Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August IV           Band August IV           Anhang August IV

24. August


DIES VIGESIMA QUARTA AUGUSTI.

SANCTI, QUI IX KAL. AUGUSTI COLUNTUR.

Sanctus Ptolomæus ep. & M. in Tuscia.
S. Romanus ep. & M. in Tuscia.
S. Eutyches, discipulus S. Joan. Euangelistæ, & apostoli Pauli.
S. Aurea, seu Chryse, virgo Martyr apud Ostia Tiberina.
S. Censorinus Martyr apud Ostia Tiberina.
S. Felix Martyr apud Ostia Tiberina.
S. Maximus Martyr apud Ostia Tiberina.
S. Herculinus Martyr apud Ostia Tiberina.
S. Venerius Martyr apud Ostia Tiberina.
S. Styracinus Martyr apud Ostia Tiberina.
S. Cenas Martyr apud Ostia Tiberina.
S. Commodus Martyr apud Ostia Tiberina.
S. Hermes Martyr apud Ostia Tiberina.
S. Maurus Martyr apud Ostia Tiberina.
S. Eusebius Martyr apud Ostia Tiberina.
S. Rusticus Martyr apud Ostia Tiberina.
S. Monagreus Martyr apud Ostia Tiberina.
S. Amandinus Martyr apud Ostia Tiberina.
S. Olympius Martyr apud Ostia Tiberina.
S. Cyprius Martyr apud Ostia Tiberina.
S. Theodorus tribunus Martyr apud Ostia Tiberina.
S. Sabaïnus Martyr apud Ostia Tiberina.
SS. Martyres trecenti, seu Massa candida, Carthagine vel Uticæ in Africa.
S. Tation M. Claudiopoli in Honoriade provincia.
S. Zenobius M. Antiochiæ.
S. Capitulinus M. Antiochiæ.
S. Emerita M. Antiochiæ.
S. Italica M. Antiochiæ.
S. Juvianus M. Antiochiæ.
S. Julius M. Antiochiæ.
S. Gregorius confessor in insula Samo vel Cephalenia.
S. Theodorus confessor in insula Samo vel Cephalenia.
S. Leo confessor in insula Samo vel Cephalenia.
S. Irchardus ep. & conf. in Scotia.
S. Eptadius conf. apud Montem Telonum in territorio Augustodunensi.
S. Patricius abbas in territorio Nivernensi Galliæ.
S. Rigomerus presb. & confes. Subligniaci apud Cenomanos in Gallia.
S. Tenestina virgo apud Cenomanos in Gallia.
S. Dado vel Audoënus ep. Rothomagi in Normannia.
S. Gildardus presb. Luperciaci in territorio Nivernensi Galliæ.
S. Georgius Limniota M. in tractu montis Olympi.
B. Theodericus, primus istius nominis abbas Andaginensis, in Arduenna silva.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES DILATI.

Sancta Supporina notatur a Castellano Claromonte in Arvernia: de qua Sancta apud nos facta est mentio perbrevis, occasione S. Artemii, ob defectum notitiæ sufficientis, XXIV Januarii.
Mænis, plurimorum sanctorum Martyrum, cum Mæneninorum, tum Leontinorum, qui illuc in persecutione Decii, & Valeriani confugerant, sub Tertullo Siciliæ præside, ex Martyrologio Siculo, quod noster Octavius Caietanus edidit in Idea operis sui de Sanctis Siculis; citantur autem ad marginem Tabulæ Leontinæ, & lectiones a Paulo PP. V probatæ. Brevior est Ferrarius in Novo Catalogo: Menis in Sicilia, plurimorum Martyrum sub Decio, citans etiam in notis Tab. eccles. Leontinæ. Tomo III Februarii nostri, die XVIII, pag. 56 tractavimus de sanctis Martyribus Leontinis in Sicilia, circa an. Christi, ut ibidem habetur, CCLV, ac sub præfectura Tertulli. Ibidem e martyrio SS. Stratonici & Cleonici, qui coluntur XXIV Julii, dicuntur ista: Post aliquot dies profectus est (de Tertullo est sermo) cum exercitu multo in castellum, quod dicitur Menæum, ubi Christianos interemit, qui erant ex Leontinorum metropoli, & alios ibi existentes. Denique laudatus Caietanus ad diem XVIII Februarii, Apud Leontinos, inquit, plurimorum sanctorum Martyrum, qui sub Armato & Tertullo Siciliæ consularibus .. triumphales palmas adepti sunt: citatque iterum ad marginem Tab. Leont., & Offic. a Paulo PP. V probata. Nec plura hisce addimus: satis enim sunt ista, ut lectorem mittamus ad diem XVIII Februarii.
Bartholomæus abbas in Populeto habetur in Kalendario Cisterciensi, quod anno 1617 Divione editum est. Consule Prætermissos die XXIV Februarii.
S. Walarici corpus ad monasterium S. Bertini translatum; uti dictum tomo 1 Aprilis, pag. 24, ad diem ejusdem mensis I Aprilis.
Engræ virginis & martyris cum aliis, mentio fit apud Grevenum. Quærere liceat, an hoc nomen alicubi forte fuerit ita expressum per abbreviationem, pro Engratiæ. Si sic; de Sancta istius nominis egimus die XVI Aprilis; sin vero hodierna ab ista sit distincta; non novimus eam. Legi interim possunt, quæ habentur ad dictum diem XVI Aprilis.
Translatio S. Gaudentii monachi monasterii sancti Alexii Romæ notatur in Kalendario Benedictino ex Ms. monasterii S. Salvatoris Ord. Cisterciensis. In eodem autem Kalendario ad diem V Januarii præmittuntur ista: S. Gaudentii archiepiscopi Pragensis, antea monachi monasterii sancti Alexii Romæ, & discipuli S. Adelberti. Inter Prætermissos ad eumdem diem V Januarii recte notatur fuisse archiepiscopus Gnesnensis; & omittitur propter defectum notitiæ sufficientis, an, & quo die colatur. Bucelinus in Menologio Benedictino eum ut beatum laudat die XXIX Maii; quem Castellanus in Supplemento ad Ahemeros pag. 915 cum titulo sancti collocat. Porro quæ ad hunc Præsulem Gnesnensem spectant, immixta sunt rebus S. Adalberti, episcopi Pragensis, ac martyris, nec non fratris ejus: de quo apud nos actum die XXIII Aprilis pag. 174 & sequentibus; apud Mabillonium vero in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti, seculo 5 a pag. 846. Idem Mabillonius ibidem pag. 853 in nota d nominat Gaudentium absque titulo beati vel sancti. Apud nos ad diem mox designatum, pag. 202, ubi agitur de translatione S. Adalberti, memorantur translata etiam corpora Gaudentii, & quinque Martyrum, qui habentur in Martyrologio Romano ad diem XII Novembris. Quia vero Gaudentius simul cum his Sanctis solenni ritu translatus est, ideo, ut suspicor, ad marginem citatæ paginæ 202 sancti titulo a nobis nuncupatur. Quidquid sit, videat lector de eo plura ad diem, quem indicavimus, XXIII Aprilis.
Translatio sanctorum Danini & Ymilii Ducis in civitate Luca, occurrit in additionibus Bruxellensibus Mss. ad Usuardum Greveni. De S. Æmilii Ducis reliquiis Lucæ inventis, sermo est apud nos tomo 1 Februarii pag. 78, ex Cæsare Franciotto in Historia sacra Lucensi pag. 506. Acta vero S. Davini (ita vocatur apud nos) peregrini Lucæ, illustravimus ad diem III Junii.
Machærunte in Palæstina incarceratio S. Joannis Baptistæ occurrit apud Castellanum, quæ etiamsi apud Latinos spectet ad diem XXIX hujus mensis, qua colitur in Martyrologio Romano ejusdem sancti decollatio; de hujus tamen tempore, loco ac festo tractatum jam pridem apud nos fuit in ipso S. Joanne Baptista, ad diem XXIV Junii, tomo IV ejusdem mensis, a pag. 705. Adisis itaque quæ ibidem exstant ad eumdem diem XXIV Junii.
In Nazareth prope Liram, cœnobio Ordinis Cisterciensis in Brabantia, B. Bartholomæus ejusdem Ordinis laudatur a Chrysostomo Henriquez: sed nos huic Viro locum inter Prætermissos dedimus ad diem XXIX Julii.
Sanctorum martyrum Severi & Memnonis, qui martyrium confecerunt in Bizya Thraciæ, & aliorum Martyrum, qui martyrium confecerunt Philippopoli, Acta Græca hoc die prænotata habemus e codice Ms. bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis, de quo identidem meminimus hoc mense. Aliorum istorum Martyrum nomina ibidem signantur, videlicet Horion, Anatolinus, Molias, Eudæmon, Silvanus; Sabinus, Eustathius, Straton, Bosbas; hi Byzantio oriundi: illi vero Philippopoli: Timotheus, Palmatus, Mestus, Nicon, Diphilus, Dometius, Maimus, Neophytus, Victor, Rhenus, Saturninus, Epaphroditus, Cercas, Gaïus, Zoticus, Cronion, Anthus, Horus, Zoëlus, Tyrannus, Agathus, Panstenes, Achilleus, Pantherius, Chrysanthus, Anthenodorus, Pantoleon, Theosebes, Genethlius. Hi omnes Philippopoli martyrium subierunt. In nostro autem supplemento Græco Ms. Sirmondo-Chiffletiano ad Menæa excusa, hæc etiam die signatur Certamen SS. Severi ac Memnonis, qui in Thracia martyrium confecere, cum aliis triginta octo. Martyrologium Romanum die XX Augusti annuntiat triginta septem Martyres in Thracia, & nos cum illo tunc egimus de Martyribus istis, nec non cum eodem de SS. Severo ac Memnone. Adisis itaque dictum mox diem XX Augusti.
Martyrium sanctæ martyris Anthusæ, & servorum ejus Neophyti & Charesimi, & Athanasii episcopi, qui baptizavit eos, apud Lambecium poni hac die, indicavimus die XXII hujus mensis, quo de illis egimus, & observavimus, martyris titulum non convenire S. Anthusæ, quæ fuit solitaria. Hæc itaque, & plura alia lege ad dictum diem XXII Augusti.
S. Sidonii Apollinaris Arvernensis episcopi meminit Maurolycus, & Martyrologium Canisianum. Acta ejus illustrata sunt hesterno die XXIII Augusti.
Memoria sanctissimi Callinici archiepiscopi Constantinopolitani notatur apud nos inter ea, quæ in Commentario ipsius prævio retulimus XXIII Augusti.
Domninæ martyris meminit Grevenus. Vide quæ de martyrum manipulo Ægis in Cilicia heri dicta sunt XXIII Augusti.
Carthagine SS. martyrum Januarii, Naboris, Felicis, Marini, Casti, Æmiliani, & Jocundi, sub Valeriano, & Galieno, annuntiatio refertur a Ferrario in Novo catalogo Sanctorum. In notis vero, Hi duces, ait, fuere illorum trecentorum Martyrum, qui Massa candida appellantur: de quibus hac die in Martyrologio Romano. Ibidem etiam citat Ferrarius Maurolycum ac Felicium. Sed mirari satis non possumus, hic nominari istos Martyres, & quidem tamquam duces aliorum trecentorum, qui sub generali Massæ candidæ nomine coluntur; cum eorum nomina fuerint ignota conditoribus antiquissimorum Martyrologiorum, immo etiam ipsi S. Augustino, ut colligere licet ex dicendis die hodierno, quo trecentos istos Martyres anonymos dabimus cum Martyrologio Romano.
S. Sabinianus martyr apud Ostiam notatur seorsim a Ferrario in Catalogo Sanctorum utroque. Vide, quæ hoc die dicentur in Actis S. Aureæ virg. & mart.
In Britannia, monasterio Glestingensi, depositio sancti Patricii abbatis, hoc die inter auctaria ad Usuardum a nobis editum notatur e codice, quem Rosweydinum vocamus, & de quo agitur in præfatione ad eumdem Usuardum pag. LVII. Witfordus ad hunc etiam diem annuntiat Festum alterius (non indicat cujus) Patricii, sancti abbatis, forte Nivernensis. Hibernorum apostolum ponit codex Antverpiensis major, inter dicta auctaria, cui male addit S. Gildardum Nivernensem, qui in aliis exemplaribus ibi citatis recte memoratur cum S. Patricio abbate Nivernensi. De utroque tractabitur seorsim hac die. In Hibernia, inquit ille codex, sancti Patricii abbatis, & Gildardi confessoris. Qui Patritius, primus Hibernorum fertur magister. Sed quia nec ipsos correxisse potuit, in peregrinationem perrexit; ad monasterium Glestingense pervenit, ibique vitam virtutibus clarescens finivit, quod & usque hodie mortua ipsius ossa contestari videntur. Sed præter ineptam hanc confusionem, digressio eidem adjuncta est nobis apocrypha, secundum mox dicenda. Usserius de Britannicarum ecclesiarum primordiis cap. 17 a pag. 892 varia de hoc argumento collegit, scribens, Glastonienses contendere monachos, quod corpus S. Patricii, (de Hibernorum apostolo est sermo) penes se sit, quodque id comprobent divinis etiam ostentis, ne quidquam in hac re Dunensibus cedere videantur, uti ibidem refert pag. 892, quibus alia plura subjungit. Deinde a pag. 894 in familia Patricii apostoli Hibernorum, alios synonymos duos extitisse narrat, nimirum juniorem illi superstitem, & in Glasconensi vel Glastonensi ecclesia sepultum; ac seniorem, qui ante ipsum vita functus sit. Affert etiam pag. 895 ex interpolatore libelli Guilielmi Malmesburiensis de Antiquitate Glastoniensis ecclesiæ, citans Ms. in bibliotheca Cottoniana, tres synonymos Patricios episcopos & confessores, unum Avernis (voluerit scribere Arvernis;) alterum in Hibernia; alterum, archiepiscopum Hiberniæ, in Glastonia requiescentem. At Papebrochius noster tomo 2 Martii, die XVII, pag. 532 agens de corpore & ecclesia S. Patricii, Hibernorum apostoli, apud Dunenses in Ultonia, hanc Patriciorum triadem habuit jam pridem pro ridicula evasione. Ecquis ergo, ut ad priora revertamur, Glestingensis ille Patricius abbas? Respondemus primo, eum ita nobis esse ignotum, ut satis fundate affirmare nequeamus, an, ubi & qualis fuerit. 20. Si conjecturis locus; suspicari quis posset, hunc esse ipsum abbatem synonymum Nivernensem, de quo supra; imperito aliquo pro Nivernis legente vel substituente Hibernis: qui agi ratus de Patricio Hibernorum apostolo, traxerit eum in Britanniam ad monasterium Glastoniense, ejusque præfecturam, sicut superius vidimus factum.
Tulli in Gallia S. Bertholdi episcopi ejusdem urbis annuntiatio exstat in Novo catalogo Sanctorum apud Ferrarium. In Gallia Christiana a Sammarthanis edita tomo 3, pag. 1096 laudatur tamquam genuinæ honestatis sectator mirabilis.. Ejus consilio strictiore regula reformatur monasterium D. Apri. Sed de publica veneratione nullum ibi occurrit vestigium. De hoc Præsule agitur in Historia Lotharingiæ, quam vulgavit D. Augustinus Calmet, tomo 1; ubi inter probationes ejusdem Historiæ columna 164 & sequentibus honoratur insigni elogio, & asseritur obiisse octavo Idus Septembris. Hunc itaque episcopum inter venerabiles ponimus, cum non viderimus hactenus, legitimum ejus probari cultum.
Obiit miræ sanctitatis & innocentiæ domina Ælicia priorissa de Catebia, (in agro Northamptoniensi Angliæ, Ordinis S. Benedicti) sanctimonialis, soror beati Edmundi Cantuariensis archiepiscopi: ad cujus tumbam miracula dicuntur coruscare. Hæc Matthæus Parisiensis in Historia majore ad annum 1257, pag. 641 editionis Parisiensis anni 1644. Wilsonus eam signat cum titulo sanctæ in utraque sui Martyrologii Anglicani editione; cui adde Ferrarium in Novo catalogo Sanctorum. Cupimus probari publicum ejus cultum.
Commemoratio plurimorum beatorum monachorum, & sanctimonialium martyrum, qui per universam Angliam, in diversis monasteriis, ab anno Christi DCCXCIII ad annum Christi DCCCLXXIX a Danis sive Dacis .. diversis mortis generibus, diversisque temporibus crudelissime interempti sunt, ex Maihewio in Trophæis congregationis Anglicanæ Ordinis S. Benedicti, tomo 2, ad hunc diem, quo Arturus sanctimoniales illas inseruit suo Gynæceo post istum auctorem, quem nominat. Sed de his generatim meminisse, sit satis.
S. Fathna episcopus habetur in Catalogo expanso præcipuorum Sanctorum Hiberniæ, qui excusus est accurante nostro P. Henrico Fitz Simon. Plura de hoc præsule cupimus discere, &, an cultum publicum habeat, fieri certiores. In Florario nostro Ms. ad diem XIV hujus mensis signatur In Hybernia, Fathua episcopus & confessor. Inter Missas vero proprias Sanctorum Patronorum ac titularium Franciæ & Hiberniæ, anno 1734 Lutetiæ Parisiorum editas, habetur ad eumdem diem Missa in festo sancti Fachnani, episcopi & confessoris, ecclesiæ & diœcesis Fenaborensis patroni. Si Fathna episcopus, quem superius hac die XXIV signari diximus, sit idem, qui occurrit die XIV hujus mensis, de qua re non constat; tunc dicendum est, hodiernum cultu publico honorari.
S. Georgii monachi meminit Ferrarius in Novo Catalogo Sanctorum in notis ad hunc diem. Si annuntiat monachum synonymum, cognomento Limniotam; de eo tractamus hodie cum Martyrologio Romano.
Arnoldus, post captivitatem diuturnam ab hæreticis Londini martyrio affectus, ponitur in Sancto anno Ordinis Prædicatorum, qui Antverpiæ anno 1675 lingua nostra vernacula editus est, & in eo beati titulo donatur liberaliter ac profuse.
Papiæ, dedicatio ecclesiæ cathedralis notatur a Ferrario in Novo catalogo sanctorum. Augustæ quoque Prætoriæ (urbs episcopalis est Ducatus Augustani in Sabaudia) dedicatio ecclesiæ majoris ponitur in eodem Novo catalogo.
Beati Ursini martyris, nescio cujus, mentio fit inter Auctaria ad Usuardum nostrum.
Apud Montem-Pussium beata Tudecha, prima sacrarum virginum Cisterciensium ibidem Deo famulantium antistita, quæ in summa corporis paupertate, & spiritus puritate vitam transegit. Ita Henriquezius in suo Menologio. Mons ille alio nomine Mons Suevus olim vocitatus dicitur in notis ibidem; & adduntur alia plura de loco: de cultu autem publico altum ibi silentium. Sed Menologus ille antiquum denuo hic obtinet, in multiplicandis sacris beatorum titulis non tantum liberalis, sed etiam prodigus.
In Malbodio monasterio S. Ansoaldis virginis memoria ponitur in nostro Florario Ms. Lege Vitam B. Theoderici abbatis, quam hodie dabimus, cap. 1, ubi ejusdem Sanctæ gesta referuntur.
Sandradus (al. Sanderadus) abbas Gladbacensis cum titulo beati inseritur Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti apud Mabillonium seculo 5, ad annum circiter 985, pag. 642, præeunte Trithemio, cujus hæc producit verba pag. 644: Primus ejusdem cœnobii abbas fuit Sandradus, vir sanctissimæ vitæ, & regularis disciplinæ, tam in se, quam in subditis suis maximus cultor: qui multis virtutibus & signis clarus in Vita, & post mortem, Sanctorum catalogo insertus est: cujus dies festus IX Kal. Septembris agitur. Post hæc refert Mabillonius, eum ipsa die laudari in Martyrologio Benedictino, ut sanctum, atque apud Fisenum in Floribus Leodiensibus ex Molano. In Florario autem nostro Ms., e quo die hesterno ad hunc diem remissus fuit, memoratur absque titulo beati vel sancti. Deliberatum a nobis est, an abbas iste aliis hujus diei Cælitibus esset annumerandus, præsertim quia tam expressis verbis eidem favet testimonium Trithemii: verum cum Henschenius noster, oculatus testis, hæc nobis propria manu de eo reliquerit notata, Fui Gladbaci anno MDCXLVIII, & reperi eum ibidem non habere cultum: immo corpus non est elevatum; ideo cupimus reddi certiores de vero, publico ac sufficiente cultu ejus, antequam in Opere nostro locum ipsi tribuamus. Nam si in suo Monasterio cultum non habeat; ubinam illum habeat, non satis intelligimus. Quæ scribit Trithemius, forsan ex solo auditu scribit. Quid si cultus antea inchoatus, ac postea prætermissus fuerit? Utcumque se res habeat; cum Trithemius locum non determinet; gratiam nobis præstiterit, si quis ex eruditis ascetis Benedictinis illum nobis ostenderit. Ex his patet, quid sit respondendum ad testimonium Bucelini, qui in suo Menologio Benedictino affirmat, anniversarium ejus festive in Gladbach hac die (nimirum XXIV Augusti) celebrari.
In Wortensi virginum cœnobio natalis sanctæ memoriæ Theodorici, Bernensis ecclesiæ canonici, Ordinis Præmonstratensis, cum elogio inscribitur. Natalibus Sanctorum Ord. Præmonstrat. apud Joannem Chrysostomum Vander Sterre.
Franciscus Parrodus, Insulæ in territorio Lingoniensi, Claudius Moncaretus, ibidem, ambo ab hæreticis occisi, Joannes Pierochus de Mauberto, Athi in Hannonia, Petrus a Corduba, in territorio Cantiani episcopatus, non longe ab oppido Robledilio, Bernardinus de Arevallo, Tribuli prope vallem-Oletanum, in territorio Palentino, Ruffinus a Speranza, apud Philippinas insulas, Gabriël Grodericus, Cracoviæ in Polonia, Adrianus Conriezianus, ibidem, uti & tres sequentes, Bonaventura Turtius, Adrianus Pobenscenius, Alexander de Padua, Maria a Sepulchro, Villæ-Comitis Portugalliæ in territorio Bracarensi, Ludovicus Baba, Vomuræ in Japonia a gentilibus combustus Apud Hueberum in Menologio Franciscano.
Nonnulli ex his exstant etiam apud Arturum a Monasterio, in Menologio Franciscano, ac Maria in Gynæceo; sed consueta liberalitate beatorum titulo ab eo donati; uti & sequentes:
Anonymus martyr, Hierosolymis, Galterius episcopus, Tarvisii, Lucius conf. , in Italia Maria, virgo Tertiaria Dominicana, Popiglioni in territorio Pistoriensi In Menol. Arturi, & ultima in Gynæceo.
Hujus Mariæ Vitam edidit ad hodiernam diem Marchesius in Sacro diario Dominicano.
Parisiis in collegio Bernarditarum moritur piæ memoriæ R. A. P. domnus Stephanus Maugier, Charmeyæ abbas, ex Chalemoto; qui Virum hunc insigni prosequitur elogio.
In India Bartholomæi Apostoli annuntiatio notatur apud Florentinium, & in Martyrologio Usuardi cum elogio, & alibi. De eo agemus cum Romano Martyrologio XXV Augusti.
Vigilia sancti Bartholomæi Apostoli habetur in Martyrologio Romano. De hoc Sancto nobis erit agendi locus cum eodem Martyrologio XXV Augusti.
Romæ, Genesius martyr indicatur hac die in Martyrologio Rhinoviensi, Richenoviensi, Wandelberti metrico, & Hieronymiano apud Florentinium. Habetur in Romano, ac nos de eo agemus, die XXV Augusti.
Electio beati Sixti Papæ in episcopum Romanæ urbis est in additionibus Bruxellensibus Mss. ad Usuardum Greveni. Sanctos Sixtos tres Pontifices Romanos dedimus. I, ad diem VI Aprilis: II, ad diem VI Augusti. III, ad XXVIII Martii; & hunc sine titulo martyris: & ideo electio hujus forte intelligenda hoc loco est.
In cœnobio Collughamensi in Anglia, passio sanctæ Ebbæ abbatissæ, & multarum sanctarum virginum, quæ a Danis cum suo monasterio crematæ sunt. Ex Menardo. Annuntiantur alibi die proxime sequente, quo & nos eas differimus, XXV Augusti.
Festum S. Polymii regis apud Indos, a S. Bartholomæo conversi, ac ibidem episcopi, refertur apud Witfordum. Quæ sive acceperit ex Petro de Natalibus lib. 7, cap. 104; sive ex fabulosis Actis S. Bartholomæi; apocrypha prorsus nobis videntur. Consuli poterunt Annotata ad laudati istius Apostoli Acta: de quo agetur cum Martyrologio Romano XXV Aug.
S. Menas (al. Mennas) archiepiscopus Constantinopolitanus laudatur in Menologio Basilii imperatoris ad calcem tomi primi hujus mensis Græce a nobis excuso. De eo dicetur cum Martyrologio Romano XXV Augusti.
In Hyspaniis Geroncii episcopi in carcere quiescentis, annuntiatio est in nostro Florario Ms. Vide diem XXV Augusti.
In Italia, cœnobio sancti Bartholomæi, Ordinis Cisterciensis, & Lombardicæ seu S. Bernardi Congregationis, festivitas ejusdem Apostoli, sicut & per totum Ordinem instar festivitatum majoris solennitatis; uti habet Chalemotus. De hoc Apostolo tractabitur cum Martyrologio Romano XXV Augusti.
S. Breguinus episcopus annuntiatur Cantuariæ a Castellano; quem Wilsonus in Martyrologio Anglicano secundæ editionis refert, quo & nos eum remittimus, XXVI Augusti.
S. Orontius, episcopus I Aletinus ac martyr laudatur a Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ. At nos eum differimus ad diem XXVI Aug.
Intici, vulgo Innichen, in Tyroli, diœcesis Brixiensis, translatio S. Candidi M. archiepiscopi Rhemensis, cujus corpus ibidem in ecclesia collegiata ab Ottone I imp., sub præposito decano, & XXI canonicis anno Domini CMXXV in honorem SS. Candidi & Corbiniani fundata, reconditum, ac religiose cultum; subinde anno MCCCIV, die XXIII Maii decentius elevatum, novissime vero anno MDCLXXXVI, die XXIV Augusti a Paulino episcopo Brixinensi solenni ritu subtus altare summum collocatum, ac publicæ venerationi expositum fuit. Extat integrum Officium cum lectionibus de communi unius Martyris; sed oratione, responsoriis, hymnis & antiphonis propriis, olim in eadem ecclesia usque ad tempora introducti novi Breviarii Romani, recitari consuetum. Hæc inter schedas nostras ad hunc diem notata sunt. Quisnam vero Candidus iste sit, exploratum non habeo. Certe inter archiepiscopos Remenses non reperio ullum hujus nominis. Vide Marlotum in Metropolis Remensis historia tomo 1, lib. 1, cap. 17 sub finem. Nec alium novi hactenus Corbinianum, quam Frisingensem episcopum, qui inscribitur Martyrologio Romano ad diem VIII Septembris.
S. Pantali episcopi Basiliensis commemoratio habetur in additionibus Bruxellensibus Mss. ad Usuardum Greveni. Castellanus die XII Octobris eum refert cum titulo sancti ac martyris: quem nos cum eo differimus ad dictum diem XII Octobris.
Cæsaraugustæ, festum Martyrum prope innumerabilium, qui proditione Daciani præsidis interempti sunt, ex Witfordo. In Martyrologio Romano habentur III Novembris.
S. Elisabeth viduæ, matris Præcursoris Domini annuntiatio habetur apud Grevenum: de qua etiam agitur in nostro Ms. Florario, Martyrologio Canisiano, & alibi, inter auctaria ad Usuardum nostrum. Colitur in Martyrologio Romano V Novembris,
Translatio SS. Matthæi, Benedicti, Joannis, Isaac & Cristini, monachorum S. Alexii Romæ, sociorum S. Alberti archiepiscopi Pragensis, martyrum in Polonia passorum, habetur in Kalendario Sanctorum Ordinis S. Benedicti, cujus apud nos est ecgraphum ex Ms. monasterii sancti Salvatoris Ordinis Cisterciensis: de quibus etiam videri possunt hac die Wion, Dorganius, Menardus. De S. Adalberto actum est die XXIII Aprilis; de superioribus agetur cum Martyrologio Romano XII Novembris.
Sansidoniensi monasterio Sidonii abbatis primi; cujus reliquiæ Dunkelden illatæ, uti habet Menologium Scoticum Dempsteri. Sanctum hunc abbatem intrusit in notas ad Novum catalogum Sanctorum Ferrarius hac die. Plures de illo, ejusque monasterio notitias suggerit Arturus du Moustier in sua Neustria pia, seu in Abbatiis ac prioratibus Normanniæ a pag. 335. In Actis S. Audoëni, quæ hodie daturi sumus, mentio fit S. Sidonii hujus. Menardus eum refert, cui adde Castellanum, die XIV Nov.
Translatio reliquiarum S. P. N. Petri Metropolitæ Kiovici, & totius Russiæ Thaumaturgi. Extitit anno MCDXIX. In Ephemeridibus Græco-Moscis, tomo nostro primo mensis Maii præfixis, notantur ista ad diem XXI Decembris: Obitus Petri Metropolitæ, S. Alexii in Kijoviensi cathedra decessoris, de cujus vitæ Actis plura scire cuperemus. Ad veram ejus sanctitatem, & præcipuum apud Moscos cultum probandum faciet Triptychon, de quo infra. Hic autem ille est metropolita Petrus, qui circa annum Christi MCCC, teste Herberstenio, duci Moscorum Joanni, Danielis filio, suasit transferre Moscuam imperii sedem. Hæc ibi; & deinde fit mentio de ipsius miraculis. Castellanus in suo Martyrologio universali annuntiat S. Petrum Kioviensem episcopum, die, ut supra, 21 Decembris; quo apud nos de illo mentio fieri poterit, & Acta ejus, siquidem interea temporis reperiri ea contigerit, a successoribus nostris illustrari. Spectant itaque ista ad diem XXI Decembris.

DE SS. PTOLOMÆO ET ROMANO
EPISCOPIS ET MARTYRIBUS IN TUSCIA,

Sec. I.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Ptolomæus ep. & M. in Tuscia (S.)
Romanus ep. & M. in Tuscia (S.)

AUCTORE G.C.

§ I. Legitima horum Sanctorum veneratio, locus cathedræ, & diversa martyrii Acta.

Hos duos sanctos Martyres, tamquam primos Majorum suorum magistros & intrepidos Christianæ fidei prædicatores, [Quamvis hi duo Martyres] adhuc hodiedum venerantur cives Nepesini, de quorum urbe Ughellus in Italia sacra novissimæ editionis Venetæ tomo 1 Col. sic scribit: In explicata inter Romam Viterbiumque planitie, antiquissima Etruriæ civitas Nepis assurgit, quam ita fuisse appellatam Festus affirmat ob scorpionis insigne, quem ejusdem cives, ut in bello discernerentur, extulerant. Varia autem apud scriptores ejus appellatio est: siquidem apud Itinerarium Nepis est & Nepet, Plinio Neps est, quam Strabo Nepisam vult appellari. Deinde post alia hujus antiquæ civitatis nomina, & variam ejusdem fortunam, præsentemque statum, quæ omnia parum ad rem nostram faciunt, de prima ipsius ad fidem Christianam conversione sic meminit: Ut non procul a Roma est, sic in primis civitatibus fuit, quæ lucem hausere Euangelii, prædicante sancto Ptolomæo Antiocheno, sancti Petri Apostoli alumno, quem secum Romam adduxerat. Inter ceteros Romanum Nepesinum philosophum convertit ad Christum, sacroque abluit fonte; cumque anno XLVI Ptolomæum Panthepolis * Nepeti vicinæ civitatis, Romanum vero Nepetis ipsius episcopos ordinasset, magno fidei incremento visus est fundamenta jecisse: siquidem uterque, ingentibus editis miraculis, omnem propemodum idololatriam deleverunt. Denique Ughellus ibidem de his duobus Martyribus subjungit alia, quæ postea distinctius & accuratius exponentur.

[2] [antiquis Martyrologis sint ignoti] Certe miramur, Viros adeo sanctos antiquis Fastis ecclesiasticis ac ipsis prioribus hodierni Martyrologii Romani editionibus non fuisse inscriptos. Eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 69 num. 44 martyrium utriusque istius Antistitis indicat his verbis: At non longe ab Urbe in Tuscia eodem tempore passi sunt Ptolomæus episcopus a sancto Petro ad prædicandum Euangelium illuc missus, nec non Romanus episcopus Nepesinus, ac triginta Christiani ad fidem per Ptolomæum conversi; quod vero Acta habeant, sub Claudio subiisse martyrium, de Nerone Claudio intelligendum est secundum ea, quæ superius in Claudio dicta sunt. Præterea Baronius die XIX Octobris in Notis ad Martyrologium Romanum occasione alterius Ptolomæi martyris, lectorem de hodierno S. Ptolomæo sic monet: Fuit & alius Ptolomæus, discipulus sancti Petri, idemque martyr, qui ordinatus episcopus ab eodem Petro, in Tusciam missus est prædicare Euangelium; quin & martyrio coronatus est IX Kalendas Septembris, ut ejus Acta declarant, quæ accepimus ab ecclesia Nepesina, quibus etiam complures adstipulantur auctores.

[3] [tamen ex concessione Sedis Apostolicæ] Attamen eruditissimus ille Cardinalis, qui ad emendandum augendumque Martyrologium Romanum inter alios egregiam operam contulit, in eo semper hos duos Martyres omisit (qua de causa, nescimus) cum primum anno Christi 1672, post Lectiones proprias ecclesiæ Nepesinæ concessas, legamus sequens sacræ Congregationis decretum: Cum sacra Rituum Congregatio habita die XIV Maii ad preces cleri & populi civitatis & diœcesis Nepesinæ expositas per eminentissimum & reverendissimum dominum Cardinalem Spinolam, ejusdem civitatis episcopum, censuerit apponi posse in Martyrologio Romano festum sanctorum Ptolomæi & Romani, ac etiam in prædicta civitate & diœcesi Nepesina celebrari posse eorum festivitatem, quæ cadit sub die XXIV Augusti, cum Officio & Lectionibus propriis approbandis ab eminentissimo domino Cardinali Bona; eadem sacra Congregatio supradictas Lectiones & orationes proprias per eumdem eminentissimum Bonam approbatas licite recitari ac imprimi posse concessit. Hac die XIV Maii MDCLXXII. Inferius notabatur Franciscus episcopus Portuensis, Cardinalis Brancatius.

[4] His autem Lectionibus propriis, quarum postea mentionem faciemus, [in urbe Nepesina coluntur,] præmittitur sequens oratio: Deus, qui nos sanctorum martyrum tuorum atque pontificum Ptolomæi & Romani prædicatione ad veræ fidei lumen pervenire fecisti, præsta, quæsumus, ut eorum intercessione opera tenebrarum abjicientes, promissa fidelibus præmia consequamur. Per Dominum &c. Hinc etiam in variis Martyrologii Romani editionibus, quæ concessionem illam subsecutæ sunt, isti duo sancti Martyres memorantur hac duplici annuntiatione: Nepete sancti Ptolomæi episcopi, discipuli beati Petri Apostoli, a quo missus in Tusciam ad prædicandum Euangelium, in eamdem civitate gloriosus Christi martyr occubuit. Ibidem sancti Romani, ejusdem civitatis episcopi, qui cum esset sancti Ptolomæi discipulus, fuit etiam in passione socius. Ex jam relatis abunde constat de legitimo utriusque hujus Sancti cultu, quem tamen paragrapho sequente amplius confirmabimus.

[5] Cum S. Ptolomæus tum in Martyrologio Romano,[& ambo vocantur episcopi,] tum in Lectionibus propriis infra exhibendis, appelletur episcopus, inter eruditos disceptatur, cui ecclesiæ præfuerit. Eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 46 num. 2 Ptolomæum Nepe episcopum statuit. At Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem XXIV Augusti contexens Actorum compendium, huic opinioni sic contradicit: Uterque postea ab Apostolo episcopus ordinatus est, Ptolomæus quidem Pentapolis in Tuscia (quæ urbs Nepetæ & Sutrio finitima erat) Romanus vero Nepetæ. Deinde clarius ibidem in Annotatione sententiam Baronii refellit his verbis: Baronius Ptolomæi meminit in annotationibus in Martyrologium ad diem XIX Octobris, & in Annalibus ecclesiasticis ad annum Domini XLVI, ubi primos Italiæ & Galliæ episcopos recensens, Ptolomæum episcopum primum Nepe memorat; qui tamen non Nepe, sed Pentapolis episcopus fuit, ut Acta illius habent. At episcopalis illa Tusciæ civitas, quam Ferrarius comminiscitur, & Nepeti vicinam facit, toti antiquitati ignota est: nam neque in sacris neque in profanis veterum monumentis ulla ejus memoria reperitur. Perperam vero Ferrarius illam eruit ex Actis, quæ non magnam fidem merentur, ut ex infra dicendis apparebit.

[6] [quorum unus, dissidentibus inter se scriptoribus,] Nicolaus Nardinus in opusculo Italico de cathedra Nepesina conatur hanc litem dirimere, & propterea cap. 2 contendit, Pentapolim non esse diversam ab urbe Nepesina, ibidemque rejicit opinionem Ferrarii, qui in Lexico geographico, post enumeratas aliarum regionum Pentapoles, de Pentapoli Tusciæ sic scribit: Fuit quoque Pentapolis urbs Hetruriæ episcopalis, Nepitæ & Sutrio proxima, nunc excisa; locus apud montem Rosulum Straccia cappe nominatur. Deinde Nardinus ibi variis exemplis demonstrat, illud nomen Pentapolis in diversis regionibus datum fuisse congregationi quinque civitatum sibi vicinarum, quod nos facile admittimus, & ex etymologia Græci nominis patet. Attamen priori suæ sententiæ mordicus adhæret, & ex Actis horum Martyrum probare nititur, ipsam urbem Nepesinam antonomastice nominatam fuisse Pentapolim, quia inter illas quinque civitates erat præcipua, & quasi aliarum metropolis. Cum vero Nardinus videret, inde sequi, ut S. Ptolomæus & S. Romanus simul in urbe Nepesina præsules fuerint, cap. 4 & sequente multis ostendere conatur, antiquitus sæpe uni civitati duos episcopos præfuisse. Videtur hanc opinionem Nardino suggessisse R. P. Hyacinthus de Nobilibus Dominicanus, qui in Italica horum Martyrum historia, Viterbii anno 1620 impressa, pag. 10 quinque civitates Tusciæ nominatim recenset, & imponit huic tractui nomen Pentapolis, quod postea urbi Nepesinæ tamquam earum capiti per antonomasiam tribuit.

[7] [videtur ecclesiam Nepesinam gubernasse,] Julius Ambrosius Lucentius abbas Cisterciensis in Italia sacra Ughelli, quam contraxit & emendavit, in editione Romana anni 1704 tomo 1 Col. hanc utriusque scriptoris Itali sententiam refert his verbis: Nepesa inter Viterbium Romamque civitas in planitie fertilique agro sita, & antiquitus inter duodecim præcipuas adnumerata Romanorum colonias, quorum etiam municipium fuit. Post utramque experta cum Romano imperio fortunam, sanctæ Romanæ Ecclesiæ ditionis evasit. Jam dudum Catholicam fidem excepit, sancto Ptolomæo Apostolorum principis alumno prædicante, qui inter ceteros Nepesinos cum Romanum philosophum virum convertisset, ambo consecrati in episcopos fuere; Ptolomæus universæ Nepesinæ Pentapoli, & Romanus ipsimet Nepitæ, tamquam Ptolomæi suffraganeus, in sacris præesse jussi. Hactenus hæc satis verosimilia videntur, & in favorem opinionis nostræ explicari possunt.

[8] [& alter fuisse episcopus regionarius in Tuscia.] Sed minime placet, quod Lucentius ibidem Col. sic subjungit: Nepesinæ Pentapolis Ptolomæum præsulatum gessisse, & ipsam Nepim, tamquam ejus regionis caput, Pentapolis nomen sibi usurpasse, pluribus comprobat laudatus Nardinus, jusque divinum una cum Romano de more ejus ævi proxime Nepesinis dixisse, ex dignis colligitur monumentis. At quænam sunt illa monumenta Actis hisce antiquiora? Certe Nepesina civitas, de qua plures antiqui scriptores meminerunt, numquam ab illis vocatur Pentapolis, ita ut hoc nomen primo excogitatum videatur ab auctore Actorum, cujus ætatem ignoramus, & cujus fidem non magni facimus, ut infra repetemus. Probabilius itaque existimamus, S. Ptolomæum fuisse episcopum apostolicum seu regionarium, & nulli certæ sedi affixum, qui præcipue spiritualem istarum quinque urbium curam gerebat. Forsan hic sanctus Præsul regionarius, crescente Christianorum multitudine, S. Romanum populo Nepesino peculiariter præfici curavit. Hanc conjecturam defectu certioris notitiæ damus, & eam in tanto totius antiquitatis silentio non improbabilem censemus. Jam de Actis & variis eorum exemplaribus aliquid monendum superest.

[9] Unum Actorum ecgraphum, quod olim accepimus, [Recensentur varia Actorum exemplaria,] repertum fuit inter alias antiquas scripturas Theodori Salomonii, notarii publici in civitate Nepesina, ut in margine notatur, & incipit hoc modo: Peractis & adimpletis omnibus, quæ de unico Dei Filio Domino nostro Jesu Christo prædicta fuerunt, post ejus opportunam mortem & salutiferam resurrectionem & ascensionem ad cælos ad Patris dexteram, cujus fructus & opera ita uberiora indies erant & sunt, quod fere paulatim totus orbis terrarum ad Christianam religionem adduceretur, Luciferi & ejus sequacium simulata gesta, idolorumque cultus quotidie peribant. Hæc tanta Christianorum multitudo, ut fere paulatim totus orbis terrarum ad Christianam religionem adduceretur, initio nascentis Ecclesiæ & temporibus SS. Ptolomæi ac Romani non satis apte convenit. Neque major huic auctori fides debetur, dum S. Ptolomæum postea appellat archiepiscopum Antiochiæ. Sunt & alia, quæ unumquemque vel leviter in historia tinctum statim offendunt, & ipse Actorum epilogus indicat, imperitum eorum collectorem recentiori ævo vixisse.

[10] Alteri Actorum apographo, quod in novem prolixas Lectiones divisum est, [olim ad nos transmissa,] præmittitur hic titulus: Luculenta Passio sanctorum eorumdem Martyrum hinc inde sparsim mutilatimque in unum succincte collecta per me Victorium Nepettinum. Nescimus, quo tempore vixerit, aut quis fuerit ille Victorius Nepettinus, qui prologum suum sic exorditur: Gravem me laborem agere compellitis, carissimi adelphi *, talia imperando, ut vobis sanctorum Martyrum Ptolomæi & Romani virtutum præconia referam passionem illorum commemorandam sociorumque, jam lacrymis ubertim obortis, enarrem. Deinde Victorius hæc Acta tot dialogis ac disputationibus exornat, ut nullum sinceritatis characterem habeant, & vix a prioribus differant, si unum alterumve crassum errorem exceperis. Nihil hic dicimus de Actis Italice impressis, quæ ex his duobus Latinis collecta sunt.

[11] Tertium denique Actorum exemplar ex Ms. codice cathedralis ecclesiæ Sutrinæ ad manus nostras pervenit, [quæ circa substantiam rei inter se fere conveniunt,] estque omnium brevissimum, ex quo præcedentes duo collectores Legendam suam videntur hausisse & amplificasse. Illud post hunc Commentarium typis excudemus, quia reliquis brevius est, etiamsi propterea non tribuamus ei magnam auctoritatem. Porro ferme eadem est hujus triplicis apographi substantia: nam ubique Claudius Cæsar, Aspasius Comes & Pavo hujus consiliarius in scenam producuntur. Eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum 69 num. 44 refert martyrium SS. Ptolomæi & Romani, & per Claudium Cæsarem intelligit Neronem Claudium, sicuti supra monuimus. At Ughellus tomo 1 Italiæ sacræ Col. post Hyacinthum de Nobilibus pag. 29 & Nicolaum Nardinum cap. 1 mortem eorumdem Martyrum anno Christi 51 affixit, & consequenter sub Tiberio Claudio Neronis decessore martyrium illorum collocavit. Multæ difficultates utrique huic sententiæ opponi possent. Sed cum in his tenebris chronologicis, ab ætate nostra tam remotis, ex auctoritate Actorum vel ratiocinio recentium scriptorum, clara lux non sit speranda, caute superius in margine martyrium istud seculo primo consignavimus.

[12] [& quorum synopsim damus ex Lectionibus propriis,] Nunc operæ pretium erit hic transcribere compendium Actorum, ut ante Acta huic Commentario subjungenda videamus, quid ex his admiserit sacra Rituum Congregatio, dum anno Christi 1672 concessit diœcesi Nepesinæ recitandas tres Lectiones proprias, quæ sic sonant: LECTIO IV. Ptolomæus episcopus, patria Antiochenus, sancti Petri discipulus, ab eo Romam ductus, civem Nepesinum & philosophum, Romanum nomine, ad fidem Christi conversum baptizavit, quem postea idem Apostolus Nepetæ episcopum ordinavit, & simul cum Ptolomæo ad prædicandum in ea civitate vicinisque locis Euangelium misit. Quo in munere ambo strenue laborantes cum multos ad Christum perducerent, ab Aspasio Comite, illius regionis præfecto, una cum aliis triginta Christianis sub Claudio imperatore comprehensi longoque carcere macerati fuerunt. LECTIO V. Advertens vero Aspasius, nullo modo posse aut minis aut blanditiis servos Dei a Christianæ religionis proposito dimoveri, eos verberibus crudeliter cædi, in equuleo suspendi, unguibus laniari, ac postremo in ardentem rogum conjici imperavit. Illis autem psalmi versiculum TRANSIVIMUS PER IGNEM ET AQUAM recitantibus, ignis repente exstinctus est, a quo educti ardentius in Dei laudes eruperunt. Quod cum præfectus magicis artibus adscriberet, extra Nepetam ducti, gloriosum martyrium capitis obtruncatione subierunt. LECTIO VI. Horum corpora a Savinilla pia muliere aromatibus condita & in crypta prope muros civitatis sepulta fuerunt; quo in loco, templo superexstructo, mille fere & quingentis annis quieverunt, donec Paulo III sedente reperta sunt, vulneribus recenti sanguine madentibus. Hoc autem prodigio motus Pontifex magnificentius templum intra Nepetam exstrui jussit, ad quod postea, Pauli V auctoritate, Ptolomæi corpus translatum summa fidelium frequentia colitur; Romanus vero sub majori cathedralis ecclesiæ ara positus, pari veneratione & concursu honoratur.

[13] [ad quas aliqua annotamus.] Obiter observamus, in his tribus Lectionibus nullam fieri mentionem de episcopali Tusciæ urbe, quæ Pentapolis nominetur, & cui Ferrarius S. Ptolomæum episcopum præfuisse affirmat. Præterea hic expresse dicitur sanctus Apostolus Petrus S. Romanum ordinasse episcopum Nepetæ, cum tamen S. Ptolomæo nulla determinata sedes assignetur; sed hic tantummodo asseratur ibidem vicinisque locis Euangelium prædicasse. Unde in his Lectionibus nihil occurrit, quod adversetur conjecturæ nostræ, ex qua superius suspicati sumus, S. Ptolomæum fuisse episcopum regionarium, & præsertim curam habuisse de fide Christiana in quinque Tusciæ civitatibus, atque hoc sensu præsulem Pentapolitanum appellari posse. In his Lectionibus etiam nullum fit verbum de Pavone Aspasii Comitis consiliario, qui ab angelo interfectus fuerit, de terræ motu, quem Comes Aspasius ope servorum suorum effugit, & de carnificibus ad fidem Christianam subito conversis, etiamsi hæc omnia prodigia in ipsis quoque Actis brevioribus post hunc Commentarium prævium edendis diserte narrentur. Ceterum in ultima Lectione indicatur posthuma SS. Ptolomæi & Romani gloria, quam paragrapho sequente ex authenticis instrumentis illustrare conabimur.

[Annotata]

* lege Pentapolis

* id est fratres

§ II. Posthuma horum sanctorum Martyrum gloria, ex authenticis instrumentis probata.

[Martyres isti gaudent immemorabili cultu,] Supra laudatus abbas Lucentius in Italia sacra Ughelli contracta tomo 1 Col. sepulturam & translationem horum duorum præsulum, narrato prius eorum martyrio, exponit his paucis verbis: Martyrum corpora Savinilla nobilis matrona condidit in spelunca, donec fidelium pietas eorum nomini templum erexit, ubi ad mille annos (alii quingentos addunt, ut ex sequentibus apparebit) conquieverunt. Demum Petrus Aloysius Farnesius, Nepis dominus, dum vetustum illud templum everteret, & novis munimentis ipsam civitatem firmaret, sanctorum Martyrum corpora adhuc purpureo madentia sanguine apparuere, ipso Paulo III mirabile spectaculum oculis suis usurpante. Sacra pignora in novam sacram ædem intra civitatem deinde recepta sunt anno MDCVI, die XXIV Augusti, quam veluti præcipui tutelares fovent. Corpus S. Romani jam sub ara majori cathedralis ecclesiæ quiescit, ut superius in Lectionibus propriis retulimus.

[15] Ante illam sacrorum corporum inventionem solennemque translationem celebrabatur memoria S. Ptolomæi, [ut patet ex bulla Pontificia,] quemadmodum liquet ex Bulla Sixti IV Pontificis, quæ in Mss. nostris apographis Nepesinis ita sonat: Sixtus episcopus servus servorum Dei, universis Christi fidelibus præsentes litteras inspecturis salutem & Apostolicam benedictionem. Licet is, de cujus munere venit, ut sibi a suis fidelibus digne & laudabiliter serviatur, de abundantia suæ pietatis, quæ merita supplicum excedit & vota, sibi bene servientibus multo majora retribuat, quam valeant promereri; nihilominus tamen desiderantes Domino populum reddere acceptabilem & bonorum operum sectatorem, fideles ipsos ad complacendum ei, quasi quibusdam allectivis muneribus, indulgentiis videlicet & remissionibes invitamus, ut exinde reddantur divinæ gratiæ aptiores.

[16] Cupientes igitur, ut major Nepesina & sancti Georgii, [quam Sixtus IV anno 1479 edidit.] ac, in qua corpus sancti Ptolomæi requiescit, ipsius sancti Ptolomæi extra muros Nepesinos ecclesiæ, ad quas, sicut accepimus, venerabilis frater noster Rodericus episcopus Portuensis, S.R.E. vice-cancellarius magnum gerit devotionis affectum, congruis honoribus frequententur & ornamentis ecclesiasticis fulciantur, & Christi fideles eo libentius devotionis causa confluant ad easdem, ac ad ornamentorum hujusmodi fulcimentum manus promptius porrigant adjutrices, qui ex hoc ibidem dono cælestis gratiæ uberius conspexerint se refertos, de omnipotentis Dei misericordia, ac beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui in sancti Romani & sancti Jeronimi, majorem, & in ipsius sancti Georgii ac sancti Joannis Apostoli & euangelistæ, dicti sancti Georgii, nec non in ipsius sancti Ptolomæi & Epiphaniæ festivitatibus ecclesias prædictas a primis vesperis usque ad secundas vesperas singularum festivitatum hujusmodi devote visitaverint annuatim, & ad fulcimentum hujusmodi manus porrexerint adjutrices, duodecim annos & totidem quadragenas pro qualibet dictarum festivitatum de injunctis eis pœnitentiis misericorditer in Domino relaxamus, præsentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Volumus autem, quod si alias visitantibus majorem & sancti Georgii ac sancti Ptolomæi ecclesias prædictas vel ad fulcimentum hujusmodi manus adjutrices porrigentibus, aut alias ibi pias eleemosynas erogantibus, vel alias aliqua alia indulgentia in perpetuum vel ad certum tempus nondum elapsum duratura, eisdem majori & sancti Georgii ac sancti Ptolomæi ecclesiis per nos concessa fuerit, hujusmodi relaxatio ac præsentes litteræ nullius existant roboris vel momenti. Datum Romæ apud sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicæ MCDLXXIX, quinto decimo Kalendas Augusti, Pontificatus nostri anno octavo.

[17] [Ex publico Notarii instrumento narratur,] Hæc sanctorum Martyrum veneratio non parum crevit, dum anno 1540 sacra eorum corpora inventa sunt, ut narratur in juridico publici notarii instrumento, quod olim ex urbe Nepesina accepimus, & hic fideliter transcribimus: In nomine Domini Amen. Præsenti publico extractionis instrumento cunctis ubique pateat evidenter & notum sit, quod anno ab ejusdem Domini nostri Jesu Christi salutifera Nativitate millesimo sexcentesimo nonagesimo primo, Indictione decima quarta, die vero trigesima Julii, Pontificatus autem sanctissimi in eodem Christo patris ac Domini nostri D. Innocentii divina providentia Papæ decimi secundi, anno ejus primo; extraxi ego notarius publicus infrascriptus ex quodam libro intitulato de Romana provincia Ordinis Prædicatorum composita a R.P.F. Vincentio Maria Fontana, sacræ theologiæ magistro, & mihi notario tradito a R.P.F. Jacobo Salvati Vicario Conventus S. Ptolomæi Nepetis pro dicta extractione facienda; in quo libro sub folio 215, titulo XXXIII continetur inventio corporum SS. Martyrum Ptolomæi & Romani & triginta & octo sociorum, nec non translatio eorum SS. Martyrum corporum ex catacumba seu crypta Sabinillæ ecclesiæ veteris S. Ptolomæi extra civitatem ad ecclesiam intra civitatem olim sancti Andreæ, deinde sancti Ptolomæi nuncupatam tenoris sequentis videlicet:

[18] [quomodo corpora illorum Martyrum] “Titulus XXXIII, folio 215, de Conventu sancti Ptolomæi de Nepe. Sanctorum martyrum atque episcoporum Ptolomæi & Romani, nec non etiam triginta octo aliorum, qui sub Claudio imperatore, a nato Salvatore anno LI, glorioso agone consummato, victores cælum conscendere, corpora in crypta extra mœnia Nepesinæ civitatis a Savinilla sancta muliere recondita sunt, ubi, concessa Ecclesiæ tranquillitate, a fidelibus in eorumdem Martyrum honorem ecclesia postmodum ædificata est. At illa post secula multa diruta, pia Nepesinorum cura crypta, in qua condita erant pretiosa corpora, valido muro, ne reperirentur, occlusa est, parva ecclesia ex antiqua ibidem reaptata, quam anno MDXXXIII, Maii XXIX D. Jacobus Bongallus ejusdem civitatis episcopus, atque cathedralis ecclesiæ Canonici, quorum curæ commissa erat, Ordini nostro donavere, publico instrumento per Acta Petri Pauli de Galeottis confecto, & F. Lazaro Scassa de Viterbio ex mandato Magistri generalis Joannis de Finario pro Romana provincia stipulante atque acceptante.”

[19] “Paulo III [Pontifice] maximo regnante, cum Petrus Aloysius Farnesius Nepe Dux arce civitatem illam communire decrevisset, ecclesiam cum annexa domo a Fratribus nostris inhabitata dirui voluit anno MDXL, [anno Christi 1540 inventa fuerint,] nobisque aptiorem locum intra mœnia concessit pro altero cœnobio nobis construendo cum ecclesia. In fundamentorum igitur antiquæ ecclesiæ eversione murus, quo crypta sanctorum Martyrum occlusa erat, corruit, apparueruntque sacra pignora, inter quæ eminebat sepulcrum ex marmore cum inscriptione, ubi conditum quiescebat corpus S. Ptolomæi integrum atque incorruptum, recenti sanguine conspersum post mille & quingentos circiter annos peracti agonis, stupentibus cunctis, Deoque gratias agentibus, qui in Sanctis suis semper est mirabilis. Re ad Pontificem Maximum delata, factum est gaudium magnum in Romana curia, ex qua confluxere cum Pontifice ipso multi ad sacra corpora invisenda. Ceterum ut nova sanctis Martyribus construeretur ecclesia, in qua decentiori sepulcro cohonestarentur eorum corpora, idem Paulus Pontifex multas ac singulares elargitus est indulgentias, adjutrices manus pro illius ædificio porrigentibus, Apostolico promulgato Brevi”.

[20] Habemus in alio instrumento hanc integram Pauli III Pontificis Bullam, [ut testatur Paulus III Pontifex,] quæ valde prolixa est. Quapropter exemplo R. P. Vincentii Mariæ Fontana ex illa tantum damus sequens fragmentum: Paulus episcopus servus servorum Dei, universis Christi fidelibus præsentes litteras inspecturis salutem & Apostolicam benedictionem… Cum itaque, sicut accepimus, nuper, dum prope & extra muros civitatis Nepesinæ foderetur, Altissimo id volente, quadraginta sanctorum martyrum corpora, inter quæ corpus beati Ptolomæi episcopi Nepesini, qui dum in humanis ageret, beati Petri Apostoli discipulus erat, reperta fuere, qui sub quodam fidei Christianæ tyranno, Claudio imperatore, martyrii palmam reportaverint; &, quod mirabile dictu videtur, cum jam annis mille & quingentis vel circa effluxis ab eorum martyrio, vulnera & sanguis in aliquorum eorumdem Sanctorum membris in eorum reperitione liquida apparebant, quæ indicia ipsorum non levia sanctitatis demonstrent &c. Datum Romæ apud sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicæ millesimo quingentesimo quadragesimo secundo, sexto Idus Januarii, Pontificatus nostri anno nono.

[21] Deinde laudatus P. Fontana narrationem suam ita prosequitur: [& postmodum ex ecclesia S. Andreæ,] Adfuit & F. magister Thomas de Strozzis Florentinus ex nostris sacrorum corporum inventioni, de quibus in suo impresso Confessionali hæc subdit: “At nuper in Conventu * Nepesino tanti Martyris & sociorum ejus corpora reperta sunt, quæ nunc etiam & vulnera & cruoris vestigia gerunt, ut non solum sit spectatu mirabile ob tantum temporis fluxum, verum cogitatu etiam jucundum… Hæc animo secum versans sanctissimus Dominus noster Papa Paulus III, cum fidelibus etiam oculis spectasset, quæ narravimus, tantarum mirarum reliquiarum [prodigia,] non absque spiritu Dei, ut pie credendum est, decrevit in gloriam Dei suorumque gloriosorum Martyrum exstrui templum &c”. Ex quibus apparet, eumdem Pontificem accessisse ad Martyrum locum, post cujus accessum occlusa sunt corpora in capsis, nec deinceps patefacta. In vastatione ecclesiæ prædictæ ac domus, in qua quiescebant Fratres nostri, accepere ab episcopo inhabitandam ecclesiam S. Andreæ cum annexo domicilio intra civitatem, donec Conventus in loco, nobis a Duce Farnesio concesso & ecclesia construerentur, quod non nisi post multos annos præstitum est. Ad hanc igitur ecclesiam delatum est sancti Ptolomæi episcopi corpus in eodem marmoreo tumulo, in quo conditum fuit ab initio, cum corporibus aliorum triginta novem martyrum in septem capsis ligneis occlusis; ubi mansere usque ad annum MDCVI, quo Fratres nostri in novum Conventum transierunt.

[22] [ubi per aliquot annos quieverant,] Anno MDLXIX F. Camillus Campegius Nepesinus ac Sutrinus episcopus (Nepesina & Sutrina cathedra ab Eugenio IV Pontifice unita est, cujus unionis authenticum testimonium in Italia sacra novissimæ editionis Venetæ Col. & sequente legi potest) ex Ordine nostro, singulari devotione erga hos sanctos Martyres affectus, eorumdem sacras reliquias venerari cupiens, loculos eorumdem Decembris XXVI aperiri voluit, adstantibus Nepesino ac Sutrino generalibus vicariis suis cum F. Innocentio de Vico, nostro Vicario Nepesino pluribusque aliis, inventaque sunt corpora in cineres redacta, præter scapulam corporis S. Ptolomæi sanguine conspersam, quæ a Fratre Innocentio præfato exstracta in sacrario nostræ ecclesiæ custoditur, publico instrumento hac de re confecto a Petro Salomonio. Hic omittitur, quod tamen Hyacinthus de Nobilibus in Historia Italica horum Martyrum pag. 34 narrat, & in urbe Nepesina tunc publice innotuisse asserit; videlicet supradictum F. Innocentium propter illam scapulæ exstractionem gravissima infirmitate per quatuor annos afflictum fuisse, & nullum invenisse morbo suo remedium, donec has sancti Martyris exuvias chartæ involutas in sepulcrum reponeret, ubi repertæ fuerunt anno 1606, quo solennis sacrorum corporum translatio facta est, ut ex eodem instrumento jam referre pergimus.

[23] [translata sint ad novum templum,] Anno MDCVI nova sancti Ptolomæi ecclesia ad perfectionem redacta, solenni ritu in eam translata sunt sacra corpora die XXIII Augusti, Episcopo, Fratribus nostris, pluribus ex Urbe atque Viterbio concurrentibus, nec non copiosa populi multitudine adstante, atque sub ara maxima collocata sunt, quorum sepulcrum F. Joannes Baptista de Marinis Magister Ordinis anno MDCLXIV exornavit, sancti Ptolomæi statua apposita, reliquis ejusdem ornamentis a Fratre Vincentio Pœsio Vicario confectis. Denique notarius publicus authenticam hujus instrumenti fidem confirmat hac consueta clausula: Ego Angelus Savus civis Nepesinus, publicus Dei gratia & Apostolica auctoritate notarius, in archivio Romanæ curiæ descriptus, supradicta omnia extraxi ex supradicto libro, ut supra mihi exhibito, & postea eidem restituto, factaque prius collatione, concordare inveni. Ideo scripsi, subscripsi, & publicavi, meoque solito signo signavi requisitus.

[24] [in quo publicum miraculum contigit.] Laudatus Hyacinthus de Nobilibus in Historia eorumdem Martyrum pag. 35 illam translationis solennitatem distinctius describit, & ibidem miraculum, quod eo tempore contigit, Italice narrat in hunc fere modum: Cum puer, nomine Joannes Baptista, filius Octavii Cerbelli Capitanei Nepesini, propter lapsum ex alto loco ita esset læsus, ut per aliquot annos usu pedum careret, audita memoratæ translationis fama, firmiter sperare cœpit, sese per intercessionem S. Ptolomæi pristinæ valetudini restituendum esse. Concepta igitur magna fiducia, ope aliorum puerorum sodalium sese ad ecclesiam deduci jussit, ubi ante reliquias sancti Martyris aliquamdiu orans, statim ultro in pedes erigitur coram omni populo, & sine ullo sodalium auxilio lætus domum redit, beneficium sibi meritis sancti Martyris collatum ubique divulgans. Notissimum est istud miraculum, inquit R. P. Hyacinthus, cum vivant adhuc filius & pater, qui ad gloriam Dei & honorem sancti Martyris non sine piis lacrymis illud beneficium mihi & aliis multis narravit. Præterea fulcrum, quo puer se sustentare consueverat, ad perpetuam rei memoriam tumulo Sancti appensum est. Ecce omnia, quæ de sanctis istis Martyribus & Episcopis colligere potuimus. Itaque jam tantum restat, ut exhibeamus breviora eorum Acta, quemadmodum supra promisimus, & ea solitis annotatis illustremus.

[Annotata]

* al. civitate Nepesina

ACTA
auctore anonymo incerti temporis
Ex Ms. Codice cathedralis ecclesiæ Sutrinæ, quem cum aliis Mss. contulimus.

Ptolomæus ep. & M. in Tuscia (S.)
Romanus ep. & M. in Tuscia (S.)

BHL Number: 6985

[Dum sacerdotes ethnici Christianos accusant,] Tempore, quo Claudius a Cæsar revertebatur de prælio de partibus Aquilegæ b, occurrerunt ei obviam templorum pontifices civitatum Tusciæ dicentes: Piissime imperator & semper auguste victor, triumphator omnium gentium, quæ in toto orbe degunt, potentiaque terrarum; pro certo tua sciat magnificentia; dii omnipotentes indignati sunt propter nefandos & perfidos Christianos, qui irrident & insultant sacrificiis nostris, per quos mundus floret & Respublica vincit, & imperium tuum augetur. Respondit Claudius Cæsar & dixit: Et sunt in istis civitatibus perfidi Christiani? Respondit unus ex sacerdotibus civitatis Pentapolim c, nomine Porphyrius, & ait: Hic namque in nostra civitate suburbana Pentapolim est quidam exsecrator, & injurias deorum exercens, quotidie seducens populos per magicas incantationes suas; nomine quidem nuncupatur Ptolomæus d, & habet secum fere discipulos triginta, & ipsi discipuli ejus similes sunt ei effecti, & faciunt quotidie multa mirabilia per invocationem illius, nescio cujus crucifixi, quem Judæi in cruce suspenderunt. Hunc colunt isti magi, & omnis populus accurrit ad eos. Sed jubeat pietas vestra, ut thura offerant, & sacrificent diis, ut non pereat civitas servilis vestra.

[2] Tunc placuit consilium ejus Cæsari, & vocavit ad se Comitem Aspasium e atque tribunum civitatis Pentapolim & Tusciæ, [hi duo Præsules comprehenduntur una cum discipulis suis,] & dixit ei: Vade & compelle eos, ut sacrificent diis omnipotentibus, & offerant thura libaminis; si vero noluerint, diversis eos pœnis exanima; si autem sacrificaverint, honoribus & magnis divitiis eos amplifica. Et tunc proposuit edictum Claudius Cæsar, ut ubicumque Christiani essent inventi, tam in castris quam in civitatibus urbanis sine auditione punirentur; qui vero sacrificaverint, honoribus magnis & divitiis amplientur. Eodem tempore in civitate Nepesina erat præsul Romanus f episcopus, qui fuerat discipulus sancti & venerabilis Ptolomæi episcopi; sanctitate quidem plenus, omni gratia Dei superabundans pauperes alebat, infirmos sanabat, paralyticos curabat, & omnes infirmitates in Christi nomine solo sermone pellebat. Veniens autem Aspasius Comes atque tribunus in suam civitatem Pentapolim, misit milites, & tenuit noctu beatum Ptolomæum episcopum, quem invenerunt cum beato Romano in oratione cum aliis presbyteris & diaconibus, similiter & clericis, qui in vigiliis & hymnis Deo gloriam præbebant. Et erant omnes in Christo credentes numero triginta duo. Tunc apprehenderunt eos omnes, atque duxerunt ante Comitem.

[3] [qui ad præsidem adducti,] Tunc jussit Comes Aspasius omnem militiam & omnem populum ejus civitatis Pentapolim ad eorum stare spectaculum, & jussit sibi præsentari tribunal in foro Comes Aspasius. Cumque sedisset pro tribunali, jussit omnes vinctos adduci. Et veniebant sancti Martyres in catenis psallentes: Via justorum recta facta est; iter Sanctorum præparatum est. Et tunc Comes audiens eos psallentes dicit ad consiliarium suum, nomine Pavonem: Quid dicunt isti? Respondit autem Pavo, & dixit: Ecce decantant artes magicas, ut possint te superare. Tunc dixit eis Comes: Quis vestrum est prior? Responderunt omnes & dixerunt: Nos habemus dominum & patrem te fortiorem, & sanctissimum episcopum Ptolomæum, & alium episcopum discipulum ejus dominum Romanum. Sanctitate quidem incomparabiles sunt, & omnium potentiores in virtute Domini nostri Jesu Christi.

[4] [fidem Christi intrepide tuentur,] Tunc iratus Comes jussit ab eis separari beatum Ptolomæum & Romanum episcopum, quibus dixit Comes: Sacrificate diis omnibus, & estote amici Cæsaris, & primi sacerdotes deorum nostrorum, & magnis divitiis amplificamini. Respondit autem Ptolomæus & dixit: Nos quidem servi sumus Domini nostri Jesu Christi, & numquam inclinamus cervices nostras vanis lapidibus & dæmoniis, quia testatur Scriptura dicens: Similes illis fiant, qui faciunt ea, & omnes, qui confidunt in eis; & tu dicis, ut lapidibus immolemus sacrificium, qui nec sibi nec aliis possunt præstare beneficia, &, si das nobis potestatem, in nomine Domini nostri Jesu Christi incendimus eos. Tunc audiens Comes hæc, in iram suam exarsit, & jussit eos in equuleo suspendi, & dum diu torquerentur, psallebant Martyres & dicebant: Miserere nobis, Domine, miserere nobis, quia multum repleti sumus despectione, & multum repleta est anima nostra laude tua, Domine.

[5] [& post varia tormenta] Torquebantur autem Martyres sancti in equuleo Ptolomæus & Romanus episcopus, & nihil aliud clamabant nisi; Christe, adjuva servos tuos. Et jussit afferri laminas ferreas & ungues, ut raderent eorum latera, ut exhalarent spiritus eorum. Cumque vidissent præparata talia tormenta, pendentes in equuleo oraverunt dicentes: Domine Jesu Christe, Fili Patris unigenite, qui venisti fractum mundum consolidare, & cæco seculo lumen dare, ut cognoscat omnis caro, quia tu es lumen verum, qui liberasti Danielem de lacu leonum, libera & nos servos tuos de manibus istius tyranni, & mitte angelum tuum, qui exstinguat eum g, & omnes manum mittentes in nos, & patrem ejus diabolum cum angelis suis. Et subito pendentes in equuleo, factus est terræ motus magnus. Angelus autem Domini, qui custodiebat eos, percussit consiliarium ejus, nomine Pavonem. Videns autem Comes terræ motum, fugit per manum h servorum suorum de foro, & Pavonem reliquit mortuum jacentem in foro; & cum fugisset Comes, jussit eos retrudi in carcerem usque dum pertractaret, quali morte eos disperderet.

[6] Et jussit omnes martyres, qui cum beato Ptolomæo & Romano erant, [aliorumque martyrium,] vinctos duci foras muros civitatis Pentapolim, & decapitari. Ambulabant autem martyres & gaudentes & psallentes: In manibus tuis, Domine, tempora nostra; Domine, suscipe in pace spiritum nostrum. Tunc spiculatores fecerunt sicut præceptum fuerat, & decollaverunt eos IX Kal. Septembris i. Reversi vero spiculatores ad Comitem Aspasium nuntiaverunt ei dicentes: Vidimus viros stantes juxta eos in vestibus albis, & mox timor & tremor apprehendit nos, & statim credidimus Christo; & nesciebamus, quod isti verum Dominum colerent, & nos Dominum Jesum Christum colimus, & ipsi soli servimus; etsi jusseris nos interfici, numquam sacrificabimus dæmoniis. Tunc Comes dixit: Si isti exstincti non fuerint, per eos multi seducentur, & varia populi acclamatio erit, & seditio fiet in populo. Tunc jussit eos capite truncari, [quorum corpora collegit matrona Savinilla Christianissima, & sepelivit martyres Christi in prædiolo suo non longe ab urbe Pentapolim, promiscui sexus k numero octo: ibidem enim reconditi alii triginta martyres Christi, qui antea fuerant passi, clerici Christi l in interiori loco.

[7] Post dies autem triginta duos m jussit impiissimus Comes, [in igne illæsi persistunt,] ut sancti martyres Ptolomæus & Romanus episcopi ei præsentarentur in foro. Tunc jussit Comes clibanum in medio foro accendi, & præcepit, ut ligatis manibus jactarent eos in ignem. Cumque adduxissent eos ministri diaboli, ut mitterent eos in ignem, dicit eis Comes: Ecce nunc consiliarium meum interfecistis per magicas incantationes vestras. Quid amplius estis facturi? Non effugietis de manu mea per deos magnos. Et cum vidissent ignem sancti martyres Ptolomæus & Romanus episcopi dixerunt: Transivimus per ignem & aquam, & introduxisti nos in refrigerium. Domine, tu exstingue hanc flammam ignis istius. Et dum jactassent eos ministri in ignem, fecerunt sibi signaculum crucis in frontibus suis, & subito exstinctus est ignis, ita ut nec signum aliquod fuisset inventum de igne. Tunc sancti Martyres Christi dixerunt ad Comitem: Canis rabide n, laudamus frontem tuam. Sanctos omnes, qui erant nobiscum, interfecisti pro Christi nomine. Ecce nobis præparasti incendium, quod non tetigit nisi te & patrem tuum diabolum.

[8] Tunc Comes videns quia publice eum confundebant, iratus vehementer jussit eos decollari ante portam triumphalem. [& ambo tandem capite truncantur.] Statim autem ambulaverunt spiculatores ad decollandum eos: ibant enim martyres Christi Ptolomæus & Romanus episcopi gaudentes & psallentes: Tu mandasti mandata tua, Domine, custodiri nimis. Utinam dirigantur viæ nostræ in conspectu tuo, Domine. Et dantes sibi osculum, oraverunt pariter dicentes: Domine Jesu Christe, non secundum peccata nostra retribuas nobis; sed mitte angelum tuum, qui suscipiat spiritum nostrum. Et dum complessent orationem, spiculatores decollaverunt eos nono Kalendas Septembris; quorum corpora collegit beata Sabinilla christianissima, & sepelivit eos in eadem crypta, ubi alii sancti martyres sunt reconditi. Sepelivit autem cum pueris suis beatum Ptolomæum episcopum in ingressu cryptæ, & beatum Romanum in interiori loco, ubi florent orationes eorum usque in hodiernum diem, præstante domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen] o.

ANNOTATA.

a Eminentissimus Baronius putat, hic Claudium Neronem designari. Sed Tiberium Claudium Neronis decessorem intelligunt omnes illi scriptores, qui martyrium horum Præsulum anno Christi 51 affigunt, ut numero undecimo Commentarii prævii monuimus.

b In aliis Mss. legitur Aquilegiæ, qua voce verosimiliter assignatur Aquileia, olim celeberrima Italiæ urbs, quæ nunc post varias ruinas excisa est.

c Hæc episcopalis urbs Tusciæ, nomine Pentapolis, omnibus antiquis & fide dignis scriptoribus ignota est. Quapropter in Commentario prævio potius ex etymologia Græca suspicati sumus, hoc nomine indicari quinque civitates Tusciæ, sicut alibi in Italia similis quinque urbium tractus eodem modo Pentapolis appellatur.

d In quodam Ms. Codice hic Sanctus semper Thalamæus vocatur. At nos communiorem scribendi modum secuti sumus.

e Nomen hujus Comitis aut præfecti Tusciæ in antiquis monumentis frustra quæsivimus.

f Hic ab Ughello numeratur primus episcopus Nepesinus; alii tamen ei adjungunt in hoc officio S. Ptolomæum, quod nobis non placet, ut in Commentario prævio diximus.

g Hæc oratio nobis displicet, quia martyres potius conversionem suorum persecutorum quam mortem eorum a Deo petere solebant.

h Hoc loquendi modo biographus significare vult, Aspasium ope servorum suorum terræ motum evasisse. Sed non videmus, quid in terræ motu auxilium servorum domino prodesse possit.

i In alio Ms. codice melius legitur: undecimo Kalendas Augusti. Nam martyres illi multis diebus ante duos istos Episcopos capite truncati fuerunt, ut ex sequentibus patebit.

k Cum in aliis Actis spiculatores illi ad fidem conversi vocentur milites, non intelligimus, quid promiscuus sexus hic ad rem faciat.

l Hæc observatio præcedens confirmatur ex eo, quod alii triginta martyres hoc loco clerici nominentur.

m Hinc liquet, Martyres illos circa XXI diem Julii passos esse, cum triginta duobus diebus hos sanctos Episcopos præcesserint.

n Hæc dura increpatio non videtur satis convenire sanctis hisce Præsulibus, qui mansuetudinem Christi procul dubio imitari consueverant.

o Cum apographum nostrum Sutrinum hic lacunis scateret, illam Actorum partem ex alio codice supplevimus ac uncis inclusimus.

DE S. EUTYCHE, SIVE EUTYCHO DISCIPULO SANCTI JOANNIS EUANGELISTÆ ET APOSTOLI PAULI,

Exeunte seculo I aut ineunte II.

DISQUISITIO HISTORICO-CRITICA.

Eutyches, discipulus S. Joan. Euangelistæ, & apostoli Pauli (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. An hodiernus ille Sanctus sit diversus ab homonymo, de quo Majores nostri olim egerunt.

Papebrochius noster ad diem XXVIII Maii egit de S. Eutychio sive Eutyche martyre & episcopo Melitenæ in Armenia minore, [Papebrochius distinguit duplicem S. Eutychum,] quem ab hodierno ejusdem nominis Sancto distinctum putat, ut ibi tomo VI istius mensis pag. 734 monet his verbis: Qui ei a Græcis decantatur Canon, ipso statim principio & alibi Apostolorum discipulum facit; quod licet ei commune sit cum sancto Eutyche discipulo sanctorum Joannis Euangelistæ & Pauli, cui idem plane accinitur distichon, & qui in eadem minori Armenia colitur XXIV Augusti; quia tamen in civitate diversa, videlicet Sebaste, & confessor iste obiisse dicitur, hunc, qui ut hieromartyr proponitur, distinguimus ab altero, licet non sine formidine, ne nota temporis ab uno perperam transierit ad alium.

[2] Quod ad titulum hieromartyris attinet, illum etiam hodierno S. Eutycho Græci tribuunt in Menæis magnis, [quem alii eumdem suspicantur,] ubi die XXIV Augusti eum sic annuntiant: Τοῦ ἁγίου ἱερομάρτυρος Ἐυτυχοῦς, μαθητοῦ τοῦ ἁγίου Ιὠάννου τοῦ θεολόγου. Id est: Sancti hieromartyris Eutychis, discipuli sancti Joannis Theologi. Deinde post Officium solenne, quo festum hujus S. Eutychis celebrant, eamdem annuntiationem fere repetunt hoc modo: Τῷ αὐτῷ μηνὶ, κδ᾽, μνήμη τοῦ ἁγίου μάρτυρος Ἐυτυχοῦς μαθητοῦ τοῦ ἁγίου Ἰωάννου τοῦ θεολόγου, καὶ τοῦ ἁγίου ἀποστόλου Παύλου. Id est: Eodem mense, XXIV die, memoria sancti martyris Eutychis, discipuli sancti Joannis Theologi & sancti apostoli Pauli. Huic ultimæ annuntiationi subjunguntur iidem duo versiculi, qui die XXVIII Maii in Menæis de S. Eutychio præsule Melitenæ referuntur, & quos Papebrochius ibidem explicuit. Hæc aliaque inferius referenda favent identitati utriusque Sancti, & ideo forsan Castellanus die XXIV Augusti ad annuntiationem Martyrologii Romani Gallice versam in margine interrogat, an hodiernus S. Eutychus sit idem cum illo, quem Græci die XXVIII Maii colunt.

[3] At si consulamus elogia sive compendia Actorum, quæ Græci de hodierno S. Eutycho narrant, [cujus opinioni favet Menologium Basilianum,] ab altero ejusdem nominis martyre videtur diversus esse, ac in patria vitam tranquille sine martyrio vel violenta morte finivisse. Certe Menologium Basilii imperatoris, quod anno 1727 Urbini Græco-Latine vulgatum, & interdum ab editoribus aliunde suppletum est, die XXIV Augusti de Sancto nostro Sebastopolitano habet sequentia: Eutychius Christi martyr Sebastopoli natus, propter Christi desiderium, patriæ ac parentibus nuntio remisso, secessit ad Joannem Theologum, & illius evasit discipulus; cujus ipse virtutem imitatus, Dei gratia repletus fuit, divinoque zelo commotus, erroris munitiones evertit, idolorum fana solo æquavit, & infideles ad Christum convertens baptizavit. Post Theologi autem transitum, discedens ad sanctum Paulum, passus est simul cum eo vincula, tormenta, atque flagella; & in fornacem etiam injectus, pluvia descendente, illamque exstinguente, exiit illæsus; ac belluis traditus vorandus, nullam ab eis læsionem accepit. Exinde a Dei angelo ductus, Ephesum proficiscitur, & sui magistri grege reviso, iterum in propriam se contulit civitatem, ubi plenus dierum requievit. Nunc aliqua circa istud elogium notanda occurrunt.

[4] [quod aliunde suppletum est,] Imprimis illud elogium non invenimus hac die in Synaxario Cryptæ-Ferratæ, quod ex Menologio Basiliano collectum est, & cujus partem post tomum primum Augusti pag. 663 & sequentibus Græce edidimus. Unde suspicamur, id ex alio quodam Menologio Græco desumptum esse, quod utinam editores Romani distincte assignassent. Hi novissimi editores in præfatione ante partem primam Menologii Basiliani quidem monent, quod, ob avulsa quædam vetusti codicis folia, dies aliquot, ex Menæis excusis descriptos Latineque versos adjecerint. Sed oportet hoc elogium aliunde excerptum fuisse, quandoquidem illud cum Menæis impressis accurate non convenit, ut inferius ex Latina eorum interpretatione manifestum fiet. At undecumque istud elogium prodierit, duas difficultates in eo occurrentes observamus, ac discutere conamur.

[5] [in quo difficultates aliquas,] Prima est, quod hic Sanctus initio elogii nominetur martyr, & in fine dicatur ad patriam rediisse, ibique plenus dierum requievisse, vel naturali morte ad Superos migrasse, cum tamen plerumque tantum martyres appellentur illi, qui pro fide Christiana sanguinem fundunt, aut ex illatis tormentis vulneribusque exspirant. Verum hæc conciliari possunt, si titulus martyris minus stricte usurpetur, & etiam tribuatur iis, qui pro fide Christiana passi sunt tormenta vel vincula, quamvis ea postmodum evaserint. Unde S. Eutychus latiori modo martyr dici potest, eo quod pro nomine Christi vincula & flagella sustinuerit, & postea flammas ac feras illæsus evaserit, ut in relato Actorum compendio narratur.

[6] [quæ sese offerunt,] Sic S. Joannes apostolus a Gregorio Nysseno in altera laudatione sancti Stephani, quam Laurentius Alexander Zacagnius Vaticanæ bibliothecæ præfectus anno 1698 Romæ edidit, inter Collectanea monumentorum veterum tomo 1 pag. 340 martyrum choris annumeratur, etiamsi Romæ illæsus exiverit ex dolio ferventis olei vel aquæ, ut hic legitur: apud æquos enim rerum æstimatores, ut ibidem sanctus Gregorius subjungit, non ex passionis eventu, sed ex desiderio libere eligentis voluntatis de martyrio existimatur. Hinc etiam S. Augustinus sermone 106 de Diversis cap. 4, sive in editione Plantiniana Antverpiensi tomo 10 Operum ejus pag. 579 sic loquitur: Non enim, quia Joanni apostolo passio defuit, ideo passioni animus præparatus deesse potuit. Non est passus, sed potuit pati. Præparationem ejus Deus noverat; quemadmodum tres pueri arsuri missi sunt, non victuri. Negabimus eos martyres, quia flamma eos urere non potuit? Interroga ignes; passi non sunt. Interroga voluntatem; coronati sunt. Ex his patet, quo sensu Sanctus noster vocari martyr possit.

[7] Altera difficultas in eo consistit, quod S. Eutychus ab editore Menologii dicatur post sancti Joannis transitum (Græce μετα δὲ τὴν μετάστασιν τοῦ Θεολόγου legitur) ad S. Paulum Apostolum discessisse: si enim vox Græca μετάστασις hoc loco significet obitum vel exsilium, in qua significatione sæpius accipitur, chronologia non cohæret, cum S. Paulus diu ante exsilium vel mortem sancti Joannis martyrio coronatus fuerit. Neque hanc difficultatem tollit vox Latina transitus, quæ etiam pro morte vel obitu interdum sumitur. Debuisset itaque Latinus interpres clariori modo mentem suam explicare. Cum tamen vox Græca μετάστασις etiam transpositionem vel mutationem significare possit, auctorem Græcum hujus elogii benigne interpretari volumus, & libenter illam vocem accipiemus pro quadam S. Joannis peregrinatione vel expeditione apostolica, post quam S. Eutychus ad sanctum Paulum apostolum discessisse potuit.

[8] Non tam facile conciliabimus impressa Græcorum Menæa, [sed Menæa Græca nec secum,] quæ sibi manifeste contradicunt. Accipe specimen hujus contradictionis ex ecclesiastico eorum Officio, in quo hodie recitant, S. Eutychum post tolerata vincula & flagella, devictasque flammas & feras tandem capite plexum fuisse, illumque proprio suo sanguine, veluti divino curru, ad cælos evectum esse. Nunc audi & expende illa, quæ ibidem in elogio ejusdem narrant hoc modo: Hic gratia Dei plenus sancto Paulo apostolo adhæsit. Deinde Tomos ad prædicationem Euangelii profectus, templa idolorum evertit, & vincula verberaque toleravit. Diu in carcere afflictus, in eo panem cælitus accepit. Igni injectus & in escam datus est feris, ex quibus una, loquens humana voce, omnes obstupefecit. Post hæc omnia superata, angelo deducente illumque confortante, rediit in patriam suam Sebasten, in qua plenus dierum requievit in Domino. Hunc incolumem S. Eutychi reditum in patriam & quietum in ea obitum Græci combinent cum supradicta capitis ejus amputatione, si possint. Etiam meminerint probare prodigiosam loquelam illarum ferarum, quas in Menæa sua sæpius inducunt: nam sine certiori testimonio incredibilia hujusmodi portenta relegabimus ad fabulas Æsopi, in quibus bestiæ colloquuntur.

[9] Interea consulamus Martyrologos Latinos, qui eumdem Sanctum tamquam confessorem annuntiant. [nec cum Latinis Martyrologiis conciliare possumus,] Inter illos Galesinius die XXIV Augusti eum exornat hoc elogio: In Græcia sancti Eutychii, beati Joannis Euangelistæ discipuli, qui prædicationis causa, multis peragratis provinciis, & divina ejus prece eversis idolorum templis, in carcerem detrusus, verberibus affectus, & in ignem positus, ab omni periculo divinitus ereptus, sancte mirificeque factorum gloria clarus, obdormivit in Domino. Simile ejusdem Sancti elogium sine loco mortis in hodierno Martyrologio Romano legitur ita contractum: Eodem die, sancti Eutychii, discipuli beati Joannis Euangelistæ, qui ob Euangelii prædicationem in multis regionibus carceres, verbera & ignes perpessus, in pace tandem quievit. Galesinius & Baronius in notis ad has annuntiationes, assignant monumenta Græca, ex quibus hanc Sancti notitiam videntur hausisse. Sed quomodo Latinas illas annuntiationes conciliabimus cum titulo hieromartyris & memorato capitis supplicio, quod Menæa excusa huic hodierno S. Eutycho adscribunt, nisi rotunde dicamus, Græcos secum pugnare, vel in asserendo hujus Sancti martyrio turpiter hallucinatos esse?

[10] [& argumenta præcipua,] Propterea de duplicato perperam uno eodemque Sancto redit nostra suspicio, & ideo hic accuratius expendemus argumenta, quæ identitati utriusque favent aut adversantur. In Officio ecclesiastico S. Eutychii, quod Græci in Menæis impressis ad diem XXVIII Maii celebrant, apud nos tomo VI istius mensis pag. 734 Sanctus ille dicitur ab Apostolis Christi diligentissime institutus, & ad supremam provectus ætatem. Pagina sequente sic iterum laudatur: Divina fide & gratia repletus, o gloriose, salutare verbum cum Apostolis prædicasti, dissipans densissimas impietatis tenebras. Hæc ætas etiam Sancto nostro hodierno convenit, & ex ea liquet, errasse Galesinium, qui die XXVIII Maii martyrium prioris Eutychii usque ad tempora Gordiani imperatoris distulit.

[11] [quæ identitati utriusque Sancti favent,] In eodem Menæorum canone vel Officio nullum fit verbum de patria istius sancti Eutychii, de palæstra martyrii aut dignitate episcopali, quamvis ei subnectatur hæc annuntiatio: Τῷ αὐτῷ μηνὶ, κή, τοῦ ἁγίου ἱερομάρτυρος Ἐυτυχοῦς, ἐπισκόπου Μελιτηνῆς. Id est: Eodem mense, die XXVIII, sancti hieromartyris Eutychis, episcopi Melitenæ. Dein sequuntur duo versiculi Græci, in quibus ad nomen Eutychis vel Eutychii frigide alluditur, ut Papebrochius noster tomo VI Maii pag. 734 satis explicuit. At iidem illi versiculi die XXIV Augusti in Menæis recurrunt, & hodierno Sancto nostro rursus aptantur. Ceterum in Menologio Basiliano, Slavo Russico, & Martyrologio Romano ad diem XXVIII Maii nulla occurrit mentio de S. Eutyche vel Eutychio episcopo Melitenæ, quamvis ad diem XXIV Augusti in his monumentis annua S. Eutychi nostri memoria celebretur, ita ut Martyrologi illi tantummodo unum celebrem istius nominis Sanctum videantur agnovisse. Primus e Latinis Martyrologis Galesinius, quantum hactenus scimus, haud dubie Menæa vel recentiores Græcos secutus, die XXVIII Maii sanctum Eutychum episcopum Melitenæ, & die XXIV Augusti Sanctum nostrum hodiernum distincto elogio annuntiavit. Hæc omnia mature considerata, confusioni vel identitati utriusque Sancti patrocinantur. At jam proferamus ea, quæ huic identitati repugnant.

[12] [& eidem adversantur,] Imprimis excusa Græcorum Menæa diversis diebus hos Sanctos homonymos singulari ac distincto Officio ecclesiastico celebrant. Die XXVIII Maii indicant, episcopum Melitenæ in aqua martyrium consummasse, ut colligitur ex his Officii verbis: Mari demersus, o beate Eutychi, inimici myriades demersisti… Religatis manibus clausus, missusque in profundum, felicem finem in ipso excepisti. Innotuerunt, o gloriose, viæ tuæ in aquis, in quibus prudenter vitam finiens, suffocasti, o sapiens martyr, superbum cum toto suo exercitu tyrannum… Verbum, quod nullum habet initium, prædicans, Eutychi, culeo tamquam arcæ immissus es, & profundo traditus, ad salutis portum appulisti… Tamquam oblationem tradidisti, o beate, animam tuam Deo, in mediis quidem aquis finem divinum sortitus, deinde vero ad torrentem voluptatis locatus es. Cum ex repetitis illis Sancti laudibus abunde constet de genere martyrii, discere cuperemus, qua auctoritate Galesinus illud mortis genus mutaverit, ac die XXVIII Maii eumdem Sanctum ita annuntiaverit: Melitinæ sancti Eutychii episcopi & martyris, qui, Gordiano imperatore, religionis causa suppliciis variis tortus, demum securi percussus cælestem coronam accepit. Si vero episcopus ille Melitenæ sub imperatore Gordiano martyrium subiisset, clara esset utriusque Sancti distinctio. Sed hic est crassus Galesinii parachronismus, ut supra demonstravimus.

[13] Porro Menæa Græca ad diem XXIV Augusti suggerunt alia distinctionis indicia, [erudito lectori proponimus,] quæ jam breviter observabimus. Primo Menæa asserunt, hodierno S. Eutycho patriam fuisse Sebasten, quam Menologium Basilii Sebastopolim appellat. Sunt autem variæ hujus nominis civitates in Oriente, quemadmodum apud geographos passim obvios licet videre. Secundo altum est silentium de episcopali dignitate Sancti hodierni, quam tamen alteri S. Eutycho diserte ac nominatim tribuunt. Tertio diversum ab alterius submersione assignant genus martyrii, dum in Officio hodierni S. Eutychi dicunt, ei caput amputatum fuisse, licet hac in re errent, & sibi contradicant, ut superius ostendimus. Quarto memoriam Sancti nostri hodierni exornant versiculo quodam hexametro, qui etiam in Ephemeridibus Græco-Moscis ad diem XXIV Augusti refertur hoc modo:

Εἰκάδι, Ἔυτυχε, ἀμφεκάλυψε λίθος σε τετάρτῃ.

Eutyche, te saxo condit vigesima quarta.

Suspicamur, hic alludi ad saxeum vel marmoreum S. Eutychi tumulum, in quo fortasse sacrum ipsius corpus die XXIV Augusti conditum est.

[14] Maxima denique disparitas inter utrumque Sanctum apparet in fine vitæ: [ejusque judicio subjicimus.] nam episcopus Melitenæ culeo inclusus & in mare demersus, pro fide Christiana martyrium subiit, ut supra ex proprio ejus Officio retulimus. Hodiernus autem S. Eutychus post inita pro Christi nomine varia certamina & exantlatos multos labores, tandem in patriam rediit, ibique meritis & annis plenus, in Domino placide obdormivit, ut in Menologio Basilii & supra memorato Menæorum elogio legimus. Unus itaque proprie martyr, alter vero confessor appellandus erit, nisi quis contendat, Græcos Menæorum collectores omnia confudisse, & temere Officium unius ejusdemque Sancti duplicasse, quod sine manifesta ratione non est præsumendum. Habet hic eruditus lector præcipua propositæ difficultatis argumenta, ita ut de hac intricata controversia possit ferre judicium, quod ei liberum relinquimus, & ad aliam quæstionem progredimur.

§ II. An Sanctus hodiernus sit idem cum illo adolescente, quem ex lapsu mortuum sanctus Paulus Apostolus Troade ad vitam revocavit.

[S. Paulus Eutychum quemdam vitæ restituit,] Sanctus Lucas in Actibus Apostolorum cap. 20 narrat sequentia: Nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, & venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem. Una autem sabbati, cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. Erant autem lampades copiosæ in cœnaculo, ubi eramus congregati. Sedens autem quidam adolescens, nomine Eutychus, super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, & sublatus est mortuus. Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum; & complexus dixit: Nolite turbari; anima enim ipsius in ipso est… Adduxerunt autem puerum viventem, & consolati sunt non minime. Hic vides, adolescentem illum, quem sanctus Apostolus Paulus vitæ restituit, Eutychum nominari.

[16] [quem Raderus hodiernum esse conjicit.] Ex hac nominis similitudine Raderus noster conjectat, hunc adolescentem non esse diversum ab hodierno nostro S. Eutycho, & hac die in Mss. observationibus ad Menæa Græca, citato sancti Lucæ textu, conjecturam suam proponit his verbis: Hunc ergo Paulus rursus in vitam excitavit, qui videtur postea Paulum secutus, &, capto Paulo, Joannem. Enimvero conjectura est, non affirmatio contentiosa, quamvis meo quidem animo prope certa: nam & nomen convenit, & adolescens cum aliis in multam noctem de rebus cæstibus & fide disputantem audiit, & lapsu exstinctus ab eodem in vitam est revocatus. Quid mirum, si illi postea velut alteri parenti semper adhæsit? Nihil quidem in hac adhæsione miri est; sed magnopere miramur, nostrum S. Eutychum civem Sebastopolitanum, qualis in Menologio Basiliano & Menæis Græcis appellatur, Troadem venisse, ut sanctum Apostolum Paulum de fide disputantem vel concionantem audiret. Nobis itaque verosimilius apparet, hunc Eutychum adolescentem, quem S. Paulus a morte excitavit, incolam vel accolam Troadis fuisse.

[17] [Tamayus hanc conjecturam avide arripit,] Licuit Radero candide conjecturam suam eruditis examinandam proponere. Sed Hispani quidam fabulatores hanc veluti sententiam certam nobis obtruserunt, & incautos fallere conati, martyrium hujus Eutychi ad majorem patriæ suæ gloriam in Hispania collocarunt. Inter hos Joannes Tamayus Salazar die XXIV Augusti in Martyrologio suo Hispanico confidenter more suo sic illum annuntiat: Telæ in Vaccæis Hispaniæ, sancti Eutychii martyris, qui cum primum Paulo adhæsisset, quo e vivis sublato, postmodum Joannis Apostoli quæreret magisterium, ejus doctrinam discipulus exaudire promeruit, a quo in gentium prædicationem dimissus, innumeras peragravit provincias, donec Hispanias adiens, ibidem martyrio coronatus occubuit. Quis non crederet, hic nobis folium Sibyllæ recitari?

[18] Attamen Tamayus sibi diffidens, aut forsan imposturæ suæ conscius, in auxilium vocat Pseudo-Dextrum, [suoque Pseudo-Dextro fretus,] qui in Chronico suo ad annum Christi 112 num. 4 sic fabulatur: Sanctus Eutychius, sancti Pauli discipulus, ipso prædicante, de fenestra præcipitatus & in vitam revocatus (qui secutus est sanctum Joannem Euangelistam) Telæ passus in Vaccæis, in Hispania completo martyrio, gloriosus migrat ad Dominum. Deinde Pseudo Dexter in eodem fabuloso suo Chronico ad annum Christi 299 de publico istius martyris cultu vel celebri ejusdem veneratione fingit sequentia: Telæ in Hispania prope Palentiam, Vaccæorum urbem prævalidam, sanctissimi Eutychii martyris insignis memoria. Verum huic priori & posteriori Pseudo-Dextri testimonio æqualem, id est nullam, fidem adhibemus, cum fraudes ejus jam sæpius evidenter detexerimus.

[19] Nihilominus hoc oraculo fretus Tamayus ibidem nobis exhibet Acta ejus, [in Martyrologio Hispano Acta hujus Sancti] quamvis ea a nemine collecta fuisse fateatur, & fini suo intentus, gesta varia commiscet in hunc modum: Eutychius ex Troade urbe Achaiæ ortus, cum ad adolescentiæ florem attingeret, audita fama Pauli Apostoli, qui per regionem illam Euangelii fidem populis prædicabat, ejus audiendi doctrinam magnopere vexabatur (forte scriptor obscurus dicere voluit magno desiderio tenebatur.) Cum ecce Paulus e Corintho Troadem perveniens, cœpit cum doctioribus disputare & sermonem instruere, quo Christi veram fidem, ejusque divinitatem edoceret. Eutychius desiderio visendi Apostolum protractus, domum, ubi erat dissertatio habenda, cunctanter ingressus & ad locum, quem occasio permisit, ascendens, ibidem Pauli doctrinam audire curiosus occepit.

[20] Sed cum intempestæ noctis spatium, sermo Apostoli valde prolixus, [ex variis auctoribus collecta commiscet,] & adolescentis languor somnum attraheret, illius vi prorsus oppressus, de tertio cœnaculo deorsum occidit. Tunc

      mœsto sonuere beatu *
Atria, concurrit gemitu miserata frequenti
Turba videre locum, qui funere tristis acerbo
Lætitiam facturus erat.

Cujus rei successus inopinatus Apostoli sermonem intercludens, extra domum prosiliens, Eutychium mortuum inveniens, super eum incubuit, & complexus, circumstantibus dixit: Nolite turbari; anima enim ipsius in ipso est. Tunc circumstantes adduxerunt adolescentem & vivum invenerunt; qui in posterum Paulo adhærens, ejus discipulus & comes exstitit individuus. Sed demum Paulo e vivis sublato, Joannem Euangelistam insecutus, ejusque discipulus factus, Euangelici sermonis prædicator effectus, fere totius orbis regiones peragravit, in quibus propter fidei prædicationem, carceres, verbera, & ignes perpessus, tandem Hispaniam pervenit, ubi ad urbem Telam denique tentus, & ad præsidis tribunal perductus, & in Christi confessione perseverans, consummato martyrio, spiritum Deo reddidit; cujus memoria multis sequentibus seculis perduravit. Occubuit igitur sanctissimus vir IX Kalendas Septembris, anno CXII.

[21] Hæc Tamayus ex Actibus Apostolorum, ex Martyrologiis Latinis, [ac sibi ipsi contradicit.] & partim ex cerebro suo promiscue coacervans, ita honori patriæ suæ fuit intentus, ut hunc Eutychum adolescentem, quem cum alio homonymo confundere cupiebat, præter intentionem suam ab hodierno S. Eutycho maxime distinxerit: dum enim initio Actorum asserit, quod adolescens ille Eutychus ex Troade urbe Achaiæ ortus fuerit, ignoravit aut non advertit, hodiernum ejusdem nominis Sanctum in Menologio Basiliano & Menæis Græcis ex urbe Sebastopolitana ortum dici, & consequenter ab altero diversum esse. Denique Martyrologus ille Hispanus post commixta & confusa duorum Eutychorum Acta, quæ superfluis verbis exornavit, brevitatem eorum ridicule excusat hoc modo: Acta sic brevi epilogo coadunata desumere potuimus, quia prolixiora nequaquam nobis permisit scriptorum oblivio aut temporum intercapedo. Nec est immorandum in qualitate martyrii: nam licet aliqui tueantur, sanctum Virum non martyrem, sed confessorem excidisse *, alii per martyrium sublatum contendunt; quorum sententiæ ex Dextri auctoritate adhæremus. Ego auctoritatem Menologii Basiliani & Martyrologii Romani figmentis Pseudo-Dextri longe præfero, & ex eorum testimonio probabilius arbitror, hodiernum S. Eutychum post varia pro fide certamina tandem in pace obiisse.

[22] [Sed Nicolaus Antonius fidem istius Martyrologi explodit,] Quandoquidem mihi non lubet cum hoc Martyrologo Hispano vel Francisco Bivario Dextri explicatore diutius disceptare, toti fabulatorum cohorti cordatum scriptorem Hispanum oppono, nempe Nicolaum Antonium Hispalensem, qui in Bibliotheca Hispana veteri lib. 7 cap. 7 num. 114 Joannem Tamaium depingit his coloribus: Joannes Tamaius, ut hinc exordiamur, homo diligens & laboriosus, insignique copia librorum, quæ ad manum semper ei fuit in laudata bibliotheca Inquisitoris generalis, usus, non tamen cunctas ad scribendum attulit dotes, quæ in historico, maxime sacro, desiderantur: nam ut prætermittam Latinæ linguæ ignorantiam, quæ omnibus fere versibus sese prodit, non dico elegantis & idonei sermonis, cui aliqua deberetur laus, sed recti saltem & solœcismis vacui, de quo ad quemcumque Latina etiam balbutientem verba provocare possum, totum se dedit in ulnas confictorum nuper auctorum in officina Toletana, qui omnes ei paginas & omnia illustrissimorum alias lucubrationum spatia nugis & fabulis intolerandis & enormibus implevere, adeo ut absque his vastum Opus mole (Martyrologium Hispanicum intelligit, ut aliunde liquet) senoque volumine turgens, majori ex parte ad justam decrevisset formam. Deinde ostendit, eum scripta sub nomine veterum fraudulenter conficta vulgasse, & sic opem tulisse aliis ejusdem farinæ fabulatoribus, quas in Bibliotheca sua sparsim detegit & explodit.

[23] [& in Mss. suis posthumis] Præterea laudatus Nicolaus Antonius in Mss. posthumis, quorum partem, ab amplissimo & admodum R. D. Adriano Coninck consanguineo auctoris humaniter nobis communicatam, Matriti anno 1721 transcripsi, multis exemplis ostendit Pseudo-Dextrum barbare ac vitiose scribere, cum tamen S. Hieronymus verum Dextrum ab elegantia laudet, & Ciceronianum fuisse innuat. Deinde Nicolaus ordine mensium texit integrum catalogum illorum Sanctorum, quos absque martyrii aut obitus loco memoratos, Pseudo-Dexter aut ejus commilitones affectatione ridicula Hispaniæ perperam adjudicarunt. Inter hos recenset hodiernum S. Eutychum, qui in Martyrologio Romano sine certo mortis loco refertur, & cujus occasione Pseudo-Dextrum exagitat his verbis: Quid tunc faceret impotentissimæ aviditatis homo, nisi pro more positam in medio mercem, cujus nomine nulla sese actione aut interdicto pulsandum noverat, afferre domum, sibique vendicare?

[24] Denique post allegatum duplicem Pseudo-Dextri textum, [hanc ipsam fabulam de illo Eutycho,] quem superius exhibuimus, & in quorum primo adolescens ille Troadis de fenestra tertii cœnaculi præcipitatus deorsum cecidisse dicitur, impostorem idem censor Hispanus ita refellit: Duo hic sunt, in quibus fallere voluit credulos insignis delusor. Primum, eumdem esse Eutychium adolescentem provinciæ Troadis, quem e fenestra tertii cœnaculi, non PRÆCIPITATUM (ut Latii flos & medulla loquitur, Ciceronianus inquam Dexter) sed præcipitem vitæ restituit Paulus Apostolus, ut in Actorum vigesimo capite refertur, cum Eutychio Joannis Euangelistæ discipulo, a Græcis laudato. Si ita esset, non ignorarent Græci, quibus alioqui solis res ejus gestæ compertæ sunt. Nec facile obvolutum silentio dixeris, aut memoria deperditum in historia Eutychii tam insigne miraculum.

[25] Præterea plurimum variant Dextri & Græcorum relationes. Græci multa perpessum, sed ab omni periculo divinitus ereptum, ut Galesinius ex eorum fontibus loquitur, in Domino aiunt obdormivisse; Dexter vero martyrium complevisse scribit. [in Hispania passo, nominatim refellit.] Alterum falso dictum est, Eutychium hunc Joannis discipulum Telæ in Hispania pro veræ fidei confessione interfectum. Deerat inter alia loci notitia; peregrinatus insuper ille dicitur in multis regionibus. Quidni & in Hispaniæ intima? Nec tantum peregrinatus, sed etiam occisus? Hæc mentiendi ansa & occasio. Tandem Nicolaus Antonius proponit controversiam, inter Tamayum & Bivarium agitatam, de alio S. Eutychio, quem Usuardus aliique veteres Martyrologi ad diem XI Decembris in Hispania annuntiant, & prudenter censuram suam concludit his verbis: Sed recedamus jam hinc (etenim argutari amplius in aliis pudet) contenti Eutychio, vero Hispaniarum honore, qui undecimam Decembris diem memoria sua consecrat. Nos etiam finem imponimus huic disquisitioni historico-criticæ, cujus initio ad marginem ex conjectura mortem hodierni Sancti exeunte seculo primo vel ineunte secundo collocavimus.

[Annotata]

* lege boatu

* forsan exstitisse vel excessisse

DE SS. AUREA, SEU CHRYSE VIRGINE, CENSORINO, FELICE, MAXIMO, HERCULINO, VENERIO, STYRACINO, CENA, COMMODO, HERMETE, MAURO, EUSEBIO, RUSTICO, MONAGREO, AMANDINO, OLYMPIO, CYPRIO, THEODORO TRIBUNO, SABAINO,
MARTYRIBUS APUD OSTIA TIBERINA,

Circa medium seculi III.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Aliqui ex his Martyribus alias dati; S. Aureæ cultus apud Græcos & Latinos; Acta corrupta; eorum exemplaria.

Aurea, seu Chryse, virgo Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Censorinus Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Felix Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Maximus Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Herculinus Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Venerius Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Styracinus Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Cenas Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Commodus Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Hermes Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Maurus Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Eusebius Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Rusticus Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Monagreus Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Amandinus Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Olympius Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Cyprius Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Theodorus tribunus Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Sabaïnus Martyr apud Ostia Tiberina (S.)

AUCTORE J. P.

Tomo 11 Januarii, ad diem XXX ejusdem mensis, inter Prætermissos ac dilatos in alios dies, hic sanctorum Martyrum manipulus jam pridem signatus fuit e Menæis Græcis, [Aliqui ex his Martyribus alibi sunt dati:] licet non omnino, sicut ibidem monuimus, correcte expressa eorum sint nomina; quorum habebitur ratio inferius occasione Actorum. Porro Maximum presbyterum, Archelaum diaconum, ac Cyrinum episcopum, qui una cum aliis nominantur ad dictum diem, omittimus hodierno, quia hesterno de illis egimus cum Martyrologio Romano: in quo pro Cyrino scribitur Quiriacus, qui alibi vocatur Cyriacus, ut die XXIII hujus videre datur. Die autem XXII ejusdem mensis sermo nobis fuit de S. Hippolyto episcopo & martyre, laudatum Martyrologium secutis, qui inter eosdem Prætermissos e citatis Menæis notatus, sed in istum diem dilatus fuerat. Monito de rebus his lectore, ad publicam nostrorum Pugilum venerationem illustrandam progredimur: ac primo dicemus de Græcis, e quorum Menæis continuo illos recitavimus.

[2] Narrationem martyrii, seu elogium, quod exstat in eisdem Menæis Græcorum, [aliorum cultus] etiamsi non sit longum, supersedemus huc transcribere: nam cum Martyres sint apud Latinos, atque adeo eorum cultus, & qualisqualis historia ab his ad illos sit derivata, non est, quod in Oriente quæramus notitias de iis rebus, quæ in Occidente peractæ sunt. Obiter tamen observasse non abs re fuerit, tres Martyres e pluribus supra annuntiatis nominatim exprimi in elogio isto, videlicet Censorinum, Chrysen seu Auream, & hujus famulum Sabaïnum; quibus hi præmittuntur versiculi, quos e Græco ita interpretamur Latine more nobis usitato. Et de S. Censorino quidem sic habent Menæa Græca:

Τείνων τράχηλον τῷ ξίφει Κενσουρῖνος
Ἦν οἷον ξυρῷ τοῖς συνάθλοις ἀκόνη.

Dum colla Censorinus ad gladium obtulit,
Quod cos novaculæ est, sodalibus hic fuit.

Inter Adagia a Paulo Manutio collecta, & Ursellis edita anno 1603, pag. 35 est illud, ξυρὸς εἰς ακόνην, novacula in cotem: cujus proverbii significationes ibi legi possunt; sed omnino discrepant ab ea, quam in hoc frigido versu videtur poëta indicare voluisse, si ejus sensum recte assequor, quem hoc vel simili modo exponi posse saltem per conjecturam censeo: Sicut cos novaculam acuit ad secandum; sic Censorinus confortans & cibo alens Christianos pugiles, acuebat quodammodo illos adinstar cotis ad martyrium. Vide Acta, quæ daturi sumus, cap. 1, num. 6. Allufio autem ista quam longe sit quæsita, nemo non videt.

[3] Eadem Menæa Græca de S. Sabaïno canunt ista, [apud Græcos,] quæ Latine sic reddimus:

Σπλάγχνα φλέγουσι Σαβαΐνου λαμπάσι
Τὰ παμπόνηρα τέκνα τῆς άσπλαγχνίας.

Tua, Sabaïne, viscera exurit mala
Gens, viscerum expers, barbara, immitis, ferox.

Allusio est in vocibus σπλάγχνα, & in ἀσπλαγχνίας: quasi dicat poëta: lampadibus urunt Sabaïni viscera homines pessimi, & qui non habent viscera misericordiæ. Cui allusioni parum vel nihil leporis poëtici inest. Prædicta Menæa his versiculis prosequuntur martyrium S. Aureæ, seu Chryses, quos ita interpretamur Latine:

Χρυσῆ βυτῷ βληθεῖσα παστῷ τοῦ πόλου
Νύμφη πρόσεισι προσφάτως λελουμένη.

Jacta in profundum gurgitem Chryse fuit:
Modo lota thalamos sponsa cælestes subit.

Apud Græcos χρύσεος, contracte χρυσοῦς, est aureus: in feminino χρυσῆ: unde proprium Χρυσῆ, Aurea.

[4] Annuo cultu celebratur apud Latinos S. Aurea, [ac S. Aureæ in Martyrologio Romano:] & sic annuntiatur in Martyrologio Romano hac die XXIV Augusti: Apud Ostia Tiberina sanctæ Aureæ virginis & martyris, quæ, saxo ad collum ligato, in mare demersa est; cujus corpus ad littus ejectum beatus Nonnus sepelivit. Inter Prætermissos ad diem XX Maii apud nos jam pridem observatum est, S. Auream in Ostia, scilicet Tiberina, virg. & mart. celebrari in apographo Epternacensi Martyrologii Hieronymiani; sed pro ea in aliis nomen Aurei legi, & adjungi Nustra &c. loco Ostiæ. Quod non est mirum in tanta apographorum Hieronymianorum luxatione & corruptione. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ hodierna die illam signat, ac martyrium ejus narrat ex Actis illius M. S., e quibus Antonius Gallonius vitam contexuit. Ex his cum de publica S. Aureæ veneratione satis constet, plures de ea, si exstent, non inquirimus annuntiationes. Observa obiter, Ferrarium modo citatum agere seorsim de S. Sabiniano, famulo S. Aureæ, qui apud Græcos supra vocabatur Sabaïnus: de quo postmodum recurret mentio; sed perpauca de eo refert ex Passione ejusdem S. Aureæ: cujus historia seu Acta sunt exiguæ admodum auctoritatis, ac liberali spongia indigent.

[5] Quandoquidem vero Acta illa ita sunt conflata & commixta, [ejusdem Acta,] ut certamen plurimorum aliorum Martyrum memorent, de quibus tractavimus die XXII & XXIII hujus mensis, sicut in principio hujus Commentarii indicatum est; usui nobis erunt animadversiones aliquæ, quæ tunc occasione istorum Sanctorum præmissæ fuerunt. Primo itaque hic tamquam pro insertis habeantur, quæ ad dictum diem XXII, pag. 506 in Commentario historico S. Hippolyti § 2 multis disputata sunt de tempore martyrii ejus; quod, variis aliorum relatis sententiis, ac difficultatibus expensis, circa medium circiter seculi tertii ibidem lato quodam modo dictum est contigisse. Jam vero cum eadem sit ratio temporis, quo S. Aurea, & quo S. Hippolytus martyrium compleverunt; adeat lector locum mox citatum.

[6] [dies martyrii: quædam observationes] Quid dicam de die, quo Sancta hodierna lauream certaminis adepta est? Quid de corporis sepultura? Respondeo ad primum. In apographo, quod infra prælo dabitur e Ms. sancti Maximini apud Treviros, indicatur martyrii cursum consummasse sub die XXIII Augusti. Vide ibidem dicenda num. 17 & 18. In alio autem Ms. nostro, quod anonymum appello, quia non invenio eidem adscribi, unde desumptum sit, refertur id accidisse die XXIV Augusti, his verbis: Iratus præses jussit Virginem nudam plumbatis verberari: deinde saxo ad collum ejus alligato demergi in profundum maris sub die IX Kal. Septembris. Cur autem in Menologio Basilii imperatoris apud Ughellum tomo 10 Italiæ sacræ inter Anecdota ab eo vulgata, col. 333 editionis novissimæ, referatur die XXIX Januarii: cur item in Menæis magnis Græcis celebretur die XXX ejusdem, ignoro. Nec mirum videri debet, Græcos hic dissentire a Latinis, cum ipsi Latini non raro annuntient eosdem Sanctos diversis diebus.

[7] [de sepultura] Respondeo ad secundum de Sanctæ sepultura. Acta ex Ms. S. Maximini hæc de illa scribunt apud nos num. 18: Corpus sanctum pervenit ad littus, quam * beatus Nonnosus collegit: qui etiam Ypolitus nuncupatur, & cum omni diligentia sepelivit in prædio ejus, ubi habitaverat, quarto Kalendas Septembris. In alio autem Ms. nostro anonymo sunt ista: Corpus ejus ad littus projectum collegit Hippolytus Portuensis episcopus, qui Nonnus dicebatur; quod aromatibus condiens, linteisque involvens sepelivit cum omni diligentia in urbe Ostiensi: ubi hactenus viget memoria sanctæ Virginis, illiusque reliquiæ digno venerantur honore. Ferrarius in Annotatione ad Acta S. Aureæ antea indicata, De Nonno, inquit, episcopo, qui S. Auream sepelivit, lis est inter scriptores: nam alii illum eumdem cum Hippolyto episcopo Portuensi, cujus in Actis S. Aureæ fit mentio, esse putant, ut Baronius & Antonius Gallonius sentire videntur: quod tamen historiæ veritati repugnat; siquidem S. Hippolytus Portuensis ante S. Auream passus est, ex Martyrologio Romano, & ex Actis utriusque. Quomodo igitur corpus Aureæ potuit sepelire? Alii Nonnum episcopum Edessæ, qui Pelagiam convertit, fuisse arbitrantur. In qua sententia Petrus Damianus est in epistola ad Nicolaum PP. II. Sed ille non sub Alexandro; sed sub Theodosio juniore, & Valentiniano imperatoribus vixit, ut apud Nicephorum in Historia ecclesiastica in Vita imperatorum. At vide, quæ de hoc S. Petri Damiani errore sunt dicta in S. Hippolyto martyre Portuensi § 2, pag. 506, num. 9 & 10.

[8] [sanctæ Martyris,] Porro eamdem castigationem, qua Ferrarius utebatur contra Baronium & Gallonium, meretur exemplar Actorum S. Maximini: nam postquam retulisset citato num. 18, corpus Sanctæ a Nonnoso seu Hippolyto fuisse sepultum quarto Kalendas Septembris; subditur ibidem num. 20, quod ante diem XXIV ejusdem mensis martyrium complevisset Hippolytus, cum die XXIII memoretur fuisse sepultus. En tibi fragmentum textus: Christiani .. levaverunt corpus, quod & sepelierunt .. sub die decimo Kalendas Septembris. Ms. anonymum refert S. Auream in mare demersam fuisse sub die IX Kal. Septembris, ex num. 6 supra; ac deinde ab Hippolyto sepultum, ut modo diximus num. 7: postea vero in eodem apographo dicitur de Hippolyto episcopo: Martyrium implevit XI Kal. Septembris. An igitur error irrepsit in numeros? An imperitus martyriographus modum numerandi dies mensis per Kalendas ignoravit? An duplicem episcopum obtrudit Hippolytum? Verum longa est historia de Hippolyto, longæ ambages, ut licet videre in S. Hippolyto martyre Portuensi pag. 506, quam nuperrime designabam, & sequentibus. De dicto corpore S. Aureæ aliquod etiam observandum occurrit: nam, uti legitur apud Ferrarium in Annotatione citata, Antonius Gallonius & Baronius illud Ostiæ in propria ecclesia extare testantur. Tab. vero eccl. Parmen. in Cathedrali ejusdem urbis quiescere indicant. Sed respondeo vel utroque hoc loco forte exstare partem corporis; vel Parmæ exuvias alterius Sanctæ synonymæ.

[9] Præter ea, quæ jam relata sunt adversus Acta S. Aureæ, [cujus Acta corrupta:] consulat lector censuras, quibus Acta S. Hippolyti perstricta sunt eadem pagina 506 & 507; nec non dicta in SS. Quiriaco episcopo & aliis Martyribus Portuensibus ad diem XXIII Augusti, pag. 566. Ex errore autem, in quem impegit S. Petrus Damianus, manifestum est, Acta ista jam tum corrupta & confusa fuisse. Ne longius abeam: hoc addo breviter, historiam S. Hippolyti, S. Aureæ, & aliorum Sanctorum Martyrum, cum eadem historia connexorum, simili usam esse fortuna, quam subiere Acta alia innumera, in quibus etiam tunc, quando fortasse verum narrant, dubites, an firmum pedem figas, an in luto hæreas. Nunc dicamus aliqua de Actorum exemplaribus, ac primo quidem de Latinis.

[10] Ms. anonymum, de quo supra, prænotatur hoc titulo: [eorumdem exemplaria:] Martyrium S. Aureæ virginis & martyris & sociorum. Incipit: Quo tempore Severus Aurelius Alexander sceptra Romani moderabatur imperii, agente Domitio Ulpiano Romulo, urbis Romæ præfecto. In exemplari autem S. Maximini apud Treviros res dicitur accidisse sub Claudio: sic enim incipit: Tempore, quo nequissimus Claudius Romanæ urbis sumpsit imperium &c. Habemus præterea ecgraphum Martyrii S. Cyriaci episcopi, quod desumptum notatur ex Bodecensis cœnobii, Ordinis Regularium S. Augustini, diœcesis Paderborn. Passionali pergameno Ms.; in quo ecgrapho Acta S. Aureæ, ac plurimorum aliorum Martyrum admixta sunt. Fragmentum etiam habemus, cui titulus, S. Aureæ virg. Passio, quod notatur desumptum ex collect. P. Gallonii tomo L fol. 193, quodque incipit: Temporibus Alexandri imperatoris, præfecto prætorio Ulpiano, & Urbis vicario Ulpio Romulo &c. Apud nos etiam est fragmentum Græcum ex Ms. Ducis Sabaudiæ Βίοι διαφόρων Ἁγίων fol. 423, & cui præfigitur hic titulus: Μαρτύριον τῶν ἁγίων Κυριακοῦ, Ἱππολύτου, Μαξίμου, Χρυσῆς, καὶ τῶν λοιπῶν. Id est, Martyrium sanctorum Cyriaci, Hippolyti, Maximi, Chryses, & reliquorum. Sequitur hoc exordium: Ἐν ταῖς ἡμέραις Κλαύδιου τοῦ παρανόμου βασιλέος, παρόντος βικαρίου Οὐλπίου Ῥωμύλλου, μέγιστος ἀνήφθη διωγμὸς τοῖς τηνικαῦτα οὖσιν Χριστιανοῖς. Quæ sic reddo Latine: In diebus Claudii iniqui imperatoris, dum Ulpius Romulus vicarius esset, maxima exarsit persecutio contra eos, qui tunc erant Christiani. Quid verbis opus est? En tibi nunc qualiacumque Acta, modicis exposita Annotatis: etenim cum Commentarius hisce prævius valde parvus sit, eo te, lector, mitto pro ulteriore illorum notitia.

[Annotata]

* l. quod

ACTA
Ex Ms. sancti Maximini apud Treviros.

Aurea, seu Chryse, virgo Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Censorinus Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Felix Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Maximus Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Herculinus Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Venerius Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Styracinus Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Cenas Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Commodus Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Hermes Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Maurus Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Eusebius Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Rusticus Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Monagreus Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Amandinus Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Olympius Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Cyprius Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Theodorus tribunus Martyr apud Ostia Tiberina (S.)
Sabaïnus Martyr apud Ostia Tiberina (S.)

BHL Number: 0809

EX MS.

CAPUT I.
S. Aureæ certamen, ac tormenta; S. Censorini captivitas; carceris custodes a S. Maximo conversi.

[Claudio imperatori Christianos persequenti] Tempore, quo iniquissimus Claudius Romanæ urbis sumpsit imperium, tali a diabolo repletus est ira circa Christianos, ut penitus Christi nomen nec audire potuisset. Tunc jussit mitti præcones per vicos & plateas, ut universus populus diis victimas immolaret. Si quis autem sacrificare noluisset, diversis pœnis interficeretur: & alii quidem ferarum morsibus laniati interirent; alii in alveo Tiberis demergerentur; alii vero exilio deportarentur, &, si quis aleret Christianum, diversis pœnis interiret. Tunc cœperunt ministri curiose quærere Christianos, ut una cum populis idolis immolarent. Et inventi sunt multi Christiani nolentes sacrificare: qui diversa sustinuerunt tormenta, & cum gloria martyrii pervenerunt ad Christum. Inter quos inventa est virgo sacratissima, nobili genere orta, imperatorum filia, & a cunabulis Christiana, nomine Aurea. Quæ contempsit præcepta iniquissimi judicis, dicens: Ego Deum confiteor labiis, & corde invocare non cesso: neque dæmoniis inclinabo cervices meas, de quibus Scriptura testatur dicens: Similes illis fiant, qui faciunt ea, & omnes qui confidunt in eis.

[2] [sistitur S. Aurea,] Hoc audientes ministri renuntiaverunt Augusto, quæ gesta fuissent. Statim jussit eam in uno carcere recludi: & per septem dies neque aquam ei porrigere. Completo vero die septimo, suis eam jussit aspectibus præsentari. Quæ cum præsentata fuisset, dixit ad eam Claudius: Cur deseruisti deos immortales, quos parentes tui a cunabulis coluerunt, quos principes adorant, per quos respublica semper floruit, & Romano imperio victoria tributa est, & Romani omnium gentium feritatem cum suis opibus subjugaverunt? Cui beata Aurea fiducialiter dixit: O infelix, si sciebas Deum creatorem cæli & terræ, & hominum conditorem, qui ista omnia operatus est, quæ tu dicis per deos tuos facta fuisse, qui sunt lapides vel æramenta, qui nec sibi nec aliis opitulari potuerunt; terram & cinerem capiti tuo aspergebas *, & sic provolutus pavimento pœnitentiam ageres de sanguine Sanctorum, quem effudisti, & te idolis sacrificasse pœnituisset, & crederes in Jesum Christum Dei Filium, natum de Spiritu sancto & Maria Virgine.

[3] [minas ejus contemnit, ac superat tormenta.] Dicit ei Claudius imperator: Desere vanitatem istam, & humiliare; & sacrifica diis, & accipe virum, & lætare in vita tua. Beata Aurea respondit: Ego habeo jam cælestem sponsum, a cujus amore nullus hominum me separare potest. Dixit ei imperator: Nisi quia nobili genere orta es, a diversis pœnis te faciam, interire. Beata Aurea respondit: Semel dixi cæsar, quia nec minas tuas timeo, nec terrores tui me separant a caritate Domini mei Jesu Christi. Tunc indignatus imperator jussit eam in eculeo levari: erat autem pulchro aspectu & speciosa nimis, ita ut omnes pulchritudinem ejus conspicerent: & necesse fuit, ut, quam Deus perfuderat gratia sua, ab omnibus amaretur: & cum attraheretur nervis, nihil aliud dicebat, nisi tantum, Christe, adjuva me, & exclamans dixit: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, qui me dignatus es famulam tuam inter servos tuos dinumerare. Et cum deposita fuisset de eculeo, jussit eam iterum retrudi in carcerem dicens, Si hæc extincta non fuerit, multi peribunt.

[4] Altera autem die jussit eam a suis apparitoribus coarctari, [Novis tormentis frustra torquetur:] quam sic aggreditur dicens: Aut acquiesce, & sacrifica diis, aut variis te suppliciis interire faciam. Beata Aurea respondit: Ego semper sacrificavi, & sacrificabo Domino Jesu Christo, & meipsam offero sacrificium immaculatum Deo in odorem suavitatis: quia sacrificium Deo est spiritus contribulatus. Videns autem imperator quia in omnibus victus fuerat, jussit eam exspoliari, & fustibus cædi dicens: Modo videbo si Christus tuus liberabit te. Tunc beata Aurea elevans oculos suos ad cælum dixit: Qui liberasti tres pueros de camino ignis ardentis, & Susannam de falso crimine, & Danielem de lacu leonum; tu da virtutem cordi & corpori meo sufferre tormenta, ut non prævaleat draco iste iniquitatis in ancillam tuam confidentem in te. Iratus Claudius jussit eam levari a terra, & vinctam catenis in Hosteam * exilio deportari cum viris religiosis, & sacris virginibus, & omni familia sua: & cœpit habitare foras muros Hostiæ civitatis in loco, qui vocatur Euparisti in prædio suo, & ibi die noctuque jejuniis & orationibus epulabatur:

[5] Erat autem in civitate Hostea episcopus, nomine Cyriacus, [S. Cyriaci precibus confortatur:] timens Deum, cum sacerdotibus suis Maximo, Eusebio & Concordio presbyteris, & Archelaio diacono: quorum orationibus multa mirabilia Dominus operatus est. In eodem loco sanabantur infirmi orationibus eorum a languoribus suis, expellebantur dæmonia, cæci illuminabantur. Dum hæc beata Aurea agnovisset, gaudio repleta, veniens ad sanctum Cyriacum episcopum cœpit pedibus ejus prostrata cum lacrymis rogare, ut precem super eam effunderet. Tunc beatus Cyriacus expandens manus suas ad cælum dixit: Domine Jesu Christe, rex angelorum, amator castitatis, qui post resurrectionem tuam multis apparuisti, & omnibus in te credentibus vitam promisisti æternam; adesto supplicationibus nostris, & huic famulæ tuæ auxilium tuæ virtutis impende, ut cum palma martyrii regni cælestis januas ingredi mereatur, & ad tuum talamum cum illis prudentibus virginibus, accensis lampadibus suis obtinet tibi Christo Domino a, qui vivis & regnas Deus per omnia secula seculorum. Et omnes dixerunt: Amen. Tunc sanctus episcopus agens quæ Dei sunt: participati sunt corpore & sanguine Domini nostri Jesu Christi, & gratias agentes Deo, cœperunt omnes simul in unum in Dei laudibus permanere. In diebus illis magna persecutio orta est Christianis: & quia non possunt lucernæ ardentes in absconso neque sub modio poni, sed super candelabrum, ut luceant omnibus qui in domo Dei sunt.

[6] Erat autem vir præpositus magisteriæ potestatis & occulte Christianus, timens Deum & credens in virtute Domini nostri Jesu Christi: [S. Censurinus comparet coram Claudio,] qui quotidie in absconditis suis orationibus & jejuniis atque eleemosynis suis epulabatur. Hoc audiens imperator, ira commotus, jussit eum teneri, & ante conspectum suum præsentari. Hic autem non recedebat a Claudii conspectu; sed si quos vidisset de Christianis ad necem trahi, vel ad custodiam, occulte confortabat, & quantum ei victum in carceribus, in custodiis, & in vinculis ministrabat. Cui ita dixit: Tu es vir ille Censurinus deorum cultor: & nostræ majestati semper affabilis. Mansuetudo nostra nullum sibi servientem despicit: sed in cultura deorum semper hanc rem publicam gubernantes propagavit. Tunc beatus Censurinus respondit: Ego Christianus sum & testimonium dico de Domino meo Jesu Christo, quia ipse est verus Deus, qui crucifixus est, & sepultus, & die tertia resurrexit, ipsis videntibus, qui eum crucifixerunt, quod post mortem viveret, & quadragesimo die ascendit in cælum, & sedet ad dextram Patris.

[7] [ac fidem orthodoxam profitetur;] Hic nostris temporibus dignatus est venire ad terras, & se induit servili corporis indumento, ut nos a servitute diaboli liberaret. Iratus Claudius dixit: Insanis, Censurine. Beatus Censurinus dixit: Ego non insanio, sed de insania ad veram mentem reversus sum ad creatorem Dominum meum Jesum Christum, qui cæcos illuminavit, & mortuos suscitavit, leprosos mundavit, & pedibus suis super mare ambulavit, & multa alia & innumerabilia, & de aqua vinum fecit: ipsi confiteor in æternum. Tunc jussit eum propter militare consortium in Hostea custodiæ mancipari, non longe ab urbe Roma miliario quintodecimo. Ille autem in custodia & in vinculis obligatus Deo laudes die noctuque canebat.

[8] [cui cibos S. Aurea subministrat. S. Maximus convertit] Erat tunc in civitate Hostea quædam matrona de genere regiæ potestatis, nomine Aurea, quæ jam multas persecutiones experta inscriptionibus fuerat damnata, & cum viris religiosis & sacris virginibus in prædio suo vacabat. Hæc quotidie sancto Censurino die noctuque victualia & alimoniam ministrabat: cujus vincula manu sua aqua lavans, in oculis & in facie sua mulcens, cum gaudio revertebatur in domum suam. Erat autem in civitate Hostea Maximus presbyter, & Archelaus diaconus, qui quotidie sacrificia Deo cum hymnis & laudibus offerebant: & ibi beatus Maximus multa mirabilia in nomine Domini exercebat. Dum autem introïsset ad beatum Censurinum, statim vincula de manibus & pedibus ejus solvebantur. Tunc beatus Maximus aperiens os suum cœpit dicere ad custodes: Fratres, derelinquite dæmones temporales, & cognoscite Deum creatorem Dominum, & Jesum Christum, Filium ejus, qui fuit ante sæcula, & semper est, & venturus est judicare vivos & mortuos, & sæculum per ignem. Nam sæculum nostrum transiet, cælum & terra transibunt, Dominus autem Jesus Christus semper & idem est.

[9] [cusiodes carceris.] Responderunt custodes & dixerunt ad Maximum presbyterum: Quid faciemus, ut cognoscamus eum, quem tu prædicas, per quem cognovimus in dictis orationibus tuis vincula dissolvi? Maximus presbyter dixit: Pœnitentiam agite, & baptizetur unusquisque vestrum, & credat Jesum Christum crucifixum Filium Dei, & idola vana derelinquat, quia nescientes blasphemastis nomen ejus, cujus Sanctos cruciabatis. Tunc Felix, Maximus, Taurinus, Herculanus, Benerius, Storacinus, Mennas, Commodus, Hermes, Maurus, Eusebius, Rusticus, Monaxius, Amandinus, Olimpius, Cyprius & Theodorus tribunus b miserunt se ad pedes beati Maximi presbyteri, cum lacrymis, & dixerunt: Nos ex toto corde credimus non esse alium Deum, nisi Dominum Jesum Christum, qui est redemptor nostrarum *, qui nobis videntibus ferrea claustra comminuit. Tunc omnes gratias egerunt Deo, & Sanctis ejus, quorum orationibus æternum lumen viderunt. Tunc beatus Maximus indixit eis triduanum jejunium, & secundum consuetudinem impletis omnibus, catechizavit eos renuntiantes idolis & omnibus mundi commerciis. Baptizati sunt autem in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti: & suscepit eos beata Aurea, & vestibus & alimoniis ornavit. Tunc veniens beatus Cyriacus episcopus chrismate Christi eos perungens, signavit illos verbis fidei: & participati sunt omnes sacrosanctis mysteriis.

ANNOTATA.

a Mendosus hic sensus corrigi potest ex Ms. anonymo; accensisque lampadibus thalamum æternitatis cum sanctis omnibus virginibus adipisci mereatur.

b Nomina hæc conferri possunt cum iis, quæ habentur supra in titulo Commentarii prævii ex Menæis Græcis, & in S. Quiriaco episcopo superius ad diem hesternum pag. 566. In Ms. nostro anonymo sunt Theodorus tribunus, & milites ejus Martialis, Saturninus, Epictetus, Maprilis, Taurinus, Felix, Herculanus, Neberius, Stauracius, Menna, Commodus, Hermes, Maurus, Eusebius, Rusticus, Olympius, & Carporius. Verum quis in Actis tam corruptis pro his nominibus spondere possit, vel ea revocare ad genuinam normam?

* f. aspergeres

* Intellige hic & infra Ostia Tiberina

* f. add. animarum

CAPUT II.
Mortuus ad vitam revocatus; S. Aureæ & aliorum martyrium.

[Filius sutoris ad fidem conversi] Sutor autem erat in eodem loco, cujus filius eadem hora mortuus est. Transeunte beato Cyriaco, & Maximo & beata Aurea, militibus Christi, lamentabatur sutor in morte filii sui. Tunc beatus Maximus presbyter dixit ad sutorem: Tu crede in Dominum Jesum Christum coram nobis omnibus, & tu vives, & filium recipies. Ille autem dixit: In quem credamus, numquid in illum, quem a juventute mea blasphemavi? Beatus Maximus dixit: Pœnitentiam age, quia Deus pœnitentium est, non reddens secundum nostra peccata; sed secundum magnam misericordiam suam. Sutor autem dixit: Baptizate me in nomine ejus, ut credam. Tunc baptizatus etiam factus Christianus, cum accepisset signum Christi, gaudens duxit illos ad filium suum. Quem cum vidissent beatus Cyriacus, & beatus Maximus, cum lacrymis dixerunt: Domine Jesu Christe, qui dignatus es formam servi accipere, ut nos a servitute diaboli liberares, respice in opera manuum tuarum, ut cognoscant te factorem suum & creatorem ac restauratorem suum.

[11] [resuscitatur:] Tunc beatus Cyriacus dixit: Domine, in nomine tuo flectimus genua nostra. Cumque orassent diu, dixit beatus Cyriacus: Domine Jesu Christe Nazarene crucifixe, qui Lazarum fœtentem resuscitare dignatus es, & filium unicum viduæ resuscitasti; ostende in hunc famulum tuum virtutem tuam, ut cognoscat te Dominum vivum & verum creatorem suum, in regeneratione sua, quia tu regnas per omnia sæcula sæculorum. Et cum dixissent omnes, Amen, statim revixit qui erat mortuus: & cœpit loqui dicens: Ego vidi Dominum Jesum Christum reducentem me de tenebris ad lucem. Tunc catechizavit eum & baptizatus est, & accepit signaculum Christi: quem suscepit beata Aurea. Erat autem plus minus annorum decem, nomine Faustinus.

[12] [qua re ad Claudium delata, magis sævit in Christianos:] Eodem tempore nuntiatum est Claudio, quod in Hostea mortuus suscitatus fuisset per orationem Sanctorum, & dixit: Hoc non est nisi ars magica. Tunc vocavit ad se vicarium urbis Romæ, nomine Ulpinum Romulum: cui hæc præcepit dicens: Perge in civitatem Hosteam, & quoscumque Christianos ibidem reperire potueris, diversis pœnis eos constringe: ita ut qui sacrificaverint diis, divitiis & facultatibus atque honoribus locupletentur; qui vero noluerint, diversis pœnis macerati, capite puniantur. Sacrilega vero Aurea, quæ obscuravit genus regiæ potestatis suæ, & elegit per magica mori [potius], quam vita una nobiscum frui; si adoraverit deos deasque, inscriptio a in ea firmata aboleatur. Qui autem inventi fuerint in ea societate permanentes, simul in unum pœnis crucientur. Veniens ergo Ulpinus Romulus in civitatem Hosteam, jussit omnes Sanctos custodiæ mancipari. Diluculo autem surgens, præcepit sibi beatam Auream præsentari: cui ita dixit: Insaniam artis magicæ, quæ in te floret, ut perderes regiam majestatem tuam, & natales claros obscurares, depone. Beata Aurea respondit: Ego obscuravi dæmones, & idola vana respui, & cognovi unum Deum vivum & verum, & Dominum Jesum Christum Filium ejus, qui venturus est judicare vivos & mortuos; & patrem tuum diabolum una cum Claudio in tenebris damnare.

[13] [aliud S. Aureæ certamen,] Vicarius Romulus dixit: Inducta es ab insania magicæ artis; nunc desere vanitatem istam, & consule generositati tuæ. Beata Aurea insufflavit in faciem vicarii dicens: Miser, si scires Deum creatorem cæli & terræ, non proferres ex ore tuo blasphemiam. Iratus Romulus jussit eam in eculeo levari, & cum diu torqueretur, facie alacri & speciosa cœpit dicere: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, qui de inferis ad sublimia cæli me dignatus es elevare. Cui Romulus dixit: Ubi est, quem prædicas, Christus tuus? Liberet te. Beata Aurea dixit: Ego indigna sum; sed ille, qui dignatus est me de caligine hujus mundi eripere, potens est & te, & Claudium, destruere. Hoc cum dixisset, confractus est eculeus, & deposita est exinde, & jussit eam fustibus cædi sub voce præconia dicens: Sacrilega Aurea, quæ blasphemavit deos, & regnum Jovis gubernatoris totius mundi, acerrimis tormentis debet extingui.

[14] [ac martyrium] Illa autem dicebat: Benedictus es, Domine Deus, Jesu Christe, quem ego video. Romulus dixit: Date flammas ad latera ejus. Et cum applicuissent flammas, voce clara dixit ad Romulum: O infelix, pudor tibi non est conspicere membra corporalis genitricis tuæ, & in conspectu tuo ignibus assari. Romulus dixit: Tua infelicitas hoc meretur, quæ deseruisti deos immortales, & regiam majestatem tuam, & desiderasti magicis artibus coinquinari. Tunc jussit eam recipi in custodiam. Et præcepit adducere ad se Maximum presbyterum, & Archelaum diaconum, quibus ita dixit: Per vos, & per doctrinam vestram blasphemantur numina deorum, & circumducitis homines, ut non credant secundum morem antiquitatis. Maximus presbyter dixit: Non nos seducimus homines, sed, quantum gratia Dei donat, per ipsum Dominum Jesum Christum liberamus de errore sæculi hujus, & mancipamus nomini sancto ejus. Tunc iratus Romulus dixit: Isti quidem digni sunt morte: & jussit sibi milites Christi præsentari, qui per beatum Cyriacum & Maximum & Archelaum, & beatam Auream crediderunt.

[15] Quibus ita dixit: Sacrificate diis, aut diversis pœnis vos cruciabo. [plurimorum Christi Pugilum.] Respondentes dixerunt: Jam semel obtulimus nosmetipsos sacrificium Deo & Domino Jesu Christo; qui nos per Sanctos suos illuminavit. Iratus Romulus jussit eos expoliari, & fustibus cædi. Illi autem dicebant: Gratias tibi agimus, Domine Jesu Christe, quia meruimus socii fieri Sanctorum tuorum. Eadem hora jussit eos duci ad arcum ante theatrum, & ibi eos capitalem fecit subire sententiam. Tunc omnes quasi ex uno ore dixerunt: Domine Deus omnipotens, receptor innocentium animarum, suscipe spiritum nostrum. Et decollati sunt in eodem loco, gratias agentes Deo. Romulus vero jussit beatum Cyriacum in custodia truncari. Tunc beatus Eusebius collegit noctu corpora sanctorum Cyriaci episcopi, Maximi presbyteri, & Archelaï diaconi: & cum omni diligentia sepelivit. Corpora vero Sanctorum militum jussit Romulus in mare jactari: quos beatus presbyter sollicitus collegit ad litus maris, & in campo Hosteæ abscondit, atque sepelivit juxta Urbem in crypta Ostense, sexto Idus Augusti: Taurinum vero & Herculanum in portu Romano abscondit, beatum Theodorum tribunum posuit in miseleo * suo: & omnes alios collegit, & posuit juxta corpora sanctorum Cyriaci & Maximi sub die decimo Kalendas Septembris.

[16] Eadem die jussit sibi Romulus beatam Auream præsentari. [S. Aurea post multos cruciatus] Quæ cum præsentata fuisset aspectibus ejus, gaudens dixit ad Romulum: O miser, ut quid perdidisti dies tuos? Agnosce creatorem tuum Christum Deum, & noli adorare lapides & æramenta & aurum aut argentum, sed adora Dominum Jesum Christum, qui resurrexit tertia die, & ascendit ad cælos, & inde venturus est indicare vivos & mortuos, & sæculum per ignem. Cui Romulus dixit: Modo videbis, si Christus tuus liberabit te: si non sacrificaveris diis. Beata Aurea respondit: Bene dixisti miser: tu aliquando protulisti veritatem ex ore tuo dicens: Si non sacrificaveris dæmoniis, videbis Christum. Videns Romulus quia in dictis suis victus fuerat, jussit ut cum lapide maxillæ ejus cæderentur. Clamavit autem dicens: Gloria tibi, Domine Jesu Christe; quia merui cælestis regni januas introire. Romulus dixit: Jam consule generositati tuæ, & adora deos, & accipe virum & lætare in vita tua. Beata Aurea respondit: Ego jam virum habeo Deum cæli & terræ, Dominum Jesum Christum, perpetuum regem: quem tu negas te scire: nec cognoscis misericordiam ejus, sed cognoscis dæmones, qui cor tuum insania & rabie impleverunt. Eadem hora jussit in conspectu suo plumbatis eam desicere: quæ cum diu cæderetur, magis confortabatur.

[17] [martyrio coronatur ac sepelitur: aliorum] Tunc dedit in eam sententiam dicens: Lapis magnus ligetur ad collum ejus, & demergatur in mare: cujus corpus sanctum pervenit ad litus: quam * beatus Nonosus collegit: qui etiam Ypolytus nuncupatur, & cum omni diligentia sepelivit in prædio ejus, ubi habitaverat, quarto Kalendas Septembris. Tunc Romulus tenuit quemdam Sabinianum agricultorem loci illius, & cœpit ab eo quærere facultates beatæ Aureæ, dicens: Sacrilega Aurea, quæ noluit sacrificare diis, nec principum præcepta servare, tuas amicitias semper communes habuit: thesauros ejus vel ornamenta ante conspectum nostrum declarare festina, & sacrifica diis, & vive: & humiliare ad jussa principum. Sabinianus dixit: Ego semper humilitatem doctus sum a beata Aurea, quæ me docuit confiteri Dominum meum Jesum Christum, qui natus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine. Nam aurum nobis, aut argentum, vel margaritas non esse scias. Romulus dixit: Succurre tibi, & occultos thesauros principum redde, & sacrifica diis, & recede ab insania falsa.

[18] [pro Christo] Sabinianus dixit: Ego quidem non mereor pro peccatis meis; sed quantum gratia Domini mei Jesu Christi largitur, quam mihi donare dignatus est, sic crede me idoneum esse ad cognoscendam misericordiam ejus: qui mihi suam gratiam in baptismo donare dignatus est. Nam hoc aurum temporale non me habere, nec dare, nec dæmoniis flectere cervices meas [scito.] Romulus iratus jussit, ut cum plumbatis cervices ejus cæderentur, cum voce præconia dicens: Deos & deas principum blasphemare noli. Eodem die hoc audiens beatus Ypolytus, qui etiam Nonnus vocatur, obtulit se in conspectu Romuli, & ita voce clara dixit: O miser, si scires, non cruciares cervices Sanctorum, & te ipsum humiliares Deo & Domino Jesu Christo, & servires ei, & non lapidibus vanis. Iratus Romulus præcepit, ut manibus & pedibus ligaretur, & vivus in fovea mergeretur. Tunc beatus Ypolitus episcopus, elevans oculos ad cælum dixit: Domine Jesu, rex regum & Dominus dominantium, gratias ago tibi ego peccator, quia dignatus es me famulum tuum in loco mundo inter aquas coronare. Te deprecor Filium Dei summi, suscipe spiritum meum: & dum mersus fuisset in foveam ante muros Urbis, juxta alveum Tyberis, audita est vox quasi infantium per unius horæ spatium, dicentium, Deo gratias.

[19] [Martyrum] Romulus dixit: Hoc insaniam magicæ artis cognosco. Ecce nunc audistis consolationes dæmonum. Tunc Christiani occulte noctu levaverunt corpus de puteo cum hymnis & Dei laudibus, cum omni diligentia sepelierunt in eodem loco, non longe ab ipso puteo, sed quasi pedes plus minus sexaginta, sub die decimo Kalendas Septembris. In quo loco multa mirabilia Dominus operatus est ejus orationibus ad laudem & gloriam nominis sui. Tunc iratus Romulus cœpit cum furore dicere: Hic Sabinianus, qui captus cupiditate magicæ artis & libidine thesaurorum, in momento eum dissolvam a sua insania, si non se humiliaverit & sacrificaverit diis. His autem dictis jussit eum fustibus cædi, sub voce præconia dicens: Redde thesauros principum, & humiliare diis, quibus gubernatur respublica. Ille autem cum gaudio dicebat: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, qui dignatus es me cum servis tuis numerare. Et cum diu cæderetur, firmus erat in fide, & alacri facie.

[20] Tunc jussit eum in eculeo levari & torqueri. Ille autem gratias agebat Deo & Domino Jesu Christo. [laureati triumphi.] Romulus dixit: Iste insanus securus est de magicis consiliis, atque mox jussit, ut flammis ureretur, & cum applicatæ fuissent flammæ ad latera beati Sabiniani, cœpit Romulus clamans dicere: Jam consule tibi & redde thesauros. Ille autem gratias agebat Deo dicens: Domine Jesu Christe, suscipe spiritum meum. Et subito emisit spiritum; cujus jussit corpus in puteum jactari. Quem beatus Concordius presbyter noctu levavit de puteo & sociavit beatæ Aureæ martyri sub die quinto Kalendas Septembris, regnante Domino nostro Jesu Christo; cui est honor & gloria, potestas & imperium in sæcula sæculorum. Amen b.

ANNOTATA.

a De inscriptionibus, quibus Martyrum vultus vel frontes notabantur, consuli potest Gallonius in libro de Martyrum cruciatibus cap. 8, apud me pag. 413.

b De imperatore, ac consule, sub quibus Sancta passa dicitur in his Actis, videri possunt, quæ habentur in Sylloge S. Hippolyti paragrapho 2.

* f. mausoieo

* quod

DE TRECENTIS SS. MARTYRIBUS, QUI PASSIM MASSA CANDIDA APPELLANTUR,
CARTHAGINE VEL UTICÆ IN AFRICA,

Anno CCLVIII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Martyres trecenti, seu Massa candida, Carthagine vel Uticæ in Africa (SS.)

AUCTORE G. C.

§ I. Antiquus horum Martyrum cultus, numerus, & Acta.

In quibusdam exemplaribus Martyrdologii Hieronymiani hæc Martyrum cohors sub luxato nomine massæ candidæ annuntiatur, [Hi Martyres ab immemorabili tempore] ut in Martyrologio Florentinii hujusque notis ad diem XVIII Augusti videre est. Kalendarium antiquissimum ecclesiæ Carthaginensis, quod eruditissimus Mabillonius tomo 3 Veterum analectorum a pag. 398 edidit ac notis illustravit, eraso certo festivitatis die, de Martyribus illis ita meminit: … Kal. Sept. Sanctorum massæ candidæ. Vetus Martyrologium Romanum, quod Rosweydus noster vulgavit, huic annuntiationi diem & palæstram martyrii sic breviter adjungit: IX Kal. (Septembris, ut ex antecedentibus liquet) massæ candidæ Carthagini. De ista martyrii palæstra postmodum agemus.

[2] Interim sanctus Ado ad eamdem diem IX Kalendas Septembris sive XXIV Augusti in Martyrologio suo breves & obscuras istas annuntiationes ita clarius exponit: [in antiquis Martyrologiis celebrantur,] Eodem die apud Carthaginem sanctorum martyrum Massæ candidæ, qui passi sunt tempore Valeriani & Gallieni; ferunt enim inter alia supplicia tunc a præside clibanum calcis accensum, & in ora illius prunas cum thure exhibitas, & præsidem dixisse Christianis: Eligite e duobus unum, aut thura super his carbonibus offerre Jovi, aut in calcem demergimini. Tunc trecenti viri fide armati, se ictu rapidissimo Christum Dei filium Deum fatentes, jecerunt in ignem, & inter vapores calcis pulverei sunt demersi. Ex quo etiam candidatus ille exercitus beatorum, Massa candida meruit nuncupari. Usuardus & collectores hodierni Martyrologii Romani, paucis mutatis, imitati sunt Adonem, qui sua verosimiliter ex Prudentio desumpsit, ut infra videbimus. Hæc de immemorabili Martyrum istorum cultu dicta sufficiant, & ad numerum eorum stabiliendum pergamus.

[3] [& verosimiliter fuerunt trecenti] Prudentius, Ado, & alii passim asserunt, eos numero trecentos fuisse. Baronius aliique hunc eminentissimum nimis facile secuti putant, S. Augustinum huic tanto numero contradicere, dum in Tractatu ad Psalmum 49 affirmat, hanc Massam candidam plus habuisse, quam centum quinquaginta tres martyres. Unde eminentissimus auctor hodie in notis ad Martyrologium Romanum scribit sequentia: Quod autem ad numerum spectat; cum Pontius dicat fuisse trecentos, idemque profiteantur omnia Martyrologia, mendum esse putatur apud sanctum Augustinum, dum in dicto tractatu ponitur adeo minor numerus. Florentinius die XVIII Augusti in notis ad Martyrologium suum Hieronymianum similia fere repetit hoc modo: Trecentis martyribus constitisse sacram illam Massam fere omnes docent. Divus tamen Augustinus in Psalmum XLIX centum quinquaginta tres martyres habuisse affirmat, ubi numeralem notam mendum contraxisse putat eruditissimus Baronius, quod Pontius & alii, trecentos fuisse doceant. Ita etiam de antiqua traditione testatur Prudentius in Peristephano & hymno sancti Cypriani, ubi ex carminum numero mendum inesse nequivit. Deinde allegat sequentem Prudentii versiculum:

Prosiluere alacres cursu rapido simul trecenti.

At non video, cur ad mendum recurri debeat, si omnia sancti Doctoris verba mature expendantur.

[4] [cui numero, ut quidam perperam existimant,] Quare patienter audiamus totam metaphoram vel allegoriam, quam S. Augustinus in Enarratione ad dictum Psalmum 49 sive in editione Plantiniana Operum suorum tomo 8 pag. 190 & sequente proponit his verbis: Dominus post resurrectionem jubet mitti retia in dexteram partem; levantur pisces centum quinquaginta tres. Et cum tanti & magni essent, ait Euangelista, retia non sunt dirupta. Etenim ante Passionem jussit mitti retia, non dicens in dexteram partem neque in sinistram; quia si in dexteram diceret, solos bonos significaret; si in sinistram solos malos. Ubi autem tacetur dextera & sinistra, mixti capiuntur boni & mali. Capti sunt autem tunc, sicut Euangelii veritas attestatur, tam multi ut retia rumperentur: significabat enim illa captura hoc tempus. Retia rupta significant concisiones & conscissuras hæreticorum & schismaticorum. Quod autem post resurrectionem suam Dominus fecit, post resurrectionem nostram nobis futurum significavit in illo numero regni cælorum, ubi nullus erit malus.

[5] Propterea retia, quæ in dexteram partem missa sunt, [non adversatur S. Augustinus,] dexteros expresserunt, remotis sinistris. Numquid tamen in illis dexteris centum quinquaginta tres soli justi erunt? Millia millium Scriptura significat. Legite Apocalypsin; duodecies duodena millia fortasse, sicut ibi intelligitur, ex solo populo Judæorum futura sunt. Attendite martyrum numerositatem. Sola in proximo, quæ dicitur MASSA CANDIDA, plus habet quam centum quinquaginta tres martyres. Postremo septem illa millia, de quibus respondetur Heliæ; reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal, longe istum piscium numerum superant. Centum ergo quinquaginta tres pisces non tantum numerum Sanctorum significant, sed universum Sanctorum & justorum numerum certa causa tanto numero significat Scriptura, ut omnes intelligantur in illis centum quinquaginta tribus pertinentes ad resurrectionem vitæ æternæ. Ex his attente consideratis patet, numerum istorum Martyrum Africanorum ab Augustino non determinari, & totam ipsius expositionem subsistere, quamvis tunc pro trecentis tria millia martyrium subiissent. Unde cum Prudentio & antiquis Martyrologis in titulo trecentos expressimus, & S. Augustinum nobis adversari non putamus. Jam exhibenda sunt ea, quæ de illis Martyribus antiquitus conscripta invenimus.

[6] Sanctus Augustinus in annua Martyrum nostrorum festivitate concionem instituit; [qui etiam concionem de illis habuit.] sed de gestis eorum nihil speciatim nos docuit, dum sermone 112 sive in laudata editione Plantiniana tomo 10 Operum pag. 590 solam martyrii causam sic oratorie ac generatim exponit: Hæc est prima Martyrum causa, hæc est candida Martyrum massa. Si causa candida, & massa candida: massa enim dicta est de numeri multitudine; candida de causæ fulgore. Dein pagina sequente post alia multa, quæ omnibus Martyribus conveniunt, auditores suos ad eorum imitationem hortatur his verbis: Massæ ergo candidæ solennitatem candida conscientia celebremus, & vestigia Martyrum sectantes, caputque martyrum & nostrum intuentes; si ad tantum bonum venire concupiscimus, iter durum non timeamus. Qui promisit verax est, qui promisit fidelis, qui promisit fallere non potest. Dicamus ergo ei candida conscientia: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. Quid times vias duras passionum & tribulationum? Transiit ipse. Respondes forte; sed ipse. Transierunt Apostoli. Adhuc respondes; sed Apostoli. Accipio. Responde. Transierunt postea & multi viri. Erubesce. Transierunt & feminæ. Senex venisti ad passionem. Noli timere mortem, vel quia vicinus es morti. Juvenis es. Transierunt & juvenes, qui adhuc vitam sibi sperabant. Transierunt & pueri, transierunt & puellæ. Quomodo adhuc via aspera est, quam multi ambulando lenierunt? Hæc ergo est solennis & assidua commonitio nostra ad vos, fratres, ut solennitates martyrum non vana solennitate celebremus; sed quod in suis solennitatibus amamus, etiam fide simili imitari non formidemus. Nihil hic de Actis Massæ candidæ discimus, ut lector videt.

[7] [Aurelius Prudentius in Actis S. Cypriani] Magis distinctam Actorum notitiam nobis suggerit Aurelius Prudentius, dum in libro Peristephanon hymno 13 canit, hos Martyres a sancto Cypriano Carthaginensi episcopo ad constantiam in fide excitatos fuisse, & hunc præsulem pro grege suo ita orantem inducit:

Da quoque, ne quis iners sit de grege, quem tuum regebam;
Neu cadat impatiens pœnæ, titubetve quis tuorum;
Incolumem ut numerum reddam tibi, debitumque solvam.
Vocibus his Dominum permoverat: influebat inde
Spiritus in populum Carthaginis, auctor acrioris
Ingenii, stimulis ut pectora subditis calerent
Ad decus egregium discrimine sanguinis petendum;
Non trepidare docens, nec cedere, nec dolore vinci;
Laudis amore rapi, Christum sapere, & fidem tueri.

Cum hæc generosa trecentorum Pugilum cohors ab antistite Cypriano ad Christianum certamen animata fuerit, saltem tempus martyrii eorum præterpropter colligimus, ut postea ostendemus.

[8] [refert historiam hujus martyrii,] Deinde Prudentius ibidem ex vulgari traditione historiam martyrii illorum refert his versibus:

Fama refert, foveam campi in medio patere jussam,
Calce vaporifera summos prope margines refertam.
Saxa recocta vomunt ignem, niveusque pulvis ardet,
Urere tacta potens; & mortifer ex odore flatus.
Adpositam memorant aram fovea stetisse summa,
Lege sub hac, salis aut micam, jecur aut suis litarent
Christicolæ, aut mediæ sponte irruerent in ima fossæ.
Prosiluere alacres cursu rapido simul trecenti:
Gurgite pulvereo mersos liquor aridus voravit,
Præcipitemque globum fundo tenus implicavit imo.
Corpora candor habet, candor vehit ad superna mentes;
Candida massa dehinc dici meruit per omne seclum.

[9] [quam sequitur Baronius,] Hanc Prudentii narrationem secutus est eminentissimus Baronius, qui in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 261 num. 48 de glorioso horum Martyrum agone sic scribit: Passi sunt, eadem persecutione urgente, apud Carthaginem trecenti martyres nono Kalendas Septembris; quo tamen anno ignoratur. At quoniam tum a Prudentio tum ab aliis ejus rei gestæ historia adjungitur simul martyrio Cypriani, de iisdem hic agere; more majorum consultius visum est. Clarissimi tunc iidem effulserunt Martyres, qui inter alia supplicia, cum præses fornacem calcariam accendi jussisset, & juxta eam tripodem thusque simul ac prunas exhiberi præcepisset, optionemque illis proconsul dedisset, ut vel Jovi thus incenderent, vel ipsi injicerentur in ignem; respuentes illi eam, ut indignam, oblatam conditionem, factoque potius quam verbo, dato responso, in eamdem pariter sententiam conspirantes, sese rapidissimo cursu, impellente divino Spiritu, in fornacem incensam conjecerunt, atque igne succensi, calceque permixti appellati sunt MASSA CANDIDA.

[10] Sed non videmus, quomodo eminentissimus Baronius suam vel Prudentii narrationem conciliare possit cum vetusta concione, [qui tamen secum conciliari vix potest.] quam tamen ipse in notis hodiernis ad Martyrologium Romanum inter Augustinianas reponit hoc loquendi modo: Legimus de Massa candida adhuc alium sermonem sancti Augustini in codice manuscripto sanctæ Mariæ ad Martyres Romæ, positum inter lectiones, quæ legi consueverunt in solennitate omnium Sanctorum. Incipit: Dilectissimi fratres, natalem Martyrum celebramus &c. Propter hunc ipsum sermonem aliasque rationes infra allegandas Tillemontius tomo 4 Monument. eccles. pag. 176 dubitat, an vulgaris fama, cujus testimonium sæpe suspectum est, Prudentium non deceperit. Certe hic sermo, quem postea curioso lectori integrum exhibebimus, ab historia Prudentii multum differt, & plane diversum pretiosæ mortis modum indicat. Quare jam paragrapho sequente palæstram, tempus, aliasque hujus martyrii circumstantias indagare conabimur.

§ II. Disceptatio de palæstra, tempore, modo, & genere hujus martyrii.

[Passi sunt hi Martyres Carthagine,] Ado, Usuardus, aliique Martyrologi, quibus favet Prudentius, certamen horum Martyrum Carthagine collocant. Attamen hæc eadem gloriosorum Pugilum cohors ab Augustino Uticensis massa candida appellatur, ut sermone 115 de Diversis in editione Plantiniana tomo 10 Operum pag. 594 legi potest. Eminentissimus Baronius hodie in notis ad Martyrologium Romanum assignare nititur aliquam hujus appellationis causam, & ibidem affirmat, hanc Martyrum catervam ab Hipponensi episcopo cognominari Uticensem, quia festivitas eorum solennius Uticæ celebrabatur. Verum illa ratio non satisfacit eruditissimo Ruinartio, qui inter Acta martyrum sincera & selecta Parisiensis editionis pag. 199 circa hanc controversiam sic disserit: Hos Martyres Uticensem massam candidam appellat idem Augustinus serm. 311 (nimirum in nova Operum ejus editione, quam Benedictini Galli vulgarunt) qui tertius est in natali sancti Cypriani.

[12] Unde colligunt nonnulli, hos Martyres Uticæ passos fuisse, [aut probabilius Uticæ,] quamvis Martyrologia, quibus favere videtur Prudentius, ipsos apud Carthaginem martyrium consummasse referant. Priorum tamen certior apparet sententia, cui favere videtur idem Augustinus enarratione in Psalmum 144, quem scilicet Uticæ in basilica Massæ candidæ fecit ad ejus civitatis plebem. Et quidem in ea urbe proconsulem de martyrum causis cognovisse certum est: siquidem beatus Cyprianus paullo ante passionem suam quæsitus, ut illuc ad proconsulem perduceretur, se abscondit, ne extra civitatem suam, longe a plebe sibi commissa, martyrium suum expleret, ut ipsemet testatur epistola 81 alias 83, qua clero & populo Carthaginensi ultimi secessus sui rationem reddit. Tillemontius tomo 4 Monnment. eccles. pag. 640 hanc Ruinartii sententiam amplectitur, eamque pluribus argumentis stabilire conatur. Quamvis opinio illa nobis etiam probabilior videatur, tamen ob auctoritatem Prudentii, & veterum Martyrologiorum sub distinctione Martyres illos Carthagine vel Uticæ in titulo collocavimus.

[13] [anno Christi 258;] Pleraque Martyrologia agonem Massæ candidæ affigunt imperio Valeriani & Gallieni, qui anno Christi 254 regnare cœperunt. Sed magis determinatum istius martyrii tempus assignare nobis videtur jam sæpe laudatus Prudentius, dum hymno 13 illud inter captivitatem S. Cypriani & generosam ejus mortem sic collocat:

Clausus in his specubus sanctus Cyprianus, & catena
Nexus utramque manum, nomen Patris invocat supremi.

Recitatis deinde sancti episcopi Carthaginensis precibus, narratoque Massæ candidæ martyrio, quemadmodum paragrapho præcedente retulimus, carmen suum ita prosequitur:

Lætior interea jam Thascius * ob diem suorum,
Sistitur indomiti proconsulis eminus furori.

Igitur hoc loquendi modo Prudentius innuit, trecentos illos Christianæ fidei Defensores non diu ante martyrium S. Cypriani eadem laurea coronatos fuisse. Cum autem S. Cyprianus capite plexus fuerit anno Christi 258, ut exactiores chronologi consentiunt, eidem anno nos agonem Massæ candidæ superius in margine alligavimus.

[14] [etsi non sit verosimile, quod sese ultro] Tillemontio non placet ille mortis modus, quo dicuntur trecenti isti Athletæ sese ultro in vivam calcem præcipitasse: quamvis enim martyria hujusmodi instinctu sancti Spiritus aliquando contigerint, tamen criticus ille timet, ne vulgaris fama Prudentium aliosque eum secutos hac in parte etiam fefellerit. Ad hanc suspicionem præcipue movetur silentio S. Augustini, qui de illo voluntariæ mortis exemplo nusquam meminit, cum tamen Donatistæ circumcelliones, qui sibi ipsis violentam necem inferebant, ad hanc rabiem suam defendendam ei varia exempla objicerent, quæ sanctus Doctor explicat aut refellit. Procul dubio Donatistæ, inquit Tillemontius tomo 4 Monument. eccles. pag. 176, domesticum istud exemplum pro furore suo excusando allegassent, & haud dubie S. Augustinus illud refutasset aut explicasset, si Donatistæ id objecissent. Hinc sequeretur, hanc ultronei martyrii historiam tempore S. Augustini & adversariorum ejus in ipsa Africa ignotam fuisse. Cum istud argumentum Tillemontii sit negativum, quod aliquando multum, aliquando parum vel nihil probat, judicent æqui ac periti hujusmodi rerum æstimatores, quam vim illud hoc loco habeat.

[15] [in vivam calcem præcipitaverim.] Non placet etiam Tillemontio etymologia Massæ candidæ, cujus originem Prudentius & alii ex corporibus eorum cum calce in candidum pulverem redactis deducunt. Præcipua hujus etymologiæ improbandæ ratio apud ipsum est, quod Augustinus in sermone 112, quem de his Martyribus instituit, & cujus fragmentum supra num. 6 dedimus, de appellatione Massæ candidæ tantummodo hæc dixerit: Massa enim dicta est de numeri multitudine; candida de causæ fulgore. Quidquid sit de hac Tillemontii ratione, nos facile admitteremus illam ex calce desumptam Massæ candidæ appellationem, si Prudentius & ejus sectatores concederent, trecentos istos Martyres non ultro in calcem vivam desiliisse, sed jussu proconsulis in eam dejectos fuisse, sicut apud Eusebium lib. 6 Historiæ ecclesiasticæ cap. 41 de quibusdam martyribus Alexandrinis sub imperatore Decio legimus in hunc modum: Post hos Epimachus & Alexander, cum post diuturnum carceris horrorem, in quo vincti permanserant, ferreos ungues, flagra, ac mille dolorum genera pertulissent, vivæ calcis incendio etiam ipsi colliquefacti perierunt. Eumdem cum ipsis exitum sortitæ sunt quatuor mulieres. Haud difficulter ergo credi potest, quod hodierni nostri Martyres simili supplicio vitam finire coacti fuerint. Sed de hoc ipso martyrii genere dubitari poterit, si sancto Augustino tribuenda sit concio, quam nunc oculis curiosi lectoris subjiciemus.

[16] Hieronymus Vignierius anno 1654 Parisiis edidit Supplementum Operum S. Augustini, [Antiqua concio, quæ S. Augustino tribuitur,] ubi tomo 1 pag. 394 & sequente primus ex Ms. codice bibliothecæ Vaticanæ sub nomine S. Augustini vulgavit sermonem, quem etiam nostri Majores ab eruditissimo Luca Holsteinio manuscriptum acceperunt ex emendatiore exemplari, cujus ope vitiosam Vignierii editionem subinde corrigemus. Sermo autem ille, qui apud Vignierium est decimus septimus de diversis, ita sonat: Dilectissimi fratres, natalem Martyrum celebramus, quorum multitudo massam, splendor candidam fecit: massa enim dicta est propter numerum, candida propter meritum. Nam quid aliud massa candida, nisi multitudo intelligenda est martyrio candidata? Sicuti modo cum Apocalypsis legeretur audivimus, quia vidit beatus discipulus & Apostolus, qui Christi solebat discumbere super pectus, Martyrum turbas candida veste fulgentes, palmis virentibus triumphantes; & quod feliciter vidit, nobis fideliter indicavit. Ait enim, sicut modo audivimus; Vidi, & ecce multitudo, quam numerare nemo poterat, ex omni populo & tribu & lingua, vestiti omnes stolas candidas, & palmæ in manibus eorum. Vestis candida significat innocentiam, palma victoriam.

[17] Et ait quidam de senioribus ad Joannem: Isti qui sunt, [& in festo horum Martyrum habita est,] & unde venerunt? Joannes autem respondit: Domine, tu scis. Ille autem, qui ideo interrogaverat, ut doceret; Hi sunt, inquit, qui venerunt ex magna tribulatione, & laverunt stolas suas & candidas fecerunt in sanguine Agni. Qualis sanguis, fratres! Lavat sanguis iste, non maculat. Habet quidem ruborem, sed tamen non potest maculare candorem. Mirum est hoc, dilectissimi: illius enim sanguis est, de quo dicit sponsa ejus in Canticis Canticorum: Frater meus candidus & rubens. Si candidus, quare rubens? Si candidus, inquam, quare rubens? Si enim candorem innocentiæ Christi nullus peccati nævus offudit, quare sanguinem fudit? Si candidus, quare rubens? Si candidus ille nulla se iniquitatis nocte fuscavit, quare crucem immaculatus ascendit? Quæris quare? Audi Euangelium: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Vide massam, & intellige seminis causam.

[18] [aliud mortis genus eis assignat;] Massa hæc, fratres, sicut audistis, ex omni populo & tribu & lingua, ex utroque sexu, & ex omni ætate collecta est. Non senex annis jam vergentibus fractus, marcescente jugulo, tremulam cervicem subtraxit. Non anus sexu, ætate confecta dexteram cruenti percussoris effugit. Non juvenes a corona vitæ hujus dulcedo revocavit. Non exspirantium membra palpitantium parvulorum cruentus percussor perhorruit. Sed si qui fortassis infantum maternis uberibus inhiantes ferrum potuerunt persequentis evadere, oppressi ruina cadaverum maternos inter dulcedinis obiere complexus. Omnes in illo certamine coronavit, qui omnem redemit ætatem. Qualis tunc rerum species, dilectissimi! Quam cruenta ætas, per quam videbatur miseranda & horrenda cernentibus; sed pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus. Vultis nosse, quam pretiosa sit, recolite, quomodo nobis Apostolica epistola legebatur: Propterea, inquit, non confunditur de his Deus vocari Deus eorum; præparavit enim illis civitatem. O si videre possemus, quando erat de eorum trucidatione in terris tanta tristitia, quanta fuerit in illa cælesti civitate lætitia, cum, istis Martyribus ad cælum uno agmine tendentibus, cives illius beatæ civitatis, hoc est millia occurrerunt angelorum! O si videre possemus Martyres istos corpora relinquentes, tamquam lutearum domorum tecta calcantes! Et nos ergo, dilectissimi, faciamus in cælo gaudium angelis sanctis. Sancti etiam Martyres debent gaudere de nobis, quia non cessant orare pro nobis. Sed quando de nobis gaudent? Quando eos, quos veneramur, imitamur: sic enim volunt solennitates suas celebrari conventibus nostris, ut eorum pietatem lætificemus moribus nostris. Videntur ergo Martyres illi, de quibus hic sermo habetur, ex utroque sexu constare, & gladio interfecti fuisse, cum tamen Prudentius asserat, eos in fossa vivæ calcis martyrium consummasse.

[19] [quam dum Benedictini sancto Doctori abjudicant,] At Benedictini Galli in nova editione Operum S. Augustini hunc sermonem sancto Doctori abjudicarunt, eique in Appendice tomi quinti col. 377 præfixerunt sequens monitum: Sermo CCCXVII in Natali Martyrum Massæ candidæ in Appendice nunc primum collocatur. Augustinum non sapit affectata illa qualiscumque orationis elegantia, & videtur nimium apparatis verbis sermo contextus, ex illo præsertim loco; Non senex annis jam vergentibus fractus, marcescente jugulo &c. Deinde Massam candidam Augustino & Africanis celebratam, non gladio, ut istic dicitur, sed igne in fornace calcaria martyrium consummasse, eamque virorum certo numero, non autem ex omni ætate & sexu collectam, post Pontium in Actis S. Cypriani produnt Martyrologia & Prudentius in Peristephanon XIII. Hunc tamen sermonem Augustino tribuunt Romani duo Mss. codices, ejusque nomine a Baronio laudatur in notis ad Martyrologium XXIV Augusti & 1 Novembris. Eruditi veterum monumentorum indagatores judicent, an allatæ rationes sufficiant ad denegandum S. Augustino hunc sermonem, qui in duobus Mss. codicibus nomen istius sancti Doctoris præfert.

[20] [& S. Pontium pro se citant,] Interim ex illis editoribus scire velim, ubinam Pontius in genuinis S. Cypriani Actis de Massa candida meminerit. Equidem non ignoro, ante Opera S. Cypriani, quæ Pamelius & Rigaltius ediderunt, in quadam hujus sancti præsulis ac martyris Passione legi sequentia: Tempore Valeriani & Gallieni, cum gloriosum nomen Christi a gentilibus exosum, intentione maxima conaretur auferri, & esset persecutio apud urbem Romam, beatissimus Cornelius Pontificatum prædictæ urbis, summis virtutibus præditus, tunc regebat, comprehensusque a præside & diuturnis tormentis afflictus, gladio finivit temporalem vitam, percepturus a Deo sine fine perpetuam. Sed cum hoc odium fuisset etiam in Libycis terminis irrogatum, multi Christianorum populi malentes transitoriam vitam amittere, & illa, quæ a Deo promissa sunt, adipisci, diversis tormentis afflicti consummabantur. Ferunt etiam tunc a præside clibanum calcis accensum, & in ore illius prunas cum thure exhibitas, & præsidem dicere Christianis: Eligite e duobus unum; aut thura super his carbonibus offerte Jovi, aut in calcem demergimini. Tunc trecenti viri fide armati, se ictu rapidissimo, Christum Dei filium Deum fatentes, jecerunt in ignem, & inter vapores calcis pulverei sunt demersi, quos sibi Christus consecravit. Verum hæc S. Cypriani Acta interpolata sunt, ut patet ex eorum initio, cum S. Cornelius Papa Romanus ante imperium Valeriani & Gallieni vitam finiverit, quemadmodum Pagius & alii Chronologi demonstrant. Quis ergo credat, Pontium sancti Cypriani diaconum similia scripsisse, licet id editores laudati confidenter affirment?

[21] Incumbit itaque Benedictinis illis in quadam genuina Pontii lucubratione assignare superius relatam trecentorum Martyrum nostrorum historiam, [certam hujus allegationis fidem exigimus,] quam Tillemontius & ego in sinceris Actis S. Cypriani nondum reperire potuimus. Id si fecerint, omnis controversia finita est, & testimonio coævi sanctique istius viri libenter acquiescemus. Si vero illud martyrii genus in veris S. Pontii scriptis ostendere non possint, quod eos frustra quæsituros existimamus, interea nobis licebit opponere Prudentio auctorem supradicti Sermonis, quem licet Tillemontius Augustinum esse non putet, tamen tomo 4 Monument. eccles. pag. 175 episcopum Africanum huic sancto Doctori coævum fuisse suspicatur. In hac hypothesi potius credendum esset antiquo habitatori Africæ, ubi res contigit, quam Prudentio Hispano, qui ex vulgari fama istud Massæ candidæ martyrium descripsit. At tandem tentemus, an auctorem relati sermonis, sive is S. Augustinus sive alius Africæ episcopus fuerit, cum Prudentio utcumque non possimus conciliare.

[22] [& proponimus quamdam conjecturam nostram,] Non improbabiliter fieri potuit, ut hi trecenti martyres, post toleratam pro Christo mortem, ab ethnicis in vivam calcem injecti vel demersi fuerint, ne Christiani sacras eorum reliquias venerarentur. Forsan ob hanc famam, quæ ex Africa in Hispaniam migravit & eundo crevit, Aurelius Prudentius Hispanus existimavit, illos Martyres Africanos in calcem vivos dejectos fuisse vel ultro sese in eam præcipitasse. Potuerunt itaque Martyres illi gladio aut aliis suppliciis interfici, ut auctor prædicti sermonis asserit, & postea in vivam calcem demergi, quod ultimum Prudentius paulo aliter ex fama narravit. In hoc nostro systemare non negamus etymologiam Massæ candidæ, quam Prudentius & eum secuti veteres Martyrologi assignarunt. Quinimo libenter admittimus totam Usuardi annuntiationem, quæ hac die sic habet: Apud Carthaginem, trecentorum Martyrum, qui passi sunt tempore Valeriani & Galieni: Denique POST SUPPLICIA SIBI ILLATA Christum Dei Filium Deum fatentes, in clibanum calcis accensum demersi sunt; ex quo etiam candidatus ille exercitus Beatorum, Massa candida meruit nuncupari.

[23] [cui Usuardus videtur favere.] Usuardus hoc loco non dicit, illos Martyres in vivam calcem desiliisse, sed in clibanum calcis accensum demersos aut injectos esse. Dum præterea Martyrologus ille affirmat, Martyres istos post supplicia sibi illata in calcem demersos esse, videtur favere systemati nostro, quod tamen libenter deseremus, si quis alium utriusque auctoris conciliandi modum detexerit, aut probabiliorem sententiam suggesserit, eamque solidis argumentis confirmaverit. Certe eminentissimus Baronius hoc aut simili modo Prudentium conciliare cogitur cum eodem jam sæpe memorato Sermone, quem S. Augustino affirmanter adscribit. Equidem scio, hic effugium quæri posse, & ab aliquibus fortasse responderi, concionatorem illum de martyribus in genere locutum esse. Sed mihi non fit verosimile, auctorem istius Sermonis in Natali Martyrum Massæ candidæ, ut titulus in editione Benedictina habet, præsentem festivitatis materiam reliquisse, & de martyribus aliis hæc prædicasse. Quidquid demum sit de genere mortis, hos generosos Africæ Athletas cum veteribus Martyrologiis inter veros Christi martyres veneramur, & huic Commentario historico finem imponimus.

[Annotata]

* id est Cyprianus

DE SANCTO TATIONE MARTYRE
CLAUDIOPOLI IN HONORIADE PROVINCIA,

Forte sub Diocletiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Notitia loci, publica Sancti veneratio, tempus.

Tation M. Claudiopoli in Honoriade provincia (S.)

AUCTORE J. P.

Claudiopolis, nomen pluribus urbibus commune, quænam hic sit intelligenda, indicat Lambecius Commentariorum de Augustissima bibliotheca Cæsarea Vindobonensi lib. 8, [Situs loci recte ponitur] pag. 212, ubi profert textum Græcum Martyrii sancti Titionis, prout ibi vocatur, atque hæc observat in notis: Intelligitur hic Claudiopolis illa, quæ metropolis est Honoriadis regionis Cappadociæ. Vide Menæa Græcorum eodem die (XXIV Augusti) & Abrahami Ortelii Thesaurum geographicum in explicatione nominis Claudiopolis. In Menæis tamen pro ἐπαρχίας τῆς Ὁνοριάδος perperam legitur Ὀνοριάδος. Hæc ille. Eodem mendo laborat Menologium Græcorum, ab Eminentissimo Sirleto Latine redditum, & a Canisio vulgatum, in quo legitur etiam nomen provinciæ Onodiadis. Carolus a S. Paulo in Geographia sacra lib. 9, qui est de Patriarchatu Constantinopolitano, pag. 251 editionis Amstelodamensis, scribens de metropoli Honoriadis, Claudiopolis, inquit, Notitiæ antiquæ Græcæ, Bithynium dicitur Strab. lib. 12, vulgo Castromena.. Ut autem metropolim esse scias, Calogerus, Claudiopolis Ponticæ Honoriadis metropolis episcopus, subscripsit concilio Chalcedonensi, & Epictetus Constantinopolitano sub Agapeto & Menna. Porro de hac provincia, ac ejusdem metropoli tractat illustrissimus Petrus de Marca in Dissertationibus de concordia sacerdotii & imperii lib. 2, cap. 9, pag. 87 editionis Parisiensis, ac in rem nostram hæc scribit:

[2] In oppido Gangrarum rex illius gentis (Paphlagonum videlicet) Deiotarus regiam constituerat, [in Honoriade; in Romano autem Martyrologio Sanctus perperam annuntiatur alibi.] ut docuit Strabo lib. 12. Inde Gangrensi urbi conciliata est metropoleos totius gentis dignitas; quam in dispositione ecclesiastica constanter etiam retinuit. Accidit autem huic provinciæ, ut temporibus Honorii imperatoris aliquot urbibus minueretur: quæ cum tribus oppidis a Bithynia recisis, in provinciæ specialis nomen concesserunt, cui Honoriadis nomen impositum. Huic novæ provinciæ sua metropolis non defuit, nempe Claudiopolis, una ex urbibus Bithyniæ .. Ex Honoriade, & reliqua Paphlagonia, unum provinciæ corpus Justinianus constituit, ea lege, ut de dignitate ecclesiastica utriusque metropoleos nihil deperiret. Exhibetur sæpe dicta metropolis apud Carolum a S. Paulo, quem memorabam, in geographica patriarchatus Constantinopolitani descriptione, æri incisa ad pag. 205: ubi Honorias hinc Bithynia, illinc Paphlagonia clauditur, & suis limitibus ab utraque hac provincia secernitur; ab altera autem parte respicit Pontum Euxinum. Hæc cum ita sint, mirum prorsus mihi accidit, sanctum nostrum Martyrem a Baronio in Martyrologio Romano annuntiari in Isauria; præsertim cum illum e Menologio Sirleti acceperit (hoc quippe usus est Vir Eminentissimus in reformatione laudati Martyrologii) cui Menologio conformia plane sunt, quæ de loco supra disserui: e contrario Claudiopolis, quæ Seleuciæ metropoleos in Isauria est suffraganea, ut videri potest apud Carolum a S. Paulo citatum, in Notitia Patriarchatus Antiocheni, lib. XI, pag. 290 & 291; & in mappa geographica ad pag. 275; Claudiopolis, inquam, illa non consentit martyrio, quod proferemus e codice Vindobonensis bibliothecæ Cæsareæ, Menologio Sirleti, ac Menæis magnis Græcorum excusis; atque adeo debita cum reverentia recedimus a notatione loci, quæ habetur in Romano Martyrologio. Deinde non capimus, quomodo superius intelligatur a Lambecio hic Claudiopolis illa, quæ metropolis est Honoriadis regionis Cappadociæ. Neque id invenio apud Ortelium, quem citabat; sed Claudiopolis, inquit, Bithyniæ in Zygiana regione, urbs est Ptolemæo.

[3] [Colitur] En tibi nunc aliqua de cultu S. Tationis nostri apud Græcos. Menæa mox allata illum ita signant hac die: Memoria sancti martyris Tationis, subditis in ejus honorem duobus hisce versibus, quos e Græco vertimus Latine in hunc sensum:

Ἕλξει μετρήσας πολλὰ πολλὰ γῆς πλέθρα,
Ἐδὲμ λάβοις ἄμετρα πλέθρα, Τατίων.

Bene multa tractu mensus es terræ loca,
Immensa cæli spatia nunc, Tation, cape.

Forte indicat insulsum carmen, Sanctum ad se, seu ad Christum attraxisse homines in plurimis locis. Certe nec pro hac, nec pro alia, si eam velit, allusione, invenio fundamentum in Actis, nec apud Græcos, quos supra citavi. Menologium Sirleti Martyrem refert & laudat hoc modo: Commemoratio sancti Martyris Tationis, qui cum esset ex oppido Mantineo sub Claudiopoli, metropoli provinciæ Onodiadis, comprehensus a gentilibus, eo quod Christum coleret, astitit in eadem urbe Urbano præsidi. Confessus autem se Christianum esse, verberatur, & ferro cæsus, cum ad portam civitatis venisset, vocem audiens, bona, quæ illi reposita erant, nuntiantem, Domino spiritum commendavit.

[4] [apud Græcos,] Similia habentur in elogio ejus, quod exstat in Menæis excusis: paulo autem plura memorantur in Actis, ut mox videbitur. Martyrologium Arabico-Ægyptium, ex Arabico Latine translatum a Gratia Simonio Maronita, scribit: Certamen S. Datiani. In apographo nostro, quod habemus ex Ms. Menæo membranaceo Conventus S. Ludovici FF. Prædicatorum Parisiis, etiam signatur; sed die XXIII Augusti, ac modice mutato nomine: Ἀθλ. μ. Τατιανοῦ, οἴδε Τατιῶνα αὐτὸν λέγουσιν. Id est, Certamen martyris Tatiani, (alii) ipsum dicunt Tationem. De Mantineo, quod modo occurrebat, dicetur infra in Annotatis.

[5] Cæterum hic sanctus Pugil e Græcorum Menologio, ut antea indicabam, [& Latinos. Quando fuerit passus.] a Baronio transcriptus est in Martyrologio Romano: In Isauria sancti Tationis martyris, qui in persecutione Diocletiani sub Urbano præside gladio cæsus, martyrii coronam accepit. De eo etiam meminit idem Eminentissimus auctor in Annalibus ad annum Christi 305, num. 16. Quo autem idoneo teste eum affirmet passum esse sub Diocletiano, etiamsi me lateat; superius tamen hunc etiam temporis characterismum notavi cum adverbio forte, ne nullum ponerem. Habes, lector, hæc pauca, quæ de sancto isto Martyre ad meam notitiam pervenere: reliqua dabuntur in Annotatis ad Martyrium ejus, quod latinitate donabo e nostro apographo Græco, quod e codice bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis, per decursum hujus mensis identidem a nobis citato, est transcriptum.

MARTYRIUM
E codice Cæsareo bibliothecæ Vindobonensis, interprete J. P.

Tation M. Claudiopoli in Honoriade provincia (S.)

ἅγιος μάρτυς Τιτίων ἦν ἐκ τοῦ Μαντινίου, τοῦ ὑπὸ Κλαυδιούπολιν τὴν μητρόπολιν τελοῦντος. Συλληφθεὶς δὲ ὑπὸ τῶν ἑλλήνων, παρέστη ἐν τῇ εἰρημένῃ Κλαυδιουπόλει Οὐρβανῷ τῷ ἡγεμόνι. Ἐρωτηθεὶς δὲ, καὶ Χριστιανὸν ἑαυτὸν ὁμολογήσας, βάλλεται ἐν φρουρᾶ· καὶ αὖθις ὁμολογήσας τὴν εἰς Χριστὸν πίστιν, τύπτεται ξύλοις, καὶ ξέεται σιδήροις, λέγων πρὸς τὸν τύραννον· Ὅσον ἂν ξέῃς τὸ σῶμά μου, τοσοῦτον πλείους ποιεῖς τοὺς στεφάνους μοι. Καὶ αὖθις πάλιν δέρεται ξύλοις, καὶ σύρεται διὰ μέσης τῆς πόλεως· καὶ φθάσας τὴν πόλην, εσφράγισεν αὐτὴν τῷ τύπῳ τοῦ τιμίου σταυροῦ τῷ ἰδίῳ αἵματι· καὶ εὐξαμένου αὐτοῦ, ἦλθεν αὐτῷ φωνὴ ἐξ οὐρανοῦ λέγουσα· Ἀθλοφόρε Γενναῖε, ἀνέρχου εἰς τοὺς οὐρανοὺς· ἤδη γὰρ ἡτοίμασταί σοι παράδεισος τῆς τρυφῆς. Καὶ οὕτως ἀπέδωκε τὸ πνεῦμα τοῖς ἀγγέλοις, καὶ πρεσβεύει ὑπὲρ τοῦ γένους τῶν ἀνθρωπων, ὅτι τῷ Θεῷ ἡμῶν δόξα είς τοὺς αἰῶνας. Ἀμήν.

Sanctus martyr Tition erat ex Mantinio a, quod subest Claudiopoli metropoli b. Comprehensus vero a gentilibus, in dicta Claudiopoli adstitit coram præside Urbano. Interrogatus autem, ac Christianum se confessus, in custodiam injicitur: confessusque denuo Christi fidem, cæditur lignis, ac ferro raditur, ad tyrannum dicens: Quanto magis corpus meum raseris, tanto plures mihi conficis coronas. Et statim excarnificatur iterum lignis, ac per mediam raptatur civitatem: dumque pervenisset ad portam, eam forma pretiosæ crucis signavit sanguine suo; & quando orabat, vox ad eum venit de cælo, dicens: Victor generose, discede ad cælos: jam enim paratus tibi est paradisus voluptatis. Et sic tradidit angelis spiritum, & intercedit pro humano genere: quia Deo nostro gloria in secula. Amen.

ANNOTATA.

a Lambecius in Commentario prævio citatus, Sic quoque, ait, hic locus appellatur a Socrate Histor. ecclesiast. lib. 2 cap. 38 (pag. 144 editionis Valesianæ) nempe Μαντίνιον: sed ibi attribuitur Paphlagoniæ. A Suida autem vocatur Μαντίνειον. Unde & in supra citatis Græcorum Menæis pro Μαντινέου legendum est Μαντινείου. Quod vero recte, & cur, attribui possit Paphlagoniæ, collige e Commentario jam dicto.

b De hac metropoli pluribus ibidem disseruimus.

DE SS. ZENOBIO, CAPITULINO, EMERITA, ITALICA. ITEM DE SS. JUVIANO, ET JULIO MM.
ANTIOCHIÆ.

Cultus ex apographis Hieronymianis.

Zenobius M. Antiochiæ (S.)
Capitulinus M. Antiochiæ (S.)
Emerita M. Antiochiæ (S.)
Italica M. Antiochiæ (S.)
Juvianus M. Antiochiæ (S.)
Julius M. Antiochiæ (S.)

AUCTORE J. P.

Quatuor primos Sanctos annuntiat Martyrologium a Florentinio editum, [Observationes variæ in annuntiones] Antiochiæ ibidem adscriptos, sed sine titulo martyrum; quem tamen eis tribui posse opinor, Florentinium secutus, qui hæc scribit in notis: Antiochenos quatuor Martyres, in editis Martyrologiis præteritos, vetustiori Martyrol. debemus, sine ulla dissonantia in Antverpiensi & Corbeiensi confirmatos: in hoc tamen superadduntur Juvianus & Julius æque aliis ignoti. In Martyrologio Richenoviensi apud nos typis excuso notantur hac etiam die duo primi supra nominati: In Antiochia, Zenobii, & Capitolini. Die vero crastina, In Syria, Juliani: qui an idem sit cum eo, qui paullo ante vocabatur Juvianus, non habeo, unde affirmem. Rhinoviense signat hodie unum ex prædictis: In Antiochia, Zenobii. Augustanum non determinat locum: nam annuntiato in India S. Bartholomæo Apostolo, mox subdit: Alibi Genobi, Genesi mart. Nivernis Capitulini, Patricii conf., Gelderi confess. Ubi ante Nivernis poni debet Capitulini: nam SS. Patricius ac Gildardus (qui hic non recte scribitur Gilderus) ad Nivernos spectant; de quibus hac die seorsim agitur; uti & de S. Genesio M. Romano inter hodiernos Prætermissos: de quo cras a nobis tractatum iri cum Martyrologio Romano, ibidem diximus: præter quem, alius Arelatensis etiam martyr tunc inscribitur variis Fastis sacris. In ecgrapho nostro additionum Bruxellensium Mss. ad Usuardum Greveni ponitur: In Antiochia Genesi & Capitulini.

[2] Martyrologium Labbeanum corrupte sic scribit: Alibi, [horum Sanctorum.] Zonabi, Genesi martyris. Nivern. Capitulini, Patrici confessoris. Geldari confessoris. Quæ mendosa metathesis corrigenda est, ut supra dicebam in Augustano. Observa obiter, nomen Emeretæ, quod scribitur in textu ipso Martyrologii a Florentinio vulgati, a me in titulo superiore mutatum esse in Emeritæ, quod mihi magis placet, & habetur bis ita formatum ex aliis apographis apud eumdem Florentinium in notis. Antiochiæ vero, ubi sacros Pugiles annuntiavimus, extensum præcipue cupimus ad quatuor primos in eodem titulo positos; quo forte spectant etiam alii duo, non satis aliunde nobis noti, sed alteri tamen apographo, quod citabat Florentinius, superadditi. Quando itaque omnes sex Martyres nostros in catalogo Sanctorum, qui supra habetur ante hunc diem XXIV Augusti, annuntiamus Antiochiæ, intelligimus positionem istius urbis secundum explicationem modo datam. Nec alia occurrunt, quibus lectorem pluribus detinendum existimemus.

DE SS. GREGORIO, THEODORO, ET LEONE CONFESSORIBUS,
IN INSULA SAMO VEL CEPHALENIA,

Circa annum CCCLX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Immemorabilis horum trium Sanctorum cultus, Acta, ætas, locus mortis, & sacræ quorumdam reliquiæ alio translatæ.

Gregorius confessor in insula Samo vel Cephalenia (S.)
Theodorus confessor in insula Samo vel Cephalenia (S.)
Leo confessor in insula Samo vel Cephalenia (S.)

AUCTORE G. C.

Quamvis hi tres Sancti vetustioribus Martyrologis ignoti sint, tamen ab aliquot recentioribus ad hanc diem referuntur: [Immemorabilis horum Sanctorum cultus] nam in Additionibus Usuardinis, quæ Coloniæ anno Christi 1515 typis excusæ sunt, hodie sic annuntiantur: Apud Samum insulam, sanctorum Gregorii, Theodori, & Leonis confessorum, qui tempore Constantii, cum essent milites, persecutionem Arrianorum declinantes, apud præfatam insulam Christo devotissime servierunt, simulque quieverunt. Huic annuntiationi ferme consentit, & ætate proximus est Witfordus, cujus Martyrologium anno 1526 Londini Anglice impressum est. At Franciscus Maurolycus in Martyrologio suo, quod Venetiis anno 1568 edidit, eadem die XXIV Augusti ulteriorem notitiam ita adjecit: In Samo insula, sanctorum Gregorii, Theodori & Leonis confessorum, qui cum in rubeto fanoque semiruto solitarii vixissent, Constantio imperante, pariter obdormierunt in Domino; ex his duorum primorum corpora Venetiis quiescunt. Constantius Felicius hac die in Martyrologio suo Italico similia habet; sed de sacris duorum primorum Sanctorum corporibus Venetias translatis non meminit.

[2] Præterea Philippus Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, [probatur ex additionibus Usuardinis,] qui in Martyrologio Romano non sunt, eodem tres Sanctos refert his paucis verbis: In Samo insula, sanctorum confessorum Gregorii, Theodori, & Leonis. Deinde in notis ibidem situm istius insulæ describit, ut postea dicetur, & Maurolycum Feliciumque allegat. Verum quatuor isti recentiores Martyrologi non sufficerent ad probandum immemorabilem eorum cultum, nisi accederent alia antiquæ venerationis argumenta, quæ jam breviter propono. Imprimis editio Coloniensis Additionum Usuardinarum centum & pluribus annis notissimum Urbani VIII Pontificis decretum præcessit. Unde concludimus, hos tres Sanctos ab immemorabili tempore, pro quo laudatus Pontifex centum annos assignavit, publice honoratos aut in Martyrologiis annuntiatos fuisse. Insuper Additiones istæ Colonienses Usuardi desumptæ sunt ex variis antiquioribus Martyrologiis, ut editor anno 1515 in fronte libri testatur. His adde duos Actorum scriptores, videlicet Petrum Calotium & Petrum de Natalibus, qui seculo XIV floruerunt, & de quibus infra disseremus. Interim hæc nobis sufficiunt, ut isti tres Confessores Operi nostro inserantur.

[3] [ac ipsis eorum Actis,] Quo seculo Acta horum Sanctorum primum conscripta fuerint, ignoramus: nam ex illis determinare non possumus, quo tempore corpora & gesta eorum per revelationem indicata fuerint cuidam Michaëli leproso, qui sanitati restitutus Vitam illorum litteris mandasse dicitur. Nos primam istorum Sanctorum notitiam reperimus apud Petrum Calotium Dominicanum, qui ineunte seculo XIV adhuc vivebat, ut Echardus inter Scriptores Ordinis Prædicatorum recensitos tomo 1 pag. 511 tradit. Nescimus autem, unde Calotius hauserit ea, quæ de tribus illis Sanctis narrat. Etiam dubitamus, utrum ille collector Acta antiquiora & forsan simpliciora non amplificaverit: iis enim immiscet varia Sanctorum eorumdem colloquia, quæ verosimiliter ad notitiam primi biographi non pervenerunt. Quidquid sit de hac suspicione nostra, nos illa Acta ex collectaneis Calotii post hunc Commentarium prævium prælo subjiciemus, & Annotatis illustrare conabimur.

[4] [quorum compendium damus ex Petro Equilino,] Denique ignoramus, utrum Petrus Equilinus Calotio suppar Acta simpliciora præ manibus habuerit & fideliter transcripserit, an vero breviorem suam narrationem ex Calotio vel alio biographo contraxerit. Porro hæc Actorum synopsis apud Petrum Equilinum sive de Natalibus in Catalogo Sanctorum lib. 7, cap. 106 sic sonat: Gregorius, Theodorus & Leo confessores tempore Constantii imperatoris apud insulam Samum claruerunt. Qui ex partibus Orientalibus orti, quoad seculum milites imperiales, corde vero Deo militantes, pro fide Christi martyrium desiderabant pati. Gregorius enim senex veneranda canitie & sapientia decoratus, Theodorum fere triginta annorum, & Leonem adolescentem edocebat.

[5] Verum dum, hæresi Arrianorum sub Constantio vigente, [& quæ primus quidam,] edictum esset, ut omnes per universum orbem ejusdem sectæ fierent, ipsique sancti Milites Catholici, quibus erat cor unum & anima una in Domino, cum aliis suis commilitonibus apud Siciliam degerent, multis circumquaque dispersis fidelibus ob persecutionem, ipsi Sancti Cephaloniam devenerunt; & decreto habito ab aliis discedere, solique Christo militare, ad Samum insulam ibi juxta positam abierunt, ubi rubetum densissimum invenientes, iidem Sancti locum solitarium elegerunt. Sed pro tunc a commilitonibus discedere non valentes, una cum eis ad Italiam navigarunt; indeque discedentes occulte, reversi Samum, intraverunt rubetum, partemque templi vetustate dirupti ibidem repertam habitare cœperunt, pœnitentiæ operibus ac contemplationi vacantes, ubi post tempus aliquod, oratione facta, omnes eodem die feliciter obdormierunt, videlicet IX Calendas Septembris.

[6] Michaël vero ipsius insulæ nobilis & ditissimus elephantia lepra laborans, [Michaël nomine,] dum a medicis liberari non posset, ad Dei auxilium oratione confugit; cui per visum apparuerunt tres viri in specie angelica eidem mandantes, ut corpora eorum, quæ dudum inhumata jacuerant, & a porcis stercorizabantur, tumulare deberet, & sic sanitatem perciperet. Qui evigilans & nomina Sanctorum & locum ignorans, mane bubulcum reperit, qui eidem Michaël retulit, quod dum juxta rupem quamdam porcos pasceret, & unum ex grege fugientem insequeretur, miram fragrantiam sensit, ingressusque rubetum, tria corpora Sanctorum inhumata & omnino incorrupta vidit, a quibus odor ille maximus exhalabat.

[7] Ille vero ipsa esse Sanctorum corpora, qui sibi nocte apparuerant, [ex revelatione conscripsisse dicitur.] intelligens, equum ascendens, bubulco duce, locum concitus adiit, & corpora fulgentia reperit, quæ deosculans, mundationem recepit. In quo loco monasterium de proprio construxit, & ipsa corpora honorifice condidit, postquam iidem Sancti sibi apparuerunt in habitu videlicet, quo in mundo fuerant conversati, vitam & nomina sua, ac diem obitus eidem per ordinem enarrantes; quæ omnia Michaël scripturæ mandavit. Processu vero temporis duo ex ipsis corporibus a Venetis dicuntur fuisse inde levata, & Venetias ad monasterium sancti Zachariæ delata, sancti Gregorii & Theodori, ubi in eadem arcella post altare majus requiescunt una cum corpore sancti Zachariæ prophetæ patris Joannis Baptistæ; Leonis autem corpus apud Samum adhuc habetur.

[8] Ex hoc Actorum compendio præterpropter ætatem Sanctorum nostrorum colligimus: [Circa medium seculi quarti] militarunt enim sub imperatore Constantio, qui hæreticis Arianis addictissimus, post expletos viginti quatuor administrati imperii annos & varias Catholicorum persecutiones, anno Christi 361 ex hac vita discessit. Videntur autem tres isti Sancti, relicta seculari militia, post medium seculi quarti occulte ad insulam Samum transiisse, quandoquidem secundum Acta adhuc degebant cum aliis commilitonibus apud Siciliam, quam Constantius imperator primum anno Christi 352 occupavit, ut Tillemontius in Historia imperatorum tomo 4 pag. 378 ex antiquis scriptoribus narrat. Cum vero tunc S. Gregorius, ut relatum Actorum compendium testatur, esset senex veneranda canitie & sapientia decoratus, & omnes eodem die feliciter obierint, ex provecta S. Gregorii ætate conjectamus, illos in insula Samo non diu solitariam vitam duxisse, & forsan ante obitum Constantii imperatoris ad Superos migrasse. Quapropter ex conjectura mortem illorum superius in margine circa annum CCCLX notavimus. His circa tempus mortis obiter indicatis, etiam distinctiorem emortualis loci notitiam jam dare conabimur.

[9] [simul obierunt in insula Samo,] In Martyrologiis & alibi legimus, hos Sanctos hodiernos in insula Samo mortuos esse. Sed Ortelius aliique geographi passim tres hujus nominis insulas distinguunt, ita ut hinc nondum scias, ex qua Samo ad cælites migraverint. Horum vestigiis insistens Baudrandus unam earum tomo 2 Geographiæ suæ pag. 198 describit his verbis: Samos insula est Asiæ minoris in mari Ægeo, quæ & Samus, Iöniæ regioni fere adjacens Plinio, Livio & aliis; unde persæpe Samos Iönica vocatur in mari Icario. Dicta fuit etiam olim Parthenia a fluvio Parthenio, uti Anthemus & Melamphylos, teste Strabone, Dryusa Aristoteli, & Cyparissa Plinio; Imbrisos autem Stephano; nunc vero Samo ab omnibus vocatur, sub dominio Turcarum. Circuitus est LXXX millia passuum, inter Icariam insulam ad occasum XX, & Trogilium promontorium Iöniæ ad ortum versus Ephesum V millibus passuum, & a Chio insula LX millibus passuum distans in Meridiem. Urbem habet parvam Samos episcopalem sub archiepiscopo Ephesino in ejus parte orientali; & hic primum vasa fictilia fabricata fuere, teste Aulo Gellio; separatur autem ab Iönia freto Micaleo dicto.

[10] [cujus nominis tres insulas] Situm vero alterius insulæ homonymæ breviter ibidem sic assignat: Samos insula maris Ægei, Thraciæ fere adjacens Straboni & Diodoro, quæ Samothrace Ptolomæo & Melæ, Samothracia Plinio, vulgo Samandrachi dicta, Sophiano & aliis circuitus est XX milliarium, & vix XV millibus passuum distat ab ostio Hebri fluvii & ab ora littorali Thraciæ in Meridiem, Imbrum insulam versus XX & Lemnum XXXII, estque satis culta. Deinde Baudrandus ibidem tertiam ejusdem nominis insulam indicat his paucis verbis: Samos insula maris Iönii Plinio & Livio, quæ & Same vocata fuit, teste Strabone, & postea Cephalenia dicta, ubi etiam oppidum Samos, nunc excisum, & il Porto Guiscardo dictum, teste Nigro.

[11] [cum geographis distinguimus,] Denique Baudrandus inde lectorem remittit ad vocem Cephalenia, qua Samos etiam appellatur, & tomo 1 Geographiæ suæ pag. 255 de situ istius insulæ sic disserit: Cephalenia insula Ptolomæo & Plinio, quæ Cephallenia Straboni & Stephano, la Cefalonia vulgo Italis, la Cefalogne Gallis, Kiafalania Turcis, insula est Græciæ in mari Iönio inter Leucadem insulam ad Boream XII milliaribus, & Zacynthum ad Austrum XX distans. Dicta fuit etiam alias Samos, Melæna, Teleboa atque Tapsus, & episcopali dignitate insignitur sub archiepiscopo Corcyrensi; sed episcopatui Zacynthi perpetuo unitur: in hac insula incolæ Græcos ritus servant; ejus circuitus est XC milliarium, & dividitur in XIX partes, pertinentias dictas, sub dominio Reipublicæ Venetæ ab aliquot seculis, vix XXIV millibus passuum distans ab ora littorali Peloponnesi in occasum, estque prope Echinadas insulas, & ab ipsa pendet Ithaca insula in viciniis, teste Thoma Porcaccio. Olim quatuor habuit urbes, nunc tantum villas & pagos cum castro in colle Cephalenia dicto Cefalonia, a quo ad sex milliaria inest portus Argostoli dictus & peramplus in ora Australi insulæ, in qua vix quinquaginta Catholici inveniuntur.

[12] Ex ipso Cephaloniæ vel Zefaloniæ nomine, quod in relato Vitæ compendio & Actis infra edendis exprimitur, [& contra opinionem Ferrarii] haud dubie perspicax lector statim concludet, hos tres Sanctos in tertia insula Samo habitasse & obiisse. Propterea in titulo hujus Commentarii ad distinctius indicandam mortis palæstram, Sanctos illos in insula Samo vel Cephalenia collocavimus. Attamen Philippus Ferrarius in Nova topographia Martyrologii Romani pag. 112 aliam Samum morti illorum assignat, eamque insulam describit ibidem his verbis: Samos, Samo, insula maris Ægæi seu maris Icarii nobilis, Iöniæ adjacens, longa quasi XL millibus passuum; inter Icariam insulam ad occasum & Trogilium promontorium Iöniæ; a quo in occasum ad V millia passuum tantum recedit (adeo continenti vicina est) ab Epheso & ostio Caystri vix XX millibus passuum; circuitu ad LXXXVII millia passuum. Omnium rerum feracissima, infelix vino. Urbem habet ejusdem nominis episcopalem quondam clarissimam; sed cives ob frequentes piratarum infestationes, Chium insulam in Circium ad XXX millia passuum distantem demigrarunt. Deinde tres istos Sanctos ibi ad diem XXIV Augusti nominatim refert, & ex Maurolyco monet, corpora duorum posteriorum Venetiis quiescere.

[13] Laudatus Ferrarius in notis ad hodiernam Catalogi sui generalis annuntiationem de situ ejusdem insulæ meminit, [obitum illorum collocamus in tertia insula,] & superiorem descriptionem suam sic contrahit: Samus nomen adhuc retinens antiquum, insula est maris Ægæi cum civitate episcopali ejusdem nominis; Iöniæ adjacens, Epheso proxima, a Trogino promontorio XL tantum stadiis distans; circuitu LXXXVII millium passuum, variis nominibus appellata, Parthenia, Anthemusa, Cyparissia, teste Plinio lib. 5 cap. 31, Strabone lib. 10 & aliis. Ex diversis hisce nominibus & aliis circumstantiis patet, hic assignari illam insulam Samum, cujus situm & nomina primo loco superius ex Baudrando retulimus. Sed videtur hæc Ferrarii opinio a vera mortis illorum palæstra aberrare, ut in Annotatis & alibi obiter observabimus. Præterea Ferrarius secum non concordat circa Venetam sacrorum corporum translationem, cujus tempus ignoratur, & de qua nunc agemus.

[14] Acta ex collectaneis Petri Calotii inferius edenda de sacris horum Confessorum reliquiis alio translatis omnino tacent. [ex qua postmodum sacræ quorumdam reliquiæ] Sed Petrus Equilinus ex traditione quadam timide asserit, corpora SS. Gregorii & Theodori Venetias advecta fuisse, & ibidem in monasterio S. Zachariæ quiescere, sicut superius num. 7 ex Equilino retulimus. Hunc præ manibus habuit Ferrarius, dum in notis ad Catalogum generalem Sanctorum hac die sic scribit: Corpora Gregorii & Theodori Venetias translata ibi condita sunt, & venerationem habent. At nescimus, quomodo Ferrarius secum conciliari possit, dum in Nova topographia Martyrologii Romani pag. 112 post nomina sanctorum Gregorii, Theodori & Leonis ordine consueto collocata, citato Maurolyco, addit has tres voces: Corpora posteriorum Venetiis. Cum Maurolycus a nobis supra allegatus diserte dicat, corpora duorum primorum Venetiis quiescere, clementer hanc Ferrarii contradictionem imputamus typothetæ, qui forsan posteriorum pro duorum primorum vel priorum posuerit.

[15] [(nescimus, quo tempore)] At cujuscumque sit hic error, Ferdinandus Ughellus in Italia sacra novissimæ editionis Venetæ tomo 5 Col. recensens alia Sanctorum corpora, quæ Venetias aliunde advecta dicuntur, occasione alterius Sancti de translatione solius S. Theodori hodierni simul ita meminit: Thomas eremita ex Thracia advectus ad sancti Zachariæ cum Theodoro confessore ex Samo insula transportato. Etiam Janningus noster, qui Venetiis anno 1686 sacras reliquias monasterii S. Zachariæ curiosius inspexit, in Ms. Itinerario suo mentionem solius S. Theodori facit his verbis: In tertio, quod proxime sequitur, altari, in capsa marmorea exterius, interiori autem parte lignea cum ostio inaurato, quiescunt caput & aliquot ossa S. Theodori confessoris, de quo nihil fit in Officio; atque corpus S. Gregorii Nazianzeni (si Romani patiantur) divite panno coopertum. Pelle fere totum vestitur; manus in modum crucis transversæ jacent, ubi collum pectori committitur, ut figuram orantis præferant.

[16] [Venetias translatæ fuerunt.] Cum Romani corpus S. Gregorii Nazianzeni multis argumentis sibi vindicent, ut in Opere nostro ad diem IX Maii, sive tomo 2 istius mensis pag. 454 & sequentibus videre est, facile quispiam suspicari posset, hodierno S. Gregorio cognomen Nazianzeni ab aliquibus Venetis additum esse, & hanc popularem traditionem demum novissimis hisce temporibus invaluisse. Nihil certi in hac controversia statuimus; sed tantum Venetos rogamus, ut antiqua suæ possessionis argumenta proferant, etiamsi suspicemur, illos talia instrumenta non inventuros, eo quod Janningus noster in laudato suo Ms. Itinerario post enumeratas reliquias, quas in monasterio S. Zachariæ viderat, notaverit sequentia: De prædictis omnibus in sancti Zachariæ conservatis reliquiis earumque translatione primaria Venetias nihil scripto probare possunt, causantes incendium omnia consumpsisse. Quod affirmant, ex nuda traditione affirmant. Ultima plerarumque translatio ad arcas novas marmoreas, quæ ante paucos annos facta fuit, præsente Vicario, privata fuit, in eaque a vicario probatæ, quantum traditio sinit, fuerunt, & permissæ exponi venerationi. At saltem propter traditionem Venetam credimus, quasdam horum Sanctorum reliquias ex insula Samo sive Cephalenia Venetias advecta fuisse, tum quod eam insulam Veneti diu possederint, tum quod hæc opinio nostra confirmetur ex Actis, quæ jam prælo subjicimus.

ACTA
collectore Petro Calotio Dominicano,
Ex codice 929, parte 2, fol. 128.

Gregorius confessor in insula Samo vel Cephalenia (S.)
Theodorus confessor in insula Samo vel Cephalenia (S.)
Leo confessor in insula Samo vel Cephalenia (S.)

BHL Number: 3675

EX MS.

[Sub imperatore Constantio Ariano] Gregorius, Theodorus & Leo orti in Oriente, quoad sæculum habitus militaris (erant enim militiæ imperialis) corde Deo quotidie adhærentes cum omni sanctitate & patientia, sobrietate & abstinentia, uno spiritu conjuncti, vitam ac passiones Sanctorum, quas legerant, imitari cupiebant, tantæque erant sanctitatis, ut merito mundi lumina, ac terreni angeli viderentur, & dicerentur. Quodam die ait Gregorius sociis suis: Quantum possumus, studeamus Dei facere voluntatem, ut ejus adoptionis fratres esse mereamur. Illo autem tempore nefanda vigebat hæresis Ariana, scilicet tempore Constantii hæretici, filii Constantini Maximi, qui erat tunc temporis hæresiarcha a: qui per Siciliam b & ceteras imperii sui partes edictum direxit, ut omnes ejusdem pravæ sectæ essent.

[2] Audientes hæc Græciæ milites, qui tunc erant apud Siciliam, [hi tres Sancti pie militabant;] contristati sunt, valde timen tes, se pravæ illius hæresis vitio inquinari. Quo scilicet metu compulsi per diversas terrarum partes fugientes, dispersi sunt. Tunc nequissimus princeps mittens Byzantium quemdam suum primatem, præcepit, ut congregatio popularis suam hæresim per provincias divulgaret: qui accepta auctoritate venit Byzantium, & ibi congregato populo imperiale edictum implere studebat. Quo cognito milites, in quorum isti comitatu degebant, quia Catholici erant, in terrorem conversi, qui ad Italiam proficisci decreverant, apud insulam Zefaloniam c morati sunt. Qui trium præfatorum abstinentiam & virtutes videntes, æmulari eos cœperunt. Et quidam eos maximæ venerationi habebant, nihil in eis non divinum videntes. Erat namque B. Gregorius vir senex ac veneranda canitie decoratus, sapientia, ultra quam dici potest, repletus. Sanctus vero Theodorus fere triginta annorum; venerabilis denique Leo adhuc adolescentiæ flore nitebat.

[3] Tunc Gregorius ait aliis duobus: Ecce locum, ut reor, [sed propter ejus persecutionem adversus Catholicos,] nobis a Domino præparatum: quare separemur ab istis, qui nostra facta quotidie æmulantur; quia Dominus ait: Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum d. Hic igitur diem expectemus extremum, ut in futura vita simul esse mereamur. Et assentientibus Theodoro & Leone oscu lati sunt se osculo sancto: & accipientes victui necessaria, quæ habebant in navi, ab aliis recedere decreverunt; ea quæ sunt animæ utilia, & ad Dei regnum ducentia, quotidie colloquentes, perficientes, ita ut mores hominum excederent, & vitam angelicam viderentur imitari. Nam in usu ciborum nihil deliciarum præter poma habebant.

[4] In insula illa e vallis est ab Oriente, quæ Samus f dicitur: cui adjacet alia insula Thous g, in qua vallis est Compatrum h dicta. Exeuntes igitur ipsi, ut viderent, in insulam, dum perambularent præfatam vallem Samum, [decreverunt vitam solitariam agere,] viderunt rubum quemdam parvum, sed densissimum. Tunc Gregorius agitans caput ingemuit; quod Theodorus intuens ait: O dulcissime frater, cur turbaris & gemis? Cui ille: O qualis cogitatio mihi a Domino inspirata est, si esset, qui me sequi voluisset! Cumque ille se sectatorem promitteret, ait: En locus, Theodore, in quo, qui salvari cupit, potest optime commorari. Respondit Theodorus: Si possibile esset, me paratum haberes: nam audivi in Euangelio legi, angustam esse viam, per quam itur ad cælum. Et nos cur hoc non tentemus agere? Et Leo ait: Quid dubitamus, fratres; scimus enim, quod arcta est via, quæ ducit ad vitam; nam si adhuc in terrena militia fuissemus, pro mortali homine morti nos tradere non dubitaremus; quanto magis pro animabus nostris nos certare oportet, atque pro spe futuræ gloriæ, quam habuerunt Sancti. Nonne & ipsi ex eadem, qua nos, materia sunt formati? Studeamus igitur imitari eos, ut divino adjutorio ad eorum valeamus consortium pervenire.

[5] [relictaque militia,] Et gavisi & versi ad Orientem, Deum inter se mediatorem instituunt. Tunc pugnis pectora tundentes, & oculos ad cælum levantes oraverunt Deum, ut hunc locum eis consecrare dignaretur, ut ibi usque ad diem exitus sui, sua protecti dextera, illæsi manere mererentur. Tunc genua flectentes & capita in terram ponentes suasque animas Domino commendantes, signoque crucis se munientes recesserunt inde. Et quia adhuc militum consortium declinare nequibant, navim cum eis egressi *, Dei gratia protegente, ad Italiam pervenerunt, ibique solito more humilitatem, patientiamque sectantes, abstinentiam ciborum & verborum in tantum servabant, ut omnes commilitones stuperent. Orationi incessanter incumbentes precabantur Deum, ut eorum votum impleret. Non multo post ad eamdem insulam sunt reversi, Deo duce, commilitonibus suis ignorantibus locum.

[6] [secesserunt ad insulam Samum,] Cumque quidam eorum eos quæreret, & non inveniret, contristatus hoc suo tribuno nuntiavit; qui conturbatus cogitare cœpit, cujus rei causa aufugere decrevissent; & studiose percontatus est suos, si quisquam eorum aliquid molestiæ eis intulisset, vel si alicujus ministerio latibula petivissent. Cumque omnes negarent, ait: Senem illum sapientem novi, & bonis moribus adornatum, quem ceteros persuasisse reor. Ad hoc quidam [ex] astantibus ait: O quam beati illi, qui terrenæ militiæ renuntiantes soli Deo servire decreverunt! nam nos vidimus eos semper, quæ Dei sunt, & quæ ad animarum salutem pertinent, agere & tractare. Unde conjicere possumus, eos non ob aliud, nisi ut libere Deo possint servire, a nostro consortio segregatos. Quod tribunus audiens, gratias egit Deo, & benedicens illis, navim cum suis ingressus proprium iter egit.

[7] [in quasimul omnes mortui sunt,] Sancti vero illi ad optatum locum pervenientes gavisi sunt, [propter] rubum, in quo invenerunt partem templi vetustate diruti. Quo viso, amplioris lætitiæ gaudio sunt repleti, atque exultantes canebant: Hæc requies mea in seculum seculi &c. Ubi cum post viæ laborem resedissent, more solito cœperunt Sanctorum priscorum memoriam agere eorumque pressuras & augustias, quas in ergastulis, speluncis vel cavernis terræ sustinuerant, lacrymabili memoria recordari, & qualiter post tot & tantas tribulationes æternæ retributionis gloriam recepissent. Et hoc conferentes, lacrymas fundere non cessabant. Et postquam illic aliquo tempore fuerant Domino militantes, quadam die ait B. Gregorius: Charissimi fratres, fixi in continua oratione maneamus, & postulemus a Domino, quatenus in pace dignetur suscipere animas nostras. Et conversi ad Orientem orabant dicentes: De profundis clamavi ad te, Domine, &c. Et iterum: Respice, Domine, super indignos famulos tuos; quia in te confidimus, te laudamus, te adoramus. Post hæc singuli tacite oraverunt. Et his finitis, una voce dixerunt: Sperantes in Domino misericordia circumdabit: quo versiculo dicto, humi se dederunt, & mox sanctissimas animas cælo reddiderunt i.

[8] Quorum gloriosa corpora per plurima annorum spatia k omnibus incognita fuerunt. [ibique postea quidam leprosus] Michaël, ditissimus & nobilissimus vir illius insulæ elephantino l morbo acriter laborans, qui in medicos multa expenderat, & nihil adjutorii sentiebat, quasi omnibus consumptis desperatus de salute humanitus, ad Deum se convertit orans & dicens hoc suis demeritis meruisse; sed illius misericordiam invocabat, qui per Helysæum prophetam Naamam curavit a lepra, ut se quoque liberare dignaretur. Cumque his dictis, lacrymis madefactus, & suspiriis affectus membra dedisset sopori, astiterunt ei præfati viri in angelica specie, ei dicentes: Cur angustiaris, o homo, & afficeris tædio? Surge & vide, ubi sumus; & eripe nos ab infestatione porcorum, qui nos suis stercoribus quotidie infestare non cessant. Quod si feceris, retribuetur tibi; sin autem, deteriora patieris. Tunc ille expergefactus, lætus de visione, stolidum se & miserum dicebat, qui eorum nomina non quæsisset.

[9] Mane vero facto domum egrediens obvium habuit quemdam subulcum currentem, [sacra eorum corpora per revelationem invenit,] & quod viderat nuntiare cupientem. Cui cum retulisset dicens; Eram in Samo porcos pascens, & unus eorum, relicto grege, cœpit fugere: quem cum persequens currerem, miri odoris fragrantiam sensi; porcus vero ad densissimum rubum perveniens, eum ingressus est: quem ego timens perdere, virtute qua potui, insecutus sum. Et ingressus vidi quamdam partem antiqui templi, & tria corpora mortuorum, quæ mihi non hujus ætatis hominum fuisse videntur; a quibus odor exibat, quæ, ut reor antiquorum Sanctorum sunt pignora. Quo audito, Michaël gaudio magno repletus, credens illorum esse corpora, qui illa nocte ei apparuerant; equum sibi paratum ascendens cucurrit ad Samum, & anxius discurrens, vidit rubum, & tantam sensit odoris fragrantiam, quantam numquam se sensisse meminerat.

[10] Tunc laudans Deum, accessit ad rubum, equo dimisso, [& sanitati restitutus, Acta illorum scripsisse fertur.] in quo sancta tria corpora veluti sidera fulgentia jacebant: & prostratus humi, pedes eorum osculari cœpit. Cumque diutissime eos lacrymis rigans lamberet, subito fugata lepra, integerrimæ redditus est saluti. Et rediens domum, præcepit famulis suis, ut locum illum * studiosissime mundaretur. Quo facto, monasterium ibi ad eorum honorem constituit. Non post multos dies apparuerunt ei gloriosi Athletæ Christi in ea specie & habitu, quo fuerant conversati in mundo, eique propria nomina ac vitæ conversationem per ordinem narraverunt. Quæ omnia idem Michaël ad futurorum notitiam studiose conscripsit m. Revelati sunt autem decimo quarto Kal. Septembris n; quo die pretiosas animas Deo dederunt.

ANNOTATA.

a Nomen hæresiarchæ potius convenit Ario, quam Constantio imperatori, quamvis hic princeps Arianis impense faverit. Forte biographus ad Græcam etymologiam alludens, Constantium hæresiarcham, id est, hæresis principem sive præcipuum fautorem nominare voluit.

b In Commentario prævio num. 8 indicavimus, quo tempore Constantius imperator Sicilia potitus fuerit.

c Hanc insulam in Commentario prævio descripsimus, & ex hoc nomine contra opinionem Ferrarii collegimus, hos Sanctos in tertia insula Samo solitariam vitam duxisse, ac mortuos esse.

d Hæc ratio separationis ab aliis, qui virtutes horum Sanctorum imitabantur, frivola videtur. Sed suspicamur, S. Gregorium ita loquentem induci ab ipso Actorum collectore, qui nimis litteraliter & stricte hunc sacræ Scripturætextum intellexit: nam Christus etiam est in medio plurium, qui in nomine ejus congregati sunt.

e Hæc insula tum Samos tum Cephalenia passim appellatur, ut in Commentario prævio diximus, & in mappis geographicis videre est.

f Quamvis ipsa Cephalenia etiam Samos vocetur, tamen in Geographia Blaviana hæc insula dividitur in novemdecim partes, ex quibus una Samo nominatur. Forsan illo nomine vallis hic nominata indicatur.

g In Mappis geographicis recentioribus non procul a Cephalenia exprimitur insula Thoæ, quam suspicor esse eamdem cum Thoo hic indicata.

h In Mappis Janssonianis proxima Cephaleniæ vel Samo Jönicæ collocatur insula vulgo dicta Valcompare, de qua Ortelius ad nomen Ithacæ in Thesauro suo geographico sic disserit: Ithaca Ἰθάκη Ptolomæo insula est Iönii maris juxta Cephaleniam, Ulyssis patria, Valle di Compare hodie, Sophiano & aliis testibus. Similia recentiores geographi tradunt. Quare forsan in nostro Actorum apographo Vallis Compatrum pro Comparum oscitantia amanuensis scriptum est. Porro ex omnibus his adjunctis intrepide concludimus, hic de tertia Samo sive Cephalenia insula sermonem esse.

i Quis facile credat, has orationes & Sanctorum colloquia, minutioresque narrationis circumstantias ab ipsis Sanctis Michaëli revelatas fuisse? Quare num. 3 Commentarii prævii monuimus, forsan has minutias ab Actorum collectore ornatus gratia adjunctas esse.

k Cum collector Actorum hoc loco indeterminate dicat, corpora horum Sanctorum per plurima annorum spatia omnibus ignota jacuisse, scire non possumus, quo tempore eadem inventa fuerint.

l Morbus elephantinus est species lepræ, quæ elephantiasis nominatur, eo quod cutem ægri corio elephantis similem reddat, ut Castellus in Lexico medico testatur.

m Hic est primus Actorum scriptor, cujus fide omnia nituntur, & ex quo Petrus Calotius & Petrus de Natalibus suam narrationem haurire debuerunt. At utinam hi collectores distinctius ætatem & auctoritatem istius biographi indicassent!

n Die XIX Augusti, qui hic notatur, de his Sanctis obiter inter prætermissos mentionem fecimus, & eos distulimus usque ad hodiernum diem, quo Petrus Equilinus illos obiisse affirmat.

* forte ingressi

* locus ille

DE S. IRCHARDO, SEU ERTHADO VEL ERCHADO, EP. ET CONF.
IN SCOTIA

Post seculum V.

SYLLOGE HISTORICA.
Sancti hujus memoria in recentioribus Menologiis, legitimus cultus ex Breviario Aberdonensi, & incerta ætas.

Irchardus ep. & conf. in Scotia (S.)

BHL Number: 4454

AUCTORE G. C.

Sanctus in titulo propositus, a die XXIV Julii ad hanc diem remissus aut dilatus est, [Hic Sanctus memoratur in Martyrologiis recentioribus,] eo quod in Menologiis quibusdam annuntietur utroque illo die: nam Dempsterus in Menologio suo Scotico ad diem XXIV Julii sic de illo meminit: In Scotia Erthadi episcopi, qui regi piissimo Malcolmo I charus fuit. Dein die XXIV Augusti memoriam ejusdem repetit his paucis verbis: Natalis Erthadi episcopi. Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui non sunt in Martyrologio Romano, Dempsterum secutus est, & utroque isto die eumdem Sanctum memoravit. Sed apud Camerarium lib. 3 de Scotorum pietate pag. 168 tantummodo die XXIV Augusti sanctus Erchadus vel Erthadus episcopus in Scotia annuntiatur.

[2] His accedit Patricius Ninianus Wemyß, eruditus Societatis nostræ sacerdos, [& colitur in Breviario Aberdonensi,] natione Scotus, qui in Ms. Menologio Scotico, quod Museo nostro benevole communicavit, ad eamdem diem XXIV Augusti testatur, memoriam hujus sancti Præsulis in antiquis Fastis Scoticis legi. Cum ætatem & auctoritatem horum Fastorum ignoremus, nobis hic hæreret aqua circa immemorabilem & legitimum S Erthadi cultum, quem Martyrologi recentiores hactenus allegati nondum satis clare demonstrant. Sed opportune nos ea solicitudine liberat Breviarium Aberdonense quod anno 1509 impressum est, & in quo ad honorem S. Irchardi vel Erchadi legitur sequens collecta vel oratio: Omnipotens & misericors Deus, qui per fidem tui pontificis Irchardi Pictos a Gallorum servitute liberasti, concede omnibus eumdem devote quærentibus ab omni inimicorum fraude & æterna damnatione liberari. Per Dominum &c.

[3] Quinam fuerint hi Picti, quos Sanctus noster a Gallorum servitute liberavit, [quod ab immemorabili tempore] intelligetur ex propriis ejusdem Breviarii lectionibus, in quibus gesta sancti Præsulis ita narrantur: Lectio I. Inter barbaras & indoctas gentes oriundus fuit B. Irchardus in Tolmaid in Kinkardin Oneyll; qui sanctam & celebrem a puerili ætate incepit vitam, continue sceleratorum ac nefandorum omnium mores & vitia reprehendens detestansque, ac abominabiles habuit, Deique præceptis, vigiliis & orationibus semper inhærens, suam in jejuniis carnem afflixit. Lectio II. Audiens autem B. Ternanus beati Irchardi vitam & mores fore laudabiles, est ab eodem in sacerdotem ordinatus. Suis causantibus autem prærogativis, quoad sua jurisdictione alio exercenda & gubernanda beatum Irchardum prout merito in coadjutorem & pœnitentiarum per universam ejus provinciam elegit, qui in hujusmodi officio exactissimam diligentiam exhibuit.

[4] [de illo recitat Lectiones proprias,] Lectio III. Post paucos autem dies, beato Gregorio universalis Ecclesiæ sedem regente, Romam petiit. Cognito de tanti Viri sanctitate, beatus Gregorius ipsum Irchardum maximo cum honore in episcopum consecravit, qui non minus in virtutibus & sanctitate omnibus in morum honestate præbens exemplar perseveravit. Tandem primo a sancto Papa facultate & benedictione obtentis, ad Scotiam reversus est. Lectio IV. Rediens autem sanctus Irchardus per Pictaviam Pictos multum per Gallos vidit subjugatos & in servitutem redactos; pietate motus de eorum adversitate, humilis consultor per triennium ibidem moram traxit, cujus sanctitate, prudentia, fide & oratione dictam Pictaviensem gentem in pristinam libertatem reduxit & liberavit.

[5] [quibus Acta ejus narrantur] Lectio V. Quibus peractis eo ægrotante, a Deo humiliter postulavit, se non visurum mortem, donec propriam patriam, unde egressus est, videret. Iter continuando per partes Angliæ & Scotiæ paulisper prædicando usque ad congeriem in monte de Kinkardin Oneyll in Scotia pervenit, ubi honorifice a suis patriotis exceptus est. Ipse vero Dei Sanctus, ejus * mortem appropinquare intelligens, & petitionem a Deo sibi concessam impletam fuisse, suis ministris præcepit, ut, eo viam universæ carnis ingresso, suum funus in quadam biga poneretur, & stricte mandavit, ut ubicumque dicta biga quiesceret, suum corpus ibidem sepeliri jussit *. Hoc facto, Deo animam commendando de hoc mundo sublatus est. Lectio VI. Deinde ministri ejusdem Viri sancti, sicut eis jussum fuerat, corpus exanime in biga rotarum levaverunt. Quo facto, biga cum corpore ultro & sponte, nullo movente, se ultra Dee fluvium in satis notabili distantia, ubi nunc insignis ecclesia, quæ Kinkardin dicta construitur, movebatur, ac ibidem immobilis permansit. Demum corpus de præfata deponentes biga, ibidem digno cum honore dederunt sepulturæ, quod in præsens usquequo requiescit.

[6] [vitioso stylo,] Quædam in his Lectionibus observanda occurrunt, ac primo quidem statim ultro experimur, in iis periodos Latinas adeo vitiosas ac misere luxatas esse, ut subinde substantia rei vix intelligatur. Ignoramus, utrum hæc vitia typothetæ, an imperito amanuensi tribuenda sint: has enim lectiones ab ignoto amanuensi tantum transcriptas habemus, & ipsa Breviarii editione caremus, adeoque frequentia constructionis aut impressionis errata facile & secure emendare non possumus. Itaque lectori æque ac nobis divinandum est, quomodo ea melius ac verius ad sensum ecclesiæ Aberdonensis corrigi queant. Porro distincte non indagamus natalem Sancti nostri locum dictum Tolmaid, quamvis hunc utcumque colligimus ex nomine Kinkardin, quod in geographicis hodiernæ Scotiæ mappis exprimitur. Omissis itaque similibus minoris momenti quæstiunculis, operæ pretium est breviter examinare ætatem duorum Sanctorum, qui in his lectionibus nominantur, & cum S. Irchardo vixisse dicuntur: nam ex ea præterpropter statuendum esset, quo circiter tempore Sanctus noster hodiernus floruerit. Sed ea chronotaxis habet inextricabilem difficultatem, si Lectiones propriæ Breviarii Aberdonensis ubique veritatem historicam contineant, ut jam videbimus.

[7] Lectio secunda superius relata innuit, a sancto Ternano Pictorum in Britannia episcopo S. Irchardum sacerdotio initiatum fuisse. [& in quibus occurrit difficultas chronologica,] Vixit autem seculo quinto sanctus Ternanus, qui subinde etiam Teruanus appellatur, & traditur fuisse discipulus S. Palladii, quem Cælestinus I Pontifex anno Christi 431 ad Scotos aut Hibernos instruendos misit, ut in Opere nostro ad diem XII Junii & VI Julii licet videre. Huic traditioni consentiunt passim scriptores Scoti, inter quos Hector Boëthius in Historia Scotorum circa finem libri septimi sic ad rem nostram scribit: Palladius Servanum episcopum ad Orcadas insulas missum (Acta hujus sancti præsulis in Opere nostro ad diem primam Julii illustrata sunt) ut populum rudem Christiana pietate institueret, creavit; & Teruanum, quem infantem lustrico laverat fonte, Pictorum archiepiscopum constituit. Illustrissimus Joannes Leslæus episcopus Rossensis in Opere de Rebus gestis Scotorum lib. 4, apud nos pag. 137 hanc rem fusius exponit.

[8] Hos secutus est Thomas Dempsterus, dum in Historia ecclesiastica gentis Scotorum lib. 18, [quam nec cum opinione Dempsteri,] pag. 607 de S. Ternano tradit sequentia: Sanctus Teruanus sancti Palladii Scotorum apostoli discipulus, & Servani Orcadum apostoli collega, & Pictorum apostolus, quos idolorum ea adhuc ætate cultui deditos incredibili studio morumque sanctimonia ad veram religionem convertit, Joanni Leslæo archiepiscopus est… Hunc, etsi Martyrologii tabulis non adscriptum, nostrates religioso semper obsequio coluerunt, templumque Abernethæ cathedrale ei dicatum, ac multa alia in eo regno. Scripsit Exhortationes ad Pictos lib. 1; Contra Pelagianos lib. 1; Homilias ex sacra Scriptura lib. 1. Claruit anno CDXL. Obiit Abernethæ, quæ Pictorum regia, ubi sacratissimas ejus reliquias totius regni populus religiosa frequentatione venerabatur.

[9] [aliorumque scriptorum,] Nunc audi Dempsterum, qui in eadem Historia ecclesiastica gentis Scotorum lib. 5, pag. 244 hodiernum S. Irchardum vel Erthadum inter scriptores Scotos recenset, & ætatem ejus assignat his verbis: Sanctus Erthadus, mira vitæ sanctimonia episcopus in Scotia, scripsit Lecturas in Biblia, lib. 1; De divina essentia, lib. 1; Allegorias sacras lib. 1. Floruit anno CMXXXIII. Colitur pie XXIV Julii. Quidquid sit de memoratis utriusque Sancti lucubrationibus, earum fidem relinquimus penes Dempsterum, cujus auctoritas apud nos exiguum pondus habet, & longe diversam utriusque hujus Sancti ætatem dumtaxat observamus. Si sanctus Ternanus seculo V & S. Irchardus seculo X floruerit, quomodo S. Irchardus noster potuit a sancto Ternano præsule sacerdos consecrari, quemadmodum Lectiones Breviarii Aberdonensis affirmant? Oportet igitur hanc Breviarii Aberdonensis assertionem falsam esse, vel Dempsterum in signanda alterutrius Sancti ætate vehementer errasse.

[10] [nec cum ipso Breviario conciliare possumus,] Quinimo Lectiones istius Breviarii secum pugnant, dum in iis dicitur S. Irchardus a sancto Ternano sacerdos ordinatus esse, & non diu post sacerdotalem consecrationem receptam ad urbem Romanam venisse, beato Gregorio universalis Ecclesiæ sedem regente. Quomodo hæc conciliabuntur, si S. Ternanus secundum scriptores Scotos anno 440 claruerit, & B. Gregorius I sive Magnus tantum anno 590 cathedram Romanam ascenderit, ut exactiores chronologi demonstrant? Si autem cum Dempstero dicas, S. Irchardum floruisse anno 933 sub Malcolmo I Scotorum rege, & huic principi charum fuisse, duplex istud Breviarii Aberdonensis assertum prorsus evertis: nam multis annis ante & post regnum Malcolmi I Scotorum regis nullus Romanus Pontifex, nomine Gregorius, Apostolicam S. Petri sedem occupavit.

[11] [ac ideo eruditis Scotis dissolvendam relinquimus.] Ingenue fatemur, propter has tricas chronologicas a nobis Breviarium Aberdonense nec secum nec cum opinione aliorum scriptorum posse conciliari. Quare veteribus historiæ Scotiæ monumentis destituti, superius ad marginem hujus sylloges obitum S. Irchardi post seculum quintum vago loquendi modo coacti fuimus collocare, donec certiorem ejusdem Sancti ætatem assignaverint eruditi Scoti, quibus hos nodos chronologicos solvendos aut dissecandos proposuimus, cum nos iis extricandis impares simus. Sed hos eruditos historiæ Scoticæ indagatores præmonemus, ut solidis argumentis sententiam suam probare & Breviario Aberdonensi vetustiora monumenta proferre meminerint. Cum igitur plura de sancto illo Præsule non suppetant, huic syllogæ finem imponimus.

[Annotata]

* lege suam

* lege juberent.

DE S. EPTADIO PRESB. ET CONF.
APUD MONTEM-TOLONUM IN TERRITORIO AUGUSTODUNENSI,

Ante medium seculi VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Eptadius conf. apud Montem Telonum in territorio Augustodunensi (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Intricata hujus Sancti annuntiatio in diversis Martyrologiis, & controversia de vero vitæ instituto.

Quamvis hic Sanctus circa finem seculi quinti & initium sequentis in Gallia floruerit, tamen historicis Gallis parum notus videtur, [Hic Sanctus variis diebus,] cum plerique de eo nullam mentionem faciant. Illum diversis diebus ac modis annuntiant aliqua Martyrologia, inter quæ modernum Parisiense die XXII Augusti sic habet: Apud Montem-Tolonum in territorio Augustodunensi, sancti Eptadii presbyteri. Nescio, cur Castellanus hunc S. Eptadium laurea martyrii donaverit, dum eodem die in Martyrologio suo universali illum celebrat annuntiatione Gallica, quæ Latine sic sonat: Monte Telonis (Gallice Montelon nominat) in diœcesi Augustodunensi sanctus Eptadius MARTYR, qui ibidem a seculo decimo ecclesiam sui nominis habebat. Equidem libenter admitto, jam seculo decimo extitisse ecclesiam, quæ ab hoc Sancto nomen accepit. Imo Mabillonius in Annalibus Benedictinis ad annum Christi 843 num. 67 meminit de monasterio diœcesis Augustoaunensis, quod tunc nomen S. Eptadii gerebat. Sed hactenus alibi nusquam legi, hunc Sanctum martyrio coronatum fuisse, quemadmodum ex infra dicendis patebit.

[2] Plures Martyrologi annuam S. Eptadii memoriam usque ad diem XXIV Augusti differunt, [locis ac modis] mutatoque nonnihil ipsius nomine, alium mortis aut forte venerationis locum ei assignant, inter quos Maurolycus hac die tradit sequentia: In agro Eduensi Cerviduno cœnobio Neptadii presbyteri. Verosimiliter hunc secuti sunt Martyrologi Benedictini, Wionus, Menardus, Antonius de Heredia & alii, qui hunc Sanctum eodem die memorant, ac Ordini suo monastico adscribunt. Ex omnibus audiatur solus Gabriel Bucelinus, qui hodie in Menologio suo Benedictino illum annuntiat his verbis: Apud Heduos in monasterio Cervidunensi, sancti Neptadii presbyteri & monachi; de quo Maurolycus, Felici, Arnoldus & Hugo hac die. Verum antiquiora Martyrologia & Acta de Benedictino hujus Sancti monachatu nusquam meminerunt, ut infra dicetur.

[3] Andreas Saussayus videtur ex hoc uno eodemque Sancto voluisse duos facere, [in Martyrologiis annuntiatur.] dum in Martyrologio suo Gallicano ad diem XXIII Augusti sic scribit: Apud Heduos monasterio Cerviduno sancti Neptadii presbyteri & monachi, actibus & meritis gloriosi. Deinde autem in Supplemento ad diem XXIV Augusti, sive tomo 2 sui Martyrologii pag. 1161 eumdem Sanctum, ni fallor, exornat hoc diverso elogio: Cemiduni Burgundiæ pago in Æduis sancti Neptadii presbyteri & monachi religiosissimi, qui ibi in cœnobio omni virtute floruit, excussoque mortalitatis pulvere, inter lilia cælestia, quorum decore & odore Sponsus oblectatur, castam emittendo animam feliciter susceptus est. Hic obiter observo, nomine Cemiduni, quod vitiose pro Cerviduno scriptum est, eumdem locum apud Heduos vel Æduos in Burgundia designari, ne lector incautus hac duplici in speciem diversa Saussayi annuntiatione decipiatur. Nunc videndum est, utrum variæ istæ diversorum Martyrologiorum annuntiationes inter se conciliari possint.

[4] [De hac nominis,] Ut incipiam ab ipso Sancti nomine, prorsus ignoro, qua de causa superius allegati Martyrologi S. Eptadium in Neptadium transmutaverint. Facilius intelligo, quomodo interdum nomini ejus præfigatur aspiratio, & ab aliquibus vocetur S. Heptadius, sicut nomen Hadriani vel Adriani promiscue scribitur. Unde Valesius in Notitia Galliarum pag. 361 nomen hodierni Sancti nostri sic exprimit: In codice Musciasensis monasterii reperi Vitam S. Heptadii presbyteri, a veteri auctore compositam, in qua dicitur Heptadius, ne Autissiodorensis episcopus fieret, Morvinnum fuga petiisse. Sed Labbeus & Papebrochius in eodem Moyssiacensis aut Musciacensis monasterii codice, seu saltem in ejus apographo, nomen S. Eptadii sine aspiratione legerunt. Auctaria nostra Usuardina ad diem XXIV Augusti consentiunt huic orthographiæ, quam nos etiam in titulo Commentarii prævii secuti sumus.

[5] [diei,] Quod vero spectat ad annuam hujus Sancti memoriam, quam nonnulli Martyrologi die XXII Augusti, & alii XXIV ejusdem mensis assignant, in alterutro die eligendo adhæsimus Auctariis Usuardinis ac ipsis Actis, quibus apud Labbeum & Papebrochium præfigitur hic titulus: Vita sancti Eptadii presbyteri & confessoris, IX Kalendas Septembris. Haud dubie eumdem titulum Actis præfixum invenit Carolus Cointius, qui in Annalibus Francorum ad annum Christi 500 num. 1 de Vita Sancti nostri sic meminit: In nostras manus pervenit vetus codex abbatiæ Mossiacensis, in quo manuscriptæ Sanctorum Vitæ centum ac tredecim continentur. Nono Kalendas Septembris descriptum habetur elogium sancti Eptadii Augustodunensis presbyteri, quem Clodoveus Francorum rex, pace cum Burgundionibus inita, expetiit episcopum Autissiodorensem fieri. Nihil huc facit Andreas Saussayus, qui hunc Sanctum bis Martyrologio suo inseruit, nimirum die XXIII Augusti & sequente, eumdemque sic perperam duplicavit, ut supra paucis indicavimus.

[6] At quomodo, inquiet aliquis, Martyrologia superius allata hunc unum eumdemque Sanctum diversis locis assignant: [ac præsertim loci diversitate] nam Castellanus & Martyrologium Parisiense S. Eptadium in Monte Telonis vel apud Montem-Tolonum annuntiant; alii vero illum in Cervidunensi monasterio collocant. Equidem fateor, hic mihi aquam hærere, quemadmodum vulgo dici solet. Attamen curioso lectori conjecturas aliquot hac de re proponam, quas eruditis Gallis examinandas relinquo. Forsan S. Eptadius diu Cerviduni solitariam vitam duxit, & in Monte Telonis mortuus est, vel contra, atque ita potuit alterutro loco annuntiari: nam Acta inferius edenda distinctum mortis locum non indicant. Ubi autem Sanctus ille obierit, forsan ex traditione vel aliis monumentis docere poterunt Canonici seculares, qui jam Cervidunense Benedictinorum monasterium possident, ut Mabillonius in Annalibus Benedictinis ad annum Christi 843 num. 67 testatur his verbis: Monasterium sancti Andochii apud Sedelocum, nunc collegium est Canonicorum secularium, uti & sancti Eptadii de Cerviduno prope Corbiniacum in pago Morvinensi.

[7] Præterea non omnino temere suspicor, S. Eptadium in Monte Telonis obiisse, [conjecturam nostram proponimus,] ac postea sacras ejus reliquias (nescio quo tempore) ad Cervidunense monasterium translatas esse, atque ideo illum in Cerviduno, tamquam præcipuo venerationis loco, a quibusdam Martyrologis annuntiari. Hæc conjectura mea aliquam verisimilitudinem accipit ex Auctariis Usuardinis, in quibus ad diem XV Aprilis ex codice Victorino & Reginæ Sueciæ refertur hæc annuntiatio: Eodem die, translatio sancti Eptadii presbyteri & confessoris. At in iisdem Auctariis ad diem XXIV Augusti ex codice Pratensi aliisque Cerviduni, sancti Eptadii confessoris annua memoria celebratur, ut ibidem videre est. Porro Valesius in Notitia Galliarum pag. 360 situm Cerviduni non procul ab urbe Augustodunensi assignat hoc modo: Vicus locusve Morvinnus aut Morvinnum non longe a Cervedone apud Fortunatum & villa Morvennus in diœcesi Augustodunensi apud Paschalem una res est; & Cervedo quidem haud dubie est locus, vulgo dictus Cervon, in pago Morvinno vel Morvinnensi, non procul a flumine Icauna. Quid si propter hoc monasterium Cervidunense, quod olim ad Benedictinos pertinuit, & in quo fortasse corpus S. Eptadii postea publicæ venerationi expositum fuit, aliqui Martyrologi hunc Sanctum Ordini Benedictino adscripserint, eo quod putarent, illum ibi antea sub regula S. Benedicti militasse? Quidquid sit de his conjecturis meis, saltem hac occasione examinabo quædam circa verosimiliorem vivendi normam, quam Sanctus noster amplexus est.

[8] Si Maurolycus & Felicius S. Eptadium ex etymologia Græca appellent monachum, [& examinamus an Ordini Benedictino sit adscribendus,] quia solitariam vitam duxit, illis non refragabor. Sed hos secuti Wionus, Menardus, aliique Martyrologi Benedictini videntur aliquid ulterius velle, dum Sanctum illum certatim Menologiis suis inscribunt. Certe Antonius de Heredia Benedictinus, qui Sanctos sui Ordinis ex variis monumentis Hispanice collegit, die XXIII Augusti mentem suam clare explicat his verbis a me Latine redditis: Eodem die apud Heduos sanctus Neptadius presbyter & monachus nostri Ordinis, operibus & meritis gloriosus. Die autem sequente eumdem Sanctum cum Saussayo & Bucelino perperam duplicavit. Sed illa Benedictinæ regulæ professio mihi parum probabilis est, cum non immerito dubitari possit, an ante mortem S. Eptadii ad Benedictinos pertinuerit monasterium Cervidunense, cujus originem hactenus frustra quæsivi. Potius itaque crediderim, hanc de Benedictina professione sententiam ortam esse ex eo, quod S. Eptadius Cerviduni ante adventum Benedictinorum monasticam sive solitariam vitam aliquamdiu egerit, vel quod ejus reliquiæ ex Monte Telonis postea ad Cervidunense monasterium translatæ fuerint, ut supra conjecturavi. Saltem probabilius arbitror, hunc Sanctum non esse accensendum Benedictinis, in qua opinione me confirmat eruditissimus Mabillonius, qui inter Acta Sanctorum Benedictinorum de S. Eptadio nostro altum silet, quamvis haud dubie Menologos sui Ordinis attente pervolvisset. Jam progredior ad enodandum aliud dubium, quod ex obscuris S. Eptadii Actis alicui posset occurrere.

[9] [& utrum fuerit sacerdos,] In Actis infra edendis num. 5 de Sancto nostro narrantur sequentia: At ubi tanta ubique ejus fama præclaruit, hunc sanctæ recordationis Flavichonus pontifex presbyterii voluit honore provehere; cujus fama audita, sacerdotii dignitatem ita fugit, … ut nullus ei omnino exinde ullo sermone loqui auderet. Hinc suspicari quispiam posset, S. Eptadium huic honori oblato ita restitisse, ut nemo deinceps illum de dignitate ista suscipienda alloqui ausus fuerit, & consequenter gradum sacerdotii numquam ascenderit. At in iisdem Actis post narratam S. Eptadii fugam, ne fieret episcopus Autissiodorensis, & laudatas ipsius virtutes, num. 7 leguntur hæc verba: Post sumit admirabilem honorem apostolatus, ad hunc se humilitate & benedictione obedientiæ gradum vir beatus Eptadius inclinans. Opinor, hic per admirabilem honorem apostolatus intelligi dignitatem sacerdotii, quia titulus presbyteri apud Labbeum & Papebrochium vetustis ejus Actis præfigitur, & in Auctariis Usuardinis aliisque Martyrologiis passim exprimitur, ut ex supra relatis liquet.

[10] [aut episcopus.] Tamen infidus amanuensis quidam, quem Papebrochius noster præ manibus habuit, hunc apostolatus honorem pro dignitate episcopali videtur accepisse: nam post memoratam apostolatus susceptionem ex sua idea adjectitia, ut vulgo dicitur, nomini S. Eptadii plerumque titulum episcopi addidit. Verum titulus ille in editione Labbeana non legitur, & ex ipsis Actis patet, hunc titulum ex opinione amanuensis isti Sancto perperam adjectum fuisse, cum Acta num. 6 & sequente narrent, S. Eptadium ad montanam solitudinem Morvinni fugisse, ne episcopus eligeretur, ibique tamdiu mansisse, donec rex cum juramento promitteret, sese ei invito illud onus non impositurum. Quamvis omnino putem, hunc episcopi titulum in Acta perperam irrepsisse, tamen illum in iis reliqui, ut integrum Papebrochii nostri apographum fideliter exhiberem eruditis lectoribus, qui forsan ex antiquiore vel emendatiore codice interpolationem istam confirmare poterunt. Nunc paragrapho sequente ætatem hujus Sancti, & fidem Actorum indagabo.

§ II. Tempus, quo Sanctus floruit, conjectura de anno mortis, Acta, eorumque scriptor.

[Sanctus floruit ineunte seculo sexto,] In Actis post hunc Commentarium prævium vulgandis occurrunt varii temporum aut personarum characteres, ex quibus utcumque colligitur ætas, qua S. Eptadius floruit. Imprimis designatur tempus, quo huic Sancto nostro episcopatus Autissiodorensis oblatus est, nimirum quando Clodovæus rex Francorum cum Gundobado rege Burgundionum pacem inivit ac arma conjunxit, ut Acta num. 6 testantur. Id autem Patricio & Hypatio consulibus, id est anno Christi 500, contigisse, Cointius & Pagius ex S. Gregorio Turonensi aliisque veteribus historicis ostendunt. Hinc sequitur, anno illo Christi quingentesimo S. Eptadium fuisse id ætatis, ut ad ecclesiam Autissiodorensem gubernandam aptus judicaretur. Alterum temporis indicium eruitur ex cæde Alarici regis Gothorum, quem Clodovæus anno Christi 507 in campo Vogladensi interfecit, ut chronologi passim tradunt.

[12] Præterea ex num. 8 veteris Vitæ constat, S. Eptadium adhuc anno Christi 516 inter vivos fuisse: [& certe ad huc vixit anno 516,] ibi enim dicitur Sanctus epistolam scripsisse Sigismundo Burgundionum regi, qui eodem anno 516 post mortem patris sui Gundobadi regnum Burgundiæ administrare cœpit, ut auctores consentiunt. Unde Cointius in Annalibus Francorum ad annum Christi 500, quo primum de Sancto nostro meminit, occasione hujus epistolæ ibidem num. 4 ætatem ejusdem Sancti præterpropter assignat his verbis: Mansit autem beatus Eptadius in Burgundia, vitamque produxit usque ad principatum Sigismundi, cui per epistolam imperavit, ut per auctoritatem suam ingenuorum animas daret, & obtinuit; ex quibus non minus, quam fere tria millia captivorum promiscui sexus & ætatis liberati. Hæc ultima periodus fere verbum de verbo ex Actis transcripta est.

[13] Sed hinc nondum scimus, quam diu S. Eptadius istis litteris supervixerit, [aut forsan usque ad annum 525 superfuit.] aut quo anno ad Superos migraverit, cum laudatus Cointius loco proxime citato hæc subjungat: Vixit forte usque ad annum Christi quingentesimum vicesimum quintum, quo territorium Augustodunense ad Franciam accessit. Deinde in iisdem Francorum Annalibus ad annum Christi 525 num. 4 hanc conjecturam repetit & ita mitigat: Incertum, an illis temporibus adhuc superstes esset sanctus Eptadius presbyter, qui vixit in territorio Augustodunensi. Quandoquidem mutatio dominii Burgundici nullam cum morte hujus Sancti connexionem habet, ac ipse Cointius postea fatetur, incertum esse, an S. Eptadius adhuc superstes fuerit illis temporibus, quibus tota Burgundia in potestatem Francorum redacta est, tam levi conjecturæ non adhærendum esse existimavi. Quapropter initio hujus Commentarii prævii in margine obitum S. Eptadii cautius ante medium seculi VI collocavi. Nunc de Actis & anonymo horum scriptore nonnulla præmonere oportet.

[14] Jam sæpe laudatus Cointius in Annalibus Francorum ad annum Christi 500 num. 2 asserit, ad manus suas pervenisse veterem codicem abbatiæ Moyssiacensis, in quo, præter alias Sanctorum Vitas, Acta S. Eptadii legebantur, [De apographo Actorum,] ut superius num. 5 alia occasione retuli. Ex his ibi edidit fragmentum, quod ad oblatum huic Sancto episcopatum Autissiodorensem spectat. Utinam propter rationes inferius afferendas integram ejusdem Sancti Vitam emendate vulgasset! Hadrianus Valesius videtur similem codicem vidisse, quia in Notitia Galliarum pag. 322 col. 2 sic scribit: Legi Martyrologium manuscriptum in veteri codice monasterii Musciacensis, qui nunc est viri clarissimi Claudii Jolii, ecclesiæ Parisiacæ præcentoris, & Vitas Sanctorum plurimas ac lectissimas continet, in his Vitam sancti Heptadii presbyteri; ubi Heptadius Augustodunensis civis, intra terminum Castri Maternensis seu Elobremensis nutritus esse dicitur.

[15] [quod in codice Moyssiacensis cœnobii,] Noster Philippus Labbeus verosimillime præ manibus habuit eumdem Ms. codicem, ex quo mutilam S. Eptadii vitam edidit post duos tomos Novæ Bibliothecæ manuscriptorum librorum in Appendice, cui præmittit hanc monitionem: Exierant e prælo priores duo tomi nostræ Bibliothecæ Mss. librorum, cum pridem exoptatus cœnobii Moyssiacensis codex Tolosa in hanc urbem delatus venit in meas manus beneficio V. C. Claudii Jolii, ecclesiæ Parisiensis Canonici, eruditione atque in eruditos omnes humanitate præstantissimi. In eo cum pluribus aliis Sanctorum Sanctarumque Vitis occurrerunt nonnullæ a me partim priori volumine, partim altero jam editæ ex apographis aut mutilis aut certe minus antiquis perfectisve. Hinc ergo lacunas explere, errata corrigere, ac damna resarcire placuit, quibusdam præterea additis, quæ mihi præ ceteris insigniores in antiquissimo illo codice diligenter rimanti videbantur. Etiam Papebrochius noster hæc Acta ex pervetusto codice D. Jolii Canonici Parisiensis transcripsit, ut ante apographum suum notavit.

[16] [ab amanuensi luxatum invenitur,] At miror, hos duos antiquitatis investigatores in exhibendis S. Eptadii Actis non prorsus inter se consentire, si illa ex eodem fonte hauserint: nam Papebrochius haud dubie in suo codice reperit titulum episcopi, qui nomini S. Eptadii sæpius adjungitur. Hunc vero titulum Labbeus in sua editione nusquam exprimit. An Labbeus forsan illum omisit, quia falsum & ab imperito amanuensi perperam in Acta intrusum existimabat? Quæcumque sit hujus omissionis causa, nos illum titulum fideliter addidimus, ubicumque in apographo Papebrochiano inventus est, etiamsi eum ibi superfluum esse judicaremus, ut superius iterum monuimus. At saltem inter hos eruditissimos viros convenit in eo, quod uterque de obscuritate codicis sui & oscitantia librarii conqueratur.

[17] [Philippus Labbeus,] Ex his querelis intelligimus, quomodo Labbeus & Papebrochius in mutilandis Actis & exprimendis eorum periodis inter se discrepare possint, quamvis ambo eumdem antiquum codicem præ oculis habuerint: Labbeus enim initio Actorum post editas aliquot lineas de recta sequentium lectione desperans, omittit multa, quæ tam absurdis erroribus imperitia amanuensis inficeti vitiata sunt, inquit, ut ne ipse quidem Apollo medicinam facere possit. Deinde post truncatam S. Eptadii Vitam, in fine lectorem monet his verbis: Atque hæc paucis de Sancto, nostris Martyrologis aliisque scriptoribus hactenus ignoto, quantum scilicet magno labore ac tædio ex incultæ narrationis barbarie, insulsique amanuensis vepretis, colligere potui.

[18] Papebrochius autem has lacunas, a Labbeo relictas, [& Daniel Papebrochius conqueruntur,] cum summo tædio implevit, & corruptas Actorum periodos ex conjectura restituit, ut ipse post Acta transcripta indicat hac monitione: Textus hic perversissime scriptus vix aliter in aliquem tolerabilem sensum conformari potuit, nisi verbis quamplurimis ex conjectura transpositis, mutatis ac suppletis. Hinc eruditus lector facile colligit, a Papebrochio conservatam esse totam narrationis substantiam, quam Labbeus hinc inde propter difficiles inficeti amanuensis characteres aut phrases omittere ac mutilare coactus fuit. Ideo igitur apographum Papebrochianum editioni Labbeanæ prætulimus, & majores Labbei lacunas, quas Papebrochius tetrico labore ex vitioso codice suo supplevit, distinctionis gratia uncis inclusimus, quantum fieri potuit.

[19] Certe dolendum est, ab imperitis amanuensibus adeo corrupta fuisse Acta tantæ antiquitatis ac fidei: [quamvis Acta ab auctore coævo primum conscripta fuerint.] nam primus illorum scriptor S. Eptadio coævus fuit, ut patet ex editione Labbeana & num. 9 Vitæ infra excudendæ, ubi dicuntur a Sancto nostro magni peccatores ad pœnitentiam revocati fuisse, ex quibus etiam quamplures postea vidimus, ait biographus, per ejus doctrinam gratia Domini nostri in ipsa religione & sanctitate perpetuum perdurasse. Propter hoc anonymi testimonium Benedictini illi ex Congregatione S. Mauri, qui nuper Historiam litterariam Galliæ edere cœperunt, tomo 3 istius Operis pag. 182 censent, illam S. Eptadii Vitam anno circiter 540, sive non diu post obitum Sancti conscriptam fuisse. Præterea scriptor iste historica fide dignus est ob simplicitatem narrationis, aliaque veritatis indicia, quæ laudati Benedictini ibidem pag. 182 & sequente speciatim recensent. Utinam vetus ista lucubratio minus luxata ad manus nostras pervenisset, aut adhuc alicubi ex emendatiore codice eruatur! Interim eam curioso lectori hic exhibemus, ut possumus, dum non licet, ut volumus.

VITA
auctore anonymo coævo,
Quam Papebrochius noster ex pervetusto codice D. Claudii Jolii Canonici Parisiensis transcripsit, & quam cum truncata Labbei nostri editione contulimus.

Eptadius conf. apud Montem Telonum in territorio Augustodunensi (S.)

BHL Number: 2576

EX MS.

[Divites Sancti parentes] Igitur sanctus Eptadius Augustodunensis Æduæ a Galliarum oppidi civis fuit; sed intra terminum Castri Maternensis & Elobremensis b nutritus vel eruditus est, parentibus, secundum seculi dignitatem non minimis, sed bene ingenuis, census aviti substantia locupletatis procreatus, quorum singularius præcellens integritas morum etiam senatoria viguit dignitate. In ipsis puerilibus adhuc ætatis suæ annis æternitatis ei limina perpatescunt. Cum esset ergo annorum duodecim, nescientibus parentibus ejus, ad disciplinam fugit scholarem, ibique per se ipse magistro infantiam ætatis suæ tradidit sacris litteris edocendam; & post pauca quidem tempora scholares non tantum coæquavit, verum etiam omni scientia litterarum cunctos longe præcellens, illustrabatur divina sapientia, & prudentiæ spiritualis gratia decorabatur: nam cum esset annorum quindecim, tanta gratia Dei erat repletus, ut omnes vicini & propinqui sapientiam ejus cum amore & caritate diligerent.

[2] [filium matrimonio destinant;] Cum esset annorum viginti, crescentibus annis, jam vicini ad matrimonium eum cohortabantur, &, cum elegans corpore, elegantiori etiam mentis flore polleret, & [gubernaculo rationis salacis ætatis temperaret motus c, se ita civium affectioni inseruit excolendum, ut jam tum temporis, aut patris meritis aut suis dotibus dignissimæ vellent conjugi eum in conjugium parentes ejus sociare, & quo possent ab eodem videre filios ac nepotes, etiam solemnem diem constituunt nuptiarum. Sed hic beatissimus Eptadius tantum est subitanea febre inflammatus, ut non nisi ab eodem medicinam corporis sortiretur, cui fidelissima deliberatione animam consecravit. Inter reliquos venientium, qui præfati assidue ægroti corpusculum requirebant, tres ad eum honestæ virgines Deo sacratæ puellæ visitando venerunt, quas ut ille dignissimas Christo lampades placuisse prospexit, statim quoque se ex integra fide & animi interna religione devovit ei, qui in indivisæ Trinitatis majestate subsistit.

[3] [sed hic austeram vitam amplexus,] Ab hoc vero tempore conversionis, seu sanctificationis ingressu, numquam, adhibita mollitia lini, membra contexit, non esurienti delicatior ad edendum alimonia, quam panis, impertitur; sed & repente mutatur in omnibus. Deseritur mundi militia, cælestia desideria assumuntur, seculi pompa calcatur, humilitas eligitur, & substantia dispensatur in pauperes. In asperrima cilicii austeritate prostratus, admixtasque gemitibus lacrymas fundens, subjectum pectoris sinum commotus irrigabat, cum neque ab eodem nisi tantum aridi panis hordeacei quantitas exigua in solis occasum sumeretur. Et erat, quando, intermisso biduo, vel tertio aut quarto die sic reficiebatur, aut accipiens panem & olera, ea modica salis & aceti quantitate condiebat. Intra domum suam parvum & obscurissimum tuguriunculum more carceris fieri præcepit, ubi diebus sanctæ Quadragesimæ retrusus, orando & lacrymas jugiter fundendo, hunc cursum salutis exigeret, & has sibi cruciatuum diversitates infligeret, quas in reos desævientes solent exercere tortores.

[4] [& variis naturæ dotibus præditus,] Quoniam aliqua de corporis afflictione perstrinximus, de ejus familiaritate & conversationis gratia ac puritate incipiam dicere, si impar linguæ patiatur facultas. Sed id potius exsequendum, ut nec illa, quæ ingenuus vindicat secularis, obtensæ taciturnitatis oblivione præteream; quomodo scilicet aut qualiter aliquamdiu sub specie secularis vestitus latere voluit, thesaurum auri sub gleba terræ absconditum justitiæ rigore occultare cupiens. Sed diu latere non potuit, quem ubique misericordia & pietas sancta prodebat; quia lumen in tenebris occultum esse non potest, sicut ipse Dominus noster Jesus Christus in Euangelio suo dicit: Nemo accendit lucernam & sub modio ponit; sed supra candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt.]

[5] Erat beatissimus, vir totius prudentiæ, in sermone verax, in judicio justus, in consilio providus, [tam eximiis virtutibus claruit,] in commisso fidelis, in interventu strenuus, in veritate conspicuus, & in universa morum honestate præcipuus. Hunc juvenes quasi patrem venerabantur; hunc senes quasi filium amantissimum diligebant; hunc universitas populorum ad eum confluentes carissimo venerabantur affectu. Tanta gratia erat in eo, ut alios tristes lætos redderet, alios discordes ad concordiam revocaret, & ad perfectæ pacis & caritatis vinculum eos adduceret. Universos vero docebat, nihil hujus seculi præponendum Domino; sed magis, quomodo fugitivæ vitæ istiusmodi blandimenta respuerent, & temporalem tribulationem præsentis seculi pro Christi nomine sustinerent: erat enim verus Dei cultor, & necesse erat, ut quem Dominus perfuderat gratia, ab omnibus amaretur. Christo igitur quotidie sedulum exhibebat officium, disseminator eleemosynarum thesaurum sibi indeficientem quotidie reponebat in pauperes: erat enim nutritor orphanorum, refugium & protectio viduarum, refectio indigentium, defensor peregrinantium, ædificator ac reparator ecclesiarum Dei. At ubi tanta ubique ejus fama præclaruit, hunc sanctæ recordationis Flavichonus d pontifex presbyterii voluit honore provehere; cujus fama audita, sacerdotii dignitatem ita fugit [& honore respuit se implicandum,] ut nullus ei omnino exinde ullo sermone loqui auderet e.

[6] Eodem tempore, quo se ad fluvium Quorandam f, [ut episcopus Autissiodorensis eligeretur;] pacis mediante concordia, duorum regum superstitiosa est complexa potentia, id est Burgundionum gentis & Francorum, a rege Gundobado præcellentissimus rex Francorum suppliciter exoravit, ut hunc beatissimum virum Dei Eptadium civitatis suæ Autissiodorensis g præstaret antistitem ordinandum; cui petitioni vel electioni prædicti regis ita restitit voluntas offensa, tamquam sibi maximas vires deposceret possidendas. Tamen propter præsentis concordiam populi, pacis & caritatis intuitu, quod petebat, negare non potuit; cujus accepta promissione auctoritatis, statim eligitur, consensusque universitatis sequitur populorum: nam cleri communitas, cunctaque nobilitas, plebs urbana vel rustica in unam venere sententiam, Eptadium dignissimum esse episcopum, [omnium voluntate ambitum.] Quo audito, Vir beatus, qui malebat latere in suis, quam publicari & honorari a populis, totis viribus laborans, se huic honori non esse implicandum dicit, cum clamore vociferans, indignum se esse tantæ molis sacerdotio hominem peccatorem, statimque cellula sua derelicta, omni pernicitate se proripuit ad deserta Morvinni h & ad montanam solitudinem properavit, ibique multum temporis latens, orationibus ac jejuniis continuatis Dominum supplicabat, ut impleretur in eo, quod Propheta cantaverat: “Ecce elongavi fugiens, & mansi in solitudine. Exspectabam eum, qui salvum me fecit a pusillo animo & tempestate”.

[7] Tam diu in solitudine deserti permansit, donec iterum ei præfatus rex cum juramento pollicitus est dicens, [sed eum honorem fuga declinans,] non se umquam contra voluntatem ipsius esse venturum i, si tantummodo pro regni sui incolumitate divinæ clementiæ supplicaret, & in necessitatibus captivorum, tam Romanorum quam Burgundionum, vel universarum gentium, ut cœperat, laboraret, pro ea re postea ei multam pecuniam transmittens; quam ille continuo captivis, viduis & orphanis ac peregrinantibus erogavit. Post sumit admirabilem honorem apostolatus k, ad hunc se humilitate & benedictione obedientiæ * gradum vir beatus Eptadius inclinans. Ita, quod antea ille optaverat, postea tota gratulatione usque in finem devotus implevit, [illud sibi erga se retinens divini culminis præceptum dicens: Qui se exaltat, humiliabitur, & qui se humiliat, exaltabitur.] Non diebus, non noctibus a colloquiis divinis & oratione cessabat, prædicationibus sanctis ad exemplum Dominicæ Passionis ad se confluentium turbas divinis eloquiis reficiebat.

[8] [postea redimendis captivis] Non tantum Catholicos, verum etiam paganos ac ferocissimos barbaros, qui more leonum furentes cum superbia magna captivis persequendis adveniebant, sicut agnos mitissimos suis sanctis reddebat alloquiis; e quibus non pauci his omnibus bonis repleti ad baptismi gratiam fideliter concurrentes, sancti Viri incessabiliter ambiebant alloquium, suosque ipsi captivos ultro dantes, tantum ut pro se Dominum precaretur, humiliter supplicabant. Igitur cum his bonis esset repletus, fiebat eorum distractio, [& quotidie in necessitatibus captivorum expendebatur.] De Italia vero redemit captivorum plurimam multitudinem, quæ a Burgundionibus eodem tempore fuerat effecta, & ad locum regionis suæ cum ingenuitate est revocata. Iterum parvo post tempore castrum provinciæ Lemovicinæ, Idunum l nomine, jussu regis Burgundionum a Romanis effractum est, in quo non minima enormitas facta est captivorum, propter quos vir beatus Eptadius episcopus m ingemiscens & lacrymas fundens, Domino suo mox in oratione prosternitur, regi Burgundionum Sigismundo n per epistolam imperans, ut auctoritatem suam pro ingenuorum animabus daret, & obtinuit; ex quibus non minus quam fere tria millia captivorum promiscui sexus & ætatis liberati, ad locum pristinum, datis idoneis prosecutoribus, remeabant, & qui venerant flentes & lugentes, Deo gratias agentes per eum cum gaudio, recuperata libertate, sunt reversi.

[9] [operam impendit,] Tempore illo, quo præcellentissimus Clodovæus rex Francorum in Gothiam o cum exercitu esset ingressus, & ab illo Alaricus p rex Gothorum fuisset interfectus, facta est captivorum innumerabilis multitudo, qui dispersi per regiones sunt dilatati, ex quibus vir beatissimus Eptadius non parvam multitudinem, data pecunia, liberavit, & statim pristinæ ingenuitati restituit. [Pro splendidissimæ veritatis tenore nec minima sunt silenda:] nam quicumque, quamlibet cruentis sceleribus perpetratis, ad hujus tabernaculum publicæ districtionem severitatis effugit, non solum macula commissionis liberatur, verum etiam beatissimi Viri alloquiis ad pœnitentiam est revocatus; ex quibus etiam quamplures postea vidimus q per ejus doctrinam gratia Domini nostri in ipsa religione & sanctitate perpetuum perdurasse.

[10] [energumenos liberavit,] Curatio vero in eo tam potens Dei gratia erat, ut nullus fere dæmoniacus aut ægrotus accessisset, qui continuo non fuisset pristinæ restitutus sanitati; & inter reliquas dæmoniacorum catervas, quas sancti Spiritus infusione purgavit, [quædam puella efferatioris diaboli tempestate vexata, dum nullis resultans vinciri posset nexibus catenarum, beatissimo viro Eptadio tensis genibus in terram prostrato, hæc puella in feritatis atrocissimæ professionem prorupit dicens, eadem nocte sancti Viri amicum intra densa silvarum latrocinii fuisse jure prostratum; ubi sequenti die sanctus Eptadius id perpetratum fuisse lugubri præsentiæ agnitione est expertus; qui cum ad locum sepulturæ fuisset directus, membra defuncti linteis ambiuntur, humo superjecta, oratio intercessionis impenditur; quam tamen puellam, Dei opitulante auxilio, ut reliquos pristinæ reddidit sanitati.]

[11] Quodam tempore cum de monasterio sancti Portiani r ad cellulam suam rediret, [ægros pristinæ sanitati restituit,] exhibita ei puella est olim muta, id est, elinguis, cujus in os olei liquorem cum orationis benedictione infudit, & ita ei, quæ quodam naturæ vinculo restiterat obligata, melior loquacitas est reddita. Alio quodam tempore Paulus quidam presbyter, cum ardentissima quadam febrium æstuatione sibi subriperetur, ad dilectum Dei Eptadium episcopum, afflicta necessitate properans, cum summa velocitate cucurrit, ut tantos ignium globos virtutum suarum fonte restingueret. Cum se æstuans genibus ejus lacrymabili inclinatione prosterneret, & se vi tempestatis non posse resistere fateretur, cessit tandem sanctus Eptadius episcopus misericordiæ [& caritatis imperio, fideique arma concutiens, & in oratione ulterius prostratus tam cordis quam corporis oculis ad cælum levatis, non aliter vim istius fornacis febrium exstinxit, quam tribus pueris in camino ardentis incendii constitutis: non enim solum Spiritus sancti exundatio negavit incrementa flammarum, verum etiam athletis Dei tribuit cantare virtutes. Cum præfati Pauli pater, archipresbyteri culmine sublimatus, jugiter rigoris incendio sibi subriperetur, ad eumdem fontem medicinæ, quo fuerat sanatus filius, amicum sibi fidelissimum misit; per quem famulus Dei Eptadius episcopus imperiosam spiritus sui epistolam destinavit ei, quem perfectæ infestationis rigor iuflammatus, inflicto membris incendio, cruciabat. Hic eadem similitudine pristinæ restitutionis medelam recepit, qua Dei sacratissimus Salomon perniciosa dæmonum argumenta compressit s: nam dum uni potentiam virtutis absolutionis adhibet, epistola universis misericordiam largitur infirmis.

[12] Quidam barbarus, hæreticorum comitivam exercens, nomine Sigifunsus, arte diabolica instructus, [aliaque miracula patravit,] conversationem & vitam beati Viri per se ipsum callide cupiens explorare, ad cellam Viri Dei excurrit, ibique pervigilavit a latere parietum excubans, ut rimaretur, quidnam Dei Servus ageret actibus nocturnis, & suo propalaret ridenda collegio. Sanctus Eptadius episcopus pro more consuetudinis vigiliis & orationibus institit, statimque divino nutu explorator incredibili terrore correptus, vix e suarum abditis latebrarum fluctuosissima se acceleratione protraxit; qui protinus, exorta die, pedibus Viri Dei est advolutus, & vix trepidanti sermone cum luctatione confessus, quod se tentasset & fuisset tentatus, pro reatu pœnitentiam agens ad gratiam fidei Catholicæ se ipsum declinavit: a quo tempore tanta suæ lucis auctori sedulitate servivit, ut ei se quasi filium & famulum comprobaret.

[13] Inter reliquas festivitatum solennitates sacrosanctas, ad specialius excolendum] Natalem Domini nostri Jesu Christi, [& post varia pietatis exercitia] quoties eum annuus indulsit adventus, medio fere noctis elevatus, cum lumine cereorum, cum psallentibus suæ ecclesiæ ministris, cum festivo redemptorum agmine captivorum, ad distantem millibus sex ecclesiam Elobremensem properabat; quo in itinere expeditus ecclesiæ chorus pari occurrebat modulamine concinens. Psalmorum matutinorum vel Missarum solemniis sacrosancta officiositate transactis, cum omnibus clericorum vel captivorum cœtibus, aggregatis universis, expositis dapibus mensam exhibebat: quibus epulantibus, beatus vir Eptadius episcopus jejunia solita refectione pascebat. Nec dissimili studio festivitatem sancti Symphoriani martyris t, dum advixit, assidue non destitit celebrare. Die ergo adveniente, cum ejus cellula usque ad urbem Augustodunensem quinquaginta millia distaret, ad sepulcrum beati Martyris venerandum sanctus Eptadius ante diem tertiam vigiliarum ejus; adhibitis secum tribus clericis fratribus veniens, atque ante sanctam basilicam in liminibus sancti Martyris se prosternens, ibique cum altis gemitibus juges lacrymas fundens perdurabat usque ad horam Matutinarum, dum advenientes clerici ad officia celebranda supervenirent: [primo vero jam erumpente diluculo, omnium sanctorum limina, qui aderant, suis orationibus salutabat: & sic cum prædictis fratribus ad eamdem cellulam suam, vigiliis sancti Martyris celebratis, iterum remeabat; ubi, peractis omnibus, ut erat illi consuetudo, sicut superius diximus, advenientibus agminibus captivorum universis, mensam suam expositis dapibus exhibebat.]

[14] [feliciter ad cælum migravit.] Ante fere septem dies assumptionis ejus cum jam incommodum habens in stratu suo fessus jaceret, cunctis eum circumstantibus & flentibus, diebusque ac noctibus vigiliis instantibus, qui erant ei familiares, quos nominare necesse non est, peractis Matutinarum officiis, eo paululum requiescente & subito in excessum mentis rapto, visus est ei quasi e cælo in nube candidissima descensus volantium angelorum u ante ejus cellulam residentium atque ei pariter supplicantium, ut secum pergeret in civitatem cælestem. Tum eadem multitudine, tum pari volatu super ejus basilicam resederunt, atque eidem prius valedicentes in eo, quo venerant, splendore iterum ad cælum evolarunt. Itaque in grabato ad ecclesiam deportatus, vicinia tota celebrante transitum ejus, Dominus, qui vocat ad gloriam fessos laboribus, ipsum in vitam æternam perduxit, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Augustodunum, vernacule Autun, passim nota Burgundiæ civitas in Gallia, quæ olim Ædua vel Hedua & Flavia Æduorum appellata fuit, ut apud Valesium videre est in Notitia Galliarum, ubi pag. 63 & sequente de etymologia & antiquis hujus urbis nominibus disserit.

b Proxime laudatus Valesius in Notitia Galliarum pag. 522 situm hujus loci indicat his verbis: Castrum Maternense, alio nomine castrum Elobremense appellatum, hodieque nuncupatur Marne vel Marnay; ut Matrona flumen Materna a recentioribus scriptoribus Latinis, a nostris Marne vocatur. Est autem Marnay nunc ex castello vicus non procul ab Augustoduno.

c Hic editio Labbeana ingentem lacunam reliquit, ut patet ex uncis, quibus eam inclusi.

d Labbeus hic in textu suæ editionis notat, Eufronium episcopum Augustodunensem forte intelligi. Sed Cointius in Annalibus Francorum ad annum 500 num. 4, & novissimi editores Galliæ Christianæ tomo IV col. 340 & 341 censent, hunc Flavichonum in catalogo episcoporum Augustodunensium inter Eufronium & Pragmatium collocari debere.

e In Commentario prævio monuimus, ob hunc loquendi modum dubitari posse, utrum Sanctus noster umquam fuerit sacerdos. At ibidem diximus, illum dignitatem sacerdotalem, cui prius obstiterat, postea probabiliter admisisse.

f Papebrochius in margine apographi sui dubitat, an pro voce Quorandam non sit legendum Garumnam, qui est notissimus Galliæ fluvius. Labbeus autem in editione sua post vocem Quorandam sic interrogat: Quid si legendum CORAM? Hisce ego aliam conjecturam addo. Quid si librarius obscuris aut corruptis characteribus assignare voluerit Oscaram, qui est fluvius Burgundiæ vulgo dictus Ousche, circa quem Clodovæus antea cum Gundobado pugnaverat, ut S. Gregorius Turonensis in Historia Francorum lib. 2 cap. 32 testatur? Verum has incertas conjecturas tantummodo proponimus, & eruditis ulterius examinandas relinquimus.

g Autissiodorum episcopalis urbs Galliæ sub archiepiscopo Senonensi, quæ ad Icaunam fluviumin planitie fertili sita est, & Lutetia Parisiorum in meridiem quadraginta leucis distat, de cujus antiquo & vario nomine Valesius in Notitia Galliarum pag. 69 & sequentibus consuli potest.

h Valesius in Opere mox citato pag. 360 & sequente situm Morvinni post alia sic describit: Morvinnus pagus partim Nivernensi, partim dominio Castri Canini (Chasteau Chinon) partim etiam Burgundiæ attribuitur; estque montosa & silvestris regiuncula, fontibus abundans & pascuis. Deinde ex hac ipsa S. Eptadii Vita confirmat, illam regiunculam fuisse montosam ac desertam.

i Id est, vel Clodovæus rex Francorum vel Gundobadus rex Burgundionum jurejurando spopondit, Sanctum numquam cogendum esse, ut invitus cathedram Autissiodorensem ascenderet, quantum ex sensu colligo.

k Hic per honorem apostolatus verosimillime significatur dignitas sacerdotalis & munus apostolicum prædicandi verbum Dei, quemadmodum § 1 Commentarii prævii in fine ostendimus.

l Castrum istud hactenus frustra quæsivi, & illud Lemovicensibus assignandum relinquo.

m De titulo illo episcopi, quem apographum Papebrochianum huic Sancto sæpe addit, in Commentario prævio sat multa diximus.

n Ex anno, quo rex iste cœpit imperare, ætatem Sancti nostri præterpropter assignavimus num. 12 Commentarii prævii.

o Opinor, hic per Gothiam intelligi illam Galliæ regionem, in qua Gothi dominabantur. Forsan indicatur Occitania, quæ Gallia Gothica aliquando dicta est.

p Etiam ex cæde regis Alarici num. 11 Commentarii prævii utcumque collegimus tempus, quo S. Eptadius floruit.

q Ex his biographi verbis in fine Commentarii prævii asseruimus, eum Sancto coævum fuisse.

r Gregorius Turonensis in Vitis Patrum cap. 5 gesta sancti Portiani abbatis enarrat. Mabillonius in Annalibus Benedictinis ad annum Christi 542 num. 34 & 35 duos hujus nominis abbates distinguit.

s Forsan auctor hæc desumpsit ex Flavio Josepho Judæo, qui lib. 8 Antiquitatum Judaïcarumcap. 2 de Salomone scribit sequentia: Quin & eam rem divinitus consecutus est ad utilitatem & medelam hominum, quæ adversus dæmones est efficax: incantationes enim composuit, quibus morbi pelluntur; & conjurationum modos scriptos reliquit, quibus cedentes dæmones ita fugantur, ut in posterum numquam reverti audeant. At Scipio Sgambatus noster lib. 2 Archivorum veteris testamenti tit. 26 pag. 312, & alii sacræ Scripturæ interpretes explodunt hanc fabulam, ad quam videtur hoc loco biographus alludere, & supposititia hujusmodi scripta Salomoni abjudicant.

t Hinc patet, Augustoduni antiquum esse cultum S. Symphoriani martyris, cujus Acta ad diem 22 Augusti illustravimus.

u In editione Labbei pro angelis leguntur aquilæ ei apparuisse; sed cum postea dicantur ei supplicasse ac prius valedixisse, lectionem Papebrochianam Labbeanæ prætuli, eo quod illud officii genus magis angelis quam aquilis convenire videatur.

* al. pœnitentiæ

DE SANCTO PATRICIO ABBATE
IN TERRITORIO NIVERNENSI GALLIÆ,

Circa medium seculi VI.

SYLLOGE HISTORICA.
De antiquo hujus Sancti cultu, Actis, & ætate.

Patricius abbas in territorio Nivernensi Galliæ (S.)

AUCTORE G. C.

In additamentis Hieronymianis apud Florentinium hic sanctus Abbas hodie cum alio presbytero sub corrupto nomine Pectrici sic annuntiatur: [Vetera Martyrologia hunc Sanctum memorant;] In Gallia civitate Neverno natalis sanctorum Pectrici abbatis, & depositio sancti Gildardi presbyteri & confessoris. Unde Florentinius ibidem in notis de luxato istius Sancti nomine lectorem monet, hunc Abbatem in aliis Martyrologiis non Pectricium vel Pectricum, sed Patricium vocari. Certe hac die in Martyrologio Usuardi breviter Nivernis Patricii abbatis memoria recolitur. In hodierno Martyrologio Romano hic Sanctus iisdem fere verbis refertur. In Hagiologio Franco-Galliæ, quod Labbeus noster ex antiquo Martyrologio abbatiæ sancti Laurentii Bituricensis excerpsit, & anno 1643 Parisiis edidit, idem nomen ita exprimitur: In ejusdem territorio (nimirum civitatis Nivernensis, de qua superius egerat) sancti Patricii abbatis. Quid-Quid sit de vero nomine hujus Sancti, quem Castellanus & novum Parisiensis ecclesiæ Martyrologium vernacule Parrize appellant, forte propter nominis similitudinem hic sanctus Abbas ab aliquibus perperam cum S. Patricio Hibernorum apostolo confunditur. Cum ex his veteribus Martyrologiis satis constet de immemorabili sancti Abbatis nostri cultu, nobis superfluum videtur recentiora Menologia hic accumulare. Nonnulla tamen inferius ad indagandam sancti Viri ætatem allegabimus.

[2] Antiqua hujus sancti Abbatis Acta incassum quæsivimus, [sed antiqua ejus Acta desiderantur,] & propterea contenti esse cogimur incerto Vitæ compendio, quod Andreas Saussayus in Martyrologio suo Gallicano ad diem XXIV Augusti concinnavit his verbis: Eodem die Nivernis sancti Patricii eremitæ & confessoris, qui in Arvernia clara propagine ortus, longe sanctitate, humilitate, morumque integritate natalibus illustrior exstitit, calcatisque seculi honoribus & deliciis. Dei cultui sese totum ab ætate tenera dedicavit; a cujus famulatu ut nulla posset occasione avocari, monasterium abbatis Portiani tum sanctitate celebris, prope Arconensem vicum ingressus est, ubi tyrocinia vitæ monasticæ exercens, admirabilem sanctitatis futuræ symmystis exspectationem præbuit; quibus ita submissus & obediens erat, ut pro Christi nomine Fratrumque obsequio nullum onus quantumvis difficile refugeret.

[3] At cum ad altiora tenderet, solitariæ vitæ desiderio incensus, [& eorum synopsin in Martyrologio Saussayi] de abbatis sui licentia, se una cum Germano & nepote ejus Germanione sanctissimis viris in pagum Nivernensem, cui Gentilicum nomen, contulit, ad locum omnino spinis consitum. Ibi palæstram constituit religiosæ exercitationis, assiduisque cum sociis orationibus, jejuniis & vigiliis incumbens, admirabili spiritus humilitate, corporis abstinentia & pietatis observantia, unumquemque ad Christi jugum subeundum alliciebat: in quibus Pomponiam matronam prædivitem cælestium ardore inflammavit, quæ & Servo Dei sodalibusque ejus cœnobiolum construxit. Mox ortus ad Virum beatum undique fidelium concursus, qui ipso auspice inire æternitatis iter appetebant, a quibus & invitus abbas delectus, sanctissimorum exemplorum splendore, viam immaculatam divinorum placitorum quam sequeretur ostendit. Miraculis etiam fulsit plurimis: nam signo crucis & sancti olei unctione cæcæ lumen, languido vigorem, infirmis quibusque sanitatem integram impertivit. Deinde collectis ad cumulum justitiæ manipulis, abiit ad præmium, & sepultus in ecclesia, admiranda ab obitu patravit; quæ ipsius ecclesiæ eidem tutelam ac patrocinium tandem conciliarunt. Utinam Saussayus assignasset primum ac genuinum fontem, ex quo illud Sancti elogium hausit! Cum vero id non fecerit, omnino nescimus, quam fidem istud Actorum compendium mereatur.

[4] Equidem suspicor, hæc Saussayum desumpsisse ex Vitis Patrum Occidentis, [vel in Breviario Nivernensi tantum reperimus.] anno Christi 1625 Lugduni Gallorum impressis, ubi Benedictus Gononus pag. 241 similem Actorum synopsin ex Breviario ecclesiæ Nivernensis refert, & ibidem in notis ad confirmandam publicam sancti Abbatis nostri venerationem monet sequentia: Exstat ecclesia sancti Patricii nomini dicata seu parœcia apud Nivernum, ubi & solemniter ejus festum celebratur, & multo in honore habetur. Vulgo dicitur S. Pere. Talem quoque Actorum epitomen recitat R. D. Jacobus Branche, qui postea Vitas Sanctorum Arvernensium Gallice vulgavit, ubi etiam pag. 619 Breviarium Nivernense & laudatam Benedicti Gononi lucubrationem allegat. Verum ea auctoritas nos nondum movet, ut his omnibus mox indubitatam fidem adhibeamus: nam Breviaria particularium ecclesiarum sæpe popularem & confusam regionis suæ traditionem continent, ut quotidiana experientia discimus, & variis exemplis probari posset. Quapropter antiquiorem & magis distinctam horum Actorum notitiam, ab incolis aut accolis Nivernensibus subministrandam, patienter exspectabimus. Interea tamen experiamur, an ex illa Vitæ synopsi vel ex propriis Nivernensis Breviarii Lectionibus saltem præterpropter ætatem hujus sancti Abbatis eruere non possimus.

[5] [Cum quidam ignorent seculum,] Wionus part. 2 Ligni vitæ pag. 283 in notis ad hodiernam S. Patricii annuntiationem ingenue fatetur, se nescire, quo vixerit seculo. Bucelinus hac die in Menologio Benedictino Nivernis sancti Patricii abbatis memoriam annuntians, etiam nullum vitæ aut mortis ejus tempus assignat, ac ignorantiam gestorum ejus ibidem indicat his verbis: Nec ulterius huc usque in ejus Vitam indagare licuit. Ejus meminere præter nostros, Martyrologium Romanum, Baronius, Usuardus, Maurolycus, Felici, Menard & ceteri. Insuper Antonius de Heredia in Vitis Hispanicis Sanctorum Benedictinorum, quas anno 1685 Matriti vulgavit, ad diem XXIV Augusti, sive tomo tertio istius Operis pag. 311 asserit, præter Benedictinam S. Patricii professionem, quam Bucelinus ei adscribit, omnia reliqua de ipso ignorari. Denique Ludovicus Bulteau in Historia compendiosa Ordinis Benedictini, quam Parisiis anno 1684 Gallice edidit, lib. 2 cap. 24 num. 2 occasione S. Portiani abbatis agit de S. Patricio nostro; sed ibidem addit, ætatem hujus ignorari, & sese hoc loco tantum ex conjectura de ipso loqui. Vix ulla spes est, nos inventuros id, quod omnes illi frustra investigarunt.

[6] [quo Sanctus hic floruit,] Si sciremus, quo tempore Germanus & Germanio vel Pomponia matrona vixerint, facile aliquam de ætate Sancti nostri conjecturam proponere possemus. Sed in antiquis Galliæ monumentis nullam horum omnium memoriam reperimus. At saltem, inquiet nonnemo, ætas S. Patricii ex ætate S. Portiani abbatis utcumque colligi potest. Fatemur, hanc temporis indagandi rationem optimam esse, si ex veteribus documentis constaret, S. Patricium in monasterio S. Portiani adhuc viventis tirocinium posuisse. Sed dubitari potest, an S. Patricius non fuerit ingressus monasterium S. Portiani jam dudum mortui, quod tamen adhuc sanctitate & miraculis hujus abbatis illustre erat. Huic dubio robur addit Castellanus, dum in Martyrologio suo universali ad hodiernam S. Patricii annuntiationem more suo ætatem hujus Sancti designans, in una parte marginis notat, hunc sanctum Abbatem anno circiter 700 obiisse.

[7] [& alii mortem ejus nimis differant,] At laudatus Martyrologii universalis collector ibidem in altera marginis parte monet, hunc S. Patricium discipulum sancti Portiani fuisse. Hæ duæ assertiones inter se non cohærent: nam Cointius in Annalibus ecclesiasticis Francorum ad annum Christi 508 num. 28, & ad annum 525 num. 15 de S. Portiano meminit, & ex S. Gregorio Turonensi ostendit, illum anno 525 iram Theodorici regis insigni miraculo compescuisse. Quinimo ipse Castellanus die XXIV Novembris S. Portianum in Martyrologio suo universali refert, & mortem ipsius in margine circa annum Christi 540 collocat. Quomodo S. Patricius usque ad annum circiter 700 vivere potuit, si fuerit discipulus hujus sancti Portiani abbatis, qui circa annum Christi 540 ex hac vita migravit? Itaque videtur error in numeros irrepsisse vel Castellanus secum pugnare.

[8] Neque hæc conciliari possunt quærendo alterum Portianum abbatem, [nos ex Actis S. Portiani] cui sanctus Ennodius Ticinensis episcopus lib. 8 scripsit epistolam trigesimam quartam, ad quam Sirmondus noster in notis Operum Ennodii pag. 41 observat sequentia: Etsi tempora non discrepant, affirmare tamen non ausim, hunc nostrum esse sanctum Portianum, qui Candidobrensis apud Arvernos monasterii abbas fuit, eique & oppido non ignobili nomen reliquit: SANPORTIANUM enim appellamus. Mabillonius in Annalibus Benedictinis lib. 4 num. 34 quamdam Sirmondi opinionem modeste refellit, & tamen numero sequente hanc duorum abbatum homonymorum distinctionem prorsus approbat his verbis: Major est difficultas de Porciano abbate, cui Ennodius scribit epistolam illam, cujus occasione hanc notam Sirmundus adhibuit; an scilicet idem ipse sit Porcianus abbas Arvernensis, quod quidem ægre concesserim: hic quippe homo erat plane rudis & indoctus; nec ipsi, ut puto, in mentem venisset scribere episcopo eruditissimo, & longis terrarum spatiis dissito ab Arvernis. Atqui hac epistola Ennodius gratias agit Porciano abbati, quod se litteris prævenisset… Certe hæc mihi convenire non videntur in Porcianum Arvernensem. Post hanc utriusque Portiani abbatis distinctionem tota difficultas temporis Castellano solvenda manet, cum duo isti Portiani abbates fuerint coævi, & S. Ennodius Ticinensis anno Christi 521 e vivis excesserit.

[9] [ætatem illius utcumque probabiliter assignamus.] Quare magis mihi placet annuntiatio novissimi Martyrologii Parisiensis, quod hac die Nivernis, sancti Patritii abbatis, antea beati Portiani apud Arvernos discipuli, memoriam celebrat, & morti illius in margine annum circiter 555 assignat: nam die XXIV Novembris in eodem Martyrologio Parisiensis ecclesiæ obitus S. Portiani abbatis ad annum circiter 541 in margine refertur. Hæc chronologia satis inter se concordat, & eo modo tempus S. Patricii discipuli cum tempore vel obitu S. Portiani magistri sui facile conciliatur. Hinc rejicienda est opinio Benedicti Gononi, qui in Appendice ad Vitas Patrum Occidentis post Acta S. Portiani pag. 415 notat, hunc abbatem anno 610 floruisse: nam chronotaxis illa, quam Jacobus Branche in Vitis Sanctorum Arvernensium & Gabriël Bucelinus ad diem XXIV Novembris in Menologio Benedictino perperam secuti sunt, ultro corruit ex Annalibus ecclesiasticis Francorum, seu potius ex S. Gregorio Turonensi, qui in Vitis Patrum cap. 5 asserit, ab abbate Portiano iram Theodorici regis mirabiliter placatam fuisse. Hoc autem anno Christi 525 contigit, ut Cointius in iisdem Annalibus, & Ruinartius in editione sua Gregorii Turonensis locis supra citatis ostendunt. Unde probabilius initio hujus sylloges obitum S. Patricii circa medium seculi sexti in margine notavimus, donec alius S. Portianus abbas diversi temporis assignetur, aut certior S. Patricii ætas inveniatur.

DE S. RIGOMERO PRESB. ET CONF.
SUBLIGNIACI APUD CENOMANOS IN GALLIA,

Medio circiter sec. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Rigomerus presb. & confes. Subligniaci apud Cenomanos in Gallia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Memoria in Fastis, Sanctus hic cum alio confusus; tempus mortis.

Vallis sublignea, sive Subligniacum, vulgo Souligne sous Vallon, tertia leuca ab urbe primaria Cenomaniæ, ut verbis utar Cointii tomo 1 Annalium ecclesiasticorum Francorum, [Cultus ex Fastis:] ad annum 541, num. 66, locus fuit, in quo S. Rigomerus, Rigomarus seu Richomerus Vitam hanc mortalem ornavit virtutibus ac meritis, eamque cum immortali commutavit hac die XXIV Augusti: qua annua ipsius memoria annuntiatur inter auctaria ad Martyrologium Usuardi, a nostro Sollerio editum ac illustratum. Codex enim Daveronensis ibidem sic eum refert: Cenomannis civitate, sancti Rigomeri presbyteri & confessoris. Editio Usuardina Lubeco-Coloniensis: Cenomannis, beati Rigomeri presbyteri & confessoris. In Belini editione altera, id est Parisiensi, anno 1521 impressa, additur priori, seu Venetæ anni 1498: In pago Cenomanico, sancti Rigomari confessoris, & beatissimæ Tenestinæ virginis. Quibus adjungi possunt Florarium nostrum Ms., item Grevenus & Molanus, qui Sancti nostri memoriam etiam signant, prout in dictis auctariis licet videre. Habetur etiam in Martyrologio, quod vulgo Canisii dicitur, & anno 1599 Dilingæ excusum est, & in Novo catalogo Sanctorum apud Ferrarium. De S. Tenestina erit infra dicendis locus. Sunt inter hos, quos indicavi, Fastos sacros, qui ab immemorabili tempore ante famosum decretum Urbani PP. VIII, hodierno Confessori nostro tribuunt titulum sancti: quem jure ei deberi, confirmabitur ex aliis publicæ venerationis indiciis, quæ postea occurrent. Nunc interim discutiamus, an hic Sanctus idem sit cum Richmiro abbate, qui ipsi fere synonymus est, & a nobis jam pridem datus ad diem XVII Januarii, tomo 11 istius mensis pag. 177.

[2] [Castellanus vult hunc Sanctum esse eumdem] Postquam itaque de isto abbate, qui etiam fuit presbyter, apud Cenomanos in Gallia, recitata ibidem essent aliqua, sed pauca admodum, e Fastis sacris; additur, nihil de eo in aliis Martyrologiis reperiri, nisi Rigomarus sit aut Rigomerus, de quo XXIV Augusti Molanus, Bellinus edit. Parisien., Canisius, Ferrarius &c. An vero hic cum illo sit idem, an diversus, non determinatur, sed in medio relinquitur, re utpote ista tunc neutiquam matura, ut ad hujus controversiæ decisionem perveniretur, cujus nunc proprius sese offert locus ac dies. Claudius Castellanus in suo bimestri, seu in tomo, quo mensem Januarium ac Februarium seorsim edidit anno 1705, in notis ad diem XVII Januarii pag. 321, eumdem utroque die signari judicat, idque his conatur probare argumentis, quæ e Gallico extracta sic sonant: Bollandus, inquit, dubitat, an sit idem ille, quem Bellinus, Molanus, Canisius, ac Ferrarius posuerunt die XXIV Augusti sub nomine Rigomari. Vitam ejus, ab eodem Bollando datam, conferendo cum Actis episcoporum Cenomanensium, a domno Mabillonio editis in tomo tertio Analectorum ejus; videmus eumdem esse: ac deceptus, inquit, eram in Hagionomastico, quod vita functus D. Menagius a me petierat, ut Dictionario suo etymologico illud præmitteret.

[3] Saussayus in errorem erat lapsus antea, ponendo eum sub nomine Rigomeri die XXIV Augusti, [cum S. Ricmiro abbate;] & sub nomine Richmiri die XIV Februarii, non reddens rationem, cur hunc diem elegerit. Dies XXIV Augusti translationis ejus est dies: eoque præsertim die, propter commodam anni tempestatem, celebratur ipsius festum in plerisque locis, ubi honoratur, ac potissimum apud Malleacenses in provincia Pictavensi, ubi est patronus. Nominatur Ricmirus sine h, in manuscriptis omnibus, quæ reperta sunt hactenus, vitæ ejus; & quæ ibi memorat. Qui illam scripsit, (ita pergit Castellanus) contemporaneum esse se dicit Arrio, immediato S. Rigomeri successori: id quod apud nos loco citato jam pridem etiam indicatum est; sed servato S. Ricmiri, non autem substituto, ut facit Castellanus, S. Rigomeri nomine. Quæ pag. 322 Castellanus subdit ex Vita ejus, pluribus memorantur apud nos pag. 177 citata, & sequentibus, & apud Mabillonium in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti, parte prima seculi 3, a pag. 228 *; cujus Vitæ epitomen, veterum tamen codicum primigenia phrasi servata, dat Cointius in Annalibus ecclesiasticis Francorum tomo 4, ad annum 685, num. 13 & 14. Castellanus pag. 322 citata observari posse, monet, in ista Vita, quod episcopus Cenomanensis, qui ibi nominatur Gilbertus, sit idem ille, qui nominatur Aiglibertus in Actis episcoporum Cenomanensium, apud Mabillonium tomo 3 Veterum analectorum cap. 14, a pag. 188 prioris editionis, anno 1682 vulgatæ; ubi scriptum est, inquit idem Castellanus, quod fundarit monasterium ad portam Cenomanensis civitatis prope Sartam fluvium: primam vero hujus monasterii Religiosam asserit sanctam Tenestinam fuisse, honoratam Malleaci cum S. Rigomero, qui ejusdem monasterii director fuit, quod tunc S. Albini dicebatur, & aliquando Sanctæ Mariæ. Consuli possunt eadem Vetera analecta pag. 192. Et pauculis interjectis, locus, ait, ubi secundo sedem fixit, non nominatus in Vita ejus, Subluniacum appellatur. In hoc loco mortuus est.

[4] Quantum in supra allegatis Castellani notationibus confusionis chaos, [sed quod duos istos Sanctos] quanta hallucinationum congeries! Quid miri? cum duos Sanctos toto cælo diversos in unum unicum conflaverit, sanctum videlicet Ricmirum abbatem apud Cenomanos, & sanctum Rigomerum confessorem ibidem ac presbyterum, huic applicans Acta istius, non secus ac si utriusque Acta longe inter se diversissima non exstarent; cum tamen Acta S. Rigomeri anno 1681 ipsemet Castellanus huc transmiserit, prout apographo nostro adscripsit Papebrochius. Auctor idem eumdem commisit errorem in suo Martyrologio universali, ut videre licet ad diem XVII Januarii, & in indice Sanctorum ad dictum Martyrologium. Nec vero ipse solus utrumque hunc Sanctum confudit: etenim Cointius supra citatus, num. 15 assignata varia nominis Aigliberti efformatione, Par, inquit, est ratio Ricmiri; nam qui Claudio Roberto Ricomirus est; aliis Richmirus, Richimirus, Ricmirus & Ricimirus dicitur, & a nonnullis male confunditur cum Richomero seu Rigomero vel Rigomaro, de quo nos tomo 1, postea hic citando. Mabillonius in Actis Sanctorum Ordinis sui, quæ antea designabam, observationes prævias in Vitam S. Richmiri abbatis incipit his verbis: Richmirus, alius a S. Rigomaro seu Rigomero, S. Tenestinæ patre spirituali, itidem apud Cenomannos in Gallia &c.

[5] [inter se distinctissimos] Quandoquidem vero tam clara & evidens est confusio, de qua hic agimus, ut multis argumentis probari non debeat; rem redigam ad capita tria præcipua. Primum itaque desumatur ex Sancti utriusque Actis. Prologus ad Vitam S. Richmiri (utimur editione Mabilloniana) sic incipit: Religiosorum vitas & actus narrare virorum, Deum indubitanter laudare est. Sancti autem Rigomeri sic: Quia Domino donante aliquod commemorare volumus, & dignum est &c. Vita Richmiri incipit ita: Beatus igitur Richimirus, Turonici pagi indigena, non exiguis parentibus procreatur; sed digni germinis dignissima proles effulsit.. Ea vero tempestate, quando Theodericus rex Francis principabatur, & Gilbertus dignus Deo episcopus Cenomannicam regebat ecclesiam &c. In Vita Rigomeri inferius apud nos num. 2 sunt ista: Igitur eodem tempore cum Childebertus prædictus rex, vel Chlotarius germanus suus Neustriam sive Franciam sorte inter se divisissent; quia habuerunt reginas Christianas; Chlotarius ergo rex domnam [habebat] Radegundem, Christianissimam fæminam, & domnus Childebertus Uultrogodem. Temporibus horum regum, ex eorum permissu, aliqua monasteria florere cœperunt: sed & initia eorum commemoranda sunt.. In illis quidem temporibus .. ortus est in condita Saugonensi ex liberis parentibus vir sanctus ac religiosus.. Rigomerus. Hæc in Vita ejus. Quæ immane quantum discrepent a Vita Richmiri, nemo non videt. Pergamus ad aliud patentissimæ diversitatis specimen, nimirum diei emortualis, & ætatis.

[6] [perperam in unum conflarit,] Vita S. Richmiri, Obiit, inquit, memoratus sanctus Richimirus sexto-decimo Kalendas Februarii. Vita autem S. Rigomeri hæc scribit: Obiit .. sanctus Rigomerus nono Kalendas Septembris. Si ætatem consideremus, qua uterque floruit; Rigomerus hodiernus per centum circiter & quadraginta annos antecessit ætate Richmirum abbatem. Hujus quippe obitum Mabillonius in supra laudatis Actis Ordinis sui, eadem pag. 228 * indicat accidisse circa an. DCCX; & in nota ad Vitam pag. 232 * observat, eum obiisse ante annum DCCXV: quo circiter anno Gilbertus seu Engilbertus Herlemondo episcopatum morte sua resignaverat. Apud nos vero ad diem XVII Januarii, quem nuper indicabam, mors ejusdem sancti abbatis aptatur circa an. DCC: gesta autem ejus memorantur a Cointio ad annum 685 num. 13. Vixit itaque hic Sanctus seculo septimo: obiit autem eodem seculo exeunte, vel ineunte circiter octavo. Hunc itaque cum S. Rigomero confundere, quidnam est aliud, quam in meridiana luce cæcutire? Sanctus quippe hic confessor ac presbyter pertinet ad seculum sextum, uti evincunt characteres chronologici, qui in variis personis in ipsius Vita nominatis relucent, & de quibus dicetur inferius post Vitam in Annotatis.

[7] Sanctum Ricmirum abbatem recte secrevit a S. Rigomero nostro Cointius in suis Annalibus ecclesiasticis tomo 1 ad annum 541 num. 56, [variis demonstratur] ubi res ejus gestas narrat; recte ante eum Corvaiserius in Historia episcoporum Cenomanensium pag. 141 & sequentibus vitæ ejus seriem referens, Sanctum eidem seculo aptavit, quando eidem Vitæ intexuit ea, quæ inter ipsum ac S. Innocentium seu Innocentem, Cenomanicæ sedis episcopum tunc temporis, acta fuerunt. Idem facit Bondonnetus in Vitis episcoporum Cenomanensium pag. 169. Verum quid diutius immoramur, quam par est, rei adeo perspicuæ? Maneat itaque, imperite confundi a Castellano S. Ricmirum abbatem, & S. Rigomerum confessorem ac presbyterum. Tertium diversitatis specimen accipe.

[8] Dum enim idem Castellanus non duos, sed unum tantum invenisse se putavit in Actis episcoporum Cenomanensium, [argumentis.] a Mabillonio editis, ut vidimus supra num. 2; refellitur ex his ipsis Actis Veterum analectorum tomo 3, cap. XI; ubi in testamento Bertichramni, pag. 142, jubentur ab eo dari basilicæ S. Richomeri sol. X. De hoc sancto præsule Cenomanensi tractavimus tomo 1 Junii, die VI, a pag. 710; ubi obitus ipsius affigitur anno 623, quem etiam signat Cointius tomo 2 ad eumdem annum num. 10; atque adeo diu ante Aglibertum, quocum vixit S. Ricmirus abbas, exstabat S. Rigomeri ecclesia, nostri sine dubio; quia in allegato testamento jubet Bertichramnus fieri donationes per omnes basilicas, quæ circa civitatem nostram, inquit, id est Cenomanensem, esse noscuntur. Corvaiserius in S. Innocentio episcopo pag. 144 idem censuit; cujus textus e Gallico redditus sic sonat: Non dubito, quin fuerit ista ecclesia, in qua depositum fuerat corpus illius gloriosi confessoris, quæ temporum asperitate, ac seculorum mutatione ita fortasse destructa sit postmodum, ut ejusdem nominis ac loci, in quo ædificata olim fuerat, memoria prorsus interciderit.

[9] Nunc juvat nonnulla his subjungere de Sancti nostri ætate. [Tempus mortis] Vidimus quidem superius, eum floruisse seculo sexto: sed ulterius dispiciendum restat, an distinctius aliquid de annis, quibus tunc vixit, determinare possimus. Auctor Vitæ apud nos infra num. 12 hæc narrat: S. Tenestina sub sacro virginitatis honore velum a sancto Innocente accepit.. Quæ etiam prædicti sancti Innocentis episcopi, & postea domni Domnoli [tempore] in honore sanctæ Mariæ monasteriolum, vel basilicam.. Cenomanis intra muros & aquam .. construxit, .. & locum sancto Rigomero de proprietate ecclesiæ prædictæ, ubi ipse Sanctus cellam construeret, per episcopi epistolam impetravit. Floruit ergo sanctus Confessor noster sub Innocente episcopo Cenomanensi: cujus Acta illustravimus tomo III Junii, die XIX, a pag. 854, & cujus mors ibi innectitur anno Christi 542, differente eam Cointio ad annum proxime sequentem, sicut apud ipsum tomo 1 ad eumdem annum num. 6 licet videre: qui de laudati præsulis promotione ad episcopatum scribit ad annum 531, num. 22. Verum quidquid sit de initio sedis ab illo aditæ, in tanta ac tam diversa serie chronologica episcoporum Cenomanensium, quam emendatum iri speramus a continuatoribus novæ editionis Galliæ Christianæ; quidquid, inquam, sit; sedebat saltem Innocens vel Innocentius anno 533, quo secundæ synodo Aurelianensi subscripsit. Vide Labbeum tomo 4 Conciliorum columna 1783, & Longuevallium tomo 2 Historiæ ecclesiæ Gallicanæ pag. 392. S. Domnolus episcopus Cenomanensis, de quo supra fiebat mentio, habetur tomo III Maii, die XVI, a pag. 603: ubi ipsius transitus ad meliorem vitam aptatur anno 581, quem etiam signat Longuevallius tomo 3, pag. 211, tunc obiisse eum memorans post annos duos supra viginti episcopatus. Sed ea, quæ de exordio episcopatus ejus lego, intricata etiam sunt. Hoc constat, quod anno 567 præesset cathedræ Cenomanensi, cum tunc subscripserit concilio secundo Turonensi, apud Labbeum tomo 5, col. 865. Et hæc quidem conducunt ad formandam aliquam ideam temporis, quo S. Rigomerus, & S. Tenestina floruerunt, etiamsi annus utriusque emortualis non sit nobis satis compertus.

[10] [accidit medio circiter seculo 6.] Cointius ad annum Christi 559, num. 9 S. Rigomeri obitum quidem determinat his verbis: Richomerus, cum in Valle Sublignea diu degisset, ibi vitam clausit nono Kalendas Septembris, eumdem diem morti ejus etiam assignante biographo apud nos infra sub finem Vitæ; sed quandoquidem prædictus Annalium auctor nullum ibidem affert idoneum scriptorem pro ista anni emortualis determinatione; nos eam latioribus temporis finibus in exordio hujus Commentarii circumscripsimus. Si enim τὸ episcopi in textu biographi supra citato referri debeat vel ad utrumque præsulem, Innocentium videlicet ac Domnolum, vel ad solum Domnolum; tunc ex fide ejusdem biographi potuit S. Rigomerus supervixisse ultra medium seculi sexti; sed quia de sensu biographi non satis constat, nec de initio Sedis S. Domnoli; ideo in exordio hujus Commentarii eum signavi medio circiter seculo VI; quod in lata temporis extensione intelligi volo: de sancta vero Tenestina idem esto judicium.

§ II. Vitæ scriptores, exemplaria, translatio S. Rigomeri.

[Variæ dantur observationes] Qui Sancti Vitam scripsit, anonymus est; nec ullum prodit signum, vi cujus vel divinari queat, quis fuerit, cujus instituti, aut cujus seculi. Quod vero satis remotus loco vel tempore post Sancti obitum scripserit, eruitur ex his indiciis, quæ Vitæ inspersit. Nam apud nos num. 4, In illis quidem temporibus, ut veracium & fidelium hominum testimoniis approbatur, & cognitum est per multos fideles, ortus est.. Vir sanctus: & num. 10: Tunc rex fertur dixisse. Gesta S. Rigomeri etiam collegerunt Corvaiserius supra designatus, ut videre apud ipsum datur a pag. 141; Bondonetus, asceta Benedictinus S. Vincentii Cenomanensis, in Vitis episcoporum Cenomanensium, inter ea, quæ scribit de S. Innocentio pag. 168 & sequentibus, ac Cointius, quem in hujus Commentarii principio allegavi. Porro hi tres auctores, & anonymus noster similia fere referunt in substantia. Prologum vero ejus apud illos non lego. Idem vero Cointius corrigit lapsum Corvaiserii ex Bondonneto, his verbis: Observa, inquit, Clotario, qui perperam ex scriptoris calamo cecidit, expuncto, Childebertum a Bondonneto recte restitui: quia quamdiu Innocentius apud Cenomanos sedit, Cenomania Childeberto regi morem gessit. Porro hæc correctio conformis est biographo nostro anonymo, ut in Vita apud nos num. 10 patet.

[12] Sed, quæ num. 11 narrat de Childeberto rege, [de Vitæ scriptoribus] indigent explicatione, & commoda interpretatione: Tunc rex, ait, in suprascripta villa Palatiolo basilicam fieri jussit in sancti Rigomeri honore, ubi & ipse populus modo convenire ad orationem solet, & sacras oblationes Domino offerre videtur. Et tunc ipsi Sancti valedicentes regi, cum magno honore ad propria revertentes, cellulas ædificare cœperunt. Illud itaque in sancti Rigomeri honore, cave, ne ita intelligas, quasi rex Childebertus honores Cælitibus debitos exhibuerit ei viventi; sed quod vel ex honorifico erga illum affectu, vel in memoriam insignis miraculi, ad testificandam vitæ ejus integritatem contra calumniatores (de qua re ibidem erat actum num. 10) patrati, ædem sacram Childebertus erigi jusserit Deo, qui facit mirabilia magna solus; vel quod biographus usus hic sit prolepsi; de qua consule Annotata ad Vitam lit. u.

[13] Vitæ exemplar, quod daturi sumus, antiquis exaratum est characteribus, [& exemplaribus ejusdem Mss.,] & habetur in codice membranaceo, qui apud nos asservatur, ac signatur Vitæ SS. Mss. ✠ Ms. 47. Titulus, eidem Vitæ præfixus, convenit S. Rigomero ac S. Tenestinæ; hæc quippe habet: Incipit Vita sancti Rigomeri presbyteri, & sanctæ Tenestinæ virginis. Porro eam a mendis expurgavi, adhibito in hunc etiam finem alio ecgrapho, quocum illam contuli, & e quo accepi variantes lectiones, nec non additamenta uncinis inclusa. Anonymum illud vocabo, quia ignoro e quo codice seu exemplari sit transcriptum. Quod autem ex Ms. missa sit hæc Vita a D. Claudio Castellano, canonico D. V. Parisiis anno MDCLXXXIX, indicatum reliquit noster Papebrochius. De historia translationis S. Rigomeri ad cœnobium Malleacense, quam post ipsius Vitam proferemus, nonnulla prænotare hic visum est, incipiendo a topographica loci notitia.

[14] Malleaca, seu Malleacum, inquit Baudrandus, Maillezais, [nec non] urbecula Galliæ in Pictavensi provincia intra paludes, in insula effecta a fluviis Separa * & l' Hautize *, sicque ægre habitata propter aëris inclementiam, prius episcopalis erat sub archiepiscopo Burdegalensi, a Joanne XXII Pontifice Maximo facta, sed die IV Maii anno MDCXLIX ejus episcopatus suppressus fuit ab Innocentio X Papa; illiusque sedes episcopalis Rupellam translata fuit. Distat 5 leucis a Niortio in occasum, 9 a Rupella in ortum æstivum, & 2 a Fontenaco in meridiem. De hoc loco videri etiam potest Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum, ubi inter alia dicitur veteri monasterio insignis: & Gallia Christiana tomo 2 novissimæ editionis pag. 1362; ubi agitur de monasterio veteri S. Petri; item de novo SS. Petri & Pauli, quod anno circiter 1010 ædificatum sit. Hæc vero, quæ ibidem sequuntur, ad translationem Sancti pertinent: Novum monasterium multis possessionibus Dux Willelmus ditavit, Sanctorumque reliquiis, quas inter corpus sancti Rigomeri confessoris, e pago Cenomanensi solemniter translatum est ad Malleacense monasterium, agente apud Hugonem Cenomanensem Comitem Theodelino ejusdem loci abbate. Legi etiam possunt quæ de hujus monasterii constructione, ac prædictarum reliquiarum donatione refert Mabillonius tomo 4 Annalium Ordinis S. Benedicti ad annum Christi 1010, pag. 213, num. 37 (e quo anno de dictæ translationis tempore præterpropter conjici potest) ac præ omnibus Historiæ Malleacensis auctor; de quo nunc dicam.

[15] [de translatione S. Rigomeri] Historia illa habetur Novæ bibliothecæ manuscriptorum librorum, a Labbeo editæ, tomo secundo a pag. 222, hoc titulo: Petri Malleacensis monachi ad Goderannum abbatem libri duo de antiquitate & commutatione in melius Malleacensis insulæ, & translatione sancti Rigomeri. Translatio hæc, quæ proprie ad nos spectat, ab auctore Petro refertur libro 2, pag. 234 & seqq. Hanc vero quando scripserit, colligere licet ex Mabillonio, qui tomo 4 Annalium sui Ordinis, ad annum 1060, num. 64 hæc memorat: Humbertus Goderanni decessor .. anno MLX finem vivendi fecit. In ejus locum assumptus est Goderannus; & mox observat, Petrum duos suos libros .. composuisse Goderanni jussu, cum ille necdum Santonensis episcopus esset ..; quem episcopatum adeptus est sub initia Pontificatus Alexandri II; videturque retinuisse Malliacensem abbatiam usque ad suum obitum, qui anno MLXXIV contigit. Pontifex autem iste Alexander ad cathedram Petri evectus est anno Christi 1061; obiit 1073.

[15] [ad cœnobium Malleacense.] Corvaiserius pag. 145 scribit, corpora S. Rigomeri, & S. Trenestinæ, uti eam vocat, translata fuisse ad abbatiam Malleacensem: qua deinde in episcopatum mutata, honoratos affirmat tamquam patronos ecclesiæ cathedralis, festum eorum quotannis solemniter celebrantis. Ambos ibidem coli ut patronos, affirmat etiam Bondonnetus pag. 170. Ad cultum istum quod attinet; non gravate admitto illum in fide istorum scriptorum. Sed translationem corporis S. Tenestinæ ad dictam abbatiam, non lego in documentis, quæ, ut commodius Annotatis elucidari possint, proferam post S. Rigomeri Vitam; ac deinde de ista translatione, qua S. Tenestinæ partim adscribitur, tractabo dum absolvero res S. Rigomeri, quibus subnectam syllogen historicam de eadem Sancta. Reliquum est, ut nostri sancti presbyteri Acta proferamus, quæ in numeros divisimus, & Annotatis elucidavimus.

[Annotata]

* vulgo la Sevre

* latine Altizia

VITA
Auctore ignoti nominis ac temporis,
Ex Codice membranaceo antiquo Ms. ✠ 47.

Rigomerus presb. & confes. Subligniaci apud Cenomanos in Gallia (S.)

BHL Number: 7256

A. Anonymo.

[Biographus] Quia, Domino donante, aliquid commemorare volumus, & dignum est, ut in laudem Dei Sanctos ejus commemorare debeamus, ut [boni filii] patres, in honorem vel in laudem patrum suorum, & facta & bona consilia eorum memoriis commendare, & quia laus patrum ad dignitatem filiorum vel ad honorem Dei proficit, quidquid ex dono Dei in Sanctorum laude profertur. Temporibus quidem domni Childeberti a, vel Vultrogodæ b reginæ suæ, Christianorum principum, gestum est, quod hic commemorare decrevimus ad petitionem Christianorum vel sacerdotum pro futura memoria.

[2] Igitur eodem tempore, cum Childebertus prædictus rex, [varios] vel Clotharius germanus suus Neustriam sive Franciam sorte inter se divisissent c, quia * habuerunt reginas Christianas; Clotharius ergo rex domnam [habebat] Radegundem d Christianissimam fæminam, & domnus Childebertus Vultrogodem. Tempore horum regum, ex eorum permissu, aliqua monasteria florere cœperunt: sed & initia eorum commemoranda sunt, nec non & eorum nomina, qui primi abbates ibi fuisse testantur e. Domnus Maximinus super Ligerim prope Aurelianis civitatem, vir religiosus & sanctus, pie servivit domino; cujus discipuli eodem tempore, sanctus videlicet Avitus f, & sanctus Karileffus g, duo socii, in vastæ eremi solitudine h binas cellulas, sub sancta regula degentes mirifice ædificarunt Deo.

[3] Fulti quoque sancti Innocentis i Cenomanicæ urbis auxilio, [characteres temporis præmittit huic Vitæ:] quod cum supra fluviolum Anisolæ k de jure suæ sedis ecclesiæ sancto Karileffo ad construendum monasterium primo dedit l, & sancto Avito non modicum fecit adminiculum. Nam magno intervallo, alii monacho sancto & religioso, nomine Launomaro m, in loco qui dicitur Curbionis, a nomine alvei ibidem decurrentis, cujus vocabulum dicitur Curbionis, supradicto auxilio condidit monasterium n, & sub regulari studio hæc omnia ei consummare videntur.

[4] In illis quidem temporibus, ut veracium & fidelium hominum testimoniis approbatur, [post quos refert Sancti natales, educationem, sacerdotium,] & cognitum est per multos fideles, ortus est in condita o Saugonensi p ex liberis parentibus, Vir sanctus ac religiosus, & bonis moribus ornatus Rigomerus Dei famulus, qui ab infantia sacris literis eruditus est a quodam religioso presbytero [sancto] Launillo q de Arverno, vel a quibus potuit quæsivit de verbo Dei bonum consilium humilitatis, & castitatis, vel sanctæ meditationis: & quod diligenter quæsivit super prudentiæ testimonio, Domino largiente, invenit, & fide conservavit, & moribus * se esse devovit, ac proinde ex Dei providentia, testimonio fidelium populorum, sacerdos Dei probatus effectus est.

[5] Et cœpit circumquaque verbum Domini prædicare tam parentibus, [labores apostolicos,] quam & proximis vicinis, & quoscumque potuit tam ad pœnitentiam exhortari, quam ad reliquam observationem justitiæ, & causas misericordiæ, & ut hospitales esse deberent, sive eleemosynas in pauperes alacriter largirentur, & voluntarie erogarent, ut ipsi pro his supernæ pietatis misericordiam possent promereri, frequentissime admonebat; & nec profanas causas, nec ad fontes vel ad arbores vota facerent, sed potius ad ecclesias vel ad sacerdotes recurrerent, & pro infirmitatibus suis oleum benedictionis postularent. Et ipse quidem Dei famulus se expetentes infirmos oleo sanctificato ungebat, & in nomine Domini multos ex ipsis ad sanitatem perducebat, rogans ut ex hoc Deo gratias referrent.

[6] Et audiens ipse Sanctus in proximo loco antiquum fanum esse, [ac superstitionem expugnatam:] quod vocabat populus Morifanum *, quod populus * venerabatur, & cui diabolica & illicita vota suis muneribus persolvebant; tunc Dei famulus sanctus Rigomerus condolens de rustico & infideli populo, qui hujusmodi culturam non in honorem Dei ad salutem suam, sed potius ad superstitionem diaboli, ad suam perditionem adoraret, accensus zelo Christianorum, ad locum ipsum accessit cum fratribus, & Christianis fidelibus, requirens diligenter, & inventa fraude diabolici figmenti, prædicans vel adnuntians Dei verbum in illa civitate commanentibus, ut ipsam fanaticam observationem relinquerent, ecclesiam Dei potius frequentarent, & a Christo Jesu salutem expeterent: quod & Domino auxiliante fecerunt, & ipso fano destructo, basilicam in eodem loco ædificaverunt, ubi sacræ oblationes Deo nunc videntur offerri.

[7] [opem fert Trudæ febricitanti, cujus filiam Tenestinam dirigit in virtute;] Contigit autem in diebus illis, ut aliqua matrona de genere nobili, nomine Truda, correpta febri, ipsum sanctum Rigomerum necessitate conducta mandaverit ad se venire, audita ejus sanctitatis fama, ut per ejus orationem posset invenire salutem. Quam cum sanctus Rigomerus causa pietatis pro charitate visitasset, & per orationem & infusionem olei benedicti ipsam fæminam confortare cœpisset *, erat aliqua ibi tunc puella filia ejus, nomine Tenestina * r: audiens exhortationem ipsius Servi Dei *, quam solebat pro animæ salute annuntiare, qualiter pœnitentiam agere deberent, & a pœnis futuris animas suas liberarent, atque æternæ vitæ præmia promereri valerent: hæc audiens ipsa puella, credo inspirante Deo, adamavit ejusdem sancti Viri consilium, ipsumque sacerdotem, sicut Dei nuntium attentius audire volens, cœpit frequentare circa ipsum, & in quantum valebat, ministrare ei in vera dilectione.

[8] [unde calumniæ contra ipsam;] Sed contigit secundum antiquam consuetudinem, ut in quorumdam hominum cordibus malitiæ stimulos inimicus contra ipsam commoveret; & quod illa ex vera dilectione faciebat, sicut Maria, quæ ad pedes Domini deflebat, eosque lacrymis rigabat, & capillis tergebat, atque osculabatur; hoc istam libidine, non charitate facere calumniabantur. Tamen ipsa Deo devota nihil curavit de adversitate detrahentium, sed magis ac magis Dei famulum suprascriptum Rigomerum diligebat, qui ei verbum Domini prædicabat. Tunc ipsi maligni homines sponso ipsius puellæ, Severo nomine, nuntiaverunt dicentes; quod sponsa ipsius Tenestina quemdam clericum nimis singulari dilectione diligeret: unde & ipsam indigna opinione inimici homines diffamabant dicentes, quod plus illum Clericum, quam sponsum suum omnino amaret.

[9] [quæ simul cum S. Rigomero ad palatium regis citatur,] Quod audiens vir ille, credidit, indignatione repletus, in malum recepit, quod pro caritate fuerat factum. In tantum hoc magis indignari cœpit, ut ad palatium regi vel senioribus suggesserit, quod clericus quidam Rigomerus sponsam suam Tenestinam ei abstrahere conaretur, & missum de palatio accepit, qui veniens ipsum Dei servum s Rigomerum & suprascriptam puellam per fidejussores colligaret, ut ad palatium pergerent, & ante domnum Childebertum, vel seniores palatii rationem ex supradictis calumniis pleniter redderent. Qui summa festinatione ad palatium pergentes pariter intrepidi, eo quod de vana susceptione ipsi innocentes calumniabantur, uterque, scilicet famulus Dei Rigomerus, sanctus sacerdos, & Tenestina Dei famula certa * & virgo Dei puella, fiducialiter ante ipsum principem vel seniores populi pervenerunt, & in loco, qui Palatiolus t vocatur, producti, & præsentati sunt, habentes candelas sive cereolos, munera religiosa, quæ pro oblationibus, in præsenti, regi obtulerunt.

[10] Sed aliqui seniores verba blasphemiæ, præsente rege, [Deus vero eos defendit per miraculum,] dixerunt: O sacerdotes tales, qui aliorum seducant uxores! Tunc rex fertur dixisse: Si vere digni estis, & nihil per malitiam, vel per libidinem agitis, hos cereos, quos mihi offertis, per vestra signacula sine igne accendite, ut per hoc appareat, si pura ac religiosa est vestra devotio. Et illi intrepide fidenterque de divina pietate confisi, flexis genibus divinam majestatem implorantes, coram populo & rege cœperunt ipsi cerei fumare: & extensa tunc manu dextera sanctus Rigomerus, & invocato nomine Domini nostri Jesu Christi, manifeste cereoli accensi sunt, & illuminati ex Dei virtute, & claro igne ac splendore publico fulgere cœperunt. Et cum hoc rex ille domnus Childebertus, vel seniores palatii vidissent, statim ad genua sive vestigia Sanctorum sese incurvaverunt, petentes indulgentiam pro laboribus vel fatigationibus, quas eis fecerunt.

[11] Quapropter rex munerare eos volens, eis binas villas in pago Cenomannico concessit, [& rex donationibus honorat.] & loca ad cellulas ædificandas cum sancto Innocente episcopo imperavit, & de reliquo stipendio, quidquid eorum petitioni * fuit. Et præcepit, ut nemo deinceps, id est, post prædicti signi manifestationem, jam dictos Sanctos inquietare auderet. Supplicavit etiam eos prædictus rex atque seniores populi, ut tam pro regni pace, quam & pro salute populi assidue orarent. Tunc rex in suprascripta villa Palatiolo basilicam fieri jussit in sancti Rigomeri honore u, ubi & ipse populus * modo convenire ad orationem solet, & sacras oblationes Domino offerre videtur. Et tunc ipsi Sancti Dei valedicentes regi, cum magno honore ad propria revertentes, cellulas ædificare cœperunt.

[12] Sancta vero Tenestina sub sacro virginitatis honore velum a sancto Innocente accepit, [S. Tenestina monasterium condit, S. Rigomero locum impetrat: eorum virtutes & miracula:] & sancte ac pie vivere studuit. Quæ etiam prædicti sancti Innocentis episcopi, & postea domni Domnoli x ipsa Dei famula in honore sanctæ Mariæ monasteriolum vel basilicam in solo sanctæ matris [ecclesiæ] Cenomannis intra muros, & aquam y solemniter, Deo auxiliante, & memorato episcopo opem ferente, construxit, & inibi religiosam vitam cum cæteris puellis Deo devotis duxit, ibique z, Christo propitio, beatam vitam consummavit, & locum sancto Rigomero de proprietate ecclesiæ prædictæ, ubi ipse Sanctus cellulam construeret, per episcopi epistolam impetravit, qui nunc dicitur Subligniacus. Utrique Sancti illi sub Dei timore & cultu religionis perseverantes, & in plures pauperes facientes eleemosynas, sua omnia dispensabant, & in sanctis Dei præceptis, jejuniis, vigiliis quotidie, & orationibus perseverantes. Sæpissime plurimæ sanitates infirmis Dei gratia per eos præstabantur.

[13] Multi etiam per eorum exempla viri & fæminæ ad cultum Dei perducebantur: [exemplo multis prosunt: eorum cultus, dies emortualis S. Rigomeri.] & eos in vera omnino dilectione permanentes donis & muneribus plurimi populi multipliciter honorabant: quorum sancta corpora constat pro eorum meritis cum magno honore Cenomannis civitate requiescere, & cultu magno venerari a sacerdotibus ac populo Christiano, ad honorem & gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui vivit & regnat cum Patre, in unitate Spiritus sancti Deus, per cuncta sæcula sæculorum. Amen. Obiit autem sanctus Rigomerus IX Kal. Septembris in pace. Pro eorum sanctis laboribus & probata fide sine dubio, qualiter * animas eorum remuneratas vel coronatas in regno Dei, & eorum fama beata ubique feliciter ad exemplum percurrit, & excoluntur ab hominibus.

ANNOTATA.

a Childebertus, Clodovei Magni regis filius, patri successit in partem regni anno Christi 511, ut videsis apud Cointium ad eumdem annum num. 56: obiit autem anno 558; quo idem auctor num. 65 varia colligit ad mortem ejus ac virtutes spectantia.

b Vultrogodis reginæ pietatem ac peregrinationem ad tumulum S. Martini laudat S. Gregorius Turonensis De miraculis ejusdem Sancti lib. 1, cap. 12, columna 1015 editionis Ruinartianæ: ubi in notis sunt ista: Mss. fere omnes Ultrogotho. Sic quoque dicitur apud Fortunat., & in can. 15 concilii V Aurelian. Bec. Ultrogodis. Hæc fuit Childeberti I uxor; de qua & duabus ejus filiabus Greg. lib. 4 Hist. cap. 20, & Fortunatus lib. 6 Carm. 8. Sepulta est in sancti Germani a Pratis monasterii basilica. Eam inter sanctas reginas laudat auctor Vitæ sanctæ Balthildis his verbis: “De Ultrogotha fertur regina, Childeberti videlicet Christianissimi regis conjuge, eo quod nutrix esset orphanorum, consolatrix pupillorum, sustentatrix pauperum & Dei servorum, atque adjutrix fidelium monachorum”. De tumulo ejus agitur apud laudatum editorem in Appendice columna 1377.

c Contigit divisio regni Francorum inter fratres quatuor, Clodovei filios, Theodoricum, Clodomerum, Childebertum & Clotarium, anno Christi 511; quorum hic tribus aliis supervixit, & solus totam Franciæ monarchiam adeptus est, anno Christi 561 vita functus. Quænam vero inter dictos fratres regni paterni partitio fuerit, ex antiquis scriptoribus colligit Cointius ad annum 511, num. 56. Sed hic consideranda estpartitio alia, post mortem Clodomiri, qui anno 524 obiit, facta inter Childebertum & Clotarium, de qua Gregorius Turonensis in Historia Francorum a Ruinartio edita lib. 3, cap. 18, columna 125: Hi quoque regnum Chlodomeris inter se æqua lance diviserunt, videlicet Aurelianense, quod mediam Franciæ partem continebat, & inter alias complectebatur provinciam Cenomanicam, situmque erat in Neustria, seu in Occidentali Francia. Consule Notitiam Galliarum Hadriani Valesii in voce Neustria. Ex his recte intelligitur illud biographi nostri cum.. Neustriam sive Franciam sorte inter se divisissent.

d Conjugium ejus cum Clotario rege probabilius accidisse anno 538, apud nos statuitur tomo III Augusti, die XIII, quo istius sanctissimæ reginæ Acta pag. 46 & seqq. sunt illustrata; ubi in Commentario prævio § 2 varia alia huc spectantia memorantur, ac § 3 expenduntur difficultates in miro hujus Sanctæ divortio cum Clotario.

e In Ms. anonymo sequuntur ista: Fuit namque primus abbas, ut a fidelibus viris refertur; & mox pergit cum nostro exemplari domnus Maximinus &c. Sanctus hic inscribitur Martyrologio Romano ad diem 15 Decembris. Quædam de illo in antecessum, ac de fundatione monasterii Miciacensis in territorio Aurelianensi; sed tempore Clodovei regis; videri possunt in S. Euspicio confessore ad diem 20 Julii, tomo V ejusdem mensis pag. 72 & sequentibus, & in Annalibus Benedictinis Mabillonii tomo 1, ad an. 515, num. 82.

f De hoc sancto abbate Miciacensi tractatur ad diem 17 Junii pag. 350.

g Vita ejus illustrata est ad diem 1 Julii pag. 85 & seqq.

h De vita illorum solitaria in Pertico, vide diem 1 Julii mox allegatum, pag. 86.

i Innocentis seu Innocentii episcopi Cenomanensis gesta Commentario prævio apud nos elucidata sunt die 19 Junii, tomo III istius mensis a pag. 854.

k De monasterio Anisolæ vel Aninsolensi actum est ad diem 1 Julii in Commentario prævio ad Vitam S. Carilefi § 2, pag. 87: ubi inter alia expenditur controversia de tempore, quo illud monasterium conditum est, & objiciuntur nonnulla adversus Acta episcoporum Cenomanensium. Mabillonius tomo 1 Annalium Benedictinorum ad annum 537 num. 45, pag. 78, Tempus, inquit, conditi Aninsulensis monasterii certo definire in promptu non est. Id factum constat eo tempore, quo Cenomanni Childeberto regi parebant: ac proinde post mortem Chlodomiri Burgundiæ regis, cui hæc provincia ex paterna hereditate, sortitione obvenerat. Vide quæ nuperrime dicebam lit. c.

l Legi possunt ea, quæ ex Actis episcoporum Cenomanensium apud nos ad diem 29 Junii pagg. 859 & 860 memorantur de S. Innocente.

m Launomarus a nobis datus est tomo 11 Januarii, die 19, a pag. 229. Hæc, quæ ibi dicta sunt, conferri possunt cum collectione chronologico-historica, quam de eo habet Cointius tomo 1 Annalium eccl. Franc. ad annum 558, num. 79 & 80. Adi etiam Mabillonium tom. 1 Annalium Benedictinorum variis locis, quæ assignantur ibi in indice.

n Monasterium hoc situm est in pago Carnutensi Galliæ, cujus abbas fuit S. Launomarus. Cointius proxime allegatus affirmat, asceterium Curbionense structum fuisse .. anno Christi quingentesimo sexagesimo tertio. Vide Mabillonium tomo 1 ad annum 562. Quomodo igitur scribit hic biographus, supradicto auxilio Innocentem (nam de eo hic est sermo) illud Launomaro condidisse, qui utpote ab anno Christi 542 vel 543 fertur obiisse, secundum Comm. prævium supra num. 9?

o Condita, est locus certus, territorium, villa, apud Cangium, qui exempla varia producit.

p Cointius ad annum 541, num. 66 in pago Sonnensi, le Sonnois, qui pertinet ad episcopatum Cenomanensem: de quo plura habet Hadrianus Valesius in Sagona, & Sagonensi pago.

q Launillo, uti hic, vel Launildo; Cointius ad annum 541, num. 66 Launido. In Ms. anonymo vocatur sanctus; ubi etiam additur de Arverno, quod hic etiam posui pro deuerno, quod erat in exemplari, e quo hanc Vitam damus. Nihil de hoc viro explorati habeo, quod lectorem docere possim.

r Sanctam hanc seorsim mox dabimus.

s Ms. anon. abstrahere conaretur, & missum Dei servum Rigomerum &c.

t Palatiolus a re nomen habet. Fuit enim villa publica vel regia, una de minoribus, inquitHadrianus Valesius; apud quem plura.

u In honore, intellige vel per prolepsin, ut Sanctus postmodum ibi honoratus fuerit, dum obierat, vel eo sensu, quem habes in Commentario prævio num. 12. Forte eadem hæc est ecclesia S. Rigomeri; de qua ibidem egi num. 8.

x Deest aliquid, forsan tempore.

y Erat enim constructum illud monasterium inter fluvium Sartæ & muros civitatis.

z Bondonnetus pag. 170 dicit, conventum illum, in quo Sancta obiit, esse unam ex parœciis civitatis, sub nomine de Gourdaines. Videri etiam potest Corvaiserius pag. 145.

* al. quique

* Ms. anon. bonis moribus

* f. Martis fanum

* Ms. anon. plurimus populus

* Ms. anon. confortasset

* Ms. anon. beata Tenestina

* Ibid. ejus, videlicet beati Rigomeri

* f. casta

* Ms. anon. petitio

* Ibid. mendose ipse & populus.

* f. ob animas

HISTORIA TRANSLATIONIS
Auctore Petro monacho Maleacensi,
Edita apud Labbeum in Nova bibliotheca Mss. librorum tomo 2, a pag. 234.

Rigomerus presb. & confes. Subligniaci apud Cenomanos in Gallia (S.)

BHL Number: 0000

A. Petro monacho Malleac.

[S. Hugo Comes Cenomanensis] Cum in Commentario prævio ad Vitam S. Rigomeri § 2, a num. 14 datæ sint observationes variæ, quæ ad hanc translationem pertinent, ejusdemque narratio huc remissa ibidem a nobis fuerit, superest, ut illam nunc proferamus. Igitur post terminum rei præscriptæ, dum ad propria remeasset is a, de quo agimus, causa intercessit, qua eum Hugo Cenomanensis Comes conveniret. Si quidem imminebant ipsi permaxima quæque negotia, quæ eo inconsulto (diligebat namque illum charitate libera,) sibi timebat nocitura. Cumque ex omnibus, quibus eum consulturum pararat, egregie accepisset responsa, demumque ad invicem familiaria quædam alternarent colloquia; inter hæc & illa, Comes, ut videtur Domino inspirante, abbatem rogat, utrum sibi ad tanti operis supplementum boni afflueret ubertas, an se circumcingeret, uti in recentibus sæpe accidit, rerum tenuitas. At ille: Plurimis, inquit, si de temporalibus disputas, bonorum ad explendum abundo omnium copiis, sed quid mihi ex iis solaminis, dum Sanctorum pigneribus careo sacrosanctis? Cumque allegantis modo nonnulla replicaret: Sed quoniam mihi tibique orta est hinc fabula, venerabile caput tuum deprecor, latissimos memoriæ campos percurrendo retracta, ac si quid prævales, præbe unde sitis meæ ardor capiat refrigeria.

[2] [Theodelino abbati addicit S. Rigomeri reliquias:] Ad hæc admodum attonitus Comes, primum quidem paululum verba faucibus occludit, deinde: Quoniam, inquit, nequaquam hæc tui tantum reor petere causa, quin potius multorum commodi gratia, &, ut legimus, plus aliorum quam nostra nos quærere decet opportuna præsidia, tale, quale postulas, in quadam juris mei ecclesia b thesaurum progenitorum meorum reservavit industria, quo tua obstrictus dilectione me expolio, tibique hunc liberum concedo. Fuit siquidem Jesu Christi servus vocabulo Rigomerus, cujus viri leguntur actus, & apud nos crebris refulget miraculis: cujus forsan nec famam acceperas hactenus. Mecum itaque aliquem arcani fidum custodem, necnon & religione probatum dirigito. Ego autem ejus assignatione ad usque quo inferendus est locum digno, in quantum valuero, dignissimo prosequar obsequio. His auditis vir venerandus quanto tripudiavit gaudio, quamque festive summo Domino tantique boni largitori multipliciter innumeras rependit gratias, reticeo: quoniam quidem summorum oratorum poëmata his succumbere credo.

[3] Deligitur tandem communi consilio frater quidam & bonitate celeberrimus, [quo modo ibidem obtentæ,] & hujusmodi negotii, ut ferunt, ordinator peritissimus, Comitique longe sub alius operis intimatione associatur. At ubi Cenomanicam urbem ingressi sunt, intimat monacho præfatus Comes, ut a sui consortio se subtrahat, & quoquo potuerit, ac si eum a se pepulerit, hospitandi gratia divertat: rebus nocte decoloratis, ad sui suasionem legati, se quam celerrime adeat. Hæc verbis ille; factis haud aliter supplevit iste. Denique ingreditur ille Comitatum: familiaribus se aliqua Sanctorum loca expetere velle orationis causa simulat: sagmarios c demum, itemque sufficientem apparatum, prout longioris viæ necessitas postulasset, parari officialibus sub ejusdem noctis articulo imperitat. Finito autem die, cum omnes sui monitis ejus parando opportuna perstreperent: urbs vero omnis peregrinari eum velle opinaretur, rem nimirum subsecuturam, nec ullus quidem levissime saltem suspicaretur; clam idem Comes accersito, secundum significatum fœdus, fratre, de quo superius dicebamus, una cum eo ecclesiam Rigomeri gloriosi penetrat, custodes quatenus rem occulant, jurejurando obligat: deinde suppliciter præmisso oratu ad glebam, quæ sanctissimum prælibati Patris retinebat corpus, appropiat: postremo, patefactis ejusdem glebæ ostiis, sacrosanctos artus inde cum indicibili abstrahens reverentia, in scriniis ad hoc opportune paratis transfert, omnique diligentia signat.

[4] Cumque hæc agerentur, subito inopina concrepant tonitrua, [& alio deportatæ fuerunt,] densissimaque coruscant fulgura, licet paulo ante temperies adesset quam serena. Mox quoque rei procuratores, præter Comitem ac monachum, sese hinc subtrahentes, metu correpti, conclamabant priori debere restitui loco sancta pignera, alioquin nequaquam evasuros hujusmodi discrimina. Quæ idcirco, ut credimus, divina egit potentia, quatenus is, qui transferri conabatur, solidiori veneraretur & coleretur diligentia. Enimvero paulo post reddito sereno, volente Christo, congrue omnibus, quæ res flagitabat, dispositis, viri ecclesiam egrediuntur, acceptoque itinere eadem die ad usque Andegavense d oppidum mira celeritate proficiscuntur. Et quoniam ipsa eadem die anniversariæ solemnitatis beati Albini e episcopi urbis Andegavæ plebs festa recolebat, Missæ adipiscendæ voto sancti thesauri bajuli in basilica ejusdem Sancti divertunt, scrinia deponunt, officium, cujus causa ædem sacram adierant, expetunt. Sed quid tunc novi per exanimata nostri Rigomeri membra effecerit Arbiter supremus, proferendum, quam tacendum, videtur gratius: ut namque hinc paululum ludendo canam:

Virtus tecta parum refert, vitiumque sepultum.

[5] Porro autem dum sacrosancta mysteria præstolarentur viri, [facto per viam miraculo:] & scrinia, quæ, ut diximus, sacris erant pignoribus ditata, quodam ecclesiæ loco exposita haberentur, protinus quidam paralyticus, pene omnis corporeæ valetudinis expers, portitoris officio illo adfertur, casuque supra prædicta scrinia orandi gratia, nescius quid in se retinerent, recubans, plus solito obrigitur, deinde tot incommodi infestationibus agitatur, ut sibi vitalem flatum amisisse videretur. Paulo post vero (mirum dictu!) stupentibus, qui aderant, omnibus, adest inopina salus, ac per mortui membra, viventi medela diu præstolata porrigitur. Quo patrato, dum plebs, quæ illuc solemnizandi causa convenerat, una cum meliorato ægroto exultaret pro miraculo in Domini laudibus, nullusque rei certitudinem agnosceret, præter Comitem ac socios ejus: ipsi autem timore Fulconis f, ejusdem urbis Comitis, ad quem attinebat & Cenomanensis Comitatus, de S. Rigomeri deportatione, & ab eo collata ægroto sospitate conticerent penitus, prodigium illud magnifice beati Albini laudibus adscribitur. Verum sancti thesauri latores, moras omnes rumpentes, acceptum iter studiose persequentes, sequenti die cœnobium petivere Burguliense g. Et quoniam Theodelinum præfatum patrem illuc suspicabantur (nam spoponderat) occurrisse, atque adventum eorum opperiri valde sollicite, apparatum quoque nihilominus tantæ rei sufficientem vigilanter providere; e sociis aliquem præmittunt, se adesse, itemque cuncta, quæ optarant, auctore Domino Christo gnaviter, sed & ultra quam sperarant, qui intimaret, complesse. Quo vir Dei accepto, quanto lætificatus est tripudio, quantoque exhilaratus jubilo, quando id alicujus expediet etiam rhetoris oratio? Tandem accersitis ejusdem cœnobii fratribus rem patefecit, atque ut sese ad susceptionem cælestis protectionis præpararent, supplex imploravit. Illi vero hoc solemnissime exsequentes omni studio receperunt, & in ecclesia Burguliensi quam decenter exposuerunt, felices hos pronuntiantes, quibus tale Deus dirigebat patrocinium.

[6] [ac deinde solenniter] Interea pater Theodelinus ipsa eadem hora, quodam citissimo accito veredario, negotii totius seriem Malliacensibus fratribus intimavit, quidque ipsis in procinctu exceptionis sititæ providendum, potissimumque procurandum necessario instaret, literis ordinavit. Cujus Malliacenses nutibus haustis legatarios circumquaque emittunt, multorum populorum catervas, itemque monachorum & clericorum non minimum cœtum mira agilitate colligunt. Nocte interim illa, qua emigrata sacrosanctæ gazæ Malliacensi monasterio erant inferendæ, quidam fratrum in eo quiescens, Barcinons * natione, Tezo nomine, immensum luminis splendorem ab oriente in somnis * emergere, deinde pedetentim omne cœnobii corpus complere, nec multo post innumeram populorum frequentiam undique concurrere, ac mirum nescio quid in eodem lumine suspensam exspectare, itemque sibi quasi submurmurando promittere. Et ipsum quidem hactenus beati Rigomeri latebat adventus. Si autem mortalium somnis nostra conjectura digne porrigitur, videtur haud absurde non unius tantum illius diei solemnem lætitiam, quin potius largifluam bonorum omnium affluentiam, ac ægrotantium non solum carne, sed etiam animis consolationem, quam ad beati Rigomeri suffragia concurrentibus confert Dominus, portendere optatam.

[7] [ad Malleacenses translatæ: quæ miraculis deinceps claræ.] Verum ubi latores superius assignati una cum Theodelino venerando pretiosissimam gemmam Malliacensi insulæ intulerunt, clamor ingens utrimque oboritur: adest sacer conventus fratrum: hinc quoque & inde multiplex frequentia turbarum laudem Domini undique resonantium: ministri, necnon cum crucibus & cereis circumstantibus aliis, humeris ovantes sanctum corpus imponunt; reliqua vero multitudo, flexis poplitibus, Rigomeri gloriosi cum multis lachrymis oppido licet exoptarent, rogitant patrocinium. Tandem sane supplicatione debita completa, antiphonaque imposita, Malliacensi inducunt ecclesiæ jam olim a Domino prædestinata charismata, circumquaque concrepante lætitia. Et quoniam major ejusdem ecclesiæ crypta infecta adhuc his diebus manebat, in dextro membro componunt omni cum diligentia, quo sanctæ Dei Genitricis ac perpetuæ Virginis habetur & ara. De miraculis sane deinceps per eum ibidem gestis, quæ tot ac tanta sunt, ut ea plene referre nullus hominum, ut aiunt, sufficiat, ad præsens quidem tacemus: si vitam autem Deus dederit aliquantulum longam, quæ, vel quanta seniorum probatissimorum assertione de his accipimus, quolibet sermone ad laudem Domini nostri Jesu Christi, qui fecit quæ futura sunt, exarare aggrediemur h.

ANNOTATA.

a Postquam hujus historiæ auctor tractasset de magno desiderio, quo ferebatur Theodelinus abbasMalleacensis erga sacra pignora Sanctorum; subdit, quomodo idem abbas, dum e monasterio Angeriacensi ad Malleacense esset reversus, corpus S. Rigomeri acceperit.

b De antiquissima Sancti ecclesia egimus in Commentario prævio num. 8.

c Sagmarios, id est, equos clitellarios, sarcinarium jumentum. Vide Cangii Glossarium.

d Urbs est notissima Galliæ, vulgo Angers, ac provinciæ Andegavensis caput.

e De hoc sancto præsule adisis tomum 1 Martii, die 1 ejusdem mensis, a pag. 54, ubi Acta ejus illustravimus.

f Existimo hic indicari Fulconem Comitem Andegavensem, cognomento Nerram seu Nigrum, quia illi convenit tempus, quo hæc translatio peracta est. Mabillonius varia de hoc Comite inseruit Annalibus suis tomo 4, pag. 108, 347, 195, 269, 249 &c. De tempore autem istius translationis consule Comm. præv. num. 14.

g Situm est hoc monasterium in Turonico pago, inter Cæsarodunum Turonum & Salmurum, haud procul a Ligeri ad Cambionem fluviolum; ex Mabillonio mox citato pag. 63, ubi etiamagit de ejusdem monasterii fundatione.

h Utinam miracula illa, si auctor hic postmodum ea conscripserit, & si forte alicubi lateant, ad nostram pervenissent notitiam!

* al. Barcinonis

* f. addendum videt

DE S. TENESTINA VIRGINE
APUD CENOMANOS IN GALLIA,

Medio circiter sec. VI.

SYLLOGE HISTORICA.
Cultus, elogium, monasterium, translatio corporis, reliquiæ.

Tenestina virgo apud Cenomanos in Gallia (S.)

AUCTORE J. P.

Cum proxime a nobis illustrata sit S. Rigomeri Vita, eique hujus Sanctæ gesta sint immixta; non est, [Memoria in Fastis,] quod lector multa hic de ista Virgine seorsim exspectet. Id etiam causæ fuit, cur eam laudato Sancto proxime subjungendam censuerimus, præsertim quia dies ipsius emortualis in dicta Vita non exprimitur, & alicubi etiam annuntiatur hac die XXIV Augusti, ut modo videbimus, etiamsi ab aliis differatur ad diem XXVI ejusdem mensis. Belinus anno 1521 Parisiis editus illam memorat hodierna die, sicut dictum est in Commentario prævio ad Vitam S. Rigomeri num. 1. Sed Ferrarius in Novo catalogo Sanctorum die XXVI hujus ita eam refert: Floriaci in Gallia S. Tenestinæ virginis: quo etiam exstat apud Saussayum (sed rectius In Cenomanis ab eo annuntiatur) cum elogio. Tunc etiam memoratur a Castellano his terminis, qui e Gallico sic sonant: Cenomanis, sanctæ Tenestinæ virginis, primæ Religiosæ abbatiæ Pratensis, quæ est ad portam istius civitatis. Eodem die habetur in Gynæceo Arturi, sed cum titulo virginis abbatissæ. Verum publicus & antiquus S. Tenestinæ cultus confirmatur sub finem Vitæ, quæ tum ipsius tum S. Rigomeri est, & ex aliis de hac sancta Virgine mox proferendis, ut de eodem cultu non possit dubitari. Interim hic videtur Castellanus confundere Cenomanense monasterium S. Mariæ, quod erat S. Tenestinæ, cum cœnobio S. Juliani de Prato: de quibus agit Mabill. in Annal. Bened. tom. 1 ad an. 681, num. 15.

[2] [hymnus seu elogium.] In nostro codice membranaceo Ms., e quo superius Vitam illam imprimi curavimus, incipiunt post eam versiculi; in quibus etiamsi nihil occurrat, quod valde dignum sit notatu; ne tamen hoc frustum vel exiguum in tenebris lateret, eo lectorem non frustrandum esse duximus, nonnullis mendis in eodem correctis. Hæc vero refert: Alma hic mater virginum prima data a Domino, Theonefana nomine, nobilis fide [&] opera. Beata ab adolescentia, amore Christi ignita, divinum [in] cultum dedita, vita religiosissima. Culmen sanctimoniæ adepta, feliciter calcans mundi inlicioras *, cælorum meruit præmia. Devotus ei proximus adfuit in Christo socius, Rigomerus nomine, vir præclarus merito. Erant ambo pariter beati Christi famuli; sed non credebant impii, falsum posuere crimine. Fruebant * vitam invicem ut germani proximi; sed falso testimonio plus imponebant impii. Gaudebant falsiloqui, putantes eos decipere, rege adstante præsenti, narrantesque mendacia. Hæc cum rex audiret, sua eos vocare præsentia [traxit] in prætorio, claro vultu & hilari. Iratus rex, & discutiens eos, cur nefas facerent; respondent, se esse idoneos absque hoc [ad] malum crimine. Nec plura ibi invenio. Quid sibi velit nomen Theonefana, non satis assequor; nisi duplex fortasse nomen habuerit S. Tenestina. His subdere lubet facta quædam historica ad majorem declarationem eorum, quæ in Vita prædicta obiter narrantur.

[3] Ibidem num. 12 sunt hæc: Sancta vero Tenestina sub sacro virginitatis honore velum a sancto Innocente accepit. [Virgo fuit Deo sacra,] Tomo 3 Veterum analectorum, quæ a Mabillonio vulgata sunt, ac typis Parisinis edita anno 1682, pag. 92 & 93 habetur exemplar precariæ, quam fecit sanctus Innocens episcopus Cenomanensis domnæ Tenestinæ de monasterio sanctæ Mariæ: in quo, Ego, inquit, in Dei nomine Tenestina Deo sacrata, filia quondam Haregario & Trudanæ, precatrix a vobis accedo. Plura de dicto loco instrumentum illud, quod signatur: Actum Cenomannis civitate publica. Data V Kal. Maii, anno XIII regnante Childeberto rege, apud Cenomanos post mortem Clodomiri, Christi 537, secundum dicta in Annotatis ad Vitam, de qua modo agebam, lit. c. In eisdem Analectis pag. 94 & 95 Sequitur exemplar præcepti, quod fecit Childebertus rex Francorum .. super traditionem Haregarii, & conjugæ suæ Trudanæ, & filia eorum Tenestina Domino sacrata, id est de cellula sanctæ Mariæ &c.; e quo delibo ista: Præcipientes enim, ut sicut jam dictus Haregarius, & uxor ejus Truda, sive filia eorum Tenestina Deo sacrata, ipsa loca hereditatis eorum, una cum terris, domibus, ædificiis, mancipiis, vineis, silvis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, farinariis, peculiis, præsidiis, mobilibus & immobilibus, vel reliquis quibuscumque beneficiis, ad ipsa casa Domini per strumenta juste & rationabiliter delegassent, & ad hoc præsens ibidem recto ordine videtur esse possessum, ita & inantea inspecta epistola donationis per hoc præceptum plenius in Dei nomine confirmamus ipsa loca superius nominata &c. Childebertus rex Francorum subscripsit.. Datum dies VIII, quod facit præsens mensis Junius, anno VII * regni nostri, Opatinaco *, in Dei nomine feliciter. Amen.

[4] Vidimus superius, Sanctam nostram ab Arturo annuntiari cum titulo abbatissæ: [ac monasterium construxit, cujus non videtur fuisse abbatissa.] quem ex antiquis instrumentis satis probare non possumus: non ex Vita num. 12: nam etiamsi Dei Famula, ut ibi dicitur, monasteriolum vel basilicam .. construxit, & inibi religiosam vitam cum cæteris puellis Deo devotis duxit; eaque fortasse de causa alma mater virginum prima data a Domino dicatur superius num. 2; hinc tamen non videtur extundi posse sufficienter, quod ipsa istis puellis abbatissa præfuerit. Non etiam ex dictis instrumentis; in quibus dicitur quidem virgo, Deo sacrata, & velata; non vero abbatissa: & ideo Arturum, qui exiguæ vel nullius potius in hac re est auctoritatis, non sumus secuti in ista dignitate Sanctæ nostræ tribuenda, de qua deberet aliunde nobis constare; sed cum aliis hagiologis virginis titulum ei dedimus ante hanc syllogen. In dicto autem monasterio beatam vitam consummavit, prout testatur ibidem biographus. De tempore mortis, quod in principio hujus sylloges signavi; vide Commentarium prævium S. Rigomeri § 1, num. 10. Ad religiosam vitam, quam ibidem cum cæteris puellis Deo devotis duxisse, modo dicebatur, quod spectat; videtur in isto parthenone regula aliqua viguisse, non Benedictina; sed verosimiliter S. Cæsarii Arelatensis. Bondonnetus in Digressione historica, de qua inferius num. 6, ex his quæ isti Digressioni præmiserat de S. Mauro, concludit, cum Pratense monasterium condiderit S. Innocens pro feminis Religiosis, non fuisse eas Benedictinas in primæva sua institutione, fundatas utique priusquam S. Maurus venerit in Franciam, qui primus ibidem propagavit regulam S. Benedicti; easque in primis illis exordiis vixisse sub quadam regula, tunc temporis æstimata; seque propendere indicat in illam opinionem, quod regula ista fuerit, quam S. Cæsarius, archiepiscopus Arelatensis dederat S. Cæsariæ sorori suæ, quæque tempore seculi VI erat in usu, & aliquo post tempore, quam S. Maurus eo pervenisset. Res confirmatur exemplo S. Radegundis (Fuit hæc S. Tenestinæ synchrona) quæ monasterio suo Sanctæ crucis Pictavii istam regulam monialibus procuravit. Consule apud nos Commentarium prævium ad Acta S. Radegundis § 6, tomo III Augusti, die XIII, a pag. 60. En tibi nunc aliqua de S. Tenestinæ translationibus. Quæres primo, an inde sacra ipsius ossa, & quando translata fuerint. 20. An alio etiam delata?

[5] [Corpus ejus] Respondeo ad primum: Translatio una accidit seculo nono, quæ in supra allegato Veterum Analectorum tomo 3, pag. 60 & 61 translationi S. Juliani, aliorumque Sanctorum inventioni ac translationi inserta legitur, dum S. Galdricus cathedræ Cenomanicæ præesset. Narratio rei gestæ sic incipit: Ludovico piissimo imperatore totius Galliæ sceptrum tenente, domnus Aldricus.. Cenomannicam tunc regebat ecclesiam. Qui dum in eadem civitate consistens aspiceret loca sancta circa urbem ab antecessoribus suis quondam ædificata, interque omnia vidit ultra fluvium Sartæ locum, in quo corpus beati Juliani, gentis Cenomannicæ apostoli & episcopi .. olim humatum fuerat, destructum nimis, & ab omni clericali officio Deo inibi servientium valde derelictum .. cogitare intra se cœpit.., ut inde sanctum afferret episcopum. Deinde exposita inventione istius sacri corporis, nec non SS. Turibii, Pavatii, Romani, atque sanctæ Tenestinæ præcipuæ virginis, quæ & monasterium sanctæ Mariæ sub muro urbis situm, in rebus senioris ecclesiæ una cum adjutorio sancti Innocentis, supradictæ civitatis episcopi construxit; nec non aliorum Sanctorum, qui ibidem nominantur, pignoribus sacris, subduntur sequentia:

[6] [seculo nono transfertur,] Quibus ita repertis, & miraculis multis ostensis, præsul cum populo valde gavisus, cum ardentibus cereis, cum crucibus & turibulis, & cum tripudio inæstimabili, ne amplius lux tanta lateret in tenebris, sed luceret omnibus, qui in domo Domini sunt; de parva ecclesiola intra muros urbis in seniorem ecclesiam Sanctorum suprascriptorum corpora honorifice transtulit, atque ibi cum summa veneratione collocavit: quatinus eorum meritis & piis intercessionibus ecclesiæ major cultus excresceret, & divinus honor in melius multiplicaretur, sicut in posteris actum esse Domino annuente probatur. Ibidem pag. 62 notantur ista: Translata sunt autem sanctorum confessorum corpora, Juliani, Turibii, Pavatii, Romani, Liborii atque Haduindi ab Aldrico venerabili episcopo intra Cenomannicam urbem in seniorem ecclesiam, octavo Kalendas Augusti. Non est mihi exploratum, cur in ista clausula non notentur nomina S. Tenestinæ, nec non S. Adæ, quæ & Adrechildis alio nomine nuncupatur, quæ, ut legitur, deprecante sancto Innocente episcopo, de monasterio sanctæ Mariæ, quod situm est in urbe Suessionis, ad Cenomannicam urbem venit, & ibi in suburbio, in monasterio videlicet sanctæ Mariæ, regulam beati Benedicti edocuit, & sanctimoniales feminas, ut ibi regulariter viverent, ordinavit; prout in præsenti narratione erat præmissum. Porro S. Tenestinæ, & S. Adæ seu Adrechildis inventio ac translatio inferius a nobis confirmabitur. Adrechildem vero migrasse ad prædictum S. Mariæ monasterium deprecante S. Innocentio episcopo, falsissimum est; is quippe jam ab annis centum vel amplius vivere desierat. Mabillonius in suis Annalibus tomo 1 ad annum 660 num. 3 agens de synonymo monasterio S. Mariæ apud Suessiones, Ada, inquit, seu Adrechildis, .. ex hoc beatæ Mariæ cœnobio ad Cenomannos ab Agliberto propinquo suo evocata est. Plura de hac re legi possunt apud Bondonnetum in Digressione historica de prima abbatissa Pratensi, quæ inter Vitas episcoporum Cenomanensium habetur in observationibus ad S. Innocentium pag. 249 & seqq.; adde Michaëlem Germain Benedictinum in Historia abbatiæ S. Mariæ virginis Suessionensis lib. 3, cap. 2, pag. 296. Sed ad priora redeamus.

[7] His visum est subnectere animadversiones nonnullas, [& inquiritur,] quibus conabimur prædictæ translationis historiæ aliquid lucis afferre. Imprimis non convenit inter scriptores, quo anno acciderit. In Vita S. Aldrici apud nos tomo primo Januarii, die VII ejusdem mensis, pag. 388, S. Juliani translatio ponitur anno Christi DCCCXXXIV, &, sicut supra notabatur, VIII Kal. Augusti. Ast alibi differtur ad annum 836. Bollandus noster in suo Commentario historico, quem anno 1648 de S. Liborio confessore & episcopo Cenomanensi supra laudato seorsim excudi typis curavit, quique postmodum in tomo nostro quinto mensis Julii, ad diem XXIII recusus est, pag. 418 ejusdem tomi, scriptor translationis Sancti hujus sic memorat: Igitur anno Dominicæ Incarnationis octingentesimo trigesimo sexto, Indictione XIV, cum præfatus Ludovicus tertium & vigesimum in imperio annum ageret &c. Annum vero Ludovici imperatoris cum anno translationis ita combinat idem Bollandus in Annotatis pag. 419 lit. a. Ostendimus superius, recte invicem congruere characteres chronologicos hic expressos, annumque Christi DCCCXXXVI fuisse Ludovici Pii XXIII a morte Caroli patris, & XXIV, ex quo IMPERIALI EUM DIADEMATE, ut in Vita ejus dicitur, coronaverat pater, medio fere ante mortem suam anno.

[8] Cointius ad annum 836, num. 83 sententiam Bollandi etiam amplectitur; [quo anno] & eadem occasione recte rejicit opinionem Corvaiserii, qui in Historia episcoporum Cenomanensium, in S. Aldrico, pag. 285 censet, hanc ab eo translationem esse factam ex ecclesia Pratensi in cathedralem, ob metum Normannorum ac Danorum. Aldricus, inquit, videns quod abbatiæ Pratensi proxima minitaretur ruina, quodque terror ortus per excursiones Normannorum ac Danorum exegisset ex ea Religiosas &c. Sed ut ad rei gestæ annum redeamus; die XVI Aprilis, tomo 11 ejusdem mensis, pag. 415 S. Thuribium episcopum Cenomanensem dedimus, ac translatio, de qua hic agimus, differtur in annum 838 ex Actis ejusdem Sancti, quæ ab Henschenio ibidem laudantur tamquam accurate a discipulis ejus conscripta: e quibus ista ibidem delibantur: Anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi DCCCXXXVIII, Indictione 1, anno XXV imperii domni Ludovici Pii imperatoris, Aldricus, jam dictæ urbis episcopus venerabilis, invenit quædam corpora Sanctorum, quæ in valde desertis ecclesiis, divinis officiis & luminaribus, atque reliquis divinis cultibus negligebantur &c. Hæc ibi, & plura, quæ lector adire potest. Observa 10., in laudatorum Actorum ecgrapho, quod ante me habeo, quodque apud nos asservatur pro die VII Januarii, inter alia corpora inventa designari corpus S. Tenestinæ præcipuæ virginis &c.; sed & sanctæ Adæ, quæ & Adrehildis alio nomine nominatur, quæ, ut legitur &c. Duarum istarum Sanctarum, ac S. Romani sacerdotis nomina Henschenius in mox allegato instrumento ac typis edito sciens omisit, ut indicant puncta, quæ textui interponuntur, quia ipsius scopus erat agere de solis episcopis Cenomanensibus ibidem expressis, uti præmonet his verbis: In hisce Actis, de quibus egi paullo ante, est, inquit, antiquissima memoria primorum episcoporum, quam hactenus licuit observare, cum certo cultus ecclesiastici indicio.

[9] [translatio ista acciderit.] Sanctæ itaque nostræ corpus e monasterio, in quo mortem obierat, ad ecclesiam seniorem vel cathedralem civitatis Cenomanensis translatum videtur probabilius anno Christi 838, propter auctoritatem Actorum S. Thuribii, quæ jam laudata sunt. Atque hæc responsa sunto ad quæstionem primam antea num. 4 propositam. Reliquum est, ut procedamus ad secundam, an videlicet alio etiam sint delata ossa ipsius sacra, data tamen prius notitia quorumdam Sanctorum, qui superius nominati sunt. S. Julianus habetur apud nos ad diem XXVII Januarii, pag. 761; S. Pavacius ad XXIV Julii, pag. 537; S. Haduindus seu Hadoïndus ad diem XX Januarii in Appendice pag. 1140; S. Romanus apud Castellanum in Martyrologio universali, & in novo Martyrologio Parisiensi ad diem VII Novembris; S. Adneta (alias Ada, seu Adrechildis) annuntiatur in Gynæceo Arturi ad diem IV Decembris, ubi videri de ea possunt notationes, nec non Mabillonius in Annalibus Benedictinis tomo 2 ad annum 836, num. 61, Cointius ad annum 686, num. 13. Sed veniamus ad secundam quæstionem.

[10] [Sacra ejusdem lipsana apud Malleacenses ac Floriacenses.] Corvaiserius in Vitis episcoporum Cenomanensium pag. 170 vult, S. Tenestinæ ac S. Rigomeri corpora translata fuisse ad monasterium Malleacense. Sed difficultatem nobis movet in hac re auctoris fide dignissimi narratio, qui hujus quidem Sancti translationem describit; de illius autem non meminit. Non itaque videtur utriusque corpus eo simul transvectum fuisse. Consule, quæ præmisi in S. Rigomeri Commentario prævio § 2, num. 16. Non habemus tamen sufficiens fundamentum negandi, quod ante, vel post pars aliqua corporis laudatæ Sanctæ pervenerit ad illud monasterium, cum ibidem colatur, ut dixi loco mox citato. Cœnobitis tamen Malleacensibus probandum relinquimus, an & quid de reliquiis istis possideant. Idem dicimus de Floriacensibus. Nam Carolus Sausseyus Annalium ecclesiæ Aurelianensis lib. 4, cap. 7, in quo agit de corporibus ac sacris lipsanis cœnobii Floriacensis, pag. 232 ponit ibidem corpus B. Tenestinæ virginis, cujus gesta habentur Floriaci manuscripta cum gestis S. Rigomeri confessoris in pago Cenomanico. Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum cœnobium hoc ita describit: Floriacum vicus ad Ligerim in Carnutibus (non vero agri Cenomanici, uti habet Ferrarius in suo Novo catalogo die XXVI Augusti in notis) diœcesique Aurelianensi, nomen suum dedit nobilissimo ac veterrimo monasterio Floriacensi vel Floriaca, quod & ante annos CM dici cœpit monasterium S. Benedicti, Fleury sur Loire, vel S. Benoist sur Loire. Deinde plura alia superaddit idem Geographus. Sausseyus modo citatus ex ejus reliquiis, inquit, Manasses episcopus Aurelianensis particulam intulit in monasterium Curiæ Dei, vulgo la cour Dieu, Ordinis Cisterciensis, in diœcesi Aurelianensi ad Ligerim fluvium. Sausseyus lib. 6 a pag. 334 meminit de tribus Manassibus episcopis Aurelianensibus: sed is, de quo agit primo loco, suspectissimus ipsi est; & addit, se alios ab isto Manassem primum & Manassem secundum nominatim vocatos reperire in dedicatione altarium Curiæ Dei anno MCCXVI. Apud Sammarthanos in Gallia Christiana tomo 2, pag. 240 signatur Manasses I, Sausseyo dubius; quem, uti addunt, astruit Guyonus ex fide veterum diptychorum ecclesiæ. De alio agunt pag. 249; de tertio pag. 251.

[Annotata]

* f. inlecebras pro illecebras

* f. Vivebant

* f. XVII

* l. Captunaco

DE S. DADONE VEL AUDOËNO EP.
ROTHOMAGI IN NORMANNIA,

Anno DCLXXXIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Dado vel Audoënus ep. Rothomagi in Normannia (S.)

BHL Number: 0753, 0754, 0759

AUCTORE G. C.

§ I. Antiquus Sancti cultus ex vetustis Martyrologiis, & varia ipsius Acta, eorumque scriptores.

Rothomagus, præcipua Normanniæ civitas in Gallia, olim quatuor hujus sancti Præsulis sui festivitates recolebat, [Refrixit antiqua erga hunc Sanctum pietas,] ex quibus nunc aliquæ prætermittuntur, quemadmodum Franciscus Pommerayus Benedictinus in Historia Gallica abbatiæ S. Audoëni lib. 1 cap. 23 distinctius exponit. Quanta autem veneratione antiquitus. Neustrii ac postea Normanni hunc sanctum Patronum jam mortuum prosequerentur, patet ex quadraginta sacris ædibus, quas laudatus Pommerayus in diœcesi Rothomagensi ad honorem S. Audoëni constructas fuisse asserit. Unde ibidem suo & alterius nomine conqueritur, antiquam illam venerationem hoc tempore diminutam esse, & incolas hortatur, ut exemplo majorum suorum sæpius ad implorandum S. Audoëni patrocinium majori cum fiducia & solennitate recurrant.

[2] Illa pristinæ pietatis diminutio forsan ortum habet ex jactura sacri corporis, [ad quam renovandam Rothomagenses hortamur,] quod majori ex parte periit in notissima recentiorum iconoclastarum rabie, dum impii hæretici anno 1562 monasterium Rothomagense S. Audoëni rebus omnibus spoliarunt, & multas Sanctorum reliquias flammis absumpserunt. Cum tamen tunc aliqua S. Audoëni ossa sacrilegas hagiomachorum istorum manus evaserint, Rothomagenses mature expendant sententiam doctissimi Theodoreti, qui in Græco Latina Operum editione tomo 4, sermone 8 de Martyribus pag. 593 ad propositum nostrum ita scribit: Sectis eorum corporibus (nimirum Sanctorum vel Martyrum) integra & indivisa gratia perseverat, & tenues illæ ac tantillæ reliquiæ integro nullasque in partes dissecto martyri parem habent virtutem: quæ enim adstat gratia, dona distribuit, & fide supplicantium liberalitatem metitur. Si igitur incolæ & accolæ Rothomagensis urbis ad exiguas S. Audoëni reliquias reverenter accesserint, & more majorum pie sanctum suum Patronum invocaverint, haud dubie solitam ejus opem experientur.

[3] Porro ab immemorabili tempore celeberrimum hujus sancti Antistitis cultum fuisse, facile colligimus ex vetustis Martyrologiis, [& immemorabilem illius cultum] inter quæ Hieronymianum Lucense Florentinii hac die sic habet: In Gallia, civitate Rodomo depositio sancti Audeni episcopi & confessoris. At in apographo Corbeiensi nomen Sancti & urbis correctius exprimitur hoc modo: In Rothomago civitate depositio sancti Audoëni episcopi & confessoris. In Martyrologio Bedæ, quod cum auctariis Flori & aliorum ante tomum secundum Martii edidimus, idem Sanctus ornatur hoc elogio: Eodem die Rodomo depositio S. Audoëni episcopi & confessoris, qui plurimis miraculorum signis rutilans, oratione sancta more Eliæ e cælo pluviam adeptus est. Florus hic alludit ad pluviam, quam Sanctus noster in Hispania cælitus impetravit, ut postea in Actis narrabitur.

[4] [ex veteribus Martyrologiis probamus.] Mosander eumdem Sanctum Adoni adscribit, ut in editione ejus ad hanc diem videre est. Sed Rosweydus noster secundum suos Mss. codices putat, illum genuino Adonis textui superadditum fuisse. Uter melius judicaverit, hactenus problema est, ut in hodierna observatione ad Usuardum nostrum illustratum Sollerius monuit. Insuper hæc controversia parum ad rem nostram facit, cum saltem in sincero Usuardi Martyrologio sanctus iste Præsul hodie annuntietur his verbis: Civitate Rotomago, sancti Audoëni confessoris, qui seculum salubriter despiciens, sanctitatis merito episcopii adeptus est honorem. Omissis auctariis Usuardinis & versiculo Wandelberti, tantum transcribo brevem hodierni Martyrologii Romani annuntiationem, quæ sic habet: Rothomagi sancti Audoëni episcopi & confessoris. Hæc ad antiquum Sancti nostri cultum demonstrandum satis superque dicta sint. Nunc ad Acta, eorumque scriptores indagandos progredimur.

[5] [Habemus quatuor hujus Sancti Legendas,] Antiquiora Sancti Acta habemus dumtaxat ex apographo Ultrajectino sancti Salvatoris, quæ scripsit auctor anonymus, sed S. Audoëno suppar, ut colligimus ex his biographi verbis: Ad miracula ejus transeat oratio, quæ a discipulis ejus testibus idoneis narrantibus agnovi. Cointius in Annalibus Francorum ad annum Christi 610 num. 7 de eodem Vitæ scriptore sic meminit: Sancti Audoëni Vitam, quam ex codice manuscripto plerumque citabimus, scripsit anonymus suppar, qui res multas ab ipsius Audoëni discipulis oculatisque testibus sibi relatas vulgavit. Hanc Vitam, quæ ceteris ob antiquitatem præstat, auxit plurimum, multiplicique chronologicorum characterum adjectione depravavit Fridegodus anno Christi nongentesimo quinquagesimo sexto. Utrum Fridegodus fuerit secundus Actorum scriptor, mox inferius examinabimus.

[6] Interim ex initio & aliis istorum veterum Actorum fragmentis, [inter quas prima est scriptoris supparis,] quæ Cointius subinde exhibet, clare perspicimus, illum eamdem Vitam præ manibus habuisse, licet ex hac tantum pauca fragmenta in Annalibus suis vulgaverit. Nos igitur antiquiorem illam Vitam, quæ hactenus inedita est, integram primo loco excudemus. At dolendum est, quod Acta illa, luxato stylo conscripta vel forsan ab imperito amanuensi corrupta, cum aliis codicibus conferre non potuerimus, cum unicum istorum exemplar tantummodo habeamus. Quapropter interdum quasdam lacunas ex conjectura implere coacti fuimus, ut sensus intelligeretur, easque fidelitatis causa per uncinos distinximus.

[7] Surius, Cointius, aliique plures auctorem Vitæ secundæ appellant Fridegodum, [& secunda cuidam Fridegodo perperam tribui videtur,] qui fuit monachus Anglus, & de quo Pitseus inter Illustres Angliæ scriptores pag. 174, sive ad annum Christi 959 tradit sequentia: Fridegodus diaconus, natione Anglus, Ordinis S. Benedicti monachus Cantuariensis ad fanum Salvatoris; vir, teste Guilhelmo Malmesberiensi, Græce Latineque doctus, pietate etiam & observantia regulari probatissimus. Varias lucubrationes & illas sane non inelegantes edidit, in eo tantum non laudandus, quod nescius uti sua scientia, adeo Græca Latinis miscuerit, ut qui linguam utramque non calluerit, pleraque ejus scripta nequaquam intelligere poterit. Cum anno Domini CMLVI Odo Cantuariensis archiepiscopus transferri curasset corpora sanctorum Wilfridi & Audoëni Cantuariam, hunc Fridegodum rogavit, ut aliquod de illorum laudibus scriptum ederet. Edidit ille versibus heroïcis & quidem tum pie, tum docte de Vita S. Wilfridi librum unum; de Vita S. Audoëni monachi librum unum. Deinde alias ejusdem lucubrationes enumerat, eumque circa annum 959 sub Edgaro fortunatissimo Anglorum rege claruisse asserit.

[8] Forte Pitseus nomine Audoëni hic indicare voluit S. Owinum monachum Anglum, [ut ex silentio Guilielmi Malmesburiensis] quem Ferrarius Odoënum appellat, ut Majores nostri ad diem IV Martii monuerunt, ubi tomo 1 istius mensis pag. 312 & sequente Acta ejus Commentario historico utcumque illustrarunt. At quiscumque fuerit iste S. Audoënus monachus, cujus Vitam Fridegodus metro scripsisse dicitur, de illo Guilielmus Malmesburiensis non meminit, dum in Gestis pontificum Anglorum lib. 1 editionis Francofurtensis apud nos pag. 200 de sola S. Wilfridi translatione sic scribit: Unde factum est, ut præcellentissimi patris Wilfridi dirutam per Danos apud Ripensem ecclesiam dolenter conspicatus (nimirum Odo Cantuariensis archiepiscopus) ruinis super mausoleum eruderatis, reliquias Cantuariam reverenter transferret; & ut clarissimum patriæ jubar produceret in speculam, heroïco metro Vitam illius texi præcepit. Exsecutus est id munus Fridegodus quidam versibus non ita improbandis, nisi quod Latinitatem perosus, Græcitatem amat, Græcula verba frequentat, ut merito dictis ejus aptetur illud Plautinum: Hæc quidem præter Sibyllam leget nemo. Vides hic, Guilielmum Malmesburiensem prorsus silere de Vita S. Audoëni, quam Fridegodus umquam carmine vel prosa conscripsisset. Unde ignoramus, quare Surius, Cointius, & alii Vitam S. Audoëni Rothomagensis episcopi Fridegodo attribuerint, & adversus illorum opinionem jam breviter argumenta quædam proponemus.

[9] [& ex aliis rationibus eruimus;] Primo biographus alterius Vitæ, quem secundo loco post hunc Commentarium vulgabimus, nullibi nomen suum prodit, ita ut nesciamus, cur Surius & Cointius illum Fridegodum appellaverint. Secundo Fridegodus a recentioribus bibliographis dicitur Vitam S. Audoëni monachi versibus heroïcis contexuisse. Sed in hac hypothesi S. Audoëno præsuli Rothomagensi neutra illa circumstantia convenire potest: nam biographus noster anonymus seculo nono vel decimo secundam Sancti nostri Vitam in prosa exaravit, & S. Audoënus antistes numquam monasticum institutum amplexus est, ita ut Fridegodus Anglus de Præsule Rothomagensi non egerit, si umquam Acta S. Audoëni monachi stylo ligato composuerit. Tertio Malmesburiensis de stylo popularis sui Fridegodi asserit, quod hic in suis lucubrationibus Græca Latinis miscuerit, & Græcula verba frequentet. At illa Græcarum vocum affectatio non habet locum in Actis S. Audoëni, quæ prioribus subjungemus, ut ea pervolventi evidenter apparebit. Hæ rationes nos impulerunt, ut in titulo Vitam illam potius auctori anonymo, quam Fridegodo, tribuere voluerimus.

[10] [tertia autem est metrica, seculo XI conscripta,] Habemus quidem in supellectile nostra litteraria metricam S. Audoëni Rothomagensis episcopi Vitam, quam Henschenius noster in Diatriba de tribus Dagobertis lib. 4 sect. 3 per errorem Fridegodo adscripsit: hæc enim versibus Leoninis composita est a Theodorico quodam monacho Rothomagensi ac dedicata Nicolao abbati monasterii S. Audoëni, quemadmodum patet ex prologo, qui sic incipit:

Patri sincero, tranquilla pace sereno,
Patri præclaro virtutum flore beato,
Abbati sancto Theodericus Nicolao,
Commissi curam gregis, ut dat virga figuram
Qua trahit imbelles, procul expellendo rebelles.
En quæ mandasti, vel quæ scribenda rogasti
De sancta sancti vita meritisque beati
Præsulis Audoëni, proprio pro posse peregi.

Pommerayus in Historia Gallica monasterii S. Audoëni lib. 3 cap. 7 num. 14 & sequentibus ostendit, Nicolaum illum anno 1092 mortuum esse, postquam quinquaginta annis abbatiam gubernaverat, & eodem lib. 3 cap. 31 affirmat, Theodoricum monachum anno 1074 hanc Vitam metricam sub eodem abbate conscripsisse. Nulla igitur veritatis specie hæc lucubratio Fridegodo tribui potest. Porro non est operæ pretium prælo subjicere illam Theodorici lucubrationem metricam, cum hic prosam secundi biographi dumtaxat in carmen converterit, ita ut etiam chronologicos istius scriptoris errores secutus fuerit.

[11] [& quarta ab auctore anonymo recentiore] Etiam Treviris olim ex monasterio S. Maximini accepimus longiorem S. Audoëni Vitam, quam anonymus quispiam recentioris ævi ex antiquioribus Actorum scriptoribus collegit, mutatoque stylo, verbose auxit, ut fatetur in suo prologo, quem exorditur his verbis: Vitam beati confessoris & pontificis Audoëni a quodam, nescio quo, conscriptam, humilitatem nostram flagitastis emendare, ut quæ fuerant vitiose prolata corrigerem, quæ nimia brevitate constricta, enudarem: quæ res, inspecto nondum libello, nec laboris sumptum, nec temporis spatium exigere multum videbatur. Unde negotium, quod molestum valde non putabatur, remissioris animi securitatem pepererat. At postquam rogata peracturus volumen evolvi, [in] erroris labyrinthum & confusionis voraginem imprudens impegi, ut ubi jucundam æquoris planitiem, & amœni ruris floreos tractus me gaudebam deambulaturum, illic confragosas valles, & callem saxis exasperatum offendi. Deinde post multas ambages dicit, sese jubentium obtemperasse præceptis, & gestorum ordinem secundum priorum scripta vera fide protulisse, tandemque prologum suum ita concludit: Quædam vero permutavimus, non rerum fidem abjurantes aut corrigentes, sed locutionis legibus opportunius servientes.

[12] Quomodo autem collector ille Acta veterum scriptorum amplificaverit, [verbosius amplificata est,] & quantum hyperbolicis rhetoricisque phrasibus delectetur, satis patebit ex unico specimine, quod hic statim subnectemus. Postquam ex antiquis biographis fuse narravit, quomodo S. Audoënus in Hispania necessariam pluviam cælitus impetraverit, ad explicandam hujus miraculi celebritatem, & indicandam istius sancti Viri famam utitur hac hyperbole: Inter hæc beatus Audoënus opinione virtutum atque doctrina cunctis populis Galliarum cœpit admirabilis haberi, & longe lateque fama prædicabili divulgari: non enim poterat lumen abscondi, quod Dominus voluit cunctas per nationes radiare; quoniam non potest abscondi civitas posita super montem, nec accenditur lucerna, quo sub modio veletur; sed ut supra candelabrum posita luceat omnibus, qui in domo sunt. Unde cælestis lumen gratiæ, quod in sancto Viro flagrabat, non Hispaniarum Galliarumve finibus valebat coërceri; sed illustris famæ nitorem aliis Europæ partibus revelavit, Italiam denique & Illyriam, Thraciamque percurrens, Atticam penetravit, ut quæ floruerat quondam studiis philosophorum, servorum Christi fama polleret opima; nec minus Rheni fluenta transponens, Germaniæ populos replevit; indeque consurgens Meotidis undas Scytharumque regna penetravit, ut barbaricam feritatem Christi suavitate molliret, ut populos, boreale quos frigus gelaverat, clementior aura favonii ad sancti Spiritus calorem relaxaret. Etsi verbosus iste Actorum amplificator typis excudi non mereatur, tamen eruditum lectorem postea monebimus, dum ille narrabit aliqua S. Audoëni gesta, quæ duo priores biographi prætermiserunt aut ignorarunt.

[13] Vincentius Bellovacensis lib. 23 Speculi historialis cap. 91 & sequentibus Acta & miracula S. Audoëni in compendium redegit, [ex quibus aliqua Acta contracta vel mutila prodierunt.] eaque verosimiliter ex secundo biographo accepit. Joannes Capgravius apud nos folio XXI & sequente inter Sanctos Angliæ Vitam ejusdem Præsulis Galli contraxit, eumque probabiliter inter Anglos collocavit propter miracula, quæ per sacras ipsius reliquias in Anglia contigerunt, & de quibus inferius alia occasione mentionem faciemus. Denique Surius secundum Vitæ scriptorem sub nomine Fridegodi (nescimus, quo fundamento, sicut supra diximus) typis vulgavit; sed more suo stylum mutavit, ac subinde interpolavit Acta illa, quæ nos primigenio stylo ex variis codicibus Burgundicis, a Chiffletio nostro transcriptis vel collatis, post hunc Commentarium exhibebimus. Verum his præmittemus breviorem & antiquiorem Vitam, ab auctore suppari exaratam, quemadmodum supra spopondimus. Cum tamen uterque biographus iste chronotaxim neglexerit vel ab ea aberraverit, prius ordine chronologico præcipua Sancti gesta discutiemus.

§ II. Sancti patria, fratres, vita aulica, electio ad cathedram Rothomagensem, & tempus consecrationis episcopalis.

[Sanctus, qui locum natalem habuit in Sanciaco,] Sanctus noster patriam habuit Galliam, & Valesius in Notitia Galliarum pag. 500 locum ejus natalem distincte indicat his verbis: Sanciacum vel Sanctiacum patria fuit Audoëni cognomine Dadonis, Dagoberti Francorum regis primum referendarii, deinde Rotomagensium episcopi: ex ejus enim Vita discimus, natum eum esse in vico Sanciaco ad quintum lapidem ab Augusta Suessionum, qui vicus hodieque Sauci vocatur, N in U mutato, ut sæpe alias. Dein originem hujus appellationis exponit, & ex diplomatibus probat, S. Audoënum eo loco habuisse hereditatem, quam postea Rothomagensi sancti Petri ecclesiæ dedit. Mabillonius in Annalibus Benedictinis lib. 12 cap. 45 nativitati sancti Præsulis nostri eumdem locum assignat, & in margine monet, illum vicum nunc Gallice vulgo Sancy nominari.

[15] [educatus est in pago Vultiaco,] Videtur sanctus Puer ibi natus esse post initium seculi septimi, ac postea cum parentibus ad villam Vultiacum migrasse, ut colligimus ex Actis S. Columbani, in quibus Jonas apud Mabillonium Seculo 2 Sanctorum Benedictinorum pag. 25 sic scribit: Progressusque inde (videlicet S. Columbanus) venit ad villam quamdam Vultiacum, quæ supra amnem Maternam sita est. Ibi receptus est a quodam viro, Authario nomine, cujus conjux Aiga dicebatur; erantque his filii infra infantiæ annos decennes *, quos mater ad benedicendum viro Dei obtulit. Videns ille matris fidem, infantulos sua benedictione sacravit, qui post, mox ut pubescere cœperunt, Chlothario regi primum ac deinceps Dagoberto gratissimi sunt habiti; qui postquam seculi gloria illustrati fuerunt, accelerare cœperunt, ut pro gloria seculi non carerent æterna; quorum major natu, Ado nomine, semet suis voluntatibus abdicavit, postquam intra Jurani saltus arva monasterium ex beati regula Columbani construxit; juniorque, nomine Dado, intra Briegensem saltum supra fluviolum Resbacenum ex supradicti viri regula monasterium construxit. Cam Cointius & alii hanc S. Columbani visitationem anno 610 collocent, & tunc filii optimatis Autharii adhuc infra annos infantiæ detinerentur, ac nondum essent decennes, ex probabili conjectura colligimus, S. Audoënum post annum 600 in lucem editum esse.

[16] [eique quidam unicum fratrem,] Verum ex hac Jonæ narratione & aliis veterum scriptorum testimoniis oritur controversia inter viros eruditos, qui plausibilibus utrimque rationibus inter se disputant, utrum S. Audoënus duos fratres, an unicum habuerit. Hadrianus Valesius tomo 3 Rerum Francicarum pag. 140 de hac quæstione sic affirmanter scribit: Unicum habuit Audoënus fratrem, nomine Adonem, qui postquam in aula Chlotharii Dagobertique floruerat, monasterium non procul a ripa fluminis Matronæ in saltu Jotrensi fundoque suo, nomine Jotrum, ex Columbani disciplina construxit, adjutore Audoëno, ubi omnibus voluptatibus abdicatis reliquam vitæ partem pie religioseque exegisse ab Aimoino dicitur; quod scriptores antiqui monasterium puellarum vocant. Valesius in Notitia Galliarum pag. 632 Vultiacum ex veteribus instrumentis assignat, & hac occasione eamdem opinionem suam ita repetit: Erat ergo hæc villa Autharii optimatis, cujus duos filios infantulos Adonem & Dadonem, a matre sibi oblatos, Columbanus ibidem sua benedictione sacravit. Eussi plerique interpretantur, qui est vicus ad Matronam flumen non longe ab urbe Meldis, ubi sanctus Autharius Adonis & Dadonis pater hodieque colitur, sicut in monasterio Resbacensi, quod ejus filius Audoënus Dado condidit. Mabillonius in Annalibus Benedictinis lib. 12 cap. 45 sententiam Valesii tuetur, ac multis argumentis confirmat.

[17] Cointius autem in Annalibus Francorum ad annum Christi 610 num. 6 duos fratres germanos S. Audoëno adscribit, [alii duos tribuunt,] & opinionem suam probare nititur his verbis: Fredegodus (hic apud nos est anonymus secundæ Vitæ auctor) in Vita sancti Dadonis, qui & Audoënus appellatur, scribit Aigam Authario non duos tantum peperisse filios Adonem & Dadonem, sed & tertium natu minimum, nomine Radonem, cui Columbanus abbas æque ac duobus fratribus benedictionem suam impertierit. Quæres, cur Jonas prætermiserit Radonem. Arbitramur, Jonam loco supra recitato nullam Radonis mentionem fecisse, quia Rado nondum in lucem editus fuerat, cum Columbanus ad Vulciacum villam pervenit. Certe Jonas Dadonem recte vocat tunc INFANTEM: nam ipsemet Dado sive Audoënus in Vita sancti Eligii, a Surio & a Dacherio publicata, testatur, se PUERULUM adhuc fuisse, cum Eligius virilem ætatem attigisset.

[18] Omittimus Sigebertum in Chronico, & Aimoinum in sua Historia lib. 4 cap. 41 aliosque recentiores, [cui ultimæ opinioni assentimur.] qui eosdem tres fratres expreße nominant: his enim præferendus est suppar prioris Vitæ scriptor, qui in ipso Actorum exordio hæc habet: Suessionico oppido orti sunt tres venerabiles viri ex uno semine nobiles generati, gratia Dei cælitus illuminati, Ado, Dado & Rado. Deinde singulorum gesta & virtutes summatim referens, de Radone sic scribit: Rado autem palatii thesaurorum custos effectus, seculi dignitatem adeptus, timore Domini præcinctus, in eleemosynis largus, fideliter omnia custodivit, atque in fascibus ministravit. His etiam consonat auctor subæqualis, qui Vitam S. Agili Resbacensis abbatis conscripsit, ubi apud Mabillonium inter Acta Sanctorum Ordinis Benedictini sec. 2 pag. 321 Ado & Rado S. Audoëni fratres appellantur, & de Radone nominatim referuntur sequentia: Rado thesauros prædicti regis sub cura sua habens, animi redemptam inæstimabili pretio margaritam cælestibus signanter commiserat gazis; proinde super jam dictum amnem in patrimonio proprio monasterium ædificavit, quod ex suo nomine Radolium nominavit. Scimus, Mabillonium allegare auctoritatem Jonæ tacentis, & his testimoniis aliquas difficultates objicere; Sed nos silentio Jonæ duas claras auctorum subæqualium assertiones opponimus, & uni tacenti duos loquentes probabilius præferimus.

[19] [Postquam in aula regum Francorum pievixisset,] Porro S. Audoënus ab anno Christi 620 in aula regum Francorum cum sancto Eligio pie vixit, & adhuc laïcus monasterium Resbacense condidit, ut in Actis nostris infra narrabitur. Anno Christi 639 Sanctus noster electus est antistes Rothomagensis, ut Cointius in Annalibus Francorum ad eumdem annum num. 5 probat ex ipsis S. Audoëni verbis, qui in Vita S. Eligii de hac electione sic scribit: Elegerunt ex merito sanctitatis cunctis bonis operibus præditum ad sacerdotale officium sanctum Eligium, jam lumine Spiritus sancti radiatum, ut præesset ecclesiæ Noviomensi: decesserat enim in ipso anni circulo Acharius præfatæ urbis antistes. Elegerunt autem cum eo & Audoënum sodalem ejus, qui vocabatur Dado, ut præesset ecclesiæ Rotomagensi. Deinde Cointius ibidem contendit, hanc electionem anno 639 factam esse, & alias illius circumstantias ita recenset: Eodem igitur anno, quo sancti Romanus (fuit hic sancti nostri Præsulis decessor in cathedra Rothomagensi) & Acharius ex hac vita discesserunt, electi sunt Audoënus & Eligius, qui succederent in eorum episcopatus; sed quia laïci tunc erant, episcopus se consecrari non permiserunt ante annum sequentem, cum Rogationes a cuncto populo celebrabantur. Audoënus Matisconem profectus est, ut a Deodato illius civitatis episcopo presbyter ordinaretur. Eligius, priusquam sacerdos fieret, aliquod temporis spatium exigere voluit sub normula clericatus. Etiam anno 639 collocandum est Hispanicum S. Audoëni iter, de quo uterque biographus ante episcopalem ipsius consecrationem meminit. Sed circa annum, quo Sanctus noster consecratus est episcopus, occurrit intricata difficultas, quam nunc dissolvere conabimur.

[20] [electus est antistes Rothomagensis,] Petrus Franciscus Chiffletius in Dissertatione de Annis Dagoberti cap. 17 episcopalem S. Audoëni consecrationem anno Christi 635 affigit; Henschenius vero noster in Diatriba de tribus Dagobertis lib. 1 sect. 9 eamdem usque ad annum 646 differt. Denique Cointius & Pagius illam ordinationem probabilius anno Christo 640 collocant. Hæc opinionum diversitas oritur ex varie intellectis S. Audoëni verbis, qui tomo 5 Spicilegii Dacheriani pag. 194 in Vita S. Eligii sic scribit: Sed vir beatus (nimirum Eligius, de quo ibi sermo est) cum se nullo modo ab officio disposito discutere posset, ne tamen in ullo Catholicæ regulæ deviare videretur, non se permisit prius sacerdotem consecrari, nisi sub normula Clericatus aliqua temporis curricula exigeret. Tempore ergo dilationis transacto, atque Audoëno de partibus Ligeritanis reducto, jamque eo presbytero, a dommo Deodato Matascensis urbis episcopo, ordinato, inito concilio, pariter sub unius diei articulo apostolicam benedictionem meruerunt gratuitu: erat enim tempus, quo apud Gallias Rogationes a cuncto populo celebrabantur. Convenientes igitur simul in civitatem Rotomagensem quarto decimo die mensis tertii (id est Maii, cum tunc annus a mense Martio initium haberet) tertio anno Clodovei Juvenculi adhuc regis, die Dominico ante Litanias inter catervas populi, inter agmina Clericorum, inter choros psallentium consecrati sumus gratis ab episcopis pariter episcopi; ego Rodomo, ille Noviomo.

[21] Cointius in Annalibus Francorum ad annum Christi 640 num. 20 ex codice manuscripto similem S. Audoëni textum refert, [sed inter eruditos auctores] ubi tamen ubique de se in tertia persona loquitur, & laudatus Annalista ibidem numero sequente de clausula hujus testimonii ita disserit: Hujus periodi duæ sunt partes. Prior annum diemque designat, quo Rothomagum Audoënus & Eligius pervenerunt. Posterior diem notat, quo consecrati sunt episcopi. Rothomagum ingressi sunt QUARTO DECIMO DIE MENSIS TERTII. Consecrati sunt autem episcopi die Dominico ante Litanias. Dies ille Dominicus ante Litanias fuit vigesimus primus mensis tertii seu Maii, quia hoc anno, Clodovei regis tertio, Pascha die Aprilis decimo sexto celebratum est. Qui duas partes in periodo proxime recitata non distinguunt, Audoënum & Eligium affirmant episcopos fuisse consecratos QUARTO DECIMO DIE MENSIS TERTII, & ut diem illum cum die Dominico comparare possint, prædictam ordinationem referre coguntur aut ad annum Christi sexcentesimum trigesimum quintum cum Fridegodo, aut ad annum Christi sexcentesimum quadragesimum sextum cum Andrea Duchesnio, qui varia Fridegodi fragmenta typis edenda curavit, & expuncto anno Dominicæ Incarnationis DCXXXV, quo Dagobertum in vivis adhuc superstitem noverat, posuit annum DCXLVI, quo æque ac anno Christi sexcentesimo trigesimo quinto Pascha celebratum est quinto Idus Aprilis, & dies Dominicus ante Litanias cum die decimo quarto Maii coincidit.

[22] Postquam Cointius ibidem recte interrogasset, quis umquam chronographus annum Clodovei junioris tertium anno Christi sexcentesimo trigesimo quinto illigaverit, [est controversia chronologica] præcipuam quæstionis difficultatem pergit proponere his verbis: Tota difficultas circa Dagobertum versatur, quem Fredegarius anno regni decimo sexto vivis ereptum scribit: alii enim initium sexdecim annorum, quos in principatu transegit, ducunt a die, quo rex Austriæ * renuntiatus est a patre. Alii a die, quo patri in regna Neustriæ Burgundiæque successit. Priorem amplexi sumus opinionem, eoque calculo annum Clodovei minoris tertium, per cujus mensem Maium Audoënus & Eligius ordinati sunt episcopi, cum hoc anno Christi sexcentesimo quadragesimo comparamus. Posteriorem sententiam plures sequuntur, & eumdem Clodovei minoris annum tertium, ut supra dictum est, anno Christi sexcentesimo quadragesimo sexto illigant. Argumentum, quo nituntur, petitur a die decimo quarto Maii, corruitque, si textum Audoëni præcitatum distinguas in duas partes, & inficieris, diem decimum quartum Maii cum die Dominico ante Litanias illo anno coincidisse, quo Audoënus & Eligius episcopi sunt consecrati.

[23] Audoënus, ubi de sua & Eligii ordinatione loquitur, [circa episcopalem ejus consecrationem,] eam consignat tertio anno Clodovei, juvenculi adhuc regis, die Dominico ante Litanias. Aliam temporis notam non exhibet. Ut scias, quotus post Christum natum fuerit annus tertius Clodovei juvenculi regis, & utrum illo anno in mensem Aprilem, an in mensem Maium inciderit dies Dominicus ante Litanias, indagandus est annus, quo Dagobertus rex, Clodovei pater, interiit. Mortem Dagoberti decimo quarto Kalendas Februarias anno Christi sexcentesimo trigesimo octavo collocavimus, quia sedecim annos regni, quos Fredegarius ei tribuit, non numeravimus ab anno Christi sexcentesimo vigesimo octavo, quo patri Clotario in Neustriam ac Burgundiam successit; sed ab anno Christi sexcentesimo vigesimo secundo, quo primum apud Austrasios regnare cœpit. Multas rationes variis locis jam protulimus, ut opinionem nostram illustraremus, confirmaremusque.

[24] [quam nos cum Cointio] Deinde Cointius ibidem numeris aliquot sequentibus ostendit, a Jona scriptore synchrono Eligium appellatum fuisse episcopum ante annum Christi 644, & num. 26 post omnia sua argumenta sic concludit: Obiit igitur Dagobertus decimo quarto Kalendas Februarias anno regni decimo sexto, Christi sexcentesimo trigesimo octavo. Successit in regna Neustriæ ac Burgundiæ filius Clodoveus, cujus annus tertius per mensem Majum cum anno Christi sexcentesimo quadragesimo componitur. Illo autem anno, Clodovei regis tertio, Rothomagum ingressi sunt Audoënus & Eligius die decimo quarto Maii, consecratique sunt episcopi die Dominico ante Litanias, id est die vigesimo primo ejusdem mensis Maii. Ex Orderici calculo jam probavimus, beatum Romanum præsulem Rothomagensem ex hac vita discessisse decimo Kalendas Novembres, anno Christi sexcentesimo trigesimo nono, ita ut teste eodem auctore, ordinatio Audoëni ad annum Christi sexcentesimum quadragesimum pertineat.

[25] [aliisque scriptoribus] Mabillonius in Annalibus Benedictinis lib. 13 cap. 4 hanc intricatæ quæstionis solutionem approbat, quamvis ei dubium quoddam opponat hoc modo: Verum huic solutioni id obstat, quod in Noviomensi ecclesia sancti Eligii ordinatio ante annos octingentos celebrata sit pridie Idus Maii, ut in veterrimo ejus ecclesiæ Kalendario deprehendi, atque adeo Eligii ordinatio ipsa die Maii quarta decima peracta tunc censebatur: non Dominica sequenti, ex traditione ecclesiæ Noviomensis. Verum, libratis aliunde in oppositum invictissimis argumentis, id unum reponi posse video, quod etsi sancti Eligii depositio haud longe post ipsius obitum in divinis officiis celebrata sit, non tamen statim ejus ordinatio (quod etiam de Audoëni consecratione dicendum) sacris ejus ecclesiæ fastis adscripta & peculiari cultu honorata est, sed post annos forte centum, imo & ducentos. Eos vero, qui hanc ordinationem primi ecclesiæ suæ Kalendariis inscripserunt, ex loco Audoëni, obvio quidem sensu, sed non bene intellecto, eam reposuisse pridie Idus, seu quarta decima die mensis Maii, quæ vigesima prima die reponenda erat. Laudatus Mabillonius in Dissertatione historica scripta ad eruditissimum Galesium abbatem de anno mortis Dagoberti primi & Chlodovei junioris, pluribus hoc argumentum tractat, ubi tomo 3 Veterum analectorum pag. 526 & 527 hanc clausulam ratiociniis suis subnectit: Quapropter primam solutionem nostram interim præfero; quæ si nonnullis non placet, non repugno, modo afferant meliorem, aut superiora solvant argumenta, quibus Dagoberti & Chlodovei annos mortis certissime defixos existimo, illius quidem anno DCXXXVIII, hujus vero anno DCLVI, quod utrumque evincit vel sola Jonæ auctoritas.

[26] [probabilius anno Christi 640 collocamus.] Hinc vides, Mabillonium propter annuam istius ordinationis memoriam, quæ die XIV in antiquis Kalendariis recolitur, adhuc aliquo scrupulo angi. Sed hunc ei prorsus eximit Pagius in Critica Baroniana ad annum 640 num. 14, dum relatis Mabillonii verbis hæc subjungit: Ita vir doctissimus, & quidem solide, cui si in mentem venisset regula a nobis posita, totiesque inculcata, id omni asseveratione affirmasset: depositiones enim Sanctorum, eorum reliquiarum translationes, & sanctorum episcoporum ordinationes aliis diebus, quam quibus contigerint, Martyrologiis sæpe inscriptas esse, tot exemplis in hoc Opere demonstro, ut illud imposterum tamquam principium chronologiæ haberi debeat. Ex his omnibus eruditus lector judicare poterit, quænam opinio chronologica sibi magis arrideat. Nos interea cum Cointio, Mabillonio, Pagio, & Longuevallio nostro episcopalem S. Audoëni consecrationem probabilius anno Christi 640 affigimus, & ad reliqua ejus gesta chronologice referenda progredimur.

[Annotata]

* Surius detenti

* id est Austrasiæ

§ III. Chronologica reliquorum gestorum synopsis, tempus mortis, & quædam Actorum analecta.

[Recensentur ordine chronologico] Cointius in Annalibus Francorum sparsim memorat chronologice reliqua S. Audoëni gesta, quæ hic eodem temporis ordine in compendium redigemus. Sanctus Præsul anno 642 baptizavit Amalbertum, filium B. Geremari, & anno 644 concilium III Cabilonense subscriptione sua confirmavit. Hoc eodem anno 644 sanctum Wandregisilum subdiaconum, & anno sequente diaconum consecravit. Anno 651 sacerdotem ordinavit B. Geremarum, cujus filium antea baptizaverat. Circa annum 672 S. Audoënus conscripsit Vitam S. Eligii, ut ex ipsa illius lucubratione Cointius ostendere conatur. Sanctus noster ab Ebroïno tyranno ac falsis testibus deceptus, anno 674 S. Filibertum abbatem carceri mancipat. Anno 676 Romam discedit, & anno sequente Rothomagum revertitur.

[28] Præterea anno 679 transtulit sacras reliquias S. Marculfi, [quædam sancti Præsulis gesta,] de quibus apud Mabillonium inter Acta Sanctorum Ordinis Benedictini tomo 1 pag. 133 in fine Vitæ Marculfianæ narratur sequens miraculum: Beatissimus vero Audoënus præfatum abbatem poposcit, ut de sancti viri corpore, tam pro sui laboris compensatione, quam sanctitatis devotione, concederet aliquid; cui rei libentissime consensit. Cum autem apud se caput tractaret auferre, chartula hujusmodi verbis exarata manui ejus cælitus immissa insedit: “Ceterorum membrorum beatissimi Marculfi quod voles sumito; caput autem ejus nullatenus tangere præsumas”. Præsul igitur sanctissimus hujuscemodi divino interdicto apposito revocatus, in loculo, qui paratus erat, summa cum veneratione beatissimi confessoris reliquias condidit.

[29] Insuper anno 681 Ragnobertum ab imminente cæde liberat, [quæ in Actis confuse narrantur,] & ab Ebroïno latam adversus eum mortis sententiam in exsilium commutat. Eodem anno 681 Sanctus a Theodorico rege dicitur obtinuisse insigne privilegium, & nuntios misisse ad S. Filibertum abbatem, cui anno sequente reconciliatus est, aut quocum potius, agnito suo errore, amicitiam renovavit. Postquam anno 682 redarguisset Gislemarum patri suo insidiantem, eique vindictam divinam postea secutam prædixisset, videt in aëre crucem, de qua in Actis nostris infra agetur. Cum denique anno 683 pacem inter Austrasios & Neustrasios composuisset, dicitur mense Augusto ejusdem anni non procul Parisiis obiisse. Sed oportet annum ac diem mortis, de quibus non satis certo constat, accuratius examinare.

[30] [& mors ejus] Primus Vitæ scriptor tantummodo indicat, S. Audoënum ad Superos migrasse, cum Waratto subregulus, id est Major-domus esset. At ex historia Galliæ novimus, Warattonem anno Christi 681 in locum Ebroïni Majoris-domus interfecti successisse, & post mortem Gislemari filii sui, cujus insidiis exauctoratus fuerat, amissam dignitatem anno 683 recuperasse. Hinc constat, turpiter in chronologia hallucinari secundum biographum nostrum, dum mortem S. Audoëni anno Incarnationis 677 vel 678 affigit. Idem veterum Actorum interpolator accumulat plures ejusdem mortis characteres chronologicos, qui inter se pugnant, quibusque fuse refutatis, Cointius in Annalibus Francorum ad annum Christi 683 num. 7 chronotaxim disponit hoc modo: Audoënus ordinatus fuit episcopus Rothomagensis duodecimo Kalendas Junii, die Dominico ante Litanias, anno Clodovei regis tertio, Christi sexcentesimo quadragesimo; sedit annos quadraginta tres, menses tres, diesque totidem; decessit octogenario minor Clipiaci nono Kalendas Septembris, feria secunda, anno Christi sexcentesimo octogesimo tertio, Theodorici regis decimo, Warattone domus regiæ Majoratum gerente.

[31] [verosimiliter anno Christi 683 affigitur.] Mabillonius in Annalibus Benedictinis lib. 17 num. 36 hanc Cointii sententiam amplectitur, & fusiorem ejus disputationem contrahit his verbis: De anno, quo Audoënus diem functus est, non levis etiam difficultas. Primus ejus Vitæ scriptor anonymus tantum ait, eum decessisse Waratone subregulo, seu præfecto palatii, principatu Theodorici regis. Calculum obscuravit alter ejus Vitæ scriptor Fridegodus, dum scrupulosius explicare voluit, ubi ait, Audoënum rexisse Rotomagensem ecclesiam annos quadraginta tres, menses tres, dies decem; nonagenarium vero migrasse ad Dominum IX Kalendas Septembris, die Dominica, & quidem anno ab Incarnatione Domini sexcentesimo septuagesimo septimo, aliis octavo. Verum ut cetera dissimulem, neutro anno Dominica in nonum Kalendas Septembris incidebat. Certior est epocha ab annis quadraginta tribus regiminis cum tribus mensibus, quos Fridegodus ei assignat. Si enim Audoëni pontificatus initium a Maio mense anni sexcentesimi quadragesimi desumas, ejus obitum hoc anno octogesimo tertio facile collocabis. Deinde hunc mortis annum aliunde confirmat, & lectorem pro minoribus tricis chronologicis remittit ad Cointium, qui in Annalibus Francorum ad annum 683 num. 7 etiam menses diesque episcopatus & verosimiliorem S. Audoëni senectutem accurate indagavit. His subjicimus aliqua gestorum analecta, quæ uterque biographus noster tacuit, & de quibus in decursu judicium feremus.

[32] [Huic chronotaxi subjungimus analecta.] Franciscus Pommerayus in Historia Gallica abbatiæ S. Audoëni lib. 1 cap. 2 meminit de duabus rebus, quas uterque biographus a nobis infra edendus prætermisit, & quæ tamen in pueritia Sancti nostri contigisse traduntur: nam in veteri tapete ecclesiæ pingitur S. Audoënus adhuc puer, quasi grues ex agro paterno mirabiliter fugaverit. Hoc miraculum Pommerayus obiter attingit, & in annotatione quadam ad prædictum caput secundum libri primi monet, sese illud in Historia sua omittere, eo quod nullam ejus mentionem in antiquis manuscriptis invenerit. Sed ibidem alterum prodigium (nempe dum Sanctus adhuc puer in quodam aquæ defectu dicitur statim precibus fontem e terra elicuisse) certius ac fide dignius judicat, quia fons ille adhuc hodiedum in patria S. Audoëni ex traditione monstratur, & mira ejus origo in veteri quodam manuscripto legitur. Saltem prodigiosum fontis istius exordium refertur in Historia translationis reliquiarum, quam inferius Actis subjungemus.

[33] Ex ignorantia vel confusione ortum putamus illud, [apud varios auctores reperta,] quod in Tractatu Bernardi Guidonis de Sanctis, qui ornant Lemovicensem, diœcesim, apud Labbeum nostrum tomo 1 Novæ bibliothecæ manuscriptorum librorum pag. 634 narratur hoc modo: Sanctus Audoënus sive Audencius Rothomagensis episcopus quiescit in villa denominata ab ipso, scilicet apud sanctum Audoënum sive Audencium. Dicunt autem incolæ, quod limina beati Jacobi Compostellæ visitaverat, & in reditu illic defunctus est & sepultus. Hic Audoënus primo fuit reclusus, & quodam die bene refectus in mensa archiepiscopi Rotomagensis, sequenti nocte cum se sopori dedisset, sensit dæmonem ventrem ejus attrectantem & crebro repetentem: Modo bene, Audoëne; Audoëne, modo bene. Tunc Sanctus: Sed cras male, scilicet manducabo, & hodiernas delicias in palatio diæta crastina compensabo. Anno Domini MCCXXX sanctæ memoriæ Guido episcopus Lemovicensis sacrum corpus sancti Audoëni in capsa reposuit de pariete sublevatum. Festum ejus recolitur nono Kalendas Septembris.

[34] Videntur hæc omnia tribui hodierno S. Audoëno nostro, [quæ uterque Actorum scriptor,] quia memoratus ille a Bernardo Guidonis appellatur Rothomagensis episcopus, & festum ejus nono Kalendas Septembris, seu die XXIV Augusti quotannis celebrari dicitur. At qua verisimilitudinis specie iter Compostellanum, mors in reditu, obitus ac sepultura in diœcesi Lemovicensi de hoc præsule nostro Rothomagensi narrantur? Quod autem hic refertur de dæmone, qui ei saturitatem exprobrabat, idem in Actis S. Filiberti abbatis ad diem XX hujus mensis occurrit, ubi tomo IV Augusti pag. 76 plane similis historia de S. Filiberto legitur. Quomodo denique Guido Lemovicensis episcopus anno Christi 1230 corpus S. Audoëni Rothomagensis in capsa reponere potuit de pariete sublevatum, cum ex antiquioribus instrumentis constet, illud antea & postmodum in Normannia quievisse, quemadmodum ex infra dicendis apparebit? Quare opinamur, Bernardum Guidonis ex confusione nobis hactenus ignota vel ex errore populari similia perperam scripsisse.

[35] Vix scimus, cujus ætatis & qualis fidei sint analecta, [post hunc Commentarium prævium edendus,] quæ Pommerayus lib. 1 Historiæ supra citatæ cap. 19 Gallice exhibet. Nos ea Latine reperimus in Trevirensi Actorum apographo, quod § 1 indicavimus, & ex quo transcribimus sequentia: Per eumdem pagum, cujus superius fecimus mentionem, Constantinum gradiens Episcopus, aspexit lapidem specie grata & honesta positione secundum sui generis qualitatem; quem diligentius considerans, aptum dixit usibus equitantium, optavitque ut in villa suæ ditionis quadam Brisniaco fuisset. Quæ verba Pontificis quidam secularibus opibus potens & superbia tumens cum accepisset, suæ potius quam Pontificis dignum arbitrans famulationi exhibendum, mox Pontifice discedente, famulos cum plaustro misit, ut sibi deferrent; qui domini perficientes jussum, lapidem plaustro imposuere, & directo calle prospere gradientes ad locum, quo fuerat eis præceptum, properabant.

[36] [prætermisit aut ignoravit,] Verum cum ad bivium quoddam, ubi duarum sese viarum separantium altera villam petebat episcopi, altera secularis illius ad domum ducebat, pervenere, illico qui trahebant boves propriis defixi vestigiis substitere. Famuli plura boum paria ingerentes, onus movere non valuerunt. Tandem lassatis viribus & omni conamine frustrato, ad domum casso labore fatigati sunt reversi, plaustrum cum lapide superposito bobus adjunctis relinquentes. Quod sanctus episcopus cum didicisset, in eadem, de qua dictum est, adhuc residens villa, famulum ejusdem fundi quemdam ad se jubet accersiri; cui præcepit, ut eat & lapidem deducat: qui cum causaretur, se non habere præter duas vaccas, quarum debilitas tanto ponderi nequaquam sufficeret, hortatur ire, nec de conficiendi operis obsequela cunctationem retinere. Qui Pontificis imperio parens, ad locum properat, animalia plaustro jungit, tantaque facilitate domum reversus est, acsi nullum superpositum onus referret… Composito autem lapide in usus, ad quos Vir Dei voluerat, atque pluribus dierum curriculis evolutis, mulier quædam animi levitate permota super eum sedere præsumpsit; quam vicinæ dum arguerent increpantes, quod super lapidem sancti Audoëni fuerit ausa residere, illa procaciter respondit: Audoënus homo fuit sicut & ego. Quam vocis irreverentiam ultio condigna statim subsecuta compescuit: protinus enim oculorum orbes sedibus depulsi propriis, adopertam tenebris faciem reliquerunt.

[37] [& inter quæ nonnulla incertæ auctoritatis,] Quodam tempore ranarum obstrepentium vox incondita non modicam Sancti auribus molestiam ingerebat, & clamoribus importunis, cælestibus intentam desideriis mentem fatigabat, ac desiderii contemplationem spiritualis confundebat. Tandem inconditæ vocis offensus asperitate, murmura fracta ranarum, jussionis auctoritate silentium tenere præcepit; ad cujus imperium verbi dicto citius insuavis ille cantus obticuit, ac tamquam tonitrui fragore nimio concussus conquievit: nimirum præsulis indignationem grex ille mutus expavit, & illius offensionem exitu pœnas sibi laturam pertimuit. Pommerayus loco proxime citato hæc eadem miracula Gallice contrahit, & ex SS. Paulino & Ambrosio operose probat, ea non esse contemnenda, quamvis in rebus exigui momenti patrata fuerint. Istud libenter ultro fatemur; sed cum ignoremus, qua ætate & a quo illa primum litteris mandata fuerint, de relatis hisce tribus prodigiis nihil certi pronuntiamus.

[38] [aliqua fabulosa] At magis incredibile est, quod Aimoinus in Historia Francorum lib. 4 cap. 44 de sancto nostro Præsule scribit in hunc modum: Ebroïnus itaque capillos crescere sinens, congregatis in auxilium sociis, hostiliter a Luxoviensi cœnobio egressus, in Franciam revertitur cum armorum apparatu. Ad beatum vero Audoënum direxit, quid ei consilii daret. At ille per internuntios hoc solum scriptum dirigens ait: De Fredegunde tibi sit memoria. At ille ingeniosus ut erat, intellexit; ac de nocte consurgens, commoto exercitu, usque Isaram fluvium venit, interfectisque custodibus, ad sanctum Maxentium Isaram transiit, ac ibi quos reperit de insidiatoribus suis occidit. Aimoinus aut anonymus rerum Francicarum scriptor hac narratione innuit, S. Audoënum Ebroïno suasisse, ut exemplo Fredegundis reginæ hostilem exercitum suo fortiorem derepente ac improviso opprimeret.

[39] At anonymus Fredegarii continuator post Opera S. Gregorii Turonensis apud Ruinartium col. 666 nullam S. Audoëni mentionem facit, [vel incredibilia,] omissoque tali sancti Præsulis responso, eamdem Ebroïni expeditionem narrat his verbis: Ebruïnus audiens has dissensiones, consilio accepto, Francos invicem discordantes, convocatis in auxilium sociis personis quamplurimis cum multo comitatu exercituum a Luxovio cœnobio egressus in Franciam regreditur, usque Isram fluvium veniens peraccessit, custodes dormientes interfecit ad sanctam Maxentiam, atque Isram fluvium transiens, quos ibi invenit de insidiatoribus suis occidit. Unde Cointius in Annalibus Francorum ad annum Christi 674 num. 2 de priori narratione illa tale fert judicium: Audoënus Rotomagensis episcopus longe ante hæc tempora atque etiam postea in amicitia Ebroïni fuit; tamen responsum, quod ei fecisse dicitur, inter fabellas rejicimus, quia non existimamus, tantum Pontificem tam nefario consilio facem civilis belli prætulisse. Porro Pommerayus in Historia jam sæpe citata lib. 1 cap. 15 amicitiam inter S. Audoënum & Ebroïnum variis modis explicat, & a crimine immunem facit.

[40] Majorem fidem merentur alia Actorum analecta, [alia demum verosimillima occurrunt.] inter quæ apud Mabillonium in Actis Sanctorum Ordinis Benedictini seculo 3 part. 1 pag. 21 de sancto nostro Præsule & S. Bertila virgine invenimus sequentia: Percunctanti cuidam fidelissimo viro Dadoni, cognomento Audoëno, si vellet Christo servire, grato animo respondit, illam se ab infantia habere devotionem, ut Dei filium Christum promereretur adipisci sponsum. Quomodo autem S. Audoënus litem inter S. Lantbertum & S. Filibertum composuerit, apud nos in Actis S. Lantberti ad diem XIV Aprilis, sive tomo 2 istius mensis pag. 217 legi potest. Denique miraculum, quod Sancto nostro contigit in translatione reliquiarum S. Marculfi, in eodem Opere nostro ad diem primam Maii pag. 79 narratur. Hæc sunt præcipua, quæ sancto Præsuli Rothomagensi adscribuntur, & quæ uterque biographus omisit. Hinc transimus ad gloriam posthumam, quam sanctus ille Antistes ex suis scriptis, iteratis reliquiarum translationibus ac variis miraculis consecutus est.

§ IV. Posthuma Sancti gloria ex scriptis, & diversis reliquiarum suarum translationibus.

[Lucubrationes quasdam huic sancto Præsuli] Sigebertus Gemblacensis in Opusculo de Viris illustribus cap. 58 præcipuam S. Audoëni lucubrationem assignat his verbis: Audoënus, qui & Dado, episcopus Rothomagensis scripsit ad Robertum Parisiorum episcopum Vitam Eligii Noviomensis episcopi, duobus libris explicans miracula, quæ vel in vita vel post mortem ejus gesta sunt per eum, tertio libro rhetorice & commatice totam Vitam ejus recapitulans. Hinc passim bibliographi eum faciunt auctorem Vitæ istius, quam Surius ad diem primam Decembris mutato stylo edidit, & quam postea Dacherius in Spicilegio suo fidelius ex duplici manuscripto codice vulgavit. Multi tamen existimant, hæc S. Eligii Acta non esse primigenia, sed ab aliquo postmodum interpolata fuisse, quorum opinio in Opere nostro ad diem primam Decembris accuratius examinari poterit. Interim consule Benedictinos illos ex Congregatione S. Mauri, qui nuper Historiam litterariam Galliæ cœperunt edere, ubi tomo 3 pag. 626 de hac ipsa Sancti nostri lucubratione judicium tulerunt.

[42] [probabiliter adscribimus;] Miræus Antonium Possevinum nostrum secutus, ei tribuit etiam Vitam S. Remigii, quæ apud Helvetios in abbatia S. Galli exstare dicitur. Vix operæ pretium est meminisse de brevi ejusdem Sancti epistola, quam scripsit ad S. Desiderium Cadurcensem episcopum, & quæ apud Henricum Canisium tomo 5 Antiquæ lectionis pag. 542 reperitur. Franciscus Pommerayus in Historia Gallica archiepiscoporum Rothomagensium pag. 87 num. 8 recitat tres versiculos hexametros, qui ab hoc sancto Antistite nostro compositi dicuntur, ac ita sonant:

Hi sunt Gildardus fratres gemini atque Medardus;
Una dies natos utero viditque sacratos,
Albis indutos, & ab ista carne solutos.

Quandoquidem hæc carmina videntur esse Leonina, non prorsus temere quispiam dubitare posset, an ea ætati sancti præsulis Audoëni conveniant.

[43] [sed ei chartam aliquam,] Monachus Sandionysianus inter gesta Dagoberti I regis Francorum, quæ Andreas Du Chesne tomo 1 Scriptorum Galliæ inseruit, cap. 43 meminit de vetustissima charta, quam, ut ferebatur, beatus Audoënus episcopus scripserat, & ex ea narrat mirabilem cujusdam eremitæ in Sicilia revelationem de salute Dagoberti regis, quem nempe prius a dæmonibus ad æterna supplicia trahi, ac postea per S. Dionysium aliosque Sanctos unguibus dæmonum eripi viderat. Aimoinus lib. 4 de Gestis Francorum cap. 34 chartam illam, quam senior monachus Sandionysianus, utens phrasi ut ferebatur, timide S. Audoëno adscripserat, eidem sancto Præsuli affirmanter ac intrepide tribuit his verbis: Hæc vir ille venerabilis Joannes (erat istud eremitæ nomen) Ansoaldo retulit se vidisse; quæ ille in Gallias reversus sancto Audoëno narravit, qui ea in una conscripta chartula posteris reliquit in ordinem historiæ digerenda.

[44] [de suppositione suspectam abjudicamus.] Procul dubio Centuriatores Magdeburgenses ad hanc chartam alludunt, dum Centuria VII cap. 10 pag. 274 inter scripta nostri sancti Antistitis libellum de anima Dagoberti regis numerant, ut Caveus heterodoxus Anglus in Historia litteraria scriptorum ecclesiasticorum apud nos pag. 321 testatur. An igitur ignorabant illi severi aristarchi, qui veteres Ecclesiæ Catholicæ traditiones ac verissimas historias tam facile explodunt, de hac ipsa charta inter Catholicos disceptari, & varios eruditos eam S. Audoëno abjudicare? Primo Joannes Bessius in Catalogo Pictaviensium antistitum pag. 18 in notis ad Ansoaldum de veritate istius narrationis dubitat, & Hadrianus Valesius lib. XIX sive tomo 3 Rerum Francicarum pag. 125 hanc historiam rotunde fabulis accenset. His accedit Cointius in Annalibus Francorum, ubi ad annum Christi 638 num. 3 & sequenti eamdem operosius refert ac refellit. Denique Longuevallius noster in Historia ecclesiæ Gallicanæ lib. 9 sive tomo 3 pag. 525 asserit, quod hanc fabellam retulisse, sit eam refutasse, & simul ibidem præcipuum illius fundamentum breviter evertit. Hinc progredimur ad aliam gloriam posthumam, quam S. Audoënus ex variis corporis sui translationibus & honorifica reliquiarum suarum veneratione acquisivit.

[45] In Actis S. Ansberti præsulis Rothomagensis, qui S. Audoëno mortuo successit, [Corpus Sancti honorifice elevatum est] apud Mabillonium seculo 2 Benedictino pag. 1057 de prima sacri corporis ejus elevatione legimus sequentia: Inter reliqua autem bonitatis suæ opera, quæ in episcopatu gessit, qualiter etiam venerabile sancti antistitis Audoëni corpus Christo propitio in eminentiorem locum ecclesiæ sancti Petri, quæ sita est in suburbano urbis Rothomagensis (nunc locus ille muris civitatis inclusus est, ut Mabillonius ibidem notat) transtulerit, narrare aggredimur. Cum itaque de diversis provinciis plures congregasset artifices, condidit super ejus sepulcrum repam miræ magnitudinis, pretiosis metallis auri argentique decoratam, gemmisque pretiosis adornatam, sicut usque in præsens humano visui apparet. Constituta ergo die in solemnitate Adscensionis Domini Christi, sacerdotum ac monachorum reliquorumque clericorum adunata multitudine, ipsum sacrum corpus levari fecit cum reverentia magna & hymnorum laudibus, clero personante, atque in absida præfati sancti Petri apostoli ecclesiæ recondidit feliciter cum gaudio & honorificentia magna.

[46] Intererat autem in hoc sancto conventu inter alios viros venerandos etiam clarissimus Genardus Vicedominus, qui magna præparari fecit convivia, [Rothomagi quatuor annis ab obitu,] quia plebs innumera ad tam venerandi Præsulis translationem sanctam undique convenerat. Completis autem Missarum solemniis, præfatus Genardus cum viris nobilibus jussu sancti pontificis ad convivandum resedit. Pontifex vero clarus Ansbertus more solito cum peregrinis & pauperibus discumbens, cum ipsis epulari gaudebat: nam ipsa die ministri officium gerens, pauperibus & egenis obsequium in eorum refectione humiliter exhibebat… In prædicta vero sancti præsulis Audoëni translatione veneranda, omnes cives propriæ urbis Rothomagensis, necnon habitatores monasteriorum circumadjacentium, clerici videlicet & sanctimoniales de dato ipsius præsulis venerando ubertim refici meruerunt; factaque est deinceps per succedentia tempora in commemoratione beati pontificis Audoëni illius urbis civibus hæc dies solemniter celebris. Cointius in Annalibus Francorum tomo 4 pag. 179 & sequentibus hanc primam S. Audoëni translationem vel elevationem scrupulose discutit, eamque affigit anno Christi 687, qui fuit quartus ab obitu ejus annus, ut ibidem videre est.

[47] Sacrum corpus ibi honorifice conservatum est usque ad illa tempora, [ibique mansit usque ad irruptionem Nortmannorum,] quibus Nortmanni Galliam vastare cœperunt: tunc enim monachi tempestive reliquias S. Audoëni alio detulerunt, ut istorum gentilium furori subducerentur, quemadmodum Mabillonius in Annalibus Benedictinis ad annum Christi 841 num. 32 sive tomo 2 istius Operis pag. 620 exponit his verbis: In hac regum dissensione Nortmanni, Aquilonares Germaniæ populi, in Neustriam, Oscherio duce, irrumpunt quarto Idus Maii. Pridie Idus ejusdem mensis incensa est ab eis urbs Rotomagus, adeoque monasterium sancti Petri seu sancti Audoëni tunc suburbanum… Ex illa Rotomagensi clade sancti Audoëni corpus ereptum est a Riculfo abbate, delatumque a monachis in quoddam prædium, nomine Vadiniacum, ubi aliquot annis servatum. Cointius in Annalibus Francorum ad annum Christi 841 num. 24 fuse disputat de tempore hujus Nortmannicæ irruptionis adversus alios scriptores; sed has minutias chronologicas, quæ nihil ad rem præsentem faciunt, nobis hic non vacat operosius examinare.

[48] [quando ad varia loca translatum fuit,] Laudatus Mabillonius in iisdem Annalibus Benedictinis ad annum Christi 872 num. 37 nobis aliam de statu sacri corporis notitiam suggerit in hunc modum: Adalardo archiepiscopo, cujus obitus VIII Idus Martias hujus anni contigit, suffectus est Riculfus, idemque abbas cœnobii sancti Petri sanctique Audoëni, quod IN SUBURBIO METROPOLICÆ URBIS QUONDAM AUGUSTIUS CLARUIT. Hic primo ordinationis suæ anno, & quidem sexto-decimo Kalendarum Decembrium, limina sanctorum Audoëni ejusdem urbis quondam antistitis, ac beatorum martyrum Nigasii, Quirini, Scuviculi & sanctæ Pientiæ adiit, eorum reliquias veneraturus, quæ tunc temporis apud Vadiniacum villam pagi Vilcassini, quem Nortmannicum vocant, causa metus Nortmannorum, licet in proprio solo, exsulabant. Postridie, adhibitis secum ejusdem congregationis quibusdam optimæ religionis fratribus, sacrum beati Audoëni loculum religiose reseravit inspecturus, an sacrum ejus corpus in sua theca cum debito honore ac cultu repositum esset: quod ut cognovit, duos mansellos in Badolido ei donavit ad ejus luminaria perpetuo fovenda; obsecrans successores suos episcopos, ut apud eos hæc donatio inviolata permaneat. Subscribunt post Riculfum Sicbardus episcopus, Germenteus abbas, Gaduinus archidiaconus, Wanilo abbas, Leutbrandus præpositus, item Wanilo abbas aliique.

[49] [ac tandem, Nortmannis ad fidem conversis,] Joannes Riculfi successor post tres annos portionem bonorum monachis assignatam a Carolo confirmari curavit. Perstitit ad aliquod tempus Vadiniaci corpus sancti Audoëni, everso a Nortmannis monasterio, in varia dein loca ac demum in Vallem monachorum Trevirensis diœcesis deportatum; dum tandem, Rollone ad fidem converso, Rotomagum in pristinum locum revectum est. Postea Mabillonius in eodem Opere ad annum 911 num. 64 de pace inter Francos & Normannos inita & Rollonis conversione sic scribit: His conditionibus jurata pax in vico sancti Clari & sacramento regi facto, Rollo se sacra nostra suscepturum pollicitus est. Rollo anno sequenti a Francone Rotomagensi archiepiscopo lustralibus undis perfusus, Rotberti nomine donatus est a Rotberto Parisiorum Comite, qui eum e sacro fonte suscepit, & Rotbertum appellavit. Ejus exemplo ceteri Nortmannorum Christianam fidem amplexi sunt, & quæ locis sacris damna intulerant, processu temporis impense sarciverunt, erectis ecclesiis ac monasteriis, quorum alia ex cineribus excitarunt, alia nova cum multa munificentia condiderunt. Ab illis Lugdunensis secunda deinceps Nortmannia dicta. Non multo post sancti Audoëni episcopi reliquiæ in propriam ecclesiam revectæ sunt e Valle-monachorum diæcesis Trevirensis, quo propter metum Nortmannorum delatæ fuerant, ut superius diximus. Quam solenniter hæc sacrarum reliquiarum reductio facta sit, ex antiquis monumentis post hunc Commentarium & utramque Vitam referemus.

[50] Reductione illa magnifice peracta, videtur sacrum corpus eodem loco quievisse usque ad medium fere seculum undecimum, [Rothomagum reductum ac postea per provincias circumvectum est.] quando per varias provincias delatum est, ut jam sæpe laudatus Mabillonius in Annalibus Benedictinis ad annum Christi 1042 num. 45 testatur his verbis: Dum hæc in Beccensi monasterio geruntur, Rotomagi apud sanctum Audoënum defunctus est Herefastus abbas; cui suffectus in regimine monasterii juvenis loci ejus monachus Nicolaus, Ducis Richardi tertii filius, qui ab infantia illic educatus & litteris eruditus, monastico jugo jam dudum assueverat. Hic tempore sui regiminis, quod per annos quinquaginta tenuit, novæ ecclesiæ fabricam aggressus, sancti Audoëni corpus per diversas provincias, ad colligendas fidelium in hoc opus eleemosynas, deferri curavit. Delatum est quoque ad Cadomense concilium, in quo treuva seu treuga Dei, quam ad id tempus Nortmanni admittere noluerant, sancita est. Duo Cadomi concilia per id tempus habita fuisse, discimus ex chartario Pratellensi, in quo de priori fit mentio, quod ante obitum Gradulfi Fontanellæ abbatis habitum est, ut ad annum MXLVII videbimus. Alterum celebratum est anno MLXI. De priori concilio mentionem facere videtur Fulbertus sancti Audoëni monachus in libro de miraculis sancti Audoëni, quem rogatu Fratrum & prædicti Nicolai abbatis, Vitæ ejusdem Sancti superaddidit; ubi prædictæ delationis corporis sancti Audoëni mentionem facit. Idem auctor meminit processionis quotannis fieri solitæ ad vicinum montem seu cellam sancti Michaëlis cum corpore sancti Audoëni. Quandoquidem istud Fulberti opusculum post historiam translationum infra ex manuscripto Rothomagensi vulgabimus, non est hic nobis diutius hærendum.

[51] Etiam prætermittimus tumultum in ecclesia S. Audoëni exortum inter monachos & archiepiscopum Rothomagensem, [Proponitur aliqua difficultas circa caput Sancti,] eo quod nonnulli suspicarentur, præsulem velle reliquias S. Audoëni auferre, sicuti Mabillonius in Annalibus Benedictinis ad annum Christi 1073 num. 40 refert ex suis Analectis, ubi quoque falsitatis convincit Matthæum Parisiensem, qui perperam affirmavit, Joannem archiepiscopum Rothomagensem in eo tumultu interfectum fuisse. Porro non dubitamus, quin notabiles S. Audoëni reliquiæ Rothomagi permanserint usque ad annum 1562, quo furentes Calvinistæ monasterium illud Rothomagense expilarunt & plerasque Sanctorum reliquias igne consumpserunt, ut Pommerayus in Historia Gallica istius abbatiæ lib. 2 cap. 26 lamentabili narratione exponit. Facile tamen crediderim, pauca S. Audoëni ossa sacrilegas bagiomachorum istorum manus evasisse, quemadmodum laudatus auctor capite sequente citati libri asserit. Haud dubie antiquitus quædam S. Audoëni reliquiæ aliis monasteriis aut regionibus communicatæ fuerunt: nam apud Edmundum Martene in Thesauro Anecdotorum tomo 3 Col. ex veteri instrumento dicitur in cœnobio Malmundariensi inter alias Sanctorum exuvias, quas Hyldebaldus præsul Coloniensis seculo nono ab imperatore Carolo impetraverat, exstitisse casula quoque sancti Audoëni itidem Rotomagensium archiepiscopi. Verum intricata difficultas occurrit circa sacrum S. Audoëni caput, quod plures ecclesiæ sibi vindicant, ut ex sequentibus apparebit.

[52] De visitatione reliquiarum S. Audoëni, quæ sub Richardo primo Duce Nortmanniæ facta est, tomo proxime citato Thesauri Anecdotorum Col. apud laudatum Martene in veteri documento legimus sequentia: [quod seculo X simul cum corpore Rothomagi, visuatum dicitur,] Consummato denique hoc opere, convocatis episcopis & abbatibus, fecit (nimirum Richardus primus istius nominis Dux Nortmanniæ) detegi sanctissimi Antistitis membra a quatuor monachis religiosis ejusdem monasterii cum magno metu & reverentia. Inventum itaque totum corpus integrum cum capite, & absque ulla imminutione, sicuti a venerabili archiepiscopo Riculfo fuerat compositum. Deinde vetustus istius documenti scriptor ibidem in fine sic concludit: Hæc idcirco, dilectissimi, compendiose digessimus, quemadmodum veridica a majoribus nostris relatione comperimus, ut plane & absque ambiguitate sanctissimi patris nostri Audoëni corpus integrum & ab omni membrorum parte imminutum haberi apud nos, ut prædiximus, credatur.

[53] [& quod tamen Rayssius alibi assignat.] Sed Arnoldus Rayssius in Hierogazophylacio suo Belgico pag. 129 caput S. Audoëni in vico vernacule dicto Boursy, qui inter Cameracum & Artrebatum situs est, assignat hoc modo: Visitur in parochiali hujus pagi ecclesia caput & quidem integrum, inferiore excepta mandibula, sancti Audoëni archiepiscopi Rotomagensis, sancti Eligii Noviomensis & Tornacensis antistitis discipuli, qui obiit anno Incarnati Verbi DCLXXVII (hunc errorem chronologicum ex supradictis corrige) nono Kalendas Septembres. Magnus fit in dies populi confluxus ad has sacras reliquias, præcipue a surdastribus, qui levamen & subsidium plerumque recipiunt. Utinam Rayssius indicasset tempus, quo insignis ille sacer thesaurus huic pago datus est, aut potius antiquas istius donationis & possessionis tabulas protulisset! Deficiente illa notitia, non possumus dirimere hanc litem, quæ ex dicendis paragrapho sequente magis intricabitur.

§ V. Reliquiæ hujus Sancti in Angliam transvectæ, & miracula per eas patrata.

[Guilielmus Malmesburiensis narrat,] Corpus S. Audoëni simul cum capite in Angliam transvectum est, si credimus Guilielmo Malmesburiensi, qui libro 5 de Pontificibus inter quindecim scriptores Anglos a Thoma Gale anno 1691 Oxoniæ editos pag. 371 & sequente translationem illam narrat his verbis: Illud fuit tempus, quo beatissimi Audoëni Rothomagensis archiepiscopi reliquiæ in cœnobium nostrum evectæ sunt. Causa evectionis hæc fuit. Emma regina, defuncto Egelredo rege, Normanniam ad fratrem transierat, nihil sibi apud Danos, qui Angliam occupaverunt, tutum opinata. Diutine ergo in Rothomago mansitans, cum alios monachos sancti Audoëni, tum secretarium loci, muneribus illexerat in amicitiam, ad hoc intendens præcipue, ut beati Præsulis sibi venditaret corpus: sic enim Christianitas viluit, sic cupiditas increvit, ut Sanctorum corpora mercem faciamus, felices exuvias venum proponentes.

[55] [insignia S. Audoëni ossa in Angliam translata esse] Exhorruit primo monachus immane facinus; postmodum vero adductus necessitate nepotis sui, qui in Francia captus redemptionem desiderabat, mercimonium, quod petebatur exposuit. Opima præda potita mulier cum sereniore tempore accedente rediisset Angliam, corpus reliquum Cantuariæ contulit, caput in secreto suo habuit. At vero post multos annos, cum filius ejus Edwardus regnum suscepisset, memoria præteritarum rerum cor regium in matrem excitavit: nam quia parum in prolem liberalis fuerat, cum ipse tenues actitaret annos, jussit omnem maternam supellectilem expilari; factumque est, ut quidam aurifaber, qui ei a secretis fuisset, scrinium Sancti cum capite surripuit, ceteris interim ad thesauros inhiantibus. Is cum fratre monacho, quem apud Meldunum habebat, deposuit, nulli aptius quam monacho sacra deleganda ratus. Nec multo post fato satisfaciens, perennem sui memoriam loco reliquit, quem tantis gazis insignivit. Hæc non ambiguis auctoribus sparsa acceperim *, sed eis, qui viderint, ætate, fide, scientia plurimum præstantibus. Jam vero quod de miraculis Audoëni scribere nostri non intersit officii, judicabit, qui grandes libros de gestis ejus majorum cura editos, meritoque suo notissimos legerit.

[56] Ex Polychronico Ranulphi Higdeni, quod inter memoratos quindecim scriptores Anglos excusum est, [ab Emma regina Angliæ] præterpropter colligimus, quo tempore ista S. Audoëni translatio in Angliam fieri potuerit: ibi enim pag. 271 ad annum 1002 leguntur sequentia: Hoc anno rex Egelredus duxit Emmam Normannorum gemmam, filiam Richardi primi Ducis Normanniæ. Dein pag. 273 ad annum 1014 hæc adduntur: Consternatus rex uxorem suam Emmam cum duobus filiis suis una cum Londoniensi episcopo ad Richardum secundum Comitem Normannum, Emmæ fratrem transmisit. Denique ibidem mors Egelredi regis anno Christi 1017 affigitur. Ex his sequitur, Anglicam illam translationem fieri debuisse post tempora Richardi primi Ducis Nortmanniæ, qui seculo X corpus S. Audoëni integrum cum capite detegi jussit, ut paragrapho præcedente retulimus.

[57] Sed Franciscus Pommerayus relatam Guilielmi Malmesburiensis narrationem implicite negat, [quam narrationem Pommerayus implicite negat.] licet eam forte numquam noverit, dum in sæpe laudata Historia Gallica abbatiæ Rothomagensis lib. 2 cap. 7 num. 8 asserit, integrum S. Audoëni corpus jussu Richardi primi Ducis ab Hugone præsule Rothomagensi honorifice reclusum esse, & ab eo tempore simul cum capite Rothomagi mansisse usque ad annum 1562, quo sacrilegi Calvinistæ plerasque Rothomagensis monasterii reliquias flammis absumpserunt, ut supra monuimus. Hinc Pommerayus ibidem numero sequente dicit, sese dubitare de veritate capitis S. Audoëni, quod Rayssius inter Cameracum & Atrebatum assignat. Nos narrationem Guilielmi Malmesburiensis, qui ante medium seculi duodecimi floruit, neque cum Rayssio neque cum Pommerayo conciliare possumus, & proinde hanc litem indecisam relinquimus, donec aliunde major ac certior notitia accesserit. Si ergo Rothomagenses contendant, apud se totum S. Audoëni corpus una cum capite usque ad annum Christi 1562 quievisse, ipsis testimonia Guilielmi Malmesburiensis ac Rayssii elevanda & antiquiora suæ possessionis continuæ documenta proferenda erunt.

[58] At qualiacumque fuerint illa S. Audoëni ossa, quæ regina Emma ex Normannia in Angliam transvexisse dicitur, antiquitus in Anglia festum hujus sancti Præsulis celebrari consuevisse, & sacras ejus reliquias ibidem honoratas esse, discimus ex antiquis Actis aut potius miraculis S. Dunstani Cantuariensis archiepiscopi, [Quamvis hic Sanctus antiquitus in Anglia cultum habuerit,] in quibus apud nos ad diem XIX Maii sive tomo IV istius mensis pag. 378 ex veteri scriptore referuntur sequentia: Virgo quædam Deo devota orationis gratia in civitatem venit, inde misera, quod ex quo nata est, hujus mundi lucem non viderat; sed ex hoc beata, quod æternam lucem ardenti semper desiderio quæsiverat. Et cum forte natalitius dies sancti confessoris Christi Audoëni episcopi instaret, in quo pariter & aliorum omnium, quorum reliquiæ in ecclesia Salvatoris continentur, præcipua veneratione memoria celebrabatur, postulabat illa a custodibus ecclesiæ, ut sibi liceret eadem nocte vigilias ibidem celebrare. Dein exponitur, quomodo virgo illa cæca per intercessionem S. Dunstani visum impetraverit. De reliquiis ejusdem Sancti nostri, ni fallor, sermo est apud Gervasium monachum Anglum, qui inter decem scriptores Anglos, anno 1652 Londini editos, col. 1457 in suo Chronico ad annum Christi 1180 narrat miraculum per eas patratum hoc modo: Undecimo Kalendas Junii cum civitas Cantuariæ igne vastaretur, & jam pluribus consumptis domibus, ecclesiæ sanctæ Trinitatis immineret periculum, tulerunt monachi feretrum sancti Audoëni contra ignem, statimque flamma stridens quasi a vento, immo a virtute Dei in se retorta, ulterius procedere non præsumpsit.

[59] [& ibidem, teste Capgravio,] Joannes Capgravius Augustinianus in nova Angliæ Legenda folio XXI edidit compendiosam sancti Præsulis Rothomagensis Vitam, cui subjungit antiquam reliquiarum ejus translationem & aliqua miracula in hunc modum: Circa annum Domini nongentesimum quinquagesimum sextum tempore regis Edgari venerunt in Angliam clerici quatuor, & regali curiæ se præsentantes, ad conspectum regis & colloquium adducti sunt. Qui cum tempus opportunum se nactos existimarent, quod in regnum ejus reliquias sancti Audoëni attulerant, familiari affatu auribus regis intulerunt. Audito autem rex nomine sancti Audoëni obstupuit, nec se hoc credere posse ulla ratione respondit. At illi nihil verius esse asserentes, addiderunt: Proba qualicumque modo magis tibi placuerit, igne vel quorumlibet miraculorum experimentis: & si corpus præfati Patris, silentibus miraculis, non esse constiterit, nos tanti mendacii reos lege, qua justum fuerit, punitos a tuo exterminabis regno. Et ait rex: Hoc enim non seculari, sed examine debet ecclesiastico diffiniri. Sustinete ergo, donec archiepiscopus veniat, quæ dicitis, audiat, audita examinet, dijudicet, & quid in tanta re sit tenendum, sententiam ferat.

[60] [per sacras ejus reliquias] Cum autem archiepiscopus sanctus Odo advenisset, & Clerici interrogati in suo proposito perseverassent, & examinatione ostensionis divinæ rem investigare magnis precibus exorassent, ait episcopus: Adducatur leprosus aliquis, ut ex eventu illius cognoscamus, quid de reliquiis istis certa fide teneamus. Tantæ siquidem pietatis, tantæ virtutis, tantorumque meritorum credimus esse sanctum Audoënum, ut, si ipse vere est, de quo agimus, sua nobis bonitate ea, quæ pro gloria Dei & sua ostensione humiliter petierimus, non negabit. Adductus est igitur quidam in medium horrida corporis fœditate corruptus; quem pontifex Odo cum uno de ossibus allatis in modum crucis tertio consignans, ita mox omni corruptionis horrore deterso, ad invocationem nominis sancti Audoëni sanavit, ut tanti mali vestigium in homine nullum penitus resideret. Allatus est etiam in lecto alter ægrotus, paralysis morbo toto corpore dissolutus, mortis potius quam vitæ imaginem in se vultu, voce, & membrorum omnium stupore protendens. Pontifex ergo ipsarum reliquiarum caput assumens, super corpus jam pene exstinctum posuit, & flexis genibus pronus oravit, quatinus ob merita & intercessiones beati Audoëni pristinæ sanitati paralyticus redderetur, si ipsum quidem caput ejus fuit, dum in hac transitoria vita degebat. Mira Dei pietas, & potentia vere miranda! Confestim ad tactum capitis sacri homo sanus erigitur, & gaudens atque exultans in voce laudis & jubilo cordis ad sua regreditur. Patrata sunt etiam per easdem reliquias ipso tempore & alia miracula non pauca, quæ brevitatis causa transivimus, nullum in prolixitatibus gravare volentes.

[61] His ita gestis, rex, antistites & qui aderant, valde exhilarati Deum in Sancto suo glorificabant. [multa miracula] Tunc rex cum pontifice habito consilio, clericos convenit, & quid eis pro adeptione sacrorum, quæ detulerant, facere deberet, diligenter inquirit. Referunt ipsi hoc & ipsorum voluntati. Tunc regis munificentia supra id, quod petebant, copiam suæ largitatis extendit, pontificique ait: Cum respectus gratiæ Dei nos & regnum Anglorum tanti Amici sui præsentia sublimaverit, videtur convenire, ut & nos ipsi Sancto, qui ad nos venire dignatus est, in majori & digniori loco totius regni perpetuam mansionem procuremus condonare. Quapropter, reverende pater, ad ecclesiam, cui Deo auctore præsides, has sanctas reliquias condigna reverentia transfer, & ejus patrocinio atque tutamini ipsam ecclesiam & quidquid ad eam pertinet, commenda. Quod cum episcopus fecisset, ipsi Clerici loci dignitatem considerantes & monachorum religionem, facti sunt monachi inter eos, & in servitio Dei & beati Audoëni usque ad finem vitæ suæ jugiter permanserunt. Factum est autem scrinium pretiosum, in quo ossa sacra, diversis involumentis obvoluta, cum honore sunt locata.

[62] Cum monachus quidam Cantuariensis ecclesiæ dæmonio vexaretur, [patrata fuerint,] Fratres, consilio habito, reliquias sancti Audoëni sumentes, ad infirmum Fratrem detulerunt. Necdum ostium domus, in qua vinctus ferro tenebatur, intraverant; & ecce ille de intus clamosa voce perstrepebat dicens: Quid est? Quo tenditis? Nihil mihi & sancto Audoëno commune esse sciatis, nec me illi præsentandum qualibet vi aut arte noveritis. Quapropter sicut venistis, recedite, & vos inaniter fatigare nolite. Illi tamen intrepidi reluctantem dæmoniacum secum violenter adducunt, ipso incessanter vociferante, sibi vim & injuriam fieri; se tamen præsentiam sancti Audoëni modis omnibus detestari. Itaque uno de ossibus sancti Audoëni super eo posito, statim conquievit, a sua vesania liberatus, nec ulterius hujusmodi est furore fatigatus.

[63] Ex hac chronologia Capgravii & narratione Guilielmi Malmesburiensis sequitur, [tamen circa tempus hujus translationis] varias S. Audoëni reliquias diversis temporibus in Angliam allatas fuisse: nam reliquiæ S. Audoëni, quas memorati Clerici anno 956 obtulerunt Edgaro regi & Odoni archiepiscopo Cantuariensi, procul dubio secundum seriem temporis diversæ sunt ab illis, quas Emma regina & S. Eduardi mater seculo undecimo ex Normannia in Angliam transvexit, ut ex supradictis colligitur. At maxime miramur, in narratione Capgravii & Guilielmi Malmesburiensis utrobique mentionem fieri de sacro capite S. Audoëni (adde caput ejusdem Sancti a Rayssio supra assignatum) quod omnino combinare non possumus, nisi pars capitis pro toto capite accipiatur, aut assignetur alius S. Audoënus episcopus, ad quem reliquiæ istæ pertineant. Quapropter eruditos Anglos rogamus, ut intricatum illum nodum dissolvere & hæc inter se conciliare non graventur.

[64] [occurrunt nobis intricatæ difficultates,] Responderi non potest, reliquias a Capgravio & Guilielmo Malmesburiensi memoratas, forsan esse easdem cum illis, de quibus Fulbertus inter miracula sub finem inferius ita scribet: Tempore Wilielmi inclyti regis, cujus superius mentionem fecimus, supra titulatus abbas cœnobii beati Audoëni Nicolaus, divino fretus solamine, laudabili cultu & opere ecclesiam cœpit construere, tanti Patris condignam honore; ob cujus sumptus ædificationis, aliquos cum sacrarum capsula reliquiarum trans mare studuit destinare, qui hoc fidelium devotioni suggererent, quatenus spontanea voluntate aliqua ad templi fabricam munera offerrent. Legatis itaque, transmisso æquore, Anglorum fines ingressis, non tam ipsorum verbis, quam evidentibus signorum indiciis extemplo sanctissimi gloria Confessoris omnibus innotuit.

[65] [quas Anglis & Rethomagensibus proponimus.] Imprimis dubitari potest, an illa capsula reliquiarum S. Audoëni, quam Rothomagenses legati ad colligendas eleemosynas in Angliam transtulerunt, postea ab ipsis in Normanniam revecta non fuerit. Si ex Anglia in Normanniam relata sit, certe differunt hæ reliquiæ ab illis, quæ in ecclesia Cantuariensi permanserunt. Præterea hæc reliquiarum translatio sub abbate Nicolao Nortmanno contigit, adeoque aliis translationibus a Capgravio & Guilielmo Malmesburiensi memoratis posterior est, cum Nicolaus ille abbas anno Christi 1042 primum monasterio S. Audoëni præesse cœperit, ut Pommerayus in Historia istius abbatiæ lib. 3 cap. 7 num. 17 probat. Nisi ergo Capgravius & Guilielmus Malmesburiensis tempora ac personas perperam mutaverint, plures ac variæ S. Audoëni reliquiæ diversis temporibus in Angliam translatæ fuerunt. Porro in his tenebris ampliorem lucem exspectabimus, & post duplicem S. Audoëni Vitam ac translationis historiam prælo subjiciemus etiam ea miracula, quæ per sacras ejus exuvias Rothomagi vel alibi contigerunt.

[Annotata]

* forte accepi

VITA PRIMA,
auctore anonymo suppare,
Ex Ms. Ultrajectino sancti Salvatoris, quod numquam antea editum est.

Dado vel Audoënus ep. Rothomagi in Normannia (S.)

BHL Number: 0750

EX MS.

PROLOGUS.

[Obscurus] Sanctorum virorum vita quamquam sit gloriosa in exemplis, ad narrandum plerumque surgit difficilis. Dum mens bruta hominis nequaquam fulget oraculis, ad explicandum ignava sistit & inutilis, hortaturque pia [eam] a voluntas; mentem vero illius trahit devotio; sed sensus tardus nimium premit voluntatis arbitrium. Necesse est autem, ut ad Redemptorem nostrum petamus auxilium, qui sapientiam dat absque improperio. Ille largitor ministret in tabulis cordis, qui loquelam asinæ distinxit in syllabis; & ora confirmet strenuus ad enarrandum vitam venerabilis Audoëni, ut ex hoc Christus laudetur in gentibus, dum Sancti venerantur in eximiis virtutibus.

[2] Odor agri redolet, quem Dominus benedixit; & nitet in pluribus: [& metaphoricus auctoris prologus.] & ideo exultat valde mater Ecclesia, dum alii micant operibus gloriosis, alii rutilant ut rosæ inter spinas, alii inter lilia candent in virgulis, alii redolent vini more, [quod] nectar includit balsamaque aromatum: sicque fit, ut omnipotens Deus agri sui jocundetur odoribus, pascatur virtutibus, glorietur operibus, adoretur ut Dominus; ut qui in cæli fastigio Angelico delectatur in carmine, humanam sustentans inopiam, de terrenis mercatur cælestia: ut cum suo auctore Christo caput sequatur Ecclesia, ut sine fine regnet per secula b. Igitur favente Domino, quod proposui narrare, disseram.

ANNOTATA.

a Cum nullum aliud hujus prologi exemplar habeam, subinde coactus fui pauca addere, quæ uncis inclusi, ut saltem aliquo modo vitiosam syntaxim corrigerem.

b Vix intelligo, quid biographus his ultimis periodis velit significare.

CAPUT I.
Sancti patria, fratres, vita aulica, virtutes, & transitus ex aula ad episcopatum.

[Sanctus in Gallia natus,] Temporibus Lotharii gloriosi principis; itemque a regis Hilderici in provincia Galliarum, Suessonico oppido orti sunt tres venerabiles viri ex uno semine nobiles generati, gratia Dei cælitus illuminati, Ado, Dado, & Rado b. Pater eorum Audechairus c, mater vero nomine Aiga d: uterque Christiano apice decoratus; qui a rudimentis infantiæ, literarum sunt acumine informati, ab ipso principe dilecti, prudentissime eruditi ab illustribus viris. Primogenitus vero Ado e floruit ordine monastico, religiosamque appetens vitam, mundi hujus calcavit malitiam; Rado f autem palatii thesaurorum custos effectus, seculi dignitatem adeptus, timore Domini præcinctus, in eleemosynis largus, fideliter omnia custodivit atque in fascibus ministravit. Venerabilis ergo Audoënus, cognomento Dado, pontifex episcopali cathedra sublimatus, una cum honore regis [gratiam] adeptus, funxit * officio per tempora longa.

[4] Post discessum Lotharii g filius suus Dagobertus h in locum genitoris institutus est princeps, homo versutus admodum & ingenio callidus, tremendus in regno. [in aula regum Francorum] Qui sceptra regalia tenens, ut leo fervidus, subditorum colla deprimens, gentium feritatem vallante fortitudine triumphavit: sub cujus dominationis imperio prædictus Vir Domini eo militabat in tempore, annulum i regis adeptus, dilectus a plurimis, sibi honorem creditum pertractabat subtiliter. Quid plura? Dilectus ab ipso principe ob amorem famulatus inter cæteros satellites regi valde creditus pro sapientiæ oraculo fulgebat in tempore.

[5] [pie vixit,] Exinde Christi Famulus honores seculi parvi pendens, ad cælestia regna devotissime anhelans, in jejuniis frequens, in vigiliis pernox, in orationibus assiduus, in eleemosynis largus pauperes pro Christi nomine alacriter venerans, in mandatis Dei erat promptissimus: plerumque enim sub baltheo gemmarum fulgore consepto, atque sub purpura auro nitente contexta, pro fidei ardore proprium corporis schema duro premebat cilicio. Sicque constans in seculi militia [cum] idoneus tyro polleret, & a divinis mandatis non discederet; adimplens Domini præceptum, ubi dixit: Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, & quæ Dei Deo; Dominus suum militem informavit, ut sic ministraret fascibus terrenis, quatinus non derogaret cælestibus. O quantum amorem circa religiosorum & servientium Deo habebat & studium! Suum ascribebat lucrum, quidquid in aliis divina gratia conferebat.

[6] [& ad episcopatum evectus,] Ex hoc beatum Eligium k Noviomagensem antistitem virtutibus comprobatum fidei charitate sibi conjunxit: ut quasi duæ olivæ pinguissimæ, vel duo candelabra aurea, splendentes, sole justitiæ illuminati ambo pariter fulgebant in aula palatii. Quem Dominus videns gratum atque sollicitum esse circa sua præcepta, de terreno naufragoso seculo ereptum pontificali cathedra [ornavit.] Sedem in Radonio l civitate collocans Sacerdos egregius funxit officium. Quapropter electus pastor a Domino, prædicator egregius effectus, tam verbis quam operibus gregem informans dominicum: ita protegente Domino religione fidei roboratus Francorum sævissimam feritatem in mansuetudinem vertit, & ex sacro fonte mellis dulcedine temperavit, parochiasque suas divino cultui consecravit; ut relicto ritu gentilium, sponte ad Christi jugum vel servitium colla sua supponerent.

[7] [varias virtutes exercet,] Quantæ ecclesiæ, quantaque monasteria utriusque sexus ab ipso Pontifice sint fundata, si quis voluerit clare cognoscere, lustret per ejus parochias, & videbit se quasi Ægyptum mirari in agmine monachorum. Proinde ipse Vir Dei tam verbis quam exemplis oves dominicas & caulas fidelium a luporum morsibus custodiebat. Quis umquam valet ejus imitari vitam & artam vel angustam Redemptoris viam, per quam perrexit ad cælestia regna? Quis diceret, eum umquam vel de cibo vel de potu esse satiatum? Quem ita esuries corporis attenuaverat, ut caro attrita & maciei pallore suffusa, maxillæ ejus lachrymarum imbre madefactæ, cervices ambitu ferrei circuli depressæ, brachia simul cum reliquis membris circulorum donatione constricta [essent.]

[8] [suumque corpus castigat.] Miles Christi, quasi catenatus ob amorem Domini, tali se custodia devinxerat; & desideria mundi damnaverat, & ad supernam patriam festinabat, & velut persecutionis tempore martyres Christi, agentibus tyrannis, in ergastulum carceris dampnati & in metallis retrusi pro Christi nomine pretiosum sanguinem fuderunt; ita & hic in pacis tempore, desinente persecutione, ipse sibi fervidus miles institerat, & confessione præclarus martyrii palmam sectando promeruit. Postea quidem qualem sibi lectum aptaverat, & requiem, quam corpusculo ministrabat, narrare non pigeat. Ipse requiem grabati non de plumarum mollitie, sed de lignorum congerie construebat; & quasi in ergastulum suum conficiens corpus, lenocinantes mundi infulas respuebat, consentiens Apostoli sententiæ, ubi ait: Quia non sunt existimandæ tribulationes hujus mundi ad futuram gloriam, quæ revelanda erit in Sanctis. O virtus abstinentiæ & mortificatio carnis, quæ ad cælos mittis milites Christi! O fervor charitatis, qui sic ardes in pectore, ut, caducis contemptis, penetres cælorum regna. Ita in Dei famulo Audoëno operatus est Dominus, & eum in hac vita nobiliter exaltavit, & suarum virtutum decoravit ornatu; & requiem post tantum laborem dedit. Ista pauca breviter concludenda sunt, ne sermo incultus fastidiat m.

ANNOTATA.

a Cointius ex manuscripto ejusdem Vitæ exemplari, quod sparsim Annalibus Francorum inseruit, ad annum Christi 610 num. 7 meliushæc ita edidit: Temporibus Clotarii gloriosi principis, filiique regis Chilperici &c. Nam Chilpericus anno 584 moriens Clotarium II reliquit infantem, qui ab obitu patris usque ad annum 628 regnavit.

b Cum hic scriptor sit Sancto suppar, magnopere confirmantur ea, quæ § 2 Commentarii prævii contra Valesium diximus.

c In proxime citato Cointii fragmento pater eorum vocatur Aldecharius pro Andechairo, eumque Cointius Autharium appellat. Porro pater ille S. Audoëni cum conjuge sua refertur in quibusdam Martyrologiis ad diem 26 Aprilis, ubi majores nostri ambos ad hunc diem remiserunt.

d In Cointiano Vitæ fragmento mater S. Audoëni vocatur Ayca, quamvis alia apographa eam passim Aigam nominent.

e De hoc Adone majores nostri ad diem 31 Januarii inter prætermissos & in alios dies rejectos mentionem faciunt. Pommerayus in Historia Gallica abbatiæ S. Audoëni lib. 1 cap. 2 num. 10 testatur, eum cum parentibus & fratre Radone in Martyrologiis quibusdam monasticis referri. Mabillonius etiam in Annalibus Benedictinisad annum Christi 660 num. 4 eumdem Adonem titulo sancti appellat. Si tum parentes, tum hi duo filii legitimum cultum habeant, non est operæ pretium alio die seorsim de illis agere, cum præcipua eorum gesta in his hodiernis Sancti nostri Actis narrentur, nec alia singularia de iis habeantur.

f Hinc confirmamus, Radonem illum non esse personam fictam, ut § 2 Commentarii prævii fusius ostensum est.

g Clotarius vel Lotharius II anno Christi 628 obiit, & jam ante mortem Dagoberto filio suo regnum Austrasiæ dederat, exceptis quibusdam provinciis.

h Dagobertus I post obitum patris sui Neustriam & Burgundiam possidere cœpit.

i Isti annuli regalis custodes vocabantur referendarii, quia ad regem referebant libellos supplices, aliasque litteras, priusquam eas annulo regio obsignarent. Tales ministri regum etiam aliis nominibus appellabantur, ut in Annotatis ad alteram Vitam videbimus.

k Sanctus noster scripsit Vitam hujus episcopi Noviomensis, ut ad diem primam Decembris fusius dicendum erit.

l Hoc nomine designatur urbs Rothomagensis in Normannia, quæ varias habet appellationes, ut apud Valesium in Notitia Galliarum pagina 482 & 483 videre est.

m Haud dubie fastidiat hic ponitur pro fastidium moveat, ut ex sensu colligitur, nisi forte legendum sit fastidiatur.

* pro functus est, ut infra.

CAPUT II.
Piæ Sancti peregrinationes, & patrata in iis miracula.

[Sanctus Hispaniam siccitate liberat,] Ad miracula ejus transeat oratio, quæ a discipulis a ejus testibus idoneis narrantibus agnovi, & pauca de multis curavi annectere. Dum ipse Sanctus Dei ex laïco ordine ad onus pontificale jussu regali conscendisset, verebatur juxta Apostoli sententiam, ubi prohibuit, ne neophytus ordinaretur, ut nequaquam in laqueum diaboli incideret. Post acceptam pœnitentiam exul de patria [efficitur,] dum annus verteretur in tempore, [ut] per gradus & ordines merito fieret scriba doctus in Ecclesia: exinde processit partibus Hispaniæ, ubi Dominus operatus est miraculum magnum. Jam ferme septem terminabantur anni, in quibus regio ipsa laborabat siccitate, & terra versa in ariditatem, sterilitas & fames & pestilentiæ morbus undique minabantur interitum. Tandem misericors Deus videns afflictionem populi sui, misertus humanis laboribus, in introitu famuli sui Audoëni pluviam statim concessit, & super terram sitientem imbrem mirificum temperavit. Unde felix opinio Gothorum b terras penetravit. Non immerito sanctus Audoënus Eliæ virtutibus comparatur: quoniam in Israëlitico populo ob eorum facinus cæli clausi sunt tribus annis & mensibus sex: unde orante Elia pluviarum abundantia terram squalidam infudit. Ita demum Dominus noster Jesus Christus per Servum suum, invocata gratia sua, replevit aquis Hispaniam.

[10] [angelico consortio fruitur,] Sicque Vir Domini valde ex hoc confortatus miraculo, charitatis fervore crevit strenue, & mundialem [honorem] horrescens, [eam terram] deseruit, & vitam contemplativam enixius appetivit. Totum se dedit, totumque se Deo contulit. Ex hoc angelico vallatus præsidio quemdam famulatum adeptus, sæpius sermocinabatur cum Sanctis. Sicque constat, ut ejus discipuli visibiliter sæpius contemplantes, maximam lucem deprehenderent circa ejus grabatum radiare. Sanctorum autem fruens colloquiis Servus Christi Jesu, exultabat in Domino; & inde Vir Domini una cum Apostolo quæ retro sint obliviscens, in antea se extendens, cordis sui sacrarium templum Spiritus sancti effecit, & Dominum meruit videre, sicut scriptum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Exinde processit de virtute virtus, de mundo corde puritas, de patientia possessio rerum. Ab operatione virtutum Famulus Domini crevit in terris; quo opera prosequente, regnum assumpsit cæleste, meruitque.

[11] [in Gallia miraculum patrat,] Omnipotens Deus Famulum suum in gentes plurimas manifestando glorificavit & signis Apostolicis decoravit. Contigit aliquando, ut, dum iter ageret per pagum Andegavodum c, quidam pauperculus die Dominica ad molam laborando farinam conficeret. At manus ejus cum virga, unde mola rotabatur, astricta est; ita ut pollex per nervorum & venarum compagem transiens pene, superiore parte sanguis gelidus emanaret, & culpæ reus delictum persolvens virgam in manu constrictam nusquam valens projicere teneret. Unde terror in populo & stupor maximus irruerat. Sicque vir Sanctus dum ad ipsa loca pergeret, ipse pauper ad ejus se volvens vestigia & reatum suum pronuncians, dicit, [se] ita hoc esse perpessum, eo quod die sanctæ Resurrectionis contra mandatum Domini operatus fuisset. At ubi eum Vir Domini vidit, misericordia motus manui aridæ sanctæ crucis signum imprimens, ad sanitatem pristinam revocavit, monensque eum, dat salubre consilium, ut in die Dominico nequaquam ultra opus servile faceret, nec postea per contemptum ei evenirent pejora prioribus; dicens, quod Judæi ex præcepto Domini observabant sabbatum propter legem mandati, quanto magis Christiani, qui ejus redempti sunt sanguine, debent diem Dominicum venerari.

[12] Sicque vir Sanctus per diversas parochias virtutum semina atque verborum acumina spargebat. [& ex Romana peregrinatione reversus,] Nam cum semper ejus mens ob amorem sanctæ Trinitatis in cælestibus anhelaret, ardebat desiderio, ut sanctorum Apostolorum limina adoranda Romæ properare deberet; quod ita & fecit, licet ætate longa defessus & prolixitate, corporis abstinentia tabefactus, & pene membrorum compagine dissolutus. Avidus Miles Alpium celsitudinem & Pirenæi d juga valde inveterata congerie [superans,] ob amorem Domini ejusque discipulorum se dedit periculo, vota complens, desiderio satisfaciens, monumenta Sanctorum visitans, & super eorum pavimenta corpore prostratus oscula figens, quod jam dudum optaverat, devotus implevit. Sicque Vir Dei Sanctorum suffragiis suffultus, Sanctorum loca perlustrans, orationum emolumenta acquirens, reliquias Sanctorum multorum secum deferens, atque angelo Domini comitante, Galliarum partibus remeans, orationis ejus obtentu salutem animarum & corporum ministravit.

[13] Cum autem pervenisset ad finem diœcesis suæ, [cum magno diœcesis suæ gaudio excipitur,] suburbani cives & vulgi populus exultantes præ gaudio, simulque merentes, catervatim provolvuntur in occursum ejus, una cum crucibus & lampadibus obviam pio Pastori egrediuntur gratias agentes Domino, qui eis incolumem reddidit eorum pastorem atque pontificem. Exinde felix nuncius ad aulam regalem ejus adventum innotuit; & una pariter rex & regina cum proceribus palatii lætantes occurrerunt simulque plaudentes manibus & benedicentes Christum, qui talem virum tantumque pastorem remeare fecit in eorum regnum. Quidam de sacerdotibus & agminibus monachorum, monacharumve multarum occurrerunt, qui elevantes in cælum voces canebant Domino laudes, dicentes: Gratias agimus tibi, Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui exaudisti voces clamantium ad te; & reddidisti nobis pastorem animarum simulque corporum procuratorem. Interdum pauperes exultabant clamantes, quod eis Deus remiserit fœneratorem eorum.

[14] Exinde beatus Audoënus cum in pace reversus fuisset ad propria, [pacemque inter suos fovet.] invenit in pacifico regno Francorum scandala exorta inter principes palatii, instigante diabolo seminatore discordiæ. Tunc Vir Domini assumens arma justiciæ, pernoctans in vigiliis & jejuniis nimiis, & orationibus assiduis; pro concordia eorum fortiter desudabat. Multis non est incognitum, quam multa & quam gravia suspiria a pectore ejus effluebant, & quantas tribulationes beata senectus sustinuit, ut pacificos illos redderet, quorum animas divortia fœdaverant. Et ut effusione sanguinis humani, cœdes non fierent, pene usque ad mortis terminum pie atque fideliter elaboravit, euangelicum complens præceptum, Pastoris implens veridicum mandatum, & pro ovibus libenter animam suam ponens. Quid primum referam de miraculis, quæ in Hispania, Italia, vel in Galliarum parochiis Dominus per eum operatus est. Enarrare perlongum est; sed testes sunt loca, ubi operata sunt miracula, pauca tamen de plurimis huic operi annectere curavi.

ANNOTATA.

a Cum biographus ex discipulis S. Audoëni hæc miracula audierit, inde cum Cointio colligimus, scriptorem illum anonymum fide dignum esse, & Sancto supparem vixisse.

b Hispania hic vocatur Gothorum terra, quia tunc Gothi in Hispania dominabantur.

c Hoc nomine indicatur provincia Andegavensis, ut ex altero biographo discemus.

d Videtur biographus hoc loco Alpes Italiæ cum montibus Pyrenæis Hispaniæ confundere.

CAPUT III.
Sancti iter pro concilianda pace, obitus, honorifica cadaveris translatio, sepultura, & miraculum.

[Sanctus Coloniam profectus,] Igitur sanctus Audoënus dum pro pacis concordia decertare semper videretur, procedente tempore, rediviva orta est discordia inter gentem Francorum atque Austrasiorum a. Pergens itaque Vir Dei, assumens sacra consilia, Dei fretus auxilio, ad urbem Coloniam b filius pacis advenit. Dehinc explorandorum [templorum] gratia civitatem ingreditur, ex martyrum multitudine reliquias secum tollens, quas in sua civitate cum maximo honore recondidit. In ipsa autem civitate erat quidam vir jam annos undecim non valens verbum ex ore proferre, mutus toto tempore, quoad Dominus ad honorem famuli sui Audoëni istud miraculum reservavit, ut in ipsius adventu muto loquelam redderet, & diuturna squalens lingua laudes Dei personaret: in cujus capite vir Domini signum sanctæ crucis imprimens verbo imperat, ut loqueretur; qui statim loqui cœpit; & laudes Domino referre.

[16] [pace inter Austrasios & Neustrios composita,] Exinde ad Neustriam c regrediens, pace reddita atque confirmata, ad civitatem Verdunensium d pervenit. Ingressusque ecclesiam, mulier quædam spiritu immundo vexari fortiter cœpit; quæ cursu rapido Virum Dei appetere conata est. Sicque Pontifex manu strinxit caput ejus, & per invocationem Domini Jesu Christi violenter rejecit dæmonem; & sanam parentibus reddidit. Exinde pervenit ad palatium prospere, & cuncta, ut gesserat, indicavit; atque unita regna, unitam pacem populi sacerdos verus intimavit. Sicque inter utrasque partes Deo auxiliante pax unita aliquantulum temporis fuit.

[17] Jam sermo incultus ne fastidium generet conquiescat, & ad obitum sancti Viri tendat oratio. Dum Domino protegente; [in reditu non procul Parisiis moritur,] Clipiago e villa pro necessitate regis & populorum advenisset, regnante Theoderico f & Rotilde g regina, administrante Warattone subregulo h; tempus advenit, ut nutu divino anima Viri sancti a seculo migraret. Cumque ægritudo corporis advenisset, cœpit gravibus æstuari febribus; sed sanctus Vir sæpius Dominum deprecabatur, ut eum jam de corpore liberaret; Dominus vero preces Famuli sui obaudiens, permisit sarcinam carnis deponi, & frui gloria paradisi. Igitur rediens verus Israël de Ægypto, anima sancta deportata ab angelis volavit ad Dominum. Fit planctus magnus, omnis regalis dignitas concutitur, omnis altitudo humiliatur, omne gaudium in lamentum vertitur, omnis risus quiescit, amaritudo magna accessit, domus regia plangit prudentissimum consiliarium; sed plane universus populus in lamentum assurgit; quia ipsum videbant defunctum, qui pacem populo semper procurabat, & ne humanus sanguis effunderetur, viriliter desudabat.

[18] Tandem denique commotæ sunt omnes palatii fores. [& cum magna pompa funebri] Igitur rex cum regina & episcoporum conventu, atque majorum domus, seu priores palatii una pariter conglobati sanctum Virum in feretro deportantes, sanctas exsequias cum mœrore celebrabant. Gaudebat quisque & in maximo lucro deputabat, qui mereretur beati Viri corpus in suis humeris deportare. Qui cum maximo honore usque ad pontem Yseræ i cum digno funeris ornamento deportaretur, tam rex quam & regina, seu & universus populus celebrantes vigilias, noctem totam in Dei laudibus peregerunt. Inde regalis dignitas remeavit ad propria cum magna tristitia.

[19] Dum vero conventione ejus plurimorum episcoporum una cum abbatibus eorum vel sacerdotibus vel Clericorum multitudine cum reliquo populo cum magno fervore Villiocasinensium k oppidum ingressi sunt, [Rothomagum translatus] humeris feretrum deportantes; convenerunt alii cum lampadibus, & hymnos Deo canentes atque feretrum præstolantes per loca singula, ut diximus, tristitia mixti beatum corpus deportabant, & in civitatem suam Rodomo in basilica sancti Petri Apostoli cum magno decore sepelierunt; ubi Dominus Jesus Christus ejus meritis suffragantibus signa multa virtutum operari dignatus est. Et non solum in eo loco; sed & per plures provincias, ubi ipse Vir sanctus in corpore vivens requievit. In ipso tamen loco, ubi nunc requiescere videtur, ad præsens multa miracula fulgent, ubi cæci illuminantur, leprosi mundantur, claudi gressus recipiunt restaurationem, dæmoniaci curantur, & diversi languores per ejus merita sanantur.

[20] Longum est enarrare de tantis miraculis, quæ ibidem Dominus per merita beati Audoëni dignatus est monstrare. [honorifice sepelitur,] Sufficit pauca dixisse de plurimis: tamen qui voluerit hoc clare scire, lustret Galliam, Aquitaniam, Hispaniam vel Italiam, & inveniet ita, ut narravimus, verum esse, & nusquam comprobet * falsum. Beatum vero corpus in loco, quem ipse sibi fabricaverat, annis circiter tribus & mensibus novem quievit. Post hæc visum est ab antistite successore suo, ut transferretur in excellentiori gradu post altare sancti Petri Apostoli; sicque episcopus convocavit agmina plurima monachorum vel omnem ecclesiæ clerum seu populum suburbanum vel illius provinciæ & civitatis, ob cujus amorem undique advenientibus, totam noctem vigiliarum festa celebrantes erant. Finitis matutinis laudibus, ipsum sanctum corpus cum magno tremore de loco, ubi supra dictum est, transtulerunt die Ascensionis Domini, quadragesimo die post gloriosam Domini resurrectionem: quem populi Christiani cum magno honore venerantur.

[21] [ibique miraculis claret.] Igitur miraculum, quod ipsa die actum fuit, quando sanctum corpus transtulerunt, intimare non pigeat. Contigerat supradicto episcopo ægritudo corporis valida, quam vulgi populus tertianum typum l fatentur: vehementer eum agitabat, & febre correptus acrius vicina mors per graves anhelitus emanabat. Qui dum a sacerdotibus Missarum festa celebrarentur, astante Clero una cum omni populo, febre detersa, sanitatem episcopus statim recepit, & sanus vel incolumis ad suum diversorium properavit. Qui, ubi ipse pontifex sudarium, quod pro munere reliquiarum desuper caput Audoëni manu sua cum fide sustulit, & sibi salutem & aliis plurimis ex ipsa infirmitate, Domino largiente, promeruit. Fit convivium jocundum pauperum in ejus depositionis die, & congregati omnes in unum erant laudantes Dominum & gratias ineffabiles agentes plurimum de eorum pastore, domno videlicet Audoëno, ut qui eos paverat in præsenti vita abunde, & post exitum suum tam magnum eis prandium præparabat m.

ANNOTATA.

a Hadrianus Valesius in notitia Galliarum pag. 68 hanc Franciæ & Austrasiæ distinctionem indicat his verbis: Late regnantibus Clodovei filiis in Gallia atque Germania, quidquid Galliarum Rheno & Ligeri fluminibus continetur & clauditur, communi nomine Francia appellari cœpit. Pars Franciæ Rhenum inter & Mosam jacens Austria item Auster, nonnumquam & Austrasia; pars a Mosa ad Ligerim Neustria vel Neptricum dicta.

b Hic verosimiliter designatur Colonia Agrippina, quæ nunc est passim nota Germaniæ civitas.

c Hæc Neustriæ pars postmodum vocata est Normannia a Normannis, qui eam provinciam occupaverant.

d Verodunum vel Virodunum, nunc vulgo Verdun, est urbs Lotharingiæ, quæ olim in regno Austrasiæ sita erat.

e Alibi vocatur Clipiacum, vernacule Clichy, estque vicus Galliæ ad Sequanam fluvium, una leuca infra Parisios, ubi olim palatium regum Franciæ fuit, ut Baudrandus in Geographia sua scribit.

f Hic Theodericus post varias vicissitudines circa annum Christi 680 regnare cœpit, & anno circiter 692 moriens regnum reliquit.

g Hæc regina ab aliis Crotildis & ab aliis Doda appellatur.

h Waratto ille, qui hic subregulus vocatur, fuit proprie Major Domus sub Theoderico, & successit in locum Ebroïni, qui anno 681 interfectus fuerat. Unde in Commentario prævio refutavimus errorem secundi biographi, qui mortem S. Audoëni anno 678 perperam affixit, ut etiam in Annotatis ad alteram Vitam obiter monebimus.

i Pontisara, quæ antiquitus Briva-Isaræ vocabatur, nunc vulgo Pontoise, est urbs Galliæ in Vexino Francico sita, & Parisiis in occasum æstivum versus Rothomagum sex leucis distat.

k Quodnam sit istud oppidum Veliocasinensium, utcumque colliges ex Baudrantio, qui in sua Geographia de hoc tractu sic scribit: Vexinum, le Vexin, tractus Galliæ, cujus pars Orientalis, nempe Vexinum Gallicum, le Vexin Francois, est in provincia Insulæ Franciæ inter Oesiam & Eptam fluvios, cujus caput est Pontisara. Pars autem Occidentalis, seu Vexinum Normannicum, le Vexin Normand, est in Normannia provincia inter Eptam & Andelam fluvios, cujus caput est Gisorium; & concessum fuit Normannis anno CMXLVII a Ludovico Ultramarino rege, ibique alias fuere Velocasses populi pro majori parte. Puto, hic indicari Vexinum Normannicum, in quo olim habitarunt Velocasses vel Veliocassini, de quibus plura apud Valesium in Notitia Galliarum pag. 588 & 589 videri possunt.

l Typus apud scriptores medii ævi idem est quod febris, ut alias me explicasse memini, & hic ex sensu satis liquet.

m Hic biographus antiquior non potuit meminissede altera sacri corporis translatione, quam in fine memorat alter Actorum scriptor, qui hæc Acta præ oculis habuit & amplificavit, ut jam videbimus.

* id est comprobabit

VITA ALTERA,
Auctore anonymo, quem tamen aliqui Fridegodum nominant.
Ex Mss. codicibus monasterii Corneolensis, Valiis Lucentis, & Cartusiæ Divionensis.

Dado vel Audoënus ep. Rothomagi in Normannia (S.)

BHL Number: 0751

EX MSS.

PROLOGUS.

[Hic auctor videtur prologum suum] Conditor mundi omnipotens Deus sicut sphæram cælestem multis, sed diversis distinxit sideribus, ita Ecclesiam adhuc in terris peregrinantem, quasi quibusdam luminibus radiare non desinit. In quibus alii miraculis coruscant, alii doctrina salutari, quasi pluvia, corda piorum irrigant. Quidam per martyrii gloriam rubent, ut rosa; quidam virginitatis integritate candent, ut lilium a. Hos prudentia prudentes, istos justitia justos, illos fortitudo fortes, quosdam temperantia temperantes reddit. Unum tamen vinculum caritatis universos, & sibi invicem, & suo Conditori sociat, per quod & singularia universorum, & universa fiunt singulorum, & quasi hortus diverso aromatum, vel herbarum genere consitus, odorem suavissimum longe lateque diffundit; ita isti Deo & hominibus odoriferi virtutibus dicunt; Christi bonus odor sumus Deo. Et illud: Aliis quidem sumus odor vitæ in vitam, aliis odor mortis in mortem. In qua sanctissima Dei Ecclesia beatus Audoënus antistes, quasi quædam splendidissima stella, vel solidissima columna, vel etiam candidissimum lilium emicuit, siquidem populos doctrina, seu stellæ radiis illuminavit; contra omnes impetus diabolicæ, sive hæreticæ pravitatis, ut columna immobilis stetit; ut lilium virtute castitatis emicuit: nam honore virtutis insignis, pudoris admiratione laudabilis, dignitate præclara excelsus, humilitate lucidissima summissus extitit.

[2] [ex prologo prioris Vitæ hausisse ac illustrasse.] Vitia denique, quibus humana vexatur fragilitas, patientiæ virtute calcavit. Inanes curas longe lateque pepulit, animi motus validis constantiæ habenis, veluti agonotheta præclarus mirabiliter compressit. Gemino namque agone decertavit, dum & civibus suis verbum semper immortalitatis abundanter tribuit, ac saluti animæ suæ incessanter consulere non destitit; atque ideo quantum in certamine fortior, tantum clarior, nunc vero gloriosior a Domino collaudatur. De cujus egregia vita, ut aliqua digna exarare stilo possimus, invocanda nobis est summa majestas sanctæ & individuæ Trinitatis, ut qui brutæ quondam asellæ b verba concessit humana, nobis sensum, verborumque copiam largiri dignetur ad enarranda divina.

ANNOTATA.

a Ex his comparationibus colligimus, quod hic scriptor obscurum prioris biographi prologum illustraverit, cum in eo similes comparationes occurrant.

b Etiam hæc allusio ad asinam Balaam ostendit, quod hic posterior biographus prologum prioris præ oculis habuerit: nam ibi eadem adfertur.

CAPUT I.
Sancti patria, parentes, pueritia, fratres, & pia vita in aula regum Francorum.

[Sanctus in pueritia] Temporibus Lotharii gloriosi principis, filii Helperici * regis, circiter annum vicesimum a tenente illo sceptra regni Francorum; Suessionico oppido quinque milliariis distante ab ipsa civitate, in loco nuncupato Sanctiaco b orti sunt venerabiles viri ex uno videlicet semine nobiles generati, gratiaque Dei illuminati, Ado, Dado, & Rado. Nati sunt autem patre Authario, matre Aiga. Cum essent nobilissimi carnis origine, fuerunt tamen studiosissimi in Christianæ religionis devotione. Cuncta, quæ possidebant, sive in fundis, sive in divitiis, necessitatibus hospitum, peregrinorum, pauperum, monachorum, summo studio impendebant, operantes secundum Apostolum, bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Erant ambo fidei integritate puri, longanimitatis spe præcipui, caritate non ficti. Verbum vitæ aure percipere, corde retinere, a talibus, quos doctrina & fidei puritas, & morum sanctitas commendaret, sine fatigatione satagebant. In quorum domo, non ut assolet in quorumdam secularium conviviis, mimorum, atque * hystrionum carmina fœda, sed euangelica, vel apostolica, sive prophetica personabant oracula. Illum diem sanctum, illum ducentes vere sollennem, quando aliquem verbi divini prædicatorem hospitio habere meruissent.

[2] Contigit autem eo tempore virum Deo dilectum, nomine Columbanum c, genere Scotum, fundatorem cœnobiorum Luxoviensis in Gallia, [a S. Columbano benedictionem accipit] Bobiensis in Italia, ex Hibernia insula in Gallias pervenisse. Qui relicto patrio solo, parentum domo, cunctisque, quibus mundi amatores pro magno utuntur, voluntariam paupertatem, saluberrimam peregrinationem pro amore Christi, & regni cælestis arripuit. Cujus viri doctrina, vel vita qualis fuerit, qui scire desiderat, ex libro qui vitam, moresque ejus ornato edisserit sermone scire poterit. Accidit autem eisdem temporibus, beatum Columbanum insignem Dei cultorem, de domo Hagnerici d summi consiliarii regis Lotharii remeasse, & ad villam quamdam, in littore amnis Maternæ e sitam, Vulciatum f nomine devenisse, ibique prædictum virum illustrem Autharium cum nobili conjuge sua Aiga invenisse. Qui cum virum Dei magno exultantes gaudio suscepissent, & venerabilibus obsequiis placere satagerent, inter cætera salutifera virorum beatorum colloquia, religiosa mater jam dictorum trium puerorum, ad benedicendum infantulos viro Dei cultori obtulit; obsecrans, ut eos sacra sua benedictione benediceret. Videns equidem vir ille sanctus futurorum præscius, piæ matris fidem, infantulos benedicere, spiritu prophetico prædixit, hos futuros in Christianæ religionis virtutibus eximios, honoribus & dignitate sæculari claros, in aula etiam regum gloriosos.

[3] Nec potuit tanti viri benedictio cassa, vel fortuita ullatenus æstimari. [una cum fratribus germanis,] Mox enim ut pubescere cœperunt, primum Lothario regi, deinde Dagoberto in cunctis inventi sunt gratissimi. Proinde ad cælestia tendentes, inter pestifera mundi hujus negotia, sanctorum semper amabant consortia; licetque ordine diverso, sequitur tamen effectus promissionem. Primogenitus namque Ado cuncta mundi hujus obstacula contemnens, semetipsum abnegans, voluntatibusque propriis renuntians, perpetualiter divino beneficio in castris regis æterni militare elegit, monasticam appetens vitam, mortiferam hujus mundi calcavit dulcedinem: monasterium Jodarense super fluvium Maternæ, in proprio solo, secundum regulam sæpedicti almi Columbani g, adjuvante beatissimo germano suo Audoëno, ditatum rebus, & omnibus bonis ecclesiasticis, viriliter condidit.

[4] Rado vero eximium nativitatis ordinem tenere, thesaurorum regalium summus procurator effectus est. [& postmodum in aula regis Dagoberti,] Quos justo dispensans ordine, fideliter, & Christiane custodivit, nihilominus in sæculi dignitatibus sanctæ quoque religioni subditus, in præceptis Domini justus & timoratus, in diligendo amabilis, in eleemosynis largus, providus militando; juste, pieque vivendo, in commissis sibi palatinis fascibus viriliter, fideliterque ministravit. Sanctus igitur Audoënus, cognomento Dado, auricularii h locum in aula regis sortitus, ipse etiam ad signanda scripta, vel edicta regalia, quorum ipse conscriptor erat, sigillum vel anulum regis custodiebat. Erat autem sensu profundus, eloquio copiosus, consilio providus, judicio justus, corporis statura procerus, vultu decorus, & ante omnia in Christi caritate fundatus; hinc regi amabilis, cunctis optimatibus & principibus extitit venerabilis. Ad illius nutum cuncta negotia gerebantur palatina, ejus consilium cuncti optimates, & ipse rex Dagobertus, ceu divinum attendebant oraculum. Non enim consilium ejus aliud erat, nisi quod regi conferret utilitatem, & populo.

[5] [quem piis monitionibus] Denique assidue regem hortabatur, ut regem omnium Christum, conditorem, ac redemptorem suum, sine quo nullus juste regnat, vel imperat, diligendo, timendo, cunctisque Domini mandatis obediendo pie coleret, subjectorum se populorum socium magis quam dominum putaret, subditis parceret, superbos debellaret, fines imperii, ne ab hoste irrumperentur, strenue defenderet, ipsosque fines ad abundantiorem Christi ecclesiæ pacem dilatare contenderet; flagitiosas præterea personas, utpote fures, & latrones, homicidas, hæreticos, cæterasque infames personas, regno detruderet. Ammonet denique ecclesiarum, & sanctorum locorum præ omnibus curam gerere, renovandorum, vel construendorum cœnobiorum studio insistere; pauperibus, peregrinis, viduis, orphanis, omnibusque necessitatem patientibus pie subvenire; hoc dicens justum, ut cunctorum qui ejus subjacent ditioni, debeat compati necessitati.

[6] [ad virtutem excitabat,] Ipse autem rex supradictus, aurem Dei Viro libenter in omnibus, quæ suasit, accommodabat. Quapropter & cunctis hostibus extitit fortior, & omnibus Francorum regibus, qui ante se regnaverunt, felicior. Nam tum temporis nobilissima virorum sanctorum examina more apum, inclyta Francorum regio protulit, ex quorum mellifluo collegio vir Domini Audoënus apocrisiarius i regis, veluti splendidissimum sidus, magnus miles Christi, in ecclesia profuturus jam emicabat. Unde non mirum, si idem rex malorum occursu submoto, potiendi hinc inde præsidio pacis jam prosperabatur, qui tam prudenti consiliario contentus erat.

[7] [simul cum S. Eligio] Fulgebat siquidem & sodalis ejus virtutum sanctitate mirandus in aula regis, nomine Eligius k, quem ut animam suam dilexerat. His amor unus erat, cor unum, & anima una. Hi pari intentione sub habitu adhuc sæculari, æterno regi militabant, ambo fide Christiana fortissimi, ambo euangelica doctrina repleti. Ab his cuncti Francorum proceres sumebant exempla Christianæ religionis, ab his hauriebant monita doctrinæ salutaris. Hi animarum salutem, hi patriæ cælestis prædicare noverant dulcedinem. Hi quasi duo fortissimi milites, paribus armis fidei, Ecclesiæ Christi militabant; quorum armaturam hæreticæ pravitatis jacula tentare poterant, perforare nequibant.

[8] [pie commoratur,] Ipse etiam licet in palatio regis sub tegmine militari consistere videretur, monachus magis, quam laïcus pæne ab omnibus noscebatur. Nam sæpissime vestibus pretiosis aureo præcinctus baltheo foris enituit, & subtus cilicio caro tegebatur. Persistebat infatigabiliter in orationibus, in jejuniis, in vigiliis, in lectione divina, in hospitum susceptione, in pauperum infirmorum ministerio pene semper deditus erat. Terrenam patriam ut peregrinam, cælestem diligebat ut propriam. Hac utebatur ut exul, ad illam tendebat, ut avis. Denique ipse in secretis Brigiensis sylvæ l, Rasbacis fluvioli officinas prospiciens cunctis habitaculis servorum Dei necessarias, adornans in proprio patrimonio monasterium, eadem supra dicta regula Hierosolymam m nuncupatum efficaciter construxit; ubi non solum præsentem quietis pacem veris Christi cultoribus, verum etiam certam cælestis visionis requiem suis imitatoribus præsentibus, & futuris feliciter procuravit, possessionibus opimis, ornamentis ecclesiasticis, libris atque aliis diversis rebus ad Dei servitium pertinentibus devotus adimplevit; ibidemque sanctorum monachorum multitudinem constituit, atque abbatem ex discipulis almi Columbani, virum in regularibus disciplinis apprime eruditum, nomine Agilum n, eisdem præposuit.

[9] Jamque meditabatur ut cunctis sæculi dignitatibus abjectis soli Deo in monasterii claustris absque impedimento se ad serviendum subderet. [& ad majorem perfectionem aspirat.] Resistebat autem tam rex, quam cuncti optimates, ejus tunc piæ voluntati, dicentes eum potius plurimorum consulere debere utilitati, quam suæ tantum singularitatis facere deliberationem. Videns vero Vir Deo dilectus ratione se pariter, & auctoritate astrictum, (sciebat enim scriptum; omnibus potestatibus sublimioribus subditi estote, & reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari) ab hac intentione ad tempus ardentem retraxit animum.

ANNOTATA.

a Annus vigesimus Clotarii II regis respondet anno Christi 603, quo videtur nativitas uniusex his tribus fratribus collocari. Sed chronotaxi hujus biographi parum confidimus, ut ex his Annotatis per decursum patebit.

b Valesius in Notitia Galliarum pag. 500 de hoc loco natali S. Audoëni sic disserit: Sanciacum vel Sanctiacum patria fuit Audoëni cognomine Dadonis, Dagoberti Francorum regis referendarii, deinde Rotomagensium episcopi: ex ejus enim Vita discimus, natum eum esse in vico Sanciaco ad quintum lapidem ab Augusta Suessionum, qui vicus hodieque SAUCI vocatur, N in U mutato, ut sæpe alias. Deinde de origine hujus appellationis agit, & ibidem affirmat, in hac villa fuisse patrimonium S. Audoëni, quod postea Sanctus ecclesiæ Rothomagensi dedit.

c Mabillonius inter Acta Sanctorum Ordinis Benedictini sec. 2 part. 1 pag. 5 & sequentibus edidit Vitam hujus sancti abbatis, quæ ad diem 21 Novembris examinanda erit.

d In Vita S. Columbani & aliis antiquis Actis etiam fit mentio hujus Hagnerici, apud quem S. Columbanus hospitatus est.

e Hic notissimus Galliæ fluvius, qui antiquitus Materna dicebatur, nunc communiter Latine Matrona & Gallice la Marne appellatur.

f Occasione hujus villæ, quæ alibi Vultiacus, & Wilciacus nominatur, Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum pag. 632 habet sequentia: Erat hæc villa Autharii optimatis, cujus duos filios infantulos Adonem & Dadonem, a matre sibi oblatos, Columbanus ibidem sua benedictione sacravit. Eussi plerique interpretantur; qui est vicus ad Matronam flumen non longe ab urbe Meldis, ubi S. Autharius Adonis & Dadonis pater hodieque colitur, sicut in monasterio Resbacensi, quod ejus filius Audoënus Dado condidit. Pommerayus in Historia abbatiæ S. Audoëni lib. 1 cap. 2 hunc vicum vernacule Vuicy en Brie, vel Vuicy sur Marne appellat.

g Benedictini scriptores passim censent, regulam S. Columbani a regula S. Benedicti non differre. Cointius & Majores nostri aliter hac de re senserunt. Nobis nec lubet nec vacat hanc controversiam repetere occasione hujus expressionis, qua regula Columbani ab alia distingui videtur.

h Brito in Glossario Cangiano etymologiam hujus vocis exponit his verbis: Auricularius, id est secretarius, ab auricula, quia secreta solent dici in aure.

i Apocrisiarius a verbo Græco ἀποκρίνομαι, id est respondeo, est ille minister qui vice vel nomine alterius loquitur aut respondet. Inde apocrisiarius Sedis Apostolicæ vocatur ille, qui tamquam legatus a summo Pontifice mittitur ad negotia quædam conficienda. Hic significat ministrum, qui vice regis negotia administrat vel ad regem refert, & hinc quoque referendarius vulgo dicitur, ut in Annotatis ad priorem Vitam observavimus.

k Hic Sanctus postea evectus est ad cathedram Noviomensem, & colitur prima die Decembris, ut ad priorem biographum annotavimus.

l Valesius in Notitia Galliarum pag. 96 de hoc loco, qui Gallice la Brie dicitur, refert sequentia: Pagus Briegius, vel Brigensis, aut Brigeius a saltu ejusdem nominis appellationem traxit.

m Laudatus auctor ibidem pag. 471 de monasterio isto, quod Sanctus noster construi curavit, memorat sequentia: Hic in Briegio saltu ad Resbacem fluvium ex beati Columbani regula monasterium exstruxit instruxitque magnifice, quod ipse Hierusalem, ceteri a fluvio, cœnobium Resbacense cognominarunt. Dein de etymologia hujus fluvii fuse disputat, ut ibidem videre est.

n Mabillonius in Actis Sanctorum Ordinis Benedictini sec. 2 a pag. 316 Vitam & miracula hujus abbatis Resbacensis edidit, quæ die 30 hujus mensis discutienda erunt.

* al. Hilperici

* al. vel

CAPUT II.
Sancti zelus pro Catholica fide, iter Hispanicum, & quædam miracula.

[Sanctus hæresim,] Interea defuncto rege Dagoberto Christianissimo, filius ejus successit in regnum, nomine Clodoveus a; in cujus regni exordio hæresis infanda totum pene fœdavit orientem; in tantum, ut ipsum patriarcham Paulum b Constantinopolitanæ urbi præsidentem, nec non & Alexandrinum antistitem c perverso dogmate perverteret. Asserebat enim eadem pestis Dominum nostrum Jesum Christum non veram carnem ex virgine assumpsisse d Maria. Quæ cum ab ipso Paulo & cæteris infausti dogmatis assertoribus cum auctoritate etiam Constantini imperatoris tertii e, nepotis Heraclii, beato Martino f pontifici Romano scripta dirigerentur, quatenus & ipse ad hæc consentiret, atque subscriberet, gustum mortiferæ persuasionis summa execratione respuit, dicens; Si totus mundus dogmata peregrina, & a fide aliena sequi maluisset, se nec ullis minis vel blandimentis, nec ipsa morte a doctrina euangelica, & apostolica ullatenus evelli posse.

[11] [quæ ex Oriente in Galliam prorepserat,] Nec mora, continuo ad regem Francorum legationem mittens, rogat, ut sibi viros in fidei puritate fundatos, in verbo & sapientia providos, quantocius dirigere dignaretur, quatinus cum ipsis, & cunctis Italiæ præsulibus, Domino auxiliante, aliquod antidotum contra venenum tantæ pravitatis porrigere tentaret. Rex autem cunctis regni sui sacerdotibus in unum coactis, quid legati tanti pontificis asserant, indicat, jubetque, ut ex semetipsis viros tales eligerent, quos ad peragendum tantæ rei negotium, puritate fidei, & sapientia verbi idoneos non dubitarent. At illi uno consensu beatum Audoënum cum sancto Eligio ad hoc destinandos eligunt. Tanta autem erat in Viro Dei sapientia, ut cum adhuc ordinem sacerdotalem non haberet, pene omnibus tunc Franciæ vel Galliæ sacerdotibus in sapientia præferretur, vel, ut indulgentius dicam, æquaretur. Tamen quædam causa, ne tunc illuc mitterentur obstitit.

[12] Haud multo post tempore, unus ipsius pravi dogmatis assertor ex Asia pulsus, [valide refellit,] in Galliarum civitatem Æduam, quæ nunc Augustudunum dicitur, perfidus apostata pervenit. Cumque in aula regis Francorum relatum esset, anguem tortuosum, virus horrendum in supradicta civitate jam vibrasse, multosque ibidem infecisse; illico synodalem conventum sacerdotum apud Aurelianensem urbem coadunari fecit. Ubi tunc beatus Audoënus cum sancto Eligio versutiis ipsius hæretici, ac validissimis objectionibus obsistebat, cunctisque ejus argumentis, quibus se, quasi quibusdam foveis occultare nitebatur, detectis, omnibus, qui aderant, mortiferum dogma, & vitandum, & execrandum manifesta ratione, & divina auctoritate persuasit; palmam tamen ejusdem victoriæ beato Salvio episcopo, & martyri g causa humilitatis concessit. Convictus itaque hæreticus, etiam a finibus regni Francorum expulsus est. Hoc non solum contra hunc, sed etiam contra omnes hæreticos agere solebat, ut quemcumque in conflictu superaret, in longinquas regiones continuo fugere compelleret.

[13] Deinde jussu regis, multisque religiosis, præcipue autem beatissimo Eligio suadente, [& simoniam quoque ex ea pellit,] quem præ omnibus singulariter diligebat, tonsuram clericatus accepit, uno eodemque tempore viro Dei Eligio comam deponente. Instabat autem quotidie magis ac magis, quatinus ecclesiæ fides intemerata persisteret, & a recto tramite nulla pravitate deviaret. Videns vero symoniacam hæresim nimium Francorum in regno prævaluisse, quæ ab impiæ Brunichildis h tempore, pene cunctas Francorum polluit ecclesias, cœpit suadere regi, & cunctis optimatibus, ut patriam tali tabo corruptam, medicina liberarent salutari. Hortabaturque ut nullatenus consentirent cuiquam sacros ordines emere vel vendere; dicens, tale commercium diabolica fraude repertum, atque ideo penitus ab ecclesiasticæ fidei puritate fore eliminandum; magis eligendos esse ad fastigia sacrarum ordinationum, quos non aurum, sed fidei sinceritas, doctrinæ suavitas, & morum probitas commendaret.

[14] Interea defuncto Rotomagensis urbis episcopo veneratione digno, nomine Romano i, [electusque præsul Rothomagensis,] beatus Audoënus consensu omnium ad subeundum pondus ejusdem ecclesiæ pontificatus compellitur. Illum solum ad hoc dignum tam rex quam optimates, nec non clerus & populus una voce testabantur, cujus & fides, & doctrina & mores tantæ sedi suscipiendæ convenirent. Ille autem licet humilitate recusaret, sciens tamen, quantum esset obedientiæ bonum, voluntati propriæ imperium præposuit plurimorum. Accepta autem sede pontificali, non statim sacrum ordinem sumere præcipitanter præsumpsit, sciens videlicet sub quanto fluctu & periculo neophytus ordinaretur, ne forte elatus, in judicium & laqueum incidat diaboli. Licet igitur a sancto Viro omnis elatio fuisset alienissima, tamen ut posteris humilitatis exempla relinqueret, subire tantæ dignitatis gradum improvide, ut dictum est, cum quadam trepidatione recusavit.

[15] [ante ordinationem prædicat Hispanis,] Illico tamen relictis penitus curiæ palatiis, relicta etiam propria sede, ad prædicandum verbum Dei gentibus in longinquo positis exul efficitur. Transmissa namque Sequana, transmisso etiam Ligere, cunctos in eisdem regionibus habitantes, lumine verbi salutaris quasi quidam sol irradiavit; in quibusdam fundamenta fidei construxit, quosdam in fide corroboravit; aliquos etiam hæretica pravitate deceptos, ad normam ecclesiasticæ fidei convertit. Cum autem ad Hispanias pervenisset, reperit populos ibidem commorantes nimia siccitate jam dudum laborasse. Siquidem jam septem anni transierant, ex quo nec modicum pluviæ stillicidium has regiones attigerat. Vir autem Deo plenus videns, quod si talis incommoditas aëris diutius protelaretur, non solum periculum, sed etiam exitium portendere; gladium quodammodo desuper pendentem, atque ad feriendum paratum evertere studuit.

[16] [quorum agros diutarna siccitate liberat,] Prosternens igitur se in oratione, obsecrat Deum omnipotentem, ut qui quondam populo Israëli causa idololatriæ, atque impiissimæ Jezabel annis tribus, & mensibus sex cælum clauserat, idemque orante beatissimo Helia pluvia copiosa reseraverat, nunc quoque suæ miserationis dona populo pro peccatis propriis juste afflicto largiri dignetur, pluviaque salubri terram siccitate squalentem irrigare non differat; quatinus per miraculum forinsecus ostensum corda populorum fide torpentia ad laudem Creatoris fortius inardescant. Nec mora, Viri Dei orationem tanta pluviæ sequitur abundantia, ut priorem penuriam recompensare videretur. Cerneres, inquam, cælos ibidem rorare, imbres ruere, distillare aëra guttulis uberrimis, beneficiis cælorum arva repleri, scatere fontes, agros pinguescere, fructibus arbores onerari, plantaria consurgere, campos passim vestiri segetibus, collibus vineta effluere, purpurascentes producere olivas, rosarum liliorumque odorem suavius redolere, necnon etiam agricolas resumptis viribus videlicet terga fatigare juvencorum.

[17] [exemplo Eliæ prophetæ,] Nec mirum, Virum Deo dilectum more Heliæ clausum cælum orationibus sacris reserasse valuisse, quem constat imitatorem virtutum Heliæ in pluribus extitisse. Siquidem virginitatis privilegio floruit ut Helias; reges, & potestates delinquentes aspere increpavit ut Helias; nulliusque terrores, vel blandimenta hunc a tramite rectitudinis abducere poterant, sicut nec Heliam. Vestibus etiam asperis sæpius utebatur ut Helias, sicque virtutes beatissimi Viri per loca plurima narrantur, & fidei ejus meritum late per orbem terrarum commendatur.

[18] [& in reditu ad urbem Rothomagensem] Confortato igitur populo Hispaniarum, fide, verbo, miraculo, ad sedem propriam jam tandem ire disposuit. Cumque in revertendo, per Andegavensem regionem iter ageret, obviam quemdam pauperculum habuit. Qui cum Dominico die contra usum ecclesiasticum onus servile exerceret, atque in mola farinam conficeret, manum, qua lapidem in gyrum rotavit, aridam subito & inutilem sibi offendit. Nam pollex manus ipsius ad superiora manus tanto astrictus est, ut sanguis in ipsa fixura pollicis exiret; ipsumque lignum, quo mola rotabatur, inter pollicem & palmam tam stricte tenebatur, ut avelli nullatenus inde potuisset. Procidens ergo pauper ille ad vestigia sancti Audoëni, miseriam suam lacrymabiliter deploravit, simul & reatum suum, & negligentiam suam confessus est.

[19] At beatus Audoënus signum sanctæ crucis manui contractæ impressit, [aliud miraculum patrat.] & consuetudini deservire pristinæ, & motum naturalem exercere præcepit; admonens tunc ipsum pauperculum, ut Dominicis, & festis diebus ad ecclesiam magis venire, & verbum Dei audire, opere implere, communionem sanctam percipere, quam molam rotare, aut ullum opus servile penitus exercere, sine summa necessitate meminisset, dicens: Si Judæi decreta legis per Moysen datæ tanta diligentia custodiunt, multo magis convenire Christianis decreta Euangelii per Christum data ardenter audire, & custodire. Et sicut Judæi nullum opus in sabbato servile peragunt; ita Christiani in die Dominicæ resurrectionis ad ecclesiam convenire, verbum Dei auditu percipere, mente retinere, atque ideo a servili opere cessare debent.

ANNOTATA.

a Anno Christi 644 Clodovæus II patri suo defuncto successit.

b Hic est Paulus II Constantinopolitanus patriarcha, de quo in Historia chronologica patriarcharum Constantinopolitanorum ante tomum 1 Augusti pag. * 79 & sequente sat multa diximus.

c Forte is fuit Petrus Alexandrinus patriarcha, de quo Historiam patriarcharum Alexandrinorum ante tomum V Junii pag. * 73 consule.

d Biographus haud dubie hoc loco designare voluit Monothelitas hæreticos, quorum palmaris error in eo consistebat, quod unicam in Christo operationem adeoque unicam voluntatem pertinaciter propugnarent: inde enim a μόνον θέλημα, id est, unica voluntas, Græcum Monothelitarum nomen acceperunt. Non tamen constat, eos veram Christi carnem ex Virgine assumptam explicite negasse, ut hic auctor asserit, quantumvis hæresis suæ defendendæ gratia ad quælibet absurda dogmata inconstantes recurrerent, ut S. Maximus in Disputatione cum Pyrrho Monothelita tomo 2 Operum suorum apud Combefisium pag. 182 conqueritur his verbis: Nihil me sic a tuo decessore alieno animo fecit, ac ejus versatile ingenium, mentisque levitas; quod nimirum in alias subinde animum transferret sententias, nec in ullo firmiter sensu consisteret: aliquando enim eos, qui hanc voluntatem divinam dicebant, approbans, Deum solum esse, qui incarnatus esset, docebat; aliquando vero eis assentiens, qui ipsam consultricem seu consilii dicerent, purum hominem ipsum inducebat. Forsan versipelles isti bæretici etiam veram Christi carnem negabant, quando argumentis convicti aliud effugium invenire non poterant, licet hanc hæresim publice & expreße non profiterentur.

e Hic imperator ab aliis vocatur Constans, qui S. Martinum Pontificem acerbe persecutus est, ut in Historia Patriarcharum Constantinopolitanorum superius citata pag. * 80 breviter narravimus.

f Acta hujus sancti Pontificis Romani, favente Deo, ad diem 12 Novembris illustrabuntur.

g Cointius in Annalibus Francorum ad annum Christi 634 asserit, hunc S. Salvium fuisse Valentinensem in Gallia episcopum. At Longuevallius noster in Historia ecclesiæ Gallicanæ tomo 3 pag. 532 in notis monet, ætatem hujussancti Præsulis hactenus ignorari, eumque vocari martyrem, quia forsan confusus est cum S. Salvio Engolismensi episcopo, qui prope Valencenas in Belgio martyrium subiit. Saltem in varios hujus nominis episcopos, quos Henschenius ad diem 26 Junii distinxit, nullum reperimus, cui hæc ætas simul cum martyrio probabiliter tribui potest.

h Quamvis Brunichildis hic & alibi passim impia vocetur, tamen Cointius in Annalibus Francorum ad annum 602 & sequentes famam ejus tuetur.

i Teste Cointio in Annalibus Francorum ad annum 639 num. 3, S. Romanus antistes Rothomagensis obiit die 23 Octobris, quo in Martyrologio Romano memoratur.

CAPUT III.
Episcopalis ejus consecratio, virtutes in hoc officio, austerus vivendi modus, & munifica monasteriorum constructio.

[Sanctus ad cathedram Rothoma gensem evectus,] Perveniens itaque Rothomagum, ordinem pontificalem secundum ecclesiasticum, & canonicum dogma una cum beatissimo Eligio suscepit. Siquidem uno sub die apud Rothomagum ambo pariter ordinati sunt, sanctus Audoënus ejusdem urbis archiepiscopus, Eligius vero Noviomagensis episcopus, anno Dominicæ incarnationis sexcentesimo tricesimo quinto a, pontificatum agente Romanæ ecclesiæ summo præsule beatissimo Papa Martino, anno secundo b, porro Clodovei regis, filii Dagoberti, qui tunc regni Francorum apicem tenebat, anno tertio c, pridie Iduum Maiarum, Dominico die ante lætanias d. Suscepto ergo episcopatu qualem se postmodum exhibuerit, quis digne valeat explicare? Aut quis tantorum verborum copia instructus existat, vel quæ oratio tantæ affluentiæ ubertate exundans, quæ cuncta ejus bona, ut decet, queat consequi?

[21] [humilitate,] Idem semper robustus, ad virtutis instantiam se exercens, constantissime in incepto perseverabat proposito, eadem in corde humilitas, eadem in vultu gravitas erat, eamdem pauperibus curam, eamdem ut prius, sollicitudinem gerebat, eadem dilectio fraterna, eadem mentis constantia eidem permanebat, nisi quod episcopalis ambitio, quæ cæteris pompæ fomentum subministrare solet, ei plus studium abjectionis exhibuit; & unde alii ad tempus videntur extolli, inde is amplius studuit humiliari. Erat itaque Christo semper subjectus, & devotione armatus, doctrina præcipuus, pontificio dignus; humilis in honore recusando, subditus in suscipiendo; exul spontaneus, fide plenissimus: obediens in Dei præceptis, credulus in promissis: peregre locuples, in industria solers, in opere docilis, in spe longanimis, in colloquio sapiens, in consilio prudens, in corrigendo vehemens, in diligendo ardens: in adversis patiens; in periculis fortis, in disciplinis mansuetus, in eleemosynis largus: in studiis assiduus, metu mortis sollicitus, in timore Dei eximius, in religione magnificus. In exequiis devotus, in misericordia gloriosus: in disciplina strenuus, excellenti ingenio præditus, justitia insignis, severitate terribilis: ad arguendum promptus, ad ignoscendum paratus: humilitate summus, hospitalitate præcipuus.

[22] Nutritor gregis piissimus, pastor ecclesiæ providus; [misericordia erga pauperes] dispensator fidelis, moderator insignis; delictum proprium cavens, alienum ut suum lugens; plebi monita præbens, Christique præcepta docens, protervos non armis, sed patientia vincens; superbos Christi jugo suavissimo subdens: semper enim in obsequiis pauperum, in diligentia peregrinorum infatigabiliter perdurabat. Atque ita eis suum impendebat obsequium, ut nisi quis fundatam in Christo haberet mentem, proculdubio despectui duceret talia vel coæqualibus præbere, qualia is jugiter luridis, & despicabilibus exhiberet. Denique omni episcopali pompa postposita, populorum agmine contempto, principum frequentia spreta, famulantium obsequiis relictis, pauperum semper, captivorumque delectabatur consortiis. Sed quid hæc diutius narrando immoror? Fateor numquam eo studiosior in inceptis bonis, numquam perseverantior usquam in Galliis extitit quisquam. Posset enim quis vel raro arripere, sed vix aut difficile perpetuo tenere. Hic vero quod semel proposuit, perpetuo retinuit; quod Deo primum vovit, nullis mundi negotiis obligavit; quod in principio arripuit, ad finem usque perduxit.

[23] Denique rigorem nimiæ abstinentiæ ora pallida demonstrabant: [austeritate vitæ,] maxillæ lacrymis humectæ contritionem cordis indicabant. Lactea colla circuli ferrei premebant: ventrem & brachia ferrum æque constringebat. Talia stigmata miles Christi in corpore suo circumferens, voluptatum illecebras, & diabolicas persuasiones Domino miserante facile contempsit. Sciebat enim Dominum Jesum Christum ut nos ab æternis pœnis liberaret, multo graviora pertulisse, & multa martyrum millia persecutionis tempore vincula, carceres, ignes, bestias, atque innumera tormentorum genera pro Christo subiisse. Ipsius etiam lecti congeries non ex mollibus plumis pictisve tapetis, sed ex asperis virgultis construebatur. Illuc corpusculum jejuniis, vigiliis fatigatum, quasi acceptabilem Deo victimam collocabat, exhibens secundum præceptum apostolicum, corpus suum hostiam viventem, sanctam, Deo placentem; illud Apostoli decantans: Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis: nam sæpissime in cubiculo lectuli, lux immensæ claritatis cælitus emissa, a discipulis ejus visa est, vocesque angelicæ cum eo colloquentes audiebantur.

[24] Interea summo ardebat studio ut monasteria, & loca sanctorum construeret per totas Francorum provincias, [aliisque virtutibus fulget,] maxime in propria diœcesi, ubi plura cœnobia magna & nobilia ex fundamentis construi fecit. Plura autem ex desidia priorum pontificum, & abbatum neglecta restauravit. Primo tamen ipsam matrem ecclesiam præ omnibus, qui ante eum fuerunt, rebus opimis, thesaurisque plurimis ditavit. Inter alia vero ornamenta, fecit ibi lectum auro inclusum * ob amorem sanctæ Dei genitricis Mariæ. Clerum denique plurimum adunavit, quem ecclesiasticis disciplinis mirabiliter imbuit. In alimentis, & quæ necessaria erant largus procurator extitit. Xenodochia matriculasque instituit, sufficientemque alimoniam ibi habitantibus largitus est. Eadem cura & diligentia vicos publicos, & plebeias ecclesias fundavit, vel renovavit. Nullaque diœcesis in cunctis Galliarum provinciis suo tempore diocesim Rothomagensem in devotione Christianæ religionis superare, vel etiam coæquare potuit. Tantus enim ibi erat numerus cœnobiorum diversi sexus, monachorum scilicet, & monacharum, qui ad ejus institutionem quasi divinæ sationis messis subito enituit, ut numero simul & religione cœnobia Ægyptiorum ab Antonio quondam exorsa æquare videretur. Ipse autem sine intermissione verbum Dei prædicabat instans secundum Apostolum opportune, importune, arguens, obsecrans, increpans cum patientia, & doctrina.

[25] [& virum divitem,] Inter cætera virtutum miracula, quæ isdem almificus gessit præsul, illud omnino, prætereundem non est, quod orationis suæ potentia quemdam illustrem virum, nomine Vuaningum optatæ reddidit sanitati. Erat namque Vuaningus isdem opum abundantia, secularique dignitate præpollens, qui dispositissimo, ac misericordissimo Dei judicio, morbo percussus acerbo, in extasi mentis jam pene mortuus rapitur, multaque infernalis supplicii tormenta contemplatur. Quod omnino dispensante divina providentia actum creditur, ut & ipse vir jam dictus deinceps religiosior erga Dei cultum inveniretur, & quanti meriti apud Deum foret, qui hunc ab hac clade, atque inferni voragine, oratione posset liberare, longe lateque promulgaretur. Qui cum adhuc eodem, quo laborabat, morbo teneretur astrictus, a beato Audoëno pontifice visitatur. Qui venerabilis pontifex orationem fundens, benedictionem super eum dedit, atque pristinæ sanitati restituit; hoc præcipue dans in mandatum, ut Deo consecraret ipsum, in quo jacebat, locum.

[26] [quem mirabiliter a morbo liberaverat,] Et ne admonitio tanti Pontificis fieret cassa, monetur iterum a beata Eulalia, ut juxta jussionem ejusdem Pontificis, in eodem prædio, quod vocatur Fiscannus e, ubi dudum jacuerat, cœnobium construi faciat. Atque ut in hoc mundo adhuc viginti annos debeat vivere, meruit audire; qui vitæ redditus, ac sensus sui integritate recepta, eumdem clarissimum Audoënum ad se venire precatur, simulque cum illo sacerdotem Christi Vuandregisilum f. Promulgata autem ejusdem viri recuperatione, ut sese fama nobilium longe lateque diffundit, plurimi ad eum congratulandi gratia confluebant, ob hoc maxime, quia audiebant illum oratione, & benedictione almi Pontificis vitæ, sanitatique restitutum. Cui spectaculo etiam rex juvenis Clotharius g, Clodovei regis filius, nec non cuncti proceres, & populus, qui cum eo esse poterat, interfuit. Qui audita oculis experientes, omnipotentis Dei clementiam collaudare, atque attentius beatum Audoënum excolere, ac venerari cœperunt.

[27] [ad exstruendum monialium cœnobium inducit,] Itaque in jam dicto prædio cœnobium construentes, Vuaningus scilicet, atque venerabilis Audoënus, multitudinem ibi sanctimonialium monastico cultu degentium, sub Childemarcha h abbatissa constituit, sanctumque virum Vuandregisilum, quem olim idem venerabilis Pontifex sacris ordinibus decoraverat, cuique ad monasterium construendum, locum, qui dicitur Fontinella i, a rege Clodoveo impetraverat, ibi ex consulto præficiunt; quatinus ejus verbis & vita castissima fragilioris sexus moderaretur lascivia, instruereturque religionis norma. Verum venerabilis pontifex Audoënus episcopatus sibi cælitus commissi strenue peragens ministeria, atque superni Imperatoris hujuscemodi longe lateque fundans, muniensque monachorum cœnobia, nec non morbis infirmitatum diversarum, miraculis, & verbis adhibens congruentissima medicamina, non superbe inflammabatur ad casum, sed modestissime humiliabatur ad culminis incrementum. Nec nescius cedere labori, fatigabatur hujusmodi negotiis; immo peragrans oppida, rura, casas, vicos, castellaque, late opulentiam sibi divinitus indultæ sapientiæ prædicando porrigebat cunctis, infundens plagis vulneratorum vinum, & oleum, id est, proponens cunctis tormenta impiorum, & præmia justorum. Si quando autem a prædicatione cessabat, non statim quietudini suæ providebat, sed pernox in orationibus, & vigiliis instabat, & terrenis negotiis solutus, mente cælestibus inhærebat.

[28] Sed quoniam de cœnobiis meminimus, opportunum est, [& ipse cælitus edoctus,] ut qualiter ei locus, qui nunc Crux sancti Audoëni k vocatur primum ostensus sit, hoc loco memoremus: nam cum tempore quodam parochiam suam prædicando lustraret, & per ipsum locum iter ageret curru sedens (non enim, nimio senio fessus, jam equo vehi poterat) muli, qui currum trahebant, subito substiterunt. Quos cum auriga flagello percutiens iter cœptum peragere compelleret, nullo modo ab ipso loco avellere potuit. Sentiens autem Vir Dei animalia nutu Dei manere immobilia, extemplo oculos ad cælum reflexit, aspexitque vexillum crucis amplo splendore micans.

[29] Cumque intelligeret, Spiritu sibi revelante, quod eumdem locum ad serviendum sibi Dominus elegisset, [alia quædam monasteria] subito conversus vidit quemdam arantem, cujus stimulum sumens, figuram sanctæ Crucis expressit; qua defixa in terra, Sanctorum etiam reliquiis suppositis, discessit. Cumque sol vespera veniente terras relinqueret, columna ignea in ipso loco per totam noctem visa est tanto splendore, ut solis claritatem vincere videretur. Nec ab uno, sed a totius provinciæ hominibus videbatur. Deinde confluebat illuc multitudo populorum, offerentium Domino vota sua, ibique diversis languoribus detenti, sanitatem pristinam receperunt, cœci visum, surdi auditum, claudi gressum, muti officium linguæ, leprosi mundationem. In quo loco beatus Leufredus l ecclesiam construxit, quæ dedicata est in honore sanctæ Crucis, ac reverendissimi Audoëni pontificis, ibique monachorum multitudo regulariter usque in hodiernum diem Deo deservit.

[30] Illud etiam non silentii antro tegendum est, quod de illo certum habemus. [ac templa condit.] Iter autem una dierum necessarium carpens per parochiam Rothomagensem, contigit, ut per quemdam locum transiret, haud procul ab alveo Sequanæ, propter insulam, cujus est vocabulum Belcionaca m, situm. Ibique dum accessisset, paululum se dixit in eodem loco requiescere, divino utique admonitus oraculo. Cumque sancto sopore teneretur oppressus, angelicis fruitur colloquiis, atque eodem, in quo quiescebat, loco basilicam in honore protomartyris Stephani ut ædificaret, perdocetur. Accersito deinde Ansberto n, qui tunc temporis Fontinellæ monasterio abbatis jure præerat, in cujus territorio isdem locus esse videtur, hoc negotium patrandum injunxit. Qui votis clarissimi favens Præsulis, eamdem sacram ædiculam, licet modico, ut situs se habet loci, eleganti tamen fabricavit opere. Ubi idem præcipuus pastor, ac gloriosus Pontifex Audoënus xenodochium pauperum, ob memoriam nominis sui æternam instituit, ac patrimonium quoddam, cujus est vocabulum Childriacus, situm in pago Dunense o, eisdem pauperibus ibidem degentibus gratuita bonitate largitus est; sciens scriptum, quod ea hæreditas bene reconditur, quæ Deo custode servatur.

ANNOTATA.

a Cointius in Annalibus Francorum ad annum 640 num. 20 & sequentibus fuse discussit hanc chronotaxim, de qua § 2 Commentarii nostri prævii consule.

b Annus secundus Martini Pontificis cum anno Christi hic assignato conciliari non potest, cum Sanctus ille dumtaxat anno Christi 649 cathedram S. Petri ascenderit.

c Hic iterum est anachronismus: nam Clodoveus II anno Christi 640 tertium regni annum agebat, ut Cointius in Annalibus Francorum ad hunc annum notavit.

d Per lætanias hic intellige dies Rogationum, qui ante Ascensionem Domini in Ecclesia celebrantur.

e Est celebre monasterium in diœcesi Rothomagensi situm, de quo Arturus in Neustria sua pia pag. 193 & sequentibus fuse agit.

f Acta hujus sancti abbatis in Opere nostro ad diem 22 Julii operose edita ac illustrata sunt.

g Is est Clotarius III, qui anno Christi 662 post mortem patris sui ad regnum Franciæ evectus est, ut Labbeus noster in chronologia affirmat. At Cointius aliud regni initium assignat, quod hic parum nostra interest.

h Hæc abbatissa ab aliis vocatur Hildemarcha, & Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani tomo 2 pag. 1186 octavo Kalendas Novembris eam titulo sanctæ appellat, & inter alia in ejus elogio hæc scribit: Corpus ejus in Fontanellæ cœnobio depositum magna emicuit divinarum operationum gloria, quæ cultum ejus ibidem celebrem reddiderunt. Hæc ad diem 25 Octobris examinari poterunt.

i De origine & progressu hujus monasterii copiose scripsit Arturus in Neustria sua pia pag.131 & sequentibus.

k Hoc monasterium diœcesis Ebroïcensis a cruce, quam S. Audoënus ibi in aëre viderat, nomen accepit. Postea vocatum est crux S. Leufredi, quia S. Leufredus in loco, ubi S. Audoënus crucem viderat, monasterium fundavit, ibique multis miraculis claruit, ut apud laudatum Arturum in proxime citato Opere pag. 346 & sequentibus fusius videre est.

l Henschenius ad diem 21 Junii in Opere nostro Acta S. Leutfredi tomo IV a pag. 104 illustravit.

m Hæc insula in Actis S. Condedi monachi Fontanellensis vocatur Belsinnaca, de qua Valesium in Notitia Galliarum pag. 82 consule.

n Majores nostri die 9 Februarii Acta S. Ansberti prius abbatis Fontanellensis, ac postea archiepiscopi Rothomagensis, sedulo examinarunt.

o Valesius in Notitia Galliarum pag. 178 de duplici Duno meminit. Suspicor, hic iudicari tractum Dunensem, qui ab urbe vulgo Chasteau-Dun dicta nomen accepit. Baudrandus in sua Geographia situm istius urbis in Belsia Galliæ provincia ad Lædum fluvium assignat, eamque 28 leucis a Rothomago in meridiem & totidem a Parisiis in occasum distare asserit.

* al. insculptum

CAPUT IV.
Romana ejus peregrinatio, pacis conciliandæ studium, prophetia, & felix obitus.

[Romam proficiscitur,] Post fundatam dehinc fidei ecclesiam, post fluenta doctrinæ, post tot monachorum constructa monasteria, post pacificatum totum Francorum imperium, urbem Romam, caput orbis, & Christianæ religionis, quam Apostolorum principes corporibus ornant, catervæ martyrum ossibus sacris decorant, pontificante tunc temporis sedem ejusdem ecclesiæ anno quarto Deodato a Papa, adire tandem disposuit. Cumque hoc longe, lateque fama vulgaret, undique conveniunt Religiosorum innumeræ multitudines ad Virum Dei, portantes auri, argentique pondera copiosa; obsecrantes, ut ad corpora sanctorum Apostolorum & martyrum, pro redemptione animarum suarum deferri juberet; partim etiam pauperibus inibi suis sacris manibus largiretur, eosque orationibus suis Domino pariter commendaret.

[32] Multi etiam venerabiles viri, & Deo devoti, una cum illo ire gaudebant; [multis comitantibus,] inter quos erat sanctus Sydonius b, genere Scotus, ædificator monasterii, quod nunc per metonymiam sanctum Sydonium dicunt. Comitatus igitur Deo Dilectust urba sanctorum, necnon benedictionibus eleemosynarum ornatus, ad limina sanctorum Apostolorum hilaris (ut quondam Vas electionis, cum benedictiones diversarum ecclesiarum in ministerium sanctorum Hierosolymam deferret) pervenit. Prosternens autem se singulis memoriis Apostolorum, & martyrum, vota supplicationis tam pro se, quam pro pace totius Ecclesiæ Catholicæ obtulit; lacrymas tamen magis, quam verba fudit. Ubicumque prostratus in oratione jacebat, flumina lacrymarum pavimentum irrigabant: ubi denique ad confessionem Petri Apostoli, cum hunc versum inciperet; Exultabunt sancti in gloria, divinitus responsum est, Lætabuntur in cubilibus suis. Quis etenim eloqui poterit, cum quanta abundantia per Romanas ecclesias, & sanctorum memorias commissam sibi distribuebat pecuniam. Cumulabantur altaria sanctorum auro, & argento, replebantur pauperum manus. Gaudebat tota urbs, sibi, qui in toto notus erat orbe, advenisse. Et (ut breviter concludam) ita in illius adventu, vel beneficio gratulabantur, acsi fundatores fidei suæ corporaliter corporeis tuerentur obtutibus.

[33] Perfectis autem orationibus apud loca sanctorum, diu desideratis acceptis divinis responsis, [& rediens ad suam diœcesim cum magna lætitia excipitur.] cum multarum suffragiis reliquiarum, tandem venerabilis Senex altissimis Alpium jugis transmissis, Galliarum remeavit ad solum. Cum autem pervenisset ad finem diœcesis suæ, cuncti tam cives, quam suburbani, maximo gaudio exultantes, catervatim occurrunt Pontifici, una cum crucibus & lampadibus, gratias agentes Domino, qui eis incolumem reddidit proprium pastorem, atque pontificem. Jamque felix fama volans regalem pervenit ad aulam. Tunc una rex, & regina, cunctique optimates palatii laudabant Creatorem, qui eis tantum pontificem, & regni tutorem remeare fecit incolumem. Quid dicam de sacerdotibus, & de agminibus monachorum? Omnes quippe unanimiter manibus in cælum cum voce levatis, canebant: Gratias agimus tibi, Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui exaudisti voces clamantium ad te, & reddidisti nobis pastorem animarum nostrarum, simulque corporum procuratorem.

[34] [Redux dissidentes principes conciliare nititur,] Jamque ad sedem propriam veniens, audivit principes palatii, quos auctore Deo Romam vadens concordes reliquerat, instigante diabolo, jam peste discordiæ fœdatos. Tunc Christi Miles arma spiritualia sumens, vigilias videlicet, orationes, jejunia, spiritualem hostem palatio pellere, atque concordiam pristinam turbatis principibus reddere tentabat. Quam multa, quam gravia suspiria, quam multas tribulationes beata senectus sustinuit, ut pacificos redderet, quos invidia diaboli per discordiam separavit. Et ne effusio sanguinis inter Christianos fieret, ipse prius morti succumbere paratus erat, attendens illud euangelicum documentum: Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus suis. Nec labor tanti viri cassus esse potuit; nam principes, fugata discordia, pacem amissam libenter susceperunt.

[35] [filium patri insidiantem spiritu trophetico monet,] Illo tempore regiæ dignitatis culmine Theodericus insignis habebatur. Qui venerabilem pontificem Audoënum non minus anterioribus regibus diligens, inter reliqua beneficia hoc illi concessit, ut nullus in parochia ejus episcopus, vel abbas, sive Comes aut quislibet alius judiciariæ potestatis constitueretur, nisi quem aut ipse de suis eligeret, aut cui constituendo pro vitæ meritis assensum daret c. Tunc in palatio supradicti regis majus dogma retinebat vir illuster, nomine Vuarato, cui erat filius efficax, & industrius, ferus tamen animo, acerbus moribus, atque insidiator patris, nomine Gislemarus *. Quem vir Domini Audoënus ut a patris sui insectatione cessaret, crebra admonitione coërcuit. Cujus ille salutaria monita contemnens, a malitiæ suæ insidiis non se cohibuit, donec patrem proprio honore privavit. Unde non multo post, sicuti ei a Viro Dei fuerat prædictum, percussus a Deo, indignissimam vitam digna morte finivit.

[36] [in itinere Coloniensi patrat miracula,] Interea beatus Audoënus, orta discordia inter gentem Francorum, & Austrasiorum, ad urbem Coloniam causa pacis pervenit. Cumque ingrediens civitatem, martyrum monumenta perlustraret, atque reliquias more suo ex eorum monumentis ablatas, secum cum magno honore deportaret, obvium quemdam mutum habuit, qui jam per undecim annorum curricula usum loquendi perdiderat. Quem Dominus ad honorem famuli sui tamdiu mutum reservavit, ut per ipsius adventum muto loquelam redderet, & diu tacens lingua in laudes erumperet Christi. Signum itaque crucis capiti ejus impressit, & linguam tacentem loqui continuo fecit. Exinde populis discordia prius disjunctis, & pacis fœdere sociatis, inde regrediens ad Neustriam, civitatem Virdunensium advenit. Cumque ingrederetur ecclesiam ipsius civitatis, ecce mulier quædam spiritum immundum habens, vexari mirabiliter cœpit, frendensque dentibus, virum Dei rapido cursu invadere nitebatur. Sanctus Audoënus manu caput strinxit, & illico dæmonem ejecit, sanamque parentibus reddidit. Exinde ad palatium veniens, prospera de pace cuncta, ut gesserat, indicavit.

[37] Tempus jamque est, ut de obitu pretiosissimi Viri calamus noster digne aliqua pangat. Anno igitur sextodecimo d regnante Theoderico, [& reversus in Galliam pie moritur] & Chlodochilde * regina, administrante res palatii Vuaratone e subregulo, apud villam Clipiacum, ubi tunc ipse vir beatus de pace remissa inter Francos, & Austrasios nuntiaverat, jam senio ætatis fesso ægritudo corporis illico contigit. Appropinquabat itaque desiderata dies, qua cupiebat dissolvi & esse cum Christo, terram relinquere, & videre jam facie ad faciem, quod in ænigmate diu tuebatur. Cumque febribus corpus attenuaretur, & obitum suum jam imminere cerneret, obsecrabat Dominum, ut suas oves digno pastori committere dignaretur: hortans denique regem, ut quemdam abbatem, nomine Ansbertum, ejus faceret successorem, sicut & fecit. Ipse igitur complens orationem, gregem sibi creditum Christo Domino devote commendans, & sic spiritum commisit in manus Creatoris, cælestibus choris sociandum, ad gloriam sempiternam paradisi possidendam. Rexit autem Rothomagensem ecclesiam annos quadraginta & tres, menses tres, & dies decem. Nonagenarius migravit ad Dominum, sub die nono Kalendarum Septembrium, Dominica; qui erat annus Incarnationis Domini nostri Jesu Christi sexcentesimus septuagesimus octavus f.

[38] Completur interea maximo regia regalis luctu, [cum summo nobilium] omnis palatina dignitas concutitur, omnis altitudo humiliatur, omne gaudium in lamentum vertitur, omnis risus quiescit. Plangunt prudentissimum consiliarium, pacem populo Dei semper quærentem; & ne humanus sanguis effunderetur, instantissime desudantem; egregium prædicatorem, monasteriorum fundatorem, pauperum consolatorem, patrem monachorum, pastorem Clericorum, hæreticorum persecutorem, Ecclesiæ defensorem, regni tutorem. Inter hæc patent jam beato Audoëno cælorum palatia, reserantur secretorum arcana. Ejus merita transcendunt cacumina terrarum, ejus sacerdotii dignitas transvolat altitudines siderum, sociatus jam choris sanctorum, atque legionibus angelorum, glorificatus est inter apostolicas arces, collocatus inter patriarchas, atque prophetarum turmas, & inter splendentia castra sanctorum numeratus.

[39] Plebs denique universa plangit pium pastorem, & miles Christi exultat cum fiducia in Christo, [ac plebis luctu.] pro remuneratore. Rex, regina, proceresque palatii, non desistunt flere, & ille, cui sedulo servitutis obsequia detulit, sine ulla cunctatione confidens, festinat vultum ejus videre. Tristantur cives atque vicini, & Audoënus pontifex mercedem laboris excipiens lætatur sine trepidatione. Tunduntur pectora piis planctibus, athleta Domini gratulatur, institis mundi resolutus. Tutorem regni requirunt, quem plateæ Hierusalem jam galeatum exceperunt. O quanta est angelorum lætitia plaudentium, quantum * pium est flere Audoënum, qui cælestem vitam duxit in sæculo, & modo togatus gaudet in cælo! In tabernaculis Sanctorum cum magna tranquillitate requiescit, stipatus præsidiis angelorum.

ANNOTATA.

a Si chronologiæ biographi nostri fidendum sit, S. Audoënus anno Christi 674 Romam profectus est, cum annus quartus Deodati vel Adeodati Pontificis huic anno Christi respondeat. Cointius hoc iter sancti Præsulis differt ad annum Christi676, qui fuit Deodati Papæ sextus & ultimus, quemadmodum Labbeus in Chronologia sua numerat. Alii tamen annum Deodati quartum cum anno Christi 676 componere nituntur.

b Supra citatus Arturus pag. 335 Neustriæ piæ monasterium sancti Sidonii describit, illudque ab aliis ejusdem nominis locis distinguit.

c Cointius in Annalibus Francorum ad annum 681 num. 67 hoc diploma explicat, & illud a Surio corrupte editum ostendit.

d Quamvis Cointius hunc biographum nostrum alibi explicare nitatur, tamen in Annalibus Francorum ad annum Christi 683 num. 7 hanc epocham rotunde rejicit his verbis: Audoënus ad annum Theodorici regis decimum sextum pervenire non potuit.

e Ex communi chronologorum consensu constat, hunc Warattonem munere subreguli, seu potius Majoris-domus, anno 681 primum fungi cœpisse. Unde sequitur, S. Audoënum post annum 681 obiisse. Attamen hoc tempus mortis conciliari non potest cum anno Incarnationis, quem biographus noster statim assignabit.

f Annus Christi hoc loco expressus neque cummunere Warattonis, neque cum anno decimo sexto Theodorici regis componi potest: teste enim Cointio, decimus sextus Theodorici regis annus anno Christi 689 respondet, licet Labbeus noster eodem anno 689 tantummodo nonum Theodorici regis annum numeret.

* al. Gillemarus

* al. Chlodohilde

* forte quam

CAPUT V.
Funerea pompa, primus sepulturæ locus, honorifica sacri corporis elevatio, & miraculum, quod in ea contigit.

[Sancti cadaver honorifice Rothomagum transfertur,] Postquam ergo planctus requievit, conventus episcoporum, rex, & regina, Majordomus, cunctique principes in unum conveniunt, & beati Viri corpus in feretro deportantes, sanctas exequias celebrant. Gaudebat quisque, & maximum lucrum deputabat, si corpus beati Viri subire humeris, atque in scapulis portare meruisset. Qui cum maximo honore usque ad pontem Ysaræ cum digno funeris ornamento, hymnos & laudes celebrando pervenissent, noctem totam in laudibus Domini peregerunt. Indeque regalis dignitas remeavit ad propria cum magna tristitia, videns a se ablatam Domini margaritam. Dum vero conventione facta plurimorum episcoporum, una cum venerabilium abbatum, atque sacerdotum, monachorum, clericorumque multitudine, seu illustrium virorum, & turba populorum, cum crucibus, & lampadibus, necnon thymiamatibus, Cassinensium provinciam sunt ingressi, summo honore beatum corpus humeris deportantes, laudes & hymnos Deo canebant, & cum ingenti fletu pastoris feretrum aspicientes, per loca singula, ut diximus, tristes beati Viri corpus ad Rothomagum civitatem deportabant, & in basilica beati Petri Apostoli, in loco, quem ipse præparaverat, cum ingenti decore decentissime sepelierunt.

[41] [ubi in ecclesia S. Petri sepultum,] Denique ipsa ecclesia, in qua sancta membra in pace quiescunt, miro opere quadris lapidibus, manu Gotthica a primo Lothario rege Francorum olim est nobiliter constructa, sub anno circiter vicesimo quarto regni sui a, pontificante sedem ejusdem ecclesiæ Rothomagensis Flavio b episcopo, qui fuit anno Dominicæ incarnationis quingentesimo c; in qua jam dicti Lotharii duæ uxores requiescunt, Haldetrudis, & Bertetrudis, necnon & Dagobertus filius Sigeberti Regis, quem totondit Grimoaldus; seu & Hildericus rex, & uxor illius Bihildis cum filio, quos ipse Vir sanctus jam olim ibidem sepelivit, ubi Dominus Jesus Christus, meritis beati Audoëni præsulis suffragantibus, multa virtutum signa usque in hodiernum diem operari non cessat. Ibi cæci illuminantur, leprosi mundantur, claudorum gressus consolidantur, dæmoniaci curantur, & diversi languores sanantur.

[42] Et non solum in loco sepulturæ ipsius, sed per plures provincias, [& miraculis coruscans,] quas Vir Domini docendo peragravit. Quæ si quis plenius scire voluerit, lustret Galliam, Aquitaniam, Hispaniam & Italiam, gesta Francorum, Vitam & actus almi Eligii, quos ipse dictando, scribendo, posteris reliquit; Vitas quoque venerabilium abbatum, & confessorum sanctorum; illius vero civitatis scrinia, necnon & monasteriorum, quæ reges, & reginæ, seu alii plurimi viri Religiosi, illo hortante, in illius tempore construi fecerunt, legendo, & requirendo peragret. In quibus omnipotens Deus ad honorem nominis sui, per merita sancti Audoëni, multa mira & magna usque hodie monstrare dignatur; quæ omnia testantur loca, ubi fiunt miracula. Patres, matresque docent liberos suos, magistri discipulos, senes juvenculos, ad memoriam in posteris transmittendam.

[43] Requievit igitur beati Viri corpus in eodem loco annis tribus & mensibus novem. [post tres annos decentius elevatur,] Post hæc visum est antistiti successori suo, ut sacratissimum corpus transferret in editiorem locum, ad orientalem plagam altaris sancti Petri Apostoli. Convocato igitur agmine plurimorum monachorum, omnique ecclesia, seu populo ipsius urbis, totiusque provinciæ, totam noctem cum laudibus & hymnis duxit pervigilem; finitis vero matutinis laudibus, cum choris modulantium, quorum reboabat cantus, sonusque mellifluus, ipsum sanctum corpus cum magna veneratione de loco, ubi sepultum fuerat, transtulit, ipso die Ascensionis Domini tertio nonas Maii d, in loco prædicto, ubi nunc usque cum summo honore adoratur. Quod sacratissimum corpus tam alienum inventum est ab omni corruptione, quam primum vivens decoratum fuit virginitate. Fecit super ejus sepulchrum repam e mirifice constructam, in qua misit argentum maximi talenti, aurum plurimum, & gemmas optimas. Condidit intra illam lectum, quem sanctus Audoënus flagrantissimo ardore ignitus jussit fabricari, & intus auro forisve mirabiliter includi, ad perferendum in honorem Domini nostri Jesu Christi, ad sanctam resurrectionem in Hierusalem. Sed ne illuc tunc temporis mitteretur, huic sanctæ intentioni obstitit varius rei eventus.

[44] Sed de miraculo, quod ipsa die translationis ejus actum est, [quando præsulem Rothomagensem febri liberavit,] paucis memorandum est. Contigerat enim supradicto episcopo ægritudo corporis valida, quam vulgus tertianas febres nominavit. Cumque vehementer a febre cruciaretur, & præsentem mortem jam adesse formidaret, subito inter Missarum solemnia præsentibus tam sacerdotibus, quam clero, & populo astantibus, omni febre detersa, sanitatem pristinam recepit. Qui etiam sudarium de capite beati Audoëni pro munere reliquiarum manu sua cum fide sustulit, ex quo & sibi salutem, & aliis quamplurimis, Domino largiente, promeruit. Qui magna fecit ob amorem almi Viri omnibus præparari prandia, & quasi Christo assistens ambulando suæ refectionis percipiens cibum, illorum implevit obsequium, non solum in alimoniam, sed etiam innumeram copiam solidorum f pauperibus distribuit.

[45] [aliis beneficia præstitit,] Quanto decore veneranda est hodie antistitis nostri Audoëni sacratissima dies, in qua junctus Christo, angelicis fruitur paradisi deliciis, & a nobis magno cum honore officiosissime excolitur tumulatus. Pauperum voces in ejus depositionis die congregati in unum, laudabant Dominum, & gratias incessabiles ei agentes de eorum pastore domno Audoëno, qui præsenti vita eis duplicem alimoniam præbuerat, & post exitum suum tam magna prandia præparabat. Cujus orationibus adjuti, totis viribus conemur, vitam ejus, & fide, & moribus imitari, ut mereamur ad coronam gloriæ, quam ipse adeptus est, pervenire, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum æterno Patre vivit, & regnat Deus in Trinitate perfecta, in sæcula sæculorum. Amen.

[46] [ibique diu quievit.] Requievit ergo in ipso loco, ubi translatus fuerat, annos centum sexaginta duos g, donec Normanni vastaverunt Rothomagum, & succenderunt monasterium ipsius Idus Maii, sub anno Dominicæ Incarnationis octingentesimo quadragesimo secundo, regnante post obitum Ludovici imperatoris, Lothario & Carolo anno primo.

ANNOTATA.

a Audomarense Actorum apographum ædificationem hujus templi collocat anno circiter vigesimo quarto Clotarii I regis Suessionensis.

b Cointius in Annalibus Francorum ad annum Christi 533 num. 45 de constructione hujus ecclesiæ meminit, eamque cum quarto Flavii præsulis Rothomagensis anno, & cum vigesimo secundo Clotarii regis conjungit.

c Ex superiori computatione liquet, hic aliquiddeesse, & forsitan legendum esse anno Dominicæ Incarnationis quingentesimo trigesimo tertio, quem Cointius hujus ecclesiæ constructioni assignavit.

d Fere semper infelix est hic biographus, dum dies vel annos numerat, ut patet ex Cointio ad annum 687 num. 11, ubi hunc translationis diem ita refellit: Manifestus autem error est in hoc calculo, quia festum Ascensionis ab anno Christi sexcentesimo duodetricesimo usque ad annum Christi septingentesimum septimum cum tertio Nonas Maii non convenit.

e Repa est feretri operculam, ut Cangius in Glossario recuso ad hanc vocem variis exemplis probat.

f Solidus vel solidum est genus monetæ, quod forsan deducitur a solidata, quæ est stipendium unius solidi, quod datur militi, ut Cangius in laudato Glossario testatur.

g Hæc clausula in priori Actorum scriptore non legitur, quia is usque ad hæc tempora non vixit, cum num. 9 prioris Vitæ testetur, sese miracula S. Audoëni viventis ex discipulis ejus intellexisse.

VARIÆ TRANSLATIONES SACRI CORPORIS
Ex Thesauro novo anecdotorum apud Edmundum Martene tomo 3, columna 1669 & sequentibus, quam editionem cum mutilo Ms. Rothomagensi contulimus.

Dado vel Audoënus ep. Rothomagi in Normannia (S.)

BHL Number: 0756, 0757

EX EDITIS.

CAPUT I.
Honorifica sacrarum reliquiarum reductio sub Normannis jam Christianis, & miraculum, quod Sanctus in pueritia patrasse dicitur.

[Corpus Sancti, quod ob irruptiones Normannorum] Licet, dilectissimi, in omnium nos festivitate sanctorum oporteat gratulari, præcipue tamen in sanctissimi ac speciosissimi patroni nostri atque antistitis Audoëni, quotiescumque evenit, celebritate, omnimodis condecet exultare, & dignis laudum præconiis Deum glorificare, qui talem populo suo providit pastorem, ac piissimum per omnia suffragatorem. Hanc ergo diem annua devotione recolimus, qua corpus ejus sacratissimum a Galliis relatum, universæ genti nostræ novæ exultationis infudit tripudium. Cum enim omnipotens Deus adoptivum sibi per fidem Galliæ populum, peccatis exigentibus, veluti quondam Israëliticam plebem sibi peculiarem a Chaldæis, per aliqua annorum curricula ab hostibus misericorditer flagellari permitteret, ne in æternum districta animadversione puniret; perfidæ ac crudelissimæ gentis Danorum exercitus ad prædandum, barbarico more conspiratus, piraticam exercens, cum ingenti classe Oceani littora occupavit, ac finitima quæque habitationis nostræ loca depopulando, & cremando consumpsit.

[2] Tandem igitur per vastum Sequanæ a fluvium irruptionem faciens, [alio delatum fuerat,] Gemmeticense monasterium b cum omnibus ædificiis igne succendit, deinde Rothomagum metropolim adire disposuit. Quod ubi cives comperiunt, rabiem metuentes gentilium, sanctorum corpora exinde asportare statuunt. Monachi igitur beati Audoëni corpus assumentes, ad sui juris prædium nomine Condatum c detulerunt; sancti vero Nicasii d martyris reliquias cum sociis Wanbasio reposuerunt. Denique per multa annorum volumina, scilicet usque ad Rollonis e tempora, ibidem sanctorum requieverunt pignora. Hic itaque bellicosa fretus virtute & armatorum expeditione, velut fulgur fines irrumpens Galliæ, diversa urbium & municipiorum mœnia evertit, plurima quoque oppida ac rura cum ipsis sanctorum ecclesiis ad solum usque diruit, incendit, atque prædavit. Bella etiam acerrima cum Francorum principibus iniens, numerosas de Christianis strages dedit, nec ab aliquo valuit superari.

[3] Tandem divinæ propitiatio majestatis respexit in orationem humilium, [duce Normannorum ad fidem Christianum converso,] & debacchantium furorem compressit gentilium. Denique rex Francorum Carolus f cum Rollone pacis fœdus iniit, suamque ei filiam vocabulo Gislam, si titulum Christianitatis perciperet, jure conjugii se daturum spopondit, totiusque Normanniæ provinciam, quam sibi isdem Rollo debellando subegerat, regali munere liberaliter concessit. Anno igitur dominicæ Incarnationis nongentesimo duodecimo Rollo cum suo exercitu in sanctæ Trinitatis fide a Francone g Rothomagensi pontifice baptizatur, & Robertus in baptismate nuncupatur. Fit gaudium sanctæ Ecclesiæ pro tanti ducis conversione & gentilium salute. Fit exultatio sanctis in cælo angelis, & hominibus in terra bonæ voluntatis. Fit lætitia universis pro restituta pace regni & tranquillitate temporis. Terra diu cultore nudata inhabitatur, aratris & bobus exercetur, vineta putantur, & redivivæ copia fertilitatis Francia innovatur. Princeps vero novus, uti Constantinus, præteritorum pœnitens malorum totum se contulit ad ecclesiarum Dei, quas destruxerat, restaurationem, ad inopum defensionem, ad divinæ legis observationem, & sanctorum debitam venerationem.

[4] [quem Rothomagenses per præsulem suum rogaverant,] Interea Rothomagenses super piissimi pastoris Audoëni sui corporali conqueruntur absentia, & aëris siccitate nimia; illud insigne virtutis memoriter retinentes, qualiter idem Præco divini dogmatis, & tuba ductilis in domo Dei, Hispaniæ populis septem annorum circulis continua siccitate afflictis, quos verbo salutis & rore fidei conspersit, velut Elias pluviam cælitus impetravit. Hujusmodi ergo murmure populi & flebili querimonia præsulis ejusdem urbis, scilicet Franconis, aures percelluntur, & ad explendum tantæ rei negotium ejus animus instigatur. Nec mora, palatium principis adiit, suam totiusque plebis petitionem ac desiderium humiliter & opportune suggerit.

[5] [& de meritis sancti Viri instruxerant,] Percunctatur rudis Christicola quantæ dignitatis, quantæque fuerit excellentiæ Vir ille, pro cujus reliquiis universalitas tantopere elaboraret, & sibi restitui vehementer anhelaret. Tum præsul hoc doctus oraculo, aggreditur ore facundo sancti Antistitis seriatim vitam exponere in conspectu principis & procerum totius aulæ. Qualiter scilicet ab ipsis infantiæ rudimentis Audoënus senuerit probitate, quomodo sanctarum virtutum claruerit provectione, quam præpotens effulserit in miraculorum exhibitione, quam felici præsentis vitæ clausulam decoraverit resolutione, quantumve gloriosus existat in illo cælestis curiæ senatu coram Christo summo imperatore. His intentissime princeps auditis, in lacrymas resolutus, pro tanti Viri meritis in laudem prorupit nostri Salvatoris gratiarum omnium largitoris.

[6] [ipso duce petente,] Denique Rollo, qui & Robertus, a latere suo strenuos ad regem Carolum legatos dirigit, implorans amicabilibus verbis, ut suum antiquum sacerdotem Deo dignissimum Audoënum sibi reddi jubeat, & propriæ sedi metropolitanæ mature restitui faciat, quatenus moderni pacti jura ad invicem inconvulsa serventur, ne, quod absit, aliquo dissensionis offendiculo violentur. Ad hæc rex inclytus pro tam Christiani ducis fide ac devotione, Regi regum gratias agit; deinde ad Condatense oppidum sacri thesauri custodibus mandat, ut duci Normannorum satisfaciant, & beati Audoëni glebam ad propria remittant.

[7] Nec mora, acceleratur expleri negotium, quod divinitus provisum, [cum magno gaudio] vel a rege fuerat imperatum. Per loca etiam ecclesiarum, quibus transferendæ erant reliquiæ, clericis & monachis regia auctoritate mandatur, ut festivo more cum crucibus ac libris, cum cerostatis h & diverso processionis apparatu sacro corpori occurrant, & dignis exsequiarum laudibus ad solum usque Normanniæ deducant. Qui omnes alacri devotione decenter & ordinate procedunt, & Deum in sanctis suis gloriosum in hymnis & confessionibus benedicunt. Personabant undique chori psallentium, clericorum scilicet, monachorum, ac virginum, tinnulis vocibus diversa modulantium, carmina concrepantium. Cælestes etiam, ut credimus, non defuere exequiæ, & angelicæ phalanges militiæ in tam sancti Pontificis translatione, qui adhuc vivens sæpius angelorum fruebatur alloquio, & nunc in cælis perenni gratulatur consortio. Constat autem verissime totum illud melliflui itineris spatium miraculis refulsisse, licet temporis obsoleverint vetustate, & eorum, qui affuerant, impræsentiarum incuria & remissione.

[8] Francorum proceres cum innumerabili plebe feretrum subsequuntur de illius gloria hilares, [& comitatu] de sui irrecuperabilis damni eventu admodum tristes. Lamentatur Gallia incomparabilis pretii thesauro spoliata, & totius decoris gemma de suæ stirpis utero procreata. Compatriotarum animus nimio percellitur mœrore, dolens ejus avelli a corpore, cujus ardentissimo fervebat amore. Sic itaque hymnis canora multitudine beati Confessoris glebam prosequente, ad confinium pervenitur, quo utriusque provinciæ meta dividitur. Inde Gallicanus populus ad propria cum mœrore regreditur; maritimus vero cum gaudio pastoris sui vestigia comitatur. Pervenientes denique ad locum, qui uno ab urbe distat miliario, sacrosanctum corpus, acsi solo fixum immobiliter constitit, nec ab ullo potuit moveri.

[9] Tunc omnibus stupore attonitis, ab his, qui sanioris erant consilii, [in Normanniam reducitur.] veluti divinæ virtutis indicio admonitis, ad urbis mœnia aliqui præmittuntur: duci ac pontifici sacri corporis adventus nuntiatur. Mox a præsule civium multitudo convocatur, salubriter admonetur, ut contrito & humili corde, nudis pedibus, cum summa devotione sacro corpori occurratur. Omnibus ergo compositis, quæ ad cultum & decorem pertinent festivæ processionis, universus tam ecclesiasticus quam monasticus ordo, cum ingenti populo ab urbe procedit, obviam pergens suo magno Pastori, velut quondam Hebræa plebs nostro Redemptori. Sic candidatorum triumphalis exercitus, cui juxta Apostolum in palæstra fidei viriliter agonizanti adversus invisibiles aëris hujus potestates indeficiens est colluctatio, suo claro Antistiti cum ingenti laudationum occurrit præconio.

[10] Tunc princeps Christianissimus, Hunc, inquit, [Ipse Dux sacris reliquiis occurrit,] locum, quem paulo longius ab urbe digressi hucusque pedanei convenimus, amodo Longum-pedanum i nuncupari censeo, & ab hoc ad usque urbis mœnia, omnem, quæ infra adjacet, terram beato Audoëno liberaliter concedo, ut mihi, meisque hæredibus apud Deum existat præsidio. Quidquid autem antiquitus in terris & possessionibus ejus ditionis fuisse dignoscitur, ut sibi reddatur præcipio, & ejus venerabile cœnobium cum omnibus, quæ ad usum pertinent monachorum juxta priscorum privilegia regum, nostra auctoritate, ut immune & absolutum maneat ab omni judiciaria exactione, auctorizaliter constituo. Quod si quis inde huic venerabili loco aliquid calumniæ, aut quæstionis ingerere tentaverit, me primum requirat, me, inquam, sub manu Domini ejusdem ecclesiæ scutum protectionis & baculum defensionis.

[11] [easque devote defert,] His ita prælibatis & principali auctoritate & edicto roboratis, ante sacrosanctum corpus solotenus prostratus, & lacrymis perfusus oravit, malorum quæ in sanctos Dei commiserat pœnitens, & pro transactis reatibus graviter ingemiscens. Dehinc cominus accessit, & collum, ante gentili fastu superbum ac rigidum, nunc jugo Christi edomitum, mira cum devotione feretro submisit, & primus omnium amicas sibi bajulans gazas, illum ferre gaudebat, per quem facinorum veniam sibi obtinere a Deo nullatenus ambigebat.

[12] [comitantibus Normannis jam ad fidem Christi conversis,] Aderant ibi & Dani jam ex lupis facti agni, nec ut olim prædæ cruentis rictibus inhiantes; sed una cum aliis pretiosas Sancti reliquias venerantes, juxta quod propheta, Leo, inquit, & bos simul comedent paleas. Nec enim ulterius belluina rabie humanum sitiunt cruorem, nec more gentilium sortilegorum, vel in extis pecudum rimantur divinationem; sed geminam ex animo complectuntur dilectionem, & inepta execrantes ludicra, & idolorum nænias, sanctorum pronixe expetunt interventionem. Resonabant undique compita viarum dulcisonis vocibus alternatim canentium, & diversarum copia symphoniarum. Ubi vero ad suburbana civitatis pervenitur, illud pium, ac solemne HOSANNA, quod Hebræorum pueri Domino Jerosolymam ingredienti consona vocis harmonia psallebant, beato Audoëno modulatur, & benedictus qui venit in nomine Domini, ab omnibus corcorditer decantatur. Ad ejus namque felicem reditum super squallida siccitatis molestia se adepturos nullatenus ambigebant remedium. Ex corrupto etiam aëre tabida pestis erumpens humana passim corpora inficiebat, & plurimos improvisa morte perimebat. Ab hac igitur lethifera labe ejus eximi cupiebant oramine, qui multos ab inferorum eruit voragine.

[13] [& ingenti accolarum multitudine,] Sic itaque ejus corpus sanctissimum innumeræ plebis frequentia constipatum cum hymnorum & laudum officiis, cum thymiamatum odoramentis in beati Petri apostoli ecclesiam reportatur, & ibi decentissime collocatur Calendas Februarii anno dominicæ Incarnationis nongentesimo octavo decimo k. Ubi hactenus summa excolitur veneratione, ad laudem Dei omnipotentis, & æternum ejus memoriale. At ubi populus ad propria discessit, per meritum gloriosi Confessoris, nubibus in aëre collectis, repente vehemens pluviæ inundatio erupit, & terram sitientem largiter infudit. Renovatur illud insigne virtutis, quod Hebræorum populis contigit, adventu egregii prædicatoris, cum adinstar Eliæ incumbens orationi ætheris claustra & nimborum obstacula patefecit. Denique specialis zeli constantia, & virgineæ integritatis gratia floruit, ut Elias. Cilicii asperitate corpus edomuit, ferro collum & brachia ventremque constrinxit; ut prolixo maceratus cum martyribus coronaretur agone, cum virginibus novum carmen virgo modularetur, cum angelis tripudiaret, cum Christo victor regnaret.

[14] [qui gaudebant propter miracula,] Gaudebat tota Neustria paulo ante mœrore confecta, super divinæ dapsilitatis l opulentiam, & beati Audoëni præsentiam. Innumerabilium ad ejus sacra pignora languentium corpora convehuntur, & pristinæ sospitati reparantur. Purulentæ valetudines, illo medicante, curantur, & ab imminenti clade patria cælitus liberatur. O mira benignitas nostri Salvatoris! O præcellens gloria sanctissimi Confessoris! Ejus precibus cælum reseratur, ejus meritis lethifera pestis effugatur; ipso præsente, mundus respirat, quo absente, bellis attritus gemebat. His ergo signorum liquet indiciis & rerum colligitur argumentis, quod nullus Audoëno præstantior meritorum gloria, potentior virtutum efficacia in tota aliquando exstiterit Gallia.

[15] Ab ipsis enim infantiæ cunabulis quantum Deo placuerit, [inter quæ narratur unum,] unius e multis astipulatione comprobatur miraculi. Miro namque auspicio venerabilis jam portendebat Dei provisio, qualis foret futurus in pontificali officio. Cum enim inter paternos lares adhuc Christi lucerna delitesceret, & pia mater Aiga puerum nutricaret, quadam die, non sine divino, ut reor, instinctu solito instantius matrem commonet, ut sibi balneum citius præpararet. Cui illa, non possum, inquit, tam cito, fili, quia deest aqua in præsenti, unde valeat fieri. Fons enim est in prædio monialium Dei genitricis Mariæ, unde debemus haurire. Supersedendum omnibus, donec prius hauriant ad proprios usus, in quorum cespite manat Dei voluntate. Ad hæc Puer eximius Petri fide præditus: Aderit, inquit, nobis Dominus per omnia potentissimus, caritate profluus, & lymphæ copiam nobis nostræque terræ colonis ministrabit, qui potum sitienti populo ex arida cote propinavit.

[16] Hæc dicens virga, quam manu gestabat, in nomine sanctæ Trinitatis rupem percussit; [quod Sanctus in pueritia patrasse dicitur.] statimque fons vivus erupit, qui cursus sui rivum ad usque limitem ejus ditionis extendit, ibi hiatum faciens terram subintravit m. Liquido enim ostendit quod sui usibus Famuli Dominus scissa de silice novos latices elicuit, qui corda famulorum arentia irrigaturus erat divinorum dogmatum fluentis. Talis igitur infantiæ primordium decuit hunc Virum, quem sibi assumpsit in sacerdotem ad multorum expiationem, qui in Melchisedech stigmate n quotidie sub forma panis & vini in altaris offertur libamine. Hic quoque adinstar Moysi; qui expansis in altum brachiis crucis speciem præferentibus in monte pro Hebræis orabat cum Amalech præliantibus, crucem Dominicam ferens in corde; & in virtutum sublimiore monte pro universa plebe assidue supplicabat Regi gloriæ. Nunc etiam Patri spirituum præsentissimus, & divinæ majestatis speculator limpidissimus, eorum non desinit esse pius interventor in cælis, quibus sui amoris pignus tam pretiosum reliquit in terris.

ANNOTATA.

a Sequana est notissimus Galliæ fluvius, qui vernacule nunc la Seyne vocatur.

b Gemmeticum, vulgo Jumieges, est celebre Ordinis Benedictini monasterium, in diœcesi Rothomagensi situm, cujus originem & progressum Arturus du Monstier in sua Neustria pia pag. 259 & sequentibus fuse describit.

c Franciscus Pommerayus in Historia abbatiæ S. Audoëni lib. 4 cap. 11 antiquum & præsentem Condatensis Prioratus, qui in diœcesi Suessionensi situs est, statum Gallice describit.

d De hoc S. Nicasio episcopo Rothomagensi agetur die 11 Octobris, quo simul cum sociis in Martyrologio Romano annuntiatur. Interim de translatione eorum ac miraculis in itinere patratis consuli potest vetus instrumentum, quod Edmundus Martene in Thesauro anecdotorum tomo 3 a Col. edidit, & ubi Col. leguntur sequentia: Interea monachi Condatensium, ingruente inedia, beatorum martyrum Nicasii ac Scuviculi cum reliquiis beati Quirini ad orientalem Franciæ plagam, quæ Lotharingia nuncupatur, in locum nostræ possessionis, qui Wambasius dicitur, detulerunt &c.

e Pagius in Historia critico-chronologica ad annum Christi 876 num. 18 ex diversis auctoribus probat, Rollonem eodem anno 876 in Normanniam irrupisse.

f Hic est Carolus cognomento simplex, qui anno Christi 912 cum Rollone fœdus iniit, ut infra narrabitur.

g

Pommerayus in Historia Gallica præsulum Rothomagensium pag. 238 asserit, Franconem anno 919 obiisse, & ab Odorico Vitali ornari hocelogio metrico:

Surrexit Franco, plebis bonus auxiliator,
Rollonem lavit sacro baptismate Christi.

h Cerostata vel cereostata, id est candelabra, quæ per se stant, vel in quibus cerei stant, ut ait Cangius in Glossario, ubi plura ad hanc vocem legi possunt.

i Teste Pommerayo in Historia abbatiæ S. Audoëni lib. 2 cap. 6, locus ille nunc vernacule Long pan vocatur. Hinc parochus de Maneval in Historia Normanniæ appellationem illam sic explicat, quasi deduceretur a longus pæan, eo quod in isto sacrarum reliquiarum occursu longa cantica in signum victoriæ vel triumphi decantata fuerint. Sed Pommerayus ibidem hanc etymologiam rejicit, & hoc nomen a longo & pedaneo incessu deducit, quæ explicatio ex hoc veteri instrumento confirmatur.

k In apographo nostro Rothomagensi legitur, id factum esse anno Dominicæ Incarnationis nongentesimo decimo. Sed neutra hæc epocha defendi potest, & verosimiliter ab amanuensi corrupta est, cum Rollo ante annum Christi 912 non fuerit conversus ad Christianam fidem, &anno 917 ex hac vita discesserit.

l Dapsilitas hic pro liberalitate usurpatur, ut ex sensu patet, & sæpe alias annotatum est.

m

In apographo nostro Rothomagensi ad gloriam S. Audoëni de fonte illo adduntur sequentia: Mos est autem accolis loci illius, febris incommodo laborantibus, montis jugum ascendere & ex perspicui fontis latice de rupe manantis, recuperandæ gratia salutis haurire: nam & febricitantibus remedium & omnibus indeficienter potus tribuit alimentum.

O qualis medicus, Regis cælestis amicus,
Qui contra morem fundit de rupe liquorem,
Ut Moyses quondam de saxis elicit undam.
Sicca silex stillat, latices ad jussa propinat;
Qui signum cumulant, dum morbida corpora curant.
Hæc tu, Christe, facis; hæc mira potens operaris
Audoëne pater, quem [Note: ] [forte qui] cernis semper ovanter
Solem justitiæ fontem de fonte sophiæ.

n Hic vox stigma ponitur pro modo vel ratione, quemadmodum in auctiore Cangii Glossario videre est.

CAPUT II.
Post diversas sacri corporis translationes frustra tentatur illius furtum, idemque postea integrum ac incorruptum invenitur.

[Corpus Sancti, quod Rothomagi sepultum fuerat,] Beatissimo igitur Audoëno post hujus laudabilis vitæ cursum feliciter migrante ad Dominum, & præclara totius Galliæ lucerna repente ab oculis sublata mortalium, sanctissimum corpus ab episcopis & abbatibus & utriusque ordinis religioso conventu, procerum quoque ac innumerabili plebe reverenter & honorifice est traditum sepulturæ in ecclesia beati Petri apostolorum principis, in loco, quem sibi ipse præparaverat, in sarcophago Pario marmore decenter constructo, ubi requievit annis tribus & mensibus novem. Qui beatus Confessor quantum cælicolis de suo adventu infudit lætitiam, tantum terrigenis de abcessu reliquit mœstitiam.

[18] Post hæc translatum sanctum corpus ejus a beato Ansberto successore suo, [post tres annos honorifice elevatur,] & positum ad orientalem plagam altaris sancti Petri apostoli die Ascensionis Domini cum ingenti decore & tripudio cunctorum, & ita ab omni corruptione integrum est repertum, ac si eodem die fuisset sepultum. Fecitque super eum præfatus pontifex mausolæum ex auro & argento ac gemmis pretiosis, ubi requievit annis centum sexaginta quinque a, scilicet usque ad tempora Normannorum, qui gentili rabie furentes vastaverunt Rothomagum, & succenderunt monasterium ipsius Idibus Maii anno Dominicæ Incarnationis octingentesimo quadragesimo secundo, regnante Carolo rege Francorum. Tunc a Riculfo b Rothomagensi archiepiscopo, & ab episcopis & abbatibus totius regni sacratissimum corpus elevatur, & totum ex integro sine aliqua sui diminutione cum digno honore in feretro auro gemmisque pretioso collocatur.

[19] Inde etiam ob metum infandorum gentilium a monachis Wadiniacum deportatur, [ac inde ob metum Normannorum alio transfertur.] ubi aliquot annis miraculis coruscantibus requievit. Post hæc invalescente sævitia paganorum, & hostium dietim crescente exercitu, cum omnis pone occiduæ regionis provincia crebris irruptionibus, & incendio depopularetur, prædicti monachi sancti Audoëni, & sanctorum martyrum Nicasii, Quirini, & Scuviculi corpora ad villam suam Condatum transtulerunt. Rollone igitur seu Roberto, Deo aspirante, facto Christiano, sopito bellorum turbine, & sereno pacis tempore reddito, superni Imperatoris clementia sanctissimi rursum Patris nostri membra a Galliis relata cum ingenti gloria propriæ ecclesiæ Rothomagensi sunt restituta.

[20] Tempore vero Richardi c primi cognomento Senis, [Duobus monachis illud reductum] egregii Normannorum consulis, qui ecclesiam beatæ Trinitatis Fiscanni e fundamentis construxit, duo monachi e Francia venerunt votum habentes & consilium, ut, si a Deo sibi permitteretur, clandestino noctis silentio sanctissimi Patris nostri glebam effracto loculo furtim subriperent, & secum efferent. Triduanum itaque prælibantes jejunium cum vigiliis & instantia precum, tertiæ noctis in conticinio sacrorum custodibus alto sopore depressis, latenter ad feretrum accedunt, ut thesaurum exinde pretiosissimum asportarent, & nobis irreparabile damnum & intolerabilem luctum, immo potius totius Normanniæ genti justitium inferrent.

[21] [frustra furari tentantibus,] Verum typicus ille Samaritanus, qui custodit Israël, nec dormitat in ævum, cujus Audöënus seraphim more speciali ardet amore, invasores sacri templi cæcitatis animadversione percussit d, omnium etiam membrorum illos virtute privavit. Tunc illi divinæ advertentes ultionis signum, sacrilegi reatus veniam petunt, & pro suorum incommoditate membrorum Salvatoris nostri, sanctique Præsulis clementiam solotenus deposcunt. Illico pius Dominus sui Servi meritis clementer illis indulsit, discussa caligine oculorum, lumen reddidit, & pristinum in membris vigorem restituit. Qui diluculo ascensis equis, fuga discesserunt, nec ultra in his partibus comparuerunt.

[22] [Sanctus apparet Richardo,] Eadem nocte, qua hæc acciderunt, præfato duci Ricardo apud Bajocas e remoranti, ibique palatium sibi & arcem fabricanti, Audoënus pontificalibus infulis redimitus in somnis apparuit, bisque eum admonuit, ut ocius surgens Rothomagum properaret, & Hildeberto f abbati imperaret, quatenus ecclesiæ suæ diligentiorem curam atque custodiam adhiberet, & ante lucem maturius fratres excitare satageret. Cui adhuc soporis ignavia pigritanti & moras in surgendo facienti, præclarus Pontifex tertio minaci vultu & terribili assistens, & baculum non pastoralem, sed tamquam detruncatæ alicujus hastæ partem manu gestans, ita eum sub quadam invectione redarguit: Tu, inquit, tibi & heredibus tuis palatia & arces construis, mundique præpolles divitiis, & vario vestimentorum ornatu procedis: tui vero antecessores ab exteris & barbaris nationibus erumpentes, prædia & facultates, quas Deo & mihi servientibus divina opitulante gratia dederam, deprædando & incendendo abstulerunt.

[23] [eique reliquiarum suarum neglectum exprobrat,] Insuper etiam vestimentum meum aureum monachi mei, famis compellente inedia, detraxerunt, & multarum incommoda egestatum in sua peregrinatione & fuga me secum ferentes ob metum & rapacitatem crudelium paganorum pertulerunt. Verbis quoque addens verbera, beatus Confessor adjecit: Vide, inquit, vide, ut competenti me tunica operias, ecclesiam meam aliorumque sanctorum humili devotione excolas, ne forte, quod absit, typo elatus superbiæ, æternæ subeas tormenta gehennæ. Replicavit etiam insidias monachorum ejus glebam noctu clam custodibus auferre molientium. His ita dictis, relicto baculo, disparuit. Tum princeps tanto visu attonitus, simulque timore perterritus, extemplo, quæ viderat, aulæ suæ primoribus narrat, & ad indicium veritatis baculum monstrat.

[23] [qui hac visione territus,] Inde ubi prima aurora polo stellas fugavit, ascensis perniciter equis, Rothomagum ipso die jejunus pervenit. Statim vero ut monasterium eminus inspexit, de equo desiliens, & nudis pedibus humiliter incedens, baculum, quem diximus, manu gestans, stipatus suorum agmine procerum, ad aram sancti Pontificis humiliter accessit, solotenus preces cum lacrymis fudit, lignum coram feretro posuit, multaque ibi donaria obtulit. Deinde accito venerabili abbate supra nominato, visionem quam viderat seriatim exposuit, & de monachis, quod a beato præsule audierat, requisivit, quod ita veraciter factum fuisse cognovit.

[25] Quamobrem prædicto patri interminando præcepit, [multa dona obtulit apud sepulcrum Sancti,] ut in eadem ecclesia tam die quam nocte semper duo lucerent luminaria, unum scilicet coram altare beati Petri apostoli, alterum vero ante aram beati Audoëni pontificis, qui sunt duæ olivæ & duo candelabra ante Dominum æterna claritate micantia. Deputatis proinde ædituis, & custodibus idoneis, qui ibidem excubias agerent, & pretiosas pignorum gazas, vel aliqua quæque ornamenta diligenter servarent; ipse princeps inclytus dedit sancto Audoëno villam, sancti Martini nomine nuncupatam, & decimam villæ, quæ Ros dicitur. Deinde peritos accersiens aurifices, tradidit eis copiam auri & gemmas pretiosas ad deaurandum & decorandum sancti Præsulis feretrum.

[26] Consummato denique hoc opere, convocatis episcopis & abbatibus ac optimatibus suis; [illudque coram pluribus aperiri jubens,] fecit detegi sanctissimi Antistitis membra a quatuor monachis Religiosis ejusdem monasterii cum magno metu & reverentia. Inventum itaque totum corpus integrum cum capite g, & absque ulla imminutione, sicuti a venerabili archiepiscopo Riculfo fuerat compositum. Tunc cum magnis laudum præconiis pallio valde pretioso involutum, & sindone munda coopertum, sicuti repertum fuerat, integerrimum repositum est in scrinio cum circulis ferreis, quibus se vivens constringendo afflixerat pro ejus dulcissimo amore, qui nos in cruce, propria redemit passione. Ipsum vero scrinium in feretro est reconditum, auro gemmisque decoratum. Ibi ergo beati Audoëni corpus sacratissimum beatæ resurrectionis diem expectat, ut geminam incorruptionis stolam & perennem gloriæ coronam a Christo percipiat.

[27] Adfuerunt huic tam felici obsequio & digno spectaculo dux ipse egregius Ricardus cum conjuge sua Albereda nomine, [corpus ejus integrum & incorruptum invenit.] & filio Roberto cognomine Dano, qui defunctus sepultus est apud sanctum Petrum Carnoti h, & cum aliis filiis & filiabus ex eadem uxore. Adfuerunt etiam domnus Hugo ejusdem sedis archiepiscopus i, Ricardus Baiocensis episcopus k, Rogerius Lisiacensis l episcopus, Gerardus Ebroïcensis episcopus m, Hildebertus abbas ejusdem monasterii, Mainardus abbas sancti Michaëlis de monte, Frotmundus abbas sancti Taurini Ebroïcensis, & alii multi venerabiles episcopi & abbates. Convenit quoque innumerabilis [multitudo] monachorum, clericorum ac procerum totius regni, & alia plebs copiosa. Quatuor vero monachi, qui sanctissimum corpus, ut prædictum est, detexerunt, occulta Dei dispositione ipso anno ad Dominum migraverunt. Hæc idcirco, dilectissimi, compendiose digessimus, quemadmodum veridica a majoribus nostris relatione comperimus, ut plane & absque ambiguitate sanctissimi patris nostri Audoëni corpus integrum, & ab omni membrorum parte imminutum, haberi apud nos, ut prædiximus, credatur.

ANNOTATA.

a In secunda Vita legitur ibi corpus quievisse annos centum sexaginta duos. Sed Cointius in Annalibus Francorum ad annum Christi 841 num. 24 utramque illam annorum computationem variis argumentis impugnat, & ex iis ibidem sic concludit: Inde sequitur, S. Audoënum anno Christi sexcentesimo octogesimo tertio feliciter ad Deum migrasse, ejusque corpus quarto post anno, sive anno Christi sexcentesimo octogesimo septimo ab Ansberto successore in eminentiori ac decentiori loco collocatum fuisse, quod & tomo quarto demonstratum est. Ergo a prima translatione, cujus auctor sanctus Ansbertus, ad alteram, quæ propter imminentem Nortmannorum adventum facta est, sive ab anno Christi sexcentesimo octogesimo septimo ad octingentesimum quadragesimum primum non anni centum sexaginta quinque, sed centum dumtaxat & quinquaginta quatuor effluxerunt.

b Pommerayus in Historia Gallica præsulum Rothomagensium dicit, hunc Riculfum ab anno 872 usque 876 ecclesiæ Rothomagensi præfuisse.

c Hic Richardus Normanniæ Dux cognomento Senex, anno 996 e vivis excessit, ut Pagius in Critica historico-chronologica ad eumdem annum num. 17 probat.

d In apographo Rothomagensi interseruntur hæc verba: manus eorum & brachia contorsit.

e Bajocæ vel etiam Baiocum est urbs episcopalis Galliæ in Normannia sub archiepiscopo Rothomagensi, & nunc vernacule Baieux vocatur.

f Pommerayus in Historia Abbatiæ S. Audoëni de hoc abbate agit, eumque anno 1006 mortuum esse affirmat.

g Hanc sacri corporis & capitis integritatem, quam auctor hujus narrationis adhuc suo tempore perseverasse sub finem innuit, cum Anglicis reliquiarum translationibus conciliare non possumus, ut in Commentario prævio § 5 indicavimus.

h Carnotum vel Carnutum, vulgo Chartres episcopalis Galliæ urbs, quæ octodecim leucis in occasum hybernum a Lutetia Parisiorum distat.

i

Odericus Vitalis nobilitatem & vitia hujus antistitis Rothomagensis apud Pommerayum in Historia præsulum Rothomagensium pag. 241 exprimit hoc duplici versiculo:

Hugo successit legis Domini violator,
Clara stirpe satus, sed Christi lumine cassus.

k Hermantius in Historia Gallica diœcesis Baiocensis, quæ anno 1705 Cadomi impressa est, pag. 123 & sequente hunc Richardum episcopum Baiocensem memorat, & illam sacrarum reliquiarum visitationem, quæ difficultatibus chronologicisnon parum obnoxia est, anno Christi 955 collocat.

l Apud Sammarthanos inter episcopos Lexovienses (ab appellatione vernacula urbis Lisieux hic auctor Rogerium præsulem Lisiacensem cognominat) invenimus Rogerium primum, cujus ætas anno Christi 1022 affigitur. Verum iste hujus nominis episcopus Lexoviensis huic sacrarum reliquiarum visitationi interesse non potuit. Quapropter a novis Galliæ Christianæ editoribus in his tenebris lucem exspectabimus.

m Hic episcopus Ebroïcensis a Sammarthanis inter testes prædictæ visitationis collocatur, & ab ipsis Geroldus nominatur, ejusque ætas ibidem anno circiter 970 affigitur.

MIRACULA, QUÆ POST OBITUM SANCTI CONTIGERUNT,
Auctore Fulberto monacho, & plerumque coævo teste.
Ex Ms. codice Rothomagensi monasterii S. Audoëni, cujus apographum P. Fredericus Flouetus anno 1644 ad Majores nostros misit.

Dado vel Audoënus ep. Rothomagi in Normannia (S.)

BHL Number: 0760
a

EX MS.

PROLOGUS.

[Auctor indicat,] Rogatus nuper a Fratribus, sed præcipue ab ipso Patre Nicolao b, in historiam beati Audoëni superaddere miracula, quæ per eum post evictum seculum & consummatam felici certamine præsentis vitæ militiam mundo effulsere, vel quæ nostris adhuc temporibus ad sepulcrum ipsius præsenti visu cernimus operari, cum essem impar viribus, attentare Opus, peritissimis viris formidandum, longe refugeram, ne pretiosa materia, rustico stylo exarata, urbanis auribus sordere videretur: etenim fidelium mentibus ad beatam vitam & cælestem militiam sufficere satis arbitrabar exemplar, quo vitæ & conversationis ipsius textus commemoratur. Reputans igitur tardam ingenii difficultatem, conticere penitus ab injuncto officio deliberabam, cum mihi in somnum resoluto c, sub profundo noctis silentio, adstitisse visa est speciosa quædam cum veneranda canitie persona, quam vultus dignior pontificalibus infulis venustabat.

[2] Hæc velut indignatione permota, baculo, quem forte gestabat, [sese in somno vel visione monitum fuisse,] latus impulit, ac specie terrentis in hunc modum me arguit; Quid tu, inquiens, tanto tempore inani otio deditus, & nihil utile reddens, locum sine fructu ut fatua ficus occupas, & quem alter exercere poterat per studium boni operis, tu per desidiæ umbram premis? Quid tu fraternos monitus contemptibiliter ducis? An tu defossi talenti rationem aliquando haud exigendam arbitraris? Esto; de ingenio tuo trepides; verum studiis fidelibus ille nescit abesse, qui ait: Dilata os tuum, & ego adimplebo illud. Hic ego incussu baculi & vocis horrore consternatus, dum vocem increpantis ambiguam discutere attentius insisto, animadverti de contemptu fraternæ monitionis inobedientiæ reatum in me damnari.

[3] Nihil igitur ultra dissimulandum arbitratus, licet trepidus, [ut hæc miracula conscriberet.] obedienter suscepi, quod ante humili obstinatione refugeram; & quia Legifer noster ait, Non apparebis in conspectu meo vacuus, ingratum me fore timebam, si, dum alii doctrinæ spiritalis phialas offerunt, ego vel rusticanæ simplicitatis in tabernaculo Dei cyathos non offeram; cum certe paupertinæ viduæ munusculum grandia donativa divitum præponderare veritatis judicio noverimus. Hæc idcirco dixerim, ut, dum inculti sermonis paginam prudens lector inspexerit, non audaciæ facti confidentiam, sed obedientiæ vota perpendat.

ANNOTATA.

a Mabillonius in veteribus Analectis, quæ anno 1723 Parisiis in folio recusa sunt, pag. 226 in Annotatione ad Acta præsulum Rothomagensium de collectore horum miraculorum ita meminit: Præmissa pontificum Rotomagensium Acta litteris mandavit anonymus cœnobii sancti Audoëni ejusdem urbis monachus, ad cujus autographum hæc editio exacta est. Vixit is Gregorio VII Pontifice, Johanne archiepiscopo Rotomagensi, abbate monasterii sancti Audoëni Nicolao; non alius forsan, quam Fulbertus ejusdem loci cœnobita, qui librum de miraculis sancti Audoëni hactenus ineditum ei Nicolao abbati nuncupavit. Pommerayus in Historia Abbatiæ S. Audoëni lib. 1 cap. 23 num. 2 hæc miracula etiam Fulberto adscribit, & lib. 3 cap. 31 fusiusde illo agit.

b Nicolaus ille abbas seculo XI floruit, ut in fine Commentarii prævii monuimus.

c Propter hanc phrasim dubitare quis posset, utrum auctor hæc in somnio visus sit videre, an ex vera visione vel cælesti revelatione illam Dei voluntatem cognoverit.

TITULI VETERUM CAPITUM.

Cap. I. Ad tumulum sancti Audoëni qualiter quidam Romanus ex diuturnitate languoris remedia promeruit salutis.
II. Alius quidam paralyticus a Gargano advenit, salutemque integram reportavit.
III. Arvernici cujusdam curatio non dissimilis a Turonis advenientis.
IV. Astipulatio rei gestæ super quadam presbyteri sorore, qualiter in absentes etiam ægrotos Sancti meritum enituerit.
V. Quomodo ecclesiæ sancti Michaëlis propter quosdam sacrilegos inferri renuerit.
VI. De quodam captivo, Sancti per meritum liberato.
VII. Per umbram sacri feretri puerum septennem, mutum a nativitate redditum voci [auctor narrat.]
VIII. De quodam fulminato ob contemptum beati Viri, denuo reddito sanitati.
IX. De quadam contracta directa.
X. De duodenne puero muto, linguæ officio reddito.
XI. De juvene sanato, ab inferiori membrorum parte præmortuo.
XII. Quomodo fur quidam, sacrilegio perpetrato intra Sancti diversorium contractus corruit; sed post reatum confessus, sanari meruit.
XIII. De alio fure divinitus, ne effugeret, impedito.
XIV. De septenni puero cæco, visui proprio reddito.
XV. De duobus mutis, linguæ officio instauratis.
XVI. Qualiter fur, se viatorem simulans, matri familias cuidam pelliceam subduxerit, utque fuga inhibitus, postmodum deprehensus fuerit.

CAPUT I.
Portentosa historia cujusdam civis Romani, qui variis morbis afflictus, apud sepulcrum S. Audoëni in Normannia perfectam sanitatem mirabiliter obtinuisse dicitur.

Cap. I.

Romæ quidam pater familias longa corporis invalitudine distentus, [Paralyticus quidam Romæ] cum vitæ supremum diem imminere sibi sentiret, filium suum, quem unicum habebat, patrimonii quidem sui heredem, non heredem salutis reliquit: nam is ab utero matris surdus & mutus, nullo ad humanos usus membrorum vivebat officio. Enimvero unum, quem ex tota familia prudentiorem adverterat, servum huic custodem corporis & totius census pater moriens præfecerat. Erat illi domus haud longe ab ecclesia beatæ Mariæ ad Martyres a, ad quam oratum persolenniter [filium] asello impositum præfatus servus conducere, hinc ad domum reducere consueverat, quia in ascensu & descensu debilis herus alieno semper egebat auxilio. Verum quia ipsam corporis invalitudinem, non Deo, sed meritis suis semper imputare meminerat, non usquequaque illi abfuit respectus supernæ miserationis, quæ non sine remunerationis exemplo patientiam ipsius manere volebat.

[2] Porro in ecclesia memorata dum sacra solennia inter ceteros exspectaret, [a Deipara monetur,] leni quidem sed non inani somno exceptus, inter ipsam sacri mysterii celebrationem dormitare cœpit; cum ecce puella quædam sibi visa est adstitisse, virgineo decore & habitu speciosa, quæ summa vestis lacinia hominem a vertice tactum leniter præmonuit: Quid tu, inquit, miserande juvenis, otiosus inter sacra mysteria dormis? An membrorum debilium opem medicinalem quæris? Cui cum mugitu quodam desiderii affectum, quoad poterat, exprimeret, tunc primum licet difficulter audiens, qui numquam audiverat, illa respondit: Si medicinam corporis & animæ requiris, ne tanto formides laboriosum omne subire, quin occidentalem plagam Nortmannicæ regionis perquiras, & sepulcrum beati Audoëni, quod Rothomagensis urbis vicinis mœnibus proximum constat, adire contendas: ibi enim, si credulus accedis, auribus & linguæ officio innovatus, membrorum omnium optata salute donaberis.

[3] Hic miserandus juvenis insolita vocis novitate turbatus, [ut in Normanniam ad tumulum S. Audoëni tendat,] sed de salute cupidus, familiarem bajulum admugitare cœpit, qui mox occurrens, utpote quem ad familiarem casam b rediturum opinabatur, miserabile corpus circumplexus, asino superposuit, & iter prævius ire cœpit sperans, ex vestigio pecualem sellarium ex more subsequi. Mira res! Asinus longe aliam viam aggredi cœpit, eam ipsam stratam c, quam Nortmanniam redituri nostrates tenere consueverant. Jam aliquantulum servus ille processerat, cum subinde respectans, sessorem cum asino alias tendere videt, & viæ errore deceptum æstimans; Quo, inquit, miser, infelix, quo tu? Oculos amisisti, qui viam semper assuetam jam trigena vice recognoscere nescis? Hoc de te semper sperare mihi poteram, quod de die in diem pejus rueres, quod deficientibus membris, sensu quoque deficeres.

[4] [&, indignante servo suo,] Sic impos animi raptim obvius accurrit, & miserum animal fustibus cædens ad consuetudinariam semitam cogere tentabat; sed nec vi aut verbere ab incepto animal inflecti poterat. Nec minus languidus sessor, quamlibet diris verbis objurgatus, inflecti a sententia nequaquam poterat. Victus tandem servus, velit, nolit, repugnare ultra desistit; sed abire eos dira satis imprecatus permisit æstimans, haud longius eos abituros, nihil minus arbitratus, quam externæ regionis plagam adituros. Relinquens ergo illos, Ite, inquit, quo tenditis. Certe stultitiæ vestræ me hodie socium aut coadjutorem non habebitis. Ego potius domum, quæ necessaria sunt, factum aggrediar. Utinam mihi hodie nuntius occurrat, qui utrumque in cloacam aliquam præcipitem ruisse nuntiet! Quis te, infelix, si opus fuerit, de turpi asello deponat vel relevet, vel etiam ad requisita naturæ tibi subministrabit? Nisi me animus fallat, non me hodie visurus es, donec mihi hujus erroris pœnas pendas.

[5] [duobusque cælitibus in itinere opitulantibus,] Hæc fatus, relicto hero, domum turbatus regreditur: & ecce occurrunt languido duo vultu & habitu reverendi seniores, unus ad dexteram, alter ad sinistram, qui exhilaratis vultibus iter prævium placide manibus illi complanabant. Hi socii itineris per plana & ardua famulati vel subministrantes nusquam illi patiebantur abesse. Exemplum sane congruum ad comprimendam superbiæ execrabilis nauseam; quod vivi jam cæli concives mortali ægro famulari etiam nec ad naturæ humilia renuissent: quod certe ad nostrum judicium factum dixerim, quibus si sors obtulerit aut carne ulcerosum, aut veste sordidum, nostram mox in eo naturam despicere non veremur. Talibus præcursoribus homo iste accuratus, Nortmanniam usque devenit, ut ne in vicis, in urbibus, in locis hospitalibus nihil omnino, quod suis foret usibus expedibile, deesse videretur; imo suos hospites omnes ad benevolentiam adeo concordes expertus est, ut quidquid usus postulasset, superabundanter illi præstarent. An illud silere debemus, quod introductus hospitio ab oculis subito eos amittebat, in egressu matutino sibi semper adstare cernebat? Tali, ut diximus, comitatu, tali famulamine suppeditatus, nostra usque mœnia subintravit.

[6] [mirabiliter eo devectus,] Erat quidam famulus, Nortbertus nomine, monasticis usibus semper exhibens ministerium: hujus hospitium sabatho ad vesperam improvisus cum asino suo languidus intravit. Erat forte idem famulus aliis rebus gerendis intentus, cum uxor ipsius hominem ignotum intra casam conspiciens territa exclamavit: Quis, inquit, o mi vir, hominem istum introduxit? Hinc conversa ad hominem, Merito sane, inquit, cum magnis colaphis hinc pulsandus es, o homo, qui alienum hospitium injussus subintrare præsumpsisti. Ille nihil econtra: quid enim contra ille referret, qui surdus & mutus nec jurgantis vocem intelligebat, nec verbum ex ore proferre valebat? Tamen asello insidens stat immobilis exspectans, qui de asello miseratus deponat. Ad vocem tamen mulieris maritus excitus occurrit, hominem rogat, quid, aut unde, aut quare introierit. Cum ille non verbum, sed mugitum redderet, intellexit vir sanioris consilii, ob instaurationem sui, patrocinia beati Audoëni hominem requisisse, & pronior ad clementiam inter amplexus suos depositum languidum cibo & potu perfovit, sauguinarium d stabulo inductum nihilominus fœno refecit.

[7] Cœnatus postmodum languidus ceram sibi emi ad candelam faciendam, [ceream candelam,] dum voce non poterat, signo, quo expressius nequiverat, id est manibus coaptantibus postulabat, & hujus rei gratia nummum unum, quem constrictum nodo depensum e collo portabat, mitti debere innuerat hospiti suo: de qua cera illud memoria dignum constat, quod, dum nec ad unam candelam vix tota sufficere potuisset, sane in duodecim cereos excrevit tantæ magnitudinis singulos, quantum hujusmodi portio empta ad unum solum sufficere potuisset, stupentibus cunctis & maxime hospite illa, quæ inter manus suas cereum liquorem crescere sentiebat. Ait maritus: Quid sibi vult hoc, conjux, unam in duodecim partiri ceram? Unde tot cerei? Unde, cum pro uno homo iste argenteo emisit?

[8] Parcius, inquit mulier, loqui memineris, o mi vir, [quæ inter manus miraculo multiplicabatur] nec factum istud temere reprehenderis. Millies ego ad altare patris nostri Audoëni portandas effeci candelas: simile huic nec visu nec auditu scire aliquando prævalui. Ni me igitur debilitatis species dimoveret, audenter faterer, Dominum hoc in homine habitare. Unde me & ipsa reprehendo & ago pœnitentiam, quod aliquid durum contra eum misera fuerim elocuta. Sane juxta æstimationem, ceræ [materiam] ligno torquens ego primum extenderam, quam in consummationem cerei dum totam penitus consumpsisse [me] æstimaram, miro modo inter manus meas regerminatum liquorem succrescere vidi; & quamvis tacita expavissem, visum mihi fuit, debere & alium ex occulto Dei dono conficere: quod dum fecissem, similibus incrementis in manibus meis cereum sensi liquorem renasci in duodecim ex unius nummi pretio, aut quod verius constat, dono superno, ut consideras, non phantastico, sed materiali, ut palpare licet, liquore cereos.

[9] Miratus pater familias præsentis facti miraculum, hominem jubet religiosius tractari. [ad altare S. Audoëni offert,] Jam vero ad monasterium cum uno ex cereis offerri se, signo, quo poterat, exposcebat: quod mox ut intelligere præfatus Nortbertus potuit, assumptis famulis, hominem ad ecclesiam perferri hortatur; gaudet & ipse atque etiam singuli manus apponere. Perlatus æger ad ipsum usque altare, cereum supposuit, quod fusis uberrimis lacrymis deosculatus, amoveri se vix patiebatur. Hinc pavimento expositus, orationi prolixius incubuit.

[10] Stabat forte a dextero latere altaris Martinus quidam secretarius ecclesiæ hæc omnia diligenter contemplatus, [& prodigiose ex hospitio in ecclesiam penetrans,] ac Nortbertus ægrum suum longius immorantem ad diversorium, quia nox diem superveniens clauserat, referri jubet; quem circumplexum famuli inter ulnas suas ad hospitium reportantes, stratu mollissimo fovendum collocarunt, nec minus ipse pater familias & tota simul familia clausis ostiis & seris ac vectibus firmiter obseratis, cubitum omnes adierunt. Et ecce, dormientibus cunctis, duo præfati seniores ante lectulum ægri iterum assistentes, tactu lenissimo excitarunt; quem elevantes extra domum usque in atrium, quo cœmeterium est mortuorum, præeunte Virgine, transtulerunt sane stupendo Dei miraculo, quod homo corporeus, clausis ostiis & intactis seris, educi potuisset, nisi quod Domino possibile constat dare mortalibus, quod ipse jam immortalitate resumpta peregerat. Enimvero sacræ ejus Genitrici quæ claustrorum obstacula restiterunt, quæ clauso utero parere Unigenitum Patris summi didicerat? Jam revera quid mirum, si Petro & Paulo clausa limina obsistere nequeunt, quorum uni janua cæli commissa est, alteri tertia cælorum patuere secreta? Vel certe quis hoc ex magna Dei potentia beato Patri nostro præstitum fuisse diffidat, qui quartus ex tribus fuerat, cui soli tres eximiæ non terrenæ, sed jam cælestes personæ de remotis terris hominem instaurandum perduxerunt? quo in facto non est diutius immorandum, dum is, qui contulit donum, examinare solus valet, cui contulerat & donum.

[11] [post diversas revelationes] Translato itaque ægro, ut præfati sumus, in cœmeterium, tumbas sepultorum simul & nomina singillatim exponebat. Hic, inquit, hic intus jacet & ille talis & ille, quia hic homicidiis, hic adulteriis & ceteris flagitiis commaculati, indignam vitam consummarunt, & quia spe longioris vitæ decepti pœnitere distulerant, repentina morte sublati, infernalibus pœnis miserabiliter cruciantur; hic contra celebriori foret dignus sepultura, quia justitiam, quoad potuit, non negligenter implevit, curam pauperum infirmorum habuit, peccata sua eleemosynis & operibus bonis redimere curavit, pro quibus justorum consortia adeptus, gaudiis utitur sine fine mansuris. Sic effati ad interioris atrii cœmeterium, in quo monachorum corpora sepeliuntur, hominem simili modo transtulerunt, in quo etiam & horum vitam simul & præmia, sed & nomina singulorum exponebant in hunc modum: O infelix, o miser! Quanto melius tibi fuerat sepultura asini sepeliri, quam locum sanctorum flagitioso corpore incestare: quippe cui nulla cum electis communicatio; sed cum hypocritis miserabilis est damnatio. Quid tibi simulatus religionis titulus & habitus contulit cucullatus, qui inobedientiæ reus, pecuniæ avidus, superbia tumidus, prælationes ecclesiasticas impatienti sitiebas appetitu.

[12] [ac visiones] Hinc conversi ad alterum, Hic, inquiunt, innocentis vitæ semitam ingressus, & ad tempus occulti hostis astutia potuit supplantari. Veniale tamen fuit, quod ignoranter deliquit, & ideo adversarius si ad horam exsultavit de ejus offensione, nusquequaque exsultavit de ejus perditione, quia confessione flebili pœnitens expiavit, quod imprudenter commisit. Hic autem, qui pulverei soli vilissimo cespite tegitur, multo altiori meruerat decorari sepultura, cui vivere cum illis est grata societas, qui semper fuerant ad obedientiam prompti, ad patientiam subditi, ad continentiam fortes, ad tentationem erecti, in prosperitate humiles, in tribulatione patientes, a cupiditate mundi extranei, quibus Christus vivere fuit & mori lucrum. His omissis, in dormitorium, quo Fratres quiescebant, efferentes, simili modo prælatorum nomina per ordinem & officia præmonstrabant. Dehinc cellam infirmorum, cellam novitiorum; hinc capitularem locum, in quo causæ singulorum discutiuntur, locum etiam, in quo Fratres reficiuntur, in quo pueri instruuntur, ubi hospites suscipiuntur, ubi pauperes confoventur, ubi ars pistoria, ubi coquina. Ne unus quidem locus superfuit, in quem non transferretur.

[13] [aliaque prodigia,] Novissime omnium in monasterium, clausis rigide januis, inferentes, eo in loco reposuerunt, super quem, clangorio e erecto, ærea tintinnabula dependent. Ibi pausare hominem admodum jubent; nec multum abfuit, cum unus de custodibus sacrorum Fratres ad matutina officia præmonere nitens signa pulsare properaret, [quin in] hominem jacentem pene impingeret; qui re inopinata turbatus dum ex umbra existimaret, se dæmonis arte attentari, hæsitare cœpit, & retrogrado cursu, non sine crucis signaculo alterum Fratrem, quem custodem secum habebat, ut occurreret, tremulo pulsu excitavit. Hinc ambo, sumpta lucerna & aqua sacris exorcismis munita, juncti ad locum perveniunt, hominem appellant, manibus contrectant, loqui jubent. Ille nihil econtra. Mirantur, quicumque ille est, quomodo fuerat introductus. Discutiunt inter se, an nocte hesterna claudere ostia meminissent; an fur sacrilegus adulterinis clavibus aut arte qualibet seras & ostia resolvisset, an forte vitris fractis sacrum locum temerasset, & nunc infecta fraude deprehensus, cum effugii locum non haberet, simulato languore simplices monachos deciperet, ut dum quasi salutem quæsivisse æstimaretur, velut innocens liber abire permitteretur: quam rem experiri nitentes, raptim ad januas currunt, clausas & seris munitas reperiunt. Hinc ad scrinia, in quibus thesaurus ecclesiæ servabatur, hinc ad armaria, inde ad thecas ornamentarias; salva nihilominus omnia reperiunt. Jam minus suspecti de homine signa pulsant, f.. … Fratres officia ex more nocturna concelebrant.

[14] Ut autem ventum est ad duodecimum responsum, ecce superveniunt præfati seniores mediam Virginem reverenter observantes. [quæ ferme videntur incredibilia,] Illi ægrum corpus & membra contracta protendebant; ista de saliva virginei oris tincto auriculari digito, os & linguam, aures & oculos, nares quoque imbuebat. Ut autem nervis extensis & carne eviscerata angustiari cœpit, vocem ut parturiens mulier grandem emisit, ex qua Fratres in stuporem omnes conversi sunt. Siluit languidus ad horam; nec mora, cum hymnum Fratres te Deum laudamus modulando voces in altum extollerent, ecce Virgo & præfati seniores secundo hominem, ut prius, pertractare cœperunt. Tum vero acutis doloribus adactus, diræ vocis strepitum emittens, adeo increpuit, ut Fratres ab incœptis laudibus stupore concussi per unius horæ spatium conticescerent. Innuit abbas, currunt aliqui ex Fratribus quærere causam, vident hominem extensum, laxis nervis, carne avulsa, tetro sanguine pavimenta perfundi. Vident nihilominus ab oculis, ab auribus, ab ore & naribus sanguinis rivos emanare. Hinc ad Laudes recurrunt, quibus ex more finitis, accitis custodibus, abbas hominis curam diligentius haberi præcepit, ac præfatus Martinus prima luce hominem adorsus, cœpit quærere, cujus patriæ oriundus foret, vel quomodo intrasset. Ille licet imperfecte, Romana tamen lingua balbutiendo genus & patriam exponit, & cujatis missu vel qua de causa advenerit.

[15] Reputans Martinus, an is forte esset, quem Nortbertus die hesterno advexerat, [& episodiis theatralibus] processit ad hospitium viri, clamat aforis, an hesternum hospitem penes se habeat. Ille vero secum habere, ab intus respondit. Monstrari sibi Martinus efflagitat, currit mulier novum hospitem excitare: videt vacuo stratu hominem deesse. Tum vero complosis manibus vocem in cælum emisit, qua vicini longe concussi, raptim accurrunt. Illa clamat, nihil sibi intra penetralia domus relictum, omnia furtim sublata. Objurgat femineo questu maritum, quod latronem pro peregrino susceperat, male immemor recentis miraculi, quod de cereis ipsa hesterno die conspexerat. At maritus nihil temere credens, jubet cameram, scrinia, thecasque perscrutari, si forte avulsis seris, vir fraudulenter aliquid sustulisset; quæ omnia salva & intacta reperta sunt. Sed & asellum hominis stantem intuentes, mirantur, quo & quomodo vir ille ostiis evasisset, quem hesterno die viderant etiam nec a loco sine alieno auxilio posse moveri.

[16] [similia apparent,] Stomachatur interea Frater Martinus, quod clausis foribus tenetur, quod intro citius non admittitur. Currunt famuli, valvas aperiunt; qui intromissus offendit familiam de absentia viri turbatam; primum & ipse miratur. Postmodum consolatur eos dicens, hominem in ecclesia apud se habere, & quomodo non patentibus januis intromissum repererit. Illi econtra referunt, quomodo in interiori cubiculo hominem reclusissent, & quomodo haud patentibus ostiis abeuntem amisissent. Ostendunt etiam & cereos qualiter visibilibus incrementis virtus in eis occulta operata fuisset. Sic altrinsecus super hujusmodi eventu conferentes, ambo ad ecclesiam tendunt. Ibi Nortbertus hospitem suum mox ut recognovit, quærere attentius institit, quomodo seras suas transeundo eluserit. Eluctatur econtra ille responsum edere; sed nondum aliquod, quod foret intelligibile, valebat referre, præsertim cum Romanam linguam barbarizando potius quam formando balbutiret.

[17] [ibi coram monachis] At Martinus abbati refert, quæ audierat; qui jubet hominem a loco transferri, & juxta sepulcrum sancti Audoëni interim observari; quod & factum est. Peractis denique dominicis ex more officiis, dum Fratres reficerent, pater monasterii jubet cibum & potum homini ministrari. Mox duo ex Fratribus jussionem explentes, invenerunt hominem stantem & orantem, & Dominum voce exultabili collaudantem: reddit & Fratribus gratias, quod hominem ignotum visitare dignarentur; & sic illatum prandium recepit. Rogant interea Fratres, quomodo melioratus fuisset, cum nihil infirmum, nihil debile videant in eo relictum: vel certe quale illud esset, quod mane Romanam linguam, & ipsam nec intelligibilem, personabat; nunc autem Normannicam linguam, & ipsam perfectam, velut in ea natus & nutritus, exprimebat. Non mirum, inquit, si vos in hac re miramini, cum ipse multo magis mihi stupeo. Sed ne mora sit vobis istud explicari; inter nocturnas laudes cum me vehementer exclamasse stupuistis, ea ipsa hora duo illi seniores mihi assistentes & Virgo speciosa strepitum vestrum indignantes abscesserunt, & me imperfecte curatum reliquerunt.

[18] [perfectam sanitatem] Nunc autem paulo antequam huc adveniretis, ecce ab orientali parte sepulcri hujus vir quidam vultum, ut ita dicam, cælestem præferens, niveo amictu processit, pontificalibus infulis adornatus, ex quibus inæstimabilis fragrantia odoris me eo usque perfovit, ut paradisi amœnitas nulla potior videretur. Hic ad me usque procedens, a summo usque deorsum omnia lineamenta corporis lenissimo tactu pererravit. Hinc oculos & aures, linguam & nares digito medicinali contrectans, perfecte, ut cernitis, servum suum instauravit. Ex eo clare jam audio, distincte & loquor, mane quidem Romane, ab usque nunc Normannice. Ex eo jam viriliter gradior, salubriter accumbo, mane quidem toto corpore invalidus, nunc autem validior valentibus, Romanus scilicet genere, Romanus & nomine, in infirmitate civis Romanus, in acquisita salute beati Audoëni servus sempiternus.

[19] Stupefacti Fratres miraculi novitate, currunt senioribus audita Dei magnalia nuntiare, [impetrasse dicitur.] qui & ipsi coram se hominem perduci commonuerunt; qui continuo adductus sciscitantibus seriatim exposuit, qualiter Romæ a Virgine præmonitus, qualiter præfatis ductoribus comitatus, qualiter hospitalia claustra transierit, qualiter sententias super mortuos audierit, qualiter etiam clausis januis monasterium penetraverit, & cetera usque ad locum reparatæ salutis g.

ANNOTATA.

a Floravantes Martinellus in Roma sua sacra pag. 213 & sequente originem ac mutatum nomen hujus ecclesiæ memorat.

b Casa apud Latinos significat tugurium rusticum; sed apud scriptores mediæ & infimæ Latinitatissumitur pro quovis ædificio. Hinc legimus casas regis, ut apud Cangium in Glossario videre est.

c Strata vel strada accipitur pro via vel platea, ut apud laudatum Cangium variis exemplis probatur.

d Sauginarius vel sagmarius apud scriptores medii ævi significat jumentum, quod sarcinas portat, ut ex Glossario Cangii discimus. Hic illa voce designatur asinus, ut ex antecedentibus patet.

e Clangorium est locus in turri ecclesiæ, sic dictus a clangore campanarum, qui alias campanarium vel campanile appellatur.

f Hæc punctis explere coactus sum, quia vox sequens adeo erat obscura vel luxata, ut legi non potuerit.

g Vellem, ut auctor distincte tempus hujus historiæ expressisset, & portentosas ejusdem circumstantias evidentibus testimoniis confirmasset. Quamvis enim facile credamus, hunc hominem paralyticum, surdum & mutum Rothomagi per intercessionem S. Audoëni perfectam sanitatem obtinuisse, tamen adjuncta adeo prodigiosa adfidem faciendam pluribus iisque notissimis testibus indigent.

CAPUT II.
Alii duo peregrini paralytici per intercessionem ejusdem Sancti miro modo sanantur.

II.

Est in latere montis Garganici a ecclesia in honorem beati archangeli Michaëlis non humano artificio constructa: [Paralyticus in monte Gargano monitus] hujus juxta vestibulum æger quidam longa per tempora medicinæ corporeæ opem exspectabat, quem dira paralysis, cruribus introrsum retortis & brachiis, membrorum omnium officio privaverat. Huic germanus frater necessaria quæque subministrabat, qui longæ exspectationis tædio fatigatus, desperata sanitate, dum in eo esset, ut ægrum suum ad propria reportare deberet, ea ipsa nocte, qua natale solum postera die repatriare meditabatur, præfatus æger emissa cælitus voce monetur occiduas Galliarum partes adire, & beati Audoëni confessoris patrocinia requirere: ad cujus sepulcrum conligati corporis resolutionem credulus exspectaret; sed neque laboriosi itineris injuria moveretur, quia huic Dilecto suo Dominus inter signorum multorum potentiam, hujus quoque salutem præstitisset.

[21] [ut sepulcrum S. Audoëni adiret,] Expergefactus æger, evocato ad se bajulo suo, visionis secretum aperit. Expavit uterque ignotæ regionis viam; sed conferentes invicem ne deberent cælica jussa declinare maxime pro suæ salutis reparatione, Romanæ urbis mœnia deliberant adire, quod illic de universis regionibus fama est homines convenire, per quos divinitus præfinitam climatis plagam possent ediscere. Nec mora, sumptis sarcinulis, æger ille gestatorio asello superimponitur, & sic ad beati Petri ecclesiam ægre licet progreditur. Forte illic nostræ gentis homines orationis gratia ad limina Apostolorum processerant, ubi miser præ foribus sacræ ædis accubitatus, cœpit a prætereuntibus quærere, in quibus orbis finibus sancti Audoëni desiderabile sepulcrum perquirere debuisset: quod audientes nostri, apprehensum hominem percunctari econtra insistunt, quod is beati Audoëni sacram ædem tam ferventi animo perquirebat.

[22] [Romæ consultis quibusdam Normannis,] Ille divinæ jussionis seriem sciscitantibus exponit, & quomodo connodati corporis opem sibi ad sepulcrum ipsius restituendam ex divina permissione accepisset. Ille, inquiunt, beatus Audoënus noster, si credis, pastor amantissimus, tutor fidissimus, & pater est serenissimus: nam & nos quod divinis beneficiis fovemur, quod aëris temperie utimur, quod arvorum fœcundo germine, quod nemorum suavitate fruimur, quod lacte & pecore abundamus, & quod pace summa degentes alienos incursus non pertimemus, ipsius meritis præstitum de cælo vere fatemur. Nos Francorum & Normannorum mixto sanguine eruti, Rothomagensem urbem incolimus, quæ urbs caput & princeps est totius Neustriæ b regionis: in hac urbe ecclesia est, & in ea venerabile sepulcrum, quod requiris, gloriosi Confessoris, ubi incessanter divina beneficia præstantur ad laudem Domini nostri Jesu Christi. Huc si tibi pervenire divinitus concessum est, videbis tu quoque collisas languentium catervas, reparatis viribus, glorificantes Dominum ad propria remeare. Proinde illuc usque tendere si desideranter appetis, sunt tibi primo aspera Alpium juga superanda; ubi vero occidentalis Galliæ fines deveniens, vicinum portum Sequanæ apprehenderis, in septemtrionali ejus littore famosa Rodomensis c urbis mœnia comparebunt, cujus extramurano territorio borealis oriens ecclesiam sublimat in honorem beati Audoëni constructam, in qua, ut dictum est, videbis de multis terræ partibus languentium catervas exspectare salutis eventum.

[23] [Rothomagum tendit,] His auditis, miser ille laborioso licet itinere transcensis Alpibus lento vectus asello in Gallias usque devenit, sicque pervestigata signa secutus miser ille, dum Parisiorum urbem anxius tenderet, in quodam saltu pervasus a latronibus de asello miserabiliter excutitur; quem cum ex nomine beati Audoëni reddi sibi miserandus reclamaret, nulla miseratione permoti, alienam prædam non sine impietate ducentes abierunt. Verum supervenientes viatores eventum ipsius miserati, quoquo modo ad urbem usque gestantes detulerunt. Hic nostri negotiatores, mutuatis mercibus, naves tum forte onerantes repatriare festinabant, qui percunctatum hominem pro Christi amore navi impositum Rothomagum advexere; dehinc usque ad introitum templi beati Confessoris transtulere.

[24] Hic multitudo monachorum sub venerabili patre Hildeberto d arduam regularis militiam vitæ agebat. [expositaque abbati causa sui itineris,] Is pater egregius dum ex consuetudine infirmorum curam gerens visitaturus procederet, ubi ignotæ regionis virum intuitus est, blandis eum hujusmodi sermonibus cœpit interpellare: Quare tu, Frater mi, tot Sanctorum patrocinia præteriens, ut ita dicam, ab ortu solis e beatum Audoënum expetisti? Cui languidus; Non otiosa, inquit, causa, aut falsa peregrinationis simulatio, pater sancte, me partibus Orientis ad hunc locum vestrum promovit. Porro longo ex tempore juxta vestibulum basilicæ beati Archangeli accubaram, exspectans de cælo collisi, ut vides, corporis medicinam, cum mihi intempesta nocte vir quidam inæstimabilis candoris in somnis apparuit dicens: Quid tu, miserande juvenis, hic tot annis jacendo cruciaris? Cui cum salutis opem exspectare me, respondissem, dixit mihi: Est tibi languoris hujus alias quærenda medicina. Si nomen pretiosi confessoris Christi Audoëni audisti, huic apud summum Redemptorem reposita est virtutum multiplex gratia, ut, nisi infidelis, nullus ab eo inania vota reportet. Porro huic curationis tuæ donum (ne dubites) collatum est; & ideo, utcumque tibi onerosum videatur, ad sepulcrum ipsius tendere necesse est, quod in extramurano Rothomagensis urbis territorio a fidelibus in laude Christi honoratur. Urbs hæc, quam audisti, est caput & domina totius Neustriæ, quam gens Normannica crebris incursibus delassatam, expulsis habitatoribus, sibi subjugavit, & ex nomine suo Normanniam maluit appellare. Illuc perveniens, Domino auctore, invenies, quod tanto tempore hic inaniter exspectas. Hujus, si de Domino est, venerande pater, oraculi præcepta secutus, laboriosa peregrinatione hunc usque ad locum perveni, quo in itinere latronum insidias perpessus, familiare subsellium f amisi; quod damnum ego quidem æquo animo fero, si reformatis viribus, ipse pater Audoënus me repatriare donaverit, quem tot terrarum orbem emensus, huc usque requisivi.

[25] Hic venerandus pater; Si, inquit, ita est, [ope Sancti recuperat sanitatem] fili, ut tua nobis prodit oratio; ne trepides: in proximo est, ut quæsitam reportes, Deo auctore, salutem. Nec mora, convocatis famulis ægrum usque ad locum presbyterii jussit deferri. Ibi languidus de substratorio g solotenus excussus, discatenatis nervis, carne revulsa, arctius cœpit angustiari, & diris vocibus inclamare: Sancte Audoëne, sancte Audoëne, adjuva me. Ut autem basim altaris attigit, resolutis brachiis, quæ contracta attulerat, ad altaris crepidinem extendit. Hinc mox, resolutis cruribus, se in pedes erexit. Dehinc adnisu titubante interioris atrii spatia novitius perambulare attentabat; nec diu immoratus, cum ceteris hominibus viriliter gradiebatur. Sed & ad usum operis competentem brachia coaptabat.

[26] Factum post triduum, ut Gallicanæ gentis ad sepulcrum beati Audoëni oratura turba non modica conflueret. [& asinum, quo in via spoliatus fuerat.] Ea ipsa hora præfatus vir exterioris atrii limen perlustrabat, cum ad equos eorum visum simpliciter inflectens, inter sauguinarios eorum conspicatur asellum suum stantem, quem ante comprehensus a latronibus amiserat. Perspicacius autem intuitus, ne similitudinis specie deceptus alieni juris persuasione publicis legibus notaretur, cœpit eum privato nomine abblandiri; quod mox ut animal recognovit, arrectis impiger auribus, caudam subrigens, cursu & saltu possessorem antiquum se recognosse testabatur. Recipiens igitur, quod suum erat (non enim erat, quod contradici posset) duplici munere donatus, natale solum repatriavit, ubique publica voce protestatus, felicem quidem Romam, sed non infeliciorem Normanniam, cum illa habeat Petrum, ista habeat Audoënum.

III.

[27] Aliud narro miraculum, quod quia huic non longe est dissimile, [Alius paralyticus ex Arvernia veniens,] non est in eo diutius immorandum. Arvernæ h regionis vir quidam nobilis, censu quidem dives, sed a detruncatis artubus auditum penitus amiserat. Hic Turonos ad sepulcrum beati Martini evectus, per aliquod tempus tristes excubias exsolvebat; cum ei vir splendidissimus nocte apparens, jussit ocyus Rothomagum urbem Normanniæ ad sepulcrum beati Audoëni proficisci: ne cunctetur, si fidem habeat, ibi auditum & debilium membrorum vires recepturus. Miratur homo, quod Martinus vir apostolicus signis præpotens & virtutibus, jam nunc familiarium virtutum impos, aliena patrocinia jubeat esse quærenda: hoc male intelligens, quia licet Sanctis non desint semper merita virtutum, non semper tamen inest gratia operationum; sed per occultam dispensationem Largitoris alternantur in Sanctis vices & tempora curationis.

[28] [simile sanitatis beneficium ibi impetrat.] Verum evocatis ad se famulis, sumptisque in viam necessariis, præfatum Patris nostri sepulcrum desideranter advenit. Forte ibi Fratres monasterii inter sacra Missæ officia hostias oblaturi summa cum reverentia circumstabant, cum languidus ille, oblaturus & ipse, sacram ad aram, bajulantibus famulis, se portari monuerat. Mox ut ante sacrum altare de sella, in qua portabatur, pavimento expositus est, statim nervorum ruptis vinculis non sine grandi clamore distenditur. Nec mora, recepto auditu, & reformatis artubus, se in pedes erigens, ad aram munus oblaturus, nemine portante incedit, sicque redditus sibi, gratulantibus famulis, ad propria repedavit i.

ANNOTATA.

a Garganus mons Italiæ in regno Neapolitano, qui apparitione S. Michaëlis archangeli famosus est.

b Neustria fuit olim ampla Galliæ regio, cujus partem Normanni invaserunt, & quam a nomine suo Normanniam vocaverunt.

c Veteres scriptores urbem Rothomagensem Rodomum vel Rotmum nuncupant, ut apud Valesium in Notitia Galliarum pag. 482 videre est.

d Hic abbas cœnobium S. Audoëni diu gubernavit, & anno 1006 e vivis excessit, ut Pommerayus in jam sæpe laudata istius abbatiæ historia lib. 3 cap. 4 docet. Unde hujus miraculi tempus præterpropter colligimus.

e Regnum Neapolitanum respectu urbis Rothomagensis in Orientem & Meridiem situm est. Dum itaque auctor dicit, hunc paralyticum ab ortu solis vel a partibus Orientis Rothomagum venisse, non adeo stricte loquitur & tantummodo longinquum iter vult indicare.

f Hic per familiare subsellium significatur asinus, cui paralyticus insidebat, ut ex antecedentibus & consequentibus liquet.

g Substratorium inter alia in Glossario Cangiano indicata significat tapetem. Hic ex sensu simile quid assignari colligimus.

h Alvernia vel Arvernia Galliæ regio, de cujus primaria urbe in Commentario historico de S. Sidonio abunde egimus.

i Nullum certum hujus miraculi tempus notatur.

CAPUT III.
Cæcæ mulieris illuminatio, corpus Sancti ob præsentiam impiorum immobile, & mira captivi cujusdam liberatio.

IV.

Quandoquidem Turones digressus stylus noster ad beatum Audoënum transitum fecit, [Sacerdos quidam narrat,] quid in ea urbe venerandus Pater non corpore, sed virtute præsens ediderit, non est silentio comprimendum: habet siquidem in se præclarum virtutis apostolicæ documentum ad eruditionem fidelium, quod in adversis casibus quamlibet longe positus celeri opitulatione se invocantibus subvenire non desinit. Nos, quia procul a nobis, unde loquimur, gestum esse constat, visu præsenti non perspeximus; sed fideli sacerdotis cujusdam, qui præsens interfuit, relatione comperimus, quod compertum sane quibusdam incredulitatis scandalum ademit, qui adversus Patrem nostrum vesana mente grunniebant, quod Audoënus intra domesticos parietes potens, in remotioribus partibus impotens foret & ignotus. Hi in experimentum erroneæ opinionis sibi adscripserant, quod tres illos, quorum mentionem paulo ante prælibavimus, ægros in terra sua curare nequaquam prævaluisset, donec longæ peregrinationis tædio prægravati, ad sepulcrum ipsius usque convenissent. Poterant sane isti cum regulo, de filio Salvatorem rogante, poterant, inquam, dicere: Descende, priusquam moriatur filius meus; quippe qui Salvatorem aut non ubique præsentem, aut nisi corpore præsentem, virtutis impotem æstimarant.

[30] Unde non casum fuisse dixerim, sed vere testimonium divinitus administratum, [quomodo cæca ejus soror] quod de hujusmodi disceptantibus quibusdam Fratribus, quidam venerandus presbyter superveniens ad sepulcrum Patris nostri, Domino & sancto Audoëno impensius referebat. Nos causam ignorantes dum quærere insistimus, ille respondit: Non me inanis causa, Fratres & domini, si forem idoneus, ad referendas gratias debitorem fecit. Erat sane & est mihi soror germana, amisso lumine, multis ab annis cæcitate percussa, quam ego ad sepulcrum beati Martini, quia nos infra diœcesim ipsius commanemus, perduxeram. Hoc sæpenumero faciens, dum nil proficio, intellexi, nostris certe culpis beneficium abnegari. Verum desperata salute, dum germanam ad lares paternos reduco, nocte super media illam per somnum clamare audivi ac dicere: Sancte Audoëne, tu adjutor, tu illuminator meus: quam continuo excitatam dum rogo, quid sic exclamasset, illa cœpit referre, quod vidisset beatum Audoënum sibi manum imponere, & mox discussa cæcitatis caligine, lumen sibi restituere.

[31] [patrocinio S. Audoëni illuminata fuerit,] Subjunxit itaque multa prece, ut ad sanctum Audoënum eam conducerem: cui cum respondissem, istud nequaquam sine grandi periculo nostro fieri posse, cum regnum bellis intestinis undique, hinc pestilentia & fame periclitetur, hinc latronum insidiis & prædonum incursibus viæ omnes præoccupatæ tenerentur; illa impatientis desiderii ardore succensa, nihil ista curare, dum visum recipere mereatur, respondebat. Cui ego; Ne me, inquam, mea soror, ad tam periculosum negotium impellas: certus sum enim, quod, si vera omnia constant, quæ de tanto Patre per orbem fama celebrior diffundit, non minus nobis aderit longe positis, quam præsentius assistentibus, si quidem per fidei præsentiam, illius indulgentiam postulemus. Videtur itaque mihi, si consiliis meis acquiescis (non est enim laboriosum etiam ad ecclesiam beati Martini semel usque procedere) ibi memoratum Patronum votis supplicibus postulare, ut quod hunc fatebaris egisse tibi per somnum, manifesta veritate reddat effectum, quod & factum est.

[32] [& Rothomagum veniens pro ea gratias Sancto agit.] Porro exspectato depositionis ipsius, quæ in proximo erat, solenni die, dum in ecclesia beati Martini prolixioribus excubiis delassata paululum obdormisset, ecce venerandus pater Audoënus stellantibus oculis, florenti canitie & habitu niveo coruscus supervenit, & digito suo clarissimum cæcis oculis lumen infundit. Hæc est illa, Patres & Domini, hæc singularis causa, quæ me a patriis finibus dimotum domino & reparatori nostro beato patri Audoëno gratias de collato beneficio cogit referre.

V.

[33] Sed & hoc ipsum silentio tegi nefas arbitror, quod multis intuentibus olim factum enituit, [Auctor testis oculatus exponit,] quod sane plurimis, qui jam seculo demutato vita excessere, adstantibus etiam nobis ipsis, qui adhuc Deo miserante subsistimus, terrorem incussit & admirationem. Audiant sane homicidæ, audiant raptores, audiant sacrilegi; habent & ipsi ex hoc, si in flagitiis suis persistere volunt; habent, inquam, ex hoc, quo terreantur; habent ex hoc, si vivere optant, quo corrigantur. Porro in secundo ferme ab urbe milliario ab æquinoctiali ortu mons eminet, de quo subjecta civitas, & suburbana ipsius castra in offenso visu possunt contemplari: hujus de vertice in memoriam beati archangeli Michaëlis ecclesia dicata consistit, ad quam de adjacente regione turbam non modicam mos est ad diem festum convenire. Nobis econtra venerandum Patris nostri corpus ad locum memoratum conferre, vel pro diei lætitia, vel pro exhilaranda plebe, gratum videbatur; quod & paulo ante hos annos, dum vetus observatio fieri superveniente die præmonuisset, ubi montem ascensu superamus, offendimus ipsa sacræ ædis atria interius & exterius eo usque ab infusa plebe præoccupata, ut nec intro positis liber exitus, nec extra positis pateret introïtus. Taliter his & illis inter se compugnantibus, dies magna ex parte transierat. Nos tali obstaculo remorati, foris interim observamus, dum, turba elapsa, ecclesiæ nobis claustra patuissent.

[34] [quomodo corpus S. Audoëni] Est in ipso montis supercilio grata, licet angusta, planities. Ibi, substrato pallio, feretrum Sancti exponentes, in modum coronæ accinximus. Quid plura? Longa exspectatione turbatis tandem nuntius nobis accurrit contestatus, populum magna ex parte elapsum pervia nobis limina reliquisse. Mox præmissa Antiphona, duo, quibus id officium fuerat, eximii Fratres, injectis manibus dum feretrum levare conantur (mira res, atque stupenda!) tanto se occultæ virtutis pondere Sancti corpus tenuit, ut movere illud virtus nulla prævaluisset. Assurgunt alii priorum ignaviam increpantes, qui & ipsi manus imponentes, cum diu multumque eluctati nihil prævaluissent, expaverunt robustæ juventutis in se vigorem defecisse. Unde & ii quoque victi, non sine confusione & admiratione recedebant; quod sane ceteri Fratres intuentes, coacti & ipsi in unum ad levandum onus sacrum summo adnisu incubuere; sed velut turritam molem impugnantes, lassatis viribus, defecere. Tum vero incredibili stupore confusi, singuli conscientiam suam taciti discutiebamus, ne nostrorum cujuspiam scelere offensus Pater reverendus forte totius familiæ servitia horruisset, dum unius offensam in totum gregem transfudisset.

[35] Itaque rerum incerti statuimus nihil ultra attentare; [ad ecclesiam quamdam delatum] sed præsenti in loco, quoad illi placuisset, excubare, donec indignatione submota velle suum signis, quibus placuisset, benignus Pater revelasset. Jam hora transierat; dilabitur populus, & vacantem nobis ecclesiæ casam relinquit, cum repente quidam vultu & habitu venerandus senex circumstantibus Fratribus se immiscuit, in facie quidem moderatam severitatem, & in voce præferens auctoritatem, Quid, inquit, filii mei, quid vos turbatis animis sic intueor deficere? Quid vos rerum causæ latentes absterrent? Non vos ista requirunt; sed, si advertitis, invisam quorumdam præsentiam longe exsecrandam denuntiant, qui certe flagitiis dediti, dum sceleratam vitam non curant attendere, præsentem domum Domini hac sacra die non sine superbia intrare, & oculos summæ majestatis offendere non metuerunt, tamquam Deus scelerum suorum ignarus aut commissa non videat, aut impunita relinquat: quorum alii manus sacrilegas ab ecclesiis Dei numquam continuerunt; sed tamquam vile porcinium a, Christi sacrarium, facta irruptione, frangentes, & innocuos homines ab ipsis penetralibus, velut filios a maternis visceribus, spectante Domino, trahentes, sanctuarium Dei corde crudelissimo polluerunt.

[36] Sed & si quos vitæ desperatio aut metus captivitatis sacram ædem defendere impulerat, [propter præsentiam peccatorum] hos igne submisso aut conflagratos incendio miserandas hostias immolabant, aut ad deditionem coactos, fame & diro cruciatu ad redemptionis pretium coarctabant. Et hos in regno sanctæ matris Ecclesiæ cum fidelibus portionem habere, ni commissa diluerint, quis nisi infidelis arbitretur? Alii humani sanguinis frequenti effusione polluti, ecce præsentem aulam divinis cultibus & angelicis virtutibus assignatam introëuntes, cælestem iram in se derivare non formidarunt. Alii de rapina pauperum sacris hodie altaribus cruenta donaria intulerunt, quorum oblatio tanto fit grata divinis obtutibus, quanto de funere filii epulæ paratæ paternis exstant obtutibus. Miseri, quibus tanto irremediabilis restat damnatio, quanto horum erga Dei patientiam impœnitens semper crudescit insania, quorum pœnalis nimirum damnatio hoc ipso levior fore potuisset, si sceleratam conscientiam reputantes, saltem locum sanctum, & justorum consortium erubuissent.

[37] Nunc autem quia auctor justitiæ horum sacrilegam communionem aspernatur, non mirum vobis esse debet, si & Sancti, quorum mens ab interni judicis voluntate non discordat, [immobile substiterit.] conventicula ipsorum abominantur. Hinc factum esse noveritis, quod hic Pater vester, sicut in vita sua quondam sceleratorum conversationem fugiendam docuerat, ita & nunc conventum ipsorum reprobans, transferri se ad locum quemlibet sacrum noluit, quem sceleris auctores & ministri sathanæ de invisa præsentia sua incestabant. Vos igitur, quia pars impia abscessit, vos, inquam, filii nolite deficere; Patris vestri sacrum loculum celeranter attollite. Ecce vobis adstat ad juvandum paratus, qui vos ingrato otio remorabatur immotus. Mox ad verbum senioris Fratres exhilarati, manus festinanter apponunt, & sanctum corpus, summa cum levitate exceptum, in ecclesiam cum laudibus transferentes, exposuerunt. Fit interea quæstio inter Fratres de memorato sene, quo se recepisset, qui ignotus sic & tali tempore nobis intervenisset, & sic repente disparuisset; quem cum, missis ad perquirendum cursoribus, numquam divertisse, nulli vero comparuisse didicissent, tandem, quod non incredibile constat, ipsum eumdem, cujus sacri corporis urnam gestaverant, arbitrantur fuisse vere beatum Audoënum.

VI.

[38] Rem dicturus sum, quam in comitatu Octumensi b modernis temporibus factam, [Miles quidam] multorum quidem relatione, sed certius ipsius ex ore, de quo acta constat, didicimus. Miles quidam in pago memorato videns regnum, juvenili consilio ab antiquo statu immutatum, assiduis prædonum incursionibus & intestinis bellis labefactari, nec superesse hominem, qui rebus humanis remedium ex discordia publica quæsisset, consilium sibi adhibuit, ut cum tot civiles motus sedare solus nequiret, & ipse inter hostilia arma consistens, rem familiarem ab alterna incursione tutari non posset, consilium, inquam, sibi hujusmodi adhibuit, ut singulos quosque conveniens, quovis pretio amicitiam horum sibi fœderasset, ut quantovis motu adversæ acies inter se confligerent, hic lares, agros, & possessiones suas ab hostili incursu redderet immunes: nam in hoc prudenter sibi consuluerat, si fidem sane & amicitiam servare avaritia usquam novisset.

[39] [ab avaris inimicis] Sed quis mortalium in ea fidei constantiam expertus est? Enimvero hæc unanimes armat in prælia fratres; hæc parricidales gladios de cognato sanguine tingit; hæc certe sacerdotales infulas & columbas ecclesiæ venales facit. Quid plura? Hæc sanctas amicitias & jurata sacrata rescindere cogit; quod cuivis præsenti exemplo fas est intueri: nam unus illorum, in quem præfatus miles potiorem amicitiæ constantiam sibi fore confidebat, assumptis latrunculis suis, nocte superveniens, mansum hominis positis excubiis, ne quis effugeret, & per admotas machinas, perditissimo quodam latrone intromisso, cui magica quædam potentia seras & ferrea claustrorum munimenta incantatis obicibus reserabat, portas sibi fecit aperiri, nemine ab intus resistente, cum præsumpta fides amicitiæ removisset custodiæ solicitudinem.

[40] [perfide captus,] Itaque incautis & dormientibus vim inferentes, interiora ædis limina irrumpunt, ipsum dominum a penetralibus extrahunt, & sumptis spoliis, attonitam familiam relinquentes abierunt. Hinc intra munitionem suam sese recipientes, miserandum hominem duro carceris ergastulo, adhibitis custodibus, recluserunt. Ibi per aliquod tempus demoratur, utpote cui, sublatis thesauris, pecunia ad redemptionem nulla suppetebat. Quartana solummodo die, duro & parco victu sumptuatus, durum captivitatis exsilium deplorabat. Longam denique custodiam indignantes adversarii, miserando homini cibum omnino abdicarunt. Jam vero fame attenuatus in varias cogitationes mente abducitur. Tum de beato patre nostro Audoëno animum illius mentio subintravit, qui in periculis & necessitate se invocantibus pro opitulatione subvenire non desinit, & sicut poëta ait, suspirans imoque trahens a pectore vocem, sic ait: O venerande pater Audoëne, o mœrentium consolatio & captivorum redemptio, quem in periculis constat neminem umquam inaniter invocasse, adesto huic miserrimo peccatori, quem dura ferri pondera, fames & squalor carceris cruciat sine causa.

[41] Ad vocem hominis lux infusa carceris tenebras depulit, [& arctæ custodiæ traditus,] & ecce sacerdotalis quædam vultu igneo & habitu niveo veneranda persona cum uno ejusdem ordinis ministro homini adstitit, Quid, inquiens, vir miserande, fratrem Audoënum sic inclamasti? Cui ille; Tune es, inquit, pater Audoënus, qui hunc miserum captivum intra septa carceris exaudire dignatus es? Quis ego sum, aut quem parentum meorum constat hoc promeruisse, ut miserum filium intra exsilii hujus ærumnas visitares? Si tu ipse es, Pater sancte, miserere supplici tuo, & de præsenti ergastulo eductum restitue me natis & familiæ desolatæ, cui ad spem redemptionis suffragia nulla occurrunt in tam rebus adversis. Cui Heros; Ecce, inquit, ni hæsitas, ecce catenæ, ecce manicæ ferreæ & compedes tibi solvuntur, & ostium carceris apertum, nullum tibi ad effugii libertatem obstaculum infert. Ecce me socium & ducem itineris habes. Sic ait; at ille omnia tuta timens, Audio te, inquit, Pater; sed vehementer timeo mihi ab his, quos circa me cernis invisas servare excubias, ne & ipsi ad sonum vocis excitati solutam ferri machinam in me vindicibus pœnis expendant.

[42] Ita diffidentiam viri indignatus Heros sese in auras tenues recepit. [implorata S. Audoëni ope,] Timens ille, ne ad fugæ studium fraudem fecisse hujusmodi accusaretur, prævenit accusationem, custodes evocat, monstrat vincula & ostia reserata. Expergefacti carcerarii, facto impetu, assurgunt. Alii raptim ad ostia currunt; alii hominem raptum ferro durius adstringunt. Sequenti denique nocte, dum urgente fame & ferro Patronum suum reclamaret, ecce iterum indulgentissimus Pater in eadem effigie adstans, hominem de hesterna diffidentia increpat, confortat iterum ad fugam, vincula, ut primum, & ostia pandit reserata. Sed quid bruto animali proderat toties ostensa libertatis via? Cunctata namque digressione, Sanctus iterum abscessit. Custodes nec minus excitati hominem patratæ fraudis reum accusantes, triplicato ferri pondere constringunt.

[43] Tertia vero die cum sol meridiano fervore medium centrum teneret, [e carcere liberatur,] & custodes ante ostium aleari ludo intenti, captivum jam desperatum observarent, ecce tertio Pater sanctus, qui licet offensus, semper tamen ad ignoscendum paratus; ecce, inquam, assistens, hominem paulo minaci fronte conterruit, ferrum omne comminuit, & fractis januis apprehensum de carcere eduxit, intuentibus custodibus, sed quid agebatur, nihil prorsus intelligentibus. Jam Sanctus discedens, hominem solum reliquit, qui ad ripam fluminis perveniens, dum transire cunctatur, ecce in ulteriori ripa videt præfatum Patris alumnum stantem, &, ne altioris alvei horreat undam, præmonentem: ad cujus nutum confortatus, qui natare numquam didicerat, sese in fluvium dedit, quem famulante unda evectum memoratus famulus stans in littore manu apprehensum ad se de aqua exstraxit, & hujusmodi alloquitur verbis: Ecce audituri sunt castri istius milites, captum suum effugisse, & mox e vestigio te persequentes, instabunt, si fas est, apprehendere. Tu vero ne timeas; occurret tibi homo quidam in proximo milliario, equo insidens, & militaribus armis accinctus. Tu quæcumque persuaserit, facere memor eris: nam is more militaris disciplinæ junctis tibi se ipsum contradet manibus: equum & arma addet miles novitius, de vita sua securus, de tua solicitus. Tu quis vel unde tibi veniat, quærere ne habeas: hos, quos persecutores dixi, ne formides: audient enim nuntium, cujus formidine retro versis in fugam vultibus, persequi te desistent.

[44] [& hostium insequentium manus mirabiliter evadit.] Sic fatus, hominem emisit in viam, quem resumpto effugio gradientem dum puellæ super ripam alvei lavandis vestibus insistentes conspicerent subinde restantem, subinde respicientem, animadvertunt hominem elapsum, ad fugæ latibula festinantem: quæ continuo garrulis vocibus ad viros castrenses succlamare cœperunt dicentes, captum suum, corruptis custodibus, evasisse, & ni ocyus persequantur, nequaquam ultra capiendum fore c … Mox conscensis equis milites hominem cursu rapido insequuntur, jam spe atque ambitione ad pœnalem carcerem iterum pertrahendum; cum ecce vir ignoti generis spumeo equo & armis, ut ad monomachiam armatus, fugienti occurrit, cui sic ait: Ecce venio tibi [auxilio.] Si me recipis, habes hominem veteris militiæ disciplinis egregie instructum, & qui, periculis instantibus, deserere nesciat dominum suum. Licet tibi, quantum video, pericula calcatenus d incumbant, tu tamen ne trepida: ecce tibi equus & arma. His fultus evasisse te hodie lætaberis cuncta hostilia arma. Nec mora, recepto homine, sumptisque armis, equum impiger ascendit, qui calcaribus adactus saltum usque ad locum dedit. Hinc cursu arrepto, persequentium intuitum adeo fefellit, ut, quo abiisset, quo se recepisset, penitus nescirent. Verumtamen de insidiis in proximo saltu latentibus audito nuntio, periculosum sibi transitum formidantes, retrogrado cursu arrepto, qui aliena pericula machinabantur, sua evasisse gratulantur.

ANNOTATA.

a Porcinium hic significat locum, in quo degunt porci, quem veteres Latini proprie haram vel suile appellant.

b Suspicor, nomen hujus Comitatus ab auctore vel amanuensi luxatum esse: nam Comitatum similis aut vicinæ appellationis nusquam inveni.

c Hic sequebatur inutilis & obscura comparatio istarum feminarum cum ancilla ostiaria, quæ S. Petrum prodidit. Sed cum periodus illa adeo corrupta esset, ut non posset intelligi, eam punctis explevi.

d Calcatenus hoc loco videtur esse adverbium, quasi dicas calce vel calcaneo tenus.

CAPUT IV.
Puero muto obtenta loquela, mulieri paralyticæ reddita sanitas, & duorum, Sanctum injuria afficientium, punitio.

VII.

Cum ex umbra sacri feretri, quo sanctissimi Patris nostri reliquiæ clausæ tenentur, [Puer mutus loquelam obtinet,] audio virtutem ægris infusam corporibus, tum vero mihi videor videre infirmos in plateis ex umbra Petri Apostoli haurire optatam opem salutis. Septennem puerum mutum a nativitate parentes ad oratorium beati Audoëni olim forte perducebant. Instabant forte dies lætaniarum a, quibus ex divinis oraculis ad loca orationum cum crucibus & dominicis signis procedere omnis Gallicana assuescit ecclesia. Nos ex antiqua observatione, quarta, quæ Dominicam Ascensionis diem præcedit, feria cum venerando Patris nostri corpore ad ecclesiam beati Michaëlis, quæ in proximo montis vertice consistit, incedebamus. Necdum medium itineris spatium confeceramus, & ecce memoratus puer, mox ut sacri feretri umbram attigit, linguæ resolutis nexibus, vocem cum prece hujusmodi in altum emisit: Sancte Audoëne, miserere mei. Parentes vero de insperatæ salutis beneficio, lætitia & admiratione consternati, nobis sciscitantibus, cum juramento protestati sunt, se ante hunc ipsum diem verbum ex illius ore numquam audiisse.

VIII.

[46] Adolescens quidam ex pago Constantinensi b fuerat oriundus, [& rusticus,] in quo, quod sanguinis non acquisierat generosa nobilitas, acquisivit miserandi eventus calamitas, ut qui tantum inter vicinos erat notus, apud externos fieret notissimus. De hoc recenti memoria ferebatur, quod fulminis ictu contactus periculosæ fuisset obnoxius passioni pro eo, quod diem festum sancti Audoëni, quem ex edicto sacerdotis tota parochia veneranter celebrabat, solus ipse observare contempserat: quod quidem vana vulgi adinventione confectum nos arbitrantes, ad credendum hortari nemo potuit, donec præsenti visu præustæ carnis stigmata in corpore hominis conspicati sumus: quo nimirum in facto, ex quanto de occulta Domini dispensatione conjicere homini datur, geminam miserentis Dei causam agnovimus, id est, ut reus ad vitam servatus, reatus sui culpam pœnitendo expiaret, & ut hoc genus incendii timorem aliis incuteret, ne contemnentes verba sacerdotum, simili judicio punirentur, quoties de pace & communis patriæ salute, sed & de honore Sanctorum & electorum Dei (quæ vere gloria est Domini) quoties, inquam, ad eos salutaria monita ipsi expendunt sacerdotes. Porro fuit semper & erit in plebe Christianæ religionis hæc ista consuetudo, ut dies festos Sanctorum solenniter studeant observare, scilicet ut per hos ab opere servili & occupatione secularis negotii abstinere debeant, ut & ecclesiam Domini expeditius frequentare, & per orationum instantiam horum, quorum memoria agitur, Sanctorum patrocinia valeant impetrare.

[47] Res, de qua agitur, sic quidem est. Evoluto namque tempore, imminebat celeberrima dies, qua verus Israël & vir Apostolicus Audoënus de ergastulo carnis ad supernam Jerusalem animam sanctam, [qui festum S. Audoëni] lætantibus angelis, emiserat. Est in supra memorato pago villa, quam vulgo c … nominant, in qua Sancti in honorem dicata constat ecclesia. In hac quinto ante festum die, quæ erat Dominica, dum sacerdos infusam plebem moneret venturum diem digno cultu prævenire & instantem præcordialiter celebrare, ecce inter alios præfatus ille adstabat adolescens: hic fœnum paulo ante sectum forte per agrum ad solem consparserat; de quo noctu factum illi damnum tellus paulo nuda monstrabat, & jam dies illuxerat, quo a laborandi exercitio vacare homines sacerdos mandaverat.

[48] [laborando violaverat,] At rusticus damni sibi facti immodico dolore efferatus, convocata familia, cœpit labori miserandus insistere; nec reputans sanctum diem, vehementer adeo perstitit, donec quod residuum fuerat undique congestum in duos cumulos fœnum exposuit; ipse ad custodiam fœni sui proxima nocte arctius incubuit, cum tertia noctis vigilia ipsum repentinus horror malignorum invasit spirituum, simili fremitu teterrimorum equorum, qui oculis flammantibus, dentibus stridore horribili frendentibus, facto impetu, illum invadunt, quem duro pectorum impulsu, velut umbone ferreo, tundentes miserabiliter afficiunt; hinc dentibus arreptum, intra paleas provolutum relinquunt, & velut furore satiato, recedentes visi sunt intra patentes auras se immiscuisse.

[49] [ac ideo fulmine tactus fuerat,] Vix monstruosa turba abscesserat, & ecce immensa scississimi aëris coruscatio subsecuta est, cum qua desuper emisso fulmine, miseranda hominem pœna corripuit, ex quo flammea lampas erumpens arentes paleas apprehendit. At vicini tali tempore insueto lucis fulgore & sono, viso incendio, consternati, stratis relictis, raptim festinant ad locum, & dum incendium luctantur exstinguere, unus eorum forte hominem recognovit, jam inter adlambentes flammas jacentem, quem, turba advocata, repertum trahit ab igne æstuante semivivum; quem ex nomine diligentius appellantes, & an se vivere sentiret, sciscitantes, responsum ab eo nihilo amplius, quam a mortuo audierunt; tantum a sede pectoris luctantis animæ pulsum tactu persentiunt.

[50] [facti pœnitens sanatur.] Stabat misera inter reliquum vulgus uxor, hominisque, feminei doloris amaritudine, aures fatigabat innocuas; ad cujus [voces cum] vix oculos graves juvenis adolescens attolleret, signo, quo poterat, cessare a fletu monebat uxorem. Hinc ad domum deportatus, dum per dies aliquot intra lectum ægritudinis decubuisset, voto se hujusmodi alligavit, ut, si refuso vigore incolumis beati Audoëni monasterium prævaluisset adire, pro emendatione commissi erroris, corporalis disciplinæ voluntarium subiret supplicium; sed & capitalem censum, quoad viveret, illi persolveret. Mirum, sed dictu jucundum! Vix votum verbo expleverat, & totius contusi corporis dolore sedato, ad necessaria peragenda convaluit officia. Mox ad sponsionem solvendam redditus sibi, cum duobus boni testimonii presbyteris & vicinis suis ad nos usque pervenit; per quos hæc ipsa, quæ dicta sunt, recognovimus; sed & nudato corpore hominis, fulminatæ carnis ustionem contemplati sumus.

IX.

[51] Instabant causæ, quibus episcoporum & abbatum provincialis conventus agebatur. [Mulier paralysi liberatur,] Locus huic præfinitus erat sub Cadomensi d territorio propter loci opportunitatem & frugum ubertatem. Huc Sanctorum corpora reliquiasque sacras convehi universorum consilio decretum fuerat, inter quos venerabilis pater noster Audoënus allatus fuerat. Fit ex tota regione confluentium populorum infinita multitudo; ibi de pace regni & statu reipublicæ varia per biduum consilia trahuntur, repugnantibus plerisque, quibus ex discordia publica victum rapinæ spes promiserat. Sed præponderabant consilia bonorum, quibus pax & quies publica placebat. Fit igitur in medio de pace jusjurandum. Gaudent omnes, & maxime agricolæ. Redeunt singuli ad castra sua, reportantes corpora Sanctorum intra tentoria sua. Factum est autem, cum venerandus pater Audoënus ad tabernaculum suum reportaretur, ecce mulier quædam, cui multos per annos, contractis membris, dira paralysis gressum negaverat, vilis aselli vehiculo deportata, inter confluentem turbam ante feretrum Sancti, bajulantibus viris, exponitur; ubi dum orationi paululum incubuisset, mox membrorum nexu soluto, miseranda in plantas erigitur; & quamvis nisu primo nutaret, mox firmo gressu non sine admiratione multorum regreditur, laudans Dominum, & reparatorem suum beatum Audoënum. Fit clamor & populi totius exultatio e.

XII.

[52] Fur quidam novis semper fraudibus insistens, ut vidit ab omni circumjacentis viciniæ plaga turbas frequentes ad locum prænominatum confluere, [& fur] familiari arte nocendi socium se turbis itinerantibus applicuit. Erat in comitatu vulgaris turbæ non modica multitudo, inter quam presbyter medius ibat, portans secum aliquas rerum sarcinulas, & quæ usibus suis infra dies concilii videbantur necessaria. Hunc ad cavendas fraudes minime perspicacem advertens fur ille nequissimus attentare callide cœpit, indignum dicens, tantum sacerdotem sub fervore diei præsertim inter tot turbas solum rerum fasce gravari, exhibens se socium & clientem ad subvehendas, si velit, rerum sarcinulas usque ad terminum loci; at vero presbyter nihil illi sane credens, onus ad horam deponere noluit. Transmisso autem duorum millium spatio, iterum hic presbyterum causatur, frustra oneris injuria fatigari, cum ipse socialis laboris onus subire paratus sit.

[53] Tandem importunitate suasoria eblanditus presbyter lineam telam, [qui sacerdoti sarcinam subduxerat,] quam venalem nundinis inferebat, simul cum aliis rebus homini imposuit. Ille dum paulo longius a loco, quo tendebat, adhuc distaret, sauguinarium f fidelem se simulans, a presbytero sejungi non audebat. Ut autem ad locum ventum est, repente se vulgaribus turbis cum sarcinis immiscuit, & sic celeri fuga presbyterum, sursum deorsum cursitantem elusit. Diversorium quoddam denique latiturus introgressus, vili satis pretio alieni laboris guarnamentum g vendidit, tres, ut postmodum ipse fatebatur, ex eo solidos sumens, cum his ad oratorium Sancti properanter accedit infelix, non reputans, quantam Sanctis Dei infert injuriam, qui sua patrocinia requirentes perturbare non metuit. Audiant sane patrati flagitii formidabile exemplum illi, qui peregrinos & ad ecclesiam Dei properantes incursare aut spoliare nituntur.

[54] Mox sane ut primum tabernaculi limen sacrilegis pedibus attigit, [contractione membrorum punitur,] repente brachiis & cruribus contractis, in terram miser ille corruit, stupentibus cunctis ignotæ rei miraculo, & maxime monachis de portento hujusmodi turbatis, quod numquam simile hujus accidisse meminerant, dum beato Audoëno familiare semper fuerat languentibus præstare salutem; sanis vero numquam inferre ægritudinem. Super hoc non parva illis inerat trepidatio, quod hominem paule ante incolumem venisse audierant, nunc infra tabernaculum patris Audoëni repentina clade percussum conspiciunt. Hic unus ex Fratribus de adverso rei eventu, metu & indignatione permotus, cum vidisset circumstantem populum vario murmure consternari, conversus ad feretrum, quo sacri corporis reliquiæ servabantur, preces cum lacrymis effudit.

[55] [suumque peccatum confessus sanitati restituitur.] Dehinc hominem talibus verbis increpans, ait: Quid, miserande juvenis, egisse te præsentis morbi animadversio accusat? Cujus facinoris conscius Patris nostri tabernaculum subintrare præsumpseras? Ecce pedes & crura, ecce manus & brachia, nervis contractis, rigentia, sceleris occulti capitale crimen accusant. Si collisi corporis medelam, si delicti veniam poscis, confiteri non erubescas, quod rea celat conscientia: nam reati pura confessio, reparati vigoris fit salutifera portio. Facile id præstare est Audoëno, si pestis occultæ aperiatur magnitudo. Sic infelix dolore & pudore confusus, velit nolit, in medium profert, qualiter presbyterum ad oratorium sancti Patris venientem commissis rebus fraudaverat, & quod adhuc iniquitatis pretium penes se habeat; subjiciens etiam, quod ea quoque intentione advenerat, ut, si posset, incautis hominibus inter orandum loculos suos furali ferro substringat. Ita confessus, promittit, se ab hujusmodi nequitiæ arte cessare. Mox Fratribus in orationem prostratis, miro modo miser ille, resolutis artubus, in pedes assurgit salvus & incolumis.

ANNOTATA.

a Id est dies Rogationum, quibus Litaniæ recitantur.

b Pagus Constantinensis vel Constantinus in Normannia, vulgo le Coutantin, ab urbe primaria Constantia nomen accepit, ut Valesius in Notitia Galliarum pag. 156 pluribus explicat.

c Nomen hujus villæ in apographo nostro omissumest, & propterea loco illius puncta posuimus.

d In Commentario prævio num. 50 de duplici concilio Cadomensi mentionem fecimus, ubi etiam tempus hujus translationis ex Mabillonio verosimiliter indicavimus.

e Hic in apographo nostro non occurrunt duo miracula, quæ tamen in titulis capitum assignantur.

f Quamvis hæc vox alibi jumentum vel asinum significet, tamen hic eadem homo sarcinis onustus designatur, ut manifestum est.

g Guarnimentum vel garnimentum, Gallice garniture d' habit, ornatum cuivis rei convenientem significat, ut in recuso Cangii Glossario fusius exponitur.

CAPUT V.
Fures ope Sancti deprehenduntur, cæcus illuminatur, & duo muti usum loquelæ obtinent.

XIII.

Bajocennis a quidam haud ignobilis familiæ vir, [Nummi a fure surrepti] patrocinia sancti Patris nostri requisiturus, dum ad oratorium, quo beatus Christi confessor quiescebat, pervenisset, sumptis de pera sua duobus argenteis, super mensam altaris emisit; dehinc orationi incubuit. Adstabat forte ibi latro perditissimus, contemplatus, si quem fraudibus suis locum aptum reperiat (siquidem præfatus vir peram negligenter opertam dimiserat) hic fallendi artifex marsupium, in quo nummorum bis deni solidi servabantur, mordaci ferro succidit, & intra caligas absconditos tenens, sese furtim a loco subripuit. Hinc se in pedes mittens, dum furto lætatus inani tentaret effugere, quodam Dei judicio retentus, errabundo vestigio ad hospitium viri ignoranter divertit. Intelligens vero se non recte divertisse, resumpta fuga, tentabat alio secedere: rursus cum se longius secessisse arbitraretur, ad hospitium viri iterum se redisse deprehendit. Tertio nihilominus fuga repetita, dum longius suspectam viciniam satis effugisse putaret, advertit se intra septa memorati hospitii itidem occlusum, infelix nescius, se divino judicio coarctari.

[57] Interea vir ille ante feretrum sancti Audoëni recentis damni clamosam querimoniam depromebat. [mirabiliter recuperantur,] Cum sublatæ pecuniæ indicia nulla reperisset, desperata inventione, ad hospitium indignatus regreditur non sine aliquantula derogatione Patris nostri, quod homines sua patrocinia requirentes pateretur furibus attentari. Introgressus igitur hospitale diversorium, videt hominem solitarium otiose stantem; non tamen intelligit patratæ fraudis ministrum. Verum iratus famulus, quod externos homines admitterentur intra hospitium commorari (quippe qui nesciat bonos a malis secernere) conversus ad hominem, causam stationis inquirit. Qui cum trepido ore, vultu pallenti, vix responsum ederet, deprehendit, non esse fidelem. Verum dum arctius interrogando persisteret, & ille conscientia reus hæsitaret, apprehensum hominem increpitans cœpit impingere: quo in facto illud contigit memorabile, quod ea ipsa dextra, qua argenteos ad mensam Patris obtulerat, ea ipsa marsupium cum pecunia attrectando persensit, & sinu extractum thesaurum, quem amiserat, recognovit, cum quo ad oratorium lætabundus accurrit, Deo & patri Audoëno gratias agens.

XIV.

[58] Est locus infra Bajocensem diœcesim quatuor a Cadomo millibus distans, [puer cæcus illuminatur,] quem certis de causis veteres coloni Ros appellari voluerunt. In hoc ecclesia longo ex tempore constructa necdum consecrationis signaculum chrismale perceperat. Ad hanc igitur consecrationis gratiam processuri statione multa, castra movemus. Necdum spatium Cadomensis vici medium confeceramus, & ecce legatus missus a Guillelmo b Comite, qui tunc temporis regni istius monarchiam tenebat, equo insidens, ut subsisteremus ex verbis senioris inclamavit, dum ipse Comes properatis causis, quibus occupatus tenebatur, in occursum nobis properaret, volens videlicet corpus sanctum, si fas est, propriis ulnis usque ad terminum loci portare. Nobis vero opinantibus, se Sanctum velle quibuslibet donativis honorare, & hac de causa remorantibus, puer quidam septem, ut putabatur, annorum cæcus illuc adducitur, quem cæcum ab infantia se nosse vicinia omnis tenebat. Hunc introducentes, dum ut oraret instantius præmonerent c … & quiesceret, mox discussa cæcitatis nebula, puer adstantem plebem circumspicere cœpit, & in laudem Sancti erumpens, clare se videre, populo congratulante & laudante, proclamavit. Mox qui ductu alieno convenerat, ad propria sine ductore remeavit.

XV.

[59] Ad præfatum denique vicum, in quo dedicanda ecclesia scilicet erat, [& duo muti] pervenientes, quia diei non multum supererat, solum quæ reficiendis corporibus fuerant necessaria, pro suo quisque officio instanter curabamus. Expletis tandem his, quæ diurnæ pensionis ordo & ratio postularat, recreatos somno placidiore artus ad crastina officia repræsentamus. Sed inter agendum miserandus quidam vir inter suos honorabilis ad dedicationem loci conveniens, hominem mutum, quem pro remuneratione futura inter domesticos vernulas nutrierat, secum adduxerat, si forte linguæ ipsius silentia mutæ solvere beatus Audoënus dignaretur. Quid plura? Mutus nobiscum inter sacra officia salutis eventum exspectans, separari a nobis nec ad horam patiebatur. Ventum est ad oblationem, & ecce populus, cujus innumerabilis multitudo undecumque eo convenerat oblaturus, vim grandem nobis inferebat, adeo ut stationis nobis locus in tota basilica, turba imprimente, nullus relinqueretur: propter quod in posteriorem partem altaris cum præfato muto sedem satis angustam comperimus. Hic mutum nobis, ut oraret, hortantibus, in se ipsum multo adnisu angustiabatur; sed nondum venerat hora resolutionis ipsius.

[60] [loquelam impetrant.] Contigit interea, ut mulier unicum filium itidem mutum illuc deferret; quæ cum pro nati salute instanter oraret, puer ex feretro rutilantis auri splendorem conspiciens, conversus ad matrem verbis quamlibet teneris & manu protenta, ut inspiceret, hortabatur; gratulantibus, qui aderant, & exclamantibus, quod puer tenera verba formaret. Dum omnis in laudes Dei & patris Audoëni ecclesia personaret, ecce, qui prior advenerat, mutus inter confertum populum eluctatus ante sanctum corpus cum lacrymis prosternitur. Quid ultra? Mox instaurato linguæ & oris officio, cum ceteris & ipse Deum & patrem nostrum Audoënum verbis exultantibus magnificavit.

XVI.

[61] Mater familias quæ oratura beati Patris nostri patrocinia reviserat, [Astutus fur,] cum comitatu suo redibat; quam dum ferventior æstus mutare habitum coëgisset, ecce fur quidam fallendi arte instructus, repente pelliceam, quam sibi mulier subtraxerat, sociis alio intentis, arripiens, sub chlamyde sua occultavit, & sic comitatus euntes simpliciter progrediebatur. [Illa] nihil suspicans doli, putabat penes se habere, quod nequitiæ artifex asportabat. Processerat aliquantulum rememorans signa & mirabilia, quæ Christi Confessor eximius recens ostenderat; cum primum mulier animadvertit, pelliceam sibi castratam; quæ mox femineo clamore in altum emisso, socias publica cœpit voce incusare, quod fraudis illatæ consciæ forent: quod illæ econtra abnegantes, & se innoxias fraudis objectæ cum juramento profitentes, recurrere ad oratorium studio reclamandi inter se deliberant. Ibi mulier beatum Audoënum querulosis vocabulis & femineo ululatu incusabat, quod ad se venientibus fraudem inferri permiserat. Ibi socii verecundia & pudore confusi, Quid, inquiunt, venerande Pater, quid dicimus signa & virtutes tuas nobis profuturas, cum sic a loco sanctæ memoriæ tuæ confusi regredimur & spoliati? Numquid nobis multo magis opportunum erat singulis intra tuguria se sua continere, & rebus necessariis intendere, quam hæc solennia hodie spectacula invisere, ubi latronum insidiis turba innoxia patuisset. O Pater, ubi sunt virtutes tuæ, ubi certe virtutum magnalia, si sic perfidus latro hodie impune nos illuserit?

[62] Stabat inter ceteros, quibus castrorum custodia fuerat mandata, [qui mulieri reliquias S. Audoëni visitanti] adolescens quidam, qui dum consolari mulierem niteretur, exaggerabat potius, quam lenisset lamentabilem querimoniam ipsius; Quid, inquiens, profuturum tibi credis, mater, importunis vocibus innocuas auras fatigare, cum nimirum fur perditissimus ad remotiores jam latebras se contulit, aut fortasse irrevocabilis fugæ iter arreptum accelerare non tardat, dum vos clamosis vocabulis causas hic replicatis inanes. Propius alter assistens, Si quid veri mens mihi præsagit, inquit, longum [non] lætabitur patrata fraude fugitivus prædo: spero enim, ut quocumque se vertat, ad offensam patris Audoëni reum suum sic effugere terra hodie non sustineat, quin ad publica spectacula sacrilegi furti auctorem producat.

[63] His dictis, mulier resumpto comitatu suo ad propria non sine lacrymabili questu remeare cœpit. [aliquid surripuerat,] At vir interea fraudulentus ceteris turbis, quæ ad diversoria sua tendere festinabant, præeuntibus sese immiscuit, & cum his aliquantulum processit. Jam se omnia pericula evasisse putabat, cum divinorum operum signa recentia mutuo sermone recitantes, ad quoddam quadrivium pervenerunt, in quo ceteris libere transeuntibus, sensit se miser divino nutu teneri, & quasi altius terræ infixus, velit nolit, stare immobilis cogebatur; quid tamen ageretur, diu multumque luctatus, proficisci ultra non valebat. Retrogrado etiam cursu tentabat effugere; nihil tamen amplius proficiebat. Remorantibus sociis & percunctantibus, quid tardaret; ille multa dissimulatione, quid sibi evenisset, celabat dicens: Ite, fratres, cum bono; quia ego imprudenter egisse me recognosco, quod vicinos comites meos, cum quibus adveneram, post me relinquo, quibus fidem dederam, ne incomitatos relinquerem.

[64] Facile his persuasum est. Illis autem abeuntibus, fur solus relinquitur conscius, [in via hæret immobilis] se audacis flagitii vindice pœna coarctari. Resumit tamen inane luctaminis certamen. Spirat, versatur hinc ad dextram, hinc ad sinistram, si forte libera detur abeundi potestas, sed nihilo minus dimoveri a loco miserandus prævalebat. Quærunt supervenientes viatores unus post alterum causam stationis. Ille, vicinis remorantibus, socialis itineris propositum se servare fallendi artifex mentiebatur. Jam longe reductis post tergum oculis vidit mulierem cum comitatu suo advenientem; & incertus, quid ageret, quo se verteret, tandem oculis superinducto caputio & facie velata solotenus occumbere meditabatur, ut vel sic tamquam dormiens ex lassitudine a prætereuntibus negligeretur. Sed quid tibi, miserande, fraus & mille formis astutia prodesse poterunt? Num tibi dictum aliquando memineras; quia non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum?

[65] [& culpam suam fateri cogitur.] Sic diu miser eluctatus, cum nulla arte dissimulandi se incurvare aut declinare valuisset (quippe qui tamquam stipes rigidus omnium visibus patuisset) ecce supervenit mulier cum suo comitatu & mirabatur, quod hominem hærentem & otiosum conspicerent, & causam protinus percunctari cœperunt; quem cum pallenti vultu, ore tremulo, gelido ab intimis sudore, hærere in verbis singulis singultu quatiente adverterent, clamant, non de nihilo esse, quod sic palleret, quod responsum nisi tremulis verbis edere nequeat; sed magni criminis conscium, pœnis vindicibus obnoxium his testimoniis comprobari. Hunc unus ex illis injecta manu apprehendens, sensit sub furtiva chlamyde occultum indumentum, quod jam desperati quærere desierant. Videns latro, quod fraudis occultæ reatum celare ultra non posset, erroris veniam poscit, culpam fatetur, & sic mulieri, quod suum erat, restituit: quod mulier respiciens, quia Dei munere & virtute sancti Audoëni familiare damnum sibi restitutum agnovit, latronem pro Dei honore impunitum abire permisit.

ANNOTATA.

a Per Bajocennem intelligo civem Bajocensem, quem etiam Pommerayus in Historia abbatiæ S. Audoëni lib. 1 cap. 23 Gallice un homme de Bayeux appellat. Porro situm hujus urbis supra in Annotatis assignavimus.

b Ex tempore conjicio, hic sermonem esse de Guilielmo II istius nominis Duce Normanniæ, qui sæpius Cadomi commorabatur, & anno 1087 obiit.

c Hic puncta posui pro participio monentibus, quod totam periodum corrumpebat.

ALIA MIRACULA
auctore anonymo,
Ex eodem apographo Rothomagensi, quod P. Flouetus anno 1644 ad Majores nostros misit.

Dado vel Audoënus ep. Rothomagi in Normannia (S.)

BHL Number: 0761

[Mulier graviter læsa statim sanatur,] Quidam aliquando præsul Laudunensis a cum ejusdem loci defensorem, orta inter eos discordia, debellaret, militaris acies Condatense oppidum violenter adiit, & prædam ex illo innumeram capit. Ea tempestate quidam ex nostris senioribus, vocabulo Henricus, ibidem morabatur; cujus atrociter milites curtem ingressi, omnia quæ ibi reperiunt animalia distrahunt. Prædictus vero monachus, in quantum poterat, vernaculorum manu eorum improbæ rapacitati obsistebat. Tunc unus audacior ceteris ferro, quod tenebat, eum perimere voluit; qui ocyus ad beati Audoëni ecclesiam confugit. Ille dæmonico furore persuasus monachum usque ad oratorium perniciter insequitur. Cumque eum coram altari vidisset, lanceam manu arreptam vehementer contorsit, & cujusdam mulieris, casu illic assistentis, brachium transverberavit; sed monachum ferire non valuit. Illa, gravi accepto vulnere, sub ipsa ferri avulsione multum quidem stillavit cruoris; sed mirabili virtute beati Confessoris nihil exinde pertulit doloris: nam post paululum, recedentibus adversariis, ad textrinum opus, quod paulo ante omiserat, rediit, & pristinum ita cœpit officium exercere, acsi nullam læsionem accepisset in corpore.

[2] In eadem villa quædam vidua unicum habebat filium, [& vidua filium captivum recipit,] quem cum in expeditione ab hostibus captum & catenis vinctum, fama volitante, comperisset, vehementissimo cordis dolore saucia, complosis manibus sparsisque crinibus, ad beati Audoëni ecclesiam, quæ illic sita est, citius accurrit, & quasi viventi homini illudens, talia improperare cœpit: O sancte Audoëne, quid egisti? O senex, cur ita obdormisti? Cur mei uteri unicum pignus in captivitatem abduci permisisti? Redde mihi, obsecro, redde mihi filium meum, meæ senectutis baculum, unicum vitæ præsentis solatium. His & hujusmodi questibus & femineo perstrepens ululatu, scopis & fustibus altare cædebat, & totis nisibus beati Pontificis clementiam exorabat. Nec mora, piissimus, & super mel & favum omnibus se invocantibus in veritate dulcissimus Confessor, doloris miseræ mulieris misertus, ejus filium carcerali custodiæ mancipatum a compedibus & boiis, quibus durissime erat constrictus, absolvit, & salvum atque incolumem matri restituit, quem sine pretio vel quolibet pacto divina virtute per beatum Audoënum a captivitate redemptum cognoscens, illico præfatum adiit monasterium, innumera persolvens munia gratiarum.

[3] In Orientali Francia, quæ Lotharingia nuncupatur, est fiscus, [duoque viri Sanctum contumelia afficientes] quem beatus Audoënus, adhuc in hac luce positus, loco contulit, ubi, Deo disponente, requiescit, cespite spatiosus, pratis & pascuis pecorum opulentus, amœno etiam fonte irriguus, & ejusdem sancti Præsulis nomine insignitus. Hunc quidam ejus loci [tenens] primatum, obliquo livoris zelo succensus, tyrannico more sibi vendicabat, & ejusdem terræ accolis violentiam ingerebat. Tunc monachus, qui venerandi abbatis Henrici b jussu eidem loco præerat, tantæ præsumptionis virum adiit; modeste requisivit, cur ita superbe ageret, & rebus servorum Dei calumniam inferret; præsertim cum cunctis, qui majores erant, illic commanentibus absque ullius quæstionis scrupulo notissimum foret, a priscis temporibus illam possessionem sancti Audoëni fuisse, ipsum fontem ejus semper nuncupatum nomine. Ad hæc ille majoris iracundiæ stimulis agitatus, & elationis typo inflatus; Quid ad vos, inquit, o monachi, pertinet mea possessio? Per caput hoc juro, & per oculum istum, quia non amodo fiscus vel fontana sancti Audoëni dicetur, sed Herluini (sic enim vocabatur.) Vix verbum superbus edidit, & ecce perjuri oculus, a capite excussus, longius exsiliit, sicque confusus domum rediit, notam ferens perjurii. Hoc jaculo divinæ ultionis [cognito, nec ipse] nec ulterius quilibet ipsam hereditatem invadere præsumpsit; sed libera & quieta permansit.

[4] Apud Constantinopoleam urbem dum quidam nostræ gentis homo beati Audoëni miracula, [divinitus pumuntur.] quibus tota refulget Neustria, in conspectu imperatoris c & optimatum ejus recitaret, & ejus mellifluum nomen sæpius iteraret, quidam ejusdem terræ indigena, diaboli agitatus invidia, temerario cœpit ore garrire, & ita canino dente blasphemando exprobrare: Hoc, inquit, quod dicis, futile est & vacuum, nec alicujus Sancti vocabulum. Cumque his & hujusmodi verbis beati Pontificis famam laceraret, non diu exspectatus a judice, illico horrendam pœnam subiit vindictæ: nam in conspectu omnium, qui aderant, terribili judicio Dei omnipotentis, cujus Audoënus amore fruitur speciali, extemplo miser & infelix medius crepuit, & disrupta sunt omnia viscera contumacis ad terrorem præsentium & cautelam futurorum; sicque merito Arrianæ ultionis sortitur sententiam, qui illius perfidi in Sanctum Dei non timuit insectari blasphemiam.

[5] [Alii diverso loco] In Apuliæ provincia urbe, quæ Andra d dicitur, quidam civium prolixa ægritudine dissolutus, lecto decumbebat, qui omnium pene membrorum vigorem amiserat, adeo ut nec cibum capere, nec se ab altero in alterum latus convertere nisi aliorum manibus & cum linteo ac gravi labore valeret. Hic a Normannis, qui eamdem patriam prospero bellorum eventu sibi subactam feliciter incolunt, beati Audoëni miraculorum insignia non perfunctorio auditu conceperat. Unde quadam die, omnibus, qui sibi aderant, foras egressis, utpote tædio affectis pro tam morosa decubatione ægroti, memor nostri patroni paululum respiravit, & secum tacitus hujusmodi precem fudit: O sancte Audoëne, si vera sunt, quæ de te audivi, obtine mihi a Deo remedium sanitatis, quatenus ex hoc languore convalescens, tuæ glorificationis aulam adire & cælesti medico gratiam debitam valeam referre.

[6] [ac tempore] O beati Confessoris gloria, & dapsilis erga omnes munificentia! Extemplo enim æger melioratus se in latus alterum commutavit, & vernaculis domus ex more venientibus atque hoc ipsum mirantibus cibum sibi afferre præcepit, causamque salutis aperiens, quod melius haberet, indicavit. Denique renovatis artubus, & totius corporis reformatis viribus, pristinæ incolumitati perfecte reparatur. Inde suæ memor sponsionis, occiduæ regionis iter arripiens, transcensis Alpibus, Normanniæ metropolim Rothomagum pervenit, & beati Audoëni ecclesiam adiit, ubi solotenus prostratus, tanto enixius preces fudit, vota gratiarum persolvit, quanto longioris viæ spatium emensus, sui desiderii effectum obtinere promeruit. Qui ab abbate loci & Fratribus caritative retentus, paululum ibi diuturni itineris laborem relevavit, & sic cum gaudio ad propria remeavit. Enimvero sæpius Normannos levitatis & insolentiæ arguebat, cur scilicet proprium ac specialem patronum beatum Audoënum deserentes, alienam terram incolerent, & a tanti Patris gremio remoti longius evagarentur.

[7] [in variis morbis] In eadem urbe metropoli, in qua sanctissimi pontificis Audoëni corpus requiescit, erat puella ab exordio suæ ætatis curva, & ita penitus contracta membris, ut ab inferiori parte præmortua, scabellorum adminiculis per terram reperet, & sursum respicere aut erigi omnino non valeret. Hæc cujusdam matronæ, Adeledis nomine, eleemosyna alebatur, & unici germani solatio utcumque sustentabatur. Cum autem, respectu divinæ miserationis, affuisset tempus ejus curationis, imminente die festiva, & cuncto occiduæ regionis populo celeberrima, pro beatissimi Audoëni depositione sanctissima, in vigiliis ejusdem solennitatis fidelium turbis se immiscuit, & nisu, quo valuit, ad beati Confessoris limina reptando se protraxit. Ubi vero sacri templi valvas attigit, oscula devote fixit, gloriosi Antistitis nomen flebili voce inclamavit, illico virtutem Dei in se persensit: nam nervorum resolutis nexibus, receptis omni corpore viribus, paulatim se a pavimento surrigens in pedes constitit, ac, omni spectante turba, incolumi gressu ecclesiam intravit, ante aram sanctissimi Confessoris gratiarum munera persolvit, & sic cum gaudio ad propria remeavit. Et quia pene nulli erat incognita civium, ob pristinæ calamitatis eventum, tot hujus sunt testes miraculi, quot ejusdem habitatores urbis.

[8] Cujusdam hominis erant tres filii, quorum primus adolescentiæ ævum excesserat; [ac periculis] secundus pueritiæ annos implebat; tertius vero in cunis adhuc vagiebat. Accidit autem, ut quadam die pater materque eorum mercimonii causa longius irent, & duobus liberis minusculi curam injungerent. At vero major natu pro qualibet rei familiaris necessitudine paululum discessit, & minori fratri, ut parvulum servaret, præcepit: qui more puerili ludendi amore cum coævis suis foras exsiliens infantulum domi solum reliquit. Statim vero miserabili eventu porci domus penetralia irrumpunt, & parvulum suffocantes exstinguunt. Post parvum temporis interstitium ambo germani domum reversi pusillum a suibus cruentatum [suffocatumque] reperiunt, & nimio dolore perculsi graviter ingemiscunt.

[9] Denique parentum consulto ad pœnitentiæ remedia conversi, [opem S. Audoëni experiuntur,] jussi sunt a presbyteris, ut orationis causa Romam ad limina beatorum Apostolorum properarent, & tantæ ignaviæ reatum publica satisfactione abolere satagerent. Profecti itaque, in quodam saltu latronum insidias incurrunt, a quibus exspoliati, tanta cæde mactati sunt, ut alter eorum, qui major erat, in brevi vitam finiret; alter vero pugnis & sudibus in capite vehementer tunsus, audiendi pariter & loquendi officium amitteret, qui tandem confecto itinere ad propria regressus, post paucos dies pro suorum recuperatione sensuum, ad beati Audoëni clementiam confugit. Cumque in vicino [loco] aliquot diebus commaneret, quadam nocte gloriosus Præsul, pontificali redimitus infula, ei per visum apparuit, & pastorali baculo, quem manu gestabat, eum tangens; Surge, inquit, & sacram orationis domum ingrediens, ab ædituo templi aquam tibi dari benedictam postula: ex hac enim cum fide bibens, optatam percipies sanitatem. Tunc ille tam præclaro lætificatus oramate e, mane ad ecclesiam pergit, accitoque templi custode, signo, quo valuit, medicinalem aquam petiit, & accepit, statimque reseratis auribus, muta diu lingua in laudem prorupit Salvatoris, & ejus gloriosissimi Confessoris.

[10] Tempore Wilielmi inclyti regis f, cujus superius mentionem fecimus, [& per ejusdem reliquias,] supra titulatus abbas cœnobii beati Audoëni Nicolaus, divino fretus solamine, laudabili cultu & opere ecclesiam cœpit construere, tanti Patris condignam honore: ob cujus sumptus ædificationis, aliquos cum sacrarum capsula reliquiarum trans mare studuit destinare, qui hoc fidelium devotioni suggererent, quatenus spontanea voluntate aliqua ad templi fabricam munera offerrent. Legatis itaque, transmisso æquore, Anglorum fines ingressis, non tam ipsorum verbis, quam evidentibus signorum indiciis, extemplo sanctissimi gloria Confessoris omnibus innotuit: nam in urbe, quæ Anglice Colcestra g dicitur, quidam homo, nomine Lensius, de possessione beati Eadmundi martyris, contractis a nativitate cruribus, pedetentim sacra pignora prosecutus, divina virtute subito incolumis est effectus; ad cujus novitatem miraculi, velut ad spectaculum, populosæ civitatis confluentibus turbis, quidam puer, Godulphus nomine, a parentibus adductus, per beati Audoëni meritum, solutis linguæ retinaculis, loquendi recepit officium.

[11] [in Angliam translatas,] Quædam mulier, Godena nomine, de villa, quæ Colonia h vocatur, unius oculi lumine privata, & dextro pede ab utero clauda, obtentu præclari Antistitis, visus simul & gressus commoda adipisci promeruit. Altera quoque mulier, Ebdina nomine, quæ interno viscerum cruciatu torquebatur, & assiduo dolore graviter angebatur, ejusdem gloriosi Patroni nostri meritis perfectæ restituta est incolumitati. Ad urbem Liconiam i legatis advenientibus, cum unus ex eis sermone efficacior civibus salutaria proferret, & inter cetera speciatim mirifici Pastoris nostri insignia recitaret, quidam juvenis, ejusdem sedis episcopi, nomine Remigii, cubicularius, septem annorum utrisque adeo debilibus pedibus, ut non nisi duobus innitens baculis & cum labore uspiam progredi valeret, cum fide recta ad eos accessit, & sub locello reliquiarum decubuit; tum vocibus & suspiriis, tum gemitibus amaris beati Antistitis nomen invocabat, & ut suæ incommoditati adesset, importune exorabat; qui quoniam in petendo perstitit, precis suæ effectum obtinuit: nam in conspectu omnium eadem hora incolumis factus, cœpit incedere, & Deum mirabilem in Sanctis suis glorificare. Unde tot linguis, tot vocibus nostri Salvatoris ac dilecti sui Audoëni intonuit præconium, quot ibidem aderat numerus fidelium.

[12] [ibidem multi beneficia obtinent.] Quidam etiam dæmoniacus per eumdem piissimum Confessorem ipso die ab hoste maligno est liberatus. Castro, quod Clara k dicitur, dum quidam homo omnimodis contractus, qui semper plaustro vehebatur, sacris reliquiis munus offerret, illico erectus est virtute Dei omnipotentis in conspectu totius plebis. Interea cum in quamdam, cujus nomen excidit, villam sacrorum portitores, occumbente jam sole, divertissent, & hospitium in ea requirerent, nec impetrare valerent, quidam vir genere Flandrensis misertus eorum necessitatis ac laboris, eos benigne in domum suam recepit, & largam humanitatem præbuit, quod se postea egisse non pœnituit; sed Dominum Christum pro nobis factum pauperem & interdum hospitem in eis se suscepisse collibuit: nam recedentibus illis, judicio Dei omnipotentis eadem villa divino tota conflagravit incendio. Prope vero Flandritæ domorum habitacula ignis omnino non tetigit, quia famulis beati Audoëni caritative hospitalitatem exhibuit.

ANNOTATA.

a Laudunum, vulgo Laon Gallice dictum, est episcopalis urbs Galliæ sub archiepiscopo Rhemensi in provincia Insulæ Franciæ sita, quæ decem leucis in occasum æstivum ab urbe Rhemensi distat. Si auctor hunc præsulem Laudunensem nominasset, tempus hujus miraculi præterpropter indicare potuissemus.

b Pommerayus in jam sæpe memorata Historia abbatiæ lib. 3 cap. 6 asserit, abbatem Henricum, sub cujus regimine istud miraculum contigit, post vigilem viginti sex annorum gubernationem anno Christi 1032 exeunte vel anno 1033 ineunte obiisse.

c Si scriptor hunc imperatorem Constantinopolitanum nominasset, de tempore istius miraculi certiores essemus.

d Andra vel potius Andria fuit olim urbs Apuliæ Peucetiæ; nunc vero spectat ad regnum Neapolitanum in provincia Bariana, estque episcopalis sub archiepiscopo Tranensi.

e Orama vel horama est visio vel apparitio ex voce Græca ὅραμα, ut in Glossario Cangiano fusius licet videre.

f Is est Guilielmus vel Wilielmus II, Normanniæ Dux & Angliæ rex, ut patet ex ætate Nicolai Normanni abbatis, quam superius & in Commentario prævio assignavimus.

g Colcestria, vernacule Colchester, urbs Angliæ in provincia Essexiæ, quæ sex milliaribus ab ora maris Germanici distat.

h Etiam Colcestria olim dicta fuit Colonia, ut Camdenus in sua Britannia pag. 325 exponit his verbis: An a Colonia huc deducta, vel a Colno flumine nomen sit factum, Phœbus dixerit; a flumine malim ego, cum viderim oppidula plura illi imposita COLME dici &c. An hoc nomine Colonia unum ex istis oppidulis assignetur, Angli dicant.

i Opinor, hic indicari Lincolniam urbem Angliæ, quæ olim Lindum dicta fuit, ut apud Camdenum in Britannia pag. 404 fusius legi potest.

k Forsan hic indicatur locus, quem Baudrandus tomo 1 suæ Geographiæ pag. 276 sic describit: Clara, Claræ, vicus Angliæ in Suffolcia Comitatu, teste Camdeno, ad Sturam fluvium, & in ipso confinio Essexiæ Comitatus cum castro diruto.

DE S. GILDARDO PRESBYTERO,
LUPERCIACI IN TERRITORIO NIVERNENSI GALLIÆ,

Forte seculo VII.

Sylloge de loco, cultu, ætate, ac mendosis annuntiationibus.

Gildardus presb. Luperciaci in territorio Nivernensi Galliæ (S.)

AUCTORE J. P.

Nivernum, urbs Galliæ, vulgo Nevers, pluribus descripta apud nos fuit tomo III Augusti, [Variæ de Luperciaco vico] die XVI, pag. 295, occasione S. Aregii vel Arigii, qui episcopali ejusdem urbis cathedræ præfuit. In territorio autem Nivernensi locus est, qui vulgari lingua in mappa geographica Blaviana istius territorii seu Ducatus vocatur Leurcy le bourg; sed a Castellano in indice locorum ad Martyrologium universale, quod vulgavit, pag. 1040 Gallice scribitur Lurcy, Latine autem Luperciacum, ac ibidem distinguitur a Luperiaco, vulgo Lure, quod in tractu Nivernensi etiam ibi ponitur. Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum, Hic est, locus, inquit, in Æduorum finibus, Nivernensique diœcesi, ab urbe Niverno VI leugis distans, Cella SS. Gervasii & Protasii Cluniaco subjecta insignis, vicus non obscurus, murisque cinctus ex eorum numero, quos BURGOS vocitant, Leurcy le bourg nostris dictus. Luperciacum autem a Luperco vel Lupercio nomen accepit. Ex Luperciaco Loperciacum factum: ex Loperciaco, sublatis duabus litteris, Lorciacum: ex Lorciaco Leurcy o in eu converso; sicut allato exemplo alio id factum ostendit Valesius, & mox ita pergit:

[2] Paschalis PP. in litteris anno MCIX datis, & Ludovicus rex Francorum in litteris anno MCXIX scriptis Luperciacum nuncupant, [dantur notitiæ:] & cellis aut PRIORATIBUS ad Cluniacum pertinentibus illud adnumerant. Honorius PP. in litteris anni MCXXV, ante annos fere DL vulgari nomine jam tum usitato Leurci appellat. Fuit olim & prope Parisios vicus, Lupercianæ Latinis scriptoribus dictus: de quo nonnulla addit laudatus supra geographus. Verum hæc abunde sufficiunt ad notitiam loci, in quo noster Sanctus annuntiatur a nobis post Martyrologium novum Parisiense, de quo statim redibit sermo. Porro S. Gildardum merito accenseri a nobis catalogo hodierno aliorum Sanctorum, planum fiet ex iis, quæ de publica ipsius veneratione subnectimus.

[3] [publicus Sancti cultus] Inter Auctaria ad Usuardi Martyrologium a Sollerio nostro editum varii hoc die memorantur Fasti sacri, in quibus hic Sanctus annuntiatur una cum S. Patricio abbate, ac seorsim, de quo etiam agitur hodierno die. Ex codice Centulensi hæc recitantur in laudatis Auctariis: In territorio Nivernensi, sanctorum Patricii abbatis, & Gildardi presbyteri confessorum. Ex codice Victorino & Reginæ Sueciæ num. 130, ut ibidem signatur: In Galliis civitate Nivernis, sancti Gildardi presbyteri & confessoris. Ex codice Remensi SS. Timothei & Apollinaris: In territorio Nivernensi, sanctorum confessorum Patricii abbatis & Gildardi presbyteri. Ex Greveno: Gildardi, alias Gildeldi, presbyteri & confessoris. Ambo item Sancti isti exstant in Auctariis, quæ dicebam, ex cod. Reginæ Sueciæ num. 428, & in editione Lubeco-Coloniensi; sed in hac est Geldeldi: quos etiam refert Florarium nostrum Ms., ubi tamen pro Gildardi scribitur Geldardi. His adde Martyrologium Parisiense, anno 1727 editum, in quo inter addenda & emendanda pag. XII, ubi post annuntiationem, Nivernis, sancti Patricii abbatis &c., quæ erat data in isto Martyrologio ad diem XXIV Augusti, addenda præscribitur ista: Item in territorio ejusdem civitatis, castro Luperciaco, sancti Gildardi presbyteri, cujus nomine extitit intra diœcesim abbatia tempore Caroli Crassi imperatoris.

[4] [stabilitur,] Apud Labbeum in Hagiologio Franco-Galliæ, quod excerptum notatur ex antiquo Martyrologio abbatiæ S. Laurentii Bituricensis, tomo 2 Novæ bibliothecæ manuscriptorum librorum pag. 702 etiam laudatur, sed luxato nomine: In Galliis civitate Nivernis sancti Gildradi presbyteri & confessoris. D. le Beuf, Canonicus & succentor ecclesiæ Autissiodorensis, in litteris huc datis anno 1715 Sui, inquit, nominis habet ecclesiam juxta civitatem Nivernensem: quam Castellanus in nota ad S. Gildarium * Reunvisiensem XXIX Januarii (qui simul cum Februario editus est anno 1705, pag. 453) male existimat a dicto sancto abbate sic vocitatam: membrum enim est abbatiæ S. Laurentii Albatorum nostræ diœcesis, ut liquet ex concessione, quam indicat Mabillonius tomo 5 Annal. ad annum MXCVII, pag. 387. Et reipsa in Kalendario præcitati Ritualis ejusdem Canoniæ ad XXIV Augusti legitur: Barthol. Apli duplex. Gildardi conf. memoria. Mentio autem antea erat facta in dictis litteris de Kalendario Ritualis S. Laurentii scripto, uti additur, anno MCCLXXXVI.

[5] Atque hæc quidem sunt, quæ de S. Gildardo colligere nobis licuit. [Ignota Sancti gesta; ætas.] De rebus ejus gestis nihil hactenus habemus compertum. Miramur autem, eum Castellano, tam sagaci alioqui Sanctorum indagatori, ne nomine quidem tenus cognitum fuisse, quantum licuit colligere ex indice Sanctorum, ejusdemque supplemento ad Martyrologium universale; ubi nihil invenimus. Nec exploratum ex antiquis documentis est nobis ætas, qua Sanctus floruit. Martyrologium Parisiense supra citatum seculo septimo ipsum innectit in notula marginali; sed quo auctore, quo teste? Cum tamen credi possit confectoribus ejusdem Martyrologii præluxisse indicium aliquod isti tempori figendo accommodatum; nos etiam superius seculum septimum posuimus cum adverbio forte, quia nihil aliunde de eo determinate scimus.

[6] [Corollarium ad superiores Sancti annuntiationes.] Postquam hæc scripseramus, nonnulla nobis alia occasione se obtulerunt, quæ corollarii loco adjungi possint annuntiationibus S. Gildardi supra recitatis e Fastis sacris. Florentinius in notis hac die, Gallicus, ait, antiquarius, & forte Fontanellensis, in fronte authographi, unde codices nostri emanarunt, S. Audemi, vel potius Audoëni memoriam apposuit, quam Martyrologium Corbeiense ad calcem, tamquam quid additum reposuit: “IX Kal. Sept.. Neverno civitate depositio Patricii abbatis. In Rothomago civitate depositio sancti Audoëni episcopi & confessoris. In territorio ejusdem, vico Luperciaco depositio sancti Gyldardi; presbyteri & confessoris. In territorio ipsius civitatis, depositio sancti Eptati, presbyteri & confessoris.” Ubi vides, quia ex mendosa additione vel transpositione, qua S. Patricius Nivernensis per S. Audoëni annuntiationem interpositam separatur a S. Gildardo, hunc falso signari in territorio ejusdem, quod perperam ibi referri debet ad Rothomagum civitatem, quia proxime præcedit; eoque etiam S. Eptatus, ut ibi vocatur, spectabit, qui videtur esse Eptadius confessor, de quo agitur hac die, & alibi a nobis annuntiatur. De mendosis aliorum exemplarium annuntiationibus S. Gildardi, vide in hodiernis apud nos sanctis Zenobio, Capitulino &c.

[Annotata]

* Gildam

DE S. GEORGIO LIMNIOTA MART.
IN TRACTU MONTIS OLYMPI,

Anno circiter DCCXXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus, cruciatus, ætas, Acta.

Georgius Limniota M. in tractu montis Olympi (S.)

AUCTORE J. P.

Virum hunc, diuturna vitæ asceticæ exercitatione, annosa senectute, & intrepida sacrarum imaginum defensione memorabilem, [Memoria ejus in Fastis Græcis] qua se Leoni Isauro imperatori, impiissimo earum impugnatori, tamquam murum opposuit pro domo Dei, & pro gloria Sanctorum, laudant varii Fasti Græci, quibus nomen ejus inscribitur cum elogio. Menæa magna typis edita sic eum referunt: Memoria sancti patris nostri & confessoris Georgii Limniotæ. Menologium Sirleti: Commemoratio sancti patris nostri Georgii Limniotæ. Alibi titulo martyris honoratur: nam in nostro Supplemento Ms. Sirmondo-Chiffletiano ad Menæa excusa legitur hæc de illo annuntiatio: Ἄθλησις τοῦ ἁγ. ὁσιομάρτυρος Γεωργίου τοῦ Λιμνιώτου. Id est: Certamen sancti sacro-martyris Georgii Limniotæ. Titulus idem Viri præmittitur elogio seu compendio Actorum, quod infra exhibebitur e Ms. nostro, quodque desumptum est e codice bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis: Τοῦ ἁγίου ὁσιομάρτυρος Γεωργίου τοῦ Λιμνιώτου. Et vero supplicia pro Sanctorum cultu ipsi inflicta, & mors deinde subsecuta, etiamsi non dicatur, an alio violento modo ipsi sit illata, id tamen effecerunt, ut nec ipse martyrio, nec ipsi martyrium defuerit.

[2] [notatur, & laudatur:] Cum autem elogia sint similis argumenti, ea huc non transcribam; sed sufficiet unum e pluribus, quod modo indicabam. More tamen nostro duos profero versiculos e laudatis Menæis, quos e Græco sic interpretor Latine:

Κοινῷ τελευτῶν Γεώργιος τῷ τέλει,
Σημεῖον ἄθλου ῥῖνα τμηθεῖσαν φέρει.

Georgius dum morte communi occubat,
Nares resectas signa fert certaminis.

Quod vero publica S. Georgii veneratio apud Arabes & Ægyptios propagata fuerit, liquet e Martyrologio Arabico-Ægyptio, quod ex Arabico transtulit Gratia Simonius Maronita; qui anno 1682 erat archiepiscopus Tripolitanus in Syria, ut indicatur in apographo nostro: in quo hac etiam die ponitur Certamen S. Martyris Georgii, hodierni nostri sine dubio, etiamsi cognomentum Limniotæ non addatur: quod, ut suspicari licet, a lacu originem traxerit; eique impositum fuerit, quia in tractu montis Olympi, ubi asceticam duxit vitam, habitaverit prope lacum; unde ei nomen Λιμνιότου adhæserit.

[3] Celebre hujus Sancti nomen apud Græcos, annua etiam memoria honoratur a Latinis. Nam in Martyrologio Romano annuntiatur in hunc modum: Item sancti Georgii Limniotæ monachi, [cultus in Martyrologio Romano; cujus annuntiatio non recte refert Sancti supplicium:] qui cum impium Leonem imperatorem reprehendisset, quod sacras imagines frangeret, Sanctorumque reliquias combureret, ejus jussu manibus abscissis, & capite incenso, martyr migravit ad Dominum. Pro manibus legendum naribus, ex fide Græcorum exemplarium: nam infra in compendio martyrii dicitur ῥινοκοπηθεὶς; in Menæis, ac supplemento ad ea, nuper designato, τὴν ῥῖνα τμηθεὶς; in Menologio Sirleti, quo usus est Baronius, naribus. Lambecius lib. 8 Commentariorum de Augustissima bibliotheca Cæsarea Vindobonensi pag. 213 in textu, quem recitat, Martyrologii Romani, legit naribus abscissis, & hanc in margine addit notam: In mendosissima editione Parisina A. MDCXLV in folio, pro NARIBUS perperam legitur MANIBUS. Qua in editione Martyrologii Romani Lambecius legerit naribus pro manibus, ignoro. Certe in variis ejusdem editionibus Plantinianis, constanter scribitur manibus; quod mendum ad nostra quoque tempora ibidem perseveravit, uti patet ex editione anni 1701, in qua etiam occurrit; irrepseratque jam pridem in Annales ecclesiasticos Baronii, anno 1601 formis Plantinianis excusos, ad annum Christi 735. His superaddamus nonnullas alias observationes.

[4] Earum prima sit de tempore, quo S. Georgius e monastica solitudine in arenam prodiit, [tempus] ut adversus Leonem Isaurum iconomachum dimicaret. Rem gestam intexit anno jam dicto 735 idem Eminentissimus auctor, quam narrat e Menologio Græcorum ad diem XXIV Augusti. Sed nec in isto Menologio, nec in Menæis magnis, nec in elogio Vindobonensi annum ullum reperio. Castellanus ad annuntiationem suam Gallicam Martyrologii Romani signat lato modo seculum octavum. Maimburgius autem Historiæ Iconoclastarum tom. 1, lib. 2, sancti Pugilis nostri certamen describit ad annum 736; ubi idem etiam historicus, ut hoc obiter notem, in eumdem lapsus est errorem, quem numero proxime antegresso corrigebam. Anno 726 impius Leo Isaurus sacris imaginibus bellum indixit, ac proinde S. Georgius ante hunc annum eidem hæresiarchæ se non opposuit. Cum vero me lateat, quo fundamento certamen pro imaginibus ab eodem sancto Martyre susceptum illigetur anno 735, vel proxime sequenti, ut modo dixi, visum mihi est inire mediam quasi viam, signando rem accidisse anno circiter Christi 730, ut superius est factum.

[5] [& Acta.] Observatio secunda sit de Actis. Parva admodum ea sunt: an vero majora olim exstiterint, & alicubi adhuc lateant, non habeo compertum. Vir sane tam præclarus merebatur diffusiora. Eorum auctor est synchronus, secundum Annotata lit. b. Præter hæc paucula, non occurrunt alia plura, de quibus lectorem præmoneam. Reliquum igitur est, ut illa subjungam e nostro ecgrapho, quod e Vindobonensi Cæsareæ bibliothecæ codice, cujus alias sæpius hoc mense memini, transcriptum est, & a me Latine redditum: quibus adduntur pauculæ etiam notationes.

ACTA
Auctore anonymo synchrono,
e codice bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis, interprete J. P.

Georgius Limniota M. in tractu montis Olympi (S.)

Οὗτος ὅσιος Γεώργιος, ὑπῆρχεν ἐκ παλαιῶν τῶν χρόνων τὴν ἀσκητικὴν παλαίστραν ἐν τοῖς ὀλυμπίοις ὄρεσι πηξάμενος· καὶ πολλοὺς άγῶνας καὶ ἱδρῶτας άσκητικοὺς ἐνδειξάμενος, ἄλλος Ἀντώνιος ἐν τοῖς καθ᾽ ἡμᾶς χρόνοις ἀναδειχθείς. Ἐπὶ δὲ Λέοντος τοῦ Ἰσαύρου άρξαμένου τὰς ἐκκλησίας καταστρέφειν, καὶ τὰς εἰκόνας, καὶ τὰ λείψανα τῶν Ἁγίων πυρὶ καίειν, οὕτος παῤῥησιασάμενος καὶ ἐλέγξας τὴν ἀσέβειαν καὶ παρανομίαν τοῦ ἀλάστορος, καὶ τὴν ἀλήθειαν ἀριδήλως άνακηρύξας, πολυτρόπους αἰκίας ὑπέμεινεν, ἐν βαθυτάτῃ πολιᾷ ὑπάρχων, ὡς λόγος, ἐτῶν ἐννενηκονταπέντε. Καὶ ῥινοκοπηθεὶς, καὶ τὴν κάραν καταφλεχθεὶς, καὶ πλεῖστα ἕτερα παθῶν, εὐχόμενος τῷ Θεῷ τὴν ψυχὴν παραδέδωκε· ταῖς πρεσβείαις αὐτοῦ, κύριε, σῶσον πάντας ἡμᾶς. Ἀμήν.

Sanctus hic Georgius ab antiquis temporibus vitæ asceticæ palæstram in Olympicis montibus a fixit, multisque certaminibus ac sudoribus asceticis spectabilis, alterum Antonium nostris temporibus b se comprobavit. Leone autem Isauro evertere ecclesias, imaginesque & reliquias Sanctorum igne comburere incipiente; Vir hic loquendi libertate usus est, & impietatem ac prævaricationem istius hominis exitialis redarguens, veritatemque manifeste prædicans, multimodas sustinuit injurias, dum in devexissima esset senectute annorum, ut fertur, nonaginta quinque. Dumque nares ei essent amputatæ, atque ambustum caput c, aliaque multa pertulisset, orans Deo animam tradidit. Ipsius intercessionibus, Domine, omnes nos salva. Amen.

ANNOTATA.

a Ortelius in Thesauro geographico agit de montibus synonymis duodecim: quisnam vero hic sit intelligendus, non est unde vel divinare possim. In tractu autem Olympi montis superius annuntiavi Sanctum, quia ibi diutissime habitavit, nec scio, ubinam passus sit.

b Hic indicat auctor, synchronum se fuisse.

c Baronius supplicium illud sic exponit ad annum 735, ut in Sancto nostro peractum fuerit eodem modo, quo in sanctis martyribus Hippatio vel Hypatio episcopo, & Andrea presbytero, sub eodem Leone Isauro, & pro eadem causa passis, quos die 29 Augusti inscripsit Martyrologio Romano; præcipiente utique tyranno, capitis eorum cutem extrahi, desuperque pictas tabellas congestas accendi, sicut e Menologio Græcorum refert.

DE BEATO THEODERICO PRIMO ISTIUS NOMINIS ABBATE ANDAGINENSI,
IN ARDUENNA SILVA,

Anno MLXXXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Theodericus, primus istius nominis abbas Andaginensis, in Arduenna silva (B.)

AUCTORE G. C.

§ I. Situs monasterii, cui Beatus præfuit, antiquus hujus Abbatis cultus, & coævus Actorum scriptor.

Adhuc hodiedum floret in Belgio monasterium Benedictinum, quod nunc communiter nomine sancti Huberti appellatur ob celeberrimas hujus sancti Præsulis reliquias ab aliquot seculis eo translatas, [Hic Beatus in monasterio S. Huberti] ad quarum venerationem præcipue confluunt illi, qui rabiosorum canum morsu contacti sunt, & ubi passim mirabili modo pristinam sanitatem recuperant. Eruditissimus Mabillonius inter Acta Sanctorum Ordinis Benedictini sec. 4 part. 1 pag. 293 in observationibus præviis ad Historiam translationis sancti Huberti num. 3 situm & originem hujus monasterii sic describit: Andaginense seu Andainense monasterium, a præterlabente amne sic dictum, postea sancti Hucberti, in saltu Arduennensi & Leodicensi diœcesi situm est. Monasterii auctor & abbas primus fuit sanctus Beregisus, in sancti Trudonis cœnobio educatus, qui in loco Andagino Canonicos rexisse perhibetur. Id factum eo tempore, quo Pippinus Heristallensis domum regiam moderabatur. Dein rebus in pejus abeuntibus, ad paucos Clericos redactum est istud collegium, dum Walcandus Leodicensis episcopus collabentia instauravit ædificia, quæ monachis Ordinis nostri attribuit. Postea ad augendam loci religionem, sancti Hucberti corpus eo transferri jussit; quo ex tempore istic monastica disciplina hactenus perseveravit. Locum rexit seculo undecimo sanctus Theodericus abbas, de quo agendum suo loco. Jam discutiendum est, an abbas ille Theodericus mereatur titulum sancti, qui hic ei tribuitur.

[2] Laudatus Mabillonius suo loco inter Acta Sanctorum Ordinis Benedictini sec. 6 part. 2 pag. 557 & sequentibus de Abbate illo Andaginensi egit, [publicum cultum olim habuit,] ut supra promiserat, ibique in observationibus præviis num. 3 immemorabilem ipsius cultum probare nititur his verbis: Theodericum Felicis memoriæ abbatem appellat anonymus auctor, qui scripsit miracula sancti Huberti, ubi narrat aliquot miracula, quæ ejusdem Abbatis tempore, quo quidem ille vixit, contigerunt. Ceterum licet nondum auctoritate Pontificia Theoderici nomen inter Cælites relatum sit, nulloque Officio publico colatur, semper tamen summa veneratione ejus memoria, potissimum apud Hubertinos monachos, habita fuit; imo & sacrum ejus corpus e terra levatum in medio ecclesiæ choro locatum, fidelium venerationi expositum usque ad patrum nostrorum ætatem permansit … Verum sacrum illud corpus, quod tam diu honorifice servatum fuerat, Calviniani hæretici in favillas redegerunt, mœrentibus de tanti thesauri amissione monachis, qui hodieque sub regula Benedictina strictioris observantiæ in hoc sacro loco perseverant.

[3] [ut ex veteri scriptore eruitur,] Mabillonius ibidem hanc sacri corporis elevationem & publicam ejusdem expositionem eruit ex Gestis abbatum Lobiensium, inter quæ vetustus Fulcuini continuator in Spicilegio Dacheriano tomo 6 pag. 907 de hodierno Theoderico nostro tradit sequentia: Sub his diebus de nostro cœnobio Theodoricus, vir magnæ postmodum auctoritatis futurus, apud beati Huberti monasterium in abbatem electus est: de quo siquidem hodie ejusdem monasterii Fratres testantur, quod nullus antecessorum ejus in innovandis sive decorandis & multiplicandis monasticis rebus tantæ utilitatis signa reliquerit; & quod ad majoris laudis pertinet cumulum, tantæ sanctitatis in carne degens fuisse probatur, ut in magna spe futuræ gloriæ defuncti corpus etiam magnæ venerationis suis habeatur, sicut libellus Vitæ ejus demonstrat. Sic & nobis, dum erga matricem ecclesiam memoriam sui habere sollicitus est, pallium, quod hodie inter optima ecclesiæ ornamenta habetur, largitus est. Hæc saltem antiquum B. Theoderici cultum aliquo modo indicant.

[4] [& ex communi recentiorum consensu,] Quinimo Rayssius in Hierogazophylacio Belgico testatur, adhuc aliquod pristinæ venerationis vestigium superesse, dum ibi pag. 50 post alias Andaginensi conservantur, recenset corpus beati Theodorici abbatis hujus cœnobii, qui vivus & defunctus multis claruit signis & virtutibus, & huic elogio subjungit sequentia: Ejus corpus humo levatum, Hugonistarum (id est Calvinistarum, quos in Gallia vulgo Huguenottos appellant) immanitate redactum est in cineres & favillas, quæ tamen pie & religiose in summo altari reservantur. Hæc ipsa religiosa cinerum conservatio adhuc aliquod perseverans pristinæ venerationis indicium præbet. Etiam Fisenus noster asserit, impio Calvinistarum furore aut incendio nondum exstinctam esse piam hujus venerabilis Abbatis memoriam, dum in Floribus ecclesiæ Leodiensis pag. 386 post contracta B. Theoderici Acta sic scribit: Quem multa virtutis dignitate viventem Deus ornarat, innumeris mortuum celebravit prodigiis. Patrum tamen nostrorum memoria, ausa est hæreticorum e Francia erumpentium impietas corpus miraculis nobile redigere in cineres & favillas. Sed impiis flammis viriditatem decusque suum numquam amittet virtutis laurea.

[5] Imo hæc ipsa Calvinistarum rabies nobis subministrat argumentum, quo immemorabilem hujus beati Abbatis cultum probemus: nam sacrilegi isti bagiomachi corpus ejus combusserunt, [ipsoque furore Calvinistarum,] eo quod scirent, illud a Catholicis tamquam sacras reliquias honorari, quemadmodum Castellanus in Martyrologio suo universali ad hanc diem affirmat. Hinc etiam Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii hac die eumdem Abbatem titulo beati exornat, & de legitimo ipsius cultu sic affirmate pronuntiat: Nec dubitatur, quin numero Sanctorum sit aggregatus, tametsi ab Ecclesia in eorum catalogum non sit relatus. Corpus miraculis gloriosum, ex humo levatum, & in medium ecclesiæ fuit translatum; Hugonistarum autem immanitate in cineres & favillas est redactum. Quomodo furentes hæretici invenissent sacrum B. Theoderici corpus, nisi hoc antea solenniter e terra elevatum & publicæ fidelium venerationi expositum fuisset?

[6] Hæc antiqua sacri corporis elevatio & publica fidelium veneratio majorem certitudinem accipiunt ex testimonio R. D. Romualdi Hancart Prioris Hubertini, [qui sacras ejus reliquias combusserunt;] qui post alia Majoribus nostris circa hunc Beatum suppeditata sic scribit: Hæc de vita & gestis beati Theoderici abbatis Andaginensis, qui non solum in hac vita degens, sed etiam postquam ad feliciorem migravit, miraculorum corusco splendore sui testatus est patrocinii apud Deum mortalibus efficaciam; relatione siquidem veraci quorumdam ætate grandium hujus cœnobii Religiosorum, quorum nonnulli adhuc superstites sunt, didicimus, ejus sepulcrum in navi basilicæ supradicti monasterii erectum, ab iis præsertim visitari solitum fuisse, qui gravi dentium agitati dolore, medelam beati Theoderici meritis obtentu facilem implorabant. Sed anno millesimo quingentesimo sexagesimo octavo e Franciæ finibus (verius e barathri speluncis) prodiere Huguenottorum phalanges in Belgarum rebellium subsidium, quæ ductore Janlio memorati Sancti sepulcrum cum ipsa basilica incendio concremarunt, quamvis non inulto scelere: nam ipse fatalis incendiarius Franciscus Hanguet, Janlii frater, paucis abinde diebus apud Helvetios agens, cum in diversorii stabulum, equos in rabiem actos ac se invicem dentibus laniantes, pacificaturus intrasset, ab eis ipse morsibus calcibusque discerptus, pœnas Sanctis debitas exsolvit. Hujus rei eventum retulit ex famulis dicti Francisci unus, qui fuerat vindictæ spectator, cum huc contra rabiei periculum sacra stola muniendus adventasset, & qui ab illo audivit tum temporis ejusdem stolæ miraculosæ custos, adhuc in vivis est. Videtur hæc R. D. Romualdus anno 1634 ad Bollandum nostrum scripsisse, aut postea ex libello in membrana scripto excerpsisse, ut in margine notatur.

[7] Quamvis hæc omnia simul sumpta satis probare videantur immemorabilem B. Theoderici cultum, [ac duobus antiquis Martyrologiis,] tamen hunc ulterius confirmamus ex duobus Martyrologiis, quæ centum annis ante famosum Urbanii VIII Pontificis decretum conscripta sunt. Imprimis auctaria nostra Usuardina ex Matricula Cartusiæ Ultrajectinæ memoriam Theodorici abbatis, admirandæ sanctitatis viri hac die celebrant. Hæc autem Matricula videtur seculo XIV collecta, quandoquidem primus illius scriptor meminit Brigittæ sanctimonialis, a qua habent ortum illius Ordinis observatrices, inquit, quæ modernis temporibus in diœcesi Trajectensi oriri cœperunt, ut Sollerius noster in Præfatione ad Usuardum suum illustratum pag. LXII observavit. Ceterum ex ultima Martyrologi illius clausula conjecturamus, eum scripsisse seculo XIV, quo Ordo Brigittæ oriri cœpit, adeoque illam Matriculam Ultrajectinam decreto Urbani VIII facile ducentis annis seniorem esse.

[8] [in quibus nomen ejus annuntiatur.] Florarium nostrum Ms., quod alias sæpe citavimus, hac die XXIV Augusti eumdem beatum Abbatem annuntiat his verbis: In confinio Brabantiæ ac Lotharingiæ monasterio Lobiensi (non obiit Beatus in monasterio Lobiensi, sed ex eo ad dignitatem abbatialem S. Huberti translatus est) depositio beati Theodorici abbatis. Hic tantæ parsimoniæ fuit, ut per quinquaginta annos numquam nisi semel in die cibum sumeret. Denique tantam gratiam ob id a Domino consecutus est, ut etiam dæmonibus imperaret. Florarium istud anno Christi 1486 scriptum est, ut Papebrochius noster in Tractatu præliminari ad tomum tertium Maii pag. X demonstrat. Hinc sequitur, Abbatem nostrum titulo beati donatum fuisse centum & pluribus annis ante notissimum Urbani VIII decretum, quod anno Christi 1625 editum, ac deinde anno 1634 clarius explicatum fuit. His adde veterem Vitæ scriptorem, qui de sancto homine se vera narrare profitetur, & cujus ætatem fidemque nunc indagare conabimur.

[9] [Vitam ejus scripsit auctor coævus,] Primo constat, biographum B. Theoderico coævum fuisse, cum post narratum miraculum, quod beatus Abbas Rhemis patraverat, auctor Vitæ inferius edendæ num. 52 scribat sequentia: Actum hoc anno ab Incarnatione Domini MLXXVI, atque communi decreto litteris & Annalibus traditum in urbe Remensi, totque habet testes, quot ex his, qui in ea urbe tunc erant, adhuc supersunt homines. Ex hac phrasi liquet, adhuc plures oculatos hujus miraculi testes Rhemis superfuisse, quando biographus hanc lucubrationem suam exarabat. Præterea num. 64 significat, sese huic beato Viro morienti adstitisse, & distincte narrans pia istius Abbatis jam moribundi gesta, fidem narrationis suæ confirmat his verbis: Testor Christum, & qui aderant, me nihil commenti fingere, sed quod videre & audire mihi contigit in veritate, de sancto Homine vera dicere.

[10] [de cujus professione] Etiamsi memoratus Vitæ scriptor tunc in monasterio Andaginensi præsens fuerit, quando B. Theodericus ad Superos migravit, tamen inde non sequitur, illum ejusdem monasterii alumnum vel incolam fuisse. Quinimo fere contrarium eruitur ex sequentibus prologi verbis, quibus Lambertum monachum Andaginensem sive Hubertinum sic alloquitur: Horum ego quoque, mi Lamberte, sequens & longe adorans vestigia, aggressus sum, te adhortante, venerabilis senis Theoderici abbatis VESTRI Vitam scribere. Verosimiliter hunc beatum Abbatem biographus appellasset nostrum, si in monasterio ejus habitasset. Attamen in epilogo ad eumdem Lambertum laudatus Actorum scriptor ita sermonem dirigit: Sed ego, mi Lamberte, hunc tibi libellum de VESTRO immo & NOSTRO patre Theoderico, parciore quam proposueram stilo, exaravi. Mabillonius ex istis epilogi verbis ita ratiocinatur: Innuit, se in aliquo loco vixisse, cui præfuerit Theodericus; aut certe, quod verisimilius est, Theodericum ex eo loco prodiisse, ubi degebat ille auctor; quod fortasse de Lobiensi monasterio intelligendum est, ubi Theodericus monasticam professionem emisit. Licet hæc Mabillonii conjectura non sit improbabilis, tamen illam incertam ac dubiam reddit aliqua Benedictini scriptoris assertio, quam nunc referemus.

[11] Gabriel Bucelinus in Germania topo-chrono-stemmato graphica, [& nomine nihil certi asserere audemus,] quam Ulmæ anno 1662 imprimi curavit, part. 2 pag. 194 agit de Leodiensi sancti Jacobi monasterio, & post enumeratos illius abbates meminit de eruditis ejusdem scriptoribus, inter quos ad rem nostram pag. 196 recensetur unus his paucis verbis: Heribrandus, dein abbas sancti Laurentii, scripsit Vitam sancti Theodorici abbatis Hubertini. Utinam Bucelinus antiquum hujus novæ notitiæ fontem assignasset! Unde Mabillonius in observationibus præviis ad illam B. Theoderici Vitam dubius hæret, & priorem suam conjecturam de monacho Lobiensi relinquere videtur, ibidem ita disserens: Dum hæc scriberemus, occurrit nobis Germaniam sacram Bucelini evolventibus catalogus virorum eruditione celebrium, qui in monasterio sancti Jacobi Leodiensis claruerunt, in quo inter alios recensetur Heribrandus, postmodum sancti Laurentii Leodii abbas, qui scripsit Vitam sancti Theodorici abbatis Hubertini.

[12] Hæc Bucelinus ibi, qui aliis in locis eumdem Heribrandum laudat, [& quem proinde anonymum synchronum] nulla facta Vitæ hujus ab eo scriptæ mentione. Nec ejus Vitæ meminit Fisenus in Floribus Leodiensibus, ubi Heribrandum inter abbates sancti Laurentii recenset; immo nec in ejus vitæ epitome, quam habet die VI Junii. Quis tamen dixerit, Bucelinum hæc gratis excogitasse? Ceterum auctor Vitæ illius, quisquis hic demum fuerit, vivebat haud procul a monasterio sancti Huberti, non diu post beati Theoderici obitum; quæ optime Heribrando congruunt, qui ad annum MLXXXII sancti Laurentii monasterio apud Leodium præfuit. Ex his eruditus lector videt, nos in ancipiti bivio collocari, & circa verum hujus Vitæ scriptorem nihil certi determinare posse. Quapropter exemplo Mabillonii biographum beati Theoderici nominabimus anonymum coævum, donec quispiam opinionem Bucelini fide digno testimonio confirmaverit.

[13] Porro Mabillonius in iisdem Observationibus præviis asserit, [cum Mabillonio & aliis appellabimus.] sese in tribus codicibus invenisse mutilam & imperfectam B. Theoderici Vitam, & in editione sua id, quod alterutri codici deerat, ex tertio supplevisse. Sed ibi non indicat, ex quo monasterio singuli codices isti prodierint, aut ubi conserventur, quod alias vir accuratissimus monere consuevit. Nos illam accepimus, olim descriptam ex Ms. codice Alnensi, quod Ordinis Cisterciensis monasterium primo lapide a Tudinensi ditionis Leodiensis oppido distat, & Lobiensi Benedictinorum cœnobio vicinum est. Insuper habemus ex Rubea valle & cœnobio Lovaniensi Canonicorum Regularium recentiora quædam ejusdem Vitæ compendia, quæ nobis usui esse non possunt, cum ex antiquioribus & longioribus B. Theoderici Actis tantum contracta fuerint. Quare post hunc Commentarium prælo subjiciemus illud apographum Alnense, quod cum editione Mabilloniana prius conferemus. Denique R. D. Romualdus Hancart Prior sancti Huberti Majoribus nostris olim benigne communicavit antiquum monumentum, quod vulgo cantatorium dicitur, & res gestas B. Theoderici satis distincte minutimque continet. Ex illo veteri Cantatorio, quod nuper Edmundus Martene tomo IV Collectionis amplissimæ a col. 915 sub titulo Historiæ Andaginensis edidit, aliqua paragrapho sequente excerpemus, alia in Annotatis ad Vitam assignaturi, & subinde mendosam Martenii editionem ex apographo R. D. Romualdi Hancart emendabimus.

§ II. Aliqua Beati gesta chronologice disposita, & ex alio veteri monimento subinde suppleta, vel distinctius relata.

[Alius auctor coævus contrahit hujus Beati gesta,] Beatus noster anno Christi 1007 primam lucem aspexit, & nondum decennis, ut mos istius temporis ferebat, sancto Petro oblatus est in monasterio Lobiensi, quemadmodum Vita post hunc Commentarium edenda testabitur. Deinde post solennem regulæ Benedictinæ professionem ac illustre litterarum magisterium, quod in variis cœnobiis exercuit, anno 1055 dignitatem abbatialem in monasterio sancti Huberti suscipere coactus fuit. Anonymus & ei coævus Historiæ Andaginensis scriptor, cujus supra meminimus, apud Edmundum Martene in Collectione amplissima veterum monumentorum tomo IV col. 922 agens de morte decessoris ejus Adelardi, hanc B. Theoderici electionem anno Christi 1055 affigit, eaque occasione præcedentia hujus beati Abbatis gesta sic contrahit: Anno Incarnati Verbi MLV, suæ ordinationis XXII cum decessisset (nimirum Adelardus, de quo auctor superius egerat) successit, auctore Deo, illi domnus Theodericus, Lobiensis cœnobii monachus, a Richardo abbate nutritus, & a Gerardo venerabili pontifice consequenter in sacerdotem ordinatus, litteris apprime eruditus, quas etiam honestis decorabat moribus, adeo ut & ingenii vivacitate & morali probitate tam juvenibus quam senibus admirabilis & imitabilis haberetur; &, quod est difficillimum, gloriam sine invidia assecutus, omnibus indifferenter esset carus.

[15] [quæ præcesserunt officium ejus abbatiale,] Unde in philosophia famosus, & pia concertatione a vicinarum congregationum abbatibus ad regendas scholas evocatus, Stabulaus sub abbate Poppone, deinde Virduni sub abbate Gualeranno domni Richardi successore, postremo Mosomi sub Rodulfo abbate tam studiis liberalibus, quam probis moribus multos instituit, quos postea vidimus imitatores & assertores ejusdem magistri sui viros honestissimæ probitatis. Qui postea licentia abbatis sui Hugonis Lobiensis Hierosolymam adire conatus, sed per Pannoniam transire præpeditus, Romam quasi per Adriaticum mare navigandus divertit; ibidemque præter spem Deodwinum Leodiensem episcopum cum quibusdam sibi familiariter notis in ecclesia beati Petri invenit; quorum suggestione, immo pontificis amica prohibitione ulterius progredi repressus, cum eis patriam petiit, & inter redeundum, cujus esset scientiæ, gravitatis & perfectionis, perspectus, a prædicto pontifice monasterio suo honorabiliter est relocatus. Non multo post Henricus imperator Deodwino episcopo indixit, ut sibi aliquem monachum ab abbate Richardo institutum procuraret, quem in Fuldensi monasterio scholasticum præficeret. Episcopus Theodericum, quem a Roma usque Leodium ad hoc fuerat expertus idoneum, a Lobiensi monasterio evocavit, secumque detinebat quasi legandum imperatori.

[16] Deinde ibidem, quam inopinato B. Theodericus electus fuerit abbas, & quam pie susceperit hoc officium, [quod invitus cum magna pietate suscepit,] licet invitus, exponitur hoc modo: Evocatis interea ex edicto episcopali abbatibus & archidiaconis pro ordinando Patre destitutæ ecclesiæ beati Huberti, adfuit & ipse cum ceteris, securus tamen ipsius sibi agendæ ordinationis. Episcopo vero consulente, quis haberetur idoneus desolatæ præponi ecclesiæ, Godiscalcus quidam honestæ gravitatis persona, iremque Anselmus decanus sancti Lamberti, quorum vigebat permaxima auctoritas in hujusmodi rebus disponendis, responderunt, locuti prius cum consilio, talem providentiam bene convenire fratri Theoderico. Succlamantibus aliis, id illos bene sensisse, ipse etiam episcopus in sententiam concessit voluntarie, & evocato domno Theoderico, ut abbas fieret, obnixius cœpit insistere. Ille econtra reniti, qua poterat virtute, impossibilitatem suam & insufficientiam suam prætendere, imparem se tanto oneri reclamare, lacrymis etiam attestari, cor a labiis non distare. Episcopus econtra renitentem cogere, conventus omnis incessere, ne divinæ vocationi & voluntati videretur obsistere. Tandem tantorum oppressus auctoritate & violenter attractus a Gonzone Florinensi abbate & Stephano sancti Laurentii, injunctam sibi curam suscepit, & consecratus est abbas in Purificatione sanctæ Mariæ semper virginis; sicque comitatus prædicto Stephano abbate sancti Laurentii ad commissam sibi ecclesiam concessit; cujus culmen cum de longe vidisset, ut erat tunc hiems asperrima, in mediis nivibus ad terram procidit, & Deum adjutorem sibi adesse cum gemitu inclamavit, apertoque capite & nudis pedibus monasterium usque processit. Hæc ultima corporis afflictatio sive pia muneris abbatialis susceptio in Actis infra excudendis non legitur.

[17] Post hæc historicus Andaginensis longo ordine nominatim recenset monachos, [variisque virtutibus] quos B. Theodericus in monasterio sancti Huberti rexit, & iis nominibus præcipuas hujus Abbatis virtutes ita subnectit: His omnibus militantibus Deo sub disciplina regulari præerat Abbas, quasi quidam dux industriæ militaris. His omnibus omnia factus, conformabat se singulis, donec formaretur Christus in eis; nec quemquam existimabat fortuna vel conditione, sed moribus & religione. Et cum ab ineunte ætate religiose institutus, modeste & caste vixerit, tunc hunc sibimet usum vivendi continuandum instituit, ut non nisi semel in die semper reficeret, tam parce tamen, ut continuatim esuriret, & hoc sine ovis & caseo & absque saginæ condimento; in legitimis autem observationibus Adventus & Quadragesimæ biduanis & triduanis jejuniis se macerabat occulte. Præter communem monasterii eleemosynam duodecim pauperes quotidie alebat, quibus lotis pedibus & manibus, & refectione sufficienti impensa satis humiliter tamquam Christo se eis in terram prostrabat. Vilissimo strato, superjecto cilicio, paululum quiescebat; ex quo latenter surgens communes vigilias semper anticipabat; sicque genuflexionibus & orationibus cum lacrymis Deo se ipsum mactabat…

[18] Præter Canonicas Horas, quas ut debitas, diligenter Deo exsolvebat, [illustravit,] in veneratione beatæ Trinitatis & gloriosæ semper Virginis Mariæ, itemque Petri apostoli omniumque Sanctorum singillatim vigilias & omnes Horas diei decantabat, & Psalterium etiam inter noctem & diem ex integro percurrens, aut per se psallebat, aut qui pro se psalleret procurabat. In quotidianis vero Missarum solemniis quibus gemitibus quave cordis contritione Domino sacrificaturus assisteret, ejus solius est approbare, cujus est omnium hominum corda pensare. Cujus fuerit humilitatis in habitu, cujus gravitatis in incessu, cujus æqualitatis in vultu, cujus honestatis in actu, mirabatur non solum quælibet ecclesiastica dignitas, sed etiam fastuosa & aliis irreverens secularis potestas, cujus & laudabiliter magnificabat absentiam, & humiliter honorabat præsentiam.

[19] [& in quo magna gratia & auctoritate valuit] Uno alterove exemplo, quod biographus post hunc Commentarium prævium edendus omisit, amicam hujus beati Abbatis familiaritatem cum quibusdam præsulibus ostendemus ex laudata Historia Andaginensi, ubi coævus auctor apud citatum Edmundum Martene tomo IV Collectionis amplissimæ col. 927 & sequente duplex hujus rei specimen refert his verbis: Evocatus sæpe a religioso Annone Coloniensium pontifice amica veneratione excipiebatur, & apud tantum virum aliquamdiu familiarissime remorari coactus, divinarum Scripturarum mutuo relatu, quasi in aureo Salomonis reclinatorio media caritate constrato delectabatur. Cui cum forte inter loquendum familiari jucunditate objiceret, quare quosdam barbaros suæ parochiæ trans Rhenum commorantes in Quadragesima ab ovis & lacte & caseo auctoritate pontificali non compesceret; respondit pontifex, abstinentiam & religionem ecclesiasticam se quidem omnino approbare, attestari & laudare; differentiam vero ciborum firmis in fide non multum obesse, cum Dominus in deserto per corvum Eliam paverit, non piscibus, sed carne; sæpius autem se id prohibuisse, nec prævaluisse, quod Christiani dici paterentur multum se gaudere, ne dum aliqua violentia absterreret, eosdem barbaros a Christiana fide elongaret. Et quia eidem pontifici tanto erat Abbas gratior, quanto apud eum constabat honorandæ virtutis locus amplior, numquam ab eo nisi muneribus honoratus redibat, quæ & dantem & accipientem omnino decebant.

[20] [apud principes ecclesiasticos] Narrato deinde miraculo, quod B. Theodericus in itinere ad eumdem præsulem patravit, & quod infra in Actis referetur, aliud amicitiæ specimen cum episcopo Metensi laudatus historicus coævus subjungit in hunc modum: Si quando vero pro responsis ecclesiæ domno Adalberoni Metensium episcopo se præsentasset, mirabatur postmodum ipsemet in recolendo meminisse, qua se illi humilitate vir tantæ nobilitatis & potestatis inclinaret, qua benignitate compulsum ad secum prandendum sedem collocaret. Cui cum forte inter prandendum deferrentur pirorum primitiæ, cœpit ea pontifex manibus attrectare, sæpius olfacta super mensam reponere, & quasi sub obtentu cujusdam delectationis tangendo & non gustando, se in eis cruciare; a quibus se omnino continens, cum aliis illa divisisset, Abbas quod viderat fecisse episcopum diligenter notavit, & causam facti solus cum solo sedens humiliter requisivit. Ad hæc episcopus suspirans ingemuit, & quia his olim in juventute sua nimis delectatus se peccasse meminisset, respondit secum deliberasse, ut per quæ peccasset, per hoc & seipsum abstinendo puniret. Ædificatus Abbas exemplo hujus abstinentiæ gratulabatur multoties apud familiares suos, id sibi postea multum profuisse, & ne excederet per illicita, ab ipsis licitis se constanter continebat.

[21] Quantæ autem auctoritatis esset hic beatus Abbas apud principes seculares, [& seculares.] patet vel ex unica ejusdem historici narratione, quam ibidem col. 938 habet hoc modo: Dux Godefridus in Italia infirmatus, & exinde Bullonium revectus, cum jam desperaret vitæ suæ, missis ad abbatem Theodericum legatis, satis humiliter, ut se visitaret, expetiit; neque enim processus erat de monasterio facilis, maxime vero gratia alicujus personæ secularis. Tandem ad eum ingressus, cum tantæ prius potestatis virum ita videret affectum, elevatis oculis ad Deum, Tu, inquit, humiliasti, sicut vulneratum, superbum. Dux ad verbum Abbatis compunctus, Pater, ait, carissime, nihil verius. Et erumpens in lacrymas, vix præ singultibus conatus eloqui, puram confessionem pro exspectatione mortis Deo coram Abbate reddidit, eaque reddita, gladium suum sibi deferri jussit, quem assistenti filio suo Godefrido, continuato gemitu pœnitentiæ, Abbati reddendum præsentavit, eumque sibi testem futurum in judicio Dei pro abrenuntiatione militiæ secularis satis humiliter, magis vero dolenter, inclamavit. Quales quantasque possessiones B. Theodericus monasterio sancti Huberti acquisiverit aut recuperaverit, ibidem diffuse narratur, quas in Annotatis ad Vitam inferius edendam ex hac Historia Andaginensi breviter assignabimus, si quis forte curiosus eas nosse voluerit.

[22] Interea indagabimus verosimiliorem mortis ejus annum, [Mortem beati hujus Abbatis,] quem jam sæpe memoratus historicus Andaginensis ibidem col. 965 expressit his verbis: Anno Domini MLXXXVI, ordinationis vero suæ XXXII, Theodericus abbas non solum senio, sed & confectus jejuniis, orationibus & vigiliis, laboribus etiam & curis commissæ sibi pastoralitatis, ab ipsa licet pertenui virtute corporis circa mensem Julium deficere cœpit. Unde & gratia paululum repausandi, Piros illi secedere placuit, ubi dum se, ingravescente sensim infirmitate, præsentiret ad mortem urgeri, Theoderico præposito sibi secum moranti relationem suam ad monasterium accelerandam indixit. Tum subjungit brevi subsecutam beati Viri mortem, quam in Actis post hunc Commentarium exhibendis multo distinctius ex oculato teste audiemus.

[23] Hic dubitari potest, utrum annus ille Christi 1086, [in cujus anno signando Mss. codices discrepant,] quo mors B. Theoderici superius in hac Historia collocatur, ab historico Andaginensi vel ejus amanuensibus recte sit expressus, eo quod in quibusdam manuscriptis Actorum codicibus eidem morti annus 1087 vel 1088 assignetur. Unde Mabillonius in observationibus præviis ad hanc Vitam num. 2 de emortuali B. Theoderici anno sic disputat: Non una est auctorum sententia circa annum, quo Theodericus e vivis excessit. Ejus obitum ad annum MLXXXIV revocant Johannes Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii, Miræus in Fastis Belgicis, aliique passim recentiores; Bartholomæus Fisen in Floribus Leodiensis ecclesiæ ad sequentem. In uno ex Mss. codicibus, quorum copiam habuimus, legitur Theodericum anno MLXXXVII mortuum fuisse; quod anno sequenti contigisse dicitur in altero codice. Sed tametsi in tanta opinionum varietate vix aliquid certi statui posse videatur, adeo tamen diligenter seriem annorum beati Abbatis notavit Vitæ ejus auctor, ut si illius verba paulo accuratius expendere voluerimus, facile habebitur, quis fuerit ejus vitæ extremus annus.

[24] Cum in Actis infra dandis B. Theodericus dicatur anno Christi 1007 natus esse, & anno ætatis suæ octogesimo non ad integrum expleto obiisse, [contra alios anno Christi 1087] Mabillonius ex his duobus Vitæ locis inter se collatis ita argumentatur: Omnes autem codices constanter habent, Theodericum anno ætatis suæ octogesimo incœpto & non expleto obiisse. Unde certum manere debet, Molani aliorumque sententiam admitti non posse, qui Theoderici mortem ad annum MLXXXIV revocarunt. Ex iisdem verbis refellitur, quod unus ex codicibus manuscriptis supra laudatus habet, Theodericum e vita excessisse anno MLXXXVIII: nam eo pacto ille octogenario saltem aliquot mensibus major obiisset, quod loco ex codicibus omnibus laudato plane adversatur. Superest itaque, ut Theoderici mortem ad annum MLXXXVI cum nonnullis, aut ad sequentem cum uno Ms. codice Hubertino revocemus; & quidem, si Notgerus episcopus Leodiensis anno MVII obierit, ut nonnullis placet, prima sententia alteri præferenda est, cum Notgerus mense Martio, Theodericus vero mense Augusto e vivis excesserint. Etenim a Martio anni MVII usque ad Augustum MLXXXVII plus quam octoginta anni intercipiuntur. Verum cum sententia, quæ Notgeri mortem anno MVIII consignat, alteri præferenda videatur, & dicatur Theodericus in altero codice manuscripto natus anno mortem Notgeri præcedente, Theodericum anno MVII exeunte natum fuisse censemus, ac proinde eumdem mense Augusto anni MLXXXVII fere octogenarium e vivis excessisse. Omnibus attente expensis, hanc Mabillonii chronologiam secuti sumus, & alios annos in quibusdam codicibus notatos, ab amanuensibus corruptos putamus.

[25] [& diei XXIV Augusti] In iisdem codicibus etiam circa diem mortis aliquod discrimen occurrit: nam in Actis a Mabillonio editis obitus hujus beati Abbatis octavo Kal. Septembris, & in apographo nostro Alnensi aliisque tribus Vitæ compendiis, quorum paragrapho præcedente mentionem fecimus, nono Calendas Septembris consignatur. Wionus in Ligno Vitæ B. Theodericum utroque hoc die annuntiat, & Meyerus mortem ejus usque ad diem XXVII Augusti differt, dum in Annalibus Flandriæ libro 5, sive ad annum Christi 1150 de illo sic scribit: Sexto autem Calendas Septembris obiit divus Theodoricus Lerna oriundus, patre genitus Gonsone, abbas monasterii divi Huberti. At imprimis Meyerus hoc loco diem sepulturæ pro die obitus perperam accepit. Præterea videtur hunc B. Theodericum confudisse cum altero ejusdem nominis abbate, & forsan cum Theoderico Beati nostri successore, qui anno 1109 abbatiam sancti Huberti abdicavit. Quomodo enim aliter vitam B. Theoderici nostri usque ad annum Christi 1150 protrahere potuisset?

[26] [cum Mabillonio affigimus.] Quidquid sit de hac confusione nostri Abbatis cum illo vel altero Theoderico, saltem Rayssius incaute Meyerum secutus est, & alteri Theoderico tribuit, quod hodierno nostro convenit, dum in Gazophylacio Belgico pag. 50 post elogium B. Theoderici, quod supra num. 4 recitavimus, hæc immediate subjungit: Obiit hic etiam sexto Kalendas Septembris alius ejusdem nominis Theodoricus, prædecessoris successor, eximiæ virtutis & prudentiæ vir, ex nobili Lernarum familia, patre natus Gonsone, ut vult Meyerus in ejus obitu, anno videlicet MCL. Certe hic pater Gonso, & hæc Lernarum familia B. Theoderico nostro seniori conveniunt. Quod si Meyerus hæc Theoderico secundo sive juniori tribuere voluerit, turpiter hallucinatus est, & Rayssium in errorem induxit, aut obitum B. Theoderici senioris per crassum parachronismum anno Christi 1150 collocavit. Ceterum cum plerisque Menologiis & codicibus manuscriptis Acta istius beati Abbatis hac die XXIV Augusti exhibemus, & ea solitis notis illustramus.

VITA
auctore anonymo coævo
Ex Ms. codice monasterii Alnensis, cujus apographum cum editione Mabilloniana sec. VI Benedictino part. 2 pag. 559 contulimus.

Theodericus, primus istius nominis abbas Andaginensis, in Arduenna silva (B.)

BHL Number: 8050

EX MS.

PROLOGUS.

[Auctor refert rationes,] Quibusdam antiquis scriptoribus aiunt utiliter hoc studii genus summum fuisse, ut eorum, qui inter eos excellebant corporis & animi industria, virorum, tam dicta quam facta, ea dumtaxat, quæ relatu digna videbantur, litteris transmitterent ad posterorum notitiam; ut scilicet mortuis apud morituros, clara ingenia immortalitatem conferrent; nec silentio premeret annosa vetustas, quos miraretur merito, & quorum virtutibus ad virtutes incitaretur posterior ætas. Eos imitati postea ecclesiastici viri quidam ea, quæ temporaliter in carne, vel dixit vel mirabiliter operatus est Filius Dei, claro stilo veraciter prosecuti, splendore institutionis Euangelicæ corda fidelium illustraverunt. Aliqui ex * conscriptis Apostolicis actibus multum fidei & roboris & patientiæ sequenti ævo addiderunt. Multi autem ab Apostolorum temporibus ad nostram fere usque ætatem; vel de pace vel de bello Ecclesiæ magna nobis ex suis scriptis reliquerunt monumenta, in quibus Christiano homini strata est via ad ardua virtutum: patent etiam calles reflexi in devia * vitiorum. Quidam vero eorum passiones, qui cælum sanguine mercati sunt, scripserunt; plerisque autem cura fuit in litteris suis referre de eorum vita & conversatione, qui vel ecclesiis Dei præfuerunt, easque aut cælestis doctrinæ illustratione, aut operum attestatione, sive miraculorum coruscatione clarificarunt: vel qui mundanæ cohabitationis societatem, non solum corpore sed & tota mente fugientes, ferarum & avium socii tantum in desertis locis vixerunt. Et hoc fecerunt non ut accurati sermonis compositione gloriosiores facerent, quos jam in cælesti regno gloria & honore Deus glorificaverat, & consortes sui secum cohabitare fecerat; sed ut ad eorum æmulationem & exemplum juniores instituerent, & boni quidem bonorum opera recitando meliores fierent; mali vero eorum exemplo, quos prius perversos, & postea, Deo eos immutante, conversos legerent vel audirent, vitam & mores malos in melius mutarent.

[2] Horum ego quoque, mi Lamberte a, sequens & longe adorans vestigia, aggressus sum, te adhortante, [ob quas hanc Vitam scripserit.] venerabilis senis Theoderici abbatis vestri b, vitam scribere, & ab ejus exortu, quemadmodum cœperit, quibus artibus * vitam suam instituerit, quo nisu ad virtutum fastigia conscenderit, quem etiam vitæ terminum habuerit: illa tantum, quæ tua & aliorum fidelium virorum relatione mihi de ipso comperta sunt, rusticano quidem & minus accurato sermone, sed quam verissime potero expedire. Quod onus quamvis non efficientiæ securitate, sed tam pro pia defuncti Senis recordatione, quam pro vestræ amicitiæ præsumpserim magnitudine; quam sit grave & importabile non sum nescius, ubi & propter historiæ puritatem oportet niti veritate, & quia sancti hominis vita scribitur, falsitatis crimen cavere, ne in eum, quem immoto * amore dilexi, condemner mentiendo magis injurius esse, quam obsequium impendere c. Ad hæc & illud accedit, quod dum plurima, vel ut quæque in mentem venerunt injudicata, & minus emunctæ naris verba emitto, vel aliquando quædam vel minus aspera, aut minus levia & pæne vulgaria, quod interdum exigit historia profero, judicio multitudinis pateo, quæ variis responsionibus facile in utramque partem amore labitur aut odio. Porro autem cum imbecillitatem inscientiæ meæ penso, ne impositi a te mihi operis sarcinæ succumbam timeo, & imperitia deficientis vertatur in culpam adhortantis. Sed cum & tuæ amicitiæ jucunditatem specto, & cum defuncti recordatione excitor, facile & pronum existimo, quidquid de illo apud te dictum pro utriusque amore fero. Nihil enim periculi est apud amicum proferre, quæ sentias: dum tantum veritatis curam semper habeas, mendacii commenta caveas. Tutior quippe, quamvis in rusticis & simplicibus verbis, incedit veritas, quam verborum splendore subornata falsitas. Atque hæc hactenus. Sed jam ad narrationem convertor, invocans eum; cui ille, de quo agitur, Theodericus devote & fideliter servivit, Deum cooperatorem esse hujus operis.

ANNOTATA.

a Apud Martene tomo IV Collectionis amplissimæveterum monumentorum in Historia Andaginensi col. 925 invenimus duplicem hujus nominis monachum Hubertinum, qui sub Beato nostro vixit. Uter hic intelligendus sit, ignoramus.

b Hinc in Commentario prævio collegimus, hunc Vitæ scriptorem non fuisse monachum Hubertinum.

c Ex his fides & ætas biographi facile intelliguntur.

* Mab. &

* Mab. devexa

* Mab. actibus

* Mab. supremo

CAPUT I.
Beati patria, parentes, pia educatio, & studium litterarum in pueritia.

[Mater explicationem miræ visionis] Erat in villa, quæ dicitur Lerna, quæ a Thudiniaco a castro tribus milibus, a Lobiensi vero monasterio quinquaginta stadiorum dividitur intervallo, miles quidam honorata natus familia, Gonzo nomine, habens uxorem religiosam & timentem Dominum. Quæ dum aliquando sopori se dedisset, vidit per somnium, se in quadam ecclesia cum quibusdam reverendi habitus viris, officiose sibi obsequentibus, sacerdotalibus indutam vestimentis astare sacro altari, & cum litteras penitus ignoraret, omne officium Missæ diligenter percantasse: & sic indubitanter illud mysterium celebrasse, tamquam si omni tempore huic vacasset operi. Post expleta vero illa, ut sibi videbatur, Missarum solemnia, ut sacerdos, populo benedixisse: dein exutis & repositis in sacrario sacris illis vestibus, exisse & valedictis omnibus domum reversam, post dulcedinem somnii leniter evigilasse. Hinc perterrita cœpit sollicitari & conturbari intra semetipsam pro visione, memor sexus & conditionis suæ, timens, quod viderat multam calamitatem prætendere sibi & domui suæ, cum sciret illud mysterium, a nulla fæminarum umquam præsumptum esse. Porro autem, ut sapiens mulier, recogitabat apud se, quod si Deus vellet eam occidere, vel domum ejus damnosis cladibus affligere, alio modo quam mysterio vivificationis humanæ miserias & mortes suas præscire posset. Certa tamen erat, visionem hujusmodi non fantasticam esse, nec se deceptam nocturna vani somnii imagine: sed potius quidlibet magnum divinitus prædivinare. Neque vero fæmineo more cuivis, nec saltem ipsi marito, voluit visa referre, sed posuit faciem suam ad Dominum rogare & deprecari in jejuniis & eleemosynis & oratione, ut Deus, qui revelat mysteria, & novit in tenebris constituta, mysterium visionis dignaretur ei revelare. Et quia cor ad quærendum apposuit, quod quærebat, Deo monstrante, ita scire meruit.

[4] Erat eo tempore in sanctæ continentiæ vivens proposito infra ipsam regionem quædam anus longæva, [ab anu qua dam pia impetrat,] cui præter cætera virtutum dona, pro merito vitæ Deus concesserat, ut multis nonnumquam prænunciaret futura. Hujus opinione illa mulier in spem interpretationis somnii sui adducta venit ad eam, brevique illi commendata *, post mutuos amplexus & colloquia retulit ei cum multo timore & lacrymis suam visionem: orans primum, ut pro se Deum exoraret, ne quid prodigiale illi visio portenderet; deinde ut ejus interpretationem sibi indicaret. At illa oratione fusa, gratiæque prophetalis munere afflata: Fidens, ait, o mulier, esto, quia quam vidisti divinitus ad te facta est visio, quæ ad salutem tuam & multorum implebitur hoc modo: Ecce filius, quem habes in utero (nam gravida erat) nascetur tibi, quem Deus nunc sanctificavit, & in opus sacerdotalis ministerii segregavit sibi, per quem multorum saluti consulendum providit. Hæc dixit, & mulierem promissi certam, domum remisit. Quæ ubi ad maritum rediit, tum demum somnium cum interpretatione, ut a prophetissa audierat, secreto illi exsolvit. Quod ille, ut homo militiæ & sæculi negotiis omnino temporibus illis deditus, contempsit & derisit, & divina oracula muliebria reputavit deliramenta & vane composita.

[5] Maternis interea mensibus evolutis, postquam mulier conceperat divinitus nuntiatum, [& filium sibi prænuntiatum] ipsa nocte festivitatis sancti Martini b, dum populus ad vigilias matutinales concurreret, peperit filium anno Dominicæ Incarnationis millesimo septimo, imperante apud Romanos & Germanos II Henrico c, anno postquam juniori Ottoni successerat sexto, præsidente in Leodiensi sede Notgero, magnæ sanctitatis & sapientiæ viro, postquam ordinatus fuerat episcopus, anno septimo & vigesimo d *. Mane facto, mater eum baptisari & Theodericum in baptismate fecit nominari, quod potest interpretari; Dei contemplator sive divinorum speculator e. Quod nomen quamquam multis cum illo commune sit, quodam tamen futurorum præsagio sortitus est. Nec immerito. Nam a puero usque ad ultimum vitæ suæ terminum, semper gratia Dei secum crescente, intendit contemplationi divinæ.

[6] [magna cura enutrit,] Igitur infantulus ablactatus, tanta matris suæ cura & diligentia nutritus est, ut exceptis parentibus & domo nihil cognosceret. Et cum jam fere septennis esset, patre ejus inscio, qui eum, quod ipse erat, fieri terrenum militem, & rerum suarum disponebat heredem, mater visionis suæ non immemor, primis eum litterarum dedit imbuendum elementis, flagrans omnibus votis, filium suum abstrahi a vanitate & tumultibus hujus sæculi & facere ministrum in domo Domini. Sed omnium bonorum inimicus videns, in puero jam quiddam gratiæ spiritualis inesse, artes, quibus illi noceret, quæsivit, patremque contra uxoris suæ bonum propositum inflammavit. Qui filium suum a literis abstractum, domi servati jussit, interminatus uxori gravia, si posthac eum præsumeret tradere his disciplinis. Sed post aliquot dies, dum unus puerorum patris sui bulliens jus coctarum carnium ab igne transferret, impegit super puerulum, & cecidit, sinistrumque ejus brachium de ipso jure ab humero usque ad manum fere inussit. Statim ille doloris impatiens corruit, & moribundus pæne volutabatur humi. Turbata omnis cucurrit familia, ante omnes mater nati commota dolore frigidius glacie pectus super exanimatum, ut putabat, filium præcipitat. Sed Deus omnipotens inter instantiam mortis tyrunculum suum servavit, cujus providentia, & filiorum virga jam eum assuescebat, & plagis suis ad se trahebat.

[7] [eumque contra voluntatem mariti sui,] Postquam autem illa a torpore mentis in se rediit, ut vix tandem inter singultus & crebra suspiria dolor vocem invenit, modo pectus tundens pugnis, modo faciem fœdans unguibus, modo crines scindens manibus & sævis totam domum implens querelis, se infelicem clamitans, se ostentans miseram, se neglectam Dei respectu sæpe miserandis iterat ululatibus, cui ex promisso Dei datus erat filius, sed peccato suo & mariti detestanda rabie, tam subito nimis acerbo raptus esset funere. Deinde ut correpta a marito & his qui aderant, ægra solo membra vix extulit, videt filium inter manus ancillarum jam modesti vultus, jam temperantem clamoribus; sed quaquaversum tamen pestis illa bullientis juris se sparserat; totam carnem pueruli cute nudaverat. Cum mater & ipsa interdicens fletibus excepit filium, refovet, & deosculatur, tamquam ex morte redivivum: brevique, Deo curante, ad salutem restitutum, iterum clam patre illius commendat eum scholasticis imbuendum litteris. Cumque pater aliquantis diebus absens domum reversus filium non invenisset, & ubinam esset inquirens, rescisset, offensus abiit, & de medio scholarium, ubi legebat, arreptum domum reduxit. Unde quidem ego eum in hac parte beato Martino comparandum arbitror. Nam quemadmodum pater gentilis, ne Christo militaret filius suus, Martinum impediebat, ita Theoderico, ne in tabernaculo Domini ministraret, pater suus quamquam Christianus obstabat. Sed non valet humana prudentia divinæ ordinationis dissipare consilium. Nam licet tunc non sponte Martinum jam sæculo militantem, ut voluit conservavit, & ad suam militiam mirabiliter Deus revocavit: Theoderico autem, priusquam per ætatem corrumpi posset, sic providit.

[8] Cum ipsa die puerulus in solarium domus ascenderet, [qui tandem acquiescere cogitur,] corruit, & brachium sinistrum, quod adhuc pæne recenti inustione erat invalidum, gravi collisione difsiluit & fractum ex humero pependit. Exterritus tam acerbo & inopinato casu exanguis pater accurrit, & pæne exanimem inter sua brachia attollit. Multisque perfusus ora lacrymis, seipsum ultro accusat, se parricidam, se occisorem filii, mixto luctu & ululatu clamat, qui eum Deo, cum necdum natus erat, dedicatum auferre tentaverat. At vero mater femineis planctibus, amara inferens convitia, Quia, o fili dulcissime, ait, ad militiam terrenam a pio patre instrueris, eïa nunc arma ferre, nunc equum agitare & circumflectere, sic ferire, sic hostem disce cavere. Sed si in castris Christi militare te noluit, spero in Dei provisione, quia ejus rerum & militiæ successor non eris. At ille: Ne sævias, inquit, mi mulier, nec satis, superque quam satis est, tristem asperioribus irritamentis in inconsolabilem inducas dolorem. Etsi enim merito arguor ego, quia quod Deo, quocumque modo votum erat, subtraxi; tu potius accusanda tamen, quæ filium meum tamquam ad me nihil attinentem, pro tuo arbitrio clam me vovisti Deo. Igitur ecce filius tuus; recipe illum; & si voluntas Dei est, ut vivat, sicut vovisti, monachus fiat. Dixit & matri filium reddidit. Illa autem materna sollicitudine curam ejus habuit, plagam circumligavit, & frequenti lavatione & medicamine fovit; citoque, adjuvante Deo, non solum fracturam brachii resolidavit; sed etiam quidquid in toto corpore illa collisione læsum fuerat, in integram sanitatem reparavit. Deinde non jam in abscondito, ut prius, sed manifeste commendavit eum in monasterio Malbodiensi f filiæ suæ Ansoaldi g, ut doceret eum elementa prima litterarum & psalterium. Quæ quia simul se opportune præbuit, non incongruum videtur de ejus virtutibus & vita, ad laudem Christi nominis interserere pauca. Quidquid enim imitatione vel laude dignum habent Sancti, totum est muneris Christi.

[9] Hæc igitur puella adhuc parvula, in monasterio ancillarum Dei a genitoribus constituta, [bonis moribus] in puellaribus annis ostendit, qualis futura esset accessu temporis: nam, ut assolet illa ætas, numquam puellarum lascivias aut negligentias sequuta, numquam ineptiis & ludis earum fuit delectata, sed tantum lectioni & meditationi animum servire cogens, cum ceteræ concurrebant ad publicum, illa ibat ad monasterium; cum aliæ streperent, psallerent, & puellariter choris se exercerent, illa orationi procumbebat. Ubi vero maturior ætas successit, brevi cæteras supergressa, aliis bene vivendi exemplar enituit, aliis vitæ merito terrori fuit. Quotidianis enim afflictionibus corporis libidinem punivit; omnes animi passiones repugnando superavit. Vigilabat enim totis interdum noctibus: nonnumquam vero orando diem continuabat nocti. Cum vero necefsitas somnum imperabat, aut pavimentum cubile habebat, aut stando, raro autem sedendo, paululum dormitabat. Cibus ei panis cum sale frequentior, potus erat aqua, raro legumina vel poma vel herbarum radices admittebat. Nam vino, sicera, carnibus, ovis & piscibus, ac cibis lautioribus interdixerat penitus. Mansuetudine, patientia, humilitate, clementia & charitate, adornata virgineæ castitati luxuriam subduxit. Custos oris sui ad silentium numquam sciens vel volens loquuta est mendacium. Semper cauta, diligens & provida, numquam, si potuit, nisi sapientibus & castis sermonibus os aperuit. Quamvis sæpe lacessita, numquam irata, numquam visa est vel leviter, nisi pro causa Dei commota. Contentiones & rixas & fæminarum certamina omnino a se fecit aliena & extranea. Balnea & lavationes contempsit, docens nullum extrinsecus posse pollui, nisi quem intrinsecus sordidat delectatio peccati. Turbarum strepitum & conventum a se pro sui merito adventantium semper refugit: linguas detrahentium & favores se laudantium æqualiter habuit: his & cæteris cum gratia Dei redundaret virtutibus, multas in Malbodiensi monasterio ad similem virtutem excitavit, multas post lapsum ad pœnitentiam revocavit, & annuente Gerardo h episcopo Cameracensi & Rainero comite Montensi, ordinem religionis monasticæ, quæ pæne adnihilata erat, in eodem monasterio correxit & in melius reparavit. Sed quia castigat Dominus, quos diligit, & flagellat quos recipit, ante septem dormitionis suæ annos, cancri ulcere percussa, nec bonæ conversationis propositum usu & virtutum consuetudine exercitatum minuit, nec flagellis umquam murmuravit, immo quia Dei visitatione digna est habita, semper gratias egit. Postremo felici excessu beata decore virgineæ castitatis læta migravit ad Dominum, receptura longi laboris præmium.

[10] [& litteris imbui curat.] Huic jam adolescentulæ commendatus frater suus adhuc puer Theodericus, quantum ex ætate puerili vaticinari poterat, ingenii & vitæ futuræ certa dedit documenta: nam lectionem psalmorum, quæ singulis diebus illi a sorore sua tradebatur, & facile capiebat, & memoriter cito reddebat. Neque tamen ad discendum, ut solet parvula ætas, cogebatur minis aut verberibus, aut blandis incitabatur suasionibus. Sed ultro statuta sibi tempora legendi ipse præveniebat, numquam nisi jussus vacabat; ita ut soror & omnes, qui eum viderent, stuperent, & mirarentur in illo & legendi assiduitatem & ingenioli velocitatem. Si quando autem cessaret, & cum paribus videbatur, ire & colludere penitus refugiebat; pœnaque illi erat cum eum soror quiete reficiebat: gravisque illi erat, quisquis eum ad spectacula ludorum trahere volebat. Videns autem, quo ordine soror sua vitam duceret, considerans, quam gravis & matura moribus, quam studiosa esset in orationibus, & intelligens quod vestimentorum asperitate, & ciborum abstinentia corpus frangeret; cœpit, quantum tenera ætas patiebatur, eam imitari velle. Incensus igitur, eodem, quo illa, numine, ibat latenter quidem, sed frequenter ad ecclesiam, ut sororem facere videbat. Sæpius ad orationem procumbebat, pectusculum pugno tundebat, Dominum, sicut ab illa didicerat, ut sibi sapientiam intelligendi, & recta faciendi & prava cavendi daret, devotis precibus, interdum mixtis lacrymis, rogabat. Quod ubi soror advertit condelectata, tam verbis quam rebus ad bene agendum fratrem suum pro capacitate puerilis intellectus, informare cœpit dicens: Hoc recte agendum, illud necessario esse cavendum, frequenti supplicatione & lacrymis Deum placandum, assidua lectione & bonorum actuum conversatione cognoscendum. His & hujusmodi mandatis, sancta virgo quotidie puerum inter legendum instituebat: ille autem ante annos ad virtutum iter animum dirigebat.

ANNOTATA.

a Est oppidum ditionis Leodiensis, ad fluvium Sabim situm, quod nunc vulgo Tuin appellatur.

b Si hoc intelligatur de festo S. Martini Turonensis, quod undecima die Novembris colitur, Beatus mense Novembri anni 1007, & consequenter anno mortem Notgeri Leodiensis præcedente natus est, ut Mabillonius in Commentario nostro prævio tuetur. Unde confirmatur annus mortis 1087, quem cum Mabillonio signavimus.

c Hic est sanctus Henricus, cognomine claudus vel secundus, cujus Acta in Opere nostro ad diem 14 Julii illustrata sunt, & qui anno Christi 1007 post diem VII Junii sextum imperii annum inchoaverat.

d In alio codice additur: Priusquam vita decederet, anno uno, ut Mabillonius testatur. At procul dubio in apographum nostrum Alnense irrepsit error amanuensis, qui vigesimo pro trigesimo scripsit, ut in margine monuimus, cum Notgerus ecclesiæ Leodiensi diutius præfuerit.

e Hanc etymologiam biographus deduxit ex vocibus Græcis Θεὸς, quæ Deum; θεωρητικὸς, quæ contemplatorem significat. Alii tamen cum Schottelio malunt nomina Theoderici, Diederici & similia ex origine Germanica derivare, & affirmant nomen proprium Theoderici, Germanice Teutreich, significare divitem Dei vel divinis donis pollentem. Elige utramlibet etymologiam, cum utraque ad Beati gloriam faciat.

f Est vetus Ordinis Benedictini parthenon in Hannonia situs ad Sabim fluvium, in quo nunc degunt canonicæ seculares, & qui jam vulgo Maubeuge vocatur.

g Apud novissimus Galliæ Christianæ editores tomo 3 col. 147 dubitatur, utrum illa Ansoaldis fuerit abbatissa Malbodii, quamvis disciplinam monasticam in illo monasterio restituerit, quod forte potius suo piæ vitæ exemplo, quam auctoritate fecit.

h Is est Gerardus primus istius nominis antistes Cameracensis, qui anno 1013 cathedram illam ascendit, & postea cœnobium Malbodiense reformavit, ut apud novissimos Galliæ Christianæ editores tomo 3 col. 19 & 20 videre est.

* al. precata

* lege trigesimo

CAPUT II.
Monastica ejus professio, magisterium in variis cœnobiis, sacerdotium & iter Hierosolymitanum frustra susceptum.

Ea tempestate a florebat multiplici virtutum flore ac germine inter cæteras Leodiensis & Cameracensis parochias, [In monasterio Lobiensi] Lobiensis b ecclesia, & pollebat sancta religiosorum & illustrium monachorum conversatione. Hanc nobilitaverat & institutionibus & sanctis monitis, & exemplis extulerat, qui tunc in ea præsidebat, abbas Richardus c. Huic puer Theodericus regulari institutione nutriendus in monasterio Lobiensi, a pia matre (pater enim humanis rebus jam exemptus naturæ concesserat) est traditus; & cum fere decem esset annorum, sancto Petro est oblatus. Quem venerabilis abbas pio amore dilexit & majore, quam cæteros coætaneos ejus diligentia nutriri fecit. Audierat enim illum, & priusquam nasceretur divinitus prænuntiatum, & pia matris ejus opera, mirabiliter id agente Deo, contra patris ejus votum Deo dicatum. Ideo & ex studiis & qualitate morum ejus conjiciebat pius pater, quantus & qualis, si adolesceret, ille puer esset futurus. Omnia enim, quæ in illo considerabat, bonæ spei erant argumenta. Incedebat quippe humiliter inclinato in terram capite, humeris dejectis, manibus & pedibus, & brachiis pulchre compositis, oculis submissis & humiliter respicientibus, rarus in ore risus, & ipse tenuis erat & moderatus, in genis lachrymæ deprehendebantur frequentius. Morum autem elegantia & animi sapientia simul cum ætate in eo crescebant. In interrogationibus cautus, in responsionibus velox & providus erat. Studiis adeo deditus, ut nulla hora competens illum præteriret, quin legeret, aut scriberet, aut dictaret; aut de quacumque quæstione agitaret. In brevi tam ornatu morum, quam eruditione septem artium, quas liberales dicimus, factus philosophus, magnæ admirationi adhuc adolescentulus eruditissimis senibus fuit.

[12] [regulam S. Benedicti professus,] Cum igitur his virtutum gradibus ad veræ philosophicæ sapientiæ arcem venerabilis abbas, illum videret conscendere, cum decimum sep timum ageret ætatis annum, fecit eum ordinari subdiaconum, a viro sanctissimo Gerardo Cameracensium episcopo, a quo in annis puerilibus lector vel acolythus jam fuerat ordinatus. Cum vero esset annorum novemdecim, professus obedientiam, & sanctæ regulæ disciplinam d, ipse abbas Richardus eum monachum ordinavit, & processu temporis ad diaconatus gradum ab eodem episcopo Gerardo eum promoveri fecit. Appetebat autem familiaritates eorum, quos videbat religiosiores hominum, maxime abbatum & monachorum, se suumque propositum commendans orationibus eorum. Zelabatur autem virtutes omnium, componens vitam suam imitatione aliorum. Illius enim humilitatem, istius obedientiam sectabatur, istius se informabat simplicitate. Illum frequentius orantem, istum imitabatur studiosius legentem. Cum illo caritate certabat, istum patientia superabat. Ad obediendum semper paratus, mirabilis erat omnibus: castitati vero luxuriam subdidit, & incentiva vitiorum, & ipsos, qui non desunt in senibus, naturales corporis motus, lectionum assiduitate, vigiliarum instantia, & orationum frequentia in lascivientis adolescentiæ annis viriliter compescuit & frenavit.

[13] [ob bonos mores scholæ præficitur,] Quidquid in se culpabile reprehendebat, mox insequebatur lacrymis & puniebat, ciborum & potus abstinentia corpus tenuabat, non quidem quantum volebat, sed in quantum abbas permittebat. Vigiliarum porro ita studiosus erat, ut numquam vel cum cæteris vel post cæteros aliquis de lectulo surrexisse eum viderit. Numquam eum nocturnales vigiliæ dormientem vel quiescentem deprehenderunt. Silentio autem ita erat deditus, ut vix loqueretur, nisi horis competentibus, & tunc etiam interrogatus. Et cum tot & tantis polleret virtutibus, tamen quod difficillimum est, omnibus erat charus; ipsi vero abbati Richardo, quo amplius meritorum gratia illum cæteros præcedere videbat, eo præ cæteris gratior erat. Et quia adolescentem acris ingenii consideravit, non solum ornatum maturitate morum, sed & eruditione septem artium, quas liberales vocant philosophi; præcepit eum esse custodem & institutorem puerorum, scholaris disciplinæ magistrum. Ille autem obedientissime paruit, & plures discipulos habuit, quos non solum apprime litteris, sed etiam bonis moribus instituit, & æmulos sui ad virtutum fastigia promovit.

[14] Eo tempore frequenti suggestione invidorum Reinardus e, [& abbatem suum exauctoratum] tum Leodiensi ecclesiæ antistes impulsus, quem venerari debuerat, insectabatur, & invisum habebat eundem sanctum abbatem Richardum. Ille cogitans grave esse potioribus resultare, & alterius culpam resistendo suam facere, simul & exemplo Domini potius amplectens calumniam sustinere, quam se (cum irreprehensibilis esset) ratione defendere, redita episcopo abbatia Lobiensi, Virdunum, ubi etiam monachis sancti Vitoni f, præerat, recessit. Quod Theodericus graviter dolens, & magistri desiderio ardens a monasterio profugit, & uno puero comitatus Stabulaus, ubi illum concessisse fama sibi murmuraverat, ad abbatem Popponem venit: qui & ipse e numero discipulorum magistri sui fuerat, multaque obedientia & cæterarum virtutum culmine promotus eidem cœnobio, item & aliis multis prælatus, in disciplinam doctoris sui ibat operibus. A quo festive exceptus, triduo ejus officiosa charitate usus est.

[15] Postea cum stratis caballis Virdunum usque vellet abbatem Richardum prosequi, [sequi prohibitus,] equus ejus uno pede subito claudus, profectionem impedivit. Quod abbas Poppo g cur accidisset, prudenter intellexit, & adolescentem pro culpa fugæ increpavit, & agentem pœnitudinem blande consolatus, ad locum suum mox, non claudicante equo, remisit. Qui ad monasterium reversus, multo omnium est favore receptus; & jam in eo præsidentem invenit Hugonem h, de quo fertur, quod a pueritia in eodem monasterio institutus, Deoque placita & hominibus laudabili conversatione monachus probatus, ab ipso venerabili abbate Richardo fratrum præpositus fuerit constitutus, illoque amoto & recedente omnium fratrum pari acclamatione ab eodem Rainardo episcopo abbas substitutus. Qui sciens, qua via Theodoricus ab infantia nisus, quamque prædecessori ad obediendum in omnibus fuisset paratissimus, multis experimentis conatus est explorare, utrum in ea, qua cœperat, perseveraret boni propositi intentione. Ille autem, quæ imperabantur, omnia obedienter aggrediebatur, & cooperante secum gratia Dei, quamquam aspera & factu difficilia abbatis sui præcepta faciendo ostendebat facilia. Unde apud illum tantæ dilectionis loco est habitus, ut præ cæteris obsequiorum ejus servitiis uteretur gratius; ac specialis gratiæ affectu colloqueretur frequentius, arcanaque sua cum illo communicaret familiarius.

[16] Evolutis autem post hæc aliquibus annis, cum virtutum profectu jam multis innotuisset, [sacerdotio initiatur,] rogatu abbatis sui, invitum & reclamantem, ac lacrymosis vocibus se indignum protestantem, ordinavit presbyterum prædictus Cameracensium antistes Gerardus, decimo sexto Calendarum Julii, anno postquam natus fuerat trigesimo nec adhuc pleno. Deinde omnes præteritos labores nihili pendens & quam gravis sarcinæ fasce nunc demum premeretur inspiciens, prioris vitæ propositum ita immutavit & consuetudinem, quasi tunc primum noviter Domino servire inciperet. Petita igitur ab abbate suo benedictione austerius vivendi, primum sibi proposuit, ut semel quotidie comederet, nec umquam vel in diebus Dominicis, vel ullis solemnitatibus, nisi gravissimæ ægritudinis molestia jejunium solveret. Quod a trigesimo usque ad octogesimum, quo mortuus est anno, per annos fere quinquaginta inviolabiliter tenuit, sicut eorum, cum quibus vixit, testimonio comprobamus.

[17] [& austeriorem vitam ducit.] Cilicium autem per ipsos quinquaginta annos deponere vel ad momentum, nulla infirmitas ei persuadere potuit. Balneorum vero munditias, nec pro remedio sibi umquam adhibuit: docebat enim illam carnem non indigere lavatione, quæ putredo & vermium cibus paulo post deberet esse. Extenuabat se abstinentia graviore, & quotidiana major atque robustior fiebat exercitatione. Creber in vigiliis, in oratione assiduus, in lectione sanctarum litterarum & Scripturarum ita erat studiosus, ut eas & memoriter teneret, & earum quæstiones quamvis difficillimas & obscuras cito exsolveret. Sed quid per universa discurro? Dum enim in singulis cogit me immorari pia recordatio Theoderici, præcepta non servo dicendi.

[18] [In monasterio Stabulensi litteras docens,] Talis igitur de Theoderici virtutibus fama cum per vicina iret monasteria, abbas Poppo, de quo paulo superius prælibavi, eum sibi præstari, & in Stabulensi monasterio scholasticum impetravit fieri. In quo monasterio multos adolescentium suo vivere instituit exemplo, quos scientia tam divinarum quam scholarium litterarum apprime instruxit: & disciplinæ regularis institutione & morum compositione, ad veræ philosophiæ studium excitavit; ac arenosam atque sterilem & spinosam cordium eorum terram, fructiferam reddidit assidua doctrinæ cultura. Erat enim ad docendum idoneus, & ad interrogata respondere semper paratus, atque ad disserendum, quæ videbat, facundus. Habebat vero consuetudinem ab adolescentia omni tempore vel æstatis vel hyemis anticipare vigilias matutinales: & quia totis diebus exercebatur lectionibus, noctes deputaverat orationibus.

[19] [dæmonem monacho infestum] Tunc quoque quadam nocte solito surrexerat, & in oratorio sancti Nicolai, quod contra claustrum monasterii ejusdem situm est, ad dextram intrantibus contra meridianum ante altare jacebat profusus in oratione. Interea unus de monachis, & ipse habens propositum prævenire alios, surrexit; & ibat ad monasterium causa orationis. Et ecce cum ante fores prædicti oratorii venit, vasta mole metuendus, picea specie terribilis, ardentibus minax oculis, sulphureo fœtore intolerabilis, inter illum & ostium subito medium se opposuit dæmon. Isque ingressu arcens monachum; Unde tu quoque hic, cum cæteros placida quies his horis foveat? dixit; aut quo vadis, aut quid quæris? Tune etiam hinc me arcere paras vigiliis & orationibus, sicut qui continuis precibus Nicolaum huc allexit iste, qui intro jacet Theodericus? Cujus nisi præsentiam vererer, jam te hoc (videbatur autem immanem quassare tridentem) usque ad mortem cæsum, quid possem, ostenderem.

[20] [signo crucis fugat,] Ad hæc monachus non valens ferre amplius, cujus vel solummodo visu plures potuisset terrere, cecidit: & quanto potuit majori voce, Succurre domine Theoderice, succurre, ingeminavit. At Theodericus clamore fratris actus, ab oratione surrexit, & aperto ostio, lumine etiam adhibito, hunc miserum monachum vidit jacentem, inde autem nigrum Æthiopem tamquam victo insultantem. Sed non & ipse territus signum crucis adversus hostem extulit, & cum signo hunc versiculum cantavit: Per signum crucis de inimicis nostris libera nos, Deus noster. Tunc dæmon, quod in se libratum fuerat, non ferens telum, evanuit pulsus & virtute trophæi & meritis Theoderici. Ad monachum deinde venit, super exanimatum incubuit, orationem pro eo fudit, data manu eum erexit, in oratorium secum introduxit. Facto mane, frater ille jam incolumis, ad abbatem & fratres venit; quid vidisset, quid audisset, quid sibi contigisset, adhuc tremens & pallens retulit, primusque meritorum & virtutum Theoderici assertor verus & testis fuit.

[21] Alio quoque tempore, dum idem venerabilis abbas Poppo iret Leodium, [& in itinere quodam] habebat in suo comitatu eumdem Theodericum. Cumque venisset ad fluvium, quem Amblevam i dicunt, ipse abbas & cæteri comitum ejus recto itinere ad vadum abierunt, & omnes illæsi quidem, multa tamen * difficultate, transierunt: nam hibernis imbribus intumuerat & undanti gurgite spumens saxa & radicitus convulsas arbores, ut solet, volvebat. Ventorum etiam flatus vehemens densas hinc inde agebat pluvias. Theodericus autem, ut forte post alios intentus cantico psalmorum, cooperto ex capitio capite sequebatur longe, anfractu viarum in diversa ducentium seductus, & cæteris præeuntibus, sinistrorsum deviavit ab itinere solus, secutusque, in quam inciderat, semitam, pervenit usque ad aquam.

[22] Illic pons est ligneus in medios quidem agros, [magnum mortis periculum evadit.] ab utraque fluminis ripa distentus; in medio autem propter hibernas aquas longe elatus, sed ita angustus, ut neque equis neque bobus vel asinis possit esse aliquo modo pervius. Soli autem pedites illo transire solent. Ad hunc Theodericus veniens, neque quam angustus & invius esset prævidens, equo sedens ascendit, & tamquam per latam & spatiosam iret viam, intrepidus pertransivit, nec primum respexit quam cum de ponte descenderet: mirantibus & prædicantibus sociis divinæ virtutis gratiam, in suo facto ipse stupuit. In quo nimirum recte sapientibus considerare liquet, quod ille per mediam ventorum rabiem, per subtus frementis fluvii undantes fluctus, per supra ruentis pluviæ procellas Theodericum stricto limine pontis duxit, qui tumentes vortices pelagi stravit pedibus Petri. Sed iste cum periculi magnitudinem respexit, tamquam in medio periculi positus, valde expavit. Sancti namque viri hoc proprium habere solent, ut cum miraculorum operibus clarescunt, ne per elationem intumescant, homines se esse recognoscant.

[23] Igitur Theodericus, & sanctæ vitæ conversatione, & signorum attestatione jam apud multos in magna veneratione habebatur, [Cum Virduni tribus annis docuisset,] eratque pia concertatio inter religiosos abbates, ut alius ab alio eum præriperet. Nam & Walleramnus k ex Comite conversus monachus, mox autem post beatæ recordationis Richardi abbatis decessum, dignus successor in monasterio sancti Vitoni, quod est in territorio Virdunensi, a Stabulensi cœnobio, annuente suo abbate Hugone, illum abduxit; ubi triennio vel amplius commoratus, plurimos habuit auditores, quos radiis suæ doctrinæ illuminavit & timorem Dei docuit, ac in servitio Dei tam factis quam verbis informavit. Rodulpho etiam Mosomensi l abbati præstitus, sapientiæ subtilitate, & observatione cœnobialis vitæ spectabilis, multis se spectabilem fecit. Postremo ad plurima loca missus, inter multos conversatus, & ut omnia brevitatis causa & cingulo * constringam, quocumque abiit, inter quosque fuit, irreprehensibiliter semper vixit.

[24] [cœptum iter Hierosolymitanum abrumpere] Sed interea cum videret plurimos Hierosolymam ad sepulcrum desideranter tendere, ipse quoque simili flagrans desiderio, cœpit eodem proficisci velle. Paratis igitur tanto itineri necessariis sumptibus, indultaque sibi ab abbate eundi licentia, cum aliis, qui pergebant, est profectus. Sed cum in Hungariam venit, qui illum alio * labori destinaverat Deus, propositum ejus præpedivit. Nam turbata illic incursione barbarorum republica, tam ipse quam comites ejus transire prohibiti Pannoniam m, conversi multa difficultate venerunt ad urbem Romam, habentes votum inde ad montem Garganum n ire per Apuliam, atque inde Adriatico mari transferri Constantinopolim indeque Hierosolymam. Sed postquam in basilica beati Petri corpore & meritis gloriosa coram ipso sancto Apostolo uberrima lacrymarum effusione, & multa cordis contritione, Deo omne desiderium animæ suæ effundit, post orationem egressus, Theodwinum o Leodiensis ecclesiæ præsulem genibus ad basilicam per gradus nitentem offendit, & cum eo plures amicorum suorum, inter quos & Anselmum p sancti Lamberti canonicum, pro ingenii claritudine, & morum nobilitate jam a puero in amicitiis sibi familiarissimum, miratus insperata novitate præ gaudio cœpit flere, videns notos suos denuo, quos non putabat a se videri posse.

[25] [& subsistere cogitur in Italia,] Et ingressus intravit cum illis in ecclesiam, benedicens Dominum, qui eos tam inopinate, tam bene, tali in loco, tam longe a se divisos insimul adduxerat. Sed protendente episcopo orationem, dum aliquos comitum ejus, de statu religionis & monasterii sui consuleret, inter cætera dictum est illi, quod defuncto Hugone abbate suo Lobiensem abbatiam jam reddidisset idem Theodwinus episcopus Adelardo q. Tali nuntio attonitus, pro dulci pietate, & pia patris sui Hugonis defuncti recordatione, lacrymas fudit, & pro tempore ejus animam Deo, ac ante cujus sacratissimam tumbam stabat, cælesti Clavigero commendavit. Episcopo autem descendente de oratorio *, procidit ad pedes ejus coram altari ipsius sancti Apostoli, gratias agens ei, & pro sui loci, hoc est, Lobiensis ecclesiæ relevatione, & pro condiscipuli sui Adelardi, quem præ cæteris confratribus suis unice semper dilexerat, ad abbatiæ dignitatem promotione. Erat enim Adelardus in studio laborum nitens, ante alios quidem Lobienses monachos proximus huic, sed longo sequens intervallo ad bravium virtutum, prudens, sobrius, patiens, humilis, pudicus; præterea & aliarum virtutum insignibus adornatus.

[26] [ex qua ad cœnobium Lobiense redit.] Pontifex autem illum clementer erexit: quis vel unde esset, vel quo iret, quæsivit, cognitoque homine, & auditis difficultatibus peregrinationis ejus, eum ad suum secum venire jubet hospitium. Et suggerente Anselmo, quod vix aut numquam cœptæ peregrinationis propositum posset perficere, diffusis toto, ut fama erat, Adria piratis, semper prædæ & morti prætereuntium paratis, sua auctoritate præcepit illi ad patriam & ad monasterium suum redire, &, si Deus annueret, opportuniori tempore hoc repetere. Et quia non est hominis niti adversus providentiam Dei, ut semper promptus erat obedire majoribus, paruit; & a Roma usque Leodium comes ejus venit. Sed inter veniendum considerans antistes divinam in eo gratiam, orandi devotionem, lacrymarum ubertatem, jejunandi virtutem, silentii taciturnitatem, eloquii venustatem, & omnium morum ejus admirans gravitatem, inter amicos eum dignatus, familiari ejus colloquio frequentissime fuit usus; veniensque domum honorifice ad monasterium remisit, & sua assertione & testimonio venerabiliorem fecit.

ANNOTATA.

a In editione Mabilloniana hic interseruntur sequentia: Sicut in superioribus diximus. Unde Mabillonius in notis suspicatur, ab eodem biographo aliud quoddam opusculum suum indicari,cum in hac Vita de virtutibus Lobiensium nihil dixerit. Sed propter omissionem horum verborum in codice Alnensi dubitare possumus, an alteri codici illa verba non sint adjecta ab amanuensi, qui forsan alibi de laudibus Lobiensium scripserat.

b Illustre monasterium Ordinis Benedictini, quod secundo milliari a Binchio Hannoniæ oppido distat, de quo in novissima editione Galliæ Christianæ tom. 3 col. 79 plura indicantur.

c Richardus ille ex abbate Virdunensi factus est abbas Lobiensis, cujus duplex Vita apud Mabillonium inter Acta Sanctorum Ordinis Benedictini sec. VI part. 1 legi potest. In apographo nostro Alnensi venerabilis hic vir laudatur hac inutili & odiosa comparatione: Abbas Richardus vir, quo illa ætate nihil habuit Gallia clarius, licet reverendi abbatis Willelmi & apud Italos & Francos jam præferretur disciplina; quamquam Odilonis æque abbatis inter monachos celebre nomen haberetur; nec non Agrippina civitas exultaret Heriberti sanctitate; sed & Legia beatam se prædicaret sancto Walbodone; Virdunum quoque gloriaretur suo Hannone; Carnotenæ autem decus urbis melliflui oris facundia clareret Fulbertus. Qui videlicet abbas Richardus tamquam lucifer matutinus inter minora sidera effulsit, & late spargens sanctarum virtutum rutilantes radios, cælestis prædicationis jubare totam Belgicam, Germaniæ etiam partem maximam illustravit, innumera monasteria circumivit, agrestes a cultu pietatis eorum animos ad religionem, unde erraverant, revocavit, & suo eos exemplo vivere instituit: quem si, ut fuit, vellem laudare, fateor nihil dignum tanti viri virtutibus possem dicere. Hoc tantum tamen de illo vere & fidenter dixerim, quod quamvis sicut homo vivere videbatur in terris, erat tamen ejus conversatio in cælis. Istud elogium, quod in tribus codicibus Mabillonianis non occurrit, huic loco non convenit, & ab aliquo amanuensi vel fautore Richardi hic intrusum videtur. Quare hanc laciniam in Actis omisimus, & hoc loco transcripsimus, ut fideliter Ms. nostrum apographum sequeremur.

d Si Beatus esset annorum novemdecim, quando obedientiæ & sanctæ regulæ professionem emisit, ut hoc loco dicitur, quomodo biographus postea in fine Actorum asserit, hunc eumdemAbbatem octogenarium obiisse, postquam monachum professus fuerat anno septuagesimo? Sed hæc apparens contradictio utcumque conciliari potest, si Vitæ scriptor hoc ultimo loco primum monasticæ vitæ exercitium vel potius antecedentem pueri decennis in monasterio oblationem intellexerit, & antea locutus fuerit de solenniore regulæ monasticæ professione, qua priorem sui oblationem ratam habuit.

e Hic etiam Reginaldus & Reginardus appellatur, de quo novissima editio Galliæ Christianæ tomo 3, col. 854 & sequente consuli potest.

f Istud Benedictinum sancti Vitoni monasterium olim in suburbio Virdunensi, nunc in arce situm est, ut Sammarthani testantur.

g Poppo ab anno Christi 1021 monasterium Stabulense gubernare cœpit, ibidemque anno 1048 sepultus est.

h Hic abbas obiit anno Christi 1053, de quo seculum VI Benedictinum part. 2 pag. 967 & sequentibus legi potest.

i Ambleva vel Amblevia, vulgo l'Ambleve, fluvius parvus Belgii, qui in Ducatu Luxemburgensioritur, & deinde per ditionem Leodiensem fluens, abbatiam Stabulensem alluit.

k Is in Historia Andaginensi apud Martene tomo IV Collectionis amplissimæ col. 923 vocatur Gualerannus, de quo Calmetus tomo 1 Historiæ Lotharingicæ Col. 1090, & in probationibus ejusdem tomi col. 209 & 210 plura refert.

l Martene in notis ad Historiam Andaginensem col. 971 monet, in indicibus abbatum Mosomensium reperiri duos ejusdem nominis abbates, quorum unus ab anno 1031 usque ad annum 1049 præfuerit; alter autem anno 1107 obierit, nisi forsan error in istos indices irrepserit.

m Quamvis olim Pannonia plures regiones complexa fuerit, quam Hungaria, tamen hic & alibi Pannonia pro Hungaria promiscue usurpatur.

n Mons iste celeberrimus est apparitione sancti Michaëlis archangeli.

o Hic in cathedra Leodiensi sedit ab anno 1048 usque ad annum 1075.

p Iste Anselmus est celebris scriptor, & canonicus cathedralis ecclesiæ Leodiensis, ut Mabillonius& bibliographi passim notant.

q De hoc Adelardo vel Alardo vide novissimos Galliæ Christianæ editores tomo 3 col. 85.

* Mab. nulla

* forte singula

* lege alii

* al. stratorio

CAPUT III.
Munus abbatis ei reluctanti impositum, paterna cura tum de spirituali tum de temporali monasterii sui profectu, & alterum iter Romanum.

[Abbate sancti Huberti defuncto,] Interjectis vero paucis diebus, Henricus imperator legatos cum litteris eidem episcopo misit, in quibus mandabat e numero illorum, quos beatæ memoriæ abbas Richardus instituerat, unum sibi mitti monachorum, prudentemque religiosum ac litteris eruditum, quem in Fuldensi a monasterio institueret scholasticum. Ille Theodericum, sicut a Roma usque Leodium se teste didicerat, ad hoc sciens idoneum, exorato abbate, a Lobiensi monasterio eum revocavit, & Leodii, usque dum ipse ad imperatorem pararet profectionem, eum esse præcepit. Sed illis diebus divina dispositione Andanii b monasterii, ubi translatus Leodiensium præsul quiescit sanctus Hubertus c, moritur abbas Adelardus d, vir carnis nobilitate satis clarus, sed de cura religionis (cum ad cætera esset) minus strenuus, quam debuit. Cumque multi ad petendam abbatiam multo studio ambirent; episcopus vero nullum nisi dignum præesse admittendum censeret; in monasterio autem sancti Huberti, idoneus inveniretur nemo (nam monachi negligentia defuncti abbatis, & nimia licentia corrupti, & a disciplinæ jugo pæne omnes erant soluti) idem episcopus advocata religiosorum abbatum, & fidelium canonicorum concione seu congregatione, est conquestus de ecclesiæ S. Huberti dejectione *, de monachorum irreverentia & inordinatione; rogans ut secundum inspiratam a Deo sibi sapientiam indicaret unusquisque, quomodo illi loco succurrere, vel quem ibi posset præficere.

[28] Tunc aliis diversa agitantibus, aliis hos atque illos attollentibus atque collaudantibus, [Beatus noster inscius] plerisque autem, ut monachis clerici pro eis in eo monasterio substituerentur, persuadere nitentibus, atque aliis alia consiliantibus, nullis vero convenientia dicentibus, Anselmus, de quo nobis supra mentio fuit, vir nobilis genere, sed nobilior moribus & ecclesiastica religione, facto in se spiritu Dei: Cum simus, inquit, congregati in nomine Domini, non est æquum nos in causa Dei, sicut in hominum causis, gratia aut favore duci. Et cum præsentem habeamus hic fratrem Theodericum a pueritia semper bonis moribus institutum, quem vitæ merita majori etiam prælatione attestantur dignum: si Domino episcopo videtur & vobis, cur alias quæratur, quod opportune nobis divinitus directum hic habemus? Aderat enim & ipse inter reliquos huic consilio, nil minus quam de illa abbatia cogitans. Ad hæc multi læto & concordi clamore excipiunt nomen Theoderici; pauci, quibus privata utilitas bono honestoque communi potior, apud quos honesta atque inhonesta venalia facere nec pudor nec crimen erat, non hoc rectum sibi videri: sed potius quia ad hoc a monasterio suo adductus esset, pro religione instituenda in monasterio Fuldensi ex præcepto & rogatu imperatoris censebant eum debere mitti.

[29] Sed publici Montis abbas Stephanus e canitie reverendus, [& reluctans] conversatione angelicus, imperato silentio, ait, quod monasterium sancti Huberti, quod est sub cura atque providentia Leodiensis episcopi, pro refrenanda regularis disciplinæ censura, religione eget Theoderici: Fuldensis autem ecclesia quid nobis attinet? Hujusmodi autem monachorum tanta nobis penuria est, ut (quod pace aliorum dictum sit) in omnibus monasteriis nostris, vitæ probitate, par hujus necdum possit inveniri. Ideoque quia ad hoc Deus eum huc opportune destinavit, constituat eum abbatem, si placet Deo, & sibi dominus episcopus, quia se ab ea parte hoc fasce levabit securus. Dixit, &, vocante episcopo, conversis omnium studiis, de loco, ubi delitescens inter strepitum turbæ jam meditabatur fugam, eum levavit; ac renitentem & retrahentem, impellente quoque eum Gonzone f Florinensi abbate, attraxit & episcopo præsentavit. Erant autem hi duo senes, sicut ætate & canitie, ita pares in sancta religione, e numero discipulorum sancti illius Richardi; illo quidem vivente inter primos habiti; sed defuncto jam supra cæteros maximi. Erant enim longe dissimiles ab illis ecclesiarum rectoribus, quos hoc tempore principari videmus; casti, sobrii, humilitate, charitate, cæterisque virtutibus fundati & radicati; in conversatione corporali angelorum incorporalium vitam studebant imitari.

[30] [præesse cogitur huic monasterio,] Horum laudibus operam dare prohibet intentio propositæ de Theoderico materiæ. Qui videns vires suas hoc negotio minores esse, sciensque, quod judicium durissimum est his, qui præsunt, ubertim profusis lacrymis inter singultus & gravia suspiria, se indignum clamabat, & frequenter se pedibus episcopi advolvens, ne tanto onere se premeret, importunis precibus orabat. Vocabatur ergo & contemnebat; impellebatur clamore & multitudine, & refugiebat, urgebatur suscipere virgam curæ pastoralis, & renuebat. Sed non fuit potestas diu resistere ordinationi divinæ: diu enim luctans, coactus tam auctoritate episcopali, quam seniorum increpatione, suam damnare sententiam, tandem cessit, & quod jubebatur, onus regiminis fratrum suscepit. Deinde mox post solemnia processionis (erat enim illa dies Purificationis sanctæ Mariæ) ordinatus & consecratus, deducentibus se, qui affuerant, septem abbatibus, & multa clericorum & populi turba, processit abbas appellatus.

[31] [in quo reperit monachos aliquot rebelles,] Veniens vero ad sancti Huberti, cui prælatus erat, monasterium, exterioribus quidem rebus locum satis invenit nudum ac desolatum: quod quidem videbatur tolerabile & reparabile damnum; sed interior loci facies fœda erat & inordinata, ac pæne a religione extranea. Monachi namque prædecessoris sui socordia corrupti, desideriorum voluntatem pro lege habentes, quidquid volebant, vel appetebant, sanctum & justum prædicabant; & quod eis displicebat, hoc non licere putabant: monasticæ vero religionis inexpertes, ignari, agrestes, incultique non admittebant corda sua excoli vomere verbi Dei. Quod vir Deo plenus ubi advertit, angebatur quidem sed mediocriter de rerum penuria exteriorum, quoniam illud videbatur tolerabile malum & reparabile. Sed concitabatur immodice spiritus ejus intra semetipsum, videns animas fratrum diabolici instinctus admissione sauciatas tendere ad mortem. Invigilabat ergo jugiter custodiæ sibi commissi gregis, pie sollicitus erat pro omnibus, congruenter medicinam adhibens singulis vulneribus. Et illos quidem sui exemplo ad virtutes informare nitebatur. Alios autem seorsum blandis suasionibus, ut bene agerent, hortabatur; illos increpando meliores, nonnullos regulariter feriendo laborabat reddere emendatiores. Omnibus autem in commune exhibebat fomenta adhortationum, medicamina Scripturarum divinarum, postremo addebat indesinenter auxilium orationum suarum. Sed cassus labor ejus erat, nihil enim sua industria proficiebat. Illi enim (quia postquam cum ætate concrescit pravus usus, aut vix aut numquam corrigitur) male vivendi consuetudines non relinquebant, mores malos, in quibus inoleverant, mutare, cruciatus illis erat. Si exhortationibus sanctæ prædicationis convertere eos nitebatur, deridebant; si censura disciplinæ regularis uti volebat, resistendo & contradicendo repugnabant. Erant autem illorum aliqui de generis nobilitate tumentes, sed moribus ignobiles, vita contemptibiles, scientia despicabiles, ideoque sanctæ regulæ & obedientiæ contemptores, & ad bene agendum debiles & insipientes, atque ad malefaciendum fortes & sapientes.

[32] Hi vesaniæ suæ caput constituerant quemdam Lambertum superbia elatum, [quorum præcipuus instigator] vita incompositum, jactatione dissipatum, lascivia resolutum, moribus levem, verbis arrogantem, & omni sua compositione detestabilem Iste arrogantia vanæ nobilitatis inflatus, cæteros post se trahebat omnes solus, in quocumque facinore aut culpa deprehensi forent, defendebat; & ipse vicissim omnium conspiratione, quamquam manifesti reus sceleris, tutus erat. Hic sancto viro publice & privatim multas inferebat injurias, & omnibus, quæcumque dicebat, nimis mordaciter resistendo obviabat. Ille autem insana convitiorum ejus jacula virtutum clypeo repellebat, & furiosi hominis rabiem nimis patienter ferendo augebat. Laborabat tamen modo precibus, modo persuasionibus, & aliquando æterni gaudii promissionibus, interdum exaggeratis infernalium dolorum terroribus miserum corrigere. Orabat quoque frequenter, ut Deus ei cor intelligens daret, & bestialem ejus mentem ad humanitatem converteret. Ille vero sicut vanus & lubricus, unde, si saperet debuerat esse emendatior, semper fiebat deterior, & quotidiano malitiæ augmento, erat ejus pravitas onerosior.

[33] Sed etiam in isto Deus ostendit & quia multum valeat deprecatio justi assidua, [mira visione] & quia de divina misericordia sit præsumendum, nec de peccatore desperandum. Nam post multas exacerbationes, post graves convitiorum contumelias, quas sancto viro per duos fere annos continue ingesserat, idem Lambertus, quadam nocte ad nocturnales vigilias surrexit, suo ordine lectionem lecturus: proposuerat autem in corde suo, & cum sociis malitiæ suæ adjutoribus condixerat; quod transiens ante abbatem, neque solitam venerationis reverentiam illi exhiberet, neque benedictionem lecturus peteret. Ibat ergo cervice erecta, oculis insanæ mentis furorem vomentibus ferens superbiam. Stultorum autem sociorum certissima expectatio erat, indubitanter eum facturum esse, quod jactaverat. Sed ubi ante abbatem venit, illosque sublimes oculos subito in eum reflexit, puerum candoris nivei, vultus siderei in sinu ejus vidit, illi blandum, sibi terribilem; illum dulcissime lenientem, sibi gravissime minitantem. Mox, corripiente se Deo, intremuit, eodemque momento fugiente, qui diu miserum captivum possederat superbiæ dæmonio, alio spiritu afflatus, bestialem animum mutavit, humili veneratione abbati inclinavit, ad legendum in analogio *, quod post tergum abbatis constitutum fuerat, processit, stupentibus vesaniæ ejus sociis tam subitam ejus mutationem. Humiliter benedictionem petiit, tremens & anxius legit: inter legendum semper obliquo lumine respectans, ne forte, quem videbat de sinu abbatis puer desiliret, & propter multas iniquitates, pro quibus illum testis exagitabat conscientia, impetu in se facto, eum occideret. Tamen ut vix tandem perlegit: quia non erat, locus declinandi, eodem, quo venerat, pæne moribundus regrediens, humilius adoravit. Utque ad locum suæ stationis rediit, cum quam inique hactenus vixerit, ante mentis suæ oculos adduxit, amarissime flere cœpit. Cumque nequitias suas renumerare cœpit, quod morte dignus, misericordia autem Dei esset indignus, ipse fuit judex suus. Mirati inopinatam ejus conversionem socii, alii, qui viciniores stabant, quid haberet, quid tremeret, quid fleret, sciscitabantur: alii significationibus solitis de choro eum revocare nitebantur. Ille autem in eum, quem in sinu abbatis videbat & timebat, puerum defixis obtutibus hærens, & lacrymarum profusione, in delictorum suorum renumeratione fervens, nec interrogantibus penitus respondit, nec vocantibus cedens, chorum exiit,

[34] [ad frugem reducitur,] Expletis autem matutinalibus hymnis, egredientibus cæteris, in monasterio mansit, ad abbatem venit, pedibus ejus se prostravit, peccata sua humiliter multa lacrymarum attestatione confessus, veniam rogavit. Deinde quod viderit ipsa nocte puerum in sinu ejus, quomodo divinitus repente correptus, superbæ mentis mutarit insaniam, adhuc tremens indicavit. Licentiam de eo monasterio eundi ad aliud petivit, dicens se tantum peccatorem, qui tot immunditiis illum sanctum locum toties polluerit, indignum ipsius sanctitatis. Abbas autem vehementer obstupuit, Deoque gratias egit, tam pro virtute miraculi, quod in se factum, dum fieret, ipse nescivit, donec eo, qui viderat, indicante cognovit, quam pro conversione ejus, de cujus damnatione jam dubitari non poterat fratris. Cumque multis eum precibus rogaret, ne se desereret, sed remanendo, quibus exemplum mortis prius fuerat, exemplum conversionis & pœnitentiæ de semetipso fratribus daret, penitus obtinere non potuit: dicente illo, & probabiliter satis ostendendo, impossibile esse nisi ex inspiratione divina alios posse converti, quamdiu ipse esset cum illis. Abbas autem arbitratus ita, ut dicebat, esse, securum sua benedictione permisit abire, & multis lacrymis prosequutus eum usque ad januas ecclesiæ, imprecatus est illi dignos fructus pœnitentiæ.

[35] [ac ultro severam pœnitentiam agit.] Ille autem, consternatis, & multo timore concussis cæteris, abiit primo diei initio solus & incomitatus, mœrens & plorans, & multa contritione animi verum se pœnitentem ostentans, amarissimis fletibus puniebat, quas sancto viro intulerat, injurias. Qui ubi ad Mosomense castrum pervenit, a Rodolpho ejus loci abbate, ulterius progredi vetitus restitit. Sub quo quidquid deinceps vixit temporis commoratus, crura compedibus, brachia sua manicis ferreis attrivit, lumborum prius effæminatam mollitiem cingulo ferreo constrinxit: omnes carnis lascivias cilicino sacco, quotidianis jejuniis, assiduis fletibus & vigiliis compressit & orationibus, donec beato fine consummatus in Domino requievit g. In quo & merito prædicatur virtus Theoderici, & viscera misericordiæ Dei. Quis enim tam iniquum, tam superbum, tam perversi cordis monachum, qui eum nosset, crederet esse salvandum? Sed gratia Dei præveniente & oratione Theoderici adjuvante, qui prius erat blasphemus & sancti viri persecutor, misericordiam consequutus, factus est pietatis in se factæ annuntiator. Post cujus discessum multi pœnitentia ducti, subjecti sunt disciplinæ regulari, obedientes præceptis, quem ante despiciebant, abbatis sui. Pauci vero sensu malo acti, recesserunt de monasterio profugi. Ita ecclesia sancti Huberti ante depressa & humiliata, paulatim relevabatur, & cessante malorum improbitate, sensim crescebat, confluentibus ad eam undique viris religiosis & magisterio Theoderici se subdentibus. Et in quantum prius vitiorum fœditate contemptibilis & male diffamata fuit, in tantum postea Dei providentia & abbatis Theoderici labore & industria, crescente numero fidelium, claruit gloriosa.

[36] Videns autem humani generis inimicus religiosorum monachorum sancta conversatione locum resplendere; [Beatus Abbas, fugato dæmone,] se autem pelli sua, quam diu possederat, habitatione, torquebatur, & suo more, viro Dei frequenter insidias moliebatur. Sed ille semper providus & circumspectus, præcavebat & facile superabat omnes insidiatoris conatus. Quadam autem nocte, dum secundum consuetudinem, præventis matutinalibus * vigiliis, in oratorio intenderet orationi, ecce diabolus, assumpta specie immanis cervæ, coram eo venit, & pulsu pedum, orationis studium ei excussit. Quam ubi vir Dei vidit, nihil minus quam diabolum putans, quod videbatur, cervam esse, & illuc de sylva actam credidit nocturno errore: & existimans quia cellerarii incuria, cum sero iisset cubitum, claustri ostium reliquisset apertum, surrexit ab oratione; volens feram, priusquam ad ostium, per quod eam intrasse putabat, reverteretur, prævenire & concludere. Illa autem gressu modo cito, modo tardo ante sequentem præcedebat, interdum quasi expectans subsistebat, donec ad eam, qua veniebant, januam simul uterque venerunt; sed ea clausa prohibebat exitum. Tunc primum in se reversus, fantastico errore seductum se intellexit: moxque salutari signo crucis se muniens: Ecce crucem Domini fugite partes adversæ, exclamavit. Seductor autem virtutem crucis non ferens disparuit; tantoque sonitu ac fremitu aufugit, ut quasi vehementi turbine fratrum omne dormitorium videretur corruisse, satisque patuit, diabolum ex eo tempore illum locum multum infestasse, sed minus prævaluisse.

[37] Compertum habemus ex tunc, cum numero fidelium crescente religione, [varias possessiones] censum ecclesiæ affatim crevisse, tam in agrorum & prædiorum ac ecclesiarum augmentatione, quam in reddituum multiplicatione. Nam & Arnulphus comes de Warche h impulsus fama virtutum Viri Dei ultro ad eum venit, & licet homo multæ vanitatis & levitatis, qui sicut arundo in utramque partem facile possit agitari, prædicationem salutis ab eo audivit, consilia vitæ sibi ab eo data libenter admisit, & pro redemptione vitæ suæ & suorum, ecclesiam in honore sancti Sulpitii consecratam in villa, quæ vocatur Pyros, & quidquid ad eam pertinens sui juris erat, sancto Huberto dedit, ac præsentibus multis nobilibus & illustribus viris; legitima traditione filiis & uxore præsentibus perpetualiter confirmavit. Cujus rogatu postea venerabilis abbas Theodericus monachos ex suo cœnobio in ea constituit, suntque ibi viventes ordine regulari sub abbate sancti Huberti. Sed & Laudunensis castri episcopus Elinandus i, homo in administrandis episcopii rebus & publicis utilitatibus satis idoneus, odore virtutum sancti Theoderici impulsus, crebris allegationibus eum ad se venire fecit: collocutus cum eo, inter amicos eum summum habuit, se omniaque sibi commissa ejus orationibus commendavit. Deinde precibus ejus obstrictus, ecclesiam sanctæ Mariæ in Evernei-curt sancto Huberto tradidit, & deputatis de eodem monasterio sancti Huberti ibidem monachis, sua auctoritate & multorum astipulatione, omnis episcopalis servitii debito illam perpetuo absolvit.

[38] Similiter & Gervasius Remorum archiepiscopus k, [monasterio suo acquirit,] in disciplina liberalium artium apprime eruditus, vir secundum sæculi dignitatem nobiliter natus, ad omnia sagax & strenuus, episcopatu quidem dignus, sed natura & moribus plus quam oporteret, ferus: propter laudabilem conversationem ejus sibi amicum eum fecerat; venientem ad se multa veneratione honorabat, optionem petendi tam pro sua ecclesia, quam pro quibus vellet, ipsi dabat. Multum ergo feritatis ab eo admonitus deposuit, multa rogatus ejus causa frequenter fecit. Et cum pluribus esset frequenter immitis & truculentus, huic uni pro gloria & admiratione virtutum ejus, semper fuit mitis & placidus. Postremo altare illius prædictæ sancti Sulpitii ecclesiæ, quæ suæ parochiæ erat; item & aliud altare sancti Hilarii ecclesiæ, quod in vicinia Pyrensis ecclesiæ est, sancto Huberto tradidit, ac sua auctoritate ab omni servitio episcopali utrumque altare deinceps perpetualiter liberum fecit.

[39] [& iterum Romam profectus,] Assumptis post hæc Vir Deo charus paucis secum ex fratribus, compositis in monasterio rebus, Romam nudis & discalceatis pedibus ire proposuit, sicque Virdunum usque perrexit. Ubi multo affectu charitatis ab episcopo Theoderico l, & majoribus civitatis exceptus, ut se calcearet & equo pergeret, annuit, rogante hoc episcopo per charitatem & aliis omnibus, maxime autem Ermenfrido magni præconii & religionis viro; de cujus continentia, qualiter ab adolescentia succensus igne superni amoris in Dei servitio consenuerit; quomodo boni propositi studium usque dum eum mors cessare compulerit, infatigabiliter tenuit; melius puto silere quam parum dicere. Sed ad narrationem redeo. Igitur ubi præcepto episcopi & talis viri & aliorum petitioni parens, calceatus paulo longius ab urbe processit, iterum detractis calceamentis, Romam perrexit. Cui cum sui comites dicerent, quia non recte faceret, eo quod charitati & præcepto tantorum virorum inobediens esset, respondit, se vere per charitatem præcipientibus obedisse. Sed quia nemo illi diffinierat, quamdiu vel quousque; potestati & arbitrio suo relictum esse, quando calceatus vel discalceatus vellet ambulare.

[40] [ad cœnobium sancti Huberti revertitur.] Non ergo acutæ & incidentes petræ, non Alpinæ nives, non glaciali constricta frigore Italia, non aspera montium juga, non grandines, non præcipites pluvialibus undis torrentes, denique nulla pericula, nullæ difficultates, postremo nullæ suorum comitum preces & lacrymæ propositum ejus potuerunt convertere. Sic itaque ad tumbam beatissimi Petri multa tandem difficultate & lassitudine pervenit. Ibi multa contritione & gemitu quidquid habens * in corde suo profundens, seque & dominici ovilis custodiam sibi creditam, illi, cui in cælo & in terra primum dono dedit Deus jus ligandi & solvendi, committens; sic quoque omnia Romæ Sanctorum oratoria usque ad Lateranensem basilicam circumivit: ubi ab Alexandro tunc Papa Romano m multo affectu exceptus & ejus secreto ac familiari colloquio sæpius usus, postremo benedictione Apostolica ab illo confirmatus, ex præcepto auctoritatis ejus calceatus & equo domum est reversus. Sed cum circa Alpes Julias n venisset, ex concepto pridem frigore resolutæ omnes pedum ejus ungulæ ceciderunt. Ipse quoque nimia lassitudine, cum sic esset confectus, ut nisi assidue unguentis atque aliis juvaretur fomentis, vix valeret incedere: nihil tamen penitus de solita & proposita psalmorum & jejunii consuetudine voluit remittere. Ita ad monasterium denuo reversus, cœpit denuo custodiæ sibi commissorum instare studiosius.

ANNOTATA.

a Est illustre & passim notum Ordinis Benedictini monasterium in Germania.

b Est antiquum nomen hujus monasterii, quod postea ob reliquias S. Huberti eo delatas, communiter ab hoc Sancto cognominatum fuit, ut in Commentario prævio monuimus.

c Joannes Robertus noster Vitam, translationem & miracula hujus sancti præsulis libro edito fuse illustravit.

d Hic Adelardus ex scholastico sancti Trudonis electus est abbas sancti Huberti, quemadmodum novissimi Galliæ Christianæ editores tomo 3 col. 970 tradunt.

e Hic Stephanus in Historia Andaginensi apud Martene col. 924 vocatur abbas S. Laurentii, quod Leodiense monasterium forsan quoque nomen publici montis habuit. Ceterum de obitu & inventione hujus Stephani laudatus Martene tomo IV Collectionis amplissimæ Col. & ibidemin notis consuli meretur.

f Hic etiam vocatur Gontho vel Wenso, cujus elogium apud novissimos Galliæ Christianæ editores tomo 3 col. 977 & sequente legitur.

g Conversio hujus Lamberti in Historia Andaginensi apud Martene col. 924 & sequente etiam narratur, ubi brevi secuta istius monachi pœnitentis mors indicatur his verbis: Pedes Mosomum devenit; ibique tunc temporis vigebat regularis districtio sub abbate Rodulfo; ab eodem retentus substitit, postque duos fere annos in luctu & pœnitentia perseverans obiit.

h Arnulsus ille in proxime citata Historia Andaginensi col. 930 vocatur Comes Chiniacensis.

i Guibertus abbas de Novigento lib. 3 Vitæ suæ cap. 2 electionem & præcipua hujus episcopi Laudunensis gesta refert.

k Marlotus tomo 2 Historiæ Rhemensis lib. 1 cap. 34 & sequentibus Acta hujus antistitis Rhemensis fuse refert.

l Gesta istius præsulis legi possunt in Chronico Virdunensi, quod Labbeus noster tomo 1 BibliothecæMss. pag. 75 & sequentibus edidit.

m Hic indicatur Alexander II istius nominis Pontifex, qui ab anno Christi 1061 usque ad annum 1073 cathedram sancti Petri tenuit.

n Alpes Juliæ sic dictæ a Julio Cæsare, qui primus iter per eas aperuit. Tacitus lib. 2 eas Pannonicas appellat, & nunc Carniolam ab Istria & Foro-Julio separant.

* al. directione

* Id est pulpito

* Mab. nocturnalibus

* forsan haberet

CAPUT IV.
Pia beati Abbatis ædificia, quædam miracula & itinera.

[Abbatiam suam] Post hæc considerans agrestem & nimis incultum loci situm: prædecessorum enim suorum, qui ante se monasterio præfuerant, incuria nihil decoris loco illi addiderat: sed sicut a tempore Walcandi a Leodiensis episcopi, qui illuc sanctum Hubertum transtulerat, eique aptum ac subitum opus ac domum construxerat, ita quoque tunc erat; cœpit deserta reædificaturus, diruta & vetustate consumpta renovare, angusta ampliare. Et cooperantibus sibi sui monasterii præpositis, maxime Theoderico b, qui tanti patris heres & nomine & regiminis dignitate post illum meruit esse; Lamberto quoque, qui illi plus omnibus, in amicis familiarissimus fuit, quique omnium laborum & periculorum ejus comes individuus permansit, dejecto veteri & parvissimo, quod ibi erat, claustro, novum & magnum, quale modo videtur, construxit. Sed & oratorium sepulchri Domini, ad meridianum monasterii ædificavit.

[42] [novis ædificiis exornat,] Duo quoque oratoria ad septemtrionalem plagam addidit; alterum quidem, quod est inferius in honore sancti Andreæ apostoli: alterum vero, quod supra ipsum est, fecit venerabile memoria & patrocinio sancti Nicolai. Cryptam etiam ad orientem basilicæ pulcherrimo erexit opere; quam postea Henricus Leodiensis ecclesiæ antistes & Franco Bellegradensis episcopus, ejus rogatu dedicaverunt in honorem nominis Domini Jesu & sanctæ Mariæ semper Virginis. Necnon & aliud claustrum pro foribus basilicæ ad occidentem a fundamento construxit. Non longe vero a porta exterioris atrii ædificata spatiosa ecclesia, sancto Ægidio eam voluit dedicari c. Cumque desiderio petendarum de Sancti corpore reliquiarum, ad sanctum Ægidium d pergeret, per urbem, quæ dicitur Trecas e, iter habuit, & in ea hospitandi gratia nocte mansit.

[43] [& in itinere Gallico] Mane facto dum comites pararent profectionem, ipse ad ecclesiam perrexit, atque ex more sacra Missarum solemnia celebravit. Ubi mulier quædam, quam diutinus febrium ardor coquebat, & a medicorum arte desperata erat, audita de viri virtutibus fama, habens fidem, ejus meritis se vere posse sanari, quia ipsa per se ire non poterat, portari se fecit, atque quantis potuit vocibus, magno gemitu & lacrymis, ut sui misereretur, ut pro se Dominum rogaret, clamare cœpit. Ille, cujus cor a pietate extraneum numquam fuit, motus dolore miseræ mulieris, eam silere & expectare fecit. Completis vero Sacramentis, manus aqua lavit, ipsam aquam febricitanti fæminæ in potum dari jussit. Mira res, & nostris vehementer stupenda temporibus! Ubi mulier bibit, omnis illico ab illa passio recessit, tamque perfecte convaluit, acsi penitus nihil pertulisset infirmitatis.

[44] [duas mulieres ægras sanat,] Iterum in eodem, quo ad sanctum Ægidium ibat, itinere, in domo quadam, qua hospitatus fuerat, mulier ex Sarracenis captivata de civitate Cæsar-Augusta f, sed in Christum credens & baptizata jacebat omni membrorum parte invalida, quæ tum, quia diu languebat, tum quia, qui ejus curam gereret, proximorum neminem habebat, omnium cura & solatio erat neglecta. Quam forte sedens ad cœnam vir venerabilis, ut ex magnis & crebris, quos dolor effundebat, clamoribus graviter torqueri animadvertit; atque quæ, aut unde esset, hospitis sui relatu cognovit, motus vice & solitudine captivæ mulieris, paululum illacrymatus, preces pro loco & tempore silentio pro ea ad Dominum fudit; acceptasque ciborum suorum reliquias per ministrum suum ei misit, & ut in nomine Domini comederet illi mandavit. Miro modo, quæ magna ex parte jacebat præmortua, nihilque aliud quam ærumnarum suarum remedium mortem expectabat, ut ad perceptam ex viri Dei mensa benedictionem ad comedendum diu invalidum os aperuit, longus, qui eam cruciavit, languor reliquit. Atque ut sensim recepta sanitate convaluit, virtutum Theoderici prædicatrix apud multos fuit g.

[45] Quodam autem tempore dum iret Coloniam, tam orationis gratia, [& Juliaci tertiam paralyticam] quam pro utilitate sui monasterii, locuturus sanctæ memoriæ archiepiscopo Annoni h, in castro Juliaco i, quod ex nomine Julii conditoris antiquum adhuc servat vocabulum, Missam cantaturus divertit. Erat illic mulier longo infirmitatis morbo detenta, & ita omnium membrorum officio destituta, ut per novem menses nec de lectulo surgere, nec nisi aliorum manibus de latere in latus se aliquo modo umquam potuerit convertere: quæ quia per tanti temporis spatium omnem cibum, omnem quoque excepta aqua execrabatur potum, jacebat fastidita etiam matris & omnium cura proximorum; somni autem recreatio eam penitus refugerat, & quod mirum omnibus erat, in solo spiritu vitam morte graviorem trahebat. Hæc ipsa nocte somno repente corripitur; atque a quodam venerabilis formæ viro monetur, ut mane ad ecclesiam se portari faceret, & de manu abbatis, qui in ipsa ecclesia Missam celebraturus erat, benedictum panem peteret: eoque pro se orante, se recepturam sanitatem certissime crederet. Evigilans voce qua poterat matrem, & qui in domo erant, excitavit, visionem retulit, atque ut id, quod erat imperatum accelerarent, instanter orare cœpit. Mirati omnes, quia nullum abbatem illic hospitatum sciebant, illam delirare & fantasiis, quibus plerumque infirmi illudi solent, dicebant deceptam esse. Illa vero non fantasticum, sed certum esse, quod audierat, protestante, in vicinia de illo abbate requisitum miserunt; sed jam ad ecclesiam esse, jam sacro altari assistere, qui missi fuerant, renuntiaverunt.

[46] Protinus eam in sella gestatoria tulerunt, beatoque Viro, [mirabiliter sanitati restituit.] cum jam Missam sinisset, obtulerunt, de ipsa visione, ipsa attestante, referentes, atque pro ejus salute flebiliter eum rogaverunt. Sed ille diu reluctans suæque fragilitatem imbecillitatis accusans, supra vires suas hoc negotium proclamans, tandem victus rogantium lacrymis & precibus, quinque oblatas benedixit partes, fusaque super infirmam oratione, in os ejus posuit. Inusitato nostra memoria miraculo, quæ diutina languoris passione jam usum manducandi dedicerat, illico stupentibus cunctis comedit, & jubente Viro Dei domum relata, missosque ab eo pisces accipiens, similiter comedit, neque post aliquem cibum aut potum fastidiens, brevi convaluit. Revertenti de Colonia ipsi Abbati, quæ prius desperaverat de vita, sana occurrit, gratias Deo & illi pro reddita sanitate egit, obsequium servitutis suæ & parentum suorum ei obtulit, ad hospitium suum trahere contendit. Sed ille benedicto in operibus suis Domino, nihil suis meritis attribuit, refugiensque laudibus hominum attolli, quos ad eum videndum undecumque advocabat novi fama miraculi, velociter pertransivit.

[47] Iterum vero paratis, quæ in itinere usui forent, [Denuo Romam profectus] cum Hermano k Metensi episcopo Romam profectus, veneratis Apostolorum & martyrum sepulturis, ad Gregorium l jam post Alexandrum præsidentem Romanæ sedi venit. A quo, quia ab adolescentia maximum familiaritatis locum obtinebat, est affectuose susceptus, & per aliquot dies remoratus. Qui privilegii libellum, ipsius & præfati Hermanni episcopi precibus, ecclesiæ sancti Huberti per eum misit, in quo continebatur Dei & beati Petri & ipsius Gregorii auctoritate horribilis interminatio, ne quis imperator, aut rex, aut episcopus, aut dux, aut comes, aut alia ulla potestas, quidquam de possessionibus vel antiquitus vel noviter acquisitis, ecclesiæ sancti Huberti, auderet tollere, vel suo vel alterius juri mancipare m. Quod privilegium Remensi vel Trevirensi archiepiscopo ac Laudunensi episcopo, cujus juris erat ipsa ecclesia, per eumdem Abbatem cum litteris apostolicis misit, obsecrans, ut quod utiliter supplicanti Abbati pro utilitate suæ ecclesiæ concesserat, ipsi sua astipulatione firmarent, & sua subscriptione corroborarent.

[48] [monasterium S. Huberti] Acceptis Apostolicis epistolis cæteri consenserunt, solus Leodiensium antistes Theodwinus impulsus consiliis n eorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere moris erat, litteras Apostolicas repulit; Abbatem, quem pro vitæ merito ante valde dilexerat, turbida indignatione de conspectu suo exire jussit. Deinde usus eisdem consiliariis, conventum abbatum & Clericorum adversus eum convocavit. Eoque in medio statuto, cur Romam ire, cur ecclesiam sancti Huberti, quæ Leodiensis episcopi esset, Apostolico juri mancipare, cur eam sanctæ Mariæ, sanctoque Lamberto vellet tollere; postremo cur, cum ipse suus abbas esset, nec ejus legatione functus esset, epistolas a Romana sede sibi contrarias præsumpsisset afferre, requiritur.

[49] [privilegio Apostolico muniri curat,] At ille, causa orationis respondens dixit: Mihi fuit Romam vestra licentia, si recordari placet, ire: ecclesiam autem sancti Huberti neque sanctæ Mariæ, sanctoque Lamberto auferre, neque Apostolico juri umquam habui animum mancipare. Sed possessiones, quas vel primum habebat ipsa ecclesia, vel Deus addidit, scilicet quæ a duce Godefrido, vel Remensi vel Laudunensi episcopo ad Dei servitium sunt condonata, confirmari feci auctoritate Apostolica. Si in hoc peccavi, quod non habebat ecclesia sancti Lamberti, illi adjeci, idque quod ab externis episcopis multo sudore & labore acquisivi, ne ulterius perdat, providi. Videat & judicet prudentia vestra, & qui assident consilio vestro abbates ac sapientes Clerici. Nec, si sit opus, refugio in hoc quoque sapientium laïcorum uti judicio: Apostolicus autem cum ei me vestrum abbatem indicavi, gratiam Apostolicæ benedictionis, si placeat vobis, per me misit. Epistolæ vero ab illo missæ, quia non adversum vos, sed pro gloria & honore vestro sint, ecce (& eas porrigit) potest a sapientibus judicari. Plura parantem dicere iidem incentores episcopi occupant, loquentis verba impetu clamoso vocum proturbant, episcopum libenter & placide aures excusanti accommodantem avertunt. Quibus impellentibus, antistes modo surrexit iratus: Abbas autem comperendinato * in aliud tempus judicio, ad monasterium est regressus. Iterum vero atque sæpius revocatus, veritate nixus & orationis ope, semper discessit tutus. Postremo apud Hoiense o castrum revocatus, atque iterum pro causa sua respondere jussus, Deo faciente, subito conversis omnibus, judicio episcopi & omnium, qui prius maligne contra eum egerant, discessit absolutus.

[50] [& in magna aëris siccitate] Non longo post tempore Theodwino humanis rebus exempto anno Dominicæ Incarnationis millesimo septuagesimo quinto, episcopali cathedræ prælatus est Henricus p a proavis clarus, & a puero bonis moribus institutus, ac disciplinæ canonicæ & religionis æmulator non fictus. Ei abbas Theodericus ante episcopatum satis charus, post innocentis vitæ merito charior est effectus. Qui, facta sibi ab eodem episcopo permissione, Romam perrexit jam vice septima q illaque ultima, ubi devote suo more, cum reverentia & humilitate veneratis Apostolorum & cæterorum Sanctorum sepulturis, a Gregorio r adhuc Romano pontifice * officiosissime est susceptus, & per totam paschalis festivitatis septimanam retentus, ac benedictione Apostolica dimissus, Remis civitatem venit. Tunc post illam longissimam & asperrimam hyemem, qua Galliarum maximi fluvii Rodanus, Ligeris, & Rhenus, & Germaniæ Alba, Visela & Danubius, in Italia etiam Tiberis, & rex fluviorum Eridanus gelu & frigore concreti, manibus invii, hominibus, equis, asinis & plaustris, visi sunt similes terræ pervii, tanta longo sereno siccitas erat, ut negatis nimia ariditate pecori pascuis, vitio aëris arentibus arvis; & morientibus per omnes agros herbis, trepidarent late uno timore multarum regionum populi, timentes, ne rediret illud grave sæculum, quando in servum vendito Joseph a fratribus præ inopia famis in Ægyptum venientibus, eadem Ægyptus se vendidit Pharaoni; vel quando jubente Helia, refrenatis imbribus clausisque cælis, impietatem nequissimæ Jezabelis toto orbi fames nuntiavit.

[51] Cumque majores Remorum civitatis eum illuc venisse audissent, [Rhemis prodigiose] certi de ejus sanctitate, congregati pariter magna cum parte plebis, veniunt ad eum, rogantes, ut pro periclitante mundo preces Deo prosterneret, & orando pluvias sitienti terræ cælo deduceret, quoque modo ipsi iræ Dei satisfacerent, eis consilium daret. Quod Vir sanctus diu multumque recusavit, donec inspirante se Deo, victus importunitate clamantium, universæ civitati per presbyteros jejunium unius diei indixit, dicens si fideliter & devote fieret, hoc esse satis ad mitigandam iram divini furoris. Postera autem die in ecclesia beatæ Mariæ semper virginis conveniente utroque sexu & ætate, inter Missarum celebrationem, habuit sermonem ex temporis qualitate admonens, Ninivitarum exemplo, vera pœnitudine & eleemosynis & lacrymarum humilitate, cito Deum placari posse.

[52] Cumque finito, quo eos ad gemitus & lacrymas impulerat, [pluviam impetrat,] sermone, oblatis humanæ redemptionis mysteriis & potenti oratione, cælum penetrasset, repente (erat vero tunc magna cæli serenitas) collisis nubibus subito tonitrua mugire, fulgura coruscare, & omnia misceri cœperunt; nostrisque temporibus stupendo miraculo, uno eodemque brevi momento Vir sanctus, & orationem terminavit, & Deus cælum concussit, turbinem ventorum movit, pluvias adduxit, magnaque inundantia terram diu aridam uberrime satiavit. Et quam peccatis offensus hominum, terris subduxerat, pœnitudine eorum placatus, & meritis Theoderici astrictus, misericordiam redonavit, ac longa ariditate squalentia arva, viroris refecit gratia. Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini millesimo septuagesimo sexto, atque communi decreto litteris & annalibus traditum in urbe Remensi; totque habet testes, quot ex his, qui in ea urbe tunc erant, adhuc supersunt homines.

[53] Alio autem tempore in villa, quæ Pyros vocatur, [aliisque miraculis] pro utilitate commorans, quadam nocte post expletos matutinales hymnos paulo ante lucem ad ecclesiam beati Hilarii Missam cantaturus, cum suis comitibus perrexit matutinius. Sed cum reseratis foribus ecclesiam jam deberet ingredi, lucerna, quam unus puerorum ejus ante illum præferebat, in ipsius ecclesiæ ingressu, flante vento, extincta est. Cumque aliquis ignem allaturus ad proximam domum isset, nec propter quod ierat cito inveniens, in redeundo mosas faceret, Homo Dei quasi tædio affectus, protento dextera crucis signo, ecclesiam est ingressus, & ecce quod, qui cum eo erant, videre datum est omnibus, emisso divinitus lumine, candela, quam supra candelabrum sero relictam presbyter extinxerat, subito accensa est, ut ex eo claresceret, quo lumine ille interius splenderet, ante cujus adventum cælestis lux tenebrosæ noctis caliginem dimoveret.

[54] [ac cælestibus favoribus] Huic, & illud non dissimile est, quod dum longo post tempore in monasterio sancti Huberti, circa mediam fere noctem, familiari sibi more nocturnas fratrum vigilias prævenisset, & orationibus incumberet, corusca lux cælitus repente emicuit, & totius monasterii latitudinem, novæ claritatis splendor illustravit. Præterea & cum luce ipsa avicula quædam, magnitudine columbæ par, coloris varia pulchritudine distincta, dulci voce grata, & ipsa (ut creditur) cælitus demissa, stuporem & miraculum quibusdam, quibus hac visione frui concessum est, incutiebat: nam modo ab Orientali domus parte, usque ad Occidentalem pervolabat, modo dextrorsum, modo sinistrorsum se agebat, nunc quasi importuna lætis alarum plausibus circumvolavit, postquam omnes basilicæ angulos perlustravit, etiam omnium sanctorum altaria, venerabilis Viri capiti innocua insedit; nec ipsa prius inde discessit, quam pulsantibus matutinis, & jam convenientibus fratribus, cum ea, quæ videbatur, luce disparuit. Viderunt hoc nonnulli ex fratribus, qui in monasterii custodia excubabant, sed timore anxii, & ante hoc invisæ claritatis luce attoniti, nec quidquam dicere, nec de lectulis etiam audebant surgere. Sed mane ad eum veniunt quasi congratulantes cum admiratione, & laudum præconio visa referunt. Ille vero iratus quasi cum indignatione eos redarguit, præcipiens insuper, ne amplius, quoad ipse viveret, de ea re indicarent alicui. Timebat enim servus Christi laudes hominum, sicut allapsus serpentium; sciens quia semper causa ruinæ fuerit & angelis & hominibus vanæ gloriæ appetitus.

[55] [coruscans,] Nec illud de Viri Dei virtutibus reticendum puto, quod cum aliquando ad quamdam ecclesiam in villa, quæ dicitur Lezines, orationis gratia divertisset, eamque sera & clavi clausam & signatam offendisset, dum expectatur presbyter clavem delaturus, ipse ad ostium accessit, atque ante illud quasi oraturus in pavimento procumbere voluit. Sed miro atque post Petrum apostolum stupendo miraculo, ostium, quod revera erat obseratum, quasi quadam divina & invisibili virtute subito patuit apertum. Mirantibus & post illum ingredientibus cæteris, presbyter venit, & inspecta diligenter sera & pessulo atque ostio, ubi omnia illæsa invenit, ipse quoque attonitus novitate miraculi, cœpit mox prædicare divinæ virtutis potentiam, in sua ecclesia Theoderici meritis tam evidenter declaratam. Ipse autem dissimulans, se scire, quod acciderat, completa oratione velociter inde recessit, fugiens scilicet semper vanis hominum laudibus attolli, quos jam de tota villa contrahebat auditi fama miraculi. Qui quamvis, ut prælibavimus, semper Deum contemplando mente in cælestibus habitaret, fuit tamen sollicitus & pro utilitate commissæ sibi administrationis exterius non mediocriter laborare.

[56] Longum est, si quot ecclesias vel domos, quibus in locis a fundamento extruxerit velim renumerare: [varia dona monasterio suo obtinet.] onerosum erit, si, quæ partim semiruta, partim vetustate, vel majorum suorum incuria ruinam minantia, vel jam pene collapsa reparaverit, prosequar. Superfluum judicabitur, si quibus prædiis ecclesiam sancti Huberti dilatavit, & abundantem fecit, ostendero. Parum utilitatis conferet legentibus, si corona ex auro argentoque mirifica, si crucibus aureis, si vexillis argenteis, si palliis multis, si tapetibus, si vestibus plurimis, denique si suppellectili varia monasterium sancti Huberti decenter eum exornasse scripsero s. Quod vero castrum, cui antiquitus nomen fuit Mirwolt, quod, dum castrum fuit, sancti Huberti monasterio & finitimis omnibus nimis importunum fuit, postquam iterum ab Henrico Leodiensi episcopo inæstimabili sumptu reædificari cœpit, quantis vigiliis, quibus lacrymis, quam devotis precibus, ut illud priusquam in antiquam potentiam, &, ut ipse deplorare solitus erat, in insidias sanctificationi, & in diabolum malum in Israël invalesceret, Deus everteret, impugnaverit, quove labore etiam, Deo cor episcopi molliente, quod volebat, obtinuerit, & concesso juri sancti Huberti, & suo cum omnibus appenditiis suis eodem castro, illud funditus dejecerit t, & quibus sumptibus, ubi castrum fuerat, ecclesiam in honore sancti Michaëlis ædificaverit, monachosque in ea constituerit, atque Cauviniacum fiscum, amplum satis & optimum, auxilio ipsius episcopi Henrici a Balduino Montensi comite comparaverit, refugio per ordinem enumerare, ne lacrymosa * prolixitate verborum fastidium arguar inferre, maxime cum ex his & aliis ejus gestorum operibus, multo manifestius fidem sibi videntium faciant oculi, quam possit scripto vel verbis explicari. Restant etiam plurima, quæ de tanti Viri vita & virtute miraculorum, quæ per eum divinitus, dum adhuc præsens esset in corpore, gesta sunt, possint numerari. Sed quia hæc interim eruditioni legentium (si quis tamen hæc ejus amore captus, dignabitur legere) credimus sufficere; abhinc quo ordine vita discesserit dignum videtur apponere.

ANNOTATA.

a Iste Walcandus aut Walcaldus anno Christi 810 cathedram Leodiensem ascendit, & anno 825 corpus S. Huberti ad monasterium Andaginense transtulit, ut novissimi Galliæ Christianæ editores tomo 3 col. 832 & sequente probant.

b Is est Theodoricus II istius nominis abbas Hubertinus, cujus electio & gesta in jam sæpe laudata Historia Andaginensi col. 966 & sequentibus referuntur.

c Hæc & alia pia ædificia, quæ Beatus noster construxit, etiam in Historia Andaginensi col. 935 & 936 memorantur.

d Oppidum sancti Ægidii, quod in Septimania ac diœcesi Nemausensi situm est, nomen traxit ab illustri Ordinis Benedictini abbatia, quæ jam in collegium Canonicorum secularium conversa est, ut hoc loco Mabillonius notavit.

e Passim nota Galliæ urbs in Campania, quæ vernacule Troyes appellatur.

f Est archiepiscopalis urbs in Hispania, & Aragoniæ caput, ut apud geographos passim obvios videre est.

g Post hæc in editione Mabilloniana interseruntur sequentia: Tandem reversus de itinere, inter cetera probitatis opera, prudenti admodum usus [est] consilio, ut reliquias, quas attulerat, in duas æquas partes divideret; quarum unam sibi suæque ecclesiæ retinuit, alteram ecclesiæ sancti Ægidii, ubi sacerdotem ipse instituerat, impertiit. Post autem non longi temporis intervallum, exigentibus meritis prænominati sacerdotis, quidam ex religiosis præpositus & custos hujus venerabilis ecclesiæ sancti Huberti, qui illi plus omnibus in amicis familiarissimus fuit, qui etiam tunc Sacramenta ministrabat populo, cœpit eumdem sacerdotem in coadjutorem assumere, ut eo absente ejus ipse vices suppleret. Utrum hæc per errorem amanuensis in apographo nostro omissa sint, an vero in ipso codice Ms. Alnensi desiderentur, ignoramus. Saltem fidelitatis causa lectorem de illa discrepantia hic monere voluimus.

h Acta hujus sancti Præsulis Coloniensis illustranda erunt ad diem quartam Decembris, quo in Martyrologio Romano celebratur.

i Urbs munitissima ad Ruram fluvium sita inter Coloniam & Trajectum ad Mosam, ut Mabillonius hoc loco in notis observavit.

k Hic episcopus Metensis Beato nostro familiarissimus erat, & in monasterio S. Huberti duo altaria consecravit, ut jam sæpe citata Historia Andaginensis col. 953 refert.

l Erat is Gregorius VII Pontifex, qui ab anno 1073 usque ad annum 1083 fortiter ac sancte Ecclesiam gubernavit.

m Ipsum S. Gregorii VII Pontificis diploma in Historia Andaginensi col. 947 & sequente recitatur.

n Præcipuus hujus discordiæ incentor erat Boso archidiaconus Leodiensis ecclesiæ, quemadmodum in Historia Andaginensi col. 945 & sequente fusius narratur.

o Hoium vel Huum, vulgo Hui, est oppidum ditionis Leodiensis, quod inter Namurcum & Leodium jacet, de quo Valesius in Notitia Galliarum pag. 246 agit.

p Henricus iste erat filius Frederici Tullensis Comitis, & anno 1076 cathedram Leodiensem ascendit.

q Nescimus, cur biographus hic dicat, beatum Abbatem nostrum perrexisse vice septima, cum antea tantummodo de tribus Romanis ipsius peregrinationibus meminerit. Quid si quarta pro septima legendum sit?

r Cum Gregorius VII anno Christi 1073 ad cathedram S. Petri evectus sit, & Theodurinus episcopus Leodiensis anno 1075 post reditum beati Abbatis obierit, ut supra dicitur, tertium iter Romanum videtur anno 1074 alligandum esse. Hoc autem fuit quartum iter, quod sub Henrico Leodiensi Romam instituit.

s In Historia Andaginensi passim distinctius ac fusius narratur, quales quantasque possessiones B. Theodoricus monasterio sancti Huberti acquisiverit.

t Mira perniciosi hujus castri eversio in Historia Andaginensi col. 962 & sequente exponitur cum diversis memorabilibus circumstantiis, quas curiosus lector ibidem legere poterit.

* Mab. remisso

* Mab. episcopo

* Mab. tædiosa

CAPUT V.
Ultimus Beati morbus, pius obitus, & honorifica sepultura.

[Beatus foris ægrotans,] Tribus antequam obiret fere mensibus, gravibus languoris pulsatus incommodis, neque lectulo more ægrotantium decumbere, neque remissius potuit cogi vivere. Ibat etiam, ut solebat, quo eum necessitas vocabat ecclesiæ, ut vel locorum mutatione dolor sibi lenior fieret, vel ne quid detrimenti sua ecclesia ejus culpa sustineret. Igitur causa extitit, qua statuto tempore Pyros villam sancti Sulpitii confessoris meritis gloriosam petiit. Cumque reformatis & ordinatis, pro quibus ierat, per aliquot dies ibi morari decrevisset, confluentibus undique in eum sensim multis ac magnis doloribus, compulsus est tunc primum lectulo decumbere. Cum vero in dies languor validior cresceret, ubi, revelante Deo, quem mente gerebat, vicinam mortem adventare sibi sensit, referri se ad sancti Huberti monasterium, quod triginta sex * fere ab eo loco disparatum erat milliaribus, jussit. Ubi vero in grabato gestatorio locatus, est domo elatus, totius pagi omne vulgus, & de vicinis oppidis & castellis, hoc est de Wark & Macerieis a multi atque potentes viri catervatim cœperunt ruere, parati ultro usque ad monasterium ejus comites ire, & hoc extremum obsequii sui munus illi exhibere. Erat namque vita ejus cum ætate venerabilis, & multorum in amore ejus dediti erant animi. Sed ipse nolens esse oneri, de quibus certum habebat, pro se, si necesse esset pati, posse mori; lectulum quo portabatur, medio agro, qui erat pro villa, deponi fecit; collectoque, quicumque manebat, toto spiritu, in lectulo sedit, omnique multitudini ultimum valedicens, protenta dextera benedixit; atque postremo omnes, licet invitos & tristes, domum remisit.

[58] Deinde multo eorum, qui ejus obsequiis deserviebant, [se ad monasterium S. Huberti] labore & mœrore vectus, cum interdum ingravescente languore, vitalis spiritus in eo pæne videretur deficere; perlatus est non longe a monasterio, infra possessionem ecclesiæ. Præcesserat autem jam illum fama magni doloris nuntia, atque ex vicis & agris & pagis, atque circumjacentibus ecclesiæ villis, multam illic turbam contraxerat; quæ ruens obvia, plangentia jungit agmina. Erat vero pleraque pars pupillorum viduarum & pauperum debilium, ille viritim omnes quos noverat & quorum inopiam pie pro posse suo sublevare consueverat. Hi undique circumfusi seni, pie flebant, atque illius misericordes largitiones, & dulces & blandas consolationes, quibus sæpissime abundanter usi fuerant, renumerantes, suas miserias, suas calamitates querulis lamentationibus Deo ingerebant. Erat enim vir ille inter cæteras bonarum artium virtutes, quibus illum animi industria extulerat, pietatis & misericordiæ operibus valde deditus, atque omnibus se rogantibus juxta qualitatem uniuscujusque, egregia liberalitate profusus

[59] Magno igitur utriusque planctu & miserabili fletu, [deferri jubet,] primo noctis initio perveniunt ad portam monasterii. Ubi ex præcepto venerabilis Senis, ne videlicet strepitus populi jam quiescentes in dormitorio inquietaret fratres, exclusis cæteris, monasterio est invectus a domesticis. Ea vero nocte, quamvis jam toto corpore invalido per momenta exilis in eo deficeret spiritus, defixis in eum, cui semper devote servierat, cordis luminibus, psalmis atque divinis laudibus morientia membra Deo servire coëgit: juxta quod ei in omni vita sua facere perpetui moris erat. Sed & omni tempore, quo illa gravi ægritudine pressus languit, numquam eam, quam a tenero sibi indixerat, semel comedendi in die abstinentiam solvit; nec usque ad eam diem consuetudinem orationum & psalmorum prætermisit, excepto, quod paucis ante diebus infirmitatis nimietate superatus, Missarum solemnia celebrare desiit.

[60] [& cilicium deponere nolens,] Cilicium quoque, quo tot annis mollitiem carnis presserat, nec ad momentum deposuit. Sed cum jam in extremis ageret, ii qui vel vitæ merito, vel obsequii studio ei familiariores erant, cum eum jam deficere viderent, persuadere conabantur, ut sibi cilicium detrahere pateretur, dicentes satis esse, quod usque huc carnem suam afflixerit illa asperitate. At ille indignatus in fratres: Nolite ait, fratres, immisericorditer esse misericordes: nolite volentem proficisci ad Christum falsa pietate remorari Theodericum. Nam quod hactenus vere me dilexeritis, in hoc ostendetis, si propositum meum, quod ego bonum arbitror fuisse, non impediatis. Vos autem scitis, quod servum Christi, non nisi in cilicio & cinere decet mori.

[61] [in præsentia Fratrum suorum,] Diluculo autem monachi convenerunt frequentes, multo planctu, & lacrymis protestantes & suam orbitatem & ecclesiæ sancti Huberti dejectionem; ac dulcissimi patris sui modestam severitatem & lenissimam pietatem. Tanta enim severitate delinquentium culpas semper insecutus est, ut vitia quælibet mox ut oriri perspexit, numquam primum requiescere vel foveri passus sit, quam ea charitatis sarculo radicitus exstirparit. Et hic ei perpetuus labor, & indefessum studium fuit, ut inimici Domini & sanctæ religionis, ejus hostes fierent; nec ante in ejus gratiam redirent, quam digna satisfactione & pœnitentia culpas diluerent. Suas enim injurias, quas vel pravi monachi, vel alii perversæ mentis homines frequenter intulerunt, tanta patientia sustinuit, ut nec se, cum posset, umquam ultus sit, nec umquam graviter convitiantibus saltem leviter responderit. Tali vero pietate enituit, ut dum omnes homines præter eos dumtaxat, quos sua perfidia condemnabat, excoleret, omnes sibi commissos fratres patria reverentia honoraret, & tamquam filios charissimos diligeret, maxime, quos morum probitas & obedientia plus quam alios commendabat.

[62] [aliorumque amicorum] Magno igitur mœrore concussis omnibus, ut vidit omnes flere, & ipse motus, testatus quo potuit nisu dolorem suum, qui erat, non pro resolutione sua, cum optabile & gratissimum illi esset resolvi & cum Christo esse; sed pro filiorum, quos per Euangelium Christo genuerat, desertione, lectulo se erigi jussit, stolaque sacerdotali amictus, & pastorali virga sustentatus, potestate sibi tradita, omnes sibi commissos, tam præsentes quam absentes absolvit. Omnibus etiam, qui eum vel criminosa locutione vel opere, vel quolibetcumque modo aliquando aliquid deliquerant, indulsit. Dein exosculatis omnibus, postremo data benedictione, in lectulo relocatur. Quidquid deinde diei superfuit, sequentemque noctem, Dei laudibus & divinæ contemplationi deputavit. Sequenti vero die, primo diluculo aderant cum Berengero abbate sancti Laurentii Henricus Leodiensis episcopus; præterea & alii complures religiosi viri, ad hoc ut obsequium ferrent tanto funeri. Hi utrimque convenerant ex debito; episcopus quidem quia & ante episcopatum, & post in episcopatu, dum adhuc viveret, privata quadam gratia venerabilem Senem dilexit, atque in præcipuo amicorum loco habuit. Abbas autem, qui adhuc in annis adolescentiæ, ex clerico monachus ab ipso consecratus, tanti magistri exercitatus institutione, inter familiariter sibi adhærentes erat charissimus.

[63] Horum adventu Senex non mediocriter delectatus; Etiam lætus moriar, [pie se ad mortem comparat,] dixit, quia quorum patrocinio securum me ire non dubito, in exitu meo adesse Dominus mihi misit. Et conversus ad episcopum, Deo, ait, & vestræ providentiæ & pietati, domine pater, creditæ mihi dispensationis officium reconsigno, & quas ulterius, incumbente mihi morte, ipse regere non possum, dominicas oves vestræ fidei committo. Et quia in hoc præterea, & in aliis multis, ut ab homine frequenter erratum a me & peccatum est, culpam agnoso & confiteor, veniam peto, indulgentiam flagito, remissionem a Deo & vestra charitate postulo. Episcopus autem in lacrymas resolutus, intromissis monasterii fratribus, secundum ecclesiasticam consuetudinem primo eum absolvit, deinde secundum Apostolicum præceptum sancto oleo inunxit.

[64] Quidquid præterea supervixit, toto die illo usque ad noctem, [ac inter preces] fratres exhortari & admonere non cessavit; admonens, ut in eo, quo cœperant, boni operis proposito perseverarent. Mœrentes autem & pro sui tabernaculi depositione contristatos consolabatur, dicens, si se in veritate diligerent, potius esse gaudendum; quia de labore ad requiem, de corruptione per gratiam misericordiæ Dei speraret se transire ad incorruptionem. Pro sua autem separatione eos contristari non debere, quorum non longo intervallo confideret se perpetua frui iterum communione. Pro dejectione autem ecclesiæ sancti Huberti non oportere eos sollicitos esse, quia provideret Dominus, qui secundum ordinationem suam, suo gregi utiliter posset præesse. Noctem vero totam usque ad lucis crepusculum, quamvis per singula verba, pæne jam mortua cadente lingua, in divinis laudibus consumpsit. Cumque post modicum pontifex ingressus, assideret ægrotanti, ille pie in eum reflexis obtutibus, & protensis manibus: Ex præcepto legis (ait) domine pater, cauda hostiæ quoque in sacrificio jubetur offerri, per quod significatur sacrificium boni operis perducendum ad finem debitæ actionis. Et cum episcopus conversus, ab aliis quæreret, quid his verbis innuendum putarent; ille iterum: Quia, o pie pater, dixit, usque nunc mihi in perunctione fuisti Maria; deprecor (si placet) abhinc in obsequio funeris, non graveris fieri Martha. Quod episcopo libenter annuente, ille quasi jam præsumpta securitate in latus se vertit, & quasi qui ulterius cum terrenis nihil commune haberet, licet jam morientibus labiis, laudes Domini tenuiter susurrabat. Testor Christum, & eos, qui aderant, me nihil fingere commenti, sed quod videre & audire mihi contigit in veritate, de sancto homine vera dicere b.

[65] Jam frigentibus aliis partibus corporis, in solo pectore exilis spiritus adhuc palpitabat, [& psalmos,] & crebriores singultus jam vicinam mortem nobis nuntiabant. Ille autem per totam noctem, usque ad matutinales vigilias, deficientes artus egredienti animæ etiam tunc servire cogebat. Et quia æternæ mortis stridores ante mentis oculos semper habuerat, illum stridorem, quo anima corpusque dividitur, in laudes Domini moriens convertebat, totumque psalmum; Qui habitat in adjutorio Altissimi usque ad finem; item & laudes trium puerorum attentius repetebat. Præterea & alia multa, tamquam his deliciis ultimo satiari cupiens, frequenter iterabat. Finitis autem nocturnalibus hymnis, iterum dominus episcopus ante ejus lectulum venit: & utrum se agnosceret, multis perfusus ora lacrymis requisivit. At ille rejectis in eum pie oculis; Ecce, inquit, vir oriens nomen ejus, qui illuminare venit in tenebris sedentes. Atque coram eo omnem Catholicæ fidei regulam, sicut a patribus sanctis constat conscriptam, utque ipse eam a puero imbiberat & tenuerat, memoriter relegens; Hæc in veritate credo & teneo, dixit, hoc ore credo & corde, atque tota animi intentione confiteor.

[66] [animam Creatori reddit,] Tunc iterum qua potuit voce, pro restauratione ipsius ecclesiæ satis humiliter & devote preces coram episcopo prostravit. Episcopus autem concussis ad pietatem omnium animis, quia erumpebant lacrymæ, & non poterat se continere, data benedictione, egressus est flens uberrime. Ipse autem salutaris Eucharistiæ sacramenta sibi adferri præcepit, erectusque lectulo, Deo se commendans, solita humilitate & reverentia ea percepit; benedictisque fratribus propter viciniam mox futuræ mortis, jam lingua & toto corpore invalidus, cœpit deinceps spiritus ejus intendere in eum, ad quem mox erat iturus. Cumque lectulo expositus jaceret in agonis angustia constitutus, & mœrentium fratrum conventus morienti assideret, ejusque exitum psalmis & orationibus commendarent, & longæ in ejus resolutione traherentur moræ; inito consilio, obtulerunt communiter salutarem Hostiam Deo pro ejus resolutione *. Cumque jam peracto illo sacro mysterio ultimas preces, qui celebraverat sacerdos, offerret Deo, anno ætatis suæ octogesimo non ad integrum expleto c, postquam monachum professus fuerat, anno septuagesimo d, postquam sacerdos ordinatus quinquagesimo, ex quo abbas consecratus, trigesimo tertio, anno ab Incarnatione Domini millesimo octogesimo octavo * e, nono * Kalendas Septembris, hora diei prope tertia, carnis vinculo resoluta, ad eum, cui semper devote servierat, felix illius abiit anima.

[67] [& cum magno omnium dolore] Secutus est autem abeuntem pie mœrentium monachorum dolor maximus, ingens fletus, miserabilis gemitus. Nam alii confuse corruentes super cadaver exanime, oculos, ora, faciem, manus, pedesque defuncti, vel si quid aliud nudum patebat, arcte deosculabantur, atque lacrymis rigabant. Alii ad planctus exserti brachia, pectora pugnis tundebant, vel crines laceros spargebant: pars doloris impatientia humi prostrata jacebat; omnes autem communiter lacrymosis vocibus plangebant & flebant pueruli *, adolescentes, cum juvenibus grandævi senes, quos omnes ille in monasterio jam a tenera ætate, paterno affectu nutrierat, aut de tempestate fluctuantis mundi, placido monasterii portu exceperat, mixto fletu & ululatu pium patrem & bonum rectorem ac egregium lamentabantur doctorem, atque cum sancto Sene querebantur pariter interiisse, & cum Deo refugisse gravitatem, modestiam, humilitatem, patientiam, sobrietatem, vel cæteras sanctarum virtutum institutiones. Sed & multa plebs promiscui sexus & ætatis, maxime vero pauperes, de quibus ei semper cura fuerat, simili pietate perculsi, miserabiliter ululabant, & percussis manibus contusisque pectoribus, vulsis hinc inde & sparsis crinibus, erat cernere quod dolerent, quanto patre orbatos se intelligerent.

[68] Itaque beati Viri corpus in ecclesiam elatum, duos dies totidemque noctes, [post triduum honorifice sepelitur] numquam deficientibus psalmorum & vigiliarum supplicationibus, pio fratrum studio est asservatum. Tertia autem die, celebrata ab episcopo Missa, prosequentibus se maximo fletu cum numerosa plebe, illustribus & potentibus viris f; item clericis & sacerdotibus multis, portatus est ad sepulcrum, magno stipatus agmine monachorum, & in crypta, quam, superius ut dictum est, novam extruxerat & dedicari fecerat, balsamo & aliis prætiosis aromatibus delibutus, ab eodem domino Henrico episcopo in sarcophago lapideo, cum multis lacrymis & gemitu, & inæstimabili omnium, qui convenerant, planctu, coram altari sanctæ semper Virginis Mariæ vigesimo septimo g Augusti mensis die est sepultus.

[69] Tali Theodericus ordine natus, tali serie fuit nutritus, [cujus breve elogium biographus retexit.] his virtutum initiis vitam suam instituit, sic media ætate vixit, hunc felicem vitæ exitum senex & plenus dierum habuit. Nunc, Deo gratias, ille fruitur bonis, in quæ semper suspirando se extendit. Carnem suam crucifixit cum vitiis & concupiscentiis hujus mundi, gaudet modo cohabitatione ejus, qui pro hominibus est crucifixus, corpus jejuniis & afflictionibus tenuavit; saturatur modo deliciis gloriæ Dei. Contristatus temporaliter, lætatur æternaliter; paucorum dierum lacrymas perpetua exultatione compensat; cilicinam asperitatem, quæ paucis annis mollitiem carnis presserat, suavitate æternitatis mitigat. Nigredinem vestis, qua mundo spectaculum fuit, jam albis vestibus commutavit. Et o felix & appetenda commutatio! Dedit ille caduca, & recipit æterna, vendidit terrena, & mercatus est cælestia. Et o felix supra hujus miseri temporis feces Theodericus, post se parem ulterius non habiturus. Nam, quod pace aliorum dictum sit; quisquis ei successerit, semper in hoc bono æmulus & invidus erit h. Sed ego, o mi Lamberte, hunc tibi libellum de vestro, imo de nostro i patre Theoderico, parciore, quam proposueram stylo exaravi, cum etiam adhuc restent multa, quæ, relegata falsitate, de eo potuissent narrari. Sed ne prolixa & inculta oratio legentibus faciat tædium, advertat quisquis non aspernabitur legere, quod vir sanctus Theodericus, quia sancte & juste vixit, feliciter ab hoc mundo migravit; & quia legitime certavit, merito coronatus est corona immortalitatis a Domino nostro Jesu Christo, qui vivit & regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Teste Mabillonio in notis, hæc sunt oppida dicta Warck & Mezieres, quæ ad Mosam fluvium in finibus Rhemorum versus Leodienses sita sunt.

b Hinc in Commentario prævio collegimus, quantam fidem hic biographus ac testis oculatus in his mereatur.

c Ex illa determinata beati Abbatis ætateobitum ejusdem anno Christi 1087 affiximus.

d Erat annus septuagesimus monasticæ professionis, si numeretur ab illo anno, quo Beatus nondum decennis in monasterio Laubiensi oblatus est: nam primum anno ætatis decimo nono solennem professionem monasticam emisit, ut supra in Actis legitur.

e Circa finem Commentarii prævii monuimus, in hoc anno mortis signando erratum esse.

f Illustres illi viri in citata sæpius Historia Andaginensi col. 966 nominatim exprimuntur his verbis: Occurrunt certatim ad tanti viri exsequias Godefridus Bulloniensis, Albertus Namurcensis, Arnulfus Chisniacensis, Cono Montis-acuti curiales, qui cum popularibus indifferenter admixti, quasi patrem patriæ se amisisse conquerentes lamentatione communi.

g Hunc diem sepulturæ nonnulli perperam acceperunt pro die mortis, ut circa finem Commentarii prævii diximus.

h In editione Mabilloniana hæc periodus ita legitur: Quisquis ei abbas successerit, semper invidus ejus erit. Id est, ni fallor, acsi diceret: Quisquis ei successerit, difficulter illum æmulabitur.

i Ex hoc loquendi modo num. 10 Commentarii prævii certam biographi professionem vel habitationem eruere non potuimus. His tandem huic tomo coronidem imponimus.

* Mab. quindecim

* Mab. depositione

* Mab. MLXXXVII

* Mab. octavo

* al. queruli

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Anhang August IV




DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 24. August

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 24. August

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.