Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August IV           Band August IV           Anhang August IV

23. August


DIES VIGESIMA TERTIA AUGUSTI.

SANCTI, QUI X KAL. SEPTEMBRIS COLUNTUR.

Sanctus Zacchæus vel Zacharias ep. Hierosolymitanus.
SS. Martyres anonymi, Bodobrigæ, seu Boppardiæ, in Germania.
S. Minervius vel Minervus martyr Lugduni in Gallia.
S. Eleazarus martyr Lugduni in Gallia.
SS. Filii octo martyres Lugduni in Gallia.
S. Quiriacus episc. apud Ostia Tiberina.
S. Maximus presb. apud Ostia Tiberina.
S. Archelaus diac. apud Ostia Tiberina.
SS. Socii apud Ostia Tiberina.
S. Claudius martyr Ægis in Cilicia.
S. Asterius martyr Ægis in Cilicia.
S. Neon martyr Ægis in Cilicia.
S. Domnina martyr Ægis in Cilicia.
S. Theonilla martyr Ægis in Cilicia.
S. Timotheus M. Remis in Campania Gall.
S. Apollinaris M. Remis in Campania Gall.
S. Theonas vel Teuna episc. Alexandrinus.
S. Fortunatus Aquileiæ in Italia, & Romæ.
S. Hermon Aquileiæ in Italia, & Romæ.
S. Xistus Aquileiæ in Italia, & Romæ.
S. Martialis Aquileiæ in Italia, & Romæ.
S. Hermogeratus: item Aquileiæ in Italia, & Romæ.
S. Laurentius Aquileiæ in Italia, & Romæ.
S. Habundus Aquileiæ in Italia, & Romæ.
S. Innocentius Aquileiæ in Italia, & Romæ.
S. Merendinus Aquileiæ in Italia, & Romæ.
S. Silvanus martyr in Thracia.
S. Sabinus martyr in Thracia.
S. Pantherius martyr in Thracia.
S. Donatus martyr Antiochiæ in Syria.
S. Restitutus martyr Antiochiæ in Syria.
S. Valerianus martyr Antiochiæ in Syria.
S. Fructuosa martyr Antiochiæ in Syria.
SS. Socii XII alii martyres Antiochiæ in Syria.
S. Cedonius vel Sidonius conf., & ep., ut fertur, Aquis-Sextiis in Provincia.
S. Lupus vel Luppus M.
S. Moderatus ep. & conf. Veronæ in Italia.
S. Sidonius Apollinaris ep. Arvernis in Gallia.
S. Eugenius vel Eogainus ep. in Hibernia.
S. Victor conf. & episc. Vitensis in Africa.
S. Justinianus eremita & M. in Lemeneia insula Angliæ.
S. Veredemius eremita in territorio Ucetiensi Galliæ.
S. Flavius episc. Rothomagi in Normannia.
S. Flavianus episc. Augustoduni in Gallia.
S. Callinicus I patriarcha Constantinopolitanus.
S. Altigianus monachus & M. in Burgundia.
S. Hilarinus monachus & M. in Burgundia.
S. Antonius monachus Hierachii in Calabria.
B. Nicodemus monachus Hierachii in Calabria.
B. Richildis virgo reclusa Summontorii prope Oenipontem.
S. Ascelina virgo Ord. Cisterc. in Campania Galliæ.
S. Philippus Benitius conf. ex Ordine Servorum B. Mariæ virginis, Tuderti in Umbria.
B. Jacobus Mevanas, ex Ordine Prædicatorum, Mevaniæ in Umbria.
B. Bartholomæus a Foresto, Conversus Ordinis Servorum beatæ Mariæ Virginis, Brixiæ in Insubria Italiæ.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES DILATI.

Memoria S. Meletii, archiepiscopi Antiocheni, & elogium ejus occurrunt hac die in Synaxario Basiliano apud nos ad calcem tomi 1 mensis Augusti pag. 667. Annuntiatio ejus inscribitur Martyrologio Romano ad diem, quo gesta ejus illustravimus, XII Februarii.
Passio Longini militis, de quo Idibus Martii. Ita Maurolycus. De duobus SS. Longinis, uno quidem milite, altero autem centurione, consule jam pridem dicta ad diem XV Martii.
Duorum SS. martyrum Irenæorum martyrium, videlicet Sirmiensis ac Lugdunensis episcoporum, hoc die signatur in apographo e codice Græco Ms. bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis: in quo ad eumdem diem etiam exstat seorsim Martyrium episcopi Sirmiensis jam dicti. Hunc etiam memorat Galesinius; adde Ferrarium in Catalogo novo, seu generali. Uterque etiam habetur in Menæis magnis Græcis typo editis cum elogio. At de S. Irenæo Lugdunensi actum est apud nos die XXVIII Junii; de Sirmiensi autem XXV Martii. Adeat itaque lector dies, quos citavi, XXV Martii, & XXVIII Jun.
Adæ primi hominis meminit Grevenus, secundum, ut præmittit, aliquos hic; consonat Molanus, apud quem in editione anni 1568 hoc sequitur de eo elogium: Qui, etsi in superbiam elatus, & de pomo vetito comedens, se totum & suam propaginem originalis peccati labe, eam afficiendo & inficiendo, misere perdiderit; per secundum tamen Adam eum a delicto suo eductum esse, atque vitæ æternæ gaudiis potiri, Catholica tenet Ecclesia. Vide librum Sapientiæ cap. 10 ℣ 1 & 2, S. Irenæum lib. 3, cap. 23, a pag. 220 editionis novæ Parisiensis; S. Epiphanium hæresi 46; S. Augustinum de hæresibus ad Quotvultdeum cap. 25. De Adamo etiam meminit Martyrologium vulgo Canisianum. Cur vero eum inter alios hujus diei Sanctos non ponamus, sed hic; ratio est, quia ne quidem Operi nostro inserere solemus Cælites veteris Testamenti, nisi habeantur expressi in Martyrologio Romano; ut mirum videri non debeat, si prætermittamus S. Adamum: de cujus sepultura videri possunt dicta ad diem XXV Mart.
S. Theonas abbas .. pater trium millium monachorum in eremo Scythi laudatur apud Petrum de Natalibus lib. 7, cap. 99. De illo etiam Maurolycus, Grevenus, Martyrologium Canisianum, Ferrarius in Novo catalogo Sanctorum. Vide, quæ de illo exstant apud nos die IV Aprilis.
S. Udalrici monachi Cluniacensis, discipuli beati Hugonis abbatis, qui in Nigra sylva requiescit, annuntiatio habetur in Kalendario Sanctorum Ordinis S. Benedicti, cujus apographum e Ms. monasterii S. Salvatoris Ordinis Cisterc. apud nos est. Hujus Sancti Acta illustravimus X Julii.
Memoria S. Eustathii episcopi Antiocheni cum elogio habetur in supra designato Basiliano Synaxario. Tractavimus de hoc præsule cum Martyrologio Romano ad diem XVI Julii.
Luchina, Tertiaria Dominicana, hoc die signatur apud Arturum a Monasterio Soncini in Lombardia, cum titulo beatæ, ac in ea laudantur miræ abstinentiæ, orationis exstaticæ, ac spiritus prophetici dotes. Consule, quæ de illa habentur inter Prætermissos die VII Aug.
Sancti Frambaldi abbatis & confessoris meminerunt hac die Wion & Dorganius; de quo etiam Bucelinus in suo Menologio, & Mabillonius in indice Sanctorum prætermissorum in primo seculo Benedictino: quibus adde Ferrarium in Catalogo generali. De illo actum est ad diem XVI Augusti.
S. Arrigii episcopi Nivernensis annuntiationem signat Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt. Consule diem, quo de ipso actum est apud nos, XVI Augusti.
Firminus episcopus scribitur hac die in nostra collectione Ms. Sanctorum: cum vero non addatur locus episcopatus; non est facile dictu, quisnam sit hodiernus; nisi forsan sit ille synonymus, de quo egimus hoc ipso mense, ad diem XVIII; vel alius, cujus fit mentio inter Prætermissos ad eumdem diem XVIII Augusti.
Sancti triginta octo Martyres in Thracia annuntiantur hodie in Mæneis excusis cum duobus versibus, ac indicio, quod gladio martyrium consummarint. Galesinius totidem refert Martyres, & in eadem regione, qui post varios cruciatus … tandem securi percussi sint. De Martyribus triginta septem anonymis in Thracia passis egimus cum Martyrologio Romano ad diem XX hujus mensis; sed in eo, uti etiam in Menæis impressis dicuntur igne martyrium consummasse. In Actis autem, quæ ibidem apud nos dantur a pag. 30, Sancti referuntur triginta & octo .. capite truncati .. die vigesima quarta mensis Maii. De eorum numero consuli potest Commentarius eisdem Actis prævius. Si ista Martyrum classis distingui debeat ab ea, quam supra dicebamus referri hodie in Menæis excusis; hæc hodierna non est nobis satis nota. Potest interim lector adire diem XX Augusti.
Bernardus ab. Clar. scribitur inter Kalendaria varia, ac per dies digesta, sicut indicatur in nostra collectione Ms. Sanctorum hujus diei. Acta ejus illustrata sunt die XX Augusti.
Alziræ in Hispania passio sanctorum martyrum Bernardi, Mariæ & Gratiæ annuntiatur hac die in Menologio Cisterciensi apud Chrysostomum Henriquez, & apud Chalemotum in Serie Sanctorum &c. ejusdem Ordinis, utrobique cum elogio. In Kalendario autem Cisterciensi, quod anno 1617 editum est Divione, solus ponitur Bernardus. Adeat lector diem, quo tres hosce Martyres dedimus, XXI Augusti.
Osannæ virginis mentionem facit Grevenus. Tres synonymas dedimus inter Prætermissos hesterno die; si Grevenus ad Mantuanam seu Andreasiam respexerit (hanc vero indicare non potuit collector nostri Florarii Ms., quia hic ante illam obierat; unde cortige, quæ inter eosdem Prætermissos, de hac re sub conditione dicta sunt:) si, inquam Grevenus, ad istam respexerit; videri possunt quæ de hac ibi notata sunt: sin vero aliam; quisnam divinet ex vaga ejus annuntiatione, quænam illa sit? Legi possunt quæ inter Prætermissos diximus ad diem XXII Augusti.
Grumberti confessoris commemoratio fit apud dictum Grevenum. Quod de Sancto synonymo dictum est heri, videlicet eum nobis notum non esse, nisi forte scribi debeat Gumbertus, hic repetimus, ac lectorem mittimus ad Prætermissos hesternos XXII Augusti.
Romæ sub Aurelio imperatore, & præside Antiocho Porphirii martyris: qui forte idem est, de quo nudius quartus. Ita Maurolycus. Sancto isti, de quo egerat Maurolycus die XX hujus, apponitur, qui sanctum martyrem Agapetum erudivit in fide. Habetur apud nos eadem die: ubi tametsi ponatur in Italia, non autem Romæ, & martyrium ejus non satis probari indicetur; Romæ tamen annuntiatur in Martyrologio Romano, & in ejusdem notis dicitur, ejus martyrium descriptum haberi in Actis S. Agapiti: ut non mirum sit, si alicubi illa puncta duo legerit etiam Maurolycus. Adde, quæ de Aurelio & Antiocho dicuntur in Commentario prævio Actis S. Agapiti martyris tomo III Augusti, die XVIII, pag. 525. Videri itaque possunt XX & XVIII Augusti.
In Porto (lege in Portu) urbis Romæ natalis sancti Ypoliti, qui dicitur nonnus, cum sociis suis legitur in Martyrologio, quod sub nomine S. Hieronymi vulgavit Florentinius. Martyrologium Usuardi S. Ypolito adjungit nomina Quiriaci & Archillai. Alios hagiologos hic prætereo, cum de hoc Sancto operose actum fuerit hesterno die: de sociis vero agendum sit hodierno seorsim. Consule itaque de S. Hippolyto XXII Augusti.
Zacchei discipuli, qui statura pusillus Dominum suscepit gaudens, commemoratio habetur in additionibus Bruxellensibus Mss. ad Usuardum Greveni. Inter Prætermissos ad diem XX Aprilis mentio fit S. Zachæi Apostoli ex Menæis impressis: item Zachæi episcopi Hierosolymitani: & indicavimus, quod ab aliquibus addatur Sachæus publicanus, de sycomoro a Christo vocatus, & hac quidem notione, quasi postmodum præfuisset cathedræ Cæsariensi in Palæstina. Ad diem vero XXI ejusdem mensis inter Prætermissos notatur S. Zacchæus Apostolus (intelligo Apostolorum discipulum) e synaxariis Græcis ibidem nominatis. De episcopo Hierosolymitano jam dicto tractamus hac die. Quisnam vero sit iste Zacchæus Apostolus, non novimus: cum ei non addatur nota characteristica ulterior, vi cujus distincte nobis innotescat. Sed quisquis ille sit, titulus Apostoli forsan præbuerit alicubi occasionem, ut per ideam adjectitiam acceptus sit pro Zacchæo publicano: cui antequam inter reliquos hujus diei Cælites locum demus, majorem ac distinctiorem requirimus notitiam de publico ejus cultu.
Zacheus episcopus Antiochenus primus post Petrum Apostolum constitutus fuit: de quo in Itinerario Clementis dicitur &c. Ex Petro de Natalibus lib. 7, cap. 97; qui ea acceperit e scriptis apocryphis. Etenim inter patriarchas Antiochenos, quorum Historia habetur ante tomum IV mensis Julii, nullum invenio Zachæum, qui vel remote, nedum proxime, successerit S. Petro; sed ei substitutum S. Euodium, ibidem datur videre: de quo tractavimus ad diem VI Maii. Quod vero pugnantia loquatur idem Equilinus episcopus, conficitur ex eo, quod lib. 4 cap. 137 hæc præmiserit: Enodius episcopus apud Antiochiam martyrium passus est: de quo S. Ignatius scribit, quod PRIMUS ibidem ab Apostolis episcopus est institutus. Patet ex dictis, errasse etiam Maurolycum, & Felicium, adde Ferrarium in Novo catalogo Sanctorum, qui hunc quoque signant Zachæum Antiochenum episcopum; in Martyrologio vulgo Canisiano insuper notatum.
Zachei monachi, miræ patientiæ & virtutis viri; de quo in Vita Pachomii. Annuntiatio est in additionibus Bruxellensibus Mss. ad Usuardum Greveni. Vita S. Pachomii abbatis apud Tabanenses in Thebaïde, apud nos exstat tomo III Maii, die XIV: in qua Vita pag. 326, num. 77 memoratur Zacchæus, laudati Pachomii discipulus. In indice Sanctorum ad Martyrologium Castellani laudatur aliquis Zacchæus Tabennisiota a magna abstinentia.
Hierosolymis, Johannis episcopi & confessoris nomen hoc die inscribitur nostro Florario Ms.; e quo idem dies cultus jam pridem notatus fuit in Historia Chronologica episcoporum Hierosolymitanorum, quæ habetur ante tomum III Maii. Viri elogium ibidem datur pag. VI ex qualicumque fide Theodorici Pauli. Si plura de ipsius cultu, ac rebus gestis nobis essent ad manum, inter alios hujus diei Sanctos ei locum concederemus.
In Ostea Arcei. Annuntiatio est apud Florentinium e Martyrologio S. Willibrordi. An genuinum hoc sit alicujus Sancti nomen; an vero luxatum & contractum ex Archelao seu Arcilao, quis satis tuto definiat? Consuli interim potest Florentinius in notis. De S. Archelao agemus hac die: a quo si Arceus sit diversus, aliunde nobis non est notus.
Nunnus, cujus in Portu Romæ notatur apud Florentinium e Martyrologio S. Willibrordi commemoratio, quo spectet, ex supra dictis de S. Ypolito patet.
Symphorosa notatur in nostra collectione Ms. Sanctorum hujus diei, e variis Fastis sacris desumpta. S. Symphorosa martyr in Campania felice habetur apud nos die 2 Julii pag. 307; martyr vero alia synonyma cum septem filiis MM. in Latio, die XVIII ejusdem mensis, pag. 350. Superior quo spectet, quis e solo nomine divinet?
Sanctus Nectanus episcopus Aberdonensis memoratur a Camerario in Menologio Scotico, qui apud Davidem Scotorum regem tanta valuit gratia, ut omnium in republica negotiorum momenta ab illius nutu & consilio rex merito pendere voluerit. Episcopatum Aberdonensem pius rex sancti Nectani causa multis donavit proventibus atque prædiis, quæ ibidem nominat idem Camerarius, cujus de Nectano elogium recitavi. Laudatur etiam apud Hectorem Boëtium in Vitis, quas edidit, episcoporum Aberdonensium, sed sine titulo sancti: quem nos quoque ipsi dare non audemus, donec aliunde probetur, hunc ei deberi.
Drancius laudatur apud nostrum Malbrancum De Morinis tomo 1, lib. 4, cap. 20, ubi inter alia, Insignis, ait, ejus apud Morinensem ecclesiam perennavit memoria, quæ suos inter Cælites connumerare semper hactenus solita est. Ibidem cap. 1 scribitur anno 662 suffraganei munus adiisse. In Chronico Belgico Ferreoli Locrii tomo 1, pag. 34 in Morinensium episcoporum catalogo, proxime post S. Audomarum signatur quarto loco Drancius al. Diancius, sine titulo sancti; quem tamen ei dat Gazetus in Historia ecclesiastica Belgica in serie episcoporum Taruanensium pag. 560. In tabula autem Sanctorum, de quibus fit mentio in ista Historia, quæque ordine mensium ac dierum disposita est ad calcem ejusdem Historiæ, nomen ipsius non invenio; ut merito nobis liceat desiderare ulteriora documenta, quibus probetur publicus Viri cultus.
Mosis episcopi Fermensis mentionem facit Calendarium Coptorum Christianorum, quod habetur apud Seldenum ad calcem Operis De synedriis &c. veterum Ebræorum lib. 3, cap. 15, pag. 411, mense ac die, qui ibi scribuntur incidere in hanc diem XXIII Augusti: qua idem episcopus apud Jobum Ludolfum in Historia Æthiopica Fastis sacris ecclesiæ ejusdem gentis adscribitur pag. 426. Hac etiam die Castellanus eum annuntiat in Æthiopia, & cum titulo sancti. Plures de hoc episcopo desideramus notitias, ac probationes certiores de vero ac legitimo ejus cultu.
Romæ, depositio beati Gregorii, eo nomine noni, Pontificis Maximi commemoratur a Bucelino; cujus etiam laudationem subdit. At nos de publico ejus cultu nihil novimus.
Ebbæ Virginis meminit Grevenus. Vide inter hodiernos Prætermissos quæ dicimus de abbatissa synonyma.
Braccaræ Augustæ in Gallæcia S. Fabiani, ejusdem urbis episcopi, annuntiatio datur a Tamayo; qui in notis fatetur, hactenus ejus nomen ignoratum a Braccarensibus, & nondum in tabulis ecclesiasticis Sanctorum recensitum. Pseudo-Julianus Petri in Chronico num. 80 de illo scribit cum titulo Sancti, dicens eum obiisse X Kalend. Septembris anno CCXXX. Adde illustrissimum Rodericum A Cunha in Tractatu de primatu Bracharensis ecclesiæ pag. 209. Verum magis solida ac seria deberent proferri fundamenta, quam istius personati Juliani, ut Fabianus hodiernis Sanctis a nobis annumeraretur, cum titulus ille nugatoris ejusdem sublesto testimonio nitatur.
Apud Caudiacum, natale sancti Ainandi, & sancti Domnini martyris, sicut scribitur hac die inter auctaria ad Usuardum nostrum: qui nobis hactenus noti non sunt.
Festum inventionis sanctæ Crucis Christi in Walstenake exstat in apographo nostro additionum Bruxellensium Mss. ad Usuardum Greveni.
In Gallia, beatæ memoriæ Elsini abbatis Remensis annuntiatio & laudatio inseritur Menologio Benedictino Bucelini. Verum in Gallia Christiana tomo 4, a pag. 779 ejus nomen inter abbates S. Remigii seu Remenses, Ord. S. Benedicti, invenire nobis non licuit.
Panhormi, celebre Catenarum miraculum, unde D. Virgini Panhormitanæ cognomentum, in cujus primum æde, ac nomine patratum est, Siciliæ rege Martino, signatur ex scriptis tab. ejus eccles.; in Martyrologio Siculo apud nostrum Caietanum.
In Germania obdormitio pii patris Joannis abbatis Waldsassensis cœnobii, est apud Chrysostomum Henriquez, qui satis indicat, stricti nominis cultum ei non deberi, pii titulo utens, in beatorum epithetis multiplicandis alioqui tam profuse liberalis. Viri laudes ibidem legi possunt.
Joannes a Tapia, Zacatecis in India occidua, Joannes, in India orientali prope Zeilamicam insulam, Petrus Podianus, Interamnæ, Guido de Spathis, Bononiæ, Janinus, in Gallia, Nicolaus Volscus, in Latio, Antonius Æthiops, Tertiarius, Camari in Sicilia, Angelus de Paz, Romæ, Felix virgo, Fulginii in Umbria Sunt in Menologio Franciscano Arturi, omnes cum titulo beati; ac duo primi etiam cum titulo martyris.
Nonnulli ex illis apud Hueberum in Menologio S. Francisci ponuntur; sed rectius absque titulo beati. Iconem Angeli de Paz æri incisam habemus, quæ dicitur in epigraghe vera viri esse effigies; in qua repræsentatur flexis genibus orans ante venerabile Sacramentum. Prædictis autem addi possunt
Adolphus Drolshagen, Susati in Saxonia, Joannes Hueber, Sauzii in Valle Oenana, Dambertus Weyer, Hamelbergæ in Thuringia., Andrea de Blandinis virgo, Volaterræ in Thuscia, Lucius, in Italia Apud Hueberum in Menologio S. Francisci sine titulo beati.
In Germania plurimorum Sanctorum atque beatorum monachorum, qui pro fidelitate & reverentia erga Sedem Apostolicam, cum idolum Henrici IV imperatoris schismatici execrarentur, .. injurias varias & gravissimas perpessi, cœnobiis ejecti, in exilium pulsi, ludibria & verbera experti, insuper & vincula & carceres .., testimonio fidei probati reperti sunt. Hæc, & plura narrat Bucelinus in suo Menologio. Virorum istorum venerabilium exemplum omnes vere Romano-Catholicos excitare debet ad eorum imitationem.
Joannes ab Angelis, pro fide in Japonia interemptus, cum titulo beati ac martyris habetur in Sancto anno Ordinis Prædicatorum, e Gallica lingua in Flandrobelgicam edito Antverpiæ anno 1675. De illo etiam in Viridario spirituali Germanice excuso ejusdem Ordinis Fredericus Steil.
Vita servi Dei, fratris Thomæ [de] Lemos, ex Ordine FF. Prædicatorum, & ex Historia controversiarum de divinæ gratiæ auxiliis, anno 1705 Antverpiæ edita, apprime noti, datur in Sacro diario Dominicano Marchesit ad hunc diem, tomo 4, pag. 526 & sequentibus.
Apud Heduos monasterio Cerviduno sancti Neptadii presbyteri & monachi, actibus & meritis gloriosi, annuntiatio notatur a Saussayo. Vide Commentarium prævium S. Eptadii confessoris, de quo sermo erit XXIV Augusti.
Sandradi abbatis meminit nostrum Florarium Ms. Adisis diem proxime sequentem XXIV Augusti.
Vigilia S. Bartholomæi Apostoli hac die notatur inter auctaria Usuardina. De rebus ad hunc Sanctum spectantibus tractabitur a nobis ad diem, quo exstat in Martyrologio Romano XXV Augusti.
In Scotia, sanctæ Ebbæ abbatissæ. Annuntiatio est, quæ habetur hac die inter auctaria ad Usuardum a nobis editum. Inter Prætermissos ad diem 2 Aprilis de illa meminimus, uti & de altera synonyma: & ibidem dictum est, utramque datum iri die XXIII vel XXV hujus mensis Augusti. Plura itaque exspectet lector ad diem eumdem XXV Augusti.
Cenomannis, Victoris episcopi & confessoris annuntiatio est apud Grevenum: de eo etiam agit nostrum Florarium Ms., & inter auctaria Usuardina signatur ex editione Lubeco-Coloniensi. Duo apud Cenomanenses coluntur Victores, seu Victorii, ejusdem urbis episcopi, alter pater XXV Augusti; alter filius, qui communius Victorius nominatur, 1 Septembris. De utroque agetur ad XXV Augusti, de filio iterum 1 Septembris. Vide itaque prædictos dies XXV Augusti, & 1 Sept.
Limæ in India occidentali beatæ Rosæ a sancta Maria annuntiatio hac die refertur in Gynæceo Arturi a Monasterio, qua, sicut ait in notis, obiit. Hæc Sancta inscribitur Martyrologio Romano, & de illa nos dare conabimur, quæ ad illustranda ejus gesta conducent, die XXVI Aug.
Lauduni in Gallia, sancti Chagnoaldi, ejusdem civitatis episcopi & confessoris, commemoratio cum elogio legitur apud Bucelinum in Menologio Benedictino. Castellanus eum refert die IV Septembris. Examinari itaque poterit, an de cultu ejus publico satis constet, eodem die IV Septembris.
Senonis translatio sanctorum pontificum & martyrum Saviniani & Potentiani: nec non Altini, Eodaldi, & Serotini, purpuratorum quoque Christi testium: quando sacratissima eorum corpora Venilo archiepiscopus, ab ipsis beatis Saviniano & Potentiano admonitus, e loco primæ tumulationis transtulit ad basilicam cœnobii S. Petri, illicque in thecis argenteis magna cum honorificatione collocavit. Quam repositionem ostendit Deus sibi fuisse gratissimam: ea enim nocte, quæ translationis ipsius solemnia præcedebat, audita est angelica harmonia, quæ ad Martyrum occursum & venerationem plurimos excitavit. Narrat ista Saussayus ad hunc diem. De BB. Sabiniano & Potentiano tractat Martyrologium Romanum die XXXI Decembris. Altinus Senonensis in tabula Sanctorum apud Castellanum scribitur omissus: ad diem vero XXII Septembris notatur in Martyrologio ejus universali S. Serotinus. Saussayus ad diem XXXI Decembris Martyres quinque supra nominatos refert, & longam de illis narrationem contexit, aliosque ibidem memorat martyrio affectos. Nos interim lectorem alio mittimus, videlicet ad diem XXII Septembris, ubi mentio fieri poterit de Serotino: de Sabiniano autem ac Potentiano agendum erit ad diem XXXI Decembris: quo die forsan erit de aliis etiam agendi locus. Repeto itaque, quos modo designabam, dies XXII Septemb., & XXXI Decembr.
S. Barræa episcopus martyr ponitur in Catalogo Sanctorum Hiberniæ expanso, quem habemus, editum a nostro P. Henrico Fitz Simon. Inter Prætermissos hesternos mentio facta est episcopi synonymi, sed in Scotia, & absque titulo martyris; & ibi diximus, eum alibi notari in Hibernia. Quem itaque notatum invenimus hac die XXIII Augusti; sicut hesternum remisimus ad XXV Septembris, eodem transmittimus; ubi forte discuti poterit, duone fuerint an unus & idem, si documenta sufficientia reperiantur ad eumdem diem XXV Septembr.
Lucius & Ptolomæus sunt apud Wandelbertum hac die, qua notantur etiam in Martyrologio Trevirensi S. Maximini cum titulo sanctorum Martyrum. Si sint iidem, qui inscripti in Martyrologio Romano leguntur cum eodem titulo, spectant ad diem, quo ibidem signantur, XIX Octobris.
Primus, Sontius & Valentinus MM., Titi in regno Neapolitano celebrantur Officio solenni hac die; qui sub Diocletiano & Maximiano passi fuerint, & quorum corpora postmodum per divinam revelationem reperta esse dicuntur. Sed apud illustrissimum Paulum Regium, qui tamen Sanctos regni Neapolitani copiose recenset, & in Directoriis Neapolitanis aliisque Martyrologiis nullam horum veterum Martyrum memoriam invenire potuimus. Etiam ignoramus, quo tempore illa reliquiarum detectio contigerit, & qua auctoritate publicus eorum cultus inceperit. Si Titenses ea nobis indicaverint, & legitimam Martyrum suorum venerationem demonstraverint, poterit de illis agi cum S. Laverio martyre, qui ibidem solenniter celebratur, ad diem XVII Novembr.
S. Sperus vel Hesperius episcopus Metensis hodie in Martyrologiis Ferrarii, Saussayi & Castellani refertur. Sed nescimus, cur illum annuntient hac die, cum in veteri Chronico episcoporum Metensium apud Dacherium tomo 6 Spicilegii pag. 650 legamus sequentia: Istis successit Sperus XXIII. Præfuit Metensi ecclesiæ annis XVII sub Vigilio Papa; sub imperio Justiniani. Obiit X Kal. Decembris. Si igitur eruditi Metenses nobis causam hujus anticipatæ annuntiationis indicaverint, & interim alia ad hunc sanctum Præsulem suum spectantia suggesserint, poterit de illo agi mortuali ejus die XXII Novembris.
Justi & Abundi martyrum meminit Grevenus. Inter Prætermissos hesternos invenies eos spectare ad diem, quo habentur in Martyrologio Romano, videlicet XIV Decembris.
De tertia S. Stephani protomartyris commemoratione in ecclesia Vesontionensi, quæ celebratur XXIII Augusti, scribit Joannes Jacobus Chiffletius in sua Vesontione parte 2, pag. 134, &, uti addit, legi solent duo miracula, quæ subjungit. Sanctus iste spectat ad diem XXVI Decembris.

DE S. ZACCHÆO VEL ZACHARIA
EPISCOPO HIEROSOLYMITANO.

Non diu post annum Christi CXI.

Antiqua Sancti memoria in Martyrologiis, tempus inchoati episcopatus, & incertus mortis annus.

Zacchæus vel Zacharias ep. Hierosolymitanus (S.)

AUCTORE G. C.

Huic Sancto duplex nomen in titulo assignavi, quia S. Epiphanius in editone Græco-Latina Petavii nostri Hæresi 66 cap. 20, [Præter immemorabilem cultum,] & S. Nicephorus patriarcha Constantinopolitanus in sua Chronographia compendiaria hunc quartum Hierosolymæ antistitem nominant Zachariam, qui tamen ab aliis passim Zacchæus appellatur, & sub hoc nomine in Martyrologiis antiquis refertur, ut jam videbimus: nam vetus Martyrologium Romanum, quod Rosweydus noster edidit, hac die XXIII Augusti tantum breviter indicat annuam memoriam Zacchæi episcopi, locum & tempus episcopalis cathedræ omittens. Sed Ado & Usuardus eodem die hunc sanctum Præsulem distinctius annuntiant his verbis: Beati Zachei episcopi, qui quartus a Jacobo Hierosolymorum ecclesiam clarissime rexit. Eamdem phrasim imitantur recentiores hagiologi, quos hic accumulare non est opus, cum jam relata veterum Martyrologorum testimonia ad immemorabilem hujus Sancti cultum stabiliendum sufficiant.

[2] Supra laudatus Nicephorus huic sancto Præsuli quatuor gubernationis annos tribuit, [& Hierosolymitanum hujus Sancti episcopatum] ac etiam tempus decessorum successorumque ejus determinat. Verum hac in re incertam ætatis suæ traditionem secutus est, aut interpolata Græcorum documenta simpliciter transcripsit, cum Eusebius Cæsariensis tot seculis antiquior, & vicinus in Palæstina episcopus, in Historia sua ecclesiastica lib. 4 cap. 5 sic scribat: Eorum autem episcoporum tempora, qui Hierosolymis præfuerunt, nusquam reperire potui. Omnes quippe brevi admodum tempore sedisse perhibentur. Illud tantum ex veterum scriptorum monumentis didici, ad illam usque obsessionem Judæorum, quæ, imperante Hadriano contigit, quindecim episcopos continua successione illi ecclesiæ præfuisse… Primus igitur fuit Jacobus, is qui Domini frater vocabatur; secundus Symeon; tertius Justus; quartus Zacchæus; quintus Tobias; sextus Benjamin; septimus Joannes; octavus Matthias; nonus Philippus, decimus subrogatus est Seneca, cui successit undecimus Justus. Ephres deinde secutus est; post hæc Joseph. Omnium postremus fuit Judas, ordine quintus decimus. Ex his eruditus lector facile colligit, nullos ab Eusebio certos annos episcopatui istorum præsulum adscribi, quia diligens ille vetustatis indagator, qui ante medium seculi quarti obiit, eos invenire non potuerat, ut ipse supra testatur.

[3] Unde Valesius in notis ad hunc Eusebii textum pag. 59 observat sequentia: [nihil fere de eo novimus] Ceterum non sine causa mirari subit, undenam Nicephorus annos illos acceperit, quos singulis Hierosolymorum episcopis assignat, cum Eusebius, qui in Palæstina degebat, & qui omnes episcoporum illius ecclesiæ indices perlegerat, nihil se de annis eorum legisse testetur. Quapropter etiam Papebrochius noster in Historia chronologica episcoporum Hierosolymitanorum, quam tomo tertio Maii præfixit, pag. x lectorem de istis sanctorum Jacobi & Symeonis successoribus ita monet: Atque hinc luce meridiana clarius patet, eos, qui vel annorum numerum definire singulis vel mortis diem determinare, vel de eorum virtutibus miraculisque in particulari scribere aliquid præsumpserunt, id fecisse ex sui capitis phantasia propria; ac proinde in iis, quantumcumque verosimiliter excogitatis, nullum haberi fundamentum ad aliquam solidam in re historica conclusionem. Nihil igitur hic nobis superest, nisi ut investigemus annum, quo S. Zacchæus Hierosolymitanam cathedram ascendit, & ex eo reperto utcumque eruamus tempus, circa quod Sanctus ille ad Superos migravit.

[4] [quamvis ex Eusebio Cæsariensi conjecturemus] Olympiade ducentesima vigesima secunda, anno Traiani imperatoris decimo quarto, consulibus Pisone & Bolano, post Justum ecclesiæ Hierosolymitanæ episcopatum quartus suscepit Zacchæus, quemadmodum Eusebius, interprete sancto Hieronymo, in Chronico suo Græco loquitur. Hi chronologici characteres & consules anno Christi centesimo undecimo respondent, ut Labbeus, Papebrochius, Tillemontius, Pagius, & plerique Fasti consulares consentiunt. Probabiliter itaque habemus annum, quo S. Zacchæus ecclesiam Hierosolymitanam gubernare cœpit. At inde nondum scimus, quam diu Sanctus noster isti ecclesiæ præfuerit, aut quo anno moriens hanc cathedram successori reliquerit. Attamen investigemus, an saltem tempus mortis ejus præterpropter eruere non possimus ex certa quadam epocha præsulum, qui Sancto nostro successerunt.

[5] [illum non diu post annum Christi CXI obiisse.] Inter illos S. Zacchæi successores, quorum certam vel saltem verosimillimam epocham quærimus, in laudato Chronico Eusebii primus occurrit Seneca, decimus Hierosolymorum episcopus, cujus initium ibidem Olympiade ducentesima vigesima quinta, anno Hadriani imperatoris octavo, sub consulatu Glabrionis & Torquati collocatur. Hic autem octavus imperatoris annus, eique adjunctus Glabrionis & Torquati consulatus ex communi chronologorum sententia designant annum Christi centesimum vigesimum quartum, quo Seneca in cathedra Hierosolymitana sedere cœpit. Ex his notis chronologicis patet, S. Zacchæum & quinque ejus successores ab Eusebio supra nominatos usque ad Senecam, non diu cathedram Hierosolymitanam tenuisse: si enim ab anno Christi CXI, quo S. Zacchæus ex supra dictis regere cœpit, huic & singulis ejus successoribus duos gubernationis annos ac totidem menses concedamus, perveniemus ad annum Christi CXXIV, quo Seneca ad Hierosolymitanam cathedram evectus est, ut Eusebius in Chronico testatur. Cum tamen ex hisce sex Senecæ decessoribus haud dubie unus altero diutius ecclesiæ Hierosolymitanæ præfuerit, adhuc ignoramus emortualem Sancti nostri annum, & ideo superius in margine indicavimus, eum non diu post annum Christi CXI vixisse.

DE SS. MARTYRIBUS ANONYMIS, BODOBRIGÆ, QUÆ NUNC VULGO BOPPARDIA VOCATUR,
IN GERMANIA INVENTIS,

An. CXLII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Martyres anonymi, Bodobrigæ, seu Boppardiæ, in Germania (SS.)

BHL Number: 5672

AUCTORE J. P.

§ I. Loci notitia; documentum inventionis cum ejusdem historia collatum, ac variis observationibus elucidatum.

Bodobriga, quæ nunc Boppardia vulgo dicitur, [Martyres hosce extra muros Boppardienses] a Baudrando, istius loci inspectore, describitur his verbis: Bodobriga, urbs Germaniæ, ex libro Notitiæ, Baudobriga Antonino, Boppart vulgo, quamquam incolæ Bopprt pronuntient, urbs parva Germaniæ ad Rhenum fluvium in ditione Trevirensi, & in tractu Hunnorum dorso dicto, alias fuit imperialis & libera; sed anno MCCCXII oppignorata fuit Balduino archiepiscopo Trevirensi ab Henrico VII imperatore ejus fratre, & anno MCDXCIV perpetuo unita fuit Electoratui Trevirensi sub Joanne Badensi ejus archiepiscopo. Sedet ad radices collis prope Poderæ montana, ut ego pluries vidi, vix 2 milliaribus Germanicis distans a Fano S. Goari in Boream, uti 5 a Bingio Confluentias versus totidem, & 3 a Nassavia in occasum, in confinio Comitatus Cattimeliboci inferioris. Urbs hæc topographice repræsentatur apud Crombachium in Opere de vita & martyrio S. Ursulæ ac sociarum, in mappa, quæ spectat ad tomi secundi librum 4, cap. 8: de cujus urbis etymologia dicetur infra in annotatis ad historiam inventionis nostrorum Sanctorum. Hunc itaque locum illustrarunt plurimi sancti Martyres anonymi, quorum corpora ibidem multis seculis in pace sepulta fuerant, & ignota latuerant; donec tandem placuit divinæ providentiæ illorum gloriam manifestare generationi venturæ per miram istius sacri thesauri inventionem, quæ accidit seculo tertio decimo. Ante omnia hic juvat præmittere rei gestæ notitiam ex documento apud nostrum Hermannum Crombachium in Appendice ad Ursulanum martyrium tomo 2, lib. 11, cap. 1, cujus copiam ex authentico instrumento transcriptam, & a R. P. Lotzio, provinciali strictioris Observantiæ, ad se perhumaniter transmissam testatur, & profert a pag. 1093 in hæc verba:

[2] Honorabilibus viris, & in Christo dilectis dominis abbatibus, [esse inventos, probatur ex instrumento, quod hic datur,] prioribus, præpositis, decanis, archipresbyteris, pastoribus, sive viceplebanis cathedralium, sive Conventualium ecclesiarum, parochialium, sive capellarum, aliisque ecclesiarum rectoribus universis, ad quos præsens schedula pervenerit, Hartmannus præpositus, & Conventus ecclesiæ Montis sanctæ Mariæ Bopardiæ, Canonici ecclesiæ B. Severi. Ibidem scultetus, milites, scabini, & universitas civium ibidem, salutem in eo, qui est omnium salus. Cum nos jam dudum a multis viris, & mulieribus fide dignis nobis referentibus intellexerimus, quod cum ipsi fuissent apud Wetzlar, Marpurg pro visitandis Sanctorum reliquiis, & venissent Aldenburgum ad visitandam venerabilem, & Deo dicatam virginem filiam beatæ Elisabethæ, audierunt ab ore ipsius, quod juxta Bopardiam extra muros sita esset capella in honore beati Martini dicata, ubi multæ Sanctorum reliquiæ requiescerent, & non esset multum necesse ad loca remota pro visitandis Sanctorum reliquiis se transferre. Et sic medio tempore, ac jam ad præsens [cum] illa capella sit nimia vetustate consumpta, & in ruinam deducta, & boni homines ipsam ecclesiam honeste, decenter, ac opere sumptuoso ad honorem Dei & beatissimæ suæ Genitricis, & sancti Martini reparare inceperint, ecce in ipsius operis initio, secundum quod prædicta virgo filia beatæ Elisabethæ prædixerat, cum foderent in altum, invenerunt feliciter multa corpora recondita, & in Christo requiescentia, nec non & quemdam gladium, in signum martyrii corporum prædictorum, in quodam sarcophago, quo videlicet gladio capitibus amputatis ad Dominum felice martyrio indubitabiliter transmigrarunt ab anno Dominicæ Incarnationis CXLII, sicut ibidem inventum est in lapidum sculptura sub terra. Datum anno millesimo ducentesimo octuagesimo, Laurentii martyris. Subscriptus attestor.

[3] [& confertur cum Historia inventionis, quam edidi Browerus,] Hactenus inventionis documentum; in cujus fide quandoquidem nititur rei gestæ veritas, conferemus illud cum historia ejusdem inventionis, quæ habetur apud nostrum Christophorum Browerum in Annalibus Trevirensibus ad annum Christi 1200, sive lib. 15, pag. 838 & sequente, ex publico rescripto & diplomate Bopardien. oppidi; in editione vero istorum Annalium, quam noster Jacobus Masenius in lucem dedit, a pag. 97. Quamvis enim laudatum documentum inventionis, & historia ejus prodierint ex eodem fonte; quia tamen hæc continet nonnulla, quæ cum isto non satis recte cohærent, sicut observat Crombachius, argumentum præsens conabimur ad justam veritatis trutinam expendere, & observationibus elucidare, in varia illud partituri capita accusationum, de quibus Browerum convenit Crombachius in Appendice citata pag. 1094. Prima itaque accusatio est de apographo, quod, inquit, vitiatum habuisse virum aliquem (Browerum tacite indicat) doctissimum existimo, qui credidit Martyres illos anno MCC in Octava S. Laurentii repertos esse & detectos a S. Elisabetha Schonaugiensi, quæ forte pietatis vel officii causa in Aldenburch erat, cum ibi Bopardienses peregrinarentur, quam ii etiam fama sanctitatis ejus permoti adierunt. Et statim ab apographo ad historiam ex eodem confectam pergens, hæc subdit: Displicet hac in narratione universe, quod sine ratione, fundamento, teste, vel alio Ms. citato, discedat ab his, quas recitavi, literis, cum eas solas laudet. Hæc de ista historia observat in genere Crombachius; & mox descendens ad singularia sic prosequitur idem auctor: Deinde in specie non probantur tria: tempus inventionis mutatum, peregrinatio Bopardiensium anticipata, revelatio nova S. Elisabethæ Schönaugiensi attributa.

[4] Accusatio itaque secunda a nobis nunc ponatur de tempore, [quam Crombachius accusat] Crombachii verbis: Tempus, dico, inventionis non placet: quia in literis, syllabis integris, annotatur hoc modo annus: Anno millesimo, ducentesimo, octuagesimo, S. Laurentii. At vero a viro hoc, forte transcriptoris negligentia, τὸ OCTUAGESIMO mutatur in Octavam sancti Laurentii. Unde cum anno MCC putet effossos esse Martyres, quando nec ipsa mater S. Elisabethæ nata erat (quam Lipsius loco citato non nisi anno MCCVII putat esse genitam) debuit ad Elisabetham Schönaugiensem refugere, quæ quinquaginta annis ante floruerat, licet laudatis literis id manifeste repugnaret. De anticipatione peregrinationis Boppardiensium animadvertit ista, quæ nobis erunt materia alterius accusationis.

[5] Accusatio autem ista, quam tertio loco ponimus, continet rationes varias, [tamquam minime sinceram,] quibus contendit Crombachius, istam peregrinationem esse differendam in posterum tempus. Quis enim, inquit, circiter annum Domini MCLII, quo cœpit sancta Elisabeth Schönaugiensis clarere spiritu prophetico, meminit peregrinationum e Germania Marburgum e Treverica ditione institutarum? Ad quorum Sanctorum reliquias ante sanctæ Elisabethæ viduæ mortem eo peregrini confluebant? Demus tamen usitatas ea tempestate Christianorum ad eadem loca peregrinationes, & 40 vel 50 annis post hujus sanctæ Elisabethæ mortem, cum sancti Martini templum vetustate fatisceret, nondum immemores illius sanctorum Martyrum Bopardiæ tumulatorum indicii; quomodo vero credam, a sancta Elisabetha Schönaugiensi talia fuisse Aldenburgi divinitus præcognita, & denuntiata? Primo enim quis umquam historicorum dixit, sanctimonialem hanc, quæ ab anno ætatis duodecimo Schönaugiæ sancti Benedicti leges professa, semper ibidem mansit, (nisi cum angelico monitu jussa sanctam Hildegardem est vicino in monasterio Bingiensi visere) in Altenburg, sive pietatis, sive officii causa, ad S. Norberti Præmonstratensium asceterium commigrasse?

[6] Deinde, commigrasset tamen eo; cur nihil ipsa, quæ sibi factas a Deo de sanctis præsertim Martyribus notitias, [& variis defectibus laborantem.] & revelationes singulas, adjectis diebus ipsis, quibus acceperat, tam diligenter curavit adnotandas; cur, inquam, nihil hujus uspiam meminit, nec frater ejus Egbertus, vel alii vitæ ejusdem scriptores? Et cur non, cum Schönaugiæ viginti annis vicino in loco (qui vix unius diei itinere abest Bopardia) degeret, protulit oraculum divinum? Quid opus eam Aldenburgi tam dissito loco conveniri? His ita relatis subjungit Crombachius ista, & rem concludit: Maneat igitur indubitatum, testibus istis auritis & oculatis fidem adhibendam ejus rei, quam recens a filia S. Elisabethæ prædictam audierant, & quæ anno MCCLXXX (cum adhuc superstes eidem Aldenburgensi cœnobio magistra præsideret) eventu fuit, & ipsa sanctorum Martyrum exhumatione comprobata; quam iidem cum magistratu oppidi sacro civilique, tabulis erectis testantibus, rei gestæ seriem posteritati fideliter transmiserunt. Habemus hic auctores duos, in historica sanctorum Martyrum narratione admodum sibi contrarios; utrius causa sit potior, tunc videri poterit, quando accusationes Crombachii adversus Browerum fuerint a nobis examinatæ.

[7] [Nos] Accusatio prima, quæ vult apographum, e quo Browerus confecit historiam inventionis, vitiatum fuisse, & octavam pro anno octuagesimo suppositam, non est quod nos hic moretur: ea namque probari debet vel improbari ex sequentibus, in quibus descenditur ad particularia. Displicet tamen in exemplari Crombachiano τὸ Laurentii martyris, quod anno millesimo ducentesimo octuagesimo proxime apponitur. Expressio namque est imperfecta, nisi subintelligi velis die vel festo, vel quid simile. Expendamus nunc accusationem secundam, quæ erat de tempore inventionis, quæ accidit anno Christi 1280 secundum Crombachium; secundum Browerum autem anno 1200; hoc volente, rem fuisse prænuntiatam a filia S. Elisabethæ Schonaugiensis; illo vero a filia S. Elisabethæ Thuringicæ: in qua diversitate præcipuus vertitur præsentis controversiæ cardo. Filia S. Elisabethæ Thuringicæ, nomine Gertrudis, Deo se consecravit in monasterio Aldenbergensi; eidem etiam præfuit seculo decimo tertio: in eodem denique anno Christi 1297 obiit in odore sanctitatis, postea videlicet titulum beatæ consecuta.

[8] [Crombachii] Probemus singula. Theodoricus Turingus, S. Elisabetæ synchronus, in Vita ejus, quæ exstat apud Canisium tomo 5 Antiquarum lectionum lib. 2, cap. 5, pagg. 163 & 164, de ea sic scribit: Peperit .. filium Hermannum nomine, qui successor patris lantgravius fuit Thuringiæ. Filiam quoque, quam duxit conjugem Dux Brabantiæ. Itemque aliam filiam, quæ in virginitate permanens in Aldenburch cœnobio famulabatur, domina * existens magistra sanctimonialium usque hodie. Nomen ipsi fuit Gertrudis, teste Browero ad annum 1248: Secundum, inquit, de S. Elisabetha loquens, eum tam acerbum casum, mariti nempe e vita erepti, posuit uterum Elisabetha, atque edita in lucem puella Gertrudis nomen in baptismo tulit. Alia, quæ habet idem auctor de Gertrude per matrem ad cœnobium Aldenbergense delata, ac religioni Præmonstratensi consecrata; item de ejus ibidem vita ac præfectura, nec non de obitu cum opinione sanctitatis anno Domini 1297, prætereo; cum de beata ista Gertrude tractatum sit apud nos tomo III Augusti, die XIII, a pag. 142.

[9] [sententiæ] Hisce obiter addamus aliquid de laudato parthenone Aldenburgensi. Browerus ad annum, quem dicebam, 1248, Mons, ait, quem parthenon occupat, haud procul oppido Wetzlariæ. Apud Baudrandum tomo 2 notantur urbes imperiales & liberæ .. quæ Imperium immediate recognoscebant, & partim adhuc recognoscunt; & in earum catalogo alphabetico pag. 436 ponitur Wetzlaria, Wetzlar, in Hassia, sub protectione Landgraviorum Hasso-Darmstatinorum ab anno MDCXIII. Qui plures de hoc loco notitias desiderat, Merianum consulere potest in Topographia Hassiæ, & regionum vicinarum a pag. 84. Jacobus Basnagius heterodoxus Præmonstratense cœnobium modo designatum turpiter confudit cum synonymo virorum, & Ordinis Benedictini in Flandria, quod situm est in territorio Brugensi. Etenim in nova sua editione Antiquarum lectionum Henrici Canisii, tomo 4, pag. 124 de laudato parthenone Aldenburgensi hæc notat: Cœnobium Ordinis Benedict. in sylva Cosfurt in honorem sancti Petri in Flandria conditum. Quot hic voces, tot fere errores, sicut ex supra dictis manifestum est. De hoc Aldenburgensi cœnobio plura invenies tomo III Augusti, die XV, pag. 221. Nunc redeamus ad nostrorum Pugilum inventionem.

[10] Enimvero argumenta, quæ Crombachius objiciebat contra historiam ejusdem, [assentimur.] quæ exstat apud Browerum, convincunt nos, ut ejus systemati assentiamur, & dicamus rem, de qua hic est controversia, accidisse tempore B. Gertrudis, filiæ S. Elisabethæ Thuringicæ. Nam locus, tempus, aliæque circumstantiæ tam apte ac concinne cohærent cum instrumenso Boppardiensi superius producto, ut non videatur relictus dubitandi locus. Sic quippe inter alia intelligitur primo, quod convenienter ad annum 1280 in eodem instrumento signatum, multi ex peregrinis illis fuerint tunc superstites, qui de nostris Martyribus sermonem habuerant cum venerabili ac Deo dicata virgine. Secundo, quod ea exstiterit filia matris sanctæ, nimirum Beatæ Elisabethæ: ita ut non videatur recurri posse ad S. Elisabetham virginem Schonaugiensem in diœcesi Trevirensi: cujus mater deberet fuisse synonyma Elisabetha, & beata, secundum sæpe dictum instrumentum. Neutrum autem invenio apud nos ad diem XVIII Junii, ubi Acta S. Elisabetæ Schonaugiensis illustrata sunt. Ex dictis conficitur, Boppardiensium peregrinationem ad parthenonem Aldenburgensem annis octoginta anticipatam esse a Browero, secundum testificationem instrumenti, quod num. 2 recitavimus, & accusationem Crombachii, quam tertio loco posuimus num. 5; ita ut nihil illi superaddendum videatur.

[Annotata]

* f. Domino,

§ II. Tempus martyrii, Sanctorum numerus, sepultura, veneratio publica.

Instrumentum Boppardiense, Ad Dominum, inquit, [Accidit eorum martyrium anno 142:] felici martyrio indubitabiliter transmigrarunt ab anno Dominicæ Incarnationis CXLII, sicut ibidem inventum est in lapidum sculptura sub terra. An vero annus iste litteris numeralibus ibidem expressus fuerit, an aliis indiciis compertus, non dicitur; nedum in ista sculptura notatam fuisse formulam computandi tempus ab anno Dominicæ Incarnationis, quæ formula a Dionysio Exiguo apud Latinos inchoata primum est seculo VI, sed diu post admissa; (de qua re consuli potest Mabillonius De re diplomatica lib. 2, cap. 23, num. 13;) atque adeo si in illa sculptura calculus iste diceretur scriptus, nimis esset recentis & incertæ ætatis, quam ut fidem facere posset. Etiamsi itaque calculus ille Dionysianus adhibeatur in instrumento inventionis seculo decimo tertio; cum non probetur, hunc ipsum sic exstitisse in scriptura antiqua; non est, cur ea sit deturbanda ex sua antiqua sinceritatis possessione in notatione anni 142: cui Martyrum nostrorum palmam etiam affigunt Browerus in historia ejusdem inventionis, quam infra producemus, & Crombachius antea jam citatus: quibuscum nos eorum martyrium referimus ad imperium Antonini Pii. Plura, quæ ad præsens argumentum pertinent, congeruntur apud eumdem Crombachium a pag. 1095: quibus singillatim examinandis, ac fuse describendis supersedemus. Consuli interim possunt, quæ Tillemontius collegit de statu Ecclesiæ sub Antonino imperatore, Monumentorum ecclesiasticorum tomo 2 in S. Justino articulo 13.

[12] [numerus ultra sexdecim non extenditur: quo modo Martyres fuerint sepulti.] De Martyrum numero ac nominibus ita scribit Crombachius: Numerus Martyrum non adeo magnus videtur fuisse, neque sextum decimum numerum superant capita. Eorum, qui reperti sunt, nomina perierunt: nulla enim vel in monimentis inventa sunt, vel a B. Gertrude manifestata. Quonam autem modo eorum corpora sepulta fuerint, præmiserat pag. 1093: Sacrorum, inquit, Martyrum corpora singulis disjuncta loculis inveniunt. Utque memores adhuc monitionis B. Gertrudis minime de sanctitate cinerum ambigerent, aliud prope monimentum eruunt, in quo nudus gladius condebatur, quem resecto a cervicibus capite; cruore suo adsperserant, more, ut sæpe monui, jam inde ab Ecclesiæ primordiis recepto Christianis, ut instrumenta martyrii cum sacris cineribus conderentur, indicio posteris, quo mortis genere fidei testimonium obsignassent. Utinam addidisset locum unum alterumve e pluribus, in quibus egit de more illo jam inde ab Ecclesiæ primordiis recepto Christianis, ut gladii istius inventio, quæ videtur aliquo modo mira, aliunde a nobis confirmaretur.

[13] [Ex variis] Postremum superest, ut nostrorum Pugilum publicus stabiliatur cultus. Varia de eo testimonia profert Crombachius a pag. 1096 in hæc verba: Elevatos, ait, e terra Martyres Deus videtur prodigiis, homines cultu religioso statim honestasse. Nam in templi parte septemtrionali sub gradibus lapideis, quibus ad odæum sanctimonialium ascenditur, ara constructa visitur, prope quam fragrantissimus odor percipitur: nam & litteris absens & coram retulit P. Pius Bodenheim strictioris Observantiæ virginum conscientiæ arbiter, se rei ignarum, occulto pioque impulsu permotum, locum adiisse, visumque sibi mentem ibi præcipua spiritus dulcedine recreari, quamvis loci sanctitatem ignoraret. Addit fuisse sedile quoddam olim ibi constitutum, in quo cum homines, sub divinis, genibus curvatis inniterentur, & sedes ipsa, quæ hodie superat, & terra subjecta commoveri levarique videbatur.

[14] [testimoniis,] Florebat tunc Bopardiæ Joannes Flamingius presbyter pietate & doctrina, cujus ingenii specimen in fine capitis attexam. Is maturo consilio aram erexit ibidem loci, terraque statim in hodiernum usque diem conquiescit. Ita refert octogenaria superstes sanctimonialis, cui sorores, quæ cum Flamingio vixerunt, rei testes oculatæ retulerunt. Ossa vero sanctorum Martyrum, & capita multis retro seculis in ara collocantur, ornantur, coluntur concursu Bopardiensium, qui festivis diebus eo commeant magna frequentia, ducti fida majorum narratione, spatium illud omne, quod intra crucem prægrandem suburbanam, & S. Martini sacram ædem, nunc Martyrum istorum conditorium, intercipitur, olim sanguine Martyrum maduisse.

[15] Instaurata fuit, ut ante dixi, circa annum MCCLXXX ecclesia: [quæ allegat] exinde quædam feminæ nullis certis adstrictæ legibus ibi Deo pie servierunt, donec anno MCCCCLXXXIX, pridie Sanctorum omnium, Confluentinæ virgines Tertiariæ S. Francisci e monte Besselich locum reformarunt, & ad Seraphici Patris præscriptum cuncta renovarunt: ita testatur M. S. codex vetustus cœnobii, vernaculo sermone scriptus hoc sensu: “Anno Domini MCCCCLXXXIX statuta sunt hæc inviolabiliter observanda in conventu Religiosarum sororum S. Martini, quæ sponte clara voce concordes se in domo capitulari feria sexta, in vigilia Sanctorum omnium, matutinis horis obtulerunt, coram duabus sororibus montis Besselich (quæ mandato reverendissimi Trevirensis archiepiscopi, de licentia Guardiani Patrum Confluentinorum de Observantia eo venerant) ad hunc conventum promovendum in vitæ Religiosæ progressu, servato recto ordine & bona reformatione secundum institutum, leges & consuetudines montis Besselich, & aliorum Religiosorum conventuum, cum observatione sanctæ earum regulæ & professionis”. Ursit hanc reformationem Joannes II archiepiscopus Trevirensis ex illustrissima Marchionum Badensium familia, qui anno MDIII decessit, cum LVII annis cathedræ Trevirensi præsedisset.

[16] Hæc mihi perscripta sæpius, oculis postea volui coram usurpare, & ab incolis, quæ fama & traditione majorum acceperant, [Crombachius] inaudire: vidi locum sacratiorem, aram subjectam gradibus, legi templi inscriptiones, audivi virginum & civium narrationes, omnia comperi consentanea iis, quæ jam ante scripseram; sacras etiam Martyrum exuvias pie veneratus, gladium conspexi, quo cæsi Christi Pugiles, rubigine jam exesum, cui talis adjecta inscriptio: Hic est gladius, qui cum his martyribus inventus est. Eminet in craniis omnibus unum, cujus prægrandis plaga fronti prope dexterum oculum cæsim inflicta exstat cum hac epigraphe: Hoc est caput martyris cum gladio repertum. Superant præterea sedecim alia crania, horum, ut suspicor potissimum Martyrum, aliorum tamen Divorum inserta reliquiis, quorum fere nomina iisdem apponuntur, quæ omnia decenter ornata altaribus imponuntur, a multis retro seculis cum gladio rubiginoso, ut nequeat dubitari, quin hactenus iis a tempore inventionis sit cultus religiosus attributus, licet anniversarium diem non habeant: posset is tamen iis mense Augusto post octavam Assumptionis Deiparæ recte adsignari, quod circa id tempus videantur esse inventi & elevati.

[17] Addamus carmen quod Joannes Flamingius sacerdos, [de immemorabili eorum cultu satis constat.] his Christi Athletis accinuit, & in tabella membranæ inscriptum, ac templi parieti affixum reperi. Is se Boniportuensem ideo nominat, quod oppidum illud, ut Romanis Bodobriga, sic seculis posterioribus Boniportum sit appellatum: hoc etiam nomen retinet in antiquissimis censuum archiepiscopalium Trevirensium indicibus.

Multus in hoc quondam Christi pro nomine sanguis
      Sanctorum effusus creditur esse loco.
Plura Beatorum sunt corpora sancta reperta
      Sub terra; multos quæ latuere dies.
Inventumque fuit Latiis epigramma figuris
      Insculptum saxo, quod posuere pii.
Ensis & appositus fuerat, quo cæsa feruntur
      Corpora Sanctorum, quando tulere necem.
Propterea hanc sacram quicumque intraveris ædem,
      Dic, precor, ætheria luce fruatur Ivo.
Quem cælestis amor pietas ac sancta coëgit
      In Christi laudem hunc sic reparare locum,
Qui modo neglectus senio foret, atque jaceret,
      Si pius hunc iterum non renovasset Ivo.
Sic igitur longos locus hic veneratur in annos
      Unde Deo laudes perpetuumque decus.

Hæc de Bopardiensibus Martyribus comperi, quæ vulgare primus hoc etiam nomine volui, ut incolarum & accolarum excitarem studium, ad Martyrum istorum cultum instaurandum, & latius propagandum, ac vestigia traditionesque veteres de iis accuratius perscrutandas, quo religiosius Deus in his Martyribus honoretur. Superest, ut exhibeatur.

HISTORIA INVENTIONIS
Ex Annalibus Trevirensibus Christophori Broweri nostri ad annum Christi 1200, sive lib. 15 pag. 838 & sequente.

Martyres anonymi, Bodobrigæ, seu Boppardiæ, in Germania (SS.)

Ex Browero.

[Ex revelatione cujusdam sanctæ Virginis] Anno, qui post Christum natum illuxit, supra ducentesimum millesimus a, e tenebris eruta in lucem præclara sunt Martyrum apud Bodabrigam b sub Antonino imperatore c in Germania secunda d pro Christi religione morte oppetita gloriosorum monumenta, & tot jam inde annorum spatiis obscuro in specu abdita, munere Dei immortalis repertis ita sub D. Martini sacello tunc eorum sepulchris, in hominum notitiam prodita sunt. Eo tempore, quo adhuc inter mortales degebat B. virgo Elisabetha de Schonaugia e, frequens pro ejus ætatis religione Boppardiensium incolarum ad Wetzlariensem, Marburgensemque trans Rhenum haud obscuras tum in Cattorum f finibus ecclesias venerandis ibi Divorum reliquiis, instituta peregrinatio. Aldenbergum g cœnobium est, ut loco dicemus, sacrarum virginum disciplina Præmonstratensium, ubi Elisabetha officii causa vel pietatis forte tum agebat. Huc Boppardienses, ejus sanctitatis fama permoti, cum salutatum illam adiissent, variis, ut sit, ultro citroque sermonibus habitis, virgo tandem; Ecquid visendis contigendisque Beatorum cineribus hac tanta concursatione & itinerum molestia ipsi sese fatigarent? Simul habere domi ostendit, quod magno labore, & fructu sæpe nullo, apud exteros ipsi quærerent: stare namque vetustam prope Boppardiam sub mœnibus ædiculam, D. Martino sacram: inibi Divorum sat multas conditas esse reliquias, neque opus magnis esse ad eas colendas itinerum laboribus, ac impensis. Nec plura tunc divina virgo.

[2] Aliquantum temporis adhuc medium, cum vetustatis injuriam sacellum ultra non ferens, [corpora horum Martyrum detecta sunt.] casuque & ipsa ruina sua solitudinem attestans, tam Clerum quam populum oppidi miseratione sui perpulit, ut ædem, eo solo dignam, stipe quoque, eam in rem missis circum oppida vicina literis, corrogata excitarent, ac Martyrum honori sub Mariæ Virginis ac D. Martini antiquis nominibus dedicarent. Cum igitur fundamentis in terra jaciendis regesta altius humo operæ insudant, ecce tibi sacrorum corporum, quæ suis quæque loculis sive sarcophagis disposita, polyandrion h; progrediendoque inveniunt monumentum, in quo nudus conditus gladius, sive securis: hancque ipsam felici Martyres cruore tinxisse, capiteque a cervicibus rescisso præclarum Christo fidei suæ testimonium sub Christi annum centesimum quadragesimum secundum perhibuisse, reperta ibidem lapidis indicabat vetus inscriptio i, idque ita hoc anno accidisse Hartmannus præpositus conventui ecclesiæ Montis S. Mariæ Bopardiæ, canonici B. Severi, recenter tum ibi instituti, prætor oppidi, milites, scabini, & civium tota denique universitas literis, quibus pro instauranda ecclesia subsidia flagitarunt, octava k D. Laurentii datis contestantur. Major inde haud dubie loco frequentia & grandior, uti par honos accessit. Verum ut peregrina adversaque gleba conflictatæ felices etiam emoriuntur stirpes; sic errorum & pravæ doctrinæ lolio pietas antiqua suffocatur. Hinc tam alta Martyrum locique sacrati oblivio cum incolis ipsis, tum liminis sacri virginibus custodibus non longævis obrepsit, mihi ut rei coram inspiciendæ istic olim periculum facienti omnia alia potius, quam de Martyrum sepulchris ac certaminibus narrarint: quo in eorum honore vindicando me longior quoque provexit oratio.

ANNOTATA.

a Immo contigit ea res anno 1280, secundum dicta in Commentario prævio.

b Cluverius lib. 2 Germaniæ antiquæ cap. 14, pag. 58 de etymologia hujus urbis hæc scribit: A superiore Vesalia decem iterum sunt millia ad oppidum vulgari nunc vocabulo Boppart; quem eumdem esse locum, qui in tabula Bontobrice, & apud Antoninum Baudobrico dicitur; situs in ripa Rheni, intervallum, quod pene in tabula constat, & nominis similitudo convincunt. In Notitia imperii vocatur Bodobriga. Unde apud Antoninum lego Baudobrica, & in tabula Bautobrica. Omnium recta est ratio, variantibus linguæ Celticæ dialectis, quæ facile AU in O, T in D, & G in C, & vice versa commutant. Antiquis Germanis credo fuisse Bodebrige & Boteprige: unde postea Bobbrig & Bropprig; & mox Bobbert & Boppert, quod tandem Boppart.

c Nos Martyres illos posuimus tempore hujus imperatoris, & sub anno Christi 142. Vide Commentarium prævium.

d Germania secunda vocatur alibi inferior, ac complectitur Treviros ac vicinas aliquot regiones, ut videsis apud Baudrandum ad vocem Germania.

e Immo vero Elisabethæ Thuringicæ filia, nomine Gertrudis, secundum ea, quæ disputavimus in dicto Commentario.

f Cluverius lib. 3 Germaniæ antiquæ cap. 5 pag. 21 Cattorum finibus includit Hassiam, & ibidem hodiernum Hassorum nomen a Cattis deducit.

g De hoc monasterio turpiter confuso cum alio, quod est in Flandria, consuli potest sæpe allegatus Commentarius noster.

h Græce πολυάνδρειον vel πολυάνδριον. Formatur a voce πολὺς, multus, & a genitivo ἀνδρὸς, cujus nominativus est άνὴρ, id est, vir: nam polyandrion, sive locus capacior sepulcri, vel cœmeterium, multos homines seu viros continet. Consuli etiam possunt, quæ de hac voce observata sunt jam pridem tomo V Julii, die 22, pag. 250 in Annotatis lit. h.

i Quæ huc spectant, expendimus in Commentario.

k Hæc vox octava sive male transcripta, sive perperam ex abbreviatione sic fuerit formata, in erroneum hujus historiæ systema induxit Browerum, dum illam accepit pro anno octuagesimo seculi decimi tertii. Plura idem Commentarius.

DE SS. MINERVIO VEL MINERVO, ET ELEAZARO CUM FILIIS OCTO MARTYRIBUS.
LUGDUNI IN GALLIA.

Ineunte seculo tertio.

SYLLOGE HISTORICO-CRITICA.

Minervius vel Minervus martyr Lugduni in Gallia (S.)
Eleazarus martyr Lugduni in Gallia (S.)
Filii octo martyres Lugduni in Gallia (SS.)

AUCTORE G. C.

§ I. Antiqua horum Sanctorum memoria in Martyrologiis, ætas & palæstra martyrii.

Quam certus est horum Martyrum cultus, tam incerta sunt eorum gesta, ætas, & reliqua, quæ in Martyrologio Hispanico de illis traduntur. [Annua horum Martyrum memoria celebratur] Immemorabilem illorum cultum indicant varia Martyrologii Hieronymiani exemplaria, inter quæ Corbeiense apud Florentinium hac die sic habet: Lugduno Galliæ natalis sanctorum Minervii, Eleazari, cum filiis octo martyribus. Huic annuntiationi fere consonant alii vetusti codices ibidem relati, si excipias unum, in quo nomen Eleazari corrumpitur, & numerus Martyrum minuitur hoc modo: In Gallia natalis sanctorum Minervi, Eliaga, cum filiis VII. Verum magis corrupta sunt apographa diei præcedentis, ut inter Prætermissos vel in alium diem dilatos tunc monuimus, in quibus iidem Sancti cum octo filiis ita annuntiari videntur: In Gallia natalis sanctorum Medardi & Emiliani cum filiis VIII. Palæstra martyrii quoque mutata est in duobus codicibus, ex quibus Antverpiensis die XXII Augusti sic eos memorat: Augustoduno Galliæ Minervi & Emiliani cum filiis VIII, & S. Simphoriani. Cum S. Symphorianus Augustoduni passus sit, ut die præcedente vidimus, non omnino temere suspicamur, transpositum esse nomen hujus urbis, quod immediate S. Symphoriano præmittendum erat, vel Augustodunum pro Lugduno oscitantia amanuensis in textum irrepsisse.

[2] Porro Florentinius in notis ad diem XXII Augusti de istis corruptionibus ita disserit: [in diversis exemplaribus] Ninervium, non Medardum, cum Emiliano & filiis octo addit antiquarius Gallicus, tam in Martyrologio Antverpiensi quam Corbeiensi; librarius vero nostrorum codicum deceptus celebriori fama S. Medardi in Gallia, nomen Minervii corrupit; unde etiam Augustoduni nomen subticuit, quod Noviomensis episcopus Medardus fuerit, vel Suessionensis, ut ad diem octavam Junii dictum est, & quod de Minervio sequenti die memoriam recolat. Ex fide igitur aliorum codicum restituendum videtur: In Gallia sanctorum Minervii et Emeliani cum filiis VIII, quemadmodum Augustodunum locum venerationis signantia retinent Martyrologia Antverpiense & Corbeiense. Hos tamen præterit Saussayus hac die. Videantur, quæ in sequentem diem adnotamus.

[3] Florentinius autem die XXIII Augusti in notis observat sequentia: Sanctum Minervium cum [Martyrologii Hieronymiani,] Emiliano & filiis octo Martyrologium Antverpiense vetustissimum & Corbeiense non Lugduni, sed Augustoduni, veneratum proposuerunt proximo præcedenti die, ubi codices nostri pro Minervio Medardum exhibuerunt, & nos emendatione dignos duximus. Hodierni fasti in omnibus fere Martyrologiis signantur memoria Lugdunensium Martyrum Minervii & Eleazari cum octo pariter filiis. Eosdem esse idem Minervii nomen & octo filios succedenti Martyri assignatos non difficile suadere videntur, immutato dumtaxat Eleazaro in Emilianum, & Lugduno in Augustodunum. De Minervio Lugdunensi fatetur Raynaudus in Hagiologio Lugdunensi obscura fere omnia esse, & quamquam de Eleazaro cum filiis octo diffusius agat, & indulgentias quasdam antiquitus concessas pro veneratione ejusdem sancti Martyris ac filiorum adducat, præter Adonis tamen auctoritatem, qui sanctos Minervium & Eleazarum cum filiis octo conservari affirmat in crypta, quæ urbi ab Occidente imminet, & quæ dicitur sancti Irenæi, reliqua a Saussayo adducta de tempore passionis non omnino probat, sicuti omnino improbat, quæ Julianus Petri in Chronico adducit. In vetusto Hagiologio Franco-Galliæ Labbei XI Kal. Augustoduno tantum S. Symphorianus tribuitur, & X Kal. Lugduno Galliæ sanctorum Minervii et Eleazarii cum aliis octo memoriam consignat, & in hoc unicum est, quod non filios Eleazari, sed socios tantum videatur nuncupare, sicuti Usuardus. Eleazarum etiam, non Emilianum legit Galesinius in libris scriptis.

[4] [ab Usuardo & Adone] Dum Florentinius hoc loco significat, inter Hagiologium Labbeanum & Usuardum convenire, iisque singulare esse, quod aliis octo pro filiis octo scripserint, verosimiliter intelligit Usuardum Molani, qui in editione anni 1568 ad hanc diem sic habet: Lugduni Galliæ sanctorum martyrum Minervii & Eleazari cum aliis octo. Sed in posterioribus Molani editionibus & in Usuardo genuino sic annuntiatio illa diserte exprimitur: Lugduno Galliæ sanctorum martyrum Minervii & Eleazari cum filiis octo. Haud dubie Usuardus hanc annuntiationem ex Adone excerpsit, omisso sepulturæ loco, quem Ado in suo Martyrologio ad diem XXIII Augusti designavit his verbis: Lugduno Galliæ, natalis sanctorum martyrum Minervi & Eleazari cum filiis octo, quorum corpora in crypta, quæ urbi ab Occidente imminet, condita habentur. Omittimus hic collectorem hodierni Martyrologii Romani & alios recentiores hagiologos, eo quod suas annuntiationes ex jam dictis hauserint, & hæc ad antiquum cultum horum Martyrum probandum satis superque sufficiant.

[5] Occasione supradictæ diversitatis, quæ in Usuardo Molani occurrit, [(nomen Eleazari forsan est muliebre)] ubi legitur aliis pro filiis, Sollerius noster in observationibus ad Usuardum suum die XXIII Augusti novam sententiam de S. Eleazaro proponit his verbis: Grevenus & Molanus contra communem omnium codicum lectionem scribunt non CUM FILIIS, sed CUM ALIIS OCTO, non advertentes, nomen Eleazari esse muliebre, ab Eleazarum, ut Glycerii a Glycerium, Eustochii ab Eustochium &c. Non ignoro, quod Castellanus in margine Martyrologii sui universalis monuerit, Eleazarum in feminino genere accipiendum esse. Etiam scio, in indice Martyrologii Parisiensis, quod eminentissimus Cardinalis Noaillius anno 1727 typis excudi curavit, S. Eleazarum uxorem S. Minervii appellari. Sed antiquiora hujus assertionis testimonia desidero, quandoquidem Majores nostri tomo 1 Junii pag. 676 num. 32, & scriptores alii passim ambos istos Martyres, tamquam viros & ejusdem certaminis socios, cum filiis octo memoraverint. Quare illam Solerii nostri observationem pro conjectura dumtaxat haberi volumus, donec alicunde major ad incertam hanc opinionem illustrandam lux affulserit.

[6] Audiamus interea Theophilum Raynaudum nostrum, [& videntur omnes martyrium subiisse] qui in Hagiologio Lugdunensi apud nos pag. 45 de iisdem Martyribus ita ratiocinatur: Sanctus Eleazarus martyr Lugduni passus est XXIII Augusti cum sancto Minervio & octo filiis, ut habent omnia Martyrologia. An vero illi octo filii ad sanctum Eleazarum omnes vel aliqui, an ad sanctum Minervium spectarint, non reperio; quamvis ad sanctum dumtaxat Eleazarum pertinuisse, conjectura ducitur ex eo, quod in Martyrologiis Romano, Bedæ, Usuardi & Adonis, præmisso semper Minervio subjicitur Eleazarus cum filiis octo. Et in veteri scriptura ecclesiæ sancti Irenæi, qua referuntur indulgentiæ ei ecclesiæ concessæ a variis summis Pontificibus dicitur, cælestes illos thesauros fuisse distributos in honorem sanctorum Irenæi, Epipodii, Eleazari cum filiis octo (tacito Minervio) & undeviginti millium martyrum: condita enim fuisse sancti Eleazari & sociorum corpora in crypta sancti Irenæi testatur Ado. Dominicus de Colonia noster in Historia civitatis Lugdunensis, quam anno 1728 & 1730 Gallice duobus voluminibus edidit, tomo 1 istius Operis part. 2 pag. 106 & sequentibus de magna martyrum Lugdunensium multitudine meminit, atque ingentem hunc numerum non contemnendis argumentis tuetur.

[7] At superest quæstio chronologica, utrum Sancti nostri cum ingenti illa martyrum Lugdunensium multitudine ac S. Irenæo passi fuerint, [Lugduni Celtarum in Gallia] an autem in alia persecutione vel populari ethnicorum tumultu martyrium subierint. Raynaudus loco proxime citato de obscura hac controversia sic ratiocinari pergit: Quod tamen in eadem crypta, procedente tempore, condita constet corpora sanctorum Epipodii & Alexandri, qui ante sanctum Irenæum passi erant, non potest ex ea ibidem tumulatione S. Eleazari & sociorum constare, an cum sancto Irenæo passi sint, vel tempore aliquo anteriore aut posteriore, qua de re altum apud omnes silentium. Unde caute auctor Martyrologii Gallicani (quod post hæc a nobis primum vulgata prodit) hos sanctos Martyres passos ait in ea immani persecutione, quæ tot pios absumpsit, nullam designans persecutionem, nisi quod cum dicat, eos institisse sanctorum suorum præsulum Photini ac Irenæi salutaribus monitis, significare videtur, eos in posteriori persecutione per Severum facta, sancto Irenæo ad clavum ecclesiæ Lugdunensis sedente, periisse.

[8] [circa initium seculi tertii,] Procul dubio Raynaudus per auctorem Martyrologii Gallicani hic designat Andream Saussayum, qui in Martyrologio suo Gallicano ad diem XXIII Augusti de Martyribus nostris ita scribit: Lugduni natalis sanctorum martyrum Minervii & Eleazari, octoque hujus filiorum, qui in acri illa persecutione, quæ tot pios illius urbis incolas absumpsit, Photini & Irenæi suorum successive præsulum salutaria documenta & exempla sequentes, cervices pro Christo intrepide ferali gladio supposuerunt, quorum sacra cadavera eodem loco sepulta sunt; ubi & humata recoluntur & coluntur sub sancti Irenæi patrocinio, unde-viginti millium martyrum, hoc sub turbine necatorum pro fidei testificatione, corpora veneranda. Cum certum horum Martyrum tempus ex antiquis monumentis eruere non possimus, & Martyrologium Parisiense supra allegatum post alios scriptores annuntiationi eorum in margine addat annum Christi 202 vel 211, nos hanc communiorem sententiam sine operosa discussione secuti sumus, & initio hujus sylloges in margine martyrium illorum ineunte seculo tertio collocavimus.

[9] [quamvis locus ac tempus martyrii mutata sint] Verum ab hac chronologia ac ipsa martyrii palæstra multum recedunt aliqui recentiores Hispani, quemadmodum Raynaudus eodem loco refert his verbis: At Julianus Petri, archipresbyter Toletanus in Chronico ad annum Domini LXVI multo anterius obitum horum sanctorum Martyrum consignat, & alibi, quam Lugduni Celtarum, passos asserit. Sic enim scribit: Lugduni in Convenis XXIII Augusti anno Domini LXVI Eleazarus cum octo filiis, discipulus sancti Petri, prius Toletanus archisynagogus, in Jerusalem ab illo conversus, fuit martyr. Lugdunum Convenarum, ex quo everso urbs excitata est, cui hodie nomen a sancto Bertrando, ad radices Pyrenæorum situm est, ut proinde Julianus Eleazarum sanctis Hispanis annumeret. Quo supposito, tempus martyrii S. Eleazari liquidum est, & ad eum pertinuisse filios octo, de quibus agunt sacræ tabulæ, fit extra dubium. Ipse tamen sanctus Eleazarus cum octo filiis Lugduno Celtarum subducitur; quod tamen præter Julianum nemo, quem viderim, ac ne ipse quidem Flavius Dexter, quantumvis pro augendis Hispaniæ decoribus solicitissimus, sanctum Eleazarum ac filios Lugduno quondam Hispaniensi transcribat, sed omnes Lugduno simpliciter dicto sive Celtico hos Cælites addicant, ibique jam olim peculiarem cultum tamquam indigenæ obtineant, adhuc hæreo.

[10] [ab Hispanis quibusdam fabulatoribus.] Non immerito Raynaudus hic hæret, & de veritate memorati testimonii dubitat. Sed non diu hæsisset, si novisset impostorem ejusque adjutores, qui sub nomine Juliani aliorumque veterum auctorum, innumeras fabulas incautis lectoribus obtruserunt. Non diu hæsisset, inquam, si legere potuisset Bibliothecam veterem Hispanam Nicolai Antonii, qui lib. 7 istius Operis cap. 9, sive tomo 2 pag. 29 præter alia manifesta suppositionis argumenta nominatim huic pseudo-Juliano sequentes accusationes jure impingit: Sanctis, quorum ignoratur natalis locus, Hispanos natales temere asserit; atque item æquivoco usus, assignata his martyrii loca in Martyrologiis, cum Hispaniæ aliis eadem facit. Eumdem æquivocationis ludum in locis ludens, peregre facta quæque in Hispania contigisse, ridiculo ausu scribit. Videtur itaque Raynaudus has impostorum fraudes ignorasse aut saltem non satis perspectas habuisse. Vix operæ pretium est has similesque pseudo-Juliani fabulas refellere, quas eruditi jam passim norunt ac contemnunt. Ne quis tamen cum multiscio isto viro propter impudentem fabulatorum confidentiam dubius hæreat, paragrapho sequente hanc ipsam fallaciam ex Hispanis scriptoribus detegemus.

§ II. Nonnulla, quæ pseudoscriptores Hispani de his Martyribus finxerunt, & quomodo tempus ac palæstram martyrii mutaverint.

[Lugdunum Convenarum distinguitur] Jam superius ex Raynaudo retulimus, hos Martyres a pseudo-Juliano Lugduni in Convenis ad hanc diem annuntiari. Baudrandus tomo 1 Geographiæ suæ situm & vicissitudinem hujus civitatis describit hoc modo: Lugdunum Convenarum urbis Galliæ in Aquitania ad montium Pyrenæorum radices, in Convenensi tractu; unde dicitur etiam Convenæ excisa fuit a Francis sub rege Guntchramno anno DLXXXIV, & in ejus ruinis excitata fuit urbs a sancto Bertrando anno MC; unde nomen recens S. Bertrand, sanum S. Bertrandi, estque episcopalis sub archiepiscopo Auscitano. Sedet in colle ad Garumnam fluvium in confinio Aragoniæ, teste Petro de Marca. Dicitur etiam a quibusdam saint Bertrand de Cominges, & distat sedecim millibus passuum ab Aquis Convenarum, ut constat ex Itinerario Antonini, quindecim leucis a Tolosa in occasum hybernum, undecim ab Ausciis in Austrum, & quinque a Consoranis in Occasum. Ab aliis vocatur Lugdunum Aquitaniæ. Plura de hac civitate apud Valesium in Notitia Galliarum pag. 157, & apud editores novissimos Galliæ Christianæ tomo 1 Col. & sequentibus videri possunt.

[12] Baudrandus autem aliud Galliæ Lugdunum, quod interdum Lugdunum Segusianorum vel Celtarum cognominatur ad distinctionem, [a Lugduno Celtarum,] describit ibidem his verbis: Lugdunum, urbs Segusianorum in Gallia Celtica, quæ ab ipsa Lugdunensis dicta fuit Straboni, Plinio, Antonino & aliis, a Munatio Planco condita sub Augusto, & sic vocata veteri Gallorum lingua, quasi MONTIS CORVUS, ut existimant. Lugdunum Celtarum dicta fuit etiam, & Lugdunum Segusianorum ad aliarum urbium hujus nominis differentiam, nunc vulgo Lyon incolis, … urbs Galliæ celeberrima & amplissima, archiepiscopalis & permunita, Lugdunensis provinciæ ab ea dictæ caput, emporiumque clarissimum ad montium radices in ipso limite provinciarum Bressiæ & Delphinatus, a qua ultima separatur tantum Rhodano fluvio, qui ad ipsam ponte trajicitur lapideo oblongo, & juxta & infra recipit Ararim fluvium, qui per hanc urbem labitur, & in ea jungitur tribus pontibus &c. Ex his discrimen utriusque istius civitatis Gallicæ satis manifestum est.

[13] [& Tamayus in priori urbe hos Martyres collocans,] Cum pseudo-Julianus adverteret, in Martyrologiis passim S. Eleazarum cum octo filiis Lugduni simpliciter annuntiari, ex hac æquivoca martyrii palæstra arripuit occasionem collocandi Sanctos illos Lugduni Convenarum, ut eos Hispaniæ saltem viciniores redderet. Insuper eosdem ex urbe Toletana oriundos finxit, ut patriam suam hoc commentitio splendore illustraret. Hinc fidelis ipsius sectator Joannes Tamayus de Salazar in Martyrologio suo Hispanico ad diem XXIII Augusti, præmissa magnifica horum Martyrum annuntiatione, notas suas ita exorditur: Celebre in omnibus seculis fuit nomen eorum in Gallia; sed celebrius erit in posterum in Hispania. Ibidem, quia Lugduni famigerata Convenarum urbe, Celticis sita populis, tantorum Martyrum passio; isthinc, quia Toleto regia civitate, Carpetanorum capite, felicissima origo. Illorum memoriam repetunt omnia fere Martyrologia, Bedæ, Usuardi, Adonis, & recentiorum. Deinde plurimos hagiologos, tamquam opinioni suæ faventis, confidenter citat, cum tamen nulli de Lugduno Convenarum & Toletana horum Matyrum origine meminerint, si paucos recentiores Hispanos ab impostoribus hujusmodi deceptos excipias.

[14] [sibi non constat,] Sed hic imprudens pseudo-Juliani discipulus postea secum pugnat, & incaute magistrum suum prodit, dum Acta S. Eleazari terminat his perbis: Hinc [Eleazarus] Hispaniam & Toletum reversus, quia adhuc Pharisaïca persecutionis respirabat procella, filios octo quos habebat, sacris laticibus tinxit, & Romam aggredi desiderans cum prole Petrum visurus, per Gallias transiens & Lugdunum Celtarum ingrediens, cum Christum verum Deum ediceret, a gentilibus tentus, & variis cruciatibus expositus, tandem in fide constans, una cum filiis ad martyrii coronam celebris & strenuus Agonista pervenit X Kalendas Septembris, anno Domini LXVI: quorum corpora post aliquot secula inventa in crypta sancti Irenæi, ibidem adhuc asservantur, & debito venerationis coluntur obsequio. Tamayus hoc loco palæstram martyrii, quam antea Lugdunum Convenarum appellaverat, jam Lugdunum Celtarum cognominat, & consequenter asserit, S. Eleazarum cum filiis passum esse in celeberrima illa Galliæ civitate, quam superius num. 12 ex Baudrando assignavimus. Igitur hic sibi ipsi turpiter contradicit, aut duas diversas Galliæ civitates imperite confundit.

[15] [ut argumentis quibusdam probatur.] Præterea Tamayus hic meminit de crypta sancti Irenæi, quæ certe Lugduno Celtarum vel Segusianorum vicina est, & in qua corpora horum Martyrum inventa esse ac etiamnum conservari affirmat. Videtur itaque sorex indicio suo hic periisse, ut proverbii loco dici solet. Unde eruditus Nicolaus Antonius in Mss. posthumis, quæ reverendus admodum ac amplissimus D. Adrianus Connink, auctoris consanguineus, nobis Matriti circa finem anni 1721 benevole transcribenda concessit, contra pseudo-Julianum ac Tamayum sic disserit: Plane Eleazarum hunc XXIII Augusti una cum Minervio & octo filiis Lugduni in Gallia martyrem laudant veteres ac recentiores a Joanne Tamayo collecti, qui tamen differentia insuper habita, quam inter Lugdunum Segusianorum sive Celtarum, Galliæ Lugdunensis caput (hodie Lyon) ad Rhodanum, & Lugdunum Convenarum in Aquitania & prope Hispaniam & Pyrenæos montes, saint Bertrand de Comenge hodie dictum agnoscunt, omnes Lugduno Celtarum, non Convenarum, invito Juliano, adscribunt martyrem; quem quidem Lugdunum amplissima urbs Lyon inter plures alios suum agnoscit, conspirantibus iis, qui apud Lugdunum Galliæ passos Martyres (quod de præcipua hujus nominis urbe intelligi debet) affirmant Ado, Usuardus, auctor Martyrologii Franco-Galliæ, Equilinus, Galesinius, Maurolycus, Lubinus, exteri & Galli, quique de Sanctis scripserunt, Saussayus in Gallia, Raynaudus in Lugduni Sanctis sive Indiculo sanctorum Lugdunensium. Et apud Adonem signate notatum legimus: Quorum corpora in crypta, quæ ubi ab occidente imminet, condita habentur. Quod de crypta sancti Irenæi vocata intelligunt Raynaudus & Florentinius, quibus ego ipsum Tamayum superius adjunxi.

[16] Nunc patienter audiamus fictitia eorumdem Martyrum Acta, [Insuper originem Hispanicam'] quæ pseudo-Julianus sparsim inseruit suis Adversariis, ex quibus Tamayus ea simul refert in hunc modum: Eleazarus ex Hebræa gente, quam Nabuc-Zerdam seu Pyrhus Nabuccodonossoris Babyloniæ regis dux Hispanias traxerat, oriundus, cujus atavi ad Toletum celebrem Hispaniæ urbem & Carpetaniæ primariam sistentes, ibidem synagogam Iberiæ maximam construxere, quæ, ut moris erat, continuo apud Jerosolymam procuratorem, qui omnia a pontificibus illius legis decreta & ordinata ad ceterarum synagogarum gubernationem emitteret, habebat. Ergo Eleazarus urbe Toletana natus, & ejus synagogæ sacerdos, omnium Hebræorum consilio ad archisynagogi seu procuratoris in Jerosolyma consistentis apicem evectus, muneris pensum obire cœpit eo tempore, quo Christus Dominus per Judæam & Samariam salutis ostia reserabat æternæ; cujus inculpabilem vitam cognoscens, cujus mirabilia opera plaudens, cujus prodigia recogitans & verba salutaria demirans, in animo concipere, illum futurum veritatis antistitem & universæ gentis salvatorem, dubio procul occepit. Hinc etiam meditabatur, quanta esset principum suorum invidia, qua Christum insectari, ejus opera invidere, & ad mortem usque protrahere destinassent.

[17] Igitur per scribas & pharisæos de Christi morte consilium cum cognosceret Eleazarus, [suppositias litteras,] ne Toletana in illorum decreto synagoga, cujus vices gerebat, inconsulta peccaret, hanc illi literam præmisit: “Eleazar archisynagogus gentis Hispanæ in Jerusalem, & seniores ejus, Levi archisynagogo Toletano, Samueli & Josepho senioribus salutem in Domino Israël. Fratres scitote, hic prædicare virum bonum, nomine Jesum Christum, Nazarenum, qui facit multa miracula, suscitat mortuos, sanat leprosos, cæcis visum, claudis gressum, paralyticis membrorum usum præstat. Est homo benefaciens, humilis, benignus, misericors & gravis; formosus præ filiis hominum, & gratiosus in sermone, potens in opere, in omnibus supra reliquos homines, & apud multos habetur ut Messias. Joannes Zachariæ filius illum monstravit digito dicens: ecce agnus Dei. Nos in mortem ejus, quam illi Annas & Cayphas principes sacerdotum machinaverunt, consentire noluimus, & admonemus, ne vos aut alii consentiant ex Hispanis duodecim tribuum, quæ ibi quidem solum sunt; memores, cum Aman majores nostros jam in Hispaniam delatos, & alios aliarum provinciarum Judæos jussit suspendi, Deo ordinante, ex furca, quam præpararat patri nostro Mardochæo, illum suspensum fuisse”.

[18] [& alia gesta S. Eleazaro affingit] Hanc cum reciperet epistolam synagoga Toletana, protinus ad Samuëlem, Annam & Caypham præcipuos de Christi morte administros, responsionem dirigere decreverunt, qua illos ab incepto errore dissuadere conantur, pluribus relatis circumstantiis, quibus Jesum verum esse Messiam interpretabantur. Sed cum invidia illorum corda obdurasset, haud aliquid valuit apud æmulos Toletanorum specifica contradictio. Tandem post Christi Domini mortem alia adversus ejus discipulos persecutio Jerosolymis est exorta, qua omnes ab urbe profugi Samariæ, Judeæ, Palæstinæ & aliarum provinciarum orbis civitates in refugium ingredi decreverunt. Sed principum sacerdotum Jerosolymorum furor adeo excanduit adversus eos, quod epistolas ad omnes synagogas orbis præmitteret, quibus præcipitur, ne discipulos Crucifixi ullatenus recipiant; imo illos a suorum consortio ferocius expellant. Quorum decretum cum agnovisset Eleazarus, iterum suis rescripsit, haudquaquam obedirent canoni synagogæ Jerosolymitanæ, sed discipulos Christi admittendos & honorandos disseruit, maxime Jacobum, tamquam ad prædicationem illius provinciæ apostolum destinatum.

[19] [secutus pseudo Julianum,] Post hæc cum beatus Petrus Apostolorum princeps sermonem de Christi divinitate coram populis & gentibus instrueret, inter alios, quos ad fidei confessionem attraxit, Eleazarus consignatur, qui ab ipso Apostolo de fide edoctus, etiam fuit ablutus aquis protinus salutaribus, & illi adhærens, inter ejus discipulos fuit merito consignatus. Deinde Tamayus narrat, quomodo S. Eleazarus cum filiis in Hispaniam redierit, & inde Romam profecturus ab ethnicis Lugduni in Gallia comprehensus fuerit, ac ibidem pro Christo martyrium subierit, ut supra retulimus. Hæc autem omnia figmenta adornavit ex suo pseudo-Juliano, qui in Adversariis num. 9 & 10 inter alia sic fabulatur: Judæorum Hispanorum synagoga, quæ erat Hierosolymæ, non consensit morti Christi, nec fuit cum illis, qui petierunt Pilatum, ut occideretur; quin defenderat Jesum, ut patet ex euangelio Nicodemi. Iidem petierunt a Petro, ut mitteret Jacobum ad suos. Hujus gentis & synagogæ transtuli in Latinum & Arabicum epistolam, quam miserat ex Jerusalem ad Toletanos Judæos, quæ incipit: Eleazar archisynagogus gentis Hispanæ.

[20] [cujus vana auctoritate fretus,] Tamayus hoc oraculo fretus in iisdem notis ita gloriatur: Multa in his Actis & illustria prorsus involvuntur Hispanicæ antiquitatis monimenta, quorum illustrationem fere omnis tam nostratum quam exterorum efflagitat eruditio. Verum Nicolaus Antonius hanc gloriosam nonnihil minuit, dum in supradictis Mss. posthumis respondet hoc modo: Plura ex his locis Hispaniæ decora procedere jactat Joannes Tamayus; adventum Hebræorum scilicet in Hispaniam antiquissimum, cujus assertores olim & a Juliano deceptos jam confudit solidissimo de hac re commentario excellentissimus Mondexarensis Marchio, ubi & incolatum eorum cum Toleti (quem nescio quare tam antiquis radicibus infixum ei fuisse urbi prætendunt Toletophili) tum in locis aliis, quorum ab eorumdem Hebræorum lingua nomenclaturam derivant, non nisi ab Hadriani tempore, aut forsan ab ingressu Maurorum in Hispanias deduci posse, cetera de his mutuis epistolis Toletanorum & Hierosolymitanorum sub Christi triumphum scriptis litteris ficulna esse somnia confirmat. Consulat itaque commentarium Marchionis Mondexarensis, si quis hæc somnia operosius explosa legere desideret.

[21] Ceterum tota hæc fabella nititur solo nomine cujusdam Eleazari, [& levi nominis similitudine nixus,] quem pseudo-Julianus apud Clementem lib. 3 Recognitionum num. 68 inter discipulos S. Petri numerari legerat. At eodem fundamento alios, quorum nomina ibidem leguntur, ex Hispania oriundos asserere poterat, si nomini eorum similem historiam addidisset, aut potius affinxisset. Quod si nomen Eleazari ad hanc fabulam contexendam requirebatur, tantum inspicere oportebat Antiquitates Judaïcas Flavii Josephi vel Annales ecclesiasticos eminentissimi Baronii, ubi invenire est diversos Eleazaros, qui primo Christi seculo floruerunt, & quos etiam pseudo-Julianus ex Hispania oriundos ac martyres dicere potuisset, si nomen eorum similibus episodiis historicis exornasset. Ostendant itaque nobis pertinaces pseudo-Juliani & similium fabulatorum defensores, ubi umquam in genuino quodam antiquitatis instrumento de S. Eleazaro & octo filiis martyribus Lugdunensibus invenerint fictitias illas historiæ circumstantias, quas jam retulimus.

[22] Attamen Tamayus sola nominis similitudine confisus (alia enim omnia adjuncta non nisi apud pseudo-Julianum reperire potuit) in iisdem notis scriptores Gallos arroganter redarguit his verbis: [arroganter insultat scriptoribus Gallis,] Hinc etiam annum agonis sancti Martyris & filiorum ex ipso textu Juliani percipies, & quam vafre scriptores Gallos errare cognosces, qui dicunt temporibus Photini & Irenæi Eleazarum & filios agonizasse, ut inquit Saussayus in Martyrologio Gallicano fol. 541, ut etiam notavit Theophilus Raynaudus in Indiculo Sanctorum Lugdunensium fol. 214; imo & ipse hallucinatur, qui Martyrum passionem ad annum Domini CLXXIX rejicit. Quibus varietatibus explosis, jam Lugdunenses ulterius annum passionis suorum Martyrum percipient. Etiam confidenter exteris obtrudit epistolam responsoriam synagogæ Toletanæ ad principes synagogæ Hierosolymitanæ, quam fabulator quispiam corrupto idiomate Hispanico composuit, & ex cerebro suo fabricavit.

[23] [dum interim ab eruditis Hispanis exploditur.] Nobis nec lubet nec vacat operosius refutare singulas has nugas, quibus referendis jam inde nimis diu immorati sumus, cum præsertim temerariam illam Tamayi confidentiam satis represserit eminentissimus Cardinalis Aguirrius, dum in Collectione maxima conciliorum Hispaniæ tomo 1 pag. 322 de scriptis ejus tale tulit judicium: Ex iis turbidis & seculentis lacunis Joannes Tamayus de Salazar nimia credulitate, & crisi nulla, delibavit, aut potius coacervavit figmenta innumera, iisque implevit sex illos tomos sui Martyrologii Hispani, a vulgo & semidoctis receptos cum ingenti plausu; sed stomachum ac bilem moventes eruditissimis quibusque Hispanis & exteris. Nec contentus Tamayus aliena commenta suis scriptis inserere, adjecit e suo plurima tertio quoque verbo, ac præsertim carmina insulsissima, & nec grammatices nec poëseos leges servantia, tamquam olim a Maximo aliisque viris gravissimis scripta, quæ tamen partim ab ipso Tamayo, partim ab aliis convictoribus ejus in domo illustrissimi D. Didaci de Arce Reynoso, Inquisitoris generalis Hispaniarum, absque ullo genio aut sale composita fuerunt. Non instituissem tam longam digressionem, nisi superius observassem, Theophilum Raynaudum nostrum, virum doctum ac minime credulum, ad has audaces pseudo-Juliani fictiones attonitum hæsisse, & quasi de vera Martyrum nostrorum palæstra dubitasse.

DE SS. QUIRIACO EPISCOPO, MAXIMO PRESBYTERO, ARCHELAO DIACONO, ET SOCIIS MARTYRIBUS,
APUD OSTIA TIBERINA.

Circa medium seculi III.

Cultus ex Martyrologiis, socii, tempus, Acta, & Archelai translatio.

Quiriacus episc. apud Ostia Tiberina (S.)
Maximus presb. apud Ostia Tiberina (S.)
Archelaus diac. apud Ostia Tiberina (S.)
Socii apud Ostia Tiberina (SS.)

AUCTORE J. P.

Clarior est horum Sanctorum memoria in multis Fastis sacris, quam historica martyrii eorum narratio, [Indicantur Fasti sacri, in quibus habentur hi Martyres:] uti postea videbimus, quando ipsorum Acta examinabimus. Primo itaque producamus Martyrologia aliquot, in quibus memorantur. Martyrologium a Florentinio vulgatum sic habet: In Hostia natalis sanctorum Quiriaci, & Arcilai. Romanum vetus seu parvum: Romæ, Hippolyti, Quiriaci, & Archillai. Ado: In Portu urbis Romæ, natalis sancti Hippolyti, Quiriaci, & Archillai. Adoni adde Usuardum, qui tres istos Sanctos eidem loco attribuit. Inter Martyrologia Hieronymiana contracta, quæ a nobis edita sunt, habetur in Rhinoviensi ac Richenoviensi solus Cyriacus cum duobus aliis, hoc modo: Romæ, Cyriaci, Abundi, Innocenti. In Richenoviensi tamen scribitur Abundii, Innocentii: de quibus hac etiam die seorsim agimus. De S. Hippolyto superius annuntiato consule diem hesternum. Hodiernos vero ita refert Martyrologium Romanum modernum: Apud Ostia Tiberina sanctorum martyrum Quiriaci episcopi, Maximi presbyteri, Archelai diaconi, & sociorum, qui sub Ulpiano præfecto tempore Alexandri passi sunt.

[2] Longus porro sociorum, quorum in Romano non exprimuntur nomina, [de eorum sociis,] manipulus nominatur in Actis, sive eorum compendio apud Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ hac die, quod producit ex gestis & Passione S. Aureæ virginis: de qua erit agendi locus cum eodem Martyrologio Romano ad diem proxime sequentem; ita tamen, ut quædam hic etiam in antecessum simus notaturi, quoad in rem præsentem erit satis. Porro hujus Maximi & Archelai corpora Parmæ in templo cathedrali asservantur, ut tabulæ ejusdem ecclesiæ indicant, inquit Ferrarius idem in Annotatione: Quiriaci autem & Aureæ virg. hisce adduntur apud Ughellum tomo 2 Italiæ sacræ, columna 142 editionis novissimæ Venetæ. Jam vero lectoris interest, ut paucis eum instruamus de Actis, e quibus tres Pugiles nostri, superius a nobis in titulo nominati, desumpti sunt a Baronio, reliquis sub generico sociorum titulo, non addito eorum nomine, annuntiatis: quam Martyrologii Romani annuntiationem sequi etiam nobis visum est: propterea quod istius Sanctæ Acta, e quibus plurimorum sociorum nomina accepit Ferrarius, parvæ sunt auctoritatis, sicut patebit die, quo examinabuntur, vigesima quarta hujus mensis, dicente Baronio ad annum 229, num. 7, quod mendis plena in multis essent restituenda.

[3] Baronius in notis hodiernis ad Martyrologium suum, [ac tempore.] ad Quiriacum episcopum & socios sic observat: Horum res gestæ narrantur in Actis S. Aureæ, ubi legitur, hos passos esse temporibus Hippolyti Portuensis episcopi, quem diximus Alexandro imperatore consummasse martyrium: unde corrigendi sunt, qui hos passos temporibus Probi imperatoris anno Domini CCXXXV tradunt. Verum consuli possunt ea, quæ heri in Commentario historico-critico S. Hippolyti § 2 de verosimili ejus ætate sunt disputata. Interim nostros Martyres superius alligavimus circa medium seculi tertii, cum spectent ad idem tempus, quo passus fuit probabilius S. Hippolytus. Sed si hisce alia superaddenda sint de tempore, poterit eorum ratio haberi die crastina, quando de Actis S. Aureæ tractabitur. Interim sequens compendium accipe e Ferrario.

[4] Quiriacus episcopus, Maximus presbyter, & Archelaus diaconus una cum Eusebio & Concordio presbyteris Ostiæ orationibus vacantes mira circa infirmos operabantur, [Martyrii compendium] quo tempore S. Hippolytus episcopus Portuensis passus est, & Aurea virgo Ostiæ relegata fuerat. Nam dæmones ab obsessis corporibus expellebant, cæcos ad lumen revocabant: ægros & languidos-a variis morbis liberabant. Cum Maximus & Archelaus quadam die ad Censorinum, qui primas apud Ulpianum obtinebat, ob fidem Christi in carcere detentum, visitandum venissent, in ipso carceris ingressu catenæ omnes, quibus Censorinus constrictus fuerat, repente sponte sua ceciderunt. Quo miraculo Theodotus tribunus, & Felix, Maximus, Taurinus, Herculanus, Hiberius, Storacinus, Mennas, Commodus, Hermes, Maurus, Eusebius, Rusticus, Monasius, Amandinus, Olympius, & Cyprius milites carceris custodes ad Christum conversi, post triduanum jejunium aquis salutaribus expiati sunt, & a Quiriaco in fide confirmati, sacratissimo Christi corpore refecti.

[5] [ex Ferrario.] Cum vero Quiriacus cum sociis multis Christianis comitatus illam * transiret, ubi Faustinus puer duodennis, sartoris filius, defunctus jacebat, patris lacrymis permotus, oratione illum ad vitam revocavit. His ad Ulpianum præfectum delatis, Ulpium vicarium Ostiam misit: qui Christianos diis immolare recusantes diverso pœnarum genere interficeret. Is itaque omnibus comprehensis, ac frustra minis a fide Christi deterritis, Maximum, Archelaum, Censorinum, Faustinum cum ejus patre, Theodorum tribunum cum militibus supra memoratis, nudatos fustibus cædi, ac Deo gratias agentes capite plecti: Quiriacum vero in carcere necari præcepit X Cal. Sept. Quorum corpora Eusebius presbyter diversis in locis sepelienda curavit.

[6] [Corpus S. Archelai Cremonam translatum.] Lando episcopus Cremonensis seculo nono dicitur transtulisse corpus S. Archelai, ut refert Ughellus tomo 4 Italiæ sacræ columna 584 editionis novissimæ, ubi hæc sunt: E portu Romano detulit Cremonam corpus S. Achillei (sic ibi vocatur) illius, qui olim passus martyrium fuerat cum SS. Hippolyto atque Quiritio XXIII Augusti sub Alexandro imperatore, condiditque sub confessione. Quid vero sit confessio, multis exponitur in Hierolexico, a fratribus Macris edito, a pag. 179. Landus Benedicto successisse anno 876 apud Ugellum scribitur; sed corrigitur in nota, ubi anno 877 adhuc vixisse Benedictum, invenies ex Harduino: quem vide tomo 6 Conciliorum col. 191.

[Annotata]

* l. illac

DE SS. CLAUDIO, ASTERIO, NEONE, DOMNINA ET THEONILLA MARTYRIBUS,
ÆGIS IN CILICIA,

Anno CCLXXXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Claudius martyr Ægis in Cilicia (S.)
Asterius martyr Ægis in Cilicia (S.)
Neon martyr Ægis in Cilicia (S.)
Domnina martyr Ægis in Cilicia (S.)
Theonilla martyr Ægis in Cilicia (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Horum Martyrum palæstra, patria, & antiqua eorumdem memoria in Martyrologiis Latinis & Græcis.

ÆGæ vel Ægææ quibusdam dissyllabum, aliis trisyllabum nomen, Græce Αἰγαὶ & Αἰγαῖαι, [Hi Martyres passi sunt Ægis,] apud antiquos plerosque topographos plurali numero inflectitur, quantumvis a quibusdam Αἰγαῖα, id est Ægæa singulariter nominetur. In Oriente diversa sunt hujus fere nominis oppida, quæ Stephanus in Opusculo De urbibus, & Christophorus Cellarius in Notitia orbis antiqui ex veteribus cosmographis assignant. At Ægæ vel Ægææ, de quibus hic agitur, olim fuit episcopalis urbs Ciliciæ sub metropolita Anazarbeno, quemadmodum illustrissimus Carolus a sancto Paulo in Geographia sacra, cum notis & animadversionibus Holstenii anno 1704 recusa, pag. 289 affirmat. In hac civitate fortissimi Athletæ, quos in titulo nominavimus, luculentum Christianæ constantiæ documentum dederunt, & prope illam vel in ipsa feliciter agonem suum consummarunt, ut ex Actis eorum fide dignissimis infra manifestum fiet.

[2] Quapropter summopere miramur, Simeonem Metaphrastem in Actis S. Zenobii & ejus sororis apud surium die XXX Octobris de Martyribus nostris scripsisse sequentia: [licet aliqui assignent] Tam imperii quam furoris in Christianos relictus est hæres Diocletianus; statim autem Lysiam præfecit Ciliciæ, qui & ad cruciandum erat violentissimus, & ad alliciendum blanditiis maxima vi præditus. Ille autem cum venisset ad Mopsi urbem, excitat persecutionem adversus Christianos, eamque gravissimam & maxime horribilem. Tres autem numero adolescentes Claudius, Asterius & Neon fuerunt etiam exerciti in ea persecutione; quos quidem tulit Isauria, Larandus autem exercuit: ii enim a Lysia vehementibus & multis subjecti cruciatibus, in crucem acti extra muros subierunt mortem maleficorum; eorum autem corpora projecta sunt devoranda a feris & volucribus.

[3] Metaphrastes hoc loquendi modo innuit, tres istos Pugiles nostros in Isauria natos esse, [alias urbes,] & non procul ab urbe Larandæorum post varia tormentorum genera, ibidem invicto animo tolerata, martyrium subiisse. Sed in assignanda illa martyrii palæstra certe fallitur, cum ex proconsularibus horum Martyrum Actis aliisque antiquis Græcorum ac Latinorum monumentis constet, illos Ægis in Cilicia passos fuisse. Larandus autem, vel potius Laranda, a quibusdam geographis adscribitur Lycaoniæ, vel ab aliis dubie collocatur in Pisidiæ ac Isauriæ confinio, quod Lycaoniam simul attingit, ut apud citatum Cellarium in Notitia orbis antiqui tomo 2 lib. 3 cap. 4, sive pag. 123 videre est. Neque majorem fidem meretur opinio quorumdam Græcorum, qui in Menologio Basilii imperatoris tradunt, hos tres Fratres e Cilicia venisse Mopsuestiam, ut ab injusta noverca hereditatem paternam repeterent, ibique ab ipsa accusatos fuisse tamquam Christianos, eosque a præfecto propterea comprehensos, ibidem varia tormenta ac denique mortem subiisse: quamvis enim Mopsuestia sit urbs Ciliciæ, tamen hæc nova martyrii palæstra ex Actis huic Commentario prævio subnectendis abunde refutabitur.

[4] [& in Cilicia nati videntur.] Quod vero attinet ad patriam horum trium Fratrum, nescimus, quo fundamento Metaphrastes illam Isauriam dixerit. Imo verisimilius ex Cilicia oriundi fuerunt, quandoquidem Ægis vel Ægæis in Cilicia accusati, ab Ægensi magistratu comprehensi & usque ad proconsulis adventum in carcere detenti sunt, ut patet ex initio Actorum, quod in quibusdam exemplaribus & apud eminentissimum Baronium in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 285 num. 4 sic sonat: Delati sunt ad judicem a noverca Claudius, Asterius & Neon, quod essent Christiani, deos injuria afficientes, atque etiam Donuina & Theonilla ejusdem criminis reæ sunt constitutæ; omnesque vincti in carcerem trusi sunt usque ad adventum proconsulis Lysiæ. Cum autem proconsul circumiret provinciam, factum est, ut perveniret Ægæam, ubi sedens pro tribunali dixit: Adducantur examini meo Christiani, qui hujus urbis magistratui traditi sunt ab officio. Lector ergo videt, illos Martyres comprehensos fuisse Ægæis, in qua civitate verosimiliter orti & educati fuerant. Hæc de vera martyrii palæstra & probabiliore trium Fratrum patria sufficiant, ut ad immemorabilem eorum cultum probandum progrediamur.

[5] [Vetera quædam Martyrologia die XXIII Augusti] Nostri Martyres hac die memorantur in antiquissimis Martyrologii Hieronymiani exemplaribus, quorum una annuntiatio magis quam altera luxata est, ut ex ipsa textuum relatione mox in oculos incurret. Apographum Lucense apud Florentinium die XXIII Augusti sic habet: In provincia Liciæ natalis sanctorum Egias, Claudi, Steri, Neonis. At Corbeiense paulo emendatius ita sonat: In provincia Ciliciæ natalis sanctorum Agiæ, Claudi, Asterii, Neonis, Domnini cum sociis eorum. Denique vetustissimus S. Willibrordi codex eosdem Martyres adhuc clarius annuntiat his verbis: In provincia Cicilia, civitate Egas, Claudi, Asterii, Neonis, Domninæ. Florus apud nos ante tomum secundum Martii pag. XXIX omittit Domninam, & tantum tres Fratres ita memorat: In civitate Egeas passio sanctorum Claudii, Asterii, Neonis, qui sub Lysia præside crucifixi sunt.

[6] Nusquam hic fit mentio de S. Theonilla, quam tamen Usuardus in autographo San-Germanensi correcto (in aliis exemplaribus Martyrologii Usuardi tantummodo tres recensentur) S. Domninæ adjunxisse dicitur hoc modo: [his tribus Fratribus addunt duas mulieres] Apud Liciam civitate Egea sanctorum martyrum Claudii, Asterii, Neonis, Domninæ & Theonillæ, qui sub Lisia præside variis pœnis excruciati atque interempti sunt. Quamvis auctor hodierni Martyrologii Romani videatur suam annuntiationem ex Usuardo desumpsisse, tamen recte Liciam in Ciliciam commutavit, & hos quinque Martyres eadem die sic recensuit: Ægeæ in Cilicia sanctorum martyrum Claudii, Asterii, & Neonis fratrum, qui Christianæ religionis a noverca accusati, sub Diocletiano imperatore & Lysia præside post acerba tormenta cruci affixi, victores cum Christo triumpharunt. Passæ sunt post eos Donuina & Theonilla. Quod hic de noverca trium Fratrum memoratur, haud dubie ex Græcis vel etiam Latinis quibusdam Actorum exemplaribus acceptum est, ut ex supra dictis colligi potest, & ex infra dicendis confirmabitur.

[7] Rabanus Usuardum secutus Lyciam pro Cilicia retinuit, [eadem die passas,] & decimo Kalendas Septembris in suo Martyrologio breve Actorum compendium exhibet his verbis: Passio trium Fratrum sub Lysia præside, in provincia Lycia, civitate Ægea, hoc est Claudii, Asterii, Neonis, quos singillatim præses torqueri præcepit, primum Claudium equuleo suspendi, flammas pedibus ex parte laniatis adhiberi, testa acutissima & candela ardente latera ejus aduri; Asterium vero fratrem ejus similiter jussit in equuleo suspendi, carbones ardentes sub pedibus ejus substerni; tertium fratrem ejus, hoc est Neonem jussit in cervice torqueri, carbonis * supermitti, & nervis dorsum ejus cædere. Mulieres autem, hoc est Domninam & Theonillam, projicere in terram, & alapis eas cædi & capita tondi *, & sic carbonibus succendi; ad extremum vero corpora eorum * sacco inclusa in mare jussit demergi. Ea, quæ Rabanus hoc loco breviter & obscure narrat, ex Actis infra edendis majorem lucem accipient.

[8] Ex Martyrologiis hactenus relatis aperte liquet, hos Sanctos ab immemorabili tempore cultum habuisse, [ut Florentinius etiam observat] & ex sequentibus observationibus patebit, Florentinium prudenter judicasse, dum de apographis suis Hieronymianis pag. 772 sic disseruit: in provincia Liciæ. Aptius legit Martyrologium Corbeiense in in provincia Ciliciæ; sed in eodem luto hæret, dum pro urbe Egea, Egiam martyrem sive etiam majori lapsu Agiam legit. Sed & Liciam retinet Rabanus, qui X Calendas habet Passionem trium Fratrum sub Lysia præside in provincia Lyciæ, civitate Ægea, hoc est Claudii, Asterii, Neonis, quorum Acta deinde percurrit, sanctarum etiam Domninæ & Theonillæ memoriam admiscens. Vetustissimum Martyrologium minori dissonantia Ciciliæ pro Ciliciæ scribit, & recte civitatem Egas retinet (ita enim vocatur Ciliciæ civitas apud Tacitum, quæ Straboni Egeas est, Ægæ Ptolomeo & Stephano.) Lyciam pro Cilicia habet etiam Usuardus & ex eo Bellinus de Padua & Maurolycus. Acta sanctorum Martyrum trium germanorum Claudii, Asterii, & Neonis proconsularia & sincera exstant apud Surium tomo VIII. Hi a noverca delati, pluribus tormentis vexati & crucibus affixi nobile certamen compleverunt.

[9] [in notis ad Martyrologium suum,] Eadem die in eadem urbe sanctæ mulieres Donuina (ita apud Surium scribitur, non Domnina) fustibus necata, & Theonilla vidua, vere Christi imitatrix, novacula abraso capite & silvestri rubo coronata, flagellis cæsa, & in ventre usta, immortalem coronam acceperunt. Hæ fortissimæ mulieres, quamquam sanctorum Fratrum germanorum in Passione sociæ non fuerint, cum tamen apud Ægeam sub Lysia proconsule, decimo pariter Kalendas Septembris agonem compleverint, ut ad calcem eorumdem Actorum adnotatur, simul cum illis in albo Sanctorum & antiquis Martyrologiis fuisse scriptas, non est incongruum, licet injuria temporum & librariorum incuria deletæ deinde fuerint. Id suadent Martyrologium vetustissimum, in quo retinetur Domnina pro Donuina, & Martyrologium Corbeiense, in quo legitur Domninus cum sociis suis; immerito in utroque nimirum præterita Theonilla, & Donuina in Domninum immutata. Pro Aterio etiam in codicibus nostris restituendus est Asterius. Hactenus Martyrologia Latina, quibus Græca nonnulla breviter adjungimus.

[10] [quamvis Græci die XXX Octobris] Die XXX Octobris Menologium Græcum Basilii imperatoris, quod seculo X conscriptum est, contractis horum Martyrum Actis apud Ughellum in novissima editione Veneta Italiæ sacræ in Appendice post tomum decimum col. 283 præfigit hunc titulum: Certamen sanctorum martyrum Claudii, Asterii, Neonis & Theonillæ. Post hæc sequitur Actorum compendium, quod paragrapho sequente transcribemus. Magna Græcorum Menæa eodem die celebrant annuam memoriam τῶν ἁγίων μαρτύρων Ἀστερίου, Κλαυδίου, Νέωνος, καὶ τῆς ἀδελφῆς αὐτῶν Νεονίλλας, id est, sanctorum martyrum Asterii, Claudii, Neonis, & sororis eorum Neonillæ. Non scimus, qua veritatis specie collectores Menæorum Neonillam trium illorum Martyrum sororem appellaverint: nam in proconsularibus Actis infra exhibendis Theonilla, quam Græci in Neonillam transformarunt, coram præside testatur, sese viginti tribus annis viduam mansisse, & tres Fratres in iisdem Actis pueri vocantur. Non est autem satis verosimile, Martyres adeo juvenes sororem tam maturæ ætatis habuisse.

[11] [tantum tres illos Fratres & unam mulierem celebrent.] Deinde Græci in laudatis Menæis Martyres nostros exornant his versiculis:

Κλαύδιος, Ἀστέριος, ἀλλὰ καὶ Νέων
Ἄθλων ξίφους ὤφθησαν ἀστέρες νέοι.
Ἐπὶ ξύλου ταθεῖσα καὶ Νεονίλλα
Ξύλου παλαιὰν εξερεύγεται βλάβην.

Mihi Claudius, & Asterius, ac etiam Neon
Certamine ensis sidera videntur nova.
Extensa vero corpore in ligni trabe
Eructat damnum ligni Neonilla vetustum.

Poëta Græcus his obscuris versiculis indicare voluit, ni fallor, tres istos Fratres gladio interfectos fuisse, & Neonillam in ligno extensam pleno ore celebrasse & quodam modo eructasse laudes Christi, qui in ligno crucis restauravit vetus damnum, quod protoparentes nostri humano generi per fructum ligni intulerant. Præterea auctor horum carminum frigide alludit ad nomen proprium Νέων, quo unus ex Martyribus appellatur, & adjectivum νέον, quod Latine novum significat. Denique apparet etiam aliqua allusio inter nomen proprium Asterii & vocem Græcam ἀστέρες, qua stellæ vel astra indicantur. Forte sanctam Martyrem, quæ in antiquis Actis & Menologio Basiliano diserte Theonilla vocatur, recentiores Græci propter similem allusionem ad adjectivum νέος, id est, novus, in Neonillam transmutarunt. Collectores Menæorum his versiculis subnectunt satis prolixa eorumdem Martyrum Acta, quæ tamen ab authenticis illorum Actis non parum discrepant, ut jam paragrapho sequente observabimus.

[Annotata]

* lege carbonibus

* id est tonderi

* forte earum

§ II. Discrimen inter Acta Græca & Latina, & varia horum exemplaria.

[Menologium Basilii imperatoris,] Menologium Basilii imperatoris, quod ab Ughello in Italia sacra editum est, in Appendice post tomum decimum novissimæ editionis Venetæ col. 283 synopsim Actorum exhibet his verbis: Claudius, Asterius, & Neon, Diocletiano imperatore & Lysia Ciliciæ præfecto, ætate integra & florenti, & germani fratres e Cilicia Mopsuestiam profecti facultates paternas a noverca repetere & persequi lite ac judicio cœperunt; sed illa, ne quid daret, detulit eos ut Christianos. Quare retenti a præfecto & interrogati, Christum libere confessi sunt. Inde in theatrum deducti nudatique & in equuleum sublati primum fustibus mulctantur, deinde ungulis ferreis acerbissime depectuntur, tum multis aliis affecti suppliciis una omnes constricti catena & extra urbis mœnia tignis in altum erectis affixi, martyrii coronam consecuti sunt. Post hos sancta Theonilla in sublime capillis sublata, scipionibus usque adeo cæditur, ut inter diros cruciatus exspirarit. Ad hunc Menologii textum quædam notasse juverit.

[13] Imprimis Acta proconsularia de lite, quam tres isti Fratres ad hereditatem paternam exigendam novercæ suæ intentasse dicuntur, [in quo nonnulla absona occurrunt,] nullum verbum faciunt. Facile tamen credidero, privignos ab iniqua noverca fortunis eorum inhiante tamquam Christianos accusatos fuisse, cum in aliis antiquis Actorum exemplaribus a noverca ad judicem delati legantur, ut supra num. 4 vidimus. Præterea videtur Menologium Basilianum implicite asserere, Mopsuestiam non esse sitam in Cilicia, dum confidenter narrat, quod hi Fratres e Cilicia Mopsuestiam profecti, juridice facultates paternas a noverca sua repetere cœperint. At communi consensu Mopsuestiam, quæ simpliciter a Plinio Mopsos & ab aliis divise Mopsi Hestia nominatur, in Cilicia collocant antiqui geographi, inter quos Stephanus Byzantinus ad nomen hujus urbis habet sequentia: Mopsi Hestia oppidum Ciliciæ ad Pyramum amnem sita, quæ a Mopso vate nomen habet. Procopius autem in Opere de Ædificiis Justiniani imperatoris lib. 5 cap. 5 ad rem nostram ita scribit: Urbs est Ciliciæ Mopsuestia, vatis, ut ferunt, illius antiqui opus. Patet ex his aliisque testimoniis, quæ brevitatis causa omitto, Mopsuestiam Ciliciæ adscribendam esse. Qua crisi igitur auctor Menologii Basiliani affirmat, hos Martyres e Cilicia Mopsuestiam discessisse? Denique videtur his Fratribus Mopsuestiam pro palæstra martyrii assignare. Sed hac in re pugnat cum Actis antiquissimis, ut paragrapho præcedente monuimus, & ex ipsis infra manifestum fiet.

[14] [& magna Græcorum Menæa] Litem novercæ intentatam, & distinctam martyrii palæstram silent magna Græcorum Menæa, in quibus post versiculos supra relatos sequuntur Acta Græca, quæ sic Latine interpretamur: Sub primo consulatu Diocletiani, Lysia Ciliciæ præside, erant hi Christiani & germani fratres, qui simul habitabant, & sufficientes divitias possidebant. Post obitum matris suæ acceperunt novercam, quæ, postmodum mortuo etiam eorum patre, facultates privignorum suorum acquirere studens, eos velut Christianos præsidi prodidit. Hi vero Juvenes interrogati dixerunt præsidi: Nos quidem omnia contemnimus, o præses, & quidquid propter fidem nobis evenerit, sustinemus. Hæc autem, quæ in locum matris nostræ infeliciter successit, non religionem nostram persecuta, nos ad tribunal tuum adduxit, sed paternam ac maternam hereditatem, quæ copiosa est, sibi vindicare studens. Quibus auditis, visus est præses ad eumdem scopum proprio suo jure collineare, & statim Claudius jussu ipsius a quatuor corporis partibus extensus est, ac tergum ejus virgis laceratum. Deinde per extrema manuum suspensus, subjectis pedibus ejus ardentibus carbonibus, adustus est, & latera ipsius ferreis pectinibus laniata sunt. Tum testis acutis perfrictum ejus corpus incensis chartis ambusserunt.

[15] [in Actis horum Martyrum,] Sanctus inter hæc omnia audiebat: Sacrifica diis & liber abibis. At ille: Iterum dixi, inquit, propter fidem Christi mei contemno ipsam mortem. Fac, quod volueris. Tunc a stipite depositum in carcerem rejecerunt, & Asterium præsentarunt, ad quem Lysias dixit: Quod tibi nomen est? Cum taceret, dentes ejus frangi præcepit, & per præconem auribus ipsius ingeri: Sacrifica diis. Ille vero respondit: Quod facere libet, fac, o præses: ego enim Christum ac Deum meum numquam abnegabo. Tunc suspensus & dilaniatus est, suppositaque ardentium carbonum congerie, pedes ejus adusti sunt, eumque flagris concisum in carcerem retruserunt. Deinde adduxerunt Neonem, qui nomen interrogatus respondit: Si nomen meum scire vis, o præses, Neon vocor; nec est, quod plus a me speres: germanus enim frater sum eorum, qui ante me jam torti sunt; ab illis separari non possum, sed pro confessione Christi mei adsum tibi. Proinde quod facturus es, facito. Tunc etiam ipsum distentum atrociter verberarunt, pedibusque ejus carbones ignitos substraverunt, eumque multis horis cæsum in carcerem reduxerunt.

[16] [quæbic Latine reddita exhibemus,] Postridie, Lysia sedente pro tribunali, rursum sanctum Claudium produxerunt, quem Lysias exhortari & a sententia deducere volens, sic allocutus est: Dic nobis, meliusne tibi consuluisti? Cui Sanctus: Audentior tibi adsto, quam heri, & tormentis tuis factus sum robustior & confidentior. Tum extremis manibus & pedibus acerrime constrictum suspenderunt, & manualibus instrumentis diductas membrorum compages distenderunt, & post multas horas ita seminecem solutis artubus iterum carceri manciparunt. Asterium adstantem respiciens præses dixit: Quid ais? Decrevisti sacrificare diis, & deinceps hæc supplicia evadere? Cui Sanctus: Qui Deum verum novit, & omnem in eo spem collocavit, mortem non curat, quamvis infinitis tormentis afficiatur. Tum Lysias dixit: Suspendite ipsum, latera ejus fodicate, extrema manuum & pedum præcidite, & ignitis verutis crura ipsius adurite. Quibus factis, Sanctus asperrimos dolores sentiens exclamavit: Videat Deus, quæ facis, crudelissime, & pœnam te dignam exspecta. Tunc præses hunc in carcerem retrudi præcepit, aliumque sibi ad quæstionem sisti. Cum Sanctus compareret, & æque constans esset, distentum nervis conciderunt, prioribusque vulneribus & plagis renovatis, totum corpus dilaniatis artubus unum vulnus fecerunt, & eum rursus carceri incluserunt.

[17] Tunc etiam Sanctorum sororem Neonillam præses adduci jussit, [narrant aliqua,] & cum eam rupe firmiorem in fide Christi invenisset, faciem ejus colaphis percuti imperat, pedes colligari, & plantas loris cædi; deinde his factis, ex vinctis manuum summitatibus suspendi, capite radi, & a quatuor extremis corporis partibus distentæ carnes crudis nervis lacerari. Denique supinæ & in terram prostratæ viscera carbonibus torruerunt, & eam sic vita privarunt. Venerandum ejus corpus sacco inclusum in altum mare jactarunt. Milites vero extra muros urbis corpora sanctorum Claudii, Asterii, & Neonis concidentes, ea escam feris projecerunt. Sic gloriosi Martyres & germani fratres vitam finiverunt. Præter illa, quæ paragrapho præcedente ad annuam Menæorum annuntiationem de Neonilla seu Theonilla notavimus, jam nonnulla ex his Actis Græcis discutiemus.

[18] Initio horum Actorum dicuntur nostri Martyres passi sub primo consulatu Diocletiani, [ab Actis proconsularibus discrepantia,] quod intelligendum est de primo consulatu, quem Diocletianus jam imperator gessit: nam in fastis consularibus apud Petrum Relandum pag. 250 legimus, antea anno Christi 284 Diocletianum & Annium Bassum M. Aurelio Carino & M. Aurelio Numeriano consulibus suffectos esse. Verum hic imperfectus Diocletiani consulatus ab aliquibus inter alios ejus consulatus non numeratur, & in quibusdam fastis consularibus non exprimitur. In aliis tamen fastis anno sequenti notatur secundus Diocletiani consulatus cum Aristobulo, qui anno Christi 285 respondet. Facile ergo intelligitur, quomodo Græci in Menæis suis hunc primum Diocletiani consulatum appellare potuerint. Si quis hac de re plura desideret, adeat Tillemontium in Historia imperatorum tomo 4 pag. 596, ubi clare videbit, anno Christi 285 Diocletianum cum Aristobulo consulem fuisse, & consequenter Martyres nostros eodem anno lauream martyrii consecutos esse.

[19] Nemo nobis hic ex Eusebio opponat, Christianos eo tempore magna religionis suæ libertate fruitos esse, [quibus expositis] & persecutionem Diocletiani primum post annos aliquot ab inito imperio cœpisse: nam facile ad hanc objectionem respondebimus, particulares urbium vel provinciarum præfectos pro privata superstitione vel spe lucri semper habuisse occasionem vexandi Christianos, & antiqua imperatorum edicta in favorem suum allegare potuisse, licet imperator quispiam in exercitio religionis Christianæ conniveret. Hinc Ruinartius in præfatione ad Acta Martyrum sincera & selecta, quæ Parisiis anno 1689 edidit, pag. LVII lectorem ea de re prudenter præmonet his verbis: Non tamen imus inficias, primis Diocletiani temporibus Ecclesiam nullis edictis agitatam fuisse, nec tum Christianos, maxime in his locis, quæ sub speciali Diocletiani cura erant, inquisitos fuisse, ut ex Eusebii Historia initio libri octavi constat. Unde si tunc martyria aliquot fuere, aut veterum legum auctoritate, aut ex præsidum genio, vel alia quavis occasione absque edictis patrata sunt. Forsan hic Ciliciæ præses Lysias copiosis illorum Martyrum opibus inhiabat, quemadmodum in Menæis indicatur.

[20] [& assignatis,] Præter alias discrepantes minoris momenti circumstantias, quæ in his Actis occurrunt, & quas eruditus lector haud difficulter observabit, Menæa prorsus silent de supplicio crucifixionis, quo tres isti Fratres affecti fuerunt, & quod in Menologio Basiliano sic Græce memoratur: Εἶτα μετὰ πολλὰς πικρὰς καὶ διαφόρους βασάνους, δήσαντες αὐτοὺς οἱ στρατιῶται εἰς μίαν ἅλυσιν, ἀπήγαγον ἔξω τοῦ τείχους τῆς πόλεως, καὶ ἐπὶ ξύλον κρεμάσαντες, καὶ ἥλοις προσηλώσαντες, ἐφόνευσαν. Hoc est: Deinde post multa acerba & diversa tormenta milites una catena illos constrictos extra murum civitatis abduxerunt, & in ligno suspensos ac clavis affixos occiderunt. Præterea neque in Menologio Basiliano, neque in Menæis ullum fit verbum de S. Domnina, quæ tamen sub eodem Ciliciæ præfecto coronam martyrii adepta est, & quam vetera nonnulla Martyrologia Latina cum quatuor aliis conjungunt. Porro martyrium S. Domninæ nobis satis certum est ex Actis proconsularibus, de quibus jam pauca præmonebimus.

[21] [post Ruinartium] Surius, Baronius, ac demum Ruinartius inter Acta Martyrum sincera & selecta ex variis codicibus historiam horum Martyrum ediderunt. Postremus autem editor Ruinartius in Opere jam laudato Parisiensis editionis pag. 278 & sequente præfigit illis Actis hanc admonitionem: Sub Lysia præside Ciliciæ multos Christianos martyrium consummasse tradunt tabulæ ecclesiasticæ; quos inter celebres sunt Claudius, Asterius, eorumque socii, quorum Acta proconsularia integra atque germana a Surio ad diem XXIII mensis Augusti, & a Baronio ad annum CCLXXXV ex tribus codicibus manuscriptis edita sunt. Eadem in quatuor codicibus manuscriptis invenimus, quorum unus ex nostra sancti Germani bibliotheca annorum est circiter septingentorum; alter vero monasterii Corbeiensis ad annos quadringentos accedit. Tertius est insignis bibliothecæ S. Genovefæ Parisiensis, ac quartus RR. PP. Carmelitarum excalceatorum Conventus Parisiensis, qui duo paulo antiquiores videntur. In his autem eadem omnino quæ apud Surium & Baronium habentur; sed diversæ, & quidem, ut existimo, antiquioris versionis: quam idcirco, & quod nondum in lucem prodierit, alteri prætulimus. Si quid tamen in aliis notatu dignum sit, suo loco adnotabimus. De die vel anno, quo isti Martyres passi sunt, nulla potest esse difficultas, cum utrumque in Actis expressum sit. Annus Diocletiani Augusti & Aristobuli consulatus designatur CCLXXXV. Dies vero diserte exprimitur, scilicet decimus Kalendarum Septembris, quo die eorum memoria in Martyrologiis vulgatis celebratur.

[22] [varia eorumdem Actorum exemplaria recensemus.] His addimus aliqua eorumdem Actorum manuscripta exemplaria, quæ in Museo nostro conservantur. Inter ea primum locum meretur codex noster Fuldensis, signatus Q. Ms. 6, qui cum San-Germanensi Ruinartii codice de antiquitate certare posset. In illo legitur eadem martyrii substantia, quamvis hinc inde phrasis mutetur. Insuper ex eodem, ni fallor, codice Fuldensi habemus apographum, quod cum manuscripto Trevirensi sancti Maximini collatum est. Hoc ab illo in paucis minoris momenti periodis differt: ubi enim Fuldense habet exempli gratia me nocere non poteris, & te consentiunt, ibi Trevirense mihi & tibi posuit, aliasque similes constructiones correxit. Tertium Actorum exemplar prodit ex Passionali pergameno cœnobii Bodecensis in diœcesi Paderbornensi, quod etiam stylo nonnihil ab aliis discrepat, & videtur recentioris ævi, quia omittit periodum, quæ in codice Fuldensi utcumque erasa est, ut in Annotatis postmodum monebimus. Cum autem editio Ruinartii ex pluribus codicibus antiquis prodierit, hanc recusam cum recensitis apographis nostris conferemus, & in Annotatis vel in margine observabimus discrepantiam, quando aliqua notatu digna occurrerit.

ACTA PROCONSULARIA.
Ex Parisiensi Ruinartii editione pag. 279 & sequentibus, quam cum Ms. codice nostro Fuldensi & aliis apographis contulimus.

Claudius martyr Ægis in Cilicia (S.)
Asterius martyr Ægis in Cilicia (S.)
Neon martyr Ægis in Cilicia (S.)
Domnina martyr Ægis in Cilicia (S.)
Theonilla martyr Ægis in Cilicia (S.)

BHL Number: 1829

EX IMPRESSIS.

[Cum Lysias Claudium interrogatum] Lysias a præfes provinciæ Lyciæ b in civitate Ægea, sedens pro tribunali dixit: Offerantur decretioni * meæ Christiani, qui traditi sunt curialibus hujus civitatis ab Officio. Commentariensis Euthalius c dixit: Secundum præceptum tuum, domine, quos potuerunt Christianos comprehendere, curiales istius civitatis offerunt tres pueros fratres, & duas mulieres cum infantulo. Ex his unus ante conspectum claritatis tuæ adstat. Quid de eo præcipit nobilitas tua? Lysias præses dixit: Quis diceris? Respondit: Claudius. Lysias præses dixit: Noli juventutem tuam cum insania perdere d. Sed jam nunc accedens, sacrifica diis, secundum præceptum domini nostri Augusti, ut possis, quæ tibi præparata sunt, evadere tormenta. Claudius dixit: Deus meus talia sacrificia opus non habet, sed eleemosynas & conversationes justas e: dii enim vestri dæmones immundi sunt; ideo hujusmodi sacrificiis delectantur, perdentes animas in æternum, has dumtaxat, quæ eos colunt. Unde in nullo persuades mihi, ut eos colam.

[2] Tunc Lysias præses ad virgas eum aptari præcepit, [variis tormentis affici imperasset,] dicens: Alio genere ejus insaniam non vincam. Claudius dixit: Etsi graviora tormenta adhibeas, in nullo me lædes; animæ vero tuæ provides æterna tormenta. Lysias præses dixit: Domini nostri imperatores f jusserunt Christianos vos sacrificare diis, contradicentes puniri; cedentibus autem honores & munera polliceri. Claudius dixit: Munera eorum temporalia sunt; confessio vero Christi æterna est salus. Tunc Lysias præses in equuleo eum suspendi jussit, & flammam pedibus ejus adhiberi; sed & de calcaneis ejus partes abscidi, & offere * ei. Claudius dixit: Qui Deum timent, nec igne nec tormentis possunt lædi. Magis enim proderit eis in salutem æternam: quia propter Christum hæc patiuntur.

[3] [ut Christianam fidem desereret,] Tunc Lysias præses ungulis eum vexari præcepit. Claudius dixit: Meum propositum hoc est, ut ostendam tibi, quia dæmones defendis. Tormentis enim me * non poteris nocere; animæ autem tuæ ignem inexstinguibilem providisti. Lysias præses dixit: Accipientes testem asperrimam, lateribus ejus incumbite & candelas ardentes eidem applicate. Cumque factum fuisset, Claudius dixit: Mihi ignis & tormenta tua salvam facient animam: quoniam quæ patior propter Deum, lucrum habeo magnum, & pro Christo mori divitias multas. Lysias autem iratus de equuleo eum deponi, & in custodiam dari præcepit.

[4] [etiam fratres ejus] Euthalius commentariensis dixit: Secundum præceptum potestatis tuæ, domine præses, adstat Asterius frater secundus. Lysias præses dixit: Crede vel tu, & sacrifica diis, ante oculos tuos habens tormenta quæ contradicentibus sunt parata. Asterius dixit: Deus unus est, qui est venturus solus, in cælo habitans, & humilia respiciens in magna virtute sua. Ut hunc colerem & diligerem a parentibus mihi est traditum. Hos autem, quos tu colis, qui a te dii esse dicuntur, nescio. Perditio virorum omnium vestrorum, qui tibi consentiunt, adinventio ista est, non veritas. Tunc Lysias in equuleo eum suspendi præcepit, dicens: Torquentes latera ejus, dicite illi: Vel nunc credens, diis sacrifica. Asterius dixit: Frater sum illius, qui paullo ante interrogationibus tuis respondit. Mihi & illi unus est animus, una confessio. Age, quæ potes. Meum corpus in potestate habes, animam non habes.

[5] [imprimis Asterium,] Lysias dixit: Adprehendite ferreos morsus, & conligate pedes ejus, & fortiter torquete eum, ut sentiat & corporis & animæ cruciatus. Asterius dixit: Stulte, insane g, quam ob causam me tormentis affligis? Non habes ante oculos quæ tibi pro his redditurus est Dominis? Lysias dixit: Carbones ignis substernite pedibus ejus; virgis autem & durissimis nervis dorsum ejus & ventrem contundite. Cumque factum fuisset, Asterius dixit: Cæcus es in omnibus. Hoc autem a te peto, ut nullam partem corporis sine plaga dimittas inlæsam. Lysias dixit: Custodiatur cum ceteris.

[6] [ac dein Neonem torqueri jubet, omnesque morti adjudicat,] Euthalius commentariensis dixit: Adstat frater ipsorum tertius, nomine Neon. Lysias dixit: Fili, vel tu accede, & sacrifica diis evasurus tormenta. Neon dixit: Dii tui, si quid virtutis habent, defendant se ipsos ab his, qui eos negant, & tuam defensionem non requirant. Si vero malitiæ eorum es socius, multo melior sum diis tuis, & te, quia vobis non obaudio, habens Deum verum, qui fecit cælum & terram. Lysias præses dixit: Frangentes cervicem ejus dicite illi: Noli deos blasphemare. Neon dixit: Blasphemus tibi esse videor dicens veritatem? Lysias dixit: Pedibus eum extendite, & carbones mittite super ipsum, & nervis dorsum ejus concidite. Cumque factum fuisset; Neon dixit: Quod mihi utile esse scio & animæ meæ lucrum, id faciam. Non possum propositum meum mutare. Lysias dixit: Sub cura Euthalii commentariensis & Archelai spiculatoris, foras civitatem tres hi fratres, ut digni sunt, crucifigantur, ut aves corpora eorum lacerent h.

[7] [post quos Domninam] Euthalius commentariensis dixit: Secundum præceptum claritatis tuæ, domine, adstat Domnina. Lysias dixit: Vides, mulier, quæ tormenta & ignis parentur tibi. Unde si vis evadere, accede, & sacrifica diis. Domnina dixit: Ne in ignem æternum incidam & tormenta perpetua, Deum colo, & Christum ejus, qui fecit lum & terram, & universa, quæ in eis sunt. Nam dii vestri lapidei sunt & lignei, facti hominum manibus. Lysias dixit: Seponite vestimenta ejus; nudam eam extendite, & omnia membra ejus virgis concidite. Archelaus spiculator dixit: Per sublimitatem tuam, Domnina jam defecit. Lysias præses dixit: Corpus ejus projicite in profundum locum fluminis.

[8] Euthalius commentariensis dixit: Adstat Theonilla. [& Theonillam] Lysias præses dixit: Vides, mulier, cujusmodi ignis, vel quæ tormenta his præparentur, qui ausi fuerunt contradicere. Qua dere accedens honora deos, & sacrifica, ut possis evadere tormenta. Theonilla dixit: Ego ignem æternum timeo, qui potest corpus & animam perdere, & horum quam maxime, qui impie reliquerunt Deum, & adoraverunt idola & dæmonia. Lysias dixit: Alapis tundite faciem ejus, & projicite eam in terram, ligantes pedes ejus, & torquete fortiter. Cumque factum fuisset, Theonilla dixit: Si tibi bonum videtur, ut ingenuam mulierem & peregrinam sic torqueas, tu scis. Videt Deus, quid agis. Lysias dixit: Suspensam capillis, faciem ejus alapis cædite. Theonilla dixit: Non sufficit quia me nudam statuisti? Non autem me solam, sed & matrem tuam & uxorem confusionem induisti per me: Omnes enim mulieres unius naturæ sumus i.

[9] Lysias dixit: Habes virum, aut vidua es? Theonilla dixit: [diversis cruciatibus interficit.] In hodiernum diem XXIII annos habeo, ex quo sum vidua; & propter Deum meum sic mansi, jejunans & pervigilans in orationibus ex quo recessi ab immundis idolis, & cognovi Deum meum. Lysias dixit: Novacula acuta radite caput ejus, ut vel sic erubescat: & cingite eam rubo campestri, & extendite per quatuor palos, & loro non solum dorsum, sed & totum corpus ejus concidite. Carbones etiam ventri ejus supermittite; & sic moriatur. Euthalius commentariensis & Archelaus spiculator dixerunt: Domine, jam animam dimisit. Lysias dixit: Date saccum, & corpus ejus in eum mittite, & ligate fortiter, & projiciatur in mare. Euthalius commentariensis & Archelaus spiculator dixerunt: Secundum præceptum eminentiæ tuæ, domine, ut jussisti circa Christianorum corpora, sic factum est k. Habita est passio hæc in civitate Ægea, sub Lysia præside, X Calendas Septembris, Augusto & Aristobolo consulibus: de quibus Sanctorum passionibus est Deo honor & gloria.

ANNOTATA.

a In quibusdam Actorum exemplaribus hic aliqua præcedunt de noverca privignos suos accusante, ut § 1 Commentarii prævii num. 4 monuimus. Sed in Codice Fuldensi & aliis apographis nostris initium Actorum cum hac editione Ruinartiana convenit.

b Ruinartius in notis recte monet, & ex urbeÆgensi patet, pro Lyciæ vel Liciæ, ut alia apographa habent, substituendum esse Ciliciæ, quod etiam confirmatur ex veteri Martyrologio Corbeiensi & Actis S. Zenobii, quorum fragmentum in Commentario prævio num. 2 exhibuimus.

c Hæc periodus in codice Fuldensi sic legitur: ab officio commentariensi. Euthalius dixit &c. Sensus ergo hic ita dividitur, ut commentariensi conjungatur cum officio, quod hoc loco ministros justitiæ vel apparitores significat, ut alias sæpe diximus. At etiam in Trevirensi manuscripto post officio periodus clauditur, & commentariensis convenit cum τὸ Euthalius, qui in editis Eulalius appellatur. Commentariensis autem vocatur ille, cui cura reorum committitur, eo quod nomina reorum in commentariis scribat, ut Ruinartius observat, & in Glossario Cangiano fusius videre est.

d In codice Fuldensi sensus ille sic exprimitur: Noli decipi juventutis insania; verum nunc accedens &c.

e In apographo Bodecensi hæc ita leguntur: Deus meus tali sacrificio opus non habet; sed eleemosyna & conversatione justa. In Trevirensi autem manuscripto hæc eadem in ablativo pluralis numeri ponuntur.

f Quamvis hic imperatores in plurali numero nominentur, & supra dumtaxat præceptum domini nostri Augusti memoretur, hæc differentia sinceritati Actorum nihil officit, ut Honoratus a sancta Maria in Animadversionibus ad regulas Criticæ Dissertatione 3 art. 6 sive tomo 1 pag. 279 erudite probat, & Tillemontius tomo 4 Monument eccles. pag. 693 fatetur.

g Hæc duriora Martyris verba etiam non obsunt sinceritati Actorum, ut Honoratus a sancta Maria in Opere proxime laudato Dissert. 4 art. 8, sive tomo 1 part, 2 pag. 51 contra criticos quosdam evidenter ostendit.

h In Actis apud Surium & eminentissimum Baronium sic legitur: Lysias introgressus, obduxit velum, & post exiens, ex tabella recitavit sententiam dicens: Claudius, Asterius, Neon fratres Christiani, deos blasphemantes & sacrificare renuentes, ante atrium cruci affigantur, & corpora eorum avibus laceranda relinquantur. Et subjecit: Curent hæc Claudius commentariensis, & Archelaus spiculator. Antequam autem ducerentur, recepti sunt in custodiam. Ruinartius in notis circa morem obducendi veli antequam ferretur sententia, S. Basilium in Epistola 79 ad Eustathium, & eminentissimum Baronium in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 285 num. 9 assignat.

i Hæc ultima periodus in codice nostro Fuldensi ita erasa est, ut non nisi difficulter & ex conjectura legi possit. Hinc in apographo Bodecensi prorsus omittitur. Forsan hanc aliquis erasit, ne castas aures offenderet. Sed nos cum Ruinartio potius fideles, quam scrupulosi esse voluimus.

k Hic in codice nostro Fuldensi & aliis apographis apud Ruinartium terminantur Acta proconsularia, quibus haud dubie veteres Christiani sequentem clausulam de loco & tempore martyrii addiderunt.

* al. præsentiæ

* Fuld. auferri

* Trev. mihi

DE SS. TIMOTHEO ET APOLLINARE MARTYRIBUS,
REMIS IN CAMPANIA GALLIÆ,

Exeunte circiter sec. III.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Timotheus M. Remis in Campania Gall. (S.)
Apollinaris M. Remis in Campania Gall. (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Cultus e Fastis sacris; tempus martyrii; venerationis propagatio.

Horum duorum Martyrum memoria signatur hoc die in Fastis sacris antiquæ ac bonæ notæ. Ado enim sic eos annuntiat: [Annuntiationes e Martyrologiis:] Eodem die, natalis sanctorum Timothei & Apollinaris, qui apud Rhemensium urbem consummato martyrio cælestia regna meruerunt. Adoni adde Usuardum: Item natalis sanctorum Timothei & Apollinaris &c. iisdem, ut Ado, vocibus. Mitto varia Martyrologia Hieronymiana contracta, videlicet Reginæ Sueciæ, Augustanum ac Labbeanum; sed in his duobus postremis notatur post Timotheum proxime Sidonii. Apollinaris nomen (in Labbeano scribitur Sydonii) quod suspicor perperam ibi esse adjectum: nam S. Sidonius Apollinaris episcopus, qui hac etiam die a nobis datur cum Romano Martyrologio, ad Arvernos spectat: nisi forte ibi præter aliorum morem voluerit scriptor mentionem facere solius Timothei, ac seorsim sine particula copulativa &, nec non sine positione loci annuntiationem referre Sidonii Apollinaris. Apud Florentinium post textum Martyrologii, quod sub nomine S. Hieronymi vulgavit, sequitur aliis litteris: Remis civitate natalis sancti Tymothei & Apollenaris: hic vero ibidem recte distinguitur a Sidonio Apollinare Arvernensi: subditur enim: Arvernis natalis sancti Synodi (immo Sidonii) episcopi. Hæc, tametsi aliis characteribus a dicto textu sint discreta, non carent tamen suo pondere in rem nostram. Annua duorum nostrorum Pugilum commemoratio habetur in Martyrologio Romano, & eodem fere modo exprimitur, quo apud Adonem & Usuardum exstat: Rhemis in Gallia natalis sanctorum Timothei & Apollinaris, qui ibidem consummato martyrio cælestia regna meruerunt. Plures annuntiationes non inquiro, cum hæ sufficiant.

[2] Non est quod lector hic exspectet observationes nostras in Acta horum Martyrum, [observationes de Martyrum Actis, ac tempore passionis.] ac in tempus, quo lauream certaminis consecuti sunt: nam quandoquidem eadem connectuntur cum Actis SS. Mauri ac sociorum martyrum Remensium, quæ die XXII hujus mensis a nobis illustrata sunt, ac consuli possunt, quæ tunc animadvertenda duximus; actum ageremus, si novum iterum hoc loco de eorum valore, & tempore, cui hodiernorum Pugilum duorum palma videatur intexenda, examen institueremus. Tempus itaque laureati illorum certaminis affigimus exeunti circiter seculo tertio, sicut hesterno die de aliis factum est. Quænam vero in historia martyrii, quam ex Flodoardo typis committemus, a nobis omissa sint, quia heri data, indicabitur in Annotatis. Quamquam vero dolendum sit, non pervenisse ad posteros primigenia & genuina SS. Timothei & Apollinaris Acta; aliunde tamen suppeditantur monumenta plurima, quibus defectus iste abunde suppletur, & quibus illustrissimorum Martyrum gloria cum cultu quodam singulari, & cum summa eorum æstimatione perseveravit constanter variis locis ac seculis.

[3] [Egregia eorum cultus propagatio] Hoc testantur templa in illorum honorem erecta: deinde sacrarum reliquiarum veneratio & translatio: tertio, munificentia insignis; qua viri illustres cum ecclesiastici tum seculares loca ipsis sacra prosecuti sunt: quarto, divina Officia in eorumdem ecclesiis instituta, ac, dum elanguida fuerant, restituta: quinto, supplicationes solennes ad locum, in quo martyrium confecisse dicuntur: sexto ac postremo, ingens populorum confluxus ad ædes sacras illorum nomine nuncupatas. Horum singula exemplis illustranda & comprobanda sunt. Ad templa quod attinet; apud Flodoardum in Ecclesiæ Remensis historia lib. 1, cap. 4, fol. 11 verso editionis Sirmondianæ, Pugilum sanctorum morti ac sepulturæ subditur templum antiquissimum his verbis: Eusebius quidam vir spectabilis, qui & ipse per verbum ipsorum credidit, fabricavit illis Basilicam, in qua multa signa & remedia ostenderunt: cæcis visum, claudis gressum reddiderunt, &, qui a dæmonibus vexabantur, curati sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Eorum vero corpora domnus Tilpinus archiepiscopus veteri permovens tumulo, sepulcrum ipsorum decenter argento decoravit & auro. Hoc accidit post medium seculi octavi. Tilpinus quippe metropolita Remensis apud Marlotum tomo 1 Metropolis Remensis historiæ lib. 3, cap. 1 sedisse scribitur ab anno 756.

[4] [probatur] Flodoardus fol. 12 postquam egisset de Sanctorum lipsanis sacris, quibus ecclesia nostrorum Martyrum traditur fuisse insignita, sic pergit: Hic etiam in eadem Sanctorum basilica beatus Remigius tumulum sibi parari præcepisse reperitur, ut post conditam testamenti sui continentiam subintulit addens: “Post conditum testamentum, immo signatum, occurrit sensibus meis, ut basilicæ domnorum martyrum Timothei & Apollinaris missorium argenteum VI librarum ibi deputem, ut ex eo sedes futura meorum ossium componatur”. Duplex S. Remigii testamentum circumfertur: alterum prolixius apud Flodoardum lib. 1, cap. 18; alterum contractius apud Marlotum tomo 1, lib. 2, cap. 11, pag. 180: utrique adjectus reperiturhic codicillus. Addit Flodoardus fol. 12: Sed & in ipso testamento, duodecim solidos ad ipsius basilicæ cameram struendam jusserat dari. Hujus donationis verba habentur in testamento breviore pag. 185: in prolixiore autem sunt illa fol. 50: Ecclesiæ sanctorum martyrum Timothei & Apollinaris, ubi etiam, Domino dante, si fratribus, ac filiis meis episcopis diœceseos nostræ visum fuerit, ossa mea ponere disposui, sol. quatuor. An alterutrum, & quodnam, an vero utrumque hoc testamentum sit genuinum, non est hic inquirendi locus: qui esse tunc poterit dum de S. Remigio agetur ad diem 1 Octobris. Consuli interim potest Marlotus tomo 1, lib. 2, cap. 12, pag. 186.

[5] Diversi quoque diversis idem locupletavere dotibus templum, [e sacris ædibus,] inquit Flodoardus fol. 12 designato. Ubi domnus Gondebertus, vir clarissimus, cum uxore sua Berta, villam, in pago Vontise sitam, Pertas nomine dedit. Hic Flodoardi textus magis elucescet, si modica eidem apponatur notatio. Inter diversos illos templi prædicti fautores locum meretur seculo septimo Sonnatius archiepiscopus Remensis, qui & ad basilicam SS. Timothei & Apollinaris casas quasdam delegavit, ut apud Marlotum tomo primo, lib. 2, cap. 31, pag. 246 licet videre. Ibidem ponitur istius cathedræ pontifex renuntiatus anno circiter 600, ac post annos 33 vita functus; vide cap. 29 & 31. De S. Gondeberto martyre agitur apud nos tomo III Aprilis, die XXIX ejusdem mensis, pag. 620: de ipsius autem uxore Berta tomo 1 Maii, die 1, pag. 112.

[6] Reperitur autem, sicut pergit Flodoardus, congregationem ibidem nonnumquam XX, [quæ in illorum honorem] nonnumquam XII fuisse clericorum in tempore Theoderici regis, quando ad eamdem basilicam prædiorum donaria plura leguntur tradita, & usque ad recentia nuper tempora, quibus, religione deficiente, ad unius est redacta presbyteri titulum, Deo servientium cœtu dignoscitur insignita virorum. Quisnam e pluribus synonymis Theodericis Galliæ regibus hic nominetur, non est e Flodoardi verbis perspicuum. Factum, quod refert de basilica ad tantam solitudinem redacta, postmodum lætiora excepere tempora, sicut e diplomate infra citando constabit.

[7] Porro de aliis ædibus sacris, publica sanctorum Martyrum nostrorum veneratione illustratis, [variis locis] subnectit Flodoardus ista fol. 12 verso: Nonnullis etiam aliis templa locis eorum splendent honore decorata: quoniam signis pluribus eis olim coruscantibus, amatores Christi memoriis ipsorum suas excolere studuerunt atque munire possessiones. Quorum quidam, ceu Gregorius Turonensis episcopus in libro miraculorum refert, eorum reliquias, ædificata horum honore basilica, devotus expetiit. Quas Pontifice loci per presbyterum honorifice dirigente, dum iter idem presbyter ageret, ab obvia quadam muliere salutatus, obnixe importuneque ab eo rogatus est, ut horum sibi quiddam pignerum condonaret. Qui diu nutatim differens, mulieris improbitate tandem devictus, sacrorum cinerum particulam tradit roganti: ascensoque caballo injunctum sibi moliens iter expedire, nullatenus eum, percussis admodum lateribus, valet itineri promovere. Insuper ipse quoque sic interim prægravatus opprimitur, ut vix valeret attollere caput. Ita demum animadvertens virtute se detineri Martyrum, motus pœnitentia recepit opportune, quod largiri præsumpsit incongrue; redhibitaque sacrorum, quam dempserat, portione, liber ad jussa relaxatur abire. Si quis hoc factum legere cupit in ipso fonte, e quo illud hausit Flodoardus, adeat S. Gregorium Turonensem lib. 1 De gloria Martyrum cap. 55, a col. 785 editionis Ruinartianæ.

[8] [erecta sunt:] Apud Duodeciacum quoque vicum, inquit Flodoardus fol. 13, horum constructa decore sanctorum basilica Martyrum, magnorum prædicatur radiare nitore magnalium, optabilique refulgere gratia sanitatum. Hujus loci nomen ac situm ita exponit Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum ad nomen Dusiacum Remorum, dicens: Dusiacum in pago Mosomagensi ad fluvium Charem, Frodoardus in Chronico & in Historia ecclesiæ Remensis Duodeciacum latino nomine numerali; quidam Duodeciacum vicum; alii Duciacum & Dociacum; alii Dusicam villam appellant, vulgo Douzi les Prez.. Synodi ibi duæ episcoporum sunt habitæ, prior anno Christi DCCCLXXI; posterior anno DCCCLXXIV. Hæc, & plura Valesius.

[9] [item e reliquiarum] Sacra denique nostrorum Athletarum pignora alio translata sunt non sine insigni eorum gloria, teste Flodoardo, qui libri primi caput quartum hoc facto absolvit: Beati denique Timothei ossa rex Otto, concedente Artaldo archiepiscopo, transferri fecit in Saxoniam, & monasterium monachorum in ejus instituit honore: in qua translatione multa mira feruntur ostensa. Nam ut Anno, tunc abbas, nunc episcopus, mihi retulit, a quo eadem sacra pignera translata sunt, præter alia plura remedia, XII inter cæcos & claudos fuere curati. Beatus quoque Apollinaris, ossibus suis in Orbacense translatis monasterium, nonnullis inibi florere spectatur gratiarum insignibus.

[10] [translatione] Quæres, quodnam sit illud monasterium monachorum in Saxonia, ad quod beati Timothei ossa rex Otto transferri fecit. Respondemus, ac damus nostras de eo conjecturas non improbabiles. Christophorus Browerus Annalium Trevirensium lib. 9, ad annum Christi 938 ex Saxonicarum rerum insigni Chronico membranaceo recitat sequentia: Anno Domini CMXXXVIII, Ottonis II (id est secundo.) Prædictus rex … abbatiam regalem intra urbem Magdeburg (in Saxonia inferiore) fundavit .. in honore B. Petri Apostolorum principis, ac Mauricii, egregii Thebæorum ducis, dignique contubernalis illius Innocentii militis, cujus corpus Rodolphus rex Burgundionum, ei ac reginæ transmissum … donavit. Maximam quoque partem corporis S. Mauricii, & quorumdam sociorum ejus, cum plurimis Apostolorum, Martyrum, Confessorum ac Virginum reliquiis, in eamdem civitatem transtulit eodem anno jam dictus Otto.. Præfecit autem abbatiæ Annonem, virum venerabilem, Treviris de cœnobio S. Maximini assumptum.. Qui Anno, postquam abbatiam per annos, quos nos invenire nequivimus&c. Mabillonius in Annalibus Benedictinis tomo 3, lib. 43, ad annum 937, num. 87 agit de constructione hujus monasterii, eamque in Chronico Magdeburgensi ad hunc referri annum ait, a nonnullis autem ad insequentem. Sed hoc tantillum discrimen in rem nostram nihil refert. Ibid. lib. 45, ad annum 950, num. 38 laudatus Annalium auctor ponit tempus, quo isti abbatiæ præfuit Anno, & quo ad episcopalem dignitatem evectus est: Post annos, inquit, tredecim quam Anno Magdeburgensi monasterio ab Ottone Magno præpositus fuerat, ad sedem Wormatiensis ecclesiæ … provectus est: cui viginti-quatuor annis .. præfuisse dicitur.

[11] Nimis multa in narratione superiore concurrunt personarum, [utriusque Sancti,] locorum, ac temporis adjuncta, quæ conveniunt, quam ut alienum putemus a probabili suspicione, quod S. Timothei reliquiæ ad dictum monasterium Magdeburgense fuerint translatæ; quæ, etiamsi pluribus aliorum sacris pignoribus Sanctorum supra nominatim non accenseantur, intelligi tamen possunt comprehensæ fuisse sub nomine martyrum, ibidem diserte expresso. Nec suspicioni nostræ officere debet illud, quod Flodoardus antea referebat de Ottone: Monasterium monachorum in ejus (videlicet Timothei) instituit honore. Nam quid prohibet, cœnobium illud in gloriam plurium aliorum Sanctorum, quorum sacrum thesaurum possidebat, conditum fuisse, quos inter fuerit S. Timotheus M. Remensis, & tamen nec ipsius, nec aliorum quorumdam martyrum nomen in mox producto documento expressum legi: nam institui videtur esse diversum a nominari: & non hoc, sed illud usurpat Flodoardus.

[12] Fundator itaque Otto vel indiderit isti monasterio nomina præcipuorum ejusdem patronorum, [quam pluribus] vel sanctorum magis celebrium, vel eorum, erga quos præ aliis magis afficiebatur: nisi forte scriptores alii alios præ reliquis pro suo arbitratu aut scribendi argumento, nominatim expresserint. Sic superius nominatur apud Browerum primo loco B. Petrus Apostolorum princeps sine S. Paulo. Idem fit a Chronographo Saxone, quem Leibnitius edidit inter Accessiones historicas, anno 1698 Lipsiæ excusas, ad annum Christi 938. In Chronico autem Bothonis, quod Leibnitius etiam publicavit inter Scriptores Brunsvicenses, tomo 3, ad annum 940, pag. 308 S. Petro additur Paulus. Mabillonius denique ad annum 968, num. 22 Magdeburgense sancti Mauricii monasterium vocat; & ad annum 984, num. 49 locus ille eodem Mauricii nomine indicatur. Ad hoc itaque Magdeburgense in Saxonia monasterium, quod Flodoardus non nominabat supra, videntur ossa S. Timothei translata fuisse.

[13] Monasterium vero Orbacense, ad quod historicus idem S. Apollinaris reliquias dicebat commigrasse, [hic exponimus.] his verbis describit Mabillonius in Annalibus modo indicatis, tomo 1, ad annum 681, num. 25: Regulus pontifex Remorum, superius laudatus, quem Frodoardus (sive Flodoardus lib. 2, cap. 10) Reolum vocat, monasterium Orbacense exstruxit in loco, quem dono regis Theoderici, suffragante Ebroïno majore-domus, obtinuerat. Positus est hic locus in parochia seu diœcesi Suessionensi, quatuor a Sparnaco (vulgo Espernay) leucis, ad rivulum exiguum, qui in Matronam fluvium paullo supra castrum Theoderici devolvitur. Hisce hactenus monumentis de publica SS. Timothei & Apollinaris veneratione collectis, magna ex parte videor fecisse satis argumento, quod supra num. 3 tractandum proposueram. Pergere nunc juvat ad ea, quæ supersunt.

§ II. Canonicorum collegium Remis restitutum; eorum vivendi modus.

[Canonicis 12 ecclesiæ SS. Martyrum ad unum presbyterum redactis] Præmisimus superius § 1, num. 6 ex Flodoardo, Sanctorum Martyrum nostrorum ecclesiam insigni olim clericorum servitio floruisse, ac deinde ad unius esse redactam presbyteri titulum: lætiora vero tempora, quibus eadem ecclesia reflorescere, & pristino splendori cœpit restitui, Flodoardus nec vidit, nec scripsit, morte videlicet antea e vita ereptus. Vices itaque illius supplevit in scribendo, ac lætiorem hujus basilicæ statum cum posteris communicando Marlotus, dum tomo 2, pag. 123 edidit instrumentum hoc titulo: Charta fundationis seu restitutionis duodecim canonicorum in ecclesia SS. Timothei & Apollinaris. Qua autem forma, quibusque conditionibus fundatio hæc restituta fuerit, docebit instrumentum ipsum, quod e laudato Marloto hic recudimus, & observationibus nostris illustramus:

[15] [sufficiuntur iterum] In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, Patris, & Filii, & Spiritus sancti, Gervasius Dei gratia Remorum archiepiscopus, sanctæ ecclesiæ tam præsentibus quam futuris fidelibus. Si utilitati & honestati ecclesiæ nobis a Deo commissæ diligenter intendimus; & quæcumque in ea ad divinæ religionis cultum provida prædecessorum nostrorum vigilantia ordinata sunt, inconvulsa servamus, & quæ ex his negligentia, vel aliquibus infortuniis deperierunt, reparare contendimus, Patri-familias nostro de credito nobis talento multiplex lucrum reportaturos, & Euge certissimæ remunerationis nos credimus audituros. Unde considerantes, ecclesiam S. Timothei martyris in municipio hujus sanctæ sedis (cui, Deo auctore, præsidemus) sitam, quondam Clericorum numero & honestate religionis viguisse; sed partim adversis casibus, partim incuria, ad titulum unius presbyteri esse redactam, ideoque ab archiepiscopo Adalberone (ut ex ejus reditibus hospitalitatis suppleretur utilitas) beati Remigii monasterio ad possidendum concessam, piæ sedulitatis opera adhibere curavimus, ut eam in antiquum honestatis statum repararemus.

[16] [canonici totidem;] Quapropter id notificantes Herimaro abbati injunximus, ut hoc nostræ voluntatis propositum commendaret effectui, & ipsam ecclesiam S. Timothei cum suis reditibus stipendiariam faciens, Deo famulaturis inibi Clericis, ex aliis possessionibus S. Remigii in suo cœnobio supplementum repararet hospitalitatis. Qui libenter nostræ ordinationi paruit, & sub nostro auctoritatis privilegio duodecim canonicos in eodem loco aggregavit: utque regulariter ibidem divino insisterent servitio, Canonicam præbendam eis instituit. Hæc ergo constitutio ut fieret efficacior, nos quoque ipsius ecclesiæ altare, ad augmentum stipendii eorum, perpetualiter ipsis esse proprium constituimus, & quamdiu illic fuerint Canonici, ne quisquam successor noster eis illud auferat, sub divina auctoritate interdicimus.

[17] [cujus fundationis seu restitutionis litteræ] Præterea ratum esse volumus, ut sint immunes ab omni archidiaconorum, & archipresbyterorum exactione, positi tantum sub sancti Remigii dominatione, sub nostra tamen potestate, & abbatis subjectione, quemadmodum & monachi ipsius sancti Remigii, & sicut curam ex * eorum animabus abbas de nostra suscepit, eodem modo de eorumdem Clericorum animabus curam a nobis suscipiat, ipseque eamdem DECANO, quem sibi ad eorum custodiam fidelem substituerit, manu sua committat: ipse vero abbas & necessaria eis victus provideat, &, si quid in eorum conversatione reprehensibile invenerit, emendare satagat, ut securus in die judicii Deo de eis rationem reddere valeat.

[18] Quod nostræ ordinationis decretum ne quis convellere, [hic proferuntur,] vel aliquatenus temerare præsumat, sub anathemate prohibemus, ad posterorum memoriam id commendantes chirographo, sub episcoporum, & abbatum, majorumque nostri Cleri & cæterorum fidelium nostrorum, qui interfuerunt, testimonio. Prandium autem, quod Canonici S. Mariæ hujus Remensis ecclesiæ ibi accipiebant in festivitate SS. martyrum Timothei & Apollinaris, pro Dei amore & nostro, condonaverunt communi consensu perpetualiter abbati Herimaro, & supradictis Clericis, ut sint eorum fratres, ipsorumque memoriam faciant in orationibus suis. Cujus donationis largitatem ne quis convellere audeat futuris temporibus, cum coëssentibus * nobis episcopis, & omni Clero, sub divini numinis obtestatione comminamur.
† Signum domni Gervasii archiep.
† Signum Elinandi Laudun. episcopi.
† Signum Adelardi Suession. episcopi.
† Signum Frotlandi Silvan. episcopi.
† Signum Vuidonis Beluac. episcopi.
† Signum Odonis archidiaconi
† Signum Herimari abbatis S. Remigii.

Actum Remis publice anno Incarn. Domin. MLXIV
Indictione 2, regnante Philippo rege an.
V. Idus Junii.

[19] Hactenus instrumentum fundationis; quod tamen, [& inquiritur an Adalberoni,] priusquam ad alia pergamus, observationibus sequentibus elucidare nobis visum est. Marlotus tomo 2, cap. 1, ad annum 970, pag. 2 dubitat, an ecclesia illa ab Adalberone, an ab Artaldo potius fuerit concessa monasterio S. Remigii. Anno, inquit, sui regiminis primo, ut quoddam suæ liberalitatis specimen erga Remigianos exhiberet (Adalbero,) abbatiam sancti Timothei Remensis, quæ præcedentium fuerat archiepiscoporum, pro hospitum receptione eis contulisse narratur: quod falsum videri posset, cum Appendicis auctor ad Frodoardum, Artaldo id diserte tribuat. Exstat Joannis XIII rescriptum Pontificatus anno octavo, ubi prædictæ donationis per Adalberonem fit mentio. At cum autographum non viderim, nutetque antigraphi fides, ob annos præsertim Pontificatus Joannis, qui ad octavum vix prorogari possunt, eo describendo supersedendum duxi. Ecclesia autem S. Timothei, seculi more, abbatia hic vocatur; licet cœtus tunc expers esset clericorum, dataque hoc titulo primum est Odalrico Aquensi in solatium sui exilii, postmodum vero Remigianis ad usum hospitalitatis, hoc est, ut ex ipsius reditibus supervenientes hospites cujuscumque conditionis alerentur. Sic Marlotus.

[20] Appendix autem illa, quam allegabat, habetur post Flodoardum a Sirmondo vulgatum anno 1611, [an Artaldo] fol. 401 & sequentibus: cui illa præmittuntur de ejusdem Appendicis scriptore; auctoris esse adhuc quidem incerti; sed quem constat, ejusdem Remensis ecclesiæ canonicum fuisse, Sansonisque archiepiscopi temporibus ante annos CDL vixisse. Hoc vero unde habeat, ibidem indicat Sirmondus: Id enim nos docuit Epitome Flodoardi, quam duobus libris ab eo contextam vidimus cum hoc brevi ad calcem auctario &c. Jam vero ille anonymus Appendicis auctor fol. 401 hæc memorat: Præfatus Artoldus .. abbatiam sancti Timothei, quæ usque ad illud tempus Remensium episcoporum extiterat, S. Remigio, de cujus cœnobio assumptus fuerat, contulit. Mabillonius dum ad annum 970, num. 49 beneficia Adalberonis archiepiscopi Remensis erga cœnobitas Benedictinos collata recenset, de hac re, quam in præsentia tractamus, subtimide magis quam omnino affirmate hæc pronuntiat: Quin etiam abbatiam sancti Timothei, quæ collegiata etiam nunc ecclesia est, Remigianis pro recipiendis hospitibus contulisse TRADITUR. Inter ea autem, quæ de Artaldo narrat ab anno 931, cui principium archiepiscopatus ejus innectit, num. 23, usque ad annum 961, num. 47, ubi agit de ejus obitu, nihil invenio de concessa ab ipso Remigianis ecclesia, de qua hic est controversia.

[21] [ista fundatio] Enimvero charta illa superior tam diu est habenda in bonis instrumentis, donec probetur mala: & proinde potior ejus debet esse auctoritas, quam anonymi scriptoris, qui tam diu post contexuit Appendicem, & hoc diploma, ut licet suspicari, numquam vidit. Porro in eodem diplomate parachronismos non deprehendi. Vuido tamen, seu Guido, Beluacensis, id est Bellovacensis episcopus, qui eidem subnotatur, apud Sammarthanos ex Alberici Chronico dicitur sedere cœpisse anno 1066 ; sequenti autem ex Sigeberto: sed, ut non dicam, quod hic chronographus vixerit seculo duodecimo; ille vero seculo decimo tertio, proin diu post factum, de quo disputo; illud est præcipuum, quod non videantur accurati fuisse in figendo initio istius episcopatus, atque adeo emendandi. Illis enim duobus opponi potest venerabilis Guibertus abbas sanctæ Mariæ de Novigento, cujus Opera edidit Acherius: in Synopsi autem ipsius vitæ eisdem prævia scribitur obiisse anno 1124. Guibertus itaque lib. 1 De vita sua cap. 13, pag. 471 memorat matrem suam, relicta civitate Bellovacensi, ad villam quamdam nomine Castanetum, haud procul inde sitam, divertisse bona cum venia Guidonis episcopi Bellovacensis: Quo, ait, digressionis tempore apud episcopalem quamdam morata est villam, a domino Bellouagensi pontifice Guidone illic commanendi impetrata licentia.

[22] [sit tribuenda.] Digressio autem illa a Mabillonio in Annalibus Benedictinis tom. 4, ad annum 1063, num. 30, illigatur huic anno; unde consequens est, ut secundum computationem ejusdem Mabillonii jam tum Guido fuerit præsul Bellovacensis. In Appendice ad eumdem tomum 4, pag. 755 datur instrumentum comitiorum regni Galliæ, quæ sunt habita Corbeiæ, regnante Philippo I Francorum rege, anno ab Incarnatione Domini MLXV; in quo instrumento exstat sign. Widonis Belvacensis episcopi. Unde sequitur, initium episcopatus Guidonis perperam a nonnullis differri ad annum 1066. In fide igitur superioris chartæ tribuimus concessionem, de qua hic disputatur, Adalberoni archiepisco, non autem Artaldo. Hanc quænam consecuta sint nostrorum Sanctorum venerationis ornamenta videamus.

[23] Canonicorum collegio, inquit Marlotus tomo 2, [Ejusdem opera refloruit cultus Martyrum: canonicorum vivendi ratio.] lib. 1, cap. 36, in pristinum statum sic restituto, Martyrum basilica multo clarior in dies evasit, cœpitque a fidelibus pie frequentari ob divinam psalmodiam incruentumque Sacrificium statutis horis a sodalibus persolutum. His decanus olim præfectus fuit, demum thesaurarius: at extinctis hisce dignitatibus, divini Officii curam gerit hebdomadarius, qui & præsidet Capitulo. Chartophylacium habent privilegiis a sancta Sede obtentis non mediocriter instructum; sed vulgaribus omnino, & quæ ut plurimum exoleverunt. Moris fuit apud eos media nocte ad matutinas convenire: at expositis anno MCCCLI abbati S. Remigii periculis, quibus obnoxii erant Canonici, eorumque servientes, maxime cum pauci ex illis prope residerent, nec muris essent claustralibus vallati, statutum eorum de matutinis deinceps summe mane cantandis capitali studio digestum ab abbate, qui canonicatus pleno jure confert, laudatur die Martis ante Assumptionem beatæ Mariæ. Per hæc, quæc, huc usque deducta sunt, conati sumus magna ex parte facere satis proposito nostro, quod superius num. 3 indicavimus, & in varia puncta divisimus, de cultu singulari SS. Timothei & Apollinaris; reliqua vero, quæ ad eumdem spectant, prosequamur.

[Annotata]

* de

* i. e. præsentibus

§ III. Translatio corporum ac supplicationes publicæ apud Remenses; sacra ibidem lipsana, nec non S. Apollinaris Lutetiæ Parisiorum.

[In decentiorem thecam Sanctorum corpora transferuntur:] Marlotus tomo 2, lib. 4, cap. 13 referens ea, quæ contigerunt tempore Joannis de Vienna archiepiscopi Remensis, ad annum Christi 1349 hæc scribit: Sub id tempus Canonici S. Timothei, parata suis sumptibus theca ditiori, in quam reliquiæ incliti martyris transferrentur, orant archiepiscopum, ut capituli votum approbare velit sua licentia, & indulgentiarum erogatione. Hic, cum translationi præsens adesse non posset, hanc provinciam episcopo Dragonensi demandavit, & quo celebrior esset sollemnitas populorum frequentia, quadraginta dierum indulgentias concessit in perpetuum iis omnibus, qui S. Timothei ecclesiam visitassent anniversario die prædictæ translationis, uti constat e diplomate, quod subdit laudatus Marlotus. Res hæc accidit anno Domini MCCCL; die Dominico ante festum Conversionis S. Pauli, ut in eodem diplomate notatur, e quo etiam discimus, quod prædictus episcopus Dragonensis non tantum S. Timothei, ut mox indicabatur, sed beatorum martyrum Timothei & Apollinaris corpora transtulerit sollemniter Remis in ecclesia præfati gloriosi martyris. Ad marginem vero istius diplomatis apud Marlotum, de eodem Dragonensi episcopo observantur ista: Erat is ex Ordine Carmelitarum; visunturque ejus insignia in columnis claustri Carmel. Rem.

[25] Idem historicus in fine capitis proxime citati subdit sequentia: Idem archiepiscopus anno sequenti rogatus a Canonicis S. Timothei, [supplicationis singulis trienniis instituendæ] novo confirmat diplomate supplicationem, quam singulis trienniis facere consueverant ad locum, qui Buxitus olim, nunc Pompella vocitatur, in qua majores capsæ cum reliquiis prædicti Martyris deferuntur eadem via, qua ad martyrium cum sociis perductus est, impertitis triginta dierum indulgentiis omnibus, qui pie huic interessent. Diploma laudibus respersum, cujus jam meminimus, datum legitur in castro portæ Martis XXVIII Aprilis an. MCCCLI. Ejusdem vero diplomatis exemplar protulerat Marlotus tomo 2, lib. 1, cap. 36. Ex dicto autem diplomate liquet, solennes ad memoratum locum supplicationes temporibus Joannis de Vienna archiepiscopi Remensis longe antiquiores fuisse. Sic quippe ibi dicitur: Ad quorum itaque sanctorum Martyrum venerationem & honorem, … populus Remensis, & villarum circumvicinarum cum dictæ ecclesiæ Canonicis hunc martyrizationis locum processionaliter devotis orationibus visitare ab antiquissimo tempore consuevit in adversitatibus omnibus, ad Omnipotentis gloriam & liberalitatem benignis prædictorum Martyrum meritis consequendam. Hæc sunt in isto diplomate apud Marlotum.

[26] [confirmatio:] Porro postmodum, sicut observat idem auctor, ob loci distantiam usus obtinuit, ut de triennio in triennium feria secunda Pentecostes ex veteri ab ipsius ecclesiæ cunabulis consuetudine celebretur, in qua sacræ Martyrum exuviæ capsis partim argenteis, partim vero ligneis, æreis tamen imaginibus exornatis inclusæ, frequenti populorum concursu ad Pompellam deferuntur: inter quas ultimum locum merito sibi vendicat ea, quæ est sancti Timothei, quod princeps ipse & antesignanus victoriæ fuerit, quam gloriosi Martyres de sævissimo tyranno feliciter retulerunt. Sed quandoquidem de sacris Athletarum nostrorum lipsanis hic recurrit sermo; nonnulla sunt in promptu, quæ his addi possunt ex Marloto nuperrime citato, cap. 37; ubi de reliquiis scribens, quibus vetus S. Timothei nobilitatur ecclesia, præter alias plures commemorat hasce in rem nostram:

[27] [reliquiæ, quæ sunt apud Remenses, enumerantur,] Hujus (videlicet S. Timothei) reliquiæ adservantur in capsa SS. Apostolorum, argenteis imaginibus, pretiosisque lapillis a Tilpino quondam exornata, Hæc pro oneris gravitate, solemnioribus dumtaxat supplicationibus, & quæ rarissime fiunt, ad singulare quoddam a Deo impetrandum beneficium, cum aliis cæterarum ecclesiarum lipsanis per urbem circumfertur. Supra majus altare quinque aliæ visuntur capsæ, partim ligneæ, partim vero æreis imaginibus exornatæ. Ea, quæ medium occupat, nonnullas etiam B. Timothei reliquias continet.. Secunda beati Apollinaris nomine insignitur.. Hujus reliquiæ, & aliquot aliorum Martyrum panno serico involutæ, in sacco coriaceo mixtim includuntur. Deinde indicatis aliorum Sanctorum sacris lipsanis, quæ in reliquis capsis continentur, ita pergit Marlotus: Ibidem summa veneratione conservatur æneo vasculo exterius deaurato, in capitis humani formam concinnato, caput gloriosi martyris Timothei, prædictæ ecclesiæ patroni tutelaris. Verum ea, quæ de sacris utriusque Martyris pignoribus hactenus e Remensis metropolis historico retulimus, duplici observatione elucidamus.

[28] [& cum illis, quæ alibi dicuntur esse,] Advertat itaque lector primo, translationem ossium S. Timothei in Saxoniam, & S. Apollinaris ad monasterium Orbacense, sicut præmissum est supra § 1, num. 9 non pugnare cum eorum reliquiis, quas Remis asservari asserebat Marlotus mox allegatus; si dicamus vel supponamus, partem earum alio transmissam fuisse, partem Remis mansisse: & sic verum est, quod episcopus Draconensis, prout paullo ante dictum est, ibidem utriusque Martyris corpora transtulerit, sumendo nempe partem corporum pro toto. Advertat lector secundo, oriri difficultatem ex eo, quod Marlotus modo scribebat de capite S. Timothei Remis conservato: nam hesterno die in Sylloge de sanctis martyribus Remensibus Mauro ac sociis ejus, § 1, num. 6, ex instrumento, quod Marlotus e Molano recitat, ut ibidem indicatum fuit, habemus, corpus S. Mauri ad cœnobitas Florimenses translatum esse seculo undecimo; non vero hujus Martyris caput; sed aliud eorum, qui cum eo passi sunt; videlicet, sicut addit Molanus, Timothei. Et cur e tot sociis, qui cum S. Mauro passi sunt eodem die XXII Augusti, assignat S. Timotheum, qui in rigore loquendo cum eo non subiit martyrium, sed die proxime sequenti secundum Acta? Audiamus Molani rationem: Ejus enim, inquit, expressa mentio est in Officio monasterii Florinensis.

[29] Rectene, an perperam hic concludat Rayssius, non lubet pluribus disputare; [conferuntur: sacrum lipsanum S. Apollinaris Parisiis:] sed dicimus, constare e dicto instrumento, quod citat, S. Timothei caput illuc non fuisse nominatim transmissum; sed alicujus anonymi, qui cum S. Mauro passus fuerat, uti patet ex dictis, atque adeo potius assentimur Marloto res domesticas scribenti, quam Molano, instrumenti prædicti sensum non satis fundate, ut nobis quidem apparet, interpretanti. Quod si Florinenses aliunde possint probare, caput S. Timothei apud se asservari, tunc difficultas illa poterit solvi eodem modo, quem supra assignavimus circa alias reliquias diversis locis existentes, cum non dicat Marlotus, caput integrum S. Timothei asservari apud Remenses; qui tamen certius de hac re judicare poterunt, si illis detur facultas inspiciendi sacrum hoc depositum. Neotericus biographus Gallus in collectione sua, quam hac die e variis scriptoribus compilavit de hodiernis nostris Martyribus, refert, ostendi reliquias insignes S. Apollinaris Remensis Lutetiæ Parisiorum in templo S. Mariæ in platea sancti Antonii. Quas reliquias superioribus Remensibus addimus auctarii loco.

[30] Ad Acta quod attinet; nihil opus est de iis multa præfari, [brevis monitio de Actis.] cum sub initium hujus Commentarii num. 2 lectorem miserimus ad hesternum diem, ubi historiam SS. Mauri ac sociorum martyrum Remensium dedimus: qui quandoquidem dicuntur consummasse suum certamen dicto die, & eorum Acta immixta sunt narrationi martyrii duorum nostrorum Pugilum, poterit hæc a lectore conferri cum iis, quæ de hesternorum Martyrum Actis dicta sunt. Non itaque huc transcribo quæ memorat Marlotus tomo 1, lib. 1, cap. 16, ubi scribit de primis Martyribus urbis Remensis, & an sub Nerone passi sint; nec censuras, quibus Acta S. Timothei Remensis castigat Tillemontius tomo 4 Monumentorum ecclesiasticorum nota 32, quæ habetur inter plures alias de S. Dionysio Parisiensi; nec otiose discutiam exemplar Bodecense, de quo heri actum fuit. Quid plura? Accipe nunc, lector, qualiacumque Acta, quæ paucis notationibus illustrabimus, ut melius intelligantur.

ACTA
Ex historia Remensis ecclesiæ Flodoardi, a Sirmondo editæ, libro 1, cap. 4, a fol. 8 verso.

Timotheus M. Remis in Campania Gall. (S.)
Apollinaris M. Remis in Campania Gall. (S.)

Ex Flodoardo.

[S. Timotheus blanditiis] Beatus… Timotheus, ab Orientis partibus ad hanc Remensem perveniens urbem, Jesu Christi Domini publice non veritus est prædicare veritatem. Unde & a præside Lampadio, qui tunc præerat huic populo, tentus, &, quod novæ legis propositum hominibus suaderet, conventus: hinc minis principum, legumque severitate vexatus, opum quoque pollicitatione tentatus, responsum, quod olim ab Ecclesiæ Principe didicerat, improbo incussum supernæ nundinatori gratiæ a, rependere non timuit: Divitiæ (inquiens) tuæ tecum sint in perditionem, & ibis cum ipsis in ignem æternum. Dominus enim meus Jesus Christus Filius Dei, ipse te judicaturus est.

[2] [& doloribus frustra tentatus,] Tunc Præses ira repletus, jussit eum torqueri. Et dum Christum constanter inter ipsa cruciatuum confiteretur tormenta, inferens inter cætera, quod illi, quos præses pro Christi nomine se putabat occidere, ipsi pœnaliter eum judicaturi essent, & præses diceret: Ergo, tu judex eris mei? Ego te occidam, & quis erit, qui te eripiat de manibus meis? sanctus Timotheus respondit: Dominus meus, cui credo, potest me liberare; in te autem debita tormenta immittet. Iterum dum per supplicia multa cruciari jussus fuisset, ait, ad judicem: Quanto tu mihi ampliora tormenta intuleris, tanto amplius refrigerium præstabit Dominus, cui credo.

[3] [angelorum colloquio confirmatur] Et cum cæderetur a ministris, exclamavit voce magna dicens: Aspice, Domine, & vide, quæ infert diabolus servo tuo: ne me derelinquas, ne dicant homines: Ubi est Deus ejus? Præses denique jussit calce viva & aceto aspergi plagas ipsius. Sanctus vero Timotheus dixit: Ago tibi gratias, Domine Jesu Christe, qui mihi das tolerantiam, ut hæc possim sufferre. Ita istud factum est in corpore meo, tamquam oleo perunctus sim. Unus autem de ipsis credentibus, nomine Apollinaris, vidit duos angelos stantes ad latus ejus, & dicentes illi: Confortare, Timothee: missi autem sumus ad te, ut ostendamus tibi Dominum Jesum Christum, pro cujus nomine sustines pœnas, ut videas quæ aguntur in cælis. Erige caput tuum, & vide.

[4] [S. Apollinaris] Aspiciens autem S. Timotheus, vidit cælos apertos, & Jesum ad dexteram Patris, coronam tenentem ex lapidibus pretiosis, ac dicentem sibi: Timothee, hæc, quam vides, tibi parata est. Accipies illam tertia die imminente de manibus meis. Et angeli dixerunt ei: Confortare, Timothee; & abierunt in cælos. Apollinaris vero cum hæc vidisset, procidens ad pedes ejus, dixit ei: Domine Timothee, ora pro me: ego enim libentissime torquebor pro nomine Christi, quia vidi tecum loquentes viros splendidissimos, dum tecum loquerentur magnalia Dei illius, qui regnat in cælo.

[5] Tunc præses, ut vidit se esse confusum, dixit: Sistatur Apollinaris: afferte autem mihi plumbum bulliens, [cum multis aliis convertitur,] & effundite in os ipsius, ut non talia verba loquatur. Cumque allatum fuisset plumbum bulliens, & missum in ore ejus, factum est frigidum tamquam glacies. Viso autem hoc miraculo, multitudo magna credidit in Dominum Jesum Christum. Tunc præses iracundia plenus & confusione, dixit: Ducite illos in carcerem, usque dum ego pertractem, quo supplicio interficiantur. Cum autem ducerentur, plurima turba sequebatur eos flens, & dicens: O injustum judicium, quod incidit in civitatem istam! Perducti sunt vero in carcerem: & multi erant circa eos, desiderantes consolari a sancto Timotheo b

[6] Altera autem die procedens præses sedit pro tribunali, [utriusque] sanctum vero Timotheum & Apollinarem adduci præcepit. Astantibus autem illis, ait ad eos præses: Infelicissimi hominum, consentite præceptis imperatorum c, & adorate eos, quos illi adorant. Timotheus & Apollinaris dixerunt: Nos dæmones non adoramus, sed solum Dominum Jesum Christum, qui est Deus vivus & verus: ipsum oportet confiteri nos. Tu ergo ne putes nos artibus tuis separari a caritate, & a regno Dei. Hoc autem tibi notum sit, quia qua hora nos putas mortificari, tunc vivificamur, sicut illi, qui a te hesterna die interfecti sunt d, & vivunt in cælis. Te ergo percutiet Jesus Christus ulcere pessimo.

[7] Iratusque præses, dixit: Istos si non mortificavero, alii multi ad novam sectam venturi sunt.[martyrium, ac tyranni interitus.] Sic dedit adversus eos sententiam, ut gladio interficerentur. Illi autem cum magna fiducia producti sunt extra civitatem in via, quæ appellatur Cæsarea, in locum, qui Buxitus e, dicitur, ibique martyrizavit eos sub die decimo Calendas Septembris, & coronati sunt ab angelis, & vox audita est, dicens: Venite, Timothee & Apollinaris, dilectissimi mei, & ostendam vobis quanta mirabilia meruistis pro animabus vestris, quas obtulistis pro nomine meo: & scitore quæ facturus sum Lampadio præsidi. Statimque jaculum igneum descendit de cælo, multis videntibus, & ingressum est humerum ejus dextrum, & a dæmonio arreptus vitam finivit. Corpora vero sanctorum sepulta sunt a Christianis die nono Calendas Septembris.

ANNOTATA.

a Simoni videlit mago, ex Actis Apostolorum cap. 8, ℣. 20. Ms. Bodecense: An nescis, miser, quid Simoni mago contigit .., qualiter eum præcipitaverunt Apostoli Petrus & Paulus?

b Quæ hinc sequuntur in narratione Flodoardi usque ad numerum sequentem, de baptismo ac visione S. Apollinaris, & angeli ad eum verbis, nec non de martyrio Athletarum quinquaginta, heri sunt relata in Comm. prævio SS. Mauri & sociorum § 2 in fine.

c Hunc terminum ibidem castigavimus num. 13: qui tamen rectius mansisset intactus propter ea, quæ supra sunt in Annotatis pag. 572, lit. f.

d S. Maurus cum sociis.

e Locus hic deinde Pompella dictus fertur. Vide Commentarium hisce Actis prævium § 3, num. 25.

DE S. THEONA VEL TEUNA,
EPISCOPO ALEXANDRINO,

An. CCC.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Theonas vel Teuna episc. Alexandrinus (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Varium Sancti hujus nomen, antiquus cultus ex Martyrologiis, & ecclesia, quæ olim Alexandriæ in Ægypto ad honorem ejus exstructa fuit.

Hic Sanctus ab Eusebio Cæsariensi Θεωνᾶς, [Sancti hujus nomen,] ab Æthiopibus Teuna, & ab aliis vicino hujusmodi nomine appellatur, ut per decursum hujus Commentarii videbimus. At nescio, cur idem Sanctus in Annalibus Alexandrinis, quos Eduardus Pocockius ex idiomate Arabico Latinos fecit,Neron vocetur ab Eutychio patriarcha Alexandrino, qui tomo 1 istius Operis pag. 399 per interpretem suum de Sancto nostro sic loquitur: Creatus est Neron patriarcha Alexandrinus, ubi novemdecim annos sedit; dien mortuus est. Christiani autem Alexandrini in speluncis & domibus clam orabant metu Romanorum, ne ipsos trucidarent; neque manifeste se exhibebat patriarcha in Alexandria; at cum patriarcha crearetur Neron, ille se manifesto exhibuit, neque destitit Romanos demulcere, donec Alexandriæ ecclesiam dominæ Mariæ sacram exstrueret.

[2] Eruditissimus Renaudotius in Historia Patriarcharum Alexandrinorum pag. 53 hanc ignotam nominis mutationem potius interpreti Pocockio, [quod ab aliquo perperam mutatum est,] quam ipsi Eutychio patriarchæ tribuit, & circa novam istam Sancti nostri appellationem observat sequentia: Superest, ut moneamus, non aliter ab Eutychio quam ab aliis vocari hunc Patriarcham; sed ridicule prorsus Pocockio factum, ut codices suos secutus, quos non admodum antiquos fuisse fatetur ultro, NERONEM eum appellaverit, cum ipse in indice patriarcharum veram nominis scripturam agnoscens Theonam reposuerit. Nempe si quis eadem superstitione potius quam religione omnia librariorum Arabum in nominibus propriis portenta exprimenda arbitretur, Utopiæ historiam, non Ecclesiæ scribet. Id tamen perpetuo observavit auctor cetera diligentissimus, magno sane lectorum incommodo, eorum præsertim, qui Latina tantum versione uti possunt. His circa verum S. Theonæ nomen observatis, ad cultum ejus probandum progredior.

[3] In Calendario Æthiopico ad diem secundam mensis Ter, sive die XXVIII Decembris nostri, colitur Theonas patriarcha Alexandrinus, [refertur in Synaxario Æthiopico,] & ab Æthiopibus columen ecclesiæ vocatur, ut Ludolfus ejusdem Calendarii editor ibidem pag. 404 in notis observat. Sollerius noster in Historia chronologica Patriarcharum Alexandrinorum, quæ tomo V Junii præfigitur, pag. * 33 refert verba poëtæ Habessini sive Æthiopis, quibus pietas hujus sancti Præsulis Alexandrini sic laudatur: Salutem dico patriarchæ Teunæ, qui Petrum, suum postea successorem, baptizavit; & preces singulis horis a quolibet recitandas instituit, ac turrim Mariæ Virginis nomini ædificavit. Per hanc turrim intelligi videtur ecclesia, in honorem Deiparæ constructa, cujus Eutychius patriarcha Alexandrinus supra meminit, ut inferius alia occasione dicemus.

[4] In Martyrologio Coptico, quod Simon Moysis, [Martyrologiis Copticis,] alumnus Collegii Maronitici Romæ Latine interpretatus est, eadem die secunda mensis Tubæ, qui sicut Ter Æthiopicus, diei XXVIII Decembris nostri respondet, annuntiatur annua memoria sancti Taunæ Alexandriæ papæ, id est, patriarchæ, & eximius Antistes ille ornatur ibidem sequenti elogio: Iste fuit doctus & Dei timoratus, & ædificavit ecclesiam in Alexandria, & jussit celebrari sacrum in ea; antea in domibus celebrabant propter persecutionem, & multos baptizavit. Suo tempore pullulavit hæresis Sabellii, qui dicebat, Patrem & Filium & Spiritum sanctum esse unam personam; quem anathematizavit & interdixit. Sedit XIX annis, & quievit in pace. In altero Coptitarum Martyrologio invenitur ad diem quartam mensis Tubæ, vel trigesimam Decembris nostri, quemadmodum laudatus interpres Maronita in Appendice ejusdem Martyrologii testatur his verbis: In hac die (nimirum quarta Tubæ, sicuti præmiserat) etiam celebratur dies festus sancti Taunæ, & in alio Martyrologio fit mentio de illo in secunda die hujus mensis. Denique ad diem tertiam ejusdem mensis in alio Calendario Coptico, quod a Kirchero nostro collectum videtur, Theodas patriarcha Alexandrinus annuntiatur.

[5] Quidquid sit de vero annuæ venerationis die, qui forsan apud Coptos ob alias festivitates occurrentes interdum mutatur, [& Latinis, ex quibus antiquus ipsius cultus probatur,] Martyrologi Latini constanter hunc sanctum Præsulem memorant die XXIII Augusti, inter quos auctor veteris Martyrologii Romani breviter hac die festum Theonæ episcopi assignat. Hunc imitatus est Ado, & verosimiliter ex aliis antiquis monumentis addidit sequens elogium: Eodem die, beati Theonæ apud Alexandriam, venerabilis & vere Deo digni, qui beatum Petrum episcopum, post & martyrem, nutrivit, in omni puritate & animi virtutibus clari. Mosander hanc periodum nonnihil aliter interpungit, & in fine elogii ejusdem post punctum sic legit: Hic in omni puritate & animi virtutibus episcopus claruit. Illud pronomen hic potius ad S. Petrum martyrem & S. Theonæ successorem, quam ad ipsum S. Theonam referri debet in isto elogio, si genuina sit Mosandri lectio. Verum præferenda videtur lectio Rosweydi nostri, qui suam Martyrologii Adoniani editionem cum multis manuscriptis codicibus contulit. Ceterum Usuardus, omissis reliquis, primam hujus elogii partem ex Adone transcripsit in hunc modum: Alexandriæ sancti Theonæ episcopi venerabilis & vere Deo digni. Magis compendiose Martyrologium Romanum, quo nunc utimur, Alexandriæ, sancti Theonæ episcopi & confessoris memoriam annuntiat, & alia prætermittit.

[6] [confirmaturque ex ecclesia quadam Alexandrina,] Quamvis hæc sufficiant ad immemorabilem S. Theonæ cultum ostendendum, tamen his omnibus Martyrologis antiquior ejusdem Sancti veneratio probatur ex Apologia sancti Athanasii ad imperatorem Constantium, quæ in novissima Parisiensi Operum ejus editione tomo 1 pag. 295 & sequentibus legitur: cum enim Ariani sancto Athanasio objecissent, in magna ecclesia habitam fuisse synaxin, priusquam completum ædificium esset, magnus ille Arianorum adversarius hanc accusationem diluit, & exemplo aliorum præsulum istud factum ibidem pag. 304 tuetur his verbis: Beatæ quippe vir memoriæ Alexander (nimirum patriarcha Alexandrinus, cui sanctus Athanasius successit) ob aliorum locorum angustiam, dum ipse ecclesiam, quæ omnium maxima tunc putabatur, Theonæ dictam, exstrueret; in ea tamen ob populi frequentiam conventus egit, neque interim ob populi conventum ædificii constructionem intermittebat. Igitur hic vides, ante medium seculi quarti ecclesiam in honorem S. Theonæ ab Alexandro constructam fuisse.

[7] [quæ olim ab hoc Sancto cognomen traxit.] In Actis SS. Pachomii & Theodori, quæ in Opere nostro ad diem XIV Maii illustrata sunt, Ammonius episcopus, & auctor coævus S. Athanasio, de eadem S. Theonæ ecclesia meminit, dum apud nos tomo tertio Maii pag. 356 ad Theophilum præsulem Alexandrinum inter alia sic scribit: A Theodoro igitur abire permissus, eumque osculatus, multis cum lacrymis, ut pro me Deum deprecaretur, oravi. Postquam meos deinde parentes conveni, ad montem Nitriam me contuli, sextoque post mense, cum beatus pontifex Athanasius id temporis sub Constantio ab Arianis cum furore investigaretur, sanctique per Ægyptum & in urbe Alexandrina monachi ac virgines, & laici religiosiores multa sustinerent incommoda, & verberibus vulneribusque conficerentur, universa quoque Ægypto abire juberentur episcopi, Ducis Ægyptiaci titulo tunc gaudente Sebastiano, successore Syriani, cujus jussu complures Deo per castitatem devotæ virgines in ipsa sancti Theonæ episcopi ecclesia telis sceleratorum fuerant interemptæ &c. Hæc eadem narratio circa finem ejusdem tomi tertii pag. 70 * Græce legi potest. Præterea S. Epiphanius hæresi XLIX alias LXIX cap. 2, sive in editione Petavii nostri tomo 1 pag. 728, plures Alexandriæ ecclesias nominatim recensens, etiam de ecclesia Theonæ mentionem facit. Hinc antiquus S. Theonæ cultus abunde stabilitur.

§ II. Chronologicum episcopatus initium, incerta Sancti gesta, & verosimillimus mortis annus.

[Hic Sanctus, qui anno 282 cathedram Alexandrinam ascendit,] Sollerius noster in Tractatu de Patriarchis Alexandrinis ante tomum V Junii pag. * 33 censet, S. Theonam anno Christi 282 ad cathedram Alexandrinam evectum esse. Cum hac chronologia fere concordat Eusebius Renaudotius, dum in Historia patriarcharum Alexandrinorum pag. 50 sic scribit: Maximo, cum ex hac vita migrasset, suffectus est Theonas unanimi plebis Christianæ consensu; neque apud Severum, Eutychium, Elmacinum, Makrizium aut alios auctores mentio est vacationis Alexandrinæ sedis per annum integrum, quam assignat auctor Chronici Orientalis. Sed omnes Eusebio consentientes, statim eum ordinatum esse statuunt post prædecessoris ejus obitum, anno scilicet Jesu Christi CCLXXXII aut CCLXXXIII. Atque ita constabit chronologia Severi, qui ejus initium alligat anno primo Aurelii, inquit, CARII ET CARIANI; nempe Aurelium, quod erat nomen utriusque Cari & Carini, pro tertio imperatoris nomine accepit. Nobis hic non lubet discrimen unius anni, de quo Renaudotius dubitat, operosius examinare.

[9] Verosimiliter gesta S. Theonæ litteris mandata sunt & forte perierunt in terribili illa Diocletiani persecutione, [dicitur ibidem ecclesiam] quæ post hujus eximii Præsulis obitum exorta est. Certe nunc quædam de illo narrantur, quæ desumpta sunt ex Actis S. Petri martyris & successoris ejus, de quibus Pagius in Critica Baronii ad annum Christi 310 num. 4 tale fert judicium: Porro visio ejusdem sancti Petri de Ario, ejusque martyrii Acta, tam quæ apud Surium leguntur, quam quæ Græce ac Latine a Combefisio edita sunt, varias falsitatis & suppositionis notas præferunt. Nam præter eas, quæ a Baronio observatæ, in iis dicitur, Millium quemdam fuisse episcopum Alexandrinum, sanctum Heraclam post sanctum Dionysium & Maximum ecclesiam Alexandrinam rexisse, & fideles voluisse condere corpus S. Petri in ecclesia sancto Theonæ sacra; quæ omnia a veritate aliena: ea enim ecclesia nondum ædificata erat; testatur quippe Athanasius in Apologia prima, eam exstrui curasse sanctum Alexandrum Alexandriæ episcopum, qui post Theonam sedit. Verum Acta illa fuse discutienda erunt ad diem XXVI Novembris, qua festum S. Petri martyris & antistitis Alexandrini in Martyrologio Romano celebratur. Interea consuli possunt Tillemontius tomo 5 Monument. Eccles. pag. 755, & Remigius Ceillier Benedictinus in Historia generali scriptorum sacrorum tomo IV cap. 1 art. 5, ubi plura suppositionis indicia allegantur.

[10] Ne quis porro decipiatur legendo gesta S. Theonæ, [sub nomine Deiparæ construxisse,] quæ apud Ægyptios aut Arabes vulgo circumferuntur, ea excerpemus ex Eusebio Renaudotio, & cautionis gratia censuram ejus aut nostram illis adjungemus. Itaque vir ille rerum Orientalium peritissimus in Historia superius citata, pag. 50 narrationem suam, ex diversis auctoribus Orientalibus contractam, sic exorditur: Pauca sunt admodum de Theona memoriæ prodita; illud præcipuum, quod, cum huc usque Christiani in speluncis locisque remotis preces & synaxes celebrare cogerentur ob persecutionis sævitiam, ipse ecclesiam sub nomine beatæ Mariæ ædificavit, quam Tamaoutha appellavit; nempe θάυματα, ut conjicere licet, a miraculis. Sane Alexandriæ antiquissimam fuisse ecclesiam MUALLACA dictam, alias Catholicam, ut ex Pontificali Coptico discimus, & quæ Dei Genitricis titulo consecrata esset, docent nos omnes Arabum Christianorum historiæ. An ipsa sit, quam a Theona constructam scribunt Severus, Eutychius, Elmacinus, aut ea, quam Theonæ nomine appellatam testatur Athanasius, & ab Alexandro consummatam, affirmare non possumus.

[11] Neque sane videtur convenire temporum rationi, ut tunc sub invocatione sanctæ Virginis sacra ædes erigeretur. Fieri autem potuit, ut, cum edictis imperatoriis ecclesiæ pene omnes dirutæ forent, [quod nobis non improbabile videtur.] nova a Theona excitata fuerit. De ea intelligenda sunt verba Synaxarii Æthiopici, ubi turrim ædificasse Theonam beatæ Mariæ, Æthiops vel potius Ludolfus scripsere. Quamvis hoc loco Renaudotius innuat, non convenire temporum rationi, ut tunc sub invocatione Deiparæ templum construeretur, attamen hic obiter advertimus, id optime congruere primis annis imperii Diocletianei, de quo tempore Eusebius lib. 8 Historiæ ecclesiasticæ cap. 1 post alia sic oculatum testimonium reddit: Similiter & singulis ecclesiarum antistitibus summum honorem, cultum ac benevolentiam ab omnibus tam privatis, quam provinciarum rectoribus deferri vidisses. Jam vero quis innumerabilem hominum quotidie ad fidem Christi confugientium turbam, quis numerum ecclesiarum in singulis urbibus, quis illustres populorum concursus in ædibus sacris cumulato possit describere? Quo factum est, ut priscis ædificiis jam non contenti, in singulis urbibus spatiosas ab ipsis fundamentis exstruerent ecclesias. Ex his saltem colligitur, in Martyrologio Coptico & Synaxario Æthiopico circa hanc ecclesiæ structuram nihil improbabile narrari. Verum ad alia pergamus.

[12] [Teste Renaudotio,] Ibidem pagina sequente laudatus Renaudotius aliam historiam ex auctore seculi decimi refert his verbis: Sub eo patriarcha natus est Petrus martyr, qui deinde Alexandrinam ecclesiam sanctissime gubernavit & fuso sanguine illustravit. Ejus nativitatem miraculo impetratam narrat Severus hunc in modum. Erat sacerdos quidam pius cum uxore sua sanctissima femina; ambo firmi in fide, vitamque juxta Christianæ religionis præcepta in bonis operibus transigebant. Carebant prole, quod non mediocri dolore illos afficiebat. Unde sacerdos jejuniis precibusque continuis & eleemosynis intentus, Deum supplicabat, ut filium suscipere posset. Cum vero celebraretur festivitas Apostolorum Petri & Pauli, quam Christiana plebs magno ad ecclesiam concursu celebrabat, sacerdos ille & uxor ejus viderunt fideles adducentes filios suos coram Sanctorum imaginibus, oleoque lampadis, quæ ardebat e conspectu, eos captandæ benedictionis gratia linientes. Eo spectaculo magis commoti, quod orbitatis suæ memoriam renovaret, susceptis sacris mysteriis Deum laudantes domum reversi sunt.

[13] [scriptores Arabes] Ipsa nocte viderunt per somnium viros duos ornatu patriarchali, qui mulieri dixerunt, ne tristitia afficeretur; fore enim ut, auditis eorum precibus, daret ipsis Deus filium, qui non modo oculos eorum clauderet, sed pater foret magnæ hominum multitudinis, cujus fama & sanctitas tamquam Samuëlis prophetæ inclaresceret, quia filius promissionis futurus erat. Igitur cum lucescet, vade, inquiunt, ad Theonam patriarcham, & hæc omnia illi significato, ut benedicat tibi: nam Deus per misericordiam suam dabit tibi filium benedictum. Quæ cum fecisset mulier, paulo post gravida facta, toto tempore, quo uterum gestavit, in orationibus, jejuniis, continentiaque perseveravit usque ad festum Apostolorum, atque eo ipso die peperit puerum, maxima parentum ipsiusque Theonæ patriarchæ lætitia. Jussit ille puero Petri nomen dari. Cum ad tertium ætatis annum pervenisset, obtulerunt eum Patriarchæ, qui eum baptizavit. Cum annum quintum ageret, magistris ad erudiendum traditus, tantum brevi tempore profecit, ut septimo ætatis anno lector ordinatus fuerit; duodecimo Diaconus. Tandem decimo septimo anno completo sacerdos ordinatus est, cum inter Diaconos doctrina morumque sanctitate emineret, præsertim vero die nocteque ab ecclesiæ ministerio non recederet. Hæc de Petri vita, antequam ad episcopatum assumeretur, Severus ex Actis, quæ apud Arabes conservata sunt, qualia multis exemplis exstant, tam apud Græcos quam apud Latinos, & pauca dicentur de illis in ejus historia. Verum in Actis Latinis & Græcis apud Surium aut Combefisium non inveniuntur illa nativitatis adjuncta, de quibus infra judicium feretur.

[14] Interim prosequamur alia ad S. Theonam spectantia, [gesta quædam fabulosa,] & ab Arabibus conscripta, quæ Renaudotius pag. 52 sic contraxit: Theona sedente, orta est Sabellii hæresis, qui Personarum divinarum Trinitatem impugnabat, unamque personam Patrem, Filium, & Spiritum sanctum esse asserebat. Is Alexandriam cum venisset, multis jam in errorem suum abductis, impudenter ad ecclesiam venit, cum in ea Theonas esset, misitque, qui eum provocarent, ut cum eo de fide disputaret, ita ut si Theonas eum convincere erroris non posset, ad ejus sententiam accederet; ipse vero Sabellius demonstraturus postea foret apud populum, quam graviter in rebus fidei Theonas hallucinaretur. Is, contempto hæresiarcha, misit Petrum sacerdotem mandans ut illius audaciam compesceret. Sabellius de Theonæ superbia conquestus est, qui nullum alium ad se mitteret, quam adolescentulum. Petrus Dei auxilio confisum se, tamquam David adversus Goliath gigantem, adversus eum prodire dixit, ejusque blasphemias confutaturum. Cumque ad eum verba fecisset, ejusque impietatem redarguisset, Sabellius vertigine correptus, in terram lapsus & mortuus est; & simul ejus hæreseos memoria prorsus exstincta est.

[15] At Renaudotius lectorem post hanc narrationem recte monet hoc modo: [ut ostenditur,] Hæc frustra quisquam ex Græcis Latinisve auctoribus elucidare aggrederetur, cum veritati manifeste repugnent; neque de Sabellii rebus gestis certi quidquam apud Arabes reperiatur. Fieri potuit, ut Alexandriam veniret (erat enim ex Lybia Pentapolitana;) sed reliqua ex eorum incredibilium genere sunt, quibus magnopere delectantur Orientales, adeo ut magis hoc in genere attenti sint ad quisquilias omnes colligendas, quam ad veritatem illustrandam. Adde, quod hic assignata Sabellianæ hæreseos origo contradicat Eusebio Cæsariensi, qui lib. 7 Historiæ ecclesiasticæ cap. 6 testatur, Sixtum II Pontificem Romanum ab Alexandrino præsule Dionyfio certiorem redditum esse de Sabellianis hæreticis, utpote qui tunc temporis increbrescebant. Eusebius ibidem ipsa Dionysii verba allegat, & capite vigesimo sexto ejusdem libri septimi recenset alias istius antistitis Alexandrini lucubrationes, quas contra Sabellium composuit. Si impia Sabellii doctrina jam percrebuerat sub episcopatu Dionysii, qui ecclesiam Alexandrinam anno Christi 248 gubernare cœpit, eamque anno 264 moriens Maximo successori suo reliquit, quomodo hæc Sabellii hæresis orta est, sedente Theona, qui primum anno Christi 282 eamdem cathedram ascendit? Non est operæ pretium has & alias hujusmodi narratiunculas pluribus argumentis impugnare.

[16] [& alia saltem incerta] Attamen patienter audiamus ultima duo facta, sancto Theonæ adscripta, eo quod illa breviter ita narrentur: Tandem refertur miraculum de energumeno per eum sanato; qui cum ad ecclesiæ limen tumultuaretur, & in obvios conjiceret lapides, jussus est Petrus dæmonem ejicere. At is prius aquam in vase Theonæ obtulit, ut eam crucis benedictione signaret; tum ad hominem accedens eum liberavit. Huic alterum sic addit: Aiunt, Theonam in extremis positum, convocatis fidelibus, sacerdotibus & laïcis, cum eos flentes videret, quod orphanos eos relinqueret: Non, inquit, orphani eritis; ecce enim pater vester Petrus, qui post me patriarcha futurus est; & eum, antequam obiret, ab eo ordinatum. Quidquid sit de energumeno, per S. Petrum liberato (certioribus documentis destituti hanc rem nec affirmare nec inficiari possumus) non facile credimus, eumdem Petrum septemdecim vel octodecim annorum adolescentem a sancto Theona moribundo ordinationem episcopalem accepisse, quemadmodum hoc loco traditur: cum enim Petrus sub episcopatu S. Theonæ natus dicatur, & hic annis novemdecim incompletis in cathedra Alexandrina sederit, in hac hypothesi nobis non fit verosimile, illum adeo juvenem a decessore suo ad eamdem celeberrimam Orientis cathedram evectum fuisse.

[17] [narrant de Sancto nostro,] Unde non immerito Renaudotius ibidem pag. 53 de tota illa Severi aliorumque Arabum narratione judicium suum exprimit his verbis: Pleraque eorum, quæ Severus de Theona refert circa Petri ordinationem ad sacerdotii ministerium anno ætatis decimo septimo, & alia miracula leguntur in variis Orientalium libris; neque tamen idcirco certiora habenda sunt: nam ex Severo Elmacinus & alii descripsere. Non videtur autem fieri potuisse, ut contra canonum auctoritatem ordinatio ejusmodi facta fuerit. Verum conjectura satis verosimilis est, eos qui primi quam retulimus historiam consarcinaverunt, seu Græci, seu Latini, seu Arabes, cum eum sub Theona natum esse statuerint, ut totam miraculorum seriem uno filo pertexerent, addidisse, eum in ipsa pueritia & adolescentia ordinatum, quod vix patitur temporum ratio. Et sane secundum auctores, quorum certior quam Arabum omnium fides est, Petrum majorem natu fuisse, quam ut sub Theona natus sit, videtur certissimum. Cum igitur pleraque sint incerta, quæ de S. Theona circumferuntur, saltem probabiliorem mortis ejus annum assignemus.

[18] [qui anno 300 ad Superos migravit.] Circa tempus sedis & obitum S. Theonæ Sollerius noster in Tractatu de Patriarchis Alexandrinis pag. * 32 & sequente sic disserit: Cum certum sit ex præcitato Eusebii lib. 7 cap. ultimo, Petrum Theonæ successorem, præfuisse annis XII; & ante persecutionem quidem TRIBUS FERE ANNIS, id est, tribus circiter annis; dubitari profecto non potest, quin anno CCC thronum conscenderit, ut admittunt prælaudati Pagius & Tillemontius. Unde consequens est, Theonæ tempora ita interpretanda, ut a mense Aprili CCLXXXII, ad Januarium CCC sedem tenere non potuerit, nisi annis novemdecim utrimque incompletis. Quid Labbeum moverit ad obitum Theonæ cum anno CCXCVIII copulandum, nec divinando assequi possum. Ab hac chronologia non abhorret Renaudotius, qui in Opere jam sæpius laudato pag. 50 & 51 ex Severo annum emortualem S. Theonæ sic determinat: A divo MARCO, inquit Severus, Ad annum tertium patriarchatus Theonæ fluxerunt anni CCXIX. Obiit autem secunda Tubæ seu Tybi Ægyptiaci, cum sedisset annis XIX, nempe anno Jesu Christi ccc exeunte: neque enim Hieronymi Chronicon mendo carere credendum est, dum initia successoris ejus Petri removet ad annum usque CCCII: nam is triennio circiter ante Diocletiani persecutionem ecclesiam administravit; cœpta autem persecutio anno CCCIII. Ex utroque hoc ratiocinio habes verosimillimum tempus, quo S. Theonas ad Cælites migravit. Cum vero gesta ipsius incerta sint, ut supra diximus, jam paragrapho sequente dispiciemus, an huic Sancto nostro vindicare non possimus epistolam, quam postea transcribemus, & ex qua saltem in genere prudentem piamque ejus indolem colligemus.

§ III. An epistola, quæ nomen Theonæ præsert, Sancto nostro adscribenda sit.

[Acherius epistolam Theonæ nomine editam,] Lucas Acherius in Spicilegio suo primæ editionis tomo XII pag. 545 e tenebris in lucem protulit antiquum documentum, cui præfigitur hic titulus: Epistola Theonæ Episcopi monita Christiana & politica Luciano præscribit. Primam hujus tituli partem, quam litteris majusculis distinximus, in ipso Ms. codice reperiri arbitramur, & alteram ab interprete Latino vel editore additam fuisse. Cum autem in titulo illo non exprimatur, cujus urbis episcopatum Theonas iste administraverit, Acherius lectori in præfatione ante duodecimum Spicilegii sui tomum pag. XX & sequentibus proponit varias conjecturas, quas jam singillatim discutiemus. Cum tamen inter illas conjecturas aperte pronuntiet, hanc epistolam S. Theonæ nostro tribui non posse, nos eamdem probabiliter huic Sancto vindicare conabimur. Quapropter omnia & singula, quæ Lucas Acherius hac de re scripsit, ipsis adversarii verbis referemus, ne quid ex argumentis ejus mutasse aut imminuisse videamur.

[20] Igitur in memorata præfatione ad lectorem pag. XX de epistola illa sic ratiocinari incipit: [quæ ex idiomate Græco Latine reddita est.] Theonæ episcopi ad Lucianum damus epistolam horum initio additamentorum. Porro quis iste fuerit Theonas, conjiciendo potius, quam affirmando demonstrandum est. Hominem Græcum facile agnoscas vel ex nomine, ac multo magis ex his epistolæ verbis: Divinas Scripturas laudari conabitur, quas mira diligentia et largissimo impendio Ptolemeus Philadelphus in linguam nostram traduci curavit; linguam videlicet Græcam, ut quidem arbitrati sunt quotquot eam rem memoriæ prodiderunt; qua lingua usum se non obscure innuit Theonas. Quis porro is, quantusque fuerit, aut quem nactus sit interpretem, nullatenus diffinire ausim. Libenter admittimus, hanc autographam epistolam Græce conscriptam fuisse, ac etiam ultro fatemur, nobis Latinum illius interpretem ignotum esse. Sed nihil inde contra S. Theonam nostrum concludi potest, quandoquidem idioma Græcum in Palæstina & Ægypto aliisque Orientis regionibus tunc usitatissimum fuit, ut liquet ex scriptis Eusebii Cæsariensis & Dionysii Alexandrini patriarchæ, aliisque innumeris istarum regionum auctoribus, qui Greca lingua polemicas aut historicas lucubrationes posteritati reliquerunt.

[21] [Sancto nostro abjudicat;] Magis ad controversiam nostram spectat illud, quod Acherius ibidem & pagina sequente subnectit in hunc modum: Equidem apud Eusebium lib. VII cap. XXXI (apud nos in editione Valesiana est caput XXXII istius libri septimi) unum reperio Theonam, quemdam Petri decessorem, sedem Alexandrinam a CCLXXXVIII anno (potius ab anno CCLXXXII, quemadmodum supra demonstratum est) ad usque annum CCC inculpabiliter tenuisse. Sed hæc epistola non potest eum habere auctorem, quando is Diocletiano ac Maximiano imperantibus vixit, quorum uterque implacabili odio Christianos insectatus est, nedum eis Augustum caput tuendum permisit, quod Theonas noster de imperatore sui temporis expresse tradit. Sed hanc levem Acherii ratiunculam facile refutabimus, & ex duobus testibus coævis ostendemus, istos Christianos aulæ ministros optime Diocletiani imperantis initio convenire.

[22] [sed nos ex Eusebio Cæsariensi,] Primo audiatur Eusebius Cæsariensis, qui lib. 8 Historiæ ecclesiasticæ cap. 1 res ætate sua gestas ante famosam illam Diocletiani persecutionem sic narrat: Qualem quantamque gloriam simul ac libertatem doctrina veræ erga supremum Deum pietatis a Christo primum hominibus annuntiata, apud omnes Græcos pariter & barbaros ante persecutionem nostra memoria excitatam consecuta sit, nos certe pro merito explicare non possumus. Argumento esse possit imperatorum benignitas erga nostros, quibus regendas etiam provincias committebant, omni sacrificandi metu eos liberantes ob singularem, qua in religionem nostram affecti erant benevolentiam. Quid opus est dicere de iis, qui in imperatorum palatiis versabantur? Quid de imperatoribus ipsis, qui domesticis suis eorumque uxoribus, liberis ac servis ea, quæ religionis suæ erant, tam verbis quam factis libere exsequendi coram semetipsis potestatem dederunt; ipsis ob hanc fidei suæ libertatem gloriari ac se ostentare quodammodo permittentes; eosque præ ceteris omnibus ministris præcipuo quodam amore complectebantur: cujusmodi fuit Dorotheus ille, qui summam erga ipsos benevolentiam ac fidem declaravit, eamque ob causam præ cunctis magistratibus & provinciarum rectoribus magnum honorem promeruit. Tillemontius tomo 5 Monument. eccles. pag. 180 asserit, illum Dorotheum in præfectura cubiculariorum successorem fuisse Luciani, & hunc ante generalem Diocletiani persecutionem e vivis excessisse suspicatur.

[23] [scriptore coævo,] Deinde Eusebius causam horribilis istius persecutionis exponit, & sequentibus capitibus illustriora quorumdam Christianorum pugilum certamina describens, caput sextum ejusdem libri octavi sic exorditur: Verum præ omnibus, qui umquam sive apud Græcos sive apud barbaros admiratione digni & ob fortitudinem celebres exstiterunt, gloriosos atque illustres Dei martyres ea tempestas tulit, Dorotheum scilicet, & reliquos cubicularios pueros; qui tametsi summi honoris prærogativa ab imperatoribus ornati essent, nec minus ab iisdem diligerentur, quam filii, probra tamen pro pietate tolerata & ærumnas, ac diversa mortis genera adversus ipsos excogitata majoris revera pretii esse duxerunt, quam gloriam ac delicias hujus seculi. Denique post enarratam crudelem carnificinam cujusdam aulici ministri, qui pro fide Christiana in tormentis animam exhalaverat, ita concludit: Hujusmodi fuit martyrium unius ex imperatoris cubiculariis, digni profecto suo nomine: Petrus enim ille vocabatur. Reliquorum vero martyria nihilo inferiora, tamen brevitatis studio hic omittemus. Id tantum retulisse sufficiet, quod Dorotheus & Gorgonius una cum aliis pluribus, qui in palatio ministrabant, post ejusmodi certamina elisis laqueo saucibus, divinæ victoriæ præmium adepti sunt.

[24] Lucius Cecilius, quem Baluzius insuper Firmianum Lactantium cognominat, [& altero teste synchrono] synchronus ejusdem atrocissimæ persecutionis testis in Opusculo de Mortibus persecutorum cap. 15 similem Diocletiani furorem adversus Christianos aulæ suæ ministros indicat his paucis verbis: Furebat ergo imperator jam non in domesticos tantum, sed in omnes, & primam omnium filiam Valeriam, conjugemque Priscam, sacrificio pollui coëgit. Potentissimi quondam eunuchi necati, per quos palatium & ipse ante constabat. Eruditissimus Nicolaus le Nourry Benedictinus in Dissertatione, qua illustrat hunc Lucii Cecilii librum, cap. 8 art. 5, seu pag. 240 circa illos eunuchos aut Diocletiani aulicos observat sequentia: Sensus itaque Cecilii esse potest, potentissimos tum fuisse eunuchos illos, utpote qui Diocletiano summo essent in amore, ac proinde per eos & idem imperator & palatium constabat. Qui autem hi fuerint, si roges, tibi respondebimus, nullum plerisque omnibus videri dubitandi locum, quin Christianæ religioni nomen dederint.

[25] Baluzius autem existimat, unum ex iis fuisse Petrum, [refellimus levem ejus ratiunculam,] cujus celeberrimum martyrium ab Eusebio describitur. Quidni etiam illis annumerabuntur Dorotheus, Gorgonius & alii, quorum idem historiographus ibidem meminit, quique eos vocat τοὺς Βασιλικοὺς παῖδας, id est, ut Rufinus interpretatur, REGIS CUBICULARIOS, & Valesius CUBICULARIOS PUEROS? Quis enimvero nescit, hos regum vel imperatorum cubicularios fere omnes eunuchos fuisse? Quamobrem eruditiores critici censent, Cecilium de hisce loqui cubiculariis, de quibus idem Eusebius scripsit. Cur ergo non potuit Lucianus, ad quem Theonas episcopus epistolam Christianis monitionibus refertam dedit, ante persecutionem Diocletiani inter præcipuos ejus eunuchos aut cubicularios numerari, & forsan in illo officio Dorotheum martyrem præcedere? Equidem spero, fore ut ex allatis Eusebii ac Cecilii verbis vanus Acherii scrupulus evanescat: vix enim dubito, quin æquus antiquitatis æstimator ob hæc duo scriptorum coævorum testimonia facile sibi persuasurus sit, Diocletianum per aliquot annos imperii sui Christianis cubiculariis augustum caput tuendum permisisse, quamvis postea vehementer in eos sævierit. Unde hic ad imitationem vulgaris parœmiæ juridicæ dici potest: Distingue tempora, & conciliabis historiam.

[26] Jam progrediamur ad alias conjecturas, quas Acherius ibidem pag. XXI proponit hoc modo: [& post omnes conjecturas,] Rursus hæc epistola non est Theonæ Ariani hominis; siquidem divinitatem Christi non obscure agnoscit, eamque gentilibus prædicandam docet. Acherius recte judicat, auctorem hujus epistolæ non fuisse Theonam episcopum Marmaricæ, qui propter pertinacem hæresis Arianæ defensionem in concilio Nicæno nominatim condemnatus est, ut apud historiographos ecclesiasticos passim videre licet. Postquam huic nullius momenti suspicioni aditum præclusit, aliam conjecturam satis speciosam ac tempori accommodatam subjungit in hunc modum: Forte an est illius Theonæ Cyziceni, cujus nomen in concilio Nicæno subscriptum videre est, qui eam inscribere potuit præposito cubiculariorum Constantini Magni, cum nondum quidem Christi, sed Christi nominis cultor existeret.

[27] [quas ille lectoribus] Hæc opinio mihi non multum displiceret, nisi Constantinus imperator eo tempore, quo fidem Christianam nondum amplexus fuerat, plerumque in Galliis commoratus esset, nimirum usque annum Christi 311 vel 312, quando Maxentium profligavit, & fidem Christi publice professus est. Quis autem sine certiore testimonio statim credat, inter episcopum Cyzicenum in Hellesponto & aulicos Constantini in Gallia notitiam vel familiare litterarum commercium intercessisse, cum præsertim Hellespontus ac vicinæ regiones subessent Galerio Maximiano, qui Constantinum oderat ac ejus vitæ sæpius insidias struxerat, ut Cecilius & Eusebius testantur? Hinc sequitur, ut antistes Cyzicenus proprie non posset Constantinum appellare suum principem, cum tamen scriptor hujus epistolæ eam exordiatur hac salutationis formula: Theonas episcopus Luciano præposito cubiculariorum invictissimi Principis NOSTRI.

[28] [in præfatione sua proponit,] Quæro præterea, quomodo Theonas episcopus Cyzicenus in Hellesponto generaliter ac vere dicere potuit, hanc epistolam a se scriptam esse, jam pace per bonum principem ecclesiis concessa, ut initio ejusdem epistolæ legitur: nam ante conversionem Constantini, persecutio, ab imperatore Diocletiano adversus Christianos anno Christi 303 inchoata, per successores ejus aut collegas ferme in toto terrarum orbe adhuc continuabatur, ut apud Ruinartium & Tillemontium ex fide dignis Martyrum Actis liquet. Præterea testimonium perseverantis hujus persecutionis Lucius Cecilius cap. 16 reddit his paucis verbis: Vexabatur ergo universa terra, & præter Gallias, ab Oriente usque ad Occasum tres acerbissimæ bestiæ sæviebant. Videtur ergo pax illa ecclesiis concessa potius convenire primis temporibus imperantis Diocletiani, qui ante generalem persecutionem anni 303 censendus est tacite pacem ecclesiis concessisse, eo quod ante illud tempus edictum Aureliani adversus Christianos & alia decessorum suorum decreta non jusserit rigide observari vel executioni mandari. Ex his omnibus concludo, hanc epistolam probabilius adscribendam esse S. Theonæ præsuli Alexandrino, qui fortassis eam dedit ad Lucianum anno Christi 290 vel 296, quando Diocletianus in Ægypto commoratus est, ut apud Tillemontium tomo 5 Monument. eccles. in indice chronologico ad prædictos annos legi potest.

[29] Acherius huic conjecturæ superaddit aliam minus verosimilem, [& quas singillatim di scutimus,] eamque exprimit his verbis: Certe codicis exscriptor ad Aureliani tempora respexisse videtur, illius imperatoris nomine margini adfixo; neque vero repugnaret Eusebius, qui Aurelianum initio principatus Christianis impensius favisse asserit, tametsi postea in eos immane quantum sævierit. Sed nullus id ætatis Theonas episcopus comparet, cui hanc parænesim adscribere liceat. Quamobrem ejus rei judicium cordato lectori satius permittendum, quam temere de ea aliquid asserendum putavi. At præterquam quod ea ætate nullus episcopus Theonas compareat, etiam nullibi reperimus tot Christianos Aureliani cubicularios, cum tamen auctor istius epistolæ paræneticæ infra sic scribat: Non ergo, mi Luciane, te jactari aut puto, aut volo, quod MULTI ex palatio Principis per te ad agnitionem veritatis pervenerunt. Illi autem multi, qui in palatio Principis ad agnitionem veræ fidei pervenerant, potius in aula Diocletiani inveniuntur, ut ex Eusebio & Cecilio supra retulimus. Quare nec nomen Aureliani, quod forsan imperitus amanuensis margini codicis adscripsit, nec inde deducta Acherii conjectura nos hactenus ita movit, ut propterea S. Theonæ præsuli Alexandrino venerandum istud antiquitatis instrumentum abjudicaremus.

[30] Denique Acherius divinando lassus, omnibus conjecturis suis hanc coronidem imponit: [istud venerabile antiquitatis monumentum,] Ceterum quisquis ille tandem sit Theonas, hæc epistola nulla ratione in suspicionem falsi adduci potest: seu enim stylum spectes, seu argumentum, nihil in ea non sincerum comperies; stylus simplex atque inpexus simplicitatem redolet Christianam. Argumentum porro nihil ad modum eorum, quorum intuitu obscuros libellos claris auctoribus suppositos olim audivimus. Ecquis enim adeo perfrictæ frontis esset nebulo, qui specie pietatis gratis mentiretur? Denique antiquitati hujusce lucubrationis adstipulantur quamplura, tum illud in primis, quod sub imperatore nondum Christiano eam editam fuisse liquet, hoc est, ineunte ut maximum quarto seculo, quo majori veneratione a nobis excipi debet, velut sanctioris ætatis sacrum monumentum. Propter hanc styli simplicitatem aliaque sinceritatis indicia non dubitamus de authentica fide istius epistolæ paræneticæ, eamque propterea S. Theonæ Alexandrino vindicavimus, ut ex illo sacro veteris ævi monumento non exigua sanctitatis ac prudentiæ laus in hodiernum Sanctum nostrum redundaret.

[31] Huic opinioni nostræ favent Benedictini illi, qui Spicilegium Acherianum recudi curarunt, [consentientibus Benedictinis illis,] & in secunda Operis istius editione tomo 3 pag. 297 & sequentibus eamdem epistolam notis illustrarunt, redactisque in compendium Acherii conjecturis, de iis judicium suum ita protulerunt: Has Acherii conjecturas hic exhibere libuit, quod nihil a nobis ex ejus præfationibus omissum iri jam diu spopondimus. Ceterum, ut ne quid dissimulemus, melius essent prætermissæ. Nam quod de Constantino opinatur, nihili est; nec ullus ejus ætatis scriptor ita jejune ac exiliter de ejus pietate sensit, ut cubicularios moneret, artem esse adhibendam, ad sermonem de Christo coram eo instituendum; præsertim postquam devicto Licinio, potitus est earum regionum imperio, in quibus Græca lingua vigebat: tum enim, imo jam inde a devicto Maxentio ita Christianis favebat, ut etiam de fide, quam profitebantur, disputationes coram se haberi non pateretur, sed juberet.

[32] Quod ad Aurelianum spectat, fuit ille quidem initio erga nostros benignus, [qui secundam Spicilegii Acheriani editionem curarunt,] ac fidei nostræ ita favit, ut querentibus Orientis episcopis, Paulum Samosatenum judicio suo Antiochena sede depulsum, eam pertinacius retinere, rescripserit ei sententiæ standum, quam Romæ episcopus ac ceteri Italiæ præsules congregati dedissent, ut tradit Eusebius Hist. Eccles. lib. 7 cap. 30. Ceterum, quod nullum illius imperio Theonam episcopum noverimus, itemque quod nullus, qui quidem ad nos venerit, antiquus scriptor tradiderit, illum principem Christianos palatii sui ministeriis præfecisse, nihil de illo affirmare audemus. Quid igitur dicemus? Theonam quidem Cyzici episcopum hujus epistolæ scriptorem esse, sed Lucianum Licinio ministrasse, qui tametsi in sua superstitione pertinacissimus, nostros non minori quam Constantinus amore prosequi videbatur? Id si cui placet, ferri sane potest.

[33] [Sancto nostro probabilius adscribimus.] At simulatus ille Licinii favor erga Christianos non diu duravit, & postea in apertam eorumdem persecutionem commutatus est. Igitur hæc ultima conjectura ferri posset, si nobis constaret, Theonam præfuisse ecclesiæ Cyzicenæ ante bellum, quod Licinius anno 314 contra Constantinum gessit, & tunc urbem Cyzicenam sub ditione Licinii fuisse, cum auctor epistolæ Principem, de quo scribit, nostrum appellet. Quandoquidem veritas istarum conditionum nos hactenus latet, malumus hanc epistolam S. Theonæ nostro tribuere, quam sententiam laudati editores etiam sibi magis placere tandem indicant his verbis: Sed hoc malo, a Theona episcopo Alexandrino scriptam esse epistolam ad Lucianum, qui in palatio Diocletiani ministrabat, antequam ille princeps pravis Galerii Maximiani artibus delusus, bellum fidei Christianæ indiceret: cum enim in universo imperio felicissimam, ante atrocissimam illam persecutionem, Christianorum conditionem fuisse, tum etiam palatium nostris, quos imperator ut filios diligebat, refertum fuisse Eusebius auctor est libro 8, cap. 1 & cap. 6. Jam nihil superest, nisi ut exhibeamus hanc ipsam epistolam, & ex ea colligamus serpentinam Sancti nostri prudentiam, & columbinam ejusdem simplicitatem (euangelica similitudine utor) quas virtutes Christus in Euangelio Matthæi cap. 10 ℣ 16 discipulis suis ita commendavit: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes, sicut serpentes, & simplices, sicut columbæ.

§ IV. Epistola parænetica, quæ ad Christianum imperatoris ethnici cubicularium data est, & quam a Sancto nostro probabilius scriptam putamus.

[Theonas Lucianum præfectum cubiculariorum monet,] Theonas episcopus Luciano Præposito Cubiculariorum invictissimi Principis nostri. Gratias ago omnipotenti Deo & Domino nostro Jesu Christo, qui fidem suam per universum orbem in salutis nostræ unicum remedium manifestare, ac etiam in tyrannorum persequutionibus ampliare non destitit: imo persequutionum procellis velut aurum in fornace expurgatum enituit, & ejus veritas ac celsitudo magis semper ac magis splenduit, ut jam pace per bonum Principem ecclesiis concessa, Christianorum opera etiam coram infidelibus luceant, & glorificetur inde Pater vester, qui in cœlis est Deus; quod velut præcipuum a nobis pro salute nostra, si Christiani re potius quam verbis esse cupimus, quærendum atque exoptandum est. Nam si gloriam nostram quærimus, rem vanam caducamque appetimus, & quæ nos ipsos ad mortem perducit: at gloria Patris & Filii, qui pro salute nostra cruci affixus fuit, nos salvos facit in redemptionem sempiternam, quæ maxima Christianorum est exspectatio.

[35] Non ergo, mi Luciane, te jactari aut puto, aut volo, quod multi ex palatio Principis per te ad agnitionem veritatis pervenerunt, [ut imperatori suo ethnico] sed magis gratias Deo nostro referre decet, qui te bonum instrumentum in rem bonam confecit, teque apud Principem sublimavit, ut Christiani nominis odorem in suam gloriam & multorum salutem diffunderes. Nam quanto magis Princeps ipse nondum Christianæ religioni adscriptus, ipsis Christianis, velut fidelioribus, vitam & corpus suum curandum credidit, tanto decet vos sollicitiores, ac in illius salutem & curam diligentiores esse & prospectiores, ut per id plurimum Christi nomen glorificetur, & illius fides per vos, qui Principem fovetis, quotidie augeatur: nam quia nos maleficos olim & omnibus flagitiis refertos nonnulli priores Principes putaverunt, sed jam videntes vestra bona opera, non possint nisi ipsum Christum glorificare. Itaque summa ope vobis annitendum est, ne vos aliquid turpe aut inhonestum, ne flagitiosum nominem, sentiatis; ne Christi nomen per vos ipsos blasphemetur.

[36] Absit a vobis, ut aditum alicui ad Principem pretio vendatis; [sine ullo avaritiæ vitio] ut inhonesta aut precibus, aut pretio victi aliquo pacto Principi suggeratis. Omnis avaritiæ ardor a vobis abscedat, quæ idololatriam potius quam Christi religionem operatur. Nullum turpe lucrum Christiano, nulla duplicitas convenire potest, qui Christum simplicem & nudum amplectitur. Nulla scurrilitas, aut turpiloquium inter vos habeatur. Omnia cum modestia, comitate, affabilitate & justitia exigantur, ut in omnibus nomen Dei & Domini nostri Jesu Christi glorificetur.

[37] Officia vestra, ad quæ singuli constituti estis, [fideliter serviat,] omni cum timore Dei, & amore Principis, atque exacta diligentia exequamini. Mandatum Principis, quod Deum non offendit, ab ipso Deo processisse putetis; amore pariter & timore, atque omni cum jucunditate perficite. Nihil est enim quod hominem magnis agitationibus fatigatum ita recreet, sicut intimi servitoris conveniens jucunditas, & benigna patientia; nec ulla iterum res e contrario illum perturbatione ita afficit & contristat, sicut tristitia impatientiaque, & ipsius servitoris submurmuratio. Absint hæc a vobis Christianis, qui zelo fidei inceditis; sed ut in vobis ipsis honorificetur Deus, omnia vitia mentis & corporis supprimite & calcate. Induimini patientia & affabilitate; virtutibus & spe Christi repleamini. Omnia propter ipsum Creatorem vestrum sufferte, omnia patimini, omnia vincite & supplantate *, ut Christum Dominum acquiratis. Magna sunt hæc & laboribus plena; sed qui in “agone contendit, ab omnibus se abstinet; & illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam”.

[38] Sed quia, ut sentio, diversis officiis estis adscripti, [eumque docet,] & omnium tu, Luciane, Præpositus diceris, quos omnes gratia Christi tibi concessa potens es & regulare & instruere; certus sum, non tibi displicebit, me etiam de officiis illis aliqua particulatim & summarie tibi referre, quæ sensero. Nam aliquem ex vobis servare privatas Principis pecunias audio; alium vestes & ornamenta imperialia; alium vasa pretiosa; alium libros, quem non hunc adhuc ex credentibus intelligo, alium aliam supellectilem. Quæ sane quemadmodum tractanda mihi videantur, paucis indicabo.

[39] Qui privatas Principis pecunias detinet, omnia sub certo calculo conservet; [quomodo custodem ærarii, ] paratus sit semper omnium certam reddere rationem: omnia scribat, etiam, si possible est, antequam alteri pecunias porrigat: numquam memoriæ confidat, quæ ad diversa quotidie distracta facile labitur, ita ut sine scriptura, etiam quæ nullo pacto fuerunt, ex corde nonnumquam affirmemus; nec vulgaris sit hujuscemodi scriptura, sed quæ facile & clare omnia pandat, & mentem requirentis sine scrupulo aut dubitatione relinquat: quod facile fiet, si distincte, quæ recipiuntur, & per se scribantur, & quo tempore, & per quem recepta fuerint, & quo in loco. Similiter & quod aliis erogatur, vel Principis mandato impenditur, per se suo ordine digeratur; fidelis sit ille servus & prudens, ut gaudeat Dominus eum super bona sua constituisse, & Christum in illo glorificet.

[40] [curatorem vestium,] Nec minor erit illi diligentia & cura, qui vestes & imperialia detinet ornamenta, quæ omnia sub certissimo indice habeat & adnotet quæ illa sint, qualia, quibus in locis recondita, quando ea acceperit, & a quibus; an maculata sint vel sine macula: illa omnia sua diligentia conservet; sæpe revideat, sæpe pertractet, ut facilius recognoscantur: omnia illi sint in promptu, omnia parata: petentis semper Principis aut Præpositi sui mentem in omni re petita clarissimam reddat, ita tamen ut omnia cum humilitate & jocunda patientia fiant, & Christi nomen etiam in re parva laudetur.

[41] [pretiosorum vesorum,] Simili modo ille agat, cujus fidei credita sunt vasa argentea, aurea, crystallina, vel murrhina, escaria, vel potoria, omnia disponat, omnia notet, & quot qualesve sint in illis lapides pretiosi sua diligentia connumeret, omnia magna cum prudentia consideret, omnia suis locis & temporibus prodat; cui dat & quando, a quibus ea recipit, diligentissime inspiciat, ne error & suspicio mala etiam cum majori damno in rebus pretiosis occurrat.

[42] [ac bibliothecæ] Ille tamen præcipuus inter vos erit & diligentissimus, cui libros servandos Princeps mandaverit; hunc ipse ex probata scientia sibi eliget virum gravem & magnis rebus aptum, ac omnibus quæsitis respondere paratum, qualem Philadelphus Aristeum intimum cubicularium in re hac sibi delegit, ac nobilissimæ bibliothecæ præposuit, quem ad Eleazarum maximis cum muneribus pro traducenda Scriptura sacra legatum misit: hic idem historiam septuaginta Interpretum plene scripsit. Si igitur ex credentibus in Christum ad hoc ipsum officium advocari contingat, non spernat & ipse litteras seculares & gentilium ingenia, quæ Principem oblectant. Laudandi sunt poëtæ in magnitudine ingenii, in inventorum acumine, in expressionis proprietate & eloquentia summa: laudandi oratores, laudandi philosophi in genere suo: laudandi historici, qui gestarum rerum seriem, majorum mores, & instituta nobis explicant, qui vivendi normam ex antiquorum gestis ostendunt. Interdum & divinas Scripturas laudari conabitur, quas mira diligentia & largissimo impendio Ptolemæus Philadelphus in linguam nostram traduci curavit: laudabitur & interim Euangelium, Apostolusque pro divinis oraculis: insurgere poterit Christi mentio, explicabitur paulatim ejus sola Divinitas; omnia hæc cum Christi adjutorio provenire possent.

[43] [aliosque aulæministros,] Sciat ergo ille libros omnes, quos Princeps habuerit; sæpe illos revolvat, & suo ordine per indicem pulchre disponat: si vero novos vel veteres transcribi curabit, studeat emendatissimos habere librarios. Quod si fieri non potest, viros doctos ad emendandum disponat, illisque pro laboribus juste satisfaciat: veteres item codices pro indigentia resarciri procuret, ornetque non tantum ad superstitiosos sumptus, quantum ad utile ornamentum: itaque scribi in purpureis membranis & litteris aureis totos codices, nisi specialiter Princeps demandaverit, non affectet; omnia tamen Cæsari grata, maxima cum obedientia prosequetur. Suggeret pro posse & omni cum modestia Principi, ut eos legat, vel legi audiat libros, qui & statui & honori illius, ac utilitati magis, quam tantummodo voluptati, conveniant: noscat ipse prius optime illos; sæpius deinde coram Principe laudet, ac eorum, qui approbant, testimonium & auctoritates commode explicet, ne suo sensui tantum videatur inniti.

[44] Qui vero corpus Principis curare habent, sint in omnibus quampromptissimi, [quibus præest,] hilari semper, ut diximus, vultu; faceti nonnumquam, sed summa semper cum modestia, quam in vobis omnibus præ cæteris rebus laudet, illamque ex ipsa religione Christi provenire cognoscat. Sitis & vos omnes etiam corpore & indumentis mundi & nitidi, nulla tamen superfluitate, aut affectione notandi, ne Christiana modestia deturpetur. Omnia suis temporibus sint parata, & suo ordine quam optime digesta. Sit ordo inter vos & diligentia, ne confusio in opere, aut rerum amissio aliquo pacto proveniat. Disponantur ornenturque opportuna loca pro captu & dignitate locorum. Sint insuper & servi vestri honestissimi, sint compositi & modesti, & vobis quamconvenientissimi, quos in vera doctrina omni cum patientia & charitate Christi instruite & docete; quod si instructiones vestras negligant & parvipendant, a vobis abjicite, ne illorum nequitia aliquo pacto in vos redundet: nam diffamatos dominos ex servorum malignitate quandoque vidimus, & sæpe audivimus.

[45] Si ad Augustam accesserit Princeps, vel ipsa ad illum, sitis tunc vos quoque & oculis & gestu & verbis omnibus quamcompositissimi: [instruere debeat,] videat illa vestram continentiam & modestiam: videant illius comites & pedissequæ, videant & admirentur, atque inde Jesum Christum Dominum nostrum in vobis ipsis collaudent. Loquela vestra semper sit parca & modesta, atque religione, velut sale, condita. Nulla prorsus inter vos sit invidia, aut contentio, quæ in omnem confusionem & divisionem vos deduceret, & sic quoque in odium Christi & Principis atque summam abominationem perduceret, nec lapis structuræ vestræ supra lapidem stare posset. Et tu, Luciane carissime, cum sis sapiens, libenter supporta insipientes, ut & ipsi sapientes fiant.

[46] [ut omnes officio suo pie & exacte fungantur.] Nulli umquam molestiam inferte, nullum ad iram concitate. Si vobis injuria irrogatur, in Jesum Christum respicite, & quemadmodum optatis, ut vobis ipse remittat, sic & vos illis dimittite, & tunc quoque omnem invidiam supplantabitis; & caput antiqui serpentis conteretis, qui vestris bonis operibus & successibus omni cum astutia insidiatur. Non prætereat dies, quin opportuno tempore dato aliquid sacrarum lectionum legatis, aliquid contemplemini, nec sacræ Scripturæ litteraturam prorsus abjiciatis; nihil adeo animam pascit & mentem impinguat, sicut sacræ faciunt lectiones. Sed ex illis hunc maxime capite fructum, ut patientia vestra juste & pie, hoc est, in charitate Christi vestra officia exequamini, & transitoria omnia ob ejus promissiones æternas contemnatis, quæ sane sensum omnem & intellectum humanum exsuperant, & vos ipsos in felicitatem perpetuam conducent. Vale feliciter in Christo, mi domine Luciane. In his piis monitis sancta Præsulis nostri prudentia & prudens ejusdem sanctitas elucent. Quapropter ad majorem S. Theonæ antistitis Alexandrini gloriam hic illa curioso lectori repræsentavimus, eique antea vindicare conati sumus, & jam Commentario nostro historico finem imponimus.

[Annotata]

* forsan supportate

DE SS. FORTUNATO, HERMONE, XISTO, MARTIALE, HERMOGERATO. ITEM DE SS. LAURENTIO, ET TRIBUS PUERIS HABUNDO, INNOCENTIO, AC MERENDINO.
AQUILEIÆ IN ITALIA, ET ROMÆ.
EX HIERONYMIANIS EXEMPLARIBUS, AC FERRARIO.

Sub Diocletiano et Maximiano.

Annuntiationes, SS. Hermagoræ & Fortunati martyrium; hic a synonymo diversus.

Fortunatus Aquileiæ in Italia, & Romæ (S.)
Hermon Aquileiæ in Italia, & Romæ (S.)
Xistus Aquileiæ in Italia, & Romæ (S.)
Martialis Aquileiæ in Italia, & Romæ (S.)
Hermogeratus: item Aquileiæ in Italia, & Romæ (S.)
Laurentius Aquileiæ in Italia, & Romæ (S.)
Habundus Aquileiæ in Italia, & Romæ (S.)
Innocentius Aquileiæ in Italia, & Romæ (S.)
Merendinus Aquileiæ in Italia, & Romæ (S.)

AUCTORE J. P.

Novem isti Sancti nominantur in Martyrologio, quod sub nomine S. Hieronymi vulgavit Florentinius, in quo tamen quinque primi annuntiantur in Aquileia; [Confusas in apographis Hieronymianis] reliqui autem Romæ. Florentinius in notis ita eos recitat ex Corbeiensi segmento: x Kal. Sept. In Aquileia natalis sanctorum Fortunati, Hermogenis, Xisti, Martialis, Hermogerati, Justi, Gerati. Romæ natalis SS. Abundantii, Innocentii, Mirerendini, Magnili. Deinde allegans Martyrologium vetustissimum S. Willibrodi, producit annuntiationes ex eo duas, a superioribus diversas: x Kalen. Septembris. In Aquileia natalis Furtunati, Ermodori.. Et Romæ ad sanctum Laurentium, Innocentum Sisti, Martialis, Hermogerati, Habundi, Innocentii, Mirendini. In quantas hic denuo nos conjiciunt difficultates corrupta illa apographa Hieronymiana, de quibus toties ac merito conquesti sumus, atque iterum conqueri cogimur.

[2] Laudatus Florentinius lucem aliquam conatur afferre hisce tenebris, [horum martyrum annuntiationes] dum observat sequentia in hodiernis notis: Aquileienses Martyres silent communia Latina martyrologia: Ms. tamen reginæ Sueciæ ita consonat: “Aquileiæ SS. Fortunati, & Hermogenis cum aliis duobus”. Ferrarius de his agit in Catalogo generali X Kal. Septembris, & in Catalogo Sanctorum Italiæ eadem die. Ex tabulis ecclesiæ Aquileiensis, ubi reliquiæ ipsorum habentur, passos esse Singidoni in Mysia eodem tempore, quo S. Donatus & socii, sub Diocletiano imperatore, & Victoriano præside, idem Ferrarius docet. Hermogenes tamen dicitur, non Ermidorus aut Ermon, qui lector; & Fortunatus, qui diaconus ecclesiæ Singidonensis fuissent. Cum vero in tabulis, & breviario Aquileiensis ecclesiæ reliqui adducti socii Xistus, Hermogeratus, &, qui in Martyrologio Corbeiensi adduntur, Justus & Geratus, nequaquam exprimantur; ad Romanos Martyres pertinere libentius cum M. vetustissimo suscipio. Fortunatum habet Calendarium Hieronymianum Lucense pervetustum: “X Kal. Fortunati. Trium puerorum”. Hactenus Florentinius, qui censet, Martyribus Aquileiæ honoratis Romanos esse permixtos. Et vero in Martyrologio Rhinoviensi de Aquileiensibus hæc dicuntur: In Aquilegia, Furtunati, Ermogenis. Consonat Richenoviense; quod tamen scribit in Aquileia, & Fortunati, nomina illa paullo aliter exprimens. Sed hoc nihil habet, cur nos moretur.

[3] Quandoquidem vero placet Florentinio opinari, quod Xistus, [conatur extricare Florentinius:] Hermogeratus, Justus & Geratus; (quibus, ut puto, addendus Martialis, quia in segmento Corbeiensi a Florentinio supra cum aliis istis nominatus, & infra nominandus;) sint Martyres Romani, audiamus ipsum in notis: S. Laurentium non habet Martyrologium Antverpiense: & præter S. Laurentium Diaconum celeberrimum, nullum alium hoc nomine martyrem Romæ veneratum invenio in tabulis ecclesiasticis. Unde ex vetustissimo Martyrologio scribendum non dubito “Romæ ad S. Laurentium” & transpositos Aquileiam Martyres, Romæ esse restituendos, Xistum, Martialem, Hermem, Geratum, sive unico nomine Hermegeratum; & ex Martyrologio Corbeiensi Justum: deinde ex libris nostris tres pueros, Abundium, Innocentium, & Merendinium. Tres pueros alibi numeratos non invenio, præterquam in Calendario Hieronymiano jam adducto, sed nominibus non expressos. De Innocentio inter S. Sixti Pontificis socios, qui aliis Vincentius est, videnda, quæ notat, pugnantia Ferrarius ad diem VI Augusti in Catalogo Sanctorum Italiæ. Abundius sepultus apud S. Laurentium habetur in S. Laurentii Actis, & cum Irenæo recolitur in Martyrologio Romano ad diem XXVI Augusti: ubi nihil legitur in vetustiori nostro. Præter Mirendinium addit Martyrologium Corbeiense etiam Magnilium, qui Magnus esse potuit ex S. Sixti sociis, sicuti Martialis sanctæ Aureæ, ut mox dicetur. Habes, lector, Florentinii conjecturas, quibus implexas superiorum Sanctorum annuntiationes conatur extricare, ac restituere. Nos sequentes observationes his superaddimus.

[4] [cui nos] Ecgraphum nostrum e Ms. S. Maximini apud Trevirenses, S. Laurentium clare signat, sic loquens: Romæ sanctorum Laurentii, Abundii, Innocentii. Cum autem non constet, lectionem Romæ ad S. Laurentium, quam substituebat Florentinius, quia S. Laurentius non habebatur in exemplari vetustissimo, esse primigeniam & genuinam; (& vero quis in tanta apographorum luxatione & corruptione genuinam exspectet?) ideo in titulo superiore nomen ejus intactum reliqui: cum facile potuerit accidere, ut istius nominis Sanctus cum aliis fuerit, a celeberrimo synonymo Levita distinctus. Favet nostrum apographum e codice Ms. Eminentissimi Cardinalis Barberini, in quo hæc legimus: X Kal. Septemb. Romæ nat. sanctorum Laurentii, Abundii, Innocendi.

[5] [adjungimus] Quæ de SS. Fortunato & Hermogene observabat e Ferrario Florentinius, nonnulla etiam animadversione indigent. De S. Donato ac sociis martyribus die XXI hujus mensis actum est: inter quos S. Fortunatum non invenio. In Actis, quæ ibi protulimus, satis multa dicuntur de S. Hermogene lectore: cui Fortunatus additus fuerit a Ferrario, & inventus vel in Passione S. Donati & sociorum, vel in breviario antiquo Aquileiensi, e quibus martyrium SS. Hermogenis ac Fortunati, quod recitat, desumpsit. Imperatores Diocletianus & Maximianus, locus Singidoni conveniunt, uti & Victorianus præses; sicut dicto die XXI licet videre: ubi etiam indicavimus, S. Donatum ac socios coli apud Aquileienses & Forojulienses; sed nesciri, quomodo ad Forojulienses translata fuerint sacra eorum pignora. Idem fatetur Ferrarius de duobus Martyribus, quos hodie annuntiat: Quando, inquit in annotatione, & quomodo corpora horum Martyrum Aquileiam translata fuerint, Acta paucis in dicto breviario recitata minime docent. Ex his conficimus, Hermogenem hodie in Hieronymianis exemplaribus notatum, esse verosimiliter eumdem cum synonymo, quem dedimus ad XXI hujus mensis; non tamen id certo constare, quia etiamsi tam hoc quam isto die sit idem & Sancti & loci nomen, socii tamen, seu hi, qui in eadem annuntiatione conjunctim referuntur hac die XXIII in apographis Hieronymianis, non notantur die XXI cum Hermogene. Adde, quod tam hic, quam Fortunatus colantur Aquileiæ propter translationem; an vero ad hanc respexerit annuntiatio in exemplaribus Hieronymianis, an potius ad palæstram martyrii, non est unde certo quis definiat, in tanta præsertim istorum apographorum confusione.

[6] [aliquot observationes.] Quidquid sit; nos in titulo superiore quinque Sanctos primo loco nominatos assignavimus Aquileiæ; reliquos autem Romæ, annuntiationes exemplarium Hieronymiani Martyrologii, quod edidit Florentinius, secuti. Suspicamur, omnes martyrii laurea insignitos fuisse, idque duabus de causis simul sumptis: nam utrique annuntiationi præfigitur vox natalis, & in istis Fastis Martyres solent notari. Porro utrumque illorum manipulum simul superius retulimus, quia in utrumque cadunt annotationes qualescumque Florentinii a nobis transcriptæ. Reliquum est, ut de SS. Hermogenis & Fortunati Actis, seu eorum compendio, quod Ferrarius vulgavit, pauca memoremus. Hic unde ea hauserit, antea indicatum est. Cum vero ad manum non sint exemplaria ipsa, quibus idem auctor est usus; æquum de illis judicium ferre non possumus. Conferri interim possunt cum Actis S. Donati ac sociorum, de quibus supra mentio est facta. Quod ut facilius fieri possit; visum est hic subjungere narrationem martyrii, quæ apud Ferrarium exstat, cum adeo brevis sit.

[7] Hermogenes lector, & Fortunatus diaconus ecclesiæ Singidonensis in persecutione Diocletiani & Maximiani sub Victoriano præside passi sunt eodem tempore, [SS. Hermogenis ac Fortunati martyrium, ac tempus.] quo S. Donatus & socii ex eadem urbe. Cum enim Fortunatus diversis tormentorum generibus affectus in fidei confessione persisteret, capitis obtruncatione martyrium complevit. Inde Hermogenes ob eamdem causam comprehensus dicenti sibi Victoriano, Et tu, Hermogenes, seductus es? Respondit: Tu seduceris miser. De religione & officio interrogatus respondit: Hermogenes Christianus sum, & lector. Quorum lector? ait Præses. Respondit sanctus Martyr: Lego populo scientiam Dei, hoc est, Domini mei Jesu Christi mandata. Monitus diis immolare, cum libere diis inanibus immolare recusaret; & ipse demum gladio animadversus palmam martyrii adeptus est X Kal. Septembris: quorum corpora Aquileiæ requiescunt. Characteres chronologicos in persecutione Diocletiani & Maximiani, quos signabat Ferrarius, tametsi aliunde stabilire solidius non sit mihi promptum, superius etiam posui, seu positos reliqui potius, ita tamen, ut restringi eos velim ad solos Martyres in mox allegata narratione nominatos; quidquid sit de aliis adeo confuse antea memoratis ex Hieronymianis exemplaribus.

[8] Porro postquam hæc scripseram, venit mihi in mentem difficultas aliqua circa S. Fortunatum supra memoratum e narratione martyrii, [Hodiernus Fortunatus ab alio distinctus.] quam ex Ferrario recitabam. Etenim tomo III Julii, die XII, in Commentario prævio ad Acta SS. Hermagoræ episcopi & Fortunati archidiaconi MM. sub Nerone, ut tunc dictum est, pag. 251, visum mihi fuit, Fortunatum, de quo ibi, esse diversum a synonymo, de quo actum apud nos die XI Junii, tomo 11 istius mensis pag. 460, Aquileiæ passo cum S. Felice fratre, sub Diocletiano & Maximiano. Quibus Fortunatis si hodiernum adjungas; jam habebis tres homonymos ad urbem Aquileiensem spectantes; & hodiernum quidem sub Diocletiano & Maximiano, prout notabat Ferrarius, etiam martyrii laurea coronatum. Hinc quæret aliquis, an hodiernus Martyr non sit confusus, vel bis repetitus, & idem cum eo, qui, ut dicebam, cum Felice fratre martyrii coronam obtinuit. Respondeo, utrumque satis distingui per illas notas, quæ de uno, non autem de altero signantur, secundum eorum Acta saltem, vel documenta, quæ apud nos exstant. Nam duo isti, de quibus ad diem XI Junii, fuerunt fratres, & Aquileiæ passi, sicut ibi indicatum est; ut nihil de diebus dicam, qui alii quidem ponuntur ab aliis pag. 460 citata; sed a nullo hæc dies XXIII Augusti. Fortunatus vero hodiernus alios habet omnino characteres, sicut ex supra dictis colligitur, quo, ne longior sim, lectorem mitto. Ad diem, quem memorabam, XII Julii, in Annotatis ad translationem reliquiarum SS. Hermagoræ & Fortunati lit. k, pag. 257, mentio facta est de sacris lipsanis Fortunati & Felicis: item Hermacoræ & Fortunati: denique Hermogeni & Fortunati: & tunc videbantur nobis iidem haud dubie Sancti ibidem esse repetiti. Sed illud addi non debuerat; cum triplex illud Martyrum par, etiamsi nomina ejusdem, quæ efformatione fere similia sunt, si Felicem excipias, apparuerint tunc repetita, nunc compareat tamquam diversum.

DE SS. SILVANO, SABINO, AC PANTHERIO MM.
IN THRACIA.

Sub Diocletiano.

[Commentarius]

Silvanus martyr in Thracia (S.)
Sabinus martyr in Thracia (S.)
Pantherius martyr in Thracia (S.)

AUCTORE J. P.

Tres hosce sanctos Pugiles alibi signatos non reperi, nisi in Synaxario Basiliano, in quo ad hunc diem annuntiantur cum elogio. Textum Græcum, qui typis editus est ad calcem tomi primi hujus mensis pag. 667, sic Latine reddo: Eodem mense, die XXIII certamen sancti martyris Silvani, ac Sociorum ejus. Sancti martyres Christi Silvanus, Sabinus, & Pantherius erant e regione Thraciæ, imperante Diocletiano. Cum vero Christiani essent, docebant in nomine Christi. Unde comprehensi ab idololatris, provinciæ præsidi traditi sunt; & interrogati Christumque confessi, primo quidem vehementer verberati sunt: deinde autem carceri traditi, ærumnis in eodem confecti sunt, fame ac siti cruciati: multosque post dies e carcere ejecti, adigebantur iterum, ut Christum abnegarent, & idolis sacrificarent. Dumque id eis persuaderi non posset, suspensi excarnificantur radulis ita, ut viscera eorum apparerent. Et post cruciatum illum ineffabilem, accepta, ut capite truncarentur, sententia, ducebantur vincti ad necem; dumque pervenissent ad locum martyrii, & orassent, capite minuti sunt. Paucula hæc sunt, quæ de hisce Martyribus ad me pervenerunt: nec plura habeo, quæ his addam.

DE SS. DONATO, RESTITUTO, VALERIANO, FRUCTUOSA, ET DUODECIM ALIIS MARTYRIBUS,
ANTIOCHIÆ IN SYRIA.

Forsan sec. IV

Palæstra horum Martyrum, memoria in Martyrologiis, & dubium martyrii tempus.

Donatus martyr Antiochiæ in Syria (S.)
Restitutus martyr Antiochiæ in Syria (S.)
Valerianus martyr Antiochiæ in Syria (S.)
Fructuosa martyr Antiochiæ in Syria (S.)
Socii XII alii martyres Antiochiæ in Syria (SS.)

AUCTORE G. C.

Apud geographos assignantur variæ Orientis urbes, quæ nomine Antiochiæ olim appellatæ fuerunt. [Ambigua palæstra horum Martyrum,] Inter has præcipue celebrantur Antiochia Syriæ ac Antiochia Pisidiæ, quæ utraque civitas habuit invictos athletas, qui pro fide Christiana martyrium subierunt. Facile crediderim, plerumque Antiochiam Syriæ sive magnam designari, quando nihil additur. Cum tamen id incertum sit, & in hac sanctorum Martyrum annuntiatione ex quibusdam adjunctis erui certe nequeat, initio hujus sylloges dubitabam, an superius in titulo palæstram istius gloriosi certaminis determinate exprimerem. Sed postea hoc dubium resolvi ex auctoritate eminentissimi Cardinalis Baronii, qui in indice topographico Martyrologii Romani martyres Antiochenos Pisidiæ ab Antiochenis Syriæ distinguens, hodiernos nostros huic civitati nominatim adscribit. Si forte quis alius hunc indicem topographicum contexuerit, ex illius fide certamen istorum Pugilum in urbe Antiochena Syriæ collocavi.

[2] Porro hodiernum Martyrologium Romanum fere consonat Adoni & Usuardo, [qui in Martyrologiis annuntiantur] qui ambo Martyres illos die XXIII Augusti annuntiant his verbis: Natalis sanctorum martyrum Donati, Restituti, Valeriani, Fructuosæ, cum aliis duodecim, qui præclarissimo confessionis honore apud Antiochiam coronati sunt. Sollerius noster in observationibus ad Martyrologium Usuardi, quod Antverpiæ anno 1714 edidit, hac die circa Usuardinam istam annuntiationem monet sequentia: Antiochenorum Pugilum memoriam, Adonis Martyrologio antiquiorem, hoc die non invenio; nec alium habuit fontem Usuardus, ex quo sua ita hausit, ut nec syllabam mutaverit. Quærimus Adonis fontem; sed nihil hactenus reperire licuit. Etsi libenter concedam, Usuardum more suo hanc annuntiationem ex Adone transcripsisse, tamen potuit eam vidisse in Martyrologio sancti Hieronymi aut venerabilis Bedæ, cum in prologo suo testetur, sese vestigiis horum Martyrologorum nonnumquam institisse.

[3] Sane mihi videor ipsum Adonis fontem, quem Sollerius ad hanc diem frustra quæsivit, [diversis diebus,] alia die reperisse in variis Hieronymiæni Martyrologii apographis, in quibus apud Florentinium die XV Novembris sic lego: In Antiochia natalis sanctorum Donati, Restituti, Valeriani & Fructuosæ cum aliis numero XII. Florentinius autem post relatas aliorum codicum annuntiationes, quæ proxime ad superiorem accedunt, in notis ibidem lectorem ita monet: Donatum cum tribus sociis nominibus distinctis præferunt unanimiter codices, ex quibus vetustius Martyrologium nostrum confirmatur; anonymi vero XII in libris nostris & Corbeiensi computati, tredecim sunt in Martyrologio Antverpiensi, ex quo Fructuosam non Fructuosum legendum esse monemur, præsertim addito MATRONÆ titulo, nisi hoc nomen martyris, non conditionis fuerit. Deinde breviter ostendit, aliquas martyres proprio Matronæ nomine appellatas fuisse. Videtur itaque Ado has aut similes tabulas præ oculis habuisse.

[4] [& quos Ado verosimiliter ex antiquioribus monumentis]At nonnemo quæret, quomodo die XXIII Augusti Ado collocaverit hos Martyres Antiochenos, qui die XV Novembris in diversis apographis Hieronymianis annuntiantur. Huic quæstioni respondet ipse in prologo sui Martyrologii, dum lectorem ita præmonet: Ne putes in hoc opere in vacuum me laborasse & rem non necessariam executum fuisse, breviter tibi causam facti aperiam. Primum fuit imperium ac jussio sanctorum virorum, ut supplerentur dies, qui absque nominibus martyrum in Martyrologio (quod venerabilis Flori studio in labore domini Bedæ accreverat) tantum notati erant… Huic Operi, ut dies Martyrum verissime notarentur, qui confusi in Calendariis satis inveniri solent, adjuvit venerabile & perantiquum Martyrologium, ab urbe Roma Aquileiam cuidam sancto episcopo a Pontifice Romano directum, & mihi postmodum a quodam religioso fratre aliquot diebus præstitum.

[5] [ad diem 23 Augusti memoravit.]Facile igitur fieri potuit, ut Ado ex antiquioribus Martyrologiis annuam horum Martyrum Antiochenorum memoriam mutaverit ac transtulerit ad diem XXIII Augusti, quia in Martyrologio Bedæ seu potius Flori, quod cum auctariis aliorum Majores nostri tomo secundo Martii præfixerunt, hac ipsa die XXIII Augusti Martyres illi ex apographo Divionensi memorantur his verbis: Natale sanctorum martyrum Donati, Restituti, Valeriani, Fructuosæ cum aliis duodecim, qui præclarissimo confessionis honore Antiochiæ coronati sunt. In proxime citatis Flori auctariis annua eorumdem Martyrum commemoratio rursus celebratur ad diem XV Novembris, ut ibidem videre est. At quiscumque sit verus martyrii vel antiquæ venerationis dies, cum Adone, Usuardo ac Martyrologio Romano diem XXIII Augusti prætuli, & hodie Martyres illos Operi nostro inserui. Insuper ingenue fateor, me hactenus in antiquis monumentis non invenisse tempus, quo Pugiles isti Antiochiæ lauream martyrii obtinuerunt. Cum tamen Castellanus & novissimum Martyrologium Parisiense ad annuntiationem horum Martyrum in margine seculum IV notaverint, idque non temere factum fuisse arbitrer, ego superius sub dubio idem seculum expressi exemplo illorum auctorum, qui verosimiliter illud alicunde eruerunt, licet antiquos chronologiæ istius assertores non noverim.

DE S. CEDONIO VEL SIDONIO CONFESSORE ET EPISCOPO, UT FERTUR,
AQUIS-SEXTIIS IN PROVINCIA,

SYLLOGE HISTORICO-CRITICA.
Publicus hujus Sancti cultus, & opposita Aquensium ac Tricastinorum de illo traditio.

Cedonius vel Sidonius conf., & ep., ut fertur, Aquis-Sextiis in Provincia (S.)

AUCTORE G. C.

Nomen hujus Sancti, quod in titulo dupliciter expressimus, ab aliis adhuc diversimode scribitur, [Videtur S. Cedonius vel Sidonius,] ut curiosus lector in decursu hujus sylloges facile observabit. Sed parum curamus diversam nominis expressionem, si genuinis & antiquis instrumentis probari possint ea, quæ de hoc Sancto narrantur: nam vulgaris Aquensium traditio fert, hunc S. Cedonium fuisse illum cæcum a nativitate, quem Christus illuminavit, ut in Euangelio S. Joannis cap. 9 fuse legitur. Præterea Aquenses volunt, illum cum SS. Maria Magdalena, Martha, Maximino, aliisque ex Palæstina in Provinciam appulisse, & post mortem S. Maximini, quem primum ecclesiæ suæ præsulem statuunt, ad cathedram Aquensem evectum esse. Postea referemus, quid eruditi Galli quidam de traditione illa judicent, ubi prius immemorabilem & publicum S. Cedonii vel Sidonii cultum assignaverimus.

[2] Andreas Saussayus in Appendice ad Martyrologium suum Gallicanum tomo 2 pag. 1220 & sequente memoriam hodierni istius Sancti celebrat his verbis: [qui hac die in Martyrologio Gallicano refertur,] Sanctus Cedonius vel Chelidonius, discipulus, cooperator & successor sancti Maximini episcopi primi Aquensis, viri Apostolicæ ætatis & gratiæ; cui in Gallias divino nutu delato, continuo nexu adhæsit, disseminandoque Euangelio, subigendoque Christi legibus hujus civitatis populo, ipsimet ingenti adjutorio fuit: post quem ad senatorum cælestium consessum exaltatum, pastoralis officii sibi transmissum munus undequaque implevit, ac tandem consummatus in omni opere bono, pretiosa coram Domino morte quievit, & juxta magistrum, patentia ob insignia Apostolicæ gratiæ & virtutis, sepultus est. Fertur hic fuisse cæcigenus ille, quem Christus lux vera gratiæ & sol justitiæ illuminavit. Saussayus hoc loco traditionem illam timide indicat verbo fertur, & Ferrarius in Topographia nova ad Martyrologium Romanum sub nomine urbis Aquæ sextiæ simili phrasi utitur.

[3] Attamen in Officiis propriis ecclesiæ & diœcesis Aquensis, [& in Breviario Aquensi colitur,] in quibus hac die festum sancti Sidonii archiepiscopi Aquensis, sub ritu duplici majori celebratur, hæc opinio affirmate proponitur in oratione seu collecta & antiphonis, quarum una in primis vesperis ad Magnificat ita habet: A seculo non est auditum, quia aperuit quis oculos cæci nati, nisi Christus filius Dei. ℣. Amavit eum Dominus & ornavit eum. ℞. Stolam gloriæ induit eum. Oratio. Quæsumus omnipotens Deus, ut sicut beato Sidonio confessori tuo atque pontifici visum corporeum tribuisti; sic ejus meritis gloriosis, nobis famulis tuis lumen tuæ visionis largiri digneris. Per Dominum nostrum &c. Reliqua sunt de communi confessoris pontificis præter Antiphonam ad Benedictus, quæ sit sonat: Rabbi, quid peccavit homo iste, quod cæcus natus est? Respondit Jesus, & dixit: Neque hic peccavit, neque parentes ejus, sed ut manifestentur opera Dei in illo. Denique Antiphona ad Magnificat in secundis vesperis ita legitur: Ille homo, qui dicitur Jesus, lutum fecit ex sputo, & linivit oculos meos, & modo video.

[4] [ab immemorabili tempore cultum habuisse,]Cum reverendissimus ac illustrissimus D. Alphonsus de Richelieu archiepiscopus Aquensis anno 1627 non diu post notissimum Urbani VIII Pontificis decretum de cultu Sanctorum hæc Officia propria edi jusserit, probabilissime opinamur, istud officium S. Cedonii vel Sidonii ex antiquioribus Breviariis desumptum & ab immemorabili tempore in ecclesia Aquensi celebratum fuisse: nullo enim modo verisimile est, tunc primum ab Aquensibus coli cœpisse S. Sidonium contra novum & expressum Urbani VIII decretum, quo vetabatur, ne quis consuetos Sanctorum honores exhiberet iis, qui ab immemorabili tempore, id est ante centum annos ab edito decreto computandos, publicum cultum vel evidentia sanctitatis olim agnitæ signa non haberent. Videmur itaque non temere procedere, dum Operi nostro inserimus S. Cedonium vel Sidonium, quisquis ille demum fuerit, de quo mox infra disseremus.

[5] Hoc judicium nostrum confirmatur ex Petro Equilino, [ut ex Petro Equilino confirmatur.] qui jam a trecentis & amplius annis in Catalogo Sanctorum lib. 5 cap. 102 de sancto Cedonio episcopo meminit, & ibidem traditionem Aquensium refert his verbis: Cedonius episcopus vel Sidonius fuit ille cæcus a nativitate, quem Dominus lutum ex sputo faciens & oculos liniens illuminavit, ut habetur Johannis x; qui & ab aliquibus dicitur fuisse unus ex septuaginta duobus Christi discipulis. Sive autem ex numero illorum fuerit, sive non, planum habetur ex chronicis & gestis discipulorum, quod Christi discipulus fuit, & post ascensionem Domini ab Apostolis baptizatus, sancto Maximino specialiter adhæsit. Unde &, ut dictum est, cum eodem & Lazaro atque sororibus ejus navicula impositus a finibus Judæorum expulsus fuit. Postquam autem præfati sancti provinciam Provinciæ, ad quam Deo duce applicuerant, ad Christum converterunt, & postquam beatus Lazarus Massiliæ, & beatus Maximinus Aquis episcopi ordinati sunt, ipse in ministerio Maximini Aquensis civitatis [episcopi] permansit, & ejusdem prædicationis coadjutor fuit, ubi & post dies multos in pace quievit, & juxta magistrum reconditus jacuit, ut supra actum est. Cum Petrus Equilinus Cidonium in titulo citati capitis sanctum cognominet, de immemorabili hujus Sancti cultu certiores reddimur, quamvis auctoritas Equilini nobis non sufficiat, ut toti ejus narratione statim certam fidem adhibeamus.

[6] Natalis Alexander in Historia ecclesiastica veteris novique Testamenti, [Vulgari Aquensium traditioni,] quæ Parisiis an. 1714 recusa est, tomo 3 istius Operis pag. 176 & 177 pro traditione Aquensium profert antiquius testimonium ex veteri codice Tolonensi, qui anno 572 conscriptus esse dicitur, & in quo leguntur sequentia: Clemens fuit unus ex septuaginta duobus discipulis Christi, cui beatus Petrus Apostolus specialiter commendavit beatam Mariam Magdalenam, sicut Mater Christi Joanni fuerat commendata. Cum igitur post lapidationem sancti Stephani, Judæorum persecutio in discipulos ebulliret, Judæi Mariam Magdalenam, Martham cum Marcella pedissequa, Lazarum, Maximinum, Cidonium, qui cæcus erat a nativitate, & alios plures navicula impositos, sine remige mari exposuerunt, ut sic undis necarentur. Qui, Deo duce, omnes incolumes Massiliæ applicuerunt, ubi prædicantes universam Provinciam converterunt. Hoc instrumentum traditioni Aquensium non parum faveret, nisi ab eruditis quibusdam Gallis de suppositione vel interpolatione suspectum haberetur.

[7] Tale procul dubio visum est novissimis editoribus Galliæ Christianæ, [quæ de Sancto isto circumfertur,] qui tomo 1 illius Operis col. 299 de Sancto nostro sic scribunt: Sanctus Sedonius, quem alii Chelidonium vocant, successor sancto Maximino ab omnibus datur in sede Aquensi, huncque tradunt fuisse cæcum illum a nativitate, cujus oculos Christus Dominus aperuit & luce donavit; ad abolendam vero tanti miraculi memoriam Judæos eum mari ad certum naufragium commisisse cum Lazaro ejusque sororibus. Hæc vero toties a viris doctis verique studiosis exsufflata sunt, ut eadem retractare tædeat. Post Sedonium quatuordecim alios episcopos adducit Bouzius (Bouche) prorsus ignotos, quos utpote sine probatione intrusos & invectos reprobamus. Nec parcendum putamus Tripherio, qui post illos quatuordecim recensetur in episcoporum catalogo ad nos misso. Adfuit quidem concilio Taurinensi anno CCCXCVII quidam episcopus, nomine Tripherius; sed cui sedi adscribendus sit, ignoratur: de ejus enim sede altum silentium hac in synodo episcoporum Galliarum, qui fere omnes puro nomine appellantur, nulla facta sedis mentione. Nullus tamen dubito, a seculo saltem tertio Aquas-Sextias suos habuisse episcopos; quandoquidem finitimas urbes pene omnes jam factas sedes episcopales nobis compertum, ut postea ostendemus. Verum qui sedem Aquensem rexerint tertio quartove seculo, nos fugit.

[8] [opponimus eruditorum quorumdam judicium,] Decessores nostri in Commentario problematico de S. Maximino, qui vulgo primus Aquensium episcopus statuitur, ad diem octavam Junii, sive tomo 2 istius mensis pag. 53 & sequente similem temporis aut sedis ignorantiam fatentur. Eligant igitur Aquenses, utrum S. Cedonium dici malint suum episcopum, an dumtaxat incolam, qui primis Ecclesiæ Christianæ seculis eo advenerit, ac ibidem sancte obierit. Si velint, illum urbis suæ præsulem fuisse, ætatem ejus differant usque ad tertium vel quartum seculum, quo potuit inter alios ignotos urbis Aquensis antistites eidem ecclesiæ præfuisse. Si vero malint, S. Cedonium fuisse quemdam ex septuaginta duobus Christi discipulis, & seculo primo ad urbem suam venisse, omittant titulum archiepiscopi Aquensis, quem tali tempore difficulter ei concedemus: facile enim fieri potuit, ut aliquis ex Christi vel Apostolorum discipulis, ob urgentes persecutiones aut alias causas in Galliam profugus, seculo primo vel secundo Aquas-Sextias pervenerit, fidem Christianam docuerit, & virtutibus miraculisque clarus ibidem ex hac vita migraverit; sed hunc urbis Aquensis episcopum fuisse, non nisi solidis argumentis inducti admittemus.

[9] [& contrariam Tricastinorum traditionem,] Quod si Aquenses ob traditionem suam mordicus teneant, S. Cedonium fuisse memoratum cæcum a nativitate, cujus oculos Christus aperuit, intentanda lis est Tricastinis, qui cæcum illum sub nomine S. Restituti die VII Novembris colunt, eumque primum ecclesiæ suæ præsulem statuunt, ut patet ex Lectionibus propriis diœcesis Tricastinæ, quas illustrissimus ac reverendissimus D. Antonius Du Cros anno 1627 Avenione edi curavit, & in quibus inter alia, ad diem VII Novembris discutienda, de cæco illo recitantur sequentia: Continuo Dominus Jesus lutum fecit cum terra de saliva, linivit locum oculorum ejus, & dixit ei: Vade ad natatoria Siloë, & oculos tuos lava. Adolescens autem fecit, sicut præcepit ei Jesus. Lavit & vidit. Impletus Spiritu sancto, & in fide Christi confirmatus (vocatum est nomen ejus Restitutus) glorificans ac laudans Deum secutus est Dominum. Post hæc crevit factus clericus, omni bonitate, simplicitate, & justitia plenus. Ex hoc Lectionum fragmento liquet, Tricastinos existimare, quod eumdem cæcum a nativitate, tamquam primum urbis suæ episcopum, sub nomine S. Restituti quotannis colant.

[10] [licet hæc recentior sit.] Verum hæc Tricastinorum traditio non est antiqua, quemadmodum novissimi Galliæ Christianæ editores tomo 1 col. 705 indicant his verbis: Laudatus a nobis Ludovicus Antonius Boyer traditionem secutus, ut ait, primum Tricastinæ urbis episcopum Restitutum fuisse docet, quem aiunt fuisse cæcum natum a Christo lumine donatum. At sincere fatetur, primum, qui id asseruerit, fuisse Stephanum Geneves, qui anno MCDLXV ejusdem Sancti reliquias transtulit. Certe tam recens opinio nullatenus potest pro traditione venditari. Itaque demus tantummodo, sanctum Restitutum primum fuisse, qui Christum Tricastinis annuntiarit, aut plebi jam Christianæ factæ pastor & episcopus fuerit ordinatus. Quo vero tempore id factum, ignoramus. Reliquiæ sancti Restituti in oppido ejus nominis asservatæ sunt usque ad annum MDLXI, quo Calvinistæ eas succenderunt. Conjicit illustrissimus Antonius Godellus Venciensis episcopus, sancti Polycarpi discipulos appulisse in Provinciam circa annum CLXIX, & ecclesias Cemeliensem, Antipolitanam, Foro Juliensem, Tolonensem, aliasque Lugdunum usque fundasse. Hæc S. Restituti Acta ad diem VII Novembris examinanda remittimus, & interim Aquensibus tempus damus, ut Tricastinos impugnent, & suam traditionem probent, aut corrigant.

DE S. LUPO VEL LUPPO MARTYRE
INCERTI LOCI AC TEMPORIS,

DISQUISITIO CRITICA.
An unus, duo, tres, vel quatuor fuerint hujus nominis Martyres, & quis ex illis hodie colatur.

Lupus vel Luppus M. (S.)

AUCTORE G. C.

Quamvis Latini, Græci, Mosci, Syri & Coptitæ die XXII vel XXIII Augusti celebrent S. Lupum sive Luppum (nam nomen ejus alterutro modo promiscue exprimitur) tamen ex tot diversis variarum gentium istarum Martyrologiis nondum certo didicim0us, [Hic Martyr conditione servus] quo loco vel tempore Sanctus ille vixerit aut martyrium subierit. Martyrologium Romanum hac die sic eum annuntiat: Item sancti Luppi martyris, qui ex servili conditione, Christi libertate donatus, martyrii quoque corona dignatus est. Eminentissimus Baronius in notis ad hanc annuntiationem monet, Græcos in Menologio de Sancto isto hodierno meminisse. Verosimiliter hic assignatur Menologium Græcorum, quod Henricus Canisius inter antiquas Lectiones ex interpretatione Cardinalis Sirleti Latine vulgavit, & in quo ad diem XXIII Augusti legimus sequentia: Natalis sancti martyris Luppi, qui cum antea esset servus, martyrii dignitate, quam gladio percussus assecutus est, libertate donatus, Christi amicus effectus est.

[2] Cum Menelogio Sirletiano concordant Græci in Menæis excusis, [hodie colitur a Græcis & Latinis;] ubi die XXIII Augusti Officium de sancto Martyre illo recitant, & die sequente annuntiationem ejusdem repetunt his verbis: Τῷ αὐτῷ μηνὶ κγ᾽. Μνήμη τοῦ ἁγίου μάρτυρος Λούππου. Id est: Eodem mense, die XXIII. Memoria sancti martyris Luppi. Deinde subnectunt more suo nonnullos versiculos, in quibus ad servilem ipsius conditionem sic alludunt:

Ὑπῆρχε Λοῦππος δοῦ;λος· ἐκ δὲ τοῦ ξίφου
Ἐλεύθερος προσῆλθε τῷ Χριστῷ φίλος.
Εἰκάδι ἐν τριτάτῃ πεφνε Λοῦππον φασγάνου ἄκμη.

Servus erat iste Luppus; at gladio fuit
Libertus una factus & amicus Dei.
Ense Lupum sævo vigesima tertia mactat.

Etiam in Ephemeridibus Græco Moscis apud nos ante tomum primum Maii pag. XXXVIII refertur hic postremus versiculus hexameter, cujus infra juverit recordari, cum Græci Menæorum collectores hunc etiam S. Luppo servo tribuant, ut jam vidimus. Maximus Margunius Cytheræus annuntiationem Menæorum more suo transcribit; sed nec servilem nec aliam hujus Martyris conditionem exprimit.

[3] At Mosci videntur hodierno Martyri addere dignitatem episcopalem, [sed Russi videntur eodem die] quæ certe cum annuntiatione Menæorum & servili memorati Sancti conditione non satis convenit:nam in Augusto suo figurato illum vestibus episcopalibus indutum more Orientali sic repræsentant. Quinimo in explicatione Augusti figurati ad diem XXIII istius mensis ante tomum primum Maii apud nos pag. XL nomen ejus ita notatur: Lupus ✠ episcopus martyr. Hinc forte Papebrochius noster in Augusto metrico post supradictum versiculum hexametrum subjunxit hæc verba: Menæis & Romano hodierno Λοῦππος Luppus. Martyr & episcopus Sirmii in Pannonia fuit; Acta necdum apparuerunt. Ignoramus, unde Papebrochius hanc episcopatus Sirmiensis notitiam eruerit. An forsan hunc Sanctum festinanter accepit pro S. Irenæo martyre & episcopo Sirmiensi, qui in pluribus Græcorum Menologiis hodie celebratur, ut in Prætermissis hujus diei dictum est? Non omnino temere suspicamur, his Papebrochii verbis inductum fuisse Castellanum, ut in Martyrologio suo universali S. Luppum hodiernum ad marginem Sirmii collocaret. Quidquid sit de his suspicionibus, nos saltem nullum hujus nominis Martyrem hactenus inter episcopos Sirmienses invenimus.

[4] [annuntiare alium ejusdem nominis episcopum,] In Menologio Slavo-Russico, quod nobilissimus D. Baro de Sparwenfeld nobis Latine interpretatus est, S. Luppus non appellatur expreße episcopus; sed dicitur fuisse scriptor ecclesiasticus, ut ad diem XXIII Augusti colligitur ex his ejusdem Menologii verbis: Sancti martyris Luppii, coætanei sanctorum Apostolorum, quem dicunt multi reliquisse libros Ecclesiæ. Passus est anno CCV sub Severo; inclusus sub fundamento muri jussu Justiniani post dies quadraginta obiit. Jam nonnulla ad hanc Menologii Slavo-Russici annuntiationem notanda occurrunt. Imprimis huic S. Luppo hodierno, quem Græci & Latini servum cognominant, parum probabiliter in hoc elogio tribuitur tanta doctrina, ut libros Ecclesiæ reliquerit. Eruditio illa potius conveniret Lupo vel Luppo præsuli in Cilicia, quem S. Athanasius in Epistola ad episcopos Ægypti & Libyæ, sive tomo 1 novissimæ editionis Parisiensis, parte 1, pag. 278 inter egregios fidei Catholicæ defensores recenset. Verum ætas hujus præsulis cum elogio proxime relato non concordat: nam Lupus Tarsensis in Cilicia episcopus post initium seculi quarti conciliis Ancyrano & Neo-Cæsariensi subscripsit, ut apud Harduinum nostrum tomo 1 Conciliorum col. 280 & 285 legimus, & hodiernus sanctus Martyr in Menologio Slavo-Russico dicitur Apostolis coætaneus fuisse.

[5] Quinimo memoratum istud Menologium cum se ipso conciliari non potest: [quæ dignitas parum convenit hodierno Martyri,] si enim Sanctus ille Apostolis coævus vixerit, quomodo primum passus est anno Christi 205 sub imperatore Severo, quemadmodum ibidem asseritur? Quis autem fuerit, aut quo tempore vixerit, Justinianus iste, qui Sanctum sub fundamento muri concludi jussit, ignoramus. Porro illud mortis genus, quo Sanctus hic inclusus sub fundamento muri jussu Justiniani post dies quadraginta obiit, non facile potest aptari S. Luppo, quem Græci eadem die celebrant, & quem gladio percussum ex servili conditione ad veram nobilemque martyrii libertatem pervenisse affirmant, ut superius vidimus. Ex his discrepantibus martyrii & servilis conditionis adjunctis haud improbabiliter concludimus, Sanctum a Moscis hodie annuntiatum differre ab hodierno S. Luppo, quem Græci & Latini colunt, nisi forsan Mosci recentiores eidem S. Luppo servo episcopalem dignitatem, improbabilem eruditionem, & aliud martyrii genus affinxerint. Certe alia Menologia Russica (his adde Copticum & Syriacum) hodiernum ejusdem nominis Sanctum solo Martyris titulo exornant, & alias Menologii Slavo-Russici circumstantias altum silent. Ceterum viris eruditis & rerum Russicarum peritioribus has tenebras dissipandas relinquimus.

[6] Interim verosimilior nobis apparet identitas hodierni S. Luppi cum famulo vel servo sancti Demetrii martyris, [qui facilius esse posset idem cum famulo S. Demetrii,] in cujus Actis apud Surium die VIII Octobris cap. 10 narrantur sequentia: Quidam ex Sancti famulis stans prope eum, quando beatam illam subiit cædem, cum, ut potuit, divinum illum sanguinem collegisset in sacro Martyris superhumerali, & quem manu gestabat annulum accepisset, & Martyris sanguine tinxisset, per ipsa faciebat plurima miracula. Neque erat ullus morbus, neque malus dæmon tam fortis, quin statim, si illius fecisset periculum, superaret; adeo ut tali fama miraculorum impleretur tota civitas Thessalonicensium. Quocirca nec erat consentaneum ea latere Maximianum, nec ferre posse invidiam; & ideo capitur protinus famulus, horum bonorum procurator, & interficitur. Tribunal locus, in quo fuit occisus; Lupus autem vocabatur egregius ille famulus.

[7] Græci in suis Synaxariis inclytum martyrem Demetrium die XXVI Octobris colunt, [de quo Græci alia die meminerunt.] & jam memoratus ejus servus aut famulus tum in Menæis impressis, tum in manuscriptis Actorum exemplaribus Λοῦπος vel Λοῦππος Græce nominatur. Habemus ergo famularem vel servilem conditionem, titulum martyrii, & idem nomen his duobus Sanctis communia, propter quæ non immerito dubitari posset, an hi duo Martyres distinguendi sint, & an forsan Græci & Latini non celebrent hac die S. Luppum servum vel famulum magni martyris Demetrii, qui in Actis heri sui tantum obiter commemoratur, & nulla peculiari festivitate colitur. Unde Rosweydus noster in Ms. Indice ad Menæa Græcorum notavit utrumque hunc S. Luppum, & paucis verbis indicat, illos unum eumdemque a se putari. Si confusio ista duorum Martyrum homonymorum certa esset, facillime tempus & locum martyrii hodierno S. Luppo assignaremus, cum ex Actis sciamus, ubi & quando sanctus ejus herus Demetrius martyrium subierit. Sed hæc accuratius examinari poterunt ad diem VIII Octobris cum Martyrologio Romano, si quid interea lucis affulserit.

[8] [Quidam scriptores Hispani,] Post hæc omnia dubia nondum certo scimus, utrum fuerit unus, duplex, an triplex hujus nominis Martyr. Quod si tres homonymi sint distinguendi, libenter Hispani quidam fabulatores his adderent quartum, si satis credulos & incautos lectores invenirent: cum enim vidissent, hodie in Martyrologio Romano S. Luppum vel Lupum servum sine nota loci ac temporis annuntiari, opportunam occasionem arripuerunt, ut hunc Martyrem in Hispaniam transferrent manifesto furto, quod tamen occultum fore sperabant. Hinc Joannes Tamayus Salazar hac die in Martyrologio suo Hispano illum annuntiat his magnificis & simul obscuris verbis: Foro Flavicano in Gallæcia Hispaniæ sancti Lupi martyris, qui cum esset hominis servus, ad Dei & Hominis dulcissimum famulatum accessit, in quo sic perseveravit ingenuus, quod martyr nec amisso capite resipuerit.

[9] [nixi figmentis aliquorum impostorum,] Tamayus in notis allegat Menologium Græcorum & Martyrologium Romanum, in quibus palæstra martyrii siletur, & ad eam in Hispania collocandam citat testimonium Pseudo-Juliani, qui in fabuloso suo Chronico locum martyrii ad annum Christi 300 num. 138 sic designat: Foro-Flavicani, quod oppidum in Galæcia, nunc Pons-vedrus dicitur, sancti Lupi martyris, qui ex servo libertus Christi factus, multa tormenta pro Christi confessione pertulit. Aulus Halus in insidiis succenturiatus accedit, seu potius ipse Tamayus, qui hunc poëtam Burdigalensem confinxit ad adstruendas suas fabellas, & hoc loco auctoritatem ejus ita commendat ac profert: In meo codice Ms. carminum Auli Hali exastichon invenitur, epitaphii ordine scriptum, hoc lemmate:

Continet hoc saxum Luppi jam martyris ossa,
      Conditione δοῦλος, qui fide liber erat.
Huncque Flavicanum conspexit jugula falci
      Subdere constanter, quo capit astra, Forum.
Præsidis Hispani contempsit barbara prorsus
      Decreta, & Christo servus adhæsit amans.

Hoc carmen Auli Hali, seu verius suum, Tamayus illustrat hac explicatione, quam audi & ride: Δοῦλος Græca, inquit, quæ Latinis sonat SERVUS; & quia beatus Martyr hujus fuisset conditionis, ideo Poëta utitur voce illa ob carminis prosodiam. At non videmus, quomodo Poëta seu potius ipse Tamayus ob carminis prosodiam usus sit voce Græca δοῦλος, quandoquidem prima hujus vocis syllaba longa est, adeoque carmen pentametrum corrumpit ac vitio sum reddit.

[10] Deinde Tamayus Acta ejusdem Martyris exhibet hoc modo: [eumdem Martyrem hodiernum] Lupus conditione servus, temporibus Diocletianicæ persecutionis pro Christi fide, cui nomen dederat, comprehensus apud oppidum Gallæciæ in Hispania, cui Foro-Flavicanum vocabulum erat, & ad præsidem delatus, fortissimo cordis spiritu se Christianum esse profitetur. Sed ejus abjectissimam a jure conditionem exquirens & noscens, furore actus adversus Martyrem diversa cruciatuum decreta promulgavit. At sanctus Lupus in Christi promissione suffultus, omnia illa judicis mandata contemnens, cervices subdere constanti libertate disposuit. Tunc præses post varia cruciamina satellitibus, ut ejus caput a corpore separarent, præcepit. Ita factum, & spiritus ad æterna cæli culmina properavit X Kalendas Septembris, anno Domini CCC, imperantibus Diocletiano & Maximiano. Ejus corpus in eodem oppido sepultum ibidem requievit.

[11] Quis antiquæ historiæ vel tantillum peritus non videat, [patriæ suæ adscribunt,] hæc Acta Tamayum partim ex Menologio Græcorum vel Martyrologio Romano hodierno collegisse, partim ex Pseudo-Juliano & cerebro suo fabricasse? Tamen Hispanus iste Martyrologus Actis illis subjungit hanc seriam annotationem: En Acta, quæ potuimus ex nostris scriptoribus congerere; cetera Deus scit, qui forsan ea suo tempore dabit ad majorem sui Martyris honorem. Nec de oppido Foro Flavicano aliquid in antiquis scriptoribus geographis invenire potuimus. Idem Julianus dicto numero CXXXVIII asserit, eum * inter oppida Gallæciæ connumerari, dicique Pons vedrus, quod & hodie Pontevedra vocitatur. In ea aliquando & nos fuimus, cum ex Tyde Compostellam ad visitanda sancti Apostoli limina transiremus. Oppidum diœcesis Compostellanæ satis populosum, nobilitate conspicuum, & concursu gentium illustre. Tamayus hoc loco prudenter tacuit de superstite sancti Martyris istius memoria vel sacris ejusdem reliquiis, quæ numquam apud incolas Pontis veteris exstiterunt.

[12] Cum Pseudo-Julianus hoc martyrium satis belle ac distincte exornasset, [ac etiam duos ejusdem nominis Sanctos] Pseudo Dexter de eodem martyrio expreße non meminit, cum existimaret, auctoritatem Pseudo-Juliani sufficere, ut hic S. Lupus vel Luppus ab incautis lectoribus Hispaniæ adscriberetur. At idem impostor sub ficto Flavii Lucii Dextri nomine alium hujus nominis martyrem in Hispania memorat, eumque Chronico suo omnimodæ historiæ ad annum Christi centesimum num. 9 sic obscure inserit: M. Lupus Philippus, Lucius maritus Candidæ palmam martyrii consecutus est. Ex hac obscura vel ambigua annuntiatione astutus homo sperabat, orituram disputandi materiam inter suos sectatores, & ab aliquibus commentatoribus duos ejusdem nominis martyres in Hispania collocandos, aut propter diversa nomina martyres illos pro patria sua multiplicandos esse.

[13] Nec eum spes fefellit, cum Franciscus Bivarius in Commentariis ad hunc Pseudo-Dextri textum sic disserat: Difficile creditu est, quatuor hæc nomina Marcus, Luppus, Philippus, Lucius, [ex Chronico Pseudo-Dextri] unius ejusdemque hominis esse; nimirum Lucii mariti Candidæ. Crediderim potius, tres esse insignes martyres Pauli discipulos, videlicet M. Luppum, de quo Græci in Menologio XXIII Augusti, & cum eis Romanum Martyrologium ipsa die; Philippum Philotheum, qui ab Hispaniis in Italiam, unde erat oriundus, rediens, Firmi in Piceno tandem episcopus factus, jugulum pro Christo præbuit XXII Octobris, qua ejus festum inibi colitur, memoria in Romano Martyrologio servata; ac tandem Lucium Claudiæ Candidæ Paphensis maritum, cujus cum uxoris nomine nomen legitur in Romano Martyrologio, 1 Decembris. Ut hic omittam alios, de quibus suo tempore agi poterit, ubinam in Menologio Græcorum vel in Martyrologio Romano hodiernus ille S. Luppus discipulus sancti Pauli vocatur, aut in Hispania passus esse dicitur? Unde Bivarius novit, S. Luppum nostrum prænomine Marci appellatum fuisse? Nos probabilius opinamur, initiali littera M. in hagiologiis martyrem significari.

[14] [& Pseudo-Juliani confingunt,] Quamvis autem Tamayus illam Bivarii explicationem non admittat, tamen supradicto Pseudo-Dextri desiderio satisfacit, & occasione S. Luppi hodierni duos ejusdem nominis martyres assignat his verbis: Quis iste Lupus fuerit, nondum divino. Nec eumdem ipsum fuisse crediderim, cujus meminit Flavius Dexter in Chronico anno centesimo apud Bivarium Commentario 2, num. 9 fol. 204, Rodericus Carus fol. 56, littera X; quia ille discipulus sancti Pauli Apostoli; iste ex servili conditione, Christiana libertate donatus. Nec Paulus, nisi Onesimum hic * qualitate cognitum, alium sub ferula fidei recepit. Ergo noster ab illo diversus. Procul dubio erravit Bivarius dicto num. 9 fol. 204 confundens discipulum Pauli cum hoc Foro-Flaviano Martyre, quia ut ex Juliani computo elicitur, hunc occubuisse credendum erit in Diocletiani & Maximiani imperatorum persecutione, jussu Datiani præsidis Hispaniarum ad annum trecentesimum, quo illum Julianus consignat. Ille vero, si martyr, ad annum centesimum tempore Trajani.

[15] [quorum fabulæ exploduntur.] Cum hi duo Pseudo-Dextri explicatores æqualem seu potius nullam fidem mereantur, sinamus illos inter se digladiari, quamdiu voluerint: nam Nicolaus Antonius cordatus Hispanus in Mss. posthumis, quæ nobis anno 1721 Matriti ab admodum R. D. Adriano Connink proximo auctoris consanguineo perhumaniter communicata sunt, utrumque istum Pseudo-Dextri sectatorem jure merito explodit, & variis rationibus ostendit, hodiernum S. Luppum ex Menologio Græcorum & Martyrologio Romano subdole excerptum esse, & ante tempora Pseudo-Dextri vel fictitii Juliani nullam memoriam hujus Martyris in Hispania reperiri. Verosimilius itaque putamus, famulum S. Demetrii, vel alium ejusdem nominis & conditionis Martyrem in Oriente passum esse, quandoquidem Orientales Martyrologi in Menæis ac synaxariis suis utrumque hunc S. Luppum commemorant. Cum vero istud Pseudo Juliani furtum sit evidens, nolumus hic operosius refellere adjecta sectatorum ejus figmenta, quibus referendis jam inde nimis diu immorati sumus.

[Annotata]

* lege id

* forsan hac

DE S. MODERATO EPISC. ET CONF.
VERONÆ IN ITALIA.

Seculo V.

Publicus Sancti cultus, elogium, corpus, ætas.

Moderatus ep. & conf. Veronæ in Italia (S.)

J. P.

Tam pauca sunt, quæ de hoc sancto Præsule obliviosa vetustas ad posteros transmisit, [Laudatur a variis tamquam Sanctus:] documenta, ut omnium pene rerum, quæ ad eum attinent, inopes nos fecerit. De publico Viri cultu satis constat, ut aliis hujus diei Cælitibus annumeretur tamquam sanctus. Hunc ei titulum dant Ferrarius in utroque Catalogo, Ughellus tomo 5 Italiæ sacræ in episcopis Veronensibus columna 695 novissimæ editionis Venetæ, aliique scriptores infra citandi, quibus adde Castellanum in Martyrologio universali. Laudatus Ughellus hæc de illo memorat: S. Moderati, ejusdem sedis antistitis, festum celebr. X Kalen. Sept., de quo legitur, uti addit, parvum de hoc Viro elogium referens, Moderatus Veronæ episcopus toto episcopatus sui tempore moderationem retinuit: juris severitatem clementia ita temperavit, ut eum & amarent, & vererentur omnes, ejusque voluntatem atque auctoritatem libentissime sequerentur. In pauperes se liberalem exhibuit. Obiit X Kal. Aug. Jacet sepultus in eadem ecclesia S. Stephani prope aquam lustralem. Similia habentur apud Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ hac die, & apud illustrissimum Augustinum Valerium inter SS. episcoporum Veronensium antiqua monumenta folio 41.

[2] Ibidem fol. 10 præcesserant ista: S. Moderati episcopi Veron. corpus requiescit in ecclesia S. Stephani, [corpus ejus conditum in ecclesia S. Stephani:] ut ex tabula vetusta ex membranis, de qua supra, ubi de S. Alexandro .. Idem habetur ex constitutione synodali die XXIII Augusti, & ex tabula Sanctorum eodem die; de quibus supra. Ecclesiam porro istam describit Onuphrius Panvinius Antiquitatum Veronensium commentariorum lib. 4, cap. 4: Basilica S. Stephani Veronæ inter vetustissimas ejus civitatis ecclesias est primis Christianorum temporibus paulo extra urbis portam loco, qui dicebatur ad Fonticulos, via Tridentina ædificata: quæ aliquando cathedralis fuisse traditur. Quam rex Italiæ Theodoricus Arrianus Omousianis infensus quum destrui præcepisset, morte præventus id facere non potuit. In ea sunt condita corpora multorum sanctorum Veronensium episcoporum: & inter illa S. Moderati.

[3] [sedit sec. 5.] Jam vero quemadmodum res gestæ hujus sancti Episcopi ignorantur, sic etiam tempus, quo vixit, ac annos, quibus sedit, determinata non lego ab auctoribus, quorum locos citabam; nec in Catalogo episcoporum Veronensium, quem concinnavit Joannes Baptista Peretti. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, & Ughellus antea designatus indicant, eum fuisse episcopum ordine vigesimum quartum, S. Felicis successorem. Verum quidnam hinc preße determines, cum in catalogo Præsulum Veronensium apud eumdem Ughellum ponantur non pauci decessores & successores S. Moderati sine ulla annorum vitæ ac episcopatus notatione? Syagrius tamen, quem sexto post loco ibidem sequitur Sanctus noster, & qui, ut ibi dicitur, vixit anno CCCLXXX sub Theodosio, aliquam lucis rimam aperit, ut, etiamsi nihil certi hinc statuere possimus de annis vitæ Sancti nostri, ac sedis, tamen ex episcoporum ordine, quem ponit, colligere possimus, S. Moderatum episcopum fuisse seculo quinto. Qua vero ratione id eruere liceat, paucis exponimus. Post Syagrium, de quo jam actum, ponuntur episcopi sex, annumerando illis S. Moderatum: post hunc autem sequuntur alii octo: quibus subjungitur S. Simplicius, qui, ut additur, floruit circa an. CDXC. Si ergo retrogrediamur hinc ad Syagrium, habemus episcopos omnino sexdecim, qui ab anno Christi 360 usque ad annum circiter 490 vixerint. Unde consequens videtur, ut S. Moderatus ecclesiam Veronensem gubernaverit seculo quinto, secundum ordinem laudati Ugelli, quo seriem episcoporum Veronensium composuit. Perettus Syagrii & S. Simplicii tempus paullo serius ponit, dicens illum vixisse anno Domini circiter 380; hunc vero circa annum 500: præsules autem utrique jam dicto interjectos omittit. Consuli possunt quæ de S. Maximo episcopo Veronensi dicta sunt apud nos ad diem XXIX Maii, pag. 37, & de S. Alexandro ejusdem urbis antistite, ad diem IV Junii, pag. 399. Nec plura sunt in promptu, quæ de hoc sancto Antistite Veronensi proferamus.

DE S. SIDONIO APOLLINARE EPISC.
ARVERNIS IN GALLIA,

Anno circiter CDLXXXVIII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Sidonius Apollinaris ep. Arvernis in Gallia (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Antiquus hujus sancti Præsulis cultus, elogia, & Actorum compendium.

Hoc sancto & doctissimo Præsule gloriatur antiqua Galliæ civitas, quam Baudrandus tomo 1 Geographiæ suæ pag. 101 describit his verbis: [Hic sanctus Episcopus Arvernorum,] Arvernæ urbs Galliæ in Aquitania Plinio, Arverni Cæsari, Arverna Gregorio Turonensi, Arvernum Sidonio Apollinari, nunc Clermont, urbs Galliæ episcopalis sub archiepiscopo Bituricensi, & Alverniæ caput, in monte posita; unde ei nomen inditum, crevit ex ruinis Gergoviæ urbis in viciniis, & duabus leucis distat ab Elavere fluvio in occasum, uti viginti quinque a Lugduno, tredecim a Floriopoli in septemtrionem Molinum versus quindecim. Ab ea populi circumpositi dicti fuere Alverni, nunc l' Auvergne. Ampliorem hujus civitatis ac regionis descriptionem apud Hadrianum Valesium in Notitia Galliarum pag. 45, & apud novissimos editores Galliæ Christianæ tomo 2 col. 222 videre est.

[2] Etiamsi S. Sidonius die XXI Augusti ad Superos migrasse videatur, [quem varia Martyrologia memorant,] ut ex epitaphio ejus & Breviario Claromontano colligitur, tamen hodiernum Martyrologium Romanum die XXIII ejusdem mensis annuam ipsius memoriam celebrat hac brevi annuntiatione: Arvernis sancti Sidonii episcopi, doctrina & sanctitate conspicui. Oportet, hanc venerationis diem jam ab immemorabili tempore usitatam fuisse: nam in plerisque antiquis Martyrologii Hieronymiani exemplaribus apud Florentinium die XXIII Augusti idem sanctus Præsul annuntiatur. Nos more nostro Martyrologium Romanum secuti, res ab eo gestas hac die illustrabimus, & non arbitramur opus esse, ut notissimam inclyti Viri sanctitatem ex Auctariis nostris Usuardinis aut aliis recentioribus Martyrologis hic fusius confirmemus, cum jam dicta ad immemorabilem ipsius cultum probandum abunde sufficiant. Insuper hæc publica sanctitatis fama robur accipiet ex elogiis, quibus viri doctrina vel virtute illustres eruditionem & pietatem Sancti exornarunt, & ex quibus hic aliqua proferemus.

[3] Imprimis Mamertus Claudianus presbyter Viennensis ostendit, [a Mamerto Claudiano] quanti faceret judicium S. Sidonii, dum ante lucubrationem suam, quam ei examinandam miserat, in Coloniensi Patrum Bibliotheca tomo 5, parte 1, pag. 949 ipsum ita alloquitur: Editionem libellorum mihi, quos de animæ statu condidi, reticendi cautus & loquendi pensus arbiter, imperasti. Fas fuit memet doctissimi atque amantissimi vel peritiæ cedere, vel credere amicitiæ. Sed ut tute egregie compertum tenes, multi hoc idem mihi & idem ipsi tecum magni admodum viri negotium dedere, quod egomet haud temere suscepissem, nisi id spernere periculosius, quam agere laboriosius judicassem… Sane opusculum illud sine auctore proditum, & usquequaque proquiritatum, toto agmine sui in acie eductum & conserta nobiscum manu congressum, viceritne, cesseritve, tu potissime disertorum, ferto sententiam. Hæc Claudianus ad S. Sidonium nondum sacris ordinibus initiatum, quem tamen lucubrationis suæ censorem eligit, & cujus eruditionem hac occasione exornat aliis elogiis, quæ apud Joannem Savaronem ante Opera S. Sidonii Parisiis anno 1609 edita legi possunt.

[4] [scriptore synchrono,] Cum S. Sidonius Mamerto Claudiano non respondisset, hic cum illo jam episcopo amice expostulat, & simul animum ejus beneficum aliasque virtutes ita laudat: Quod sæpenumero scriptis vestris alii impartiuntur, qui id ipsum nec ambiunt, quam egomet, forsan nec merentur amplius, non arbitror amicitiæ legibus impune committi. Illud etiamnum dolenter faxo tacitum, quod libellos illos, quos tuo nomine nobilitari non abnuis, nullo umquam impartivisti rescripto. Sed vacuum forte non suppetit, quod tute modicum magnæ admodum impendas amicitiæ. Ecquo tandem ex occupatu umquam uspiamve implicabere, quin illud in aliorum commoda revergat? Cum precatu Deum placas, eumdem non modo amicis, sed ignotis quoque concilias. Cum Scripturarum cælestium mysteria rimaris, quo te studiosius imbuis, eo doctrinam ceteris copiosius infundis. Cum tuas opes in usus inopum prodigis, tibi quidem maxime; sed aliis quoque consultum facis. Proinde nihil videlicet, profecto nihil est, tam infœcundum actionum tuarum omnium, quod tibi uni soli tantum, & non aliis quoque multis tecum uberem fructum ferat. Nulla ergo cujusquam præpedimenti occasio prætendi vel falso potest, cur egomet specialis atque intimus nihil ab speciali meo fructi feram, a quo ignoti quoque multum capiant plurimi. Sed uti ego autumo, juxta formam Euangelici largitoris, quod non das amico esurienti, dabis improbo pulsatori. Porro si etiam nunc solito obdurueris, faxim egomet, quod tete pœnitebit: quoniam si peccaris ultra reticendo, ego protinus ulciscar scribendo. Porro enim ambiguo caret, tam te puniendum scripto meo, quam punior egomet silentio tuo. Vale.

[5] [cui humiliter respondet,] Sanctus huic amicæ expostulationi, quæ inter litteras Sidonianas apud Sirmondum nostrum lib. 4, epist. 2 legitur, ibidem epistola tertia humiliter respondet, fusiusque laudata multiplici Claudiani scientia, in fine tenuitatem suam pro excusatione diuturni silentii affert his verbis: Dum impactæ professionis obtentu (hic intelligit episcopalem dignitatem sibi reluctanti impositam) novum scribendi morem gradatim appeto, & veterem saltuatim dedisco; de bono oratore nil amplius habeo, quam quod malus poëta plus esse cœpi. Proin quæso delicti hujus mihi gratiam facias, quod aliquantisper mei meminens, arentem venulam rarius flumini tuo misceo. Tuam tubam totus qua patet orbis jure venerabitur, quam constat geminata felicitate cecinisse, quando nec æmulum reperit, nec æqualem, cum pridem aures & ora populorum, me etiam circumferente, pervagaretur. Nobis autem grandis audacia, si vel apud municipales & cathedrarios oratores aut forenses rabulas garriamus; qui etiam cum perorant (salva pace potiorum) turba numerosior, illiteratissimis litteris vacant. Nam te, cui seu liberum, seu ligatum placeat alternare sermonem, intonare ambifariam suppetit, pauci, quos æquus amavit, imitabuntur. Vale.

[6] Etsi Sanctus noster tam demiße de se ipso sentiret, [& Gennadio Massiliensi laudatur.] tamen longe aliud judicium de lucubrationibus ejus tulerunt docti librorum censores, inter quos Gennadius presbyter Massiliensis in Opere de Viris illustribus cap. 92 sic eum commendat: Sidonius Arvernorum episcopus scripsit varia & grata volumina & sanæ doctrinæ. Homo siquidem tam divinis, quam humanis ad integrum imbutus, acerque ingenio, scripsit ad diversos diverso metro vel prosa compositum insigne volumen, in quo quid in litteris possit, ostendit. Verum in Christiano vigore pollens etiam inter barbaræ ferocitatis duritiem, quæ eo tempore Gallos oppresserat, Catholicus pater & doctor habetur insignis. Floruit ea tempestate, qua Leo & Zeno Romanis imperabant. Prætermittimus hoc loco alios S. Sidonii laudatores, quos Joannes Savaro supradictæ Operum ejus editioni præfixit, & ex quibus aliquos infra per decursum hujus Commentarii historici allegare oportebit.

[7] Interea transcribemus elegans Actorum cempendium, quod Sirmondus noster Operibus sancti istius Antistitis præmisit hoc modo: [Sirmondus præcipua S. Sidonii gesta, tum in seculari] Sidonium nobilissimo inter Gallos genere, ac patre avoque præfectis prætorio Galliarum natum constat. De patria cum alii diversa sentiant, ipse Lugdunensem se non semel nec obscuris verbis significat. Sed crebra in ejus libris Arvernorum mentio, apud quos conjugem primum Aviti imperatoris filiam, deinde cathedram episcopalem sortitus est, nonnullis ansam dedit, ut Arvernum suspicarentur. Lugduni ergo natus, atque optimis, quibus tum adhuc referta erat Gallia, liberalium artium usus magistris, inter quos Hoënium in poëticis, Eusebium in philosophicis commemorat, eam in omnibus natura & studio laudem est consecutus, ut eruditorum sui ævi (quod Mamerti Claudiani de ipso elogia docent) peritissimus ac disertissimus haberetur. Poëticæ in primis fama clarus, non solum apud æquales amicos, verum etiam apud principes ipsos in pretio fuit. Quorum alterum declarant omnium generum epigrammata & carmina, quæ amicorum rogatu variis de rebus officiosissime scripsit; alterum tres panegyrici, quibus Avitum socerum, Majorianum & Anthemium Augustos publice laudavit, benevolentiæque a singulis fructum tulit: nam & Romæ statuam inter poëtas sub Avito in fori Trajani bibliotheca meruit; & a Majoriano, cum Circenses daret Arelate, solenni ejus epulo inter honoratos adhibitus est, atque a satyræ, cujus insimulabatur, invidia singulari exemplo vindicatus. Ab Anthemio denique post Comitivam aliasque, quibus ornatus antea fuerat, dignitates, præfectus Urbi creatus atque patricius, familiam suam, quam præfectoriam a majoribus acceperat, reddidit patriciam.

[8] [tum in ecclesiastico statu narrat,] Nec multo post, defuncto Arvernorum episcopo Eparchio, in ejus locum quamvis renitens, & nondum clericus, suffectus est. Quod munus summa cum modestia susceptum, pari cum sanctitate ac vigilantia, turbidissimis temporibus, maximasque inter difficultates, tum privatas tum publicas, administravit: primum enim obsessis per Gothos Arvernis, diutinæ acerrimæque oppugnationis molestias pertulit. Deinde redacto ex Nepotis Augusti fœdere in hostium potestatem oppido, ab his per legationis speciem relegatus, aliquamdiu exulare coactus est. Tum suis tandem redditus, cum in officii curam intentus, nullam inter barbaros optimi pastoris partem omitteret, ac singulari in omnes benignitate, præcipua in egenos munificentia, neminem ipse lacesseret, æmulorum tamen, ut mos est, in se odia concitavit; duorum videlicet presbyterorum, qui omni ecclesiæ suæ potestate per summam contumeliam exutum, in maximas rerum omnium angustias conjecerunt. Sed diuturnam eam cladem esse divina ultio passa non est. In integrum ergo restitutus, nec diu tamen postea superstes, Aprunculo successore non sine divina præsensione designato, ad cæli præmia evolavit XII Kalendas Septembris; qui dies exinde anniversariæ ipsius memoriæ apud Arvernos dicatus est, & tumulo inscriptus.

[9] [& ex scriptis acutum] Liberos ex Papianilla conjuge ante episcopatum susceptos reliquit Apollinarem filium, & Rosciam ac Severianam filias. Ingenii vero monimenta, quamvis alia plurima scripserit, hæc sola, quæ restant, publici juris esse voluit: in quibus sane, seu metro vinctis, seu liberis ac solutis, sive narret aut suadeat, sive laudet aut vituperet, & quodcumque argumentum tractet, par in omnibus felicitas & copia, atque ea tum verborum, tum sententiarum varietas, ut mira in eo vis ingenii & abundantia quædam doctrinæ statim eluceat: qua opinor fiebat, ut doctis etiam ætatis suæ hominibus, velut Ruricio Lemovicensi, obscurior atque interprete egere judicaretur.

[10] [promptum que ejus ingenium] Neque vero in iis tantum, quæ attente meditabatur & elaborabat, quantus esset ostendit; sed in extemporalibus etiam repentinisque scriptionibus; quarum illi tam prompta facultas erat, ut non pauculos dumtaxat versus non meditatos funderet e vestigio, quale fuit distichum, quo satyræ calumniam deprecatus est apud Majorianum, & alterum reciprocum, quo lusit in torrentem, aut tetrastichum quod in Philemotii gratiam composuit; sed justa interdum utroque orationis genere opuscula pari celeritate pertexeret: ejusmodi enim fuit concio Bituricensis, quam paucis horis dictavit, & Anacreonticum carmen, quod Burdegalæ in Petri librum magistri epistolarum subito proferens, cum eximiis illius seculi poëtis Domnulo, Severiano, atque Lampridio decertavit. Sed numquam, quid in hoc genere posset, clarius enituit, quam cum subtracto sibi, ut est apud Gregorium Turonensem, inter sacra libello, ex quo recitare consueverat, totam nihilominus dicendorum seriem apposite ac luculenter explicuit.

[11] Ceterum cum talis omni ex parte tantusque esset Sidonius, [compendiose declarat,] ejusque scripta omnibus mirifice probarentur, ipse unus de se modice sentire, ac parum sibi usquequaque satisfacere videbatur. Itaque & multa, ut dictum est, suppressit, & quædam adorsus, ut Attilæ bellum, operis pertæsus abjecit. Historiam præterea sui temporis ut scriberet hortante Leone, Eurici regis consiliario, detrectavit, cum diceret historiæ scribendæ consilium clerico minime convenire. Atque hæc fere omnia, multoque etiam plura de Sidonio discere licet ex ipsis Operibus Sidonianis. Colitur autem apud Arvernos, ut jam quoque monuimus, stato die rituque Sanctorum numero præclari Antistitis memoria, religioseque asservantur sacra ejus ossa in basilica Genesiana, quo jam olim ex vetere sancti Saturnini ædicula, in qua primum conditus fuerat, translata commemorant. Paragraphis sequentibus hanc Actorum synopsim, quæ jam generaliter lectori proposita est, ex ipsis S. Sidonii scriptis distinctius explicabimus, & chronologicis historicisque notis illustrare conabimur.

§ II. Illustre Sancti stemma, patria, tempus nativitatis, multiplex nomen, studia litteraria, & exercitia adolescentiæ.

[Sanctus ex nobili stemmate] Sanctus Gregorius Turonensis testatur, S. Sidonium ex nobili stirpe ortum esse, dum in Historia Francorum lib. 2 cap. 21 obitum Eparchii præsulis Arverni narrat, & de successore hujus ita scribit: Quo migrante, Sidonius ex præfecto substituitur, vir secundum seculi dignitatem nobilissimus, & de primis Galliarum senatoribus, ita ut filiam sibi Aviti imperatoris in matrimonio sociaret. Ipse Sanctus noster hanc avitam generis sui nobilitatem declarat, quando lib. 1 epistolam tertiam Philimatio inscriptam sic exorditur: I nunc, & legibus me ambitus interrogatum senatu move, cur adipiscendæ dignitati hereditariæ curis pervigilibus incumbam; cui pater, socer, avus, proavus, præfecturis urbanis, prætorianisque, magisteriis palatinis militaribusque micuerunt. Ulterius illa stemmatis claritudo probari posset ex variis ejusdem Sancti epistolis, quas in hanc rem operosius afferre supervacaneum duximus, cum Cælites, jam perpetua nobilitate ornati, genus & proavos, & quæ non fecerint ipsi, minimi faciant.

[13] Quinimo S. Sidonius adhuc vivens inter præcipua familiæ suæ decora numerabat conversionem avi sui ad fidem Christianam, [& avo Christiano natus est,] quemadmodum lib. 3 epist. 12 significat in epitaphio metrico, quod tumulo ejus insculpi jussit in hunc modum:

Serum post patruos, patremque carmen
Haud indignus avo nepos dicavi;
Ne fors tempore posthumo viator,
Ignorans reverentiam sepulti,
Tellurem tereres inaggeratam.
Præfectus jacet hic Apollinaris,
Post prætoria recta Galliarum,
Merentis patriæ sinu receptus;
Consultissimus, utilissimusque,
Ruris, militiæ, forique cultor;
Exemploque aliis periculoso
Liber sub dominantibus tyrannis.
Hæc sed maxima dignitas probatur,
Quod frontem cruce, membra fonte purgans,
Primus de numero patrum suorum
Sacris sacrilegis renuntiavit.
Hoc primum est decus, hæc superba virtus,
Spe præcedere, quos honore jungas;
Quique hic sunt titulis pares parentes,
Hos illic meritis supervenire.

Sirmondus in notis ad hanc epistolam pag. 40 ex circumstantiis hujus epitaphii colligit, S. Sidonium patria Lugdunensem fuisse, qua de re jam nonnihil disseremus.

[14] [non Arvernis, ut vult Savaro,] Joannes Savaro Claro-Montensis in Vita S. Sidonii, quam scriptis ejus anno 1609 editis præfixit, circa finem de patria sancti Præsulis hæc habet: Nihil mirum, si tam clarum & illustrem Virum tamque sanctum Antistitem Lugdunenses suum esse velint, Burdegalenses repetant, Narbonenses suum esse adstruant; Arverni vero & Arverna jure vereque sibi vendicet, cum se Sidonius Arvernum esse venditet: has quidem omnes urbes habitavit; sed Arvervæ familiarem larem incoluit: hæ urbes adventitia, Arverna autem germana patria fuit. Hancce tam sanctam contentionem discingit majorum sepulcrum in campis Arvernæ contiguis situm, præterquam quod omnium veterum patrocinatur auctoritas, qui Arvernum esse confirmant. Ita quidem scriptor ille Arvernus magis confidenter, quam vere pronuntiat. Sed videtur Savaronem dulcis amor patriæ hic ita rapuisse, ut ex scriptis S. Sidonii elicuerit opinionem contrariam ceteris viris oculatis, qui ex iisdem testimoniis concludunt, Sancto Lugdunensem patriam tribuendam esse, quemadmodum jam demonstrabimus.

[15] [sed Lugduni in Gallia,] Ipse S. Sidonius sæpe patriam suam indicat, ac imprimis lib. 1 epist. 5, quam ex urbe Romana misit ad Heronium Lugdunensem, a quo rogatus fuerat, ut iter suum Romanum describeret, & cui inter alia sic respondet: Egresso mihi Rhodanusiæ nostræ mœnibus publicus cursus usui fuit, utpote sacris apicibus accito, & quidem per domicilia sodalium, propinquorumque; ubi sane moram vianti non veredorum paucitas, sed amicorum multitudo faciebat, quæ mihi arcto implicita complexu itum reditumque felicem certantibus votis comprecabatur. Sic Alpium jugis appropinquatum &c. Jacobus Sirmondus noster in Arvernia natus, adeoque de studio partium minime suspectus, dum S. Sidonium Arvernis suis popularibus abjudicat, in notis hujus epistolæ ad voces Rhodanusiæ nostræ solerter observavit sequentia: Lugduni, patriæ utrique (videlicet Heronio, ac Sancto nostro) communis. Ut Rhodanusia Sidonio, sic Araria interdum aliis, quod ad utriusque fluminis confluentes posita sit. Alias quoque urbes ad Rhodanum sitas Rhodanitidas dixit in carmine Anacreontico. Irenæus vero regionem ipsam tractumque circa Rhodanum Ῥοδανουσίαν Rhodanusiam appellavit.

[16] [ut propter ipsius Sancti testimonium,] Sanctus adhuc magis distincte patriam suam designat, dum lib. 1, epist. 8 Candidianum Cæsenatem, qui ei incommoda natalis soli exprobraverat, salse perstringit his verbis: Morari me Romæ, congratularis; id tamen quasi facete; & fatigationum salibus admixtis. Ais enim, gaudere te, quod aliquando necessarius tuus videam solem, quem utique raro bibitor Araricus inspexerim: nebulas enim mihi meorum Lugdunensium exprobras, & diem quereris nobis matutina caligine obstructum vix meridiano fervore reserari. Et tu ista hæc mihi, Cæsenatis furni potius quam oppidi verna, deblateras? De cujus natalis tibi soli vel jocunditate vel commodo quid etiam ipse sentires, dum migras, indicasti. Hoc loquendi modo S. Sidonius urbem Lugdunensem, quæ ad fluvios Ararim Rhodanumque sita est, patriam sibi fuisse tam clare significat, ut hæc phrasis ulteriori explicatione non videatur indigere.

[17] Præterea lib. 4, epist. 25 sub initium, S. Patiens, [in variis epistolis expressum,] qui ante annum Christi 470 cathedram Lugdunensem ascenderat, ab ipso S. Sidonio ad Domnulum scribente appellatur, pater noster in Christo, pariter & pontifex, & illa epistola finitur his verbis: Fecit & Patiens, vir quamlibet magnis, tamen par, laudibus, quod satis decuit facere personam, quæ caput est civitati nostræ per sacerdotium, provinciæ vero vestræ per civitatem. Hinc Sirmondus in notis ad hanc epistolam pag. 54 observat sequentia: CIVITATI NOSTRÆ, Lugduno, cujus caput Patiens, quia episcopus; per civitatem vero, quia Lugdunum metropolis est provinciæ, idem quoque caput totius provinciæ primæ Lugdunensis. Lugdunum porro civitas & patria Sidonii; ejus episcopus, cum hæc scriberet, Patiens, quem propterea initio epistolæ suum in Christo patrem vocat. Acta hujus S. Patientis ad diem XI Septembris in Opere nostro illustranda occurrent.

[18] Propter hæc aliaque ipsius S. Sidonii testimonia, quæ brevitatis causa præterimus, [cum Sirmondo probabilius putamus.] laudatus Sirmondus in notis ad Carmen 17 pag. 152 sententiam suam de hac controversia sic candide profert: De Sidonii patria cogor a doctissimo Savarone, qui Arvernum facit, dissidere; cum religio sit aliter sentire, quam Sidonius ipse significet, qui se passim Lugdunensem testatur, ut lib. 1, epist. V & VIII; lib. IV, epist. XXV; Carmine V & XIII. Apollinaris avi tumulum non in Arvernis, ut eidem videbatur, sed in Lugdunensi agro fuisse, jam ostendimus ex Epistola tertia libri tertii. Tum demum pagina sequente ex omnibus hac de re sparsim notatis ita concludit: Quare maneat, Sidonium ortu Lugdunensem, conjugio & cathedra Arvernum fuisse. Nec indignentur Arverni nostri, non totum sibi concedi, qui meliore illius parte potiti sunt; cum ea fuerit Sidonii dignitas & splendor, quo non unicam patriam illustrari par erat. Nunc de tempore nativitatis ejus aliqua ex antiquis monumentis eruemus.

[19] Cum plerisque recentioribus historicis arbitramur, S. Sidonium Lugduni ex illustribus parentibus circa annum 430, [Sanctus natus die 5 Novembris] die V Novembris natum fuisse. De die constat ex Carmine 20 apud Sirmondum pag. 387, ubi Sanctus noster Ecdicium ad annuam natalis sui memoriam celebrandam invitat hoc disticho:

Natalis noster Nonas instare Novembres
      Admonet, occurras non rogo, sed jubeo.

Hinc patet, S. Sidonium Nonis Novembris natum esse. Sed non possumus tam certam sententiam ferre de anno natali, quem tamen utcumque conjectamus ex epistola sexta libri octavi, in qua S. Sidonius ad Nammatium inter alia sic scribit: Audivi eum adolescens, atque adhuc nuper ex puero, cum pater meus præfectus prætorio, Gallicanis tribunalibus præsideret; sub cujus videlicet magistratu consul Asterius anni sui fores votivum trabeatus aperuerat. Ex hoc Asterii consulatu natalem S. Sidonii jam præterpropter eruere conabimur.

[20] Apud Hadrianum Relandum in omnibus fere Fastis consularibus ad annum Urbis conditæ 1201, [circa annum Christi 430,] sive Incarnationis 449, Asterius cum Protogene consul annuntiatur. Hunc consulatum Bollandus noster in Præfatione generali ad Acta Sanctorum ante tomum primum Januarii pag. XLIV & XLV ex antiquo monumento confirmat. Igitur consule Asterio, vel anno Christi 449, Sanctus noster erat adolescens, atque adhuc nuper ex puero, cum pater ejus præfectus Galliarum esset. At Censorinus in libro de die natali cap. 14 asserit, masculos a Varrone usque ad annum quintum decimum pueros dici. Sic etiam Aulus Gellius in Noctibus Atticis lib. 10 cap. 28 refert, a Servio Tullio rege populi Romani existimatos esse pueros, qui minores essent annis septemdecim. Hinc probabiliter opinamur, adolescentes appellatos fuisse eos, qui decimum septimum ætatis annum numerabant aut expleverant. Hæc opinio nostra non parum confirmatur ex Jornande episcopo Ravennate, qui circa medium seculi sexti floruit, & in Opere suo de Rebus Geticis cap. 55 ita scribit: Theodericus jam adolescentiæ annos contingens, expleta pueritia, octavum decimum peragens annum, adscitis satellitibus patris, ex populo amatores sibi clientesque consociavit. Si itaque septemdecim vel octodecim ætatis annos tunc tribuamus S. Sidonio, qui sub ineunte consulatu Asterii, sive anno Christi 449, erat adolescens adhuc nuper ex puero, retrograde computando perveniemus ad annum Christi 430 aut 431, circa quem verosimillime in lucem editus est.

[21] [plura habuit nomina,] Natus Puer plura accepit nomina more veterum nobilium, de qua consuetudine Sirmondus in præfatione ad notas suas fuse disserit. Ipse Sanctus tria ex suis nominibus exprimit Carmine 9 excusatorio ad Felicem, cui præfigit hanc epigraphen versu hendecasyllabo:

Largam Sollius hanc Apollinaris
Felici domino, pioque fratri,
Dicit Sidonius suus salutem.

Etiam hæc tria nomina in titulo epistolæ, quam Carmini 22 hexametro Sanctus noster præmisit, ita leguntur: Sollius Apollinaris Sidonius Pontio Leontio salutem. Mamertus Claudianus, omisso Apollinaris nomine, & altero substituto, libros de statu animæ supra memoratos, apud Savaronem & Sirmondum in præludiis ad editionem suam, dedicat Præfectorio, patricio, doctissimo viro & optimo, Caïo Sollio Sidonio. Quin etiam quatuor his nominibus additur quintum, teste Savarone, qui ex Ms. Cluniacensi ante lucubrationes hujus Sancti allegat epitaphium Caii Sollii Apollinaris Modesti Sidonii. Unde Sirmondus in notis pag. 6 lectorem ita monet: Quidam codices MODESTI quoque nomen addunt hoc modo: Caii Sollii Apollinaris modesti Sidonii. Nec insolens fuit ea ætate, ut quinque unius essent vocabula. Ceterum hujus prænominis nulla usquam est mentio apud Sidonium, nisi forsan eo alludere videatur, cum ad Oresium scribens significat, malle se modestum, quam facetum existimari lib. IX epistola XII. Sidonii vero nomen ultimo loco positum, ut verum & proprium. Quare qui ordine inverso Sidonium Apollinarem vocant, Angelum Politianum & alios quosdam secuti, qui ante centum fere annos ita primi appellarunt, præter morem faciunt seculi Sidoniani. Ceterum S. Gregorius Turonensis, ac ipse S. Sidonius sæpe nomen Sollii dumtaxat usurpant.

[22] Sanctus adhuc puer vel adolescens diversis litterarum studiis operam dedit, ut facile colligitur ex epistola prima libri quarti, [& adolescens operam dedit variis scientiis,] quam ad Probum suum olim condiscipulum scripsit, & in qua præter affinitatem, alterum amicitiæ colendæ titulum allegat his verbis: Secundus nobis animorum nexus accessit de studiorum parilitate, quia idem sentimus, culpamus, laudamus in litteris, & æque nobis quælibet dictio placet, improbaturque. Quamquam mihi nimis arrogo, judicium meum conferens tuo. Quis enim juvenum nesciat seniorumque, te mihi magistrum fuisse proprium, cum videremur habere communem? Et si quid heroïcus arduum, comicus lepidum, lyricus cantelinosum, oratorque maturum, historicus verum, satyricus figuratum, panegyrista plausibile, sophista serium, epigrammista lascivum, commentator lucidum, jurisconsultus obscurum, multifariam condiderunt, id te omnifariam singulis, nisi cui ingenium sibique quis defuit, tradidisse? Deus bone! Quam sibi hinc patres nostri gloriabantur, cum viderent, sub ope Christi, te docere posse, me discere, & non solum te facere, quod posses, sed & velle quod faceres, ideoque te bonum non minus, quam peritum pronuntiari? Et vere intra Eusebianos lares talium te quædam moneta susceperat disciplinarum; cujus philosophica incude formatus, nunc varias nobis rerum sermonumque rationes, ipso etiam, qui docuerat, probante, pandebas. Nunc ut Plato discipulus jam prope potior sub Socrate, sic jam tu sub Eusebio nostro inter Aristotelicas categorias artifex dialecticus atticissabas; cum ille adhuc ætatulam nostram mobilem, teneram, crudam, modo castigatoria severitate decoqueret, modo mandatorum salubritate condiret. Videtur etiam S. Sidonius eo tempore didicisse geometriam, musicam, astrologiam similesque scientias, quas in epistola prævia ad Carmen 14 consequentia membra philosophiæ nominat. Nec imperitus fuit linguæ Græcæ, quemadmodum ex lib. 4 epist. 12 & lib. 8 epist. 3 apparet, & Sirmondus in notis pag. 82 observat.

[23] Maxime tamen in juvenili ætate afficiebatur erga studium poëticum, [ac præsertim poësi,] ut ipse lib. 5 epist. 21, lib. 8 epist. 4, & lib. 9 epistola 16 testatur. Apud alios in hac arte magnum ei nomen fuisse, liquet ex judicio Tonantii, quod tamen modeste Sanctus recusat epistola decima tertia libri noni, quam sic exorditur: Est quidem fateor versibus sententia tua tam plausibilis olim, tam favorabilis, ut poëtarum me quibusque lectissimis comparandum putes, certe compluribus anteponendum. Crederem tibi, si non, ut multum sapis, ita quoque multum me amares. Hinc est quod de laudibus meis caritas tua mentiri potest, nec potest fallere. Sic etiam lib. 5 epist. 17 laudes, quibus Eriphius extulerat artem ejus poëticam, repudiat hoc responso: Es, Eriphi, meus ipse, qui semper; numquamque te tantum venatio, civitas, ager avocat, ut non obiter voluptate litterarum teneare; fitque eo studio, ut nec nostra fastidias, quæ tibi, ut scribis, musas olemus. Quæ sententia tamen large probatur vero carere; quamquam & apparet, aut ex joco venire, si lætus es, aut ex amore, si serius. Ceterum a justo longe resultat, cum mihi assignas, quæ vix Maroni, vix aut Homero competenter accommodentur. Hæc relinquamus, idque, unde causa est, sermocinemur. Tanta autem ingenii facilitate præditus erat hic Poëta, ut nonnumquam improviso funderet versus extemporales, qui lib. 1 epist. 11, lib. 4 epist. 8, lib. 5 epist. 17, & lib. 9 epist. 13 legi possunt. Hinc S. Gregorius Turonensis in Historia Francorum lib. 2 cap. 22 de illo sic scribit: Sanctus vero Sidonius tantæ facundiæ erat, ut plerumque ex improviso luculentissime quæ voluisset, nulla obsistente mora, componeret.

[24] [quæ tamen studia aliis exercitiis interrumpebat.] Sed in ea ætate continuum litterarum studium sæpius jocosa confabulatione vel alio corporis exercitio interrumpebat, ut ex lib. 4 epist. 4 patet, ubi ad Simplicium & Apollinarem de Faustino sic scribit: Hic meus frater natalium parilitate, amicus animorum similitudine; sæpe cum hoc seria, sæpe etiam joca miscui; cumque abhinc retro juvenes eramus, in pila, in tesseris, saltibus, cursu, venatu, natatu, sancta semper ambobus, quia manente caritate, contentio. Præterea lib. 5 epist. 17 aliam animi relaxationem memorat, & se lusui pilæ addictum fuisse significat hac narratione: Pars sub umbra palmitis adulti, quam stipitibus altatis, cancellatimque pendentibus pampinus superducta texuerat; pars cespite in viridi, sed floribus odoro, consederamus. Verba dulcia erant, jocosa, fatigatoria… Mox bipertitis, ut erat ætas, acclamationibus efflagitata profertur his pila, his tabula. Spheræ primus ego signifer fui, quæ mihi, ut nosti, non minus libro comes habetur. Dum denique lib. 2 epist. 2 Domitium ad prædium suum invitat, inter alias illius delicias iterum de lusu pilæ meminit his verbis: Ingentes tiliæ duæ connexis frondibus, fomitibus abjunctis, unam umbram non una radice conficiunt; in cujus opacitate, cum me meus Ecdicius illustrat, pilæ vacamus: sed hoc eo usque, donec arborum imago contractior, intra spatium ramorum recussa cohibeatur, atque illic aleatorium lassis, consumpto sphæristico, faciat. Nunc ad alia Sancti nostri gesta progredimur.

§ III. Sancti conjugium, liberi, & dignitates, quas ab imperatoribus Romanis impetravit.

[Ex nobili uxore, quam Sidonius duxit,] Sanctus jam matrimonio maturus uxorem duxit, nomine Papianillam, quæ erat filia Aviti postea imperatoris, & Ecdicii Agricolæque nobilium virorum soror, ad quam lib. 5 epist. 16 deinde scripsit in hunc modum: Ravenna veniens quæstor Licinianus, cum primum tetigit, Alpe transmissa, Galliæ solum, litteras adventus sui prævias misit, quibus indicat, esse se gerulum codicillorum, quorum in adventu fratri etiam tuo Ecdicio, cujus æque titulis ac meis gaudes, honor patricius accedit; celerrime, si cogites ejus ætatem, si merita, tardissime… Interea tu, si affectum tuum bene colligo, hisce compertis, magnum solatium inter adversa maxima capis; nec animum tuum a tramite communium gaudiorum vicinæ quoque obsidionis terror exorbitat: novi enim probe, ne meo quidem te, quem ex lege participas, sic honore lætatam; quia licet sis uxor bona, soror quoque optima es. Qua de re, propitio Deo Christo, ampliatos prosapiæ tuæ titulos ego festinus gratatoriis apicibus inscripsi, pariter absolvens sollicitudinem tuam, fratris pudorem, quem nihil de propria dignitate indicaturum, si verecundum forte nescires, nec sic impium judicares. Ego vero non tantum insignibus vestris, quæ tu hactenus quanto liberius, tanto impatientius præstolabare (quamquam his quoque granditer) quantum concordia fruor; quam parem nostris suisque liberis in posterum exopto, votis in commune deposcens, ut sicut nos utramque familiam nostram præfectoriam nacti, etiam patriciam divino favore reddidimus, ita ipsi, quam suscipiunt patriciam, faciant consularem. Cum hic mentio fiat de liberis, quos S. Sidonius ante episcopatum ex Papianilla susceperat, etiam illos ex scriptis ejus jam recensebimus.

[26] Imprimis habuit filium, nomine Apollinarem, quem solicitus Pater optimis moribus imbuere conatus est, [filium Apollinarem] ut lib. 5 epist. 11 significat, ubi, post enumeratas Potentini cujusdam virtutes, epistolam sic absolvit: Hæc omnia exempla vivendi jam hinc ab annis puberibus meus Apollinaris si sequitur, gaudeo; certe ut sequatur, admoneo; in quo docendo instituendoque, modo sub ope Christi disposita succedant, plurimum lætor, maximam me formulam vitæ de moribus tuis mutuaturum. Vale. Præterea lib. 3 epist. 13 ad ipsum Apollinarem scribit, eumque propter fugam perniciosi consortii laudat his verbis: Unice probo, gaudeo, admiror, quod castitatis affectu contubernia fugis impudicorum; præsertim quibus nihil pensi, nihil sancti est, in appetendis garriendisque turpitudinibus; quique quod verbis inverecundis aurium publicarum reverentiam incestant, granditer sibi videntur facetiari. Denique lib. 4 epist. 12 ostendit paternam solicitudinem, ut hic filius ejus in studio humaniorum litterarum proficeret, & alibi sæpius de eodem meminit.

[27] De filia sua Severiana mentionem facit lib. 2 epist. 12, [& duas filias,] in qua ab uxoris suæ fratre Agricola invitatus ad piscationem, propter istius filiæ morbum sese excusat hoc modo: Misisti tu quidem lembum mobilem, solidum, lecti capacem, jamque cum piscibus. Tum præterea gubernatorem longe peritum, remiges etiam robustos expeditosque, qui scilicet ea rapiditate prætervolant amnis adversi terga, qua defluit. Sed dabis veniam, quod invitanti tibi in piscationem comes venire dissimulo: namque me multo, decumbentibus nostris, validiora mœroris retia tenent; quæ sunt amicis quoque & externis indolescenda. Unde te quoque puto, si rite germano moveris affectu, quo temporis puncto paginam hanc sumpseris, de reditu potius cogitaturum. Severiana sollicitudo communis, inquietata primum lentæ tussis impulsu, febribus quoque jam fatigatur, iisque per noctes ingravescentibus; propter quod optat exire in suburbanum. Litteras tuas denique cum sumeremus, egredi ad villulam jam parabamus. Quocirca seu tu venias, seu moreris, preces nostras orationibus juva, ut ruris auram desideranti salubriter cedat ipsa vegetatio. Certe ego, vel tua soror, inter spem metumque suspensi, credimus ejus tædium augendum, si voluptati jacentis obstitissemus. Igitur ardori civitatis atque torpori, tam nos quam domum totam, prævio Christo, pariter eximimus, simulque medicorum consilia vitamus, assidentum dissidentumque, qui parum docti & satis seduli, languidos multos officiosissime occidunt. Sane contubernio nostro jure amicitiæ Justus adhibebitur (hic forsan est medicus circumforaneus, cujus epitaphium Sirmondus in notis pag. 35 exhibet) quem, si jocari liberet in tristibus, facile convincerem, Chironica magis institutum arte, quam Machaonica: quo diligentius postulandus est Christus, obsecrandusque, ut valetudini, cujus curationem cura nostra non invenit, potentia superna medeatur. Vale.

[28] [aut forte tres] In supradicta epistola decima sexta libri quinti memorat alteram filiam, cujus nomine uxorem suam in fine sic salutat: Roscia te salutat, cura communis, quæ in aviæ amitarumque indulgentissimo sinu, quod raro nepotibus contingit alienis, & cum severitate nutritur; qua tamen tenerum non infirmatur ævum, sed informatur ingenium. Sanctus Gregorius Turonensis in Historia Francorum lib. 3 cap. 2 videtur his addere tertiam S. Sidonii filiam, quæ ab ipso ibidem Alchima sororque Apollinaris vocatur. Cum tamen Sanctus noster nusquam de Alchima illa meminerit, non omnino temere suspicamur, hanc esse eamdem cum Severiana vel Roscia, quæ forsan postmodum duplex nomen gessit, quemadmodum eo tempore apud feminas nobiles usitatum erat. At quæcumque fuerit illa Alchima, post mortem S. Sidonii hæc cum uxore Apollinaris conspiravit, & fratrem suum indigno modo ad cathedram Arvernam sive Claromontanam evexit, ut mox videbimus.

[29] [(inter hos liberos filius postea non satisfecit curæ sancti Patris)] Hinc etiam sequitur, Apollinarem paternæ curæ ac sanctæ institutioni postea parum satisfecisse, cum Gregorius Turonensis loco proxime citato de hoc indigno sedis Arvernæ invasore narret sequentia: Illæ autem hæc audientes, Apollinarem ad regem dirigunt; qui abiens, oblatis multis muneribus, in episcopatu successit, quo quatuor abutens mensibus, migravit a seculo. Sanctus historicus in Vitis Patrum cap. 4 eadem repetit, nisi quod Apollinarem tantummodo tribus mensibus in illa cathedra sedisse affirmet. Post istud S. Gregorii Turonensis testimonium summopere miramur, hunc Apollinarem in Martyrologio Gallicano Saussayi pag. 1234, apud Ferrarium in Catalogo generali ad diem XXVI Septembris, ac eodem die in Additionibus Adonis & Auctariis nostris Usuardinis inter Sanctos inveniri, vel a Sammarthanis sanctum appellari. Sed hunc errorem novissimi editores Galliæ Christianæ tomo 2 col. 235 prudenter correxerunt, & ex narratione S. Gregorii Turonensis recte sic monent: Lugendus sane hic exitus filii Apollinaris Sidonii, quem piissimus Pater tanto studio in bonis moribus instituerat. Nos itaque hunc Apollinarem prorsus ex sacris fastis eradendum censemus.

[30] [ante episcopatum suscepit.] Occasione liberorum S. Sidonii operose refutari possent quidam disciplinæ ecclesiasticæ corruptores, qui impudenter fingunt, sanctum Præsulem tempore sui episcopatus ex uxore Papianilla filium vel filias genuisse. Sed Sirmondus noster in notis pag. 61 nugatores illos calumniæ convincit, ex canonum præscripto & perpetua consuetudine priscæ Ecclesiæ, in qua qui ex conjugio ad sacerdotium adsciscebantur, ab uxorum thoro separati, non aliter deinceps cum illis, quam cum sororibus versabantur. Postquam id demonstravit variis certisque exemplis, quæ hic brevitatis causa omittimus, ibidem sic pergit: Quod ergo lege ac more sancitum, prædecessorisque sui facto testatum meminerat Sidonius, id aut ignorare aut impune contemnere qui potuit? Et tamen sunt, qui ex Papianillæ mentione hoc loco fucum fieri posse confidant; & quia lib. IV epist. XII cum Apollinare filio Terentium Menandrumque legit Sidonius episcopus, inde filium jam ephebum, jam Græcæ Latinæque linguæ auctoribus initiatum, a Patre jam episcopo susceptum contendant; quem res ipsa docet epistolas omnes Constantianæ collectionis, hoc est librorum septem priorum, quas episcopus dictavit, in ipsis pæne pontificatus auspiciis dictasse. Sed quid facias hominibus, qui cum veri nihil dicant, sibi tamen clausis oculis credi volunt? Jam transeamus ad honores, quo Sidonius adeptus est, & quorum sese tunc tempores avidum fuisse, passim in scriptis suis significat.

[31] Cum Avitus mense Julio anni 455 imperator in Gallia declaratus esset, [Panegyrim dixit coram Avito imperatore,] Sidonius ipsum Romam profectum secutus est, & initio anni 456 ad ejus laudem coram senatu populoque Romano carmen panegyricum recitavit. Hæc panegyris tanto plausu excepta est, ut propter eam Sidonio Romæ statua ærea erecta fuerit, quemadmodum ipse lib. 9 epist. 16 & Carmine 8 indicat. Cum vero Avitus ante finem ejusdem anni 456 imperium deserere cogeretur, ad eum defendendum videtur Sidonius adversus æmulum ipsius Majorianum arma sumpsisse. Sed huic Aviti successori cedere compulsus, confugit ad clementiam victoris, a quo tam benigne exceptus est Sidonius, ut huic postea familiarissimus fuerit, eumque exeunte anno 458 Lugduni publice laudaverit carmine panegyrieo, ex cujus præfatione apud Sirmondum pag. 308 colligimus, illum laudatorem prius arma adversus imperatorem Majorianum tulisse, cum ibi præmittat hos versus distichos:

Et tibi, Flacce, acies Bruti Cassique secuto
      Carminis est auctor, qui fuit & veniæ.
Sic mihi diverso nuper sub Marte cadenti
      Jussisti placido, victor, ut essem animo.
Serviat ergo tibi servati lingua poëtæ,
      Atque meæ vitæ laus tua sit pretium.

[32] Non satis certo scimus, quodnam officium Sidonius sub imperatore Majoriano administraverit. [& Majoriano ejus successore,] Attamen ex epistola sexta libri octavi colligimus, illum militari quodam munere functum esse, quia ibi ad Nummatium amicum scribit hoc modo: Caium Cæsarem dictatorem, quo ferunt nullum rem militarem ducalius administrasse, studia dictandi lectitandique sibi mutuo vindicavere… Quod mihi quoque, si parva magnis componere licet, secundum modulum meum, quamquam dissimillimo, similiter accessit… Flavius Nicetius, vir ortu clarissimus, privilegio spectabilis, merito illustris, & hominum patriæ nostræ prudentia peritiaque juxta maximus, præconio, quantum comperi, immenso præsentis opusculi volumina extollit; insuper prædicans, quod plurimos juvenum, nec senum paucos, vario genere dictandi, militandique (quippe adhuc ævo viridis) ipse sim supergressus. Equidem in quantum fieri præter jactantiam potest, gaudeo de præstantissimi viri auctoritate, si certus est; amore, si fallitur. Licet quis provocatus nunc ad facta majorum, non inertissimus, quis quoque ad verba, non infantissimus erit? Hic ex comparatione & verbo militandi conjectamus, Sidonium militari quadam dignitate præditum fuisse, licet ignoremus, qualis illa fuerit. Saltem ex lib. 1 epist. 11 constat, Sidonium sub hoc imperatore habuisse dignitatem Comitis, cum ibi ipse Majorianus illum eo titulo appellet, ut alia occasione videbimus.

[33] Postquam Majorianus anno 461 interfectus esset, eique Severus successisset, videtur Sanctus noster in Gallia mansisse: nam circa hoc tempus scripsit aliquas epistolas ac carmina, [post cujus mortem videtur in Gallia mansisse,] quæ commorationem ejus in Gallia indicant. Forsan illo temporis intervallo subinde amicos Gallos invisebat, aut plerumque studiis occupatus degebat in prædio suo suburbano Arvernæ, ad quod lib. 2 epist. 2 Domitium invitat, eique inter alia locum ita assignat: Sane si placet, quis sit agri, in quem vocaris, situs, accipe. Avitaci sumus; nomen hoc prædio, quod quia uxorium, (videlicet ex parte uxoris suæ id acceperat) patrio mihi dulcius. Deinde prædii amœnitatem graphice depingit, & Carmine 18 balnea ejusdem laudat his versibus:

Si quis Avitacum dignaris visere nostram,
      Non tibi displiceat, si quod habes placeat.
Æmula Baiano tolluntur culmina cono,
      Parque cothurnato vertice fulget apex.
Garrula Gauranis plus murmurat unda fluentis,
      Contigui collis lapsa supercilio.
Lucrinum dives stagnum Campania nollet,
      Æquora si nostri cerneret illa lacus.
Illud puniceis ornatur littus echinis,
      Piscibus in nostris, hospes, utrumque vides.
Si libet, & placido partiris gaudia corde,
      Quisquis ades, Baias tu facis hic animo.

[34] [donec imperium adeptus est Anthemius,] Anno Christi 467 S. Sidonius Romam rediit, cum Anthemius ad culmen imperii Romani evectus esset, & carmen panegyricum pronuntiavit ad honorem ejusdem imperatoris, qui ineunte anno 468 secundum consulatum auspicabatur. Id fecit consilio Basilii quondam consulis, qui hanc viam ad dignitates obtinendas illi ostenderat. Exspectationi utriusque optatus respondit eventus, dum Sidonius eodem anno Christi 468 præfecturam urbis Romanæ adeptus est. Hæc omnia ipse lib. 1 epist. 9 familiariter Heronio amico suo nuntiat his verbis: Dum per hunc amplissimum virum (videlicet Basilium, de quo superius egerat) aliquid de legationis Arvernæ petitionibus elaboramus, ecce Calendæ Januariæ, quæ Augusti consulis mox futuri repetendum fastis nomen operiebantur Tunc patronus, Eia, inquit, Solli meus, quamquam suscepti officii onere pressaris, exeras volo in obsequium novi consulis veterem musam, votivum quidpiam vel tumultuariis fidibus carminantem. Præbebo admittendo aditum, recitaturoque solatium, recitantique suffragium. Si quid experto credis, multa tibi seria hoc ludo promovebuntur. Parui ego præceptis: favorem ille non subtraxit injunctis; & impositæ devotionis adstipulator invictus, egit cum consule meo, ut me præfectum faceret senatui suo.

[35] [sub quo præfecturam Romæ administravit.] Deinde satis festive censuram carminis sui amico committit, & epistolam prosequitur hoc modo: Sed tu, ni fallor, epistolæ perosus prolixitatem, voluptuosius nunc opusculi ipsius relegendis versibus immorabere, scio: atque ob hoc carmen ipsum loquax in consequentibus charta deportat, quæ pro me interim, dum venio, diebus tibi pauculis sermocinetur. Cui si examinis tui quoque puncta tribuantur, æque gratum mihi, acsi, me in comitio vel inter rostra concionante, ad sophos meum, non modo lati clavi, sed tribulium quoque fragor concitaretur. Sane moneo, præque denuntio, quisquilias ipsas Clius tuæ hexametris minime exæques: merito enim collata vestris mea carmina, non heroïcorum phaleris, sed epitaphistarum næniis comparabuntur. Attamen gaude, quod hic ipse panegyricus, etsi non judicium, certe eventum boni operis accepit. Quapropter, si tamen tetrica sunt amœnanda jocularibus, volo paginam glorioso, id est quasi Thrasoniano, fine concludere, Plautini Pyrgopolynicis imitator. Igitur cum ad præsecturam, sub ope Christi, styli occasione pervenerim, jubeas ilicet pro potestate cinctuti, undique omnium laudum convasatis acclamationibus, ad astra portare, si placeo, eloquentiam; si displiceo, felicitatem. Videre mihi videor, ut rideas, quia perspicis nostram cum milite comico ferocissimo jactantiam. Vale.

[36] Imperator Anthemius etiam Sidonium dignitate patricia ornavit, [& dignitatem patriciam obtinuit.] ut liquet ex epistola ejus ad uxorem Papianillam data, quam superius exhibuimus, & in qua asserit, se familiam suam, quam præfectoriam a majoribus nactus erat, patriciam reddidisse. Honor ille confirmatur ex testimonio Mamerti Claudiani, qui Opus suum de Statu animæ inscripsit præfectorio, patricio, doctissimo viro & optimo, Caio Sollio Sidonio. Sirmondus autem in notis pag. 62 ex Cassiodoro monet, patriciatum fuisse dignitatem mediam inter præfecturam & consulatum, ita ut præfecturam superet, & consulatui cedat. Verum omnes isti honores tanto ambitu quæsiti parum Sidonio profuissent ad immortalem ejus memoriam conservandam, nisi hunc vanum familiæ suæ splendorem vera sanctitate postmodum illustrasset. Quapropter omittimus hoc loco varia, quæ adhuc laïcus gessit, ut diutius episcopalibus ejus virtutibus referendis infra immorari possimus. Prius tamen egregiam illius indolem, qua etiam ante episcopatum præditus fuit, distinctius ex scriptis ejus eruemus, & paragrapho sequente repreæsentabimus.

§ IV. Sancti indoles ex scriptis ejus potissimum eruta, & improbabilis opinio de monastica ipsius vita.

[Sidonius indolem suam prodit in epistolis,] Etiamsi generosa S. Sidonii indoles ex jam relatis aliquot epistolarum fragmentis utcumque cognosci possit, tamen ipse lib. 7 epist. 14 varias animi sui propensiones apertius detegit amico suo Philagrio, cujus sese imitatorem profitetur his verbis: Licet bonis omnibus placeas, nemo te plus voluit intrinsecus intueri, quam qui forinsecus affectat imitari Sane qualiter studiorum tuorum consectaneus fiam, consequa paginæ parte reserabitur. Amas, ut comperi, quietos: ego & ignavos. Barbaros vitas, quia mali putentur: ego etiam si boni. Lectioni adhibes diligentiam: ego quoque in illa parum mihi patior nocere desidiam. Comples personam religiosi; ego vel imaginem. Aliena non appetis: ego etiam refero ad quæstum, si propria non perdam. Delectaris contuberniis eruditorum: ego turbam quamlibet magnam, litterariæ artis expertem, maximam solitudinem appello.

[38] Diceris esse lætissimus: ego quoque lacrymas omnes perire definio, [ex quibus colligimus,] quas quisque profuderit, nisi quoties Deo supplicat. Humanissimus esse narraris: nostram quoque mensulam nullus ut specum Polyphemi hospes exhorruit. Summa clementia tibi in famulos esse perhibetur: nec ego torqueor, si mei, quoties peccaverint, non toties torqueantur. Jejunandum alternis putas? Non piget sequi; ad prandendum non pudet prævenire. De cetero, si vos a me videri Christi munere datur, ita gaudeam tamquam cui de te nec minora subtracta sint. Porro autem quæ sint in te majora, jam satis novi. Propter quæ fieri facilius potest, ut & si quandoque faciem tuam coram positus inspexero, aliqua de te recens mihi lætitia potius, quam sententia accedat. Vale in Christo. Ex hac aliisque multis epistolis colligimus, Sidonium inter amicos ac familiares suos facilem urbanumque fuisse.

[39] [eum subinde usum esse styli acrimonia,] Sed quanto benignior erat erga bonos, tanto vehementior fuit adversus malos, ut manifestum fit ex epistola prima libri secundi, ubi apud Ecdicium de Seronato Arverniæ oppressore sic acerbe conqueritur: Rediit ipse Catilina seculi nostri nuper aturribus, ut sanguinem fortunasque miserorum, quas ibi ex parte propinaverat, hic ex asse misceret. Scitote, in eo per dies spiritum diu dissimulati furoris aperiri. Aperte invidet, abjecte fingit, serviliter superbit. Indicit ut dominus, exigit ut tyrannus, addicit ut judex, calumniatur ut barbarus, toto die a metu armatus, ab avaritia jejunus, a cupiditate terribilis, a vanitate crudelis, non cessat simul furta vel punire. Palam & ridentibus convocatis ructat inter cives pugnas, inter barbaros litteras; epistolas, ne primis quidem apicibus sufficienter initiatus, publice a jactantia dictat, ab impudentia emendat. Totum quod concupiscit quasi comparat, nec dat pretia contemnens, nec accipit instrumenta desperans. In concilio jubet, in consilio tacet, in ecclesia jocatur, in convivio prædicat, in cubiculo damnat, in quæstione dormitat. Implet quotidie sylvas fugientibus, villas hospitibus, altaria reis, carceres clericis. Exultans Gothis, insultansque Romanis, illudens præfectis, colludensque numerariis, leges Theodosianas calcans, Theodoricianasque proponens, veteres culpas, nova tributa perquirit. Nec minus acriter lib. 5 epist. 13 in hunc tyrannum invehitur, & epistola septima libri septimi narrat, eum ab Arvernis interfectum meritas violentiæ suæ pœnas dedisse.

[40] [quam animi libertatem appellat,] Sanctus hanc styli sui acrimoniam, quæ in scriptis ejus interdum occurrit, lib. 7 epist. 18 ingenuam loquendi libertatem appellat, ubi ad Constantium post alia sic scribit: Commendo igitur varios judicio tuo nostri pectoris motus, minime ignarus, quod ita mens pateat in libro, veluti vultus in speculo. Dictavi enim quæpiam hortando, laudando plurima, aliqua suadendo, mœrendo pauca, jocandoque nonnulla. Et si me uspiam lectitavisti in aliquos concitatiorem, scias volo, Christi dextera opitulante, me numquam toleraturum animi servitutem, compertissimum tenens, bipartitam super iis moribus hominum esse cenfuram: nam ut timidi me temerarium, ita constantes liberum appellant; inter quæ ipse decerno, satis illius jacere personam, cujus necesse est latere sententiam. Quinimo Sidonius malos tanto odio persequebatur, ut ab his beneficia nollet accipere, quemadmodum lib. 5 epist. 13 ad Pannychium libere pronuntiat hac clausula: In summa de Seronato vis accipere, quid sentiam. Ceteri affligi per suprascriptum damno verentur; mihi latronis & beneficia suspecta sunt. Vale.

[41] [& quam Petrus Cluniacensis in ipso laudat.] Forsan aliquis hanc acriorem scribendi dicendive libertatem de temeritate vel arrogantia condemnabit. At venerabilis Petrus abbas Cluniacensis videtur illum liberum animi candorem in hoc ipso scriptore non improbasse, dum apud Andream Quercetanum in Bibliotheca Cluniacensi col. 839 & 840 Sanctum nostrum cum elogio sic allegat: Inde bonus & doctus vir Sidonius Arvernus episcopus quorumdam vitia mordaci reprehensione irridens inter alia, quibus in eos invehitur, Procedunt, inquit, albati ad exsequias, pullati ad nuptias; ostendens eos in tantum moribus & actu confusos, ut apparatum funereum nuptiali, nuptialem funereo, perverso ordine, permutarent. Deinde idem venerabilis abbas in carmine adversus calumniatores ibidem Col. ac 1342 Auctorem nostrum titulo sancti exornat, & citat his versibus:

Jam decus Arvernum, quam tot virtutibus ornas,
      Nobis, Sidoni sancte vocate, veni:
Et referens laudes, quas Sanctis exhibuisti,
      More tibi solito perfida corda feri,
Quæ nobis laudes audent grunnire negandas,
      Quando virtutis exigit has meritum.

[42] Licet Sidonius in adversariis reprehendendis esset asper, [Porro facilis erat] tamen in amicis laudandis erat facilis ac benignus. Quales autem amicos eligeret, lib. 5 epist. 11 scribens ad Potentinum significat hoc modo: Multum te amamus, & quidem hujusce dilectionis non est erroneus aut fortuitus affectus. Namque ut sodalis tibi devinctior fierem, judicavi: est enim consuetudinis meæ, ut eligam ante, post diligam. Quænam, inquis, in me tibi probanda placuere? Dicam libenter & breviter; quorum unum fieri gratia, alterum charta compellit. Veneror in actionibus tuis, quod multa bono cuique imitabilia geris. Colis ut qui solertissime, ædificas ut qui dispositissime, venaris ut qui efficacissime, pascis ut qui exactissime, jocaris ut qui facetissime, judicas ut qui æquissime, suades ut qui sincerissime, commoveris ut qui tardissime, placaris ut qui celerrime, redamas ut qui fidelissime, In fine hujus epistolæ optat, ut filius suus Apollinaris illa vivendi exempla imitetur, sicuti superius alia occasione retulimus.

[43] Si amor pares invenit, aut pares facit, ut vulgo dicitur, [ad laudandos amicorum mores,] etiam mores S. Sidonii colligere possumus ex moribus Menstruani, quos in epistola sexta libri secundi ad Pegasium data laudat hoc modo: Proverbialiter celebre est, sæpe moram esse meliorem, sicuti & nunc experti sumus. Menstruanus amicus tuus longo istic tempore inspectus, meruit inter personas nobis quoque caras devinctasque censeri: opportunus, elegans, verecundus, sobrius, parcus, religiosus, & his morum dotibus præditus, ut quoties in boni cujusque adscitur amicitias, non amplius consequatur beneficii ipse, quam tribuat. Hæc tibi non ut ignoranti, sed ut judicio meo satisfacerem, scripsi. Quamobrem triplex causa lætandi: tibi prima, cui amicos sic aut instituere aut eligere contingit; Arvernis secunda, quibus hoc in eo placuisse confirmo, quod te probasse non ambigo; illi tertia, de quo boni quique bona quæque judicaverunt. Vale.

[44] Quam vero Sidonius in amicitia colenda esset constans, [in amicitia constans,] etiam cum periculo vel detrimento propriæ famæ, patet ex infelicitate Arvandi præfecti Galliarum, qui anno 469 Romam adductus, de peculatu & crimine læsæ majestatis accusabatur. Infelicem hujus præfecti casum lib. 1 epist. 7 Sidonius amico suo Vincentio narrare incipit in hunc modum: Angit me casus Arvandi, nec dissimulo, quin angat. Namque hic quoque cumulus accedit laudibus imperatoris, quod amare palam licet & capite damnatos. Amicus homini fui, supra quam morum ejus facilitas varietasque patiebantur. Testatur hoc propter ipsum mihi nuper invidia conflata, cujus me paulo incautiorem flamma detorruit. Sed quod in amicitia steti, mihi debui. Deinde post diffusam litis hujus narrationem in fine epistolæ exponit, quomodo vitam conservare conetur ei, cujus innocentiam tueri non potuit. Revera Sidonius apud imperatorem postea effecit, ut pœna capitis, qua Arvandus damnatus erat, in exsilium commutata fuerit, sicut ex Annalibus ecclesiasticis eminentissimi Baronii ad annum Christi 468 num. 10 discimus.

[45] [nemini invidebat,] Tanta nonnumquam inter litteratos gloriæ æmulatio est, ut in turpem invidiam degeneret, & etiam viri docti in scientia pares aut superiores ferre non possint, solique sapere velint. At eruditissimus noster Sanctus studiosis favere non invidere consuevit, ut Ruricius coævus lib. 1 epist. 8 apud Henricum Canisium tomo 5 Antiquæ Lectionis pag. 468 de illo pronuntiavit. Hoc Ruricii testimonium mirifice concordat cum epistola decima libri secundi, quam Sidonius ad Hesperium scripsit, & cui dedit hoc initium: Amo in te quod litteras amas, & usquequaque præconiis cumulatissimis excolere contendo tantæ diligentiæ generositatem, per quam nobis non solum initia tua, verum etiam studia nostra commendas: nam cum videmus in hujusmodi disciplinam juniorum ingenia succrescere, propter quam nos quoque subduximus ferulæ manum, copiosissimum tructum nostri laboris adipiscimur. Præterea lib. 9 epist. 9 Sanctus jam episcopus Arvernorum sincere testatur, se vitio nulli minus, quam invidentiæ, umquam addictum fuisse.

[46] [sua libenter aliis communicabat,] Hinc libenter aliis opuscula sua communicabat, ut probatur exemplo laudati Ruricii, qui epistola paulo superius assignata deprecatur culpam, quam se commisisse existimabat, eo quod aliquam Sidonii lucubrationem clam transcripsisset. Illi autem Sanctus noster lib. 4 epist. 16 sic benigne respondet: Accepi per Paterninum paginam vestram, quæ plus mellis an salis habeat, incertum est. Ceterum eloquii copiam hanc præfert, hos olet flores, ut bene appareat, non vos manifesta modo, verum etiam furtiva quoque lectione proficere. Quamquam & hoc furtum, quod deprecaris, exemplati libelli non venia tam debeat respicere, quam gloria. Quid tu enim facias absque virtute, qui nec ipsa peccata sine laude committis? Ego vero quidquid impositum est fraudis, utpote absenti, libens audio, principalique pro munere amplector, qui quodammodo damnum indemne toleravi: neque enim quod tuo accessit usui, decessit hoc nostræ proprietati; aut ad incrementa scientiæ vestræ per detrimenta venistis alienæ. Quin potius ipse jure ab hinc uberi præconio non carebis; qui magis igneo ingenio naturam decenter ignis imitatus es, de quo si quid demere velis, remanet totus qui transfertur. Unde jam parce trepidare, deque moribus amici plusculum recto secus credere: namque in hoc facto nos magis vulnus polluit culpæ, si feriat ictus invidiæ. Vale.

[47] [ab omni obscœnitate abhorrebat,] Quantum vero Sidonius adhuc laïcus ab obscœnitate abhorruerit, docet epistola secunda libri secundi, qua Domitium virum severum ad prædium suum Avitacum invitat, & inter accuratam istius villæ descriptionem hæc memorat: Non hic per nudam pictorum corporum pulcritudinem turpis prostat historia; quæ sicut ornat artem, sic devenustat artificem. Absunt ridiculi vestitu & vultibus histriones, pigmentis multicoloribus Philistionis supellectilem mentientes. Absunt lubrici tortuosique pugillatu & nexibus palæstritæ, quorum etiam viventum luctas, si involvantur obscœnius, casta confestim gymnasiarchorum virga dissolvit. Quapropter etiam lib. 3 epist. 13 laudat filium suum Apollinarem, quod impudicos nonnullorum sermones evitet, ut superius alia occasione vidimus, & postquam ibi lascivum quemdam patriæ suæ parasitum graphice depinxit, in fine epistolæ filium suum ita monet: Igitur ex voto meo feceris, si talium sodalitati ne congressu quidem primore sociere, maxime illorum, quorum sermonibus prostitutis ac theatralibus nullas habenas, nulla præmittit repagula pudor: nam quibus citra honestatis nitorem jactabundis loquacis fæce petulantiæ lingua polluitur infrænis, his conscientia quoque sordidatissima est. Denique facilius obtingit, ut quispiam seria loquens vivat obscœne, quam valeat ostendi, qui pariter existat improbus dictis, & probus moribus. Vale.

[48] Denique Sidonius in laïcali statu præbuit varia Christianæ pietatis indicia, [& sepulcra Sanctorum] inter quæ adversus hagiomachos nostri temporis hæreticos observari meretur veneratio Sanctorum, ad quorum patrocinium Catholico ritu consugiebat. Id imprimis discimus ex lib. 5 epist. 17, ubi ad Eriphium post alia sic scribit: Conveneramus ad sancti Justi (fuit hic episcopus Lugdunensis, & die secunda Septembris colitur) sepulcrum; sed tibi infirmitas impedimento, ne tunc adesses. Processio fuerat antelucana, solennitas anniversaria, populus ingens sexu ex utroque, quem capacissima basilica non caperet, & quamlibet cincta diffusis crypta porticibus. Cultu peracto vigiliarum, quas alternante mulcedine monachi clericique psalmicines concelebraverant, quisque in diversa secessimus; non procul tamen, utpote ad tertiam præsto futuri, cum sacerdotibus res divina facienda.

[49] Cum autem anno 467 Romam proficisceretur ad Anthemium imperatorem, [ritu Catholico pie venerabatur;] & febri correptus esset in itinere, suppliciter ad limina Apostolorum recurrit, eorumque intercessionem expertus est, ut ipse lib. 1 epist. 5 narrat his verbis: Inter hæc patuit & Roma conspectui; cujus mihi non solum formas, verum etiam naumachias videbar epotaturus. Ubi priusquam vel pomœria contingerem, triumphalibus Apostolorum liminibus affusus, omnem protinus sensi membris male fortibus explosum esse languorem. Post quæ cælestis experimenta patrocinii, conducti diversorii parte susceptus, atque etiam nunc ista hæc inter jacendum scriptitans, quieti pauxillulum operam impendo. Ex omnibus hactenus relatis apparet bona Sidonii indoles, quam tamen multum perfecit, & eximiis auxit virtutibus in episcopatu, de quo statim agemus, ubi prius novam quamdam opinionem de monastica ejus vita breviter exposuerimus.

[50] Sanctus noster in scriptis suis nusquam indicat, sese umquam in insula Lerinensi vixisse, [sed nullo probabili argumento dicitur] multo minus ibi se monasticam vitam aliquando amplexum esse, licet institutum monachorum Lerinensium sæpe laudet. Nihilominus Joannes Baptista de Lezana in Annalibus Carmelitarum ad annum Christi 471 num. 4, sive tomo 3 pag. 206, confidenter asserit, S. Sidonium ex monasterio Lerinensi ad cathedram Arvernensem transiisse. Quilibet eruditus satis videt, quid Lezana intendat hac assertione, cum antea in iisdem Annalibus ad annum 432 num. 9, sive pag. 152 tomi proxime citati de Vincentio Lerinensi monacho pronuntiaverit sequentia: Hunc porro Vincentium & alios Lirinenses antiquorum monachorum Elianorum æmulatores exstitisse, antequam Benedictinam normam vivendi imbuissent, plura ex his, quæ sparsim per hoc Opus scribimus, suadent.

[51] [monasticam vitam ante episcopatum egisse.] At Josephus Antelmius, Foro-Juliensis in Gallia Canonicus, in Diatriba de ecclesia Reïensi & monasterio Lerinensi cap. 5 his pluribus Lezanæ assertionibus istud argumentum negativum opponit: Quodnam fuerit Lirinensium institutum, inquit, seu sub qua antiquorum patrum regula monasticen professi sint beatissimi illi viri, qui congregationi illi primum adsciti sunt, difficillimum hactenus assequi, quando nullus scriptor coœtaneus aut suppar de ea quidquam posteritati commendavit; & qui ab eo tempore longius degentes hac de re sententiam suam aperuerunt, aut ita decepti, aut quod probabilius puto, ita alios decipere voluerunt, ut eorum opiniones adduxisse, confutasse sit. In hanc rem scriptor ille plura ibidem allegat. Sed odiosas hujusmodi quæstiones hic in medio relinquentes, doceri dumtaxat cupimus, an ex antiquis & fide dignis auctoribus probari possit, S. Sidonium in insula Lerinensi vitam monasticam duxisse ante episcopatum, ad cujus epocham indagandam jam pergimus.

§ V. Initium episcopatus, responsio ad gratulatoriam S. Lupi Trecensis epistolam, humilitas & Sancti morbus.

[Cum Sanctus Arvernensem cathedram] Eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 472 num. 13 & sequentibus de tempore, quo S. Sidonius in cathedra Arvernensi sedere cœpit, post enumeratos seculares ejus honores ita ratiocinatur: Hæc quod ad seculares dignitates; quod autem ad sacra munera spectat, ex suis etiam ipsius scriptis, tamquam per tenuem in ostio ex obliquo rimulam, ejus episcopatus certum tempus intelligi posse videtur. Exstat quidem ejus epistola scripta ad S. Lupum Trecensem episcopum (hanc inferius exhibebimus) data, cum ipse Sidonius creatus est episcopus, qua sanctissimi viri preces implorat, ut regiminis, quod tunc susceperat, onus illæsa conscientia ferre posset… Quando autem ea fuerit scripta epistola, ut pariter Sidonii promotio possit haberi comperta, hoc investigandum, si quo modo consequi liceat, quod optamus. Considerandum est igitur, quod idem ait, eo tempore, quo illa scribebat, ipsum Lupum jam in sede episcopali exegisse annos quadraginta quinque… Cum ergo tum sit creatus episcopus Arvernensis Sidonius, cum S. Lupus novem jam exegisset in sede quinquennia, modo pervestigandum est tempus sedis sancti Lupi Trecensis, ut ex eo notus pariter fiat annus, quo Sidonius ad episcopatum provectus est.

[53] [circa finem anni 471,] Exstant res gestæ sancti Lupi, licet brevi compendio, omni tamen fide antiquitus ab homine ejus temporis scriptis traditæ; ex quibus potest intelligi, quo potissimum anno ipse fuerit creatus episcopus: dum enim ait, ipsum sanctum Lupum adjunctum esse collegam sancto Germano episcopo Autissiodorensi in legatione in Britanniam adversus Pelagianos suscepta, cum idem Lupus jam annum secundum ageret in episcopatu; ex hoc colligi necesse est, ipsum esse creatum Trecensem episcopum anno Domini quadringentesimo vigesimo septimo, cum jam constet ex his, quæ superiori tomo quinto Annalium dicta sunt, sancti Prosperi auctoritate, contigisse eam obire sanctos Episcopos legationem anno Redemptoris quadringentesimo vigesimo nono. Adde igitur novem quinquennia exacta post annum quadringentesimum vigesimum septimum, quo S. Lupum creatum episcopum diximus, utique pervenies ad præsentem annum Domini quadringentesimum septuagesimum secundum. Cum igitur constet, anno, quo ipse sanctus Lupus jam transegerat novem in episcopatu quinquennia, Sidonium esse creatum episcopum Arvernensem, utique dicendum est, ipsum creatum episcopum hoc ipso anno Domini quadringentesimo septuagesimo secundo, cum esset annorum circiter quadraginta. Sirmondus, Norisius & novissimi Galliæ Christianæ editores hanc eminentissimi Baronii chronologiam amplectuntur.

[54] Tillemontius tamen tomo 16 Monument. eccles. pag. 750 mavult initium episcopatus Sidoniani sub finem anni 471 collocare, [vel initium anni 472] eo quod hæc epocha videatur melius cum historia concordare. Nobis de tantilla temporis discrepantia non lubet operosius disputare, quandoquidem chronologia Tillemontii facile conciliari potest cum sententia Boschii nostri, qui tomo VII Julii pag. 63 episcopatum sancti Lupi exeunte anno 426 inchoavit, & ibidem argumentis quibusdam opinionem suam stabilivit. Itaque episcopatum S. Sidonii exordire circa finem anni 471 vel initium anni 472, prout volueris. Sed cave sequaris in hoc anno determinando Bucherium nostrum, qui lib. 18 Belgii Romani cap. 6 num. 4 exordium istius episcopatus exeunti anno 469 vel ineunti 470 perperam affixit, & præterea in anno mortis S. Sidonii assignando erravit, ut postmodum videbimus. Nobis etiam non placet opinio Pagii, qui in Critica Annalium ecclesiasticorum Baronii ad annum 472 num. 5 initium cathedræ Sidonianæ usque ad annum 473 differt ob nonnullas ratiunculas, quas Boschius noster in Commentario prævio ad Acta S. Lupi pagina proxime citata refellit, & ulterius a Tillemontio refutatas assignavit. Relictis itaque tricis istis chronologicis, ad præcipuas sancti Præsulis nostri virtutes investigandas procedimus.

[55] Igitur ex ratiocinio eminentissimi Baronii & recepta passim sententia satis verisimile est, [ascendere coactus esset,] S. Sidonium anno 471 vel 472 electum fuisse episcopum Arvernorum, qui procul dubio hunc Virum propter eximias ingenii ac eloquentiæ dotes ad ecclesiam suam gubernandam postularunt. At ignoramus peculiares hujus electionis circumstantias, quas nec ipse Sanctus Præsul, ni fallimur, nec alii scriptores posteritati reliquerunt. Ex scriptis ejus tantummodo novimus, illud onus ei pene invito ac reluctanti impositum fuisse: nam lib. 5 epist 3 scribit, sibi indignissimo tantæ professionis pondus impactum fuisse, ita ut miser ante compulsus sit docere, quam discere. Quinimo in concione Bituricensi, quæ lib. 7 epist. 9 refertur, publice coram populo eumdem animi sui sensum expressit his verbis: At nunc mediocritatem meam manet longe diversa conditio, cui per suspiriosas voragines & flagitiorum volutabra gradienti, professionis hujusce pondus impactum est, & prius quam ulli bonorum reddam discentis obsequium, cogor debere ceteris docentis officium. Sæpius alibi similia repetit, & ex profunda animi demissione sese episcopatu indignissimum pronuntiat.

[56] [eum S. Lupus Trecensis episcopus] Sed aliter de ipso sentiebant illustres Galliæ præsules, inter quos S. Lupus Trecensis novam dignitatem episcopalem S. Sidonio gratulatur, eumque simul de suscepto officio rite administrando paterne commonet. Hæc S. Lupi epistola, quæ Sancto nostro perhonorifica est, in Spicilegio Dacherii tomo 5 pag. 579 & sequente sic sonat: Lupus domno papæ Sidonio. Gratias ago Domino Deo nostro Jesu Christo per Spiritum sanctum, qui te, carissime frater, in hac generali titubatione & pressura dilectissimæ sponsæ ecclesiæ suæ, ad ejus sustentationem & consolationem in sacerdotem vocavit, ut sis lucerna in Israël, & sicut ambitiosos honores mundanæ militiæ cum summa laude exsecutus es, ita militiæ cælestis operosa munia & humilia ministeria, ipso adjuvante Christo, alacriter percurras, nec retro, ad aratrum applicata manu, pigritantium agricolarum more oculos convertas.

[57] [in epistola gratulatoria] Tu imperatoris apices per gloriosissimas affinitates proxime consecutus es, tu trabeales ornatus, splendidasque præfecturas, & quidquid irrequieta desideriorum series sibi beatius in seculo potest fingere, honorificus & inter streperos plausus exercuisti. Mutatus est ordo, & in domo Domini apicem attigisti, qui non in exuberanti mundani fastus fulgore, sed in maxime infima mentis depressione, & humili resupinati cordis abjectione pertractandus est. Qui olim conabaris natalium decora additis honoribus superare, nec credebas homini sufficere, si ceteris par esset, & pares non transgrederetur, in eum statum devenisti, in quo licet superior nulli te debes superiorem reputare; minimo subditorum tuorum suppositus, eo plus eris honoratior, quo te humilitas Christi accinget, & eorum plantas osculaberis, supra quorum capita pedes tuos olim collocare dedignabaris. Iste profecto jam tibi labor incumbit, ut sis omnium servus, qui videbaris omnium dominus, & aliis incurveris, qui ceteros conculcabas; non quia eras superbus, sed quia dignitatum præteritarum majestate, ne dicam vanitate, tantum tibi ceteros antecedendum erat, quantum tibi modo præ ceteris est recedendum.

[58] [de officio fortiter ac suaviter monet.] Fac ergo, ut nunc ingenium transferas ad divina, qui tantum valuisti ad humana. Colligant plebes tuæ ex ore tuo spinas de capite Crucifixi, qui ex verbis tuis colligebant rosas de pompa mundiali; & capiant de eloquio sacerdotis verba disciplinæ cælestis, qui capiebant de eloquio dominantis normam disciplinæ civilis. Ego quidem, qui te tantum amavi, cum sequebaris ariditatem seculi, quali mensura putas jam amare sequentem ubertatem cæli? Jam delibor & instans est resolutio mea; sed non putavero, resolvi, qui licet solutus in te vivam, & te in ecclesia relinquam. Gaudeo exui, postquam ecclesiam induisti, & te induit ecclesia. Macte amicitia vetuste, sed fraternitate recens. Supprimit postremus titulus antiquos; nihil est quod hodie velim de præterita meminisse dilectione, quando moderna dignitas & firmiorem facit esse caritatem & tenaciorem. O si Deus vellet, ut te amplecterer! Sed in spiritu perficio, quod non possum in corpore, & præsente Christo non amplius reipublicæ præfectum veneror & osculor, sed ecclesiæ, qui mihi filius ætate, dignitate frater, & meritis pater est. Ora pro me, ut in Domino consummatus, opus, quod injunxit consummem, & in eo tandem impleam tempora, quæ restant, qui tot & tanta (væ mihi) his, quæ non debui implevi; sed apud Dominum misericordia. Memor esto mei.

[59] Huic gratulationi & paternæ monitioni S. Sidonius lib. 6 epist. 1 sic humiliter respondet: [Huic S. Sidonius respondit,] Benedictus Spiritus sanctus & Pater Dei omnipotentis, quod tu pater patrum & episcopus episcoporum, & alter seculi tui Jacobus, de quadam specula caritatis, nec de inferiore Jerusalem tota Ecclesiæ Dei nostri membra superinspicis; dignus, qui omnes consoleris infirmos, quique merito ab omnibus consularis. Et quid nunc ego dignum dignationi huic putris & fœtida reatu terra respondeam? Colloquii salutaris tui & indigentiam patiens, & timorem; recordatione vitæ plectibilis adducor, ut clamem tibi, quod dixit Domino tuus ille collega: “Exi a me, quia homo peccator sum, Domine”. Sed si iste timor non temperetur affectu, vereor, ne Gerasenorum destituar exemplo, & discedas a finibus meis. Quin potius illud, quod mihi conducibilius est, colleprosi mei te proposita conditione constringam, ut aiam tibi. “Si vis, potes me mundare”. Qua ille sententia non plus de Christo quid peteret, prodidit, quam quid crederet, publicavit.

[60] Ergone cum sis procul ambiguo primus omnium toto, [& gratias egit] qua patet, orbe pontificum, cum prærogativæ subjiciatur, cum censuræ tuæ attremat etiam turba collegii, cum in gravitatis vestræ comparatione etiam ipsa grandævorum corda puerascant; cum post desudatas militiæ Lirinensis excubias, & in apostolica sede novem jam decursa quinquennia, utriusque Sanctorum ordinis quemdam te conclamatissimum primipilarem spiritualia castra venerentur: tu nihilominus hastatorum, antesignanorumque paulisper contubernio sequestratus, ultimos calones tuos lixasque non despicis, & ad extimos trahariorum, qui per insipientiam suam adhuc ad carnis sarcinas sedent, crucis diu portatæ vexilla circumfers, ac manum linguæ porrigis in conscientia vulneratis? Nosti, ut apparet, ex adversa acie sauciatos, dux veterane, colligere, & peritissimus tubicen ad Christum a peccatis receptui canere; & euangelici Pastoris exemplo non amplius lætaris, si permaneant sani, quam si non remaneant desperati.

[61] Te ergo, norma morum, te columna virtutum, te, [modesta epistola,] si blandiri reis licet, vera, quia sancta, dulcedo, despicatissimi vermis ulcera digitis exhortationis contrectare non piguit. Tibi avaritiæ non fuit, pascere monitis animam fragilitate jejunam; & de apotheca dilectionis altissimæ, sectandæ nobis humilitatis propinare mensuram. Sed ora, ut quandoque resipiscam, quantum meas deprimat oneris impositi massa cervices. Facinorum continuatione miser eo necessitatis accessi, ut is pro peccato populi nunc orare compellar, pro quo populus innocentum vix debet impetrare, si supplicet: nam quis bene medelam æger impartiat? Quis febriens arrotanti tactu pulsum distinguat incolumem? Quis desertor scientiam rei militaris jure laudaverit? Quis esculentus abstemium competenter arguerit? Indignissimus mortalium necesse habeo dicere, quod facere detrecto; & ad mea ipse verba damnabilis, cum imperem quæ non impleo, idem in me quotidie cogor dictare sententiam.

[62] [in qua maxime elucet ejus humilitas,] Sed si tu inter me & illum, cui concrucifigeris, Jesum Christum Dominum nostrum, pro scelerum meorum populo, junior mage quam minor Moses, intercessor assistas, non ulterius descendemus in infernum viventes; nec per carnalium vitiorum incentiva flammati, ad altare Domini ignem diutius accendemus alienum. Quia quamquam nos, utpote reos, gloriæ libra non respicit; satis tamen superque gaudebimus, si precatu tuo levare valeamus interioris hominis nostri, etsi non integrum ad remunerationem, certe vel cicatricatum pectus ad veniam. Memor nostri esse dignare, Domine papa. Explicationem hujus epistolæ responsoriæ, quæ subinde obscura & nonnihil hyperbolica est, in notis Savaronis ac Sirmondi nostri curiosus lector inveniet. Porro ex hac satis patet ingens S. Sidonii modestia, ut cum Baronio loquar, de se ipso non nisi humillime sentientis, quamvis plurimæ essent illius dotes, quibus potuisset efferri.

[63] [quam distinguere noverat a pusillanimitate,] Solent imperiti quidam humilitatem cum pusillanimitate perperam consundere, quos iniquos rerum æstimatores ipse S. Sidonius lib. 7 epist. 9 in concione Bituricensi reprehendit his verbis: Quis non exacerbescat, cum videat sordidari virtutum sinceritatem criminatione vitiorum? Si eligimus humilem, vocatur abjectus; si proferimus erectum, superbire censetur; si minus institutum, propter imperitiam creditur irridendus; si aliquatenus doctum, propter scientiam clamatur inflatus; si severum, tamquam crudelis horretur; si indulgentem, fac litate culpatur; si simplicem, despicitur ut brutus; si acrem, vitatur ut callidus, si diligentem, superstitiosus decernitur; si remissum, negligens judicatur; si solertem, cupidus; si quietum, pronuntiatur ignavus. Si abstemium producimus, avarus accipitur; si eum qui prandendo pascat, edacitatis impetitur; si eum qui pascendo jejunet, vanitatis arguitur. Libertatem pro improbitate condemnant; verecundiam pro rusticitate fastidiunt; rigidos ab austeritate non habent caros; blandi apud eos communione vilescunt.

[64] [& conjungebat cum timore divini judicii,] Cum Sanctus noster ibi agat de digno Bituricensium antistite deligendo, & virtutes a vitiis tam accurate distinguat, ipse procul dubio noverat in episcopali munere profundam animi sui demissionem cum pastorali vigilantia & magnanimitate conjungere: nam Doctor Angelicus in Summa theologica 22 quæst. 161 art. 1 ad tertium docet, quod humilitas reprimit appetitum, ne tendat in magna præter rationem rectam; magnanimitas autem animum ad magna impellit secundum rationem rectam. Unde patet, quod magnanimitas non opponitur humilitati; sed conveniunt in hoc, quod utraque est secundum rationem rectam. Videtur tamen S. Sidonius supradictam Lupi Trecensis episcopi doctrinam tam alte animo suo insculpsisse, ut in humilitate præcipuum reliquarum virtutum fundamentum posuerit. Hinc egregius sui contemptor & simul intrepidus gregis sui defensor ubique se vilissimum reputat. Hinc etiam in variis epistolis, quas post assumptum episcopatum scripsit, ingenue sine ullo fuco fatetur, se formidare severa Dei judicia, ac saluti suæ timere propter injunctum sibi officium, quo se indignissimum agnoscit.

[65] Forsan ex illo pavore vel anxia solicitudine contraxit morbum, [ex quo forsan morbum contraxit.] quo sub initium pastoralis administrationis laboravit, ut ipse lib. 5 epist. 3 innuere videtur his verbis: Interea si vel vos valetis, bene est. Ego autem infelicis conscientiæ mole depressus, vi febrium nuper extremum salutis accessi; utpote cui indignissimo tantæ professionis pondus impactum est: qui miser ante compulsus docere, quam discere, & ante præsumens bonum prædicare, quam facere, tamquam sterilis arbor, cum non habeam opera pro pomis, spargo verba pro soliis. Quod restat, orate, ut operæ pretium sit, quod ab inferna propemodum sede remeavimus; ne, si in præteritis criminibus manserimus, incipiat ad animæ potius mortem pertinere, quod vivimus. Sanctus noster lib. 7 epist. 6, lib. 9 epist. 3 & 8, sæpiusque in aliis litteris expressit similia demissi animi sensa, quæ forsitan inferius alia occasione referentur.

§ VI. Post susceptum episcopatum magna morum mutatio, & variæ Sancti virtutes.

[Suscepto munere episcopali,] Postquam S. Sidonius coactus fuerat admittere episcopatum civitatis Arvernensis, verisimiliter imitatus est amicum suum, nomine Maximum, qui etiam postulatu populi a dignitate laïcali ad episcopalem transierat, & cujus externam mutationem lib. 4 epist. 24 ipse testis oculatus vivis coloribus ita depingit: Cum Maximo mihi non notitiæ solum, verum & hospitii vetera jura. Igitur ad amicum libens ex itinere perrexi, quamquam villa non paucis aggere a publico millibus abesset. Ut veni, occurrit mihi ipse, quem noveram anterius corpore erectum, gressu expeditum, voce liberum, facie liberalem, multum ab antiquo dissimilis incessu. Habitus viro, gradus, pudor, color, sermo religiosus; tum coma brevis, barba prolixa, tripodes sellæ, Cilicum vela foribus appensa, lectus nil habens plumæ, mensa nil purpuræ, humanitas ipsa sic benigna, quod frugi, nec ita carnibus abundans, ut leguminibus. Certe si quid in cibis unctius, non sibi, sed hospitibus indulgens. Cum surgeremus, clam percunctor adstantes, quod genus vitæ de tribus arripuisset ordinibus; monachum ageret, an clericum, pœnitentemne? Dixerunt, nuper impacto sacerdotio fungi, quo recusantem factiose ligasset civicus amor. Si quid in hoc epistolæ fragmento obscurius occurrit, Savaro & Sirmondus in notis consuli possunt. Hinc interim intelligimus modestiam & frugalitatem istius Maximi jam præsulis, quem S. Sidonius haud dubie æmulatus est, ut aliquo modo potest erui ex epistola decima quarta libri septimi, cujus partem superius initio paragraphi quarti transcripsimus.

[67] At quæcumque fuerit corporea Sancti nostri forma post susceptum episcopatum, [renuntiavit arti poëticæ,] nihil aut parum nostra interest. Certe tunc animum ejus omnino mutatum fuisse, vel ex eo cognoscimus, quod tum temporis renuntiaverit arti poëticæ, qua antea magnopere delectabatur. Hanc mutationem ipse Sanctus lib. 8 epist. 4 indicat, quando ad poëtam rusticantem post alia sic scribit: Dum non minus stylo, quam vomeri incumbis, difficile discernitur, domini plusne sit cultum rus, an ingenium. Hic tu igitur (quantum recordor) citos iambos, elegos acutos, ac rotundatos hendecasyllabos, & cetera carmina, musicos flores thymumque redolentia, nunc Narbonensibus cantitanda, nunc Biterrensibus, ambigendum celerius an pulchrius, elucubrasti, apud æquævos gratiam tuam, famam apud posteros ampliaturus. Certe mihi, quotiens tui versus a meditationis incude, tamquam adhuc calidi, deferebantur, sic videbatur, qui etsi non bene scribo, bene judico. Sed quod fatendum est, talibus studiis anterior ætas juste vacabat, seu, quod est verius, occupabatur. Modo tempus est seria legi, seria scribi, deque perpetua vita potius, quam memoria cogitari, nimiumque meminisse, nostra post mortem non opuscula, sed opera pensanda.

[68] [quemadmodum ex variis ejus epistolis,] Adhuc clarius lib. 9 epist. 12 propositum suum relictæ poëseos exprimit, ubi Oresio carmina quædam postulanti ita respondet: Venit in nostras a te profecta pagina manus, quæ trahit multam similitudinem de sale Hispano in jugis cæso Tarraconensibus: nam recensenti lucida & falsa est, nec tamen propter hoc ipsum mellea minus. Sermo dulcis & propositionibus acer; sic enim oblectat eloquio, quod turbat imperio: quippe qui parum metiens, quid ordinis agam, carmina a nobis nunc nova petat. Primum ab exordio religiosæ professionis huic principaliter exercitio renuntiavi, quia nimirum facilitati posset accommodari, si me occupasset levitas versuum, quem respicere cœperat gravitas actionum. Allata dein alia excusatione S. Sidonius eamdem epistolam ita concludit: Tenebimus igitur quidpiam medium; & sicut epigrammata recentia modo nulla dictabo, ita litteras, si quæ jacebunt versu refertæ, scilicet ante præsentis officii necessitatem, mittam tibi; petens, ne tu sis eatenus justitiæ prævaricator, ut me opineris numquam ab hujusmodi conscriptione temperaturum. Neque enim suffragio tuo minus augear, si forte digneris jam modestum potius, quam facetum existimare.

[69] [& carmine quodam constat,] Denique sanctum Præsulem nostrum postea pœnituit, quod in adolescentia versus profanos aut jocosos composuisset. Unde firmiter proponit, deinceps non nisi gloriosos Sanctorum triumphos a se canendos esse, si quid umquam stylo ligato scribat. Hæc animi sui sensa expressit in carmine Sapphico, quod lib. 9 epist. 16 insertum est, & cujus pars posterior ad rem præsentem spectans ita sonat:

Præter heroos, joca multa multis
Texui pannis; elegos frequenter
Subditos senis pedibus rotavi
      Commate bino.
Nunc per undenas equitare suetus
Syllabas lusi celer; atque metro
Sapphico creber cecini, citato
      Rarus ïambo.
Nec recordari queo, quanto quondam
Scripserim primo juvenis calore:
Unde pars major utinam taceri
      Possit, & abdi:
Nam senectutis propiore meta,
Quidquid extremis sociamur annis,
Plus pudet, si quid leve lusit ætas,
      Nunc reminisci.
Quod perhorrescens ad epistolarum
Transtuli cultum genus omne curæ,
Ne reus cantu petulantiore,
      Sim reus actu.
Neu puter solvi per amœna dicta,
Schema sic artis phalerasque jungam,
Clerici ne quid maculet rigorem
      Fama poëtæ.
Denique ad quodvis epigramma posthac
Non ferar pronus, teneroque metro
Vel gravi, nullum cito cogar exhinc
      Promere carmen.
Persecutorum nisi quæstiones
Forsitan dicam, meritosque cælum
Martyras mortis pretio parasse
      Præmia vitæ.
E quibus primum mihi psallat hymnus,
Qui Tolosatem tenuit cathedram,
De gradu summo Capitoliorum
      Præcipitatum.
Quem negatorem Jovis ac Minervæ,
Et crucis Christi bona confitentem
Vinxit ad tauri latus injugati
      Plebs furibunda;
Ut per abruptum, bove concitato,
Spargeret cursus lacerum cadaver,
Cautibus tinctis calida soluti
      Pulte cerebri.
Post Saturninum volo plectra cantent,
Quos patronorum reliquos probavi
Anxio duros mihi per labores
      Auxiliatos.
Singulos quos nunc pia nuncupatim
Non valent versu cohibere verba;
Quos tamen chordæ nequeunt sonare,
      Corda sonabunt.

Ex his carminibus mature expensis colligimus, sanctum Antistitem nostrum profanæ poesi valedixisse, ac deinde familiaribus litteris interdum scribendis operam navasse. Quinimo in his ipsis epistolis stylum facetum ac nimis meditatum in communiorem ac serium commutavit, ne quid episcopum dedeceret, quemadmodum Sanctus ipse lib. 4 epist. 3 & 10 significat.

[70] Mamertus Claudianus in epistola, quam § 1 dedimus, [& proprias episcopo virtutes exercuit.] inter alias S. Sidonii virtutes laudat ejus misericordiam erga pauperes, de qua etiam S. Gregorius Turonensis in Historia Francorum lib. 2 cap 22 narrat sequentia: Cum autem esset magnificæ sanctitatis, atque, ut diximus, ex senatoribus primus, plerumque, nesciente conjuge, vasa argentea auferebat a domo, & pauperibus erogabat. Quod illa cum cognosceret, scandalizabatur in eum; sed tamen dato egenis pretio, species domui restituebat. Etiam in ecclesias illum liberalem ac munificum fuisse conjicimus ex lib. 8 epist. 4, in cujus fine Consentium amicum ita hortatur: Invigilet cælestibus lingua præconiis, anima sententiis, dextra donariis; præcipue tamen dextra donariis, quia quidquid ecclesiis spargis, tibi colligis: ad cujus exercitia virtutis illud vel principaliter te poterit accendere, quod inter opes quaslibet positi (quæ bona stultis falso vocantur) si quid agimus, nostrum; si quid habemus, alienum est. Quis facile sibi persuadeat, ecclesias ab hoc sancto & munifico Præsule non fuisse ornatas sacris donariis, ad quæ distribuenda Consentium tam fortiter & pie excitabat? Ceterum laudatus Gregorius Turonensis implicite multas S. Sidonii virtutes assignat, dum loco mox citato & altero postmodum allegando affirmat eum fuisse magnificæ sanctitatis, & in hoc seculo sanctam vitam egisse: nam magnifica vel eminens sanctitas sine plurimis virtutibus acquiri non solet.

[71] Attamen virtus ejus dominatrix, ut ita loquamur, fuit humilitas, quam episcopis adeo propriam existimabat, [Quamvis ex humilitate judicaret,] ut lib. 4 epist. 14 ad Polemium scripserit sequentia: In nostri ordinis viris, etsi adhuc aliquid de negligentia fœtet, nihil jam tamen de superbia tumet. Ex eodem humilitatis fonte profluxit excusatio, quam lib. 4 epist. 17 Comiti Arbogasti, quamdam sacræ Scripturæ interpretationem roganti, Sanctus attulit in hunc modum: De paginis sane quod spiritualibus vis ut aliquid interpres improbus garriam, justius hæc postulantur a sacerdotibus loco propinquis, ætate grandævis, fide claris, opere vulgatis, ore promptis, memoria tenacibus, omni denique meritorum sublimium dote potioribus. Namque ut antistitem civitatis vestræ relinquam, consummatissimum virum, cunctarumque virtutum conscientia & fama juxta beatum, multo opportunius de quibuscumque quæstionibus tibi interrogabuntur inclyti Galliarum patres & protomystæ, nec satis positus in longinquo Lupus, nec parum in proximo Auspicius; quorum doctrinæ abundanti eventilandæ nec consultatio tua sufficit. Proinde quod super hac precum parte non parui, benignus quidem, sed & justus ignosce: quia si vos imperitiam fugere par est, me quoque decet vitare jactantiam.

[72] [se ad res gerendas inopium esse,] Sic etiam S. Sidonius lib. 9 epist. 2 modestissime renuit aggredi lucubrationem spiritualem, quam Euphronius præsul Augustodunensis ab eo fieri cupiebat, & inter alias excusationes humiliter hanc affert: Quid, quod quoque arroganter fieret, indecenterque, si negotii præcepti pondus aggrederer novus clericus, peccator antiquus, scientia levi, gravi conscientia? Nec initio dumtaxat episcopatus hanc humilem de se ipso opinionem Sanctus noster habuit, sed eumdem quoque post aliquot episcopalis administrationis annos in epistola sexta libri septimi prodidit, ad Basilium antistitem hæc scribens: Iniquitas mea tanta est, ut mederi de lapsuum ejus assiduitate vix etiam tuæ supplicationis efficacia queat… Neque ego ita mei meminens non sum, ut nequaquam me hunc esse reminiscar, quem longis adhuc abluenda fletibus conscientia premat. Præterea lib. 9 epist. 3 & 8, sæpiusque alibi talia humilitatis indicia detegit.

[73] [tamen inter varias factiones Bituricensibus] Etiamsi S. Sidonius sese indignum peccatorem & ad omnia inutilem profiteretur, tamen plerique Galliæ episcopi longe aliud de ipso judicium ferebant, & haud dubie eximias ejus dotes perspectas habebant antistites illi, qui commiserunt ei difficile negotium de eligendo præsule Bituricensi, quod in civitate factionibus divisa ad felicem exitum perduxit, quando S. Simplicium elegit, ut fusius ex litteris ipsius referri posset. At potius audiamus eminentissimum Baronium, qui in Annalibus ecclesiasticis ad annum 472 num. 19 inter elogia S. Sidonii breviter illam electionem narrat his verbis: Porro tantæ apud seniores sanctos episcopos æstimationis ipse junior fuisse cognoscitur, ut oborta contentione in eligendo metropolitano episcopo Bituricensis ecclesiæ, ipsi uni a comprovincialibus sacerdotibus, clero & populo, quem vellet eligendi liberum fuerit delatum arbitrium; cum ipse, quanto in dijudicandis hominibus polleret judicio, declaravit, eligens S. Simplicium, quem omnes summo gaudio susceperunt. Exstant de his ab eodem Sidonio datæ ad diversos episcopos litteræ, itemque ipsa ab eo tunc habita concio, qua quidem, quanta polleret dicendi facundia, si legeris, admiraberis.

[74] Deinde Baronius refert fragmentum elegantis hujus concionis, [electionem episcopi persuasit unica concione,] quæ lib. 7 epist. 9 subjuncta est, & integra legi potest, cum Sanctus noster illam ad Perpetuum antislitem Turonensem mittere coactus fuerit, ut in memorata epistola prævia significatur his verbis: Injungis, ut orationem, quam videor ad plebem Biturigis in ecclesia sermoncinatus, tibi dirigam; cui non rhetorica partitio, non oratoriæ minæ, non grammaticales figuræ congruentem decorem disciplinamque suppeditaverunt: neque enim illic, ut exacte perorantibus mos est, aut pondera historica, aut poëtica schemata, scintillasve controversalium clausularum libuit aptari. Nam cum me partium seditiones, studia, varietates in diversa raptarent, sic dictandi mihi materiam suggerebat injuria, quod tempus occupatio subtrahebat: etenim tanta erat turba competitorum, ut cathedræ unius numerosissimos candidatos nec duo recipere scamna potuissent. Omnes placebant sibi, omnes omnibus displicebant.

[75] Neque enim valuissemus aliquid in commune consulere, [ex qua auctoritas & ingenium ejus colliguntur.] nisi judicii sui faciens plebs lenita jacturam, sacerdotali sese potius judicio subdidisset, presbyterorum sane paucis angulatim fringultientibus, porro autem palam ne mussitantibus quidem; quia plerique non minus suum, quam reliquos ordines pertimescebant. Igitur dum publice totos singuli cavent, factum est, ut omnes non aspernanter audirent, quod deinceps ambienter expeterent. Itaque paginam sume subditis voluminibus adjunctam, quam duabus vigiliis unius noctis æstivæ, Christo teste, dictatam, plurimum vereor, ne ipsi amplius lectioni, quæ hoc de se probat, quam mihi credas. Memor nostri esse dignare, domine papa. Hinc imprimis vides promptum ingenium Sancti nostri, qui duabus vigiliis unius noctis æstivæ, id est spatio quatuor aut quinque horarum, tam efficacem concionem composuit. Inde præterea liquet, haud difficulter ex doctrina Christi simplicitatem columbæ cum prudentia serpentis conjungi, eosque vehementer errare, qui viros humiles ad res prudenter ac fortiter gerendas ineptos esse arbitrantur. Verum hic popularis error ex paragraphis aliquot sequentibus ultro & abunde refutabitur.

§ VII. Paterna sancti Præsulis solicitudo pro suo grege, & officiosa caritas erga proximum.

[Huic Præsuli populum diligenter instruenti] Sanctus Antistes noster stato tempore diœcesim suam visitabat, ut ex lib. 9 epist. 16 eruitur, & tunc haud dubie populum salutaribus monitis aut concionibus instruebat. Quamvis instructiones illæ numquam forte litteris traditæ sint, aut saltem ad nos non pervenerint, tamen earum materiam ex Ruricio, qui postea ad cathedram Lemovicensem evectus est, utcumque discimus: hic enim testis auritus epistolam octavam libri primi, quam domino suo peculiari in Christo, domino patrono Sidonio episcopo inscribit, apud Canisium tomo 5 Antiquæ lectionis pag. 467 sic exorditur: Prædicantibus vobis, sæpius audisse me recolo, nullatenus ab iniquitatibus nos posse purgari, nisi fuerimus crimina nostra, conscientia compungente, confessi. Quis enim, non dicam consequi, sed vel quærere queat indulgentiam, nisi deplorationi confessionem erroris adjungat? Sæpius itaque S. Sidonius de remissione peccatorum rite percipienda, sive de Sacramento pœnitentiæ conciones instituebat.

[77] [Ruricius postea Lemovicensis episcopus] Laudatus Ruricius tanti faciebat efficacem hujus sancti Præsulis instructionem, ut discipulus ejus fieri desideraret, & propterea tomo proxime citato pag. 468 ad ipsum dederit sequentem epistolam: Ita me recens prædicatio & antiqua dilectio vestræ pietatis illexit, ut audeam auribus vestris, ineptiis meis facere sæpius injuriam; dum vestram, quantum sterili ingeniolo conceditur, attingere cupio disciplinam: quam etsi adsequi grande est atque difficile, sequi tamen pulcrum est atque sublime. Quoniam summarum rerum non adeptio tantum, sed etiam imitatio ipsa jucunda est; quia numquam fere aliquis ejus rei portione ad integrum caret, ad quam scandere ac pervenire contenderit.

[78] [magnas impendit laudes,] Desidero itaque, domine mi, desidero, inquam, tuis cibis refici, tuo fonte potari, tuis repleri dapibus, tuis epulis saginari; quas si quis, distribuentibus vobis, non summo ore libaverit, sed totis animæ visceribus appetens conviva sorbuerit, atque intimo pectoris postmodum easdem ruminaturus absconderit, incipiet assiduis ructationibus in laudem Domini omnipotentis erumpere; refertus corde, ore jejunus, dum satur esurit, & saturatus esuriens, magis in regeneratione saturandus. Nec deesse poterit cibus, cujus pastus in verbo est. Ut ego harum deliciarum particeps esse merear, vestris patrociniis obtinete; mihique supra mensuram virium connitenti auxiliatores accedite, simulque & ab ovili vobis credito non inveniar alienus. Orate, errantemque ovem a pascuis seculi ad caulas Dominicas reportate; quia confido, quod intercessionibus vestris fieri possit agnus, qui vester meruerit esse discipulus. Ex hac allegorica epistola intelligimus, tales fuisse S. Sidonii instructiones, ut non tantum suos ad observanda mandata, sed etiam ad majorem vitæ perfectionem amplectendam excitaret.

[79] [quas S. Sidonius ingenioso responso] Porro Ruricius in epistola decima sexta ejusdem libri (hæc apud Canisium tomo 5 pag. 473 legitur) S. Sidonium magnis extollit laudibus, quas modestissimus Antistes lib. 8 epist. 10 eludere nititur hac ingeniosa responsione: Esse tibi usui pariter & cordi litteras granditer gaudeo; nam stylum vestrum quanta comitetur vel flamma sensuum vel unda sermonum, liberius assererem, nisi dum me laudare non parum studes, laudari plurimum te vetares. Et quamquam in epistola tua servet caritas dulcedinem, natura facundiam, peritia disciplinam; in sola materiæ tamen electione peccasti; licet id ipsum prædicari possit in voto, quod videris errasse judicio. Ingentes præconiorum titulos moribus meis applicas. Sed si pudoris nostri fecisses utcumque rationem, Symmachianum illud te cogitare par fuerat: Ut vera laus ornat, ita falsa castigat. Quo loci tamen, si animum vestrum bene metior, super affectum, quem maximum ostendis, hoc tu & arte fecisti: nam moris est eloquentibus viris ingeniorum facultatem, negotiorum probare difficultatibus, & illic stylum peritum, quasi quemdam fœcundi pectoris vomerem figere, ubi materiæ sterilis argumentum, velut arida cespitis macri gleba, jejunat.

[80] Scaturit mundus similibus exemplis. Medicus in desperatione, gubernator in tempestate cognoscitur: [evitare conatur.] horum omnium famam præcedentia pericula extollunt, quæ profecto delitescit, nisi, ubi probetur, invenerit. Sic & magnus orator, si negotium aggrediatur angustum, tunc amplum plausibilius manifestat ingenium. Marcus Tullius in actionibus ceteris ceteros, pro Aulo Cluentio ipse se vicit. Marcus Fronto cum reliquis orationibus emineret, in Pelopem se sibi prætulit. Caius Plinius pro Attia Viriola plus gloriæ de centumvirali suggestu domum retulit, quam cum Marco Ulpio incomparabili principi comparabilem panegyricum dixit. Sic & ipse fecisti, qui dum vis exercere scientiam tuam, non veritus es fore tibi impedimento conscientiam meam. Quin potius supplicando meis medere languoribus; neque per decipulam male blandientis eloquii, ægrotantis adhuc animæ fragilitatem gloriæ falsæ pondere premas. Sane cum tibi sermone pulchro vita sit pulchrior, plus mihi indulges, si mei causa orare potius velis, quam perorare. Vale. Nunc referemus aliqua misericordiæ vel fraternæ caritatis opera, quæ S. Sidonius exercuit, & quæ ad episcopalem suam solicitudinem pertinere judicabat.

[81] Mos erat illis temporibus, ut præsules pro suis subditis apud reges aut alios viros primarios intercederent, [Charitas sancti Præsulis] & etiam temporalia eorum negotia ipsis commendarent, quemadmodum satis liquet ex memorata concione Bituricensi, in qua Sanctus noster cives ita alloquitur, ac statim respondentes inducit: Si quempiam nominavero monachorum, quamvis illum Paulis, Antoniis, Hilarionibus, Macariis conferendum, sectatæ anachoreseos prærogativa comitetur, aures illico meas incondito tumultu circumstrepitas ignobilium pumilionum murmur everberat conquerentium: Hic qui nominatur, inquiunt, non episcopi, sed potius abbatis complet officium; & intercedere magis pro animabus apud cælestem, quam pro corporibus apud terrenum judicem potest. Deinde tamen circa finem concionis, S. Simplicium, quem designarat illis episcopum, inter alias dotes etiam ex illa parte commendat his verbis: Si necessitas arripiendæ legationis incubuit, non ille semel pro hac civitate stetit ante pellitos reges, vel ante principes purpuratos.

[82] Itaque sanctus Præsul istud onus sibi simul cum episcopatu impositum putabat, [erga rusticos,] & in quacumque necessitate sese omnibus debitorem agnoscebat. Quapropter antistites aut alios principes interpellare non verebatur, ut etiam temporale suorum subditorum damnum averteret aut resarciret. Id manifestum fit ex lib. 3 epist. 9, in qua pauperem diœcesis suæ rusticum, cui milites Britanni mancipia eripuerant, Riothamo Britonum regi commendat hoc modo: Servatur nostri consuetudo sermonis; namque miscemus cum salutatione querimoniam, non omnino huic rei studentes, ut stylus noster sit officiosus in titulis, asper in paginis; sed quod ea semper eveniunt, de quibus loci mei aut ordinis hominem constat inconciliari, si loquatur; peccare, si taceat. Sed & ipsi sarcinam vestri pudoris inspicimus, cujus hæc semper verecundia fuit, ut pro culpis erubesceretis alienis. Gerulus epistolarum humilis, obscurus, despicabilisque etiam usque ad damnum innocentis ignaviæ, mancipia sua, Britannis clam solicitantibus, abducta deplorat. Incertum mihi est, an sit certa causatio; sed si inter coram positos æquanimiter objecta discingitis, arbitror hunc laboriosum posse probare, quod objicit; si tamen inter argutos, armatos, tumultuosos, virtute, numero, contubernio contumaces, poterit ex æquo & bono solus, inermis, abjectus, rusticus, peregrinus, pauper audiri. Vale. Propter initium hujus epistolæ suspicamur, S. Sidonium super hac re rursus antea ad eumdem regem scripsisse.

[83] [viduas,] Sanctus iste afflictorum patronus insuper piam diœcesis suæ viduam, cui ab Agrippino versuto presbytero lis intentata fuerat, Pragmatio episcopo commendat, & lib. 6 epist. 2 sic eam laudat: Venerabilis Eutropia matrona, quod ad nos spectat, singularis exempli (quæ parcimonia & humanitate certantibus, non minus se jejuniis, quam cibis pauperes pascit, & in Christi cultu pervigil sola in se compellit peccata dormire) mœroribus orbitatis necessitate litis adjecta, in remedium mali duplicis perfectionem vestræ consolationis expetere festinat. Expositis deinde litigii causis, Pragmatium hortatur, ut quocumque modo litem componat: Sancta enim Eutropia, inquit circa finem ejusdem epistolæ, si quid vadimonio meo creditis, victoriam computat, si vel post damna non litiget. Hæc S. Eutropia Martyrologio Romano inscripta est ad diem XV Septembris, quamvis Saussayus in Martyrologio suo Gallicano illam die XXVI ejusdem mensis collocaverit. Porro litigiosus ille Agrippinus forsan est unus ex istis duobus presbyteris, qui S. Sidonium persecuti sunt, ut postmodum ex S. Gregorio Turonensi narrabimus.

[84] [afflictos,] Non dubitamus, quin S. Sidonius magno commiserationis affectu subditos suos adversitatibus afflictos consolatus fuerit, cum istud caritatis officium præstiterit episcopo Massiliensi, quem lib. 9 epist. 4 spe cælestis præmii erigit & exemplo Christi sic ad patientiam hortatur. Quod nuper quorumpiam fratrum necessitate multos pertuleritis angores, flebili ad flentes relatione pervenit. Sed tu, flos sacerdotum, gemma pontificum, scientia fortis, fortior conscientia, minas undasque mundialium sperne nimborum; quia frequenter ipse docuisti, quod ad promissa convivia patriarcharum, vel ad nectar cælestium poculorum per amaritudinum terrenarum calices perveniretur. Velis, nolis, quisque contempti Mediatoris consequitur regnum, sequitur exemplum. Quantaslibet nobis anxietatum pateras vitæ præsentis propinet afflictio, parva toleramus, si recordamur, quid biberit ad patibulum, qui invitat ad cælum. Quanta vero esset hujus sancti Præsulis nostri lenitas erga peccatores pœnitentes, ex sequenti exemplo patebit.

[85] [peccatores] Vir quidam diœcesis Trecensis, nomine Gallus, uxorem suam deseruerat, & ad civitatem Arvernensem fugerat. Hoc cognito, S. Lupus episcopus ad S. Sidonium dedit litteras, quibus fortiter ac suaviter delictum hujus erronis explicabat, ut eum ad frugem reduceret. Cum S. Sidonius litteras illas Gallo prælegisset, hunc statim facti pœnituit, ac reditum promisit. Unde mitis Præsul noster lib. 6 epist. 9 S. Lupo Trecensi respondet in hunc modum: Vir jam honestus Gallus, quia jussus ad conjugem redire non distulit, litterarum mearum obsequium, vestrarum reportat effectum. Cui cum pagina, quam miseratis, reseraretur, actutum compunctus ingemuit, destinatamque non ad me epistolam, sed in se sententiam judicavit. Itaque confestim iter in patriam spopondit, adornavit, arripuit. Quem nos propter hanc ipsam pœnitudinis celeritatem, non increpative, sed consolatorie potius compellare curavimus; quia vicinaretur innocentiæ festinata correctio.

[86] Attamen Sanctus noster aliquando mansuetudinem severitate miscebat, [pœnitentes] ut constat ex epistola vigesima tertia libri quarti, in qua pro fugitivo quodam adolescente apud patrem ejus ita intercedit: Filius tuus, imo communis, (erat nimirum spiritualis filius sancti Præsulis, quia in diœcesi Arvernensi commorabatur) ad me cucurrit; qui, te relicto, deliquisse se mœret, obrutus pœnitendi pudore transfugii. Igitur audito culpæ tenore, corripui latitabundum verbis amaris, vultu minaci, & mea quidem voce, sed vice tua; dignum abdicatione, cruce, culeo clamans, ceterisque suppliciis parricidalibus. Ad hæc ille confusus irrubuit, nil impudenti excusatione deprecatus errorem: sed ad cuncta convictum cum redarguerem, verecundiæ junxit comites lacrymas, ita prosluas ubertimque manantes, ut secuturæ correctioni fidem fecerint. Rogo ergo sis clemens in se severo; & Dominum sequens, non habeas te judice reum se profitente damnabilem; quem si inaudita genera pœnarum jubeas inexoratus excipere, non potest amplius per te dolore, quam per se dolore torqueri.

[87] Libera metu desperationem suam, libera confidentiam meam; [adeo late extensa erat,] & pietatis paternæ necessitate, si bene interpretor, te quoque absolve, qui conficeris occulto, quod filius publico mœrore conficitur: cui fecisse me constat plurimum injuriæ, si tu tamen vel parum feceris; quam certe, ut spero, non facies, nisi scopulis durior duras, aut adamantibus rigidior perseveras insecabilibus. Ergo si de moribus tuis deque amicitiis juste meliora præsumo, excusato propitius indulge; quem reconcilians fore fidelem constanter in posterum spondeo; quoque velociter culpa soluto, ego beneficio ligor, magnopere deposcens, ut non ignoscas modo, verum ut & protinus, & revertentem non domo solum, sed & pectore admittas. Deus magne! quam lætus orietur tibi dies, mihi nuntius, animus illi, cum paternis pedibus affusus, ex illo ore læso, ore terribili convitium exspectans, osculum exceperit, Vale. Hanc epistolam exhibuimus integram, ut eruditus lector non tantum piam Præsulis pro pace solicitudinem, sed etiam ingeniosam reconciliatoris hujus industriam videret.

[88] Denique, ut huic paragrapho sinem imponamus, adeo longe lateque extensa erat officiosa sancti hujus Viri caritas, [ut nec ipsos Judæos excluderet,] ut ipsos persidos Judæos complecteretur, sicut ex epistola undecima libri sexti docemur, ubi pervicacem quemdam Judæum præsuli Eleutherio commendat his verbis: Judæum præsens charta commendat; non quod mihi placeat error; per quem pereunt involuti; sed quia neminem ipsorum nos decet ex asse damnabilem pronuntiare, dum vivit: in spe enim adhuc absolutionis est, cui suppetit posse converti. Quæ sit vero negotii sui series, ipse rectius præsentanea coram narratione patefaciet: nam prudentiæ satis obviat, epistolari formulæ debitam concinnitatem plurifario sermone porrigere. Sane quia secundum vel negotia vel judicia terrena solent hujuscemodi homines honestas habere causas, tu quoque potes hujus laboriosi, etsi impugnas perfidiam, propugnare personam. Memor nostri esse dignare, domine papa.

[89] Verosimiliter diligens ille animarum venator sperabat, huic Judæo forsan obventuram eamdem felicitatem, quæ alteri ex illa natione obtigit, [& quoslibet homines] qui Judaïcam superstitionem deserens, veram Christi fidem amplexus est. Huic dedit commendatitias ad episcopum Nonnechium litteras, in quibus post eximias Nonnechii laudes lib. 8 epist. 13 de neophyto illo leguntur sequentia: Commendo Promotum gerulum litterarum, nobis quidem ante jam cognitum, sed nostrum nuper effectum vestris orationibus contribulem; qui cum sit gente Judæus, fide tamen præelegit censeri Israëlita, quam sanguine; & municipatum cælestis illius civitatis affectans, occidentemque litteram spiritu vivificante fastidiens, pariter hinc justis præmia proposita contemplans; hinc, nisi faceret ad Christum de circumcisione transfugium, prævidens sese per æterna secula æquiterna * supplicia passurum, patriam sibi maluit Jerusalem potius quam Hierosolymam computari. Quibus agnitis, adventantem Abrahæ nunc filium veriorem maternis ulnis spiritualis Sara suscipiat: namque ad Agar ancillam pertinere tunc desiit, cum legali observantiæ servitutem gratiæ libertate mutavit.

[90] [in negotiis adjuvaret.] De cetero, quæ ipsi fuerit isto causa veniendi, præsentaneo conducibilius idem poterit explicare memoratu. Nobis vero propter quæ supra scripsi carissimus habetur; quod eo significo, quia is efficacissime quemque commendat, qui meras causas justæ commendationis aperuerit. Hic brevitatis causa sistimus in enumerandis obsequiis, quæ S. Sidonius ultro suis subditis præstitit, vel ab aliquibus episcopis rogatus, in aliorum gratiam suscepit: varia enim hujusmodi negotia facile in epistolis ejus inveniet, qui eas levi oculo percurrere non gravabitur. Profecto propter illam promptam omnibus serviendi voluntatem videtur obsequiosus Antistes noster uti potuisse verbis Apostoli Pauli, qui in epistola prima ad Corinthios cap. 9 sic scribit: Cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer…Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. Jam paragrapho sequente videbimus, quam pie fortiterque solicitus ille Pastor laboraverit, ne Gothi Ariani gregem suum invaderent ac dilacerarent.

[Annotata]

* Id est æque æterna

§ VIII. Pius magnanimusque Sancti zelus pro fide Catholica, & tetricum exsilium.

[Cum Gothi Arverniam occupare tentarent,] Cum Arverniam occupare tentarent Gothi, quos S. Sidonius Ariana hæresi infectos esse noverat, solicitus hic orthodoxi gregis Pastor omnem lapidem movit, ut istud hæreticorum jugum a cervicibus suorum averteret. Hinc lib. 3 epist. 3 ad Arverniam armis defendendam invitat Ecdicium sororium suum, qui non ita pridem Gothos proftigaverat. Sed quia Sanctus auxilio humano parum confidebat, ad opem divinam recurrit, & consuetudinem Rogationum in suam diœcesim induxit exemplo Mamerti præsulis Viennensis, ad quem lib. 7 epist. 1 sic scribit: Rumor est, Gothos in Romanum solum castra movisse. Huic semper irruptioni nos miseri Arverni janua sumus: namque odiis inimicorum hinc peculiaria fomenta subministramus, quia quod necdum terminos suos ab Oceano in Rhodanum Ligeris alveo limitaverunt, solam sub ope Christi moram de nostra tantum obice patiuntur. Circumjectarum vero spatia tractumque regionum jam pridem regni minacis importuna devoravit impressio. Sed animositati nostræ tam temerariæ tamque periculosæ, non nos aut ambustam murorum faciem, aut putrem sudium cratem, aut propugnacula vigilum trita pectoribus confidimus opitulatura; solo tamen invectarum, te autore, Rogationum palpamur auxilio, quibus inchoandis instituendisque populus Arvernus, etsi non effectu pari, affectu certe non impari cœpit initiari, & ob hoc circumfusis necdum dat terga terroribus.

[92] Sanctus Præsul lib. 5 epist. 14 exponit, quales istæ Rogationes fuerint, [Sanctus avertere conatus est precibus hanc a diœcesi sua calamitatem,] dum amicum quemdam in montibus Arverniæ degentem ad eas celebrandas in civitatem Arvernensem revocat his verbis: Quidquid illud est, quod vel otio vel negotio vacas, in urbem tamen, ni fallimur, Rogationum contemplatione revocabere; quarum nobis solennitatem primus Mamertus pater & pontifex reverentissimo exemplo, utilissimo experimento, invenit, instituit, invexit. Erant quidem prius (quod salva fidei pace sit dictum) vagæ, tepentes, infrequentesque, utque sic dixerim, oscitabundæ supplicationes, quæ sæpe interpellantum prandiorum obicibus hebetabantur, maxime aut imbres aut serenitatem deprecaturæ; ad quas (ut nil amplius dicam) figulo pariter atque hortulano non oportuit convenire. In his autem, quas supra fatus summus sacerdos & protulit pariter & contulit, jejunatur, oratur, psallitur, fletur. Ad hæc te festa cervicum humiliatarum, & sternacium civium suspiriosa contubernia peto: &, si spiritalem animum tuum bene metior, modo citius venies, quod non ad epulas, sed ad lacrymas evocaris.

[93] Interea S. Sidonius illam temporum calamitatem peccatis suis humiliter imputabat, [quam peccatis suis humiliter imputabat.] ad Felicem patriciæ dignitatis virum lib. 3 epist. 4 scribens in hæc verba: Gozalas natione Judæus, cliens culminis tui, cujus mihi quoque esset persona cordi, si non esset secta despectui, defert litteras meas, quas granditer anxius exaravi: oppidum siquidem nostrum, quasi quemdam sui limitis obicem, circumfusarum nobis gentium arma terrificant. Sic æmulorum sibi in medio positi lacrymabilis præda populorum, suspecti Burgundionibus, proximi Gothis, nec impugnantum ira, nec propugnantum caremus invidia. Sed isthinc alias. Interea si vel penes vos recta sunt, bene est: neque enim hujusmodi pectore sumus, ut licet apertis ipsi pœnis propter criminum occulta plectamur, non agi prospere vel ubique velimus. Nam certum est, non minus vitiorum, quam hostium esse captivum, qui non etiam inter mala tempora bona vota servaverit. Vale. Etiam in epistola undecima libri septimi inter semiustas muri fragilis clausus angustias, ut ibidem episcopo cuidam scribit, ultricem Dei manum agnoscit & exosculatur.

[94] Quantumvis Gothi civitatem Arvernensem frustra obsedissent, [Dum vero audit, agi de pace inter Gothos & Romanos,] tamen frequentibus suis in ditionem Romanam excursionibus tantum effecerunt, ut circa finem anni 474 Nepos imperator cum molestis illis hostibus pacisci decreverit, ac propterea miserit Licinianum, qui sub quibusdam conditionibus inter Romanos & Gothos pacem conciliaret. Hoc nuntio audito, statim S. Sidonius lib. 3 epist. 7 ad Felicem patricium post alia scribit hoc modo: Indicare festina, si quam, prævio Deo, quæstor Licinianus trepidationi mutuæ januam securitatis aperuerit. Persona siquidem est, ut perhibent, magna exspectatione, major adventu, relatu sublimis, inspectione sublimior, & ob omnia felicitatis naturæque dona monstrabilis. Deinde post expositas alias hujus legati dotes, quas Sanctus ex rumore acceperat, epistolam suam ita finit: Mandate perniciter, si vero dicta conquadrent, ut tantisper a pervigili statione respirent, quos a muralibus excubiis non dies ninguidus, non nox illunis & turbida receptui canere persuadent; quia etsi barbarus in hiberna concedat, mage differunt, quam relinquant semel radicatam corda formidinem.

[95] [mox scribit ad Basilium episcopum,] Cum vero Sanctus noster certiore nuntio postea comperisset, revera de fœdere illo inter Romanos ac Gothos jam tractari, & aliquos Galliæ præsules hujus pacis arbitros esse constitutos, pro suo erga fidem Catholicam affectu unum ex iis, nomine Basilium, forsan Aquensem antistitem, litteris suis interpellandum putavit. Itaque lib. 7 epist. 6 post amicam benevolentiæ captationem ac humilem delictorum suorum confessionem, ad hunc præsulem scribit sequentia: Quoniam supereminet privati reatus verecundiam publica salus, non verebor, etsi carpat zelum in me fidei sinister interpres, sub vanitatis invidia causam prodere veritatis. Evarix rex Gothorum, quod limitem regni sui, rupto dissolutoque fœdere antiquo, vel tutatur armorum jure vel promovet, nec nobis peccatoribus hic accusare, nec vobis sanctis hic discutere permissum est. Quin potius, si requiras, ordinis res est, ut & dives hic purpura byssoque veletur, & Lazarus hic ulceribus & paupertate reriatur. Ordinis res est, ut, dum in hac allegorica versamur Ægypto, Pharao incedat cum diademate, Israëlita cum cophino. Ordinis res est, ut, dum in hac figuratæ Babylonis fornace decoquimur, nos cum Jeremia spiritualem Jerusalem suspiriosis plangamus ululatibus, & Assur fastu regio tonans Sanctorum sancta proculcet.

[96] [qui inter pacis arbitros constitutus erat,] Quibus ego præsentum futurarumque beatitudinum vicissitudinibus inspectis, communia patientius incommoda fero. Primum, quod mihi quæ merear introspicienti, quæcumque adversa provenerint, leviora reputabuntur. Dein quod certum scio, maximum esse remedium interioris hominis, si in hac area mundi variis passionum flagellis trituretur exterior. Sed quod fatendum est, præfatum regem Gothorum, quamquam sit ob virium merita terribilis, non tam Romanis mœnibus, quam legibus Christianis insidiaturum pavesco. Tantum, ut ferunt, ori, tantum pectori suo Catholici mentio nominis acet, ut ambigas, ampliusne suæ gentis, an suæ sectæ teneat principatum. Ad hoc armis potens, acer animis, alacer annis, hunc solum patitur errorem, quod putat sibi tractatuum consiliorumque successum tribui pro religione legitima, quem potius assequitur pro felicitate terrena.

[97] [eumque monet, ut in hoc fœdere ineundo] Propter quod discite cito Catholici status valetudinem occultam, ut apertam festinetis adhibere medicinam. Burdegala, Petrocorii, Ruteni, Lemovices, Gabalitani, Elusani, Vasates, Convenæ, Auscenses, multoque jam major numerus civitatum, summis sacerdotibus ipsorum morte truncatis, nec ullis deinceps episcopis in defunctorum officia suffectis (per quos utique minorum ordinum ministeria subrogabantur) latum spiritualis ruinæ limitem traxit; quam fere constat sic per singulos dies morientum patrum proficere defectu, ut non solum quoslibet hæreticos præsentum, verum etiam hæresiarchas priorum temporum potuerit inflectere: ita populos excessu pontificum orbatos tristis intercisæ fidei desperatio premit. Nulla in desolatis cura diœcesibus, parochiisque. Videas in ecclesiis aut putres culminum lapsus, aut valvarum cardinibus avulsis, basilicarum aditus hispidorum veprium fruticibus obstructos. Ipsa (proh dolor!) videas armenta non modo semipatentibus jacere vestibulis, sed etiam herbosa viridantium altarium latera depasci.

[98] Sed jam nec per rusticas solum solitudo parochias; [maximam de fide Catholica curam habeat,] ipsa insuper urbanarum ecclesiarum conventicula rarescunt: quid enim fidelibus solatii superest, quando clericalis non modo disciplina, verum etiam memoria perit? Equidem cum clericus quisque defungitur, si benedictione succidua non accipiat dignitatis heredem, in illa ecclesia sacerdotium moritur, non sacerdos. Atque ita quid spei restare pronunties, ubi facit terminus hominis finem religionis? Altius inspicite spiritualium damna membrorum. Profecto intelligetis, quanti subripiuntur episcopi, tantorum vobis populorum fidem periclitaturam. Taceo vestros Crocum, Simpliciumque collegas, quos, cathedris sibi traditis eliminatis, similis exilii cruciat pœna dissimilis: namque unus ipsorum dolet, se non videre, quo redeat; alter se dolet videre, quo non redit. Tu sacratissimorum pontificum Leontii, Fausti, Græci, urbe, ordine, caritate medius inveniris. Per vos mala fœderum currunt; per vos regni utriusque pacta conditionesque portantur. Agite quatenus hæc sit amicitia, concordia principalis, ut episcopali ordinatione permissa, populos Galliarum, quos limes Gothicæ sortis incluserit, teneamus ex fide, etsi non tenemus ex fœdere. Ex hac epistola quilibet intelligit, quantam curam Sanctus noster de Catholica fide generatim gereret, & quantopere propter inchoatam ejusdem in Gallia ruinam doleret.

[99] Sed dolor ejus plurimum crevit, quando fama tandem ferebat, [& episcopo Massiliensi,] Arverniam Gothis ex pacto tradendam esse: tunc enim S. Sidonius scribens ad episcopum Massiliensem, qui in pace concilianda suffragium habebat, & quocum per litteras olim jocari consueverat, lib. 7 epist. 7 de dura illa fœderis conditione sic acerbe conqueritur: Ecce iterum Amantius nugigerulus noster Massiliam suam repetit, … per quem joculariter plura garrirem, si pariter unus idemque valeret animus exercere læta, & tristia sustinere. Siquidem nostri hic nunc est infelicis anguli status; cujus, ut fama confirmat, melior fuit sub bello, quam sub pace conditio. Facta est servitus nostra pretium securitatis alienæ. Arvernorum (proh dolor!) servitus; qui, si prisca replicarentur, audebant se quondam fratres Latio dicere, & sanguine ab Iliaco populos computare.

[100] Si recentia memorabuntur, hi sunt, qui viribus propriis hostium publicorum arma remorati sunt; [etiam fœderis istius arbitro,] cui sæpe populo Gothus non fuit clauso intra mœnia formidini, cum vicissim ipse fieret oppugnatoribus positis intra castra terrori. Hi sunt, qui sibi adversus vicinorum aciem tam duces suere, quam milites; de quorum tamen sorte certaminum, si quid prosperum cessit, vos secunda solata sunt; si quid contrarium, illos adversa fregerunt. Illi amore reipublicæ Seronatum barbaris provincias propinantem non timuere legibus tradere, quem convictum deinceps respublica vix præsumpsit occidere. Hoccine meruerunt inopia, flamma, ferrum, pestilentia, pingues cædibus gladii, & macri jejuniis præliatores? Propter hujus tamen inclytæ pacis exspectationem, avulsas muralibus rimis herbas in cibum traxïmus; crebro per ignorantiam venenatis graminibus infecti, quæ indiscretis foliis succisque viridantia, sæpe manus fame concolor legit. Pro his tot tantisque devotionis experimentis, nostri (quantum audio) facta jactura est.

[101] [acerbum doloris sui sensum aperit,] Pudeat vos, precamur, hujus fœderis nec utilis, nec decori. Per vos legationes meant. Vobis primum, quamquam principe absente, non solum tractata reserantur, verum etiam tractanda committuntur. Veniabilis sit, quæsumus, apud aures vestras veritatis asperitas, cujus convitii invidiam dolor eripit. Parum in commune consulitis, & cum in concilium convenitis, non tam curæ est publicis mederi periculis, quam privatis studere fortunis; quod utique sæpe diuque facientes, jam non primi comprovincialium cœpistis esse, sed ultimi. At quousque istæ poterunt durare præstigiæ? Non enim diutius ipsi majores nostri hoc nomine gloriabuntur, qui minores incipiunt non habere. Quapropter vel consilio, quo potestis, statum concordiæ tam turpis incidite. Adhuc, si necesse est, obsideri, adhuc pugnare, adhuc esurire delectat.

[102] [si Arvernia Gothis Arianis tradatur;] Si vero tradimur, qui non potuimus viribus obtineri, invenisse vos certum est, quid barbarum suaderetis ignavi. Sed cur dolori nimio fræna laxamus? Quin potius ignoscite afflictis, nec imputate mœrentibus: namque alia regio tradita servitium sperat, Arverna supplicium. Sane si medicari nostris ultimis non valetis, saltem hoc efficite prece sedula, ut sanguis vivat, quorum est moritura libertas. Parate exulibus terram, capiendis redemptionem, viaticum peregrinaturis. Si murus noster aperitur hostibus, non sit clausus vester hospitibus. Memor nostri esse dignare, domine papa. Ex his duabus epistolis patet, profundam sancti Præsulis nostri humilitatem cum ferventi Catholicæ fidei zelo & generosa magnanimitate conjunctam fuisse.

[103] [sed Arvernia anno 475 Gothis cessit,] At ista S. Sidonii monita nihil profuerunt: nam anno 475 Romani Arverniam Gothis cedere concti sunt, ut Jornandes in Historia de rebus Geticis cap. 45 testatur. Facile intellectu est, quantopere illa imperii mutatio afflixerit nostrum Sanctum, qui barbaros etiam bonos aversabatur, ut superius initio paragraphi quarti ex epistola ejus ad Philagrium didicimus, & qui jam barbaris Arianis, adeoque pessimis subesse cogebatur. Nisi gregis amor ac necessitas hunc sanctum Pastorem retinuissent, haud dubie secutus fuisset Ecdicium sororium suum, qui patriam deserere maluit, quam sub dominio Gothorum vivere. Itaque sanctus Præsul inter vicinos lupos gregi suo diligenter invigilare decrevit, & humiliatus sub potenti manu Dei, voluntatem suam divino beneplacito conformavit.

[104] [& Præsul statim missus est in exsilium,] Verum Euricus Gothorum rex, occupata civitate Arvernensi, Virum tantæ auctoritatis ac nobilitatis (erat enim cum præcipuis Romanorum familiis consanguinitate vel affinitate junctus) de studio partium suspectum habuit, ac ideo relegandum judicavit. Fortassis etiam pastoralis ejus vigilantia & ingens Catholicæ fidei zelus ad aures Eurici pervenerant, ac Ariano hæretico displicebant. Itaque S. Sidonium abduci jussit ad castrum Livianum, quod inter Carcassonem & Narbonam situm erat. Forsan incommoda hujus exilii generaliter indicare voluit S. Avitus, dum Epistola 45 ad illustrem virum Apollinarem inter alia sic scribit: Quoniam si vos a patre vestro Archadio didicistis, virum seculo militantem minus inter arma quam inter obloquia periclitari, nec ego parum exempli a Sidonio meo, quem patrem vocare non audeo, quantum clericus perpeti possit, assumo.

[105] Sed audiamus ipsum Sanctum nostrum, qui Leoni quæstori regis Eurici nonnulla exsilii sui incommoda exponit, [cujus incommoda exponit Leoni ministro regis,] dum lib. 8 epist. 3 longam lucubrationis cujusdam sibi injunctæ moram sic apud ipsum excusat: Apollonii Pythagorici vitam, non ut Nicomachus senior e Philostrati, sed ut Tascius Victorianus e Nicomachi schedio exscripsit, quia jusseras, misi: quam, dum parere festino, celeriter ejecit in tumultuarium exemplar turbida & præceps & opica translatio. Neque mihi rem credito diuturnius elaboratam vitio vertas: nam dum me tenuit inclusum mora mœnium Livianorum (cujus incommodi finem post opem Christi tibi debeo) non valebat curis animus æger saltim saltuatim tradenda percurrere, nunc per nocturna suspiria, nunc per diurna officia distractus. Ad hoc & cum me defatigatum ab excubiis ad diversorium crepusculascens hora revocaverat, vix dabatur luminibus inflexis parvula quies: nam fragor illico, quem movebant vicinantes impluvio cubiculi mei duæ quæpiam Gethides anus, quibus nihil umquam litigiosius, bibacius, vomacius erit. Sane cum primum reduci aliquid otii fuit, impolitum hunc semicrudumque, &, ut aiunt, musteum librum, plus desiderii tui, quam officii mei memor obtuli.

[106] Inter eruditos controversia est, utrum S. Sidonius hanc Apollonii Pythagorici Vitam ex idiomate Græco Latinam fecerit, [qui ob eo petierat, ut ibi Vitam Apollonii transcriberet, aut Latine verteret.] an vero dumtaxat illam transcripserit ac emendaverit. Sirmondus noster in notis pag. 81 putat, emendatam hujus Vitæ transcriptionem tantummodo fuisse, licet ibi translatio vocetur, & ex variis ejusdem Sancti litteris probat, vocem translationis pro simplici exscriptione accipi. Attamen alii contendunt, hanc fuisse Latinam istius Vitæ Græcæ interpretationem, & sententiam suam confirmant ex difficultate, quam S. Sidonius in illo Opere perficiendo indicat. At qualecumque fuerit istud oposculum, nos ex relato hujus epistolæ fragmento intelligimus, sanctum Episcopum in castro Liviano detentum non potuisse satisfacere desiderio Leonis ob noctes insomnes & ebrias rixosasque duas mulieres Gothicas, quæ crebris fragoribus eum ab opere impediebant. Ex eodem quoque discimus, Leonem regis Eurici ministrum sancto Præsuli libertatem suo patrocinio impetrasse, eumque ab exsilio in civitatem Arvernensem rediisse. Ceterum præcipua, quæ post hunc reditum gessit aut scripsit, paragrapho sequente narrabimus.

§ IX. Reliqua Sancti gesta post reditum ab exsilio usque ad annum Christi 483.

[Etsi Sanctus ab exsilio redux] Cum sanctus Antistes ad diœcesim suam reversus esset, inter medios Gothos Arianos eam diligenter & intrepide gubernavit, ut Gennadius Massiliensis, quem paragrapho primo hujus Commentarii historici citavimus, innuit his verbis: In Christiano vigore pollens, etiam inter barbaræ ferocitatis duritiem, quæ eo tempore Gallos oppresserat, Catholicus pater & doctor habetur insignis. Hujus episcopalis vigoris argumentum eruimus ex lib. 4 epist. 15, in qua S. Sidonius laudat Elaphium virum pium, eo quod ædificasset novam ecclesiam illo tempore, quo vix alii templa collabentia restaurare audebant. Hic verosimillime designatur tempus, quo Arvernia & vicinæ regiones parebant Eurico regi Gothorum, qui sectæ suæ Arianæ erat addictissimus, ut supra relatum est, & de quo S. Gregorius Turonensis in Historia Francorum lib. 2 cap. 25 scribit sequentia: Hujus tempore & Evarix rex Gotthorum excedens Hispanum limitem, gravem in Galliis super Christianos intulit persecutionem. Truncabat passim perversitati suæ non consentientes, clericos carceribus subigebat; sacerdotes vero alios dabat exsilio, alios gladio trucidabat. Nam & ipsos sacrorum templorum aditus spinis jusserat obserari, scilicet ut raritas ingrediendi oblivionem faceret fidei.

[108] [intrepide cultum Catholicæ fidei promoveret,] Attamen hoc periculoso tempore S. Sidonius impavide profectus est ad Rutenos, ut novam illam ecclesiam consecraret, & proxime citata epistola decima quinta libri quarti Elaphio ad hanc solennitatem invitanti respondet hoc modo: Epulum multiplex & capacissima lectisternia para. Plurimis viis, pluribus turbis ad te venitur. Ita bonorum contubernio sedit: quippe postquam omnibus tempus futuræ dedicationis inclaruit. Nam baptisterium, quod olim fabricabamini, scribitis jam posse consecrari. Ad quæ festa vos voti, nos ministerii, officii multos, fidei totos causa sollicitat. Siquidem res est grandis exempli, eo tempore a vobis nova ecclesiarum culmina strui, quo vix alius auderet vetusta sarcire. Quod restat, optamus, ut Deo nostro per uberes annos, sicut vota redditis, ita reddenda foveatis; idque non solum religione celata, sed & conversione manifesta; mitigatoque temporum statu, tam desiderio meo Christus indulgeat, quam Rutenorum, ut possitis & pro illis offerre sacrificia, qui jam pro vobis offertis altaria.

[109] [ac munere suo fungeretur,] De cetero quamquam & extremus autumnus jam diem breviat, & viatorum solicitas aures, foliis toto nemore labentibus, crepulo fragore circumstrepit; inque castellum, ad quod invitas, utpote Alpinis rupibus cinctum, sub vicinitate brumali difficilius ascenditur; nos tamen, Deo prævio, per tuorum montium latera confragosa venientes, nec subjectas cautes, nec superjectas nives expavescemus, quamvis jugorum profunda declivitas aggere cochleatim fracto sæpe redeunda sit. Nescimus, an impletum fuerit desiderium S. Sidonii, qui Elaphium aliquando Rutenensis ecclesiæ præsulem fieri optabat. At scimus, Ruricium Lemovicensem præsulem epistolam septimam libri secundi scripsisse cuidam Elafio, quem fratrem appellat, & cujus virtutes laudat, ut apud Canisium tomo 5 Lectionis antiquæ pag. 481 & sequente licet videre. Ceterum in relata S. Sidonii epistola lucet magnanimus illius episcopi zelus, quo quælibet incommoda & pericula contemnebat, ut oppressum Catholicæ religionis cultum restauraret ac promoveret.

[110] Quamvis intrepide, tamen caute ac prudenter officio suo fungebatur, [caute tamen ipsum Gothorum regem,] ne videlicet regem Arianum contra Catholicos irritaret. Quinimo ministros vel amicos Eurici ipsumque Euricum sibi demereri studebat, ut tanto securius gregi suo consuleret: licet enim ab initio episcopatus renuntiasset poësi, tamen Lampridio poëtæ Burdigalensi, qui ab eo carmen aliquod petierat, & quem Eurico charum esse noverat, post varias excusationes misit quosdam versiculos de magna istius regis potentia, ut vel invitus hoc modo gratiam ejus aucuparetur. Cum vero Sanctus ipse per duos menses frustra laborasset, ut in aula Eurici negotium quoddam conficeret, ac toto illo tempore semel dumtaxat istum principem videre potuisset, regalibus ejus occupationibus hanc moram benigne imputat, dum lib. 8 epist. 9 in carmine ad Lampridium misso sic inter alia canit:

Nos istic positos, semelque visos,
Bis jam menstrua luna conspicatur:
Nec multum domino vacat vel ipsi,
Dum responsa petit subactus orbis.

Deinde recenset varias nationes, quas Euricus imperio suo subjecerat. Procul dubio cupiebat, ut Lampridius istud carmen Eurico ostenderet aut recitaret.

[111] Libentius, ut opinor, composuit epitaphium metricum in honorem sancti Abrahami abbatis, [ejusque ministros sibi demereri conabatur,] ut obsequeretur Victorio Comiti, cui rex Euricus Arverniam gubernandam commiserat, quemadmodum lib. 7 epist. 17 ad Volusianum scribens indicat his verbis: Jubes me, domine frater, lege amicitiæ, quam nefas lædi, jam diu desides digitos incudibus officinæ veteris imponere, & sancto Abrahæ die functo næniam sepulcralem luctuosis carminibus inscribere. Celeriter injunctis obsecundabo, cum tua tractus auctoritate, tum principaliter amplissimi viri Victorii Comitis devotione præventus; quem jure seculari patronum, jure ecclesiastico filium, excolo ut cliens, ut pater diligo: qui satis docuit, quæ sibi aut qualis erga famulos Christi cura ferveret, cum thorum circa decumbentis antistitis, non dignitatem minus quam membra curvatus, ac supra vultum propinqua morte pallentem dolore concolor factus, quid viro vellet, lacrymis indicibus ostenderet.

[112] Et quia sibi maximas humandi funeris partes ipse præripuit, [ut tanto liberius regeret suam diœcesim,] totum apparatum supercurrentis impendii, quod funerando sacerdoti competeret, impartiens, saltem ad obsequium, quæ remanserunt, verba conferimus, nihil aliud exaraturi styli scalpentis impressu, quam testimonium mutuæ dilectionis. Ceterum viri mores, gesta, virtutes, indignissime meorum vilitate dictorum ponderabuntur. His subnectit versiculos aliquot distichos, quos ad diem XV Junii in Actis sancti istius Abrahami dedimus. Porro Victorius ille Comes aut Dux eo tempore exteriorem pietatem simulavit, vel postea multum mutatus est, quandoquidem S. Gregorius Turonensis in Historia Francorum lib. 2 cap. 20 de eodem scribit sequentia: Eorichus autem Gotthorum rex Victorium Ducem super septem civitates præposuit anno quarto decimo regni sui… Fuit autem Arvernis annis novem. Super Eucherium vero senatorem calumnias devolvit, quem in carcere positum nocte extrahi jussit, ligatumque juxta parietem antiquum, ipsum parietem super eum elidi jussit. Ipse vero dum nimium esset in amore mulierum luxuriosus, & ab Arvernis vereretur interfici, Romam aufugit, ibique similem tentans exercere luxuriam, lapidibus est obrutus.

[113] [in qua etiam curam disciplinæ monasticæ habebat.] Quanta porro eßet solicitudo sancti Præsulis nostri pro disciplina monastica, patet ex fine ejusdem epistolæ, ubi monasterium S. Cyrici, in quo S. Abraham obierat, supra memorato Volusiano sic commendat: Ecce, ut injunxeras, quæ restant sepulto justa persolvimus. Sed si vicissim caritatis imperiis fratres, amicos, commilitones obsequi decet, ad vicem, quæso, tu quoque, quibus emines institutis discipulos ejus aggredere solari, fluctuantemque regulam Fratrum destitutorum, secundum statuta Lirinensium patrum vel Grinincensium festinus informa: cujus disciplinæ si qui rebelles, ipse castiga; si qui sequaces, ipse collauda. Præpositus illis quidem videtur sanctus Auxanius, qui vir, ut nosti, plusculum justo & corpore infirmus & verecundus ingenio, eoque parendi quam imperandi promptior, exigit te rogari, ut tuo ipse sub magisterio monasterii magister accedat; & si quis illum de junioribus spreverit, tamquam imperitum vel pusillanimem, per te unum sentiat, utrumque non impune contemni. Quid multa? Vis ut paucis, quid velim, agnoscas? Quæso, ut abbas sit frater Auxanius supra congregationem, tu vero & supra abbatem.

[114] [Sanctus duo opuscula,] Etiam libenter ad gloriam S. Aniani conscripsisset bellum Attilæ, quod Prosper Aurelianensis episcopus rogaverat. Sed S. Sidonius aliis occupationibus impeditus, vel Operis mole deterritus, inchoatam lucubrationem deseruit, & lib. 8 epist. 15 sese apud ipsum excusat his verbis: Dum laudibus summis sanctum Anianum, maximum consummatissimumque pontificem, Lupo parem, Germanoque non imparem, vis celebrari, fideliumque desideras pectoribus infigi viri talis ac tanti mores, merita, virtutes; cui etiam illud non absque justitia gloriæ datur, quod te successore decessit; exegeras mihi, ut promitterem tibi, Attilæ bellum stylo me posteris intimaturum: quo videlicet Aurelianensis urbis obsidio, oppugnatio, irruptio, nec direptio, & illa vulgata exauditi cælitus sacerdotis vaticinatio continebatur. Cœperam scribere; sed Operis arrepti fasce perspecto, tæduit inchoasse. Propter hoc nullis auribus credidi, quod primum me censore damnaveram. Dabitur, ut spero, precatui tuo, & meritis antistitis summi, quatenus præconio suo sub quacumque & quidem celeri occasione famulemur. Si sanctus Antistes brevi postea laudes S. Aniani celebraverit, sicut hoc loco spondet, istud opusculum periit vel adhuc latet, cum inter alias S. Sidonii lucubrationes non inveniatur.

[115] [quæ ab eo postulabantur,] Supra memoratus Leo minister Eurici regis Antistitem nostrum rogaverat, ut historiam (forsan sui temporis, aut regis Eurici) litteris mandaret ac posteritati relinqueret. At Sanctus videns, sese id sine offensionis vel assentationis periculo perficere non posse, lib. 4 epist. 22 dextere istud onus in humeros ipsius Leonis detorquet, & se propter clericalem vitæ professionem modeste excusat hoc modo: Vir magnificus Hesperius, gemma amicorum litterarumque, nuper urbe cum rediit e Tolosatium, præcipere te dixit, ut epistolarum curam, jam terminatis libris earum, converteremus ad stylum historiæ. Reverentia summa, summo & affectu talem atque tantam sententiam amplector: idoneum quippe pronuntias ad opera majora, quem mediocria putas deserere debere. Sed, quod fatendum est, facilius audeo hujusmodi suspicere judicium, quam suscipere consilium. Res quidem digna, quam tu juberes; sed non minus digna, quam faceres. Namque & antiquitus, cum Caius Cornelius Caio Secundo paria suasisset, ipse postmodum, quod injunxit, arripuit. Idque ab exemplo nunc me melius aggrederis; quia & ego Plinio, ut discipulus assurgo, & tu vetusto genere narrandi jure Cornelium antevenis; qui seculo nostro si revivisceret, teque, qualis in litteris & quantus habeare, conspicaretur, modo verius Tacitus esset.

[116] Itaque tu molem thematis missi recte capessis, cui præter eloquentiam singularem, [conscribere renuit,] scientiæ ingentis magna opportunitas: quotidie namque per potentissimi consilia regis, totius solicitus orbis, pariter ejus negotia & jura, fœdera & bella, loca, spatia, merita cognoscis. Unde quis justius sese ad ista succinxerit, quam ille, quem constat gentium motus, legationum varietates, facta ducum, pacta regnantum, tota denique publicarum rerum secreta didicisse; quique præstanti positus in culmine, non necesse habet, vel supprimere verum, vel concinnare mendacium. At nostra longe conditio dispar, quibus dolori peregrinatio nova, nec usui lectio vetusta; tum religio professioni est, humilitas appetitui, mediocritas obscuritati: nec in præsentibus rei tantum, quantum in futuris spei locatum. Postremo languor impedimento; jamque vel sero propter hunc ipsum desidia cordi æquæva. Certe jam super studiis nulla laus curæ, sed ne posthuma quidem.

[117] Præcipue gloriam nobis parvam ab historia petere fixum; [allatisque variis excusationibus,] quia per homines clericalis officii temerarie nostra, jactanter aliena, præterita infructuose, præsentia semiplene, turpiter falsa, periculose vera dicuntur: est enim hujusmodi thema vel opus, in quo bonorum si facias mentionem, modica gratia paratur, si notabilium, maxima offensa. Sic se ille protinus dictioni color odorque satyricus admiscet. Ilicet scriptio historica videtur ordine a nostro multum abhorrere, cujus inchoatio invidia, continua io labor, finis est odium. Sed tunc ista proveniunt, clericis si aliquid dictetur auctoribus, qui colubrinis oblatratorum molaribus fixi, si quid simpliciter edamus, insani; si quid exacte, vocamur præsumptiosi. At si tu ipse, cui datum est saltibus gloriæ proterere posse cervices vituperonum seu supercurrere, materiæ istius libens provinciam sortiare, nemo te celsius scripserit, nemo antiquius, etiamsi placeat recentia loqui; quandoquidem sermonum copia impletus ante, nunc rerum, non reliquisti, cur venenato morsu secere: atque ideo te in posterum consuli utilitas, audiri voluptas, legi auctoritas erit.

[118] Sanctus Præsul hoc tempore ad diversos amicos dedit alias litteras, [denique anno 483 nonum epistolarum librum edit,] in quibus omnibus ingenium ejus, comitas, & humilitas elucent. Videtur autem anno Christi 483 nonum ac ultimum epistolarum suarum librum edidisse, cum duodecim annos in episcopatu transegisset, ut conjicimus ex epistola duodecima ejusdem libri noni, in qua Oresius Hispanus poëma quoddam petens repulsam patitur, ac inter alias recusationis causas S. Sidonius hanc ei profert: Tum præterea constat, omnem operam, si longa intercapedine quiescat, ægre resumi. Quisnam enim ignoret, cunctis aut artificibus aut artibus maximum decus usu venire; cumque studia consueta non frequentantur, brachia in corporibus, ingenia pigrescere in artibus? Unde est & illud, quod sero correptus, aut raro, plus arcus manui, jugo bos, equus fræno rebellat. Insuper desidiæ nostræ verecundia comes ad hoc sententiam inclinat, ut me, postquam in silentio decurri tres olympiades, tam pudeat novum poëma conficere, quam pigeat.

[119] [& tunc scriptis suis finem imposuisse videtur.] Ceterum videtur epistola decima sexta sive ultima libri noni sanctus Antistes omnibus suis scriptis finem imposuisse: nullam enim postea lucubrationem ejus reperimus. Huic ultimæ epistolæ inseruit carmen Sapphicum, cujus partem supra § VI transcripsimus, & in quo renovat propositum suum non componendi amplius poemata, nisi hæc forsan ad laudes Sanctorum vel Martyrum celebrandas exigerentur. Inter hos Sanctos aut Martyres, quos aliquando forsitan carmine laudaturus esset, primum locum tribuit S. Saturnino martyri Tolosano, quem magna veneratione prosequebatur, & in cujus ecclesia sepultus fuit, ut infra videbimus. Huc usque præcipua S. Sidonii gesta ex scriptis ejus collegimus. Sed cum post tres olympiades in episcopatu transactas, sive post annum Christi 483, nihil ab ipso scriptum inveniatur, quid reliquis vitæ annis egerit, ex testimonio illius scire non possumus. Attamen aliunde novimus, hunc Virum sanctum ante mortem afflictum fuisse persecutionibus, quas paragrapho sequente jam referemus.

§ X. Sancti afflictiones, prophetia, obitus, sepultura, epitaphium & reliquiæ.

[Sanctus Præsul inter persecutiones,] Etiamsi S. Sidonius multis illustribus viris esset amicissimus, ac omnes obsequio sibi demereri niteretur, tamen consueto Sanctorum more habuit quosdam invidos ac inimicos, quemadmodum liquet ex S. Gregorio Turonensi, qui in Historia Francorum lib. 2 cap. 22 narrat sequentia: Sanctus vero Sidonius tantæ facundiæ erat, ut plerumque ex improviso luculentissime, quæ voluisset, nulla obsistente mora, componeret. Contigit autem quadam die, ut ad festivitatem basilicæ monasterii, cujus supra meminimus, invitatus accederet; ablatoque sibi nequiter libello, per quem sacrosancta solemnia agere consueverat, ita paratus a tempore cunctum festivitatis opus explicuit, ut ab omnibus miraretur, nec putaretur ab adstantibus ibidem hominem locutum esse, sed angelum; quod in præfatione libri, quem de Missis ab eo compositis conjunximus, plenius declaravimus. Hinc facile colligimus, istum librum ab æmulo quodam sublatum fuisse, ut sanctus Præsul in divino officio perplexus hæsitaret, vel afficeretur pudore, quem tamen Deus mirabiliter avertit.

[121] Verum apertior fuit persecutio, quam duo scelerati presbyteri adversus sanctum Virum moveru, [quas ei duo presbyteri moverant,] & de quibus laudatus S. Gregorius capite sequente libri proxime citati hæc tradit: Cumque ad officium Dominicum fuisset mancipatus, & sanctam ageret in seculo vitam, surrexere contra eum duo presbyteri, & ablata ei omni potestate a rebus ecclesiæ, arctum ei victum & tenuem relinquentes, ad summam eum contumeliam redegere. Sed non longi temporis spatio inultam ejus injuriam divina voluit sustinere clementia: nam unus ex his nequissimis & indignis dici presbyteris, cum ante noctem minatus fuisset eum de ecclesia velle extrahere, signum ad Matutinas audiens fuisse commotum, fervens felle contra Sanctum Dei, surrexit hoc iniquo corde explere cogitans, quod die præcedente tractaverat.

[112] Ingressus autem in secessum suum, dum ventrem purgare nititur, [post terribilem unius punitionem,] spiritum exhalavit: exspectabat enim puer aforis cum cereo dominum egressurum. Jamque advenerat lux, & satelles ejus, id est alius presbyter, mittit nuntium dicens: Veni, ne tardaveris, ut quæ nobis die hesterna convenerant, pariter expleamus. Sed cum responsa dare differret exanimis, elevato puer velo ostii, reperit dominum super sellulam secessus defunctum. Unde indubitatum est, non minoris criminis hunc reum esse, quam Arium illum, cui similiter in secessu fuere interna deposita, per partes inferiores egesta: quia nec istud sine hæresi potest accipi, ut in ecclesia non obediatur sacerdoti Dei, cui ad pascendum oves commistæ sunt; & ille se ingerat potestati, cui neque a Deo, neque ab hominibus aliquid est commissum.

[123] Dehinc beatus Sacerdos, uno adhuc manente nihilominus inimico, [spiritu prophetiæ præditus moritur;] suæ restituitur potestati. Factum est autem post hæc, ut accedente febre ægrotare cœpisset; qui rogat suos, ut eum in ecclesiam ferrent. Cumque illuc illatus fuisset, conveniebat ad eum multitudo virorum ac mulierum, simulque etiam & infantium plangentium atque dicentium: Cur nos deseris, Pastor bone, vel cui nos quasi orphanos derelinquis? Numquid erit nobis post transitum tuum vita? Numquid erit postmodum, qui nos sapientiæ sale sic condiat; aut ad Dominici nominis timorem talis prudentiæ ratione redarguat? Hæc & his similia populis cum magno fletu dicentibus, tandem Sacerdos, Spiritu in se sancto influente, respondit: Nolite timere, o populi, ecce frater meus Aprunculus vivit, & ipse erit sacerdos vester. Qui non intelligentes, putabant eum loqui aliquid in exstasi.

[124] Quo migrante, presbyter ille nequam, alter ex duobus, [cujus cathedram alter ex his occupare volens,] qui remanserat, protinus omnem facultatem ecclesiæ, tamquam si jam episcopus esset, inhians cupiditate, præoccupat dicens: Tandem respexit in me Deus cognoscens, me justiorem esse Sidonio, largitusque est mihi hanc potestatem. Cumque per totam urbem superbus ferretur, adveniente die Dominico, qui imminebat post transitum sancti Viri, præparato epulo, jussit cunctos cives in domo ecclesiæ invitari; despectisque senioribus, primus recumbit in thoro. Cui oblato pincerna poculo, ait: Domine mi, vidi somnium, quod, si permittis, edicam. Videbam hac nocte Dominica, & ecce, erat domus magna, & in domo erat thronus positus, in quo quasi judex residebat, cunctis potestate præstantior, cui assistebant multi sacerdotum in albis vestibus, sed & promiscuæ populorum turbæ valde innumerabiles.

[125] Verum cum hæc trepidus contemplarer, conspicio eminus inter eos beatum adstare Sidonium, [subita morte punitur,] & cum presbytero illo tibi carissimo, qui ante hos paucos annos de hoc mundo migravit, attente litigantem: quo devicto, jubet rex, ut in imis carceris angustiis retrudatur; ablatoque isto, contra te iterum insurgere dicens, te in eo scelere, propter quod ille prior damnatus fuerat, fuisse participem. Verum ubi judex, quem ad te transmitteret, solicite cœpit inquirere, ego me inter reliquos occulere cœpi, & a tergo steti tractans apud memetipsum, ne forte ego, qui notus sum homini, mittar. Dum hæc mecum tacitus volverem, amotis omnibus, remansi solus in publico, vocatusque a judice propius accedo. Cujus virtutem atque splendorem contuens, cœpi hebes effectus titubare præ metu. Et ille; Ne timeas, puer, inquit; sed vade, dic presbytero illi: Veni ad respondendam causam, quia Sidonius te accersiri deprecatus est. Tu vero ne moram facias ad eundum, quia sub grandi testificatione mihi præcepit rex ille tibi hæc loqui dicens: Si tacueris, morte pessima morieris. Hæc eo loquente, exterritus presbyter, elapso de manu calice, reddidit spiritum; ac de recubitu ablatus mortuus, sepulturæ mandatus est, possessurus infernum cum satellite suo.

[126] [eique S. Aprunculus successit, ut S. Sidonius prædixerat,] Tale judicium super contumaces clericos Dominus in hunc prætulit mundum, ut unus Arii sortiretur mortem; alius tamquam Simon magus Apostoli sancti oratione ab excelsa arce superbiæ præceps allideretur: qui non ambiguntur pariter possidere tartarum, qui simul egerunt nequitur contra sanctum Episcopum suum. Interea cum jam terror Francorum resonaret in his partibus, & omnes eos amore desiderabili cuperent regnare, Aprunculus Lingonicæ civitatis episcopus apud Burgundiones cœpit haberi suspectus. Cumque odium de die in diem cresceret, jussum est, ut clam gladio feriretur. Quo ad eum perlato nuntio, nocte a castro Divionensi per murum demissus, Arvernis advenit, ibique juxta verbum Domini, quod posuit in ore sancti Sidonii, undecimus datus est episcopus. Nunc circa illam Gregorii Turonensis narrationem quædam observanda occurrunt.

[127] [teste Gregorio Turonensi, cujus narratio expenditur.] Imprimis hæc horrenda duorum sacerdotum punitio magnam fidem meretur, de qua post mortem S. Sidonii triginta vel quadraginta annis adhuc erat recens & publica memoria apud Arvernos, ubi verosimiliter S. Gregorius Turonensis illam audivit, dum ibi puer enutriebatur sub S. Gallo patruo suo, qui ante annum Christi 529 in cathedra Arvernensi sedebat, ut ex hujus Actis ad diem 1 Julii in Opere nostro illustratis colligi potest. Insuper historia illa innuit, inimicos istos bona ecclesiæ Arvernensis sibi vindicasse, cum tantummodo arctum & tenuem victum sancto Præsuli reliquerint, faventibus haud dubie Arianis, quos forsan hi du scelesti sacerdotes pecunia corruperant. Tertio ex ista narratione intelligimus, S. Sidonium post divinam primi persecutoris ultionem dignitati suæ restitutum esse, & adhuc paucis annis vixisse. Quarto ex testificatione sancti Gregorii Turonensis constat, sanctum nostrum Antistitem spiritu prophetiæ præditum fuisse, quando morti proximus successorem suum prædixit. Denique clausula hujus narrationis indicat, S. Sidonium ad Superos migrasse, cum jam terror Francorum in Gallia resonaret, & incolæ eos regnare cuperent. Jam videamus, an ex hac temporis nota aliisque adjunctis eruere possimus annum, quo S. Sidonius e vivis excessit.

[128] Ægidius Bucherius noster lib. 19 Belgii sui Romani cap. 7 num. 9 mortem hujus sancti Præsulis anno 482 assignat, [Contra Bucherium nostrum,] & ibidem epocham illam sic probare conatur: Anno demum CDLXXXII Sidonius fato cessit, XII Kalendas Septembris seu XXI Augusti; qui quidem dies apud Arvernos exinde anniversariæ ejus memoriæ dicatus est, & tumulo inscriptus, licet Martyrologium Romanum Augusti vigesima tertia referat, diem credo sepulturæ, aut si forte, translationis alicujus memorans. Jam Gregorius Turonensis lib. 2 cap. 23 apte notat, diem Dominicum post sancti Viri transitum imminuisse, ac proinde sabbatho decessisse, quod in vigesimam primam Augusti anno isto CDLXXXII incurrisse docet nos littera Dominicalis C. Savaro, Sirmondus noster, & qui eos sequuntur, in annum CDLXXXVIII differunt; non animadvertentes, litteras ejus anni bissextilis geminas C. B. fuisse, quarum posterior B, non C, a vigesima Februarii ad Augustum, & finem anni decurrerit.

[129] Sed illud Bucherii ratiocinium in falsa hypothesi procedere videtur, [qui falsa hypothesi nititur,] ut Pagius in Critica ad annum 484 num. 27 & sequente contendit, ubi aliis argumentis suis istud adjungit: Ex Turonensis loco laudato sanctum Antistitem die sabbati ad cælum migrasse, perperam infertur. Narrat Turonensis, duos presbyteros, qui adversus Sidonium, dum viveret, insurrexerant, malo fine periisse, & cum, Sidonio mortuo, unus ex illis per totam urbem superbus ferretur, adveniente die Dominico, qui imminebat post transitum sancti Viri, jussisse præparato epulo cunctos cives in domo ecclesiæ invitari, quia scilicet se Sidonio successurum credebat, pincerna dixit, se hac nocte Dominica vidisse thronum, & Sidonium coram judice adstantem. Quæ cum narraret pincerna, presbyter ille subita morte interiit, ut pluribus narrat Baronius ex Turonensi.

[130] At si Sidonius anno CDLXXXVII vivere desierit, idque die XXI Augusti, [ut Pagius aliique observarunt,] qui eo anno in feriam sextam incidebat, dies Dominica, quæ tunc concurrebat cum die XXIII Augusti, recte potest dici dies Dominicus adveniens, qui imminebat post transitum sancti Viri. Quare sicut ex Martyrologiis & citato epitaphio non sequitur, Sidonium die XXI Augusti ad Superos evolasse, sic nec etiam ex Turonensi, diem ejus emortualem in sabbatum incidisse. Annus itaque & dies emortuales Sidonii non minoribus, quam antea, tenebris circumfusi. At sive S. Sidonius die XXI sive XXIII Augusti obierit, de quo frustra litigare nolumus, cum Pagio aliisque putamus, ex testimonio Gregorii Turonensis non sequi, quod sanctus ille Præsul die sabbati ex hac vita discesserit: nam historicus iste non asserit, hanc divinam vindictam die sequente post obitum Sancti Viri, sed Dominica proxima post mortem ejusdem contigisse Hæc autem assertio vera est, etsi S. Sidonius feria quinta vel sexta mortuus fuisset.

[131] Nobis placet opinio eorum, qui mortem S Sidonii anno Christi 488 vel 489 collocant. [mortem S. Sidonii post annum 482] Certe vita ejus ultra annum 482 proroganda est, cum Sanctus ipse lib. 9 epist. 12 Oresio carmina quædam petenti respondeat, sese ab exordio episcopalis officii poesim abdicasse, & jam in isto silentii genere tres olympiadas, id est duodecim annos, decurrisse: nam scriptor ille, figuris ac metaphoris assuetus, haud dubie spatio quatuor annorum accepit olympiadem sic dictam a ludis, qui in honorem Jovis Olympii singulis quatuor annis celebrabantur, ut vulgo notum est. Itaque tres istæ olympiades decursæ, ac numeratæ ab exeunte anno Christi 471 vel ineunte 472, nos ultra annum 482 deducunt. His adde, quod S. Sidonius post horribilem primi presbyteri punitionem, quæ post annum Christi 482 contigit, adhuc aliquot annis vixerit, ut ex superiori narratione S. Gregorii Turonensis eruitur.

[132] [& ante annum 490 collocamus.] Attamen obitum sancti Antistitis nostri ultra annum 490 differre non possumus, cum supra citatus Gennadius Massiliensis, & epitaphium mox infra dandum testentur, S. Sidonium mortuum esse sub imperatore Zenone, qui mense Aprili anni 491 vitam cum morte commutavit. Insuper aliquod temporis spatium in cathedra Arvernensi relinquendum est S. Aprunculo successori, qui videtur anno 491 ad Superos migrasse, quemadmodum novissimi Galliæ Christianæ editores tomo 2 col. 235 affirmant. Omnibus igitur mature expensis, initio hujus Commentarii historici in margine mortem S. Sidonii circa annum Christi 488 ex probabili conjectura notavimus. Hæc qualiscumque chronologia nostra confirmatur ex fine superioris historiæ de duobus presbyteris divinitus punitis, ubi S. Gregorius Turonensis agens de morte S. Sidoni asserit, eo tempore arma Francorum in Gallia resonuisse, & hos novos hospites in populo illo desiderium suæ dominationis excitasse. Verum Clodovæus anno regni sui quinto, sive Christi 486, magnam de Syagrio retulit victoriam, qua aliisque sequentibus etiamnum ethnicus tam prudenter usus est, ut episcopos Catholicos veneraretur, & vas sacrum, a militibus suis ex ecclesia Rhemensi sublatum, sancto Remigio restitui jusserit, sicut apud Gregorium Turonensem & passim obvios Francorum historicos legere est. Hac armorum potentia juvenis rex hostes terruit, & animi moderatione alios Galliæ incolas ita sibi conciliavit, ut ejus regnum desiderarent. Hinc mortem Sancti nostri post hæc gesta, sive post annum Christi 486, probabilius accidisse putamus. Jam de sepultura & sacris ejus reliquiis agemus.

[133] [Tumulo ejus inscriptum fuit epitaphium,] Corpus S. Sidonii sepultum est in ecclesia S. Saturnini, ubi adhuc erat circa annum 950, sicuti scriptor anonymus istius temporis apud Savaronem in Originibus Claromontanis pag. 357 notat his verbis: In ecclesia sancti Saturnini, altare sancti Saturnini, ubi sanctus Amandinus & sanctus Sidonius quiescunt. Huic tumulo inscriptum fuit epitaphium seu carmen sepulchrale, quod Savaro & Sirmondus ante Opera S. Sidonii sic exhibent.

Sanctis contiguus, sacroque patri
Vivit sic meritis Apollinaris,
Inlustris titulis, potens honore,
Rector militiæ, forique judex.
Mundi inter tumidas quietus undas,
Causarum moderans subinde motus,
Leges barbarico dedit furori,
Discordantibus inter arma regnis,
Pacem consilio reduxit amplo.
Inter hæc tamen & philosophando
Scripsit perpetuis habenda seclis,
Et post talia dona gratiarum,
Summi pontificis sedens cathedram,
Mundanos suboli * refundit actus.
Quisque hic dum lacrymis Deum rogabis,
Dextrum funde preces super sepulcrum:
Nulli incognitus, & legendus orbi,
Illic Sidonius tibi invocetur *.
XII Kal. Septemb. Zenone imp.

[134] Pagius in Critica ad Annales ecclesiasticos eminentissimi Baronii anno Christi 484 num. 27 de tempore conscripti hujus epitaphii vel elogii sepulchralis ita disserit: [quod contra censuram Pagii] Nota temporaria ab imperio Zenonis desumpta demonstrat, epitaphium longe post Sidonii mortem conditum; cum enim sanctus Præsul, Visigothorum regibus Arverno dominantibus, ad Deum migrarit, si ejus mortis tempore illud exaratum esset, non imperatoris Orientis, sed regis Visigothorum nomen in eo legeretur; cum in ipsis etiam conciliis, tam in Hispaniis, quam in Septimania, Visigothis regnantibus, celebratis, aliisque monumentis publicis eorumdem regum nomina describerentur.

[135] At illa Pagii argumentatio etiam probaret, Gennadium Massiliensem diu post mortem S. Sidonii de Viris illustribus scripsisse, [nobis antiquum apparet,] cum in elogio ejus tantum recenseat imperatores Romanos, sub quibus Sanctus noster floruit. Videtur tamen Gennadius hunc Catalogum de Viris illustribus exarasse, quando S. Sidonius adhuc vivebat, & jam Visigothi Arverniam aliasque Galliæ provincias occupaverant. Porro non contendimus, epitaphium hujus sancti Antistitis statim post mortem ejus sub Alarico Gothorum rege conscriptum fuisse: nam post viginti annos inscriptio illa sepulchralis libere componi potuit ab erudito quodam viro, cui hæresis & memoria Gothorum exosæ erant, quando jam Clodovæus Alaricum in prælio occiderat, & Gothos ex Arvernia ejecerat. Quæcumque sit determinata hujus epitaphii ætas, nos saltem cum Tillemontio & aliis scriptoribus arbitramur, illud prorsus antiquum esse.

[136] Non scimus, quo tempore corpus S. Sidonii ex ecclesia S. Saturnini ad ecclesiam S. Genesii translatum fuerit, [& corpus illius postea translatum est in aliam ecclesiam,] cum Joannes Savaro in Vita sancti istius Præsulis, Operibus ejus præmissa, de translatione illa sic indeterminate scribat: Sancti Sidonii funus in ecclesiam sancti Saturnini illatum & sepultum fuit ad dextram (quæ hodie sacellum sancti Amandini vocatur) postmodum in ecclesiam sanctorum Symphoriani & Genesii translatum quinto Idus Julii, cujus cineres sericis involuti in arca plumbea, quæ capsa lignea circumdata est, ad dextrum cornu majoris altaris ecclesiæ sancti Genesii Claromontensis episcopi religiose servantur. Similia paragrapho primo hujus Commentarii in compendio Actorum ex Sirmondo nostro retulimus. Ceterum omnes S. Sidonii laudatores unanimi consensu affirmant, sacras ejus reliquias majori pietate, quam magnificentia adhuc hodiedum in ecclesia sancti Genesii conservari.

[137] Nihilominus Joannes Tamayus Salazar nobis persuadere nititur, [sed non in Lusitaniam, ut quidam fingunt,] has S. Sidonii reliquias magna ex parte in Gallæciam translatas fuisse, dum in Martyrologio suo Hispanico Acta sancti Præsulis istius ad diem XXIII Augusti exhibet, & sub fine eorum sic confidenter pronuntiat: Funus in ecclesiam sancti Saturnini illatum, ibidem corpus sanctum sepultum fuit, donec postmodum multam exuviarum partem ad Hispaniam apud Braccaram Gallæciæ metropolim translatam fuisse, antiquorum & recentiorum celebritas persuadet, ubi miracula quotidie passim sacrarum reliquiarum contactu ab incolis experiuntur. Ad hanc assertionem suam probandam citat pseudo-Julianum, qui in Adversariis num. 187 agens de corporibus Sanctorum, quæ se in Lusitania vidisse fingit, fabulis aliis hanc ita adjicit: Rediens ad Castellam in itinere audivi, corpus esse S. Apollinaris, & doctum fuisse percepi Sidonium Apollinarem episcopum Arvernensem, cujus festum agitur XXIII Augusti; cujus bona pars corporis illuc adlata est. Tamayus ibidem confirmationis gratia recitat carmen ex Ms. Codice sui Auli Hali, si lubet credere, quem in omni fictione promptum adjutorem habet. Viris eruditis videbimur otiari, si nugas istas operose refellamus.

[138] [quos Nicolaus Antonius Hispanus] Quare pauca tantum dabimus ex Mss. posthumis Nicolai Antonii, quæ jam sæpius in Opere nostro laudatus ejus consanguineus anno 1721 Matriti nobis humaniter communicavit, ubi doctus ille Hispanus hanc fabulam explodit his verbis: Julianus S. Sidonium Apollinarem, Arvernensem in Gallia episcopum, confundit cum Apollinari quodam Bracharensis ditionis martyre, de quo agit in Historia sua Bracharensi D. Rodericus da Cunha… Ad Sidonium quod attinet, fictionem fictione cumulans D. Joannes Tamayus ex Hali Ms. codice, Pandora sibi mendaciorum, carmen protulit, manuum profecto suarum opus, unde docet, Castinum Bracharensem episcopum Romam per Gallias transeuntem hasce Arvernensis Sidonii exuvias in ecclesiam suam transtulisse, & in comprobationem hujus Castini expeditionis Romano-Gallicæ locum Juliani ejusdem laudat ex Chronico…

[139] [jure merito explodit.] Julianum fabulæ auctorem Tamayus non hæsitanter sequitur, nec asymbolus, auxiliari carmine Hali sui debellatum existimans; & hunc diversum credit ab Apollinari alio martyre Calabriensi ejusdem diœcesis Bracharensis, de quo agit die IV Decembris, dechastico etiam Hali ejusdem, qui in rebus difficillimis numquam ei non præsto fuit, allato. Sed non credo huic differentiæ collaturum calculum suum ficulneum Julianum, cujus mens non alia prorsus fuit, quam ut Apollinari, Bracharensium parum noto genti, ac veluti mortuæ memoriæ episcopo (nam & cum infulis pastoralibus depictum habent ac talem credunt) animam & vitam Sidonii Arvernensis, qua arte solet, infunderet: de cujus reliquiarum alicujus partis ex ecclesia Arvernensi sive Claromontensi, ubi sepultus fuit, alio avectione, si Julianum de medio tollas, quod sine injuria feceris, nusquam numquam audiemus. Hæc contraximus ex rationcinio Nicolai Antonii, qui sæpius alibi plurima popularium suorum figmenta redarguit, & hac de re satis candide mentem suam declarat. Quare nihil dictis ipsius addendum putamus, & sine ulteriore mora ad aliam S. Sidonii nostri gloriam exponendam progredimur.

[Annotata]

* al. soboli vel subdoli

* al. invocatur.

§ XI. Posthuma Sancti gloria ex scriptis, quæ partim supersunt, partim perierunt, vel adhuc latent.

[Inter lucubrationes Sancti, quæ adhuc supersunt,] Opera Sancti nostri variis locis ac temporibus e prælo prodierunt. At præsertim æstimatur duplex editio Parisiensis, quæ utraque notis illustrata est. Joannes Savaro Claromontensis priorem ex his anno 1609 fieri curavit, in qua textum S. Sidonii copiosis observationibus exornat. Tamen eruditi monachi Benedictini in Historia Galliæ litteratæ, quæ Parisiis anno 1733 vulgari cœpit, tomo 2 pag. 573 cum aliis criticis judicant, in his observationibus potius vastam Savaronis eruditionem, quam claram rerum obscurarum explicationem apparere. Quare Sirmondus noster Parisiis anno 1652 alteram ejusdem scriptoris editionem dedit, eamque dilucidavit aliis notis tam utilibus, ut laudati critici censeant, utrasque horum interpretum annotationes esse legendas ei, qui textum Sancti subinde obscurum prorsus intelligere voluerit. Hæc S. Sidonii scripta utrobique edita sunt absque temporis ordine, quem tamen nunc in iis recensendis utcumque servare conabimur.

[141] Licet in his editionibus epistolas sequantur viginti quatuor poemata, [temporis ordine] tamen hæc ordine temporis illas diu præcesserunt: epistolas enim collegit Sanctus circa finem episcopatus sui; priusquam vero ad cathedram Arvernensem assumptus esset, simul edidit hæc poëmata rogatu Felicis viri patricii & amici sui, ad quem in Carmine 9 excusatorio inter alia sic scribit:

Quid nugas temerarias amici,
Sparsit quas teneræ jocus juventæ,
In formam redigi jubes libelli,
Ingentem simul & repente fascem
Conflari invidiæ, & perire chartam?
Mandatis famulor; sed ante testor,
Lector, quas patieris hic salebras.

Præter hæc viginti quatuor poemata, inter quæ nonnulla longiora & alia breviora occurrunt, sanctus Præsul epistolis suis inseruit aliquot carmina, de quibus hic non agimus contenti summatim assignare præcipua, quæ in illa viginti quatuor poëmatum collectione continentur.

[142] Octo priora poëmata pertinent ad tres panegyres, quas Sanctus noster coram Avito, [viginti quatuor poëmata præcedunt] Majoriano, & Anthemio imperatoribus recitavit, & quæ collocandæ sunt eo ordine chronologico, quo jam tres istos imperatores enumeravimus. Nonum vero est carmen excusatorium ad Felicem, cujus rogatu S. Sidonius aliqua poëmata sua collegit, ut numero præcedente diximus. Inter sex sequentia præcipuum locum obtinent duo epithalamia, quorum unum Ruricio postea Lemovicensi episcopo, & alterum Polemio viro illustri decantavit. Decimum sextum dirigitur ad Faustum Reiensem episcopum, cui Sanctus pro solicita fratris sui adolescentis educatione & hospitalitate sibi quondam exhibita gratias agit. In hoc carmine abstinet a diis nominandis ac fabulis poëticis, quæ alias ei frequentes sunt, quia procul dubio noverat, Faustum pium præsulem illis nugis minime delectari. Quinque alia sunt epigrammata breviora & tam parvi momenti, ut hic singillatim recensenda non videantur. Vigesimo secundo poëmate S. Sidonius Burgum Pontii Leontii, & vigesimo tertio civitatem Narbonensem fuse describit. Denique illam poëmatum collectionem concludit ingeniosa allocutione ad suum libellum, cui discessuro imperat, ut ubique suos amicos ex animo salutet.

[143] Postmodum Sanctus vulgavit Opus in prosa, [novem libros epistolarum,] quod in novem libros dividitur, quodque centum quadraginta septem epistolas complectitur, non computatis iis, quæ poematibus immiscentur. Non simul has omnes S. Sidonius edidit; sed sensim eo ordine, quem nunc indicabimus. Hortatu Constantii presbyteri Lugdunensis primum epistolarum librum separatim ab aliis publicavit, ut colligimus ex epistola prima ejusdem libri, in qua Constantio sic respondet: Diu præcipis, domine major, summa suadendi auctoritate, sicuti es in iis, quæ deliberabuntur, consiliosissimus, ut si quæ litteræ paulo politiores varia occasione fluxerunt, prout eas causa, persona, tempus elicuit, omnes retractatis exemplaribus, enucleatisque uno volumine includam.. Tibi parui, tuæque examinationi has non recensendas (hoc enim parum est) sed defœcandas, ut aiunt, limandasque commisi, sciens te immodicum esse fautorem non studiorum modo, verum etiam studiosorum. Quam ob rem nos nunc perquam hæsitabundos in hoc deinceps famæ pelagus impellis. In fine ejusdem epistolæ promittit Constantio majorem similium lucubrationum collectionem, si hanc primam placuisse intellexerit.

[144] [quos sensim vulgavit,] Haud dubie placuit hæc prior collectio, & S. Sidonius promissis stetit: nam libro primo sex alios postmodum adjecit, ut erui potest ex epistola ultima libri septimi, quam rursus ad eumdem Constantium dedit his verbis: A te principium, tibi desinet; nam petitum misimus Opus, raptim relectis exemplaribus, quæ ob hoc in manus pauca venerunt, quia mihi nil de libelli hujusce conscriptione meditanti hactenus incustodita nequeunt inveniri. Sane ista pauca, quæ quidem & levia sunt, celeriter absolvi; quamquam incitatus semel animus necdum scripturire desineret. Ex hac epistola intelligimus, posteriores illos libros brevi tempore collectos esse; eosque numero sex fuisse, patet ex epistolæ principio, ad quod Sirmondus noster in notis pag. 80 clarioris explicationis gratia adjunxit hæc verba: Prima omnium epistola, qua Opus dedicavit, fuit ad Constantium; hæc item ad eumdem. Finis hic igitur editionis Constantianæ, quæ septem tantum libros complexa est. Reliqui duo, qui sequuntur, seorsim postea singuli sunt adjecti. Hinc liquet, priori libro post breve temporis intervallum additos esse sex istos sequentes, & ad hos septem libros Constantio dedicatos accessisse postea seorsum duos reliquos, de quibus ultimis jam agemus.

[145] [ea serie,] Petronius vir illustris S. Sidonium rogaverat, ut post illam septem librorum editionem, quam Constantio inscripserat, adhuc alias epistolas vulgaret. Sanctus desiderio hujus amici satisfacturus, inter alia lib. 8 epist. 1 sic ei respondet: Scrinia Arverna petis eventilari; cui sufficere suspicabamur, si quid superiore vulgatu protulissemus. Itaque morem geremus injunctis, actionem tamen styli eatenus prorogaturi, ut epistolarum seriem, nimirum a primordio voluminis inchoatarum, in extimo fine parvi adhuc numeri summa protendat, opus videlicet explicitum quodam quasi marginis sui limbo coronatura. Sed plus cavendum est, ne sera propter jam propalati augmenta voluminis, in aliquos forsitan incidamus vituperones.. Sed quia hortaris, repetitis laxemus vela turbinibus, & qui veluti maria transmisimus, hoc quasi stagnum pernavigemus. Ex hac epistola discimus, octavum librum rogatu Petronii editum fuisse, quamvis ille partim videatur ad laudatum Constantium spectare, quemadmodum mox inferius observabimus.

[146] [quam hic assignamus] Denique suasione Firmini Sanctus noster octo præcedentibus epistolarum libris nonum adjunxit, ut patet ex epistola prima libri noni, cujus hoc est exordium: Exigis, domine fili, ut epistolarum priorum limite irrupto, stylus noster in ulteriora procurrat, numeri supradicti privilegio non contentus includi. Addis & causas, quibus hic liber nonus octo superiorum voluminibus accrescat; eo quod Caius Secundus, cujus nos orbitas sequi hoc Opere pronuntias, paribus titulis opus epistolare determinet. Quæ jubes, non sunt improbabilia, quamquam & hoc ipsum, quod pie injungis, arduum existat, ac laudi quantulæcumque jam semel partæ non opportunum. Primum quod opusculo prius edito præsentis augmenti sera conjunctio est; deinde quod arbitros ante quoscumque, nisi fallimur, indecentissimum est, materiæ unius simplex principium, triplices epilogos inveniri. Pariter & nescio, qualiter fieri veniabile queat, quod coërceri nostra garrulitas nec post denuntiatum terminum sustinet; nisi quia forsitan qui modus paginis, non potest poni ipse amicitiis. Propositis deinde quibusdam conditionibus, sese desiderio amici sui satisfacturum spondet.

[147] Cum opusculum istud jam absolutum esset, epistola ultima libri noni ad eumdem Firminum ita scribit: [ex ipsis Sancti scriptis,] Si recordaris, domine fili, hoc mihi injunxeras, ut hic nonus libellus, peculiariter tibi dictatus, ceteris octo copularetur, quos ad Constantium scripsi, virum singularis ingenii, consilii salutaris, certe in tractatibus publicis ceteros eloquentes, seu diversa sive paria decernat, præstantioris facundiæ dotibus antecellentem. Sponsio impleta est, non quidem exacte, sed vel instanter: nam peragratis forte diœcesibus, cum domum veni, si quod schedium temere jacens chartulis putribus ac veternosis continebatur, raptim coactimque translator festinus exscripsi, tempore hiberno nil retardatus, quin actutum jussa complerem: licet antiquarium moraretur insiccabilis gelu pagina, & calamo durior gutta, quam judicasses imprimentibus digitis non fluere, sed frangi. Post alia huic ultimæ epistolæ inseruit poëma Sapphicum, cujus antea meminimus, & quo S. Sidonius videtur omnibus suis lucubrationibus voluisse coronidem imponere.

[148] Sed attentos lectores hic morari posset initium relatæ hujus epistolæ, [in quibus occurrentem difficultatem solvimus.] in quo sanctus Præsul innuit, se octo libros epistolarum ad Constantium scripsisse. Quomodo, inquiet aliquis, hæc cohærent, cum antea ex ipsis S. Sidonii litteris ostensum sit, sanctum hunc Scriptorem septem priores epistolarum libros Constantio & octavum Petronio dedicasse? Quomodo igitur Sanctus initio hujus ultimæ epistolæ asserit, se nonum libellum addere ceteris octo, quos ad Constantium, scripserat? Solutio istius difficultatis petenda videtur ex epistola decima sexta libri octavi, in qua S. Sidonius ad eumdem Constantium rursus ita scribit: Spoponderam Petronio, illustri viro, præsens Opusculum paucis me epistolis expediturum; cujus auribus non peperci, dum tuis parco: malui namque ut illum correctionis labor, te honor editionis aspiceret, perveniretque in manus vestras volumen istud alieno periculo, obsequio meo. Hinc intelligimus, quomodo octavus iste liber, qui præcipue Petronio dicatus erat, etiam Constantio partim inscriptus dici possit. Hæc dicta sufficiant de variis Sancti nostri lucubrationibus, quæ adhuc supersunt, & nunc perditas aut latentes investigemus.

[149] Imprimis non invenitur amplius parabola vel satyra, quam Sanctus noster in quemdam dies bonos male ferentem composuerat, ut ipse lib. 5 epist. 17 sub finem testatur his verbis: Illud autem ambo, [Quædam Sancti Opuscula perierunt,] quod majus est, quodque expeditum cras dirigetur, clam recensete; & si placet, edentes fovete; si displicet, delentes ignoscitote. Jam superius § 9 vidimus, quod S. Sidonius Prospero Aurelianensi episcopo lucubrationem quamdam de laudibus S. Aniani promiserit. Si hanc composuerit, ut admodum verosimile est, oportet illam periisse, vel adhuc alicubi latere. Id quoque dicendum est, si Sanctus noster concinnaverit hymnos in honorem S. Saturnini aliorumque Sanctorum, quos peculiares patronos elegerat, ut lib. 9 epist. 16 in sæpe laudato poëmate Sapphico promittere videtur.

[150] [vel adhuc latent;] Initio præcedentis paragraphi mentionem fecimus de Missis, quas S. Gregorius Turonensis ab Antistite nostro compositas fuisse testatur. Forsan ipse S. Sidonius has lucubrationes suas designat, dum lib. 7 epist. 3 ad episcopum Megethium sic scribit: Diu multumque deliberavi, quamquam mihi animo affectus studioque parendi solicitaretur, an destinarem, sicuti injungis, contestatiunculas, quas ipse dictavi. Non omnino temere suspicamur, hoc loco per contestatiunculas significari istas Missas, cum eruditissimus Mabillonius in Liturgia Gallicana lib. 1 cap. 3 num. 17 nobis in hac re obscura lucem quamdam præferat his paucis verbis: Contestatio, alias immolatio Missæ, &, ut apud Mozarabes, INLATIO, nobis modo PRÆFATIO, in qua fideles SURSUM CORDA se habere contestantur. Etiam hisce Sancti nostri opusculis (sive Missæ, sive præfationes fuerint) hodiedum caremus. Certe S. Sidonius alia multa scripsit, quæ vel numquam publicata sunt, vel invidia temporis perierunt. Hujus rei Sanctus ipse testis est, quando in fine epistolæ mox citatæ Megethium sic alloquitur: Habet consuetudo nostra pro ritu, ut, etsi pauca edit, multa conscribat; veluti est canibus innatum, ut, etsi non latrant, tamen hirriant.

[151] [sed Caveus iis male annumerat satyram in Pæonium,] Guilielmus Caveus heterodoxus Anglus errat in Historia litteraria scriptorum ecclesiasticorum, quæ Genevæ anno 1694 impressa est, dum ibi pag. 259 inter deperdita S. Sidonii Opera numerat Satyram in Pæonium Marcellianæ conjurationis ducem, quam ipse Sanctus suam esse negat. Error ille manifestus fit ex epistola undecima libri primi, in qua S. Sidonius amico suo Montio circa hanc ipsam satyram, sibi male imputatam, post plures annos ita respondet: Petis tibi, vir disertissime, Sequanos tuos expetituro satyram, nescio quam, si sit a nobis perscripta, transmitti. Quod quidem te postulasse demiror: non enim sanctum est, ut de moribus amici cito perperam sentias. Huic eram themati scilicet incubaturus, id jam agens otii, idque habens ævi, quod juvenem militantemque dictasse præsumptiosum fuisset, publicasse autem periculosum. Cui namque grammaticum vel salutanti Calaber * ille non dixit:

Si mala condiderit in quem quis carmina, jus est
Judiciumque?

Sed ne quid ultra tu de sodali simile credas, quid fuerit illud, quod me sinistræ rumor ac fumus opinionis afflavit, longius paulo, sed ab origine exponam.

[152] [Sancto ipso diserte negante,] Dein ibidem Sanctus, fuse prius narrata suspicionis istius occasione, quomodo publice in convivio coram Majoriano imperatore falsam illam Pæonii accusationem refutaverit, satis breviter ac lepide exponit his verbis: Imperator ad me cervice conversa, Audio, ait, Comes Sidoni, quod satyram scribas. Et ego, inquam, hoc audio, domine princeps. Tunc ille, sed ridens; Parce vel nobis. At ego, inquam, quod ab illicitis tempero, mihi parco. Post quæ ille; Et quid faciemus his, inquit, qui te lacessunt? Et ego: Quisquis est iste, domine imperator, publice accuset. Si redarguimur, debita luamus supplicia convicti; ceterum objecta si non improbabiliter cassaverimus, oro ut indultu clementiæ tuæ, præter juris injuriam, in accusatorem meum quæ volo scribam.

[153] Ad hoc ipse Pæonium conspicatus nutu cœpit consulere nutantem, [se umquam eam scripsisse,] placeretne conditio. Sed cum ille confusus reticuisset, princepsque consuleret erubescenti, ait: Annuo postulatis, si hoc ipsum e vestigio versibus petas. Fiat, inquam; retrorsumque conversus, tamquam aquam manibus poscerem, tantumque remoratus, quantum stibadii circulum celerantia ministeria percurrunt, cubitum toro reddidi. Et imperator: Spoponderas, te licentiam scribendæ satyræ versibus subitis postulaturum. Et ego:

Scribere me satyram qui culpat, maxime princeps,
      Hanc rogo decernas, aut probet, aut timeat.

Secutus est fragor, nisi quod dico jactantia est, par Camillano; quem quidem non tam carminis dignitas, quam temporis brevitas meruit. Et princeps: Deum testor & statum publicum, me de cetero numquam prohibiturum, quin quæ velis, scribas; quippe cum tibi crimen impactum probari nullo modo possit. Demum graphice depingit, quomodo Pæonius hanc imperatoris sententiam deprecatus fuerit, & ab ipso Sidonio petierit veniam temerariæ accusationis, quam Sanctus in fine epistolæ calumniam appellat. Itaque non minori, quam Pæonius, pœna dignus videtur Caveus, qui Sancto nostro innocenti eamdem satyram temere adscripsit.

[154] [& exigua Cavei accuratio in aliis ostenditur.] Præterea nescimus, quid sibi velit liber causarum, quem Caveus ibidem inter Opera Sancti nostri deperdita recenset. An forsan hoc Opus perperam elicuit ex epitaphio S. Sidonii, in quo legitur Causarum moderant subinde motus? Certe bibliographus ille Anglus in enumerandis Sancti hujus opusculis parum accuratus est: cum enim inter scripta ejus, quæ adhuc exstant, recensuisset Carmina XXIV præter alia multa epistolis intermixta, postmodum ab ipso inter scripta ejusdem Sancti deperdita referuntur Panegyrici duo; alter ad Majorianum, alter ad Anthemium imperatores. At isti duo panegyrici leguntur inter Carmina viginti quatuor, quæ Caveus adhuc exstare fatetur. Discere ergo cupimus, unde Caveus duas istas panegyres jam deperditas eruerit. Atque hæc sunt præcipua, quæ de gestis ac scriptis S. Sidonii colligere potuimus, quamvis sane dolendum sit, quod nullus auctor synchronus peculiaria & accurata Viri tam illustris Acta conscripserit.

[Annotata]

* Hic est Horatius

DE S. EUGENIO VEL EOGAINO EPISCOPO ARDSRATHENSI
IN HIBERNIA,

Sec. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti cultus, cathedra, ætas & Acta.

Eugenius vel Eogainus ep. in Hibernia (S.)

AUCTORE G. C.

Hunc Præsulem titulo sancti passim exornant scriptores Hiberni, [Statim ædificata est ecclesia] ex quibus haud dubie Castellanus illum suo Martyrologio universali inseruit, & hodie annuam ejus memoriam celebrat annuntiatione Gallica, quam sic Latinam reddo: Derriæ (hæc urbs post coloniam Londinensium eo deductam vulgo Londonderry appellata est) in Ultoniensi Hiberniæ provincia sanctus Eugenius de Magher, primus episcopus Ardsrathensis, in cujus honorem statim ædificata est magna ecclesia supra locum tumuli, cum in cœmeterio ejusdem urbis sepultus fuisset. Porro circa immemorabilem S. Eugenii cultum confido potissimum testimonio R. P. Joannis Colgani Minoritæ Hiberni, qui consuluit varia Martyrologia Hibernica & antiqua Sanctorum Hibernorum Acta, in quibus huic Præsuli Ardsrathensi ubique nomen sancti adscribitur, ut ex infra dicendis apparebit.

[2] Castellanus autem videtur notitiam hujus Sancti & alia ad ipsum spectantia præsertim hausisse ex Jacobo Waræo equite aurato, qui in Commentario suo de Præsulibus Hiberniæ pag. 67 ad rem nostram habet sequentia: [super tumulum hujus sancti Præsulis,] De cœnobio Derensi a sancto Columba abbate Deriæ exstructo anno salutis DXLV alibi diximus. Ecclesia autem cathedralis opus fuit multo recentioris temporis: nam illius diœcesis episcopus Ardsrathæ ad Dergum fluvium primum cathedram habuit constitutam, ubi primus præfuit episcopus S. Eugenius, quem aliqui sancti Patricii discipulum, & ab eo episcopum consecratum tradunt. Alii vero sanctorum Canici & Congalli æqualem faciunt. Tempora sane parum cohærent, nisi forte sancto Eugenio (inter macrobios illius seculi) istam tantam longævitatem adscribamus. Fuit is prædicator eximius & assiduus; natus porro dicitur regio Lageniensium sanguine. Decessisse ferunt XXIII Augusti anno DCXVIII, & in ecclesiæ suæ cœmeterio sepultus est, supra cujus sepulcrum, sacellum postea ædificatum est. Ab Ardsratha sedes episcopalis Magheram translata fuit, quæ sancto Lurocho dicata, cujus festum agitur XVII Februarii. Atque inde (ut opinor) episcopi illius sedis Rathlurienses dicti sunt. Constituta vero tandem sede Derensi (de qua postea) diœcesis illa Rathluriensis huic conjuncta est.

[3] Vides, hic inter auctores esse controversiam de tempore, [qui seculo sexto vixit,] quo S. Eugenius vixit: si enim consecratus fuerit episcopus a sancto Patricio, qui anno Christi 460 ad Superos migravit, non potest mors illius differri usque ad annum 618, quem Waræus hoc loco ex aliis notat. Si vero S. Eugenius fuerit condiscipulus S. Tigernaci, ut in Actis infra edendis legemus, non potuit ille a sancto Patricio episcopus consecrari: nam S. Tigernacus obiit circa annum Christi 550, quemadmodum in Commentario prævio ad ejus Vitam die V Aprilis, sive tomo primo istius mensis pag. 402 cum Usserio statuimus. Certe S. Eugenius floruit seculo sexto ineunte, cum prædixerit nativitatem S. Columbæ abbatis, qui circa annum Christi 520 in lucem editus est, ut Colganus in Appendice quarta ad hujus Vitam cap. 6 demonstrat. Hinc ulterius sequitur, S. Eugenium verosimiliter non vixisse usque ad annum 618, quo Waræus ex aliis obitum ejus consignat. Nos hisce tricis chronologicis diutius inhærere noluimus, & propterea initio hujus Commentarii in margine mortem ejus late seculo VI collocavimus.

[4] Ceterum habemus Acta hujus sancti Præsulis in pergameno musei nostri codice signato P. Ms. 11, [& secundum Acta variis claruit prodigiis.] quibus ibidem fol. 215 verso, col. 2 præsigitur hic titulus: Incipit Vita escop Eogain Ardasrata. Forte pars hujus tituli idiomate Hibernico est expressa, ex quo tamen satis clare intelligimus, hic Vitam Eugenii episcopi Ardsrathensis exhiberi. Huic Commentario subjungemus illam Vitam, in qua mirabilia nonnulla narrantur prodigia, qualia in Actis Sanctorum Hibernorum frequenter occurrere consueverunt. De veritate istorum prodigiorum judicium ferre non audemus, quandoquidem nomen & ætatem biographi nostri ignoramus, & aliunde certo scimus, manum Domini non esse abbreviatam.

[5] Saltem propheticus S. Eugenii spiritus confirmatur ex quinta Vita S. Columbæ abbatis, [ac præsertim spiritu prophetico] quam magnus Odonellus Tirconalliæ princeps Hibernice conscripsit, & quam laudatus Colganus in Latinum compendium contraxit, ubi lib. 1 cap. 13, sive pag. 391 leguntur sequentia: Sanctum itidem Eugenium Ardstrathensem episcopum dignum Superi judicarunt, qui divi Columbæ ortum & sublimem in virtute progressum cælitus prænosceret. Ad hujus quippe Ardstrathense monasterium ut Lugadius, filius Sethnæ, Columbæ patruelis cum filio suo Fiacrio die quadam accessit: Fiacrius quemdam ex monachis, quocum rixas aliquas inseruit, sacrilege interemit. Sceleris atrocitate commotus Antistes, homicidæ male precatus, mortem intra novemdium prædixit, ejusque progeniem regni deinde exspem, numquam ultra quinque simul personas numerandam, & ex hoc ipso numero singulos in paterni sceleris pœnam, aut agnatis membris, aut alio aliquo animi corporisve vitio notatos iri.

[6] Edoctus pater morte filii, intra præfinitum tempus e medio sublati, [qui ex Actis S. Columbæ abbatis confirmatur.] ratas esse apud Deum sancti Viri imprecationes, suo jam ceteræque prolis imminenti periculo cauturus; Episcopum iterato conventum supplex orat, ne se reliquamque prolem intentatis exsecrationibus velit obnoxios, qui a crimine sint immunes; sed fausta potius adprecatione contra maledictum omne stabiliat, appensum * se, si ita faxit, in perpetrati sceleris expiationem, quantamcumque ille decerneret mulctam. Ad hæc Pontifex, Impetrasti, inquit, quæ petieras, contemplatione potissimum benedicti illius filii, & tui etiam patruelis Columbæ, non post multos ab hinc annos in lucem edendi, qui integritate fidei, animi pietate, ac cælesti sapientia sublimis, multos Christo populos adjunget, sanctamque Ecclesiam, ne vel in his regnis labatur, suffulciet, & a ter sancta Trinitate quæcumque volet, gratiosus impetrabit. Hæc aliaque id genus præfatus Antistes in Columbæ præconium, quem Romam etiam ad sanctum Gregorium Papam, comite sancto Mochonna, profecturum prædixit, ad Lugadium conversus, Te, inquit, propter hujus merita noluit Deus imprecatis per me pœnis plexum; nihilominus tamen quo commissi per filium homicidii damna, prout par, recompenses, mihi meisque successoribus tu & tui post te heredes unam pensionem tertio quoque anno pendetis; meam insuper civitatem & ecclesiam ab omni injusta vi & violentia protecturi. Hæc infra modo nonnihil diverso narrabuntur in Actis, quæ jam typis edemus, & consuetis annotationibus, quoad fieri poterit, illustrare conabimur.

[Annotata]

* Forte appensurum

VITA
auctore anonymo
Ex membraneo Musei nostri Codice, qui P. Ms. 11 signatur, a fol. 215 verso.

Eugenius vel Eogainus ep. in Hibernia (S.)

BHL Number: 2677

EX MS.

[Sanctus a piratis ex Hibernia in Britanniam] Sanctus ac venerabilis pontifex Eugenius patre Cainecho de Lagenia a, matre Muindecha, Mugdarnorum b genere oriundus fuit. Hic ad puerilem perveniens ætatem cum numerosa utriusque sexus multitudine, quibus Tigernatus c Cluineosensis episcopus, puer tunc tenellus, interfuit, a piratis de Hybernia in Britanniam captivus est ductus. Quos duos vir sanctus ac sapiens Neunyo d, qui Maucenus dicitur de Rostatensi e monasterio, a rege Britanniæ petens, liberos accepit, apud quem sub ecclesiastica disciplina nutriti, dociles legerunt.

[2] [& ex Britannia in Galliam abductus,] Cumque ibi aliquot annos in Christi mandatis egissent, piratæ a Gallia in Britanniam venientes, prædam hominum ac supellectilium auferentes, eos eorumque condiscipulum Corprum f, Culratensis monasterii postea episcopum, atque fundatorem, captivos in Armoricam g transvexerunt regionem, ubi apud regem Gallorum in mola laborabant. Spatio vero temporis transacto, cum quadam die tres isti molendo legerent, præpositus regis superveniens ipsos, ut vertendæ molæ instanter insisterent, perurgebat; quo abeunte, illi omnipotentem Dominum, quatenus ipsis levamen operis, ac legendi facultatem tribueret, rogaverunt. Nec mora; Angeli Dei coram viris sanctis secure legentibus, molam verterunt. Hoc audito, præfatus rex, eos liberos ad Rostnatense monasterium reverti præcepit, ipsique in spirituali lætitia cum admiratione hominum, ac Dei laude redierunt.

[3] [in patriam remittitur,] Post aliquot vero annos Eugenius atque Tigernacus, cum præfati Maucenii, ac fratrum jussione, & oratione, ad Hyberniam navigaverunt, & in Lagenia monasteria fundaverunt; Eugenius quidem in regione Cualand h locum sanctum, qui cella monachorum i vocatur, construxit, ubi ipse præcipuus pastor cum sancto suo cœnobio, in quo episcopi non pauci ac plurimi presbyteri fuisse referuntur, quindecim annis sine macula mansit & ruga, apud quem Coëmgenius k, filius fratris ejus, abbas postea præclarissimus, psalmos didicit, ac postmodum inibi officium cellerarii egit.

[4] Deinde ut versus Aquilonalem Hyberniæ plagam ad verbum Dei disseminandum pergeret, [ubi varia monasteria instituit,] divina monitus est revelatione, quod ipse tam graviter tulit, sed tamen jussionibus Dei inobediens esse noluit. Monachi vero, hoc audito, nimis tristes accesserunt ad eum dicentes: Pater sancte, te discessuro, quis noster abbas erit? Et ille ait: Unusquisque vestrum sit abbas, & prior, atque minister; ego vero quamvis absens corpore, præsens tamen spiritu vobis semper ero. Quod tacite dixeritis ego audiam, quod vero clare, quanto magis exaudiam? Quod veraciter completum est: non solum enim cantus, sed & voces quamvis parvas, quas illi in cella monachorum peccata confitendo proferebant, Vir admirabilis in Ardstratensi monasterio, quod multis passuum millibus ab alio distat, quasi in aurem dicerentur, audiebat.

[5] In Aquilonales itaque Hyberniæ partes gressum direxit, [cum S. Tigernaco,] ibique verbi divini frumentum, quod amplum attulit fructum, largiter seminavit. Ardstratense quoque monasterium, quod in illis partibus celebre habetur, ibidem fundavit. Tigernatus vero episcopus, cujus mentionem antea fecimus, divino instinctu ductus Lageniam deseruit, ac Septemtrionales partes non multum a beati Eugenii monasterio remotas adivit, in quibus tam monasteria cum ejusdem Eugenii coadjutorio fundavit, quorum celebrius Cluoineosense l, aliud Gaballiunense dicitur; tertium vero SYLVA HUMILIS Latine potest vocari. Hi etenim sancti pontifices fœdus spirituale inierunt, ac multotiens cohabitabant.

[6] Factum est aliquando, ipsis in Sylva humili commanentibus, [qui erat et familiaris] quod Eugenius ad sua revertens, ab illo ad montem usque proximum deduceretur, ibique considentes, priusquam ab invicem discederent, divinas inter se collationes haberent. Quibus finitis cum cordis tranquillitate, ab invicem recesserunt; minister vero Eugenii cyathum, ex quo ipse aquam benedictam super ægros effundere solebat, in eodem monte per oblivionem reliquerat. Crastina itaque die per eamdem reversi sunt viam, & illum, ubi reliquerant, repererunt. Res valde admirabilis, vulpes quædam lorum, cum quo ille bajulabatur, dentibus comprehendens, sed pro meritis Sancti, cujus erat, viri, corrodere non valens, inventa est ibi mortua; corrigia vero inter ejus dentes fuit integra.

[7] Interea Metheorum virgines Christi in monasteriolo, quod Rosscay dicitur, [& ubi mortuum resuscitat,] habitabant, quarum abbatissa Mosseram m dicebatur, ad quas pontifices præfati visitandas, ut solebant, aliquando venerunt. At Eugenius quemdam puerum, ministrum scilicet illarum monialium & suum, quandocumque veniebant, fidelem ea die defunctum, per impositionem baculi sui, jussu sancti Tigernati, super corpus ejus positi, vitæ ac sanitati restituit.

[8] Item rege quodam crudeli, nomine Amalgid, hastam quinque acuminum, [pervicaci mortem prædicit,] nuper sibi factam, in sanguine innocentium ritu gentili consecrare, imo exercere * volente, beatus Eugenius pietate commotus ad illum, ne immane facinus committeret, compescendum festinus perrexit. Impium tamen tyrannum, quin illud faceret, vel prece vel pretio vincere non potuit. Fecit ergo malo uti suo: nam ut Sanctus propheta ei tunc promiserat, tertia post hoc die eadem hasta confossus interiit.

[9] [fures perjuros confundit,] Aries quidam, quem Bethanum vocabant, de monasterio ejus furtim sublatus, de faucibus novem fratrum, quod eum non furati sunt, contra ipsum perjurantium, Euganitæ gentis cum omni exercitu præsente, ei illum proprio nomine vocanti, balatu clarissimo respondit. Sed pius Pater reos illos a rege præfato, ut morti traderentur, comprehensos, a corporis, & animæ perditione liberavit. Ipsos namque jam seculo tunc renuntiantes sibi adjunxit, qui nono die postea, horribili percussi sunt lepra.

[10] [captivos liberat,] Item centum aliquando utriusque sexus a piratis in oppido nomine Lettach convivando circumdati, miserunt ad Eugenium, ut cum adjutorio Dei, ad se liberandum veniret. Qui continuo per medias hostium turmas, ad oppidum veniens, nemini eorum comparuit, & illos in periculo mortis constitutos prius baptizavit; at deinde foribus apertis per media gentilium castra sed a nemine ipsorum visos, se præduce, duxit, ac sic Deo auxiliante, sospites mortem evadere fecit.

[11] [leprosum subito sanat,] Ipso aliquando in saltu quodam magno, qui per sexaginta passuum millia in longum tendebatur, juxta flumen nomine Banna n iter agente, quidam leprosus mendicus, ei in medio itinere occurrit. Cui suos curruales equos in charitate postulanti, pro eadem illico dedit: pro quibus duos alios a Corpreo Culratensi episcopo, cui hoc revelatum est, ad se missos, post pusillum accepit. Librum itidem quatuor Euangeliorum, quem præfatus Corpreus ab eo ante Pascha tam prope imminens sibi dari postulaverat, utrisque facultatem, qualiter deferretur qualicumque necessitate non habentibus, beatus Eugenius in angustia positus in nocte paschali super altare suum posuit, quem angeli Dei tollentes, super altare Corprei protinus posuerunt.

[12] [absentia cognoscit,] Quodam die cellarius, ipso absente, monasterium egressurus cum quadam juvencula illecebrosa contulit verba, quibus auditis, pastor egregius, qui ea die a monasterio non parvo distabat interstitio, signum crucis illis opposuit, & in eodem momento cellarius æstimans se vocem Eugenii, versum illum cui initium; Introibo in domum tuam Domine, in ostio oratorii jam clare cantantis audire, monasterium festinus ingreditur, ac sic diabolica tentatio vitatur.

[13] [ac inter alia prodigia,] Eo itidem tempore per quemdam saltum, nomine Croibeth, uno ipsum comitante puero, iter agente, quinquaginta psalmos decantavit, ac deinde orationem Dominicam, usque ad SED LIBERA NOS A MALO dixit, & puero Amen respondente, omnes sylvæ de circumquaque ei respondentes, dixerunt Amen.

[14] [spiritu prophetico,] Inter cetera Spiritus sancti dona B. Eugenius prophetiæ gratia satis abunde pollebat, de Columba quidem Celle o, quod nasceretur, qualis, quantusque sanctitate, & meritis futurus esset, provaticinatus est. Lugidio quoque Secneii filio, nobili viro, qui de genere Conalli, fili Neyl oriundus fuit, & Fiachne filio ejus, qui unum de monachis ipsius in ostio oratorii Ardstratensis monasterii, patre in hoc consentiente, interfecit, mirabiliter prophetavit, ad eumdum Lugidium ita dicens: De semine tuo nullus umquam regnabit, nullus sine macula corporeæ deformitatis erit. Transactis ab hodie novem diebus, Fiachna filius unus morietur, & semen ejus numquam quinarium simul transcendet numerum. Deinde post mortem filii, eidem pœnitentiam agenti, & scrupulum argenteum, a se unoque suorum posterorum, tertio semper anno ipsi & successoribus ejus promittenti, & de ablatione regni a suis conquerenti dixit: Tui posteri, consiliarii & judices regni erunt, at nullius in gente tua, nisi cum consilio eorum regnum stabit, quæ omnia completa sunt, & complentur.

[15] Nec prætereundum est, quod, quidquid homo Dei benedicebat benedictum erat, [variisque miraculis clarus] & quidquid maledicebat, maledictio ejus satis in eo apparebat. De hoc unum dabimus exemplum. Ad quoddam oppidum, in quo quinquaginta utriusque sexus jam homines epulabantur, vir venerabilis, ut ibi hospitaretur, vespere divertit. Sed ei hospitium negatur. Ipse autem nocte illa in jejunio, & oratione, sub divo pervigil transegit. Ac deinde ait: In hoc loco convivium numquam erit, & jugera, quæ circa hoc oppidum sunt, nullum utilem afferent fructum; quod usque hodie completur; crastina vero die unus de convivantibus illis, cujus nomen Caitne, & nomen uxoris Brig, duxit illum in domum suam, & prandium, quod operatoribus suis præparari fecerat, hoc est bovem & porcum coctos, & vas plenum cervisiæ ipsi, ejusque comitibus, vultu hilaris apposuit, quibus benedictis, servi Dei refecti sunt, ac deinde gratias egerunt. His finitis domum ac cellarium benedixit, & ait: Hæc cibaria usquequo stolidum de eis proferatur verbum, non deficient, quod in re probatum est: illa namque a Kalendis Novembris usque ad Pentecosten non defecerant. Tunc enim quidam stultus ait: Male vivimus, quia toto hoc anno dimidio carne tantum vescimur; & ex illa die præfata cibaria disparuerunt.

[16] His paucis de virtutibus beati Eugenii breviter dictis, [pie moritur.] de ipsius vitæ termino, qui præteriri non poterat, parumper loquemur. Quo termino appropinquante, annis maturus & meritis, gravi corripitur infirmitate, qua magis & magis ingruente, omne monachorum agmen convocatur, ac venerabile corpus sacro oleo ungitur, & exitus ejus Viatico non deficiente communitur. His finitis, duobus choris fratrum cum melodia hinc & inde psallentium adstantibus, anima sacra per manus angelorum redditur Christo, cui honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Franciscus Porterus in Compendio Annalium Hiberniæ, quod anno 1690 Romæ editum est, situm hujus provinciæ pag. 24 describit his verbis: Provincia hæc indigenis Leignigh, Britannis Leni, in antiquis Sanctorum Vitis Lagen, Anglice Leinster, Latine Lagenia dicta, ad ortum tota maritima est, Hibernico mari adjacet, Angliæque objacet Conaciam versus, Sineo flumine ad occasum continetur, septemtrionale latus Louthensi territorio, Australe Momonia definitur. Deinde ibidem naturam regionis explicat, eamque in varia territoria dividit.

b Quamvis Sanctus noster dicatur a Waræo ex regio Lagenensium sanguine ortus, tamen apud Colganum tum paternam tum maternam ejus stirpem frustra quæsivi.

c Ab aliis hic Sanctus vocatur Tigernacus vel Tigernachus, & inter alios homonymos est ille episcopus Cluin-eosensis, cujus Vitam Majores nostri die IV Aprilis illustrarunt; ubi etiam tomo 1 istius mensis pag. 402 captivitas ejus apud Britannos narratur.

d Neunyo iste, qui etiam Nennius, & ab Hibernis Mo-Nennius, aliisque nominibus appellatur, a Colgano ad diem 1 Martii inter Sanctos Hibernos refertur; sed nostri Majores illum eodem die inter prætermissos collocarunt, tum quod de legitimo ejus cultu non satis certi essent, tum quod ipse Colganus fateatur, sese nonnulla incerta de illo tradere.

e Colganus in Actis Mo-Nennii pag. 439 dehoc monasterio, quod hic Rostatense, & alibi Rosnacense nuncupatur, fuse disserit, & contra quosdam errantes contendit, illud situm esse in Wallia, & appellatum fuisse Banchorense, cujus etymologiam ibidem explicat.

f Alterius synonymi præsulis Hiberni Acta ad diem 6 Martii Majores nostri ediderunt; hujus vero memoria, teste Colgano in notis ad Vitam S. Canoci pag. 313, colitur die 2 Novembris, quo Acta ejus examinanda erunt.

g Per Armoricam regionem intelligitur Britannia minor, quæ est provincia Galliæ, & quæ etiam Britannia Armorica cognominatur.

h Colganus in indice suo quinto sive topographico ad Triadem thaumaturgam Hiberniæ, meminit de populis Cualannis, qui orientalem Lageniæ partem incolebant, & quorum regionem Cualand hic indicari suspicor.

i Hibernice kill-manach vel kill namanach, id est, cella monachorum, ut Colganus in Vita S. Natalis abbatis ad diem 26 Januarii pag. 169 num. 4 testatur. Sed nomen illud pluribus Hiberniæ monasteriis olim commune fuit.

k Hic est S. Coëmgenus, cujus Acta die 3 Junii illustravimus, & qui ibi tomo 1 istius mensis pag. 312 dicitur Eogoino, id est, Eugenio ad disciplinam monasticam addiscendam traditus fuisse.

l Videntur illa monasteria in cathedras episcopales evasisse, aut episcopi ab illis cognomen traxisse: nam quatuor Magistri apud Colganum in notis ad Vitam S. Gildæ Badonici pag. 191 referunt, quod S. Tigernachus episcopus Cluaineosensis obierit die 4 Aprilis.

m Hæc & alia nomina propria, tum personarum, tum locorum, quæ nusquam invenire potui, eruditis Hibernis indaganda relinquo.

n Banna est piscosus fluvius in Ultonia, ut Colganus in indice topographico ad Triadem Thaumaturgam pag. 706 affirmat.

o Acta hujus S. Columbæ abbatis in Opere nostro ad diem 9 Junii illustrata legi possunt.

* forsan execrare

DE S. VICTORE CONFESSORE,
ET VITENSI EPISCOPO IN AFRICA,

Post initium seculi VI.

COMMENTARIUS HISTORICO-CRITICUS.

Victor conf. & episc. Vitensis in Africa (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Legitimus Sancti cultus, & error circa veram ejus cathedram correctus.

Cum plerumque initio Commentariorum nostrorum legitimum sanctitatis titulum vindicare consueverimus iis, [Etsi Chiffletius noster] quorum Acta illustramus, illud tanto magis hic faciendum esse judicavimus, quod aliqui de immemorabili hujus hodierni Sancti cultu dubitare videantur. Quare prius audiamus Petrum Franciscum Chiffletium nostrum, qui in Elucidationibus suis ad Historiam Wandalicæ persecutionis cap. 16 de cultu scriptoris ita disserit: Restat quæstio haud levis momenti, inquit, de Victoris nostri apotheosi, de qua hoc tantum dico, nullo me sat firmo antiquitatis testimonio fulcire illam posse. Scio in antiquis aliquot codicibus tribui Opus de Africana persecutione sancto Victori episcopo. Sed hic titulus a librariis est, penes quos nulla est auctoritas Sanctorum canoni quemquam inscribendi. Mea quidem conjectura est, illum vitam sancte exegisse in Sardinia, cum esset primas Byzacenus, atque ibidem sepultum esse inter tot alios heroës vel advenas vel indigenas, de quibus multa collegit Jacobus Pintus in Opere de Christo crucifixo lib. 3 tit. 4, loco 12. Verum per initia octavi post Christum seculi, & anno DCCXX (ut existimat Pintus) Sardiniam devastantibus Sarracenis, ita turbati sunt tot Sanctorum tumuli, ut maximæ illorum partis nulla restent certa vestigia, adeoque nec Victoris Vitensis. Nec ulla sunt, quod sciam, veterum Martyrologia, aut ecclesiarum antiquæ tabulæ, quæ de illo Sanctorum fastis adscripto fidem faciant… In hoc igitur totius antiquitatis silentio sacræ Rituum Congregationi expendendum relinquimus, num Victor seu Vitensis sive Uticensis episcopus, auctor Operis de persecutione Africana sub Geiserico & Hunerico Vandalorum regibus, rite vindicatus, & in Sanctorum canonem relatus censeri possit.

[2] Theodericus Ruinartius Benedictinus, qui anno 1694 Parisiis eamdem Historiam Wandalicæ persecutionis postea edidit ac notis illustravit, [& Ruinartius Benedictinus] huic Chiffletii ratiocinio fere consonat, dum in præfatione ad illud Opus num. 7 sic scribit: Majoris fortasse momenti esse nonnullis videbitur alia quæstio, quam idem Chiffletius movet, utrum scilicet Victor hujus Historiæ scriptor inter Sanctos aliquando relatus fuerit, aut publico aliquo cultu donatus. Ipsum certe iis sanctis confessoribus, qui sub Hunerici tyranni persecutione pro fidei Catholicæ defensione decertarunt, annumerari debere, nemo, ut puto, inficiabitur. Quin & in veteribus codicibus manuscriptis sanctus Victor passim appellatur. Sed hæc erat veterum formula, qua hic titulus auctoribus ecclesiasticis, maxime episcopis, tribuebatur. Magis ad rem pertinet, quod ea de re in hodierno Martyrologio Romano legitur, ubi die XXIII mensis Augusti hæc habentur: Uticæ in Africa beati Victoris episcopi; quem Victorem Baronius in notis ad hunc locum monet eum ipsum esse, qui ob scriptam Vandalicæ persecutionis historiam celebris est. At Lucas Holstenius in Animadversis ad Martyrologium Romanum, hæc verba a recentioribus addita fuisse jure conqueritur, quæ re ipsa nusquam in antiquis codicibus reperire licet.

[3] [de immemorabili hujus Sancti cultu dubitent,] Primus, qui Victoris istius nomen in fastis sacris adscribendi occasionem præbuit, videtur fuisse Petrus de Natalibus, ut conjicit Chiffletius: hic enim die XX Aprilis Victorem episcopum Carthaginensem laudat, quem ait sanctitate & doctrina sub Anastasio imperatore floruisse, eique omnia opuscula attribuit, quæ Gennadius in Catalogo cap. 77 a Victore Cartennensi episcopo edita commemorat. Maurolicus abbas Petrum secutus, eadem die Victorem Carthaginensem episcopum, virum doctissimum, qui sub Anastasio imperatore claruit, celebrat, omisso Operum catalogo. Petrus Galesinius paulo aliter habet, nempe Uticæ in Africa sancti Victoris episcopi et confessoris, atque in adnotationibus complures laudat Victores Africanos, quibus id elogium competere possit. At Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non habentur, habet solummodo, in Africa sancti Victoris episcopi, quem tamen in notis monet alium non esse a Victore Uticensi, qui Historiam persecutionis Vandalicæ conscripsit. Ex quibus omnibus patet, obscuram apud antiquos fuisse Victoris nostri memoriam, nec umquam nomen ipsius in fastis sacris locum habuisse; quod ei cum aliis compluribus viris sanctitate & doctrina celeberrimis commune est. Nec licet nobis ex incertis prorsus & dubiis monumentis Victori nostro nomen conciliare, qui solidas verasque laudes ob tam egregium Opus a se editum meretur; cujus præclaras virtutes, ut loquuntur doctores Colonienses, qui Bibliothecæ Patrum editionem procurarunt, pietatem, eruditionem, religionis zelum ad vivum expressas hoc in ejus Opere cernere licet. Ita illi, qui tamen ambo fatentur, hunc Historiæ Africanæ scriptorem in antiquis codicibus sanctum appellari, cujus tituli infra juverit meminisse.

[4] [tamen alios secuti eum Sanctis adscribimus,] Tillemontius tomo 16 Monument. eccles. pag. 598 impense laudat prædictam S. Victoris Vitensis Historiam, in qua pietas auctoris, fervor Catholicæ fidei, aliæque virtutes elucent, & propter hæc omnia judicat, illum jure meritissimo inter alios sanctos antistites in Martyrologio Romano ad diem XXIII Augusti commemorari. Libenter hac in re sequimur judicium Tillemontii, quod congruit cum sententia eminentissimi Baronii, qui in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 484 num. 128 sic scribit: Ad hoc usque tempus, ad Hunerici obitum scilicet, perduxit suam Victor de Wandalica persecutione historiam. Porro ipse Victor particeps passionum, jugi confessione clarus, titulo sanctitudinis relatus reperitur in Romanum Martyrologium. Hic obiter observamus, hunc eminentissimum S. R. E. Cardinalem non innuere, quod ipse primus nomen S. Victoris hodierni in Martyrologium Romanum retulerit. Quinimo licet ultro concederemus, primum ætate hujus eminentissimi viri nomen S. Victoris nostri Martyrologio Romano inscriptum fuisse, quis sibi persuadeat, piissimum doctissimumque Baronium id sine expresso Romani Pontificis consensu fecisse, & rem tanti momenti, sine severa discussione, leviter exsecutioni mandatam esse?

[5] Quis præterea facile credat, nomen hujus incerti Sancti in Martyrologio Romano relinquendum fuisse post rigidum decretum, [& argumentis quibusdam,] quod Urbanus VIII Pontifex anno 1625 circa publicum Sanctorum cultum edidit? Attamen hic S. Victor adhuc hodiedum in Martyrologio Romano annuntiatur, ac nominatim in editione anni 1630, cui præfigitur sequens decretum: Præsens Martyrologium iterum diligenter recognitum, auctum & emendatum, sacra Rituum Congregatio de ordine sanctissimi domini nostri Urbani Papæ VIII, imprimi mandavit per Andream Brogiottum impressorem Cameralem & Vaticanum, & vetuit ab aliis ubique locorum deinceps imprimi, nisi adinstar hujus Romæ impressi, nihil omnino addito, dempto vel mutato. Die XXIII Martii MDCXXX. An igitur Urbanus VIII & sacra Rituum Congregatio tunc adeo erant immemores constitutionis ante quinquennium editæ, ut hominem dubiæ sanctitatis in Martyrologio Romano relinquerent? An in recognito & emendato Ecclesiæ Martyrologio non correxissent illi censores errorem, qui ad ipsam legitimæ venerationis substantiam pertinebat, si Baronius ante annos triginta vel quadraginta dumtaxat hunc Victorem sola sua auctoritate cum titulo sancti temere fastis ecclesiasticis inseruisset?

[6] Quare non dubitamus, quin Urbanus VIII Pontifex existimaverit, [ex decreto Urbani VIII Papæ deductis,] hunc publicum sancti titulum non adversari suo decreto, eumque Sanctum non voluerit comprehendi generali constitutione, quam in Bullario Romano Laërtii Cherubini tomo 4 pag. 300 restringit & explicat, declarans, quod per suprascripta præjudicare in aliquo non vult, neque intendit iis, qui aut per communem Ecclesiæ consensum, vel immemorabilem temporis cursum (id est ab elapsis centum annis ante hoc decretum, sicut idem Pontifex postea declaravit) aut per Patrum virorumque Sanctorum scripta, vel longissimi temporis scientia, ac tolerantia Sedis Apostolicæ vel Ordinarii coluntur. Hinc sequitur aliquam ex prædictis exceptionibus in S. Victore hodierno locum habere: quis enim nisi temere suspicabitur, quod Urbanus VIII illum Victorem cum titulo sancti in Martyrologio Romano contra constitutionem suam reliquerit?

[7] Itaque Pontifex ille censuit, istum Wandalicæ persecutionis Historiographum propter unam vel plures ex his rationibus in catalogum Sanctorum jure merito relatum fuisse. [hunc titulum ei vindicamus.] Sic etiam judicarunt sacra Rituum Congregatio & omnes Urbani VIII successores, qui post varias Martyrologii Romani correctiones hactenus S. Victorem nostrum in possessione sua reliquerunt. Adde, quod hic pius Scriptor in antiquis Mss. codicibus cum epitheto sancti reperiatur. Quamvis autem penes librarios non sit potestas adscribendi quemquam numero Sanctorum, sicuti Chiffletius noster supra monet, tamen illa veterum librariorum expressio communem sui temporis opinionem de sanctitate Victoris indicat. Dum vero Ruinartius asserit, hunc sanctitatis titulum scriptoribus ecclesiasticis ac præsertim episcopis tribui consuevisse, nimis generaliter proponit axioma, quod sæpe fallit: nam Hieronymus, Gennadius Massiliensis, Isidorus Hispalensis, Ildefonsus Toletanus in Catalogis virorum illustrium sæpius hunc titulum omittunt, eumque vix tribuunt etiam istis scriptoribus ac episcopis, qui certe ab immemorabili tempore in Ecclesia Catholica coluntur. Nihil ergo certi ex hac fallaci regula contra sanctitatem Victoris nostri inferri potest. Jam videmur huic Africanæ persecutionis Historico debitum sancti titulum satis superque vindicasse, & ideo ad aliam quæstionem progredimur.

[8] [Corrigitur error corum,] Non magnopere miramur, hac die in Martyrologio Romano Uticæ in Africa beati Victoris episcopi memoriam annuntiari, quamvis hic evidenter in loco assignando erratum sit: nam a sesqui seculo plures etiam eruditi putabant, S. Victorem hodiernum fuisse Uticensem in Africa episcopum eo tempore, quo Wandali Ariani Catholicos atrociter persequebantur. At primus hunc errorem detexit Chiffletius noster, & in Elucidationibus ad Historiam Wandalicæ persecutionis cap. 7 demonstravit, hunc S. Victorem Vitensi in Africa ecclesiæ tunc præfuisse Chiffletium secutus est Ruinartius, & in præfatione ad eamdem Historiam num. 4 sententiam illius confirmat his verbis: Porro hujus Historiæ auctorem fuisse episcopum quemdam Africanum, nomine Victorem, nullus umquam in dubium revocavit. At de ejus sede non una fuit omnium sententia: libri quippe editi, alii Victorem Uticensem, alii Vitensem præferunt. Prævaluisse tamen videbatur etiam apud viros eruditos eorum opinio, qui Uticensem appellabant, cum Utica civitas omnibus notior esset, quam Vitensis, quam nemo fere noverat.

[9] [qui hunc Præsulem perperam Uticensem] Verum posteaquam ex Notitia Africana compertum fuit, Victorem episcopum Vitensem Vandalicæ persecutionis temporibus in Africa floruisse, qua tempestate Uticensis episcopus, non Victor, sed Florentinus dicebatur, ut ex eadem Notitia patet, tunc nemo non assensus est, Victorem, præclari hujus auctorem Operis, Vitensem esse appellandum. Neque dixeris, Florentino Uticensi in exsilio apud Corsicam defuncto Victorem forte fuisse substitutum, qui hanc historiam descripserit: istæ enim meræ sunt conjecturæ, quæ codicum manuscriptorum auctoritati prævalere nequaquam possunt; præsertim cum episcopis tunc defunctis nullos alios in his tumultibus fuisse substitutos constare videatur. Porro qui Victorem Uticensem pro Vitensi intruserunt, id commiserunt ex ignoratione sedis Vitensis, cujus loco Uticensem sibi notam lubstituerunt, mendum in antiquis exemplaribus irrepsisse suspicati; sed eadem vocum affinitate, qua alios delusos fuisse existimabant, sese ipsi deluserunt. Merito itaque a Petro Francisco Chiffletio Societatis Jesu presbytero, Victori Vitensi episcopo, tamquam suo vero ac legitimo auctori Historia Africanæ persecutionis restituta est. Quam quidem viri eruditi sententiam non modo amplectimur, sed adeo certis & indubitatis argumentis propugnari posse censemus, ut neminem ei umquam in posterum esse refragaturum arbitremur: id enim exigit a nobis omnium codicum manuscriptorum unanimis consensus, quorum ne unus quidem ex iis saltem, qui hactenus visi sunt, Victorem Uticensem istius Operis auctorem præfert. Deinde ex diversis Mss. codicibus probat hanc constantem S. Victoris Vitensis appellationem, & numero sequente suspicatur, Reinhardum Lorichium fuisse primum omnium, qui Coloniæ anno 1537 memoratam Historiam persecutionis Wandalicæ sub nomine Victoris Uticensis edidit, & alios in errorem induxit.

[10] Denique Pagius in Critica historico-chronologica ad Annales ecclesiasticos eminentissimi Baronii anno 484 num. 21 eamdem Chiffletii & Ruinartii opinionem propugnat, [pro Vitensi] eorumque argumenta contraxit hoc modo: Baronius Victorem Vitensem auctorem librorum quinque de persecutione Africana, errore tunc communi, vocat Victorem Uticensem episcopum in provincia Proconsulari. Verum Chiffletius loco laudato cap. VII ostendit, certum esse, Victorem fuisse Vitensem episcopum, quæ provinciæ Byzacenæ civitas cum ignota esset recentioribus librariis, hi mendum in antiquis exemplaribus suspicati, & nominum ac vocum delusi affinitate, Uticensem pro Vitensi reposuerunt. In codice Carthusiæ Portarum Ms. bonæ notæ, ipso Operis initio legit Chiffletius: Incipit prologus in Historia persecutionis Africanæ edita a sancto Victore patriæ Vitensis episcopo. Idem ego legi in duobus Mss., quorum alterum in bibliotheca Colbertina, alterum in bibliotheca monasterii sancti Martini de Campis, in urbe Parisiensi siti, asservatur.

[11] His adde, in libello Notitiæ episcoporum Africæ, [cognominarunt.] qui sub Hunerico persecutionem sustinuere, in Catalogo episcoporum provinciæ Proconsularis legi: Florentinus Uticensis; sed in indice præsulum provinciæ Byzacenæ ita scribi: Victor Vitensis non occurrit. Quare Uticensis ecclesia ad provinciam Carthaginensem, Vitensis vero ad Byzacenam pertinebat, & tempore persecutionis Africanæ Victor noster Vitensis episcopus erat, Florentinus Uticensis. Ex his abunde manifesta est utriusque cathedræ istius Africanæ distinctio, & origo erroneæ confusionis facile detegitur. Sed jam breviter discutienda est alia controversia, quam ab annis triginta scriptor quidam Gallus movere cœpit, nempe utrum hic S. Victor Vitensis ab altero homonymo ejusdem sedis episcopo distinguendus videatur.

§ II. Quis Sanctus ille fuerit, quæ gesserit, quando & ubi obierit.

Parisiis anno 1708 prodiit dissertatio Gallica, cujus auctor anonymus contendit, [Contra opinionem galli cujusdam anonymi] Victorem Vitensem episcopum, qui anno 484 collationi Curthaginensi non interfuit, distingui debere ab alio Victore Vitensi, qui priori in cathedram successit, & Historiam persecutionis Wandalicæ conscripsit, ut in Ephemeridibus Trivultianis ad annum 1709 art. 52, sive pag. 677 & sequentibus refertur. Anonymus in hac hypothesi asserit, Victorem historicum Wandalicæ persecutionis dumtaxat anno 487 ad cathedram Vitensem evectum fuisse, quando Guntabundus rex Wandalorum & Hunerici defuncti succeßor pacem Catholicis Afris utcumque restituit. Novam istam opinionem suam auctor præcipue probat hoc modo: Historicus Wandalicæ persecutionis sæpe indicat, sese intersuisse iis rebus, quæ Carthagine & alibi sub Hunerico persecutore contigerunt. Non est autem verosimile, quod episcopus Vitensis tempore tam periculoso ecclesiam suam deseruerit, & in aliena diœcesi commoratus fuerit; ergo distinguendi sunt duo Victores Vitenses episcopi, quorum unus alteri successit. Hoc est præcipuum novi systematis argumentum, quod etiamsi non contemnendum esse fateamur, tamen ob rationes jam afferendas amplecti non audemus.

[13] [probabilius putamus,] Imprimis scriptor historiæ Wandalicæ mense Junio anni 481, quo S. Eugenius ad cathedram Carthaginensem ardore populi evectus est, audiit recitari decretum Hunerici regis, & cum aliis episcopis electioni præsulis Carthaginensis sub tam turpi conditione restitit, ut ipse lib. 2 Historiæ suæ num. 2 in editione Ruinartiana testatur his verbis: Quod edictum dum nobis præsentibus, quarto decimo Kalendarum Juliarum universæ ecclesiæ legeretur, gemere cœpimus mussitantes, eo quod meditantibus dolos malorum esset futura persecutio præparata; & ita legato dixisse probamur: Si ita est, interpositis his conditionibus periculosis, hæc ecclesia episcopum non delectatur habere. Gubernat * eam Christus, qui semper dignatus est gubernare. Quam suggestionem legatus accipere neglexit. Simul & populus, ut tunc fieret, ut ignis exarsit, cujus erat clamor intolerabilis, qui nulla posset ratione sedari. Quandoquidem historicus hic se ipsum a populo distinguit, nobis admodum fit verosimile, eum tunc episcopum Vitensem fuisse. Præterea sæpius indicat, sese aliis episcopis familiariter adstitisse, ut per decursum hujus Commentarii videbimus.

[14] [unicum dumtaxat fuisse Victorem Vitensem,] Quapropter supra propositum auctoris anonymi argumentum nos nondum movet, ut admittamus duos Victores episcopos Vitenses, quorum posterior historicus priori ignoto immediate successerit: potuit enim unicus S. Victor Vitensis diœcesim suam relinquere propter varias justasque rationes; puta, quod prævideret certum captivitatis aut exsilii periculum, si in sua diœcesi mansisset. Cum autem in ecclesia sua ab hostibus Arianis tutus non esset, forte voluit Vir sanctus illas Africæ provincias ignotus & occultus peragrare, in quibus procella persecutionis acrius desæviebat, ut Catholicos in fide confirmaret, & vexatis Christi confessoribus opem ferret. Id vero ipsum diligenter ac pie fecisse, postea ostendemus. In antiqua Notitia præsulum Africæ apud Ruinartium pag. 131 diserte legimus, Victorem Vitensem anno 484 in collatione Carthaginensi non occurrisse. Certe hæc ejus absentia optime congruit cum Historia Wandalicæ persecutionis, in qua S. Victor nullum verbum facit de sua ibidem præsentia, licet illam in aliis rebus gestis exprimere consueverit. Itaque cum Tillemontio in Monumentis ecclesiasticis tomo 16 pag. 597 probabiliter existimamus, S. Victorem Vitensem numerandum esse inter viginti octo istos præsules Africæ, qui clam fugerunt.

[15] Simile quid innuit eruditissimus Emanuel Schelstratius, dum in Ecclesia Africana, dissert. 4 cap. 4 num 4 sic scribit: [eumque scriptorem Historiæ Wandalicæ,] Extat sæpius in Notitia, quod aliqui episcopi HIC essent relegati, & in fine post omnium enumerationem: HIC RELEGATI NUMERO TRECENTI DUO. Cum autem Victor Vitensis non occurrit, sed in quodam Africæ loco manserit occultatus, putarem ego per τὸ HIC intelligendam esse Africam ipsam, quam colonatus jure ad excolendum agros accipi jussit Hunericus pro iis, qui non jurarant; reliquos vero jurantes, Hildericum post obitum Hunerici successurum, jussi sunt in Corsicanam insulam relegari, ut ligna profutura navibus dominicis inciderent. Ita ipse Victor Vitensis lib. 3 de persecutione Wandalica, ex quo etiam constat, plures CCCXXIV orthodoxorum sanctos, ut loquitur Marcellinus Comes, fuisse relegatos fugatosque: fuerunt enim tunc temporis trecenti quadraginta octo episcopi, qui Carthaginem advenerant, ex quibus CCCII extra civitates suas per Africæ provincias dispersi terram incolebant; quadraginta vero sex ligna in Corsica cedere coacti erant. Hisque si addas viginti octo, qui effugerant, passum unum & confessorem unum cum octuaginta octo, qui ante conventum Carthaginensem vitam finierant, efficient numerum quadringentorum sexaginta sex episcoporum, in omni Africa anno CCCCLXXXIV sedes habentium. Propter has congruentias admittimus unum dumtaxat S. Victorem Vitensem, eumque Wandalicæ persecutionis scriptorem, cujus aliqua gesta jam ex scriptis ejus excerpemus.

[16] Videtur S. Victor noster fuisse curiosus & cautus indagator miraculorum, [ex qua eruimus] quæ tempore Geiserici regis Ariani per merita sanctorum in Africa patrabantur, quandoquidem occasione sanctæ Maximæ in Historia Wandaliæ persecutionis lib. 1 num. 10 ita scribit: Miraculum hoc & voce omnium celebratur, & nobis ille, ad quem custodia pertinebat, cum sacramento testatus est ita fuisse. Numero sequente ejusdem libri de aliis sui temporis martyribus hæc habet: Ubi usque in hodiernum diem non desinit ingentia mirabilia Jesus Christus Dominus noster operari; nam nobis beatus quondam Faustus Buronitanus episcopus attestatus est, cæcam quamdam mulierem illuminatam fuisse, ubi ipse aderat præsens.

[17] Quanta autem charitate Sanctus noster foverit ac consolatus sit confessores Christi, [ejus pietatem,] qui in persecutione Wandalorum crudelia eorum odia experiebantur, ex sequentibus erui potest exemplis. Primo Valerianum episcopum & senem octogenarium, quem Geisericus barbaro exsilio mulctaverat, intrepide invisit, ut ipse lib. 1 Historiæ suæ num. 12 narrat in hunc modum: Tunc etiam sanctus Valerianus Abbenzæ civitatis episcopus, dum viriliter, Sacramenta divina ne traderet, dimicasset, foras civitatem singularis jussus est pelli; & ita præceptum est, ut nullus eum neque in domo neque in agro dimitteret habitare; qui in strata publica multo tempore nudus * jacuit sub aëre. Annorum autem erat plus octoginta, quem nos tunc indigni in tali exsilio meruimus salutare.

[18] Deinde circa annum 483 S. Victor comitatus est innumerabiles Christi confessores, [charitatem] quos Hunericus rex teterrimo exsilio damnaverat, & pœnam Felicis episcopi frustra lenire tentavit, ut lib. 2 ejusdem Historiæ num. 8 refert his verbis: Quibus autem prosequar fluminibus lacrymarum, quando episcopos, presbyteros, diaconos & alia ecclesiæ membra, id est quatuor millia nongentos septuaginta sex ad exsilium eremi destinavit? In quibus erant podagrici quamplurimi, alii propter ætatem annosam lumine temporali privati. In quorum erat numero beatus Felix Abbiritanus episcopus, habens jam in episcopatu quadraginta quatuor annos, qui paralysis morbo percussus nec sentiebat quidquam, nec penitus loquebatur: de quo nos maxime cogitantes quod non posset jumento portari, suggessimus, ut a suis rex peteretur, ut saltem eum propere moriturum Carthagini esse juberet, quia ad exsilium nulla posset ratione perduci. Quibus ita fertur tyrannus cum furore dixisse: Si animali sedere non potest, jungantur boves indomiti, qui eum colligatum funibus trahendo perducant quo ego præcepi. Quem ex transverso super burdonem vinctum, quasi quemdam ligni truncum, toto itinere portabamus.

[19] [commiserationis affectum erga afflictos,] Ibidem numero sequente iter gloriosorum exsulum describere pergit hoc modo: Congregantur universi in Siccensem & Larensem civitates, ut illuc occurrentes Mauri sibi traditos ad eremum perducerent. Supervenientes igitur Comites duo subtilitate damnabili blandis sermonibus cum Dei confessoribus agere cœperunt: Quid vobis, inquiunt, videtur, ut ita pertinaces sitis, & domini nostri præceptis minime obtemperetis, qui esse poteritis in conspectu regis honorabiles, si ejus festinetis facere voluntatem? Statim illis ingenti vociferatione clamantibus, & dicentibus; Christiani sumus, Catholici sumus, Trinitatem unum Deum inviolabiliter confitemur, includuntur graviori quidem, sed adhuc latiori custodia, ubi nobis copia dabatur introire, & verbum admonitionis fratribus facere, & divina mysteria celebrare. Opportune enimvero Sanctus noster in tam periculosa tentatione generosos istos Christi confessores verbo exhortationis ac divinis mysteriis confirmavit. Sed ex hoc loquendi modo non improbabiliter colligimus, S. Victorem tunc dignitate episcopali præditum fuisse, quamvis hæc Arianos lateret.

[20] [aliasque virtutes.] Denique post alia Catholicæ fortitudinis exempla sanctus Historicus ibidem num. 10 graphice depingit, quomodo constantes illi Christi confessores in angustum ac teterrimum locum detrusi fuerint, & ipse nihilominus aditum ad eos invenerit: Jactantur confessores Christi super invicem, inquit, angustia coartante, unus super alium, ut agmina locustarum, & ut proprie dicatur, ut grana pretiosissima frumentorum. In qua constipatione, secedendi ad naturale officium nulla ratio sinebat; sed locum stercoris & urinæ, urgente necessitate, ibidem faciebant, ut ille tunc fœtor & horror universa pœnarum genera superaret: ad quos aliquando, dato ingenti munere Mauris, dormientibus Vandalis, vix clam admissi sumus intrare; qui introëuntes, veluti in gurgite luti, usque ad genua cœpimus mergi. Post hæc Sanctus noster miserorum consolator discedentes inde gloriosos exsules ulterius comitari prohibitus est, ac rediit Carthaginem, ubi audiit dolosum regis Hunerici edictum, quo omnes episcopos Catholicos in annum sequentem convocabat, ut fidei suæ rationem redderent. Sed ipse ad eam collationem Carthaginensem non venit, quia forte præsagiverat infelicem illius eventum, quem experientia postmodum confirmavit.

[21] Quid interea S. Victor noster egerit, ubi latuerit, [Anno 487 scripsit hanc Historiam,] an ex Africa discesserit, ignoramus. Tantummodo scimus, illum anno Christi 487 conscripsisse Historiam Wandalicæ persecutionis, ut initio Operis sui indicat his verbis: Sexagesimus nunc, ut clarum est, agitur annus, ex quo populus ille crudelis ac sævus Vandalicæ gentis, Africæ miserabilis attigit fines, transvadans facili transitu per angustias maris, qua inter Hispaniam Africamque æquor hoc magnum & spatiosum bissenis millibus angusto se limite coartavit. Ex his verbis Chiffietius noster in Elucidationibus ad Opusculum primum cap. 4 sic recte disserit: Tempus, quo hæc Historia conscripta est, indicavit auctor ipso Operis initio sexagesimum annum, ex quo Vandali in Africam ex Hispania trajecerant. Porro hic transitus cum a Prospero in Chronico notetur, Hierio & Ardabure consulibus, hoc est, anno æræ Christianæ quadringentesimo vigesimo septimo, ad hunc numerum addito sexagenario, prodibit hujus Operis elaborati annus quadringentesimus octogesimus septimus. Ruinartius in Præfatione ad idem Opus num. 8 circa hanc epocham cum Chiffletio consentit.

[22] Sed neuter convenit cum Cotelerio circa locum, in quo sanctus Scriptor Historiam suam exaravit: [licet locus scriptionis incertus sit,] nam Chiffletius asserit, S. Victorem Constantinopoli de persecutione Wandalica scripsisse. Cotelerius autem tomo 3 Monumentorum ecclesiæ Græcæ in notis ad Vitam sancti Sabæ, hanc assertionem improbat, & potius existimat, Sanctum nostrum in veteri Epiro, quæ regio Wandalis subjecta erat, tempore exsilii conscripsisse Historiam suam, eaque occasione illam dedicasse cuidam discipulo Diadochi, qui Diadochus in eadem provincia episcopus Photices fuisse dicitur. Denique Ruinartius loco proxime citato Præfationis, relata utriusque sententia, suam opinionem ita profert: Verum si conjecturis uti licet, mihi verisimilius videtur, Victorem in Africa historiam suam exarasse; multa quippe habet passim, quibus innuit, se in exteris regionibus non versatum fuisse, cum hanc scriberet. Nos incertis hisce conjecturis examinandis diutius immorari nolumus, cum ex iis nihil certi elicere possimus.

[23] Magis ad Sancti nostri notitiam & gloriam spectat primatus Byzacenæ provinciæ, [fuitque verosimiliter primas] quem Chiffletius noster in Elucidationibus ad Historiam Wandalicæ persecutionis cap. 9 ei vindicat sequente ratiocinio: Hunc ipsum Victorem Vitensem episcopum censui primatem postmodum fuisse provinciæ suæ Byzacenæ, cujus est mentio in Vita sancti Fulgentii, ab eo in episcopum Ruspensem ordinari jussi. Nec vanis indiciis: nam (ut ad Ferrandum pluribus explicuimus) in Africa extra provinciam proconsularem, cujus caput Carthago, variæ erant ac desultoriæ primæ sedes, & seniorem cujusque provinciæ episcopum sequebantur; seniorem, inquam, non ætate, sed promotione sive ordinatione; qui idcirco senis appellatione designari solebat, adeo ut promiscue aut senex aut suæ provinciæ primas, aut primæ sedis episcopus nuncuparetur.

[24] [Byzacenæ provinciæ,] Jam sic ratiocinor. Notitia Byzacena tres omnino Victores episcopos repræsentat; Narensem tertio decimo loco; Vitensem sexto & quadragesimo; primo & centesimo Gauvaritanum. Christi anno CCCCLXXXVII, quo scribebat Victor Vitensis, decem jam sublati erant ex episcopis Byzacenis, iique (ut verosimilius) seniores atque infirmiores; qui si primi decem fuerunt, quos recenset Notitia, ex eo Victor Narensis in reliqua episcoporum serie tertium locum, Vitensis trigesimum sextum, Gauvaritanus primum & nonagesimum obtinuit. Jam vero satis constat, Victoris primatis Byzaceni mandato Fulgentium Ruspensibus ordinatum episcopum anno Christi DVII, vicesimo anno post quadringentesimum octogesimum septimum. Per hos igitur viginti annos longe est probabilius obiisse ex episcopis Byzacenis quinque & triginta, qui Victori Vitensi, quam duos, qui Narensi, aut omnino nonaginta, qui Victori Gauvaritano decedere potuissent. Qua ratiocinatione conjicio, eumdem esse Victorem Vitensem episcopum, a quo persecutionis Africanæ descripta est Historia, qui & viginti post annis fuit primas Byzacenus.

[25] [& in Sardinia exsul obiit.] Ruinartius in laudata Præfatione num. 6 ex hac Chiffletii sententia concludit, confessionis titulum ipsi (nimirum S. Victori nostro) deberi, non solum quod sub Hunerico cum ceteris fuerit exagitatus, aut certe quod Trasamundi violentia e sede fuerit abreptus, sed etiam quod exsul pro Christi fide e vivis excesserit: Victorem enim Byzacenæ primatem in Fulgentii Vita laudatum, quisquis demum fuerit, exsulem obiisse colligitur, quod eo tempore, quo, pace Ecclesiæ restituta, episcopis in suas sedes redire licuit, non Victor, sed Liberatus Byzacenæ provinciæ primatum obtineret. Tillemontius in Monumentis ecclesiasticis tomo 16 pag. 599 & 799 eamdem Chiffletii opinionem censet valde probabilem, & cum aliis existimat, S. Victorem vitensem anno 507 vel 508 in Sardiniam relegatum esse, ibique ante annum 517 in exsilio obiisse. Nos in hac hypothesi mortem ejus post initium seculi sexti superius in margine assignavimus. Hæc sunt præcipua, quæ de S. Victore Vitensi colligere potuimus.

[Annotata]

* Al. Gubernet

* al. nudo

DE S. JUSTINIANO EREMITA ET M.
IN LEMENEIA INSULA ANGLIÆ.

Circa annum DXXX AUT DXL.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Locus martyrii, ætas Sancti, cultus ab immemorabili tempore, Acta, & quædam discrepantes eorum circumstantiæ.

Justinianus eremita & M. in Lemeneia insula Angliæ (S.)

AUCTORE G. C.

In hac obscuri nominis insula, quæ Cambro-Britannis vicina est, & nunc vulgo Ramsey vocatur, Sanctus in titulo propositus magnam vitæ partem traduxit, [Hic Sanctus in Anglica insula,] varias virtutes exercuit, & tandem gloriosam martyrii lauream invenit. Camdenus pag. 838 Britanniæ suæ inter alias vicinas Angliæ insulas de situ & nomine hujus ita disserit: Inde in Penbrochiensis agri flexu Gresholme Stockholme & Scalmey occurrunt satis graminosæ & thymo agresti admodum lætæ. Scalmey Plinii fuisse Silimnum olim existimavimus; sed hanc nobis veritas jam immutavit sententiam. Silimnum enim illum Plinii, Limni Ptolomæi, ex verbi cognatione verisimile est; hanc esse Britannorum Lymen ipsum pro me vocabulum edocet, cui Anglus hodie novum nomen, Ramsey scilicet, inscripsit.

[2] Hæc sancti Davidis episcopali sedi objacet, ad quam spectat, [Cambriæ seu Walliæ vicina,] & Justiniani cujusdam viri sanctissimo fato, superiori seculo inprimis celebris erat, qui cum ex Britannia Aremorica in feracissimo Sanctorum seculo huc se recepisset, & totus Deo defixus diu solitarius vixisset, tandem a servulo peremptus, in martyrum catalogum fuit relatus; in cujus Vita hæc Lemeneia insula sæpius vocatur: quæ quidem appellatio cum Britannico nomine Limen, quo hic locus ipsis Britannis innotescit, ejus oscitantiam notat, qui proxime superiorem insulam Limnom Ptolomæi facit, quam Britanni nunc Enhly, Angli Berdsey nominant, id est, INSULA AVIUM. Joannes Spedus lib. 1 Theatri Britannici cap. 3 (istud Opus Philemon Hollandus ex idiomate Anglico Latinum reddidit) in mappa geographica Comitatus Penbrochiensis, inter paginam 101 & 102 situm ejusdem insulæ versus mare Hibernicum ipsis curiosi lectoris oculis exhibet.

[3] In hac insula post initium seculi sexti S. Justinianus pie vixit, [post initium seculi VI floruit,] ut colligimus ex ætate illorum Sanctorum, quibuscum familiariter conversatus est, & quos Usserius in Antiquitatibus ecclesiarum Britannicarum cap. 14, sive pag. 527 istius Operis ita recenset: Danielis & Davidis æquales Justinianus, Kynedus, Theliaus & Paternus fuisse memorantur, quorum in Sanctilogio Britanniæ Johannes Tinmuthensis (indeque in Johannis Capgravii Nova Legenda Angliæ) Vitæ descriptæ exstant. Justinianus, relicta Britannia minore, patria sua, in insula Lemeneia (quæ Ptolomæo Limnus, Britannis Lymen, Anglis Ramsey nominatur) una cum Honorio regis Thefriauci filio religiosam vitam egisse, ibique a servis demum peremptus, ad portum a suo nomine vocatum sepultus, indeque ad ecclesiam Menevensem insulæ objacentem a Davide translatus fuisse dicitur. Deinde breviter aliorum æqualium Sanctorum gesta commemorat, & in Indice chronologico, sive pag. 1139 mortem S. Davidis Menevensis antistitis ad annum Christi 544 refert.

[4] [ut scriptores Angli] Etiam Harpsfeldius inter sex prima secula Historiæ ecclesiasticæ Anglicanæ cap. 28 cædem S. Justiniani seculo sexto alligat, eumque sequenti exornat elogio: Justinianus claro genere, insigni doctrina, sacerdotisque dignitate amplificatus, in Britannia solitudinis contemplationisque divinæ studiosus, patria relicta, alibi vitam duxit, & inter alios Davidis episcopi consuetudine jucundissime usus est; similem enim (quod habet proverbium) agit Deus ad similem: cujus sanctitatem non ferens dæmon, nefarios quosdam excitavit, qui nescio qua rabie affecti innocentem & sanctum Virum trucidarunt. Corpus ejus per Davidem ad Meneviam delatum est. Usserius in Indice chronologico proxime citato ad annum Christi 529, sive pag. 1133 de Sanctis illis coævis obiter ita meminit: Justinianus & Honorius in Ramseia insula, Kynedus in Gowera occidentali claruisse dicuntur.

[5] [adversus opinionem Wilsoni] Quare corrigendus est Joannes Wilson in utraque Martyrologii sui Anglicani editione, ubi die XXIII Augusti cædem & sepulturam S. Justiniani anno Christi 486 diserte consignat. Hunc chronologicum Wilsoni errorem videtur Alfordus noster observasse, dum in Annalibus ecclesiæ Anglo-Saxonicæ ad annum Christi 516 num. XI sic scripsit: Scio, Martyrologium nostrum ad diem XXIII Augusti, Justiniani hujus martyrium referre sub annum Domini CDLXXXVI; sed quoniam Davidis sancti facienda est mentio, cui Justinianus a sanctiori concilio fuisse videtur, ideo melius cum Davide conjungitur. Deinde priora S. Justiniani gesta excerpit ex Actis, & ibidem num. 13 de chronotaxi illorum sic disserit: Hæc omnia, adventum scilicet sancti Justiniani in Britanniam, Honorii occursum, & Davidis de eo notitiam circa hæc tempora (nempe annum Christi 516, in quo Alfordus hic versatur) evenisse putamus. Reliqua, quæ de Justiniano a Capgravio narrantur, licet posteriora sint, placet nunc adnectere, quia nullo certo tempore consignantur. Nos ea post hunc Commentarium prævium in ipsis Actis legemus.

[6] [passim tradunt,] Infamis apostata Balæus occasione Honorii, quem inter scriptores Britanniæ numerat, Centuria decima, cap. 6 de hodierno Sancto nostro mentionem facit his verbis: Honorius Camber, Trefriauci filius, virtutis & eruditionis ornamenta lucida a Davide Menevensi archiepiscopo sanctissimo præceptore (ut Lelandus habet) sanctissimus discipulus accepit eo loco, quo terræ extensio Occidentem Cambriæ terminat. Adjacet extensioni insula, ambitu parva; at fama maxima, cui nomen antiquitus a Græca origine Limenus fuit; nunc vero Ramesega. Hic vitam Honorius illustris parcam ac duram exegit. Justinianus ex Britannia Armoricana Davidis gratia hic appulit. Incola humanissime accepit Hospitem. Venit & universus una cum Davide Menevensium chorus eumdem salutaturus. Piratæ postea vim insulæ inferentes, Justinianum occiderunt. Martyrii loco nomen SCOPULUS LEPROSUS, a morbis Dei beneficio percuratis dictum est. Sic, dum Honorium restituimus, commode & Justiniano tantumdem præstitimus. Hæc omnia Lelandus. Claruit Honorius anno salutis nostræ DLX, sub Maglocuno Britannorum rege; sed ejus perierunt scripta. Utinam Balæus hanc parcam ac duram Honorii vitam imitatus esset! Tunc certe uxoris aut potius concubinæ ducendæ causa monasterium suum & fidem Catholicam non deseruisset. Si quis plura nosse velit de sacrilego illo monacho & sacerdote, consulat Pitseum in Prolegomenis ad illustres Angliæ scriptores, ubi pag. 53 & sequentibus impudentiam istius transfugæ vivis coloribus depingit.

[7] Porro oportet Honorium diu S. Justiniano contubernali suo superfuisse, [& ibi ante annum Christi 544 occisus est.] si ille adhuc anno Christi 560 claruerit, ut Balæus affirmat: nam S. David præsul Menevensis, qui S. Justinianum honorifice sepelivit, anno Christi 544 mortuus est, ut Usserius, Alfordus, & Majores nostri in Commentario prævio ad Acta S. Davidis die prima Martii, sive tomo 1 istius mensis, pag. 40 & 41 probarunt. Hinc tamen nondum scimus determinatum tempus, quo Sanctus noster hodiernus ad Superos migravit, quamvis id certe ante obitum sancti Davidis contigerit. Cum vero Usserius in supradicto Indice chronologico ad annum Christi 529 asserat, S. Justinianum cum sodali suo Honorio tunc adhuc in insula Ramseia claruisse, probabiliter in hac hypothesi putamus, illum anno Christi 530 vel 540 circiter e vivis excessisse. Quapropter initio Commentarii hujus in margine duos hos annos disjunctive notavimus, cum S. Justinianus circa alterutrum occisus fuerit, ut eruitur ex utraque Usserii chronologia, quam superius assignavimus

[8] Ex hactenus dictis & relatis eruditus lector facile colligit, [Martyr ille immemorabilem cultum habuit,] hunc Sanctum ab immemorabili tempore publicam populi venerationem habuisse: nam scriptores Angli, tum Catholici, tum heterodoxi, sanctitatem hujus Viri laudant & agnoscunt. Cum his conspirant recentiores Martyrologi, inter quos Richardus Witfordus in Martyrologio suo Anglico ad diem V Decembris annuntiationem & elogium ejus ex Actis longioribus excerpsit. Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, eumdem sanctum Martyrem die XXIII Augusti breviter annuntiat his verbis: In Anglia sancti Justiniani monachi & martyris. Etiam Wilsonus hac die annuam ejusdem Sancti memoriam in utraque Martyrologii sui editione celebrat, & Acta ipsius Anglice contrahit. Quamvis auctoritas recentium Martyrologorum non sufficiat ad immemorabilem vel legitimum cujusdam Sancti cultum probandum, tamen hic observari meretur, quod Anglicum Witfordi Martyrologium anno Christi 1526 Londini typis excusum fuerit, adeoque ferme centum annis primum notissimumque Pontificis Urbani VIII decretum de cultu Sanctorum præcesserit.

[9] Præterea Richardus Witfordus, qui in supra laudato Pitsei Opere de illustribus Angliæ scriptoribus pag. 695 vir probitate morum & bonarum litterarum laude spectabilis appellatur, [ut probatur ex Martyrologio Witfordi] haud dubie Martyrologium suum ex antiquis & fide dignis monumentis collegit. Hoc autem Martyrologio usa est ecclesia Sarisburiensis, ut Anglice legitur in annotatione mensi Januario præfixa, quæ Latine sic sonat: Hic incipit Martyrologium juxta usum ecclesiæ Sarisburiensis, & uti legitur in Sion, cum additionibus. Quid hic sibi velit Sion, intelliges ex Pitseo, qui pagina proxime citata elogium laudati Martyrologi exorditur his verbis: Richardus Whitfordus Ordinis divæ Brigittæ monachus Anglus in cœnobio non longe a Londino, quod Sion dicitur. Post elogium Pitseus inter alias ipsius lucubrationes Martyrologium Sanctorum & additiones ejusdem recenset. Quis autem facile credat, Clerum Sarisburiensem, tunc adhuc probe Catholicum, sine maturo examine Martyrologium istud suscepisse, & in eo Sanctos novos aut incertos honorasse? Quare probabilissime concludimus, Sanctos in hoc Martyrologio notatos ab immemorabili tempore publicam venerationem adeptos esse. Denique Joannes Tinmuthensis seculo XIV Acta S. Justiniani concinnavit, & seculo XV Capgravius ex eo novam Legendam suam Sanctorum Angliæ collegit, ut apud Pitseum aliosque bibliographos videre est. Cum igitur uterque iste hagiologus de antiquo S. Justiniani cultu testimonium reddat, & ambo centum ac pluribus annis ante decretum Urbani VIII floruerint, sine scrupulo judicavimus, huic sancto Martyri locum in Opere nostro concedendum esse.

[10] [ac ipsis Actis, quæ Joannes Tinmuthensis,] Jam monuimus, Acta S. Justiniani martyris a Joanne Tinmuthensi conscripta fuisse, de quo Caveus in Historia Litteraria part. 2 pag. 285 tradit sequentia: Joannes Tinmuthensis, qui aliquando Joannes peccator nominatur, gente Anglus, Tinmuthæ in Northanumbranorum finibus ad ostium Tini fluminis villæ non ignobilis vicarius, & Ordinis Benedictini ad sanctum Albanum monachus, claruit anno MCCCLXVI. Cum ecclesiarum archiva & monasteriorum bibliothecas perscrutasset, veterumque scrinia evolvisset; ad historiam ecclesiasticam illustrandam animum adjecit, virtutemque & pietatem per priorum exempla posteris commendare satagens, plurimorum Sanctorum Vitas litteris mandavit. Deinde post assignatas Angliæ bibliothecas, in quibus illud Opus adhuc ineditum conservatur, quomodo Capgravius ex eodem Joannis Tinmuthensis hagiologio Legendam suam composuerit, indicat his verbis: De hac lucubratione non racemos quosdam, sed plenam, quod aiunt, vindemiam, reportavit Joannes Capgravius in Catalogo Sanctorum Angliæ, cujus Operis non tam auctor quam exscriptor audire meruit.

[11] [& Capgravius collegerunt,] Caveo consentit Henricus Whartonus, dum in Appendice ad Historiam litterariam Cavei pag. 89 de Capgravio sic scribit: Joannes Capgravius, gente Anglus, patria Cantianus, Ordinis Augustiniani in cœnobio Cantuariensi monachus, & post adeptum Oxonii doctoratus gradum Provincialis, Humfredo Glocestriæ Duci a sacris confessionibus, ac summe familiaris. Claruit anno MCDL, & inter theologos ævi sui Anglos principem locum tenuit, in solutos ecclesiasticorum mores acriter detonare solitus. Obiit Linnæ apud Nordovolgios die XII Augusti, anno MCDLXIV, Edwardo IV rerum potito, & apud Augustinianos sepultus est. Sic quidem Balæus & Josephus Pamphilus. Pitsæus vero, cui suffragantur Vossius & Miræus, illum sub Richardo demum tertio, anno MCDLXXXIV obiisse prodit. Scripsit Catalogum sive Legendam Sanctorum Angliæ, quæ typis excusa prodiit Londini MDXVI in folio. Historiam illam expilasse dicitur Capgravius ex ingenti & pulchro admodum volumine ejusdem argumenti, quod in bibliotheca Cottoniana Ms. asservatur. Ex hac editione Londinensi Vitam S. Justiniani post hunc Commentarium recudemus.

[12] Quamvis ætas horum biographorum sufficiat ad probandum immemorabilem sancti Martyris hodierni cultum, [& ex quibus aliquas circumstantias] tamen ideo non statim leviter fidem adhibemus omnibus prodigiosis miraculis, quæ forsan illi in obviis schedis invenerunt, aut simpliciter ex populari traditione narrarunt. Hinc Alfordus noster occasione S. Justiniani & æqualium ejus in Annalibus ecclesiæ Anglo-Saxonicæ ad annum Christi 516 num. 10 lectorem ita monet: Hi vel in Britannia nati, vel ibi cum magna sanctitatis opinione defuncti, memoriam sui ad hæc tempora promiserunt. Sed qui Vitam eorum ex variis collegerunt, in nescio quæ miracula impingentes, fallendo potius otio, quam rerum gestarum veritati studuisse videntur. Illud satis constat, Justinianum, relicta Britannia minore, patria sua, in insulam Lemeneiam, una cum Honorario *, regis Thefriauci filio, religiosam vitam egisse.

[13] Nunc obiter indicabimus aliquam minoris momenti discrepantiam, [cum scriptis aliorum conferimus.] quæ circa statum sancti Martyris & auctores cædis ejus occurrit inter Martyrologos aliosque scriptores Anglos, qui de Sancto nostro hodierno breviter meminerunt. Imprimis ignoramus, quo fundamento Richardus Witfordus in Martyrologio suo supra laudato hunc Sanctum Anglice vocet episcopum, cum de dignitate illa episcopali scriptores alii prorsus sileant. Quod autem ad interfectores ipsius attinet, de iis ferme tot sunt sententiæ, quot capita: nam Camdenus supra citatus asserit, a servulo, Usserius a servis, Balæus a piratis in insulam Lemeneiam irrumpentibus illum occisum fuisse. Witfordus & Acta inferius edenda numerum homicidarum illorum exprimunt, eosque tres servos appellant. Singularis est opinio Wilsoni, qui in utraque Martyrologii sui editione affirmat, homicidium istud a tribus Fratribus (Anglice up three of the brethren) perpetratum fuisse. Forte per Fratres hic intelligit monachos laïcos, qui in monasteriis quodam modo serviunt, & ita modus ille loquendi cum Actis, quæ tres servos exprimunt, utcumque conciliari poterit. Jam nihil superest, nisi ut Acta hic recundenda consuetis Annotatis illustremus.

[Annotata]

* forsan Honorio

ACTA
collectore Joanne Capgravio,
Ex Legenda Sanctorum Angliæ, Londini anno 1516 impressa, fol. CCI & CCII.

Justinianus eremita & M. in Lemeneia insula Angliæ (S.)

BHL Number: 4576

A. Joanne Capgravio.

Sanctus Justinianus ex nobilissima Britanniæ minoris prosapia originem duxit: qui a pueritia studiis litterarum traditus, & mirabili scientia inter clarissimos gentis suæ doctores claruit a. Suscepto enim sacerdotii gradu divinum officium fideliter exequebatur; [Hic Sanctus ex Britannia minore] & tale tandem divinum oraculum audire meruit: Egredere de terra tua, & de cognatione tua, & de domo patris tui. Quod Vir sanctus intelligens, adjunctis sibi quibusdam sociis, navem coreis contextam & viminibus conscendit, Deum jugiter exorans, ut ad terram eum adveheret, in qua vitam solitariam ducere posset. Et tandem ad terram nomine Cormer b applicuit; ubi per aliquod tempus moram faciens, cœperunt jam multi ejus exemplo mundum relinquere, & ad sancti Viri magisterium festinare. Sed in brevi, sicut primo a Deo ei mandatum fuerat, ut de terra & de cognatione sua egrederetur: similiter secundo ei dictum fuit, ut illam relinqueret mansionem.

[2] [ad insulam Walliæ vicinam navigat,] Tunc naviculam ingressus mari & ventis se committens venit ad insulam, quæ tunc insula Lemeneia vocabatur. In qua vir Deo devotus Honorius, regis Thefriauci c filius, relictis quæ in mundo sunt, Deo totum se exhibebat. Receptus itaque hospitio benigne, tanto pietatis excrevit ardore, ut locum suum & mansionem sancto Viro traderet, ut lucrandis Christo animabus absque ullo invigilaret incommodo. Videns itaque beatus Justinianus locum viris religiosis aptum, & ab omni seculari strepitu remotum, Petitioni tuæ, inquit, assentirem, si soror tua cum sua pedissequa cubiculum habeat a nobis remotum. Quod quibusdam incredulis vertebatur in derisum.

[3] [ubi pie vivens] Sed cum facundia & venustas sanctæ prædicationis, & fulgor tantæ claritatis beato Viro complaceret; Pater, inquit, sancte, ut tua dulci & honesta perfruar societate, sororem meam in aliam regionem transmittam. Soror itaque beati Honorii, sumpta sanctorum virorum benedictione & licentia, in longiquas regiones abscessit. Ibique cum ad eum plurimi convenirent, illuminati verbo fidei cum salute animarum redibant. Cum autem fama tanti Viri ad beatum David d perveniret: novitate & adventu tanti Viri exhilaratus, per nuntios eum evocans, ut ad se venire dignaretur suppliciter exorabat. Ille vero accelerans a beato David honorifice suscipitur: placuitque tam beato David, quam sancto Justiniano societate & orationibus hinc inde fulciri: & suscepit eum sanctus David in confessorem & vitæ suæ post Deum custodem. Et mansiunculas, quas eligebat tam in insula quam extra insulam, ei & fratribus ad ipsum confluentibus concessit.

[4] [& a dæmonibus frustra tentatus,] Quadam autem die, cum in insula orationi & lectioni operam daret, navigantes quoque in lembo quodam advenerunt, & festinantes ad ipsum dixerunt: Ecce, quem amas, infirmatur, mandans ut ad ipsum postposita omni mora acceleres. Ille autem, audita cari sibi in Christo infirmitate, ad lembum properavit, & Psalmos psallere incepit. Cum autem remigando ad maris medietatem venisset, tunc demum eos facie elevata conspexit deformiores, quam homines, quos videre consueverat, & clare illos malignos spiritus esse, intellexit. Tunc septuagesimum nonum Psalmum manibus oculisque in cælum elevatis, scilicet Deus in adjutorium, incepit. Et cum secundum ejusdem Psalmi versiculum, Confundantur et revereantur, qui quærunt animam meam, decantarent: tamquam corvi nigri volantes evanuerunt: sicque Dei fretus adjutorio in petra quadam ab infimo maris divinitus elevata ad terram evectus est e; sanctum vero David, quem maligni spiritus infirmum asserebant, sanum & incolumen invenit.

[5] Videns igitur humani generis hostis a Viro sancto se victum, [impie propter justitiam occiditur,] & quod nec crebris assultibus attentatum superare, nec malignis suggestionibus a divino servitio ipsum valuerit segregare; alias artis suæ dolosæ machinationes confinxit, virusque suum in Viri sancti servos tres f infudit. Furore deinde servi correpti, non solum magistri sui monita salutaria contemnentes, quibus ipsos ad laborem exercendum hortabatur, ne vitam ducerent otiosam: verum in ipsum irruentes ad terram prosternunt, & caput ejus crudeliter amputare non formidant. Loco vero, quo sanctum caput super terram cecidit, fons irriguus aquæ limpidissimæ de rupe protinus scaturiens emanavit: cujus aqua ab ægrotantibus hausta salutem corporum confert universis. Quidam nomine Ionas, in lacteo potu dato sibi veneno, ventrem mirabiliter in tumorem conversum habuit, & sumpta aqua illa ranam vivam statim evomuit, & totus tumor ventris evanuit. Illi vero iniquitatis filii post scelus iniquitatis commissum, se lepra percussos, & divinam in se conversam evidenter ultionem perceperunt. Progressi inde cum gemitu & planctu ad quemdam scopulum pariter devenerunt, qui usque in hodiernum diem SCOPULUS LEPROSORUM nuncupatur. Ibi postmodum ipsi lugubres, & corpora sua gravibus suppliciis torquentes, & mutuis verberibus flagellantes, in dolore pariter & ærumna quamdiu vixerant, vitam in maxima pœnitentia concluserunt, & delictorum veniam meritis sancti Justiniani consequi meruerunt.

[6] Magnis enim majora succedunt miracula. Nam corpus beati Martyris capite truncatum illico surgens, [& post mortem variis miraculis claret.] & caput inter brachia sumens g, ad littus maris descendit, & supra mare ambulans, ad portum a nomine suo vocatum transmeavit, & in loco, quo nunc ecclesia in honore ipsius dedicata consistit, cadens in terram jacuit, & ibidem sepeliri meruit. In eadem autem ecclesia, qua corpus Martyris sancti quiescit, Salvator noster miracula multa ostendere dignatus est. Infirmi enim illuc accedentes, a quacumque detenti infirmitate, incolumes & sani, gratias Deo referentes, ad sua redeunt. Sanctus vero episcopus David passionem dilecti sui, & omnem rei eventum non ignorans, divina revelatione admonitus, cum fratribus suis corpus sanctum ad ecclesiam Menevensem cum hymnis & canticis detulit, & in sarcophago novo honorifice collocavit h.

ANNOTATA.

a Videtur hic Sanctus ipsis popularibus suis ignotus esse: nam Albertus le Grand aliique scriptores Britanniæ Armoricæ, quos consului, nullam de illo mentionem faciunt.

b Nescimus, utrum hic locus ad Britanniam minorem an ad majorem pertineat. Etiam apud geographos universales eumdem locum frustra quæsivi.

c Whartonus post præfationem ad Angliam sacram tomo 2 pag. XXXI exhibet successionem regum Wallensium ex Annalibus Menevensibus. Sed ibi primo loco collocat regem Arthurum, qui anno 542 obiit. Alios antiquiores Walliævel Cambriæ reges hactenus invenire non potuimus, ita ut de rege illo Thefriauco nihil certi dicere liceat. Forsan iste rex Walliæ reperietur in impressis Walliæ Annalibus, quos Camdenus in descriptione Britanniæ pag. 554 assignat, & qui nobis desunt.

d Majores nostri die I Martii Vitam hujus S. Davidis ediderunt, ut in Commentario prævio monuimus.

e Vix intelligo, quid sibi hic velit petra ab infimo maris divinitus elevata, qua Sanctus ad terram evectus est, cum lembus adesset, de cujus jactura nullum verbum.

f In fine Commentarii prævii de variis sententiis circa hos tres servos sat multa retulimus.

g De hac capitis gestatione & similibus prodigiis consuli potest Papebrochius noster tomo VI Maii pag. 88, & in Responsionibus suis ad articulum XI § 5 num. 33.

h Ex illa honorifica sepultura aliisque præcedentibus liquet, Sanctum nostrum ab immemorabili tempore publicam venerationem habuisse.

DE S. VEREDEMIO EREMITA CONF.
IN TERRITORIO UCETIENSI GALLIÆ

Forte circa annum DXL.

SYLLOGE.

Veredemius eremita in territorio Ucetiensi Galliæ (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Dissertatio de unico an duobus Veredemiis seu Veredemis.

Ucetia, urbs Galliæ Narbonensis Gregorio Turonensi, quæ & Utica quibusdam, hodie Uzes, urbs Galliæ in Occitania inferiori, [Etiamsi difficile sit,] episcopalis sub archiepiscopo Narbonensi, Ucetiensis tractus caput, & Ducatus titulo insignita, tribus leucis distans a Nemauso in Septemtrionem, & sex ab Avenione in occasum. Descriptio est Baudrandi. Hujus urbis territorium vita anachoretica illustravit S. Veredemius, vel Veredemus, unusne & idem, atque hoc die repetitus, de quo jam pridem apud nos tractatum est tomo III Junii, die XVII, pag. 411, quique postea factus est episcopus Avenionensis; an alter synonymus, a die XX, & XXI Augusti inter Prætermissos ad hunc diem dilatus? Hanc controversiam examinare, intricatæ difficultatis res est; decidere autem, laboris non exigui. S. Veredemus, episcopus Avenionensis, apud nos loco citato innectitur seculo octavo; & tomo primo Galliæ Christianæ editionis novissimæ columna 802 dicitur a S. Agricola delectus successor anno 700, & ecclesiæ Avenionensi præfuisse usque ad annum 22 istius seculi.

[2] In Vita S. Ægidii abbatis refertur S. Veredemius eremita hodiernus vixisse cum isto Sancto, [S. Veredemium] nec non cum S. Cæsario Arelatensi episcopo, qui floruit seculo sexto. Verum contra istam Vitam tot sunt querelæ, ut non videatur posse solidum præbere fundamentum, quo in ratione temporis hic Veredemius ab altero distinguatur, cum in eadem Vita sint anachronismi, qui omnem ei auctoritatem adimant, sicut observat noster Longuevallius in Historia ecclesiæ Gallicanæ tomo 2, lib. 5, pag. 333. Ante hunc auctorem Mabillonius tomo 1 Annalium Benedictinorum ad annum Christi 542, postquam egisset de S. Cæsarei episcopi Arelatensis obitu, virtutibus, præclaris factis & epitaphio, num. 27 scribens de Ægidio ejus discipulo, hasce Actis S. Ægidii abbatis censuras inurit: Is est Ægidius, qui una cum Messiano notario mox laudato Romam directus a Cæsario est, ut libellum Symmacho Papæ offerret ad renovanda privilegia sedis Arelatensis. (Vide Concilia apud Labbeum tomo 4 columna 1319.) An vero idem sit Ægidius abbas ille Græcus & sanctus, qui monasterium in Septimania prope Nemausum in valle Flaviana construxit, ab ejus nomine postea nuncupatum, res non adeo perspicua est.

[3] Hic quidem in omnibus ejus Actis tam editis quam ineditis dicitur ex Græcia, [ab alio] unde oriundus ex regia stirpe erat, tributis in pauperes facultatibus, in Galliam accessisse ad Cæsarium Arelatensem episcopum: sed cum deinde Aurelianos a Carolo Francorum rege accitus fertur, hoc primum si admiseris, alterum respuendum est: cum Cæsarius, qui unus Arelatensi ecclesiæ præfuit, ducentis annis præcedat Carolum Martellum, primum eo nomine principem Francorum. Idem itaque fuerit Ægidius Græcus abbas, quem Cæsarius cum Messiano direxit ad Symmachum Papam. Is, si qua vulgatis ejus Actis fides, transmisso Rhodano se adjunxit Veredemio eremitæ. Dein secretiorem in locum penetravit: ubi cum cervæ lacte pasceretur, a Flavii Gotthorum regis venatoribus, cerva ad eum fugiente, deprehensus fuit; idemque postea Flavio auctor fuit condendi cœnobii, quod ipse rexit. Dicebantur quidem Flavii omnes Gotthorum reges: sed cum omnes Arianæ sectæ addicti fuerint, quis putet, Amalaricum, qui tempore Cæsarii Septimaniam obtinuit, aut quemvis alium de condendo monasterio cogitasse? Ad hæc, monasterium istud multo post tempore conditum dici debet, quam Ægidius, transmisso Rhodano, discessit a Cæsario: nec Ægidius ante conditum monasterium abbas fuit. Et tamen libellus seu epistola Symmacho Pontifici Cæsarii nomine oblata est ab Ægidio jam abbate, et Messiano notario.

[4] Ex his colligitur, quam intricata sint, & nullius pæne momenti hæc Acta, [synonymo] his mendis quidem expurgata a Fulberto, episcopo Carnutensi, in Officio sacro, quod de S. Ægidio composuit; sed nullo pæne relato historico facto, nisi quod eum Græcum fuisse, & in Galliam accessisse dicit. Hæ sunt castigationes, quibus Mabillonius animadvertit in Acta S. Ægidii abbatis, quæque nobis materiem subministrabunt die I Septembris, quando eadem Acta examinabuntur, secundis curis hasce accusationes, &, si quæ supersint aliæ, discutiendi. Interim abunde liquet, ut ad propositum redeamus, non posse concludi satis perspicue ex hujusmodi Actis præsentem controversiam de uno an duobus Veredemis. Atque hæc quidem prima & præcipua est difficultas.

[5] [episcopo distinguere] Altera in eo posita difficultas est, quod Castellanus, diligens alioqui Sanctorum refossor, ut ita dicam, & indagator, sententiam suam de duobus Veredemis diversis revocaverit. Nam etiamsi in suo Martyrologio universali ad diem XVII Junii annuntiaverit Avenione S. Veredemum (S. Vrime) episcopum, S. Agricoli successorem; dicens ejus reliquias esse ibidem in ecclesia Metropolitana, ab eoque ad diem XX Augusti distinxerit S. Veredemum solitarium, illum signans in diœcesi Ucetiensi, cujus reliquiæ sunt Ucetiæ, in dicto Martyrologio, quod anno 1709 editum est: de duobus tamen an uno Veredemis dubitare se scripserat anno 1706, uti patet ex ejus litteris Gallice huc datis tunc mense Octobri, de quibus etiam apud nos inter Prætermissos ad diem XX Augusti, in hanc sententiam nos monens: Videmini die XVII Junii S. Veredemum (S. Vrime vel Verime) episcopum Avenionensem distinguere a Veredemo anachoreta Ucetiæ, qui die XXIII Augusti in ista ecclesia colitur. At D. Sanguin Canonicus Avenionensis mihi significavit, esse unum eumdemque, cujus quædam reliquiæ Ucetiæ conservantur. Hoc si verum sit, die XX, vel XXI, aut XXIII Augusti verosimiliter ejus reliquiæ ab Ucetiensibus receptæ fuerunt, & discipulatus S. Ægidii, qui ei adscribitur, esset fabulosus, aut ætas S. Ægidii ad initium seculi octavi differenda esset.

[6] [Avenionensi;] Hæc e litteris Castellani; qui dubitationem suam commutavit in veram ac affirmatam retractationem, quando in Sanctorum indice, qui habetur ad calcem laudati Martyrologii, ab eo ponitur pag. 1179 S. Veredemus episcopus Avenionensis XVII Junii; deinde vero pag. 1182 Vrime (Veredemus) honoratus Ucetiæ, idem qui Veredemus. Unde patet, unicum dumtaxat ab eo agnosci Veredemum episcopum Avenionensem; synonymo Ucetiensi ad priorem retracto tamquam ad unum & eumdem Sanctum. Habes, lector, duas difficultates, quæ eo faciunt, ut unus & idem sit Veredemius hodiernus eremita cum synonymo episcopo. At nunc expendendæ sunt rationes, quæ suadent, unum ab altero esse diversum.

[7] [variis tamen] In hanc diversitatem propendit jam pridem Henschenius noster, quando ad dictum diem XVII Junii de S. Veredemo episcopo Avenionensi ista ab eo recitantur e Gonono: In loca, ubi solitariam vitam duxit, cerni adhuc eremitorium una tantum leuca a civitate Avenionensi. Et mox reponit ista: Quæ latius a Gonono in Vita ad hujus honorem conscripta habentur; sed quæ magnam injiciunt difficultatem, dum dicitur natione Græcus, ibidem in spelunca degens excepisse S. Ægidium e Græcia venientem, & una simul diu vixisse, & miraculis claruisse. Quæ sunt accipienda de S. Veredemo anachoreta, cujus celebris memoria in breviario ecclesiæ Uzeticensis agitur die XXI Augusti. Debet hic vixisse tempore S. Cæsarii episcopi Arelatensis, anno DXLIII * vita functi, apud quem dictus Ægidius aliquamdiu vixerat, antequam ad S. Veredemium anachoretam accederet. Proinde nobis suspecta sunt, quæ de S. Veredemi episcopi vita anachoretica apud dictum Gononum, & in Vita S. Agricoli referuntur. Omittimus proinde Vitam hujus episcopi Latine excusam apud Gononum pag. 160, & Gallice apud Simonem Martin in sacris reliquiis deserti pag. 471, tamquam recentiorum compositionem, in qua discerni non possint vera a falsis, certa ab incertis. Hactenus Henschenius.

[8] Carolus le Cointe in Annalibus ecclesiasticis Francorum tomo 1 ad annum 531, [rationibus] num. XI duos affirmatissimis verbis Veredemios distinguit, erroris accusans eos, qui ambos in unum solum conflant: Qui volunt, inquit, Ægidium serius in Galliam venisse, duos statuunt Cæsarios Arelatenses episcopos, quorum posteriorem exeunte septimo seculo sedisse tradunt, & ut opinioni suæ fidem concilient, Veredemium eremitam, quocum Ægidius in territorio Ucetiensi vixit, confundunt cum altero ejusdem nominis eremita, qui pontificatum Avenionensem ineunte seculo octavo gessit. Unum dumtaxat agnoscimus Cæsarium, duos autem Veredemios, quorum alter Cæsario æqualis fuit; alter post annos ab obitu Cæsarii centum ac sexaginta diœcesim Avenionensem gubernavit.

[9] Veredemius eremita, quem Ægidius adiit; natione Græcus fuit, [probabilius] relicta patria in Galliam venit, solitariam vitam in pago Ucetiensi duxit. Migravit ad Deum XIII Calendas Septembres, quo die colitur ab Ucetiensibus sub titulo confessoris non pontificis. Hæc observantur a Gonono lib. 3 de Vitis patrum Occidentis, in notis ad Vitam S. Veredemi seu Veredemii episcopi, longeque diversa sunt ab Actis istius Veredemii, qui solitudinem, Avenione una tantum leuca distantem incoluit, ex eremita creatus est Avenionensis episcopus, annua festivitate celebratur XV Calendas Julias, & in argentea capsa super majus altare primariæ Avenionensis ecclesiæ requiescit. Quid de vita ipsius solitaria jam pridem senserit Henschenius, supra vidimus; quæ res utcumque se habeat; duos admittit Cointius Veredemos, ætate distinctos, nec non dignitate episcopali, qua unus illorum insignitus fuerit, non vero alter: hodiernus item fuit anachoreta, secundum ea, quæ jam sunt dicta, ac postea dicentur; vita autem anachoretica synonymi Avenionensis tam suspecta fuit Henschenio, ut ne locum quidem eidem dederit in Opere nostro.

[10] De ætate, qua floruit S. Ægidius abbas ex professo tractare, [suaderi videtur,] etiamsi non sit hujus loci, sed alterius, ad diem nempe primam Septembris; interim tamen nonnulla hic notanda veniunt per anticipationem, cum ab hujus ætate pendeat ætas S. Veredemi hodierni. Bollandus noster in supellectile litteraria, quam de S. Ægidio asservamus, hasce nobis de præsenti argumento reliquit observationes manu sua scriptas: De ætate, inquit, S. Ægidii controversia est. In Vita dicitur venisse Arelatum ad S. Cæsarium, qui circa annum D sedit. Dicitur deinde Flavius Gothorum rex ei monasterium condidisse. Demum mentio fit Caroli Francorum regis cum eo collocuti. Sigebertus ad annum DCCXV illum refert, & Petavius eum secutus in Rationario temporum, atque hic ex Ms. Pragensi Bernardus Guido. Saussayus quoque ad idem tempus refert, & venisse ait ad S. Cæsarium II Arelatensem episcopum, quem ait in Appendice pag. 1220 antea S. Porcarii in Lirinensi monasterio discipulum ac successorem fuisse. Egisse S. Ægidium addit cum Carolo Martello. Flavii regis Gothorum non meminit.

[11] Alii (Catellus in Languedocia pag. 453 ait certum esse, ac plura habet de ejus monasterio) simplicius ad S. Cæsarium celeberrimum venisse putant; [duos fuisse] egisse cum Clodoveo I. Sed cum forte C solum positum esset, posteriores pro Clodoveo Carolum legerunt. (Cointius ad an. 542, num. 26 Caroli loco ponit Childebertum.) Gothi tunc ea loca tenebant, &, licet Ariani, tamen viris sanctis benefaciebant. Has Bollandi, uti & superiores Cointii observationes conferre dignetur lector cum difficultatibus, quas præmittebamus supra ex Mabillonio & Castellano contra Veredemium hodiernum, &, secluso partium studio, æqua lance expendat, an nihil inde reluceat probabilitatis pro vera & reali ejusdem Sancti existentia, & ad S. Ægidii Acta defendenda utcumque, in quibus illa fundatur. Frustra vero recurritur ad S. Cæsarium Arelatensem episcopum hujus nominis secundum, qui utpote numquam fuerit in rerum natura; uti superius indicabant Mabillonius & Cointius: quibus adde catalogum præsulum Arelatensium in Gallia Christiana tomo primo ante citato, ubi columna 534 ponitur S. Cæsarius, ac deinde in dicti Catalogi serie nullus post hunc alter comparet. Idem fit in diptychis ecclesiæ Arelatensis apud Mabillonium tomo 3 Veterum analectorum pag. 432 & 433, ubi in annotatione, Unus, ait, ponitur Cæsarius, nullus octavo seculo, contra Sigebertum, aliosque, qui sanctum Ægidium ad id tempus referunt. Ipsummet esse non dubitamus Ægidium abbatem, qui Symmacho Papæ libellum obtulit cum Messiano notario, in gratiam ecclesiæ Arelatensis. Vixerunt itaque seculo sexto SS. Cæsarius Arelatensis ac Ægidius abbas; vixit utrique synchronus S. Veredemius eremita, secundum Acta ejusdem abbatis; atque adeo nimis remotus a seculo octavo, quo vixit synonymus episcopus, quam ut hic ab isto non fuerit diversus.

[12] [Veredemios.] Acta porro ista, quæ accusantur ab eruditis, sed quæ ex conjecturis Bollandi modo allatis juvari utcumque posse videntur, adeone sunt certo sublestæ fidei, & fabulosa in omnibus, ut ea, quæ rebus Ægidianis immixta memorant de S. Veredemo solitario, sint expungenda tamquam apocrypha & commentitia? Enimvero non video equidem me ad hoc certo adigi. Verum ne nimis præmaturam de illis censuram proferam, eorum examen remitto ad diem I Septembris. Interea temporis, fac illa suis laborare defectibus ac nævis, quod revera nimis sæpe accidit in Actis pluribus aliis, quæ ex bonis facta sunt mala, eo quod stupidus aliquis interpolator imperitam eis manum admoverit; visum tamen mihi est hactenus, historiam nostri S. Veredemii, Vitæ laudati sancti abbatis insertam, ex antiqua sua possessione non ejicere, & expungere; sed adhibere ad narranda ea pauca, quæ de S. Veredemio solitario ad posteros pervenere, exemplum secutus Cointii, qui de S. Ægidii ad eum adventu ex ipsis Ægidii Actis scribit ad annum 531, num. 10.

[Annotata]

* 542

§ II. Cultus S. Veredemii confessoris & eremitæ; lectiones propriæ; Vitæ fragmentum, & Sancti ætas.

[Cultus ejus apud Ucetienses diebus variis; hac vero notatur Sanctus in Martyrol. novo Parisiensi:] In libello excuso, in cujus initio multa folia desiderantur, & cui a tergo inscriptum lego Breviarium Ucecience antiquum. Deest annus impressionis; postquam præscriptum esset, quidnam legatur in Octava Assumptionis Deiparæ Virginis, annotantur ista fol. 339: Eodem die in natali sancti Veredemii confessoris IX lc., cujus Officium in crastinum Octa. beatæ Mariæ celebratur. Et dicitur Officium de communi unius confessoris non episcopi. Sed Lectio VIII & IX dicuntur de Euangelio vigiliæ B. Bartholomæi, uti præscribitur fol. 340. Hic observa, Officium illud ibidem ordinari non in translatione reliquiarum S. Veredemii, sed in natali, & confessoris, non episcopi. Quæ aperte pugnant cum iis, quæ dicebat supra Castellanus num. 5. In directorio pro ecclesia Cathedrali & diœcesi Ucetiensi anni 1681 ad diem XXVII Augusti notatur festum S. Veredemii eremitæ Ucetiens. conf. ritu semiduplici. In altero directorio pro dictis locis, quod editum est anno 1686, eadem indicantur. Martyrologium Parisiense, anno 1727 editum, hac die XXIII Augusti Veredemium nostrum ita annuntiat: In pago Ucetiensi Galliæ Narbonensis, sancti Veredemi solitarii, diserte illum distinguens a synonymo Avenionensi episcopo, quem retulerat die XVII Junii. Quod denuo est contra Castellanum, & si qui sint alii, qui ambos in unum conflant.

[14] Nunc transcribamus, quæ in allegato mox breviario de Sancto nostro leguntur. [oratio propria, ac lectiones] Oratio. Deus, qui nobis tanto munere de beato Veredemio confessore tuo providere voluisti: quem ut luciferum nescientem occasum de partibus Orientalibus mittere ordinasti: concede propitius, ut ejus meritis & precibus æterna præmia percipere mereamur. Per. Ad mat. lectio I. Veneremur, fratres sanctissimi, confessoris Veredemii, quæ in præsenti habemus, pignera, & ejus solennitatem anniversata * celebritate recolentes, qualiter de transmarinis partibus in hoc Uzetico pago dextera Dei perduxerit, dicamus nos, audite & vos. Lectio II. Hic sanctus Veredemius cum cœpisset condelectari legi Dei, id est, amorem habere in semetipso servire Deo, statim illam contrariam legem membrorum, cogitationes videlicet & opera diabolica a se alienavit: & in quantum humana fragilitas permisit, a corde & ore, atque manibus eradicavit. Lectio III. Cumque inter homines habitaret, angelorum socius mente efficiebatur, dicens cum Apostolo: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? scilicet, quia diximus, non aliter poterat, nisi mente in cælesti habitare patria: donec tempus dissolutionis veniret, patriam & parentes fugiens, desertum locum, ubi secum solus cum solo habitaret Deo, quærere voluit.

[15] Lectio IV. Denique cogitabat heremiticam non posse in patria sua vitam ducere, [e breviario Ucetiensi:] ne forte parentes aut propinqui sui eum invitum retraherent, aut ipse aliqua diabolica tentatione permotus, videns patriam suam, ab hac voluntate deficeret, ad Gallias transire desiderabat. Lectio V. Tandem invenit homines, qui cum suis navibus propter negotiorum suorum lucra Massiliam, Provinciæ regionis civitatem, venire tentabant: quibus se socians pro nichilo ducebat, patriam & parentes relinquere, ut posset Deo servire: sciebat enim certissime, quia, qui Deo servit, regnat, & qui illi conjungitur, sine macula permanet, & centuplici Vitæ æternæ gaudet remuneratione. Lectio VI. Læti itaque illi maritimi nautæ, cum quibus beatus erat Veredemius, ut ad regni sui fines repatriarent, naves suas in profundum maris promovent, nichilque aliud nisi cælum, stellis suis nocte depictum & decoratum, & per diem radiantem & lucentem solem, & sub se gurgitem maris in similitudinem viventis, quod dicunt, argenti & clarissimi vitri videre poterant. Cælum super se, mare circumcirca habebant. Lectio VII. Euangelium: Vigilate, quia nescitis. De duobus reliquis lectionibus dixi supra. Nonne ex his satis & abunde perspicuum est, S. Veredemium hodiernum, confessorem & eremitam, modo tam singulari ac proprio coli apud Ucetienses, ut non magis videantur in eo cogitasse de synonymo episcopo Avenionensi, quam si numquam exstitisset?

[16] Reliquum est, ut producam fragmentum Vitæ, [profertur Vitæ fragmentum ex Actis S. Ægidii abb.] ex Actis S. Ægidii. Plura eorum exemplaria Mss. habemus, unumque inter illa, quod magnam vetustatem præsefert; quodque, ut mea quidem est conjectura, exaratum forsan fuerit seculo circiter decimo. Ex hoc Ms. desumere visum est hoc, quod in eo narratur de S. Veredemio, fragmentum: Vir Domini (S. Ægidius) transacto scilicet biennio (apud S. Cæsarium Arelatensem episcopum) soli Deo cupiens vacare solitarius, latenter inde secessit: transactoque Rodano, secus ripam Gardonis fluvii aliquod latibulum aptum suo proposito quærens, divino directu invenit quemdam eremitam Veredemium nomine, sanctitate & miraculis insignem. Is in cujusdam rupis concavo morabatur, quo saxorum asperis anfractibus, satis erat difficilis ascensus: cujus vitam sanctus Ægidius videns esse divinam, aliquantum temporis cum eo ædificationis causa conversatus est. O inenarrabilis divina dispositio, quæ de tam longe remotis terrarum partibus hæc duo sydera in unum congregasti, ut alterum ab altero perlustratum splendidius illuminarent orbem. Et quis umquam verbis explicare valeret, quot ibidem miraculorum insignibus ambo claruerint. Nullus enim æger, pro quo Deum deprecarentur, cupita salute cassabatur. Deinde narratur, cur S. Ægidius, relicto S. Veredemio, in Septimaniam secesserit.

[17] [Tempus vitæ.] Paucula hisce subnecto de tempore, quo Sanctus noster vixit, & quo vivere desiit. Vixisse eum seculo Christi sexto, colligitur e recitato fragmento Vitæ S. Ægidii. Si autem quæras, ad quotum hujus seculi annum vitam produxerit; candide profiteor, tam non esse mihi compertum, quo anno e vita migrarit, quam cur in Martyrologio Parisiensi ad marginem annuntiationis ejus apponatur c. (id est circa vel circiter annum) DXLVII. Cointius ad annum 531 num. 12 agit de S. Ægidii ad S. Veredemium, apud Gardoni fluvii ripam degentem, adventu. Forte igitur sanctus Eremita supervixit ad annum circiter Christi 540, uti superius notavi, quam tamen temporis positionem extensalatitudine. Castellanus ad diem XX Augusti innexuerat eum seculo VI; ad diem autem XXIII ejusdem mensis, anno circiter 547, antequam mirabili, & minus probabili personarum ac temporum metamorphosi duos synonymos confudit, & seculo octavo intexuit.

[Annotata]

* f. anniversaria

DE S. FLAVIO EPISCOPO,
ROTHOMAGI IN NORMANNIA,

Anno DXLIV.

SYLLOGE HISTORICA.
Notitia de immemorabili hujus Sancti cultu, & verisimilior aliquorum gestorum ejus chronologia.

Flavius episc. Rothomagi in Normannia (S.)

AUCTORE G.C.

Hic Præsul Rothomagensis, quem Galli quidam vernacule S. Flieu, [Ex veteri fragmento,] alii S. Filleul appellant, passim titulo beati ornatur in antiquis instrumentis, ut patet ex Actis archiepiscoporum Rothomagensium, quæ auctor anonymus seculo undecimo conscripsit, & in quibus apud Mabillonium tomo 2 Veterum analectorum pag. 430 legimus sequentia: Gildardo successit beatus Flavius, cujus pontificatus tempore constructa est ecclesia in honore beati Petri Apostoli in suburbio urbis Rothomagensis, anno primo Clotharii regis Francorum nobiliter ædificata, in qua corpus beati Audoëni successoris sui sepulturæ traditum est. Hic vero beatus Flavius anno quingentesimo… Dominicæ Incarnationis multis virtutibus præditus, divini amoris flagrantia accensus, dapsilis pauperibus, Rothomagensem rexit ecclesiam. Huic successit Prætextatus vir magnæ sanctitatis, & omnibus iniquis odiosus &c.

[2] Edmundus Martene Benedictinus in Nova collectione veterum scriptorum, quæ Rothomagi anno 1700 impressa est, [quod non satis fideliter recusum est,] parte 2 pag. 233 & sequentibus eamdem Historiam archiepiscoporum Rothomagensium rursus edidit; sed dum ibi pag. 235 eumdem scriptoris anonymi textum refert, absque ullo lacunæ signo perperam innuit, Sanctum nostrum hodiernum anno quingentesimo Dominicæ Incarnationis ecclesiæ Rothomagensi præfuisse. Fidelius itaque primam Mabillonii editionem secuti sunt illi, qui Parisiis anno 1723 Vetera analecta Mabillonii in folio recuderunt, & ibi pag. 222 locum lacunæ interpositis punctis expresserunt, ut lectori indicarent, illic aliquid desiderari. Porro hac punctorum omissione facile quis in errorem chronologicum induceretur, & ex testimonio veteris istius auctoris anonymi male contenderet, S. Flavium jam ab anno Christi quingentesimo præsulem Rothomagensem fuisse, quemadmodum infra declarabitur.

[3] Interim satis mirari non possum, quomodo diligentissimus sanctorum Gallorum investigator Saussayus in Martyrologio suo Gallicano prætermiserit hunc præclarum Virum, [& Ghinio Martyrologo,] qui ei non erat ignotus: nam ad diem VIII Octobris occasione S. Evodii præsulis Rothomagensis meminit de Flavio nostro, quem novis sanctitatis illustrationibus in cathedra Rothomagensi micuisse affirmat. An de legitimo illius cultu dubitavit? At alibi tam scrupulosus esse non solet, ut in Opere nostro jam sæpe monuimus. Non videtur antiqua venerationis ejus testimonia ignorasse Constantinus Ghinius, qui in Natalibus sanctorum Canonicorum die XXIII Augusti sic illum confidenter annuntiat: Rothomagi S. Flavii episcopi, qui post Gildardum XVI eamdem ecclesiam, ut bonus pastor & fidelis servus & prudens rexit. Interfuit conciliis primo, secundo, tertioque Aurelianensibus, & floruit anno Domini CCCCXCVIII.

[4] Franciscus Pommerayus Benedictinus in Historia Gallica archiepiscoporum Rothomagensium pag. 90 asserit, [aliisque antiquis documentis,] in omnibus antiquis ecclesiæ Rothomagensis Calendariis & manuscriptis documentis hunc Antistitem nostrum titulo sancti vel beati appellatum esse. Quare vehementer dolet ob jacturam Vitæ ipsius, quæ procul dubio varia virtutum exempla lectoribus subministraret. Hujus Legendæ defectu recitat duos sequentes versiculos, qui olim in honorem Sancti istius compositi fuerunt:

Flavius insigni virtutum flore refulsit,
Commissosque sibi divina lege replevit.

Præterea in veteri abbatiæ Gemmeticensis chronico legit, corpus S. Flavii in ecclesia hujus monasterii sepultum fuisse. Sed ibidem recte monet, id de quadam posteriori sacrarum reliquiarum ejus translatione intelligi oportere, cum monasterium Gemmeticense primo post mortem S. Flavii cœperit ædificari.

[5] [apud Mabillonium relatis,] Hic assignatus sepulturæ seu potius translationis locus apte concordat cum biographo anonymo seculi decimi ineuntis, qui in Vita S. Aicadri Gemmeticensis abbatis apud Mabillonium inter Acta Sanctorum Ordinis Benedictini seculo 2 pag. 969 scribit, in monasterio Gemmeticensi quiescere simul cum sancto Flavio plures alios Sanctos, quorum sancta lipsana, inquit, adhuc in Domino cum illis manent humata; quorum interventu omnium nos petimus a cunctis protegi inimicorum tentationibus & defendi periculis, ipso adjuvante Christo, qui illis & gloriam sempiternam contulit, & vocatione sua sancta ad suæ sanctæ cœnæ convivium invitare illos voluit. Mabillonius in notis ad hunc textum dubitat, quis fuerit iste sanctus Flavius, & incertam quamdam conjecturam circa illum proponit.

[6] [probatur legitimus hujus Sancti cultus,] Sed postea inter Acta Sanctorum Ordinis Benedictini seculo 3, part. 2, pag. 629 hanc dubitationem suam revocat, & occasione alterius Sancti ibi quiescentis opinionem priorem corrigit his verbis: Proinde ejus corpus longe post ipsius obitum Gemeticum translatum est, uti & corpus sancti Flavii Rothomagensis archiepiscopi. Horum Sanctorum reliquias humo infossas fuisse, imminente Nortmannorum tempestate, docet nos vetus codex Gemeticensis his verbis: “Welpo abbas postremus ante Danorum subversionem fuit; cum quo fugientes monachi quasdam rerum suarum secum asportaverunt, quasdam vero terræ occuluerunt, & in capella sancti Clementis absconderunt. Ante altare sancti Filiberti latet adhuc sanctus Flavius archiepiscopus Rothomagensis; quem cum quidam monachi levare vellent, superveniente in eodem loco nebula densissima, & prohibente abbate, intactum dimiserunt”… In veteri Chronico ejusdem monasterii: “Anno CDXCIX claruit sanctus Flavius Rothomagensis archiepiscopus, cujus corpus Gemetico sepultum est in ecclesia sancti Petri, nempe istuc translatum ante seculum IX”.

[7] Dum hic audis, corpus S. Flavii translatum fuisse ad abbatiam Gemmeticensem, [qui adhuc perseverat.] pro corpore partem corporis intellige, qui loquendi modus usitatissimus est, ut innumerabilibus exemplis in Opere nostro probatur. Etiam hoc loco communis illa interpretatio adhibenda est, cum Castellanus in Martyrologio suo universali ad diem XXIII Augusti testetur, adhuc hodiedum Pontisaræ sacras S. Flavii nostri reliquias honorari. Huic Castellani testimonio accedit ecclesia Parisiensis, quæ hodie in Martyrologio suo sanctum Præsulem nostrum annuntiat hoc modo: Rothomagi, sancti Flavii episcopi, qui conciliis Aurelianensibus secundo, tertio, & quarto interfuit; ejus corpus Pontisaræ in monasterio sancti Martini colitur. Hic iterum partem corporis pro toto accipe, nisi quis forsan ostenderit, totum S. Flavii corpus ex monasterio Gemmeticensi Pontisaram postea translatum fuisse. Ceterum opinamur, ex omnibus huc usque dictis immemorabilem & adhuc perseverantem S. Flavii Rothomagensis cultum sufficienter probari.

[8] Cum Acta Sancti nostri perierint vel adhuc lateant, [Cum gesta ejus ante episcopatum nos lateant,] de patria, parentibus, aut gestis ejus ante episcopatum nihil certi statuere possumus: quamvis enim Joannes Dadræus in Chronologia Gallica archiepiscoporum Rothomagensium pag. 54 asserat, illum fuisse præfectum palatii sub Dagoberto rege, tamen assertio ista corruit ex ipso tempore, quo Dagobertus rexit. Comperto illo parachronismo, Claudius Robertus & Sammarthani S. Flavium nostrum ex præfecto palatii quæstorem regium fecerunt; sed caute subticuerunt nomen regis, sub quo munus istud administrasse dicitur. At supra laudatus Pommerayus in Historia archiepiscoporum Rothomagensium pag. 89 candide edicit, sese nihil de alterutro illo ipsius officio reperisse apud veteres auctores, quibus silentibus, non temere neotericis credendum pronuntiat. Forsan huic opinioni occasionem dedit alius Flavius, de quo S. Gregorius Turonensis in Historia Francorum lib. 5 cap. 46 sic scribit: Agrœcola autem Cabillonensis episcopus hoc obiit tempore, … cui Flavius referendarius Guntchramni regis successit. Majores nostri die XVII Martii de S. Agricola Cabillonensi episcopo egerunt, ubi tomo 2 istius mensis pag. 514 tempus episcopatus ejus consuli potest. Nos interim ad probabiliorem S. Flavii nostri chronotaxim indagandam progredimur.

[9] Natalis Taillepied in Antiquitatibus urbis Rothomagensis cap. 19 Gallice sine numeris ad longum scribit, [indagamus annum susceptæ episcopalis dignitatis,] S. Flavium hodiernum in locum S. Gildardi anno Christi quadringentesimo quadragesimo octavo successisse. Sed suspicamur, hic errorem typographicum irrepsisse, & pro anno quadragesimo octavo legendum esse nonagesimum octavum, cui etiam supra laudatus Dadræus pag. 52 initium episcopatus ejus affigit. Pommerayus loco superius citato hanc utriusque scriptoris epocham rejicit, & episcopale Sancti nostri munus usque ad annum Christi quingentesimum trigesimum quintum differt. At illa Pommerayi chronologia nobis etiam non placet, & cum ipso auctore suo pugnat, cum S. Flavius interfuerit secundo concilio Aurelianensi, quod anno Christi 533 celebratum est, ut infra videbimus.

[10] [quem Christi 529 cum Cointio probabiliter putamus.] Ab his opinionibus dissentit Carolus Cointius, dum in Annalibus Francorum ad annum Christi 529 num. 2 de S. Gildardo & ejus successore sic meminit: Hoc anno, die octava Junii, migravit ad Deum sanctus Gildardus episcopus Rothomagensis, cum sedisset annos triginta quinque. Lege quæ de Rothomagensium episcoporum chronologia diximus ad annum Christi quadringentesimum nonagesimum quartum in obitu Crescentii. Certe Gildardum ad hæc tempora pervenisse vel ex eo probari potest, quod Lautonem, qui concilio Aurelianensi secundo post quadriennium subscripsit, episcopum Constantiensem, Orderico teste, consecravit; inter Leontianum autem & Lautonem, quorum ille primo Aurelianensi concilio, hic secundo interfuit, in cathedra Constantina sedit Possessor, cujus mentio fit in Vita sancti Marculfi. Ceterum sancto Gildardo in episcopatu Rothomagensi successit Flavius insignis sanctitate. Sequimur hac in re sententiam Cointii, donec eruditi Benedictini Galli perturbatum præsulum Rothomagensium catalogum correxerint, & certiorem suscepti episcopatus epocham assignaverint in novissima sua Gallia Christiana, cujus prosecutionem indies avide exspectamus.

[11] [Certe S. Præsul anno Christi 533,] Certe anno Christi 533, quemadmodum exactiores chronologi jam consentiunt, habita est secunda synodus Aurelianensis, cui nonus in serie præsulum Flavius episcopus Rothomagensis subscripsit, ut apud Sirmondum, Labbeum & Harduinum in Collectione conciliorum videre est. Claudius Fleury presbyter Gallus in famosa sua Historia ecclesiastica, quam Parisiis hoc seculo Gallice vulgavit, lib. 32 num. 42, sive tomo 7 Parisiensis editionis, pag. 352 ex ordine harum subscriptionum confidentissime concludit, eo tempore Præsules in subscriptionibus suis non attendisse ad dignitatem cathedræ, sed ad antiquitatem ordinationis episcopalis, cum archiepiscopi post episcopos ibi subscripserint. At hæc regula ipsius haud dubie falsa est in Chronopio antistite Petracoricensi, qui post Honoratum Bituricensem, Leontium Aurelianensem, Aspasium Elosensem, Eleutherium Autissiodorensem subscribit, & tamen jam ab anno Christi 511 cum decessoribus horum præsulum concilio Aurelianensi primo interfuerat, ut apud Harduinum nostrum tomo 2 Conciliorum Col. licet videre. Chronopius igitur ordinatione prior erat his quatuor præsulibus & forsan etiam pluribus aliis, inter quos nullo ordinationis ordine subscribit, cum apud novissimos Galliæ Christianæ editores tomo 2 Col. dicatur ille circa annum Christi 500 jam Petracoricensi ecclesiæ præfuisse,

[12] [quo forsan ecclesiam construi curavit] Non tam facile assignari potest certus annus, quo suasione S. Flavii constructum fuit monasterium sanctorum Petri & Pauli, quod postea a sancto Audoëno ibidem sepulto cognomen traxit. Cointius existimat, id contigisse circa tempus secundi concilii Aurelianensis, ut in Annalibus Francorum ad annum Christi 533 num. 45 indicat his verbis: Flavius episcopus Rothomagensis, qui quæstor palatii regalis prius fuerat, conciliis Aurelianensibus interfuit secundo, tertio, & quarto, monasteriumque sanctorum Petri & Pauli, quod hodie sancti Audoëni nomen obtinet, ædificavit hoc anno pontificatus sui quarto, ut Tallepedius observat, aut potius ædificari curavit a Clotario rege, cui Fridegodus laudem illam in Vita sancti Audoëni tribuit, non quidem determinate hoc anno, sed indeterminate, quod in idem ferme recidit, ANNO PLUS MINUS QUARTO ET VICESIMO REGNI EJUS. At superius ex Historia præsulum Rothomagensium apud Mabillonium tomo 2 Veterum analectorum pag. 430 retulimus, hanc ecclesiam, in qua corpus S. Audoëni postea sepultum est, anno primo Clotharii regis Francorum constructam fuisse, qui characteres chronologici multum inter se discrepant. Forsan in alterutrum Ms. codicem error amanuensis irrepsit. Nobis sufficit, istam ecclesiam tempore sancti nostri Præsulis ædificatam esse, & hoc pium opus aliquo modo ad laudem ipsius pertinere. Quis porro fuerit ille Fridegodus, de quo Cointius hic meminit, apparebit ex Commentario prævio ad Acta S. Audoëni, quæ die sequente apud nos illustrabuntur.

[13] Deinde Sanctus noster interfuit concilio tertio Aurelianensi, [& annis 538 ac 541 interfuit conciliis Aurelianensibus,] quod anno 538 celebratum est, ut jam inter recentiores conciliorum editores convenit. Hac occasione rursus erravit supradictus Claudius Fleury, dum in Historia sua ecclesiastica lib. 32 num. 60, sive tomo 7 Parisiensis editionis pag. 397 perperam pronuntiat, huic synodo post. Lupum archiepiscopum Lugdunensem & concilii præsidem subscripsisse tres alios archiepiscopus, cum post illum præsidem quatuor alii metropolitani præsules subscripserint, ut ex ipsis nominum subscriptionibus liquet, & apud Cointium in Annalibus Francorum ad annum Christi 538 num. 62 & sequentibus explicatur. His adde, quod titulus archiepiscopi, quem proxime citatus ille Claudius pro metropolita præpropere hic adhibet, ad significandos metropolitanos antistites in Occidentali ecclesia nondum tunc temporis usurparetur.

[14] Denique S. Flavius etiam interfuit concilio quarto Aurelianensi, [quorum occasione scriptor Gallus corrigitur.] quod anno Christi 541 habitum est, & cujus occasione memoratus historicus Gallus iterum hallucinatur, dum lib. 33 num. 15, sive tomo 7 citatæ editionis pag. 427 episcopatum Elosanum cum Auscensi confundit. At eo tempore duo episcopatus illi inter se distincti erant, quemadmodum patet ex hoc ipso concilio, cui apud Harduinum nostrum tomo 2 conciliorum Col. Aspasius in Christi nomine episcopus ecclesiæ Elosæ, & Col. Proculeïanus episcopus civitatis Auscensis distincte subscripserunt. Equidem fateor, hos leves & vix notatu dignos errores esse; sed etiam minutias illas cum Longuevallio nostro observare volui, ut cauti lectores in rebus majoris momenti non statim sine prævio examine fidem adhibeant huic historico Gallo, qui sæpe Pontifices Romanos audacter carpit, quædam narrationis adjuncta temere mutat vel astute prætermittit.

[15] [Verosimiliter Sanctus obiit anno Christi 544,] Jam tantummodo superest, ut assignemus Chronologicum sancti nostri Præsulis obitum, de quo Cointius in Annalibus Francorum ad annum Christi 544 num. 92 sic disserit: Hoc eodem anno transiit ad Deum Flavius episcopus Rothomagensis. Sanctorum numero accensetur apud Tallepedium & in antiquis tabulariis, quæ citantur a Sammarthanis in auctiore Gallia Christiana, vocaturque corrupte sainct Filleul, tamen ejus natalis nec in Breviario Rothomagensi, nec in Martyrologio Gallicano recolitur, quamvis Saussaius illum SANCTITATIS ILLUSTRATIONIBUS MICUISSE non diffiteatur in elogio, quod sancto Evodio scribit octavo Idus Octobris. Successit in episcopatu Prætextatus, qui, teste Orderico, tenuit pontificatum annis duobus & quadraginta, subiitque martyrium anno Christi quingentesimo octogesimo sexto, ut suo loco probaturi sumus.

[16] [quemadmodum Cointius contra alios] Illo calculo refelluntur Dadræus & Sammarthani, qui sancto Flavio sanctum Evodium subrogant. In veteribus elenchis Evodius sedisse creditur, priusquam Rothomagum sub potestate Francorum esset: numeratur enim decimus episcopus Rothomagensis, mediusque inter Innocentium ac Silvestrum collocatur. Ejusmodi indices a se visos non negat Dadræus; nihilominus Evodii pontificatum decennalem ab anno Christi quingentesimo vicesimo ad quingentesimum tricesimum circumscribit, quia in quibusdam Actis legit, illum sub Clotario rege floruisse. Sed esto, præsulatum regnante Clotario gesserit, obiitne anno Christi quingentesimo tricesimo, si successit Flavio, qui concilio Aurelianensi quarto subscripsit anno Christi quingentesimo quadragesimo primo?

[17] [probare nititur.] Sammarthani Evodium promotum ad episcopatum volunt post annum circiter Clotarii regis vicesimum quartum; sed nec ea potest stare sententia, quia Flavius anno Christi quingentesimo quadragesimo primo, quocum annus Clotarii regis tricesimus coincidebat, prædictum Aurelianense concilium quartum sua subscriptione communivit. Saussaius, cum ex collatis simul Aurelianensibus conciliis secundo, tertio, & quarto, quibus Flavius interfuit, Orderico Vitale, qui pontificatum Prætextati in catalogo Rothomagensium antistitum ad annos duos supra quadraginta prorogavit, & Gregorio Turonensi, qui Prætextatum anno Christi quingentesimo octogesimo sexto mortuum variis characteribus chronologicis ostendit, animadverteret, locum Evodio Flavium inter & Prætextatum non esse, ipsum Evodium Flavii decessorem finxit. Has tricas chronologicas ulterius indagandas relinquimus novissimis Galliæ Christianæ editoribus, ubi ad seriem Rothomagensium præsulum vulgandam pervenerint. Interea nos amplectimur verosimilem Cointii chronologiam, & huic syllogæ historicæ finem imponimus.

DE SANCTO FLAVIANO EPISCOPO
AUGUSTODUNI IN GALLIA,

Forsan sec. VII.

SYLLOGE.
Antiquus Sancti cultus ex Martyrologiis, ignota Acta, & incerta ætas.

Flavianus episc. Augustoduni in Gallia (S.)

AUCTORE G. C.

Auctaria Hieronymiana hodie memoriam hujus Sancti sic apud Florentinium annuntiant: [In Auctariis Hieronymianis] Augustiduno Flaviani episcopi. Florentinius ad hanc annuntiationem notat sequentia: Flavianum sanctum episcopum Augustodunensem in Æduis exhibent etiam Martyrologium Romanum, Bellinus de Padua, & ex eo Molanus, Galesinius, Maurolycius & Saussayus. Inter Æduenses seu Augustodunenses præsules hunc apud Sammarthanos non invenio numeratum. Sed Florentinius non potuit videre recentiores Sammarthanos sive novissimos Galliæ Christianæ editores, qui S. Flavianum hodiernum inter episcopus Æduenses vel Augustodunenses recensent, ut mox infra referemus.

[2] In Auctariis Usuardinis nomen S. Flaviani episcopi plerumque sine certo episcopatus loco memoratur, [& Usuardinis,] & cum sancto Sidonio præsule Arvernensi conjungitur, ut hac die in Usuardo nostro illustrato legi potest. Ast ibidem in editione Lubeco-Coloniensi ambo illi antistites Augustoduno perperam adscribuntur his verbis: Augustoduno, beatorum Flaviani & Sidonii episcoporum & confessorum. Sidonius autem fuit episcopus Arvernensis aut Claromontensis, ut hac die ex Actis ejus illustratis apparet. Solum S. Flavianum Augustoduni annuntiant Martyrologi recentiores, inter quos Andreas Saussayus illum exornat hoc vago elogio: Ipso die Augustoduni sancti Flaviani episcopi, qui religionis Christianæ cultor egregius ipsam sibi creditam ecclesiam gloriose direxit, cælestique Christi regno in terris mirifice propagato, abiit ad coronam. Hoc elogium cuilibet sancto præsuli facile aptari potest, & nullum temporis aut gestorum indicium præbet.

[3] Etiam Castellanus in suo Martyrologio universali S. Flavianum Augustoduni hac die collocat; [aliisque Martyrologiis] sed simul ibidem obelo monet, illum Augustoduni ignotum esse, quamvis in veteribus Martyrologiis commemoretur. Hanc Castellani monitionem veram esse, colligimus ex Opere Gallico, quod non ita pridem Divione vel Parisiis editum est, & in quo recensentur Acta sanctorum patronorum, Martyrum, & episcoporum, qui usque ad finem seculi septimi diœcesim Augustodunensem illustrarunt, ut in titulo promittitur. In hoc libro Gallico, qui sanctos diœcesis Augustodunensis ordine mensium celebrat, altum est silentium de S. Flaviano hodierno, quamvis ibidem die XXII Augusti S. Symphorianus martyr, & die XXVII ejusdem mensis S. Syagrius episcopus meritis laudibus ornentur.

[4] Sed illud auctoris Galli silentium non obstat, quo minus ex veteribus Martyrologiis de legitimo & immemorabili S. Flaviani nostri cultu certi simus, [hic sanctus Præsul memoratur;] quem novissimi Galliæ Christianæ editores tomo 4 Operis sui col. 347 confirmant his verbis: Id unum de Flaviano constat, nomen ejus tabulis ecclesiasticis inscribi. In Martyrologio Romano X Cal. Septembr. Augustoduni S. Flaviani episcopi. In Auctario Hieronymiani Augustiduno Flaviani episcopi. In Richenoviensi altero, in Augustano, Labbeano, in eo qui fuit Reginæ Sueciæ: Augustiduno depositio S. Flaviniani episcopi. Apud Molanum, Galesinium &c. Ex hactenus dictis & relatis abunde probatur antiquus hujus Sancti cultus; at ignota sunt ipsius gesta, quæ nullus huc usque (quantum scimus) in lucem protulit.

[5] [sed ætas ejus] Præterea dubitare cogimur de tempore, quo Sanctus iste floruit, etiamsi Carolus Cointius in Annalibus Francorum ad annum Christi 610 num. 2, & ad annum 614 num. 14 illum tunc in cathedra Augustodunensi sedisse existimet. Nec etiam ad istud dubium prorsus evellendum sufficit, quod laudati Galliæ Christianæ editores tomo 4, proxime citata columna S. Flavianum inter episcopos Augustodunenses numero vigesimum primum collocaverint, cum illi ipsi ibidem sic antea lectorem moneant: In tribus sequentibus (qui scilicet Lefastum ordine vigesimum Augustodunensem episcopum in catalogo isto subsequuntur) incerta fere omnia, ordo, tempus, nomen & cetera. Nec suppetunt monumenta, quibus plana fieri possint. Cointium sequemur, quamquam quæ profert, nihil minus quam certa nobis videantur; unde & quæ in illius sententiam militant, proferemus.

[6] [incerta est,] Tum ibidem de S. Flaviano nostro singillatim subjungunt sequentia: Flavianus, qui alias Flavinianus & Flavignianus nuncupatur, quo tempore sederit, incertum: variant enim indices & auctores. Hic eum, Cointium secuti, reponimus, quamquam, ut verum fateamur, nullo certo fundamento nixi. Quod enim profert de itinere sancti Columbani Luxovio Nannetas, non magis Flavianum denotat, quam quemlibet alium. Nec in eo felicior est, quod refert ad annum DCXIV ad electionem episcopi Constantiæ advocatum Augustodunensem & Verdunensem episcopos: ibi enim nullius eorum nomen apponitur.

[7] [& gesta ignorantur.] Quod denique profertur ex Vita sancti Audoëni, quod “quidam Monothelitani impii dogmatis assertor ex Asia pulsus in Galliarum civitatem Heduam perfidus apostata pervenit. Cumque in aula regis Francorum relatum esset, virus suum horrendum in ea civitate late vibrasse, multosque ibidem infecisse, illico synodalem conventum indicasse apud Aurelianensem urbem adunari; ubi beati viri Audoënus & Eligius illius hæretici versutiis, objectionibus validissimis restitere, cunctisque ejusque argumentis &c. ” Sed nec hic episcopus Eduensis nominatur, & Auspicio magis convenire videretur, utpote quod ante Audoëni episcopatum evenit. Nomen episcopi istius Augustodunensis etiam non exprimitur apud nos in Actis S. Audoëni, quæ die sequenti excudentur. Interim seculi Cointium & hos Galliæ Christianæ editores, superius in margine notavimus, hunc Sanctum forsan seculo VII floruisse, donec alicunde certiora ætatis vel Actorum ejus documenta ab eruditis Augustodunensibus aut aliis veterum monumentorum investigatoribus detegantur.

DE SANCTO CALLINICO PRIMO,
PATRIARCHA CONSTANTINOPOLITANO,

Sub initium seculi VIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Stabilitur cultus; Vita.

Callinicus I patriarcha Constantinopolitanus (S.)

AUCTORE J. P.

Multa, quæ de hoc sancto Patriarcha hic memoranda essent, inveniet lector in Historia Chronologica Patriarcharum Constantinopolitanorum, [Cum de hoc Sancto alibi apud nos fuerit actum,] quæ tomo 1 hujus mensis præmissa est, a pag. 88 *. Nihil itaque hic referam de accusationibus aliquorum auctorum, qui Virum hunc tamquam hominem hæreticum & impium depinxerunt, de ipsa, quam narrant, rei veritate non satis instructi, uti patet ex deductione apologetica, quæ ibidem, & in Paulo III, Callinici decessore, consuli potest pag. 87 *, & proxime sequente. Non hic etiam repetam, quæ ibi dicta sunt de tempore, quo cœpit sedere, & quo obiit. Non denique retexam denuo, quæ ibidem exstant de publico Viri cultu hac die ex Menæis Græcis typo editis, quibus e synaxario Ms. Sirmondi additum fuit hoc publicæ venerationis ejus testimonium: Celebratur ipsius festum in sanctissima magna ecclesia. Sed huc spectat potissimum quæstio, quæ inde ad præsentem dilata diem fuit, decisio videlicet, an reliquis ejusdem diei Sanctis Callinicus annumerandus a nobis, & Operi nostro tamquam unus ex illis inserendus sit.

[2] Non video equidem rationem sufficientem in dubium revocandi, [hic conamur probare] multo minus auferendi ab eo titulum sancti, quem a tot retro seculis jam possedit. Quidquid sit de Menæis excusis; vix fidere in hac re ipsis solis ausim, cum non paucos obtrudant tamquam Sanctos, quos constat aliunde atro opprobrii stigmate notatos fuisse. Alia accipe de nostri Patriarchæ sanctitate & cultu testimonia. In apographo nostro e codice Ms. bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis, identidem a nobis per decursum hujus mensis indicato, Vitæ ipsius præponitur hic titulus: Μηνὶ Αὐγούστῳ κδ᾽ μνήμη τοῦ ἁγιωτάτου Καλλινίκου ἀρχιεπισκόπου Κωνσταντινουπόλεος. Id est: Mense Augusto (die) XXIV memoria sanctissimi Callinici archiepiscopi Constantinopolitani. In alio autem Vitæ ipsius apographo e codice Ambrosiano, quod infra exhibebitur Græco-Latine excusum, indicantur ista: Βίος καὶ πολιτεία τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Καλλινίκου ἀρχιεπισκόπου Κωνσταντινουπόλεος. Hoc est: Vita & conversatio sancti patris nostri Callinici archiepiscopi Constantinopolitani, & additur ad marginem μηνὶ τῷ αὐτῷ κθ᾽, id est, mense eodem (Augusto videlicet) XXIX die.

[3] [publicum ejus cultum.] Habes hic, lector, convenientia testimonia duo de sanctitate & cultu; in assignando autem cultus die, quod notari obiter potest, discrepantia, ita ut ex dictis sit consequens, tribus Augusti diebus, nimirum XXIII, XXIV & XXIX Viri sancti memoriam celebratam fuisse. Adde Menæum Chiffletii, quod hodierna die sic de illo meminit: Καλλινίκου πατρ. Κ. Π. Quod Latine sic sonat: Callinici patriarchæ Constantinopolitani. Habetur eadem die in nostro apographo e codice Taurinensi, qua etiam annuntiatur in Martyrologio Arabico-Ægyptio, quod ex Arabico transtulit Gratia Simonius Maronita. Unde liquet, venerabilem S. Callinici memoriam non modice fuisse propagatam per Orientales plagas. Hæc sunt, quæ judicamus sufficere, ut hac die Patriarcham nostrum tamquam sanctum Operi nostro inscribamus, præsertim quia ipsius festum in magna ecclesia Constantinopolitana, (de qua Cangius in Constantinopoli Christiana lib. 3 consuli potest) atque adeo in publico ac spectatissimo ecclesiæ Orientalis theatro, ut ita dicam, celebratum fuisse perhibeatur. Nec obstare debet, quod in Leontii inauguratione probrosa quædam in imperatorem (Justinianum Rhinotmetum) jactasse referatur; sicut in Historia Patriarcharum Constantinopolitanorum antea designata scribitur ex S. Nicephoro, de qua re ibi plura; nam si deliquit in seditione Constantinopolitana contra hunc imperatorem mota, cui Callinicus sese immiscere coactus est, teste eodem Nicephoro, ibidem in ista Historia citato; præsumi potest ac debet, culpam ex hac re vel ex alia contractam seria pœnitentia ante mortem eluisse, opportuna ei ad hoc oblata occasione, quando Justiniani jussu excæcatus, in exsilium pulsus, & in antrum, undequaque exterius lapidibus & calce obtectum, sicut volunt Acta, injectus, post dies quadraginta sublata calcis crusta .. vivens adhuc & spirans repertus est, nec non quatuor post diebus .. ad Dominum migrasse, narratur ibidem. Hæc sunt, quibus confirmare conati sumus verum ac legitimum S. Callinici cultum. Alia quædam occurrunt observanda, sed illa remittimus ad Annotata: ut jam reliquum sit, repræsentare exemplar e codice Ambrosiano, ut antea indicatum est, toties per decursum hujus mensis a nobis adhibito: ubi de auctore etiam satis actum est.

VITA
Auctore Laurentio quodam monacho Rutiensi in Calabria,
Ex codice Ambrosiano f. N. n. 152. Interprete Joanne Pinio.

Callinicus I patriarcha Constantinopolitanus (S.)

A. Laurentio.

Ἡμεδαπὸς Καλλίνικος, καὶ τῆς Κωνσταντίνου, καὶ οὗτος γένημα, θρέμμα, καὶ παίδευμα πιστῶν γεννητόρων Καλλίνικος καὶ σεμνῶν· ὑφ᾽ ὧν ἀνάγεται καλῶς καὶ παιδεύεται, καὶ τῇ ἐκκλησίᾳ κληροῦται Χριστοῦ. Πάσαις οὖν γραφαῖς Καλλίνικος ἑαυτὸν καὶ ταῖς θεοπνεύστοις καὶ ὠφελίμοις μᾶλλον ἐνασχολήσας, ἐπίφημος γίνεται καὶ ἐπίβλεπτος. Ἐνθέν τοι καὶ τοὺς ἄλλους ἐκκλησιαστικοὺς βαθμοὺς διελθὼν, καὶ τῆς τῶν πρεσβυτέρων άξιοῦται καθέδρας, καὶ αἰνεῖ τὸν Κύριον ἐν αὐτῇ. Τῆς φήμης οὖν αὐτοῦ κᾂν τοῖς ἐν τέλει διαδοθείσης, καὶ τῷ τοῦ ἐπιωνύμου τῆς Θεοτόκου τῶν ἐν Βλαχέρναις ναῷ σκευῶν φύλαξ καθίσταται, καὶ οὕτω διάδηλος τοῖς πᾶσι καὶ μέγας γνωρίζεται. Ἄρτι δὲ τοῦ τῆς Κωνσταντίνου προέδρου, Παῦλος δὲ οὗτος ἦν, τὸν βίον ἀπολιπόντος, μέγας οὗτος Καλλίνικος, τῆς ἀρετῆς εἰς τοῦτο συγκαλεσάσης, αὐτῶν ξήφῳ τῶν ἐκκριτῶν τοῦ βήματος, καὶ πάντων δὴ τῶν ἐν τέλει, πατριάρχης ταύτης χειροτονεῖται, καὶ ἦν οὕτω διακυβερνῶν καλῶς τὴν Χριστοῦ ἐκκλησίαν, καὶ τὰ τῆς εὐσεβείας διἳθύνων πηδάλια.

[2] Ἄρτι δὲ Ἰουστινιανοῦ τοῦ νέου, ὃν καὶ ἀπέκγονον Ἡρακλείου φασὶ, τὰ τῆς βασιλείας διἳθύνοντος· σκῆπτρα, καλὸς Καλλίνικος ἐν ἀρχιερεῦσι διέπρεπε, καὶ σεμνὸς τοῖς πολίταις καὶ δὴ καὶ πάσῃ τῇ ὑπὸ Ῥωμαίους τελούσῃ διεγινώσκετο καὶ ἦν μὲν καὶ τῷ βασιλεῖ τούτῳ καὶ ἀγαπώμενος, καὶ τιμώμενος, κὰι θαύματος ἐν μέρει τιθέμενος· ἀλλ᾽ ἐπεί περ κρατῶν βαρύς τις ἦν πρὸς τοὺς ὑπὸ χεῖρα, καὶ φρενῶν ἐνδείᾳ τὸ ὑπήκοον ἐξεβιάζετο, καὶ ἀπρεπῆ τινὰ καὶ βασιλεῖ ἀπεοικότα πρὸς αὐτοὺς ἀπειργάζετο, μὴ οὂός τε ὢν ἀρχιερεὺς ἀνεξέλεγκτα ταῦτα κατέχειν, τοῦτο μὲν παρακλήσεσι, τοῦτο δὲ καὶ γραφικαῖς παιδεύσεσιν, ἔστι δ᾽ ὅτε καὶ στύφουσι λόγοις, καὶ ἀναμνήσεσι κρίσεως ἐκείνης τῆς φοβερᾶς καὶ τῶν φρικτῶν ἐκείνων κολάσεων ἀπεῖργε τοῦτον τοῦ ἐγχειρήματος. Ἀλλ᾽ καρκῖνος ὀρθὰ βαδίζειν οὐκ οἶδε. Πάλιν γὰρ ἐκεῖνος τοῖς αὐτοῖς ἐπέμενε, καὶ τὸν Ἅγιον ἐμνησικάκει τῆς διορθώσεως· ἔνθέντοι καὶ πολλὰ τοῦτον ἐλύπει, καὶ ἀφορμὰς ἐζήτει τοῦ θρόνου τὸν Μέγαν κατενεγκεῖν.

[3] Στέλλει γοῦν ποτὲ πρὸς αὐτὸν, εὐχὴν ἀπαιτῶν ἐπὶ καθαιρέσει ναοῦ· ναὸς δὲ ἦν οὗτος, ἐπ᾽ ὀνόματι τῆς Θεομήτορος ἱδρύμενος, καὶ τὰ μητροπολίτου λεγόμενος· ὅπερ ὅσης εὐηθείας ἐστὶ καὶ ῥαστώνης, ἴστε πάντως οἱ εὐσεβέστεροι. Τοῦ μεγάλου τοινυν διαποροῦντος πρὸς τοῦτο, καὶ μηδαμῶς εὐχὴν ἐν τούτῳ παραλόγῳ πράγματι γεγράφθαι λέγοντος, καὶ ταῦτα πρὸς καταστροφὴν ἐκκλησίας Θεοῦ, καὶ εὐήθειαν εἰς τοῦτο τοῦ βασιλέως καταγινώσκοντος, οἱ ἀπεσταλμένοι τὸ ὁμοφρονεῖν ἐκείνῳ καὶ ὁμογνωμονεῖν διὰ σπουδῆς ὅσης τιθέμενοι, τὴν εὐχὴν ταύτην, ὅπερ ἄρα μᾶλλον ἦν, ἐξαπῄτουν τῆς καταλύσεως, καὶ δὴ καὶ ἐπιχείρουν ἐπιθέσθαι τῷ πατριάρχῃ, εἰ μή γε τούτοις τὴν εὐχὴν ἐπιτρέψει. Μὴ ἔχων οὖν ἐκεῖνος ὅτι καὶ πράξειε, Δόξα τῷ Θεῷ, λέγει, τῷ ἀνεχομένῳ· καὶ εὐθὺς ναὸς καθῃρέθη. Καὶ ταῦτα μὲν οὕτως.

[4] τοίνυν βασιλεὺς διὰ τὰς ἀμέτρους ἀταξίας, καὶ τὰς ὑπερβαλλούσας ἀνοίας ἐπιτεθεὶς ὑπὸ τῶν ὑπ᾽ αὐτὸν τὸν ῥίνα τέμνεται, καὶ τὴν γλῶτταν, καὶ ὑπερόριος ἐν Χερσῶνι γίνεται. Κρατεῖ τοίνυν Λέων μετ᾽ αὐτὸν· εἶτα Τιβέριος λεγόμενος Ἀψίμαρος· μὲν ἔτη τριὰ, δὲ Τιβέριος ἑπτά. Εἶτα τῆς ὑπερορίας Ἰουστινιανός οὗτος ἀποδρὰς ταῖς τῶν προσηκόντων αὐτῷ παραινέσεσι καὶ μηνύσεσι, καὶ τοῖς τείχεσι τῆς Κωνσταντίνου προσβαλὼν, καὶ δόλῳ πείσας τόντε Πατριάρχην αὐτὸν, καὶ τοὺς ἐν τέλει, καὶ ὄρκοις, τῆς βασιλείας αὖθις έγκρατὴς ἀναδείκνυται, τὴν εἰσέλευσιν διὰ τοῦ Δευτέρου λεγομένου ποιησάμενος τόπου, ὃν καὶ Δεύτερον αὐτὸς ὠνόμασε διὰ τὸ δεύτερον ἐντεῦθεν ἐπιβηναι τῆς βασιλείας. Ἐπεὶ οὖν ἐγκρατὴς γέγονε τῶν πραγμάτων, τοὺς ὄρκους, καὶ τὰς πίστεις ἐκείνας ἠθετηκὼς, ἃς προκειμένου τοῦ προσκυνητοῦ σημείου τοῦ τιμίου σταυροῦ, καὶ τῶν ἀχράντων καὶ θείων εὐαγγελίων πεποίηκε· καὶ δὴ καὶ τοῦ δεσποτικοῦ σώματος τε καὶ αἵματος, καὶ ὥσπερ ἔξαρνος γεγονὼς σὺν αὐτοῖς καὶ τῆς πίστεως, φόνων τὴν πόλιν ἐνέπλησε, καὶ μυρίων ἄλλων κακῶν, ὧν λόγος οὐκ ἀρκεῖ παραστῆσαι τὸ πλῆθος.

[5] Αὐτὸν δὲ τὸν μέγιστον ἐν ἀρχιερεῦσι Καλλίνικον καθοσιώσεως δίκαις ὑποβαλὼν, ὅτι τε τῆς ἐκτομῆς αὐτῷ τῆς ῥινὸς αὐτὸς εἴη αἴτιος, καὶ τῆς γλώττης, μηδὲν ἐν τούτοις συνειδότος τοῦ Μάκαρος, ὑπερορίζει κατὰ τὴν Ῥώμην, καὶ στοᾷ τινὶ θεμελίων ἐμβληθῆναι τοίχου κελεύει, καὶ λίθοις ἔξωθεν αὐτὴν καὶ τιτάνῳ διαχρισθῆναι. Γέγονε τοῦτο, καὶ μεθ᾽ ἡμέρας τεσσαράκοντα περιαιρεθέντος τοῦ χρίσματος, τῶν μεγάλων σου θαυμασίων Χριστὲ βασιλεῦ, ἔτι ζῶν Ἄγιος καὶ ἐμπνέων εὐρέθη. Τέτταρας οὖν ἡμέρας ἔκτοτε ζήσας, σεβάσμιε Πάτερ, καὶ ἀρχιερεῦ, καὶ μάρτυς, πρὸς Κύριον ἐκδημεῖς, καὶ τῷ σηκῷ τῶν πανευφήμων ἀποστόλων φιλοτίμως ἐνθάπτῃ, τούτων αὐτῷ τῷ πάπᾳ μηνυσάντων δι᾽ ὄψεως· καὶ νῦν τῷ τοῦ δεσπότου Χριστοῦ παριστάμενος θρόνῳ ἄιτησαι ταῖς θερμαῖς σου πρὸς αὐτὸν πρεσβείαις ἐπιτυχεῖν ἡμᾶς τῆς ἀλήκτου χαρᾶς τῆς βασιλείας τῶν οὐρανῶν· ὅτι αὐτῷ πρέπει δόξα καὶ τὸ κράτος εἰς τοὺς ἀτελευτήτους αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν,

[Sanctus meritis conspicuus fit patriarcha Constantinopolitanus:] Nostras est Callinicus, & Constantinopolitanus; ac progenies, alumnus, & discipulus fidelium atque honestorum parentum est hic Callinicus, a quibus recte educatur & instruitur, & Ecclesiæ Christi clericis adscribitur. Omnibus itaque Scripturis a Deo inspiratis, & admodum utilibus postquam sese Callinicus occupasset, illustrem nominis celebritatem acquirit. Inde per omnes gradus ecclesiasticos transiens, sacerdotalis sedis honore donatur, & in hac Dominum laudat. Fama igitur illius ad personas in dignitate etiam constitutas delata, in celebri Deiparæ ecclesia, quæ est in Blachernis a, vasorum custos creatur, & sic omnibus manifestus Vir magnus innotescit. Jam vero dum urbis Constantinopolitanæ præsul (Paulus hic erat b) e vita migraverat, magnus hic Callinicus, virtute sua eo illum convocante, ipsorum primariorum tribunalis sacri, nec non omnium, qui erant dignitate conspicui, suffragio, patriarcha ejusdem urbis ordinatur; Christique ecclesiam ita recte moderabatur, ac pietatis regebat gubernacula.

[2] [Justiniani imperatoris improbitati] Novissime autem Justiniano juniore, quem Heraclii pronepotem dicunt c, imperii sceptra regente, egregius Callinicus inter archipræsules emicuit, & non tantum a civibus, sed etiam ab omnibus, qui Romanis parebant, insignis æstimabatur, atque ab hoc imperatore in amore, & honore habitus, & in quodam miraculi loco repositus erat. Sed quandoquidem imperator subditis erat infestus, & mentis impos vi eos compellebat imperata facere, indecentia quædam ac imperatori indecora adversus illos operatus est: quæ dum Archipræsul absque reprehensione pati non posset, partim quidem adhortationibus, partim vero graphicis institutionibus, nonnumquam etiam stringentibus verbis, & recordationibus tremendi illius judicii, ac horrendis illis suppliciis ab instituto eum coërcebat. Sed nescit cancer recta via incedere. Ille enim in iisdem rursum perseverabat, & Sancto reddebat injurias pro directione. Unde ipsum valde contristabat, & occasionem quærebat Virum magnum amovendi e solio.

[3] [sese opponit:] Quodam itaque tempore ad eum mittit, orationem expetens pro destructione ecclesiæ (ecclesia autem hæc erat, quæ in nomine Dei Matris constructa erat, ac metropolitæ dicebatur d.) Quod quantæ sit dementiæ ac desidiæ, omnino scitis, piissimi. Dum Vir magnus ad hoc hæreret, ac diceret, neutiquam esse scriptas de hoc absurdo negotio preces, & quæ spectabant ad ecclesiæ Dei eversionem e, nec non imperatoris ad hoc audendum stoliditatem reprehenderet; hi, qui erant missi, ut, quanto poterant studio, obsequerentur ejus animo, ac sententiæ facerent satis, incumbentes, has, quod erat potius, preces destructionis deposcunt, quin immo aggrediuntur manus inferte Patriarchæ, nisi has sibi preces concederet. Hic vero, quidnam ageret, in promptu non habens, Gloria, ait, Deo toleranti; & statim ecclesia destructa est f. Atque hæc quidem sic.

[4] Imperator autem propter immoderatos a recto vitæ ordine recessus, ac stoliditates singulares solio amotus, a subditis suis truncatur naso & lingua g, atque Chersonam h exsul amandatur. [qui ab exsilio reversus, perfide in Constantinopolitanos sævit;] Post ipsum igitur imperat Leo i: deinde Tiberius k, qui dicitur Apsimarus: & ille quidem annis tribus; Tiberius vero septem. Postea hic Justinianus ab exsilio aufugiens adhortationibus & significationibus propinquorum, cum ad muros Constantinopolitanos pervenisset, fraudeque & juramentis ipsi Patriarchæ, & magistratui rem suasisset suam, imperium denuo capessit, ingressus per locum, nomine Deuteron, cui nomen Deuteron ipse indidit, quia secundo illinc ad imperium esset ingressus l. Rerum itaque potitus, juramenta, & fidem, quam non tantum coram adorando pretiosæ crucis signo, & immaculatis Dei Euangeliis; verum etiam coram Dominico corpore & sanguine dederat, fefellit, & tamquam fidei etiam una cum his inficiator factus, cædibus civitatem implevit, & millenis aliis malis, ad quorum numerum proferendum non sufficit oratio m.

[5] Ipsum vero Callinicum, inter archipræsules maximum, [& in Callinicum; qui cum diu supervixisset in antro occluso, moritur, & divinitus sepeliri jubetur.] condemnationis pœnis subjectum, quod præsecti ipsius nasi ac linguæ causa fuisset, cum tamen nihil horum Vir beatus sibi conscius esset, Romam in exsilium mittit, & in porticum quamdam fundamentorum muri n injici jubet, ac lapides extrorsum calce etiam oblini o. Fit hoc, & post quadraginta dies sublata calcis crusta (O magna, rex Christe, tua miracula!) vivens adhuc & spirans repertus est p. Quatuor itaque post diebus vita producta, o venerabilis Pater, & archipræsul, ac martyr, ad Dominum migras, & in sacra celeberrimorum Apostolorum æde honorifice sepeliris, postquam id per apparitionem ipsi Papæ significassent q: &, qui nunc Christi Domini solio adstas, tuis fervidis apud ipsum intercessionibus pete, ut perpetuum regni cælorum gaudium consequamur: quia ipsum decet honor & imperium per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a De hac æde sacra Cangius Constantinopolis Christianæ lib. 4 pag. 83 multa collegit.

b Consuli de illo potest Historia chronologica patriarcharum CP. superius designata, pag. * 87: ubi probatur, quod conciliabulo Quini-sexto seu Trullano subscripserit, contra alios, hanc subscriptionem S. Callinico perperam imputantes.

c In nostro apographo Vindobonensi sunt ista: Ἰουστινιανὸς τοίνυν νέος, υἱὸς Κωνσταντίνου τοῦ ἐπικληθέντος Πωγονάτου, βασιλεύων. Id est, Justianus igitur junior, Constantini cognomento Pogonati filius, dum imperator esset &c. Consuli possunt, quæ habet Cangius in Familiis Augustis Byzantinis pag. 120 & 121.

d Ms. Vindobon. ἐκκλησίαν ἔνδοθεν τοῦ παλατίου οὖσαν, ἐπονομαζομένην τὰ μητροπολίτου, καταλῦσαι ἐβούλετο. Id est: Ecclesiam, quæ intra palatium erat, metropolitæ nominatam, destruere volebat. Cangius de ista ecclesia scribit lib. 4 Constantinopolis Christianæ pag. 93; ubi juxta palatium exstitisse dicitur; consentiente Theophane infra designando, pag. 307, πλησίον τοῦ παλατίου.

e Ms. Vindobonense rem sic refert: Ἠνάγκασε τὸν ἁγιώτατον Καλλίνικον, εὐχὴν ἐπὶ τῇ καταστροφῇ τοῦ ναοῦ ποιῆσαι. δὲ ἀρχιερεὺς εὐχὴν μὴ εἰδέναι ἐπὶ καταστροφῇ τῶν ἐκκλησιῶν, ἀλλ᾽ ἐπὶ ἀνεγέρσει ἔλεγεν. Quæ Latine sic sonant: Sanctissimum Callinicum coëgit formare preces ad destruendam ecclesiam. Archipræsul autem dixit, nescire se preces ad destruendas ecclesias, sed ad construendas.

f Clarius ista referuntur apud Theophanem pag. 307: Imperatore ardentius instante, & preces fieri etiam vi expetente, dixit Patriarcha: Gloria Deo, qui etiam hæc patitur, jugiter, nunc, & semper, & in sæcula sæculorum. Amen. Eo audito subverterunt ecclesiam, & fontem excitaverunt: istamque Metropolitæ ecclesiam ad Petrium transtulerunt. Cur vero destructioni ecclesiæ preces præmitti voluerit imperator, dicitur in notis ad Theophanem pag. 615: Nil non auspicato moliuntur Græci, nisi præmissa prospero successui advocando benedictione. Qua de causa consecrati templi eversionem, sinistrum quid portendere veritus, Patriarchæ benedictione probari firmarique exposcit.

g Ms. Vindobonense: Ἐκβληθεὶς τῆς βασιλείας ἐτμήθη τὲν ῥίνα. Ejectus ex imperio, præsectus est naso; non addit & lingua, quem videlicet postea loquentem inducit. Cangius in Familiis Augustis Byzantinis pag. 121 historiam Justiniani Rhinotmeti e variis scriptoribus collegit; & inter alia, quæ de illo narrat, naso truncatum refert. Sed Theophanes in Chronographia pag. 308 editionis regiæ Parisinæ, Justinianum, ait, per metam in Circum producunt, & naso linguaque truncatum Chersonam relegari decernunt. Sed in notis pag. 615 hæc observantur: Linguam cum naso præcisam Justiniano testatur Nicephorus, τεμὼν τὴν γλῶτταν, καὶ τὴν ῥίνα. Postea tamen libere locutus est, prout additur ibidem in notis. A naso tamen præsecto nomen Rhinotmeti accepit; est enim Græce ῥῖν, ῥινὸς, nasus, & τέμνω, seco.

h Urbem Ponti ad Mæotidem paludem, ut dicitur in notis citatis.

i Leontius vocatur a Theophane pag. 308: ubi de eo plura.

k Consuli de eo possunt, quæ collegit Cangius in Familiis supra citatis pag. 121.

l Cangius lib. 2 Constantinopolis Christianæ pag. 170 hanc etymologiam improbat tamquam nugatoriam: Codinus, inquit, pag. 49 hunc tractum ita appellatum vult, quod Justinianus Rhinotmetus, recuperato imperio, in Urbem per aquæductum .. ingressus, ibi columnam statuerit, locumque Δεύτερον nuncupari voluerit propter SECUNDO adeptam imperii dignitatem. Ita nugatur de Deuteri appellatione, ut & Joëles in Apsimaro: quam constat longe ante Rhinotmetum obtinuisse, cum illius Procopius meminerit lib. 1 de Ædif. cap. III, & eamdem, S. Annæ ædem (de ea antea mentionem fecerat Cangius) in Deuteri tractu statuat… Porro Deuterum dictum fuisse, quod secundo milliari a veteri Byzantio dissitum esset, ut Hebdomum apud Socratem & Idacium, quod septimo; simile est vero, vel potius, duobus stadiis, ut Anna Comnena lib. 8, pag. 222, Decimum appellatum ait, quod decem stadiis Constantinopoli remotum fuerit.

m Longe aliter hæc narrat Theophanes pag. 313: Justinianus, inquit, Terbelis & Bulgarorum ipsi adjunctorum auxilio fretus, urbium reginam armis impetit, & ad Charsii portam castris locatis totum spatium ad Blachernas usque occupat. Per dies autem tres colloquio cum civibus habito, non nisi contumelias & dicteria ab ipsis retulerunt, quibus etiam incassum pacis conditiones obtulerunt. Porro Justinianus cum paucis admodum gentilibus suis citra pugnam per cuneum in Urbem subiens, sparso cædis & stragis tumultu, ejus compos effectus, paulo post in Blachernarum palatio sedem ac simul castra posuit.

n Ms. Vindob. εἰς τὸν θεμέλιον τοῦ τοίχου, hoc est, in fundamentum muri.

o Additur in eodem Ms. Τινὲς δέ φασι, ὅτι πρότερον τοὺς ὀφθαλμοὺς αὐτοῦ ἐξορύξαντες, οὕτως ἐναπέκλεισαν τῷ τοίχῳ ζῶντα. Quæ sic reddimus Latine: Aliqui dicunt, quod prius oculos ejus effodientes, ita eum muro incluserint viventem.

p De hoc miraculo nihil habet Ms. Vindobonense.

q Hujus apparitionis etiam meminit idem Ms. Sed cum apparitioni huic, tum miraculo proxime præcedenti majorem haberemus fidem; si confirmata ea videremus ex auctoribus antiquis ac majoris auctoritatis, quam sint Menæa magna Græcorum impressa, quæ dictum miraculum etiam memorant, ac Sanctum in æde sacra SS. Apostolorum Petri & Pauli depositum referunt, sicut sancti Apostoli præceperant Papæ, qui tunc temporis erat, urbis Romanæ.

DE SS. ALTIGIANO ET HILARINO, MONACHIS ET MARTYRIBUS,
IN BURGUNDIA,

Anno DCCXXXI AUT DCCXXXII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Nova horum Sanctorum notitia ex Mabillonio, palæstra martyrii, cultus ex veteri Breviario, & ætas assignata.

Altigianus monachus & M. in Burgundia (S.)
Hilarinus monachus & M. in Burgundia (S.)

AUCTORE G. C.

Sane miramur, hos duos Martyres in titulo propositos Menologiis Benedictinis aliisque Martyrologiis non inscribi, cum tamen in sacris ejusmodi Fastis memorentur abbates & monachi, [Hi duo Sancti,] qui circa idem tempus interfecti sunt a Saracenis, quos nonnulli scriptores diverso Wandalorum, quidam Agarenorum vel Ismaëlitarum nomine designant. Videtur annuam SS. Altigiani ac Hilarini memoriam primus ex antiquis monumentis eruisse vel resuscitasse doctissimus Mabillonius, dum in Annalibus Benedictinis ad annum Christi 732, num. 6 varias Saracenorum irruptiones in Galliam recenset, & numero sequente post narratam Burgundiæ devastationem de sanctis Martyribus hodiernis ita meminit: In Segestrensi monasterio sancti Sequani, Altigianus & Hilarinus monachi ab iisdem gladio animadversi perhibentur X Kalendas Septembris; quod tempus recte convenit cum martyrio sancti Porcarii abbatis Lerinensis, qui pridie Idus Augusti colitur.

[2] [qui cæsi sunt a Saracenis in Burgundia,] Mabillonius in iisdem Annalibus sui Ordinis ad annum Christi 525 num. 24 occasione sancti Sequani, originem & situm hujus monasterii jam assignaverat his paucis verbis: Post exactam serio vitæ religiosæ disciplinam ab eo digressus & ipse monasterium condidit, in quo monachos adeo perfecte erudivit, ut propositi eorum continentiam sacrarumque Litterarum peritiam omnes in eis mirarentur. Locus Sicaster seu Sigester antiquis appellatus, in pago Magnimontensi, quinque leucis ab urbe Divione in valle angusta positus, ab auctore sancti Sequani nomen retinet. Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum pag. 518 locum ejusdem monasterii distinctius ita describit: Sancti Sequani cœnobium vetus est in Lingonum finibus, non procul a fontibus fluminis Sequanæ, saint Sene… Ceterum hoc cœnobium Sequanus presbyter, Johannis abbatis Reomensis discipulus exstruxit; quod a loco Sicastro vel Segestro (Sestre) in quo structum erat, dictum est primo monasterium Segestrense aut Segestrum; deinde ab auctore Sancti Sequani. Locus cum monasterio situs est in pago vel Comitatu Magnimontensi, cui pago nomen dedit Magnus Mons vel Magnimontense oppidum quondam clarum in Lingonibus, sancti Sequani patria, tribus leugis ab ejus monasterio Segestro distans, nihil nunc præter nomen servans: Maimont enim vel Mesmont nuncupatur.

[3] Hoc igitur loco uterque sanctus ille Monachus hodie subiit martyrium, [memorantur in veteri Breviario,] cujus notitiam Mabillonius hausit ex antiquo Breviario Segestrensis cœnobii, quod apud ipsum in Actis Sanctorum Ordinis Benedictini seculo 3, parte 1, pag. 527 refertur, & in quo leguntur sequentia: Noverit omnium instantium atque futurorum certitudo, gentem Wandalicam in istam fuisse progressam terram ob confutandam sanctam Dei Ecclesiam; cujus infestatione atrocissima cum depopularetur undique Burgundia, tandem pervenit furens ad sancti Sequani abbatiam in Magnimontensi Comitatu sitam. Quæ gens post plurima peracta flagitia ad cumulum suæ damnationis sanctos Dei Altigianum atque Hilarinum, sacratissima sancti Sequani benedictione monachatos, ut nostri antiqui patres retulerunt, gladio suæ crudelitatis funeri tradidit beatæ passionis in campo, qui dicitur sancti Hilarii, X Kalendas Septembris. Quorum beata passio quamvis negligentia hominum illius temporis non legatur in divina pagina, non sunt habendi minoris memoriæ, quia pro Dei amore tradendo proprium sanguinem, contemptui dederunt amorem hujus vitæ. Si quis autem requirit, ubi habeantur eorum corpora, noverit esse condita penes sancti Sequani ecclesiam. Nunc ad istud veteris Breviarii testimonium sequentia observamus.

[4] [ad cujus textum nonnulla annotamus.] Primo hic per gentem Wandalicam intelligitur gens Saracenica, qui loquendi modus aliquibus scriptoribus usitatus est, ut initio hujus Commentarii monuimus, & Mabillonius ex Chronicis aut historicis ibidem pag. 525 testatur. Secundo ratio temporis non permittit, ut hi duo Martyres immediate ab ipso sancto Sequano dicantur monachali benedictione initiati, quemadmodum laudatus Mabillonius ibidem pag. 527 solerter observat, & evidenter constabit ex Actis sancti Sequani, quæ ad diem XIX Septembris illustranda erunt. Tertio judicamus, silentium Martyrologiorum ab hoc veteri Breviario satis suppleri, & istud testimonium sufficere, ut de immemorabili utriusque illius Sancti cultu certiores reddamur. Quapropter hac in re secuti sumus exemplum Castellani & Longuevallii nostri, quorum unus in Martyrologio suo universali ad hanc diem, alter vero in Historia ecclesiæ Gallicanæ tomo 4, pag. 254 eos sine scrupulo Sanctos appellant, adeoque eosdem Martyres Operi nostro inserendos esse censuimus. Cum autem quidam chronologi istud martyrium anno Christi 731 collocent, alii ad annum sequentem differant, utrumque hunc annum superius in margine notavimus: nam de anno parum interest, cum de re ipsa constet, ut eruditissimus Mabillonius in Annalibus Ordinis sui ad annum Christi 732 num. 6 de hoc ipso martyrio loquitur.

DE S. ANTONIO MONACHO, ITEM DE BEATO FORSAN NICODEMO, ORDINIS S. BASILII MONACHIS ET CONFESSORIBUS,
HIERACII IN CALABRIA,

Sec. X, VEL XI.

Sylloge de cultu, & ætate.

Antonius monachus Hierachii in Calabria (S.)
Nicodemus monachus Hierachii in Calabria (B.)

AUCTORE J. P.

Apud Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ hac die agitur de S. Antonio monacho, [Stabilitur cultus S. Antonii] & confessore Locrensi, & ibidem sic laudatur: Antonius patria Locrensis (quæ urbs Hieracium nunc in ulteriore Calabria nominatur) factus monachus S. Basilii in cœnobio apud Locros una cum B. Nicodemo, ejudem instituti monacho, vitam sanctissimam degit, ab omni rerum humanarum cura alienam: etenim in abstinentiis, orationibus, meditationibus, & carnis macerationibus Deo digne meruit famulari. Qui multis cumulatus meritis, & miraculis clarus, X Kal. Septembris obdormivit in Domino, in eodem monasterio, in quo vixerat, sepultus. Hagiologus idem in Catalogo generali Sanctorum, qui in Romano Martyrologio non sunt, ambos, quos memorabat modo, annuntiat his vocibus: Hieracii in Calabria SS. monachorum Antonii, & Nicodemi, Ord. S. Basilii. Et in notis citat tab. illius ecclesiæ. Ferrario non suffragatur in ambobus Castellanus in Martyrologio universali: solum quippe ponit S. Antonium Hieracinum; in tabula vero nominum Sanctorum, quæ habetur ad calcem laudati Martyrologii, pag. 1151 indicat, Nicodemum Hieracinum monachum omissum XXIII Augusti.

[2] [ex variis, qui magis probatur, quam Nicodemi.] David Romæus in Indice Divorum, qui nati vel humati sunt in regno Neapol., pag. 404 Hieracii, inquit, quod dicunt nonnulli fuisse Locros, Antonius X Kal. Sept., Jejunius VIII Kal. Jun. (quo die hic habetur apud nos pag. 101) Nicodemus, omnes ex societate D. Basilii. Hieronymus Marafioti Polistinensis in Chronico Calabriæ lib. 2, cap. 12, fol. 108 verso affirmat, Locrensem fuisse beatum Nicodemum, monachum Ordinis S. Basilii, & beatum Antonium, monachum ejusdem Ordinis; cujus festivitas celebratur XXIII Augusti. Ughellus tomo nono Italiæ sacræ; inter ea, quæ præmittit catalogo episcopo Heiracensium columna 393 novissimæ editionis Venetæ, scribit ista: Ex Hieracensi urbe fuit S. Antonius D. Basilii monachus, cujus festum agitur X Kal. Septem. Ex his liquet, concordem scriptorum esse consensum in cultu publico asserendo hac die S. Antonio; quod non ita fit in Nicodemo. Si tabulæ Hieracensis ecclesiæ, a Ferrario superius indicatæ, ad manum essent, aliquid fortasse magis exploratum elicere ex eis possem de publica veneratione Nicodemi. Interim etiamsi vellem mihi paullo certius de illa constare; quia tamen video, eum nominari cum titulo beati a plerisque, quos assignavi; ponendum illum censui supra cum isto titulo, per adverbium forsan restricto, non ignarus, nostrarum esse partium, Sanctis favere, quoad possumus.

[3] Ferrarius post breve illud elogium, quod e Catalogo Sanctorum Italiæ antea transcripsi, [Tempus vitæ ac mortis.] subdit in annotatione hosce temporis characteres, quo S. Antonius vixerit: Vixesse, inquit, fertur circa ea tempora, quibus tot monachi per Calabriam sanctitate florebant: in quibus SS. Nilus, Bartholomæus, Fantinus, Zacharias, Helias, Jejunius, & alii. Ad diem XXV Maii, tomo VI ejusdem mensis, pag. 101 occasione S. Jejunii, diximus, S. Nilum vixisse seculo Christi X, & coli XXVI Septembris. S. Eliam juniorem monachum in Calabria eidem seculo assignavimus tomo III Augusti, die XVII, pag.479; ibidem pag. 487 agitur de synonymo seniore. S. Fantinus Taurianensis in eadem Calabria, de quo ad diem XXIV Julii apud nos, huc non spectat; de synonymo videri poterit die XXX Augusti, quo annuntiatur in Romano Martyrologio, & quem Castellanus in tabula nominum Sanctorum post suum Martyrologium universale pag. 1157 signat in Calabria versus annum 900. Bartholomæus abbas, Ordinis S. Basilii (an idem, de quo supra, an alius?) Messanæ adscriptus, exstat inter Prætermissos die XIX Augusti, Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, ista die in notis, eum scribit obiisse circa annum Domini MCXXVI. Gesta vero Zachariæ istius, qui una cum prædictis indicabatur, etiamsi comperta non habeo; apud Marafiotum tamen, quem antea assignabam, lib. 1, cap. 32, fol. 70 invenio, B. Nilum professionem fecisse monasticam in S. Fantini monasterio, Ordinis S. Basilii, atque inter alios multos patres, vitæ sanctimonia conspicuos, tunc ibidem habitasse S. Zachariam. Quæ cum ita sint; sequitur, ut ambo monachi nostri vixerint seculo æræ Christanæ decimo. Quia vero me latet, an eodem seculo, an proxime sequente obierint; ideo eos supra signavi seculo X vel XI.

DE B. RICHILDE VIRG. RECLUSA,
SUMMONTORII PROPE OENIPONTEM,

Anno MC.

Sylloge de vitæ instituto, cultu, rebus mirabilibus, ac ætate.

Richildis virgo reclusa Summontorii prope Oenipontem (B.)

AUCTORE J. P.

Summontorium, sive Hohenwartum, quod cum Radero citando ponimus prope Oenipontum, [Vixit in parthenone Summontoriano solitaria:] pluribus apud nos descriptum est tomo 1 Februarii, die primo ejusdem mensis, pag. 247, occasione B. Wolfholdi presbyteri. Eo itaque, ne actum agam, pro ulteriore hujus loci notitia lectorem mitto. Inter Prætermissos hesterno die, beata hæc Richildis annuntiata fuit e Castellano; sed inde in hodiernum a nobis dilata, quo alibi signatur, examinaturis an de vero ac legitimo ejus cultu satis constet. Arturus a Monasterio in suo Gynæceo hoc die illam sic memorat: Apud Summontorium in superiore Boïcæ parte, beatæ Richildis virginis, solitudine, oratione, & signis admirandis celebris. Verum hæc, & alia, quæ spectant ad publicam ejus venerationem, illustranda & confirmanda sunt. Noster Matthæus Raderus in Bavariæ sanctæ volumine 2, variis de Summontoriensi parthenone præmissis, de Beata nostra sequentes collegit notitias: Sed nos, inquit, ad nostram Richildem veniamus, quæ in hac virginum sodalitate extra sodalitatem vixit, modico clausa domicilio, quemadmodum id temporis solitabant passim vel condi cellis, vel includi turribus, vel abdi caveis, vel antris abscondi, ut copiosius alio loco ostendi (videlicet in Viridario Sanctorum parte 3, cap. 5.) Hæc Raderus de vitæ instituto B. Richildis.

[2] Et illico subdit varia de publico ipsius cultu, ita scribens: [probatur] Nos quid Summontoriana de Richilde monumenta loquantur, audiamus. Loquuntur autem, quæ profert, ista: “Sciendum est, quod corpus B. Richildis integrum sub altari SS. Apostolorum Petri & Pauli sepultum est, quæ vita virginali vitam promeruit æternam. Nam & ipsa diebus suis vitam eremiticam in clausula * sua tenebat. Obiit autem X Calend. Septemb. B. Richildis. Digne enim in memoriam hominum vertitur *, quæ ad gaudium transivit angelorum. Item in sepulcro ipsius requiescit dimidia pars corporis S. Julianæ virginis & martyris de collegio SS. undecim millibus * virginum”. Habemus Ms., in quo exstant notitiæ de fundatrice monasterii in Hohenwart, ex codice Ms. SS. Udalrici & Afræ in 4 cor. albo lit. Z num. 29 tit. Historia SS. Narcissi, Udalrici, & Wilhel., post quas notitias, & epitaphium Wolfholdi, habetur verbis fere iisdem locus Sciendum est &c., e Summontorianis monumentis modo a Radero allegatus. Variantes tamen lectiones tres codicis Udalriciani, quas lego in nostro ecgrapho, ad marginem apposui; ubi pro vectitare, quod mendose scribebatur in dicto apographo, posui victitare.

[3] [publicus ejus cultus.] Revertamur ad Raderum, alia publicæ venerationis indicia prosequentem: His alia, ait, patria lingua subduntur in hanc sententiam perscripta; quæ sic exprimit: Richildis pœne totum corpus hodie in sacello (quod e cellula, quam viva olim clausaque incoluerat, vertit in sacram ædiculam) altiori tumulo levatum servatur, coliturque: nec pauca supplicabundo per Virginem populo beneficia porriguntur, quando frequens ad cineres illius, & venerabundus procumbit, vota solvit, anathemata suspendit. Curati memorantur ægri, omnisque generis vitia corporum correcta, quæ singulari volumine dictantibus & testantibus ipsis, qui auxilia sensere, inscribuntur. Adjecit antistita literis, dignissimam videri Richildem, cui cælestes honores decernantur; sed opis suæ suarumque contubernalium non esse, tantam rem apud orbis Christiani Principem reponere vel curare. Denique laudatus Raderus hanc B. Richildis narrationi coronidem imponit, quæ nobis videtur sufficere, ut reliquis hujus diei Cælitibus ipsi locum demus. En tibi Raderi verba: Cæterum quam tot admiranda per tot seculorum ætates facta celebrarunt, celebrantque in dies; minime videtur necesse in quæstionem vocari, ut de ejus sanctitate, & beatitudine dubitetur. Multos vetustas ipsa, & numquam interrupta venerationis consuetudo consecravit. Tu, Diva, nobile decus virginum, quoniam perpetuis tecti angustiis clausæ semper patuit cælum, apud supremum orbis Imperatorem effice, ne cælum nobis per omnes terras animo vagantibus claudatur. Hactenus Raderus. Quibus addi potest ex eodem auctore apparitio ipsius, Wolfholdi, ac Julianæ, cuidam, qui calculo laborabat, facta; de qua diem 1 Februarii antea designatum consule pag. 248. Superius eam notavimus anno 1100 cum Radero, quem in aliis etiam secuti sumus. Utinam ulteriores de illa congerere notitias nobis, si plures alicubi lateant, in promptu eßet! Inter has certe ratio haberetur voluminis, si ad nos pervenisset apographum ejusdem, in quo, ut referebat Raderus, sanationes a Beata factæ memorantur.

[Annotata]

* al. in inclusa

* al. in memoria victitare hominum

* al. millium

DE S. ASCELINA VIRGINE ORDINIS CISTERCIENSIS,
IN CAMPANIA GALLIÆ,

Circiter an. MCXCV

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Situs monasterii, in quo Sancta colitur, editores Actorum, & judicium de historica eorum fide.

Ascelina virgo Ord. Cisterc. in Campania Galliæ (S.)

AUCTORE G. C.

Nicolaus Camuzatus in Promptuario sacrarum antiquitatum Tricassinæ diœcesis fol. 349 de monasterio Ordinis Cisterciensis, [In monasterio Bullencuriensi,] quod nunc Gallice Boulencourt appellatur, ita scribit: Cœnobium Bullencurianum in Tricassina diœcesi constitutum, & decem ab urbe leucis dissitum, primitus occupatum & cultum est ab Augustinianis regularibus canonicis, postmodum ab Henrico Tricassino antistite divo Bernardo concessum, qui in eo Clarævallensis familiæ cellulanos instituit, consentientibus & conspirantibus dictis canonicis, qui regulam Cisterciensem libentissime susceperunt. Deinde post Gallicam inscriptionem testem hujus mutationis, quæ anno Christi 1149 facta est, & litteras ejusdem donationis indices, quas veteri idiomate Gallico exhibet, fol. 350 verso sic pergit: Præfatum cœnobium uberrimis proventibus & amplissimis facultatibus tum a comitibus Campanis, tum a dominis de Join-villa, sive ut alii scribunt, Jovis villa & de Villa Harduini splendidissime exornatum fuit, ut complures indicant litteræ, quæ etiamnum in dicti monasterii cartophylacio custodiuntur.

[2] Gaspar Jongelinus in Notitia abbatiarum Ordinis Cisterciensis lib. 1 num. 131 Camuzatum imitatus, [quod jam pristinum splendorem amisit,] inter abbatias Galliæ pag. 65 monasterium Bullencuriense describit, & varia donationum diplomata ex cartophylacio ejusdem cœnobii recenset. Edmundus Martene in Itinerario litterario, quod anno 1717 Parisiis Gallice edidit, parte 1, pag. 96 testatur, olim in hoc monasterio ducentos circiter cœnobitas habitasse, & hunc numerum ab abbate Claræ-vallensi diminui debuisse, quemadmodum patet ex sequenti decreto, quod Edmundus Martene ibidem ex veteri monumento recitat in hunc modum: Quia definitum est a Capitulo generali, ut patres abbates in filiabus suis ordinent de numero personarum, nos abbas Clarevallis de consilio abbatis & seniorum Bulencuriæ statuimus, ut in eadem domo numerus centum sexaginta personarum nullatenus augeatur. Verum hæc tam illustris olim & numerosa abbatia hodiedum ad quinque Religiosos redacta est, ut laudatus Martene testis oculatus affirmat.

[3] [honorantur adhuc hodiedum reliquiæ hujus Sanctæ,] Attamen in illo eodem monasterio, quod splendorem pristinum amisit, adhuc hodie S. Ascelina honoratur, ut colligimus ex Martyrologio Gallicano Saussayi, qui die XXIII Augusti sanctam istam Virginem annuntiat his verbis: In territorio Trecensi, cœnobio Belincuriæ, sanctæ Ascelinæ virginis sanctimonialis beati Bernardi cognatæ, multis gratiæ luminibus insignis, nec minus miraculis claræ, cujus sacræ reliquiæ eodem in monasterio (a quo non procul grata Christo obsequia exegit in parthenona nunc diruta) religiose conditæ, in decoro lipsanodochio, hodie percolendæ devotis supplicibus exhibentur. Arturus du Monstier in Gynæceo sacro ad diem XVIII Maii de hac sancta Virgine meminit, & die XXIII Augusti in notis publicam ejusdem venerationem confirmat hoc modo: Hujus sacræ reliquiæ apud ipsum monasterium condigno honore asservantur in decoro lipsanodochio juxta Saussayum in Martyrologio Gallicano, Menardum in Martyrologio Benedictino hac die, & lib. 2 observationum ad illud, quo hujusmodi solennitas celebratur; cum monachi Bullencuriani corpus ejus ex Polengero asceterio sibi sollicitarunt; super cujus mausoleum altare prostat exstructum, ubi magnus per annos singulos concursus populi habetur, ac veneratur. Castellanus in indice monastico Martyrologii sui universalis pag. 1095 etiam asserit, illam Bullencuriæ adhuc honorari.

[4] Sed nemo fusius distinctiusque publicam & immemorabilem S. Ascelinæ cultum probat, [quæ ibi ab immemorabili tempore] quam R. D. Nicolaus Des-Guerrois presbyter Tricassinus, qui Annales ecclesiasticos Tricassinæ diœcesis anno 1637 Gallice typis edi curavit. Hic enim in Opere illo ad annum Christi 1195 num. 21 testatur, in ecclesia Bullencuriensi prope majus altare ostendi tumulum, cui inscripta legitur hæc epigraphe: In hoc sarcophago sub altari consecrato recondita sunt ossa sancti Gossuini, sanctæ Emelinæ, & sanctæ Ascelinæ cognatæ beati primi Clarevallis abbatis. Edmundus Martene in laudato superius Itinerario suo Gallico part. 1 pag. 97 narrat, eamdem inscriptionem cum aliis ibidem a se lectam esse, ibique annum Christi 1534 notari innuit.

[5] Circa numerum hujus anni quædam difficultas mihi occurrit: [videtur cultum publicum habuisse,] nam laudatus Nicolaus Des-Guerrois in Annalibus Tricassinis ad annum 1195 proxime citatum num. 23 asserit, istud S. Ascelinæ sepulcrum a Nicolao de Hampigny *, primo monasterii Bullencurienses abbate mitrato, restauratum & exornatum fuisse. At abbas ille Nicolaus anno Christi 1504 ex hac vita discessit, ut in epitaphio ipsius ibidem legitur, quod Camuzatus in Promptuario sacro antiquitatum Tricassinæ diœcesis fol. 350 verso, & Sammarthani tomo 4 Galliæ Christianæ pag. 200 referunt his verbis: Hic jacet Frater Nicolaus de Champigneo, humilis abbas Bullencuriæ & primus mitratus, qui obiit anno Domini MDIV, die V. mensis Maii; abbatizavitque hic annis triginta sex & tribus mensibus. Itaque tumulus ille S. Ascelinæ videtur ab abbate Nicolao Champigneo ante annum Christi 1504 restauratus & exornatus fuisse, nisi forte quis ex successoribus ejus restaurationem vel exornationem ab ipso cœptam prosecutus fuerit, & anno 1534 dumtaxat absolverit, ideoque hunc annum Christi sepulcro jam perfecto adscribi jusserit.

[6] Quidquid sit hac de re, Nicolaus Des-Guerrois ibidem refert tria miracula, [ut cum aliis testatur Nicolaus Des-Guerrois,] quæ post obitum S. Ascelinæ contigerunt, & quæ immemorabilem ejus cultum, publicamque patrocinii implorationem satis indicant. Tertium ex his patratum est quinquaginta annis ante memoratam sepulcri restaurationem aut ornatum, adeoque contigit circa medium seculi XV, quo energumena ad tumulum S. Ascelinæ adducta per intercessionem ejus a dæmone liberata est, ut ibi distinctius Gallice narratur. Præterea pius ille presbyter ibidem num. 21 ex testimonio plurium Religiosorum Bullencuriensium scribit, alias ejusdem sanctæ Virginis reliquias ibi in aurata lipsanotheca honorifice conservari, & in præcipuo ecclesiæ Bullencuriensis altari publicæ venerationi fidelium exponi. Quis porro credat, hunc publicum cultum, si illicitus esset, post severum Urbani VIII decretum adhuc perseverare? Quapropter ex his omnibus colligo, S. Ascelinam ab immemorabili tempore, sive centum & pluribus annis ante notissimam istius Pontificis Bullam, in monasterio Bullencuriensi legitimum cultum habuisse.

[7] Etiamsi simplex & pia scribendi methodus huic historico Tricassino fidem conciliet, tamen majoris auctoritatis gratia subjungo testimonium abbatis Belli-loci, quod ante alia memorato Operi sic præfigitur: [cujus auctoritatem confirmamus] Quæ V. presbyter & prædicator M. Nicolaus Des-Guerrois Trecis commorans, de sacris nostrorum Sanctorum & patronorum reliquiis, abbatibus, fundationibus, dotationibus & rebus omnibus tam divinis quam humanis in hoc volumine scripsit, ea prorsus omnia fideliter ex cartulario nostro, Martyrologio & manuscriptis, nostra permissione transcripsit, veraque & fidelia testamur nos Carolus de Bordeaux senior abbas Belli-loci. Datum in abbatia nostra die IV Julii, anno Domini MDCXXXII. Sequuntur alia hujusmodi testimonia Gallice conscripta, inter quæ R. D. Prior Bullencuriensis nominatim circa S. Ascelinam sinceritati hujus scriptoris simile testimonium reddit. Igitur secure huic historico Tricassino confidimus in illis, quæ de reliquiis S. Ascelinæ testis ille oculatus affirmat, & ea nobis ad immemorabilem sanctitatis famam huic Virgini vindicandam sufficere videntur. Nunc de Actis eorumque editoribus aliquid monendum superest.

[8] [Gossuinus coævus dicitur] Primus Acta Sanctæ nostræ scripsisse dicitur Gossuynus vel Gosvinus, huic Virgini coævus ac familiaris, ut Hugo Menardus lib. 2 observationum pag. 668 ad Martyrologium suum Benedictinum die XXIII Augusti post nomen S. Ascelinæ tradit his verbis: Fuit hæc beata Virgo propinqua seu cognata sancto Bernardo Claravallensi abbati. Vitam egit in quodam cœnobio sanctimonialium Ordinis Cisterciensis, quod nunc prostratum ac dirutum jacet non procul a Belencuria monasterio virorum ejusdem Ordinis in territorio Trecensi. Obiit miraculis clara circa annum Domini millesimum centesimum nonagesimum quintum. Ejus sacræ reliquiæ asservantur in dicto cœnobio Belencuriæ conditæ in theca lignea inaurata. Ejus Vita scripta est a Gossuyno Pelencuriæ monacho, ut refert Nicolaus Camuzæus in Miscellaneis historicis ecclesiæ Trecensis.

[9] [Vitam hujus sanctæ Virginis scripsisse,] Carolus de Visch Prior Dunensis in Bibliotheca scriptorum Ordinis Cisterciensis pag. 128 de eodem biographo habet sequentia: Gossuinus Claravallensis monachus, vir sanctitate & doctrina celebris, scripsit Vitam beatæ Hemelinæ virginis, cujus reliquiæ quiescunt in Vurlencuria (alibi Boulencuria) monasterio Ordinis nostri in Campania diœcesis Trecensis. Fuit auctor coævus virgini … Vitam etiam beatæ Ascelinæ monialis, neptis sancti patris Bernardi, ab eodem conscriptam esse asserit, eamque in Liliis Cistercii & Menologio Henriquezii editam, aut potius contractam & interpolatam assignat. Dum Menardus hoc loco Gossuinum appellat monachum Bullencuriensem, & Vischius eumdem cognominat Claravallensem, facile hæc disparitas conciliatur ex veteri Ms. codice Claravallensi, ex quo Vischius ibidem allegat hæc verba: Testimonium domini Gossuini monachi quondam Clarævallis, qui apud Cheminium diu mansit, & in Vurlencuria requievit. Hic haud dubie est ille Gossuinus, cujus ossa simul cum reliquiis Emelinæ & Ascelinæ sub altari Bullencuriensi recondita superius memorantur.

[10] [cujus interpolatum habemus compendium,] Certe dolendum est, nos ea Gossuini vel Gosvini lucubratione carere. Nec ulla ferme spes est illam acquirendi, cum eruditissimus Camuzatus & illustrissimus Angelus Manrique frustra eamdem quæsiverint. Huic inopiæ nostræ non prospexit Chrysostomus Henriquez, etiamsi post Menologium Cisterciense inter omissa ad folium 165 ediderit epitomen Actorum, cui ibidem præfixit hanc monitionem: Ejus Vitam scripsit Goduinus monachus, cujus compendium, procurante magno Aureæ-vallis abbate Bernardo, ad nos transmissum, sicut ex Clara-valle excepimus, sic libenter communicamus. At videtur Henriquezius ab impostore quodam deceptus esse, aut alios decepisse, quando illud Actorum compendium pro genuina Gossuini lucubratione vulgavit: eruditi enim viri quidam censent, illam Vitæ synopsin ab aliquo confictam vel saltem non leviter interpolatam fuisse. Propter hanc censuram primo decreveram istud Actorum compendium omittere, & apud Henriquezium dumtaxat assignare. Sed postea sententiam mutavi, & illud infra recusum explicare statui notis criticis, ut tanto facilius eruditus lector de eo judicium ferre possit.

[11] Interea audiamus R. D. Nicolaum Camuzatum, qui fol. 350 & sequente laudati Promptuarii Tricassinæ diœcesis asserit, [quod Nicolaus Camuzatus] S. Ascelinam plurimis miraculis claruisse, ut in compendio quodam narratur, inquit, quod deductum ferunt ex ampliori Vitæ ipsius historia, cujus auctor est Gossuynus, dicti cœnobii, ut videtur, alumnus; quod tamen mihi non liquido constat, cum huc usque præsignatam historiam nancisci mihi non licuerit, sed dumtaxat illam epitomen, quam ego libens typis promulgassem, nisi absurdis & ineptis nugis referta esset, & anilibus fabellis vanisque figmentis scateret, adeo ut falso ex Gossuyni historia decerpta dici videatur. Præfata autem Virgo integrum vitæ curriculum in sanctimonialium monasterio non procul a Bullencuriano cœnobio constituto caste integreque traduxit, obiitque circa annum salutis humanæ MCXCV; quod quidem monasterium postea ita deletum & funditus eversum ac dirutum est, ut hujus nulla prorsus hodie appareant & supersint vestigia. Si vero mihi a prædicto Gossuyno editam fusiorem historiam sincere scriptam reperire contigerit, illam infra attexam. Sic ille Canonicus Trecensis clare & candide mentem suam exponit.

[12] Neque minus severum de eodem Vitæ compendio judicium tulit illustrissimus Angelus Manrique, [& Angelus Manrique] dum in Annalibus Ordinis Cisterciensis ad annum Christi 1195 cap. 3 gesta S. Ascelinæ narraturus, num. 1 sic præfatur: Vitam illius conscriptam a Gosuino nancisci non potui; quod etiam de se dolet Camuzatius. Epitomen, quam aliquibus nugis conspersam & ipse scribit, & negare non possumus, vulgavit Henriquez in prætermissis ad suum Menologium. Deinde in Liliis, verbis quam rebus dedit auctiorem. Nos ex utraque quædam decerpemus, sed selectiora tantum, & sive vera seu veris similiora. Potuit hic auctor non solum Cisterciensem historiam; sed ecclesiasticam plurimum illustrare, si non antiqua recentibus miscuisset, aut distinxisset mixta, quo suum cuique pondus inesse posset. Verum dum ea, quæ Britus Montalvusve, aut nos etiam, dum juvenes scripsimus, eorum qui affuerunt aut adesse potuerunt, historiis æquat, omnia in dubium revocat, & nec recentibus majorem fidem adstruit, & antiquorum enervat auctoritatem.

[13] Hæc judex iste de studio partium nequaquam suspectus, [magna ex parte fabulosum censent,] qui post relata quædam hujus sanctæ Virginis gesta censuram suam ibidem num. 9 prosequitur his verbis: Addit ulterius Henriquez in suis Liliis, corpus Virginis simul cum corporibus beati Gosuini monachi & beatæ Hemelinæ virginis sepultum in uno & eodem tumulo a parte Euangelii, superque ipsa altare in honorem horum trium Sanctorum erectum esse, magnoque populi concursu venerari; quibus utinam addidisset fontem, unde id hausit, aut aliquam Gosuini, Hemelinæve, quos non alibi video commemoratos, etsi levem notitiam tradidisset. Sic & quæ ibidem præscribuntur ab eodem Sequentia seu Antiphona, atque item Collecta de sancta Virgine, insipida plane omnia & sine succo; quæque dum nullum præ se ferunt auctorem, nec possunt ex antiquitate venerari, neque ex venustate placere. Unde non censui digna nostris Annalibus. Hæc de Ascelina, quia minus certa aliis in unum collegi, atque in hoc capite lectori meo proposui, ne dubiis reliquam historiam commacularem; purgata tamen a nugis, quantum potui, atque ab his, quæ suspecta videri possent. Id unum certum, exstitisse Ascelinam, Sanctam fuisse, & Bernardi patris affinem, cujus corpus sepultum in Bullencuria hodieque religiosæ subest venerationi.

[14] [ita ut vera a faisis] Ex hac crisi sequitur, nos de peculiaribus S. Ascelinæ gestis nihil certi posse affirmare, quamvis fortasse plura ex iis sint verissima: sicut enim homini mendaci etiam vera dicenti credere non solemus, ita quoque huic Actorum interpolatori fidem non adhibemus, quandoquidem fabulosis suis additamentis effecit, ut vera a falsis discernere non possimus. Nobis in hoc dubio opem ferre non potest supra laudatus Nicolaus Des-Guerrois, licet Gallice satis prolixam S. Ascelinæ Vitam Annalibus suis Tricassinis inseruerit: nam forte vir ille sincerus simile Actorum compendium alicubi reperit, aut bona fide historiam hujus sanctæ Virginis ex Henriquezio desumpsit, cum hujus Menologium Cisterciense & Lilia Cistercii ante Annales Tricassinos edita fuerint, ut ex anno impressionis utrimque liquet. Attamen hic pius presbyter Tricassinus ab Henriquezio circa conditionem S. Hemelinæ dissentit, sicut infra in annotatis ad illud recusum Actorum compendium observabimus.

[15] [distinguere non possimus.] Neque ad distinctionem veri & falsi majus auxilium nobis subministrat Italica ejusdem Sanctæ Vita, quam amplissimus D. Antonius Libanori inter alia virginum Cisterciensium Acta anno 1651 Mediolani concinnavit: hic enim abbas Ordinis Cisterciensis pag. 156 Opusculi sui Italici candide fatetur, sese illam præcipue ex Brito & lucubrationibus Henriquezii collegisse. Nulla ergo nobis spes superest distinguendi in his Actis infra edendis veritatem a falsitate, nisi alicubi genuina Gossuini scriptoris coævi lucubratio detegatur. Cum itaque contenti esse cogamur hoc qualicumque Actorum compendio, quod Henriquezius in Liliis Cistercii lib. 2 distinct. 3 cap. 1 & sequentibus adhuc verbosius ornavit, nos illam breviorem Vitæ synopsin ex Menologio Cisterciensi jam recudemus, eamque copiosis annotatis illustrabimus.

[Annotata]

* forsan Champigny

VITA
Quæ ex longioribus Gossuini coævi scriptoris Actis contracta dicitur, & ab Henriquezio post Menologium Cisterciense edita est.

Ascelina virgo Ord. Cisterc. in Campania Galliæ (S.)

EX IMPRESSIS.

[A matre pie educata est] Anno Domini MCLXXXIV in domo Monialium a sita juxta Burlencuriam b, sub providentia ejusdem Domus, floruit quædam virgo Christi Ascelina, ejusdem loci Priorissa, de cujus vita excellentissima occurrunt hic aliqua breviter inserenda ex narratione Domini Gossuini c. Mater hujus Ascelinæ beati Bernardi d & episcopi Godefridi e fuit consanguinea, de villa juxta Firmitatem f super Albam g procreata. Cum esset annorum circiter triginta sub potestate viri h constituta, Dominum rogavit, ut ab ea tollere dignaretur, quidquid saluti suæ obsistere videbatur: & mortuo viro suo, cum filia quinquenni sæculum reliquit, submittens se consilio D. Bernardi. Hæc de matre i.

[2] Ascelina puella adhuc quinquennis in secretiori loco Dominum rogavit, [hæc Virgo,] ut virginitatem sibi traditam deinceps conservare dignaretur; quod in magna fuit tunc admiratione. Dum mater prægnans esset, a quodam viro, qui visus est in habitu candido, audivit, quam filiam gestaret, quæ magni apud Deum futura esset meriti. Et S. Glodesindis Metensis k apparuit matri, & dixit: Filia tua mihi proculdubio comparata æquabitur in meritis. Ascelina igitur adhuc puerula, cum vel acum, vel frusta casei modica furtive subtraheret, per vestem interdum trahebatur, & ei dicebatur. Cur sic agis? Cessa, cessa, nequaquam expedit tibi. Manum quidem trahentis sentiens, & vocem loquentis audiens, neminem videbat. Decennis cœpit visiones videre, & Sanctorum personæ cœperunt ei visu apparere.

[3] Cum duodennis esset, & sorores egressæ curtem l, [cujus pudicitiæ frustra quidam insidiatur.] in quadam domo intenderent candelis faciendis, quidam Clericus juvenis & scriptor, ut satelles diaboli, cujus esca electa, hanc, eo quod pulchra esset, avidius concupiscens, & quærens tempus loquendi cum sola, dixitque ei, si aquiesceret, litteris eam instituat, notas & cantum doceat. Cum non posset diu loqui, litteras & versus Romane m scriptos diriget: tertio illam convenit, amorem exposuit; illa tandem columbina simplicitate dixit: Si habitu mutato effici Canonicus malueritis, vos diligam. Ille damnatus in instanti mutat habitum, non animum & in cœnobio Fratrum per tres menses sub ove lupus latebat. Leprosus quidam ad eam cælitus est directus, & Clerici insidias detexit, Filia, inquit, cave tibi, diabolus tibi insidiatur, & te quærit corrumpere per illum. Illa turbata, audita retulit matri. Quæsitus leprosus non invenitur. Visio profecto creditur fuisse angelica. Ille detectus ad sæculum fugit, habitum rejecit.

[4] Perrexit mater ad religiosum sacerdotem in silva cum filia, [Quare cum matre solitudinem petit,] quæ ab eodem viro formam vivendi edocta, mox in secretum locum secessit, forcipes sumpsit, comam capitis adhuc super humeros dependentem propriis manibus amputavit. In Missa ejusdem viri Dei orabat puella: Domine, qualem me vis habere, tu talem me facito tua gratia. Sed & beatus Joannes Euangelista eidem apparens sacerdoti, puellam, ut sibi Christus matrem, commendavit, ut ad amorem Dei & timorem eam instruat. Item alia die, cum ad eumdem irent sacerdotem, sibi & matri fores ecclesiæ sunt divinitus reseratæ, ipsa dicente: Domine, si inter tuas virgines me reputare dignaris, concede benignus, ut nobis pateat introitus. Quod ita factum est. Deinceps in orationibus frequens, septies in die disciplinam & octoginta ad minus venias n accipiebat. Decorem faciei cineribus & fame exterminabat, & quadam die, cum cogitationibus sæcularium vanitatum ureretur, se toto corpore nudam in urticas urentes injecit. In eadem provincia quidam frater bonæ opinionis, spiritum habens prophetiæ de statu abbatiæ Burlencuriæ & mutatione Ordinis o in brevi futura prædixit, & de bona opinione Ascelinæ, & de rancore & invidia ejusdem sociæ suæ.

[5] [& monasterium ingreditur,] Dum ergo doleret de supradicti Clerici apostasia, cujus ipsa videbatur esse causa, & vehementer ingemisceret, centum Psalteria decantavit, ut Dominus dignaretur demonstrare, si adhuc inter virgines Christi debeat reputari; cum B. Joannes Euangelista apparens ait: Constans esto, filia, & certa, quia inter Christi virgines & locum habebis, & primum *. Beatum Bernardum etiam consuluit super hoc, & similia respondit. Erat ætatis viginti octo annorum p, quando virgas sub ascella deferebat, & quatuordecim disciplinas in die accipiebat. Abbatia Burlencuriæ Cistertiensem Ordinem recepit q, & mater cum filia de licentia S. Bernardi in abbatiam Monialium de Polengero r transierunt. Cunctas ibi Sorores Ascelina suo illustravit exemplo. Abbatissa loci erat filia fratris S. Bernardi s. Tantam gratiam Ascelina a Domino recepit, quod fossulam ante altare fecerat, ubi deinceps non cessavit ab oratione, quousque lacrymis impleretur. Interim facta est custos ecclesiæ, & dictum est ei cælitus, quod lacrymæ ex intimo cordis affectu procedentes, vice baptismatis purificant hominem, ita tamen, ne post ad inania revertatur.

[6] [ubi orationi semper intenta.] Omni nocte vel die stando Psalterium decantavit ex integro. Feria sexta, Sabbato & Dominica, & diebus duodecim Lectionum, duo Psalteria quotidie, trecentas salutationes Ave Maria dicebat, & sabbato mille. Item in omnibus solemnitatibus B. Mariæ, & quotidie per Octavas, mille, & septies Psalterium Dominæ nostræ. Venias ad minus quavis die ducentas, disciplinam accipiebat usque ad triginta Psalmos perdurantem. Quædam mulier molestans Ascelinam de die in diem tempore orationis, caducum morbum incurrit. Aliquando, inquit, Gosuinus, juxta illud, Meditatio cordis mei in conspectu, &c. Mihi dixit: Valde es reprehendendus, si Dominum jugiter non habes in memoria. Nihil mihi boni sum conscia, excepto quod Dominum semper in memoria habeo. In Adventu Domini, Comitissæ cuidam magnæ, filiæ regis Franciæ propter rigorem silentii non est locuta. Omni sabbato ab hora sexta usque ad nonam sequentis Dominicæ jussa est divinitus cilicium deponere, quia tunc defunctorum animæ requiescunt t. Ex maximo fervore spiritus quasi globum igneum sensit in ventre ardere: & quadam die tanto in Domino æstuabat desiderio, ut sanguis tam per os quam aliunde de corpore ejus egrediens erumperet; & vitam martyrio finire frequenter desideravit.

[7] Ab infantia vero tanta viguit castitate, quod fuerit confessa, [variis visionibus & miraculis claret,] se numquam meminisse vel modicam carnis sensisse tentationem; neque vel semel in tota vita sua nocturno somno se meminit illusam. Frequentius illi accidit, ut eam quædam columba ad orationem duceret de dormitorio descendentem. Aliquando sumpta cruce in manibus, magno incendio occurrit, & ad ipsius adventum ignis est extinctus. Beatus Bernardus transitus sui nocte illi apparuit, dicens se ab hac vita migrasse, & mox in specie columbæ cælos penetravit. Deinde Domina nostra cum S. Joanne Baptista matrem & filiam ad pristinum locum redire suaserunt. Aliquando ad legendas in vigiliis Dominæ nostræ Lectiones lumen illi divinitus ministrarunt. Cum quemdam valde religiosum de Vallibus u monachum diabolus seducere conaretur, ut Ordinem dimitteret, & vitam arctiorem eligeret, illa seductio per Christi ancillam manifestata est, & mandavit ei, ut a tali proposito desisteret, quia viderat in visu ejus effigiem, & in aure ejus diabolum suggerentem, ut Ordinem dimitteret.

[8] Quædam monialis in Valle v etiam cum qualibet fere nocte opprimeretur a dæmone in lecto sibi vim inferente, [dæmones fugat,] a viro nobili domino de Juncvilla evocata, quæ docuit illam dicere Ave Maria, liberata est. Item conjugata w quædam, marito ejus ad S. Jacobum peregre profecto, per partem velaminis & candelæ istius famulæ ab incubo dæmone est liberata, a quo graviter tentabatur, licet non consentiret. Dæmon latitans in tibia cujusdam mulieris apud Coloniam, confessus est, numquam istam Dei Ancillam delectatione carnis esse pollutam. Illa mulier per quindecim annos a dæmone possessa, ita per quarumdam ancillarum Dei orationem sanitati mentis est reddita, quod tamen in ejus tibia dæmon sibi habitationem constituit. Venit Coloniam virgo Ascelina per archiepiscopum evocata, quæ virgis tibiam mulieris verberando, dæmonem sursum adscendere fecit, & orationis instantia ex toto expulit.

[9] Quidam conversus de Ordine Præmonstratensi per peplum S. Virginis convaluit. [& cum magna sanctitatis fama pie moritur.] In cœnobio Lucensi x medietas unius brachii habetur B. Hieronymi, super quo Fratres erant dubitantes: unde S. Ascelina de reliquiis sibi allatis dixit: Domine, si reliquiæ istæ sint de B. Hieronymi corpore, huic mulieri sanitas restituatur, & statim mulier, quæ astabat, convaluit. Carbonem ardentem nuda manu absque læsione a coquina in capellam detulit. Plura alia edidit miracula S. Ascelina, & multas visiones habuit, quas refert Gosuinus. Obitum autem suum circiter uno anno ante præscivit. Feria sexta post Pentecosten y obiit circa annum Domini MCXCV z.

ANNOTATA.

a Nicolaus Des-Guerrois in Annalibus Tricassinis ad annum Christi 1195 num. 2 asserit, hanc domum olim vernacule appellatam fuisse le lieu des dames de Boulancour, id est, locus dominarum Bullencuriensium, qui quadrante milliarii a Bullencuriensi virorum monasterio distabat. Ex hoc monialium cœnobio jam nihil ampliussuperest præter horreum & parvum sacellum, sicut Edmundus Martene parte I Itinerarii sui litterarii pag. 96 testatur.

b Nomen hujus abbatiæ Cisterciensis, quæ nunc ad exiguum Prioratum redacta est, vario modo exprimitur, ut ex Commentario prævio patet, ubi situm ejus descripsimus.

c Cum Nicolao Camuzato & Angelo Manrique plurimum dubitamus, an hæc gesta fideliter ex narratione Gossuini desumpta fuerint, & cum viris illis eruditis non immerito suspicamur, interpolatorem quemdam recentiorem ea fabulis contaminasse.

d Acta S. Bernardi abbatis Clarevallensis die 20 Augusti copiose illustrata sunt.

e Hic fuit episcopus Lingonensis in Gallia, de quo novissima editio Galliæ Christianæ tomo IV col. 575 & sequentibus consuli potest.

f Plura sunt hujus nominis oppida, quæ Valesius in Notitia Galliarum pag. 194 accurate distinguit. Hic indicatur oppidum monasterio Clarævallis vicinum, quod ex adjuncto fluvii nomine dignoscitur, & vernacule la Ferte sur l' Aube nominatur.

g Hic fluvius Claram-Vallem alluit, de quo plura apud Valesium in Notitia Galliarum pag. 8 videri possunt.

h Henriquezius in Liliis Cistercii lib. 2 dist. 3 cap. 2 asserit, Josbertum de Firmitate patrem S. Ascelinæ fuisse. Cum autem hic obierit circa annum Christi 1121, Angelus Manrique in Annalibus Cisterciensibus ad annum 1195 cap. 3 num. 6 chronologiam Henriquezii & hujus compendii non concordare demonstrat.

i Laudatus Nicolaus Des-Gurrois in Annalibus Tricassinis ad annum Christi 1195 num. 24 cum quibusdam suspicatur, S. Emelinam vel Hemelinam fuisse matrem S. Ascelinæ, & cum filia sua in monasterio Bullencuriensi sepultam esse. Qua auctoritate alii S. Emelinam cognominent virginem, ipsi viderint. Hæc lis decidenda esset ex Actis S. Emelinæ, quæ Gossuinus etiam scripsisse dicitur, ut in Commentario prævio notavimus.

k Acta hujus S. Glodesindis in Opere nostro ad diem 25 Julii satis accurate illustrata sunt.

l Cortis vel curtis aliquando pro clausuramonasterii accipitur, ut Cangius in auctiori Glossario ad vocem cortis exemplis probat.

m Romane, id est, Gallice, quia lingua Gallica ab antiqua Romana vel Latina ortum habet. Hanc significationem Cangius etiam variis exemplis ostendit.

n Veniæ pro genuflexionibus aut inclinationibus monasticis usurpantur. Hujus significationis exempla apud laudatum Cangium in Glossario passim occurrunt.

o Hactenus relata præcesserunt annum Christi 1149, quo Ordo in cœnobio Bullencuriensi mutatus est, ut infra mox repetemus.

p Si S. Ascelina habuerit ætatem viginti octo annorum, quando Canonici Regulares Bullencurienses institutum Cisterciense amplexi sunt, non est nata ex Josberto de Firmitate, ut Henriquezius contendit: nam eo tempore habuisset triginta tres ætatis annos, ut Angelus Manrique loco supra citato Annalium Cisterciensium num 6 probat contra Henriquezium, qui in Liliis Cistercii lib. 2 dist. 3 cap. 13 affirmat, eam tunc vigesimum octavum ætatis annum attigisse.

q Id contigit anno Christi 1149, sicut apud Camuzatum in Commentario prævio laudatum ex antiquis instrumentis liquet.

r Henriquezius hanc abbatiam monialium de Polengeio cognominat in proxime citatis Liliis Cistercii cap. 14; sed situm ejus non assignat. Nicolaus Des-Guerrois in Annalibus Tricassinis ad annum supra memoratum num. 8 eamdem abbatiam vernacule Polengy appellat, eamque in Burgundia collocat. Arbitror, hic indicari monasterium S. Petri in diœcesi Lingonensi, quod novissimi editores Galliæ Christianæ tomo IV col. 745 Polongeyum nominant.

s De hac abbatissa, cujus nomen ignoravit Henriquezius, editores proxime laudati Galliæ Christianæ loco mox citato sic scribunt: Adelina I Godefridi episcopi Lingonensis & S. Bernardi Clarævallensis consanguinea (nimirum neptis ex fratre, ut ibidem in margine notatur) de qua vide genus illustre S. Bernardi pag. 88, novo inducto in cœnobium instituto, abbatissa constituitur, sub qua ipsius neptis B. Ascelina pietatem didicit, quam ad fastigium usque sanctitatis perduxit.

t Hæc nobis frivola cilicii deponendi ratio videtur, quæ verosimiliter non placuit ipsi Henriquezio, cum illam subticuerit in Liliis Cistercii cap. 20, ubi de hac ipsa revelatione meminit.

u Tot monasteria Cisterciensium nomine Vallium insigniuntur, ut illud cœnobium hic distincteindicare non possim.

v Sæpe laudatus Des-Guerrois cap. 12 ad annum 1195 Annalium Tricassinorum istud monialium cœnobium Gallice vocat Valdone; sed hujus monasterii notitiam & situm frustra quæsivi.

w Quamvis istud miraculum hic S. Ascelinæ tamquam viventi adscribatur, tamen Nicolaus Des-Guerrois in Opere mox citato num. 22 idem refert primum inter illa, quæ post obitum sanctæ Virginis contigerunt.

x Henriquezius in Liliis Cistercii cap. 23 dicit hoc esse celeberrimum cœnobium Cisterciense in Saxonia, cujus rei fidem penes ipsum relinquimus.

y Mors ipsius in Menologio Cisterciensi ac alibi signatur die 18 Maii, quo Majores nostri illam ad diem 22 Augusti remiserunt, cum tamen in Martyrologio Gallicano Saussayi die sequenti annuntietur. Arturus Du Monstier in Gynæceo sacro eamdem Sanctam die 18 Maii & 23 Augusti memorat.

z Nescio, qua de causa laudatus Arturus in notis ad diem 18 Maii scribat, hanc sanctam Virginem anno MCXC (non autem MCXCV) feliciter ad Dominum migrasse. Nos communem aliorum chronotaxim secuti sumus, & initio Commentarii prævii in margine obitum Sanctæ anno circiter 1195 affiximus.

* forsan præmium

DE S. PHILIPPO BENITIO CONFESS. ORDINIS SERVORUM BEATÆ MARIÆ VIRGINIS,
TUDERTI IN UMBRIA,

Anno MCCLXXXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Philippus Benitius conf. ex Ordine Servorum B. Mariæ virginis, Tuderti in Umbria (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Diversi scriptores, qui tum Latine, tum Italice, Acta hujus Sancti litteris mandarunt.

Gesta hujus sancti Viri tam copiose & enucleate conscripta sunt, [Ex Annalibus Servitarum] ut vix ullam Commentario nostro prævio materiam reliquerint. Quapropter hoc paragrapho tantum agemus de variis Vitæ & miraculorum scriptoribus, inter quos Archangelus Gianius in Annalibus Ordinis Servorum beatissimæ Virginis Mariæ Centuria 2 lib. 3 cap. 10 num. 4 sequentes recenset his verbis: Cupiens etiam Pater Generalis una cum reliquis de Capitulo, ut beati patris nostri Philippi jugis memoria nedum conservaretur, verum etiam multo magis indies populi in ipsum devotio augeretur, statuit, ut ejus gesta, olim a F. Petro Generali collecta, denuo conscriberentur, ex quibus divinum illius Officium componeretur, quod singulis in locis nostri Ordinis solemni ritu quolibet anno celebrari consueverat; & hoc munus P. Guilielmo de Alexandria, qui erat orator facundus & in divinis Scripturis apprime versatus, demandatum fuit.

[2] Ad honorem quoque patris nostri Philippi, eodem Andrea procurante, [recensentur auctores,] multi vel ejus miracula indies contingentia, vel ejus gesta conscribebant; inter hos vero memoria dignus proditur P. Marius Georgius Venetus, qui cum inter philosophos & theologos nostri Ordinis primas haberet, duos libros de Libertate ecclesiastica in Simoniacos conscripserat; cumque esset etiam non minus poëta venustus, quam elegans, & facundus orator, ejusdem beati patris nostri Philippi Vitam heroïco carmine cecinit; quod etia Tuderti fecisse D. Dominicum physicum Tudertinum ferunt, qui ejusdem Beati gesta simplici quidem ac soluta oratione pro modulo rudis illius ætatis, verissima tamen, & quæ adhuc nostris temporibus apud Joannem Baptistam Guazzaronium, spectatæ doctrinæ virum præclarum, in manuscripto servantur. Franciscus Sansovinus in Historia Veneta lib. 13 apud nos fol. 242 priorem ex his duobus biographis pro Mario Marcum Georgi appellat. Videntur autem Marius vel Marcus ille Georgius & Dominicus Tudertinus seculo decimo quarto floruisse

[3] [qui gesta hujus Sancti,] Deinde Gianius ibidem alium Vitæ scriptorem assignat, & simul immemorabilem S. Philippi cultum probat hoc modo: Neque tamen arbitrandum est, ob hanc Generalis Andreæ sedulitatem festum beati Philippi hoc primum tempore cœptum fuisse celebrari: nam ex fide dignis monumentis, præsertim Diariis cœnobii Annuntiatæ ab anno MCCCXXXVI & deinceps vicissim usque ad hæc nostra tempora perspicuum est, festum beati Philippi quotannis Augusto mense celebratum fuisse. Quin etiam ab illius miraculorum coruscatione post mortem adhibitos sibi statim hujusmodi divinos honores asseveranter indicat M. Cosmus Florentinus, qui ejus gesta conscripsit circa annum MCDLXXX; quod forte etiam ex eisdem præcedentibus Diariis ante prædictum annum MCCCXXXVI, quæ modo desiderantur, facile collegisse auctor ille potuit.

[4] Ceterum non ob id inficiendum, quin Generalis Andreæ cura magnum quid incrementi superadditum fuerit devotioni beati Philippi, [tum stylo soluto,] quando hoc tempore ejus dies festus per tibicines tota in urbe Florentina evulgari quotannis & successive consueverit; quodque Magistratum & Senatum ipsum Florentinum solemni pompa ad Annuntiatam eo die accurrere & divinis ejus interesse, ex eisdem Diariis compertum sit. Quare si ex solis monumentis unius cœnobii Florentini tot & tanta de beato Philippo conspicari licuit, quid si per singula hujus nostri Ordinis cœnobia licuisset nobis cuncta monumenta rimari? Neque prætereundus pius ille ritus quibusdam in ecclesiis hujus Ordinis ab immemorabili tempore usque ad præsens derivatus, benedicendi panes illos inter populum dispensandos in festo beati Philippi ob memoriam illius angelici panis, quem in summa Aretii caritate ipse coram imagine beatæ Virginis provolutus orando suis famelicis Fratribus abunde impetrarat. Miraculum, cujus occasione hic ritus benedicendi panes institutus est, postea in Actis distincte narrabitur. Interim ad alios Actorum scriptores indagandos progrediamur.

[5] Circa annum Christi 1470 Ugolinus Verinus in honorem S. Philippi Benitii composuit carmen hexametrum, [tum ligato conscripserunt,] quo pleraque Sancti istius gesta & miracula enarrat, quodque laudatus Archangelus Gianius integrum Annalibus sui Ordinis ante Centuriam tertiam inseruit. Fuit autem Ugolinus iste (utimur hic verbis ejusdem Gianii, quibus lectorem ante editionem illius carminis monet) æque humanioribus litteris eruditus, ac inculpatæ vitæ moribus vehementer excultus, & tantæ auctoritatis apud Laurentium Medicem, veteris disciplinæ & litterarum omnium fautorem, habitus, ut is unum hunc deligeret, qui Joannem filium illum erudiret, qui deinde post Cardineam purpuram ad apicem Romanæ sedis titulo Leonis X ascendens, magnis auspiciis Mediceam familiam ad summos principatus primus omnium provexit. Quasi hoc uno facinore perenni gloria censeatur dignus Ugolinus, quod celsum & altæ indolis puerum erudierit. Scripsit Ugolinus plurima elegantissima poëmata & præsertim de familiis Florentinæ urbis, quæ omnia partim edita, partim manuscripta in Medicea S. Laurentii bibliotheca asservantur. Quod vero carmen hoc in honorem beati Philippi minus consuetæ illius elegantiæ consonum quibusdam videri possit, ob id meo judicio accidit, quod obiter & ex tempore illud cecinerit, & hanc forte ob rationem SYLVAM nuncupaverit; fortasse etiam in Christophori de Justinopoli Generalis gratiam, quando in comitiis Florentiæ celebratis anno MCDLXX de beati Philippi canonizatione rursus sermo habitus fuit. At quæcumque sit minoris hujus elegantiæ causa, nos non recudemus illud carmen, in quo tantum continentur ea, quæ postmodum in Actis clarius explicabuntur.

[6] Etiam prætermittemus Thadæum Adimarium Florentinum, [quæ etiam Pocciantius Latino suo Chronico inseruit.] & Nicolaum Borghesium patricium Senensem, qui eodem seculo decimo quinto laudes S. Philippi rhythmis aut hymnis celebrarunt, ut apud Gianium in Annalibus ante librum quitum Centuriæ primæ, & ante Centuriam quartam videre est. Ex auctoribus vero sequentis seculi, qui aliqua ad Ordinem Servorum beatæ Mariæ vel ad S. Philippum Benitium Spectantia litteris mandarunt, solum memoramus Michaëlem Pocciantium Florentinum, qui anno Christi 1567 florentiæ Chronicon Ordinis Servitarum vulgavit. Plurima S. Philippi gesta & miracula breviter ordine temporis narrantur in hoc Chronico, quod ex vetustioribus monumentis desumptum est, ut ipse Pocciantius in dedicatione Operis sui testatur his verbis: Decrevi tandem, quoad fieri posset, ex omnibus in unum coactis Annalibus nostri hujus Annuntiatæ cœnobii excerpere, quidquid memoriæ proditum est de priscis illis Patribus nostris, qui nostræ Servitarum familiæ fundamenta jecerunt, qui in Divorum cœtum adducti, illam nobilitarunt, qui præclara eruditione atque doctrina ornati, eamdem in magna gloria & laude posuerunt. Præterea pocciantius ante exordium sui Chronici vetera hæc documenta nominatim expressit.

[7] [Gianius amplam ejusdem Vitam prius Italice edidit,] Ineunte seculo decimo septimo sæpe laudatus laudandusque Archangelus Gianius diffuse Vitam S. Philippi contexuit, ut ipse Centuria prima Annalium suorum lib. 2 in Annotationibus ad caput 16 indicat hoc modo: Quæ de beato Philippo Benitio strictim percurrit auctor in his Annalibus, si quis cupiat fusius legere, consulat ampliorem ejusdem auctoris Historiam de beato Philippo, Florentiæ apud Marescottos quinque libris editam MDCIV. Suspicamur, de hac eadem S. Philippi Benitii Vita, quæ nobis ad manum non est, in comitis generalibus Servitarum anno Christi 1603 Romæ celebratis statutum fuisse, quod Historia beati Philippi jussu Angeli Mariæ Generalis per M. Archangelum Gianium provinciæ Tusciæ socium edita, per singula Ordinis cœnobia distribuatur, quemadmodum Centuria quarta laudatorum Annalium lib. 6 cap. 6 refertur. Hæc autem prolixa S. Philippi historia videtur Italico idiomate conscripta esse, sicut ex infra dicendis mox apparebit.

[8] [eamque postea Latine contraxit,] Postea Gianius eamdem Vitam Italicam, ni fallimur, reduxit ad compendium Latinum, quod manu exaratum inter schedas Musei nostri servamus, & in quo ille interpres ad eminentissimum Hieronymum Bernerium Ordinis sui protectorem dirigit hanc præfationem: Librum, quem de historia beati patris nostri Philippi Etrusco idiomate satis copiose per me compositum at te (Cardinalis amplissime) superioribus diebus transmiseram, cum libenter accepisses, nec sine summa animi pietate, sicut ex tuis gravissimis verbis coram percepi, postea perlegisses & probasses, me etiam, quæ tua est benignitas, simul cohortatus fuisti, ut dum mihi Romæ his diebus commoranti per otium liceret, hanc eamdem historiam Latino sermone quasi synopsin, & ad compendium, ut aiunt, cæsim ea lege referrem, ut quisquis ejusdem beati Patris gesta percurrere & pressius inspicere contendat, uno fere oculorum intuitu id facile assequi posset. Ego vero, cum tibi ad nutum semper (ut debeo) parere & summo desiderio obsequi paratus sim, statim tuis auspiciis Opus aggressus, tanta celeritate complevi, ut vix credi possit, hæc omnia per nos currenti calamo (tantum valet obedientia) simul collecta fuisse. Accipe igitur, vigilatissime protector, exiguam hanc observantiæ erga te meæ declarationem, quam si præstantissimæ bonitati tuæ non injucundam fore cognovero, multo magis excitabor, ut eamdem in posterum obsequentiorem experiare. Interim benedictus Deus, qui te huic nostræ Servitanæ sodalitati protectorem constituit, ad Apostolatus apicem pro totius reipublicæ Christianæ regimine promovere dignetur, & beatissima Virgo patrona nostra, quam tibi quotidie cum beato nostro Philippo sospitatricem imploro, æquam tuæ erga nos protectionis paremque gratiam rependat. Ex ædibus nostris S. Marcelli de Urbe, octavo Kalendas Junii MDCVI.

[9] Deinde laudatus auctor scribere incipit promissum historiæ compendium, [ex quo alisque tandem] quod in quinque partes divisum est: nam primo breviter gesta S. Philippi usque ad ejus obitum narrantur. Secundo miracula, quæ non diu post mortem ipsius contigerunt. Tertio variæ sacri corporis translationes, in quibus etiam miracula quædam patrata sunt. Quarto agitur de sacris ejus reliquiis, quæ in diversis urbibus ac regionibus honorantur. Quinto denique referuntur aliqua spectantia ad promovendam B. Philippi solennem canonizationem, quæ tamen non nisi diu post obitum Gianii ab Apostolica Sede impetrari potuit, ut inferius in hoc Commentario prævio videbimus. Prius decreveram hanc Vitæ synopsin typis edere; sed postea sententiam mutavi, cum viderem, eumdem Gianium Annalibus suis, quos postmodum anno 1618 Florentiæ imprimi jussit, magnam ejusdem compendii partem inseruisse. Quapropter in Annotatis ad Acta S. Philippi inferius edenda allegabo istos Annales, qui mihi potissimum placent, eo quod illorum auctor post singula fere capita in Annotationibus assignet documenta, ex quibus narrationem suam hausit. Nihil hic dico de Italica S. Philippi Vita, quam Pandolfus Ricasoli Baroni Canonicus Florentinus anno 1626 tribus libris complexus est, & Urbano VIII Pontifici nuncupavit. Etiam tacitus prætereo panegyrim poëticam, quam Carolus Casini Servita tunc in honorem hujus sancti Viri Italice concinnavit, & eodem anno 1626 Florentiæ typis excudi jussit. Procul dubio hæc & alia vidit posterior Latinæ Vitæ scriptor Servita, de quo jam pauca præmonebimus: hic enim in Actis infra edendis cap. 5 num. 52 generatim numerat quinque supra triginta optimæ notæ scriptores, qui res gestas S. Philippi litteris commendarunt.

[10] Cherubinus Maria O-Dale Hibernus, quem nos exemplo aliorum Latine Dalæum cognominabimus, [Dalæus Latina S. Philippi Acta fuse collegit] anno 1644 O Eniponti Latinam S. Philippi historiam edidit, & augustissimo Ferdinando III imperatori dedicavit. Hanc scriptor ille collegit ex variis monumentis, ut patet ex facultate imprimendi, quam reverendus admodum Pater Vicarius generalis Ordinis Servorum beatissimæ Virginis ei concessit, & quæ huic Operi sic præfixa legitur: Cum præsentem Vitam beati patris nostri Philippi a P. F. Cherubino Maria Dalæo ex Annalibus Ordinis & historia ejusdem Italice edita collectam ac Latinitate donatam Ordinis nostri Patres theologi, ad censuram deputati, dignam luce censeant, ego P. F. Archangelus Benevenius Ordinis Servorum B. Virginis pro auctoritate mihi a reverendissimo Patre Generali consessa, ejus imprimendæ facultatem concedo. O Eniponti in Conventu sancti Josephi die XXIII Novembris anno MDCXLIII.

[11] [quæ post hunc Commentarium recudemus.] Hanc Vitam Latinam, quam Dalæus satis eleganter & ordinate in tres libros partitus est, huic Commentario prævio subnectemus, & more nostro in plura vel pauciora capita dividemus, præfixis tamen veterum librorum & capitum titulis, ne quis aliquid in hac nostra editione mutatum aut prætermissum suspicetur. Præterea illustrabimus singula capita consuetis Anotationibus, quas ex Annalibus Archangeli Gianii vel ex Chronico Michaëlis Pocciantii excerpemus. Cum vero post editam Dalæi lucubrationem non pauca ad majorem S. Philippi Benitii gloriam & cultum ejus augendum accesscrint, ea paragrapho sequente ex Bulla canonizationis & posterioribus Romanorum Pontificum decretis fideliter referemus.

§ II. Posthuma hujus Sancti gloria ex solenni ejus canonizatione, subsecuto cultus incremento, & declarata primorum sodalium sanctitate.

[Benedictus XIII Papa testatur,] Quamquam sæpius de impetranda beati hujus Viri canonizatione cogitatum actumque fuerit, tamen ea res ad optatum finem perduci non potuit ante annum Christi 1671, quo Clemens X Pontifex Philippum Benitium catalogo Sanctorum solenniter adscripsit. Cum vero tunc hac de re litteræ Apostolicæ conscriptæ non fuerint, Benedictus XIII summus Pontifex hunc defectum anno 1724 benigne supplevit edita constitutione, quæ apud illustrissimum Justum Fontaninum in Codice canonizationum pag. 542 & sequentibus ita sonat: Benedictus episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam, Rationi congruit & convenit æquitati, ut quæ Romanus Pontifex in plenario conventu venerabilium fratrum sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalium, patriarcharum, archiepiscoporum & episcoporum, unanimi eorum consilio communicato, sanxit & definivit, licet postea ob ejusdem Pontificis obitum litteræ Apostolicæ de his conscriptæ non fuerint, suum tandem consequantur effectum. Jam dudum piæ memoriæ antecessor noster Clemens Papa X Dei servos, quos summarum virtutum & signorum præstantia in variis religiosorum Ordinum cœtibus olim fulsisse cognoverat, omnium Christi fidelium imitatione exprimendos porpositurus, inter ceteros unum elegit venerabilem virum Philippum Benitium ex familia Fratrum Servorum beatæ Mariæ Virginis, quem ob sanctitatem, ex ritu S. R. E. probatam atque recognitam, ubique colendum honoradumque decerneret.

[13] [S. Philippum Benttium,] Philippus florentiæ Tuscorum anno Christi Domini millesimo ducentesimo tricesimo tertio, dum annua festa agerentur beatæ Mariæ Virginis in cælum assumptæ, a qua eum parentes precibus impetraverant, familiæ Fratrum Servorum ejusdem Virginis, eodem die atque anno institutæ, magnum ipse ornamentum futurus, in lucem editus est. Lutetiæ & Patavii studiis sacrarum Litterarum absolutis, hoc assiduis jejuniis & orationibus a Domino obtinuit, ut Ordo Fratrum Servorum beatæ Mariæ Virginis, cui nomen daret, sibi præmonstraretur: cujus Ordinis vestem in classe laïcorum ob modestiam indutus, aliquamdiu solitariam vitam in montis Senarii eremo supra Florentiam traduxit. Postmodum ex obedientia ad presbyteratum evectus, terrenisque rebus ob cælestium contemplationem despectis, verbo Dei promulgando se totum addixit, suæque familiæ Generalis præfectus in unam hanc curam ardenter incubuit, ut per se suosque, variis linguis instructos, Christi Domini Euangelium ubique prædicandum curaret; quod ipse salutis animarum percupidus, nullisque periculis territus, sedulo tantaque alacritate agere consuevit, ut ejus fama permotus piæ memoriæ Clemens Papa IV, decessor noster, eum sibi Apostolicum concionatorem adlegerit.

[14] Peccatores ad Deum conversurus, Galliam, Germaniam, [cujus Acta & miracula] Frisiam, & Sarmatiam peragravit, eodemque pio instinctu Pistoriensem civitatem, funestis Gibellinorum Guelforumque odiis laniatam, Christianæ concordiæ restituit. Unde factum, ut plures Dei Virum imitaturi, res suas pauperibus erogarent, ipsique primarii Gibellinæ factionis duces ad cor redeuntes, religiosum Philippi institutum amplecterentur. Summæ ejus caritatis servor eluxit, ubi eleemosynam flagitanti interiorem sibi vestem detractam Viterbii largitus est; qua pauper contectus, a morbo lepræ convaluit. Magnum quoque & Deo gratissimum Christianæ lenitatis argumentum edidit, dum Liviensis populi in Æmilia crimina & mores pro concione corripiens, virgis cæsus, saxisque impetitus, pro persecutoribus tanto spiritu Deum exoravit, ut ex his unum Peregrinum ad pœnitentiam traxerit, qui Philippi Religionem ingressus, sua & civium peccata delevit, postea & ipse eximiis virtutibus & miraculis florens, & propterea per nos ipsos, favente Deo, quamprimum in Sanctorum canonem referendus.

[15] Philippus veterum anachoretarum mores æmulari studens, [hic compendiose narrantur,] in cryptam montis Senarii Deo liberius vacaturus, quadriennium secessit. Ceteris ejus virtutibus par fuit cordis humilitas, qua patriæ ecclesiæ episcopatum respuit, Viterbium inde properans, post piam dormitionem decessoris nostri Clementis Papæ IV, ubi per Ottobonum S. R. E. diaconum Cardinalem sancti Hadriani, suique Ordinis patronum sibi oblata Pontificia dignitate palam se indignum professus, in solitudinem remeavit, ipsum Ottobonum ad tantum fastigium aliquando evehendum, sed brevi eo potiturum, vaticinatus. Is fuit antecessor noster piæ memoriæ Hadrianus Papa V. Sed Philippus religiosæ solitudinis amore captus, cum iterum tres menses in crypta montis Senarii latitasset, ab alio inclytæ recordationis decessore nostro Honorio Papa IV Perusiæ Pontificali benedictione munitus, Tudertum petiit, ubi ad populum, qui magna frequentia ei obvius advenerat, concione habita, lethali morbo decubuit, summæque pietatis & religionis argumentis pœnitentiales Davidis Psalmos non sine profusis lacrymis recitans, migravit ad Dominum anno salutis millesimo ducentesimo octogesimo quinto, decimo Kalendas Septembres, dum solemnia absolverentur Octavæ beatæ Mariæ Virginis in cælum assumptæ, quibus in lucem prodierat. Ad ejus corpus sex dies palam expositum populi maxima frequentia venerationis ergo confluere visi sunt, Missæque sacrificium episcopo, clero, & tota civitate præsentibus, non pro defuncto, sed de beato confessore nutu Dei celebratur.

[16] [a Clemente X Papa in catalogum Sanctorum relatum fuisse,] Mox Vir justus prodigiis claruit. Ad ejus corpus & sepulcrum claudi gressum, cæci visum, ipsique mortui vitam receperunt: quibus aliisque rite cognitis & perspectis, felicis memoriæ antecessor noster Leo Papa X Philippum Beatorum numero adscripsit, Officium, Missamque in ejus honorem a Fratribus Ordinis Servorum, beati Viri anniversario die recurrente, celebrari permissis, ad id postmodum accedente etiam auctoritate diplomatum sanctæ memoriæ decessorum nostrorum Clementis VIII & Pauli V. Quare ex sanctæ Romanæ Ecclesiæ regulis & ritualibus constitutionibus, per Romanos Pontifices editis, de more cognita, & compluries in examen adducta, etiam sub felicis recordationis itidem decessore nostro Urbano VIII, semperque probata Viri Dei sanctitate, perinsignibus ejus virtutibus signisque testata, ad pias preces per varios Principes apud hanc sanctam Apostolicam Sedem vehementissime repetitas, præsertim vero ab illustris memoriæ Leopoldo Romanorum imperatore electo, & Cosmo III olim in Etruria sibi subjecta magno Duce; idem Clemens Papa X Philippum Benitium, de cujus virtutum & prodigiorum magnitudine diserte constiterat, in Sanctorum confessorum canonem referendum pronuntiavit.

[17] [& Apostolicum ejus decretum tunc non editum] Itaque indicta die, nimirum Dominica secunda post Christi Domini Resurrectionem pridie Idus Apriles anni millesimi sexcentesimi septuagesimi primi, Pontificatus sui primo, cum in sacrosanctam beati Petri Apostolorum principis basilicam tantam cæremoniam solenni ritu peracturus processisset, semel, iterum & tertium iteratis ad Deum precibus, in plenario conventu venerabilium fratrum S. R. E. Cardinalium, patriarcharum archiepiscoporum & episcoporum pro Philippo Benitio in sanctorum confessorum canonem referendo, unanimi omnium acclamatione & suffragio, post sacros hymnos precesque ad Deum pie fusas, & paracliti Spiritus gratiam enixe invocatam, ad honorem sanctæ & individuæ Trinitatis, exaltationem fidei Catholicæ, Christianæque religionis amplificationem idem Clemens Papa X auctoritate Domini nostri Jesu Christi & beatorum Apostolorum Petri & Pauli, beatum Philippum Benitium una pariter cum beatis confessoribus non pontificibus Francisco Borgia, Cajetano Thienæo, Ludovico Bertrando, & virgine non martyre Rosa a sancta Maria, sanctum esse decrevit & definivit, in sanctorum confessorum canonem retulit, eumdemque imposterum ab universis Christi fidelibus, tamquam vere sanctum, colendum, invocandum honorandumque sancivit; ad ejus honorem sacras ædes atque altaria, in quibus sacrosanctum Missæ sacrificium Deo offeratur, construi ac dicari, & quotannis decimo Kalendas Septembres, quo die Vir sanctus obdormivit in Domino, illius memoriam, ut sancti confessoris non pontificis, pie coli posse pronuntiavit. Mox gratiis cum plurimo gaudio Deo actis, præcipuaque oratione per beati Philippi merita ad Dominum recitata, ad aram maximam supra confessionem beati Petri, cum ejusdem Philippi ceterorumque commemoratione Missam celebravit, universis Christi fidelibus, qui aderant, plenariam peccatorum indulgentiam & remissionem largitus.

[18] Ne vero de hujusmodi Clementis Papæ X decreto Apostolico, [confirmat hac constitutione,] definitione, sanctione, adscriptione, relatione, concessione,. ceterisque præmissis, propterea quod ab eodem Clemente aut ab ejus successoribus Innocentio XI, Alexandro VIII, Innocentio XII, Clemente XI & Innocentio XIII piæ memoriæ Romanis Pontificibus antecessoribus nostris, litteræ decretales de more conscriptæ non fuerint, deinceps umquam possit quomodolibet hæsitari, Nos, qui, meritis licet imparibus, disponente Domino, in cathedra beati Petri iisdem successimus, volumus & Apostolica auctoritate statuimus, ut decretum, sanctio, relatio, adscriptio, concessio, ceteraque hactenus memorata, a jam dicta die pridie Idus Apriles anni millesimi sexcentesimi septuagesimi primi, suum undequaque & plenarium consequantur effectum, acsi super illis ab eodem Clemente Papa X litteræ decretales revera eadem die conscriptæ & de more promulgatæ fuissent, ut superius enarratur. Volumus autem, ut præsentes litteræ ad probandum decretum, definitionem, sanctionem, adscriptionem, relationem, statutum, concessionem, ceteraque præmissa, ubique omnino sufficiant, neque alterius cujuscumque probationis adminiculum ad id amplius requiratur. Præterea quia difficile foret, has nostras ad singula loca, ad quæ opus esset, adferri, volumus, ut earumdem exempla etiam typis impressa, manu publici notarii subscripta, sigilloque alicujus personæ in dignitate ecclesiastica constitutæ munita, eamdem ubique fidem obtineant, quam hæ nostræ obtinerent, sicubi eas exhiberi vel ostendi contingeret. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostri decreti, definitionis, sanctionis, adscriptionis, relationis, statuti, concessionis infringere, aut ei temerario ausu contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romæ apud sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicæ millesimo septingentesimo vicesimo quarto, pridie Nonas Junias, Pontificatus nostri anno primo.

[19]


Ego Benedictus Catholicæ Ecclesiæ episcopus. [cui ipse cum plerisque Cardinalibus subscribit,]


✠ Ego Franciscus episcopus Prænestinus Cardinalis Barberinus.


✠ Ego Laurentius episcopus Tusculanus Cardinalis Corsinus.

✠ Ego Joseph tituli sanctæ Praxedis presbyter Cardinalis Sacripantes.
✠ Ego Thomas tituli sanctæ Mariæ Transtiberim presbyter Cardinalis Rufus.

✠ Ego Philippus Antonius tituli sanctæ Cæciliæ presbyter Cardinalis Gualterius,




✠ Ego Ludovicus tituli sancti Silvestri in Capite presbyter Cardinalis Picus de Mirandula.


✠ Ego Antonius Felix tituli sanctæ Balbinæ presbyter Cardinalis Zondadarius.
✠ Ego Petrus tituli sancti Johannis ante Portam Latinam presbyter Cardinalis Corradinus.



✠ Ego Melchior tituli sanctæ Mariæ Angelorum presbyter Cardinalis de Polignac.




✠ Ego Bernardinus tituli sancti Petri in monte Aureo presbyter Cardinalis Scottus.






✠ Ego Georgius tituli sanctæ Agnetis presbyter Cardinalis Spinula.



✠ Ego Ludovicus tituli sanctæ Priscæ presbyter Cardinalis Belluga & Moncada.
✠ Ego Joseph tituli sanctæ Susannæ presbyter Cardinalis Pereyra de la Cerda.

✠ Ego Johannes Baptista tituli sancti Stephani in monte Cælio presbyter Cardinalis Salernus.

✠ Ego Alvarus tituli sancti Bartholomæi in Insula presbyter Cardinalis Cienfuegos.

✠ Ego Johannes Baptista tituli sancti Matthæi in Merulana presbyter Cardinalis de Alteriis.
✠ Ego Vincentius tituli sancti Onuphrii presbyter Cardinalis Petra.
✠ Ego Prosper tituli sancti Chrysogoni presbyter Cardinalis Marefuscus.

✠ Ego Nicolaus tituli sanctæ Mariæ in Dominica presbyter Cardinalis Coscia.




✠ Ego Benedictus sanctæ Mariæ in Via lata diaconus Cardinalis Pamphilius.
✠ Ego Joseph Renatus sancti Georgii in Velabro diaconus Cardinalis Imperialis.
✠ Ego Laurentius sanctæ Agathæ ad Montes diaconus Cardinalis de Alteriis.
✠ Ego Carolus sancti Angeli in foro piscium diaconus Cardinalis Columna.
✠ Ego Curtius sancti Eustachii diaconus Cardinalis Origus.
✠ Ego Fabius sanctorum Viti & Modesti diaconus Cardinalis de Abbatibus Oliverius.
✠ Ego Carolus sanctæ Mariæ in Aquiro diaconus Cardinalis de Marinis.
✠ Ego Julius sancti Hadriani diaconus Cardinalis Alberonus.
✠ Ego Alexander sanctæ Mariæ in Cosmedin diaconus Cardinalis Albanus.
✠ Ego Nicolaus sanctæ Mariæ de Rotunda diaconus Cardinalis Judice.



P. Cardinalis Prodatarius
F. Cardinalis Oliverius

VISA
De Curia J. archiepiscopus Ancyranus.
L. Martinettus
Registrata in Secretaria Brevium.

[20] Quanto cum gaudio diu desiderata S. Philippi Benitii canonizatio excepta fuerit, [cum interim cultus Sancti post canonizationem non parum auctus esset.] ostendit Applausus Florentinus, anno 1672 Italice editus, in quo elegantes inscriptiones Latinæ & ingeniosa carmina ad honorem hujus Sancti leguntur. Sed hanc transitoriam & privatam urbis Florentinæ venerationem Sedes Apostolica perpetuam ac universalem reddere voluit, dum anno 1694 Innocentius XII Pontifex cultum S. Philippi per totam Ecclesiam propagavit, ut patet ex decreto sequente: Ad perquam humillimas R. P. Joannis Francisci Mariæ Poggi Generalis, & P. Petri Antonii de Rubeis Procuratoris generalis Ordinis Servorum beatæ Mariæ Virginis supplicationes, totius eorum Religionis nomine sanctissimo Domino nostro porrectas, sacræque Rituum Congregationi remissas, & ab eminentissimo & reverendissimo domino Cardinale Otthobono relatas, benigne sacra eadem Congregatio inclinata posse concedi censuit, ut Offlicium sancti Philippi Benitii professoris, seu potius dicti Ordinis propagatoris, hactenus die XXIII Augusti sub ritu semiduplici ad libitum, & deinde de præcepto in Ecclesia universali recitatum, in posterum singulis annis ab omnibus tam secularibus, quam regularibus utriusque sexus, qui ad horas Canonicas tenentur, sub ritu duplici minori de præcepto recitetur; si sanctissimo Domino nostro videbitur. Die 2 Octobris MDCLXXXXIV. Facta igitur deinde sanctissimo Domino nostro de prædictis per me secretarium relatione, Sanctitas sua benigne annuit die IX ejusdem mensis & anni MDCLXXXXIV.

A. Cardinalis Cybo
B. Inghirami sac. Rit. Congr. Secr.
Loco † sigilli.

[21] Postquam hæc de notitia biographorum ac publica Sancti nostri veneratione collegeram, [Etiam ad posthumam ejus gloriam spectat,] ad manus meas pervenit eximium Opus eminentissimi Cardinalis & archiepiscopi Bononiensis Prosperi de Lambertinis, quod de Servorum Dei beatificatione & Beatorum canonizatione inscribitur, & ab anno 1734 Bononiæ typis edi cœpit. In hoc Opere lib. 2 cap. 24 § 42, sive tomo 2 pag. 286 reperitur decretum, quo Sedes Apostolica declarat immemorabilem cultum sex venerabilium virorum, qui Ordinem Servorum beatæ Mariæ Virginis fundarunt. Cum de beatis illis fundatoribus in Actis post hunc Commentarium prævium edendis sæpius mentio recurrat, ad clariorem rerum referendarum intelligentiam, majorem S. Philippi Benitii sodaliumque gloriam, & ad illustriorem splendorem supradicti Ordinis omnia huc spectantia transcribere non gravabor.

[22] Loco proxime citato laudati Operis istud decretum sic refertur: [quod a Sede Apostolica non ita pridem] Discusso in sacra Rituum Congregatione ad instantiam Postulatorum hujusmodi causæ, dubio, an constet de cultu ab immemorabili tempore eisdem Beatis exhibito, & casu excepto a decretis sanctæ memoriæ Urbani VIII, ita ut sententia reverendissimi Ordinarii Florentini sit confirmanda in casu &c. Sacra eadem Rituum Congregatio ad relationem eminentissimi & reverendissimi domini Cardinalis Zondadarii, reverendissimo domino Prospero de Lambertinis archiepiscopo Theodosiæ, fidei Promotore, in scriptis & in voce prius audito, rescribendum censuit, constare de cultu immemorabili sex ex septem fundatoribus Ordinis Servorum beatæ Mariæ Virginis, si sanctissimo Domino nostro visum fuerit. Die VII Julii MDCCXXV. Factaque deinde per me secretarium de prædictis sanctissimo Domino Nostro relatione, Sanctitas sua (nimirum Benedictus XIII) benigne annuit, die XXX ejusdem mensis, & anni MDCCXXV.

[23] [declaratus sit immemorabilis & legitimus cultus] Post exhibitum hoc decretum, eminentissimus scriptor ibi nomina septem fundatorum recenset, & immemorabilem septimi cultum aliun de probat his verbis: Nomina horum Beatorum septem fundatorum sunt sequentia: Bonfilius Monaldinus, Joannes Manettus, Benedictus Antellensis, Bartholomæus de Amideis, Ricoverus Lippius, Gerardinus Sosteneus, Alexius Falconerius. Septimus porro, hoc est, Alexius Falconerius in superioribus memoratus est, quia cum causa beatificationis & canonizationis ejusdem cura, studio, atque impensa suæ nobilissimæ Domus initium habuerit & progressum (quod etiam factum est in causa beatæ Julianæ ex eadem familia) ubi causa aliorum sex fundatorum promota fuit, & promovetur a religioso Ordine Servorum Mariæ, hinc unius causæ ab alia segregatio provenit, licet tum quoad sanctitatem tum quoad cultum iisdem omnino fundamentis utraque insisteret: quotquot enim scriptores vel antiqui vel recentiores, & quotquot testes examinati, qui de fama virtutum ac miraculorum, & de antiquo cultu beati Alexii scripserunt, aut deposuerunt, iidem scripserunt pariter atque deposuerunt de fama virtutum ac miraculorum, & de cultu immemorabili aliorum sex fundatorum.

[24] [septem venerabilium virorum,] Deinde laudatus auctor ibidem num. 165 antiquam horum septem fundatorum venerationem confirmat hoc modo: Mons quidam insignis altitudinis adest in Tusciæ provincia, qui e parte meridionali spectat civitatem Florentiæ, e boreali contra respicit agrum Mucellanum a continuata montium Apennini serie circumvallatum. Mons hic dicitur Senarius, quem aliqui ex antiquioribus scriptoribus Asinarium, alii vero Sanarium ab aëris sanitate appellarunt. In ejus nempe fastigio ædificata est ecclesia cum sacra eremo, in quam fere quinque retro seculis, approbante Ardingo tunc episcopo Florentino, sese receperunt septem viri nobiles, qui, abjectis divitiis & seculi pompis, asperum vivendi genus amplexi sunt, & Ordinem beatissimæ Virginis Mariæ fundarunt.

[25] [qui fundarunt Ordinem,] In hoc sacro loco omnes pie mortui sunt, excepto Alexio, qui pretiosa occubuit morte in Conventu sanctæ Mariæ de Caphagio, hodie sanctissimæ Annuntiationis de Florentia, etsi ejus cadaver fuit subinde ad ipsum montem asportatum, & una cum cadaveribus aliorum sex sociorum sub ara majori reconditum. Ad præsens autem in sacello post chorum sito, quod RELIQUIARUM SACELLUM communiter vocatur, adest altare ornatum, in cujus icone depicta apparet beatissima Virgo, quæ angelis comitata porrigit habitum nigrum septem fundatoribus ante eam orantibus; & sub eodem altari, si pallium removeatur, licet confectum ex materia solida & opere vario, comparent septem capita separatim locata cum corona florum super unumquodque eorum, & cum quadam inscriptione litteris aureis sculpta, quæ ita se habet: Sepiem Beatorum Ordinis Servorum beatæ Mariæ Virginis fundatorum capita, uti colligitur ex accessu episcopi Florentini eo loci facto de anno MDCCXIX, postea relato in Processu confecto super cultu immemorabili horum sex ex septem fundatoribus; in quo quidem Processu innumeræ probationes publici antiquissimi cultus continentur.

[26] Denique eminentissimus vir hanc materiam ibidem sic concludit: [in quo S. Philippus militavit.] Tam pie & sancte, & tanta sensuum mortificatione septem ipsi fundatores in eremo vixerunt, ut Gaufridus Cardinalis Legatus eos serio admonuerit de nimia in seipsos crudelitate, utpote quod in tanta vitæ asperitate viderentur sibi velle mortem consciscere. Quare ejus auctoritate permoti pristinum rigorem remittere coacti sunt, quemadmodum legere licet apud Archangelum Gianium in Annalibus sacri Ordinis Servorum additis a Patre Aloysio Garbio lib. 1 cap. XII. In elencho prædictorum fundatorum nonnulli loco Bartholomæi de Amideis ponunt quemdam Luteringum, & loco Joannis Manetti quemdam Victorom; sed non videtur recedendum esse a communi opinione, quæ stat pro nominibus a nobis antea expressis. Hoc epimetro transcripto, jam nihil amplius videtur superesse, nisi ut Acta S. Philippi Benitii recudamus, & notis quibusdam illustremus.

VITA
Collectore P. F. Cherubino Maria Dalæo Hiberno.
Ex editione OEnipontana anni 1644, quam annotationibus illustramus.

Philippus Benitius conf. ex Ordine Servorum B. Mariæ virginis, Tuderti in Umbria (S.)

ex impressis.

TITULI LIBRORUM ET CAPITUM IN ISTA EDITIONE.

LIBER PRIMUS
Continens vitam B. Philippi sæcularem, & in Religione privatam.

Cap. I. B. Philippi patria, natales, & futuræ sanctitatis præludia.
Cap. II. B. Philippi educatio usque ad studia graviorum disciplinarum.
Cap. III. Aperiuntur primordia & incrementa Ordinis Servorum, ut clarius percipi possint, quæ dicenda sunt.
Cap. IV. B. Philippus post navatam operam litteris Lutetiæ Parisiorum, & Patavii, Florentiam reversus, a Deo bonarum animarum amatore singularibus favoribus & gratiis excipitur.
Cap. V. B. P. Philippus ante imaginem miraculosam D. Annuntiatæ Florentiæ admirabili visione, quam B. P. Bonfilius explicat, illustratur. Hac occasione hujus imaginis historia paucis recensetur.
Cap. VI. Philippus suppliciter orat, ut ad Religionem inter Fratres Conversos recipiatur, & exauditus sacro Religionis habitu induitur.
Cap. VII. B. P. Philippi in asceterio Caphagii, quod hodie D. Annuntiatæ dicitur, exercitationes ac studia.
Cap. VIII. Philippus se in viam dat ad solitudinem, ubi Servi sui sanctitatem Deus miraculo manifestat.
Cap. IX. B. Philippus adhuc sub Fratris Conversi nomine & conditione latens, tyronibus asceterii Senensis a P. Generali magister præficitur, & detecta eo in itinere, divino consilio, illius eximia doctrina, sacris Ordinibus vel invitus initiatur.
Cap. X. Philippus Senis Servorum tyrocinio moderatus, fit sacerdos, cui, reddita functionis suæ ratione per occasionem Capituli generalis, primo Sacrificio operanti accinit Cælitum chorus.

LIBER SECUNDUS
Continens gesta B. P. Philippi sub officio Prioris Generalis usque ad mortem.

Cap. 1. B. Philippus factus Generalis, se sistit Clementi IV summo Pontifici, qui sua auctoritate electionem ejus ratam facit, habetque.
Cap. II. Philippus primam visitationem cœnobii Aretini instituens, Patres per annonæ caritatem inedia pene enectos recreat pane divinitus impetrato.
Cap. III. Philippus in Capitulo Pistorii celebrato, Ordinem Servorum novis legibus constitutum, ad exactam religiosæ reipublicæ formam reducit.
Cap. IV. Philippus acri de abdicando Generalatu tentatione sollicitatus, interula sibi detracta, elephantiacum vestit, & e vestigio curat.
Cap. V. Philippus cum a Cardinalibus, mortuo Clemente IV, Pontifex maximus designatur, arrepta in aviam solitudinem Mantagnatæ fuga, delitescit.
Cap. VI. Philippi sanctitas denuo innotescit & asseritur, elicitis e saxo salutiferis undis, quæ Thermis Philippicis in monte Tunniato nomen fecerunt.
Cap. VII. Philippus, peractis Florentiæ comitiis, & itinere in Gallias ad visitandam Religionem & promulgandum Euangelium instituto, ad urbem Mutinam quibusdam consceleratis divini Numinis execratoribus pœnas meritas, quibus brevi post deflagravere, prædicit.
Cap. VIII. Res a beato Philippo in Galliis & Germania gestæ.
Cap. IX. Philippum cum sociis in Italiam per Allobrogum alpes iter habentem, post tridui errorem atque inediam, angeli in viam reducunt.
Cap. X. Philippus multorum principum virorum invitatu, aliquot sacris domiciliis fundatis, aliisque restauratis, vocatus ad œcumenicum concilium, Lugdunum abit.
Cap. XI. Philippus delatum sibi episcopatum Florentiæ fuga ad Pistorienses evadit, & eosdem
Pistoriences scissos Guelforum Ghibellinorumque factionibus magna ex parte in viam salutis reducit, institutis pœnitentium tam virorum quam mulierum sodalitiis.
Cap. XII. Innocentius V Pontifex maximus Ordinem Servorum antiquare aggressus irrito conatu, paulo post vivere desiit.
Cap. XIII. Philippus a Nicolao III Pontifice adjunctus Cardinali Latino, Guelforum ac Ghibellinorum apud Florentinos, tumultus sedat.
Cap. XIV. Philippus missu Nicolai III Pontificis maximi, & Rudolphi primi Austriaci Cæsaris rogatu, ad sedandos Romani Imperii tumultus secundo in Germaniam proficiscitur.
Cap. XV. Quid Philippus supremum Religionem lustrans, Forolivii, Florentiæ, Senis ac Tuderti egerit tuleritque.
Cap. XVI. Religiosa beati P. Philippi mors, & ad eam suprema comparatio, & ultima ad Fratres monita.

LIBER TERTIUS
Miracula ab ipso mortuo edita, aliaque sanctitatis ejus argumenta complectens.

Cap. I. De miraculis vetustioribus.
Cap. II. De miraculis recentioribus.
Cap. III. Opinio ac fama sanctitatis Philippi, dum viveret, & postquam vixit.

CAPUT I.
Sancti patria, parentes, nativitas, futuræ sanctitatis indicia, pia educatio & virtutes in pueritia.

Liber I. Caput I.

Hetruria, quæ beato Philippo nostro patria fuit, eam omnibus sæculis, tam pacis, ac belli artibus, quam propensione quadam adnata in religionem ac pietatem, [Sanctus Florentiæ] laudem tulit, ut, si ascititia luce in adumbrando serenissimo sidere nostro Philippo uti placeret, copiosiorem habituri materiam essemus, quam suscepti consilii nostri ratio, qua brevitati studemus, videatur postulare. Etenim jam inde a temporibus Aboriginum a, deorum interpretem fuisse Hetruriam b, & generali quodam sacerdotio illorum temporum superstitionis initiatam, nihilominus in Euangelii coruscum jubar generosos oculos intendere potuisse, nescio quam Divinitatis cognationem illius cæli ac soli hominibus divinitus insitam esse convincat, & hodieque (absit verbo invidia) pene dixerim, vix esse in orbe provinciam, quæ pietatis exercitationibus, ita ad vivum repræsentet primævæ Ecclesiæ venerandum simulacrum; quod pluribus prosequi ac demonstrare, non est ejus, qui contendat, magnorum heroum natales patriam illustrare potius, quam a patria illustrari.

[2] Interim, ut cætera omnia Philippo nostro divinitus contigerint, modestiæ tamen nostræ fuerit, [ex nobili stirpe,] Florentiæ, Hetruriæ regiæ, in qua natus est, gratias habere, quod ei clarissimos parentes dederit. Ii fuerunt Jacobus & Albavirdis; quorum iste paternum genus sortitus est ex antiqua & perillustri Benitiorum prosapia, quæ, quoad stetit, summos illius Reipublicæ honores non solum adiit, sed pene domesticos, multarumque imaginum causas habuit. Mater parem nobilitatem nobiliorem fecit egregia religionis, ac virtutum reliquarum præstantia. Verum, ut nihil est in rebus humanis perpetuum, de tam magna & clara Benitiorum familia nihil jam superest, nisi domus, in qua natus est Philippus, quæ visitur in Vitis regione, quæ Guicciardinorum appellatur, antiquis parietibus insignia Benitiæ gentis, hoc est, in cærulea area, aperti pectoris candidam aquilam præterens; symbolum videlicet, quodam velut hieroglyphico genium familiæ Benitianæ ab generosa sinceritate commendans.

[3] [& sterilibus parentibus,] Cæterum tametsi summa concordia una conviverent conjuges, amica tamen cælo contentione in Christianæ pietatis studio acerrime certabant, eamque contentionem desiderium prolis, qua diu caruerant, eo magis acuebat, quo enixius optabant, ut series ex illis existeret nepotum, quæ mundi ætatem perennitate sua æquaret; ut essent, qui quam diutissime pro ipsis brevis ævi mortalibus, divinam benignitatem colerent ac venerarentur. Certamen optato utrique eventu sic diremptum est, ut, quamvis id precum constantia evicerint, quod diu multumque optaverant, tamen hoc ipso eo graviorem causam acceperunt, in incepto impensius persistendi, quo æquius est, accepto, quam petito beneficio, benignitatem divinam adorare. Nam cum in ea, quam dixi, orbitate, atque in hoc pietatis studio magnam partem ætatis vixissent (arcano quodam Dei consilio, ut illa corporum sterilitas, fæcunditas esset animorum, quæ Philippo omnes virtutes, sed vero præcipue tolerantiam, & infractam in Deum fiduciam sorores faceret) ad eam recurrunt, quam sua virginitas fæcundam fecit, & Matrem ejus, qui omnia potest, nisi negare id, quod Matre interveniente, atque patrocinante petitur.

[4] [non sine prævia matris visione nascitur,] Itaque concepta vota, & maturatæ constantia supplicationes, momentum habuere, & Mater Dei Albavirdem, Philippi Matrem fecit: atque ut agnosceret Albavirdis, se non modo filium, sed sanctum etiam impetrasse, dum uterum gereret, secundum quietem sibi objectum videt clarissimum jubar, quod de ventre suo prodiens, luculento fulgore omnia late complexum, universo orbi sese infundebat. Atque id quidem neque naturæ viribus, neque affectibus gravidarum, neque vi imaginariæ facultatis, aut violentæ alicujus apprehensionis conflatum commentum fuisse, editus in lucem iste lucis Filius & uterinus frater, rei Christianæ bono clarum fecit. Sed ne uno tantum omine Beati pueri nativitas prodigiosa foret, alia memoratu digna effecerunt: nam eodem anno, eodemque die, quo Ordo Servorum, inusitato, ut postea videbimus, modo ortus est; hoc est anno a partu Virginis nostræ millesimo ducentesimo trigesimo tertio, decimo octavo Kalendas Septembris, qui dies eidem Assumptæ Virgini sacer est, Philippum mater in hanc lucem effudit, admirabili sane & jucunda rerum omnium velut harmonia, qua minime obscure portendebatur, fore, ut Philippus die inauguratæ cælorum Reginæ, eodemque natæ servitutis Servorum ejusdem natus, & illius majestatem, & horum industriam plurimum clararet, & ipse vicissim clararetur.

[5] Neque vero id agere, quod dicimus, usque ad prætextam aut togam distulit Philippus; [quam subsecuta sunt] quin loculentiore ostento, vix quartum infantiæ mensem egressus, admirabili, & quam soli Superi tribuere possunt, eloquentia, Servorum patronum agere cœpit; forte enim aliquando matris in gremio gestatus; duos e septem viris Familiæ nostræ conditoribus, ostiatim mendicantes, oculis usurpaverat: & ecce, lætitia gestiens, ad matrem articulato, & distincto sermone conversus, Age, Mater, inquit, en Servi Mariæ Virginis, stipem prome. Perculit rei novitas circumstantes, non de nihilo obstupescentes, illi in favorem Servorum Virginis, eorumque gloriosi tituli promulgationem, verba suppetere, qui suas ipse causas nonnisi vagitu, aliisque mutis insinuationibus pro ætatis conditione agere poterat c. Non stetit in his solis, nudisque verbis, hoc futuræ Philippi sanctitatis omen, sed opere etiam, eoque non minus quam verba, miro, se prodidit: nam statis in septimana diebus, lacte nutricis, quo fere solo per ætatem alimento uti poterat, abstinebat: & relictis mollibus cunis, aliisque conciliatricibus somni illecebris, divino quodam instinctu, innocua, & adhuc lactea membra ad molestiorem quietem humi prosternebat.

[6] Unde non absurde de hoc Infante id asserueris, quod de sancto Nicolao, [mira futuræ sanctitatis indicia,] Myræ in Lycia antistite, habet gravis auctor Laurentius Surius. “Infantem hunc, quis dubitet in ipso statim nativitatis exordio divino fuisse Numine afflatum, sanctificatumque, qui non prius vivere, quam Deum venerari; non prius comedere quam jejunare cœpit. Compertum enim habemus, illum, cum reliquos dies noctesque omnes nutricis ubera crebro duceret, quarta tamen sextaque feria, non nisi semel dumtaxat, & vesperi quidem lac voluisse gustare. Atque hoc certo semper, immotoque servavit ordine, ut nullis posset blanditiis, nullo nutricis lenocinio, nulla naturæ necessitate a jejunio cœpto deflecti. Quamobrem rigidissimum quemque bonarum rerum interpretem plane fateri oportet, non fortuito illud, aut intemperie stomachi factum esse, sed quasi consulto, & Dei afflante Spiritu”. Hactenus Surius d. Quæ omnia, solo nomine mutato, Philippo nostro conveniunt.

[7] Quapropter etsi id hic unice agimus, ut Philippus ex merito omnibus appareat mirabilis, [quæ infans dedit;] fatemur tamen mirum non esse, tam insigni, tamque mature jacto fundamento, tam nobilem virtutum molem, duorum supra quinquaginta annorum impigro utriusque vitæ, contemplativæ, activæque labore ab eo superimponi potuisse, congenito hoc, & collacteneo Dei Optimi Maximi favore, maximis eum compendiis, quibus ille incredibili industria collaboravit, deducente.

II.

[8] Educationem Philippi respondisse multiplici natlium ejus claritudini, [deinde a parentibus pie educatus,] summa parentum honestas ac religio, domesticusque splendor proclive creditu facit. Curam eorum mirifice stimulabat, quod ex prodigiosa ipsa conceptione, primorumque ab hausta luce progressu dierum, haud vana conjectura divinaverint, manum Domini esse cum illo, ut non tam datum sibi illum filium, quam suæ concreditum curæ, persuasum haberent: eoque atque aliis multis nominibus, sed vero præcipue, quod meminissent beatissimæ Virginis donum esse, eum tenere charum, pretiosumque habebant. Proinde inter domesticos parietes, quoad pueritiam excessit, accurate custoditus, studio humanioris literaturæ reliquarumque omnium virtutum contubernio, forenses strepitus, tranquillarum mentium, in tenera maxime ætate, infestos hostes, vel vicit vel ignoravit; magno virtutum suarum & doctrinæ bono atque incremento; quorum utrorumque nobilia specimina, datis occasionibus, edebat.

[9] [& fidei elementis instructus,] Igitur ab elementis orsus Christianæ pietatis, ea, summa celeritate memoria complexus, mane a somno, & ante somnum vesperi, non pro puero, sed majore, quam in virum cadat, momento & pondere recitabat. Factus deinde decennis, numquam interupto vel jejunio (quod cum hausta jam vitali aura cœperat) vel more in nudo ac frigido solo cubandi, ad statas precationes adjecit Officium Deiparæ Virginis, & Defunctorum, atque septem illos Psalmos Davidicos, quos Ecclesia potius deploraturis anteactæ vitæ scelera, quam simili innocentiæ præscripsit. Præterea in altissimo noctis conticinio, ex loco, in quo maligne jacebat, erigens sese, bonam noctis partem, in rerum cælestium contemplatione traducebat, eumque morem ad mortem usque perpetuarum, pene ipsi sepulchro intulit.

[10] [in exercitio variarum virtutum] Atque hinc quidem consequens fuit, (quod consequens esse necesse est,) ut tantum animo ardorem hauserit nitendi per ardua omnia atque aspera ad divini amoris interiorem æstum, ut subinde a matre ad templa (ad quæ illa frequens visebat,) adductus, longe præ ac alii supparis ætatis pueri solent, qui hac illacque irrequieti per templa (velut largiorem quam domi aream nacti) vel discurrunt, vel obstrepunt supplicantibus, ille fixis humi teneris geniculis, & puris manibus in cælum duplicatis, venerabundus, insertis miri ardoris precibus, suspiciebat & observabat sacros ritus, ut facile ab astantibus animadverti posset, penetrari a Beato puero ipsorum rituum sacrosanctum medullam, ac spiritum, ut non tam puero seculari, quam viro sacris initiato, & probe exercitato similis videretur. Quod si vero quandoque a matre in hoc pietatis consortium prudenti moderatione non est admissus, sed domi se continere jussus est, asperitatem ejus imperii, obsequendi amore leniebat. Interim tamen domi pro melimelis, gladiolis & arundineo equitatu (quæ heroum filii pro paterna indole amare solent) ille sacra tractabat, arulas erigebat, sacrisque imaginibus & faculis erectas illustrabat: ac sibi ipsi ædituus & sacerdos factus, non minore, quam in templo ardore ac veneratione in preces incumbebat e.

[11] [quotidie proficit,] Traducta in his artibus studiisque pueritia, ubi visus est in adlescentem evasisse, & gravioribus disciplinis satis adolevisse, parentes illi, & virtutibus & litteris imbuendo, spectatæ virtutis, ac doctrinæ hominem religiosum præfecerunt. Id parentum consilium, Philippum sine hoc mire in virtutem pronum, sic accendit, ut incredibile sit, quanto intervallo omnium circa se industriam præverterit. Certe jurati homines, in examine super ipsius vita justituto, sancte affirmarunt, eum illius ætatis illecebras non solum procul habuisse, sed etiam in omnibus, quæque egit, quæque dixit, eum se exhibuisse, qui ipsius perfectionis idea videri potuerit: adeo omnes virtutes ex cælesti illo animo divinum quiddam singulæ spirabant. Sed præcipue has inter charitas erga omnes mortales, & miseratio in egenos familiam ducebat: qua ille omnium inopiæ, quoad se cumque extendere facultates statusque conditio poterat, manus juxta atque animi promptitudine subveniebat. Curam deinde sui ex ejusmodi rationibus instituebat, ut lubricæ in lapsus adolescentiæ, ad exaggeratæ mentis tribunal vocatæ, leges dixerit, & fixerit limites; extra quos ne exorbitaret, divinæ legis reverentiam, & virginei corporis afflictationem, orationem quoque mentalem, vocalemque, præfervidam utramque atque ignitam, cum sanctissimi Eucharistiæ Sacramenti frequentissima susceptione, custodes adhibuit.

[12] Hoc igitur apparatu atque hisce armis instructo Philippo, [ac dæmonis tentationibus strenue resistit.] divina providentia pugnandi copiam deesse noluit, ne deesset gloriæ; sed Philippus instructam ex adverso, toto conspirante orco, omnis generis machinamentorum aciem generose invasit, fortiter disjecit, & nobile de se spectaculum agonothetæ Deo exercituum dedit: & fortitudinis, patientiæ, & humilitatis maxime præsidiis, gloriosum de ultimis inferorum conatibus triumphum reportavit: eaque vi viam sibi fecit ad illustriores Christianæ militiæ honores. Itaque velut in victoriæ præmium divinus immissus Spiritus, proterendi præsentium rerum vanitatem, & transeundi ad religiosum vitæ institutum, quotidiano incremento in animo ejus gliscere cœpit, & jacta in ejus corde jam inde ab ætate quinque mensium semina, magnis progressibus, æstu quodam divino maturata, ad messem properabant; neque parum injectam hanc cælitus mentem urgebant gemellæ ipsius familiæ Servorum ingentes in dies accessiones, ut vix explicari possit, quanto ad eam amplectendam, & ambiendam, (servi Deiparæ allectus nomine) ferretur, cujus voti vigesimo ætatis anno demum compos evasit.

ANNOTATA.

a Aborigenes, teste Festo, sunt antiquissimi Italiæ populi, de quorum origine & habitatione consule geographos passim obvios.

b Hetruria, quæ etiam Tuscia appellatur, semper auguriis ac sacrificiis famosa fuit, ita ut Romani filios suos religionis seu potius superstitionis addiscendæ causa in Tusciam vel Hetruriam mitterent, quemadmodum antiqui scriptores testantur.

c Gianius Centuria 1 Annalium lib. 1 cap. 6 asserit, hanc prodigiosam sancti Infantis loquelam postea a matre S. Philippi jurejurando confirmatam fuisse.

d Hæc verba uncinis distincta reperio in Vitis Sanctorum, quas illustrissimus Aloysius Lipomanus episcopus Veronensis anno 1551 Venetiis edidit, ubi tomo 1 lib. 1 fol. 140 leguntur. Postea Laurentius Surius Cartusianus, vir pietate & doctrina notissimus, hanc S. Nicolaï Myrensis Vitam Coloniæ Agrippinæ anno 1575 recudit, & magnæ suæ Vitarum collectioni ad diem VI Decembris inseruit, ubi eadem referuntur. Hinc curiosus lector intelligit, quo sensu hæc verba Surio adscribi possint.

e Videntur hæc sancti Pueri gesta ex quadam verisimilitudine tantummodo referri, & nonnihil oratorie ab hoc biographo ornari: nam in Annalibus Servitarum & antiquioribus monumentistam distinctam pueritiæ ejus notitiam non invenio.

CAPUT II.
Brevis notitia de origine & incremento Ordinis Servorum beatissimæ Virginis Mariæ, quem Sanctus postea ingressus est.

III.

Ad ea, quæ hinc porro narranda sunt, exactius percipienda, [Septem viri divinitus excitati] non parum lucis attulerimus, si quodam velut breviario strictos ordinis Servorum natales, & adolescentiam retulerimus. Fuit ergo Florentiæ inter alias, quas ea civitas magno numero habet, sodalitas quædam virorum, anno Christi MCXCIII instituta (quam, a deprædicandis magnæ Virginis encomiis, Laudantium appellabant) eaque hodie etiam perstat, nisi quod mutatis sedibus, salvo tamen instituto, loco Laudantium, de assumpti tutelaris divi nomine, societas S. Zenobii vocetur. Huic inter alios dignitate ac religione præstantes, nomina dederunt septem patricii ordinis viri Florentini: qui cum anno reparatæ salutis MCCXXXIII, die Assumptæ in cælum Virgini sacro, rei divinæ in honorem inauguratæ eo die cælorum Reginæ, cum reliquo sodalitio, interessent, illapsus divinitus singulorum animis arcanus insedit ardor, Deo, ac sanctissimæ Parenti ejus, abdicatis fluxarum rerum curis, sublimiorem quamdam servitutem serviendi.

[14] Itaque cum soluto conventu convenissent; & afflatus ille divinus, [ad solitariam vitam ducendam,] quem totis medullis hauserunt, animorum limitibus, non ita se contineret, quin in ipsa etiam ora, atque oculos erumperet, hæsere aliquamdiu, mutua contemplatione perculsi, id quisque miratus in alio, quo ipse vicissim mirantem rapiebat. Tenuit id silentium diutule pertinace modestia, nemine loquendi initium faciente, quoad natu forte maximus, id quod ægre misereque tum a se, tum ab sociis dissimulari videbat, magna animi demissione edere aggressus, non tam quid ipse, quam quid cæteri omnes animo gererent aperuit. Singulis ex narrantis ore verba rapientibus; quibus se quoque inter paulo ante absolutas preces, inusitata mentis illustratione perfusos, & ut abjectis labentium rerum impedimentis, ad cognatam cælo, & natam deplorandis ante actæ vitæ erratis, solitariam vitam, sub tutela præcipue cælorum Reginæ amplecterentur, monitos sese eodem tenore, iisdemque affectibus vicissim narrabant. Quare, ut in re clara, compendiaria deliberatione usi, concordibus sententiis statuunt, divino imperio utique parendum esse; ejusque executioni sextum Iduum Septembrium, qui Deiparæ Natalibus festus est, diem dicunt.

[15] [consulto præsule Florentino,] Is ubi illuxit, una omnes urbis antistitem Ardingum a, ejus nominis secundum adeunt, virum omnibus suæ dignitatis numeris absolutum, & pene fastigio suo majorem; eique consilium suum, & authorem ejus, ordine exponunt: rogantque, ut bona ipsius venia & authoritate locum illis divino imperio capessendo capere liceat: id quod illis vir sanctus, optimusque rerum divinarum interpres, & æstimator, non modo indulsit, sed etiam his eorum auspicatissimis cœptis bene precatus, omni prosequutione felicium votorum oneratos a se dimisit: irent, & quod utique felix faustumque foret Christianæ Reipublicæ, divinis jussionibus morem gererent. His illi rerum successibus, perpetua serie ex animi sententia fluentibus, læti, extra urbis Florentiæ pomæria in humilem casam Camaritiæ pagi secedunt, ibique, quam jam dudum in votis habebant, communem vitam inter rerum omnium voluntariam inopiam instituunt.

[16] Cæterum horum nomina huc ex libro vitæ transcripta hæc fuere: [remotisque omnibus impedimentis,] Bonfilius, Monaldus, Joannes Manettus (postea ad dissimulandum generis honorem, Bonajuncta dictus) Benedictus de Antellis, Bartholomæus de Amideis, cui cognominis dulcedo, ut aptius ad institutum, Amidei nomen fecit. Ricoverus Lippius Scalandronius (ea hodie familia gentilitium Uguccionum nomen ducit) qui proinde Uguccionis nomen assumpsit. Alexius Falconerius, & Gerardinus de Sostegnis, quæ ea est familia, quæ nunc de Melioribus appellatur; utique hoc Divo b accepto magna occasione melior facta. Ita Septem viri nostri, nec infra vigesimum, nec supra trigesimum ætatis annum (quod dignum notatu est) ex tribus ordinibus hominum, ex quibus populus Christianus coalescit, assumpti sunt. Quidam enim eorum ex virginea Ecclesiæ orchestra, alii ex cælibe viduorum statu, alii etiam maritalibus adstricti fœderibus fuerunt; qui tamen cum uxoribus suaviter transegerunt, ut contentæ res suas sibi habere, non morarentur divinum maritorum consilium: cujus petitionis sanctitati non solum illæ acquieverunt, verum etiam ictis inter se, virosque novis divinioris amoris fœderibus, vel propriis domibus, vel asceteriis inclusæ, vel Religiosarum virginum parthenonibus datis nominibus adscriptæ, cum viris & virginibus, propositi sanctitate, constantiaque certarunt.

[17] Itaque his cæterisque omnibus remoris e via sublatis, [propositum suum exsecutioni mandant,] septem expeditionis Deiparæ duces, post desudata sub suavi Religionis jugo egregiæ fortitudinis certamina, post multos variosque labores exantlatos, & navatam colendæ vineæ Domini insignem operam, sanctissimæ vitæ stadio cum gloria rerum admirabilium decurso, nobiles spiritus ad cælestes honores, & debitos bene gestis rebus triumphos accipiendos, alii serius, alii citius cælo illati sunt, corpora in monte Senario, originaria familiæ nostræ sede, sepulchri honorem sortita indidem miraculis quaquaversum inclaruerunt.

[18] Cæterum, ut nulli dubium esse debet, hos septem viros, [& deinde a Deipara] velut septem a divina sapientia excisas columnas, ad ædificandam Matris suæ domum fidelem, electos esse; ita eos constat errore lapsos, qui vel istos septem, vel etiam B. Philippum ipsum, de quo hic agimus, primarios conditores esse Ordinis Servorum existimarunt; cum is honor ipsi Deiparæ Virgini, vel (ut tanta majestate dignius, reverentiusque loquamur) ipsi Ordini a tanta Conditrice conveniat. Certe vocationes eorum, quarum hic seriem ordinemque texemus, clarissime evincent, nihil hos, quos modo laudavimus, viros, minus cogitasse, quam de novo novum aliquem Ordinem (quantum in ipsis fuit) moliri: ut proinde familia nostra, alium humanum authorem, præter ipsam Matrem Christi agnoscere neque possit, neque debeat. Interim eo facilius hunc errorem cæteris ignoscimus, quod scriptor nostra, ac forte etiam Patrum ætate sacræ historiæ consultissimus, alicubi de Philippo nostro honorificam mentionem faciens, illum Ordinis Servorum Institutorem c appellat, reclamantibus Pontificiis litteris, quibus nostrum institutum approbatur; quæ disertis verbis nobiscum loquuntur.

[19] [crebris vocationibus,] Itaque prima vocatio jam memoratorum Patrum ea existit, qua, apparente ipsis cæli Regina augusta, atque aspectabili forma, facie radiata, & cælestium geniorum beato comitatu stipata, suavi illo quidem, sed efficaci imperio, jussi sunt sanctius & sublimius vitæ institutum arripere, ascitis in ejus gloriæ societatem iis, quos promptus ac pronus in tam salutare consilium animus commendasset. Altera vocatio illa fuit, qua se eadem Virgo seorsim singulis, domibus suis spectandam exhibuit, postridie ejus diei, quo in album sodalitatis LAUDANTIUM relati sunt, in hac vero, & in ea, quæ ordine tertia est, quæ tum contigit, quando extra urbem in eam, de qua paulo ante diximus, casam secesserunt, divinitus de instituenda communi, abjectis rebus sæcularibus, religiosa vita oraculum acceperunt.

[20] [iteratisque apparitionibus moniti,] Quarta hinc vocatione in montem Senarium evocati, ad jacienda illic solidiora Religionis fundamenta, de ejusdem Virginis jussu sese accinxerunt. Quinta his omnibus illustrior atque admirabilior fuit, quando in ipso feriæ sextæ Majoris Hebdomadæ pervigilio, iisdem Patribus acerbissimorum dolorum & mortis Christi Servatoris contemplatione defixis, ab eadem Dei Genitrice singulis pulla vestis, (quam habitum sive scapulare vocamus) injecta est, pro symbolo & mnemosyno ejus luctus, qui sub tempus passionis filii, eamdem sanctissimam Matrem, Reginam martyrum, & maximi, quod umquam fuit, funeris præficam fecit. Sexta denique illa fuit, pro reliquarum coronide, qua, ita atratis nomen Servorum inditum est cælesti manu, certo quodam montis Senarii loco, aureis exaratum litteris scriptum apparens, ex quibus omnibus satis, ut arbitror, liquet, Religionem Servorum velut per quosdam rerum admirabilium gradus solius Beatissimæ Virginis opera coaluisse, & hos viros, quo ne ipsi quidem sciebant, divinitus esse manu ductos.

[21] [& in monte Senario degentes,] Septem omnino annos septem Patres nostri in hoc excelso monte traduxerant, potius de excolendis animis suis, & de summo perfectionis apice, per passionis Christi aliarumque rerum divinarum contemplationem indipiscendo, quam de fundando propagandove aliquo Religioso Ordine cogitantes, quamvis hoc temporis spatio eam spiritus ac veræ sanctitatis celsitudinem interim assequuti sint, quæ tanto operi ac moli sufficere posset. Sed aliud placuit veræ Ordinis Fundatrici Deiparæ, quæ in cælesti illa mente sua, divinæ providentiæ sacrario, jam statutum habuit, ex hoc septem horum Servorum seminario, infinitam Servorum messem, ex omnibus orbis terræ plagis parare, quod hujusmodi ostento manifestum esse voluit.

[22] [miraculo vitis subito frugiferæ commoventur,] In obliquo illius sancti montis jugo sancti viri aream sentibus ac dumis purgatam hortulo plantando ceperunt; non tam spe alicujus frugis in tam sterilis cæli ac soli loco, quam ut esset, quo infestum virtutis hostem, veterum PP. exemplo, otium jugularent; in eo horto inter alias parabilis culturæ stirpes ac plantas vitium aliquot malleolos depangunt; Mira dictu res! in tam alpestri monte, qui in novem milliarium altitudinem ab urbe Florentia porrectus est, ac proinde maximam partem anni gelu constrictus riget, horretque reliqua soli iniquitate, ex deplantatis vitibus una extitit, quæ naturæ cursum antevertens una nocte, quæ tertiam Dominicam Quadragesimæ proxime antecessit, ante festum Annuntiatæ Virginis, quo tempore in locis pinguibus, & soli maxime objectis vix aliqui veris prodromi cernuntur, eodem quo plantata fuit anno derepente pampinis læta, & ante florem fructibus racemorum gravis, palmitibus præterea fructuariis longe lateque diffusis bene magnum montis tractum complexa, omnium in se oculos & admirationem convertit.

[23] Attonitis omnibus tam insolitæ rei novitate, Bonfilius, [& Ordinem Servorum B. M. V. instituunt.] qui familiæ antistitem agebat, Florentiam descendit, & urbis præsuli Ardingo de prodigiosa vite omnia, uti res erat, ex fide denarrat: sed id quamvis per se insolens Ardingo viro sanctissimo, & ob insignem vitæ integritatem non ad hujus tantum, sed ad aliorum etiam cælestium secretorum conscientiam frequenter admisso novum non fuit; quippe nocte proxime præterita hanc vitem, uti a Bonfilio describebatur, sibi a Deipara Virgine commonstratam fuisse respondit, eamdemque dixisse, eo ostento id agi ac significari, ut omnes intelligant, velle se, ut hoc suorum Servorum institutum per universum orbem propagetur, atque ut id se authore futurum nemo ambigeret, subjunxisse illud Ecclesiastæ: “Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris, & flores mei fructus honoris & honestatis”; atque hinc factum, ut deinceps a Patribus plurimi bonæ expectationis in societatem admissi sint, ad quod hactenus nullis rationibus adduci potuerunt; ac paulo post hæc Servitanæ Congregationis vitis, ex hoc monte feliciter quaquaversum proserpens variis in locis numero cœnobiorum, velut palmitibus aucta, cum in formam justæ Religionis redacta adolevisset, anno a partu Virginis nostræ MCCLXVII, quinto loco beatum Patrem Philippum Priorem Generalem accepit. Octavo scilicet a confirmatione ejus per Alexandrum IV Pontificem Maximum anno, quo temporis spatio mira celeritate per quatuor Italiæ principes provincias propagata est, ut pluribus in familiæ nostræ Annalibus diligens historicus Gianius d noster prosequitur: nobis suffecerit hæc paucula de tam nobili origine pro instituti ratione delibasse, in viam redire properantibus.

ANNOTATA.

a Illustrissimus Ardingus iste cathedram Florentinam anno 1230 ascendit, eamque verosimiliter anno 1249 moriens reliquit. Pia & egregia hujus præsulis gesta apud Ughellum in novissima editione Veneta Italiæ sacræ tomo 3 col. 108 & sequentibus legi possunt.

b De septem venerabilibus istis viris aut beatis Ordinis fundatoribus in fine Commentarii prævii egimus, ubi etiam immemorabilem illorum cultum probavimus. Ceterum de origine Servitarum & illustribus hujus Ordinis viris etiam consuli potest Dialogus, quem Paulus Florentinus Petro Mediceo circa medium seculi decimi quinti nuncupavit, & quem Edmundus Martene in amplissima Collectione veterum monumentorum tomo 6, col. 567 & sequentibus edidit.

c Cum scriptores aliqui superiore Patrum ætate in hunc errorem inciderint, non magnopere miror, in antiquioribus Martyrologii Romani editionibus hunc Sanctum die 23 Augusti annuntiari his verbis: Apud Tudertum beati Philippi Florentini, INSTITUTORIS Ordinis Servorum beatæ Mariæ. Sed profecto mirum est, quod hypercriticus Bailletus in Legenda sua Gallica adhuc eumdem errorem secutus sit, cum in posterioribus Romani Martyrologii editionibus pro titulo institutoris nomen propagatoris substitutum fuerit, ac in ultimis ejusdem Martyrologii editionibus auctiorem hujus Sancti annuntiationem legere potuerit ita expressam: Tuderti sancti Philippi Florentini, Ordinis Servorum beatæ Mariæ Virginis PROPAGATORIS, a Clemente X Sanctorum numero adscripti, in quo summa humilitas refulsit, ob quam etiam supremam Ecclesiæ tiaram sibi oblatam fugiens recusavit.

d Archangelus Gianius Centuria 1 Annalium lib. 1, cap. 8 & 13 narrat præcedentes visiones & prodigiosam vineæ fœcunditatem, ibidemque in Annotationibus assignat auctores, ex quibussuam narrationem desumpsit.

CAPUT III.
Litteraria Sancti studia, dolor ob discordiam popularium suorum, & prodigiosa vocatio ad Ordinem Religiosum.

IV.

Cum Philippus, eo viro religioso, quem illi instruendo supra præfectum diximus, [Sanctus Parisii philosophiæ] magistro, eos in politiore literatura, & latina eloquentia progressus fecisset, ut in iis diutius non nisi otiosus hæsurus videretur, parentes illum gravioribus studiis admovere statuerunt. Et quia hoc fere tempore universitas Parisiensis a D. Ludovico Galliarum rege, Innocentii IV summi Pontificis præcipue hortatu, melioribus legibus & majori amplitudine constituta constabat, eo maxime Juvenem placuit destinare. Quo ubi pervenit, insignes sortitus præceptores, brevi in philosophicis disciplinis tam insigne specimen dedit ingenii, ut post paucos menses doctoris sui judicio dignus census sit, qui diviniores & altioris indaginis disciplinas adiret. Interea quantumvis diligentia atque industria disputationibus, & rerum naturalium commentationi sese daret, tamen minime immemor initium sapientiæ esse timorem Domini, nihil per hoc fervori orationis, & frequenti Sacramentorum usui ademptum voluit.

[25] [ac medicinæ dat operam] Ita, pietate & industria comitibus, cursum philosophicum insolito profectu emensus, parenti (qui a gratulantibus de filii progressibus certior fiebat) curam injecit, ne si in iis studiis, quæ speculationibus perficiuntur, moras traheret, clarissimum ingenium immensa nactum spatia, in sola illa raptum, absorberetur; quare ut moderandum sibi felix filii ingenium putaret, domestica opinione inductus est, qua persuasum fuerat illi ævo, nobilem in libero populo juventutem, studiis totum hominem requirentibus admoveri instar vitii esse, quod hac ratione juvenes ab negotiorum domesticorum, & reipublicæ cura averterentur. Quo factum est, ut absoluta philosophia, Philippus medicinæ reliquam operam navare jussus sit, tum quod nobilissimi quique, civitatis majori emolumento & civium bono, quam nostra ætate cernatur, eo tempore hanc facultatem sectarentur, tum etiam quod medicinæ cum physiologia cognatio, non statim retunderet librati jam in speculationes, honestum ingenii impetum.

[26] Cæterum etsi id parentis consilium Philippo peringratum accidit, [felici successu,] ut qui toto animi ardore in theologiam ferretur; is tamen omnia suis momentis librans ac perpendens, summa ingenia, dum incautius ad hæc divina in altum tolluntur, eo graviore lapsu ruere; tutius sibi esse putavit, suas rationes ex majorum suorum, quam ex genii sui, aut ingenii præscripto, instituere. Quare medicinam a eodem, quo philosophiam ardore aggressus, illam ita suam fecit in ætate adhuc novemdecim annorum, ut omnes in sui admirationem raperet.

[27] Revocatus deinde Florentiam, inde Patavium, ad accipienda utriusque facultatis insignia, [& in patriam revocatus,] quibus doctores cohonestantur, missus est; ubi editis eximiæ doctrinæ multis argumentis, examine summa cum laude superato, duplici laurea, majori omnium, quam modestissimo juveni gratum fuit, applausu donatus est. Horum decorum, & iis adjuncta virtutis fama ad parentes perlata, filii desiderium, sine hoc merito maximum, mire in utriusque animo accendit, & denique, ut Philippum Patavio domum accerserent, effecit; quorum ille voluntates, & paternos amores dilectissimis literis anteferens, & obedientiam præ scientia veneratus, Florentiam revenit, ubi libertum jam ab scholastico penso tempus in sacrarum Literarum privato studio ponebat. Pro cæteris animi relaxationibus, sacrarum ædium visitationes, pro conviviis, epuli Eucharistici frequentationes erant, & siquid operæ naturalibus literis horis subcisivis datum est, id fiebat, ut illis velut adminiculis & quibusdam gradibus, animus ad considerationes rerum divinarum eveheretur; quarum ille hoc tempore mirificos sensus etiam hac via expertus, frequenter extra se rapiebatur, exstatico amore in Dei amplexus effusus; eaque in animo ejus ardentia desideria, (quorum semina jam olim cum lacte hauserat) existebant; quibus ad suscipiendum habitum Servorum Beatissimæ Virginis impellebatur.

[28] His artibus, atque hoc instituto domi versatus, ex consortio tam frequentium sermonum Dei, [ibi cum magna pietate & laude versatur;] quædam in illo species resultavit, quæ humana major, universis civitatis ordinibus admirabilis atque venerabilis videretur. Etenim ea domi erga parentes obsequentia, ea foris cum viris Reipublicæ principibus urbanitate, ea modestia cum æqualibus, ea cum minoribus facilitate, ea denique in agendo, ubi usus postulavit, dexteritate fuit, ut hisce dotibus, adjuncto integerrimæ vitæ morumque exemplo, omnium in se admirationem juxta ac venerationem commoveret, sic, ut reparatoris integritatis Christianæ in juventute Florentiana nomen non immerito tulerit.

[29] Sed lancinabat interim ardentem patria charitate animum ejus, [sed ob factiones civium dolens,] miseratio, qua in afflictam Guelphorum ac Gibellinorum b factionibus civitatem ferebatur; quippe id malum hoc tempore in generis humani perniciem, Friderici imperatoris c studio ita recruduerat, ut non tantum Rempublicam Florentinam, sed universam etiam Europam eversum iret; ad hæc, perditissimorum morum ac nefariorum facinorum licentia in immensum excreverat; quibus emendandis, cum se imparem Philippus cum dolore videret; se ac cætera omnia Deo committens, a partium studiis diligentissime abstinuit, & solo conscientiæ præsidio tutus, numquam adduci potuit, quantiscumque inimicitiis totius civitatis familiæ in mutuum exitium armarentur, ut ensem aut ullum aliud teli genus indueret.

[30] [pro pace eorum orat coram Crucifixo,] Cæterum tot in divinam benignitatem admissis in oculis ejus sceleribus, saucius anxiusque civium suorum periculo, in more positum habuit, tam desperatis rebus, ad pedes cujusdam imaginis Christi in crucem suffixi prostratus, remedium quærere, quod & multis aliis parabat, & ipse ex illo benignitatis fonte amplissimos divinæ gratiæ favores in se derivabat. Sed singularis ille favor extitit, quo ardentius solito, Religionis capessendæ amore incensus, hoc ab illa sancta imagine, expressis verbis oraculum accepit: “Vade Philippe ad montem Senarium d, ibi te docebo incomprehensibilem jucunditatem vitæ æternæ”.

[31] [a quo ad perfectiorem vitam incitatur;] Non arido aut petroso senticeto ea divinæ vocationis semina, ad suffocationis periculum, sed fœcundo, & bene subacto solo excepta sunt, ut fructus brevi secutus demonstravit: nam tempore solennis Quadragesimæ, sequentis anni MCCLIII vitam orditus tum inedia cibi, tum cubandi malignitate, ac cæteris corporis afflictationibus admirabilem, deliciis omnibus valedixit, præter eas, quas ex contemplatione divina ac sacrarum Literarum studio delibandas accepisset. Interea ad loca sacra, quæ inter Florentiam, & dirutæ Fesularum e urbis ruinas sunt, frequenter invisens, itineris sui in montem, quo a Chrïsto crucifixo destinabatur, velut novus illic immolandus Isaac, rudimenta quædam atque initia ponebat.

V.

[32] Apparitionibus divinis, & ordinarium naturæ cursum excedentibus rebus, [deinde divino amore ardens,] velut necessaria consecutione proprium atque connexum est, humanam mentem, insolita luce perculsam, mirifice illustrare, & inflammatam, in rerum divinarum amorem rapere; hinc vix satis explicari potest, quantis incrementis Philippus, corpore per varias macerationes, animo per contemplationis assuetudinem subacto, ac bene præparato, & serenaretur in dies magis, & ex objectu hujus lucis, futuræ beatitatis amore succenderetur, ut proinde ardentissima justitiæ siti correptus (quæ est inter Euangelicas octava beatitudo, & quam Patres desiderium solidæ sanctitatis esse statuunt) jam felix, beatusque esse inciperet.

[33] [& supplex coram imagine Deiparæ,] Forte quadam die, qua potissimum his flammis agebatur, domo ad novum Servorum Deiparæ sacellum, ubi miraculosa D. Virginis Annuntiatæ imago erat, divino sacrificio interfuturus, se contulerat; ubi rursus aliarum omnium, quibus eum adhuc Deus aut Beatissima Virgo dignati sunt, efficacissima vocatione ad Religiosum Servorum institutum invitatus est. Sed prius quam hanc expediam, juvat diverticulo, lectori non injucundo, hujus prodigiosæ imaginis originem paucis promere, mox ad Philippum admirabilis scenæ spectatorem in viam nobiscum reversuro. Est haud procul Florentia suburbanum, Henrici tertii imperatoris clade ab exercitu Florentino accepta nobilitatum, quod Cameritia indigitant.

[34] Hic anno ab allata salute MCCL cœptum est ædificari oratorium, adjuncto quodam habitaculo, quo velut hospitio Patres, [cujus prodigiosa origo] negotii causa ex monte Senario Florentiam ventitantes, recipi possent. Ibi jam olim in crudo recentique adhuc muro imago Virginis, quam Mariam de Caphagio vocabant, temperatis non oleo, sed aqua coloribus effigiata prostabat, quæ cum temporum injuria inter ædificiorum ruinas esset obliterata, Patres ejus sibi memoriam renovandam esse ducentes, aliam ad obliteratæ prototypon, iisdem coloribus & insimili crudi muri area in eo oratorio pingendam curare statuerunt. Et quia circa allati ad Virginem cælitus felicissimi nuntii tempus, ipsi illustri Servorum Mariæ titulo cohonestati fuerant, sub ejus forma mysterii ipsam imaginem maxime pingi placuit, in quo eadem Virgo, dato ad summum, quod concipi possit, obsequium consensu, se æterni Numinis ancillam appellavit. Itaque ad incipiendum opus vocatus est pictor f, ea ætate, non tam pingendi artificio, quam pietate in beatissimam Virginem celebris (quippe in cujus honorem perpetuam virginitatem coluit) isque pro suo in Matrem Dei amore, suscepta in se perficiendi gratis hoc opus cura, priusquam manum operi admoveret, ferventium precum præsidio, & expiatis per sacram exomologesin peccatis, sacræ Eucharistiæ sumptione se comparare voluit, ad quod ejus studium Patrum etiam, jam tum nescio quid fausti animo præsagientium, preces accedebant.

[35] Ita cœpto opere archangeli Gabrielis imago jam in pariete spirare videbatur; [vel innovatio exponitur,] ipsa etiam beatissimæ Virginis effigies, præter faciem, caput, & cervices, sub oculos perfecta prodierat, reliquæ etiam operis parergæ ultimam lucem acceperant, cum ecce pictor supremam manum sacræ imagini impositurus, repente totis artubus, sed manibus præcipue contremiscere, exalbescere vultu, denique animo linqui cœpit, & velut numquam penicillum contrectavisset, omnis ars, atque industria pingendi ex manu & animo evanuisse visa. Igitur rei novitate attonitus pictor, & ipse se in preces dat, & Patres, ut sibi divinum Numen placent, exorat; id quod ipsi impigre aggressi, non sine lachrymis quas tum admiratio, tum timor insoliti eventus elicuerant, consternati pictoris causam apud Deum ac beatissimam Virginem agebant. Sequenti die pictor ad opus redit, & tantisper aliquid in eo contemplatus, divino quodam sopore sive extasi repente correptus, a sensibus abiit; tum paulo post sibi redditus, se in pedes colligit, imaginem intuetur (quam in illo mentis conticinio perfectam, atque absolutam viderat) jam collo, vultu & capite, ad quæ manus pridie exprimenda torpuerant, expressis, summo cum stupore recognoscit, & tum ille, tum adstantes alii miraculum ingeminantes, ingenti applausu, Deo ac Deiparæ Virgini cumulatissimas gratias agunt. Pervulgato rei successu, fit totius urbis, atque omnium ordinum ad oratorium Servorum accursus, & habitis imagini justis honoribus, frequentis senatus consulto, respublica decrevit, uti hæc verba, Madonna santa Maria Madre di gratie, id est, Divina S. Maria Mater gratiarum, imagini subscriberentur, quæ hodieque antiquo charactere subscripta visuntur g. Atque hoc quidem inter alia privilegio cælorum Reginæ visum est, Servorum suorum primordia nobilitare.

[36] Sed ut ad Philippum, quem apud hanc ita divinitus absolutam imaginem, [ad Religiosum Ordinem vocatur] supplicem reliquimus, revertamur; ubi se ad rem divinam in hoc oratorio audiendam, feria quinta infra octavam Dominicæ Resurrectionis (quæ illo anno in VIII Kal. Maiarum inciderat) composuisset, Sacrum (in cujus Epistola habentur illa verba, Philippe accede, et adjunge te ad currum istum) faciente beato Patre Alexio Falconerio h, illis verbis velut ad se dictis permotus Philippus, divino arreptus Spiritu, a sensibus in suavissimæ violentiæ extasin rapitur, eaque extra se peregrinatus, in vasti horroris solitudine, inter præruptas rupes, & aculeatarum spinarum dumeta expositus sibi videbatur, ubi hærentibus insuper tenaci in limo vestigiis, multiplici anxius malo, cum ipso interitu, ancipiti forte luctari videbatur. Has inter angustias deprehensus, cum regii Vatis verbis “Salvum me fac Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam” divinam opem imploraret, allapsam auribus miræ suavitatis vocem audit, qua redditus sibi, serenata mente, animi status, ex hoc periculorum confinio eductus est, & mox beato Juveni coruscum, ignota mortalibus oculis luce, cælum se aperuit; cujus cum claritas ac tranquillitas, tum reliquorum ornamentorum majestas, ut simile nihil habetur in rebus humanis, ita nulla verba reperiuntur, quibus possit describi.

[37] [per mirabilem visionem] In hujus cæli spatioso ac beato æquore bijugus, ex animoso leone, & miti agna, auro solidus currus, volucri quidem, sed peritæ aurigationis moderamine trahebatur. In ipso curru, sublimi locata solio cælorum Regina sedebat pulla in veste, sed quam multa clarabat gloria radiorum, quos imminens solii fastigio, ignoti candoris columba magna copia a vertice Virginis ac vultu quaquaversum late fundebat. Augebant pompam frequentes cælestium geniorum stipatores chori, qui sedentis versicolorem ac rigentem gemmis umbellam sustinentes, Reginæ suæ laudes suavissimo concentu decantabant. Ipsa Virgo habitum, qualem nuper Patres Servi genere cœperant, manu præferens, ubi cælites canere desierunt, voce, ipso cælitum concentu suaviore; Philippe, ait, ACCEDE, ET ADJUNGE TE AD CURRUM ISTUM.

[38] [in quadam exstasi,] Plura Virgo promptura videbatur; sed intercessit beatus Pater Alexius, qui absoluto interim Sacrificio, oratorium ex officio clausurus, ubi B. Juvenem abalienatum a sensibus, immobilem hærere videt; ratus somno oppressum, exsuscitat. Redditus sibi Philippus, tracto ex imis præcordiis gravi suspirio, Ah, inquit, Pater reverende, ita Deus tibi ignoverit, ut ego hunc errorem tuum excuso. Nec pluribus interceptam beatitatem verbis incusans; secum tamen aditæ jacturæ magnitudinem exaggerans, illius spectaculi gloriam & emolumenta severa trutina cum dolore librabat, eo quod adhuc in cælestium rerum commercio non tantum, quantum illa semi hora, lucri fecisse sibi videretur. Interim ubi nox affuit, quæ hanc felicem diem sequuta est, & Philippus solitudine ac silentio ejus ad libertatem agendi cum Deo utebatur, rursus se illi Deipara videndum exhibuit, his ipsis verbis eum affata: “Philippe, servos meos in crastinum adeas: ab eis enim prævisi currus magisteria disces, quæ statim exequi, fidelis meus servus evasurus, curabis”. Nec plura; & ex stupentis, & jam satis persuasi conspectu se in cælum recepit.

[39] Philippus, ubi illuxit, hausto totis medullis cælestis vocationis igne, [cujus explicationem a viro spirituali] ad oratorium Servorum gradum concitat, & audito illic Sacro (in quo authori Virgini vocationis consilium enixe commendavit) ad antistitem loci, qui tunc Pater Bonfilius erat, admitti rogat; qui ubi affuit, habito illi decenter honore, qua decuit, Juvenem, vercunda modestia visiones sibi objectas, & adjunctum illas communicandi præceptum exponit. Patrem deinde orat, ut ipso interprete doceatur, quid quantumque per hæc ingentia beneficia Christus, ejusque sanctissima Parens a se præstari velint, jubeantque. Bonfilius divino spiritu dives, & in hoc rerum genere versatus ac perspicax, per objectam illam sentibus tribulisque asperam solitudinem, statum illius secularem notari respondet, currum vero esse statum Religiosum, ad quem a Dei Matre vocetur: quatuor aurei currus axes, esse quatuor virtutes cardinales, quibus velut cardinibus Servorum institutum nitatur. Per agnam, & leonem, quibus idem currus ducitur, humilitatem Religiosam & fortitudinem, quas arduis in divino obsequio susceptis facinoribus, comites esse conveniat, designari; columbam vero necessariam cordis puritatem, & contemplandi peritiam denotare. Denique pullam vestem, Virginis manu gestatam, factamque invitationem, qua, ut se currui adjungeret, monebatur, oracula esse, quæ illum Mariæ Servum in nova ejusdem Virginis familia (ubi mortificationem Crucis Christi docendus sit) futurum prædicant.

[40] Accendit ea interpretatio jam ante ardentem Philippi mentem, [cum magno utriusque gaudio accipit.] & denique ut id, quod diu egit, hoc Religiosum institutum amplecti statueret, effecit. Nec minore jucunditate in eo congressu perfusus est B. Bonfilius i, qui ex verecundo Philippi inter narrandum vultu, divini splendoris radios, haud dubios futuræ sanctitatis indices, emicare videbat. O felicem ac ter beatum Juvenem, tacite cogitabat, qui splendorem generis, fortunæ blandimenta, scientiarum lucem pluris, quam quanti Deus similium rerum contemptum facere solet, non æstimavit; ex quo supremi Largitoris gloria eo major elucet, qui Servo suo tam grandia munera largitus est, ut haberet quod & pie agnosceret, & contemneret fortiter, & utroque viam sibi ad salutem aperiret. Atque hæc quidem hactenus de genere vitæ, quam usque ad susceptum vitæ Religiosæ statum Philippus duxit. Ex quibus, ut reor, clarum fit, illum aspirante jam inde ab incunabulis divinæ gratiæ afflatu, ad ejusmodi perfectæ sapientiæ fastigium compendio provectum esse, quo alii non ita ferventes velut per gradus quosdam, & operosa per varios vitæ spiritualis anfractus peregrinatione vix demum magna temporis intercapedine deducuntur.

ANNOTATA.

a Dalæus hoc loco significat, S. Philippum Parisiis philosophiam & medicinam didicisse, eumque postea Florentiam a parentibus revocatum, inde Patavium sese contulisse, ut utriusque facultatis laurea donaretur. Verum Gianius Centuria 1 Annalium lib. 2 cap. 16 innuit, illum in Italia arti medicæ operam dedisse, dum ibidem sic scribit: Vix adolescens Lutetiæ Parisiorum studio physicæ artis operam dederat, mox Patavii magistrali honore decoratus, & Florentiam reversus medicinæ, ut patri morem gereret, operam daturus &c. At idem auctor in manuscripto Vitæ compendio, de quo consule Commentarium prævium num. 8 & sequente, adhuc clarius indicat, Sanctum Patavii arti medicæ studuisse, quando utrumque studium distinguit his verbis: Adolescens vero Parisiis primo philosophiæ operam dedit, deinde Patavii doctor medicinæ insignis brevi post tempore declaratus, numquam tamen sacrarum Litterarum studia, quibus mirifice delectabatur, cum sibi per tempus liceret, prætermisit.

b De factionibus Guelforum & Ghibellinorum sæpius in his Actis sermo recurrit, & earum origo inferius explicabitur.

c Hic est Fredericus II odio suo adversus Romanum Pontificem notissimus, quem anno Christi 1250 Manfredus filius ejus nothus pulvinari suffocavit.

d Gianius in Annalibus Servitarum Centuria 1 lib. 1 cap. 9 montem Senarium vel Sanarium fuse describit, quod etiam infra paucioribus verbis satis clare fiet.

e Est urbs Hetruriæ primum a Gothis eversa & postmodum a Florentinis funditus excisa, incolis Florentiam migrare jussis, cujus rudera duobus milliaribus ab urbe Florentina distant.

f Laudatus Gianius Centuria 1 Annalium lib. 2 cap. 15 nomen hujus pictoris indicat, & de illo distinctius hæc habet: Egregium in urbe pictorem (sive is esset Græcus, sive natione Germanus, quod tunc ars pingendi in Etruria defecisset) Bartholomæum nomine conveniunt &c. Nescio, unde Gianius nomen hujus pictoris eruerit, quandoquidem Pocciantius in Chronico Servitarum ad annum 1252, sive pag. 14 innuit, nomen istius pictoris posteritati ignotum esse, dum de eadem venerabili Deiparæ imagine sic scribit: Quapropter accersito pictore (cujus nomen est in libro vitæ descriptum) ei venerabile demandatur negotium &c.

g Quanta in veneratione habeatur hæc celeberrima Deiparæ imago, vide fusius apud laudatum Gianum in Annalibus Servitarum Centuria 1 lib. 2 cap. 15, ubi in Annotationibus etiam assignat antiquos & recentiores auctores, qui de miraculis aliisque ad hanc inclytam imaginemspectantibus ex professo scripserunt.

h Non intelligimus, quomodo Alexius ille Falconerius eo tempore Missam celebrare potuerit, cum Gianius in Annalibus Centuria 1 lib. 6 cap. 9 laudans summam ejusdem venerabilis viri humilitatem, confirmationis causa addat sequentia: Quamobrem si inter septem viros novissimum, despectum, sacros Ordines renuentem accipere intelligas, si vilissimos subire labores, si ostiatim per urbem eleemosynas quærere, si aliis subjici, si absque clericali corona inter laïcos perpetuo connumerari, arctamque & asperam degere vitam, & ab omnibus contemni (id scriptores plerique affirmant) ab omnibus despici velle unum hunc præstantem virum audias, totum id ingenuæ illius humilitati tribuendum esse, certo scias. Certe Gianius his verbis indicat, venerabilem & beatum Alexium numquam sacris ordinibus initiatum fuisse. Quare oportet hic alium sacerdotem substituere, vel assertionem Gianii infirmare.

i Fuit hic primus Ordinis Servitarum Generalis, quem Papebrochius noster tomo 1 Junii pag. 3 inter Prætermissos collocavit, eo quod publicum beati hujus viri cultum ignoraret. At postmodum sacra Rituum Congregatio immemorabilem ipsius venerationem approbavit, ut ex eminentissimo Prospero de Lambertinis circa finem Commentarii prævii retulimus.

CAPUT IV.
Ingressus ejus in Ordinem, magistri spirituales, humilitas, patientia & desiderium solitudinis.

VI.

Hic jam jactæ a beatissima Virgine in Philippi adhuc infantis animam sementis velut quædam primitiæ, [Postulans in numerum Conversorum admitti,] ejusdem Virginis admotæ aris, consecrantur. Etenim quantumvis & natalium claritudine, & doctrinæ opinione, & integritatis, pietatisque fama inter nobilissimos, doctissimos, atque integerrimos quosque civitatis magnum merito nomen obtineret, retentis nominum rebus, nihil moratus has magni nominis umbras, in sacriorem jam religionis rempublicam transcriptus, pro suscepti instituti natura, sinceræ sanctimoniæ molem sapientissima quadam architectura aggressus, optimæ venæ lapidem, humilitatem, fundamentalem posuit. Itaque eo die, quo vocationis suæ rationes exposuisse eum supra meminimus, a Patre Bonfilio ad frugale prandium pauperi Servorum mensæ adhibitus, sub finem prandii ex inopinato a mensa erigens sese, & in medio triclinii in genua subsidens, verbis ardentissimis Patres enixe orat, uti duorum sibi postulatorum gratiam facere dignentur, quorum primum erat, ut ipsum ad consortium suum admissum sacro Religionis habitu dignarentur; alterum, ut eam gratiam sibi inter Fratres Conversos relato, communi omnium obsequio utcumque compensare liceret. Atque hæc quidem tam uberibus lachrymis, & tanto compunctionis ac demissionis sensu peroravit, ut illum venerandum Patrum consessum cum altæ humilitatis admiratione attonitum, prorumpere in lachrymas coëgerit.

[42] Tum beatus Pater Bonfilius reliquos Patres circumspectans, [fit voti compos,] velut si tacitus singulorum sententias exquireret, ubi non tam verbis, quam singultibus annuere omnes intellexit, Philippo respondet; se, ac Patres, quippe Servos Deiparæ, a qua ipse ad hanc ab illa recens institutam atque auctam familiam tam inusitatis argumentis prodigiose vocatus sit, non velle, neque vero posse non morem gerere ipsius postulatis, proinde qua par sit alacritate, ac promptitudine suscipere ipsum se, ac Religiosæ charitatis complexum visceribus, filium Religionis, & tyronem, sub signis magnæ Matris deinceps militaturum, creare: & quia altera petitionis pars indidem manarit, unde prima, hoc est, a spiritu vocantis Deiparæ, quæ totam gloriæ suæ summam in ancillæ titulo ac munere collocavit, idque nomen Matris nomini præoptavit; placere etiam, ut sub Conversi nomine, & conditione arripiendam servitutem dupliciter serviat. Atque in hunc modum Philippus anno ætatis vigesimo, omnium, in quibus ad hoc ætatis vixit, votorum maximi reus effectus, feria sexta infra Octavam triumphalis Christi Resurrectionis, Religionis habitu induitur, nomen tamen ex recepto Ordinis nostri more non mutavit, quod in eo congressu, quem cum beatissima Virgine, de curru illum alloquente, habuit, ab eadem Virgine sub Philippi nomine ad Religionem vocatus fuerat.

[43] [& virtutes suo Ordini proprias discit,] Ex hoc tam prospero Philippi rerum successu manifestum fit, primam incrementorum ejus gloriam secundum Deum beatissimæ Virginis liberalitati ac providentiæ acceptam referri oportere, quæ, dum illi hoc suæ familiæ arripiendum præ cæteris omnibus institutum designat, spiritumque ejus instituti maxime proprium, id est, insignem humilitatem impertitur, compensare voluisse credenda est obsequium circa se Philippi, ab infantia usque perpetuatum. Nimirum habet hoc necessario quodam nexu perpetuo conjunctum Divorum patrocinium; vix ut aliquid efficacius sit ad ineundam Dei gratiam, ac demerendam propitiam ejus benignitatem, quam eorum pro clientibus suis ad Deum preces. Atque, ut inter Divos Beatissima Dei Mater utique eminet, ita proclive creditu est, eam in Philippum, sub hunc ingressum, tot rerum mirabilium ambagibus adornatum, prolixe liberalem fuisse. In quorum numerum beneficiorum non immerito retulerimus; quod, cum nobilibus adolescentibus, Religiosum institutum cogitantibus, mille manus parentum, amicorum, aliorumque (qui similium candidatorum ambitum pro insania habent) injici soleant, Philippus tamen & ipsos parentes, qui illum unicum, & unice amatum habebant, tot votorum fructum, & emeritæ senectutis solatium, tum illum virum Religiosum, quem ei præfectum supra meminimus, & vero præcipue episcopum Ardingum, virum omni scientiarum & pietatis luce clarissimum, denique omnes bonos propositi sui promotores habuit, qui ea ætate in civitate floruerunt.

[44] [sub expertissimis] Hisce viis, atque adminiculis in servum Virginis initiatus Philippus B. Bonfilium de Monaldis (quo interprete habitæ nuper apparitionis usus fuerat) antistitem sortitus est: cujus viri eximiam vitæ sanctimoniam vox cælitus allapsa sub mortis ejus tempus, qua ad cælum invitabatur, testata est, hoc multa paucis perstringente elogio: “Bone fili, quia Filii mei vocem audisti, & inviolabiliter eam observasti, centuplum accipies, & vitam æternam possidebis”: qua voce dulcissime exanimatum corpus ejus, ad indicium, quam pretiosa in conspectu Domini hujus mors sancti sui esset, ignotæ fragrantiæ suavitatem aliquamdiu exhalavit a.

[45] [spiritualis vitæ magistris,] Hoc vitæ duce amisso, Philippus operam dedit, ut se in consuetudinem insinuaret eorum, quos illi sanctitate simillimos putaret: quos inter, præter domesticos, fuit S. Petrus Ordinis Prædicatorum supremus per Italiam hæreticæ pravitatis censor; qui post multum officio sudoris gloriose impensum, sanguinem etiam denique fortissimus martyr impendit b. Hic tum suapte erga omnes bonos charitate ac diligentia, tum apparentis ipsi beatissimæ Virginis commendatione, novellam ipsius Servorum familiam, & sibi mire commendatam habuit, & aliis commendavit, præcipue vero reipublicæ Florentinæ, & Innocentio IV summo Pontifici, apud quos graphice admirabilitatem exordii hujusce Religionis deprædicavit.

[46] [qui sanctitate] Inter autem domesticos beatus Patrem Bonajunctam c ex septem viris, Religionis post Deiparam authoribus, unum præcipue coluit Philippus, hominem alias multis nominibus clarum; memorabilem tamen cum primis prodigio, quod in hunc modum evenit. Beatus Pater cum socio in ea inedia, & lue, quæ anno MCCXLIV totam pene Italiam devoravit, per urbem Florentiam mendicatum processerat, in eoque saluti fratrum necessario quæstu, ad quæstuosum, usurarum acerbitate infamem, hominem divertit, quem nuper ipse beatus Pater de salutis periculo hoc ipso nomine graviter admonuerat. Is ubi mendicos Virginis Servos pro suis foribus operiri stipem advertit, panem & vinum lethaliter condita, per ancillam ad eos mittit; quæ ubi Patres acceperunt, ancillæ, notæ alioquin in Deiparæ Servos pietatis, partem accepti beneficii obtulerunt, quam cum illa, & temporum & heri avaritia prope enecta avide famelico ori admoveret, Bonajuncta, Cave filia, inquit, morte luitura, mortem mordeas; beneficium domini tui mixtum toxicum maleficium fecit, quo vitam mihi ereptum ibat; sed ad ipsum reversa, hanc, aliasque noxas morte illum luisse invenies, & sub hæc dicta, potente crucis signo depulsa a muneribus peste, iis cum socio innocue vescitur.

[47] At ancilla interea ad dominum, quem sanum ac sospitem reliquerat, [& mirculis claruerunt.] perveniens, eum humi extensum, & exanimem, frustra aliquoties inclamatum, reperit d. Quod factum ubi quaquaversum percrebuit, buccinæ instar fuit laudum, ac meritorum Servitanæ familiæ. Hoc ergo, aliaque Euangelici splendoris eximia lumina in Ecclesiæ candelabro radiantia oculis velut aquilinis Philippus identidem observans, non mediocriter aliena luce suam cumulabat; minime nescius ad ingenuam sanctimoniam ingentia ex consuetudine sanctorum virorum accedere incrementa.

VII.

[48] Tantam vim in corruptis jam inde ab origine pectoribus hominum obtinuit affectata a protoplastis nostris divinitatis illecebra, [Summa cum humilitate] ut non modo ægre ac difficulter ad Christianam humilitatem inflectantur, verum etiam violento ambitus velut œstro quodam rapiantur in omnes eos honores, quibus malesuada superbia umbram aliquam affundit dignitatis. Itaque si quis est, qui efferre sese, & evehere super alios in promptu, atque in expedito habet, eam tamen potestatem sponte abdicat, & hunc, in excellentiam animi furentem impetum, intra rationis limites coërcet, is a se ipso vir alius diversusque evadit, de quo illud Scripturæ merito pronuncies I Regum X: “Insiliet in te spiritus Domini, & mutaberis in virum alterum”; sectatorem videlicet ejus, qui dixit Matthæi XI: “Discite a me, quia mitis sum, & humilis corde”.

[49] Horum in numero Philippus noster agmen ducturus, [obit vilia cœnobii officia,] exemplo vix imitando, certe admirando, cum ætate floreret, clareret & illustri prosapia, corporis constitutione uteretur delicata, scientiarum perspicacia excelleret, & assuevisset (tametsi invitus) pro domestico splendore, famulitii obsequiis, quo impetu filii hujus seculi ad grandia ac speciosa nituntur, eo Philippus ad obscura & vilia ferebatur, ea maxime sectatus, quibus retundi potissimum posse donorum, quæ habuit, splendorem crediderat. Igitur ubi curam hortuli, primam sibi demandatam provinciam, accepit, & rei herbariæ, quæ potissimum domi census fuit, jussus est quæstorem agere, sic se totum illi operi dedit, ut illum non æstuosus, non frigidus, non pluvius aër, non denique ulla cæli aut soli inclementia a cultura retardaret. Quin insuper, impenso in hortum die, bonam noctis partem culinæ ac triclinii obsequiis impendebat. Mire illum delectabat varietas horum vilium officiorum, potissimum ea, quæ ad ejus obedientiæ periculum faciendum usurpabatur. Itaque jam sedentibus ad mensam fratribus ministrabat, alias obsequebatur ægrotantibus, subinde longo sacco conspicuus, ostiatim mendicabat, deinde janitor fores monasterii venientibus aperiebat; denique ad obsequium æditui, templum verrebat, sacrificantibus serviebat, universim omnia unus domus obsequia complecti videbatur.

[50] [toleratisque patienter irrisionibus,] In quibus, etsi perquam laboriose ac varie esset distentus, tamen, quin chorum diligentissime frequentaret, maxime noctu, nihil sibi obstare patiebatur. Imo observatum est, illum semper primum in choro, & ultimum fuisse. Atque hæc quidem sedulitate & constantia maxima, illud vero patientia inusitata, quod satyricæ irrisionis dicteria, & probrosa scommata hilarissime tolerabat quorumdam, qui illum olim noverant; pauci enim popularium ea tempestate nobiles reperiebantur, qui damnatis præsentium rerum blandimentis, Christianæ se philosophiæ dederent. Quapropter Philippum vel emotæ mentis vel animi in vilitatem degenerantis vitio, insanire pannosis & laceris illis centonibus dictitabant, squalorem oris ac maciem interpretatione eodem trahentes; quam tamen tum indefessi labores atque inediæ, ac cæteræ corporis afflictiones, tum vero præcipue animi in res divinas (etiam cum aliis rebus occuparetur) perpetuo elevati suspensio conciliabat. Quæ quidem divinorum (ut cum Areopagita loquamur) PATIENTIA, ubi animo semel insedit, inter eximia alia, quæ agit, mentem a desiderio cibi, nisi & necessarii, & parabilis, avertit, in vestium delectu vilissima amiculorum ambit, ex laboribus & difficillimos & obscurissimos deligit.

[51] Quæ omnia cum per annum integrum in asceterio Caphagii e Philippum exercuissent, [vitæ eremiticæ desiderio ardet.] cupido animum ejus ingens incessit arctioris vitæ, & pœnitentiæ rigidioris; nam votum potius, quam rem solitudinis hactenus in Caphagio sibi consequutus videbatur. Hi divini spiritus stimuli cum gliscente indies magis ardore, amoreque solitudinis, animum Juvenis acriter pervagarent, sciretque optimus virtutum æstimator, inviolata obedientiæ sanctitate, posse subditum altioris sanctimoniæ instinctus ac desideria Superiori proponere, & ejus exspectare censuram; in animum induxit rem omnem ad antistitem referre, & ut impetratæ gratiæ beneficium pronius foret, causatus est, quietem suam optatam apud Caphagium solitudinemque importunis & frequentibus suorum visitationibus interturbari. Placuit antistiti res modusque propositionis, & Philippum familiæ montis Senarii adnumeratum, bonis cœptis bene precatus, dimittit ad solitudinem; ubi, Deo ac beatissima Virgine agonothetis, pro æterni viroris palmis, & cælestis gloriæ coronis aliquamdiu depugnavit.

ANNOTATA.

a Hæc etiam de felici B. Bonfilii morte in Annalibus Servitarum Centuria 1 lib. 3 cap. 7 narrantur.

b Gesta hujus sancti Martyris in Opere nostro ad diem XXIX Aprilis illustravimus, ubi etiam tomo III istius mensis pag. 683 ex Gianio retulimus, cur hic Sanctus in Ordine Servorum beatæ Mariæ colatur, & quomodo eidem Ordini semper faverit.

c Is fuit unus ex septem primis Ordinis Servitani fundatoribus, & secundus ejusdem Generalis, ut Archangelus Gianius in Annalibus Centuria 1 lib. 2 cap. 20 testatur, qui etiam capite sequente mirabilem ipsius obitum enarrat.

d Gianius id Centuria 1 Annalium lib. 2 cap. 5 ex antiquiori scriptore refert, & avarum hunc hominem nomine Antonii appellat.

e De situ Caphagii & origine hujus asceterii Gianius in Annalibus Centuria 1 lib. 1 cap. 11 consuli potest.

CAPUT V.
Eremitica Sancti vita in monte Senario, præfectura tirocinii Senensis, & in itinere detecta illius doctrina.

VIII.

Alexandrum Magnum, Macedonum regem, (ut inter alios in historia S. Hilarionis refert divus Hieronymus) solitum accepimus, [Obtenta a Superioribus licentia,] felicem prædicare Achillem, quod fortium facinorum suorum Homerum nactus fuerit laudatorem. Quod sive ambitiosissimus juvenis generis sui authori inviderit, sive ita senserit; immodicarum cupiditatem laudum non nisi ab ingeniosissimis fingendi, mentiendique artificibus satiari posse; nos certe Philippum nostrum, tanto ab hac vanitate alieniorem, quanto verius hujusce compotem voti, multo feliciorem merito prædicaverimus: quippe cujus insignium factorum, non modo quinque supra triginta optimæ notæ scriptores a, sed ipse adeo æternæ veritatis, cælique interpres, Christi in terris vicarius, Paulus V exstitit præco in literis Apostolicis, quibus laudari illum in publicis Ecclesiæ officiis concessit, quarum pro re præsenti summa istis verbis continetur: “Adolescens (Philippus) crescebat, & confortabatur spiritu, & erat in desertis, usque ad diem ostensionis suæ ad Ecclesiam Dei”.

[53] Anno igitur ætatis XXI Philippus, eo, quem paulo ante descripsimus, [se confert ad montem Senarium,] solitudinis amore incensus, cum præsulis sui literis Florentia iter ingreditur ad montem Senarium (cujus partem nuper Congregationi Servorum Deiparæ, nobilissima familia Stufensium dono dederat) montem, qui velut præparatus mons domus Domini in vertice montium, in medio sex aliorum situs montium, cælestem verticem inserit nubibus, & cæterorum quodamodo Capitolium agit. Septem primi Patres, Ordinis satores, hunc locum more eremicolarum primum habitare cœperant, sparsis circa exiguum sacellum, quod in ipso montis jugo constructum erat, casis, rudi opere sic contabulatis, ut cælo, quod passim admittebant, ac pauperie illustriores essent. Huc ergo Philippus velut ad tranquillam portus stationem delatus, cum cælestibus gravem mercibus, mentis suæ navem appulisset, jactis egregiæ constantiæ speique anchoris, multos per annos conquievit, rationem vitæ exorsus, & pœnitentiæ rigore & contemplationis splendoribus admirabilem.

[54] Itaque paternæ domus patricium splendorem ac ditia commoda, [cujus situs describitur,] cum sylvarum horrore, & præruptorum asperitate scopulorum, antrisque commutat. Nam cum reliqui Patrum cellas incolerent tabulis, ut diximus, junctas, Philippus unam elegit factam naturæ manu, quam non absimilem dixeris illi, quam in Sublaci b Alpibus, Roma relicta, sibi delegit divus Benedictus; nam qua parte Senarius oblique in Orientem solem septemque Triones spectat, & ad agrum, quem Mugellum hodie vocant, asperum & crebrarum stirpium inæqualitate hirsutum obvertit dorsum, centum sub sacello passibus spelunca visitur perantiqua, quæ in montem effossa, aream dat ad exigui cubiculi mensuram, altitudinis, mediocrem viri staturam (quali Philippum fuisse constat) non excedentis. Etsi hoc nostro ævo vetustate, & hominum frequentia attrita in majorem altitudinem excavata videatur. In ipso speluncæ aditu sinistrorsum ingredientibus arula se offert, cui superne imminet salutiferæ crucis signum, rudi sculptura in ipso excisum saxo; in rupis latere erectus apparet lectulus, cujus in capite prominet ex eodem saxo haud mollius ipsa sponda cervical, brevium somnorum conciliator.

[55] [& ibi contemplationi vacans,] Hæc ara orationum & contemplationum Philippi thymiamatis altare fuit. Hæc hujus antri arena, in qua eos pœnitentiæ & spiritualium laborum agones exantlavit, qui Philippum Antoniis, Macariis, Onuphriis, & cæteris athletis, suorum miraculis sæculorum, æquare potuerunt: hic enim jungere noctibus dies in oratione, & contemplatione rerum divinarum, hic mistas deliciis cæli ejusdem injurias, pluvias, nives, gelu, & amicam alpibus reliquam intemperiem fortiter pati, hic herbarum stirpibus & gelida enecare quodammodo potius, quam sustentare corpus, ut anima in virgulam extenuata fumi, ex aromatibus myrrhæ & thuris, e deserto ad cælum expeditius penetraret; hic denique omni alio damnato commercio, niti super dilectum Jesum suum amabat, illiusque se oculis probare, haudquaquam irrito labore studebat, ut semper vel in Deum absorptus, vel in se collectus, id ageret, ut subin visenti Spiritui sancto nihil in divino animi hospitio appareret, quod tanto hospiti posset officere. Hæc fortissimi Juvenis studia quantopere agonothetæ Deo probarentur, e sequenti prodigio intelligi potest.

[56] Dum Philippus in hoc solitudinis sequestro ita ageret solitarius, [precibus elicit fontem,] ut rationem vitæ suæ ad obedientiæ amussim exigeret, fieri non potuit, ut superiores solida ipsius sanctitas & merita laterent: quo factum est, ut de illo mittendo ad alia Religionis loca, suo exemplo collustranda, cogitarent; quod ubi Philippus persensit, quamquam nihil obedientia haberet antiquius, ad precationem tamen se contulit, & in ea enixe Dei benignitatem oravit, uti aliqua via sibi manifestaret, quo vitio suo, minus grati tolerati illa sub rupe labores & puræ lachrymæ, aliaque inibi depugnata prælia divinis oculis displicuissent, ut propterea exauthorari, & illius status tranquillitate dejici mereretur. Vix orandi finem fecit, cum (mirabile dictu) implorati Numinis indulgentia, ad testandum tum ipsi Philippo tum sæculorum memoriæ, longe aliter labores illius, agonesque ac lachrymas in cælo æstimatas esse; contigit, ut ex illa durissima, eaque pro reliqui montis natura, aridissima rupe limpidissimæ scaturiginis derepente fons erumperet. Ut perire non potuisse Philippi lachrymas Deus ostenderet; hunc in hanc usque diem perennem fontem dedit, qui ab authore nomen sortitus, fons B. Philippi appellatur c, documento posteris futurus, pœnitentium lachrymis durissima quæque mollescere, & quæ prius fuere sterilia, hoc rigata humore, ad frugem corrigi.

[57] Huic eventui affine quiddam inter Gallica monumenta habetur de divo Caprasio martyre. [(simile quid S. Caprasio contigit)] Is Maximiani principis durissimo in Christianos tempore, suppliciorum exterritus metu, in aviæ solitudinis spelæum sese abdiderat, ubi cum se ex metu collegisset, pudere eum cœpit ignaviæ suæ, proinde ad preces conversus Deum unice oravit, ut si illum tam gloriosi certaminis victoria dignum duceret, testatum id faceret, elicito ex illo saxo, sub quo latebat, fonte; quod cum illico divinitus contigisset, Caprasius, percepta in tam claro omine victoriæ dulcedine, animatus, Daciano præsidi sese ultro stitit, & egregio certamine fortiter defunctus, de tyranno triumphavit d. Itaque ut ad nostram usque ætatem hujus fama & nomen fontis divi Caprasii hoc prodigio perennat in Gallia, sic in Hetruria ad majorem servi sui Philippi gloriam visum Deo est, hujus & nomen & venerationem fontis, inde usque a quadringentis annis in hunc diem conservare: & quidem in monte, cui naturæ inclementia ne unam quidem aquæ venulam concessit; ut exarescere in illo omnia necesse foret, nisi id illi cælitus, id est pluvia, caveretur.

[58] Res plena miraculi est, quod fontis crater naturæ ingenio ad capacitatem decem aut certe duodecim sextariorum, [adhuc mirabiliter scaturientem,] in saxo excavatus, ubi ex incompertæ scaturiginis vena repletus exhauritur, illico ad summum alveoli labium exuberat, ibique arcano quodam imperio sistitur, ut non exundet; ut quoties vel totus vel partim hauritur, e vestigio ad pristinam redeat plenitudinem. Digna memoratu res est, quæ sub æstatem accidit anni reparatæ salutis MDLXXXXV, cujus siccitate cum exceptæ cisternis pluviæ aquæ exaruissent, toti cœnobio eremitarum nostrorum, quod in illo monte situm est, quotidianisque hospitibus & fabris, ad quadringentos numero, qui tunc ædificium in loco moliebantur, aquandis unus hic fonticulus abunde suffecerit, hoc perpetuo tenore haurientibus identidem refusus: in quo, ut prodigiosum Prophetæ Elisæi, suppeditatum hospiti viduæ oleum retulit, ita mirabilius, non vasis solum, sed tempori etiam resistit, cum ad hæc nostra tempora superstes, perpetuato miraculo hunc beneficum morem refundendi sese, nihil haurientium frequentiam morans, velut inviolabile institutum servet. Et vero ita convenit, ut qui fons testis divinitus datus est meritorum Philippi, idem de eorumdem meritorum immortalitate fieret immortalis, & pro veritatis natura numquam posset evacuari.

[59] Atque utinam, quantum illo leni murmure tacitus innuit sanctitatis Philippi hic fons, [aliaque gessit, quæ ignorantur.] tanto vocaliori aliquo illi sono loqui daretur cæli cum illo antro consuetudinem, administratas indidem inquilino delitias, solatia, spectacula, monita, & familiares cælitum congressiones, denique sanctissimi Anachoretæ nostri in illo, spectatoribus Divis, partas victorias: suppleretur fortasse, quod industria humilitatis Philippi huic historiæ subduxit, nec dubium est, quin exactum in illo spelæo quadriennium, vel solum, justum volumen daret. Sed hoc omnium eorum (qui res Sanctorum posteritatis bono scriptorum commendant monumentis) fatum est, ut nullos experiantur intervertendæ copiæ studiosiores, illis ipsis, quorum gloriæ maxime ire consultum volunt. In quo studio, ut Philippus nemini secundus fuerit, efficere tamen non potuit, ut sanctitatis illius splendor illas se inter latebras contineret, ut ea propter cum Superioribus egerit de ineunda aliqua ratione, qua perpetuo inclusus, atque abditus aliquo ex omnium hominum oculis ac memoria excidere posset, cujus ei postulati ad asceterium Senense, ut mox videbimus, transcripto facta spes est.

IX.

[60] Cum annus, a parta partu Dominæ nostræ salute MCCLVII volveretur, [Adhuc Conversus novitiis Senensibus præficitur,] & beatus Pater Bonajuncta secundus Ordinis Servorum Generalis Prior e, debitam cælo animam reddidisset, in ejus locum suffectus est P. Jacobus Senensis f, vir in paucis vel hoc ipso memorabilis, quod priusquam familiæ nostræ nomen dedisset, societatem Laudantium D. Virginis, quam supra laudavimus, & ortæ ex eadem societate, familiæ nostræ initia moderatus, fundamenta utriusque operis jecerit talia, quæ tantæ moli sanctitatis per tot postea sæcula ferendæ suffecerint. Hic minime rudis virtutis æstimator, Philippi merita & sinceram sanctimoniam suis ponderibus librans, nihilque in eo Conversi conditionem moratus illum tyrocinio monasterii Senensis moderatorem censoremque præfecit. In quo, quam nihil P. Generalis errarit, levi occasione brevi monstravit divina providentia, quæ Philippum ad grandium operum molitionem inauguratum jam demum in lucem protrahere, ejusque conjunctam cum eximia sanctitate doctrinam, rejecto illo habitus Conversi velamine, cælo monstrare atque edito loco, unde in omnium oculos posset incurrere, collocare statuit. Idque in hunc fere modum accidit.

[61] [& insciens duobus PP. Dominicanis, socioque] Philippus, ut narrare cœpimus, cum mandatis P. Generalis, viam Senas, socio quodam F. Victorio g, ingressus, forte inciderat in duos PP. Teutonicos instituti Prædicatorum, qui, ut erant egregie docti, functique apud suos publicis vel docendi vel gubernandi muneribus, reipublicæ suæ causa Romam petebant; hi Philippum ac socium socios itineris nacti, quod Italicæ linguæ non essent gnari, latine Philippum salutare & pluribus affari cœperunt; quibus Philippus tam terse prompteque respondendo satisfecit, ut non tam loqui, quam cum lacte haustam latinitatem fundere videretur. Patres allecti suavi eloquentiæ illecebra, alios ex aliis sermones serunt, & inter alia de instituto Philippi sciscitantibus ille & nomen aperit Servorum Deiparæ Virginis, & deinceps admirandam familiæ suæ originem narrat, ut videlicet viginti quinque ab hinc annis divino consilio factum sit, ut ipsa cæli Regina hoc institutum condiderit, perfectaque ei laude ex ore infantium & lactentium, nomen Servorum fecerit, idque divinæ providentiæ maxime consentaneum fuisse, peracuta atque erudita ratiocinatione subinfert. Nam, ut in Ecclesia Christi tot essent & tam varii Ordines, optimis ac sanctissimis legibus a diversis excogitati conditoribus, decuisse, ut unus aliquis Ordo esset, qui a patrocinio atque obsequio magnæ Matris & nomen & sanctimoniam sortitus, in emergentes hoc ævo sectarios, qui omnem ubique pietatem omni armorum genere abolitum atque excisum ibant, incurreret una cum reliquis, & sic velut conjunctis doctrinæ & sanctissimi exempli armis, Dei Ecclesiam, propulsatis hostibus, tegerent ac tutarentur.

[62] Plura in hanc sententiam locutus, mirum in modum delectavit Dominicanos, admiratione attonitos conjunctæ cum alta humilitate facundiæ, [prodit in itinere suam scientiam,] ingenii cultu. Quem utique divinitus ad tantam divinarum Scripturarum lucem esse provectum, intelligentes tam ipsi, quam socius Victor (hujus Philippi doctrinæ hactenus ignarus) eum unanimes invadunt, & ut sacris se Ordinibus initiandum curet, hortantur, quo commodius in commune proximorum emolumentum ea divinæ largitatis munera cedere possint. Ad hæc modestissimus Juvenis; se vero Dei afflatu ac Deiparæ (cui se totum commiserit) cuncta dirigente, hunc in Religione servitii statum omnibus aliis præoptasse, respondit; & cupere in eodem usque ad supremum vitæ spiritum perdurare. Cæterum sperare se, fore propediem, ut Religioni de claris viris prospiciatur, quæ rei Christianæ fines & proferant & tueantur; proinde illos etiam atque etiam orare se, uti ignoscere dignentur, quod patientia ipsorum in audiendo abusus, licentius fusiusque locutus sit, quam, sub oculis ipsorum, Fratri converso convenerit: quod si quid temere exciderit, quod adeo plausum meruisse videri posset, de eo se ab ipsis silentii gratiam petere, quando obsequendi ipsis fallendique laborem itineris studio potius, quam ullum alium in finem sermo institutus erat. Sed frustra fuerunt hæ preces, nisi quod id efficiebant, ut quo enixius adhibebantur, tanto magis conscii accenderentur ad prodendam hac etiam anxia humilitate commendabiliorem Philippi doctrinam.

[63] Igitur Senas delati F. Victor sub lætitiæ onere laborans, [qua Superiores cognita,] non potuit sibi temperare, quin illico obvio cuique suorum de Philippi doctrina & latina facundia, totaque rei in itinere gestæ serie narraret. Idem nihilo segnius factitabant PP. Prædicatores, qui Philippi sanctitatem & scientiarum præstantiam, tum apud externos passim per urbem, tum apud ipsos Philippi Superiores mire deprædicabant. Jam ipsum scientiarum arcam, jam sapientiæ thesaurum, jam parem divo Stephano protomartyri acclamantes propter sapientiam & spiritum, quo loquebatur. His tam honorificis laudibus, quas minime ex vano haustas veritas ipsa implebat, commoti Patres Senenses, detectas in Philippo dotes P. Generali perscribunt. Is forte tum Romæ absens, Ordinis sui confirmationem urgebat apud Alexandrum IV summum Pontificem, qui imperioso apparentis sibi beatissimæ Virginis monitu, denique datis binis Apostolicis literis, antiquato quodam Innocentii V (quod obstabat) decreto, Institutum Servorum primus Pontificum approbavit, eamque ob rem, familia nostra, & grati sui animi & hujus erga Marianos Servos beneficentiæ monumentum, ipsi statuam posuit, & apud divam Annuntiatam Florentiæ dedicavit.

[64] Itaque delatæ Romam PP. Senensium literæ P. Generali bene gestæ apud Pontificem reipublicæ suæ lætitiam non mediocriter cumularunt. [eum sacris ordinibus initiari jubent.] Perveniunt interim etiam Romam prædicatores Philippi duo illi ex Germania Dominicani, & promotionem ejus ad sacros Ordines haud secus, ac si rem suam ingenti operæ pretio agerent, apud Generalem perurgent. Tribuit ergo communi bono, & tam gravium ac doctorum virorum authoritati, P. Generalis, ut Philippo serio in mandatis daret, ut se ad sacros Ordines suscipiendos compararet; id quod ille post patratum in illo omnium virtutum domicilio pectore humilitatem inter & obedientiam longum certamen, cedente demum humilitate, ut faceret, in animum induxit, prout deinceps videbitur.

ANNOTATA.

a De isto biographorum numero generaliter mentionem fecimus in Commentario prævio § 1, ubi etiam aliquos nominatim assignavimus, licet plerosque ex his triginta quinque Actorum scriptoribus non noverimus.

b Situs hujus loci in Vita S. Benedicti, quam die 21 Martii in Opere nostro edidimus, ibidem tomo III Martii pag. 277 describitur hoc modo: Deserti loci secessum petiit, cui Sublacus vocabulum est; qui ab Romana urbe quadraginta fere millibus distans, frigidas atque perspicuas emanat aquas. majores nostri in Annotatis ibidem pag. 279 situm ejusdem loci breviter indicant his verbis: Sublacus in Latio, nunc Campania Romana ad Anienem fluvium, inter Tibur & Soram.

c Gianius in Annalibns Centuria 1 lib. 2 cap. 18 de hoc fonte agit, & ibidem in Annotationibus testatur, sua ætate varios ægros per aquam hujus fontis sanatos fuisse.

d Acta hujus sancti Martyris discutienda erunt ad diem 20 Octobris, qua Martyrologium Romanum de illo habet sequentia: Agenni in Gallia sancti Caprasii martyris, qui cum rabiem persecutionis declinans, lateret in spelunca, tandem audiens qualiter beata Fides virgo pro Christo agonizaret, animatus ad tolerantiam passionum, oravit ad Dominum, ut, si eum gloria martyrii dignum judicaret, ex lapide speluncæ limpidissima aqua manaret; quod cum Dominus præstitisset, securus ad aream certaminis properavit, & palmam martyrii sub Maximiano fortiter dimicando promeruit. Unde Dalæus hoc loco Dacianum præsidem eruerit, ad dictam diem 20 Octobris accuratius examinari poterit.

e Iste P. Bonajuncta in Chronico Pocciantii ad annum 1255 dicitur primus Ordinis Generalis, quem tamen Gianius & Dalæus secundum appellant. Discrimen istud oritur ex eo, quod Gianius & alii B. Bonfilium de Monaldis primum Ordinis Generalem constituant, & Pocciantius in laudato Chronico ad annum Christi 1259 asserat, hunc eumdem Bonsilium tantummodo collegam R. P. Generalis fuisse.

f Annales Servitarum Centuria 1 lib. 3 cap. 1 hunc Jacobum Senensem nominant tertium Ordinis Generalem, qui consequenter a Pocciantio tantum secundus appellatur.

g Hic F. Victorius sive Victor sæpe S. Philippum nostrum in itineribus comitatus est, ut ex infra referendis apparebit.

CAPUT VI.
Sancti Sacerdotium, & publicum in prima Missa miraculum.

X.

Postquam Philippus toto biennio Senis versatus, non tam monitis salutaribus, [Senis alienæ] quam institutæ vitæ ratione atque exemplo, omnium verarum virtutum archetypo, creditam sibi juventutem, divino, quo ipse agebatur spiritu, implevisset, ea quæ prius in animis moribusque tyronum, ad vivum expresserat, in aliquot redacta capita concilio Patrum generali habito in monte Senario anno Christi MCCLIX censenda dedit. Quæ, ut syncerum illum Conditricis Virginis, & ab eadem Religioni infusum spiritum suavissime redolebant, ita ab illo Patrum consessu avide accepta atque laudata sunt, deinceps pro fundamentis Religiosæ Servorum molis futura. Sed hæc interea Philippi industria non ita se intra domesticorum limitum angustias continuit, quin ingenti cum fructu Senensium salutem complecteretur. Ea illo tum ævo potissimum periclitabatur intestinis civilium factionum discordiis, quas rex Manfredus a, immodicis elatus successibus, serebat alebatque, ut Senensium viribus res Florentinorum, qui Pontificis partes sectabantur, attereret; quorum perfidia, & virulentia consiliorum, postero anno Montem Apertum ad Arbium memorabili clade nobilitavit b.

[66] Hac opportunitate quantum operæ pretii fecerit Philippus lucrifactus, [ac suæ saluti consulit,] in illius turbidissimæ tempestatis jactatione, spectatorum virorum catalogus declaravit, qui claris suis facinoribus tanti se Patris legitimos filios tantique doctoris haud absimiles discipulos postea præbuerunt, prout copiosius res ab ipsis præclare gestas prosequuti Annales nostri demonstrant. Interea operosus Mariæ Servus Philippus in procuratione alienæ salutis haud immemor suæ, si umquam alias, tum vero hoc tempore in eam curam incubuit absolutissimæ puritatis, quam par est Euangelici sacerdotii inaugurationem antecedere. In hoc enucleatius fusiusque docendo ut multi simus, non videtur magnopere requiri; nam Philippus natus quodammodo, certe educatus, ab incunabulis usque, in accurato eoque numquam interrupto perficiendi interioris hominis studio, ut perpetuo positum in more habuit, omnes divinæ gratiæ gradus atque incrementa subactæ atque exaggeratæ mentis præparatione, quoad potuit, antevertere, sic qualem se in hujus & honoris & oneris angelicis humeris formidandi, contemplatione gesserit, cuivis pronum cognitu fuerit.

[67] Interea Prior Generalis promotis atque digestis apud Sedem Apostolicam præcipuis Reipublicæ suæ moliminibus, [redditaque officii sui ratione in Comitiis,] comitia generalia in monte Senario habenda anno sæculi hujus quinquagesimo nono edicit, eodemque Philippum, ab episcopo Florentino Joanne Mangiadorio c jam sacris inauguratum, nondum tamen operatum (quod ad id humilitate contractus ac reverentia timidus, majorum imperia opperiretur) vocare placet; qui ubi adfuit, in comitium introductus, reddita ratione præfecturæ suæ, quam tyrocinio Senensi navaverat, postquam venerando illi Patrum consessui tyronum suorum indoles, dotes naturæ, propensiones, & progressus denique singulorum exposuisset, quantum in juventutis Religiosæ accurata ac pervigili educatione situm sit, tum multis aliis tum vel inde demonstrat, quod plerumque ex tyrone colligi possit, quis qualisque veteranus evasurus sit.

[68] Patres, approbata Philippi & opera & sententia, [jubetur se parare ad primam Missam,] abeuntem ex magistratu novitiorum, adeuntemque illud suum Senarii antrum, in quo non ita pridem ipse ex tyrone Spiritus sancti unctione brevi emeritus asceticæ philosophiæ magister extitit, cumulatis divinæ gratiæ apprecationibus prosequuntur; uteretur ergo concessis diebus ad se comparandum, quo, qua par erat, animi luce atque ardore obiret id opus, quo nullum divinius aut augustius contrectari a mortalibus potest. Paret Philippus, & ut id otium votorum tunc summa erat, ita eo tempore usus est, ut illius brevitatem cælestium gratiarum redundantia abunde suppleverit: nam, cum peractis comitiis & rebus Ordinis publicis rite ordinatis, Philippi neomystæ Sacrificio constituta dies, singulari Patrum ob conceptam de Viri sanctitate opinionem expectatione illuxisset, prodit ille ad aram ornatu sacerdotali trabeatus, & vultu ac cultu reliquo ex consortio sermonis Dei, divorum alicui immortalium, quam mortali homini similiore incedens.

[69] [in qua cantus angelorum auditus est,] Itaque rem divinam exorsus omnium Patrum animos oculosque tralucentibus collatæ divinitus gloriæ splendoribus perstrictos, in dulces lacrymas & amplissimam deliciarum divinarum divitem contemplationem solvit. Jamque Sacrificium ad umbilicum erat, & peracta corporis & sanguinis Christi sacrosancta consecratio; cum in illo Mariano Patrum cœtu inusitatæ lucis irradiatio videri, mox per novos excessus animorum librati in Deum, corporis ac spiritus impetus, iidemque sursum sustolli cœpti, non jam in sua potestate erant, sed raptu quodam absorptæ mentis ex præsente in sacra Eucharistia Christi majestate, illius spiritu magis, quam suo agebantur. Atque hi quidem motus prodromi erant admirandi eventus, qui postea secutus rei insolitæ admirabilem coronidem imposuit; vix enim seraphicus Neomysta noster puris illis & cælo assuetis manibus Deum panem Angelorum sustulerat adorandum, cum ecce cælestis concentus e sublimi omnium, qui aderant, auribus affluens mira suavitate insonuit, tergeminum illud, & spiritibus Seraphicis familiare Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth, digna angelico artificio modulatione ingeminans d.

[70] [attonitis præsentibus Patribus,] Quæ res, ut non minus mirifice affecit illam piissimam Patrum Congregationem, quam admissum olim ad similem cælestis beatitatis delibationem, vatem dicam, an euangelistam Isaïam, ita haud dissimiles motus, atque affectus in utrorumque animis procreavit. Nam quemadmodum Isaïas refert, suos illos Seraphinos sonoris atque altissimæ intelligentiæ vocibus (quæ illorum sunt vernaculæ) magna contentione divini amoris se mutuo ad collaudandum Deum provocasse, ter-sancto illo cantu; ita in illorum animis sanctorum virorum, qui huic Philippi Sacrificio ejusque musicæ intererant, sublimiorem quamdam humano captu divinæ Triados perspicuitatem existimationemque ingeneravit.

[71] [quem biographus comparat] Præterea quemadmodum apud Isaiam vi atque efficacitate vocum seraphicarum commota sunt superliminaria, ita illius venerandi senatus moti in Deum ac promoti animi sunt, & dilatata corda, trahace atque efficace cælestis illius concentus dulcedine, quæ quamvis esset sublimissima, & ea affectas mentes sublate proveheret, non secus tamen ac Isaïæ factum, cum spectaculi sui divinitate attonitus, dixit: “Væ mihi, quia vir pollutus labiis ego sum”; sic nemo Patrum illorum fuit, qui in clarissima illa contemplationis luce, velut in nitidissimo speculo se ipsum contuens, non sit fassus indignitatem suam, & se confessus peccatorem; atque adeo ipse Neomysta, cujus meritis ac sanctimoniæ festivo hoc favore cælites applaudebant. Ut illi Prophetæ Seraphini, ad magnitudinem divinæ Majestatis perculsi, sua sibi ora atque oculos occulebant alis, sic objecto sibi se Philippus, qui in tanta dignitate sacerdotii tantis ac tam augustis mysteriis operaretur, indignissimum se profitebatur.

[72] Verum, ut infimus humilitatis gradus semper conjunctus atque connexus est cum supremo exaltationis, [cum cantu seraphico,] ita admoto de altari, cui astabat, illius labris calculo sub forcipe cælestis panis comprehenso, omnia in eo mundata & mutata sunt, atque ipse etiam mutatus in virum secundum cor Dei, & in divinæ ejus voluntatis luculentissimum interpretem. Quo factum est (uti itidem contigit mutato per calculum Isaïæ, cum prompte se in omnia Dei obsequia paratum offerret, dicendo: Ecce ego, mitte me, & Dominus diceret, VADE) ut Philippus paulo post totius familiæ Marianæ ductor & concionator Ecclesiæ universalis Apostolicus constitutus, utriusque dignitatem officii, non solum factis æquaverit, sed multis etiam insignium decorum luminibus ita illustraverit, ut hæc ejus cum Isaïa collatio, deque rei universæ paritate ratiocinatio nostra non debeat quæsita ad ornatum historiæ otiosa digressio videri: quando familiariore jam Deo hoc faustissimo legis gratiæ tempore, istarum cælestium necessitudinum cum Divis, Dei amicis novi Testamenti, quam cum Divis servis Testamenti veteris, longe frequentior longeque uberior usus & communicatio esse solet.

[73] Certe ea sapientia, eaque prudentia Philippus fortem ac fidelem operam navavit toti Ordini Servitutis Marianæ, [quem propheta Isaïas refert.] omnibus in illis magistratibus, quibus postea functus est, tanta, ac tam divinitus collata potentia, in opere ac sermone fuit, in obeundo munere Apostolici concionatoris (quod nomen ea ætate magnæ & longe lateque patentis dignitatis fuit) quanta argumenta admirabilium operum illo in opere ab operario fidelissimo in agro Domini præstitorum exstiterunt; de quibus, cum deinceps frequens nobis sermo futurus sit, eoque properet oratio, hactenus de cohonestatis cælitus hisce comitiis Senarianis, & in iis neomysta Philippo nostro, ista non alieno, ut videtur, loco retulerimus.

ANNOTATA.

a Manfredus iste, nothus Frederici II filius, ut supra diximus, post mortem patris in Italia tyrannidem exercuit, ut apud obvios historicos legere est.

b Raynaldus in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 1260 num. 4 hanc Florentinorum cladem ex antiquis scriptoribus narrat.

c Joannes de Mangiadoris anno 1251 ad cathedram Florentinam evectus est, & anno 1274 exeunte vivere desiit, ut Ughellus in novissima editione Veneta Italiæ sacræ tomo 3 col. 121 & 127 testatur.

d Pocciantius in Chronico ad annum 1259 de hoc angelorum cantu etiam meminit, & ad probandam veritatem hujus miraculi, vetera monumenta Divæ Annuntiatæ & sacri montis Senarii citat.

CAPUT VII.
Sancti electio ad officia honorifica & ad summam totius Ordinis gubernationem, ejusque pia in hoc munere administrando sedulitas.

Liber II. Cap. I.

Hactenus cum privato Philippo inter haud dubia futuræ magnitudinis ejus præludia versati, jam cum eodem ad rei Servitanæ gubernacula admoto, [Sanctus invitus] ut in reperto virtutibus ejus patentiore campo paulo ampliora ordiemur. Ita igitur, ut dicere instituimus, sacerdotalibus sacris initiatus Philippus, cum honoratæ hac dignitate humilitati suæ parum admodum gratularetur, ut novis honoribus onerandam exponeret, auctoritate (quam jam inde ab ingressu Ordinis pro lege habuit) beati Patris Bonfilii de Monaldis, ejus, quem supra septem virorum nostrorum principem laudavimus, inductus est. Is vocato ad se Philippo pro more, quo eum semper in potestate habuit, universi gregis Mariani difficultates & ardua confectu negotia, deinde suum, atque superstitum collegarum fractum senio robur, & hinc oriundam succedentis ad sustinendam Reipublicæ molem fulcimenti necessitatem, quæ omnem humilitatis prætensam honori umbram magnitudine sua atque evidentia inumbret, magnis rationum ponderibus, longa ac gravi oratione consideranda ob oculos proponit: quibus superata Philippi modestia, effusis in vitam privatam studiis suis & latendi amori receptui cecinit, & obedientiæ ac publicæ utilitati manus ac mentem dedit,

[75] [ad dignitates evehitur,] Factus igitur generalis Definitor, & mox etiam Prioris Generalis collega, ordinata ornataque pro eo munere Deiparæ servitute domi, foris etiam brevi res præclaras gessit. In his illud insigne fuit, & laboranti adhuc Ordini pernecessarium, quod habita apud Pontificem Maximum Urbanum quartum mirifica validaque persuadendi spiritibus oratione, ratam ab eo Ordinis confirmationem cum insigni aliquot privilegiorum auctario fieri fecerit. Ad hæc, cœnobium Senense novis extructis operibus, quo laxius habitari posset, ampliavit, conquisitis illi etiam novis proventuum censibus: eodemque studio, Reipublicæ Florentinæ & quorumdam privatorum ac præcipue clarissimi Falconerii liberalitate, templum Divæ Annuntiatæ Florentiæ magnifica structura amplificatum, restaurato sodalitio Laudantium Beatam Virginem (ex quo Ordinem traxisse originem, superiori libro diximus) ornavit. Id hodie sodalitium Divi Sebastiani vocatur, eo quod in oratorio ei a Philippo juxta Ordinis illic cœnobium attributo, caput divi Sebastiani magno in honore & veneratione habeatur. His aliisque operibus sempiterna posteritatis memoria dignis, quæ brevitatis amore omittimus, Senis Florentiæque honorifice atque utiliter patratis, Philippus Cæsennam migrat, editisque illi ægræ civitati levandæ aliquot mensium strenuo labore egregiis spiritualis beneficentiæ documentis, discedit.

[76] Interea promulgata anno Christi millesimo ducentesimo sexagesimo septimo Ordinis generalia comitia Florentiæ habentur, [& impositum Generalis officium] in quibus beatus Pater Manectus de Antellis a, vir e septemviris Ordinis satoribus unus, eximie sanctus, ætate & multorum itinerum atque austeræ vitæ laboribus prægravatus, cum se Prioris Generalis magistratu abdicasset, omnium Patrum suffragiis beatus Pater Philippus Benitius paucis, antequam supervenisset, horis in Priorem Ordinis Generalem (quod Reipublicæ Marianæ bene vertat, ut vertit optime) absens eligitur anno trigesimo suæ ætatis, sed sanctitas suppleverat ætatem Philippi: cani enim erant sensus hominis, & ætas senectutis non annorum numero computatæ vita immaculata, & cumulata omnibus tanti muneris numeris atque absoluta.

[77] Id vero ubi Philippus intellexit, inopinatæ rei horrore consternatus, [frustra deprecatus,] beato Patri Manecto præsidi comitiorum & electionis ejus auctori ad genua accidit, & supplex infimis precibus, majorem viribus meritisque hanc provinciam deprecatur; se enim eo maxime Religionem esse ingressum, quod confideret sibi liciturum non solum privato, sed servo etiam omnium mediastino vivere, eoque in statu obedientiæ ac subjectionis suavissimis fructibus frui potius, quam ut cuiquam in mentem veniret, ut se servitiis atque obsequiis natum destinatumque a Deo, imperiis in alios præpostere admoveret. Averteret proinde Deus ac domina Deipara, ut aliud ipse consilium, aliamve ab hac fixo semel animi decreto sententiam, vel cogitationem in animum inducat. Quæ cum summa contentione peroraret, resque eo esset deducta, ut hæc decretoria voluntas ejus nullis conditionibus dimoveri posse videretur, divina providentia causam Religionis & hujusce arbitrium controversiæ suscepit: nam derepente omnium, qui simul erant congregati, auribus vox allapsa cælitus est hujus tenoris; “Philippe, cave resistas Spiritui sancto; Ego te elegi de mundo, ut sis custos hujus gregis mei”.

[78] Ea sententia perculso Philippo silentium deinceps ac præfecturæ Generalis onus honoremque imposuit. [divinæ voluntati ac quiescit,] Itaque in supremum locum sublatus postquam consedit, ipso habitu oris & specie quadam, quam pro humana augustiore, magnos in omnium astantium animis admirationis venerationisque motus concitavit. Deinde vehementi quodam mentis excessu, in admirationem raptus benignitatis ac providentiæ divinæ in Religionem, exhortationem exorsus est ab illis Psalmi verbis: “Exultate justi in Domino, rectos decet collaudatio”. In ea, commendata Patribus divinarum laudum celebratione, ad invictam constantiam in accepto per septemviros instituti nostri auctores spiritu, mirifice omnes cohortatus est: hos eos thesauros esse asserens, in quibus Deus posuerit altissimæ sanctitatis ac scientiæ abyssos.

[79] Tum acerrima peroratione in Religionis perturbatores, [& fortiter] desertoresque arrepti semel propositi invectus, illud Regii vatis, “Dominus dissipat consilia gentium, reprobat autem cogitationes populorum & reprobat consilia principum”; in factiosum hoc & ambitiosum hominum genus, tam divine exposuit, ut non modo in hac concione extemporali, sed in aliis etiam multis, quas eodem modo super psalmos, incredibili spiritus impetu atque energia variis occasionibus instituit, multi optimæ notæ scriptores b, id in eo mirati sint, quod in divo Gregorio Nazianzeno quondam veneratus est uni versus Oriens, quod nullus videlicet umquam in illis censuræ locus fuerit.

[80] [suaviterque] Receptis dehinc aditi magistratus insignibus (quæ pro illius ævi more virga censoria, & sigillum Ordinis erant) inter gratulantium Patrum obsequia & significationes solitas subjectionis; tot honoribus suis solus Philippus secum tacite ingemiscens, magnas animo curas ex amicarum alioqui virtutum, humilitatis & obedientiæ conflictu, ut ex mœsto vultu colligi poterat, concoquebat. Peractis in hunc modum ritibus, qui Generali inaugurando adhiberi solent, ex more ei socius sive collega adjungitur Pater Lotharingus Florentinus c e gente patricia Stufensi, quem Philippus ipse magnam in spem ab adolescente in Religione educaverat; vir, in quo generis claritudo & eximiæ literaturæ præsertim politioris præstantia cum vitæ integritate, suavitate morum, & gravitate prudentiæ ex æquo certare videbantur.

[81] [munus suum administrat.] Itaque confectis omnibus, ubi Philippus sibi redditus solus acquievit, cœpit serio revolvere animo & cogitare, quanta charitate, quantaque opus prudentia sit ad tot homines Religiosos, quorum Pastor tam ex improviso evaserit, ad vitæ æternæ pascua inossense deducendos. Etenim, ut erat Vir sanctus, exemplo optimorum operum, quam authoritatis supercilio aut splendore verborum efficacior, ex regulæ nostræ præscripto apud se statuit, imitationem, quam obedientiam, & amorem potius, quam timorem a fratribus suis exigere. Hinc omnibus benignus ac facilis, sibi asper ac durus, sibi parcus, aliis liberalis, comis ac plenus visceribus misericordiæ: longe aliter ac solent aliqui, qui velut armati potestatis flagello bonam frugem ex subditis vi atque asperitate extundere, id demum cum laude ac vere præesse, præpostere arbitrantur.

[82] [Ardore fidei dilatandæ accensus,] Unde omnem vitæ suæ rationem hoc in honore ita instituit Philippus ad reliquorum disciplinam, ut primus aggrederetur labores, ultimus cessaret; alii fructibus commodisque dignitatis ejus fruerentur, sibi onera atque incommoda reservaret: ac nihilominus servum se inutilem in tam sancto more (quem ille debitum existimabat) reputans, addebat his omnibus vitæ singularem rigorem & humilitatem, qua inter suos tam præstante fuit, ut singulorum fratrem potius ac socium, quam antistitem aut moderatorem præ se ferret. Ac tametsi sub initi officii principia multis gravibusque negotiis adurgeretur, conficiendis itineribus, instituendis visitationibus, orationibus ad populos habendis, revocandis ad salutis viam erronibus, solandis in mœrore jacentibus, civitatibus ac provinciis in mutuam gratiam reducendis, denique commissis sibi a principibus viris, a Pontificibus, ab Imperatore, mandatis obeundis; tamen qua licuit, numquam choro, numquam asceticæ vitæ exer. citationibus aut de die aut noctu abfuit; atque id dispendium (si modo dispendium) admirabili industria ac dexteritate tractandarum rerum, qua mirifice pollebat, facile & compendio compensabat.

[83] [summo Pontifici se sistit,] Quibus in omnibus id unice agebat Philippus, ut pax toto orbe inter Christianos coalesceret, ad Ecclesiæ Catholicæ obedientiam cuncti redirent, & concordibus armis animisque, terram Servatoris nostri vita morteque sacratam, ex Othomanica servitute in libertatem vindicarent. Sed hæc deinceps ex historiæ serie enucleatius viderimus; quibus ut Philippus initium daret, ubi ab episcopo Florentino Joanne Mangiadorio (qui Ardingo illi primario Ordinis Servorum patrono vita functo successerat d) in officio est confirmatus: id enim fieri ab episcopis in talibus electionibus, Urbano quarto summo Pontifici placuit, quod difficiles illa tempestate longique ad summos Pontifices aditus essent.

[84] Philippus tamen sistere se Clementi IV Pontifici maximo nihilo secius statuit, [eique offert suos subditos,] non tam ut stabiliretur ejus auctoritate in suscepto magistratu, quam ut ejus auspiciis atque authoritate divinæ vicaria res deinceps gerendæ vin tanto majorem atque momentum haberent, & de incrementis (quod idem Pontifex demandarat) Ordinis Servorum ejusdemque in diviniore literatura, ac potissimum in studio linguarum Græcæ, Hebraicæ, Arabicæ & Chaldææ progressibus, Sanctitati suæ exactam redderet rationem, ac sicubi etiam Servorum Deiparæ opera in propaganda aut propugnanda fide uti vellet, sciret, eos esse paratos atque instructos ab omnibus, quæ ad missiones requiruntur. Et commodum per id tempus acciderat, ut ab rege Tartarorum, (quem alii Chamum, alii Cabilam vocabant) legatus ad Pontificem adesset, purpuratorum ejus regis ac procerum regni facile princeps, Coyatulus nomine, qui regis sui verbis per interpretes Venetos ab Sede Apostolica Euangelii præcones in id regnum destinari efflagitabat e.

[85] Philippus id tempus esse ratus Deum sequendi ac gratificandi Pontificis voluntati, [ex quibus aliqui in Tartariam missi sunt,] & denique etiam insigni occasione ampliandi religionis nostræ fines, succensus divinæ gloriæ salutisque animarum zelo, summi Pontificis genibus advolutus, aliquot sui Ordinis alumnos ad eam expeditionem obtulit. Habitus est a Pontifice Philippus humanissime, ejusque tam prolixa de Ecclesia Dei bene merendi voluntate, in illo Purpuratorum, aliorumque præsulum consessu magnifice collaudata, agnovit, famam, quæ de eo jam tum, cum collega esset Manecti Generalis, Romam impleverat, veritatem sanctimoniæ illius vix æquasse. Cæterum, quæ confecta Philippus volebat, a Pontifice Cardinali Otthobono Fiesco Innocentii IV nepoti ac secundo Protectori Ordinis Servorum demandata sunt, qui & Philippi ex Pontificis authoritate electionem approbavit, & una cum illo de idoneis viris in expeditionem Tartaricam cum oratore Coyatulo legendis transegit.

[86] Ea res auspicatissimis initiata principiis, non nisi felices successus videbatur polliceri: [ubi eorum sucessores] nam postquam illis Apostolicis viris, & futuræ inter barbaros ecclesiæ luminibus, Ecclesia Romana bene precata esset, populusque Romanus eos optimis ominibus esset prosequutus, opportune, ubi Venetias pervenerunt, stantem in anchoris classem ac vela propediem ventis daturam nacti, eam conscendunt, & quod felix faustumque sit, ut ad Scythas f appulerunt, suam quisque, ut erant antea digestæ, sortiti provinciam, operi se destinato accinxere; in quo quam strenuam operam navarint Servi Deiparæ, vel inde liqueat, quod longe lateque per Asiam toto Tartarorum imperio, atque adeo in ipsa Orientali India, sive quæ extra Gangem fluvium est, colonias deduxerint, quas ad nostram usque ætatem vel omnes vel plerasque obtinent: nam cum aliquot annorum centuriis, nihil certi de nostris compertive, tam vasto terrarum tractu divisis haberi posset, demum anno a parta salute quingentesimo trigesimo sexto supra millesimum quidam venerabilis Pater Anastasius g, ex alto Venetiis portum tenuit cum tribus sociis, nostro Europæorum Servorum prorsus habitu. Is Romam ad Paulum Tertium (qui Ordini nostro mirifice favebat, eoque P. M. Dionysium Laurerium Beneventanum h, Cardinalem S. Marcelli creaverat) perductus, omni benevolentiæ genere exceptus est, impetrata etiam quarumdam pro illis partibus legum pontificia approbatione.

[87] [adhuc hodiedum superesse dicuntur.] Referebant isti, perantiqua memoria per manus accepta constare; Ordinem Servorum suis in oris ab iis Patribus satum; qui a beato Patre Philippo aliquot ante sæculis eo missi fuerant: cæterum, procedente deinde tempore, copiosiore hominum ac cœnobiorum numero magnis incrementis propagatum, inclaruisse in illis regionibus. Non tam nova, quam jucunda Pontifici, cæterisque, qui admissioni hominis aderant, ea visa narratio est, poterantque advenæ Patres, ex missorum quondam numero, reduces videri, eoque illos septem juvenes, aliquot sæculorum dormitatores, referebant, adeo recenti memoria ex remotissimis orbis partibus velut ex longo exciti veterno res ante aliquot gestas ætates denarrabant. Anno item postea allatæ salutis MDC alii aliquot, eodem cultu vestium ac nomine Servorum, iisdem ex partibus Florentia iter Romam habuerunt ad sacri Jubilæi munificentiam consequendam. Sed quod paulo clarius evincit, quanta & fama & opera, tametsi absens, divinæ gratiæ aspirante favore, Philippus inter illas barbaras gentes effecerit valueritque, memorabile est, quod cum annis proxime superioribus, Æthiopes i etiam sæculares Florentiam ventitassent, vix ingressi urbis pomeria, qua nutibus qua signis aliis, quod Italice nescirent, utcumque domum beati Philippi via Guicciardina ab obviis inquirerent, velle se aientes effigiem B. Philippi, quæ in ea domo asservetur, quæque proxime ad prototypon accedere dicatur, venerari; quam utique domo sua allatam religionem, non nisi a nostris hominibus, quos in patria habebant, hausisse credendi sunt. Atque hic quidem hujusce in Asiam expeditionis eventus fuit; cætera ab illis Patribus præclare gesta, distantia locorum, & commercii cum iis gentibus raritate interciderunt.

[88] [Ordini suo prudenter prospicit,] Porro summus Pontifex perspecta, in hac Servorum ad propagandam fidem exhibitione egregia in Dei Ecclesiam Philippi mente, eum quoque Apostolicum concionatorem creat, quem ille sive honorem sive onus eo libentius suscepit, quod animo jam statutum haberet, visitatis Italiæ Conventibus, ad Occiduas, ac Septemtrionales provincias proficisci. Ex his in speciem perplexis ambagibus haud obscure liquet, fuisse plane opus divinæ providentiæ curæque de suis Deiparæ Virginis, quod Vir sanctus ita ex inopinato & tempore tam opportuno coactus sit rei nostræ publicæ habenas capessere; quando fatiscentibus senio ac laboribus primis ac præcipius Servitanæ familiæ columnibus, nihil propius aberat, quam ut vitium aliquod novæ fabricæ machina faceret, si succedaneo fulcro caruisset; namque sub hoc ipsum tempus, ut paulo ante memoravimus, beatus Pater Manectus Generalis, plenus dierum, laborumque, magistratu se abdicaverat; beatus Pater Bonajuncta decesserat: eumque in cælum secutus fuerat primus septemvirorum & coryphæus Bonfilius.

[89] Beatus quoque Pater Amideus variis ac tenacibus morbis conflictatus, [mortuo P. Amideo, viro magni consilii,] aliisque multis exercitus acerbitatibus (quos invicta semper animi altitudine non modo tolerabat fortiter, sed etiam cum Apostolo gloriabunde) ad æternas amoris delicias percipiendas in cælum receptus est. Fuit beatus Pater Amideus (ut tanti viri memoriam obiter ab interitu vendicemus) præter illustrem generis splendorem, summa prudentia & rerum gerendarum dexteritate præditus, quibus aliisque dotibus haud mediocri usui & adminiculo fuit in Religionis primordiis beato Bonfilio, qui eo adjutore arduis semper in rebus usus est: quoad succumbente laboribus atque actæ ætati corpusculo, impar publicis negotiis factus, inter fortissima patientiæ exempla ac documenta constantiæ, Christum spei suæ scopum & diuturni servitii authoramentum præstolabatur.

[90] Ejus singularis sanctimonia (cujus magnam domi forisque opinionem collegerat) & publica fama & rebus admirabilibus, [cujus virtutes & miracula narrantur.] quæ divinitus circa illum contigerunt, asserta est; in quibus illud in primis est memorabile, quod incustoditus infans in puteum (qui est ad pedem montis Senarii) prolapsus, cum indidem esset extractus exanimis & viro Dei exhibitus, eum vivificæ crucis impressione vitæ ac parentibus restituit. Nec illud minus illustre absolutæ ejusdem sanctimoniæ, & eximii in Deum amoris ex bonorum operum odore collecti argumentum fuit, quod illo animam jam cælo inferendam agente, toto Senario monte suavissimi odoris fragrantia extiterit; & simul atque expiravit, magnus flammæ globus a præsentibus & rei miraculo attonitis recta e lectulo ejus cælum petere visus sit k.

ANNOTATA.

a Is antea Benedictus de Antellio nominabatur, & postea ex more Ordinis prænomen mutavit, ut in Annalibus Centuria 1 lib. 1 cap. 15de illo & primis ejus sodalibus traditur.

b Sanctus ab Antonio Possevino nostro aliisque inter scriptores recensetur, quia commentarios aut conciones in Psalmos posteritati reliquit. Injuria tamen temporis hæc exstincta fuere, ut Pocciantius in Catalogo scriptorum Florentinorum loquitur.

c Hic post obitum S. Philippi sextus Ordinis Servitarum Generalis electus est (Pocciantius in Chronico consequenter ex supradicta causa eum ordine quintum numerat) & ad propagandum Sancti sui decessoris honorem varia decrevit, ut ex infra dicendis patebit.

d Intellige, quod Joannes Mangiadorius in locum Ardingi præsulis Florentini mediate successerit: nam inter hunc & illum Philippus Fontana Ferrariensis in eadem cathedra Florentina sedit, ut Ughellus in Italia sacra novissimæ editionis Venetæ tomo 3 col. 119 & 120 testatur.

e Hæc Apostolica expeditio ad Tartaros videtur post mortem S. Philippi accidisse, cum Raynaldus in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 1289 num. 62 verosimiliter de eadem sic scribat: Non Argon modo, sed etiam Cobyla Chan summus Tartarorum imperator in Christianam fidem adeo propensus erat, ut Argonus, missis ad Pontificem Romanum oratoribus, Latinos sacerdotes ad illum destinari flagitarit: quo nuntio ingenti gaudio perfusus Nicolaus (nimirum quartus hujus nominis Pontifex) Minoritas transmisit, & Chamum est hortatus, ut fidem, quam Romana tenet Ecclesia, amplecteretur. Huic Chronologiæ concordant Annales Minoritarum, qui ad eumdem annum 1289 num. 1 & sequentibus legi possunt. Suspicor hic a Dalæo eamdem expeditionem indicari vel nomina regum Tartarorum confundi, eo quod Tartarorum regem vocet Cabilam, quem Raynaldus & Waddingus Cobilam vel Cobylam appellant.

f Quamvis Scythia olim latius patuerit, quam Tartaria minor, tamen hodiedum nomine Scytharum vulgo Tartari minores intelliguntur.

g Hanc Ordinis Servitani propagationem in Oriente penes fidem auctoris relinquimus, cum de illa nihil alibi inveniamus.

h Gesta & legationes hujus eminentissimi Cardinalis apud Oldoïnum nostrum in Historia Romanorum Pontificum & S. R. E. Cardinaliumtomo 3 col. 672 & sequente legi possunt.

i Non satis fidimus istis Æthiopibus, ex quibus aliqui circa hæc tempora fraudulenter PP. Prædicatoribus persuaserunt, numerosa Ordinis Dominicani cœnobia jam dudum exstitisse & adhuc exstare in Æthiopia, cum tamen Missionarii nostri & alii Lusitani, diu in ea regione versati, nulla horum vestigia repererint.

k De gestis & obitu hujus venerabilis viri Pocciantius in Chronico ad annum 1266, & Gianius Centuria 1 Annalium lib. 2 cap..14, & lib. 3 cap. 12 fusius disserunt.

CAPUT VIII.
Miraculum Aretii precibus ejus patratum, & novæ leges Ordini Servitarum ab ipso præscriptæ.

II.

Republica ita, ut diximus, apud Pontificem Clementem quartum constituta, [Cum PP. Servitæ Aretii] ejusdemque salutaribus monitis & benedictione animatus Philippus, Urbe vetere a discedens, Aretium iter ingreditur, ubi divina providentia, quæ illius operam magnis molitionibus destinabat, materiem sanctitati ejus ac meritis patefaciendis præparaverat; quo ubi pervenit, ejus loci Conventum visitaturus, & Conventum ex inedia, & urbem ipsam ex discordiis redactam ad incitas invenit; nam Guelphi in ea atque Ghibellini mutua inter se laniena debacchantes, divina humanaque omnia miscebant; eoque vesaniæ progressa partium studia sunt, ut non modo alternis internecionibus sese ferro conficerent, sed etiam flammas facesque tectis subjicerent, agris corrupta messe vastitatem afferrent, arbores frugiferas inciderent, aliisque sexcentis modis civilia odia in mutuum excidium omnibus barbaricæ hostilitatis exemplis nobilitarent. Prorsus ut arenæ larvalium furiarum inter se infestis tædis concurrentium, quam Christianæ civitati similius tunc Aretium esse videretur.

[92] [magna annonæ penuria laborarent,] Ex quo; quod erat necesse, consequebatur, ut civilis belli clades, ingens frugum inopia & omnium rerum caritas exciperet; cujus acerbitas eo Patres nostros adigebat, ut si Deus in tempore suis laborantibus non affuisset, vel desererent peramantem sui civitatem, vel certe in vestigio extinguerentur fame; quæ beato Patri eo præ aliis locis properandi causa fuit. Itaque ubi ad cœnobium delatus, omnes in conspectu habuit, & eos, ut erant exsangues & tabidi & longa inedia propemodum extincti, sic ut viva quædam & vix ossibus hærentia cadavera & manes hominum potius quam homines videri possent, pius Pater est contemplatus, tam fœdo suorum spectaculo intimis sensibus ingemuit, & illico de ope circumspicienda (neque enim præsens periculum moras ferebat) cogitare cœpit.

[93] Ergo more consueto instrui triclinium & apparari mensas, [Sanctus fusis precibus] deinde se omnes in ecclesiam sequi jubet: ubi una omnes ante augustissimum Eucharistiæ Sacramentum ac Beatissimæ Virginis effigiem aræ maximæ, in preces affusi, aliquamdiu tacitis & collectis in Deum mentibus orantes solo hæserunt, donec Philippus, rupto illo ad flectendum Deum eloquente silentio, spiritus exuberante fervore, in has voces erupit: “Clementissime Deus, qui in aviis quondam solitudinibus, undique destitutum populum tuum, filios Israël multifariam pavisti, & extorrem Eliam vatem tuum sub junipero fatiscentem cælesti cibo recreasti, turbas sequaces tuos incremento misericordium manuum tuarum in monte satiasti, militibus tuis Paulo atque Antonio per corvum annonam duplicasti, & ministerio angelorum tuorum Mariam Magdalenam prodigioso pane nutrivisti; non committas, oro, ut servi tui in te sperantes fame confecti intereant; & tu Domina Sanctissima cæli Regina, & afflictorum Consolatrix, per ego te lac illud, quod divinitus tuo ex virgineo pectore fluxit, & pavit eum, qui omnia pascit, oro, quæsoque, ne tuis, in hoc præsenti periculo, adoptivis filiis desis, quos ad hoc usque tempus semper texisti, & fovisti singularibus præcipuæ in illos curæ ac sollicitudinis tuæ argumentis” b.

[94] Nondum desierat hæc aliaque his similia in mentis abreptæ excessu, [panem cælitus impetrat, ejusque miraculi plausu] cum a foribus monasterii inusitatus fragor velut urgente de causa pulsantis omnium auribus allabitur. Accurrit festine janitor, fores recludit, neminem mortalium reperit; reperit tamen missum divinitus longo malo obsessis commeatum, duo bene capacia canistra, panibus eximii candoris plena, & attonitus renuntiat, fixo adhuc in oratione Generali ac Patribus, quod acciderat. Illi cum Antistite suo & authore miraculi in gratiarum effusi actionem, postquam Dei ac Beatissimæ Virginis benignitatem ac providentiam suppliciter adorarunt, mensæ iis panibus instructæ, quorum & suavitate ab longa inedia, & admiratione ob miraculum animis corporibusque recreandi erant, læti stupentesque accubuerunt. Neque ab eo deinceps tempore eguerunt, civitate etiam e vestigio annonæ malignitate levata. Ejus fama miraculi cum multis & secundis populi admurmurationibus vulgata, ad præsulem Aretinum, qui tunc erat Guilielmus Ubertinus c, pervenisset, is, re ex officio & cum cura examinata, id admirabile factum Philippi meritis ac sanctimoniæ censuit esse adscribendum.

[95] At Philippus, perpetuus osor cenodoxiæ, isto in se applausu contrahebatur, [ad sedanda civium dissidia utitur.] & in caput mali dæmonis retorquebat auræ popularis pericula; quippe cujus secundis flabris uteretur ad traducendum ad saniora consilia melioremque mentem ipsum vulgus, quemadmodum Aretini suo bono experti sunt: nam paulo post Philippus, authoritate subnixus Pontificii concionatoris, & recentis miraculi fama celebris, publicis concionibus, privatisque colloquiis, Aretinis præsentia instantiaque ex discordiis mala ita ad vivum ob oculos posuit, ut licet potentiorum civium aliquorum animi vindictæ adhuc cupidine tenerentur, tamen authoritate Philippi concordiæ pietatisque fundamenta esse jacta appareret, quod in posterum vulgo multa publicæ emendationis argumenta ederentur.

III.

[96] Peracta tam præclaro ad nominis Philippi celebritatem operæ pretio, [In Capitulo Pistoriensi] visitatione Conventus Aretini & cæterorum, qui tum in Hetruria erant, Philippus constituto die Patres, quibus suffragandi in Capitulo ac dicendæ sententiæ jus erat, Pistorium convocat, ut de communi consilio, omnium opinionibus in medium allatis, exactiores aliquæ leges conderentur; proinde exorsus ab illo Psalmi 118 versu, Beati immaculati in via, admirabili facundia, momentisque gravissimis demonstravit, leges divinas unicum præsidium esse & columen hominibus Religiosis; ac proinde tametsi Religio ipsis trigintaquinque annis, suavissima charitatis lege in cordibus exarata, septemvirorum fundatorum, prudentiaque & industria beati Bonfilii primi Generalis administrata sit, adjunctis quibusdam legibus ex opportunitate latis ab successoribus Generalibus, convenire tamen magnopere, ut justum volumen veterum novarumque legum, ac salutarium statutorum fiat sub nomine Constitutionum Ordinis Servorum, cum ipse jam Ordo a summo Pontifice approbatus, numero hominum locorumque plurimum auctus, necessario requirat formulam, qua similitudo æqualitasque morum ac ceremoniarum ubique æque servanda constituatur.

[97] [novas leges proponit,] Itum est ab omnibus, qui congregati tota frequentia aderant, in beati Patris sententiam, eique ipsi negotium datur scribendi, digerendique eas leges, ut maxime e re Religionis esse perspexerit. Philippus brevi rem confectam dat, tam quod authoritate summorum Pontificum Alexandri IV, Urbani IV, & Clementis IV Religioni facta jam fuerit cogendi conventus sive Capitula & condendi leges potestas, tum etiam quod ex longo usu convictuque primorum Patrum ex privata ipsius, quæ ei divinitus contigit, illustratione, adumbrata animo ac jam pene expressa ejus rei lineamenta haberet.

[98] [quas ab ipso scriptas acceptant,] Igitur paucis diebus universi instituti formulam ad certa capita redactam, digestamque venusto ordine in tres partes (quarum prima de cultu divino, altera de bonarum literarum studiis, tertia de asceticorum morum decoro, & bonorum, siqua erant, administratione tractabat) sua descriptam manu, Patribus ejus Capituli conscriptis censendam maturaque deliberatione discutiendam dedit. Patres ubi eam animis manibusque satis versarunt, non modo eam sanciverunt, sed etiam libentissimis voluntatibus acceptatam in mores atque in exercitium quamprimum ut induceretur, statuerunt, tantæque sanctitatis eæ leges semper sunt habitæ, ut a morte Philippi publico decreto sancitum sit, ut in singulis Conventibus, singulis Mercurii ac Sabbathi diebus, ad mensam una cum opusculo, quod de origine nostra idem ipse beatus Pater conscripserat, legerentur, atque ad hanc nostram ætatem, huic formulæ, magna ex parte constitutionibus nostris modernis insertæ, sua authoritas ac veneratio constet.

[99] Atque hoc tam feliciter obitum legislatoris munus (ut boni authores opinantur) aliquos primæ notæ scriptores in eum errorem induxit, [& hinc Ordinis istius institutor] ut putarint scriptumque reliquerint, Philippum Ordinis Servorum esse authorem ac primævum fundatorem d; in quo tametsi toto, ut dicitur, cælo clarissimo errore lapsi sint (quod ex hujus historiæ Annaliumque nostrorum tenore conficitur) tamen excusatione digni videntur, quod a vulgi opinione & quorumdam illius ævi scriptorum, qui idem non satis accurate examinatum monimentis suis temere inseruerunt, in eam errandi necessitatem inducti sint. Etenim, ut passim increbuerat, quemdam Philippum Benitium Florentinum, virum præstanti doctrina ac rara sanctitate suam quamdam Servorum Beatissimæ Virginis Religionem claritudine prædicationis, & admirabilitate miraculorum, intra extraque Italiam per varias orbis partes propagavisse; fama, quæ pro ingenio suo omnia in majus effert & crescit eundo, ad verissimas atque ingenuas Philippi laudes decus conditæ Religionis temere de suo adjunxit.

[100] Nam, ut quisque de ingentibus Religionis incrementis inaudiebat, [ab aliquibus perperam vocatur.] quæ illis duobus de triginta annis (quibus ei beatus Pater præfuit) cernebantur, utque omnia omnes Philippo merito referrent accepta, ut cujus opera aucta novis cœnobiis, ornata insigni doctrina, stabilita ac constituta optimis legibus, denique confirmata atque relata in album mendicantium Ordinum per diversos Pontifices Religio fuerat, factum est, ut inumbrata paulatim per tot decora septem primorum Patrum fama ac rerum gestarum gloria, totius gloriosi operis fundati Ordinis opinio in unum Philippum invitum inclinaret. Quibus ex omnibus divina erga hanc Religionem providentia mire tralucet: nam ut illi principium ex divino oraculo, nomen ex muto alioqui infantium ore, habitus ab ipsa Beatissima Virgine, uti & regulæ præscriptio contigit, sic constitutiones ei per Virum Deo afflatum partæ sunt, ut nulla, nisi divinitus accepta parte constare, eam omnibus sæculis testatum relinqueretur.

ANNOTATA.

a Urbs vetus, Italice dicta Orvieto, sita est in ditione ecclesiæ vel in provincia Patrimonii, & viginti milliaribus Viterbio distat, suumque nomen toti agro Urbevetano communicat.

b Hæc S. Philippi oratio ex Thadæo Adamario desumpta est, ut Gianius Centuria 1 Annalium lib. 3 in Annotationibus ad caput 14 testatur.

c Iste Guilielmus anno circiter 1249 ad cathedram Aretinam evectus est, & modo Guelphorum, modo Ghibellinorum partibus favens, tandem anno 1289 in acie pugnans occubuit, ut apud Ughellum in novissima editione Veneta Italiæ sacræ tomo 1 col. 423 legitur.

d De illo quorumdam errore superius in Annotatis ad caput 2 littera c mentionem fecimus.

CAPUT IX.
Diversus Sancti conatus ad deponendum Generalatus officium, publicata leprosi sanatione & cælesti quadam visione impeditus.

IV.

Jactis hisce ac feliciter ita stabilitis bonarum legum fundamentis, [Dum Sanctus variis modis] cum satis in præsentia communi rei prospectum cautumque esse videretur, ut a quovis Ordo duci jam, &, observata ea disciplina, res prospere geri possent, Philippus pro perpetuo suo in solitudinem amore ac latendi votis, serio secum de abdicando Generalatu cogitare cœpit, ejusque rei aliquoties injecta privatim mentione, denique etiam in hoc Pistoriensi Patrum concilio omni ope egit, ut id assequeretur; ac primo quidem agens jure, licere id sibi contendebat per legem, in omnium primis comitiis generalibus Florentiæ habitis MCCLV factam, qua integrum esse generali decretum fuerat, vigiliam suam alteri tradere, seque in ordinem redigere ad pristinam privati conditionem.

[102] [dignitatem Generalatus abdicare vult,] Deinde ad preces conversus, se ante illum omnium Patrum consessum humi prosternit, eosque enixe orat, ut quod sibi per leges liceret, id etiam eorum cum bona venia ac pace liceat; se jam per annum integrum functum hoc magistratu, periculum fecisse corporis animique virium suarum, & comperisse tenuitatem earum tanto muneri gerendo imparem esse: proinde quoniam ipsorum Patrum confessione latis modo legibus factum ipsis satis sit, vellent, annuerentque, ut qui eas leges illorum jussu collegerit, eas primus parendo obsequendoque sanciret; sin aliter animati essent, denuntiare, se nullis conditionibus adductum iri, ut in potestate persistat; habere præsidium allatæ paulo ante legis, quo sciat, neque sibi id fraudi, neque illis offendiculo hoc ejus consilium esse posse. Hæc atque his similia, qua erat præditus divina facundia, cum Philippus ingenti spiritu disseruisset, incredibile est, quanto animorum motu cunctos, qui aderant, perculerit.

[103] [a suis repulsam passus,] Tametsi in re ancipiti ac repentina neque Deus Patribus, neque ipsi sibi Patres defuerunt; quippe ille idem consensus, qui in eo deligendo fuerat, unus omnium in eo retinendo fuit; eique vicissim consentaneis animo vocibus, neque assentire se, palam denuntiant, neque ipsum nisi cum vita depositurum magistratum. Perstitit tamen in sententia Philippus, & eloquentia ac precibus consumptis, lacrymas & alias rationes quantas & quam exquisitissimas solerti humilitatis ingenio excogitari possunt, flectendis Patrum animis nequidquam admovet, illis, obfirmatis sententiis, nihil mutantibus. Ita illo die ex eo certamine Philippi humilitas & Patrum charitas, neutro inclinata victoria, discesserunt. Sed cum Philippum interea auctissima tentatio speciosis larvata rationibus, in omnem partem miro artificio versaret, ac majoribus ex repulsa incrementis recrudesceret, in ea spe acquievit; fore ut per occasionem adeundi Pontificis Maximi, inter alia, quæ impetrata volebat, hanc quoque causariam missionem impetraret.

[104] Fuit sane hæc omnium, quæ umquam illam inconcussam Philippi mentem pulsarunt, facile callidissima ac periculo proxima tentatio: [& instante P. Manecti morte impeditus,] nam & divinæ ordinem providentiæ, quæ vices ac tempora solitariæ ac laboriosæ vitæ divinis vocationis suæ instinctibus moderatur ac temperat, inversum ibat & salutem publicam multorum, præsentemque vix nuper coaliti Ordinis necessitatem posthabendam privatæ quieti ac tranquillitati, syncerissimam mentita demissionem persuadebat. Ac fortasse Philippus humanum aliquid pro naturæ imbecillitate passus, in fraudem fuisset inductus, nisi, quæ perpetuo illi vigilavit Deiparæ Virginis cura, pessimi suasoris ludibria ac vaframenta aliis atque aliis suavibus juxta ac mirabilibus modis discussisset. Eorum unus fuit, quod, cum dimisso Patrum cœtu, se in viam dedisset ad Pontificiam aulam, quæ per id tempus Viterbii erat, certus suscepti abdicationis consilii, ei tabellarius supervenerit cum literis, quibus nuntiabatur beatus Pater Manectus in extremis versari, quæ res commotum Philippum, cœptum iter omittere & se ad beatum Patrem Manectum conferre coëgit; quod a morituriente eo vehementer ipsum exspectari, litteræ afferrent.

[105] Igitur quod retro itineris ad montem Senarium fuit celeriter remensus, [id a Pontifice obtinere statuit;] postquam adventu suo & conveniente tempori oratione Manectum est consolatus, variisque pro utriusque sapientia sermonibus de rerum præsentium fugacitate, & contra de æternitate futurarum, ultro citroque disseruissent, beatus senex, postquam quarto loco Prior Generalis Ordinem suum singulari industria per Gallias præsertim propagasset, supremum diem obiit anno Christiano MCCLXVIII non sine singularis sanctitatis fama; quippe qui inter rei divinæ celebrationem, benedictione sua habiles claudo pedes, muto vocalem linguam & surdastro aurium vitalem usum impertiverit a. Sed hoc diverticulum (ut ad Philippum redeamus) distulit tantisper, non discussit suscepti itineris abdicationisque consilium; ut miraculo opus fuerit, ad convincendum Philippum, tam abjecte de se deque meritis suis & habitudine gubernandi sentientem. Quippe revocatis in viam sociis, beato Patre Sosteneo de Melioribus, beato Patre Uguccione de Uguccionibus b, & Patre Lotharingo Stufensi c, (quos in hoc ipsum conduxerat, ne Pontifex difficultatem & penuriam successorum prætendere posset repulsæ) cœpto itinere Viterbium ire pergit.

[106] Ventum est in Senensem agrum, cum ecce vix ingressis, [sed subita leprosi sanatione,] & inter Bonconventum ac S. Quiricum viam carpentibus, obviam se dat ex vico Camiliano prorepens senex; is, ut trahendæ miserabili vitæ nullum censum, nisi in viatorum benignitate habebat, ita ad inopiam extremam elephantia d atque ulcera tabo fluentia, quibus vivus ac spirans exedebatur, velut miseriæ cumulus accedebant: ad hæc etiam frigido atque austero cælo, ut tunc anni tempus ferebat, ne centone quidem lacero satis tegebat siderata tot malis membra. Hic ergo ut in conspectum venit ita personatus, voce emortua ac lacrymabili beatum Patrem stipem orat; quem ille intuitus, & commiseratione tam cruciabiliter affectæ conditionis intimis medullis diffluens, aliquantum e via decedit, ac detractam sibi tuniculam sive candidam, quam gerimus, ex lana interulam homini injicit; illud divi Petri subjungens; “Argentum & aurum non est mihi, quod autem habeo, hoc tibi do”. Vix ad contactum corporis totum id donum pervenit, cum illico defluere vitiatæ cutis fœtentes squamæ, coalescere ac toto corpore evanescere ulcera, redire vis vigorque emortuis membris, ac toti denique corpori ita restitui color calorque vitalis visus, ut vestigium nullum in homine detersæ modo elephantiæ superesset.

[107] [qui ubique miraculum promulgarat,] Mendicus tam cumulatæ felicitatis ac beneficentiæ miraculo in stuporem datus, sublatis in cælum voce ac manibus, sine modo & ordine, jam Dei clementiam adorat; jam extemporalis medici sui genua præhensans: eum vero divinum hominem ac cælo sibi delapsum deprædicat. Et quamquam serio increpitum, abstinere intempestivis acclamationibus, ac soli Deo gloriam ejus facti, in quo nihil de suo agnosceret Philippus, juberet; ille recentis beneficii gaudio amens, abalienato a sensu eorum, quæ jubebantur, animo, tanto valentius miraculum, cum Philippi perplexa anxietate ac rubore stentorea voce ingeminabat. Cumque per id omne iter neque avelli neque abigi posset, quin ultro se gratitudinis ergo Patrum obsequio manciparet, omnia illa compita, per quæ iter Viterbium fuit, in concurrentium eo ciente hominum circulis & justis prope concionibus, admirabilis facti fama complevit: ut quantumvis ad deponendum honorem properaret Philippus; fama tamen rei gestæ illius adventum Viterbium antevertens, majoribus, quam abdicare volebat honoribus illum involveret. Nam Pontifex ubi supervenit, accedente ad veteris existimationis prærogativam comperti hujus prodigii fide, summa eum in veneratione atque in amore habitum, quæ confecta vellet, cum Cardinale Protectore, cuncta ad se cum fide relaturo, conferre jussit.

[108] [moras trahere jussus,] Id eo impensius celeriusque sibi faciendum Philippus censuit, quod odoratus ex insolitis procerum ejus regiæ honoribus sibi exhibitis, proditum se ac circumventum fama miraculi recentis videret. Ut exire posset eos omni ignominia molestiores applausus, reductis breviter ad duo capita negotiis, Cardinalem perurgebat; primo, ratas haberi a Pontifice factas nuper constitutiones orabat; altero haud paulo enixius petebat, ut Generalatu se abdicare atque eam provinciam alteri tradere bona ejusdem Pontificis venia liceret. Cardinalis, auditis perbenigne ac libenter suo more iis, quæ ab illo diserte & cum spiritu in medium afferebantur, utrumque petitorum caput Pontifici proponendum amplectitur; etsi ad alterum, quod de abdicatione erat, & quod Philippus maxime illi commendabat, non satis inclinaret; solitis inter se habitis honoribus discedunt, decisione totius rei in colloquii Pontificii diem dilata.

[109] [tandem ex visione quadam intelligit,] Sed Philippo non tam corroborandarum legum, quam abrogandi sibi imperii spe læto, visum est conditrici, & columini familiæ Servorum suorum Deiparæ, istud mali dæmonis commentum, quo jam diu Servorum maximum Philippum in rei communis perniciem infestaverat, memorabili ostento disjicere; siquidem ea nocte, quæ diem colloquio Pontificio dictam præcessit, visus est sibi per quietem Philippus alterum lacertum a corpore, cum ingenti doloris sensu, sua manu truncare cœpisse: & quo minus id egerit, augusta ac venerenda specie viraginem opportune supervenientem obstitisse; quo omninoso insomnio consternatus, ubi evigilavit & suspenso animo id somnium de illorum genere esse, quæ non de nihilo objiciuntur dormientibus, haud vane conjectans, rem omnem ad collegam Lotharingum ordine refert.

[110] Is eodem se spectaculo eadem nocte turbatum affirmat, [hanc esse dæmonis tentationem,] & cum in ea mutilatione Philippi vices gravissime doleret, a Beatissima Virgine certiorem se esse factum, hoc ostento significari abdicationem, cujus consilia secum Philippus agitaret; quod quid aliud esset, quam medio in opere velut truncam ab reliquo corpore dextram, cum summo publici privatique boni detrimento, cessare ac jacere inutilem? Videret igitur pro sua sapientia, quid ageret; caveretque, ne astus hic aliquis cacodæmonis in insidiis sit, qui sub quietis & humilitatis inanibus nominibus socordiam ac perniciem publicam machinetur. Itaque magnopere convenire, ut memor vocationis suæ ad Ordinem primævæ, memor secundæ ad Ordinis gubernacula; memor denique rerum adhuc illo duce feliciter succedentium; sumpto novo animi impetu, contra omnes difficultates, Deo ac Deipara Virgine auspicibus, audentius fidentiusque vadat. Hisce atque aliis multis rationibus, & ipsa Lotharingi authoritate & consensione maxime eorum, quæ secundum quietem ea nocte uterque vidit, victus tandem Philippus, datis, quas paulo ante truncatum ibat, manibus, in posterum deserendæ dignitatis voluntatem, perspecta quæ suberat fraude, commutavit; effecitque, ut magnis ausis & victoria, quam spe jam devoraverat, adversus nostrum Marianum manipulum callidus hostis excideret.

[111] Hic idem aut illo certe nequior aliquis inveterator cacodæmon Patrum avorum memoria sibi depoposcisse videtur, [ut exemplo S. Ignatii de Loyola] affini ac prorsus germano pugnæ genere, divum Ignatium Societatis Jesu conditorem; sed pari operæ pretio: nam cum vir sanctus Societatis, cujus secundum Deum auctor fuerat, ut erat par, creatus esset præpositus Generalis, & ille humilitatis ac privatæ sortis amore occupatus, nihil ejus dignitatis vel ad aures vel ad animum admitteret, ipse quoque, pulsi illius meritis ex obsesso corpore maligni hostis miraculo refutatus est: cumque rursus, ut Philippus noster, sanctissimis legibus Ordinem suum constituisset, defunctum se ratus abdicandi magistratus difficultatibus, vacationis apud suos perferendæ actionem resumpsit; sed quam id tunc Deo cordi non esset, Patrum omnium communis consensus, quo jussus est omnia alia cogitare, & accessiones toto orbe terrarum ductu atque auspiciis Ignatii ad clarissimam ac florentissimam Religiosam ejus familiam factæ docuerunt, & docent hodieque, ingenti rei Christianæ bono e.

[112] Quod non ingrato, ut opinor, lectori diverticulo commemorare volui, [& ex sententia S. Augustini] ut appareat, quibus anfractibus divinus rerum salutarium Architectus mirabilium operum suorum ac molitionum lineas ducat; quantumvis illi ipsi, quibus operis atque administris utitur, occultorum ejus ignari judiciorum, actique speciosioribus vero privatæ salutis atque quietis rationibus, exire injuncta sibi munera nitantur. Qua in re divus Augustinus perbelle describit æquabilitatem, qua inter Ecclesiæ necessitates & honorum ambitum neutro impingens animus sibi constare debeat; eoque in simili æstu fluctuantibus certam monstrat cynosuram, ad Eudoxium in hæc verba scribens: “Si quam operam vestram Mater Ecclesia desideravit, nec elatione avida suscipiatis, nec blandienti desidia despuatis; neque otium vestrum Ecclesiæ necessitatibus præponatis, cui parturienti, si nulli boni ministrare vellent, quomodo nasceremini, non inveniretis”.

[113] [biographus probare nititur.] Ex quo sane conficitur, quantum periculi inest honoribus ultro affectatis, tantumdem præsidii Ecclesiæ Dei ad edendos in veram lucem partus suos situm esse in vere sincereque modestis præsulibus; non illis, qui, ut idem loquitur Augustinus, FLUVIUM RESPUUNT, ET MARE SITIUNT, dum fucata humilitate obscuriorum ecclesiarum ac dignitatum potabiles atque dulces latices fastidiunt, falsæ vero & aucturæ sitim marinæ impudenti æstuant cupiditate. Eluso igitur (ut cœptam seriem prosequamur) hoc hostis Servitani nominis dolo, restabat, ut pro officio confirmationem novarum Constitutionum Philippus solicitaret: sed intercessit ei rogationi inopina mors Pontificis Maximi Clementis quarti, qui illis diebus, fessa ætate & afflicta molestis morbis valetudine, pene repente supremum diem sancte ac pie obiit X Kal. Septembris, anno a partu Deiparæ nostræ ducentesimo sexagesimo octavo supra millesimum.

ANNOTATA.

a Etiamsi Pocciantius in Chronico ad annum Christi 1268, sive pag. 50 & sequente similia de R. P. Manecto vel Manetto narret, tamen a titulo beati abstinet, quem tamen meretur, ut jam sæpe monuimus.

b Hi duo fuerunt ex septem primis Ordinis Servitani conditoribus, de quibus infra rursus agetur, quando mirus utriusque obitus narrabitur.

c Præclarus ille vir cognominatur Stufensis a patricia sua familia Florentina, ut superius ex cap. 7 colligi potest.

d Elephantia vel elephantiasis est species lepræ, quæ nomen nacta est ex eo, quod cutis ægroti corio elephantis persimilis videatur, ut Castellus in Lexico suo medico ad vocem elephas exponit.

e Hæc res in Vita S. Ignatii de Loyola, quam die XXXI Julii in Opere nostro illustravimus, tomo VII istius mensis pag. 735 & 761 narratur.

CAPUT X.
Fuga Sancti in aviam solitudinem, ne eligeretur Pontifex Romanus, & ibidem salutifera balnea precibus ejus e saxo producta.

V.

Interea elephantiacus a Philippo curatus, cum, ut paulo ante meminimus, [Cum Sanctus resumpsisset Generalatus officium,] in omni circumvicinia urbis Viterbii totoque Senensi agro præconem strenue egisset, ac buccinam sanctitatis Philippi deprædicando, quod in se contigerat, miraculo medicum suum Viterbium sequutus famam facti, quæ adhuc recens erat, in animis procerum, qui tum in illa urbe agebant, recentiorem fecit ac celebriorem, cum semet præsentem exhibuit & solito suo instituto concionabundus regionatim per civitatem, quid sibi a Philippo Servorum Generali contigisset, lætus vegetusque divulgaret. In quo etsi Philippo, cujus hinc nomen tota urbe clarabatur, ægre faciebat, tamen discussa jam depulsæ nuper tentationis nube, cogitationes suas a sensu ejus molestiæ traduxit ad Ordinis curam, quam de integro ac velut de novo resumpsit, & quidquid alii dicerent cogitarentve, ille id serio agebat, ut res Ordinis publica favoribus ac privilegiis Apostolicæ Sedis amplificata stabiliretur. Qui conatus ejus ac studia haud mediocriter promovebantur propensa in ipsum & secunda Pontificis voluntate reliquorumque procerum benevolentia.

[115] Verum ita illo rerum gerendarum expeditionibus designandis adumbrandisque salutaribus ad id, [Clemens IV Papa moritur] quod agebat, momentis intento, summus Pontifex moritur. Is insperatus casus, ut Philippi designationes retardavit, ita in universa Republica Christiana ac præsertim in senatu Cardinalium initium novis motibus varietatique voluntatum dedit: nam sub idem tempus etiam in bello, quod cum Frisiis gerebat, desideratus est imperator a; atque ita orbo orbi Christiano, utriusque parentis elatis funeribus, in summa rerum omnium perturbatione parentandum fuit. Ac Sedi quidem Apostolicæ pro cæterarum difficultatum auctario male extinctum diris non ita pridem devoti Friderici imperatoris odium ad adventum in Italiam ex Germania Corradini b recruduit, multisque defectionibus ac res novas molientium tumultibus materiem subministravit.

[116] Ad hæc hæresis (ut gaudet turbatis temporibus ea pestis) variis se per Italiam locis intrudebat, [in summa temporum, perturbatione,] quamquam non defuerint, qui se illi irrumpenti strenue opponerent. Inter quos palmam tulit laudis ac martyris S. Petrus Martyr Ordinis Prædicatorum, de Religione nostra Servorum sub ejus, ut alibi diximus, primordia præclare meritus; itaque hisce motibus, suis exciti sedibus facile primi Europæ Principum Viterbium hujus interegni tempore, convenere, ut Philippus Galliæ, & Carolus Siciliæ ac Neapolis Reges. Item Henricus Britanniæ princeps, cæteri Reges Principesque, qui adesse domesticis impliciti difficultatibus non poterant, frequentes oratores miserunt. Porro tot externa universalis Ecclesiæ mala, uno domestico atque intestino eoque palmari cumulabantur; incredibili videlicet, & quæ diu tenuit, varietate studiorum ac voluntatum Patrum in deligendo Pontifice: eique incommodo præter cætera vel inde plurimum diuturnitatis accedebat, quod ea ætate, secus ac nostra, mos erat aperto loco ac publice ea commitia celebrari.

[117] Hic ergo aliis alios ad Pontificium fastigium nominantibus, [& S. Philippus audiens,] Cardinales Otthobonus Ordinis nostri Protector, & Octavianus de Ubaldinis, & horum sequuti authoritatem plerique cæterorum Patrum purpuratorum, Philippum proponunt; rationem consilii sui ac sententiæ in beati Patris summa prudentia, eximia doctrina, ardenti zelo, & quod caput est, in prodigiosa sanctitate, cujus recens argumentum oculis sese adhuc atque animis ingerebat, fundantes. Quæ, ut agebantur in loco aperto atque in multorum mortalium frequentia, facile eorum, quæ tractabantur, rumor per urbem manavit: qui, ut talis ad Philippum quoque pervenit, supra quam credi potest, illius animum affecit; nam, ut erat veræ ac genuinæ humilitatis tenacissimus, ita honorum culmina de vertigine ac gravioribus lapsibus semper suspecta habuit, & facile intellectu est, quis mentis ejus status, hoc audito nuntio, fuerit. Nam qui ad dignitatem Generalatus, tanto Pontificia majestate inferiorem, & initio cohorruit & eam aliquamdiu degustatam tanta nuper contentione abdicare voluit, ut ostentis divinis ac terriculamentis in officio diutius continendus fuerit; quanto terrore omnium in terris summam celsitudinem eum esse contemplatum censebimus?

[118] [se ab aliquibus ad Pontificatum designari,] Obversabatur præterea sagacis viri animo misera temporum illorum ac rerum facies, gliscentium hæresum atque invalescentium violentia, morum corruptela, Principum Christianorum dissidia, & politicorum (ut vocantur) Ratio status, humana omnia divinaque privata sua utilitate metiens, & per id ævi omnia obtinens: quo fiebat, ut collata tum tenuitate sua, & vitæ ab ineunte ætate susceptis rationibus tanta rerum mole, subductis in utramque partem argumentis, omnia alia quam Pontificatum admittere inexorabili decreto statueret. Et quoniam verebatur, ne post eo progressa horum procerum studia, vi, quod sit, collocaretur in Pontificio solio, ad Cardinalem Protectorem accedit, eumque vehementer orat monetque, ut cœptis absistat, & tractata pro sua prudentia & cura retractet; tum velut rogatæ operæ pretii loco, spiritu prophetico Cardinali vaticinatur, impsummet brevi ad Pontificatum evehendum, sed brevi atque exigua tantæ dignitatis vitæque usura, vitam finiturum; quæ omnia exacte evenerunt: mortou enim Innocentio quinto suffectus est Otthobonus, sub hadriani V nomine, anno ab allata salute MCCLXXVI; nec in Pontificatu diutius, quam unicum mensem vixit.

[119] [quamvit non esset Cardinalis,] Mirum fortasse minus æquis rerum æstimatoribus minusque historiarum peritis videatur, qua fieri potuerit ratione, ut Philippus, qui Cardinalis non esset, Pontifex potuerit designari. Quos hoc loco ad scriptores remittimus, a quibus discent Urbanum, Alexandri IV successorem, non fuisse Cardinalem. Post hunc minimo minus abfuit, quin factus fuerit Pontifex P. Joannes Vercellensis, Ordinis Prædicatorum Generalis; cujus loco, habita absentis ratione, Ponrifex factus est Guido Fulcodius præter omnem spem suam. Eugenius item Triumfontium abbas Cistertiensis, Urbanus V abbas itidem Marsiliensis; Clemens V ex archiepiscopo Brudigalensi; præterea Urbanus VI & Cælestinus V ex anachoreta, omnia alia cogitans, transmisso gradu Cardinalitio, sine purpureis galeris Pontificiam tiaram induere jussi, Pontificatum adierunt, velut eo digni Patrum designatione, ut Philippus noster, pene initiati sunt. Et quod ad rem quidem attinet, si quis conjecturis & imaginum ac statuarum monumentis locus est, ubi de veritate constat historica; tergeminam coronam Pontificiam, quam vulgo Regnum mundi appelant, ad exprimendum, quod a capite repulta fuerit, ad pedes Philippi pinxit, sculpsitque illa antiquitas, & mediæ ad nostram usque ætates: ut argumento sunt perantiquæ hujusce rei memoriæ; adeo fugientibus etiam, ut corporibus umbra, quoquo modo honos inhæret.

[120] [fugit ad avias montis Tunniati silvas,] Verum ut eo, unde digressa est, revertatur oratio: ubi advertit Philippus, non modo frustra fuisse, quæ Cardinali Protectori a sententia dimovendo attulerat, sed etiam illum inter & reliquos Cardinales, susceptum ejus inaugurandi negotium gnaviter ac studiose pertractari; consilium sumit dignum Philippi humilitate: quippe nocte intempesta, nemine ex illis Proceribus qui obstare possent salutato, clam Viterbio, nullo nisi Lotharingo collega, & socio uno fratre Victore conscio, fugam init c; commendata Lotharingo Religione, datisque mandatis, ut nulli indicium, ubi ipse loci sit, ederet, utque novas leges in mores atque usum induceret, ac diem comitiis octavum Kalendas Julias Florentiæ habendis ediceret; quibus se affuturum pollicetur, ubi præsens in illum studiorum mota procella deferbuisset. Constitutis ita, quoad fieri poterat, a properante rebus; ad montis Tunniati sylvas, in eo, ut censebatur, periculo pro asylo futuras, citata celeritate sese in viam conjicit. Ita exclusi conatibus suis fautores Philippi, alios atque alios haud pari deinceps concordia respicere cœperunt. Quod mihi factum reputanti, ut quidem non inficior, ingenti gloriæ esse cæteris Mendicantium familiis, Nicolaos, Benedictos, Alexandros, Innocentios, Pios, ac Sixtos summos ex gremiis suis Ecclesiæ Pontifices dedisse; ita accessus ad illorum gloriam magnus esse videtur, Ordinem Servorum, humilitatis Dominæ suæ æmulum Patrem habuisse atque habere etiamnum inter cælites, qui mentis altitudine supremæ in terris dignitatis fastigium infra virtutem animi relictum superarit.

[121] Philippus interea optatas ad latebras suas delatus, [ibique tribus mensibus later in abdito loco,] recognita inter illa lustra specie antiqui spelæi sui in Monte Senario, renovata, ut Davidica aquila, juventa, eamdem vel paulo ardentiorem contemplationis rerum divinarum contentionem exorsus, præter cæteras corporis afflictiones eam vitæ rationem iniit, invitantibus ad similes lautitias, quæ tunc erant, quadragenarii jejunii feriis, ut herbis tantum agrestibus, & exiguo pane, quem accolæ rusticani subinde afferebant ac gelidæ haustu vitam parcissime toleraret. Sed videlicet inter illa inculta sylvarum, & aspera inhospitalium scopulorum beabatur, quoad fieri poterat, in mortali corpore animus, æternæ felicitatis delibatione & Filii Dei intuitu, qui in excessibus mentis una cum sanctissima Matre Anachoretæ suo sæpe intervisendo, liberaliter sui copiam faciebat modis talibus, quibus exprimendis, quidquid in humanis ingeniis picturatæ eloquentiæ est, necessario succumbat.

[122] Visitur adhuc hisce temporibus in ea solitudine ad primam Tunniati montis acclivitatem planitiuncula, [cujus memoria hactenus honoratur.] in qua sita est sacra B. Philippi ædes, nec procul inde in solitario recessu inter porphyretica saxeta cellæ duæ, a quibusdam Ordinis nostri Patribus vitæ solitariæ studiosis restauratæ, conservandæ Philippi memoriæ causa, qui primus ea loca incoluisset. Ex his unus fuit beatus Pater Benincasa Florentinus, qui anno MCCCCII illius latibuli secreto se includens, cum annos omnino quinque & viginti in eo sanctissime traduxisset, ex longa vigilia ad æterna festa vocatus est, collecta non exigua sanctitatis opinione. De eo præter illa, quæ consciis viri sanctimoniæ latebris illis conteguntur, memoriæ est proditum, quod signo S. Crucis energumenum stygio inquilino liberarit, & sub mortem ejus templorum campanæ sponte sua concrepuerint; eoque factum est, ut orto inter convicinos populos de funere ejus deducendo habendoque cadavere litigio, in id arbitrii utrimque convenerint, ut junctis ad plaustrum, quo sacrum pignus veheretur, duobus nullo domitis jugo juvencis, ei demum populo sarcina cederet, cujus ad fines, nemine agente, boves duxissent: qui sibi permissi recta ad Montichiellum duxerunt, ibique sacræ reliquiæ honorifico illatæ conditorio locum sepulturæ ac venerationis invenerunt d.

[123] [Inde autem discessurus,] Tribus ergo mensibus in hac solitudine exactis, appetente comitiorum tempore, cum discedere pararet Philippus, insolita illum divinitus immissa incessit cupido aliquid pro hospitii cæterorumque beneficiorum gratia, loci incolis accolisque in vicem reponendi. Et id vero non solum munifice, sed mirabiliter etiam, quo sanctitas ejus clarius proderetur, per eum Deus præstitit, ut ex memorabili eventu miraculi sequentem in modum patuit.

VI.

[124] Prius igitur, quam relicto Tunniato, Philippus comitiis præfuturus, [precibus suis e saxo salutares elicit thermas,] iter Florentiam ingrederetur, divino, quo agebatur spiritus impulsu, eum conscendit collem, qui nunc hujusce, de quo agimus, fontis caput, & salubrium istarum undarum scaturigo est. Ibi, posteaquam præfervidas in preces aliquamdiu incubuit, quas ex responso vitæ, quod intus atque in animo sentiebat, exauditas esse cognoverat, velut alter Moses, versus cum ingenti fiducia ad proximum saxum; percussumque, quem forte manu gerebat scipione, Dei imperio, incolarum, advenarumque bono, vomere aquas jubet. Dictum, factum. Petra velut in undas eliquata, non modo largifluos, sed præditos etiam vi medica latices copiose profudit; qui deinceps thermas Tunniati montis, & sanctitatem ac fidem Philippi, ad æternam posteritatis memoriam nobilitarunt.

[125] [quarum efficacia & situs describuntur,] Equidem si pro connexione & cognatione hieroglyphica, quam cum divina gratia aquarum natura atque affectus habet, digredi nos hoc loco fatigandi lectoris verecundia pateretur, non injucunda, ut opinor, catastrophe hic adduceretur in medium admirabilium rerum varietas, quam aquæ ministerio divina sapientia designavit. Verum, ut ab instituto non abeamus longius & cætera taceamus, hujus certe elementi opera eadem Dei sapientia videtur peculiari quadam ratione ad clarandum Philippi nomen & solitudinis amorem uti voluisse. Ita primum secessum ejus in montem Senarium, ita hunc secundum in Tunniatum, elicitis utrobique perennibus fontibus, omnium sæculorum memoriæ commendavit, ac velut per apta quædam symbola victam iis in locis vitæ puritatem perennitate donavit. Cæterum quod ad ipsas attinet aquas, sciendum est eas in origine sua dulces atque potabiles esse; at ubi templum juxta situm (occultis hiulcæ terræ meatibus resorptæ) subierunt & per passus fere centum sulphuris, nitri, calchontidis, atque aluminis mineralibus miscuere sese, ut eorum tinctæ contagione desinunt potari posse, ita tanto lavantium usui salubriores fiunt. Denique per flexuosos ac subterraneos tractæ meandros, indidem, unde jussu Philippi scaturivere, profunduntur copiosa aquarum scatebra, quæ subjecto excipitur cratere denum fere cubitorum symmetria, quæ tamen capacitas temporum injuria arctior est facta fæcibus, quas fæculentæ vehunt aquæ, in candidum ac porosum pumicem concrescentibus. Inde redundante concha, effusus per declivia collis latex, incertis ac variatis subinde alveolis, in plures spargitur rivos, quos tamen unum ad caput collectos balneatores per artificiosum tubum derivant ad fontem situm in viculo quodam, ubi ægri lavant. Cæterum religione & harum salubritate aquarum ductus Serenissimus Cosmus I, Magnus Hetruriæ Dux, novis operibus, veteribus quoque restauratis, grandi eas impensa meliorem in modum muniit.

[126] Atque ut omittamus opinionem quorumdam, qui has aquas confundunt cum iis, [& ex veteri Chronico] quæ ex vetustæ urbis Rosellarum ruderibus eruperunt (qui tamen locus totis viginti milliaribus distat Tunniato) tametsi cætera luce historiæ destitueremur, quæ fidem rei, quam agimus, abunde facit, par esset acceptæ per manus aliquot sæculorum memoriæ incolarum credi, qui præter hanc avorum atavorumque authoritatem pervetus etiam manu scriptum Chronicon monstrant, quod agresti synceritate germanam harum originem aquarum luculenter in hæc verba prodit. “Balnea S. Philippi id cognomen sortita sunt a B. Philippo Ordinis Servorum Florentiæ ex Patritia Benitiorum familia oriundo, qui, cum esset ejus Ordinis Generalis & vir cum sanctitate tum doctrina illustris, & anno Christi MCCLXIX mortuo Clemente IV Pontifice Narbonensi, parum inter Cardinales de sufficiendo successore conveniret, a multis ex illis Pontifex est renuntiatus; sed ille pro magna sua humilitate tam magnam vitaturus dignitatem, cum aliquot sociis occultus in Tunniatum Senarum fuga pervenit. Ubi cum aliquamdiu sancte ac solitarie vixisset, demum cum discessum ad suos fratres pararet, orationibus a Domino obtinuit, ut ex loco quodam quarta milliaris parte ab eremitorio ejus dissito, ægris salubres aquæ scaturirent, quo obtento & ingenti, quod in summo colle erat, saxo ter scipione percusso, subito ea vis aquarum exilivit, quæ has thermas constituunt. Ex quibus apparet, hisce thermis divinitus, ut aliis ab natura, originem contigisse”. Hactenus Chronicon.

[127] Porro, quod ad ipsas medicas aquarum vires atque efficaciam attinet; præter ipsorum balneatorum testimonia, [aliisque auctoribus confirmantur.] saluberrimas eas esse, multi graves scriptores monumentis suis testatum reliquerunt: & cum primis Andreas Baccius, & Elpidianus in opere, quod de thermis & balneis Sixto quinto summo Pontifici inscripsit, in quo ita censet, has thermas insita quadam tum divinæ gratiæ, tum naturæ miraculo, medendi præstantia & compendio facile reliquas omnes Italiæ thermas antecellere. Certe ex eorum prodigiosa productione & bonitate ingens ad Philippi gloriam accessio est facta: & valent hodieque, ad summam venerationem ejus apud convicinos loco populos; de qua veneratione totis jam tribus sæculis nihil remiserunt. Sed Philippus interim, flagrante recentis facti applausu, famæ cessurus, vitata publica via & Senarum civitate ipsi alioqui addictissima, tum aliis locis, ubi nosceretur, per occulta callium Florentiam profectus est, editis in uno miraculo pluribus: certe enim si quis rei totius gestæ seriem ex vero & justo ac non vulgi opinione æstimet, clariora prodigia sunt, respuere summam dignitatem, evitare populorum effusa studia ac prope divinos honores, quam ex scopulo undas evocare. Ita nobiscum censuit optimus harum rerum æstimator divus Chrysostomus, cum libere pronuntiavit, temporalium bonorum contemptum aliis miracuculis esse mirabiliorem.

ANNOTATA.

a Hic videtur indicari Guilielmus rex Romanorum, qui in expeditione bellica adversus Frisios interfectus est, ut Raynaldus in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 1256 num. 1 tradit. Sed non videmus, quomodo biographus cædem hujus imperatoris vel regis cum morte Pontificis conjungat, & utriusque obitum sub idem tempus contigisse affirmet.

b Corradius vel Conradinus ille Italiam invasit; sed a Carolo rege captus, sententia capitis damnatur, ut in Annalibus ecclesiasticis Raynaldi ad annum Christi 1267 num. 1 & sequentibus fuse legi potest.

c Hæc fuga summæ dignitatis Pontificiæ in hodierna Martyrologii Romani annuntiatione etiam refertur, ut supra in Annotatis observavimus, & illustrissimus Fontaninus in Codice canonizationum post exhibitam Bullam canonizationis pag. 547 circa eamdem supremæ dignitatis detrectationem notat sequentia: Modus, quo Vir Dei sermonem de Pontificatu ineundo sibi factum ab Ottobono Cardinali de Flisco modestissime declinavit, in constitutione explicatur ex veteribus commentariis sive processibus, fide integra de Philippi sanctitate congestis, ac Romæ in examen adductis; quos nondum typis vulgatos nos ipsi versavimus.

d Pocciantius in Chronico ad annum Christi 1426 de hoc P. Benincasa Florentino honorificam mentionem facit, quæ quodammodo innuit, illum publice coli ac titulum beati promereri; sed hac de re judicium Sedis Apostolicæ exspectabimus, cum præsertim ipse Philippus Ferrarius, qui in Ordine Servitarum floruit, in Catalogo Sanctorum Italiæ nullum de venerabili isto viro verbum faciat, propter quod silentium suspicamur, illum P. Benincasam numquam publico vel legitimo cultu honoratum fuisse, quamvis cum magna pietatis fama obierit.

CAPUT XI.
Gesta Sancti in itinere, quod ex Italia in Galliam & Germaniam instituit, & in reditu mira Dei erga ipsum providentia.

VII.

Postquam hisce itineribus, nobilitato in perpetuum Tunniato, [Celebratis Florentiæ comitiis,] Florentiam perventum est, convocato Patrum cœtu, Philippus concionem habuit super illud Psalm. LXXXVI: Fundamenta ejus in montibus sanctis. In ea, ubi regnum cælorum ac civitas Dei, in militante lateat Ecclesia, & quo ductu ac disciplina asceticæ militiæ pugnatores, ac præsertim jurati in obsequium Deiparæ Servi, obire munera sua & ad cælum niti debeant, cum fæliciter & vehemente, quo æstuabat, a recente solitudine spiritu (subjecta suavissima apostrophe de beatissima Virgine deque præsente ejus in suos cura, ac tutela) exposuisset; ordinata pro tempore cætera Republica, comitia solvit. Hic Conventus Patrum primus fuit, in quo rogatæ nuper in Pistoriensi Congregatione leges perlatæ sunt, ac vim usumque confirmatarum habere jussæ, quoad opportuno tempore authoritas illis Pontificia accederet; tum quatuor Diffinitores singulis præfecti provinciis, atque ipsa provincialia Capitula instituto hodierno celebrari cœpta.

[129] Convocatis dehinc privatim Patribus, Philippus necessitatem proponit profectionis suæ extra Italiam ad visitanda, [Sanctus in Galliam discedens,] quæ illic essent cœnobia, ex præscripto decreti Capituli generalis ad Burgum S. sepulchri a, anno Christi MCCLXII celebrati, præterea se eodem vocari ab injuncto concionatoris Apostolici munere. Tum datis monitis ac mandatis, quæ res tempusque exigebat, in socios itineris ex omnibus deligit beatos Patres Rocoverum Uguccionem & Gherardinum Sustenium b, quos solos ex numero septem primorum Patrum superstites, qui per ætatem tolerare labores possent, vicarios Generales cæteris nationibus destinaverat; deinde his succenturiat duos alios, Germanum, Gallumque, qui vel non ita pridem erant sacris nostris initiati vel missi a suis, ut illi generali concilio interessent, & quoad ejus fieri posset, evocatum Generalem linguarum viarumque peritia deducerent. Ii fuerunt P. Gualterus Theutonicus & P. Joannes Franciscus. His sociis addito F. Victore, indivulso beati Patris comite, cum P. Lotharingum Vicarium suum interim in Italia nominasset, & magno charitatis sensu cunctis valedixisset; seque, illisque, & causa itineris, D. Virgini Annuntiatæ commendatis, una Bononiam iter auspicantur, quo ubi, superatis non sine defatigatione Pyrenæis montibus c, pervenerunt; visitato, quod illic ab anno Christi MCCLXIII fundatum erat, fratrum domicilio, Mutinam versus cœptum iter prosequuntur.

[130] Erat anni tempus, quo sub ortum caniculæ solis ardoribus omnia torrentibus periculosa per Italiam ac laboriosa esse solet itineris conficiendi ratio: [in via reperit blasphemos aleatores,] ea tamen morari Philippi ac sociorum cursum non potuit, quin flagrante etiam meridie pulverulentam viam carperent, quoad misertus sociorum Philippus, eos ambulatis aliquamultis milliaribus, aliqua parte quietis, æstu ac lassitudine debilitatos, recreare voluit & opportune oblata est in patente æquore patulis diffusa ramis ulmus, quæ grata umbra & frigidulæ auræ susurro, velut invitabat ad acquiescendum viatores; huc cum Patres subeunt, inveniunt collectum ibi ex fæce & colluvie hominum manipulum aleatorum scortorumque & viatoribus imminentium prædonum; qui eum locum omnium scelerum & impietatum stativis ceperant. Hi pro similium videlicet hominum licentia, novos hospites virulentis probris ac sannis excipiunt, quæ Patres tamen pro exaggeratæ mentis constantia facile transmittebant, refutabantque modesto silentio.

[131] At ubi nesarii homines in Fescenninas d strophas, [quos graviter increpat,] & diras divinæ Majestatis execrationes, & maledicta in Deiparam ac Divos omnes, per aleam perque ludibria sceleratas linguas laxarunt, id vero Philippus non ferendum ratus, pro ardenti divinæ gloriæ zelo, Apostoli verbis, si quis loquitur quasi sermones Dei, impiam turbam increpitat, docetque, linguam homini vocalem præ cæteris animantibus divinitus ideo datam, ut tam præclari muneris largitorem collaudet, ac pro beneficiis innumeris gratias agat, eoque impie ac nefarie, contrarios in usus, hoc est in conditoris contumeliam exacui; quod si spe impunitatis ita licenter furerent; solere Deum eo graviore manu, quo graviore pede, descendere ad sumendas de tam horrendis sceleribus pœnas: quas denuntiare se ipsis ait Dei irati nomine sine mora cælitus ingruentes, nisi confestim resipiscant, & mutata voluntate, de expiandis omni ratione tam atrocibus delictis placandoque Numine serio cogitent.

[132] [& pervicacibus ultionem divinam prædicit,] Ad tam severam denuntiationem aliqui ex illo perditorum globo consternati pollicentur, se in Philippi potestate futuros: contra cæteri in rabiem efferati, eum, sociosque circumsistunt & facessere inde quam primum jubent; ni faciant, male multatos abituros; ac subinde congeminatis in Deum & fecialem ejus Philippum ultimis probris, parum ab illata violentia aberant. Tum Philippus actum de miseris videns, eorumque illacrymans exitio, & qua erat humilitate, deprecatus, si quid molestus monendo fuisset, ad socios & eos, qui in spem bonæ frugis se illi adjunxerant, Agite, inquit, fratres, proripiamus istinc nos quantocius: ego enim illam cæli faciem (forte ad cælum digitum intenderat) quæ tranquilla vobis ac serena videtur, minacem iratamque video, & ultricia fulmina in istos infelices expedire; & cum dicto, destitutis sub arbore illis orco jam devotis victimis, socios præ se actos in viam concitat.

[133] [quæ statim subsecuta est,] Vix digressi erant, cum ecce sereno cælo repentine audiri flatus horrisoni, & nigrescere circa infelicem arborem & condensari nubes, solis aspectus adimi, & tenebris conduplicatis inhorrere omnia, dein omnis mali vis in unam collecta procellam, illi ulmo allabens, cum fulguribus fulgetrisque horribilem in modum prolusisset, ad extremum excusso decumano fulmine, ulmum ipsam & consceleratos illos tam potenter icit, ut arbor stirpitus hominesque in cineres redacti momento deflagraverint. At Philippus & sui, qui omnia ex propinquo oculis usurpabant, tam formidabilis spectaculi atrocitate exangues, supplices cælo manus tendebant, Dei erga se benignitatem & noxia illa in capita justitiam collaudantes; ac, si quæ forte spes in tam afflicta causa, pro addictorum profligata salute deprecantes.

[134] [ut aliqui ex iis conversi prodiderunt,] Cæterum, qui Philippo authore eam cladem & juxta æternam perniciem evaserunt, dignam tam memorabili divinæ ultionis exemplo vitæ ac rerum suarum rationem ineuntes, reliquum ætatis in deplorandis iis, quæ ad eam diem male riserant, exegerunt, & sparsi per Æmiliam atque Insubriam, Dei clementiam, servi ejus Philippi sanctitatem ac propheticum spiritum divulgarunt. Idem præstitit suo modo ætatis suæ Apelles, Andreas Sartorius, qui pro sua in divum Philippum religiosa pietate ita graphice hoc factum coloribus expressit in porticu divæ Annuntiatæ Florentiæ, ut vel picta facti repræsentatio horrorem incutiat contemplantibus.

VIII.

[135] Erat ea tempestate rerum status in Italia & in regno Gallicano longe dissimillimus: [Cum Sanctus in Galliam pervenisset,] nam Friderici imperatoris heredes Italiam fædum in modum, sub acerbo jugo affiictam, lacerabant. Econtra Gallia, succedente sancto parenti pio Filio Philippo, prospere læteque florebat; tanti refert ad regnorum fælicitatem, pii sint an impii Principes. Is Philippus, paterno instituto universim Religiosos omnes, ac præcipue aliunde vel extorres, vel propagandæ pietatis causa venientes, singulari benignitate & benevolentia complectebatur, & jam ante in eo regno beati Patris Manecti opera variis in locis Ordinis nostri homines domicilia fixerant, & quibus incrementis per eas terras profecerant, iisdem longe lateque fama nominis & sanctitatis beatus Pater increvit; adeo ut incredibili studio primarum civitatum, & exciperetur publice singularibus beneficiis atque honoribus, & privatim homines summa contentione, frui alloquio & ardentes spiritu apostolico conciones ejus audire affectarent.

[136] Verum hæc tam læta initia & gratulantium inter se Gallorum ac Philippi gaudia tristi nuntio nonnihil funestata sunt; [nuntiatur mors S. Ludovici regis;] quippe per eos dies affertur ex Africa, Ludovicum Francorum Regem e, expugnata per summam fortitudinem Carthagine f, victisque perduellibus & reliquiis eorum Tunetum compulsis, in ejus urbis obsidione decessisse: scilicet, ut cujus viri meritis ac fortitudini pares honores omnibus apparatibus suis reponere Gallia non potuisset, integro gloria præmio in cælo triumpharet. Ea jactura vel potius fortunæ commutatio, quia turbatura videbatur reipublicæ Christianæ faciem, atque Ordinis bono meditata atque allata domo Philippi consilia, quæ cum reduce rege conferre aliquando statuerat, graviter eum affecit, cumulante maxime id incommodum funere Cardinalis Rudolphi, qui apud eumdem Regem Legatus Apostolicus Philippi cœptis mire favebat.

[137] Inter has ancipites curas fluctuanti Philippo Deus affuit, [sed successore regni favente,] injecta Philippo regi, paterni regni ac pietatis heredi, eadem mente, quæ in Patre fuerat; a quo cum beatus Pater perbenigne invitatus appellatusque esset; is tum Philippum ipsum magno in honore amoreque habuit, tum Congregationem ipsam in Gallia nostrorum hominum in regiam tutelam curamque suscepit tanta favoris significatione, ut spes maxima affulgeret, stabilitis quæ acquisita erant cœnobiis, adjiciendi per florentissimum illud regnum multo plura. Visitatis igitur Parisiensi, Tolosano, Mompolierio, Viennensi, Avenionensi, Marsiliensi, & qui in Delphinatu aliisque in urbibus erant, Conventibus, animum adjecit ad novos exædificandos: id quod facile ac magno numero præstitit, quod, ut clari authores affirmant, ab omnibus pro Apostolo habitus, magno undique certamine a viris principibus aliisque de prima Gallicana nobilitate adiretur, qui illius manibus Religioso Deiparæ habitu amiciri initiarique orabant.

[138] Opportunus hic aut potius proprius locus esset, [Ordo ejus in Gallia] singillatius tam admirabiles progressus (habita ratione temporum locorumque, ac varietatis eorum) vel in syllabum redactos describendi; sed cum sub annum Christi MCCCLXXXIX facta ab Ordine reliquo per occasionem enati inter verum Pontificem Bonifacium Nonum, & Pseudopapam Clementem schismatis, Patrum Gallorum (excepta una Galliæ Narbonensis provincia, quæ adhuc reliquo Ordinis corpori adhæret) divisione, pleraque monumenta vel interciderint vel interversa sint, ita ut extincta per dissidium necessitudine fraterna, vix quidquam certæ lucis huic ex illis partibus historiæ affulgere potuerit, inviti desumus officio.

[139] Ordinatis in hunc modum rebus Gallicanis, præfectoque ei provinciæ vicario generali beato Patre Gherardino Sustennio, [aliisque regionibus mirifice propagatur,] Philippus instituto per Sequanos g, qui trans Rhenum sunt, Heduosque h itinere, in Germaniam ibat; sed cum fama antevolante ei genti illius sanctitas, ac promovendæ pietatis ardor innotuisset, invitantibus populorum ardentissimis studiis, ita incubuit in divini verbi prædicationem, & Conventuum, qui illic erant, emendatioris Religionis cultum; ut non secus ac Galli, Sequani certatim nomina ad nostram militiam profiterentur. Affirmatissime gentis ejus Annales habent, ea tempestate in Italia, Gallia, Germania, Generale Philippo, Patrum Servorum millia decem censa esse præter Tertiarios Fratres ac Sorores, quos vocamus Mantellatas.

[140] [cui incremento Bulla Papæ occasionem dedit.] Magnum momentum tanto incremento attulit Alexandri IV summi Pontificis datum in favorem nostræ Religionis rescriptum, quo omnibus, qui de factione Friderici secundi Imperatoris, Innocentii IV Pontificis sententia anathematis vinculo tenebantur, redeundi cum Ecclesia in gratiam, potestatem faciebat, si ad specimen veræ de ante actæ vitæ licentia pœnitudinis, institutum Servorum suscepissent. Quo factum est, ut barones, marchiones, duces, & principes, aliique dynastæ, frequenti numero, remisso opulentiæ, ac gloriæ militari nuntio, ex magnis dominis Servi facti in Religionis leges jurarent, aut qui tolerando severiori primi Ordinis instituto non erant, tertio Ordini manciparent sese.

[141] [Dum Sanctus ex Germania] Author est in Annalibus suis Gianius noster, hoc primo in Germaniam Philippi adventu Rudolphum Habspurgi Comitem, Austriacæ magnitudinis ac majestatis authorem satoremque, non quidem affinitate ulla criminum Friderici, sed spontanea pietate & amore gloriosi obsequii, nominisque Servorum Deiparæ, tertii Ordinis habitum ab ipso Philippo una cum conjuge suscepisse, contractamque per eam occasionem mutuam familiaritatem, causam fuisse, cur evectus postea ad imperium Rudolphus, misso ad Nicolaum III Pontificem legato, oraret sibi Philippum mitti, ut eo divinæ legis voluntatisque interprete uteretur. Alii id factum in secundum ejus ad Rudolphum jam Cæsarem adventum differunt. Utcumque se ea res habet, id certum compertumque habetur, opera atque industria Philippi Ordinem Servorum non tantum longe lateque per Germaniam superiorem ac præcipue in Saxonia, Westphalia, & in Germaniam inferiorem ad Frisonum usque Orientalium emporium Emdam (quod est ad Amisii fluminis, se in oceanum exonerantis ostium) magno hominum ac cœnobiorum numero, sed etiam per Pannoniam & Poloniam prolatum fuisse.

[142] [per Galliam in Italian redit] Quod cum incredibili celeritate fulminis in morem parentis ab Oriente usque in Occidentem præstitisset, inito in hunc ipsum finem adeundæ Hispaniæ consilio, partis ea bienni expeditione rebus beatum Patrem Uguccionem Progeneralem præfecit: itinere in Gallias instituto, ut in transitu novas a se deductas colonias stabiliret, Lutetiam Parisiorum venit; ubi cum Philippo rege denuo in colloquium veniens, qualiacumque instituti Servorum iis in oris primordia, & relictum vicarium suum Uguccionem, memoratis viri meritis ac sanctimonia, ei commendat. Quæ aliaque ad universam rem Christianam spectantia negotia, dum inter utrumque Philippum agitantur, fama Parisios affluit, creatum ex archiepiscopo Leodiensi, Pontificem, Gregorium X, qui per id tempus Reipublicæ Christianæ causa, Ptolomaïde Syriæ cum Eduardo Angliæ Principe aberat. Quo tam optato post diuturnum Ecclesiæ interregnum nuntio exhilaratus beatus Pater, vocantibus in Italiam urgentioribus causis, profectionem Hispanicam in præsentia dilatam cum Italica permutavit.

IX.

[143] Digestis hoc ordine ac stabilitis Germaniæ Galliæque rebus, [cum quodam Joanne Francofurtensi,] Philippus & literis suorum, & rei in Italia publicæ necessitatibus solicitatus, viam molitur cum sociis, vel filiis potius, quot spiritus fœcunditate ac facundia apud exteros genuerat. Horum in numero sanctitatis spectabilis fuit Joannes Francofordiensis, e prima apud Usipetes i nobilitate juvenis, sed pietate in Deiparam & reliquis animi ornamentis nobilior; qui cum forte iis diebus, quibus Philippus Francofurtum ad Mœnum k adierat, de certo vitæ statu capessendo deliberaret, nocte quadam ipsa Beatissima Virgo se illi multa conspicuam gloria, videndam obtulit, & quoad consultum saluti suæ & obtemperatum divinæ voluntati cuperet, advenam ex Italia Patrem eum adire jussit, qui pulla in veste popularibus ejus per eos dies concionaretur: illius sermonibus, & consiliis morem gerendo, certam salutem eum & portum fluctuanti inter ancipitia consilia menti reperturum.

[144] Paruit Joannes cælestibus monitis, & convento sequenti die Philippo (qui & ipse ab eadem Beatissima Virgine, [qui ad Ordinem miro modo vocatus fuerat,] quid juvene fieri vellet, præmonitus erat ac certior factus) ordine exponit veniendi causam, & authorem Dei Matrem. Philippus perbenigne acceptum juvenem, expositis, quæ talibus consiliis vel moras vel impedimenta facessere solent, ut habebat a communi Domina in mandatis, cooptatum in numerum Servorum cælestis Reginæ, habitu induit Religionis, in qua ille ad annum usque MCCCXLV vitam singulari pietate, ac præcipue a severitate in se ipsum, admirabilem produxit. Ac demum postquam variis in locis, ac præsertim Lucæ (quo pallium Philippi magno in ea civitate ægrorum bono ex Germania attulerat) cœnobiis præfuisset, reversus in patriam, Francofurti extremum diem clausit, miraculis & in vita & post mortem clarus, & apud cives suos magno semper in honore ac veneratione habitus; quamdiu illis bona mens & sincera Religio constitit, ut fusius habent Annales nostri.

[145] Hoc ergo Joanne & Fratre Victore Italo, & altero Joanne Gallo, [in silvis per triduum errat,] ac Fratre Gualtero Germano sociis, Philippus, inito Italiam versus itinere, cum Alpes essent ingressi Allobrogum, via militari deerrarunt, ac toto triduo per opacas & solis feris pervias sylvas viam vestigantes, redeundi, ut fit, in viam studio, ex aliis erroribus in alios impliciti, nullam rationem inveniebant, explicandi sese ex impeditis illis saltuum anfractibus; & augebat rei difficultatem inedia ac lassitudo, quibus triduanis conflictati, dum neque potionis aliquid levandæ siti, neque cibi sedandæ fami reperissent, linqui jam animis viribusque destitui incipiebant; cum Philippus ad consuetum precationis subsidium conversus, idem sociis facere jussit.

[146] Postquam ardentem charitate suorum, & magna in Dei suavissimam providentiam fretam spe, [& ab angelis pastus ac in viam reductus,] orationem cum lachrymis ad Deum fudisset, repente voces aliquæ humanis similes afflant, quibus festiva gratulatione compellati Patres, ad amissam viam & refectionem virium post tot labores invitabantur. Ad quas ipsi ab exorsa oratione vertentes sese, quamprimum eluctari potuerunt ex senticosis illis plagis, in duos incidunt, qui habitu quidem ac reliquo cultu corporis pastores videbantur; cæterum, ut postea apparuit, angeli erant. Ab his in proximum tugurii hospitium, multo cum honore verborum, & comitate plus quam pastoritia deducti, instructam ibi miri candoris saporisque panibus & gelidæ aquali mensam reperiunt: cui, posito timore, accumbere jussi, pure suaviterque epulati sunt; actisque Deo infinitis gratiis, ducibus hospitibus suis, reducuntur in rectam viam. Et duces quidem officio perfuncti, depositis personis, repente ex oculis Patrum evanescentes videri desierunt.

[147] [ad montem Senarium revertitur.] At Philippus cum suis in Italiam descendit; ubi virtute atque industria vicarii sui, aliorumque Patrum labore, magnam multorum cœnobiorum ad Religionem factam accessionem esse per illud absentiæ suæ biennium, ingenti solatio suo reperit. Ita per Pedemontanos profectus, atque de via in transitu nova illa, eo absente, cœnobia cum voluptate invisens, superatis Apennini l jugis, pervenit ad montem Senarium, ubi, ut passim alibi, incredibili Fratrum gaudio exceptus, quam propitio Deo ac Deipara, tota peregrinatione usus esset, exultantibus inter mutuas gratulationes denarrabat.

ANNOTATA.

a Burgum S. Sepulcri est urbs parva Italiæ in Umbria prope Tiberim fluvium in ipso limite Tusciæ & nunc episcopalis sub archiepiscopo Florentino.

b Quamvis hæc nomina & cognomina nonnihil mutata sint, tamen assignantur iidem duo beati viri, de quibus supra actum est, & de quorum mirabili obitu rursus infra agetur.

c Montes illi, qui Galliam ab Hispania dividunt, vulgo Pyrenæi vocantur. Forsan biographus propter arduum ascensum aut aliam similitudinem hisce montibus Italicis idem nomen indidit.

d Id est obscœnas dictiones: nam Fescennini versus, qui canebantur antiquitus in nuptiis, erant omni obscœnitate pleni, & sic dicti sunt ex Fescennia Hetruriæ urbe, ex qua primum prodierunt, ut Festus apud Calepinum testatur.

e Hic est S. Ludovicus Galliæ rex, cujus Actacum Martyrologio Romano ad diem 25 hujus mensis illustrabuntur.

f Famosa illa & olim Romæ æmula Carthago, nunc ab incolis Bersack dicta, jacet in ruderibus, ex quibus Tunetum crevit, a quo tribus leucis distat.

g Sequani olim sedes habuerunt in Burgundia superiore, quæ nunc Comitatus Burgundiæ dicitur, habetque Helvetiam conterminam ad ortum.

h Hedui vel Ædui populi Galliæ Celticæ inter Ligerim & Ararim fluvios olim siti, qui a Sequanis ad ortum Arari fluvio dividebantur.

i Usipetes, qui etiam Vispi & postea Usipii dicti sunt, vixere circa Rhenum fluvium in agris Sicambrorum, & a Chattis expulsi dicuntur alio migrasse.

k Francofurtum ad Moenum dicitur, ut hæc urbs distinguatur ab altera, quæ Francofurtum ad Oderam cognominatur a diversis fluviis, qui has urbes alluunt.

l Maximus & notissimus Italiæ mons, qui pro variis locis varia nomina habet, ut geographi passim tradunt.

CAPUT XII.
Cura Sancti in fundandis vel restaurandis Ordinis sui cœnobiis, & labores ejus in concilio Lugdunensi, ad quod evocatus fuerat.

X.

Traductis in Senario, ut in publico Ordinis universi domicilio & origine, [Florentiæ narrans Ordinis incrementum,] ex qua Philippus primitias spiritus hauserat, cum magna animi voluptate aliquot diebus, Florentiam descendit: ubi adita D. Virginis Annuntiatæ imagine, gratias primum, ut æquum erat, agit Deo & sanctissimæ Matri ejus ac Dominæ suæ: quorum benignitate & cura, res toto illo peregrinationis biennio gestæ, bene ac feliciter vertissent: deinde admissis ad complexum beato Patre Alexio & cæteris ejus loci Religiosis suis, maximis utrimque charitatis & gratulationis significationibus certatum est. Nobilitabat eum congressum tum Philippi authoritas, tum præcipue veneranda beati Patris Alexii canities & senile gaudium, quo seriem audiebat tot lætorum Religionis progressuum.

[149] Erat is tum solus in Italia superstes ex septemviris instituti nostri ducibus; [magna lætitia afficit P. Alexium,] nam quatuor jam in cælum migraverant, & reliqui duo extra Italiam res gerebant. Is ergo narrantis Philippi ab ore pendens, ac tanta intra atque extra Italiam nominis Servitani incrementa, & tot animarum lucra in commune ejusdem ærarium redacta intelligens, septuagenario major, olorinum illud coætanei sui canebat: “Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace &c.” quamquam hoc illius votum multos in annos Deus distulerit, sive ut multo ampliora ad solatii sui cumulum videret, sive, ut quam diutissime laborantibus in obsequio Dominæ suæ Servis primævæ lucis ac fervoris illa fax luceret; essetque, unde exacte scriptores, qui sero res nostras scribere exorsi sunt, discerent velut ex oculato teste, & quorum ipse pars magna fuisset, admirabilem ortum, ac progressum per integrum sæculum Religionis hujusce. Vixit autem annos omnino centum & decem, & ex his in Ordine septuaginta septem tanto studio humilitatis & subjectionis, ut licet a pueritia bonis literis insignem operam feliciter navaverit, & doctrinam minime vulgarem cum sanctitate & singulari prudentia habuerit conjunctam, tam longam ætatem privatus agere omni ope studuerit; ut in eum finem adversam valetudinem, qua ut plurimum varie exercitus est, impetrasse divinitus videatur.

[150] Itaque sibi ac valetudini suæ relictus, ægritudines animi in affecto corpore adeo persanavit, [venerabilem senem,] & in potestate habuit, ut apathes a pene videri posset; quippe qui robustissimos quosque juniorum non modo æquaret labores inedia, & castigandi corporis patientia, sed superaret etiam in decrepita ætate. Vini præsertim tantus osor fuit, nullo abhorrentis naturæ vitio, ut cum languenti ventriculo fovendo necessario esset adhibendum, imperio Superiorum ad id adigi debuerit. Præterea, licet tranquillo semper & placido oris habitu esset, redundante in aspectum animi serenitate, nullus tamen eum umquam ridentem vidit, nec vicissim quisquam sacris ad altare operantem b, nisi persusum uberrimis lacrymis: in adeundo choro semper primus, in abeundo semper ultimus in statione fuit, nec tamen in tam pertinaci contemplationis studio alteram instituti nostri partem, quam activam vocamus, vel æger omittebat.

[151] [cujus virtutes describuntur,] In re domestica tractanda diligens & exactus, in reducendis ad bonam frugem proximis, tanta fuit efficacia ac suavitate alloquii, numquam ut eo audiendo satiarentur. Ejus divinæ eloquentiæ vis cum in pluribus aliis in viam salutis reductis, tum in Fratre ejus germano, nomine Clarissimo de Falconeriis, & nepte beata Juliana de Falconeriis c, quamquam dispari in re memorabilis exstitit. Hic periculoso implicitus quæstui, æternam salutem lucro oppignoraverat. Ista, relictis divitiis & generis splendore, patrui exemplo Servitutem Beatissimæ Virginis ambiebat. Utrique Alexius adfuit: Fratri ut male parta restitueret, author fuit: & Juliana ejus salutaribus monitis mirifice accensa, prima, ut creditur, ex virginibus Tertii Ordinis habitum sumpsit, & in eo Alexii præcipue cultura, singulari pietatis laude, supremum diem obiit, quibus aliisque pie fortiterque gestis, Alexius in summa senectute in montem Senarium, ex altiori loco viæ in cælum compendium facturus, ascendit d, ibique plenus dierum ac meritorum, mirabilem vivendi finem fecit. Quippe in suprema cum morte lucta ei agonotheta Christus, suavissimi infantis specie adfuit, qui veteranum athletam suum cælestium florum corolla adhuc in arena coronavit, & cælestes genii sub candidissimorum alitum forma frequentes, triumphantem deducturi, apparere visi.

[152] [& ipse lætus ob imaginem Deiparæ,] Sed ad Philippum redeamus, qui non minus quam Alexius, de amplificato extra Italiam instituto nostro lætus, de eodem intra Italiam per illud absentiæ suæ biennium mirum in modum aucto ornatoque sibi gratulabatur, ac præcipue argumentum, quod ante oculos in ædicula D. Annuntiatæ versabatur, eum manantibus præ gaudio lachrymis movebat: cum scilicet augustum illud sacellum ad summam Deiparæ Virginis gloriam tanto tum populi Florentini, tum cæterarum gentium concursu ac miraculorum frequentia, tantopere videret inclaruisse; præterea ex tot virorum principum ac summorum Pontificum & regum donariis, signis, anathematis tabellisque votivis, impetratæ sospitatis testibus, divini Numinis in loco colligeret præsentiam. Et habuit sane, hodieque habet hoc illa cælestis imago proprium cum paucis ac peculiare jam inde a primo ejus existentis vestigio, ut perpetuo ac numquam interrupto tenore quotidianis miraculis cultorum suorum pietatem ac religionem per omnes adhuc ætates in officio contineat. Testantur id tum edita typis, authore P. M. Luca Ferrino e, tum ingentia volumina manu scripta, quæ habentur in bibliotheca ejusdem D. Annuntiatæ, quæ de his miraculis conscripta sunt. Quæ nos aliquando, bono Deo & eadem Virgine Sanctissima auspicibus (si magnitudo ipsorum miraculorum ac multitudo, quæ est pene infinita, non obstet) cogitamus hanc historiam, in unum collectam corpus, latinitate ac typis donare. Quamquam ut a nemine mortalium illa scribantur, consensus populorum & quotidiana præsentissimi patrocinii experimenta, tum vis quædam divinitus atque occulte indita huic sanctissimæ imagini, celebritatem ejus & religionem perpetuabunt.

[153] Certe hac nostra ætate eo usque venerationis ascendit, [ad quam multi confluunt,] ut ostendi nisi clam ac de nocte non possit, ne affluentis contentione multitudinis aliqui obterantur; cui incommodo, ut principum caveat providentia, & omnes intelligant, sanctiorem Hetruriæ thesaurum eam effigiem esse, duabus clavibus, quarum alteram ipsi, alteram cœnobii antistes conservat, objecta vela clauduntur, & eorumdem insuper Principum annulo signantur. Ac nihilominus, si quando vel hospitibus Principibus, vel Regum ac rerum publicarum oratoribus, postico & clam in cœnobium, exiguo comitatu admissis, intempesta nocte atque oppessulatis templi foribus, imago revelatur, nulla diligentia ita eluditur civitatis ardor, quin tot, quot ecclesia capere potest, irrepant, multoque plures templi aditus ac fores obsideant, strepero pulsu atque infimis precibus vocibusque intromitti orantes.

[154] Sed illud in primis admirandum est, & quod divinam quamdam vim illi vultui inditam esse vel maxime convincat, [inter quos S. Aloysius Gonzaga fuit,] quod sic admissi vix prima Virginei oris lineamenta ad faces videant, cum solvi statim in lachrymas, ac prorumpere in singultus ac gemitus, internæ compunctionis indices, ac pectora palmis plangere incipiant universi; atque adeo illi etiam, ut frequenter fateri solent, qui non tam pietate, quam curiositate ac rei insolentia ducti accurrunt. Tam plena est illa facies gratiarum, ut plane divinitus ac perpetuo miraculo contingere necesse sit, ut tanta movendi vis in unius aspectum imaginis cadere possit, quantam vix veterum poëtarum licentia Palladis ægidi, durandis in saxa hominibus, affingere aula fuit. Ejus etiam huic imagini insitæ virtutis testis est omni exceptione major B. Aloysius, clarissimæ Societatis Jesu ac serenissimæ familiæ Gonzagæ jubar; quippe in cujus historia refertur, profiteri solitum ex Domina se Virgine Annuntiata Florentiæ, velut ex optima nutrice, primitias spiritus sui suxisse f.

[155] Ad hanc ergo D. Annuntiatæ aram (unde nos ipsius Virginis suavitas in hanc quoque digressionem pellectos pertraxit) postquam Philippus omnes grati animi affectus exonerasset, [Ordini suo ornando invigilat,] & solatus esset suos, ad ordinanda, quæ per absentiam cumulata erant, negotia contulit sese: ac primo quidem morem gesturus populorum ac principum virorum studiis, quibus certatim invitabatur ad nova apud se Ordini nostro monasteria capienda; vel restauranda, atque amplificanda ea, quæ temporum injuria collapsa fuerant; exorsus est ab oppido S. Sepulchri, auspiciis episcopi Nicolai Castellani g, qui lapidem ejus cœnobii angularem jecit, ac deinceps Senensium, Lucensium, Pistoriensium, Perusianorum, Urbeveteranorum & Cortoniatum, aliorumque populorum invitatu accersitus, multa Ordinis cœnobia vel facienda locavit, vel facta refecit. Exinde Aretium studiosissimam sui civitatem profectus, edicta illic comitia celebravit anno allatæ salutis MCCLXXIII. Constitutis in iis comitiis, quæ ad stabilitatem ornatumque Religionis facere videbantur, in vicem aliquid gratitudinis ergo repositurus benefactorum munificentiæ, in communionem bonorum operum, quæ toto in Ordine fiunt, ipsos & Tertii Ordinis homines, more majorum atque authoritate Pontificia, publico instrumento recepit.

[156] Dimisso inde Patrum conventu, Philippus Senas, Romam illinc petiturus, proficiscitur: ibi, ne usquam, nisi re aliqua memorabili gesta, diverteret, [& illustrem juvenem ei aggregat.] missum ad se ab ipsa Deipara adolescentem annorum quatuordecim, Claromontensem nomine, ex antiqua, ut quibusdam placet, Pellacanorum, vel ut aliis, ex antiquiore ipsa Roma, Sylvia gente (quæ hodie magna licentia vocatur Piccolominea) in obsequium Virginis, atratum Servorum albo adscripsit, mutato Claromontensis sonoro nomine in paternum Dominæ Joachimi nomen. Sub quo ille nomine in virum sanctum adultus majoribus rebus, quam quæ exiguo pro nostro more diverticulo perstringi possent, fortiter ac mirabiliter gestis, a Paulo V Pontifice Maximo, nostra ætate in Beatorum catalogum est relatus h.

[157] [Postea profectus ad concilium Lugdunense,] Interea agenti Senis Philippo litteræ afferuntur Cardinalis Otthoboni protectoris; quibus, cum significaretur Pontificem, qui tum erat Gregorius X, profectionem moliri Lugdunum Galliæ, quo concilium œcumenicum convocarat, nihil cunctatus, ad Urbem res Religionis cum Pontifice ante discessum constituturus contendit. Eo delatus, & ad ea, ad quæ venerat transigenda aggressus, intelligit Pontifici placere, ut una ipse cum aliquot doctorum virorum Ordinis comitatu in Galliam ad concilium se comitetur. Cognita Pontificis voluntate, Philippus ad se evocat F. Henricum Bonicollem Gandavensem i, qui dictus est Doctor Solennis, aliosque, qui pro Ordine Servorum (ut pro Prædicatorum Minorumque Ordinibus divi Thomas, Bonaventura, & Albertus Magnus) illum Lugdunensem Patrum consessum cohonestarent.

[158] [in itinere Florentinos ad pacem hortatur,] Profectus igitur Roma Pontifex, comitantibus Græcorum imperatore & rege Neapolitano, aliisque plurimis Cardinalibus, principibus, præsulibusque, Florentiam venit, si qua ratione ægræ civitati & civium suorum factionibus pessumdatæ medicinam finemque intestinorum malorum afferre posset; in quo tam egregio conatu, fideli opera Philippi usus est; qui patriæ charitate ac zelo succensus honoris Dei, salutisque tot in illis lanienis pereuntium animarum, pro pace graviter ac magnifice, in protervos vero ac pervicaces odiorum civilium satores authoresque acriter fortiterque dicendo, summi Pontificis conciliandæ civitatis studium adversus ingentem inoliti mali molem sustentabat.

[159] [& pro unione Græcorum cum Latinis,] Nec minori usui Lugduni quam Florentiæ Philippi opera Pontifici fuit. Convenerant ad illud Lugdunense concilium Palæologus Græcorum imperator k, & ejusdem gentis patriarcha Constantinopolitanus l, ac præterea legati variorum Græciæ Principum, quorum præcipue de controversiis inter Patres quæsitum est, ut concordia cum illis stabilita, levataque Reipublicæ Christianæ discordiarum sentina, tota vis civilium armorum eo facilius in Christiani nominis juratum hostem Mahometanum verti posset, si Latinæ Ecclesiæ cum Græcanica convenisset. Controversia præcipua erat de processione ex Patre Filioque Spiritus sancti, super qua positione aliisque aliquot controversis, cum decimum jam & tertium, Græci cum Ecclesia Catholica in gratiam concordiamque rediissent, hoc frequente congressu nihil actum esse cum Græcis ab Latinis compertum est, nisi quod actum egerint.

[160] [ac concordia principum Christianorum] Ea ejus nationis lubrica conditio & afflictus rerum Occidentalium, ac vel in primis Pontificiarum status, pium Pontificis animum solicitum habebant; reductumque cupiebat ad pristinum splendorem, resarcitis cladibus, quæ ab imperatore Friderico & Manfredo illatæ fuerant; tum eamdem Ecclesiam Catholico cæsare ac beata pace (quibus per aliquamultos jam annos caruerat) suffultam optabat; ut versis in Turcam communibus armis, Hierosolymitanum regnum recuperari posset. Quæ cum summopere necessaria & Pontifici vehementer cordi esse Philippus perspexisset, primum publice pro argumenti dignitate de rebus summa vi atque energia disserere, deinde privatim singulos procerum adire, monstrare necessitatem eorum, quæ a Pontifice fuissent proposita; & omnia denique agere, quibus Græci Latinique inter se coalescerent, & in communem hostem junctis opibus armarentur.

[161] Accedebat, quod sub istius tempus concilii, nova atque ampliore spiritus exuberantia agi se vir Sanctus atque impelli sentiret; [eloquentissime perorat in concilio,] quo fiebat, ut & cum veneratione multa audiretur, & conjuncta cum divina quadam efficacia incredibili suavitate, omnium animis vim afferret. Et subserviebat dictionis ardori donum linguarum, nempe præter nativæ, & partæ studio Latinæ linguæ, Græcæ, Hebraïcæ, Teutonicæ, Hispanicæ ac Gallicæ scientia; quas ita callebat exacte, ut velut novum Apostolum unusquisque lingua sua illum audiret loquentem. Et commodum per illos dies & vehementer opportunum rebus, quæ in illo conventu, a Pontifice ac Patribus agebantur, accidit, ut septemviri Romani imperii electores, post longum & variis funestum cladibus interregnum, Regem Romanorum salutarent Rudolphum primum Austriacum, Habspurgi atque Holsatarum comitem m, inclytum bello heroa, & pacis artibus singularique in Superos pietate ac religione, nulli Principum ætatis suæ secundum. Id prorsus ex Pontificis voto evenit, magno sequentium sæculorum bono, & Philippum incredibiliter exhilaravit, quod illi cum Rudolpho, ut alias diximus, magna intimæ familiaritatis necessitudo jam dudum intercederet; quæ illi postea Philippum in Germaniam evocandi ad componenda principum imperii dissidia, & ad debellandas hæreses causa fuit, ut suo loco exponemus.

[162] Interea concilio finis impositus, & in eo divini verbi Apostolicis præconibus ex ejus præscripto imperatum, [quo finito,] ut Crucem recuperandis Hierosolymis promulgarent, inter Catholicos omni ope pacem componerent, denique murum pro domo Domini opponerent sese, gliscentibus præsertim in Germania hæresibus: & cum primis illi stultissimo hominum generi, qui rudissima stoliditate Flagellantes appellati, flagellationes suas martyrio præstare, & ad ortum sectæ suæ Christi Euangelium exspiraturum, asserebant n. Itaque accinctus ei operi Philippus, salutato Pontifice, in Italiam revertit, & a Bononiensibus injunctum exorsus munus, tametsi eum populum factionum studiis alternisque cædibus prope excisum reperisset, brevi tamen pacatum reliquit; eique gratiæ ad posteros aliquo monumento testandæ, senatus Bononiensis sumptu publico magnam partem cœnobii Servorum a fundamentis extruendam curavit.

[163] Sedatis Bononiensium turbis, Florentiam inde ire pergit eodem animo fiduciaque; [ad sedandas Italiæ turbas regreditur.] sed ad operosiorem rerum molem; domi enim civitas communi illius ævi afflata peste, suis secum viribus pugnabat, & foris simul cum externo hoste vicinorum populorum, iisdem prope odiis bellum gerebat. Accedebat ad multiplicium malorum summam, quod jam per annos duodecim pastore episcopo destituti, securius simultates cæterasque malas artes exercerent, discrepantibus in re utrisque salutari partium studiis, ac neutris eum approbantibus, quem altera partium episcopum sedi Apostolicæ nominasset; hoc ipso, quod adversæ factioni probaretur. Interea Gregorius X Lugduno rediens, ex via & vita cælestem Romam migravit; eique in Pontificatum suffectus Innocentius V. Cum moventes in Pisanos exercitum Florentinos discedere ab armis jussisset, illique Pontificis imperio obsequenter paruissent, in gratiam fidemque recepti, ab eodem levandis animabus, multis magnisque spiritualis munificentiæ muneribus affecti sunt. Ea insolita ejus populi in damnandis semel sumptis armis facilitas, concionum Philippi publice per eos dies habitarum Florentiæ fructus fuit.

ANNOTATA.

a Græce apathes significat Latine hominem, qui sine passionibus est, & hoc nomen componiturex alpha privativo & substantivo πάθος, id est, passio, vel derivatur a verbo πάσχω, quod Latinis est patior.

b Jam supra monuimus, istum beatum Alexium numquam sacris ordinibus initiari voluisse. Unde biographus ex falsa hypothesi hic asserit, eum non nisi perfusum uberrimis lacrymis Missam celebrasse, vel Gianius in Annalibus erravit.

c Acta hujus B. Julianæ de Falconeriis in Opere nostro ad diem 19 Junii edidimus, & ibidem in appendice post Vitam ipsius tomo III Junii pag. 923 & sequentibus legitimum hujus Beatæ cultum probavimus.

d Mortis locus, quem Dalæus hic B. Alexio assignat in Monte Senario, concilari non potest cum sententia eminentissimi Prosperi de Lambertinis, qui § 2 Commentarii nostri num. 25 asserit, omnes Ordinis fundatores in illo Monte mortuos esse, excepto Alexio, cujus sacræ reliquiæ postea ad eum Montem translatæ sunt.

e Pocciantius in Catalogo scriptorum Florentinorum pag. 116 alias hujus Servitæ lucubrationes enumerat.

f Hæc pietas S. Aloysii Gonzagæ erga imaginem Deiparæ Annuntiatæ in Vita ejus apud nos tomo IV Junii pag. 927 & 929 narratur.

g Iste Nicolaus anno Christi 1265 ex abbate Ordinis Præmonstratensis a Clemente IV Pontifice electus est episcopus civitatis Castellanæ, ut Ughellus in novissima editione Veneta Italiæ sacræ tomo 1 col. 598 tradit.

h Majores nostri ad diem 16 Aprilis Acta hujus B. Joachimi tomo 2 istius mensis a pag. 454 illustrarunt.

i Molanus apud Miræum in Bibliotheca ecclesiastica pag. 161 de hoc doctissimo Belga sic habet, Henricus a Gandavo, cognomento Gocthals. (hoc cognomen in lingua Flandrica significat bonicollium vel bonicollem, ut hic a Dalæo cognominatur) archidiaconus Tornacensis, a majoribus dictus DOCTOR SOLEMNIS, scripsit Theologica quotlibeta Parisiis a Judoco Badio MDXVIII excusa; item Summam quæstionum ibidem editam. Obiit Tornaci anno millesimo ducentesimo nonagesimo tertio. Valerius Andreas in Bibliotheca Belgica, Tritthemius, aliique passim bibliographi de viro illo docto meminerunt. Sed vix ullus ex iis hunc doctorem Parisiensem Ordini Servitarum adscribit, si excipias Antonium Possevinum nostrum, qui tomo 1 Apparatus sacri pag. 723 id timide facit his verbis: Henricus Bonicolli Gandavensis dictus DE GANDAVO, ex antiqua eutrachelorum, quos vulgo Goethalsios indigitant, familia in Belgio, Ordinis Servorum, si Chronico Servorum credimus, deinde archidiaconus Tornacensis, a Scoto propter insignem doctrinam commendatus, & in Parisiensi academia DOCTOR SOLEMNIS appellatus, edidit Summam quæstionum &c. Alii negant, Henricum illum umquam Ordini Servitarum nomen suum dedisse. Vide tamen Archangelum Gianium Centuria 1 Annalium lib. 5 cap. 14, ubi hunc eximium virum variis argumentis Ordini suo vindicat.

k Errat hoc loco biographus, dum Palæologum Græcorum imperatorem ad concilium Lugdunense venisse affirmat: hic enim tantummodo legatos suos ad illud misit, ut alia occasione in Actis S. Bonaventuræ tomo III Julii pag. 857 in Annotatis monuimus.

l Hic fuit Germanus III, qui patriarchatum abdicaverat, & ab imperatore Palæologo ad conciliumLugdunense missus fuit, ut in Historia chronologica patriarcharum Constantinopolitanorum ante tomum 1 Augusti pag. * 165 fusius explicatum est.

m Raynaldus in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 1273 num. 9 refert, electionem hujus principis cælitus prænuntiatam fuisse.

n Hæc secta Flagellantium ex piis principiis orta, postmodum in hæresim fœdissimam mutata est, ut laudatus Raynaldus in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 1260 num. 6 & sequentibus exponit.

CAPUT XIII.
Fuga Sancti ad Pistorienses propter oblatam ei cathedram Florentinam, conciliata inter cives illos pax, periculosa tempestas adversus Ordinem Servitarum exorta, & patrocinio Deiparæ discussa.

XI.

Itaque Philippus lucido illo civium suorum intervallo usus, [Sanctus a Florentinis postulatus præsul,] ad componendam alteram Reipublicæ partem, quæ episcopi defectu laborabat, concione advocata, gravi oratione damna atque incommoda cessationis eorum, ac discordiæ in deligendo pastore demonstrat; ac subinde in eam perniciem, summa vi spirituque Apostolico, cum singulari moderatione conjuncto, perorans, hortatus est populum Clerumque (nam ad hos quoque communis factionum labes pervenerat) ut gregi Florentino pene jam in inferni lupi faucibus periclitanti, concordibus animis ac sententiis pastorem dicerent; cum derepente haud dubie moti populi volentis jubentisque consonus clamor cooritur in hæc verba; Episcopus noster Pater Philippus esto. Ictus inopinato multitudinis decreto Philippus, ad eas voces non cohorruit solum, sed erubuit atque obmutuit etiam, eoque omnis omnino præclarus ille dictionis ardor per reliquum epilogum elanguit. Tamen conclusa utcumque oratione, paulo post etiam Florentia quam occultissime excedit.

[165] [fugit ad Pistorienses,] Florentinus interim populus & tota gens Ecclesiasticorum in sententia iisdem, quibus in concione studiis, persistere; dicere, virum e prima civitatis nobilitate, eximia prudentia, & nota sanctitate, & ad omnia summa gerenda digerendaque natum, & quem prærogativa Cardinalitii collegii paucis ante annis dignum Pontificatu judicarit, utique præoptandum homini externo, qui sedi Florentinæ immineat a Pontifice, nisi conveniatur; aliaque multa meritis sancti Viri consentanea inusitata concordia publice ac privatim conferre: ex quibus satis apparebat, non temere & ex vulgi levitate conclamatum in Philippum fuisse. Sed Philippus jam dudum in similibus ac majoribus etiam periculis humilitati suæ velificari doctus, fuga ad Pistorienses elapsus, cum in alium episcopum non satis conveniretur, aditum ad eum honorem reliquit externo (ut non absurde conjectabatur futurum) videlicet Jacobo Perusino a ex familia Augustiniana, qui ab Honorio IV summo Pontifice Philippo in episcopum Florentinum sublectus est. Atque his quidem successibus Florentiæ virtus se Philippi atque industria exeruit.

[166] [quos ægre ad concordiam adducit,] Cæterum haud faciliora illi Pistorii ex concilii paulo ante laudati decreto complananda restabant. Siquidem ea civitas, si qua ulla alia, efferatissimis spiritibus animisque Guelforum Ghibellinorumque factiones ad exutam usque humanitatem, quotidianis civilium irarum exemplis nutriebat; quæ illi insania, ut erat cum cæteris Italiæ populis illius sæculi infelicitate communis, ita difficilior in ipsis curatu erat, quod suopte ingenio factiosa gens, cætera generosa ac sagax, omnem medicinam præter sanguinis missionem respueret. Cui rei argumento esse potest, quod extincta Guelforum ac Ghibellinorum, in generis humani excogitata perniciem, nomina in ea urbe longo intervallo sub Atrorum Alborumque nomenclatura revixerint b.

[167] [& unum ex præcipuis factionum ducibus] Itaque ingenti opera tam adulto tamque penitus insito malo sanando desudandum Philippo fuit. Ille tamen rei difficultatem, infra animi ardorem habitam, Deo fretus magno animo ac forti aggreditur, nec minore perficit fructu; cum enim ex superiore loco in frequentissimo Pistoriensium auditorio ardentem divino Spiritu & gravem terroribus orationem auspicatus esset, ab illo Psalmi versu, “Super flumina Babylonis illic sedimus & flevimus, dum recordaremur tui Sion”, deplorabilem ipsis statum suum tam graphice atque ad vivum ante oculos statuit, ut sui pudere primum, mox etiam serio pœnitere plerosque inciperet. Horum ex numero quidam egregie nobilis, cui Bonaventuræ nomen, Vannii de Bonaccuro filius, & suis & cælestibus civibus repentina mutatione spectaculo fuit. Is partium Ghibellinarum dux &