Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober IX           Band Oktober IX           Anhang Oktober IX

21. Oktober


DIES VIGESIMA PRIMA.

SANCTI QUI XII KALENDAS NOVEMBRIS COLUNTUR.

Sanctus Asterius presbyter et martyr ad Ostia Tiberina.
S. Dasius Martyr Nicomediæ.
S. Cajus Martyr Nicomediæ.
S. Zoticus Martyr Nicomediæ.
S. Modestus Martyr in Africa.
S. Eutychius Martyr in Africa.
S. Materus seu Maurus Martyr in Africa.
S. Diseus Martyr in Africa.
S. Afrigus seu Apricius Martyr Nicææ in Bithynia.
S. Macharius Martyr Nicææ in Bithynia.
S. Diceus Martyr Nicææ in Bithynia.
S. Proculus Martyr Nicææ in Bithynia.
S. Modestus martyr Neapoli in Campania.
CCLXXII socii martyres Neapoli in Campania.
S. Hilarion monachus et confessor in insula Cypro.
S. Malchus monachus et confessor Maroniæ prope Antiochiam Syriæ.
S. Viator lector et confessor Lugduni in Gallia.
S. Justus archidiaconus et confessor Claromonte in Gallia.
S. Ursula virgo et martyr Coloniæ Agrippinæ.
XI millia virginum et martyrum Coloniæ Agrippinæ.
S. Reparatus diaconus et confessor Nolæ in Campania.
S. Celinia virgo Meldis in Gallia.
S. Anatolius episcopus Cadurcensis olim in monasterio S. Michaelis in Lotharingia.
S. Celinia mater S. Remigii in Gallia.
S. Avia virgo et martyr in Gallia.
S. Domnolenus confessor in agro Autissiodorensi in Gallia.
S. Munnu, qui et Fintanus, abbas Teachmunnensis, cum sorore ejus S. Conchenna virgine in Hibernia.
S. Wendelinus eremita et confessor in tractu Trevirensi.
S. Condedus monachus et confessor Fontanellæ in Gallia.
S. Georgius Martyr Hierosolymis.
S. Joannes Martyr Hierosolymis.
S. Julianus Martyr Hierosolymis.
Socii LVII Martyres Hierosolymis.
S. Maurontus episcopus et confessor Massiliæ in Gallia.
S. Unnus archiepiscop. Hamburgensis.
S. Hugo abbas Ambroniacensis in diœcesi Belicensi in Gallia.
S. Gebizo monachus et confessor in monasterio Cassinensi.
S. Hilarion episcopus Meglenensis Ternovæ in Bulgaria.
S. Bertoldus confessor Parmæ in Italia.
B. Guilielmus episcopus Comensis in Italia.
B. Gundisalvus de Lagos confessor ordinis eremitarum S. Augustini in Lusitania.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Apud Ostia Tiberina, passio sanctarum anonymarum martyrum in persecutione Alexandri imperatoris. Hæc ad hanc diem Arturus a Monasterio in Gynecæo. Sed ex confusione nata. Quum enim arbitratus esset Arturus S. Asterium qui hac die colitur eumdem esse ac S. Asterium virum primarium, qui tempore Claudii imperatoris diram mortem passus est, ad hanc diem inter sanctas mulieres consignandam putavit filiam adoptivam hujus Asterii et alias fœminas in ejusdem forte domo simul detentas. Sed de hac martyrum turma in Actis jam dixit Bollandus, ubi de S. Asterio et sociis, et de SS. Mario, Martho, Audiface et Abachum disputavit ad XVIII Januarii.
S. Bertholdi, eremitæ et Martyris Einsedeli in Helvetia, meminit Ferrarius in Catalogo generali, et in notis fontes indicat: primo Martyrologium Canisii seu Walasseri, sed certum est ex quatuor ejus editionibus, solam primam S. Bertholdum Eremitam annuntiare potuisse; deest enim in tertia anni 1583, qua utimur, et desiderari quoque in secunda et quarta deduco ex notationibus Mss. Bollandi, cui utraque ad manum erat. Si ergo in prima fuit, in sequentibus est expunctus; quod, quam ob causam factum sit, mox intelligetur. Alium fontem indicat, quo frequenter Ferrarius utitur, his verbis: de eo Cratepolius lib. de SS. Germaniæ, qui historiam pluribus refert. Hujus verba hic referimus, ut veritas elucescat [Cratepolius, de Germaniæ episcopis, etc., Coloniæ 1592, pag. 25.] . S. Bertholdus comes, ex illustri genere, tempore Caroli Magni, qui ab ipsa adolescentia sua mundi gaudia universa neglexit, et sacram scripturam diligenter didicit. In monte Ezelio, ubi adhuc sacellum ejus habetur, Domino Deo septem annis fideliter et devote servivit. Inde in opaco nemore, apud fontem (qui Dominæ nostræ fons dicitur) prope Heremitarum cœnobium in Helvetiis, ubi Capella beatæ Mariæ, quam Dominus Deus ipsemet (ut fertur) consecravit, sibi habitationem quæsivit. Multas ibi diabolicas tentationes expertus est, quas tamen divino et angelico auxilio superavit. Demum a duobus latronibus, sicut in Missæ officio, quod peregit, ei a Domino revelatum fuit, interfectus est, anno Domini 863, et in monasterio Einsidelensi sepultus: qui multis hactenus miraculis claruit. Atqui nihil est in his, quod non aptissime quadret in S. Meinradum, ipsius Bertholdi comitis filium, quem monachi Einsidlenses sui monasterii fundatorem dicunt [Chronique d'Einsidlen, etc., 1787, pag. 233.] , et cujus Acta dudum a decessoribus data fuere [Acta SS., tom. II Januarii, pag. 381.] . Bertholdi autem comitis vix ulla est memoria, sive in Annalibus Einsidlensibus Hartmanni, sive in Chronico gallico, modo citato, sive in Vita S. Meinradi, nec usquam ullius cultus aliquod signum prodit. Cratepolius etiam, in suis Sanctis Germaniæ, S. Meinradi, cujus gesta Bertholdo, ejus patri, tribuit, nullibi mentionem habet. Ex quibus manifestum est, confusionem factam esse nominum et pro S. Bertholdo Cratepolium scribere debuisse S. Meinradum, qui colitur XXI Januarii.
S. Quirini martyris. Ita Kalendarium Vaticanum sæculi XI in Adone Georgii [Pag. 701.] , quod ad usum fuisse videtur alicujus monasterii diœcesis Moguntinæ. Usuardus Lubeco-Coloniensis apud Sollerium ad diem præcedentem: Eodem die 20 Octobris, sancti Quirini presbyteri et martyris; ad quæ Sollerius: hunc Quirinum non novi. Sed mihi quidem hæc ei videtur genealogia assignanda. Usuardus genuinus ad XI Octobris hæc habet: In pago Vilcasino, passio Sanctorum Nigasii presbiteri et sociorum ejus Quirini et Pientiæ. Verum aliquot exemplaria Quirinum presbyterum dicunt, puta Bigotianum alterum: Sancti Nicasii episcopi, Quirini presbyteri et Scubiculi diaconi: quæ itidem legit Baronius [V. ejus notation. ad XI Octob.] in veteri Adone, sed Rosweydus Adoni genuino abjudicavit [In supplemento, pag. 211.] . In aliis Usuardi exemplaribus prodit iterum Quirinus presbyter et martyr ad diem XII; et ut supra est dictum, etiam ad diem XX: quibus diebus ex oscitantia eum loco esse dimotum arbitramur, ut sæpissime in Martyrologiis advertimus. Aliam tamen causam valde verosimilem indicavimus in Prætermissis ad XX Octobris, adventum scilicet vel translationem reliquiarum S. Quirini Tribuni ad partes Rheni, et addi poterat hæc annuntiatio Kalendarii Lyrensis apud Martene [Thesaur. anecdot., tom. III, col. 1615.] ad illum ipsum diem: Dedicatio ecclesiæ sancti Quirini martyris; qui dies dedicationis deligi potuit propter fixum jam antea diem cultus. Arbitramur itaque demum, utramque causam in idem conspirasse, nimirum in annuntiationes hujus et præcedentis diei efformandas, sed Quirinum tamen Tribunum Romanum hic potius colendum indicari, cujus Acta data sunt ad XXX Martii;
quam Quirinum, Nicasii socium, quem aliqui presbyterum dicunt, et qui colitur XI Octobris.
Tulli, translatio Sancti Gerardi episcopi et confessoris. Ita codex Usuardinus Montissancti, apud Sollerium. Vide ejus Acta ad diem XXIII Aprilis.
S. Hugonem, abbatem Cluniacensem quintum (lege sextum) signat hac die Kalendarium Benedictinum Ms. monasterii Cisterciensis S. Salvatoris. Causam ignoro, sed suspicor alicui translationi reliquiarum id tribuendum. Datus est autem a decessoribus ad XXIX Aprilis.
S. Sentius, qui et Senesius et melius Synesius, miles et martyr, ob Orlendio [Orbis sacer et profanus, part. II, vol. II, pag. 1027.] hac die coli dicitur in templo majori Lucensi; verosimilius error in hoc asserto cubat, quum potius colatur die, ad quam de eo in opere nostro disputavit Henschenius, IV Maji.
SS. Novorum Martyrum memoriam, Andreæ, Stephani, Pauli et Petri, celebrant solitis versiculis Menæa Græca, anno 1843 Venetiis excusa. De omnibus egimus ad XVII Octobris [Vide tom. VIII Octobris, pag. 131, num. 26.] in Actis S. Andreæ. Diversis vero diebus Actis nostris adscripti jam sunt, aut adscribendi, nimirum
S. Petrus de Blachernis XVI Maji.
S. Paulus Novus VII Julii.
S. Andreas in Crisi XVII Octobris.
S. Stephanus Junior XXVIII Novembris.
S. Dunstani, archiepiscopi Cantuariensis, Ordinationem memorat Whitfordus in Martyrologio Anglicano [The Martiloge in Englyssche, etc., London 1526.] . Vide Acta nostra ad diem XIX Maji.
S. Bonifacii Papæ IV secunda translatio facta est die 21 Octobris anni 1603; verum de hac et de rebus illius pontificis reliquis actum est in opere nostro ad diem, qua ejus in Martyrologio Romano memoria celebratur XXV Maji.
S. Priscum martyrem in tractu Carnotensi, ad Anduram fluvium, ponit hac die Massonus in Sanctis Galliæ [Pag. 281.] . De eo et sociis actum ad XXVI Maji.
Martha, sancta Martyr, adscribitur Kalendario arabico Coptitarum apud Ludolfum. Prima ejus editio apud Seldenum [De synedriis Ebræorum, edit. 1696, pag. 1320.] , quæ a Ludolfo castigata est, ferebat: Mariæ Sanctæ Martyris, in qua Ludolfus litteram arabicam jod in tse immutavit, non ipsius codicis Ms., quo usus est Seldenus, lectione ductus, (quem non vidit [Ad histor. Æthiop. Commentarius, pag. 427.] ,) sed forte alterius, aut ex sola conjectura. Videtur hæc Martha aut Maria ex oscitantia librariorum intrusa, siquidem desideratur in amplo Synaxario Michaelis Atribæ episcopi, itemque in alio Ms. a Simone Moysis Maronita anno 1633 Romæ latine verso, quod ad decessores nostros devenit. Alicujus S. Marthæ Martyris, ex fastis Coptitarum meminit Papebrochius ad XXIV Junii.
In agro Turonensi (vel Trevirensi), Sancti Vulfi (seu Wulfilaici) conversi, conversationis sanctissimæ viri. Ita Arnoldus Wion in Martyrologio monastico Benedictino [Lignum Vitæ, Venetiis 1595, pag. 346.] , Surium secutus, qui in Vitis Sanctorum itidem ex Wulfilaico, Wulfum aut Vulfum laicum fecit. Hos sequuntur Menardus et Cherle in Martyrologiis ejusdem Ordinis; sed emendatiores sunt nonnihil Bucelinus in Menologio Benedictino et Ferrarius in Catalogo generali, qui Vulfum, ut appellant, simpliciter Confessorem dicunt, non vero laicum aut conversum. Ejus Acta edidit Sollerius ad VII Julii [Tom. II Julii, pag. 478 et tom. VII, pag. 864.] , ibique docet non recte veteres Martyrologos Benedictinos eum suo Ordini adscripsisse; et quidem eapropter omissus est in recentiori Martyrologio germanico ejusdem Ordinis [Kirchenkalender aller IIII. welche unter der Regel des II. Benedictus gelebet haben. Donauwerd 1786.] . Editæ sunt aliquot abhinc annis, in Actis Commissionis regiæ pro historia Belgica [Bulletins de la commission royale d'histoire, Bruxelles, tom. VII, pag. 300 et seqq.] , notationes copiosæ P. Guilielmi Wiltheim, (non vero Alexandri, ut ibi dicitur; ex notationibus enim decessorum nostrorum [V° codicem ms. 8915 biblioth. Bruxellensis.] , certo discimus a Guilielmo hæc esse conscripta et ab Alexandro ad eos missa) ad Acta S. Wulfilaici seu Vulfilaci (ut rectius forte scriberetur), a Gregorio Turonensi et ab Eberwino conscripta; quas hic, ne quid Actis S. Wulfilaici desit, et decessorum morem secuti, analysi exhibemus. Continentur itaque:geographica multa de tractu Luxemburgico, ad Acta Sancti spectantia — 2° dissertatio de nomine Wulfilaici seu Vulfilaci [Pag. 313.] , quæ cum hodiernis indicationibus linguistarum et onomatologorum, quos vocamus, consona est, nisi quod ignoraretur tum, ducentis nimirum abhinc annis, diversitas stirpium gentis Hunnicæ, quæ Mongolica est, et Gothorum ac Longobardorum, qui ad stirpem Indo-Germanicam pertinent. Quapropter non aliam agnoscimus causam identitatis nominum, quæ gentibus illis usui fuerunt, quam quæ a Jornande Gothorum historico tradita est [Cap. 9. Muratori, rer. Italic. script., tom. I, pag. 196.] . Wilthemii autem conclusio incidit in eam, quæ a recentibus editoribus versionis biblicæ Ulfilæ episcopi admissa est in hunc modum: Rectissime sine dubio, quia ita indole linguæ gothicæ commendatur, Vulfila scriberetur [Grimm, deutsche Grammatik, tom. I, pag. 57 et seq.] , quod verbum nomen diminutivum vocis (gothicæ) vulfs (lupus), proprie lupulum significat [Migne, Patrologia, tom. XVIII, col. 461.] — 3° Dissertatiuncula de stylitis [Bulletins. etc., loc. cit., pag. 334.] ; sed uberiorem subministrabit Ghesquierus in Actis SS. Belgii de eodem S. Wulfilaico disserens [Tom. II, pag. 174 et seq.] — 4° Aliqua de ejusdem Sancti cultu quæ, quum a Sollerio et Ghesquiero ignorata fuerint, magnam partem hic inserenda esse duximus. Post hæc itaque Eberwini verba: in pace tandem quievit, addit Wilthemius [Loc. cit., pag. 338 et tom. VIII, pag. 326.] (non vero Eberwinus, ut editor autumavit): Octobris XXI; de qua re videndus Sollerius [Tom. II Julii, pag. 479. num. 6.] . Dein ita ex Eberwino prosequitur: sepultusque est in eodem loco in ecclesia, et sequentia adnotat. Etiamnum visitur S. Vulfilaici primus tumulus ex quo deinceps Ivodium (hodie Ivoi) translatus est. Factum hic, quod alibi frequenter, ut nomenclationem sancti, cui primum basilica consecuta (l. consecrata) fuerat, abstulerit sanctus qui deinceps in ea tumulatus miraculis celebrari cœpit. Basilica enim primum nuncupata S. Martino, in quo S. Vulfilaicus in ea conditus signis et virtutibus inclaruit, antiquato S. Martini nomine, dici cœpit S. Vulfilaici, et hodie etiam S. Vulfa, seu corrupte Walfra [Cfr Heiligen … in Bisthum Trier. Trier 1837. pag. 236, nota 3.] … Vetus S. Vulfilaici lapideus tumulus, qui in medio templi hodie spectatur, magna adhuc veneratione a Luxemburgensibus vicinisque populis colitur. Terra prominet tres circiter pedes, in normam fornicis convexus, utrimque infra pervius, apertura grandi, quæ geminis ostiis diducitur, et peregrinos, pietatis ergo tumulum perreptantes recipit hinc, emittit inde… Non modo S. Vulfilaicus, cum in basilica sua adhuc quiesceret, et antequam Ivodium transferretur, plurimis miraculis illic inclaruit, sed etiam post translationem portenta ad sacrum tumulum, licet inanem sacro corpore, non virtute, continuari visa sunt usque in hæc tempora. Podagrici inprimis aliisque pedum ægritudinibus confecti, præsentem ibi opem sentiunt, haud dubie Deo operante res mirificas in memoriam fidelis sui stylitæ, qui statione continua in præalta columna, pedes suos, dum viveret, amore Dei et obsequio magni numinis gravissime excruciabat. “Nostris namque temporibus” (sunt verba Eberwini): sæculo decimo, quo occidente floruit Eberwinus. Neglecta fuisse tum locum sanctum et basilicam, et S. Vulfilaici reliquias fracto loculo detectas, nemo mirabitur qui meminerit, ordiente prope illo sæculo, ingentia flagrasse bella Germanos inter et Francos, ob regnum Lothariense, in cujus finibus situm Ivodium etc. Corpus S. Vulfilaici ex veteri montis basilica (Egbertus episcopus Trevirensis) transtulit Ivodium. Interjectis nonnullis de anno translationis ejusque causa, ita prosequitur scriptor: Hodie Ivodii de S. Vulfilaico nihil reperitur; sacrum feretrum vel absconditum alicubi latet, vel incendiis et vastationibus nuperorum Francicorum bellorum periit aut alio distractum est. Atque hæc supplemento sint iis quæ de S. Wulfilaico disseruit Sollerius ad VII Julii.
S. Reticium Augustodunensem celebrat hac die Whitfordus, martyrologus Anglicus jam laudatus. Data sunt Acta ad XIX Julii.
S. Viator, episcopus Bituricensis, ponitur hac die a Constantino Ghinio in Natalibus SS. Canonicorum. De eo dictum in Prætermissis ad V Augusti.
S. Victorem, confessorem, adjungit codex Usuardi Lubeco-Coloniensis S. Sindulpho, his verbis: Ipso die, beatorum Victoris et Syndulphi, confessorum. Hunc Victorem nullum aliud Martyrologium hac die refert, et quum nec locus nec tempus indicentur, non potest in veritatem annuntiationis inquiri. Forte hoc nomen irrepsit ex corrupto nomine Viatoris, qui hoc die colitur, nisi hic sit Victor Cenomanensis, qui datus est ad I Septembris.
S. Audomari inventionem corporis annuntiat codex Aquicinctinus Usuardi apud Sollerium aliaque Martyrologia. Lectiones de eadem exhibet Breviarium Audomarense anni 1785, ex Malebranci narratione excerptas; verum examinata jam est hujus inventionis historia, ad diem quo S. Audomarus colitur [Vide tom. III Septemb., pag. 393 et seqq.] IX Septembris.
SS. Proculus, Eutyches seu Euticius, Festus, Macharius et Donatella veniunt hodie in nonnullis fastis sacris, quemadmodum inferius num. 4 Sylloges de SS. Nicænis et Neapolitanis Martyribus notavimus. S. Macharius videtur idem qui jam inter Nicænos celebratus erat; Donatella inopportunum additamentum; Proculus, Eutyches et Festus ex sociis S. Januarii; de quibus actum ad XIX Septembris.
Agapiti papæ translatio. Ita hodie Florarium SS. Ms. quo decessores utebantur. Vide ejus Acta ad XX Septembris.
S. Pantalus, episcopus Basileensis et martyr, laudatur hac die a Ferrario in Catalogo generali. Datus est die qua colitur XII Octobris.
S. Severum, Trevirensem episcopum, exhibent hac die aliquot Usuardi Auctaria, ex confusione facta cum S. Severino Burdigalensi, qui in multis occurrit. Data sunt Acta S. Severi Trevirensis ad XV Octobris.
S. Sindulphus, confessor, annuntiatur in Usuardo Lubeco-Coloniensi, sed datus est ad diem præcedentem XX Octobris.
S. Candidus, confessor, in monasterio Fontanellæ annuntiatur ad hanc diem a Ferrario et in hagiologiis aliquot ordinis S. Benedicti: idem est ac S. Condedus, de quo ad præsentem diem dicimus.
S. Ediniæ virginis in civitate Meldis, loco Celiniæ, ex errore typographico, hodie memoriam habebat Molanus in prima editione; sed correxit in sequentibus. Editionem primam secuti sunt Canisius in Martyrologio Germanico, Ferrarius in Catalogo generali, Saussayus in Martyrologio Gallicano et Arturus in Gynecæo. Restituenda igitur S. Celinia Meldensis, cujus Acta dantur ad hunc diem.
S. Bertholdum, Ordinis Cisterciensis, episcopum et martyrem Rigæ in Livonia, annuntiant hoc die Ferrarius et plura Menologia monastica. Non satis nobis de ejus cultu constare, diximus ad 20 Octobris in Prætermissis.

S. Eucrates, Martyr, gladio perimitur. Ita græce Menæa impressa, subjectis, pro more, versiculis:
Αίμα τραχήλου τοῖς πρὶν ὄμβροις δακρύων
Κιρνῶν, συνιστᾷς εὔκρατον κρᾶσιν Μάκαρ.
Quos in hunc modum vertit Siberus in Martyrologio metrico:
Cum lacrimis fusis cruorem sanguinis
Misces tui, mixturam oppido gratissimam.
Eucratis etiam meminit Sirletus in Menologio, ut solet, Menæa secutus, et ex Sirleto Ferrarius in Catalogo generali. Præter hos, nec Menologium Basilii, nec Menæa vetera Mss., quorum excerpta habemus, nec demum decessores nostri in vasto Opere, usquam Eucratis Martyris meminerunt. Restat itaque ut iis, quæ ex Menæis excusis dedimus, contenti simus.

Eodem die 21 Octobris, commemoratio sanctorum martyrum Pauli et Longini et sanctæ Zenæ. Ita synaxarium ecclesiæ Alexandrinæ Coptitarum, auctore Michaële episcopo Atribæ et Meligæ, apud Ang. Mai [Scriptorum vet. nova collectio, tom. IV, part. II, pag. 98.] . De Zena dicetur inferius, siquidem in Ludolfi fastis Æthiopicis a duobus martyribus prorsus sejungitur. Hos memorant in hunc modum dicti fasti: Paulus et socius ejus. S. Longinum centurionem cum duobus sociis martyrium passum esse ferunt ejus Acta græca ad 15 Martii [Tom. II Martii, pag. 386 et passim.] eumque colunt Græci die 16 Octobris. Num de his agatur in fastis Coptitarum et Æthiopum, difficile est discernere; sed potius arbitror eos martyres indigenas memorare, de quibus agemus si catholici fuerint et monumenta nova aliquando nanciscamur.
Mochuoci Ua-liathani, Mancheni leprosi et Mœlanagii. Hos post S. Fintanum, de quo in Actis, consignat hac die Martyrologium Tamlachtense, sive Ængussii Keledei Hiberni; quibus additur in Martyrologio Dungallensi Sillanus Magister, filius Ua-garbhii, abbas Mag-bilensis. Utinam perducere conarentur Hiberni Opus Joannis Colgani usque ad anni finem, siquidem eorum Sancti, uti et Sancti Walliæ, Hagiographos et Martyrologos externos plerumque fugerunt.
In Lusitania beatus Alanus monachus sanctissimi abbatis Bernardi discipulus, qui ab eo in ultimas Hispaniæ oras directus, eremum de Tarouca egregiis virtutibus illustravit et cum magna sanctitatis opinione obdormivit in Domino. Verba sunt Henriquezii in Menologio Cisterciensi, qui hæc collegit ex Chronicis Bernardi de Brito. Eadem habet, sed contracta, Kalendarium ejusdem Ordinis [Kalend. Cisterciense. Parisiis 1689.] , et litteris quidem minoribus, sub quibus ii memorari videntur, qui, licet sanctitatis fama illustres (præfat. num. 11), cultu tamen non potiuntur. Omissus est autem in Martyrologio Cisterciensi sæculi XIII, quod Georgius ad calcem Adonis vulgavit; et, quod majoris est ponderis, in eo etiam quod, approbante S. Rituum Congregatione, Martyrologio Romano additum est. Ejus Vitam subministrabunt historici Ordinis.
Ven. Aloysius Lanuza, Societatis Jesu sacerdos professus, hac die anno 1656 requievit a laboribus suis; sed quum spes, quam animo fovemus, eum scilicet Romani pontificis decreto inter cælites aliquando relatum iri, nondum completa sit, superest tantum ut ejus hic memoriam consignemus.
Tzabala-Marjam, apud Ludolfum in fastis Æthiopicis, videtur nomen Sanctæ ab Æthiopibus cultæ, potius quam festum aliquod B. Mariæ Virginis; sed deest in omnibus Coptitarum Martyrologiis, nec quidquam de ea nos docet Ludolfus.
S. Zaina, Martyr, signatur hac die in Calendario Æthiopico apud Ludolfum [Commentarius ad Hist. Æthiop., pag. 395.] . In arabico Coptitarum, apud Cardinalem Mai [Scriptorum Veterum, etc., tom. IV, part. II, pag. 18.] , vocatur Zena; et in altero eorumdem conjungitur cum aliis Martyribus in hunc modum [Ibid., pag. 98.] : Eodem die, 21 Octobris, commemoratio Sanctorum Martyrum Pauli et Longini et Sanctæ Zenæ; qui tamen annuntiationis socii cum ea passi non videntur, ut alio loco dicimus. Quænam autem sit Zaina Martyr, quæ a Sanctis Græcis, nomine Zenaïs, aut Zenaïdis insignitis, distinguenda est, cupimus edoceri, itemque num Fastis sacris Catholicorum mereatur adscribi.
Elasius tribus Martyribus Nicomediensibus, ad hanc diem illustratis, præmittitur in Auctario Usuardi Bruxellensi [Ap. Sollerium Usuardi Martyrol., pag. 617.] . Id procul dubio nomen desumptum ex codice, in quo librarius procuderat Elasium ex Dasio; quos Bruxellensis Auctarii scriptor, duobus codicibus usus, jungendos utpote diversos arbitratus est.
Claudium loco ejusdem Dasii Nicomediensis in codice Usuardi Vaticano substitutum monet Sollerius [Ibid., loc. cit.] .
S. Tudæ, episcopi in Hibernia, meminit Ferrarius, et in notis hæc subjicit. Ex Martyrologio Canisii et Catalago SS. Hiberniæ. De eo Beda lib. III cap. 26. Ad quæ notandum, Tudam adscriptum quidem fuisse primæ editioni Martyrologii Germanici, quod Canisio tribuitur, sed in sequentibus deletum fuisse, ut mihi constat ex nostra tertia editione et ex notis Mss. decessorum nostrorum, quibus etiam secunda ad manus erat. Deinde Tuda ille, de quo scribit Beda loc. cit., ortus quidem est ex Hibernia, sed nec in ea episcopus fuit, nec in ea obiit; neque tamen Tuda alius, præter episcopum illum Lindisfarnensem, a Beda memoratum, diligentissimis scriptoribus Hibernis Colgano et Lanigano innotuit. Quapropter mihi certum est Tudam, non in Hibernia, sed in Anglia a Ferrario annuntiandum fuisse. Obvium habuit Ferrarius Tudam Lindisfarnensem in aliis libris, et diversum credidit; quocirca in fine notationum suarum ad hanc diem addit: Eadem die, S. Tudæ, episcopi Lindisfarnensis et Anglorum Apostoli, de quo in Breviario. Floruit circa annum 664 ex libro XVIII hist. Porro is ipse annus est, quo Tudam Lindisfarnensem peste absumptum Beda refert [Hist. eccles., lib. III, cap. 27.] . Ex quo iterum firmatur hunc solum debuisse memorari a Ferrario, et quidem in Anglia, non in Hibernia. Jam de ejus cultu aliqua dicamus. Colganus, qui multa Martyrologia Hibernica præ manibus habuit, eaque sedulo pervolvit, eum cultum fuisse ex solo Ferrario eruit [Acta SS., pag. 447, not. 11.] : Ejus natalem, inquit, celebrari 21 Octobris tradit Ferrarius in Catalogo generali, nullum adducens Martyrologium Hibernicum; quod, pro more suo, si cui inscriptus fuisset Tuda, non prætermisisset. Laniganus etiam, de Tuda scribens [An eccl. Hist. of Ireland, tom. III, pag. 75.] , nec eum Sanctum vocat, nec ullum cultus ecclesiastici indicium tradit. Redeundum itaque ad Ferrarium et fontes examinandi, quibus usus est, omisso jam Canisio, qui correctus est, et catalogis SS. Hiberniæ ex quibus nulli probati ei adstipulantur. Tertio loco prodit Beda, de quo statim. Quarto Breviarium aliquod, forte Lindisfarnense, ex quo excerpta habere potuit Ferrarius. Verum qui Breviaria, Martyrologia et Calendaria Anglica magno numero collegerunt, ad conficiendos catalogos SS. illius gentis, puta Alfordus [Tomo III Annalium ad calcem.] , Lingard [Apud Nicolas, the Chronology of History, etc. London 1838, pag. 97 et 132.] , H. Nicolas [Ibidem.] , auctor Martyrologii vernaculi [A Memorial of ancient British piety, etc. London 1761.] , Tudam nusquam laudant, excepto ultimo, qui eum non ornat titulo Sancti, sed alia utitur appellatione, iis reservata, qui licet digni sint memoria, cultu tamen non potiuntur [Ibid., pag. 6.] . Quocirca non credo Tudam a Ferrario inter Sanctos Breviario alicui inscriptos visum. Sed in aliorum Vitis ejus mentio occurrere potuit, v. g. in Vita S. Colmani, ut habet Breviarium Aberdonense ad 18 Februarii [Brev. Aberd. Londini 1854, in parte hiemali ad 18 Febr.] : Ad presidendum reverendus antistes Tuda eciam Scotus successit (Colmano) et populi gubernacionem merito accepit. Quæ verba nullum cultum designant. Porro dictum Martyrologium vernaculum occasione S. Finani, episcopi Lindisfarnensis, qui colitur 16 aut 17 Februarii, de Tuda etiam agit et hæc annuntiat, latine loqui jussum: Item Lindisfarnæ, commemoratio sancti viri Tuda, quarti episcopi illius sedis, de quo ita venerabilis noster Historicus (Beda lib. III, cap. 26): Famulus Christi Tuda, qui erat apud Scotos Austrinos (Hibernos meridionales [Cfr. Lanigan, tom. III, pag. 77.] scilicet), eruditus, atque ordinatus episcopus … vir quidem bonus ac religiosus, sed permodico tempore ecclesiam regens (Lindisfarnensem). Venerat autem de Scotia (seu Hibernia), tenente adhuc pontificatum Colmano, et diligenter ea quæ ad fidem et veritatem pertinent, et verbo cunctos docebat et opere. Addit Beda capite sequente, de pestilentiæ lue scribens, quæ anno sexcentesimo sexagesimo quarto in Britannia sæviit: Qua plaga præfatus Domini sacerdos Tuda raptus est de mundo, et in monasterio, quod dicitur Pegnalech, honorifice sepultus. Ex Beda itaque nullus cultus eruitur. Quintus fons, a Ferrario indicatus, est Historia Angliæ Polydori Virgilii, vel forte Harpsfeldii Historia ecclesiastica: qui ad manus non sunt, et quos puto non magis quam supra indicatos scriptores Tudam titulo Sancti decorare; quod alioqui, si facerent, esset negligendum. Nihil itaque subsistit ex omnibus, quæ allegat Ferrarius. Nec etiam Chronicon Anglo-Saxonicum, quod de Tuda plura habet, nec Simeon Dunelmensis, de episcopis Lindisfarnensibus et Dunelmensibus scribens, eum Sancti appellatione ornarunt. Quocirca Tudæ Acta colligere et in Opere nostro edere nobis non licet.
B. Stephanus, martyr B. Paulus a Palatiolo, B. Petrus Sillera, B. Maria de Burgo, laudantur in Martyrologio Franciscano Arturi quos Hueberus, additis pluribus aliis, absque Beati titulo memorat.
Philippum, Eusebium, Severum, Hermetem martyres Adrianopolitanos, item Marcum episcopum Hierosolymitanum et Salomen memorat Notkerus, una die antecedens, qui omnes referendi sunt ad diem sequentem XXII Octobris.
S. Odelberti Martyris in Oosterhout, in territorio Antverpiensi, meminit hodie Saussayus in Mrl. Gallicano; Molanus vero et alii, die sequenti XXII Octobris.
SS. Alodia et Nunilonia occurrunt hac die in Kalendario Ms. SS. Hispaniæ ex Joannis de Marietta Historia ecclesiastica excerpto, apud reliquos vero die sequenti XXII Octobris.
Theodotam et Socratem, Martyres, laudat unum ex Synaxariis Menæorum, eaque sequuntur Menologium Sirleti, Ephemerides metricæ Siberi et Catalogus generalis Ferrarii. Nos cum Menologio Basilii Imperatoris, Galesinio et Menæis antiquioribus Mss. eosdem remittimus ad XXIII Octobris.
S. Severinum, Burdigalensem episcopum, signant hoc die plura Martyrologia; sed dubium est motum num a S. Severino Coloniensi distingui debeat, idque ex aliquot eorum annuntiationibus. Usuardus enim Lubeco-Coloniensis apud Sollerium ad 21 Octobris: Apud Burdegalim, civitatem Aquitaniæ, memoria Sanctissimi patris Severini, Agrippinensium archiepiscopi et confessoris etc. Usuardus Greveni ad eumdem diem: Apud Burdegalim civitatem Aquitaniæ, solemnis memoria beati Severini, Coloniensis archiepiscopi et confessoris. Eædem editiones similia habent iterum ad 23 Octobris, quibus accinit illa die Molani auctarium; et in monumentis a Surio prolatis ad eamdem diem, dicitur S. Severinus simul Burdigalensis et Coloniensis episcopus. Similiter Martyrologium Romanum ad diem XXIII: Burdigalæ sancti Severini Coloniensis episcopi et confessoris. Denique Gallia Christiana novissima, de episcopis Burdigalensibus et Coloniensibus agens, utriusque distinctionem, valde probabilem facit, non tamen certam. Quapropter facilius de utroque, licet nobis distinguendi videantur, eodem die agemus, sequentes notationem Ms. decessorum nostrorum ad hunc diem, et aliam ad 28 Octobris, quando Severinus Burdigalensis a Ferrario memoratur, in quibus hujus rei examen remittunt ad XXIII Octobris.
In comitatu Angliæ Caernarvon sive Arvonia, in Wallia septentrionali, festum S. Tudwen, Virginis, quæ colitur in sacello parœciæ Llandudwen. Ita fere Martyrologium Britanniæ vernaculum [A memorial, etc., or a British martyrology in supplem., pag. 27.] ex Willisii descriptione Bangorensi [Willis. a Survey of Bangor, London 1721.] . Similia habet N. Carlisle [A Topogr. Dictionn. of Wales.] , nec plura speramus, siquidem monumenta omnia de Sanctis Walliæ periisse non immerito credimus; addit tamen ejus festivitatem celebrari alio die, quo ad hæc pauca quæ hic damus remitti poterit, nimirum XXVII Octobris.
Thomæ de Vitalibus Servitæ meminit Bollandus, in quibusdam notationibus Mss. De eo agemus ad diem XXI Decembris.

DE S. ASTERIO PRESB. ET MART. AD OSTIA TIBERINA

ANNO CCXXII.

SYLLOGE HISTORICA.

Asterius presbyter et martyr ad Ostia Tiberina (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ unicus. S. Asterius ab homonymis distinctus; discrimen de die cultus inter martyrologos; ejus martyrium; reliquiarum fata.

In opere nostro de pluribus Sanctis, quibus Asterius nomen, [S. Asterius, a compluribus homonymis distinctus, ab antiquioribus martyrologiis die 19 Octobris,] jam actum fuit: scilicet ad 18 Januarii de S. Asterio martyre, socio S. Fortunati et plurium aliorum; ad 3 Martii de S. Asterio, martyre in Africa et altero Cæsareæ in Palæstina; ad 4 Martii de S. Asterio, comite S. Caji Palatini et aliorum; ad 11 Aprilis de S. Asterio, martyre in Dalmatia; ad 20 Maji de S. Asterio, martyre in Cilicia; ad 20 Junii de S. Asterio, episcopo Petræ in Palæstina; et ad 23 Augusti de S. Asterio, martyre Ægis in Cilicia. Insuper ad 25 Octobris agendum erit de S. Asterio, qui cum S. Saturnino martyrium fecit, et ad 30 ejusdem mensis de S. Asterio episcopo Amaseæ. Ab his omnibus facile distinguitur S. Asterius, presbyter et martyr Romanus, de quo jam dicemus. Porro occurrit jam ejus nomen inter prætermissos ad diem 19 Octobris. Ad hanc enim diem in codicibus Lucensibus Hieronymianis reperit Florentinius: In Hostia Austeri; in Epternacensi, quem Antverpiensem vocare solet: In Ostea natalis Asteri et in Corbejensi: In Ostia Austeri presbyteri. Legitur præterea in Corbejensi edito a Dacherio [Ap. Migne, Patrologia, tom. XXX, col. 479.] : In Ostia Austerii presbyteri; in Augustano et Labbeano editis a Sollerio nostro post Junium: Austeri; in Corbejensi edito ab eodem: In Ostia Austeri: omittitur omnino in Richenoviensi. Contra Martyrologium Hieronymianum S. Germani, et Autissiodorense sæculi X [Marlene, Hiesaurus Anecdotorum, tom. III, col. 1561.] : XIV Kal. Novemb. Austerii; Morbacense [Ibid., col. 1580.] : XIV [Kal. Novembris] Agnetis. Festis. Austeri; et demum vetustum Corbejense, editum, ut superiora a Martenio [Ibid., col. 1584.] : XIV Calendas Novembris: In Ostia Austeri. Non est itaque dubitandum quin in Hieronymiano Martyrologio ad diem 19 Octobris memoria facta sit S. Austeri, Asterii seu Austerii, ad Ostia Tiberina culti. Hinc defluxit similis commemoratio inter additamenta plurium sequentium Martyrologiorum. In Adonianis apud Rosweydum ad illam diem habetur: In Istria natalis sanctorum Austeri, Neapoli, Sussii, Januarii, Festi et Desiderii, loco: In Ostia natalis sancti Austeri. Neapoli, Sussii etc. In Usuardinis apud Sollerium, scilicet in codice Strozziano: Romæ, sancti Asterii, presbyteri et martyris; in Greveniano eadem leguntur quæ in additamentis Adonianis. In auctariis aliquot ad Bedæ seu Flori Martyrologium, editum a Papebrochio in fronte tomi II Martii, fit etiam ad 19 Octobris similis memoria; scilicet in Barberiano et S. Cyriaci: In Ostia Austeri; in Vaticano: In Ostia Austerii. Ejusdem annuntiationis vestigia supersunt in Atrebatensi et in Tornacensi; in quibus quippe legatur: In Hostia natale sanctorum Januarii, Festi et Desiderii, ubi excidit Asterii; Neapoli.

[2] [a recentioribus, scilicet a tempore Flori] Contra in puris Bedæ, Flori, Adonis, Wandelberti, Rhabani, Usuardi et Notkeri nulla ad diem 19 S. Asterii seu Austeri mentio; sed ad diem 21. Primus autem, quem norim S. Asterii ad hanc diem memoriam fecisse, Florus est, his usus verbis: Eodem die (21 Octobris) natale S. Asterii, presbyteri Calixti: qui cum corpus ejus elevatum de puteo sepelisset, post dies sex audiens hoc Alexander imperator præcepit eum per pontem præcipitari: cujus corpus inventum est et a quibusdam christianis in eadem civitate sepultum. Scriptum in Passione S. Calixti. Credidere Henschenius et Papebrochius hanc commemorationem ipsius esse Venerabilis Bedæ; sed minime certo usi sunt criterio, quo Flori a Bedæ labore distinguerent; multoque certius aliud suggessit Sollerius [Usuardi Martyrologium, præf., pag. XV.] , censens ea tribuenda esse Bedæ quæ in Martyrologio ejus metrico reperiuntur: jam vero hinc exsulat S. Asterii nomen. Circa annum 858 Flori verba, nullo mutato, in Martyrologium suum intulit S. Ado; idemque tredecim annis ante fecerat B. Rabanus Maurus, nisi quod ad finem addiderat papæ. Pro more contraxit Usuardus scripsitque: In civitate Ostia, sancti Asterii presbyteri, qui in Passione beati Calisti papæ legitur. Breviavit quoque Notkerus in hunc modum: Ipsa die sancti Asterii, presbyteri sancti Callisti, qui cum corpus patris elevatum de puteo sepelivisset, præcepit eum Alexander per pontem præcipitari. Hæc ad 20 Octobris; sed manifesto errore, quum ad eamdem SS. Hilarionem et Viatorem memoret, utique ad diem sequentem spectantes. Demum Wandelbertus, qui sub diem 5 Aprilis anni 847 Martyrologium suum metricum edidit, ad diem 21 Octobris seu ad duodenum Kalendas Novembris hæc cecinit:
Presbyter Asterius duodeno laude coruscat
Egregia, multos docuit qui vincere sanctos
Undique bella piis diram minantia mortem;
id est qui multos sanctos docuit vincere bella etc. Jam vero, quum Vetus Martyrologium Romanum, quod Rosweydus edidit et Sollerius [Ibid., pag. XX et seqq.] invicte ostendit omnibus illis Martyrologiis antiquius esse, careat commemoratione S. Asterii seu Austeri, patet Flori Martyrologium fontem esse omnium illarum annuntiationum; Florum vero sua dicta accepisse ex Passione S. Callisti, declaratur in ipsomet ejus Martyrologio.

[5] [usque ad præsens tempus, die 21 Octobris annuntiatur.] Qui postea venerunt non aliam ingressi sunt viam. Petrus de Natalibus, qui sæculo XIV ecclesiæ Equilinæ episcopus præfuit, ad diem 21 Octobris ita disserit [Catalogus SS., lib. IX, cap. 89.] : Asterius martyr Romæ passus est, sub Alexandro imperatore: qui a beato Calixto papa presbyter ordinatus fuit, et post ejus passionem corpus ejusdem pontificis cum clericis suis rapiens sepelivit: ut dictum est supra in Passione Calixti papæ pridie idus Octobris. Post dies autem quinque Alexander imperator, hoc audiens, tenuit Asterium presbyterum: quem præcepit per pontem in Tiberim præcipitari. Cujus corpus apud Hostiam repertum et in eadem civitate a quibusdam christianis sepultum est XII Kalendas Novembris. Accedit Maurolycus, in Martyrologio secundum morem sacrosanctæ Romanæ et universalis ecclesiæ, anno 1576 edito, scribens: Ostiæ S. Asterii presbyteri et martyris, quem Alexander imperator in Tyberim præcipitari jussit, quod Calistum pontificem sepelisset; et Galesinius in simili Martyrologio biennio post in lucem dato: Romæ, sancti Austerii martyris: qui a beato Calixto pontifice presbyter factus, suæ pietatis testimonium tum præclaris vitæ exemplis dedit, tum maxime nece comprobavit: qui, quoniam eum pontificem sepelierat, in fideique confessione constans perpetuo perstiterat, in Tyberim Alexandri imperatoris jussu præceps dejectus est. Demum in Martyrologio Romano renovato, et quidem in editione Romana anni 1583, et in Veneta et Basileensi anni 1584, ad 21 Octobris legitur: Apud Ostiam sancti Asterii presbyteri et martyris, qui, ut in passione beati Callisti papæ legitur, sub Alexandro imperatore passus est: idemque servatum in sequentibus editionibus correctis, nisi quod loco Apud Ostiam substitutum est Apud Ostia Tiberina. Porro quum in hæc incidimus, subiit continuo dubium Austerum qui in plerisque libris Hieronymianis sub hoc nomine ad diem 19 Octobris prodit diversum esse a S. Asterio qui in aliis Martyrologiis die 21 ejusdem mensis annuntiatur: non enim apta videbatur quorumdam responsio, qui non satis attendentes a temporibus Flori S. Asterii memoriam in ecclesia latina factam esse die 21 Octobris, putabant sese satis expedire dicendo, quod si nunc S. Asterius die 21 Octobris colatur, id sphalma esse correctorum Martyrologii Romani, qui Passionem S. Callisti male intellexerint. Quid vero rei sit, melius intelliget lector ex ipsis monumentis.

[4] [Idem discrimen observatur in Passionibus S. Callisti.] In Passione S. Callisti leguntur sequentia [Acta SS. tom. VI Octobris, pag. 441.] : Audiens Alexander quia multitudo hominum baptismum percepisset per B. Calixtum episcopum, misit exercitum militum ac tenuit omnes qui baptismum perceperant. Tenuit autem et B. Calepodium, quem fecit occidi gladio et corpus trahi per civitatem sub die Kalendarum Maji … B. Calixtus … corpus sanctum acceptum condivit cum aromatibus et linteaminibus, et cum hymnis, et sepelivit eum in cœmeterio ejusdem sexto idus Majas. Ab eodem die cœpit Alexander curiose quærere B. Calixtum episcopum… Qui … cum multis diebus in custodia esset maceratus, venit ad eum B. Calepodius noctu per visionem et consolatus est eum… Erat autem ibidem quidam miles Privatus nomine … tunc B. Calixtus eum baptizavit… Quod item audiens Alexander, iracundia plenus, eo quod militem Privatum baptizasset, mittens fecit Privatum plumbatis cædi et deficere: Calixtum vero episcopum per fenestram domus præcipitari, ligatoque ad collum saxo in puteum demergi et in eo rudera cumulari. Post dies vero decem et septem venit presbyter ejus, nomine Asterius, cum clericis noctu et levavit corpus B. Calixti episcopi et honorifice sepelivit in cœmeterio Calepodii via Aurelia pridie idus Octobris. Post dies autem sex (Petrus de Natalibus habet quinque, exemplar Moretti [De S. Callisto ejusque basilica disquisitiones, tom. I, pag. 185.] septem) tenuit Alexander Asterium presbyterum, quem præcepit per pontem præcipitari. Cujus sanctum corpus inventum est in Ostia, et a quibusdam christianis sepultum in eadem civitate sub die XII (editio Moretti [Ibid. loc. cit.] et exemplaria quæ vidit Ferrarius [Catalogus SS. Italiæ ad 21 Octobris.] habent decima quarta Kalendarum) Kalendarum Novembris, regnante Domino nostro Jesu Christo qui vivit et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen. En itaque ut ipsa exemplaria Passionis S. Callisti de depositione S. Asterii inter se non conveniunt, quum alia eam ad diem 19 Octobris, alia ad 21 referant: ita ut idem hic adsit discrimen quod in martyrologiis.

[5] [Explicatio Buei Actorum illorum difficilis, qua dies 19 tenenda est.] Jam vero utra dies præstat? Primo intuitu nemini non præplacebit dies 21; fluunt enim multo facilius tempora quæ in Passione signantur, si hæc admittatur dies: hac enim admissa, depositus fuerit S. Callistus die 14 Octobris; sex diebus post seu die 20 in Tiberim præcipitatus fuerit S. Asterius et postridie Ostiæ ex aquis eductus et in sepulcro positus. Ast alii aliter omnino. Buei nostri [Act. SS., tom. VI Octobris, pag. 411 et 412.] paucis accipe sententiam. Quamquam scilicet ipse, mente aliis nimium occupata, edidit exemplar Passionis S. Callisti in qua XII Kalendarum legitur, in Commentario tamen prævio ratiocinatus est secundum exemplar Moretti, nisi quod post sex dies, non autem septem retinuerit. Porro statuerant Bueus S. Zephyrinum decessisse anno 217, et quidem die 26 Julii, qua ejus natalis notatur in lapide sæculi noni, posito in vestibulo monasterii SS. Stephani et Pauli [Cfr Act. SS., tom. VIII Octobris, pag. 332.] ; dein sedem vacasse sex dies, ut habet Liber Pontificalis; tum electum, scilicet 2 Augusti, S. Callistum; qui dein sederit annos quinque, menses duos, dies decem, ut in Bucheriano catalogo legitur; qui occisus fuerit anno 222 die 12 Octobris, qua in Hieronymianis annuntiatur Romæ natalis Calesti seu Calisti; additis in aliquot codicibus episcopi, et Via Aurelia, atque etiam in cœmeterio Calepodii: quæ omnia in sanctum Callistum cadere videntur; et demum qui depositus fuerit die 14 Octobris, qua ejus depositio signatur in libello depositionum martyrum Romanorum, eruto quoque a Bucherio, et in multis aliis fastis, etiam Hieronymianis. Hæc sane bene inter se connecti nemo non videt; sed qui hæc conciliari queunt cum numeris, quos Passio S. Callisti exhibet? Conciliationem tamen fecit Bueus in hunc modum. Distinxit in Actis duplicem ordinem, alterum verborum, alterum rerum, quem auctor Actorum potissimum præ oculis habuerit. Si ad priorem, inquit Bueus [Act. SS., tom. VI Octobris, pag. 411.] , attendas, fatendum est sententiam mox relatam inter et Acta quantum ad menses diesque initi depositique a Callisto pontificatus neutiquam convenire: si vero ordinem rerum spectes eaque verba post dies decem et septem non ad Callisti necem, sed ad id temporis, quo primum captus in carceremque conjectus torqueri Callistus cœptus est, retuleris, nihil quidquam oberit, quin die 12 Octobris vivere desierit, et, illæsis Actis, relata paulo ante sententia salva consistat. Id autem intendisse auctorem Actorum ex aliis horum locis erui videtur; quod argumentum dein prosequitur, venitque tandem ad ipsum S. Asterium: Sed et eumdem fere loquendi modum, ait, tenuit anonymus auctor ad calcem Actorum, ubi de S. Asterio sic habet: Post dies autem sex tenuit Alexander Asterium presbyterum; quem præcepit per pontem præcipitari: cujus Sanctum corpus inventum est in Hostia, et a quibusdam christianis sepultum in eadem civitate XIV Kalendarum Novembris. Ubi verba illa post dies sex non indicant dies illos sex numerandos esse a 14 Octobris, cujus proxime mentio facta fuerat, sed aliquo die priore, ac verosimiliter a die S. Callisti emortuali: nam si a die XIV Octobris (hanc numerationi includendo) dies sex numeraveris, non tantum dies martyrii S. Asterii in XIV Kalendarum Novembris seu in 19 Octobris incidet; sed et dies sepulturæ; cum tamen parum sit verisimile S. Asterium eodem die et Romæ captum, projectumque in Tiberim, et inventum tumulatumque fuisse apud Ostia Tiberina, milliaribus Italicis duodecim ab Urbe distantia. Atque hæc ille.

[6] [proba videtur; et certe, ut ex titulo lapideo constat, S. Asterii natale olim celebratum est die 19 Octobris.] Sane videbuntur hæc nonnullis acuta nimis et difficilia; verumtamen ad ea vera habenda ineluctabile cogit argumentum. Nemo, putem, revocabit in dubium quin auctor Passionis S. Callisti maxime attenderit ad dies, quibus sancti quos laudat colebantur; adeoque eo solo filo ductus fuisse videtur; quod vel ex his quæ de depositione S. Callisti habet manifestum est. Jam vero quod dies festus S. Asterii celebratus fuit die 19 Octobris, constat id non tantum ex Hieronymianis fastis (quos de obitu interpretari non licet, quum S. Asterii memoriam non Romæ sed Ostiæ consignent;) verum etiam ex titulo lapideo, Passione S. Callisti et Martyrologiis Flori et sequacium, multo antiquiore, utpote sæculo IV aut V scripto; quemadmodum dictionis puritas satis manifestum facit. Quum autem maxime hinc pendeat universæ difficultatis solutio, omnes ejus explicabimus partes. Sonat vero in hunc modum [Muratorius, Inscriptt., pag. MCMXX, 6; Cfr Zaccaria, de christianis inscriptionibus dissertatio, cap. ult. ap. Migne, Cursus completus theologiæ, tom. V, col. 394.] :

PASCASVS VIXIT
PLUS MINVS ANNVS XXII
FECIT TATV IIII * IDVS
OCTOBRIS II. ANTE
NATALE DOMNI AS
TERI DEPOSITVS IN
PACE

id est: Paschasius vixit plus minus annos viginti duos; fecit tantum; non vixit plures; depositus in pace IIII idus Octobris, octavo die ante natale domni Asterii.

[7] [Explicantur verba hujus tituli: Fecit tantum;] In quibus hæc observa. Legit Victorius [Dissertatio philologica, ap. Zaccaria, loc. cit.] : Fecit fatum; sed nil quod ad hanc locutionem accedat, alibi reperi. Melior videtur lectio Muratorii: Fecit tatu. Etenim Fecit eodem sensu quo vixit passim in sepulcralibus occurrit; ut Reinesius [Syntagma inscriptionum, pag. 948.] ingenti testimoniorum copia certum fecit: adeoque illa dictio christianis non tantum usitata fuit, sed et ethnicis atque etiam scriptoribus classicis. Tatu pro tantum non rarum: sæpe enim ante t ad finem syllabæ excidit n; m ad calcem verborum in optimis lapidibus et et codicibus frequenter omissa. Fecit tantum conquerentis formula, quod mortuus diutius non vixerit. Similes habes in ipsis titulis appositis sepulcris, quæ propter affixum parieti vas rubricatum (de qua tamen re vide Marinium [Ap. Majum, Scriptt. vett. nova collectio, tom. V, pag. 425.] summum virum) martyrum habita sunt. Hujus generis est [Ibid., pag. 449.] :

SECVNDA QVE VIXIT ANOS III
DOMTIXI PACE
id est: Dumtaxat. In pace. Et sequens [Ap. Boldetti, Osservazioni, etc., pag. 433.] :
DOMINE ECCOMPARIAVÆ
BIXIT IN PACE AIVS TRISTA
XXX

id est: Dominæ incomparabili: vixit in pace annos tres tam, loco tantum, more Prænestinorum [Cfr Suaresius, Præneste, lib. I, cap. 26, ap. Grævium, Thesaur, Antiq. ital., tom. VIII, part. IV, col. 47.] , quem Romani prius ludibrio habuere [Cfr. Plautus, Trin. 3. 1. 8.] , dein usu probarunt [Attius, cit. a Festo, ap. Suaresium, loc. cit.] . Valent enim hæc tantumdem quantum hæ aliæ formulæ, desumptæ ex tumulis cœmeterialium qui dicuntur martyrum:
DIOGENIÆ FILIÆ
BONÆ QUÆ VIXIT
ANNOS SEX M. X
DIOGENES PATER INFELIX [Ap. Majum, Scriptt. vett., tom. V, pag. 427.]

NIMIVM CITO DECIDISTI
CONSTANTIA MIRVM
PVLCHRITVDINIS ATQUE
IDONITATI QVÆ VIXIT ANNIS
XVIII. MEN. VI DIE XVI.
CONSTANTIA IN PACE [Ibid., pag. 425.]

CRISPINA
IVL CRISPINÆ FIL. INNOCENTISSI
ME Q. V. M. VIIII. D. XXVII
IVLIVS PATER CONTRA VOTVM POSVIT [Ibid., pag. 426.]

Sed satis superque de dictione: Fecit tantum.

[8] [hæc alia: VIII ante natale domni Asteri;] Sæpius lusisse epigraphon scriptores in convenientiis quibusdam dierum facile exemplis multis demonstrari posset. Rara autem exempla hujus generis: VIII (stigma enim valet VI) ante natale domni Asteri; quo verisimiliter indicatur valde gratum futurum fuisse Paschasio seu ejus parentibus si hanc simul diem festum agere potuissent. Non tamen desunt omnino. Anno 1732 Romæ in cœmeterio SS. Processi et Martiniani sequens titulus erutus fuit [Lupi, Sepulcrum Severæ, pag. 181.] :
PECORI DVLCIS ANIMA BENIT IN CIMITERO VII IDVS IVL. D. P. POSTERA DIE MARTVRORV
quem nonnulli ita explicuere: Dulcis anima Pecorii, id est dulcissimus Pecorius, venit in cœmeterium martyrum VII idus Julii; depositus postera die. Verum ordo verborum talem significationem valde ægre admittere posse videtur. Multo facilior erit sensus, si dicatur cum Corsinio [Ap. Zaccaria, loc. supra cit.] : Dulcis anima Pecorii venit in cœmeterium VII idus Julii; depositus postera die festi sanctorum martyrum, scilicet septem fratrum, quorum natalis ab antiquissimis temporibus VI idus seu 10 julii Romæ celebratus est. Huc quoque nonnihil facit titulus Abundantii [Ap. Fleetwoodium, pag. 340.] , qui dicitur DEP. IN P. D. NAT. SCI. MARCI. MENSE OCTOBRI; neque minus Principalis monumentum, qui fuit DEPOSITVS NATALE SVSTI seu Sixti [Victorius, Dissertatio philologica, pag. 38.] .

[9] [domini dicti martyres, sed etiam alii;] Quod ad domni appellationem datam S. Asterio, ita de ea disserit Zaccaria [De christianis inscriptionibus dissertatio, cap. ult. ap. Migne, tom. cit. col. 393.] : Sanctos DOMNOS, inquit, sive DOMINOS honoris ac reverentiæ causa christiani appellabant. Multis id inscriptionibus ostendit cl. eques Victorius [Dissert. philolog., pag. 28 et seqq.] ; quibus addi potest Tigridis titulum apud Boldettium [Osservaz., pag. 351.] ; Ursæ epigraphe apud eumdem [Ibid., pag. 429.] ; Acaviæ elogium in Muratorii Thesauro [Pag. MDCCCXIX, num. 4.] : quibus maxime movebuntur ii qui consentiunt vasa rubricata et alia id genus genuina martyrii signa esse. Alii vero melioris notæ argumentum esse dicent duplicem tabulam votivam anno 1749 Romæ inventam [Zaccaria, Storia letteraria d'Italia, tom. II, pag. 532 et 533.] :

SANCTIS MARTVRIBUS
PAPRO ET MAVROLEONI
DOMINIS. VOTVM. REDD.
CAMASIVS QVI ET ASCLEPIVS. ET VICTORINA
NAT. H. DIE IIIX KAL. OCTOB.
PVERI. QUI VOT. H. VILALIS MARANVS
ABVNDANTIUS. TELESFOR

et in parte adversa:

DOMNIS SANCTIS
PAPRO. ET. MAVROLEONI
MARTVRIBVS

Reliqua, ordine aliquantum mutato, eadem sunt; nisi quod natalem habere dicuntur XIII kal. octobris; quo novimus siglas IIIX idem valere ac XIII. Concludit vero Zaccaria argumentationem suam his verbis: Imo in ea sum sententia nusquam in christianis inscriptionibus DOMNI titulum tribui nisi martyribus; ut, etsi alia martyrii desunt indicia, unum DOMNI nomen illud manifesto declaret. Verum quamvis negari nequeat domni seu domini appellatione donatos fuisse martyres, non ausim illis solis eam vindicare. Non enim illo ævo reverentiæ et observantiæ rationem habebat illa vox, sed potius familiaritatis et amoris; quemadmodum ex pluribus Senecæ locis demonstravit Facciolatus [Lexicon totius latinitatis, V° Dominus.] : quam ob causam dabant hanc laudem christiani parentes suis filiis fere infantibus [Cfr Boldetti, Osserv., pag. 396; Muratori, Inscriptt., pag. MDCCCLI, num. 3; pag. MDCCCLXIX, num. 2; pag. MCM, num. 8; Aringhi, Roma subterr. lib. IV, cap. 38, tom. II, pag. 130; Reinesius, Syntagma, class. XX, num. 141, pag. 931.] , filii parentibus [Cfr Aringhi, lib. IV, cap. 17, pag. 78; Reinesius, class. XX, num. 329, pag. 973.] , maritus uxori [Cfr Muratori, Inscriptt. pag. MDCCCLXXX, num. 6; pag. MDCCCXC, num. 4; pag. MCMIII, num. 1; pag. MCMXIII, num. 9.] , uxor marito [Ibid., pag. MCMVII, num. 5.] , frater fratri [Ibid., pag. MCMLXI, num. 4.] , etiam ubine speciem quidem aut umbram martyrii suspicari licet. Quin etiam compluribus ethnicorum tumulis idem verbum eademque significatione inscriptum legi jam pridem observatum est.

[10] [legendum IIII idus, non vero III idus;] Initio disputationis de hoc titulo ad marginem animadvertimus in schedis suis legisse Muratorium III idus seu 13 Octobris, contra Victorium exscripsisse IIII idus seu 12 Octobris. Non dubitandum quin hæc genuina sit lectio. Multo enim facilius IIII in III, quam vice versa III in IIII mutatur; dein omnia magis consideravit Victorius, quippe qui ex professo scripserit de hac epigraphe: quum contra de Muratorio, qui ei inter millenas alias locum qualemcumque dedit, dici possit: Pluribus intentus minor est ad singula sensus; et demum lectio Muratorii talis est ut natalem S. Asterii affigeret non diei 19 neque 21 Octobris, sed 20: quam nemo sane propugnarit. Dictio videlicet VIII ante natale domni Asterii comparanda est cum vulgari ratione numerandi ante nonas, idus, kalendas, Romanis usitatissima; ita ut comma VIII ante natale Domni Asterii, si id natale die 21 ponatur, indicet pridie idus seu 14 Octobris; si vero ponatur 19 Octobris, significet IV idus seu 12 Octobris, numquam autem III idus seu 13 Octobris; quemadmodum VIII kalendas Novembris necessario refertur ad 25 Octobris. Certum itaque fixumque sit scriptum fuisse IIII IDVS OCTOBBRIS ς II ANTE NATALE DOMNI ASTERI: unde sequitur natalem seu festum S. Asterii, quum ille lapis positus est, actum fuisse 19 Octobris. Confirmatur testimonio libri quo lectiones scripturæ sacræ, in missa legendæ, indicantur et quem vulgo Comitem S. Hieronymi appellant. In exemplari scilicet quod præluxit Moretto [De S. Callisto et nova basilica disquisitio, pag. 36.] , habebatur: XIV kal. [Novembris] Proculi. Austeri. Desideri.

[11] [natale dicitur de quacumque festivitate, non autem de solo die obitus.] At, inquies, natale domni Asteri obitus ejus diem, quo cælis natus est, significat. Re quidem vera talia passim traduntur; et afferuntur etiam ex veteribus scriptoribus ecclesiasticis loca quibus hæc fulciantur. Sed certo stare non possunt: ut apud priscos latinos omnis festivitas, etiam domestica, natalis dicebatur, v. g. natalis reditus [Cicero ad Atticum, lib. III, epist. XX.] , sic quoque in usu ecclesiæ obtinuit natalis episcopi, cathedræ S. Petri, reliquiarum, calicis seu sacramenti, Valentiani purpuræ, γενεσια σεισμου, natalis templi seu basilicæ etc [Cfr Cangius, Glossarium latinitatis medii ævi, vis Natale et Natalis.] . In ipsis kalendariis nonnumquam natalis pro qualicumque festo usurpatus; sic in celeberrimo kalendario marmoreo Neapolitano ad 28 Junii legitur [Mazochi, Kalendarium Neapolitanum, tom. III, pag. 767 et seqq.] : Natale S. Leonis papæ; quod pluribus de S. Leone II intelligendum esse visum erat: sed Mazochius [Ibid. loc. cit.] ostendit ibidem sermonem esse de S. Leone I, cujus sacra ossa Sergius I anno 688 transtulit. Ex his itaque quæ hactenus disseruimus sequentia colligi posse videntur: natalem S. Asterii reapse celebratum fuisse die 19 Octobris; proin exemplaria Passionis S. Callisti, in quibus ejus depositio signatur XIV kalendas Novembris meliora esse aliis quibus notatur XII ante easdem kalendas; hæc depravata fuisse ab amanuensibus, quod sex dies, de quibus ibidem agitur, componere non potuissent cum reliquis adjunctis; similia exemplaria venisse in Gallias, ubi Florus et qui eum secuti fuerunt induxerunt in martyrologia commemorationem S. Asterii ad 21 Octobris; diversos itaque non esse S. Asterium qui nunc hoc colitur die ab eo qui sub Asterii et Austeri nomine indicatus est in Hieronymianis die 19 Octobris; et demum quum titulorum lapideorum inscriptiones damna non sint passæ, quibus passim librarii affecerunt scriptos codices, verum ejus nomen fuisse Asterium.

[12] [Ut S. Callistus, sic quoque S. Asterius] Cæterum de S. Asterio nil fere innotescit. Et quidem qui negarunt S. Callisti martyrium, iidem potiori jure non admittent S. Asterium fuisse martyrem. Verum quod de S. Callisto est, ita satisfecit Bueus noster [Acta SS., tom. VI Octobris, pag. 424 et 425.] difficultatibus adversariorum et tot testimoniis, a sæculo IV initium ducens, demonstravit reapse S. Callistum fecisse martyrium, ut vix quidquam ab historico asseverari posse videatur, si pontificis illius violenta mors incerta sit. Nuper R. D. Döllinger [Hippolytus und Kallistus, pag. 253.] , cujus acre judicium cæterum libenter laudo, novum prompsit adversus S. Callisti martyrium argumentum: scilicet titulum martyris ei dari non quod truculente necatus fuerit, sed quod olim pro christiana fide exsul in Sardiniam missus fuerit. At pace eruditissimi viri respondebo primis ecclesiæ sæculis neminem ob solam vitæ sanctimoniam diptychis sanctorum inscriptos fuisse, sed eos solum qui pro Christo passi fuerant: si vitam cum sanguine non profudissent, dictos fuisse confessores; si profudissent, martyres: neque hæc nomina umquam fuisse commixta. Porro quum S. Callisti depositio referatur in catalogo Bucheriano, medio sæculo IV scripto, inter depositiones martyrum, non autem inter depositiones episcoporum, certum hinc habemus argumentum quod vere martyr fuerit. Idem cense de Hieronymianis fastis aliisque vetustissimis monumentis. At in antiquioribus Missalibus, puta Gregoriano quod edidit Muratorius, et Lateranensi, quod publici juris fecit Azevedius, B. Callistus martyr non dicitur adeoque in Lateranensi Azevedii confessor et pontifex appellatur. Verum quod ad Gregorianum attinet, quid mirum? Natalis S. Callisti papæ ante orationes ponitur, non addito et martyris: ast id passim observatur ut non duplicentur tituli, quemadmodum jam animadvertit de ipso S. Callisto Pagius [Critice in Annales Baronii, ad an. 224, num. 2.] . Quod si non admittatur, facile simili argumento demonstrabitur ipsum S. Stephanum papam non fuisse martyrem, quin etiam S. Sixtum. Jam de Missali Lateranensi. Id scriptum sæculo XI; nec dicas ecgraphon antiquioris exemplaris esse: orationes enim quas de S. Callisto habet, nuspiam in vetustioribus libris missalibus reperies.

[13] [martyr fuit; insuper presbyter romanus.] Multo itaque prudentius egisse videtur Rev. D. Cruice, qui de eodem argumento scribens de quo Rev. D. Döllinger, non dubitavit S. Callisti martyrium admittere [Histoire de l'Église de Rome sous les pontificats de S. Victor, de S. Zéphirin et de S. Calliste, pag. 352.] . Et sane, licet credibile non sit Alexandrum Severum, qui Christianis favebat potius quam infensus erat, jussisse ut S. Callistus per fenestram projiceretur et S. Asterius e ponte in Tiberim, quemadmodum in illius Passione narratur, nil obstat quin a furente plebe uterque mortem acceperint; adeoque, ut animadvertit Bueus, hæc mortis genera ab imperatoribus infligi non solebant, sed talia sunt ut ab infrunito popello inferrentur. Quum vero ea subiissent SS. Callistus et Asterius tempore Alexandri Severi; quam facile hinc factum fuerit ut, quum conscripta est Passio, ipse imperator eorum auctor factus fuerit, nemo non videt. Accedit quod corpus S. Asterii non Romæ aut in suburbano cœmeterio sepultum fuit, ut ex Hieronymianis fastis, in quibus natale seu depositio Ostiæ annuntiatur, satis liquet; jam vero quomodo cadaver huc devenisset, nisi in Tiberim fuisset jactum atque aquis ad hanc civitatem devectum? Affirmabisne S. Asterium Romanum non fuisse presbyterum, sed Ostiensem? Verum, id si ponas, unde orta antiquissima traditio eum S. Callisti fuisse presbyterum?

[14] [Vulgo volunt S. Asterii corpus nunc jacere in Romano S. Martini in Esquiliis templo; sed id est alterius Asterii;] Ostiæ non amplius jacere S. Asterium communis opinio est; et quidem vulgo persuasum habent [Aringhi, Roma subterranea, lib. III, cap. 8, num. 13, tom. I, pag. 260, edit. Coloniensis; Ferrarii Catalogus SS. Italiæ, pag. 658.] translatum fuisse ejus corpus a Sergio papa II, qui ab anno 844 ad 847 Petri cathedram obtinuit. Nituntur testimonio Anastasii Bibliothecarii: Sanctorum Silvestri, inquit hic auctor [Ap. Bianchini, de Vitis Romanorum pontificum, tom. I, pag. 355.] de Sergio scribens, Sanctorum Silvestri et Martini ecclesiam … perfecit… Et ad honorem omnipotentis Dei ejusdem beatissimi Silvestri præsulis corpus, cum beatissimo Fabiano, atque Stephano et Sotere martyribus atque pontificibus; SIMULQUE ASTERIO MARTYRE CUM SACRATISSIMA FILIA EJUS; sancto Cyriaco et Mauro, Largo et Smaragdo; … cum aliis multis, quorum nomina Deo soli sunt cognita, utrosque sub sacro altari dedicavit. Verum ibi nequaquam agitur de nostro Asterio, sed de alio homonymo. Sane falsum est desumpta fuisse omnia illa corpora e cœmeterio Priscillæ, prout legitur in apposita illic tabula marmorea, qua repetitur fere Anastasii locus, adjectis ad finem his verbis:

HEC. SCŌR. CORPORA. TRANSLATA
SVNT. DE CIMITERIO. PRISCILLE. VI.
A SALARIA: STATVĒS: OMNI ANN IN FE.
STIVITATIB.: VI: ECCLESIE: INDVLGENTĪĀ. TRIVM
AGNŌR. ET. III QVATRAGENĀR. OMNIB. AD EANDĒ.

Certissimum enim est pleraque corpora quæ Sergius II in basilica S. Martini in Esquiliis collocavit, jam pridem ante ab aliis pontificibus e variis cœmeteriis effossa fuisse et ad ecclesias intra Romæ mœnia translata; quemadmodum singulari libro ostendimus. Misso itaque hoc argumento, aliud solidissimum habemus. Quem Sergius II transtulit, presbyter non dicitur, (qui titulus non solebat omitti;) sed contra Asterius martyr cum sacratissima filia ejus appellatur. Porro his verbis aperte designatur S. Asterius qui die 18 Januarii colitur. Erat hic autem vir primarius a S. Valentino presbytero, qui filiæ ejus adoptivæ vitam precatione restituerat, fidei doctrina eruditus, atque a Callisto episcopo cum omni domo sua baptizatus. Inde cum omnibus qui in ejus domo erant Ostiam ablegatus, a Gelasio judice equuleo tortus, socii fustibus cæsi sunt: feris dein objecti, iisque illorum pedes mansuete lambentibus, in flammas præcipitati; quibus cælitus quoque restinctis, alii lapidibus extra Ostiæ urbis muros obruti, alii gladio percusii sunt. Tunc corpora eorum Christiani cum omni diligentia sepelierunt sub die XV kal. Februarii: in quo loco fabricata est ecclesia et ibi florent beneficia martyrum. Hæc multo fusius leguntur in Passione SS. Marii, Marthæ et filiorum ad 19 Januarii [Act. SS., tom. II Januarii, pag. 217 et seqq.] . Basilicæ martyris Asterii meminere quoque Marcellinus et Faustinus in Libello precum [Ap. Sirmondum. Opp. tom. I, pag. 150; cfr de Magistris, Acta Martyrum ad Ostia Tiberina, pag. 35,] . Nil itaque dubitandum quin Asterius cum sacratissima ejus filia, quos transtulit Sergius II, sit Asterius a Valentino presbytero doctus, quemadmodum jam pridem dixit Bollandus [Act. SS., tom. II Januarii, pag. 190.] . Præterea quamvis sæpius sæculo III viri, qui olim uxorati fuerant et liberos habebant, sacros ordines ambirent, neque negandum sit tempore S. Callisti, ἐπι τοῦτου, ut loquitur scriptor Philosophumenon, etiam bigamos ad diaconatum, presbyteratum atque etiam episcopatum, saltem in Africa, promotos fuisse [Cfr Döllinger, Hippolytus und Kallistus, pag. 140 et seqq.] : de qua re dubitare non sinit Tertullianus [De exhortatione castitatis, cap. 7, pag 747, edit. Oehler.] : quamvis hæc ita sint, quum in Passione S. Callisti nil de sacratissima filia dicatur, (quæ utique cum patre passa et tumulata fuisse censenda est,) manifestum mihi apparet ex hoc quoque capite Asterium, cum sacratissima filia ejus a Sergio II translatum, alium omnino esse ac S. Asterium, S. Callisti presbyterum.

[15] [Illius corpus jacet sub humo in templo S. Aureæ Ostiensi, quo translatum sub annum 1159.] Accedit quod Waltero canonico regulari Aroasiensi, qui anno 1159 aut 1160 Romam profectus est atque hinc Ostia Tiberina, (inde in monasterium suum relaturus S. Monicæ, matris S. Augustini, corpus,) clericus quidam S. Aureæ ex Nova Ostia inter alia multa hæc dixit [Act. SS., tom. I Maji, pag. 485.] : Tot autem sunt in illo deserto, (scilicet in Antiqua Ostia quæ propinquior mari olim penitus destructa fuit), sanctorum reliquiæ, quod non facile invenire valeremus, ubi tam honeste quam deceret poneremus. Nos enim ante paucos dies et B. Asterii et aliorum duodecim martyrum reliquias inde attulimus; et nescientes ubi eas poneremus, fossa tantum humo in ecclesia S. Aureæ in Nova Ostia recondimus. Nullam reperi memoriam de translatis postea S. Asterii reliquiis; adeoque arbitror alicubi in templo S. Aureæ in Nova Ostia sub humo latere. Quod vero hic sæpius de Nova et Antiqua Ostia sermo est, meminerit lector Antiquam Ostiam, quæ Ancum Marcium auctorem agnovit, et ad sæculum saltem IV floruit, deinde paulatim interiisse, quod arenæ portum implerent, in paludes verterentur agri, et ad dextram Tiberis ripam consurgens Portus omnia ad se traheret [Cfr Döllinger, Hippolytus und Kallistus, pag. 77 et seqq.] ; ita ut pristina civitas, tria millia passuum in longitudinem extensa [Volpi, Vetus Latium, tom. VI, pag. 154 et seqq.] , ad paucas domunculas redacta fuerit [Orlendi, Orbis sacer et profanus, tom. II, pag. 602.] cum ecclesia cathedrali quæ patronam habet S. Auream. Atque hæc Nova Ostia dicitur, medio milliario proprior ad Urbem Romam quam Antiqua [Moroni, Dizionario di erudizione ecclesiastica, tom. L, pag. 43.] . Quum nunc in his partibus plures labores suscepti fuerint, fieri potest ut in ipso S. Aureæ templo aliquid tentetur et demum in lucem veniant S. Asterii reliquiæ. Quod ex animo optamus.

[16] [Quæ certa videntur de S. Asterio.] Quod si omnia recolligamus quæ comperta vi deantur de S. Asterio, huc fere recident. Tempore S. Callisti papæ unus fuit ex quadraginta quatuor presbyteris, quos illo ævo ecclesiam Romanam habuisse scripsit aliquot annos post S. Cornelius pontifex ad Fabium ecclesiæ Antiochensis præsidem [Ap. Eusebium, Hist. eccles., lib. VI, cap. 43, pag 244.] . Nullum indicium superest quo constet eum collegis aliqua laude præcelluisse. Præerat tum imperio Alexander Severus, ingenium mite et christianis amicum. Verumtamen nebula nonnumquam erant tempora maxime quod alii, qui in republica administranda partem habebant, aliter sentirent, duce præeunte Ulpiano qui tunc omnia ad hanc diem adversus Christi cultores proposita edicta collegit; neque patienter ferebat gentem sanctam plebecula gentilis. Internis motibus laborabat quoque res christiana, non satis consentientibus fidelibus de doctrina dogmatica et disciplinari: multa de his innotuere ex Tertulliano, ex libro Philosophumenon nuper retecto, aliisque; sed nuspiam legitur S. Asterius in his partem habuisse ullam, S. Callisto, præposito suo, fideliter adhærens. Quam fidelitatem luculente ostendit, quum sanctus hic præsul a tumultuante plebe per fenestram præcipitatus fuit et dein in puteum projectus. Nequaquam enim dubitavit furorem popularem in se excitare et vitæ discrimen adire extrahendo ex aquis sancto cadavere et honesta sepultura donando. Fecit id die 14 Octobris. Quod quum in vulgo rescitum est, captus est ipse etiam et e ponte sublicio, ex quo ordinarie malefactores projiciebantur [Severano, Memorie sacre, part. I, pag. 356 et seqq.] , in Tiberim præcipitatus est et aquis Ostiam usque devectus. Sustulerunt ibi beatum ejus corpus christiani et honorifice sepelierunt die 19 Octobris anni 222. Quum autem lapsu temporis interiisset Ostia, sub annum 1159 clerici S. Aureæ in Nova Ostia ejus exuvias cum reliquiis duodecim aliorum Martyrum effoderunt et in sua basilica recondiderunt sub humo. In nullis antiquis sacramentariis, quæ typis impressa sunt, ejus nomen occurrit. In aliquot tamen ecclesiis ab antiquissimis temporibus natale seu depositio ejus celebris habita est die 19 Octobris, ut ex Paschasii titulo et ex exemplari Comitis S. Hieronymi constat. Hæc citata jam fuere.

[Annotata]

* Muratorius legit III.

DE SS. DASIO, ZOTICO ET CAJO MM. NICOMEDIÆ IN BITHYNIA.

ANNO CCCIII.

SYLLOGE.
Fata eorum nominum in Martyrologiis. Eorum ministerium in aula Diocletiani. Occasio et modus martyrii.

Dasius Martyr Nicomediæ (S.)
Cajus Martyr Nicomediæ (S.)
Zoticus Martyr Nicomediæ (S.)

AUCTORE V. D. B.

Ad præsentem diem in Hieronymianis laterculis præter Sanctos aliquot singulares quatuor reperimus SS. Martyrum manipulos, [Distributis Martyrologiis in quatuor classes,] Nicomediensem, Africanum, Nicenum et Puteolanum; quorum primus aliis quoque martyrologis innotuit atque hic (quantum fieri licet) nobis illustrandus est. Ante omnia autem (quoniam præcipua difficultas hinc oritur) præ oculis habendum est ad diem præcedentem in Hieronymianis codicibus magis integris celebrari Puteolis SS. Dasium seu Datium, Zosimum, Dorotheam seu Dorotheum, Zosimum seu Susimum, Januarium seu Januarianam, et dein Nicomediæ SS. Eutychium, Promachum, Lucium, Marcellinum et Bermiacum, et forte etiam SS. Zosimum seu Susimum et Januarium seu Januariam [Cfr. Acta SS., tom. VIII, pag. 829 et 830.] . Deinde considerandum est in Hieronymianis codicibus plurimis seu qui saltem cum iisdem affinitatem habent sæpius observari duplex breviandi genus; alterum quo locorum omittuntur nomina, alterum quo non integræ recensentur SS. Martyrum turmæ. Prætereo alios mutandi modos. Atque his præmonitis, in quatuor classes præcipuas distribuendæ videntur antiquæ quæ in Martyrologiis fiunt de SS. Martyribus nostris Nicomediensibus memoriæ.

[2] [quarum prima et secunda,] Prima classis capit eos laterculos in quibus ad diem præcedentem SS. Dasius, Zosimus aliique adscribuntur Puteolis, hodie vero SS. Dasius, Zoticus et Cajus celebrantur Nicomediæ. Hoc numero veniunt apud Florentinium [Vetust. Eccl. Occid. Martyr., pag. 929; cfr Erratorum mantissa ad calcem.] codex Lucensis, ita ad hanc diem incipiens: In Nicomedia Dasi, Zotici, Gagi cum duodecim milibus; Antverpiensis seu Epternacensis: In Nicomedia Dascionetis, Zotici, Gai et XII militum; Corbejensis [Ibid. et ap. Dacherium, Spicileg. edit. in-fol., tom. II, pag. 20.] : In Nicomedia Dasii, Zotici, Gaji cum duodecim millibus Martyribus; Corbejensis brevior editus a Martene [Thesaurus Anecdot., tom. III, col. 1584.] : In Nicomedia Dasii, Zotici, Gagi cum XII Martyribus; similis editus a Sollerio [Ante II partem Usuardi, pag. 36.] refert: Cum duodecim militibus Martyribus et demum codex Usuardinus Bruxellensis [Ap. Usuardum Sollerii, pag. 614 et 617.] . Secunda classis ex iis conflatur fastis sacris, qui ad diem præcedentem nec Nicomediensem nec Puteolanam Martyrum ullam turmam habent, sed ad diem præsentem cum prima illa classe conveniunt; atque hoc loco veniunt antiquum Autissiodorense Martyrologium, editum a Martene [Ampliss. Collect., tom. VI, col. 726.] et sæpius in multis a reliquis diversum; dein Romanum Parvum sæculi (ut volunt) VIII, prius in lucem datum a Rosweido, dein a Georgio; qui et fons fuit Adonis ab iisdem in lucem missi; hic vero præluxit Notkero [Lectiones Canisii, edit. Basnagii, tom. II, part. III, pag. 182.] , uno tamen die (ut jam in prætermissis ad 20 Octobris [Act. SS., tom. VIII Oct., pag. 814.] observatum est) præcurrenti, necnon Usuardo: ex quo demum in Catalogum Sanctorum Petri de Natalibus [Lib. XI, num. 297.] , in Martyrologium Maurolyci et in Romanum Baronii idem rivus defluxit. Per omnes autem hos fastos eadem fere deprehenditur annuntiatio, videlicet: Apud Nicomediam natalis Sanctorum Martyrum Dasii, Zotici, Caji cum duodecim militibus. Lectiones variantes non operæ pretium videtur abscribere, nisi quod Notkerus duodecim millia habet. Ad eamdem pertinent classem ecclesiæ Orientalis complures sacri laterculi imprimis Menæa tam impressa quam manuscripta; quæ inferius magis indicabimus; dein codex Slavicus Assemanii [Kalendar. Eccles. univ., tom. V, pag. 313.] ; et demum Menologium Basilianum anno 1727 editum: atque hic ubique Dasii, Gaji et Zotici leguntur nomina; nuspiam vero de militibus aliisve sociis ulla hic mentio.

[3] [necnon tertia et quarta describuntur,] Tertia classis eos complectitur codices, qui, omissis locorum nominibus, ipsos hos SS. Martyres dividunt; ita ut duos annuntiare, videantur die XX Octobris, unum reliquum die XXI. Hoc in censu venit Hieronymianus sæculi VIII S. Germani Autissiodorensis codex, hæc referens [Ap. Martene, Thes. Anecd., tom. III, col. 1561.] : XIII cal. Nov. Dasi, Zozimi, Promaci etc. XII cal. Gagi, Modesti etc; Kalendarium Morbacense ejusdem ævi [Ibid. col. 1570.] : XIII (Kal.) Dasi, Zozimi, Euticis. XII (Kal.) Gagi, Modesti, Justi; Augustanum Sollerii, aliquantum corruptum [Ante II partem Usuardi, pag. 22.] ; Labbeanum Sollerii, proximum S. Germani Autissiodorensis [Ibid. pag. 29.] ; et similiter Gellonense Dacherii [Spicileg., tom. II, pag. 35.] . Sed probe tenendum ad diem XIII Kal. semper Zozimum, numquam Zoticum in his scribi. Quarta demum classis constat ex iis fastis, in quibus ad XX Octobris signantur Dasius et Zosimus Puteolani, ad diem vero XXI omittitur ipse Cajus Nicomediensis aliique omnes hujus civitatis Martyres: hujus generis est Martyrologium Fuldense editum a Georgio [Post Adonem, apg. 686.] et tria auctaria ad Martyrologium Bedæ seu Flori, quæ publici juris fecit Papebrochius [Act. SS. ante tom. II Martii, pag. XXXA.] .

[4] [ostenditur SS. Dasium, Zoticum et Cajum Nicomedienses diversos esse a Dasio et Zosimo Puteolanis;] Atque his hunc in modum distinctis, facile cernere est, primo Sanctorum illorum Martyrum palæstram fuisse Nicomediam; secundo eorum fuisse nomina Dasium, Zoticum et Cajum et demum tertio eos fuisse diversos a Dasio, Zosimo et sociis Puteolanis, die præcedenti celebratis. Quod ultimum argumentum, reliquis difficilius, ope illarum classium liquidum fieri potest. Etenim per primam et secundam classem hæc tria nomina Dasius, Zoticus et Cajus omnino sejungenda non sunt, eoque minus quod etiamnum a Græcis simul celebrantur; jam vero ad diem XX Octobris in nullis codicibus Zoticus et Cajus apparet, sed Dasius tantum et Zosimus, et nullius alius forma accedit Cajo. Deinde ut constanter ad diem XX Dasius et Zosimus adscribuntur Puteolis, ita etiam Dasius, Zoticus et Cajus Nicomediæ ad XXI Octobris. Præterea codices Hieronymiani integriores distinctos exhibent manipulos Puteolanum et Nicomediensem, licet utrobique Dasius appareat primipilus: quis vero non videat pronius fuisse ut propter homonymiam hanc in unam conflaretur utraque annuntiatio, quam ut in duas discerperetur? Et certe postquam ablata sunt e laterculis locorum nomina, nil mirum, actum fuisse de utraque turma, prout in tertia codicum classe deprehendimus, seu etiam ut in quarta. Quod vero secunda classis turmam Puteolanam ad diem XX omiserit, repetendum id videtur ex eo quod hæc hausta non sunt ex laterculis Hieronymianis, sed ex Romano Parvo, parum nominibus abundanti.

[5] [textus primigenius Hieronymianus commemorat alios eorumdem socios,] De SS. Dasii, Zotici et Caji sociis duplex dubium superest, prius habuerintne socios, alterum fuerintne duodecim millia an duodecim milites. Prius dubium movetur silentio Græcorum alte de sociis tacentium: quapropter subiit Florentinio dubitare an sub duodecim millium numero S. Ursulæ ac sociarum celebraretur certamen; hoc enim die, ait [Vet. Eccl. Occid. Martyrol., pag. 929.] , a Beda, Wandelberto, Appendice Adonis et aliis recolitur. Quæ conjectura arrisit Sollerio scribenti [Martyrol. Usuardi, pag. 616.] : Nec sane tam procul rejicienda videtur haud infundata suspicio, præsertim si vera sunt, quæ notula sua asserit Castellanus, nimirum, in nonnullis antiquis codicibus non duodecim sed undecim dumtaxat millia accenseri, eumque numerum non ad Nicomedienses referri, sed ipsis Martyribus Coloniensibus applicari. Verum ex præmissa codicum in quatuor classes distinctione evidens est lectionem duodecim (nondum enim agitur de verbo millibus aut militibus) genuinam esse, et numerum undecim (si uspiam occurrat) rariorem esse quam ut ejus ratio habenda sit; deinde lectionem illam non auctarium esse, sed ad ipsum textum Hieronymianum primitivum pertinere; et tertio demum hinc excludi undecim millia Virginum, quæ tardius tantum illetæ fuere sacris laterculis. Valedicendum itaque illi Florentinii conjecturæ; et quidem ipsemet statim addit: At has non duodecim, sed undecim mille virgines fuisse constans fama est, et Coloniæ non Nicomediæ venerantur. Retinenda ergo omnino videtur a Baronio probata lectio, et a vetustissimo Ms. Antverpiensi confirmata, “duodecim militum.”

[6] [et quidem 12000, qui tamen aliis coluntur diebus, atque hic proinde omittendi sunt.] Sed per hæc ad alterum deducimur dubium, videlicet utrum legendum sit cum duodecim millibus an cum duodecim militibus. Pro hac lectione stat Sollerius, ita rem dirimens [Ibid. l. c.] : Inter codices Hieronymianos, ut vetustissimus, ita hodie correctissimus est Epternacensis seu Antverpiensis; nam ubi alii ferme legunt: “In Nicomedia Dasi, Zotici, Gagi cum duodecim millibus; enormem numerum, Græcis ipsis incognitum, melius iste restringit hoc modo: Cum duodecim militibus.” Pro posteriori itaque hac lectione pugnant Baronius, Florentinius et Sollerius; quibus et addas Georgium [Martyrol. Adonis, pag. 540.] . Verum si mihi post tantos viros sententiam proferre liceat, crediderim lectionem genuinam esse cum duodecim millibus; ita tamen ut hac die proprie celebrentur SS. Dasius, Zoticus et Cajus, commemoratio autem fiat aliorum Martyrum qui sub Diocletiano Nicomediæ passi sunt. Etenim is mos passim in Hieronymianis fastis deprehenditur ut occasione unius Sancti commemorentur alii, qui participes fuerunt passionum; deinde illinc intelligitur qua de causa Græci solos Dasium, Zoticum et Cajum hodie commemorent; uno verbo omnia fluunt facillime. Videlicet Græci die XVIII Martii decem millia SS. Martyrum Nicomediæ in Bithynia celebrant [Acta SS, tom. II Martii, pag. 617.] ; de quibus nulla in Hieronymianis fastis mentio; veniunt quoque aliis diebus integræ Nicomediensium turbæ; ita ut duodecim millium numerus omnino dici nequeat enormis, multo minus Græcis incognitus; adeoque si Lactantium de Persecutorum mortibus, si Eusebium libro VIII Historiæ Ecclesiasticæ aliosque, quos felicissime in unum contulit Tillemontius, legas, cernes ex una parte admirabilem Nicomediensium in fide constantiam, ex altera cœcum persecutorum ardorem, quo quam plurimos possent Christianos morti traderent: ita ut adhibita fuerint celerrima illa supplicia, quæ, quum culter pensilis sat citus non esset, usurpata quoque fuere sexaginta abhinc annis in Gallia. Neque dicas pleraque monumenta favere duodecim militibus, adeoque Adonem, Usuardum aliosque recentiores martyrologos duodecim milites scripsisse; hæc enim ipsi hauserunt ex Romano Parvo; qui horum omnium unus fons est et cujus auctori certe præluxit codex aliquis Hieronymianus, similis Antverpiensi; quocirca non plura ex hac quam ex altera parte stant documenta. Quæ quum ita mihi habere videantur, consequens est ut hic omittam duodecim millia sociorum, quos aliis diebus jam celebratos fuisse arbitror, aut duodecim milites, quos per sphalma introductos dixi.

[7] [SS. Dasius, Zoticus et Cajus flagellis cæduntur et in mare cum molaribus projiciuntur;] SS. Dasii, Zotici et Caji mortis genus siluerunt omnia Martyrologia ecclesiæ Occidentalis, usque ad Baronium; qui Menologio usus, quod ex Menæis Græcorum (colunt enim hi hac die sanctos martyres) collegerat Cardinalis Sirletus, pristinæ annuntiationi addidit hæc verba: Qui post diversa tormenta in mare demersi sunt. Atque hæc tormenta enucleatius explicantur in Menologio, olim Basilii Porphyrogeniti jussu descripto; in quo ad hanc diem græce legitur: Certamen Sanctorum Martyrum Dasii, Gaji et Zotici. Hi sancti Martyres in urbe Nicomedia claruere. Cum autem publicus idolorum festus dies ageretur, fidenter pieque ea, quæ super altaribus posita erant, evertentes, a stultis infidelibus impie fecisse existimati sunt. Quare injectis catenis ad judicem rapiuntur: a quo quæcumque excogitari potuere, tormenta experti sunt, durissima verbera, equuleum (nervum), plagas, dissecta flagellis latera, carnes cilicinis pannis laniatas. Quæ omnia cum non solum negligerent; sed etiam idolorum vanitatem objurgarent et magna voce Christum solum verum Deum esse testarentur, saxis de collo appensis, in gurgitem injecti [sagittis confossi sunt;] ibique martyrii finem consecuti, gratias Christo regi sæculorum usque ad mortem agebant, quod digni ab eo habiti essent pro ipso mortem oppetere. Ita latine vertit Card. Annibal Albanus, vix annum XVII ætatis transgressus: dabitur itaque mihi duo in hac versione loca corrigere: et quidem post verbum equuleum vocabulum nervum apposui, uncinis inclusum; græce enim scribitur: Καὶ ἐπὶ ξύλων ἐκρέμασε· videlicet ξύλον non equuleum, sed nervus seu tabulatum erat, quo pecudum fere more, nervis ad manus pedesque et interdum ad collum stringentibus, rei tenebantur [Cfr Auctarium ad tom. V Oct., pag. 46.] . Sagittis confossi sunt abundare videntur: Græce quippe scriptum est; λίθους μεγάλους τοῖς τραχήλοις αὐτῶν περιθεὶς, εἰς τὸν βυθὸν κατηκόντισεν· quæ ultima vox tantum indicat Martyres jaculi instar in profundum mersos esse. Eadem habent Menæa, sed paulo brevius: in quibus hæc ultima encomii verba sunt ἐν τῇ θαλάσσῃ ἀπεῤῥίφησαν; de quibus animadvertas nullam hic de sagittatione mentionem fieri; dein hinc desumpta Baronii verba: In mare demersi sunt; et quidem ad sinum maris seu Propontidis jacet Nicomedia, ut obvii geographi et mappæ Asiæ Minoris ob oculos ponunt.

[8] [ex Lactantio et Eusebio ostenditur eos fuisse domesticos Diocletiani et occasione incendii palatii morti traditos.] Porro si hoc Passionis eorum genus, rarius usurpatum, conferamus cum iis quæ de Diocletiani persecutionis initiis tradunt Lactantius, Eusebius aliique, subibit concludere hos Sanctos Martyres servos fuisse Diocletiani et quidem domesticos. Quum enim die 23 Februarii anni 303 Diocletianus primum edidisset edictum, quo templa Christianorum destrui et sacræ scripturæ comburi jubebantur, neque hoc pabulo satiaretur Galerii, illorum malorum incentoris, in fideles furor, ignem Diocletiani palatio bis a suis injici curavit; quo crimine onerarentur Christiani et maxime palatii eunuchi, quasi utriusque mortem incendio machinati essent. Non excidit consiliis suis Galerius. Continuo Diocletianus in omnes furere cœpit. Potentissimi quondam eunuchi necati. Comprehensi presbyteri ac ministri. Omnis sexus et ætatis homines ad exustionem rapti. Nec singuli, quoniam tanta erat multitudo, sed gregatim circumdato igni ambiebantur; DOMESTICI, ALLIGATIS AD COLLUM MOLARIBUS, MARI MERGEBANTUR. Nec minus in cæterum populum persecutio violenter incubuit. Hæc Lactantius [De mortibus persecutorum, cap. 15.] . Sed aliquantisper enucleatius Eusebius [Hist. Eccl., lib. VIII, cap. 6.] . Hic enim memorato palatii incendio: Cujus, inquit, cum nostros auctores fuisse publicus rumor falsa suspicione jactasset, imperiali jussu quotquot illic erant Dei cultores acervatim cum suis familiis, alii gladio, flammis alii consumpti periere. Tunc divina quadam alacritate, quæ verbis explicari non potest, conciti viri simul ac mulieres in ardentem rogum insiliisse dicuntur. Alios quoque innumerabiles, vinctos et scaphis impositos, carnifices in profundum mare projecere. Sed et corpora regiorum cubiculariorum, quæ post mortem convenienti tradita fuerant sepulturæ, ipsi eorum legitimi domini erui ex sepulcro et in mare projici oportere censuerunt, ne quis illos sepulcris conditos pro diis, ut ipsi quidem opinabantur, reputans in posterum adoraret. Et hæc quidem in ipso persecutionis exordio Nicomediæ gesta sunt. Atque hæc omnia ad Diocletiani domesticos pertinere videntur, licet aliter senserit Tillemontius [Mémoires p. s. à l'hist. eccl., tom. V, pag. 24, edit. 1702.] . Nam hujus capitis titulus est: Περὶ τῶν κατὰ τοὺς βασιλικοὺς οἴκους; dein postquam meminit Eusebius incensorum τῶν κατὰ τὴν Νικομήδειαν βασιλείων, loquens de his qui de incendio suspecti habiti sunt et variis illis modis plexi, designat eos indicio τῶν τῇδε θεοσεβῶν, seu ut vertit Valesius: Quotquot illic (seu in palatiis) erant Dei cultores. Quæ omnia si jam inter se componamus, habebimus primo SS. Dasium, Zoticum et Cajum domesticos fuisse Diocletiani, non tamen cubicularios aut eunuchos; secundo eos passos initio persecutionis seu anno 303; tertio eos, molaribus (non quidem illis magnis, sed minoribus quæ manu moverentur) collo appensis, in mare projectos fuisse; et quarto demum eos non præcipites datos e rupe, ut in Martyrologio Basilii pinguntur, sed e scaphis, quemadmodum narrat Eusebius. Plura nos fugiunt.

DE SS. MODESTO, EUTYCHIO, MATERO SEU MAURO ET DISEO MM. IN AFRICA. EX MARTYROLOGIIS.

ANNO VERISIMILITER CCCIV.

[Sylloge]

Modestus Martyr in Africa (S.)
Eutychius Martyr in Africa (S.)
Materus seu Maurus Martyr in Africa (S.)
Diseus Martyr in Africa (S.)

V. D. B.

Nicomediensem SS. Martyrum turmam sequitur in Hieronymianis fastis alia Africana his verbis: Et in Africa Modesti, Eutici, [Discernendi hi sancti a S. Modesto et sociis Neapolitanis.] Materi, Disei; in quibus Martyribus enumerandis codices Lucenses, Antverpiensem seu Epternacensem et Corbejensem inter se convenire monet Florentinius. Et quidem si Materum in Maurum corrigas, prout suadet Morcellius [Africa Christ., tom. II, pag. 373.] , non videtur dubitandum quin hæc recta sint; licet et hic ex aliis codicibus nodus aliquis oboriatur. Quum enim in Hieronymianis laterculis ad hanc quoque diem legeretur: Neapoli Festi, Modesti et aliorum num. CCLXXII, hinc factum est ut in codicibus, in quibus locorum nomina omissa sunt, utraque turma in unam conflata sit; prout deprehendere est in codice Augustano [Ap. Sollerium, ante II part. Martyrologii Usuardi, pag. 22.] , S. Germani Autissiodorensi [Ap. Martene, Thesaur. nov. Anecd., tom. III, col. 136.] , Gellonensi [Ap. Dacherium, Spicileg., tom. II, pag. 15.] et Labbeano [Ap. Sollerium, pag. 29.] . Ast Richenoviensis [Ap. Sollerium, pag. 15.] et auctarium aliquod Bedæ seu Flori [Acta SS. ante tom. II Martii, pag. XXXV.] , quæ locorum nomina retinuerant, omiserunt Diseum et Materum seu Maurum, habentque tantum: In Africa Modesti, Eutici. Omitto in Augustano 7000 inter Euticum et Disseum interseri; lectio quippe solitaria et nullius frugis. Hos Martyres tempore Diocletiani anno 504 in Africa passos ex his quæ sæpius in opere nostro disputata sunt verisimillimum est.

DE SS. AFRIGI SEU APRICIO, MACHARIO, DICEO ET PROCULO, MM. NICÆÆ IN BITHYNIA, ET DE SS. MODESTO ET CCLXXII SOCIIS MM. NEAPOLI IN CAMPANIA. EX MARTYROLOGIIS.

AB ANNO CCCIII AD CCCV.

[Sylloge]

Afrigus seu Apricius Martyr Nicææ in Bithynia (S.)
Macharius Martyr Nicææ in Bithynia (S.)
Diceus Martyr Nicææ in Bithynia (S.)
Proculus Martyr Nicææ in Bithynia (S.)
Modestus martyr Neapoli in Campania (S.)
CCLXXII socii martyres Neapoli in Campania

AUCTORE V. D. B.

Post Nicomediensem et Africanum SS. Martyrum manipulos exhibent Hieronymiani fasti apud Florentinium sequentem annuntiationem: [Ex Hieronymianis fastis, nonnihil intricatis,] Et in Nicea Bithini. Afrigis. Macharis. Dicei. Proculi. Neapoli. Festi. Modesti. et aliorum num. CCLXXII. Ad quæ hunc commentarium subjicit Florentinius: Inter plures sub Niceæ nomine urbes signatur hic præcipue quæ in Thracia (imo in Ponto) est Niceno concilio celeberrima. In hac duos tantum Martyres recenset Ms. Antverpiense, nempe Apricium et Matthæum. Sed Afriges, non Apricius aliorum est antesignanus in libris nostris et Corbejensi; et Macharius, non Matthæus dicitur, qui in ordine succedit; deinde Diceus et Proculus. Hæres tamen in scopulo an Neapoli, quod sequitur nomen, Martyris sit vel urbis. Pro Martyre accepisse Dacherium ex modo interpunctionis videtur; quemadmodum in Appendice Adonis etiam Rosweidus ad XII Kal. Novembris: In Nicæa Bythiniæ Afrigis, Macarii, Dicei, Proculi, Neapoli, Modesti et aliorum numero septuaginta duorum. (Ex hac appendice, quamvis ex Adone id accepisse Ferrarius crediderit, in novo Catalogo Sanctorum, immutato nonnihil nomine, Neapolium pro Martyre posuit. Ut cum nihil præter putati Adonis auctoritatem addat, nec pondus adjicit, nec nodum solvit. In libris nostris ante Modestum et anonymos Festus legitur. In monumentis ecclesiæ Neapolitanæ Dengenii et Caraccioli Modestus non comparet, et Festus, inter socios S. Januarii numeratus, Beneventi, non Neapoli, quiescere dicitur et venerari. Excedit in libris nostris anonymorum numerus. In adducta Adonis appendice septuaginta duo cum Modesto sociantur, in Martyrologio Corbejensi octuaginta quatuor; in ambobus ex codicibus nostris ducenti et septuaginta duo signantur, quos alibi memoratos invenire non licuit. Hactenus Florentinius.

[2] [duplex turma SS. MM. deducenda videtur et Neapoli nomen civitatis habendum;] Ante omnia itaque hic quæritur utrum duplex sit turma, altera Nicæna, altera Neapolitana, an vero unica, ita ut verbo Neapoli designetur S. Neapolus, qui, ut reliqui, martyr sit Nicænus. Equidem duas esse turmas potius crediderim, tum quia in auctario Usuardi Rosweidano ad diem 22 Octobris hæc apertissima leguntur verba [Ap. Sollerium, Usuardi Martyrol., pag. 619.] : In Neapoli sancti Festi et Modesti Martyrum et aliorum CCLXXI; tum quia in omnibus codicibus, in quibus omissa fuerunt locorum nomina, præterita fuit vox Neapoli, utpote loci, non vero Sancti alicujus nomen: ut videre est in codice Augustano [Ap. Sollerium, ante partem II Usuardi, pag. 22.] , Labbeano [Ibid., pag. 29.] , S. Germani Autissiodorensis [Ap. Martene, Thes. nov. Anecd., tom. III, col. 1561.] , Morbacensi [Ibid., col. 1570.] et Gellonensi [Ap. Dacherium, Spicileg., tom. II, pag. 35.] . Re quidem vera objici potest alia quoque sanctorum nomina ibidem omissa; verum in hoc posita est argumenti vis, quod Neapoli nomen semper præteritum fuit; unde nomen loci, non viri habitum videatur. Adeoque ex antiquis documentis unum auctarium Bedæ adversæ parti favere videtur; quum in eo legere sit [Act. SS., ante tom. II Martii, pag. XXXV.] : In Nicea Bithyniæ natale Macharii, Proculi Modesti cum aliis ducentis septuaginta. Ubi vox Neapoli omittitur quidem; Modestus tamen cum sociis Nicææ adscribitur. Aliquam huic rei vim inesse non negarim; sed non tantam quantam utrique præcedenti argumento putem. Quod autem monuit Florentinius a Dacherio Corbejensem codicem et a Rosweydo appendicem Adonis ita interpuncta fuisse, ut Neapoli vox virum, non civitatem designare videatur; verum omnino est. Ast sciendum est La Barre [Spicileg., tom. II, pag. 20.] , qui Dacherii, et Georgium [Martyrol. Adonis, pag. 644.] , qui Rosweydi libros iterum ediderunt, aliter omnino sensisse, atque ita posuisse puncta ut vox Neapoli jam ad civitatem pertineat; adeoque Sollerius, Richenoviensem codicem [Ante part. II Usuardi, pag. 13.] emittens in lucem, eamdem viam tenuit. Quibus omnibus consideratis, probabilius habeo de duobus hic agi sacris agminibus, altero Nicæno, altero Neapolitano. Neque dicas ita expungi ex Calendariis S. Neapolum, qui ab ineunte fere hoc sæculo in Gallia die 13 Augusti celebrari et homonymus Neapoleoni haberi cœpit: ille enim nequaquam hic in causa est, quum Alexandrinus Martyr fuerit; de quo sub nomine S. Neopolo uti et de socio S. Saturnino in Opere nostro actum est ad diem 2 Maji [Act. SS., tom. I Maji, pag. 180.] .

[3] [prior Nicæna turba ex quatuor constat;] Difficultatem quoque facessunt nomina. Nicænorum antesignanus in Ms. Antverpiensi seu Epternacensi Apricius dicitur, in reliquis uti et in appendice Adonis, Afriges, a Ferrario in Catalogo generali sanctorum Africus: quæ forma præstet plane ambigo. Macharius dicitur secundus in Lucensi et Corbejensi Mss., itemque in auctario Bedæ, Adonis et Usuardi Greveniano, in Catalogo Ferrarii et in Martyrologio Germanico dicto Canisii; quocirca negligenda videtur lectio codicis Antverpiensis, ubi Mattheus scribitur; cæterum parum usitatum hoc ævo nomen. Diceus et Proculus non vocandi in controversiam, quum solus Ferrarius Procacum obtrudat. Hos SS. Martyres passos esse anno 303 aut 304, quum Diocletiani persecutio universæ Bithyniæ incumberet et Nicææ S. TheodoTam et filios, S. Diomedem, S. Neophytum aliosque tolleret, videtur indubium. De S. Nicea, quam matrem S. Proculi dicunt, suspicionem aliquam movimus inter prætermissos ad diem 19 Octobris [Ibid., tom. VIII Oct., pag. 385, c.] ; satis fuerit eam hic revocasse in memoriam.

[4] [altera Neapolitana, distinguenda a Puteolana (quæ inter prætermissos referenda est), ex S. Modesto et CCLXXII sociis.] Neapolitanum agmen nonnihilo obscurius. Post verba enim: Neapoli, Modesti et aliorum numero CCLXXII, jam recitata, sequuntur in codice Corbejensi Dacherii hæc alia: Puteolis Campaniæ, Proculi, Euticis, Macharii, Donatellæ; in Lucensibus: Puteoli Campaniæ Proculi, Euticii et Macharii; quæ tamen deficiunt in Antverpiensi. Utut est, mirum in modum in aliis codicibus hæc omnia nomina cum Neapolitanis permixta sunt aut truncata. In codice Richenoviensi nude habes: Neapoli, Festi. In Augustano Modesti cum aliis CCLXXII, Macharii, Festi; in Labbeano: Modesti cum aliis ducentis et septuaginta. Festi, Macari; appendix Adonis jam recitata omittit omnino Festum; auctarium Usuardi Rosweydianum cum Festi et Modesti nominibus et sociis CCLXXI jam dedimus; auctarium Bedæ valde truncum est, refertque tantum Modestum cum aliis ducentis septuaginta; demum in Martyrologio Gellonensi legere est: Modesti cum aliis ducentis septuaginta duobus (vox duobus deest in Baluzii codice), Macharii, Festi. Equidem crediderim (ut longiorem disputationem omittam) genuinam seu primitivam lectionem esse: Neapoli Modesti et aliorum CCLXXII. Puteolis Campaniæ Proculi, Euticii et Festi; ubi post posui Festum, quum soli codices Lucenses et auctarium Rosweydianum Usuardi id nomen Modesto anteponant. Macharium vero omisi, quod idem videtur qui Nicænus, et Donatellam utpote in solo Corbejensi codice obviam. Cæterum Proculus et Euticius, Puteolis coronati, Festus cultus Beneventi, pertinent ad S. Januarii Neapolitani agmen; de quo dictum in opere nostro ad diem 19 Septembris: unde vero fiat ut hic denuo redeant, sat explicitum in prætermissis ad 18 Octobris [Ibid., pag. 276.] . Numerum CCLXXII sociorum, cui quippe faveat longe maxima codicum pars, tenendum duxi. Sed nonne Modestus cum sociis CCLXXII e S. Januarii phalange? Non æstimarim; tum quoniam Modesti nomen inter Januarii socios non venit, tum quoniam S. Januario non CCLXXII adscribuntur socii, sed sex tantum. Verisimile tamen est Modestum cum suo comitatu eodem fere tempore passum, quo S. Januarius; scilicet sub Diocletiano anno 305. Cæterum ut præ solis lumine stellæ evanescere videntur, ita S. Modestus cum sociis Neapoli præ S. Januarii et sociorum gloria.

DE S. HILARIONE, CONF. PATRE MONACHORUM IN PALÆSTINA

ANNO CCCLXXI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Hilarion monachus et confessor in insula Cypro (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ I. S. Hilarionis biographi.

Celebre, dum viveret S. Hilarion, per multas regiones ejus nomen fuit; [S. Hilarionis Vitam diligentissime scripsit S. Hieronymus] dicere tamen non ausim celebrius fuisse quam multorum aliorum, qui eamdem palæstram exercuerunt monasticam et quorum vix ulla adhuc superest memoria. Quod autem ejus fama per universum orientem et occidentem perseveravit, dum commilitonum paulatim desierit celebritas, in acceptis certe referendum est S. Hieronymo, qui minus vicennio ab ejus morte quam diligentissime ejus gesta prosecutus est. Cujus diligentiæ testimonia passim ipsa lucubratio subministrat: quorum duo tantum lectori expendenda proponam. Prius est varia vario tempore B. Hilarionis victus vestitusque descripta ratio; posterius, indagatum sedulo quantum jam in his, jam illis in locis vixerit sanctissimus monachus temporis spatium: quæ certe novisse non potuit pius biographus, quin accurate omnia ab illius discipulis sciscitatus fuerit, maxime a S. Hesychio, assiduo fere beati viri comite, et forte etiam a S. Epiphanio qui breve ejus elogium conscripserat. Cæterum nemini umquam minus licuit temere et imprudenter aliquid in literas mittere quam B. Hieronymo, adversariis undique circumdato; qui quod in ejus scriptis per fas et nefas carperent lynceis oculis observabant.

[2] [anno 390, eamque statim græce vertit Sophronius.] De se ipsemet Hieronymus capite ultimo libri de viris illustribus scribit [Ap. Migne, Patrologia, tom. XXIII, col. 717.] : Usque in præsentem annum, id est Theodosii principis decimum quartum, seu Christi 392, hæc scripsi… In Lucam homilias triginta novem; in Psalmos, a decimo usque decimum sextum tractatus septem; Malchi captivi monachi Vitam, et beati Hilarionis; Novum Testamentum græcæ fidei reddidi. Et ibidem penultimo capite [Ibid., col. 715.] scripserat: Sophronius, vir apprime eruditus, laudes Bethlehem adhuc puer et nuper de subversione Serapis insignem librum composuit: de virginitate quoque ad Eustochium et Vitam Hilarionis monachi, opuscula mea, in græcum eleganti sermone transtulit: Psalterium quoque et Prophetas, quos nos de hebræo in latinum vertimus. Hæc Hieronymus de hac sua ipsius S. Hilarionis Vita. Certe itaque ante annum 392 edita fuit hæc lucubratio, quin etiam græce versa; et quum in recensione scriptorum suorum passim temporis ordinem sequatur B. Hieronymus, ponenda post compositam Malchi Vitam; cujus ætatem prodit papæ titulus, Evagrio Antiocheno datus [Ibid., col. 53.] , qui anno tantum 388 aut 389 episcopus creatus est [Tillemont, Mem. Ecclesiast. tom. X, pag. 234, Paris, 1705.] . Longius in definiendo progressi non fuere Tillemontius [Ibid., tom. XII, pag. 129.] et Stiltingus; neque nos progrediemur, quamquam manifestum sit fieri non potuisse ut a vero aberraverit Vallarsius [Migne, Patrologia, tom. XXIII, col. 18 et 29.] , quum S. Hilarionis Vitam circa annum 390 scriptam dixit, post interpretationem Homiliarum Origenis in Lucam, quam superiori, inquit, 389 assignamus: ordine nempe, quo sanctissimus auctor sua scripta recenset, ad propius determinandam Homiliarum in Lucam et proin S. Hilarionis Vitæ ætatem ductus est Vallarsius [Ibid., tom. XXVI, col. 13 et 14.] .

[3] [Id Opusculum S. Hieronymi per Occidentem] Satis vulgo notum est quantum S. Hieronymi libri, quam primum essent editi, ab omnibus expeterentur. Argumenta seligebat plerumque quæ delectationis haberent plurimum; quæ singularia essent et exquisita; quæ animos vehementer moverent; pugnacia; aut quæ doctrinam et reconditissimam eruditionem admitterent; stylo insuper utebatur nitido, facili, nervoso, amplo et elato; fama ejus per orientem vagata æque ac per occidentem; amicos et admiratores habebat studiosissimos, simul et hostes infensissimos et acerrimos vituperatores: quibus si quid magis valeat ad bonam faustamque librorum fortunam, equidem ignoro. Habuit itaque S. Hilarionis Vita eamdem sortem quam pleraque alia S. Hieronymi opera. Unde mirum videri nequit quod, quum sæculo V collectio fieri cœpta est, quæ deinceps uno quasi vocabula Vitaspatrum dici perrexit [Cfr Rosweydus, Vitæ Patrum, proleg. part. II et seq. et Du Cange, Glossar. latinit. v° Vitas patrum.] , primo inserta fuit libro S. Hilarionis Vita: quæ cum reliquis S. Hieronymi beatorum monachorum biographiis illius celeberrimi voluminis quasi fundamentum factum est. Certe in Decreto Gelasiano de libris authenticis seu ecclesiasticis legimus [Zaccaria, Storia delle proibizioni de' libri, pag. 36.] : Item Vitaspatrum, Paulli, Antonii, Hilarionis et omnium eremitarum, quas tamen vir beatissimus scripsit Hieronymus, cum omni honore suscipimus; quam decreti partem nil suadet Gelasianam non esse. Seorsim quoque, aut cum Vitis Pauli et Malchi reperitur in Mss. codd.; ita ut paucorum librorum frequentiora sint vetera exemplaria.

[4] [et versio Sophronii per Orientem maxime pervulgata fuere; hæc eadem versio] Ut Vita latina per occidentem sparsa est, sic versionem Sophronii per universum orientem susceptam fuisse dubitandum non videtur: cujus rei aliam probationem non dabo, quam quod orientales splendide jam peragebant beati Hilarionis festum, dum nulla ejus in sacra liturgia commemoratio fieret ab occidentalibus: de qua re fusius dicemus alibi. Verum tamen Sophronii illius, quod nomen in Sempronium aliquando fuisse versum nonnulli volunt [Vossius, de Historicis græcis, pag. 257.] , nulla alia memoria superest quam quæ de eo fit a S. Hieronymo in suo de viris illustribus libro aut quæ indidem desumpta est. Quod pro S. Basilio adversum Eunomium scripsisse dicitur [Fabricius, Biblioth. græca, tom. IX, pag. 289, edit. 1804.] , mera conjectura est; bona forte, sed sola nominis similitudine et ætatis convenientia nixa. Hanc a Sophronio conscriptam Vitam eam esse, cui initium fit per hæc verba: Ἐν Παλαιστινῃ πολις ἐστιν οὐκ ἐλαττον πεντε καὶ τεσσαρακοντα σταδιους ἀπεχουσα Γαζης et quam latine ex versione Gentiani Herveti edidit Lipomannus [Vitæ SS., tom. VI, pag. 360 et seqq.] , existimavit Rosweydus [Vitæ Patrum, pag. 86.] : Eodem enim, ait, ordine procedit, etsi in quibusdam subinde variet et quædam etiam addat. Agapius monachus, qui anno 1515 Venetiis Paradisum suum lingua græca vulgari edidit, Simeoni Metaphrastæ illam versionem tribuere videtur in universi operis titulo: Βιβλιον καλουμενον Παραδεισος ἐκ των λογων του ὁσιου καὶ θεοφορου πατρος ἡμων Συμεωνος τοῦ Μεταφραστου μεταφρασθεν παρα Ἀγαπιου μοναχου του Κρητος μετα πασης ἐπιμελειας και ποθου πολλου ἐκ της τῶν Ἑλληνων εἰς την κοινην διαλεκτον. Volunt [Fabricius, Biblioth. græca, tom. IX, pag. 294.] etiam Leonem Allatium sensisse illam versionem græcam Simeoni tribuendam esse. Dubius hæret Tillemontius [Mémoires ecclésiast., tom. VII, pag. 572.] et cum eo nonnulli alii.

[5] [videtur male aliquando adscripta Simeoni Metaphrastæ.] Equidem dissentire non ausim a Rosweydo. Etenim Leo Allatius, quo nemo melius genuinos Metaphrastis fœtus a suppositis dixtinxit, τον του μακαριωτατου και φιλουθεου Ἱλαριωνος βιον in secunda tabella (quam vocat) ponit [De Simeonum scriptis diatriba, pag. 124.] ; quæ tabella eorum est [Ibid., pag. 119.] , quæ dissimilis oratio et stylus Metaphrasten parentem nolunt agnoscere: quam scribendi diversitatem facile deprehendi testis locuples est Allatius [Ibid., loc. cit.] . Agapii verba nullius sunt ponderis: quis enim ignorat magnam Vitarum Sanctorum per menses distributarum collectionem passim Græcis dici Metaphrastæam, ut Vitas patrum latinis Hieronymianas? non quod illi eas integre composuerint, sed quod ex scriptoribus omnibus, quorum opera collata sunt, nullius celebrius nomen est. Quod adeo verum est ut ipse Agapius primam, quam edidit Vitam et quæ S. Josaphat est, S. Joanni Damasceno recte adscripserit. Quod autem nonnulla illi versioni inserta fuere quæ melius abessent, non grave momentum videtur habere. Illo enim ævo eædem versionibus positæ non erant leges quæ nunc passim servantur. Lege versiones librorum Origenis, quas Rufinus paravit, adeoque ipse S. Hieronymus. Præterea versio græca libri S. Hieronymi de scriptoribus illustribus, quam Sophronio deberi longe versimillimum est, integrum caput de vitis apostolorum insertum habet; ego ab aliis interpolatum dicere non auderem, quum nulli ab hoc puri probati fuerint codices. At vero, inquies, additamenta utriusque operis Sophronio indigna. Sed dic age an omnia quæ leguntur in latina S. Hilarionis Vita S. Hieronymo digna habeas. Fallax nimis illa argumentandi ratio, nisi aliis indiciis adjuvetur. Quocirca, quum græca illa S. Hilarionis Vitæ versio non videatur esse Metaphrastis; quum ex ipso Hieronymo noverimus aliquam a Sophronio fuisse factam; quumque nullus alius aliam parasse legatur; illam Sophronio tribuendam esse suadere videntur communes prudentiæ leges. Cæterum in quibus Parisiensibus et Vindobonensibus pluteis reperire sit dabit Fabricius [Biblioth. græca, tom. IX, pag. 294 et tom. X, pag. 235.] .

[6] [S. Epiphanius, Sozomenus aliique gesta S. Hilarionis prosecuti fuere.] Ante scripserat aliquam B. Hilarionis Vitam S. Epiphanius, Salaminæ Cypri episcopus, qui, ut in prologo B. Hieronymus testis est, cum Hilarione plurimum versatus erat; quum hic scilicet in insula Cypro ad mortem usque degeret. Brevis ea erat et ex locis communibus ad laudandum defunctum composita. Quocirca, quamquam ante vulgo legebatur, diu exquiri nec appeti potuit, postquam B. Hieronymus, ex quo hæc novimus (aliud enim hujus epistolæ vestigium non superest), defuncti proprias narravit virtutes. Parum similiter curatum quid Sozomenus, qui post B. Hieronymum et Sophronium venit, de S. Hilarione scripsisset; quamvis ipse quoque, non contentus S. Hieronymi legere vestigia, in B. Hilarionis gesta eo inquisivit diligentius, quo majores ei debebat grates, quod per eum lumen fidei ad suum genus venisset. Sozomenus itaque cum S. Hieronymo præcipui nostri in hoc commentario erunt duces. Menæa græcorum et alia id genus librorum aliquando quoque citabimus; nec similes libros latinos omittemus. Contra negligemus omnino Vitam S. Epiphanii, quamquam sæpius in ea S. Hilarionis mentio fiat; quoniam, etsi res veras contineat et prior pars forte melior sit quam critici aliquot æstimavere, iis tamen nævis, maxime chronologicis, inspersa est ut vel a fabulatore conscripta vel certe mirum in modum interpolata videatur, et nullus adesse videatur modus quo quæ vera sint a falsis secernantur [Cfr Act. SS., tom. III Maji, pag. 46 et seqq.] . Inter recentiores optime B. Hilarionis gesta illustravit Rosweydus, vir numquam laudandus satis; Tillemontius, Martianayus et Vallarsius vix quidquam aliud præstiterunt quam proxime eum sequi. Ea quoque nostra sors; qui tamen conabimur, si quæ relictæ fuerint spicæ, eas legere.

§ II. Vitæ S. Hilarionis chronotaxis. Commoratio Alexandriæ et apud S. Antonium.

[Vitæ ratio S. Hilarionis per certos annos distributa.] Ante omnia si brevem annorum vitæ Hilarionis synopsim desideras, dabit eam Rosweydus [Vitæ Patrum, pag. 92.] ex ipsa a S. Hieronymo conscripta Vita exceptam. Anno ætatis incohante XVI intrat Hilarion eremum, manetque ibi ad annum XX inclusive; ita num. 5. Ab anno XXI incohante ad XXVI ætatis annum inclusive tenuiter victitat, tribus annis in diem lentis sextario, tribus aliis pane arido cum sale; ita num. 6. A XXVII incohante ad XXX ætatis annum inclusive herbis victitat; sic eodem num. A XXXI incohante ad XXXV inclusive sex uncias panis hordeacei in diem sumit; num. eodem. A XXXVI incohante ad LXIII inclusive victui oleum adjicit; num. eodem. A LXIV incohante ad LXXX inclusive pane abstinuit sicque complevit vitæ ordinem; num. eodem et 38: octoginta enim annos vixisse aperte perhibet S. Hieronymus num. 38. Aliter quoque texi potest beati viri annorum series et quidem cum annis Christi et reliqua eventorum publicorum successione connecti, dummodo unus alterve universæ catenæ annulus certis temporis punctis conjungantur: quod quidem ita præstabimus, ut universam ejus vitam simul illustremus, maxime itinera; quæ ut in eremita singularia pene sunt et inopinata, sic peculiari studio a B. Hieronymo recensita fuere. Sed initium faciendum ab his quæ quo facta sint tempore accuratius novimus, hinc deinceps reliqua ordinaturi.

[8] [Tempora ex quibus pendet universa chronotaxis vitæ S. Hilarionis.] Porro num. 23 et 24 Vitæ B. Hilarionis sequentia legimus: Sexagesimo tertio vitæ suæ anno cernens grande monasterium, et multitudinem fratrum secum habitantium, turbasque eorum, qui diversis languoribus et immundis spiritibus occupatos ad se deducebant, ita ut omni genere hominum solitudo per circumitum repleretur, flebat quotidie et incredibili desiderio conversationis antiquæ recordabatur… Cumque ita vixisset lugens BIENNIUM, Aristænetas … venit ad eum, volens etiam ad Antonium pergere. Cui ille flens: Vellem, ait, ipse quoque, si non carcere hujus monasterii tenerer, et si eundi fructus esset. Biduum enim hodie est, quod totus mundus tali parente orbatus est. Credidit illa et substitit. Et post paucos dies veniente nuntio, Antonii dormitionem audivit. Atqui res ab Rosweido [Vitæ Patrum, pag. 29 et seqq.] et Henschenio [Acta SS., tom. II Januarii, pag. 110 et 111.] luculente demonstrata est S. Antonium vita functum fuisse die 17 Januarii anni 356 seu XIX Constantii junioris [S. Hieronymi chronicum, ap. Migne, Patrologia, tom. XXVII, col. 687.] : unde consequens sit mense Januario anni 356 B. Hilarionem sexagesimum quintum ætatis annum vixisse. Alibi quoque licet firmiter pedem ponere. Quemadmodum inferius ostendemus, terræ motus, post quem brevi ex Dalmatia Cyprum perrexit B. Hilarion, accidit die 21 Julii anni 365. Vixit deinde beatus vir biennium non procul a Papho et quinquennium duodecimo a mari milliario, mortuus anno ætatis octogesimo, die 21 Octobris: quæ ut inter se consistere queant, non integrum septennium, sed sex annos et unum alterumque mensem in insula Cypro degisse dicendus est, et inter exeuntem mensem Octobrem anni 291 et ineuntem Januarium sequentis anni natus: verum hæc suo loco explicabuntur latius.

[9] [S. Hilarion, ad finem anni 291 prope Gazam natus, puer pergit Alexandriam;] Natus itaque est B. Hilarion ad finem anni 291, et quidem ex parentibus gentilibus, prope Gazam in Palæstina et pristina terra Chanaan [Cfr Ritter, Erdkunde, tom. XV, pag. 101.] . Puer ad scholas Alexandrinas Ægypti missus. Qua via tunc temporis Gaza Alexandriam iretur et vice versa, ex Antonini Itinerario [Itinerarium Antonini, edit. Wesselii, pag. 151 et 152.] , ex Strabone [Lib. XVI. pag. 1080 et 1081, edit. Oxon. 1807.] et Judæo Flavio Josepho [De bello Judaïco, lib. IV, cap. 11, Opp. tom. II, pag. 313, edit. Havercampii.] ubi Titi Alexandria Hierosolymam petentis iter describit, facile intelligimus. Gaza ibatur Raphiam, quæ nunc Rafa dicitur; quæ adhuc fontem habet, aliquot rudera et duas columnas ex sienite, priscos Ægypti et Palæstinæ seu Africæ et Asiæ limites [Ritter, Erdkunde, tom. XIV, pag. 140; tom. XVI, pag. 39 et 40.] . Juxta Antonini Itinerarium distat a Gaza XXII M. P., secundum Leake itinere sex horarum. Hinc usque ad terras, Nilo irriguas, iter per deserta loca serpentiumque multitudine infecta, maxime tamen post Rhinocoruram, instituendum erat; quocirca camelis conficiendum monet Strabo. Porro Raphia itinere XXII M. P. venit S. Hilario Rhinococuram seu Rhinocoluram, medio ævo dictam Laris, nunc Arisch seu El Arisch [Ibid., pag. 141 et seqq. et tom. XVI, pag. 38.] , ad wadim seu vallem torrente [Num. XXXIV. 5; Isaias, XXVII, 12.] sectam cognominem: loca Hebræis nota nominibus Sihor, torrentis Ægypti, torrentis deserti et simpliciter torrentis [Ibid., locc. citt., Paral. I. XIII, 5; Jos., XIX, 26; Ezech., XL, 19; Amos, VI, 15.] ; primum extra terram Chanaan Ægypti oppidum [Paralip. I, XIII, 5.] et Nabatæorum olim emporium [Strabo, lib. XVI, pag. 1109.] . Aliquot adhuc rudera habet et ineunte hoc sæculo a Gallis occupata fuit et munita [Ritter, Erdkunde, tom. XVI, pag. 36 et 37.] . Itinere XXVI M. P. Rhinocorura Ostracinam perrexit B. Hilarion. Ostracina nunc dicitur Straki [Ibid., tom. XIV, pag. 144.] ; sed nonnihil mutata sede, quum jam ad ostium lacus sita sit, Flavii Josephi autem ævo aqua careret, advectitia opus habens. Itinere XXVI M. P. Ostraciña Casium ivit B. Hilario, ubi in monte Casio templum Jovis Casii ei obvium fuit [Fl. Josephus, Bellum Judaïcum, lib. IV, cap. 11, pag. 413.] ; nunc huic loco nomen Ras Kasaroun seu El Kas, non vero Katieh seu Cattia [Ritter, Erdkunde, tom. XIV, pag. 144 et 145.] . Casio XX M. P. venit dein Pentaschœnum; quam stationem, quinque schœnis (ut vox sonat) seu XX milliaribus distantem, omisere Josephus et Peutingerianus geographus [Ap. Velserum, Opp. historica, pag. 759.] ; atque hic ejus loco Geram posuit XXIII M. P. distantem a Casio et VIII a Pelusio, dum in Antoniniano Itinerario XX M. P. Pentaschœnum a Pelusio distare dicatur. Vero propiores crediderim Peutingerianas tabulas, quum credibile non videatur a Titi exercitu XXXX M. P. una mansione confecta esse; XXXI enim maximum illis in partibus iter. Pelusio, in cujus pristino pomerio castrum Tyneh exstructum est, Heracleopolim Parvam eundum erat B. Hilarioni itinere P. M. XXII; unde eodem spatio Tanin, Arabibus Sân, Hebræis Zoan, multis ruderibus, veteris gloriæ reliquiis, insignem [Ritter, Erdkunde, tom. I, pag. 829 et 830] . A Tanin ad Thmuin, nobilem civitatem et ab hirco quem colebat illo dictam nomine, idem iter XXII M. P. Hinc aqua patebat via eamque secutus est Titus, aut terris per magnum Nili delta: scilicet Thmuin Cynopolim, nunc Mehallet el Kebyr [Ibid., pag. 819.] , M. P. XXV; Tauam M. P. XXX; Andron M. P. XII; Nithine M. P. XII; Hermupolim Parvam, nunc Damanhour [Ibid., pag. 864.] , M. P. XXXIV; Cercu M. P. XXIII; et demum Alexandriam M. P. XX. Atque hoc primum B. Hilarionis, adhuc pueri, iter sub annum 300.

[10] [ubi anno fere 302, a S. Achilla catechizatus, baptizatur a S. Petro et multorum martyriorum testis est.] Dum Alexandriæ versaretur novum illud electionis vas, nondum illic perierant studia humaniora, quorum splendorem laudibus adhuc affecerat Strabo [Lib. XVII, pag. 1123 et seqq., edit. Oxoniens.] , quamquam multa perpessa jam esset civitas. Florebat non minus doctrina sacra; et quidem S. Achillas seu Archelaus, cui Magni cognomen S. Athanasius [Orat. I, pag. 306.] indidit, tunc scholæ catecheticæ magister præerat [Eusebii Hist. eccl., lib. VII, cap. 32, pag. 289, edit. Mogunt.] . Pontificalis apicis petalum (in usu fuisse Alexandriæ testis est S. Marci martyrii scriptor [Cfr Notæ Valesii ad cap. 24, lib. V, Hist. eccles. Eusebii.] ) tunc gerebat S. Petrus, qui anno 311 martyrium fecit, XVI post S. Marcum Alexandrinus episcopus [Eusebii Hist. eccl., lib. VII, cap. 32, pag. 289 et 290. Cfr Eusebii et Hieronymi Chronicum, ap. Migne, Patrologia, tom. XXVII, col. 661 et 662.] . Quin ab illo eruditus, ab hoc baptizatus fuerit B. Hilarion quis dubitet? Id factum anno 302 aut 303, ætatis undecimo aut duodecimo, quandoquidem anno Christi 371, ætatis octogesimo moriens, Christo (ut ipse testatus) annos prope septuaginta serviebat. Quum in illa palæstra versaretur sanctissimus juvenis, teterrima Alexandrinæ ecclesiæ persecutio incumbebat, et annis maxime 304 et 305 innumeros immanibus tormentis tollebat martyres [Eusebii, Hist. eccl., lib. VIII, cap. 7 et 9, pag. 300, 302 et seqq. Act. SS., tom. III April., pag. 572.] : quorum constantia grande exemplum fuit, quo totus in Dei servitium deinceps ferveret B. Hilarion. Hæc dum agerentur, innotuit ei B. Antonii fama; et quamquam vix quindecim natus esset annos, et nondum ineunte sæculo IV ferveret mirabilis ille fervor, quo postmodum tot tamque præstantes juvenes et viri in eremos et solitudines abrepti sunt, invisit eremitarum patrem seque ejus disciplinæ subdidit.

[11] [Annos quindecim natus adit S. Antonium, cujus patria et primum monasterium inquiritur.] At quo in loco reperit B. Hilarion sanctissimum magistrum? Cui quæstioni ut satisfiat, res paulo altius resumenda est; quum hoc tantum sæculo Ægypti arcana patuerint. Auctore Sozomeno, natus est B. Antonius in Arcadia seu Heptanomide, et quidem in nomo Heracleote: cujus civitates potissimæ Nilopolis prope Tarchoub; Heracleopolis magna, nunc Ahnâs; Cœne, nunc Beny-Soueyf; Isiu, nunc Zâouy, etc. [Cfr Description de l'Égypte, tom. IV, pag. 400 et seqq.] . Sæpius ille nomus insula dictus est, quod ad orientem clauditur Nilo, ad occidentem canali Josephi, immo potius pristino Nili alveo, ad meridiem canali qui ab Harabschent (nonne potius Menaqueyn [Cfr Description de l'Égypte, Égypte moderne, vol. I, pl. 6.] , paulo magis ad septentrionem?) aquas Nili in canalem Josephi seu pristinum Nili alveum ducit, et ad septentrionem canali cujus initia in Isiu seu Zâouy sunt [Ibid., pag. 401.] . Ad lævam itaque seu ac occidentem Nili natus est S. Antonius. Accepto baptismate, coluit aliquandiu vitam asceticam in patria, donec anno ætatis 35, Christi 285 [Cfr Act. SS, tom. II Januarii, pag. 110.] ad montem usque perrexit, ibique FLUMINE TRANSVADATO invenit castellum desertum [Ibid., pag. 114, num. 22.] , in quo annis viginti solitarie transactis atque ab hominum segregatus conspectibus perduravit [Ibid., pag. 114, num. 23.] : adeoque id castellum ad alterum Nili latus seu ad orientem fuisse positum manifestissimum est; et quidem vix dubito quin ad parallelam pristinæ Ptolemaidis, nunc El-Lâhoun, paulo magis ad meridiem quam Beroubel esset posita, ad fauces scilicet montis Cisternæ seu Gebei, eo fere loco qui nunc vetus S. Antonii seu monasterium S. Antonii ad Nilum nuncupatur. Id in altera P. Siccardi [Lettres édifiantes, tom. V, pag. 151, edit. 1810.] mappa notatur; et in ejus olim vicinia Angyronpolim fuisse sitam arbitratur Jomard [Description de l'Égypte, tom. IV, pag. 420.] .

[12] [Non tamen hic, sed in Phaio primum collegit S. Antonius discipulos] Postquam narravit S. Athanasius viginti annos solitariam illic vitam egisse B. Antonium, dein subdit eum a multis fuisse visitatum, nulla mutatæ sedis facta mentione. Verum ratio habenda est litterarum S. Antonii ad monachos Arsenoitas, (quarum meminit S. Hieronymus et versio legitur in tomo IV Bibliothecæ Patrum Lugdunensis,) et maxime monumentorum Ægyptiacorum, quæ Abraham Ecchelensis Maronita [S. Antonii regula, sermones, vita, pag. 121.] primus excitavit et ex quibus constare videtur a B. Antonio primum admissos fuisse discipulos in Phaio, non jam ad orientem Nili, sed ad occidentem sito. Et quidem accedit huc ipsius S. Athanasii narratio, ad initia S. Antonii magisterii pertinens [Act. SS., tom. II Januarii, pag. 124. num. 26.] : Quid sane et in Arsenoitarum oppidum gestum sit non transibo silentio. Nam cum fratres vellet invisere et rivulum fluminis Nili, qui crocodilis et multis sævis fluminis bestiis plenus erat, transvadare esset necesse; tam cum comitibus suis transivit illæsus quam inde incolumis rediit. Habitabant itaque illi discipuli in loco, in quo prius eos congregaverat beatus magister, scilicet ultra canalem prope Arsinoen, quæ et Crocodilopolis dicebatur ob cultum et abundantiam illius generis animantium, nunc autem Medinat-el-Fayoum, seu civitas Phaii ad 28° 41’ 9” long. orient. Paris. et 29° 28’ 48” latit. Hanc regionem descripsere complures, quorum dicta in compendium redegit Ritter [Erdkunde, tom. I, pag. 793 et seqq.] ; sed multo melius hujus provinciæ conditio intelligetur, si oculi conjiciantur in mappam, quam hydrographi Martin curis debemus et quæ in Descriptione Ægypti [Égypte moderne, vol. I, pl. 6.] excusa est, vel in aliam recentiorem mappam quæ secundum Martinianam composita sit.

[13] [et admisit S. Hilarionem.] Pauca tantum annotabimus: Ægyptum vallem esse Nili, inter duo juga continua montium positam, quorum orientales dicuntur Arabici, occidentales Lybici, passim innotescit. Nunc ad radices Arabicorum fluit Nilus, olim vero ad Lybicorum, per alveum Josephi canalem (Bahr-Yousef) dictum. Porro quum ad latus occidentale Lybicorum montium pars deserti Lybici esset depressior, incredibili labore foderunt veteres Ægyptii per saxosos Lybicos montes canalem, per quem aqua deduceretur ex canali Josephi in depressam illam deserti partem et per multos rivos divideretur in universam hanc tellurem. Quæ nova provincia, a reliqua Ægypto separata et per unum tantum adeunda ostium, Phaium nuncupata est seu nomus Arsenoites. Huc itaque devenisse censendus est B. Hilarion, quum B. Antonium adiit ejusque sese subdidit disciplinæ.

[14] [discribitur secundum illud S. Hilarionis iter.] Secundum id suum iter instituit B. Hilarion vel ad occidentalem vel ad orientalem Nili ripam; duplex enim terrestris erat via; quin etiam navicula vehi poterat. Verum tunc brevissima et commodissima per ripam occidentalem via; adeoque juxta Antonini itinerarium [Edit. Simleri, pag. 118.] Alexandria P. M. XXIV iverit Chercu; hinc M. P. XX Hieropolim seu forte Hermopolim Parvam [Cellarius, Geograph. antiq., tom. II, pag. 797.] , nunc Damanhour [Description de l'Égypte, tom. XV, pag. 367.] ; hinc M. P. XXI Andropolim, quam eamdem habet d'Anville [Géeographie ancienne, tom. III, pag. 12.] ac præsentem Shabur; hinc P. M. XXXI Niciu, eamdem secundum d'Anville [Ibid., pag. 13.] ac hodiernam Nikios; hinc P. M. XXIX Letopolim; atque hinc demum M. P. XX Memphin, cujus situm e regione Babyloniæ seu Cairi ignorat nemo. Memphi porro M. P. XX venit Peme, nunc Bembe et Gezyret-Bembe prope pyramidas El-Metânyeh [Description de l'Égypte, tom. IV, pag. 428 et 429.] ; hinc P. M. XX Isiu, nunc Zâouy [Ibid., pag. 412 et 413.] ; inde P. M. XX Cæne, nunc Beny-Soueyf. Ex Beny-Soueyf in Phaium iter nunc notissimum est. Flectitur ad occidentem et uno die venitur ad Haouârah el-Kebyr, in ripa orientali canalis Josephi situm; per pontem transitur ad oppositum in altera ripa vicum el-Lahoun; ubi introitus celeberrimæ vallis Phaium [Ibid., tom. XVI, pag. 20 et seqq.] . Jam si quæratur quem in hac valle locum incoluerit cum S. Antonio B. Hilarion, equidem dicendo non sum; sed quum illic adhuc supersint monasteria seu potius monasteriorum reliquiæ, vix dubitandum quin harum rerum adhuc servetur aliqua memoria.

[15] [Anno ante, scilicet 305, eo jam advenerat Prior Nitriensis. Colloquium S. Hilarionis cum S. Antonio.] Venit illuc B. Hilarion anno Christi 306; ita ut jure merito inter primos B. Antonii discipulos recenseatur. Posterior tamen est Piore Nitriensi, celeberrimo deinde monacho, cujus ad B. Antonium adventus anno 605 consignandus est [Tillemont, Mémoires ecclés., tom. VIII, pag. 804.] . Ad hoc tempus pertinere videntur quæ in libellis, quos ex græcis latinos fecit diaconus Pelagius, de SS. Antonio et Hilarione lib. XVII, num. 4 narrantur [Vitæ Patrum, pag. 632.] : Venit aliquando, inquit anonymus auctor, abbas Hilarion de Palæstina ad abbatem Antonium in montem, et dicit ei abbas Antonius: Bene venisti, Lucifer, qui mane oriris. Et dixit abbas Hilarion: Pax tibi, columna lucis, quæ sustines orbem terrarum. Hæc ad caritatem commendandam ferebantur inter eremicolas. Quod autem hæc ad hoc tempus retuli, causa est non videri umquam postea B. Hilarionem ad S. Antonium vivum ivisse, et verba: Lucifer qui mane oriris de tirone recte dici. Re quidem vera tunc nondum abbas erat S. Hilarion, sed adolescens; non veniebat de Palæstina, sed Alexandria; non in monte convenit S. Antonium, sed in Phaio: verum quis non videt in hoc rerum genere a narratoribus non curari adjuncta, sed ipsas res? Scriptor arabs id colloquium inter S. Antonium et abbatem Hellenum institutum perhibet [Ap. Abrahamum Echellensem, S. Antonii regula, etc., pag. 84.] ; sed Hellenum loco Hilarionis positum maxime verisimile est [Cfr Tillemont, Mém. ecclés., tom. VII, pag. 780.] .

[16] [Studet sanctus juvenis magistri mores cognoscere.] Duos menses degit B. Hilarion apud eremitarum patrem; et quum tunc temporis nullæ essent monasticæ regulæ, sed in hoc esset positum ascetarum et monachorum studium omne, ut quæ optima quæque ab aliis fieri viderent, eadem ipsimet præstare conarentur, (neque aliam viam ingressus fuerat B. Antonius;) totus intra bimestre istud tempus fuit S. Hilarion ut B. Antonii mores observaret, ejus dicta conservaret in corde suo et deinceps secundum ea vitam institueret: atque id probe animadvertendum venit. Hinc enim factum est ut res minimæ et tot sententiæ anachoretarum conspicuorum ad nos devenerint, et (quoniam S. Hilarionis vivendi ratio exemplo quoque fuit multis) ut hujus quoque beatissimi viri tam copiosam habeamus notitiam.

§ III. In patriam redux, eremum incolit, admitit discipulos, it Majumam, Hierosolymam, Elusam et in desertum Cades. Miracula. Conversiones.

[In patriam cum aliquot monachis anno 306 redux miserrimum ecclesiæ Gazanæ statum videt.] Porro postquam asceticæ vitæ fundamenta per breve id spatium posuisset pientissimus adolescens, cum quibusdam monachis reversus est in patriam. Vix dubitandum quin tertium id instituerit iter per Memphim et Babylonem, atque hinc per alveum Nili Pelusium navigio repetens; aliæ viæ longiores et difficiliores [Cfr Antonini Placentini itinerarium, in Actis SS., tom. II Maji, pag. XIV et XV.] . In patriam redux, non melius in ea rem christianam constitutam vidit quam aliquot mensibus ante Alexandriæ. Universa enim fere Gaza, et multo magis circumpositi pagi, idolorum falsis religionibus vehementer adhærebat; cujus rei occurrent inferius certissima testimonia. Re quidem vera in media natione perversa electos aliquot recensebat Christus; at ecclesiam hanc minus numerosam sævissimus Urbanus, Palæstinæ rector, pluribus jam pridem cruentabat martyriis, Galerio, qui anno ante imperium orientale acceperat, et Maximino cæsare novis edictis persecutionis ignes exsuscitantibus: integro libro hæc explicat Eusebius. Quis tunc Gazæ episcopus, ignotum: verum dubilandum non est quin S. Silvanus presbyter præcipuum Christianorum Gazensium columen tum fuerit. Iterum testem habemus Eusebium: S. Silvanus, inquit [De Mart. Palæstinæ, cap. 13, pag. 343.] , cum a primo ut ita dicam persecutionis die (seu ab ineunte anno 304) et per totum deinceps illud tempus variis confessionum certaminibus inclaruisset, ad id usque temporis (scilicet ad diem usque 5 novembris anni 307, quo adhuc presbyter ad metalla prope Cæsaream missus fuit, seu potius ad annum 309, quo jam episcopus Gazensis factus cum triginta octo sociis capite truncatus est) servatus fuerat, ut omne illud in Palæstina certamen postremus quasi signaculo clauderet [Cfr Acta SS., tom. I Maji, pag. 468; Tillemont, Mém. ecclés., tom. V, pag. 432 et seqq.; Lequien, Oriens Christianus, tom. III, col. 604 et 605.] .

[18] [Distributo patrimonio, pergit in solitudinem ad austrum Gazæ.] Quæ in Ægypto viderat S. Hilarion martyria, vidit proin quoque in patria; ubi et parentes suos mortuos esse intellexit. Inter fratres itaque et pauperes hæreditatem divisit, nil sibi reservans. Erat autem tunc annorum quindecim, inquit Hieronymus. Sic nudus … solitudinem, quæ in septimo milliario a Majuma Gazæ emporio per littus euntibus Ægyptum ad lævam flectitur, ingressus est. Distabat autem Majuma Gazæ seu Gazæ Portus aut Emporium a Gaza stadiis viginti [Sozomenus, Hist. eccles., lib. V, cap. 3.] seu paulo plus duobus milliariis; ipsa vero solitudo, quam beatus juvenis ingressus est, erat locus desertus juxta mare, viginti circiter stadiis seu duobus milliaribus a patrio vico Thabatha distans [Ibid., lib, III, cap. 14, pag. 519.] . Quo facile quoque intelligitur Thabathæ situs, quinque milliaribus, ut Hieronymus tradit, ad austrum Gazæ jacentis et quidem ad torrentem homonymum, aquas in mare effundentem, ut tradit Sozomenus [Ibid., loc. cit.] .

[19] [Anno 328 miracula patrare et discipulos excipere incipit. Mazumæ seu Gazæ portus conversio ante annum 337.] Viginti et duos jam in solitudine habebat annos, fama tantum notus omnibus et per totas Palæstinæ vulgatus urbes, cum … signorum ejus principium factum est et concursus populi ad eum fieri cœptus et monasteria in Palæstina exstrui; num. 8 et 9; quæ anno 328 affigenda sunt. Non multo post conversi ad Christi fidem Majumæ seu Portus Gazensis incolæ; vix dubium quin S. Hilarionis fama aut etiam opera aliquid eo contulerit. Certe Sozomenus, postquam narravit accolarum Libani felicem immutationem, quam partim agnitæ idolorum vanitati, partim Constantini imperatoris favori, partim attentius examinatæ doctrinæ christianæ, seu etiam signis quibusdam, somniis, aut episcoporum vel monachorum colloquiis debitam fuisse affirmat, continuo addit [Ibid., lib. II, cap, 5, pag. 448.] : Quo quidem tempore Navale urbis Gazæorum, quod Majuma nuncupatur et superstitioni admodum deditum erat et veteres ceremonias antea semper suspexerat, universum repente ad Christi fidem se transtulit. Imperator vero eorum pietati vicem rependens, maximo honore illos affecit; et locum illum, qui antea urbs non erat, civitatem esse jussit et Constantiam cognominavit: quæ Majumæ a Gaza separatio ante annum 337 ponenda est, quo anno obiisse Constantinum nemo ignorat. Et quoniam beneficio, quod B. Hilarion ejusdem oppidi municipi Italico contulit, eo tempore tantum locus esse potuit, quo Majuma et Gaza una adhuc esset civitas, id quoque ante annum 337 signandum. Non tamen diu ante: quum enim occasione illius beneficii, quo Majumitæ in circi ludis victores, Gazenses victi fuerant, ad supplicium postulatus fuisset B. Hilarion (num. 11), Constantii imperatoris ævo recentissima adhuc erat hæc injuria, ita ut Gazenses male sibi timerent, quum apud eos venit dæmoniacus quidam, domo Francus et Constantii imperatoris candidatus (num. 13). Quem dæmoniaci adventum eadem de causa non diu post annum 337 signari posse manifestum est.

[20] [Pergit semel Hierosolymam.] Ad idem fere tempus figendum videtur Tillemontio [Mém. ecclés., tom. VII, pag. 566.] iter Hierosolymitanum, quod, teste B. Hieronymo in epistola ad Paulinum [Epist. XIII, Bened. XLIX, Vallars. LVIII, ap. Migne, tom. XXII, col. 581.] anno circiter 395 scripta, semel tantum in Vita B. Hilarion instituit. Prosequitur illic sanctissimus doctor argumentum nil deesse christianorum et monachorum fidei, si Hierosolymam numquam viderint: quod ut probet, Ægypti, Mesopotamiæ, Ponti, Cappadociæ et Armeniæ monachorum exempla allegat, qui numquam Hierosolymam viderunt et quibus patet absque hac urbe conspecta paradisi janua. Dein addit: Beatus Hilarion, cum Palæstinus esset et in Palæstina viveret, uno tantum die vidit Jerosolymam, ut nec contemnere loca sancta propter viciniam, nec rursus Dominum loco claudere videretur.

[21] [It Elusam, cujus situs,] Quartum a B. Hieronymo in B. Hilarionis Vita indicatum iter instituit beatus vir Elusam, aliquando Elysam dictam, Eulasiam seu Eulatiam, nunc vero El-Khulasah seu El-Kalasa, et cujus rudera et maxime puteus lapideus sæpius hoc ævo visitata fuere. Jacebat Elusa, conspicua olim civitas, non in ipso deserto, sed ad septentrionalem deserti marginem, ut Antoninus Martyr Placentinus (cujus olim Itinerarium spernebatur fere, nunc autem maximi fit) aperte indicat [Act. SS., tom. II Maji, pag. XIV.] . Distabat ab Hierosolyma secundum tabulas Peutingerianas LXXII P. M., ad viam qua ex sancta civitate ibatur Hailam seu Ailam, nunc Akaba, ad cornu seu sinum orientalem maris arabici atque hinc Babylonem Ægyptiacam, a qua non longe distare præsens Cairum supra diximus. Antonius Placentinus seu Martyr, quum Elusam petiit, prius visitaverat S. Hilarionis monasterium, atque hinc venerat in civitatem Duaal in caput eremi, quæ vadit ad Sina montem: in qua ex relatione episcopi ipsius civitatis unum audivit miraculum de Maria quadam solitaria [Ibid., loc. cit.] . Verum, ni fallor, Duaal scriptorum vitio positum est loco Elusæ; nam post narratum miraculum, pergit hodographus: Proficiscentes de Eulatia introivimus eremum; quin alia de adventu ad Elusam fiat mentio; dein nulla de civitate episcopali Duaal superest memoria, neque ejus hucusque reperta vestigia: nequit enim confundi cum antiqua civitate, nunc Khirbet el-Gerâr, ad vallem et torrentem Gerâr posita, itinere trium horarum ad Euronotum * ab Gaza distante [Ritter, Erdkunde, tom. XIV, pag. 1084 et 1085.] , et jacente proin magis ad septentrionem quam S. Hilarionis monasterium. Quam ob causam arbitror inter monasterium S. Hilarionis et Elusam nullam civitatem fuisse intermediam.

[22] [incolæ eorumque religio describitur.] Habitatam a Saracenis fuisse Elusam asserit S. Hieronymus; quorum nomen vocabulum persicum esse volunt Sara-nischyn, id est habitatores deserti, et quo intelligebantur omnes nomades [Ibid., tom. XII, pag. 230.] . Porro quamquam deserti incolæ nonnumquam in varias distinguerentur tribus ab auctoribus veteribus, et Saracenorum gens diversa haberetur a Nabatæorum natione, hic tamen commune nomen esse videtur; quum Elusa, quantum ex antiquorum scriptorum indiciis colligi potest, Nabatæorum potius esset civitas. Cæterum omnium mores, et religio fere eadem. Equis veloces et camelorum regendorum peritissimi; prædæ inhiantes, milviorum more, non secus ac quos nunc Beduines nuncupamus. Venerem colebant ob Luciferum, ut tradit Hieronymus. De hoc cultu multi multa scripserunt: quid mihi verisimilius sit paucis exponam. Duplex cultus materia et argumentum erat, alterum Veneris planeta, alterum lapis in formam fœminei capitis inelegantis sculptus et in templo asservatus: utrumque dictum Chubar, Chabar, Chabir, id est Magnus; aliquando Moloch seu rex; quæ nomina communia erant, et aliis quoque diis ab aliis gentibus data. Id numen, quod duplici specie in cælo volvebatur et in terris jacebat immobile, hermaphroditicum fuit et religione impura (ut Cabiri reliqui) delectabatur. In pluribus civitatibus tale monstrum religiose servabatur; et lapis niger, quem nunc Mahometani in kaba Meccensi tam stupide venerantur, hujuscemodi idolum esse videtur, quod adhuc sit superstes.

[23] [Hos partim convertit B. Hilarion; episcopi.] Quum ad Elusates divertit S. Hilarion, quam feliciter evangelicam doctrinam sola amicitiæ significatione eis probaverit eosque partim saltem ecclesiæ lucratus fuerit, explicat S. Hieronymus. Quis primus fuerit episcopus non innotescit. Anno 431 Ephesinæ synodo subscripsit Θεοδουλος ἐπισκοπος Ἐλουσης Παλαιστινης, qui alibi Abdellas sermone Syro et Arabico, id est latine Servus Dei dicitur; anno 451 synodo Chalcedonensi adfuit Aretas; Petrus vero anno 518 epistolam synodicam Joannis Hierosolymitani contra Severum probavit, et anno 536 synodo Hierosolymitanæ trium Palæstinarum (Elusa Palæstinæ tertiæ et provinciæ Petrensi accensebatur) interfuit Zenobius, et Anthimum aliosque hæreticos damnavit. Sed jam pridem ante, sæculo scilicet IV exeunte aut saltem V ineunte Elusæ suum fuisse episcopum in historia Sinai montis ascetarum, a Saracenis cæsorum, luculente narrat S. Nilus monachus. De his lege Lequien [Oriens christianus, tom. III, col. 735 et seqq.] .

[24] [Hinc ad discipulum ivit in desertum Cades; quod iter describitur.] Elusa in desertum Cades ad unum ex discipulis profectus est B. Hilarion; quo in itinere non potuit multum deflectere a via, quam anno 1842 secutus est Joannes Rowland. Hic Elusa ad Africum * perrexit et post duas et dimidias horas obvia habuit rudera oppidi Zephat, ex libro Judicum noti, nunc dicti ab arabibus Sepâta. Quadrante horæ longius, loco dicto Rohéheh seu Ruhaiheh et propter fontem Bir Rohéheh, alia rudera ædificiorum, quæ olim a christianis exstructa perhibentur, vidit; hinc interposito spatio viginti sex milliariorum anglicorum, quod intra horas decem camelis peragratur, meridiem versus apparet Moyle, quæ et Moylahi seu Moilâhhi, fontes et statio a peregrinorum turmis sæpe visitata. Tribus quadrantibus inde spelunca, humano opere excavata, cernitur, cui nomen Beit Hagar, id est Domus Agar. Dein magnum patet desertum; atque huic adjacet, Etesias * versus, desertum Cades, prope montem Seir, nunc Serr appellatum. Illic reperit Rowland ad ultimos colles montis Halal, duodecim milliaribus anglicis ab Moilâhhi, Euronotum inter et Orientem *, rupem solitariam, quam adhuc appellant Kudes seu Ain Kudes, et ex qua Moyses aquam elicuit et hucusque unda copiosa fluere pergit. Atque de his lege vel Rowlandi epistolas [Ap. Williams, The holy City, app., pag. 488 ad 492.] , vel earum analysin apud Ritterum [Erdkunde, tom. XIV, pag. 1077 et seqq.] ; in quibus alias quoque circumstantias, quibus loca illa accuratius et distinctius designantur, reperire est.

[Annotata]

* sud-est.

* Sud-Ouest.

* Nord-Est.

* Est-Sud-Est de Moilâhhi

§ IV. Iter ad cellam S. Antonii. Episcopos et monachos visitat.

[Anno 357 aut 358 visitat demortui S. Antonii cellam.] Multa alia ad monachos suos instituit B. Hilarion per Palæstinam itinera; quæ sigillatim non attigit B. Hieronymus et de quibus plura hoc loco declaranda non sunt. Interea obiit S. Antonius die 17 Januarii anni 356, quum B. Hilarion sexagesimum quintum ætatis annum ageret; ut supra num. 9 ostensum fuit. Cellam sanctissimi sui magistri statuit aliquando visitare in die ejus obitus; quo pervenit medio Januario anni 357 aut 358: utro non constat. Æstimat Tillemontius [Mém. ecclés., tom. VII, pag. 569.] profectum esse beatissimum virum ex Palæstina ad finem anni 356; ita tamen ut iter non festinaverit, sed passim in stationibus aliquandiu moratus fuerit; contra Henschenius [Act. SS., tom. II Januarii. pag. 117, num. 57.] ad finem anni 357, ita ut non multo plures quam sedecim dies in hoc triverit itinere. Certe se viæ non dedit B. Hilarion post anni 357 finem; quoniam, ut ex Hieronymo constat, triennio nondum mortuus erat S. Antonius, quum ad ejus monasterium venit pientissimus discipulus: cæterum Henschenii sententia et Tillemontii, ut æque probabilis, sic quoque æque incerta. Nolim tamen sedecim diebus, quos accurate indicat S. Hieronymus, alios multos interserere, propter ingentem comitatum quadraginta monachorum quos secum deducebat beatus pater, adeoque ob victus hospitiique difficultatem, quam pauper hæc multitudo non poterat non experiri aut creare aliis.

[26] [Quo itinere venit prius Betheliam, ubi discipulos habebat] Quam viam tenuerit beatus vir explicat S. Hieronymus numeris 20 et sequentibus. E suo monasterio cum infinito agmine prosequentium venit Betilium. Ita Surius et editores operum S. Hieronymi usque ad Martianæum; vetus editio Vitarum Patrum Bethirium; Rosweydus ex Sozomeno Betheliam; Martianayus Betuliam; sed priscam lectionem Betilium recepit Vallarsius. Codices mss. variant, alii Betilium, alii Vetilium, alii Vetuliam, alii forte Betuliam aut Bethelium etc. Equidem non dubito quin vera lectio Betheliam sit et idem vicus ac ille de quo Sozomenus bis meminit; semel, ubi de illustribus Palæstinæ monachis Salamane, Phuscone, Malchione et Crispione fratribus, degentibus juxta Betheleam, qui vicus est in agro Gazæorum. Ἐφιλοσοφουν ἀμφι Βηθελεαν κωμην του νομου Γαζης [Hist. ecclés., lib. VI, cap. 32, pag. 689.] ; semel, ubi de avi sui conversione [Ibid., lib. V, cap. XV, pag. 617.] . In priori loco eo evidentius est agi de nostro Betilio vico, quod addit Sozomenus quatuor illos monachos magistrum hujus disciplinæ habuisse Hilarionem. Altero vero loco tradit iterum hunc vicum prope Gazam fuisse Βηθελια κωμη Γαζαια, ibique aliquot a S. Hilarione ad fidem traductas familias. Ejus rudera nondum huc usque reperta, sed certe ad africum * Gazæ investiganda, forte in Khan-Hetteh.

[27] [et olim multos converterat,] Et quoniam illius itineris occasio Betilium seu Betheliam nos deduxit, juverit nunc narrare quæ hic vicus B. Hilarioni debuerit. Testis omni exceptione major Sozomenus, maxime quod hoc loco sui generis res narrat. Hic enim ubi explicat quomodo Juliani apostatæ ævo multis ex civitatibus, oppidis et vicis fugerent christiani, quod plebeculæ idolatræ impune eos aggredi liceret et male habere: Cujus fugæ, inquit [Ibid. loc. cit.] , tum alii ex majoribus meis consortes fuere, tum avus meus. Nam cum patre gentili natus esset, ipse tamen cum universa domo omnesque simul qui ex gente erant Alaphionis, primi fidem Christi susceperunt Betheliæ: qui vicus est Gazæorum, abundans incolarum multitudine; templaque habet ob vetustatem, tum ob structuram indigenis veneranda: præcipue vero Pantheon, colli cuidam, manu facto, velut arci, impositum et supra universum pagum undequaque eminens. Unde etiam hunc locum nomen accepisse conjicio et ex syrorum lingua in græcam conversum, deorum domicilium (Beth-elohim?) vocari ob illud fanum Pantheon. Porro familias eorum, quos supra dixi, ad christianam religionem conversas esse perhibent ab Hilarione monacho. Nam cum Alaphion ille dæmonio vexaretur, pagani quidam et judæi, incantamentis et magicis quibusdam maleficiis diutius usi, nihil profecerunt. Sed cum Hilarion solo Dei nomine invocato dæmonium expulisset, illi ad christianam religionem se transtulerunt.

[28] [adeoque Sozomeni avum, et Alaphionis familiam, quorum laudes recitantur.] Et avus quidem meus in exponendis sacris voluminibus excelluit, cum esset eleganti ingenio et intelligentia valeret ad ea quæ scire oportet cognoscenda. Erat præterea disciplinis mediocriter eruditus, adeo ut ignarus non esset arithmeticæ. Ita christianis, Ascalonem et Gazam et finitima loca incolentibus, admodum carus fuit, tamquam utilis ac necessarius religioni, et qui sacrorum voluminum nodos facillime dissolveret. Eorum vero, qui ex altera erant familia (Alaphionis), virtutem vix ullus possit exponere. Primi enim ecclesias illic et monasteria condiderunt, et sanctitate vitæ atque humanitate erga peregrinos et pauperes ea exornarunt. Ex ea porro gente viri quidam boni ad nostram usque ætatem superstites vixerunt; quibuscum jam ætate provectis ipse admodum adolescens versatus sum. Hos inter non immerito referre videtur Tillemontius [Mémoires ecclés., tom. VII, pag. 567 et 568.] Salamanem, Phusconem, Malchionem et Crispionem, quos paulo supra memorabam; atque etiam æstimare Alaphionem hunc eumdem esse ac Alaphionem τὸν ἀπο Ἀσαλεας [Sozomenus, Hist. eccl., lib. III, cap. 14, pag. 521.] , sic forte dictum a monasterii sui nomine: sed de his alibi recurret sermo.

[29] [Betheliæ episcopi.] Ex illis initiis orta est paulatim Betheliæ ecclesia, quæ et suos episcopos habuit. In supplemento enim Notitiæ imperii orientalis Hieroclis Grammatici intra Palæstinam primam recensetur Joppe, Gaza, Ramphia, Ascalon, Ariza, Bityle [Schelstraete, App. ad opus geographicum, tom. II Antiq. eccl., pag. 714.] ; et inter eos qui in synodo Hierosolymilana anni 536, præside Petro Hierosolymorum antistite, sententiæ in Anthimum subscripserunt, veniunt Manuel Bityliensis του Βιτυλιου, Anastasius Iotapæ, Zenobius Eleusinus, Martianus Gazenus, Theodorus Petrarum episcopus etc. [Labbe, Concil. tom. V, col. 285 et 286.] : adeoque, quamquam nomina episcoporum Palæstinæ I et II inter se hic mixta sint, non videtur dubium quin utrobique de eodem Bitylio agatur, idque non procul a Gaza fuisse situm et Betheliam esse. Manuel non primus illic sedit; sed dudum ante, tempore scilicet Theodosii Magni, jam Ajax quidam in sede Betheliensi reperitur: quum enim natione Majumas esset et ecclesiam Botoliæ administrasse dicatur, την του Βοτωλιου ἐκκλησιαν ἐπετροπευσε, vix aut ne vix quidam dubitandum, quin iterum de Bethelia agatur. Quin etiam, quum Majumates fidem debuerint B. Hilarioni, facile fieri potuit ut Ajax ille, cujus labores, constantiam in fide, et crudeles, a paganis inflictas, verberationes Sozomenus [Hist. eccles., lib. VII, cap. 28, pag. 751.] memorat, et qui, uxore relicta, vitam monasticam et dein episcopatum Botoliensem seu potius Betheliensem suscepit, facile, inquam, fieri potuit ut Ajax ille a B. Hilarione prius rudimenta fidei et postmodum monasticæ disciplinæ præcepta doctus fuerit.

[30] [Visitat monachos prope Pelusium et Lychnon;] Porro postquam B. Hilarion Betheliæ infinito agmini se prosequentium suasisset, ut reverterentur et se in Ægyptum abire sinerent, hinc profectus est Pelusium; quo quinto pervenit die, viam eamdem secutus, qua in pueritia Alexandriam petierat. Erant tum in eremo vicina Pelusio, fratres seu monachi, quos ad meridiem Pelusiacæ insulæ seu ad Euronotum ultimi rami Nili non immerito collocat Rosweydns [Cfr Chorographia mansionum eremiticarum in Vitis Patrum.] . Et re quidem vera ad meridiem et orientem Pelusii etiamnum desertum jacet quod vix horæ quadrante a civitate illa distat, et quod ab ea tantum dividitur brevissimo spatio paludis, cui Pelusium (Πηλον, lutum) nomen suum debere volunt. Non itaque longe Pelusio excurrendum fuit B. Hilarioni ut illos videret monachos, quum in vicinia habitarent. Sed longius proficiscendum ei erat, ut ad eos veniret qui in loco Lychnon dicto morabantur. Erat hæc angusta tellus prope Onuphin, ut constat ex subscriptione Adelphii Onuphitæ qui anno 362 concilio Alexandrino suum nomen apposuit, Ἀδελφιος ἐπισκοπος Ὀνουφεως της Λυχνων [Labbe, Concilia, tom. II, col. 819.] . Erat Onuphis caput homonymi nomi, cujus meminerunt Herodotus [Euterpe, cap. 166.] . Ptolomæus [Lib. IV, cap. 5.] et Plinius [Lib. V, cap. 9.] . Herodoti ævo erat hic nomus Calasirium, quæ altera classis bellatorum ægyptiacorum erat, et recensetur inter nomos Thmuiten et Anysium; Ptolomæus autem ponit inter Phthemphuti et Athribiten; Plinius vero inter Busiriten et Saiten. Lequien [Oriens Christianus, tom. II, col. 525.] ad dextram Niliaci rivi partem collocat, qui in pseudostoma Diolcon influebat et Onuphin nunc Nuph dici asserit. P. Sicard eamdem habet ac Banoub; qui vicus, ad septentrionem spectans, paucis distat leucis ab Maballet el Kebir (Cynopoli? Choi?) et Samannoud (Sebennuto), jacetque ad sinistram canalis de Tabanyeh seu Sebennytici, eadem fere latitudine ac Mansourah. Sicardi sententia placuit celeberrimis geographis d'Anville [Géographie ancienne abrégée, tom. III, pag. 15.] et Mentelle [Géographie ancienne, tom. II, pag. 471.] ; an aliis displicuerit haud reperi. Ut itaque Lychnon prope Onuphin se conferret B. Hilarion, eundum ei erat Heracleopolim parvam seu Sethrum, nunc Tell el-Shrerig, quæ secundum Antonini Itinerarium Pelusio distabat M. P. XXII; hinc Thanin, nunc Sân M. P. XXII; hinc Thmuin, nunc Tmay el-Emdyd; atque hinc spatio fere M. P. XXIII Onuphin, si modo constet eamdem esse ac Banoub: et certe non multo abesse potest. Quum itaque, auctore ipso S. Hieronymo, desertum Lychnon in Ægypto inferiori jaceret, vix intelligitur quomodo præstantissimis editoribus italis ejus operum exciderit, ut hunc locum cum Lyco, extremæ Thebaidis oppido confuderint: provinciæ enim interjacent plures inter Thebaidem et Pelusium. Immo Lychnon confundi nequit cum Lyco seu Lycopoli; quæ quippe non in Onuphite, sed in nomo jacebat Sebennytico [Stephanus, de Urbibus, pag. 430.] , et quam cl. v. Jomard [Description de l'Égypte, tom. IX, pag. 353 et seqq.] eamdem habet ac præsens Tell-Mokhdem, Du Bois-Aimé [Ibid. tom. VIII, mappa ad pag. 75.] vero Mehallet Kel-ebyr.

[31] [Dracontium, Hermopoleos Parvæ episcopum, Thaubasti exsulantem;] Hinc profectus B. Hilarion triduo venit ad castrum Thaubastum, in nonnullis codicibus Theubaton, Thonbaston et Thabaston; quod editoribus italis idem esse videtur ac Thauba in Arabia deserta: an hæc serio? Ex B. Hieronymo manifestum est id fuisse positum triduano itinere ab Lychnon eodemque spatio a Babylone Ægyptiaca, quæ in vicinia hodierni Cairi erat. Præterea, quum dubitandum non sit quin Dracontius ille episcopus et confessor, quem Thaubasti invisit B. Hilarion, ille idem fuerit, qui prius monachus, dein per S. Athanasii suasionem Hermopoleos parvæ factus erat episcopus, atque unus ex sedecim episcopis, quos anno 356, quum Georgius Arianus sedem patriarchalem S. Marci invasisset, in exilium egerat Constantius, et cujus reliquas laudes dabit Tillemont [Mém. ecclésiast., tom. VIII, pag. 145 et seqq.; 171 et 697.] ; ex epistola S. Athanasii ad monachos certum est castrum Thaubastum non procul a cornu occidentali maris Erythræi fuisse situm: eo enim auctore, propulsus Dracontius in eam solitudinem quæ circa Clysma est, εἰς τα ἐρημα περι το Κλυσμα; Clysma autem, nunc Kolzum, ruderibus aliquot adhuc insigne, in vicinia Suez jacet [Ritter, Erdkunde, tom. XII, pag. 170 et seqq.] . Thaubastum tamen, cujus etiamnum apparent rudera prope lacum Temsah ad gradum 30° longitudinis Parisiensis, non juxta Clysma aut Suez, sed in medio fere deserti super lacus salsos jacet. Eo ut se conferret B. Hilarion verisimiliter Tanin rediit; hinc Silas, nunc Salhieh, venit, post Thaubastum.

[32] [Philonem, episcopum Cyrenensem, exsulantem Babylone.] Ex Thaubasto potuisset beatus vir pergere Clysma atque hinc secundum mare Erythræum ad S. Antonii venire monasterium; sed quum forte a Dracontio intellexisset Philonem episcopum in exilio degere Babylone, eo intra alterum triduum se contulit. Et quidem Philonem episcopum relegatum fuisse Babylonem, Φιλωνα δε εἰς Βαβυλωνα, memorat quoque S. Athanasius in sua ad monachos epistola. Porro ubi Tillemontius [Mémoires ecclés., tom. VIII, pag. 172, 234 et 697.] examinat quis ille Philo fuerit, eo propendet, ut æstimet eumdem esse ac Cyrenensem in Libya episcopum; virum durum, Arianæ hæreseos acrem adversarium; sed consiliorum suorum amantem nimis, ita ut etiam in schisma Luciferi Calaritani inciderit et contra canones ipse unus Siderium Palebiscenum episcopum ordinarit; et certe hæc omnia unius viri videntur fuisse gesta: nomina conveniunt, tempora, loca, mores. Ex Thaubasto Babylonem ivit B. Hilarion juxta vestigia veteris canalis quo Nilus cum mari rubro jungebatur, scilicet P. M. fere XV usque ad Hero seu Pithum, nunc Abou Kachab, dein P. M. XXIIII per Thou, nunc Abbaceh; post P. M. XII usque ad vicum Judæorum, nunc Belbéis; hinc P. M. XII usque ad Scenas Veteranorum, nunc Menaïr; et demum P. M. XXIII usque ad Heliopolim seu On, quam fere certum est Christi Domini infantia sacratam fuisse, et quæ P. M. XII a Babylone distabat [Cfr Antonini itinerarium post Æthici Cosmographiam, pag. 121, edit. Simleri.] .

[33] [Hinc venit Aphroditon;] Inde egrediens, inquit B. Hieronymus, post triduum venit Aphroditon, ubi convento diacono Baisane, qui, locatis dromadibus camelis, ob aquæ in eremo penuriam, consueverat euntes ad Antonium ducere etc. Aphroditi, quod nomi Aphroditopolitæ caput erat, situs quam proxime ex antiquis geographis notus est. Loca collegit Cellarius [Geograph. antiq. lib. IV, cap. 1, tom. II, pag. 811.] atque ex iis constat oppidum et nomum Aphroditi seu Aphroditopolis ad orientem nomi et insulæ Heracleopolis Magnæ (nunc Annas) fuisse positam. Plurimum luminis affudit d'Anville [Géographie ancienne, tom. III, pag. 30.] scriptis usus P. Sicardi, et æstimavit Aphroditon hodiernum [Description de l'Égypte, tom IV, pag. 421; edit. Pankoucke.] esse Atfyh, etiamnum caput provinciæ homonymæ; quam opinionem certam fecit Jomardus, unus ex celeberrima illa virorum doctorum legatione, cui rerum Ægyptiacarum penitior notitia in acceptis referenda est. Aphroditon id nomen datum a græcis, quod ibi Venerem coli crediderunt, manifestum est; sed ex antiquis monumentis et ex testimonio Strabonis, vacam albam Isidi sacram ibi nutritam fuisse referentis, nunc apprime constat Isidem cum Venere ab illis fuisse confusam, exemplo nequaquam raro [Ibid., pag. 422.] . Concilio Ephesino subscripsit Χρυσαοριος ἐπισκοπος Ἀφροδιτων Chrysaorius Aphroditanus; nec dubium quin episcopus ille sit hujus nostræ Aphroditopolis (tres nempe homonymæ civitates fuere in Ægypto), quum ejus ibi nomen legatur aut post Eusebium Nilopolitanum [Labbe, Conc., tom. III, col. 541.] aut post Heraclium Heracleensem [Ibid., tom. IV, col. 285.] ; quæ vicinæ civitates erant. Successores ignoti: nisi quod sæculo XI et sequentibus aliquot ibidem sederint Jacobitæ, dicti episcopi Atfiæ [Cfr Renaudot, Hist. patriarcharum Alex. Jacobitarum, pag. 458, 492, 568 et 569; et Lequien, Oriens Christianus, tom. II, col. 585 et 586.] .

[34] [quod iter denuo describitur; hinc pergit ad S. Antonii cellam.] Babylone venit B. Hilarion Aphroditopolin per Scenas Mandras (nunc forte Gemmâsez el-Kebyr), quæ a Babylone juxta Antonini Itinerarium [Æthici Cosmographia, Antonini Itinerarium, pag. 120; edit. Simleri.] distabat M. P. XII (immo XXII) et ab Aphroditopoli M. P. XX: quam locorum distantiam iterum mensus est Jomardus [Description de l'Égypte, tom. IV, pag. 421.] . Aphroditopoli ivit B. Hilarion ad locum, cui nunc in mappis P. Sicardi Beroubel est nomen, olim forte Thimonepsi, quæ M. P. XXIV ab Aphroditopoli distabat [Antonini Itinerarium, pag. 120.] : a Beroubel autem ad septentrionem montis Hajar-Moussoum via etiamnum sternitur in desertum Baquaram seu Vaccæ dictum, et aliquando Sannour seu Felis. Huic deserto ad orientem limites montes Kelei; quorum fauces quoque transeundæ sunt ut venias in incultam planitiem Arabam, montibus Colzim, quibus succedit littus Maris Rubri, ad orientem finitam. In parte septentrionali montium Colzim S. Antonii tunc erat habitatio; quæ et nunc ejus monasterium dicitur et cujus effigiem dabunt mappæ P. Sicardi [Lettres édifiantes, tom. V, pag. 151.] . Præterea id unum monebimus, idem omnino id iter confectum a B. Hilarione intra triduum, in quo faciendo quatriduum posuit P. Sicardus.

[Annotata]

* Sud-Ouest,

§ V. Commoratur Aphroditi, pergit Alexandriam et in Oasim interiorem.

[Redux Aphroditon, in vicinia vitam monasticam agit.] Quæ porro die 17 Januarii et sequentibus anni 357 aut 358 in monte seu monasterio S. Antonii egerit B. Hilarion fuse explicat S. Hieronymus. Reversus ad Aphroditon duobus secum tantum retentis fratribus in vicina eremo moratus est. In utraque Nili ripa, non procul ab Aphroditopoli, exstiterunt olim monasteria, atque nunc etiam in ripa occidentali, in loco, cui nomen Bouche, unum superest, asceteriorum S. Pauli et S. Antonii ad Mare Rubrum hospitium et caput. Verum id non videtur esse, quo S. Hilarion se receperit; neque aliud quodcumque ad occidentem Nili; sed potius in eremo quæ ripa orientali Nili et montibus arabicis concluditur, in nomo Aphroditopolite, et forte in ipso loco quæ in mappis S. Antonii monasterium dicitur, non procul a veteri Ancyronpoli, ad fauces montis Gibei, per quas ibatur quoque ad alterum S. Antonii monasterium, inter Atfyh (Aphroditopolim) et Bayâd (Thimonepsi? [Description de l'Égypte, tom. IV, pag. 420 et passim.] ).

[36] [Ibi anno 359 siccitatem finit.] Annos duos plus minus illic quiete gavisus est S. Hilarion; sed æstate aut autumno anni 359 turbari cœpit. Etenim jam triennium erat, quod clausum cælum illas terras arefecerat, ut vulgo dicerent Antonii mortem etiam elementa lugere; num. 22; quocirca rogarunt accolæ B. Hilarionem ut precibus suis sibi prospiceret. Porro, quum a die 22 Junii crescere incipiat Nilus et 22 Septembris decrescere, ita ut ad finem Decembris annua ejus incrementa omnino cessarint [Sicard, Discours sur l'Égypte, chap. IV, Lettres édifiantes, tom. V, pag. 369 et passim.] ; oportet ut triennalis illa siccitas observata fuerit æstate aut autumno anni 359. Post irrigationem serpentes et venenata animalia ubique orta (num. 22); a quibus quum agricolæ et pastores plurimi vulnerati essent, atque oleo a B. Hilarione benedicto sanati, tantis eum cumularunt honoribus, ut quo certius eis se subduceret, agrum Alexandrinum petiit. Id factum partim exeunte anno 359, partim 360 ineunte: videlicet agricolæ illi Ægyptiaci id discrimen serpentinorum vulnerum non adiverunt ante inceptum mensem octobrem, quo satio fit [Description de l'Égypte, tom. XVII, pag. 49.] , nec pastores ante finem mensis martii, quum messis fit [Ibid., pag. 50.] et oves capræque ad graminis reliquias depascendas a pastoribus educuntur [Ibid., pag. 129.] .

[37] Quamquam quæ tunc in nomo Aphroditopolitano vicinisque locis patravit B. Hilarion miracula incredibilem ei conciliarint existimationem, [Autumno anni 362 pergit Alexandriam, ubi Julianus Ap. et Ariani res ecclesiasticas maxime turbabant.] ita ut alter Antonius haberetur, non tamen statim profectus est, ut ex sequentibus liquebit, sed exspectavit saltem usque ad autumnum anni 362. Tunc novo itinere perrexit Alexandriam B. Hilarion, inde ad ulteriorem aut interiorem Oasim eremum transiturus. Quæram alio loco ulteriorne an interior Oasis legenda sit, adeoque utrum Magna an Parva indicetur; utravis ea fuerit, prima specie quam maxime mirum videtur beati viri iter. Oasis enim Magna ad Ægyptum superiorem, Parva ad mediam pertinet, neque hæc septentrionem versus supra gradum 29 ascendit. Quid itaque Alexandriam, in ultima septentrionali plaga sitam, prius ivit B. Hilarion? Ut enim ex nomo Aphroditopolite ad Oasim Parvam se conferret, Alexandriam pergere non debebat, sed Nilo transvehi, atque hinc, occidentem versus recta gradiens, nomum Crocodilopolitanum transire [Cfr Belzoni, Narrative of the operations and recent discoveries within the Pyramids, pag. 364 el 365, edit. Brussels, 1835.] ; ut autem Oasim Magnam peteret, ad meridiem potius quam ad septentrionem eundum ei erat [Cfr. Description de l'Égypte, Atlas géographique, mappa 12.] . Verum, re explicata, aliter statuendum videtur. Hoc enim tempore negotia ecclesiastica pessima erant conditione in universo imperio, maxime in Ægypto. Anno 356, ut jam dictum, Georgius Arianus in sedem Alexandrinam intrusus fuerat; catholici crudeliter habiti a Sebastiano duce et ab ejus successore S. Artemio, qui tunc Arii sequebatur partes; episcopi quaquaversum in exilium relegati; et speciatim episcopi Oasis Magnæ missi in Parvam, Parvæ autem pulsi in Magnam. Julianus quidem apostata exules omnes ad suas sedes revocaverat; sed fraudulento consilio, ut videlicet catholicos ubique cum arianis committeret et dissidiis christianorum causam juvaret idololatrarum. Alexandriæ res turbatæ quam maxime; atque hinc tamen, quoniam hæc civitas et caput Ægypti et patriarchæ sedes erat, jam præcipuum sperandum erat robur et fulcimentum. Quis itaque dubitet quin S. Hilarion, quem jam alibi ecclesiasticis negotiis occupatum deprehendimus, Alexandriam se contulerit, magistri Antonii exemplum secutus et secundum id pro ecclesia Dei adversus Arianos pugnaturus?

[38] [In vicino Bruchio, tunc deserto,] Quemadmodum S. Antonius paucissimos dies Alexandriæ substitit, sic quoque S. Hilarion vix eo advenerat, quum inde se proripuit et ad fratres quosdam, sibi in vicino Bruchio notos, divertit. Bruchium autem olim suburbium, immo pars ipsius civitatis Alexandriæ erat, et forte omnium ditissima et pulcherrima, utpote templis et palatiis fere occupata. Jacebat ad lævam intrantium portum maximum. Hic nempe ad orientem promontorio Lochia nunc Pharillon, finiebatur; et incipiebat Bruchium ad meridiem promontorii illius et secundum maris littus porrigebatur orientem versus; ita ut, quum in crucis latinæ formam duabus viis secaretur civitas, Bruchium ad stipitem jaceret inferiorem, septentrionem versus. Accurate collegit Bonamy [Mém. de l'Académie des inscript. et belles lettres, tom. IX, pag. 416 et et seqq.] ea omnia, quæ antiqui de Alexandria et de Bruchio tradiderunt et tentavit secundum ea pristinam Alexandriæ formam restituere; verum alii postea, quum melius novissent hodiernam Alexandriæ ejusque viciniæ compositionem, felicius eamdem operam susceperunt; quos inter maximam sibi meruerunt laudem Saint-Genis [Description des antiquités d'Alexandrie et de ses environs in opere: Description de l'Égypte, tom. V, pag. 181 et seqq.] et Gratien Le Père [Mémoire sur la ville d'Alexandrie, in opere: Description de l'Égypte, tom. XVIII, pag. 383 et seqq.] , ambo ex legatione virorum doctorum ægyptiaca; qui et tomo V Atlantis Ægypti antiquæ tabulam XXXI inseruerunt, qua pristinus Alexandriæ status ob oculos ponitur, et tomo II Atlantis Ægypti recentioris tabulam LXXXIV, qua præsens Alexandriæ ejusque viciniæ conditio quam accuratissime exhibetur. Nobis autem satis fuerit qualicumque modo Bruchii indicasse situm.

[58] [olim florentissimo, cum monachis unam diem agit.] Quum floreret Alexandria, surgebant in Bruchio musæum seu bibliotheca major, theatrum, palæstra, mæandri, stadium, forum, gymnasium, amphitheatrum, soma seu Alexandri aliorumque regum Ægypti sepulcrum, templum Isidis, plura alia fana et palatia [Strabon, lib. XVII, pag. 1126 et seqq. Oxonii, 1807; Cfr Mémoires de l'Académie, etc., tom. IX, pag. 422 et seqq. et Description de l'Égypte, tom. XVIII, pag. 453 et seqq.] . Multa passa hæc civitatis regio, dum bellum inter C. Julium cæsarem et Pompæum ferveret; non minus anno 270, imperante Claudio II; et quinquennio post sub Aureliano [Cfr Opp. citt.] ; ita ut medio sæculo IV scriberet Ammianus Marcellinus [Lib. XXII, cap. 16.] : Alexandria … amisit maximam regionum partem, quæ Bruchion appellatur, nec mirandum sit monachorum eam solutitudinem fuisse eodem ævo, quo eam adiit S. Hilarion, civitatis tumultus fugiens. Unum tantum illic degit diem.

[59] [Ad mortem quæsitus Juliani permissu a Gazensibus, in christianos furentibus] Divinitus enim ibi doctus fuit se quæri a Gazensibus, quibus per Julianum apostatam licitum erat, eum impune morti tradere. Veterum injuriarum, ut ipsi putabant, hæc vindicta. Et quidem Majumæ, Gazæ portus conversionem ad fidem; miracula in gratiam Majumitarum, qui Gazenses vincerent, a B. Hilarione patrata; divisionem Majumæ a Gaza et Constantiæ nomen illi tributum, præcipuas fuisse causas odii Gazensium in Majumitas et maxime in B. Hilarionem supra num. 19 indicavimus. Ibidem et num. seq. statuimus jam ante Constantini obitum ad mortem postulatum fuisse B. Hilarionem a Gazensibus. Quod quum ausi fuissent regnante imperatore christiano, nil profecto mirum si pristini odii memores fuerint, quum Julianus se palam gentilem professus est et gentilium fautorem. Et quidem nuspiam in universo imperio magis contra christianos debacchati gentiles quam Gazæ. Imprimis, ubi Julianus ad imperium pervenit, Gazæi adversus Constantienses (Majumitas) litem moverunt; ipse vero in ea causa judex sedens, Gazæis Constantiam adjudicavit, viginti circiter stadiis (seu passibus MD) ab ea dissitam. Atque exinde priore spoliata vocabulo, maritima pars urbis Gazæ appellatur: ac civiles quidem magistratus, et duumviri et resp. ambabus communis est; quod vero ad ecclesiam pertinet, ea solum parte duæ urbes etiamnum videntur [Sozomenus, Hist. eccl., lib. V, cap. 3, pag. 597.] . Hac victoria non steterunt Gazenses: qui quippe non ita multo post Eusebii, Nestabi et Zenonis, trium fratrum christianorum, sanguine se sordidarunt incredibili crudelitate [Ibid. cap. 11, pag. 605 et seqq.] ; alios christianos egerunt in fugam [Ibid. cap. 15, pag. 617.] ; eorum templum incendio delerunt [S. Ambrosii epist. XL, num. 15, ap. Migne, Patrologia, tom. XVI, col. 1107.] ; neque intra sua se continuerunt mœnia, sed circumcirca stragem fecere.

[40] [et qui exeunte anno 562 ejus monasterium destruxerant,] Destruxerunt nempe B. Hilarionis monasterium, ut testis est S. Hieronymus, num. 25; quo maxime impletum fuit vaticinium, quod de Palæstina proficiscens sanctissimus vir ediderat. Accidit hæc clades post mensem augusti anni 562, quo Georgius, pseudopatriarcha Alexandrinus, occisus est [Cfr Pagi, Critice in Annales Baronii, ad an. 362, num. 12.] . Sozomenus [Hist. eccl., lib. V, cap. 9, pag. 607.] enim luculente tradit facinora Gazensia post Georgii cædem patrata fuisse; quin etiam Juliani animum mutabilem culpat, quod, quum Alexandrinos ob Georgii cædem reprehendisset, Gazæos per literas non increpuit; immo quod consularem, qui tunc provinciam illam regebat, exauctoravit, incusans eum quod quosdam ex Gazæis, qui seditionis ac cædis auctores fuisse dicebantur, comprehensos in vincula conjecerat. Omittit Sozomenus preces a Gazensibus ad imperatorem datas, quibus Hilarionis et dilectissimi ejus socii Hesychii mortem efflagitarant, et ut ambo quærerentur toto orbe scriptum fuisse (quæ apud Hieronymum); sed addit [Ibid. cap. 10, pag. 607.] per idem tempus, quo res christiana tantopere Gazæ passa est, Hilarionem quoque monachum a Gazæis quæsitum.

[41] [asino vectus,] Egressus ergo beatissimus vir de Bruchio, quum fere in eo esset ut in quæsitorum manus incideret, per inviam solitudinem intravit Oasim; et quidem non cymba, sed asino vectus, quo Alexandriam quoque advenerat; unde intelligimus hæc esse facta, postquam Nili undæ se in alvum recepissent, viæque jam essent siccatæ, et proin eo temporis intervallo, quo S. Athanasius a mense Augusto ad Decembrem anni 362 Alexandriæ publice degit [Cfr Tillemont, Mémoires ecclés., tom. VIII, pag. 204 et 215.] ; quocum tamen an colloquium habuerit B. Hilarion non constat. Quoniam vero hic et num. 20 Vitæ mentio incidit de jumento, quo utebatur beatus vir, libet pauca ea de re annotare. Nec vilis, nec superba illis in partibus bestiæ hujus usura; sed communis pauperibus et divitibus et longe facillima. Asino certe utebatur S. Athanasius, Alexandrinus patriarcha, quum anno (ut videtur) 365 Ægypti diœceses lustrabat; ut ex Vita S. Theodori abbatis Tabennensis, quæ S. Pachomii Vitæ immixta est, constat. Ille enim, quum beato præsuli cum suis monachis obviam esset factus, pontificis asinum manu duxisse perhibetur [Act. SS. tom. I Maji, pag. 762 et tom. III, pag. 331.] . Præterea ut verbis utar Fratris Felicis Fabri O. P., qui anno 1480 et iterum postea admirabili sagacitate Orientem pervagatus est, asini sunt secundum eorum conditiones animalia magis apta pro transitu eremi quam equi. Est enim asinus animal oneriferum et laboris patiens, vili et modico cibo contentum. Inter tribulos enim, carduos et spinas carpit cibum suum et arbusta densa et spinosa intrat… Potus ejus est aqua, quam libentius bibit turbidam, crassam et tepidam quam recentem, et modicum valde bibit… Tribus diebus et noctibus continuis durare et laborare potest sine potu… In luto male vadit, sed in sicco etiam asperrimo, equis periculoso, optime et secure incedit. Tempore pluviali est triste animal et involuntarium. Ideo in Oriente et in Ægypto sunt asini valde boni, cum non sit ibi frigus, nec pluvia, nec lutum… Asinorum incessus velocior est [quam] camelorum. Hactenus F. Felix [Evagatorium in Terræ sanetæ, Arabiæ et Egypti peregrinationem, tom. II, pag. 380 et 384.] ; quo cum innumeros recentiores viatores consentire vix est quod moneam. Non tamen semper asini utebatur ministerio B. Hilarion, sed aliquando cameli; quemadmodum num. 24 tradit B. Hieronymus.

[42] [venit in Oasim interiorem seu El-Wahat El-Dakhelat.] Egressus ergo de Bruchio per inviam solitudinem intravit Oasim, num. 25. Jam diximus non convenire inter se codices et libros impressos de Oasis cognomine: superius scilicet, ubi libri impressi habent: Perrexit Alexandriam, inde ad ulteriorem Oasim eremum transiturus, codex S. Floriani, monente Rosweydo, necnon priscus codex Ingolstadiensis, dein Bollandianus, nunc regio-bruxellensis numm. 8625 et seqq. interius monasterium habent; et tertius olim collegii S. J. Bruxellensis, nunc bibliothecæ regiæ numm. 3493 et seqq. ad interiorem Nicosam exhibet et inferius loco Oasis iterum Nicosam; præterea vetus editio: Ad interius monasterium Oasam dedit; et monent editores itali non ulteriorem Oasim, sed interiorem legi in Mss. Porro Oasim legendum esse, non Oasan aut monasterium indubium est; utrum vero ulteriorem an interiorem non item. Attamen, quamquam plerisque editoribus ulterior Oasis præplacuerit, potius probanda videtur Oasis interior; tum quod non temere a tot codicibus Mss. recedendum est, tum quod ulterior Oasis antiquis non videtur fuisse cognita, interioris vero aliquod superesse videtur vestigium. Re quidem vera hanc appellationem in scriptis latinis reperiri haud scio; sed Olympiodorus, scriptor græcus ineuntis sæculi V, et B. Hieronymo coævus, aperte hanc dictionem habet. Audi Photium [Bibliotheca, pag. 191, edit. Rothom.] : Tres Oases esse tradit: duas magnas, exteriorem unam, alteram interiorem την μεν ἐξωτερω, την δε ἐσωτερω, e regione sibi invicem oppositas, centum milliarium spatio interjecto, cum tertia parva, longo interstitio ab alteris duabus separata. Geographis arabibus quoque, qui vulgo nomina ægyptiaca, græca, latina aliaque ad verbum in suum idioma vertunt, Oasis interior (El-Wahat-el-Dakhelat) celeberrima est. Makrizi, Soyouthy, Ebn Ayas aliosque a Langles in Commentario de Oasibus testes hujus rei citari tradit Ritter [Erdkunde, tom. I, pag. 1004.] ; quibus adde præstantissimum sæculi XII geographum arabem Edrisi, cujus opera integra viginti tantum abhinc annis fuere edita [Jaubert, Géographie d'Edrisi, traduite de l'arabe en français, tom. I, pag. 121 et seqq.] .

[43] [cujus situs] Atque hi omnes per Oasim interiorem eam intelligunt, quæ ad Nili latus occidentale, interposito Lybiæ deserto, latitudine Ægypti superioris et mediæ jacet, duas series seu catenas insularum in medio mari arenoso seu deserto constituens, et latitudine Thebarum, seu inter 25 et 26 gradus latitudinis, longitudine vero ad meridianum Parisiensem gradu 26, porrecta; dum Oasis exterior, seu El-Wahat-El-Khargéh, quam Olympiodorus e regione Oasi interiori oppositam dixit et inter gradus 24 et 26 latitudinis protenditur, propius ad Ægyptum jacet, inter gradus scilicet 28 et 29 longitudinis; atque hæc etiam quasi insulam in siccato arenoso mari constituit. Quum autem aliquot tantum horarum spatio dijungerentur, sæpius tamquam una habebantur Oasis, quæ absolute dicebatur Oasis, ut paulo infra eam ipse appellat S. Hieronymus. Eo tamen nomine intelligi solebat Oasis Thebana seu Magna [Cfr Cellarius, Geographia antiqua, lib. IV, cap. 1, num. 10, tom. II, pag. 815.] ; qua posteriori designatione utebantur, ut eam discernerent ab Oasi Parva, inter 28 et 29 gradus latitudinis posita.

[44] [et duplex via indicantur.] Jam siquis nunc Alexandria ad Oasim interiorem se conferret, prius Cairum pergeret; hinc secundum Nilum iret usque ad Monfalout, cujus latitudo 27°, 30' et longitudo 28°, 40'; hinc Africum versus deflectens duorum fere graduum spatio per deserta loca pertingeret ad illam Oasim, primam mansionem nactus in Ballat. Quodsi paucis leucis pergeret ultra Monfalout, veniret in Siout, pristinam Lycopolim, cujus latitudo 27°, 10° et longitudo 28°, 53; ex Lycopoli deflectendum deinde esset ad Occidentem, brevi post ingrediendum desertum ad latitudinem 27°, 8°, longitudinem 28°, 44', et dein sequenda via quam quotannis adhuc tenent Furenses seu mercatores de Dar-Four: scilicet ex Ainé Dizé, ad introitum deserti sito, itinere horarum octo venitur in El-Charje seu El-Khargeh, præcipuum Oasis exterioris seu El-Wahat-el-Khargéh locum; atque hinc deflectendo ad Austrum per vallem et desertum locum iter est ad Oasim interiorem seu El-Wahat-El-Dakhelat, quam habitavit B. Hilarion [Description de l'Égypte, Atlas, Mappa 12; Girard, Mémoire sur l'agric., l'indust., le comm., etc. Op. cit., tom. XVII, pag. 178 et seqq.; Jollois et Devilliers, Descript. de Syout, Op. cit., tom. IV. pag. 125 et seqq.; Ritter, Erdkunde, tom. I, pag. 964 et seqq., 991 et seqq. Cfr Mappa Ægypti Th. Duvotenay.] .

§ VI. Venit Parætonium, hinc in Siciliam, dein in Dalmatiam et demum ad insulam Cyprum.

[Hinc Autumno anni 363 per Oasim Parvam et Ammonium venit Parætonium] Annum plus minus in Oasi interiori egit B. Hilarion; sed quum illic quoque, verisimillime per episcopos Lybiæ seu potius cives et virgines Alexandrinos qui ibidem paulo ante in exilio vixerant, ejus fama pervagata esset et importunos ei conciliaret honores, ad insulas maris mediterranei navigare cogitavit. Quum porro discessum pararet, advenit de Palæstina Hadrianus discipulus, Julianum imperatorem occisum narrans et beatissimo viro ad monasterii sui reliquias jam redeundum esse dure significans. Mortuus Julianus die 26 Junii anni 363, ejusque obitus statim in Oriente et Ægypto nonnullis sanctissimis viris divinitus innotuit. Putem tamen Hadrianum ad B. Hilarionem non accessisse ante ineuntem mensem augustum anni 363. Porro audiens beatissimus vir quæ suggerebat Hadrianus, ea ex animo detestatus est, et conducto camelo per vastam solitudinem (verisimiliter quoniam exundabat Nilus) pervenit ad maritimam urbem Libyæ Parætonium. Cave tamen ne credas per occidentalem deserti Lybici partem iter instituisse Hilarionem; id omnino possibile non est. Sed indubie ex Magna Oasi transiit ad Parvam, utriusque extremis finibus leucas distantibus geographicas octo [Cfr Ritter, tom, I, pag. 965.] . Per Oasim Parvam seu El-Wahat-El Behryéh, prius ad septentrionem pergendo, dein ad austrum flectendo venit Ammonium, nunc Siwah seu Syouah, templo Jovis olim celeberrimum, cujus latitudo 29°, 12', longitudo ad circulum meridianum de Greenwich 26°, 18' [Ibid. tom. I, pag. 980.] . Ex Ammonio perrexit B. Hilarion Parætonium, nunc Al Baraton nuncupatum, portum difficilem et ultimum ad occidentem Ægypti. Mensi fuere veteres distantiam inter Ammonium et Parætonium, testante Strabone [Lib. VII, pag. 1133, edit. Oxon.] ea oppida dissita fuisse stadia circiter mille trecenta seu centies septuagies bis mille (172,000) passus; quod spatium intra quinque dies peragrant viatores. Inter Ammonium et Parætonium nonnullæ stationes intermediæ, et plus una via.

[46] [quietem quæsiturus: sed nactus occasionem] Vix aut ne vix quidem dubito quin ante medium mensem Octobrem Parætonium advenerit B. Hilarion; si enim serius, non potuisset amplius in Siciliam navigare, quum, teste Vegetio [Lib. IV, cap. 39.] , ex die tertio iduum Novembris usque in diem sextum iduum martiarum maria clauderentur. Verumtamen credibile non est beatum virum eo animo venisse Parætonium ut hinc in Siciliam discederet; quum enim scopulosus ille portus non videatur statio fuisse consueta classis ullius, prævidere non poterat hanc sibi affuturam esse abeundi facilitatem, sed eo potius loco sese abdere voluisse. Nil enim aliud quam latibulum quærebat; adeoque censendus est, quum tunc totus esset in humanis fugiendis honoribus, ne putandum quidem est eum Parætonii conversatum esse cum civitatis episcopo Gajo, præsule apprime catholico, qui anno 362 concilio Alexandrino interfuerat et qui cum beato Athanasio aliisque epistolæ subscripserat synodali [Cfr Labbe, Concil., tom. II, col. 809 et 817.] . Injurias, quas ibidem ab Hadriano discipulo pertulerit B. Hilarion mitto; paucis narrat S. Hieronymus, num. 24.

[47] [classis militaris,] His ut se subduceret seque in locum, suæ famæ inscium, reciperet, comite Gazano seu Zazano (non convenit de nomine), ascendit classem, quæ Siciliam navigabat. Qualis hæc classis fuerit, iterum ex Vegetio discere licet: Apud Misenum, inquit [Lib. IV, cap. 31.] , et Ravennam singulæ legiones (cohortes?) cum classibus stabant, ne longius a tutela urbis discederent: ut cum ratio postulasset, sine mora, sine circuitu ad omnes mundi partes navigio pervenirent. Nam Misenatium classis Galliam, Hispanias, Mauritaniam, Aphricam, Ægyptum, Sardiniam atque Siciliam habebat in proximo. Similia tradit Tacitus [Annal., lib. IV, cap. 5.] . Misenatium itaque classi commendatæ erant Mauritania, Africa et Ægyptus; quibus certe capiebatur Parætonium, sive Ægypto adscribas, sive Libyæ; adeoque Sicilia. Hanc itaque classem militarem concendit B. Hilarion; nequaquam frumentariam Alexandrinam aut Carthaginensem; quas nil jubebat in Siciliam deflectere, multo minus ad Parætonium.

[48] [venit in Siciliam, ad Pachynum promontorium; circa initium anni 365 a S. Hesychio inventus, hinc navigat Epidaurum;] Per mare Siculum iter tenuit classis: nam quod Adriam vocat S. Hieronymus, mare Siculum est: Audi Orosium: Sicilia, inquit [Lib. I, cap. 2, ap. Migne, Patrologia, tom. XXXI, col. 696.] , ab oriente cingitur mari Adriatico, a meridie mari Africo; ab occidente et septentrione habet mare Tyrrhenum. Hæc fusius explicita vide apud Cluverium [Sicilia antiqua, lib. I, cap. 5, ap. Grævium et Burmannum, Thesaurus antiquit., tom. X, part. I, col. 72.] . Ad Pachynum promontorium, quod cornu ad Euronotum * Siciliæ est, et nunc vulgo Capo Passalo seu Passaro appellatur, delatus est; ubi quum appulisset, fugit quam primum cum socio ad mediterranea loca, vigesimo scilicet a mari milliario. Sed frustra hominum fugit notitiam, ut ex S. Hieronymo discere est. Interea quærebat eum per totum orbem amicissimus ei discipulus, S. Hesychius; qui, quum jam triennium in vestigando suo magistro posuisset, eum tandem invenit anno 364 exeunte, aut 365 ineunte, ut ex dicendis patebit. Sed post biduum aut triduum jam actum de deserenda hac sede et petendis barbaris terris. Quocirca duxit S. Hesychius beatum senem Epidaurum, Dalmatiæ oppidum, cujus rudera ad decimum fere a Ragusio lapidem in ortum distant et Vetus Ragusium vulgo dicuntur.

[49] [ubi draconem mirabiliter necat, cujus miraculi memoria adhuc exstat.] Ast ibi quoque ejus sanctitatem prodidit enecti brevi draconis miraculum, quod apud S. Hieronymum num. 28 legere est. Hujus rei huc usque servata memoria. Indigenæ, inquit Coletus in opere [Illyricum sacrum, tom. VI, pag. 3 et 4.] anno 1800 edito, speluncam ostendunt, quam scipum appellant, altam, obscuram, vastoque immanem hiatu, quæ aquas perennes et copiosas ad usus incolarum suppeditat. Hinc exitialem illam et feram belluam, jussu et imperio S. Hilarionis eductam, perductamque usque ad eum pagum, quem Moletrinas vocant, quique itinere terrestri ter mille et quingentos passus, maritimo bis mille ab Epidauro distat, ibique exstructa pyra combustam, ibidemque ad memoriam cæsi draconis, tantæque pestis et calamitatis divinitus depulsæ, templum in honorem cultumque divi Hilarionis, quod adhuc exstat, ædificatum fuisse ajunt. Huc Epidaurii singulis annis stato die pia supplicatione adire, et cum illis paganis recordationem accepti beneficii hymnis et canticis animisque gratissimis prosequi et recolere consueverant; nec vero ante solis occasum domum redibant; et cum alii seorsim ab aliis brevissimum illum maris tractum parvis navigiis devecti transmitterent, nocte ingruente, coorta interdum tempestate, sæpe naufragia fiebant, aut certe periculum erat, ne vi impetuque ventorum naviculæ in saxa et syrtes impellerentur: quam ob causam paucis ante annis pia illa consuetudo intermissa fuit; neque soli Epidaurii illuc adeunt; sed tam hi, quam illi qui apud Moletrinas habitant, conjunctis quidem animis, sed dijunctis corporibus, eumdem votivum diem anniversariis supplicationibus solennique gratiarum actione concelebrant.

[50] [Quum terræ motus] Porro intra paucos quos B. Hilarion Epidauri degit dies terræ motus totius orbis factus est. Hunc terræ motum anno secundo Valentiniani et Valentis plerique codices mss. Chronici S. Hieronymi illigant, videlicet San-Victorinus, Oisellianus, Petavianus, Puteanus, Fabritianus et Contractus, quos sequuntur impressi omnes; verumtamen Lodonensis et Fuxensis codices anno Valentiniani primi hanc calamitatem annectunt [Cfr Arnaldus Pontaeus ad Eus. Hier. Chron. notæ, ap. Migne, Patrologia, tom. XXVII, coll. 1166.] . Unde constet quod, quum Valentiniano die 25 aut sequenti Februarii anni 364 purpura delata fuerit, et uno mense post imperii particeps factus sit Valens ejus frater, hoc ipso anno aut sequenti tremor ille terram commoverit. Nec dubitandum ad utrum annum referendus sit ille casus, siquidem Ammianus Marcellinus, res Valentiniano et Valente coss. seu anno 365 gestas explicans, Procopii de captando imperio conatus ad finem usque prosequitur, id est usque ad illius tyranni interimentum, quod certissime ante finem mensis Junii anni 366 reponendum est [Cfr Tillemont. Empereurs, Valens, art. IV, tom. V, pag. 36, edit. in-fol. Bruxelles.] , in hunc dein pergit modum, tempus et ipsam commotionem describens [Rer. gest. lib. XXVI, cap. 10.] : Hoc novatore (Procopio) adhuc superstite, cujus actus multiplices docuimus et interitum, diem duodecimum Kalend. Augustas, consule Valentiniano primum cum fratre, horrendi terrores per omnem orbis ambitum grassati sunt subito, quales nec fabulæ, nec veridicæ nobis antiquitates exponunt. Paulo enim post lucis exortum, densitate prævia fulgurum acrius vibratorum, tremefacta concutitur omnis terreni stabilitas ponderis, mareque depulsum retro fluctibus evolutis abscessit; ut retecta voragine profundorum, species natantium multiformes limo cernerentur hærentes: valliumque vastitates et montium tunc, ut opinari dabatur, suspicerent radios solis, quos primigenia rerum sub immensis gurgitibus amandavit. Multis igitur navibus velut arida humo connexis et licenter per exiguas undarum reliquias palantibus plurimis, ut pisces manibus colligerent et similia, marini fremitus, veluti gravati repulsam, versa vice consurgunt, perque vada ferventia insulis et continentis terræ porrectis spatiis violenter illisi, innumera quædam in civitatibus et ubi reperta sunt ædificia complanarunt… Ingentes … naves, extrusæ rabidis flatibus, culminibus insedere tectorum, ut Alexandriæ contigit: et ad secundum lapidem fere procul a litore contortæ sunt aliquæ, ut Laconicam prope Mothonem (seu Methonem, Messeniæ in Peloponeso) oppidum, nos transeundo conspeximus, diuturna carie fatiscentem.

[51] [2 Julii anni 365 passim sæviret.] Auctore itaque Ammiano, horrenda illa tempestas die 21 Julii særiit, decem aut undecim mensibus ante Procopii cædem, Valentiniano et Valente primum consulibus, seu anno 565. Neque aliter Chronicum Athanasianum et coævum, quod non ita, pridem eruditissimus cardinalis Majus latine et syriace in lucem dedit. Ibi ad annum 365 legitur [Patrum nova Bibliotheca, tom. VII, pag. 15.] : In consulatu primo Valentiniani et Valentis augustorum… Nos occupavimus cæsareum… Tunc terræ motus contigit die XXVII Epiphi (seu Abib, cujus mensis dies primus convenit cum die 25 Junii), mare in orientali plaga retro cessit, multi perierunt, multæque res pessum datæ. Difficultatem facessit Chronicum Paschale seu Alexandrinum [Corpus scriptt. Byzant., Chronic. pasch., tom. I, pag. 556, edit. Bonn.] : Ινδ. η᾽. α᾽.ὑπ. Οὐαλεντιανου καὶ Οὐαλεντος. Τουτῳ τῳ ἐτει θαλασσα ἐκ τῶν ἰδιων ὁρων ἐξηλθεν μηνι πανεμῳ προ ιβ᾽ καλανδων σεπτεμβριων; id est: Indictione VIII, Valentiniano et Valente primum coss. Hoc anno mare suos fines egressum est mense Panemo, ex a. d. XII Kal. Septembris. Scilicet mensis Panemus cum XII Kal. Septembres, seu die 21 Augusti non videtur hic posse convenire. Re quidem vera nil inconstantius mense Panemo. Omnibus fere in civitatibus, in quibus usu receptus erat, nonum designabat anni mensem: sed quum annus non ubique idem haberet initium, hinc cum variis mensibus concurrebat [Herman, die griekische Monatskunde, pag. 33 et seqq., 71 et seqq. et passim.] . Sed hæc mittere licet, quum Chronici Paschalis auctor laterculum mensium Macedonicorum secutus fuerit, secundum quem mensis Panemus Julio fere nostro respondet [Cfr Petavius, de doctrina temporum, tom. I, pag. 38 et 39, edit. Amstelodam. et Chronicum paschale, tom. II, pag. 230.] . Quod si dubites utrum hoc forte loco systema Syromacedonicum in Chronicum Paschale irrepserit, nil juvaberis. OEcumenius [Comment. in epist. ad Rom., pag. 241.] enim, illo systemate adhibito, B. Paulum martyrium fecisse narrat anno passionis dominicæ 36 πεμπτῃ ἡμερᾳ του Πανεμου, τῃ προ τριων καλανδων ἰουλιων, seu die 29 Junii: unde Panemum anno Christi 69 die 25 Junii cœpisse recte collegit Petavius [De doctr. temporum, tom. I, pag. 38, not. † . Cfr Usserius, de Maced. et Asian. anno solari, cap. 4, pag. 77, post edit. Amstel. Rationarii temporum Petavii.] . De aliis systematibus cogitandum non videtur. Dandum itaque sphalma irrepsisse in Chronicum Paschale et loco σεπτεμβριων legendum esse αὐγουστων. Quodsi Fastos Idatianos [Ap. Labbe, Biblioth. mss. tom. I, pag. 13.] adimus, docemur iterum orbem et maxime mare tam vehementer commotum fuisse die 21 Julii anni 365: Valentiniano et Valente Augg. His conss. mare ultra terminos suos egressum est die XII Kal. Aug.

[52] [maris undas tribus crucibus littori impressis cohibet; quo miraculo cognito, mense Septembri ejusdem anni Cyprum fugit.] Tribus crucibus littori impressis manibusque adversum maris undas extensis, Epidaurum tunc servavit B. Hilarion. Prodigium, inquit Hieronymus num. 29, mirabatur omnis civitas et magnitudo signi Salonis quoque (videntur enim Salonæ Epidauri fuisse metropolis [Cfr Coletus, Illyricum sacrum, tom. VI, pag. 7 et 8.] ) percrebuerat. Quod intelligens senex in brevi lembo clam nocte fugit; et, inventa post biduum oneraria navi, perrexit Cyprum. Quo in itinere inter Maleam, cornu Peloponesi ad Euronotum *, et objacentem ad meridiem insulam Cytheram et inter Cycladas prospero cursu navigans, Papho demum appulit, mense circiter Septembri ejusdem anni 365. Elegit sibi habitaculum secundo ab urbe milliario; unde anno sequenti ante hiemem dilectum discipulum Hesychium in Palæstinam ad salutandos fratres et visitandos monasterii sui cineres misit. Qui quum proximo vere revertisset, ei significavit se in eam Ægypti partem, quæ Bucolia dicebatur et christianam legem adhuc contemnebat, navigare velle, quoniam ne in Cypro quidem latere poterat.

[Annotata]

* Sud-Est.

* Nord-Est

§ VII. Cogitat ire in Thebaidem superiorem; manet tamen in Cypro; conversatur cum S. Epiphanio; moritur.

[Cogitat hinc brevi proficisci ultra superiorem] Cogitarunt nonnulli B. Hilarioni in mente fuisse ad alterum Nili ostium, manu hominum effossum et Herodoto dictum Bucolicum proficisci [Schwartz in Notitia Orbis antiqui Cluverii, tom. II, pag. 776, not. **.] ; sed male. Multo minus Bucolia, locus prope Alexandriam sub rupibus situs, et sepultura S. Marci [Act. SS. tom. III Aprilis, pag. 348.] et S. Petri patriarchæ martyrio celeber [Combefis, Illustr. Christi MM. lecti triumphi, pag. 208; cfr Renaudot, Hist. patriarch. Alexandr. Jacobit., pag. 59.] , hic cogitandus est. Tunc enim temporis neque in vicinia Alexandriæ, neque ad ullum aliud Nili ostium ulla gens ferox et barbara et christianæ religionis omnino expers degebat. Sed ea Bucolia petere voluisse censendus est B. Hilarion, quæ Thebaïdi superiori adjacebant et non tantum ex cap. 28 Vitæ S. Epiphanii [Act. SS. tom. I Januarii, pag. 131.] , verum etiam ex Vita S. Antonii abbatis cognoscuntur [Surius, Vitæ SS., Majus, pag. 157; cfr Act. SS. tom. III Maji, pag. 47.] . Hic enim, humanas quoque laudes fugiens, ad Superiorem Thebaïdem pergere cogitavit, ubi nullus eum agnosceret. Rogatus itaque cælesti voce quo gressus ferret, responderat Antonius: Quoniam non sinunt me quiescere populi, idcirco ad Superiorem Thebaïdem ire optimum duxi… Ex vox ad illum ait: Si ad Thebaidem vadas et ad Pastoralia (græce Βουκολια) ut cogitas, pergas, majorem ac duplicem sustinebis laborem. Neque dubito quin Bucolia, in quibus, ut S. Antonius, sic quoque B. Hilarion se abscondere statuerat, non in ipsis finibus Ægypti, sed in vicina regione Blemmyum seu Blemyum, quæ ante Diocletiani ævum pars Thebaidis superioris erat [Cfr Procopius, de Bello Persico, lib. I, cap. 19, pag. 102 et seqq., edit. Bonn.] , posita essent. Tunc enim in universa Thebaide, etiam Superiore, jam christiani erant; Syena enim, nunc Assouan seu Souan, ad 30°, 35 long. Paris. et 24°, 5' latit. sita, et Philæ insula, nunc Geziret el-Birbe id est Insula templi, seu Geziret-el-Heif [Description de l'Égypte, tom. I, pag. 31.] ad 30°, 34' long. et 24, 1', 34'' latit. jacens, jam episcopos illo ævo habebant. Et quidem Ammonius Syenæ martyrium fecerat, et Marcus, Philarum episcopus, anno 362 Concilio interfuerat Alexandrino [Cfr Le Quien, Oriens christ., tom. II, col. 613 et 614.] . Ad ultimos itaque Thebaidis Superioris fines religio christiana propagata fuerat B. Hilarionis ævo.

[54] [Thebaidem, verisimiliter inter Blemmyas, gentem ferocem et infidelem.] Extra ejus ergo terminos ire volebat beatus vir, quum Bucolia cogitaret: aperte enim tradit Hieronymus num. 31 illuc eo animo tendere voluisse beatum virum, quod nullus ibi christianorum esset, sed barbara tantum et ferox natio. Et quidem his verbis ipsa Blemmyum gens designari videtur: convenit quippe situs, indoles, religio. Quod enim imprimis pertinet ad mores, si quæ umquam, ferox hæc et barbara natio, ut ex Procopio [De Bello Persico, lib. I, cap. 19, pag. 102 et seqq.] apprime constat. Universus prius ille populus inter Mare rubrum et Nilum superiorem habitabat; partem dein Diocletianus ad Nili ripam et in adjacente interiori seu occidentali regione collocarat, assignata eis ea plaga, quæ a Syene usque ad Primam (Ibrim) protendebatur, et qua quatuor præter Primam capiebantur civitates, Phœnicon (Derry?), Chiris (Chérab?), Thapis (Wady-Tafa) et Talmis (Khalapscheh) [Cfr Olympiodorus ap. Photium, Biblioth., pag. 194.] ; addita etiam annua pensione; et templo, sacris, flaminibusque, quæ romanis seu ægyptiis et illis essent communia, in insula Philis constitutis: sperabat scilicet imperator eos hac ratione cessaturos a vexandis romanis et sociis. Sed frustra. Beneficia accepere barbari, sed nequaquam a grassationibus abstinuerunt; quas ipsi Thebaïdis superioris monachi experti fuere non semel. Non minus constat eos sæculo IV exeunte Christo nondum subdidisse colla; quin etiam veterum suorum sacrorum, quibus solem et forte etiam lunam venerabantur, et quæ Isidis, Osiridis, Priapique cultu auxerant, fuisse tenacissimos [Procopius, de Bello Persico, lib. I, cap. 19, pag. 102 et seqq.] . Quæ tenacitas tanta fuit ut eorum metu Theodosianum de abolendis profanis religionibus decretum, anno 391 propositum, in insula Philis cassum fuerit; ut, quum Maximinus eos anno 451, Marciano imperante, devicisset, coactus fuerit novis inserere fœderibus Blemmybus liberum deinceps fore, non secus ac ante, solemnem suam pompam statis temporibus Philas deducere [Excerpta ex Prisci hist., pag. 154, edit. Bonn.] ; ut eorum fana non ante medium sæculum VI Justiniani jussu eversa fuerint et signa Constantinopolim devecta; et ut ipsi demum non ante senescens sæculum VI christianam fidem amplexi fuerint. Atque hæc omnia tanta accuratione et documentorum copia explicuit cl. v. Letronne [Nouvel examen de l'inscript. grecque deposée dans le temple de Talmis en Nubie, par Silco, etc. Observations sur l'époque où le paganisme a été definitivement aboli à Philes dans la Haute-Égypte, etc. Nouveaux mémoires de l'acad. des inscriptt., tom. IX, pag. 128 et tom. X, pag. 168.] , ut jam certum in historia ecclesiastica locum sibi vindicare possint.

[55] [Dissuadet S. Hesychius: quocirca manet S. Hilarion in Cypro, sed in loco secretiori.] Inter hos itaque Blemmyas secedere statuerat S. Hilarion; verum suasit ei discipulus B. Hesychius ut ne ex Cypro digrederetur, sed potius intra ipsius insulæ ambitum ad secretiorem locum conscenderet. Assensit beatus vir et deinceps quinquennium vixit in hortulo peramœno, sed ascensu difficillimo; quem late describit S. Hieronymus num. 31. Arbitratur Tillemontius [Mémoires ecclésiast., tom. VII, pag. 570.] S. Epiphanium episcopum Salaminæ non minimas habuisse partes in suggerendo B. Hilarioni hoc consilio, et hortulum illum positum fuisse juxta locum qui Charburis dicebatur. Huc enim transtulit egregius ille historicus hæc Sozomeni verba [Hist. eccles., lib. V, cap. 10, pag. 608.] : Neque enim jucundum illi erat apud eos morari qui ipsum laudarent: sed loca commutando obscurus esse, et famam, quæ de ipso vulgabatur, crebris migrationibus studebat abolere. Ad extremum, cum Cyprum præter navigaret appulit Paphum. Invitatusque ab eo qui tunc temporis Cypriorum erat episcopus, ibi degere constituit, et juxta locum, qui Charbyris * dicitur, philosophatus est. Tillemontii opinio probabilis est quam maxime; licet difficultatibus aliquot, a quibus exordium duxisse juverit, laboret.

[56] [Sæpius agit cum S. Epiphanio Salaminæ episcopo,] Scilicet prior, in quo biennium fere habitavit B. Hilarion, locus secundo ab urbe Papho distabat milliario, alter duodecimo a mari seu a portu Paphi. Atqui prima specie neuter locus videtur S. Epiphanio, Salaminæ episcopo, subfuisse, siquidem procul a civitate ejus episcopali essent dissiti, adeoque plures diœceses interjacerent [Cfr Mappa d'Anville in lib. Recherches géograph. sur l'isle de Cypre. Mémoires de l'acad. des inscriptt., tom. XXXII, pag. 529, et Le Quien, Oriens christ., tom. II, col. 1037 et seqq.] . Præterea ita locutus est Sozomenus, ut Paphensem episcopum cogitasse videatur. Verumenimvero alia suadent B. Epiphanium designari a Sozomeno: nam primo ex S. Hieronymi prologo certum est sanctum Epiphanium Salaminæ Cypri episcopum cum Hilarione plurimum versatum esse; quæ conversatio, sive eam ante, sive post ejus ad episcopatum promotionem posueris, ad rem nostra facit. Si enim post, quid verisimilius quam S. Epiphanium curasse ut ne ex insula digrederetur beatissimus amicus; si ante, confitearis oportet eam tantam fuisse ut etiam post sanctissimi viri obitum ejus veneratus sit memoriam, adeoque ut laudem ejus brevi epistola scripserit, quemadmodum S. Hieronymus testis est. Porro quis credat tantam fuisse S. Epiphani de B. Hilarione existimationem, nec tamen curasse ut eum aliquando adiret et ad permanendum in Cypro insula incitaret? Arbitratus est Papebrochius [Act. SS. tom. II Maji, pag. 38.] , nec negavit Tillemontius [Mémoires ecclés., tom. X. pag. 496.] ipsum B. Hilarionem suasisse synodo episcoporum Cypri ut S. Epiphanio Salaminenses infulas deferrent; quæ quidem res verisimilis est, quum aliter non satis intelligatur quo factum esset modo ut virum exterum ad metropolitanam sedem eveherent Cypriotæ; sed nolim ea niti ut hinc conficerem S. Epiphanium sategisse vicissim ut ne Cypro excederet B. Hilarion: conjecturæ enim, conjecturis fultæ, vulgo parum probantur.

[57] [qui sæpius episcopus Cyprius dicitur: concertatio inter utrumque de virtute.] Firmius plane argumentum petitur ex his ipsis Sozomeni verbis: Προτραπεις παρα του τοτε Κυπριων ἐπισκοπου, quibus non episcopum Paphensem vicinum, nec alium quemlibet insulæ episcopum, sed certum aliquem et singularem, adeoque ipsum Salaminensem episcopum et insulæ metropolitam designasse censendus est. Metropolita videlicet solus determinate vocari poterat Cypriorum episcopus Κυπριων ἐπισκοπος. Et quidem ipsum S. Epiphanium appellat B. Hieronymus [Epist. ad Pammachium XXXVIII, Opp. tom. IV, part. II, col. 308, edit. Benedict.] episcopum Cypri; et auctor scriptionis græcæ, quæ a Pelagio diacono in latinum versa, librum quintum Vitarum Patrum Rosweidi constituit, bis eumdem Epiphanium episcopum Cyprium nuncupat [Libello IV, num. 15 et lib. XII, num. 6. ap. Rosweydum, Vit. Pat. pag. 568 et 613.] . Adde certissime consuetudinem habuisse Epiphanium cum Hilarione, quum hic vitam solitariam, ille episcopalem in insula Cypro viveret. Vetustissimus enim, quem paulo ante memorabam scriptor græcus in libello quarto, quo continentiam commendat, hæc posteris admiranda et imitanda proponit: Misit, inquit [Ibid. lib. IV, num. 15, cit. pag. 568.] , aliquando Epiphanius, episcopus Cyprius, ad abbatem Hilarionem, rogans eum et dicens: Veni ut nos videamus, antequam de corpore exeamus. Qui cum venissent ad invicem, manducantibus eis allatum est de avibus quiddam, quod tenens episcopus dedit abbati Hilarioni. Et dicit illi senex: Ignosce mihi pater, quia ex quo accepi habitum istum, non manducavi quidquam occisum. Et dixit ei Epiphanius: Ego autem, ex quo accepi habitum istum, non dimisi aliquem dormire, qui habebat aliquid adversum me; neque ego dormivi habens aliquid adversum aliquem. Et dicit ei senex: Ignosce mihi quia tua conversatio major mea est.

[58] [Quam extensa esset Salaminensis diœcesis,] Sive ex priori, sive ex posteriori suo apud Cyprios habitaculo pergendum fuisset B. Hilarioni Salaminam, iter profecto magnum fuisset et arduum: montuosa quippe regio et centum facile milliariorum distantia. At credibile est (qua animadversione quoque expungitur prior, quam supra proponebam, difficultas) Salaminensem diœcesim usque ad beati viri domunculam extensam fuisse sanctumque Epiphanium inter visitandum concreditum sibi gregem venisse in viciniam, quin tamen ad difficilem ascensu mansionem iverit. Certe grandem ejus fuisse diœcesim et fere usque ad mœnia aliarum civitatum fuisse porrectam docet ipse in epistola ad Joannem Hierosolymitanum, qua se purgat quod Pauliniano manus imposuisset. Respondet scilicet id a se non factum in Hierosolymitana diœcesi; dein etiamsi factum esset ea in diœcesi, non tam ægre ferendum: Nam multi, inquit [Inter epist. Hieronym. epist. XLI, ap. Migne, Patrologia, tom. XXII, col. 518 et 519.] , episcopi communionis nostræ et presbyteros in nostra provincia ordinaverunt… Et ipse cohortatus sum beatæ memoriæ Philonem episcopum (Carpasiæ) et sanctum Theoprepum, ut in ecclesiis Cypri quæ juxta se erant, ad meæ autem parœciæ videbantur ecclesiam pertinere, ex quod grandis esset et late patens provincia, ordinarent presbyteros et Christi ecclesiæ providerent. Unde quoque forte factum sit ut Salaminensis episcopus, ex quo tempore metropolitæ jura adeptus est, Cypri, Cyprius aut Cypriorum episcopus sit dictus; videlicet quod tota fere insula eum episcopum suum agnosceret.

[59] [Moritur S. Hilarion die 21 Octobris anni 371,] Quum illic itaque degeret B. Hilarion, illuxit tandem fausta dies qua corpus, animæ tentorium, solveretur ipsaque ad patriam abiret. Vix dubitandum quin die 21 Octobris, quo a latinis et a græcis colitur, e vivis abiverit beatus vir. Quamquam enim contraria non desint exempla, vigebat tamen et vicem legis supplebat consuetudo natales sanctorum celebrandi ea ipsa die qua ad meliorem vitam transiverant: quod argumentum singulari dissertatione prosecutus est Muratorius [App. ad Opp. S. Paulini, diss. XIX, ap. Migne, Patrologia, tom. LXI, col. 819 et seqq.] . Octogesimum tunc ætatis suæ annum agebat beatissimus senex, teste B. Hieronymo, num. 52, non vero nonagesimum, ut Basilii Menologium tradit, contradicentibus ipsis Menæis Græcorum et maxime universa beati viri vitæ serie. Recole quæ num. 7 de ejus vivendi ratione secundum ætatis annos collegimus; similiter quæ ipse B. Hilarion moriens dixit, se scilicet septuaginta prope annis Christo servisse, utpote anno forte ætatis undecimo, certe non vigesimo, baptizatum; et quæ num. 50 et seqq. de terræ motus tempore, cui septem tantum annos supervixit pientissimus eremicola.

[60] [postquam sex annos et unum alterumve mensem in Cypro habitasset.] Et quidem non septem annos integros, sed sex tantum et unum alterumque mensem in Cypro degit. Quum enim, ut num. 9 ostensum est, anno 291 natus sit, ita ut mense Januario anno 356 sexagesimum quintum ætatis suæ annum ageret; quumque mense Augusto, immo potius Septembri anni 365 Paphum advenerit, ut num. 52 fuit dictum, et proin quatuor mensibus post seu mense Januario anni sequentis jam septuagesimum quintum ætatis annum inchoasset; quumque anno ætatis octogesimo vita functus fuerit et quidem exeunte mense Octobri; hinc fit ut diutius in Cypro habitare non potuerit, quemadmodum modo statuebamus, quam sexennium et unum aut duos menses. Atque hinc quoque sequitur eum natum esse inter exeuntem mensem Octobrem anni 291 et ineuntem Januarium sequentis anni.

[Annotatum]

* Alii Charybdis et Charybris.

§ VIII. Vestitus B. Hilarionis.

[Vestitus B. Hilarionis describitur.] Quoniam B. Hilarion non sibi tantum vixit, sed discipulos congregavit et instituit, adeoque pater monachorum Palæstinæ habetur, operæ pretium erit in minimas res quæ ad cultum victumque ejus pertinerent inquirere: id factum a pluribus de S. Paulo, de S. Antonio aliisque. Et quidem, quum illo ævo regulæ scriptæ non essent, sed Christi doctrina et consilia, secundum antiquiorum præcepta et mores intellecta, regularum locum tenerent, quemadmodum jam monuimus nec satis monere possumus, hinc fit ut ex magistrorum ratione vivendi facile colligere liceat quæ instituta sectarentur discipuli. Vestitum B. Hilarionis pluribus locis describit S. Hieronymus; unde pateat initio similem fuisse S. Antonii. Ecce enim ut ex hujus abbatis schola prodierit: Sacco tantum membra coopertus, inquit Hieronymus num. 3, et pelliceum habens ependyten, quem illi beatus Antonius proficiscenti dederat, sagumque rusticum, inter mare et paludem vasta et terribili solitudine fruebatur, scilicet prope Gazam. Et inferius num. 5: Capillum semel in anno die paschæ totondit: super nudam humum stratumque junceum usque ad mortem cubitavit: saccum quo semel fuerat indutus, numquam lavans et superfluum esse dicens munditias in cilicio quærere. Nec mutavit alteram tunicam, nisi cum prior penitus scissa esset. Utrobique nil de cuculla, quam tamen ad finem vitæ, non secus ac minister, in Papho insula certe habebat. Discipulo enim S. Hesychio, ut num. 32 videre est, omnes suas divitias dereliquit: Evangelium scilicet, et tunicam sacceam, cucullam et palliolum: hæc, excepto Evangelio, Gazani ministri spolia, qui paulo ante obierat: ipse easdem habebat vestes; nam omnes adjuravit ut eum terra operirent, sicut vestitus erat, in tunica cilicina, et cuculla, et sago rustico. Quod factum; postea quippe ejus reperit corpus S. Hesychius, illæsa tunica, cuculla et palliolo. Nil hic amplius de ependyte pellicea: ita ut ejus locum cuculla aliquando occupaverit.

[62] [Materia cilicii] Illa si inter se conferamus loca, facile cernemus saccum, tunicam sacceam, tunicam cilicinam, et nude tunicam et cilicium unam eamdemque rem Hieromyno esse, atque hinc quoque materiam, colorem, formam posse intelligi. Filis ex lana caprina sæpe textas fuisse illas tunicas habemus ex ipso S. Hieronymo, ubi vertit epistolam S. Pachomii ad fratres, qui tondebant in deserto capras, de quarum filis texuntur cilicia [Migne, Patrologia, tom. XXII, col. 97.] . Texebantur etiam lana camelina, dicente S. Joanne Chrysostomo de monachis [Homilia 68 in Matt., tom. VII Opp. pag. 674.] : Vestimenta sunt ipsis parata, his quidem ex caprarum pilis, his autem ex pilis camelorum. Texitur etiamnum a fœminis rusticis in Ægypto et in aliis Orientis partibus asper ille pannus et crassus; sed in tentoriis parandis unicus fere ejus usus [Description de l'Égypte, tom. XVII, pag. 216] . Fuscum et subnigrum (brun et gris) ejus esse colorem patet. Cave tamen ne cilicia ex eadem materia esse putes ac vestes ægyptiacorum agricolarum, vulgo Fellah dictorum. Harum quidem etiam color fuscus et subniger est; sed ex crassiori ovina lana sunt confectæ [Ibid. pag. 210 et seqq.] et ejusdem potius sunt generis ac vestes illæ pullæ, quibus olim discernebantur a civibus monachi et quæ in historia monastica tam celebres sunt [Examen histor. et canon. de cleric. regul. et sæcul. juribus et officiis, pag. 16 et seqq.] .

[63] [ejusdemque forma;] Quum tunica illa sacci nomen quoque haberet, hinc ejus forma deprehenditur: angusta scilicet erat, totumque corpus saltem ad genua usque tegens, capite transmisso per fundum, brachiis per sacci latera. Hac veste etiamnum utuntur in tribus festis præcipuis pontifices græci atque olim imperatores, et sacci formam habet, nec in eo sunt manicæ [Simeon Thessalonic. de templo et missa, ap. Morinum de sacris ordinationibus, tom. I, pag. 200. Cfr Cangius, Glossarium latin. V° saccus; Bonanni, la Gerarchia eccles., pag. 315 et seqq. et alii.] Atque hinc liquet tunicam saccineam B. Hilarionis cum colobio confundendam non esse: colobio enim erant manicæ, usque ad cubitum seu medium brachium defluentes [Cassianus, lib. I, cap. 5, pag. 11, edit. 1628.] : sed cum levitonario, quod aliquando lineum [Vita S. Pachomii, cap. 14, ap. Rosweydum, Vit. PP. pag. 117.] , aliquando ἐκ τριχων συντεθειμενον erat [Suidas, V° Λεβυτωναριον.] , et quod, testibus S. Pachomii biographo [Loc. sup. cit.] , S. Hieronymo [Præfat. ad regul. S. Pachomii, ap. Migne, Patrologia, tom. XXIII, col. 63.] et S. Isidoro Hispalensi [Etymolog., lib. XIX, cap. 22, ap. Migne, Patrologia, tom. LXXXII, col. 687.] , Ægyptiis monachis genus erat vestimenti absque manicis. Vult Cangius [Glossarium latinum, V° Saccus.] tunicam saccineam non carni nudæ B. Hilarionis aliorumque monachorum adhæsisse, sed cæteris vestimentis fuisse superadditam. Re quidem vera ita saccum nunc ferunt pontifices græci et olim imperatores; sed aliter omnino monachi, ut vel ex ipsis locis, quæ allegat Cangius, manifestum est. Quid enim sibi volunt hæc Basilii M. quæ ex Hœschelio ad Vitam S. Antonii hausit verba: Σακκῳ δε τραχει το σωμα σου διανυττων, καὶ ζωνῃ σκλήρᾳ την ὀσφυν σου παρασφιγγων, καρτερικως τα ὀστα σου διεθλιβες? Quid hæc carmina, quæ ex libro II Paulini de Vita S. Martini deprompsit [Ibid. V° Cilicium.]

Quin ex contexto setis coopertus amictu,
Exesa assiduo compunxit acumine membra,
Ut tereret tenuem vestis nimis aspera pellem
Et cutis extentis stimulis attacta paveret.

Setosum seu asperum id indumentum probabat et suadebat S. Hieronymus et alii multi. S. Pachomius lineum levitonarium et quidem duplex, ut alterutrum singulis hebdomadibus lavari posset [Ap. S. Hieronymum, Interpret. regulæ S. Pachomii, ap. Migne, Patrologia, tom. XXIII, col. 72.] , monachis suis dabat; Cassianus [De habitu monachi, cap. 3, pag. 8.] , longius progressus, cilicium acriter improbavit, quod laborem impediret et superbiam foveret, et apud paucos suo ævo id usurpatum fuisse asserit: S. Epiphanius [Compendiaria doctrina, ap. Bivarium, t. II, p. 11.] quoque, quamquam admirator et forte discipulus B. Hilarionis esset, cilicii usum damnavit, nisi alia veste tegeretur; equidem nil probabo aut improbabo, quum bona res sit cilicium, si bonus sit usus; sin autem, ut in multis aliis rebus, mala.

[64] [item sagi;] Sagum rusticum B. Hilarionis bis memorat S. Hieronymus, id palliolum quoque appellans seu pallium. Hoc tegumentum mafortem vocat Cassianus [De habitu monachi, cap. 7, pag. 13.] , Ægyptiorum monachorum vestes explicans. Post hæc, inquit, angusto palliolo tam amictus humilitatem quam vilitatem pretii compendiumque sectantes, colla pariter atque humeros tegunt: quæ mafortes tam nostro quam ipsorum nuncupantur eloquio et ita planeticarum atque birrorum pretia simul ambitionemque declinant. Nil hac veste simplicius: pannus erat laneus, villosus et quadratus, tres aut quatuor cubitos longus et latus, fibulaque aut spina ante pectus firmatus. Videre est apud Octavium Ferrarium [De re vestiaria, part. II, lib. III, cap. 11, ap. Grævium, Thesaur. antiq. roman., tom. VI, col. 853.] imaginem hominis barbari, mafortem seu sagum gestantis in humeris, et apud Helyot [Histoire des Ordres religieux, tom. I, pag. 160, edit. 1792.] effigiem pristini monachi Palæstinensis, maforte similiter induti.

[65] [et cuculli.] Habet ibidem ille monachus cucullam; sed (ni fallor) justo longiorem. Cassianus enim, de monachis Ægyptiis disserens, quos prope sequebatur S. Hilarion: Cucullis, inquit [De habitu monachi, lib. I, cap. 4, pag. 10.] , namque perparvis usque ad cervicis humerorumque demissis confinia, quibus tantum capita contegant, indesinenter diebus utuntur ac noctibus. Habebant itaque cucullæ illæ eamdem formam ac tegmen capitis, quo etiamnum patriarchæ orientales (forte quod ex monachis assumpti sunt) utuntur; non vero similes humeralibus cucullatis, quibus vestiuntur pueri rustici et equites in duobus toreumatibus editis a Sponio [Miscellanea erud. antiq. sect. IX, ap. Pollenum, Roman. et græc. antiquit., tom. IV, col. 1273 et 1274.] . Porro cuculla, ut jam innuimus, a reliquis vestibus separata, usus non fuisse videtur B. Hilarion, quamdiu ependyten, quam a S. Antonio acceperat, gestare potuit.

[66] [Ependytes seu chlamydis forma et materia; baculus; omissa calceamenta et braccæ.] Quæ vero hujus ependytes esset forma et materia num. 46 Apophthegmatum S. Antonii [Act. SS. tom. II Januarii, pag. 146.] panditur, ubi Cronius dicitur vidisse beatum abbatem amictum chlamyde pellicea, et quidem candenti seu alba, ut ex num. 61 ejusdem Vitæ [Ibid. pag. 130.] certum est. Quum autem chlamys pallium esset longum, et, ubi chlamys etiam brevior esset, saltem ad poplites descenderet [Cfr Mongez, Recueil d'antiquités, pag. 177 et seqq.] , consentire nequeo Helyto [Hist. des ordres religieux, tom. I, pag. 74 et 79.] aliisque confundentibus BB. Antonii et Hilarionis ependyten cum melote seu pera; quæ secundum Cassianum [De habitu monachi, cap. 8. pag. 15.] nil aliud erat quam pellis caprina, aut secundum alios et vocabuli radicem (μηλον, ovis) pellis ovina, jam capiti, jam humeris imposita et ad renes tantum usque fluitans [Cfr Cangii Glossarium latinum, V° Melote.] . Neque etiam confundenda est cum pænula. Hæc quidem sæpe cucullata erat, pendebat infra genua, neque (ut quidam opinantur) similis erat casulæ antrorsum omnino clausæ (inferius enim semper nonnihil aperta erat); verum numquam omnino erat libera, ita ut ad chlamydis formam accederet et fibula ante pectus nectenda esset [Bart. Bartholinus, Dissert. de pænula, ap. Grævium, Thesaurus, tom. VI, col. 1171.] . Sed ependytes proxima fuerit oportet lacernæ seu sago cucullato, cujus meminit Columella [De re rust., lib. II, cap. 1.] ; seu potius caracallæ talari, quæ, teste Hieronymo [Ad Fabiolam, num. 13. epist. LXIV, ap. Migne, Patrologia, tom. XXII, col. 615.] , cucullo quoque instructa erat. Ut autem pænula vulgaris scrotea erat, sic quoque ependytes SS. Antonii et Hilarionis; pellicea enim dicitur; et quidem candens seu alba; et quæ lavari posset [Vita S. Antonii, num. 61, Act. SS. tom. II Januarii. pag. 130.] : ita ut vix dubitandum sit, quin ex pellibus ovium Phaiensium (in Phaio enim lanam albam habent [Description de l'Égypte, tom. XVII, pag. 130 et 216.] ) confecta fuerit. Baculum præterea, quem S. Hieronymus [Ad. calcem Opp. Cassiani, p. 1122.] in Prologo Regulæ S. Pachomii itineris socium appellat et de quo in permultorum sanctorum veterum anachoretarum et monachorum Vitis mentio fit, secum gerebat S. Hilarion, etiam quum non pedes, sed asino se daret in viam, ut ex num. 20 Vitæ constat: id signum fuisse et monitionem perpetuam cruce Domini propellendos esse oblatrantes vitiorum canes tradit Cassianus [De habitu monachi, cap. 9, pag. 16.] . Contra calceamentorum tunc nullus fere apud monachos usus [Ibid. cap. 10, pag. 16.] ; multo minus braccarum seu femoralium [Regula S. Pachomii, versa a S. Hieronymo, post opp. Cassiani, pag. 1132.] , quæ ipse S. Benedictus suis non dabat monachis, nisi equitandum esset [Regula S. Benedicti, cap. 55.] .

[67] [vestitus S. Hilarionis pauperior quam S. Antonii.] Atque hæc si jam recolligamus, plane cernimus S. Hilarionis vestitum multo pauperiorem fuisse quam S. Antonii. Initio sacco seu cilicio ad cutem, sago seu maforte ad collum et ad humeros, et quum frigus esset aut iret in publicum, ependyte seu longo pallio pelliceo cucullato induebatur; et postquam hæc trita esset, brevi tantum cuculla. Neque discipulis suis alias dedit vestes præter tunicam sacceam, mafortem et brevem cucullam. S. Antonius autem semper servavit ependyten seu pallium et aliquando duo habuit. Zona pellicea circa renes eum quoque usum ostendit ex S. Dorotheo Henschenius [Act. SS. tom. II Januarii, pag. 119 et 120.] . Hanc numquam adhibuit B. Hilarion, quum saccea tunica non difflueret, nec qui eam ferrent se præcingerent, ut ex S. Joannis Baptistæ antiquissimis imaginibus [Cfr Bandurius, Antiquit. Constantinop., lib. VIII. Byzant., edit. Venet., tom. XXXI, pag. 689; De Marca, Opuscula, pag. 402.] patet; omitto imagines patriarcharum et imperatorum. Demum B. Antonius aliquandiu, maxime ad vitæ finem, somnum cepit in vetusto tritoque pallio; numquam has delicias admisit B. Hilarion, nuda humo aut strato junceo contentus: quæ equidem non oppono ut S. Hilarionem magistro præferendum esse suadeam, sed ut illius disciplinam severiorem fuisse demonstrem.

§ IX. Reliquæ B. Hilarionis disciplinæ severitas.

[In suppellectile, labore, cibo eamdem servat S. Hilarion severitatem.] Passim apparebat hæc disciplinæ severitas. Quum in Palæstina versaretur beatus vir et continuo ad eum confluerent tirones et hospites, non potuit omni carere supellectili. Hæc quidem vilis, sed tamen pro egregio suo paupertatis amore nimia: ita ut hæc, teste S. Hieronymo num. 19, una ex causis esset cur fugam cogitaret: Et ego, querula voce ajebat, sub prætextu monasterii, ad dispensationem fratrum, vilem suppellectilem habeo! Labore manuum victitabat, fiscellas junco texens num. 5; quod apud S. Antonium didicerat et quæ ars in Ægypto etiamnum multo in usu est: nostrorum enim lectorum, sedium et mapparum locum supplent. Junci maxime ex Phaio etiamnum petuntur [Description de l'Égypte, tom. XVII, pag. 226.] . Primo anno humum rastro fodiebat B. Hilarion, sola (ut videtur) tentationum carnis vincendarum causa, num. 3. Sed anno sequenti, ætatis decimo texto, quum cœpisset fixam habere sedem, quin hortulum, ut B. Antonius, et forte vineam, ut ejus discipuli, (numm. 18 et 19), coluerit et vinum expresserit, equidem non dubito. Sed ut in fine vitæ, incolens hortulum et pomaria in Papho insula, fructum numquam in cibo sumpsit num. 31; sic quoque in Palæstina numquam de uvis manducasse videtur aut vinum bibisse; quamquam discipulis uvarum comestionem permitteret num. 17. Boves quoque alebant illi masculos, agrorum certe colendorum gratia num. 18.

[69] [Ejus paupertatis ratio in colligendis et accipiendis rebus; primum tamen gradum non transcendit.] Ut eodem num. 18 tradit S. Hieronymus, detestabatur præcipue monachos, qui infidelitate quadam in futurum reservarent sua et diligentiam haberent vel sumptuum, vel vestitus aut alicujus earum rerum quæ cum sæculo transeunt. Denique unum de fratribus in quinto fere a se milliario manentem, quia comperiebat hortuli sui nimis cautum timidumque custodem et pauxillum habere nummorum, ab oculis abegerat. Cave tamen ne æstimes beatum virum vetuisse ne ex storeis suis, et forte etiam ex vino, oleribus et frugibus ullam sibi pararent discipuli pecuniam: tanta enim illo ævo nondum audita fuerat severitas: sed ne inutiles nummos, aut qui tantum aliquando in futurum utiles essent, colligerent. Certe quadraginta monachi qui eum in Ægyptum comitati sunt habebant viaticum et ipse a diacone Baisane LOCATOS dromades camelos accepit num. 20. A discipulis munuscula accepisse videtur, saltem legumina, num. 18; aliæque res, quæ convasari poterant, ab iisdem ad eum missæ, quum eum ex Ægypto in Palæstinam accerserent, num. 24. Ab aliis vero vix aut ne vix quidem ullas admittebat eleemosynas. Quam pauper esset, vel inde patet quod Evangelium, a se juvene scriptum, jam venumdederat, ut naulum, ex Africa in Siciliam navigans, solveret; sed postea receptum, sanato naucleri filio, num. 25. Alias numquam occasione miraculorum quidpiam accipere voluit. Scutarius Romanus, quum ab eo in Sicilia liberatus fuisset a dæmone, postea offerens ei infinita munera, audivit dictum salvatoris ad discipulos: Gratis accepistis gratis date, num. 26; et quidem nil adeo in B. Hilarione mirabantur Siculi quam quod post tanta signa atque miracula ne fragmen quidem panis a quoquam in illis locis accepisset, num. 27. Si quæris unde in Sicilia, regione extranea, victum compararet, ibi in quodam deserto agello lignorum quotidie fascem alligans, imponebat dorso discipuli Gazani; quo in proxima villa venumdato, et sibi alimoniam et his, qui forte ad eos veniebant, pauxillum panis emebant, num. 25. Proculdubio alibi simili industria necessarios sibi nummos aliasve res obtinebat. Verum enimvero, quamquam paupertatem tanto coleret amore, numquam primum quem dicunt paupertatis gradum excessisse videtur, qui in eo positus est ut quis, relictis rebus superfluis, rei tantummodo moderatæ dominium et usum sibi retineat [Cfr Carrattinus, Vita Claustralis, pag. 186 et passim theologi.] . Et quidem in fine vitæ de rebus suis testamento disposuit, num. 32; quod et magister ejus B. Antonius et alii plurimi fecisse leguntur.

[70] [Ejus habitacula et vestium negligentia.] Primo solitudinis suæ in Palæstina anno, quia regio latrociniis infamis erat, numquam in eodem loco habitare consueverat, num. 5. Quatuor dein annos æstus et pluvias brevi tuguriunculo declinavit, quod junco et carice (est id etiam junci genus acutum, et durum spartoque simile) texerat, num. 4. Exstruxit dein cellulam firmam, statura sua humiliorem et vix longiorem, non absimilem a S. Antonii, nisi quod hæc in rupe cavata esset, num. 21. De ejus cibo, nil est quod dicam; omnia in unum collegit et per annos disposuit ipse S. Hieronymus numm. 3 et 5. Sordes in vestitu non fugit, superfluum esse dicens munditias in cilicio quærere, num. 4. Qua in re multum dissensit a S. Pachomio, qui, quamquam lineas dederit vestes suis monachis, eas tamen singulis hebdomadibus lavari voluit [Regula S. Pachomii.] , et ipse S. Antonius, Hilarionis magister, suas lavisse legitur [Vita S. Antonii, num. 61. Acta SS. tom. II Januarii, pag. 130.] . Sed hæc iterum pertinent ad severam illam, de qua ante dicebamus, B. Hilarionis disciplinam: continuo enim ob oculos ei versabatur (quod et alios monebat, num. 15) præterire figuram hujus mundi et illam esse veram vitam, quæ vitæ præsentis emeretur incommodo.

§ X. Præcipuæ leges monasteriorum S. Hilarionis. An fuerit presbyter.

[Monasteriorum ejus compositio.] Verumtamen, tametsi hæc mirum in modum severa esset disciplina et dura, non tamen impedimento erat quin innumeri ad eum confluerent discipuli, et præter modum multa passim exsurgerent monasteria; ita ut qui S. Antonii Vitam legerit et S. Hilarionis, non facile dixerit uter plurium monasteriorum exstiterit pater. Discipulos non occepit admittere B. Hilarion, nisi postquam viginti duos jam in solitudine haberet annos, num. 7, et Helpidii, qui anno 361 præfectus prætorio fuit et multa postea a Juliano apostata pertulit, tres liberos Gazæ sanasset, num. 8. Quod scilicet postquam auditum est et longe lateque percrebuit, certatim ad eum de Syria et Ægypto confluebant, ita ut multi crederent in Christum et se monachos profiterentur. Atque hæc supra, num. 19, anno 528 illiganda esse ostendimus. Exemplo itaque ejus per totam Palæstinam innumerabilia monasteria esse cœperunt et omnes ad eum monachi certatim currere, num. 15. Sed cavendum ne hæc magnificentius accipiamus quam revera sunt. Quod enim dixit S. Isidorus [De offic. eccles. lib. II, cap. 15, ap. Migne, Patrologia, tom. LXXXII, col. 790.] : Inter cœnobium et monasterium ita distinguit Cassianus [De tribus gener. monach. coll. XVIII, cap. 9 et 10. pag. 737.] , quod monasterium possit etiam unius monachi habitatio nuncupari, cœnobium autem non nisi plurimorum, non de Cassiano tantum valet, verum etiam (ut alios mittam) de S. Hieronymo asseri posse videtur, maxime ob numm. 15, 16 et 17 B. Hilarionis Vitæ inter se collatos. Eodem scilicet fere ordine res in Palæstina a B. Hilarione compositas fuisse apparet, quo in Ægypto a B. Antonio. Singuli monachi suam habebant cellam et quem colerent hortum aut vineam; eremitorium nunc diceremus; monasterium dixit S. Hieronymus num. 17. Hæc tuguria aliquando seorsim posita, ut num. 16; sæpius complura prope ecclesiam propriam, ut in Vita S. Paulæ [Ap. Rosweydum, Vitæ Patrum, pag. 409 et 410.] , nonnumquam prope villam, ut num. 15. Quæ cellæ, per montem dispersæ aut ad vallis clivum exstructæ, quum aliquo inter se colligarentur vinculo, tamquam unum quoque habebantur monasterium. Quod ex Cangio aliisque facile discere est. In Monte Serrato hujus rei adhuc vestigia supersunt. Imaginem dedit comes Alexander de la Borde in Itinere suo Hispanico et ex eo Albertus Lenoir [Architect. monast., pag. 5.] . In Ægypto et alibi in Oriente multæ supersunt id genus cellarum excisæ in saxis et rupibus; verum vix nunc habitantur. Sed jam investigandum quas curas suis monachis adhiberet S. Hilarion.

[72] [Quæ munera seu officia ibidem instituta et quæ novitiorum instructio.] Porro monachi seu anachoretæ, quales ille in Palæstinam et in Syriam invexit, a cœnobitis in hoc maxime distincti, quod non communi victu vestituque uterentur, sed quisque sibi de necessariis providerent; nisi quod caritas suaderet ut sibi invicem auxilio essent. Ubi tamen cellæ complures in vicinia positæ, commune peculium aut saltem penus erat, ex qua communes expensæ fierent. Vestiendi enim tirones, ut ipse B. Hilarion a B. Antonio vestitus fuit; hospites excipiendi et alia id genus. Is vero, penes quem hæc erat administratio, dispensator monasterii dicebatur: atque hoc imprimis munere gravatus fuit ipse B. Hilarion, num. 19. Ille idem (si vox placeat) magister novitiorum, quandoquidem, quum certatim ad eum de Syria et Ægypto confluerent et se monachos profiterentur, ipse ad profectum animæ singulos cohortaretur, num. 8. Præterea anachoretæ, teste Cassiano [De tribus generibus monach. col. XVIII, cap. 4, pag. 725.] , prius in cœnobiis instituti jamque in actuali conversatione perfecti, solitudinis elegere secreta; et, ipso Hieronymo [Ad Eustochium, epist. XXII, cap. 36, ap. Migne, Patrologia, tom. XXII, col. 421.] auctore, hi exierunt de cœnobio, et excepto pane et sale ad deserta nihil perferunt amplius. Ipsius Vitæ auctor Paulus, illustrator Antonius et (ut ad superiora conscendam) princeps Joannes Baptistæ. Unde sequitur B. Hilarionis discipulos non statim sibi fuisse derelictos; sed prius aliquandiu communi asceterio fuisse excultos. Verumtamen brevis hæc disciplina, quam illis temporibus in cœnobio seu potius in vicinia cellulæ magistri seu abbatis anachoretæ accipiebant; adeoque ipse S. Hilarion bimestre solummodo spatium S. Antonio convixit. Neque unum occupabant cum magistro domicilium; ipsi cœnobitæ manebant separati, sejunctis cellulis [Ibid. cap. 35, col. 419.] ; neque B. Hilarion sub uno tecto cum S. Antonio degerat; et quidem in angustissimo suo prope Gazam tugurio neminem admittere potuisset.

[75] [Quæ orationum et psalmorum tum privatim tum publice] Ad communes tamen aliquot preces, videlicet ad psalmos et orationes, convenisse videntur viciniores monachi. S. Antonium sane, qui legitur ante vesperam et cœnam cum discipulo B. Paulo Simplice psalmum psallisse; quem noverat: et cum eum duodecies cecinisset, duodecies orasse, … media autem nocte excitasse eum ad orationem … et ad psallendum, et priori nocte usque ad horam nonam produxisse orationes, altera ad diem usque [Apophthegmata, num. 53, Act. SS. tom. II Januarii, pag. 148.] , S. Antonium, inquam, cum discipulis psallentem et orantem viderat S. Hilarion; atque id ab eo quoque factitatum fuisse certum videtur; non tantum quod æmulabatur aliis in rebus ægyptiorum monachorum disciplinam, num. 3, sed quod a S. Hieronymo, num. 4, dicitur scripturas quoque sanctas memoriter tenens, post orationes et psalmos, quasi Deo præsente, recitasse: ita ut alio modo scripturas, alio modo orationes, (id est, interjectas meditationes seu contemplationes) et psalmos recitasse censendus sit; illas solo Deo, nullo homine præsente; hæc vero, præsentibus qui in vicinia habitarent discipulis. Similem fere disciplinam invexit postea S. Paula inter suas moniales bethleemiticas, quas ipsa in tres turmas monasteriaque divisit: ita dumtaxat, ut in opere et cibo separatæ, psalmodiis et orationibus jungerentur [S. Hieronymus, ap. Rosweydum, Vitæ Patrum, pag. 419.] . Vespertinas et nocturnas congregationes eas fuisse ad num. 17 Vitæ inferius notabimus. In numero psalmorum magna passim diversitas; sed numerum duodecimum frequentabat S. Antonius [Apophthegmata, loc. sup. cit.] , et reliqui per Ægyptum et Thebaidem monachi et quidem tam in vespertinis quæ post horam nonam incohabantur [S. Hieronymus ad Eustochium, epist. XXII, cap. 35. ap. Migne, Patrologia, tom. XXII, col. 420.] quam in nocturuis conventiculis [Cassianus, de Noct. Oration. cap. 4, pag. 21.] . Cæteris sedentibus, et laborantibus nonnumquam manu, dum mente in psalmistæ verba essent intenti, unus surgebat et lente neque sine intercapedinibus psalmum recitabat [Ibid. cap. 5, pag. 23.] ; ad cujus finem antequam flecterent genua, omnes paulisper orabant et stantes in supplicatione majorem temporis partem expendebant; itaque post hæc puncto brevissimo procidentes humi, velut adorantes tantum divinam clementiam, summa velocitate consurgebant, ac rursus erecti expansis manibus, eodem modo quo prius stantes oraverant, suis precibus intentius immorabantur [Ibid. cap. 7, pag. 27.] . Id institutum ab apostolorum ævo repetit Cassianus; sed ille idem posterioris temporis facit additionem duarum lectionum, quæ feriis quotidianis desumerentur una ex veteri, altera ex novo testamento, diebus vero sabbathi vel dominica utraque ex veteri testamento aut ex novo [Ibid. cap. 6, pag. 25.] . Recitabat similiter aliquid B. Hilarion ex scriptura sacra post psalmos et orationes; sed privatim, non in communi cœtu; ex pietate et memoriæ causa, non ex statuta lege: quamquam res certa sit pristinos monachos, quin etiam moniales, multam posuisse operam in perdiscendis memoriter et scrutandis sacris scripturis [Cfr Andreas Schmidt, Bibliotheca eremitarum, § 12.] ; cui rei optimos in divinas litteras commentarios debemus.

[74] [recitatorum disciplina.] Præter Vesperas et Vigilias noctis celebrabant pristini monachi Orientales Tertiam, Sextam et Nonam; sæculo enim tantum V Prima in Cassiani monasterio Bethleemitico instituta est [Cfr Cassianus, lib. III de diurnis oration., cap. 4, pag. 51.] . Verum de illis horis audiendus est in primis Cassianus. “Apud illos (Ægyptios) etenim, inquit idem Collator [Ibid. cap. 2, pag. 41.] , hæc Officia (Tertia, Sexta et Nona), quæ Domino solvere per distinctiones horarum et temporis intervalla cum admonitione compulsoris adigimur, per totum diei spatium jugiter cum operis adjectione spontanee celebrantur. Ita namque ab eis incessanter operatio manuum privatim per cellulas exercetur, ut psalmorum quoque vel cæterarum scripturarum meditatio numquam penitus omittatur. Cui preces et orationes per singula momenta miscentes, in his Officiis, quæ nos statuto tempore celebramus, totum diei tempus absumunt. Quamobrem exceptis vespertinis ac nocturnis congregationibus nulla apud eos per diem publica solemnitas, absque die sabbathi vel Dominica, celebratur, in quibus hora tertia sacræ communionis obtentu conveniunt… Itaque in Palæstinæ vel Mesopotamiæ monasteriis ac totius Orientis supradictarum horarum solemnitates trinis psalmis quotidie finiuntur; ut et orationum assiduitas statutis temporibus Deo offeratur et necessaria operationis officia, consummatis justo moderamine spiritualibus obsequiis, nullatenus valeant impediri.” Et quum hæc sæculo IV, quo exeunte Cassianus in Syria versatus est, illic ubique in usu essent, vix aut ne vix quidem dubitandum quin eum morem instituerit B. Hilarion. Verum enimvero in fine præfationis Institutionum, initio libri III et alibi hanc Palæstinensem disciplinam multo faciliorem fuisse perhibet Cassianus quam Ægyptiacam. Sed ab initio non fuit. S. Epiphanius, qui omnibus fere visus est B. Hilarionis fuisse discipulus, eamdem quoque normam in suo monasterio instituerat; sed non ea mente ut reliquo diurno tempore monachis liceret ab oratione vacare, sed ut id pro more Ægyptiorum impenderent: adeo ut triplex ille diurnus ad communem orationem Palæstinensium congressus novum onus ab institutoribus habitum esset, et si postea monachi et ipse Cassianus crediderint liberum sibi esse, absolutis tribus illis Horis, ab oratione cessare, remissio disciplinæ fuerit et corruptela: quæ omnia ex libello XII, num. 6, quem Pelagius diaconus cum reliquis libellis latinos fecit, et in quo S. Epiphanii illa de re objurgatio legitur [Act. SS. tom. III Maji, pag. 39.] , apprime constant. Atque hactenus de B. Hilarionis cum discipulis quotidiana conversatione.

[75] [Visitat et corrigit pristinos suos discipulos; quis hujus rei modus.] Quum autem illi vitæ monasticæ rudimenta tanto magistro didicissent seque deinde in alias deserti contulissent plagas, eos nequaquam obliviscebatur aut negligebat. Ubi singuli suam haberent mansionem scripto notarat, ut eos stato visitaret tempore. Id onus (quo enim alio nomine iter per deserta designem?) certis diebus ante vindemiam subibat; quod, quum vindemia Gazæ fiat duobus aut tribus mensibus postquam in locis a mari remotioribus jam absoluta sit [Cfr Pierre Belon du Mans, Observations, lib. II, cap. 74, ap. Ritter, Erdkunde, tom. XVI, pag. 51.] , ita intelligendum est ut domo proficisceretur beatus vir duobus aut tribus mensibus priusquam in Gazæ vicinia fieret vindemia, et conveniret longinquiores discipulos non multo antequam vindemiarent, ipse redux futurus quum sua jam sibi facienda foret vindemia: adeoque id iter ad finem æstatis instituebat. Ante autem quam se daret in viam, digerebat in scheda apud quos manere, quos in transitu visitare deberet, uno verbo mansionum ordinem disponebat, num. 17. Qui cum cognitus esset a fratribus, omnes ad eum confluebant, et comitati tali duce circumibant monasteria. Erant interdum bis aut ter mille, quisque suum secum habens viaticum; sed postea in tantam venerunt apud plebem venerationem, ut unaquæque villa vicinis monachis cibos offerret, numm. 15 et 17. Quam in eos fratres, quos visitabat, exerceret auctoritatem B. Hilarion, congitatione potius quam ullis certis documentis definiendum est. Verumtamen num. 17 legitur exclusisse ex ordine visitandarum mansionum cellulam monachi, quem de sua punitum avaritia volebat, et num. 18 abegisse ab oculis fratrem, similiter avarum: quæ utraque pœna speciem quamdam excommunicationis habebat. Atque hactenus de monachorum illius conditione et gubernio.

[76] [Quamquam doctus esset et in rebus sacris versatissimus, non tamen videtur fuisse presbyter.] Quæri potest et reipsa quæritur utrum B. Hilarion umquam presbyter fuerit. Certe nil in eo desiderari poterat quin ad ordines sacros promoveretur. Mitto de vitæ sanctimonia sermonem facere; sed de ejus doctrina nonnulla commemoranda. Beatum virum literarum studio longe præcelluisse B. Antonio, res certa est. Hic quidem non omnino illiteratus fuit, ut voluere nonnulli quos castigat Henschenius [Act. SS. tom. II Januarii, pag. 118.] ; linguam scilicet ægyptiacam noverat eaque plures conscripsit literas ad monachos, spiritali doctrina refertissimas; sed nil præterea de scientiis humanis novisse videtur. Contra B. Hilarion lingua syra loquebatur, quæ ejus fuisse videtur materna; ægyptiacam didicerat Alexandriæ eaque certe cum S. Antonio usus fuit, ad quem epistolas quoque dedit cophthice scriptas. Græcam ut doceretur, eodem a parentibus fuerat missus; at latinam ignorasse videtur, quum, ut num. 28 Vitæ narratur, in Dalmatiam ductus fuerit quod ibi sermo suus incognitus foret. Studium ejus Scripturæ sacræ, quam discipulis suis aliquando interpretatus esse a S. Hieronymo num. 10 dicitur; commercium cum fidei pugilibus et labores in convertendis infidelibus, ubi res ferret, indicavimus; adeo ut ambigi nequeat quin copiosissime ea instructus esset doctrina quæ presbytero necessaria sit. Neque obstabat monastica ejus professio quin presbyter fieret. Illo enim ævo jam aliquot monachos sacris ordinibus initiatos fuisse et perrexisse in eremo ascesi vacare ostenderunt complures; quin etiam abbates aliquot eo fuisse numero. Demum in Vita S. Epiphanii, num. XI [Surius, Vitæ SS., Majus, pag. 153, edit. 1618.] , legitur magnus Hilarion, qua dictione proculdubio noster designatur, gradum presbyteratus accepisse, et similia. Verum, quamquam hæc ita se habeant, non ausim asserere B. Hilarionem ullis umquam ordinibus auctum fuisse, quum Sozomenus et S. Hieronumus, qui ejus gesta probe perspecta habuerunt, id certe aliquo significassent modo: quod argumentum, quamquam negativum sit, pluris tamen valet quam S. Epiphanii Vita, quæ, ut initio diximus, tot nævis scatet ut nemo prudens aliquid inde colligere possit.

§ XI. An primus in Syria vitam monasticam coluerit.

[Asserit S. Hieronymus ante S. Hilarionem nullum in Syria notum fuisse monachum.] Nunc vero deveniendum est ad vexatissimam quæstionem, quam sequentia B. Hieronymi verba num. 8 jam pridem suscitarunt: Necdum enim tunc, (circa annum scilicet 528 quum discipulos admittere cœpit B. Hilarion,) monasteria erant in Palæstina, nec quisquam monachum ante in Syria noverat. Ille fundator et eruditor hujus conversationis et studii in hac provincia fuit. Habebat Dominus Jesus in Ægypto senem Antonium, habebat in Palæstina Hilarionem juniorem. Ad quæ verba notandum inprimis est B. Hieronymo, non secus ac Flavio Josepho [Antiquit. lib. X, cap. 7; de Bello, lib. V, cap. 14.] , Ammiano Marcellino [Hist. lib. XIV, cap. 26.] aliisque Palæstinam partem haberi Syriæ, quod diu regibus Syriæ paruerat; deinde, quum in aliis libris distinguat sanctissimus doctor Syriam ab Assyria, non cogitandum esse eum hoc loco consentire Plinio [Hist. nat. lib. V, cap. 13.] et aliquot aliis qui utramque fere confundunt; neque eum tamen ita proprie Syriam accipere, ut ab ea Judæam, Phœnicen et Palæstinam (quæmadmodum aliqui fecere) secernat: aperte enim Palæstinam (ut modo monebamus) ei annumerat: sed Straboni et Ptolomæo accedere qui Syriam a septentrione finiunt Cilicia et Amano, ab ortu Euphrate et Arabibus Scenitis, et ab austro Arabia alia et Ægypto [Cfr Cellarius, Geogr. antiq., lib. III, cap. 12, num. 4, tom. II, pag. 337.] . Atque hoc spatio, auctore B. Hieronymo, nullus ante B. Hilarionem fuisset cognitus monachus.

[78] [Per monachum intelligit S. Hieronymus deserti cultorem.] Verum enimvero, quemadmodum sæpius jam diximus, multiplex est vocabuli monachi acceptio, non hodie tantum, verum etiam B. Hieronymi ævo. Ipsemet ad Eustochium scribens: Tria sunt, inquit [Epist. XXII, cap. 34, ap. Migne, Patrologia, tom. XXII, col. 419.] , in Ægypto genera monachorum. Unum, cœnobitæ, quod illi Sauses gentili lingua vocant, nos in commune viventes possumus appellare. Secundum, anachoretæ, qui soli habitant per deserta; et ab eo quod procul ab hominibus recesserint, nuncupantur. Tertiam genus est, quod Remoboth dicunt, deterrimum atque neglectum et quod in nostra provincia aut solum aut primum est. Hi bini vel terni, nec multo plures simul habitant, suo arbitratu ac ditione viventes: et de eo quod laboraverint, in medium partes conferunt, ut habeant alimenta communia. Habitant autem quam plurimum in urbibus et castellis. Hæc B. Hieronymus anno 384 [Cfr Acta SS. tom. VIII Sept., pag. 469.] , sexennio fere antequam B. Hilarionis conscriberet vitam. Porro in secunda classe recenset sanctus doctor B. Hilarionem, quandoquidem eum cum S. Antonio componat, de quo in Vita S. Pauli anno 375 [Ibid. pag. 445, 446 et 672.] scripserat [Ap. Migne, Patrologia, tom. XXIII, col. 17 et 18.] : Inter multos sæpe dubitatum est a quo potissimum monachorum eremus habitari cœpta sit. Quidam enim altius repetentes ab Elia et Joanne sumpsere principium; quorum Elias plus nobis videtur fuisse quam monachus et Joannes ante prophetare cœpisse quam natus sit. Alii autem, in quam opinionem vulgus omne consentit, asserunt Antonium hujus propositi caput, quod ex parte verum est: non enim tam ipse ante omnes fuit quam ab eo omnium incitata sunt studia. Amathas vero et Macarius, discipuli Antonii, e quibus superior magistri corpus sepelivit, etiam nunc affirmant Paulum quemdam Thebæum principem istius rei fuisse, non nominis: quam opinionem nos quoque probamus.

[79] Ut itaque de Antonio non quæsivit B. Hieronymus an primus in Ægypto amplexus fuisset statum religiosum, [Erant, teste S. Anthanasio ante S. Antonium monasteria in Ægypto,] sic quoque quæstionem non movit an B. Hilarion primus hanc vitæ conditionem in Syria assumpserit; sed utrobique sollicitus fuit an aliquis ante eos desertum, sive in Ægypto, sive in Syria, adiisset ibique eremiticam seu anachoreticam duxisset vitam. Neque de alia omnino re dubitari poterat. Ex ipsa enim S. Antonii Vita, quam in Prologo ad Vitam S. Pauli citat beatus vir, manifestum erat jam ante Antonium religiosos fuisse, quibus etiam monachi nomen adhæreret: verum hos in eremo sese non abdidisse. In ea enim narrat S. Athanasius, ipsemet S. Antonii discipulus, beatum juvenem anno ætatis suæ circiter vicesimo, id est, anno Christi 270, exemplo apostolorum et primorum ecclesiæ Hierosolymitanæ fidelium, verbisque evangelicis, quæ forte in ecclesia audierat, permotum, avitis possessionibus se exuisse, et quum sororem virginibus notis ac fidelibus commendasset, et parthenoni, ubi educaretur, tradidisset, non procul a domo sua ascesi operam dare cœpisse. Nondum enim, inquit [Opp. S. Athanasii, tom. I, pag. 795 et 796.] , tam creba erant in Ægypto monasteria, neque ullus omnino monachus noverat vastam eremum; sed quisquis sibi vacare cuperet, is haud procul a suo vico solitarie se exercebat.

[80] [sed non in deserto: horum auctor S. Antonius habetur,] Tum refert quo studio sanctus juvenis antiquiorum asceteria obiret, qua contentione virtutes omnes ab iis addiscere eosque in bono æmulari conaretur, quam tenere omnes, alii quidem ut filium, alii vero ut fratrem diligerent [Ibid. pag. 796, 797 et 798.] . Narrat dein Antonium, jam pluries debellato cacodæmone, in sepulcrum secessisse a vico suo remotius; quo secessu metum incussum fuisse inferno hosti, ne ille brevi eremum ascesi impleret; dehinc, anno circiter 285, progressum eum fuisse in montem, ibique reperisse castellum desertum; in quo quum viginti prope annos ascesim egisset et multi ejus ascesim imitari cuperent, multis persuasit ut solitariam eligerent vitam; atque ita demum facta sunt etiam in montibus monasteria, et eremus habitata est a monachis, qui, rebus suis relictis, cælesti instituto nomen dabant. Ante Antonium itaque jam multi erant qui eamdem vitæ normam sectarentur quam ipse amplexus est. Hoc unum eos dividebat discrimem quod Antonius eremum petierat, illi vero haud procul a suo vico solitarie se exercebant.

[81] [quamquam eo tantum nomine auctor haberi posse videatur, quod instituti sui hæredes post se reliquerit.] Neque hæc tantum constant ex S. Athanasio, sed ex innumeris aliis documentis; adeoque, nisi certum sit, saltem maxime verisimile est jam ab ipso apostolorum ævo veri nominis exstitisse religiosos, qui aliquando ascetæ, aliquando monachi, nonnumquam philosophi aliisve nominibus designarentur: quod argumentum multiplci eruditione illustravit collega meus bonæ memoriæ P. Antonius Tinnebroek in Examine historico et canonico libri Mariani Verhoeven de regularium et sæcularium clericorum juribus et officiis; in quo simul ostendit per tria deinceps ante S. Antonium sæcula semper id hominum et fœminarum genus exstitisse. Ejus deinde vestigia relegit alter collega meus in commentario de S. Barsabia et Sociis [Act. SS. tom. VIII Octobris, pag. 842 et seqq.] ; in quo longius quoque procedendum ratus est, maxime ubi, non vanis nixus conjecturis, sed argumentis certissimis, animadvertit S. Antonio forte non alia de causa initium ducendæ in eremo vitæ asceticæ et S. Pachomio ejusdem vitæ agendæ in cœnobiis fuisse adscriptum, quam quod post se reliquerint instituti sui heredes et propagatores; dum aliorum, quos constat diu ante eos sive in eremis, sive in cœnobiis ascesin egisse, memoria perierit [Act. SS. tom. VIII Octobris, pag. 844, numm. 25 et seqq.] . Atque ego certe non amplius ire ausim in sententiam Papebrochii [Ibid. tom. III Maji, pag. 296.] , qui, quum legeret ad calcem Vitæ coævæ B. Frontonis, qui cum septuaginta sociis in eremum Nitriæ secessit ibique vitam anachoreticam ad mortem usque egit, hæc ipsissima verba [Ibid. tom. II Aprilis, pag. 203.] : Hæc sub Antonino imperatore gesta sunt, tertio decimo anno imperii ejus, id est anno 150 aut 175 seu etiam 192, hanc clausulam sublatam voluit; et ut quod sentiam aperte fatear, mihi videntur B. Athanasii (quem cæterum ex ipso S. Hieronymo errasse hac in re constat) et ipsius S. Hieronymo dictis non aliam inesse vim quam argumenti mere negativi: videlicet B. Athanasio nullum alium S. Antonio antiquiorem cognitum fuisse in Ægypto anachoretam, nec S. Hieronymo in Palæstina ullum alium S. Hilarione. At argumentum cujus omnis potestas in rerum ignoratione posita est, valde debile est et infirmum, quum de viris agatur qui amarent celari et nesciri et in reconditissimis viverent locis, et certe, ubi positiva afferuntur monumenta, evanescit omnis illius vis et auctoritas.

[82] [Sozomenus nequaquam æstimat S. Hilarionem fuisse initiatorem vitæ anachorelicæ inter Syros.] Et quidem Sozomenus, qui B. Hilarionis res gestas probe cognitas habuit, licet initio ejusdem gestorum scripserit [Hist. eccl., lib. III, cap. 14, pag. 519.] : De monachis Ægypti hæc impræsentiarum dixisse sufficiat; sed et Palæstina tum similiter philosophari cœperat ab Ægyptiis erudita. Florebat in ea tunc temporis divinus Hilarion; licet hæc, inquam, literis mandarit, alibi tamen non dubitat vitæ eremiticæ initia in Syria ei abnegare eaque inter laudes ponere Aonis seu Eugenii: Hunc porro Aonem, inquit [Ibid., lib. VI, cap. 33, pag. 691.] , primum apud Syros, perinde ac Antonium apud Ægyptios, auctorem fuisse ferunt solitariæ ac arctioris philosophiæ; quibus tamen verbis velle non videtur Aonem primum adiisse deserta Syriæ (quam usque ad Nisibim, Aonis mansionem, extendit), sed potius (quemadmodum de S. Antonio alibi disserit) moribus atque exercitationibus utilissimis hoc vitæ genus ad summam diligentiam et perfectionem perduxisse, sive Ægyptii, sive qui alii hujus philosophiæ principes et auctores fuerint [Ibid., lib. I, cap. 14, pag. 420.] ; nam continenter antequam hæc de Antonio scriberet, tradiderat initia repetenda esse a therapeutis Alexandrinis: Unde conjicio, dixerat [Ibid., lib. I, cap. 12, pag. 419.] , hanc philosophiam apud Ægyptios ex eo tempore floruisse; alii vero affirmant persecutiones, quæ variis subinde temporibus ecclesiæ acciderunt, huic philosophiæ occasionem præbuisse. Nam quoniam fugientes christiani in montibus, et solitudinibus, ac silvis commorabantur, huic vivendi rationi paulatim assueverunt.

[83] [Non absurde credidit Cassianus hoc institutum ad ævum apostolicum referendum.] Absit itaque ut flocci fiant B. Cassiani in præfatione ad libros de cœnobiorum institutis verba, quibus ut monasteriorum Ægypti originem, sic quoque Palæstinæ ad apostolicæ prædicationis ævum refert: Vidimus, inquiens [Cassiani Opp. pag. 3.] , monasteriorum regulam per Ægyptum vel Palæstinam antiquitus fundatorum, … instituta in quibus ab exordio prædicationis apostolicæ a sanctis ac spiritualibus patribus fundata monasteria ad nos usque perdurant. Quamobrem, ut per Stiltingum [Act. SS. tom. VII Sept., pag. 611.] sic quoque per me licet S. Charitonem, de quo in controversia carmelicita multa fuit disputatio, antiquiorem S. Hilarione in Syria anachoretam facere; hanc quippe unam S. Hilarioni servandam ducimus laudem, ejus sanctimoniam et disciplinam tam celebrem fuisse, ut præ ejus asceseos fama aliorum omnium instituta nihili fere haberentur ejusque schola religiosa nonnullis res nova videretur et hactenus in Palæstina invisa. Quod ut comparatione aliqua explicem, si ex viro etiam docto quæsieris quis exstiterit Mendicantium auctor, Franciscum Assisiatem designabit procul dubio: quum tamen constet id vitæ genus multo ante assumptum fuisse a B. Hermelando ejusque asseclis in agro Mediolanensi et deinde a multis clericis et laïcis inter Pauperes Lugdunenses; quorum pars, pontifice Innocentio III, ad unitatem rediit ecclesiasticam. Non aliter æstimatum olim fuit de B. Hilarione: vitæ anachoreticæ in Palæstina habitus fuit auctor, quod eam illic mirabiliter excoluisset et sanctissimos educasset discipulos.

§ XII. Posteriora fata monasteriorum S. Hilarionis.

[Fata monasteriorum S. Hilarionis post ejus mortem.] Quamdiu vero perseveraverint ejus instituta, equidem dicendo non sum. Ad finem libri V de ædificiis memorat Procopius [Opp. tom. III, pag. 327 et 328; edit. Byzantin. Bonnæ.] nonnulla monasteria quæ Justinianus imperator restaurarat; sed utrum ea inter unum sit quod cum beato nostro patriarcha aliquid commune habeat, ignoro omnino; verisimile tamen est. Itinerario Antonini Martyris seu Placentini, quod Papebrochius tam male habuit [Act. SS. tom II Maji, pag. XIV.] , jam dixi statum repræsentari Palæstinæ, qualis ante irruptionem Mahometis sequacium esset; et quin illic unum alterumque monasterium recenseatur. quod S. Hilarioni origines suas debeat, vix aut ne vix quidem dubito. Omni sane ævo infestissimi fuerunt Sarraceni et simile genus hominum anachoretis, deserta Syriæ, Palæstinæ, Arabiæ et Ægypti incolentibus; maxime postquam sæculo V ineunte magis magisque inclinari cœpit romanum imperium; verum ut adversus eorum truces incursiones perfugium haberent eremicolæ, alicubi arces addidit Justinianus monasteriis; quarum adhuc rudera supersunt. Porro inter eas verisimillime referendum est S. Georgii castrum, de quo quidem non meminit Procopius, sed cujus memoriam fecit Antoninus martyr aut quisquis Itinerarium ejus scripsit: Proficiscentes, inquit [Ibid. pag. XIV, num. 35.] . de Eulatia introivimus eremum milliario XX, in quo est castrum, ubi est xenodochium S. Georgii, in quo habent transeuntes vel eremitæ refugium vel stipendia. Quum autem ex illa maxime parte B. Hilarionis discipuli se sparsisse videantur, vix dubium quin eremitæ illi ejus asceticam continuarent scholam.

[85] [Falso fertur S. Hieronymus dixisse statim post ejus mortem in iis collapsam esse disciplinam.] Quamdiu vero disciplina regularis inter eos in honore fuerit quærendum est eo præcipue titulo quod videri posset eam statim post B. Hilarionis mortem fuisse collapsam. B. Hieronymus scilicet scribens ad Eustochium de tribus generibus monachorum quæ sunt in Ægypto, de cœnobitis, de anachoretis et remoboth, hunc tertium ordinem his quæ alibi citasse memini verbis perstringit: Tertium genus est, inquit [Epist. XXII, num. 34, ap. Migne, Patrologia, tom. XXII, col. 419.] , quod Remoboth dicunt, deterrimum atque neglectum, et quod in NOSTRA provincia aut primum aut solum est; et pergit dein eorum affectatos et parum religiosos describere mores. Porro, quum alibi B. Hieronymus S. Hilarionem vitæ monasticæ initiatorem in Syria et Palæstina faciat, nemo non videt hæc probra in ejus incidere discipulos, si verbis: provincia nostra Syria designetur. Et quidem ita vulgo intellexerunt viri eruditi, quemadmodum Vallarsius testatum fecit, ipse contra sentiens Pannoniam potius ant Italiam significari [Epist. XXII, num. 34, ap. Migne, Patrologia, tom. XXII, col. 419, not. a.] . Et quidem non omnino male. Quum enim hanc scripsit epistolam sanctissimus doctor, non in Syria versabatur atque adeo eam habitationis titulo provinciam nostram appellare non poterat; sed, Romæ erat positus, ut ille ipsemet testis est scribens ad Nepotianum [Epist. LII, num. 17, ibid. col. 539.] et consentit Rufinus libro II Invectivarum num. 5 [Cfr Act. SS. tom. VIII Septembris, pag. 470.] ; adeoque ea scripsit anno 384, quum Romæ etiam degeret Eustochium, anno tantum sequenti Bethleem cum matre profectura [Ibid. tom. VII Septembris, pag. 632 et seqq.] . Et non dubitandum quin Italiam, non vero Dalmatiam intelligat Hieronymus; etenim, quamquam catholicos habuerit parentes, sacris tamen christianis nondum initiatus erat, quum puer adhuc et adolescentulus, ut ipsemet loquitur, Romam missus fuit liberalium studiorum gratia [Ibid. pag. 433.] , neque proin aliquid certi de rebus christianis Pannonicis novisse poterat, neque alibi umquam de iisdem disseruit. Contra res ecclesiasticæ quomodo essent in Italia compositæ, probe habebat compertum, et tetigit easdem sæpissime. Sed quod præcipuum est, ipse Hieronymus indicat se de Italis scripsisse. In epistola enim, quam modo laudabam, ad Nepotianum, ubi ad finem meminit irarum quas Virginitatis libellus seu epistola ad Eustochium suscitarat: Quos obsecro, inquit, ut quiescant et desinant maledicere: non enim ut adversariis, sed ut amicis scripsimus; nec invecti sumus in eos qui peccant, sed ne peccent monuimus. At vero nil probabilius quam hanc quietis commendationem et maledicentiæ cessandæ hortamentum ad Italos fieri; quum illic, Romæ potissimum, ut Rufinianæ [Invectivarum seu Apologiæ lib. II, num. 5, ap. Migne, Patrologia, tom. XXI, col. 587.] orationis series indicare videtur, scandala ex illo libello orta sint.

[86] [Constat ex S. Basilio] Cæterum ex aliisc oævis scriptoribus, Hieronymo non minoribus auctoritate, abunde constat miris illo tempore laudibus præcelluisse Palæstinæ monachos. Audi S. Basilium in epistola, quam anno 375 ad Eustachium Sebastenum dedit: Multos inveni, inquit [Epist. CCXXIII, alias LXXIX, num. 2, Opp. tom. III, pag. 337.] , Alexandriæ, multos etiam in reliqua Ægypto: et in Palæstina alios et Cœlesyria ac Mesopotamia: quorum mirabar abstinentiam in victu, mirabar tolerantiam in laboribus, stupebam ad constantiam in precibus, quomodo somnum superarent, naturali nulla necessitate infracti: quomodo excelsam semper et indomitam animi servantes, in fame et siti, in frigore et nuditate, nusquam ad corpus conversi, nec ullam ei curam impendere volentes, sed tamquam in aliena carne viventes, reipsa ostenderent quid sit in hac vita peregrinari et quid civitatem in cælo habere. Hæc cum mirarer, ac beatam putarem virorum vitam, quod factis ostenderent se mortificationem Jesu in corpore circumferre; optabam et ipse, quantum possem attingere, imitator esse hominum illorum.

[87] [et ex Sozomeno diu post eam floruisse.] Hæc quidem vidit et admiratus est S. Basilius anno 357 [Cfr cap. III, num. 4, Vitæ S. Basilii, præmissæ tom. III Opp. pag. XLV.] ; sed anno 375 significabat clericis Neocæsareensibus [Epist. CCVII, alias LXIII, num. 2, Opp. tom. III, pag. 310.] se æstimare eamdem in Palæstina nondum cessasse virtutem. Nec immerito; quum Sozomenus de illo ævo scribat [Hist. eccl. lib. VI, cap. 52, pag. 689.] : Sed et Palæstina monachorum domiciliis florebat. Nam plerique eorum, quos supra in rebus gestis Constantii enumeravi adhuc superstites, hanc disciplinam summa cum laude excolebant. Et horum consuetudine ac sermonibus alii instituti, ad summum virtutis apicem pervenerunt et ad majoris gloriæ cumulum monasteriis illic positis adjuncti sunt. Ex quorum numero fuit Hysychas, Hilarionis sodalis; et Epiphanius, qui postea Salaminis in Cypro episcopus fuit; qui … antequam Cyprum venisset, principatu Valentis Augusti adhuc manebat in Palæstina. Quo quidem tempore Salamanes, Phuscon, Malchio et Crispio fratres in illis monasteriis inclaruerunt. Degebant autem juxta Betheleam, qui vicus est in agro Gazæorum. Erant enim nobili apud istos genere orti. Magistrum porro hujus disciplinæ habuerant Hilarionem. A quo cum aliquando domum simul redirent, Malchionem raptum esse memorant, et ex conspectu evanuisse, ac repente iterum apparuisse eamdem cum reliquis viam carpentem, nec multo post e vita migrasse; adhuc quidem adolescentem, nulli tamen eorum qui in monastica philosophia consenuissent, vitæ integritate et amore divini numinis inferiorem. Dein laudes prosequitur Ammonii, patrium vicum Chapharcobram prope Gazam illustrantis; Silvani, ex Palæstina oriundi, qui post Valentis obitum juxta torrentem Geraris maximum ac nobilissimum monasterium plurimorum bonorum virorum simul degentium constituit; cui quidem monasterio admirandus Zacharias post illum præfuit. Post deflectit Sozomenus ad aliarum Syriæ partium monachos; verum quæ attulimus sufficere videntur ut appareat disciplinam monasticam post S. Hilarionis mortem non statim collapsam esse, neque in illius discipulos dirigi B. Hieronymi increpatoria verba. Cæterum si quis plura velit de monastica disciplina in Palæstina sub magisterio SS. Hilarionis, Epiphanii, Silvani, Hieronymi, Paulæ, Euthymii, Sabæ, Joannis Silentiarii et Theodosii cœnobiarchæ, adeat Bivarium [De veteri monachatu. lib. IV, tom. II, pag. 1 et seqq.] . qui de eorum rebus et institutis contulit plurima.

§ XIII. De sacris Reliquiis S. Hilarionis.

[S. Hesychius corpus B. Hilarionis ex Cypro transfert in Palæstinam.] Quum B. Hilarion tanta sanctitatis fama floreret, statim ac ad meliorem transisset vitam, quaquaversum nuntius ille sparsus est. Qui quum ad Palæstinenses discipulos pervenisset, quem vivum desiderarant, non minus desiderarunt mortuum. Cyprum itaque venit S. Hesychius simulans se in magistri horto habitare velle, sed reipsa captans occasionem furandi cadaveris. Post decem mensium exspectationem fecit id demum cum vitæ periculo et Majumam navigio detulit sacra membra. Hinc, totis monachorum et oppidanorum turbis prosequentibus, ad lævam littoris, qua Majuma Ægyptum itur, septimo milliario in solitudinem asportavit et in antiquo monasterio condidit, illæsa tunica, cuculla et palliolo et toto corpore, quasi adhuc viveret, integro, tantisque fragrante odoribus ut delibutum unguentis putares. Quibus addit Hieronymus, ex quo superiora sumpsimus: Cernas usque hodie miram inter Palæstinos et Cyprios contentionem, his corpus Hilarionis, illis spiritum se habere certantibus. Et tamen in utrisque locis magna quotidie signa fiunt, sed magis in hortulo Cypri, forsitan quia plus illum locum dilexit.

[89] [Inde, imperante Carolo Magno.] Quum Antonius Placentinus aut quisquis alius Itinerarium, quod quam male carpserit Papebrochius diximus non semel, fecit, requiescebat adhuc in illa solitudine S. Hilarionis corpus. De Mazona (Majuma), inquit [Act. SS. tom. II Maji, pag. XIV.] venimus usque Gazam milliarium… Inde milliario secundo requiescit S. Hilarion. Leucas milliaria vocat, ita ut, ubi milliarium scribit, tria fere milliaria intelligenda sint. Quam diu vero illic postea remanserit beati viri corpus difficile dictu est, nisi fidem addas traditionibus Duravelensibus, quibus statuitur BB. Hilarionis, Agathonis et Piamonis seu potius Pæmenis corpora, imperante Carolo Magno, in agrum Cadurcensem et quidem in oppidum Duravel delatas fuisse. Singulari libello, jam rarissimo, id argumentum prosecutus est Magister Joannes de Vidal, J. U. Doctor et in Parlamento advocatus [Traicté des reliques et vies des saincts Hilarion, Agaton et Piamon abbés et anachorètes d'Orient, contenant l'histoire de leurs hauts-faits et les œuvres de la translation de leurs reliques en France dans la ville de Duravel en Quercy: ensemble un recueil des merveilles arrivées à leur tombeau et des graces et indulgences accordées par les papes à ceux qui les visitent avec plusieurs autres choses très mémorables. Le tout tiré des chartres, titres, histoires anciennes, mémoires, manuscrits, traditions, enquestes et autres preuves très authentiques. Par Maistre Jean de Vidal, docteur ès droicts et avocat en Parlement. A Caors, par Pierre Dalvy, imprimeur du roi, 1664.] : synopsim lectoris oculis subjiciemus, omissis omnino quatuor primis capitulis, quæ de B. Hilarionis vita sunt.

[90] [quo tempore aliæ ex Oriente reliquiæ in Gallias delatæ feruntur,] Capite itaque quinto conatur probabile facere reliquias illorum beatorum ex Oriente in Gallias transvectas fuisse. Quam in rem animadvertit veteres Francos reliquiarum nanciscendarum avidissimos fuisse; S. Germanum Parisiensem in Palæstinam et Constantinopolim perrexisse ad conquirendas reliquias [Aimonius de Gestis Francorum lib. III, cap. 9, ap. D. Bouquet, Recueil des histoires de France, tom. III, pag. 69, not. a.] ; eadem de causa legationem a S. Radegunde missam fuisse Hierosolymam et per universum Orientem [Gregorius Turon. de Gloria MM. lib. I, cap. 5, ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 465.] ; Figiacensem ecclesiam ultramarinis reliquiis a Pippino rege ditatam tradi apud Guilielmum De la Croix [Series et acta episcop. Cadurc., pag. 60 et 61.] ; Carolum Magnum quoque curasse ut ad se reliquiæ ex Oriente deveherentur [Eginhardi Annales de Carolo M. ad an. 799 et 800, ap. D. Bouquet, tom. V, pag. 214 et 215; et alii passim.] , maxime postquam monachus quidam de Hierosolymis ad eum venisset, reliquias multas ex parte patriarchæ Hierosolymitani deferens [Annales Francorum Mettenses ad an. 799, ap. D. Bouquet, tom. V, pag. 349.] ; porro eas reliquias plurimis Galliæ ecclesiis a Carolo Magno distributas fuisse, atque ita ferri indusium B. M. V. ecclesiæ Carnotensi fuisse concessum, brachium S. Simeonis senis Parisiensi, plura corpora apostolorum Tolosanæ et alia aliis; nil obstare quin illo ævo ex Oriente in Galliam transvecta fuerint corpora SS. Hilarionis, Agathonis et Pæmenis et data a Carolo Magno Duravelensi ecclesiæ, maxime quod villam haberet Cassinogili (Chasseneuil); quæ utpote in diœcesi Ecolismensi (Angoulême) posita non valde procul a pago Cadurcino distabat (interjacebat tamen latissimus Petragoricus pagus), et in qua anno 778 pascha celebravit [Cfr D. Bouquet, Recueil, tom. V, index chronol., pag. LIV.] . Atque hæc quidem omnia vera sunt, neque omnino negligenda, quoniam hinc saltem sequitur Duravelensem traditionem non esse absurdam. Sed tria beatorum monachorum corpora reapse Duravelum fuisse transvecta hinc omnino non conficitur et aliis omnino probationibus confirmandum superesset.

[91] [dicuntur Moysiacum in agro Cadurcino et in vicinum Duravelum transvectæ] Jam vero monumenta coæva desiderantur prorsus, neque alia supparia uspiam latere videntur. Quocirca quibus persuasum est medio ævo sæpe illusum fuisse a peregrinis impostoribus fidelium pietati, neque proin frustra commendatum fuisse episcopis ne absque accurato examine novas reliquias publicæ venerationi exponi paterentur, ii profecto, an admittendum sibi sit revera ex Oriente in Cadurcinum agrum translata fuisse trium sanctorum corpora, hærebunt nonnihil. Interea juverit narrasse quo pacto ferantur hæc sacra pignora devenisse Duravelum. Ex Marco Antonio Dominici, cujus liber de Sudario capitis Christi anno 1640 Cadurcis prelo impressus est, hæc excitat Vidalius: Ut beatus Namphasius pagum Cadurcensem elegit et, exuta mortalitate, suis nos lipsanis insignivit; sic verisimile est Carolum Magnum, monasteriorum a se fundatorum memorem, variis illa reliquiis honestasse, et primariæ Cadurcorum ecclesiæ, cui sine dubio aliquid concesserat, veluti quam Pippini patris bella vastaverant, Sudarium capitis Christi, veluti cæterarum capiti, concessisse. Quod autem ipsius temporibus pagus Cadurcensis sacris pignoribus fuerit dotatus, testatur vetus charta abbatiæ Moysiacensis. Continet enim duos monachos illius abbatiæ Caroli Magni commendatione comparandarum reliquiarum gratia in Palestinam perrexisse, triaque corpora sanctorum integra invenisse, Pæmonis scilicet, Agathonis et Hilarionis, quæ in Cadurcos advecta in loco Durivelleris deposuere: quia cum abbatia Moysiacensis mille monachorum esset, nec capax tantæ multitudinis, volebant domum inibi construere, quam redundantes monachi habitarent, ipsamque reliquiis reddere nobiliorem. Restant adhuc vestigia veteris ædificii et corpora pene integra sarcophago lapideo condita, amoto operculo, quovis redeunte quinquennio visenda proponuntur. Nos hunc locum dicimus Duravel, corrupte Froissardus Durmel, dum ab Anglis obsessum memorat. Nec miror ego, Caroli Magni commendatione, monachos illos in Palestina Sacras Reliquias conquisiisse: ad illum enim Joannem Patriarcham Hierosolymitanum, per Zachariam presbyterum, duobus stipatum monachis (uno de monte Oliveti, altero de Saba monasterio), benedictionis causa claves sepulchri dominici et loci Calvariæ, claves etiam civitatis et montis Oliveti cum vexillo legimus detulisse. Hermanni Contracti Chronicon addit (reliquias de sepulchro Domini) ad annum 800 quasi tantum principem rogaret defensorem. Inde etiam apertum fit multas ab Oriente potuisse accipere.

[92] [ut constare volunt ex monumentis Moysiacensibus,] Verum enim vero utinam exstaret Moysiacensis, quæ laudatur, charta! Sed, quum Dominicius jussu episcopi Cadurcensis, ut refert Vidalius, et rogatu Duravelensium Moysiacense archivum perscrutatus esset, hanc chartam omnino non invenit. Non tamen inutilis omnino ejus fuit inquisitio. Invenit enim duos reliquiarum catalogos, qui uterque quidem dicuntur antiqui, quamquam prior sæculo certe duodecimo recentior sit, quippe qui idiomate mixto, scilicet partim latino partim Cadurcensi, conscriptus sit: atque hic inter reliquias quas Carolus rex dedit Moysiaco monasterio pignora sanctorum Hilarionis, Agathonis et Pæmenis habet; alter nude recenset reliquias, origine omissa, et de sanctis nostris hæc tradit: Item sancti Hilarionis, Gatonis et Piamarcho vel Piamanho. Reperit quoque in eodem archivio duo antiqua breviaria monastica, in quibus duodecim lectiones sunt de S. Hilarione: manifestum profecto signum cultus celebrioris. Sed quum Caroli Magni ævo breviaria sint multo posteriora et quæ sæculo duodecimo conscripta fuere rarissima jam supersint, credibile nequaquam est Moysiacensibus illis magnam inesse antiquitatem. Quod sentiendum quoque est de aliis breviariis Moysiacensibus, in quibus B. Hilarion ritu duplici coli præcipitur; atque etiam de illo, in quo beati eremitæ nomini litera B præfigitur, iis solis præmissa sanctis qui Benedictinam regulam secuti fuissent aut quorum reliquias haberent Moysiacenses; necnon de antiquo calendario Moysiacensi, in quo depositio beati patris nostri Hilarionis notatur; quibus quidem manifestum fit jam pridem Moysiacensibus eam insedisse mentem quod B. Hilarionis corpus ad se aliquando asportatum fuerit, atque hinc Duravelum translatum; quæ persuasio etiam permansit quum anno 1626, sæcularisato ab Urbano VIII cœnobio, monachi in canonicos mutati sunt, quippe qui perrexerint ritu duplici S. Hilarionis festum celebrare. Sed coæva aut supparia exstare testimonia, quæ nunc sola anquirimus, neutiquam istinc colligi potest.

[93] [Duravelensibus] Duraveli non firmiori licet stare pede. Re quidem vera sæculo XVII partes illic adhuc cernebantur fenestrarum in quibus erant trium sanctorum imagines, cum adscripto gothicis, quas vulgus male vocat, literis uniuscujusque nomine. Præterea campanæ primæ insculpta seu potius infusa hæc verba: L'an MCCLXXII Fouguet facho la present campane en lou monstre de Duravel de S. Hilarion a l'honeur de Dieu et de S. Hilarion; secundæ autem hæc alia: Jesus. Maria. Saint Hilarion de Duravel MCCLII; et tertiæ demum: Jesus. Maria. Saint Hilarion de Duravel MCCLI et lou X de may: apposita imago Crucifixi et Mariæ tenentis parvulum filium. Insuper confraternitatem S. Hilarionis habuit Duravelum, ut ex commentario constat cujus hoc est initium: L'an 1518 souret fach que lous oubriés (id est præsides) de la confrario de S. Hilarion de Duravel fognerou leurs elections et rederou lour compte etc. Atque his denuo constat antiquum Duraveli beati Hilarionis fuisse cultum eumque splendidum; sed alia testimonia jure merito postulari de translatis ex Oriente trium sanctorum corporibus quis non videat?

[94] [et Cadurcinis] Neque certiora argumenta depromi possunt ex Cadurcensibus libris liturgicis. Laudatur sane antiquum Kalendarium et Proprium sanctorum Cadurcense, in quibus B. Hilarionis et sociorum festum indicitur. Kalendarium habet: XXI octobris. Hilarionis abbatis semiduplex et commemoratio sociorum sanctorum Agatonis et Pæmonis confessorum: ubi animadvertendum vocem semiduplex, inscriptam kalendariis, recentioris ævi esse signum; quod et supra de ritu duplici observari poterat. In Proprio vero legitur: Die XXI octobris S. Hilarionis abbatis. Oratio: Intercessio nos, quæsumus etc., et reliqua omnia ut in Breviario; et pro commemoratione sociorum sanctorum Agathonis et Pæmenis confessorum, oratio: Adesto, Domine, supplicationibus nostris quas in beatorum Agatonis et Pæmonis confessorum tuorum solemnitate deferimus, ut qui nostræ justitiæ etc., ut in festo sancti Augustini. Præterea sæculo XVII, ut Vidalius animadvertit, festum fiebat de sanctis Hilarione, Agathone et Pæmene; quod de illis solis usurpabatur sanctis, qui in diœcesi Cadurcensi vixerant, patroni titulares erant ecclesiarum vel quorum ibidem servabantur reliquiæ, quemadmodum indicat Calendarii titulus ipsemet, scilicet: Calendarium Cadurcense, hoc est sanctorum qui patroni habentur vel etiam dant titulum quibusdam ecclesiis, capellis et oratoriis ejusdem diœcesis. Atque hinc et ex vocabulo sociorum beati Hilarionis, quo sancti Agathon et Pæmen donantur, quamquam loco et tempore dissiti vixerint, neque aliud præter translationem commune habere potuerint, concludit tandem Vidalius reapse hanc factam fuisse translationem.

[95] [Ex his certe constat de antiquo cultu, sed minus certe de translatione.] Quid nos ad hæc? Vim nullam his inesse argumentis affirmabimus? Nequaquam: certum omnino nobis est traditionem de tribus corporibus sanctis Duraveli asservatis plura jam sæcula durare; fieri omnino posse ut origo ejus genuina sit; narrationem de translatis Caroli Magni ævo Duravelum aliquot Moysiacensibus monachis verisimilem esse, quum in charta, qua anno incarnationis Domini DCCLXXXIII, domini Ludovici secundo regni Francorum (Aquitanorum) Angarius seu Awarnus, Cadurcensis episcopus, insigne donum contulit abbatiæ Moysiacensi, ibidem vir venerabilis Hermenninus abbas CUM MAXIMA CONGREGATIONE MONACHORUM Deo militasse legatur [Gallia Christ. tom. I, instrum., pag. 36, cfr textus, ibid. col. 123.] ; ita ut facile coloniam emittere potuerit, sanctorum reliquiis instructam: quibus accedit vestigia veteris monasterii sæculo XVII superfuisse, ut ex Dominicio et Vidalio jam intellectum fuit; adeoque ecclesiam parœcialem esse maxime antiquam ex stylo architectonico manifestum fieri [Univers Pittoresque, France, Dict. encyclop., par Ph. Le Bas, tom. VI, pag. 829.] . Fatemur itaque Duravelensium et Moysiacensium sententiam venerabilem esse, jure merito pergere posse Cadurcensis agri incolas patronorum loco habere sanctos Hilarionem, Agathonem et Pæmenem et nulla omnino ratione cogi ad omittendum eorumdem reliquiarum cultum; quum legitima in possessione sint; verum tamen hinc nequaquam sequi translationem, de qua agimus, historice esse certam. Ex libello Ms. Armandi Gerard, canonici Sarlatensis, dato anno 1664 ad Godefridum nostrum Henschenium, novimus tunc temporis actum fuisse de approbandis tribus corporibus; sed episcopo Cadurcensi non satis constitisse ea esse genuina. Addiderim actum esse in opere nostro de S. Pæmene ad diem 27 Augusti; prætermissum vero S. Agathonem ad 13 Septembris, quod decessoribus visus est non legitimum habuisse cultum: sed male.

[96] [Reliquiæ aliis in locis.] Novimus insuper olim singulis trienniis publice exposita fuisse tria Sanctorum corpora et ad hanc celebritatem maximam confluxisse multitudinem. Etiamnum singulis trienniis eadem corpora exponi docet cl. v. Philippus Le Bas [Ibid. loc. cit.] , dummodo contentus non fuerit veterem aliquam Duraveli descriptionem in librum suum referre. Multis quoque aliis in locis particulas aliquot de B. Hilarionis corpore servatas fuisse passim invenire est; sed operæ pretium non videtur has omnes explicatius indicare. Paucis contenti simus. Ex ore beatissimi patris Ignatii Samhiri, patriarchæ Antiocheni de ritu Syriaco, dum anno 1855 aliquandiu in collegio nostro Bruxellensi habitaret, audivi se Alexandriæ in templo Coptitarum schismatico aliquot abhinc annis, dum ipse Eutychianam adhuc profiteretur hæresim, veneratum esse S. Hilarionis reliquias aliquot. Venetiæ imprimis S. Hilarionis reliquiis divites videntur. In monasterio Benedictino S. Georgii Majoris servabatur adhuc sæculo præterito os brachii S. Hilarionis, quod Nicolaus Michaelis, dum in insula Cypro consiliarii dignitatem obtineret, a rectore monasterii ipsius sancti Hilarionis acceperat et dein donarat monialibus sanctæ Catharinæ Venetis [Cornelius, Ecclesiæ Venetæ antiquis monumentis illustratæ, decade XI, part. II, pag. 196.] . Constant hæc ex sequenti Diplomate Stephani de Navaria abbatis, quod ex vulgari sermone latinum fecit Flaminius Cornelius [Ibid. pag. 197 et 198 et decade II et III, pag. 170.] : Jesus, die 22 Junii anno 1548. Ego domnus Stephanus abbas monasterii sancti Georgii Majoris Venetiarum fidem facio me accepisse reliquiam ex brachio sancti Hilarionis abbatis, a rev. matre sorore Augustina Contarena, priorissa perquam digna, et a monialibus Dominæ sanctæ Catharinæ Venetiarum, quæ prædictam reliquiam in depositum habuerunt a quondam magnifico domino Nicolao Michaele Doctore anno 1518 die 17 Februarii. Hanc reliquiam idem magnificus Nicolaus Cipro avexit, ubi eamdem obtinuit a superiori loci ejusdem sancti Hilarionis, dum esset consiliarius regni Cipri. Eam mihi tradiderunt prædictæ reverendæ moniales coram magnifico domino Francisco Michaele, magnifici Nicolai filio, qui adfuit suo et suorum fratrum Angeli et Alexandri nomine. Habui etiam acceptionis chartam, quam prædictæ moniales dederant, tunc temporis superius memorato magnifico Nicolao. Et hoc ad majorem reliquiæ authenticitatem, quam Deo favente promitto me locaturum in monasterio sancti Georgii Majoris cum ea debita reverentia, qua par est. In quorum fidem ego domnus Stephanus, qui supra, hæc ad cautionem earum scripsi manu propria die et anno superius enunciatis. Ecclesiæ parochiali sanctorum apostolorum Venetæ consimili dono pariter Jacobus Chiriarchus, genere Cyprius, obtulit brachium S. Hilarionis abbatis, ex eodem regno Cypri delatum, in quo sanctissimus vir peregrinationis suæ cursum consummavit. Gratum animum cleri erga venerandi muneris donatorem testabatur olim sepulcralis supralaudati Jacobi epigraphe, quam, cum veteri lateritio pavimento inconsiderate ablatam, in novo marmoribus strato capitularium pietas exsculpi mandavit, ut perennis pii viri memoria perseveret: JACOBO CHIRIARCHO CYPRIO ET POSTERIS OB MUNIS RELIQUIÆ S. HILARIONIS SEPULCRUM HOC GRATITUDINIS ERGO PERPETUO DONATUM ANNO MDCVII. Sed jam de beati viri cultus antiquitate et propagatione inquirendum nobis est.

§ XIV. Antiquitas cultus S. Hilarionis. Ejusdem per patriarchatus orientales propagatio.

[Brevi post suam mortem cœpit coli B. Hilarion;] Cultus B. Hilarionis in ecclesia Dei antiquissimus est, adeoque sanctissimus ille abbas ex iis est confessoribus qui, quum passim soli martyres venerationem ecclesiasticam obtinebant, meruit eorumdem honorum fieri particeps. Testem habemus Sozomenum, qui quæ singulis ecclesiis peculiaria essent solet investigare. Hic enim postquam meminisset multos ægros ac dæmoniacos; tum Cypri ubi B. Hilarion primum sepultus, tum in Palæstina quo translatus fuerat, ad ejus sepulcrum curatos fuisse et dum scriberet adhuc curari, addit [Hist. eccl. lib. III, cap. 14, pag. 520.] : Nam cum in insula Cypro, ubi tum degebat, mori eum contigisset, sepultus est ab incolis, magnoque honore et cultu ab iis afficiebatur. Postea vero Hesychius, qui inter ejus discipulos celeberrimus fuit, reliquias ejus furatus, in Palæstinam deportavit et in monasterio ipsius sepelivit. Atque ex eo tempore, hujus regionis incolæ diem festum quotannis admodum celebrem ac splendidum publice agunt. Hoc enim modo Palæstini honorare solent viros sanctos, qui apud ipsos vixere: exempli gratia, Aurelium Anthedonium, Alexionem ortum Bethagatone et Alaphionem ex Asalea: qui cum eodem tempore sub Constantii viverent principatu, monasticam philosophiam pie ac viriliter excoluerunt et virtutum suarum exemplo in urbibus ac vicis, superstitioni gentilium admodum deditis, christianam religionem magnopere provexerunt.

[98] [quin tamen dici videatur primus e confessoribus cultus fuisse.] Equidem asserere non ausim B. Hilarionem primum omnino esse confessorem (ut vocant), cui solemnes cælitum honores publice delati fuerint; nisi enim jam ante medium sæculum IV honores ejuscemodi delati fuissent pientissimis aliquot viris qui mortem martyrio non illustrarant, quæ ratio movisset S. Antonium ut juberet, quemadmodum in Vita B. Hilarionis, num. 51, narrat S. Hieronymus, ut sibi pararetur in loco ignoto sepultura? maxime quum ad S. Hilarionem hujus rei testes referrent causam occultandi juxta præceptum Antonii fuisse, ne Pergamius, qui in illis locis ditissimus erat, sublato ad villam suam sancti corpore, martyrium fabricaretur. Juverit itaque affirmare tantum, nomine nosci neminem qui S. Hilarione antiquior sit et cui, etsi martyrii gloria coronatus non esset, cultus publicus delatus fuerit, seu in cujus honorem dies festus quotannis admodum celeber ac splendidus publice actus fuerit ab incolis hujus regionis, seu Majumatibus. Qui plura volet de initiis cultus SS. Confessorum is adeat Benedictum XIV [De Canonizatione SS. lib. I, cap. 5, tom. I, pag. 14, edit. Veneta, 1788.] ; quod argumentum alicubi quoque tractavit Binterim in suis Memorabilibus ecclesiæ catholicæ.

[99] [Ejus cultus in in patriarchatibus Antiocheno, Hierosolymitano,] Paulatim per totum fere orbem propagatus est B. Hilarionis cultus. De Syria dubium est nullum. Nicon enim, monachus græco-melchita, qui post medium sæculum XI prius in monasterio Deiparæ, dein in laura sancti Simeonis in Montemirabili prope Antiochiam floruit [Cfr Mai, Scriptt. vett. tom. IV, part. II, pag. 159.] , ad finem Typici sui adjecit Calendarium, in quo ad 21 Octobris legitur [Ibid. pag. 169.] natale Hilarii seu Hilarionis; ubi obiter animadvertimus sæpius deinceps utramque ejusdem nominis formam nos offensuros esse. In codice arabico, non secus ac præcedenti Vaticano, qui anno 1469 scriptus [Ibid. pag. 59.] ad Syrorum Melchitarum usum quoque fuit, ad 21 hujus mensis legitur [Ibid. pag. 48.] : Commemoratio sancti patris nostri Hilarii. Hierosolyma pars Syriæ; adeoque in ejus Menologio seu Synaxario, quod sæculo X non secus ac ipse Evangeliorum codex, cui additum est, conscriptum fuit et in Bibliotheca nationali Parisiensi inter codices græcos num. 55 asservatur, ad diem 21 Octobris legitur: Του ὁσιου πατρος ἡμων Ἱλαριωνος [Scholz, de Menologiis duorum codicum græcorum, etc., pag. 8.] ; contra latini, degentes Hierosolymis, peculiari cultu non venerantur B. Hilarionem, ut constat ex Kalendario festorum propriorum ecclesiæ Hierosolymitanæ, anno 1623 Antverpiæ cum officiis propriis edito [Vide Waddingum, Annal. Minor. ad an. 1342, num 48; tom. VII, pag. 278, edit. 1733.] .

[100] [Alexandrino,] Ægyptii frequentius Syriacorum consuetudines sequuntur; et quum universam eorum regionem virtutibus suis illustrasset B. Hilarion, potior erat ratio ut eum venerarentur. Verumtamen omissum ejus nomen in Kalendario adjecto Evangeliorum codici arabico, anno 1338 in gratiarum Coptitarum Eutychianorum scripto [Mai, Scriptt. vett., tom. IV, part II, pag. 18 et 34.] ; item in eo quod edidit Ludolfus [Commentarius ad historiam Æthiopicam, pag. 595.] . Sed contra in Martyrologio seu Synaxario ecclesiæ Alexandrinæ Coptitarum duos in tomos diviso et a Michaele, episcopo Atribæ et Meligæ in Ægypto inferiori, circa annum 1425 confecto [Commentarius ad historiam Æthiopicam, pag. 93.] , ad diem 24 mensis babeb seu paophi, id est ad 21 Octobris legitur [Ibid. pag. 99.] : Memoria sancti patris nostri Hilarionis monachi anachoretæ, qui sancto Epiphanio episcopatum Cypri prædixit et quem laudant Johannes Chrysostomus et Basilius Magnus in suis parænesibus. Partim hæc hausta ex fabulosa S. Epiphanii Vita, partim ex nescio quibus, quas forte apud se habent Ægyptii, SS. Joannis et Basilii operum versionibus. Quamquam vero, ut vidimus, S. Hilarionis festum ex nonnullis Kalendariis copticis exulet, habent id tamen Æthiopes ad diem 24 mensis sui secundi, qui cum 21 Octobris convenit; et quidem primo ponitur loco in eorum Kalendario, edito a Ludolfo [Ibid. pag. 595.] , quod ad hanc diem quatuor nomina habet.

[101] [Constantinopolitano,] In patriarchatu Constantinopolitano antiquus et celeber S. Hilarionis cultus. In Kalendario Constantinopolitano, quod ex bibliotheca Albanorum eruit Morcellius et inter annum 740 et sæculi VIII finem conscriptum esse ostendit [Morcellius, Kalendar. Constantin., part. II, pag. 230 et 244.] , legitur ad 21 Octobris [Ibid. part. I, pag. 198.] : Ἐις την μνημην του ὁσιου Ἱλαριωνος. Ad quæ animadvertit Morcellius: De honoribus ejus apud Constantinopolitanos monumentum Kalendario nostro antiquius non invenio. Nemo tamen jure dubitet in ea urbe, quæ plena monachorum erat, sine templo aut sine altari fuisse anachoretam sui temporis primum, qui fundator, ut ait Hieronymus in Vita, num. 14, et eruditor ejus conversationis et studii in Syria fuerat, quique non modo Antonii Ægyptii virtutem œmulatus erat, sed etiam prodigiorum magnitudine ac numero orbem universum in sui admirationem converterat. Nil itaque profecto mirum, si breve ejusdem elogium, loco tamen secundo, in Menologio Basiliano [Menologium Græcorum, part. I, pag. 132.] , quod sæculo X senescente conditum est et curis cardinalis Albani venit in lucem, insertum sit, addita, pro more imagine; atque in hac quidem valde senex, veste monastica indutus, exhibetur, altero genu flexo, spiritum Deoreddens, inquit Josephus Simonius Assemani [Kalendarium ecclesiæ univ., tom. V, pag. 511.] , seu potius ruri Deum orans et inter tres montes non omnino nudos positus; in titulo autem minus recte presbyter dicitur. Neque dein intermissus a Constantinopolitanis B. Hilarionis cultus. Ejus nomen, signatur in Caliopolitano * Synaxario seu Kalendario sæculi X, edito Scholzii [De menolog. duorum codic. græc. pag. 8.] curis; item in recentiore, quod Genebrardus Commentario in Psalmos præmisit; neque aliter in antiquissimo Medicæo [Bandini, Catal. codd. Mss. Biblioth. Medie. Laurent., tom. I, pag. 150.] ; in alio item Medicæo [Ibid. pag. 153.] , in quo ὁσιος πατηρ ἡμων Ἱλαριων μεγας dicitur; atque hæc speciminis gratia, quum dubitandum non sit quin a sæculo saltem octavo Constantinopoli viguerit sancti Hilarionis cultus; qui etiamnum perseverat, ut ex Anthologio græco [Ανθολογιον, pag. 74.] , quod Breviarii genus est, anno 1719 Venetiis impressum, et ex Menæis Græcorum majoribus ibidem anno 1845 recusis, nobis constat. In his præcipue de eo ad 21 Octobris agitur; solitum vero distichon hoc est:

Ἐν δακρυσι πριν καὶ πονοις σπειρας κατω
Ἱλαριων θεριζε νυν χαιρων ἀνω;

id est: Hilarion, qui prius hic in imis fecisti sementim tuam inter lacrymas et labores, messem nunc cum gaudio in superis collige; quibus alludi ad verba scripturæ: Euntes ibant et flebant mittentes semina sua venientes autem venient cum exsultatione portantes manipulos suos, perspicuum est.

[102] [Moscuensi,] Quum ad patriarchatum Constantinopolitanum olim spectaret ecclesia moscovitica, nil mirum in ea quoque actum fuisse atque etiamnum agi S. Hilarionis festivitatem. Id constat ex utroque codice Vaticano ruthenico quos vidit Assemanius [Μηναιον του ὀκτωβριου, pag. 123 et seqq.] ; ex Possevino [Kalendar. Eccl. univ., tom. V, pag. 311.] Kalendarium Ruthenicum recitante; ex tabulis græco-moschis Capponianis, anno circiter 1300 in monte Atho pictis [Apparatus sacer, tom. II, pag. 365.] , in quibus Hilarion Magnus appellatur [Kalendar. Eccl. Univ., tom. I, pag. 311.] . Similiter apparet in Papebrochianis tabulis anno 1628 pictis et ante tomum I Maji operis nostri anno 1680 editis. Atque hic [Ibid. tom. V, pag. 214.] , ut jam animadvertit Assemanius [Act. SS. tom. I Maji, pag. XLVIII.] , exhibetur veste sacerdotali tectus, quum sub habitu monastico stolam habeat, e collo ad pedes fere usque pendentem. Non tamen id certum in illis tabulis presbyteratus indicium. Cæterum sæpius jam occurrit beatum virum ab orientalibus aliquot habitum fuisse presbyterum. In iisdem autem tabulis volumen clausum manu sinistra atque in Capponianis volumen apertum gerens repræsentatur: quo forte indicatur monasticum institutum propagatum ab eo fuisse in Palæstina, Syria et insula Cypro [Kalendar. Eccl. Univ, tom. V, pag. 311.] . Neque dubitandum quin ab origine liturgiæ slavicæ S. Hilarionis cultus apud Slavos invaluerit. Testis scilicet est Synaxarium seu Kalendarium, Ostromirano Evangeliorum codici adjunctum annoque 1037 conscriptum; quo ostenderunt slavophili S. Methodium allatos Constantinopolitanos fastos in Pannonia romana correxisse ad Romanos. Porro in eo ad 21 Octobris indicatur memoria sancti seu venerabilis Hilarionis [Ibid. loc. cit.] .

[103] [apud græcos Neapoli degentes.] Quamquam latine sculptum sit Kalendarium marmoreum Neapolitanum sæculi XI, quod Cardinalis Majus edidit [Kopitar, Glagolita Glozianus, pag. LXIII.] et cujus novem priores menses illustravit ope Actorum nostrorum Ludovicus Sabbatinius d'Anfora [Scriptt. vett. tom. V, part. I, pag. 58 et seqq.] , sex priores Mazochius [Il vetusto calendario neapolitano, tomis IX.] , fuit id tamen ad usum græcorum qui Neapoli degerent, quemadmodum Silvestrinæ tabulæ latina sæculi VIII usurpabantur Romæ, a monachis græcis in monasterio S. Silvestri de Monte Martio [Commentarii in vetus marmoreum sanctæ Neapol eccles. kalend., tomis III.] . In his ad diem 11 Maji signatur natale S. Ilarionis monachi [Cfr Act. SS. tom. VIII. Oct., pag. 323.] et ad 21 Octobris natale S. Hilariu [Ap. Mai, Scriptt. vett., tom. V, part. I, pag. 61.] , pro græco Ἱλαριου. Priori festo celebratam fuisse translationis memoriam æstimavit [Ibid. pag. 64.] Sabbatinius [II vet. calend. Neap., tom. V, pag. 64.] ; et Morcellius [Calendar. Constantinop., part. I, pag. 199.] , quamquam Sabbatinii opus præ oculis non habuisse videatur, eamdem sententiam aperuit. Verum enimvero his supponitur Hilarionem die 11 Maji cultum et Hilarium 21 Octobris eumdem esse, quum multo verisimilius sit Hilarionem illum confundendum esse cum Hilario seu Hilarione thaumaturgo et monacho Pelecetano, passim [Act. SS. tom. III Martii, pag. 731 et seqq.] die 28 Martii, in Menologio autem Basiliano 4 Maji [Menologium Basil., part. III, pag. 84.] et alibi celebrato 5 Maji [Act. SS. tom. II Maji, pag. 104.] , et Neapoli ad 11 Maji, quod dies 4 ejusdem mensis S. Aphrodisii cultu jam occupata esset, translato. Notus quoque Armenis; adeoque brevis ejus Vita inserta est tomo XII Vitarum Sanctorum, quas armenice edidit eruditus Mechitarista Aucherius. Quem in Dalmatia cultum haberet, alibi diximus [Vide supra, pag. 49.] . Atque hæc de B. Hilarionis cultu apud eos qui ritus orientales sequuntur aut utcumque accedunt.

[Annotatum]

* Gallipoli.

§ XV. S. Hilarionis cultus in patriarchatu Romano.

[Item colitur in patriarchatu Romano, ut constat ex Martyrologiis antiquis] In occidente quoque jam pridem celebris B. Hilarionis memoria et late propagata veneratio. In Hieronymianis tamen laterculis puris et fere in omnibus aliis omissum sancti viri nomen; item in Bedæ Martyrologio metrico, quod Dacherius [Spicilegium, tom. II, pag. 24.] edidit; sed in altero ejusdem seu potius Flori (ut vult Sollerius [Ad Usuardum, præf., pag. XV.] ) prosaico, quod Papebrochius [Act. SS. tom. II Martii, pag. XXXV.] in lucem dedit, ad 21 Octobris legitur: Sancti patris nostri Hilarionis cujus Vitam Hieronymus virtutibus plenam scripsit. Vetus romanum Parvum [Ap. Georgi, Martyrol. Adonis, pag. XXXVI.] nudam S. Hilarionis monachi memoriam habet; Ado [Ibid. loc. cit.] Flori verba refert; verum his non contentus, satis longam synopsim beati eremitæ Vitæ ex S. Hieronymo addit. Rabanus [Canisii Lectiones antiquæ, tom. II, part. II, pag. 344.] et Usuardus [Sollerius, Martyrol. Usuardi, pag. 615.] non secus ac Ado, loco scripsit habent scribit seu conscripsit, sed cætera textum Flori referunt. Notkerus [Migne, Patrologia, tom. CXXXI, col. 1161.] male ad diem præcedentem contraxit laudes quas apud Adonem invenit. Wandelbertus [Dacherius, Spicilegium, tom. II, pag. 54.] post laudatum S. Asterium subdit:

Hunc et Hilarion eremi bonus accola comit,

id est comitatur seu cum it. Nolim jam recensere auctaria martyrologiorum latinorum, in quibus S. Hilarionis memoria variis indicatur modis; similiter omitto fusiora encomia, quæ ex B. Hieronymo excerpta apud Petrum de Natalibus et in Violis Santorum aliisque id genus libris ad hanc diem legere est, ut tandem ad recentiora martyrologia, quæ romana appellantur, deveniam.

[105] [et recentioribus,] Anno 1576 edidit Venetiis Franciscus Maurolycus, abbas Messanensis, Martyrologium secundum morem sacrosanctæ et universalis ecclesiæ, in quo primum, neque valde feliciter, præcipuus venerationis locus indigitatur, atque his scilicet verbis: Eodem die (21 Octobris) apud Ægyptum in Thebaide beati Hilarionis abbatis, qui apud Paphum Cypri decessit, cujus Vitam divus Hieronymus scripsit et græce Sophronius. Biennio post, anno nempe 1578, Petrus Galesinius, similiter Venetiis, dedit in lucem Martyrologium sanctæ Romanæ Ecclesiæ usui in singulos anni dies accommodatum, in quo legitur: In Ægypto, sancti Hilarionis abbatis, cum brevi encomio ex S. Hieronymo. Ad Usuardi simplicitatem fere rediit Baronius, nisi quod mortis locum apposuerit: In Cypro natalis sancti Hilarionis abbatis, cujus admirabilem vitam, virtutibus atque miraculis plenam sanctus Hieronymus scripsit; atque hæc lectio, quam ex rarissima editione anni 1583 accipio, ad hunc usque diem in Martyrologio Romano servata est.

[106] [ex Litaniis,] Quamquam autem in Ecclesia latina tam celebris esset S. Hilarionis memoria, paucis tamen in locis de eo agebatur festivitas et officium ecclesiasticum celebrabatur. Equidem reperire non potui an uspiam ante sæculum decimum in Occidente ii ei delati fuerint honores. Verum hoc sæculo jam celebrabatur in Sancti Maximini monasterio Trevirensi, ut quidem constat ex Kalendario liturgico, quod præmissum est Psalterio, sub abbate Ogone circa annum 954 conscripto et in quo, omissis Coloniensibus virginibus et S. Wendelino recentiori manu adjectis, hæc ad 21 Octobris leguntur verba: S. Hilariani monachi; quem tamen Maximiniani illi postea omisere, ut ex eorum Breviario quod anno 1600 ipsimet excuserunt mihi constat. Nomen S. Hilarionis inter monachorum nomina legitur in Litaniis Gertrudianis sæculi X [Althanus, de Calendariis, pag. 215.] et in Litaniis a sanctis Patribus constitutis, quas Bandinius in Psalteriis sæculi XI reperit [Bandini, Catalogus Bibl. Laurent, tom. I, coll. 330.] . Alias inspexi bene multas antiquas litanias, a Mabillonio, Althano et Migue collectas; sed nuspiam B. Hilarionem vidi, quamquam alii orientales monachi sæpius non deessent. Sed ad calendaria liturgica redeamus.

[107] [ex Catendariis liturgicis,] In Calendario quod sæculo XII in cœnobio benedictino germanico, forte S. Vili in Carinthia, conscriptum est et dein ad Mosacense in Aquileijensi diœcesi venit, ad 21 Octobris legitur [Althanus, de Calendariis, pag. 148.] : In Colonia XI mil. virg. ut de S. Agna. Hylarionis. mar.: ubi martyrem dici nonnihil mirum est. In altero Mosacensi, similiter origine benedictino et germanico adeoque ineunte sæculo XIII conscripto, habetur [Ibid. pag. 170.] : Hilarionis m. XI milia virg. et XI. In tertio quod S. Elisabetha, ducissa Turingiæ, ineunte sæculo XIII capitulo Forojuliensi dono dedit, solus S. Hilarion confessor celebratur [Ibid. pag. 186.] . In Bononiensi ineuntis sæculi XIV priori loco S. Ylarion abbas, altero XI milia Virginum recensentur [Ibid. pag. 231.] , et similiter in Aquilejensi ejusdem œvi [Ibid. pag. 250.] et in Missali Parmensi-Aquilejensi sæculi XV [Ibid. pag. 374.] . In Kalendario Stabulensi [Ap. Migne, Patrolog., tom. CXXXVIII, col. 1201.] priori quoque loco signata depositio S. Hilarionis, dein S. Wendelini; et in Verdinensi [Ibid. col. 1207.] prior etiam S. Hilarionis monachi festivitas, dein XI millinm Virginum; neque aliter in Vallumbrosano [Ibid. col. 1285.] , etiam antiquissimo [Ibid. col. 1290.] ; in aliquo autem, cui Bedæ nomen inscriptum est [Ibid. col. 1300.] , ad XIII Kal. Octobris S. Hylarion heremita scribitur, uno die in antecessum ad exemplum Notkeri; et demum in Kalendario liturgico quod a sæculo XI in monasterio inferiori Ratisbonensi usitatum fuit et dein Murense factum est, ad 21 Octobris legitur [Gerbertus, Monum. vet. liturg. alemann., part. I, pag. 499.] : Justi (de quo in præcedenti tomo actum est). Hilarionis monachi. Mirum B. Hilarionem, ante introductum Breviarium Romanum, tam parce celebratum fuisse apud Siculos, quum tamen eorum insulam suis illustravit virtutibus. Certe Johannes de Johanne, recensens festa, quæ ad singulos dies in variis Siciliæ diœcesibus olim agebantur, ad 21 Octobris nil aliud habet præter sequentia [De officiis Siculis, pag. 387.] : In Orationali et Calendario Panormitanæ ecclesiæ occurrunt S. Hilarion et S. Ursula cum undecim millibus virginum; ita ut in aliis diœcesibus cultus fuisse non videatur.

[108] [ex Breviariis et Missalibus Romanis;] Nunc festum B. Hilarionis ritu simplici præceptum esse in Missali et Breviario Romano satis notum: sed quo ævo id illuc introductam? Certe id exulat ex omnibus antiquis Libris comitis, quæ lectiones et evangelia quotidie dicenda continent quæque mihi innotuere. Exulat quoque ex Kalendariis quæ Missali Lateranensi Monastico præmisit Azevedius. Exulat item ex Missali secundum consuetudinem Romanæ curiæ, impresso Venitiis arte et impensis Nicolaï de Franckfordia anno Domini MCCCCLXXXVII. Apparet autem mihi primum in Breviario ad usum sanctæ Romanæ Ecclesiæ cum multis novis officiis additis ac diligentissime emendato et impresso Venitiis anno salutis MCCCCC tertio, die XXI mensis augusti; et quidem in kalendario legitur: Undecim milium Virginum. Non transfertur. Hylarionis abbatis; in corpore autem omittuntur Colonienses puellæ et de sancto abbate sex indicantur lectiones. In Breviario autem Romano, quod vulgo Cameræ vocant, jubentur in præfixo Calendario undecim millia Virginum ritu semiduplici et sex lectionibus celebrari et simul B. Hilarion lectionibus novem; atque hæc in editione anni 1555. Verum in Brevario Romano, quod Cardinalis Francisci Quignonii vulgo dicitur, et primum anno 1556 prodiit, a S. Pio V supprimendum, et cujus anni 1546 editio mihi ad manum est, ad 22 octobris transfertur S. Hilarionis officium et unica lectione absolvitur. Sub ritu simplici et cum commemoratione SS. Ursulæ et Sociarum idem festum die 21 octobris peragendum in Breviario et Missali Romanis reformatis servavit S. Pius V, quemadmodum mihi constat ex editione ejusdem Missalis, typographico artificio omnium longe præclarissima, quam videlicet anno 1574 Parisiis in lucem dedit Jacobus Kerver. Atque hinc factum ut paulatim iterum in alias diœceses postliminii jure reductus fuerit S. Hilarionis cultus. Nam quum hic sæculo decimo apud latinos cœperit oriri et paulatim ad aliquot ecclesias fuerit propagatus, postea, invalescente SS. Ursulæ et Sociarum fama, prius secundo loco fuit positus, dein fere oppressus; ita ut sæculo XV et XVI paucis omnino in locis (quantum ex Breviariis et Missalibus illius ævo, quæ numero sat magno habemus, colligere licet) usitatus fuerit.

[109] [Accensetur beatus vir ordini Carmelitano,] Accenseri B. Hilarionem Carmelitano ordini ab ejusdem professoribus facile quotusquisque divinari poterat; sed et Carmeli montis colonum fuisse cogitasset nemo, qui B. Hieronymi tam accurate sedes et itinera sanctissimi eremitæ describentis lucubrationem legerit. Res tamen ita habet [Cfr Lezana, Annal. ord. Carmel. ad an. 292; Daniel a S. Maria, Speculum Carmelit., tom. II, pag. 739.] . Verum quamquam persuasum mihi sit omnino jam sæculo IV Carmeli montem occupatum fuisse ab anachoretis (quemadmodum ex antiquitate literarum seu characterum quibus fideles orationibus incolarum se commendabant [Cfr. Scholz, Reise in die Gegend zwischen Alexandrien und Parätonium, die libysche Wüste, Siwa, Egypten, Palästina und Syrien in den Jahren 1820 und 1821, pag. 151 et seq.] satis manifestum videtur), hinc omnino non solvitur quæstio an præsentes Carmelitæ illorum spiritalis soboles sint, multo minus hinc conficitur S. Hilarionem Carmeli montem habitasse umquam et cum Carmelitis quidpiam habere commune. Quidquid id est, de solo cultu sanctissimi abbatis hic nobis agendum. Porro sæculo XIII ejus officium jam celebrasse videntur religiosi illi. Fertur enim Gilbertus Magnus seu Anglicus anno circiter 1280 reperisse in Bibliotheca Cluniacensi exemplar Oraculi Angelici (ut vocant), seu epistolam Cyrilli, III prioris generalis Carmeli, ad Joachimum abbatem Florensem in Calabria; in qua Cyrillus narrat se anno 1191, cum pro veneranda celebritate B. Hilarionis coëremitæ, ut loquitur, nostri quondam sacrarum missarum solemnia inchoasset, angelico ministerio duas recepisse tabulas, futurum ecclesiæ statum prænuntiantes [Daniel a S. Maria, Speculum Carmelit., tom. II, pag. 292.] .

[110] [in quo a sæculo saltem XIII præclare colitur.] Equidem omnino quærere nolo quam fidem mereatur Oraculum istud Angelicum, quod, quamvis complures Carmelitæ scriptores vindicarint [Cfr Cosmas de Villiers a S. Stephano, Biblioth. Carmel., tom. I, col. 358 et seqq.] , suspectum tamen sibi esse dixit Papebrochius [Act. SS. tom. III Maji, Hist. chron. Patr. Hierosol., cap. 10, num. 213, pag. L.] ; sed id tantum annotandum ante sæculi XIII finem Oraculum istud exstitisse, et proin hoc saltem tempore S. Hilarionis festivitatem a Carmelitis fuisse actam. Atque ex hoc tempore (quantum ex Missalibus Carmelitanis anni 1509 et 1574, ex Breviariis anni 1564 et 1573, atque etiam ex kalendario Mechliniensi, sæculo XIV aut XV scripto [Daniel a S. Maria, tom. II, pag. 737 et post præf., pag. IV et X] colligere licet) perrexere Carmelitani piam ejus memoriam officio sub ritu duplici aut novem lectionum celebrare, jam die XXII, jam die XXIII octobris, quod dies XXI occupata esset ab anno 1339 festo ritus duplicis SS. Ursulæ et sociarum, et XXII festo S. Marci, primi, ut ajunt [Ibid. pag. X.] , ex gentibus Hierosolymorum episcopi et martyris, sub cujus diœcesi Carmelitarum ordo sumpsit exordium. Verum ex quo tempore Missale et Breviarium a sede Romana approbatum est, die XXI S. Hilarionis festum agunt, et ad Primam hoc in Martyrologio suo, quod post Romanum editum est, recitant elogium: In Cypro, natalis S. Hilarionis abbatis, ordinis Carmelitarum, cujus etc. ut in Martyrologio Romano. Hæc jam prelo subjacebant, quum intellexi nunc Cadurci die 21 octobris agi festum S. Ursulæ et sociarum cum nuda commemoratione S. Hilarionis.

VITA S. HILARIONIS ABBATIS.
Auctore S. Hieronymo.
Secundum editiones Surii, Rosweydi, Martianay et Vallarsii et codices aliquot Mss. Bruxellenses.

Hilarion monachus et confessor in insula Cypro (S.)

BHL Number: 3879

AUCTORE S. HIERONYMO.

CAPUT PRIMUM.
Prologus. Pueritia et vita solitaria per annos viginti duos.

[Prologus. Elogium ante scripsit S. Epiphanius.] Scripturus a vitam beati Hilarionis, habitatorem ejus invoco spiritum sanctum, ut qui illi virtutes largitus est, mihi ad narrandas eas sermonem tribuat, ut facta dictis exæquentur. Eorum enim, qui fecere, virtus b (ut ait Crispus) tanta habetur, quantum ea verbis potuere extollere præclara ingenia. Alexander Magnus Macedo, quem vel æs c, vel pardum, vel hircum caprarum Daniel vocat, cum ad Achillis tumulum pervenisset: Felicem te, ait, o juvenis, qui magno frueris * præcone meritorum d, Homerum videlicet significans. Porro mihi tanti ac talis viri conversatio * vitaque dicenda est, ut Homerus quoque, si adesset, vel invideret materiæ, vel succumberet. Quanquam enim sanctus Epiphanius, Salaminæ Cypri episcopus, qui cum Hilarione plurimum versatus est, laudem ejus brevi epistola scripserit, quæ vulgo legitur e: tamen aliud est, locis communibus laudare defunctum: aliud, defuncti proprias narrare virtutes. Unde et nos favore magis illius, quam injuria, cœptum ab eo opus aggredientes, maledicorum voces contemnimus: qui olim detrahentes Paulo meo, nunc forte detrahent et Hilarioni, illum solitudinis calumniati, huic objicientes frequentiam: ut qui semper latuit, non fuisse: qui a multis visus est, vilis existimetur. Fecerunt hoc et majores eorum quondam Pharisæi, quibus nec Johannis eremus ac jejunium, nec Domini Salvatoris turbæ, cibi, potusque placuerunt. Verum destinato operi imponam manum, et Scylleos canes obturata * aure transibo.

[2] [S. Hilarionis patria. Adhibetur scholæ Alexandrinæ; manet duobus mensibus apud S. Antonium; substantiam suis fratribus et pauperibus dividit. Degit in solitudine.] Hilarion ortus vico Tabatha, qui circiter quinque millia a Gaza urbe Palæstinæ ad Austrum situs est, cum haberet parentes idolis deditos, rosa f, ut dicitur, de spinis floruit g. A quibus missus Alexandriam, grammatico traditus est h, ibique quantum illa patiebatur ætas, magna ingenii et morum documenta præbuit, in brevi carus omnibus, et loquendi arte gnarus. Quodque his majus est omnibus, credens in Dominum Jesum i, non circi furoribus, non arenæ sanguine, non theatri luxuria delectabatur: sed tota illi voluntas * in ecclesiæ erat congregatione. Audiens autem tunc celebre nomen Antonii, quod per omnes Ægypti populos ferebatur, incensus visendi ejus studio, perrexit ad eremum k. Et statim ut eum vidit, mutato pristino habitu, duobus * fere mensibus juxta eum mansit, contemplans ordinem vitæ ejus, morumque gravitatem: quam creber in oratione, quam humilis in suscipiendis fratribus, severus in corripiendis, alacer in exhortandis esset, et ut continentiam, cibique ejus asperitatem nulla unquam infirmitas frangeret l. Porro frequentiam eorum, qui ad eum ob varias passiones m, aut impetus dæmonum concurrebant, ultra non ferens, nec congruum esse ducens, pati in eremo populos civitatum, sicque sibi magis incipiendum esset, ut cœpisset Antonius: illum quasi virum fortem victoriæ præmia accipere, se necdum militare cœpisse, reversus est cum quibusdam monachis ad patriam: et parentibus jam defunctis, partem substantiæ fratribus, partem pauperibus largitus est n, nihil sibi omnino reservans, et timens illud de Actibus Apostolorum Ananiæ et Saphiræ vel exemplum, vel supplicium: maximeque Domini * memor, dicentis: Qui non renuntiaverit omnibus, quæ habet, non potest meus esse discipulus. Erat autem tunc annorum quindecim o. Sic nudus et armatus in Christo, solitudinem, quæ in septimo milliario a Majoma, Gazæ emporio p, per litus euntibus Ægyptum q ad lævam flectitur, ingressus est. Cumque essent cruenta latrociniis loca, et propinqui amicique ejus imminens periculum denuntiarent, contempsit mortem, ut mortem evaderet. Mirabantur omnes animum, mirabantur ætatem, nisi quod flamma quædam pectoris r, et scintillæ fidei in oculis relucebant. Leves * erant genæ, delicatum corpus et tenue, et ad omnem injuriam impatiens, quod levi vel frigore, vel æstu posset affligi.

[3] [Vestes ejus; tentatur a satana; quibus modis sanctus puer domet libidinem. Cruce Christi se signat. Dæmonum ludibria. Videns hoc diabolus quod faceret torquebat.] Igitur sacco tantum membra coopertus, et pelliceum habens ependyten s, quem illi beatus Antonius proficiscenti dederat, sagumque rusticum, inter mare et paludem t vasta et terribili solitudine fruebatur, quindecim tantum caricas u post solis occasum comedens: et quia regio latrociniis infamis erat x, nunquam in eodem loco habitare consueverat *. Quid faceret diabolus? quo se verteret? Qui gloriabatur ante, dicens: In cælum ascendam, super sidera cæli ponam thronum meum, et ero similis altissimo: cernebat se vinci a puero, et prius ab eo calcatum fuisse, quam per ætatem peccare potuisset. Titillabat itaque sensus ejus y, et pubescenti corpori solita * voluptatum incendia suggerebat. Cogebatur tirunculus Christi cogitare, quod nesciebat: et ejus rei animo pompam volvere, cujus experimenta non noverat. Iratus itaque sibi, et pectus pugnis verberans, quasi cogitationes cæde manus posset excludere: Ego, inquit, aselle z, faciam, ut non calcitres, nec te hordeo alam, sed paleis: fame te conficiam et siti, gravi onerabo pondere, per æstus indagabo et frigora, ut cibum potius, quam lasciviam cogites. Herbarum ergo succo, et paucis caricis post triduum, vel quatriduum deficientem animam sustentabat, orans frequenter, et psallens, et rastro aa humum fodiens, ut jejuniorum laborem labor operis duplicaret. Simulque fiscellas bb junco texens, æmulabatur Ægyptiorum monachorum disciplinam, et Apostoli sententiam, dicentis: Qui autem non operatur, nec manducet. Sic attenuatus, et intantum exeso * corpore ut ossibus vix hæreret, quadam nocte infantum cœpit audire vagitus, balatus pecorum, mugitus boum, planctum quasi muliercalarum *, leonum rugitus, murmur exercitus, et rursus variarum * portenta vocum, ut ante sonitu, quam adspectu, territus cederet cc. Intellexit hæc dæmonum esse ludibria: et provolutus genibus, Christi crucem signavit in fronte: talique armatus casside, et lorica fidei circundatus, jacens fortius præliabatur, quodammodo videre desiderans, quos horrebat audire, et solicitis oculis huc illucque circumspiciens: cum interim ex improviso, splendente luna, cernit rhedam ferventibus equis super se irruere: cumque inclamasset Jesum, ante oculos ejus repentino terræ hiatu pompa omnis absorpta est. Tunc ille ait: Equum et ascensorem projecit in mare. Et: Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Dei nostri magnificabimur. Multæ sunt tentationes ejus, et die noctuque variæ dæmonum insidiæ: quas si omnes narrare velim, modum excedam voluminis. Quoties illi nudæ mulieres cubanti, quoties esurienti largissimæ apparuere dapes? Interdum orantem lupus ululans, et vulpecula ganniens transilivit, psallentique gladiatorum pugna spectaculum præbuit, et unus quasi interfectus, et ante pedes ejus corruens, sepulturam rogavit. Oravit * semel fixo in terram capite, et ut natura fert hominum, abducta ab oratione mens, nescio quid aliud cogitabat: insiliit dorso ejus agitator dd, et latera calcibus, cervicem flagello verberans: Eia, inquit, cur dormitas? cachinnansque desuper, si * defecisset, an hordeum vellet accipere, sciscitabatur.

[4] [Tuguriolum ejus; cellula; cubile; vestes et cilicium.] Igitur a sextodecimo usque ad vicesimum suæ ætatis annum, æstus et pluvias brevi tuguriunculo declinavit, quod junco et carice ee texerat. Extructa deinceps brevi cellula, quæ usque hodie permanet, latitudine pedum quatuor, altitudine pedum quinque ff, hoc est, statura sua humiliore, porro longitudine paulo ampliore, quam ejus corpusculum patiebatur, ut sepulcrum potius, quam domum crederes. Capillum semel in anno die Paschæ totondit gg: super nudam humum stratumque junceum usque ad mortem cubitavit: saccum, quo semel fuerat indutus, numquam lavans, et superfluum esse dicens, munditias in cilicio quærere. Nec mutavit alteram tunicam, nisi cum prior penitus scissa esset hh. Scripturas quoque sanctas memoriter tenens, post orationes et psalmos, quasi Deo præsente recitabat ii. Et quia longum est per diversa tempore carptim asscensum * ejus edicere, comprehendam breviter, ante lectoris oculos vitam ejus pariter exponens, et deinceps ad narrandi ordinem regrediar.

[5] [Epitome vitæ ejus; mira abstinentia ejus.] A vicesimo primo anno usque ad vicesimum septimum, tribus annis, dimidium lentis sextarium madefactum aqua frigida comedit, et aliis tribus panem aridum sale et aqua. Porro a vigesimoseptimo usque ad tricesimum herbis agrestibus, et virgultorum quorundam radicibus crudis sustentatus est. A tricesimo autem primo usque ad tricesimumquintum sex uncias hordeacei panis, et coctum modice olus absque oleo in cibo habuit. Sentiens autem caligare oculos suos, et totum corpus impetigineuri, et pumicea quadam scabredine contrahi, ad superiorem victum adjecit oleum, et usque ad sexagesimum tertium vitæ suæ annum hoc continentiæ cucurrit gradu, nihil omnino extrinsecus aut pomorum, aut leguminis, aut cujuslibet rei gustans. Inde cum se videret corpore defatigatum, et propinquam putaret imminere mortem, a sexagesimo quarto rursus anno usque ad octogesimum pane abstinuit incredibili fervore mentis, ut eo tempore quasi novus accederet ad servitutem Domini, quo cæteri solent remissius vivere. Fiebat autem ei de farina et comminuto olere sorbitiuncula: cibo et potu vix quinque uncias appendentibus. Sicque complens ordinem vitæ, nunquam ante solis occasum, nec diebus festis, nec in gravissima valetudine * solvit jejunium. Sed jam tempus est, ut ad ordinem revertamur.

[6] [Quæsitus a latronibus tota nocte, contemnit mortem adhuc puer.] Cum habitaret adhuc in tuguriolo annos natus decem et octo, latrones ad eum nocte venerunt, vel æstimantes habere aliquid, quod tollerent, vel in contemptum sui reputantes fieri, si puer solitarius eorum impetus non pertimesceret. Itaque inter mare et paludem a vespere usque ad solis ortum discurrentes, nunquam locum cubilis ejus kk invenire potuerunt. Porro clara luce reperto puero, quasi per jocum: Quid, inquiunt, faceres, si latrones ad te venirent? Quibus ille respondit: Nudus latrones non timet. Et illi: Certe, aiunt, occidi potes. Possum, inquit, possum: et ideo latrones non timeo, quia mori paratus sum. Tunc admirati constantiam ejus et fidem, confessi sunt noctis errorem, cæcatosque oculos, correctiorem deinceps vitam pollicentes.

ANNOTATA.

a In Vitis Patrum prologo isthæc præponitur obtestatio: In sanctis orationibus tuis memento mei, decus et dignitas virginum, Nonna Asella; atque adeo in fine Vitæ: Opto ut in Christo permaneas, et memor in orationibus tuis sis mei, virgo sacratissima. Hinc Asellæ inscribi historiam abs Hieronymo nonnulli arbitrati sunt; sed quum neque in aliis editis, neque in ullis Mss. verba illa inveniantur, nihil video pro certo constitui posse. Vallarsius.

b In impressis et nonnullis Mss.: Virtutes, ut ait Crispus, tanta habentur merita quantum. Sed Sallustius in Catilinario, cap. 8, habet ut in textu. Alii multo aliter, ut videre est apud Rosweydum.

c Æs, non arietem (quod habent Martianayus et Vallarsius cum aliis impressis), scribendum ducimus cum Rosweydo, qui illam veram lectionem esse ostendit tum ex codd. suis Mss., tum ex Daniele cap. 2, v. 32 et 39, ubi dictiones: Venter et femora ex ære, Regnum tertium aliud æreum de Alexandro Magno ejusque regno interpretatur in Commentario Hieronymus; qui contra arietem de rege Medorum et Persarum intelligendum esse statuit. Pardo, de quo Daniel cap. 7, v. 6 et Hirco, de quo cap. 8, v. 5 et 21, similiter Hieronymus Alexandrum Magnum designari docuit. Loco æris reperit belluam in duobus codicibus Vallarsius, addens belluam et arietem sibi æque displicere. Verum non inspexerat Rosweydum.

d Rosweydus et cod. Avenionensis habent: O juvenis, etc. Quod de Alexandro Magno hic tradit S. Hieronymus, refertur, ait Martianayus, ab Ariano lib. I de rebus gestis ab Alexandro Magno et a Plutarcho in Alexandro. Verba Alexandri apud Vopiscumin Probo: Felicem te, inquit, juvenis qui talem præconem tuarum virtutum reperisti.

e Ætatem non tulisse isthanc Epiphanii epistolam notat Vallarsius. De ea dictum in Commentario prævio, num. 6. De ejusdem cum S. Hilarione conversatione, num. 56 et seqq.

f Sozomenus lib. III, cap. 14 de eadem re habet: Τουτῳ (Ἱλαριωνι) πατρις μεν ἠν Θαβαθα, κωμη προς νοτον δε Γαζης κειμενη. Vallarsius Tabatha; aliquot veteres editiones Thabacha; codex S. Floriani Thauthac; Nicephorus lib. IX, cap. 15, Thabasa. In libro idiomate græco corrupto scripto, cui titulus Παραδεισος, nomen vici omittitur, sed dicitur χωρα μακρα, immo μικρα et distare Gaza stadiis τεσσαρακοντα πεντε, quadraginta quinque.

g Proverbialis locutio; Græce Ροδος ἐκ ἀκανθων το του λογου. Ammianus lib. XVI de Eutherio: Sed inter vepres rosæ nascuntur, et inter feras nonnullæ mitescunt.

h Sozomenus loc. cit. Γραμματικῳ δε φοιτων ἐν Αλεξανδρειᾳ.

i In Commentario prævio diximus videri S. Hilarionem institutum in doctrina christiana a S. Achilla catechista, et baptizatum a S. Petro martyre et episcopo.

k Vide dicta in Commentario prævio num. 11 et seqq.; ubi ostensum S. Antonium tunc habitasse in Phaio. In Παραδεισῳ dicitur S. Hilarion duos tantum dies, δυο ἡμερας, mansisse; pessime.

l Vide in Commentario prævio num. 16 quare hæc tam accurate observarent pristini.

m Vaticani codices, adhibiti a Vallarsio: Ob varias passiones et infirmitates; paulo post: Dicens pro ducens. Totus vero hic locus aliter legitur in Παραδεισῳ, ex quo hæc omnino vertenda videntur: Studebat S. Hilarion, quantum poterat, S. Antonii imitari virtutes et in dies fiebat in certaminibus spiritualibus ferventior. Videns autem Antonius, quanta hominum frequentia se conveniret suamque turbaret quietem, statuit in eremo interiori vitam anachoreticam agere. Dixit itaque ad Hilarionem: Persevera, fili, in pietate et in studio virtutum ad finem usque, et per laborem continentiæ tuæ deliciis regni cælestis, tamquam fructu maturo et dulcissimo, potieris. Hæc dicens dedit ei vestem cilicinam et vestem superiorem pelliceam, et misit eum cum aliquot fratribus quibuscum in patriam rediret. Deinde ipse Antonius in desertum interius abivit.

n Veteres monachi adibant hæreditates. Sæculo V et forte ante tentarunt eos excludere; quos Salvianus, lib. III adversus avaritiam, cap. 4 et seqq. graviter castigat; eique jam præiverat S. Hieronymus in epistola ad Demetriadem de virginitate servanda. Vita modesta præscripta monachis, pauper commendata. Pauperrimam amplexus est S. Hilarion, quamquam quartum seu infimum paupertatis gradum numquam transcendisse videatur; rerum enim suarum dispositionem liberam habebat. Cfr Commentarius prævius, num. 68.

o Omnes editiones et quos vidi codices habent quindecim. Aucherius in Vitis Sanctorum armenice habet septemdecim.

p Majuma portus seu navale erat Gazæ; et quamquam viginti stadiis distarent, una erant civitas. Cfr Commentarius prævius num. 18 et 19.

q Erat alia via per isthmum, Suez nunc dictum: ubi portus Aila. Aila autem et Gaza distabant stadiis 1260, milliariis 157. Indicare vult S. Hieronymus hanc solitudinem sitam fuisse in angulo, cujus unum latus erat via Gazana ducens Pelusium, alterum latus via ducens ex Gaza in Ailam. In solitudine illa in spelaeo habitasse S. Hilarionem vult Παραδεισου auctor; idque distans fuisse a Majuma stadiis quinquaginta duobus, id est sexies mille quingentis passibus.

r Pectoris desiderari fere in codicibus monet Vallarsius.

s De ependyte pelliceo aliisque vestibus dictum in Commentario prævio, num. 60 et seqq. Joannes Andreas, inquit Rosweydus ad hunc locum et in Onomastico idem fere repetit, Joannes Andreas, epistolarum Hieronymi vetus editor, post ependytem in Vita Hilarionis addit: et eraciestem; cujus loco apud Adonem in Martyrologio 21 Octobris habet: et tenattem. Petrus Lanselius noster legebat et eriacesten, quasi lanam acu consutam. Alteri alicui fors aliud occurret. In Παραδεισῳ, lingua græca vulgari Sophronii versionem proxime referente, non alias tunc gessisse vestes traditur S. Hilarion quam quas a S. Antonio acceperat, scilicet χιτωνα τριχυνον καὶ ἀπανωφορι δερματινον.

t Inferius num. 7, dicuntur latrones, qui eum spoliare cogitabant ejusque tuguriolum quærebant inter mare et paludem a vespere usque ad solis ortum discurrisse. Hujus paludis vestigia non amplius supersunt,quantum saltem colligere licet ex Mappa topographica 43 Atlantis geographici, Descriptioni Ægypti additi. Hæc palus nulli rivo videtur deberi, sed neglecto puteo, quem nunc dicunt, artesiano. Hoc enim puteorum genus orientalibus probe cognitum fuisse constat ex iis quæ ex Olympiodoro, Oases Ægyptiacas describente, retulit Photius. Ipse quoque Ritter in Geographia sua puteos deserti Syriæ et Arabiæ sæpius inter artesianos refert. Hi olim in solitudinibus frequentissimi et civitatibus magnis aquas ministrabant; sed plerosque arena oppleri sivit barbarorum, qui hæc dein loca occuparunt, incuria. Quum una nocte discurrere possent latrones universam hanc plagam, liquet non procul a mari situm fuisse B. Hilarionis habitaculum.

u Sunt caricæ Plinio lib. XIII, cap. 5, ex ficorum genere, quas Syriæ esse peculiares ait. Cassianus Collat. VIII, cap. 1, caricas inter eremitarum edulia refert. In Vita S. Pauli eremitæ, cap. 5: Quinque caricis per diem sustentabatur.

x In Commentario prævio num. 21 descriptionem similium latronum (omnibus enim iidem fere erant mores) dedimus. Verba apud Rosweydum alia, sensus idem.

y Mss. Avenionensis et Tolosanus: Titillabat itaque sensus ejus naturali carnis ardore, et etc. Ita Martianay.

z Elegantissime S. Paulinus Poem. XXI: Sit fortis anim amortificans asinum suum, corpus nempe in libidines pronum. Vallarsius.

aa Rastrum commune etiam Ægyptiacis monachis instrumentum. Ejus imaginem vide in tabula 51 Ægypti antiquæ, quam pro opere l'Univers pittoresque, conscripsit Champollion-Figeac. Formam habet anguli acuti, cujus longius latus mucrone ferreo instructum est. Accedit itaque rastrum propius ad instrumentum dictum pioche, quam ad rateau; quocum nil commune habet.

bb Manuscripti quidam et veteres editiones addunt hoc est sportellas: sit interpretationis vice. Est enim fiscella viminea sporta ad varium usum. Rosweydus.

cc De his quæ absque dæmonum ludibrio in desertis orientalibus aliquando audiuntur, hæc F. Felix Faber in Evagatorio suo, tom. II, pag. 407, narrat: “Porro, inquit, cum jam noctis medium esset (consistebant enim in loco proximo solitudini S. Hilarionis), excitavit me miles, qui ante vigilaverat, ad vigiliam meam complendam et surrexi et exercitum Domini cum psalmodiis circuivi, baculum manu tenens. Subito autem prope nos factus fuit ingens et horribilis ulutatus multorum conclamantium et collugentium, nec aliud intelligere potui, nisi quod essent voces hominum lamentantium. Stabam ego, et timens ac mirans auscultabam; cogitavi autem quod forte Sarraceni festum aliquod tragœdiarum aut comœdiarum celebrarent, aut certe horridum malum vel plaga aliqua subito eis accidisset, aut quod satyri et alia deserti portenta per hujusmodi ululatum vellent nobis solitudinis ingressum prohibere. Quid autem fuerit, usque hodie ignoro; quidam tamen dixit mihi quod esset multitudo luporum ululantium etc. Sed hoc credere vix possum, quia clamor ille subito incepit et post modicum subitus desiit, et silentio interposito iterum intercepit et interjectiones dolentium habuit.” Facilius credidisset sagacissimus viator Faber, si novisset quæ nunc jam de Algeriæ desertis novimus, in quibus lupi, leones, pardi aliæque feræ ita ululantes audiuntur ut lamentantium hominum voces diceres.

dd Antiquæ editiones: Festinus gladiator; Rosweyduset cod. Victorinus: Festinus agitator; Martianay et Vallarsius nude: Agitator. Agitator scribendum, non gladiator monet Rosweydus, nixus codd. Mss. Gladiator irrepsisse autumat, quod hæc vox ante præcesserat. Agitator equorum intelligitur; hominum genus ad circum pertinens. — Mox autem duo Vaticani: Curre: dormitas? pro cur dormitas? Vallarsius.

ee Editi quidam addunt: id est herba agresti et spinosa, quod haud dubie ex marginali interpretamento in textum irrepsit. Est enim junci genus acuti et durissimi, simile sparto. Hactenus Rosweydus. Adde plantam palustrem esse, ex vicina scilicet palude detractam.

ff Voluit S. Romualdus, ut in ejus Vita legitur, cellam habere ad formam S. Hilarionis tugurioli. Loco patiebatur duo codices, quos vidit Vallarsius, habent spatiabatur. Non ausim assentire Vallarsio habenti hanc lectionem forte conninniorem.

gg Hinc collige capitis tonsionem nondum fuisse monachis præceptam.

hh De disciplina B. Hilarionis multo magis severa quam B. Antonii vide Commentarium prævium, § 7.

ii Vide de hac parte monasticæ disciplinæ Commentariumprævium, num. 72.

kk Antiquæ aliquot editiones et duo codd. citati a Vallarsio cubiculi habent.

* altas fruaris

* alias conversio.

* alias obdurata

* alias voluptas

* in ms. tribus

* Rosw. dominicæ sententiæ.

* alias lenes

* alias mansitans

* Rosw. insolita.

* Rosw. exhausto.

* alias mulierum

* Rosw. prorsus barbararum.

* In ms. orabat

* alias cum

* alias asscensus Rosw. Magnalia.

* alias ægritudine

CAPUT II.
Miracula in Palæstina patrat et condit monasteria.

[Impetrat partum sterili.] Viginti et duos jam in solitudine habebat annos, fama tantum notus omnibus, et per totas Palæstinæ vulgatus urbes, cum interim mulier quædam Eleutheropolitana a, cernens despectui se haberi a viro ob sterilitatem, (jam enim per annos quindecim nullos conjugii fructus dederat), prima irrumpere ausa est ad beatum Hilarionem, et nihil tale suspicanti repente genibus ejus advoluta: Ignosce, inquit, audaciæ, ignosce necessitati meæ. Quid avertis oculos? Quid rogantem fugis? Noli me mulierem adspicere, sed miseram. Hic sexus genuit Salvatorem. Non habent sani opus medico, sed qui male habent. Tandem substitit, et post tantum temporis visa muliere, interrogavit causam adventus ejus ac fletuum. Et postquam didicit, levatis ad cælum oculis, fidere eam jussit: euntemque lachrymis prosecutus, exacto anno, vidit cum filio.

[8] [Tres Helpidii filios a medicis desperatos sanat. B. Hilarion primus in Syria monasteriorum fundator.] Hoc signorum ejus principium, majus aliud signum nobilitavit. Aristænete b Helpidii, qui postea præfectus prætorio fuit, uxor, valde nobilis inter suos, et inter Christianos nobilior, revertens cum marito et tribus liberis a beato Antonio, Gazæ propter eorum infirmitatem remorata est. Ibi enim, sive ob corruptum aërem, sive, ut postea claruit, propter gloriam Hilarionis servi Dei, hemitritæo c pariter arrepti, omnes a medicis desperati sunt. Jacebat ululans mater, et quasi inter tria filiorum discurrens cadavera, quem primum plangeret, nesciebat. Cognito autem, quod esset quidam monachus in vicina solitudine, oblita matronalis pompæ, tantum se matrem noverat: vadit comitata ancillulis et eunuchis *, vixque ei a viro suo persuasum est, ut asellum sedens pergeret. Ad quem cum pervenisset: Per ego te, ait, Jesum d clementissimum Deum nostrum obtestor per crucem ejus et sanguinem, ut reddas mihi tres filios, et glorificetur in urbe gentilium nomen Domini Salvatoris, et ingrediatur servus ejus Gazam, et Marnas e corruat. Renuente illo, et dicente nunquam se egressurum de cella, nec habere consuetudinem, ut non modo civitatem, sed ne villulam quidem ingrederetur, prostravit se humi, crebro clamitans: Hilarion, serve Christi, redde mihi liberos meos. Quos Antonius tenuit in Ægypto, a te serventur in Syria. Flebant cuncti, qui aderant: sed et ipse negans flebat. Quid multa? Non prius mulier recessit, quam ille pollicitus est, se post solis occasum Gazam introiturum. Quo postquam venit, singulorum lectulos et ardentia membra consignans f, invocavit Jesum. Et o mira virtus, statim quasi de tribus fontibus sudor pariter erupit: eadem hora acceperunt cibos, lugentemque matrem cognoscentes, et benedicentes Deum, sancti manus deosculati sunt g. Quod postquam auditum est, et longe lateque percrebuit, certatim ad eum de Syria et Ægypto populi confluebant, ita ut multi crederent in Christum, et se monachos profiterentur. Necdum enim tunc monasteria erant in Palæstina, nec quisquam monachum ante sanctum Hilarionem in Syria noverat. Ille fundator et eruditor hujus conversationis et studii in hac provincia primum fuit. Habebat Dominus Jesus in Ægypto senem Antonium, habebat in Palæstina Hilarionem juniorem h.

[9] [Cæcæ visum impetrat, et aurigæ rigenti motum:] Facidia viculus est Rhinocoruræ urbis Ægypti i. De hoc ergo vico decem jam anni k cæca mulier adducta est ad beatum Hilarionem: oblataque ei a fratribus (jam enim multi cum eo monachi erant) omnem se substantiam expendisse ait in medicos. Cui respondit: Si, quæ in medicos perdidisti, dedisses pauperibus, curasset te verus medicus Jesus. Clamante autem illa, et misericordiam deprecante, expuit in oculos ejus: statimque Salvatoris exemplum virtus eadem secuta est sanitatis. Auriga quoque Gazensis in curru percussus a dæmone, totus obriguit: ita ut nec manum agitare, nec cervicem posset * reflectere. Delatus ergo in lecto, cum solam linguam moveret ad preces, audit non prius posse sanari, quam crederet in Jesum, et se sponderet arti pristinæ renuntiaturum l. Credidit, spopondit, sanatus est: magisque de animæ, quam de corporis salute exultavit.

[10] [dæmoniacos sanat;] Præterea fortissimus juvenis, nomine Marsitas m, de territorio Hierosolymæ, tantum sibi applaudebat in viribus, ut quindecim frumenti modios diu longeque portaret: et hanc haberet palmam fortitudinis suæ, si asinos vinceret. Hic affectus pessimo dæmone, non catenas, non compedes, non claustra ostiorum integra patiebatur: multorum nasum et aures morsibus amputaverat: horum pedes, illorum crura n fregerat: tantumque sui terrorem omnibus incusserat, ut oneratus catenis et funibus, in diversa nitentium, quasi ferocissimus taurus, ad monasterium pertraheretur. Quem postquam fratres videre, perterriti (erat enim miræ magnitudinis) nuntiaverunt patri. Ille sicut sedebat, jussit eum ad se pertrahi, et dimitti. Solutoque: Inclina, ait, caput, et veni. Tremere ille, et cervicem flectere, nec adspicere contra ausus: omnique ferocitate deposita, pedes cœpit sedentis lambere. Adjuratus itaque dæmon, et tortus, qui juvenem possederat, septima die egressus est. Sed nec illud tacendum est, quod Orion * vir primarius et ditissimus urbis Ailæ, quæ mari rubro imminet o, a legione possessus dæmonum, ad eum adductus est. Manus, cervix, latera, pedes ferro onerati erant, furorisque sævitiam torvi oculi minabantur. Cumque deambularet sanctus cum fratribus, et de scripturis nescio quid interpretaretur, erupit ille de manibus se tenentium, et amplexus * eum post tergum, in sublime levavit. Clamor ingens ortus ab omnibus: timebant enim, ne confecta jejuniis membra collideret. Sanctus arridens: Silete *, inquit, et mihi meum palæstritam dimittite. Ac sic reflexa super humeros manu, caput ejus tetigit, apprehensoque crine ante pedes adduxit, stringens e regione ambas manus ejus, et plantas utroque calcans pede, simulque ingeminans: Torquere *, dæmonum turba, torquere. Cumque ille ejularet, et reflexa cervice, terram vertice tangeret: Domine, inquit, Jesu, solve me miserum, solve captivum. Ut unum, ita et plures vincere, tuum est. Rem loquor inauditam. Ex uno hominis ore diversæ voces, et quasi confusus populi clamor audiebatur. Curatus itaque et hic, non post multum temporis, cum uxore et liberis venit ad monasterium, plurima, quasi gratiam redditurus, dona afferens. Cui sanctus: Non legisti, inquit, quid Giezi, quid Simon passi sint: quorum alter accepit pretium, alter obtulit: ut ille venderet gratiam Spiritus Sancti, hic mercaretur? Cumque Orion flens diceret: Accipe, et da pauperibus: respondit: Tu melius potes tua distribuere, qui per urbes ambulas, et nosti pauperes. Ego, qui mea reliqui, cur aliena appetam? Multis nomen pauperum, occasio avaritiæ est: misericordia vero artem non habet. Nemo melius erogat, quam qui sibi nihil reservat. Tristi autem, et in arenis p jacenti: Noli, inquit, contristari, fili. Quod facio, pro me et pro te facio. Si enim hæc accepero, et ego offendam Deum, et ad te legio revertetur.

[11] [paralyticum curat et Majumetes victores contra Gazenses reddit:] Quis vero possit silentio præterire, quod Zananus Majometes q haud longe a monasterio ejus, lapides ad ædificandum de ora maris cædens, totus paralysi dissolutus, et ab operis sociis delatus ad sanctum, statim sanus r ad opus reversus est? Etenim litus, quod Palæstinæ Ægyptoque prætenditur *, per naturam molle, arenis in saxa durescentibus, asperatur: paulatimque cohærescens sibi glarea, perdit tactum, cum non perdat adspectum. Sed et Italicus ejusdem oppidi municeps s Christianus, adversum Gazensem duumvirum t, Marnæ idolo deditum, Circenses equos * nutriebat. Hoc siquidem in Romanis urbibus jam inde servatur a Romulo, ut propter felicem Sabinarum raptum Conso, quasi consiliorum deo, quadrigæ septeno currant circumitu u, et equos partis adversæ fregisse, victoria sit. Hic itaque, æmulo suo habente maleficum, qui dæmoniacis quibusdam præcantationibus et hujus impediret equos, et illius concitaret ad cursum, venit ad beatum Hilarionem, et non tam adversarium lædi, quam se defendi obsecravit. Ineptum visum est venerando seni, in hujuscemodi nugis orationem perdere. Cumque subrideret, et diceret: Cur non magis equorum pretium pro salute animæ tuæ pauperibus erogas? Ille respondit functionem esse publicam: et hoc se non tam velle, quam cogi: nec posse hominem Christianum uti magicis artibus, sed a servo Christi potius auxilium petere, maxime contra Gazenses adversarios Dei x, et non tam sibi, quam ecclesiæ Christi insultantes. Rogatus ergo a fratribus, qui aderant, scyphum fictilem, quo bibere consueverat, aqua jussit impleri, eique tradi. Quem cum accepisset Italicus, et stabulum, et equos, et aurigas suos, rhedam y, carcerumque repagula adspersit. Mira vulgi expectatio: nam et adversarius hoc ipsum irridens diffamaverat: et fautores Italici sibi certam victoriam pollicentes exultabant. Igitur dato signo hi advolant, illi præpediuntur. Sub horum curru rotæ fervent, illi prætervolantium terga vix cernunt. Clamor fit vulgi nimius *, ita ut ethnici quoque ipsi concreparent: Marnas victus est a Christo. Porro furentes adversarii, Hilarionem maleficum Christianorum z ad supplicium poposcerunt. Indubitata ergo victoria, et illis, et multis retro circensibus plurimis fidei occasio fuit.

[12] [Virginem ab incantatione liberat;] De eodem Gazensis emporii oppido virginem Dei aa vicinus juvenis deperibat. Qui cum frequenter tactu, jocis, nutibus, sibilis, et cæteris hujusmodi, quæ solent morituræ virginitatis esse principia, nihil profecisset, perrexit Memphim bb, ut confesso vulnere suo, magicis artibus rediret armatus ad virginem. Igitur post annum doctus ab Æsculapii vatibus, non remediantis animas, sed perdentis cc, venit præsumptum animo stuprum gestiens: et subter limen domus puellæ, tormenta dd quædam verborum, et portentosas figuras sculptas in æris Cyprii lamina defodit. Ilico insanire virgo, et amictu capitis abjecto, rotare crinem, stridere dentibus, inclamare nomen adolescentis. Magnitudo quippe amoris se in furorem verterat. Perducta ergo a parentibus ad monasterium, seni traditur, ulutante statim et confitente dæmone: Vim sustinui, invitus abductus sum. Quam bene Memphi somniis homines deludebam! O cruces, o tormenta, quæ patior! Exire me cogis, et ligatus subter limen teneor. Non exeo, nisi me adolescens, qui tenet, dimiserit. Tunc senex: Grandis, ait, fortitudo tua, qui licio et lamina strictus teneris ee. Dic, cur ausus es ingredi puellam Dei? Ut servarem, inquit, eam virginem ff. Tu servares proditor castitatis? Cur non potius in eum, qui te mittebat, es ingressus? Ut quid, respondit, intrarem in eum, qui habebat collegam meum amoris dæmonem gg? Noluit autem sanctus antequam purgaret virginem, vel hh adolescentem, signa jubere perquiri, ne aut solutus incantationibus recessisse dæmon videretur, aut ipse sermoni ejus accommodasse fidem, asserens fallaces esse dæmones, et ad simulandum esse callidos: et magis, reddita sanitate, increpuit virginem, cur fecisset talia, per quæ dæmon intrare potuisset.

[13] [et Francum a dæmone;] Non solum autem in Palæstina, et in vicinis urbibus Ægypti, vel Syriæ, sed etiam in longinquis provinciis fama ejus percrebuerat. Namque candidatus ii Constantii kk imperatoris, rutilus coma, et candore corporis indicans provinciam, (inter Saxones quippe et Alemannos gens ejus, non tam lata, quam valida, apud historicos Germania, nunc Francia vocatur ll) antiquo, hoc est, ab infantia, possessus dæmone, qui noctibus eum ululare, ingemiscere, fremere dentibus compellebat, secreto ab imperatore evectionem mm petiit, causam ei simpliciter indicans: et acceptis ad consularem quoque Palæstinæ nn literis, cum ingenti honore et comitatu Gazam deductus est. Qui cum a decurionibus oo illius loci quæsiisset, ubi habitaret Hilarion monachus, territi Gazenses vehementer, et putantes eum ab imperatore missum, ad monasterium adduxerunt, ut et honorem commendato exhiberent, et si quid ex præteritis injuriis in Hilarionem esset offensæ, novo officio deleretur. Deambulabat tunc senex in arenis mollibus, et secum de psalmis nescio quid submurmurabat. Vidensque tantam turbam venientem *, substitit Et resalutatis omnibus, manuque eis benedicens pp, post horam cæteros abire præcepit, illum vero cum servis suis et apparitoribus remanere. Ex oculis enim ejus et vultu, cur venisset, agnovit. Statim ergo ad interrogationem Dei servi suspensus homo, vix terram pedibus tangere cœpit, et immane rugiens, Syro, quo interrogatus fuerat, sermone respondit. Videres de ore barbaro, et qui Francam tantum et Latinam linguam noverat, Syra ad purum verba resonare: ut non stridor, non adspiratio qq, non idioma aliquod Palæstini deesset eloquii. Confessus est itaque, quo in eum intrasset ordine. Et ut interpretes ejus intelligerent, qui Græcam tantum et Latinam linguam noverant, Græce quoque eum interrogavit rr. Quo similiter, et in verba eadem respondente, multasque incantationum occasiones, et necessitates magicarum artium obtendente: Non curo, ait, quomodo intraveris: sed ut exeas in nomine Domini nostri Jesu Christi impero. Cumque curatus esset, simplicitate rustica decem auri libras ss offerens, hordeaceum ab eo panem accepit, audiens quod qui tali cibo alerentur, aurum pro luto ducerent.

[14] [camelum ferocem signo crucis sedat.] Parum est de hominibus loqui: bruta quoque animalia quotidie ad eum furentia pertrahebantur: in quibus bactrum camelum tt enormis magnitudinis, qui jam multos obtriverat uu, triginta et eo amplius viri distentum sollidissimis funibus cum clamore adduxerunt. Sanguinei erant oculi, spumabat os, volubilis lingua turgebat, et super omnem terrorem rugitus personabat immanis xx. Jussit igitur eum dimitti senex. Statim vero et qui adduxerant, et qui cum sene erant, usque ad unum omnes diffugere. Porro ille solus perrexit obviam, et sermone Syro: Non me, inquit, terres, diabole, tanta mole corporis: et in vulpecula, et in camelo unus atque idem es. Et interim porrecta stabat manu. Ad quem dum furens, et quasi eum devoratura bellua pervenisset, statim corruit, submissumque caput terræ coæquavit, mirantibus cunctis, qui aderant, post tantam ferociam, tantam subito mansuetudinem. Docebat autem senex hominum causa diabolum etiam jumenta corripere: et tanto eorum ardere odio, ut non solum ipsos, sed et ea, quæ ipsorum essent, cuperet interire. Hujusque rei proponebat exemplum, quod antequam beatum Job tentare permitteretur, omnem substantiam ejus interfecerit; nec movere quempiam debere, quod Domini jussione duo millia porcorum a dæmonibus interfecta sunt; siquidem eos, qui viderant, non potuisse aliter credere, exisse de homine tantam dæmonum multitudinem, nisi grandis porcorum numerus, et quasi a multis actus, pariter corruisset.

ANNOTATA.

a Eleutheropolis, Palæstinæ urbs, inter Jerosolymam et Ascalonem, utrinque fere unius diei spatio dissita. Eleutheropoli ibatur Ascalonem XXIV M. P.; Ascalone Gazam XVI M. P.; Gaza ad solitudinem S. Hilarionis fere VII M.P.

b Hanc formam græcam Ἀρισταινετην, ex Mss. restituit Vallarsius; Martianay, Rosweydus aliique antiquiores Aristæneta habent. Hanc porro fœminam plurimum laudat Libanius lib. IV, epist. 44: Ἐγνων την ἀριστην Ἀρισταινετην. Helpidio autem Marcellinus paulo est inquior; nimirum ob invidiam nominis christiani. Libro enim XXI: Inter tot urgentia Hermogene defuncto, ad præfecturam promovetur Elpidius, ortus in Paphlagonia, aspectu vilis et lingua, sed simplicioris ingenii, incruentus et mitis. Hæc partim ex Vallarsio, partim ex Rosweydo. Hermogenes defunctus et Elpidius præfectus prætorio anno 361: de quo vide Tillemontius in Imperatoribus. Quæ hic narrantur facta sunt non tantum ante annum 361; sed ante initium anni 356, quo S. Antonium obiisse in Commentario prævio diximus, num. 8.

c Coloniensis editio, inquit Rosweydus, addit: (morbo videlicet imperfectæ febris tertianæ), quod prioris glossema est. Hic scilicet febris imperfecta tertiana dicitur, quod tertiana sæpius recurrit et ad quotidianam accedit. Plura de ea Rosweydus in Onomastico et Martianay ad hunc locum.

d Ita Surius et duo codices vaticani laudati a Vallarsio. Rosweydus: Per Deum te, ait, Jesum; Martianay: Precor te, ait, per Jesum. Lectio nostra elegantior.

e Cum Surio et Rosweydo idolum ante Marnas omisimus, quod intruserat Martianay; et quidem vocem idolum, inquit Vallarsius, nostri Mss. non agnoscunt. De Marna S. Hieronymus iterum agit inferius et in Epist. ad Lætam et in cap. 17 Isaiæ; illic eum templo inclusum lugere dicens, hic ejus templum in ecclesiam versam. Alii passim dixere de spurco hoc numine, simili iis, de quibus in Commentario prævio, num. 22 pauca delibavimus. — Mox loco egressurum, Rosweydus et Vallarsius habent egressum, quod se hic in omnibus Mss. invenisse testatur. Verum in aliis cod. et apud Surium et Martianay legitur egressurum; quod retinendum esse suadet sequens sententia.

f Surius et Martianay: Arentia membra; Rosweydus et Vallarsius melius: Ardentia. Surius, Rosweyduset Martianay: considerans; Vallarsius in omnibus Mss. legit: Consignans; quod certe retinendum. Consignare est crucis signo notare aut benedicere.

g De more veterum christianorum osculo venerandi manus, pedes et oculos sanctorum virorum, martyrum, episcoporum et sacerdotum nonnulla collegit Rosweydus in Onomastico v° Osculari.

h In Commentario prævio § 10 ostensum est in Ægypto ante S. Antonium et in Syria ante S. Hilarionem fuisse monachos; sed eis primis spiritualem fuisse sobolem, eosque auctores fuisse vitæ monasticæ, eo sensu quo SS. Franciscum et Dominicum religionum mendicantium.

i De Rhinocorura, primo extra terram Chanaan Ægypti oppido, dictum est in Commentario prævio, num. 9. Surius habebat vicus; Martianay vicula; Rosweydus et Vallarsius viculus, adstipulantibus Mss.

k Antiquæ editiones habent: De hoc sunt decem jam anni. Rosweydus, Martianay et Vallarsius ex Mss. emendarunt: De hoc ergo vico, decem jam annis cæca, mulier etc.

l Inferius num. 11 explicatur quare aurigæ illi circensi renuntiandum esset arti suæ: celebrabantur scilicet hi ludi in honorem dei Consi et idololatria aliaque spurcitia erant pleni. S. Cyprianus libro de spectaculis eis christianos interdicit; de quo loco vide Baluzii notam 21 in librum ejusdem de vanitate idolorum. Idem S. Cyprianus epist. 61 omnino ab arte sua arcet histrionem.

m Surius, Rosweydus, Martianay et Vallarsius legunt Marsitas. Hic tamen hæc animadvertit: tres nostri codices Messicas habent, alii Mesitas; paulo post afflatus pro affectus, male autem vetustiores editi afflictus.

n Antea, inquit Vallarsius, obtinebat gulam pro crura; quod emendare visum est e duobus Vat.; alter enim, utraque lectione retenta, horum gulam, illorum pedes, vel crura fregerat. Hæc ille; verum quid præstet non video.

o Vetus editio, inquit Rosweydus, Achile. Hieronymus de locis hebraicis: Ailat in extremis finibus Palæstinæ juncta meridianæ solitudini et mari rubro; unde ex Ægypto Indiam et inde ad Ægyptum navigatur. Sedet autem ibi legio romana, cognomento Decima: et olim quidem Ailat a veteribus dicebatur, nunc vero appellant Aila. Aila autem non longe distabat ab hodierno portu Suez; a Gaza autem, ut diximus, CLVII M. P., seu itinere octo fere dierum.

p Rosweydus et Mss. quos vidit Vallarsius: et in arenis.

q Surius, Martianay et Vallarsius Gazanus. Zananus apud Rosweydum, qui annotat: Ita hic et cap. 30 et 33 in Mss.; ita et Sophronius græce apud Metaphrasten, etsi Hervetus Gazanus vertit et edidit, secutus, opinor, vulgatam lectionem Hieronymi. Sed Zananum habent Mss., ut dixi. Hæc Rosweydus. In Παραδεισῳ legitur Ζαναννους. Vallarsius, licet Gazanum prætulerit, cogitur hæc tamen fateri: Unus, inquit, Ms. Zazanus, alii Zananus vel Zenainus. Mox quoque, addit cudens pro cædens. Cudens legitur etiam in Surio.

r Sanus addidit ex Mss. Vallarsius.

s Municeps nullum hic munus seu officium, sed civem seu incolam liberum Majumæ, quod unum cum Gaza tunc constituebat oppidum, indicare videtur. Quæ hic narrantur inter annos 328 et 337 facta, ut in Commentario prævio, num. 19.

t Erat enim, inquit Josephus Bimardus in Dissertationesecunda, cap. 4, quam Thesauro suo veterum inscriptionem præmisit Muratorius, erat in coloniis municipiisque minor quidam senatus ad instar Romani lectus, quem ordinem vocabant et curiam. Senatores vero, ex quibus Ordo constabat, decuriones vocatos fuisse nemo nescit. Ordini præerant magistratus duo, consulibus non dissimiles, qui toga præsertim utebantur et binos lictores habebant præeuntes cum fascibus aut bacillis. Duumviri vocabantur. Pergit dein enarrare aliquando horum loco fuisse quatuorviros. Verum hi ad nos nihil.

u Hæc tetigimus supra lit l. Plura indicant Rosweydus et Vallarsius. Servabatur habent Rosweydus et Vallarsius qui codices Mss. laudat. Contra Surius et Martianay Servatur: quod ego omnino retinendum puto, quum anno 390, quo fere hanc Vitam scribebat S. Hieronymus, spectacula ludique circenses nondum essent abolita: de qua re vide Tillemontium in Imperatoribus ad annum 386; Baronium in Annalibus ad annum 410, num. 44; Petiscum in Lexico Antiquario v° Ludi circenses. Quocirca non dubitandum quin amanuenses servatur in servabatur mutarint, narrationis modum suo tempori accommodantes.

x De Gazensium in superstitione perseverantia in Commentario prævio dictum num. 19, 20, 40, 41 etc.

y Rhedam habent omnes editi, quin ipse Vallarsius qui monet: Vox rhedam in omnibus quibus utimur Mss. desideratur: tum unus antiquior Vaticanus carrucarumque regulas pro carcerumque repagula, fortasse verius legit. Non crediderim. Carruca enim erat quadrirotum grave et ponderosum, cujus nullus in circo usus. Carceres autem, les barrières, quibus coercebantur equi, donec signum daretur. Recte itaque carcerum repagula dicuntur. — Ad hunc locum accusavit Casaubonus S. Hilarionem κατοπτομαντειας, quæ cum aqua et cyatho perficiebatur: quid protestantes proscindunt viros, quos sæculo IV Palæstina, Ægyptus, Sicilia, Dalmatia, Cyprus suspexit nec satis laudare se posse credidit? Fateantur sibi aliam esse religionem aliosque sensus quam quæ sæculo IV omnibus essent communia, aut desinant aliter loqui de rebus et viris quam fieret illo ævo! Cæterum quæ hic μαντεια intervenit? Poculum suum tradit S. Hilarion Italico, signo crucis benedictum (nil enim absque hoc signo primis sæculis factum fuisse ex Tertulliano novimus, et num. 3 dixit S. Hieronymus beatumeremitam signo crucis adversus dæmonem uti fuisse solitum); Deus vero hunc servo suo suoque nomini dedit honorem, ut victoriam Italico concederet: quæ in his superstitio? Carpat Casaubonus umbram Petri, sudaria Pauli, fimbriam vestimenti Christi Domini; et tunc demum μαντειαν quærat in S. Hilarionis cyatho testaceo! Sed de his vide ad hunc locum Rosweydum.

z Mss. maleficum christianorum. Porro maleficos equorum agitatores, qui adversariorum equos dæmoniacis imprecationibus impedirent, ut suos ad cursus velociores impellerent sæpe veteres auctores notant. Cassiodorus, lib. III Variarum, epist. 1, de quodam nobili auriga: Frequentia, inquit, palmarum eum dici faciebat maleficum. Necesse est enim ad perversitatem magicam referri, quando victoria equorum meritis non potest applicari. Arnobius, lib. 1, adv. Gent., de magorum artibus: Quis enim hoc nesciat … in curriculis equos debilitare, incitare, tardare etc. Vide Cod. Theod. ad leg. 9 de Malef., Ammian. Marcellin. pluribus locis. Vallarsius.

aa In tribus aut quatuor exemplaribus Mss. virginis Dei vicinus juvenis, amore deperibat. Martianay.

bb Paria habet Hieronymus in Isaiæ 19: Memphim magicis artibus deditam, pristini usque ad præsens tempus vestigia erroris ostendunt. Et in cap. 65 de Æsculapii fano, in quo stratis pellibus hostiarum incubare soliti erant (gentiles), ut in sommis futura cognoscerent. Vallarsius.

cc In codd. suis legit Martianay: Ab Æsculapii vatibus, non remediantibus sed perdentibus animas.

dd Surius et Rosweydus habent tormenta; Martianay et Vallarsius portenta; sed præplacet prior lectio, tum quia sequuntur portentosæ figuræ, tum quia tormenta verborum, nil aliud sunt quam intorta verba: quemadmodum tormentum ferreum et stupeum tormentum ferrum tortum et stupa torta est. His addo ex Rosweydo aliquando ære, aliquando plumbo ad verba et figuras inculpendas usos veneficos et magos. Tacitus Annal. II: Reperiebantur solo ac pariete erutæ humanorum corporum reliquiæ, carmina et devotiones, et nomen Germanici plumbeis tabulis insculptum, semiusti cineres, ac tabe obliti, aliaque maleficia. Amuleta Ægyptiaca nequaquam rara sunt; et quidem ex omni materia. Æs Cyprium hic adhibitum, quia Cyprus insula Veneri, cujusauxilium necessarium erat juveni, sacra erat. Amuleta ægyptiaca, ut et alia quoque, imagines habent deorum et animalium, quæ B. Hieronymus per portentosas figuras indicat, et adscripta verba sæpe characteribus demoticis, quæ ille idem tormenta verborum appellat. Amuletum cum Æsculapii ægyptiaci seu Tosorthri forma exhibet de Caylus tom. VI Antiquitatum, tab. XVII.

ee

Ad hæc annotat Rosweydus: Ovid. lib. 1 Amor. Eleg. VIII:

Scit bene quid gramen, quid torto concita rhombo
      Licia, quid valeat virus amantis equæ.

Licia seu fila illa magica tricolora erant et ter novem numero, ut ex hoc colligitur versu (Cir. n. 371):

Terque novem ligat triplici diversa colore Fila.

Sed vide de his archæologos.

ff Scribit ad hunc locum Rosweydus: Vide Serarium nostrum in cap. 6 Tobiæ, quæstiuncula 1 ad v. 14, ubi agit de Asmodæo, quomodo in græco textu dicitur amasse Saram.

gg Certi, inquit Rosweydus, dæmones certis vitiis dominantur, infra num. 18: Habebat enim senex hanc gratiam ut ex odore corporum vestiumque et earum quas quis tetigerat sciret, cui dæmoni vel cui vitio subjaceret. Vita Antonii, cap. 4: Hinc et spiritus fornicationis vocor. Quum vero similia e Scripturis divinis non absint, noverimus de his veneranter loqui, et quidem, nisi quis universum ordinem supernaturalem seponere voluerit, unde, quæso, certiora de eo acceperimus quam ex Sanctorum experientia? Ii enim quasi ab his terrenis abstracti et toti spiritualibus dediti, per hanc ipsam gratiam, qua illorum mens in alium fere orbem vehebatur, facilius sane in eorum omnium quæ ad aëreas potestates pertinent cognitionem potuerunt pervenire. Neque his tamen credulitatem nimiam suaserim, sed ne sanctorum dicta et gesta, bonis firmata testimoniis, flocci habeantur.

hh Quum Surius, Rosweydus et Martianay particulam vel hic omnino habeant, equidem non intelligo quid sequentibus velit Vallarsius: Peccant contra historiæ veritatem ac Hieronymi mentem hucusque editi unius hujusce particulæ vel omissione: ut significent ipsum quoque adolescentem a S. Hilarione curatum, cum e contrario neque perquiri illum siverit, ne ejus incantationibus fidem videretur adhibuisse. Nos e nostris omnibus Mss., accedente etiam Gravii auctoritate, suffecimus. Adhæc alterum hucusqueeditorum mendum castigavimus legentes ex iisdem Mss. solutus, id est dæmon, pro solitis nempe incantationibus. Infra leviora alia emendamus.

ii Candidati milites, inquit Petiscus in Lexico antiquario ad hoc verbum, erant ostensionales (garde d'honneur) ex iis, quos staturæ proceritas et forma commendabat, milites nominatim fortes et insignes, qui in pugna imperatorem circuibant et propugnabant candida veste induti et exornati, ut sub oculis Augusti præclare et strenue præliando se ad majora aspirare et militaria officia merito ambire profiterentur: quæ dein firmat auctoritatibus.

kk In Patrologia Migniana, quæ Vallarsii editionem pone sequitur, ad hunc locum annotatur: Mss. omnes et quos etiam Martianay consuluit Constantini. Verum in textu tum apud ipsum Vallarsium tum apud Martianay Constantii; quæ forma etiam legitur apud Surium et Rosweydum. Solus Παραδεισος de Constantino loquitur; sed minoris est auctoritatis (maxime quum Constantii et Constantini nomina confundantur sæpius) quam ut a forma solita recedatur.

ll Hæc regio, inquit Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum, V° Francia, ab oriente Toringiam et Saxoniam habebat, ab occidente Rhenum et Oceanum, a septentrione item Oceanum germanicum vel septentrionalem, a meridie Alamanniam et Sueviam, sive amnem Lonam; et explicans dein Hieronymi verba, recte affirmat Franciam ab eo inter Saxones et Alamannos fuisse positos, propterea quod ab Oriente Saxonia a meridie Alamannia terminabatur. Verum quum hæc designatio omnino incompleta est, crediderim ea usum fuisse Hieronymum ut significaret candidatum illum ex ea parte Franciæ fuisse, quæ postea Francia orientalis seu Austria dicta est.

mm Evectiones, inquit Petiscus in Lexico antiquario V° Evectiones, sunt codicilli, quibus facultas equis publicis utendi concedebatur. Has ut haberent, antequam iter inirent, illi ipsi qui cursu publico utebantur, erat opus. In singulis civitatum, mutationum, mansionum stationibus dabant illas inspiciendas, alioquin vel in prima statione detinendi. In illis continebatur certus equorum cursualium, quibus uti liceret, numerus; diesque certus intra quem uti liceret, quo elapso irriti erant dati et impetrali codicilli. Qui evectionem obtinuerat, eam præsidi provinciæ, per quam transiturus erat, ostendere tenebatur, et ille subnotabat seu subscribebat. Qui eas concederepoterant aliis, iidem initio eis non indigebant: sed a Constantino omnibus fere ablata utraque potestas; imperatori, præfectis prætorio ac magistris officiorum solis deinceps reservata.

nn Habebat quippe Palæstina, utpote provincia media, consularem qui ei præsideret. Vide Notitiam Orientis apud Pancirolum. Quis anno circiter 337 hac dignitate ornatus esset, latet. Ordinaria sedes consularis Palæstinæ Cæsarea.

oo De decurionibus dictum fuit supra ad lit. t.

pp Infra num. 16 Elusates Barech, id est Benedic Hilarioni inclamabant. Videtur hæc benedictio data tota manu, seu pollice et omnibus digitis extensis; qua forma ut aliquando latini, sic quoque græci (a græcis enim institutus fuerat S. Hilarion, neque illo ævo discrimen inter ritum syriacum et græcum inoleverat) nonnumquam utuntur. In crucis autem signum benedicentis manum motam fuisse observat ipse Lutheranus Augusti. His ex Rosweydo adde, non hominibus tantum, sed et rebus inanimatis sanctos benedixisse. Infra hic num. 17: In sublimi stans benedixit vineæ; num. 20: Ut benedictum ab eo panem vel oleum acciperent; num. 22: Benedicto itaque oleo universi agricolæ atque pastores tangentes vulnera, certam salutem resumebant.

qq Hæc in memoriam revocant stridentia et anhelantia verba linguæ hebraicæ, de quibus S. Hieronymus, in epistola 125 (alias 4) laborem suum in perdiscenda lingua sacra meminit.

rr Ex his in Commentario prævio num. 75 collegimus B. Hilarioni præter patriam linguam Syriacam et cophthicam quam in Ægypto didicerat, ibidem quoque græcam doctus fuisse. Cæterum magister grammatices, quem Alexandriæ habuerat, certe linguæ græcæ præcepta tradebat.

ss Libra auri divisa fuit a Contantino magno in solidos septuaginta duos; singuli vero solidi valebant fere francis nonaginta hodiernis; ita ut candidatus ille ad pedes S. Hilarionis deposuerit summam æqualem francis nostris sexagesies quater mille octingentis (64,800); pecuniæ vero potentia eadem fere tunc erat quæ nunc, ut ex celebri Diocletiani decreto de pretio rerum renalium jam a pluribus observatum fuit.

tt Plinius, Natur. Hist. lib. VIII, sect. 25: Camelos inter armenta pascit Oriens, quorum duo genera, Bactriæ et Arabiæ: differunt, quod illæ bina habent tubera in dorso, hæ singula: sub pectore alterum, cui incumbant. Cameli, quibus duosunt tubera vocantur etiamnum chameaux bactriens, chameaux de la Bactriane; arabibus sunt robustiores et maxime in usu sunt in Turkestan, in Perside et Syria.

uu Plinius lib. X, cap. 83: Cameli (veneris avidi) etiam solitudines aut secreta certe petunt; neque intervenire datur sine pernicie. Agitur enim hoc loco Vitæ S. Hilarionis de camelo, æstu venereo flagrante, non vero possesso a dæmone. Zoographi omnes meminere ferociæ camelorum, quum veneris agitantur stimulo.

xx Ut lector ipse perspiciat hæc pertinere ad camelum venere stimulatum, accipe quæ recentiores zoographi tradunt de animalis hujus conditione, quum ardores venereos patitur. Ex glandibus, inquiunt, conglomeratis occipitis oleum quoddam fetidum scatet, quod per colli pellem defluit. Ex ore, ad alterutrum angulum, dependet follis ruber inflatus, qui brevi vacuus fit et dein aspiratione in os reducitur, ut iterum iterumque inflatus educatur. Videtur ille follis palati velum esse, quod tempore veneris, non secus ac aliæ pelliculæ in animantibus aliis, plurimum excrescit. De rugitu meminere quoque omnes.

* alias vernaculis

* alias possit

* alias Orionus

* alias amplexam et amplexatus. Rosw. add. Et dum pervenisset ad S. Hilarionem.

* alias sinite

* alias ait add.

* forte protenditur

* alias circi equos curules

* In codd. nimius attollitur

* alias venientium

CAPUT III.
Monachos suos curat, convertit Sarracenos, omnigenos homines excipit, petit S. Antonii defuncti cellam.

[Innumera monasteria condit;] Tempus me deficiet, si voluero universa signa, quæ ab eo perpetrata sunt, dicere. In tantam enim a Domino fuerat elevatus gloriam, ut beatus quoque Antonius audiens conversationem ejus, scriberet ei, a, libenterque ejus epistolas b sumeret: et si quando de Syriæ partibus ad se languentes perrexissent, diceret eis: Quare vos tam longe vexare voluistis, cum habeatis ibi filium meum Hilarionem? Exemplo itaque ejus per totam Palæstinam innumerabilia monasteria esse cœperunt, et omnes ad eum monachi certatim currere. Quod * ille cernens, laudabat Domini gratiam, et ad profectum animæ singulos cohortabatur, dicens præterire figuram hujus mundi, et illam esse veram vitam, quæ vitæ præsentis emeretur * incommodo. Volens autem exemplum eis dare et humilitatis et officii, statis diebus ante vindemiam c lustrabat cellulas monachorum. Quod postquam cognitum est a fratribus, omnes ad eum confluebant: et comitati tali duce, circumibant monasteria, habentes viaticum suum: quia interdum usque ad duo millia hominum congregabantur. Sed et procedente tempore unaquæque villa vicinis monachis, ad susceptionem sanctorum gaudens, cibos offerebat.

[16] [Sarracenos Elusanos convertit;] Quantum autem fuerit in eo studii, ut nullum fratrem quamvis humilem, quamvis pauperem præteriret, vel illud indicio est, quod vadens in desertum Cades d, ad unum de discipulis suis visendum, cum infinito agmine monachorum pervenit Elusam *, eo forte die, quo anniversaria solennitas omnem oppidi populum in templum Veneris congregaverat. Colunt autem illam ob Luciferum, cujus cultui Saracenorum natio dedita est. Sed et ipsum oppidum ex magna parte semibarbarum est propter loci situm. Igitur audito, quod sanctus Hilarion præteriret, (multos enim Saracenorum arreptos a dæmone frequenter curaverat) gregatim ei cum uxoribus et liberis obviam processere, submittentes colla, et voce Syra, Barech, id est, benedic, inclamantes. Quos ille blande humiliterque suscipiens, obsecrabat ut Deum magis, quam lapides colerent: simulque ubertim flebat, cælum spectans, et pollicens, si Christo crederent, ad eos se crebro esse venturum. Mira Domini gratia: non prius abire passi sunt, quam futuræ ecclesiæ lineam mitteret e: et sacerdos eorum, ut erat coronatus f, Christi signo denotaretur.

[17] [monachos suos pie visitat;] Alio quoque anno, cum exiturus esset ad visenda monasteria, et digereret in schedula g apud quos manere, quos in transitu visitare deberet, scientes monachi quendam de fratribus parciorem, simulque cupientes vitio ejus mederi, rogabant, ut apud eum maneret. Et ille: Quid, inquit, vultis et vobis injuriam, et fratri vexationem facere? Quod postquam frater ille parcus audivit, erubuit, et annitentibus cunctis, vix ab invito impetravit, ut suum quoque monasterium in mansionum ordinem poneret. Post diem ergo decimum venerunt ad eum, custodibus jam in vinea, qua venirent illi h, dispositis: qui cum lapidibus et glebarum jactu, fundæque vertigine accedentes deterrerent. Sine esu uvæ mane omnes profecti sunt, ridente sene, et dissimulante scire, quod evenerat. Porro suscepti ab alio monacho, cui Sabas vocabulum est (debemus quippe parci tacere vocabulum, largi dicere): quia Dominicus erat dies i, invitabantur ab eo universi in vineam, ut ante horam cibi, uvarum pastu laborem viæ sublevarent. Et sanctus: Maledictus, ait, qui prius refectionem corporis, quam animæ, quæsierit. Oremus, psallamus, reddamus Domino officium, et sic ad vineam properabimus *. Completo itaque ministerio, in sublimi stans, benedixit vineæ, et suas ad pascendum dimisit oves. Erant autem, qui vescebantur, non minus tribus millibus. Cumque centum lagenis k æstimata fuisset integra adhuc vinea, post dies viginti trecentas fecit. Porro ille parcus frater multo minus solito colligens, etiam id quod habuerat, versum in acetum sero doluit. Hoc multis fratribus senex l ante futurum prædixerat.

[18] [avaros plectit;] Detestabatur autem pracipue monachos, qui infidelitate quadam in futurum reservarent sua, et diligentiam haberent vel sumptuum, vel vestitus, aut alicuius earum rerum, quæ cum sæculo transeunt m. Denique unum de fratribus in quinto fere a se milliario manentem, quia comperiebat hortuli sui nimis cautum timidumque custodem, et pauxillum habere nummorum, ab oculis abegerat. Qui volens sibi reconciliari senem, frequenter veniebat ad fratres, et maxime ad Hesychium n, quo ille vehementissime delectabatur. Quadam igitur die ciceris fascem virentis, sicut in herbis erat, detulit. Quem cum Hesychius posuisset in mensa ad vesperum, exclamavit senex, se putorem ejus ferre non posse, simulque unde esset rogavit. Respondente autem Hesychio, quod frater quidam primitias agelli sui fratribus detulisset: Non sentis, inquit, putorem teterrimum, et in cicere fœtere avaritiam? mitte brutis animalibus, et vide, an comedant. Quod cum ille juxta præceptum in præsepe posuisset, exterriti boves, et plus solito mugientes, ruptis vinculis, in diversa fugerunt. Habebat enim senex hanc gratiam, ut ex odore corporum, vestiumque et earum rerum, quas quis tetigerat, sciret cui dæmoni, vel cui vitio subjaceret.

[19] Igitur sexagesimo tertio vitæ suæ anno cernens grande monasterium, [flet perditam solitudinem et defunctum S. Antonium:] et multitudinem fratrum secum habitantium, turbasque eorum, qui diversis languoribus, et immundis spiritibus occupatos ad se deducebant, ita ut omni genere hominum solitudo per circumitum repleretur, flebat quotidie, et incredibili desiderio conversationis antiquæ recordabatur. Interrogatus a fratribus, quid haberet, cur se conficeret, ait: Rursum ad sæculum redii, et recepi mercedem meam in vita mea. En homines Palestinæ, et vicinæ provinciæ existimant me alicujus esse momenti: et ego sub prætextu monasterii ad dispensationem fratrum vilem * supellectilem habeo. Servabatur autem a fratribus, maxime ab Hesychio, qui miro amore venerationi senis deditus erat. Cumque ita vixisset * lugens biennium, Aristænete illa, cujus supra fecimus mentionem, præfecti tunc uxor, sed nihil de præfecti ambitu habens o, venit ad eum, volens etiam ad Antonium pergere. Cui ille flens: Vellem, ait, ipse quoque ire, si non carcere hujus monasterii clausus tenerer, et si eundi fructus esset: biduum enim hodie est, quod totus mundus tali parente orbatus est p. Credidit illa, et substitit. Et post paucos dies, veniente nuncio, Antonii dormitionem audivit.

[20] [ingens ad eum concursus panem et oleum benedictum ab eo poscentium; migrat in Ægyptum;] Mirentur alii signa q, quæ fecit, mirentur incredibilem abstinentiam, scientiam, humilitatem: ego nihil ita stupeo, quam gloriam illum et honorem calcare potuisse. Concurrebant episcopi, presbyteri, clericorum et monachorum greges, matronarum quoque christianarum r (grandis tentatio), et hinc inde ex urbibus et agris vulgus ignobile: sed et potentes viri et judices, ut benedictum ab eo panem vel oleum acciperent s. At ille nihil aliud nisi solitudinem meditabatur, in tantum ut quadam die proficisci statuerit: et adducto asello t (nimis quippe exesus jejuniis, vix ingredi poterat) iter arripere conaretur. Quod cum percrebuisset, et quasi vastitas et justitium u Palæstinæ indiceretur, plusquam decem millia hominum diversæ ætatis et sexus, ad retinendum eum congregata sunt. Immobilis ille ad preces, et baculo x arenas discutiens, loquebatur: Fallacem Dominum meum non faciam: non possum videre subversas ecclesias, calcata Christi altaria, filiorum meorum sanguinem y. Universi autem, qui aderant, intelligebant revelatum ei quiddam esse secreti, quod nollet confiteri: et nihilominus custodiebant eum, ne proficisceretur. Decrevit ergo, publica omnes voce contestans, non cibi se, non potus quidquam sumere, nisi dimitteretur. Et post septem dies inediæ, tandem relaxatus, ac valedicens plurimis, cum infinito agmine prosequentium venit Betheliam z. Ubi persuasis ut reverterentur, elegit quadraginta monachos, qui haberent viaticum, et possent jejunantes ingredi, id est, post solis occasum cibum sumere. [Quinto igitur die venit Pelusium,] visitatisque fratribus, qui in vicina eremo erant et in loco, qui dicitur Lychnos aa, morabantur, perrexit triduo ad castrum Thaubastum bb, ut videret Dracontium episcopum et confessorem, qui ibi exulabat. Quo incredibiliter consolato tanti viri præsentia, post aliud triduum multo Babylonem cc labore pervenit, ut viseret Philonem episcopum, et ipsum confessorem. Constantius enim rex, Arianorum favens hæresi, utrumque in ea loca deportaverat. Inde egrediens, post triduum venit ad oppidum Aphroditon dd, ubi convento diacono Baisane, qui locatis dromadibus camelis, ob aquæ in eremo penuriam, consueverat euntes ad Antonium ducere, confessus est fratribus instare diem dormitionis beati Antonii, et pervigilem noctem in ipso, quo defunctus fuerat, loco a se ei debere celebrari. Tribus igitur diebus per vastam et horribilem solitudinem, tandem ad montem altissimum pervenerunt, repertis ibi duobus monachis, Isaac ac Pelusiano, quorum Isaac interpres Antonii fuerat.

[21] [visitat S. Antonii cellam,] Et quia se præbet occasio, et ad id loci venimus, dignum videtur brevi sermone habitaculum tanti viri describere. Saxeus et sublimis mons, per mille circiter passus ad radices suas aquas exprimit: quarum alias arenæ ebibunt, aliæ ad inferiora delapsæ, paulatim rivum efficiunt, super quem ex utraque ripa palmæ innumerabiles multum loco et amœnitatis et commodi tribuunt. Videres senem huc atque illuc cum discipulis beati Antonii discurrere. Hic, ajebant, psallere, hic orare, hic operari, hic fessus residere solitus erat. Has vites, has arbusculas ipse plantavit: illam areolam manibus suis ipse composuit. Hanc piscinam * ad irrigandum hortulum multo sudore fabricatus est. Istum sarculum ad fodiendum terram pluribus annis habuit. Jacebat in stratu ejus, et quasi calens adhuc cubile deosculabatur. Erat autem cellula non plus mensuræ per quadrum tenens, quam homo dormiens extendi poterat. Præterea in sublimi montis vertice, quasi per cochleam asscendentibus et arduo valde nisu *, duæ ejusdem mensuræ cellulæ visebantur: in quibus venientium frequentiam, et discipulorum suorum contubernium fugiens, moratus est. Verum hæ in vivo excisæ saxo, ostia tantum addita habebant. Postquam autem ad hortulum venerant: Videtis, inquit Isaac, hoc pomarium * arbusculis consitum, et oleribus virens? Ante hoc ferme triennium cum onagrorum grex hoc vastaret, unum e ductoribus eorum stare jussit, baculoque tundens latera: Quare, inquit, comeditis, quod non seminastis? Et exinde, exceptis aquis, ad quas potandas ventitabant, nunquam eos nec arbusculam, nec olera contigisse. Præterea rogabat senex, ut sibi locum tumuli ejus ostenderent. Qui cum seorsum eum abduxissent, utrum monstraverint, necne, ignoratur: causam occultandi, juxta præceptum Antonii, fuisse referentes, ne Pergamius, qui in illis locis ditissimus erat, sublato ad villam suam sancti corpore, martyrium fabricaretur.

ANNOTATA.

a Constat ex hoc loco quam falsum sit quod ab aliquot scriptoribus de S. Antonio traditur, scilicet eum litteras ignorasse. Profecto ignorabat græcas, sed non cophthicas: quod jam aliunde ostendit in ejus Vita Henschenius noster.

b Hinc collige B. Hilarionem ita linguam ægyptiacam novisse ut non tantum loqui sciret, verum etiam scribere.

c In commentario prævio, num. 75, inquisitum est de hoc indicio temporis.

d Id iter describere conati sumus in Commentario prævio, num. 21 et seqq.; ubi quoque plura indicata de Elusa, de Sarracenis et de cultu Luciferi seu Veneris.

e Hoc vulgo episcopi officium, quod græci stauropegium (quod crux terræ infigitur) appellant. Disputat Rosweydus ad hunc locum et in Onomastico utrum lineam mittere, an limitem mittere legendum sit: in utramque partem affert alium locum, ordinatos limites mittere ex Hygino, unam lineam mittere ex lege Tiberii cæsaris. Secure retineri potestalterutra lectio. Veteres editiones et quæ vidit Mss. Rosweydus, favent limiti, aliæ editiones et alia Mss. lineæ: utraque autem locutio probe latina.

f Petiscus in Lexico antiquario ad verbum: Corona sacerdotalis, postquam aliquot loca ad ritus græcos et latinos pertinentia retulisset, ex his Hieronymi verbis notat hunc usum quoque fuisse Syris idololatris. Auream coronam fuisse non secus ac illam, quam summus pontifex inter judæos gerebat, certum æstimat monachus benedictinus, qui loca difficilia veteris testamenti gallice explicuit, ut videre est pag. 380 ejus operis, ubi eamdem materiam tractat. Quod vero sacerdotem illum Eleusatem signo Christi seu crucis notavit S. Hilarion, ad ritus catechumenorum seu initiandorum referendum est. In Παραδεισῳ, quem jam sæpius lingua græca recentiori scriptum diximus, post inclamantes, sic res narratur: Videns autem sanctus bonum eorum animum eos docuit veram Christi fidem, quippe qui ardenter eum rogarent ut ad se sermocinaretur. Bona enim erant terra; et Deo cooperante, receperunt sermonem veritatis in corda suo. Quum itaque crederent, receperunt baptisma ædificaveruntque templum secundum formam quam eis dedit.

g Siste lector, inquit ad hunc locum Rosweydus, et videsis versionem Herveti ex græco Metaphrastis vel Sophronii: Cum vero ad monasterium quoddam primum accessisset, quod dictum est Scindula. Non erravit Hervetus, sed quod in græco invenit expressit: Μονῃ δε τινι τα πρωτα παραλαβων, του Σκινδουλα λελεκτο. Vel hinc colligas Sophronium hæc ex latino Hieronymi textu græce interpretatum. Ex Schedula fecit Scindulam monasterium. Simili errore errat infra num. 29, ubi notationem vide. Hoc ipso capite, ubi Hieronymus habet monachi nomen Sabas, Sophronius vertit την του Ἰβα μονην, monasterium Ibæ.

h Loco qua venirent illi, quod habent Surius, Martianay et Vallarsius, prætulit Rosweydus: quasi villa esset aliena; quod et in suis Mss. reperit Gravius; qui et in aliis vidit: quasi villæ custos esset. Vallarsius in duobus codicibus vaticanis invenit: in vinea, quasi villa est, ab eo dispositus; et in alio vetustiori: jam vineæ, quasi villa esset, ab eo etc.

i Ægyptiaci monachi adeoque S. Hilarion ejusque discipuli, qui illorum fere leges servabant, exceptis vespertinis et nocturnis orationibus (de quibus in Commentario prævio, num. 73, dicta nostra vide) congregationibus, nullam per diem celebrabant publicam solemnitatem, absque die sabbathi vel dominica, in quibus hora tertia sacræ communionis obtentu conveniebant. Hæc Cassianus, lib. III instit. cap. 2. Indicat itaque S. Hieronymus, notando diem dominicam fuisse, quomodo fieri potuerit ut Sabas monachus eos ante horam cibi ad vineam vocare potuerit. Die dominica Sexta non habebatur, sed ejus loco adjiciebantur aliquot lectiones Tertiæ, quæ etiam solemnius fiebat. Diebus dominicis sumebant cibum hora Sexta seu meridie, aliis diebus hora Nona seu etiam vespere: de qua re passim videndus Cassianus. Hinc collige S. Hilarionem et monachos invitatos fuisse, quum ad officium matutinum pergerent; siquidem id voluerit prius absolvi quam discipulos sinere de uvis pasci; præterea hinc quoque manifestum est, quum lex de jejunio non frangendo ante sacram communionem tunc jam vigeret, non singulis dominicis participasse illos monachos sacram Eucharistiam, quippe qui forte carerent presbytero.

k Lagenam vas vinarium fuisse ex hoc loco patet; et præterea mensuram fuisse. Eadem autem erat ac congius sacer, in Ægypto et Asia usitatus, æquivalens pintis gallicis 2 ⅘.

l Senex est ipse S. Hilarion, qui eodem nomine num. seq. et alibi vocatur.

m Vide Commentarium prævium, num. 69, ubi dictum est S. Hilarionem ejusque discipulos quartum tantum paupertatis gradum videri observasse: et quidem hic ubique apparent monachi proprietarii.

n Vallarsius notat: Mss. Isichium constanter; Sozomenus Hesycham vocat, quod ex Syrorum pronunciatione facit, qui in am seu potius om græca nomina detorquebant. Παραδεισος ubique recte habet Ἡσυχιον. Vitam S. Hesychii illustrarunt decessores nostri ad 5 Octobris.

o In plerisque Mss., inquit Rosweydus, deest tunc, quod editi addunt (præfecti tunc uxor). Tamen vel subintelligendum id esse, videtur colligi ex eo quod sequitur: sed nihil de præfecti ambitu habens (duo codices Vallarsiani habent habitu); quare tunc videtur præfecti uxor fuisse. Quamquam si Ammianum, horum temporum scriptorem, audimus (refert enim ejus præfecturam ad annum Christi 361; vide supra annotatum b ad cap. 2), tunc nondum erat præfectus. Potuit ergo Hieronymus eam præfecti uxorem vocare per anticipationem, quia postea præfecti uxor fuit Aristænete. Hæc Rosweydus. Equidem crediderimHieronymum aliquid humani hic passum esse seu non satis ad chronologiam attendisse. Certum enim est Helpidium non fuisse præfectum ante annum 361, neque Hilarionem natum post annum 291, neque mutandum initio hujus numeri annum LXIII in LXXIII, quum id sequentia non patiantur et Παραδεισος habeat ξγ᾽. Hæc itaque facta quinque annis ante Helpidii præfecturam.

p In Commentario prævio num. 8 diximus S. Antonium ad Deum ivisse die 17 januarii anni 356.

q Mss. omnes, quos vidit Vallarsius et Rosweydus, addunt: et portenta; deinde unus humanitatem pro humilitatem et paulo post celare habet pro calcare.

r Surius, Victorius, Rosweydus, et codices quos vidit Vallarsius, habent matronæ quoque christianorum; nonnulli ex iis quos adhibuit Martianay: Matronarum quoque et christianorum.

s De rebus inanimatis benedictis supra in annotato pp aliquid notavimus. Alia exempla hic adducit de S. Martino et S. Antonio Vallarsius: plura dabunt archæologi sacri, adeoque ipse lutheranus Augusti.

t De hoc vecturæ genere nonnulla dicta in Commentario prævio, num. 41. Antea peditem ire solitum fuisse S. Hilarionem liquet ex addita excusatione: Nimis quippe exesus jejuniis vix ingredi poterat.

u Rosweydus habet exitium et culpat justitium; aliquot codices apud Martianay: vastitas et mœstitia in justitium. Justitium in luctu publico ob amissos viros principes indicebatur: Tacitus de morte Germanici, Annal. II, 82, 4: Hos vulgi sermones audita mors adeo incendit, ut ante edictum magistratuum, ante senatus consultum, sumpto justitio, desererentur fora, clauderentur domus, passim silentia et gemitus: nihil compositum in ostentationem.

x De baculis a monachis usitatis dictum in Commentario prævio, num. 66.

y Hæc omnia impleta tempore Juliani apostatæ; quemadmodum ostendimus in Commentario num. 40. De iisdem vide Rosweydum ad hunc locum.

z Verisimilius Betheliam scripsit Hieronymus, ut ostensum in Commentario prævio, num. 26 et seqq.; ubi totum istud iter descripsimus.

aa Vallarsius posuit Lychnon in extrema parte Thebaïdis; Rosweydus prope Alexandriam. Ostendimus in Commentario prævio num. 30 locum hunc situm fuisse prope Onuphin, nunc verisimilius dictum Banoub, in Ægypto inferiori.

bb Vallarsius etiam longius aberrat, quum Thaubastumconfundit cum Thauba et in Arabia deserta ponit. In Commentario prævio num. 30 ostendimus Thaubastum situm fuisse non procul a Suez et ejus rudera adhuc aliquot apparere. Ibidem de Dracontio episcopo nonnulla meminimus.

cc De itinere babylonico et Philone episcopo dictum in Commentario prævio num 32.

dd De Aphrodito, Baisane et itinere per desertum ad S. Antonii cellam consule Commentarium prævium, num. 32 et seqq. Tres vaticani mss. visi a Vallarsio et Rosweydus post biduum. Paulo post Martianayus: qui equis locatis, dromadibus camelis, ob aquæ etc.; pessime intrusit equos. Victorius et Surius: qui locatis camelis et dromedis. Jam pridem restituit Rosweydus dromadibus camelis; quod et Vallarsius ex Mss. consensu recepit, monens dromades camelos unum animantium genus esse, scribente Vopisco in Aureliano: Zenobia cum fugeret camelis, quos dromedas vocant. Verumtamen ego damnare non ausim Victorii et Surii lectionem. Imprimis quod dromedis, non dromadibus habent, certe dromedis æque valet ac dromadibus, ut in Lexico Gessneri ad hanc vocem videre est. Quod camelos et dromedas distinguunt, non culpandum, quum per camelos nongenus tantum, sed ordinaria species designetur, et per dromedas alia species, non secus ac si asinos diceremus et onagros. Et quidem lectio camelis et dromedis eo minus displicet, quod altera dromadibus camelis non minus mire sonet in auribus latinis quam des dromadaires chameaux in gallicis; ubi enim latini has voces conjungunt, sic loquuntur: Cameli quos dromedas vocant, quos dromedarios dicunt etc. Dromedarii autem iidem sunt ac cameli Arabiæ, de quibus supra diximus in annotato tt ad caput 2.

* alias Quos

* alias mercaretur

* alias Elusium et Eolesam

* alias properabitis

* forte utilem Rosw. villæ possessiones et

* alias duxisset

* in mss. piscinulam

* alias adnisu

* alias pomœrium

CAPUT IV.
Gesta in Ægypto et Sicilia.

[Incolit Ægyptum, miracula patrat;] Igitur reversus Aphroditon, duobus secum tantum retentis fratribus, in vicina eremo moratus est, tanta abstinentia et silentio, ut tunc primum se cœpisse Christo servire diceret. Porro jam triennium erat, quod clausum cælum illas terras arefecerat, ut vulgo dicerent, Antonii mortem etiam elementa lugere. Non latuit fama Hilarionis accolas quoque illius loci, et certatim virilis ac muliebris sexus, ora luridi, et attenuati fame, pluvias a servo Christi, id est, a beati Antonii successore, deprecabantur. Quos ille cernens, mire doluit: elevatisque in cælum oculis, et utrasque in sublime erigens palmas, statim impetravit, quod rogaverat. Ecce autem sitiens, arenosaque regio, postquam pluviis irrigata est, tantam serpentum et venenatorum animalium ex improviso ebullivit multitudinem, ut percussi innumerabiles, nisi ad Hilarionem concurrissent, statim interirent. Benedicto itaque oleo universi agricolæ atque pastores tangentes vulnera, certam salutem resumebant a.

[25] [ad mortem a Gazensibus quæsitus, pergit in Oasim;] Videns etiam ibi se miris honoribus affici, perrexit Alexandriam, inde ad interiorem Oasim b eremum transiturus. Et quia nunquam, ex quo cœperat esse monachus, in urbibus manserat, divertit ad quosdam fratres sibi notos in Bruchio, haud procul ab Alexandria c: qui cum miro gaudio suscepissent senem, et jam vicina nox esset, repente audiunt discipulos ejus asinum sternere, illumque parare proficisci. Itaque advoluti pedibus rogabant, ne hoc faceret: et ante limen prostrati, citius se mori, quam tanto carere hospite, testabantur. Quibus ille respondit: Idcirco abire festino, ne vobis molestiam generem. Certe ex posterioribus cognoscetis, non sine causa me subito ambulasse. Igitur altera die Gazenses cum lictoribus præfecti d, (nam pridie eum venisse cognoverant), intrantes monasterium, cum illum minime invenissent, invicem loquebantur: Nonne vera sunt, quæ audivimus? Magus est, et futura cognoscit. Urbs enim Gaza, postquam, profecto de Palæstina Hilarione, Julianus in imperium successerat, destructo monasterio ejus, precibus ad imperatorem datis, et Hilarionis, et Hesychii mortem impetraverat: amboque ut quærerentur, toto orbe scriptum erat e. Egressus ergo de Bruchio, per inviam solitudinem intravit Oasim: ibique anno plus minus exacto, quia illuc quoque sua fama pervenerat f, quasi jam in Oriente latere non posset, ubi multi illum et opinione, et vultu noverant, ad solas navigare insulas cogitabat: ut quem terra vulgaverat, saltem maria celarent.

[24] [Parætonii male habitus a quodam discipulo,] Eodem ferme tempore Hadrianus discipulus ejus de Palæstina supervenit, dicens Julianum occisum: christianum imperatorem regnare cœpisse: revertique eum debere ad monasterii sui reliquias. Quod ille audiens, detestatus est: et conducto camelo, per vastam solitudinem pervenit ad maritimam urbem Libyæ Parætonium g: ubi Hadrianus infelix, volens Palæstinam reverti, et pristinam sub nomine magistri quærens gloriam, multas ei fecit injurias. Ad extremum, convasatis h, quæ a fratribus ei missa detulerat, nesciente illo, profectus est. Super hoc sane, quia alter locus referendi non est, hoc tantum dixerim in terrorem eorum, qui magistros despiciunt, quod post aliquantulum temporis computruerit morbo regio.

[25] [pergit in Siciliam;] Habens igitur senex Zananum i secum, asscendit classem l, quæ Siciliam navigabat. Cumque venundato Evangeliorum codice, quem manu sua adolescens scripserat, dare naulum disponeret, in medio ferme Adria, naucleri filius arreptus a dæmone, clamare cœpit, et dicere: Hilarion serve Dei, cur nobis per te et in pelago tutos esse non licet? Da mihi spatium, donec ad terram veniam, ne hic ejectus, præcipiter in abyssum. Cui ille: Si Deus meus, ait, tibi concedit ut maneas, mane. Sin autem ille te ejicit, quid mihi invidiam facis, homini peccatori atque mendico? Hoc autem dicebat, ne nautæ et negociatores, qui in navi erant, se, cum ad terram pervenissent, proderent. Nec multo post purgatus est puer, patre fidem dante, et cæteris, qui aderant, nulli se super ejus nomine locuturos. Ingressus autem Pachynum m, promontorium Siciliæ, obtulit nauclero Evangelium n pro subvectione sua et Zanani. Qui nolens accipere, maxime cum videret illos, excepto illo codice, et his quibus vestiti erant, amplius nihil habere, ad extremum jurat se non accepturum. Sed et senex assensus est fiducia pauperis conscientiæ, et in eo magis lætabatur, et quod nihil haberet sæculi, et ab accolis illius loci mendicus putaretur. Porro recogitans, ne negociatores de Oriente venientes, se notum facerent, ad mediterranea fugit loca, id est, vicesimo a mari milliario, ibique in quodam deserto agello lignorum quotidie fascem alligans, imponebat dorso discipuli. Quo in proxima villa venundato, et sibi alimoniam, et his, qui forte ad eos veniebant, pauxillulum panis o emebant.

[26] [proditur Romæ a dæmoniaco.] Sed vere, juxta quod scriptum est, non potest civitas latere super montem posita: scutarius quidam p, cum in basilica beati Petri Romæ torqueretur, clamavit in eo immundus spiritus: Ante paucos dies Siciliam ingressus est Hilarion servus Christi, et nemo cum novit, et putat se esse secretum: ego vadam, et prodam illum. Statimque cum servulis suis asscensa in portu nave, appulsus est Pachynum, et deducente se dæmone, ubi ante tugurium senis se prostravit, illico curatus est. Iloc initium signorum ejus in Sicilia, innumerabilem ad eum deinceps ægrotantium, sed et religiosorum hominum adduxit multitudinem, in tantum ut de primoribus viris quidam tumens morbo intercutis aquæ eodem die, quo ad eum venerat, curatus sit. Qui postea offerens ei infinita munera, audivit dictum Salvatoris ad discipulos: Gratis accepistis, gratis date.

ANNOTATA.

a Hæc partim exeunte anno 359, partim ineunte anno 360 facta esse ostensum fuit in Commentario prævio, num. 36, ubi totus hic locus explicatus fuit.

b Quæ sit Interior Oasis fuse disputatum est in Commentario prævio num. 37, 43 et seqq. et ostensum est El-Wahat-El-Dakhelat.

c Bruchium olim suburbium, immo pars Alexandriæ, et quidem omnium splendidissima, maximesæculo III exeunte destructa. Vide Commentarium prævium, num. 38 et 39.

d Surius habet profecti; Rosweydus, Martianay et Vallarsius præfecti. His favet numerus, illi forte veritas. Re quidem vera scribit Rosweydus: Male quidam editi profecti; intelligit præfectum Palæstinæ, in qua Gaza, et lictores ejus præfecti. Sed parum probabile est consularem, Palæstinæ præfectum et Cæsareæ vulgo degentem, ipsummet venisse in Ægyptum ut S. Hilarionem comprehenderet; tanto minus quo asperius per Gazenses præfectos vir ille unus intelligeretur. Pertraxerunt in hanc opinionem Rosweydum additi lictores, qui vix summis magistratibus concedebantur. Verum neque hos, si lictores intelligas romanos seu proprie dictos, habebat Palæstinæ consularis, ut ex Notitia imperii Orientis patet, atque etiam ex archæologorum scriptis qui de lictoribus dixere. Mea sententia, quos Hieronymus vocat Gazenses præfectos (si tamen præfecti legendi sint), sunt duumviri seu quatuorviri, qui in coloniis et municipiis ordini seu curiæ præerant, consulibus non dissimiles, toga prætexta utentes, duobus lictoribus præeuntibus cum fascibus et bacillis. Sed de hisjam dixi in Annotato t ad caput 2. Adde tamen ex Dissertatione I cap. 3, Norisii de Cenotaphiis Pisanis: stante republica non fascium usum, sed bacillorum tantum eis videri concessum; quo postea modo usurpatum, non satis liquere; anno vero 412 vetitum ab Arcadio ne duumvirum impune liceret extollere potestatem fascium extra metam territorii. Recole quid acciderit Paulo et Silæ Philippis in Macedonia, quæ Romana erat colonia. Narrantur Act. XVI. Ibi ℣ 35 legitur: Miserunt magistratus lictores et ℣ 38: Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hæc: græce utrobique ῥαβδοχοι quod bacillos, non fasces gererent.

e Quæ hactenus narrata sunt, fusius apud Sophronium interpretem aut forte Metaphrastem exponuntur. Verba græca dedit Rosweydus; satis mihi fuerit versionem latinam recitasse: Postquam autem. inquit, Constantius quidem simul cum imperio vitam finiit, Julianus vero cum summa pernicie invasit sedem imperatoriam, impiissima sunt (o Dei justitia et patientia et leges veræ pietatis!) quæ ille tyrannice exercuit. Quicumque ex Gazæis erant Ariani vel in honore habebant falsam gentium religionem, magna ira et magno spiritu moventur adversus sanctum. Et mittunt Bruchium quosdam ex iis, qui eadem quæ ipsi sentiebant, ut in extrema eum mala impellerent. Illi autem cum venissent, erant, ut dicitur, lupus hians temere, cum sanctus jam diu ante eorum prævidisset insidias, et jam Oasim venisset, ut prius diximus. Cum vero non ferrent dedecus ad majorem accenduntur insaniam, et reversi in eum, incitant impium imperatorem ut ad fundamenta quidem usque everteretur illius monasterium, et monachi prius multis affecti suppliciis expellerentur: Hilarion autem et Hesychius, ubicumque essent reperti, gravissime puniti, extremo deinde afficerentur supplicio. Nesciebant vero se, ut dicitur, aquilam persequi in nubibus; aut, ut divinus dicit Paulus, aërem verberare aut in eum ejaculari. In quibus S. Hilarionis persecutio magnam partem adscribitur Arianis; et quidem iisdem unice in libro sæpius citato, Παραδεισῳ. Sozomenus tamen æque ac Hieronymus nihil de Arianis meminit.

f Mss. aliquot habent, ut notat Vallarsius: Illuc quoque eum sui fama prævenerat. In Commentario prævio num. 45 diximus S. Hilarionis famam in Oasi Magna potuissse innotescere vel per episcopos Libyæ,quos in loca illa deserta, insolita, horribilia deportatos fuisse ab Arianis narrat S. Athanasius cap. 32 Apologiæ suæ ad Constantium, vel per viros illos et virgines Alexandrinos, quos sub Pentecostes festum Sebastianus, dux copiarum, religione manichæus, tam crudeliter habuerat et quorum reliquos (nam pars ad mortem usque flagellati sunt) in Oasim quoque Magnam relegaverat, ut iterum narrat Athanasius in epistola de fuga cap. 7.

g Id iter descripsimus in Commentario prævio num. 45 et 46.

h Duo Mss.: convocatis omnibus quæ etc.; alius: cum vasis quæ etc. Monet Victorius convasatis perinde esse ac collectis in sarcinas rebus, ut asportentur. Vallarsius.

i De hoc nomine iterum redit notandum quod supra in Annotato q ad caput 2 de eodem animadvertimus.

l Classem militarem fuisse in Commentario prævio num. 47 ostendimus.

m Promontorium Pachynum vulgo nunc dici Capo Passalo seu Passaro in Commentario prævio num. 48 monuimus. In lævo Pachyni latere fuit portus Pachyni, nunc Langobardorum: de his vide Cluverium,Sicilia antiq. lib. I, cap. 14. In citato Commentarii loco diximus quoque mare Adriæ et Siculum idem esse mare.

n Græcum fuisse Evangelium vix dubitandum; non enim habendus est nauclerus Syrus fuisse seu Ægyptius.

o Illo enim tempore non amplius vescebatur pane S. Hilarion: ab anno enim LXIV ætatis ad LXXX pane abstinuit. Vide Commentarium prævium, num. 7.

p Recte culpat Vallarsius Gravium, quod suspicatus sit hominem, qui Hilarionis sanctitatem prodidit, non scutarium fuisse sive legendum esse, sed scrutarium, qui nempe scruta venderet. Virum enim nobilem seu illustrem ἀνδρα των ἐπισημων eum vocat Sozomenus; et quomodo scrutorum venditor infinita munera S. Hilarioni potuisset offerre? Scutarius autem miles erat qui principem comitabatur et scuto aliisque armis totum tegebat corpus. Quam vero cæsariani illi milites divitiis abundarent et proin nobilitatem aliquam nanciscerentur, videre fuit ex Constantii candidato qui decem auri libras S. Hilarioni obtulit. A Constantino videntur instituti: quæ enim de antiquioribus scutariis leguntur, de scutorum fabris intelligenda videntur. In versione græca, quam habuitRosweydus et in Παραδεισῳ dicitur Ἀνθρωπος γαρ τις, Σκουταριος το ὀνομα. Cfr. Petiscus in Lexico antiquario, v° Scutarius. — Paulo inferius, loco: et deducente se etc., unus Ms. apud Vallarsium: deducente se dæmone ante conspectum senis prostratus, illico. Post intercutis suffecit aquæ Vallarsius e Mss.

CAPUT V.
Gesta in Dalmatia et Cypro; mors et translatio.

[Detegitur a discipulo S. Hesychio;] Dum hæc ita geruntur in Sicilia, Hesychius discipulus ejus toto senem orbe quærebat, lustrans litora, deserta penetrans, et hanc tantum habens fiduciam, quia ubicumque esset, diu latere non posset. Transacto igitur jam triennio, audivit Methonæ a a quodam Judæo, vilia populis scruta vendente, prophetam Christianorum apparuisse in Sicilia, tanta miracula et signa facientem, ut de veteribus sanctis putaretur. Interrogans itaque habitum ejus, incessum et linguam, maximeque ætatem: nihil discere b potuit. Ille enim, qui referebat, famam ad se venisse tantum hominis testabatur. Ingressus igitur Adriam, prospero * cursu venit Pachynum, et in quadam curvi litoris villula, famam senis sciscitatus, consona voce omnium cognovit, ubi esset, quid ageret: nihil in eo ita cunctis admirantibus, quam quod post tanta signa atque miracula, ne fragmen quidem panis a quoquam in illis locis accepisset.

[28] [petit Dalmatiam, ubi draconem necat;] Et ne longum faciam, sanctus vir Hesychius ad magistri genua provolutus, plantasque ejus lacrymis rigans, tandem ab eo sublevatus, post bidui, triduique sermonem audit a Zanano, non posse senem jam in illis habitare regionibus, sed velle ad barbaras quasdam pergere nationes, ubi et nomen, et sermo c suus incognitus foret. Duxit itaque illum ad Epidaurum d Dalmatiæ oppidum, ubi paucis diebus in vicino agello mansitans, non potuit abscondi. Siquidem draco miræ magnitudinis, quos gentili sermone boas e vocant, ab eo, quod tam grandes sint, ut boves glutire soleant, omnem late vastabat provinciam, et non solum armenta et pecudes, sed agricolas quoque et pastores, tractos ad se vi spiritus e, absorbebat. Cui cum pyram jussisset præparari, et f oratione ad Christum emissa, evocato præcepisset struem lignorum scandere, ignem supposuit. Tum itaque cuncta spectante g plebe, immanem bestiam concremavit. Unde æstuans quid faceret, quo se verteret, aliam parabat fugam, et solitarias terras * mente perlustrans, mœrebat *, quod tacente de se lingua, miracula loquerentur.

[29] [terræ motum signo crucis sistit; in itinere Cyprio navem liberat a piratis;] Ea tempestate terræ motu totius orbis h, qui post Juliani mortem accidit, maria egressa sunt terminos suos: et quasi rursum Deus diluvium minaretur, vel in antiquum chaos redirent omnia, naves ad prærupta delatæ montium i pependerunt. Quod cum viderent Epidauritani, frementes scilicet fluctus, et undarum moles, et montes gurgitum litoribus inferri, verentes quod jam evenisse cernebant, ne oppidum funditus subverteretur, ingressi sunt ad senem, et quasi ad prælium proficiscentes k, posuerunt eum in litore. Qui cum tria crucis signa pinxisset in sabulo, manusque contra tenderet, incredibile dictu est, in quantam altitudinem intumescens mare ante eum steterit, ac diu fremens, et quasi ad obicem indignans, paulatim in semetipsum relapsum est. Hoc Epidaurus, et omnis illa regio usque hodie prædicat, matresque docent liberos suos, ad memoriam in posteros transmittendam l. Vere illud, quod ad Apostolos dictum est: Si credideritis, dicetis huic monti, Transi in mare, et fiet, etiam juxta literam impleri potest, si tamen quis habuerit Apostolorum fidem, et talem, qualem illis habendam Dominus imperavit. Quid enim interest, utrum mons descendat in mare, an immensi undarum montes repente obriguerint? et ante senis tantum pedes saxei, ex alia parte molliter fluxerint? Mirabatur omnis civitas, et magnitudo signi Salonis quoque percrebuerat. Quod intelligens senex, in brevi lembo clam nocte fugit, et inventa post biduum oneraria navi, perrexit Cyprum. Cumque inter Maleam et Cytheram m piratæ, derelicta classe in litore, quæ non antemna, sed conto n regitur, duobus haud parvis myoparonibus o occurrissent, denuo hinc inde fluctus verrente remige, omnes p qui in navi erant trepidare, flere, discurrere, præparare contos, et quasi non sufficeret unus nuncius, certatim seni piratas adesse dicebant. Quos ille procul intuens, subrisit, et conversus ad discipulos, dixit: Modicæ, inquit, fidei, quare trepidatis? Numquid plures sunt hi, quam Pharaonis exercitus? tamen omnes, Deo volente, submersi sunt. Loquebatur hic q, nihilominus spumantibus rostris hostiles carinæ * imminebant, jactu tantum lapidis medio. Stetit ergo in prora * navis, et porrecta contra venientes manu: Hucusque, ait, venisse sufficiat. O mira rerum fides: statim resiluere naviculæ, et impellentibus contra remis, ad puppim impetus redit. Mirabantur piratæ, post tergum se redire nolentes, totoque corporis nixu, ut ad navigium pervenirent, laborantes, velocius multo, quam venerant, ad litus ferebantur.

[30] [in Cypro moratur et dæmoniacos sanat:] Prætermitto cætera, ne videar in narratione signorum volumen extendere. Hoc solum dicam, quod prospero cursu inter Cycladas navigans, hinc inde clamantium de urbibus et vicis, et ad litora concurrentium immundorum spirituum voces audiebat r. Ingressus ergo Paphum, urbem Cypri, nobilem carminibus poetarum, quæ frequenter * terræmotu lapsa, nunc ruinarum tantum vestigiis, quid olim fuerit, ostendit: in secundo ab urbe milliario habitabat ignobilis, gaudensque quod paucis diebus quiete viveret s. Verum non ad plenum * viginti transiere dies, cum per omnem illam insulam quicunque immundos habebant spiritus, clamare cœperunt venisse Hilarionem servum Christi, et ad eum se debere properare. Hoc Salamina, hoc Curium, hoc Lapetha t, et urbes reliquæ conclamabant: plerisque asserentibus, scire se quidem Hilarionem, et vere illum esse famulum Dei, sed ubi esset, ignorare. Intra triginta igitur, nec multo amplius dies, ducenti ferme, tam viri, quam mulieres, ad eum congregati sunt. Quos cum vidisset, dolens quod se non paterentur quiescere, et quodammodo in ultionem sui sæviens, tanta eos orationum instantia flagellavit, ut quidam statim, alii post biduum, triduumve, omnes vero intra unam hebdomadam curarentur.

[31] [vult ultra Ægyptum pergere; manet tamen Cypri in loco inaccesso; sanat paralyticum;] Manens itaque ibi biennio, et semper de fuga cogitans, Hesychium, ad se veris tempore reversurum, Palæstinam ad salutationem fratrum, et monasterii sui cineres visendos misit. Qui cum revertisset, cupienti rursum ad Ægyptum navigare, hoc est, ad ea loca, quæ vocantur Bucolia u, eo quod nullus ibi Christianorum esset, sed barbara tantum et ferox natio, suasit, ut in ipsa magis insula ad secretiorem locum conscenderet *. Quem cum diu lustrans omnia, reperisset, perduxit eum duodecim millibus a mari procul, inter secretos asperosque montes, et quo vix reptando manibus genibusque posset asscendi. Qui introgressus, contemplatus quidem est terribilem valde et remotum locum, arboribusque hinc inde circumdatum, habentem etiam aquas de supercilio collis irriguas, et hortulum peramœnum, et pomaria plurima; quorum fructum nunquam in cibo sumpsit; sed et antiquissimi juxta templi ruinam, ex quo (ut ipse referebat, et ejus discipuli testantur *) tam innumerabilium per noctes et dies dæmonum voces resonabant, ut exercitum crederes. Quo ille valde delectatus, quo scilicet * antagonistas haberet in proximo: habitavit ibi per annos quinque, et sæpe invisente se Hesychio, in hoc extremo jam vitæ suæ tempore refocillatus est, quod propter asperitatem difficultatemque loci, et umbrarum (ut ferebatur vulgo) multitudinem, aut nullus, aut rarus ad se vel posset, vel auderet asscendere. Quodam autem die egressus hortulum, vidit hominem toto corpore paralyticum, jacentem ante fores. Interrogavitque Hesychium, quisnam esset, et quomodo fuisset adductus. Qui respondens, ait, procuratorem se fuisse villulæ, ad cujus jus x hortulus quoque, in quo ipsi erant, pertineret. Et ille collacrymans, tendensque ad jacentem manum: Tibi, inquit, dico: In nomine Domini nostri Jesu Christi surge, et ambula. Mira velocitas. Adhuc verba in ore loquentis volvebantur, et jam membra solidata ad standum, hominem surrigebant. Quod postquam auditum est, etiam difficultatem loci et iter invium plurimorum vicit necessitas: nihil æque per circumitum cunctis villis observantibus, quam ne quo modo elaberetur. Disseminaverat enim hoc de eo rumor, diu eum in eodem loco manere non posse. Quod ille non levitate quadam, aut puerili sensu victus faciebat, sed honorem fugiens et importunitatem. Semper enim silentium, et vitam ignobilem desiderabat.

[32] [pie moritur, sepelitur et in Palæstinam transfertur;] Igitur octogesimo ætatis suæ anno, cum absens esset Hesychius, quasi testamenti vice brevem manu propria scripsit epistolam, omnes divitias suas ei derelinquens: Evangelium scilicet, et tunicam sacceam, cucullam et palliolum y. Nam minister ejus ante paucos dies obierat. Venerunt itaque ad ægrotantem de Papho multi religiosi viri: et maxime, quod eum dixisse audierant, jam se ad Dominum migraturum, et de corporis vinculis liberandum: sed et Constantia quædam sancta fœmina, cujus generum et filiam de morte liberaverat unctione olei. Quos omnes adjuravit, ut ne puncto quidem horæ post mortem reservaretur: sed statim eum in eodem hortulo terra operirent, sicut vestitus erat in tunica cilicina, et cuculla, et sago rustico. Jamque modicus calor tepebat in pectore, nec præter sensum quicquam vivi hominis supererat, et tamen apertis oculis loquebatur: Egredere, quid times? Egredere anima mea, quid dubitas? Septuaginta prope annis z servisti Christo, et mortem times? In hæc verba exhalavit spiritum. Statimque humo obrutum, ante urbi sepultum, quam mortuum, nunciaverunt. Quod postquam Palæstinæ aa sanctus vir audivit Hesychius, perrexit ad Cyprum, et simulans se velle habitare in eodem hortulo, ut diligentis custodiæ suspicionem accolis tolleret, cum ingenti vitæ suæ periculo post decem fere menses corpus ejus furatus est. Quod Majumam deferens, totis monachorum et oppidorum turbis prosequentibus, in antiquo monasterio condidit, illæsa tunica, cuculla et palliolo, et toto corpore, quasi adhuc viveret, integro bb, tantisque fragante odoribus, ut delibutum unguentis putares.

[33] [cultus Cypri et in Palæstina.] Non mihi videtur in calce libri tacenda Constantiæ illius sanctissimæ mulieris devotio, quæ perlato ad se nuncio, quod corpusculum Hilarionis Palæstinæ esset, statim exanimata est, veram in servum Dei dilectionem etiam morte comprobans. Erat enim solita pervigiles in sepulcro ejus noctes ducere, et quasi cum præsente ad adjuvandas orationes suas cc sermocinari. Cernas usque hodie miram inter Palæstinos et Cyprios contentionem, his corpus Hilarionis, illis spiritum se habere certantibus. Et tamen in utrisque locis magna quotidie signa fiunt, sed magis in hortulo Cypri, forsitan quia plus illum * locum dilexerit.

ANNOTATA.

a

Methonia urbs est Messeniæ maritima in Peloponeso. Horatianus est hoc loco Hieronymus. Lib. I, ep. 7 canit ille:

Vilia vendentem tunicato scruta popello.

b Ante legebatur: interrogatus … dicere. E Mss.correxit Vallarsius.

c Surius et Rosweydus habent sermo. Martianay et Vallarsius rumor: sed monet Vallarsius in Mss. constanter reperiri nomen et sermo suus. Sermo vero ille lingua est qua loqui noverat, videlicet Syriaca seu Syro-chaldaica, Ægyptiaca et Græca. Modo tamen qualicumque loqui potuit cum incolis, ut ex sequentibus clarum est.

d Epidaurus est nunc Vetus Ragusia. De hoc oppido et de his quæ illic patrata vide Commentarium prævium, numm. 48 et seqq.

e Boa serpens est aquatilis, quam græci ὑδρον dixere et a qua icti obturgescunt. Plinius, Hist. nat. lib. VIII, cap. 14, postquam ea quæ alii de magnis retulerunt serpentibus: Faciunt, inquit, his fidem in Italia appellatæ boæ: in tantam amplitudinem exeuntes ut, divo Claudio principe, occisæ in Vaticano solidus in alvo spectatus sit infans. Aluntur primo bubuli lactis succo: unde nomen traxere. Solinus et Georgius Pictor de exsuctis boum uberibus quoque meminerunt. De tractis ad se vi spiritus pastoribus, Tertullianus, libro de Corona, cap. 10: Draco etiam terrenus, ait, de longinquo homines spiritu absorbet. In Vita S. Juniani ad diem 16 Octobris nonnullaitem leguntur de colubro miræ magnitudinis, quæ ad boam referenda sunt. Scriptores dictionarii Trivultiani ad vum Boa, Ludolfum secuti, id genus serpentum aliquando in Calabria reperiri narrant; id ex Solino exceptum. Recentiores vero aliquot omnia referunt inter fabulas (quod durius videtur); alii hæc animantia periisse æstimant; alii id inter serpentes Asiæ et Africæ superesse arbitrantur. His ex Rosweydo, si placet, adde: videndum an insula Boas in Dalmatia dicta sit a bois serpentibus. Hæc insula pluribus assignatus exilii locus.

e Loco tractos ad se vi spiritus, duo codices Vallarsiani habent tractu sævi spiritus, tertius sui spiritus.

f In aliquot impressis legi: et oratione ad Christum missa populo evocato præcepisset, notavit Rosweydus et post eum Martianay. Sed male. Populo deest in Mss. latinis et græcis; neque populum evocavit S. Hilarion, sed serpentem, quem ligni struem conscendere jussit.

g Reperit in aliquot Codd. Vallarsius: ignem supposuit, cuncta spectante plebe etc.: quod sane ut brevius, sic concinnius est.

h De hoc terræ motu aliisque ad eum spectantibusdictum est in Commentario prævio, numm. 50 et seqq.

i Prærupta de latere montium scripsit post Erasmum Martianayus, causatus id sibi lectum in omnibus codicibus quos inspexerat. Sed Marianus, Victorius, Surius, Rosweydus lectionem quam dedimus habent; eamque probat Vallarsius: Mss., inquit, ad unum omnes, quos consuluimus, confirmant.

k Locus hic mihi videtur valde difficilis: quid enim hæc cohærent quasi ad prælium proficisci et senem in maris littore ponere? An, quum in prælium proficiscerentur, senes deferebant ad maris oram, ut eam, quemadmodum Honorius et Theodosius ad Anthemium scribunt, solerti custodirent indagine, ut nullus vel vi, vel clam, vel aperto, vel etiam occulto possit irrepere? an, quod ibi tutius esset imbellibus senibus latibulum? utrumque hoc loco minus acutum. An quod pergerent adversus frementes fluctus et undarum moles tamquam contra hostes, et armorum loco unum secum ferrent S. Hilarionem? hæc verisimilior S. Hieronymi mens; quæ quidem singularis nonnihil est et mira, sed ex recordatione Moysis, manus contra hostes extendentis, in S. Hieronymi animo forte nata est.

l Ejusdem quoque miraculi meminit Sozomenus, lib. V, cap. 10: Et cum illic quoque, inquit, Dalmatiam intelligens, divina virtute maxima miracula perpetrasset, adeo ut mare ipsum, quod æstu quodam terris superfundebatur, oratione sua constrinxerit, inde rursus abscessit. In Παραδεισῳ non dicitur S. Hilarion tres cruces in sabulo pinxisse, sed tres cruces fabricasse easque plantasse tribus in locis, ἐκαμε τρεις σταυρους, καὶ τους ἐμπηζε εἰς τρεις τοπους.

m De Salonis, Malea et Cythera pauca dicta in Commentario prævio, num. 53.

n Schefferus, de Militia navali, lib. II, cap. 2, fuse ostendit piraticas naves valde leves et exiguas fuisse, et varia pro varia earum forma eis data fuisse nomina. Quod itaque de piratica classe ait Hieronymus eam non antemna sed conto regi, nil aliud significavit quam naviculas eas tam fuisse breves ut antemnam, qua velum ad malum expanditur, ferre non possent, eaque propelli et dirigi; sed conto eas fuisse rectas. Ubi animadvertendum contorum usum in re navali duplicem fuisse: alterum quo nautæ loca navibus opportuna explorant, et easdem protrudunt; alterum quo velorum alas expandunt, ad hæc Poetæ verba: Velorum pandimus alas notante Servio: Contis intendimus: de qua re vide Schefferum lib. II, cap. 5. Verum quamquam posteriori sensu antemna et contus melius sibi invicem opponantur quam priori, non tamen eum hic assumendum arbitror: tum quia credibile non est Hieronymum intra paucos versus vocabulo contus diversis sensibus (nam paulo post redit perticam cuspidatam et hamatam significans) usum esse, tum quod in littore relicta dicitur classis illa piratica seu cymbarum multitudo, ea scilicet de causa, quod in altum mare, antemna destituta, petere non posset, sed ad littus tantum navigare conto propulsa. Hujus generis imaginem videre est apud Schefferum cap. 2.

o Myoparones naves erant piraticæ, inventæ a Tyrrhenis, ex vimine factæ, et tectæ coriis longæque ut veloces, satis tamen latæ ut spoliorum capaces essent. In quinta Verrina meminit Cicero myoparonis sex remorum, non vero sex remigum ordinum; videntur tamen aliæ majores fuisse: et quum hic Hieronymus loquatur de myoparonibus haud parvis, viginti remiges facile eis dederis. Sed de his iterum Schefferum cap. 2 vide. Lembus, de quo paulo supra Hieronymus, brevis dicitur, quod aliquot id genus navigia essent magna satis atque etiam biremia, seu duobus remigum ordinibus instructa. A Cyrenæis lembus inventus perhibetur, eratque levis et a piratis sæpe adhibitus; neque multum a myoparone distitisse videtur. Onerariæ, quam postea conscendit S. Hilarion, hoc erat proprium ut lata esset, rotunda, planiore alveo, velis acta, non remis nisi in necessitate. His ex Rosweydo ad verba in brevi lembo sequentia adde: Quis non hæreat, legens apud Metaphrasten ex versione Herveti: Appellit berbilimnon emporium Dalmatiæ? Hæsi, fateor, et vel ob eum locum Parisiis græcum textum manuscriptis regiis evocavi, in quibus: εἰς Βερβελιμβον ἐμποριον της Δαλματιας καταιρει: qui non evariat a versione Herveti, nisi quod habeat Berbelimbon pro Berbilimno. Vereor ut frustra quis portum hunc in Dalmatia quærat. Suspicio mihi est Sophronium, qui hanc Vitam ex latino Hieronymi expressit, ex brevi lembo Hieronymi fecisse Berbelimbon Βερβελιμβον. Nec vanam conjecturam puto. Similem interpretis græci errorem habes hic ad num. 17.

p Surius, Martianay, Vallarsius aliique habent: duobus haud parvis myoparonibus occurrissent, et denuo hinc inde fluctus occurrerent (occurreret), remiges omnes etc. Rosweydus, cujus lectionem probamus et forte veriorem etiam dixit Vallarsius: duobus haud parvis myoparonibus occurrissent, denuo hinc inde fluctus verrente remige, omnes etc. Et quidem hanc lectionem in uno Vaticano codice cum vertente tamen loco verrente (quod in altero reperit) obviam habuit Vallarsius. Rosweydus vero in quibusdam Mss. invenit: myoparonibus desedromonem occurrissent, denuo hinc inde fluctus vehementes, remiges etc. Et in editione vetere Vitarum Patrum: myoparonibus de se dromone occurrissent, denuo hinc inde fluctus verrente remige. Ad quæ hic annotavit forte dromonem interpretamentum esse myoparonis. Est enim dromon, navis ad cursum expedita, quales fere piraticæ.

q Surius et Martianay habent hic; Rosweydus omisit; Vallarsius his.

r Surius, Rosweydus, Vallarsius: audiebat; Martianay contra fidem Mss. audiebantur.

s De his vide Commentarium prævium, num. 55.

t Est Salamina ad orientem, Curium ad meridiem, Lapetha ad septentrionem, Paphus ad occidentem. Significat itaque Hieronymus S. Hilarionis famam totam insulam pervagatam esse.

u Veteres editiones, inquit Rosweydus, Bocholia, alii citant Bacholia; sed græce hic est Βουκολια, ut et in Vita S. Antonii, cap. 24, ubi Evagrius vertit Pastoralia. Ex Vallarsio adde: In aliquot Mss. Batholia. Heliodorus: Βουκολι συμπας κεκληται προς Ἀιγυπτιων τοπος. Hinc etiam Bucolici milites per Ægyptum notantur a Capitolino aliisque a vulgari appellatione hujus loci quem insidebant. Hæc quidem illi; nos in Commentario prævio, num. 54, ostendere conati sumus Bucolia, de quibus hic sermo, ultra Ægyptum sita fuisse, verisimiliter in regione Blemmyum.

x Surius et Victorius ad cujus confinia; Rosweydus ad quem; Martianay et Vallarsius ad cujus jus.

y Hoc Hilarionis legatum, inquit Rosweydus, et totus thesaurus. Ipse mox sepeliri vult in tunica cilicina, cuculla et sago rustico. Ne fallare, ut existimes, Hilarioni, quia quædam legat, quædam in sepulturam reservat, duplicia fuisse vestimenta, vel festorum, vel mundiciæ causa. Non fuere. Constat supra num. 4 numquam vestem mutasse; nisi cum prior penitus scissa esset. Quare quæ nunc legat, recens ipsi cesserant ex ministri morte, qui ante paucos dies obierat, ut hic habes. De ejusdem vestimentiset paupertate vide insuper dicta nostra in Commentario prævio, numm. 61 et seqq.

z Hos annos computa a suscepto baptismate, non vero ab amplexa vita monastica: qua in re vulgo erratur.

aa Palæstinæ suppressit Vallarsius nil monens; habent autem Surius, Rosweydus et Martianay; et quidem retinendum videtur. Palæstinæ in gignendi casu pro in Palæstina: vix est quod id moneatur.

bb Multa de integritate corporum sanctorum in Onomastico congessit Rosweydus; multa item Benedictus XIV in opere de Canonizatione Sanctorum; in singulis nostris tomis plura exempla. Sola integritas miraculi loco haberi nequit, nisi accedit mollities, et quidem multos per annos protracta. Utraque hic conjuncta: corpus integrum ad integritatem pertinet, quasi adhuc viveret ad mollitiem; adduntur et fragrantes odores.

cc Egregium de invocatione sanctorum testimonium; quod argumentum ad hunc locum pluribus prosequitur Rosweydus. De B. Hilarionis reliquiis dictum est in Commentario prævio, §. 12.

* alias propero

* Rosw. solitarius terram

* alias mirabatur

* alias turbæ et turmæ

* alias ora

* vel frequenti

* alii non plus, alii non plene

* alias concederet.

* alias testabantur

* Alii addunt tantos.

* alias pusillum.

DE S. MALCHO MONACHO ET CONFESSORE MARONIÆ PROPE ANTIOCHIAM IN SYRIA

EXEUNTE SÆCULO IV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Malchus monachus et confessor Maroniæ prope Antiochiam Syriæ (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ Unicus. De S. Malchi cultu, biographia, temporibus et itineribus.

Ad diem 26 Martii monuere decessores inter Prætermissos hac die in Chiffletii nostri Ms. Synaxario elogium legi de S. Malcho monacho, [S. Malchi memoria in fastis græcis et latinis.] cujus gesta illustrare conabimur. In Menæis vero excusis ad diem 24 Novembris sequens legitur distichon [Μηναιον του Νοεμβριου, pag. 182, edit. Veneta, 1843.] :

Οἱ ψυχοπομποὶ συγκατέπτησαν νόες
Ψυχὴν ἀπάζαι, Μάλχε, τὴν σὴν Κυρίῳ.

quod Siberus [Ecclesiæ græcæ Martyrologium metricum, pag. 388.] ita vertit:

Animas ferentes, Malche, spiritus ferunt
Nunc evolantes ad Deum mentem tuam.

His præmissum græce monitum: Hac eadem die, 24 Novembris, santus Malchus in pace decessit. Equidem cum Rosweydo [Vitæ Patrum, pag. 96.] plurimum dubito an hæc ad nostrum Malchum referenda sint. Re quidem vera Constantinopolitani habebant ejus Vitam græce versam, nullius autem alterius confessoris homonymi; sed legebant Theodoreti locum, quem ad calcem hujus Commentarii dabimus, in quo alter comparet Malchus. Atqui festa agebant plerorumque qui ibidem cum illo Malcho occurrunt [Cfr Act. SS. tom II Januarii, pag. 771.] : quidni similiter hujus Malchi? Et tanto vehementius dubito, quod aliquando nostri S. Malchi alia die, scilicet 26 Martii, ut modo dicebamus, memoriam fecerint. Ad præcedentem diem, scilicet 20 Octobris, inter Prætermissos monuimus penes nos esse Kalendarium seu martyrologium coptitarum Ms., recens tamen, utpote sæculo XVII aut sequenti Romæ exaratum, in quo dicta die S. Malchus annuntiatur; sed simul diximus in antiquioribus Kalendariis copticis id nomen desiderari, adeoque ex latinorum recentiori usu acceptum videri, et quidem pridie genuinæ diei, quippe quæ S. Hilarionis festo impedita sit. Grevenus sæculo XVI ineunte primus in Usuardi Martyrologii auctariis Malchi monachi nomen, omisso sancti titulo, die 21 Octobris adscripsit: quod additamentum accepit quoque Molanus in priorem suam Usuardi editionem, sed in posteriori expunxit. Porro quum utraque præluxerit cardinali Baronio in conscribendo Martyrologio Romano, sic factum est ut in hoc Martyrologio ad præsentem diem habeamus. Verumtamen in prima editione Martyrologii Romani quæ anno 1583 Romæ ex typographia Dominicæ Basæ prodiit, et in secunda quæ lucem vidit Venetiis apud Joannem Variscum et socios, quam utramque suppressam voluit Baronius, necnon in tertia quam numquam vidit Baronius et quæ eodem anno 1584 Friburgi Brisgoiæ prodiit sub titulo: Martyrologium Basiliense, juxta Romanum, ad novam Kalendarii rationem et ecclesiasticæ historiæ veritatem restitutum, Jacobi Christophori, episcopi Basiliensis, jussu editum; in his, inquam, tribus editionibus non ad diem 21, sed ad 18 Octobris legitur: Maroniæ in Syria prope Antiochiam sancti Malchi monachi; quæ verba in sequentibus editionibus ad diem 21 Octobris relata; ubi etiamnum leguntur. Quum vero S. Hieronymus nil de S. Malchi morte habeat, neque obitus ejus dies ulli menæorum aut martyrologiorum scriptori innotuisse videatur ullatenus (neque enim morari nos debet synaxarium Chiffleti, non antiquum valde), nequaquam dubitandum est quin ii, qui additamentum ad Usuardum, a Greveno et Molano editum, fecerunt, non alia ducti fuerint ratione; quam quod in legendis sanctorum S. Malchi vitam conjunctam invenerint cum S. Hilarionis Vita; quod scilicet utraque eumdem agnosceret auctorem [Cfr Baillet, Vies des Saints, ad 21 Octobris.] . Certe in codice nostro Ms. Vitarum Patrum, olim S. Maximini Trevirensis, id monitum præfigitur: Vita Pauli primi heremitæ, Vita sancti Antonii, Vita sancti Hilarionis, Vita Malchi captivi monachi, Vita S. Pachumii, Vita sanctæ Euphraxiæ et aliorum patrum habentur in Passionalibus.

[2] [Vita latine scripta a S. Hieronymo circa annum 390 et ab anonymo græce:] Porro nil certius quam, ut S. Hilarion S. Hieronymum biographum nactus est, sic quoque S. Malchum: prodit enim id ipse sanctissimus doctor in libro de Viris illustribus; ubi sua scripta recensens ait [Cap. 135, ap. Migne, Patrologia, tom. XXIII, col. 717.] : In Lucam Homilias triginta quatuor: in Psalmos a decimo usque ad decimum sextum, Tractatus septem; Malchi, captivi monachi, Vitam et beati Hilarionis. Novum testamentum græcæ fidei reddidi etc. Et quidem, quum de S. Malchi Vita loquatur in libro de illustribus viris, quem ipse in epistola ad Desiderium anno decimo quarto principis Theodosii scriptum fuisse dixit [Epist. XLVII, num. 3, ap. Migne, Patrologia, tom. XXII, col. 493.] , ante absolutum annum 392 in lucem edita fuerit oportet. Ex altera vero parte prodiit, quum (ut in ipsa Vita num. 2 dicitur) papa seu episcopus Antiochenus jam esset Evagrius; quod munus hic non adiit ante annum 388 axeuntem aut 389 [Cfr Tillemont, Mémoires ecclésiastiques, tom. X, pag. 234, Paris, 1705.] : ita ut nullum sit dubium quin inter annos 388 exeuntem et 393 inchoatum publici juris facta sit S. Malchi Vita. Eam referendam putat ad annum 390 aut 391 Stiltingus [Act. SS. tom. VIII Septembris, pag. 503 et 674.] , ad 390 Vallarsius [Ap. Migne, Patrologia, tom. XXIII, col. 53.] , merito contendentes ordinem temporis in scriptis suis recensendis secutum esse Bethleemitem eremitam: quod vix mihi certum non sit, ut in Commentario de S. Hilarione num. 2 jam monui. Græce versa exstat S. Malchi Vita, ignoto interprete; eamque ex græco codice latinam fecit Gentianus Hervetus; quam versionem Lippomannus tomo VI Vitarum Sanctorum inseruit. Verum quum ex fonte bibimus, nil curandus nobis ille rivulus.

[3] [quis scopus S. Hieronymi in scribenda hac vita;] In prologo aperit S. Hieronymus qua de causa hanc opellam in manus assumpserit: Scribere disposui, inquit, ab adventu Salvatoris usque ad nostram ætatem, id est, ab apostolis usque ad nostri temporis fæcem, quomodo et per quos Christi ecclesia nata sit et adulta, persecutionibus creverit et martyriis coronata sit; et postquam ad christianos principes venerit, potentia quidem et divitiis major, sed virtutibus minor facta sit. Quum vero diu tacuisset, (quod tamen mensibus tantum aliquot ab eo factum fuisse recte æstimat Stiltingus [Act. SS. tom. VIII Septembris, pag. 503.] , eum aut corrigendo sacram scripturam aut præparando se ad versionem ex hebraico utiliter laborasse censens), quum itaque, ut ipsemet ait, diu tacuisset, minus aptum experiebatur stylum ad digne et eleganter historiam ecclesiasticam conscribendam. Quapropter prius exerceri cupivit in parvo opere et veluti quamdam rubiginem linguæ abstergere, ut venire posset ad latiorem historiam. Quis credat hinc nonnullos assumpsisse ansam spernendæ hujus scriptionis? Magdeburgenses centuriatores [Centuria IV, cap. 10.] , inquit Rosweydus [Vitæ Patrum, pag. 96.] , Erasmum secuti, volunt Hieronymum Vitam Malchi prolixiori narratione conscripsisse, exercendi ingenii magis causa quam rem, ut esset, explicandi. Sed recte eos suismet verbis captat Alanus Copus [Dialogo II, cap. 11.] : “Mirantur, inquit, quod tot hominis scelera prius commemoranda quam damnanda censuerit” Hieronymus. In qua isti querela se produnt suamque causam; et satis se intelligere serio et non rhetorica exercitatione Hieronymum ista agitasse. Alioqui quorsum illa contra rhetorem in ficto argumento ludentem vociferatio? Hactenus Alanus: qui porro quinque scelera quæ Magdeburgenses Malcho objiciunt, egregie dialogo illo II variis capitibus refutat. De his sceleribus dicetur in annotatis ad Vitam. Neque proposuit sibi tantum Hieronymus stylum exercere; sed utilitatem aliquam ex sua scriptione exspectavit. Ipse ad finem ait: Castis historiam castitatis expono. Virgines castitatem custodire exhortor. Vos narrate posteris, ut sciant inter gladios et inter deserta et bestias pudicitiam numquam esse captivam et hominem Christo deditum posse mori non superari.

[4] [unde comperta habuerit quæ scripsit.] Initio ejusdem Vitæ manifestum facit sanctus biographus unde comperta habuerit S. Malchi gesta. Dum adolescentulus moraretur in Syria, ad papæ Evagrii, necessarii sui, possessionem devolutus erat, quæ jacebat Maroniæ, triginta fere millibus ab Antiochia ad Orientem. Erat illic quidam senex nomine Malchus; de quo quum laudabiliter loquerentur accolæ, cupiditate illectus Hieronymus, adortus est hominem, et curiosius sciscitans rerum fidem, hæc ab eo accepit, quæ multo post misit in literas. Certissime convenit S. Malchum Hieronymus inter annum 374 aut potius 375 et 379, quo temporis spatio hunc in Maroniæ solitudine vixisse multis ostendit Stiltingus [Act. SS. tom. VIII Octobris, pag. 444 et seqq. et pag. 672 et 673.] ; verisimilius et fere certo ipso initio, scilicet exeunte anno 374 aut ineunte 375; suadet id ipsemet, quum se adolescentulum adhuc fuisse ait, utut natus anno circiter 331 [Ibid., pag. 672.] , adeoque annum saltem agens quadragesimum tertium aut quartum; suadet id quoque naturalis humanæ mentis comparatio, qua quæ circum nos nova aut insolita videntur quam primum rescire avemus. Adde beatum virum hominum societatis fuisse avidissimum in ipsa eremo, ut ex his quæ tunc scripserit abunde liquet [Cfr ibid., pag. 448 et 449.] ; ita ut beatus vir non videatur diu distulisse S. Malchum convenire, postquam eum primum noverit.

[5] [Vita S. Malchi in certa tempora distributa.] Jam modo qualicumque S. Malchi Vitæ tempora inquiramus. Ad id tria prævie notanda sunt: primum est, S. Hieronymum, ut modo vidimus, se adolescentulum vocasse quum annum ageret quadragesimum tertium aut quartum; senem vero (ubi ad finem ait: Hæc ego vobis narravi senex), quum annos natus esset quinquaginta novem. Unde sequitur verba hæc S. Hieronymi: Erat illic quidam senex nomine Malchus, recte intelligi posse de ætate quinquaginta octo annorum. Secundum est, credibile non esse parentes exspectasse ut proponerent S. Malcho matrimonium, (quod justo vehementius ei commendarunt,) antequam plus quam viginti annos natus esset: etenim vicini judæi vix patiebantur aliquem matrimonium differre qui ætatis annum decimum octavum ageret [Cfr D. Calmet, Dictionnaire de la Bible, V° Nôces.] . Tertium est, S. Malchum, quem ad matrimonium ineundum cogere volebant, petiisse solitudinem, quum inter Romanos et Persas non bene conveniret. Ad orientem enim, ut ait ipsemet, ire non poterat propter vicinam Persidem, quia scilicet hinc in Romanorum terras incursiones fiebant, et propter Romanorum militum custodiam, qui ut eas impedirent illic stationem habebant. Atqui ab anno 297, quo Persæ cesserant Romanis quinque provincias, per quadraginta continuos annos pacifice cum iisdem egerunt, et anno tantum 337, quod restituere eis nollet illas regiones Constantinus imperator, in Romanorum terras incurrere cœperunt [Cfr Tillemont, Empereurs, Constantin, art. 76, tom. VI, pag. 106, edit. Bruxel., 1732.] . Ante autem id tempus nil erat cur S. Malchus ad orientem non pergeret propter vicinam Persidem. Atque hinc colligimus beatum virum ortum esse anno circiter 317 et quatuordecim fere annis seniorem fuisse S. Hieronymo; et deinde in solitudinem Chalcidos confugisse sub annum 337. Porro illic, repertis monachis, eorum se magisterio tradidit. Verum post multos annos (quindecim forte) incidit ei desiderium ut ad patriam pergeret. Quo suscepto itinere, in solitudine Beroam inter et Edessam a Sarracenis interceptus est, decem millibus ultra magnum fluvium captivus deductus et pastor ovium constitutus. Aliquanto post, incanescente jam capite, coactus fuit uxorem alterius admittere, quacum tamen ut frater cum sorore usus est. Post grande (intervallum annorum forte septem) dum solus in eremo sederet, fugam meditatus est eamque cum captivitatis socia tam feliciter quam periculose statim perfecit. Ad Romana per desertum castra ambo venerunt, oblatique tribuno rem ordine panderunt; inde transmissi ad Sabinianum Mesopotamiæ ducem; quod anno 359 factum sit oportet, quandoquidem ille apud Ammianum Marcellinum [Rerum gestarum, lib. XVIII, cap. 5 et seqq., lib. XIX, cap. 3, etc.] legatur tunc temporis in Mesopotamia fuisse magister militum: erravit enim S. Hieronymus, quum Mesopotamiæ ducem dixit; quod munus tum gerebat Cassianus [Ibid. lib. XVIII, cap. 7.] , numquam vero Sabinianus. Continuo post ad Maroniam viculum delati S. Malchus cum socia; ibique quemadmodum diximus, anno circiter 375 a S. Hieronymo reperti. Quo anno diem obierit S. Malchus incompertum; sed verisimile est eum anno 390, quo fere Vitam scripsit S. Hieronymus, sancto biographo mortuum esse habitum: secus enim, quid de vivo hæc in lucem dedisset? Quum tamen probabilis hæc tantum sit conjectura, S. Malchi obitum ad exiens sæculum IV referimus.

[6] [Prope Nisibim natus, visis in illis partibus severissime viventibus monachis,] Postquam S. Malchi gesta (quantum fieri licuit) in certa tempora distribuimus, superest ut eum in variis quæ habitavit locis adeamus. Syrus natione erat et lingua, ut num. 1 tradit biographus; non tamen Maroniæ indigena, ut ratus primum ille idem erat, sed Nisibeni agelli colonus, quemadmodum hic ipse pium suum visitatorem num. 2 monuit: adeo ut episcopum habuerit S. Jacobum Nisibenum. Monasticæ vitæ desiderium ei Nisibi facile injici potuit, non tantum ab his quæ de monachis procul positis audiebat, verum etiam ab iis quæ oculis suis circumcirca cernebat. Jam sæculo enim III exeunte monastica vita in his partibus in honore erat. Nam ut nil dicam de puellari S. Febroniæ parthenone, de quo alibi [Examen historicum et canonicum de regularium et sæcularium clericorum juribus et officiis, pag. 36.] plura examinata, ipsemet S. Jacobus, qui multa pro Christi fide (ut Gennadius [De scriptoribus ecclesiasticis, cap. 1, ap. Migne, Patrologia, tom. LVIII, col. 1060 et 1061.] auctor est) sub Maximiano imperatore perpessus fuit, et decrepitus senex inter annum 350 et 361 diem obiit [Cfr Acta SS. tom. IV Julii, pag. 40; Butler, Vies des saints, ad 11 Julii, tom. X. pag. 71, edit. Lovaniensis.] , in adolescentia vitam monasticam illic egerat. Quæ instituta ibi in usu essent accipe a Theodoreto, episcopo Cyri et S. Jacobi biographo [Opp. Theodoreti, interprete Sirmondo, tom. III, pag. 764; Act. SS. tom. IV Julii, pag. 42.] : Nisibis, inquit, urbs est in confinio regni Romanorum et Persarum posita, quæ Romanis olim vectigalis erat, eorumque parebat imperio, donec eam anno 563 Persis cesserit Jovianus [Cfr Tillemont. Mémoires des empereurs, Jovien, art. 4, tom. VI, pag. 239, edit. Bruxellensis, 1732.] . Ex hac ortus magnus Jacobus solitariam et quietam vitam est amplexus, altissimorum montium (Curdorum vocant [Sévestre, Dictionnaire de Patrologie, tom. III, pag. 639.] ) occupatis verticibus, in his vitam egit; vere quidem et æstate atque autumno silvam petens et pro tecto habens cælum; hyemis vero tempore in antrum se recipiens, quod parvum ei præbebat tegumentum. Cibus illi erat, non qui cum labore nascitur et seritur, sed qui sua sponte producitur: ex silvestribus enim arboribus sponte natos colligens fructus et ex herbis esculenta, et quæ instar sunt olerum, ex his corpori dabat quæ ad vitam tuendam satis erant, ignis usum penitus recusans. Usum quoque lanarum supervacaneum ducebat, earumque vicem asperrimi caprarum villi explebant ex quibus et tunica illi fiebat et simplex amiculum. Ita corpus affligens, spiritale alimentum assidue suppeditabat animæ. Perseveravit deinde ibidem in Mesopotamia severum istud nil cocti comedendi institutum, ut ex Sozomeno [Historia ecclesiastica, lib. VI, cap. 31, pag. 690.] habemus: Hinc ad Syros, inquit, et ad Persas Syris finitimos transeundum est: qui cum Ægyptiorum monachis contendentes, in immensam multitudinem excreverunt. Inter hos autem eo tempore præcipue claruerunt apud Nisibenos quidem, circa montem qui Sigoron dicitur, Batthæus, Eusebius, Burges, Halas et Abbo; et Lazarus qui fuit episcopus: Abdaleus item, et Zeno, et senex Heliodorus. Istos porro vulgo Boscos, id est pascentes vocabant, qui hoc philosophandi genus tunc primum invexerant. Sic autem eos appellant, propterea quod nec domicilia habent ulla, nec pane aut obsonio vescuntur, nec vinum bibunt; sed in montibus degentes, Deum perpetuo celebrant, orationibus et hymnis juxta ecclesiæ ritum vacantes. Cumque vescendi tempus advenerit, singuli falce arrepta per montem vagantes, instar pascentium pecorum herbas comedunt.

[7] [statuit vitam monasticam amplecti, quod sub annum 337 in eremo Chalcidensi fecit:] Verum, ne a parentibus brevi caperetur et reduceretur domum, atque etiam quod passim monachi procula paterno limine vitam agere amabant, hos montis Sigori monachos non adiit S. Malchus, sed procul abire secum deliberavit. Cogitavit prius ad orientem secedere; nam non in universa tantum Osrhoëne, quæ usque ad Assyriam seu Adiabenen extendebatur [Theodoretus, Philotheus, cap. 2, Opp. tom. III, pag. 1120, edit. Hall.] , sed inter ipsos Persas tunc monachi jam erant [Sozomenus, Hist. eccles., lib. VI, cap 33 et 34, pag. 690 et 691.] . Sed id consilium exsecutus non est propter vicinam Persidem et Romanorum militum custodiam, quæ paulo ante explicuimus. Flexit itaque ad occidentem et pervenit ad eremum Chalcidos, quæ inter Immam et Beroam magis ad austrum seu meridiem sita est. De Chalcidos eremo docte jam commentatus est Stiltingus [Act. SS. tom. VIII Septembris, pag. 448] , ita ut brevioribus nobis esse liceat. Jacebat circumcirca Chalcidem, quæ nunc Kinnesrîn ab Arabibus et Eski Haleb seu Vetus Alep a Turcis dicitur [Ritter, Die Erdkunde, Sinaï-Halbinsel, Palästina und Syrien, tom. IV, pag. 1592 et passim.] ; tempore S. Hieronymi, juxta Syriam Saracenis jungebatur aut inter Syriam ac Saracenos vastum limitem ducebat; exusta solis ardoribus, horridum monachis præstabat habitaculum hic aut barbarus semisermo (Syriacus nimirum) discendus erat aut tacendum: hæc collecta ex ipso Hieronymo [Act. SS. tom. VIII Septembris, pag. 448.] . In eadem eremo posita Maronias, ubi S. Malchum sub annum 375 habitantem invenit S. Hieronymus et ubi habitavit ipsemet; verum quum primum in has partes venit S. Malchus, in loco abhinc aliquantum distante sedem elegit. Hæc inter Immam et Beroam magis ad austrum sita. Porro Imma seu Emma aut Immestar [Socrates, Hist. eccles., lib. VII, cap. 16, pag. 353.] , nunc Imm [Ritter, Sinaï-Halbinsel, etc. tom cit., pag. 1593.] , secundum Socratem [Loc. supra cit.] inter Antiochiam Syriæ et Chalcidem, sita erat, et juxta Tabulas Peutingerianas jacebat ab Antiochia M. P. XXXIII et a Chalcide M. P. XX [Marci Velseri Opp. in unum collecta, pag. 763.] ; Chalcis vero a Beroa secundum Itinerarium Antonini [Edit. Semleri, pag. 126.] M. P. XVIII, non autem [Cfr Ritter, loc. cit.] M. P. XXIX, ut legitur in Tabulis Peutingerianis [Marci Velseri Opp., pag. 763.] . Unde liquet S. Malchi primam solitudinem fuisse positam intra triangulum, cujus summitates sunt Imm, Kinnesrîn et Alep; Beroa enim Alep nunc dicitur. Regiunculam hanc descriptam habes apud Ritter [Erdkunde, Sinaï-Halbinsel, etc., tom cit., pag. 1633 et seqq., pag. 1687 et seqq.] .

[8] Quum eo sub annum 337 advenit S. Malchus, monachi quos ibidem reperit nondum multo tempore illic degebant et duram et difficilem vivebant vitam, sibi et aliis utilissimi. [quæ tunc in Syria esset vitæ monasticæ conditio.] De iis Sozomenus: Syria vero, inquit [Historia ecclesiastica, lib. VI, cap. 34, pag. 692.] , tum ea quæ Cœle dicitur (inter Libanum et Antilibanon prope Damascum), quam quæ supra illam posita est, excepta urbe Antiochia, serius quidem ad Christi religionem conversa fuit; sed tamen ecclesiasticis philosophis non caruit. Qui quidem eo fortiores et fuerunt et visi sunt, quo magis invisi erant incolis earum regionum, eorumque crebris insidiis appetebantur: iisdemque virili animo resistebant, non vim vi repellendo, nec semetipsos ulciscendo, sed contumelias et verbera sibi a gentilibus illata alacri animo perferentes. Ejusmodi fuisse accepi Valentinum, quem alii ex urbe Emesa, alii ex Arethusa genus traxisse dicunt; et alterum isti cognominem Valentinum ac Theodorum. Hi duo ex Tittis, qui vicus est in territorio Apamensium, erant oriundi. Marosam præterea ex Nechilis ortum, et Bassum, et Bassonem, ac Paulum qui ex vico Telmiso prognatus, cum multos variis in locis congregasset, et competenti ratione ad monasticam philosophiam informasset, tandem in loco qui Jugatum dicitur, maximam ac nobilissimam monachorum congregationem instituit. Quo etiam in loco mortuus est ac sepultus cum diutissime vixisset; quippe qui ad nostra usque tempora vitam produxerit, eximiam ac vere divinam philosophandi rationem secutus. Sed et reliqui quos supra memoravimus monachi fere omnes diu superstites vixerunt. Ac mihi quidem videtur Deus prolixum vitæ spatium iis indulsisse ut religio incrementum acciperet. Illi enim Syros fere omnes et ex Persis ac Saracenis quam plurimos ad religionem suam traduxerunt et a superstitioso dæmonum cultu abstraxerunt; cumque monasticæ philosophiæ studiis vacare cœpissent, multos sibi similes reddiderunt. Ad calcem hujus Commentarii venient et aliquot alia nomina, quibus illo ævo eremus Chalcidensis illustrata est. Hos inter homines vixit in juventute et senectute S. Malchus: et quidem res Christiana in vicinia Immæ tunc tam incerta erat, ut etiam diu post, anno videlicet 415, Honorio X Theodosio VI coss., Judæi in illo oppido eo audaciæ devenerint ut puerum Christianum, cruce suspensum, verberibus ceciderint ad mortem usque [Socrates, Historia ecclesiastica, lib. VI, cap. 16, pag. 353.] .

[9] [In patriam rediens deducitur infra fluvium Mygdonium in Mesopotamia;] In media itaque natione prava et perversa multos annos (diximus quindecim forte) philosophiam monasticam coluit S. Malchus. Dein in patriam perrecturus, ivit Beroam (Alep), atque hinc publicum iter tenuit Edessam (Orfa) versus. Secundum Tabulas Peutingerianas [Velseri Opp., pag. 763 et seqq.] hæc via erat: Beroa ibatur Bannos P. M. XXVII; hinc Thiltaurum P. M. XV; hinc Bathnam P. M. XII; hinc Hierapolim P. M. XVIII; hinc Zeugma P. M. XXIIII; hinc juxta Itinerarium Antonini [Editio Semleri, pag 124 et 125.] duplex ducebat via Edessam; prior Zeugma ad Bemmaris M. P. XX; Bemmaris Edessam M. P. XXV; altera vero Zeugma Canabam, M. P. XXV; Canaba ad In Medio M. P. XXII; ab In Medio Edesssam M. P. XVIII. Ab Hierapoli quoque deflecti poterat Thilaticomum M. P. XXI; hinc Bathas (Batnam) M. P. XV; hinc Edessam M. P. XV [Ibid., pag. 126.] . Sed de his fuse disputans legendus est Ritter [Erdkunde, Euphrat-und Tigrissystem, tom. I, pag. 959 et seqq.] . Postquam autem S. Malchus Euphraten Zeugmæ aut alio loco transiisset cum comitatu (caravane nunc dicimus), interceptus est cum sociis Ismælitis seu Sarracenis: de quorum moribus in Commentario de S. Hilarione sat multa retulimus. Per vastam solitudinem camelis portati,tandem grandi amni transmisso, qui procul dubio Mygdonius fluvius est, pervenerunt ad interiorem solitudinem in Mesopotamia, ut ex reditu satis constat. Illic degisse crediderim inter gradus 34 et 36 latitudinis, et 38 et 40 longitudinis relatæ ad meridianum circulum Parisiensem, decem millibus infra Mygdonium. Quæ ibi egerit et passus fuerit, satis explicuit ipse S. Hieronymo. Vide Vitam numm. 4 et seqq.

[10] [hinc anno 359 aufugit et venit in partes Edessæ;] Post grande intervallum, annorum forte septem, hinc fuga cum socia delapsus est. Cumque pervenissent ad fluvium (Mygdonium scilicet), nam decem millibus aberat, utribus eum transgressi sunt, et dein septentrionem versus perrexerunt. Post diem tertium capti fere a domino, sed mirabiliter liberati. Habuere dein camelos; quibus ascensis, decimo tandem die ad Romana per desertum castra pervenerunt: quæ castra (siquid video) vel ea sint oportet quæ in præsenti regione Mardim (olim Smargdis) seu inter Amidam et Daram spatio trium milliariorum geographicorum a Nisibi distantem [Ritter, Euphrat-und Tigrissystem, tom. II, pag. 272 et 273.] , sita sunt et de quibus Procopius [De ædificiis, lib. II, cap. 4, pag. 222, edit. Bonnæ.] his verbis: Cætera montium castella quæ hinc (Rhabdio) atque urbe Dara Amidam usque pertinent (ea sunt Ciphas, Sauras, Smargdis, Lurnes, Hieriphthon, Atachas, Syphris, Riphalthas, Banasymeon, Sinas, Rhasis, Dobanas aliaque ibi posita ab antiquo) cum speciem munimenti haberent plane ridiculam, illa solide reædificavit Justinianus et quæ ad meridiem Amidæ sita erant; vel ea de quibus Ammianus Marcellinus [Rerum gestarum, lib. XVIII, cap. 10, pag. 183.] ad annum 369 meminit, et quæ a Sapore, rege Persarum, tunc capta fuere, quum a Bebase loco iter flexisset dextrorsum, secundum montes quibus Mesopotamia ab Armenia dividitur, per Horren et Charcha, ut transiturus Amidam. Hæc itaque posteriora castella Romana ad caurum * Amidæ posita erant et unum Reman et alterum Busan appellabatur; multorum opes illuc translatæ servabantur, ut in munimentis præcelsis et fidis. Sed iterum de his omnibus confer Ritterum [Erdkunde, Euphrat-und Tigrissystem, tom. II, pag. 150 et seqq., pag. 379 et seqq.] . In uno ex his castris seu castellis convenit S. Malchus tribunum; a quo quum verisimiliter didicisset fieri non posse ut in agrum Nisibenum, patriam suam, bello maxime expositum [Cfr Ammianus Marcellinus, lib. XVIII, cap. 6, lib XIX et XX.] , tenderet, transmissus est cum socia ad Sabinianum, quem jam diximus non Mesopotamiæ ducem, sed magistrum militum fuisse, et qui tum pro ignavia sua, inter rapienda momenta periculorum communium lectissimus moderator belli internecivi (ita merito irridet eum Ammianus [Ibid., lib. XVIII, cap. 7.] .) per Edessena sepulcra, quasi fundata cum mortuis pace nihil formidans, more vitæ remissioris fluxius agens, militari pyrricha sonantibus modulis pro histrionicis gestibus in silentio summo delectabatur.

[11] [dein redit ad eremum Chalcidensem et subsistit Maroniæ, ubi cum eo agit S. Hieronymus.] S. Malchi et sociæ camelos, bello utique in aridis illis plagis utilissimos, soluto pretio emit Sabinianus, qui et Edessa dimisit ambos profugos. Pristinam itaque solitudinem repetiit S. Malchus; ubi quum abbatem reperisset mortuum, aliquantum ab hoc loco septentrionem versus deflexit et Maroniæ sedem suam fixit. Quod enim prior ejus habitatio Maroniæ non esset, indicavit ipsemet S. Hieronymo: Et quia jam abbas ille meus dormierat in Domino (en ratio ob quam priorem sedem non incoleret), ad hæc loca (scilicet diversa a prioribus) me monachis reddo, id est monasticam vitam duco; hanc trado virginibus, curans nempe ut in tugurio meo vitam virginum vivat, diligens eam ut sororem, non tamen ei me credens ut sorori. Atque aliunde etiam ostendi potest Maroniam, in qua postrema vitæ tempora S. Malchus transegit, a priori solitudine diversam fuisse. Maronias enim, ut initio habet S. Hieronymus, triginta ferme millibus ab Antiochia urbe Syriæ haud grandis ad orientem distabat viculus; dum prior solitudo inter Immam et Beroam magis ad austrum sita erat, adeoque distabat ab Antiochia M. P. XL aut XLV, quandoquidem Imma ab Antiochia (ut vidimus) distaret M. P. XXXIII: ita ut prior eremus jaceret ad Euronotum * Immæ, Maronias ad caurum *. Della Valle credidit veterem Maroniam repræsentari hodierna Ma'arra; sed ei non consentiunt alii [Cfr Ritter, Erdkunde, Sinaï-Halbinsel, etc., tom. III, part. II, pag. 1569.] : adeo ut locus, quem S. Hieronymus exordiis vitæ suæ monasticæ et S. Malchus ultimis suis annis et felicissimo obitu honestavit, ad hanc usque diem non accurate cognitus esse videatur.

[12] [Facile distinguitur a multis homonymis, etiam a Malcho, qui in vicino monte habitavit.] Huc usque, quantum licuit, S. Malchi cultum, tempora et itinera explicuimus: superest ut eum ab homonymis distinguamus. Sunt imprimis complures SS. Malchi, de quibus nil dubitandum quin plane diversi sint: scilicet S. Malchus, martyr Cæsareæ, de quo in opere nostro dictum est ad 28 Martii [Act. SS. tom. III Martii, pag. 711.] ; S. Malchus, martyr Thessalonicensis, illustratus ad 1 Junii [Ibid., tom. I Junii, pag. 48.] ; S. Malchus, martyr Ephesinus unus e Septem Dormientibus, cujus Passio examinata ad 27 Julii [Ibid., tom. VII Julii, pag. 375.] ; S. Malchus episcopus Lismorensis in Hibernia, cujus gesta enarrata ad 10 Augusti [Ibid. tom. II Augusti, pag. 561.] et demum S. Malchus, monachus Cisterciensis in Hibernia, de quo dicemus ad 3 Novembris. Nemo enim hos utcumque confundet cum hodierno S. Malcho, monacho Syro. Sed aliud est de Malcho, cujus meminit Theodoretus [Historia ecclesiastica, lib. IV, cap. 28 aut 26, mihi in editione Hallensi, tom. III Opp. part. II, pag. 1008.] et qui in monte Antiochiæ ad Orontem adjacente commoratus est. Hunc eumdem arbitratus est Baronius [Annales ecclesiastici, ad annum 370. num. 83.] ac S. Malchum, cujus Vitam scripsit S. Hieronymus; et Bollandum [Act. SS. tom. II Januarii, pag. 773.] nostrum in eamdem traxit sententiam. Verum quid hic non recordatus est quæ jam pridem ante dixerat Rosweydus? Hic enim in annotatis ad Vitam S. Malchi, ubi retulerat a Baronio confundi utrumque Malchum: Non opinor, ait [Vitæ Patrum, pag. 96.] ; quia Malchus Theodoreti vixit in monte qui imminet Antiochiæ; Malchus Hieronymi in vico Maroniæ triginta millibus ab Antiochia. Optima responsio. Ne vero quis objiciat dici posse de monte, triginta millibus distante, eum civitati adjacere, παρακειμενον, Rosweydi dictis adde Theodoretum probe distinguere inter eremum Antiochenam, in qua suus degit Malchus, et inter eremum Chalcidensem in qua S. Hieronymi Malchus philosophatus est. Plures enim ibi eremos enumerat et singulis suos assignat præclaros monachos. Prima est eremus Chalcidensis, in qua Avitus et Marcianus et Abraames et alii vix numerabiles, qui in patibilibus corporibus vitam perturbationis expertem meditabantur: cum his versari potuit Malchus S. Hieronymi. Secunda est Apameensis regio; tertia Zeugmatensis; quarta Cyrestensis; dein de quinta sic prosequitur: In Antiochena rursus Marianus et Eusebius, et Ammianus, Palladius et Symeones, et Abraames, et præter hos alii divinam imaginem integram conservantes. Sed nos et horum et illorum vitam literis consignavimus. Quin etiam mons, maximæ urbi vicinus, prati instar renidebat. In hoc enim enituit Petrus Galata et alter huic cognominis Ægyptius, et Romanus et Severus et Zeno, Moses etiam et Malchus, aliique plurimi, vulgo quidem ignoti, sed non Deo. Quid distinctius desideres? Demum oculos conjice in Mappam, quam alteri tomo itinerum suorum edidit Robinson; ibi statim videbis montem, de quo hic agitur, in meridiem Antiochiæ protendi, dum Chalcidensis eremus ad euronotum * Antiochiæ situs est, ut satis declaravimus. In annotatis ad Martyrologium Romanum: Ab hoc, inquit Baronius, scilicet a S. Malcho, cujus laudes posteritati servavit S. Hieronymus, ab hoc diversus est (etsi in multis conveniat) monachus ille, quem Sozomenus Malachionem vocat, qui iisdem temporibus vixit, de quo lib. VI, cap. 32. Certe omnino inter se diversi illi sunt: nulla enim inter eos alia similitudo quam nominis et vitæ sanctitatis: reliqua omnia immensum inter se distant. Romæ in altari quodam templi S. Pancratii insertæ olim fuere reliquiæ S. Malchi [Act. SS. tom. III Maji, pag. 18.] ; quæ si S. Malcho nostro adscriptæ sint, certe errore id factum fuerit. Sequitur jam S. Malchi Vita, quam juxta editiones Rosweydi, Martianayi et Vallarsii damus.

[Annotata]

* Nord-Est.

* Sud-Est.

* Nord-Est,

* Sud-Est.

VITA S. MALCHI, MONACHI CAPTIVI.

Malchus monachus et confessor Maroniæ prope Antiochiam Syriæ (S.)

BHL Number: 5190
a

AUCTORE S. HIERONYMO.

PROLOGUS.

[S. Hieronymus, separaturus ad scribendam historiam ecclesiasticam, hanc narrationem suscepit.] Qui navali prælio dimicaturi sunt, ante in portu et in tranquillo mari flectunt gubernacula, remos trahunt, ferreas manus et uncos præparant, dispositumque per tabulata militem, pendente gradu, et labente vestigio, stare firmiter consuescunt, ut quod in simulacro pugnæ didicerint, in vero certamine non perhorrescant b. Ita et ego, qui diu tacui c, (silere quippe me fecit d, cui meus sermo supplicium est) prius exerceri cupio in parvo opere, et veluti quandam rubiginem linguæ abstergere, ut venire possim ad latiorem historiam. Scribere enim disposui (si tamen vitam Dominus dederit, et si vituperatores mei saltem fugientem me et inclusum persequi desierint) ab adventu Salvatoris usque; ad nostram ætatem, id est, ab Apostolis usque ad nostri temporis fæcem, quomodo et per quos Christi ecclesia nata sit, et adulta, persequutionibus creverit, martyriis coronata sit: et postquam ad christianos principes venit, potentia quidem et divitiis major, sed virtutibus minor facta sit e. Verum hæc alias: nunc, quod imminet, explicemus.

[Annotata]

a Surius huic Vitæ hunc titulum præfixit: Vita S. Malchi, monachi captivi, per D. Hieronymum presbyterum scripta; quam D. Hilarioni subjunximus, non quod Malchi obitus in hunc diem incidat, sed propter authorem, cujus Hilarioni Malchum libuit adjungere, quod certus obitus ejus dies ignoretur. Grevenum tamen et Molanum, procul dubio eadem ratione ductos, jam ante ad hanc diem Malchi monachi nomen martyrologio intulisse diximus in Commentario prævio num. 1. “In duobus Vaticanis, inquit Vallarsius, olim reginæ Sueciæ codicibus, 432 et 500: Incipit actus monachi captivi, quam dictavit Hieronymus presbyter; in alio 797 absolute: De captivo monacho inscribitur; itemque in alio 589: Incipit historia Malchi captivi monachi scripta a beato Hieronymo. Ad hæc porro exemplaria subdit Vallarsius totus Vitæ contextus exigitur.” Hæc ille: sed putem aliquam quoque rationem habendam laborum Martianayi, maximam autem admirabilis viri Rosweydi.

b “Ambrosius lib. I Off. cap. 10: Qui navem in mari regere gubernaculis studet, vel remis ducere, prius in flumine prælusit. Labitur Erasmus, qui ex hac similitudine existimavit Hieronymum subsignificare argumentum hoc non esse serium, sed exercitandi styli causa sumptum: quasi vero repugnet serium quid esse et idem tamen assumi ad exercitandumstylum. Serio cogitabat Hieronymus de historiæ ecclesiasticæ compositione: quam ut pro dignitate tractare posset, maluit ante in parvo, ut inquit, opere exerceri, quam ad latiorem historiam perveniret; serio utique utrobique rem acturus.” Hæc Rosweydus. Cfr quæ dictæ sunt num. 3 Commentarii prævii.

c In Commentario prævio num. 3 cum Stiltingo diximus videri id silentium aliquot tantum mensium fuisse.

d Quis hoc loco increpetur nemo facile dixerit; non enim anno 390, quo hæc fere Vita scripta est erupisse videntur simultates, quæ dein inter sanctum doctorem et Rufinum ac Joannem Hierosolymitanum tam vehementer exarserunt. In præfatione ad translationem libri Job, quæ sub annum 392 prodiit: Audite quapropter, inquit, canes mei, idcirco me in hoc volumine laborasse non ut interpretationem antiquam reprehenderem etc; et in præfatione ad versionem duorum librorum Esdræ, quæ anno 394 videtur primum lucem adspexisse: Inque, ait, licet et excerta sibilet, “victorque Sinon incendia jactet,” numquam meum, juvante Christo, silebit eloquium: etiam lingua præcisa balbutiet: quibus an Vigilantius, qui circa annum 394 S. Hieronymodetrahere cœpit; an Rufinus qui hoc quoque tempore exorsus est Joannem Hierosolymitanum adversus sanctum scriptorem incitare orsus est; an vero quis alius durissimis illis verbis retundatur sese dubitare profitetur Stiltingus [Act. SS. tom. VIII Septembris, pag. 508.] . At si obtrectatores, quos quadriennio post S. Malchi conscriptam Vitam S. Hieronymus habuerit, non bene innotescant, quanto minus determinare licet quos antea habuerit? Jam quum sub annum 375 in solitudine Chalcidensi ad orientem Antiochiæ degeret, monachos sibi graves expertus est propter controversiam de nomine personæ in quæstionibus de Trinitate usurpato [Ibid. pag. 451 et seqq.] . Sed quid hæc prosequor? Vix ullo vitæ suæ tempore hostibus infensissimis caruit.

e Numquam scripsit, quam sibi proponebat, historiam ecclesiasticam. — Quam tragædiam heterodoxi, his et similibus S. Hieronymi dictis abusi, olim egerint, quis nesciat? Sed ex quo tempore ecclesia spoliata fuit suis bonis et acatholici antistites multo majoribus passim fruuntur divitiis quam catholici, non putem illis adhuc vera videri quæ eorum decessores tantopere jactaverunt. Atque olim quidem,quum principatus ecclesiastici exstarent in Germania, ita detrahebant catholicis qui eos possidebant ut simul diligenter conservarent ditissimos episcopatus, quos ipsimet usurpaverant, et simul suis continuo pararent viam ad principatus, quos videbant penes catholicos. Alia vide apud Rosweydum ad hunc locum. Cæterum hoc loco, ut sæpius alibi, sanctus doctor intuetur ea tantum quæ prioribus temporibus bene erant composita, oculos vero ab iis avertit quæ nequaquam erant bene; contra dum ævi sui inspicit mores, maculis offenditur et quæ bona erant prætermittit. Quod siquis, omni favore atque odio abjecto, res examinet, virtutes et vitia reperiet omni ævo: et rerisimilius statuet tempora, quæ tantopere carpit S. Hieronymus, meliora fuisse quam quæ tam vehementer laudat.

CAPUT UNICUM.
Ascesis. Captivitas. Reditus.

[Maroniæ prope Antiochiam cognovit auctor S. Malchum] Maronia f triginta ferme millibus ab Antiochia urbe Syriæ, haud grandis ad Orientem distat viculus. Hic post multos vel dominos, vel patronos, dum ego adolescentulus g morarer in Syria, ad papæ Evagrii h, necessarii mei, possessionem devolutus est, quem idcirco nunc nominavi, ut ostenderem, unde nossem, quod scripturus sum. Erat igitur illic quidam senex, nomine Malchus, quem nos Latine Regem i possumus dicere, Syrus natione et lingua, et ut rebar, ejusdem loci indigena k. Anus quoque in ejus contubernio, valde decrepita, et jam morti proxima videbatur: tam studiose ambo religiosi, et sic ecclesiæ limen terentes, ut Zachariam et Helizabeth de Evangelio crederes, nisi quod Johannes in medio non erat. De his cum curiose ab accolis quærerem, quænam esset eorum copula matrimonii, sanguinis, an spiritus, omnes voce consona, sanctos et Deo placitos, et mira nescio quæ respondebant. Qua cupiditate illectus, adorsus sum hominem, et curiosius sciscitans l rerum fidem, hæc ab eo accepi:

[2] [Hic narrat initia vitæ suæ monasticæ.] Ego, inquit, mi nate, Nisibeni agelli colonus m, solus parentibus fui. Qui cum me quasi stirpem generis sui et hæredem familiæ ad nuptias cogerent, monachum potius me velle esse respondi. Quantis pater minis, quantis mater blanditiis persequuti sint, ut pudicitiam proderem, hæc res sola indicio est, quod et domum et parentes fugi. Et qui ad Orientem ire non poteram, propter vicinam Persidem, et Romanorum militum custodiam, ad Occidentem verti pedes, pauxillulum nescio quid portans viatici, quod me ab inopia tantum defensaret. Quid multa? Perveni tandem ad eremum Chalcidos, quæ inter Immam et Beroam n magis ad austrum sita est. Ibi repertis monachis, eorum me magisterio tradidi, manuum labore victum quæritans, lasciviamque carnis refrenans jejuniis.

[3] [iter susceptum ad domum paternam;] Post multos annos, incidit mihi cogitatio, ut ad patriam pergerem, et dum adhuc viveret o mater, (jam enim patrem mortuum audieram) solarer viduitatem ejus, et exinde venundata possessiuncula, partem erogarem pauperibus, ex parte monasterium construerem; (quid erubesco confiteri infidelitatem meam?) partem in sumptuum meorum solatia reservarem p. Clamare cœpit abbas meus, diaboli esse tentationem, et sub honestæ rei occasione, latere antiqui hostis insidias. Hoc esse, reverti canem ad vomitum suum; sic multos monachorum esse deceptos: numquam diabolum aperte fronte se prodere. Proponebat mihi exempla de scripturis plurima: inter quæ illud, quod initio Adam quoque et Evam spe divinitatis supplantaverit. Et cum persuadere non posset, provolutus genibus, obsecrabat ne se desererem, ne me perderem, nec aratrum tenens, post tergum respicerem. Væ misero mihi! vici monitorem pessima victoria, putans illum non meam utilitatem, sed suum solatium quærere. Prosequutus ergo me de monasterio, quasi funus efferret q, et ad extremum valedicens: Video, ait, te, fili, satanæ cauterio notatum: non quæro causas, excusationes non recipio. Ovis, quæ de ovilibus egreditur, lupi statim morsibus * patet.

[4] [captivitatem et vitam pastoritiam:] De Beroa Edessam r pergentibus, vicina est publico itineri solitudo s, per quam Sarraceni incertis sedibus huc atque illuc semper vagantur t. Quæ suspicio frequentiam in illis locis viatorum congregat, ut imminens periculum auxilio mutuo declinetur. Erant in comitatu meo viri, fœminæ, senes, juvenes, parvuli, numero circiter septuaginta. Et ecce subito equorum camelorumque sessores Ismaëlitæ irruunt, crinitis vittatisque capitibus u, ac seminudo corpore, pallia et latas calliculas x trahentes: pendebant ex humero pharetræ: laxos arcus vibrantes, hastilia longa portabant. Non enim ad pugnandum, sed ad prædam venerant. Rapimur, dispergimur, in diversa trahimur. Ego interim longo postliminio hæreditarius possessor, et sero mei consilii pœnitens, cum altera muliercula in unius heri servitutem sortitus venio. Ducimur, immo portamur sublimes in camelis, et per vastam eremum semper ruinam timentes, hæremus potius y, quam sedemus. Carnes semicrudæ, cibus: et lac camelorum, potus erat. Tandem grandi amne z transmisso, pervenimus ad interiorem solitudinem, ubi dominam liberosque ex more gentis adorare jussi, cervices flectimus. Hic quasi clausus carcere, mutato habitu, id est, nudus ambulare disco. Nam aëris quoque intemperies aa nihil aliud præter pudenda velari patiebatur. Traduntur mihi pascendæ oves, et in malorum comparatione hoc fruor solatio, quod dominos meos et conservos rarius video. Videbar mihi aliquid habere sancti Jacob; recordabar Moysi: qui et ipsi in eremo quondam fuere pastores. Vescebar recenti caseo et lacte. Orabam jugiter; canebam psalmos, quos in monasterio didiceram; delectabat me captivitas mea; agebamque Dei judicio gratias, quod monachum, quem in patria fueram perditurus, in eremo inveneram.

[5] [propositum ab hero matrimonium,] O nihil unquam tutum apud diabolum! O multiplices et ineffabiles ejus insidiæ! Sic quoque latentem me invenit invidia. Dominus videns gregem suum crescere, nihilque in me deprehendens fraudulentiæ (sciebam enim Apostolum præcepisse dominis sic quasi Deo fideliter serviendum) et volens me remunerare, quo fidum sibi magis faceret, tradidit mihi illam conservam meam, aliquando captivam. Et cum ego refutarem, diceremque me christianum, nec licere mihi uxorem viventis mariti accipere, (siquidem captus nobiscum vir ejus, ab alio domino fuerat abductus) herus ille implacabilis bb in furorem versus, evaginato me cœpit petere gladio. Et nisi confestim brachia tendens, mulierem præoccupassem cc, ilico fudisset sanguinem.

[6] [attentatam sibi mortem,] Jam igitur venerat tenebrosior solito, et mihi nimium matura nox: duco in speluncam semirutam, novam conjugem: et pronubante nobis mœstitia, uterque detestamur alterum dd, nec fatemur. Tunc vere sensi captivitatem meam, prostratusque humi, monachum cœpi plangere quem perdebam, dicens: Huccine miser servatus sum? Ad hoc me mea scelera perduxerunt, ut incanescente jam capite virgo maritus fierem? Quid prodest parentes, patriam, rem familiarem contempsisse pro Domino, si hoc facio, quod ne facerem, illa contempsi; nisi quod forte propterea hæc sustineo, quia patriam desideravi? Quid agimus, anima? perimus, an vincimus? Expectamus manum Domini, an proprio mucrone confodimur? Verte in te gladium: tua magis mors timenda est, quam corporis. Habet et servata pudicitia suum martyrium: jaceat insepultus Christi testis in eremo: ipse mihi ero persecutor et martyr. Sic fatus, eduxi in tenebris quoque micantem gladium, et acumine contra me verso: Vale, inquam, infelix mulier: habeto me martyrem potius, quam maritum ee.

[7] [bona consilia conservæ,] Tunc illa pedibus meis provoluta: Precor te, inquit, per Jesum Christum, et per hujus horæ necessitatem adjuro, ne effundas sanguinem tuum in crimem meum ff. Vel si mori placet, in me primum verte mucronem. Sic nobis potius conjungamur. Etiamsi vir meus ad me rediret, servarem castitatem; quam me captivitas docuit: vel interirem potius, quam perderem. Cur moreris, ne mihi jungaris? Ego morerer, si mihi jungi velles. Habeto me ergo conjugem pudicitiæ, et magis animæ copulam amato, quam corporis. Sperent domini maritum, Christus noverit fratrem. Facile suadebimus nuptias, cum nos viderint sic amare. Fateor, inquit, obstupui, et admiratus virtutem fœminæ, conjugem plus amavi. Nunquam tamen illius nudum corpus intuitus sum: nunquam ejus carnem attigi, timens in pace perdere, quod in prælio servaveram.

[8] [juvamen ex formicarun, exemplo,] Transeunt in tali matrimonio dies plurimi: amabiliores nos dominis fecerant nuptiæ. Nulla fugæ suspicio: interdum et mense toto aberam fidus gregis pastor per solitudinem. Post grande intervallum, dum solus in eremo sedeo, et præter cælum terramque nihil video, cœpi mecum tacitus volvere, et inter multa contubernii quoque monachorum recordari, maximeque vultum patris mei, qui me erudierat gg, tenuerat, perdideratque. Sicque cogitans, adspicio formicarum gregem angusto calle fervere, ferre onera majora quam corpora. Aliæ herbarum quædam semina forcipe oris trahebant, aliæ egerebant humum de foveis, et aquarum meatus aggeribus excludebant. Illæ, venturæ hiemis memores, ne madefacta humus in herbam horrea verteret, illata semina præcidebant. Hæ luctu celebri corpora defuncta deportabant. Quodque magis mirum est, in tanto agmine egrediens non obstabat intranti: quin potius si quam vidissent sub fasce et onere concidisse, suppositis humeris adjuvabant. Quid multa? Pulcrum mihi spectaculum dies illa præbuit. Unde recordatus Salomonis, ad formicarum solertiam nos mittentis, et pigras mentes tali exemplo suscitantis, cœpi tædere captivitatis, et monasterii cellulas quærere, ac formicarum illarum sollicitudinem hh desiderare, ubi laboratur in medium, cumque nihil cujusquam proprium sit, omnium omnia sunt.

[9] [fugam e servitute,] Regresso ad cubile occurrit mulier: tristitiam animi vultu dissimulare non potui. Rogat, cur ita exanimatus sim. Audit causas, hortatur fugam. Peto silentii fidem, non aspernatur ii: et jugi susurro inter spem et metum medii fluctuamus. Erant mihi in grege duo hirci miræ magnitudinis. Quibus occisis, utresfacio, eorumque carnes viatico præparo. Et primo vesperi, putantibus dominis nos secreto cubitare, invadimus iter, utres et partes carnium portantes. Cumque pervenissemus ad fluvium (nam decem millibus aberat), inflatis conscensisque utribus, aquis nos credimus, paulatim pedibus subremigantes, ut deorsum nos flumine deferente, et multo longius, quam conscenderamus, in alteram nos exponente ripam, vestigium sequentes perderent. Sed inter hæc madefactæ carnes, et ex parte lapsæ, vix tridui cibum pollicebantur. Bibimus usque ad satietatem, futuræ nos siti præparantes. Currimus, post tergum semper adspicimus, et magis noctibus promovemus kk quam diebus: vel propter insidias late vagantium Saracenorum, vel propter ardorem solis nimium.

[10] [pericula ab insequente domino,] Pavesco miser etiam referens: etsi tota mente securus, toto tamen corpore perhorresco. Post diem vero tertium, dubio prospectu procul adspicimus duos camelos sedentes venire concitos ll. Statimque mens, mali præsaga, putare cœpit dominum meditari mortem, solem cernere nigrescentem. Dumque timemus, et vestigiis per arenas nos proditos intelligimus, offertur ad dexteram specus, longe sub terram penetrans. Igitur timentes venenata animalia, (nam solent viperæ, reguli et scorpiones, cæteraque hujuscemodi, fervorem solis declinantia mm, umbras petere) intravimus quidem speluncam, sed statim in ipso introitu sinistræ nos foveæ credimus, nequaquam ultra progredientes, ne, dum mortem fugimus, incurramus in mortem: illudque nobiscum reputantes: Si juvat Dominus miseros, habemus salutem: si despicit peccatores, habemus sepulcrum. Quid putas fuisse nobis animi, quid terroris, cum ante specum haud procul starent dominus et conservus, et vestigio indice jam ad latebras pervenissent? O multo gravior exspectata, quam illata, mors. Rursus cum timore et labore lingua balbutit, et quasi clamante domino, mutire non audeo. Mittit servum, ut nos de specu trahat: ipse camelos tenet, et evaginato gladio, nostrum exspectat adventum.

[11] [salutem obtentam per leænam;] Interea tribus ferme vel quatuor cubitis introgresso famulo, nobis ex occulto tergum ejus videntibus, (nam oculorum istiusmodi natura est, ut post solem umbras intrantibus, cæca sint omnia) vox per antrum sonat: Exite furciferi, exite morituri. Quid statis? Quid moramini? Exite. Dominus vocat nn. Adhuc loquebatur, et ecce per tenebras adspicimus leænam invasisse hominem, et gutture suffocato, cruentum intro trahere. Jesu bone, quid tunc terroris nobis, quid gaudii fuit? Spectabamus, domino nesciente, hostem nostrum perire. Qui cum videret illum moras facere, suspicatus est duos uni resistere. Sed et iram differre non valens, sicut tenebat gladium, ad speluncam venit, et furore rabido servi increpans socordiam oo, prius a fera tenetur, quam ad nostras latebras perveniret. Quis hoc umquam crederet, ut ante os nostrum, bestia pro nobis dimicaret? Sublato autem illo metu, similis ante oculos nostros versabatur interitus, nisi quod potius pp erat rabiem leonis, quam iram hominis sustinere. Pavemus intrinsecus, et ne movere quidem nos ausi, præstolabamur eventum rei; inter tanta pericula, pudicitiæ tantum conscientia pro muro septi. Leæna insidias cavens, et visam esse se sentiens, apprehensum mordicus catulum matutina effert qq, nobisque cedit hospitium. Neque tamen satis creduli statim erumpimus: sed exspectantes diu rr, et egredi cogitantes, illius nobis figurabamus occursum.

[12] [adventum apud Romanos et reditum ad vitam monasticam.] Sub tali ergo terrore tt et illa transacta die, egredimur ad vesperam, vidimusque camelos, quos ob nimiam velocitatem dromedarios uu vocant, præteritos cibos in ore volvere, et in alvum missos, iterum retrahere xx. Quibus ascensis, et nova sitarcia refocillati yy, decima tandem die zz ad Romana per desertum castra venimus aaa. Oblatique tribuno, rem ordine pandimus bbb: inde transmissi ad Sabinianum Mesopotamiæ ducem, camelorum pretium accepimus. Et quia jam abbas ille meus dormierat in Domino, ad hæc delatus loca, me monachis reddo, hanc trado virginibus ccc, diligens eam ut sororem, non tamen ei me credens ut sorori ddd.

[13] [Pudicitia numquam captiva est.] Hæc mihi senex Malchus adolescentulo retulit. Hæc ego vobis narravi senex, et castis historiam castitatis expono. Virgines castitatem custodire exhortor eee. Vos narrate posteris, ut sciant inter gladios et inter deserta et bestias, pudicitiam numquam esse captivam: et hominem Christo deditum, posse mori, non posse superari fff.

ANNOTATA.

f “Ita manuscripti,” inquit Rosweydus, “quocum consentit Vallarsius, et vetus editio; vulgo Maronia. Ptolemæo nota Syriæ civitas Μαρονειας.” In Rhodope Thraciæ altera erat Μαρονεια, cujus episcopus Docimasius concilio Chalcedonensi subscripsit [Labbe, Concilia, tom. IV, col. 87.] . Hæc certe a nostra diversa; an alia item, non convenit: Cellarius [Geographia antiqua, lib. III, cap. 12, sect. 4, tom. II, pag. 374, edit. 1775.] æstimat diversam esse, contra negat Stiltingus [Act. SS. tom. VIII Septembris, pag. 448 et 449.] ; neque aliquid certi est, quo hæclis terminetur.

g Quadragesimum quartum circiter ætatis annum agebat tunc S. Hieronymus. Vide Commentarium prævium, num. 4. De vocabulo Adolescens et Adolescentulus ita disputat Facciolatus [Lexicon totius latinitatis, V° Adolescens.] : Interdum adolescentes dicuntur, qui annum trigesimum excesserunt: ut a Cic. 2 de Orat. c. 2. adolescens vocatur L. Crassus, qui triginta quatuor annos natus erat: a Sallust. in Catil. c. 49 C. Cæsar, qui triginta tres, vel, ut alii volunt, triginta quinque, adolescentulus nominatur: et a Nepote in Attic. c. 8 et 16, item a Cicer. Phil. 2. c. 44 Brutus et Cassius, quo anno præturam gerebant, hoc est ætatis quadragesimo, adolescentes nuncupantur: quæ omnia pluribus ostendit Manut. ad l. 2 Famil. ep. I. His tamen aliisque locis, quæ afferri possent, non tam ætatis annos notare voluisse videntur, quam ejus vigorem floremque: vel dicendum adolescentes vocari homines, tam grandes natu, ratione seu respectu seniorum quibuscum loquuntur vel comparantur. Senum enim mos est juniores se adolescentes appellare. Hoc loco se adolescentulum vocat S. Hieronymus et inferius senem, licet quindecim tantum interlapsi fuerint anni, comparando ætatemqua de S. Malcho audivit cum ætate qua de eo scripsit. Sic gallice: Depuis que je suis vieux, et quand j'étais jeune sibi invicem opponuntur, licet sæpius paucorum tantum annorum intercedat spatium.

h Evagrius factus est episcopus Antiochenus sub annum 388. Papæ nomen olim omnibus episcopis commune. Eunodius et Cassiodorus, uterque inter Langobardos versantes, primi dicuntur id nomen uni servasse Romano pontifici. Cfr Rosweydus [Vitæ Patrum, pag. 1033.] , secutus Sirmondum. Possessiunculam amici Evagrii seu Maroniam inhabitatam fuisse ab ipso S. Hieronymo fuse ostendit Stiltingus [Act. SS. tom. VIII Septembris. pag. 448.] .

i De Malchi nomine annotat Vallarsius: “Nimirum a melech, quod regem hebraice sonat. Hesychius quoque Μαλχος Βασιλευς. Vide Eunapium in Vita Porphyrii.” Vulgare forte id fuit nomen in Syria, quoniam diis quoque dabatur et commune hominum studium fuit divina nomina sibi imponere.

k Hæc lectio Rosweydi qui ad hunc locum hæc annotat: “Ita Ms. et vetus editio. Coloniensis cum Erasmo et revera αὐτοχθων, quod nescio an Erasmusex ingenio an ex Ms. substituerit. II. Gravius dicit etiam in quidam libris legi: Thebastionis indigena. Quidam Ms. pro rebar habet erat. Sed vera lectio est quam dedi. Putabat quidem Hieronymus Malchum, qui Maroniæ versabatur, ejus fuisse loci indigenam, sed mox a Malcho docetur Nisibenum se esse. Labuntur cum Erasmo centuriatores Magdeburgenses Cent. IV, cap. 10, qui ajunt Malchum oriundum ex vico Maronia.” Procul dubio hæc si legisset Martianayus non scripsisset ex fide unius codicis Gemeticensis ut revera ejusdem loci indigena. In quatuor codicibus idem reperit utebatur loco ut rebar.

l Apud Martianayum, cui aliquot, inquit Vallarsius, codices suffragantur suscitans: sed bona lectio sciscitans.

m “Ms. S. Floriani,” inquit Rosweydus: “Mi nate, Nisivelli agelli colonus. Ms. Audomarensis: Matheni sibeni agello colonus, quod coaluit ex mi nate, Nisibeni. Erit fortassis quispiam, qui hinc Mathe Nisibeni exsculpat et locum ita dictum in agro Nisibeno arioletur. Vulgo loco Nisibeni habetur Maroniaci. Apud Metaphrastem (immo in versione anonyma græca) habetur Sevennia.” Habet Martianayus:“In codice P. Pithoei erasa sunt verba mi nate et duo sequentia quæ legere non potui. Gemeticensis retinet solus Nisibeni agelli colonus. Alii ridicule posuerunt Atheniensis sanguinis colonus.”

n “Ita legendum, ait Rosweydus ex Mss. Quidam Mss. habent Verœam, solemni quorumdam veterum more, ponentium V loco B. In editionibus veteribus erat, quæ inter Mimas et Beroas. In Coloniensi editione, quæ inter Immam et Essam.” Martianayus dedit Hymmas, Vallarsius Immas. Ille addit: “Mss. exemplaria retinent Himminas et eminos vel immus; omnes autem consona voce legunt Beroam, non Essam corrupte;” hic vero: “Ptolemæus Immam vocat Seleucidis civitatem. Unus Vaticanus Bessam male, cum Beroam Cyrristicæ civitatem, quæ Aleppo nunc dicitur, indicari compertum sit. Cfr Ptolemæum, lib. V, cap. 15.” In Commentario prævio num. 7 Chalcidos, Immæ et Beroæ hodierna nomina indicavimus. Imma notatur in Mappa topographica agri Antiocheni, quam Michaud adjecit Historiæ suæ cruciatarum.

o Pleraque edita desiderium loco cogitatio; correxit jam pridem errorem Rosweydus. Et quidem Vallarsius: “Pari consensu, ait, Mss. omnes, incidit mihi cogitatio ut, etc. quemadmodum et supra in Vita Pauli num. 7, hæc in mentem ejus incidit cogitatio.” Ex fide codicis S. Floriani scripsit Rosweydus: Ut dum adviveret mater; quod probat his Tertulliani verbis (de Corona militum, cap. 7): Porro siquæ alia idolis faciant, ad dæmones pertinent, quanto magis quod ipsa sibi idola fecerunt, cum adviverent; ubi non recte Latinius, addit Rosweydus: Cum adhuc viverent reponit. Non ausim dissentire a Rosweydo; nolui tamen abjicere communem lectionem.

p Editio Coloniensis, Martianayus etc. partem monasterio constituerem. Rosweydus: Ex parte monasterium construerem; suffragatur Vallarsius, testatus ita se quoque legisse in Mss. Ex hoc et infinitis aliis constat monachos tunc interdictos non fuisse hæreditate paterna. Reclamantibus pontificibus, introducta hæc lex a Justiniano. Salvianus Massiliensis graviter objurgat parentes qui filios monachos hæreditate excludebant. Ex hoc itaque capite ut ex multis aliis manifestum est monachos vi professionis incapaces non fuisse dominii juris et facti. Quod S. Malchus se culpat de concepta mente aliquid sibi reservandi, id profecto statui monastico, qualis tum vigebat, contrarium non erat; sed tantummodo perfectioni hujus status. Neque eum hac de objurgat abbas, sed de adeunda paterna domo.

q Rosweydus et Mss. visi a Vallarsio utilitatem habent; certe melius quam salutem, ut passim impressum. Utilitas Malchi opponitur solatio abbatis.

r “Ita recte, ait Rosweydus, Mss. Male Coloniensis editio: De Beria [seu Berrhoea] ad Essam pergentibus. Est Beroa hic Syriæ civitas. Edessa quoque hic Syriæ est civitas.” Posterius minus recte assertum: Mesopotamiæ civitas est Edessa; et quidem ex reditu S. Malchi e captivitate manifestum est eum in manus Sarracenorum incidisse, postquam Euphraten transiverat. Error Rosweydi hinc ortus, quod credidit grandem amnem, de quo mox, Euphratem fuisse, dum Mygdonius seu Chaboras fuisse videatur.

s “Tenditur, inquit Rosweydus, hæc latissima eremus ab India ad Mauritaniam usque et Atlanticum Oceanum, ut scribit Hieronymus in cap. 31 Isaiæ.”

t De Sarracenorum moribus vide dicta supra inVita S. Hilarionis pag. 21.

u “Veteres editiones, ait Rosweydus, nudatisque capitibus. Sed bene Ms. cum editione Coloniensi vittatis.” Ad hanc usque diem vittata (enveloppes d'un turban) et crinita habent capita.

x “Ita Ms. S. Floriani, ait Rosweydus. Veteres editiones calligulas. Coloniensis editio, [Martianayus et Vallarsius] caligas. Isidorus lib. XIX Orig. cap. 34: Caliculæ caligæ vel a callo pedum dictæ vel quia ligantur. Nam socci non ligantur, sed tantum intromittuntur.” De palliis nulla difficultas; vulgo dicuntur burnous. Scribendum esse calliculas consentio Rosweydo; sed eruditum virum errare putem, quum æstimat id verbum ad rem calceamentarium pertinere: caligæ scilicet, caligulæ seu caliculæ calcei militares sunt, capuccinorum calceis similes, nisi quod hi clavos non habent: quid ergo sibi vellent latæ caligæ? Calliculæ alia omnino res sunt, scilicet frusta panni aliusve materiæ, diversi coloris, secta in orbes et assuta vestibus, maxime ad humeros, sed aliis quoque locis, sæpius acu distincta et multum ornata: ita ut calliculæ diversum vestium genus non sint, sed ornamenta palliorum. Audi de illis disputantem Lambecium [Notæ in kalendarium vetus, ap. Grævium, Antiquitates, tom. VIII, col. 113 et 114.] : In eadem, inquit, supra memorata Bucherianæ editionis imagine omissa etiam sunt omnia illa ornamenta rotunda, quæ cernuntur in vestitu mensis Decembris: (imaginibus scilicet ornatum erat kalendarium quod explicandum assumpserat Lambecius: quos imagines apud Grævium [Ibid. loc. cit.] habes.) Appellantur illa ornamenta latine a græco καλλος, quod pulchritudinem et ornatum significat, calliculæ, græce autem a rotunditate sua τροχαδες; fuerunt ex purpura, gemmis auro et argento, aliisque diversis materiis; ut videre est in antiquis Actis Passionis sanctorum martyrum Perpetuæ et Felicitatis; ubi ipsa Perpetua de se hæc scribit: Pridie quam pugnaremus, video in horomate hoc: venisse Pomponium diaconum ad ostium carceris et pulsare vehementer, et exivi ad eum et aperui ei; qui erat vestitus distinctam candidam, habens MULTIPLICES CALLICULAS. Item paulo post: Et exivit vir quidam miræ magnitudinis ut etiam excederet fastigium amphitheatri, discinctatus purpuram inter duos clavos per medium pectus, habens CALLICULAS MULTIFORMES EX AURO ET ARGENTO FACTAS. In antiquis autem Glossariis latino-græco et græco-latino a Bonaventura Vulcanio editis, coll. 321 et 640 pro callicula perperam legitur Gallicula: Galliculæ, Τροχαδες, Τροχας, Galliculæ. Ejusdem generis calliculæ cernuntur etiam supra in vestitu mensis Aprilis (scilicet in Kalendario, quod illustrat Lambecius), et libro III horum commentariorum in antiquissimi codicis Ms. græci Geneseos tabula VI in vestimento Chanaani; tabula XVI in vestimento patriarchæ Isaaci et cujusdam alterius; tabula XXV in vestimento muliebri; tabula XXVII et XXVIII in vestimento patriarchæ Josephi et duorum aliorum; tabula XXIX et XXX in vestimentis Josephi; tabula XXXV et XXXVI in vestimentis regis Pharaonis et Josephi; tabula XL in vestimento Benjamini; tabula XLV in vestimentis Josephi, Ephraim et Manasse; quibus omnibus locis calliculæ illæ sive trochades repræsentantur per rotundas maculas nigras; uti etiam in æque vetustis Romæ subterraneæ imaginibus et quidem præcipue tabula X sepulcrorum cœmeterii S. Callisti papæ et aliorum sanctorum martyrum, pag. 331 tom. I edit. Coloniensis, 1659, in fol. Etiamnum aliquot deserti tribus pallia vario ornamentorum genere distincta habent. — Post Ecce subito notat Vallarsius:“Unus addit: Barbarorum manus, et paulo post tres Mss. Gallicas habent pro caligas, alius calliculas. Vide infra Regulam S. Pachomii.” Ibi quidem num. 101 de monacho habente galliculas in pedibus sermo fit. Sed satis clarum eos solos hoc loco bonos esse codices in quibus calliculæ leguntur. Nil enim erat cur calcei Sarracenorum lati dicerentur et ut res singularis extollerentur.

y Sic Rosweydus, licet vulgo: Pendemus potius. Ipse enim Vallarsius, quamquam hoc loco corrigere ausus non sit, testatur in omnibus codicibus a se visis legi: Hæremus potius. Quod paulo supra S. Malchus se longo postliminio hæreditarium possessorem dixit, sensu proprio intelligendum putat Rosweydus. Putem significare voluisse sanctum virum, se, quum postliminii jure hæreditatem adire vellet paternam, divino numine providente redditum fuisse quasi postliminii jure vitæ monasticæ.

z Jam semel et iterum diximus hoc flumen Mygdonium seu Chaboram esse.

aa Sic editi; a quibus discedendum non videtur, licet Vallarsius in tribus Mss. legerit: Nam aëris loci illius intemperies præter pudicitiam nihil aliud etc. et in uno temperies. De psalmis quos, ut paulo infrarefert, in monasterio dedicerat, adi Vitam S. Hilarionis supra pag. 34.

bb Olim editi: rursus ferus ille et implacabilis. Rosweydus: herus ille placabilis, errore (ni fallor) typothetæ loco implacabilis. In omnibus Mss. legit Vallarsius herus ille implacabilis.

cc Sic editio Coloniensis et Vallarsius. Rosweydus: Et nisi festinus brachio tenere mulierem præoccupassem; cui lectioni quatuor apud Vallarsium suffragantur Mss. Alius ibidem: Nisi festinus mulierem tenerem, brachio occuparem. Non ausim damnare lectionem Rosweydi, suis et Vallarsii codicibus nixam, maxime quum Livius lib. IV, cap. 50 dixerit: Legem de mulctarum æstimatione … ipsi præoccupaverunt ferre.

dd Rosweydus habet alterutrum, cui duo apud Vallarsium Mss. consentiunt.

ee Æstimavit S. Hieronymus licitum esse sibi mortem inferre ad evadendum pudicitiæ periculum: In persecutionibus, inquit [Comment. in Jonam, cap. 1, v. 12, ap. Migne, Patrologia, tom. XXIV, col. 1129.] , non licet propria perire manu, absque eo ubi castitas periclitatur.

ff Rosweydus legit: Sanguinem tuum in sanguinem meum. Bona forte lectio; hæc enim annotat Vallarsius: “Iterum duo codices, sanguinem tuum in sanguinem meum; alius, sanguine tuo sanguinem meum; quartus absolute habet: sanguinem tuum, vel si mori, etc.

gg “Martianayus, et enutrierat et perdiderat. Sic quoque me cogitante aspicio etc. contra Mss. fidem, ut cætera bene essent.” Ita Vallarsius.

hh Editio Coloniensis, Martianayus, Vallarsius: similitudinem. Rosweydus: sollicitudinem; cui apud Vallarsium tres consentiunt Mss.; e quibus unus: ubi est labor in medium.

ii Editio Coloniensis, Rosweydus, Martianayus et Vallarsius habent: non aspernatur. Vallarsius tamen addit: Victor., audit causas: hortatur fugam. Peto silentium. Non aspernatur, et jugi susurro. Rosweydus habet susurrio, quod ex versione Jobi cap. 6, ut apud veteres Patres legitur, vindicat.

kk Rosweydus, promovemur; Victor., provehimus; editio Coloniensis, Martianayus et Vallarsius, promovemus.

ll Lectionem Rosweydi sequimur, qui eam ita propugnat: “Vetus editio: Duos camelis sedentes; Coloniensis duos camelis insidentes [eamdem habent Martianayus et Vallarsius]. Sed lectio quam dedi est Ms. S. Floriani, et est locutio frequens mediæ ætati. Hieronymus ipse supra in Vita S. Hilarionis cap. 9: asinum sedens. Ita ibi Mss. Ælius Spartianus in Hadriano: Sederi equos in civitatibus non sivit. Sic Marci cap. 11 de pullo asinæ: Quem nemo adhuc sedit hominum. Ita citat Ambrosius lib. IX, cap. 22 Lucæ initio. Vulgatus nunc, super quem etc. Idem lib. IX in Lucam: Et ideo pullus sedetur asinæ.” Alia exempla dabunt lexica. Sed de equitando tantum, active dicitur sedere. Concite loco concitos vidit in Mss. Vallarsius.

mm In duobus Mss. vestustioribus reperit Vallarsius, fervore solis declinante.

nn Sic Rosweydus. Editio Coloniensis, Martianayus aliique, dominus vocat, patienter exspectat. Sed notat Vallarsius “hæc patienter exspectat, perperam intrusa videri; certe, inquit, in nullo Ms. invenimus.”

oo “Vulgati libri vecordiam, renuentibus Mss. Deinde Victor., qui sunt qui hoc crederent, etc.” Ita Vallarsius.

pp Vallarsius potius ex Mss., editi tutius; quodcum ipse Rosweydus habeat, nescio quid melius. Idem cense de vecordiam, quod apud Rosweydum quoque legitur.

qq “Apprehensum mordicus catulum: ita vetus editio, inquit Rosweydus, et Mss. Coloniensis editio: apprehensos mordicus catulos.” Quod veteres tradiderint leænam primo fœtu parere quinque catulos ac per annos singulos uno minus; ab uno sterilescere, hinc collegit Rosweydus S. Hieronymum forte indicare voluisse ultimum partum. Matutina: sic Rosweydus et omnes Mss. Vallarsii et quatuor Martianayi, qui tamen mature loco matutina scripsit. Editio Coloniensis utrumque vocabulum omittit. Plura in annotatis ad hunc locum refert Rosweydus exempla de defensa mirabiliter per bestias castitate.

rr “Unus Vaticanus: sed spectamus diu; tum omnes figuramus pro figurabamus.” Vallarsius.

tt Sic Rosweydus et unus Vaticanus. Editio Coloniensis Martianayus et Vallarsius sublato ergo horrore; non bona meo judicio lectio; paulo ante jam dixerat Hieronymus: sublato ergo metu et certe tam brevi spatio non bis idem dixisset in opusculotanta cura elaborato. Sensus est: Quum itaque hanc quoque diem sub tali terrore exegissemus. Unus Vaticanus habet: Sub tali ergo custodia et illa transacta dies.

uu De camelis dromedariis dictum in Vita S. Hilarionis.

xx Sunt enim ex genere eorum quæ vulgo dicimus ruminants: de quibus adi zoographos.

yy “Hæc, inquit Rosweydus, vera scriptio et lectio. Quidam editi addita interpretatione habent: et nova sitarcia, id est annona, refocillati.” Multa loca in quibus vox sitarcia occurrit dein adducit Rosweydus. Componitur e græcis σιτος et ἀρκεω annonam sufficere. Id est annona glossema quoque habet Vallarsius, optimus nixis codicibus.

zz In commentario de S. Hilarione diximus quot leucarum iter a camelos sedentibus intra diem peraatur, decem scilicet ad summum.

aaa In commentario prævio num. 10 diximus de his castris et passim de Sabiniano et universo itinere.

bbb Ita editi et bene. Vallarsius tamen: “Mss. rei ordinem pandimus, indeque transmissi ad Sabinianum; olim erat Sabinum, et penes Martianayum forte typothetarum errore Sabianum.” Diximusin Commentario prævio Sabinianum non fuisse ducem Mesopotamiæ (erat enim Cassianus), sed magistrum militiæ.

ccc Centuriatores Magdeburgenses [Centuria, IV, col. 1304.] et Baillet in Vita S. Malchi putarunt aliquandiu inter virgines collocatam fuisse hanc mulierem. Sed aliud omnino intendit S. Hieronymus. Adi Commentarium prævium, num. 11.

ddd Vide apud Rosweydum alia S. Hieronymi monita de consortio mulierum vitando.

eee “Varia, inquit Martianayus, hic retinent Mss. exemplaria. Petri Pithæi codex legit hoc modo: Hæc mihi senex Malchus adolescenti retulit. Hæc ego vobis narro senex, castis historiam castitatis. Hæc expono e virginibus, virginitatem exhortor. Vos narrate posteris etc. Cæteri codices Avenion. et Tolos.: Hæc mihi senex Malchus adolescentulo Hieronymo retulit. Hæc ego vobis narravi senex, castis historiam castitatis exposui. Virginibus virginitatem custodire monstravi. Exhortor denique vos narrare posteris, ut etc.” Addit Vallarsius: “Duo Mss. Castis historiam castitatis expono, virginibus virginitatis. Vos narrate etc. Quæ autem interseruntur, Virgines virginitatem custodire exhortor in uno tantum Ms. invenimus.”

fff Ad finem subjicio crimina de quibus S. Malchum damnarunt Magdeburgenses: Parentibus non præstitit obedientiam contra præceptum Dei: Honora patrem et matrem. Præceptis hominum et vita monastica frustra Deum coluit. Matt. 15. Interficere seipsum in animo habuit, contra mandatum Dei: Non occides. Matrimonium secundum doctrinam dæmoniorum (1 Tim. 4) contempsit. Furtum commisit contra Dei præceptum: Non furtum facias. Hæc illi, consilia evangelica vertentes in scelera; sed legant S. Paulum, qui utique spiritum Domini habuit. 1 Tim. V, 11. Quod vero S. Malchus duos hircos occidit ut in itinere haberet unde vesceretur, quis culpet nisi qui statuat nemini licere ex injusta servitute effugere? Quod semet occidere in animo habuit, non defendo, nisi quod illo ævo hæc res tam aperta non erat. Quum enim inter vitam et pudicitiam eligendum videretur, multi arbitrabantur licitum sibi esse sponte vitam dimittere, ne, etiam absque sua culpa, polluerentur. Vide supra annotatum ee.

* al. faucibus.

DE S. VIATORE, LECTORE ET CONFESSORE LUGDUNI IN GALLIA

CIRCA ANNUM CCCXC.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Antiquissimus S. Viatoris cultus; quo tempore vixerit; reliquiarum fata.

Viator lector et confessor Lugduni in Gallia (S.)

AUCTORE V. D. B.

De S. Viatore, gallice saint Viotre seu saint Viateur, nobis brevibus esse licebit; cujus quippe gesta ita implexa sunt S. Justi episcopi Lugdunensis actis, [S. Viatoris nomen Hieronymiano] ad diem 2 Septembris illustratis [Act. SS. tom. I Sept. pag. 365 et seqq.] , ut, si quis dixeritex ea conjunctione illius ortum esse cultum, a veritate non procul aberraturus videatur. Utut id est, quemadmodum antiquissimus est S. Justi cultus, ita remotissimis quoque temporibus exorsa est S. Viatoris veneratio: adeo ut credibile sit Lugdunenses sæculo IV exeunte, quum utriusque sancti corpus ex Ægypto in Gallias relatum est, cœpisse cœlitum honores utrique exhibere. Sane in multis Hieronymianis laterculis, ut S. Justi, sic S. Viatoris nomen comparet. In apographo vetustissimo Corbejensi [Spicilegium Dacherii, tom. II, pag. 20, edit. de la Barre.] legitur ad hanc diem: Lugduno Galliæ, Viatoris pueri discipuli sancti Justi episcopi: quæ genuina videtur lectio. Reliqui fere codices jam mire luxati, jam breviati sunt quam maxime. Videlicet legitur in Lucensi [Florentinius, Martyrologium S. Hieronymi, pag. 929.] : Lugduno Galliæ, Justi. Beati Viatoris pueri discipuli sancti Justi episcopi; in Richenoviensi [Act. SS. post suppl. Junii, pag. 13.] : Lugduno Galliæ, Justi et Beati Victoris; in Augustano [Ibid. pag. 22.] : Lugduno, Justi; in Labbeano [Ibid. pag. 29.] Lugduno, Justi et Viatoris; in Gellonensi [Spicilegium Dacherii, tom. II, pag. 35.] : Lugduno Justi, Viatoris; et demum. In codice S. Germani Autissiodorensis sæculi VII aut VIII [Ap. Martene Thesaurus Anecdot., tom. III, col. 1561.] : Lugduni, Justi. Contra optimum est auctarium, quod Floro adscripsit Papebrochius [Act. SS. tom. II Martii, Martyrol. Bedæ, pag. XXXV.] : Lugduni Galliæ natale B. Viatoris pueri et discipuli S. Justi episcopi.

[2] [Martyrologio inscriptum aliaque adjuncta suadent ejus cultum exeunte sæculo IV incepisse.] Quum itaque in tot Hieronymianis codicibus reperiantur S. Viatoris memoriæ aut saltem memoriarum vestigia; probanda non videtur Florentinii conjectura, qui, ut inter additamenta ad diem 2 septembris retulerat S. Justi laudationem, sic ad hanc diem S. Viatoris encomium vocavit Gallici antiquarii additionem [Martyrol. S. Hieron., pag. 930.] . Neque eam probavit Sollerius [Martyrol. Usuardi, pag. 616.] opinionem; quam forte in medium non attulisset Florentinius, si recogitasset ex S. Sidonio Apollinari et ex Collatione Lugdunensi anni 499 constare medio sæculo V eodemque exeunte celeberrimam jam fuisse apud Lugdunenses S. Justi festivitatem [Cfr Act. SS. tom. I Sept., pag. 365.] , adeoque pronum fuisse ut sæculo IV exeunte utriusque corporis venerabunda translatio initium exstiterit annuæ deinceps solemnitatis. Equidem S. Justi et S. Viatoris in Martyrologio Hieronymiano commemorationem genuinam esse æstimo, et utrumque Sanctum ex paucissimo eorum confessorum esse numero, quorum cultus in ecclesia latina ad exiens sæculum IV seu iniens V pertingat.

[5] [Ejus in aliis Martyrologiis memoria.] In poasterioribus fastis sacris celebris permansit S. Viatoris memoria, quam Ado [Martyrolog. Adonis, curis Georgii, pag. 539.] his sistit verbis: Et ipso die, transitus S. Viatoris lectoris, in eremo comitis S. Justi; eademque forma, vocabulorum ordine vix diverso, utitur egregium Martyrologium Autissiodorense sæculi XI [Ap. Martene, Ampliss. Collect., tom. IV, col. 726.] . Usuardus non multum absimilis: Ipso die, sancti Viatoris, ministri beati Justi Lugdunensis episcopi. Notkerus, qui, quemadmodum inter prætermissos ad diem 20 Octobris fuit monitum, uno die aberrat, S. Viatoris transitum mutavit in translationem, ita ut habeat [Ap. Canisium, Lectiones Antiq., tom. II, part. II, part. III, pag. 182.] : Item translatio beati Viatoris in eremo, comitis sancti Justi. Pro more vitæ compendium dat Petrus de Natalibus [Catalogus SS. lib. IX, cap. 90.] : Viator confessor, inquit, ordinem lectoris tenuit et sancti Justi Lugdunensis episcopi comes fuit. Qui cum eodem episcopatum deserente navem conscendit et ad Ægyptum navigavit: atque ei in eremo sedule ministravit… Quo decedente et ipse post dies septem, prout ipsi sanctus Justus prædixerat, eum ad cælos secutus est. Nam et quievit in pace XII kalendas Novembris. Quorum amborum corpora a civibus Lugdunensibus exinde sublata ad eorum civitatem delata et in ecclesia sanctorum septem Machabærum condigno cultu posita sunt IV nonas Septembris. Maurolycus [Martyrol. secund. morem Romanæ ecclesiæ, fol. 69.] addit annuntiationi Usuardi: Apud eremum in Ægypto. Baronius demum in Martyrologio Romano assumpsit Usuardi verba, nisi quod verbis ipso die substituit vocem Lugduni. Quæ ut demum claudam, in kalendario Breviarii Lugdunensis, quod omnium antiquissimum visum est Joanni de la Mure [Hist. ecclés. du diocèse de Lyon, pag. 278 et 280.] , legitur ad hanc diem: Viatoris Conf. XI m. Virg. Omitto S. Viatoris nomen ad diem 14 Octobris in auctario Usuardino Centulensi legi; id enim ibi tantum scribitur, quod eadem die transitus S. Justi notandus visus fuit.

[4] [Mortuus est die 21 Octobris, septem diebus post S. Justum] Atque hic recurrit quæstio, quæ in commentario de S. Justo agitata jam fuit, quid nempe valeat apud Adonem S. Viatoris transitus, an secessus Lugduno in Ægyptum, an corporis relatio Lugdunum, an ad meliorem vitam profectio. Verumenimvero designari tum ejus ad æterternitatem profectionem seu pium obitum manifestum habebit quisquis disquisitionem Stiltingi de S. Justi festivitatibus legerit [Act. SS. tom. I Sept., pag. 366 et 367.] . Luculente enim ostendit S. Justi mortem, qui etiam transitus dicitur ab Adone, contigisse die 14 Octobris, adventum corporis Lugdunum die 4 Augusti et ejusdem in ecclesia Machabæorum seu S. Justi depositionem die 2 Septembris. Quum itaque Ado uno loco per transitum intellexit obitum, altero loco eodem vocabulo idem sane significare voluit; maxime quum SS. Justo et Viatori eadem Acta communia sint. Deinde in utraque S. Justi Vita [Ibid. pag. 373 et 375.] mors S. Viatoris vocabulo transitus designatur. Demum adjuncta obitus S. Viatoris similia sunt illis mortis S. Laurentii; qui, quum tantopere optasset quam proxime S. Sixtum sequi, quarto die post obiit; ita ut citus transitus sanctissimi juvenis Viatoris plane conveniat cum dictis Petri de Natalibus, asserentis S. Viatorem septem diebus post S. Justi obitum eum ad cælos secutum esse.

[5] [circa annum 399; brevi post translata Lugdunum ejus ossa] S. Justum et proinde etiam S. Viatorem ad superos abivisse circa annum Christi 390 visum est Stiltingo [Ibid. pag. 371 et 372.] , quoniam ille anno 374 concilio Valentino atque anno 381 synodo Aquilejensi interfuit, et, paulo post cum S. Viatore in Ægyptum profectus, aliquot tantum annos ibidem, vixisse videtur. Addit Stiltingus [Ibid. pag. 372.] , verisimile esse translationem ossium utriusque Sancti contigisse paucis annis post eorum obitum et ante finem sæculi IV. De hac translatione ita Ado in Chronico [Ibid. loc. cit.] Cujus (Justi) ossa pio amore solliciti Lugdunenses ad urbem suam reportant: ossa quoque Viatoris sanctissimi comministri ipsius. Utriusque ossa sepulta fuere in ecclesia suburbana Machabæorum, quæ dein S. Justi dicta est. Locus indicatur in epitaphio S. Justi, quod ex vetusto epitaphiorum codice prompsit Quercetanus et secundum eum Raynaudus et Stiltingus [Ibid. loc. cit.] . Ultimi versus sunt hi:

Plebis amore suæ patriam revocatus ad urbem,
Cum Viatore pio Christi tumulatur ad aram (Justus);
Ut quos pervigili vivens pietate nutrivit,
Continuis precibus foveat per secula natos.

[6] [anno 1287 recenduntur in capsa et anno 1562 dissipantur.] Anno 1287 aperta sunt S. Viatoris aliorumque in crypta S. Justi tumulatorum Sanctorum sepulcra visitatæque reliquiæ prout legitur in instrumento ejusdem anni, quod inter Acta S. Irenæi edidit Papebrochius [Act. SS. tom. V Junii, pag. 345.] . Hæc sunt verba: Quoniam igitur, teste Scriptura, opera Dei revelare honorificum est, ne lucerna memoriæ Sanctorum diutius lateret sub modio, quæ ad promotionem fidei et ampliandam devotionem populi christiani potius erat super candelabrum ecclesiæ exaltanda, reserato tumulo sancti Justi ad manum prædicti domini archiepiscopi (Viennensis, Guillielmi), aliorum Sanctorum circa eumdem jacentium fecimus aperiri sepulcra, inventasque ibi sacrosanctas reliquias in capsis singulis ad hoc speciatim deputatis una cum sacrista et pluribus aliis ejusdem loci canonicis reposuimus et inclusimus sigillatim: de singulis tamen reliquiis seorsum in sacculis posuimus de voluntate capituli supradicti, ad ostendendum populis, cum fuerit opportunum: prædictorum autem Sanctorum nomina sunt ista. In primo tumulo reperimus corpus beati Arigii confessoris et Lugdunensis archiepiscopi et juxta ipsum in eodem tumulo corpus beati Viatoris confessoris et comitis sancti Justi, cum scriptis vel chartis antiquis, de iis facientibus expressam mentionem. Item in alio tumulo etc. Relevata dein S. Viatoris aliorumque corpora et capsis ad hoc deputatis fideliter inclusa [Ibid. pag. 364, num. 29.] . Conservata fuere ibidem usque ad annum 1562, quo hæc ecclesia S. Justi funditus a Calvinianis, civitate potitis, eversa est et reliquiæ omnes, si paucissimæ excipiantur [Cfr de Colonia, Hist. litt. de Lyon, tom. II, pag. 135; de Lumina, Histoire de l'église de Lyon, pag. 379.] , dissipatæ fuere. Subjicimus Vitam qualemcumque, a Theophilo Raynaudo adornatam, quæ, siquid obscuri supersit, facile dabit illustrandi occasionem.

VITA S. VIATORIS
A Theophilo Raynaudo collecta.

Viator lector et confessor Lugduni in Gallia (S.)
a

S. Viator, quem Ado juvenem sanctissimum b nominat, lector c fuit ecclesiæ Lugdunensis, quo tempore sedebat in ea S. Justus. Sancto autem pontifice, ut in Ægyptum abiret d, clam Turnone e digresso, comes eidem accessit S. Viator, factus illi obvius jam agenti Massiliæ et navem conscendere paranti f; quem sanctus senex peregrinationis solatium admisit et in Ægypto per annos aliquot, quibus ibi vixit, asseclam habuit: donec deducto ibidem ad extrema sancto pontifice, solutus in lacrymas et animo consternatus, Viator vicem suam deflere cœpit, illud rogans sanctum virum: Et cur me, domine, relinquis? responsum retulit his verbis conceptum, in S. Justi Actis apud Surium: Ne turberis, fili, tamquam solatio destitutus: non ita multo post me sequeris g. Possim et hic illud exclamare quod de non dissimili sancti pontificis Sixti ad suum ministrum B. Laurentium responso D. Augustinus h: “O consolatio! Non ait, noli mœrere, fili, salvus eris; sed noli mœrere, quod ego præcedo, tu sequeris; nec consecutio tua differetur. Accepit oraculum, vicit diabolum, pervenit ad triumphum.” Non ita multo post adjunctus est S. Justo, non peregrinationis aut exilii, sed beatitatis comes, nempe 21 Octobris i.

ANNOTATA.

a Hanc Vitam inseruit Raynaudus Indiculo SS. Lugdunensium. Præluxit ei tantum Vita S. Justi posterior quæ est apud Surium ad diem 2 Septembris, Martyrologia Adonis et Usuardi, Equilini seu Petride Natalibus Catalogus sanctorum et Martyrologium Romanum. Caruit autem Vita antiquiori, edita a Stiltingo et tempore S. Antiochi episcopi Lugdunensis seu ineunte sæculo V conscripta, non multis post S. Justi mortem annis.

b In Martyrologio ad 2 Septembris.

c Sæculo IV grave erat lectorum in ecclesia officium; iis sæpe demandabatur cathechumenos instituere et alia id genus. In Vita antiquiore dicitur [Act. SS. tom. I Sept., pag. 373.] S. Viator egregiæ indolis puer, qui officium tunc in ecclesia lectoris gerebat. Manifeste vox puer non significat hoc loco teneræ ætatis adolescentulum, sed servum: unde ab Usuardo et Martyrologo Romano minister S. Justi dicitur et a Bailleto [Vies des Saints, Topographic, v° Lyon.] domestique de saint Just; maluissem vocabulum esclave: satis enim superque constat, Deum etiam sæculo IV res suæ ecclesiæ per ea quæ contemptibilia sunt mundi procurasse.

d Sedem suam reliquit S. Justus et in eremum se contulit, quod innocenter causa fuerat cædis cujusdam viri furiosi.

e Omittitur in antiquiori Vita nomen illius loci, de quo nulla sunt monumenta sæculo IX antiquiora [Act. SS. Tom. I Sept., pag. 376.] .

f Hæc, ut reliqua, secundum Vitam recentiorem. In antiquiori hæc de S. Viatore leguntur [Ibid. pag. 373. ] : Hic solus beatissimum senem (Justum), latere cupientem, vestigiis insecutus est; ac jam inter Arelatem atque Massiliam supra littus maris posito et navim conscendere parato superveniens, non sine admiratione ei se obtulit: receptoque in solatium peregrinationis, heremum petens in Ægyptum navigavit. Hæc eremus Scethica [Ibid. pag. 374.] ; de qua plura disputata fuere in tomo nostro superiori [Ibid, tom. VII Octobr.. pag. 39 et seqq.] .

g In Vita antiquiori hæc ita narrantur [Ibid. tom. I sept., pag. 373.] : Ceterum cum aliquot annis in heremo angelis proximam vitam egisset S. Justus, et dignus adesset finis tantis laboribus, regnum spondens cælorum; atque illis jam extremis sanctæ commigrantis animæ flens et consternatus mente Viator adstaret, dicens: Cui me, Domine, relinquas? respondisse dicitur, nec turbaretur, quasi destitutus solatio, quia breve se illo quoque sequeretur. Quam utique prophetiam ac revelationem cito transitu sanctissimi juvenis constat fuisse completam; septem nempe diebus post, mortuo S. Justo die 14 Octobris, S. Viatore die 21.

h Tract. XXVII in Joannem [Opp. tom. III, part. II, col. 507.] .

i Aliqua dein addit Raynaudus de temporis spatio, quod inter S. Justi et S. Viatoris mortem effluxit. Ea resecanda visa, quum de hoc argumento in Commentario prævio alia docuerimus, Siltingi probationibus nixi.

DE S. JUSTO ARCHIDIACONO CLAROMANTANO

CIRCA FINEM SÆCULI IV.

SYLLOGE.
Ejus ætas et cultus. Distinguendus a S. Justo episcopo Claromontano. Officium. Reliquiæ.

Justus archidiaconus et confessor Claromonte in Gallia (S.)

AUCTORE V. D. B.

Saussayus ad præsentem diem in Martyrologio suo Gallicano paucis complectitur quæ de S. Justo archidiacono Claromontano innotuere: [Synopsis gestorum et memoria S. Justi in martyrologiis.] Claromonte, inquit, Arvernorum, sancti Justi confessoris, qui (ut Gregorius Turonensis scribit) nomine et merito Justus, sancti Illidii archidiaconi cursu vitæ bonis operibus consummato, magistri tumulo meruit sociari. Cujus et nomen pridem sanctorum albo inscriptum, anniversariis sacris de more majorum hodie celebratur. Hujus pretiosos cineres Albertus, episcopus Arvernorum anno Domini 1311, dum sanctorum Illidii et Venerandi reliquias e terræ visceribus erueret, investigavit nec reperire potuit: forte quod cum sancti Illidii pulvere permixti essent; quia ita proxime ei consepultus fuit, ut sicut in vita uno corde ac animo vixerant: sic post mortem uno eodemque loco (si non et loculo) ad communem quietem clauderentur. Hæc ille. Castellanus in Martyrologio universali hac die de eodem sancto viro brevior est et alii post eum martyrologi Galli, puta de Rochechouart in Martyrologio Ebroicensi et Lebœuf in Martyrologio Autissiodorensi.

[2] [Ejus officium in diœcesi Claromontano.] Verba S. Gregorii Turonensis leguntur capite 40 libri I Historiæ Francorum [Edit. Ruinartii, col. 31.] , et eadem fere repetuntur in codice antiquissimo Molsheimensi Vitarum Patrum capite 2 [Act. SS. tom. I Junii, pag. 426, num. 9.] . Ex his itaque constat S. Justum vixisse usque ad sæculi IV finem, quum S. Illidius, ab anno fere 337 episcopus Claromontanus, diem obiisse tradatur 5 junii anni 385 [Ibid pag. 423, Gonod, Chronologie des év. de Clermont, pag. 4.] . Archidiaconi Claromontani tunc grande munus; quum diœcesis caperet universam Arveniam partemque pagi Borboniensis, atque unus tantum illo ævo fungeretur in plerisque diœcesibus Galliæ officium archidiaconi [Cfr Guérard, Essai sur le système des divisions territoriales de la Gaule, pag. 87 et seqq.] . Constat hinc secundo S. Justum sepultum fuisse in basilica suburbana B. Mariæ inter Sanctos (Notre-Dame-d'entre-Saints); in qua sepultus est S. Illidius et quæ, post fata varia circa annum 958 in monasterium Benedictinum mutata, dicta fuit S. Illidii, vulgo S. Allyre [Cfr Act. SS. tom. I Junii, pag. 423.] . Anno 1796 tot aliarum ædium sacrarum sortem possa est, securim et malleum experta et funditus eversa [Gonod, pag. 5.] .

[3] [In monasterio S. Illidii aliquando duo SS. Justi sepulti.] Aliquot abhinc sæculis duorum SS. Justorum corpora in hoc templo deposita fuere, nostri videlicet S. Justi, archidiaconi sæculo IV, et alterius S. Justi, episcopi Claromontani sæculo VII; de quo dixit Pinius noster ad ejus diem festum 2 septembris [Act. SS. tom. I Sept., pag. 439 et 440.] . Saltem usque ad medium sæculum X solus noster S. Justus suam ibidem habebat sepulturam. Etenim in scriptione de sanctis ecclesiis et monasteriis Claromontii, quam Savaronus [Origines de Clairmont, pag. 341 et seqq.] edidit et quæ anno 950 certe antiquior est [Ibid. pag. 341.] , legitur num. 11 [Ibid. pag. 350.] : In ecclesia S. Illidii, altare S. Clementis, altare S. Mariæ, ubi S. Illidius, et S. Desideratus, et S. Gallus, et S. Avolus, et S. Justus, et S. Injuriosus et Scholastica in corpore requiescunt. Quæ si conferas cum S. Gregorii Turonensis dictis de archidiacono Justo magistri tumulo sociato, evidens est agi de S. Justo nostro. Inferius num. 14 legitur [Ibid. pag. 354.] : In ecclesia S. Cirici (S. Cirgues; ad quam parœciam attinet vicus Durtol) altare Sancti Cirici, ubi sanctus Abraham, et sanctus Justus, et sanctus Silvinus requiescunt. Quæ si componantur cum Claromontanis catalogis, nemo (puto) dissentiet a Carolo Cointio [Annal. eccles. Franc. ad an. 615, num. 30, tom. II, pag. 686 et 687.] , statuente hunc Justum episcopum illum esse, de quo modo. Verum postea S. Justi episcopi cineres in S. Illidii quoque templum illata sint oportet; quum Savaroni [Orig. de Clairm., pag. 351.] ævo et deinceps sepulcrum illic cerneretur cum affixa tabula marmorea:

IBI REQVIESCIT SANCTVS
IVSTVS ARVERNICÆ
VRBIS EPISCOPVS.

Plura de non confundendis ambobus Justis Claromontanis vide apud Pinium [Act. SS. tom. I Sept. pag. 439 et 440.] .

[4] [Adhuc sepultæ jacent S. Justi reliquiæ.] Intra priorem partem mensis Decembris anni 1311 Arbertus, episcopus Claromontanus, et monachi S. Illidii multam posuerunt operam, ut Sanctorum corpora, quæ sub templi sui parvimento latebant, in lucem et majorem venerationem producerent. Detectæ SS. Galli, Præfecti, Illidii et Venerandi reliquiæ: verum, ut loquitur scriptor de S. Illidii corporis elevatione et translatione [Ibid. tom. I Junii, pag. 431.] , propter difficultatem quærendi corpus B. Nepotiani, confessoris et episcopi Claromontensis, quod in eadem capella (S. Venerandi sub analogio), sicut et multi alii sancti, sepultum fuisse noscitur, fuit ibidem dimissum. Et eadem ratione constat idem omissum de illo re et nomine Justo, archidiacono discipuloque beati Illidii, qui juxta sepulcrum ipsius sancti Illidii legitur fuisse sepultus. Nihilominus, quamdiu id stetit monasterium, celebratum ibi S. Justi archidiaconi festum die 21 Octobris.

DE S. URSULA ET UNDECIM MILLIBUS SOCIARUM VIRGINUM ET MARTYRUM COLONIÆ AGRIPPINÆ

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Ursula virgo et martyr Coloniæ Agrippinæ (S.)
XI millia virginum et martyrum Coloniæ Agrippinæ

AUCTORE V. D. B.

§ I. Libertatis necessitas in conscribendo hoc commentario; dicendorum synopsis.

[In illustrandis S. Ursulæ et sociarum gestis requiritur jure merito magna libertas:] Quum ad Acta SS. Ursulæ et Sociarum illustranda accedo, non possum mecum non versare animo quam difficile negotium me maneat. Hinc stat quorumdam certa persuasio omnia quæ de Virginibus illis traduntur tuenda esse, nec per pietatem licere ab eis latum unguem discedere; illinc acris plurimorum censura, non impiorum tantum, verum etiam optime catholicorum. Speciminis gratia recitare placet verba cardinalis Baronii, hæc in Martyrologio Romano inter annotata ad diem 21 Octobris scribentis: Accidit in his quidem, ut, deperdita vera germanaque earum virginum historia, quisquis (ut libuit) sive quæ suo ingenio commentatus fuerit, sive quæ ab aliis levi quodam vulgi rumore accepit, scripturæ monumentis commendarit, non sine magno veritatis detrimento, CUM GRAVISSIMAM HISTORIAM COMMENTITIAM PÆNE REDDIDERINT. Et quidem olim nonnulli, sed pauci admodum, in eam abierunt sententiam ut sibi statuendum videretur Ursulanos manipulos numquam in natura rerum exstitisse; verum tot et tam certa de iisdem circumferuntur documenta, ut ferreus ille haberi debeat qui his non moveatur: adeoque qui recentius de illarum historia pessime et absque ulla verecundia scripsere, ii ausi non sunt eo usque progredi ut Colonienses virgines fictitias esse dicerent. Ast eos inter, qui Ursulanum agonem reipsa accidisse affirmant, quanta in præcipuis adjunctis exponendis dissensio! Quanta in indicandis numeris varietas! Quanta in tempore statuendo discordia! Neque hæc inter exteros tantum, sed apud ipsos Colonienses observata sunt diversa judicia: immensum enim distant Rollewinckii et Fleieni, utriusque Coloniensis, narrationes de Ursulano martyrio ab his, quas Bebius et Crombachius, natione etiam Colonienses, ea propugnarunt contentione qua, pro aris et focis certandum est. In ipsis pulpitis publicis manifestata aliquando Coloniæ hæc diversitas in die festo S. Ursulæ. Crombachius [S. Ursula Vindicata, pag. 146.] rem ita narrat: Refert ecclesiasticus quidam, se superstite et præsente, eodem die tres pro concione ex eadem cathedra de S. Ursula ad populum verba fecisse; primus historiam veterem juncta Coloniensium traditione ac locorum vestigiis explicavit: alter, repudiata vetere historia, Galfredi narrationem collaudavit: tertius utramque ex dictis condemnavit, Hectorem vero Boëthium audiendum et approbandum esse pronuntiavit; qua re vehementer orthodoxorum animi fuerunt perturbati: quæ res ne manaret latius, et majorum traditio detrimentum pateretur, constat duos posteriores ecclesiastes commonitos, ut aut avitam narrationem, more patrum explicarent, vel, S. Ursulæ historia prorsus omissa, proferrent aliquid in medium ad mores conformandos, ne hæreticis justæ offensionis ansam porrigerent. Quibus adde a R. D. Vill, parocho hodierno S. Ursulæ, in duplice libello, Gallico et Germanico, de templo S. Ursulæ [Guide dans l'Église de sainte Ursule à Cologne. — Wegweiser zur Kirche der H. Ursula in Köln, 1853.] , plures de Ursulano martyrio proponi sententias, quin ulli magis quam aliis videatur adhærere. Hæc et alia id genus siquis præ oculis habere voluerit, eam saltem nobis adhibebit indulgentiam, ut sensa nostra nos libere exponere patiatur, nedum cogat ut, quæ ipse forte absque ullo examine mente conceperit, vindicemus, defendamus.

[2] [Breviter exponuntur] Ut autem ab initio cognoscat lector quæ de certamine illo menti nostræ insideat sententia, nil opportunius arbitramur quam ut paucis gesta et passionem S. Ursulæ aliarumque virginum, ejus palmæ participum, concipiamus eaque hoc loco enarremus. Porro S. Ursulam et ejus socias domo Britannas fuisse vetus et constans est traditio; quam eatenus admittendam ducimus, ut non statuatur integrum agmen natione fuisse Britannum, sed partem tantum aliquam; reliquas vero ortu aut domicilio fuisse Colonienses. Quod forte patria continuo tentaretur a prædonibus Anglis et Saxonibus, qui nec bonis civium, nec hominum vitæ, nec virginum pudicitiæ parcerent, venerit beatum agmen in Germaniam II. Certissime resedit Coloniæ Agrippinæ, ubi pietatem aliquandiu coluit aliasque quæ Christi sponsas decent virtutes. Dum autem in hac palæstra se exercerent, sparsus est exeunte anno 450 rumor Hunnos, duce Attila, in Gallias velle perrumpere; quo factum fuit ut nonnulli Rheni accolæ Romam perrexerint, auxilium et robur ad Apostolorum limina quæsituri. Id quoque iter a S. Ursula et compluribus sociabus susceptum fuisse jam pridem traditum fuit, et verum habendum aut proximum vero. Ast, quum factæ essent reduces, appropinquabat jam cum suis copiis Attila, amicitiam initio fingens et benevolentiam. Verum, ubi prope Confluentes Rhenum attigit, omnem animi explicuit ferociam, speransque se terrore universas Gallias subacturum, exercitui in mandatis dedit ut complures civitates sus deque verteret; quæ quidem præcepta quam impie impleta fuerint diu testata sunt passim congesta rudera. Depopulabantur scilicet Attilæ milites agros, populos in ore gladii trucidabant, ipsos sacerdotes Domini perimebant ante altaria et urbes incendio delebant.

[3] [quæ præsens commentarius complectetur.] Verumtamen universarum Galliarum excidium, Aëtii aliorumque armis usus, avertit Deus, Hunnosque ultra Rhenum repedare coegit. Coloniam Agrippinæ, quod hæc civitas vallorum munitione et Rheni fluvio validissimum castrum haberetur, confugisse S. Pantalum, Augustæ Rauracorum episcopum, aliosque præsules volunt; sed hæc nil habent quod verisimile videatur aut aliquo fundamento historico nixum sit. Multo propius ad veritatem accedit multas virgines sperasse eadem intra mœnia pudicitiam suam tutiorem fore; multosque alios vitæ et bonis suis præsidium ibidem exspectasse: hæc enim communis tunc fuit providentia, ut ex S. Genovefæ, virginis Parisiensis, Vita facile colligitur. Sed frustra. Hunnorum, per Atrebates et Tungros, ultra Rhenum redeuntium petulantiam, barbariem et feritatem experti sunt Ubii; nec quisquam unquam dixerit quanta pertulerint mala. Tunc cæsi sacerdotes complures, multique ex populo; sed ut nullorum acerbior, sic etiam nullorum gloriosior fuit passio quam S. Ursulæ (quæcumque hæc demum fuerit) et innumerabilium virginum: quæ quum omnia potius subire paratæ essent tormenta quam virginitatis suæ detrimentum facere, sagittis tandem, quod genus armorum Hunnis proprium erat, transfixæ fuerunt, ut non tantum ex historiis passionum, verum etiam ex multis sagittis, quæ capitibus, pectoribus aliisque corporis membris infixæ repertæ fuerunt, quam manifestissime constat. Abeuntibus Hunnis, quum libere tandem respirare possent incolæ, collegerunt beatarum martyrum corpora, atque ea ratione eadem sepelierunt, quæ evidens indicium sit innumeros Colonienses incolas uno tempore morti succubuisse, eosque aliter habendos visos quam qui ordinario bello aut peste perierint: ita ut ipsius sepulturæ modus testimonium sit plura millia ibi condita fuisse martyrum. Non multo post in agro vicino, in quo iisdem quies data est, erecta est basilica, quæ exeunte sæculo V aut non diu post restaurata fuit a Clematio et ecclesia Sanctorum Virginum dicta fuit et quæ, ut plures basilicæ suburbanæ, jam hoc tempore monasterium fuit a monialibus seu virginibus habitatum: quæ res sane valuit ad hujus martyrii memoriam servandam. Maximo numero pugiles fuisse constat ex antiquissimo Sermone in Natali et ex Wandelberto, vicini Prumiensis monasterii abbate, qui testatur numerosa trophæa, virgineis manipulis erecta, ad Rheni littora in Agrippinæ urbe fulgere, atque olim ab impio furore inclyta millia, ductricibus sanctis, mactata fuisse; item ex Wicfrido, Coloniensi episcopo, qui ineunte sæculo decimo multa bona illi asceterio contulit propter reverentiam undecim millium sanctarum virginum inibi requiescentium: quas quidem liquet non omnes fuisse virgines, quum sacerdotes aliique viri inter eas recenseantur; sed quod virgines triumphi sui splendore aliorum obscurantes claritatem, qui vel pro asserenda Christi divinitate, vel tuenda justitia aliisque virtutibus christianis, aut qui saltem cum pietate injustam mortem oppetierant, universo agmini virgineum suum indiderunt nomen. Atque hanc ego narrationem, monumentis potissimis et historiæ illius ævi consonam, omnino certam esse persuasum habeo. Re quidem vera ejus elementa omnia nuspiam simul conjuncta in veteribus documentis reperiuntur; sed quum aliquandiu per traditionem oralem conservata fuissent, ea deinde scriptis recepta sunt; atque ita sparsim habentur, ut non difficilius simul componi posse videantur quam rupti musivi operis fragmina.

§ II. Occasio Crombachii libri de S. Ursula; misera ejus fata.

[Liber Crombachii de S. Ursula vindicata] Priusquam autem hæc explicemus et suis confirmemus testimoniis, dicendum videtur de famosissimo Crombachii opere, cui: S. Ursula vindicata titulus brevior est; longior: Vita et martyrium S. Ursulæ et sociarum undecim millium Virginum etc., ex antiquis monimentis bona fide descriptum, notabilibus argumentis, quibus historiæ fides satis solide fundari posse videatur confirmatum et in duos distinctum tomos, auctore Hermanno Crombach Societatis Jesu sacerdote, permissu superiorum. Coloniæ Agrippinæ sumptibus Hermani MyliiBirchm. 1647. Prior vero tomus inscribitur: Vindiciæ Ursulanæ, seu tomus prior, quo primigenia historia SS. Ursulæ et undecim millium virginum cum traditione Coloniensi contra adversarios asseritur, opera RR. PP. Philippi Bebii et Hermanni Crombach Societatis Jesu sacerdotum; alter vero: Tomus posterior Vitæ et martyrii SS. Ursulæ et Sociarum, etc. ut in fronte totius operis. Juverit et singulorum undecim librorum, in quos totum opus dispescitur, indicasse argumenta: Liber primus vindiciarum, quo antiquissima narratio martyrii juxta Coloniensium traditionem viginti fontibus illustratur et augetur. Liber secundus vindiciarum quo adversarii cum rationibus suis confutantur. Liber tertius. S. Ursulæ nativitas, educatio, sponsalia, congregatio et navigatio sodalitatis ejus e Britannia Coloniam. Liber quartus. Peregrinatio Romana sodalitatis Ursulanæ. Liber quintus. Martyrium S. Ursulæ et sodalium ejus. Liber sextus. Dona et virtutes sodalitatis Ursulanæ seu parthenopædia. Liber septimus. Sepultura, inventio et elevatio sodalitatis Ursulanæ cum duobus libris revelationum anonymi, notis illustratis. Liber octavus. Translationes Ursulanarum reliquiarum Colonia factæ in totum orbem: cum libro Revelationum Ursulanarum S. Elisabethæ, notis illustrato. Liber nonus. Cultus S. Ursulæ et sodalium in loco martyrii et orbe toto. Liber decimus. De miraculis. Liber undecimus. Testimonia vitæ et martyrii sodalitatis Ursulanæ.

[5] [scriptus fuit ne per heterodoxorum aliquot cavillationes reliquiæ sanctarum virginum] Scriptionis porro suæ originem et causam aperit Crombachius in Præfatione ad lectorem; in qua postquam de venerandis sanctorum reliquiis disputavit, his prosequitur: Fusius de sanctarum reliquiarum excellentia et utilitate volui initio totius operis disputare, ut lectores pii intelligant, justo me perculsum metu manum ad scribendum martyrium Ursulanum admovisse, ne causa non unius tantum martyris, sed tot millium simul periclitetur: quando nostra primum ætate, duce Molinæo, Calviniani, toti sodalitati vitam ereptum eunt, quam negant unquam exstitisse: catholicorum vero scriptores gravissimi patrum memoria sic necis hujus occasionem cum crimine læsæ majestatis implicuerunt, ut causa martyrii si non everti, nutare certe videatur. In reliquis vero Christi fidelibus merito Colonienses conqueruntur, se per injuriam a quieta mille et quadringentorum annorum agri Ursulani possessione, (qui rivorum exuberantium more cæsorum sanguine redundavit,) sine causa deturbari, vetustissimæ, et genuinæ historiæ, certis multorum populorum traditionibus stabilitæ, clarissimisque locorum variorum vestigiis confirmatæ, præponi mendacissimi (ut civem suum Britanni vocant) scriptoris inanem fabulam; et sensim adversariorum conatibus testatissima, quæ superant, apertæ veritatis monimenta obliterari, ut præcipuarum personarum sodalitatis Ursulanæ reliquiæ, quæ summa majorum religione jam a quingentis annis sunt honoratæ, in dubium revocentur, et tantum non ut supposititiæ, confictis a male feriatis hominibus, abjiciantur: ita subverentur merito Colonienses ne sancta et religiosa a majoribus accepta tot sanctorum corporum hæreditate spolientur: quibus ut divis suis tutelaribus debent obsidii non unam solutionem.

[6] [per universum orbem sparsæ contemptui haberentur, et imprimis ut Baronii placita,] Quod si Coloniensium sola res verteretur, damnum id quidem lugendum, particulare tamen censeretur: nunc vero sparsis orbe toto Sanctarum Virginum exuviis, agitur causa Germaniæ, Italiæ, Franciæ, Hispaniæ, Poloniæ et utriusque Indiæ, in quas scimus orbis regiones thesaurum illum non penetrasse tantum; sed etiam cultum hactenus Sanctarum Virginum quasi divarum tutelarium, et locorum præsidum religiosissime viguisse, ut nihil Coloniensibus circa venerationem sodalitatis Ursulanæ nationes pene orbis universæ concedere videantur. Quocirca si vacillare causa martyrii incipiat: cultus ille paulatim totius orbis consenescet, et ecclesiæ catholicæ nobilissima reliquiarum nominatarum pars eripietur. Quod eo magis formido, quo latius disseminatur studio quorundam fabulosissima, mendacissimaque de S. Ursula narratio, quam Calvini et Lutheri semper asseclæ, (ut catholicos convitiis appeterent) avide receperunt: catholici vero quidam, fontis inexplorata infectione, incautius hauserunt, et orbi propinarunt, adeo ut jam certa sinceræ veritatis indicia sic passim obterantur, ut, dum nondum erasa penitus sunt, nisi mature conatibus adversariorum occurratur, et ex iis, quæ superant, clara veritatis manifestæ in locis etiam acatholicorum documenta, traditiones variorum populorum, cum vetustissima mille jam annorum S. Ursulæ historia stabiliantur, verendum sit, ne posteri erasis jam omnino fundamentis istis, martyrium sint in dubium vocaturi.

[7] Movit me etiam rei ipsius indignitas, quod cum in Romani Breviarii propriis olim lectionibus (cum duplici ritu S. Ursulam universalis coleret Ecclesia) ita martyrium sit decantatum, [non minus exitialia, confutarentur.] sicut Basileenses, Argentoratenses, Colonienses et Rhenenses (quibus in locis aliquæ virgines Ursulanæ decesserunt), longa majorum accepta traditione, mira consensione referunt, et gravissimi scriptores a mille pluribusque annis idem martyrium memorarunt: quod ea modo narratio velut spuria rejiciatur: fabula vero ex autore, quem mendaciorum architectum catholici æque ac hæretici, recentiores et coævi ejus nominant: spretis omnibus sepulcralibus titulis, inscriptionibus, et monimentis, ac juratis septuaginta testibus repudiatis, velut unicum et solidum Ursulani martyrii fundamentum a doctissimis etiam viris approbetur; hinc merito cavillantur nos heterodoxi: et ansam arripiunt Vitas Sanctorum lugendas ficto a mendaciis vocabulo compellandi, quando Ursulani martyrii narratio niti unico creditur teste, qui civium ipsius, et hæreticorum et catholicorum, judicio quasi poetria Milesias tantum fabulas conflavit: cum supersit vera mille abhinc annis a S. Cuniberto, ut putatur, S. Ursulæ concinnata historia: vestigiis, et traditionibus locorum, ac titulis monimentorum conformis, divinis, humanisque testimoniis ducentis pluribusque roborata, quæ sine causa rejicitur. Quibus malis ut occurreretur quam citissime, Deo propitio, periculosæ plenum opus aleæ suscipere non dubitavi.

[8] [Minutius de Minutiis et maxime Philippus Bebius,] Verumenimvero hæc non primus animo concepit Crombachius. Ut testis est Winheimius, eadem jam ante annum 1605 cogitarat Minutius de Minutiis: Unum doleo, inquit ille [Sacrarium Agrippinæ, pag. 105 et 106.] , quod reverendissimum atque illustrissimum D. Minutium de Minutiis, archiepiscopum Jadirensem, summi pontificis secretarium, historicum nobilem, Coloniensibus fata eripuerint, siquidem de veritate Ursulanæ societatis Coloniæ passæ talem relationem, qualem docti numquam vidissent, ac omnes summopere admiraturi, promiserat: cæterum dum anno 1605 Colonia in Italiam præstantissimus hic vir rediret, mortuus Monachii apud serenissimum ac religiosissimum principem Bavariæ, ibidemque sepultus spem nostram fefellit. Jacebat itaque id consilium, morte interceptum; sed paucis annis post id renovavit Philippus Bebius, cujus laudes dabit Hartzheim [Bibliotheca Coloniensis, v° Phillippus Bebius.] . Hic anno 1616 scripsit nitidum explicatumque Specimen seu Ideam operis quo defensive, ut loquitur, potius quam offensive Ursulanam Coloniensem historiam vindicaret: quod Specimen Romam ad P. Joannem Lorinum, Antverpiam ad P. Heribertum Rosweydum, ad Chiffletium in Burgundiam et (ut conjicere fas est) ad alios in aliis provinciis degentes Societatis Jesu peritos viros misit. Proponebat quidem sibi Bebius omnes Coloniensium traditionum adversarios (prout fecit etiam Crombachius) confutare; verumtamen ante omnes debellandus erat Baronius, cujus narratio, notis ad Martyrologium Romanum inserta, doctissimis quibusque viris, non exteris tantum, verum etiam Coloniensibus, in dies magis magisque placebat: quæ ex Specimine seu Idea operis Ursulani constant; sed multo magis ex sequenti Bebii ad Rosweydum nostrum epistola, qua simul mores litterarii ineuntis sæculi XVII nonnihil innotescunt:

[9] [cujus epistola hac de re recitatur, refellere voluerunt Baronium.] Reverende in Christo Pater. Pax Christi. Accepi hesterna die per Dnm Hermannum Mylium a R. Va salutem (pro qua gratias ago) una cum tacita accusatione “ob dilatam responsionem” aut etiam aculeata sugillatione per illam additionem: [citatur, refellere voluerunt Baronium.] “Nisi forte in edenda S. Ursulæ historia occuparer.” Ego vero, Rde Pater, tantum abest ut eo usque rem deduxerim, ut jam per menses aliquot omnem omnino cogitationem de illa historia penitus abjecerim, variis aliis negotiis, tam privatis quam publicis, tam ordinariis quam extraordinariis, diversimode distractus, ac tantum non oppressus, in hac præsertim dubia ac prope deplorata valetudine, cujus ego non paucas mutationes hoc anno persensi: adeo ut a professione matheseos desistere opus fuerit, quamquam diu requiescere non licuerit; cum, patre studiorum præfecto ad collegii Confluentini gubernationem evocato, humeros antiquo atque molesto oneri subjicere debuerim. Eam ob rem facilius, uti spero, veniam de litterarum raritate a R. Va consequar; quamvis (ut verum fatear) alia etiam causa fuerit non scribendi; prout etiam Patri Robæo, cum per Colonienses transiret, indicavi atque ut R. Væ indicaret flagitavi: scilicet quod viderem non parum gravari collegium talibus litteris, ultro citroque mittendis; in quibus sæpe parum rei est, ut me aliquando tot sumptuum in re tantilla puduerit. Itaque et R. P. Robæum rogaram ut R. Vam moneret, ne litteras, tales præsertim, postæ committeret, sed per bibliopolas aut alios amicos, pro re nata, transferendas curaret. Habeo enim adhuc omnes R. Væ litteras, quas singulari studio conservo; ita tamen ut collegium extraordinario sumptu gravari mea causa non optem. Ad sententiam meam quod attinet, communicavi eam cum viris multis, rerum nostratium (prout hic haberi possunt) valde peritis; quibus ea vehementer arridet, si modo scrupuli ac dubitationes, quæ in contrarium afferuntur, dissolvi possint. Sed video magnam invidiæ nubem ei imminere, qui historiam istam, ita jam pæne contrariis doctissimorum virorum opinionibus controversam, ex fundamentis ipsis pro rei veritate tractare cum aliqua libertate tentaverit. Quamobrem de magni cujusdam viri ac variorum principum consiliarii judicio ac consilio hoc ago ut (ad imitationem Hispanorum qui vindicias tutelares scripserunt pro S. Jacobo contra Baronium) academia nostra selectos quosdam e suo corpore designet, quibus ejus historiæ corrigendæ ac contra adversarios propugnandæ facultas totius universitatis nomine concedatur; atque ita historia divulgetur. Et vero eam in rem superiori anno circa diem 14 Octobris, cum mihi, tanquam facultatis artium decano, Quæstionum Quodlibeticarum tempore, oratio quæpiam habenda foret, hanc ipsam materiam mihi delegi ut ostenderem dignissimam esse historiam, in qua asserenda academici nostri omnes toto conatu atque unanimi sententia convenirent. Sed propter quandam præparationem ad actus doctorales, proximo triduo futuros, contra opinionem ac receptam consuetudinem evenit ut ad illam Quodlibeticarum Quæstionum panegyrim, quæ annis aliquot intermissa fuerat, pauciores convenirent. Interim qui adfuerunt D. Rector Magnificus, quatuor facultatum decani et alii plures, quorum interesset, ostenderunt sententiam atque consilium sibi non displicere. Nihilominus quia nec ipsi quicquam ulterius movent, et ego satis multis occupationibus pro meæ valitudinis ratione hoc tempore detineor, non urgeo admodum hujus negotii promotionem, sed illis, postquam consilium a me propositum est, executionem relinquo. Accepi eodem mense octobri responsionem P. Stephani Hiberni, Dilingani theologi, de qua alias fusius perscribam. Sed extremum R. Vam rogo, ut siquid edere velit de S. Ursula (in Sanctis Belgii) uti vel antiquam historiam, quæ paucis demptis aut sublatis continetur in Surio, sequi velit, aut certe rem totam nobiscum (qui Coloniæ agimus) aut cum aliis peritioribus conferat, ne fiant novissima pejora prioribus; et cum R. Va sanctos honorare ac pietatem promovere exoptet, utriusque rei detrimentum magna cum multorum offensione incurrat. Hinc valeat, nostri memor. Coloniæ 8 martii anni 1618 R. Væ indignus in Christo servus Philippus Bebius.

[10] [Bebii labores declarantur.] Quantumvis graves essent Rebii occupationes et infirma valetudo, perrexit tamen ea omnia quæ ad SS. Ursulam et socias pertineant conquirere, libros congregare et quæ in alterutram partem scripta aut disputata fuerant describere. Verum anno 1622 (annum 1621 habet Crombachius in Epistola dedicatoria), quo Coloniense collegium deflagravit, hæc omnia flammis absumpta sunt. Doluit maxime Bebius interitum antiquissimi textus Ms., in paucis quibusdam (maxime de Cyriaco et Hunnis) distantis ab eo textu qui a Surio relatus est. Atque hæc innotuere ex epistola quam idem Bebius die 14 Januarii anni 1625 ad P. Rosweydum dedit: in qua præterea significat S. Elisabethæ Revelationes veras sibi videri; et passas esse SS. Virgines sub Maximino ab Hunnis seu Gothis vel potius a Sunicis Rheni accolis; quamquam die 27 Maji anni 1616 ad eumdem Rosweydum scripserat: De tempore videtur probabilius si ad Attilam referamus. Dein describit universi quod animo conceperat operis argumentum: quod proxime ad id accedit quod in tomo priore S. Ursulæ vindicatæ legitur. Demum promittit se aliquanto post scriptionem missurum, qua adversarios confutet, suam stabiliat sententiam; atque hanc scriptionem etiam præ oculis habemus, eamque eruditam esse, compendiosam et nitidam fatemur libenter; sed hoc inficitur vitio, quod Revelationibus Schonaugiensibus fidem addiderit auctor. Lucubratio autem duas habet partes: alteram historicam, qua res non quidem nude narrantur, sed multis ex historia sacra et profana testimoniis vestiuntur; alteram polemicam, quæ tota fere contra Baronium est, seu si mavis contra Galfredum Asaphensem, quem martyrologus romanus ducem adhibuerat. Vicit apud Rosweydum ita Bebius ut in historiam ecclesiasticam [Kerckelyke historie van Nederlandt, pag. 12 et seqq.] illius receptam viderit narrationem suam; sed præmisso monito quo intelligeret lector eam ab historiographo illo reliquis nequaquam præferri; et quidem in Vitis sanctorum perrexit Rosweydus sequi Baronium. Felicior apud suos fuit Bebius; adeoque scriptionis suæ pars historica edita fuit cum insigni laude (scilicet ut veritas locum occuparet Galfredi fabularum) inter Flores Sanctorum P. Ribadeneiræ, a P. Jacobo Canisio latine versos et anno 1650 Coloniæ primum excusos, et sæpius dein typis repetitos. Ad manum mihi est editio Coloniensis anni 1741.

[11] [Bebio successit Crombachius; qui, adjutus a multis ex Societate Jesu viris,] Numquam tamen implevit Bebius, quod animo conceperat, Specimen seu Ideam operis Ursulani; sed eidem ad finem vitæ allaboravit, ut maxime videre est in supplemento Crombachii [Hartzheim, Bibliotheca Coloniensis, V° Jacobus Canisius.] . Hanc itaque perficiendum spartam, quum die 16 februarii (Crombachius habet 17 februarii) anni 1637 vita functus est, reliquit amico et filio spirituali, eidem Crombachio; quem ex aliqua ejus ad Bollandum nostrum epistola intellexi anno sequenti jam omnino occupatum fuisse in enodandis quas Ursulana habet historia difficultatibus: qua in palæstra novem adhuc deinde posuit annos; adeoque, si Bebii labores computes (qui profecto computandi sunt), duo sibi invicem succedentes viri plus quam triginta annos in vindicandis Coloniensibus de S. Ursula et sociabus traditionibus desudarunt. Neque eis defuerunt auxilia; audi scilicet Crombachium in Præfatione ad lectorem: Locus etiam admonet me, ut bene meritos hac de historia non præteream. Post Philippum Bebium, (cui jure defero primas, ob viam mihi patefactam et indicatos quosdam e præcipuis et purioribus fontibus, confutatosque luculenter multos adversarios: non enim sine tali duce tam horridam silvam primus subiissem), Joannes Grothaus collega tabulis geographicis accurate juxta temporis illius et veterem locorum, populorumque appellationem digestis, illustravit SS. Virginum patrias, navigationem, et Romanam peregrinationem. Joannes Bollandus permulta, quæ pro martyrio S. Ursulæ defendendo pridem ipse collegerat, digesseratque, virginum quatuor circa Basileam denatarum historiam, calendarium Ursulanum inchoatum, et id genus alia submisit liberaliter, cum Belgico cultu Sanctarum Virginum. Simili opera et laude e Bavariæ, Sueviæ, finitimorumque locorum monasteriis, bibliothecis, sacrariis plurima Jacobus Gretzerus noster, præsertim e Zuifaltensi Benedictinæ familiæ cœnobio, opera Joannis Rieberæ loci professi collegit, et Philippo Bebio misit ad vindicias stabiliendas.

[12] [atque etiam exteris,] Multum etiam debeo Petro Liphausen Carthusiæ Coloniensis bibliothecario: selegit is varia ex editis et ineditis instructissimæ bibliothecæ libris: præsertim quæ de S. Brunonis ascetarum cultus Ursulani propagatione refero: decessit religiosissimus meique amantissimus pater anno 1644 festo S. Stephani, ut in vita, sic in morte ob vitæ integritatem hilaris. Franciscus a Wartenberg, S. R. I. princeps et episcopus Osnabrugensis, Mindensis, Verdensis etc. pro singulari in sanctas has virgines cultu, quem instar S. Cuniberti, sacris anniversariis in ara principe factitatis, cum degit Coloniæ, testari consuevit, mihi indicem Ursulanarum reliquiarum Osnabrugensium et elevationem S. Permerii, ac de hoc ipso episcopo Cremonensi ex Italia accepta clementissime transmisit: sæpius me ad operis editionem maturiorem cohortatus. Philippus Rovenius, archiepiscopus Philippensis, vicarius apostolicus, vitam S. Cuneræ, sicut in loculo reperit descriptam, et miracula nonnulla recentiora magna humanitatis significatione procuravit. Illustre collegium Ursulanum præter alia complura, quæ servire possent, prompte oblata, pontificum quorundam Coloniensium diplomata, subscriptionesque: similes alias Ægidius Gelenius rerum sacrarum Agrippinensium solertissimus indagator subministrarunt. Collegium vero Cæcilianum, et ipsa inprimis antistita nobili gemma, libro inquam secundo anonymi, totum hoc opus exornavit.

[13] [omnis gradus et patriæ,] Præterea prælati duo Benedictinæ familiæ Tuitiensis et Schonaugiensis, item Joannes a Blanckenberg Cistertiensis ordinis Veterismontis, commendatores S. Joannis Coloniensis et Argentoratensis, patres etiam S. Francisci Strictioris Observantiæ, Carmelitæ, Discalceati, et alii nonnulla suggesserunt. Adhæc Joannes a Crane, S. Cæsareæ Majestatis legatus pacificus, Osnabrugi multa vetustatis monimenta e monasteriorum et ecclesiarum Mss. codicibus, sacrariis et bibliothecis eruit; idem e Livio, Verrinis Ciceronis et aliis profanis autoribus collegit erudita pro regibus Siciliæ et Alpino transitu stabiliendo; quædam horum suis inserentur locis. Denique Gualterus Muntbrot noster Lusitanica; Valentinus Mangionius Italica; Petrus Catzræus Remensia et Burgundica suppeditarunt. Franciscus Lahier egregiam navavit operam in antiquorum Breviariorum, Britannicorum, Francicorum, Belgicorum et Germanicorum lectionibus, hymnis, antiphonis congruenter traditioni Coloniensi colligendis, quibus omnibus, uti debere me plurimum ingenue fateor, ita pro solutione debiti vades sisto tot millia virginum, quæ solent clientes suos in vita et morte singularibus prosequi favoribus.

[14] [opus condidit, in quo passim desideratur judicium,] Verumenimvero tot adjutorum opitulationis, immanis tot annorum laboris, incredibilis prope eruditionis historicæ, juridicæ, theologicæ, sacræ, profanæ, quis demum fructus? Coloniensibus plerisque librum placuisse non dubito; auctorem sibi visum esse causam vicisse certum est; viginti et unum annis lectum fuisse volumen quin ullis adversariorum telis publice impeteretur narrat ipse Crombachius [Auctarium sive liber duodecimus S. Ursulæ Vindicatæ, in dedic. pag. I.] . Qua tamen in re eum falli arbitror. Dum enim anno 1647 ejus prodiret liber, versabatur Monasterii in Westphalia operis adjutor, Joannes a Crane, vir olim protestans, tunc autem et deinceps probe catholicus, atque egregie erga S. Ursulam ejusque socias affectus; versabatur ibidem Joannes Rudolphus Wetstenius, Basileensis burgimagister: ille nomine cæsaris cum reliquorum principum legatis de pacis Westphalicæ conditionibus agens [Cfr Bougeant, Hist. des guerres et du traité de Westphalie, tom. III, pag. 643.] , hic procurans ut deinceps agnosceretur confæderatio Helvetica plane ab imperio Germanico immunis [Biographie universelle, V° Wetstein, Jean Rudolphe Ier.] . Actum inter utrumque de Crombachii opere; unde contigit ut Wetstenii filius, patri omnino cognomen et in re antiquaria nequaquam hospes, Dissertationem de Ursula et IX millibus virginum (sic eam vocat Shæfllinus [Alsatia illustrata, tom. I, pag. 50 et alibi.] ) scripserit. Satis laudat hanc lucubrationem Niceron [Mémoires pour servir à l'histoire des hommes illustres, tom. II, pag. 143 et 144.] ; verumtamen Schæpflinus, qui eam adhibuit, nil singulare aut quod in multis libris ante non legeretur hinc protulit. Certe non effecit Wetstenius ut deferbuerit Cranii ardor in promovendo S. Ursulæ cultu, quemadmodum ex eximiis testimoniis inferius constabit; et vix quidem rumorem ullum excitavit Dissertatio, quam quippe ignorarit ipse Crombachius. Cæterum, quantum judicare possum ex locis quæ mihi apud Schæpflinum occurrerunt (frustra enim ipsum opusculum anquisivi), in hoc videtur positus fuisse Wetstenii scopus ut Attilano bello Colonienses virgines cæsæ haberentur. Hanc quoque viam calcavit Bucherius noster, vir admirandæ sagacitatis, in opere suo, quod anno 1655 Leodii prodiit, fundamenta Crombachii destruens et Ursulanum agmen ab Attila cæsum fuisse narrans [Cfr Belgium Romanum, pag. 512.] . Verum quum hæc majori libro inspersa essent, nec solo operis titulo inesse indicarentur, potuere facile Crombachium præterire. Ast aliter accidit, dum alter Societatis nostræ presbyter, vir quoque singulariter eruditus et in rebus historicis versatissimus, Michaël scilicet Alfordus, qui et Griffith, ea compendiose scripsit et in lucem dedit, quibus universa Crombachiana machina subverteretur. Porro Annalium ecclesiæ Britannicæ (quod Alfordi opus est, volumen primum censoribus probatum est anno 1655, typis excusum anno 1663, publici juris cum reliquis voluminibus factum anno 1668 seu sequenti. Continuo Crombachius clypeum quod vocat veritatis huic inexpectato telo objecit et, absoluto auctario seu libro duodecimo S. Ursulæ vindicatæ, novam victoriam cecinit. Sed hæc omnia vana et statim vento sublata; quin etiam timorem injecerunt Papebrochio [Propylæum Maji, pag. * 31.] ne quam causam tuendam suscepit Crombachius, difficiliorem longe reddiderit. Quod Papebrochii judicium placuit ipsis Coloniensibus doctioribus viris, ut mihi testis est Henricus Cuperus, Societatis nostræ presbyter, singulari prudentia et pietate præstans [Cfr Hartzheim, Bibliotheca Coloniensis, V° Henricus Cuperus.] . Die enim 31 Augusti anni 1696 Colonia ad Papebrochium nostrum dedit literas in hunc modum: De iis quæ scripsit Ra Va circa historiam S. Ursulæ in Propylæo et Paralipomenis hoc sentiunt eruditiores Coloniæ, quod cum fundamento nihil habeant, quod ipsis opponi possit. Neque enim de hac historia aliud scitur hic quam quod P. Crumbach piæ memoriæ in suo opere sine historica crisi, credulus magis quam accuratus explorator veritatis, collegit, et sine discrimine quidquid vel legit vel audivit promiscue in suum illud volumen comportavit. Et die 14 Septembris hæc alia addidit: Nomina eorum qui non habent quod carpere possint ac velint in historia S. Ursulæ, a RR. VV. examinata et discussa, non attinet scribere, quum nullus pene eruditorum in hac urbe sit, cui illa historia verisimilis videatur, uti a P. Crombach in chartas conjecta est.

[15] [quod critices regulas nullas noverit.] Neque fieri poterat ut hanc sortem non haberet S. Ursula vindicata. Quum enim id judicium defuisset Bebio et Crombachio, quo de scriptorum ætate, indole et sinceritate recta fiat æstimatio; quum ex Revelationibus historiam repeti posse crederent (quod quam incaute fiat sæpe ostenderunt decessores nostri, quorum hac de re dicta accurate collegit Eusebius Amort [De revelationibus, visionibus, etc. pag. 253 et seqq.] ;) quumque insuper non eo essent loco positi ut eam haberent animi libertatem, sine qua veritas historica frustra indagatur; non poterant non induci in errores qui continuo palam fierent, quum ars critica prodiret e cunabulis. Ne culpemus tamen, ut recte suadet Papebrochius [Propylæum Maji, pag. * 31, num. 15.] , Hermanni Crombachii, viri omnino optimi et quoad vixit hagiographo illi amicissimi, zelum; laudemus etiam cum Hartzheimio [Bibliotheca Coloniensis, pag. 133.] Crombachii laboris studium et singularem pietatem, qua nonnumquam, cælesti consolatione perfusus, illacrymaretur, quum in colloquiis de S. Ursula et sociabus totus effervesceret: hæc apud Deum et homines suas habent laudes, quin obstent ne de mole S. Ursulæ vindicatæ eam feramus sententiam, quam de aliis qui adhibuerunt Revelationes Schonaugienses aliasque in illustrandis Coloniensium virginum gestis pronuntiavit Baronius [Martyrologium romanum, 21 Octobris, not. b.] scilicet eo genere scriptorum gravissimam historiam commentitiam pæne redditam fuisse.

§ III. De antiquissimo Sermone in Natali sanctarum undecim mille virginum.

[Sermo in Natali undecim millium virginum, antiquissimo documentum, Ven. Beda posterius est,] Verumtamen Crombachii et Bebii labores multum habent utilitatis. His enim collecta habemus monumenta fere omnia quæ ad Ursulanos manipulos pertineant et de quibus dicendum jam sit. Ea inter primum locum occupat (quamquam ultimum ei ferme assignarint illi) Sermo in Natali sanctarum virginum undecim millium. Ejus partem edidit Surius ad 21 Octobris; integrum Crombachius [S. Ursula Vindicata, pag. 983 et seqq.] . Quo circiter tempore scriptus sit ante omnia inquirendum. Certe lucem vidit priusquam ulla de S. Ursula circumferretur historia. Quum itaque Crombachius antiquissimam Passionem Coloniensem, de qua dicemus continuo et cujus initium est Regnante Domino, a S. Cuniberto, qui priori sæculi VII parte Agrippinensem sedem occupavit, aut ejusdem saltem ævo scriptam fuisse nullo plane argumento affirmarit, ante idem sæculum Sermonem in Natali fuisse habitum et quidem anno circiter 500 credidit. Verum quum, ut postea manifestum faciemus, Passio Regnante Domino, non sæculo VII, sed certissime post annum 900 conscripta fuerit, ruit omnino illa argumentatio. In ipso autem illo Sermone nullæ notæ, quibus firmiter statuere liceat quo fere tempore habitus fuerit. Diu post felicem Coloniensium virginum agonem factum esse omnia quidem verba loquuntur; sed hæc vaga et infinita est designatio. Verumtamen non est ambgendum quin anno 731, quo Venerabilis Beda suam Historiam ecclesiasticam Anglorum absolvit, Sermo ille posterior sit; quum hujus auctor certe illam præ oculis habuerit, ut ex sequenti specimine videre licet:

HIST. ECCL. ANGL. CAP. 4.

Anno ab incarnatione Domini CLVI Marcus Antonius Verus, decimus quartus ab Augusto, regnum cum Aurelio Commodo fratre suscepit: quorum temporibus cum Eleutherius, vir sanctus, pontificatui Romanæ ecclesiæ præesset, misit ad eum Lucius Britannorum rex epistolam, obsecrans ut per ejus mandatum Christianus efficeretur: et mox effectum piæ postulationis consecutus est, susceptamque fidem Britanni usque in tempora Diocletiani principis inviolatam integramque quieta in pace servabant.

SERMO IN NATALI SS. VIRGINUM.

Siquidem temporibus Antonini et Commodi imperatorum Lucius, rex Britannorum, ab Eleutherio, quartodecimo post beatum Petrum apostolicæ sedis pontifice, christianæ catholicæque fidei prædicatores obtinuit: quam susceptam fidem Britanniæ populus in omni religione et pacis tranquillitate, omnisque persecutionis ignaram usque ad tempora Diocletiani servavit.

Hunc Sermonis locum ex Beda, verbis non ubique mutatis, excerptum esse quis non videat? Quod enim ipse Sermo non præluxit Bedæ, vel hinc liquet quod eum nuspiam Beda (ut alias solet) indicarit.

[17] [sed medio sæculo IX anterius:] Aliunde confirmari potest argumentum, quod de ætate hujus sermonis proposuimus. In Sermone enim hæc leguntur: Cujus sævitia (scilicet Diocletiani) impellente, Marcellinus etiam romanus pontifex, ordine a primo vicesimus octavus, CONSTANTIAM DEINDE RESUMENS, fortiter confligendo corona martyrii dignabatur. Post quem … eadem sedes … septem annis et dimidio, decem insuper diebus, gubernaculo præsulis, UT CHRONOGRAPHI ASSERUNT, privabatur. In quibus verbis duo consideranda sunt; prius pericope constantiam deinde resumens, qua ad commentitium S. Marcellini lapsum et pœnitentiam alluditur; alterum chronographos asserere septem annis et dimidio, decem (immo XXV) insuper diebus sedem vacasse. Re quidem vera laudatur Marcellinus quod constantiam resumpserit et refertur diutina post ejus obitum cathedræ romanæ vacatio in ea Libri Pontificalis parte, quæ anno 530, Felice IV vita functo, conscripta videtur [Origines de l'Église romaine, pag. 192 et seqq.] ; verum hanc ante Bedæ tempora publici juris fuisse factam et maxime in Germaniæ partibus fuisse cognitam nemo unus dixerit [Ibid. pag. 321 et seqq.] . Verumtamen negandum non videtur ante Normannorum irruptiones adeoque aliquanto ante medium sæculum IX Sermonem scriptum esse, quum in eo num. 9 de Batavis legantur sequentia: Apud quos pleraque loca sanctis his cernuntur honorata simul et illustrata reliquiis; quod ab anno 834 et certe ante medium sæculum IX per Normannorum adventum cessavit, unius deinceps S. Cuneræ memoria superstite. Tota enim tunc insula Batavica sus deque a barbaris versa est [Cfr Annales Xantenses, ap. Pertz, Monumenta Germaniæ, tom. II, pag. 226 et seqq.] . Quibus accedit scriptum fuisse Sermonem, quum Rhenus duo adhuc sua cornua haberet et insulam Batavicam cingeret; quod desiit per inundationem [Ibid. pag. 226.] , quæ anno 839 (alii habent alium sæculi IX annum) immensa universæ Hollandiæ damna attulit, altero cornu seu alveo obstructo. Neque negligendum tertium argumentum. Scriptus est scilicet sermo, quum S. Pinnosa præcipua adhuc haberetur Coloniensium virginum et nondum principem locum occuparet S. Ursula; porro in Calendario Assindiensi, inter annum 889 et 891 scripto, S. Ursula jam in fronte pii agminis cernitur et quarto tantum loco S. Pinnosa: antiquior itaque Sermo in Natali. Quæ confirmantur sequentibus ex Sermone excerptis verbis: Nam cur cælestis hujus exercitus a principio gesta simul et prælia non scriberentur, ut hic demum purius et lucidius ad aures posteritatis transmitterentur, quotus in omne gente mirari debeat, cum causam hujus negligentiæ, communis pene omnium populorum afflictio per barbaros, his maxime regionibus debacchantes, inflicta perdoceat? Quæ quum ob præmissa ad exiens sæculum IX, quo primum Colonia a Normannis tentata est, referri nequeant, et cæterum similis dicendi modus ad vetera tempora respiciat, hinc quoque patet quanta sit hujus Sermonis antiquitas. Quæ si recolligamus scriptus fuerit oportet hic sermo inter annum 731, quo Beda Historiam suam edidit, et 834 quo Batavica insula Normannorum rabiem experiri cœpit.

[18] [plura in eo observatu digna.] Multa ex hoc Sermone discere licet: primum, nullam antea scriptam fuisse SS. Ursulæ et Sociarum Passionem, prout paulo supra relata verba indicant; secundum, præter earum martyrium nil certo fuisse cognitum; hinc num. 2 hæc leguntur: Earum conversatio vel media nobis nota non est; num. 4: Gradus autem et profectuum ordines quibus ad hanc arcem (cælum), de virtute in virtutem ascendendo, pervenerant, secreto quo voluit (Deus) a nobis nunc usque celavit; tertium, non convenisse Colonienses inter se de illarum Virginum origine, siquidem num. 7 dicatur alios voluisse eas venisse ex Oriente, sive quod sociæ destinarentur martyribus Thebæis, sive quod orationis gratia pro more pie peregrinantiam Coloniam accessissent; alios contendisse eas venisse in has oras ex Britannia, hinc in Orientem profecturas ut ibidem martyrii palmam assequerentur; quartum, creditum fuisse eas passas sub Maximiano et Diocletiano; quintum, scriptorem fuisse Coloniensem, quum num. 5 Colonienses nostrates appellet; et sextum demum, ei tamen, etsi Passione Ursulana Regnante Domino multo antiquior sil, scribere non licuisse nisi per opinionis conjecturam, ut num. 5 iterum monet. Atque hinc collige scriptorem bonæ fidei hic nobis esse obvium; et dein ea, quæ postea tam affirmanter in Passione Regnante Domino narrata sunt, exiguæ auctoritatis esse. Clauditur hoc sermone antiquissima inscriptio de restaurato Sanctarum Virginum templo; quam alibi sæculo circiter V exeunte verisimilius positam fuisse dicemus, et ex qua constare videtur jam tum ibidem exstitisse puellare monasterium.

§ IV. De ætate et auctoritate Passionis, cujus initium: Regnante Domino.

[Ex Sermone in natali intelligitur Passionem Regnante Domino] Sed nonnulla propius de Sermone in Natali consideranda sunt. Quum ex eo pateat S. Ursulæ et Sociarum martyrium literis non fuisse traditum brevi postquam illud acciderit tempore, consequens est ut non recte senserit Baronius [Martyrol. Roman. ad 21 Octobris, not. b.] fuisse deperditam veram germanamque earum virginum historiam; quæ quippe numquam exstiterit. Liquet quoque ex hoc Sermone quales tunc temporis opiniones, quæ nunc singularissimæ haberentur, de iisdem martyribus circumferrentur; præterea tunc maxime laudabatur S. Vinnosa seu Pinnosa, non autem S. Ursula. Legitur insuper in illo Sermone sequens canon historicus: Plurima (loquitur generatim de re historica) per opinionis conjecturam probantur esse conscripta: quibus tamen nulla umquam auctoritas refragata est. Mendacii namque notam recte nequaquam incurrit, qui veritatis indagini ex majorum horumque admodum religiosorum traditione convenientissimoque rationis judicio, sedulus cautusque, quantum ad se, librator insistit: atque hanc legem, quæ quidem ad mendacii crimen avertendum valet, sed ad lectorem (si reticeantur conjecturarum fundamenta) rite instituendum parum prodest, in omnibus dein, quæ exortæ sunt, S. Ursulæ Passionibus observatam fuisse planum et certum est.

[20] [non posse habere auctoritatem, quam ei tribuit Crombachius.] Atque id imprimis verum esse de Passione Regnante Domino, omnium antiquissima, quam Surius et Crombachius ediderunt, nemo cui solius veritatis amor cordi est denegabit. Sane, quum medio sæculo XVII eam novis typis iterum excudendam curavit Crombachius, miris eam laudibus extulit. Primigeniam eam dixit [S. Ursula Vindicata, pag. 19.] , genuinam, veram, germanam, nullis erroribus inquinatam, vivis et nativis coloribus suis absque fuco et fallaciis picturatam, et alia id genus. Verum quo hæc omnia probat modo? Nullo omnino, nisi quod omnia quæ hac Passione clauduntur vera habet, quamquam passim cum Sermone in Natali, qui certissime antiquior est, nequaquam conveniant.

[21] [Nullum plane argumentum exstat propter quod S. Cunibertus ejus auctor haberetur.] Ut tamen aliquam suis dictis auctoritatem addat, asserit eam Passionem a vetustate commendari. Jam enim, inquit [Ibid. loc. cit.] , ante quingentos annos orbe toto celebrata: quater vel quinquies a S. Elisabetha (Schonaugiensi, in diœcesi Trevirensi, quæ anno 1165 obiit) nomine Passionis S. Ursulæ laudatur: eodem sæculo anonymus (B. Hermannus Steinfeldensis) vocat eam antiquam passionem; uterque ad eam velut pharum scriptionem suam dirigit: eamdem explicat et confirmat. Eadem longe ante quingentos annos in ecclesiis die natali ejus solebat lectitari, ut vetustissima metropolitanæ Coloniensis ecclesiæ lectionaria et breviaria sexcentis, quædam etiam, ut arbitror, octingentis annis antiquiora demonstrant: quam ideo Molanus primariam S. Ursulæ historiam nominat et compendio brevi Sigebertus contexuit. Auxit eamdem illustrioribus adjunctis Vincentius Belluacensis, S. Antoninus, Petrus Equilinus, Philippus Bergomensis et Bonfinius: e quibus postea S. R. Ecclesia lectiones proprias Ursulanas anno 1550 delibatas inseruit Breviario Romano, tunc cum adhuc festo duplici undecim millium virginum natalis orbe toto celebraretur… Imo circa annum 700, cum S. Cunera in Batavia et Aurelia Argentorati, sodales duæ S. Ursulæ, miraculis inclarescerent et a S. Willebrordo Res gestæ S. Cuneræ publicarentur, prius videtur Ursulanum Martyrium emanasse, præcone S. Cuniberto, scilicet circa annum 644. Ut itaque Crombachius hanc Passionem S. Cuniberto adscribat, invocat Res gestas S. Cuneræ, in quibus adjuncta aliquot reperire est quæ in Passione S. Ursulæ similiter occurrunt; verum nedum S. Cuneræ Res gestæ S. Willebrordo auctori tribui possint, scriptio satis recens est et plane fabulosa. Breviaria Coloniensia, quæ octingentis annis antiquiora arbitratur Crombachius, parum curanda sunt; quum secus oporteret ut hæc scripta esset sæculo nono, quo id genus librorum nondum exsisteret: cæterum vir ille rei palæographicæ plane ignarus erat, neque scientia illa ejus ævo ullas certas habebat leges. Reliqua testimonia id solum efficiunt ut hæc Passio conscripta sit ante sæculi XI finem; quod unice tenendum est.

[22] [Scripta fuit ante annum 1100, ut ex Sigeberto, qui ejus synopsim dedit, constat;] Etenim Sigebertus Gemblacensis, priusquam inter annum 1100 et 1111 Chronicum suum secundis curis recognosceret [Pertz, Monumenta Germaniæ, tom. VI, pag. 273.] , ad annum 435, ubi Attilæ expeditionem gallicanam narrat, codici suo schedulam assuerat et signum posuerat in textu, ad quod quæ in schedula de S. Ursula scripta erant referrentur. Exstat etiamnum codex ille autographus in bibliotheca regia Bruxellensi, sed deperdita est schedula, solo signo, acus foraminibus et fili reliquiis superstitibus. Miræus vidit adhuc schedulam; videre quoque librarii omnes, qui Sigeberti chronicum descripsere [Ibib. pag. 310, not. a.] ; quos inter quum ille sit, qui codicem 5 S. Pauli Virdunensis num. 36 non secundam posteriorem Sigeberti editionem, sed secundum priorem descripsit, hinc certum fit id additamentum prioris editionis esse. Ex Sigibertino porro compendio placet brevem Ursulanæ historiæ synopsim huc transferre, ut paucis habeat lector quæ in antiqua illa leguntur Passione. Ait itaque Sigebertus: Omnibus bellis famosius fuit bellum, quod candidatus undecim millium virginum exercitus bellavit duce S. Ursula, quæ filia fuit unica Nothi, nobilissimi Britannorum principis. Cum nondum nubilis a filio cujusdam ferissimi tyranni ad nuptias expeteretur, et patrem suum super hoc anxiari videret, qui Deum timebat, si filiam Deo jam devotam nubere cogeret, et tyrannum metuebat, si ei filiam denegaret, divinitus inspirata, nutanti patri suasit, ut tyranno assentiretur, ea tamen illi posita conditione, ut ipse et tyrannus decem virgines, forma, genere et ætate electas, sibi traderent, et tam sibi, quam singulis earum mille virgines subscriberent, et comparatis ad numerum earum undecim trieribus, inducias triennii sibi darent ad exercitium virginitatis suæ: novo usa consilio, ut aut difficultate propositæ conditionis animum ejus a se averteret, aut hac opportunitate coævas suas secum Deo dicaret; et ex hoc condicto virginibus, trieribus et sumtibus comparatis, per triennium belli præludia cunctis mirantibus peregerunt. Tandem sub uno die, agente vento, ad portum Galliæ, qui Tiela dicitur, et inde Coloniam appulsæ sunt, ibique ex Angeli monitu Romam tendentes, ad urbem Basileam navibus, a Basilea Romam usque pedibus profectæ, eodem eundi tenore Coloniam sunt reversæ, ab Hunnis undique obsessam: a quibus cunctæ martyrizatæ, novo et mirabili modo triumpharunt, et Coloniam sanguine suo clariorem reddiderunt.

[23] [sed post annum 900, ut colligitur ex ætate B. Hildetrudis, quæ visionem sibi habere visa est de S. Cordula,] Ut itaque Ursulana Coloniensis Passio ante sæculi XI finem certo scripta est, sic quoque post annum 900 literis fuisse mandatum manifestum est. Narratur enim in ea S. Cordulam Helentrudi apparuisse eique indixisse festi sui celebritatem. Cui revelationi ne lector fidem deneget hæc subduntur: Sed quid his assertionibus opus est, cum famula Dei, cui hæc revelatio ostensa est, tam celebris vitæ tamque sanctæ conversationis fuerit, ut ipsa pro certissimo veritatis testimonio habenda sit. Est enim locus in Saxonia Herise, ibique usque hodie gloriosa sanctimonialium congregatio, ubi sancta illa nata et nutrita, peracto sanctissimæ vitæ cursu, nunc corporaliter in pace quiescit; quamvis ultimi temporis sui aliquantum in monte, quo civitas Iburg sita est, in eadem sanctitate exegerit. Hujus vitæ et sanctitatis tot sunt testes, quot vel hodie Herse sanctimoniales sunt, vel ab inde fuerunt: et verisissimæ, utpote Deo verbis hominum adstipulante. Usque hodie enim ad tumulum ejus frequenter redditur lumen cæcis, gressus claudis, infirmi ad usum vitæ reparantur et obsessi ab immundis spiritibus emundantur. Ideoque competens ejus testimonium fuit; et nefas est dubitare, quod de sancta sanctæ, de sponsa sponsæ, de dilecta dilectæ suæ Dominus dignatus est revelare.

[24] [et quæ Herisiensis monasterii, cujus hic historia breviter exhibetur, monialis fuit.] Ex hoc itaque loco probe cognoscere possemus quo fere tempore scripta sit Ursulana Passio, si accurate innotesceret quo vixerit ævo S. Helentrudis; quam Helentrudem, Hiltrudem aliisque nominibus vocatam reperio. Dedit de hac moniali ad 31 maji brevem syllogen historicam Papebrochius [Act. SS. tom. VII Maji, pag. 441.] eamque sæculo X aut XI vixisse collegit ex eo quod B. Imadus, ab anno 1052 [Schaten, Annales Paderbornenses, tom. I, pag. 539.] ad annum 1076 [Ibid. pag. 587.] Paderbornensis episcopus, reliquit ecclesiæ suæ Martyrologium, propriis curis auctum, in quo ad diem maji ultimum præscribitur facienda commemoratio Hildrudæ, Dei ancillæ et in Herisia reclusæ, cui revelata fuit S. Cordula [Act. SS. tom. VII maji, pag. 441.] . Atque hinc quidem constat virginem illam ante medium sæculum XI vixisse. Sed quanto ante tempore? Nullus alius limes quam Herisiensis asceterii fundatio, quam Papebrochius inter annum 875 et 891 statuit [Ibid. tom. V Maji, pag. 176*.] , sed quæ ante annum saltem 868 referenda est. Id enim discimus ex epistola synodica concilii, hoc anno Wormatiæ ab archiepiscopo Moguntino Liudberto, septemdecim episcopis et sex abbatibus celebrati. In illa enim epistola, quam Schatenus [Annales Paderbornenses, tom. I, pag. 165 et seqq.] edidit, Eckhartus [Commentar. de rebus Franciæ Orient., tom. II, pag. 541.] vero et Mabillonius [Ann. Ord. S. Benedicti, lib. XXXVI, num. 93, tom. III, pag. 141.] contraxerunt, Liudbertus cum coëpiscopis, chorepiscopis et abbatibus aliisque sacerdotibus, Wormatiæ congregatis, ait Liuthardum Paderbornensem episcopum synodali suggessisse conventui, sororem suam nomine Walburg, et nonnullas alias domicellas sub sanctimoniali habitu et professione divino servitio se mancipare decrevisse in territoriis villæ quæ Heresi nuncupatur, quam supra memorata Waldburg jure mutuario in propriam hæreditatem a Paderbornensi ecclesia mutuata erat; quam fundationem patres consensu et auctoritate sua confirmarunt. Datum in Wormacia anno incarnationis dominicæ DCCCLXVIII, imperii vero gloriosissimi regis Ludovici anno XXVIII, indictione prima; ubi, inquit Mabillonius, Ludovici regni initium a morte Ludovici augusti ejus patris repetendum est. Herisia, quæ nunc in Novam, Nienheerse, (ubi asceterii reliquiæ supersunt), et in Veterem, Oldenheerse, dividitur, binis germanicis milliaribus Paderborna distat [Act. SS. tom. V Maji, pag. 175 *.] . Initio Benedictinus erat parthenon [Mabillonius, Annales Bened. lib. XXXVI, num. 93, tom. III, pag. 142.] , sed a sæculo saltem decimo tertio (ut volunt [Cfr Act. SS. tom. V Maji, pag. 175 *.] ) prænobilium virginum liberum collegium factum est. Walburgis fundatricis memoriam recoluit Papebrochius [Ibid. pag. 177.] cum memoria patronarum SS. Saturninæ, Valeriæ et Fortunatæ ad diem 20 maji, eamdemque pluribus illustravit Mabillonius tomo tertio Annalium. Hæc cursim: quum id nobis unice hoc loco statuendum sit S. Helendrudem, de qua in Passione Ursulana mentio est, vivere non potuisse ante medium sæculum nonum, proinde nec potuisse Passionem illam scribi ante initium sæculi X. Quum vero, ut ex Sigeberto constat, ante sæculi XI finem in usu esset, restat ut dicamus eam literis fuisse mandatam inter annos 900 et 1100.

[25] [Postea non assuta fuit pars quæ est de S. Cordula.] Sed plane hæc non placent Crombachio; qui ei parti, quæ est de S. Cordula, hanc præfationem præmisit: Sanctæ Cordulæ martyrium longe post præcedens et a diverso scriptum auctore est: prius enim majori judicio, maturitate, brevitate, sine parergis, adspersis hinc inde sententiis gravibus, aptis et numerosis periodis, cum succo et sanguine elaboratum est: posterius martyrium ipsum S. Cordulæ brevissime expedit; apologiam autem duplicem pro ea in primo et tertio capite nimis copiose deducit; et licet affectare stylum similem conetur, serpit tamen humi, excurrit juveniliter, nec potest ullo modo cum majestate prioris comparari, si utriusque inventio, dispositio et elocutio diligenter consideretur; præsertim cum prior apostrophe brevi et sententiosa Coloniam affatus apte concluserit, unde licet ob societatem peregrinationis et martyrii vicinitatem conjungantur, in quibusdam tamen exemplaribus abest martyrium S. Cordulæ. Hæc ille. Verumenimvero consideret lector prioris partis quam Crombachius vocat majestatem et humilitatem posteriores, et facile videbit ovum ovo non esse similius quam utriusque sibi invicem stylum; adeo ut ex sola dictionum concordia, quotusquisque libero utatur judicio, decernere debeat martyrium S. Ursulæ et martyrium S. Cordulæ ab uno eodemque auctore scriptum esse. Colligantur autem inter se eo simplicissimo vinculo, quod sæpe in antiquis id genus monumentis adhibitum est, scilicet: Erat autem de eodem sanctissimo virginum consortio quædam nomine Cordula etc. Quod autem pars, quæ de S. Cordula est, ab aliquot absit exemplaribus, quid mirum, quum postero die de hac fieret memoria? Sed non abest ab antiquioribus exemplaribus. Ad manum enim mihi est codex membranaceus, quem a Collegio nostro Molshemiensi comparavit Bollandus noster et qui nunc in bibliotheca regia Bruxellensi sub num. 7984 servatur; atque is facile ad sæculum XI referendus; et quidem ab aliis palæographis, qui eumdem ante me versarunt, sæculo X adscriptus. Porro in eo ambæ partes ita inter se conjunguntur, ut distinctio nulla ibidem appareat; sed recentior manus ad marginem hanc apposuit notationem: Hic incipit Passio S. Cordulæ: Post gloriosam passionem beatarum Coloniensium Virginum erat de etc.: ita ut manifestissimum sit divisionem, quam Crombachius invocat, recentiorem esse ipsa operis conscriptione, et proinde, nedum inde juvetur ejus opinio, omnino eamdem profligari.

[26] [Multa incredibilia referuntur in Passione Regnante Domino.] Neque sola Ursulanæ Passionis recentior ætas (recentiorem dico comparate ad rerum gestarum tempus) facit ut minor ejus sit auctoritas; sed eamdem multo magis minuit continua fere quæ in ea observatur discordia cum Sermone in Natali: ita ut alia omnino in eam quam in Sermonem recepta sit traditio. Adde multa in ea reperiri quæ ita ab universo humano usu abhorrent ut omnem omnino superent fidem. Pacta dotalitia cælitus imperata fuerint S. Ursulæ; jusserit ei Deus ne cum infideli matrimonium iniret: extra controversiam est Deum sæpius etiam sub lege nova voluntatem suam miris modis et portentosis visionibus, quarum specimina in S. Cypriani epistolis et in Historia Vandalica S. Victoris Vitensis leguntur, manifestam fecisse; et similiter connubia christianorum cum infidelibus non fuisse ecclesiæ probata. Sed Deum jussisse ut spe nuptiarum juvenem luderet quis credat? Quid, quod cælitus docta dixerit parentibus S. Ursula: Conditio autem conjugii (quod numquam celebrandum monuerat Deus) et conscriptio nuptialis hæc erit, ut tu pater et juvenis, qui me in amorem suum allicit, decem primævæ ætatis virgines et forma et genere lectissimas perquiratis et tam mihi quam singulis harum mille virgines honestissimas subscribatis, comparatisque ad numerum nostrum trieribus undenis, triennii nobis ad dedicationem virginitatis nostræ dentur induciæ; quibus expletis, quod Domino placuerit fiet. Heu! Acceptantur et implentur hæ conditiones a sponso: baptismate renascitur; undecim millia virginum in regno patris Ursulæ et in regno patris sponsi conquiruntur; undecim struuntur naves, singulæ mille virginum capaces (quas præsenti sæculo vix reperire est); nauticis laboribus in modum ludorum exercentur puellæ; brevi instat matrimonii tempus; sed ne castitatis detrimentum faciant, maxime Ursula, omnium regina, ventus divinitus impetratus naves pellit in Germaniam; Coloniæ appulsis mandat Angelus peregrinationem romanam ut omnes instituant; feliciter id mandatum implent redeuntque Coloniam, ubi ab Hunnis tamquam agnæ a lupis occiduntur. Atque hæc, si a testibus oculatis narrarentur, fidem non invenirent! quid vero de iis statuendum, ubi a scriptore multo posteriore perhibentur? maxime quum ex Sermone in Natali (nam ad hunc lapidem lydium sæpius redendum est) certum sit hæc ex antiquioribus monumentis non fuisse hausta; et quidem dum Sermo ille habitus fuit, varia a variis fuisse narrata, et quæ ab his sunt diversa Sermonis auctori præplacuisse.

§ V. Censuræ in Revelationes S. Elisabethæ Schonaugiensis de S. Ursulæ martyrio.

[S. Elisabetha Schonaugiensis anno 1156, occasione retectionis reliquiarum,] Temporis ordinem sequentibus jam dicendum esset de S. Ursulæ Passione, quæ Galfridi Monumetensis Historiæ Brittonum intexitur; sed quum hæc a Coloniensibus traditionibus omnino dissideat, placet disputationem de ea in alium transferre locum. Superest itaque ut de S. Elisabethæ Schonaugiensis Revelationibus sermonem habeamus. [primo cum nonnullorum oblocutionibus.] Hæc autem beata virgo, anno 1125 in lucem edita, et anno ætatis duodecimo in Schonaugiensi Benedictino parthenone diœcesis Trevirensis Deo consecrata, cœpit anno religiosæ vitæ undecimo, Christi 1152, divinis visitationibus (ut habebantur) donari; quas ab Angelo, (quemadmodum arbitrabatur) jussa divulgare, fratri suo Egberto aperuit, scripto excipienda. Erat autem annus dominicæ incarnationis millesimus centesimus quinquagesimus sextus et tenebat imperii principatum Fridericus imperator, cathedræ autem pontificali in Colonia præsidebat Arnoldus secundus, quum potissimum sibi de Ursulanis virginibus arcana cælitus percipere visa est [Revelationes S. Elisabeth, lib. IV, cap. 2, pag. 205, edit. 1628.] . Cujus rei occasio erat quod, Domino miserente super martyres suas pretiosas, quæ per multa tempora jacuerant sine honore sub pedibus hominum et jumentorum secus muros urbis Coloniæ, viri quidam ibi manentes accederent ad locum martyrii earum et aperirent multa monimenta sanctorum corporum atque inde sublata transferrent ad loca religiosa quæ erant in circuitu, sicut a Domino fuerat ordinatum. His enim corporibus sua quum aliquando deessent nomina, hæc opportune e cælo didicit beata Elisabeth; neque nomina tantum, sed et singulorum martyrum historiam: quam similiter docta est, quum nomina (ut sæpius fiebat), inscripta titulis, ad eam afferrentur. Neque de his eam silere permittebant quidam bonæ operationis viri, qui ad hæc investiganda diutina eam postulationem multum renitentem compulerant; quamquam sciret, ut loquitur ipsamet, quoniam et hinc sumpturi essent occasionem flagellandi eam linguis suis hi, qui adversabantur gratiæ Dei in ea.

[28] [dein cum miro successu, revelationes de S. Ursula et sociabus sibi habere visa est;] Qua in re tam felix fuit ut continuo, et maxime post mortem, quæcumque sibi vidisse et audiisse visa erat, tamquam oracula recepta fuerint, chronographorum operibus inserta et pluribus deinde sæculis pro indubiis habita; nec, quod sciam, ante Bernardum Guidonis seu de Castro, episcopum Lodevensem [Ap. Mai, Spicil. Rom. t. VI, p. VIII et 29; et citatus in Chronico Magno Belgico, ap. Pistorium, Rerum Germanicarum scriptt. tom. III, pag. 16.] , qui ante annum 1320 Catalogum Romanorum Pontificum collegit, et qui anno 1331 obiit [Fabricius, Bibliotheca mediæ et infimæ latinitatis, V° Bernardus de Castro.] , necnon Gobelinum Personam, qui ab anno 1378 ad annum 1418 Cosmodromium suum conscripsit, et acrem [Ap. Henricum Meibomium, Rerum Germanicarum, tom. I, pag. 55 et seqq.] , sed eruditam simul, in Schonaugienses revelationes censuram eidem operi inseruit [Ibid. pag. 199 et 200.] , ullus easdem revocavit in dubium. Neque ex Bernardi et Gobelini impugnatione multum imminuta est S. Elisabethæ felicitas. Tam parum enim illi profecere ut postea quoque perrexerint in honore esse Revelationes Schonaugienses et inde sumptæ notitiæ historicæ: de qua re videnda est dissertatio Papebrochii nostri [Propylæum Maji, pag. 28 * et seqq.] : An inter SS. Pontianum et Anterum locus esse possit Cyriaco Ursulano, et altera Launoyi in epistola VIII ad Carolum Mauritium Tellerium de Joanna papissa et Cyriaco papa [Opp. omnium tom V, part. I, pag. 570 et seqq.] .

[29] [eas edemus cum adjectis censuris: jam pridem nonnulli Colonienses eas acerbe habuerunt;] Quum autem Papebrochii [Act. SS. tom. III Junii, pag. 635.] mens fuerit ut ad hanc diem eam S. Elisabethæ revelationum partem, quæ de S. Ursula ejusque sociabus est, in opere nostro ederetur eamque idcirco ad diem 18 Junii, qua S. Elisabethæ Acta dedit, prætermiserit, reliquis revelationibus editis; et quum cæterum id operis nostri institutum ferat ut etiam historiæ fabulosæ, quæ singulare quidquam habeant, ei inserantur; hinc in annotatis, quæ iisdem Revelationibus subjiciemus, opportunus erit locus de iisdem nostram aperiendi sententiam seu potius detegendi præcipuos errores qui iisdem sunt inspersi. Interea autem temporis ne, qui earum adhuc rari supersint vindices, solos Bollandianos tam sinistre de iis sentire arbitrentur, recogitent Wernerum Rollewinck, Cartusiæ Coloniensis alumnum, annoque 1520 vita functum, in Fasciculo temporum [Pistorius, Germanic. scriptt. tom. II, pag. 484.] , postquam de S. Pontiano dixisset, addidisse: Nota quod in quibusdam historiis habetur, quod Cyriacus immediate successit Pontiano et papatum dimisit ut cum virginibus martyrio coronaretur; SED TEMPORIS RATIO HOC NON PERMITTIT: qua notatione Schonaugienses Revelationes impetuntur; meminerint Hermannum Fleien [Historia SS. Ursulæ et sociarum, inserta Vitis Sanctorum Zachariæ Lippeloo, tom. IV, pag. 762 et seqq.] , S. Cuniberti decanum et ex collegio canonicorum SS. Virginum Coloniæ, ineunte sæculo XVIII, Revelationes istas vocasse somnia, multaque in iis proferri absurda, inter se repugnantia et a veritate prorsus aliena; sed præcipue perpendant Eusebii Amort censuras.

[30] [Amort ostendit eas nequaquam posse haberi pro divinis.] Hic enim postquam breviter recensuisset præcipuos errores historicos atque etiam theologicos, quibus maculatæ sunt S. Elisabethæ revelationes et de quibus (ut modo monebamus) in annotatis ad easdem dicemus, venit dein ad Crisin (quam vocat) seu ad explorationem causarum quibus hæc portenta debeantur. Quam ego Crisin hic subjicio, quoniam scriptor ille, non impius, non derisor rerum sacrarum, nec viarum supernaturalium imperitus, sed ubique in scriptis religiosus, doctus et prudens; et quoniam opus ejus, in quo Crisis illa legitur et cui titulus: De revelationibus, visionibus et apparitionibus privatis regulæ tutæ ex Scriptura, Conciliis, SS. Patribus aliisque optimis authoribus collectæ, explicatæ et exemplis illustratæ, singulares laudes pud plerosque theologos sibi promeritum est. Sequitur jam illa Crisis, quæ per propositiones exacta est.

[31] [Non excedunt facultatem imaginativam;]Propositio I. Omnes revelationes Elisabethæ non excedunt facultatem imaginativam et phantasiam. Probatur 1°. Phantasiæ consimiles possunt homini contingere in somno, ut cuivis manifestum est a propria vel aliena experientia; constat etiam multas species in somno excitari vel a dæmone, vel ab Angelis, vel a liberiore recursu spirituum circa objecta familiaria, dum interea sensus externi, et actio circa objecta neglecta sopiuntur. Ergo idem potest contingere in vigilia eorum hominum, quorum phantasia in duas quasi partes, unam de die vigilantem, alteram perpetuo indormientem ac somniantem quocumque demum casu divisa est. Talis divisio partis dormientis et vigilantis reperitur in multis animalibus v. g. leonibus, gallis etc. Eadem datur in hominibus semidormientibus; ac maxime conspicitur in febricitantibus, enthusiastis et phantasticis. Sic novi hominem fatuum, qui videbatur sibi in cubiculo suo videre modo regem Galliæ, modo papam, modo principem, modo alios, quos nominabat viros et fœminas; audivi sæpius ipsum cum his personis colloquentem. Nonnunquam iis irascebatur, easque impacto baculo tam fortiter abigebat, ut baculo in mensam aut sellam excepto sonus totam domum repleverit. Frequenter gravissime conquerebatur de flammis intensissimis, quas dicebat a quibusdam hominibus (nominabat illos) suo capiti applicari. Dicebamus ipsi hæc omnia esse meram illusionem phantasiæ; at ille reponebat: Falli non possum in eo, quod sensus testantur; video præsentes, audio loquentes, sentio ignes depascentes, quæ major haberi poterit de veritate objectorum securitas? Similia exempla in historiis adducuntur innumera.

[32] [Habent omnes proprietates operationis phantasiæ: quia pia virgo generatim est melancholica;]Propositio II. Revelationes S. Elisabethæ habent omnes proprietates ac causas operationis phantasticæ. Primo. Elisabetha sæpe patitur graves perturbationes melancholiæ et excessivæ tristitiæ: in talibus autem hominibus facile perturbatur temperamentum humorum, dominatur in corpore acidus humor; inde perturbatur phantasia, species fiunt magis fixæ, sic ut ab animo tam facile non expellantur, quæ dispositiones plerumque reperiuntur in personis visionariis. Num. 10. Elisabetha ait: Attende multiplices angustias cordis mei, quæ supra quam credi potest me coarctant. Num. 11. Propter hoc non cessant ab oculis meis lachrimæ, et anxiatur spiritus meus jugiter in me. Num. 12. A die, quo sub regulari disciplina cœpi vivere, usque in hanc horam, ita confirmata est super me manus Domini, ut nunquam sagittas ejus in corpore portare desierim. Ægritudines meæ variæ ac diuturnæ non solum me vexaverunt, sed et omnes sorores, quæ in circuitu mei sunt. Cum sæpe tanto languoris obruerer labore ut nullius membri, excepta lingua, compos essem, in ruminandis psalmis sedula permansi; sed cum et linguam paralysis mihi subduceret, linguæ officium mente supplevi. Quantas autem cum infirmitatibus rerum penurias sustinuerim longum est enarrare. Num. 13. In die sancto Pentecostes illius diei solennitas non me, ut solebat, exhilarabat, sed in quadam obscuritate animi tota die permanebam. Postera etiam die, et tota illa hebdomada in eadem obscuritate animi tristis incedebam, nec potui ab animo excutere tristitiam. Ascendebant in cor meum plus solito delicta mea omnia, et magnificabam singula apud me, et ita mihi ipsi dolores accumulabam. Crescente igitur paulatim apud me hac non bona tristitia, adeo mente obscurata sum, ut quocunque me verterem, in tenebris me ambulare existimarem. Inter hæc etiam tanto tædio afficiebar, ut nihil esset, quod non fastidiret anima mea. Molestæ mihi erant ipsæ orationes. Psalterium, quod jucundum mihi semper fuerat, longe a me projeci. Iterum recogitans, quid mihi accidisset, resumpsi illud, et legi, sed rursus mente concidi. Omnes enim vires suas effudit in me adversarius meus; nam etiam in fide hæsitare me fecit; pæne omnis sensus versus erat in me; insistebat adversarius meus, ita me perturbans, ut etiam tæderet me vivere. Cibum et potum sumere non potui, nisi tenuissime, et ibam deficiens et tabescens toto corpore. Ex his omnibus patet magna dispositio ad melancholiam in ista S. Virgine.

[33] [quia apparitionum tempore corpore et animo est commota,] “Secundo. S. Elisabetha semper fere ante apparitiones patitur vehementem alterationem humorum, ac exinde provenientes cruciatus, et prostrationem virium; ex quibus haud dubie pronum est consequi emotionem phantasiæ. Num. 7 ait: Abbate mysteria celebrante, subito dissolutæ sunt compages membrorum meorum, et elangui, et veni in mentis excessum; et ecce! Angelus Domini stetit in conspectu meo. Num. 15. Illo die irruit in me gravissima infirmitas, cumque me prosternere vellem ante crucifixum, ita diriguerunt ossa mea, ut nullatenus genua flectere potuissem; et legere me fecerunt passionem Domini; dum autem legeremus, apparuit mihi phantasma monachi cuculla induti. Num. 73. Radius copiosi luminis repente de cælo effusus est super me, faciens mihi æstum, quemadmodum sol splendet in meridie; et procidi in terram, et veni in mentis excessum; sorores itaque volentes e terra levare caput meum nullo nisu id efficere potuerunt, et venit Angelus etc. Et in revelatione de S. Ursula habet: Venit super me quædam passio cordis, quam pati solebam, quando primum mihi revelari inceperunt mysteria.

[34] [quia desiderat habere visiones, non interius ad id excitata;] “Tertio. S. Elisabetha, quando habet visiones, plerumque eas desiderat, et a Deo postulat ac exspectat ob aliorum sollicitationem; sine indicio claro interni instinctus, et sine necessitate. Quæ sollicita desiderii anxietas est apta dispositio ad emovendam phantasiam eamque applicandam ad objecta volita, vel ad illusiones. Num. 5 ait: Præcepit mihi dominus abbas, ut operam darem orationi, atque a Domino postularem, quatenus daret mihi intelligere, utrum ea, quæ dixeram, silentio tegi vellet, an non. Cumque per aliquod tempus hac de re orationi insistendo me afflixissem, corrui in exstasim, et adstitit mihi Angelus. Num. 7. Post hæc dominus abbas aggressus est deprecari Dominum una cum omnibus nobis, ut nobis revelare dignaretur ancillæ suæ, utrum sermonem divulgari oporteret, et veni in mentis excessum. Num. 19. Convenerunt sorores ac fratres domini videntes angustias animæ meæ, ac decreverunt, ut septem continuis diebus communes preces funderent pro me, cumque cum magno desiderio exspectabam, sperans aliquid consolationis tunc me recepturam; venit desiderata dies, et dilatatum est cor meum, et vidi lucem magnam in cælo etc. Et in revelatione de B. V. Assumptione: Apparuit mihi Domina cælorum; tunc, sicut ab uno e senioribus nostris præmonita fueram, rogavi illam dicens: Domina, placeat, ut certificare nos digneris etc.

[35] [frequenter habet tempore jejunii;] “Quarto. Elisabetha habet eumdem modum tendendi in aliis suis revelationibus, quem habet in revelatione de Societate S. Ursulæ; adeoque sicut ista est opus solius phantasiæ, ita illæ; nec est ulla ratio, hanc denegandi Elisabethæ, quin omnes denegentur. Patet ex manuscripto a me usurpato, quod idem sit author hujus et illarum revelationum, nempe Egbertus frater Elisabethæ; si potuit mundo obtrudere revelationes suæ sororis confictas in uno genere, potuit idem in alio, et sic fides harum revelationum universim concidit. (Egbertus tantum latine vertit; ipsas Revelationes esse S. Elisabethæ certissime constat.) Quinto. Elisabetha visiones frequenter patitur tempore jejunii. Num. 48. Postquam enumeraverat varias visiones, addit: Hæc omnia frequenter in tempore jejunii mihi apparuerunt. Constat autem, stomacho jejuno, insolitos vapores ascendere in caput, et turbata phantasia conciliari extraordinaria somnia.

[36] [habet inutiliter easdem visiones;] “Sexto. S. Elisabetha singulis annis, et alias frequenter habet easdem visiones, quod non videtur provenire a Deo. Semel loquitur Deus, et idipsum prorsus eodem modo plerumque non repetit, nisi ubi agitur de exhortatione morum. Ergo iteratæ visiones circa eadem objecta tantum proveniunt a phantasia, in qua spiritus relegunt nota vestigia. Num. 48 ait: Post hæc in secunda feria rursus veni in exstasim, et vidi prædictam visionem ut prius. Et Num. 61. Hæ sunt, Frater, miserationes Domini, quas in primo anno visitationis meæ operatus est in me; in hac autem secundi anni revolutione eadem fere, quæ anno priore in festivitatibus sanctorum circa me accidere solebant, eveniunt. Aliquoties autem alteriusmodi verba, quam solebant, revertenti mihi ab exstasi, in ore ponuntur.

[37] [videt mysteria de verbo ad verbum ut sunt in Evangelio et res] “Septimo. S. Elisabetha videt pleraque mysteria eo modo, quo de verbo ad verbum describuntur in Scriptura. Quid autem est opus miraculo, aut speciali operatione divina ad talia revelanda? Videntur ergo visiones talium objectorum jam in Scriptura revelatorum esse operationes phantasiæ. V. g. num. 45 ait: In Cœna Domini rapta sum in exstasim. Tunc vidi Dominum in eadem civitate sedentem cum discipulis suis in domo, [symbolicas tamquam historice veras;] quasi ad cœnandum; cumque aspicerem, surrexit a Cœna, et ponens vestimenta sua præcinxit se linteo, et accipiens pelvim incurcavit genua ante Petrum, et Dominus singulorum pedes lavit, iterumque resumpto vestimento suo recubuit. Post hæc egressus est cum illis de civitate etc. etc. Hic describit omnia gesta in monte Oliveti, prout describuntur in Evangelio. Octavo. S. Elisabetha aliqua symbola ac figuras Scripturæ videt tanquam veritatem historicam; sic num. 61 et 62 inter sanctos et angelos videt etiam quatuor animalia apocalyptica et viginti quatuor seniores, quasi essent aliquid reale. Joannes ista videbat tanquam symbola, utpote ut ordinata ad significandum aliquid Ecclesiæ.

[38] [videt plura quæ vera non sunt;] “Nono. Videt alia non consona cum veritate historica, aut cum aliis revelationibus. Num. 16. Videt B. Virginem indutam quasi casula. Num. 55. Discipuli fugiunt in latibula; Christus levatur in crucem; Calvaria est instar agri arati. Num. 56. Caligo primum oritur post mortem Christi; saxa per agros colliduntur; genua Christi complicantur; copiosus sanguis fluit ex latere. Num. 59. In die Ascensionis Christus prius comedit. Ita et similia plura non consentiunt cum aliis revelationibus. Bollandiani ad levationem Christi in Crucem addunt: Hoc convenit cum visione S. Birgittæ, contra quam nunc passim et in recentiorum Sanctarum visionibus concipitur super crucem humo stratam extensus Dominus. Iidem ob complicationem genuum ajunt: Hæc complicatio genuum competit corpori non contentissime tenso, ac stanti supra fulcrum aliquod, non autem, uti concipiebat S. Osanna, exaggerans fere supra cæteros dolores eum qui sentiebatur in pectore ex violenta illa brachiorum distensione. Unde confirmatur doctrina a me tradita, de verbis factisque ecstaticorum ad controversias historicas non trahendis. Et dum num. 65 S. Elisabetha dicit: In nativitate Domini vidi B. Virginem in domo quadam, quasi jacentem in lectulo, et contrectantem manibus Infantulum speciosum et amabilem nimis; quem cum circumligasset fasciis albissimis, deposuit in præsepio, quod secus ipsam videbatur; observant, B. Virginem non potuisse parere in domo, cum adhuc reperta fuerit a pastoribus in stabulo. Accedit, quod non videantur convenire domus, lectus et præsepe secus lectum cum spelunca Bethlemitica, ubi constat natum esse Dominum.

[39] [Amort desiderat in ea modestiam,] “Decimo. S. Elisabetha non monstrat eam modestiam, quam habent aliæ sanctæ virgines visionibus assuetæ. Nam tanta animi confidentia contestatur universim, suas visiones sine ullo earum discrimine esse divinas, ut etiam vehementer indignetur iis, qui id non credunt; immo de concilianda iis fide in ultimo agone miris prorsus curis est sollicita. Unde tanta fiducia de visionibus non solum probabiliter, sed etiam manifeste illusoriis, ut sunt illæ de societate S. Ursulæ, nisi ex phantasia? quod si ista fiducia in agone est phantastica, quæ spes de visionibus? In epistola ad Hildegardem Elisabetha sic habet: Fateor vere, quondam perturbationis nubem me nuper in animo concepisse propter ineptos sermones populi multa loquentis de me, quæ vera non sunt. Sed vulgi sermones facile sustinerem, si non et hi, qui in habitu religionis ambulant, spiritum meum acerbius contristarent. Nam et hi, nescio quibus stimulis agitati, gratiam Dei in me derident. Eadem moribunda num. 120 suas sorores sic alloquitur: Nolite mirari super infirmitatibus meis, sicut homines imperiti, neque diffidatis gratiæ Dei propter castigationes, quas sustineo et sæpe sustinui. Conscientia mea bona est apud Dominum et certissime agnosco, quod per ea, quæ patior, præparat et exornat coronam meam. Ipse operatus est in me magna, et temporibus nostris inaudita. Vobis dico, et confidenter affirmo per illud iter, quo ad regnum Dei perrecturam me spero, quoniam hæc, quæ vidistis in me, et audistis ex me, vera sunt, et nihil fallaciæ aut simulationis unquam adjeci. Dominus mihi testis est. Collaudate Deum, quia in his singularem vobis honorem præ cæteris claustralibus præstitit. Et num. 125 jam morti proxima: Dilectissimæ, habete certitudinem finis mei, et testimonium verum omnium eorum, quæ Dominus mecum operatus est. Rogo et admoneo vos, ut stabilem fidem adhibeatis iis, quæ fecit Dominus coram vobis in me, neque diffidatis unquam; et ego credo operibus ejus, et testimonium eis perhibeo morte mea. Postquam Dominus cœpit singularem suam gratiam ponere in me, graviora passa sum, quam prius, non specialiter propter aliquas iniquitates meas, sed ut per meos labores, quæ foris vidistis in me, comprobarentur ea, quæ occulte mihi Dominus demonstravit. Ita S. Elisabetha in agone. Mirum profecto, si sancta ita locuta est de omnibus suis visionibus, inter quas reperiuntur et falsæ.

[40] [quæ sint vires imaginationis constat ex effectu narrationum de re venefica;] “Undecimo. S. Elisabetha veritatem suarum visionum nullis probat miraculis, aut aliis indiciis characteristicis; sed e contrario potius in ea concurrunt eæ causæ et circumstantiœ, quæ solent causare illusiones phantasiæ. Cur ergo etiam cum comminatione exigit indubitatam fidem? P. Mallebranche in suo Tractatu de inquirenda veritate lib. II. cap. 6. explicat, quomodo imaginatio quarumdam muliercularum illudatur, quæ putant se esse sagas, seque transferri in conventus sagarum nocturnos. Sic habet: Pastor seu opilio in ovili narrat post cœnam coram uxore et liberis, quæ gesta fuerunt in conventu magorum; cum autem ipsius imaginatio vaporibus vini satis jam æstuet, et se multoties imaginario huic conventui interfuisse autumat, de eo energice et vivide loquitur. Ingenita pastori eloquentia, cum apta totius familiæ dispositione ad rem adeo novam et terribilem accipiendam conjuncta, ingentia sine dubio edere debet vestigia in imaginationibus debilibus, nec fieri potest quin mulier et tenelli liberi his auditis obstupescant, toti occupentur ac convincantur. Maritus est et parens, qui ea narrat, quæ ipse vidit et fecit. A suis amatur et colitur; cur ipsi fidem non adhiberent? idem per multos dies repetit pastor. Vestigia imaginationis matris et liberorum magis et magis crescunt. Iis assuefacti, metuque excusso, convictio remanet; ac ipsos denique conventum adeundi, remque suis oculis usurpandi incessit cupido; sese ungunt; dein compositis in lecto membris ista cordis dispositione ipsorum imaginatio effervescit; vestigia ipsorum cerebro a pastore impressa satis adaperiuntur, ut per somnum omnes ceremoniæ magicæ sibi descriptæ motus tanquam præsentes et extrinsecus excitatos judicent. Postquam expergefacti surrexerunt, sese mutuo interrogant, ac sibi mutuo quid viderint narrant. Hoc modo vestigia visionis confirmant, ac qui inter eos imaginatione pollet fortiori, intra paucas noctes imaginariam conventus historiam conflat. Hoc pacto pastor peritos fecit veneficos, qui longe plures aliquando instituent, si imaginatione forti et vivida præditi ab ejusmodi fabulis narrandis præ timore non terreantur.

[41] [item ex somniis veneficorum;] “Nemo est, qui nesciat fabulas lemurum, et spectrorum ita terreri infantes, ut soli et in tenebris manere non possint. Tunc enim cum cerebrum nullis afficiatur vestigiis a parte objectorum præsentium, vestigium ipsorum cerebro fabulæ ope impressum de integro aperitur, nec raro adeo vehementer, ut spectrum descriptum sibi adesse judicent. Ejusmodi autem historiæ ipsis non obducuntur nisi tanquam fabulæ. Qui illis narrant, eum non præseferunt externum habitum, qui in veris historiis narrandis geri solet; immo narratio sæpe lanquida et frigida est. Non mirum igitur est, quod qui se conventui interesse credit, quique ideo rem confidenter ac vivide narrat, nonnullos sibi maxime addictos adeo facile persuadeat circa omnes quas describit circumstantias et vestigia suis similia in ipsos transmittat. Non raro contingit, ut per quietem nonnulli somnia habeant adeo vivida, ut expergefacti illorum exacte recordentur, quamquam somnium illud non versetur circa terribilia. Non difficili ergo negotio possunt sibi aliqui porsuadere se conventui interfuisse; ad id enim satis est, si cerebrum vestigia per somnum facta conservet. Nec obstat, quod somnia nostra pro rebus actu existentibus non habeamus; id enim fit, quia somnia illa non possumus colligare cum rebus inter vigilandum agitatis; hinc enim mera esse somnia comperimus. Venefici autem imaginarii hoc criterio judicare non possunt, an ipsorum conventus sit merum somnium. Conventus enim veneficorum numquam habetur nisi noctu, et quæ in conventu agitantur, nullo possunt colligari vinculo cum cæteris diei actionibus. Moraliter igitur impossible est, ut hoc pacto ab errore expediantur. Nec etiam necesse est, ut quæ venefici imaginarii per conventum vidisse putant inter se, connectantur ordine quodam naturali; eo enim majorem realitatem habere creduntur, quo magis habent absurditatis et confusionis. Sufficit igitur ad eos decipiendos, ut ideæ rerum in conventu gestarum sint vividæ et terrificæ, quod necessario contingit, quia ibi nova, insolentia, et inusitata prorsus agitari creduntur. Ita P. Mallebranche addens dari quidem veros veneficos, sed raros.

[42] [ex historia singularis veneficæ.] “Non multum absimile exemplum refert P. Joannes Nider in suo libro de Visionibus lib. II, cap. 4, ubi habet: Recitabo exemplum ad intelligendum, quomodo per somnia adeo deludantur plurimi, ut jam evigilantes omnino se existiment in veritate vidisse, quod solo sensu apprehenderunt interiori. Præceptore enim meo referente audivi, quod pater quidam nostri ordinis (S. Dominici) villam quandam intrarit, ubi fœminam quandam invenit dementatam adeo, ut nocturno tempore se cum Diana et aliis fœminis transferri crederet per aera. Cui cum pater perfidiam verbis conaretur expellere salubribus, pertinax ista experientiæ se plus credere affirmavit. Cui pater: Sines ergo me esse præsentem, cum proxime recedes. Respondit ista: Ita placet; et me recedere videbis præsentibus, si placet, testibus idoneis. Ut igitur deliram animarum zelator convinceret, adveniente die recessus, quem vetula præfixerat, affuit pater cum fide dignis hominibus. At illa cubellam, in qua pasta formari solet, supra scamnum positam, intravit, et sedere ibi cœpit, applicatisque verbis maleficis et unguento, reclinato capite obdormivit. Statimque opere dæmonis somnia de domina Venere, et de aliis superstitionibus tam fortia habuit, ut in jubilo quodam voce submissa clamitaret. Et in his plausibus motis manibus cubellam, cui insidebat, nimis movit, quæ de alto scamno ruens vetulæ subjacentis caput non modicum contrivit. Et ita in terra jacentem, nec de loco motam pater allocutus jam vigilantem: Ubi quæso es? Num cum Diana fuisti, quæ testimonio præsentium nunquam de cubella recessitei? Ex his igitur gestis, et mediantibus verbis salutiferis animum ad sui erroris detestationem deducit.

[43] “Jam, licet maximum sit discrimen inter visiones imaginarias talium veneficarum, [Quid causæ esse potuerit cur S. Elisabetha in illusionem venerit.] et inter visiones imaginarias piarum mulierum, conveninnt tamen in hoc, quod ambæ oriantur ex impressione viva alicujus narrationis, et quod ambæ habeant objecta, nullo modo connexa cum actionibus ordinariis, ex quarum incohærentia falsitas visionum demonstrari posset. Et sic etiam potuit contingere in S. Elisabetha, ut cum familiaris fuerit habentibus visiones v. g. S. Hildegardi. Dicamus ergo, omnes revelationes Elisabethæ aut esse confictas ab Egberto S. Elisabethæ fratre, quod mihi videtur incredibile, eo quod illæ revelationes jam fuerint celebres illo, quo S. Elisabetha vixit sæculo; ut patet ex encomio Emichonis qui præfato Egberto in abbatia successit, et ex epitaphio S. Elisabethæ apud Bollandianos; aut easdem esse operationem phantasiæ; quam si quis velit quandoque fuisse emotam ab Angelo in ordine ad fines utiles. non repugno. Neque per hoc aliquid detractum velim virtuti S. Virginis; quia et B. Margaritha Itala nihil suæ sanctitati detraxit, dum testata est, se credere, suas, quas ipsamet habuit, visiones esse tantum vel illusionem phantasiæ aut dæmonis.” Hactenus Amort.

§ VI. De titulis qui Coloniæ reperti dicuntur simul cum corporibus SS. Martyrum.

[Anno 1155 cum corporibus multi retecti seu potius ficti tituli;] Revelationibus S. Elisabethæ occasionem dedisse retectionem sepulcrorum sanctarum martyrum, iisque sepulcris plerumque titulos fuisse appositos superius diximus. Hos titulos collegerunt Tuitienses eosque in catalogum intulerunt, cui initium fecere: Anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi 1155, indictione quarta, et continua novem sequentium annorum revolutione, … in ecclesia Tuitiensi Gerlaco abbate existente, levata sunt corpora SS. Martyrum et SS. Virginum in suburbio Coloniensis civitatis: quorum nomina vel titulos, in eorum sepulcris inventos et in archivis ejusdem ecclesiæ reconditos ad posterorum notitiam, idcirco schedulis et apicibus dignum duximus adnotari. Hæc Theodoricus monachus et ædituus Tuitiensis. Quamquam, Gerlaco abbate, corpora et tituli illi reperiri cœpta fuerint, eo tamen anno 1161 vita functo et Hartperto (qui et Hartobernus et Hartbernus et Harbernus) eidem in Tuitiensi abbatiali sede succedente [Gallia Christ. tom. III, col. 755.] , descripta sunt; quin et alter confectus catalogus, quo nomina SS. Maurorum, Thebæorum et sociorum S. Gereonis cum Ursulanis Virginibus mixta volunt: ex quibus quæ ad beatas nostras martyres pertinent inferius dabimus. Hic vero quæ sit horum titulorum auctoritas indagandum.

[45] [qui partim veri, partim falsi Papebrochio visi.] Papebrochius in Paralipomenis ad Conatum in catalogum pontificum [Propylæum Maji, pag. 41, num. 28.] de iisdem sic scribit: Sepulcrales porro tituli, qui solis quidem nominibus constant, sinceri possent æstimari; ceteri vero verbis quibusdam additis aucti esse ad fidem faciendam fabulosæ, quam nescio fuerat commentus, Legendæ. Sed tantum abest ut additamenta isthæc, vel prætensarum Revelationum libri credibilitatis aliquid Legendæ concilient; ut propter evidentia quibus scatent fictionis indicia, detrahant potius et magis constare nobis faciant fuisse Coloniæ post corpora inventa, qui (uti ante Vitam S. Mauri Cæsenatis XX Januarii queritur S. Petrus Damianus) “Deo se deferre existimabant, si ad deferenda laudis ejus insignia, falsitatis argumenta componerent.” Arbitratur itaque vir ille præstantissimus titulos illos duas in classes distribuendos: quarum una titulos nuda habentes nomina contineat et genuina æstimari possit; altera titulos capiat, quorum auctæ inscriptiones sunt, ita ut nomen verum haberi possit, reliqua vero tamquam fictitia rejiciantur. In quam sententiam quoque ivit D. Anselmus Berthodus [Act SS. tom. VI Octobris, pag. 71.] , S. Benedicti monachus, qui post suppressam Societatem nostram Actis Sanctorum illustrandis aliquandiu adhibitus, iisdem ad diem 12 Octobris commentarium de S. Pantulo, Rauracensi episcopo et S. Ursulæ martyrii participe, inseruit.

[46] [Specimina aliquot] Ast vereor omnino ut hæc benignior sententia sustineri queat. De qua re ut lector tutum ferre possit judicium, juverit eum specimina aliquot habere præ oculis.

Titulus S. Cyriaci papæ:

S. CYRIACUS PAPA ROMANUS QUI CUM GAUDIO SUSCEPIT SACRAS VIRGINES ET CUM IISDEM REVERSUS MARTYRIUM SUSCEPIT ET S. ALINA V.

Titulus S. Marini:

HIC JACET S. MARINUS MEDIOLANENSIS SEXTUS QUI VENIEBAT DE ROMA CUM SACRIS VIRGINIBUS ET S. VERASIA V.

S. Marculi:

S. MARCULUS EPISCOPUS IN GRÆCIA QUI CUM SACRIS VIRGINIBUS MARTYRIUM SUSCEPIT.

S. Foilani episcopi et M:

S. FOILANUS LUCENSIS EPISCOPUS VENIENS AB APOSTOLICA SEDE MISSUS HOC IN LOCO FUIT OCCISUS ET CUM ISTIS SACRIS VIRGINIBUS EST SEPULTUS ET FERRO PEREMTUS.

[47] [hic exhibentur,] S. Pantuli episcopi:

PANTULUS BASILEENSIS EPISCOPUS VIRGINES SACRAS CUM GAUDIO SUSCEPTAS ROMAM PERDUXIT, UNDE REVERSUS, COLONIAM PERVENIT, IBIQUE CUM EIS MARTYRIUM SUSCEPIT ET S. GRATA JUNIOR.

S. Jovinii:

S. JOVINIUS EBORENSIS EPISCOPUS, FRATER S. PANTULI.

S. Maronii:

S. MARONIUS EPISCOPUS NOVARIENSIS ET CARDINALIS.

S. Quirilli:

HIC JACET IN ANTRO S. MARTYR QUIRILLUS PRESBYTER SEPULTUS QUI VIXIT DIES SEX POST MARTYRIUM SUUM.

Clematii:

HIC JACET SEPULTUS S. CLEMATIUS QUI MANIBUS SUIS SEPELIVIT SACRAS VIRGINES.

Titulus maximus S. Florinæ virginis:

DIVINIS FLAMMEIS VISIONIBUS FREQUENTER ADMONITI ET VIRTUTIS MAGNÆ MAJESTATIS, EGO QUIRILLUS PRESBYTER ET CLEMATIUS SEPELIVIMUS CORPUS S. FLORINæ VIRGINIS.

[48] [et ostenduntur falsi esse ex historia] Quot fere verba tot res absurdas his titulis contineri nemo, nisi plane imperitus, denegabit. Cuinam scilicet adhuc placere potest Cyriacus papa Romanus, omnium catalogorum pontificum Romanorum silentio et S. Anteri proxime succedentis S. Pontiano certa ætate profligatus [Cfr Propylæum Maji, pag. * 28 et seqq.] ? Cui S. Marinus Mediolanensis sextus, in omnibus antiquis ecclesiæ illius monumentis ignoratus [Cfr Saxius, Archiepiscoporum Mediolan. series. tom. I, pag. 36.] ? Cui Marculus, episcopus in Græcia, non minus mirabilis quam Cyriacus papa S. Ursulæ itineris et passionis socius? Cui S. Foilanus, quem Ughellius [Italia sacra, tom. I, col. 793 et 794.] fictitium appellat; inde colligi posse statuens quo aliquando excesserit mortalis audacia, quæ sanctorum præclarissima gesta anilibus fabellis involverit, quasi Deus vel sancti nostro indigeret mendacio, ut ampliori vel sanctimoniæ vel fortitudinis fama mortales raperent in sui admirationem? Cui S. Pantulus, undecies mille virgines Romam usque deducens? Quid ex Ebora in Lusitania aut Hispania adest S. Jovinius, atque hic quidem frater episcopi Basileensis in Germania? Quid vero S. Maronius episcopatum Novariensem cum cardinalatu sæculo III conjungit? Quid quod narratio de Quirillo presbytero, sex post martyrium suum vivente dies ut cum Clematio, divinis flammeis visionibus frequenter admonito, sacras virgines sepeliat, pugnet cum ipsa Passione Ursulana et maxime cum Sermone in Natali? In Passione enim dicuntur cives Colonienses sepelivisse sanctas martyres; in Sermone in Natali Coloniam advenisse Clematius, quum jam memoria sanctarum virginum, post incensam sanctorum corporum custodem ecclesiam, paulatim ab ore primum, deinde ab ipso pectore religiosi dudum populi laberetur; neque antea, divinis flammeis visionibus frequenter admonitus, ex partibus orientis in occidentales pro voto peregrinatus esse. Sed absurda hæc, ubi titulos edemus, magis patebunt.

[49] [et ex comparatione cum aliquot] Fabulosos itaque hos esse titulos ex hoc capite manifestum est; neque minus, quod sæculi III, IV aut V formam omnino non habeant. Comparet lector titulos Colonienses cum aliquot antiquis monumentis christianis, quæ in tractu Trevirensi aut Luxemburgico, non ita a Colonia dissito, reperit olim Alexander Wilthemius noster [Luciliburgensia, sive Luxemburgum romanum, edid. Aug. Neyen, tabula 18 et seqq.] :

HIC JACET. EVSEBIVS
QVI. VIXIT. ANNVM
VNVM. ET. MENSES. SEX
MENUS. DIES. V. TITVLVM
POSVIT DVLCISSIMO
FILIO. SVO. VITA *
MATER

SEDATVS. ET. PAVLINA
PATRES. DVLCISSIMAE. FILIAE
DVNAMIOLAE. TITVLVM. POSV
ERVNT. QVAE. VIXIT
ANNOS. TRES. ET. MENSES. QVINQVE
ET. DIES. VIGINTI

[50] [veris titulis Trevirensibus] Ex eodem fonte accipe quoque sequentes:

HIC. PAVSAT. IN. PACE. EVGENIA
CHRISTIANA. FIDELIS. VRSATIVS
CVRSOR. DOMINICVS. PIENTISSE
T. OCTAVM. DECEM KALENDAS. FE
BARPIAS. QVI. VIXIT. ANNOS. XXVIII
TITVLVM. POSVIT. DVLCESI
ME. SVAE MATRVNE
(Columba) IN CHRISTO (Columba)

HIC. JACET. PERPETVVS
IN. CRISTO. DEO. SVO
BENE MERITVS
QVI VIXIT. ANNOS
XXV. LECONTIA
MATER. TITVLVM
POSVIT IN PACE Ecce alium, repertum Aquis Mattiaticis, nunc Wiesbaden, qui quo simplicior eo antiquior censendus est [Steiner, Codex inscriptionum Romanarum Rheni, num. 240.] :

HIC CVIE
SCIT. IN. PA
CE EPPOCV

et alium Treviris detectum [Ibid. num. 842.] :

LICINIVS. QUI VIXIT. ANNIS
XXVIII. HIC. IN PACE. QVIESCIT

Alios multos omitto quos apud Wilthemium, Honthemium et Steinerum videre est. Quos retulimus, ii profecto satis sunt, ut nemo dubitare possit quin in his partibus eadem servaretur in scribendis memoriis funebribus forma, quæ in aliis imperii Romani provinciis. Sed juverit aliquot quoque antiquos episcoporum titulos in medium proferre. Primo loco prodeat monumentum detectum in pristino Castello Tingitano, nunc Orléansville in Algeria [Migne, Dictionnaire d'Épigraphie, V° Orléansville.] :

HIC REQVIESCIT SANCTAE
MEMORIAE PATER NOSTER
REPARATVS EPISCOPVS
QVI FECIT IN SACERDOTIVM
ANNOS VIII. MENSES XI. ET.
NOS PRECESSIT IN PACE
DIE VNDECIMA KAL. AVG. PR
OV[I]NC[IAE]. CCCCXXX ET SEXTA

qui titulus ad annum Christi 475 pertinet, quum æra provinciæ Mauritaniæ, quemadmodum primus ostendi [Précis historiques, année 1854, pag. 469. et seqq.] et post me confirmavit cl. v. A. Berbrugger [Revue Africaine, octobre 1856, pag. 20.] , numeranda sit ab initio anni Christi 40.

[51] [et nonnullis episcoporum coævorum.] Antiquior forte est sequens titulus, in Africa quoque repertus [Migne. Dictionnaire d'Épigraphe, V° Tunis.] :

ROMANVS EPISCOPVS
EXITIOSVS EPCP
IN PC 〈 DP 〈
VIII KL 〈 DC
IN PACE VDV XI K
RVSTICVS EPISCOPVS IN PACE DV KV I…

Addam tertium, anno Christi 495 scriptum, et in pristinis Tanaramusis Castris (?), nunc El-Hadjeb prope Mouzaiaville in Algeria, detectum. Nomen excidit; sed verisimile est fuisse Donatum.

MVLTIS EXILIIS
PROBATVS ET FIDEI
CATHOLICAE ADSER
TOR DIGNVS INVENTVS
INPLEVIT IN EPISCOPATV
AN XVIII. M. II. D. ET OCCI
SVS EST IN BELLO MAVRO
RVM ET SEPVLTVS EST DIE
VI ID. MAIAS P. CCCCLVI.

Adjiciam demum quartum, anno 327 positum S. Prisco, episcopo Nolano [Remondini, della Nolana ecclesiastica storia, tom. I. pag. 513.] :

✠ HIC. REQVIESCIT. SCE MR'. ✠
PRISCVS. EPISC. IN. PACE
DPS. V. KL MART'. FL. MAXIMO. V. C. CON

[52] [Hujus fictionis rei non sunt abbates Tuitienses, sed fossores aut Theodoricus ædituus.] Minime itaque dubitare licet quin omnes Ursulani tituli conficti sint; quam tamen culpam, in abbatem Gerlacum et Tuitienses monachos (nisi forte in Theodoricum ædituum) minime conjecerim, sed in inventores lapidum et fossores. Quæ res non alia probatione indiget quam his S. Elisabethæ Schonaugiensis verbis: In tempore eodem, quo prædicti duo martyres (Verena et Cæsarius) inventi sunt, reperta sunt inter sepulcra virginum, multa corpora sanctorum episcoporum atque aliorum magnorum virorum. Erantque in monumentis singulorum repositi lapides, habentes titulos sibi inscriptos; quibus dignoscebantur qui aut unde fuissent. Horum præcipuos et maxime notabiles transmisit ad me ex supradicta dicta urbe (Coloniensi) præfatus abbas (Gerlacus); sperans aliquid mihi per gratiam Domini de eis posse revelari et cupiens certificari per me utrum credendum eis esset annon. HABEBAT QUIPPE SUSPICIONEM DE INVENTORIBUS SANCTORUM CORPORUM: NE FORTE LUCRANDI CAUSA TITULOS ILLOS DOLOSECONSCRIBI FECISSENT. Quales autem fuerint tituli illi, et quid de eis mihi revelatum sit, in præsenti sermone per diversa loca oculis legentium ante ponere curavi, ut hinc animadvertatur quam digne a fidelibus Christi omni honore prosequenda sit illa sancta sodalitas, quam tam sublimium personarum comitatu divina paternitas honorare dignata est. Ex quibus novimus, nemine viro probo et prudente invigilante fossoribus, in lucem detectos fuisse istos lapides; causas fuisse cur de iisdem dubitaret Gerlacus abbas et suspicaretur ne dolose conficti essent tituli; cælitus detegere voluisse Gerlacum quod per vias ordinarias inquirendum erat; neque dubia sua posuisse, nisi postquam Schonaugienses ad eum delatæ fuissent Revelationes.

[53] [Similes fictiones alibi quoque factæ, ut ostenditur historia inventionis S. Caji papa,] Errorum itaque fontem omnino reseratum putem; atque is in re archæologica plane hospes est qui æstimarit hanc singularem esse fictionem. Ut falsa in lucem prolata sunt diplomata; sic tituli quoque funebres dolosa manu confecti et martyribus veris aut simulatis appositi. Specimina aliquot, quibus singulare aliquid inest, juverit posuisse ob oculos. Initium ducamus ab invento S. Caji papæ tumulo. Gregorius XV in mandatis dederat cardinali Petro Paulo Crescentio, atque hic fratri suo germano Jacobo, abbati Nursino, sacras reliquias e cœmeteriis extrahere. Impigre operam suam in hac re posuisse legitur Jacobus, sedulo perscrutatus Callistianum sepulcretum. Aliquando autem, cum post totius ferme diei laborem ex infimis illis spelæis auræ captandæ gratia egressus, pensum sacerdotalium precum in campo inter basilicam S. Sebastiani et Pauli, sacris sepulcris imminenti, constitisset persoluturus, animadvertissetque exsolvendas occurrere vespertinas horas pervigilii diei sancto Cajo dicati, oculos ad cælum attolens: Utinam, inquit, sanctissime pontifex, cujus inveniendarum reliquiarum desiderio jam pridem ardeo, hac die, qua cum universo orbe christiano triumphalem tuam recolo memoriam, meis benignus votis adesses; quam præclare cum qualibuscumque laboribus, auctoritate tui successoris a me libentissime susceptis, actum putarem. Iis ita non minus animo quam voce conceptis, instantibus tenebris, domum sese recepit, totamque noctem pio desiderio Caji visendi transegit. Vix dies illuxerat, adest a Stephano Figino, ex Benedicti familia illustri et basilicæ S. Pauli primate, quem pridie urbem petens Crescentius operariis præfectum reliquerat, missus vir; cubantique adhuc abbati nuntiat pridiano vespere, statim ab ejus digressu, sepulcrum Caji pontificis detectum. Ille, sumptis propere vestibus, alacritatis alis ad optatum locum accurrit; cernit in latere cryptæ, repurgatis arenis quibus obruebatur, sepulcrum in arenaria tellure tempestatis illius more extructum, opere lateritio munitum, plumbique fusilis ferramine compactum, quo juncturæ genere nullam sepulcralem urnam antea viderat solidatam. Media in lateritia tabula ejuscemodi nota palmaribus literis excisa videbatur, subsequenti signo rami palmæ et Christi nominis Venerabundus itaque genibus humi positis cum adstantibus, precibus quas tempus et loci pietas suggerebat pie pro gratiarum actione effusis, Crescentius lateritia illa munimenta summa diligentia reserat; invenit humani corporis ossibus integris compagem, supino situ jacentem, indice digito dexteræ manus annulum ex auricalcho, pontificium insigne, pro illorum temporum pia modestia retinentem; aliquot æreos nummos cum Diocletiani effigie, temporis absque dubio indices, intra corpus exstantes: quibus omnibus decenti cura, cum aliquot sacris corporibus, collectis et ad urbem allatis, res vulgata Gregorium magno affecit gaudio etc. Hactenus Marnovitius [Ap. Farlato, Illyricum sacrum, tom. II, pag. 550.] .

[54] [cujus corpus sepultum fuit in S. Sixti cœmeterio, quod sæculo XVI non patebat;] Universa hæc comœdia (quo enim alio designetur nomine) exponenda visa est ut lector judicium ferat de quorumdam indole et agendi ratione: quis enim dubitet quin hæc aliquis prius composuerit omnia quam in ea inciderent operarii? Mitto juncturæ genus numquam visum antea; annulum ex auricalcho, pontificium insigne; corpus S. Richardi (quod nomen Francicum inter martyres Romanos exspectasset nemo) tunc quoque et simul cum S. Caji corpore fuisse inventum; hæc aliaque æque mirabilia lubens omitto, quoniam solius S. Caji corporis inventio satis est, ut medias inter fabulas seu potius fraudes nos hic versari intelligamus. Ut enim nil dicam de corpore S. Caji papæ, quod anno 1588 ex Callistiano quoque cœmeterio erutum ferebatur, atque in Bavariam missum Bambergæ præcipue colitur, (id enim insincerum etiam est;) in ipsa urbe Roma, in templo ipsius S. Caji, anno 1651 retectum est corpus illius pontificis una cum corpore S. Gabini, ejus fratris [Cfr Acta SS. tom. III Aprilis, pag. 982 et seqq.; Farlato, Illyricum sacrum, tom. II, pag. 548 et seqq.; Novaës, Storia de sommi pontefici, tom I, pag. 96.] ; quod quamvis multa alia loca id se possidere putent, verimiliter probum S. Caji papæ corpus est.

[55] [quod hinc a S. Paulo I jam pridem extractum erat.] Quod si tamen id negaveris, parum ad nos, contendentes solummodo verum S. Caji pontificis corpus detectum non fuisse a Crescentio, sed a viro, cujus opera utebatur, suppositum. Genuinum enim S. Caji corpus numquam sepultum fuit in ea Callistiani cœmeterii parte, quæ ineunte sæculo XVII patebat, sed in ea, quæ S. Sixti dicebatur cœmeterium et paucis abhinc annis a cl. v. De Rossi revelata est. Quod autem illic quietem sepulcralem nactus esset S. Cajus, ex his S. Damasi papæ carminibus, quæ nunc fere restituere licuit, discimus [Mai, Scriptt. vett. tom V, pag. 37; Civiltà cattolica, tom. VII, pag. 127.] :


HIC CONGESTA IACET QVÆRIS SI TVRBA PIORVM
CORPORA SANCTORUM RETINENT VENERANDA SEPVLCRA
SVBLIMES ANIMAS RAPVIT SIBI REGIA CÆLI
HIC COMITES XYSTI PORTANT QVI EX HOSTE TROPÆA
HIC NVMERVS PROCERVM SERVANT QVI ALTARIA CHRISTI
HIC POSITVS LONGA VIXIT QVI IN PACE SACERDOS
HIC CONFESSORES SANCTI QVOS GRÆCIA MISIT
HIC IVVENES PVERIQVE SENES CASTIQVE NEPOTES
QVEIS MAGE VIRGINEVM PLACVIT RETINERE PVDOREM
HIC FATEOR DAMASVS VOLVI MEA CONDERE MEMBRA
SED CINERES TIMVI SANCTOS VEXARE PIORVM
XYSTI DIONISII CORNELII FELICIS PONTIANI FABIANI GAI
EVSEBII MELTIADIS STEFANI VRBANI LVCI MANNVS ANTEROS
NVMIDIANI LADICEI IVLIANI POLICARPI OPTATI

[56] Porro hinc translatum fuit S. Caji seu Gaji corpus a Paulo papa I, et in monasterio S. Silvestri conditum, [Similiter ficti sunt celebres Alexandri et Marii tituli,] quemadmodum ex tabula coæva marmorea, sæpius edita et recentius a cardinali Majo [Ibid. tom. V, pag. 56 et seqq.] , constat. Neque dici potest alterius esse S. Caji; apertis quippe verbis in antiquissimo illo marmore legitur Mense April. D. XXII. N. SCI Gaii Papæ. Invenire itaque non potuit Crescentius anno 1652 S. Caji corpus in Callisti cœmeterio, quod octo sæculis ante e suo loculo sublatum fuerat. Quid ergo de universo hoc negotio sentiemus? quid de illius viri fide mirum in modum illusa? quæ aliis ejus inventis, relecta hac fictione, auctoritas superesse potest? Neque discedendum a mendace illo monumento, quin lectori revocemus in memoriam id unum esse ex sepulcris, quibus ante Constantini ævum Christi monogramma inscriptum fuisse voluerunt; quod idem prædicatur de Marii et Alexandri tumulis: sed ut hi quoque a Crescentio inventi [Bosio, Roma sotterranea, lib. III, cap. 23, pag. 216.] , ita etiam demonstrant nimiam ejus credulitatem.

[57] [qui ad eodem viro scripti sunt] De iis epitaphiis quam maxime varia fuit eruditorum sententia: alii enim voluerunt eos esse sinceros; alii confictos; et alii demum non quidem confictos, neque omnino sinceros aut coævos, sed positos uno tempore, aut sub Antonino, aut etiam sæculo IV aut V. Ut lector ipse judicium ferat, exhibenda sunt epigrammata.


ALEXANDER MORTVS NON EST SED VIVIT SVPER AS
TRA ET CORPVS IN HOC TVMVLO QVIESCIT VITAM
EXPLEVIT CVM ANTONINO IMP. QVI VBI MVLTVM BENE
FITII ANTEVENIRE PREVIDERET PRO GRATIA ODIVM
REDDIT GENVA ENIM FLETENS VERO DEO SACRIFICA
TVRVS AD SVPPLICIA DVCITVR O TEMPORA INFAVSTA
QVIBUS INTER SACRA ET VOTA NE IN CAVERNIS QUIDEM
SALVARI POSSIMVS QVID MISERIUS VITA SED QUID MISERIUS IN
MORTE CUM AB AMICIS ET PARENTIBVS SEPELIRI
NEQVEANT TANDEM IN CÆLO CORVSCAT PARVM
VIXIT QVI VIXIT IV. X. TEM. Altera est hæc:

TEMPORE ADRIANI
IMPERATORIS
MARIVS ADOLESCENS DVX
MILITVM QVI SATIS VIXIT
DVM VITAM PRO CHO CVM SAN
GVINE CONSVNSIT IN PACE
TANDEM QVIEVIT BENEMERENTES
CUM LACRIMIS ET METV POSVERVNT
ID. VI.

[58] [ut ostendit Zaccaria.] Verumenimvero eumdem utriusque epigraphes auctorem fuisse his demonstrat Zaccaria [Ibid. pag. 107.] : Conferamus, inquit, quæso utramque: Vitam explevit: ita in Alexandri titulo legimus; Vitam consunsit inscriptum Marii tumulo. Parum vixit qui vixit: sic Alexandri inscriptio; Marii autem contrario lusu: Qui satis vixit. At quid illud in Marii lapide: Cum lacrimis et metu posuerunt? vin' horum verborum interpretationem? Recole Alexandri epitaphium: O tempora infausta, quibus inter sacra et vota ne in cavernis quidem salvari possimus! quid miserius vita? sed quid miserius in morte, cum a parentibus et amicis sepeliri nequeant? En eadem utrobique orationis series, eadem dictionis indoles. Nec dicam ego geminas hasce inscriptiones ab eodem fuisse parente profectas? Qui styli similitudinem non immerito urgent, quum de cujuspiam lucubrationis auctore dubitatio injicitur, ullamne ista majorem invenire se posse confidant? At si unus idemque utriusque epigrammatis auctor, quis is demum fuerit, aut quo vixerit tempore? Sensit Reinesius [Syntagma, pag. 953.] illa rhetorem quemdam quarti quintique sæculi potius sapere quam Antonini tempora et primævam christianorum simplicitatem; quam sententiam et argumentationem alii deinceps enucleatius exposuerunt. Zaccaria sæpius mutavit sententiam: primo falsitatis arguit utrumque epitaphium; postea animo recolens summam, quæ Romæ adhibita semper fuit, diligentiam tum in custodiendis effodiendisque cœmeteriis tum in cognoscendis tractandisque veteribus monumentis, fraudi in hisce rebus, ut loquitur, esse locum non posse intellexit, et sensit utrumque positum fuisse titulum sæculo IV aut V, quum restituerentur cœmeteria; neque hic stetit: sed demum in eam venit opinionem ut Marii epigraphen non coævam Hadriano esse diceret, quum hæc ex titulo verba: Tempore Adriani manifesto post ejus mortem scripta fuerint: non eam de vivis adhiberi solitam: et utramque proinde inscriptionem imperante Antonino sculptam fuisse.

[59] [Pugnant cum historia et orthographia illius ævi,] Verum non omnes a prima sua avulsit sententia Zaccaria, quum ipse ab ea discessit. Complures enim persuasum habere pergunt, nedum summa diligentia cœmeteriis custodiendis semper adhibita fuerit, summa negligentia ea plerumque fuisse observata: testimonio esse innumera medio ævo, atque etiam dum viveret ipse Zaccaria, patrata furta [Cfr Marangonius, ap. Majum, Scriptt. vett. tom. V, pag. 471 et 472.] . Interea satis nobis sit animadvertisse parum interesse diligenterne an negligenter cœmeteria fuerint habita, quum falsitatis crimen in eum ipsum redundet, quem Crescentius cooperatorem adhibebat, in pictorem scilicet quemdam, qui juridice damnatus fuit quod ficta in publicum produxisset monumenta. Exstat etiamnum sententia in archivis Vaticanis. Et sane quis eum hoc crimine liberet? Imprimis nuspiam amplius præclarissimi illi lapides apparent, et dubium est iine exhibiti fuerint Severano, an apographa tantum inscriptionum; præterea nemo umquam tradidit quo martyrum corpora, quæ illis lapidibus aliquando essent clausa, delata fuissent. Ex quo capite hæc inventio magis adhuc sit incredibilis quam illa S. Caji; quam tamen nemo falsissimam habere nequit.

[60] [et verba aliaque habet] Insuper tum Marii, tum Alexandri epigrammata leguntur posita a viris metu pavidis, quod ne in cavernis quidem salvari possent nec amicos et filios sepelire; sed quis hæc de Hadriani temporibus dixerit? quem constat potius favisse christianis quam adversatum esse; ita ut pauca, quæ tunc facta sint martyria, non tam sævitiæ et acerbitati temporum quam singularibus rerum adjunctis passim ab eruditis adscribantur. Atque ob hanc quoque causam non parum admirationis creat Marii lapis, quod vitam cum sanguine fuderit Hadriano imperante. Demum, ut nil dicam de insolenti utriusque inscriptionis modo, quem ab aliis jam animadversum diximus, ipsa ratio qua Adriani scribitur nomen, manifestum forte facit esse figmentum recens. Omnibus enim Hadriani numis inscriptum est Hadrianus, nequaquam Adrianus [Cfr Eckhel, Doctrina numorum, tom. VI, pag. 473.] ; quos quum christiani et gentiles quotidie tererent manu, monumentis similiter Hadrianum inscribebant [Cfr Reinesius, Syntagma, index, cap. XXI; Muratori, inscriptt. pag. MMCL.] . In lapide vero Marii pro vulgari recentique more aspiratio omittitur.

[61] [tunc non usitata.] Non minus difficilia sunt verba Dux militum: priusquam enim imperii sedes primaria translata fuisset Byzantium, nemo, nisi supremi post imperatorem legati, dux dicebatur [Facciolati, Lexicon, v° Dux; Gessner, Linguæ romanæ thesaurus, v° Dux.] ; tunc autem ex versione vocabulorum græcorum dignitates aliquot ducatus dici cœpti sunt et qui iis ornabantur duces [Pitiscus, Lexicon antiquitatis, v° Dux.] : antea vero tam rari erat usus illa vox, ut quum Muratorius [Inscriptt. pag. DCCXVI, num. 5.] in lapide Hispano reperisset ducem legionis VII, continuo addiderit:Dux legionis nuspiam antea mihi occurrit.” At enim, inquies, quidni similiter singularia exempla sunt Dux militum, tempore Adriani etc.? Sed, quæso, quid omnia singularia concurrunt in Crescentianis inventis? Monogrammata ante Constantini ævum; epitaphia plena antithesibus et ludis verborum; adolescentes qui tempore Adriani sint duces militum; metus et vitæ desperatio, cum molliter satis fluerent tempora; martyria, quæ nemo umquam fuisset suspicatus etc. Quid? etiamsi ignobile figmentum S. Caji papæ tumuli non haberemus, vel hæc sola sufficerent ut Crescentii adjutorem fictorem fraudulentum Marii et Alexandri epigrammatum diceremus. Quum itaque fictos dicimus titulos Colonienses, nil profecto affirmamus quod alibi etiam visum non fuerit.

[62] [Ipsa nomina titulis Colontensibus inscripta, ficta sunt,] Absit autem ut Papebrochius et Berthodus censuerint fraudem non esse in titulis Coloniensibus. Quid ergo? Suspicati fuere, quemadmodum supra dicebamus, vere antiquos repertos fuisse lapides; at his inscripta non fuisse encomia illa, quæ retulimus, sed nuda nomina; adeoque nil obstare quin sincera habeantur tum nomina quæ titulis auctis insculpta sunt, tum quæ nude absque ulla laude in iisdem sunt posita. Verumenimvero nullum fundamentum habet illa suspicio. Qui viderunt illos titulos, testantur in citato supra num. 52 ex S. Elisabethæ Revelationibus loco, eos tales fuisse quibus dignoscebantur qui aut unde fuissent martyres; neque timuit Gerlacus ne aucti sibi exhiberentur tituli, sed ne inventores corporum sanctorum, forte lucrandi studio, titulos illos dolose conscribi fecissent: quæ verba aperte indicant suspicionem non fuisse de interpolatione seu augmento doloso, sed de fraudulenta conscriptione integrorum titulorum. Adde tantum discrimen fuisse inter literas sæculi III, IV aut V et literarum formam sæculo XII usitatam, ut facile detecta fuisset scriptionis antiquæ et novæ differentia. Sed quid hæc disputo? Fac, scriptum fuerit: S. CYRIACVS, JACOBVS, S. SIMPLICIVS, HIC JACET S. MARINVS, S. MARCVLVS, S. FOILANVS, MAVRISIVS, S. CLEMENS, PANTVLVS, S. JOVINIVS etc., etc. Quis unquam vidit primævis monumentis martyrum inscriptum fuisse vocabulum sanctus, et (quod gravius est) siglam S?

[63] [neque defendi queunt ope tituli S. Eugenii:] Occurrit Crombachius [S. Ursula Vindicata, pag. 979.] , hunc sæculo XII in monasterio S. Dionysii prope Parisios visum esse antiquissimum titulum:

HIC SITVS EST S. EVGENIVS MARTYR
PRIMUS TOLETANVS EPISCOPUS

Verum de sua penu siglam S. ante Eugenii nomen apposuit Crombachius; deest enim omnino hæc sigla apud Mariana [De rebus Hispaniæ, lib. X. cap. 20, tom. I, pag. 428, edit. 1733.] , a quo eum se mutuatum esse titulum dicit Ursulanus vindex; deest quoque apud Floresium [España sagrada, tom. III, pag. 166.] , qui late disputavit de hoc S. Eugenio, ante Toletanis ignoto. Quis præterea hunc antiquum titulum dixerit, in quo PRIMUS Toletanus episcopus Eugenius appellatur? Ut paucis rem finiam, id genus titulorum apponebantur, quum exornarentur sepulcra, quum reliquiæ transferrentur. Et certe, si genuinum fuerit id S. Eugenii corpus, quod in S. Dionysii servabatur, ex Hispania in Gallias delatum fuerat. Quo enim alio illuc pervenisset modo? Libenter nihilominus damus plurimas exstare veteres inscriptiones, quæ formam tituli S. Eugenii (si tamen demas vocabulum primus) habeant; sed id quoque nobis dandum, neminem umquam archæologum somniasse statim ab obitu sanctorum virorum tales titulos fuisse factos.

[64] [Sanctorum aliquot episcoporum tituli referuntur.] Quod itaque diximus, non satis possumus adstruere, appellatione beati aut sancti tumulis inscriptam fuisse numquam, nisi quum corpora terra levata sunt, aut sepulcra postmodum exornata. Quocirca, si quid sinceritatis inesset Coloniensibus monumentis; seu si nomina essent vera, et solæ laudes a falsariis sæculo XII additæ, non S. Cyriacus legeretur sed nude Cyriacus aut Cyriaco; non S. Simplicius, sed Simplicius aut Simplicio et sic deinceps. Vin' exempla? Non ita pridem detectum est S. Eutropii Sanctonensis sepulcrum primitivum; atqui in eo nil aliud legebatur [Recueil des procédures faites pour la reconnaissance des reliques trouvées dans l'église souterraine de S. Eutrope de Saintes, pl. I, num. 4.] quam

EVTROPIVS

et in tumulo S. Augustini, Hipponensis antistitis [Fontanini, Disquisitio de corpore S. Augustini, pag. 40.] :

AVGVSTINO

Quin etiam nuper retecta nonnulla romanorum pontificum ejusdem ævi quo volunt occisos Colonienses martyres [Cfr La Civiltà cattolica, 1854, series II, tom. VII, pag. 127.] :

ΑΝΤΕΡΩΣ ΕΠΙΣ(κοπος)
ΦΑΒΙΑΝΟΣ ΕΠΙΣ(κοπος) ΜΡΤ (μαρτυρ)
ΕΥΤΥΧΙΑΝΟΣ ΕΠΙΣ(κοπος)
ΛΟΥΚΙ(ο)Σ

Quam absurda præterea in Coloniensibus titulis occurrunt nomina! et in nominibus græcis quanta passim inscitia! Clematius græcus, qui horum auctor dicitur, multo melius curasset nomina latina quam græca! Superest ergo id unum statuendum non majorem rationem habendam esse nominum quam quibus onerantur encomiorum.

[Annotatum]

* Vitatis

§ VII. Censuræ in Revelationes B. Hermanni Josephi de sodalitate Ursulana.

[Demonstratur duos libros Revelationum, qui tribuuntur B. Hermanno Josepho, scriptoris hujus esse opus;] Venimus jam ad quartum fontem Coloniensium traditionum, seu ad Revelationes quæ B. Hermanno Steinfeldensi, vulgo B. Hermanno Josepho nuncupato, tribuuntur a Crombachio. Porro constant eæ ex duobus libris; qui an eumdem auctorem habeant inquirendum. Ea autem de re non alia potest esse dubitandi causa quam quod duo illi libri nuspiam simul reperti fuerint. Verum hanc rationem parum esse validam ostendit tum utriusque libri argumenti diversitas, tum maxime experientia qua satis superque novimus hanc multorum scriptorum fuisse fortunam. Adde libros illos in diversis ab initio descriptos fuisse voluminibus. Ex illo itaque capite non est quod ambigui simus. Ut vero omnino affirmemus ambos libros ab eodem conditos fuisse scriptore, sequentia suadent: Libro primo, capite septimo: Regum, inquit auctor, et episcoporum, qui cum iisdem sacris virginibus de Britannia sunt profecti et de illarum patria venerunt, breviter hic genealogia et series tangitur. Sed in fine historiæ hujus IN ALIO VOLUMINE conversio illorum et status exponetur latius. Porro ibidem continuo, scilicet capitibus 6, 7 et 8 libri primi, breve compendiumlegitur eorum, quæ fuse posteriori libro referuntur. Dein capite octavo libri primi: Axpara, ait, hæc eadem et ducissa fuit et regina, sapiens valde et industria ac provida. Porro alias de ipsa et filiabus ejus atque consobrinis ipsius, Anchira ducissa et filiabus suis quatuor et Eleutheria comitissa et filia sua Lucentia præclarissima tractabitur. Utrumque præstitit duobus extremis libri secundi capitibus: antiquam divisionem sequimur: priore de Axparæ genere, prolibus, comitatu; posteriore de Anchiræ progenie, de Eleutheriæ Lucentiæque stipatu familiaque disseruit. In fine ejusdem capitis octavi libri primi multa alia a se scripta fuisse in altero volumine monet lectorem, quem ad illud versandum his adhortatur verbis: Ecce prædictorum regum et reginarum, ducum, comitum et principum, illustrissimarum virginum et matronarum, et expeditionum seriem plurimarum singillatim descripsimus IN ALIO VOLUMINE et pleniorem: in quibus lector, si eam usque ad finem perlegerit, virginum plurimarum nobilium et domicellarum laudabilem vitam mirabitur, et religiosam conversationem earum et pudicam. Demum in ultimo capite ejusdem libri primi, quod quasi proœmium est libri secundi, et quocum simul junctum inventum est, hæc ait: Accidit quod crebrius et dum stylum apposuissem paginæ, jussus ponere pennam, ignorare me penitus scribendi materiam: et syllabæ, dictiones, commata, versus medietas, integer versus prænominabatur: et hoc præcipue tamen IN SUBSEQUENTI VOLUMINE expeditionum earum nobis evenit, ut nimio tædio ferme deficeremus.

[66] [et quidem ipsius B. Hermanni, ut colligitur ex natura librorum] De scriptionis tempore constat similiter. Prior enim liber anno millesimo centesimo octogesimo tertio, inspirante Domino piaque ipsius genitrice cooperante cunctorum regina, descriptus est, ut in epistola prævia notat ipse auctor; posterior vero, ut titulus ipse præfert, anno millesimo centesimo octogesimo septimo fuit revelatus: uterque tamen simul in lucem datus est, quandoquidem in priore multa sunt loca (certe post absolutum integrum opus inserta), quibus supponitur posteriorem librum jam esse scriptum. Verum an utriusque libri auctor B. Hermannus Steinfeldensis? Equidem affirmandum arbitror, quamquam gravissimi viri ex alia steterint parte. Videlicet omnia eo collimare videntur ut sanctissimus ille vir eos scripsisse habeatur. Qui enim horum auctor est, religiosus fuit, aliquam curam sacrarum virginum habuit et Præmonstratensi ordini addictus fuit. Passim scilicet se ipsum fratrem nominat; opus virginibus dedicare jubetur in epistola prævia; porro et fratribus Præmonstratensis ordinis eamdem quoque dedicari jussit B. Maria historiam, dicens illos amatores undecim millium Virginum et veneratores esse præcipuos: quæ omnia conveniunt B. Hermanno Josepho, Steinfeldensi ordinis Præmonstratensis canonico, de quo in Tractatu de obitu ejus, translatione et miraculis num. 4 legitur [Act. SS. tom. I Aprilis, pag. 711.] : Dominica vero, qua cantatur, Oculi mei semper, … venit ad dominum abbatem nostrum (Steinfeldensem) nuntius monasterii quarumdam Sororum Cisterciensium (ex Hoven), petens ut ipsis (cum quibus etiam quandoque conversatus fuerat) concederetur ad tempus: quatenus per quadragesimam divina sororibus celebraret eisdem; et passim in ejus Vita apparet quam bene vellet Christo dicatis virginibus. Secundo, librorum illorum auctor incredibili cum B. Maria et SS. Virginibus Coloniensibus utebatur familiaritate; eadem usum esse B. Hermannum Josephum clamant omnes ejus Vitæ paginæ. Tertio Steinfeldiæ exeunte sæculo XVI adhuc servabatur liber secundus [Crombach, S. Ursula vindicata, pag. 61 et 566.] , quem rarissimum fuisse diximus; quin etiam Steinfeldensem codicem autographum fuisse volunt [Ibid. loc. cit.] ; neque in alio monasterio repertus est quam in parthenone ad Piscinam, postea Coloniam in S. Cæciliæ translato, in quo Præmonstratensium statuta et leges obtinebant [Ibid. pag. 798. Cfr Gelenius, Coloniæ Magnitudo, pag. 358.] . Hæc indicia et vestigia tantum: sequentia testimoniorum vim habent.

[67] [ex testimonio Rasonis Bomivicini,] Raso Bonusvicinus, ex nobili Gandensi domo vulgo Goetgebuer ortus, sacræ theologiæ licentiatus Parisiensis et apud Steinfeldenses magister novitiorum, ibique anno 1509 mortuus, in Vita B. Hermanni Josephi, quam in modum dialogi (magistro et novitio colloquentibus) conscripsit, postquam narrasset hymnum Ursulanum a B. Hermanno mirabiliter fuisse conscriptum, ante caput 13 hunc ponit titulum: Multa de Virginum sanctarum gestis ei revelantur arcana. Capitis etiam 12 contextum, in his verbis desinentem: Numeros præterea (prædicti scilicet hymni) aptavit virgo sancta, quæ illi ex Ursulanis apparuerat, ita ut jam frater noster notarii verius partes ageret quam dictantis; contextum, inquam, hunc capite sequenti sic continuat: Quæ de suarum genere comitum (et quidem nominatim per singula) de profectione præterea et consummatione antea cognita fuerant nemini, ex hac virgine verissime condidicit ET FIDELISSIME IN EJUS SUNT CUSTODITA DOMO [Act. SS. tom. I Aprilis, pag. 683.] : quibus aperte describuntur ambo Revelationum libri.

[68] [coævi biographi anonymi] Atque id omnino sensit Henschenius noster [Ibid. loc. cit.] ; sed Papebrochius, qui in Henschenii scripta, priusquam ederentur, censorem agebat, hæc (ut in Propylæo Maji [Propylæum Maji, p. *31, num. 12.] fatetur) ad collegæ sui dicta adjecit [Act. SS. tom. I Aprilis, pag. 683, num. 5.] : Sed quomodo rem tam illustrem, imo omnibus in Vita relatis illustriorem, aut ignorare potuit auctor Vitæ (coævæ), aut cognitam vel omnino prætermittere, vel sic attingere obscure, ut non possit prudenter credi ut omnino attingere eam voluerit? Verum nonne his multo nimium auctoritatis tribuit Papebrochius argumento negativo? Steinfeldiæ vidit Raso Revelationum libros; hos fidelissime ibidem custoditos dixit; fatetur Papebrochius hos obscure indicatos videri his biographi coævi verbis [Ibid. pag. 697, num. 29.] : Nunc ad illas revelationes mirabiles et jucundas, quas ipsum de B. Ursula et comitibus ejus habuisse cognovimus, manum cum animo advertamus… Tantum circa has Domini virgines speciosas et martyres pretiosas felix Joseph affectum conceperat, ut illum signis evidentibus satis aperire non posset: tanta illis familiaritate et animi fuit puritate connexus, ut multa per illas secreta cognosceret, et aliquæ illi sua nomina revelarent et in suis eum tribulationibus solarentur. Jam, quæso, quæ sunt secreta quæ per illas cognovit, nisi ea ipsa quæ, ut loquitur Raso, antea nemini erant cognita de comitum S. Ursulæ genere, de profectione præterea et consummatione? Quæ vero illi sua revelarunt nomina, nisi eæ ipsæ quæ continuo in ambobus libris nomina sua produnt? Atque his nequaquam obscure Revelationum libri attinguntur, sed digito demonstrantur.

[69] [et scriptoris de obitu et translatione.] Præterea in Tractatu item coævo de obitu, translatione et miraculis legitur [Ibid. pag. 711, num. 2.] : Omitto etiam quomodo per multos annos singulis pene noctibus beatæ Matris Domini consolatione meruerit relevari; … sed neque hic ad præsens explicare propono quantum dilexerit, quantum honoraverit virgines sacras Ursulam et sodales ejus; quantis revelationibus earum fuerit consolatus; quomodo, cum ad laudem earum historiæ verba composuisset, ipsis docentibus et præcinentibus totius pene historiæ melodiam didicerit, et quædam etiam virginum nomina sua ipsi dignatæ fuerint revelare. In quibus duo valde distincta proponuntur: prius, B. Hermannum fuisse consolatum S. Ursulæ et sodalium revelationibus, et quasdam earum nomina sua ipsi dignatas fuisse revelare; alteram melodiam, quæ historia appellatur, a beato viro fuisse conscriptam ipsis docentibus et præcinentibus. Atque hæc omnia eo reducit Papebrochius [Ibid. pag. 683, num. 5.] ut vix extendi hæc posse affirmet ultra hymnum præcitatum et proprias lectiones pro officio divino. Verum nullas umquam lectiones pro officio divino B. Hermannus conscripsisse alicubi legitur; et melodia, quam historiam vocat biographus, nil quod narrationem sapiat habet, sed sunt meræ laudes metricæ, nullis intermixtæ nominibus, in modum officii ecclesiastici distributæ, quale fere est officium vulgare Immaculatæ Conceptionis B. M. V. Et quamquam melodiam illam a virgine Ursulana doctum fuisse B. Hermannum tradat primævus biographus, non tamen refert inter revelationes, sed inter signa amoris quo Colonienses martyres prosequebatur [Ibid. pag 697, num. 29.] . Nedum itaque vel biographus coævus vel scriptor Tractatus de obitu obstent quin B. Hermannus Revelationum, duobus libris comprehensarum, auctor habeatur, suadent omnino eum ipsum esse.

[70] [Refelluntur argumenta petita ex ætate B. Hermanni, ex absentia reliquiarum aliquot Steinfeldiæ et singularium formularum B. Hermanni,] Adversum hæc quatuor pugnant argumentis; quorum primum est recentiorem esse B. Hermannum quam ut anno 1185 et 1187 has revelationes scribere potuerit. Verum, ut ostendit Henschenius [Ibid. pag. 684.] , verisimillime obiit beatus vir die septima aprilis anni 1233. Fac itaque eum octogenarium abiisse ad superos: natus fuerit anno 1150; vigesimum quartum egerit ætatis annum anno Christi 1185 et vigesimum octavum anno 1187; et quum a pueritia inter visiones, apparitiones et revelationes vixerit (ut constatex ejus Vita), quid vetat quin viginti et ultra annos natus duos Revelationum libros scripserit? Alia difficultas ex eo petitur quod auctor in iis habere aut habiturus esse perhibetur S. Cæsarii episcopi Meldensis, S. Olivæ, S. Teclæ, S. Sinceræ et S. Julianæ corpora aut capita, dum tamen sæculo XVII omnino hæc pignora non reperirentur Steinfeldiæ. Verum Steinfeldiæ etiam non reperiebatur S. Gertrudis caput, quod eo delatum fuisse ex ipsa S. Hermanni Vita coæva [Ibid. pag. 689, num. 30.] novimus, neque S. Honoratæ reliquias, quas ibidem olim cultas fuisse habet Martyrologium Germanicum Wallasseri, vulgo Canisii dictum, ad diem 11 januarii: tot enim et tam varia fuere Steinfeldensia fata, ut nemo mirari debeat deperdita fuisse illa pignora, quemadmodum æstimat Crombachius [S. Ursula Vindicata, pag. 63.] , aut cum aliis confusa, ut mavult Henschenius [Act. SS. tom. I Aprilis, pag. 699.] . Tertium argumentum petitur ex eo quod B. Hermannus in Vita sua coæva legitur solitus fuisse B. Mariam virginem appellare Rosam [Ibid. pag. 696. num. 24.] et Ursulanas virgines aliasque omnes Deo dicatas columbellas [Ibid. pag. 697. num. 29.] ; in neutro autem libro hæc eis nomina dari. Verum omnino non dicitur hæc inter scribendum, historico saltem more, usurpasse; multo minus hanc iniisse consuetudinem, quum juvenis adhuc esset et hos libros scripsit.

[71] Quarto opponitur loco in mss. auctorem designari nomine Fratris N.; quem Nicolaum interpretatur Papebrochius [Propylæum Maji, pag. *31.] aut alium similem. Sed minus firma hæc argumentatio. [et ex siglis, N et T loco nominis inscriptis mss. codicibus.] Equidem nec probare nec improbare audeo Crombachium [S. Ursula Vindicata, pag. 61.] æstimantem litera N designari Notarium, quo se nomine sæpius designat auctor, quatenus se non de penu sua, sed de cælitus auditis scribere profiteatur: fatebor tamen id minus mihi placere, quum aliud sit se notarium dicere, aliud se Fratrem Notarium appellare. Verum notandum imprimis est in plerisque aut in omnibus exemplaribus, ante Crombachium prelo expressis, scriptum fuisse Fratrem T.; et in exemplari ms. Cartusiæ Ultrajectinæ, cujus apographum mihi ad manus est, legi Fratrem C.; similiter in versione theotisca, cujus exemplar quoque exstat in musæo nostro, anno 1456 descriptum, et ad marginem legitur litera C designari Conradum: sed quum Crombachius [Ibid. loc. cit.] moneat in variis mss. tam e Bavaria quam e Suecia ad se P. Gretseri cura transmissis, Fratrem N. indicari, consentiemus literam N a scriptore fuisse positam. Quid ergo? An hæc initialis nominis? nequaquam; sed signum viri qui nomen suum celari voluit: atqui tantæ in his scriptis auctori dantur laudes, ut certe esset cur nomen suum prodi noluerit. Porro jam sæculo IX in usu fuisse ut nomen, quod silendum erat, litera N indicaretur, ostendit ex epistolis Frotharii, episcopi Tullensis, Mabillonius [Act. SS. Ord. S. Benedicti, tom. V, pag. 291.] ; circa annum 900 idem obtinuisse demonstrarunt ex Missali S. Dionysii Maurini Tractatus de re diplomatica scriptores [Nouveau Traité de Diplomatique, tom. II, pag. 234.] ; sæculo sequenti perseverasse similiter hunc morem probavit Menardus [Sacramentarium S. Gregorii, pag. 383.] ; et sæculo XIV veterem hanc fuisse notariorum consuetudinem ex epistola B. Venturini de Bergomio ad Margaretam monialem palam fecerunt Echard et Quétif [Biblioth. Scriptt. ord. Prædicatorum, tom. I, pag. 622, num. 7.] ; et fusius ex inscriptione supplementi ad Vitam B. Mariæ Ogniacensis, quod Thomas Cantipratensis, B. Hermanno coævus, sub nomine Fratris N. Ægidio priori de Oignies dedicavit [Ibid. tom. I, pag. 254, num. 7.] . Et quidem posteriori loco omnino devictus fuit Papebrochius [Act. SS. tom. IV Junii, pag. 634, num. 19] , qui itidem statuerat scriptorem non esse Thomam, sed Nicolaum aliquem, aut alium cujus nomen incoharetur litera N.

[72] [Confutantur qui volunt harum Revelationum auctores facere Tuitienses,] Postquam autem sat multis confirmavimus B. Hermannum vere auctorem habendum esse Revelationum, quæ duobus integris continentur libris, juverit eos audiisse qui illos aliis adscripserint. Papebrochius, tum de his, tum de B. Elisabethæ visionibus disserens: Certe, inquit [Propylæum Maji, pag. *31.] , cum recordor Actorum S. Suiberti, in Cæsaris insula non procul Colonia per tantam fingendi licentiam consarcinatorum, quantam horror sit vel leviter designatam a Bollando nostro illa refutante videre ad diem 1 martii; cogor vereri ne Suibertinis ac Tuitiensibus monachis certamen fuerit, utri plura fingerent, hi sub nomine B. Elisabethæ, isti sub titulo S. Marcellini, coævi ac discipuli: quibus verbis quamquam unius B. Elisabethæ Revelationes Tuitiensibus falsariis tribuat, innuit tamen (si superiora consideres) ex eadem officina prodiisse Hermannianas. Verum temera hæc omnino conjectura: nil enim certius quam B. Elisabethæ scripta non esse pseudonyma, quod brevibus supra num. 43 ostendit Eusebius Amort; de Hermannianis nos ipsi diximus satis. Quod vero Tuitienses non deceptores, sed decepti fuere, id quoque supra num. 52 demonstravimus.

[73] Aliam sententiam iniit Hermannus Fleijen [Ap. Lippeloo, Vitæ SS. tom. IV, pag. 758.] : Suspicor, [aut Tundalum Hibernum,] inquit, hunc (scilicet Fratrem T. ut in impressis legebatur) esse Tundalum Hibernum Casseliensem Carthusianum, qui hisce temporibus non tantum scripsisse, sed et suarum Revelationum librum edidisse legitur. Verum olim qui latere volebant, non tantum litera N utebantur, sed aliis etiam: qua ratione F. Stephanus de Borbone, qui et de Bellavilla, ordinis Prædicatorum theologus et B. Hermanno coævus, Tractatui suo de septem Spiritus Sancti donis adscripsit [Echard et Quétif, Scriptt. ord. Præd. tom. I, pag. 185.] : Ego Fr. R. in ordine Fratrum Prædicatorum minimus; quam siglam R. alii in Raymumdum, alii in Robertum commutarunt, quamquam nunc constet ejus nomen fuisse Stephanum. Præterea Tundalus seu Tungalus, Casseliensis aut Corcagiensis natione, numquam videtur fuisse Carthusianus, multo minus in Colonienses venisse partes, ut certe in iis versabatur Revelationum auctor; et quod potissimum est, ejus Revelationes, quæ in Vincentii Belvacensis Speculo Historiali XXVII, 88, leguntur, nil commune habent cum Coloniensibus virginibus et editæ fuere anno 1158 aut sequenti [Cfr Fabricius, Bibliotheca latina, V° Tundalus.] , viginti quatuor annis ante Revelationes de quibus agimus.

[74] [aut Richardum Anglicum,] Obtruduntalii, Richardum quemdam Anglicum, religione Præmonstratensem, quem nonnulli volunt cœnobitam Wedinghusanum seu Arnbergensem; alii Albæ-Ecclesiæ in Anglia; tertii in alio ignoto loco. Verum ad fontem eamus. Primus Baleus [Scriptores Britanniæ, Cent. III, num. 34, tom. I, pag. 232.] scripsit: Ricardus Præmonstratensium canonicorum abbas fuit; sed cujus in Anglia cœnobii apud scriptores nostros non legitur; et dein post multa in religionem catholicam et sacrum Præmonstratensem ordinem convicia, inter opera ejus recensuit: Vitam Divæ Ursulæ, Lib. I. Universis Christi virginibus; quo initio reapse primus liber Revelationum B. Hermanni significatur. Quum vero apud Cæsarium Heisterbacensem [Lib. XII Exempl. cap. 47, pag. 413.] legeretur miraculum de prodigiosa conservatione digitorum Richardi cujusdam, natione Anglici, qui in Arnbergensi seu Wedinghusano in Westphalia monasterio vitam describendis piis libris impenderat, utrumque Richardum unum eumdemque virum fuisse arbitratus est Pitseus [Scriptt. Angl. æt. XIII, pag. 255.] , et multos, puta Miræum [Ordinis Præmonstratensis chronicon. pag. 122 et 158.] , Hartzheimium [Bibliotheca Coloniensis, pag. 290.] , Georgium [Spiritus literarius Norbertinus, pag. 505 et seq.] aliosque quos citat Crombachius [S. Ursula vindicata, pag. 61 et seq.] , asseclas habuit. Quod vero Cæsarius ineunte sæculo XIII viveret, assignata est ætas Richardo annus circiter 1190 aut 1200; quin tamen hinc impediretur Tannerus [Bibliotheca Britannico-Hibernica, pag. 627.] ne eidem tribueret Chronicum quod ab 1064 ad 1284 excurrit. Id unum dixerim neminem de hoc Richardo nisi supine scripsisse: quæ censura ne temera videatur, animadverte ipsos Hartzheimium et Georgium, qui utrumque librum Revelationum B. Hermanno Steinfeldensi aperte tribuunt, eosdem adscribere Richardo Anglico; præterea omnes absque ullo examine Balei aut Pitsei descripsisse verba, nisi nova portenta antiquis addiderint.

[75] [quem ne quidem constat umquam exstitisse] Sed quid tandem de his censendum sit quæret lector. Richardum, natione Anglum, professione Præmonstratensem, Albæ Ecclesiæ (cujus nominis monasterium Præmonstratense in Anglia nullum exstitit) aut alius abbatiæ in Anglia abbatem, qui sæculo XII exeunte scriptis suis claruerit, exstitisse non putem: adeo enim vage de eo loquuntur Baleus, Pitseus et Tannerus, ut ipsi confiteantur se nescire ubi ponant pedem. Id unum certum codici cuidam Bodleiano inscriptum esse [Oudinus, Commentarius de Scriptt. et scriptis ecclesiasticis, tom. II, col. 1521.] : Richardi Albæ-Ecclesiæ (de loco scilicet natali) Præmonstrati Tractatus de Officiis Missæ. Novimus præterea in Cantabrigensi [Tannerus, Biblioth. Britannica, pag. 627.] et Oxoniensi [Oudinus, Commentarius, tom. II, col. 1521.] bibliothecis codices reperiri, in quibus Richardo Præmonstratensi adscribuntur Carmina in Missam et Orationem dominicam; sed quum horum initium sit: Scribere proposui quid mystica sacra piorum [Tannerus, Biblioth. pag. 627.] , jam pridem agnitum est [Cfr Zaccaria, Bibliotheca ritualis, tom. II, pag. 85.] hæc Carmina non Richardi Præmonstratensis, sed Hildeberti Cenomannensis esse [Vide ea inter Opp. Hildeberti, ap. Migne, Patrologia, tom. CLXXI, col. 1177 et seqq.] ; adeoque hunc Richardum mere scribam fuisse seu librarium. Quæ omnia quum consideramus, et maxime nullum Richardum Præmonstratensem laudari quod revelationibus et visionibus fruitus est, nil nobis profecto occurrit prudentius quam ut cum Crombachio [S. Ursula vindicata, pag. 62.] nobis persuadeamus, Richardum Anglicum, præstantem Arnbergensem scribam, manu sua descripsisse B. Hermanni libros eosque in patriam destinasse, ubi aliquando, non tantum eorum librarius, verum etiam auctor habitus fuerit. Certe in iis, quæ de Richardo Anglico Præmonstratensi traduntur, nil est cur ejus illos libros faciamus, abjudicemus autem B. Hermanno, cujus tituli possessionis manifesti sunt.

[76] [Libri illi pleni erroribus sunt, quorum causa] Verum quum ambos illos libros a B. Hermanno Josepho conscriptos dico, dissentiamne a Papebrochio [Propylæum Maji, pag. 31. num. 12.] in hæc erumpente verba: Quidlibet toleraverim potius quam pro cælestibus revelationibus talia suscipiam? Nequaquam; pauca tamen animadversa velim. Imprimis negare non licet B. Hermannum totam fere vitam in statu egisse ecstatico; cujus rei testem habemus biographum ejus coævum, sodalem et plurimorum beati viri arcanorum conscium; neque ullus (quod sciam) cordatus magni non fecit hanc Vitam. Secundo statum illum ecstaticum talem esse ut ex his terrenis animus omnino abripiatur ad cælestia et inter ea versetur eo fere modo quo reliqui mortales inter terrestria, passim notum est: quod magnum Dei donum esse negarit nemo. Tertio, dum ecstaticorum animi illo modo versantur in cælestibus, non destituuntur phantasiæ libertate, ita ut multa sibi imaginari queant eaque sibi videantur videre et audire, quæ exterius neque audiunt, neque vident. Atque hæc actio quum humana sit, non autem passio divina, facile intelligitur locum in ea esse multis erroribus. Adeoque cum ipso Papebrochio [Act. SS. tom. VI Maji, pag. 246 et seqq.] et Benedicto XIV [De canonizatione SS. lib. III, cap. ult. tom. III, pag. 278.] in revelationibus, visionibus aliisque id genus rebus, substantia distinguenda est a circumstantiis. Fieri enim potest ut per gratiam divinam mens humana singulariter sublevetur et rebus supernaturaliter vehementer inhæreat, quin tamen impediatur ne naturales suas vires exserat et pro præconceptis opinionibus, desideriis aliisque affectibus plura cogitet, quæ nequaquam ei divinitus communicentur.

[77] [explicatur.] Quod ut clarius intelligatur, ipsius quotidianæ meditationis experientiam adhibeamus. Nemo plane non sentit per gratiam Dei fieri ut mysteriis pie contemplandis applicemus animum; jam vero in hac contemplatione quam varius singulorum in iisdem rebus sibi repræsentandis modus! adjuvatur tamen et aliquantisper divino auxilio elevatur omnium phantasia. Unde itaque illa repræsentationum et imaginum diversitas? Sane non ex auxilio divino, sed tantum ex mentis nostræ viribus, quæ, etiam gratia elevatæ, libere de rebus supernaturalibus cogitant. Neque aliter sentiendum de plerisque revelationibus ecstaticorum; nisi quod, quum ii exteriorum rerum impressionem non magis sentiant quam homines vulgo in somno, iidem (non secus ac somniantes) sibi videntur reapse videre et audire illa omnia quæ imaginationis viribus sibi repræsentant. Absit itaque ut singularem Dei gratiam B. Hermanno aliisque ecstaticis adfuisse negemus; adfuit profecto ad mirabiliter sublevandum eorum animum eumque abstrahendum ab omnibus terrenis rebus; sed liberas phantasiæ vires non abstulit: quibus quum duos Revelationum libros debeamus, nullam proin auctoritatem historicam in iis positam esse vix monendum est. Plura qui volet, legat eruditissimum Eusebii Amortii opus de Revelationibus, visionibus et apparitionibus privatis. Errores autem, quibus B. Hermanni libri scatent, hoc loco indicandi non sunt, quum aptior ad id erit occasio in Annotatis ipsis libris apponendis. Id unum iterum monendum superest hos errores nil officere sanctitati B. Hermanni Josephi: idemque intellige de S. Elisabetha Schonaugiensi. S. Antoninus enim visioni seu revelationi, factæ eidem S. Elisabethæ, (quam male confundit cum filia regis Hungariæ et Lantgravii Hessiæ uxore), de tempore, quo in cælum assumpta est B. Maria Virgo, fidem non adhibens, sic scribit [Chronicorum tertia part. tit. XIX, cap. 11, pag. 175.] : Nec per hoc detrahitur sanctitati Elisabeth, si non credatur; quia et sancti viri prophetæ aliquando credunt a Deo sibi aliqua revelari spiritu prophetiæ quæ ex phantasia sua trahunt in visionibus suis: quæ calculo suo probavit Baronius [Martyrologium romanum, 15 Aug. not. a.] . Quæ autem hactenus explicui, eo nequaquam spectant ut persuadeam numquam in ecstasibus arcana historica, sive præterita, sive futura aperiri, sed tantum visiones et ecstases esse posse secundum substantiam supernaturales et simul conjunctas cum libero et fallaci phantasiæ exercitio. Quod si sit, nullam vim habent.

§ VIII. Rivuli ex præcedentibus fontibus deducti.

[Passiones aliquot puræ a Revelationibus;] Ex Passione Regnante Domino et ex Revelationibus SS. Elisabethæ et Hermanni jam pridem aliæ confectæ sunt de S. Ursulæ martyrio historiæ: quarum paucas indicare satis fuerit. Prima titulum habet: Relatio de historia sanctarum Agrippinensium virginum, et mihi obvia est in ms. codice S. Viti in Gladbach. Incipit ab his verbis: Fuit tempore pervetusto in partibus Britanniæ, quam modo gens Deo incolit præelecta, rex quidam cujus nominis notam mundana occuluit antiquitas. Desinit in hæc: Quocirca eam (S. Cordulam) congruis hymnorum melodiis et magnitudine honoris veneremur, ut cum omnibus sanctis nostri memor sit jugiter ordinis, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, cui laus, virtus et potestas cum Patre et Spiritu Sancto viget in sæcula sæculorum. Amen. Convenit, præter stylum, in rebus omnibus cum Passione Regnante Domino, in quam videtur fuisse exercitatio scholastica. Idem dixeris de alia Passione, cujus exemplar habemus, excerptum ex codice ms. Vallis Lucentis et olim a Chiffletio nostro ad decessores submissum. Hujus initium est: Fuit in Britanniæ finibus rex quidam Dinotus, id est Deo notus tam vita quam nomine; qui religiosus in omnibus ceremoniis catholicæ professionis etc.; finis est: Famula igitur Dei (Hildetrudis) ad sanctimoniales divinum oraculum retulit; creditumque est; ac deinceps statutum ut, cum pridie beatarum virginum celebritas agitur, sequens dies sanctæ Cordulæ laudibus impendatur, ad laudem Domini nostri Jesu Christi, qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat per omnia sæcula sæculorum. Amen. Passio virgineæ finit veneranda choreæ. Nil singulare habet nisi quod in ea post narratam SS. Virginum sepulturam legantur sequentia: Ex eo autem jam crescente divina religione, non modo consuetudo, sed pro consuetudine sacramentum civibus inolevit, ut intra ambitum virginalis sepulturæ nemo usque hodie cujuscumque mortui corpus audeat sepelire. De qua re alibi disceptandi erit locus. In Indiculo Vitarum sanctorum, quod anno 1694 ad decessores nostros misit Smitius, ecclesiæ anglicanæ minister, notatur Passionem hanc in Londinensi bibliotheca exstare cod. Otho A. 12, scriptam a Rogero Fordunensi monacho anno 1181. Dubito tamen an hic ejus auctor fuerit. Quum eidem adscribantur S. Elisabethæ Revelationes, facile fieri potest ut tantum scriba fuerit, solitus exemplaribus quæ confecerat suum addere nomen.

[79] [aliæ impuræ.] Utraque illa Passio pura est a SS. Elisabethæ et Hermanni Revelationibus. Sequens vero Jacobi de Voragine [Legenda aurea, ad 21 Octobris.] , partim ex Passione Regnante Domino, partim ex S. Elisabethæ scriptis collecta est. Ita incipit: Undecim millium virginum passio hoc ordine celebrata fuit. In Britannia rex christianissimus quidam fuit nomine Notus; alii Maurum dicunt; desinit autem: Quem cum abbas quid hoc esset interrogaret: et ille promissionem virginis sibi per ordinem enarrasset, credentibus cunctis et paulo post redeuntibus, ipsum migrasse ad Dominum invenerunt. Nil aliud in ea notandum præter sequentia quæ ibi leguntur: Passæ sunt autem anno Domini ducentesimo trigesimo octavo. Ratio autem temporis, ut quibusdam, placet, non sustinet; quod hæc tali tempore sint peracta. Sicilia enim tunc non erat regnum, nec Constantinopolis, cum hic fuisse dicatur cum virginibus has reginas. Verius creditur quod diu post Constantinum imperatorem, quum Gotthi sæviebant, tale sit martyrium celebratum, tempore scilicet Marciani imperatoris, ut quidam volunt, qui regnavit anno Domini trecentesimo * quinquagesimo secundo. Scripta est ante annum 1273 [Cfr Fabricius, Biblioth. latina, v° Jacobus de Voragine.] , et auctori maxime præluxit Vincentius Bellovacensis, qui anno 1244 Speculum suum historiale absolvit [Cfr Echard et Quetif, Biblioth. FF. Prædicatorum, tom. I, pag. 233.] atque in id intulit narrationem (quæ apud Jacobum de Voragine etiam legitur) miraculi de corpore quod ad S. Ursulæ basilicam ex abbatia aliqua sponte redierat, quoniam hic negligentius haberetur. Ex hoc quoque fonte bibisse videntur, Petrus de Natalibus, Capgravius aliique. De Actis S. Cuneræ, quæ sæculo XIV aut XV conscripta fuisse ostendit Papebrochius [Act. SS. tom. II Junii, pag. 559 et seqq.] et fabulis esse plena, dicendum non videtur, quamquam iis Colonienses plurimum nixi fuerint.

[Annotatum]

* quadringentesimo

§ IX. De Galfredo Monumetensi ejusque sequacibus.

[Sæculo octavo aut nono perseverabant in Britannia majori traditiones aliquot de S. Ursula et sociabus,] Postquam autem disseruimus de fontibus Coloniensibus Passionis Ursulanæ, in Britanniam jam pergendum est; ubi diu, priusquam Passio antiqua Coloniensis scriberetur, traditiones de beato agmine exstitisse tradit omnium antiquissimus auctor Sermonis in Natali. Hic scilicet de beatarum virginum origine disserens: Plures, inquit, … vigilantius rerum ordinem intuentes, Britanniam insulam tradunt hujus Deo notæ multitudinis genetricem et nutricem pariter exstitisse. In qua sententia concordant procul dubio et hi, qui sanctum agmen misisse dicuntur (Britanni nempe); et qui se suscepisse magnopere gloriantur (Colonienses puta); horum etiam medii (incolæ insulæ Batavicæ) convenientissimis hoc ipsum adstruunt indiciis, apud quos pleraque loca sanctis his cernuntur simul et illustrata reliquiis: nam et in Batavia, quam Rhenus bicornis circumfluendo insulam facit, sedem fundasse, ibidemque aliquandiu mansisse referuntur. Vult itaque de virginibus Coloniensibus traditiones suas fuisse Britannis, Batavis suas et Coloniensibus; et quidem jam pridem mens fuit Papebrochii, quod, sicubi sincera S. Ursulæ et sociarum Passio quærenda sit, in Britannia investigationes faciendæ sunt. Hæ jam factæ a multis, sed incassum; neque scio alicui spem superesse hujus reperiendi thesauri. Interea Galfredus Monumetensis adhibendus est.

[81] [Galfredus Monumentensis, cujus vita parum nota,] De hoc scriptore nota paucissima. Monumetensis dictus est, sive quod diem vidit Monovagæ, quæ celebris et antiquæ Cambriæ urbs est, inter Monam et Vagam fluvios posita [Cfr Tannerus, Bibliotheca Britannica, v° Gallofredus Monumetensis.] , sive quod monachos et forte prior [Cfr Monasticum Anglicanum, tom. IV, pag. 595 et 597.] in prioratu Benedictino Monumetensi fuit [Godwinus, de Præsulibus Angliæ, p. 654] . Arturius quoque agnominatus, utrum quod patre Arturo natus est, an quod Arturi regis laudes mirifice celebravit incertum [Tannerus, Bibliotheca Britannica, v° Gallofredus Monumetensis. Godwinus, pag. 654 ex Præfat. Guilielmi Neubrigensis.] . Fuisse Monumetensis ecclesiæ archidiaconum, ut voluere Baleus [Scriptt. Britanniæ, Centuria II, num. 86, tom. I, pag. 194.] et Caveus [Scriptt. ecclesiastica historia, Sæcul. Waldense, pag. 586.] , difficile; quum Monumethæ ecclesia cathedralis non esset, neque hoc ævo jam Monumethæ archidiaconum fuisse constitutum constat. An anno 1151, ut idem tradit Caveus [Ibid. loc. cit.] et Godwinus [De Præsulibus Angliæ, pag. 654.] , aut anno 1152, ut habet Wharton [De eccles. Asaph. pag. 506.] , et quidem die 24 februarii [Monasticum Anglic. tom. VIII, pag. 1303.] , ille idem episcopus S. Asaphi aut Eliensis in Wallia seu Cambria consecratus fuerit, mihi quoque dubium; quamquam certum sit virum, Galfredum, Gallofredum seu Goffredum nomine, tunc ad hanc sedem fuisse promotum. Cardinalem fuisse primus scripsit Ponticus Virunnius [Britanniæ histor. lib. VI, pag. 53, edit. Giles.] ; quod nemo prudens crediderit [Cfr tamen Tannerus, citans Annales medio sæculo XIII a Joanne Burgensi scriptos, Bibliotheca Britannica, v° Gallofredus.] . Quæ quum omnia aut falsa aut ambigua sint, Galfredum Monumetensem nude appellabimus; quod cæterum vulgare ei apud historicos rei literariæ nomen est.

[82] [ipse historiæ suæ fontes aperuit.] Historiæ regum Britanniæ, quam scripsit, rationem aperit ipsemet in limine. Cum multa, inquit [Galfredi Monumetensis historia Britonum, lib. I, sect. I, pag. 1, edit. Giles.] , mecum et de multis sæpius animo revolvens, in historiam regum Britanniæ inciderem: in mirum contuli, quod intra mentionem quam de eis Gildas et Beda luculento tractatu fecerant, nihil de regibus, qui ante incarnationem Christi Britanniam inhabitaverant: nihil etiam de Arturo cæterisque compluribus, qui post incarnationem successerunt, reperissem: cum et gesta eorum digna æternitatis laude constarent et a multis populis quasi inscripta jucunde et memoriter prædicentur. Talia mihi et de talibus multoties cogitanti, obtulit Walterus, Oxinefordensis archidiaconus, vir in oratoria arte atque in exoticis historiis eruditus, quemdam britannici sermonis librum vetustissimum, qui a Bruto primo rege Britonum usque ad Cadwalladrum filium Cadwalonis, actus omnium continue et ex ordine perpulcris orationibus proponebat. Rogatu illius itaque ductus, tametsi intra alienos hortulos falerata verba non collegerim, agresti tamen stylo propriisque calamis contentus, codicem illum in latinum sermonem transferre curavi. Nam si ampullosis dictionibus paginam illevissem, tædium legentibus ingererem, dum magis in exponendis verbis quam in historia intelligenda, ipsos commorari oporteret. Opusculo igitur meo, Roberte dux Claudiocestriæ, faveas, ut sic, te ductore, te monitore, corrigatur, ut non ex Galfredi Monumetensis fonticulo censeatur exortum, sed sale minervæ tuæ conditum: illius censeatur editio, quem Henricus illustris rex Anglorum generavit; quem philosophia liberalibus artibus erudivit; quem innata probitas in militia militibus præfecit; unde Britannia tibi nunc temporibus nostris, ac si alterum Henricum adepta, interno gratulatur affectu.

[83] [Coævus fuit Roberto, comiti Glocestriensi, Caradoco Lancarbanensi, Guilielmo Malmesburiensi] Porro quum Robertus, quem Henricus I, rex Angliæ, Cadomi ex illicito concubitu susceperat, circa annum 1107 per matrimonium cum Sibylla seu Mathilde (variant enim de nomine chronographi), hærede comitatus Glocestriensis [Cfr D. Bouquet, Recueil des histor. de France, tom. XII, pag. 764, not. a, et pag. 801 et 802.] , ipse comes Glocestriensis factus sit eumque titulum usque ad supremum diem, quem pridie kalendas novembris anni 1147 apud Bristolium obiit [Ex Annalibus de Margan, ap. D. Bouquet, tom. XIII, pag. 736.] , servarit; ex hoc capite sequitur a Galfredo librum suum scriptum fuisse inter annum 1107 et 1147; quandoquidem ipsi Roberto duci seu comiti Glocestriensi dicatus est. Sed accuratius tempus indicare possumus. Scripsit scilicet Galfredus, dum viverent Caradocus Lancarbanensis, Guilielmus Malmesburiensis et Henricus Hungtindoniensis: quæ ex ipsius Galfredi epilogo constant [Histor. reg. Britann. lib. XII, § 20, pag. 228.] : Reges autem illorum, ait, qui ab illo tempore (scilicet ab obitu Cadwalladri, qui anno 689 vita functus est) in Gualiis successerunt, Karadoco Lancarbanensi, contemporaneo meo, in materia scribendi permitto. Reges vero Saxonum Guillelmo Malmesberiensi et Henrico Hungtindonensi: quos de regibus Britonum tacere jubeo, cum non habeant illum librum britannici sermonis, quem Gualterus, Oxinefordensis archidiaconus, ex Britannia (Minori seu Armorica) advexit: quem de historia eorum veraciter editum in honore prædictorum principum, hoc modo in latinum sermonem transferre curavi. De Caradoco Lancarbanensi nil satis certi reperi [Cfr Tannerus, Bibliot. v° Caradocus.] . Malmesburiensis inter annum 1114 et 1123 Gesta regum Anglorum scripsisse habetur et, dum Historiæ novellæ scribendæ incumberet, anno 1142 mortuus [Duffus Hardy, Opp. Guilielmi Malmesbur. præf. ap. Migne, Patrologia, tom CLXXIX, col. 947.] .

[84] Quod jam pertinet ad Henricum Huntingdoniensem, ante librum VIII ejus Historiarum hoc Savilii [Anglicarum rerum scriptores, pag. 221.] annotatum reperio: Inter librum septimum et eum, qui hic est octavus, ex codicibus manuscriptis nonnulli duos alios libros interponunt. [et Henrico Huntingdoniensi, ex quo constat Galfredi libros scriptos fuisse ante annum 1135 aut certe 1139.] Initium prioris: Hic est annus qui comprehendit scriptorem; posterioris: De viris illustribus Anglorum et quæ per eos. In priore libro continentur tres epistolæ: prima ad Henricum regem ejus nominis primum de serie regum potentissimorum, qui per orbem terrarum usque ad sua tempora fuerunt; altera ad Warinum Britonem de serie regum Britanicorum ex Galfredo Arthuro. Tertia ad Walterum archidiaconum Oxinefordiensem consortem suum de contemptu mundi. Posterior liber est de Miraculis ex Beda fere conscriptus. Hos libros, quamvis, ut loquitur Savilius, ab Huntingdonensi sine dubio conscriptos, omittit ipse editor; quod de rebus Anglorum nil novi docerent. Verum nobis considerandum initium prioris libri [Cfr Tannerus, Bibliotheca, pag. 394, not. a.] : Hic est annus, qui comprehendit scriptorem, annus scilicet XXXV regni gloriosi et invictissimi regis Anglorum Henrici, annus LXIX ab adventu Normannorum, gentis excellentissimæ, temporibus nostris in Angliam. Hinc enim manifesto sequitur anno 1135 jam Galfredi Monumetensis exstitisse historiam, quandoquidem eam breviaret Huntingdoniensis hoc ipso anno, qui convenit cum anno 35 Henrici regni, anno 1100 incepti, et cum anno 69 adventus Normannorum, qui anno 1066 Angliam occuparunt. Illa tamen videntur quatuor aut quinque annis in antecessum notata. Nam in Epistola ad Warinum, cujus pars Chronicis Roberti de Monte [Ap. Pertz, Monumenta Germaniæ, tom. VI, pag. 481.] præmissa est, scripsit Henricus ipsemet se frustra inquisivisse in res gestas regum Britonum ante C. Julium Cæsarem, donec tandem anno, qui est ab incarnatione Domini 1139 (accuratus est hic annus [Cfr Chronicum Roberti de Monte ad annum 1138 et 1139, ibid. pag. 493 et 494.] ) cum Romam proficisceretur cum Theobaldo Cantuariensi archiepiscopo, apud Beccum, ubi idem archiepiscopus abbas fuerat, scripta rerum prædictarum stupens invenit. Siquidem Robertum de Torinneio, ejusdem loci monachum, virum tam divinarum quam sæcularium librorum inquisitorem et coacervatorem studiosissimum, ibidem convenit. Qui cum de ordine historiæ de regibus Anglorum, ab Henrico Huntingdoniensi editæ, hunc ipsum interrogaret et id quod ab eo quærebat libens audisset, obtulit ei librum ad legendum de regibus Britonum, qui ante Anglos insulam tenuerunt; quorum excerpta, ut in epistola decet, brevissime scilicet, ad Warinum misit. “Æneas … reperies.” Ex quibus omnibus sequitur Galfredum in lucem non dedisse suam historiam anno 1147, ut alii volunt, multo minus anno 1150 seu 1152, ut dixere alii, sed inter annum 1114 quo Malmesburiensis rebus Anglorum explicandis cœpit dare operam et annum 1135, quo illam a se adhibitam videri voluisset Huntingdoniensis, aut saltem 1139, quo librum Galfredi reapse reperit apud Beccenses.

[85] [Gualterus Oxoniensis, a quo Galfredus accepit Chronicum Britannicum, diversus est a Gualtero Map,] Hinc quoque corrigere licet errores nonnullos de Waltero, Oxoniensi archidiacono, a quo librum Britannicum accepit Galfredus et cui Henricus Huntingdoniensis suum de Contemptu mundi inscripsit volumen. Confunduntur scilicet a nonnullis [Thompson, ap. Giles, Galfredi Monum. Hist. Brit. præf. pag. XIV.] tres ad minimum Walteri, nempe Walterus noster ante annum 1135 aut saltem 1139 Oxoniensis archidiaconus, Walterus de Constantiis similiter Oxoniensis archidiaconus et Walterus Maps; adeoque singulorum gesta uni tribuuntur. Verum Walterus Map, qui et Mapp, Maps, Mes, numquam videtur fuisse clericus, quum a Rusticiano Pisano, ejus coævo et socio, Messire Gautier Map et chevalier le roy appelletur [Cfr Histoire littéraire de France, tom. XV, pag. 496.] . Vivebat adhuc anno 1210. Ex latino vertit gallice fictas aliquot historias (Saint-Graal et Lancelot du Lac); et quum id vulgarium poëtarum genus dicax esset in clericos et contumeliosum, nil vetat quin ei adscribantur aliquot carmina latina, universo statui ecclesiastico infensissima [Baleus, Scriptt. Brit. cent. III, num. 61, tom. I, pag. 373 et seq.; Oudinus, Commentarii de Scriptt. eccles. tom. II, col. 1645 et seq.; Caveus, Scriptt. eccles. histor. pag. 622.] .

[86] [item a Gualtero de Constantiis;] Gualterius de Constantiis in Normannia Oxoniensis archidiaconus fuit ante annum Christi 1185; quo ad sedem Lincolniensem assumptus [Cfr Gallia Christ. tom. XI, col. 51; Godwinus, de Præsul. Angl. pag. 344.] , id officium reliquit Hugoni de Nunant, qui id triennium tenuit, anno 1186 ad sedem Coventriensem seu Lichfeldensem promotus [Cfr Hist. S. Thomæ Cantuariensis quadripartita, ap. Migne, Patrologia, tom. CCVII, col. 278. Godwinus, de Præsulibus Angliæ, pag. 368.] . Quandonam autem susceperit Gualterus de Constantiis archidiaconatum Oxoniensem, res satis obscura. Radulfus de Diceto, narrans ad annum 1173 quomodo Adulfus de Warnevilla, vitam curialem perosus, Gualtero vices suas cancellarii regis Angliæ crediderit, nude hunc vocat Walterum de Constantiis canonicum Rotomagensem [D. Bouquet, Recueil des historiens de France, tom. XIII, pag. 191.] ; contra Benedictus Petroburgensis, Henrici II biographus, duplicem ad annum 1177 referens regis Angliæ legationem, alteram in Flandriam, in Normanniam alteram, priori loco eumden appellat Valterum de Constantiis archidiaconum de Oxenefordia sigilliferum regis [Ibid. pag. 168,] , dein Walterum de Constantiis Oxenfordiæ archidiaconum, vice-cancellarium regis [Ibid. pag. 169.] : ita ut inter annum 1173 et 1177 hoc beneficio auctus fuisse videatur. Adde eum anno 1207, medio mense Novembri, vita functum esse, postquam ab anno 1185, relicta sede Lincolniensi, Rothomagensem cathedram per annos viginti duos occupasset; neque tunc viribus valde fractum fuisse, quandoquidem eodem anno templum abbatiæ Insulæ Dei dedicavit [Gallia Christ. tom. XI, col. 51 et seqq.] . Ex quibus patet eumdem esse non posse ac Walterum, Oxoniensem archidiaconum, a quo Galfredus Monumetensis codicem Britannicum acceperit. Ejus Vitam dabunt historici rei literariæ in Gallia [Histoire littéraire de la France, tom. XVI, pag. 535 et seqq.] et Galliæ Christianæ novæ scriptores [Gallia Christiana, tom. XI, col. 51 et seqq.] . Apud illos etiam legitur Vita alterius archidiaconi Oxoniensis, de quo mentionem injecimus, nempe Hugonis de Nunant [Hist. litt. de la France, tom. XV, pag. 310 et seqq.] .

[87] [sed idem est ac Gualterus, qui Calenius dicitur, vir eruditus.] Ex his, quæ superius de Galfredi Monumetensis ætate disseruimus, patet quo circiter tempore vixerit Gualterus ille, qui librum Britannicum in Angliam tulit et qui vulgo Gualterus Calenius agnominatur. Jam archidiaconum Oxoniensem fuisse anno 2 Henrici I (ita saltem siglas intelligo, atque id est anno Christi 1101) vult Tannerus [Bibliotheca Britannica, v° Calenius Gualterus.] , Chartularium Abbendonense ms. allegans; certe hoc officio functus est ante obitum Roberti episcopi Lincolniensis, qui anno 1122 ad superos abiit [Ibid. loc.] . Quod beneficium anno 1135 tenuisse ex priori editione Monastici Anglicani [Tom. I, pag. 525.] idem Tannerus perbibet, et anno 1157 ex Chronico Ossenensi ms. Volunt aliqui eum ad cathedram episcopalem Oxoniensem fuisse promotum: sed hæc sedes Henrico VIII antiquior non est; alii ad Excestriensem; verum id quoque stare non potest, quum IV idus aprilis anni 1138 in concilio Northamtoniensi Exoniensi ecclesiæ, pastorali cura destitutæ de medio facti Guilielmi de Warawast, archidiaconus nomine Robertus pastorali curæ præfectus fuerit; et, ubi anno 1155 obiit Robertus Exoniensis episcopus, successerit Robertus decanus Sarum [Cfr Monasticum Anglicanum novum, tom. II, pag. 515.] . Quamquam itaque episcopalibus infulis non fulserit Gualterus Calenius, negari tamen non potest virum boni nominis fuisse. Quod non tantum archidiaconale Oxoniense munus, viris gravissimis conferri solitum, patefacit, sed maxime quod Galfredus Monumetensis, ut libro suo apud Robertum, Glocestriensem comitem, auctoritatem et fidem conciliet, nil potius habet quam referre eum ad se delatum fuisse a Waltero Oxinefordensi archidiacono, viro in oratoria arte et exoticis historiis erudito. Recogita insuper laudem huic Waltero datum ab Henrico Huntingdoniensi.

[88] [Galfredo Monumetensi præluxit Chronicum Britannicum, in quod frustra a nobis inquisitum est;] In Britannia Armorica librum a Waltero repertum fuisse jam ex Galfredo animadvertimus: unde vero aliqui, puta Wood [Historia et antiquitates universitatis Oxoniensis, tom. I, pag. 47.] , resciverint Dolæ fuisse inventum aut hinc saltem asportatum in Angliam, me latet. Quibus si addamus Galfredi versionem statim fuisse vulgatam per Angliam, nec quempiam fuisse qui negarit librum Britannicum in Anglia delatum fuisse aut qui Gualterum vel Galfredum fictionis incusarit; equidem non video quomodo ullus suspicioni possit esse locus ne Gualterus hunc suo cerebro excuderit codicem, aut ne Galfredus finxerit (prout nunc aliquando fabularum scriptores faciunt) in suas manus venisse incognitum ante volumen, idque a se latine fuisse versum, dum tamen id totum excogitasset ipsemet. Fuere illo ævo qui acriter perstrinxerunt Galfredum; atque hi sane non tacuissent suppositionis crimen, si ei locus fuisset: multo minus ullus cogitavit de reo faciendo Waltero. Utrum in Anglia antiqui illius operis Britannici exemplaria supersint, mihi perquam dubium est. Complures [Usserius, de Britann. eccles. primordiis, pag. 57, edit. 1639; Oudinus, Comment. de Scriptt. eccles. tom. II, col. 1413; Tannerus, Biblioth. Britannica, v° Gallofredus; Giles, Galfredi Monum. Hist. Britonum, præf. pag. XVI et seq.] quidem id affirmant; atque ut quid rei esset me doceret, operam suam libenter impendit cl. v. Richardus Simpson, industrius bibliothecarum perscrutator et scriptis suis historicis, maxime de persecutionibus catholicorum in Anglia, benemeritus. Accipe quæ ad me perscripserit: Inspexi catalogum Mss. codicum Cottonianorum, qui nunc in Musæo Britannico Londoniæ asservantur; sed nullus ibi codex, similis illi quem Galfredus Monumetensis adhibuerit, aut saltem quo aliqua de S. Ursula et sociabus capiantur. Juverit hæc paulo latius declarare. Exstat codex, notatus Cotton Ms. Caligula. A. VI; cujus articulo I Chronicum Walliæ, exordium ducens ab anno 720 et in anno 1293 desinens, scriptusque anglice ab Humphrey Lloyd et absolutus 17 Julii anni 1559. Ejusdem codicis articulus II fragmentum est ejusdem Chronici, wallice ab eodem Lloydio scripti et ab anno quoque 720 seu gestis Cadwalladri exordiens: in præliminaribus nulla de S. Ursula mentio. Venio jam ad secundum codicem, notatum Claudius cap. 4, pag. 247. In eo leguntur “Annales Cambrici incerti auctoris usque ad annum 1296;” quo recentiores videntur Galfredo, nec quidquam de S. Ursula continent. Articulus V tertii codicis, signati Claudius D. VII, exhibet “Fragmentum de flaminibus et archiflaminibus cum nominibus filiorum Bruti,” neque aliud est, ut ibidem notatur, quam “flaminum et archiflaminum commentum, quod in vetere libro Britannico, quem transtulisse Galfridus nusquam comparet.” Utut id est, nil hinc res Ursulana juvatur. Præterea aliud reperi nihil, quod modo quocumque ad Galfredi historiam referri possit; sed animad vertendum est incendio consumptos esse pluteos complures in quibus olim custodiebantur libri historici, adeoque plura chronica non amplius reperiri. Quibus adde a chronicorum præposito, qui iis disponendis operam suam ponit atque in hanc rem jam multa notavit, mihi dictum esse, numquam a se repertum fuisse Chronicum Britannicum, quod præiverit Galfredo, et jam pro certo statui amplius non exstare fundamenta, quibus ille Historiam suam Britonum superstruxit. Dolendum quod præpositus, qui Chronicis Britannicis studuerat, mense decembri anni 1856 diem obiit, neque nunc ullus est cui lingua et historia Britannica satis sit nota. Ad hæc nil aliud observabo, nisi quod Usserius voluit codicem, primo recensitum loco, unum ex exemplaribus esse quibus contineretur Chronicum Britannicum, quo usus fuit Galfredus. Summum admitti posset tria enumerata scripta partim ex illo Chronico collecta fuisse, non secus ac ipsam Galfredi Historiam.

[89] [quod ille verisimiliter, pro prisco vertentium more,] Verumtamen nequaquam dubitamus quin Galfredus librum de priscorum regum Britanniæ gestis a Gualtero acceperit et ex vulgari sermone transtulerit in latinum. Sed quam fideliter id inquirendum. Profecto operæ pretium fuisset si quis aliquando exemplaria britannica cum latinis contulisset; verum quum id a nemine umquam factum fuerit, aliunde quid sentiendum sit de Galfredi fidelitate resciri oportet. Porro is sane multum aberrarit a vero, qui æstimarit antiquos interpretes easdem sibi præstituisse leges quas recentiores observare solent. Nunc enim nil exemplari addere licet, nil detrahere; sed, quantum fieri potest, versio speculum sit quo ipse repræsentetur primigenius liber. Non eadem olim ratio et norma. Rufinus in Libello suo de adulteratione librorum Origenis: Sicubi, inquit [Migne, Patrologia, tom. XXI, col. 122.] , ergo nos in libris ejus aliquid contra id invenimus, quod ab ipso in ceteris locis pie de Trinitate fuerat definitum, velut adulteratum hoc et alienum, aut prætermisimus aut secundum eam regulam protulimus, quam ab ipso frequenter invenimus affirmatam; et alibi sese interpretari ait, salva fidei suæ ratione [Ibid. col. 549 et 550, Apologiæ lib. I. num. 12 et 13.] ; quæ multis locis repetit. Idem factum ab Hieronymo, quum libros aliquot Origenis in latinum idioma transtulit: in quibus quum aliquanta offendicula inveniantur in græco, ita elimavit omnia interpretando atque purgavit, ut nihil in illis quod a fide nostra discrepet, latinus lector inveniat [Ibid. col. 122] . Neque tantum ubi de fide agebatur, hanc sibi assumebant libertatem interpretes: in historicis etiam eadem utebantur: quis enim nescit versionem Historiæ ecclesiasticæ Eusebii Rufinianam neque ubique fidam esse neque integram [Ibid. col. 21.] ? Multa enim pro arbitrio addita, multa detracta, mutata multa [Cfr Præfatio Henrici Valesii ad Eusebii Hist. eccles.] . Et Hieronymus in Præfatione ad Chronici Eusebiani versionem monet lectores ut græcorum fidem suo auctori (Eusebio) assignent, et quæ novo (sic pergit) inseruimus, de aliis probatissimis viris libata cognoscant. Sciendum etenim me esse et interpretis et scriptoris ex parte officio usum, quia et græca fidelissime expressi et nonnulla quæ mihi intermissa videbantur adjeci, in Romana maxime historia [Chronicum Eusebii, interprete Hieronymo, edit. Scaligeri, pag. 4.] . Neque monebant semper veteres quod scriptoris officium cum interpretis conjungerent: certe Ruffinus nil tale monet in Eusebii versione: neque propterea a se peccari arbitrabantur, quum non tam de versionis fidelitate quam de libri utilitate (quæcumque ejus origo esset) cogitarent.

[90] [nonnihil auxit et ornavit, quum id in latinum sermonem transtulit.] Secundum hanc itaque normam, non vero juxta eas quas nunc in interpretandis libris sequimur leges, judicandum est de Galfredi Monumetensis versione; adeoque, quod ille antiquorum exemplo de sua penu nonnulla addiderit, nedum mirandum sit, contra exspectandum erat omnino. Quocirca non iniqua censura videtur (quamquam dura sit et parum modesta) Guilielmi Neubrigensis, Galfredo coævi; qui in præfatione rerum Anglicarum hoc Historiam Britonum notavit calculo: Quidam, inquit, nostris temporibus, pro expiandis Britonum maculis, scriptor emersit, ridicula de eisdem figmenta confingens; eosque longe supra virtutem Macedonum et Romanorum impudenti vanitate attollens. Gaufridus hic dictus est, agnomen habens Arturii: pro eo quod fabulas de Arturo, ex priscis Britonum figmentis sumptas ET EX PROPRIO AUCTOS, per superdictum latini sermonis colorem honesto Historiæ nomine palliavit. Qui etiam majori ausu cujusdam Merlini divinationes fallacissimas, quibus utique de proprio plurimum adjecit, dum eas in latinum transfunderet, tanquam authenticas et immobili veritati subnixas prophetias vulgavit. Specimen additamenti indicare tentavit Usserius. Hic enim Chronicum, lingua cambro-britannica conscriptum, quod ex bibliotheca Humfredi Lhuydi, in Cottonianam transiit, et exemplar libri Britannici, quo usus est Galfredus, ei habitum est, (idem id est de quo supran. 88) contulit cum capite seu sectione XIX libri IV Galfredi, ubi traduntur ante Lucii regis conversionem fuisse in Britannia viginti octo flamines et tres archiflamines; quibus dein substituti fuerint tot episcopi et archiepiscopi; reperitque hæc minime in illo Chronico Cambro-britannico [De Britannic. eccles. primordiis, pag. 57.] . Sed non videtur consentiendum Usserio id Chronicum idem habenti ac librum ex Britannia Armorica in Angliam delatum. Ast manet Guilielmi Neubrigensis testimonium, aperte declarantis Arturii gesta fabulosa et divinationes Merlini plurimum a Galfredo fuisse aucta. Quamobrem legitima suspicio est alibi quoque nonnulla fuisse addita; sed integras historias de novo fuisse fictas credibile non est; adeoque, quod ad Ursulana gesta attinet, de iisdem in libro Britannico nonnulla fuisse narrata quæ cum Galfredi narratione conveniant, omnino persuasum habeo: ornamenta ad summum aliquot adjecerit Galfredus.

[91] [Non magnam posse esse hujus Chronici auctoritatem colligitur ex S. Gilda et ex ætate illius chronici;] Quærendum itaque superest quæ auctoritas libro illi Britannico inesse possit. Consideranda imprimis sunt S. Gildæ Sapientis, paucis post medium sæculum VI annis scribentis, verba [Liber querulus, part. I hist., cap. 2 de Contumacia, ap. Migne, Patrologia, tom. LXIX, col. 335.] : Tacens vetustos immanium tyrannorum annos, … illa tamen proferre conabor in medium quæ temporibus imperatorum Romanorum et passa est (Britannia) et aliis intulit civibus longe positis mala; quantum tamen potuero, non tam ex scripturis patriæ scriptorumve monumentis (quippe quæ, vel si qua fuerint, aut ignibus hostium exusta, aut civium exsilii [forte exsulum] classe longius deportata, non compareant) quam transmarina relatione; quæ crebris interrupta intercapedinibus, non satis claret. Ex his autem constat medio sæculo VI neque in Britannia Majori, neque in Armorica, in qua Librum suum Querulum scribebat S. Gildas, ullas scripturas scriptorumve monumenta comparuisse, quæ ad ætatem, qua Romani potiebantur insula, (et potiti sunt usque ad iniens sæculum V) spectarent; dein relationes transmarinas seu Britanniæ Majoris meliores visas esse S. Gildæ quam Armoricanas; tertio has ipsas relationes transmarinas non satis claruisse, quippe quæ interrupta essent intercapedinibus; quarto demum dubitasse tamen S. Gildam an civium exsulum classe longius deportata essent scriptorum monumenta, si qua fuerint; sed quum hi exsules in Britannia Minori, unde prodiit Gualteri, Oxoniensis archidiaconi, liber Britannicus, versati non sint, profecto id dubium ad præsentem quæstionem nequaquam pertinet. Quocirca quum liber ille Britannicus certissime scriptus sit post XII diem kalendarum majarum anni ab incarnatione dominica DCLXXXIX, quo Cadwalladrus in eo narratur, contagione carnis solutus, cælestis regni aulam ingressus esse [Galfredus, Hist. reg. Brit., lib. XII, § 18, pag. 229.] , facile intelligit lector non valde magni faciendas esse traditiones quæ eo continentur; ad minimum enim integro sæculo recentiores sunt scriptione S. Gildæ Sapientis, cujus ævo eæ jam intercapedinibus interruptæ erant: et quidem tanto minor earum est auctoritas quo ad fabulas propensior fuit gens Britannica; cujus asserti innumeræ in opere nostro exstant probationes. Ut enim ecclesia Britannica (Armoricam et ultramarinam intelligo) Sanctorum feracissima fuit, dum paucissima habet Acta Sanctorum sincera, innumera exhibet portentosis fabulis referta.

[92] [Neque magna est auctoritas Galfredi.] Scriptor præterea ille libri Britannici et ex eo Galfredus singularem fabulandi habebant causam, scilicet vindicandæ fortitudinis Britonum, quorum passim ignavia accusabatur ab historicis. Nil proinde mirum si, ut loquitur Guilielmus Neubrigensis, in libro, quem Britonum historiam vocat, quam petulanter et impudenter per omnia mentiatur, nemo nisi veterum historiarum ignarus ambigere sinitur. Omitto, pergit Neubrigensis, quæcumque in laudibus Britonum contra fidem historicæ veritatis deliravit, a tempore Julii Cæsaris, sub quo Britones Romanæ ditionis esse cœperunt, usque ad tempus Honorii, sub quo Romani a Britannia propter urgentiora reipublicæ negotia sponte recesserunt, ipsum Arthurum facit præclarum et spectabilem super omnes homines; adeo ut de Anglis, Pictis et Scotis ad libitum triumphet; imo et de Hibernis, Gothis, Gallis, Danis: deinde profusiore mentiendi licentia, facit adversus Arthurum convenire cum Romanis reges magnos orbis terrarum, scilicet Græciæ, Africæ, Hispaniæ, Parthorum, Medorum, Itureorum, Lybiæ, Ægypti, Babyloniæ, Bithyniæ, Phrygiæ, Syriæ, Bæotiæ, Cretæ, omnesque refert uno prælio ab eo devictos, et in concione ad suos habita gloriatur triginta alios reges a se uno subactos esse: at non inveniet fabulator tot regna in orbe nostro, præter regna memorata, quæ ubique ille nondum subegerat. Quum tamen historia S. Ursulæ non proxime ad extollendam Britonum gloriam spectet, nimii essemus si eam eodem haberemus loco quo regis Arthuri gesta; et contra non peccaremus minus, si magnam ei tribueremus auctoritatem. Media itaque via incedendum est, scilicet ut ex iis, quæ de S. Ursula et sociabus refert Galfredus, intelligamus popularem traditionem, quæ sæculo VIII aut sequentibus de eis circumferebatur; neque sane ex ullo capite Galfredi narratio majoris est ponderis quam quæ in antiquiori Passione Coloniensi refertur.

[93] [Referuntur aliquot scriptores qui Galfredum ducem adhibuere.] Quamquam hæc ita sint, complures tamen asseclas habuit Galfredus, vix tamen ullos qui proxime ejus vestigia presserint. Ponticus Virunnius, qui vixit sæculo XV et XVI ineunte breviavit tantum Galfredi Historiam [Pontici Virunnii Britan. Historiæ lib. V, pag. 48 et seqq. edit. Giles.] ; Joannes Major, Scotiæ historicus [De gestis Scotorum, lib. I, cap. 14.] , magnam Galfredi narrationis partem probavit, nonnulla tamen e propria penu aut ex aliorum narratibus adjiciens, v. g. passas esse Ursulanas virgines anno 225 [Cfr Crombach, pag. 181 et 182.] . Eodem fere tempore vivebat Hector Boëthius, ipse quoque historicus Scotus, qui quum Ursulanum martyrium cum Attilæ in Gallias irruptione componendum esse arbitraretur, hujus temporis historiam, ex scriptoribus latinis cognitam, cum Galfredi placitis conjunxit [Rerum Scoticarum lib. V, cap. 42, pag. 75 et seqq. edit. Edinburg, 1715.] . Plurimum de eo conqueritur Crombachius [S. Ursula vindicata, pag. 182 et 183.] ; et quidem aliqua refert, nulla auctoritate nixa, et parum probanda. Leslæus, episcopus Roffensis, proxime sequitur Boëthium, nisi quod pigmentorum rhetoricorum parcior sit [De rebus Scotorum, lib. IV, cap. 41, pag. 129 et seqq. Romæ, 1578.] . Quum in codicem Ms. Romanum, quo Galfredi Monumetensis libri capiebantur, incidisset Baronius, thesaurum sibi detexisse visus est: quem tamen ita adhibuit in Annalibus et Notis ad Martyrologium Romanum ut, quæ incredibilia viderentur nimis, prudenti forcipe reciderit. Sed inferius conveniendus erit Baronius. Verum, ut præstantissimus vir hanc viam iniit, continuo qui se sequerentur habuit complures. Hos inter venit imprimis Hermannus Fleienus, Coloniensis S. Ursulæ canonicus, qui in hoc tamen correxit Baronium, quod quum sanctorum martyrum palæstram in insula Batavica et tempore Gratiani collocasset, ille luculente hanc laudem Coloniæ dandam esse ostendit et cædem patratam fuisse ab Attilæ militibus. Partim ad Fleienum, scilicet de loco, partim ad Baronium, quod spectat ad tempus, accessit anno 1608 Miræus in sua Disquisitione de SS. Virginibus Coloniensibus; sed biennio post anonymus quidam, seu potius Richardus Witus Basinstochiensis, qui latere voluit sub siglis R. V. B., maluit nude sequi Galfredum in libello cui titulus: Brevis explicatio martyrii sanctæ Ursulæ et undecim millium virginum per R. V. B. Duaci anno 1610 impressa typis Petri Auroi. Totum autem opusculum fere metaphrasis est Galfredi dictorum cum satis copioso quem vocat commentariolo. Innumeri alii de Ursulano scripsere martyrio; adeo ut, siquis bibliographiam Ursulanam conscribere velit, ille facile plura millia nomina reperturus sit. Sed id negotium nostrum non est.

§ X. SS. Ursulæ et sociæ an passæ sint circa ann. 238. De origine Cyriaci papæ.

[Varia systemata de tempore martyrii S. Ursulæ.] Tres præcipuæ de S. Ursula et Sociabus agitantur controversiæ, quarum prima ad tempus spectat secunda ad locum, tertia ad numerum martyrum. Reliquæ minoris sunt momenti. De tempore autem tria potissimum sunt systemata, quum alii velint eas passas esse anno 237 aut 238: quæ opinio præ reliquis connectitur cum fabula de Cyriaco papa; alii circa annum 383, alii demum anno 451. Prima sententia convenit cum Coloniensibus traditionibus, a sæculo XII exeunte fere receptis; secunda propius ad Britannicas accedit; tertia demum argumenta, quibus fulciatur, ex historia repetit. De his ordine jam disseramus, prius tamen verbo facto de quarta quadam opinione, quæ reliquis omnibus antiquior est et qua S. Ursulæ et sociarum cædes Maximiani imperatoris regno innectitur. Auctor scilicet Sermonis in Natali, num. 7, refert suo tempore aliquot argumentatos esse sanctas virgines ex Oriente fuisse adductas (error is, ex male intellecto Clematii titulo ortus, in tertia antiphona ad Laudes olim Coloniæ legebatur,) quasi vel expeditionis obedientia propter Romanæ pacis custodiam cum martyribus Thebææ societatis Coloniam usque directæ vel orandi gratia ad hæc paganorum eo tempore loca pro proposito fuerint destinatæ; quibus verbis connectitur earum Passio cum martyrio SS. Gereonis et sociorum, qui sæculo VI jam pars (nec forte immerito) Legionis Thebææ habebantur [Cfr Act. SS. tom. V Octobris, pag. 22.] ; qua opinione censendæ forent periisse sub Maximiano Herculio inter annum 285 et 305; quo temporis spatio Thebæa Legio tam præclare prope Agaunum, Bonnam, Coloniam Agrippinæ et Sanctos pro Deo decertavit. Sed ille idem scriptor huic narrationi alteram prætulit, æstimans scilicet ex Britannia venisse beatum manipulum, quum hæc insula actrocissima Christianorum persecutione jussu Maximiani concussa est; quo tempore istæ beatæ, soli Deo in omnibus et meritis notæ, Orientem versus contenderunt et, occurrente lictorum immanitate, hanc Agrippinæ Coloniæ terram effusione sancti sui sanguinis decoraverunt; quibus denuo verbis eorum martyrium ad Maximiani Herculii ævum refertur, seu potius ad annos 304 et 305, quibus in Britannia adversus christianos sæviit persecutio, a Diocletiano et Maximiano indicta.

[95] [Non est passa tempore Maximiani Hercubii;] Verum quod tunc temporis crederent Colonienses S. Ursulam et socias, Maximiano imperante, fuisse cæsas, non alia videtur fuisse causa quam quod SS. Gereon et socii, aliique de Legione Thebæa superstites manipuli hoc imperatore crudelem necem obiverant: pronæ enim sunt gentes ad res similes connectendas; pronæ quoque ad crudelia quæque uni tyranno tribuenda, quorum nomen reliquis notius sit; ita ut in quibusdam Galliæ partibus, in quibus Juliani apostatæ fama plurimum increbuit, omnes pœne martyres ab hoc ipso cæsare dicantur interrogati et capitis pœna plexi; quamquam ex historia certum et evidens sit eum christianum voluisse videri quamdiu in Galliis degerit, neque prius ad gentilium castra aperte transiisse quam ex illis provinciis excessisset [Ibid. tom. VII Octobris, pag. 802] . Dein considerandum est nil certi de tempore scivisse scriptorem Sermonis in Natali, sed hæc ab eo dicta fuisse ex conjectura. Quum enim retulisset traditionem, qua sanctæ virgines perhibebantur Coloniam ex Britannia venisse, quæsivit apud se qua occasione id factum fuerit; et quum apud Venerabilem Bedam, ut num. 16 ostendimus, brevem narratum de persecutione Diocletiani seu potius Maximiani Herculii in Britannia habuisset obvium, statuit ex illa insula in Germaniam migrasse venerandas turmas, quum in patria tam male haberentur christiani Britanni. Verum, quum, ut postmodum manifestum faciemus, dubitandum non sit quin ab Hunnis trucidata fuerit B. Ursula cum sociis; Hunni autem eo tempore in Germaniam nondum venissent; nihili facienda est hæc sententia.

[96] Neque alio argumento indigemus ut convellamus eorum opinionem, qui sanctissimum agmen, comite S. Cyriaco papa, anno 237 aut 238 cæsum statuunt. [neque anno 238; quæ nota temporis sæculo XII aliquot exemplaribus Passionis Regnante Domino adscripta est:] Hæc autem non aliis nititur fundamentis quam clausula Passionis Coloniensis, cujus initium est: Regnante Domino et Elisabethanis et Hermannianis Revelationibus; quibus quid veri inesse possit inquiramus. Ad calcem Passionis prædictæ, qualis edita est, hæc leguntur verba: Passæ sunt anno 238; et hæc tempore S. Elisabethæ jam similiter fuisse lecta indubium est; quum hinc pendeant potissimæ ejus Revelationes. Verum valde verisimile, ne dicam certum est id additamentum sæculo XII Passioni adjectum fuisse. Quod enim additamenti formam habet, planum est. Dein quum capite XIV dicatur S. Ursula cum sociabus necta fuisse ab Hunnis, qui Galliarum, Germaniæ et Italiæ terras vastarunt, aperte Attila indicatur ejusque truculentus exercitus. Nequaquam autem hæc cum anno 238 convenire quis nescit? Præterea Sigebertus Gemblacensis, qui certe legit Passionem Regnante Domino, in ea non videtur reperisse sanctissimum manipulum occubuisse anno 238; quin immo ad medium sæculum V, quo Attila tot in his partibus strages edidit, retulit Ursulanum martyrium: idem cense de Ottone Frisingensi; quin etiam de Theodorico ædituo Tuitiensi, qui, ut Crombachius ipse testis est [Pag. 1004.] , scripsit Chronicum ab orbe condito usque ad annum 1163, dum ferveret reliquiarum effossio; in hoc autem hæc legere est [Ex ms.] : Quorum rex Attila Galliam atque Germaniam pari formidinis horrore concussit, et totis pene urbibus Europæ eversis, quidquid attingere poterat, velut ignis adurens, velut turbo dispergens absumebat, qui inter cetera sua flagitia exercitum undecim millium virginum, dum Coloniam obsideret, cum omnibus qui cum ipsis erant extinxit; quæ eo magis consideranda sunt, quod scripta fuere aut saltem mutata non sunt, quum Revelationes suas habuit S. Elisabeth. Demum ecgrapha habemus Passionis Regnante Domino, desumpta ex codicibus mss. S. Ghisleni, Carthusiæ prope Trajectum inferius (Utrecht), S. Pauli in Sonia prope Bruxellas, Vallicellensis abbatiæ et monasterii de Moris ordinis Cisterciensis olim in diœcesi Lingonensi; atque in nullo ex his clausula illa legitur.

[97] [S. Elisabetha connexuit cum hoc tempore historiam fabulosi Cyriaci papæ:] Quis autem exemplaribus aliquot annum 238 adscripserit, latet; sed medio sæc XII, jam in aliquot codicibus appositum fuisse ex S. Elisabethæ libris compertum esse dixi. Capite enim VII ejus Revelationum, ubi S. Verena de commentitio Cyriaco disserit et qua lætitia Ursulanas exceperit ille papa virgines explicat, hæc occurrunt: In tempore, quo ingressæ sumus urbem Romam, præsidebat apostolicæ sedi vir sanctus nomine Cyriacus: … et jam per annum integrum et undecim hebdomadas Romanam ecclesiam rexerat, eratque in numero Romanorum pontificum decimus nonus… Nocte vero quæ proxima erat post adventum nostrum revelatum est ei a Domino, quod, relicta sede apostolica, nobiscum esset profecturus… Ipse autem venerandus pater Cyriacus non prius ab urbe regressus est, donec ipsius consilio alter ei, nomine Antherus, substitutus est. Et inferius cap. 14: Quodam tempore, inquit S. Elisabetha, a S. Verena, cum videndam se mihi præsentasset, sciscitata sum, sicut mihi a fratre quodam suggestum est, quisnam fuerit auctor martyrii illius beati exercitus: nam secundum considerationem narrationis, quæ de præfato papa in præcedentibus facta est, nequaquam, sicut æstimant nonnulli, Attila, rex Hunnorum, illius persecutionis auctor exstitit, sed multorum annorum spatio postea ejus persecutio subsecuta est. Cui interrogationi ita respondit: Cum essemus Romæ, fuerunt ibidem eo tempore duo principes iniqui, quorum nomina erant Maximus et Africacanus, qui videntes magnam esse multitudinem nostram et multos confluere ad nos et nobis associari, indignati sunt vehementer adversum nos, ac metuebant, ne forte per nos multum crescere ac roborari deberet religio christiana. Unde cum explorassent iter nostrum quo perrecturæ eramus, miserunt cum festinatione legatos ad quendam cognatum suum nomine Julium, qui erat princeps gentis Hunnorum, hortantes eum ut, educto exercitu suo, persecutionem nobis inferret ac deleret nos. Qui cito acquiescens voluntati eorum, cum armata multitudine egrediens, irruit super nos, cum venissemus Coloniam, ibique effudit sanguinem nostrum. In Hermannianis Revelationibus multus quoque de Cyriaco papa sermo.

[98] [Nota illa temporis nullam auctoritatem habet.] Sistamus hic paulisper. Imprimis quod ad annum 238, Passioni Regnante Domino ad finem adscriptum, spectat, nemo jam negarit nullius id auctoritatis esse. Mitto itaque additamentum: Passæ sunt anno 238 adscriptum fuisse verisimiliter sæculo XII, ut ad alia veniam. Ubi supra de Sermone in Natali dicebamus, aliam antiquiorem traditionem Coloniensem seu, si præplacet, conjecturam indicavimus; unde pateat nil certi de tempore apud Ubios fuisse. Deinde, Passio Regnante Domino non ante sæculum X scripta, quemadmodum supra num. 24 manifestum fecimus: quæ vero fides (etiamsi quis contenderet notam temporis ab initio fuisse adjectam) adhibebitur tam recenti, si cum ipsa re conferatur, monumento? Tertio demum, Ursulanæ virgines ibidem ab Hunnis dicuntur occisæ; quum certo tamen anno 238 Hunni nondum visi fuerint in his partibus. Quo postremo argumento concutiuntur etiam Schonaugienses et Steinfeldenses Revelationes, in quibus beatæ martyres ab Hunnis quoque ante medium sæculum III necatæ feruntur. Sed alias notas habent temporis Revelationes istæ, quas examinasse juverit.

[99] [Ut hæc sibi probabilia faceret, coactus fuit Crombachius omnia perturbare;] Perhibuit S. Verena, quacum sibi colloquium instituisse visa est S. Elisabeth, eodem quo Romæ essent tempore ibidem fuisse duos principes iniquos, quorum nomina erant Maximus et Africanus. Æstimavit Crombachius, sub his principibus consules latere, non quidem ipsius anni, sed designatos in annum sequentem [S. Ursula vindicata, pag. 90 et 91.] . Quum enim cum Baronio [Annales ecclesiastici, ad an 238, num. 1.] arbitraretur coss. C. Julio Vero Maximino Augusto et Africano annum Christi 238 cucurrisse, atque ex hoc quoque fonte nosset consulatum Maximini et Africani cum secundo usurpati ab illo imperii anno convenisse, et præterea videri Maximinum ab initio suæ dominationis sæviisse adversum christianos [Cfr Pagius, Critice in Baronium, ad an. 235, num. 3 et 4.] ; vidit fieri non posse ut decem millium virginum Romana peregrinatio, quam tuebatur, anno 238 instituta fuerit. Audi eum [S. Ursula vindicata, pag. 89.] : Longe firmior ratio nos ad annum priorem Severi et Quintiani (hic enim secundum Baronium concurrit cum anno Christi 237) revocat, a consensu sacræ profanæque historiæ sæpius repetita: favor enim, indulgentia et in christianos benevola cæsaris Alexandri voluntas perfacilem efficit Romanam peregrinationem; cujus auctoritas consules, senatum, populumque Romanum a nece virginibus inferenda retrahebat: quis vero credibile censeat anno sequenti, cum Maximinus jam immanissimum ecclesiæ præsulibus et doctoribus bellum edictis publicis indixisset, ausas tot virgines cum episcopis tantum itineris, per Italiam, spretis cæsareis legibus, impune conficere: nec Romæ a Maximo urbis præfecto, pontificis Antheri interfectore: sed nec a coss. Maximo et Africano præsentibus ac sanguinis Christiani avidissimis trucidari? Atque hanc ob causam discedit Crombachius a clausula Passionis Regnante Domino, quam cæterum ut rem sacram a nemine violari posse contendit. Verum hæc omnia stare nequeunt. Ex quo enim tempore fasti consulares editi fuere et certa temporum ratio iniri potuit, apprime intellectum est consulatu Severi et Quintiani annum Christi 235 designari, quo Alexander Severus die 10 februarii aut 19 martii, jussu Maximini, ejus successoris, occisus est; consulatu Maximini et Africani annum sequentem; annum vero 237 consulatu Perpetui et Corneliani, et annum 238 consulatu Pii aut Ulpii et Pontiani. Quocirca his ut consentiret Crombachius, debuisset saltem anno 235 S. Ursulæ et sociarum martyrium adscribere.

[100] [neque ullo modo fieri potest ut cum consulum fastis componantur.] Sed, ut hic antrorsum traxit Maximini et Africani consulatum, alii retrorsum traxere; de quibus Papebrochius [Propylæum Maji, pag. * 31.] : Satis, ait, videtur ridiculum quod Maximinus (aliis Maximus) et Africanus, consules anni præfati (236), trahantur ad annum aliquem posteriorem, si non ut ordinarii (nam alii nominantur in Fastis) saltem ut suffecti: quodque non solum primus (qui utique etiam imperator erat) sed etiam secundus donetur titulo principis, velut collega in imperio. Et quidem hæc mutatio longe difficiliorem facit viam; quum ita in medium Maximini imperium et in tempus, quo sæviret maxime persecutionis gladius, deducimur et certe Romam impune venire non potuisset Ursulanum agmen. Nil itaque his omnibus perficitur; et si quis velit deinceps stare traditionibus Elisabethanis, eligat inter annum 238, quo alicubi ad calcem vetustæ Passionis cæsæ dicuntur sanctæ martyres, et annum 236, quo consules processere imperator Maximianus et Africanus, in Revelationibus Schonaugiensibus indicati; nequaquam autem hæc inter se componere nitatur; adeoque si peregrinationem Romanam undecim millium virginum tueri pergat, ad alterutrum annum eam referat. Si vero videat, imperante Maximino (sævissimo Christianorum tyranno, fieri non potuisse hanc peregrinationem, ut confessus est ipse Crombachius,) satis non esset clausulam Passionis Regnante Domino et Revelationes eatenus deserere ut eam peregrinationem, anno 235 seu potius 234 (nam hiberno tempore non facile transcendebantur Alpes) a piis virginibus institutam fuisse affirmet: sed necesse foret ut demonstret Maximinum tunc Romæ, non autem in Perside [Cfr Döllinger, Hippolytus and Kallistus, pag. 70.] aut in Germania fuisse [Cfr Tillemont, Histoire des Empereurs, Sévère Alexandre, art. 35, et Notes sur Maximin I, note 1.] ; Africanum jam fuisse notum; et quod multo magis afficit Revelationes Schonaugienses, anno 234 aut ante autumnum anni 235 S. Anterum promotum fuisse ad Romanam Petri cathedram. Nullum itaque se dat filum, quo iter dædaleum regatur inter Colonienses posteriores traditiones.

[101] [S. Elisabethæ revelationes hac de re atque etiam de auctoribus cædis Ursulanæ ortæ partim ex falsis titulis, partim ex catalogis pontificum] Sed unde demum hæc emersere? Quum, ut capite VII Schonaugiensium Revelationum narratur, repertus fuisset lapis, aut saltem a fossoribus oblatus, cui hæc inscripta erant verba:

CYRIACUS PAPA ROMANUS
QUI CUM GAUDIO SUSCEPIT
SANCTAS VIRGINES ET CUM EIS
COLONIAM REVERSUS MARTYRIUM
SUSCEPIT ET S. ALINA V. hic B. Elisabethæ pro more confirmandus datus est, seu potius ut cælitus, et quidem a S. Verena, confirmationem acciperet. Non tantum confirmatus est lapis, sed audita quoque S. Cyriaci historia, qui non prius ab urbe regressus est, donec ipsius consilio alter ei, nomine Antherus, substitutus est: Anterum enim circa annum 238, quo juxta aliquot exemplaria Passionis Regnante Domino B. Ursulam et socias passas vidimus, Petri cathedram conscendisse colligere erat ex Ottone Frisingensi [Res ab origine mundi gestæ, lib. III, cap. 31 et 33, ap. Tissier, Bibliotheca PP. Cisterciensium, tom. VIII, pag. 41.] . Non enim visionibus tantum docebatur S. Elisabetha, sed libris quoque utebatur. Verumtamen nondum tunc Catalogum pontificum Romanorum inspexerat. Adeoque posthæc cum perspexisset Catalogum pontificum Romanorum, neque usquam nomen S. Cyriaci illic reperisset, legit tamen ad S. Anteri nomen eum martyrio coronatum fuisse temporibus Maximini et Africani consulum [Bianchini, Anastasii Bibl Vitt. Rom. Pontif. tom. II, pag. 183.] ; et ad S. Fabiani qui S. Antero successit titulum, hunc fuisse temporibus Maximi et Africani [Ibid. pag. 186.] ; aut si in codicem breviatum incidit, qualis est Farfensis editus a Blanchinio [Vide eum ap. D. Guéranger, Origines de l'Église romaine, pag. XLVI.] , legit Anterum sedisse temporibus Maxim. et Afric. et similiter Fabianum temporibus Maxim. et Africani, consulari dignitate præterita.

[102] [et ex Ottone Frisingensi, quos frustra conata est inter se conciliare.] Opportune itaque hæc norat nomina, quo facilior responsio fieret, ubi postea objectum est legi apud Ottonem Frisingensem [Res ab origine mundi gestæ, lib. IV, cap. 28, ap. Tissier, Biblioth. PP. Cisterciens., tom. VIII, pag. 57.] Attilam, dum ubique terrarum discurreret, undecim millia Virginum apud Coloniam Agrippinam coronasse. Ut enim objectus est hic Ottonis locus, recurrit quoque in mentem quid ad annum 238 (quem, ut diximus, ad calcem exemplaris sui Passionis Regnante Domino notatum fuisse meminerat) ab Ottone narraretur; adeoque, quum ibi legisset sequentia: Anno ab Incarnatione Domini 238 Julius Maximus seu Maximinus, natione Trax, 22 ab Augusto, sine senatus voluntate, ab exercitu, eo quod bellum in Germania prospere gesserat, rex creatur. Hic propter odium prædecessoris sui Alexandri, ex christiana matri nati, sextus a Nerone civitatem Dei persequitur; hæc, inquam, quum legisset S. Elisabetha, sibi persuasit hunc Julium Maximum, Christianorum hostem et in Germania versantem, Ursulanæ cædis fuisse auctorem; et, quoniam nosse non poterat eumdem hunc esse ac Maximum seu Maximinum consulem, cognomine permota, æstimavit eum hujus cognatum fuisse. Porro siquis meminisse velit ea quæ de ratione harum revelationum superius num. 76 et 77 disseruimus, profecto non mirabitur S. Elisabetham, quum has qualescumque notitias antea in mente repositas haberet, postmodum sibi visam esse ex ore S. Verenæ audire narratum, quem supra num. 97 ex capite XVI retulimus et quo illa omnia, utut pugnantia, ordine aliquo connectuntur. Universa itaque hæc fabula hinc orta est quod primum S. Elisabetha improviso, non inspectis pontificum Romanorum laterculis, sed lectis solum Passione Coloniensi Regnante Domino et Ottone Frisingensi (qui tamen spatium nullum inter SS. Pontianum et Anterum Cyriaco vacuum relinquit), sibi imaginata est Cyriaco huic, cujus titulus ei indicatus fuerat, Anterum successisse; reliqua vero omnia hujus commenti consectaria sunt, et quidem deprompta ex connexis inter se modo qualicumque notitiis quæ in Libro Pontificali (ubi de Antero), et in Annalibus Ottonis Frisingensis ad annum 238 continentur.

§ XI. Cyriacum papam plane fabulosum esse.

[Celeberrimus olim fuit] Quamquam ex dictis nemo prudens fidem adhibuerit titulis e cœmeterio Ursulano erutis aut Revelationibus Schonaugiensibus, adeoque in catalogum pontificum Romanorum admiserit Cyriacum, ex nullis aliis monumentis notum, cogimur tamen operis nostri ratione de commentitio hoc antistite Romano disserere. Ex quo tempore prodiere illi tituli et Revelationes, nulla fere celebrior historia. Audi Crombachium [S Ursula vindicata, pag. 81.] : Vix erutus e terra titulus iste fuit, statim ejus festum Coloniæ, Tuitii, variisque in locis, quo sacræ sancti Cyriaci reliquiæ sunt deportatæ, fuit solemniter celebratum: eodemque sæculo eum titulum Gerlacus (Tuitiensis) et Egbertus (Schonaugiensis, frater S. Elisabethæ), abbates Benedictini; S. Elisabeth Schonaugiensis virgo, B. Hermannus (Steinfeldensis) et Richardus Præmonstratensis (quem auctorem faciunt Passionis S. Ursulæ abbreviatæ) ac Rogerius Cisterciensis (auctor alterius [Cfr Crombach, pag. 1005.] , sed exemplar ad manum mihi est, quod ei etiam tribuitur, in quo nil de Cyriaco legitur), approbarunt fuitque ad nostra usque tempora cunctis sæculis a viris gravissimis ut certus judicatus.

[104] [apud scriptores omnigenos Cyriacus papa,] Hos dein in quatuor tribuit classes; quarum prior continet Albericum Trium Fontium, Robertum Altisiodorensem, Martinum Polonum, anonymum scriptorem Compilationis Chronologicæ, Wernerum Rollewinck (qui tamen ut confutet id refert figmentum), Jacobum Philippum Bergomatem, auctorem Chronici Coloniensis, Genebrardum aliosque complures: secunda classis, seu archiepiscoporum et episcoporum, capit Thomam Cantipratanum (quem tamen numquam episcopali charactere insignitum fuisse constat [Cfr Quétif et Echard, Scriptores Ordinis Prædicatorum, tom. I, pag. 250.] ); Jacobum de Voragine archiepiscopum Genuensem; S. Antoninum, Florentinum archiepiscopum; Petrum de Natalibus, episcopum Equilinum et Raymundum, titulo S. Mariæ Novæ presbyterum cardinalem Gurcensem: quarta classis constat ex jurisconsultis; et reapse, quum in Glossa ordinaria receptus fuisset commentitius ille Cyriacus, strepuit ejus nomen in scholis et libris, nemine contradicente: quarta demum classis theologorum et historicorum complectitur nomina, puta Vincentii Belluacensis, Leonardi de Utino, Henrici Arnoldi, Dionysii Ryckelii, Bonfinii, Maldonati et aliorum. In Breviario quoque Romano, anno 1550 vulgato, Cyriacum comparere tradit Crombachius; quod etiam reperit Papebrochius [Propylæum Maji, pag. * 29.] in Breviario, itidem Romano, anno 1522 Venetiis excuso. Sed de breviariis, maxime Romano alibi plura, ubi de S. Cyriaci cultu.

[105] [donec demum dejectus fuerit a Baronio.] Jam superius num. 28 monuimus a sæculo XIV et XV viros fuisse, qui Revelationibus Schonaugiensibus aut titulis, ex Ursulano cœmeterio (ut affirmabatur) erutis, fidem denegarent, maxime in iis quæ ad S. Cyriacum papam spectarent; sed eorum vox clamor fuisse videtur in deserto, donec tandem causam vicerit Baronius: non quod argumenta antea inaudita protulerit in medium, sed tantam auctoritatem dictis suis magnum et venerabile suum nomen addidit ut jam liberum cuique esset Cyriacum papam commentum appellare. Prius in annotatis ad Martyrologium Romanum [Ad 21 Oct. not. b.] divinandum potius proposuit quam luculente dixit quid de Cyriaco papa sentiret; sed dein in Annalibus ecclesiasticis aperte id portentum explosit. Ubi enim de Antero, Pontiani successore: Non audiendi penitus, inquit [Annales ecclesiastici, ad an. 237. num. 11] , recentiores quidam, qui post Pontianum introducunt Cyriacum quemdam Romanum pontificem, cujus nulla prorsus exstat mentio in serie Romanorum pontificum a latinis descripta, uti in libro de Romanis pontificibus, vel apud Optatum Milevitanum, vel Augustinum aut Cresconium aliosve indices Vaticanos; nec apud græcos, ut Eusebium, Nicephorum chronographum, vel alios; adeo ut ne digna quidem sit, quæ pluribus confutetur sententia, quippe quæ nulla penitus nitatur ratione, vel testimonio antiquorum, ex commentitiis tantum [titulis et] Actis illis martyrii sanctarum Ursulæ et sociarum petita, quæ in nostris notationibus (ad Martyrologium Romanum) refutavimus. Ex ea namque historia (cui falsi tituli occasionem dederunt) de Cyriaco papa, qui ibi nominatur, falsa hæc opinio fluxisse videtur. Sed nec illa, licet adulterina, Acta suffragantur, quibus sub Attila Cyriacus ille introducitur; quibus ultimis verbis Acta, a Petro de Natalibus conscripta, significare voluisse videtur præstantissimus annalium scriptor.

[106] [Absurde vindicatur a S. Elisabetha.] Quid ad hoc argumentum B. Elisabetha seu, si mavis, S. Venera B. Elisabetham alloquens: Hoc, scilicet nomen S. Cyriaci in Catalogo Romanorum pontificum non legi, ex indignatione cleri accidisse pro eo, quod in ordine dignitatis suæ usque ad finem permanere noluisset. Profecto late potuit cleri indignatio, quæ non tantum impedivit scriptores catalogorum Romanorum qui sæculo III vixere (si qui tamen vixere), ne Cyriaci nomen laterculis insererent, sed et posteriores omnes usque ad retectos titulos Ursulanos; neque hos tantum, sed et Orientales quoque et Africanos! Hæccine quis sobrius admittat, ut ne fidem deneget titulo, qui (ut supra § VI ostensum fuit) nihil quod vetustatem sapiat habet, aut revelationibus, quas mera piæ phantasiæ ludibria esse manifestum est?

[107] [Ei locus inveniri nequit inter pontifices Romanos,] Verum aliud adversum hæc ursit argumentum Papebrochius, scilicet inter Pontianum et Anterum, cujus tempora probe nota sunt, spatium non esse pontificatui Cyriaci, qui juxta caput VII Revelationum Schonaugiensium per annum integrum et undecim hebdomadas Romanam ecclesiam rexerat, cum Urbem advenit S. Ursula cum comitatu. Ex Catalogo enim Liberii, cujus tres editiones Bucherii, Henschenii et Schelstratii, in modum triaplorum juxta se invicem positas, aliquot abhinc annis R. D. abbas Solesmensis [Origines de l'Église romaine, pag. 109 et seqq.] iterum in lucem dedit, præterita tamen (nescio quas ob causas) editione Georgii Eccardi [Corpus historicorum medii ævi, tom. I, col. 25.] ad codicem cæsareum Vindobonensem accuratissime expressa atque aliis etiam editionibus præstantibus, ex hoc, inquam, Catalogo novimus hanc circa tempus, de quo agimus, fuisse successionem Romanorum pontificum in sancti Petri sede: Pontianus annos quinque, menses duos, dies septem. Fuit temporibus Alexandri, a consulatu Pompejani et Peligniani. Eo tempore Pontianus episcopus et Hippolytus presbyter exules sunt deportati in insulam nocivam Sardiniam (Eccardus: deportati in Sardinia, insula Iconia), Severo et Quintiano consulibus. In eadem insula discinctus est IV kalendas octobris, et loco ejus ordinatus est Anteros XI kalendas decembris consulibus suprascriptis. (Sic Henschenius, Schelstraete et Eccardus; Bucherius autem: In eadem insula discinctus est IV kalendas decembris consulibus suprascriptis.) Anteros mense uno, diebus decem. Dormit III nonas januarii, Maximo et Africano consulibus.

[108] [ut ostenditur ope Catalogi Liberiani, accurate S. Pontiani] Equidem libens fateor olim atque etiam nunc a nonnullis justo pluris factum fuisse id monumentum. Nil scilicet juvant rationes morales, quibus aliqui persuadere conantur lectoribus, fieri non potuisse ut ecclesia Romana optimos non haberet ab initio pontificum suorum catalogos; quum constet illum ipsum Liberianum, omnium antiquissimum, erroribus scatere maximis. Verum partes in eo distinguendæ sunt plures: non enim uno eodemque tempore conscriptus fuit. Prima pars, quæ a S. Petro usque ad Urbanum, S. Pontiani decessorem, protenditur, nævis illis maculata est; reliquæ, quæ postea adjectæ fuerunt, bonæ sunt et novissimis etiam criticis probatæ [Cfr Tillemont, Mémoires ecclésiastiques, note IV sur S. Calliste, et note I sur S. Pontien; Mommsen, Ueber den Chronographen vom Jahre 354, Döllinger, Hippolytus und Kallistus, etc.] . Porro sanctus Pontianus ibidem diem obiisse dicitur Severo et Quintiano coss, qui processerunt anno 235; et Petri sedem occupasse annos quinque, eamque proin conscendisse anno 230, quo consulatum gesserunt L. Virius Agricola et Sextus Cotius Clementinus. His coss. ejus decessor S. Urbanus diem obierat, ut ibidem traditur, et successerat S. Pontianus; verum consules anni sequentis, Pompejanus et Pelignianus, notantur, quum moris sit in hoc catalogo ut, ubi dies non exprimitur qua ponficatum iniit novus episcopus, consules anni sequentis scribantur; sive id factum fuerit (ut voluit Henschenius) ne iidem consules bis (semel pro morte defuncti statuenda, semel pro novo pontificatu stabiliendo) scribendi essent; sive quod ii consules significent quando primum festis paschalibus novus pontifex incoharit annum ecclesiasticum, ut contendit Blanchinius [Anastasii liber pontificalis, tom. II, pag. 7, 9 et 202.] ; quamquam mihi verosimilius sit primis sæculis novum annum ecclesiasticum incepisse in die parasceves post absoluta officia divina; sed hæc indicasse sufficiat.

[109] [et S. Anteri tempus sedis definiente.] Discinctum fuisse IV kalendas Octobris S. Pontianum additur in Catalogo; quibus verbis utrum voluerit auctor tunc sanctum pontificem defunctum fuisse, ut statuere aliqui; an vero (quod multo verisimilius est [Cfr Döllinger, Hippolytus und Kallistus, pag. 72] ,) muneri suo nuntium remisisse, an quidpiam aliud, certant inter se interpretes; in hoc tamen convenientes verbis illis significari ab hoc tempore sanctum Pontianum non amplius fuisse Romanum pontificem: sedem vacasse non dixerim, quia nonnumquam in hoc et in aliis Catalogis sedes tantum vacare censetur a die depositionis seu solemnis sepulturæ. Quum itaque obierit aut potius officio pontificali functus sit S. Pontianus anno 235, IV kalendas Octobris seu 28 Septembris, quæ dies lunæ erat, et sederit annos quinque, menses duos, dies septem; ordinatus fuerit oportet anno 230, 21 Julii, quæ dies mercurii erat. Ante XI kalendas Decembris seu 21 Novembris, quæ sabbatum erat, successorem non habuit; sed hoc die ordinatus est S. Anterus qui mensem deinceps tantummodo sedit et decem aut potius tredecim dies, vita functus III nonas seu die 3 Januarii. Nisi itaque hæc omnia flocci velis facere, locum omnino concedere nequis ante S. Anterum Cyriaco Ursulano; qui, ut fere loquitur S. Elisabetha, sublimatus in apostolicam dignitatem, jam per annum integrum et undecim hebdomadas Romanam ecclesiam rexisset fuissetque in numero Romanorum pontificum decimus nonus.

[110] Quid ad hæc Coloniensium traditionum seu potius titulorum et Schonaugiensium Revelationum vindices? [Inanes contra hunc catalogi locum exceptiones.] Tutum non esse Catalogo Liberiano aliisve catalogis fidere; non consentire historicos de singulorum pontificatuum duratione, aut de fide adhibenda consulibus, Catalogo Liberiano, Libro pontificali aliisque id genus monumentis inscriptis; fieri potuisse ut Cyriacus omissus fuerit in Catalogo Liberiano, quemadmodum ibidem omissi fuere Anicetus, Eleutherus et Zepherinus, quorum primus medio sæculo secundo, secundus circa annum 180, tertius ineunte sæculo tertio sedit; et quum reliqui Catalogi inde desumpti fuerint, hos tres in eos quidem fuisse illatos, sed præteritum Cyriacum. Verum enim vero ut universa hæc argumentatio subsistere posset, necesse esset adstruere res recentiores non magis esse notas quam antiquiores, atque in illis referendis et supputandis tam facile peccari quam in his; præterea Catalogum Liberianum ab ætate S. Pontiani non omnes habere notas, quibus dignoscatur historicum certo incedere passu et res sibi bene perspectas tenere; et demum lacunas, quæ in hoc Catalogo sunt, etiam reperiri in Catalogis, quos sanctorum Patrum diligentiæ debemus.

[111] [Vicarius non fuit Cyriacus;] Intellexere hæc Bebius et Crombachius, neque multum niti audent illis conjecturis; quocirca confugiunt ad aliud inventum, scilicet ad vicariam pontificiam dignitatem, quam anno uno tribusque mensibus, vivo sed relegato in Sardiniam insulam S. Pontiano, gesserit Cyriacus; similia exempla non deesse: Linum et Cletum absentis S. Petri fuisse vicarios; Felicem Liberii; Vigilium Silverii; et Eugenium Martini; hos tamen omnes, vicarii quum tantum essent, appellatos fuisse Romanos pontifices; quidni Cyriacus quoque S. Pontiani exsulantis vicarius fuerit? Verum, si exempla hæc ad rem faciant, equidem sciscitabor quare de his omnibus memoria supersit, nulla autem de Cyriaco. Neque respondendum est eam ex invidia deletam fuisse ex catalogis Romanis; nemo enim sapiens dixerit eadem invidia laborasse Eusebium, Augustinum, Optatum aliosque. Sed nonne, inquient, Papebrochius ipsemet, qui Cyriacum Ursulanum tantopere exagitavit, admittit primis sæculis continuo fere pontificibus Romanis suos fuisse vicarios? Et quum hos irrisisset passim Pagius, nonne Blanchinius eosdem vindicavit? Ita est. Sed id genus vicariorum non omnino idem est quod volunt Bebius et Crombachius. Quos enim vicarios introducunt Papebrochius et Blanchinius, ii auxiliatores erant pontificum Romanorum jure succedendi destituti, neque in catalogos referendi, nisi post mortem eorum, quorum erant vicarii, eligerentur ipsi pontifices; quod si eligerentur, addebantur anni vicariatus annis pontificii et dicebantur tot sedisse annos, quos vicario et proprio nomine rebus sacris præfuerant; quem autem Bebius et Crombachius vicarium facit S. Pontiani, is, quamquam numquam vere fuisset pontifex Romanus, inferendus fuisset secundum Revelationes Schonaugienses catalogis et, licet ante S. Pontianum obiisset, ejus loco (non vero S. Pontiani) ordinatus fuisset S. Anterus.

[112] [Vicariorum systema magis magisque vacillat ex quo detecta sunt Philosophumena, quibus constat S. Callistum, quem vicarium fecere,] Adde systema vicariorum, quod a Papebrochio excogitatum fuit et a Blanchinio admissum, quoniam anni, dies et menses, primis pontificibus Romanis in prima parte veterum catalogorum assignati, vulgo justo plures sunt quam ut inter se componi queant, ab initio valde vacillasse: quis enim prudens tantam numeris inesse auctoritatem credat, ubi in ipsis consulatibus tot occurrunt errores? Sed multo magis id systema vacillat et claudicat, ex quo tempore Philosophumena, quæ alii Origeni, alii Tertulliano, alii Cajo, alii S. Hippolyto et alii demum anonymo hæretico adscripserunt, in lucem edita fuere. Quamquam enim, quæ libro IX ibidem traduntur de S. Callisto, veneno plena sint et manifesta ubique appareat calumniandi voluntas; quæ tamen de vitæ ejus serie ibidem perhibentur neque neganda sunt, neque in dubium videntur adducenda. Habes itaque ibidem S. Callistum, ex insula Sardinia reducem, adhibitum fuisse a S. Zephyrino ut sibi in administrandis rebus ecclesiasticis auxiliaretur; præpositum fuisse cœmeterio et tantam ei in se datam fuisse auctoritatem, ut imprudens senex non aliis videret oculis et auribus audiret quam Callisti: quæ tamen nil aliud significare videntur quam S. Callistum fuisse presbyterum, nequaquam episcopum.

[113] [tempore S. Zephyrini presbyterum fuisse,] Profecto concedimus S. Callistum diutius diaconum non fuisse quam ut ne per saltum presbyter factus esse videretur; quod vel hinc liquet quod quum S. Zephyrinum avaritiæ incusat anonymus seu (si præplacet) dubius scriptor, Callistum tamen non criminatur explendæ S. Zephyrini pecuniarum siti operam dedisse: cui criminationi facillime locum fecisset diaconi munus. Similiter quum concussionis, peculatus aut fraudis in administranda re temporali Callistus non arguatur a viro, qui totus est in fingendis sceleribus ex quibuscumque ejus gestis, (cujus certe reprehensionis ansam apprime dedisset diaconi officium, magna ex parte in percipiendis et expendendis pecuniis positum); plane ex hoc quoque capite verosimile est sanctum pontificem non diu in diaconali gradu stetisse, sed brevi ad presbyteralem dignitatem promotum fuisse. Quod vero hac ornatus fuit, colligi posse videtur ex imposita cœmeterii cura; huic enim nemo præponi poterat, quin presbyter ordinatus esset, quum ibidem celebranda essent sacra mysteria non tantum in festivitate martyrum, quorum nomina calendario inscripta erant (his enim solemnioribus conventibus præfuisse videntur ipsi pontifices), sed quotidie fere in depositione mortuorum; ut nil dicam de missis pro infirmis vicinis ad quos deferendum esset sacrum Viaticum. Admittendum itaque S. Callistum, vivo S. Zepherino, fuisse presbyterum.

[114] [nequaquam vero episcopum vicarium.] Sed omnino non apparet eum episcopali honore ante decessoris mortem decoratum fuisse. Philosophumenωn enim auctor reum facit S. Callistum quod, dum S. Zephyrinus adhuc viveret, de conscendendo aliquando throno episcopali Romano cogitasset; hunc omnium ejus gestorum scopum fuisse et conaminum finem. Verum quandonam istuc tandem pervenisse S. Callistum idem perhibet? Omn̈ino post S. Zephyrini mortem; nec quidpiam suggerit quo conjicias antea Callistum Zephyrini fuisse vicarium. Re quidem vera insimulat illum quod continuo sanctum Zephyrinum deciperet et omnia sua consilia per senem imperitum et blanditiis obcæcatum perficeret; sed ne verbum quidem hiscit, quo appareat sanctum Callistum potioris quam presbyteralis dignitatis fuisse ante S. Zephyrini obitum, eumve præstitisse auctori Philosophumenωn, quocum jam tum controversias habuisse dicitur et qui aliquanto post electionem S. Callisti antipapa fuisse videtur. Porro, ut ad rem nostram veniamus, Callistus unus ex iis pontificibus Romanis est, quos aliquandiu decessorum vicarios fecerat Papebrochius [Propylæum Maji, pag. * 27.] , ut ne decurtandum esset temporis spatium quo sedisse legebatur in Catalogis. Quum itaque vicariatus ejus omnino expungendus videatur ex quo detecta sunt Philosophumena, valde verendum est ne reliquorum fere eadem sors futura sit, ubi aliquando emerserint antiqua monumenta.

[115] Sed fac vicarios fuisse in usu nil tamen vicerint Colonienses. [Etiamsi supponatur Cyriacus episcopus vicarius fuisse, nil hinc juvatur titulorum et revelationum causa.] Nam quum ex Revelationibus Schonaugiensibus innotuerit Cyriacum S. Antero præcessisse, oportet ut (si tanta his attribuatur auctoritas quæ prævaleat argumentis quæ modo proposuimus) reliqua quæ ibidem narrata habes simul admittantur, (non enim scindi potest narratio), videlicet S. Ursulam advenisse Romam cum immenso suo comitatu paulo antequam S. Anterus cathedram Petriconscenderet, id est quum Maximini persecutio jam ferveret; nil tamen Romæ adversus eas fuisse actum, sed liberum ad eas accessum unicuique datum fuisse; consilia tantum capta, quibus Coloniæ Agrippinæ opprimerentur, et alia id genus: quæ Crombachius ipse admitti non posse judicavit, idcirco ordinem chronologicum prorsus perturbans et ad Alexandri imperatoris ævum, Christianis satis amicum, referens S. Anteri ordinationem, quam certissime exeunte autumno anni 235 fuisse factam supra num. 109 ostendimus, dum Alexander cæsus fuerit prope Moguntiam die 10 februarii [Cfr Clinton, ap. Döllinger, Hippolytus und Kallistus, pag. 70.] aut 19 martii ejusdem anni [Tillemont, Mémoires des Empereurs, Maximin I, art. 2] . Sed nimis diu his fabulis jam inhæsimus.

[116] [Traditiones recentes, quæ in subsidium illius figmenti invocantur, ortæ ex titulis et revelationibus.] Brevibus de reliquis dicemus quibus Crombachius certum facere voluit S. Ursulam circa annum 238 cælestem promeruisse coronam. Invocat imprimis traditiones Basileenses: scilicet Joannem Stumphium [De Rauracis, lib. XII, cap. 23.] , Sebastianum Munsterum [Cosmographia, lib. III, cap. 94.] , Henricum Pantaleonem [Ad an. 237.] et Urstisium [Epitome Basil. historiæ, cap. 7.] , viros heterodoxos sed Basileensium rerum peritissimos, consentire S. Pantulum, qui S. Ursulam et socias comitatus dicitur Romam atque hinc Coloniam, circa annum suprascriptum vixisse. Verum, præterquam ii omnes non affirmate loquantur, iidem testes recentissimi sunt, populi traditionem, Breviaria et Vitas SS. Ursulæ et comitum secuti, quæ titulis Ursulanis et maxime Schonaugiensibus Revelationibus ortum suum debebant. Convenit dein Crombachius Lucenses, Byzantinos, Antiochenos et Mediolanenses, quibus Ursulani cœmeterii fossores, prolatis titulis, affinxerunt Foilanum, Marculum, Jacobum et Marinum; sed nullo negotio magis profligantur illi tituli quam quod omnium illarum ecclesiarum vetera diptycha his nominibus careant, nedum ullas (si Lucenses recentiores excipias) habeant de his traditiones. Neque felicius transit Crombachius ad Argentoratenses; qui quidem colunt S. Aureliam eamque nonnulli S. Ursulæ sociam fuisse arbitrantur; sed nulla exstant documenta idonea quibus id persuadeatur [Cfr Acta SS. tom. VII Octobris, pag. 27 et seqq.] , multo minus eam obiisse circa annum 238. S. Cuneræ Acta appellat dein Crombachius; sed frustra omnino. Vide dicta supra num. 79. Non majoris ponderis sunt documenta de translatione S. Odiliæ, utpote recentiora et ex Passione Regnante Domino hausta; idemque cense de Vincentio Bellovacensi, S. Antonino, Roberto Altisiodorensi, Joanne a Leidis, Joanne Magno, archiepiscopo Upsalensi, aliisque, quos rei tam antiquæ testes producit Crombachius. Ii enim omnes partim Passionem Regnante Domino, partim Revelationes Schonaugienses aut earum epitomas secuti fuere. Nil igitur hoc scriptorum syntagmate perficitur, recte monente Baronio [Annales ecclesiastici, ad an. 1123, num 12.] : Certe quidem non numero historicorum veritatem historiæ consuevimus æstimare, sed quanta fide polleat primus auctor cujuslibet assertionis; nam reliquos primum sequi auctorem et ejus vestigiis inhærere frequentiori usu in more positum reperimus.

§ XII. Galfridus Monumetensis, narrans SS. Ursulam et socias passas esse anno 383, tempore Maximi Tyranni, confutatur. — Vera historia de adventu Maximi in Gallias opponitur ejus fabulis.

[Brevis narratio de usurpato imperio per Maximum.] Non una sed multiplex est sententia eorum qui S. Ursulam cum sociabus circa annum 383 fuisse passam statuunt. Rem paulo altius repetamus. Theodosius comes, anno 367 periclitantem Romanorum in Anglia ditionem, fugatis devictisque barbaris, restituerat. Belli vel domi habebat Maximum quemdam, ignotæ originis, non magnæ existimationis, sed ambitione plenum. Hic quum intellexisset Gratianum imperatorem anno 379 in imperii consortium adscivisse Theodosium, Theodosii comitis filium, de se vero promovendo cogitare neminem, sponte sua anno 383 purpuram in Anglia induit, postquam militibus, male in Gratianum, optime vero in comitem Theodosium affectis, persuasisset se ex hujus genere esse. Collectis aliquot copiis, ex Britanniæ insula in partes cismarinas transfretavit, et brevi partim armis Gratiani exercitum delevit, partim favore sibi conciliavit: unde Gratianus, a suis destitutus, Lugdunum fugit ibique eodem anno 383 die 25 Augusti a proditore trucidatus est.

[118] [Narratio Baronii secundum Galfredum Monumetensem.] Quæ vero deinde secuta fuerint secundum Galfredum Monumetensem, accipe ex compendio Baronii [Martyrologium romanum, ad 21 Octobris, not. b.] : Cum Maximus proximas Gallias invasisset ac vicinos Armoricos sedibus expulisset, vacuam provinciam, uberes glebas Britannicis militibus novæ coloniæ tribuit ac divisit; unde et eidem provinciæ comparatum est nomen ut Minor Britannia diceretur. Quo vero eorum etiam posteritati consuleret ex Magnæ Britanniæ insula singulis uxores quæri jussit: singulis militibus singulæ virgines ex gentilibus suis sunt in matrimonium postulatæ. Erat autem prædictorum militum præcipuus post Maximum dux Connanus, unus ex Britanniæ regulis, cui paris nobilitatis conjunx designata est filia Dionoci regis Cornubiæ, nomine Ursula. Londini itaque cunctis coactis XI millibus scilicet ex nobilitate et LX millibus plebeis, invitæ licet, patrium solum carosque suos relinquentes, imponuntur navigiis: dumque regionem Armoricorum cogitant nautæ, mox sæva procella naves impulit in Germanicum littus; ubi dum essent, Melga Pictorum et Gaunus Hunnorum piratæ, qui, comparata classe, icto fœdere cum Gratiano imperatore adversus Maximum, ut vel hac arte eum a cœptis deturbarent, cum ad infestandam Britanniam tenderent, in has ad littus jactatas virgines ut in hostes grassati sunt, ut vim inferendi illarum pudicitiæ consilium caperent. Quæ omnes hortatu Ursulæ mortem dirissimam potius oppetere ac gladiis obtruncari christiana constantia decreverunt quam ignominiosum quid pati. Cumque ea persisterent animi firmitate, mox illorum libidine in barbaricum furorem mutata; cum alio properarent, ne longiori more distinerentur, singulas crudelissime trucidarunt, indeque in Britanniam navigarunt, nactamque eam militibus vacuam aggressi; sed confestim, missis illuc a Maximo duabus militum legionibus, inde pulsi, solverunt in Hiberniam. Numerum virginum omnino omisit Baronius in Martyrologio; in Annalibus ad annum 383 num. 3 resecuit a Galfredi narratione appendicem LX millium, satis habens, si duabus britannicis legionibus (censuit scilicet Baronius legiones singulas, quum plenæ essent, constitisse ex sexies mille et centum ca pitibus; sed a Constantini M. avo ad mille ducentos milites redactæ fuerant [Cfr Lingard, Hist. d'Angleterre, tom. I, pag. 40 et 41, Louvain, 1827.] ;) si, inquam, pro numero militum qui tunc in iis reperti fuerunt totidem delectæ virgines sint, omnes numero undecies mille.

[119] [Censura Papebrochii probanda in Galfredum non autem in Baronium.] Hæc sequenti censura notavit Papebrochius [Propylæum Maji, Paralipomena, pag. 39.] : Credat qui potest aut in Aremorica tantam fuisse mulierum inopiam, ut exemplo, nullis in historiis legendo, eæ debuerint trans mare accerci, aut tam facilem futurum Britannorum principum aliquem, ut totum fere feminei secus florem ex ditione sua in peregrinam mitteret regionem, maritos istic inventurum. Equidem hanc in Baronium censuram probare non ausim. Sane, si undecim millia nobilium et sexaginta millia plebejarum virginum nobilium ponantur, ut habet Galfredus Monumetensis [Hist. reg. Brit. lib. V, cap. 16, pag. 92.] , res credibilis non est; quamquam hic numerus minor etiam sit numero militum quos e Britannia in Armoricam traductos fuisse scribit idem Galfredus [Ibid. cap. 14, pag. 91.] , tradens Maximi jussu centum millia e plebe in insula Britannia collectos fuisse qui ad se venirent, et triginta millia qui insulam custodirent. Hæc enim militum multitudo æque fidem superat quam istud puellarum agmen. Britannia enim non multo plures quam viginti sex cohortes seu decies et ter mille milites Imperio dabat [Cfr Lingard, Hist. d'Angleterre, pag. 41.] ; et ecce, quasi in ictu oculi, dedisset, jubente Maximo, centies tricies mille. Quam absurda hæc sint, hinc quoque collige: Caledonii, quum legationibus et fœderibus omnium civitatum vires excivissent, et omnis juventus et quibus cruda ac viridis senectus in unum congregati essent, non multo plus TRIGINTA MILLIA armatorum adspiciebantur, Agricolæ exercitum in monte Grampio exspectantes [Tacitus, Agricolæ Vita, num. XXIX.] : et una Britannia 70,000, aut si mavis, 130,000 innuptos habuisset juvenes, bello gerendo pares. Matrimonia illa non minus admiranda. In universa scilicet Gallia, incolas nunc habente fere 36,000,000, quotannis 256,000 matrimonia celebrantur. In Britannia et Scotia 18,000,000 fere incolæ recensentur; fac ibidem nunc celebrari 128,000 matrimonia; at vero mille quingentis abhinc annis in sola Britannia, quum, ut S. Gildas [Liber Querulus, part. I, cap. 1, ap. Migne. Patrologia, tom. LXIX, col. 333.] et venerabilis Beda [Hist. eccl. lib. I, cap. 1, ap. Migne, Patrologia, tom. XCV, col. 25.] testes sunt, viginti octo tantum civitates majores præter castella nonnulla haberet hæc regio, quum agri ibidem vix colerentur, intra unum annum celebranda fuissent matrimonia 70,000, duos trientes numeri annui matrimoniorum, quæ nunc in Anglia et Scotia simul ineuntur! Hæc plane Britannica somnia sunt, sed nequaquam Baronii; adeoque si cum præstantissimo Annalium scriptore undecies tantum mille numerantur, quem numerum dant Colonienses traditiones, non consentiendum videtur Papebrochio, scriptorem Annalium ecclesiasticorum hac de re explodenti. Certe tali emissa colonia, exhausta non fuisset Britannia, neque multum passa; maxime si ponatur inde tot juvenes prius delatos fuisse in Armoricam; neque video quid tantopere obstetissent Britanniæ principes, quum connubia ineunda essent cum popularibus.

[120] [Confutatur Galfredus scriptis Zosimi] Quocirca multo melius aggressum fuisse arbitror Galfredi, et qui eum secuti sunt, narrationem Browerum nostrum, quum, commentarium in Venantium Fortunatum et Annales Trevirenses scribens, multo post annum 383 colonias in Britanniam traductas fuisse demonstravit. Hac enim demonstratione subvertitur fundamentum universæ historiæ Maximi tyranni, prout apud Galfredum legitur; quum hæc in eo sit posita ut doceat Armoricam, Maximo procurante, a Britannis occupatam fuisse et, novo regno ibidem constituto, Minorem Britanniam esse factam septemdecim circiter annis ante sæculi IV finem. Et quidem, quod primum argumentum adversus hanc fabulam sit, nemo ex antiquis magnalia hæc docuit; et quicumque ea tradidere, a manifestis commentis non abstinent; quocirca nemo prudens eis facile fidem adhibebit. Secundum argumentum dabit historia. Zosimus lib. IV accurate explicat quo primum Maximus, quum anno 383 sceptrum usurpavit, copias, quas in Britannia collegerat, deduxerit, adversus Gratianum bellaturus: Milites, inquit [Ap. D. Bouquet, Recueil des historiens de France, tom. I, pag. 583.] , facile ad seditionem impulsi, Maximum imperatorem appellant; ac tradita illi cum diademate purpura, confestimque παραχρημα transmisso navibus Oceano, ad ostia Rheni appulerunt. Exercitibus autem, qui erant in Germania et juxta hanc regionem, summa cum benevolentia hanc designationem approbantibus, objiciebat ei se Gratianus prælio congressurus, quod non exigua pars exercitus adhuc ab ipso staret.

[121] [et aliorum veterum historicorum;] Scilicet vere ejusdem anni 383 Mediolano venerat Patavium Gratianus; hinc perrexerat Veronam ubi medio junio versabatur [Cfr Tillemont, Empereurs, Gratien. art. XV.] ; post adierat cum exercitu Alemannos, et quidem, ut æstimat Tillemontius [Ibid. art. XVIII.] , Juthongos supra Danubium positos. Porro cum his bellum gerebat [Socrates, Hist. eccles. lib. V. cap. 11, pag. 270 et Sozomenus, lib. VII, cap. 13, pag. 720.] , quando Maximi ausorum nuntius ad eum venit. Gratianus itaque a Danubio, Maximus a Rheni ostiis tetenderunt in Gallias et quinque diebus velitando non procul a Parisiis manus miscuerunt [Zosimus de Gallis, lib. IV, ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 583; S. Prosper Aquit. Chron. ad an. 384, ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 625.] . Sed Merobaudis, magistri militum, proditione superatus et fugiens, Lugduni captus atque occisus est Gratianus [S. Prosper loc. cit.] . Atque hoc modo stabilius imperium Maximus accepit, et sedem suam præcipuam Treviris habuit [S. Sulpicius Severus, Historia sacra, lib. II, ad an. 384, ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 573.] . Hispaniam non adivit Maximus, testante Pacato [Panegyricus in Theodosium, cap. 24, ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 722.] Hispanum non vidisse tyrannidem Maximi; eam tamen pacifice habuit [Cfr Eckhel, Doctrina numorum veterum, tom. VIII, pag. 164.] . quod vel ex una Priscilliani controversia, quæ coram eo Treviris agitata est [Cfr Ferreras, Hist. générale d'Espagne, lib. II, ad an. 383, tom. I, pag. 391 et seqq] , liquet: quocirca pronum erat ut illuc quoque milites destinaret. Verum, ut loquitur Sozimus [Lib. IV, cap. 42, pag. 224 et seq. edit. Bonnensis.] , Maximus, qui non ex dignitate res sibi succedere putabat, si solis imperaret iis nationibus quæ Gratiano prius paruerant, de Valentiniano regno dejiciendo cogitabat, toto quidem illo, si posset; sin ea spe frustraretur, de parte illius aliqua saltim acquirenda, quantam sane occupare posset. Hac opinione victus, ad transeundas Alpes et adeundam Italiam se parat; Alpesque reapse cum exercitu transit exeunte mense sextili anni 387 [Tillemont, Empereurs, Théodose, art. XXXIX.] . Omnia ei fauste initio cesserunt; sed brevi alia sorte usus est. Accurrit quippe Theodosius imperator, Aquilejam obsedit, eaque continuo capta, jussit Maximum capitali pœna ambitionem suam luere exeunte julio anni 388 [Ibid. art. XLIV.] .

[122] [quibuscum convenit S. Gildas.] Atque hæc, ex variis collecta historicis, si præ oculis habeamus, facile intelligemus quid sibi velit S. Gildas sapiens in sequenti capite de tyrannis Britanniæ: Itemque tandem, inquit [De excidio Britanniæ, lib. I, cap. 10, ap. Migne, Patrologia, tom. LXIX, col. 339.] , tyrannorum virgultibus succrescentibus, et in immanem silvam jam jamque erumpentibus, insula nomen Romanum, nec tamen mores legemque tenens, quin potius abjiciens, germen suæ plantationis amarissimæ ad Gallias, magna comitante satellitum caterva, insuper etiam imperatoris insignibus, quæ nec decenter usquam gessit, nec legitime, sed ritu tyrannico et tumultuante initiatum milite Maximum mittit. Qui, callida primum arte potius quam virtute, finitimos quosque pagos vel provincias contra Romanum statum, per retia perjurii mendaciique sui facinoroso regno annectens, et unam alarum ad Hispanias, alteram ad Italiam extendens, et thronum iniquissimi imperii apud Treveros statuens, tanta insania in dominos debacchatus est, ut duos imperatores legitimos, unum (Valentinianum) Roma, alium (Gratianum) religiosissimum vita pelleret. Nec mora: tam fertilibus vallatus audaciis, apud Aquilejam capite nefando cæditur, qui decorata totius orbis capita regni quodammodo cervicibus dejecerat. Exin Britannia, omni armato milite militaribusque copiis (eductis), rectoribus linquitur immanibus; ingenti juventute spoliata (quæ comitata vestigiis supradicti tyranni domum nusquam ultra rediit), et omnis belli usus ignara penitus, duabus primum gentibus transmarinis vehementer sævis, Scotorum a circione *, Pictorum ab aquilone calcabilis multos stupet gemitque per annos. Manifestum itaque est juventutem, quam eduxerat e Britannia Maximus, comitatam esse vestigiis tyranni, nequaquam vero consedisse in Armorica quam numquam vidit; Maximus enim non in quadrangulum, sed in triangulum vires suos disposuit: ita ut aulam haberet Treviris, et una exercitus ala ad Hispanias, altera ad Italiam extenderetur; si tertia ad Armoricam, certe id non omisisset Gildas, quippe qui in ea plaga scriberet.

[123] [Ex Britannia secum tantum duxit Maximus 12,000 milites, qui numquam in Armoricam venerunt.] Quod vero ingentem juventutem ex Britannia evectam dicit, non plures quam duodecies mille intelligendi sunt; tantum enim agmen, duæ nempe pristinæ aut decem Constantinianæ legiones, Britanniam occupare solebant: et quidem ipsi S. Gildæ ingens hæc juventus eadem est ac omnis armatus miles militaresque copiæ, quas habebat Britannia. Ingentem itaque dixit, quod Britanni jam pridem majorem non viderant; sed reapse exigua erat. Quocirca Pacatus in Panegyrico [Cap. 23, ap. Migne, Patrologia, tom. XXIII, col. 499.] , quem dixit Theodosio, agens de Maximi exordiis, ita disserit: Quis non ad primum novi sceleris nuntium hominem risit? Nam res infra dignitatem iracundiæ videbatur, cum PAUCI homines et insulani totius incendium continentis adolerent, et regali habitu exsulem suum illi exsules orbis induerent? At quantos pariebat fortuna motus, quantum reipublicæ malum pestis augenda, quantam tibi gloriam restinguenda servabat? præcipue cum perfidia ducum, defectione legionum, contra rempublicam foret versum quidquid pro republica fuerat armatum. Quæ omnia pugnant cum Galfredi narratu, ut quam maxime. Hic enim septingenta millia militum e Britannia eductos narrat, dum ad summum duodecim millia eduxerit Maximus: atque hi quidem non Britanni natione erant, sed ex aliis provinciis collecti; quum in sua patria militare non sinerent Romani subditos, sed in alienas plagas, in quibus sedem suam habebant legiones, destinarent.

[124] [Galfredi causa non eo juvatur quod ante eum Nennius aliique similia dixerunt.] Auxilio veniunt Galfredo Galetius, ineunte sæculo XVIII parochus in Cempans, domo Britannus Minor [Véritable époque du principal établissement des Bretons dans l'Armorique avec l'histoire de leur premier roi, prouvée par l'histoire romaine, in Journal de Trevoux, 1720, pag. 739 et seqq.] ; recentius Dieffenbachius [Celtica II, part. II, pag. 165 et seqq.] aliique, affirmantes hæc a Galfredo non temere fuisse asserta, sed complures ei jam pridem præivisse. Neque nos contendimus hæc ab eo fuisse inventa, quippe qui ponimus tantum ea esse falsa, undecumque ea acceperit. Esto itaque, dixerit ante eum Nennius [Ap. Usserium, Brit. eccl. antiq. pag. 107; D. Morice, Mémoires pour l'hist. de Bretagne, tom. I, col. 164; Dieffenbach, Celtica II, part. II, pag. 165.] : Septimius imperator regnavit in Britannia, dictus Maximianus. Ipse perrexit cum omnibus militibus Britonum a Britannia, et occidit Gratianum regem Romanorum, et imperium tenuit totius Europæ; noluitque dimittere milites, qui cum eo perrexerunt a Britannia, neque ad uxores suas, neque ad filios, neque ad possessiones suas: sed dedit illis multas regiones a stagno quod est super verticem montis Jovis usque ad civitatem quæ vocatur Contguic et usque ad tumulum occidentalem, id est, Crucochidieint. Hi sunt Britones Armorici; et numquam reversi sunt ad proprium solum usque in hodiernum diem. Propter hoc Britannia occupata est ab extraneis gentibus et cives ejus expulsi sunt, usque dum Deus dederit auxilium illis; similia habeant Silvester Gerardus Cambrensis [Ibid. locc. citt.] et Guilielmus Malmesburiensi [Ibid. locc. citt.] , qui ante Galfredum Monumetensem scripsisse videntur; eademque vestigia postea presserint Henricus Huntingdoniensis [Ibid. locc. citt.] . Matthæus Westmonasteriensis [Ibid. locc. citt.] et alii bene multi: parum his omnibus juvatur sententia eorum, qui volunt sæculo IV jam Britonum coloniam in Armorica consedisse; nam recentia illa testimonia componi nequeunt cum coævis. Quin etiam ne conveniunt quidem cum Triadibus Britannicis, quibus alii multam, alii nullam inesse auctoritatem arbitrantur. Utut est, ecce tertia pars decimæ quartæ Triadis [Ap. Dieffenbach, Celtica, II, part. II, pag. 79.] : Tertius invadens exercitus eductus ex insula fuit ab Helena Luyddawg et Cynan, fratre ejus, domino de Meirion, in Llydaw (Letaviam, partem maritimam Britanniæ Armoricæ); in qua obtinuerunt terram et dominationem et regnum, ab imperatore Macsen Wledig (Maximo tyranno), quoniam ei auxilium tulerunt contra Romanos, et nemo ex eis reversus est, et consederunt in Llydaw (Letavia) et in Ystre Gyfaelwg, efficientes ibi communitatem. Sed hæc alia sunt ac ea quæ tradidere Galfredus, Nennius et reliqui, qui ipsum Maximum Britannorum ducem fecere; et cæterum incredibilia, tum quod ex S. Gilda constat, egresso Maximo cum militibus Romanis, insulam armata manu vacuam fuisse, tum quod manifestum est Maximum non sparsurum fuisse milites suos in varias partes; (valde enim exiguum exercitum habebat;) nec quidquam ejus consiliis proderat, si Britanni aliquot in Armoricam anno 383 descenderent. Non enim ibi vincendi erant Gratiani milites, sed occurrendum eis in Gallia orientali. Sed ad Galfredum redeamus.

[Annotatum]

* Hibernia. Circio est occidens

§ XIII. Prosecutio ejusdem argumenti: historia reipublicæ Armoricanæ usque ad finem sæculi V.

[Galfredus, perhibens Britannos anno 383 novum regnum in Armorica condidisse,] Tertium argumentum, quo fabulas ab eo narrari liquebit, ex historia denuo repetemus. Si Galfredum scilicet audias, Maximus cum Britonibus, ubi in Armoricam transfretavit, continuo Gallos vicit, Inbalto duce, et quindecim millibus armatorum cæsis; mox Rhedones cepit aliaque oppida, ubique viris fuga elapsis aut cæsis; postremo cum universas provincias penitus ab omni incola delevissent, munierunt civitates et oppida militibus Britanniæ et promontoria in diversis locis statuta. Exin tantam multitudinem collegit, quantam existimabat sibi sufficere posse ad omnem Galliam subjugandam. Distulit tamen sævitiam suam paulisper ulterius ingerere, donec, sedato regno quod ceperat, ipsum Britannico populo replevisset. Fecit itaque edictum suum, ut centum millia e plebe in Britannia insula colligerentur qui ad eum venirent. Præterea triginta millia militum, qui ipsos intra patriam, qua mansuri erant, ab hostili irruptione tuerentur. Cumque omnia perpetrasset, distribuit eos per universas Armorici regni nationes, fecitque alteram Britanniam et eam Conano Meriadoco donavit. En itaque Galli seu Armoricani exclusi ex Armorica; novum regnum fundatum; altera Britannia condita; et quidem ante medium annum 383; nam non prius Germaniam adivit Maximus neque cum Gratiani copiis manus conseruit, quam hæc omnia peregisset. Porro ut hæc omnia ruant, satis est post hæc tempora adhuc stetisse Armoricam, neque ullam tunc in his plagis de Britonibus eorumque regno sermonem fuisse. Accipe monumenta.

[126] [refellitur ex eo capite quod ineunte sæculo V Armorici eam adhuc habitabant,] Notitia imperii scripta fuit circa annum 401 [Cfr. D. Bouquet, tom. I, præf. pag. XIX et 127; Cfr Walckenaer, Géographie ancienne des Gaules, tom. II, pag. 375 et 376] ; in ea autem legitur: Sub dispositione viri spectabilis ducis tractus Armoricani et Nervicani. Tribunus primæ novæ Armoricæ Grannona (Garaude seu Guerande in promontorio inter ostia Ligeris et Vicinoniæ) in littore Saxonico. — Præfectus militum Carronensium, Blabia (seu Blavita, ad fluvium Blavet, castrum Armoricæ maritimum). — Præfectus Maurorum Venetorum, Venetis (Vannes). — Præfectus militum Osismiacorum, Osismiis (in hodierno pago Finisterre [Walckenaer, Géographie ancienne historique et comparée des Gaules, tom. II, pag. 255.] , in Ocimor prope Brestum [Cfr de Vertot, Histoire critique de l'établissement des Bretons dans les Gaules, tom. I, disc. prélim. pag. 40.] .) — Præfectus militum Superventorum, Mannatios (imo Nannetibus?) — Præfectus militum Martensium, Aleto (ad rivum Ranciam; ex Aleto sedes episcopalis anno circiter 1150 translata est in Sancti Maclovii [D. Morice, Mémoires pour servir à l'histoire de Bretagne, tom. I, col. 163.] .) Sequitur dein pagus postea Normannia dictus. Suberat similiter Armorica Romanis, quum anno 408, Britannos imitata, sese in libertatem vindicavit. Tres scilicet tyranni in Britannia sibi invicem successerant, militum favore purpuram induti. Postremus, Constantinus nomine, ejusque filius Constans legiones in Gallias et Hispanias deduxerat, Britannia exposita barbarorum incursibus. Britanni itaque, inquit Zosimus [Lib. VI, ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 586 et 587.] , sumptis armis et quovis adito pro salute sua discrimine, civitates suas a barbaris imminentibus liberarunt. Itidem totus ille tractus Armorichus, ceteræque Gallorum provinciæ Britannos imitatæ, consimili se modo liberarunt, ejectis magistratibus Romanis, et sibi quadam republica pro arbitrio constituta. Hæc Britanniæ Gallicarumque gentium defectio, quo tempore Constantinus tyrannidem exercebat, accidit.

[127] [similiter ex historia horum reipublicæ, quæ annis 416 et 436 adhuc stabat,] Stabat adhuc Armoricorum respublica circa annum 416, quum Exsuperantius Pictavus, ut ex Itinerario Claudii Rutilii Numantiani discimus, Armoricos ad officium seu sub Romanam ditionem reducere tentavit. Hæc enim ad Palladium, Exsuperantii filium, scripsit circa id tempus Rutilius [Ibid. pag. 629, not. d.] :

Facundus juvenis Gallorum nuper ab oris
      Missus Romani discere jura fori;
Cujus Aremoricas pater Exsuperantius oras
      Nunc postliminium pacis amare docet,
Leges restituit, libertatemque reducit,
      Et servos famulis non sinit esse suis.

Verum aut steriles fuere Exsuperantii conatus, aut postea denuo rebellarunt Armoricani. Iterum enim vincendi fuere circa annum 436 a Litorio, duce Romanorum. Testem habemus Apollinarem Sidonium, in Panegyrico, Avito Augusto dicto, VV. 243 et seqq. hæc de Avito, ex bello Germanico reduce, canentem [D. Bouquet, tom. I, pag. 805.] :

… Vix arma domum sordentia castris
Retulerat; nova bella iterum, pugnamque sub ipsis
Jam patriæ muris periturus commovet hostis.
Litorius schyticos * equites, tum forte SUBACTO
Celsus AREMORICO, Geticum * rapiebat in agmen
Per terras, Averne *, tuas.

[128] [et ex his quæ paulo ante medium sæculum V acciderunt.] Quum autem a Litorio subacti fuere Armorici, neque deleti sunt, neque eorum agri et pascua data Britannis; sed paulo post, resumptis viribus, iterum rebellarunt. Quocirca Aëtius patricius, offensus superbæ insolentia regionis, Eocarichi, ferocissimo Alanorum ad sinistram Ligeris ripam habitantium [Cfr Jornandes, Hist. cap. 43, ap. D. Bouquet, tom. II, pag. 26.] regi, loca illa inclinanda pro rebellionis præsumptione permiserat, quæ ille aviditate barbaricæ cupiditatis inhiaverat. Maxima hinc impendebant Armoricanis mala; a quibus tamen servati fuere per S. Germanum, Autisiodorensem episcopum. Hic enim vix domum de secunda transmarina expeditione in Britanniam Majorem remeaverat anno 447, et jam legatio Armoricani Tractus fatigationem beati antistitis ambiebat. Et quidem tam felicem operam impendit S. Germanus, ut per intercessionem et meritum sacerdotis rex compressus sit, exercitus revocatus, provinciæ a vastationibus absolutæ. Perrexit dein Ravennam beatissimus vir, ut veniam ab imperatore Valentiniano Armoricanis impetraret; et causam sane Armoricanæ regionis, obtenta venia et securitate perpetua, ad proprium obtinuisset arbitrium, nisi titubationis perfidia mobilem et indisciplinatum populum ad rebellionem pristinam revocasset. Quo facto, intercessio sacerdotis evanuit. Hæc Constantius in S. Germani Vita, circa annum 488 commendata literis [Ibid. pag. 643.] .

[129] His objici posset, hæc ad Armoricam non pertinere, sed ad Tractum Armoricanum, quo tota pars media Galliæ continebantur, a mari usque ad Aurelianum et ultra [Dubos, Hist. crit. de l'établissement de la monarchie française dans les Gaules, tom. I, pag. 104 et seqq.] . Certe tractus Armoricanus et Nervicanus, quatenus ad rem militarem pertinebat, duas Aquitanias, [Hæc intelligi nequeunt de divisione militari, qui Tractus Armoricanus dicebatur et universas provincias occidentales capiebat.] Senonensem, et secundam tertiamque Lugdunenses provincias complectebatur [Cfr Notitia imperii, ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 127.] , et utraque Aquitania regiones Armoricanæ, non secus ac Armorica proprie dicta, a scriptoribus appellabantur [Cfr Vita S. Basoli; ap. D. Bouquet, tom. III, pag. 463. Vita S. Eligii, ibid. pag. 552.] , quod Oceanum versus jacebant, vel quod potius male intellecta erant C. Julii Cæsaris verba de Lemovicibus Armoricanis [Cfr D. Bouquet, tom. III, pag. 552, not. a.] . Verum ea nomina, et quidem tamquam propria, in communi fuisse usu non apparet; sane numquam alii quam vere Armorici hac appellatione donati sunt eo modo, quo in præcitato Apollinaris Sidonii carmine:

… Tum forte subacto
      Celsus Aremorico;

et quum reliqua, quæ ad hanc diuturnam rebellionem pertinent, cum hac Litorii Celsi victoria cohæreant, satis liquet de vere Armoricis esse intelligenda. Præterea, siquis cum doctissimo abbate Dubos [Histoire critique de l'établissement de la monarchie française, tom. I, pag. 343.] admittat quinque præcipuas Galliarum provincias per maximam sæculi V partem, id est plus octoginta annos, contra Romanos rebellasse; is videat quomodo hæc cum Romanorum in his ipsis partibus imperio componat [Cfr D. Bouquet, tom. I, pag. 587, not. a.] ; nuspiam profecto præfecti prætorio aliique duces habuissent ubi firmo stetissent pede. Quibus adde prælia, quæ cum Armoricanis rebellibus inita fuere, semper ad Ligerim facta esse. Sic Apollinaris Sidonius in Panegyrico Majoriani inducit Aëtii uxorem objicientem viro Majoriani gloriam his verbis [Ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 802.] :

Ligerimque bipenne
Excisum per frusta bibit. Cum bella timentes
Defendit Turonos, aberas.

Idem in epistola XII ad Ferreolum, Aëtium Ligeris liberatorem vocat [Ibid. pag. 800.] ; quæ nemo de victis ad Ligerim Armoricanis non intelligit. Recogita insuper Alanos, trans Ligerim positos et excitatos ab Aëtio ut Armoricorum terras invaderent, impeditos vero a S. Germano: quibus omnibus suadetur Armoricorum rempublicam ad ripam dextram Ligeris constitisse, nequaquam vero extensam fuisse per omnem Galliam occidentalem. Consentiendum itaque D. Bouquet [Recueil des hist. de France, tom. I, pag. 587.] , Sharon Turner [The Hist. of the Anglo-Saxons, tom. II, pag. 134.] aliisque, quibus non placet immensa respublicana Armoricana quam excogitavit Dubos.

[130] [Reliqua historia reipublicæ Armoricanæ usque ad annum 497, quo Armorici se miscuere Francis.] Ex hoc tempore, scilicet a medio sæculo V, Romanis amiciores, non tamen plane subditi, facti sunt Armorici; certe anno 451 suppetias tulerunt Aëtio adversus Attilæ cohortes; neque aliter egere circa annum 470 in bello Visigothico. Procedente tempore, inquit Procopius [De bello Gotthico, lib. I, cap. 12, ap. D. Bouquet, tom. II, pag. 30.] , Visigotthi, facta in Romanum imperium irruptione, Hispaniam universam ac provincias Galliæ, trans Rhodanum positas, subegerunt habueruntque vectigales. Militarem operam Romanis tunc navabant Arborychi (immo Armorici [Cfr Valesius, Rerum Francic. lib. VI, pag. 278; Dubos, Histoire critique, etc. tom. III, pag. 175 et seqq.] :) quibus Germani (intellige Francos) utpote finitimis, et a veteri reipublicæ forma digressis, cum legem ac jugum vellent imponere, primum prædati, deinde recto marte eos aggressi sunt, agente omnes belli prurigine. Generositatem et in Romanos benevolentiam testati, Arborychi (Armorici) rem in eo bello gessere fortiter. Hæc anno circiter 493 [Cfr Dubos, Histoire critique, etc. tom. III, pag. 94 et seqq.] , quo Clodovæi copiæ Nannetes obsederunt. Sed multo diuturnior non fuit Armoricorum erga Romanos fidelitas. Quadriennio scilicet post defecere ab eis, ut se Clodovæo, regi Francorum subderent. Audi, ut rem narrare pergit Procopius: Nihil vi, inquit, proficientes, Germani (Franci) illos ad societatem et affinitates jungendas invitarunt: quibus Arborychi (Armorici) libenter assensi sunt, quod christiani essent. Eo pacto in unam gentem coaliti, potentissimi evaserunt: alii vero Romani milites, qui erant in extrema Gallia stationarii, cum nec Romam redire possent, neque ad hostes Arianos (Visigothos) desciscere vellent; se ipsi cum signis regionem, quam Romanis ante servabant, Arborychis (Armoricis) ac Germanis (Francis) permiserunt, moresque omnes patrios retinuere: quos eorum posteri ad se transmissos adhuc servant. Atque hac ratione, exeunte sæculo V, per commixtionem cum Francis, nequaquam per cædes et clades, a Britannis sæculo IV exeunte illatas, cessavit respublica Armoricana.

[Annotata]

* Hunnos

* Theodorici Gotthi

* Avite.

§ XIV. Prosecutio ejusdem argumenti. Vera historia de constitutis Britonibus in Armorica.

[Imperantibus Romanis, plures Britanni in continentem translati fuere, sed prementibus barbaris, alii plures venere sponte.] Ex hactenus dictis manifeste sequitur commentitium plane esse regnum Britannicum, quod Maximus tyrannus ante medium annum 383 fundasse et Conano Meriadec cessisse a Galfredo Monumetensi perhibetur. Verum id non minus luculente demonstratur ex historia adventus Britannorum in Galliam; quæ jam explicanda est. Tempore Plinii Secundi [Hist. natur. lib. IV, cap. 17, ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 56.] Britannos fuisse inter Gessoriacenses et Ambianos, eaque loca tenuisse ad maris oram, ubi nunc Stapulæ, Monstrolium, Hesdinium et ager Ponthicus, videtur res indubitata. Ex Britannia Majori æque ac ex reliquis provinciis eductas fuisse auxiliares copias et in variis imperii partibus extra insulam stationem habuisse res similiter certa. Saltem viginti sex cohortes, natione Britannas, fuisse ex lapidibus ostendit Camdenus [Britannia, pag. 41, edit. Amstelod. 1648.] , atque inter has Britones cum magistro equitum Galliarum. Ex his autem delectibus, per varias provincias distributis, Britonum colonias in aliquot exteris locis atque etiam in Gallia coaluisse quis dubitet? Similiter summe verisimile est ante medium sæculum V, quum continuo fere a Pictis et Scotis, ex Caledonia in Britanniam irruentibus, incredibilia damna, cædes scilicet, incendia, rapinas, agrorum depopulationes, paterentur; ita ut anno 446 ad Aetium patritium jure merito scriberent [Gildas, Liber Querulus, part. 1, cap. 17 de epistolis, ap. Migne, Patrologia, tom. LXIX, col. 542.] : Repellunt nos barbari ad mare, repellit nos mare ad barbaros: inter hæc oriuntur duo genera funerum, aut jugulamur, aut mergimur; quumque insuper semel a fame, semel a peste crudelissime hoc tempore habiti fuerint; summe, inquam, verisimile est et mihi quidem indubitatum singulis fere annis complures ex insula in proximas venisse Galliæ partes, in Armoricam nempe et alias vicinas plagas: adeoque, quando magis premebantur Britanni, plures patria emigrasse censendi sunt; sed non crediderim sæpe factum esse ut magna gentis pars simul solverit e Britannia; multo minus ut Armoricam victorum more occuparit; sed potius novis continuo advenis eorum ibidem creverit paulatim numerus, donec tandem prævaluerint. Certe Procopius, de rebus ineunte sæculo VI gestis scribens, continuas fuisse eorum migrationes narrat: Brittiam insulam, inquit [De bello Gotthico, lib. IV, cap 20, ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 42.] , nationes tres numerosissimæ, suo quæque sub rege, habitant, Angli, Frisones (censent etiamnum complures [Molhuysen, de Angelen in Nederiand, in Nyhoff's Bydragen van Vaderlandsche Geschiedenis, part. III, fasc. I, pag. 50; De Angelen aen den Nederryn, part. III, fasc. III, pag. 221 – 222; Kemble, Preface to his Edition of Beowulf, tom. II, pag. 49.] prædones exteros qui Britanniam initio vexaverunt ex Frisia venisse), cognominesque insulæ Brittones. Tanta est hominum multitudo ut inde singulis annis non pauci cum uxoribus liberisque migrent ad Francos, qui in suæ ditionis solo, quod desertius videtur, sedes illis adscribunt.

[132] [Hi anno 461 habebant proprium episcopum et positi erant super Ligerim.] Francis autem et Armoricis, qui inter se affinitates inibant, omnino se non miscuere Britones; sed colonias novamque gentem in Armorica condidere. Quin etiam solverunt primi arduam quæstionem, utrum, quando gens aliqua magno numero migrat in alienam diœcesim, jus ei sit proprium habere episcopum, an vero diœcesano præsuli subsit. Certe concilio Turonensi primo, quod anno 461 celebratum est, post alios episcopos subscripsit Mansuetus episcopus Britannorum [Maan, Sancta et metropolitana ecclesia Turonensis, part. II, pag. 9.] . Nil itaque est (ut id obiter moneam) quod conquerantur hodierni Angli de S. Gregorio M., quasi episcoporum Britannorum jura violaverit, quando S. Augustinum et plures monachos ad Anglosaxones misit, ut ad eos pro se prædicarent [Epist. S. Gregorii M. lib. XI, epist. 46, tom. II, Opp. col. 1150; Vita S. Augustini episc. Cantuar. num. 4, Act. SS. Ord. S. Bened. sæc. I, pag. 505.] , eosque partim postea episcopali dignitate auxit, quamquam plures adessent episcopi Britanni. S. Gregorio M. præiverat Mansuetus, episcopus Brito. Et sane erant quibus in provincia Turonensi operam suam hic impenderet. Ex epistola enim quam Arvandus, Galliarum præfectus, officii sui plane im memor, ad Euricum paulo ante annum 469 [Cfr Tillemont, Empereurs, Anthème art. VI.] dederat, qua huic Visigotthorum regi inter alia Britannos super Ligerim sitos impugnari oportere demonstraret et cum Burgondionibus Gallias dividi debere confirmaret, plane liquet coloniam illam Britannorum jam valde magnam fuisse.

[133] [Ii venere ex Cantio anno 457, pulsi a Saxonibus.] Ii eo advenisse videntur anno 457; ad quem in Chronico Anglo-Saxonico [The V. Bedes eccl. hist. of England also the Anglo-Saxon Chronicle, pag. 310, edit. Giles.] leguntur secundam pugnam Hengistus et Æscus ejus filius iniisse cum Britannis in loco dicto Crecganford (Crayford); quo prælio quatuor millia ex his cæsa fuisse; reliqui deseruisse Cantiam et fugisse Londoniam. Ad eam enim fugam pertinere censenda sunt, quæ S. Gildas [Part. I, cap. 25, ap. Migne, tom. LXIX, col. 346.] et secundum eum Ven. Beda [Hist. eccles. lib. I, cap. 16, ap. Migne, tom. XCV, col. 44.] referunt. Audi S. Gildam: Itaque nonnulli miserarum reliquiarum in montibus deprehensi acervatim jugulabantur: alii fame confecti accedentes, manus hostibus dabant in ævum servituri: si tamen non continuo trucidarentur; quod altissimæ gratiæ stabat in loco: ALII TRANSMARINAS PETEBANT REGIONES cum ulutatu magno seu celeusmatis vice, hoc modo sub velorum sinibus cantantes: Dedisti nos tanquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos, Deus. (Psalm. XLIII, 12): alii a montanis collibus, minacibus præruptis vallati et densissimis saltibus marinisque rupibus, vitam suspecta semper mente credentes, in patria licet, trepidi perstabant. Certe transmarina hæc migratio facta est post ruptum anno 455 fœdus [Cfr S. Gildas, part. I, cap. 25; The Anglo-Saxon Chronicle, pag. 309.] ; sed simul ante pugnas in Wallia annis 465 et 473 initas [The Anglo-Saxon Chronicle, pag. 310.] , quæ a S. Gilda aperte designantur, ubi de trepidatione agit eorum, qui a montanis collibus, minacibus præruptis vallati et densissimis saltibus marinisque rupibus, in patria perstabant. Liquet insuper ex S. Gilda inter migrationem illam et Ambrosii Aureliani victoriam, anno circiter 475 de Saxonibus relatam [Cfr Ven. Beda de temporum ratione, ad A. M. 4426. Opp. tom. VI, pag. 320, edit. Giles; Tillemont. Empereurs, tom. VI; Hist. des Bretons.] , tantum intervenisse tempus ut interea domum recesserint crudelissimi prædones, et reliquiæ Britonum, a Domino roboratæ, vires recuperare potuerint [S. Gildas, part. I, cap. 25, ap. Migne, Patrologia, tom. LXIX. col. 346.] . Neque audiendus est Vertot [Hist. de l'établiss. des Bretons, tom. I, pag. 21.] , qui illa S. Gildæ verba: Alii transmarinas petebant regiones de hodierna Scotia intelligi velit. Licet enim alicubi [Part. I, cap. 11, ap. Migne, tom. LXIX, col. 339.] S. Gildas et secundum eum Ven. Beda [Hist. eccl. lib. I, cap. 12, ap. Migne, tom. XCV, col. 38.] transmarinas gentes Pictos vocent; alio tamen loco S. Gildas imperatores Romanos appellat transmarinos reges [Part. I, cap. 2, col. 335.] : quod vero in præmisso loco non Scotia, sed Gallia intelligenda est, vel ex hos uno capite liquet quod Picti non minus inhiarent Britannis quam Saxones, adeoque Britanni et Saxones tunc amice inter se usi dicantur a Galfredo Monumetensi [Hist. reg. Brit. lib. VIII, cap. 3, pag. 133.] , qui se librum a S. Gilda conscriptum de Victoria Aureliani Ambrosii habuisse affirmat [Ibid, lib, IV, cap. 20, pag. 75.] . Neque Picti adeundi erant navibus, in quibus cantaretur: Dedisti nos etc. Verumtamen hanc fugam in transmarinas regiones soli Cantii et vicinarum plagarum incolæ participasse videntur, reliquis provinciis intactis. Hæc enim Britannorum insania erat vicinorum pericula sua non ducere, et, ut infirmi erant ad retundenda hostiam tela, fortes et invictos esse ad civica bella [S. Gildas, part. I, cap 19.] . Et quidem, si concordes fuissent, non eis deerant vires quibus non Saxones tantum, sed Pictos quoque et Scotos repulissent.

[134] [Alii venere aliquot annis post, sed substitere in Arvernia.] Sane paulo postquam anno 457 complures Britanni in Gallias fugissent et sedem super Ligerim occupassent, in quibusdam Britanniæ Majoris partibus sat validi erant, qui etiam suppetias ferrent Romanis in Gallia versantibus. Quum enim consilium, quod Arvandus dederat et quod paulo supra indicavimus, tanto magis placuisset quo quæ suggerebantur facilius fieri posse viderentur ob continuas imperantium conversiones reique publicæ instabilitatem, Euricus, Vesegotharum rex, verba sunt Jornandis [Histor. de Getarum origine, cap. 45, ap. D. Bouquet, tom. II, pag. 27.] , crebram mutationem Romanorum principum cernens, Gallias suo jure nisus est occupare. Quod comperiens Anthemius imperator, protinus solatia Britonum postulavit. Quorum rex Riothimus, cum XII millibus veniens, in Biturigas civitatem, Oceano e navibus egressus, susceptus est. Ad quos rex Vesegotharum Euricus innumerum ductans exercitum advenit, diuque pugnans, Riothimum Britonum regem, antequam Romani in ejus societate conjungerentur, superavit. Qui, ampla parte exercitus amissa, cum quibus potuit fugiens, ad Burgundionum vicinam gentem, Romanis in eo tempore fœderatam, advenit. Paucis verbis earumdem rerum meminit S. Gregorius Turonensis [Historia Francorum, lib. II, cap. 18, ap. D. Bouquet, tom. II, pag. 170.] : Britanni, inquiens, de Biturica expulsi sunt, multis apud Dolensem vicum (Bourg de Déols) peremptis. Mansit cum exercitus sui reliquiis Riothimus seu Riothamus in Gallia, verisimiliter in Arvernia, quandoquidem S. Sidonius Apollinaris, Claromontanus episcopus, miserit ad eum cum epistola [Lib. III, epist. IX, ap. Migne, Patrologia, tom. LVIII, col. 502.] virum obscuri loci, qui mancipia, Britannis clam sollicitantibus, sublata deplorabat, eaque sibi reddi, jubente Riothimo, sperabat. Quocirca affirmare non ausim Riothimi in Gallias adventu auctos fuisse Britannos, qui super Ligerim erant positi; et quidem quid de his postea factum sit me plane latere fatebor, id unum certum habens eos relictos non fuisse in diœcesi Nannetensi et Rhedonensi, ut ex dicendis patebit. Si quis tamen voluerit eos additos fuisse aliis Britannis qui deinceps maxima multitudine appulerunt ad Cornu Galliæ, non obstabo.

[135] [Circa annum 500 incepere Franci, Armoricæ dominantes, supplices Britannos intra certum regionis ambitum admittere, ut constat ex concilio Turonensi anni 849.] Ad finem sæculi V, quum Clodovæus Armorica potitus est seu potius suos Francos Armoricanis per connubia miscuit, nondum multos fuisse in his partibus Britannos ex ipso scriptorum silentio concludere fas est. Quo modo vero postea tanto advenerint numero ut pristinis incolis prævaluerint, et quibus conditionibus recepti fuerint, mihi satis obscurum est. Verumtamen plane extra dubium videtur noluisse reges Francos ut in diœceses seu pagos Rhedonensem et Nannetensem se diffunderent; ideoque marchiam seu limitem ductum fuisse, quo permissa iis regio terminaretur; et præterea marchisos, qui et custodes vel comites marchiæ seu limitis Britannici [Cfr D. Bouquet, tom. VI, pag. 38. not. b.] , illic positos, qui pro mandatis haberent eos coercere. Sed utrum pacifice venerint Britanni novæ patriæ leges secuturi; an vero suo arbitratu, suis legibus, suisque principibus victuri in alieno regno, disputatum olim fuit quam maxime; quoniam an feudale esset regnum, hinc dirimenda erat controversia: neque nunc inter scriptores convenit. Quod si mihi liceat opinionem meam proponere, putem maximam rationem habendam esse dictorum patrum concilii Turonensis anni 849. Quum scilicet Nomenoius, qui Britanniæ Minori tunc præerat, urbem Namneticam et Redonicam ac etiam Andegavense territorium et Cenomanense [Fragmentum hist. Britanniæ, ap. D. Morice, Mémoires, tom. I, col. 283.] , qua regione interdicebantur Britanni, invasisset; ipsi in epistola sua synodica, ut Nomenoium ad officium reducerent, his affati sunt verbis [Ibid. col. 292.] : Nec ignoras quod certi fines ab exordio dominationis Francorum fuerint, quos ipsi vindicaverint sibi, et certi quos petentibus concesserunt Britannis. Petiverant itaque Britanni et bona pace utrinque res gesta fuerat.

[136] [cujus asserta, licet alii putarint Britannos has terros victricibus armis occupasse, conveniunt cum his quæ novimus de præfixis limitibus,] Re quidem vera opponi potest id testimonium recens esse; litigii causa fuisse prolatum; sæculo IX non bene perspectum fuisse quo tempore aut quomodo in Armoricam advenissent Britanni; creditum fuisse a nonnullis hos huc se contulisse, quum Galli seu Romani rerum adhuc potirentur in his locis; testem esse Ermoldum Nigellum, ubi de subactis anno 818 a Lamberto comite Nannetensi et Britannici limitis custode, de Britannis disserit [De rebus gestis Ludovici Pii, lib. III, V. 9 et seqq. ap. D. Bouquet, tom. VI, pag. 38.] ; ita quoque locutum videri Eginhardum [Annales, ad an. 786, ap. D. Bouquet, tom. V, pag. 207.] et secundum eum Poetam Saxonem [Annales, lib. II, V. 210 et seqq. ap. D. Bouquet, tom. V, pag. 148 et seq.] , ut habendi sint Britanni habitasse Armoricam ante Francorum adventum, sed ab his victi et superati fuisse, et tributum solvere jussi; eruditissimo Adoni [Chronicum ad an. 799, ap. D. Bouquet, tom. V, pag. 320.] scriptorique coævo et anonymo Mettensi [Annales Mettenses ad an. 799, ap. D. Bouquet, tom. V, pag. 349.] persuasum etiam fuisse ante annum 799 numquam a Francis Britanniam Minorem subjugatam fuisse, et alia id genus. Verum quamquam hæc ita habent, nec quis umquam quæ de Britannis Armoricanis tradiderunt veteres inter se apte composuit, standum tamen videtur patrum Turonensium dictis. Ii enim optime novisse poterant Britanniæ Minoris rationes, quum hæc pars esset provinciæ ecclesiasticæ Turonensis; deinde testem invocant ipsum Nomenoium: qua formula aperte significant rem sibi certissimam esse; tertio, quod dicunt certos fines ab initio præstitutos fuisse advenis Britannis confirmari potest ex S. Venantii Fortunati ad S. Felicem, episcopum Nannetensem, carminibus. Libro scilicet III, carmine V [Ap. Migne, Patrologia, tom. LXXXVIII, col. 124.] eum his laudat versibus:

Auctor apostolicus, qui, jura Britannica vincens,
      Tutus in adversis, spe crucis, arma fugas:

quibus laudatur S. Felix quod auctoritate apostolica, fretus in adversis Christi auxilio, vires Britannorum vicerit et arma fugarit e Nannentensi sua diœcesi. In carmine autem VIII ejusdem libri [Ibid. col. 130.] habes hæc alia:

Proque salute gregis pastor per compita curris,
      Exclusoque lupo, tota tenetur ovis.
Insidiatores removes vigil arte Britannos:
      Nullius arma valent, quod tua lingua facit:

quibus verbis denuo laudatur S. Felix, quod sermonis sui auctoritate e Nannetensi diœcesi excluserit Britannos, qui armis cohiberi nequivissent. De iisdem rebus scripsit S. Gregorius Turonensis, sed multo minus magnifice: Britanni, inquit [Hist. Francorum, lib. V, cap. 32, ap. D. Bouquet, tom. II, pag. 125.] , eo anno (579) valde infesti circa urbem fuere Namneticam atque Rhedonicam: qui immensam auferentes prædam, agros pervadunt, vineas a fructibus vacuant et captivos abducunt. Ad quos cum Felix episcopus legationem misisset, emendare promittentes, nihil de promissis implere voluerent. Jam itaque sæculo VI intra certos fines Britanni continere se debebant, et diœcesibus Redonensi et Nannetensi excludebantur.

[137] [de amicitia quæ initio erat inter Francos ei Britannos, de auctoritate quam servabant reges Francorum, de donationibus piis eorumdem, etc.] Quarto, videntur initio amice usi esse Britanni cum Francis, nec quidquam quod majoris momenti esset egisse absque consensu regis Francorum. In Vita S. Maglorii, quæ bonæ notæ est, hæc leguntur [Ap. D. Bouquet, tom. II, pag. 435.] : Sanctus Samson simul cum Beato Maglorio, et quorumdam tam clericorum quam laicorum collegio recessit et ad prædicandum populo ejusdem linguæ, in Occidente consistenti, mare transfretavit, properans finibus territorii Dolensis: ubi, a strenuissimo rege Francorum Childeberto accepto archipræsulatus regimine, non solum inibi, verum etiam in omnem Britannorum regionem, seu in circuitu ejus longe lateque celebre nomen ejus enituit. In Vita S. Samsonis, ab anonymo subæquali conscripta, idem rex Childebertus ubique perhibetur Armoricæ, circa annum 530 jam a Britannis occupatæ, dominatus esse [Ibid. pag. 433 et seqq.] . In Vita S. Pauli Leonensis, quæ sæculo X a monacho Floriacensi conscripta est, Withurus, unus e principibus Britannis Armoricæ, hæc ad S. Paulum verba habuisse refertur [pag. 432.] : Ex quo, vita mihi carior Paule frater, Francorum rex Childebertus hanc regionem meæ sollicitudini regendam commisit, nec per me, nec per fidum aliquem legatum cum eo colloquium habui. Et demum in Vita S. Leonorii episcopi legitur [Ap. D. Bouquet, tom. III, pag. 432.] : Illo autem tempore (quum scilicet ille sanctus cum discipulis in Armoricam solvit) Childebertus rex Franciæ imperabat, simulque Britanniæ transmarinæ seu Armoricanæ. Audita itaque sanctitatis ejus fama, oravit eum ad se venire etc. In iisdem Vitis passim apparet Childebertus rex pagos distribuens. Withurum modo audivimus dicentem regionem a Childeberto suæ sollicitudini regendam commissam fuisse. Agnensem Leonensemque pagos cum sibi debito reditu regiæ auctoritatis præcepto accepit S. Paulus. Non infelicior S. Samson, qui, Childeberto agros aliasque res necessarias donante, monasterium magnificum construxit. Recole insuper episcopatum per universam Britanniam Minorem S. Maglorio collatum a Childeberto. Consentiunt itaque ipsæ traditiones antiquiores Britannicæ cum patrum Turonensium assertis, scilicet supplices in Armoricam venisse Britannos et certos eis a rege Francorum, qui his dominabatur partibus, fines assignatos fuisse. Recole insuper Procopii quæ supra recitavimus verba: Singulis annis non pauci cum uxoribus liberisque migrant ad Francos, qui in suæ ditionis solo, quod desertius videtur, sedes illis adscribunt.

[138] [Migrationes Britannorum continuæ fere factæ sunt, maxime ab anno 514, ut ex monumentis Anglicis] Jam si quæritur quo maxime hæc facta sint tempore, equidem respondendum putem maxime ab anno 514. Ad hunc enim annum, ut in Chronico Anglo-Saxonico legitur [Edit. Giles, pag. 311.] , Saxones occidentales venerunt in Britanniam, tribus vecti navibus, et appulerunt loco cui nunc nomen Cerdic's ore; et Stuf et Whitgar pugnarunt contra Britannos eosque fugaverunt. Anni 515, 516, 517 et 518 vacant in Chronico; sed ad annum 519 hæc occurrunt: Hoc anno Cerdic et Cynric obtinuerunt regnum Saxonum occidentalium; et eodem anno pugnaverunt contra Britannos in loco, cui nunc nomen Cerdicsford. Et ab hoc tempore stirps regia Saxonum occidentalium regnavit. Vacat dein Chronicum ab anno 520 ad 526; sed anno sequenti nova contra Britannos refertur pugna in loco, Cerdic's lea dicto; et anno 530 insulam Vectim (Wight) iidem leguntur usurpasse. Porro jam pridem animadversum est [Cfr Sharon Turner, The History of the Anglo-Saxons, tom. II, pag. 136, Paris, 1840.] ex nominibus Devonia, Cornubia aliisque id genus, novæ patriæ impositis, Armoricæ colonos maximam partem ex ea Britanniæ regione venisse, quæ postea regnum Saxonum occidentalium dicta est: quæ si quis inter se componere velit, facile videbit quam verisimile sit maximam multitudinem Britannorum in Armoricam venisse, dum ab anno 514 ad 530 Cerdic ejusque filius Cynric Devoniæ et Cornubiæ plagas cruentarent. Tunc tamen non cessavit Britannorum in Cornu Galliæ migratio: sed aliquot annis post novæ quoque eductæ coloniæ: scilicet quum anno 552, ut in Chronico Anglosaxonico legitur, Cynric adversus Britannos pugnavit in Seare-byrig (vetere Sarum), eosque in fugam vertit; et anno 556, quum Cynric et, qui ei quadriennio post in regno Saxonum occidentalium successit, Ceawlin pugnarunt contra Britannos in Berin-Byrig (Banbury?), in dies difficilior facta est conditio Britannorum in partibus Saxonum occidentalium: unde non spernenda videntur quæ in Genealogia S. Winnoci leguntur [D. Morice, Mémoires, tom. I, coll. 211.] : Hic autem Riwalus (Britanniæ dux), a transmarinis veniens Britanniis cum multitudine navium, possedit totam Minorem Britanniam tempore Clotarii regis Francorum, qui Chlodovei regis filius exstitit. Id verisimilius factum anno 560, quum Chonober, comes Britanniæ, Chramni partes contra hujus patrem regem Clotarium secutus, in fuga occisus est [S. Gregorius Turon., Hist. eccl Francorum, lib. IV, cap. 20, ap. D. Bouquet, tom. II, pag. 213.] et Britanniæ gubernium vacuum reliquit.

[139] [et Gallicis colligitur. Status politicus Britannorum in Gallia.] Accedunt ex Gallia non spernenda testimonia. In Chronico Britannico seu (si mavis) Nannetensi, quod quidem recens conscriptum, sed ex optimis monumentis passim collectum est, ad annum 513 (immo 511) legitur [D. Morice, tom. I, col. 3.] : Clodoveo successerunt Lotharius et Theodoricus filii ejus, Chlodomiris et Childebertus. Tempore cujus Clotarii venerunt transmarini Britones in Minorem Britanniam: quibus significari videtur numerosos colonos tempore Childeberti et Clotarii venisse: et sane, regnante Childeberto, coloniam appulisse tradit scriptor Chronici S. Michælis in Periculo Maris [Labbe, Biblioth. Mss. tom. I, pag. 249.] . Porro Childebertus, paternum regnum cum fratribus dividens, Armoricam præter alias provincias in hereditatem accepit, ut tradit Cointius [Annales ecclesiastici Francorum, ad annum 511, num. 56.] et ut ex Vitis Sanctorum, quas supra delibavimus, certo constat. Tenuit hanc ditionem Childebertus ab anno 511 usque ad exeuntem annum 558, quo diem obiens universum suum regnum fratri Clotario reliquit; intra hoc itaque temporis spatium quod ab anno 511 usque ad 558 excurrit longe maxima multitudo Britannorum quæ ipsi Clotario, monarchæ Francorum, anno 560 resistere auderet, in Armoricam advenit. Sed paulo post, ante 20 Novembris anni 561, supremum Clotarii regis diem, aliam multitudinem, duce Riwalo seu Riwalone, appulisse non videtur negandum, ut in Genealogia S. Winnoci refertur. Plurium coloniarum, quæ deinceps etiam in his partibus sedem quæsierint, supersunt vestigia. Verum hæc mittere licet, quum una origo comitatus Britanniæ Minoris investiganda nobis esset. Neque fusius quærere libet in rationes gubernii quo is regebatur; paucis tamen dicemus certum videri a medio sæculo VI plures plerumque ibidem fuisse comites, universam tamen regionem habitam fuisse advenis regnum Britonum, ut universa Gallia dicebatur regnum Francorum; eis idcirco placuisse regis titulum, uni præcipuo datum, denegantibus tamen Francis, et comites, duces, aliisque id genus nominibus eorum præsides appellantibus; initio eos agnovisse Francorum auctoritatem et vectigalia solvisse; postmodum vero ita se liberos declarasse ut sæculo VIII exeunte et sæculo IX censerentur a nonnullis numquam ante Caroli Magni ævum paruisse Francis. Sed hæc indicasse satis fuerit [Cfr Valesius, Rerum Francicarum lib. VI, tom. I, pag. 281 et seqq.] .

[140] [Quantum hæc pugnent cum Galfredi assertis.] Quæ hactenus explicuimus quantum distant a Galfredi Monumetensis assertis! Hic statuit sæculo IV regnum Britanniæ Minoris conditum fuisse; nos contra ex optimis documentis demonstravimus usque ad annum 408 paruisse Armoricam Romanis; dein rempublicam factam esse, jam liberam, jam Romanorum armis subactam; integram tamen usque ad finem sæculi V, quo tempore Armorici se miscuere Francis per connubia; ante medium quidem sæculum V admissos fuisse ad Ligerim sat multos Britannos; sed illic eos non diu substitisse et nesciri quo demum locorum aliquando perrexerint; ante annum 515 non videri Britannos magno numero appulisse ad Cornu Galliæ, sed tum incepisse copiosas turbas illuc advenire; certas sedes eis fuisse assignatas, interdictis pagis Nannetensi et Rhedonensi; desertius solum, ut loquitur Procopius, supplicibus fuisse concessum, non armis acquisitum, ut tradidit Galfredus; qui non minus errat quum a captis Rhedonibus Britones suum regnum in Cornu Galliæ incohasse scribit; ante medium sæculum VI regnum dictum non fuisse Britanniam Minorem, neque incolas liberos fuisse, sed Francis et Armoricis obnoxios; sed tunc tandem numero magis quam jure eos se vindicasse in qualemcumque libertatem, quam numquam tamen reges Francorum agnoverint. Quum his itaque prorsus ruat universum fundamentum, quo nixus est Galfredus ut ad annum circiter 383 S. Ursulæ cædem referret, superest ut plane liberi ab eo discedamus.

§ XV. Sententiæ aliquot, accedentes ad Galfredi Monumetensis narratum, breviter expensæ et rejectæ.

[Conjectura Miræ, partim nixa Galfredo partim aliis monumentis,] Verum quamquam hæc ita habeant, alii tamen iique præstantissimi viri eam sibi licentiam sumere ausi non sunt; cujus agminis dux est Aubertus Miræus. Hic scilicet anno 1608 Antverpiæ brevem scriptionem in lucem dedit, adscripto titulo: De Virginibus Coloniensibus disquisitio, quæ postea Parisiis et alibi vulgata est [Cfr Crombach, S. Ursula vindicata, pag. 154.] . Eam vellicavit crudeliter Paquot [Histoire littéraire des Pays-Bas, art. Aubert de la Mire] , scribens eam constare ex oppositis sententiis et valere solum ad dubia creanda de martyrio Ursulano. Sed negligenter legit censor, quandoquidem hac Disquisitione nil aliud vult auctor quam suam promere sententiam de modo quo B. Ursula et sociæ cælestem palmam promeruerint eamque viris eruditis expendendam proponere; et tantum abest ut pretiosam earum mortem et cultum ecclesiasticum dubia facere velit, ut, statim ac sententiam suam proposuit, hæc (quod nonnihil nova illa videretur) addat: Atque hæc quidem sic dicta accipiantur, velim, ut in omnibus salvum in primis ecclesiæ sit judicium et cultus honosque sanctarum virginum ac martyrum maneat illibatus, cui ne minime quidem volumus ire detractum. Sed ecce universa Miræi Disquisitio: Anno Christi 383, ut Baronius Annalium tomo III supputat, Flavius Clemens Maximus, arrepto in Britannia per tyrannidem imperio, in Galliam cum exercitu trajecit. Sunt autem comitatæ eum legiones Romanæ, quarum milites christianam profitebantur religionem. Cumque idem Maximus Treviris imperii sedem collocasset, turba ingens mulierum, viduarum ac virginum sexus utriusque ad maritos, parentes et consanguineos suos, relicta Britannia, properans, navigiis ad Batavicum sive Frisium littus est delata. Quod quidem agmen inde per Veronam *, vetus Frisiæ oppidum, recta Coloniam Agrippinam, adversisque Rheno ac Mosella, Treviros tendens, in Hunnos, Gratiano imperatori adversus Maximum militantes, apud Coloniam Agrippinam incidit, atque ab iis crudeliter cæsum est. Itaque conjicere liceat fortasse, turbam istam fuisse cœtum illum virginum, quas inter S. Ursula ut agminis dux et princeps emicuit. Pro hac conjectura facit quod multa etiam puerorum, ut audio, capita Coloniæ, inter cætera puellarum ossa hodieque spectentur. Sequuntur dein pauca de silentio SS. Ambrosii, Gildæ et Bedæ deque testimoniis Wandelberti et S. Cuniberti biographi et pone veniunt Bartolomæi Petri et Velseri judicia cum adjecto Fleieni de basilica Ursulana loco: atque his absolvitur universa Disquisitio.

[142] [placuit aliquando Henschenio et Papebrochio,] Hæc conjectura non omnino nova erat, quæ quippe ante ab Aventino proposita fuisset [Cfr Crombach, pag. 153 et 154.] ; sed ut primum ea a Miræo in novo lumine collocata est, placuit plurimum: eamque suo calculo, in eamdem euntes sententiam, comprobarunt Henschenius noster [Act. SS. ad 13 Maji, Comment. de S. Servatio, num. 13.] et Papebrochius [Propylæum Maji, Paralipomena, pag. 38.] ; cui etiam arridere cœpit Cyriacus papa, ex S. Siricio scilicet effictus. Verum, si hujus sententiæ originem investigemus, iterum ad Galfredum Monumetensem deducimur. Aventinus enim ipsa Galfredi verba refert; et quamquam nec Aventini, nec Galfredi librum legisse videtur Miræus, ex Galfredo tamen indirecte hausit, quum Baronium præ oculis habuerit, ea erga historicum ecclesiasticum usus licentia, qua hic ipse erga Monumetensem scriptorem prius fuerat usus, immutando scilicet ejus dicta, quantum satis esset ut fierent verisimilia. Quam minimam itaque ex hoc capite iis inesse auctoritatem nemo homo non videt.

[143] [nonnihil tamen eam corrigentibus et fulcientibus;] Sed aliunde alii probabilem hanc facere sententiam nisi sunt; quos inter eminet Henschenius: Hic enim postquam contra Baronium ostendisset fieri non potuisse ut, quum anno 383 Maximus tyrannus ex Britannia in Germaniam atque hinc in Galliam perrexit, Gratianus evocarit Hunnos, qui partim Britannicum mare, partim Galliam incursionibus infestarent; contendens eos post mortem Gratiani adversus Juthungos qui populabantur Rhætias a comite Banthone seu Bautone evocatos fuisse; his demum concludit verbis: Dicamus igitur Banthonem fuisse qui, sub specie repellendi a Rhætiis Juthungos, Hunnos Alanosque exciverit post mortem Gratiani; eosque, dum Gallias occupat Maximus, populabundos excurrisse per eas omnes quæ illi se primæ adjunxerant Germaniæ superioris inferiorisque regiones, ipso fortassis anno 384, quando 21 Octobris in eosdem, Coloniam Agrippinam obsidentes, videntur incidisse Ursulanæ virgines, cum illi scilicet jam essent in reditu, Tungris Remisque et aliis pluribus urbibus destructis; quumque eorum vestigia insequeretur Maximus, ut adversus similes incursiones deinceps muniret regiones illas, sedemque imperii sibi Treviris constitueret. Resecat itaque a Galfredi narratione ea omnia, quæ ad regnum Britannicum in Armorica constitutum pertinent; resecat Hunnos, piratas maritimos, qui, Guanio rege et duce, a Gratiano imperatore in Germaniam missi essent ut eos, qui Maximo tyranno faverent, inquietarent et cladibus afficerent; resecat tandem ea quibus Ursulanæ virgines in partibus maritimis occisæ dicuntur a Galfredo; atque id tantum ex ejus narratione admittit, eas cæsas fuisse ab Hunnis qui imperatorias partes contra Maximum sequebantur; eos vero Hunnos non maritimos prædones, sed auxiliares fuisse copias, in Germania versantes, assumpsit ex aliis monumentis.

[144] Verum enim vero nullos Hunnos tunc temporis in Germaniam secundam venisse plane manifestum est, ut jam pridem animadvertit Browerus [Annales Trevirenses, lib. IV, num. 174 et 175, tom. I, pag. 262 et 263; et lib. V, num. 62, pag. 292.] . Hunni, inquit, qui Gratiani et Valentiniani imperio in subalpinis emersere, postquam, regione trans Istrum occupata, incurrissent in Alanos, visi quidem in Rhætiis seu Mediterraneis Illyrici et Alpium locis, sed, ut B. Ambrosius diserte prodidit, per Alemanniam retro pulsos procul haberi Valentinianus jussit: accersitos etiam addit, non Maximi causa, quod unum Gaufredo (Monumetensi) patrocinari poterat; sed, ut Juthungos, qui ex vicinia Rhætios populabantur, iis regionibus propellerent: et hos tamen, ait, Galliæ modo appropinquantes, Valentiniani junioris studio, per Alemanniæ terras, procul aversos. Vix intelligere est quomodo gravissimi viri, hæc dum legerent, sibi in mentem potuerint inducere Hunnos, imperante Valentiniano, in Alemanniam evocatos, auctores fuisse martyrii Ursulani. Nil enim S. Ambrosii verbis de itinere illorum Hunnorum manifestius est. Vidit hoc luculente D. Berthodus, dum S. Pantuli episcopi Basileensis, (quem jam diximus ad Ursulanum agmen referri), illustraret, adeoque, Henschenii et Papebrochii relicta conjectura, in Broweri sententiam nil dubitans pedibus ivit. Danda porro hic forent et explicanda S. Ambrosii dicta, quibus hæc controversia dirimenda est; verum ne bis idem argumentum versare cogamur, præplacet hæc sequentibus paragraphis inserere, ubi Hunnorum in Europam adventus aliæque multæ historiæ Hunnicæ partes, quibuscum S. Ursulæ et sociarum passio conjungitur, latius declaranda venient.

[Annotatum]

* Bonnam

§ XVI. Ostenditur Hunnos auctores fuisse cædis S. Ursulæ et sociarum. De sagittarum bellico usu.

[Ab Hunnis occisas fuisse SS. Virgines constat ex traditionibus Coloniensibus et Britannicis, ex itinere Hunnorum et ex sagittarum præsentia.] Supra sæpius indicavimus tempus cædis S. Ursulæ definiendum esse historia Hunnorum: quam definitionem nunc aliquando aggredimur, prius ostensuri vere ab Hunnis occisas fuisse sanctas martyres. Re quidem vera in Sermone in Natali nulla prorsus mentio fit de Hunnis; quin etiam modum ejus martyrii ignorari asseritur et duplex proponitur divinatio, quam jam improbavimus. Verumtamen ambigendum non videtur quin S. Ursula et sociæ ab Hunnis occisæ fuerint. Ex una enim parte id aperte traditur in antiquiori Passione Coloniensi Regnante Domino, et ex altera a Galfredo Monumetensi; qui quum duo diversissimi fontes sint et in nullis fere conveniant, sinceri dicendi videntur, ubi secum invicem consonant. Quæ si cui nudæ præsumptionis loco habeantur, is tamen, si sequentia argumenta perpendat, facile, ni fallor, concedet dubitandi non superesse locum. Prius est Hunnos, ex Galliis redeuntes, tam longe penetrasse in Belgium ut necessario Coloniam transierint, quum hinc dextrum Rheni littus petiverunt. Alterum, quod primum explicabimus, petitur ex sagittis, quibus plurimæ SS. Virgines occisæ fuerunt. Papebrochius scilicet, testimonium dans de iis quæ ipse suis oculis hauserat, sic loquitur: Vidimus autem, inquit [Propylæum Maji, paralipomena, pag. 39.] , ipsi eadem ossa, unum comportata in locum, cum evidentibus cædis indiciis FRAGMINIBUSQUE TELORUM HINC INDE ADMIXTIS, SICUT ILLA CORPORIBUS IPSIS ET QUÆDAM OSSIBUS FIXA FUERUNT, QUORUM IIS ETIAMNUM INIIÆREBANT CUSPIDES. Similiter Crombachius: Corpora lustravimus, ait [S. Ursula vindicata, pag. 981.] , luculenta craniis excepta vulnera, FRONTI, VERTICIQUE SAGITTAS INFIXAS INSPEXIMUS. Demum in Passione Regnanto Domino legitur S. Ursula ictu SAGITTÆ transverberata. Alia venient in Gloria Posthuma. Manifestum itaque est S. Ursulam et socias trucidatas fuisse a barbaris, qui arcubus utebantur et sagitttis: quod ita non intelligi volumus ac si alia nulla adhibita fuissent arma: contra in exercitu, a quo cæsæ fuere Colonienses virgines, multos fuisse qui aliis armis uterentur contendimus, atque eos ipsos, qui sagittas tractabant, gladiis munitos fuisse; sed intendimus tantum non minimum fuisse sagittarum usum in occidendo virgineo manipulo.

[146] [Sagittis in bello utebantur paucissimi barbari] Jam vero pauci omnino barbari utebantur hoc armorum genere. Herodianus, quem in describendis armis sæpius occupatum esse nemo non novit, pluribus locis memorat Mauros ex Africa telis pugnasse, Parthos ex Oriente sagittis; sequenti autem loco, ubi de expeditione Alexandri imperatoris in Germanos, addit et Osrhoenos: Alexander, inquit [Herodiani historiæ, lib. VI, cap. 7, pag. 277, edit. Boecleri.] , Mauros complures, ac vim ingentem sagittariorum, quos secum ex Oriente adduxerat, partim ex agro Osrhoenorum partim e Parthia transfugas, pecuniave illectos, adversus Germanos instruebat. Quippe hujuscemodi milites maxime Germanos infestant: quum et Mauri longius jaculos intorqueant, sintque faciles ad incursus recursusque, utpote leves et expediti; et sagittarii nuda Germanorum capita prægrandiaque illa corpora facile eminus, veluti signum aliquod, contingant. Studiose itaque collegerat Alexander quotquot sagittariorum turmas inter auxiliares uspiam habebat: et Osrhoenos tantum reperit et Parthos. Quamquam enim sagittandi ars omnibus fere populis nota esset, pauci tamen satis in ea excellebant, ut utiliter inter præliandum arcubus uterentur; unde Jornandes [De rebus Geticis, cap. 6, ap. Muratori, Scriptt. Ital. tom. I, pag. 195.] : Parthi … inter omnes pene Asiæ nationes soli sagittarii sunt et acerrimi bellatores; pene dixit, ne excluderet Osrhoenos, Persas et aliquot alios. Gotthos, supra mare Ponticum positos, arcubus intendendis operam dedisse collegit idem Jornandes [Ibid. cap. 5, pag. 195.] ex hoc Lucani versu:

Armeniosque arcus Geticis intendere nervis; sed plus, ni fallor, in parandis et vendendis nervis quam in iisdem adhibendis studium posuisse Gotthos sequi videtur ex his, quæ Belisarius apud Procopium [De bello Gotthico, lib. I, cap. 27, tom. II Opp. pag. 129, edit. Bonn. Cfr Dubos, Hist. critique de la monarchie française, tom. I, pag. 278.] de præstantia sui exercitus explicat, hoc demum differre inquiens, quod Romani ferme omnes (ex quo scilicet tempore cum barbaris Europam incurrentibus pugnandum fuerat, sagittariam doctrinam coluerant [Cfr Encyclopédie méthodique, Art militaire, V° Archer.] ,) Hunnique eorum socii, equites sagittarii sint peritissimi: huic autem arti Gotthorum nemo operam dederit. Sed horum equites hastis tantum et gladiis uti solent: sagittarii vero pedibus pugnant, ordinibus protecti militum gravioris armaturæ. Non itaque Gotthi carebant omnino sagittariis, sed iis paucioribus et imperitis, quod hoc armorum genus genti proprium non erat.

[147] [et verisimiliter nulli præter Hunnos, qui per Coloniam in Gallias irruperunt.] Id etiam vix usitatum fuisse a Celtis, Francis aliisque Germanis passim traditum est ab antiquis [Cfr Strabo, ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 30; Agathias, ibid. tom. II, pag. 65; Tacitus, de Moribus Germaniæ, cap. 6.] æque ac ab recentioribus [Cfr Encyclopédie militaire, art militaire, V° Archer.] . Inter Saxonum arma similiter non occurrit sagitta [Cfr Sharon Turner, the Hist. of Anglo-Saxons, tom. I, pag. 122 et 123.] . De Scythis sagittariis multa passim leguntur; verum, si quid video, iis consentiendum arbitror, qui hanc Scytharum partem, qui sagittis pugnabant, ex Tatarorum seu Mogolum genere fuisse [Cfr d'Omalius d'Halloy, Introduction ethonographique, ante Diction. Ethnograph. Migne, pag. 47.] , non autem ex Slavorum aut Germanorum; quo nomine Gotthos etiam aliosque affinibus linguis utentes intelligo: Scytharum enim nomen ad diversissimas gentes et sæpissime ad Hunnos ab antiquissimis temporibus extensum fuisse res certa est. Quin etiam deveniendum videtur in sententiam sagittas propriam fuisse Tatarorum seu Mogolum armorum speciem, sive in Europa, ut Fenni ad mare Balticum [Cfr Tacitus, Descript. German. cap. 46.] , habitarent, sive in Asia super Pontum Euxinum; et certe inter barbaros, qui in Europam eruperint, nullos reperi ad stemma Germanicum pertinentes, quibus multus inter pugnandum sagittarum erat usus. De Germanis, de Francis, de Gotthis, de Saxonibus jam dixi. Alani gravi armatura pugnasse referuntur, Heruli levi, Gepidæ telis [Jornandes, de rebus Geticis, cap. 50, ap. Muratori, Scriptt. rer. italic. tom. I, pag. 216.] ; Vandali autem dicuntur [De bello Vandalico, lib. I, cap. 8, tom. I Opp. pag. 349.] nec jaculatorii, nec sagittarii periti fuisse, nec didicisse præliari pedibus, sed equites fuisse omnes et hastis maxime atque ensibus usi. Atque hæc pleraque luculente confirmantur a Jornande, qui prælium describens, quod barbari ex stemmate Germanico pugnaverunt in Pannonia post Attilæ mortem adversus Hunnos, singulorum arma indicat eaque inter se opponit: Ibi, inquit [De rebus Geticis, cap. 50, ap. Muratori, tom. I, pag. 216.] , admirandum reor fuisse spectaculum, ubi cernere erat cunctis, pugnantem Gothum ense furentem, Gepidam in vulnere suorum cuncta tela frangentem, Suevum pede, Hunnum sagitta præsumere, Alanum gravi, Herulum levi armatura aciem instruere. Ex his itaque omnibus soli Hunni sagittas mittebant; hoc pugnandi more erant conspicui, ut Gotthi ensibus suis; Gepidæ telis; Suevi pedites framea et jaculis pro Germanorum more; Alani (utut Hunnis similes) gravi armatura, scilicet lorica, galea scutoque necnon lancea, gladio et pilo; Heruli levi armatura, vix scuto crassiorique lacerna tecti et jaculis mittendis intenti. Cæterum ex his, quæ inferius Ammianus Marcellinus et Salvianus nobis dabunt de barbaris qui Coloniam venerunt, satis manifestum erit nullam gentem, quæ sagittis modo qualicumque utebatur, ante medium sæculum V per Coloniam transivisse.

[148] [Id armorum genus proprium fuisse Hunnorum constat ex scriptoribus græcis,] Hunnorum contra spem et robur in sagittis fuisse positum ex præmissis satis jam constat; placet tamen id magis confirmare, potissimum ut appareat arcum et sagittam, quibus præter gladium utebantur, insigne quoddam eorum fuisse et indicium, quod in omnium incurrebat oculos et quo secernebantur a reliquis barbaris, qui imperium Romanum vastaverunt. Ammianus Marcellinus, qui eos vidit et accuratissime eorum faciem et mores descripsit: Eo, inquit [Rerum gestarum lib. XXXI, cap. 2.] , omnium acerrimos facile dixeris bellatores, quod procul missilibus telis, acutis ossibus pro spiculorum acumine arte mira coagmentatis, sed distinctis, cominus ferro sine sui respectu confligunt, hostesque, dum mucronum noxias observant, contortis laciniis illigant, et laqueatis resistentium membris equitandi vel gradiendi adimant facultatem. Incredibilem itaque in missilibus seu sagittis jaciendis atque etiam in torquendis laqueis dexteritatem admirabatur apud Hunnos Marcellinus, ipse rei militaris peritissimus. Zosimus de iisdem [Historia nova, lib. IV, cap. 20, pag. 194 et 195, edit. Bonn.] : Stataria quidem prorsus neque poterant neque norant hostem aggredi, sed partim circumequitando, partim excurrendo, partim opportune retrocedendo et ex equis sagittando (ἐκ των ἱππων κατατοξευοντες) immensam Scytharum (idest Gotthorum) cædem edebant. Non aliter Agathias, ubi eos a Belisario cæsos perhibet [Historiarum lib. V, cap. 19, pag. 320 et 321, edit. Bonn.] : Tum barbari, omni ex parte jaculis icti, in se ipsos conglomerati et in arctum redacti ac compressi, tueri se bellando non poterant. Neque enim sagittare (τοξευειν) commode poterant, cum neque locus esset sagittis (βελεσιν), neque excursiones equis et alarum circumductiones facere poterant… Barbari terga vertentes incomposite fugerunt… Nam et habenas omnes equis laxarant et præterea flagella assidue urgentia præripiebant celeritatis remissionem. Defecerat autem ipsos præ pavore etiam ars ipsa, qua magnopere gloriari solent. Fugientes enim hi barbari magis propulsant eos, qui sese acriter insectantur, retrorsim sagittantes. Verba Procopii, laudantis Hunnorum sagittandi peritiam, supra dedimus. Alibi iterum eam extollit, τοξατους ἀγαθους ὀντας eos dicens [De bello Gotthico, lib. II, cap. 1, tom. II Opp. pag. 146, edit. Bonn.] , atque eos ita sagittis pugnasse exhibens ac si nulla alia habuisset arma, quamquam gladium quoque gessisse novimus. Demum Olympiodorus, qui ad Hunnos legatus ivit, singularibus laudibus ipsorum regum eximiam sagittandi peritiam, εὐφυεστατην τοξειαν, prosecutus est [Ex Biblioth. Photii, cod. 80, in Corp. Scriptt. Hist. Byzant. tom. I, pag. 455, edit. Bonn.] .

[149] [latinis, gallicis aliisque] Latini similiter, visis Hunnis, arcuum sagittarumque usu movebantur maxime. Marcellinum memoravimus. S. Sidonius Apollinaris in Panegyrico, quem Anthemio Augusto bis consuli dixit, de aliis armis non meminit [Panegyricus Anthemio dictus, Collect. Pisaur. omnium Pœmatum, tom. VI, pag. 42, col. 1.] :

Cornipedum gens altera fertur.
Hæc habitat * teretes arcus et spicula cordi;
Terribiles certæque manus, jaculisque ferendæ
Mortis fixa fides: et non peccante sub ictu
Edoctus peccare furor.

Jornandes soluto stylo eadem de iis prædicat: Exigui quidem, inquit [De rebus geticis, cap. 24, ap. Muratori, Scriptt. Ital. tom. I, pag. 203.] , forma, sed arguti motibus, expediti et ad equitandum promptissimi: scapulis latis et ad arcus sagittasque parati. Audiamus S. Aniani biographum, ubi de obsidione Aurelianensi: Interim, inquit [Ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 645.] , hostilis exercitus (scilicet Hunnorum) tela jactabat instantius. Atque ex his quæ hactenus disseruimus sequitur (ni fallor) sagittarum in bellicis expeditionibus usum omnino proprium fuisse Hunnorum et valde parum admissum a reliquis barbaris, maxime quibus Germanica origo erat et qui Rheni ripas aliasque Galliæ partes vastarunt. Quum autem Ursulanum agmen certe partim sagittis perierit; id si addideris traditionibus Coloniensi et Britannicæ, secundum quas beatæ virgines ab Hunnis cæsæ feruntur, equidem non video quid ultra dubites, quin vere Attilæ milites earum martyrii exstiterint præcipui auctores. Insuper quum nulli barbari, ut alibi explicabimus, tam crudeles aut tam impudici fuerint quam Hunni, quumque satis certo constet Colonienses martyres maximo fuisse numero et plerasque sequioris sexus, inde alia habemus indicia quibus Attilæ agmina eaque sola designentur.

[150] [Quam temere assertum fuerit cædis auctores fuisse Sunos, aut Dacos, aut Pannones,] Quid ad hæc aliter sentientes? Complures Hungari [Desericius, de Initiis ac Majoribus Hungarorum, lib. IV, tom. III, pag. 84.] , quibus persuasum est Magyares reliquias esse Hunnorum (quamquam doctissimo ethnographo d'Omalius d'Halloy [Introduction ethnographique, ap. Migne, Diction. Ethnogr. pag. 47.] aliter visum sit), contendunt in monumentis britannicis et Coloniensibus errorem invaluisse et loco Hunnorum seu Hunorum legendum esse Sunos seu Sunicos, Belgicam gentem, quam plerique positam fuisse volunt ubi nunc Trajectum ad Mosam cernitur aut ad orientem hujus loci [Cellarius, Notit. Orbis antiqui, tom. I, pag. 274 et 275, edit. Brandt.; Walckenaer, Géographie ancienne des Gaules, tom. II, pag. 287 et seqq.; Schayes, Les Pays-Bas avant et durant la domination romaine, tom. I, pag. 432, not. 1.] . Sed hæc solum excogitata, quod Ursulanum martyrium, ut Coloniæ Agrippinæ honori, sic populo Hungarico dedecori verti posse videretur. Ad talia itaque vix respondendum est, quum Passionis Regnante Domino codices nulli proferantur in quibus Suni seu Sunici scribuntur, quumque Galfredus Monumetensis, libris Coloniensibus nequaquam usus, Hunnos quoque habeat, non Sunos seu Sunicos. Quid ergo idem error in diversissimis scriptis legatur? Sed alii aliter, scilicet nomen Hunnorum genericum fuisse medio ævo, idque datum barbaris quibuscumque, qui alicubi truculente egerint [Cfr Crombach, S. Ursula vindicata, pag. 103 et 104.] ; quamobrem jure merito asseri posse occisores Coloniensum virginum Dacos fuisse, ex Pannonia ab Hunnis pulsos et errore quorumdam aliquando Hunnos vocatos [Inchofer Annal. eccles. Hungariæ, appar. pag. X.] . Sed quis umquam audivit in has partes venisse Dacos? Verum si Daci non placeant, offerunt nobis adversarii tirones Pannones, quos Maximinus anno 235 in Germaniam secum duxerat; hos vocari potuisse Hunnos, siquidem Hunni postmodum in Pannonia aliquandiu sedem habuerint [Crombach, S. Ursula vindicata, pag. 102 et 103.] ; sic pristinos Gallos dici aliquando Francos, quod Franci eorum regionem occuparint: Sed hac præpostera argumentandi ratione quid umquam proficient? Ubi scriptum Pannones tirones, quum in Germania versarentur, cædem alicubi fecisse Romanorum aut qui Romanis parebant? Quæ dein memoria superest eos sagittis pugnasse et arcubus?

[151] [aut Gotthos.] Habent et aliud adversarii effugium [Ibid. pag. 102.] : Maximinus nempe a quibusdam traditur patre Gottho, matre Alana natus esse; jam vero scripsit Jornandes [De rebus Geticis, cap. 9, ap. Muratori, tom. I, pag. 196.] usu pleraque nomina gentes amplecti, ut Romani Macedonum, Græci Romanorum, Sarmatæ Germanorum, Gothi plerumque mutuantur Hunnorum; hinc constare Gotthos præcipue Hunnorum nomine gloriatos fuisse; hinc Maximinum, origine Gotthum Hunnum et ducem Hunnorum dici potuisse. Sed fucus fit lectoribus. Jornandes scilicet de alia omnino re sermonem facit. Ubi enim dixerat commemorari a Dione historico regem Gotthorum, nomine Telephum, subdidit: Ne vero quis dicat hoc nomen a lingua gothica omnino peregrinum esse, nemo est qui nesciat animadverti, usu pleraque nomina gentes amplecti etc.; ita ut numquam cogitarit Jornandes Gotthos amasse vocari Hunnos: sed scripsit usos eos esse nominibus propriis ex lingua hunnica seu mogolica mutuatis, quemadmodum Hunni etiam assumebant nomina origine gotthica seu germanica: cujus rei exemplum est ipsius Attilæ nomen, quo plurimi putant significari nobilem seu ex genere avito natum; aliis tamen sentientibus id mutuatum ex Athel, tartarico fluminis Volgæ nomine [Cfr Am. Thierry, Hist. d'Attila, tom. I, pag. 51, not. 3.] . Sed tædet me alios Crombachii et Hungarorum prosequi modos, quibus putant Hunnos dici posse S. Ursulæ et sociarum interfectores, quin vere Hunni fuerint. Progredior itaque ad Hunnorum descriptionem quo magis pateat quam dissimilis esset hæc gens ab aliis omnibus et discretu facillima.

[Annotatum]

* idem ac habet

§ XVII. Hunnorum descriptio et primæ sedes.

[Hunnorum forma, mores et ingenium secundum Marcellinum,] Gens Hunnica, qualis perseverabat sæculo IV et V, pura erat et impermixta; ita ut nemo eam, qui semel vidisset, cum ullo ex Germanica stirpe populo confudisset. Omnia enim habebat indicia quibus Mogolica nunc discernitur. Audi Ammianum Marcellinum: Hunnorum gens, inquit [Rerum gestarum lib. XXXI, cap. 2.] , monumentis veteribus leviter nota, ultra paludes Mæoticas glacialem oceanum accolens, omnem modum feritatis excedit. Ubi quoniam ab ipsis nascendi primitiis infantum ferro sulcantur altius genæ, ut pilorum vigor tempestivus emergens corrugatis cicatricibus hebetetur, senescunt imberbes absque ulla venustate, spadonibus similes: compactis omnes firmisque membris, et opimis cervicibus: prodigiosæ formæ et pandi, ut bipedes existimes bestias, vel quales in commarginandis pontibus effigiati stipites dolantur incomte. In hominum autem figura licet insuavi ita visi sunt asperi, ut neque igni, neque saporatis indigeant cibis, sed radicibus herbarum agrestium et semicruda cujusvis pecoris carne vescantur, quam inter femora sua et equorum terga subsertam, fotu calefaciunt brevi. Ædificiis nullis unquam tecti: sed hæc velut ab usu communi discreta sepulcra declinant. Nec enim apud eos vel arundine fastigiatum reperiri tugurium potest. Sed vagi montes peragrantes et silvas, pruinas, famem, sitimque perferre ab incunabulis assuescunt. Peregre tecta, nisi adigente maxima necessitate, non subeunt: nec enim apud eos securos existimant esse sub tectis. Indumentis operiuntur linteis, vel ex pellibus silvestrium murium consarcinatis: nec alia illis domestica vestis est, alia forensis. Sed semel obsoleti coloris tunica collo inserta non ante deponitur aut mutatur, quam diuturna carie in pannulos defluxerit defrustata. Galeris incurvis capita tegunt; hirsuta crura coriis munientes hœdinis; eorumque calcei, formulis nullis aptati, vetant incedere gressibus liberis. Qua causa ad pedestres parum accommodati sunt pugnas: verum equis prope affixi duris quidem, sed deformibus, et muliebriter iisdem nonnunquam insidentes, funguntur muneribus consuetis. Ex ipsis quivis in hac natione pernox et perdius emit et vendit, cibumque sumit et potum, et inclinatus cervici angustæ jumenti, in altum soporem adusque varietatem effunditur somniorum. Et deliberatione super rebus proposita seriis, hoc habitu omnes in commune consultant. Aguntur autem nulla severitate regali, sed tumultuario optimatum ductu contenti, perrumpunt quidquid inciderit. Et pugnant nonnunquam lacessiti, sed ineuntes prælia cuneatim variis vocibus sonantibus torvum. Utque ad pernicitatem sunt leves et repentini; ita subito de industria dispersi vigescunt, et incomposita acie cum cæde vasta discurrunt: nec invadentes vallum, nec castra inimica pilantes præ nimia rapiditate cernuntur. Eoque omnium acerrimos facile dixeris bellatores, quod procul missilibus telis, acutis ossibus pro spiculorum acumine arte mira coagmentatis, sed distinctis, cominus ferro sine sui respectu confligunt, hostesque, dum mucronum noxias observant, contortis laciniis illigant, ut laqueatis resistentium membris equitandi vel gradiendi adimant facultatem. Nemo apud eos arat, nec stivam aliquando contingit. Omnes enim sine sedibus fixis, absque lare vel lege aut ritu stabili dispalantur, semper fugientium similes, cum carpentis in quibus habitant: ubi conjuges tetra illis vestimenta contexunt, et coeunt cum maritis, et pariunt, et adusque pubertatem nutriunt pueros. Nullusque apud eos interrogatus, respondere, unde oritur, potest, alibi conceptus, natusque procul, et longius educatus. Per inducias infidi, inconstantes, ad omnem auram incidentis spei novæ perquam mobiles, totum furori incitatissimo tribuentes. Inconsultorum animalium ritu, quid honestum inhonestumve sit penitus ignorantes: flexiloqui et obscuri, nullius religionis vel superstitionis reverentia aliquando districti: auri cupidine immensa flagrantes: adeo permutabiles, et irasci faciles, ut eodem aliquoties die a sociis nullo irritante sæpe desciscant, itidemque propitientur nemine leniente. Hoc expeditum indomitumque hominum genus.

[153] [Jornandem et S. Sidonium Apollinarem.] Iidem non minus noti Jornandi: Quos bello, inquit [De rebus Gesticis, cap. 24, ap. Muratori, tom. I, pag. 203.] , forsitan minime superabant, vultus sui terrore nimium pavorem ingerentes terribilitate fugabant, eo quod erat eis species pavenda nigredine, sed velut quædam (si dici fas est) deformis offa, non facies, habensque magis puncta quam lumina. Quorum animi fiduciam torvus prodit aspectus, qui etiam in pignora sua primo die nata desæviunt. Nam maribus ferro genas secant, ut antequam lactis nutrimenta percipiant vulneris cogantur subire tolerantiam. Hinc imberbes senescunt et sine venustate ephœbi sunt: quia facies, ferro sulcata, tempestivam pilorum gratiam per cicatrices absumit. Exigui quidem forma, sed arguti motibus, expediti et ad equitandum promptissimi: scapulis lati et ad arcus sagittasque parati: firmis cervicibus et in superbiam semper erecti. Hi vero sub hominum figura vivunt belluina sævitia. Consentit S. Sidonius Apollinaris [Panegyricus Anthemii, Collect. Pisaur. Poematum, tom. VI, pag. 42,] :

Gens animis membrisque minax; ita vultibus ipsis
Infantum suus horror inest: consurgit in arctum
Massa rotunda caput, geminis sub fronte cavernis
Visus adest oculis absentibus, acta cerebri
In cameram vix ad refugos lux pervenit orbes,
Non tamen et clausos. Nam fornice non spatioso
Magna vident spatia et majoris luminis usu
Perspicua in puteis compensant puncta profundis.
Tum ne per malas excrescat fistula duplex,
Obtundit teneras circumdata fascia nares,
Ut galeis cedant. Sic propter prælia natos
Maternus deformat amor, quia tensa genarum
Non interjecto fit latior area naso.
Cætera pars est pulcra viris: stant pectora vasta,
Insignes humeri, succincta sub ilibus alvus;
Forma quidem pediti media est; procera sed exstat,
Si cernas equites: sic longi sæpe putantur,
Si sedeant. Vix matre carens ut constitit infans,
Mox præbet dorsum sonipes: cognata reare
Membra viris; ita semper equo ceu fixus adhæret
Rector. Cornipedum tergo gens altera fertur.
Hæc habitat teretes arcus et spicula cordi;
Terribiles certæque manus, jaculisque ferendæ
Mortis fixa fides: et non peccante sub ictu
Edoctus peccare furor.

[154] Jam vero ut tempus et modus adventus Hunnorum in Europam luculentius innotescat, [Hunni, olim ad septentrionem regni Sinici considentes, videntur anno 40 ante Christum venisse ad mare Caspium:] juverit breviter de eorum origine dicere. Porro in originem hujus gentis, a reliquis omnibus in Europa ante finem sæculi IV cognitis tantopere diversæ, primus erudite inquisivit Josephus de Guignes, scilicet in commentario de Hunnis, Alanis, Iguribus et Sabiris [Mémoires de l'académie des inscriptions, etc. tom. XXVIII, pag. 85 et seqq.] : quo viam stravit ad Historiam suam Hunnorum. Utroque opere multa quæ ante obscurissima erant incredibili aspersisse luce visus est; ejusque vestigia dein relegit Desmoulins et denuo nonnulla examinavit Eduardus Biot [Journal asiatique, Nov. 1843.] . Secundum eorum itaque sententiam Hunni pars sunt ejus gentis, quam historici Sinenses Hiongnou appellant et quæ aliquando dominata est immensæ terrarum plagæ, quæ ad Sinæ septentrionem sita est et a mari Orientali usque ad fluvium Irtisch porrigitur; quin etiam quæ quadraginta ante Christum natum annis imperii sui fines propagavit usque ad fluvium Jaik, qui in mare Caspium suas aquas infundit; ita ut tunc tandem in viciniam maris Caspii venerint Hunni. Sed non omnibus hæc placuere, quod videntur Hunni in his partibus sedem habuisse duobus sæculis ante. Scribit enim Strabo [Rerum geograph. lib. XI, pag. 749, edit. Oxon.] : Eratosthenes tradit … in orbem circum mare post Hyrcanos esse Amardos, Anariacas, Cadusios, Albanos, Caspios, Uitios ac fortasse etiam alios quosdam usque ad Scythas. Porro Uitios eosdem esse ac Hunnos contendunt, propterea quod Dionysius Charax seu Periegetes [Dionysius Periegetes, V. 730.] , qui Augusto imperatore floruit, quatuor ad ripam occidentalem maris Caspii populos ordine inverso recensens, scilicet a septentrione meridiem versus, Scythas nominat, Hunnos (Οὐννους), Caspios et Albanos. Priscianus [Collectio Pisaur., tom. IV, pag. 248 et 249.] Dionysii carmina ita latine vertit:

Hoc igitur pelagus * quæ gentes undique cingunt
Incipiens numerem primis aquilonis ab oris
Quæ vergunt zephyro, quas Caspia littora claudunt,
Primi sunt Scythiæ populi, Saturnia juxta
Æquora viventes, Hyrcanique ostia ponti…
Hinc Thynus * sequitur, post fortis Caspia proles;
Hinc sunt Albani bellaces marte feroci.

Jam vero quum Eratosthenes qui Uitios memorat, annis ante Christum 276 natus fuerit [Biographie universelle, v° Eratosthènes.] , atque hi iidem videantur ac Hunni quos Dionysius appellat, dicendum est Hunnos non quadraginta ante Christum annis ad mare Caspium se locasse, sed ducentis aut pluribus. Huic argumento, quod nititur conjectura Uitios eosdem esse ac Hunnos, aliud subjiciunt, scilicet Hiong-nou multo ante id nomen posuisse ut Yuepo seu Yuepan dicerentur, quum ineunte sæculo II refugium in Kirghizium campis quæsierunt. Tertio demum, dicunt certum fere esse Hiong-nou et populares Ouigures Turcarum majores fuisse; unde secuturum esse ut Turcæ et Hunni ad eamdem stirpem pertineant; linguam autem et corporis formam utriusque gentis huic consectario non favere.

[155] [quæ Guignii sententia non firmis argumentis videtur impugnata fuisse.] Verum enimvero primum argumentum valde infirmum esse quis neget? Secundum, præterquam quod non convenit ante sæculum II desiisse nomen Hiong-nou, parum ad rem facit. Tertium quod lingua Hunnorum non convenit cum Turcica, ludicrum est, quum de Hunnorum lingua nil supersit præter nomina ex quibus nihil certi deducere est. Vide supra num. 151. Quodsi tamen id urgeas, obvius tibi est Parrotius [Versuch einer Entwicklung der Sprache. Abstammung, Geschichte, Mythologie und Bürgerlichen Verhältnisse der Liwen, Lätten, Eesten, tom. I, pag. 39, 164, 428, etc.] , linguarum et rerum Septentrionalium et Asiaticarum peritissimus, qui non dubitat Hunnos et Turcomannos ad eamdem stirpem reducere, quod utrorumque linguæ satis inter se conveniant. Quod vero de forma corporali Hunnorum et Turcarum est, judicet ipse lector. Convenit inter ethnographos gentem Kirghizium universæ Turcicæ stirpis purissimam esse; jam vero hujus imago et descriptio æque congruit Hunnis ac Calmucorum seu Mogolum. Horum nolim brevitatis causa lineamenta, naturam et mores aperire; nemo enim negat eorum imagine vultus et indolem Hunnorum referri: cæterum dabit viatrix Hommaire de Hell [L'Univers pittoresque, Tartarie, Beloutchistan, Boutan et Népal, par Dubeux et Valmont, pag. 171.] . Sed audiendus est qui Kirghizes descripsit Anglus Woods in Itinerario ad fluminis Oxi fontes: Kirghizes, inquit [Ap. Migne, Dictionnaire d'Anthropologie, col. 1019.] , parvi sunt et longe infra staturam mediocrem: ex septem viris qui simul erant unus tantum altus erat pedes anglicos quinque, uncias quinque et dimidiam. Vultus eis mirum in modum fœdus. Nasi pars superior maxime depressa; unde ambo oculi spatio plano, et pari libella cum reliqua facie, separantur; oculi oblongi et latentes; frontis inferioris pars prominet, superior fugere videtur; genas latas et turgidas duo diceres carnis frusta vultui applicita; barba rara, et in his, quorum densa cæsaries, sponte cirrata; color fuscus, minus ardore solis quam injuria et varietate tempestatum; demum membra validis non constant musculis. Notus insuper eorum galerus incurrus, quem ab Ammaniano Hunnis quoque tribui superius vidimus. Calcei eorum ex pellibus informes; equitandi et sagittandi ars et barbæ expilandæ usus a multis quoque commemorata; verbo si faciem aspexeris Sultani Kirghizis et habitum aliquot incolarum, quales exhibentur in libro L'Univers pittoresque [Tartarie, Beloutchistan, Boutan et Népal, par Dubeux et Valmont, tab. XII, XIII et I.] , viros ab Ammiano Marcellino, Jornande et S. Sidonio Apollinari descriptos te cernere arbitraberis. Re quidem vera solent Hunni comparari cum Mogolibus, maxime Calmucis seu Tartaris, atque ipse eos non semel inter Mogoles retuli; ast hæc nequaquam inter se pugnant, quum Kirghizes quoque Mogolicæ stirpis partem habeam; non tantum tribuens colori, quantum cl. v. d'Omalius d'Halloy [Recherches sur les langues tartares, pag. XLVI et pag. 11.] , qui, discrimine ex colore ducto, Mogoles stirpi flavæ accenset, Kirghizes candidæ. Alia enim aliis ethnographis probantur systemata.

[156] [Illic divisi in Hunnos Nigros et Albos.] Quocirca, quamquam Abel Rémusat [Asia polyglotta, cfr Journal des Savants, 1823, nov. pag. 653.] , Klaproth [Die Erdkunde, tom. II, pag. 343 et 344.] et Ritter [Bulletin de l'académie royale de Bruxelles, tom. XXIII, part. II, pag. 815.] (tanta in rebus geographicis Asiæ nomina!) abjiciendam existimarint Josephi de Guignes sententiam, equidem non tantum auderem; neque eis consentire possum ab illustrissimo Hunnorum historico, Hunnorum et Hiong-nou gentem eamdem esse adstruente, nulla alia proposita fuisse argumenta quam nominum Hiong-nou et Hunnorum similitudinem. Ostendit enim manifeste Guignius Hiong-nou, quos eosdem quoque habet ac Turcas, venisse usque ad occidentem fluminis Volga et in Yen-tçai seu Sarmatiam Asiaticam transiisse; quam quum veteres historici Sinenses aliquando Alann appellent et in finibus Romani imperii positam fuisse referant, quis neget regionem ab Alanis occupatam designari, quos ex scriptoribus græcis et latinis ab Hunnis devictos et exturbatos fuisse novimus [Mémoires de l'académie des inscriptions et belles-lettres, tom. XXVIII, pag. 92 et seqq.] ? Meminerunt etiam Sinenses duplicem Hiong-nou gentem: alteram quæ apud ipsos nota est sub nomine Ab-Tele seu Telites (quod commune nomen assumpserant) id est ad aquam, seu ad Oxum; alteram quæ sedem suam habuit prope Kaschgar et Aksou et usque mare Caspium et Captchac protendebatur [Ibid. pag. 96.] . Cognovere quoque latini et græci plures ad Hunnicam nationem pertinentes populos, maxime duos, quorum alter Hunni albi, alter Hunni nigri dicebantur. Quibuscum conveniunt quæ ex Jornande [De rebus Geticis, cap. 24, cit. a cl. v. Am. Thierry, Attila, tom. I, pag. 207. Sed non reperiuntur ap. Muratori, tom. I, pag. 203; neque in Biblioth. Patrum Maxima, tom. XI, pag. 1060 et 1061; ex alia certe editione sumpta fuere.] recitata reperio: Hinc jam Hunni, quasi fortissimarum gentium fœcundissimus cespes, in bifariam populorum rabiem pullularunt. Adeoque ut occidentales pavenda nigredine et tetri colore a Jornande dicuntur, sic orientales, qui et Ephthalitæ et Abtelitæ [Theophylactus Simocatta, Histor. lib. VIII, cap. 8, pag. 283, edit. Bonn.] , cute candida et vultu minime deformi perhibentur a Procopio [De bello Persico, lib. I, cap. 3, tom. I Opp. pag. 16.] ; unde et albi dicti [Ibid. pag. 15.] . Hi Hunnorum nigrorum confines erant; sed mari Caspio dividebantur: ita ut albi ad septentrionem Persarum essent positi et ad orientem maris Caspii [Ibid. pag. 16; cfr de Guignes, Hist. des Huns, tom. II, pag. 325 et seqq.] , nigri ad septentrionem Caucasi montis inter mare Caspium et paludem Mæotidem [Procopius, de bello Persico, lib. I, cap. 10, tom. I Opp. pag. 48.] .

[Annotata]

* Caspium

* Hunnus

§ XVIII. Hunnorum Nigrorum sedes ad mare Caspium; adventus in Europam; sedes et gesta usque ad finem sæculi IV: quantum scilicet pertinent ad res Ursulanas.

[Hunni Nigri, auctores cædis S. Ursulæ, usque ad annum 374 vix noti Romanis, ex Asia irrumpunt tandem in Europam.] Verum quæcumque ineatur de Hunnorum origine sententia, sive placeat Guignii, arbitrantis Hiong-nou et Hunnos eosdem esse eosque quadraginta ante Christum annis dominationem et sedes suas propagasse usque ad fluvium Jaik, in mare Caspium ad septentrionem influentem; sive statuatur eos tribum fuisse Finnorum orientalium [Cfr Journal des Savants, 1823, nov. pag. 653.] aut alius nationis ex familia Mogolica; id certum est paulo post annum 40 ante Christum alteram eorum partem, Hunnos scilicet albos, descendisse inter mare Caspium et Oxum usque ad Persidem, alteram seu Hunnos nigros inter lacum Mæotidem et mare Caspium usque ad Taurum montem. Quieti illic quatuor circiter consederunt sæcula, ita ut vix Romanis et Græcis innotuerint. Augusti ævo Hunnorum nigrorum, de quibus solis deinceps dicemus, meminisse Dionysium Periegetem supra diximus et eorumdem tribum inter Rhoxolanos et Blasternos ad Tanaim positam memoravit sæculo II Ptolomæus [Georg. lib. III, cap. 5. Cfr Cellarius, Notitia orbis antiqui, tom. I, pag. 406.] . Alii vero neque latini neque græci scriptores de iisdem locuti videntur. Hinc literis mandavit Ammianus [Rerum gestarum lib. XXXI, cap. 2.] Hunnorum gentem monumentis veteribus levitur notam fuisse; et Zosimus [Historia nova, lib. IV, cap. 20, pag. 194, edit. Bonn.] nationem eos vocat prius quidem incognitam, sed quæ subito tum temporis emersit, quum scilicet anno 374 Gotthos aggressa est. Similia scripsit Eunapius [Excerpta ex historia, num. 34, pag. 75, edit. Bonn.] ; et Hieronymus [Adv. Vigilantium, lib. II, ap. Migne, Patrologia, tom. XXIII, col. 295.] appellavit Hunnorum novam feritatem, quod ante suam ætatem incognita esset. Atque hæc plane subruunt Crombachii [S. Ursula vindicata, pag. 94 et seqq] assertum, Hunnos jam ante medium sæculum III in Europam venisse, quin etiam ante Christum natum. Cui asserto non minus adversatur, quod quum, Hunni nigri bellum moverunt contra Gotthos (initium id fuit eorum in occidentales partes irruptionis), inter certos fixosque fines omnino adhuc consistebant, ad orientem scilicet Ponti Euxini, lacus Mæotidis et Tanais fluminis; neque nos sinunt suspicari scriptores coœvi eos alibi uspiam sedem habuisse. Ammianus Marcellinus [Rerum gestarum lib. XXX, cap. 2.] eos ultra paludes Mæoticas glacialem Oceanum accoluisse plane affirmat; Zosimus [Historia nova, lib. IV, cap. 4, pag. 194.] quoque tradit se memoriæ proditum in historiis reperisse, e limo, quem Tanais devehit, Cimmerium Bosporum ad terræ formam redactum facultatem eis præbuisse terrestri ex Asia in Europam itinere transeundi, quum Gotthicum susceperunt bellum. Procopius, de ea Tauri montis parte, quæ mons Caspius dicitur, atque etiam de Porta Caspia, quam alii volunt esse fauces de Dervend, ad littus maris Caspii, alii et multo verisimilius fauces de Térek in medio fere monte Caspio [Walckenaer, Mémoires sur les dénominations de Portes Caspiennes. etc. Nouv. Mém. de l'académie des inscriptions, etc. tom. VII, pag. 210 et seqq.] , locutus, sic pergit [De bello Persico, lib. I, cap. 10, tom. I Opp. pag. 48.] : Hinc (septentrionem versus) se campus aperit equitabilis et ubertim riguus. Regionis pars maxima equis alendis accommoda est, spatiisque porrecta planissimis. Ibi omnes fere populi, quos Hunnorum nomen complectitur, habitant, eorumque sedes ad paludem usque Mæotin pertinent. Priscus quoque, qui legatus ad Hunnos missus fuit et res eorum, quantum ex historiæ ejus reliquiis colligere licet, accuratissime observavit, hanc nationem sævam in Mæotide palude ulteriorem ripam, dum Gotthi citeriorem occuparent, insedisse refert [Cfr Jornandes, de rebus Geticis, cap. 24, ap. Muratori, tom. I, pag. 203.] . Hieronymus vero, commemorans eorumdem anno 395 in Orientem irruptionem eos ex ultimis Caucasi rupibus immissos dicit [Epist. LX ad Heliodorum seu Epitaphium Nepotiani, num. 16, ap. Migne, Patrologia, tom. XXII, col. 600.] , aut ab ultima Mæotide inter glacialem Tanaim et Massagetarum immanes populos, ubi Caucasi rupibus feras gentes Alexandri claustra cohibent, cohibent, erupisse Hunnorum examina scribit [Epist. LXXVII seu de Morte Fabiolæ, num. 8, ap. Migne, tom. XXII, col. 695.] : ita ut nil certius sit quam Hunnos, qui tantam in imperio Romano fecerunt stragem, usque ad exiens sæculum IV inter Caucasum montem et paludem Mæotidem se continuisse. Certum itaque sit oportet (ut id obiter denuo moneam) S. Ursulam et socias ab Hunnis ante medium sæculum III occidi non potuisse, prout voluere Colonienses, maxime Bebius et Crombachius.

[158] [Confutatur Dieffenbachius qui ex Galfredo Monumetensi] Sed adversarius alius hic conveniendus est, Bebio et Crombachio multo majoris his temporibus auctoritatis, scilicet Laurentius Dieffenbach, suis in Celticarum rerum origines disquisitionibus clarissimus. Hic enim æstimat multis ante Christum sæculis et simul aut proxime ante Pictorum appulsum Hunnos in Britanniam venisse [Celtica II, part. II, pag. 267 et 269.] . Fidem adhibet narratibus Galfredi Monumetensis de Humbro rege Hunnorum, qui pugnarit cum Albanacto, filio Bruti, abnepotis Æneæ Trojani. Remittit [Ibid. pag. 267.] quippe lectorem ad hæc verba [Hist. reg. Brit. lib. II, cap. 1 et 2, pag. 23.] : Illis deinde (Locrino, Albanacto et Cambro, filiis Bruti) concordi pace diu regnantibus, applicuit Humber rex Hunnorum in Albaniam (Scotiam): et commisso prælio cum Albanacto, interfecit eum, et gentem patriæ ad Locrinum (qui Loëgriam seu mediam partem insulæ tenuisse ibidem dicitur) diffugere coegit. Locrinus igitur, rumore audito, associavit sibi fratrem suum Kambrum et collegit totam juventutem patriæ et ivit obviam regi Hunnorum circa fluvium qui nunc vocatur Humber. Inito ergo congressu, compulit Humbrum in fugam, qui usque ad fluvium fugiens submersus est in eo et nomen suum fluvio reliquit. Sed tota hæc fabula inventa est ad explicanda vocabula Britanniæ quæ a Bruto, Loëgriæ quæ a Locrino, Cambriæ quæ a Kambro, Albaniæ quæ ab Albanacto, Humbriæ quæ ab Humbro nomina sua mutuata fuisse ibidem dicuntur; et ut nemo sanæ mentis Bruti in Britanniam adventum commentitium non habet, sic mitiori judicio accipiendus non est Humber, rex Hunnorum. Equidem haud intelligo qua mente Dieffenbachius testimonia accumulet [Celtica II, part. II, pag. 268.] aliorum, qui eadem ex Galfredo sumpserunt; nullum enim emolumentum exspectandum est ex rivis, ubi ipse fons impurus est et fabularum scaturigo. Qua vera ratione Sigebertum Gemblacensem eos inter referre possit qui Galfredi scriptis usi fuerint eaque delibarint multo minus capio. Galfredus, ut supra § IX satis ostensum est, Historiam suam scribere non potuit ante annum 1125; Sigebertus vero Chronicum suum absolvit circa annum 1111, et 3 nonas Maji anni sequentis obiit [Anselmi Gemblacensis continuatio, ap. Pertz, Monumenta Germaniæ, tom. VI, pag. 375.] .

[159] [et ex loco, perperam Sigeberti Chronico inserto, ostendere voluit eos multo ante Christum in Britanniam venisse.] At, inquies, præivit Sigebertus Galfredo; et ii plane a vero aberrant, qui arbitrentur quæ de Britonum origine inseruntur Gemblacensi Chronico hæc interpolata esse; optima scilicet esse argumenta quibus hæc incusatio refellatur; sed hæc nondum proferre voluit Dieffenbachius [Celtica II, part. II, pag. 89.] . Verum enim vero superest etiamnum exemplar Sigeberti autographum; eo olim usus est Miræus, idem nuperius adhibuit Bethmannus [Ap. Pertz, tom. VI, pag. 284 et seqq.] , et ibidem omnino hæc de Britonibus et alia multa ex Galfredo excerpta omittuntur. Additamenta illa primum recepit codex Ursicampinus, inter annum 1155 et 1200 scriptus; hinc fluxere in exemplaria Divionense et S. Mariæ de Voto; quod postremum quum in editione principe procuranda usurpatum fuerit atque hæc posteris editoribus, si Miræum et Pertzium seu Bethmannum excipias, ducatum præstiterit, hinc factum est ut hæ farturæ in impressis ubique fere occurrant, quamquam a manuscriptis fere omnibus absint. Cæterum ab initio moniti fuere lectores de interpolatione. Editionem principem præ oculis habeo, atque hic ei titulus inscriptus est: Sigeberti Gemblacensis cœnobitæ Chronicum ab anno 381 ad 1115 cum insertionibus ex Historia Galfridi et additionibus Roberti abbatis Montis et tres sequentes annos complectentibus, promovente egregio patre D. G. Parvo, doctore theologo, confessore regio, nunc primum in lucem emissum cum privilegio. Venale habetur in officina Henrici Stephani (ubi impressum est) e regione scholæ Decretorum sita, et in vico sancti Jacobi in officina Joannis Parvi sub Lilio aureo. Detexerat has insertiones Antonius Rufus ope codicis Victorini Parisiensis a quo aberant, ut in præmissa editioni illi epistola dicitur. Quæ quum ita sint, quis, quæso, aurem dabit Galfredo, unico testi, Hunnos in Anglia versatos esse pluribus ante Christum natum sæculis? Catalogos insuper habemus tribuum, quæ, Romanis imperantibus, Britanniam incolebant [Sharon Turner, the History of the Anglo-Saxons, tom. I, pag. 39.] ; neque ulla illic de Hunnis mentio, quamquam certe hæc gens omnium offendisset oculos, quum a reliquis omnibus longe diversissima esset; mente recole quem, ut primum fuit cognita, stuporem videntibus injecerit et horrorem.

[160] [Complures egregie dixerunt de Hunnorum in Europam adventu:] Disserendum nunc esset de transitu Hunnorum per lacum Mæotin eorumque in Europam adventu; verum breviter hæc tangenda sunt, quantum scilicet Ursulanæ res id exigant: qui plura volet hæc ei dabit Tillemontius [Mémoires, Empereurs, Attila roi des Huns, post Theodose II, tom. VI, pag. 57 et seqq. Bruxelles. 1740.] , Ignatius Aurelius Fessler [Hist. de Huns, tom. I, part. II, pag. 217 et seqq.] , Guignius [Die Geschichten der Ungern und ihrer Landsassen, tom. 1, pag. 13 et seqq.] , præ reliquis tamen et longe optime cl. v. Amedeus Thierry. Hic enim in opere gallico, cui titulum fecit Historiam Attilæ et successorum ejus, tantam sagacitatem in investigandis Hunnorum rationibus et gestis, eam prudentiam in judicandis eorum rebus, talemque copiam et accurationem in iisdem enarrandis cum consummata eloquentia historicoque splendore et gravitate conjunxit ut, siquid videam, id opus, meo judicio, perennem sit habiturum laudem. Hunnicæ gentis fata prosecutus est auctor ab anno 575 ad 924; ita ut iis, qui prosperam adversamque illius conditionem plene nosse aveant, nil desiderandum relictum sit. Sed rem nostram jam agamus.

[161] [hic brevibus declaratur.] Quum Gotthi ad occidentem, Hunni ad orientem paludis Mæotidis et Tanais sedes suas haberent, aliquot jam pridem inter utrumque populum simultates exortæ erant, quum tandem anno 574 Balamir, rex Hunnorum, in Ostrogotthos perrexit eosque sibi subdidit. Hinc Vesigotthi terrore perculsi, post aliquot adversos conatus, fugerunt ultra Danubium et vacuam liberamque fecerunt irrumpentibus Hunnis ripam septentrionalem fluvii. Dum illic consisterent, nondum plane inter omnes tribus ita conveniebat, ut una omnium esset voluntas, unum studium: hanc induxit postmodum concordiam Attila. Et quidem per libertatem, quæ ante Hunnis supererat, et factionum diversitatem licebat imperatoribus Romanis auxiliares sibi ex Hunnica gente adsciscere copias. Nil proinde mirum comitem Bautonem, quum a Valentiniano II missus fuit contra Juthungos, Rhætiam devastantes (eosdem scilicet quos medio anno 383 impugnatum ivit lacrymabilis imperator Gratianus), Hunnos in suo exercitu habuisse.

[162] [Ex S. Ambrosio ostenditur] Atque hic incidimus in S. Ambrosii locum, de quo supra num. 145 meminimus. Hic præclarissimus Mediolanensis antistes, ubi anno 387 ad Maximum tyrannum denuo legatus a Valentiniano II missus est, hanc objurgationem se ex ore Maximi accepisse ipse in epistola ad Valentinianum [Epist. XXIV, ap. Migne, Patrologia, tom. XVI, col. 1035 et seqq.] scripsit: Quoniam me lusistis tu et ille Bauto, qui sibi regnum sub specie pueri vindicare voluit, qui etiam barbaros mihi immisit: quasi ego non habeam, quos possim adducere; cum mihi tot millia militent et annonas a me accipiant. Ad prius caput respondit S. Ambrosius neque se, neque Bautonem eum lusisse, quandoquidem ipse prior pacem cum Valentiniano poposcerit; ad posterius caput, quod criminationem in Valentinianum seu Bautonem, quasi hic barbaros in terras Maximo subditas misisset, continet et simul comminationem se id vice versa facturum, hæc reposuit sanctissimus præsul: Quos immisit barbaros Bauto comes? Et quid mirum si hoc Bauto fecisset, Transrhenanus genere; cum tu miniteris imperio Romano barbarorum auxilia, et turmas translimitanas, quibus commeatus provincialium tributa solvebant? Vide autem quid intersit inter tuas minitationes et Valentiniani augusti pueri mansuetudinem. Tu flagitabas quod barbarorum stipatus agminibus Italiæ te infunderes: Valentinianus Hunnos atque Alanos appropinquantes Galliæ per Alemanniæ terras reflexit. Quid habet invidiæ, si Bauto barbaros cum barbaris fecit decernere? Quoniam dum tu militem Romanum occupas, dum is adversum se utrinque prætendit, in medio Romani imperii sinu Juthungi populabantur Rhetias; et ideo adversus Juthungum Hunnus accitus est. Idem tamen, quia de finitimo proterebat Alemanniam et jam de vicinia mali urgebat Gallias, coactus est triumphos suos deserere, ne tu timeres. Confer utriusque factum: tu fecisti incursari Rhetias, Valentinianus suo tibi auro pacem redemit. Hæc Ambrosius.

[163] [Hunnos sub annum 383, Maximi tyranni tempore,] Ex his discimus primo Maximum causam fuisse ut Juthungi Rhætias incursarint, quum (ni fallor) per rebellionem suam impedivit Gratianum ne hos barbaros in superiori Danubio considentes protereret; secundo nullos barbaros in provincias, Maximo parentes, a Bautone fuisse inductos: nil enim aliud sibi vult hæc interrogatio: Quos immisit barbaros Bauto comes? quamquam id ei licuisset potiori jure quam Maximo, idem minitanti; tertio sedulo cavisse Bautonem et Valentinianum ne Maximi ditiones quidquam damni paterentur. Quum enim Juthungos adortus est Bauto, ad eos sive ex orientali plaga per Noricum, sive ex septentrionali, transmisso scilicet Danubio, venerat, neque ullam Maximi imperii partem tetigerat; quum vero eosdem debellasset et Galliis appropinquaret, jussus est a Valentiniano Hunnos et Alanos ex Rhætia amovere, cavens iterum ne Maximi provincias contingeret: quocirca in mandatis accepit ut per Alemanniam, (quæ secundum Bucherium [Belgium Romanum, pag. 357.] ad orientalem Rheni plagam inter Mœnum et Lohnam seu Laugonam * protendebatur et parti hodiernorum ducatuum Badensis, Hassiensis et Nassoviensis fere respondebat,) barbaros ad septrionalem Danubii ripam reduceret: quibus planum omnino fit Hunnos nequaquam tunc temporis Coloniam, ad lævam Rheni positam, venisse; quum eo usque non porrigeretur Alemannia, et maxime quod in Germania secunda, cujus metropolis erat, jaceret illa civitas, atque eo nomine pars haberetur Galliarum, a quibus barbari abstinere jussi.

[164] [Coloniam vastare non potuisse.] Et quidem si remoti fuerint a Maxima Sequanorum, quæ Rhætiæ finitima erat, quamquam graves ejus appropinquandæ essent rationes, scilicet ut triumphi de Juthungis perficerentur; multo sane magis censendi sunt prohibiti fuisse ne in Germanias excurrerent. Verbo, ut Maximus per arreptam tyrannidem bellum civile excitavit, quo coactus fuit Gratianus exercitum suum cum Maximi legionibus committere, Juthungis impunibus relictis et Rhætiarum via eis aperta, sic contra Valentinianus II auro suo ex Hunnis auxiliatores fecit imperii Romani, et nedum damnum ullum Maximo ejusque ditioni intulerit, propulsis e Rhætia Juthungis, pacem ei procuravit. Hæc verborum S. Ambrosii significatio; unde evidens sit Hunnos tunc temporis nequaquam fuisse in Coloniæ Agrippinæ partibus.

[165] [Repellitur adversariorum objectio, petita ex eorum barbarie.] At enim habent adversarii quod opponant: Hunnos nempe gentem indomitam fuisse; populabundam percurrisse universam Germaniam; Bautonem aliosque duces Romanos nequaquam eos cohibere potuisse; facile factum esse ut aliqua cohors Coloniam excurrerit et alia id genus. Equidem libenter dabo eum non fuisse inter Hunnos ordinem et disciplinam quam in exercitu Romano cernere erat; truculente ab eis gestum fuisse bellum; ita ut res fuisset summopere odiosa si in provincias Romanas fuissent deducti: quod constare ex ipsius Maximi, utut temeris vanisque, querelis. Verum aliud est inordinate et crudeliter bellum gerere, aliud longe lateque discurrere vastandi prædandique causa neque ipsis amicis civitatibus parcere. De auxiliatoribus barbaris non aliter judicandum quam de hodiernis Cosaccis russis et Indorum, Britannis stipendiantium, legionibus. Hæc enim Romanorum laus, quod brevi tempore dicto audientes facerent omnis humanitatis expertes copias easque militiæ legibus adstringerent: cujus rei egregia et ad hæc ipsa tempora spectantia testimonia habemus.

[166] [Quam bona disciplina Romani cohiberet auxiliares barbaros.] Quum scilicet mense augusto anni 587, proxime post alteram quam supra memorabam S. Ambrosii legationem, Alpes transiisset Maximus, adolescentem Valentinianum II oppressurus omnique spoliaturus imperio, Theodosius I auxilium huic spopondit et continuo collegit exercitum, cujus magna pars barbari. Quæ vero inter eos vigeret disciplina tradidit Pacatus [Panegyricus Theodosio dictus, cap. 32, ap. Migne, Patrologia, tom. XIII, col. 507.] : Postremo, inquit Theodosium ipsum alloquens, populis barbarorum, ultroneam tibi operam ferre voventibus, commilitonum munus indulges, ut et limiti manus suspecta desederet, et militi auxiliator accederet. Qua tua benignitate pellectæ omnes Scythicæ nationes tantis examinibus confluebant, ut, quem remiseras tuis, barbaris videreris imperasse delectum. O res digna memoratu, ibat sub ducibus vexillisque Romanis hostis aliquando Romanus, et signa contra quæ steterat sequebatur, urbesque Pannoniæ, quas inimica dudum populatione vacuaverat, miles impleverat. Gotthus ille, et Hunnus, et Alanus respondebat ad nomen, et alternabat excubias, et notari infrequens verebatur. Nullus tumultus, nulla confusio, nulla direptio, ut a barbaro, erat. Quin si quando difficilior frumentaria res fuisset, inopiam patienter ferebat, et quam numero arctarat annonam, comparcendo laxabat; pro omni præmio omnique mercede id unum reposcens, ut tuus diceretur. Quanta est virtutis ambitio! Accipiebas beneficium quod imputares. At hæ vanæ panegyricorum laudes! Audio; et facile concesserim justo plures in his partes Theodosio tribui: verum reapse bene compositum fuisse hunc ex barbaris fere collectum exercitum nemo prudens negarit. Non enim solus Pacatus testis est, sed et ipse S. Ambrosius; qui, ut Theodosium dehortaretur ab ulciscendo synagogæ judaicæ incendio (quod absque Christi dedecore fieri non posse videbatur), Christum induxit commemorantem quæ imperatori contulerat beneficia, atque inter hæc recensenda his utentem verbis [Epist. XL, num. 22, ap. Migne, tom. XVI, col. 1109.] : Ego exercitum tuum, ex multis indomitis convenam nationibus, quasi unius gentis fidem et tranquillitatem et concordiam servare præcepi: quibus brevioribus dictis eadem capiuntur quæ fusioribus Pacati. Nil itaque est quo fulciri queat Henschenii et Papebrochii sententia, contendentium Hunnos, quum post Gratiani obitum in Rhætias a Bautone deducti atque hinc per Alemanniam reducti fuere, Coloniam usque prædonum more populabundos vagatos esse.

[167] Quamquam, quo nitebantur illi, fundamentum infirmum esset et imbecillum, speciem tamen veri eorum dabat opinioni epistola S. Ambrosii, non satis bene intellecta. [Confutatur Dieffenbachius, ex Triadibus Britannicis contendens sæculo IV exeunte ab Hunnis vastatam fuisse universam Europam.] Verum nil profecto allegare posse videtur Dieffenbachius, ubi affirmat Hunnos hoc ævo universam Europam pervagatos esse [Celtica II, part. II, pag. 269.] . Quam enim olim vocavere Britanni ormes ddu, et recentius the black invasion, invasionem nigram, hæc nihil ad rem facit. Ecce enim quæ in VIII, ut dicunt, Triade britannice scripta, leguntur [Ibid. pag. 74 et 75.] : Tres sunt invadentes tribus quæ in insulam Prydain (Britanniam) venerunt et ex ea abierunt. Primi, Llychlynnwys… Secundi, hospites Ganfal Wyddel… Tertii fuerunt Romani, qui, violentia usi, plus quadringentos annos perseverarunt in insula, donec redierunt in regionem Romanam ad repellendam hostilem incursionem nigræ invasionis; neque umquam postea redierunt in insulam Prydain; et tantum remanserunt mulieres et pueri infra ætatem novem annorum, qui facti sunt pars Cimbrorum.

[168] [Ostenditur in Triadibus agi de bellis Romanorum cum barbaris sæculo V, maxime de bello Attilano.] Hæc verba explicatione [Historia nova, lib. VI, cap. 3, pag. 320, edit. Bonn.] aliqua indigent. Ut discimus ex Zosimo, Arcadio VI et Probo coss. (anno Christi 406), Vandali Suevis et Alanis permisti, superatis hisce locis (Alpibus Cottiis, Pœninis et Maritimis), nationes transalpinas vastarunt, editaque ingenti cæde, Britanniarum etiam exercitibus formidabiles exstiterunt; quos quidem eo perpulerunt, ut veriti ne ad se usque progrederentur (in Britanniam, cui nullum fere erat cum reliquo imperio commercium), ad tyrannos eligendos se converterunt, Marcum, inquam, et Gratianum et secundum hos Contantinum. Is [Ibid. cap. 2, pag. 318.] ubi Justinianum et Nevigasten Celticis militibus præfecisset, (eos), Britannia relicta, transmisit. Gallias porro potitus, Constantinus barbaros devicit et ne deinceps eamdem regionem invaderent Alpes et Rhenum munivit [Ibid. cap. 3, pag. 320.] . Hispaniam quoque sibi subdidit, et Pyrenæos montes duci cuidam, nomine Gerontio, custodiendos commisit. Ast hic, quum sibi paulo post Constantem, Constantini filium, substitutum vidit, invidia actus, Transrhenanos barbaros in Gallias et Britanniam illexit. Unde factum est ut hujus insulæ cives, omni auxilio destituti, suæ ipsi saluti consuluerint, ab imperio Romano defecisse visi [Ibid. cap. 5, pag. 321 et 322.] . Hæc anno 409 [Cfr Sharon Turner, the History of the Anglo-Saxons, pag. 106 et 107.] aut circiter. Biennio post cruentam mortem obiit Constantinus [Ibid. pag. 105.] , nec tamen Britanniam recuperare umquam Romani potuerunt [De bello Vandalico, lib. I, cap. 2, tom. II Opp. pag. 318. edit. Bonn.] ; non quod resisterent Britanni, sed quod barbaris undique ingruentibus, vix identidem aliquot ad eos tuendos mittere illi possent copias. Inter annum itaque 425 et 451 nuntium omnino remiserunt Romani tuendæ Britanniæ eamque deseruerunt, omnigenis barbaris cohibendis ad omnes fere imperii fines occupati [Cfr Tillemont, Mémoires, Empereurs, Hist. des Bretons, tom. VI, pag 188 et 189, Bruxelles, 1740.] . Superius num. 151 meminimis epistolæ, quam Aetio ter consuli anno 446 dederunt Britanni, auxilia aliqua quam vehementissime expostulantes. Neque hæc tamen agentes, inquit venerabilis Beda [Hist. eccles., cap. 14, ap. Migne, tom. XCIV, col. 41.] S. Gildam sapientem secutus, quicquam ab illo auxilii impetrare quiverunt, utpote qui gravissimis eo tempore bellis cum Bleda et Attila regibus Hunnorum erat occupatus. Justo itaque nimis contrahitur in Triadibus historia discessus Romanorum ex Britannia. Reapse propter invasionem nigram seu Hunnorum irruptionem non redierunt in insulam Romani [Vide tamen Tillemont. Mémoires, Empereurs, Hist. des Bretons, tom. VI, pag. 190.] ; sed alia omnino de causa legiones eorum primum inde eductas fuisse palam est. Interea id unum ad nos pertinet, invasionem nigram, de qua in Triadibus, non anno 383 aut paucissimis post annis signandam esse, sed medio sæculo V: quo plane ruunt Dieffenbachii asserta.

[169] [Fabulæ sunt quæ de Guanio rege Hunnorum et de Melga rege Pictorum] Quæ quum ita sint, nil quoque probabilitatis ex hoc Triadum loco accedit ad ea quæ Galfredus Monumetensis et ex eo complures alii, quos citat Dieffenbachius [Celtica II, part. II, pag. 267, 268 et alibi.] , narrant de Guanio, rege Hunnorum, et de Melga, rege Pictorum, qui jussu Gratiani nationes maritimas et Germanicas, quod Maximo tyranno faverent, dira clade oppressissent, et qui, per maris ripas sævientes, obviassent S. Ursulæ et sociabus, in partes illas appulsis, easque quod secum lascivire nollent maximam partem sine pietate trucidassent. Dum enim Gratianus viveret, ad Danubium inferiorem consistebant adhuc Hunni; neque certe tempus illi fuit, (ut ex his quæ supra num. 117 narravimus liquet,) quo eos auxilio contra Maximum vocaret, multo minus quo illi piraticam classem instruerent. Hunnorum præterea natio, inquit Papebrochius [Propylæum Maji, Paralipomena, pag. 39.] , ex ea regione, quæ nunc Tartaria Crimensis ac Præcopensis dicitur, ad Mæotim paludem deducta, tam parum videtur experta fuisse expeditionum maritimarum, quam assueta percurrendis summa celeritate provinciis. Nedum navium, neque majorum cimbarum regendarum usum habebant Hunni; quippe qui fluvios et paludes transirent, natantium equorum caudis in altum sublati, aut convasata corioque tecta supellectile sua et cum curribus in modum ratium conjuncta, seu etiam minoribus scaphis, ex cavata arbore confectis. Hi etiamnum affinium populorum hodierni mores.

[170] [narrantur.] At Galfredi narrationem, ut Baronius, sic Dieffenbachius, auctoritate Sigeberti Gemblacensis fulcivit. Sed quæ in editione principe [Sigeberti Gemblacensis cœnobitæ Chronicum, fol. 3.] et omnibus fere aliis ad annum 389 leguntur verba: Pictorum et Hunnorum ducibus Guanio et Melga regnum Britanniæ incursantibus ac devastantibus, quia rectore et defensore carebat, ex quo Maximus omnes bellicosos viros secum abduxerat, nunciata est Maximo regni sui tanta calamitas. At ille misit Gratianum municipem cum duabus legionibus ut Britonibus ferret auxilium: qui cum hostibus præliati fugaverunt eos in Hiberniam, ea absunt ab exemplari autographo et reliquis fere omnibus [Pertz, Monumenta Germaniæ, tom. VI, pag. 303.] , atque unus est e locis qui in Sigeberti opus ex Galfredi Monumetensis Historia translati sunt. Lege supra num. 159. Cæterum Guanius ille, cujus nomen aliter ab aliis scribitur, effictus verisimiliter est ex Gaine, Gottho genere, qui Theodosio I barbaris aliquot copiis præfectus, rerum deinde novarum molitor factus, demum ab Ulde, rege Hunnorum, qui Arcadio placere studebat, occisus fuit. Hujus res gestas explicat pluribus Zosimus, Tillemontius aliique; sed hæc indicasse satis erit.

[Annotatum]

* Lahn seu Lohn

§ XIX. Attila, viribus auctus, statuit Galliam invadere; quod iter habuerit.

[Hunni sæculo V propagant ditionem suam ad utramque] Superius diximus Hunnos pedetentim sedes suas ad septentrionalem Danubii ripam propagasse; ad alteram ripam anno 427 potiti videntur ea Pannoniæ parte, quæ Sirmium capit et Savo flumini adjacet, exceptis tamen munitis civitatibus; et paulo post partes quoque aliquot Thraciæ et Daciæ verisimiliter occuparunt [Cfr Tillemont, Mémoires, Empereurs, Attila, art. II et III, tom. VI, pag. 58 et 59.] . [Danubii ripam; non procul a Sala se continent; circa annum 450 Attila affectat imperium.] Sed aperta fere erat eorum incursionibus Germania. Quocirca jam ineunte sæculo V Burgundionum terras tentasse videntur, quas Hennebergensi comitatu et finitimis clausas fuisse firmo argumento ostendit Bucherius [Belgium Romanum, pag. 357.] . Hinc Burgundionum pars tutiores sedes sibi ad Rheni sinistram quæsivit; altera substitit; et, suscepta fide Christi, anno 436 Hunnos fudit, decem circiter millibus peremptis [Socrates, Hist. eccles. lib. VII, cap. 30 pag. 371 et 372; Cfr Tillemont, Mémoires, Empereurs, Valentinien II, art. XII, tom. VI, pag. 89.] . Unde constat illo ævo Hunnorum ditionem ne ad Salam quidem fluvium venisse, qui terminus Burgundiones ab Alemannis dividebat; adeoque eos non videri longius ad occidentem excurrisse. Similiter ipso anno 450, quum Galliis jam minarentur, nondum videntur dominati esse in Franconia aut saltem ultra Nicrum fluvium, ad quem habitabant Franci Transrhenani; sin autem, quomodo alter filius regis illius gentis, nuper defuncti, Hunnorum protectionem ambivisset, alter Aetii, ducis Romanorum [Priscus, Excerpta ex legationibus, pag. 40, edit. Paris., 1648; cfr D. Bouquet, tom. I, pag. 607, not. a.] ? Cæterum ad Pontum Euxinum multo magis quam ad occidentem spectabant tunc Hunni, quos maxime audaces fecerat Constantinopolitanæ curiæ imprudentia et imbecillitas, et ad has quoque partes habitabat malorum omnium incentor, Attila, qui ab anno 434 simul cum fratre Bleda et decennio post solus regno Hunnorum potitus erat. Cogitavit hic tamen aliquando non de orientali tantum, sed de universo occupando imperio. Ingenita ferocia Romanis longe superior, dolos ab ipsis didicerat, et vi fraudibusque fretus omnia audebat. Eo usque superbiæ et arrogantiæ venerat ut anno 450 trementibus Theodosio II et Valentiniano III imperatoribus significaret per suos legatos hæc verba [Chronicum Paschale seu Alexandrinum. tom. I, pag. 587, edit. Bonnæ; Joannes Malala, Chronographia, pag. 358, edit. Bonnæ.] : Imperat per me dominus meus et dominus tuus Attilas, ut sibi palatium construas; se enim imperatorem, illos suos servos habebat. Imperium itaque affectans, causas quærebat continuo quibus bellum Romanis indiceret; et dum simul amicos sibi et fautores in Barbaria et in Gallia conciliaret, bellicos apparatus faciebat. Inter quæ Theodosius junior medio anno 450 Constantinopoli diem obiit et mense sextili Marcianum successorem habuit. Paulo post Placidia quoque imperatrix oculos clausit Ravennæ, imperii Occidentalis habenas liberas permittens Valentiniano III, nullius fortitudinis viro. Hac rerum commutatione Oriens reviviscere visus est, Occidens in deterius prolabi. Intellexit itaque Attila nil a se prudenter tentari posse adversus Marcianum, omnesque conatus in unam partem vertit et occidentale imperium potiri secum statuit.

[172] [Hic cernens omnia adjuncta favere, statuit secum Gallias invadere;] Quum itaque ante multis querelis et expostulationibus fatigasset Valentinianum bellique minis terruisset; nunc jam novum cum eo fœdus inire et amicitiam fingere: quo facilius Romanos deciperet [Cfr Tillemont, Mémoires, Empereurs, Attila, art. VI, tom. VI, pag. 62 et 63: Bucherius, Belgium Romanum, pag. 510 et 511; Valesius, Rerum Francicarum lib. IV, pag. 153 et seqq.] . Cæterum favebant omnia Attilæ ausis. Quæ Diocletiano imperante orta erat Bagaudia seu factio rustica aut servilis, hæc eadem, licet sæpe triumphata, perseverabat semper, quum judicum injuriæ, rectorum oppressio et exactorum rapinæ, quæ huic rebellioni occasionem dederant, non cessarent. Vim ei addebant nonnulli juvenes nobiles, quamquam esset

Armata in cædem specialem nobilitatis [Eucharisticon Paulini, ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 773.] .

De hac factione, quam nunc socialem diceremus, vide cl. v. Amedeum Thierry [Hist. de la Gaule sous l'administration romaine, tom. III, pag. 19 et seqq.] et abbatem Dubos [Hist. de l'établiss. de la monarchie française, tom. I, pag. 312, 313 et 452.] , qui tamen ea immerito cum Armoricana confundit. Alia enim hæc erat, origine recentior, sed valida etiam, neque ullis victa cladibus, sed oppressa tantum: de ea diximus supra § XIII. Præterea ab ineunte sæculo V complures gentes barbaræ, quæ ante Germaniam incolebant, viciniam Hunnorum perosæ, Gallias invaserant: Alani, Vandali et Suevi anno 406; sed post quadriennalem vastationem Hispaniam et Africam petierant, aliquot tantum ex suis prope Valentiam * et ad sinistram Ligeris relictis. Burgundionum pars in Helvetia et Sabaudia consederat. Complures quoque Franci occuparant Belgium et Vesigotthi Aquitaniæ dominabantur. Tot damnis et impedimentis accedebant amissæ Africa Britanniaque et Hispania partim a barbaris apprehensa [Cfr Amédée Thierry, Hist. d'Attila, tom. I, pag. 128.] .

[173] [fallit Romanos et Vesigothos, utrisque persuadens se alteros oppressum venire.] Ut opportunam, quæ ex his adjunctis nascebatur, arriperet occasionem impellebat Attilam non solum animo insita ambitio et arrogantia, sed externa quoque excitamenta. Hujus mentem, inquit Jornandes [De rebus geticis, cap. 31, ap. Muratori, tom. I, pag. 209.] , ad vastationem orbis paratam comperiens Gisericus, rex Wandalorum, multis muneribus ad Vesegotharum bella præcipitat, metuens ne Theodoricus, Vesegotharum rex, filiæ ulcisceretur injuriam. Hæc enim Hunerico, Giserici filio, matrimonio juncta, truculente habita fuerat in Africa et in Gallias, naribus et auribus abscissis, remissa. Quid ergo Attila? Ut viderat Romanos continue in eo versatos ut barbaros dividerent, quo facilius sibi invicem oppositos domarent, sic ipse quoque hanc normam sequi constituit. Legatos igitur, teste Jornande [Ibid. loc. cit.] , in Italiam ad Valentinianum principem misit, adserens se reipublicæ ejus amicitias in nullo violare, sed contra Theodoricum Vesegotharum regem sibi esse certamen; unde eum excipi libenter optaret. Cætera epistolæ usitatis salutationum blandimentis oppleverat, studens fidem adhibere mendacio. Pari etiam modo ad regem Vesegotharum Theodericum dirigit scriptum, hortans ut a Romanorum societate discederet, recoleretque prælia, quæ paulo ante contra eum fuerant concitata sub nimia feritate. Valentinianus et Theodoricus se his fallaciis illudi passi videntur, nec quidquam prius egisse quam periculum proximum esset.

[174] [Attilæ labores et adventus descripti a S. Sidonio Apollinari.] Contra non quiescebat Attila. Audi Sidonium Apollinarem hæc in Aetii laudem concinentem [Panegyricus Avito dictus, Collectio Pisaurensis, tom. VI, pag. 52.] :

Jam præfecturæ perfunctus culmine, tandem
Se dederat ruri: numquam tamen otia, numquam
Desidia imbellis; studium et cura quieto
Armorum semper: subito cum rupta tumultu
Barbaries totas in te transfuderat Arctos,
Gallia; pugnacem Rugum, comitante Gelono,
Gepida trux sequitur, Scerum Burgundio cogit,
Chunus, Bellonotus, Neurus, Bastarna, Toringus,
Bructerus, ulvosa quem vel Nicer aluit unda
Prorumpit Francus. Cecidit cita secta bipenni
Hercinia in lintres et Rhenum texuit alno.
Et jam terrificis diffuderat Attila turmis
In campos se, Belga, tuos; vix liquerat Alpes
Aetius, tenue et rarum sine milite ducens
Robur, in auxiliis Geticum male credulus agmen
Incassum propriis præsumens adfore castris.
Nuntius et postquam ductorem perculit, Hunnos
Jam prope contemptum propriis in sedibus hostem
Expectare Getas, versat vagus omnia secum
Consilia et mentem curarum fluctibus urget.

Secum itaque trahebat Attila universas fere gentes barbaras supra Danubium positas, et ut Vandali et Alani Gallias, trajecto Rheno, pridie Kalendas Januarias ingressi erant Arcadio et VI Probo coss. id est ultima anni 406 nocte [Prosper Aquit. ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 627.] , sic quoque ille, pro more nomadum, per medias hiemis nives et glacies agmina sua ducebat in Gallias.

[175] [Neque per destructionem Rauracorum, quippe quæ non ab Hunnis, sed terræ motu et incendio circa annum 395 facta sit,] Quam vero viam tenuerit accurate quærendum, quum magna pars Ursulani martyrii hinc pendeat. Utramque Danubii ripam secutum fuisse constat ex Procopio, testante Attilam munitiones ad lævam multoque plures ad dextram Danubio impositas disturbasse [De ædificiis, lib. IV, cap. 5, tom. III Opp. p. 286, edit. Bonn.] . Consentit Sidonius Apollinaris eum Herciniæ silvæ arboribus usum esse significans; quæ silva ut Rheni sic quoque Danubii fontes occupabat, canente Claudiano [De bello Getico, V. 330.] :

Prominet Hercyniæ confinis Rhætia silvæ
Quæ se Danubii jactat Rhenique parentem.

Infra Brigantiam *, quæ civitas ad ortum fere lacus Constantiensis jacet, loco, qui Ad Rhenum * dicitur, trajecisse id flumen Attilam statuit Schœpflinus [Alsatia illustrata, tom. I, pag. 168, not. n et pag. 223.] , duplici de causa, ut scilicet Augustam Rauracorum * venire potuerint Hunni, dein ut ad ipsum Rheni transitum obvios habuerint Burgundiones. Prior ratio minus firma est quam credidit Schœpflinus. Hæc enim eo tantum nititur quod Augusta Rauracorum, quæ sæculo IV exeunte profligata et in castrum seu vicum mutata fuerat et Vandalorum furorem ineunte sæculo V experta videbatur, dein restaurata ei habita est et iterum ab Hunnis excisa [Ibid. pag. 178.] . Sed quum anno 1761, decennio post editam Alsatiam illustratam, detecta est Augustæ officina monetaria, nulli inventi illic aut alibi fuerunt nummi, qui Valentiniano II et Theodosio Magno recentiores sint; adeoque jam ante, ut ex Rudolfo Wetstenio [Dissertatio de Ursula.] observarat ipse Schœpflinus [Alsatia illustrata, tom. I, pag. 178.] , animadversum fuerat nullos in his plagis reperiri nummos Theodosio posteriores: quamobrem æstimarunt nonnulli ne a Vandalis quidem anno 407 civitatem illam destructam fuisse; sed terræ motu et incendio, quorum vestigia adhuc supersunt, et quidem ante aut saltem non multo post annum 395 quo diem obiit Theodosius [Harscher, ap. Jacob-Kolb, Recherches historiques sur les antiquités d'Augst, pag. 49; Aubert-Parent, ibid. pag. 63.] .

[176] [neque per historiam Gundigarii, Burgundionum regis, qui non ab Attila, sed anno 435 ab aliis Hunnis occisus est, demonstrari potest Attilam per Rauracos venisse in Gallias.] Alterum argumentum non magis firmum, quamquam nititur hoc Pauli diaconi loco [De episcopis Mettensibus, ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 649] : Attila, rex Hunnorum, omnibus belluis crudelior, habens multas barbaras nationes suo subjectas dominio, postquam Gundigarium, Burgundionum regem, sibi occurrentem protriverat, ad universas deprimendas Gallias suæ sævitiæ relaxavit habenas. Sed hæc ex male intellectis Prosperi Aquitani et Cassiodori Chronicis deduxit Paulus. Illi scilicet ad consulatum Theodosii XV et Valentiniani IV, id est anno 435, scripserant [Ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 631, B et not. a.] : [Eodem tempore] Gundicarium Burgundionum regem [intra Gallias habitantem] bello [obtinuit] subegit, pacemque ei reddidit supplicanti; [qua non diu potitus siquidem illum Chuni cum populo suo ac stirpe deleverunt] quem non multo post Hunni peremerunt. Hæc vero cœdes, qua viginti millia Burgundionum occubuerunt, non anno 451 ab Attila facta est, sed anno 437, ut tradunt Idacius [Ibid. pag. 617.] et Prosper Aquitanus [Ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 631.] ; quibus testibus novimus tunc ab Aetio bellum gestum chunis auxiliaribus, qui Gundicarii et Burgundionum occisores fuerint [Cfr Dubos, Hist. de l'établissement, etc. tom. I, pag. 455 et seqq.] . Præterea, si Jornandis [De rebus geticis, cap. 36, ap. Muratori, tom. I, pag. 209.] dicta cum Sidonii Apollinaris [Panegyricus Avito dictus, Collect. Pisaur. tom. VI, pag. 52.] conferas, manifestum erit non prius Romanis auxilium tulisse Burgundiones quam prope Ligerim venissent Hunni [Dubos, Hist. de l'Établissem., etc. tom. II, pag. 120 et 122.] . Quocirca affirmare non ausim Attilam ex statione ad Rhenum (Rheineck) venisse Vindonissam (Windisch [Amédée Thierry, Histoire d'Attila, tom. I, pag. 146.] , aut, ut aliis minus recte placet, Bruck [Schœpflinus, Alsatia illustr. tom. I, pag. 179.] ), hinc Augustam Rauracorum (Augst), hinc Argentovariam (Colmar), atque hinc super lævam Rheni ripam Argentoratum.

[177] [Similiter non videtur transiisse Rhenum prope ostia Nicri;] Dubos [Hist. de l'Établissem., etc. tom. II, pag. 105.] , alia sententia inita, statuit Attilam Rhenum transmisisse non procul ab ostiis Nicri *, quod flumen ad mœnia Mannheim Rheno undas infundit. Nititur hæc opinio testimonio Sidonii Apollinaris, auctoris integerrimi et harum rerum peritissimi; quippe qui incoharit etiam belli Attilani historiam, ut ipse libro VIII, epistola 15, docuit. Hic enim hæc duo conjungit: Hunnos ultra Rhenum transvectos fuisse ratibus et lintribus ex silva Hercinia excisis, et Francos, quorum sedes ad Nicrum erant, auxiliarium numero cum eis venisse in Gallias. Hæc reapse tradidit Sidonius: sed an hinc consequens fit ad Nicri ostia Rhenum trajectum fuisse ab Hunnis? Negat et magis aberrat Schœpflinus [Alsatia illustrata, tom. I, pag. 223.] : qui, Herciniam cum Marciana seu Nigra Silva confundens, eam ne eo quidem usque protensam fuisse contendit ut Hunni, hujus saltus arboribus usi, Rhenum prope Argentoratum transire potuerint. Sed Schœpflino non consentit, ipsamque Silvam Nigram seu Marcianam longius extensam fuisse docuit Gerbertus [Hist. Silvæ Nigræ, tom. I, pag. 6.] , qui ex proposito de rebus horum locorum egit. Et aliunde infirma est Schœpflini argumentatio; quoniam nil vetuisset quin Hunni lintres et cimbas adeoque arbores, Nicri aquis injectas, ad Rhenum usque deducerent. Verum enim vero hoc commune fere recentium Gallorum et qui Silvæ Nigræ accolunt piaculum est, Herciniam Silvam seu Saltum intra Marcianæ seu Nigræ Silvæ limites concludere; quamquam illius minima pars tantum erat. Audi C. Julium Cæsarem [De bello Gallico, lib, VI, cap. 25.] : Hercyniæ Silvæ … latitudo IX dierum iter expedito patet; non enim aliter finiri potest, neque mensuras itinerum noverunt. Oritur ab Helvetiorum et Nemetum et Rauracorum finibus; rectaque fluminis Danubii regione pertinet ad fines Dacorum et Anartium: hinc se flectit sinistrorsus, diversis a flumine regionibus, multarumque gentium fines propter magnitudinem attingit. Neque quisquam est hujus Germaniæ qui se adisse ad initium ejus silvæ dicat, quum dierum iter LX processerit, aut quo ex loco oriatur acceperit: unde ipse Schœpflinus, hæc præ oculis habens, alibi scripsit [Alsatia illustrata, tom. I, pag. 174, not. x.] Herciniam silvam in latitudinem, Rheno fere parallelam, porrigi per Buchoniam Thuringicam et saltus Brunswicensem et Luneburgensem, quæ vocabulis auf dem Harz designari solent. Consentit Chronicum Gotwicense [Prodromus, pag. 620.] , Baudrandus [Lexicon geographicum, v° Hercynia.] aliique; quin etiam non immerito contendit Gudenus [Notitia Germaniæ antiquæ, tom. I, pag. 82 et seqq.] Herciniam vulgare fuisse nomen, quod omnibus Germaniæ saltibus datum fuerit.

[178] [sed prope Confluentes;] Hæc probe cognita habebat Eckhartus, quum Attilam saltem ad Mœnum usque processisse tradidit. Recolens scilicet Sidonii Apollinaris verba de Francis Nicro accolentibus, qui Hunnos tunc fuerint secuti, et de excisis Herciniæ silvæ arboribus: Sub nomine, inquit [Rerum Francicarum orientalium tom. I, pag. 30.] , Francorum ad Nicrum Sidonius etiam Francos in pagis Mirogeve et Salogeve sive in dextra Mœni ripas residentes comprehendisse videtur. Cum enim referat Hercyniam in lintres recidisse et Rhenum alno sive lintribus texisse, hoc ipso indicat Hunnos a Pannonia venientes recta via ad Mœnum perrexisse. Atque hæc satis conveniunt cum opinione cl. v. Amedei Thierry [Hist. d'Attila, tom. I, pag. 143] , quantum saltem attinet ad agmen quod sinistram seu septentrionalem Danubii ripam secutum erat: (alterum nempe agmen, ut partim Schœpflino consentiret, per Augustam Rauracorum Gallias adiisse æstimavit:) censet scilicet priorem turbam in Gallias penetrasse per viam militarem quæ prope Confluentes * trans Rhenum ducta erat; unde dein Treviros progressa, hanc civitatem deleverit. Trajectus ille sane verisimilis: opportuna enim quam maxime locorum natura et conditio. Inter Confluentes nempe et Antunnacum * Rheni utraque ripa clivosa non est aut difficilis, neque alveus ut alibi depressa valle continetur; sed ex utraque parte commodus accessus. Hinc eo loci, prope Cunostein-Engers, Augusto imperante, sectis lapidibus pons exstructus fuerat, cujus etiamnum apparent vestigia [Hontheim. Prodromus historiæ Trevirensis, tom. I, pag. 209, not. a.] ; et ad dextram Rheni ripam semi-leuca ab hodierno Nieuwied castrum positum, quo barbari a Rheno prohiberentur et cujus rudera (ante an. 260 destructum fuit) non ita pridem detecta sunt [Hoffmann, Ueber die Zerstoerung der Roemerstaedte an dem Rheine, pag. 12 et seqq.] . Patebat itaque omnino hæc via Hunnis; atque hac revera eos venisse jam ostendendum est.

[179] [ut colligitur ex testimonio S. Sidonii Apollinaris, quo constat Hunnos, trajecto Rheno, versatos esse in Belgio.] Sidonius Apollinaris, quem belli Attilani res bene doctum fuisse jam diximus, et qui omnium proin accuratissime scripsisse censendus est, tradit in Hunnorum exercitu fuisse Francos ad Nicrum, Thuringos, Burgundiones et Bructeros; quos in transitu exercitui suo adjunxisse Attilam nemo dubitat. Porro Burgundiones, quæ pars ultra Rhenum adhuc consedebat, potentissimæ olim gentis reliquiæ, in pristina sua sede, quam circa annum 360 obtinebant, scilicet inter Nicrum, Mœnum et Danubium, reperti sint oportet; Franci ad Nicrum ab hoc flumine usque ad alteram Mœni ripam; Thuringi in pagis Bodegeve et Windogeve, a Boda amne ad Werram usque extensi, paulo supra Mœnum [Eckhart, Rerum Francicarum Orient. tom. I, pag. 30.] ; Bructeri demum haud procul a Colonia Agrippinæ in meridiem usque ad Lohnam, Nassavii fluvium, Rhenanæ ripæ dextræ adsidebant [Bucherius, Belgium Romanum, pag. 189.] . Ultra Lohnam itaque perrexisse Hunnos dubitandum non est; sed non multo longius. Sidonius enim pro sua accuratione, ubi scripsit:

Cecidit cito secta bipenni
Hercinia in lintres et Rhenum texuit alno;

quibus carminibus significatur qua ratione Rhenum Hunni trajecerint; continuo addit ad quam provinciam altera Rheni ripa pertineret. Ait enim:

Et jam terrificis diffuderat Attila turmis
In campos se, Belga, tuos.

[180] [Ostenditur Belgicam primam prope Confluentes extensam fuisse usque ad Rhenum.] Ubi considerandum quod, licet utraque Germania Belgii pars esset, sæculo tamen V ambæ illæ provinciæ a Belgio diversæ haberentur. Recole verba Salviani num. 182 recitanda. Sic quoque Ausonius, quamdiu Tabernis, quæ in Germania I seu superiori ad Rhenum jacebat, versabatur, se in Belgio non esse æstimavit; aliter ubi Nivomagi seu Noviomagi * ad Mosellam [Mosella, Idyllium X, Collect. Pisaur, tom. V, pag. 130.] :

Prætereo arentem sitientibus undique terris
Dumnissum * riguas perenni fonte Tabernas *,
Arvaque Sauromatum nuper metata colonis:
Et tandem primis Belgarum conspicor oris
Nivomagum, divi castra inclyta Constantini…
Salve amnis laudate agris, laudate colonis,
Dignata imperio debent cui mœnia Belgæ *.

Animadvertendum deinde est quod, quamquam sæculo V res militaris Confluentina spectaret ad ducem Moguntiacensem [Notitia dignitatum, ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 128.] , provincia tamen Trevirensis seu Belgica prima Rheni alveum tetigerit. Pluribus ex C. Julio Cæsare locis Treviros eo usque venisse ostendit Hontheimius, atque uno Strabonis, Julio recentioris [Hist. Trevirensis diplomatica, tom. I, pag. 2.] . In alio opere [Prodromus historiæ Trevirensis, tom. I, pag. 40.] produxit alium ex Suetonio in Caligula, cap. 8. De hujus scilicet imperatoris patria disserens, testem allegat Plinium his verbis: Plinius secundus in Treviris, vico Ambiatino supra Confluentes, genitum scribit [Cfr Walckenaer, Géographie ancienne des Gaules, tom. I, pag. 510 et seqq.] . Erat itaque Ambiatinus vicus, quod a dextris Confluentium Rheni ripæ insidebat, in Treviris. Accedit Ambiatinum vicum, Baudobrican *, Confluentes, Antunnacum, ad lævam Rheni sita, pristinæ diœcesis Trevirensis partes fuisse. Quum autem divisio ecclesiastica, ad normam civilis facta, sæculo forte III et certissime I recentior sit, quumque Strabo post Augusti obitum, Plinius vero Secundus libros suos non ediderit ante annum Christi 78, non ausim adstipulari nobilissimo viro de Walckenaer, statuenti provinciam Germaniæ primæ seu superioris, quæ ante annum Christi 14 instituta est [Ibid. tom. II, pag. 312.] , partim ex Treviris, partim ex Mediomatricis, qua parte Rheno adjacebant, recisam fuisse [Ibid. pag. 315, et tom. I, pag. 512.] , atque ex hoc tempore Ambiatinum virum, Baudobricam, Confluentes et Antunnacum, non Belgicæ I, sed Germaniæ I partem factam esse. Re quidem vera Ammianus Marcellinus [Rerum gestarum lib. XV, cap. 11.] videtur conterminas facere Germaniam I et II; sed facile potuit brevem angulum, pertinentem ad Belgicam I et inter utramque Germaniam jacentem, negligere; et certe ejus auctoritati præstat divisio ecclesiastica, conjuncta cum Plinii et Strabonis testimoniis.

[181] [Breviter indicatur quam viam secutus fuerit Attila.] Vellent nonnulli Hunnos per Moguntiacum penetrasse in Gallias; sed non probanda hæc opinio. Imprimis nullus (quantum norim) veterum tradidit Moguntiacum aliquod ab Hunnis passum fuisse damnum. Dein S. Sidonius non scripsisset Hunnos, transito Rheno, continuo in Belgarum campos se diffudisse; sed, non secus ac Salvianus, alia omnino adhibuisset verba. Hic enim, ubi narrat Vandalos nocte ante initium anni 407 circa hanc civitatem irrupisse in Gallias: Primum, inquit [De gubernatione Dei, lib. VII, ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 782.] , a solo patrio effusa est (gens Vandalica) in Germaniam primam, nomine Barbaram, ditione Romanam; post cujus exitium primum arsit regio Belgarum, dein opes Aquitanorum luxurantium; et post hæc corpus omne Galliarum. Quæ quum ita sint, et ut paucis quæ hactenus dicta sunt complectamur, videntur Hunni usque ad Reginum * secutos esse utramque Rheni ripam, hinc Caurum * versus per Franconiam, Taunum montem et Herciniam silvam perrexisse; devenisse tandem in eam Herciniæ partem quæ nunc Westerwald appellatur et in qua Lohna fluvius fontes suos habet; hinc excidisse lintres et rates, quæ per Lohnam in Rhenum deducta fuere prope locum, cui nunc nomen Lohnstein; hæc prono fluvio natasse usque ad pontem Cunostein-Engers, paulo infra Confluentes; atque hic tandem penetrasse in Belgicam primam barbaros.

[182] [Non videtur Attilæ exercitus ab Argentorato Coloniam usque Rheni ripas occupasse,] Sed an uno tantum loco Rhenum transiere? Jam diximus cl. v. Amedeo Thierry visum esse alterum agmen per Augustam Rauracorum, alterum prope Confluentes flumen trajecisse; sed nulla superesse argumenta quibus prius id iter constet. Bucherius de Augusta Rauracorum non meminit; sed a Colonia Argentoratum usque vult Rheni ripas obsedisse Hunnos, et trajectum fecisse. Testimonio scilicet fretus Historiæ Miscellæ [Lib. XV, ap. Muratori, Scriptores rer. Italic. tom. I. pag. 97.] , perhibet Attilæ exercitum septingentorum millium numero fuisse; ast hic locus ex Jornande [De rebus Geticis, cap. 35, ap. Muratori, tom. I, pag. 208 et 209.] , ut reliquorum verborum similitudo manifestum facit, desumptus est et quingenta millia scribenda sunt. Sed utervis admittatur numerus, Bucherii argumentationi eadem fere inest vis et auctoritas. Uti tanta hominum colluvies, inquit, [Belgium Romanum, lib. XVII, cap. 3, pag. 512.] , simul incedere non potuit; ita nec unum Rheni trajectum tenere. Septingenta (immo quingenta) hominum millia eam Rheni partem facile impleverint quæ Germaniam saltem primam, (angulum Belgicæ primæ) et (Germaniæ) secundæ seu inferioris superiora loca præterfluit. Nec suspicari vereor ab Argentorato Coloniam fere usque Rhenum Hunnis tum insessum, tametsi aciem mediam cum Attila circa Moguntiam trajecisse non negaverim.

[183] [sed in vicinia Confluentium ratibus transiisse Rhenum.] Re quidem vera si una hora omnibus transitus faciendus fuisset, in immensam latitudinem extendendus fuisset exercitus: at non ita res peractæ videntur. Sed quid, si singuli, ut quidam fingunt [Valesius, Rerum Francicarum lib. IV, tom. I, pag. 158.] , monoxylis lintribus, quæ ex cava alno constarent et quæ plaustris ad Rhenum advectæ fuissent, transmiserint fluminis alveum? quin etiam si integræ silvæ ad Rhenum vectæ [Tillemont, Empereurs, Attila, art. VII, tom. VI, pag. 63.] ? sane latissimum quoque spatium necessarium fuisset. Sed quis eam interpretandi aut potius absurda comminiscendi probet rationem? Lintres seu naviculas uno ligno confectas et plaustris impositas passim apud Hunnos, ut etiamnum apud Tartaros, in usu fuisse res nota est [Excerpta e Prisci Historia, pag. 183, edit. Bona.] ; atque hic quoque aliquot necessarias fuisse evidens est, ut rates fierent et ex arborum truncis contexti pontes; sed quum maximo numero equites et plaustrorum ductores haberet Attila, non cymbis, sed per pontes sublicios seu potius rates transvectos fuisse cum equis et curribus nemo negarit. Neque ingens bellicus apparatus Hunnis erat, utpote maxime in sagittis positus; neque magna annonæ copia, quum carne et lacte equino fere vescerentur: quo numerus equorum longe major equitibus solet esse apud has gentes; neque curandus magnopere equorum cibus, quippe qui etiam hieme sub dio pascantur. Quod sicubi prata defuerint, horrea, hiemali tempore plena, facile dederint victum. Et quidem vix aliquid ciborum, qua transibant, videntur Hunni fecisse reliquum; quo cogerent integras fere gentes se sibi sociare. Cæterum lege historiam irruptionum Tartarorum in Poloniam, Tamerlani et aliorum. Quamobrem, quamquam mirabile videatur una parte in Gallias venisse Hunnos tanto numero, non ausim tamen aliter statuere. Et quidem fatebor nonnullum scrupulum mihi superfuisse, postquam hæc literis mandaveram, et me scripto convenisse virum non minus veteris historiæ scientia quam militaribus honoribus conspicuum, ut ex eo sciscitarer utrum fieri potuerit ut immensus Attilæ exercitus ex una parte Gallias ingrederetur, an vero dividendus fuerit in plura agmina. Ad quæ ipse pluribus disserens de conditione similium copiarum, pro sua humanitate respondit rem procul dubio prodigiosam videri; sed certo constare sæpius vetustis temporibus similia prodigia patrata fuisse. Qua auctoritate motus, continuo posui omnem dubitationem. Sane a Bucherio et ab iis qui eum sequuntur facile explicatur S. Ursulæ martyrium, quum, ut per reliquas utriusque Germaniæ civitates, sic quoque per Coloniam partem barbari exercitus transiisse narrant. Sed ante omnia veritas colenda est, præterquam objectio vitanda ex die natali petita, qui non ineunte anno, sed autumno celebratur. Reliquum Attilæ iter prosequamur.

[Annotata]

* Aurelianum?

* Bregentz.

* Rheinek.

* Augst.

* Necker

* Coblence

* Andernach

* Neumagen.

* Denzen.

* Rhein-Zabern.

* Trevirenses.

* Boppart.

* Ratisbonne.

* Nord-Ouest.

§ XX. Iter Hunnorum a Confluentibus usque ad Aurelianum; atque inde usque ad campos Catalaunicos.

[Vere anni 451] Ut supra vidimus, et ut Prosper Aquitanus [Chronicum ad an. 451, D. Bouquet, tom. I, pag. 634.] cum reliquis narrat, bellum Gothis tantum se inferre, tamquam custos Romanæ amicitiæ, denuntiarat Attila. Sed, transito Rheno, sævissimos ejus impetus multæ Gallicanæ urbes expertæ. Adeoque Hunnos se per omnes fere Gallias diffudisse clamant scriptores omnes. Sed quum jam aliquanto ante Attilæ ad Ligerim accessum vulgatum esset in populo, quod suæ ferocitatis impetu Gothis obviam properans extenderet ad amnem Ligericum, ut subversis Aurelianensium mœnibus, satiaret suæ militiæ incrementa [Vita S. Aniani episc. Aurelian. ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 645.] , credibile non est exercitus ejus partem ad Caurum * aut septentrionem ivisse atque tunc plures hodierni Belgii civitates, puta Tungros, Atrebates, Cameracum et alias excidisse; sed omnino censendum eos perrexisse ad austrum * et ad occasum brumalem *; atque hinc quoque intelligitur quam parum verisimile sit alterum agmen per Augustam Rauracorum ingressum esse in Gallias atque hinc septentrionem processisse.

[185] [per Treviros,] Confluentibus perrexere Hunni Treviros versus, se per campos Belgicæ I diffundentes, ut fere loquitur S. Sidonius Apollinaris. Anonymus enim Freherianus, loquens de Francis: Venerunt, inquit [Gesta Francorum, cap. 8, ap. D. Bouquet, tom. II, pag. 546.] , Treviris civitatem super fluvium Mosellam, vastantes terras illas, ipsamque urbem succendentes ceperunt. Nam ante a Chunis fuerat disrupta atque afflicta. Quod si objicias tantulæ esse auctoritatis hunc scriptorem ut fabulatoris cognonem ei adhæserit, neque dicta: Namque ante a Chunis etc legi in omnibus codicibus [Tillemont, Empereurs, Attila, art. VII, tom. VI, pag. 64.] ; re quidem vera falsa sæpius admiscet veris, et in codice Cameracensi desiderantur indicata verba [Cfr D. Bouquet, tom. II, pag. 546.] : verum non solus hæc habet, quum scripserit Aimoinus Floriacensis [Hist. Francorum, lib. I, cap. 6, ap. Migne, Patrologia, tom. CXXXIX, col. 640.] : Qua tempestate etiam Hunni, Rhenum transeuntes, Mettis civitatem concremant, Treviros diripiunt, Tungrense diripiunt territorium. In quibus verbis ordo servatus non est, quum Mettis, Treveris et Tungris non intrentur Galliæ, sed linquantur; quod tamen nequaquam voluit Aimoinus, quippe qui postea Aurelianensem obsidionem enarret; adeoque id unum hinc colligendum Treviros ab Hunnis deprædatos fuisse: quod exeunte forte Februario anno 451 factum fuerit. Sed ne Hunni Confluentibus Treviros venisse videantur, objiciunt viam militarem inter utramque civitatem non fuisse stratam. Re quidem vera neque in Tabulis Peutingerianis, neque in Antonini Itinerario hæc indicatur via. Sed an omnes in his libris indicatæ sunt id genus viarum? Nonne (ut de regione vicina loquar) multo plures repertæ sunt in agro Luxemburgensi quam illic sunt notatæ [Alexander Wiltheim, Luciliburgensia, pag. 108 et seqq.] ? Nonne similiter in Africa seu, si placet, in Mauritania, ex quo tempore ea tellure potiti sunt Galli, multo plures detectæ fuere quam in iisdem describuntur voluminibus [De Caussade, Notice sur les traces de l'occupation romaine dans la province d'Alger, in libro Mémoires de la société archéologique de l'Orléannais, pag. 234 et seqq.] ? An credibile Confluentes et Treviros, stationes tam vicinas et momenti quam maximi, inter se strata publica via non fuisse conjunctas? Sed quod caput est, anonymus Ravennas, qui sub annum 667 scripta sua ad antiquiora documenta exegit [Acta SS. tom V Octobris, auctarium, pag. 19.] , omnino hanc non omisit viam. Certe ubi scripsit [Lib. IV, cap. 26, pag. 188, edit. Porcheron, et ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 120.] : Item juxta prænominatum fluvium Mosela, quam Franciam Rhinensem nominavimus, sunt civitates, id est Tulla, Scarbona, Mecusa, Gannia, Treoris, Nobia, Princastellum, Cardena, Conbulentia; nullus dubitavit cl. v. Walckenaer [Géographie ancienne des Gaules, tom. III, pag. 90.] quin his indicaretur via publica qua Tullo iretur Confluentes: scilicet Tulla (Tullo, Toul) Scarbonam (Scarponnam, Scarponne) milliariis Romanis 10; hinc Mecusam (Mettas, Metz) 14; hinc Ganniam (Caranuscam, Canach) 42; hinc Treoris (Treviros, Treves) 20; hinc Nobiam (Noviomagum, Neumagen); hinc Princastellum (Berncastell) 17; hinc Cardenam (Carden) 27; atque hinc demum Conbulentiam (Confluentes, Coblence) 17.

[186] [Metas, Remos et Trecas, uno interea agmine occidentem versus Suessionibus et Parisiis minitante, petunt Hunni Aurelianum.] Treviris Metas facilis ducebat via partim ad dextram, partim ad lævam Mosæ. Metas ipsa Paschatis, in 7 kalendas Aprilis seu 26 Martii tunc incidentis, vigilia Hunnos advenisse scribit S. Gregorius Turonensis [Hist. Francorum, lib. II, cap. 6, ap. D. Bouquet, tom. II, pag. 161.] , qui et eamdem misere depopulatam tradit, consentiente Idacio [Ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 619.] , auctore synchrono, qui Mettas ab Hunnis effractas scripsit. Effractis Mettis, ad occidentem flexit Attila, ut constat ex Vita S. Edibii, episcopi Suessionensis, quam Ms. habeo, quamque Maurini [Gallia Christiana, tom. IX, col. 335.] et Le Moyne [Histoire des antiquités de la ville de Soissons, tom. I, pag. 188 et 189.] noverunt, nemo autem hucusque edidit. Sequentia ibidem leguntur: Igitur cum hic Attila, exercitu præmisso ad urbes Rhemensium et Trecensium, imperante Marciano, regnanteque super Francos Meroveo, per Ulcheium et Cungiacum oppida transiret, misit partem exercitus sui ut Suessionem everteret, aliam secum tenuit, tertiam ad castrum Theodorici subvertendum destinavit. Ulcheium (Oulchy-la-Ville et Oulchy-le-Chatel) quatuor fere leucis a Suessionibus distat meridiem versus. Cungiacum (Cougny-les-Oulchy) adjacet ad orientem. Castrum Theodorici (Chateau-Thierry) longius ad meridiem distat et sat notum est oppidum: id quoque nomen indicium est stylo innovatam esse S. Edibii Vitam, quamquam hoc nomine spernendum monumentum non sit. Versabatur itaque Attila inter Suessiones et Theodorici Castrum, utrique loco æque minitans. Verum precibus suis et patrocinio SS. Crispini et Crispiniani obtinuit a Deo S. Edibius, ut Suessiones missas copias revocaret Attila. Neque dubitandum quin hæc eadem Hunnici exercitus ala minitata fuerit Luteciæ Parisiorum, S. Genovefæ orationibus servatæ. Cum agmine, quod secum habebat, ivit deinde Attila Trecas, quo procul dubio arcessivit similiter copias relictas Remis et ubi cum S. Lupo episcopo egit, interprete Hunegaiso (de quo multa narrat Priscus Rhetor), eumque cum exercitu suo, donec ultra Rhenum iterum rediret, procedere jussit, divinum auxilium per sanctissimi viri præsentiam exspectans [Ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 644 et 645.] . Hæc omnia omisit S. Gregorius Turonensis, qui post narratum Mettense excidium sic pergit [Hist. Francorum, lib. II, cap. 7, ap. D. Bouquet, tom. II, pag. 161.] : Attila vero a Mettensi urbe egrediens, cum multas Galliarum civitates opprimeret, Aurelianis adgreditur; adeoque post aliquot dierum obsidionem bestiam crudelem 18 [Cfr Surius, Vitæ SS. ad 17 Nov. pag. 375, et Valesius, Notitia Galliarum, pag. 229.] kalendas Julii in eo fuisse ut gregem, S. Aniano creditum, laniaret ex hujus Vita [Ibid. tom. I, pag. 645; et Surius, Vitæ SS. ad 17 Nov. pag. 375.] novimus; ita ut duo menses inter Mettensem et Aurelianensem obsidiones facile effluxerint.

[187] [quæ civitas, dum se jam dederet, S. Aniani et Aetii ope liberatur.] Dum itaque Mettas et alias complures civitates effringeret et opprimeret Attila, quid Romani, quid Vesigotthi? Initio, alteri in alteros malevoli et aliena damna sibi totidem commoda æstimantes, Hunnos libere procedere siverunt: sed quum Romani incensas civitates, innumeram hominum multitudinem mactatam agrosque vastatos intellexere; similiter quum Vesigotthi eos ad Ligerim appropinquare sibique deletionem minitari audiverunt, cito et nostris, inquit Prosper Aquitanus [Chronicum ad an. 451, ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 634.] , et Gothis placuit, ut furori superborum hostium, consociatis exercitibus, repugnaretur; quod fœdus, cujus historiam Jornandes [De rebus Geticis, cap. 36, ap. Muratori, tom. I, pag. 209.] nonnihil explicat, ictum fuisse quum jam prope sedes Vesigotthorum seu prope Ligerim essent Hunni, clare indicat Sidonius Apollinaris [Vide supra num. 174.] : sub initium itaque mensis Junii anni 451 pactio facta sit oportet. Tanta porro Aetii patricii providentia fuit, ut raptim congregatis undique bellatoribus viris, adversæ multitudini non impar occurreret [Prosper Aquitanus, ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 634.] . Non satis tamen tempestive adfuit ut Aurelianensem obsidionem, quam ineunte forte Junio incoharat Attila, solveret. Quin etiam, apertis portarum repagulis, Attilæ proceres ingressi jam erant Aurelianis; plaustra innumera de plebis capta substantia onerabantur et subditis imminebat dura captivitas; quum Aetius, a S. Aniano non sine miraculo monitus, cum suo ac Gothorum exercitu concitus perrexit, Aurelianis pervenit, hostes imparatos repperit et maximæ cædis stragem super eos exercuit. Reliqua pars Hunnorum, quæ ibidem prostrata non cecidit, fugæ præsidium expetunt: donec judicante Domino in loco, qui vocatur Mauriacus, trucidanda gladiis mortis sententiam exspectaret [Vita S. Aniani, ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 646.] .

[188] [Recedentes, pugnant circa initium Julii pugnam Catalaunicam,] Brevissime post obsidionem Aurelianensem id factum, quum Mauriaca seu Catalaunica pugna, in qua hæc cædes peracta est, exeunte ipso mense Junio aut ineunte Julio pugnata sit. Idacius enim ad annum 4 olympiadis 307, seu ad annum Valentiniani 27, Marciani primum, paucis bellum Attilanum narrat: Gens Hunnorum, inquit [Chronicum, ap. Migne, Patrologia, tom. LXXV, col. 727 et seqq.] , pace rupta, deprædatur provincias Galliarum. Plurimæ civitates effractæ. In campis Catalaunicis, haud longe de civitate quam effregerant Mettis, Aetio duci et regi Theodori, quibus erat in pace societatis, aperto marte confligens, divino cæsa superatur auxilio. Bellum nox intempesta diremit. Rex ille Theodores prostratus occubuit; CCC ferme millia hominum in eo certamine occisa numerantur. Atqui hæc omnia gesta ante provectum Julium, quum sub hujus initium, ut Garzonius [Ibid. col. 691 et 692.] monuit, annos suos olympiacos incoharit Idacius, non mense octobri aut januario, ut alii voluere. Quod autem æstate incoharet annum, hoc ipso loco liquet; quum continuo post recitata verba, prodigia hujus anni enarrans, subdat: Multa anno signa procedunt. Quinto kal. Octobris (scilicet anni 450 secundum computum vulgarem) a parte Orientis luna fuscatur. In diebus sequentis paschæ visa quædam in cælo in regionibus Galliarum etc. Et quamquam quæ cohærent aliquando conjungat, post enumerata anni olympiaci prodigia hic subjicit: Occiso Theodore (in pugna Catalaunica), Thorismo filius ejus succedit in regno (Vesigotthorum). Hunni cum rege suo Attila, relictis Galliis post certamen, Italiam petunt. Hæc de tempore. Quod vero ad ipsam pugnam spectat, quum intellexisset Attila sibi non diutius præsidium fore in fraudibus, quibus Romanos æque ac Vesigotthos deluserat eosque in communibus armis suam singulos jam quærere salutem, Ligeris ripas reliquit et septentrionem versus reduxit sua agmina, ad Rhenum redire cogitans. Quocirca in Mauriacos seu Catalaunicos * campos deflexit, quos in Campania Gallica * sitos fuisse dubitandum non est [Cfr Dubos, Hist. de l'Établissement, etc. tom. II, pag. 125 et seq. et Pagius, Critice in Baronium, ad an. 451, num. 25.] . Illic eum convenit Aetius cum auxiliaribus, et truculentissimam cum eo inivit pugnam. Eam qui descriptam legere velit, adeat historicos [Jornandes, de rebus Geticis, cap. 36 et seqq. Valesius, Rerum Francic. lib. IV, pag. 162 et seqq. Dubos, tom. II, pag. 127 et seqq.; Am. Thierry, Hist. d'Attila, tom. I, pag. 182 et seqq.] . Id nobis ex Jornande [De rebus Geticis, cap. 41, ap. Muratori, tom. I, pag. 212] annotandum in hoc famosissimo et fortissimarum gentium bello ab utrisque partibus CLXII millia cæsa, exceptis XV millibus Gepidarum et Francorum, qui ante congressionem publicam noctu sibi occurrentes, mutuis concidere vulneribus, Francis pro Romanorum, Gepidis pro Hunnorum parte pugnantibus [Cfr Pagius, Critice, ad an. 451, num. 25.] . Idacius CCC ferme millia hominum in eo certamine cæsa memorat; quo numero Dubos [Histoire de l'Établissement, etc. tom. II, pag. 137 et seq.] comprehensos vult omnes qui eo bello quacumque ratione ceciderint; Pagius [Critice, ad an. 451, num. 26.] errorem esse æstimat, CCC pro CC positis: quod mihi verisimilius.

[189] [in qua nequaquam fusus fuit Attilæ exercitus;] Ad internecionem vastatum Hunnorum exercitum, fuga dilapsum Attilam, victoriam obtentam ab Aetio patricio cum Thorismodo, Theodorici Vesigotthorum regis filio, Attilæ campum spoliatum, hunc cum paucis reversum esse et alia id genus narrat S. Gregorius Turonensis [Hist. Francorum, lib. II, cap. 7, ap. D. Bouquet. tom. II, pag. 163.] et ex eo S. Isidorus Hispalensis aliique. Sed Idatius [Ap. D. Bouquet, tom. II, pag. 619.] , multo melior testis, bellum nocte intempesta (non Romanorum aut Vesigotthorum insigni victoria) diremptum perhibet; Prosper Aquitanus [Ibid. pag. 634] , res quoque optime doctus (quippe qui Romæ apud S. Leonem degeret), neutros cessisse affirmat; et Prosper Tiro Attilam gravem cladem inflixisse et accepisse. Neque aliter pugnam cessisse ex Jornande [De rebus Geticis, cap. 40, ap. Muratori, tom. I, pag. 211.] apparet, quandoquidem narret Attilam nocte, insequente pugnam, se suosque intra septa castrorum quæ plaustris vallata habebat, reclusisse; Aetium reliquum noctis scutorum defensione transegisse. Quæ quum probe perspecta haberet Sigibertus Gemblacensis, Turonensem historicum et Hispalensem chronographum corrigere non dubitavit, atque his pugnam retulit verbis [Ap. Pertz, Monumenta Germaniæ, tom. VI, pag. 309.] : Conserto prælio in campis Catalaunicis, pugnatum est usque ad diremptionem noctis. Etius superior quidem recessit, Attilam tamen NON usque internecionem delevit. Cæsa sunt ibi centum octoginta milia pugnatorum; inter quos etiam cecidit Theoderitus rex Wisigothorum. Attila, resumpta spe ex Etii discessu, repatriavit, mature rediturus, suppleto exercitu. Neque alia de causa Aetius superior et Attila victus habitus est, quam quod hic Rheni iter, quod ante instituebat, prosecutus est; atque ita sensit Prosper Aquitanus, scribens [Ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 634.] : In quo conflictu (Catalaunico), quamvis, neutris cedentibus, inæstimabiles strages commorientium factæ sint; Chunos tamen eo constat victos fuisse, quod, amissa præliandi fiducia, qui superfuerant, ad propria reverterentur.

[190] [sed utraque pars maxime passa est et sibi timuit.] Vesigotthos præliandi fiduciam non amisisse indicat Jornandes; immo Thorismundum patris Theodorici mortem inter reliquias Hunnorum vindicare contendisse: Aetius vero metuens, sic pergit idem [De rebus Geticis, cap. 41, ap. Muratori, tom. I, pag. 211 et 212.] , ne, Hunnis funditus interemptis, a Gothis Romanorum premeretur imperium, præbet hac suasione consilium ut ad sedes proprias remearet; regnum, quod pater reliquerat, arriperet: ne germani ejus, opibus sumptis paternis, Vesegotharum regnum pervaderent. Quo responso suscepto, relictis Hunnis, redit ad Gallias, ultra Ligerim. Simili et Francorum regem dolo fugavit Aetius [Gregorius Turon. Hist. Francorum. lib. II, cap. 7, ap. D. Bouquet, tom. II, pag. 163.] . Attila igitur, discessione cognita Gothorum, quod de inordinatis colligi solet, et inimicorum magis æstimans dolum, diutius se intra castra continuit. Sed ubi hostium absentiam sunt longa silentia consecuta, erigitur mens ad victoriam, gaudia præsumuntur atque potentis regis animus in antiqua fata revertitur… Attila, nacta occasione de recessu Vesegotharum, et quod sæpe optaverat cernens hostium solutionem per partes, mox jam securus ad oppressionem Romanorum movit procinctum [Jornandes, de rebus Geticis, cap. 41, ap. Muratori, tom. I, pag. 212.] . In id scilicet unum studebat Aetius ut vires omnium barbarorum, Gotthorum et Francorum æque ac Hunnorum, inter se committeret et contereret, cavens tamen ne ulla gens, splendidiori relata victoria, superbior fieret et potentior. Cæterum, quum quatuor provincias Lugdunenses, Maximam Sequanorum et potiores Belgicarum et Germaniæ primæ partes Romani adhuc potirentur, videbat legionibus Romanis adhuc viam patere; ita ut, ubi occasio se daret, facile adire possent sive per Alpes, sive per Ligerim Vesigotthos eosque opprimere. Francos vero dimittendo, eosdem redeuntium Hunnorum furori permittebat. Exsecrabilis profecto in rebus administrandis calliditas et in sociis prodendis fallacia: sed vix unum ducem Romanum hoc ævo reperire est, qui non amicos æque ac hostes luderet aut nefarie traderet. Atque ex his quæ hactenus retulimus, facile intelligere est Hunnorum vires nequaquam contritas fuisse pugna Catalaunica; eos cum immensa hominum multitudine pedem retulisse Rhenum versus; et satis validos fuisse ut civitates munitas, qualis erat Colonia, effringerent. Cæterum, priusquam Coloniam venerint, eosdem plures civitates munitas diruentes cernere erit.

[Annotata]

* Nord-Ouest.

* Sud.

* Sud-Ouest.

* Chalonssur Marne.

* La Champagne

§ XXI. De transitu Hunnorum per Belgium usque Coloniam Agrippinæ.

[Prima sedes Francorum in Belgio ad Wahalim et in Toxandria;] Quoniam magna pars Ursulani martyrii ab itinere Hunnorum per hodiernum Belgium pendet, id propius investigandum est; et ante omnia Francorum sedes indagandæ. Quod posterius argumentum singulari cura versavit cl. v. Bartholomæus Dumortier [Discours sur l'Établissement des Francs dans les Gaules, prononcé au congrès scientifique d'Arras, le 29 août 1853.] , non minus scientiæ laude quam patriæ amore insignis; in cujus opusculo de hac re id unum forte desiderandum est ne optimis probationibus aliæ interdum minus firmæ immixtæ essent. Sed facile has seponere licet, neque his certe impedimur quin optimum hunc ducem sequamur. Porro Francos Salios et Sicambros eamdem fuisse gentem, vel ex his solis S. Remigii ad Chlodovæum verbis constat [Gregorius Turon Hist. Franc. lib. II, cap. 31, ap. D. Bouquet, tom. II, pag. 177.] : Mitis depone colla, Sicamber. Octo autem circiter annis ante Christum Augustus, teste Suetonio [In Octav. Cæs. Aug. cap. 21, ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 371.] , Sicambros dedentes se traduxit in Galliam, atque in proximis Rheno