Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli V           Band Juli V           Anhang Juli V

22. Juli


VIGESIMA SECUNDA DIES JULII.

SANCTI QUI XI KAL. AUGUSTI COLUNTUR.

S. Maria Magdalena apud Massiliam in Provincia Galliæ.
S. Syntyches Philippis in Macedonia.
S. Plato martyr Ancyræ in Galatia.
S. Cyrillus Martyr Antiochiæ.
S. Andreas Martyr Antiochiæ.
S. Tebellius Martyr Antiochiæ.
S. Aureus Martyr Antiochiæ.
S. Stertheus Martyr Antiochiæ.
S. Cyrillus patriarcha Antiochenus.
S. Andreas Martyr Maxulitani in Africa.
S. Elianus Martyre Maxulitani in Africa.
S. Aiaboso Martyre Maxulitani in Africa.
S. Josephus comes conf. Scythopoli in Palæstina.
S. Wandregisilus abbas Fontanellæ apud Rotomagos in Normannia.
S. Meneleus abb. in monasterio Menatensi Arverniæ.
S. Theophilus junior martyr in Cypro.
S. Hieronymus episcopus Papiæ in Insubria.
S. Gualterius conf. Laude Pompeia in Insubria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

S Braulionis Cæsaraugustani episcopi translationem notavit hoc die Marietta; de ea & Sancti gestis pridem actum est ad XVIII Mart. S. Theodosiæ Virg. & Mart. cultum celebrem alicubi fuisse in Rhemensi provincia, verbo observavimus ad auctaria Usuardina hoc die; nempe quod codici Heriniensi, cetera notæ optimæ, adjectam videremus Sanctæ istius translationem, de qua etiam meminit Florarium nostrum Sanctorum Ms. De qua translatione agatur, conjiciendum ex iis quæ de ipsa Sancta dicta sunt V Aprilis.
SS. Eugenium & Protogenem episcopos hoc die, sed minori charactere, primæ suæ Usuardi editioni adjunxit Molanus cum Apollo: sed ab eo textu in posterioribus editionibus prudentius abstinuit. Ferrarius omnia colligens, tres istos diversis annuntiationibus Catalogo suo generali hoc ipso die inseruit. De postremo loquimur infra, de duobus aliis Eugenio & Protogene actum est V Maii.
S. Germani inclyti Parisiacæ urbis episcopi & confessoris translationem hoc die factam memorat Saussayus. Verum quæ de hac & Sancti gestis dicenda fuerunt, habes in Actis ipso die natali XXVIII Maii.
SS. Martyrum Achatii & sociorum memoriam agit hoc die Ferrarius, Labaci in Carniola, citatque tabulas ejus ecclesiæ. Unus est, inquit, ex decem millibus in monte Ararath in Armenia crucifixis &c. At nos de iis jam pridem egimus XXII Junii.
S. Joannes Gualbertus perperam hoc die signatus est a Felicio, quem non video cur in eo imitatus sit Arnoldus Wion, nisi fortasse ut illum in annotationibus suis refellat. Nos de eo jam supra ejus die natali XII Julii.
Relatio reliquiarum sancti hieromartyris Phocæ celebratur in Typico S. Sabæ, cujus Sancti mentio etiam fit in Mss. Menæis bibliothecæ Ambrosianæ, Martyrologio Arabico Ægyptio ac Kalendario Syriaco seu Chaldaico Romæ excuso 1624, & Latine reddito a D. Josepho collegii Maronitici anno 1661. Molanus dictam relationem addidit secundæ editioni sui Usuardi, ex quo fortasse Galesinius. Plures Sanctos synonymos non leviter intricatos enumeravimus die XIV hujus, occasione S. Phocæ martyris & episcopi Synopensis in Ponto, ut liquet ex Commentarii prævii paragrapho I, a pag. 629. Ad quem determinate Phocam ista hic sint referenda, fatemur nos nescire: eadem difficultas occurret die proxime sequenti inter Prætermissos. Vide interim dictum diem XIV Julii.
S. Paulus diaconus martyr perperam huc a Marietta translatus est, spectat ad XX Julii.
S. Victoris & sociorum MM. festivitas a Marietta etiam transposita est. Vide XXI Julii.
SS. Florentii & Sysinnii memoriam hodierno laterculo inserit Florarium Sanctorum Ms., nulla prorsus nota adjecta, unde inter multos ejusdem nominis agnoscantur: satis sit ea hoc loco indicasse.
S. Marcellæ Martyris memoriam lego notari hoc die in variis Mss. tabulis Græcis, pluries a nobis citari solitis. Excerpta, quæ habemus ex Mss. Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ, in elogio, quod de ipsa habent, narrant, incolas insulæ Chii venerabile ei templum ædificasse, tum quia magno ipsam affectu prosequuntur, tum quia plurima miracula ab ea quotidie patrantur: quorum unum, ad hodiernum usque diem inauditum, fieri perhibetur: inveniri nimirum lapillos supra littus, in quo templum ipsius conditum fuit, concreto sanguine plenos, quibus abrasis, scobem in vasa abjectam adhibeant ad omnem curationem suam. Hinc omnibus innotuit tamquam Sancta & martyr, tum ex sanguine in lapillis reperto, tum ex apparitionibus nocturnis &c., quæ sine certioribus sane monumentis minime admittenda sunt. Varias id nominis Martyres dedimus diebus variis in nostris Actis; an & ad quem diem ista spectet, ignorare nos fatemur. Nec mirum, istam Martyrem adeo nobis esse ignotam, cum adeo ignota fuerit apud Græcos, ut in Synaxario Chiffletiano singulari isto characterismo signetur in duobus versiculis, qui ex Græco ita sonant: Tametsi ignoremus omnes nos [te] Marcellam; certaminis tui Christus novit modum. In tanta itaque temporis, martyrii aliarumque, quæ ad ipsam spectant, rerum ignoratione, nihil agendum nobis putamus quam simpliciter hic de ipsa meminisse.
Waldredum abbatem in aliquo Kalendario reperit Bollandus: at cum hic alibi notus non sit, sufficiet, ipsius hic meminisse.
S. Marchillæ memoria occurrit in Martyrologio Arabico-Ægyptio paulo ante laudato: verum desideratur major notitia.
Salvianum, ut sanctum, ut episcopum, scriptis & meritis gloriosum hoc die prædicat Saussayus cum longo elegantique elogio, quod viro præclarissimo dubitum non negamus: ast Massiliensem-episcopum fuisse, nescio ubi Martyrologus iste legerit; multo minus ubi & a quo tempore Sanctorum honoribus donatus sit, aut hoc potius quam alio die usquam colatur. Mirus est Saussayus in suis canonizationibus: hie Salvianum Sanctis adscribit, quem venerabilem dumtaxat dicere debuit; postridie vero Cassianum inter venerabiles collocat, quem Massiliæ altaribus admotum, ignorare non potuit. Sic rursus hoc die
Claudium Marium Victorinum exornat sancti appellatione, de cujus cultu nullum alibi vestigium.
Baltfridem item monachum, ut S. Wandregisilo charum, in territorio Bituricensi annuntiat, opinor, ut sic discipulus Magistro jungatur, sed de cujus cultu certiores nos reddere oportebat.
Hilarius episcopus Vesuntionensis, quartus hoc die Sanctus est creationis Saussayanæ, seu mavis Ferrarianæ: alii satis habent eum venerabilem pronuntiasse; ut de festivitate nihil noster invenerit: utrum depositio ejus vere contigerit 11 Kalendas Octobris, non opus est pluribus inquirere. Adde Pancharium & Justum quos in ipso suo Martyrologio huic Hilario eadem auctoritate adjunxerat.
Eliam Tolosanum ut beatum prædicat hoc die Marchesius in Diario; ejus occasione agens de S. Maria Magdalena, magnifice commemorans prætensum miraculum in rege Siciliæ &c. quæ eo loci perperam intrusa sunt.
Augustinus della Bagella cum eodem titulo secundum locum occupat.
Catharina cognomento Martyr tertio loco ponitur sed absque ullo titulo.
Gofridus seu Godefridus ex abbate Clarævallensi episcopus Lingonensis beati titulo donatur in sæpe citato Cisterciensi Kalendario, quem sanctum rotunde appellant Henriquez & Bucelinus longo eum ornantes elogio: quale etiam habet Saussayus; eum inter pios solum memorans. Chalemotus de eo agit VIII Novembris, ut jam XV hujus in Prætermissis monuimus: si interea probetur cultus, superest dies quo ejus Acta illustrentur.
Benedictus, ut jam dicti Godefridi discipulus, cum sola venerabilis appellatione hoc die relatus est a Chalemoto, tacente de eo Henriquez, qui die præcedenti ipsum memoravit: ast hic
Andream Bonævallensem monachum secundo loco annuntiat idem Henriquez, beatum de more prædicans, quemadmodum & Bucelinus, non ea monumenta citantes, ex quibus de cultu fiamus certiores.
Rapertus scholarcha vir doctissimus in Sangallensi monasterio laudatur hoc die a Dempstero.
Wilfredam reginam & abbatissam ex Martyrologio Anglicano se accepisse memorat Ferrarius: utique ex prima editione anni 1608, ubi cum elogio refertur, in altera anni 1640 a Wilsono prætermissa est.
SS. Theudilam, Isaac, Laurentium & septem alios martyres hoc die XXII Julii consumptos notavit Ughellus in episcopis Spoletinis tom. 1, parte 2, col. 166: at de his aliisque Umbriæ. Sanctis fuse disputatum est in Tractatu præliminari ad tomum 1 Julii, quo curiosos lectores remittimus.
Joannes Mindensis abbas & auctor reformationis Bursfeldensis cum titulo beati refertur in Fastis Westfalicis nostri Joannis Velde, Mindæ ad S. Mauritium, additque
Joannem de Hagen & indagine cum eodem titulo, ut primum ibidem reformatorem: de quorum qualicumque cultu certiora monumenta desideramus.
Joannes de Lana cum titulo beati signatur in Encomiastico Augustiniano Philippi Elssii; verum alia requiruntur ut inter Sanctos hic locum habeat.
S. Adrianum Confessorem hoc die Massiliæ nobis annuntiat Castellanus in Martyrologio suo universali, apposito ad marginem seculo IV, absque alia notitia quam frustra alibi quæsivi hactenus, ut unde Sanctum istum, Massiliensibus ipsis plane ignotum, eruerit ipse, conjicere prorsus nequeam: at certe sola ejus auctoritas, ut jam alibi dixi, ad adstruendos novos Sanctos sufficiens nobis non est, nec erit umquam.
Tactum Ilerdensem episcopum Tamayus unicum habuit, quem in acie Sanctorum suorum Hispanorum hoc die collocaret his verbis: In regio Onniensi cœnobio prope Burgos Hispaniæ, B. Tacti episcopi Ilerdensis in Cathalonia, qui cognitis S. Eneconis, illius monasterii abbatis, mirabilibus, relicta sede, monachum induit, ubi celebris operatione virtutum, ad cælos confessor inclytus migravit. Cujus corpus juxta sancti abbatis sarcophagum tumulatum, adhuc honorificentissima theca quiescit. Quis hæc legens de vero tam præclari Sancti cultu dubitet? Interim ex ipsa Tamayi confessione, in ea serie ignotum antea fuisse constat. Audi loquentem ipsum: Nunc primum, inquit, ejus nomen in Martyrologiis scriptum videbitur, quia huc usque S. Præsulis festa ignorabatur dies, licet ejus sanctitudo & venerabilis memoria, publica apud cœnobitas monasterii regalis Onniensis a multis retro seculis exstiterit. Eam nunc suscitare compellimur, cum, Deo favente, tanti Præsulis in diei transitus cognitionem inciderimus. Quasi vero sufficiat, diem obitus cognoscere, ut quis publica veneratione donetur: neque fictitii Auli Hali adductum epigramma apud nos ulla sanctitatis momenta adfert aut huic aut aliis id genus Sanctis, quos nobis obtrudit sola Tamayi, toties convulsa auctoritas.
Ludovicus Grippius M. in territorio Ebroicensi, Godefridus M. Londini in Anglia, Angelus Pincianus conf. Romæ, Matthæus Ferulanus conf. Ferulæ in Sicilia, Stephanus ab Antiqua mellatia conf. Cocolanis in India Occidua, Laurentius a Brundusio conf. Ulyssippone, Magdalena a sepulcro virg. abb. Belvisii in territor. Placent. Hispan. cum titulo Beati memorantur ab Arturo in Martyrol. Franciscano, & ultima etam in Gynæceo.
Petrus a Valentia in citeriori Hispania laudatur a Fortunato Huebero in Menologio Franciscano, qui etiam reliquos memorat, sed omni titulo abstinens; & præterea addit
Petrum Niethi in territorio Valentino Hispaniæ.
Matthæum Rubeum Cajetanum in Italia.
Claram de Sambucca in Sicilia.
Fulgentium de Asculo Ordinis Capucinorum cum pluribus aliis ex eadem congregatione.
Margaritam Richiam viduam Senensem in Italia, ut multis virtutibus & spiritu prophetiæ illustrem, superaddidit P. Benignus Fremaut in Vitis Belgicis Ord. Seraphici, ex Fastis Senensibus & Vita edita 1699.
S. Apollonius martyr notatur in Synaxario Divionensi; sed de eo agemus cum Martyrologio Romano XXIII Julii.
S. Apollinarem Ravennatensem episcopum hoc die referunt nonnulli codices Hieronymiani; verum colitur & de eo agemus die sequenti XXIII Jul.
SS. Martyrum Trophimi & Theophili, ac aliorum triginta (tredecim) memoria hoc die notatur in supplemento nostro Sirmondo-Chiffletiano, pluries citato: de quibus, quod & heri monuimus, agendum cras cum Martyrologio Romano, quod duos ex istis, qui hic nominantur, recenset XXIII Julii.
De S. Lewinna V. M. agunt hoc die plures recentiores Martyrologi cum Greveno & Molano, ast eadem plerique etiam signant XXIV hujus: nos habita ex ipso loco notitia, quod hoc die non colatur, ejus festivitatem ad proprium diem remisimus XXIV Julii.
SS. virginum & martyrum Julianæ & Sempronianæ meminit hoc die Ferrarius in territorio Barcinonensi, citans ecclesiæ istius tabulas. Errat in nomine Sempronianæ pro qua scribere debuit Semproniæ; non minus felix in assignando die, qui apud Tamayum est XXVII Julii.
S. Neoti monachi Angli translatio signatur hoc die a Menardo; eum ego esse existimo, de quo in Actis Benedictinis XXXI Augusti.
S. Julianæ virginis & abbatissæ inventio ut hoc die facta ponitur a monasticis Wione, Dorganio & Menardo in monasterio S. Blasii de Catoldo Venetiis Ferrarius translationem scripsit: at natalem ejus referunt ad 1 Septembris.
Philippus aliquis, saltem quantum ex abbreviato nomine licet colligere, adjicitur, ut Minorita & ut martyr cum sociis a Saracenis occisus, inter additiones Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum; at quis ille sit, nec Arturus me hactenus nec alius docere potuit. Si forte Ceptanos indicare voluit annotator, male efformato nomine; de iis agetur XIII Octobris.
S. Verenam virginem martyrem ut S. Ursulæ sociam inter Scotos collocavit Camerarius, avide inde accepit Arturus, Veronam appellans, sed ea a sociabus avellenda non est, de omnibus agetur XXI Octobris.
Benno Osnabrugensis episcopus insigni elogio ornatur ab Alberto Krantzio lib. 5 Metropolis cap. 26, pag. 136, aitque præfuisse ecclesiæ cum summa laude per annos viginti; migrasseque anno octogesimo octavo post mille, XI Kalend. Augusti, atque adeo hoc die, quo proinde coli ipsum oporteret, si vera sunt, quæ de ipso prædicat Vita B. Bennonis episcopi Misniensis ad XVI Junii tom. 3, pag. 156 D, ubi hæc disertis verbis asseruntur: Floruerunt autem hoc nomine [Bennonis] viri non incelebres; unus quidem episcopus Osnabrugensis, ob vitæ meritum in Sanctorum numerum relatus. Ad quæ notavit Henschenius, ipsum in Catalogo episcoporum apud Blavium, in descriptione episcopatus Osnabrugensis Beatum appellari, at non videri cultum habere aut habuisse; nomen certe non inveniri in Kalendariis istius ecclesiæ ante Breviaria cusis. Sed iis, inquit, mos est ponere solum celebriores, inter quos hactenus connumeratus non est. Fasti Westfalici Mss. nostri Joannis Velde ipsum cum Beati titulo annuntiant XXVI hujus, monentque a Ferrario & aliis signari XX Novembris. In ea incertitudine visum est tempus concedere Osnabrugensibus, ut de legitimo cultu nos doceant, omnid interim remittendo ad dictum diem XX Novembris.
Sancti Apollo, discipuli & episcopi Conensis memoria in Asia notatur hac die apud Ferrarium, qui eum ex Molano accepit, Usuardo ejus anni 1568 adjectum. De isto Sancto una cum Sosthene, Cepha, Tychico, Epaphrodito, Cæsare & Onesiphoro jam egimus die XXII Martii, occasione S. Epaphroditi; (Vide etiam Prætermissos ad diem XXIX ejusdem mensis.) Verum quia Græci rurfum eos proferunt die VII, VIII, & IX Decembris, si quidquam præter illa, quæ jam dicta de illis sunt, tunc dicendum occurrat, poterit illud dari istis diebus VII, VIII vel IX Decembris.

DE S. MARIA MAGDALENA
APUD MASSILIAM.

SEC. I.

COMMENTARIUS HISTORICO-CRITICUS.

Maria Magdalena apud Massiliam in Provincia Galliæ (S.)

BHL Number: 5492, 5502

AUCTORE J. B. S.

§ I. Exponitur quæstionis status.

Quod de genealogiis prima sua ad Timotheum ep. cap. 1, ℣ 4 olim scribebat Doctor gentium, quæstiones esse interminatas, id huc non inepte referri posse nonnulli existimant, ut interminata & interminabilis asseratur proponenda hic expediendaque disceptatio de sancta toto orbe Catholico illustrissima Maria Magdalena, [Interminabilis suborta quæstio] ferventissimo in Christum Servatorem amore, ex ipsis sacrosanctis Euangeliis tam cognita, quam notis suis proprie characteristicis hodiedum implicita; utpote de qua jam a binis seculis disputatum sit, & porro etiamnum inter viros eruditissimos acris maneat concertatio; varie olim proposita, varie conclusa; necdum decisa, neque argumentis pure historicis verosimillime umquam satis dirimenda. In medio posita sunt falli nescia Euangelistarum oracula, patent omnibus venerandorum Patrum in iis explicandis sententiæ, exhaustam prope dixeris perspicacissimorum nequidquam interpretum aliorumque scriptorum eruditionem, neque tamen ita hactenus elucidata est quæstio, ut plane pateat, utri contendentium parti omnimode acquiescat humanum ingenium, sola perspecta veritate omnino saturandum, aut fide divina subigendum.

[2] [de Sancta longe illustrissima,] Fontes attigi seu locos e quibus argumenta depromenda veniunt, non quod de dogmate aliquo agatur, in quo fides detrimentum pati queat; in puro enim facto historico sistitur, neque clare revelato, neque ex Patrum sensu determinato, vel, ut dicebam, facile terminabili. Ut vero rerum momenta satis pateant, resque omnis justis suis terminis circumscribatur, ea dilucide præmittenda & restringenda sunt, de quibus & qua ratione controvertatur. Siquidem innumera de Magdalenis & Mariis scripta dicam, an intricata sunt, adducta ultro citroque Patrum testimonia, eadem hæc modis diversissimis distracta, atque ad arguentium sensum detorta, quæ si recte expenderis, nec uni ferme nec alteri hodie contendentium parti certum seu decretorium momentum afferre perspicies; pauca certe quæ hodiernam controversiam ex professo attingant. Nos, quo poterimus studio, evitare hoc loco conabimur, ne res per se satis implexa majores etiam tenebras lectoribus affundat, quibus affatim difficultatis suppeditabitur etiam dum tota controversia, justis suis terminis contracta proponetur. Ad magni litigii status varios seu phases sensim accedimus.

[3] Neque vero de sanctitate; virtutibus; gestis, miraculis aut cultu, more nostro hic disquirendum est, [& ab Euangelistis tam clare expressa.] neque dubitari a quoquam potest, dum sanctam Mariam Magdalenam hoc die nominamus, quin de ea sermo sit, quam sacri Euangelistæ expressissime variis locis propria ea appellatione indigitant, hoc addito charactere, quod septem malignis spiritibus eam Dominus liberaverit: Lucæ 8, Maria quæ vocatur Magdalene, de qua septem dæmonia exierant. Marci 16; Apparuit primo Mariæ Magdalenæ, de qua ejecerat septem dæmonia. Eadem est quæ Joan. 19; stabat juxta Crucem Jesu, & Joan. 20, quæ nuntiavit Apostolis, quia vidi Dominum. Eadem demum quæ Matth. 27 & 28 non semel appellatur. Hæc tam clara sunt; ut luce sua oculos prope offendant, vixque, his lectis, cuiquam suaderi possit, circa hanc laudatam adeo in Euangeliis feminam difficultates suboriri posse.

[4] At non ibi cardo vertitur, notissimam omnes agnoscunt sanctam Mariam Magdalenam; audienda sunt quæ de ea sancti Patres aliique scriptores investigaverint. [Quæsitum a Patribus utrum ipsa peccatrix fuerit?] Ex Luc. 7 desumitur quodammodo quæstionis exordium, nempe ex vulgatissima mulieris peccatricis in convivium Simonis Pharisæi irruentis, & Christi pedes ungentis vulgatissima historia. Quæritur enim utrum ea peccatrix pœnitens, quæ in solo S. Lucæ Euangelio memorata & anonyma est, utrum, inquam, ea mulier ipsa sit sancta nostra Maria Magdalena, primum peccatrix in civitate, deinde dulectissima Christi sectatrix, discipula, ministra. Atque hæc prima phasis est, si ita loqui licet, seu aspectus, sub quo quæstionem quis contemplari possit, partemque affirmativam tueri, uti pridem fecerunt viri sanctissimi juxta ac doctissimi S. Bernardus, Nicolaus Clarævallensis, Petrus abbas Cellensis, S. Thomas & S. Bonaventura, quorum verba & argumenta ubi opus erit, in medium producemus.

[5] Rursus cum Joan. cap. 11 dicatur Mariam fuisse Lazari & Marthæ sororem, de qua prædicet Euangelista; [Alii an ipsa Lazari & Marthæ soror?] Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, & extersit pedes ejus capillis suis; at vero nulla alia unctio sciatur ante id tempus facta fuisse præter illam solam & unicam, de qua ex Lucæ Euangelio jam egimus, disputant Patres & interpretes, utrum ista Maria Marthæ & Lazari soror, ab habitationis loco Bethanica dicta, ipsa illa fuerit mulier pœnitens, antea in civitate peccatrix, non jam Maria Magdalena, sed amantissima illa Maria quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius, dum Martha soror solicita, rebusque domesticis occupata, sola Domino ministrare cogebatur; sub quibus terminis eam opinionem, duce Augustino, propugnant viri alii, tum sanctitate quoque tum doctrina illustres, quorum elenchum non recte consecit Calmetus, Augustinum omittens, Bedam autem & alios adducens, qui apertissime unitatem propugnant, de quibus infra uberius.

[6] [Capitalis controversia, una designetur an plures feminæ?] Has duas opiniones, utut inter se diversas, in unam combinasse videtur tertia illa communissima, quæ principio logico innixa, consequens censet, ut quæ uni tertio eadem sunt, eadem inter se connectenda sint, eorumque Patrum auctoritates in partes suas non incommode trahi posse existimat; estque illa & fuit semper Ecclesiæ ipsius consensio, dum Mariam Magdalenam, jam cum peccatrice confusam, hanc vero cum Maria Bethanica; unam esse eamdemque credidit feminam: nimirum, ut denuo repetamus, censuit & constanter censet, pœnitentem illam peccatricem, & Mariam Magdalenam, & Mariam Lazari ac Marthæ sororem minime discernendas esse. Ipsissima hæc, inquam, & receptissima est totius Ecclesiæ Catholicæ, saltem Occidentalis consensio, perpetua traditione, Officiis ecclesiasticis aliisque monumentis ab omni ævo stabilita & confirmata,

[7] [Non ut olim de unctricibus disputatum est,] Nequa supersit confusio, præmittendum omnino fatendumque est, non sic olim inter vetustiores Patres, tum Latinos tum Græcos, agitatam fuisse quæstionem, de una nempe aut pluribus feminis Euangelicis (quas postmodum tres Magdalenas, alii tres Marias nuncuparunt) nam præcipua illorum investigatio nunc huc, nunc illuc deflexit, prout exponenda Euangeliorum capita materiam suggerebant. Nimirum de unctionibus quærebatur potissimum, atque illæ quotuplices, seu a quod diversis feminis factæ statuerentur. De primorum seculorum communiori sententia testis est Origenes in Matth. hom. 35; Multi quidem æstimant, inquit, de una & eadem muliere quatuor Euangelistas exposuisse. Sic & Chrysostomus in eumdem Euangelistam; Una & eadem apud omnes Euangelistas esse videtur. Sed de his plura inferius, ubi de Theophilo Antiocheno, Theophylacto, Euthymio aliisque Græcis, uti & Latinis Patribus, qui pro triplici femina perperam adducuntur; quemadmodum & unitatis defensores Patres aliquot allegare soliti sunt, qui de hodierna quæstione cogitasse non videntur; ut ad rectam totius controversiæ nostræ intelligentiam definitionemque segreganda sint ea omnia, quæ verum quæstionis hic ventilandæ nodum non attingunt.

[8] [sed ut a Fabro Stapulensi obtrusa nova opinio,] Hæc igitur ipsa est, & non alia quæstio: ex una parte recentiores nonnulli ducibus Fabro Stapulensi, & Jodoco Chlictovæo, volunt, Mariam Magdalenam, a Maria Bethanica, & has ambas a peccatrice pœnitente diversissimas esse, ita ut non una sed tres distinctæ omnino feminæ habendæ sint; sicque hæc opinio plane ex diametro adversatur jam dictæ, quæ tria ista nomina, seu propria seu appellativa, uni & soli feminæ aptanda contendit. Atque hæc quidem constantissima & indubitata (ut ipsi adversarii fatentur) Ecclesiæ sententia, saltem a tempore sanctissimi Papæ Gregorii Magni, hoc est a fine sec. VI, seu a VII principio. Neque diserte turbatam umquam novimus eam possessionem usque ad annum 1519, dum bini illi Parisienses doctores, inter plurimos istius temporis errores, novam hanc atque eatenus inauditam opinionem in lucem protrusere, qua jam non una Magdalena, sed tres omnino diversæ feminæ, & quidem ipsæ dictæ Magdalenæ orbi innotescere cœperunt, non sine gravi scandalo, cui tollendo exserenda fuit Sorbonæ districtio, edita celebri censura IX Novembris anno 1521, quam I Dec. ejusdem anni ratam habuit, quamque hic opportune subnectendam censuimus. Frustra apud Universitatis historicum Bulæum quæsita, desumpta est ex Bibliotheca critica tomo 2, a pag. 286.

Censura Sorbonica de tribus Magdalenis.

De unica Magdalena, Decanus & Facultas Theologiæ in alma Universitate Parisiensi, omnibus fidelibus salutem. [anno 1521 a Sorbona Parisiensi,] Ad Romanos scribens Apostolus Paulus, altiloquus Christi præco, ipsos orthodoxæ fidei cultores his verbis salubriter hortatur: Quæ pacis sunt sectemur, & quæ ædificationis sunt, invicem custodiamus. Quod utique salutare monitum cum omnes pro viribus amplecti debent libenter, tum sacrarum Litterarum professioni addicti, quorum proprium munus ac partes habentur, ea quæ sunt ædificationis, quantum ad doctrinam & mores in populo Christiano promovere, quæ vero offendiculum aliis præstant, studiose revellere.

[10] Cum itaque proximis annis, occasione quorumdam opusculorum in lucem editorum, [accurate discussa,] quæ plures esse Magdalenas disseruerunt & prædicarunt, eamdem sequentium sententiam multa & gravia oborta fuisse noscantur scandala in populo Dei; quam plurimi quoque potuerunt ea occasione abduci a sincera devotione in unicam Magdalenam, ut fructuosæ post lapsum pœnitentiæ speculum hactenus habitæ *, nec non divelli ab universalis Ecclesiæ ritu, unicam Magdalenam in suo Officio adstruentis. Quin imo & possit consimiliter etiam trahi in dubium & ambiguitatem quamdam de reliquis institutis, quæ ecclesiastica sanctione observantur, longa jam antiquitate receptis; itane habeant sicut tradit Ecclesia, an secus; quod aliorum saluti vel maxime incommodaret, nempe nihil certum aut indubitatum in tota Ecclesia demum relinqueretur, si cuique pro suo arbitrio impune liceret hujusmodi traditiones sanctorum Patrum per Ecclesiam receptas, rejicere aut calumniari: quibus incommodis per alia quorumdam scripta videbatur satis fuisse provisum.

[11] At cum proximis diebus, certis acceperimus documentis, [& ad receptam Ecclesiæ sententiam,] nonnullos rursum in dubium etiam publice populum Dei docendo revocare; an unica fuerit secundum Euangelicam historiam Magdalena vel plures: hinc est quod nos pro nostro officio studentes hisce offendiculis minorum subortis obviare, opportunum itidem remedium, ne amplius posthac enascantur adhibere; post frequentes inter nos habitas super hac re conferentias, definimus, decernimus, atque determinamus, sententiam S. Gregorii (qui totius quondam Ecclesiæ Præses fuit & sapientissimus Officii ecclesiastici auctor, & moderator) quod (licet in sacris Euangeliorum textibus ejusdem peccatricis pro diversitate statuum ejus varia legantur officia) unica tamen sit Maria Magdalena, quæ Marthæ soror exstitit, peccatrix illa cujus conversionem scripsit Lucas in capite sui Euangelii 7, amplectendam esse & tenendam, ut Euangelio Christi conformem, & Ecclesiæ Catholicæ ritui consentaneam.

[12] [assensu concordi prohibita.] Scripta vero adversus hanc sententiam nullatenus esse toleranda, nos assensu concordi censemus, omnibusque inhibendum, & iis qui de nostro existunt gremio, aut sunt futuri inhibemus, ne deinceps eorum quispiam præsumat in concionibus ad populum, aut disputationibus publicis, librisve, aut alias asserere, plures esse Magdalenas; aut in dubium revocare, quod sit unica. Datum in nostra congregatione apud collegium Sorbonæ, in ejus majore aula, ad hæc specialiter convocata, die Sabbato IX mensis Novembris anni Domini MDXXI. In quorum testimonium præsentes manu nostri Bedelli majoris seu Notarii signari jussimus in nostra congregatione apud S. Mathurinum post Missam de more celebratam, per juramentum convocata; ubi & hæc ex abundanti confirmata fuere & ratificata die prima Decembris MDXXI. De mandato Dominorum Decani & Magistrorum sacræ Facultatis Theologiæ. Signatum J. de Neri.

[Annotata]

* habitam

§ II. Quæ potissimum adducantur ad suadendam trium feminarum diversitatem.

[Difficillimam esse quæstio nem agnovere eruditi,] Videre pridem eruditi quique, quod jam dicere cœperam, difficillimum esse, si non prorsus adynaton, ex proposita quæstione feliciter eluctari, ut pridem monuit Cardinalis Quinonius in Breviario Romano a se disposito & Parisiis edito, anno 1558, lectione V Officii ipsius Sanctæ scribens; De Maria Magdalena non parvam esse doctissimorum & gravissimorum virorum controversiam, quibusdam res gestas ad unam, aliis ad plures mulieres referentibus: ubi alludere omnino videtur ad ea quæ Parisiis actitata olim fuisse jam notavimus. Sic & Cardinalis Baronius in Annalibus idem saxum volvens ad an. 32, ingenue fatetur, nec tanti se esse, nec de se tantum præsumere, ut de his supremam ferre sententiam præsumat vel proponat. Neque id se facere posse credidit Estius in famosa oratione Duaci habita XXI Julii anni 1609, quæ inter excusas est quarta decima, ubi præcipue adversus Baronium decertare videtur. Atque is est qui sopitam quodammodo priori seculo XVI acerrimam controversiam, sequenti ineunte primus suscitavit, solus inter Belgas Catholicos, quos ego quidem noverim, qui ab antiqua sententia, saltem palam & aperte desciverit: in eo laudandus, quod pari modestia atque eruditione mentem suam proposuerit. Sic prolusionem suam academicam orditur:

[14] [quos inter doctor Estius] Quæstio celebris est apud theologos, auditores, utrum ea quæ in Euangeliis commemorantur vel de muliere peccatrice, cui remissa sunt a Domino peccata multa, quia dilexit multum; vel de Maria Magdalena, de qua ejecit septem dæmonia, quæque circa sepulcrum Domini solicita fuit; vel de ea quæ apud tres Euangelistas Dominum unxisse legitur in Bethania: unam eamdemque mulierem omnia competant, an vero ad diversas, duas scilicet, aut tres, aut etiam quatuor mulieres sint referenda. Variant enim opiniones, plerisque sentientibus, quod una sit eademque: aliis vero in duas, aliis in tres quatuorve ea quæ narrantur, distribuentibus. Quæ quæstio quoniam ad intelligentiam euangelicæ narrationis, & dicta Euangelistarum inter se concilianda, pertinet atque conducit; gratam fore huic celeberrimo auditorio ejus tractationem minime diffido: maxime quod & temporis occasio nos huc invitet. Nam sive una sit illa mulier, sive duæ, sive plures; crastina dies, qua per totam Ecclesiam solennitas agitur beatæ Mariæ Magdalenæ, ita nobis eorum quæ sive de una, sive de pluribus Euangelica prodit historia, sub uno nomine commemorationem indicit; ut etiamsi plures sint, nullius tamen earum memoria prætermissa videatur.

[15] Est autem hæc quæstio non nuper excitata, vel hoc vel superiori seculo: [receptam opinionem labefactare conatus.] sed de qua etiam veteres ac præcipui Doctores Ecclesiæ, tamquam de dubia & controversa quæstione locuti sunt. Quam proinde Cæsar Baronius, in suis ad Martyrologium Romanum annotationibus, famosissimam & antiquitus disputatam quæstionem appellat. Marianus quoque Victorius in Indice operum S. Hieronymi difficillimam vocat, & ubique in Ecclesia controversam. Dixi præcipuos Ecclesiæ Doctores de ea velut dubia locutos fuisse: Hi sunt Ambrosius, Hieronymus & Augustinus. Verum de his Patribus infra suo loco; sufficiat hic ex ipso Estio rei recitandæ difficultatem præmonstrasse, quam recentissime etiam probe agnovit eruditiss. Augustinus Calmet, non semel alibi a nobis laudatus, in dissertatione præmissa Commentario in Lucam a pag. LXIV: & sic loqui oportet sapientes omnes, qui mare istud magnum ingressi, viam feliciter, saltem cum certa veritatis apparentia, enatandi nequaquam se invenire fatentur.

[16] Non ita sentire visus est anonymus (quem Mauconduit appellatum intelligo) qui anno 1685 editam medio ante seculo Loveti alicujus dissertatiunculam, [Audacior anonymus eam convellere nititur,] ex Estio ferme desumptam, sed novis phaleris indutam, in lucem emisit, multa piissime præfatus, ac speciosissimos titulos accumulans, quibus se ad scribendum impulsum profitetur; vel eo quidem usque, ut multam honorariam se sibi imposuisse asserat, quod illustrissimas sanctas Mariam Magdalenam & Mariam Bethanicam, errore populari turpiter infamatas, peccatrices seu meretrices & ipse eatenus crediderit. Tum satis retractatam ait, descriptam supra Facultatis theologicæ Parisiensis censuram, per approbationem Lovetiani opusculi: quin imo tunc prævalere quodammodo cœpisse Fabri & Chlictovæi opinionem, ex quo in Breviario ecclesiæ Parisiensis particularis ambabus istis Mariis festivitas, & sua cuique Officia propria assignata essent. Ut paucis dicam; pio suo & pœnitente stylo, litem prorsus se evicisse, sanctissimasque Virgines debito honori restituisse, haud inglorius triumphat.

[17] Juverit Latinam facere, atque hic pro majori parte attexere Loveti præfationem, [Loveti argumenta suscitans,] ab anonymo adoptatam, ut in brevi schemate pateat, quam ornate, & ad persuadendum speciose venditentur, quæ pro triplici Euangelica femina ex eo tempore in sola Gallia studiose evulgata sunt, Estii argumentis potissimum innixa, ut ex sequenti paragrapho clarius perspicies: aliis interim non deficientibus, qui pro recepta Ecclesiæ sententia calamos certatim strinxerint. Audiatur primum jam dicta Loveti præfatio. Sic lectores alloquitur: Demonstrabit vobis hic discursus, S. Mariam Bethanicam, S. Lazari sororem, distinctam personam esse a S. Maria Magdalena, & neque unam neque alteram fuisse umquam feminam illam quam Euangelium peccatricem appellat. Agnoscitur ea distinctio ex Euangelio Lucæ, dum sub finem cap. 7 narrat, feminam peccatricem, post condonata peccata a Christo dimissam esse, & capitis 8 initio, distinguens Magdalenam a peccatrice sic dimissa, ait, Magdalenam, de qua septem dæmonia exierant, Christum secutam cum aliis mulieribus provinciæ Galilææ. Sub finem autem capitis 10, distinguens Magdalenam a Maria Bethanica, scribit, Jesum, Judæam ingressum, hospitatum in domo Marthæ, cui erat soror, nomine Maria, quæ sedebat secus pedes Domini.

[18] [instansque a variis unctionibus,] Alterum distinctionis argumentum sumit Lovetus ab unctionibus in Christi corpore a diversis mulieribus, diversis locis, & diverso prædicationis ejus tempore peractis, quarum prima Lucæ 7 in Galilæa, civitate Naim, in domo Simonis Pharisæi, dum esset Joannes in carcere, anno Christi 32 innectitur, facta a muliere peregrina, notissima in civitate peccatrice. Unctionem secundam, de qua Joan. cap. 11 & 12, collocat in domo Marthæ anno Christi 34, diu post Joannis martyrium. Tertiam vero hisce adjungit, quæ describitur Matth. 26 & Marci 14, in eodem quidem Bethaniæ castello, sed in domo Simonis Leprosi, quatriduo post jam dictam secundam, & duobus ante passionem diebus; & hæc quidem non pedibus adhibita sed capiti, a muliere non minus incognita quam innominata. Subsumit Lovetus; atqui ex nullo Euangelii textu eruitur, quod Magdalena harum unctionum ulli interfuerit; inde igitur consequens est mulierum distinctio: imo non trium solum, sed & quatuor; in quo Estium aut non intellexit Lovetus, aut certe secutus non est.

[19] [quod Estius ante præclaserat;] Etenim ut recurrentem identidem difficultatem circa unctionum numerum hinc simul & semel amoveam, cum Estio sentiendum omnino existimo, unam eamdemque referri apud Matth. Marc. & Joannem, non in domo Marthæ, sed apud Simonem Leprosum in Bethania paulo ante passionem, a Maria Lazari & Marthæ sorore, certissime factam. Sic habet Estius pag. 232: Primum non puto laborandum in explicandis argumentis eorum qui narrationem Matthæi & Marci de muliere in Bethania ungente Dominum, & narrationem Joannis de Maria sorore Lazari, itidem in Bethania Dominum ungente, ad diversas referunt unctiones; ac multo minus qui etiam ad diversas referunt personas: quod faciunt Origenes … & eum secuti Theophylactus in Marcum, & Euthymius in Matthæum. Placet enim omnino hac in parte quod scribit Augustinus lib. 2 de consensu Euangelistarum cap. 79, non esse dubium, quin eamdem rem memorati tres Euangelistæ narrent gestam in Bethania: ubi etiam discipuli (quod omnes tres commemorant) murmuraverunt adversus mulierem, tamquam de perditione pretiosissimi unguenti. Nam quod obstare videtur; dum unus Euangelista narrat, pedibus infusum unguentum, alii duo capiti; docte eam apparentem dissonantiam tollit eodem loco Augustinus.

[20] Jam tertia distinctionis evidentia Loveto est, [ex quo tamen reliqua accepta sunt.] quod mulieres istæ diversis cognomentis apud Euangelistas indigitentur, quo nostrum Maldonatum adducit; Ubique Mariam Magdalenam appellant Euangelistæ, ut eo cognomento illam distinguant ab omnibus aliis quæ Mariæ vocabantur. Quarto arguit a diversitate originis & mansionis, quæ ibi fusius deducta, satis est hic indicasse, ex Estio mox cum aliis integre exhibenda Demum urget, quod sanctæ istæ Mariæ diversis locis sepultæ asserantur; & quidem Magdalena, ad finem usque vitæ virgo purissima, Ephesi martyrium passa, ibique sepulta sit; Bethanicam autem Hierosolymis cum sorore depositam oporteat: utpote cum hagiomastyx Launoius quatuordecim omnino Martyrologia, & ipsi quidem antiqua, produxerit, in quibus sanctæ Sorores sic annuntiantur: Hierosolymis, nativitas sanctarum Marthæ & Mariæ sororum Lazari. Hæc denique præfationis conclusio Launoii ipsius verbis concepta: Notandum est, nomine Mariæ, Mariam Magdalenam non intelligi, sed aliam mulierem, juxta sententiam veterum Patrum, qui Magdalenam Lazari sororem non fecerunt, a peccatrice distinxerunt, adeoque plures mulieres in Euangeliis intelligendas statuerunt. Qua de re videatur Estius in doctissima oratione, quam de Magdalena, illiusque a peccatrice discrimine habuit. Est hic præ manibus ex qua nihil intactum relinquetur.

[21] Habes brevi compendio argumenta fere præcipua quæ a recentioribus adducuntur ad evertendam universalis Ecclesiæ, [Castellanus dictæ opinioni insistens,] saltem Latinæ sententiam, de prædictarum mulierum unitate atque identitate. Anonymi libellum ad Majores nostros continuo misit Cl. Claudius Castellanus, sexcenties nobis laudatissimus, tametsi a placitis ejus particularibus plerumque discrepemus. Is, ut erat unitatis impugnator acerrimus, sic nobis suadere non destitit, ut Gallicam istam opinionem amplecteremur, quam mihi, fatebor lubens, tantum non persuaserat; usque adeo efficacia videbantur ea argumenta quæ in primo suo Martyrologii Romani cum notis Bimestri splendide & eleganter proposuit, quæque hic etiam Latine versa exhibeo, ne quis miretur si in meis ad Usuardum Observationibus sententiæ isti propius accedere visus sum; sic tamen ut præmature nihil definiendum censuerim, totius controversiæ decisionem ad hunc locum remittens. Ipsum igitur Castellanum etiam audiamus ex XIX Januarii, quo die Mariam & sororem Martham annuntiare non dubitavit. Sic ibi collegit quidquid in favorem opinionis suæ adduci posse existimavit, eo persuadendi conatu tantoque verborum lenonicio, ut in distinctionem lectores blande satis, quin & nervose alliciat.

[22] Incipit a vetustioribus Martyrologiis, quorum cum esset peritissimus, summum ex iis momentum accersere non prætermittit; [speciosissima quæque adduxit,] unde ad Menæa progressus, diversas ex ipsis utriusque Mariæ festivitates ostendit: quæ omnia postmodum a nobis explicabuntur. Inde dilabitur ad Flodoardum de templo Bethanico Lazari & duarum sororum sec. X agentem. Tum ad celebrem historiam Vezeliacensem, quo nimirum ex ipsa Palæstina S. Mariæ Bethanicæ corpus translatum fuerit, ibidemque inventum an. 1265, ac biennio post adstante sancto rege Ludovico translatum in thecam argenteam per Legatum Simonem, ad Romanam Cathedram evectum, sub nomine Martini IV 1281, a quo paulo ante costa, inde ablata, ecclesiæ Senonensi concessa fuerat. Confusam eo tempore Mariam istam ait cum Magdalena, id quod centum ante annis minime factum fuisse, probare conatur auctoritate S. Bernardi, quæ suo loco recurret; uti & tota Vezeliacensis traditio, collata cum Massiliensi, cui tantopere inniti non debuit Castellanus: urgentiora sunt ejus argumenta ex ipsis Euangeliorum textibus desumpta, quæ ejusmet verbis reddi merentur:

[23] [ut in sententiam suam nos pertraheret.] Nihil adeo stupendum, inquit, quam sit hæc (trium mulierum) confusio iis, qui Euangelia legunt, nullo præjudicio affecti: præterquam enim quod eodemmet tempore quo Christus peccatricem conversam e Simonis Pharisæi domo dimittit, mox prodeant Magdalena, Joanna, Susanna & mulieres aliæ, ex quo a malignis spiritibus curatæ erant, Dominum cum Apostolis sequentes, & de facultatibus suis ei ministrantes, quæ cum ipso e Galilæa in Jerusalem, duobus ante passionem annis, iter suscipiunt, sub cujus finem Bethania transiens Christus, Mariam, Martham, Lazarum primum visit: præter hæc, inquam, distinctionis realis evidentissima indicia, observari potest, tam oppositos esse trium istarum mulierum animi atque ingenii characteres, quam qui maxime; ii præsertim qui inter Mariam Magdalenam & Mariam Bethanicam tam native describuntur. Magdalena Christum sequitur quocumque pergat; Maria non sequitur umquam: Magdalena in itineribus Christo ministrat; Maria ne domi quidem curat quæ ad ministerium pertinent: Magdalena ubique quærit Dominum, Maria ipsum tranquille domi exspectat: Magdalena semper agit; Maria semper contemplatur… Rationi certe magis consonum fuisset, Magdalenam cum Martha confundere, ita ubique simillimæ invicem apparent, ita pari agilitate circa frequens ministerium satagentes. Hactenus graphice Castellanus, cujus reliqua argumenta cum ceteris communia sunt.

§ III. Præcipua adversariorum argumenta proponuntur.

[Hæc ad tres classes reducens Estius] Viam sensim sternimus ut manifestius pateant momenta omnia rationum quibus Parisiensis ecclesia, tum Aurelianensis, Viennensis & Cluniacensis congregatio (hæ solæ huc usque Officium mutasse dicuntur) impulsæ sunt, ut a ritu Romano deflecterent. Non diffiteor, satis plausibilia esse eorum argumenta, neque diffitebor, diu me multumque in eam partem inclinasse, donec, recte perpensis omnibus, modus patuit, quo ea omnia, quantumvis speciosa & solida, ex Euangeliis, ratione, & firmo plurimorum Patrum inte pretumque consensu, atque ex indubitata Ecclesiæ traditione abunde dissolvantur, quemadmodum ex sequentibus paragraphis planum futurum existimo, nullis novis viis aut mediis adhibitis, nullis fabricatis systematibus (quod fecere Lamy, Mauduit, Pezron & alii) nulla vocis peccatricis contorsione, sed plano perspicuoque Patrum & interpretum sensui inhærendo. Ut autem hodiernorum unitatis impugnatorum antesignanum esse doctorem Estium clarius perspicias, adducendum hic censui orationis ejus contextum, ad cujus capita singula solutiones ordine subjicientur.

Argumenta Estii contra unitatem.

Ut autem ternarius earum habeatur numerus, hæc tria probanda sunt: peccatricem & Mariam Magdalenam non esse eamdem: [1 arguit a serie Euang. Lucæ,] rursus, peccatricem cum Maria sorore Marthæ & Lazari non eamdem esse: item Mariam Magdalenam non esse eamdem cum sorore Maria Lazari: quibus autem binarius sufficit numerus; suffecerit quoque unum quodlibet ex his tribus astruere posse. Quod igitur horum trium erat primum, id imprimis ostendi videtur ex ipsa serie narrationis euangelicæ apud Lucam. Cum enim septimo capite historiam de peccatrice & pœnitente muliere pertexit, nomen illius reticet, non ideo, (quod quidam adferunt pro ratione) quia famæ ejus & honori consultum vellet; quid enim ad consulendum ejus honori profuit, Euangelistam tacuisse nomen, si passim omnes per Ecclesiam fideles scituri erant, quænam esset: aut, cur non eadem ratione Davidis & Petri nomina suppressit Scriptura, quando eorum crimina nobis prodidit? Sed tacuit, quomodo aliorum atque etiam aliarum, quæ laudabiles fuere, nomina tacuerunt Euangelistæ: velut illius Hæmorrhoissæ, & Chananeæ mulieris, & illius quam hic idem Euangelista Lucas narrat extulisse vocem de turba, atque dixisse Domino: Beatus venter qui te portavit, & ubera quæ suxisti.

[26] Cum vero idem Lucas statim post, ac nulla alia narratione interposita, [quod peccatrice dimissa, mox Magdalena inducatur,] scribit de mulieribus quæ curatæ a spiritibus malignis & infirmitatibus, sequebantur Christum, & ministrabant ei de facultatibus suis; primam inter eas suo nomine designat Mariam Magdalenam, nec verbo significans, eamdem esse, de qua proxime locutus fuerat. Quin potius non eamdem esse narratio declarat: nam peccatrici extremis verbis dicitur a Domino; Vade in pace: quod & Hæmorrhoissæ dixerat a se sanatæ, & adulteræ mulieri Joan. 8. Vade, inquit, noli amplius peccare. Quæ verba utique sunt dimittentis a se mulierem; alioqui dixisset ei quod aliis; Veni, sequere me.

[27] Sed dices, sponte sua mulier, collecta prius ex facultatibus suis pecunia, Dominum secuta est, [quam, Dominum comitantem, nefas sit talem cogitare;] ut gratam se pro tanto beneficio accepto exhiberet. Id haud dubie verum arbitror de Maria Magdalena a tot dæmoniis liberata, sed de peccatrice non fit probabile; imo videri potest admodum improbabile, vel uno argumento: nam qua ratione Christus Dominus, qui toties & tam graviter monet, a scandalis cavendum esse, quique per Apostolum suum præcipit dicens; Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus: qua, inquam, ratione sineret peccatricem, infamem mulierem, &, ut apertius dicam, publicam meretricem (sic enim a Patribus appellatur) recenter conversam ac neophytam, accedere ad suum comitatum, & in eo remanere; ubi paratæ tot calumniæ adversariorum, tot in promptu infirmorum offensiones, etiam ipsorum Christi discipulorum: aut quis hodie tale quid facientem aut patientem probaret? Quam vero indecorum, mulierem nuper meretricem atque infamem, familiariter assidueque conversari cum Maria matre Domini, ac ceteris honestis & integræ famæ mulieribus; quæ Christum sequebantur, & tam viventi quam mortuo officiosa impendebant obsequia?

[28] [neque dici possit quando ejecta sint dæmonia.] Jam ex ipsa historia accedit aliud argumentum, quod una dici non possit, peccatrix & Magdalena. Hæc enim a septem dæmoniis curata narratur: quod etsi nonnulli de spirituali curatione, id est, vitiorum expulsione, quibus obsessa fuerat illa peccatrix, exponant, ut supra meminimus: plerique tamen interpretes de corporali dæmonum ejectione, ut verba sonant, intelligunt. Nam historicorum est, planis verbis uti in suis narrationibus, & non allegorice loqui. Testantur autem diserte Lucas & Marcus, ex hac muliere, quam Mariam Magdalenam vocant, ejecta fuisse septem dæmonia. Nec sane aliter id accipiendum, quam quod idem Lucas eodem loco de aliis narrat mulieribus, quibus Magdalenam annumerat, dicens: Et mulieres aliquæ quæ curatæ erant a spiritibus malignis, & infirmitatibus; Maria quæ vocatur Magdalene, de qua septem dæmonia exierant, &c. Quæritur ergo quando fuerit ab hac obsessione dæmonum curata: num antequam unxit pedes Domini, & ab eo audivit: Remittuntur tibi peccata: an post id tempus: nam in ipso tempore quo illud fecit & audivit, eam curationem contigisse, ratio non sinit. Nequaquam enim Euangelista hoc corporale miraculum spirituali conjunctum, tacuisset: præsertim in tanta dicendi occasione. Quod si prius curata fuit: quomodo non tunc etiam desiit esse meretrix, tanto beneficio affecta? Nam certe quod aliis, id & ei dictum fuisset a Domino; Vade & amplius noli peccare. Si postea curata dicitur; cur post remissa ei peccata, & postquam audivit, Vade in pace; adhuc a dæmoniis fuit obsessa? Conatur hoc dilemma solvere Baronius in Annalibus: verum rectene & solide, an secus id faciat, lector ejus judicet. Sed hæc satis de primo membro.

[29] [Instat 2 quod peccatrix non possit esse soror Marthæ] Sequitur secundum, scilicet peccatricem non esse eamdem cum Maria sorore Lazari. Quod ita probant; Peccatrix illa Galilæa fuit; nam quod de ea narrat Lucas, in Galilæa contigisse, contextus historiæ declarat. Consentiunt etiam interpretes, quibus placet, rem accidisse, vel in Naim, vel in Capharnaum, Galilæa civitatibus. Maria vero Lazari soror Jerosolymitana erat, ex Bethania castello seu municipio Jerosolymis vicino; sicut & soror ejus & frater; quemadmodum liquet ex iis, quæ de his tribus commemorat Joannes: nec usquam legitur in Galilæa, vel alibi conversata. Deinde, illa infamis fuit mulier; hæc apud Judæos honesta & clara habebatur; ita ut honoris causa multi ex Judæis, ut refert Joannes, inviserent eam & Martham sororem ejus, ut consolarentur eas super morte fratris: quod facturos non est verisimile, si impudica & meretricia conversatione familiam suam dehonestasset. His jam adde; quod Christus Dominus non tam familiariter cum suis discipulis hujus Mariæ domum frequentasset, multoque minus apud eam hospitium etiam nocturnum (quod ex Euangeliis fecisse constat) elegisset; si fuisset aliquando meretrix, eaque publice infamis. Talium quippe familiaris & domestica consuetudo, etiam post actam pœnitentiam, viris etiam sanctis fugienda est; saltem ut ne quis infirmus scandalizetur. Nec vero Judæi prætermisissent Christo & discipulis ejus hanc calumniam impingere, qui tam multa alia leguntur in eo criminati fuisse. Qui enim dicebant; Hic cum peccatoribus manducat & bibit: an non multo magis dicturi erant; Hic hospitium eligit, apud infamem mulierem? Et ubi regula, quam Euangelii sui prædicatoribus præscripsit, dicens; In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit, & ibi manete? Dignus, id est, honorabilis, ac bonæ famæ; ne scilicet Euangelium male audiat propter hospitis vitam improbam aut suspectam.

[30] Restat ut & de tertio membro aliquid dicamus; diversam fuisse Mariam Magdalenam a Maria sorore Lazari. [neque etiam Magdalena a diversa patria aliisque adjunctis.] Primum hoc communi argumento cum præcedente videtur ostendi; quod & illa Galilæa fuerit ex Magdalo Galilææ castello orta. Numeratur enim ab Euangelistis inter eas mulieres, quæ Christum e Galilæa fuerant secutæ. Mariam vero Lazari sororem Jerosolymitanam fuisse, jam probatum est. Nam quod illuc ex Galilæa non commigraverit, ut alii volunt, ex eo satis apparet, quia Jerosolymis habebat multos notos; qui, ut jam dictum est, honoris causa ad eam ibant consolaturi super fratre defuncto. Præterea, nec legitur Maria Lazari soror occupata fuisse circa sepulturam Domini, quemadmodum nec Martha soror ejus, quamvis multum sedula & solicita: sed hoc singulariter ac nominatim asscribitur Mariæ Magdalenæ, quæ id præstitit, adjuta a sociis mulieribus, quæ simul cum ipsa e Galilæa Jerosolymam ascenderant. Nam Maria & Martha non erant ex earum numero, quæ Christum assidue comitabantur ministerii causa: sed tantum de illis legitur apud Lucam & apud Joannem, quod Christo solitæ erant hospitium suæ domus præbere. Qui ubi tale quid referunt, nusquam Magdalenam cognominant: ubi vero de sepultura Domini agitur; Mariæ Magdalenæ nomen auditur. Verum hæc satis. Omitto recensere authores & veteres & recentiores, quorum testimoniis hæc singula membra, vel simul omnia comprobentur. Non enim permittit brevitas temporis nobis ad dicendum concessi.

[31] Illud addo, videri posse quod in hac re de qua agimus, acciderit, quod alibi interdum: ut diversæ historiæ in unam conferantur, [Putat demum diversa nomina in unam personam confusa.] maxime ubi consensus est in nomine. Quomodo Græci Nazianzenus & Metaphrastes, & ex Latinis Prudentius, ex duobus Cyprianis unum fecerunt, quod & in Martyrologia quædam irrepsit. Ita Simonem Apostolum & Simeonem discipulum, Cleophæ filium, quidam unum faciunt. Ita nonnulli de Philippo Apostolo & diacono, tamquam uno, historias passionis conjungunt. Quod an etiam in Dionysio Atheniensi & Parisiensi acciderit, examinent antiquitatum periti. Certe constat in quibusdam Martyrologiis, eos die & loco & genere passionis separari. Sic & e diverso, nominum pluralitas unam personam interdum in duas divisit; quod in Bartholomæo & Nathanaële accedisse, mihi vehementer probabile est. Intellexistis, auditores, quibus argumentis ac rationibus singula membra partitionis supra positæ nitantur; ex quibus illud effici videatur, ut ternarius sit agnoscendus numerus earum mulierum, de quibus est instituta hæc oratio. Id cui non placet, illi necesse erit ad ea respondere.

[32] [Ex his capitibus sumpta sunt aliorum argumenta] In hac artificiosa Estii oratione nihil prætermissum est, quod ad suadendam trium Euangelicarum feminarum distinctionem speciosius adduci possit; patetque, ut supra dicebam, Loveti, anonymi & Castellani præcipua argumenta ex eo fonte deprompta esse, at hinc inde non nihil amplificata, sed maxime ab Anquetino, Leonnensi in Normannia parocho, adversus Lamy, Mauduit & Pezron acriter certante, cum quo conferto pede ultimum congressus est anonymus longa dissertatione paginarum 286 in 4 minuti characteris, edita Parisiis anno 1713, cujus auctorem nos docuit Calmetus, nempe Trevetum curatum in Gomicourt, quem proprio isto nomine sæpius infra compellabimus.

[33] [quibus cavillos non addimus facile solubiles.] Porro ad prædicta argumenta dissolvenda Estii seriem prosequamur, neglectis aliis variorum objectionibus, quibus momenti minus inesse videtur, quibusque hæc tractatio nimium extenderetur: quales istæ sunt, quas ab Anquetino & Treveto vulgatas diximus, quorumque logicales argutationes negligi posse censuimus: ut quod Maria Bethanica, cum Judæa esset, peccatrix esse non potuerit, non magis quam Magdalena, utpote cum Deuteron. 23 scriptum sit; Non erit meretrix de filiabus Israël; quod nimis quam facile solvitur, ex iis quas in Israël ea labe infectas fuisse certissimum est. Quod ad Magdalenam propius spectat, si hæc arreptitia fuerit, peccatricem dici non posse; satis sit respondisse, ea arte mulierem a dæmone institutam fuisse, sicque attemperata omnia, ut, si vere meretrix fuerit, amasios ad peccandum tanto majoribus lenociniis pellexerit. Plurima id genus alia sunt quibus sigillatim referendis refutandisque Acta nostra, satis aliunde accrescentia, implere noluimus.

[34] [Quæ ab auctoritate adducuntur] Qui pro distinctione auctoritatibus certant eas desumunt 1 ex S. Irenæo ea omnia enumerante quæ ex solo ferme Lucæ Euangelio de Christi Servatoris gestis tradita sunt, ubi peccatricis pœnitentiam ita refert, ut, cum de ea ceteri Euangelistæ sic non egerint, aliam plane mulierem a Magdalena & Maria Bethanica fuisse, opinari debuerit. 2 Ex Constitutionibus apostolicis ubi pseudo-Clemens lib. 3, cap. 6 Magdalenam a Maria Bethanica disertissime distinguit, quod prope unicum est in hac parte pro distinctione Vossii argumentum, a quo nec Cotelerius multum recedit, ut jam taceam quæ ex eodem loco Estii ductor Turrianus noster disputavit. 3. Adducuntur Theophilus sextus a Petro Antiochiæ episcopus, Origenes, Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius & Nicephorus, qui omnes, ut ut distinctionem inter unctrices mulieres statuant, ad præsentem quæstionem proxime non pertinent, quomodo nec plures Latini de quibus supra § 1, locuti sumus, in eo certe nobis faventes, quod admissa aliqua confusione, a totali tantopere non recedant; quibus Ambrosium & Hieronymum addunt, qui potius dubitasse, quam certi aliquid asseruisse videntur.

[35] Verumtamen auctoritatibus istis pauculis minime terremur: [minoris momenti sunt:] jam pridem fassi sunt, certe fateri debent adversarii, nihil sibi ex Patribus aut traditione magnopere subsidii accedere, ut ab iis proinde Estius prudenter abstinuerit; quantulumcumque vero accedere posset, id omne solutum invenies in laudata Treveti dissertatione a pag. 184, ubi Irenæi mentem commodissime explicat; Constitutiones apostolicas cum Baronio & aliis merito rejicit; Theophilum adversariis penitus eripit; Origenem & Chrysostomum contra ipsos retorquet; Theophylactum vero, Euthymium & Nicephorum, ut S. Gregorio magno posteriores, extra controversiam ponit, quando de primorum seculorum traditione agitur, quam nos § 5, paulo uberius exponemus, ubi prius Estii argumenta omnia expenderimus; nempe quæ proponi merebantur quæque hoc paragrapho ipsiusmet verbis fidelissime proposita sunt.

[36] Etenim commiseratione dignum censeo quod ex Gavanto eruere conatus est, nimirum Clementem PP. VIII in S. Mariæ Magdalenæ Officio hymnum aliquem antiquum mutari jussisse, [qualia & multa alia quæ allegari vix merentur.] ea sola ratione ductum, quod istic nimis aperte cum sorore Lazari confunderetur, dicereturque multis obnoxia fuisse criminibus. Verba Gavanti, hymnos enumerantis, sunt pag. 70 Nardo Maria pistico, ubi solum ait, mutatum esse in recognitione sub Clemente VIII, nulla prorsus causa allegata, quam Estio aliisque supponere libuit. Miror equidem viros doctos hujusmodi minutiis chartam inficere, & sacerdotes quidem, quibus saltem quotannis recitanda sunt quæ in Missali & Breviario præscribuntur, ubi Euangelium est Lucæ 7 de peccatrice, ceteraque omnia de Magdalena pœnitente loquuntur, oratio vero disertissime exprimit; Cujus precibus exoratus quatriduanum fratrem Lazarum vivum ab inferis resuscitasti. Hæc a Clemente auferenda erant, si de mulierum distinctione vel remotissime umquam cogitaverit. Æque ridiculum est, quod tres mulieres non confundat Ecclesia, sed trium diversarum actiones sub una festivitate celebrandas susceperit. Satisne hæc serio? Apage, obsecro, ausim dicere nugas quibus pares, in Hispania natas, solidissime pridem contrivit Cl. Nicolaus Antonius, ex cujus adversariis descripsit noster Pinius, quæ huc adducerem, nisi pseudo chronicorum auctoritas jam satis enervata esset. Ad paulo solidiora respondeamus.

§ IV. Eademque diluuntur.

Ad primum, e Lucæ narratione desumptum, in qua statim post, ac nulla alia narratione interposita, [In Lucæ narratione sufficiens intervallum] dimissioni anonymæ pœnitentis subjungit Magdalenam Christum cum aliis mulieribus sequentem, nec verbo significans, eamdem esse de qua proxime locutus fuerat; respondetur, non usque adeo presse ea ab Euangelista conjungi, quin longius intervallum concipi possit & debeat inter cap. 7 & 8. Ne vero hic divinando litigemus, videre hæc omnia olim Sancti Patres citari soliti, ut S. Bernardus serm. 22 in Cantica; Nicolaus Clarævall. serm. de S. Maria Magdalena, inter opera S. Bernardi; Godefridus Vesten. serm. 9; Petrus abbas Cellensis sermone 5, de S. Maria Magd., S. Thomas in Sum. 1 part. quæst. 21 a. 4 ad 1; & S. Bonaventura compend. Theolog. veritatis de grat. sanctific. lib. 5, cap. 19. Viderunt, inquam, hi Patres omnia quæ hic Estius tanto apparatu commemorat, neque tamen dubitarunt, quin ea, quæ peccatrix dicitur cap. 7, fuerit eadem ipsa Magdalena, quæ cap. sequenti proprio nomine appellatur.

[38] [invenere Patres multi] Ne hic textibus paginas repleam, pauculos attulisse, sit satis. S. Bernardi verba clarissima sunt; In odore justitiæ cucurrit Maria Magdalena, cui dimissa sunt peccata multa quoniam dilexit multum: justa profecto & sancta, & non jam peccatrix quemadmodum pharisæus exprobrabat. Ita loquuntur ceteri; nempe citatus Nicolaus inter S. Bernardi opera, agens de Maria Magdalena; Est enim unguentum bonum, quod Maria pedibus Salvatoris infudit, est & melius quod eadem (si tamen eadem) super caput recumbentis effudit. Ita S. Thomas; Sicut de Maria Magdalena legitur, dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Item S. Bonaventura; Secundum est, quod sit caritate formata, sicut Mariæ Magdalenæ, quam fides salvam fecit, & cui dimissa sunt &c., quibus mirum visum non est, quod cap. 7 taceatur peccatricis nomen, quacumque demum de causa, quam nobis ignotam fatemur; æque ac illam, cur Matthæus & Marcus suppresserint nomen istius, quam constat, alteram fecisse unctionem in Bethania; cur, inquam, Lucas istius nomen ibi reticuerit, quam paulo post propria appellatione signavit, de qua re vide Trevetum a pag. 95, singulos Anquetini angulos sedulo excutientem.

[39] [ut omnia facile componantur.] Viderunt etiam sancti Patres citati & alii, intellexeruntque, & factum est deinceps, & ipse iter faciebat &c. non designare rem adeo immediatam, ut non plurima intercesserint, priusquam Christi comitatui sese ultro adjunxerit, non jam peccatrix sed justa & sancta Magdalena, forti sua dilectione semper amabilis; duplicis accepti beneficii constantissime memor, & ad mortem usque Christo deditissima. Neque vero ita dimissa est ut Christum perpetuo deserere cogeretur, quod inepte nonnulli urgent ex iis verbis, Vade in pace: neque, ut vult Estius, ad sequendum invitanda fuit, quam ex eo tempore ita ursit caritas, ut ab electo sponso separari non nisi invitissima potuerit. Atque his, ni fallor, abunde dissolvitur prima Estii argumentatio, ab anonymo verbosius quidem extensa, sed a Treveto & aliis non minus presse & solide refutata.

[40] [Quod de scandalo dicitur in Christum non cadit,] Instat majori conatu & ornatu Estius a ratione scandali, quod certo exoriturum credidit, si mulierem antea peccatricem, in comitatum suum Christus admitteret. Delicatiorum hic scrupulus videtur, quo se turbari non sivere laudati superius Patres, convenientiarum istarum omnium haud sane imperiti. Addamus audacter quod peccatricis conditio Christum non exterruerit, tametsi meretricem fuisse dixeris, quod tamen ex Euangelio satis aperte non eruitur, præterquam quod & meretricis appellationem multimodis extenuari posse non ignorem; at quidquid istius sit, Christus qui peccatores venit salvos facere, pœnitentem adeo nobilem ac generosam, & conversione sua illustriorem redditam, non magis a se repellere debuit quam Samaritanam aut adulteram; qui alibi publicanos & meretrices alios præcessuros ait in regnum Dei, qui denique publicanum habuit Apostolum, de nulla re minus quam de scandalis pharisæorum solicitus, ut jam taceam, ea morum integritate fuisse, & tam casto aspectu, ut ne minima quidem impudicitiæ suspicio vel in mentem cuiquam venire potuerit.

[41] Hæc qui fusius expensa & secundum apices omnes soluta intueri cupit, [neque quæ apud nos displicerent, Judæis offendiculo fuere.] adeat toties laudatam sæpiusque nobis citandam Treveti dissertationem a pag. 84. Ut autem hæc Christus merito sprevit, sic delicatiorem idcirco fuisse non existimaverim sanctissimam ejus geniiricem Mariam aut mulieres alias, perspecta nimirum dilectione qua ipsa Dominum, Dominus autem ipsam prosequebatur. Assumptæ istæ depictæque elegantius congruentiæ fucum prima fronte faciunt, at solide nihil evincunt; nam quod in hisce nostris regionibus oculos alicubi vehementer offenderet, si feminæ pœnitentes directorem suum turmatim sequerentur, & cum eo familiarius conversarentur, id apud Judæos innocuum fuisse, vel ipsi adversarii fateri compelluntur, ut quidquid hic tam speciose adducitur, nihil prorsus receptæ Ecclesiæ opinioni officiat.

[42] Instat denuo Estius eo dilemmate, quod a Baronio non satis solutum, insinuat. Rei cardo in eo vertitur, [Dilemma Estii de tempore pridem solverat Baronius,] utrum Magdalena, a septem dæmoniis obsessa, ab his a Christo Domino curata sit ante remissionem peccatorum; an vero post ipsam remissionem. Nam in ipso tempore, quo audivit, Remittuntur tibi peccata, id contigisse rationem sinere non putat. Quod si prius, quomodo non desiit esse meretrix? Si post, cur post remissa peccata a dæmoniis fuit obsessa? Existimo equidem ad hæc omnia tam accommode respondisse Baronium, ut plane satisfecisse persuasum habeam, frustraque quærat Estius, rectene & solide, an secus hoc fecerit. Sed quid iis tandem intendit orator? Responsum habeat, curatam dici posse cum aliis energumenis, aut forte seorsim, a septem istis dæmoniis, mense uno aut altero, &, si vis, tribus, antequam peccatorum pondere, quæ forte obsessionis causa fuerant, plene eximeretur.

[43] Ea peste liberata, animi morbum considerans, occasionem quæsivit, qua tam celebris redderetur ejus conversio, [& hic rursus facile res tota explanatur.] quam anteacta vita vituperabilis apparuisset; eamque nacta, in convivium irruit, publicam pœnitentiam exhibuit, amorem; fortasse antea carnalem ac libidinosum, castissima in Christum caritate commutavit, audireque meruit, demissa sibi esse peccata multa, quoniam multum dilexisset. Quid hic, obsecro, tantum facessit negotii? Nisi nos forte præsumamus, Euangelistam docere, qua ratione narrationes suas instituere debuerit. Ingenti utroque malo libera Magdalena, abdicato seculi fastu, eam bonorum propriorum partem sibi reservandam proposuit, qua dilecto, numquam deserendo, ministraret, quod demum fuit postremum ejus officium. Hæc quidem paucis, quæ fusissime a Trevito disputata invenies. Quæ si sufficere non putent Estii sequaces & defensores, quærant ipsi a laudatis sanctis Patribus solutiones magis accommodas, aut Baronii verbis acquiescant, qui sane in hac parte nihil desiderari passus est. Nunc ad alterum Estii articulum progredior, quo peccatricem non esse eamdem contendit cum Maria Lazari & Marthæ sorore.

[44] Argumentum hoc duplici membro constat, 1, quod Maria ista Judæa & Jerosolymitana fuerit, adeoque in Galilæa numquam conversata: [Quod ex diversa patria adstruitur] 2, quod verosimile non sit, Christum tam familiariter egisse cum sororibus istis & fratre, adeo ut in eorum domo non semel pernoctarit, si Maria antea fuerit in civitate peccatrix, quod de ea, quæ passim virgo integerrima audit, præsumendum non est. Ad primum respondeo, incongruentiis istis absterritos minime fuisse sanctos Patres, Eusebium Emissenum, Petrum Chrysologum, Paschasium Radbertum, Alcuinum, Franconem secundum abbatem Vindocinensem, Petrum Damiani, abbatem Rupertum, S. Norbertum, Liranum & alios, quo minus Mariam Bethanicam (adversariis unctricem secundam) cum peccatrice Naimitide aut Capharnaitana planissime confunderent, ut vide locis citatis apud Calmetum in Lucam pag. LXXXIII, quæ hic sigillatim enumerare, supervacaneum duxi; S. Augustinum & alios infra pluribus loquentes subjiciam: ne tamen intactum quid præteream.

[45] [æque quidquam evincit] Dicere non vereor, Mariam Bethanicam non ita Judæam fuisse, si vere in ipsa Judæa nata sit, ut in Galilæa numquam habitare, aut saltem commorari, & fortasse viro alicui indigenæ aliquando assuescere non potuerit; sive liberioris vitæ studio, sive quod ibi bona sua & facultates possederit, ibidemque conversa Christum secuta sit, donec in Bethaniam ab ea invitatus venerit, Domino jam pridem æque ac postea cum ceteris mulieribus adhærens, donec ægrotantem fratrem Lazarum ipsa reviserit, quo ad vitam revocato, ut antea in Galilæa fecerat adhuc pœnitens, ita modo sancta & justa, pedes atque etiam caput, quasi in sepulturam unxerit, quæ ambæ unctiones in unam potius mulierem, quam in duas tres aut quatuor conveniunt, quidquid in eo maxime varient sanctorum Patrum, maxime Græcorum sententiæ. Quæ de scandalo iterum regeruntur, verum existimes Estii & aliorum scrupulum: quod vero Judæi Jerosolymis ad consolandas in morte Lazari sorores accesserint, æque quidquam concludit; cum enim Maria jam ferme a biennio, tam solenniter a priori vita resipuisset, tum priora censeri poterant penitus obliterata: præterquam quod ille Jerosolymitanorum concursus superjectione augeatur: longe major fuisse censendus est, qui non tam sororum aut Christi ipsius causa contigit, quam ut Lazarum viderent, quem a mortuis suscitatum, ægerrime inducebant in animum.

[46] Quintum argumentum sic proponit Estius: Restat ut & de tertio membro aliquid dicamus; nempe diversam fuisse Mariam Magdalenam a sorore Lazari. [ut ex quotidiano usu ostenditur.] Huc autem denuo redeunt patriæ seu mansiones diversæ, nullo certe solido fundamento subnixæ, nisi recte sequatur, Lazarum & Martham numquam in Galilæa aut Jerosolymis fuisse, quod id in Euangelio nullibi exprimatur. Apage minutias: an Bethaniæ ita affixos fuisse, cogitare quis audeat? Quasi, ut populari argumento utar, non possit mulier Brabantina quotidie commigrare in vicinas Flandriam, Zelandiam, Hollandiam, Geldriam, Hannoniam, Leodiensem aut Namurcensem provincias, quibus non magis finitima est Brabantia quam Judæa Galilææ; quod tamen passim accidere, vel pueris apud nos notissimum est. Quod autem Jerosolymis habuerit multos notos, bona Estii venia nec hilum evincit. De sepultura quid dicendum sit, nostrum erit, paulo uberius exponere, ubi ad traditionem Massiliensem accesserimus. Gratis item asseritur, Mariam & Martham non fuisse ex earum numero quæ Christum assidue comitabantur ministerii causa. Transeat τὸ assidue; Unde nobis probabit Estius, numquam secutas fuisse, saltem Mariam a Christi amore, si Euangelio credimus, dicamus a Christi latere, avelli prope nesciam?

[47] Sextum nititur agnomine Magdalenæ, quod Bethanicæ Mariæ numquam, Galilææ autem semper adscribitur, [Neque diversa nomina & agnomina] ut Euangelia legenti palam esse contendunt: at certe inani conatu. Magdalenæ cognomentum additur, quoties a sociabus aut synonymis distinguenda est; nam ubi id non recurrit, Maria simpliciter dicitur. Apud Matthæum & Marcum nusquam cum sorore Martha aut Lazaro fratre composita, characteristica sua passim insignitur: apud Lucam vero & Joannem, pro occasionum, in quibus comparet, diversitate, modo cum addito, ut Lucæ 8, dum cum mulieribus Galilæis inducitur; capite vero 10, apud sororem degens, non aliter quam Maria appellatur: ubi nimirum confusionis nullum suberat periculum: rursus vero ubi aliis mulieribus adjuncta est Luc. 24, cognomentum suum sortitur. Sic apud Joannem cap. 11 & 12 nulla Magdalenæ mentio, ubi vero cap. 19 & 20 confundi cum aliis potuisset, Magdalenæ distinctivum appositum est.

[48] Quid plura hic quærimus? Maria, ardentissima sua caritate conspicua, [Mariam a Magdalena diveliunt.] ubique ita effulget, ut eamdem ubique quodammodo olfacias. Mariam compellat Dominus, illa vero familiari vocabulo, cui sedens secus pedes assueverat, Rabboni ingeminat, quæ in ipsissimam Bethanicam quadrare, pertinax sit qui negaverit. Ne actum agam, liceat hic rursus lectores ad citatam dissertationem remittere, in qua a pag. 40, de cognomentis istis tota quæstio exhauritur. Quæ demum adjungit Estius de confusione vel duplicatione nominum, ex ipsomet Euangelio in ipsum retorqueri possent. Ecquid Petrus ideo unicus esse desinit, quod nunc Simon, nunc Simon Barjona, nunc Simon Joannis, nunc Simon Petrus cognominetur? Porro ex historia ecclesiastica non multum laborandum fuerit, ut elenchus eorum bene magnus conficiatur. Fatebor lubens, eximii viri argumenta tanta arte proponi, ut ad assensum aliquem alliciant; at quivis facile intelligit, talia non esse quæ multos compellant (e Belgis certe nullum novi) ad deserendam vetustissimam Ecclesiæ sententiam, quæ quibus auctoritatibus & argumentis stabilita sit, faxo brevi perspicias.

§ V. Quæ fuerit sitque hodie in hac quæstione traditio ecclesiastica.

In qua acceptione intelligenda sit ea, qua de hic agimus, traditio, jam supra satis expositum est; ad fidem proxime non spectare, Estio plane assentimur. [Temere impugnatur traditio ecclica] De ea agitur quæ in Ecclesia, saltem Latina, sic ab omni ævo, & a longe maxima SS. Patrum atque interpretum parte sit admissa, imo ab omnibus ausim dicere, eo saltem sensu, quod ante seculum XVI vix ullus reperiatur qui peccatricem aut cum Magdalena aut cum Maria Bethanica non confuderit: qua ratione dici omnino potest, contra antiquissimum & communissimum Ecclesiæ omniumque fidelium sensum obniti, atque ut minimum novitatis alicujus reos esse, qui receptissima ista atque in omnibus Officiis sacris expressissima placita tam facile impugnant. Etenim qui hæc mature moderateque expendunt; evidenti demonstratione ostendendam censent istiusmodi opinionis falsitatem, priusquam adversus eam tam audacter insurgatur: quod olim ita expressit illustris Roffensis episcopus adversus Fabrum disputans, suppositione 12 f. 14: Adversus receptissimam simul & roboratissimam Ecclesiæ consuetudinem nemini fides adhibenda est, nisi vel testimonium e Scripturis irrevincibile, vel rationem prorsus indissolubilem attulerit. Jam itaque ad Patres accedamus, quorum qui forte non tam expresse mulierum controversarum unitatem asseruere, certe adversus trium distinctionem eos pugnasse, perspectissimum est.

[50] [1 & 2 seculo recepta;] De hac traditione latissime rursum disseruit laudatus Trevetus, a pagina nempe 177 ad 234, ex quo aliisque satis nobis erit ea delibare, quæ ad propositum argumentum sufficiant. Ut autem ab ipsis Ecclesiæ incunabulis res tota procedat, pro primis seculis testimonium dicet Origenes, vulgatam nimirum ejus tempore opinionem fuisse, quod una eademque mulier Christum anxisset in Naim & in Bethania, in eo ipse exerrans, quod non binas dumtaxat, ut modo adversarii volunt, sed ternas fuisse existimaverit: Ego autem magis consentio, tres esse. Age vero traditionem nostram ordiamur a Tertulliano lib. de Pudicitia, pag. mihi 634 editionis la Barre, ita scribente: Si vero & factis aliquid tale pro peccatoribus edidit, ut cum peccatrici feminæ contactum corporis permisit, lavanti lacrymis pedes ejus, & crinibus detergenti, & ungenti (alias unguento) sepulturam ipsius inauguranti. Quæ verba quamquam clarissima non sint, satis tamen aperte insinuant, soli & uni mulieri ambas unctiones attribui, & posteriorem quidem ut ad sepulturam ordinatam, ubi certo Maria involvitur, tum quæ unguentum effudit ad sepeliendum, tum quæ aromata emit, ut cum aliis mulieribus veniens Christum ungeret.

[51] [item 3,4 &c.] Ad idem seculum tertium pertinet Clemens Alexandrinus lib. 2, Pædagogi cap. 8 peccatricis unctionem memorans, at non ita perspicue eam cum alterutra Maria confundens ut peremptoria dici possit ejus auctoritas. Propius rem attingit Victor Antiochenus, non quod ipse unitatis assertoribus faveat, sed quod alios citet qui Mariam Marthæ sororem a peccatrice minime distinguant. Verba ejus sunt; Apollinarius tamen & Theodorus eamdem apud omnes Euangelistas describi aiunt, Joannem vero historiam illam ceteris accuratius prosecutum. Neque iis ultra probandis magnopere institerim, cum adversarii ipsi Tillemontius & alii citatæ auctoritati non audeant refragari. De SS. Ambrosio & Hieronymo longam disputationem non ingrediar, eos enim variasse, aut saltem subdubitasse non diffitentur præcipui unitatis vindices, quamquam Ambrosium a se stare, multis contendat Trevetus. Eum inter spectatores seu indifferentes collocavit laudatus interpres Calmetus, qui cur de S. Augustino idem senserit, non adeo clare perspicio: is sane, siquis alius, Mariam Bethanicam cum peccatrice apertissime confundit.

[52] [notantissime a S. Augustino] Audi ipsum lib. 2 de consensu Euangelistarum cap. 79, editionis novissimæ tom. 3. Nunc jam de muliere & unguento pretioso quod in Bethania gestum est, consideremus. Lucas enim quamvis simile factum commemoret, nomenque conveniat ejus, apud quem convivabatur Dominus; nam & ipsum Simonem dicit: quia non est contra naturam vel contra morem hominum, ut si potest unus homo habere nomina duo; multo magis possint & unum nomen habere homines duo; potius credibile est, alium fuisse illum Simonem non leprosum, in cujus domo hoc in Bethania gerebatur. Nam nec Lucas in Bethania rem gestam dicit, quam narrat: & quamvis non commemoret civitatem aut castellum, ubi factum sit; tamen non videtur in eodem loco versari ejus narratio. Nihil itaque aliud intelligendum arbitror, nisi non quidem aliam fuisse mulierem, quæ peccatrix tunc accessit ad pedes Jesu, & osculata est, & lavit lacrymis & tersit capillis, & unxit unguento: cui Dominus adhibita similitudine de duobus debitoribus, ait dimissa esse peccata multa, quoniam dilexit multum; sed eamdem Mariam bis hoc fecisse, semel scilicet quod Lucas narravit, cum primo accedens cum illa humilitate & lacrymis meruit peccatorum remissionem

[53] Nam hoc & Joannes, quamvis non sicut Lucas quemadmodum factum esset, [tam clare asserta] narraverit, tamen ipsam Mariam commendans, commemoravit, cum jam de Lazaro resuscitando cœpisset loqui, antequam veniret in Bethaniam. Quod ita ibi narrat: Erat autem quidam, inquit, languens Lazarus in Bethania de castello Mariæ & Marthæ sororis ejus. Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, & extersit pedes ejus capillis suis, cujus frater Lazarus infirmabatur. Hoc dicens Joannes attestatur Lucæ, qui hoc in domo Pharisæi cujusdam Simonis factum esse narravit. Jam itaque hoc Maria fecerat. Quod autem in Bethania rursus fecit, aliud est, quod ad Lucæ narrationem non pertinet, sed pariter narratur a tribus, Joanne scilicet, Matthæo & Marco. Hactenus Augustinus nullo prorsus scrupulo ductus, quo minus Mariam Bethanicam cum muliere peccatrice expressissimis verbis confunderet.

[54] Imbelle telum est quod ex tractatu 49 in Joannem adversarii intorquere conantur, [ut effugio locus non supersit.] ubi ex inserta parenthesi Augustinum dubitasse contendunt; quem potius, ex communi Latinorum Patrum & interpretum sensu, censere deberent, expressius declarasse quod in prædicto loco non satis explicuerat, ut jam taceam, non usque adeo constare, utrum jam dictorum operum primum scripserit Augustinus. En ipsa verba: Ecce ipsa soror Lazari (si tamen ipsa est, quæ pedes Domini unxit unguento, & tersit capillis suis quos laverat lacrymis) melius suscitata est quam frater ejus, de magna malæ consuetudinis mole est liberata. Erat enim famosa peccatrix: & de illa dictum est, Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Si instes, ex his necdum constare quod Magdalenam cum peccatrice confuderit Augustinus; facilis est responsio; sufficere confusionem unam, ut pateat, non adeo indifferentem fuisse S. Doctorem, ut in præsenti controversia spectator magis quam suffragator accedat; præterquam, quod ex iis locis haud obscure colligi posse videatur, id ipsum supposuisse Augustinum, utpote quod in quæstionem non verteretur.

[55] Aut ego fallor, aut multum logomachiæ hic admiscent unitatis mulierum impugnatores, [Confusā cum peccatrice Maria Bethanicā,] ut Ambrosium, Hieronymum & Augustinum in partes suas obtorto collo inflectant, aut saltem cum Estio a confusione removeant, quos si attente legeris, ita locutos intelliges, ut Mariæ Magdalenæ confusionem magis supponant, quam ulla probatione egere existiment, tota difficultate ad solam Mariam Bethanicam reducta, quam Origenes, Chrysostomus & alii, numquam sibi persuadere potuerint peccatricem fuisse: Nec enim credibile est, ut Maria, quam diligebat Jesus, soror Marthæ, quæ meliorem partem elegerat, peccatrix in civitate fuerit, Augustino contra identitatem apertissime, Ambrosio subtimide (nisi ei, quod equidem non existimo, adscribi possit præfatio Missalis Mediolanensis) Hieronymo, saltem nonnihil dubitando asserentibus; nulla uspiam Mariæ Magdalenæ facta mentione, ut quam, ex septem istorum dæmoniorum expulsione, ipsam illam peccatricem fuisse supposuerint. Nam quod aliqui Ambrosium eo torqueant, ut Magdalenam virginem dixerit, ineptissimum est; eodem quippe argumento mulieres omnes a Galilæa Christum secutæ, in virginum numerum referentur.

[56] [Magdalenæ confusio satis certo supponitur.] Plura alia testimonia adducuntur quæ brevitatis causa prætereo, ut & S. Petrum Chrysologum addam, paria cum Augustino sentientem in homil. cap. 7 Lucæ ad hæc verba & osculabatur pedes ejus, quæ hoc modo interpretatur; Præcesserunt intervenientes lacrymæ, ut devota oscula sequerentur, quia lacrymæ sunt sanctificationis documentum, oscula sunt reconciliationis indicia; atque ad hæc & ungebat unguento, addit: Mulierem super caput Domini fudisse oleum, alio Euangelista referente, cognovimus. Non est ergo quod facit hæc mulier mollis & carnalis obsequii, sed plane humanitatis est sacramentum, quia in capite Christi Deus est, in pedibus euangelizantium pacem. Neque plus aliquid dicere videntur Nonnus in Joan. cap. 12, Andreas Cretentis serm. in Dominica Palmaruni, Cyrillus Alexandrinus, & Eusebius Emissenus hom. in fer. V Dom. pass., vel forte alius sub ejus nomine, ætate non inferior, quibus Paulinum adjungere licet epist 4 ad Severum, ita fere loquentem, ut Magdalenam etiam signate indicare videatur.

[57] [Traditionem istam sequitur S. Gregorius] Vetustiorum istorum sanctorum Patrum, & communem Ecclesiæ totius primitivæ sensum ignorasse doctissimum juxta ac sanctissimum Papam Gregorium Magnum, nemo nisi temere vel suspicari ausit, ut merito refellendi & retundendi sint, qui cum recentioribus distinctionis assertoribus, non absque ejus ignominia comminiscuntur, primum ipsum & solum unitatem mulierum in scriptos commentarios, deinde in Officiæ ecclesiastica intrusisse; quod quam turpe sit, nemo non videt; ubi nimirum sic loquitur Gregorius, ut de re ante ejus ætatem notissima, certissima & receptissima, neque disputando aut arguendo, sed simplicissime rem ut indubitatam proponendo. Sic incipit homiliam suam 25 in Euangelia: Maria Magdalena, quæ fuerat in civitate peccatrix, amando veritatem, lavit lacrymis maculas criminis &c. Cum hisce connecte homiliæ 33 exordium; Cogitanti mihi de Mariæ Magdalenæ pœnitentia, flere magis libet quam aliquid dicere. … Hanc vero quam Lucas peccatricem mulierem, Joannes Mariam nominat, illam esse Mariam credimus, de qua Marcus septem dæmonia ejecta fuisse testatur.

[58] [sequunturque posteriores passim,] Plana hæc sunt, neque de Gregorii mente dubitant adversarii, neque diffitentur, post ejus tempora invaluisse omnino sententiam de confundendis in unam solam controversis mulieribus, idque tam certum est, ut vix ullum totis nongentis & amplius annis, usque ad seculi XVI principium reperire sit, qui si non aperte pro unitate steterit, certe a tribus distinguendis, saltem inter Latinos, longissime non abfuerit. Pro multis unus sufficiat Chrodobertus Turonensis archiepiscopus, seculi VII scriptor, in notis ad S. Leonis operæ ita expressissime locutus: Memoretur Euangelicæ illius mulieris peccatricis Mariæ Magdalenæ de qua Dominus septem dæmonia ejecit … & ipsa est quæ semper Dominum prosecuta est usque ad crucifixionem & sepulturam, & ipsa prima post resurrectionem, antequam ullus Apostolorum, & antequam mater Domini gloriosissima Maria semper Virgo, & angelos & Dominum videre meruit: ipsa est soror Marthæ & Lazari, quem Dominus triduanum mortuum suscitavit. Percurre sequentia secula, occurret Beda, in quo Gregorium loquentem invenies, Paschasius Radbertus, Christianus Druthmarus, Odo Cluniacensis & plurimi alii passim citari soliti.

[59] Tetricus certe & odiosus sim si plures textus accumulem in tanta scriptorum frequentia, præsertim adversariis ultro fatentibus, [quos longo ordine Trevetus enumerat:] post S. Gregorii tempora Patres prope omnes atque interpretes, magni istius Pontificis cum universa Ecclesia sententiam amplexos, saltem nullum omnino exstitisse qui de trium, mulierum distinctione cogitaverit. Neque sane communissimæ isti totius Ecclesiæ consensioni tam impune obtrectari licuit Fabro & Chlictovæo ut non statim repressa sit ipsorum temeritas ab celeberrimo viro Joanne Fischero Roffensi episcopo in Anglia, a Natali Beda in Gallia, a Balthazare Sorio in Hispania, quorum argumentis ita subscripsit facultas theologica Parisiensis, ut decretum supra relatum edendum censuerit. Qui deinde receptam traditionem acriter & ex professo propugnaverunt, a Treveto, Calmeto & aliis longa serie enumerantur.

[60] Sit nobis hic loco coronidis quæ pag. 228 a Treveto adducitur viri clar. Joannis Nicolai ex Ordine Prædicatorum, [neque a priori censura scitur recessisse Sorbona.] ad citatum nuper S. Thomæ textum annotatio his verbis: De muliere innominata hoc dicit Lucas, & non pauci sunt qui aliam a Magdalena putent; sed eamdem affirmat Gregorius, & Gregorii sensum Ecclesia sequitur, cum promiscue in Officio suo de utraque loquitur, ut de una. Hinc & ejusdem sensum suis omnibus amplectendum Facultas ipsa Parisiensis, contra Fabri Stapulensis libellum, tum recentem, ad annum 1521 publico ac solenni decreto sanxit; & contra nugas nescio quorum blateronum, etiam S. Thomæ id affingere audentium, anno MDCXXXVI, cum essem ipse præsens, idem decretum renovavit. Apage igitur eorum somnia, qui Sorbonam a decreto tam solenniter lato ac renovato, hodie descivisse nugantur.

§ VI. Unica mulier Euangelio magis consona ex conformitatibus.

Hactenus auctoritate certatum est, quæ sola tametsi sufficiat ad infringendos omnes adversariorum conatus, utpote ex ipsis Euangeliorum fontibus ab Ecclesiæ exordio hausta & perpetua traditione confirmata, [Conformitates istæ] adeoque ulterius non demonstranda; ex abundanti nihilominus lubet etiam iis momentis fulcire opinionem nostram, quæ speciosas illas adversariorum ratiocinationes non solum elidant, sed penitus enervent, usque adeo ut ex ipsa historia euangelica manifeste pateat, meritissimo jure censuisse sanctos Patres & interpretes supra relatos, in tres diversas mulieres perperam dividi, quæ in unam eamdemque aptissime conveniunt: non ea quidem claritate, ut evidentia sint argumenta (alioquin res ipsa jam fide divina credenda esset) sed ea verisimilitudine, ut adversariorum machinas omnes abunde dispellant. Ex congruentiis seu conformitatibus id primum demonstrare aggredimur, sequenti paragrapho textus ipsos expensuri ex quibus concordia & consonantia Euangeliorum magis elucescat.

[62] [ex ipso Lucæ Euangelio erui possunt,] Ab ipsa S. Lucæ historia, unde potissima suboritur difficaltas, sumemus exordium; is enim solus est qui de Maria Magdalena, de Maria sorore Marthæ; & de peccatrice sub tribus diversis nominibus, ut ita dicam, locutus est; quarum secunda apud solum Joannem etiam nota est; sic ut dicendum sit, Matthæo & Marco ignotam fuisse, nisi sub Magdalenæ nomine intelligatur. Sanctum Lucam sequamur. Is itaque sub Euangelii sui capitis septimi finem, unius ex prætensis his tribus conversionem commemorat: tum cap. 8, alteram exhibet (jam a septem dæmoniis liberam) jam virtutum exercitio & bonis operibus sedulo intentam, puta vitæ activæ deditam, Christum assidue sequendo, eique de facultatibus suis ministrando. Demum cap. 10 prodit alia paulo perfectior, tantum non ad unionem & ad contemplationem evecta. An hic tres intueris, an unam? Absint præjudicia.

[63] [qui si Magdalenam non nominasset,] Fatere candide, si Mariam Magdalenam non nominasset Lucas cap. 8, si & sororem Marthæ anonymam reliquisset, ecquid suspicio mox incideret, non tres istic mulieres, sed unam indigitari? Potuitne Euangelista ordinatiori systemate peccatricem a septem dæmoniis possessam, his primum liberatam, deinde pœnitentem, tum caritate in Christum succensam, veniamque promeritam, sensim ad perfectiora quasi manu ducere? Est sane quod suadeat, hic peccatricis animæ, sensim ad Deum ascendentis, progressum describi Rursus, si Lucas de Magdalena aut de sorore Marthæ sermonem instituisset, antequam de peccatricis conversione locutus fuisset; si apud alios Euangelistas quidquam occurreret quod Lucæ narrationem interturbaret, distinctioni locum dandum esse, haud equidem diffiterer.

[64] [peccatrix, pœnitens & amans ultro confunderetur:] At enim, nisi vehementer fallor, quisquis lecta peccatricis pœnitentis conversione, in animum induxerit, serie historica combinare gesta omnia quæ tum Lucas ipse tum alii Euangelistæ pertexunt ad Magdalenam & Marthæ sororem spectantia, haud difficulter intelliget, consecutionem esse vitæ peccatricis istius, quæ expiatis in domo Pharisæi peccatorum sordibus, ita mores commutaverit in melius, ut toto reliquo vitæ decursu constantissime a se exegerit, quod primo isto conversionis die intrepide cœperat, quamque proinde Christus ipse singulari semper amore prosecutus sit. Ipsam contemplare liberatorem suum continuo sequentem, ei indivulse adhærentem, & de bonis suis fidelissime ministrantem. Adverte ubique mulieribus aliis ferventiorem, ut inter ipsas prima nominetur. Christo Jerosolymam properante, præcurrit ipsa, ut dilectissimum magistrum hospitio excipiat, mox secus pedes, ut consuetum facile amorem cerneres, ad audiendum verbum eadem assidet, relicta tum sorori ministrandi cura: quæ si recte perpendantur, vel invito lux suboritur, quo Lucæ historia non parum illustretur.

[65] Sic ipse cap. 10 loquitur, inquiunt adversarii, ac si plane ibi ostenderit, agere se de duabus sororibus antea Christo ignotis, [nec fingi potest ignota ante Maria] diu nempe postquam peccatrix curata esset, Magdalena vero ipsum Dominum, Galilæam peragrantem, jam a longo tempore secuta fuisset. De variis Euangelistarum loquendi modis, & cur pauca reticuerint, hic frustra disquireretur; cœptum euangelicæ narrationis filum deducimus. Ecquis, obsecro, sibi persuaserit, Mariam illam Marthæ sororem, Christo antea incognitam, imo non potius familiarem fuisse, quæ hospiti vix ingresso ad pedes assederit, verbumque ejus ex contracta jam necessitudine audiverit? Edisserant nobis adversarii ubi & quando tam intima notitia accesserit; evolvant Euangelia, ut ante id tempus, quod Lucas ibi designat, ullam feminam inveniant, cui tanta usquam fuerit cum Servatore conjunctio. Quid igitur magis pronum est cogitare, quam ea omnia coaluisse, ex quo Christum tam ardenti amore cœpit diligere pœnitens ista, in quam omnia planissime conveniunt quæ de Magdalena & Maria memorantur, ut hic speculum in oculos incurrat Castellaniano penitus oppositum. Christum Jerosolymam ex Bethania pergentem prosequamur:

[66] Et Maria ipsa comitata sit ad instantem festivitatem, [quæ cum Christo agit tam familiariter,] unde cum Dominus, ad proxima festæ rediturus, ultra Jordanem progressus esset, regnum Dei ibi etiam prædicaturus, ipsa Bethaniæ remanserit, satis propinqua, ut dilecto, cujus missionis terminos omnes noverat, nusquam deesset. Interea in morbum inciderit Lazarus frater; quæ Euangelistæ Joannis narratio est, priori aptissime connectenda. Advenit Christus Lazaro jam mortuo, ad vitam revocatus est, secutaque singularissimi amoris istius argumenta, quæ eamdem mulierem ubique attentam, agentem, loquentem, servientem, ungentem, dicamus amantem tot indiciis commonstrant, ut candide fatear, observatis adjunctis his omnibus, tanto magis in mulierum unitatem propendere me, quanto ab eadem pridem abhorrere visus sum; ea nimirum semper obversatur factorum connexio, ut non possit non esse eadem Maria ad pedes, ad caput, ad crucem, ad monumentum plorans, ad visionem angelorum, ad pedes sponsi apparentis convolans, tota redamantis Domini amore colliquescens, ut de qua sola testatus sit, quoniam dilexit multum.

[67] Pingamus hæc suis coloribus, & characteristicas ubique conformes repræsentemus; vel a peccatrice ducto rursum exordio, [ut alia a Magdalena esse non possit,] neque enim umbris suis carere potest Magdalenæ delineatio Christi ipsius penicillo expressa. Peccatricem intueamur criminibus suis deformem, hæc in Magdalenam facile transferunt dæmonia septem a quibus obsessam novimus, monstris istis & physicis & moralibus ab ipso pientissimo Servatore liberatam, ut ubi superabundaverat delictum, superabundaret & gratia. En Magdalenam peccatricem sed & pœnitentem, cui dimissa sunt peccata multa, quoniam dilexit multum: en & amantem, en gratam erga benefactorem, cui de facultatibus suis abunde prospicit, quem fidelissime sequitur ad passionem usque & crucem, quem vel mortuum nequit deserere, non passa se a monumento avelli, donec redivivum conspiceret, & ad pedes ejus sese denuo provolveret.

[68] Et hic Mariam Marthæ sororem non agnoscimus? Mirum sane si melius effingere se ipsa potuit, [nisi Christi dilectricem omnino neges;] de qua sola, ob vehementissimum in Christum amorem, dictum accipimus, diligebat autem Jesus Mariam; nempe a qua tenerrime diligebatur. Quis hæc de pluribus dici patiatur? Rursus, unguento unxit pedes meos, de peccatrice pronuntiatur, at numquid & Maria Marthæ soror libram attulit nardi pistici pretiosi quam effudit super caput discumbentis; Magdalena porro emit aromata, ut veniens ungeret Christum? Ubique eadem amoris violentia, idem caritatis impetus. Mutua Servatoris jam ostensa in Mariam dilectio, sed & in peccatricem, quam adversus Pharisæum tutatur, quemadmodum & Mariam dum a sorore accusaretur, & obmurmurarent Apostoli: sed nec Magdalenæ minus favit, dum ipsam, præ mulieribus aliis, præ Apostolis, primam gloriosa sua præsentia consolatus est. Si hæ diversæ mulieres sunt, ut minimum consequetur, solam Mariam Bethanicam turpi otio domi diffluxisse, dum ceteri noti notæque omnes tanta solicitudine Dominum ad crucem sequerentur eumque amissum investigarent.

[69] [qualis tamen ubique depingitur,] Vides, opinor, quo hæc extendi possint si characteres, proprietates & conformitates sigillatim expendantur; unicam observationem, jam tactam, repeto, quæ ex notissima Lazari historia mulierum identitatem magis confirmet. Lazarus infirmabatur, statimque miserunt sorores ad Christum, dicentes, Domine ecce quem amas infirmatur. Undenam fingi potest tanta inter sorores istas & Dominum necessitudo & conjunctio, Ecce quem amas, cum ex solo Luca sciatur ad castellum istud semel divertisse unde jam multo tempore abfuerat? Unde ipsis adeo notus locus in quo Christus commorabatur? Miserunt tamen ad eum: quid magis obvium est quam cogitare, non aliunde oriri potuisse familiarem adeo notitiam, quam ex eo quod Maria, fidelis Christi administra, ei in Galilæa adhæsisset, ipsumque hospitio excepisset. At cur modo Christum non sequitur? In promptu est responsio, quod cum Dominus trans Jordanem euangelizaret, non adeo procul a Bethania, ministrare ipsi commode posset per internuntios, qualem misit, ut reditum maturaret ob fratris, quem sororis causa diligebat Jesus, periculosam ægritudinem. Attende tenerum libellum supplicem; Quem amas infirmatur, attende mutuam Christi amicitiam, Lazarus amicus noster.

[70] [ubique ipsa eamdem sese prodente.] Si recte amicitiam definivit S. Thomas, est amor mutuæ benevolentiæ fundatus super aliquam communicationem; necesse est igitur, communicationem hujusmodi & connexionem inter familiam istam & Christum intercessisse, cujus nulla suppetunt vestigia, nisi accersantur ex familiaritate quam in Galilæa cum amato amans Magdalena contraxerat, eum constanter sequendo & de facultatibus suis ipsi ministrando; ut hic denuo perspicias, Magdalenam & Mariam Bethanicam, non geminam, sed unam unicam esse mulierem; quam & peccatricem ex eadem agnosces, si more suo ad Domini pedes ruentem conspexeris, ubi Bethaniæ appropinquare intellexit. Maria ergo cum venisset ubi erat Jesus, videns cecidit ad pedes ejus, & dicit ei, Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. Ad pedes Christi non cecidit Martha, cecidit Maria, quæ iis assueverat, ex quo domum Pharisæi ingressa, ad sanctissimos pedes salutem invenerat, jam pari modo fratris vitam a Servatore exoratura. Ubique Mariam urget caritas, ubique tenerrimi amoris præbet argumenta; eadem in conviviis, eadem in penetralibus, eadem ad fratris sepulcrum, eadem ad Domini monumentum, ubique multum diligens, ubique pedes complexa, ubique talis ut ex characteristicarum collectione unam eamdemque agnoverit Ecclesia, & porro agnoscere pergat, quidquid adversarii contradicant.

§ VII. Eadem consonantia aliis argumentis ostenditur.

Ex hactenus allatis jam patere opinor, externi splendoris nescio cujus & plausibilitatis adversariorum opinioni plus inesse quam solidæ veritatis; [Pro identitate positive arguitur] neque vero usque adeo speciosas esse ipsorum rationes, ut non facillime repellantur, quemadmodum ad superius dicta attendenti satis puto esse perspicuum. At positiva argumenta ex ipso Euangelio desiderari passim arbitrantur, quibus recepta Ecclesiæ opinio sufficienter stabiliatur; utpote cum trium mulierum identitas non satis aperte inde erui videatur. Jam fassi sumus fatemurque denuo, non tam diserte expressam esse prædictam identitatem, ut fide divina credenda sit; ceterum si non omnimoda certitudine inde profluat, ea certe verisimilitudine eam ex historia euangelica deduci existimamus, ut non habeant adversarii quod pari soliditate queant opponere; ad effugia plerumque & ambages recurrere soliti, ut apertissimum Joannis textum quodammodo præveniant; ipsius & Matthæi ac Marci verba eludant. Vastas hic denuo & nonnumquam hiantes dissertationes ultro citroque edidere certantes inter se Galli, quas hic expendere aut discutere longissimum esset negotium. Satius nobis visum est, rem in pauca, sed qua poterit claritate, contrahere, præclusis identidem præcipuis adversariorum effugiis.

[72] En verba Euangelistæ Joannis cap. 11: Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariæ & Marthæ sororis ejus (Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, [ex Jo. cap. 11 Maria autem erat &c.] & extersit pedes ejus capillis suis; cujus frater Lazarus infirmabatur.) Ex his verbis non dubitavit Augustinus, laudatus supra num. 52, non dubitarunt alii Patres, quin aperte innueret Euangelista, Mariam esse feminam illam, quæ in Naim (ut narrat Lucas cap. 7) Dominum unguento unxerat, & capillis suis pedes exterserat, cum nulla alia femina in Euangeliis nota sit, quæ id fecerit antequam Lazarus in Bethania infirmaretur; sed jam hoc Maria fecerat, inquit disertissime Augustinus. Liceat uti forma dialectica: Nulla mulier Dominum unguento unxit & pedes capillis extersit antequam Lazarus infirmaretur excepta sola peccatrice, ergo Maria soror Lazari peccatrix ipsa est. Probatur consequentia: solam & unicam Domini unctionem factam novimus a peccatrice in Naim, atqui eam fecit Maria soror Lazari, ergo Maria soror Lazari peccatrix ipsa est. Legat hæc expendatque quisquis partium studio liber est, & fallor vehementer nisi in obvio verborum sensu, qui ultro in oculos incurrit, continuo assentiatur, describi istic a Luca & Joanne unam eamdemque mulierem.

[73] Mirare contra subtilem adversariorum evasionem. Non de femina a Luca memorata, inquiunt, ibi loquitur Joannes, [neque patet locus effugio,] verum anticipatione seu prolepsi usus, eam unctionem insinuat quæ postmodum, ut narrat ipse Joannes cap. 12, facta est Bethaniæ in domo Simonis Leprosi, adeoque male hic confunditur cum peccatrice Lazari soror. Quid? Quod in promptu sit paris anticipationis exemplum, quod apud Matthæum Apostolos enumerantem cap. 10, Judas Iscariotes inter alios nominetur cum apposito qui & tradidit eum; cum tamen traditio ista seu perfidia diu post perpetrata sit. Sic vim argumenti a se amoliri præsumunt, sed casso conatu: nam, ut mitissime dicam, hoc purum & splendidum effugium est, ab eo minime obtrudendum qui Joannis Euangelium paulo studiosius evolverit; apud quem solitum, quod sciam, non est in historiæ suæ serie præteritum tempus futuro substituere, ut qui de eodem Juda agens cap. 6 non dixerit, quit tradidit, sed hic enim erat traditurus eum: ubi vero de Nicodemo & de se agit, post rem gestam, diserte præterito utitur, qui venerat ad ipsum nocte Jo. 7 & 19: cap. autem ultimo; qui recubuit in cœna supra pectus Jesu, ut accurate semper narrationis filum deducat, servatis temporum differentiis, tametsi annis quinquaginta post res gestas scripserit.

[74] [dum tam distincte Maria ibi describitur,] Id vero ut manifestius quisque perspiciat, pateatque adeo tritæ argutationis non magna subtilitas; quid, obsecro, præoccupatione qualicumque Joanni opus erat, ut cap. 11 mulieris factum præindicaret, quod capite immediate sequenti de integro erat descripturus? Rursus, quid ea opus erat parenthesi, nisi docere aliquid voluisset, quo mulier ista nota quadam peculiari tamquam characteristica distingueretur depingereturque? Ea nimirum cui soli singularem prærogativam asserere intendebat, quod ipsi præ ceteris quibuscumque feminis datum esset, Christum Servatorem inungere; id quod de nulla prorsus alia nec in sacra, nec forte in profana historia usquam traditum est. Id Euangelista Lucas (apud quem solum, ea sola unctio nota est) indicare prætermiserat, supplet Joannes; ut pluribus aliis locis ab ipso factum, compertissimum est. Atque hanc inserendæ parenthesis veram fuisse causam omnino censemus: ut audacter pronuntiare liceat, meram videri elusionem, quod Joannes loco jam dicto Mariam, quæ unxit pedes Domini, ab unctione postea facienda potius, quam ab unctione prius facta nominaverit. Prætereo exceptiones id genus alias, tricas dicam & cavillos, quibus referendis, nedum refellendis supersedeo.

[75] [ut Christi unctrix quæ alias ignota esset,] Aliorum instantia est, quod Euangelistæ mutua non referant aut recitent, neque ad ea quæ ab aliis narrata sunt, alludere soliti videantur, unde consequens putant, Joannem non meminisse mulieris a Luca memoratæ, sed istius solius de qua ipsi loco citato sermo erat. Bona verba, quæso: ecquid Euangelista Lucas satis ostendit, scivisse se quæ a Matthæo & Marco tradita sunt, alia vero subjicit ab ipsis prætermissa? Ecquid vero Joannes plura alia supplevit, quæ apud alios desiderabantur aut non satis aperte describebantur? Ne longius ab argumento evagemur; quis hodie nosset, quænam ea mulier fuerit apud Matthæum 26 & Marcum 14, quæ in Bethania in domo Simonis leprosi Dominum unguento unxit, de qua tamen ibi tam diserte asserit Dominus; Ubicumque prædicatum fuerit hoc Euangelium in toto mundo, dicetur & quod hæc fecit in memoriam ejus; quis, inquam, mulierem istam nosset, aut quo pacto locum haberet ipsius Servatoris prophetia, nisi eam Joannes de nomine indigitasset? Quis peccatricem (apud Lucam etiam anonymam) umquam scivisset, nisi Joannis luce perfusa Maria appellaretur? Et cujus demum mulieris, secundum Christi vaticinium, memoriam celebrat Ecclesia præterquam solius Mariæ, quæ Joanni manifeste peccatrix est, ipsi etiam & aliis Magdalena.

[76] Magdalena, inquam, imo Maria Magdalena, [neque verificari posset,] in qua cum peccatrice confundenda non multum laborasse videntur Patres & interpretes passim, quorum supra nonnullos recitavimus, quamque ex septem dæmoniorum possessione, peccatis pluribus antea deformem haud gravate agnovere, agnoscitque hodie cum ipsis universa Ecclesia. Quæritur, an id etiam aliunde æque clare eruatur, atque modo ex Joanne ostensum est, Mariam Bethanicam eamdem fuisse, quæ etiam in Naim Dominum unguento unxerat. Id utique non obscure probari contendimus, ex verbis Matthæi, Marci & Joannis, quæ a Christo pronuntiata narrant in cœna apud Simonem Leprosum facta, dum Apostoli, saltem Judas Iscariotes, obmurmurarent, pretiosum unguentum a Maria sic effundi, quod potuerat venumdari trecentis denariis, idque pretium dari pauperibus: quam inconsultam obtrectationem Christus ipse continuo corripuerit, mulieris pium in se officium mire commendans, addito quidem singularissimo vaticinio proxime relato, quod ubicumque prædicaretur Euangelium, ibi & diceretur quod ipsa fecerat, ejusque rei memoria perpetuo conservaretur; quæ sane aliter conservata non est, quam in eo ipso sensu quem recipit, tenet, conservat tueturque communis Ecclesiæ sententia.

[77] Huc igitur spectant quæ Matthæus ait cap. 26; [Christi de ea vaticinium.] Mittens hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit; quæ obvio & genuino sensu ita interpretaberis, ut Christus palam ibi innuerit, vivo etiamnum sibi contulisse mulierem, quod non multo post tentatura esset mortuo conferre, quodque non futurum, solus ipse prænoverat. Id vero paulo clarius insinuat Marcus cap. 14; Quod debuit hæc fecit; prævenit ungere corpus meum in sepulturam; fecit nimirum modo, quod frustra postmodum ipsa illa eadem conatura est, utpote quam resurrectione mea præventurus sum. Neque abludunt verba Joannis cap. 12; Sinite illam, ut in diem sepulturæ meæ servet illud; quasi diceret, sinite illam modo corpus meum ungere, cum in sepultura mea id ipsi integrum futurum non sit. Non vitilitigemus: Dic, amabo, cur iis locis tam concorditer fit mentio sepulturæ, si Christus præsignare non voluit, eam ipsam mulierem pro sepulcrali sua unctione fore solicitam? Non ignoro, multimodis torqueri exponique jam relata Euangelistarum verba; at ne hic versandis variis tricis immorari cogamur, id unum postulo, ut nude ipsa & in sensu maxime obvio accipiantur, considerenturque adjuncta omnia, præsertim sacri amoris quo in Servatorem ferebatur, & porro post ejus mortem continuo efferbuit dilectissima Christo Maria, in Magdalenam, velint nolint adversarii, certissime transmutanda.

[78] Describitur mulier Christo addictissima, ejusque, [Demum ex sola mulieris descriptione,] si ita loqui licet, pedissequa, mulier Christo pridem assueta, mulier amatum Servatorem nec in vita, nec in morte, nec in sepulcro desertura: ad sepeliendum me fecit, prævenit ungere corpus meum in sepulturam; in diem sepulturæ meæ; aut mei parum prospiciunt oculi, aut designari istic video mulierem, quæ a sepulcro Domini avellenda non est, quæque proinde modis omnibus corpus ejus invenire ungereque sataget: in quo cum impediendam sciret Christus, concedere tunc voluit, ut præveniret ungere corpus in sepulturam: quod cum & obmurmurantes discipuli ignorarent, merito eos redarguit, quod vetare vellent mulierem, bonum opus in se operari. Verte hæc & inverte, volve & revolve; vel invitus compelleris, ut hic eamdem agnoscas mulierem & sepulturam prævenientem, & sepulturam omni conatu curare intendentem: atqui sepulturam curare intendens ipsa est Magdalena, ergo & prævenientem Magdalenam esse fatebimur; quodque ex omnibus consequens ultimum est, Ecclesiæ sententiam quæ peccatricem, Mariam Lazari sororem & Magdalenam in unam, unicam eamdemque mulierem confundit, Euangelio magis consonam esse.

[79] [Maria certissime cum Magdalena confunditur,] Intueamur demum ardentissimam Christi dilectricem juxta crucem ejus stantem; aut hæc Maria Bethanica est, aut amatrix dici non meretur; neque in ipsam quadrat quod optimam partam elegerit, neque adeo recte Christus amorem collocavit; diligebat autem Jesus Mariam Hæccine tam tenere redamantem Dominum, ceteris mulieribus certatim assistentibus, sola in cruce desereret? Non inducar, ut credam. Hæccine vivum Christum bis inunxerit, & morientis aut sepulti obliviscetur? Imo vero ad monumentum properat mane cum adhuc tenebræ essent; repertoque monumento vacuo, ad Petrum currit querula; Tulerunt Dominum meum, & nescimus ubi posuerunt eum. Regreditur, perstat foris ad monumentum plorans; introspicit, videt angelos, non acquiescit; sed amoris igne succensa Dominum suum quærere pergit, unde contigit ut eum sola tunc videret, quæ remanserat ut quæreret: compellat amantem Dominus, Maria; dilectum continuo agnoscit ex voce, quem ex facie necdum agnoverat: & negabimus hanc Lazari sororem esse, tam singulari Servatoris amicitia illustrem, ut nusquam sciamus mulierem proprio nomine a Christo appellatam, præter ipsam & sororem Martham? Est ipsissima Maria, ne dubites: sed est & Magdalena, teste iterum Euangelista Joanne; Venit Maria Magdalena annuntians discipulis: Quia vidi Dominum, & hæc dixit mihi: est & peccatrix; quod erat demonstrandum.

[80] [quæ sola adeo per totam Ecclesiam prædicatur.] Hæc fusius deducit pluribusque evincit laudatus Roffensis Episcopus suppositione 5, 7 & 10 imo tota sua Fabri Confutatione: neque minus eadem urget Natalis Beda in Declaratione sententiæ Ecclesiæ fol. 30; verum ne præfixæ nobis brevitatis limites excedamus, sola hic sufficiet recte ex præmissis deducta Baronii conclusio: Certe quidem, inquit, etsi nulla alia subesset ratio, qua hæc ipsa mulier, & peccatrix, eademque Maria soror Lazari, Magdalena cognominata, dici posset; tamen ut justificetur Jesus in sermonibus suis, ne falsi vaticinii ( quod nefas est dictu) arguatur, affirmare necesse est, unam eamdemque esse Magdalenam, nec diversas seu plures, dum unam tantum longe lateque per orbem diffusa Ecclesia prædicat Magdalenam.

§ VIII. Græcorum diversa opinio.

[Græcorum PP. non uniformis opinio,] Diversam dico, non ex eo solum capite quod Ecclesiæ Latinæ traditioni omnino non consentiat, sed quod Græci ipsi inter se discrepent, ut sub una serie videre est tom. 7 Bibliothecæ Patrum concionatoriæ apud Combefis, plurima ex Græcis istis colligentem sub titulo festi B. Mariæ Magdalenæ, ubi tamen hinc inde in adjectis notulis, distinctioni potius mulierum quam unitati favere videtur. Relatus est istic Amphilochius unctionem Mariæ, de qua murmuravit Judas, cum unctione Euangelistæ Lucæ confundens, sed ubi claritatem desideres. S. Ephræm Syrus apud eumdem pag 359 unam solam mulierem agnoscit cum Latinis, quæ Servatorem bis unxerit. Contra vero Chrysostomus pag. 367 aliam mulierem vult esse quæ apud Matthæum & Marcum unguentum effudit super caput ejus, ab ea quæ secundum Lucam extremos pedes attigit: ubi abunde perspicis, quod supra dicebam, non agitari istic eam, quæ nobis præ manibus est, quæstionem, at de solo unctionum atque unctricum numero disputari, in quo quam diversa sentiant Græci Patres apud laudatum Combefisium manifestius deprehendes.

[82] S. Chrysostomi ipsius sententia expressius refertur pag. 372 ex ejus homilia 81 in Matthæum de qua supra meminimus his verbis: [aliis binas unctrices,] Hæc mulier una & eadem apud omnes Euangelistas esse videtur; haud tamen est: sed in tribus una mihi atque eadem esse videtur: apud Joannem autem non item, sed alia quædam mirabilis est, scilicet soror Lazari. Nulla injuria Chrysostomo infertur, si & ipsum, quemadmodum de S. Hieronymo aliisque diximus, varia de unctricibus mulieribus sensisse asseratur, ut ex Græcis illis Patribus nulla uniformitas haberi possit, oleum & operam perdentibus neotericis qui inanissimo conatu certam aliquam ex ipsis traditionem pro sex primis seculis sese eruisse exultant. Audi etiam Titum Bostrensem ibidem pag. 376, ubi de peccatrice loquens, sive ipse, sive alius sub ejus nomine, sic diserte pronuntiat: Hæc mulier neque ea est, cujus fit mentio apud Matthæum, neque ea rursus, cujus apud Marcum, nec ea tandem, cujus apud Joannem: unde consequens est, tres ut minimum fuisse unctrices feminas, id quod nemo hodie admiserit, utpote ab Augustino & Latinis passim, atque ab universæ Ecclesiæ communiori sensu alienum.

[83] Est tamen ea ipsa Theophylacti aliorumque recentiorum Græcorum vulgatior opinio quæ his verbis refertur pag. 391: [aliis ternas asserentibus,] Quærunt autem multi, quot fuerint mulieres quæ unxerint Dominum unguento. Et alii quidem dicunt, quod duæ fuerint, una scilicet apud Joannem, quæ fuit soror Lazari, & alia apud Matthæum & Marcum, & nunc apud Lucam. Ego autem credo his qui dicunt tres esse, unam quidem apud Joannem ante sex dies Paschæ, quæ & soror Lazari: aliam autem apud Matthæum & Marcum ante duos dies Paschæ; & tertiam illam de qua nunc Lucas, quæ in media Euangelii prædicatione Dominum unxit. Atque hæc sententia eo demum recidit, quo eam olim adduxerat Origenes tract. 35 in Matthæum fusius disserens, & veris falsa miscens, ex quo sat erit paucula decerpsisse. Ergo quis dicet, inquit, quatuor fuisse mulieres de quibus conscripserunt Euangelistæ: ego autem magis censentio tres fuisse: & unam quidem de qua conscripserunt Matthæus & Marcus… alteram autem fuisse de qua scripsit Lucas, aliam autem de qua scripsit Joannes.

[84] [& duas cœnas ac totidem unctiones in Bethania.] Plura eo loco adfert Origenes quæ longiori discussione examinanda essent; id vero cum jam toties ab expositoribus, & recentissime a laudato superius Treveto a pag. 197 accurate præstitum sit, a quo etiam quæ sub Theophili Antiocheni nomine circumferuntur, tum quæ Modestus Hierosolymitanus apud Photium sensisse dicitur, abunde refutata sunt; sufficiat hic paucis plerorumque Græcorum sensa exposuisse, a quibus quantum recedendum sit, ex supra disputatis patentissimum arbitror. Suppositio facti erronea est, quod pro una Bethanica cœna binas ipsi invehant, velintque adeo, aliam fuisse mulierem quæ apud Matthæum & Marcum ungendi officio perfuncta sit, aliam vero de qua meminit Joannes, ubi tamen ex receptissima doctorum nostrorum & quidem etiam adversariorum concordi sententia, non nisi cœna unica Christo exhibita sit in domo Simonis Leprosi; non nisi unica peracta unctio, de qua discipuli æque apud Matthæum & Marcum, atque apud Joannem murmuraverint, Domino pium mulieris officium mirifice vindicante, quæ eadem apud tres Euangelistus oratio est, quidquid fortasse aliqui cum Baronio binas in Bethania cœnas propugnari posse existimaverint.

[85] [Hinc in Menæis diversæ personæ,] Admissa apud Græcos mulierum distinctione, nil mirum est si in subsecutis Menæis, Menologio, Synaxariis aliisque ipsorum ritualibus festivitates distinctæ occurrant, quæ nimirum singulis propriæ censerentur. Sic Maria soror Lazari pro ipsorum arbitrio in Menæis adscripta est XVIII Martii, ut suo loco in Actis nostris notatum invenies; fortasse quod eo circiter die unctionem Bethanicam factam existimaverint. Relata indem & prætermissa est ad diem XXI ejusdem mensis mulier in civitate peccatrix, quæ unxit pedes Domini in domo Simonis Leprosi; opinor Pharisæi voluisse dicere, nisi hic Simones isti confundantur, sitque, ut non nemo cogitavit, Simon ille binomius, aut ex Naim in Bethaniam migraverit. Dandum aliquid Fastis Græcis, quorum nusquam concors, nusquam satis accurata in totius istius narrationis adjunctis sententia, quorumque annuntiationes & elogia recitasse, refutasse erit; cum de mulieris istius peccatricis sanctitate aut cultu, si cum alia non confundatur, nihil satis certi aut in euangelica aut in ecclesiastica historia traditum sit.

[86] [sed Magdalena inter eas præcipua;] De S. Maria Magdalena ad hunc diem certatim agunt Fasti Græci & Orientales omnes, quocumque nomine appellentur; nam præter Menologium & Menæa excusa de ea meminerunt Maximus Cytherorum episcopus, Typicum Sabæ, Menæa particularia, Anthologium, Horologium, Kalendarium Genebrardi, Ruthenica, Syriaca, Chaldaica, Æthiopica, aliaque, in quibus plerumque communi ornatur elogio a Græcis accepto τῆς ἁγίας μυροφόρου καὶ ἰσαποστόλου Μαρίας τῆς Μαγδαληνῆς, quo illustrius encomium Sanctæ adscribi non potuit, ut cetera omnia minoris momenti & fabulosa aliquando admixta, huc etiam transcribere plane supervacaneum visum fuerit. Tomo 1 Aprilis pag. 811, ubi de S. Maria Cleophæ agitur, referuntur versiculi qui accinuntur matronis Euangelicis, quæ venerunt Dominica mane ut ungerent Jesum, quas inter dubium non est, quin S. Maria Magdalena computanda sit; unde vulgo notissimæ tres Mariæ, quales olim in ecclesia Maurianensi coli solitas habes in Actis tomo 1 Maii pag. 169. Ast hic de sola nostra prosequendus est sermo.

[87] [verum inde parum subsidii adversariis,] Quam ætatem sapiant adducta jam pro Sanctæ cultu Græca illa monumenta, pluribus non disquiro; satis manifestum est, recentiora censeri oportere, vel ex eo solum capite, quod de prætacta sacri corporis translatione varia admisceant quæ certissime seculo nono posteriora sunt, imo ea secula sapere videntur, quibus disputari cœptum est tum inter Latinos & Græcos, tum vero inter Latinos ipsos, ut infra pluribus erit discutiendum. Advertant interim, obsecro, recentiores critici nostri distinctionis assertores, parum admodum sibi ex tota veteri Græcia subsidii ad præsentem controversiam hactenus accessisse: certe nihil quo universæ Ecclesiæ Catholicæ antiquissima traditio vel tantillum labefactetur. Ultro etiam adjicimus Menæorum satis vulgare elogium, ei prorsus consimile quod ex Synaxario Basilii Porphyrogeniti tomo 1 mensis Julii retulimus. Operæ pretium non est idem bis describere: sic rem totam Raderus Latine reddidit.

[88] Sanctæ unctricis & paris Apostolis Mariæ Magdalenæ. Hæc postquam ad Christum venit, [neque ex elogio] numquam amplius ab illo, usque ad mortem illum secuta, discessit; cujus gratia a septem dæmonibus, a quibus obsessa erat, liberata est: fuitque illius unguentaria, & prima omnium, cum altera Maria, sanctissima nempe Dei genitrice, resurgentem vidit a mortuis, quando vesperi Sabbati vidit angelum, & mane duos angelos in albis sedentes, rursumque ipsum Dominum; quem putabat hortulanum esse, quando audivit: Ne me tangas. Post divinam ergo & sanctam ascensionem Christi in cælum, Ephesum venit ad S. Joannem Theologum & Apostolum, ibique sancte obdormivit, conditaque in aditu speluncæ, in qua postea septem dormientes conquieverunt. Leone deinde imperatore nostro beato fine sopito, corpus Magdalenæ relatum est Constantinopolim, & in cœnobio S. Lazari, ab ipso ædificato deposita, in quo singulis annis illius memoria peragitur. Et præterea in æde Curatoris juxta Taurum.

[89] Hujus elogii priorem partem, etsi non omnino accurate digestam, facile quivis admiserit; at quæ in posteriore dicuantur falsa prorsus existimo. [pro majori parte non admittendo.] Quid sibi vult encomiastes, dum ait, post ascensionem Christi in cælum, Ephesum venit ad S. Joannem? An forte Joannes ante ascensionem eo præcesserat? Ephesi fuisse sanctam nostram Mariam Magdalenam, saltem ibi in Domino obdormivisse, negandum omnino est, neque id a Græcis satis umquam probabitur. Historiam, posterioribus seculis confictam, infra examinabimus, ceteraque ad decantatam translationem spectantia. Sive autem a Leone, sive a Basilio exstructum fuerit S. Lazari cœnobium (de quo vide Cangii Constantinopolim Christianam) admitti omnino non potest, S. Lazari Bethanici, aut veræ ipsius Mariæ Magdalenæ corpora eo translata fuisse, quod erit alterius disquisitionis argumentum. Certe ex eo elogio patere videtur, studiosa hæc esse Græcorum commenta, quibus receptissimam Latinorum traditionem convellere niterentur. Jam Martyrologia nostra expendamus, inde ad controversas translationes processuri.

§ IX. Sanctæ cultus in Fastis Latinis.

Sacramentaria hic intelligo, Kalendaria antiqua & Martyrologia ex quibus de vetustate ac sinceritate cultus omnino statuendum est: [Hic, si usquam aberrarunt] ea autem hic potissimum expendenda suscipio, quod pridem adverterim, citari ultro citroque ac congeri varia Martyrologia, plurimaque involvi, quæ si recte explicara fuissent, prope evidens esset, pleraque omnia, certatim allegari solita, nulli contendentium parti prodesse quidquam posse aut obesse. Hæc igitur non eo adducimus ut S. Mariæ Magdalenæ cultus, longe lateque per totam Ecclesiam propagatissimus probetur, verum hac solum causa, ut manifeste pateat, ex sacris hisce monumentis, pro sanctarum mulierum distinctione perperam hactenus conflictatos esse, qui communi Ecclesiæ sensui obluctati, ignotis sibi telis Andabatarum more cæce certaverint, duce Launoyo, multa indiscriminatim corradente ex omnis generis Martyrologiis, de quorum ætate, pretio aut merito prius exhibendis non magnopere fuit solicitus, quod in his primum ei esse oportebat.

[91] [Fastorum nostrorum imperiti,] Is itaque in dissertatione de commentitio Lazari, Maximini &c. in Provinciam appulsu, Martyrologia multiplicat, atque ex Græcis confusa nonnulla adducit, quæ huc certe spectant minime. Exemplo sint mulieres Martha & Maria positæ IV Junii in Menologio, quod a versione, Sirleti nuncupamus, quasi nullæ uspiam fuerint Marthæ aut Mariæ præter duas notissimas sorores Bethanicas. At toto cælo aberravit Launoyus, quem cæcum ducem plurimi æque cæce secuti sunt, cum binæ istæ mulieres in Actis nostris ad eum diem prætermissæ, cum aliis tribus celebrentur in Menæis aliisque die VI ejusdem mensis Junii, non sine alia confusione, ut loco citato explicatum invenies. Sic frustra Bedam, Rabanum, Adonem, Usuardum, Notkerum describit Launoyus, quorum Martyrologiorum ætatem, seriem & genesim si novisset, pluribus dissertationis suæ paginis male inficiendis omnino pepercisset. Habes hæc omnia fusius explicata in prætatione ad Usuardum ante tomum VI Junii, quæ hic modo repetenda non sunt.

[92] [Hieronymianorum sphalma non satis observantes,] Una est eaque sola difficultas hic paulo uberius explananda, quam nec Launoyus vidit, nec eorum quisquam qui ex Martyrologiis ad præsentem controversiam dirimendam adjumenta hactenus accersiverunt. Petitur hæc ex codicibus Hieronymianis, in quorum plerisque omnibus vel XIII vel XIV Kalendas Februarii, seu XIX aut XX Januarii ita ferme legitur: Hierosolyma, Mariæ & Marthæ sororum Lazari, seu Hierosolymis nativitas SS. Mariæ & Marthæ, sororum Lazari, vel simili alia annuntiatione, quæ Florentinium aliosque mirum in modum exercuit, Menardo pondus aliquod addente in notis suis & Observationibus ad librum Sacramentorum Gregorii Papæ, ejus nominis primi cognomento magni, ut ipse quidem existimavit; sed perperam, cum Sacramentarium istud qualecumque Gregoriano ipso multo auctius sit, nec ad ejus tempora revocari ullo modo possit, binis ut minimum & forte ternis seculis posterius.

[93] [quod Menardus insigni solæcismo] Neque vero in toto illo Sacramentario ulla Mariæ, Marthæ aut Magdalenæ reperitur memoria, verum Menardo placuit istic inserere quæ alibi legerat, quæque, meo quidem judicio, non satis apposite explicuit. Ait igitur se invenisse in codice aliquo Rodradi, XIV Kalend. Februarii Mariæ & Marthæ: in codice Rhemensi, Natale sanctæ Mariæ & Marthæ: in codice Ratoldi, Natale sanctorum Mariæ & Marthæ; ubi, inquit, τὸ Sanctorum sumitur substantive in plurali, & sæpe occurrit in nostris Mss. & in Missali Romano. In nostris codicibus citatis similes exstant orationes de eisdem Sanctis in hunc modum; Exaudi, Domine, populum tuum, cum Sanctorum tuorum &c. Sic super oblata habetur; ut & tibi gratæ sint pro tuorum festivitate Sanctorum. Et ad Postcommunionem rursus: Sanctorum tuorum, Domine, intercessione placatus. Atque hæc, si superis placet, atque id genus alia vult Menardus referri ad sanctas duas sorores Mariam & Martham, nullo usquam adducto exemplo ut fidem faciat, Sanctorum conjungi posse, aut saltem alicubi conjunctum fuisse cum duabus mulieribus, seu duobus substantivis feminini generis.

[94] Apage effugia, non tam procul accersenda: istud τὸ Sanctorum non ad male intrusas sorores Mariam & Martham sed ad martyres plures viros & mulierem referendum est, [non explicuit, sed magis involvit.] qui eo die in antiquioribus Sacramentariis, conjuncti fuerunt, quæ ab imperitis amanuensibus descripta, multimodis deturpata sunt, atque ad usum ecclesiarum, pro quibus describebantur, pro mero arbitrio efformata; alius diceret deformata, vitiata & detorta. Audiatur Menardus ipse eodem loco adducens Martyrologium Ms. bibliothecæ Corbeiensis, ubi legerit, Hierosolyma, Marthæ & Mariæ, Cetera, inquit, sculpta sunt a quodam, ut credere par est, nugatore, sed quodammodo apparet scriptum fuisse sororum Lazari. Utinam id genus nugatorum minor fuisset numerus! qui in Sacramentariis aut aliis sacris Fastis Romanis legentes Sanctos sibi ignotos, alios affines sibique notiores substituerunt, ut mox faxo paulo clarius intelligas; ubi Romani ritus notas apposuero, quas in selectis suis ad Romanum Kalendarium Observationibus distincte & recte expressit eruditissimus Fronto, alibi a nobis sæpe & merito laudatus.

[95] Quærit is primo utrum Kalendarium suum Romanum sit? [Sacramentaria & Kalendaria antiqua,] Respondetque in hunc modum: Qui legerit hoc Kalendarium, non dubitabit dicere Romanum, quia multa in eo leguntur, quæ soli Romæ conveniunt. Deinde stationes Romanæ designantur: erant autem aliæ Romæ, aliæ Parisiis, aliæ in aliis urbibus, ut infra ostendimus. Denique quotquot inscribuntur Sancti, aut Romæ passi sunt, aut Romæ ecclesiam habent. Et bene omnino: antequam enim solennitas Sancti alicujus fieret, debebat illic, ubi colebatur, habere locum sacrum, seu oratorium, seu basilicam, seu cœmeterium. Solennitas enim non fit nisi concursu populi, nec concurrit nisi in locum Sancto, qui colitur, devotum. Hinc olim quæque provinciæ suos habuere Sanctos, quos colerent; ita ut nec S. Petrus quidem publica festivitate coleretur ubique, nisi propriam haberet basilicam… nec satis est, monasterium illic esse Sancto consecratum, quia ad monasteria non fiebat populi concursus, ut legimus sæpe in epistolis Gregorii M. Nec nisi post Gregorium III cœpere Sancti illis in locis invocari, ubi non habebant proprias ædes sacras. Atque hæc vera epocha est parvi istius Martyrologii Romani, quod ab aliis auctum Sanctos etiam Orientales Occidenti familiares reddidit, cultumque saltem aliquem ad omnes ecclesias propagavit.

[96] Erant igitur ante ea tempora Sancti ad certa quodammodo loca restricti, [non ad usumurlis Eccl. sed ad particularia loca spectabant;] qui ex Sacramentariis ad universaliora Martyrologia sensim transiisse censendi sunt. Id vero pessime ab aliquibus librariis, seu propria seu aliorum auctoritate factum, ut vel Sacramentaria ipsa, vel saltem Martyrologia fœde corruperint, non solum Sanctos alios proprios adjungendo, quod usque adeo vituperandum non est, sed Sanctos alios sibi notiores aliis substituendo. Audacter dicamus, depravata esse Sacramentaria quælibet Romana, in quibus Sancti alii appositi sunt, præter eos solos, qui Romæ eo pacto festivitates suas habuerint, quo ipsas citatus Fronto descripsit: ut plane frustra quærendæ sint Romæ Maria, Martha aut Magdalena ante id tempus, quo Romæ collectum diximus Martyrologium Romanum parvum, ex Rufini historia potissimum auctum, unde & ex Floro, Beda mixto, Adonem, Usuardum, Notkerum & reliquam ferme Martyrologiorum progeniem originem habuisse, pridem demonstravimus.

[97] [neque Sancti ante Romanum parvum communes facti sunt.] In prædicto Romano parvo nulla prorsus Mariæ aut Marthæ in Januario memoria, neque vero in Sacramentariis editis aut in Kalendario Frontonis ulla exstitit; neque sane exstare potuit in ea martyrum promiscua collectione quam describit S. Gregorius in Registro; Nos pene omnium MARTYRUM, distinctis per dies singulos passionibus, collecta in uno codice nomina habemus, atque quotidianis diebus in eorum veneratione Missarum solennia agimus; quibus verbis vetustissimum Hieronymianum Martyrologium indicari, alibi censuimus; & ex quo saltem sanctorum MARTYRUM, quibus solis principio constitit, commemorationes nomine tenus fieri poterant, ut ferme modo Martyrologium in choro recitari consucvit: ast inde procul aberant Maria auc Martha, quas martyres Latinorum saltem nemo, quod sciam, umquam somniavit, nedum asseruit; ut vel inde manifestissime colligi possit, adscititiam esse corruptamque eam annuntiationem quæ modo in codicibus Hieronymianis exstat, nec vere, nec loco suo; ut tela prorsus imbellia inde cudant, qui pro mulierum distinctione ex ignotis sibi fontibus temere argutantur.

[98] [Explicatur vera festivitas notata in antiquis Sacramentariis,] Rem paucis conficio. Inter eruditos hodie compertum est, vetustissimos esse eorum Sacramentorum codices, quos edidit Thomasius, postmodum S. R. E. Cardinalis, quique ex Galesiano auctiomnino videntur: in iis autem frustra quærentur Maria & Martha sorores Lazari; ibi enim & recte & genuine legitur ad XIII Kal. Februarii, hoc plane modo: In Natl sanctorum martyrum Sebastiani, Mariæ (pro Marii) Marthæ, Audifax & Abacuc, seu Abacum, quibus hæc aptatur oratio: Concede, quæsumus, omnipotens Deus, ut sanctorum martyrum tuorum, quorum celebramus victorias participemur & præmiis: ubi sanctorum non substantive accipitur, ut volebat Menardus, sed vere cum præcipuo genere cohæret, quemadmodum construi debere, norunt pueri grammatici. Primus nugator imperitissime hinc extraxit Mariam & Martham; alius verosimiliter positionem adjecerit Hierosolyma, &, si ita vis, idem aut tertius aliquis sorores Lazari distinguere non dubitaverit, cum quibus martyres isti Romæ celebrati, non majorem affinitatem habent quam cum Scythis aut Arabibus.

[99] [in quibus nec Maria, nec Martha, nec Magdalena notæ fuere,] Hinc igitur, nisi vehementer fallor, clarissime perspicis codicum Hieronymianorum, aliorumque, ut Rabani & Notkeri, qui ex ipsis sua acceperunt, inquinatum fontem, ex quo tot inanes logomachiæ hactenus promanarunt. Ut jam taceam, non Mariæ & Marthæ scripturum fuisse nugatorem, siquid cordis aut cerebri habuisset, sed Marthæ & Mariæ, ut passim fit, dum binæ istæ sorores junior cum seniore conjunguntur. Id nobis certum sit, primum fuisse auctorem Romani parvi qui de Maria Magdalena, Martha aut Lazaro meminerit, quique cum Floro (quem Bedam Majores nostri appellarunt) Sanctam nostram ad hunc diem XXII Julii collocaverit, unde sensim festivitas ejus per universam Ecclesiam propagata sit, & ad nostra usque tempora perseveraverit; non mutanda, opinor, propter trium aut quatuor Gallicanarum diœcesium nimis præproperam variationem. Martham idem Romanum parvum verbo annuntiat XVII Octobris, quod & Ado fecit: Usuardo magis placuit celebritas alia, qua ad XVII Decembris cum fratre Lazaro conjungitur, addito ex Adone elogio, quod ex eodem pro Maria Magdalena desumere neglexit, sed in hodierno, Romano restitutum est, cujus partem aliquam Wandelbertus versibus suis illigavit.

[100] Quo potissimum tempore ex XVII Decembris ad XXIX Julii retracta sit S. Martha, non est hujus loci disquirere: [diu post in Occidente admissa.] ut indubitatum admittere oportet, nullam Mariam Bethanicam, Marthæ & Lazari sororem, in hodiernis Fastis Latinis, multo minus peccatricem seorsim a S. Maria Magdalena recoli; ut apertissimum sit, in hoc consentire Martyrologia nostra omnia, confirmareque adeo receptissimam de unica muliere Euangelica Ecclesiæ Catholicæ sententiam, quam ex vitiosa Hieronymianorum codicum lectione frustra arietare conati sunt recentiores illi distinctionis propugnatores, quos ad priora & saniora consilia reductum ibi non diffidimus. Ab elogiis colligendis hic abstinendum fuit, quod ea in Usuardo nostro & in aliis passim obvia sint, & vero ad hujus commentarii calcem de S. Mariæ Magdalenæ elogio, de miraculis, templis, & celeberrima ubique solennitate acturi simus. Breve encomium concinnavit Raderus, quod reliquorum omnium vices supplere hic interim poterit. En ipsum:

[101] Haud scio an ulla ex mulierum sorte femina, post augustam Dei Matrem & æternam Virginem, [Breve Mariæ Magdalenæ elogium.] tantis laudum præconiis (quod futurum prædixerat Christus) ab omnium prope temporum post Christum natum memoria sit celebrata. Nam ab omnibus sacræ & euangelicæ historiæ conditoribus, illorumque interpretibus certatim laudatur & prædicatur. Habuit adversus criminatores desensorem & Opt. Max. patronum & propugnatorem simulque laudatorem Christum Deum. Propagata est gloria, nomen, fama & laus Magdalenæ, non solum per omnem orbem, sed etiam omnium temporum æternitates, prout futurum Christus ipse prædixerat. Exstant præterea encomia ejusdem apud Patres &c. Superest intricatissimæ quæstionis nodus alter haud minus difficilis, quo de Sanctæ obitus loco, translatione & reliquiis disputandum est; ubi ignosci mihi quoque cupio si immensas chartarum moles, quibus ingens volumen impleri posset, huc non accersam, summa rerum capita, qua licebit verisimilitudine, percurrere contentus.

§ X. Sanctæ obitus, sepultura, translatio a Græcis perperam tradita.

Novum pelagus ingredimur, contrariis fluctibus agitatum, tempestatibus & ferme naufragiis æque ac prius fœdum & infame, ubi rursus turbatissima omnia, implexa & obscura, dum de re, & quidem acriter contenditur, [Massiliensibus infestus Launoyus] quam ferme totis sex primis Ecclesiæ seculis scriptorum nullus attigisse scitur, ut per ignotissima vestigia, densas tenebras diceres, incedendum sit, nemine facem præferente aut lucem, quam satis tuto sequi possis: casu iterum plane mirabili, ut, quam illustris fuit ex ipsis sacris Euangeliis S. Mariæ Magdalenæ gloria, quemadmodum proxime diximus, tam dubia sint reliqua vitæ ejus gesta, commoratio, obitus, sepultura, saltem quæ ex probatis monumentis educi queant: Græcis inde, hinc Latinis, præsertim Massiliensibus, opposita & pugnantia tradentibus. Adde quod nec Latini ipsi inter se satis conveniant, dum alii Sanmaximinensibus, de sacri corporis possessione litigantibus, favendum existimant: hi vero in translationis suæ historia discrepent; dum alii Jerosolymis aut ex Bethania, alii ex ipsa Provincia reliquias Vizeliacum allatas contendunt. Quid quod & Romæ sacra lipsana servari dicantu, ut hic rursus perplexa omnia, & gravissimis difficultatibus obnoxia perspicias.

[103] [arma Græca, sed obsoleta] Ut ex altero hoc tumultuoso mari, seu mavis labyrintho egressus pateat, sic ordinanda est disputatio, ut ea prius amoliamur, quæ falsa, aut saltem minus verosimilia censenda sunt, qualis est jam dicta superius Græcorum opinatio quod S. Maria Magdalena S. Joannem Ephesum secuta, illic diem extremum clauserit, ibidemque deposita fuerit, donec seculo nono inde translata Constantinopolim, apud S. Lazarum fratrem collocata sit: quæ omnia avide arripuit Joannes Launoyus, ut Provincialensium traditionem quoquomodo subverteret, haud satis memor, sese obscuris, & obiritis, ut ita dicam, armis pugnare, utpote solo vincendi ardore abreptus, nec satis inhærens positis alibi principiis, quæ in opusculi sui præfatione prudenti sensatoque consilio ita stabiliverat: De Maximino (nempe S. Magdalenæ socio) nihil dicam, quod a veteribus & optimis auctoribus, qui ante annum Christi sexcentesimum scripserunt, nihil actum comperi. Hac autem in re usque adeo remota, sine commentariis veterum sapere, historici sapientis non est, nec Christiani scriptoris, qui supra ceteros mortales a mendacio abhorrere debet.

[104] [suisque historicis principiis contraria arripuit;] Hæc sapienter Launoyus, sed a quibus ipse primus deflexit, qui cum de S. Magdalenæ sepultura Ephesina ante annum circiter sexcentesimum nihil actum comperit, nec sapuit ipse, nec sapientis historici partes explevit; audiendus hic a nobis & refellendus, argumentis ejus omnibus sincere repræsentatis. En igitur quibus potissimum certat hypercriticus in editione anni 1660 a pag. 226, ducto a Modesto Hierosolymitano principio, quem apud Photium cod. 275 græce primum, deinde latine sic loquentem inducit: Merito igitur elegit Magdalenam Salvator, de qua Dominus septem dæmonia ejecit, ut principem peccati per illam ab hominibus expelleret. Historiæ tradunt, Magdalenam, de qua Dominus septem dæmonia ejecit, hanc virginem fuisse, & martyrium ejus memoratur, ubi dicitur, propter summam illius virginitatem & puritatem, illam tamquam vitrum purum tortoribus visam fuisse. Post obdormitionem sanctissimæ Dominæ nostræ Deiparæ profecta est Ephesum ad dilectum discipulum, ubi cursum apostolicum per martyrium unguentifera Maria perfecit, nolens ad extremum usque spiritum ab Joanne Euangelista & virgine separari.

[105] Hæc sola, tota & unica basis est, cui Launoyanum ædificium innititur, [nihil reperiens totis sex seculis] quamque ex ipso certatim mutuantur adversarii, ut Magdalenam istam virginem a muliere peccatrice discernant, accersita auctoritate ab unico scriptore Græco seculi septimi (quo Modestum floruisse certum est) quoque Græcum vetustiorem neminem producunt, ubi S. Gregorium magnum rejicere non verentur, traditionem sex seculorum fideliter secutum. Et quis, obsecro, fidem facit, hæc vere Modesto tribuenda? Photius nempe, schismatis Græcanici auctor, pluribus stigmatibus inustus, solo adducto fragmento, quod Latinis verosimillime opponendum censuit. Verum etsi daremus, hæc a Modesto scripta, quid inde præsidii Launoyo accederet, qui de tota ea re ante annum Christi sexcentesimum nihil dictum comperit, silentibus ante Modestum per sex omnino secula Græcis omnibus? An hic cum Tertulliano dicet, primam instrumento isti auctoritatem summam antiquitatem vindicare? An hic potius, quam in Provincia, traditionem ullam reperit totis sex seculis confirmatam? Reducatur ipse ad criseos suæ regulas, quarum prima est; In rebus quæ ad historiam pertinent, iis maxime credendum esse, qui quo tempore res ipsæ gestæ sunt, scripserunt; dum nemo ceteroqui coævus notæ probitatis & doctrinæ refragetur. Altera: Post coævos auctores, magis eorum scriptis assentiendum, qui rerum gestarum temporibus viciniores, quam qui remotiores fuerunt: unde Massiliensibus sæpissime insultat.

[106] Age vero, hic nobis traditionem exhibet doctor Launoyus de S. Mariæ Magdalenæ sepultura Ephesina a Modesto, [quo sepuliuram Ephesinam asserret;] seculi septimi scriptore inchoatam, quam ipse monumentis Provincialensibus præferre non dubitat, de qua vel hiscere erubesceret, si argumenti sui negativi oblitus non esset, quo ex silentio sex seculorum invicte jugulari potest, sic ut apud ipsum ejusque sequaces omnis Modesti auctoritas vana & nulla sit. Habe id dialectica Launoyana demonstratum ex tam diuturno silentio eorum qui rem scire potuerunt & scribere debuerunt. Scribit ad Victorem I PP. Polycrates Ephesinus episcopus, apud Eusebium lib. 5, cap. 24, ubi enumerans, lumina quæ in Asia magna exstincta sunt, præter Joannem, qui in sinu Domini recubuit, Polycarpum qui apud Smyrnam episcopus & martyr fuit, præter Thraseam, Sagarim, Papirium, Melitonem, Philippum etiam adducit, unum e duodecim Apostolis, qui mortuus est Hierapoli, & duas ejus filias, quæ virgines consenuerunt, & aliam quoque ejusdem filiam, quæ Spiritu sancto afflata vixit, & Ephesi requiescit; ubi hæc, inquam, lumina tam accurate enumerans, de Magdalena nec verbo meminit, quam certe primo loco, ut lumen vere præcipuum, nominatam oportuit, si secundo, quo Polycrates vixit, seculo, vel umbra ipsius Ephesi superstes fuit, quam tam confidenter asserit Modestus, & virginem fuisse, & martyrium ejus ibidem memorari.

[107] Non opinor, eo quo vivimus seculo, cordatum quemquam repertum iri, [ut si ibi Magdalena aliqua martyr fuerit,] qui traditionem aliquam simpliciter admiserit seculo septimo inchoatam, cujus nimirum per tot ante secula nec vola nec vestigium apparuit, ut hic nobis ferme fatendum sit, cusam inter alias esse hanc historiam, sexto circiter seculo, quo & alias ex ignorantiæ ovis exclusas eruditi existimant, ut absque scrupulo eadem censura inuri possit, qua Flavium Dextrum merito confixit Launoyus. Neque vero Modestus ut merus fictionis auctor insimulandus est: facile enim contingere potuit ut virgo aliqua, Magdalenæ nomine insignita, apud Ephesum, ferventibus ethnicorum persecutionibus, martyrio affecta fuerit, quam Ephesini cum illustriore confuderint; ut more hominum nimis quam frequenter factum novimus, quæque ibidem, ut infra dicam, a S. Willibaldo, si tamen satis certa est ea historia, & a Magdalveo Virdunensi & forte ab aliis reperta sit, ejusque reliquiæ in alias partes deportatæ, ac tandem reliquum corpus Constantinopolim translatum, de qua translatione varia ex Græcis congessit idem Launoyus, quæ satis erit paucis infra delibare.

[108] [aliam a nostra esse oporteat.] Hæc, ni fallor, qualemcumque Modesti auctoritatem satis enervant, neque tamen neglexerim aliam Natalis Alexandri responsionem, tomo 2, pag. 181 ita scribentis: Respondeo, Modestum, Patrum Græcorum sententiam secutum, duas agnovisse Magdalenas; alteram virginem, alteram peccatricem; unde cum eam, quæ Ephesi obiit, virginem & martyrem fuisse dicat; nostram non excludit, quæ nec virgo, nec martyr fuit, sed peccatrix. Imo ex hoc colligitur, quod cum una revera fuerit Magdalena, eaque peccatrix, hæc non Ephesi, sed in Provincia obierit. Quamquam forte profecta Ephesum est, illucque Deiparam Virginem comitata: unde Ephesini sacra monumenta ipsi erexerint; indeque invaluit apud Græcos posteriores opinio, illam Ephesi obiisse. Attamen Græci monachi, Cypri degentes ingenue fatentur, ex veteribus monumentis Græcarum ecclesiarum constare, Mariam Magdalenam, una cum Martha sorore, & Lazaro fratre, in Provinciam appulisse, ut constat ex epistola P. Josephi Besson Societatis Jesu professoris, data Alepi in Oriente die XVII Aprilis MDCLX ad P. de Gourdan in domo Aquensi ejusdem instituti degentem: qua testatur, se, in collatione hac de re habita cum Cypriis monachis audivisse, illos ingenue professos, Magdalenam sororem Marthæ & Lazari, in Provincia sepultam fuisse.

[109] [Nec Turonensis nec alii oppositum evincunt:] Sequitur ordine apud Launoyum (non adeo scrupulose Chronologum) S. Gregorius Turonensis, ut corrasorem videas nihil negligere; qui quanti Turonensem alibi faciat, satis notum est; neque inde opinioni suæ pondus accersunt adversarii, soliti credulitatem ejus traducere, præsertim dum externa narrat, ex aliorum fide accepta. Neque subsidii quidquam affert Hodœporicon S. Willibaldi per sanctimonialem a nobis in Actis primo loco editum ad diem VII Julii, in quo nimirum de Magdalenæ sepulcro aut septem Dormientibus nec verbum, ut hæc alteri Vitæ, per anonymum scriptæ, facile assuta fuerint. Et vero, tametsi hæc omnia ultro admiserim, aliud nihil evinces, quam quod sepulcrum forte aliquod apud Ephesum exstuerit sanctæ Magdalenæ peccatrici perperam attributum. Flodbardi versus tantumdem significant; verum utique est, prope Bethaniam sepultum fuisse Lazarum; Hic prope Bethaniam tibi Lazare sancte sepulcrum; at non minus verum est, inde Lazarum exivisse. Neque negaverim, domum ipsius, sororumque in ecclesiam mutari potuisse. Richardi Wasseburgii recentius testimonium in Antiquitatibus Galliæ Belgicæ de Magdalveo Virdunensi, qui etiam apud Ephesum viderit Magdalenæ corpus, dentesque binos cum capillorum portione obtinuerit, valeat quantum valere potest; pretium non figit Launoyus: hæc omnia receptissimam opinionem nec leviter quidem succutiunt: Id unum tradiderunt omnes isti, post primum falsum testem, qui hoc ipsum posteritati falso commendavit. Nec vero tantum piaculum; Græcos fictionis arguere, quod quoties ipsis improperatum fuerit; norunt qui in historia aut controversiis peregrini non sunt.

[110] En tibi modo scriptorum Græcorum agmen, duce anonymo qui Theophanis annales continuavit jussu Constantini filii Leonis VI, [uti nec alia Græcorum commenta,] ubi asseritur, imperatorem ecclesiam condidisse … quæ S. Lazaro dedicata est… & translatum ipsius beati Lazari, & sororis ejus Mariæ Magdalenæ corpus ibidem repositum. An hæc etiam admittent triplicis feminæ defensores? Fateantur ipsi nobiscum, Græcos nec in mulierum numero, nec in corporum istorum translationis tempore satis sibi cohærere, dum alii prioribus seculis factum volunt, alii seculo primum octavo, ut Anquetinus apud Trevetum pag. 255, alii nono aut decimo. Habes & istic Leonem Grammaticum, Georgium Cedrenum, Joannem Curopalatam, Joannem Zonaram, Græcorum Menæa, Anthologium, & nescio quæ alia a Launoyo importune opportune undecumque congesta, eo solo intuitu, ut S. Mariam Magdalenam quam posset longissime a Provincia averteret; adducturus haud dubie Anonymi de locis Hierosolymitanis, inter Symmicta Allatii paginam 88, ubi Lazari & sororum sepulcra in Bethania describuntur, si opusculum istud in manus ejus pervenisset: nisi forte id obstitisset quod Mariam Marthæ sororem, disertissime Magdalenam appellet. At ne singulis hisce referendis, expendendis ac refutandis tempus teram tædiumque pariam, utar unica Alexandri spongia, qua hæc omnia breviter diluit, & Græcorum, seu potius criticorum nostrorum ex ipsis litigantium, ora occludit pag. 184, in hunc sensum:

[111] Respondet, Græcos deceptos fuisse, ut plures fingendo Magdalenas, qua opinione supposita, [in Latinorum odium passim conficta.] Magdalenam, Lazari sororem, Ephesi quiescere, & inde Constantinopolim translatam fuisse scripserunt: vel in odium Occidentalis Ecclesiæ, quæ illarum reliquiarum possessione gloriabatur, illas supposuisse sub sanctæ Magdalenæ & sancti Lazari nominibus; quod Græcis (ut hic taceam intortas olim in eos parœmias) non insolens esse constat ex epistola Clementis IV Pontificis Maximi, ad serenissimam Isabellam, sancti Ludovici regis Galliarum sororem, data anno 1268, qua ipsam ab opinione dimovet, quæ ipsam fefellerat, quod quædam reliquiæ, ex Græcia allatæ, caput essent S. Pauli Apostoli. Quod si forsitan, inquit, caput beati Pauli Apostoli apud te esse putas, depone conscientiam, ne fallaris, nec ponas scandalum Matri tuæ Romanæ Ecclesiæ, quæ deceptionem hujusmodi non æquanimiter toleraret. Si vero Græci aliquo tempore se illud habere dixerunt, ne mireris: nam odio Latinos habentes, facile tibi formaverunt mendacium, qui de fide mentiri Catholica, quod est majus, minime dubitarunt. Hanc epistolam depromptam asserit ex Mss. Victorinis. Verbo dicam, convenientia & certa nobis exhibeant adversarii Græcorum istorum testimonia, facillime, me saltem, qui nullo partium studio ducor, habebunt consentientem.

§ XI. Proponitur translatio Vezeliacensis.

[Alia hæc turbatissima historia,] Ex dubiis, obscuris & incohærentibus Græcorum de S. Mariæ Magdalenæ sepultura & tranflatione traditionibus ad Latinos transimus, ea, qua fieri poterit, diligentia operose exploraturi, utrum in hac urbis parte satis certo reperiendum sit Sanctæ nostræ sacrum corpus, quod nec in Palæstina, nec in tota Asia superesse existimamus, ut proinde in Occidentem, imo in Galliam deportatum oporteat, sive istuc Sancta ipsa viva pervenerit, sive aliunde eo postmodum allatæ sint sacræ reliquiæ, ibique depositæ. Quod enim & Romæ exstare dicantur S. Mariæ Magdalenæ exuviæ; quæ istæc, quales, aut quando eo pervenerint, inquirendum non suscipio, postquam in Romano Martyrologio apud Massiliam Sancta nostra collocata est. Ad Galliam itaque solam demum reducitur spinosissima quæstio, tot difficultatibus involuta & implexa, ut ex Græcanicis tenebris eluctati, in densiores ferme incurramus, ex quibus non nisi palpando liceat emergere.

[113] [nec a Launoyo nec ab aliis recte digesta,] Verbo dicam, Provinciam sensim ingredimur, tot concertationum disputationumque palæstram, ut quæ ultro citroque scripta sunt, fallor, siquis absque ingenti tædio evolvere queat: præterquam quod periculosæ videatur plenum opus aleæ, ut olim recte observavit noster Brietius ad annum 1281, ubi agens de Martino PP. IV ita scribit: Hic tum Senonas misit costam S. Mariæ Magdalenæ, quam seposuerat dum interfuit ejus translationi Vezeliaci cum S. Ludovico rege; cujus etiam testimonium præstat, sicut & diploma hoc anno datum, quo asseveratur, corpus S. Mariæ Magdalenæ quiescere Vezeliaci, consonum diplomatis Lucii II, Urbani III, Clementis III, Innocentii III, de quibus inter Vezeliacenses monachos, & Maximinenses Dominicanos ingens certamen, cui se immiscere vir undecumque doctissimus Joannes Launoyus amicus noster cognovit esse periculosum. Verum nec Launoyum hic nec alios quotquot numeraveris, hypercriticos moramur, utpote quibus non contendere, sed res ipsas candide proponere animus est, ut neque Natalis Alexandri gladiatoria argumenta mutuare lubeat. Id agimus ut priusquam ad capitalem controversiam perveniatur, clare & sincere expendamus, quæ adversus Provincialensium antiquam possessionem a Vezeliacensibus eorumque patronis opposita sunt.

[114] [quæ hic ab ovo examinatur,] Est mihi præ manibus vasta chartarum moles, in scriniis nostris pridem asservata, in quibus & S. Mariæ Magdalenæ Vita & tota translationis istius, seu potius furtivæ surreptionis historia variis maxime coloribus depingitur, id potissimum complexa, quod Gerardus aliquis Burgundiæ, ut ibi dicitur, saltem in Burgundia comes, cœnobium istud Vezeliacense primum sanctimonialibus condiderit, deinde eversum restituerit, viris concesserit, volueritque conquiri ex Provincia occultatas istic S. Magdalenæ reliquias, quæ in prædicti cœnobii ecclesia deponerentur, ad quam inquisitionem delectus missusque fuerit Badilo, seu Baidilo monachus, cujus expeditionis series, quam mire, tam varie narratur in pluribus nostris manuscriptis, quorum vix ulla inter se conveniunt, multis parergis pro singulorum scriptorum captu exornata: sed quæ a Vincentio Bellovacensi bonam partem rescissa sunt, ex quo prædicta historia in Legendam auream, S. Antoninum, Petrum de Natalibus, Mombritium aliasque Legendas transfusa est.

[115] In Ms. Secliniensi sic inchoatur translationis istius narratio: [ex plurimis Mss.] Nunc ergo, largiente Domino, aggrediemur exponere, nempe post præmissam Vitam, qualiter gleba corporis ejusdem sacratissimæ Mariæ Magdalenæ ad locum, in quo hodie veneratur, translata sit. Anno igitur passionis vel resurrectionis Dominicæ plus minusve septingentesimo quadragesimo nono, regnante Ludovico regum piissimo, nec non & filio ejus Carolo, viguit pax atque profectus Christianorum ecclesiarumque Catholicarum in orbe terrarum; præter infestationes gentis Saracenorum quæ fiebant præcipue a partibus Hispaniarum &c. Et hæc eadem in aliis legere est, quamquam scriptores singuli aliquid de suo certatim adjecisse videantur, prope dixerim quasi studiose errasse, dum adeo turpiter tempora confundunt. In codice Ultrajectino paulo convenientius annorum series ponitur, nempe: Temporibus Carolomanni & Pippini, scilicet anno Domini septingentesimo quadragesimo nono. Alii cum Ludovico combinant annum 849, alii ad Carolum Calvum descendunt leguntque tamen annum 769: magna ubique rerum & temporum confusio inferius magis expendenda.

[116] In aliis Mss. alia asseruntur haudquaquam melius fundata, præmissis Normannicis, tum vero Saracenicis depopulationibus, [mirum in modum confusis & mutatis.] quibus nempe direpta penitus & eversa fuerit universa Provincia, Aquensis vero civitas, unde sacrum corpus ablatum volunt, internecione deleta. Tum diversa alia commiscere pergunt scriptores, adeo ut paulo post suadere conentur ex Africanis partibus, nescio a quo Gentione reliquias etiam S. Marthæ Vezeliacum allatas, tunc nempe quando ad Æduos pervenit corpus S. Lazari: ut jam taceam adjuncta alia haud minus incongrue deducta quibus manuscripta omnia, variis aliis ineptiis pro Scriptorum ingenio rudi modo sunt amplificata. At ne hisce diutius immorer, ex uno specimine de reliquis omnibus facies conjecturam: sic enim referunt manuscripta pleraque quæ quidem rem totam paucioribus verbis complectuntur. Narrationem accipio ex laudato supra Ms. Secliniensi, quod ita habet:

[117] Compertum namque jam olim a multis longe lateque habebatur, quod B. Maria Magdalena, [Ferunt missum Aquas Badilonem] ut superius digestum est, in præfata civitate Aquensi a S. pontifice Maximino sepulturæ tradita fuerat, ibidemque illius sacratissima ossa servarentur. Hac denique fama instigati, tam Comes Burgundiæ Gerardus, quam abbas Heudo prædicti monasterii Vizeliacensis, delegaverunt satis accurate ad civitatem Aquensem fratrem quemdam, cui nomen erat Badilo, ea scilicet devotione, ut si annuente Domino in partibus illis aliquod pignus e corpore sanctissimæ Mariæ Magdalenæ reperire valeret, revertens ad illos deferret. Qui, arrepto itinere, fultus honesto famulorum comitatu, tam prospere quam devote ad Aquensem pervenit civitatem. Quam cum introisset, nihil ei omnino in ea visum fuit apparuisse nisi extremæ pestis & mortis imago: cernensque Badilo tam immane Christianæ plebis justitium, cœpit edere gravissimos lachrymarum ex pietate singultus. Tandemque memor devotionis sui itineris, curiose deambulabat, quorsum investigans, si quempiam reperiret qui eum ad indaginem desiderii speratæ rei perduceret.

[118] [ut ex urbis ruinis sacrum corpus surriperet;] Dum hoc siquidem ageret, occurrit ei videre circa majorem, quæ fuerat in civitate, ecclesiam, in Andronarum tuguriis victos senes ætatis decrepitæ præstolantes alicujus transeuntis adventum, victus impendendi gratia. Hos cum vidisset, divertit ad illos, caute inquirens, ubinam locorum fuisset ecclesia, in qua corpus B. Magdalenæ, a S. Maximino olim sepultum, a fidelibus veneraretur; spondensque se ad hoc illuc devenisse, non solum ad præsens transeunter adoraturum, verum ob amorem illius sanctæ Christi famulæ, ibidem diutius permansurum, nec minus etiam, in quantum valeret, sacris reædificandis inserviturum. Illi vero hæc audientes admodum læti, promiserunt se illi in cunctis fideliter parere, & quæ vellet ostendere. Dein, oratione in brevi completa, invitat illos ad prandium, quoniam diutina videbat illos deficere inedia: ac sic utrique refocillati, surgentes a prandio surrexerunt, ut locum desideratum præfatus Badilo certius inviseret nutu eorumdem senum. Sequitur senum commonstratio, totiusque mausolæi descriptio, in quo scilicet opere anaglyphico expressa fuerit Sanctæ ipsius vita, ut pedum unctio, Christi apparitio &c.

[119] [quod variis artibus consecutus] Mundatur deinde locus, ac restaurantur nescio quæ altaria, ibique commorans Badilo a redeuntibus sensim incolis mire honoratur, nonnulla reædificat omnibusque complacere nititur: donec quinquennali lustro expleto, omnibus rite exploratis, in occasionem pii furti attentandi sedulo intendit; tandemque divinitus inspiratus, opportunitate reperta, nocte quadam accedens ad sibi optime notum mausolæum pius violator, a parte pedum effregit, & quæ intra habebantur prospexit; cernensque corpus cute integerrima superductum, manibus pectori impositis ex more jacens extensum; odor namque tantæ suavitatis exinde efferbuit, ut nemo mortalium valeret effari. Quod nimirum satis juste contigit; illius enim corpus, quæ Deum corporatum perungere meruit, odoratissimum omnium esse debuit. Hoc denique & beatus archipræsul Maximinus eam sepeliens intellexit, dum plurimis aromatibus illius corpus infecit.

[120] [Vezeliacum deportarit.] Interea nocte insecuta videbatur sibi adspicere quamdam religiosissimam candidissimis vestibus indutam, satisque accurate a capite circumamiciebatur; cujus etiam vox eidem Badiloni talia intimabat: Ne formides, inquiens, quoniam eundum est nobis una tecum ad locum a Domino prædestinatum. Mane vero facto, hujuscemodi aromate fortificatus, suos secrete convocans, indixit eis, ut sequenti nocte forent parati, qualiter repatriandi iter arriperent. Illi quoque hæc audientes oppido lætabantur; ingruentis quippe noctis conticinio facto ac præparatis utensilibus, accessit ad sepulcrum, extrahensque inde corpus, ut erat, sicut diximus, ex omni parte integerrimum, pannisque mundissimis involvens, cum cetera supellectili, quam absportare nitebatur, vehiculo imposuit. Dehinc arripiens iter cum suis avidissime remeare tentabat &c. Junge his demum miraculum, quo sacrum corpus Vezeliaco appropinquans cœperit tanto pondere deprimi, ut quamlibet plurimi accessissent, nullatenus inde ferre valerent. At post absolutam orationem tanta agilitate perrexerunt… ut magis ipsi portari quam ut quidpiam ferrent, existimarentur.

[121] Omitto reliquam historiam, æque inconcinne digestam, [Quæruntur prima vestigia talis traditionis,] & miracula de quibus forte infra sermo recurret. Vidit hæc omnia, opinor, Vincentius Bellovacensis tot adjunctis vestita, temporibus suis non satis commode divisa, atque adeo satius esse duxit, rescissis parergis, breviorem orationem texere, cuilibet ferme seculo facile aptandam, quam in ejus Speculo habes lib. 23, cap. 152. Atque hæc vera & sincera expositio est totius translationis Vezeliacensis, quæ quo primum seculo litteris consignata sit, scrupulosius non disquiro: dubium non videtur quin hæc omnia componi cœperint post inventionem sacri alicujus corporis in ejus cœnobii ecclesia anno 1265, quod monachi illi S. Magdalenæ esse ex paulo antiquiore traditione existimaverint. Hujus autem traditionis prima vestigia quærenda censui in ipsa superius citata historia Vezeliacensi, cujus liber primus solis diplomatibus constat, in quorum nullo S. Magdalenæ vel minima fit mentio ante medium seculi XI, nempe in bulla Pontificia Leonis PP. IX pag. istic 460, data anno ejus secundo qui fuit 1050, ut ibi, nisi vehementer fallar figenda videatur Vezeliacensis traditionis epocha, qua vetustiorem frustra quæsivi hactenus.

[122] Eo igitur seculo nonnihil accrescere potuerit prædictæ traditionis fama, ita ut in Belgium usque penetraverit, [quæ seculo primum XIII maxime invaluit.] sic tamen ut unde thesaurum suum monachi accepissent adhucdum ignorasse videantur. Tum vero inter cœnobii istius varias vicissitudines turbasque, quibus toto fere seculo XII exagitatum est, sensim defecerit cultus, tametsi crypta, ut loquitur historia pag. 616, supra B. dilectricis Mariæ Magdalenæ sepulcrum exstaret. Verum perpetuæ seditiones, & cum Nivernensi comite aliisque contentiones Sanctam istam facile oblivione involverint, ut sequenti demum seculo XIII rursus suscitandam putarint Vezeliacenses Sanctæ suæ memoriam, quod manifeste probant instrumenta, ex bibliotheca Vaticana a Majoribus nostris descripta, quæ sequenti paragrapho integra exponere visum est, ut clarius pateant quæ apud alios edita necdum invenire licuit. Titulum præferunt inventionis secundæ, dicere voluit scriptor inventionis Vezeliacensis, cujus momenta jam proposita, post diplomatum exhibitionem expendemus.

§ XII. Cujus inventio diplomatibus firmata

Porro cumque prædictum preticsissimum corpus seu sacratissimæ reliquiæ subtus magnum altare tunc temporis devotissime repositæ fuissent, [Cum de reliquiis dubitaretur,] ibique per quingentos annos & amplius latuissent absconditæ, venirentque Reges, Duces, Comites, Barones, Reginæ, Duchissæ, Comitissæ ac Christi fidelium numerosa multitudo ad sepulcrum ipsius sanctissimæ Mariæ Magdalenæ, non solum anno quolibet, imo quotidie, ac quali continue cum maxima devotione venerandum, quasi ex omni parte mundi conveniret, maxime cum locus ille crebris miraculis ob ipsius piissimæ amatricis Dei meritis * & precibus coruscaret. Verum quia de reliquiis ipsius parum peregrinantibus exhibebatur, a nonnullis exstitit hæsitatum, utrum sæpedictæ sacratissimæ reliquiæ in eodem monasterio requiescerent, prout in translatione ipsius extitit superius declaratum. Quapropter ad inventionem sacratissimarum reliquiarum processum fuit in modum qui sequitur & in formam.

[124] [invitati duo episcopi] Universis præsentes litteras inspecturis Guido de Melloto divina miseratione Autissiodorensis, & Petrus ejusdem miseratione Paneadensis episcopi salutem in Domino. Cum publice diceretur & fere ab omnibus Christi fidelibus notitiam loci Viziliacensis habentibus crederetur quod corpus gloriosissimæ Mariæ Magdalenæ requiesceret in monasterio Viziliacensi, quidam tamen an ibidem requiesceret hæsitarent; religiosi viri Joannes humilis abbas ac conventus monasterii ejusdem pro firmo tenentes, quod in ipso monasterio requiesceret corpus gloriosissimæ peccatricis, & omnem scrupulum hæsitationis de fidelium mentibus amputare volentes, ut ad dictum monasterium veniremus, ad exquirendam hujus rei certitudinem & probandam, nobis humiliter supplicarent:

[125] [plures in vase æneo repererunt,] Nos vero devotis ipsorum petitionibus annuentes, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quinto, die Dominica ante festum B. Dionysii, ad dictum Viziliacense venimus, & ipsa nocte post matutinas, cum conventu personaliter ad locum accessimus, in quo dictum corpus requiescere dicebatur, & circumfodientes ibidem, quoddam vas nobile æneum seu metallinum quadratum & longum in quodam loco subtus magnum altare devotissime invenimus, & in dicto vase quasdam venerandas reliquias, cum magna veneratione repositas & in duobus pannis sericis involutas, & erat ibidem copia muliebrium capillorum; quas quidem sanctas reliquias esse corpus beatissimæ Magdalenæ, manifestissime declaratur ex testimonio litterarum illustrissimi Regis quondam Caroli: cum iisdem reliquiis inventarum quarum tenor talis est:

[126] [cum nescio quo Caroli testimonio;] In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, Carolus gratia Dei Rex. Regalis celsitudinis moris est ut nos justorum supplicationibus annuendo, ea quæ futurorum commendanda sunt memoriæ manus nostræ propriæ subscriptione firmemus, & annuli nostri impressione signemus. Idcirco noverit experientia atque industria omnium fidelium quod in hoc sacro loculo reconditum est sacrum corpus beatissimæ Mariæ Magdalenæ. Signum ✠ Caroli gloriosissimi Regis. Datas vero reliquias lætanter involvimus, & cum magna circumstantia præ pietate & gaudio multitudine lacrymarum, diligenter inspeximus & postmodum devote adoravimus.

[127] [easque pannis decenter involverunt,] Tandem easdem reliquias venerandas in dictis pannis involvimus, superadditis quibusdam linteamine & alio panno serico, ne propter vetustatem dictorum pannorum sericorum de corpore tam gloriosissimo seu de tam venerandis reliquiis aliquid deperiret. Quibus taliter involutis ac etiam ligatis a nobis, sigilla nostra ibidem apposuimus cum sigillis religiosi viri Guerrici abbatis S. Mariani Autissiodorensis, & venerabilis viri magistri Petri præcentoris Senonensis: ac hujusmodi venerandas reliquias cum dictis litteris ibidem repertis in dicto vase reposuimus. Supra idem vas nos Autissiodorensis Episcopus sigillum nostrum ante, & retro nos Paneadensis episcopus & dictus abbas S. Mariani Autissiodorensis sigilla nostra nihilominus apponentes, ideoque vas juxta locum suum pristinum reponentes, ac eumdem locum, ut prius fuerat, obturantes. In hujus autem rei testimonium & certitudinem sigilla nostra præsentibus litteris duximus apponenda. Datum & actum anno Domini prædicto, die Lunæ post Dominicam supradictam.

[128] Quibus sic peractis, prædicti Domini episcopi & abbas prælibatam sanctarum reliquiarum inventionem piissimo ac sanctissimo regi beatissimo Ludovico, [facta ejus rei S. Ludovico relatione.] tunc temporis regnanti, personaliter nuntiaverunt; qui quidem beatissimus Rex glorificans Deum ex eo quod suis temporibus præfatæ sanctissimæ reliquiæ fuerant inventæ, diem statuit & ordinavit, videlicet vigiliam B. Marci Euangelistæ anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo septimo, una [cum] reverendissimo patre ac domino Symone Cardinale, tunc in Francia Apostolicæ Sedis legato, ad præfatas sanctissimas reliquias solenniter relevandas, ad quod etiam ipse piissimus ac beatissimus Rex una cum prædicto legato personaliter præsens fuit cum multis proceribus; ut sequitur:

[129] Anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo [septimo] septimo Kal. * Maii in vigilia beati Marci Euangelistæ positum fuit in capsa corpus sacratissimum beatissimæ Mariæ Magdalenæ in præsentia domini piissimi Ludovici regis Franciæ, [Hic autem Vezeliacum adveniens,] & in præsentia domini Symonis tituli S. Cæciliæ presbyteri Cardinalis, tunc Apostolicæ Sedis legati in Francia, & in præsentia domini Guidonis de Melloto episcopi Autissiodorensis, & domini Joannis Autissiodorensis, tunc temporis abbatis Viziliacensis, & in præsentia domini Anfonsi Com. Pictonensis, fratris supradicti Regis, & in præsentia domini Theobaldi regis Navarræ & comitis Campaniæ, & in præsentia trium filiorum prænominati regis, videlicet domini Philippi majoris, & domini Joannis comitis Nivern. & domini Petri; & in præsentia domini Hugonis ducis Burgundiæ, & in præsentia Domini Anfonsi Com. Den. & in præsentia Domini Geraldi abbatis S. Germani Parisiensis, & in præsentia magistri Gaudrici, cum multitudine fidelium tam prælatorum, nobilium & populorum numerosa. Tunc sequitur forma litterarum testimonialium prælibati piissimi & sanctissimi, beatissimi regis Ludovici in hæc verba:

[130] Ludovicus Dei gratia Francorum rex, dilectis sibi in Christo abbati & conventui Viziliacensi salutem & sinceram in Domino caritatem. [acceptas inde nonnullas reliquias] Mittimus vobis per dilectum & fidelem clericum nostrum magistrum G. archidiaconum in ecclesia Paris. latorem præsentium, pretiosum brachium beatissimæ Mariæ Magdalenæ, & genam ipsius una cum tribus dentibus, quæ in octavis Paschæ ultimo præteritis, cum nos solenni ejusdem B. Mariæ translationi interfuimus, nobis apud Viziliacum tradidistis, quæ quidem ob specialem devotionem, quam nos & cuncti fideles habere debemus ad ipsam, in vasculis aureis, variis lapidibus pretiosis ornatis, brachium videlicet in vasculo facto ad modum brachii, una cum manu, genam vero in alio vasculo, quod ab angelo argenteo deaurato inter manus tenetur, fecimus honorifice collocari; vobis & vestræ ecclesiæ ex parte nostra per dictum archidiaconum præsentanda, in præsentia venerabilis patris Symonis, tituli S. Cæciliæ presbyteri Cardinalis, Apostolicæ Sedis legati, causa visitationis nostram ecclesiam adeuntis. Verum cum vos de sacratissimo corpore prædictæ beatissimæ Mariæ Magdalenæ, cum ipsius translationi, ut prædictum est, interfuimus, portionem bonam nobis liberaliter dedissetis, ex quo vobis grates referimus copiosas:

[131] [pretiosissime exornat & remittit,] Nos liberalitatem vestram hujusmodi attendentes, vestramque ecclesiam venerando decorare volentes, exennio * de sacratissimis reliquiis nostris, quas jam dudum recepimus de imperii Constantinopolitani thesauro, vobis transmittimus: de pretioso videlicet ligno Dominico, cuas de spinis sacratissimæ coronæ Domini, de pannis infantiæ Salvatoris, de ipsius sudario, de veste purpurea in qua fuit illusus, & de linteo quo fuit præcinctus quando pedes discipulorum suorum extersit in cœna; quas quidem reliquias fecimus in manu brachii supradicti reponi. Congruum enim visum est nobis quod hujusmodi reliquiæ Redemptoris ponerentur cum reliquiis illius sanctissimæ mulieris, quæ tam ardenter dilexit eumdem, & ab eo tam largam suorum recipere meruit veniam delictorum: a qua etiam ipse tam familiariter se tangi permisit. Rogamus igitur dilectionem vestram, quatenus hujusmodi tam sanctas tamque venerandas reliquias cum debito suscipientes honore, ipsas cum ea veneratione, qua decet, conservare curetis. Caventes ne prædicta vascula ac lapides pretiosi, ad ornatum eorum appositi, alienentur imposterum seu etiam distrahantur. Cæterum rogamus vos, ut in vestris orationibus ac beneficiis, nostri nostrorumque specialem perpetuo memoriam habere velitis. In cujus rei testimonium præsentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum Senon. anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo septimo, mense Julio. Deinde sequitur forma litterarum prædicti Symonis legati.

[132] [cum legati Apostolici testimonio,] Symon miseratione divina tituli S. Cæciliæ presbyter Cardinalis, Apostolicæ Sedis legatus, ad æternam rei memoriam. Sanctuarium pretiosum, quod his diebus Christianissimus princeps Ludovicus rex Francorum illustris, monasterio Viziliacensi, ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinenti, Ordinis S. Benedicti, Eduensis diœcesis, per discretum virum G. archidiaconum in ecclesia Parisiensi transmisit, & quod idem archidiaconus, in vestra & cleri ac populi præsentia, religiosis viris abbati & conventui ejusdem monasterii ex parte ipsius Regis præsentavit & dedit, videlicet os brachii B. Mariæ Magdalenæ collocatum in vasculo aureo, ad modum brachii facto, ornato decem & octo rubinis, quorum plures sunt optimi & reliqui sunt balas *, & viginti & novem smaragdis, tredecim saphiris orientalibus & triginta duabus margaritis grossis: partem etiam ligni veræ Crucis, & pannorum infantiæ Salvatoris, ac purpuræ in qua fuit illusus, nec non baltei quo præcinctus exstitit cum lavit pedes discipulorum, & duas spinas de vera corona, qua in sua passione exstitit coronatus, in manu ipsius brachii situatas: genam quoque ipsius Sanctæ cum tribus dentibus repositam in quodam vasculo argenteo deaurato, quod angelus argenteus deauratus, ornatus quatuor rubinis balas, & totidem saphiris & octo smaragdis, tenet in manibus, intactum permanere volentes, & ad devotionem perpetuam eidem monasterio integraliter conservari; auctoritate, qua fungimur, districtius inhibemus, ne quis tantum sanctuarium seu vasa prædicta vel eorum partem, aut aliquos vel aliquem de prædictis lapidibus vendere, minuere, vel mutare, donare, impignorare, distrahere, vel quomodocumque alienare præsumat; in omnes qui contra nostram inhibitionem scienter venire præsumpserint, excommunicationis sententiam proferentes. Ordinantes etiam ac statuentes, & in virtute obedientiæ prædictis abbati & conventui districte præcipiendo mandantes, ut semel annuatim in capitulo generali personarum monasterii supradicti mandatum, inhibitionem & excommunicationem hujusmodi publice legi & diligenter exponi faciant, ac solemniter publicari. Datum apud Clameciacum V Idus Augusti, pontificatus Domini Clementis Papæ quarti anno tertio. Item aliæ litteræ Indulgentiæ ipsius Legati.

[133] Symon miseratione divina tituli S. Cæciliæ presbyter Cardinalis, [qui & 100 dierum indulgentias largitur.] Apostolicæ Sedis legatus; religiosis viris abbati & conventui monasterii Viziliacensis, ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, Ordinis S. Benedicti, Eduensis diœcesis, salutem & sinceram in Domino caritatem. Sanctorum meritis inclita gaudia fideles Christi assequi minime dubitamus qui per condigna devotionis obsequia eorum patrocinia promerentur, eumque venerantur in illis, quorum gloria ipse est & retributio meritorum. Causam itaque dare devotis populis ad promerenda sempiterna gaudia cupientes, omnibus Christi fidelibus vere pœnitentibus & confessis, qui in singulis quatuor festivitatibus, quæ de B. Maria Magdalena in ecclesia vestra, in qua ejus corpus requiescit, annis singulis celebrantur, cum devotione & reverentia visitaverint, annuatim ibidem suorum peccatorum veniam a misericordiarum Domino petituri, de omnipotentis Dei misericordia & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus, ac ea qua fungimur auctoritate confisi, centum dies de injunctis sibi pœnitentiis misericorditer relaxamus. Datum apud Clameciacum III Idus Augusti, pontificatus Domini Clementis Papæ quarti anno tertio.

[Annotata]

* An non merua?

* VIII Kal.

* xenio

* Vide Cangium V Balascus

§ XIII. Subsistere tamen omnino non videtur.

[Ex antiquiorum Pontificum diplomatibus,] Quæ jam superiori paragrapho relata sunt, id unum probant, fuisse nimirum receptissimam eo seculo XIII Vezeliacensium opinionem, de S. Mariæ Magdalenæ corporis ibidem præsentia, quam toto ante seculo sensim invaluisse supra diximus; ex quo nempe diplomati S. Leonis PP. IX anni 1050 nata tunc circiter ea traditio monachorum supplicationi inserta est, de quæ tot alii Pontifices, dictam abbatiam ejusque privilegia confirmantes, & notanter Joannes VIII anno 878 ipsorum ecclesiam Vezeliaci consecrans, nec verbo quidem S. Mariæ Magdalenæ meminerunt, ut vide in ipsamet historia Vezeliacensi enumerata privilegia & chartas a pag. 458 Nicolai I, Joannis VIII, Stephani, Joannis, Marini, Benedicti VI, Benedicti VII, Joannis XV & Silvestri II, qui cum sederit sub seculi XI principium, recte censuisse videor, ante Leonis IX tempora, altum de ea traditione, saltem in publicis rescriptis, apud Vezeliacenses fuisse silentium: ubi vero ea semel obtinuit atque in diplomate Pontificio locum reperit, nil mirum si secuti postmodum, quos objicit Launoyus, successores Romani Pontifices, Paschalis II, Alexander III, Lucius III, Urbanus III, Clemens III, Innocentius III, Nicolaus III, Martinus IV, adjice etiam Gregorium VII & quotquot alios nominare volueris; nil mirum, inquam, si in suis rescriptis eamdem opinionem mere supposuerint, quorum quanta in similibus factis, ex supplicantium suggestione relatis, auctoritas sit, jam toties a nobis dictum & vulgo notum est, ut hic repeti non oporteat.

[135] [in quibus nulla Mariæ Magdalenæ mentio,] Age vero, adverte, sodes, quid demum prætensæ illæ scilicet Pontificiæ declarationes nobis in hac parte ostentent. Videlicet in diplomatibus seu epistolis Pontificiis usque ad Silvestri II tempora simpliciter legitur, monasterium in honore Domini Salvatoris nostri Jesu Christi, & in veneratione beatissimæ Mariæ Genitricis ejusdem Domini nostri constructum… & B. Petro Apostolo collatum, quæ ipsissima & vera est prima institutio. Apud Leonem IX vero sic variatur phrasis, ut conditum cœnobium dicatur in honore Domini nostri Jesu Christi, & veneratione ejusdem Genitricis, & beatorum Apostolorum Petri & Pauli & beatæ Mariæ Magdalenæ; quod falsi revinces ex ipsis fundationis instrumentis a pag. 446; in quibus S. Mariæ Magdalenæ nominis nulla prorsus memoria exstat. Porro ibi non stetit Vezeliacensium conatus, a Paschali enim II addi curarunt sepulcrum B. Mariæ in eadem ecclesia celebrari, unde secutus postmodum Innocentius III apud Natalem Alexandrum concedit, ut in solennitate translationis beatæ Mariæ Magdalenæ infra Quadragesimam annis singulis… ob solennitatis reverentiam, Gloria in excelsis Deo decantetur: atque hujusmodi incrementis, tamquam fulcris, tota Magdalenica Vezeliacensis historia innititur.

[136] [revincitur traditionis istius novitas,] Quod si inde stabiliri posse existiment traditionem suam Vezeliacenses, meminerint, obsecro, ex vetustiorum Pontificum silentio eam fortius concuti, quam ex sequentium relatione firmari umquam queat, nisi verosimilem saltem narrationem prodant, ex qua de translatione aliquando & unde facta, de ejus tempore deque aliis adjunctis certiores reddi possimus; quantum enim adducta instrumenta vacillent, ex sola eorum analysi lector quilibet, nullo partium studio ductus, etiam cæcutiens perspiciet. Miror equidem non curavisse Vezeliacenses, ut eadem opera sanctorum Lazari & Marthæ sacra lipsana sibi vindicarent, item Andeoli atque Pontiani martyrum, de quibus lego in epistola Cononis Prænestini episcopi, apud dictam historiam Vezeliacensem pag. 483, quod Comes Nivernensis, cœnobio isti infestissimus, portas Vezeliacensis claustri fregerit ac porro diruperit sanctorum Lazari & Marthæ sororis ejus, & SS. Andeoli & Pontiani martyrum corpora, quæ quo pacto eo accesserint, tantumdem probari potest, quam quod eo umquam delata fuerint sacra S. Mariæ Magdalenæ pignora, quorum translationis qualemcumque historiam sola, ut ita dicam, terminorum explicatione concidere necesse est, ut solvendis Bellovacensis, S. Antonini ac id genus auctoritatibus non occupemur, quas pridem Melchior Canus ad justam historiæ libram sic expendit, ut hic convellendæ non sint.

[137] Id imprimus observari cupio, relationum istarum scriptores id pro indubitato habuisse, [quæ ex duplici incohærente historia] sacrum S. Mariæ Magdalenæ corpus ex Provincia, imo ex ipsa Aquæsextiensi urbe ad cœnobium istud delatum fuisse, eamque opinionem seculo XII & XIII apud ipsos prævaluisse, cum antea, nisi multum fallor, unde eas reliquias accepissent, verosimillime ipsimet ignoraverint; quo factum, ut duas historias confuderint, nempe Badilonis monachi, cujus in eo cœnobio seculo XI aliqua, tamquam sacri corporis allatoris, memoria supererat, cum peregrinatione in Palæstinam, quod haud dubie sibi tunc imaginarentur, non aliunde prædictum corpus apportari ad se potuisse, tumque adeo sparsa ejus rei fama in Belgium usque percrebuerit, sic ut Baldericus, primum Gerardo Cameracensi a secretis, Noviomensis deinde & Tornacensis episcopus, seculi istius scriptor non indiligens, de ea in Chronico suo Cameracensi meminerit, sic tamen ut rumoribus certam fidem habuisse non videatur, dum caute adjecit verbum fertur, quemadmodum ex ejus verbis lib. 2, cap 43 apertissime liquet. Sic ibi loquitur: Est monasterium quoque canonicorum, in honore Apostolorum Petri & Pauli, in vico qui dicitur Lutosa, quod construxit B. Amandus, & est dives abbatia, ubi vir Dei venerabilis Badilo requiescit, qui corpus S Mariæ Magdalenæ ab Hierusalem in Burgundiam, in loco Vercelliaco attulisse fertur.

[138] Ex his patet, opinor, quid de adventu reliquiarum suarum senserint Vezeliacenses ante seculi undecimi medium; [non minus labefactatur,] at postmodum edocti, S. Mariæ Magdalenæ corpus non Hierosolymis sed in Provincia quiescere, alia omnino substituenda fuit historia, tumque nimirum Badilonem, non in Orientem properasse indeque reliquias comportasse, sed ex Provincia eas furto abstulisse memorare cœperunt, servato pii violatoris nomine, quem synchronum fecere fundatori suo Gerardo comiti, cui cum in ea regione non modicum imperium, isque adeo Provincialis traditionis conscius esset, hunc finxerunt reperiendi rapiendique sacri corporis auctorem & incentorem, cujus jussu in eas partes perrexerit præfatus Badilo: atque hæc ita ferme adjecta sunt Chronico Sigeberti, qui sive historiæ istius ipse auctor sit, sive alius, is certe ita rem totam sub seculi jam dicti finem transmutavit, sic plane memorans: Persecutione post lapidationem Stephani protomartyris mota, Maximinus, unus de LXX Christi discipulis, ad Gallias transiens, Mariam Magdalenam secum adduxit. Eam etiam apud Aquensem urbem, cui præsidebat, defunctam sepelivit. Aquensi vero urbe a Saracenis desolata, corpus ipsius Mariæ a Gerardo comite Burgundiæ ad cœnobium Viceliacum, a se constructum transfertur. Quamquam aliqui scribant, quod hæc apud Ephesum quiescat, nullum super se tegumen habens.

[139] [atque ex enormi parachronismo] Ad historiam Vezeliacensem sensim hic gradum fieri intelligis, tametsi Badilonis nomen non exprimatur. Eam periocham Sigeberto pridem abjudicavit Miræus, de qua re mihi hic non lubet contendere. Quisquis laciniæ hujus, nihil a Sigeberti stylo abborrentis, verus auctor est, crassam suam inscitiam prodidit, dum Gerardum comitem ad an. 745 nobis commemoravit, quem constat tunc necdum fuisse in rerum natura, nisi toto sesquiseculo eum supervixisse imperitissime fingas, quemadmodum ex rei totius enodatione mox patebit apertius. Ceterum errasse scriptorem istum non usque adeo mirum est, quando Vezeliacenses ipsi pleraque sua omnia Magdalenica non nisi perturbate comminiscuntur. Habes superius § XI, qui Sigebertino textui ferme consentientes, ad Pippini & Carolomanni tempora omnia revocant, nempe ad annum 749, cui anno si historia innecti posset, id saltem utcumque tolerabile fieret, quod de Saracenicis depopulationibus omnes tradidere, utpote quos Caroli Martelli tempore in Provinciam penetrasse certissime constat. At quo tandem pacto figmentum hujusmodi cum ipsa cœnobii Vezeliacensis fundatione cohæreat, atque ab enormi parachronismo eximi possit, doceri equidem cupio.

[140] [quem Saussayus impune deglutiit.] Deglutiit ipsum intrepide Saussayus in Martyrologio suo Gallicano ad diem VIII Octobris, ubi Badilonem inter Sanctos referens, ita de eo prædicat: Lutosæ Hannoniæ oppido, depositio sancti Badilonis, abbatis monasterii, quod ibi condidit sanctus Amandus episcopus Trajectensis. Vir ille venerabilis cum loci præsignati regularem præfecturam magna sanctimoniæ claritate gereret, rogatus a Gerardo Rossilonio Burgundiæ comite, Carolo Martello regiæ domus principi percharo; Aquassextias in provincia Phocensi (quas nuper Saraceni vastaverant) profectus, illo ex tractu reliquias sanctæ Mariæ Magdalenæ in Burgundiam magna ex parte attulit; atque in cœnobio Vezeliaci, apud Æduos constructo in hunc finem ab præmemorato comite, dignanter reposuit. Quod monasterium tantis insignitum pignoribus, postea Joannes VIII Papa, rediens a Trecensi concilio, solenni ritu & frequenti præsulum comitatu, in Dei ac beatissimæ pœnitentis honorem dedicavit. Ad quod etiam demum brachium Sancti hujus abbatis delatum est: qui exacto fidelis villicationis ministerio, demum perrexit beandus ad Dominum.

[141] [Annales Benedictini ostendunt] Asystata hic cum reliquis componit Saussayus, nempe Gerardum comitem qui ante annum 745 Vizeliacum construxerit, cujus cœnobii nulla vestigia repererunt Sammarthani ante seculum nonum jam satis provectum, quo primus ejus abbas Eudo præsedisse dicitur anno 846, Gerardus vero seu Geraldus de Rossilione fundator apud Avenionem civitatem suam obiisse anno 849, ut ipsis quidem visum est, dum interim ad aliquot præterea annos omnia removenda sunt; Annales enim Benedictini cœnobium istud Vezeliacense atque una Pultariense conditum volunt anno 867, fundatoresque Gerardum comitem & Bertam conjugem adhuc supervixisse anno ejus seculi septuagesimo primo, quod vide citati operis tomo 3 a pag. 143: ambos vero postmodum in jam dicto Pultariensi cœnobio sepultos; ut manifestissime perspicias, ex Balderico, Sigeberto, Saussayo aut ejusmodi accessionibus historicis nihil prorsus subsidii Vezeliacensium traditioni accedere.

[142] Neque hilo plus eruitur ex alio æque insulso commento, [male fundatas esse,] fusius relato in sermone aliquo Actis apocryphis S. Mariæ Magdalenæ subjuncto in grandi nostro codice Ms. Valcellensi, quod nempe tempore Carolomanni Francorum regis (itaque seculo VIII) Adelgarius episcopus Æduensis (floruit hic post annum 873) Vezeliacum advenerit ad Eudonem prædicti cœnobii archimandritam, qui ambo inter nonnulla religionis sermocinia Adelelmum inclytum militem, qui frater erat Eudonis, in Provinciam ablegaverint, ut inde desideratissimum corpus, cujus depositionis locum Adelelmus probe noverat, Vezeliacum afferretur; ipse vero celeriter non solum gloriosissimæ Mariæ Magdalenæ, sed etiam beati Maximi, voluit dicere Maximini, corpora collegit &c. Quid hoc aliud est dicere, quam quod Vezeliacenses traditionis suæ originem penitus ignoraverint.

[143] Adde jam & aliam a Sammarthanis ibi narrationem texi, [diversas istas Vezeliacensium narratiunculas,] quod per Eudonis istius, primi abbatis Vezeliacensis industriam, instinctu Gerardi de Rossillon, facta sit translatio corporis B. Mariæ Magdalenæ ab Aquensi territorio ad Vezeliacum, & ad illud transferendum missus a prædictis Badilo monachus venerandus, qui vocatur pius latro, anno DCCCXLIX. Et hæc epocha est cum vulgatissima furti Badilonis historia, non minus quam aliæ incomponibilis; cum hæc omnia incidant in tranquillam Provinciæ tempestatem: ubi Badilo illuc accessisse fertur eo tempore, quo per Saracenorum incursiones usque adeo eversa & desolata erant omnia, ut vix in ea regione homines, vix quo in tectum se receptaret Badilo invenerit. Quid quod hic rursus in diversum abeat laudata historia Vezeliacensis pag. 640 in qua expressissime scribitur; Anno Verbi Domini incarnati millesimo centesimo sexagesimo sexto, exceptionis autem sacri corporis beatæ dilectricis Dei Mariæ Magdalenæ ducentesimo octogesimo sexto, ut certissime consequens sit, non ante annum 880 (unde Alexandro inciderit signare an. 875, nescio) factam fuisse qualemcumque sacrorum pignorum translationem, nec cum Pippini aut Carolomanni, nec cum Ludovici aut Caroli Calvi, dicamus cum nullis temporibus satis connectendam.

[144] Cum annis male digestis justo diutius colluctor, ut tandem me tœdeat rebus tam inconcinne combinatis diutius immorari. [quomodocumque explicentur.] Vertant Vezeliacenses in omnem partem quæcumque exhibere possunt cœnobii sui monumenta ad S. Mariæ Magdalenæ, seu mavis cum Castellano & aliis S. Mariæ Bethanicæ translationem spectantia; fallor si ex scriptis istis omnibus tam inepte consutis, quidquam extundas quod ad rectam chronologiam, aut saltem verisimilem narrationem reduci possit; ut plane mirari liceat, ex hujusmodi instrumentis adversus Provincialenses eos perperam conflictatos, quicumque ex eo capite eorum traditionem impugnare conati sunt. At enim, negare ausis, inquies, S. Mariæ Magdalenæ corpus. Vezeliaci umquam exstitisse? Candide eloquar, id mihi neutiquam probari, ex inconditis omnibus, quæ hactenus producta sunt: si sinceriora proferantur, victas manus me ultro daturum profiteor. Verum miracula non pauca ibidem patrata memorantur per Sanctæ istius intercessionem. Quid tum postea? Miracula non probare realem talis corporis existentiam, jam sæpe in Actis nostris demonstratum est.

[145] [Quales Vezeliaci reliquiæ esse potuerint.] Eccur vero alia Sancta sub Magdalenæ nomine Vezeliaci coli non potuerit, quod sexcentis prope locis accidisse, in eodem opere nostro pridem ostensum? Id si non placet, dic partem aliquam reliquiarum ex Provincia quoquo modo acceptam; quæ tandem ultima est Natalis Alexandri in hac causa solutio: tritus enimvero est locus iste communis ex Theodereti Dialogo Impatibilis: Communibus nominibus etiam partem appellamus. In Sanctorum enim Apostolorum vel prophetarum, aut martyrum ædes sacras ingressi interrogamus, Quis situs est in arca? Qui autem verum norunt, respondentes, aut Thomam forte Apostolum dicunt, aut Joannem Baptistam, aut Stephanum martyrum antesignanum, aut alium quempiam ex Sanctis nominantes, tametsi perexiguæ interdum reliquiæ conditæ sint &c. Hisce porro si acquiescere nolint Vezeliacenses, quid ipsis de S. Maria Magdalena reliquum facere liceat, prorsus non video. Jam pars ultima longæ hujus & tetricæ disceptationis discutienda superest, seu recoquenda crambe, qua eruditos pridem saturos fuisse, utut probe noverim, certe hoc loco intactam præterire, integrum non est.

§ XIV. Possessio Provincialium hactenus verosimillima.

[Provinciales seculo præterito] Ut incerta huc usque, implexa, salebrosa & obscura toto hoc Commentario versavi, ita novis rursus tenebris, iisque prope Cymmeriis me involutum iri perspicio, si agitatissimam olim controversiam retexendam evolvendamque suscipiam, qua ex una parte propugnatur adventus S. Mariæ Magdalenæ cum fratre Lazaro, Martha sorore, Maximino & pluribus Sanctis aliis Massiliam, seu ad ostia Rhodani; asseritur diuturna commoratio & Sanctæ nostræ in specu Balmensi insignibus miraculis illustris pœnitentia; inde obitus, sepultura, atque constans & perpetua sacri corporis primum Aquissextiis, tum in Sammaximiniensi Cassianitarum prius monachorum deinde RR. PP. Prædicatorum cœnobio; ex altera vero acerrime contenditur, ficta hæc omnia & mere commentitia esse, nec Magdalenam, nec Lazarum, nec Martham aut socios & socias in Provinciam umquam appulisse, utpote cum illa Ephesi deposita, inde Constantinopolim deportata fuerit, aut si mavis, ex urbe Hierosolymitana Vezeliacum allata, certe Massiliam aut Aquassextias oculis suis numquam viderit. Hæc lucta, hæc pugna; quæ Provinciales totis viginti & amplius annis exercuit, obtrectantium duce & coryphæo Joanne Launoyo, doctore Parisiensi, qui Sammaximianensium possessionem turbare, concutere & funditus evertere adorsus sit.

[147] [acerrime aggressus Launoyus] Edidit itaque Parisiis anno 1641 Dissertationem de commentitio Magdalenæ in Provinciam appulsu, quod erat fundamenta suffodere fidei & pietatis Provinciæ erga cælites suos tutelares, ad quos vindicandos grandem mox Disquisitionem opposuit de Magdalena Massiliensi advena noster Joannes Baptista Guesnæus, editam Lugduni anno 1643, quam criticus continuo retundere conatus est altero opusculo, quod Disquisitionem disquisitionis indigitavit, eodem ipso anno deproperatum. Guesnæo autem succenturiator accessit Michaël Jordanus ex S. Dominici familia, nonnullis discursibus moralibus, quibus titulum fecit, Ratio vindicatrix calumniæ, quæ ad manus meas non pervenit. Paulo pressius adversarium aggredi visus est Honoratus Bouche Vindiciis fidei & pietatis Provinciæ anno 1644; ac rursus eodem anno Guesnæus sub nomine Petri Henry, in Auctario historico, quo decretum supremi senatus Aquensis atque etiam Universitatis censuram elucidat. Demum anno 1647 Gallicam epistolam in lucem misit, Le triomphe de la Madelaine, cujus auctorem fecit Dionysium de la sainte Baume; e palæstra & vita ereptus anno 1658.

[148] Post nonnullas pertinacis conflictus inducias, vexillum denuo erexit Launoyus opuscula sua anti-Magdaleniana auctiora evulgans anno 1660, [non minori conatu repressus est,] in quibus a pag. 296 procacius explodit S. Mariæ Magdalenæ Acta; a pag. 328 Prieratem etiam petulantius excutit; a pag. 346 Buchei vindicias, denique a pag. 376 Guesnæi Auctarium aliaque sibi objecta ruit, agit, rapit, tundit atque prosternit. Postremus, quem viderim, ex arena pedem extulit laudatus Honoratus Bucheus vindicias suas Latinas Gallice restuarans anno 1663, verso titulo, La defense de la foy & de la piete de Provence pour ses Saints tutelaires &c. Quid Vincentius Reboul, quid Joannes Scholasticus Pitton doctor medicus in hac eadem controversia præstiterint, quamve symbolam contulerint, mihi videre non licuit: neque huc adducendus Hercules Commodianus, Launoyo-mastyx, in quo præter dicta, non nisi flagra, lora & scuticæ suppeditantur, ad res illustrandas minime conducentia. Atque ibi demum stetit scribendi, litigandi, replicandi duplicandique, ut caussidici loquuntur, pruritus, partibus utrimque de parta victoria in sinu triumphantibus.

[149] Ut candide eloquar, in his omnibus parerga multa sunt, [admixtis pluribus parergis,] nugæ non paucæ, sarcasmi, invectivæ, scommata, logomachiæ & quidquid inter contendentes, qui cæco impetu ruunt, dici aut ingeri potest, ut sola ipsa lectio nauseam creet & fastidium. Semel igitur ea legisse sit satis, nequis eadem sibi denuo oggerenda, aut ex integro enucleanda existimet. In medio sunt excusa ea opuscula, sunt & instrumenta ipsa, ut nihil dissimulem, expansa, contracta, combinata, divulsa; sic ut sincero oculo considerata ad rem, quæ sola præ manibus esse debet, haud multum sane conducant. Totam historiam Vitæ nemo Provincialium est qui hodie tueri ausit, nemo qui in narrando Sanctorum in Provinciam appulsu, cum vulgatis traditionibus omnimode concordet, singulis propemodum viam sibi propriam effingentibus. Argumenta aliqua Guesnæi, Buchei, & Natalis Alexandri ex levioribus monumentis petita, talia non sunt, quin aliquousque dispungi possint, ut sane eorum non nulla dispunxit, dissolvitque Launoyus.

[150] Neque enim in omnibus usque adeo male arguit antidico-Magdalenita, [quæ hic recensere inutile fuerit.] nisi sobrietatis limites prætergressus hypercriticæ suæ vela nimium expandisset, singula arrodere, vellicare & prorsus convellere mordaciori dente conatus, accersitis undecumque parum fundatis subsidiis. Quod si modeste & pacate presseque systemati inhærendo argumenta utrimque proposita fuissent, magno nobis hic adjumento forent, dum interim ex tot litigiosis scriptis vix ea extunduntur quæ perspicuum quæstionis, certis suis limitibus coërcendæ, sic statum explicent, ut lectores omnes de eo per se judicare facile queant. Rem ego pacifice juxta ac compendiose, eaque qua fieri quidem poterit, claritate expendam, rescissis iis omnibus, quæ tædium magis parere, quam rei substantiam docere nata sint, eos terminos præscripturus, qui me spinosis istis & odiosis diverticulis omnino eximant.

[151] [Rejectis omnibus apocryphis,] Ne itaque in explicanda adventus seu appulsus S. Mariæ Magdalenæ, tum vitæ in Provincia exactæ historia aut aliis circumstantiis, sexcenta inter se pugnantia irrito conatu conciliare compellar, primum profiteor, me Acta quæcumque sub Marcella, Syntychis aut alterius nomine, sive Hebraice, sive Latine scripta, prorsus non admittere, neque id genus narrationes alias, æque confusas & distortas, ex quibus vix quidquam elicias, quod ad sanum sensum, saltem apud cordatos reduci queat. Hujus generis sunt multa apocrypha, qualis historia quædam sub Josephi nomine, cujus est principium, In diebus Claudii &c. Libellus insuper de S. Magdalenæ accessu ad senatum Romanum, ut Pilatum de nece Christi postularet judicio, & alia ejusmodi, quæ a Baronio pridem & aliis ad insulsa deliramenta amandata sunt: præter prodigia innumera, quæ sicut nulla certa fide adstruuntur, sic merito rejici possunt, donec firmiora momenta, quæ rem persuadeant, in medium adducantur: ut illa omnia ab hac disquisitione penitus removeam, qua nimirum id unice præ oculis habeo, ne quid Provincialium possessio detrimenti accipiat.

[152] [a thesi Parisiensi abhorrendum non est;] Rotunde iterum dico & repeto, concertationum istarum pelagus me nequaquam ingressurum, satisque proinde habiturum, quod ex perpetua Massiliensium totiusque regionis traditione, non uno instrumento debite roborata, verosimillime constet, S. Mariam Magdalenam cum sociis in Provinciam quocumque demum tempore appulisse, ibi haud dubie vixisse, ibi vita functam, ibidemque depositam esse; ut ab ea thesi non magnopere equidem abhorream quæ anno 1646 die XXIV Maii in Sorbona Parisiensi pro actu Vesperiarum propugnata est, referturque in Buchei Gallico opusculo anni 1663 pag. 29, his verbis concepta: Sancti Lazarus & Maximinus, beata Maria Magdalena, ac soror Martha, & Maria Jacobi & Salomes, mari se commiserunt, ductu divinæ providentiæ, qua circa annum sexagesimum secundum ad ostia Rhodani in Provincia appulerunt, & in ea postmodum dispersi, S. Lazarus Massiliensis, & sanctus Maximinus Aquensis episcopi facti sunt, beata Magdalena in speluncam Balmensem secessit, Martha urbem Tarasconensem, Mariæ Jacobi & Salomes Arelatensem petierunt & incoluerunt.

[153] [id vero propugnandum suscipio,] In hisce nihil tantopere occurrit quod verisimilitudinem superet, nihil quod probatis ecclesiasticis, monumentis repugnet, nihil quod cum Massiliensium traditione apposite non conveniat, ut adeo sacri corporis S. Mariæ Magdalenæ possessio Provincialibus asseratur, Martyrologio Romano ad hunc XXII Julii inscripta; Apud Massiliam, natalis S. Mariæ Magdalenæ &c., ubi recte observat Baronius, de accessu ejus cum Martha & Maximino in Gallias, tum veterem traditionem, tum etiam antiquos Mss. codices edocere, quidquid in variis adjunctis dissentiant, ut sit dum res multis ante seculis gestæ, variis popularibus rumoribus sæpe innectuntur. Objectiones formavit Launoyus, dissolverunt Provinciales & nuperrime Alexander, quorum opera eruditis notissima sunt. Id ego propugnandum suscipio, quod ad fidem pietatemque Provincialium tuendam vindicandamque sufficiat, nempe S. Mariæ Magdalenæ sacras exuvias in Provincia superesse, vereque adeo a Provincialibus ad S. Maximini religioso cultu a summis Pontificibus, Cardinalibus, episcopis, regibus, principibus, optimatibus & quotidianis peregrinationibus constantissima veneratione celebrari, de quibus consuli possunt citata jam opuscula; his ego hic utar rationum momentis, quæ rem brevissime conficiant.

[154] Jam supra § X satis demonstratum opinor, S. Mariæ Magdalenæ, [ad S. Maximini superesse Sanctæ nostræ exuvias;] de qua agimus; corpus Ephesi nec fuisse, nec proinde ex prætenso ejus ibidem sepulcro Constantinopolim translatum; Hierosolymis autem seu in Bethania umquam depositum, corruptorum Martyrologiorum lacinia est; refutatione minime digna. Porro Vezeliacensem traditionem jam proxime sit everti; ut qui desperatam causam suscipidi; neminem repertum iri existimem; quos præterea hac ratione mox jugulaveris, quod in sacri Magdalenæ corporis inventione anni 1279 repertu schedula manifeste ostenderit, ipsum illud esse, quod anno 716 metu Saracenorum absconditum fuerat. En tibi modo rei totius caput in paucissima contractum: Cum nullis satis verisimilibus argumentis hactenus probatum fuerit, alibi exstare pretiosa Sanctæ nostræ lipsana, id omnino consequens est, ut in sua possessione Sammaximinienses permaneunt, neque ullis obtreclantium cavillis perturbentur. Hanc possessionem loquuntur laudatæ jam Guesnæi, Buchei, Alexandri & sexcentorum aliorum, ab ipsis citatorum auctoritates, ex quibus unicam (quæ omnium instar sit) hic illustrare aggredior, qua vindicata, rem omnem verosimillime in tuto collocatam, argumento ad hominem, ut loquuntur, mecum, ni fallor, intelliges.

[155] Neque vero longa probatione opus. Negari omnino non potest sacri corporis inventio facta anno 1279, [ut probat repertum anno 1279 testimonium,] & fuse pridem ex ipsis authenticis instrumentis descripta, recentissime etiam in Amalrici Augerii de Biterris historia Rom. Pont., Scriptorum medii ævi tomo 2 ab Eccardo vulgata quam nec Launoyus ipse in dubium revocare ausus fuerit, id unum conatus potissimum, ut, quod una repertum est, identitatis corporis testimonium, fictionis & falsitatis convinceret, utpote cum in eo quædam ipsi plane absona notarentur, quæ nemo eatenus satis explicuerat. Rei totius cardo vertibatur in scheda seu cartallo, veteri charactere scripto, ex cujus lineamentis, ex apposito anno & regis nomine non modica crisim exercendi ansa præbebatur, Provincialibus ipsis ad ipsum salvandum, in diversa abuentibus, usque adeo ut etiam Natalis Alexander a vero sensu longissime recesserit. Verum his omnibus opportune occurrit Baronii illustrator Pagius ad annum 716, ubi schedam ipsam tempori suo accurate restituit, solutis omnibus quæ contra opponi possent. Sic habet dictus cartallus: Anno nativitatis Dominicæ DCCXVI, mense Decembri, in nocte, secretissime, regnante Odoino piissimo Francorum rege, tempore infestationis gentis perfidæ Saracenorum, translatum fuit hoc corpus carissimæ & venerandæ Mariæ Magdalenæ de sepulcro suo alabastri, in hoc marmoreum, ex metu dictæ gentis perfidæ Saracenorum, quia securius est hic, amoto corpore Sidonii.

[156] [quod Pagius a criticorum cavellis,] Ad hæc sic loquitur Pagius: Superest adhuc ea schedula, quæ tamen propter vetustatem amplius legi non potest. Sed Bernardus Guido sacræ fidei inquisitor ac episcopus Lodevensis circa annum MCCCXX, in suo Speculo historiali, eamdem refert, aitque: Istum ego cartallum vetustissimum legi, qui hæc scribo, & vidi ibidem in sacrario (scilicet oppidi S. Maximini) reservari in testimonium veritatis &c. Eamdem etiam vidit Philippus Cabassola episcopus Cavallicensis & Cardinalis, ut ipsemet testatur in libello anno MCCCLV adversus monachos Vezeliacenses composito, qui Ms. exstat in bibliotheca S. Victoris Parisina. Denique eadem verba leguntur in libro pergamineo asservato in conventu PP. Prædicatorum sancti Maximini, & in omnibus fere scriptoribus, qui de hac inventione superioribus seculis locuti sunt. Negotium facessebat Odoinus iste Francorum rex, quem aliqui in Clodoveum transformarunt, in quo errore versatus est Cabassola Cardinalis, qui schedam legerat; ait enim: Odoïnus pleno nomine dicitur Chlodoinus, & lingua Gallica Chlodoveus: alii alias vias ad nodum istum dissolvendum ingressi sunt; rem prope attigerat Guesnæus, sed planam reddidit laudatus Pagius.

[157] [recte & solide vindicavit:] Vana, inquit, hæc sed seculis in quibus theologia Scholastica utramque paginam faciebat, tolerabilia… Verum is Odoïnus Francorum rex alius non est ab Eudone Aquitaniæ duce, qui aliquando Odo, aliquando Otto, Odoicus, vel Odoinus appellatus reperitur. Tu cetera ibi videsis absque fuco & felle rectissime deducta, quæ ulterioribus tricis plenissime me evolvunt; satis enim ad intentum meum superque est, prædictum testimonium omnino extra controversiam positum esse, ex quo manifestissime liquet, sacrum corpus, sub seculi octavi principium a Sammaximiniensibus monachus tunc Cassianitis, ut volunt, translatum, & Saracenorum metu occultatum fuisse, ibidemque post quinque & amplius secula integrum repertum, ut pluribus auctoritatibus aperte evincunt laudati scriptores, ad quos de cetero curiosiores lectores remittendos censui, munere meo abunde functus; quod Provincialibus, saltem verosimillime, sartam tectam servaverim traditionem, possessionem, ac constantissimum ad hæc usque tempora sanctissimæ Jesu dilectricis Mariæ Magdalenæ cultum ac venerationem.

[158] [ut ea traditio verosimillima sit.] Hæc omnia, ut jam non semel dixi, pluribus instrumentis ab Alexandro relatis, operose confirmant Provinciales, quibus hic unum superaddo, nusquam hactenus, quod sciam, proditum, repertum in nostro perantiquo Ms. codice signato ✠ Ms. 98, quo G. seu Gislebertus abbas Westmonasterii, S. Anselmo synchronus, ut habes tomo II Aprilis pag. 942, mulierum Euangelicarum identitatem satis nervose probat, iis ferme, quæ supra a nobis adducta sunt, argumentis, inter quæ & illud urget, quod S. Maximinus mulierem beatam videlicet Mariam Magdalenam, secum Massiliam duxerit, & usque ad finem illam secum habuerit; postea super tumulum istius una ex parte in lapide exsculpi fecerit, quomodo ad pedes Domini accessit, lacrymis lavit… Ex alia vero quomodo post resurrectionem, procumbenti ad pedes suos, ei Dominus dixerit, Noli me tangere &c. Ex quibus id saltem eruitur, traditionem Provincialium jam seculo XI in Anglia fuisse receptissimam; quod verbo hic annotare, a proposito nostro alienum non censuimus; nihil territi Ill. Bosqueti, Lodevensis primum deinde Monspeliensis episcopi, in hac re dubitantis, Historiæ eccl. Gallicanæ pag. 15, modestissima auctoritate.

§ XV. S. Mariæ Magdalenæ cultus, Officium Massiliense & Acta.

Inter multa quæ de Sancta hac nostra miranda stupendaque occurrunt, id certe tacendum non est, [Elogiorum plena sunt omnia] quod ubi passim in Sanctorum, quorum Acta illustramus, cultu asserendo non minima ponenda sit opera; hic plane oppositum usuveniat, dum vela potius contrahenda sunt, cum de Sancta agimus, cujus tota quam late patet universa Ecclesia, tam late extenduntur merita, virtutes, honor, cultus, patrocinium & gloria. Ecquis enim inter Catholicos est, qui S. Mariam Magdalenam singulari veneratione non prosequatur? Utpote perfectissimum pœnitentiæ speculum, ardentissimi in Christum amoris vividum exemplum, virtutum omnium lucidissimum prototypon; ut fusius olim ostendit Carolus Stengelius, Ord. S. Benedicti in S. Mariæ Magdalenæ vitæ historia commentario illustrata, editaque Augustæ Vindelicorum anno 1622, ad quam pios lectores, Sanctæ hujus nostræ Jesu dilectricis imitatores clientesque remitto. Digna ferme fuisset Vita ista quæ hic recuderetur, nisi ad moralia identidem deflecteret, ac præter ea, quæ ex Euangeliis accepta sunt, multa alia, ex apocryphis admiscuisset auctor cetera minime contemnendus.

[160] Reliqua universalissimi cultus argumenta certatim exhibent urbes Catholicæ prope omnes, [cultusque toto orbe celeberrimus,] quas inter vix ullam invenias, ubi vel ecclesia ipsi exstructa dedicataque non sit, saltem sacellum aut altare, aut congregatio sub ejus nomine erecta; cœnobia item seu monasteria, tum feminarum pœnitentium refugia, atque id genus opera alia, quibus S. Mariæ Magdalenæ nomen ubique terrarum celebratissimum redditur. Quid quod in pluribus Ecclesiæ diœcesibus festivitas ejus de præcepto, ut loquimur, frequentari pridem consueverit, ea solennitate quæ cum Apostolis ipsi communis est, a Græcis, recepto vocabulo, synapostola, ab aliis Apostolorum apostola vulgo nuncupata, ut superius quoque dictum est. Breve & satis elegans est Stengelii elogium hujusmodi: Inter omnes fere cælestis regni divas, post beatissimam illam cæli terræque reginam Virginem Deiparam Mariam, nulla celebrior apud Christicolas, honore Sanctis debito recolitur ipsa S. Maria Magdalena, ita ut quacumque pateat Christianus orbis, ipsi passim soleant aras erigere, statuere imagines, tabulas pictas & templa dedicare, sacra facere, solenni precatione atque ritu opem ab illa & auxilium expetere.

[161] Neque me latet, in variis Europæ ecclesiis singulares ejus translationes celebrari, opinor occasione sacrarum reliquiarum, [& diversæ variis locis festivitates;] quibus innumeræ prope ecclesiæ gloriantur. De quanam agat Florarium nostrum Sanctorum Ms. ad XXVII Februarii, haud equidem facile dixero; neque de qua loquætur Grevenus cum pluribus aliis Martyrologiis ad XX diem Martii. Eodem mense Martio die I in Breviario Hildesiensi signatur S. Mariæ Magdalenæ conversio, quæ ipsa ejusdem mensis die decima Officio duplici peragitur in ecclesia Augustana. Atque hæc etiam jam dicto Florario inscripta est ad diem VII Aprilis his verbis: Item conversio S. Mariæ Magdalenæ anno salutis XXXII, vitæ suæ XXII, quæ ubi codicis istius auctor repererit, non disquiro, neque quam inventionem velit, quæ ibidem refertur XVII Decembris illigaturque anno salutis DCCCXC. Finis non sit, si Martyrologia nostra omnia decurrere lubeat, Romamque, Bononiam & ceteras orbis Christiani urbes perlustrare, quod hic certe in rebus adeo patentibus, operæ pretium esse non existimavi.

[162] [singularis hodie inventionis anno 1279.] Parco itaque pluribus, ut ad præcipuam longeque celebratissimam inventionem translationemque progrediar, illam scilicet, de quæ jam sæpius locuti sumus, anno 1279, applaudente tota Provincia peractam, cujus memoria in iis partibus, ut solennissima, ita in variis istic ecclesiis pretiosissima, communissima & receptissima est; in Aquensi potissimum, ubi ad totam octavam Officia extenduntur: verum ad hanc rem nostram conducunt quam maxime Officia propria Sanctorum Massiliensis ecclesiæ, ex quibus quod hic damus, describi curavit, atque ad Papebrochium misit anno 1680 noster Carolus Faber, alibi a nobis sæpe & merito laudatus. Est hoc ibi proprium die V Maii, sub hoc titulo: Inventio S. Mariæ Magdalenæ duplex. Totum Officium ut in ejus festo XXII Julii, præter ea quæ hic sunt propria. En orationem: Deus qui Ecclesiam tuam hodierna die sacrosancti corporis beatæ Mariæ Magdalenæ revelatione gloriosa lætificas; concede propitius, ut cujus præsentia & miraculis illustramur, perpetua mentis & corporis beneficia consequi mereamur. Per Dominum. Invitatorium; Laudemus Deum nostrum: in inventione beatæ Mariæ Magdalenæ.

In secundo Nocturno.
LECTIO IV.

[De qua hic tres lectiones] Singulari Dei providentia interdum contingit, diu in latebris esse corpora Sanctorum, ut recenti inventionis miraculo, illorum sanctitas magis elucescat. Nempe tum inventionibus, tum translationibus sacrarum reliquiarum multiplicamus festa, & Sancti in nos multiplicant beneficia. Hæc est veluti Sanctorum quædam resurrectio, quæ sepultam, & jacentem fidelium pietatem exsuscitat, ut Sanctorum ossa, quæ semina sunt æternitatis, ac venerabile templum Spiritus sancti, fiant nobis mortalis vitæ subsidia, & de media morte, viva flumina gratiarum. Jam pridem barbarorum surreptum incursibus latuerat beatæ Magdalenæ corpus, cum anno millesimo ducentesimo octogesimo primo *, congregata est, ad hanc perquisitionem, apud sanctum Maximinum synodus, studio & cura illustrissimi principis Caroli Andegavensis, in qua præerat venerabilis Guillelmus Longus, sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalis, & regiæ majestatis cancellarius, [cum] quatuor archiepiscopis, quinque episcopis, abbatibus decem, multisque sacræ Theologiæ doctoribus ac religiosis viris, qui examinatis, ac rite discussis testimoniis, scriptis, & monumentis universis, rem illam spectantibus, decretum solenne condiderunt, has esse veras, ac legitimas Magdalenæ reliquias, quod a Bonifacio octavo confirmatum est, & summa fidelium devotione susceptum. Tu autem.

LECTIO V.

[164] Ita Magdalena, quæ olim, corpus Domini sui, post ejus resurrectionem, tam impense quæsierat, [ex proprio Massiliensi] hac post mortem gloria decorata est, ut amissum ejus corpus solicite quæreretur. Gavisa est Provincia universa invenisse corpus, quod pœnitentiæ victima perennis exstiterat, quodque magis vixerat vita Salvatoris quem amabat, quam vita spiritus qui illud animabat. Quos videtis cineres, non tam resolvit putredo, quam flamma amoris: aut si dicere lubet, amor, & mors simul convenerunt, ut quod ille pro Christo accenderat, ista consumeret, & sic ambo gratum Deo sacrificium absolverent. Quia tamen vivens adhuc Magdalena antra, & speluncas quærebat, quibus se, de peccatis contrita, absconderet, in eadem post mortem perstitit humilitate, & sponso suo crucifixo consepulta, mortalium obtutus fugere voluit. Nobis illam hodie reddidit Christus, & sepulchri squalorem gloria cumulavit, ut ad ipsum curreremus in odorem unguentorum Magdalenæ, & corpus pœnitentis inveniendo, spiritum pœnitentiæ reciperemus. Nihil est enim celebrare Magdalenæ inventionem, nisi & imitemur ejus contritionem. Gaudeamus certe quod Magdalena inventa est, sed inveniamus nos perditos peccato, & dum celebramus solennitatem, non amittamus solennitatis utilitatem. Tu autem.

LECTIO VI.

[165] Verum si inventas reliquiarum margaritas propius inspiciamus, beatæ Magdalenæ caput, [desumptæ sunt.] adhuc suis ossibus constans, pœnitentiam inspirat; & cum mortua corpora horrorem incutere soleant, illud amorem, & venerationem mirabiliter infundit. Maximum autem micat in hoc capite miraculum; nam quasi Magdalena dixisset morti, quod olim Christus dixerat Magdalenæ, Noli me tangere; non est ausa mors contingere eam partem, quam Salvator suis digitis consecraverat, & adhuc signa vitæ retinere videtur, quod vel solum reliquiarum veritatem affatim comprobaret. Manserunt præterea inviolati, & in pyxide asservantur beatissimi capilli quos Judicis, & Salvatoris sui pedibus tamquam retia, & vincula amans illa pretiosa sanctissime audax insecerat; ita ut quas invenimus reliquias Magdalenæ, partim ipsius Salvatoris reliquiæ, propter reverentiam contactus, censeri possint; qui utinam Magdalenam vere imitanti unicuique aliquando dicat: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Tu autem.

[166] Ad Acta quod attinet, id etiam in Sancta nostra prodigii instar est, [Varia Acta edita,] quod de nulla tot Vitæ scripta sint, de nulla tam impunt quælibet sibi comminisci licere censuerint, pii dicam, an inepti compilatores, nunc ampliantes, modo contrahentes; pro suis quique traditionibus certatim corradentes quidquid vel solam veri speciem undequaque redolere censeretur. Hinc illæ, de quibus supra dixi, a Bellovacensi, de Voragine, Petro de Natalibus, S. Antonino & tot aliis editæ, quibus ea ferme traditio assuta est, qua Vezeliacum translatum fuisse S. Mariæ Magdalenæ corpus perperam asserebatur. Marcellæ historiam hic non adduco, quod ea inter apocryphas narrationes jam pridem relegata sit: neque ea hodie nominari merentur quæ ex Silvestro Prierate (hic nimium credulo) in Legendam suam transtulit Surius, ubi prætensum miraculum Barcinonense, in Siciliæ rege patrato, miris ornatibus circumvestitum, Actorum vicem quodammodo supplet, tot modo argumentis, etiam a Natale Alexandro convulsum, ut de eo tacere præstet quam ingratam memoriam renovare. Neque majorem hoc seculo auctoritatem consecuta est ostentata illic F. Eliæ revelatio &c.

[167] [plurima Mss.] Ad manuscripta si accedimus, vix codex in Museo nostro (ubi tanta eorum copia) exstat, quin aliqua in istis S. Mariæ Magdalenæ Legenda occurrat, aut ex jam citatis descripta, aut aliunde aucta, transposita, contracta atque ad scriptoris ingenium diversimode adornata. His accedunt apographa ex variis partibus huc congesta. Binas Vitas descripsit, de Actis Sanctorum immortaliter meritus, noster Petrus Franciscus Chiffletius, ex codice Ms. Vallis Lucentis, atque item ex alio Cartusiæ Divionensis; quæ postrema satis convenit cum ea quæ in nostro grandi codice Valcellensi exhibetur; at vero in Chiffletiano subsequitur Vita alia sanctorum Mariæ, Lazari & Marthæ ad quinquaginta capita extensa, quorum non pauca omittenda censuit Chiffletius, suntque ea haud dubie famosa Acta Marcelliana, quæ satis est nominasse. Aliam item Legendam improbo labore descripsit idem Chiffletius ex codice S. Justi Lugdunensis paginarum 24 in fol. ceteris haud multum dissimilem, atque adeo luce aut prælo non magis dignam.

[168] [Sed quorum nulla admitti possint,] Adde his relationem de vita & conversatione S. Mariæ Magdalenæ ex Ms. S. Viti in Gladbach, territorii Juliacensis, quæ collata fuit cum Mss. S. Maximini apud Trevirim, Pragensi &c. paginasque implet omnino sexaginta. Tum vero opus æque vastum, quod ex altero natum diceres, in Ms. Rebdorffensi & alio Marchianensi. Item & alia Acta ex cod. Ms. seculi XV, quod fuit S. Albani juxta Trevirim Ord. Cartusiensis; ut omittam tot alia, quæ vel enumerare tædiosissimum fuerit, nedum lectorum oculis exponere, quemadmodum & plurimas translationum historias, de quibus superius abunde actum existimo. Liceat asserere, Legendas istas omnes qualescumque momenti tam exigui videri, & pridem ab eruditis ita contemptas fuisse, ut iis Acta nostra inspergere, scrupulo mihi & religioni pridem duxerim. Credant mihi Magdalenophili omnes, nullam ex iis esse quam lector sensatus patienter queat evolvere; ut proinde negligendas plane censuerim, æque ac Dionysii Cartusiensis sermones, pios quidem, sed majori ex parte apocryphis inspersos, contentus solo elogio seu sermone a Mombritio pridem edito, quem ex bibliothecis Floriacensi & Cluniancensi accipimus, omissis rhythmis & hymnis ex quibus nihil magnopere discere liceat.

[169] Prælucet hic nobis igitur notissima editio Joannis a Bosco, Odonis sui sermonem dedicantis reverendissimo Claudio a Guisia cœnobii ac totius Cluniacensis Ordinis abbati generali nobilissimo, [ut encomium Odonis abb. prætulerimus.] cum præfatione ad rem hanc nostram minime spectante. Sermonem ipsum damus Odonis abbatis, inter scriptores ecclesiasticos apud Labbe ita pridem celebris, ut commendatione nostra opus non habeat. Sermonem dico potius quam vitæ seriem, verum ea ratione concinnatum, ut quidquid in historia Euangelica ad S. Mariam Magdalenam spectat, satis accurate prosequatur; haudquaquam dubitans, ut erat seculo X totius Ecclesiæ receptissima opinio, quin & peccatrix & Maria Bethanica cum S. Maria Magdalena confundendæ essent; utinam tam clare alicubi indicasset, æque communem suo tempore fuisse totius Galliæ sententiam de Sancta eadem Massiliæ aut ad S. Maximini deposita; quam quæstionem, per id tempus controversam non fuisse vel ex eo capite plane intelligis Satis nobis sit, sermonem tradere prout ab Odone tunc scriptus est.

[Annotata]

* al. 1280

SERMO
De S. Maria Magdalena
Auctore Odone abbate Floriacensi & Cluniacensi.

Maria Magdalena apud Massiliam in Provincia Galliæ (S.)

BHL Number: 5439


A. Odone Flor.

Quamquam per quatuor mundi climata fidelium connexione propagata, sacratissimæ Mariæ Magdalenæ insignia, piæ imitationis exemplo sacrosancta celebret Ecclesia: [Exemplum propositurus,] atque in beatissimorum scriptis Euangelistarum ipsius devotionis sedula famulatio, perseveransque servitus & ingens dilectionis fervor, ac illius sanctæ familiaritatis ministratio, & usque ad triumphum dominicæ passionis ineffabilis habeatur constantia; nec non & quæ in morte sui Redemptoris etiam Apostolis fugientibus egerit, & quod ipse Dominus magni consilii Angelus, resurgens a mortuis primo ei apparuerit; tamen utilitati legentium consulentes, ea quæ de ipsius virtutum flosculis, gemmarum more, sanctarum elucidant paginas Scripturarum, & quodammodo sui jubaris impressione vernantes reddunt; compendiose prælibare curavimus. Ut si cui forte non vacat sanctissimi pelagus Euangelii ex ordine percurrere, in quo tantæ fidei continentur præconia, saltem hanc nostræ exiguitatis schedulam, illius accensus desiderio, legere non recuset.

[171] Fuit igitur secundum seculi fastum clarissimis beatissima Maria natalibus exorta, [orditur a nobilitate generis,] quæ ut Patrum asserunt traditiones, a Magdalo castello Maria Magdalena nuncupata est. Quam non solum germinis dignitas, verum etiam patrimonii jura parentum excessu, splendidam reddiderunt: adeo ut duplicatus honor nominis excellentiam circumquaque diffunderet. Solent enim apud homines plus divitum quam pauperum nomina sciri. Sed quia rerum affluentiam interdum voluptas comes sequitur, adolescentioris vitæ tempora lubricis supposuit discursibus, solutis pudicitiæ frænis. Hæc est enim mulier de qua scribit Lucas Euangelista, Quia erat quædam mulier in civitate peccatrix, quæ quia dilexit multum, dimissa sunt ei peccata multa. Et de qua Marcus ait; Surgens autem Jesus mane prima sabbathi apparuit primo Mariæ Magdalenæ, de qua ejecerat septem dæmonia. Quam vero pius & misericors erga conversos peccatores exstiterit Deus, istius comprobat perfectio, quæ non solum criminis promeruit ablutionem, sed Apostolorum consors effecta, illis donata est dominicæ resurrectionis nuntia. Hæc autem divino postmodum afflata Spiritu, mentisque intuitum in se reverberans, ac pristinæ vitæ detrimenta non sustinens; ut comperit Dominum & creatorem totius humani generis in domum venisse Symonis, qui non venerat vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam, non ob suorum enormitatem scelerum de sui conditoris diffidens clementia, pretiosissimo accepto unguento, ad ipsum misericordiæ fontem concito properavit gradu; corruens ante clementia Domini vestigia, amaritudinemque cordis, per uberem lacrymarum exaggerans fontem. Mox denique compunctionis fletibus sui Plasmatoris pedes cœpit rigare, capillisque suæ devotionis tergere; ac indesinenter osculis veræ humilitatis confovere, ac mundissimo suæ dilectionis unguento perungere.

[172] [& a zelo conversionis?] Quæ cum in tali devotionis famulatu non esset repudiata, sed potius misericorditer suscepta; ausu familiaritatis confisa; etiam super sanctissimum Domini caput, pretiosissimi liquoris effudit odorem. In tantum ut tota domus ex odoris fragantia more aromatum redoleret; nihil scilicet ore depromens, sed per exterioris obsequii beneficia, suæ compunctionis flammam ac dilectionis fervorem intimans, ac si ipsis loqueretur verbis dicens, O Domine Jesu clementissime, qui omnia scis & cordium inspector es verus, qui non vis mortem peccatorum, sed magis ut convertantur & vivant, tu ipse intelligis quid mei deposcant singultus, quid lacrymæ ab imo erutæ flagitent, quid meus amarus exoret gemitus. Peccatrix sum & immunda, & omnium nefandorum criminum labe polluta. Sed quia meam ab annis prioribus contaminavi vitam, ad te Dominum meum, qui es vita æterna, confugio; ut male perditam restituas vitam, & me de baratri faucibus clementer eripias, misericorditer liberes, potenter abstrahas, qui solus laborem & dolorem consideras. Quid vero ex hujuscemodi dilectionis professione consecuta sit; ipse Dominus manifestat, qui Symoni indignanti cur ad se mulierem peccatricem permitteret accedere, conversus ad illum respondit inter cetera; Amen dico tibi, dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum. Quæ Domini adepta clementiam, ut Lucas describit, illico, posthabitis omnibus, ita familiaris effecta est, ut ipsum non solum mente, sed & corpore sequeretur, de propriis facultatibus, utpote valde locuples, victum & vestitum ei ministrans; implens bifarie dominicum præceptum dicentis: Qui mihi ministrat, me sequatur.

[173] Mystice autem hæc beatissima Mulier sanctam designat Ecclesiam. [eam mystice Ecclesiæ comparans,] Quæ bene in domum Symonis venisse dicitur, & ab omnibus pristinæ vitæ contagiis curata. (Symon enim interpretatur obediens) pristinos decoquens anathematisavit errores, omnemque idolorum postponens spurcitiam per aquam baptismatis, suorum obtinuit veniam delictorum, ac quotidie Dominum sequitur non gressu pedis, sed imitatione operis. Rigavit autem hæc Mulier pedes Domini lacrymis pœnitentiæ, & unguento piæ confessionis linivit; quia Ecclesia Dominum Jesum Christum verum Dominum ac verum credens hominem, pro suis quotidie excessibus, lacrymarum singultibus ipsius exorat ablutionem. Dumque assumptæ humanitatis mysteria, digna reverentia suscipit & prædicat, quia inter homines conversari dignatus est; utique in pedes Domini unguentum nardi pisticum, id est fidelem, fundit. Quæ loquitur in Cantico amoris dicens: Dum esset Rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Quæ nimirum verba juxta litteram, manibus beatæ Mariæ Magdalenæ complevit; & quotidie spiritualiter non cessat implere, cum in totam mundi latitudinem glorianter laudes referens creatori dicit; Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, & odorem notitiæ suæ manifestat per nos, in omni loco, quia bonus odor Christi sumus Deo.

[174] Quæ cum sublimitatem divinæ majestatis, quæ æqualis est illi cum Patre, [cujus adversarios ostendit.] congrua religione ac reverentia confitetur & prædicat; & in quantum naturalis ingenii vigor superni luminis illustratione perfusus scit, digna veneratione recolit; mentisque aciem ad contemplandam tantam potentiam extendit, caput profecto illius pretiosissimo perfundit unguento. Quod vero Judas Scharioth contra hanc sanctissimam Mulierem, indignatus dicitur, pro effusione tanti unguenti; datur aperte intelligi, quia reprobi & infideles contra sanctam Ecclesiam quotidie sæviunt; ejusque derogant religioni ac devotioni, videntes per quatuor mundi plagas, doctrina ipsius & exemplis, divinitatis Domini potentiam, & humanitatis ejus clementiam cunctis claruisse. Unde & de hac sancta Muliere quæ prævenit ungere corpus Domini, inquit ipse: Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Euangelium in toto mundo, dicetur & quod hæc fecit, in memoriam ejus. Quoniam non solum in toto mundo, de hac sancta Muliere prædicatur quod unxerit caput Domini; sed & de Ecclesia. Quotidie enim ut jam prælibatum, hæc operatur in suis sanctis actionibus.

[175] Bene etiam Maria Magdalena dicitur: Magdalus vero interpretatur turris, [Magdalum turrim interpretatur.] & significat Ecclesiam. Turris enim non solum sublimior, sed & tutior domus est: non facile hostibus patens, ac per hoc Ecclesiam designat, quæ terrena deserens, cælestia desiderat, pugnans inter spiritales nequitias, fortitudinemque suam non sibi, sed Domino committens, orat cum Propheta dicens: Esto mihi turris fortitudinis, a facie inimici. Hæc est illa turris fortis & inexpugnabilis, cui voce sponsi in Canticis Canticorum dicitur: Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis. Mille clypei pendent ex ea, & omnis armatura fortium. Et de qua Salomon ait; Turris fortissima nomen Domini; ad ipsam currit justus, & exaltabitur. Sed quia nominis interpretatione compulsi, a superficie historica paululum discessimus, libet intueri clementissimam Domini familiaritatem erga beatam Mariam & sororem ejus Martham: ac ipsarum piæ devotionis in omnibus famulatum.

[176] [Gesta in Bethania,] Legimus enim, Euangelista Luca narrante, quod intravit Jesus in quoddam castellum, & mulier quædam Martha nomine, excepit illum in domum suam, & huic erat soror nomine Maria, quæ etiam secus pedes Domini sedens, audiebat verbum illius. Martha autem satagebat circa frequens ministerium. Unde non solum contra Sororem, verum etiam contra ipsum Dominum querelam assumit dicens: Domine, non est tibi curæ quod Soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi ut me adjuvet. At ille qui non est personarum acceptor, sed singulorum merita dijudicat, scitque meliorem esse animam quam corpus, ut cibum spiritalem, quam carnalem: ita unius opus laudat, ut alterius non vituperet: ait vero: Martha, Martha sollicita es, & turbaris erga plurima, porro unum est necessarium; Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea in æternum. Spiritualiter autem hæ duæ Mulieres devotissimæ, quæ Dominum susceperunt in domum suam, duas significant Ecclesiæ vitas, activam scilicet & contemplativam. Per Martham ergo, quæ circa frequens ministerium erat, activæ vitæ labor exprimitur. Per Mariam vero quæ sedens secus pedes Domini, verbum illius intenta mente percipiebat; contemplativæ vitæ dulcedo signatur; cujus sapor quanto magis degustatur, eo amplius a rebus visibilibus, & curarum tumultibus animus separatur. Spretis enim omnibus temporalibus, sola mens cum Deo esse desiderat. Libet enim audire præcepta cælestia, sicuti hæc beatissima faciebat Maria, quæ sedens secus pedes Domini, verbum illius intenta aure percipiebat.

[177] [ubi mortuus Lazarus,] Impletum est in ipsa, quod olim per beatum Moysem dictum fuerat, Et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina ipsius. Quam gratissima enim apud conditoris clementiam, pro suæ devotionis famulatu & inexstinguibili dilectionis fervore habita sit, Joannes Euangelista manifestat: ubi quatriduani Lazari venerandam inauditamque describit resuscitationem. Diligebat, inquit, Jesus Martham & sororem ejus Mariam, & Lazarum; ac in sequentibus commemorat, quoniam vocata a sorore sua, cum veniret ubi erat Dominus, corruit ante pedes ejus dicens: Domine si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus. Jesus autem ut vidit eam plorantem, & Judæos qui venerant cum ea flentes, infremuit spiritu, & turbavit semetipsum, & dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei; Domine veni, & vide: & lacrymatus est Jesus. Manifeste suæ pietatis clementiam ex assumpta humanitate dilucidans, quando pro ipsius doloris immanitate, lacrymas non dedignatus est fundere suæ compassionis, salvo tamen divino mysterio. Germinis sublimitas, ac secularis pompæ dignitas, beatæ Mariæ Magdalenæ in hoc dignoscitur facto; quando jam in quatriduana fratris morte, tanta nobilium & potentium multitudo Judæorum, ad ipsius mitigandum confluxerit dolorem. Et non passi sunt ad fratris tumulum sine sui præsentia, eam properare, dicentes; Quia vadit ad monumentum ut ploret ibi.

[178] Est denique hoc procuratum Domini misericordia, [ad vitam revocatur.] ut patraturus tale tantumque miraculum, multi adforent Judæorum. Quatenus dum unus resuscitatur in corpore, nonnulli erigerentur in mente, & essent testes ac laudatores ipsius promptissimi. Unde in consequentibus idem Euangelista refert dicens; Testimonium ergo perhibebat turba quæ fuerat cum Jesu, quando Lazarum resuscitavit, & vocavit eum de monumento. Typice autem hæc Mulier quatriduanum mortuum deflens fratrem, sanctam præfigurat Ecclesiam, quæ pro illorum discrimine qui obnoxii tenentur sceleribus, atque consuetudinaria mortalium criminum labe tumulati, pessimæ opinionis famam e suis egerunt corporibus, lugere non cessat. Omnes enim in Christo fratres sumus. Super Lazari vero interitum flere dicitur Dominus, quando suæ miserationis respectu, hujuscemodi corda, per compunctionis gratiam visitans, ad pœnitentiæ lamenta inflectit. Hoc autem ipse agere dicitur, quod ut nos intentissime perficiamus, suæ inflammationis instinctu procurat. Tale est profecto & illud: Ipse enim Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Et sicut Lazarus post effusionem lacrymarum, mirantibus turbis, resuscitatur a corpore: ita & peccatores post compunctionis lacrymas, digna carnis maceratione peracta; resuscitantur in anima, impio, Domino per prophetam pollicente, qui ait, In quacumque die peccator conversus fuerit, & ingemuerit, omnia peccata ejus oblivioni tradentur.

[179] Sed his breviter prælibatis, ad ipsius fidei constantiam atque ferventissimæ dilectionis ardorem, [Constantia fidei,] nec non & quod in passione Domini specialiter ac familiariter peregerit; cunctis admirandum imo magis imitandum mortalibus, perveniendum est Nam hæc sancta Mulier Dominum secuta, sicut jam præfati sumus, & de suis largissimis facultatibus illi devotissime ministrans; postquam vidit eum comprehensum, ligatum, flagellatum omnibusque subsannationibus & irrisionibus delusum, ad ultimum pro salute generis humani in cruce positum; discipulos etiam qui prius dicebant; Eamus & nos, & moriamur cum ipso, terga vertisse: ipsa cum eo remansit, quia quæ arctius & ferventius eum dilexerat, nec a mortuo potuit separari. Et sic impletum est tempore dominicæ passionis, quod olim per beatum Job dictum fuerat; Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, & derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. Quasi enim consumptis carnibus pellis ossi adhæret, quando discipulis fugientibus, beata Maria Magdalena cum Domino perseveravit. Et tamdiu permansit, quousque diversis conditum aromatibus in sepulchro collocari prospexit.

[180] [dilectionis,] Inde autem mœrens & nimio succensa dolore recedens, perspicue ad notum sui Redemptoris locum abiens sepulchri, emit aromata, & ipsa nocte in quantum valuit, unguenta præparavit. Sabbatho vero secundum mandatum legis siluit. Occidente autem sole, quod supererat, in præparandis unguentis operam dedit. Mane autem una sabbathi, cum adhuc tenebræ essent, cum præparatis aromatibus venit ad sepulchrum, cupiens sacratissimum ejus corpus perungere, quem viventem nimio dilexit amore. Cum enim sexus femineus timidus soleat esse ad ambulandum in tenebris, nihil ista metuit quæ toto corde Dominum dilexit. Erat porro in ea perfecta charitas, quæ foras mittit timorem: nam neque propter sui sexus fragilitatem, neque propter lapidis magnitudinem, neque propter metum custodum, a cœpto itinere declinavit, quousque ad sepulchrum Domini intrepida pervenit. Cujus Mulieris constantia in libro Regum pulchre præfigurata est, quando allophyli vaccas fœtas applicarunt ad plaustrum, vitulosque earum recluserunt domi. Ibant autem, sicut scriptum est, vaccæ in directum, per viam quæ ducit Betsameth, pergentes & mugientes, nec tamen ad dexteram vel sinistram declinantes.

[181] [& in quærendo perseverantia,] Ita & beata Maria Magdalena cupiens sepulchrum Domini invisere, quasi mugiens & gemens, quæ ad tempus præsentia Domini sui privata fuerat, incedebat, imitabile exemplum omnibus præbens fidelibus, ut per viam Dei ambulantes, nec propter tentationem dæmonum, vel metum hominum, aut curam parentum, a cœpto itinere deviemus, quia inchoantibus præmium promittitur, sed perseverantibus datur. Allegorice autem tenebræ erant in corde hujus sacratissimæ Mulieris, cum ad Domini venit monumentum: quia resurrectionis ejus ignara, viventem inter mortuos requirebat. Tunc vero in ejus mente sol ortus est, quando non solum resurrexisse vidit, sed etiam credidit, & vidit lapidem sublatum a monumento. Et quia corpus Domini non invenit, furatum credidit, atque festina quod viderat discipulis nunciavit. De hac veraciter in Canticis Canticorum voce Ecclesiæ dicitur. In lectulo meo per noctem quæsivi quem diligit anima mea, quæsivi illum & non inveni, surgam & circuibo civitatem, quærens quem diligit anima mea. Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem, num quem diligit anima mea, vidistis? Et factum est cum pertransiissem illos, inveni quem diligit anima mea. Tenebo illum, nec dimittam: donec introducam eum in domum patris mei, & in cubiculum genitricis meæ.

[182] [donec amissum sponsum] Cucurrit namque ut diximus hæc sacra Mulier, & venit ad Symonem Petrum, & ad alium discipulum quem diligebat Jesus, & dixit eis: Tulerunt Dominum meum de monumento, & nescio ubi posuerunt eum. At illi currentes venerunt ad monumentum, & ita invenerunt sicut Mulier dixerat. Abierunt ergo discipuli & reversi sunt ad semetipsos. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Considerandum est hoc loco, hujus Mulieris mentem quantus amor Domini accenderat, quæ etiam discipulis a monumento Domini recedentibus, non discedebat. Et quia ab inquisitione non cessavit, prima videre meruit. Plorat ergo, quia quem multum desiderabat, non videbat. Plorabat, quia corpus Domini de monumento furatum putabat. Dum vero fleret, inclinavit se, & prospexit in monumento. Jam enim monumentum vacuum viderat, & Dominum furatum de monumento discipulis nuntiaverat. Quid est quod iterum se inclinat, nisi quia iterum videre desiderat? Verbi gratia, sicut dum aliquam rem amittimus, quamvis huc illucque sæpius discurrendo quæramus, ad illum tamen sæpius locum discurrimus & respicimus, ubi eam posuisse meminimus. Ita & hæc sancta Mulier, quamvis huc illucque curreret, corpus Domini quærens; anxia tamen de ejus absentia, frequenter monumentum aspiciebat, ubi eum positum noverat. Unde etsi Dominum statim videre non meruit, angelorum tamen visione privata non est. Nam vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput & unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu.

[183] Dicunt ei illi; Mulier quid ploras? Quem quæris? [quoquo modo inveniat.] Interrogabant angeli, non ut quærendi minuerent desiderium, sed ut augerent. Sic enim nos cum propter amissionem flemus, si quis causam fletus inquirat, magis ploratum accumulat. Ita & illi causam doloris interrogabant, ut fletu desiderium augerent, scientes; Beatos esse qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Sed Mulier, cujus rei gratia fleret, manifestat, cum adjungit; Quia tulerunt Dominum meum, & nescio ubi posuerunt eum. Hæc cum dixisset conversa retrorsum, vidit Jesum stantem, & nesciebat quia Jesus est. Recte, ut Dominum mereretur videre, conversa retrorsum dicitur, qui enim retrorsum convertitur, illuc oculos dirigit ubi prius terga habebat. Quasi enim retrorsum conversa est, quando dubitationis postponens nebulas, Christi resurrectionem ex parte credere cœpit. Cui tamen visionem sui Dominus ita suspendit, ut quia amabat, sed eum resurrexisse non credebat, illum & videret, & non cognosceret. Unde Euangelista; Illa, inquit, æstimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, & ego eum tollam. Habet enim vis amoris hoc proprium, ut quem quisque multum amat, omnes amare putet. Sed non in toto hæc Mulier erravit; cum Dominum hortulanum æstimavit. Sicut enim hortulani officium est, noxias herbas eradicare, ut bonæ quæque proficere valeant, ita Dominus Jesus Christus de horto suo, id est de Ecclesia sua, quotidie vitia eradicat, ut virtutes crescere valeant.

[184] Cum vero sexus femineus fragilis sit ad onera ferenda, [Sexus femineus nobilitatus.] hæc propter amoris magnitudinem, leve & possibile arbitratur dicens; Si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, & ego cum tollam. Dicit ei Jesus: Maria; conversa illa dicit: Rabboni, quod dicitur Magister. Dicit ei Jesus: Noli me tangere. Quia Dominus superius mulierem communi sexu eam appellavit & cognitus non est: vocavit eam proprio nomine, ut saltem cognoscentem se cognosceret. Ait enim: Maria. Cum enim apud Dominum certus sit numerus electorum, magna gratia illis datur, qui propriis nominibus Deo noti esse manifestantur. Qualis erat Moyses cui dictum est; Novi te ex nomine. Unde Mulier postquam proprio nomine a Domino vocata est, statim cognoscentem se recognovit dicens; Rabboni, quod dicitur Magister. Hæc autem inquiens, illico corruit in terram, volens adorando pedes ejus tenere, recognoscens eum, vocata ab ipso ex nomine. Cui a Domino dicitur; Noli me tangere. Ubi non est putandum, quod post resurrectionem tactum renuerit feminarum; cum de duabus a monumento illius recedentibus dictum sit, quod accesserunt & tenuerunt pedes ejus. Sed ideo a suo contactu prohibuit, quoniam ejus mentem adhuc perfectam in fide non sensit: quando Dominum viventem inter mortuos requirebat.

[185] [Cur veretur Christum tangere.] Quare autem ab ipsa se tangi noluerit, manifestatur, cum subditur; Nondum enim ascendi ad Patrem meum; id est, quia me inter mortuos ut mortuum requiris, & nondum credis me æqualem Patri secundum divinitatem, Noli me tangere. In ejus quippe mentem Dominus ad Patrem non ascendit, qui non credit eum æqualem esse Patri. Et quia beata Maria necdum perfecte divinitatis ejus potentiam cognoverat, prohibita est tunc ne tangeret pedes ejus. Vade autem ad fratres meos & dic eis; Ascendo ad patrem meum & patrem vestrum, Deum meum & Deum vestrum. Venit autem Maria nuntians discipulis, Quia vidi Dominum, & hæc mihi dixit. Clementissima namque Dei pietas in hoc loco erga femineum genus declaratur. Quia enim per feminam mors mundo illata fuerat, ne semper in opprobrium sexus femineus haberetur, per sexum femineum voluit nuntiare viris gaudia resurrectionis; per quem nuntiata fuerat tristitia mortis. Acsi diceretur; De cujus manu sumpsistis poculum mortis, ab ejus ore audite gaudia resurrectionis. Et sicut per beatam Mariam semper Virginem, quæ spes est unica mundi, paradisi portæ nobis sunt apertæ, & maledictio exclusa Evæ: ita per beatam Mariam Magdalenam opprobrium feminei sexus deletum est, & splendor nostræ resurrectionis in dominica resurrectione exortus, ab ea propinatus est.

[186] [Fuit Apostolorum apostola.] Unde bene Maria interpretatur stella maris. Quæ interpretatio quamvis Dei Genitrici specialiter congruat, per cujus partum virgineum, Sol justitiæ mundo resplenduit; tamen & beatæ Magdalenæ potest congruere, quæ cum aromatibus veniens ad sepulchrum Domini, prima splendorem dominicæ resurrectionis mundo renuntiavit. Et si discipuli ideo Apostoli vocati, quia missi sunt ab ipso ad prædicandum Euangelium omni creaturæ; nec minus beata Maria Magdalena ab ipso Domino destinata est ad Apostolos, quatenus dubietatem & incredulitatem suæ resurrectionis, ab illorum cordibus removeret. Te ergo supplices quæsumus, Domine, ut qui illi tuæ misericordiæ tantam contulisti gratiam, nobis ipsius propitiari digneris meritis, quatenus qui nostrorum obruti sarcina peccatorum non valemus obtinere veniam; ipsius pio suffragante patrocinio, quæ tibi devote imo specialiter servivit in seculo, nuncque cum angelis, claritatis perfruens gloria, triumphat in cælo, solito caritatis radians fulgore; omnium criminum exuat labe, atque supernam suo precatu ducat ad patriam, quo laureati ipsius consortes efficiamur gloriæ, Te annuente, qui vivis &c.

Explicit sermo venerabilis Odonis Floriacensis & Cluniacensis abbatis, de B. Maria Magdalena.

[Appendix]

Maria Magdalena apud Massiliam in Provincia Galliæ (S.)

BHL Number: 5468, 5483, 5486, 5509


AUCTORE I. B. S.

APPENDIX PRIMA.
De S. Mariæ Magdalenæ reliquiis.

Superest modo immensa adhuc rerum congeries, si loca omnia percurrenda sint in quibus sacræ S. Mariæ Magdalenæ reliquiæ asservari honorarique dicuntur; [Ut ut plurimæ sint variis in locis,] porro miraculorum farrago ingens, si singula prosequar, quæ in variis libris excusis & Mss. magno numero pridem collecta sunt. Venia mihi dabitur, quod summa dumtaxat rerum vestigia depromam, indicatis locis ipsis ubi plura alia reperiri queant; longas vero verbosasque historias in pauciora contrahendas putavi, sic tamen ut, rescissis superfluis, necessaria minime præterierim. Neque hic ventilata toties quæstio movebitur, sintne miracula, illo vel isto loco patrata, sufficienti argumento, ut quis inde sacrarum reliquiarum realem præsentiam arguat; qua de re mentem nostram ex alibi dictis satis exploratam credimus. Itaque miracula quælibet in Provincia, in Burgundia aut alibi terrarum patrata sus deque nobis erunt, modo labor noster tantillum contulerit ad sanctissimæ Jesu Dilectricis gloriam, tota hodie Catholica Ecclesia adeo illustrem rutilantemque, ut ab hujusmodi signis subsidia minime accersenda sint.

[188] Ut a reliquiis exordiar, jam satis demonstratum est, ipsum sacrum corpus, si non omnino integrum, [præcipuas ad S. Maximini depositas oportet.] saltem potiori longe sui parte ad S. Maximini depositum esse, quo spectare hic etiam potest laudati superius Silvestri Prieratis vulgatum a Surio testimonium, dum ita scribit: Cum anno Domini MCCCCXCVII devotionis gratia antrum, in quo pœnituit B. Maria Magdalena, & sacras ejus reliquias apud S. Maximinum visitassem, ostensum est mihi pluries sacrum & venerabile caput ejus grande valde & totum undique ad os usque denudatum, excepta ea parte frontis, quam Salvatorem omnium diximus tetigisse. Ibi enim pellis ad instar quasi Æthiopissæ, seu cadaveris jam diu occisi clare apparet, & in pelle duæ fossæ duarum extremitatum digitorum, quarum altera multo est reliqua evidentior atque profundior, & sub pelle caro ad albedinem declinans. Ostensi sunt & in vitrea ampulla ejus capilli, non omnes, sed qui pedes Christi tersere: nec non & ampulla vitrea, plena terra habente colorem medium inter rubeum ac nigrum, quam in parasceve beata Magdalena sub cruce collegit, quæ, ut omnes mihi sine hæsitatione affirmabant, singulis annis in die parasceves, perlecta passione, evidenter & clare ebullit, acsi ibi videatur sanguis ebullire. Vidi & brachium ejus magnum & cerei coloris. Ossa vero ejus, in capsa argentea reclusa, videre non potui.

[189] [Quæ Coloniæ habeantur;] Qui litem Sammaximinienses inter & Vezeliacenses amice componere nituntur, haud difficiles sunt, ut hisce sacri corporis partem aliquam ultro concedant: id autem qua tandem ratione cum ipsa historia conciliari commode possit, neque eminus perspicio: id hodie satis certum est, reliquias qualescumque Vezeliacenses Calvinianorum rabiem & furorem non evasisse, ut modo istic nihil aut perparum supersit. Alterum ejusdem sanctissimæ Feminæ brachium asservari ait Stengelius Coloniæ in monasterio S. Barbaræ ad Carthusianos, uti testatur F. Erardus Winhemius in Sacrario Coloniæ Agrippinæ. Juvat hic & Gelenium audire dum ita memorat ad XI Kalend. Augusti, S. Mariæ Magdalenæ: quæ intra Coloniam, inquit, tres ecclesias habet ut in eo Romæ non cedat. Pergit Gelenius: Credo quod sancti Patres totidem ejusdem nominis personas in Euangelio memoratas agnoscant; nempe quod plura forte brachia repererit. Harum minus brachium ibidem in ecclesiis S. Albani & PP. Carthusianorum, & mandibula in S. Pantaleonis asservatur. At si Breventano de antiquitate Ticinensi credimus, ostenditur istic brachium sinistrum, idque integrum cum manu & digitis, cum mamilla; atque item de capillis &c. Brachium aliud vendicant sibi Siculi in suo Martyrologio, ubi ita scribitur hoc die: In Calatabillota, translatio brachii S. Mariæ Magdalenæ. Hæc vero qua satis fide subsistant, aliorum esto judicium.

[190] [Lutosæ in Hannonia, in Bavaria, Romæ,] Adde modo & brachium ejusdem, Sanctæ, quod Lutosam (Leuze) in Hannoniam Belgii transtulisse dicitur sæpe nominatus Badilo: ast istud fortasse extra controversiam facilius ponetur, si dicatur, istius Sanctæ brachium esse, quæ Vezeliaci pro sancta Maria Magdalena Euangelica supposita fuerit. Audiamus denuo Stengelium: Religiose coluntur etiam insignes particulæ relinquiarum ejus in celeberrimo Bavariæ monasterio Schirensi Ordinis S. P. Benedicti, ubi digiti adhuc carne tecti visuntur. In monte sancto Andechs visuntur ejusdem dens molaris, item de mandibula, & pars cinguli, & alia non exigua particula. Item de cranio ejusdem. Item Romæ in aliquot ecclesiis & alibi pluribus locis. De Romanis S. Mariæ Magdalenæ reliquiis videndi omnino Pancirolus, Martinellus & Piazza; in cujus postremi Sanctuario assignatur brachium ad S. Antonii, pes ad sanctorum Celsi & Juliani, ad S. Cæciliæ digitus, alibi crines & pars capitis; ut necesse sit fateri, multa in his intervenire, quæ S. Mariæ Magdalenæ Bethanicæ, ex abundantia pietatis, ut mitissime dicam, certe falso attribuantur.

[191] Sic quæ a Johanne Mabillonio traduntur in Musei sui Italici parte secunda pag. 567 ex appendice ad eum, quem ibi describit, [ubi certe sacrum corpus esse nequit.] Ordinem Romanum; in choro canonicorum basilicæ Lateranensis, esse altare S. Mariæ Magdalenæ, in quo reconditum est corpus ejus sine capite, per manus Domini Honorii tertii Papæ, qui ipsum altare consecraverit, non possunt non ad aliquam synonymam sanctam referri, cum si uspiam, certe in urbe Romana dubium esse nequeat, quin apud Massiliam Euangelica nostra deposita sit, qua de re tot summos Pontifices disertum testimonium tulisse certissimum est, quorum longam seriem habes apud nostrum Guesnæum in suo Breviario præcipua Disquisitionis capita complectente, ubi minimum duo & viginti indubitati enumerantur usque ad Urbanum VIII, nemine interim per tot secula Romæ reclamante, obloquente, aut S. Mariæ Magdalenæ corpus sibi vindicante, ut istic certo constantissimam Massiliensium traditionem ceteris omnibus prævalere necesse sit, in ipso Romano Martyrologio tam aperte expressam.

[192] Est penes nos Ms. Volaterranum, in quo pro ea ecclesia assignatur os digiti majoris, [De aliis per Italiam, Hispaniam, Galliam & Germaniam.] nempe pollicis, & de capillis aurei coloris. In Ossiciis Brundusinis reliquiarum indeterminatarum memoria agitur, quemadmodum & in ecclesia Veronensi S. Georgii. Saccæ in Sicilia dicatum S. Mariæ Magdalenæ templum maximum memorat Pirrus tom. 2, pag. 333, in quo & digitus ejusdem Sanctæ honoratur: ac præterea tomo eodem alios tres digitos assignat pag. 620, quos se veneratum asserit, & in ipsis carnem & ungues, quasi tunc demortuæ mulieris. Alias invenit Masinius in Bononia perlustrata; alias suggerunt Neapolitant: costam Ravennates. Quod si singula Italiæ sanctuaria accessero, haud dubium quin in locis præcipuis de sacris S. Mariæ Magdalenæ hujus aut alterius exuviis reperturus sim, ut jam Galliam, Hispaniam aliaque regna præteream, quorum thesauros excutere, quid aliud erit quam ingratam recensionem pertexere?

[193] In Neustria Mousterii de Bajocensibus agitur; recentissimam linguam, ac si nunc a vivente extracta fuisset, in Catalaunia reperit Manrique in Annalibus ad an. 1157, cap. 5. D' Avila tomo 2, pag. 79, os sanctæ Hispali asservari memorat. Saussayus de scapula producit Aureliis; de pulvere Vivarii noster Columbus. In lipsanologio Escurialensi digitos binos signatos invenio, Colonia eo cum multis aliis sacris lipsanis translatos: quod si Chronica Hispanica audieris, alia fortasse non una Magdalena in Hispaniam pervenerit. Tu vide sis an nostro Ferrando acquiescere possis in Disquisitione reliquiaria pag. 148 & 149. Inter omissos in appendice ad diem II Januarii ex Martyrologio Pragensi reliquias aliquas memorari notatum est: alias dabit Bucelinus in magno suo reliquiarum Thesauro ad hanc diem. Verum ut de earum numero & copia aliqualis conjectura fieri possit, satis erit, si ex Arnoldi Rayssii Hierogazophylacio Belgico non nullas exhibuero; si enim in tam exigua orbis Christiani regione tot sacra S. Mariæ Magdalenæ lipsana deposita asserantur; quot per alia toto orbe imperia dispersæ sint, promptum erit intelligere. En paucis plerarumque Belgicarum elenchum.

[194] Audomaropoli in collegio Anglorum Societatis Jesu magna veneratione custodiri ait os parvum & crines S. Mariæ Magdalenæ pag. 160. [Speciminis loco sint Belgicæ.] Item crines multos in Differding, ditionis Luxemburgensis pag. 188. Digitum ejusdem Brugis in ecclesia Cathedrali S. Donatiam pag. 200 Flinis, Duaco non procul, reliquiæ sunt pag. 215, capilli vero Floreffiæ pag. 218. Duo ossicula referuntur in ecclesia Cathedrali Tornacensi pag. 314, cum crinibus & unguento, præter costam, quæ pag. 379 cœnobio S. Nicolai de Pratis (hodie S. Marci) adscribitur. Quid Walciodori habeatur pag. 331 explicatum non est; at collegiata S. Mariæ Valentianis gaudet medietate brachii pag. 332. Cœnobium Olivense juxta Binchium in Hannonia dentem possidere dicitur pag. 388. Est pars alia, sed innominata Bruxellis pag. 396; cubitus in Cartusia Rutilensi ad Mosam pag. 454; & de ossibus Salsiniæ ad Namurcum pag. 459. Lego alibi, Leodii ad S. Jacobi monstrari maxillam cum uno dente, quas reliquias dederit Philippus filius regis Majoricarum. Addere poterat, in templo nostro domus Professæ Antverpiæ, partem ossis satis notabilem populi venerationi pridem exponi solitam. Alias Iubens prætereo, cum hasce abunde sufficere existimem.

[195] [Quales istæ omnes esse possint.] De his omnibus aliisque sexcentis sub S. Mariæ Magdalenæ nomine reliquiis, nemo ex me quæsierit, verasne & genuinas ejus esse censeam; eum enim contentionis funem pridem abscidimus, quibus prima regula est, religioso cultu venerandas reliquias omnes debite approbatas, sive verum nomen præferant, sive fortasse sub alterius appellatione populi venerationi exponantur; altera, non ideo proprias esse tales Sancti reliquias, quod tali loco sub ejus invocatione miracula patrentur, cum pridem monuerit S Gregorius lib. 2 Dialog. capite ultimo, illic majora signa Sanctos facere, ubi minime per semetipsos jacent: ut sive sacra ista spolia omnia hujus Magdalenæ sint, sive synonymæ, sive alterius Sancti aut Sanctæ cujuslibet, ad rem omnino nihil conferat. Deum enim primo & primario colimus in Sanctis suis, qui felicissima æternitate donati, invidiæ aut æmulationis stimulis agitari nequeunt. Si cui hæc pauca non sufficiant, consulat is quæ recentius de eo argumento dicta sunt tomo VI Junii pag. 215, ubi ad id genus objecta appositas solutiones inveniet. Nunc pari brevitate miracula expedienda sunt.

APPENDIX ALTERA.
De miraculis.

[Quæ pridem edita sunt, satis est indicare,] Præfixum itaque ordinem eamdemque compendii rationem sequemur in Sanctæ nostræ Dilectricis miraculis strictim recensendis, ne longiores historias describendo inutilem prorsus operam posuisse dicamur, tædio magis quam oblectamento futuri: idque adeo longe satius visum, quod, ut jam supra innui, a signorum istorum copia aut varietate nullum prorsus gloriæ incrementum sanctissimæ Apostolorum Apostolæ accedere necesse sit. Neque vero ea quæ jam pridem & non semel edita fuere, recudenda existimavimus, ea præsertim quæ a Bellovacensi lib. 23, cap. 153 olim tradita, ex ipso ad verbum transumpsit laudatus Stengelius opusculi sui pag. 332. Nonnulla item Legendæ suæ adjunxit de Voragine in famosa sua Lombardica historia; ast ea satis nota supponimus: nos, quæ ibi desunt, ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris aliisque brevius infra delibabimus. Porro Guesnæianæ Disquisitionis caput vigesimum octavum, in quod miracula sua congessit, satis erit paucis appellasse. Demum Libelli historialis Mariæ beatissimæ Magdalenæ Philippi Cavallicensis episcopi synopsim solum dabimus. Hic ab ignotioribus initium sumitur.

[197] [ut quæ & in Actis nostris habentur.] Insigne miraculum, imo plurium miraculorum seriem texunt lectiones de S. Adjutore monacho Tironensi in Normannia, a nobis datæ XXX Aprilis, ut fusius in ipsa Vita ab Hugone archiepiscopo Rothomagensi scripta, ac recens edita in Martenei & Durandi Thesauro anecdotorum tom. 5 a ubi certissima fide narrantur, quæ alias incredibilia viderentur, præstita a S. Maria Magdalena militi isti primum cruce signato, tum Tironii piissimo monacho, quæ cum locis jam assignatis abunde exposita sint, hic recensere aut describere opus sane non fuit. Inter visiones S. Franciscæ Romanæ ad diem IX Martii pag. * 128, quæ ordine 38 est, tota versatur in iis quæ S. Maria Magdalena cum ea amantissime communicavit. Sic de ejusdem Sanctæ favoribus in Mechlinienses clientes suos collatis, deque exhibito ipsi ab incolis singulari cultu habes in Commentario prævio ad Acta S. Rumoldi I Julii a num. 209. Alia quærere supersedeo; locus hic dandus est dicto capiti 28 Disquitionis Guesnæianæ, ex qua solos paragraphorum titulos seligemus.

[198] Capitis titulus est pag. 177, Miraculis celebrior redditur. [Referuntur ea quæ habet Guesnæus:] § 1. Ter laqueo suspensus, morte liberatur. § 2. Duo viri illustres ex mortis faucibus eripiuntur. § 3. Quidam mortiferis plagis acceptis, sanatur. § 4. Cæcis duabus mulieribus lumen restituitur. § 5. Luscus alterius oculi visum recuperat. § 6. Surdis duobus audiendi facultas redditur. § 7. Mutæ mulieri subvenitur, eique lingua restituitur. § 8. Quidam ab insanabili morbo & mortis præsentissimo periculo liberatur. § 9. Stulta mulier sanatur. § 10. Sterilis altera concipit & parit. § 11. Adolescens æstuantium libidinum fluctibus eximitur. § 12. Magdalenæ cultus religiosi & famæ violatores divinitus puniuntur. Hæc qui fusius & ex ordine descripta legere maluerit, ad fontem ipsum recurrat, nobis satis fuit hæc breviter indicasse. Plura alia suggerit prædictum Ms. Ultrajectinum, Rosweydi cura descriptum sub titulo, De miraculis B. Mariæ Magdalenæ, quorum ea hic subjiciam, quæ nec in Bellovacensi, nec in Historia Lombardica, nec in Guesnæo aut aliis excusis, quod sciam, referuntur.

[199] Primum est quod accidit in sacerdote Cæsaraugustano, Sanctæ passim obtrectare solito, [ex variis item antiquis Mss.] qui dum equo veheretur, per dumeta, scopulos & foveas a furente jumento abreptus est, nec prius ingenti periculo liberatus, quam Beatæ patrocinio sese toto corde commendasset. De clerico quodam Stephano de Flandria, Sanctæ ipsius meritis ad meliora converso, meminit de Voragine. Subjungitur aliud de Britone, erga Sanctam devotissimo, solitoque eam rogare, ut numquam eum permitteret de ista luce sine vera pœnitentia & peccatorum confessione migrare. Hic naufragium passus, opitulante Sanctæ dextra, ad ripam perductus, potentis suæ adjutricis magnalia mirifice prædicans, quod postulaverat impetravit. Quartum de occiso milite reviviscente, deque alterius peccatorum schedula, Sanctæ intercessione inducta deletaque, videndus etiam de Voragine. Sequuntur favores singulares & apparitiones factæ duobus monachis, peculiaribus S. Mariæ Magdalenæ cultoribus, atque monacho alteri, Raynaldo nomine, qui ex beatissimæ virginis Mariæ, sanctæ nostræ Dilectricis & sanctæ Elisabethæ visitatione plurimum in virtute profecerit.

[200] Historia bubulci Gratianopolitani, nomine Petri, [plura alia,] urgente vitrico in festo sanctæ Mariæ Magdalenæ laborantis, apud Vincentium quoque & Stengelium legitur. Temporis character sequenti miraculo appositus est: Circa annum Domini MCCXI apud Lemovicas quædam nobilis matrona moritur, & sudario involuta reservatur: & dum exsequiæ præparantur, resurgens de morte dicit, beatam Mariam Magdalenam sibi labia tetigisse, & se spiritum resumpsisse. In festo vero ejusdem venit Vezeliacum cum sudario & multis testibus suæ mortis. Ut jam annum, quod in his rarum est, adjectum vidimus, sic ex loci explicatione claritatis tantillum accedit: In Vilario, domo diœcesis Leodiensis, monachum fuisse narrat, Arnoldum nomine, illum fortasse, de quo egimus XXX Junii, sub nomine Arnulfi; vitæ laudabilis, & magnum zelum habentem circa Ordinis disciplinam, qui cum ex nimia abstinentia stomachum in tantum infrigidasset, ut vix aliquos cibos reciperet, imo receptos rejiceret,… ex sacræ S. Mariæ Magdalenæ manus contactu adeo confortatus est, ut mane surgens sanus, non absque fratrum admiratione chorum intraret.

[201] [sed compendiose] In Ms. nostro Rebdorffensi plura alia signa collecta sunt; illud imprimis, quod inspectante magna populi multitudine factum dicitur in contracta plane feminæ dextra, quæ intuentibus cunctis … apparuit extensa & incolumis reddita. Quod supra de uno aliquo occiso, & per Sanctæ merita ad vitam revocato narratur, id in hoc codice pluribus contigisse asseritur. Quidam vero ex Aquitania oriundus dum a liberatione Vizeliaco reverteretur, in suos inimicos, quorum fratrem occiderat, incurrit … cui tanta data est fortitudo, ut eorum insidias, tela & gladios, cælesti beatissimæ patronæ suæ ope protectus feliciter devitaret, omnesque pedibus suis provolutos, ad piissimæ Dilectricis ecclesiam pœnitentes adduceret. Demum quidam miles veniens a Normannia … in quadam pugna confligens, in collo ictum accepit, cujus ictus collisione graviter afflictus, lumen ipsius oculi penitus amisit. Verum sanctissimæ Dilectricis visione recreatus, concepto voto, visum recepit, & Vizeliacum expetens, super altare ubi Dei Famulæ sacratissima gleba requiescit, miræ pulchritudinis calicem de auro & argento obtulit, & hæc omnia nobis, inquit collector, ipse pius relator intimavit.

[202] [colliguntur.] In eo singulare est Ms. Marchianense, quod, quemadmodum Bellovacensis, primo loco militem Arvernensem memoret, qui in prælio captus & vinculis constrictus, ab iis exemptus fuerit, æque ac alius crudeliter catenatus, brachiis & cruribus astrictus; sic ut plura id genus ibi colligantur: & primum quidem de Bituricensi aliquo, qui propter debita ab exactore carceri mancipatus, dirisque compedibus cruciatus, rogans nomen Mariæ illius supplicis Jesu Christi, misericordiam a Domino impetravit. Alter in castro Nuceriis ferro vinctus, Sanctæ auxilio reperit semet solutum divinitus absque humano adminiculo; similiter & ipse dudum inimica ligamina suæ repræsentavit liberatrici. Verbo dicam; si scriptoribus hisce fides est, ingens vinculorum, compedum nexuumque ferreorum multitudo ad Sanctæ aram appensa fuit. Reliqua compendiosius tradit his verbis: Dæmoniaci ergo quamplurimi ea tempestate in eodem loco evidentissime sunt ad pristinam sanitatem restituti Muti etiam loquelam olim amissam quinque & eo amplius affabiliter receperunt. Febricitantium quoque nec non & aliarum diversarum infirmitatum tam multiplex tum temporis curatio facta est, ut per singulos nequeat exponi. Neque nobis operæ pretium videtur, hæc & similia multo fusius in eodem codice Gladbacensi deducta sigillatim pertexere.

[203] Superest Libellus jam dictus historialis Mariæ beatissimæ Magdalenæ, [Sic & Libellus historialis,] cujus hæc præfatio seu dedicatio: Reverendissimo in Christo Patri D. Henrico de Villariis, Dei gratia primæ sanctæ sedis Lugdunensis archiepiscopo, Galliarum primati, Domino suo carissimo, Philippus, sola Dei permissione, Cavallicensis episcopus, salutem in eo, in quo & per quem est vera remissio peccatorum; & se totum cum præsenti libello, quem, Pater amantissime, inconcussa loquendi fiducia, ex alterius filis texui, tuis affectibus præsentandum, in laudem illius sanctissimæ Peccatricis, patronæ tuæ, imo meæ, & (ut loquar verius) simul nostræ, sui doloris & dilectionis insinuantis ardorem &c. Historia quæ in autographo sequebatur, a Papebrochio, codicem describente, merito prætermissa est, utpote tota apocrypha: tum translationem illam Vezeliacensem impugnant auctor variaque miscet, etiam præterita, quod ea transcribere omnino supervacaneum videretur. Denique orationem longe verbosissimam texit, de certis singularibus miraculis beatissimæ Dilectricis.

[204] Hæc inter ea potissimum beneficia, quæ ipsimet collata fuere, commemorat; nempe in civitate Januæ anno MCCCXLIX: [in pauca contrahitur.] ubi, mirandis ædificiis perlustratis, dum ad hospitium se recepisset, proximum germanus ejus frater mortis discrimen incurrit; ipse vero votum vovens recommendavit eum Dilectrici dilectæ, sicque frater imminenti periculo liberatus est. Alterum miraculum auctori factum in Baiano portu, dum navi vectus gravissimisque procellis obrutus, invocata rursus Dilectrice, portum tenuit salvus & incolumis. Nec multum absimile est tertium factum auctori in plagia dicta Romana, ubi rursus violentis aquarum turbinibus aliquot diebus jactatus, solo dilectissimæ Patronæ suæ auxilio, feliciter evasit. Subnectitur & aliud celebre miraculum, quo Massiliæ vir quidam sagitta in pectore letaliter confixus, annisque pluribus durissima tormenta passus, votum vovit, sperans firmiter, Dilectæ se conservari auxilio… & ecce in actu, dum sui voti promulgasset arcana, ferrum ipsum, velut cujuspiam imperio, vel impulsu, ab intrinseco emissum prosiliit, potenti manu, ut pie creditur, indevictæ virtutis Mariæ. Atque hisce tractationi jam satis longæ coronidem imponimus.

DE S. SYNTYCHE
S. PAULI AP. DISCIPULA.
Philippis in Macedonia.

SEC. I.

[Commentarius]

Syntyches Philippis in Macedonia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Et Syntyches quæ Philippis dormit, prima est & vetustissima, quod quidem sciam, Romani parvi hac die commemoratio, quam Ado in hunc modum auxit: Et beatæ Syntyches quæ Philippis dormit sepulta: [Signata primum est a Romano parvo,] de qua beatus Apostolus Paulus scribit; Euodiam rogo, & Syntychem deprecor, id ipsum sapere in Domino. Usuardo libuit disparata conjungere, Eodem die, S. Mariæ Magdalenæ, & Sinticen beatæ quæ Philippis dormit; de qua Apostolus Paulus scribit: de hac vero connexione diximus suo loco, neque modo causam illius divinare promptum est, nisi fortasse Usuardo inciderit Syntychen Adonis, illam ipsam esse quæ apocrypha S. Mariæ Magdalenæ Acta ex Hebraicis Marcellianis Latina fecisse olim credita est; melius certe apud alios discretæ sunt Sanctæ istæ, quemadmodum & in hodierno Romano.

[2] Longam porro auctiorum Usuardinorum aut aliorum Martyrologiorum seriem hic texere, [deinde a tota progenie.] necesse prorsus non video, cum plura docere non possint, quam quæ continentur in Adoniano elogio, quod a Notkero descriptum est, tacentibus Hieronymianis, Beda, Rabano, Wandelberto, aliisque ad progeniem Usuardinam non spectantibus, in qua neglectam inde Euodiam intelliges, quod eam Romani parvi conditor prætermiserit. Adonianis verbis de Syntyche superaddidit Equilinus episcopus, quod in omni religione perseveraverit, de quo non est quod merito quis dubitet: Philippensem autem genere, ibidem in pace, opinor, mortuam sepultamque ex Pauli Apostoli epistola laudatus Romani parvi auctor haud incongruenter collegerit, diversam omnino ab alia Syntyche, si hæc umquam exstitit in rerum natura: idque ita passim admittitur, ut qui in controversiam revocare ausit, hactenus nemo inventus sit.

[3] [Laudatur maxime ab Apostolo,] Ex citata jam ab Adone Apostoli ad Philippenses epistola eruenda est laus universa quæ in Syntychen nostram ejusque sociam conferri possit. Matronæ dicendæ sint, viduæ an virgines, non exprimitur: de potentioribus fuisse, hinc arguas, quod largioribus, procul dubio, eleemosynis ad Euangelii propagationem nonnihil contulerint: summa vero earum gloria, quod ipsarum nomina in libro vitæ scripta disertissime asserantur. En textum integrum: Euodiam rogo, & Syntychem deprecor, id ipsum sapere in Domino. Etiam rogo & te, germane compar, adjuva illas quæ mecum laboraverunt in Euangelio cum Clemente & ceteris adjutoribus meis, quorum nomina scripta sunt in libro vitæ. Ad quæ alludens Chrysostomus hom. 13 ita scribit: Hoc Paulus etiam de istis testificatur, quorum nomina scripta sunt in libro vitæ. Videntur autem mihi hæ mulieres caput fuisse Ecclesiæ, quæ ibi erat, easque commendat viro fortasse admirabili, quem comparem etiam vocat… Quæ mecum laboraverunt in Euangelio. Hinc solicitudo & cura erga illas, non ob amicitiam, sed ob bene facta.

[4] [quod cum ipso laboraverit in Euangelio.] Sunt qui in hac epistola unionem potissimum ac concordiam Philippensibus ad Apostolo commendari velint, hincque adeo verba illa; Euodiam rogo & Syntychem deprecor, id ipsum sapere sic interpretentur, ut insinuet Apostolus necessitudinem quæ antea intercesserat inter ambas istas Sanctas mulieres nonnihil refrixisse, quam a compare illo, sive is Syzygus sive alius fuerit, sive alterutrius maritus sive amicus, rursus instaurari conciliarique impense desideret: in quam sententiam propendisse Theodoretum, patet quam apertissime: Mulieres quidem laudat, inquit, sed innuit esse aliquid inter eas exortum contentionis; quod paulo avidius arripuit Tillemontius, quamvis id ex Græco ipso textu τὸ αὐτὸ φρονεῖν non tam clare erui videatur. At quidquid illud fuisse supponatur, illustrioribus aliarum virtutum exemplis subinde expunctum, ex adductis ipsius Pauli verbis tam manifestum est, ut Syntyches sanctitati id fraudes esse posse, omnino non existimemus.

[5] Nemo Sanctæ gesta distinctius explicuit, nemo ætatem pressius determinavit auctore Florarii Sanctorum Ms., in cujus solius fide hæc paucula, nescio unde accepta subjicio: Eadem die beatæ Synthicen, discipulæ sancti Pauli, cujus præconium laudum idem Apostolus in epistolis suis commemorat. Hospita erat discipulorum Christi, atque multi per eam conversi baptizati sunt a Paulo. Postmodum solicita circa frequens ministerium discipulorum, plena dierum quievit Philippis anno salutis LXXVIII.

DE SANCTO PLATONE MART.
ANCYRÆ IN GALATIA.

Sub Maximiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Plato martyr Ancyræ in Galatia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Cultus sacer ex Fastis Latinis & Græcis; elogia, canon in Menæis; ædes sacræ.

Longe celebratissima est in Fastis sacris S. Platonis martyris memoria, quamquam alio die apud Latinos, alio apud Græcos, aliosque consignata, ut quæ apud illos hoc, apud hos die XVIII Novembris notetur. [S. Platonis memoria hac die] A Latinis incipiamus, hac die eum annuntiantibus. Apographa Hieronymiana sic eum referunt: In Aquira Gallaciæ, natalis S. Platonis, cujus gesta habentur. Romanum parvum sic brevius: Ancyræ Platonis martyris. Ado ex Hieronymianis suam annuntiationem videtur accepisse, correcta ex Romano parvo positione, quæ in illis corrupte legitur, uti & in Rabano, (vide observationes in Usuardum a nobis editum, hac die) dum sic idem Ado memorat: Ancyra Galatiæ, natalis S. Platonis martyris, cujus gesta habentur. Usuardus eumdem exprimendi modum servat, nisi quod locum depositionis minus correcte efferat, dicens: Ancira Galatiæ &c., quem Molanus cum Adone rectius effert. Apud Bedam ex Floro auctum, & a nobis editum hoc die nihil offendo; qui tamen hodie in notationibus ad Martyrologium Romanum citatur; ac proin alius intelligi nequit quam Plantinianus Beda seu supposititius.

[2] Martyrologium Romanum S. Platonis memoriam consignat hac item die cum elogio in hæc verba: [a Latinis;] Ancyræ in Galatia, natalis S. Platonis martyris, qui sub Agrippino Vicario verberibus cæsus, uncis ferreis laniatus, aliisque immanissimis tormentorum generibus cruciatus, demum abscisso capite; invictam animam Deo reddidit: cujus miracula in subveniendis captivis Acta secundæ synodi Nicenæ testantur. Ad diem XXIII Januarii pag. 458 breviter actum fuit de Ancyra urbe, occasione SS. Clementis ep., Agathangeli, & sociorum Martyrum, quam item illustrarunt Basilius martyr XXII Martii; Theodotus & Thecusa &c. XVIII Maii; ut necesse non putemus, de ista urbe, aliunde satis superque nota, plures hic notitias suppeditare. De Sancti gestis, quæ supra dicebantur haberi, agemus infra loco suo, ac de eorum merito disquiremus.

[3] [a Græcis vero aliisque die 18 Novemb.] Græci de Sancto nostro agunt non XV Kalendas Januarii, sicut male indicavit Baronius in notationibus ad Martyrologium Romanum, sed XIV Kalendas Decembris, seu XVIII Novembris, Romano insuper sub eadem annuntiatione eidem pluries conjuncto. Typicum sub nomine S. Sabæ editum sic habet: Sanctorum martyrum Platonis & Romani. Ambos item annuntiat Horologium utrumque cum Kalendario Græcorum, quod edidit Genebrardus. Martyrologium Arabico-Ægyptium vitiose eorum nomina exprimens, sic scribit: Certamen S. Platani & Ermanii, & sociorum ejus. Russi, Græcos secuti, ambos memorant eodem die, uti constat ex Martyrologio Slavo-Russico, quod Sparwenfeldianum vocamus, ubi ita legitur: Sanctorum martyrum Platonis & Romani, qui passi sunt anno CCCII sub & a Maximiano. De S. Romano martyre, quem alibi in Græcis Fastis isto die notatum reperio, agetur cum Martyrologio Romano ad eumdem diem XVIII Novemb., quo ipsum exhibet. Kalendarium Ruthenorum apud Possevinum tomo 2 Apparatus sacri, quod datur a pag. 364, male scribit S. mart. Platoni. Melius in Novembri Moscorum figurato ante tomum I Maii annuntiatur Platon ✠ martyr.

[4] [signatur.] Ecgraphum nostrum ex Menæis monasterii S. Marci PP. Prædicatorum Florentiæ, sic brevissime: Plato M.; quem etiam memorant Menologium Basilianum apud Ughellum tomo 6 Italiæ sacræ uti & illud, quod ex interpretatione Sirleti vulgavit Canisius, addita ei in hoc ultimo nuncupatione magni martyris. In Horologio, quod est quasi Breviarium ad legendas Horas, Romæ cum approbatione Romana excuso anno 1677 in usum Basilianorum monachorum, notatur ejus Officium. Menæa denique magna excusa, sequente, ut solet, Maximo Cytherorum episcopo, Sanctum honorant, & ista quidem solenni admodum ritu. Megalomartyris annuntiationi subduntur in illis hi versiculi:

Μικροῦ λαθὼν παρῆλθεν ἡμᾶς Πλάτων,
Πλάτων ἐκεῖνος, ὃν πλατὺ κτείνει ξίφος.
Ὀγδοάτῃ δεκάτῃ τε Πλάτων ἄορ κατέπεφνε.

Ferme latens abivit a nobis Plato:
Plato ille, latus colla cui gladius secat.
Octava decima Platonem interficit ensis.

Notatio etymologica, ad quam hic alluditur, est, ut per se patet, in vocibus λαθὼν, Πλάτων πλατὺ, quibus cum eodem fere lepore, respondent Latinæ. De canone sacro, quem laudata Menæa Sancti triumphis accinunt, dicetur mox; ubi prius nonnulla præmiserimus ipsius elogia.

[5] Breve imprimis est illud apud Canisium laudatum: Hic (Plato) fuit ex urbe Ancyra Galatiæ, [Elogia] frater sancti martyris Antiochi, qui propter Christi confessionem oblatus Agrippino præsidi, a duodecim militibus verberatus, & super grabatum æreum accensum extensus, postremo detracta corporis pelle laniatisque carnibus, ense percussus, martyrio coronatus est. Paulo plura narrat Menologium citatum supra apud Ughellum, ubi habentur sequentia: Plato martyr, Ancyræ Galatiæ natus, frater Antiochi martyris, adolescens, quod Christianæ fidei & religionis causa ab idolorum cultu prorsus abhorreret, Agrippini præfecti mandato virgis a duodecim militibus gravissime cæsus est. Deinde super candens ferreum grabatum extensus, iterum flagris admovetur: tum ferreis pilis candentibus circa alas & latera ita aduritur, ut flamma fumo permixta ex illius cute passim erumperet.

[6] Ad hæc pellis tota, detractis a capite ad talos loris, [S. Platonis] conciditur, quorum unum in Agrippini faciem, accusata illius crudelitate, contorsit. Post hæc carceri includitur: unde cum post octo dierum inediam suaderetur, ut allatum cibum sumeret, illeque respondisset, abunde se divino verbo ali; eductus, diuque etiam tortus, caput lictori amputandum lætus porrexit. Hisce fere consonant Menæa excusa in suo elogio; in quo tamen nihil de octiduana inedia, uti nec de loro in faciem Agrippini a Martyre contorto. In nostro Ms. supplemento ad Menæa ista, e synaxario membranaceo antiquo nostri Sirmondi, sive collegii Claromontani, nunc Ludovici Magni Parisiis, lego Platonis elogio circa medium addi ista: Τοῦ δὲ σώματος αὐτοῦ μετὰ τὸν τιμωρίαν θαλεροῦ καὶ ἥδιστόν τι ἀποστίλβοντος γενομένου, πολλοὶ ἐπίστευσαν εἰς τὸν Χριστόν. Vegetato autem post cruciatum corpore, ac suavissimi aliquid exstillante, multi in Christum credidere. Paucisque interjectis de adustione corporis, fumoque e naribus & ore emisso, sic pergit: Εὐξαμένου δὲ τοῦ Ἁγίου, καὶ οὐρανίων δυνάμεων εἰπουσῶν τὸ Ἀμὴν, πολλοὶ τῆς περὶ τὸν ἡγεμόνα τοῦτο ἥκουσαν.

[7] Καὶ εὐθὺς τόπος, ἐν ᾧ συνεκροτεῖτο τῷ Ἀγριππίνῳ τὸ βῆμα, [dantur; uti & canon] κλονεῖταὶ, καὶ τῆς φρικτῆς ἐπισκοπῆς τοῦ δεσπότου Χριστοῦ πρὸς τὸν Ἅγιον μηνυτής γίνεταὶ. Orante autem Martyre & cælestibus potestatibus dicentibus, Amen, multi ex illis, qui a præfecto stabant, hoc audierunt; statimque locus, ad quem una cum Agrippino convocatum erat tribunal, tumultu miscetur, horrendæque inspectionis Christi Domini indicium ad sanctum Martyrem defertur; quæ aliquid mihi videntur ex armamentario scenico Græcorum præ se ferre. Huc pertinet canon in honorem Sancti Menæis magnis insertus, sub nomine Theophanis: cujus hæc ponitur acrostichis:

Τῶν σῶν ἐπαίνων, Πλάτων, μέλπω πλάτος.

Latum cano tuis laudibus campum, o Plato.

[8] [qui est in Menæis excusis.] Patet iterum allusio auctoris in nomine proprio Πλάτων & substantivo πλάτος, quod latitudinem significat. Porro nihil invenio in canone, quod morari nos hic debeat; ut qui totus pene sit in recensendis tormentis, quæ Martyr & pertulit constanter, & invictissime superavit, meritis idcirco ibidem laudibus honoratus. Allusiones syllabarum similiter cadentium cum proprio nomine Platonis, ibidem recurrunt, sed eodem spectant, quo præcedentes. Accipe specimen: τῆς αἰονίου βασιλείας, ἔνδοξε, τὸ καθαρώτατον χοροβατῶν πλάτος. Ad æterni regni, o gloriose, ac purissimæ latitudinis cœtum iens &c. θείᾳ πλατυνόμενος χάριτι, divina dilatatus gratia. Atque hæc quidem hactenus tum ex fastis potissimum Latinis ac Græcis de cultu Sancti; non neglectis etiam ejusdem elogiis; nunc nos vocant ædes ipsi sacræ.

[9] [Ædes Martyri sacra CPoli seculo 6,] Codinus in Originibus CPolitanis pag. 44, Templum, inquit, S. Platonis condidit Anastasius Dicorus sub principium septimi seculi (ἐναρχομένου ἤδη τοῦ ἑβδόμου αἰῶνος.) Decem vero columnas sculptura ornatas Thessalonica in hoc templum transtulit: quarum duæ ab imperatore Romano Lacapeno in Chalcem transpositæ fuerunt. Anselmus Bandurus Imperii Orientalis sive Antiquitatum CPolitanarum parte 4, lib. 2, pag. 626 recte observat, perperam ibi pro ἕκτου αἰῶνος, id est seculo sexto, scribi ἑβδόμου αἰῶνος, seculo septimo: nam Anastasius Dicorus imperium Orientis suscepit, mortuo Zenone anno 491; anno autem 518 e vivis excessit. Per Chalcem intellige templum S. Salvatoris Chalcis, CPoli; de quo varia collegit Cangius CPolis Christianæ lib. 4, pag. 81, His item duabus columnis bema istius templi innixum fuisse, habes apud Codinum pag. 63: de cujus conditore agit Bandurus citatus lib. 1, pag. 479. Bemata vero diversa CPoli dat Cangius, deque istius vocis notione colligit varia lib. 3, cap. 49.

[10] [cujus variæ notitiæ dantur.] Ut ad ædem S. Platoni sacram redeamus; ad majorem deinde & augustiorem splendorem reædificatam esse a Justiniano imperatore testatur Procopius lib. 1 de Ædificiis cap. 4, pag. 15 (cito hic & infra editiones Parisinas) Parum abfuit, inquit, quin martyrium S. Platoni sacrum prætermitterem, splendidum sane atque augustum, ac vicinum foro Constantini. Theophanes pag. 202 scribit, quod sub eodem Justiniano mensis Decembris die XX magnæ ecclesiæ dedicatio secundo celebrata, nocturnæque vigiliæ dedicationi hujusmodi præmitti solitæ, apud S. Platonis peractæ fuerint. Quidnam pro isto templo præstiterit Basilius Macedo, refert Constantinus Porphyrogenitus in avi Vita pag. 199, sic loquens: Inclyti martyris Platonis tectum laborare videns & fatiscere, novum instauravit, immissis parietibus, ubi necesse erat, ædem communiens ac firmans. Adde Cedrenum, qui pag 588 agens de templis, quæ Basilius terræ motibus rupta & concussa refecit & instauravit, Platonis inclyti martyris fanum, quod corruerat, erexisse eum tradit. Atque ex his abunde liquet, Martyris nostri memoriam CPoli potissimum maxima in veneratione habitam fuisse; quod ulterius constabit ex alia æde ibidem ei sacra, de qua paragrapho sequente.

§ II. Aliæ ædes sacræ; reliquiæ, miracula.

Ex clausula laudato nostro supplemento Claromontano addita discimus, aliam S. Platonis ædem sacram CPoli fuisse. [Aliæ ædes sacræ CPoli, & Anastasiopoli,] Clausula ista sic enuntiat: Τελεῖται δὲ αὐτοῦ σύναξις ἐν τῳ σεπτῷ αὐτοῦ μαρτυρείῳ, τῷ ὄντι ἐν τοῖς Δομνίνου ἐμβολοῖς. Celebratur ipsius solennitas in venerando ejus martyrio, quod est in porticibus Domnini. Per τὸ μαρτυρεῖον intellige ædem martyri sacram vel oratorium: vide dicta tomo II Junii in annotatis, pag. 678 lit. g. De porticibus Domnini agit Cangius CPolis Christianæ lib. 2, pag. 111; quarum situm exhibet Bandurus in urbis CPolitanæ delineatione, quæ æri incisa præmittitur citatæ quartæ parti Imperii Orientalis. Locus iste depravatus est in textu Latino Cedreni, citata, ubi legitur in rostris Domini. Jam vero quoniam ædes illa satis remote distat a superiore, de qua paragrapho proxime antegresso, recte inferimus, duas CPoli ædes sub nomine S. Platonis exstitisse diversas; quarum hæc ultima minoris fortasse molis ac celebritatis fuerit, quam ista superior, quæ diversis temporibus tam ex ædificatione prima, quam ex restauratione imperatorum, ut supra vidimus, satis fuerit pervulgata; adde, quod illud martyrium non invenerim expressum, nisi in dicto nostro supplemento, e quo illud produxi. In Vita S. Theodori Siceotæ die XXII Aprilis pag. 45 mentio fit oratorii S. Platonis Anastasiopoli in Galatia, versus annum 600, uti colligitur ex S. Theodori ætate. Vide insuper ibidem paginam 53. Nunc de reliquiis.

[12] Sansovinus de urbe Veneta anno 1581 ibidem excusus, [reliquiæ Venetiis;] lib. 1, a pag. 25, agens de monasterio S. Laurentii (de quo etiam Ughellus tomo 5 Italiæ sacræ, seculo IX a monachis ad moniales translato, scribit in ejusdem ecclesia asservari corpus S. Platonis: verum in lectionibus propriis istarum monialium solummodo notatur ibidem asservari S. Platonis caput; quod unde, a quo, & quo tempore illuc sit translatum, non exprimitur. Nec plura in promptu sunt de Sancti reliquiis; quo reduci possunt ea, quæ ad sepulcrum ejus patrata obiter indicantur in sequenti mox narratione.

[13] De miraculis virtute S. Platonis editis, altum tum in ipsius Actis, [miracula plurima tum variis locis,] tum in aliis, quæ hactenus produximus, monumentis est silentium: sed opportune admodum in rem nostram accidit, ut illud si non abunde, saltem utcumque supplere possimus ex S. Nili ad Heliodorum Silentiarium epistola, cujus fragmentum recitatum est in septima synodo, actione 4, exstatque Græco-Latine apud Labbeum tomo 7 Conciliorum a col. 223; Latine vero ita habet: Per ea, quæ per singula loca, & in diversis temporibus fiunt miracula, Dominus hos quidem, qui modicæ sunt fidei, nec non & infideles ad stabilitatem fidei invitat: fidelium vero fidem imo & spem crescere facit, & gravem & immobilem demonstrat prudentiam *. Et volo tibi quid unum ex denis millibus Platonis nostri, trophæa reportantis & martyris, modo narrare: qui non solum in patria nostra, sed & in omni civitate ac regione paratissime gratiam donat, & ostendit his, qui Deum per eum postulant, admirabilem fortitudinem.

[14] [tum ex monte Sinai captivus abductus senis Galatæ filius,] In monte quippe, qui vocatur Sina, ubi Moyses a Deo legem accepit, monachis habitantibus indigenis & peregrinis, unus quidam virorum, genere Galata, una cum proprio filio singularem * amplexus vitam degebat, continentiæ certamina transigens multo tempore in deserto. Et ecce quadam die repente quidam in prædicto monte religione barbari * & detestabiles irruentes comprehendunt eos, qui in promptu ex his & impræsentiarum inventi sunt monachi una cum filio senis Galatæ, & in captivitatem ducunt. Quos & ligantes post tergum, multas transeunt mansiones desertas, jejunos & nudos minantes eos, nec calciatos penitus aliquo calciamento, per illa inaquosa & asperrima, & nullius consolationis loca, vi & necessitate circumeuntes, & infinito pavore detentos.

[15] [e captivitate barbarorum, ab apparente ei S. Platone] Solus autem in quodam abdito specu occultatus senior luctu tabefiebat, non ferens privationem Deo amabilis filii; & Dominum flagitabat Christum per Platonem compatriotam martyrem, ut incurvaretur ad miserationes. Id ipsum autem & filius per eumdem sanctissimum Martyrem rogabat Deum in captivitate vinctus, ut sui misereri, & miraculum facere dignaretur. Utroque autem exaudito, patre scilicet in spelunca montis, & filio in captivitate; ecce subito martyr Plato noster astat super equum apparens, trahensque alterum equum opportunum *, manifestatur puero vigilanti, & hunc agnoscenti ex eo, quod sæpe videret Sancti characterem in imaginibus: & statim jubet eum de medio exsurgere, & accipere equum, & insidere.

[16] [mirabiliter ad patrem revehitur.] Et confestim more araneæ vincula dissoluta sunt: & solus ipse liberatus per invocationem, nutu Dei surgens, insedit equo, & sequitur ducentem se sanctum Martyrem constans & gaudens. Compendiose autem & acute * ambo, sanctus scilicet Plato & novitius monachus, quemadmodum pennati perveniunt ad habitaculum senis orantis atque lugentis: & restituens salvum victoriosissimus Martyr corde dolenti patri desiderabilem filium, disparet. Itaque in omni loco his, qui per eos invocant Deum, omnes res mirandas & gloriosas Domini Christi memorabiles & inclyti Athletæ perficere valent. Porro hæc ad te scripsi, ut amico Martyrum existenti, & numquam aliquando satietatem memoriæ beatorum Martyrum accipienti.

[17] [Sanctus non tantum innumeris prodigiis clarus, sed etiam ejus sepulcrum miseris perfugium.] Ita ibidem ex laudata epistola, sub nomine S. Nili recitata narratur; qui floruisse ponitur circa annum 440; de eoque erit agendum die XII Novembris cum Romano Martyrologio. Si vero illud, quid unum ex denis millibus referri debeat (& certe eo referendum videtur) ad casum, qui mox sequitur, obliquum S. Platonis, & non potius ad τὸ ea, quod præcesserat, quæ per singula loca & in diversis temporibus quotidie fiunt miracula; tunc consequens erit, ut innumeris Athleta noster fulserit miraculis. Ast utcumque ista verba acceperis, multitudo miraculorum ab ipso perpetratorum satis elucet ex mox sequentibus supra, qui non solum in patria nostra, inquit S. Nilus (quem CPolitanum patria fuisse lego) sed & in omni civitate ac regione paratissime gratiam donat, & ostendit his, qui Deum per eum postulant, admirabilem fortitudinem. Idem S. Nilus, cum rescivisset, quod potens admodum aliquis paganus vi abstraxisset personas, quæ ad sepulcrum S. Platonis confugerant, ipsi prædixit, Deum ulturum injuriam, Martyri suo illatam, eoque ipsum reducturum, ut confugiturus sit ipsemet ad ejus ecclesiam; sicut ex S. Nili lib. 2, ep. 178, pag. 210 Romanæ editionis, refert Tillemontius Monumentorum eccles. tomo 5, pag. 564; quam historiam, quia textus citatus in promptu non est, ex ipso huc allegamus.

[Annotata]

* sensum

* monasticam

* Gr. pagani

* vacuum

* celeriter

§ III. Lectiones propriæ; Acta.

Inter Officia propria Sanctorum excusa, quæ habemus, pro monialibus S. Laurentii Venetiarum, quorum corpora & reliquiæ in eadem ecclesia servantur, [Lectiones propriæ] die XXIV Julii ponitur Officium S. Platonis martyris ritu duplici, cum hac oratione propria: Concede, quæsumus, omnipotens [Deus] ut beati Platonis, martyris tui, cujus venerandam celebramus festivitatem, & meritis exultare, & suffragiis refici mereamur. Officium illud a die XXII hujus, ad dictum diem haud dubie fuerit retractum propter concursum aliorum duorum festorum, nempe S. Mariæ Magdalenæ, quod XXII, & S. Apollinaris, quod XXIII celebratur; & cujus in primis Vesperis, S. Platonis commemoratio in isto Officio præscribitur. Assignantur Lectiones I NOCTURNI. A Mileto: & tum hæ propriæ dantur;

[19] Lectio V. Plato martyr, Maximiano imperatore, [pro monialibus] sub Agrippino præfecto Anocræ * in Galatia passus est. Qui adhuc puer & locuples, cum esset parentibus Christianis quidem orbatus; omnia sua pauperibus distribuit. Quapropter præfectus eum teneri & idolis sacrificare jubet. Quod cum renueret, a duodecim viris sibi vicissim succedentibus graviter cæditur: sed immobilis animo persistens, carceri traditur. ℞. Honestum.

[20] Lectio VI. Verum post dies septem de carcere educitur, [S. Laurentii] & iterum diis sacrificare cogitur; quos cum detestaretur; super lectum ferreum extenditur, & carbonibus substratis, oleo, resina, piceque perfusus torretur. Sed cum hæc in illum nihil valerent; cunctis cernentibus, aspectu angelico confortatur, atque suavissimo odore tragrante refovetur. Quo miraculo quamplurimi ad Christum conversi sunt. ℞. Desiderium.

[121] Lectio VII. Post hæc in equuleo suspendit *, [Venetiis] & ferrea mala ignita ejus lateribus adhibentur. Sed cum hæc quoque patienter tolerasset, & quasi immobilis stetisset; excandescens Agrippinus jubet de corpore ejus corrigias trahere. Quas tandem tractas suscipiens Plato in facies * præsecti jactavit his verbis: Exple jam sanguine sitim, dire potator sanguinum, exple carnibus famem: etenim hæc tui juris sunt: anima autem Dei. Quibus verbis confusus Agrippinus abiit, Platoque iterum truditur in carcerem. ℞. Stola jucunditatis.

[22] [hic dantur.] Lectio VIII. Cum igitur per decem & octo dies in carcere sine cibo potu afficeretur fame, a Deo quotidie confortatus est. Novissime autem de carcere tractus, iterum ad simulacra ductus, iterum sacrificare jussus, iterum conspuit simulacra. Quamobrem jubente præfecto extra urbem, in locum, qui Campus dicitur, ductus, ibi gladio capite truncatur; & cujus præclara miracula in subveniendis captivis Acta secundæ Nicenæ synodi testantur. Ejus caput in ecclesia sancti Laurentii Venetiis magna veneratione asservatur. ℞ Posuisti. Pro Lectionibus tertii nocturni assignatur homilia in Euangelium: Si quis vult post me venire, ut in communi unius martyris. Pro Lectione 12, homilia in Euangelium vigil. S. Jacobi.

[23] [De Actis quæ exstant sub nomine Metaphrastis, judicium:] Sancti gesta in apographis Hieronymianis, uti vidimus, haberi dicuntur; sed an & ubi ea etiamnum supersint, incertum. Si conferre illa liceret cum Actis, quæ hodiedum exstant, vix dubito, quin utraque inter se plane essent diversa. Quæ apud Lipomanum tomo 4, die XVIII Novembris, & apud Surium hac die producuntur sub nomine Metaphrastis, plurimum certe degenerarunt a primævis ac genuinis Actorum notis, quæ idem Metaphrastes, sive, si mavis, similis ingenii interpolator exornasse a nobis putatur; adeo multa continent, quæ neutiquam nobis probantur. Verte illa, inverte, discute, excute; quid, amabo, reperies, quam continuatum a capite pene ad calcem contextum colloquiorum, minarum, blanditiarum, agglomerata ubique ad nauseam, ne dicam supra fidem, tormentorum multitudine ac varietate. Adde preces ad Deum frequentes, apparitiones, locos e sacra Scriptura depromptos; quæ omnia non tam mihi videntur redolere sinceram martyrii historiam, quam drama pium, poëticis ornamentis decoratum. Acta itaque prolixiora apud Surium & contractiora apud Petrum de Natalibus, de quibus mox, ea esse, non possumus putare, quæ supra in Hieronymiani Martyrologii apographis indicata sunt, contra ac videtur Florentinio in notis ad dictum Martyrologium hac die.

[24] [quod etiam quadrat apographo nostro Græco Dantur Acta ex alio apographo.] Quod Græcum istorum Actorum apographum, e bibliotheca, ut suspicor, Vaticana transscriptum (paginis ejusdem tenoris octo, uti annotatur in margine, existentibus etiam Parisiis in S. Germani) quod, inquam, apographum illud, jam ab annis aliquot latinitate a nobis donatum, typis nunc, præter promissum tomo IV Julii infra citando, non commiserimus, tum in causa est exiguum operæ ac rei pretium; tum quod legi ea apud Lipomanum ac Surium possint; tum denique quod aliud quodpiam exemplar ad manum sit, numquam, quantum scimus, alias editum, ac proinde, hic non omnino sine fructu edendum; tametsi substantiam eamdem contineat. Accepimus illud a nostro Joanne Gamans anno 1641, & hoc titulo notatur: S. Platonis M. ex Bodecensis cœnobii Ordinis regularium S. Augustini, diœcesis Paderbornensis passionali pergameno Ms. insigni, mensis Decembris fol. CII, pag. A. Incipit passio S. Platonis martyris, quæ est XIX Kalend. Januarii. Eadem dies exprimitur ad calcem dictæ Passionis: quæ tamen Slavo-Russicis, uti supra diximus, æque ac Græcis fastis ignota est, sicut & apographo nostro Græco Passionis, quod cum fastis istis consentiens, eumdem diem sic notat:

[25] Ἐτελειώθη δὲ .. Πλάτων .. μηνὶ Νοεμβρίῳ ὀκτωδεκάτῃ. Martyrio autem .. functus fuit.. Plato mense Novembri, [Præcipua quædam Actorum capita circa diem mortis] die decima octava. Consonant Lipomanus ac Surius. Petrus de Natalibus in Actorum compendio, quod habet lib. 6, cap. 126, relato Sancti martyrio, mox subdit, tumulatum fuisse XI Kal. Augusti; addito, sicut suspicor, hoc potius die, quam alio, ex Martyrologis Latinis. Quamquam vero circa genuinum martyrii diem nihil certi determinari queat ob defectum Actorum primigeniorum, quæ olim putamus exstitisse, multo, ut dicebamus, aliter conscripta, quam nunc exstent; malumus tamen amplecti diem XVIII Novembris, a Græcis Constantissime annuntiatum; quam diem hodiernum mensis Julii, quem Latini concordes signant; eo quod hi ab illis videantur accepisse tam ipsum Martyrem, quam ejusdem Acta; quorum compendium illi Martyrologiis suis inseruerint, adoptata forte ab ecgraphis Hieronymianis, Romano parvo, Adone, Usuardo, eosque secutis hac die XXII Julii: quamquam an reipsa hoc ita sit factum, & qua de causa, definire certo non possimus.

[26] Ecgraphum Bodecense cum Petro de Natalibus S. Platonem passum scribit sub Maximiano; [ac tempus,] quod supra quoque memoravimus ex Menologio Slavo Russico. Apud Lipomanum ac Surium nomen proprium imperatoris haud reperio. Passum item sub Agrippino, tum ex elogiis, quam ex Actis Græcis ac Latinis habemus. Porro is a Petro de Natalibus vocatur præfectus; a Bodecensi autem constanter præses: a Lipomano & Surio (consentiente etiam Passione Ms. Græca, de qua supra) vicarius dicitur. Quod si sub vicario passus re vera fuerit Sanctus, non videtur esse passus ante tempora Diocletiani, qui juxta id quod docet Lactantius de Mortibus persecutorum cap. 7, illud genus magistratus putatur primus instituisse: de qua re consuli etiam possunt dicta tomo IV Julii pag. 25. Quamquam quid hic fidas Actis Græcis, aliunde valde suspectis? Præsertim cum Menæa magna excusa cum Anthologio titulum ipsi dent ἡγεμῶνος; qui magis ordinarie præfectum alicujus provinciæ denotat; qualis si fuerit Agrippinus, jam Diocletiani tempora potuit antevertere; utpote quos ante illum jam institutos ex Eusebio diximus eodem tomo Julii nostri, pag. rursum 25.

[27] Palæstra martyrii, seu locus, in quo S. Plato obtruncatus ac sepultus sit, [uti & palæstram martyrii.] apud Lipomanum, Surium, Petrum de Natalibus, quibus adde lectiones proprias supra productus, dicitur Campus; qui utique, si verus ille & non fictus martyrii locus fuit, non in ipsa urbe Ancyra, sed extra ac prope illam extiterit, id quod satis clare pandit apographum Bodecense: Duxerunt eum, inquit, foras civitatem Anciram, ad locum qui vocatur Campus, addito epitetho amœnus; quo vox Campus recte, modo vere determinata minus ferit, quam si, illo secluso, indeterminate ac simpliciter cum aliis istis dicas Campus. Et vero accidere facile potuit, ut agro alicui suburbano aprico & amœno id nominis a vicinis Ancyranis impositum fuerit. In apographo nostro Passionis Græco, eidem loco Κάμπῳ nomen datur; estque vox Græco-barbara, & inter exempla apud Cangium notatur usurpata a Chrysostomo in oratione de Circo; ut mirum nedum incredibile videri non debeat, hujusmodi vocem istis seculis ab Ancyranis adhibitam fuisse, in Oriente, uti opinor, tunc non ignotam; pro qua, si bene Græce illius efferre significationem volueris, dices πεδίον.

[28] Superest, ut pauculis expendamus locum superiorem num. 5 ex Menologio Basiliano, & eo, [Quædam notantur] quod est apud Canisium, ubi S. Plato scribitur fuisse frater germanus S. Antiochi martyris. Titulum hunc Sancto isti adscribi, in pluribus Græcorum fastis notavimus die XV hujus, quo is cum Martyrologio Romano datus a nobis fuit tomo & pagina proxime citatis. Non vero germanus dumdaxat frater refertur fuisse S. Platonis, sed per quem etiam in Christum credidit, sicut scribitur ibidem ex Menæis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ. Tametsi vero istam sanguinis conjunctionem vel dubiam vel suspectam reddere nec velimus nec possimus; duo tamen circa hanc observari jubemus, quæ eidem non videntur ex omni parte favere. I. Apud Lipomanum ac Surium dicitur: B. Plato … multos verbo illuminans fecit Christo credere.

[29] [de S. Antiocho, fratre germano S. Platonis,] Quos inter si numerari debeat S. Antiochus, mirum est, nullam de germani fratris conversione mentionem fieri a Metaphraste vel alio ejusdem ingenii auctore in antiquioribus scriptis, ex quibus suam adornarit Passionem, verosimiliter in ea non repertam; quam si ibi reperisset, non prætermisisset, uti opinamur, eam transcribere. Alterum est, quod notari velimus, & ibidem pag. 26 etiam observavimus, duobus istis fratribus germanis patriam attribui longe diversam a laudatis Menologiis Basilii & Canisii, quæ S. Antiochum Sebastenum faciunt; at S. Platonem, uti diximus supra num. 5, Ancyræ adscribunt.

[30] [uti & de exemplari Passionis, quod hic datur.] En tibi nunc qualem qualem Sancti nostri Passionem, cui sicut & illi, quæ exhibetur apud Lipomanum ac Surium, consona sit ea, cujus exordium datur a Leone Allatio in Diatriba de Symeonum scriptis pag. 128 inter ea. quæ Metaphrastæ adjudicat, his verbis expressum: Οὐ ξένα Γαλατῶν τὰ παρόντα, οὐδὲ ὁμολογητοῦ τῆς ἀληθείας ἀλλώτρια. Id est: Non sunt peregrina Galatis ea, quæ tractamus, neque a Confessore veritatis aliena. Quæ si conferas cum edito exordio apud Lipomanum ac Surium, ac Ms. sub nomine bibliothecæ Vaticanæ mox a nobis citato, quod sic incipit: Οὐ ξένα Γαλατῶν μέλλω λέγειν, οὐδὲ τῶν τὸν Ἄγκυραν οἰκούντων ἀλλότρια, οὐδὲ ὁμολογητοῦ καὶ Θεοῦ λόγον πεπιστευμένου ἄπιστα ἐρῶ; quæ, inquam, si cum illis conferas, eodem istas omnes referes Passiones, & tamquam ex ungue leonem, cognosces ejusdem parentis prolem esse: quamquam ea, quæ hic datur ex Ms. Bodecensi, pluribus locis Suriana brevior sit.

PASSIO
Ex Passionali pergameno Ms. cœnobii Bodecensis.

Plato martyr Ancyræ in Galatia (S.)

BHL Number: 6866


EX MS.

CAPUT I.
S. Plato apud præsidem Agrippinum accusatur; sed nec tormentis nec blanditiis a Christi fide avocatur.

[S. Plato naturæ & gratiæ dotibus insignis,] Non sunt aliena vel peregrina omnibus habitantibus Ancyram, neque per tota vicina loca, quam sæva & crudelis persecutio temporibus Maximiani imperatoris in provincia Galatia adversus religionem Christianorum facta sit, ita ut frater fratrem, & pater proprios filios, & amici amicos, vicinosque suos, qui Christum confitebantur, persequerentur, & morti traderent. Quo tempore beatissimus Platon a relictus est parentibus parvulus cum magnis divitiis & possessionibus multis, eo quod illustres & nobilissimo genere fuissent exorti. Erat autem ipse decorus forma, repletus Spiritu sancto ab infantia; quique dum adhuc sub procuratoris dispositione esse videretur, euangelicæ admonitionis non surdus auditor, cœpit divitias, quæ a parentibus sibi fuerant derelictæ, pauperibus erogare, & tota animi intentione, sine qualibet reverentia festinans ad palmam martyrii, publice se Christianum esse confitebatur b.

[2] Quod cognoscentes ministri sathanæ, tenuerunt eum & miserunt in carcerem. [sistitur Agrippino præsidi;] Cumque nuntiatum fuisset Agrippino præsidi, jussit sibi tribunal c præparari ante regiam, contra templum Jovis; & sedente eo pro tribunali, adjutor officii dixit: Platon, qui de religione Christianorum se jactat, & contra præcepta principum deos immortales injuriat, adest: quid præcipitis? Agrippinus dixit: Discinctus d ingrediatur. Et cum fuisset ingressus, ait ad eum præses: Cum universus orbis terrarum in epulatione consistat, cur tu in tanto ac tali constitutus es errore, ut audeas præcepta principum contemnere, & deos magnos derelinquere, & Crucifixi religionem sectari? Sanctus Platon respondit: Vos estis, qui degitis in errore, derelinquentes Deum, qui fecit cælum & terram, cum omni ornamento eorum, & adoratis lapides & ligna, opera manuum hominum.

[3] Agrippinus dixit: Nobilitas juventutis tuæ protervum te facit. [a quo interrogatus,] Dic tamen mihi, de qua religione es, aut de qua civitate, vel quod nomen est tibi? Sanctus Platon respondit: Natus in hac patria, religione Christianus, nomen habeo Platon; servus Christi ex utero matris meæ. Agrippinus dixit: Non cognovisti, quia jam jussit dominus imperator, ut omnes, qui in religione Christiana perseveraverunt, per multa tormenta puniantur? Sanctus Platon respondit: Cognovi ex parte, & mente irrisi stultam jussionem principis. Agrippinus dixit: Ergo stultam dicis jussionem principis? Sanctus Platon respondit: Etiam cum ipso auctore. Præses dixit: Non tibi expedit jussa principum irridere, nec deos magnos postponere, eo quod omnes, qui ista facere præsumpserunt, diversis tormentis interierunt. Unde & ego, conspiciens nobilitatem & decorem juventutis tuæ, compatior tibi, atque præmoneo, ut recedas ab hac vanitate, obediens jussis principum, & ad deorum templa concurras.

[4] Sanctus Platon respondit: Ego præcepta mei regis, [crudelissime cæditur: sed nec verberibus,] qui est Rex regum & Dominus dominantium, cum summo desiderio ab infantia servavi, & ad finem vitæ meæ servabo, & die noctuque ad referendas laudes sancto nomini ejus concurro. Nam omnes dii gentium, dæmonia; Dominus autem cælos fecit. Tunc Agrippinus jussit eum exspoliari, & a quatuor militibus crudeliter ac diutius cædi. Qui cædentes defecerunt, mutatique sunt alii duodecim viri fortissimi: & hi quoque dum per multas horas corpus Martyris cædere viderentur, nihil prævalentes defecerunt; in corpore autem beatissimi Martyris nullæ maculæ videbantur. Quæ diligentius conspiciens universa multitudo circumstantium, una cum Agrippino præside, mirabantur valde, & confundebantur, nescientes, quid dicerent. Beatissimus autem martyr Platon forti animo & immutabili corde permansit in confessione sua, gaudens in pœnis, quæ illi pro nomine Christi inferebantur. Videns igitur Agrippinus ejus constantiam, amplius confundebatur: & dixit ad eum: Pulchritudo juventutis tuæ ornat genus tuum. Nam scio te nobili genere procreatum. Quare ergo vis hac florentissima luce sine causa privari? Jam nunc suadeo tibi, ut proprio filio, effugere mortem & concurrere ad vitam.

[5] [nec verbis a veri Dei cultu avocatur] Sanctus Platon respondit: Bene suades, Agrippine: ego ideo fugio sempiternam mortem, ut promerear æternam percipere vitam. Agrippinus præses dixit: Dicito mihi, infelix, quantæ sunt mortes? Sanctus Platon respondit: Una quidem temporalis est; alia vero æterna; una subito finitur; alia, quæ præparata est tibi, & patri tuo diabolo, vel eis qui obaudiunt præceptis tuis, finem non habet: sed est in ea sempiternus cruciatus: ubi erit fletus & stridor dentium. Agrippinus dixit: Unde tanta verborum superfluitas? Aut sacrifica diis immortalibus, aut certe subjicieris multis cruciatibus. Sanctus Platon respondit: Fac citius, quidquid tibi videtur: nam numquam sacrifico diis tuis, nec ad injuriam summi Dei flecto cervicem meam lapidibus & lignis sine sensu; sed festino adjungi illi, qui pro nobis mortuus est, & die tertia resurrexit, ascendit ad cælos, sedet ad dextram Patris.

[6] [& ideo in carcerem detruditur.] Tunc Agrippinus duci eum in carcerem jussit: plurimi vero fidelium simul & gentilium sequebantur eum, mirantes & laudantes perseverantiam ejus. Sanctissimus autem Plato dum duceretur ad carcerem, exhortatus est populum, dicens: Viri Christiani & omnes qui me conspicitis, non vos terreant tormenta, quæ in me exercuit impiissimus Agrippinus: quia non propter causam parvam ad hoc veni certamen; sed propter factorem cæli & terræ, maris & omnium quæ in eis sunt. Multæ quidem tribulationes justorum; sed de his omnibus liberabit eos Deus. Venite ergo omnes, confugiamus ad tranquillissimum portum, & investigabilem Christum, & patienter suscipiamus tormenta, quæ nobis pro ejus nomine inferuntur, scientes, quemadmodum non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. Hæc cum dixisset & confortasset omnes audientes se, lætus & gaudens ingreditur carcerem, fixisque in terram genibus oravit & dixit: Domine Jesu Christe, qui scis universos actus meos, & cunctos gressus dinumeras, adesto mihi puero tuo, & conforta me, ut possim patienter sufferre tormenta, quæ mihi pro nomine tuo inferuntur, & non mihi prævaleat sathanæ discipulus Agrippinus; quatenus sciat universitas hominum, quam nihil sunt idola, quæ colunt, sed magis cognoscat omnis mundus, quia es verus Deus, qui cum Patre & Spiritu sancto vivis & regnas per omnia secula seculorum. Amen.

[7] Post dies septem execrabilis Agrippinus jussit educi de carcere sanctum martyrem Platonem, [Propositis diversis tormentorum instrumentis,] sibique præsentari. Quod cum fieret, adjutor officii, Viventius e nomine, nuntiavit præsidi Agrippino & dixit: Platon, qui regalibus edictis obaudire renuit, & vestris monitis non acquiescit, sed adhuc perseverat in malitia sua, adest præ foribus: quid præcipitis? Agrippinus dixit: Prius adducite diversa genera tormentorum, & sic ingrediatur. Quo facto, ingressus est Platon coram præside Agrippino. Præses dixit: Ponite ante eum diversa genera tormentorum, id est lebetas, sartagines, manus ferreas, & anaclastas, catapeltas f, & obeliscos acutissimos g, sed & alia diversa & terribilia tormentorum genera, arbitrans hoc, quod mox ut conspiceret sanctus Platon tantorum species tormentorum sibi præparari, expavesceret, & sibi consentiret. Unde dixit Agrippinus ad eum: Ecce conspice, Platon, qualia tibi præparata sunt tormenta. Nunc ergo tracta, ut pro honore generis tui & decore juventutis tuæ possis frui lucis hujus gaudiis. Quod ut possit fieri, sacrifica magno deo Apollini, aut certe ad confusionem natalium tuorum in his pœnis deficies.

[8] Sanctus Platon respondit: Non tecum multum loqui volo, [uti & adhibitis blanditiis, constans Martyr perseverat;] Agrippine, eo quod videam, te peccatis esse obnoxium, & totam mentem tuam cogitatione diabolica vexari, ut putes me similitudinem tormentorum, quæ ante me posita sunt, pavescere, & abnegare religionem meam. Unde insensate & sine intellectu, cur non perspicis, si ista tormenta, quæ a te, homine corruptibili, proponuntur, timenda sint, magis quam ea, quæ sine fine administrantur. Audita ergo Agrippinus constantia beatissimi martyris Platonis, cœpit eum mollibus hortari suasionibus, dicens: Si volueris me audire, tamquam patrem tuum, bene tecum agentem, & gustaveris de sacrificiis deorum nostrorum, mox absolvam te a vinculis istis; & unicam filiam fratris mei dabo tibi in matrimonium, & divitem te faciam & honoratum reddam. Tunc beatissimus Platon deridens præsidis amentiam, dixit: Infelicissime omnium & deceptor animarum, ego si vellem pervenire ad nuptias terrenas, meliorem ac nobiliorem possem accipere, quam filiam fratris tui.

[9] Iratus Agrippinus, [jussit] eum sterni sub lectum æneum, & poni sub eo prunas, & ignem copiosum, [novisque addicitur tormentis,] & desuper fervens oleum effundi, resinam atque bitumen, & ceram flagrantem super eum mitti, ita ut omnia viscera ejus nudata intolerabiliter torquerentur. Tunc Suffronius h commentariensis i dixit: Miserrime hominum, cur contradicis præceptis præsidis? Nonne vides, quæ contra te posita sunt tormenta? Sanctus Platon respondit: Recede a me minister sathanæ, & vade retro; quia non prævalebis mihi: ego enim torquendum totum corpus meum tradidi propter Christum. Agrippinus dixit: Numquid Christus, quem dicis, qui crucifixus est a Judæis, potest te liberare de manibus meis? Nisi cito sacrificaveris deo magno Apollini, non effugies tormenta, quæ tibi præparata sunt. Sanctus Platon respondit: Neque Apollini sacrifico, neque ceteris diis tuis: nam Apollo perditio k interpretatur, & omnes qui credunt in eum, simili damnatione peribunt. Divinitas autem vera non in manufactis habitat templis, sed est in cælis; cui quotidie sacrifico hostiam laudis.

[10] [quæ suffert lubens tyrannum redarguens.] Agrippinus dixit: Infelicissime, ut video, mortem diligis, & vitæ hujus splendorem odio habes. Sanctus Platon respondit: Multoties audisti a me, inimice veritatis, quia si perseveravero in confessione Domini mei Jesu Christi, non morior, sed post coronam victoriæ, vitam æternam possidebo; non solum ego, sed & omnes, qui credunt in eum, quem & tu, si dignus fuisses intelligere, utique manibus tuis execrabiles deos, quos colis, confringeres, & una mecum prostratus in terram, Deum verum, qui habet flatum tuum in manibus suis, curares. Adhæc Agrippinus indignatus dixit: Desperate & aliene, deorum principumque inimice, quare ad tantam nunc insaniam te pervenisse non pudet, ut etiam usque ad mei deceptionem perducas errorem tuum, quatenus sequar superstitiosam sectam, quæ nuper adinventa, a Romanis principibus damnata est. Sanctus Platon respondit: Et ego novi superbiam cordis tui: quia in malevolam animam non introibit Dei sapientia. Sed tamen memor esto verborum meorum; quia veniet tempus, quando cum fletu & gemitu recordaberis quæ nunc a me dicuntur, & velles tunc per me modo credidisse: sed sera illa pœnitentia non proderit tibi, quam modo per malitiam cordis tui neglexisti.

ANNOTATA.

a Platon hic more Græcorum, qui Πλάτων scribunt; Latini vero Plato.

b Ab hoc exordio plurimum discrepat illud, quod est apud Lipomanum ac Surium.

c Lipomanus ac Surius habent apparitor; apographum nostrum Græcum βοηθὸς, adjutor. De isto officio Cangius in Glossario Lat. Adjutores, inquit, dicuntur, qui magistratibus seu potius officialibus quibusvis adjungebantur, ut in muniis obeundis essent, qui eos adjuvarent. Plura vide in annotatis ad caput 2 Actorum S. Apollinaris, die 23 hujus, litt. h.

d Non satis assequor, quam vim hic habeat τὸ discinctus (quod non est in editis apud Lipomanum ac Surium, nec in apographo nostro Græco) seu, quod idem est, ut ego interpretor, abjecto cingulo; cum miles non fuerit Sanctus noster. Aliud est in Martyribus militibus; qui vel sponte sua in obsequium fidei, & in imperatorum ac præsidum gentilium contemptum, cingulum militare seu balteum deponebant, vel eorum imperio deponere illud jubebantur, si nollent Martyres idolis sacrificare. (Videsis Antonium Gallonium de Cruciatibus Martyrum cap. 4, a pag. 151 editionis Coloniensis) nisi τὸ discinctus hic sonet solum contemptum, fere sicut illud Horatii, discinctus nepos.

e Apographum Græcum Βικέντιος; Lipoman. ac Sur. Vincentius.

f Græce, καταπέλτας; Latine Catapultas, sicut est apud Lipoman. & Sur.

g De hisce instrumentis videri potest laudatus Gallonius in suo indice, ubi tamen vocem anaclastas non reperio: quod fuerit haud dubie instrumentum retorquendi aut refringendi crura vel alia membra Martyrum juxta etymon ἀνακλάζω. In nostro apographo Græco est ἀνακλάστας, quod Lipoman. & Sur. non habent.

h In Græco est Σοφρώνιος, juxta quod rectius Sophronius Lipoman. & Sur. scribunt, quam hic in nostro textu sit.

i Commentariensis, custos carceris, sic dictus, quod commentarios, id est rationes custodiarum & reorum conficeret, & inscriptiones criminum reciperet, uti est apud Cangium in Glossario Latino.

k Ἀπόλλυμι enim (cujus inusitatum ἀπόλλω) significat pereo, perdo, destruo.

* Ancyræ

* suspenditur

* faciem

CAPUT II.
Constantia Martyris novis tormentis frustra probata; qui tandem capite plexus martyrio coronatur.

Tunc jubente præside iterum torquebatur beatissimus martyr Platon, & dum in examinationibus diversorum tormentorum affligeretur fortissimus miles Christi, [Nova tormenta] transierunt horæ tres, & post hæc dimissus est, & depositus a ministris de lecto æreo, in quo diversæ pœnæ illi fuerant illatæ. Sed non solum ignis & tormenta ei non nocuerunt, imo etiam tam suavissimus odor replevit circumstantes, ut angelicam visitationem affuisse nullus dubitaret. Nulla etiam penitus macula in ejus corpore videbatur; ita ut omnes glorificarent Deum, dicentes: Verus est Deus Christianorum: qui & confortat & sanat servum suum, ut nihil in eo prævaleant tormenta. Agrippinus vero confusus post tanta tormenta, quæ ei intulerat, dixit: Acquiesce vel adhuc Platon: & si non vis sacrificare diis, abnega saltem illum, qui crucifixus est, & dimitteris.

[12] Sanctus Platon respondit: O crudelissime seductor, [nihil adeo S. Platonem movent,] & falsator veritatis; quid suades, ut abnegem salvatorem meum, Dominum Jesum Christum, qui mihi in tormentis affuit, & non permisit in corpore meo, sicut ipse perspicis, de omnibus tormentis, quæ in me exercuisti, maculam remanere. Recede a me, qui operaris iniquitatem, nec velis amplius ignorantes & simplices animas adducere in errorem, quia Dominus meus non derelinquet animam meam in inferno: nec dabit sanctum suum videre corruptionem. Agrippinus dixit: Quia misertus sum tui, propterea contumeliosus & stultus effectus es in verbis. Scito quoniam acrioribus tormentis te affligam: ut tu mihi ultroneus dicas: Paratus sum diis immortalibus immolare. Sanctus Platon respondit: Omnia tormenta tua, quæ & intulisti, & adhuc illaturum mihi minaris, ita sunt apud me, tamquam si aliquis ad delicias sit invitatus: & ideo gaudens suscipio plagas corporis mei, ut heres efficiar vitæ æternæ. Tunc Agrippinus ira motus surrexit de sella, & fibulatorium a, quo erat indutus, rumpens, jussit ferrum ignitum poni ad latera ejus. Quod ubi fecerunt ministri, tanta valitudo ignis facta est, ut non solum latera Martyris Dei comburerentur, verum etiam interiora ejus disrumperentur, ita ut per nares & cerebrum fumus ignis erumperet.

[13] [ut tyranno etiam insultet, Christo fretus.] Sanctus autem Platon, cum jam mortuus esse putaretur, dixit Agrippino: Immanissime canis, nihil mihi prævalent supplicia tua: quia Dominus meus Jesus Christus murus est mihi inexpugnabilis, & protector non deficiens in æternum. Accedens vero quidam adjutor nefandi judicis prope beatum Martyrem, dixit ad eum: Acquiesce, obsecro, præceptis imperatorum, & sacrifica diis immortalibus: quia propter tua tormenta nos omnes deficimus; & tu nec vultu nec mente mutaris. Magnanimus ad hæc Christi Martyr respondit: Et tu patronus vis esse deorum, qui nescis dextram aut sinistram tuam. Ergo si dogmatizas, Agrippinus taceat. Deinde erectis ad cælum oculis, ingemiscens, dixit; Dorsum meum tradidi flagellis, & totum corpus meum examinationibus inimici propter nomen tuum, Domine Jesu Christe. Ne discesseris igitur a me, quoniam tribulatio proxima est; & non est qui adjuvet, nequando dicant gentes, ubi est Deus ejus: sed fac beneplacitum tuum, ut non prævaleat mihi canis iniquus, qui rabido furore latrat adversum me. Cumque a Christianis dictum fuisset, Amen, commotus est locus ille, & omnes, qui aderant, territi fugerunt.

[14] [Constantia ejus rursum probatur,] Præses tamen a malitia cordis sui non recessit, sed vocans ad se beatum Martyrem dixit: Ecce Platon, multiplicando sermones in stultitia tua perseveras. Ego multoties talia & ampliora audivi ab illis, qui hujus religionis dogmata prædicabant: sed nemo ex omnibus vivens evasit de manibus meis, nisi hi, qui consentientes mihi, adoraverunt magnos deos. Sic & tu dispone sacrificare, aut accede reiteratus ad pœnas. S. Platon respondit: Homo sine Deo, & omnium malorum adinventor, quid vis protrahere martyrium meum, recurrendo iterum ad præterita & inania verba, sicut canis rediens ad vomitum suum. Dominus meus Jesus Christus pro mundi salute fudit sanguinem suum, quanto magis & nos debemus desideranter propter nomen ejus transitoriam mortem sustinere, ut in perpetua vita promissiones ejus lucremur. Tunc Agrippinus excitatus in furorem, præcepit corrigias excidi de membris ejus a capite usque ad pedes, dicens: Putasne te adjuvare potest Christus, in quo confidis?

[15] [& corpus membratim scinditur,] Sanctus Platon respondit: Crudelissime, & Dei * tyranne, non incongrue tibi nomen illud impositum est Agrippinus: quod intelligitur ferus b: nam sicut fera agrestis fugiens præcipitatur, ita & tu quæris una tecum in foveam mittere sequentes perversam mentem tuam, sed ego ita gaudeo in pœnis tuis, quomodo qui invenit thesaurum multum: aut qui videt, quamdiu desiderat videre. Ministri autem sine misericordia incidebant particulatim membra beatissimi Martyris, tamquam statuæ animam non habentis. Verumtamen Athleta Christi patienter sustinens dicebat: Exspectans exspectavi Dominum, & intendit mihi: dedit in opprobrium conculcantes me. Videntes hæc Christiani, qui aderant occulti, flebant pro tam crudeli pœna, quam extra naturam hominum patiebatur. Ipse vero immobilis in fide Christi non deficiebat, sed potius irridebat amentiam judicis, & tollens unam corrigiam de latere suo, quæ fuerat a carnificibus incisa, jactavit ante tribunal præsidis dicens: Sathan, sanguinum devorator; nescis inimice Dei, quia ad imaginem suam fecit Deus hominem. Cur tu pro defensione dæmonum, innocentia hominum corpora particulatim incidis? Quare non perspicis quia & tu carne es indutus? cur delectaris videre concisionem membrorum meorum, sine aliquo delicto?

[16] Ego quidem delector in iis pœnis, quia quantum fuerit membrana mea a carnificibus detracta, [sed irrito conatu;] tanto pulchrior corona mihi præparabitur a Domino meo Jesu Christo. Tu autem accipiens corrigiam corporis mei habe in testimonium damnationis tuæ. Erit enim hæc tibi ad judicium perditionis æternæ, ut memor sis iniquitatis tuæ dum veneris in supplicium æternum, quod tibi est præparatum una cum idolis tuis. Dicit ei præses: Tu me & deos satis injuriasti. Non est tibi curæ, quod viscera tua per latera exeunt, sed adhuc in responsionibus tuis contumax esse inveniris. Cui sanctus Platon subridens, ait: Tu miser stercore repletus in fœtoribus perseveras, ut totus sordidus in æterna damnatione deficias. Ego vero emendatus per varias pœnas cum magna fiducia Salvatori meo assisto, ut sine ulla passione possim in ejus sancto convivio epulari. Agrippinus præses dixit: Scio quoniam ideo verbosaris, ut citius te interficiam, sed ego secundum malitiam cordis tui severioribus tormentis te reservabo, ut per te terreantur omnes qui contradicunt magno Deo Apollini. Sanctus Platon dixit: Operibus ostende, quæ in verbis minaris: ut satisfacias voluntati patris tui sathanæ; habes enim potestatem terreni principis sub corpus meum. Nam animæ meæ nihil mali potes inferre.

[17] Agrippinus dixit: Scias in veritate, quoniam sicut in præteritis tormentis expertus es, [inter nova tormenta,] ita & adhuc minime parcam tibi, nolenti sacrificare benevolentiæ deorum; etiamsi Platonis illius, qui fuit amator & cultor deorum, philosophiam accipias. Sanctus Platon Respondit: Tu magis scias atque cognoscas per experientiam tormentorum, quæ per Dei gratiam patientissime pertuli: quoniam corpori meo non parco, sed magis propter amorem Domini mei Jesu Christi ipsam mortem, quam minaris, libenter perfero. Tunc Agrippinus eum jussit iterum in equuleo suspendi, & in tantum a carnificibus uncinis ferreis corpus ejus & genua radi, ut ossa denudata remanerent. Et præco magna voce clamabat: Sacrifica diis & dimitteris. Cumque vidisset eum toto corpore solutum, jussit eum deponi dicens: Miserrime, quid speras? Cum jam omne corium tuum disruptum sit, & ossa denudata, quare non sacrificas, ut repropitientur tibi dii, & veniam vivendi concedant. Sanctus Platon respondit: Quid adhuc me exspectas audire, dæmonum cultor. Si omnes pœnas tuas præteritas pro nihilo habui, quanto magis nunc parvi pendo eas, cum jam coronam meam amplector? Denudatus carnali corio, sed vestitus lorica fidei, securus penetrabo cælum a facie inimici. Quod si adhuc aliqua tormenta volueris inferre, adimple festinus, ut in omnibus confundaris. Agrippinus dixit: Patientiam habeo in te propter falsum nomen, quod habere videris, Platonis philosophi, qui magnus doctor esse videbatur, nec tamen ab honore & reverentia deorum recessit, sed magis docuit, ut a sacrificiis nullus omnino recederet: unde admiror, de tua nobilitate habens experientiam, doctrinæ ejus cur non assentias una nobiscum his, quæ a majoribus tradita esse cognovisti.

[18] [& inediam longam de tyranno triumphans:] Sanctus Platon respondit: Vade retro me sathanas, quia mihi non prævalebis qui mecum habeo Spiritum sanctum, cujus philosophiam & doctrinam die noctuque meditari non cesso. Nam Platonis illius sacrilegi, cujus tu mentionem fecisti, nihil habeo nisi nomen tantummodo & non fabulosam & erraticam sapientiam, in verbis meditatam & compositam, in qua ille confidens alios decipiebat. Vera autem sapientia, quæ per Dominum meum Jesum Christum, in mundo manifestara est, non in verbis philosophiæ placatur, sed puris mentibus adhærebit. Scriptum est enim, Perdam sapientiam sapientum, & prudentiam prudentum reprobabo. Stupefactus Agrippinus mirabatur responsiones & fortissimum animum ejus, dicens ad suos: Quid tacemus? Puto victi sumus. Et iterum jussit eum duci in carcerem, præcipiens, ut una uncia panis & calix aquæ illi per diem daretur, & a nullo homine omnino videretur. Ingressus igitur beatissimus Platon in carcerem, fecit ibi decem & octo dies, & noluit omnino accipere neque panem neque aquam, sciens Dominum in Euangelio dicentem: Non in solo pane vivit homo, sed de omni verbo, quod procedit de ore Dei. Cumque vidissent custodes, quod nihil gustavit per tot dies, rogabant eum dicentes: Manduca, homo, ne forte periclitemur nos, cum tu nihil horum gustaveris, quæ tibi inferuntur.

[19] [ac tandem capite damnatus] Sanctus Platon respondit: Nolite reputare fieri quoniam ego moriar, si nihil gustavero de cibo carnali, quia repletus sum Spiritu sancto, qui missus est de cælo a Patre, in nomine Domini nostri Jesu Christi, qui dixit: Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. Et iterum: Qui biberit de aqua, quam ego do, fiet in eo fons aquæ vivæ, & non deficiet in æternum. Unde omnino absurdum est, ut ad injuriam summi Dei polluar de cibis sacrilegorum. Post hæc sedens Agrippinus in tribunali contra templum Jovis, jussit adduci S. Platonem. Cumque fuisset adductus, dixit ad eum: Quid tractasti circa salutem tuam; paratus es sacrificare, an disposuisti vitam finire, & esse cum Christo nescio quo illo quem prædicas? S. Platon respondit: Salus mea Christus est, quem tu blasphema lingua nominasti. Fac igitur citius, quod facturus es, nec amplius moreris in verbis. Tunc Agrippinus, videns animo forti & hilari vultu perfectaque fide persistere beatum Martyrem, amplius confundebatur, & dixit: Per pœnas nihil prævaluimus, eo quod magica arte superet nos; caput ergo ejus amputetur.

[20] Accipientes itaque eum carnifices post datam sententiam, [martyrio coronatur.] duxerunt eum foras civitatem Anciram, ad locum qui vocatur Campus amœnus, ubi, impetrato spatio orandi, elevans oculos ad cælum beatus Martyr ait: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, ad quem desideranter festino: quia non prævaluerunt mihi minæ & tormenta nequissimi judicis, sed misisti angelum tuum, qui confortavit me & sanavit vulnera mea. Nunc ergo accipe cum pace animam meam, & aggrega me dignanter in aula tua. His dictis extendit caput, [&] dixit spiculatori: Modo, frater, fac, quod tibi jussum est. Quem mox ille percussit, & amputavit caput ejus: cujus corpus furati sunt Christiani & cum omni diligentia posuerunt in eodem loco, in quo fiunt virtutes, & multa mirabilia usque in hodiernum diem. Martyrizatus est autem sanctissimus Dei Platon sub Maximiano imperatore, Agrippino præside, decimo nono Kalendas Januarii: regnante Domino nostro Jesu Christo: qui cum Deo Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula. Amen.

ANNOTATA.

a Fibulatorium (apographum nostrum Græcam φιβλατώριον; Cangius vero in Glossario Græco barbaro φιβλατούριον) qua voce tum fibula, qua subligatur vestimentum, tum vestimentum ipsum significari, invenies apud eumdem auctorem in Glossario Latino-barbaro. Hic autem videtur accipi in hac ultima notione.

b In apographo Græco ita exponitur etymon hic indicatum, dum dicit Sanctus Agrippino: ἄγριος γάρ τις λύκος κατέστηκας: vis est in vocibus Ἀγριππίνος, & ἄγριος, ferox, immitis: quæ Græce quidem, Latine tamen non obtinet.

* forte dire

DE SS. MARTYRIBUS ANTIOCHENIS
CYRILLO, ANDREA, TEBELLIO, AUREO ET STERTHEO.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Cyrillus Martyr Antiochiæ (S.)
Andreas Martyr Antiochiæ (S.)
Tebellius Martyr Antiochiæ (S.)
Aureus Martyr Antiochiæ (S.)
Stertheus Martyr Antiochiæ (S.)

J. B. S.

Hujus manipuli martyres omnino quinque Antiochiæ diserte tribuit codex Lucensis seu Fontanellensis; in Corbeiensi legi, haud dubie, non potuit nomen Sterthei, cujus loco puncta apposita sunt, additaque bina alia nomina Silvani & Donati, quæ in codicibus nostris nusquam reperiuntur, ut propterea Sanctos istos omittendos putaverim, aliunde, nisi fallor, huc male intrusos. In vetustiori codice Epternacensi nomina etiam prædicta quinque clare expressa sunt, sed turbato non nihil ordine, ut facile pateat imperiti librarii transpositio, dum Appollinarem hoc die memorat, ac dein sic pergit: Antiochiæ, Andreæ martyris; Auritia civitate Gallitiæ Platonis, Cyrilli, Tebeli, Auli, Stertei. Ex his mihi quidem dubium non est quin martyres isti quinque rectissime Antiochiæ consignati sint, nullo alio quam martyrum titulo distinguendi, sive Cyrillus sive Andreas eorum ductor censeatur: ut prorsus non videam, unde in duobus Hieronymianis parvis a nobis editis, nempe Augustano & Labbeano episcopi titulus Cyrillo accesserit, de eo tacentibus ceteris omnibus apographis, etiam Martenianis.

Dixi in solis istis duobus, nam quod ex Ms. Reg. Sueciæ seu S. Columbæ Senonensi elogium in notis suis adduxit Florentinius, opinor ex Cod. Holsteniano; Antiochiæ S. Cyrilli episcopi, doctrina & sanctitate conspicui, cum aliis quatuor, in nostro inventum prorsus non est; utpote in quo simplicissime legitur: In Antiochia, natalis S. Cyrilli cum aliis IV, ubi plane perspicis, Andreæ, Tebellii, Aurei & Sterthei, more istorum codicum, nomina brevitatis causa suppressa fuisse, dum in aliis ut summum Andreæ adjungitur; at nusquam, uti dicebam, appellatio episcopi præterquam in duobus istis codicibus Augustano & Labbeano, quos sæpe interpolatos auctosque monuimus, quemadmodum & Gellonensem, ab Acherio vulgatum. Et sic de Rabani codice censendum est, in quo legerit: In Antiochia, natale SS. Cyrilli episcopi, Andreæ: atque item de Notkeriano, in quo sic habetur: In Antiochia, Cyrilli episcopi, Andreæ & Actebelli, haud dubie pro Aurei & Tebellii.

Atque ita Notkerum legisse, satis certum est, ut nesciam unde Florentinius alia hauserit, quæ Notkero perperam adscribit, nisi ex aliquo auctiore Adone, quem Notkerum non semel existimavit. Puriorem paulo codicem secutus est Maurolycus, in quo nimirum repererit; Antiochiæ, Cyrilli, Andreæ & Sabelli. Bedæ Plantiniani annuntiatio ex corruptis Hieronymianis accepta est; In Antiochia, Cyrilli episcopi & Andreæ, a qua citanda melius abstinuisset Baronius, ut ostenderet S. Cyrillum patriarcham Antiochenum in Fastis Latinis (quem apud Græcos frustra quæsierit) antea cognitum fuisse, quod verisimile omnino non est. Fuit hæc tamen ipsi occasio, ut Cyrillum Martyrologio Romano insereret, in quo ei præluxerat Galesinius, elogium novum de suo concinnans: Antiochiæ, S. Cyrilli episcopi, qui sacrarum litterarum eruditione, & pietate admirabili in episcopali munere præluxit. Verum de hoc proxime agendum est.

DE SANCTO CYRILLO
PATRIARCHA ANTIOCHENO.
Antiochiæ in Syria.

ANNO CCC.

[Commentarius]

Cyrillus patriarcha Antiochenus (S.)

AUCTORE P. B.

De S. Cyrillo, actum est in Tractatu de patriarchis Antiochenis, quem tomo IV Julii præfiximus; ibique locum inter eos obtinet decimum nonum. Successisse illum Timæo diximus anno Christi 280 circiter; [Acta S. Cyrilli non videntur fuisse umquam scripta.] vivere autem desiisse anno 300; quo suffectus est illi Tyrannus. Hujus, sicut & duorum ejus decessorum communione privatus fuit ob suspicionem doctrinæ hæreticæ sanctus Lucianus martyr; uti ex epistola S. Alexandri Alexandrini dictum est ad diem VII Januarii pag. 358. Cetera ejus Acta numquam fuisse scripta, satis verisimile videtur: quando ne ipse quidem Eusebius, quo tamen nemo Cyrillum novisse propius poterat, nemo, siquid historia dignum aut præ ceteris memorabile noverat, scribebat libentius, verbo saltem uno res ab eo gestas attigit: sic enim habet, nec quidquam amplius de S. Cyrillo, Ecclesiasticæ historiæ lib. 7, cap. 32 in editione Valesiana:

[2] Iisdem temporibus Antiochenæ ecclesiæ post Domnum Timæus præfuit: [Vix quidquam de illo scitur, nisi quod tradit Eusebius.] cui successit nostra memoria Cyrillus. Sub hoc Dorotheum virum doctissimum, Antiochenæ tunc ecclesiæ presbyterum, cognovimus. Qui cum studiosissimus esset sacrarum Scripturarum, Hebraïcam quoque linguam addidicit, adeo ut ipsos etiam Hebraïcos codices peritissime legeret. Erat hic ingenio admodum liberali, & humanioribus disciplinis apprime eruditus: ceterum ab ipso matris utero eunuchus. Unde & imperator tamquam miraculo obstupefactus, eum in familiaritatem suam adscivit, & baphii (in quo purpura tingitur) quod est apud Tyrum, procuratorem constituit. Hunc nos sacras Scripturas in ecclesia non inscite exponentem audivimus. Post Cyrillum Tyrannus episcopatum Antiochensis ecclesiæ suscepit: cujus tempore ecclesiarum vastatio maxime viguit. (ἤκμασεν, id est, exarsit, efferbuit.) Hæc tantum de Cyrillo Eusebius, & ex eo Nicephorus Callistus Hist. eccles. lib. 6, cap. 34 & 35; in eo tamen aberrans, quod Dorotheum non sub Cyrillo, sed sub Tyranno collocet.

[3] Quid, quod nec antiquis Martyrologis sive Græcis sive Latinis innotuit? [Non est notus in antiquis Martyrologiis,] Nam quæ paragrapho superiori de S. Cyrillo martyre dicta sunt, ea ad nostrum hunc Cyrillum pertinere non possunt, ut ibidem ostensum est: ille enim martyr fuit, non episcopus; hic autem episcopus, non martyr; siquidem nec Martyrologium modernum Romanum hoc illi epitheton tribuit his verbis: Antiochiæ S. Cyrilli episcopi, doctrina & sanctitate conspicui. At enim, inquis, & illum etiam episcopum fuisse, aliquot Martyrologii Hieronymiani exemplaria testantur, & nostrum hunc quoque fuisse martyrem, in notationibus ad Martyrologium Romanum hoc die satis aperte profitetur Baronius, cum ita scribit: Habentur ejus (S. Cyrilli episcopi Antiocheni) Acta juncta illis sanctorum Claudii & Nicostrati, quæ ex antiquis codicibus edidit Mombritius tom. 1, ubi scribitur, ipsum ob Christi fidem passum, ac tandem in carcere Deo spiritum reddidisse.

[4] [nec in Actis SS. Claudii &c.] Ad primum patet responsio ex paragrapho præcedenti: cum ex tot exemplaribus Martyrologii Hieronymiani Mss. atque excusis, quæ consuluimus, duo tantum sint, eaque passim interpolata, quæ Cyrillo apud Antiochiam martyrii laurea cum aliis quatuor decorato episcopi appellationem adjungant. Quod vero ad Acta Cyrilli pertinet, quæ apud Mombritium juncta sint illis SS. Claudii & Nicostrati, ea æque quidquam evincunt; nisi & sincera esse, & de eodem Cyrillo istic agere dicantur, quem hoc die notat Martyrologium Hieronymianum; eumque nostrum esse comprobent Patriarcham Antiochenum. Quorum nihil, opinor, facile cuiquam persuadebitur. Et de Actorum quidem illorum sinceritate non est hic dicendi locus: pertinent enim ad diem VIII Novembris, quo discutienda erunt. Fatetur interea Baronius in notationibus ad eumdem diem, ea in nonnullis esse corrigenda. Fac tamen hoc loco non esse interpolata; an eumdem ibi Cyrillum cum Hieronymiano; an vero etiam nostrum assignari quis credat? Tute judica, Lector: nam postquam narratum esset, qua ratione S. Simplicius sculptor ad fidei veræ desiderium adductus esset; quod nempe, inter cædendos in Pannonia lapides, sua identidem animadvertisset instrumenta diffringi; non item aliorum, qui Christiani erant, & Christi nomen ante opus invocabant, hæc subjiciuntur in Actis Mombritianis:

[5] [a Baronio] Et cœperunt (socii Christiani, qui fidem Simplicio suaserant) quærere sacerdotem; & invenerunt episcopum in custodia ligatum, nomine Cyrillum, ex Antiochia adductum (quod non addit Ado ad diem VIII Novembris) proque nomine Christi vinctum; qui jam multis verberibus fuerat maceratus per annos tres Ad quem venientes noctu Symphorianus, Claudius, Nicostratus, & Castorius una cum Simplicio: quem invenerunt catenis constrictum cum plerisque confessoribus. Et ingressi ad Cyrillum episcopum, miserunt se ad pedes ejus, & rogabant, ut baptizaret Simplicium. Cumque hoc audisset beatus Cyrillus episcopus, gaudio repletus est magno, dixitque ad Simplicium: Fili, vide, si ex toto corde credis; & omnia ministrabuntur tibi. Respondentesque Claudius, Symphorianus, Nicostratus & Castorius dixerunt ad eum rem gestam, de ferramentis quod obvevenisset.

[6] [citatis:] Et tunc beatus Cyrillus episcopus gratias agens Deo omnipotenti dixit ad Simplicium: Fili, vidisti virtutem in operatione nostra. Modo tantum fideliter crede. Respondit Simplicius cum lacrymis, & dixit ei: Et quomodo jubetis ut ostendam credulitatem meam? Beatus Cyrillus episcopus dixit: Ut credas in Jesum Christum Dominum nostrum, Dei filium, creatorem omnium rerum; & omnia simulacra manufacta respuas. Simplicius dixit: Ego credo quia in veritate ipse est Deus verus Jesus Christus. Et, facto eo secundum consuetudinem ecclesiasticam catechumeno, baptizavit in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti ibidem in carcere; & dimisit eos. Tum relato, quod mox secutum est, S. Simplicii & sociorum ejus martyrio, toleratisque suppliciis, de S. Cyrillo additur: Sanctus vero Cyrillus episcopus hoc audiens, dum esset in carcere, afflixit se, & transivit ad Dominum. Hæc sunt, quæ in Actis illis ad S. Cyrillum spectant.

[7] Vides, opinor, S. Cyrillum, de quo hæc Acta meminerunt, [ibi enim de alio S. Cyrillo agitur;] ab Hieronymiano prorsus esse diversum: Hieronymianus enim Cyrillus episcopus non fuit: at ille fuisse narratur in Actis: Hieronymianus martyrium fecit Antiochiæ cum Andrea, Tebellio, Aureo & Stertheo; at Cyrillus Mombritianus in carcere Pannonico solus, aut certe (si socios ejus appellare volueris eos, quorum occasione præ tristitia exspiravit) non cum quatuor illis, quos modo recensuimus, sed cum aliis quinque, Claudio scilicet, Nicostrato, symphoriano, Castorio, & Simplicio. Vides etiam diversum esse utrumque illum Cyrillum a nostro: uterque enim ille in persecutione periit, & Membritianus quidem in Diocletianea: cam noster diem supremum obierit anno Diocletiani decimo sexto, Christi 300, hoc est triennio ante exortam persecutionem, quæ juxta Eusebium lib. 8, cap. 2 indicta primum est anno Diocletiani 19, Christi 303, cum jam Tyrannus, S. Cyrilli successor, ecclesiæ Antiochenæ patriarcha præesset, ut idem testatur lib. 7, cap. 32: cum in Oriente ante illud tempus ecclesiarum & episcoporum tanta fuisset tranquillitas; ut tunc demum diabolus tamquam ex altissimo sopore excitari primum cœperit, sicut idem loquitur, lib. 8, cap. 4.

[8] [quisquis ille fuerit.] Quisquis ergo fuerit utervis ille Cyrillus, noster esse non potuit; Sed vel posterior nostro vel prior. Nec refert, quod Cyrillus in Actis Mombritii dicatur episcopus ex Antiochia adductus, cum unus tantum Antiochiæ patriarcha Cyrillus umquam fuerit. Nam hæc verba primum, ut dixi, non habet Ado, qui Acta magis sincera præ oculis habuisse videtur; deinde præter Antiochiam Syriæ ad Orontem fluvium positam, quæ patriarcharum sedes erat, alia fuit Pisidiæ metropolis, aliæ alibi plures; non dicunt autem Acta illa adductum fuisse beatum suum Cyrillum ex Antiochia Syriæ; neque adeo de S. Cyrillo patriarcha Antiocheno intelligi debent, sicut in citatis notationibus credidit Baronius. Mitto cetera, quæ hic afferri possunt argumenta: sufficiunt hæc, ut, quod initio dicebam, nihil ab antiquitate relictum posteris de S. Cyrillo patriarcha Antiocheno intelligatur, præter id quod num. 1 & 2 notavimus; imo nec elogium ejus, ut nunc est in Martyrologio Romano, in antiquioribus ac sinceris Martyrologiis reperiri, nec vero etiam memoriam: nam Rabanus Cyrillum patriarcham hic significare non potuit, sed unum ex quinque Martyribus Antiochensibus (quem ex corruptis Hieronymianis episcopum fecerit) ut patet ex adjuncto Andrea. Idem de Notkero dictum puta; idem de supposititio Beda Plantiniano, quem citat Baronius. Neque vero Galesinius, qui S. Cyrillum nostrum Fastis Romanis ante Baronium inscripsit, antiquiora ulla pro se Martyrologia citat in subjectis notationibus, sed tantum Annales, nescio quos, ecclesiasticos græce scriptos: quos post eum Baronius ne appellare quidem est ausus.

DE SS. MARTYRIBUS MAXULITANIS
ANDREA, ELIANO ET AIABOSO SEU AIOBOSO.

[Commentarius]

Andreas Martyr Maxulitani in Africa (S.)
Elianus Martyre Maxulitani in Africa (S.)
Aiaboso Martyre Maxulitani in Africa (S.)

AUCTORE J. B. S.

Frustra hoc die in codicibus Heironymianis trium istorum Martyrum palæstram quæsivit Florentinius; eo redactus, ut sacros pugiles ex Cappadocia, Militana urbe vel regione fuisse putarit, ubi frequens, [Corruptus alibi locus,] inquit, martyrum carnificina. Huc virum impulere variæ in codicibus loci efformationes, sic ut Lucensis scriberet Militanarum, Corbeiensis Militanorum, demum Epternacensis vetustissimus Maxilitatorum, ut plane mirum non sit, corruptum librariorum oscitantia martyrii locum seu Martyrum patriam a Florentinio reperiri omnino non potuisse; qui mihi æque ignotus esset, nisi opportune succurrisset Kalendarium ecclesiæ Carthaginensis, a Mabillonio primum, deinde a Ruinario, inter Acta primorum martyrum sincera, rursus editum, in quo, tametsi aliqua parte mutilo, diserte hoc die ad XI Kal. Aug. legitur, Sanctorum Maxulitanorum, ut vix dubitari jam posse videatur, quin Martyres isti sub Militanorum & Maxilitatorum nomine in Hieronymiano Martyrologio indicentur.

[2] [in Kalendario Carthaginensi repertus est,] Ad eosdem vero referendusne sit tractatus seu sermo S. Augustini a nobis citatus die IX Aprilis, an ad illos ibi relatos, hisque, saltem a loci determinatione, ferme synonymos, nempe Massylitanos, non facile dixero, cum mensis Aprilis in prædicto Kalendario desideretur. Neque id in notis ad prædictum Kalendarium ausus est asserere Mabillonius. Ceterum & de his locutum sanctum Hipponensem Antistitem scripsit Castellanus eo nempe, quo solet, more, ut Sanctorum festivitatem celebret quidem, at de cetero tota traclatio ad morum emendationem dirigatur, unde ex ipso nec gesta, nec martyrii genus aut tempus facile eruatur. Satis nobis sit, veram appellationem, in codicibus nostris depravatam, restituisse. Ultimi nominis variatio ex iisdem codicibus oritur, utpote cum in codice Lucensi Aiabosi in Corbeiensi Aiobosi habeatur, pejus, ni fallor, in Epternacensi, Cabosi. In duobus aliis exprimendis una est apographorum omnium ratio; ex minoribus autem seu contractis non nisi tenebras accersiveris.

[3] Paulo distinctiorem Maxulæ & Maxulitanorum notitiam suggessit Ruinartius in notis ad Hist. Wandalicam, [a Ruinartio nonnihil illustratus.] ubi de provincia Proconsulari (cujus episcopos in exsilium missos, & eos inter Carcadium Maxulitanum enumeraverat) observat pag. 234, Maxulam veterem, a Plinio Maxulam coloniam dictam; atque ibidem Numidium Massylitanum, & Numidium episcopum ecclesiæ catholicæ Maxulitanæ recitat: demum & Numidium alium, ejusdem urbis antistitem qui concilio Carthaginensi sub Bonifacio anno 525 subscripserit. Inde ad Martyres nostros progreditur, eorum festivitatem ex citato a nobis Kalendario ad XI Kal. Augusti memorans; ubi dubium quod nobis Castellanus ingesserat apposite dissolvit. De iis, inquit, duos habemus S. Augustini sermones, qui de sanctis martyribus Massylitanis inscribuntur; ut fortasse iidem plane martyres sint, quos IX Aprilis anonymos dedimus, hic vero propriis nominibus expressos, de quibus frustra alibi plura aut clariora quæsieris.

DE S. JOSEPHO COMITE CONF.
SCYTHOPOLI IN PALÆSTINA.

AN. CIRC. CCCLVI VEL PAULLO SERIUS.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Josephus comes conf. Scythopoli in Palæstina (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Patria, vitæ professio in Judaismo; Judæorum patriarchæ & apostoli.

Tiberias, urbs Palæstinæ in Galilæa provincia, ad oram lacus Genesareth, Cellario in Australi; Baudrando autem ac neoterico Legendistæ Gallo, postea citando, in Occidentali parte sita, S. Josepho comiti patria obtigit, [Tiberias urbs Palæstinæ.] teste S. Epiphanio, a quo Tiberiadensis appellatur in historia, inferius ex ipso a nobis danda num. 1. De conditore istius urbis sic loquitur Flavius Josephus Antiquitatum Judaicarum lib. 18, cap. 13: Herodes porro tetrarcha, receptus in amicitiam Tiberii, de ipsius nomine urbem a se conditam vocavit Tiberiada, electo ad hoc optimo agro Galilææ in ora lacus Genesarethici.. Haec partim a convenis, partim a Galilæis habitata est, quorum nonnulli eo migrare coacti sunt; quidam etiam e nobilitate sedes illic sibi optaverunt: quoque major esset frequentia, recepti sunt ad incolendum etiam tenuissimi quique undecumque confluentes, & in his aliquot, quos non satis constat esse liberos.

[2] Hos magnis immunitatibus ac beneficiis prosecutus, [patria fuit S. Josephi;] adstrinxit ad habitandum; alii domos, alii agros largitus, quo minus horrerent ædificatam urbem præter ritum patrium in solo multis sepulcris referto: cum juxta nostras leges ad septem dies impurus habeatur, qui in talibus locis habitet. Porro fueritne Tiberias tum a fundamentis condita, an ex veteri potius oppido instaurata ac reparata, discutiendum aliis relinquimus, ad quos propius id spectet. Interim S. Hieronymus in caput 48 Ezechielis, ℣. 21, Tiberias, inquit, olim appellabatur Chenereth. Nobilitata autem est Tiberiadis memoria in sacris Litteris, uti patet ex cap. 6 & 21 Joannis ℣. 1; nec non eodem cap. 6, ℣. 23. Paucula hæc ad notionem patriæ S. Josephi sufficiant. De vitæ professione hæc subdimus.

[3] Professus ille fuit superstitionem Judaicam, paternarum traditionum, uti inveteratus perfidæ atque obduratæ istius sectæ mos fert, [vitæ professio Judaismus cum summa dignitate conjuncta.] adeo perfracte tenax, ut quamquam plane singularibus, manifestis ac pluries repetitis divinæ misericordiæ adminiculis a sua inveterata pertinacia fortiter & suaviter fuerit ad Christi fidem vocatus; avocari tamen serio numquam sese siverit a semel concepta obstinatione; sæpe convictus, sæpe deliberans ac nonnumquam etiam meliora spondens; nihilo tamen minus usque reluctari pergens, donec tandem victas Deo vocanti manus dedit, uti dicetur inferius occasione conversionis ejus. Et vero supra vulgus Judæorum & coætaneos suos in suæ sectæ instituto, & forte etiam natalium splendore excelluisse, argumento est summa dignitas, qua apud suos fulsit. Etenim hic ipse Josephus, teste eodem S. Epiphanio, ex illorum erat ordine, qui apud Judæos principem locum dignitatis obtinent, quos quidem secundum patriarcham apostolos nominant. Assident hi patriarchæ; & cum eo sæpius diu noctuque versantur: quod eidem a consiliis sint, ac de iis referant, quæ ad legem pertinere videntur.

[4] [Dignitas patriarchæ & apostolorum] Et quoniam in patriarchæ atque apostolorum apud Judæos dignitatis sermonem incidimus, placet paulo pluribus, quo melius intelligatur, eam elucidare. Noster Dionysius Petavius Opera S. Epiphanii duobus tomis anno 1622 Parisiis edidit, & suas in ea Animadversiones adjecit tomo 2; inter eas vero, quas habet in hæresim 30, quæ est Ebionitarum, a pag. 55, istos dignitatis titulos recte explanat in hæc verba: Tam patriarcharum quam apostolorum dignitates ac vocabula apud Judæos nonnisi post Urbis excidium usurpata videntur. De patriarchis in Theod. Cod. lib. 16, tit. 8 frequens est mentio. Et quidem apostoli patriarchæ velut assessores ex communi & usitata vocis notione dicti sunt, quod ad exigendas a synagogis pecunias ab illo mitterentur, ut ex Cod. Theod. patet, L. 14 de Judæis. Sic autem sonat: Superstitionis indignæ est, ut archisynagogi, sive presbyteri Judæorum, vel quos ipsi apostolos vocant, qui ad exigendum aurum atque argentum a patriarcha certo tempore diriguntur, a singulis synagogis exactam summam atque susceptam ad eumdem reportent.

[5] Qua de re omne, quidquid considerata temporis ratione confidimus esse collectum, [qualis apud Judæos] fideliter ad nostrum dirigatur ærarium. De cetero autem nihil prædicto decernimus esse mittendum. De usdem patriarchis quod Epiphanius indicat, non delectu, sed generis successione dignitatem adeptos, ac plerumque luxu ac deliciis corruptos fuisse, Hieronymi auctoritate confirmatur; qui in Commentariis ad cap. 3 Isaiæ ad hæc verba: Et effeminati dominabuntur eis, ita scribit: Consideremus patriarchas Judæorum, & juvenes sive pueros, effeminatosque ac deliciis affluentes, & impletam prophetiam esse cernemus. Porro de hereditaria ista successione S. Epiphanius inferius in historia S. Josephi nostri num. 10 sic habet: Inter hæc adolescente jam Ellelis patriarchæ filio pupillo, qui ad spem patriarchatus educabatur: neque enim magistratus apud Judæos ullus præripit, sed parentibus filii succedunt &c.

[6] Baronius ad annum 327, num. 18, Bene conveniunt hæc, [fuerit.] inquit, quæ de nominibus magistratuum Judæorum Epiphanius tradit, cum Constantini imperatoris rescriptis L. 2 & 3 (imo 4) de Judæis C. Theodos., quibus eisdem indulget privilegia, in quibus exprimuntur hæc eorum nomina magistratuum, patriarcha, presbyteri, hieros *, archisynagogi. Et ex loco Codicis Theodosiani supra allegato apostolos memorans, indicat apte, illos, præterquam quod ad exigendum aurum & argentum a patriarcha certo tempore diriguntur, & morum inquisitores & moderatores apud Judæos fuisse; ut videsis ad annum Christi 32, num. 5, & liquet ex iis, quæ inferius de S. Josepho referuntur, cujus & historiam Baronius ibidem citat. At quæri hic potest a curiosis antiquitatis investigatoribus, quo tempore dignitas ista patriarchalis primum apud Judæos, atque adeo apostolorum officium cœperit, an ante eversionem urbis Hierosolymitanæ, an vero, quod superius Petavio videbatur, post illam. Controversiam hanc, quoad situm in nobis erit, paululum dilucidemus, si omnino solidis fundamentis dirimere non possumus.

[7] Tillemontius in historica S. Josephi comitis conversionis collectione, [Disseritur de patriarcharum istorum] quam Monumentis suis ecclesiasticis insertam tom. 7, pag. 290 exhibet, occasione patriarchæ Ellel seu Hillel, qui, uti in historia, quam infra producimus, e stirpe Gamalielis originem traxerat, qui patriarchatum apud illos tenuit. Quem etiam suspicari merito possumus, ut a plerisque proditum est, e primi illius Gamalielis genere esse prognatum, qui sub Christi Domini passionem auctor ejus consilii Judæis fuit, ut a persequendis Apostolis abstinerent; occasione, inquam, illa asserit, videri exprimere Epiphanium, quod Gamaliel iste, e quo Ellel originem traxerit, hanc dignitatem primus possederit. Sed nos ex mox allatis Epiphanii verbis neutiquam id extundere possumus. Dispiciamus itaque an & quid ex alio Tillemontii loco conficere in rem nostram possimus. Habetur ille in notis ejus super S. Gamaliele tom. 2 Monum. eccl. pag. 469, ubi sic animadvertit:

[8] Multus, inquit, apud Rabbinos sermo est de Gamaliele, [origine] quem volunt omnium aliarum synagogarum principem fuisse ab anno circiter 20 æræ vulgaris, usque ad 52. Filium ei dant Simeonem nomine, alterius ac secundi Gamalielis patrem; qui fuerit primus Judæorum patriarcha (sicut videri dicit Paulo Pezron in Defensione antiquitatis temporis, Gallice edita Parisiis anno 1692) omniumque aliorum linea paterna sibi succedentium ad annum usque 420. Addit, quod judicet laudatus Pezronius, dubitari, non posse, quin primus Gamaliel sit. S. Gamaliel, de quo in Actis Apostolorum sermo sit; & tempus sane convenit. At quæritur ibidem apud Tillemontium, an filium is habuerit Simeonem; sed ipsi non videtur, credi posse, quod alios is filios habuerit, quam Abibam, qui cum eo baptizatus fuerit, & Sedemiam aut Selemiam, qui in Judaismo permanserit: dicere itaque oportere, quod Selemias fuerit Simon (at nomina ista parum inter se affinitatis habent) &, uti paulo post addit, Selemias potuerit esse binominis, uti multi alii Judæi. Sed quod maxime contra principatum primi Gamalielis supra omnes alias synagogas facit, est illud, quod intelligi posse non videatur, quo pacto ita se gesserit S. Gamaliel, ut salva fide & conscientia sua, permanserit Judaicarum synagogarum princeps per annos 20 post mortem Christi. Ita ille.

[9] [ac successione.] Dicamus nos, illam successionem, prout a Rabbinis, parum fidei hic, quia in pluribus aliis falli aut fallere consuetis, circumfertur, idoneo fundamento destitui, ut inde conficiatur, Simeonem, S. Gamalielis filium, fuisse patrem alterius Gamalielis, primi Judæorum patriarchæ, ut volunt; cui successerit Ellel, qui, admisso isto successionis ordine, debuisset esse patriarcha secundus; ac proin incertam plane esse epocham, quæ inde petitur, inchoati apud Judæos patriarchatus. Aliunde itaque petenda est. Petavius, uti paullo ante vidimus, censet, illam non nisi post Urbis excidium figendam. Gothofredus inferius memorandus, pag. 230 Admitto, inquit, ut patriarcharum & similia, ita & apostolorum vocabula inter Judæos nonnisi post Urbis excidium usurpata. Nec vero aptius nobis tempus videtur accommodari posse prædictæ epochæ, quam si eam affigamus exeunti circiter seculo Christi primo aut ineunti secundo: ita quidem, ut non ponatur ante ruinam urbis Hierosolymitanæ, nec diu post illam differatur. Dum vero hic scriptis antiquitatis tabulis destituimur, conjecturis utamur.

[10] Diximus itaque has dignitates non incepisse ante excidium Hierosolymitanum. [Videntur illi cœpisse institui exeunte sec. 1, aut ineunte 2.] Ecquis enim ante illud vel verbo quidem auctor carum meminit? Nec Josephus, nec quisquam alius de patriarchis locutus fuit, inquit Tillemontius tomo 1 historiæ Imperatorum pag. 590; ubi plurima ad illos pertinentia curiose collegit. Ac proin altissimum etiam de apostolis ante illud tempus apud auctores fuit silentium. At vero jam tum ab Adriani tempore exstitisse patriarchas, ibidem addit, judicio nonnullorum eruditorum, quos citat. Et certe finis seculi primi æræ Christianæ, aut initium secundi longe nobis videntur accommodatissima constituendo eorum initio. Etenim accepto per excidium Hierosolymitanum fatali irreparabilis internecionis ictu, eversisque una cum destructo templo eorum sacrificiis, ritibus ac cæremoniis, si paucula inde excipias, nacti postea aliquantulum respirandi spatium, inceperint serio cogitare de erigenda aliqua forma status, ut ita dicam, seu monarchiæ, cujus princeps esset patriarcha, quo de agimus, qui, conniventibus in eo Romanis imperatoribus, tanta apud eos valebat auctoritate, ut regis instar summa rerum potiri videretur. Vide Tillemontium mox citatum.

[11] Jacobus Gothofredus in Codice Theodosiano a se edito & Commentariis perpetuis illustrato, [Plurimæ circa illos notitiæ] tom. 6, tit. 8, lib. 18, a pag. 215 plurima operose collegit circa dictos patriarchas, quæ hic in compendium contraho, diffusius apud ipsum videnda ab eo, cujus id intererit; eorum quippe multa hoc titulo, & quidem pluribus legibus mentio fit, e quibus asserta circa illos sua confirmat. 1. Non unum itaque patriarcharum genus fuit, sed alii aliis superiores, alii contra aliorum ditioni subjecti & c.: patriarcharum item horum certus districtus seu terræ tractus fuit. 2. Majorum patriarcharum magna sub Christianis imperatoribus dignitas viguit, uti constat ex titulis, quibus honorati sunt. 3. Istorum patriarcharum arbitrio synagogæ paruerunt, constitutique ab eis legis Judaicæ primates: ditioni enim eorum suberant archisynagogi, patriarchæ minores scilicet ac presbyteri ceteri, ejusque missionibus parebant; ab his denique præpositi, qui ceteris præessent. 4. Habebant assessores seu apostolos, de quibus supra diximus. 5. Certo tempore hi patriarchæ a singulis synagogis certam summam exigebant anniversario canone, auri Coronarii nomine (de quo fuse agit idem auctor in Commentario ad Leg. 14, pag. 229) in Occidentalibus etiam partibus, quamquam ipsi essent in Orientalibus.

[12] 6. Patriarchæ in sola Palæstina fuerunt, non alibi in Oriente, [in compendium hic coactæ] multo minus in Occidente: vicinas tamen Palæstinæ provincias subinde perlustrabant, ac nominatim Ægyptum. 7. Nonnisi unus ab initio patriarcha existebat, & universalis, & quidem adhuc anno 399. Addit tamen plures Judæorum fuisse patriarchas, Babylonienses videlicet ac Tiberiadenses: de qua re consule Tillemontium superius allegatum, pag. 591. De successione eorum, ex Epiphanio satis superque antea jam diximus. 9. Videri voluerunt esse de tribu Juda, ex Origene, aliis id negantibus, Cyrillo videlicet, & Theodoreto, qui eos ad stirpem Herodis refert; Epiphanius autem ad Gamalielem, uti diximus. 10. Chrysostomus Orat. 3 adversus Judæos in editione Græca Savilii, quæ est oratio quarta in Græco-Latina nostri Frontonis Ducæi tom. 1, pag. 504, patriarchas eorum caupones, negotiatores, omni iniquitate plenos vocat.

[13] Ex mox addit, quod qui nunc apud illos dicuntur patriarchæ, [proferuntur.] non sint sacerdotes, sed per simulationem sacerdotum agant personam, nec aliter ludant, quam histriones in scena &c. In Dialogo de vita S. Joannis Chrysostomi, sub nomine Palladii Parisiis edito, sic legitur pag. 137: Dicunt, pestilentem & falsum Judæorum patriarcham singulis annis aut anno interjecto synagogæ principes mutare ad corradendam pecuniam; similiter & hujus æmulum, Ægyptiorum patriarcham &c. Theophilus, ni fallor, intelligitur; de quo vide Patriarchas Alexandrinos ante tomum V Junii, pag. 52 *. Et vero patriarcharum Judæorum vitia in causa fortasse fuerint, cur aboliti sint; de qua re eodem titulo 8 Leg. ultima, substitutis eorum loco primatibus post excessum patriarcharum, quæ Lex notatur data anno 429; adeo ut patriarchæ esse desierint sub Theodosio juniore inter annum 415 & 429, & propius quidem ad an. 415 ob Gamalielis tum dominantis improbitatem nequidquam coërcitam; quam Theodosius diutius non tulerit, vel qui statim post excesserit; ut visum est Gothofredo ad hanc Legem.

[Annotata]

* hierei

§ II. Mirabilis in judaismo S. Josephi obstinatio, miraculum ab ipso tunc patratum; conversio ad Christianam fidem; dignitas comitis.

Mirabilem dicimus istam obstinationem, & jure quidem optimo: [Sanctus singularibus plane mediis ac crebro repetitis] sive enim ex una parte consideremus Spiritus sancti impulsum, qui ad meliora Sanctum vocare non cessabat; sive ex altera parte repulsam ejus, qua vocanti resistebat, habemus profecto utrobique, quod egregie miremur. Nam animum ejus solicitum habebat eorum recordatio, quæ in baptismo Ellelis patriarchæ fieri mystica arcanaque viderat: & quidnam ageret, anxie cogitabat; prout dicitur in historia conversionis ejus infra num. 8. Accedebat librorum sacrorum lectio ea occasione & modo, quibus id exponitur num. 9: quibus perlectis, rursus ejus animus cruciari cœpit: & Christianam quidem fidem capessere molestum ei videbatur: sed hæc duo nihilominus & librorum lectio & patriarchæ initiatio vehementer hominem angebant: qui obdurato tamen, ut assolet, animo permansit. Crucis item virtutem contra præstigias num. 16, tertium hoc Josephus documentum Christianæ religionis habuit, quo nihil adversus Christi nomen crucisque signum valere maleficia comperit: neque propterea Christianus ut esset, in animum induxit. Adde apparitionem Christi num. 17. At Josephus ne ita quidem perpulsus acquievit; sed vehementem in morbum ac desperatum incidit.

[14] [ad Christi fidem vocatus, semper obstinatus permansit.] Tum Dominus ei rursus apparens, ut in se crederet hortatur; ita valetudinis compotem futurum. Hoc ubi facturum recepit, ac repente convaluit, in eadem obstinatione perstitit. Quare secundo in morbum delapsus, ac perinde desperatus; cum jam instare tempus extremum Judæi, illius cognati crederent, quod ab iis secreto fieri solet, mysterium æger audivit. Etenim ex legis peritis quidam natu grandis accedens illius auribus insusurrabat illa verba, quæ habes num. 18; sed sine ullo successu. Sive autem Judæi verba ista adhibuerint tamquam signum ad sanandos morbos; sive superstitio illos induxerit, ut imitarentur atque in speciem simularent illud, quod Christianis persuadebat fides actitare in hujuscemodi rerum adjunctis; satis mirum accidit, a Judæis prorsus incredulis adhiberi verba, quæ præcipua & augustissima circa orbis Servatorem Jesum, quem cane pejus & angue perfidi isti oderant, fidei nostræ mysteria graphice exprimunt. At vero hujus facti fides solide stabilitur ex S. Epiphanio, qui ista adjecit:

[15] [Ista occasione mirum Judæorum factum a falsitate vindicatur,] Omni, inquit, ego asseveratione confirmo, hæc mihi Josephum ipsum, quando jam erat ad Christum conversus, narrasse. Quod insuper ab alio quopiam accepi, ait, quem pluribus ibidem num. 18 & 19 describit. Nullum, inquit recte Tillemontius, videmus medium dubitandi de duarum istarum historiarum, a duobus Sanctis allatarum veritate; qui certe nos fallere noluerint. Addit insuper, nescire se, num aliquis sit credendi locus, quod falli potuerint, de quo Calvinista quidam, ipso referente, eos accusat, ordinaria isti sectæ impudentia usus. Etenim illi non proferunt in medium nisi quod audierunt ipsimet. Aliud porro est, si S. Epiphanius afferre debuerit, quod Judæi semper dicerent moribundis ista verba mystica, prout observat Tillemontius; addens, non videre se locum dubitandi, quin aliquoties id saltem facerent. Verum textus Epiphanii diserte habet τὸ παρ᾽ αὐτῶν ἀεὶ μυστηριωδῶς γενόμενον παρὰ τούτων ἤκουσε, quod ab iis secreto fieri solet mysterium æger audiit, prout est in versione Petavii, qua etiam usus fuit Tillemontius. Quod si illum textum magis presse ac verbum de verbo reddere voluerimus, sic eum interpretabimur: Quod ab illis SEMPER mystice fiebat, ab ipsis audivit; jam vero si adverbium ἀεὶ afficiat aliud sibi junctum adverbium μυστηριωδῶς (& certe quippe ni sic videatur hic illud posse afficere, cum immediate ipsi præponatur?) longe tum erit alius sensus; qui sic reddi poterit vel æquivalebit huic: id quod ab illis SEMPER MYSTICE fit, quando fit, vel quoties fit; ab ipsis audivit.

[16] Ubi vides non importari, quod ab illis hoc semper fiat. [& explicatur:] Quod si τὸ semper in illa propositione immediate afficiat copulam, tum sensus propositionis æquivalebit huic: quod ab illis ET FIT SEMPER, ET MYSTICE quidem. Erunt fortasse, quibus hæc expositio videatur ad subtilitates philosophicas releganda potius, quam ad narrationem historicam, ab S. Epiphanio neutiquam forte intentam. Esto: historici quippe in sensu potius vulgari loqui solent, de subtilitatibus istiusmodi minime soliciti: sed eo nos utcumque cogit factum ex adjunctis omnibus mirabile supra omnem modum, diceremus pene supra omnem fidem, nisi ex ore duorum testium, & unius quidem omni exceptione majoris, S. Josephi videlicet, ore referretur; quod si illud aliquoties seu in certis quibusdam circumstantiis contigisse dicatur, manebit quidem vel sic prorsus mirum; sed paradoxum, quamquam eo pacto omnino non tollatur, magna saltem ex parte mitigabitur. Si melius aliquid occurrerit eruditis in præsenti argumento, facile eis palmam concesserimus, viam quamdam tentasse contenti, qua facilior forte aditus in implexo hoc negotio ad ipsam veritatem sterni possit. Addi his etiam possunt annotata ad caput secundam historiæ conversionis litt. 1.

[17] Tillemontius difficultatem complanare conatur, recurrendo partim ad evidentiam, qua adventus Messiæ probatur contigisse; [non tamen omnis in eo occurrens difficultas tollitur.] partim ad profundam tenebrarum abyssum, & duritiem humani cordis, producto exemplo Josephi historici Judæorum; si celebris super Jesu Christo locus, inquit, vere ipsius est; de quo theologi polemici viderint. At per hoc dicta difficultas non tollitur. Ne vero plura hujusmodi obdurationis exempla sectemur externa, quando domesticum S. Josephi nostri in promptu adest, cujus adamantinam obstinatæ mentis duritiem nec tot frequentes ac manifestæ Jesu Christi apparitiones, nec testimonium adeo singulare de Christo vel a juratissimis ejus hostibus prolatum emollire neutiquam potuere, nedum confessionem ullam tacitam vel expressam Christi servatoris ex ipso extundere: nam is, teste S. Epiphanio num. 20, cum in morbo adhuc esset, & a seniore inter alia hæc..inaudisset .. animum nihilominus obfirmabat. Igitur Dominus .. iterum ei se in somnis objicit .. sanitati eum restituens; surgere jubens, & demum credere. At frustra: nam ubi convaluit, ne tum quidem credidit. Iterum ergo, recuperata jam sanitate, per visum ei Dominus offertur, &, quod nondum credidisset, accusat. Deinde apparitionibus & increpationibus accedunt promissa, & quarta jam se vice ipsi spectandum exhibet Dominus.

[18] Quo autem ei de religionis ipsius fide constet, [Datur a Christo potestas, ut Sanctus faciat miraculum, quo se ad Christianam fidem convertat;] si quod, ait, in meo nomine prodigium efficere volueris; me ipsum invoca: ego tibi præstabo. Promisso respondit eventus: nam furiosum in nomine Jesu Nazareni a dæmone liberavit, sicut narrat pluribus S. Epiphanius a num. 21. Interim tamen noster Josephus inveterata pertinacia obduruerat, num. 23. Porro circa hoc miraculum ab ipso tum, quando etiamnum in Judaismo sordescere semper pergebat, factum, observare juvat cum Baronio ad annum Christi 327, num. 31, cujus verba sunt ista: Quis miretur hæc a Josepho tentata, cum testentur Acta Apostolorum (cap. 19) eadem actitata a filiis Scævæ principis sacerdotum? Licet res illis haud ita feliciter acciderit ac Josepho. Res gesta videri potest, loco citato. Miraculi vero hujus patrandi potestatem, Josepho longe undequaque ob inveteratam animi duritiem indignissimo concessam forte audierat S. Basilius, quando in Regulis brevioribus ad Interrogationem 179 sic respondet: Porro quod munus Dei, donumve tribuatur alicui, non est mirandum. Siquidem Deus in tempore bonitatis & patientiæ, solem suum oriri facit super malos & bonos, idque sæpenumero ad utilitatem etiam vel ejus ipsius, cui donum tribuitur, quod videlicet, si fieri possit, Dei bonitatem reveritus aliquo modo incitetur, ut in eum gratus esse studeat: vel aliorum etiam; convenienter verbis Apostoli illis (Philipp. 1 ℣ 15) Quidam & propter invidiam & contentionem: quidam autem & propter bonam voluntatem Christum prædicant. Ceterum an & quo modo miracula fieri possint etiam a reprobis, explicabitur XXV hujus in Commentario prævio ad Vitam S. Magnerici, Trevirorum episcopi, § 8.

[19] [ast alia occasione animus tandem ejus emollitur & convertitur.] Et fructum quidem a S. Basilio mox indicatum producere potuisset in S. Josepho miraculum, quod fecit, si minus durus & obstinatus exstitisset. At Pastor bonus ovem illam perditam, adeo patienter & diu frustra hactenus quæsitam, suppliciis tandem ad se pertraxit, quam tot & tam inusitatis favoribus nequidquam demulserat, ut vocem suam audiret. Conversionis quippe seriæ occasionem Josepho dedit dignitas, a Judæorum patriarcha ipsi collata, apostoli videlicet: quo officio cum accurate perfungi vellet, ac ministros quosdam ex eisdem improbos in ordinem redigere, dignitate etiam sua ipsos privans, implacabile apud ipsos contra se odium concitævit. Qui in lectione Euangeliorum ipsum deprehendunt, virgis cædunt, ad mortem quærunt, ac fluvio Cydno submergunt; ubi pro mortuo derelictus, sed servatus tamen a morte, postea salutaribus sacri baptismi lymphis immersus est, & Christo vivere cœpit; secundum ea, quæ resert S. Epiphanius num. 23 & sequentibus.

[20] [Fit amicus Constantini magni, & ab eo creatur comes,] Itaque in amicitiam Constantini magni imperatoris penitus intravit, qui, auditis ex ipso iis quæ contigerant, illi dignitatis præmium .. contulit, comitemque fecit, jubens insuper, ut quidquid vellet, optaret; num. 26 Petavius supra memoratus de isto honoris titulo ita notat pag. 38: Comitum dignitas, nudus sine magistratu ac functione plerumque titulus fuit, ut ex Codice Theodosiano constat. Hanc Constantinus plerisque, ut refert Eusebius, concessit. Eadem per honorarios codicillos a principe conferebatur: qua de re ad Themistii orationem quartam pluribus disputavimus. Ita Petavius; ubi & plura de istis codicillis contra anonymum conjectorem; quo curiosum lectorem remittimus. De comitiva, prout ab Epiphanii interprete nominatur, seu comitis dignitate agit Cangius in Glossario mediæ & infimæ latinitatis; ubi variam istius tituli ac multiplicem notionem valde operose collegit: hic vero videtur dicari præfectura provinciæ seu istus saltem tractus terræ, in quo sitæ erant civitates, ab Epiphanio enumeratæ, quibus Constantinus magnus præfecerit S. Josephum eo saltem usque, ut imperatoria auctoritate munitus tam contra Judæorum quam Arianorum machinationes, secure ac tuto ædificare ecclesias posset, & forte etiam judicis vel publici magistratus munus aliquod præterea exerceret, quo majorem fidei Christianæ ac meditati operis adversariis, qui opposituri sese videbantur, sui reverentiam atque observantiam incuteret.

[21] Neque enim habebat dumtaxat, quod a Judæis, quorum superstitionem deseruerat, [ut secure & tuto ecclesias ædificare possit,] sibi timeret, sed vel maxime etiam Arianos habebat infestos, quos, teste Epiphanio num. 5, summa infamia traducebat. Quippe unus ipse rectam ac sinceram fidem Scythopoli retinebat, cum reliqui essent Ariani. Quod nisi comitis dignitate fuisset præditus, ut hic eum honor ab Arianorum violentia tueretur, ne in ipsa quidem urbe Vir ille constitisset, præsertim sub Patrophilo &c. Nec vero merum in eo sine re aut potestate hunc dignitatis titulum fuisse, argumento est illud, quod habemus num. 27: At Josephus acceptis cum ea potestate (ædificandi videlicet ecclesias in Judæorum pagis omnibus & oppidis) ac dignitate litteris, Tiberiadem perrexit, unaque & diploma secum attulit, quibus impensas e fisco caperet, cum privatim ipse stipendia ex eodem acciperet. Atque hæc quidem pro instituto nostro sint satis. Si quis de comitum origine seu antiquiiate, diversis eorum ordinibus, ac reliquis huc spectantibus plenius instrui desiderat; adeat Cangium in Glossario, Gothofredum tom. 2 in Commentario ad 13 titulum Theodosiani Codicis, & Tillemontium historiæ Imperatorum tom. 4, a pag. 285. Ad conversionem porro Sancti redeamus.

[22] Baronius ad annum 327, num. 5 credit, Constantinum publicasse de novo occasione ipsius anno 329 rescriptum, [renovata forte hunc in finem a Constantino,] quod fecerat jam tum ab anno 315, ad condemnandos igni Judæos, qui persequerentur eos, quibus placuisset ab eorum superstitione transire ad Christianam fidem. Sic loquitur Baronius: Occasione, puto, Josephi adversus Judæos lex olim lata Murgilli in Pannonia sub consulatu quarto Constantini atque Licinii, postea CPoli ad cohibendos Judæos, qui agebant in Oriente, iterum sancita reperitur .. eodem imperatore ad Euagrium rescribente. Vide Cod. Theodos. tit. 8 de Judæis &c. apud Gothofredum tom. 6, pag. 214; qui in hunc locum commentans pag. 215, sunt, inquit, qui haud improbabiliter censent, eumdem, de quo ibi proxime egerat, Josephum, huic legi ferendæ Constantino causam præbuisse.

[23] Esto autem cogitatio ista non videatur habere fundamentum particulare juxta Tillemontium in historica collectione S. Josephi superius citata; [quam adversus Judæos alias tulerat, lege.] satis tamen conformis apparet historiæ isti; e qua discimus, piissimum istum imperatorem Josepho neophyto magnos benevolentiæ singularis favores contulisse; ipsumque Josephum, ecclesiæ Tiberiade construendæ intentum, pessimas a Judæis vexationes sustinuisse; ut facile contingere potuerit, ut ad Constantinum, apud quem gratia & auctoritate valebat plurimum, illas detulerit, præsertim cum obstaculis illis manifeste contrairetur auctoritati, qua munitus egregie ab eo fuerat ad condendas ecclesias; & Constantinus suamet sponte aliunde erga religiosissima ista opera prorsus impensissime totus flagraret. Consulesis Eusebium in Vita Constantini lib. 2 & 3.

§ III. Exstructa Tiberiade a Sancto ecclesia; scriptum quoddam ipsi attributum; vitæ Chronotaxis, annus mortis incertus; locus, de quo agit Sancti historia, pluribus hic elucidatus.

[Circa ecclesiam a S. Josepho constructam] Varias a S. Josepho ecclesias fuisse conditas, potestatem utique sibi ab imperatore Constantino magno factam non segniter executioni mandante, discimus ex historia conversionis sub finem. Circa templum vero inter eas Adrianium Tiberiade, de quo ibidem num. 28, paucula præmittimus, quibus cognomenti istius ratio dari dilucidarique possit. Ælius Lampridius in historia Augusta ex recensione Claudii Salmasii Parisiis edita anno 1620, in Vita Alexandri Severi pag, 129, Christo, inquit, templum facere voluit, eumque inter deos recipere. Quod & Adrianus cogitasse fertur, qui templa in omnibus civitatibus sine simulacris jusserat fieri; quæ hodie idcirco, quia non habent numina, dicuntur Adriani, quæ ille ad hoc parasse dicebatur: sed prohibitus est ab iis, qui consulentes sacra, repererant omnes Christianos futuros, si id optato evenisset, & templa reliqua deserenda. Auctor notarum in historiam prædictam pag. 170, credere non vult id, quod hic asserit Lampridius, propterea quod alii hoc non dixerint; censetque templa ista jussa fieri, Adriani nomini sine dubio consecranda. Quod & Spartianus, inquit, in Vita illius testatur.

[25] [varia hic discutiuntur;] Sed quamquam is dicat pag. 7 quod per Asiam iter faciens templa sui nominis consecravit, ad quem locum respexit hic notarum auctor, ut videre est in notis ejus in Spartianum pag. 26; satis patet, quod Spartiani assertio non evertat dictum Lampridii, sed quod utrimque conciliari commode possint. Et vero silentium aliorum auctorum, quo nititur dictus notarum auctor, an ratio sufficiens & satis solide fundata videri debet iis, qui Jesum Christum adorant, ut non credant verum esse, quod ejus inimici non fine gloria ipsius verum esse crediderunt? Certe Lampridius, gentilis auctor, neutiquam nobis, nec proin auctori notarum, suspectus hic esse debet, utpote qui tam ab adulatione erga Christianos, quam ab illorum sacris erat alienus. Salmasius in notis pag. 229 adeo istum locum non arrodit, ut potius supponat esse verum. Quidquid autem sit de ista sive vera sive falsa prædictione, qua Adrianus prohibitus est &c., Deus enimvero eventum ejusdem verum esse voluit, non permittendo, ut imperator adeo improbus aliquam istius gloriæ partem haberet, quam soli imperatori Constantino reservabat, tamquam aliarum, quibus fulsit, laudum præcipuum ornamentum.

[26] [uti & circa scriptum, quod videtur perperam ipsi attributum.] Sed ut denuo ad S. Josephum revertamur; Isaacus Vossius de Sibyllinis oraculis, Oxonii editus anno 1680, cap. 3, pag. 18, apud Tillemontium in pluries adducta collectione historica pag, 299 citatur, quod ipse Sancto attribuat scriptum, nomine Hypomnesticon, in multis, sicut additur, bibliothecis inveniendum. At quidnam hoc scripti sit, fatemur cum Tillemontio, nos nescire. Neque satis concipimus, quo fundamento scriptum aliquod possit attribui illi, cujus aliud nullum habemus scriptum, & cujus vitæ professio non videtur ad scribendum fuisse accommodata. Adde quod, cum scriptum illud in promptu non sit, ut nobis inspicere illud liceat, incompertum nobis sit, an & quinam characterismi in eo reluceant. Quin imo videtur nobis longe verosimilius, hujusmodi scriptum non esse S. Josephi comitis, quia nihil de eo prodidit S. Epiphanius in istis præsertim ipsiusmet S. Josephi narrantis, nec non temporis ac rei narratæ adjunctis, in quibus totam pene singulatim ejus vitam audivit, & quidem sub finem vitæ ejus. Si Operis istius possessoribus aliquid solidi in mentem veniat, quo illud S. Josepho vendicent, inventionem gratulabimur publico eruditorum bono: sed boni hoc ne vel per umbram quidem sperare audemus. Certiora habemus de tempore quo Sanctus vixit:

[27] Sanctus quippe Epiphanius historiæ conversionis aliquot temporis characterismos intexuit, quibus & vitæ Sancti exordia, [Ex characterismis temporis, historiæ de conversione Sancti a S. Epiphanio intermixtis,] ejusdemque decursus ac finis probabiliter ordinari queant; & unde hanc chronotaxeos hypothesim constituere liceat. Natales ejus affigimus anno Christi circiter 286: conversionem a Judaismo anno circiter 326, ætatis 40: nam latitudinem aliquam ætatis utcumque satis maturæ videtur suadere tum munus tutoris, quo functus est, num. 8, tum crebro repetita, & toties ab ipso rejecta media peculiaria, ut se converteret; tum denique dignitas apostolarus, a Juda Judæorum patriarcha, ad robustam jam ætatem provecto, ipsi collata num. 23. Constantinum vero magnum, qui tunc ab anno 323 regnabat in Oriente (vide Tillemontium tomo 4 historiæ Impp. art. 4) anno eodem, aut paullo post convenerit; a quo fuerit creatus comes anno 329, ætatis 43; anno 330 operam dederit ecclesiis ædificandis, ætatis 44; circa quod tempus contigerint Judæorum ad illas impediendas præstigiæ, num. 29. S. Eusebium Vercellensem, in exilium relegatum hospitio exceperit anno 355, ætatis 69. S. Epiphanius ad eum diverterit, ac conversionis ejus historiam audierit ex ipsius ore, anno 356, cum affecta utique jam ætate foret ac septuagesimum plus minus annum ageret, teste S. Epiphanio num. 3.

[28] Et sane illud circiter tempus satis apte congruit cum pauculis ejusdem historiæ minutiis, [ordinatur vitæ chronotaxis:] in quibus presse recensendis ob lapsum notabilem temporis, quo audierat eam narrari S. Epiphanius, loquitur modo opinantis, & ob longinquitatem temporis, quod narrationem inter & scriptionem intercesserat, memoriæ quodammodo suæ diffisus, uti planum fit ex sequentibus: Erat tum patriarchæ nomen Ellel (ita enim & a Josepho nominari solitum arbitror, nisi me ob temporis longinquitatem fallit memoria) num. 2. Judas, opinor, patriarchæ nomen erat, neque tanto intervallo probe commemini, num. 10. Patriarcha Judas (ita enim forte vocabatur) num. 23. Templum…, quod Adrianium, ni fallor, appellabant, num. 28. Illud itaque circiter tempus, ut iterum dicam, satis apte congruit tam cum audita ab S. Epiphanio historia, quam cum tempore, quo eam litteris mandavit: scripsit enim super Hæresibus anno 376, ac proinde annis post viginti, quam illam narrari audivisset; uti conficitur ex Hæresi 66, cap. 20, pag. 638 editionis Petavianæ; ubi imperatores quosdam enumerans, ad hunc annum, inquit, qui est Valentis decimus tertius, Gratiani nonus, Valentiniani junioris primus &c. Christi autem 376.

[29] [sed de anno mortis non satis constat.] Jam vero quod S. Josephus paulo post, quam ad ipsum divertit S. Epiphanius, e vita excesserit, hinc credibile, illinc incertum est. Credibile, inquam, id est, quia S. Eusebius Vercellensis in epistola ad suos, a Baronio ad annum 356, a num. 92 producta, conqueritur, quod plurima Scythopoli a crudeli Patrophilo, Ariomania infectissimo, passus fuerit: cujus forte ansam querelæ non habuisset, si S. Josephus, egregius in paucis ac potens ipsius advocatus & defensor, tum temporis supervixisset. Hac de causa eum tunc non amplius superstitem fuisse, credibile censuit Tillemontius pag. 299. Sed non videtur satis expendisse rationes, quæ id, quod hinc apparet credibile, aliunde & æquali, si non majore fortasse cum similitudine, illud reddant incertum. Audiatur Baronius loco citato num. 91: Quod Ariani pollerent imperatoris (Constantii) auctoritate, haud passi sunt eum apud tantum hospitem commorari, quem Patrophilus a Josepho divulsum diræ custodiæ mancipavit: indigne enim ferebant cum ipse, tum Constantius, & ceteri Ariani, ut quem a sua ecclesia exilio abstraxissent, in Arianorum parœcia tanto dignaretur honore, cum hospitio Comitis, tum etiam visitatione ex diversis circumcirca provinciis insignium fama virorum. Atque hæc ratio Eminentissimi Annalium ecclesiasticorum conditoris nobis apparet præferenda conjecturæ Tillemontianæ; ut dicendum videatur, non satis constare, quamdiu sanctus Comes anno ætatis 70, Christi circiter 356 supervixerit. Castellanus ad textum sui Martyrologii Romani hac die nomini S. Josephi adscribit versus annum CCCLXIX; quod si verum esset, jam fuisset octogenario major: quod Castellano non assentimur, donec aliunde id probetur.

[30] [Thermas Gadarenses præstigiis infames fuisse,] Quoniam vero de thermis Gadarensibus in historia ejus num. 11 fit mentio, & nonnulla circa istum locum nobis se offerunt paullo longiora, quam ut commode in annotatis nostris expandi queant; visum est potius ea huc conjicere; quæ & Baronius historiæ conversionis nostri Sancti, ex S. Epiphanio apud ipsum narratæ ad annum 327, intexuit, percommodam arripiens occasionem referendi sequentia, quæ memorat Eunapius Sardianus in Vitis philosophorum in Jamblicho, insigni fama philosopho, ad easdem thermas accedente, consentientia his, quæ scribit Epiphanius de diaboli præstigiis ibidem exercitis. Sic ergo res habet: Aliquanto post tempore placuit cunctis, stato anni tempore accedere Gadara, qui locus est thermarum in Syria, secundas a Baiis in Romano imperio obtinens, quibus nullæ balneæ calidæ comparari possunt. Istic cum lavaret, pariterque ceteri darent lavationi operam, nata de balneis disceptatione, subridens Jamblichus, Tametsi religione, inquit, impediar, quo minus ista aperiam, vestra tamen causa id fiet. Simulque jussit discipulos sciscitari a popularibus indigenis, quibus jam olim nominibus donati fuissent duo e calidis fonticulis minores, sed ceteris elegantiores venustioresque.

[31] [constat ex mira,] Illi postquam imperata fecissent, negarunt se causam nominum posse rescire: uni tamen Amori nomen esse; alteri Anteroti deo, amantium injuriæ vindici. Confestim ipse contacta manu aqua (sedebat enim forte in crepidine fontis, ubi depletur ac superfunditur alveus) paucis admurmuratis verbulis, de fontis imo pusionem excivit candidum, commoda statura, capillitio in fulvum aurum tincto, dorsi cute nitida, qui totus lavanti aut loto assimilis erat. Attonitis rei novitate comitibus, Transeamus, inquit, ad proximum fonticulum; simulque exsurgens præcedebat, in cogitatione defixus, ac suspenso vultu; ibique eadem, quæ prius peragens, alterum Amorem evocavit, prioris per omnia similem, extra comas nigrantes, huic magis, & rutilas & per collum sparsas. Ambo pueruli circumfusi arctis complexibus Jamblicho velut naturali patri inhærebant: quos ille in proprias suas sedes e vestigio restituit, lotusque excessit, obstupefacto comitum & familiarium cœtu, qui ab eo tempore scrutari quidquam desierunt, & argumentis & signis, quæ viderant, tamquam validis habenis pertracti, in omnibus credulos se præbuerunt.

[32] Ferebantur de illo in vulgus & alia fidei absona monstrique similia, quorum ego nihil scriptis mandare volui, [quæ hic narratur historia;] ratus id parum tutum esse, Deoque invisum, si quis historiæ veraci & solida fide nixæ fabulas inanes, commentitias & fluxas inserat. Quid, quod & hæc ipsa scribo non sine religione quadam, metuens, ne rumores sint & fictæ auditiones; nisi quod viros sequor, qui fidem non adhibentes aliis, rei visæ sensu permoti fuerunt. Atque hæc tamquam vera admittit Baronius, ut quæ Eunapius ab Ædesio inter primos Jamblichi familiares se accepisse testatur. Et ad tempus quod attinet; ista quidem acciderunt his ipsis prope temporibus (quibus præstigiæ, ab Epiphanio in historia sæpe dicta relatæ) nam (quod & Suidas habet) claruit Jamblichus sub Constantino; ad ultimamque senectutem eum pervenisse idem Eunapius tradit, prout ibidem Baronius observat. Verissime autem de infami isto prostibulo pronuntiat S. Epiphanius num. 12; Quæcumque loca divinis sunt celebrata prodigiis, in iis ex adverso exitiosas suas plagas tendere (dæmon) conatus est.

[33] Eodem namque dæmonis artificio factum est, quod narrat S. Hieronymus epistola 49 ad Paulinum, [dæmone conante loca sacra profanare.] editionis novissimæ Parisinæ Operum S. Hieronymi tom. 4, col. 564; quæ epistola alias est 13: Ab Hadriani temporibus usque ad imperium Constantini per annos circiter 180, in loco resurrectionis simulacrum Jovis; in crucis rupe statua ex marmore Veneris a gentibus posita colebatur, existimantibus persecutionis auctoribus, quod tollerent nobis fidem resurrectionis & crucis, si loca sancta per idola polluissent. Bethleem nunc nostram, & augustissimum orbis locum … lucus inumbrat Thamus, id est Adonidis; & in specu, ubi quondam Christus parvulus vagiit, Veneris amasius plangebatur. Et sane similem sibi scopum præfixisse diceres diabolum, amatoriis illecebris ac libidinibus opportunum reddendo ac spurcitiis deturpando profanandoque locum, quo de hic agimus; nam in illo situs est agro, Gadareno videlicet, qui Christi Domini præsentia ac miraculis celebratus habetur, uti ex Lucæ 8 notat Petavius in Animadversionibus supra allegatis.

§ IV. Historia conversionis S. Josephi qua occasione & qua fide scripta a S. Epiphanio; alii ejusdem scriptores; cultus Sancti ex Martyrologio Romano, aliis sacris Fastis ignoti.

[Libri ab Ebionitis asservari & adhiberi consueti] Qua occasione ad hanc conversionis historiam litteris mandandam accesserit S. Epiphanius, disertis verbis indicat ipsemet; quando variis Ebionitarum erroribus relatis, tandem etiam circa eorum libros ita tradit: Atque Euangelium illi quidem secundum Matthæum admittunt, quo solo Cerinthianorum vel Merinthianorum instar utuntur; idque ipsum secundum Hebræos appellant. Etenim vere illud affirmare possumus, unum ex omnibus novi Testamenti scriptoribus Matthæum Hebraice ac litteris Hebraicis euangelicam historiam texisse *. Nec defuere, qui de Joannis Euangelio confirmarent, illud Hebraice Tiberiade in Judæorum gazophylaciis, & in secretioribus quibusdam penetralibus recondi: id quod nonnulli mihi, qui se ad Christi fidem e Judaismo transtulerant, accuratissime declararunt.

[35] [occasionem dederunt S. Epiphanio scribendi hanc historiam.] Imo & Apostolorum Actus in Hebraicum sermonem perinde conversos e Græco iisdem in thesauris haberi, multorum sermone percrebuit: & qui nobis ista narrabant, indidem Christianæ amplectendæ fidei occasionem acceperunt. Fuit ex eorum numero Josephus quidam &c. a quibus verbis inchoat historiam istam nostram; cujus tam ex decursu quam ex fine patet, quod istorum librorum occasione ad scribendam illam animum adjecerit. Etenim apertissime hoc indicat auctor ista clausula, qua narrationem suam absolvit: Ad hæc, inquit, obiter narranda digressi fuimus eorum occasione librorum, qui apud Judæos translati reperiuntur: cujusmodi est Joannis Euangelium, & Apostolorum Actus Hebraice conversi. Ac de occasione quidem scribendi hæc dicta sunto, quibus adeo dilucide mentem auctor suam exposuit, ut addendum nihil reliquerit. Superest, ut de fide, qua scripsit, nunc etiam dicamus.

[36] [Fidem historiæ S. Josephi conciliat auctoritas S. Epiphanii, qui illam conscripsit,] Fidem imprimis historiæ nostræ conciliat auctoritas S. Epiphanii, in quo tum vitæ sanctimonia eluxit singularis, tum eruditio magna cum candore & sinceritate conjuncta. Ne pluribus summorum virorum elogiis coacervandis rem in longum sermonem extrahamus, delibare suffecerit paucula ex veterum elogiis, quæ Petavius Operibus ejus a se editis præmittit. S. Hieronymus libro de Scriptoribus ecclesiasticis, Epiphanius, inquit, Cypri Salaminæ episcopus, scripsit adversum omnes hæreses libros, & multa alia, quæ ab eruditis propter res, a simplicioribus propter verba lectitantur. Superest usque hodie, & in extrema senectute varia cudit opera. Et Apologia 2 contra Ruffinum: Non tibi sufficit passim contra omnes detractio, nisi specialiter contra beatum & insignem Ecclesiæ sacerdotem styli tui lanceam dirigas? Quis est ille, qui velut necessitatem euangelizandi per omnes gentes & per omnes linguas habere se putat de Origene male loquendi: qui sex millia librorum ejus se legisse, quam plurima fratrum multitudine audiente, confessus est? Augustinus libro de Hæresibus ad Quodvultdeum sic habet: Usque ad istos ergo de Hæresibus opus suum perduxit supradictus (Epiphanius) episcopus Cyprius, apud Græcos inter magnos habitus, & a multis in catholicæ fidei sanitate laudatus. Plura tum ibi apud Petavium, tum apud nos invenies ad diem XII Maii, quo gesta ejus collecta & illustrata sunt.

[37] Novi equidem, majorem circa res ac tempora, nec non historiarum delectum a viris eruditis in eo accurationem desiderari; [qui ab eruditis alibi lapsus convincitur; sed illud] prout liquet ex Baronii Annalium eccl. tomo 3 variis locis; Melchiore Cano Locorum theologicorum lib. 11, pag. 477; Petavio denique in Animadversionibus ad hæresim 68 Meletianorum tomo 2 citato, a pag. 273; & ibidem adversus hæresim Arianorum 69, pag. 286; sed sive falsis aut spuriis alias usus Actis vel historiis, perperam falsa pro veris aliquando tradiderit; sive leviusculis aliorum narratiunculis plus justo credulus nimium detulerit; sive defectu sufficientis delectus res & tempora confuderit; obtinuerit hoc alibi in ipso; sed in nostra id historia neutiquam obtinere potest. Etenim non scribit hic nisi quæ ex Sancti ore hausit, & quæ ipsimet Sancto evenerant, & eodem prorsus modo quo evenerant, sincere & candide sine ambagibus aut exaggerationibus hyperbolicis omnem totius rei seriem pertexens, & ita quidem, ut ubi subodorari poterat in leviusculis quibusdam minutiis subesse posse memoriæ lapsum ob intercapedinis longitudinem, quæ inter tempus, quo historiam audierat narrari, & quo eam scripto consignabat, media interfluxerat; ita quidem, inquam, ut ideo suæ memoriæ diffisus expressiones locis bene multis ita attemperarit, ut nihil diceret præterquam quod probe tunc memoria teneret, & eodem prorsus modo, quo memoriæ tunc occurreret.

[38] Nec vero dici potest memoria hic lapsum esse S. Epiphanium; [in hac historia non obtinet; quam suspexit Baronius,] nam omnia & singula, quæ narravit, satis expressis ac vivis vestigiis memoriæ præsentia habuit: nam ubi hinc inde in levioris momenti adjunctis videtur vacillasse, id indicare non prætermisit; cujus rei specimina dedimus num. 28. Sive ergo narrationis fontem, S. Josephum videlicet, sive narrationis scriptorem ipsum, S. Epiphanium, sive denique narrationis modum & œconomiam consideres; omnia candorem, sinceritatem ac fidem spirant. Quin imo ipsemet Annalium ecclesiasticorum conditor Baronius nullius erga S. Epiphanii scripta adulationis suspectus, utpote qui alibi ipsum liberrime castigavit, hanc historiam certissimo approbationis suæ calculo commendavit: quam ubi ad annum 327 Annalibus suis integram intexuisset, auctori ejus sequenti epiphonemate ita applaudit: Hactenus de his Epiphanius: cui gratias agimus, quod tam egregiam historiam, adeoque certa & firma fide testatam, scriptorum monumentis posterorum memoriæ commendarit. Ad annum vero 132 agens de aquæ benedictæ usu in Ecclesia Catholica contra dæmones, exemplo S. Josephi comitis blaterones novaturientes confutat.

[39] Tillemontius nimiæ in approbandarum historiarum delectu credulitatis vitio minime notandus, absit ut vel tantillum hujus historiæ veritatem infirmare voluerit, cum eam tamquam veram & genuinam Monumentis suis ecclesiasticis insertam voluerit; de qua re supra dictum est. [genuinam agnoscunt Tillemontius ac Legendista hypercriticus,] Hunc secutus hypercriticus neotericus Gallicus, arrodere alioqui plurima audacter & temere consuetus, inter Vitas Sanctorum hac die tomo 2, a pag. 351 eidem historiæ locum dedit; quin imo in tabula Critica auctorum & Actorum mensis Julii pag. 18, historia, inquit, ejus descripta fuit modo amplo & perquam accurato per S. Epiphanium, qui eam ex ore ejus didicerat &c. Eamdem neotericus item annalista Gallicus historiæ suæ ecclesiasticæ inseruit. Itaque ex productis hactenus tot argumentis pro veritate sinceritateque hujus nostræ historiæ concludo, summam & indubitatam fidem historicam eidem esse habendam; quidquid tota ejusdem veritas ex ore duorum testium, Sancti videlicet Josephi, qui rem omnem ut propriam, qualis revera erat, narravit, & S. Epiphanii, qui eam ex ipsius Josephi narrantis ore excepit; duo namque sunt testes omni exceptione majores, & in quorum ore stet omne verbum.

[40] [nititurque certis S. Epiphanii testimoniis.] Et sane non ex rumoribus adespotis, non ex obsoletis gerronum somniis, anilibusve næniis, aut ex oblitteratis longinqua locorum, temporum ac personarum distantia vestigiis suam historiam deprompsit Epiphanius; at certa indubitataque fide singula accepit, eademque, qua accepit, fide ad posteros transmisit, satis præsenti, quamquam non omnino recenti, uti ex dictis patet, memoria. Audiatur ipsemet: Mihi vero hæc, uti dixi, omnia Josephus ipse narrabat. Hæc, inquam, non aliunde quam ex ipsomet illius ore didici, cum affecta jam ætate foret, ac septuagesimum plus minus annum ageret. Ad hunc Scythopoli diverteram &c. num. 3. Cujus invisendi gratia cum ego, inquit, & fratres quidam alii venissemus, iisdem nos ædibus recepti fuimus. Ubi cum Josepho familiariter versati, deque eo sciscitati, quid ipsi demum accidisset … ac quemadmodum a Judaismo ad Christianos transisset; hæc ab illo omnia auditione certa, non aliena fide explorata didicimus. Quæ cum ad fidelium utilitatem memoria digna cum primis arbitremur … quæ ad Josephum illum pertinerent, accuratius exsequi voluimus, num. 4 & 5. Sed ad patriarchæ historiam, & ipsius adeo Josephi redeamus; quam in lectorum gratiam iisdem, quibus ille referebat verbis, accurata fide repræsentabimus num. 6. Ut mihi ipse Josephus accuratissime narrabat, num. 13. Huc revocari possunt ea, quæ diximus superius num. 15.

[41] [S. Josephi nostri memoriam nullibi in Fastis reporimus præterquam in Martyrologio Romano;] Collecta sunt hactenus, quæ ad illustrandam prorsus mirabilem S. Josephi comitis ad fidem Christi conversionem opportuna esse duximus; at nunc tractandum superest instituto nostro maxime necessarium neque parvi sane momenti argumentum, sed ejusmodi certe, quod inter alia omnia, quæ de Sancti rebus institui queunt, principem merito locum sibi vendicet; illud videlicet, quod in antiquo e sacris Fastis stabiliendo ipsius cultu consistit. Ac mirabile quidem imprimis id accidit, quod nusquam gentium in ullis, quoad scrutari quidem nobis licuit, Martyrologiis, sive ea sint supremæ sive mediæ sive infimæ ætatis, S. Josephus comes adscriptus inveniatur. Consulta sunt omnis generis exemplaria Latina, & Græca item tam excusa quam manu scripta: ad aliarum quoque gentium tabulas itum est; sed irrito conatu: neque enim ullum vel per umbram quidem nominis istius hactenus nobis apparuit vestigium aut indicium, nedum mentio aliqua, non magis quam si nusquam terrarum S. Josephus comes exstitisset in rerum natura. Solum & unicum inter omnes, quantum scimus, sacros Fastos Martyrologium Romanum, tam anno 1635, quam antea editum, illius nomen diserte expressit hac die XXII. Istud prædicti anni 1635 ita brevissime: Scythopoli in Palæstina S. Joseph comitis. Martyrologium Basiliense juxta Romanum ad novam Kalendarii rationem restitutum, & Jacobi Christophori episcopi Basiliensis jussu editum Friburgi Brisgoiæ anno 1584, adjungit ista: Qui ex Judæo Christianus effectus, zelo Catholicæ disciplinæ atque miraculis coruscavit. Quæ haud dubie desumpta sunt ex prima Romani Martyrologii editione, cum habeantur in ea, quæ prodiit anno 1586; ac proin quæ hic dicuntur, ad Romanum illud, tamquam ad primævum eorum fontem reducenda plane censemus.

[42] Quonam igitur ex fonte hunc Sanctum hauserint reformatores Martyrologii Romani; [incognito nobis fonte in illud assumptus,] quo duce ac præmonstratore illum annua ibidem memoria honorarint, candide profitemur, illud omnino nos latere. Idem esto judicium de die ac mense, quibus ibidem annuntiatur. Quod nihilo plus intelligimus. De obitu enimvero ipsius, adde etiam de cultu, aut certo cultus die altissimum est silentium in historia conversionis apud S. Epiphanium; præter quem unicum & solum, qui hujus Sancti meminerit, nemo alius occurrit. Neque rem conficit Baronius, dicendo in notationibus ad Martyrologium Romanum, de quo Græci. Quinam enim, amabo, sunt tandem illi Græci; cujusve ætatis & auctoritatis; scriptine manu, an typis editi? Utinam vel unum unicum nominasset, si quem vidit præter S. Epiphanium, qui Sancti res gestas scripserit; vel si aliud aliquod monumentum ad manum habuit Baronius, ex quo constare nobis possit de continuato aut de inchoato saltem cultu, quo aliquando apud Orientalem gavisus fuerit ecclesiam; unde ad Occidentalem transierit, eadem, præeunte Martyrologio Romano, id est publica venerationis memoria donatus.

[43] Suspicamur, bona diligentissimi Annalium ecclesiasticorum Parentis venia, [quem Baronius nunc, uti & alias non indicat satis determinate.] per hanc annotationem, de quo Græci, nihil forte aliud indicare ipsum voluisse, quam quod de illo agat S. Epiphanius, ut qui summis raram imprimis ac plane mirabilem ejus conversionem ac virtutes alias laudibus prosequatur. Simile quid observatum a nobis fuit in Tractatu de Patriarchis Antiochenis, qui præfigitur tomo IV Julii, circa Sanctum, qui floruit eodem, quo hic noster, seculo 4, nomine Cæsarium, Eudoxii patriarchæ Antiocheni, Arianorum omnium scelestissimi patrem; qui Cæsarius tamquam martyr adscriptus legitur Martyrologio Romano ad diem XXVIII Decembris: quem in locum hanc itidem non dissimilem annotationem adjecit Baronius, Græci de eodem. Sicut hic, ita ibi etiam indicavimus desiderium videndi illos Græcos produci, si quos vidit Cæsarii hujus martyris præcones alios, quam Suidam, quem unum ab illo referri in Annalibus, locis illic citatis, tunc diximus; quique hæc more suo forsan hauserit ex Philostorgio, historiographo Ariano, ut ex ipsa hujus epitome, a Photio data colligere est lib. 4, cap. 4. Sed ne præpropere aut præmature quidquam hic statuamus, alio ista remittimus.

[44] [Quamquam vero nulla ex Græcis legitimi cultus indicia habeamus,] Ad Sanctum nostrum potius redeamus. Tillemontius recte Baronio regerit, quod Græci isto die, nempe XXII Julii, de illo in Menæis non loquantur; & quod neutiquam sit in Menologio Canisii, eo videlicet, quod is ex interpretatione Cardinalis Sirleti publici juris fecit; ex quo Baronius Sanctos in eo notatos excerpere consuevit, & inter illos, qui signantur in Romano, suum ipsis quoque locum dare. Neotericus legendista Gallicus alibi exotice criticus, hic vero præter morem facilis & liberalis, ecclesia Græca, inquit, credidit, honorandam esse religioso cultu ejus memoriam: sed noverit severus ille toties præter æquum & bonum aliorum corrector, corrigendum se esse ob levitatem; qua transcribit ea, quæ probata nec vidit, nec probare ipsemet potuit. Nemo tamen hæc a nobis dicta ita accipiat, quasi expungendum censeamus e Romanis Fastis S. Josephum: (quem enim ille tenet in eo locum, tenere porro pergat) sed dissimulare non possumus, lubentes nos visuros fuisse aliqua certa indicia produci alicujus saltem legitimi cultus; id quod præ omnibus investigandum a nobis prius est, quam Sanctus aliquis, de quo hoc non satis constet, locum habeat in Opere nostro. Quod quia de S. Josepho non satis nobis probabatur, putavissemus, ut candide rem ipsam eloquamur, nobis integrum non esse, ibidem ipsi locum dare, ob non reperta publicæ venerationis idonea monumenta; nisi una unica auctoritas secus persuasisset.

[45] [Sanctum tamen hic damus, exemplo Martyrologii Romani.] Nam quandoquidem inscribitur Martyrologio Romano, satis superque tutos nos esse putamus, si, illo duce præeunte, ipsum Operi nostro accenseamus, præsertim cum nihil noverimus, quod cultui ejus publico sit contrarium, quidquid ille sufficienter aliunde nobis non probetur. Accedit eo, quod forte alicubi circa illum aliquid viderit Baronius, etiamsi id satis clare non expresserit. Et vero nequaquam dubitamus, quin divina misericordia, adeo profuse dives in Sanctum nostrum, perfectum in illo conversionis opus operata fuerit, eumque piis ecclesiarum structuris, aliisque egregiis virtutibus obnixe intentum, ac publico, etiam tunc, quando etiamnum vivebat, miraculo donatum, de quo inferius num. 30, tandemque in pace consummatum ad se evocarit, æternum ipsi pro seria conversione, & vitæ Christianæ professione bravium datura. Reliquum nunc est, ut mirabilem conversionis historiam, notationibus, sicubi congruum fuerit, elucidatam subjiciamus.

[Annotata]

* texuisse

HISTORIA CONVERSIONIS,
Auctore S. Epiphanio, synchrono ac familiari, Panarii sive Adversus Hæreses tom. 2, lib. 1, a pag. 127 editionis Parisinæ, accurante & interprete Dionysio Petavio S. J. vulgatæ.

Josephus comes conf. Scythopoli in Palæstina (S.)

A. S. Epiphanio.

CAPUT I.
S. Josephus Judæus, ex visu mysteriorum baptismi & lectione Scripturæ sacræ deliberat de fide Christiana, sed nullo successu; filius Judæorum patriarchæ fœde corruptus.

Fuit ex illorum numero Josephus quidam, non historiæ ille scriptor antiquus a, sed Tiberiadensis b alter, qui beatæ memoriæ Constantini senioris imperatoris ætate c vixit: [S. Joseph Constantino magno synchronus, & apud Judæos honoratus,] a quo etiam comitivam d accepit, cum ea potestate, ut cum in urbe ipsa Tiberiadis, tum Diocæsareæ e, Capharnaumi f, ac vicinis aliis in oppidis ecclesias in Christi honorem exstrueret. Qui quidem priusquam ad imperatoris notitiam pervenisset, quamplurima ab ipsis Judæis est passus. Etenim hic ipse Josephus ex illorum erat ordine, qui apud Judæos principem locum dignitatis obtinent: quos quidem secundum patriarcham g. Apostolos h nominant. Assident hi patriarchæ; & cum eo sæpius diu noctuque versantur: quod eidem a consiliis sint, ac de iis referant, quæ ad legem pertinere videntur.

[2] Erat tum patriarchæ nomen Ellel i (ita enim & Josepho nominari solitum arbitror, [ad eorum patriarcham accersit episcopum Tiberiadensem,] nisi me ob temporis longinquitatem fallit memoria.) Is e stirpe Gamalielis originem traxerat, qui patriarchatum apud illos tenuit. Quem etiam suspicari merito possumus, ut a plerisque proditum est, e primi illius Gamalielis k genere esse prognatum, qui sub Christi Domini passionem author ejus consilii Judæis fuit, ut a persequendis Apostolis abstinerent. Moriens Ellel vicinum episcopum Tiberiensem arcessit, ab eoque lotione sacra sub vitæ exitum per medicinæ speciem expiatur.

[3] Cum enim episcopum per Josephum velut medicum l evocasset, [ut baptismum clam ipsi impertiat: quæ res, uti & aliæ post narrandæ,] facessere jussis omnibus, supplex illum interpellat his verbis: Quæso te, inquit, mihi ut Christi signum impertias. Tum accitis ministris, aquam inferri jubet, tamquam ægrotanti patriarchæ morbi quoddam ex aqua remedium parare vellet m. Illi quid strueret ignari, imperata faciunt. Inde verecundiam simulans, & universos abire jubens patriarcha, sacro baptismate ac divinis mysteriis initiatus est. Mihi vero hæc, uti dixi, omnia Josephus ipse narrabat. Hæc, inquam, non aliunde quam ex ipsomet illius ore didici, cum affecta jam ætate foret, ac septuagesimum plus minus annum ageret.

[4] [maxima producuntur fide a S. Epiphanio tamquam ex ore S. Josephi exceptæ.] Ad hunc Scythopoli n diverteram, quo se Tiberiade ille contulerat, ibique splendida quædam ædificia sibi comparaverat. Tum enim Eusebius Vercellensis o in Italia episcopus, a Constantio ob fidei intergritatem exulare jussus, ab illo hospitio erat exceptus. Cujus invisendi gratia cum ego & fratres quidam alii venissemus, iisdem nos ædibus recepti fuimus. Ubi cum Josepho familiariter versati, deque eo sciscitati, quid ipsi demum accidisset, quod eum apud Judæos illustrem fuisse sciremus, quive gestæ rei esset ordo, ac quemadmodum ad Christianos transisset, hæc ab illo omnia auditione certa, non aliena fide explorata didicimus.

[5] [Causam scriptionis assignat auctor cum notitia S. Josephi:] Quæ cum ad fidelium utilitatem memoria digna cumprimis arbitremur, propter eos libros, qui in Judæorum thesauris servantur, Hebraico sermone translati; quæ ad Josephum illum pertinerent, accuratius exsequi voluimus. Nam is non modo Christianus erat, eamque fidem susceperat; sed & Arianos summa infamia traducebat. Quippe unus ipse rectam ac sinceram fidem Scythopoli retinebat, cum reliqui essent Ariani. Quod nisi comitis dignitate fuisset præditus, ut hic eum honor ab Arianorum violentia tueretur, ne in ipsa quidem urbe Vir ille constitisset, præsertim sub Patrophilo, Ariano episcopo p, qui & opibus, & crudelitate, & apud imperatorem Constantium familiaritate atque audacia plurimum poterat.

[6] [qui alterum matrimonium init, ne ab Arianis ad sacros ordines promoveatur.] In eadem etiam urbe quidam erat ætate junior, qui e Judæo traductus ad Christum, sinceram fidem retinebat; isque, quod minime palam auderet, clanculum ad nos veniebat. Sed Josephus lepidum quiddam nobis ac ridiculum narrabat, nec dubito quin sit verissimum. Aiebat enim mortua conjuge veritum se, ne ab Arianis violenter abreptus, clericus fieret; sæpe enim blande illum adeuntes, ut ad suam factionem transiret, hortabantur, ac majoris spe processus alliciebant: ut vel, si necesse foret, episcopatum ostenderent. Horum igitur metu alterum se matrimonium q iniisse dicebat, quo se ab illa manuum impositione liberaret. Sed ad patriarchæ historiam, & ipsius adeo Josephi redeamus; quam in lectorum gratiam iisdem quibus ille referebat verbis, accurata fide repræsentabimus.

[7] [Dictus baptismus a Josepho clam visus,] Cum itaque patriarcha baptismo hunc in modum initiaretur, Ego, inquiebat, per januæ commissuram furtim introspectans, omnia, quæ ab episcopo patriarchæ fierent observabam, ac diligenter animo retinebam. Ubi inter cetera patriarcha vim quamdam auri non mediocrem tenens, hanc episcopo porrexit: Et, pro me, inquit, offerto. Scriptum est enim: A sacerdotibus Dei alligari solvique in terris omnia, & eadem in cælo soluta fore vel alligata. Post hæc apertis foribus, sciscitantibusque de patriarcha, qui aderant, quemadmodum ex eo remedio valeret, percommode se habere respondit: quid enim diceret, præclare noverat.

[8] Biduo dehinc vel triduo, adeunte sæpius per medici speciem episcopo, felici ex hac vita exitu patriarcha decessit, [& lectio sacræ Scripturæ deliberationem ei injicit de amplectenda fide Christiana;] cum prius Josepho & alteri cuidam honestissimo viro tenerrimæ adhuc ætatis filium commisisset. Quocirca omnia ab illis ambobus administrabantur, quod esset patriarcha adhuc ætate puer ac propemodum infans, & inter illorum manus educaretur. Per idem tempus Josephi animum solicitum habebat eorum recordatio, quæ in baptismo fieri mystica arcanaque viderat: & quidnam ageret, anxie cogitabat. Commodum illic Gazophylacii cella quædam erat obsignata (gaza r porro Hebraice thesaurum significat) cujus sigilli gratia plerisque varia de eo Gazophylacio suspicantibus, Josephus clam ausus aperire, nihil pecuniarum reperit, sed libros dumtaxat, pecuniis omnibus præstantiores.

[9] Quos dum evolvit, forte in illud incidit, de quo dictum est, [sed obduratus permanet.] Joannis Euangelium, e Græco in Hebraicum translatum, una cum Apostolorum Actibus. Ad hæc Matthæi quoque Hebraicam genealogiam invenit. Quibus perlectis, rursus ejus animus cruciari cœpit: & Christianam quidem fidem capessere, molestum ei videbatur: sed hæc duo nihilominus, & librorum lectio, & patriarchæ initiatio vehementer hominem angebant. Qui obdurato tamen, ut assolet, animo permansit.

[10] Inter hæc adolescente jam Ellelis filio pupillo, [Interea patriarchæ filium, a Judæis ad quælibet nefanda pellectum,] qui ad spem patriarchatus educabatur, (neque enim magistratus apud Judæos ullus præripit, sed parentibus filii succedunt) mox ut ætatis florem ac vigorem attigit, ad ejus familiaritatem æquales quidam perniciose obrepunt otiosi adolescentes, ac moribus corrupti: (Judas, opinor, patriarchæ nomen erat, neque tamen tanto intervallo probe commemini) hi varia illum ad corruptelæ flagitiorumque genera pertrahebant, mulierum stupra, nefandas libidines, magicas præstigias, quibus ad cupiditates explendas illum adjuvabant: & amatoriis illecebris, atque carminibus ad ejus complexum matronas ingenuas vi quadam adigebant.

ANNOTATA.

a Flavius Josephus videlicet, qui floruit anno æræ Christianæ 67. Plura bibliographi; ac nos die 21 hujus mentionem de eo fecimus in Sylloge historica S. Danielis prophetæ, § 8, pag. 128.

b Ab elucidatione hujus loci incepimus nostrum Commentarium prævium.

c Constantini senioris imperatoris res gestæ ad diem 21 Maii, a pag. 12 illustratæ sunt. Obiit anno 337.

d Comitivam dignitatem pluribus exponit Commentarius noster § 2.

e Diocæsarea in tractu Tiberiadis. S. Hieronymus in Præfatione in Jonam, tomo 3 editionis novissimæ col. 1470, Geth, inquit, in secundo Saphorim milliario, quæ hodie appellatur Diocæsarea, euntibus Tiberiadem haud grandis est viculus. Inferius num. 27 ab Epiphanio Diocæsarea dicitur Sephurim, satis utcumque conformiter cum S. Hieronymo.

f Capharnaum, urbs est ad lacum Genesareth, e sacris litteris notissima, quæ Christum habuit incolam, & cujus fuit propria civitas Matth. 9, ℣ 1; & 4, ℣ 13. S. Hieronymus in libro de Situ & nominibus locorum Hebraicorum, tom. 2, editionis citatæ col. 426. Capharnaum, inquit, juxta stagnum Gennezar: usque hodie oppidum in Galilæa Gentium (al. superiore) situm, in finibus Zabulon & Nephthalim.

g Patriarchæ apud Judæos officium habes in Commentario § 1.

h Apostoli Judæorum pluribus descripti sunt ibidem.

i Patriarcham Huillum, a S. Hieronymo Apologia I adversus Ruffin. ex Origene memoratum, sed ab aliquo cum hoc Ellele confusum, habes apud Gothofredum citatum pag. 216.

k De Gamalielis genere satis multa diximus superius. Ferrarius in Catalogo Sanctorum, qui non sunt in Martyrologio Romano, ad diem 2 Decembris signat Gamalielem cum titulo martyris; additque in notis, ejus reliquias in ecclesia Pisana asservari. Castellanus in tabula Festorum, Martyrologio suo universali adjecta pag. 1082, agit de inventione reliquiarum Gamalielis &c. Sed alio ista spectant.

l Medici professio haud tamquam repugnans dignitati aut sanctitati episcopali habebatur; prout conficitur ex Eusebio Ecclesiasticæ historiæ lib. 7, cap. 32, pag. 288 editionis Valesianæ; ubi Theodotus episcopus Laodicenus dicitur medicinæ .. quæ in corporibus curandis consistit, omnium sine controversia peritissimus.

m Balneum intelligit neotericus Legendista Gallicus in Collectione historica Vitæ, de qua supra: quod & suadetur inde, quod verecundiam simulans, universos abire jubens &c., ut mox dicitur de patriarcha hic.

n Urbs est Palæstinæ ad Jordanem; de qua plura jam pridem dicta sunt ad diem 21 Februarii, pag. 247 occasione S. Severiani, ejusdem urbis episcopi & martyris.

o S. Eusebius, Vercellensis episcopus & martyr, notatur in Martyrologio Romano die 1 Augusti & 15 Decembris: cujus gesta collegit Tillemontius Monum. eccles. tom. 7, a pag. 529. Sed hæc alio spectant. Hic autem obiter notandum est, quod occasione vocis Βριγγέλλας, uti est in Græco textu apud Petavium (pro quo forte scribi debet Βέρκέλλας) in versione Operum S. Epiphanii Latina, interprete Jano Cornario, anno 1564 Parisiis edita, inepte reddatur Fregellæ; & sic ibi dicitur perperam Eusebius Italiæ episcopus urbis Fregellæ.

p Habes apud Baronium ad annum Christi 325 Patrophilum Scythopolitanum inter primipilos Arianorum. Tillemontius ipsum perstringit Monum. eccl. tom. 7 variis locis, uti videre est in indice ad hunc tomum.

q An & quot liberos ex duobus istis matrimoniis habuerit, nusquam invenimus.

r Gaza vulgo Persica vox dicitur, sed ab Hebræis etiam usurpata, uti & a Latinis.

CAPUT II.
Patriarchæ filium frustra conatur S. Josephus ad frugem revocare: triumphat nomen & crux Christi; Josephus tamen in Judaismo pertinax.

At Josephus, & alter pupilli curator senex, puerum sequi coacti, sane id permoleste ferre, [Josephus, ejusdem tutor ad frugem reducere satagit;] & objurgare nonnumquam verbis, & hortari. Ille æqualibus suis multo magis obsequi: flagitia partim dissimulando, partim inficiando tegere. Neque enim tutores criminari ac vulgare scelera palam audebant, sed quasi erudiendi gratia opportuna monita suggerebant. Forte Gadara a ad thermas b proficiscuntur. Frequens illic mercatus quotannis celebratur: ad quem, undique lavandi causa dies aliquot confluunt, variorum ad morborum remedium, idque callidissimo dæmonis consilio geritur.

[12] Nam quæcumque loca divinis sunt celebrata prodigiis c, [sed frustra: nam impuro amore insaniens,] in iis ex adverso exitiosas suas plagas tendere conatus est, atque illic viri cum mulieribus promiscue d lavare solent. Ac tum forte e erat in balneis ingenua mulier, eximia corporis venustate ac specie: quam adolescens inveteratæ libidinis aculeo percitus adamavit, ac per balnearum solium f ambulans, latus suum ad mulieris latus affricuit. Illa in nomine Christi semet obsignat g: nam Christiana erat: quo minus peccare eam, aut lavare cum viris attinebat. Sed hæc plane imperitis atque idiotis ob ignaviam doctorum accidere solent, qui ejusmodi homines nullis documentis præmuniunt.

[13] Verum ut sua Deus miracula demonstraret, omnibus suis conatibus patriarcha ille adolescens excidit, [nec voti compos factus,] cum & ad eam misisset, & muneribus solicitasset; illa vero & internuncios contumeliose a se dimisisset, nec impudici amatoris artibus cessisset. Igitur socii, comperto juvenis mœrore, quem ex vehementi mulieris amore ceperat, potentiores quasdam præstigias adornant, ut mihi ipse Josephus accuratissime narrabat. Nam post solis occasum vicinos ad tumulos infelicem puerum adducunt. Ibi enim sepulcra sunt, quæ Polyandria h vocantur, cavernæ nimirum rupibus incisæ.

[14] Quo cum illum adduxissent, magica quædam carmina & execrationes, [ad magicas præstigias appellit animum;] atque impietatis plenissimas artes adolescentis causa, concepto etiam nomine mulieris, expediunt. Interim divino nutu factum est, ut hæc seni alteri, qui cum Josepho erat, in animum venerint. Qui re cognita, omnia cum Josepho communicat. Ac primum calamitatem suam deplorans, O nos, frater, miseros, inquit, ac vasa perdita! Cuinam appositi custodes sumus? Quid rei esset sciscitatus Josephus, nihil ante verbis ab eo didicit, quam manu prehensum senex in eum locum eduxit, ubi cum adolescente nefaria illa manus inter mortuorum busta, maleficii causa convenerat.

[15] [sed nequidquam;] Ergo illi foris ad ingressum stantes, omnia, quæ ab iis fierent, exaudiunt, iisdemque abeuntibus se subducunt. Neque enim admodum advesperascebat: sed utpote sub occasum solis dubia luce discerni adhuc oculis aliquid poterat. Mox sceleratis illis a sepulcro digressis, cum collega Josephus ingreditur. Ibi maleficiorum instrumenta reperiunt in humum abjecta, quæ, ut aiebat, humano potu ac sanguine aspersa, immisto pulvere discedentes reliquerant.

[16] [signo crucis ac Christi nomine prævalente: quo vis o nondum Christianus fit Josephus;] Tum vero compertæ illorum insidiæ, cognitumque, cujus hæc mulieris causa molirentur; itaque quantum artes illæ possent, exspectabant. Cum nihil venefici isti promovissent, ac se mulier & Christi signo, & fidei præsidio defenderet, cognitum est, adolescentem tres integras noctes illius alliciendæ gratia substitisse, ac demum spe sua frustratum cum impostoribus jurgio contendisse. Tertium hoc Josephus documentum Christianæ religionis habuit, quo nihil adversus Christi nomen, crucisque signum i valere maleficia comperit: neque propterea Christianus ut esset, in animum induxit.

[17] [neque eo ipsum permovit apparitio Christi, sed præter promissum obstinatus mansit.] Secundum hæc Christus ei se in somnis objicit: &, Ego, inquit, sum Jesus, quem majores tui in crucem egerunt: proinde in me credito. At Josephus ne ita quidem perpulsus vehementem in morbum ac desperatum incidit. Tum Dominus ei rursus apparens, ut in se crederet, hortatur; ita valetudinis compotem futurum. Hoc ubi facturum recepit, ac repente convaluit, in eadem animi obstinatione perstitit. Quare secundo in morbum delapsus, ac perinde desperatus, cum jam instare tempus extremum k Judæi, illius cognati, crederent, quod ab iis secreto fieri solet, mysterium, æger audiit. Etenim ex legisperitis quidam natu grandis accedens, illius hæc auribus insusurrabat.

[18] [Alia denuo ad Christi fidem amplectendam monitio,] Crede, inquit, Jesum sub Pontio Pilato cruci affixum, Dei filium, & ex Maria postea genitum, Christum esse Dei, & a mortuis excitatum: & ad mortuos vivosque judicandos esse venturum. Omni ego asseveratione confirmo, hæc mihi Josephum ipsum in rei gestæ exponenda serie narrasse l. Quod insuper ab alio quopiam accepi, qui Judæus adhuc ob illorum metum erat, atque inter Christianos persæpe degebat, eosque & observabat plurimum & amabat, qui per Bethelis, Ephraimique solitudinem ab urbe Hiericunthis m ad montium n juga tendenti mihi comitem se itineris adjunxit. Huic ego cum de Christi Domini adventu nonnulla proponerem, nulla in re contradicebat.

[19] [& auctoris digressiuncula circa Judæum.] Qua re plurimum admiratus, quid causæ tandem esset, hominem interrogavi (& erat alioqui legis suæ peritus, ac disputandi sane non expers) cur, inquam, mihi nihil responderet, ac de Christo Jesu Domino nostro mihi consentiret. Ad quæ ille subjecit: moribundum se quandoque a Judæis insusurrari sibi in aurem leviter audisse, Jesus Christus crucifixus, Dei filius, de te judicabit. Sed hæc hactenus; quod ad rem præsentem attinet, revera, ut accepimus, dicta sunto. Redeo jam ad Josephum.

[20] Is cum in morbo adhuc esset, & a seniore inter alia hæc, [Apparet Josepho iterum ac quarto Jesus; sed ne vel tum quidem credere in illum voluit.] quæ diximus, inaudisset; Jesus Christus de te judicabit, animum nihilominus obfirmabat. Igitur Dominus pro ingenti sua erga homines misericordia iterum ei se in somnis objicit; Teque, ait, sanitati restituo. Surge modo, & nunc demum credito. Verum ubi convaluit, ne tum quidem credidit. Iterum ergo recuperata jam sanitate per visum ei Dominus offertur, & quod nondum credidisset accusat. Inde amplissima quædam promittens, sic alloquitur: Ut tibi, inquit, de religionis meæ fide constet, si quod in nomine meo prodigium efficere volueris, meipsum invoca; ego tibi præstabo.

ANNOTATA.

a Gadara, inquit S. Hieronymus lib. de Situ & nominibus locorum Hebr. citato, col. 451 urbs trans Jordanem, contra Scythopolim & Tyberiadem ad orientalem plagam sita in monte, ad cujus radices aquæ calidæ erumpunt, balneis desuper ædificatis. Plura de hoc loco Cellarius Notitiæ orbis antiqui tom. 2, lib. 3, cap. 13.

b De thermis istis plura suggerit Commentarius a num. 30.

c Locus hic ibidem expositus fuit num. 33.

d Græce est ἀνδρόγυνα γὰρ ἐκεῖσε λούονται. Petavius pluries modo citatus, variis notitiis locum hunc in suis ad eumdem Animadversionibus illustravit, quas, ne forte curiosus aliquis hic desideret, huc transcribo. Mira, inquit, vocis usurpatio, qua promiscuas utriusque sexus balneas fuisse significat. Est enim ἀνδρόγυνον λούεσθαι, idem ac promiscue. Sic in Constit. Apost. lib. 1, cap. 9, ἀνδρόγυνον γυνὴ πιστὴ λουέσθω. Quod impurissimi perditissimique genus exempli Romæ etiam aliquando fuit. Adrianus autem, authore Spartiano, lavacra pro sexibus separavit. Quod idem ab Alexandro postea revocatum. Lampridius: Balnea mista Romæ exhiberi prohibuit: quod quidem jam ante prohibitum Heliogabalus fieri permiserat. Quanto prudentius moderatiusque Romani illi veteres? a quibus hoc manavit institutum, ut filii cum parentibus puberes, vel generi non lavarentur, ne paternæ reverentiæ auctoritas minueretur, ait Ambros. 1 Off., cap. 18, & Cic. 1 Off. At vero non Christiam modo quilibet, sed etiam, quod mirandum, ac detestandum magis est, clerici ipsi cum mulieribus plerumque lavare consueverant. Quæ flagitiosa licentia cum in Christianis omnibus, tum in posterioribus istis canonum severitate coerceri opus habuit; quos ibidem citat Petavius. Varia etiam circa balnea notantur ad libri 1 Constitutionum Apostolicarum jam memoratum caput 9, inter sanctorum Patrum, qui temporibus Apostolicis floruerunt opera &c. editionis novæ anni 1700, pag. 209.

e Græce est κατὰ συγκυρίαν, id est forte, vel, uti redditur Luc. 10, ℣. 31 accidit, ut. Ineptissime Cornarius, juxta Sycyriam; qui Sycyriam locum esse credidit: nam, teste Petavio hic, συκυρίαν antea legebatur, non tamen Συκυρίαν majusculo Σ, ut quidam, inquit, asserit.

f Græce διἳὼν ἐν τῷ ἀέρι, Cornarius, deambulans in aëre; sed ἀὴρ balnei partem esse, ex Galeno ad Glauc. pridem observatum fuisse ab eruditis hominibus, etsi non liquet quænam pars illa sit, recte hic notat Petavius: quam ipse interim solium reddidit.

g Hic Eminentissimum Annalium conditorem immerito & insulse insectatur Casaubonus, quod salutaris illius signi virtute Christianam mulierem e tanto castitatis periculo liberatam ab Epiphanio dici putet. Quod Epiphanium voluisse negat, sed nec ullam in signo crucis ad efficienda miracula propriam inesse virtutem: neque vero aliter quam ut piam cæremoniam adhibitam in Ecclesia veteriquæ orationi adjuncta animos fidelium ad Christi crucem eveheret. Vide Petavium, & ea, quæ nos ex ipso inferius.

h Notæ in Julii Pollucis Onomasticum Græce & Latine editum Amstelodami anno 1706, segmento 16, lib. 9, cap. 4, pag. 986, ad vocem πολυάνδρεια observant ista: In Hesychio est πολυάνδριον, τάφος πολυχώρητος, μνῆμα: sed seu πολυάνδριον seu πολυάνδρειον scribas, parum refert: attamen prior scriptio magis est usitata. Πολυάνδρια vero sepulcra erant capaciora, in quibus plusculæ locandis cadaveribus fuere cellulæ. Hieronymus in Prophetas haud raro meminit: & hujusmodi publica fuisse videntur sepulcra, in quibus honoris ergo viri fortes, & bene de republica meritissimi condi solebant. Consuli etiam de hac voce potest Lexicon Suidæ.

i Ex textu Græco S. Epiphanii, qui Latine paullo ante hic redditur, cum nihil venefici isti promovissent &c. Petavius mox citatus casaubonum ita superiores nænias prosequentem, Quis negare audebit, aliud hoc esse, quam quod scribit Baronius, dicere Epiphanium signi crucis virtute, illam mulierculam fuisse periculo ereptam, recte solideque confutat, ut qui oscitanter hanc Epiphanii historiam legerit, prout ex hoc loco satis apparet: ubi quidnam aliud Epiphanius narrat, quam crucis præcipue signum, & invocationem nominis Christi mulieri præsidium attulisse? Infinita sunt antiquiorum Patrum testimonia, quibus illud, quod iste negat, efficitur, veterem nempe Ecclesiam salutari crucis signo vim quamdam tribuisse; id quod ex Basilio potissimum, ceteros ut omittat, Petavius invicte probat. Quæ tanti Patris auctoritas σταυρομάστιγας, si omnem nondum frontem exuerint, confundere debet. Huc maxime conducunt annotata inferius ad cap. 3, lit. g.

k Editio Petavii habet ὑποληφθεὶς δὲ τελευτᾷν; qui monet in Animadversionibus hic, antea lectum fuisse ὑπολειφθείς. (vertit enim Cornarius, relictusque velut moriturus) additque, se ex regio codice ὑποληφθεὶς restituisse; idque & narrationis seriem postulare. Quod & recte probat. Neque enim moribundum Judæi eum cognati deseruerant; quos mysticum illud insusurrasse dicit.

l Petavius in Animadversionibus, hic Epiphanium, inquit, otiosus quidam nugator nimiæ credulitatis accusat, quod falsa Judæi unius aut alterius narratione inductus, existimaverit, morituris omnibus mysterium illud in aurem immurmurari. Scribit enim τὸ παρ᾽ αὐτῶν ἀεὶ μυστηριωδῶς γινόμενον. Verum ut hæc mera fabula sit, nullam omnino sanctissimus Pater culpam hac in re sustinet; qui quod a fide dignis hominibus acceperat, simpliciter, uti narratum sibi erat, nullo suo interposito judicio retulit. Quid est autem cur de Christo plerosque id sibi Judæorum persuasisse non putemus? Neque enim mentitum fuisse Josephum comitem vel Calvinianus iste nisi impudenter finxerit. Ita Petavius; sed de ista re pluribus disseruimus in Commentario prævio a num. 14.

m Ἰεριχὼ in veteri & in novo Testamento nomen est indeclinabile; quod tamen varie apud varios inflectitur. Mendose hic Jerichunthis; nam ultima syllaba non per adspiratam litteram θ, sed per tenuem τ effertur; ac proinde Latine absque adspirata h exprimi debet. De cujus loci situ & eventibus varia collegit Adrichomius in Theatro terræ Sanctæ pag. 18.

n Ab Hierichunte, relicta ad Occidentem Hierosolyma, itur Septemtrionem versus primo ad montes Bethel, deinde hinc ad montes Ephraim, milliarium unius horæ circiter octo linea recta ab Hierichunte distantes, si credimus mappæ topographicæ tribus Ephraim &c. apud Adrichomium ante paginam 25. Major enim alibi notatur distantia.

CAPUT III.
Miraculo, quod patrat, non convertitur; promovetur a Judæis, deinde cæditur & morti exponitur; at tandem baptizatus condit ecclesias; ac crucis signo præstigias eorum dissolvit.

Erat in urbe Tiberiade furiosus quidam, nudo corpore circumcursans, qui cum sæpius indueretur, [Accepta in confirmationem fidei Christianæ potestate faciendi miraculum,] ut ejusmodi hominum mos est, vestes suas lacerabat. In eo Josephus, quæ per visum acceperat, experiri gestiens, dubitare tamen nonnihil, ac pudore retardari. Confirmato tandem animo intra ædes adducit; & occlusis foribus, aquam manibus hauriens, & amentem illum cruce consignatum aspergens: In nomine, inquit, Jesu Nazareni crucifixi exi dæmon ab hoc homine, isque sanus esto. Ad hæc ille vociferans & humi procumbens, atque ex ore spumas agens, seseque dilanians, diu permansit immobilis: ut mortuum jam esse Josephus crederet.

[22] Donec interjecto horæ spatio vultum perfricans surrexit. [furiosum a dæmone liberat S. Josephus;] Tum se nudum animadvertens, occultare ac manibus pudenda protegere, eo se habitu corporis esse, permoleste ferre. Denique veste ab Josepho ex iis, quarum copia erat, injecta, sibi restitutus, animoque compositus, magnas illi secundum Deum gratias egit; cujus se beneficio liberatum agnosceret: eumdemque tota urbe pervulgavit. Ita Judæorum omnium, qui istic erant, aures miraculi illius fama pervasit. Ex quo rumor ingens percrebruit, ita illis jactantibus: Josephus, aperto gazophylacio, scriptum Dei nomen invenit, eoque lecto mirifica portenta ac prodigia facit.

[23] Neque falso ista differebantur, etsi non eo, [sed vel sic in obstinatione sua obfirmatur,] quo illi suspicabantur, modo contigerant. Interim Josephus inveterata pertinacia obduruerat. Sed clementissimus Dominus, qui sese diligentibus præclara quædam offert consequendæ salutis præsidia, eadem illis impertit, quos æternæ vitæ felicitate dignari constituit. Per idem tempus cum jam patriarcha Judas (ita enim forte vocabatur) ad robustam ætatem pervenisset, Josephum præmii loco apostolatus (dignitatis id nomen est) honore ac commodis exornat. Inde cum litteris in Ciliciam proficiscitur. Quo cum accessisset, unoquoque ex oppido decumas ac primitias a provincialibus Judæis exigebat.

[24] [a Judæis ad apostolatum promotus;] Ac tum casu contigit, ut nescio qua in urbe in vicina ecclesiæ domo diversaretur. Exinde contracta cum episcopo familiaritate clam ab eo Euangeliorum librum postulat ac legit. Et quoniam pro ea, quam gerebat, Apostoli functione (ita enim, ut diximus, ea dignitas vocatur) summam præ se gravitatem, atque in constituenda disciplina severitatem ferebat, cui rei præstandæ fuerat electus, ac plerosque synagogis præfectos, & sacerdotes ac presbyteros, & Azanitas, quo nomine diaconos aut ministros appellant, homines improbos in ordinem redegerat, ac dignitate privarat, multorum in se convertit odia:

[25] [quem munere suo recte functum & legendo Euangelio occupatum virgis cædunt,] Qui ut eum ulciscerentur, curiosius explorare, & quæ ab illo gererentur, inquirere summopere cupiebant. Ob eas igitur causas acutissime tandem odorati ex improviso impetum in ædes faciunt, atque in ipsa Euangeliorum lectione Josephum opprimunt. Hic libro de manibus erepto hominem corripiunt, & ad terram allisum, vociferantes maximisque contumeliis vexantes, in synagogam abducunt, virgisque cædunt. Primum hoc ab illo legitimum certamen pro fide susceptum. Ad hæc accurrit urbis episcopus, eumque ex illorum manibus eripit.

[26] [& interimere machinantur; sed servatur & baptismo tandem abluitur, bene favente ei Constantino magno,] Alias deinde cum iter agentem offendissent (sic enim ipse narrabat) in Cydnum a abjiciunt: atque illum impetu fluminis abreptum ac sub aquas demersum periisse rati, magnopere gavisi sunt. Sed is servatus, postea cælesti lavatione dignatus est. Hinc ad comitatum profectus, ad Constantini imperatoris amicitiam pervenit, eique quidquid sibi acciderat, exposuit; principem se Judæos inter dignitatis locum habuisse; sed visa sibi frequentia divinitus oblata, invitante Domino, ut ad fidei cognitionisque suæ sanctissimam sortem, ac salutem sese transferret. At optimus imperator, Christique revera servus, & divino quodam inter principes ardore post Davidem, Ezechiam, & Josiam æstuans, hoc illi dignitatis præmium, quod paulo ante retulimus, contulit, comitemque fecit, jubens insuper, ut quidquid vellet optaret.

[27] [& comitis dignitatem impertiente cum potestate ædificandi ecclesias:] Ille nihil aliud nisi hoc unum maximi beneficii loco postulavit, sibi ut in Judæorum pagis omnibus & oppidis exstruendarum in Christi honorem ecclesiarum potestas imperatoris edicto fieret. Quibus in locis nemo umquam ecclesias ædificare potuerat; quod nullus inter eos neque gentilis, neque Samaritanus, neque Christianus habitaret. Præsertimque Tiberiade, Diocæsareæ, quæ & Sephurim dicitur, Nazareti b, Capharnaümi; ubi diligenter hoc observant, nemo ut gentis alterius domicilium illic habeat c. At Josephus, acceptis cum ea potestate ac dignitate litteris, Tiberiadem perrexit, unaque & diplomata secum attulit, quibus impensas e fisco caperet, cum privatim ipse stipendia ex eodem acciperet.

[28] Igitur Tiberiade ecclesiam ædificare cœpit. [quarum dum unam condere instituit Tiberiade; rem impedire maleficiis] Erat in eadem urbe templum ingens olim exstructum, quod Adrianium d, nisi fallor, appellabant. Quod cum imperfectum hactenus mansisset, oppidani publicas in balneas commutare studebant. Hoc Josephus nactus, ad id, quod animo conceperat, accommodare instituit. Et ut quadrato lapide quaternum cubitorum certam ad altitudinem erectum invenerat, veteri structuræ novam ecclesiæ molem imponere statuit. Ad id calce viva opus erat, reliquaque omni materia. Igitur caminos extra urbem fieri non paucos imperat, septenos circiter, quos vulgo fornaces nominant.

[29] Sub hæc Judæi ad audenda quælibet projecti, [conantur Judæi; sed Josephus,] ad usitata ei genti maleficia confugiunt. Etenim magicis carminibus ac præstigiis vim ignis impedire egregii homines aggressi sunt: sed non perpetuo potuerunt. At initio tamen cessabat ignis, nihilque coquebat, naturæ suæ velut officio destitutus. Tum qui suppeditando igni pabulo, virgultis scilicet ac fruticibus erant appositi, cum nihil se proficere animadverterent, rem ad Josephum deferunt. Pupugit ea res hominem, statimque cælesti in Dominum ardore succensus, extra urbem advolat; aquam postulat: affertur in æneo vase, quod campsacen e vulgo, illic cacubium f vocant.

[30] Eo coram omnibus accepto (nam ad hoc spectaculum Judæorum turba convenerat, [facto crucis signo & invocato nomine Jesu, palam eorum præstigias dissolvit,] ut rei eventum, ac quid tandem Josephus ageret viderent) crucis signum g super illud digito ducit, ac Jesu nomen invocans magna voce sic loquitur: In nomine Jesu Nazareni, quem mei pariter atque horum omnium, qui hic adstant, majores in crucem egerunt, hæc aqua vim habeto ad magicas artes, maleficiaque omnia restinguenda, quæ isti compararunt, ab eademque vis igni sua restituatur, quo Domini domus absolvi possit. His dictis, fornacibus singulis aquam aspergit. Ita dissolutis præstigiis coram omnibus, ignis efferbuit.

[31] Quo miraculo commota turba magnis vocibus exclamavit: [atque alia alibi templa exstruxit.] Unus est Deus, qui Christianos adjuvat; itaque discessit. Ac sæpe alias vexantibus Judæis tandem veteris templi partem exstruxit, in eaque parvam ecclesiam condidit. Post inde discedens Scythopoli consedit. Diocæsareæ porro aliisque in oppidis postremo ecclesias ædificavit. Ad hæc obiter narranda digressi fuimus, eorum occasione librorum, qui apud Judæos translati reperiuntur, cujusmodi est Joannis Euangelium & Apostolorum Actus Hebraice conversi. Sed de hac historica relatione hactenus.

ANNOTATA.

a Cydnus, notissimus Ciliciæ amnis, mediam Tarsum interfluit; in quo dum lavat Alexander magnus, præsentissimo mortis periculo sese exposuit; ut videre est apud Q. Curtium lib. 3; quem & eodem libro pluribus describit in hæc verba: Cydnus non spatio aquarum, sed liquore memorabilis: quippe leni tractu a fontibus labens puro solo excipitur. Nec torrentes incurrunt, qui placide manantis alveum turbent. Itaque incorruptus, idemque frigidissimus; quippe multa riparum amœnitate inumbratus, ubique fontibus suis similis in mare evadit; Cilicium videlicet, quod est Mediterranei pars.

b Nazareth, inquit S. Hieronymus, lib. de Situ &c. supra citato, unde & Dominus noster Salvator Nazaræus vocatus est: sed & nos apud veteres quasi opprobrio Nazaræi dicebamur; quos nunc Christianos vocant. Est autem usque hodie in Galilæa viculus contra Legionem in quinto decimo ejus milliario ad Orientalem plagam juxta montem Thabor, nomine Nazara. Duabus leucis a monte Thabor, trium autem dierum itinere ab Hierusalem distat, teste Adrichomio pag. 141; ubi & citatur auctor, qui putavit fuisse ad occasum montis Thabor. Oppidum vero Nazareth colli impositum fuisse, liquet ex Luc. 4, ℣ 29. Nominis etymon traditur apud S. Hieronymum epist. 44, alias 17 Paulæ & Eustochii ad Marcellam: Ibimus ad Nazareth, & juxta interpretationem nominis ejus, florem videbimus Galilææ. Plura de hoc loco satis sunt obvia ex sacris Litteris.

c Quando autem & a quo imperatore concessum sit Judæis, habitare in aliquibus locis Palæstinæ, & nec alios alterius gentis inter eos commorari posse, plane incompertum habetur: ab ea enim provincia eosdem igonominiose sæpe ejectos fuisse, superius dictum est. Ita Baronius ad an. 327, num. 34 in hunc S. Epiphanii locum observat; ut res plane mirabilis sit, quam hic narrat Epiphanius, non tamen incredibilis ob auctoritatem asserentis, qui in illis circumstantiis, in quibus erat, illam scire potuit ac debuit.

d Plura ad hanc vocem spectantia dabit Comm. præv. § 2.

e Καμψάκης, capsa; vide Cangium, ubi præter hoc Epiphanii, alia insuper exempla reperies.

f Forte κουκούμιον, inquit Petavius in Animadversionibus hic; quod est cucuma, vasis genus; in quo, uti est apud Cangium in Glossario ad scriptores mediæ & infimæ latinitatis, aqua calefit, aut aliquid maceratur, lato ventre instar cucumeris. Ibidem addit exempla; in quorum uno indicatur sic vocatum a sono fervoris. Joannes Meursius in Glossario Græco barbaro vult in textu hoc Epiphanii rescribendum esse κακάβιον: sed Cangius in Glossario ad scriptores mediæ & infimæ Græcitatis, ad vocem κακούβιον, perperam, inquit, Meursius κακάβιον, alii κάκαβον legendum contendunt: idem enim est quod καμψάκη, capsa, cista. Vox est indigenarum; uti clarissime indicat S. Ephiphanius, dum sic dicit: κακούβιον δὲ τοῦτο οἱ ἐπιχώριοι καλοῦσι.

g Affine exemplum ac geminum occurrit apud Photium Cod. CXVI ex Georgio Alexandrino in Actis S. Chrosostomi: Feminæ, inquit, Eucliæ nomine filius, febri ad medicorum desperationem correptus, a Joanne curatus est aqua, quam ille cruce signatam ad aspergendum dederat. Præmiserat ista: Leo etiam, ut ferunt, viatores multos abripiebat; at cum rogatus Joannes crucis eis signum impressisset, hujus mox ille vi exanimatus est. Audiant hæc crucis osores, suamque pseudo-ecclesiam in restringenda sanctissimæ crucis virtute sese formasse, & antiquam reformasse debuccinent: quæ ideo huc adducereplacuit tum quia antiqua sunt, tum quia a Sancto facta, qui & non diu post S. Josephum nostrum eodem seculo IV floruit, & cum S. Epiphanio vixit, eodem fere tempore mortuus.

DE S. WANDREGISILO ABBATE
IN COENOBIO FONTANELLÆ APUD ROTOMAGOS.

ANNO DCLXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Wandregisilus abbas Fontanellæ apud Rotomagos in Normannia (S.)

AUCTORE P. B.

§ I. Acta S. Wandregisili; miracula; historia translationis in montem Blandinium; eorumque auctores.

Sancti Wandregisili, seu Wandrigisili, & Wandregesilli, cognomento Wandonis, vernacule saint Wandrille, qui monasterii cognominis, quod & Fontanella dicitur, fundator & abbas primus fuit, diem hodie natalem, ut infra videbimus, Ecclesia celebrat. [S. Wandregisili Acta damus duplicia, utraque ab auctore coævo;] Scripta jam olim ante seculum nonum ejus Acta fuisse, testatur, qui circa annum Christi 835 floruit, auctor Chronici Fontanellensis, quod habes in Spicilegio Acheriano postremæ editionis tom. 2, a pag. 263: ait enim cap. 16, inter alios codices antiquos ab Harduino monacho Fontanellensi, scribendi, seu potius litteras pingendi, arte peritissimo, atque anno Christi 811, ut asserit Mabillonius, vita functo, descriptum etiam fuisse Librum Vitarum sanctorum Wandregisili, Ansberti & Wlfranni, confessorum Christi: jam tum ergo vetustiora apud Fontanellam exstabant harum Vitarum exemplaria, unde suum ille exscripserit; quæque, nisi multum fallor, Vitam illam S. Wandregisili continebant, quam secundo loco daturi hic sumus. Bina enim Acta proferemus, exemplo Mabillonii seculo 2 a pag. 526, & utraque quidem ab auctoribus coævis elaborata, utraque jam prælo vulgata.

[2] Priora Labbeus noster edidit tom. 1 Bibliothecæ Mss. librorum pag. 784, [quorum priora sincera, a Philippo Labbeo primum edita,] ea mutuatus, ut ait, ex veteribus membranis, quas, a viro sibi amicissimo & eruditione præstanti acceptas, ipsi exhibuit D. d'Herouval antiquitatis illustrandæ studiosissimus. Ab eodem Herouvallio communicata illa fuerunt Mabillonio, qui eadem denuo loco, quem assignavimus, post Labbeum, typis expressit. Addit vero, codicem illum, seu membranas Herouvallianas bibliothecæ quondam Corbeiensis fuisse, ac litteris uncialibus exaratas. Idem priorem hanc Vitam sinceram esse censet & integram; auctorem vero ejus monachum facit cœnobii Jurensis, quod Romanum seu Romanis dicebatur; quia nimirum in illo cœnobio commoratus aliquamdiu fuerit Sanctus, ibique miraculum illud acciderit, quod auctor hic num. 17, ipso Sancto Domini narrante cognovisse se scribit: deinde, quia eumdem hunc scriptorem, atque ipsa hæc verba designare videatur auctor Vitæ secundæ, cum post idem illud miraculum num. 12 subdit: Hæc de Viro Domini revelatio ostensa fuerat cuidam servo Dei, in ipso loco (Jurensi monasterio) degenti, qui & nobis narrare solitus erat. Certe iste auctor, subjicit Mabillonius, de Fontanella monasterio, quasi de alieno domicilio loquitur: tametsi Wandregisilum Patrem nostrum appellet num. 29: ex quo & illud saltem sequitur, ut non modo Vita prior a posteriore, sed etiam hujus ab illius auctore plurimum differant.

[3] [auctoris ætatem per se probant.] Scriptoris hujus ætatem ex dictis facile colliges; Wandregisili namque æqualem satis aperte se prodit numero 17 verbis modo recitatis. Idem eruere est ex prologo; ubi num. 1 sic habet: Ad texendam Vitam beati domni Wandregisili excitatus, aggrediar ego facultate, qua valeo: … plurima quippe mihi de ipsius beatissimi Viri virtutibus pandere, multa a memetipso visa (puta quæ sunt facta ante discessum Sancti ex Jurensi monasterio;) plerumque etiam venerabilium monachorum, seu discipulorum ejus (Fontanellensium opinor,) qui per prolixa ei tempora servierunt, relatione prolata, quæ non tantum audita, sed visa narrant … expressi stylo. Similia sunt alibi: ex quibus licet conjicere, quanto in pretio sit habendum hoc opusculum, tametsi barbare passim & obscure compositum, ac forte propterea minus quam alterum, de quo mox dicam, in codicibus Mss. obvium; ac typis numquam ante Labbei tempora subjectum: neque enim Vitam hanc primam Surius edidit, ut perperam notat Jacobus Longus in Bibliotheca Historica Gallicana num. 5529; sed secundam, ut inspicienti palam erit. Uter autem fidelius autographum idem typis expresserit, Labbeus, an Mabillonius, desinire non ausim; discrepant certe non raro; ut annotabo, cum operæ pretium fuerit. Est quidem editio Mabillonii plerumque emendatior, quam Labbei; sed hujus videtur ad codicem membraneum exacta religiosius. Itaque cum Labbeum infidelitatis non arguat Mabillonius, suspicor, ipsummet immutasse autographi sententias illas & voces, quas judicabat vel corruptas esse, vel minus perspicuas.

[4] Vita posterior auctoris est anonymi, sed monachi Fontanellensis; [Acta altera posterius scripta ab alio auctore,] ut quidem erui videtur ex ejus prologo, in quo S. Wandregisilum beatissimum Patrem, almum Patrem, venerandum Patrem appellat; opusque suum S. Lantberto episcopo tunc Lugdunensi, sed abbati paulo ante Fontanellano, ac S. Wandregisili successori, inscribit: episcopo, inquam, Lantberto inscripsit, ut ex verbis ipsis recte probat Mabillonius hic in observationibus præviis num. 2; non vero Lantberto etiam tum abbati Fontanellensi; ut idem Mabillonius, sui, ut fit, oblitus, male observat in notis ad Vitam secundam pag. 545. Exinde etiam patet, concinnatam esse hanc Vitam post initum annum Christi 681, quo S. Lantbertus in episcopatu Lugdunensi successisse debuit S. Genesio; siquidem verum illud est, quod annis antea tredecim ac mensibus octo ab obitu S. Wandregisili, hoc est, a mense Julio anni Christi 667, Fontanellense cœnobium abbas gubernaverit, uti docuimus in Actis ejus ad diem XIV Aprilis: aut certe post annum Christi 678 elaboratum esse opus hoc necesse est, si potior habenda est auctoritas, quæ sane antiqua videtur, Actorum S. Condedi apud Mabillonium in Actis SS. Benedict. sec. 2, pag. 864; ubi annus septimus regis Theoderici illigatur anno secundo S. Ansberti abbatis, qui S. Lantberto apud Fontanellam suffectus erat: sic enim annus Theoderici sextus alligandus est anno primo S. Ansberti, quo scilicet Lantberto, ex abbatis dignitate ad episcopalem assumpto, successerit; annus vero is erat Christi 678. Cave tamen, si auctorem hunc sequeris, ne S. Lantbertum cum Actorum ejus auctore per annos tredecim abbatem fuisse statuas, quod facit Mabillonius: id enim repugnat aperte Actis S. Condedi, in quibus annus Lantberti nonus dicitur Theoderici tertius; ac proinde Theoderici sextus dici debet Lantberti duodecimus, quo juxta hunc auctorem ex abbate sit factus episcopus.

[5] Posterius etiam concepta videtur hæc Vita, quam prima; cum hujus ordinem presse sequatur usque ad conditum Fontanellæ cœnobium, [& quidem synchrono, clariora sunt; sed interpolata:] atque aliqua insuper suppleat, quæ in alia fuerant prætermissa; eaque imprimis, quæ Fontanellense primordium consecuta sunt; unde & auctorem arguas Fontanellanum fuisse. Idem tamen prioris, atque adeo & S. Wandregisili, de quo scribit, æqualis propemodum fuit; quod ipse de se in prologo testatur his verbis: Inseremus ergo illa, quæ veris assertionibus experti sumus fuisse patrata: non nulla enim a memetipso visa, &c.: tum etiam hisce, quæ supra dedimus ex num. 12: Hæc de Viro Domini revelatio ostensa fuerat cuidam servo Dei (auctori prioris Vitæ; ut etiam censet Mabillonius) in ipso loco degenti, qui & nobis narrare solitus erat. Tanto ergo pluris facienda hæc essent Acta, quanto prioribus clariora sunt & auctiora; nisi locis postmodum aliquot, ut infra videbitur, interpolata fuisse constaret; quod eorum pretio mirum quantum deterit: nec eam tamen ob rem omittenda prorsus illa putavi, quod priorum explanationem quamdam & supplementum contineat; tum quod hæc sola in usu fere hactenus fuerint ac porro esse pergant in quibusdam ecclesiis; ut adeo a nobis illustrari merito debeant.

[6] Edidit hæc etiam Laurentius Surius ad hunc diem; sed plurimum immutala tum per capita singula, [ea nos damus ex Mss. codicibus:] tum maxime sub initium & finem totius operis: nam & alium prologum exhibet; & translationem trium corporum sanctorum a S. Baino accuratam, soli accommodat S. Wandregisilo, de quo non sine battologia repetit, sepultum eum fuisse in ecclesia S. Pauli per annos quadraginta. Nos ea deprompsimus ex codice membraneo Ms. Valcellensi, contulimusque cum alio codice Ms. monasterii quondam Thosani, itemque cum editis apud Mabillonium in Actis Sanctorum Ordinis Benedictini seculo secundo, a pag. 534. Tum varias lectiones eorum, quæ quidem alicujus momenti sunt, assignavimus in annotatis. Cum hisce consonat S. Wandregisili Vita Ms. cœnobii S. Catharinæ, alias sanctissimæ Trinitatis juxta Rotomagum, quantum quidem ex iis conjicimus, quæ consultus olim a Bollando nostro respondit Joannes Prevotius, vir studiis nostris addictissimus, & ecclesiæ Rotomagensis canonicus ac bibliothecarius: hoc solum ab exemplaribus nostris differre videtur, quod conditam Fontanellam asserat anno Dominicæ Incarnationis DCLXXII, sub die Kalend. Martiarum, Indictione octava; retinet tamen annum Clodovei undecimum: deinde quod obitum Sancti consignet anno Lotharii tertii duodecimo, quem ceteri codices ad annum ejusdem undecimum figunt: denique quod in translatione S. Wandregisili annum quintum Baini anno Christi 694 innectat. Verum in hisce secum pugnat. Quid vero in hac parte sit rectius, aut minus aberrans, infra discutietur.

[7] [uti & miracula ejus seculo nono collecta; & quædam posteriora;] Actis S. Wandregisili miracula subjicimus, quæ de pluribus aliqua circumferuntur. Ea desumpsimus ex eodem codice nostro Valcellensi, quem ad alia Mss., Thosanum scilicet, & Aquicinctinum, itemque ad excusum Mabillonii in Actis SS. Benedict. sec. 2, pag. 547 exegimus exemplaria, notatis, quæ ad rem facere visa sunt, sicubi collati inter se textus differrent; additisque iis omnibus, quæ Mabillonius consulto prætermisit. Qui miracula ista collegit, monachum se quoque Fontanellensem fuisse, non obscure profitetur in præfatione; cum hæc scripsisse se affirmat amore prædicti patris, sancti Wandregisili ac jussione prælatorum cœnobii Fontanellensis. Ætatem vero suam indicat cum alibi, tum num 44, ubi se aperte significat interfuisse cum aliis translationi reliquiarum factæ anno Dominicæ Incarnationis octingentesimo octogesimo quinto. Notandum vero est, pleraque hic recensita prodigia, tametsi S. Wandregisilo præcipue adscribuntur, illi tamen cum S. Ansberto censeri posse communia; cum apud amborum reliquias fere contigerint. Est & aliud S. Wandregisili miraculum, post hujus auctoris ætatem patratum, quod ex Appendice altera ad Chronicum Fontanellense apud Acherium in Spicilegio tom. 2 secundæ editionis dabimus in Commentario infra num. 37 & seqq.: nam ea, quæ ad illa tempora pertinent, quibus ejus reliquiæ Gandavum translatæ sunt, legi poterunt in Historia adventus earum in montem Blandinium, qua de nunc agendum.

[8] [tum historiam translationis in montem Blandinium.] Itaque miraculis S. Wandregisili historiam subnectemus translationis ejus in montem Blandinium, qui olim Gandavo adjacebat, nunc ejusdem urbis mœnibus includitur. Vulgarunt eam pridem Acherius & Mabillonius in Actis Sanctorum Ordinis sancti Benedicti seculo quinto, a pag. 200, sed rescisso maximam partem exordio, forte quia justo verbosius videbatur; nos illud tamen, qualecumque demum est, supplendum putavimus, ne desiderari quidquam ex authentico monumento possit; idque ex eodem codice manuscripto, unde auctores jam dicti sua protulerunt: nam illius apographum ipse nobiscum, Vir Cl. Aimericus Bigotius anno Christi 1665 perhumaniter communicavit; ita tamen descriptum, ut satis intelligas, autographi characteres non numquam fuisse ambiguos. Quare apographum hoc nostrum cum impresso illo contulimus; imo & cum ejusdem historiæ parte non exigua in libello Ms. Officiorum propriorum ecclesiæ Blandiniensis. Porro narrationis hujus auctor monachus quidam cœnobii Blandiniensis anonymus fuit; ut ab ipso statim exordio elucescit. De ætate ejus ita sentit Mabillonius in observationibus præviis: De illius ætate etsi nihil certi definire possum, eum tamen annum millesimum & centesimum excessisse, non facile crediderim; siquidem (num. 49) miraculum arborum, in flores autumni tempore erumpentium, suo adhuc tempore quotannis evenisse attestatur: quod haud scio, an pluribus ab hac translatione seculis perdurarit; cum illius apud subsequentes auctores nulla mentio reperiatur.

[9] Reperi præterea inter schedas nostras Sermonem aliquem in solemnitate S. Wandregisili, [Quid in horum editione servatum.] descriptum (unde, aut a quo, nescio) & missum ad Suppriorem anonymum monasterii Aquicinctini anno Christi 1582. Satis is quidem concinnus est, auctoremque arguit non mediocriter eruditum; quia tamen mores unice spectat, nec quidquam Actis nostris lucis affert, supprimendum judicavi; maxime cum assequi non potuerim, cujus tandem ætatis esset. In reliquis autem, quæ supra commemoravi, producendis, usitatum nobis morem servavi; ita ut Vitam primam, quæ textu continuo ab initio ad finem usque decurrebat, in capita numerosque discreverim: alterius vero Vitæ ordinem, cum nimium concisus videretur, in longiora capita sic secui, ut quæ prius capita fuerant, nunc totidem sint numeri, servato interim eodem ad marginem titulo, qui in codice nostro singulis capitibus respondebat. In miraculis priorem capitum inscriptionumque rationem non satis æquabilem, contraxi digessique, ut visum, nulla in textu ipso facta uspiam immutatione; quod idem in ceteris observatum est. Superest modo, ut ea discutiam, quæ in monumentis hisce nostris vel dubia sunt, vel interpolata, vel omissa; quod ut ordine faciam, ipsa rerum narratarum tempora sequar.

§ II. Sancti Natales, vita in seculo ducta, conversio ad institutum monasticum, & horum ratio chronologica.

Wandregisilus, in Vita priori num. 4 dicitur oriundus territorio Verdunensium, natalibus nobilis, [Nascitur apud Virdunenses patre Waltchiso,] & summis parentibus. Consonat Vita posterior num. I; sed addit: Denique genitor ejus (S. Wandregisili) Waltchisus nomine, ex nobilissima prosapia ortus, consobrinus exstiterat Pipini excellentissimi principis Francorum. Waltchisum quoque Sancti nostri patrem appellant alii plures apud Dominicium in Variis antiquitatis monumentis, quæ Ansberti familiæ redivivæ subjungit pag. 6, 12, 13, 15; & Bouchetum in Vera origine familiæ regum Francicæ inter probationes primæ partis pag. 38, 39, 52. Verum quis ille Waltchisus; aut cujus Pipini consobrinus? Hujus genitor, inquit auctor Chronici Fontanellensis in Spicilegio Acheriano tom. 2 novæ editionis pag. 264, Walchisus nuncupatus nomine, ut veraci didicimus traditione seniorum, patruus gloriosissimi Pipini, ducis Francorum, filii Anchisi exstitit. Statuit ergo Waltchisum fuisse filium S. Arnulphi episcopi Metensis; ac fratrem Ansegisi, qui ex S. Begga, B. Pipini Landensis filia, Pipinum Crassum seu Heristallum genuit: quæ etiam instrumentorum apud Bouchetum ac Dominicium citatorum, Joannis Iperii in Chronico S. Bertini parte 9, Sigeberti in Chronico ad annum Christi 692, aliorumque passim etiam juniorum, ut Arturi du Monstier in Neustria pia, ubi de Fontanella, cap. 1, Jacobi Malbrancq nostri, De Morinis tom. 1, lib. 3, cap. 31, Pagii in Criticis Baronianis ad annum Christi 944, num. 9, imo & Majorum aliquando nostrorum sententia fuit, quamquam obiter tantum insinuata in annotatis ad Vitam S. Ansberti die IX Februarii pag. 350.

[11] [qui non fuit filius S. Arnulphi ep. Metensis,] Sed opinionem hanc & nos in sequenti tomo ad diem XXI Februarii in Commentario ad Acta B. Pipini, atque alibi sæpius missam fecimus, & eruditi deinde plures explodendam putarunt, atque imprimis Hadrianus Valesius Rerum Francicarum lib. 19, pag. 141, Cointius in Annalibus ad annum Christi 601, num. 41, Mabillonius in Actis Sanctorum Ordinis Benedictini sec. 2, pag. 535; qui recte negant, S. Arnulpho Metensi filium, præter S. Chlodulphum atque Ansegisum, ullum fuisse: quod & antiquissima docet auctoritas, ut vidimus in Commentario ad Acta ejusdem S. Arnulphi die XVIII hujus mensis § 2, & ratio temporum aperte demonstrat: nam quo pacto S. Arnulphus, quem natum ibidem ostendimus versus annum Christi 582, Waltchisi pater esse potuerit, cum hujus Waltchisi filius S. Wandregisilus ne fingi quidem possit post annum Christi 601 natus; ut ex iis, quæ dicentur infra, patebit? Deinde S. Chlodulpho, filio S. Arnulphi primogenito, minorem ætate non fuisse S. Wandregisilum docet Cointius modo assignatus; qui tamen ætati S. Wandregisili tot annos detrahit, quot alius nemo. Natum ergo oportet comminisci nepotem ante patrem; Wandregisilum, inquam, ante Waltchisum, si hunc S. Arnulphi filium, illum nepotem fuisse quis velit.

[12] [sed B. Pipini Landensis consobrinus,] Adhærendum est igitur auctori nostro, quem hoc loco corruptum esse non scimus, cum asserit Waltchisum, non Pipini Crassi patruum; sed Pipini, ut ex tempore colligi debet, Landensis consobrinum fuisse; nam quod ei titulus additur excellentissimi principis Francorum, quem Heristallio, non Landensi, tribui solitum esse vult Cointius, in eo facile admittam interpolationis aliquid intrusum in coætanei scriptoris textum fuisse; quamquam neque epitheton illud ab ipsius B. Pipini Landensis conditione usquequaque videri debeat alienum. Consobrini porro dici proprie solent duarum sororum filii; unde, si sic auctorem nostrum placet intelligere, dicendæ erunt Gualchisi & Pipini hujus matres fuisse sorores; neque proinde audiendus est, auctore nostro & ætate & merito multo inferior, Umno in Vita S. Arnulphi, quam secundo loco exhibuimus ad diem XVIII hujus mensis, cum ait cap. 1, num. 9: Ex hujus Pipini (de Landensi mentionem paulo ante fecerat) sorore, Waldrada nomine, natus est Gualchisus, qui sanctum genuit Wandregisilum, Christi confessorem. Sic enim inter se Pipinus & Waltchisus consobrini non essent, sed ille hujus avunculus, hic illius e sorore nepos. Bonchetus Waldradam ipsius Waltchisi non matrem facit, sed conjugem, e qua genuerit S. Wandregisilum, cum asserti hujus sui in citatis probationibus testem omnino nullum proferat, qui vel Waldradam uspiam nominet. Nos ignotam nobis Sancti nostri matrem fateri malumus, quam illam temere designare. Auctor Vitæ S. Godonis ad diem XXVI Maii pag. 444, ipsum Wandregisilum appellat Pipini consobrinum; sed usus id vulgo habet, ut consobrini etiam dicantur consobrinorum filii. Chronicon Malleacense apud Labbeum tom. 2 Bibliothecæ Mss. pag. 193 asserit Waltchisum consobrinum Dagoberti regis atque ceterorum regum exstitisse. In Vita nostra secunda num. 14 dicitur etiam Erchinoaldus, qui sub Clodovæo Major domus fuit, ex materna origine beati Viri (Wandregisili) consanguineus: idem vero Erchinoaldus, teste Fredegario cap. 84, consanguineus fuit de genitrice Dagoberti. Hæc de Sancti nobilitate.

[13] Quis annus natalis ei fuerit, antiquior Vita non indicat; [nascitur, inquam non anno Christi 570 circiter;] innuit tamen, illum Dagobertini regni primordiis, sive anno Christi 622, vix annis amplius viginti quinque priorem esse potuisse; cum dicit num. 9, quod ipsum Hominem Dei in juventute Dagobertus rex in suo ministerio habuerit. Juvenis ergo erat, cum Dagobertus regnaret, sub eoque Wandregisilus, ut num. 4 dicitur, exerceret exacturam commissam sibi. Idem argumentum duci debet ex Chronico Fontanellensi apud Acherium, cap. 1, num. 2, ubi dicitur idem Vir Domini, adolescentiæ dum polleret ætatis in annis, in aula gloriosissimi regis Dagoberti nobilissime militaribus negotiis ac aulicis disciplinis educatus esse. Non igitur natus est anno Christi 570, ut notant Chronicon quoddam Ms. Normannicum, & quidem, ut videtur, abbatiæ Fontanellensis, in Codice quodam antiquo membraneo, qui olim ad Thosanos pertinuit, deinde ad abbatiam Dunensem transiit, quod a Christi nativitate ad annum usque 1204 compendiosissime deducitur, itemque aliud Chronicum Normannicum a Christo nato usque ad annum 1220 pertingens, quod est in codice Ms. Reginæ Sueciæ, num. 322, ut notavit Henschenius, qui excerpta nobis ex eo nonnulla reliquit. Idem asseruit Arturus Neustriæ piæ pag. 131, & sequitur fere ex Vita S. Wandregisili secunda num. 27, ubi narratur obiisse, anno Christi 665, annorum circiter nonaginta sex. Hoc inquam repugnat prioribus & sinceris Actis Sancti nostri; non enim hic juvenis appellari posset anno Christi 622, quo regnare primum cœpit in Austrasia Dagobertus; qui annos amplius quinquaginta vixisset;qua ætate etiam ridiculum esset parentes comminisci, qui tum primum eum juberent desponsare sibi puellam, quod is juxta eorum jussionem fecisse memoratur in Vita prima num. 5; idque sub Dagoberto; quandoquidem nuptias illas consecuta mox est mutuo conjugis utriusque consensu conversio amborum ad perfectioris vitæ institutum, regnum obtinente Dagoberto, ut ibidem dicitur num. 9.

[14] Et vero interpolatam hic esse Vitam secundam aperta demonstrat antilogia: nam qui loco citato ad annum Christi 665 vita defunctus fingitur nonagenario major, [sed omnino sub finem seculi VI,] idem num. 1 ortum inolytæ nativitatis habuisse dicitur tempore quo sceptra regni Francorum fortis rex Dagobertus honeste gubernabat; cum ab initio regni Dagoberti, usque ad annum Christi 665 anni tantum intercedant 43. Sed & falso illum asseri sub Dagoberto natum constabit tum ex anno Christi 667, quem ultimum S. Wandregisili fuisse infra probabimus, tum ex ætate, qua migravit in cælum: erat enim in senectute, ut est in Actis ejus prioribus num. 27 & quidem ætate longa defectus, canebat sæpissime, dicens: Heu mihi! quia peregrinatio mea prolongata est: ibidem num. 31, & juxta posteriora Acta num. 20, iter agens non in equo vehi jam poterat, videlicet in ultimo jam positus ævo; sed vehiculo deportabatur. In Vita quoque S. Ansberti archiep. Rotomag. tom. 2 Februarii pag. 349, num. 13 dicitur Sanctus noster morti vicinus jam in decrepita ætate positus. Videntur hæc sane virum significare septuagenario haud multo minorem: ut ergo tam senem statuamus anno Christi 667, & adhuc juvenem ac vegetum regnante Dagoberto, exeunte circiter seculo sexto natum putamus.

[15] [quamquam annus certo definiri non possit.] Nec displicet conjectura Majorum nostrorum in annotatis ad locum e Vita S. Ansberti citatum, qua suspicati sunt amanuensium oscitantia factum, ut in secunda S. Wandregisili vita commutatæ sint cyfræ ætatem ejus denotantes, atque ita pro 69 jam legi 96, quo pacto natus esset circa annum Christi 598, annumque egisset ætatis vigesimum quartum (qui certe ad juventutem pertinet) cum Dagobertus Austrasiæ regnum capesseret. Cointius tamen ad annum Christi 601, num. 40, non transpositos numeros jam dictos existimat, sed primum inversum, ut pro 66 scriptum fuerit 96; itaque natum ipse statuit anno Christi 601: neque hoc displicet; quamquam dubitem, an apographa omnia Vitæ secundæ numerum illum 96 habuerint: nam in Officio proprio Ms. Blandiniensium, ex ea Vita desumpto, est 95; Petrus de Natalibus lib. 6, cap. 127, legit 92; Breviarium Rotomagense excusum anno 1627, habet 90; chronicum Normannicum Ms. reginæ Sueciæ notat annum ætatis ejus 89. In his majus discrimen est, quam ut soli numerorum vel transpositioni, vel inversioni, quæ librariorum indiligentia facile committuntur, possit attribui. Quapropter, etsi conjecturas jam dictas non improbem; quod a vero nativitatis ejus tempore aberrare non multum possint; nihil tamen apparet in iis, unde satis solide determinari annus unus aliquis præ alio possit.

[16] [In aula Dagoberti magnis functus honoribus,] Est tamen cur ad finem seculi sexti referri potius videatur, quam ad initium septimi; siquidem ante, quam conjugi consentienti, mundoque remitteret nuntium (quod Cointius circa annum Christi 627, num. 3; Mabillonius vero in Annalibus Benedict. anno Christi 629 factum statuit) exacturam gessit, ut habet Vita prima num. 4; imo comitatum palatii, ut narrat Vita secunda num. 2; item Vita S. Godonis data XXVI Maii; Chronicum Fontanellense cap. 1, Chronicum S. Maxentii seu Malleacense apud Labbeum, & auctores alii juniores. Hoc vero munus, cum in judiciis aulicis gravissimisque exercendis versaretur, id etiam videtur exigere, ut præter insignem juris prudentiam, ætatis quantam possumus gravitatem auctoritatemque Wandregisilo, cum illud obiret, adscribamus: quantam, inquam, possumus: neque enim, ut modo vidimus, eam ita licet extendere cum ab aula recederet, quin juvenilis appellari posset, cum ad illam primum accederet. Quid ni ergo annum ætatis circiter trigesimum egisse illum credamus, quando talis ei provincia demandata est? Id autem multo etiam magis valet, si non comitem tantummodo palatii, sed etiam ducem fuisse, quis velit, antequam seculo valediceret: asserit hoc certe auctor citati mox Chronici Fontanellensis; quamquam incerto, ut Mabilonio quidem Annalium lib. 12, num. 13 visum est, fundamento

[17] Eadem ratio facit, ut anno Christi 629 conversionem ejus ad vitam monasticam, [iis renuntians anno Christi 629 circiter, in Montem Falconis recessit,] quam narrat Vita prima num. 8, secunda num. 5, assignare cum Mabillonio mavelim, quam 627 cum Cointio: cum neutri sententiæ ulla aliunde patrocinetur auctoritas, & systema prius cum reliqua Actorum nostrorum chronologia non minus congruat, quam posterius; ut ex sequentibus planum fiet: neque enim ante conditam, anno Christi 648, ut infra dicetur, Fontanellam, aliud statui debet, quam Ordinum sacrorum susceptio, quam præcesserint anni fere decem in cœnobio Jurensi exacti. Fac annos hoc simul fuisse 12; redieris ad annum Christi 636; inde porro ad annum 629 retro ducti sunt anni integri 6, quorum si primum Monti Falconis, postremum Bobio atque itineri Romano dederis, medios vero 4 servaveris Elisangio; erit, opinor, Actis utrisque cumulate satis factum. Secessus enim primus ejus ex aulicis negotiis ad Montem Falconis minime diuturnus fuit; cum in utraque Vita ibi dicatur habitasse non multo tempore. Est autem Mons Falconis (vulgo Monsaucon) nunc oppidulum Galliæ in Campania in diœcesi Remensi, a flumine Mosa & ab urbe Veroduno 4 circiter leucis distans: loco, olim densis obsito silvis, nomen ab avi, quam falconem dicimus, quæque S. Balderico monasterii ibidem in honorem S. Germani ædificandi vel occasionem vel indicium dedit, est inditum, ut narrat Flodoardus Hist. eccles. Remens.lib. 4, cap. 39.

[18] Sunt qui hunc fuisse Baldericum velint, qui alio nomine in Actis nostris secundis num. 5 Baltfridus seu Waltfridus nuncupetur, [apud Waltfridum, eumdem an diversum a S. Balderico.] a quo in hoc cœnobium admissus sit Sanctus noster: & certe de Baltfrido hoc, nulla uspiam, quod noverim, præterquam hoc loco fit mentio (Saussayum enim nil moror;) cum tamen debeat fuisse vitæ sanctitate notissimus, ut ibidem asseritur his verbis: Cujus actus & Vitam in gestis de eo scriptis, siqui nosse velint, facile reperient. Parum autem verisimile videtur, ut, cujus Acta omnium versarentur manibus, ejus omnino neglecta sit in vicinis ecclesiis, sive Virodunensi, sive Remensi, memoria. S. Balderici quidem Acta perierunt, si paucula quædam excipias, quæ laudatus modo Flodoardus annotavit; at viget etiamnum apud Remos recordatio, eorumque Breviariis ejus festum quotannis præscribitur die XVI Octobris. Firmat hoc sane conjecturam eorum, qui nullum agnoscunt Baltfridum a S. Balderico diversum. Adde, quod monasterium S. Germani S. Baldericus in Monte Falconis versus initia Dagoberti condiderit, ut colliges ex Mabillonio Annal. Benedict. lib. 12, a num. 10: potuit ergo facile illi etiam tum præfuisse, cum accederet S. Wandregisilus. Denique in exemplari Ms. Thosano Vitæ secundæ S. Wandregisili, non Waltfridus, sed Baldricus legitur, uti notavit Rosweydus noster, qui nostra cum illo contulit. Mabillonius tamen, qui eumdem utroque nomine in notis ad hæc Acta intelligi putaverat, in Annalibus deinde loco proxime laudato, eo inclinat, ut alium Baldericum, alium Baltfridum fuisse existimet, idque nominis utriusque diversitate motus. Discuti hoc iterum loco suo poterit ad diem XVI Octobris, cum de S. Balderico agendum erit. Nos institutam Vita seriem prosequamur.

§ III. Vita ejus apud Elisangium austera, iter in Italiam, commoratio in monasterio Jurensi; sacerdotium, condita Fontanella, aliæque basilicæ, tempus regiminis.

[Ex Monte Falconis migrat in territorium Elisangium circa an. Christi 630;] Non diu ad monasticam disciplinam in Monte Falconis accesserat Sanctus, cum a Dagoberto accitus ad aulam est, consilii hujus sui, absque regia missione aut facultate concepti, rationem redditurus. Inde vero, causa adversus obtrectatores obtenta, ad Montem quidem Falconis rediit, ut habet secunda Vita num. 5, sed brevi adeo substitit; ut Acta priora vix moram ullam indicent, cum subdunt num. 11: Inde (ex aula Dagoberti) reversus cœpit ædificare cellam in alio loco de facultatibus suis. Posteriora sic habent num.7: Quo (Montis Falconis) non multo post occasione quadam loco relicto, in Elisgangium commigravit territorium; ubi & monasterium construxit pro temporis opportunitate in possessione propria: ibi namque beatus Ursicinus requiescit venerabiliter humatus. Adut ergo Elisgangium sive Elisangium territorium vel eodem adhuc anno conversionis suæ primo, Christi 629, vel, ut summum, sequenti. In Elisangio per annos aliquot videtur habitasse; tum ex eo ibi cellam extruxerit sibi, ad stabile utique domicilium; tum quia vita, quam istic egit, ita describitur, ut illustrium illarum virtutum, quibus ad obitum usque exornatus deinde fuit tirocinium quoddam videri debeat; quod utique viri singulari sanctimonia conspicui tanto longius extrahere consueverunt; quanto arripiunt ferventius, quantoque minus in eo profexisse se putant, etiam cum plurimum profecerint. Ingens moliuntur ædificium; solidum ergo fundamentum substernunt: vix autem solidum in virtute est aliquid, nisi diuturna assiduaque exercitatione uertatur in habitum.

[20] Hæc cella quid, aut ubi fuerit, Acta sincera non explicant; interpolata vero, [ubi cellam ædificavit, vixitque austerissime,] & monasterium illam fuisse significant, & in Elisangio territorio positam, ubi B. Ursicinus quiescebat humatus. Quiescebat hic autem in depressa valle, præruptis utrimque montibus obsita, qua Dubis fluvius a Rauracis, seu agro Basileensi alveum ad Burgundos retorquet, in monasterio a se erecto, e quo dum vivens sanctitatis, doctrinæ, miraculorum radios quaquaversum emitteret, tantam attraxit eo multitudinem hominum, ut locus paullo ante incultus & horridus in pagum brevi excresceret, qualis adhuc erat anno Christi 1139; at subinde in oppidum abiit, & quidem arce munitum, nomen antiquum etiamnum retinens sancti Ursicini, vernacule S. Ursitz. Monasterium hoc S. Ursicini, abbatiæ Grandivallensi olim subjectum, cum illa Adalberoni episcopo Basileensi cessit donatione Rudolphi, ultimi Burgundiæ regis, quam anno imperii septimo confirmavit Otho III imperator; postea vero in duodecim canonicorum collegium commutatum est. Hæc & plura Urstisius in Chronico Basileensi Germanice edito lib. 1, cap. 3, aliique: ceterum de cella seu monasterio,ibidem a S. Wandregisilo aliquando ædificato, verbum apud eos nullum. Dicendum ergo, aut monasterium illud obscurum admodum fuisse atque intercidisse jam olim, aut vocem cellam, quæ est in priori Vita, vel cellulam, ut est in Chronico Fontanellensi, mutatam esse temere in monasterium ab interpolatore posterioris Vitæ: quamquam enim cella, itemque cellula apud veteres fere monasterium significabat; non numquam tamen etiam tum denocabat domunculam uni monacho aut eremitæ destinatam, ut videre est apud Cangium in Glossario. Quid si ergo talem sibi tantummodo cellulam apud S. Ursicinum Sanctus noster erexerit, ubi solitarie degerit? Certe nulla monachorum, nulla superiorum, nulla disciplinæ cœnobiticæ hoc loco in primigenia Vita fit mentio. Præterea quæ in eadem Vita num. 11 cella dicitur, ibidem num. 13 tugurium nuncupari videtur; quo nomine nemo umquam, credo, monasterium intellexerit. Quod si cui sincera hic apparet etiam Vita altera, is, per me licet, cum Mabillonio sentiat, qui in notis ad Acta S. Germani sec. 2, pag. 513, ad hanc etiam difficultatem hæsitans, Fortasse, inquit, jam illic erant quædam cellulæ a B. Ursicino ædificatæ, quas Wandregisilus auxit.

[21] Elisangiam cellam incoluit Vir sanctus donec inde angelico ductu Bobiense S. Columbani in Longobardia cœnobium adiit, [donec inde Bobium petiit an. circiter 635, & Romam; deinde ad cœnobium Jurense redit sub an. 636.] ut asserunt Acta priora num. 13 ac 14; posteriora num. 9; Chronicum Fontanellense cap. 1: idque versus annum Christi 635: nihil enim urget, ut id cum Cointio factum dicamus circa annum Christi 623; cum ex dictis videatur diutius memoratam jam cellam tenuisse. De Bobio satis in Actis utrisque dicitur, ut addi nihil debeat. Agi de illo fulius poterit in Actis S. Columbani die XXI Novembris, & consuli interea Ughellus Italiæ sacræ tom. 4, & 1318; ex quo etiam intelliges, tum Bobio abbatem præesse debuisse S. Bertulphum, cum illuc Sanctus hic noster diverteret; atque adeo cum inde discederet; neque enim diu ibi substitit, sed aliquantulum temporis, ut habet Vita prima num. 14, sive aliquantisper, ut secunda num. 9: Bobium vero rexit Bertulphus per annos 13; obiisse autem putatur anno Christi 640. Statuo igitur annum circiter totum in illo cœnobio fuisse positum a S. Wandregisilo, cum inde in Hiberniam cogitaret (adita tamen prius urbe Romana, quod sola narrant Acta secunda num. 10, ut Apostolorum limina viseret.) Ita reducem ex Italia in monasterio Jurensi, S. Romani dicto, in vicina Gallia, diœcesi Lugdunensi, sisto versus annum Christi 636. Memoria lapsus est Mabillonius Annalium suorum lib. 23, num. 47, cum S. Wandregisilum ex Italia reversum ad monasterium S. Ursicini remisit; cum utraque Acta, atque ipsemet alibi non semel, aliud asserant: statim enim ut ex Italia veniens cœnobium Jurense attigit, ibi sedem elegit, neglecta Hibernia, quam ante spectaverat. De hoc cœnobio jam sæpius egimus, maxime ad Acta S. Romani, primi ejus abbatis, die XXVIII Februarii; S. Lupicini XXI Martii; S. Claudii VI Junii.

[22] Multis diebus, inquit auctor Vitæ prioris num. 15, [Ordinatur a S. Audoëno & S. Audomaro circa annum 647] ibidem sub institutione regulari habitavit: Chronicum Fontanellense habet multum temporis; at Vita secunda disertius num. 11, decursa in monasterio S. Romani exprimit decem ferme annorum curricula. Hi si ab ineunte circiter anno Christi 636 numerentur, versus annum 646 excurrent; aut paulo etiam citius; quandoquidem non decem, sed ferme decem fuisse dicuntur. Inde ergo tum ad S. Audoënum accesserit, a quo sacris Ordinibus initiatus sit, ut post utraque Acta nostra tradit Chronicum Fontanellense. Ad hoc porro anni duo, & quod excurrit usque ad conditam Fontanellam, sufficiunt. Licet enim longa per id tempus in susceptione sacrorum Ordinum servari deberent interstitia ab iis, qui e vita seculari ad clerum aspirabant; ita tamen ea pro monachis, quorum probata virtus esset, Gelasius PP. I contraxerat, ut anno uno subdiaconi, diaconi ac presbyteri possent ordinari; ut vide in epistola ejus 9 ad episcopos Lucaniæ apud Labbeum tom. 4 conciliorum, Est igitur hic temporis satis tum ad ordinationes jam dictas, tum ad qualemcumque commorationem S. Wandregisili apud S. Audoënum, quam Acta videntur exigere. Lis tamen intentari possit hic aliqua nobis ab iis, qui S. Audoënum consecratum esse episcopum Rothomagensem contendunt, non anno Christi 635, quem cum Fridegodo quidam perperam assignaverant; sed anno 646, die XIV Maii: nam, si spectentur Acta nostra posteriora num. 13, jam aliquamdiu episcopatum gessisse oportuit Audoënum, & quidem tam apostolice, ut ejus fama longe lateque inclaruisset, antequam ad eum S. Wandregisilus e cœnobio Jurensi profectus sit: qua ratione igitur hic illum, jam episcopum, convenire potuit anno Christi 645, aut sequentis initio? Verum hanc nobis molestiam eximit Cointius ad annum Christi 640, a num. 20, ubi adversariorum fundamenta subruit, & validis ipse argumentis evincit, S. Audoënum infulis Rotomagensibus esse redimitum anno eodem Christi 640. Adisis hunc, Lector; aut etiam Exegesim nostram præliminarem tomo III Aprilis; donec de S. Audoëno plura disseruerimus die XXIV Augusti.

[23] [Fontanellæ cœnobium condit] Proximum ab accepta presbyterii dignitate atque augustissimum S. Wandregisili opus fuit erectio cœnobii, quob ab eo nunc fere sancti Wandregisili vocitatur, quamquam & aliud a situ nomen habet, Fontanella. Est autem Fontanella, inquit Mabillonius Annalium tom. 1, lib. 13, num. 50, pagi Rotomagensis locus in Caletis, octodecim fere millibus infra Rotomagum, haud amplius passibus octingentis a flumine Sequana, prope Calidobeccum oppidum, sic dictus a fonte rivuli præterfluentis per angustissimam vallem, quæ vix sufficit capiendis monasterii ædeficiis. Cetera huc spectantia legi breviter possunt in Actis, præsertim secundis num. 14 & 15; fusius vero & amœnius capite primo laudati toties Chronici Fontanellensis apud Acherium; ubi & additur, Wandregisilo ad rem tantam suscipiendam hortatorem fuisse S. Audoënum. Totius abbatiæ historiam inde ab ipsis primordiis ad sua usque tempora juxta abbatum sibi succedentium seriem satis diligenter concinnavit Arturus du Monstier Rotomagensis, Ordinis FF. Minorum recollectorum, in sua Neustria pia a pag. 131 usque ad 184; brevius eamdem tradunt Sammarthani tom. 4 Galliæ Christianæ pag. 908: eos, siquis in rebus hisce curiosus est, consulat; ita tamen, ut chronologiæ eorum ubique ne fidat nimium: errant enim jam tum ab ipso principio: Sammarthani quidem, dum exordium Fontanellæ ac regiminis S. Wandregisili alligant anno Christi 645; Arturus vero, cum illud figit anno Christi 654 vel 655, pag. 132: quæ fere & Majorum nostrorum sententia fuit tum in annotatis ad Acta S. Ansberti die IX Februarii pag. 350, tum in Diatriba de tribus Dagobertis lib. 4, cap. 3; Verum, discussa deinde penitius regum Francorum chronologia, annum huic fundationi delegerunt 648; ut vide ad diem XIV Aprilis in Commentario ad Acta S. Lantberti, & in Exegesi numero præcedenti citata.

[24] Et recte quidem ita statuerunt; quando auctor Vitæ secundæ diserte exprimit annum illum num. 14 his verbis: [anno Christi 648, die I Martii;] Cœptum autem est hoc opus sub die Kalendarum Martiarum, anno regis Hlodovei undecimo: Sic enim locum ejus restituit Mabillonius hic in Observationibus præviis ad Acta num. 4: nec dubium esse potest, cum hic auctor cum S. Wandregisilo vixerit, quin unicum illum characterem adhibuerit, cum nullus alius per illa tempora in usu fuerit; ut nos sæpe, & hoc etiam loco observant adductus Mabillonius, Cointius ad hunc annum num. 28, & Pagius in Criticis ad Baronium eodem anno num. 19. Itaque ceteras omnes temporum notas, quæ adjiciuntur, interpolatori debemus haud sane chronologo; ut qui parum adeo cohærentia eumdem in annum compulerit, exemplum secutus auctoris Chronici Fontanellensis cap. 1; imo ejus verba mutuatus: licet in hisce characteribus non omnia secundæ Vitæ exemplaria nec inter se, nec cum Chronico illo conveniant; quod novum est suppositionis argumentum: sic enim habet Ms. cœnobii S. Catharinæ, alias sanctissimæ Trinitatis juxta Rotomagum; ut olim Bollando testatus est V. Cl. Joannes Prevotius, Rotomagensis ecclesiæ canonicus & bibliothecarius, in scripto quod servamus: Cœptum est autem hoc opus ab anno dominicæ Incarnationis DCLXXII sub die Kalendarum Martiarum, Indictione octava, qui erat annus præfati regis Clodovei undecimus, pontificante Sedem Romanam anno septimo beatissimo Papa Martino: ubi vides, nec annum Christi, nec Indictionem cum exemplari nostro, neque adeo cum Chronico Fontanellensi congruere: ubique tamen servantur & Kalendæ Martiæ & annus Chlodovei undecimus; quæ proinde sola hic fixa & genuina censenda sunt. Successit autem Dagoberto patri Chlodoveus II anno Christi 638, die XVIII Januarii, quo is vita functus est; ut post Valesium, Cointium & Mabillonium nos etiam ipsi statuimus in memorata Exegesi; & nunc eruditorum omnium sententia est. Undecimus ergo Chlodovei annus cœptus erat anno Christi 648 a die XVIII Januarii, quando proximis Kalendis Martii Fontanella condi cœpit.

[25] Idem annus conditæ Fontanellæ confirmari potest ex annis aliis regum Francorum, qui cum annis regiminis Wandregisili ab eodem auctore conferuntur: [quod confirmatur.] ut num. 18 dicitur: Anno quarto regiminis ejusdem viri Dei, qui erat Hlodovei præfati regis decimus quintus &c. qui sincerus est ipsius auctoris textus, nullis adscititiis temporum characteribus, ut prior, interpolatus. Ex quo patet, ab eodem annum primum regiminis S. Wandregisili, seu erectæ abbatiæ Fontanellensis collocatum fuisse anno ejusdem Chlodovei undecimo: nam cum cœperit annus primus regiminis Wandregisili mense Martio, recte conjungitur annus ejusdem quartus, qui excurrebat mense Martio anni Christi 652, cum anno Chlodovei decimo quinto, qui a die XVIII præcedentis Januarii cœperat. Idem animadvertere est num. 19; ubi annus septimus Chlotarii III componitur cum anno regentis Fontanellam Wandregisili decimo quinto. Chlodoveus enim secundus regnavit annos 18 completos, ut in Exegesi ante dicta cap. 2, num. 14 probavimus: obiit ergo anno Christi 656: nam si usque ad sequentem pertigisset, annos 19 regnasse dicendus esset. Obiit, inquam, anno Christi 656, quamvis admodum provecto, siquidem superstes fuit usque ad secundam saltem hebdomadam Novembris; ut ex instrumento, quod Mabillonius produxit, ostendit Pagius in Criticis Baronii ad annum Christi 656, num. 17; ex quo etiam certo constat, non ante annum illum locandam esse mortem Chlodovei II, quandoquidem ibi annus Clotharii ejus filii ac successoris tertius respondet sine dubio anno Christi 659 usque ad secundam hebdomadam mensis noni, seu Novembris. Ab anno Christi 656 ductus septimus Clotharii inchoari debet anno Christi 662 & desinere anno Christi 663; incidit vero in illum annus decimus quintus Wandregisili abbatis; quippe qui putatus ab anno Chlodovei undecimo, Christi 648, mense Martio, fluere debuit a Kalendis Martii anni Christi 662 usque ad easdem Kalendas anni 663. Idem firmat Chronicum Fontanellense cap. 1, num. 8: cum post locum Fontanellæ donatum ab Archinoaldo anno undecimo prædicti regis (Chlodovei) die Kalendarum Martiarum, subdit, anno subsequenti… duodecimo sæpe fati regis … Kalendarum Martiarum die petitam esse & impetratam donationis ejusdem confirmationem. Itaque de anno Chlodovei undecimo recte hic in Actis notato dubitandum haudquaquam videtur.

[26] [Sub Clothario III auget cœnobium & 4 basilicas construit,] Monasterium hoc exiguum primo, ut res fere sunt cum nascuntur, ingens deinde sub Clothario tum loci, tum monachorum ædificiorumque, imo etiam privilegiorum ac fundorum incrementum accepit, eodem omnia accurante S. Wandregisilo, ut narratur in Vita secunda num. 15; ubi & commemorantur basilicæ quatuor ab eodem extructæ; idque sub eodem Clothario, ut ex eo patet, quod Sanctus, dum huic operi insisteret, Godonem nepotem suum Romam ad conquirendas novis fabricis Sanctorum reliquias destinarit, qui eas a Vitaliano Papa inpetravit, ut non Acta modo nostra, sed Chronicon etiam Fontanellense, asserunt; Vitalianus vero Pontificatum iniisse creditur anno Christi 657, qui Clotharii tertii anno primo partim, partim secundo respondet. Itaque Cointius ad initia Vitaliani hæc referenda hoc eodem argumento putavit; ut vide ad annum Christi 658, num. 15. Mabillonius tamen, hic in Actis, Vitalianum ab interpolatore intrusum fuisse significat, neque causam tamen affert, cur ita judicet. Suspicor ego hanc ei fuisse, quod aliquanto inferius in Actis num. 18 legeret: Patratum POSTHÆC miraculum per ipsum Dei virum referre gratum duxi &c. Hinc, opinor, conjecerit, ecclesias illas ædificatas fuisse ante miraculum istud, hoc est, ante annum decimum quintum Chlodovei, atque adeo diu ante Pontificatum Vitaliani. At enim si ratio illa quidquam eo facit, valere eadem poterit, ut cetera omnia, quæ usque ad numerum 18 narrantur, ante annum Chlodovei quintum decimum facta dicantur; quod tamen de instituto cœnobio Fiscamnensi nec Acta S. Waningi, tam a nobis die IX Januarii, quam a Mabillonio sec. 2 edita, credi sinunt, nec ipse Mabillonius credidit in Annalibus suis, ubi Acta illa secutus, Fiscamni primordia ad Clotharii III tempora, sive annum Christi 658, revocavit. Quare vox illa posthæc in Actis nostris non ordinem rerum narratarum, sed narrationis afficit, quæ hoc loco certissime ὕστερον πρώτερον refert.

[27] Præfuit condito a se monasterio Sanctus noster per annos, non decem tantummodo, ut Arturus ex confusa perturbataque sua chronologia perperam collegit; [aliasque plu res per annos 19, menses 4, die 21, quibus præfuit:] sed annos omnino novemdecim, menses quatuor, dies unum & viginti; ut habent Vitæ secundæ exemplaria omnia, quæ quidem viderim; in quibus, quamvis legatur num. 27 obiisse regiminis sui anno decimo nono, mense quarto, die primo & vicesimo, tamen intelligendi sunt anni novemdecim completi & menses 4, diesque 21: cum in Actis S. Ansberti ad diem IX Februarii, cap. 3, pag. 349 dicatur rexisse Fontanellam per viginti fere annorum spatia .. a primo ædificationis die. Ita etiam intellexit Trithemius de Viris illustr. Ordin. Benedictini lib. 3, cap. 96; ubi regiminis hujus annos rotunde censet viginti, quia nimirum vigesimus per menses fere quinque fluxerat; eadem fuit ipsius interpolatoris sententia, si annos Christi ab instituta Fontanella usque ad obitum numeres, prout ab ipso adjecti sunt. Neque dissentiunt Mabillonius, Cointius, Pagius aliique recentiores. Atque hoc quidem tempore mirum quantum & monasticum institutum & rem catholicam promoverit Wandregisilus; cum præter basilicas modo dictas non nullas alias erexerit, ut ex eadem Vita colligitur; duas enim habes num. 17 & quidem cum cellulis, seu monasteriolis, quo monachos destinabat, quos ne ampliata quidem Fontanellla capere jam poterat: aliam rursus num. 18; aliam cum monasterio num. 20; aliam denique cum cœnobio num. 21. Quid quod ipsum Fiscamni parthenonem (de quo fuse tractat Arturus in Neustria pia a pag. 193) ei partim adscribendum putemus? Chronicum certe S. Bertini apud Martenium tom. 3 Thesauri anecdotorum col. 465 ait, S Waningi in hujus monasterii fundatione coadjutorem valde fuisse sanctum Wandregisilum. Hinc eidem fortasse subjectum a Waningo fuerit, ut asserit Vita nostra secunda num. 17. Controversia est Cointium inter & Mabillonium, regulamne S. Benedicti suis præscripserit S. Wandregisilus, an aliam; hoc Cointio visum est Annal. tom. 3, ad annum Christi 667, num. 5; illud vero tuetur Mabillonius cum hic in Observationibus præviis ad Acta, tum in Annalibus Ordinis sui tom. I, ad annum 689, num. 65; at maxime in Præfatione ad partem 2 Actorum seculi tertii num. 35: & ita tuetur, ut possint ac debeant Benedictini Sanctum hunc inter alios Ordinis sui retinere, uti de S. Lantberto ad diem XIV Aprilis pag. 216 Majores nostri censuerunt.

§ IV. Tempus mortis, locus sepulturæ, translationes variæ.

In anno, quo vivere desierit Vir sanctus, assignando non modica reperitur chronologorum, aliorumque diversitas, [Obiit non anno Christi 665,] quam compendii causa prætereo. Receptissima inter alias eorum fuit opinio, qui annum delegerant Christi 665, ex Actis, opinor, posterioribus derivata, in quibus num. 27 dicitur obiisse regiminis sui ano decimo nono, mense quarto, die primo & vicesimo, qui erat annus dominicæ Incarnationis sexcentesimus sexagesimus quintus, Indictione octava, porro tertii Hlotharii regis annus undecimus vitæ ipsius, Pontificatum agente Romanæ Ecclesiæ anno nono Papa Vitaliano. Verum jam supra docuimus, interpolatoris hæc esse omnia, præter tertii Hlotharii regis annum undecimum. Patet id cum exante dictis, tum ex Ms. exemplari ejusdem Vitæ apud cœnobium S. Catharinæ, sive SS. Trinitatis, juxta Rotomagum, in quo Prevotius ita legi testatur: Post paululum conticuit, annorum circiter XCVI, & regiminis seu anno XVIIII, mense IIII, dieque primo & vigesimo, qui erat annus Dominicæ Incarnationis DCXI, Indict. XII. Porro III Lotharii regis annus XII vitæ ipsius, Pontificatum agente Rom. Ecclesiæ anno XIIII Papa Vitaliano. Ubi vides, ab ipso istius Vitæ auctore nequaquam hæc temporum adjuncta notata primum fuisse, sed a variis interpolatoribus esse intrusa, quando tantum inter se discrepant. At enim, inquis, etiam differt annus Clotharii duodecimus in Ms. Rotomagensi ab anno ejusdem regis undecimo, qui notatur in aliis. Fateor, sed inter XI & XII tantilla differentia est, ut ex primigenio auctoris codice, non satis fortassis expresso, facile potuerit exoriri; non item alia illa, toto cælo diversa.

[29] [sed 667, die 22 Julii,] Retinendus tamen est annus Clotharii undecimus (quidquid aliter Cointio ad annum Christi 667, num. 1 visum est;) primum quidem quia illum habent omnia exemplaria Vitæ secundæ tam edita, quam manu scripta, quæ consului, præter unum illud Rotomagense: deinde quia in illum congruunt; quæ modo notavimus de exordio Fontanellæ ac tempore, quo illam Sanctus noster gubernavit; quæ non conveniunt cum anno Clotharii undecimo: nam ab anno Chlodovei undecimo, Christi 648, die I Martii, quo cœtum est cœnobium, usque ad annum Clotharii undecimum, Christi 667, diem XXII Julii exclusive, anni sunt 19, menses 4, dies 21, quibus præfuisse diximus Wandregisilum; durabat autem annus Clotharii undecimus usque ad secundam hebdomadam, ut minimum, Novembris proxime sequentis: diem vero obitus S. Wandregisili fuisse undecimum Kalendas Augusti, sive XXII Julii, utraque ejus Acta testantur. Accedunt Acta pervetusta S. Condedi anachoretæ apud Mabillonium sec. 2, pag. 864, quæ S. Lantberti abbatis (qui S. Wandregisilo diebus tantum quatuor vita functo successit, ut habent ejus Acta die XIV Aprilis data) annum nonum cum anno Theoderici regis tertio conjungunt; quod in chronologiam nostram optime quadrat. Childerico namque fratri successit Theodericus anno Christi 673 ante Septembrem medium; ut probat Pagius ad annum illum num. 11 & 12: annus ergo ejusdem tertius inchoabatur anno Christi 675; quando scilicet mense Julio initus erat undecimus regiminis S. Lantberti, ab anno Clotharii undecimo, Christi 667, supputatus.

[30] [sepultus apud Fontanellenses in basilica S. Pauli Ap.;] Quo loco felicem animam Sanctus exhalaverit, disquiri non debet; quando id Acta nostra satis indicant contigisse in monasterio suo Fontanellensi; ubi etiam sepultum affirmant in ecclesia S. Pauli Apostoli, quæ una ex illis est, quas apud Fontanellam ab eo conditas esse diximus num. 26. Idem confirmant Martyrologi infra producondi cum depositionis locum assignant. Additur porro in Actis alteris num. 27: Sepultusque erat (S. Wandregisilus) in ecclesia sancti Apostoli Pauli annis quadraginta; sanctus vero præsul Ansbertus annis undecim, inclytusque Pontifex Wlframnus annis ferme novem. Verum hæc auctoris nostri verba non esse, ex ejus prologo manifestum est: ibi enim scriptionem hanc suam S. Lantberto dedicat episcopo Lugdunensi, tum utique superstiti. Is autem, quamquam nesciatur quo anno vivere desierit, ut in Commentario Actis ejus prævio dictum est ad diem XIV Aprilis; non potuit tamen octavum seculum attigisse; cum ei in sede Lugdunensi ante finem seculi septimi successores varios assignent, qui archiepiscoporum illorum seriem ordinarunt, Jacobus Severtius, Joannes Chenu, ac Sammarthani. Itaque Mabillonius in Actis SS. Benedict. sec. 3, parte 2, pag. 462 obiisse illum notat circa annum Christi 688, Cointius in Annalibus ad annum Christi 687, num. 25 Isaacum locat, Lantberti successorem: ad annum vero 693 num. 10, post Severtium probat ex Beda, anno illo sedisse Lugduni Godwinum, qui tertius a S. Lantberto defuncto censetur. Quæ hic ergo narrantur in Vita secunda, haud paulo posterius facta sunt, quam auctor scripserit; suntque adeo illi supposita hæc plane omnia: quod miror, non advertisse Cointium ad annum Christi 704, num. 20.

[31] Idem tamen asseritur in Actis S. Wlfranni, quæ Jonæ Fontanellensi monacho tribuuntur, [ubi requievit per annos 37,] ut exstant apud Surium ad diem XX Martii: at Majores nostri hæc Acta tam depravata judicarunt, ut omittenda censuerint; ut ad diem Martii jam dictum videre est. Idem etiam habet Vita S. Wandregisili apud episcopum Equilinum lib. 6, cap. 127. Idem legitur in Appendice altera ad Chronicum Fontanellense apud Acherium cap 1. Desumpta sunt hæc, ut arbitror, ex Chronico Fontanellensi juxta codicem Ms. Fontanellæ, qui idem habere dicitur; nisi quod pro annis quadraginta scriptum sit, annis circiter quadraginta; in quo consonant tum exemplar, quod edidit Atherius, tum etiam Ms. nostrum ex codice Rubeæ Vallis cum alio Tornacensi collatum, quæ cap. 2 sic habent: Requievit igitur B. Wandregisilus in eadem S. Pauli basilica annis circiter quadraginta; inclytus autem præsul Ansbertus annis novem; sanctus vero archiepiscopus Wlfrannus annis undecim: Discrepant hæc ab auctoribus ante citatis primo, quod annos quadraginta non numerent, quibus in ecclesia jam dicta quieverit Sanctus noster; deinde quod annos undecim, quos illi Ansberto attribuunt, adscribant Wlfranno; novem vero, quos isti Wlfranno concedunt, adjungant Ansberto. Quæ quidem chronographia Cointio sic placuit; ut ad eam emendare conatus sit Vitam S. Wlfranni, quam totam dedit ad annum Christi 704. Et sane melior est prioribus, si per annos circiter quadraginta intelligantur anni triginta septem; quot ab obitu S. Wandregisili usque ad elevationem ejus & primam translationem putantur, juxta idem Chronicum; quod, licet in chronologia sæpe sit miserum & infelix, hic tamen omnes sequuntur; quod & auctor ejus antiquus est (obiisse enim creditur versus annum Christi 834) & ex eo aliarum Vitarum interpolatores, quæ de hac re scribunt, videntur arripuisse. Sic autem hic narrat cap. 2, in quo gesta S. Baini persequitur.

[32] Hic namque Bainus episcopus inter innumera bonitatis suæ opera, quæ gessit, etiam corpora sanctorum Wandregisili, [donec inde ad ecclesiam S. Petri Ap. translatus est a S. Baino] Ansberti atque Wlfranni in ecclesiam beati Principis Apostolorum Petri de basilica S. Pauli Apostoli transtulit. Et posuit quidem beati patris Wandregisili in medium; magni vero præsulis Ansberti ad lævam; & gloriosi pontificis Wlfranni ad dexteram partem in absida ejusdem basilicæ ad Orientalem plagam. Facta est autem hæc sancta translatio anno Dominicæ Incarnationis septingentesimo quarto, Indictione secunda, pridie Kalend. Aprilis, feria, secunda. Nam solennitas sancti Paschæ tertio Kalend. Aprilis tunc exstitit; qui erat annus decimus gloriosi regis Hildeberti: porro Joannis Papæ, qui octogesimus a beato Petro Romanam rexit Ecclesiam, annus primus; Baini denique patris prædicti annus quintus ex quo regiminis assumpserat curam istius coenobii. Eodem vero in loco, quo B. Wandregisilus in prædicta S. Pauli Apostoli requieverat basilica, B. Erenbertum episcopum posuit, qui antea in inferiori loco ejusdem ecclesiæ subter arcubus tumulatus annis plus minusve triginta tribus requieverat, die trigesimo primo post translationem prædictam, condiditque super eum repam argento decoratam. Requievit igitur B. Wandregisilus &c. ut numero præcedenti citavi. Tum subdit: Qui ita inventi sunt cum vestibus suis a corruptione illæsi, quasi eadem die fuissent sepulturæ traditi. Nam sicuti ministrare sanctis altaribus consueverant; ita etiam tumulati fuerant.

[33] [anno Christi 704, die 31 Martii,] Mirum vero, si hic erret chronographus ille in anno Christi septingentesimo quarto huic translationi assignando, quem tot characteribus inter se consonis munit, quot majusculis litteris expressi: nihil enim video, quod carpi in eis merito possit: non Pascha, non Indictio, ut patet; non annus etiam Childeberti regis decimus; quidquid aliter Majores nostri aliquando statuerint: is enim regnare cœpit anno Christi 695 ante diem XXIII Martii, ut recte ostendit Pagius in Criticis Baronianis ad annum Christi 692, num. 18: fluebat ergo annus ejus decimus anno Christi 704 a medio circiter mense Martio: non denique annus ab assumpto Fontanellensis abbatiæ regimine S. Baini quintus, quantumvis hic displiceat Cointio ad annum 704, num. 3: initium enim S. Baini refertur in eodem Chronico ad annum septimum Childeberti regis ac decimum tertium Sergii Papæ, qui ambo characteres consistere nequeunt: siquidem Sergius ordinatus est XV Decembris anno Christi 687; uti demonstrat uterque Pagius: annus ergo ejus decimus tertius desinebat mense Decembri anni 700; cum annus Childeberti septimus non nisi sequenti anno ante diem XXIII Martii inchoaretur: sextum ergo Childeberti annum scriptum oportuit, non septimum; eamque fuisse mentem auctoris, ex eo confirmatur, quod annum quintum S. Baini conjungat cum decimo Childerici exeunte Martio; quod facere non potuisset, nisi anno Childeberti sexto constitutum fuisse abbatem S. Bainum voluisset; id quod etiam apposito Sergii Pontificis anno decimo tertio significatur. Fac ergo Baini initia ad initium fere anni sexti Childeberti pertinere, hoc est ad medium circiter Martium anni Christi 700 (nam dies ac mensis, quo cœperit, ignotus est;) facile intelliges, annum Baini quintum exeunte Martio concurrere cum Childeberti decimo, Christi 704. Ut ut est; de translatione prima S. Wandregisili anno Christi 704, pridie Kalendas Apriles facta, ex hoc auctore consentiunt omnes; licet in ordine & anno primo Joannis Papæ mendum agnoscant.

[34] [una cum corpore S. Ansberti ep. quidem; sed an etiam S. Wlfranni?] Utrum vero jam tum obiisset, ac proinde translatus una cum SS Wandregisilo atque Ansberto fuerit S. Wlfrannus, res est adeo intricata, ut quoquo te vertas, nihil certi satis occurrat, quod affirmes. Negavit Henschenius noster in Commentario prævio ad Acta S. Wlfranni die XX Martii, censuitque vixisse S. Wlfrannum usque ad annum Christi 741; idque tum ex ipsis ejus qualibuscumque Actis, tum maxime ex historia de obitu Radbodi ducis Frisiorum, cui consentirent antiquitates omnes Belgicæ, quam ex Actis longioribus dedit ibidem; ex qua historia consequi recte statuebat, ut Radbodo supervixerit S. Wlfrannus: Radbodus autem periit anno Christi 719. Quia vero nondum inde constabat, quamdiu Sanctus ille superfuisset, id ex Odoranno, Clario, monachis S. Petri-Vivi apud Senones, aliisque collegit, qui obiisse eum scribunt anno Christi 741, aut circiter. Erant hæc argumenta, quibus convelli satis credebat unius Chronici Fontanellensis, in re chronologica pugnantia non numquam asserentis, auctoritatem: unius, inquam, Chronici Fontanellensis; nam si idem in Actis nostris secundis legitur, id ostendi auctoris nostri non esse; in Actis S. Wlfranni etiam non sine antilogia inserta sunt. Ex Chronico autem Fontanellensi tum ibi tum alibi assumpta hæc esse, ex co liquet, quod iisdem fere ubique verbis exprimuntur. Addidit Henschenius & Martyrologia quædam, quæ elevationem ac translationem S. Wlfranni non solum ut seorsim factam a translatione SS. Wandregisili & Ansberti; uti narrant Acta contractiora; sed etiam alio die ac mense, nempe Idibus Octobris, celebrant. Vidit hæc & refellere multis conatus est Cointius ad annum Christi 704, ut Chronici Fontanellensis tam in obitu, quam in translatione jam dicta consignanda fidem tueretur; ac Pagio quidem persuasit; ut videre licet in Criticis ad Baronii Annales anno Christi 700; at Mabillonio non item, neque in Actis SS. Benedict. sec. 3, parte 1, pag. 356, neque in Annalibus Benedict. tom. 2, pag. 11; quippe qui proscribere ob rationes a Cointio adductas Radbodtani interitus historiam non ausus, Wlfrannum saltem ad annum Christi 720 vixisse existimaverit; neque proinde una cum SS. Wandregisilo atque Ansberto potuisse transferri. Quælibet harum sententia ut habet momenta sua, ita difficultate non caret; ut citatos auctores consulenti palam fiet; neque enim res aut hujus est loci, aut tanti videtur, ut longa dissertatione controversiam de novo instauremus.

[35] Quanta porro in veneratione istic fuerint Sancti nostri reliquiæ, inde licet conjicere, quod ad hoc ejus sepulcrum Pipinus ipse rex, [Translati; inde SS. Wandregisilus & Ansbertus ab an. Christi 858,] cognomento Brevis, orationis causa accesserit, dum cœnobio præerat Wido, dictus laïcus, qui rexisse fertur ab anno Christi 753 usque ad 787: ut affirmat Chronicum Fontanellense cap. 15; ubi & Pipini ejusdem liberalitas commendatur; quippe cujus ope ecclesia S. Petri, in qua repositæ servabantur exuviæ S. Wandregisili, flammis hausta anno Christi 756, elegantior ac sublimior assurrexerit; quo tempore accidisse debuit, quod infra in miraculis num. 6 narrabitur. Mansit hoc loco sacrum hoc depositum usque ad annum Christi, non 862, ut in appendice Chronici Fontanellensis cap. 2 dicitur, sed 858, ut affirmat auctor Miraculorum infra num. 10 & seqq.: quando ob frequentes Normannorum, incursiones ad loca tutiora Bononiam versus transferri debuit una cum corpore S. Ansberti; ac primo quidem ad prædium devenit, quod Bladulfi villa dicebatur, eratque e Fontanella ad territorium Bononiense venientibus trans fluvium Altheiam, ut ibidem habes num. 10. Inde continuo utrumque corpus ad ecclesiam S. Petri, quæ vicina erat emporio Quantavico (nunc vulgo Estaples) deportatum; eodem anno, V Idus Maii, in ipsa Vigilia Ascensionis Christi; ubi per dies quinque substitit, ut idem ait num. 12 & 13. Ex ecclesia S. Petri juxta Quantavicum delatæ sunt utriusque Sancti Reliquiæ in Walbodegem, quæ villa dicitur territorii Bononiensis, repositæque in basilica S. Quintini M., ut est ibidem num. 18. Hinc acceptas esse opinor particulas reliquiarum SS. Wandregisili & Ansberti, quibus donati dicuntur monachi S. Richarii Centulenses in Chronico Hariulfi anno Christi 866, apud Acherium Spicilegii tom. 4, pag. 503 & sequenti.

[36] [ad loca alia atque alia; ac tandem Gandavum anno Christi 944,] Ex æde S. Quintini relatæ denuo sunt anno Christi 866 eædem SS. Wandregisili atque Ansberti exuviæ ad S. Petri prope Quantavicum, juxta eumdem auctorem num. 30: ibique sunt asservatæ usque ad annum Christi 885, quando die XII Kalendarum Decembrium inde asportatæ sunt ad ecclesiam S. Carauni, civitati Carnotenæ vicinam, ac tribus ferme postea mensibus intra urbem ipsam receptæ XIV Kalendas Martii; donec inde Bononiam translatæ sunt, metu, ut par est credere, Normannorum, qui sequenti seculo Carnotensibus imminebant, atque adeo civitatem eorum obsidione cepissent, nisi Richardi ac Roberti virtute fusi barbari fugatique fuissent anno Christi, ut in Criticis ostendit Pagius, nongentesimo undecimo, XIII Kal. Augusti. Erant ibi certe Sanctorum nostrorum corpora antequam citatus toties miraculorum auctor scriptioni suæ finem imponeret: ultimum enim prodigium tum factum narrat, cum jam ibi utriusque reliquiæ conquiescerent. Bononia Gandavum sunt avecta ad montem Blandinium ea ratione, quam ex historia, miraculis subjecta, cognosces; idque anno Christi 944, mense Augusto; quamquam ad cœnobium Blandiniense non ante diem III Septembris advenerunt, ut ibidem dicitur num. 46. Quod autem in hac historia translatum simul cum aliis duobus narratur corpus S. Wlfranni, hoc falsum diximus esse ad diem XX Martii pag. 161, & patet ex historia inventionis ejus, quam ex appendice Chronici Fontanellensis ibidem dedimus pag. 148. Porro translationes jam dictæ omnes ad tres præcipue reduci solent; quarum prima censetur, quæ facta apud Fontanellam est ex ecclesia S. Pauli ad S. Petri, diciturque etiam elevatio; altera ex ecclesia S. Petri Bononiam, sive in territorium Bononiense; tertia denique Bononia in montem Blandinium. Est etiam apud Chesnium, tom. 2 Scriptorum historiæ Francorum pag. 525, qui delatum fuisse velit Sancti nostri corpus Audomaropolim, & quidem anno Christi 846; sed ex historia Miraculorum citata redarguitur, non secus atque auctor anonymus ab eodem vulgatus in Scriptoribus historiæ Normannorum pag. 2 ubi idem adstruit.

§ V. Cetera ad ejus reliquias pertinentia, atque imprimis brachii utriusque translatio; corporis amissio: cultus.

[Ejus reliquiæ tantisper ad agrum Bellovacensem delatæ,] Quamquam paragrapho præcedente translationes omnes SS. Wandregisili atque Ansberti complexi sumus, nec aliæ posterius contigisse memorentur; cum apud Blandinienses uterque thesaurus, dum quidem superfuit, constanter sit asservatus; id ita tamen accipi nolim, ut numquam interea monasterio exportari tantisper aliquo potuerint: hoc enim de corpore S. Wandregisili factum esse constat non semel; ac primum quidem ab eo ipso, qui illud nuper Bononia Gandavum attulerat, sancto abbate Gerardo, qui obiisse creditur anno Christi 959; quod ita narrat auctor appendicis ad Chronicum Fontanellense capite tertio: Hujus itaque (Richardi I Normanniæ ducis, in cujus ditione erat Fontanella) cum jam fama potentiæ longe lateque pervolaret, Normannorumque tellus alta pace exultaret, Gandensis cœnobii abbas, Girardus nomine, sumpto Wandregisili pretioso corpore, usque in pagum Beluacensem venire maturavit, atque in villam, quæ Reveriscors dicitur, ad hospitandum divertit, quod Theodorico, nobili & valde potenti, per ejusdem prædii Majorem mandare curavit; quia, licet injuste, illius possessionis dominabatur tunc temporis, quæ pridem fuerat de ditione Fontanellensis cœnobii. Quod ubi superbus ille & arrogans comperit, legatum baculo, quem forte tenebat, percussit, & cum ingenti injuria e conspectu suo exire coëgit.

[38] Rediit ergo ille qui nuntiaverat; abbati Girardo cum gravi dolore intimavit quæ pertulerat: [ubi suas Sanctus injurias ulciscitur:] quibus auditis, fit ingens omnium gemitus, confestimque coram lectica Sancti prosternuntur, atque inter fluentes lacrymas & amara cordis suspiria adversus Sanctum prædictus abbas multa probrose inculcando flebiliter conqueritur. Sed inter hæc decedente sole, noctis silentium advenit. Theodoricus vero dormiturus se in lectulo composuit; cui derepente terribilis persona sub habitu monachili apparuit, eumque pro contumelia, quam sibi hesterno intulerat, vehementer redarguens, pastorali baculo, quem ferebat, graviter percussit; qui statim somno interrupto experrectus, graviter ingemuit, seque a quodam cano abbate cæsum, altis & perturbatis vocibus clamavit: deinde subita internorum correptus tortura secessum naturæ petiit, ubi fœda egestione omnia profundens viscera, vitam miserabiliter abrupit: ut viventibus liquido daretur animadverti, cujus meriti apud Deum sanctus pater Wandregisilus fuerit, qui sic viventem inimicum & atrocis injuriæ reum mortis supplicio condemnare potuerit. Res ergo hæc in regione illa omnibus statim innotuit; abbatem Girardum cum comitibus suis non mediocriter exhilaravit.

[39] Qui deinde, participato cum suis consilio, omnem cum sanctis pignoribus comitatum ad custodiam dereliquit; [ac mox Gandavum referuntur; & sic etiam Aldenardam delatæ fuerunt.] sicque ascensis equis, Rotomagum ad urbem cum paucis properavit; admissusque, Richardo comiti causas adventus sui diligenter & opportune intimavit, seque in promptu S. Wandregisili corpus habere retulit, quod suo restitueret loco, si terræ sibi redderentur, quas chartarum posset approbare privilegiis: at ille suorum usus consilio principum, chartas exhiberi præcepit, & coram omnibus recitatas exponi Quo facto murmur & contradictio fieri cœpit ab omnibus, qui se dicebant nequaquam posse carere propriis honoribus, quas sibi armis & sanguine prædecessorum suorum pepererat bellicosa virtus, sive quos sibi ipsi diuturno acquisierant servitio multisque sudoribus. Sic igitur facta difficultate rei, quam prædictus abbas quærebat Girardus, nulla deinceps potuit pollicitatione retineri, sed ad suos illico per emensum iter remeavit, atque S. Wandregisilum, consumpto nequidquam tanto labore, ad locum, unde eum extulerat, festinus revexit; ubi apud Deum & homines in magna gloria & honore nunc usque requiescit. Hæc auctor ille, qui seculo undecimo floruit. Quo quidem seculo iterum delatas fuisse Aldenardam S. Wandregisili reliquias cum aliis pluribus, eo tantisper ex Flandria tota pro conjuranda pace collectis, anno Christi 1030, narrat Sanderus Gandavensium rerum lib. 4, pagg. 305 & 383 ex Chronico Sigeberti, quod id etiam habet ad eumdem annum in editione Miræi juxta codicem Justi Lipsii. Verum supplicationes dici hæ potius, quam translationes merentur.

[40] [Brachium ejus Gandavo Fontanellam relatum, alterum Bronii est.] Celebratur adhuc aliqua tamen veri nominis translatio, non quidem totius corporis S. Wandregisili, sed brachii dumtaxat, facta ex cœnobio Blandiniensi ad Fontanellense, dum huic præesset Robertus, ut ex tabulis Mss. Fontanellensibus narrat Arturus in sua Neustria pia pag. 164. Præfuit autem Robertus, eodem teste, ab anno Christi 1047 usque ad 1062. Hujus brachii simul & aliarum SS. Wandregisili & Ansberti reliquiarum quarumdam ratione conciliandus secum ipse videtur Ordericus Vitalis ecclesiasticæ Historiæ lib. 4, dum ait primo quidem pag. 618, Fontanellenses monachos ob calamitates Normannicas abstulisse reliquias, quas numquam retulerint, quas inter recenset corpora SS. Wandregisili, Ansberti, & Wlfranni (de quo postremo alibi diximus) Gandam delatas, quæ a Flandritis, inquit, usque in hodiernum diem servata, magnæ ibidem venerationi sunt. Deinde vero pag. 623: Rotomagensis autem Ansbertus (verba ejus sunt) cum Wandregisilo abbate, & Gulfranno archipræsule Senonensi Fontanellæ servatur, debitaque a suis reverentia quotidie honoratur. Nimirum hoc de brachio intelligit & illis cineribus, de quibus dictum est die XX Martii, pag. 148; illud vero de reliquo corpore, quod Gandenses tenuerunt: nisi quod alterum etiam brachium cum parte capitis, uno dente, duobus manuum digitis, ac aliquot capillis abbatiæ Broniensi cessit, sub S. Gerardo abbate, teste Rayssio in Hierogazophylacio Belgico, pag. 126.

[41] [Corpus ejus magna in veneratione fuit Gandavi,] Porro magnæ apud Gandenses venerationi fuisse Sancti nostri reliquias non solum ex Orderico intelligere est, sed etiam ex Historia adventus in montem Blandinium infra exhibenda; itemque ex ejus celebritatibus variis, ibidem quotannis observari solitis; denique ex ipso loco, quo istic repositæ cum aliis olim fuerunt, quemque descripsimus ad diem V Februarii in Commentario ad Acta S. Bertulphi, iterumque ad diem X Julii, ubi de S. Amalberga V. pag. 83. Eumdem schedis, quas habemus, ad Blandinienses spectantibus, ita depictum invenio: In choro monasterii S. Petri est sacellum, id est cella, ferrea testudine ornatum, & ita artificiose confectum, ut ex pavimento crescere videretur. Artifex, nomine Petrus Pauli, incola Gandensis, jussu & mandato Domini Joannis Cauwerburg abbatis monasterii dicti [illud fabricandum suscepit;] sed antequam perfectum esset opus, ex hoc seculo migravit [dictus abbas.] sed perficiebatur sub Gerardo de Cuelsbrouck, Joanni succedente (anno Christi 1517) in prælatura abbatiali: post quod opus etiam brevi defunctus est artifex, qui pro opere tantum habebat XLVIII centum florenorum (id est florenos quater mille octingentos.) Tum addit opus duplo æstimatum fuisse, ac subdit: Postea etiam deauratum est hoc ferreum opus, in quo elevata fuerunt sancta corpora S. Bertulphi, qui solet pulsare, ut ferebatur, cum bellum & calamitosum tempus instaret, (Vide citatum Commentarium ad Acta S. Bertulphi,) sancti Gudwali, sancti Ansberti, sancti Wandregisili, sancti Wlfranni, sanctæ Amelbergæ, & plura alia usque ad decem. De hoc opere meminit etiam obiter Sanderus Gandavensium rerum lib. 4, pag. 325.

[42] In eadem scheda notatum erat, reliquias hasce omnes cum aliis multis deinde vel combustas, [sed an. 1578 in persecutione Calviniana periit.] vel diffusas, vel in profluentem abjectas, vel alio modo indigne tractatas a Calvinianis periisse, aut certe disparuisse; arcam vero argento, margaritis, gemmis, pretiosissimisque lapidibus ornatam, impiorum illorum usibus cessisse. Id quod etiam quotannis deflet Blandinium in Officii sui ecclesiastici ad diem III Septembris lectione octava his verbis: Quorum, proh dolor! reliquiæ & sacratissimorum corporum sacratissima pignora,… Deo … non immerito nobis irato, fuere ab hostibus fidei violenter erepta anno MDLXXVIII, persequente catholicam Ecclesiam in Belgio principe Auriaco Calviniano, non sine inæstimabili damno, quod supra septennale exilium passi sumus in hoc nostro monasterio, quod tunc fœdis admodum ruinis horribiliter defœdatum fuit. Hactenus de reliquiis: nunc aliqua de cultu.

[43] Quam antiqua ac celebris fuerit ejus in Ecclesia veneratio, cum ex dictis supra de prima translatione atque elevatione, [Cultus ejus antiquus & celeber,] tum infra ex miraculis poterit æstimari. Testantur hanc etiam antiquissima Martyrologia, qualia sunt, quæ Hieronymiana nuncupari solent; sic enim habet vetus exemplar ab annis circiter mille compactum, ut asserit quidem, qui illud edidit Martenius in Thesauro anecdotorum tom. 3, a XI Kalendas Augusti. In Galliis monasterio Fontinellæ depositio Wandregisili abbatis. Similia inserta leguntur in ejusdem Martyrologii exemplaribus ad eumdem diem apud Florentinium, & Acherium in Spicilegio novæ editionis tomo 2 sub initium; similia ad eumdem diem habent Wandelbertus, Usuardus, & alii passim tum editi, tum anecdoti, quorum elenchum texere in re minime dubia supervacaneum duximus; quando etiam in Romano moderno sic annuntiatur eodem die: In Blandinio monasterio sancti Wandregisili miraculis clari. Eodem die commemoratio ejus præscribitur in Breviario Audomaropolitano excuso Parisiis anno Christi 1518, uti & in Breviario Morinorum anni 1542, & Verodunensi anni 1625; in Rotomagensi anni 1581 eodem die fit ejus commemoratio in utrisque Vesperis ac Laudibus, at postridie celebratur ejus festum ritu semiduplici; sed in Breviario ejusdem diœceseos excuso anno 1627, XXII Julii memoria ejus habetur in secundis tantum Vesperis, postridie vero Officium semiduplex.

[44] Neque vero satis habent Martyrologi quidam unam ejus anniversariam celebritatem proponere, [& variis qui dem solemnitatibus anniversariis;] sed alii duas, alii plures in anno consignant. Sic apud Florentinium non solum ejus depositio, itemque ecclesiæ S. Petri, in quæ requiescere dicitur ipse venerabilis Pater, dedicatio notatur XI Kal. Augusti, verum & prima ejus translatio secundo Kalendas Aprilis, sive die XXXI Martii, quo eam factam esse diximus. Florarium Sanctorum Ms. depositionem ejus longo elogio ex secunda Vita petito celebrat XXII Julii; translationem primam XXXI Martii; alteram vero in montem Blandinium die III Septembris. Idem faciunt auctaria quædam Usuardi a nobis editi: Idem Martyrologi Ordinis Benedictini ad eosdem dies, Wion, Menardus, Bucelinus; Dorganius tamen omisit translationis Blandiniensis memoriam, at cetera consonat aliis.

[45] [maxime apud Fontanellenses & Blandinienses.] Sed reliquis, ut par est, antecellunt hac in parte monachi Fontanellenses ac Blandiniani: & illi quidem, dum IV Kal. Martias (ut Bollandum docuit laudatus ante Prevotius ex Breviario, uti scribit, Fontanellensi jam tunc olim excuso, sed non prostante) dedicationem ecclesiæ S. Wandregisili celebrant ritu duplici: die autem XVI Kal. Julias commemorationem S. Wandregisili, sive, ut est, in serie Breviarii, inquit, solemnitatem brachii S. Wandregisili in capp.: die XI Kal. Aug. festum depositionis ejus cum Octava in cappis. Blandinienses Officio proprio primam ejus translationem recolunt ritu duplici die XXXI Martii: depositionem XXII Julii cum Octava; ac tandem etiam Adventum ejus in montem Blandinium die III Septembris itidem cum Octava, uti constat ex Officiis eorum propriis, quæ hic manuscripta servamus. Lectiones & Antiphonæ nihil novi nos docent præter id quod num. 43 notabamus; ex quo constat, etiam post deperditas reliquias non deferbuisse apud viros illos religiosos pristinam erga sanctum Wandregisilum aliosque pietatem. Desumptæ sunt ex Vita secunda & Historia adventus infra producendis; nisi quod nonnulla in iis confusio est, quam ex ipsis Actis facile erit emendare; ut cum dicuntur in Officio de Adventu ejus in primi Nocturni lectione secundæ sancti Wandregisilus, Ansbertus, Wlfrannus pridie Kalendas Aprilis a S. Baino, Taruannensis sedis præsule Bononiam in basilicam S. Petri translati: fefellit hic auctorem æquivocatio basilicæ sancti Petri: duæ enim sunt hujus nominis basilicæ, sed maxime diversæ, ad quas translationes quoque diversæ S. Wandregisili factæ sunt; altera est Fontanellensis; atque ad hanc Sanctum nostrum transtulit Bainus, ut supra monuimus: altera Bononiensis, seu potius territorii Bononiensis apud Quantavicum; ad quam Sancti corpus non nisi sesquiseculo serius, diuque adeo post S. Baini tempora, deportatum fuit. Adi supra paragraphum quartum.

VITA
Sincera, auctore coævo quodam, monacho Jurensi anonymo.
Ex Philippi Labbei nova Bibliotheca manuscriptorum librorum tom. 1, a pag. 784; & ex Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti editis a Luca Acherio & Joanne Mabillonio, Seculo 2, a pag. 526.

Wandregisilus abbas Fontanellæ apud Rotomagos in Normannia (S.)

BHL Number: 8804


A. COÆVO

PROLOGUS.

Religiosorum quorumdam virorum vita quantum est meritis excellentior, tantum gestis lucere debet clarius; [Auctor narraturus visa a se & audita,] præsertim cum ad indagandam eam idonei minus sumus. Confidimus enim in illo, qui dixit: Non enim estis vos, qui loquimini, sed spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis; & per quem linguæ mutorum sunt reseratæ a. Non ergo mirandum est, si per plasmaturam suam præbeat intellectum; cum, quando voluerit, veritatem suam per ora jumentorum narrat. In hujus ergo spem erectus, & accinctus robore cælesti, ariditatem meam ad texendam Vitam beati domni Wandregisili excitatus *, aggrediar ego * facultate, qua valeo (nam potens est Dominus ad sermonem corroborandum:) plurima quippe mihi de ipsius beatissimi Viri virtutibus pandere b, multa a memetipso visa, plerumque etiam venerabilium monachorum seu discipulorum ejus, qui ei per prolixa tempora servierunt, relatione prolata, quæ * non tantum audita, sed visa narrant, in hoc opere de fulgente gratia prædicti Patris pauca de plurimis humili quidem sermone, ut legentibus fastidium non generem, brevi materiola * expressi stylo, seu ut prolatior pagina ridiculum non inferat; sed modica narratio lectoribus ædificationem nutriat, etsi eleganter minus expleta fuerit, divini adjutorii misericordia præstante, ut nostris * exinde veniam tribuere dignetur.

[2] Nunc ergo qui hæc legit, in studium boni operis atque in fervorem ejus animus incalescat; [hortatur ad attentionem & studium imitandi.] quæ gesta in aure audierit, in ara cordis sui cum omni avidit te meditando custodiat, custodiendo perficiat, perfectumque in opere Domini cum summo desiderio adimpleat. Obsecro itaque ego tenellus c; ut omnis, qui hanc Vitam beati Viri legerit, caveat, ut sicut Cain ferro, de invidia non percutiat iste dente & lingua; sed curet custodire in corde & anima: quia, sicut canit propheta, Filii hominum dentes eorum arma & sagittæ, lingua eorum gladius acutus. Plerumque etenim ad conversationem seu correptionem mortalium multo prosunt exempla bonorum, quibus ædificatur homo cotidie multiplices consectari virtutes: si enim ad adipiscendam amœnitatem paradisi, quibus præmovemur, præcepta deessent; pro lege nobis Sanctorum exempla sufficerent. Hoc a seculis adimplet Rex trinus æternus, qui * servorum suorum famam commendans perennem, ut posteri eorum exemplo proficiant, atque in amorem cælestis patriæ cum devotione maxima incalescant.

[3] [quod scriptionis hujus est finis.] Hæc autem nos considerantes, de hujus venerabilis patris Wandregisili hoc quod ad laudem Domini pertineat, non quod favore humanæ declamationis lassescat, relatione inseruimus. Habent mali in ea quod metuant, boni quod gratulentur, superbi ut humilientur, luxuriosi exemplum pudicitiæ verecunda mente custodiant, garruli ut quiescant, cupidi ut arescant, avari ut relinquentes d mundum cum omni impedimento ejus, ebriosi discant sobrii esse, raptores mansuetudinem apprehendant, ignavi ut fervescant, imprudentes veram prudentiam cum sancta simplicitate arripiant. Hoc omnes cum admiratione consideremus, quantum in hujus Athletæ Domini habentus religionis gratiam, quod miremur e, & quantum vim virtutis ejus vel afflictionem corporis & fontem lacrymarum: pleraque despectu mundi quomodo aut qualiter abrenunciavit, & voluntates proprias in trophæo Domini crucifigens perseveravit; quia non permittit brevitas totam ejus operationem sermone concludi; sed tamen derelinquamus hujus textum narrationis, ut felicius perveniamus ad enarrandum aliquid de ejus vitæ meritis; ad gloriam Dei pronunciando surgamus f.

ANNOTATA.

a Mabillonius addit: Seu (forte ceu vel sicut) brutum asinæ os per sensatos hominum colloquio distinxit modos. Alluditur autem ad historiam Balaam Numerorum cap. 22.

b Mabillonius sententiam hic ita restituit: Nam potens est Dominus ad sermonem corroborandum plurimum, qui mihi de ipsius beatissimi Viri virtutibus pandit iter. Multa a memetipso &c.

c Patet, vocem esse sese deprimentis, quasi dicat: Ego infirmus, ac virtute puer tenellus.

d Imo relinquant; relinquentes tamen legitur etiam apud Mabillonium.

e Mabillonius: Consideremus, quantum in hujus Athletæ Dei habemus religionis gratia, quod imitemur.

f Mabill. Ut felicius perveniamus ad enarrandum aliquid de ejus vitæ meritis ad gloriam Dei.

* Mabill excitavi.

* ergo

* qui

* materiolam

* nobis

* unus æternusque

CAPUT I. S. Wandregisili patria, nobilitas, nuptiæ, vita monastica in monte Falconis & Elisangio.

Igitur fuit virtute * venerabilis, Domino inluminante, Wandregisilus, cognomento Wando, [Wandregisilus nobilis Virdunensis, & regius exactor,] oriundus territorio Verdunensium, natalibus nobilis, sed religione nobilior. Qui cum summis parentibus quondam * comitans a, & ab ipsis juventutis suæ rudimentis studiis juxta mores secularium eum in actione instituerunt inter mundi decus. Qui accipiens honores terrenos exercebat acturam b commissam sibi; sed tamen mens ejus non erat alienata a mandatis Domini, quia sancti Euangelii jussionem explebat; reddebat enim quæ cæsaris sunt cæsari, & quod est Dei Deo.

[5] Non post multos dies rogatus a parentibus suis c, [uxorem ducit jussu parentum,] ut sibi aliquam puellam desponsaret, ipse juxta eorum jussionem sublimibus parentibus & bene natam sibi quamdam puellam desponsavit: erat enim in seculo nobilissima d. Porro cœpit ipse Vir tacite in cogitatione sua dicere, quid exinde facere deberet; volebat enim oblectamenta mundi deserere & in Dei servitio se subjugare; & quia pavebat, si * innotesceret, quod consensum ei minime daret, cogitavit ut acciperet eam, & postea ei de conversationis habitu fabularetur; quia * accipiens eam, & post acceptam suam volens lucrari conjugem (sicut scriptum est: Diliges proximum tuum sicut teipsum) prudenti hortamine, ut erat eruditus, suadebat ei conversationis gratia, virtutem * magnam habere mercedem; ut qui hic in una carne conjuncti fuerant, in gloria Sanctorum sine fine copularentur.

[6] Illa autem accensa a Spiritu sancto, talia verba præripuit * dicens: [quam consentientem, mox Deo virginem consecrat.] O Domine Deus *; quid tibi fuit, quod antea mihi hanc rem non divulgasti? Scias certissime, quia & ego me absque omni dubitatione volo tradere ad Dei servitium, atque vanitates hujus mundi deserere, & regnare in Christi gloria. Quod tibi in tantum supplico, Domine meus, ut quod ore profers, explere opere contendas, & temetipsum liberes, & me, ancillam tuam, ad jugum Dei cum summa festinatione tradas. At ille hæc audiens, versus in gaudia glorificavit Dominum, & admiratus est de tam excellenti desiderio ejus. Fit ex utraque parte consensus. Ipse autem sibi coronam capitis e deposuit, & ei velamenti gratiam circumdedit: &, Domino adjuvante, talis fuit sua conversatio seu puritas cordis, quod per eam Dominus adhuc in hoc corpore degentem plurimas virtutes operari dignatus est.

[7] Quid plurima? ad illud redeamus tempus, quo Dominus per Famulum suum ostendere dignatus est fortitudinem suam. [Rixas prece componit:] Adhuc cum esset in laico ordine, pergens in itinere, cum thoro f & familia plurima veniens quodam loco, qui * est inter rusticanos homines pessimos *, qui nec Deum timebant, nec hominem quemquam reverebantur, orta est contentio propter pabulum equitum tam valida, ut, nisi pietas Domini & merita ipsius hominis Dei subvenissent, multa homicidia ibi fuerant * facta. Ipse autem ibi petiit adjutorium, ubi possibilitas erat tribuendi, & ad orationem, quasi ad gladium, pergens, divinæ misericordiæ clypeum postulavit, & Domino miserante, qui servis suis pius obauditor est, confestim ipsa litigatio ita est mitigata, ac si de longævis temporibus amicitiæ jura conjuncta * habuissent, & per filium pacis, qui ipse Vir Dei arat, litigantes Dominus ad concordiam per Servum suum mirum in modum convertit.

[8] [fit monachus;] Exinde cœpit magis corde fervescere atque eum * ore professionis annuntiare, dicens: Certe iste est super omnia diligendus; quia, ubicumque fuerit invocatus, illico ad præsens est exaudiendus, juxta quod ipse Dominus per prophetam promisit: Cum autem quæsieritis me in toto corde vestro, inveniar a vobis. Post quod ipse Vir Dei relinquens mundi istius oblectamenta, cupiebat in sancto cœnobio sub religionis habitu conversari. In primitiis * cum quodam fere * in loco, qui cognominatur Montefalco g, habitavit non multo tempore; qui h erat homo multum index i, corona capitis decoratus k, oculos speciosos, faciem liliabilem l, manus prolixas, & frequenter per laticem cupiebat eas abluere, qui erogatas omnes facultates suas in camino paupertatis petiit assidendum m.

[9] [ideoque accusatus apud regem,] Sed quia diabolus est invidiosus ad nocendum, & contra bonitatis formam pugnat malitia, invidia diabolus maxima in eum exarserat, qui per semetipsum seu per suos fautores eum inquietare non cessabat; sed ipse præcinctus galea salutis & scuto fidei contra omnes sagittas inimici fortiter dimicabat. Dagobertus rex n, qui tunc illis temporibus aderat, pro eo quod ipsum hominem Dei in juventute in suo ministerio habuisset, volebat eum inquietare pro eo, quod sine sua jussione se tonsorasset, & ipsum in suo palatio perduci jussit. Qui ipse Vir Dei confidens in adjutorium Christi, qui ei præsens consolator aderat, licet nolens quidem ad aulam regiam perrexit; qui cum venisset prope de consistorio Principis, erat quidam pauperculus, qui vehiculum suum ante portam ipsius regis demerserat: pluribus egredientibus, nullus ei auxilium præstabat; sed omnes pene super ipsum ambulabant, deculcantes eum. Adveniens autem ipse Sanctus Dei, vidit impietatem, quam operabantur filii diffidentiæ, & de equo, quem sedebat, cum velocitate descendens, & pauperi manum porrexit, & ipsum plaustrum simul de loco levaverunt.

[10] [post actum caritatis & humilitatis absolvitur:] Prospicientes eum multi, qualiter se inquinasset de luto, deridebant eum & multa opprobria ei dicebant. Ipse autem nihil curans de vituperationibus iniquorum; sed humilis humilem magistrum prosecutus * vestigio; quia ipse Dominus in Euangelio dixit: Si patremfamilias Belzebuth * vocaverunt; quanto magis domesticos ejus? Cum autem hoc in laudem Dei diverteret, statim apparuit angelus Domini, qui vestimentum ejus diligenter curavit, & factus plus candens quam antea fuerat, postea pervenit in palatio regis, & stabat ante eum & satellites ejus, quasi agnus in medio luporum; sed Dominus, pastor omnium Sanctorum, ovem suam de fauce inimicorum ereptam in medio eorum, quasi custos, servabat; & cognoverunt omnes, quia hic Vir Dei erat, & pro Christi desiderio omnem gloriam mundi despexerat. Et præcepit rex, ut nemo ei faceret inquietudinem; sed licitum esset ei Domini gloriam contemplari.

[11] Inde reversus, cœpit ædificare cellam in alio loco o de facultatibus suis; [austere vivit in alia cella,] ubi se jejuniis & vigiliis affligebat; quotidie gemitus, quotidie lacrymæ, &, si quando repugnantem somnus imminens oppresserat, nuda humo vix ossa arida collidebat. Ille etenim pro metu gehennæ & amore Christi tali se carcere damnaverat. Videns eum diabolus semper ad eminentiorem viam conscendere, nimia crudelitate in eum exardescebat, atque multas inquietudines tam apertas quam & pro sopore * ei faciebat: qui ipse Sanctus Dei cognoscens fallaces insidias ejus, quas ei per dulcedinis consensum suggerebat, per vexillum crucis seu per abstinentiam suas illecebras & suasiones superabat.

[12] Qui ipse diabolus conspiciens se ab ipso Viro Dei vinci, [carnis illecebras mirifice superans.] declinavit ad majorem interitum; &, si aliquo modo, juxta quod humana conditio p, eum somnus oppressisset, per ipsam visionem multiplices impugnationes ingerebat. Qui expergefactus a sopore, accipiebat armaturam Dei dicens: Deus in adjutorium meum intende; seu illud Domino * deprecabatur, ut ei donaret fortitudinem, quatenus iniquum hostem superaret. Et, si quando in ipsa visione nocturna per titillationem carnis inlusionem habuisset, exurgens continuo cum gemitu & lacrymis mergebat se in fluvium; &, cum esset hiemis tempus, in medio glacierum psalmodiam decantabat, & unoquoque q expleto usque ad aquas veniam petebat. O quam magnum studium beati Viri, & maximum prælium, quod contra inimicum agebat quotidie! Et Dominus clemens porrexit ei dexteram suam, quia mens ejus ad Jesum jacebat, pedes rigabat lacrymis & crine tergebat, & repugnantem inimicum suum corporis inedia subjugabat.

ANNOTATA.

a Subintellige, erat: ut sensus sit: Comitabatur parentes ad negotia, qui sic eum a teneris ad eadem gerenda instituebant.

b Hoc nomine non exacturam vectigalium intelligi vult Mabillonius; cum etiam exactor fuisse dicatur S. Ansegisus jam tum monachus & abbas; ut vide in Actis ejus cap. 1 ad diem 20 hujus mensis; sed vel officium præfecti regalibus ædificiis, ut de Ansegiso dictum; vel forte judicis causarum ad regem delatarum, ut hoc loco idem auctor interpretatur. Adi Commentarium prævium supra num 16.

c Waltchiso scilicet patre; matris nomen ignoramus, erat tamen prænobilis; ut in Commentario dictum § 2.

d Ignota nunc tamen; quod sane dolendum ob ea maxime, quæ de illa hoc & sequenti numero dicuntur, & repetentur in Vita altera.

e Mabillonius legit, comam capitis deposuit: quod cum sequentibus congruit, & cum Vita secunda num. 3, ubi alia phrasi dicitur: ipse autem clericatus habitum sumpsit. Si tamen Labbei textus genuinus esset, dicerem, coronam, quæ sponsorum erat insigne, deponere, idem esse ac nuptiis valedicere.

f Id est, conjuge, seu sponsa.

g De Monte falconis dixi in Commentario num. 17.

h Ex textu vix colligas, quo relativa hæc particula referri debeat; ad ipsumne S. Wandregisilum, an ad eum, ad quem hic accessit, quique in secunda Vita Waltfridus dicitur. Eadem tamen Vita secunda illam ad Wandregisilum referendam indicat num. 5.

i Intelligo hominem valde insignem, & qui ore habituque indicium de se manifestum daret intuentibus, quam egregias in animo dotes haberet reconditas.

k Coronam intellige clericalem, juxta dicta superius.

l Liliabilem, id est, candidam, ut habet Vita secunda. Non arguo syntaxim auctoris barbaram, quam & hic & alibi passim licet observare; satis habeo, quod ejus sensus percipi utcumque potest.

m Obscuram hanc phrasim sic explicat Vita secunda: qui omnes facultates ac prædia sua partim monasteriis perpetim possidenda tradidit, partim pretia ex his accipiens indigentibus larga distribuit manu: sicque exutus seculi curis … nudus cum hoste versuto certare contendebat. Sensus ergo prioris Vitæ hic esse videtur: Wandregisilus, erogatis omnibus facultatibus suis, petiit a Waltfrido, ut sineret se assidere ipsi, sive una cum eo habitare ac vivere in camino paupertatis, id est, observando ac profitendo paupertatem: vita namque pauper ac misera caminus dicitur paupertatis, quia per eam homines purgantur ac probantur, ut in camino seu fornace metalla, juxta illud Isaiæ 48: Ecce excoxi te, sed non quasi argentum, elegi te in camino paupertatis. Porro quod hic dicitur erogasse Sanctus omnes facultates suas, id accommode accipiendum, ut infra patebit num. 11.

n Primum intellige hujus nominis.

o De quo vide Commentarium prævium § 3.

p Supple, fert, aut quid simile.

q Nempe psalmo.

* vir vitæ

* quodam tempore

* si ei

* Qui

* virtutum

* prærupit

* meus

* quod

* pessimum,

* fuerint

* conjuncti

* Deum

* Et primitus

* sene

* prosecutus est

* Beelzebub

* persoporem

* dominicum

CAPUT II. Iter ejus in Bobium, vita sanctissima apud Jurenses, apparitio angelica; susceptio sacrorum Ordinum.

[Angelo duce, Bobium petit,] Videns Dominus Militem suum quia fortiter contra adversarium pugnabat, misit angelum suum, qui eum juvaret: & quadam nocte juxta moris consuetudinem in tugurio suo, in cilicio jacebat, & translatus est in spiritu ab angelo sancto, ductusque est in monasterium, quod vocatur Bobius a, in regione Longobardorum, quæ dicitur Italia; ostenditque ei omnes habitationes ejus, quomodo aut qualiter adessent: qui cum eum reliquisset, cœpit ipse Sanctus Dei intra semetipsum volvere, quid hoc esset: qui memorans in sancto Euangelio mandatum, Christo dicente: Nisi quis reliquerit omnia quæ possidet, non potest meus esse discipulus; &: Qui vult post me venire, abneget semetipsum, tollat crucem suam, & sequatur me; adimplens Domini præceptum, surgens reliquit omnia; accipiens secum tres puerulos cum asello, aliis nescientibus, exivit de terra sua & de cognatione sua, & de domo patris sui, & ambulabat, nesciens qua viaticum b duceret; sed Dominus per suum angelum demonstrabat ei, qua via pergere deberet, pervenitque ad prædictum locum, ubi ei demonstratum fuerat.

[14] Cum autem introisset & vidisset omnes habitationes monasterii, [unde laudes hominum fugiens in Hiberniam cogitat;] certissime cognovit, quod antea Dominus in extasi ei dicto demonstrabat *, & conversatus est ibi aliquantum temporis. Qui cognoverunt omnes, quia hic Vir Dei athleta erat, & ejus devotio atque origo omnibus in notitiam advenit, & multas conditiones c ei Dominus ibidem revelare dignatus est. Ipse autem semper cupiens habere secretum, ut virtutes ejus non essent manifestatæ hominibus, sed placitæ Domino (quia cavebat illud, quod Dominus dixit ad falsos servos: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus, Dominus autem novit corda vestra) congregabat in armarium cordis sui virtutes Dei, atque ei placere cupiebat, qui quotidie eum prospiciebat ex alto; & in remotiore loco volens inhabitare, & arctam & angustam viam præsidere, disposuit in Scotiam ambulare. Ardebat enim ex desiderio Domini, quia charitas Christi diffusa erat in corde ipsius per Spiritum sanctum, qui datus erat ei.

[15] Cum autem pergeret, veniens per monasterium quod est constructum ultra Juranenses partes, [subsistit tamen apud Jurenses,] cognominatum Romanum d, petiit ibidem hospitium. Qui ipse Abbas eum cum summa diligentia recepit: ubi, cum juxta moris consuetudinem mandatum Domini adimplentes, ad lavandum pedes venissent, cognovit ipse Sanctus Dei, quod ibi erat illa via * arta, quam ille per desiderium Christi volebat sectari, & certius per spiritum Domini notum ei fuit, quod ad hoc eum Dominus adduxerat, ut sub religionis habitu conversari deberet; & se in obedientiam ibidem delegavit, & multis diebus ibidem sub institutione regulari habitavit; nempe pe ipse in virtutum culmina * semper per humilitatem ascendens, & vanam gloriam cavens, mansuetudinem sectans, timens ne, si bonum aliquod videretur facere, per ventum elationis diabolus obreperet, custodiens se multum etiam a minutissimis culpis, id est a sermone otioso, excelsum risum plerumque cavebat, sciens, dictum esse, quia Stultus in risu exaltat vocem suam; sed rectus semper atque hilaris in mandatis Domini erat promptissimus.

[16] [ubi exempla præbet virtutum eximia,] His virtutibus, quasi comitibus suis adjutus *, erat ceteris humilior, quietus in sermone, hilaris in cultu *, pius aspectu *, maturus in moribus; detrahere nec volebat, nec plerumque audire; non murmurosus, sed obediens, ea quæ a patris ore numquam * fuissent prolata, quasi divino imperio cum omni velocitate faciebat, tenens * Domini mandatum, & semper in lege ejus meditatio ipsius aderat; ubicumque esset, ruminanda * mandata Dei revolvebat, & meditando custodiebat. Taliter erat studium ejus, quia mortificaverat membra sua, quæ erant super terram: nudus nudam crucem portaverat; atque mortuus jam mundo, vivebat Domino: & Dominus videns, quia multum diligens esset ad exercendum servitium ejus, plures conditiones ibidem per inspectivum oculum patefecit, seu plurimos dormientes in somno inertiæ atque pigros ad opus Domini faciendum per ipsum excitavit, atque ad opus fidei consurgere fecit.

[17] [& ab angelo laudatus, nepotis conversionem discit:] Nec illud maximum miraculum præterire audeo, quod factum, ipso Sancto Domini narrante, cognovi. Quadam nocte, cum in oratione devotissime in cella sua perduraret, adstitit angelus Domini ante eum in tam magna claritate fulgente *, ita ut habitaculum illud immensa luce terribiliter resplenderet; & replevit odore suavitatis tugurium illud; & vox facta est ad eum, dicens: Serve Christi in timore Dei promptissime, pax tecum, quia magnus es tu apud Dominum, & magna sunt opera tua, quæ incessabiliter facis: persevera usque in finem; quia Dominus Jesus Christus tibi habet paratam coronam & amœnitatem paradisi reseratam, qualiter cum ipso sine fine exalteris.

[18] [ipse vero se tanto amplius deprimit.] Et ipso loco ventura ei prædixit, & ait: Quia nepos tuus Godo e secuturus erit te. Hæc audiens Vir sanctus, prosternens se iterum cum gemitu in oratione, magis ac magis incalescens, non extollendo se eo, quod per angelum suum Dominus ei locutus esset, atque opera ejus magnificaverit; sed humilians se, & peccatorem esse se plus fatebatur; quia non esset dignus, ut eum Dominus visitaret. O beata illa virtus & ipse Homo, qui ore Altissimi meruit esse laudatus! O beata mortificatio, quæ filium * Dei facit esse participem *! O beata humilitas, quæ apud homines est vilissima, apud Deum excelsa! Hoc custodiens beatus Wandregisilus habet partem in regno Dei.

[19] [S. Audoënum adit, & sacris Ordinibus initiatur:] Veniamus ad illud tempus, in quo jam Dominus Servum suum in universis gentibus demonstrare voluit, atque margarita f pretiosa de thesauris suis profecta reserabat, ut per eum multorum salus accresceret, & ei gemina corona multiplicaretur. Veniens Rodomo g, in sede beata in diebus Audoëni orthodoxi h: qui cum vidisset eum ipse pontifex, cognovit, quia hic Vir Dei magnus cultor esset, & voluit eum ad onus subdiaconatus benedicere; quem inscium, & pene nolentem, ad ipsum gradum instituit: exinde levita: deinde ad sacerdotium per manus domni Audomari i conscendere fecit: qui ipse Sanctus Dei post acceptam benedictionem explebat officium suum: erat enim decoratus ad ipsum ministerium exercendum.

ANNOTATA.

a De Bobio dictum est in Commentario, & infra latius describitur in Vita secunda num. 9.

b Viaticum pro itinere & itineratione accipi apud inferioris latinitatis auctores ostendit Cangius in Glossario.

c Forte cognitiones, ut hic in margine observat Mabillonius. Idem infra num. 16.

d Nunc S. Claudii dicitur: Adi Comm. num. 21.

e De S. Godone abbate egimus die 26 Maii. Bouchetius in Origine familiæ reg. Franc. parte 1, facit eum filium Sigefridi comitis Verodunensis & Bertæ, sororis S. Wandregisili, citatque Chronicum Alberici ad annum 644; ubi Godonem quidem ait ex sorore S. Wandregisili & comite Verodunensi natum esse; sed nec patris ejus nec matris nomen exprimit.

f Margarita hic est accusativus pluralis a recto margaritum.

g Potius Rodomum, id est, Rotomagum: hanc enim urbem Rodomum & Rotmum olim vocitabant, uti docet Valesius in Notitia Galliarum.

h S. Audoëni ep. Rotomag. Acta dabuntur 24 Augusti.

i De S. Audomaro ep. Taruannensi agetur 9 Septembris.

* educto demonstraverat

* vita

* virtutem culminis

* adjunctus

* vultu

* affectu

* umquam

* tremens

* ruminando

* fulgens

* Filio

* participes

CAPUT III. Monasterii Fontanellensis erectio & incrementa; Sancti præfectura, & opera apostolica; donum prophetiæ & miraculorum.

Sed quia semper ille fontem humilitatis repetebat (nolebat enim in terrenis actibus occupari; [Fontanellense cœnobium condit,]) quærebat locum, ubi ei Dominus demonstraret, qualiter sub sancta regula degeret vitam. Cui Dominus talem dedit locum, ubi plurimum gregis Christi bonus pastor curam gessit; assedit juxta fontem uberrimum, qui vocatur Fontanella, in eremo, quæ dicitur Gemeticus, ex fisco quem assumpsit regali munere a: ibi monasterium fundavit atque ex multorum sanctorum animorum pretiosis lapidibus eum instruxit. Ædificavit namque basilicas in honorem sancti Petri, beati Pauli, vel b sancti Laurentii, & alia oracula, non multum distantia a monasterio quasi milliario uno, in honorem S. Amantii Rotinensis præsulis c, pro amore ipsius * construxit.

[21] Erat enim pro sanctitatis studio carus Dadoni d pontifici, cujus in parochia e est ipsum cœnobium. [S. Audoëno se subdens, & a conversis nihil recipiens;] Non fuit contemptor canonum; sed tantum erat humilis ut, etiamsi itinere pergere conaretur, Præsulis permissu * susciperet, & sine edicto * ejus non volebat pergere in itinere; quia sciebat scriptum esse: Omnia quæcumque ligaveritis super terram, erunt ligata & in cælis, & quæcumque solveritis super terram, erunt soluta & in cælis. Porro voluit sine portione mundi istius esse, ut de proprio sudore ederet panem suum, & fuit sic multis temporibus; & Dominus videns, quia electus suus multiplicabat talenti gratiam, quam ei dederat, plures faciebat concurrere ad ipsum cœnobium sequentes Euangelium ejus, relinquentes patrem & matrem, domum & agros seu reliqua.

[22] [quod tamen aliquanto post fecit, cum nimis excrescerent,] Quod prospiciens ipse sanctus Dei, qualiter multitudinem sanctorum ibidem Dominus aggregaret, non prævaluit esse sine agris; nisi acciperet de eis, qui illuminati Dei servitio se subjugabant; quatenus eorum necessitates haberet unde procuraret, hoc est tantum victum & vestitum, juxta præcipientem Apostolum: Habentes autem tegumenta & quibus alamur, his contenti simus *. Erat enim verissimus pastor juxta Domini præceptum; quia animam suam ponebat pro ovibus suis. Per suam dulcedinem multorum amaricationes in liquorem vertebat *, per suam humilitatem multi superbi confusi ad humilitatem revertebantur f.

[23] [qui ad institutionem ejus convolabant;] Per suam doctrinam multos aggregavit in regno Dei. Erat enim doctus scriba proferens de thesauro suo nova & vetera; dubios confortabat, imbecilles corroborabat, infirmis auxilium præbebat, atque contra diabolum pro eis fortissimo * prælio dimicabat: plurimas prædas de ore leonis rugientis abstulit atque ad ovile dominicum, ut bonus pastor, reduxit, seu vulneratum * verbi gratia curavit; & instruebat filios suos, qualiter potuissent resistere satanæ insidiis fluctuosis, & qui posuerant manum in opus Domini, non respicerent retro; & adnunciabat eis dicens:

[24] [quosque ad humilitatem imprimis hortabatur,] Retrorsum respicere, fili, nihil aliud est, quam in eo pœnitere, quod cœperas exercere, & iterum mundanis desideriis te obligare, carissime. Semper debet homo paratus esse ad humilitatem & ad altiora conscendere: non debemus computare annos, quos in cœnobio degimus, sed quod sine querela in mandatis Domini viximus. Etsi nos aliqua elatio non inflat, eo quod non furamur cum furibus, & non jungimur cum homicidis seu perjuris, recogitemus intra conscientias nostras, quales sint actus; si odium contra quemlibet non habemus; si detractionem cum omni velocitate eradicemus; si vos * non inflat superbia; si non debilitat * ambitio; si luxuria non coinquinat; si ira non exasperat; si vana gloria non præoccupat; si risus immoderatus non rugat; si otiosus sermo non præpedit; si charitatem, pacem, gaudium, benignitatem cum omni aviditate custodiamus.

[25] [ac perseverantiam,] Hoc nobis est necessarium, ut omni hora Dominus paratos ad opus suum inveniat; * gaudeat, & coronet; diabolus ut decidat, & lugeat; quia maximum mœrorem habet, quando quemquam viderit promptissimum in mandatis Domini custodiendis. Filioli, custodite vos ab omni inquinamento mundi. Hodie vivimus, in crastinum quid nobis * contingat, nescimus; revolvatur ad nostram sedulitatem memoria, qualiter nos, qui aliquando fuimus filii tenebrarum, modo misericordiam Domini contecuti, facti sumus filii lucis. Itaque abjiciamus opus tenebrarum, & per Christi præcepta, tamquam per lucem, ambulemus.

[26] [& mutuam caritatem,] Videte, ut vos * diabolus per zeli livorem in muscipula sua non obliget, sed ligati charitate invicem in timore Domini servite; & si hoc vester adversarius conspexerit, longe fugabitur a vobis; quia ad illum, quem in prælio ei inimicus unanimem viderit, appropinquare ad eum minime potest: quia charitas Dei conglutinat, hostem teterrimum prostratum habent unanimes. Hoc erat studium, vel labor ejus, quo contra diabolum dimicabat; quia filios suos, quos verbo Dei, tamquam * lacte, enutriens * ad bellum contra eum docebat, atque venenatas sagittas ejus, de qua parte pervenire poterant, demonstrabat.

[27] Qui ipsas oves dominicas g in prædicto sancto cœnobio usque in finem vitæ suæ sine querela (ut puto) præcelsior super omnibus Pastor sollicitudinem in omnibus gessit. [suos etiam labore manuum sustentans.] Tanta ei aderat verissima humilitas, ut propter filiorum educationem, in senectute h, in labore manuum incipere * renitebatur *. O quam magnum atque præclarum Satellitem Christi! ut qui per contemplationis aciem cor suum in supernis elevabat, pro fraternis dilectionibus detentus, in terrestribus multis modis servitute subjiciens *, ut adinstar Apostoli, omnibus omnia erat factus *, ut omnes lucrum faceret, qui per ipsam multiplicem gratiam, quam ei Dominus dederat, irrigabat terram gentilium, & torrentem spinarum, & mare mortuum dulcorabat. Sicque in Viro sancto in longinquis spatiis terræ felix opinio peragravit; ac, si quis eum oculis corporeis non vidisset, fiduciam magnam habebat, ut per ejus intercessionem, sicut erat, clementiam Domini haberet esse propitiatam.

[28] In hoc maxima parte sua prædicatio claruit, [Accolas multos convertit ad pietatem.] ut, cum in terra cum brutis vel servis * hominibus habitabat, in modicum tempus per ejus deprecationem sunt conversi; ut qui ante direptores fuerant, postea sua propria largiebantur. Quid dicam amplius, ut in tam feroci vel immani barbara gente, nuper Christiana, more monachili se cum vellet leniter increpari, prosternebat se usque ad terram, veniam petebat i. Nempe ipse Sanctus Dei inter oves suas seu dominicum agrum verbi prædicatione exarabat, & dicebat: Non nobis, Domine, sed sancto nomini tuo da gloriam. Et deprecatio ejus fiebat quotidie pro ipsis, ut in tam novella plantatione Dominus Jesus Christus radicem charitatis figeret, & fundamentum stabilitatis firmaret: cui non tantum pro filiis suis oratio assidua erat, sed etiam pro omni gente tam justorum quam & peccatorum, quorum carnes rex Assyrius k in olla fornicationis incendio bulliebat.

[29] Mirum est valde atque stupendum cogitare, si in hujusmodi Viro Dei prophetiæ spiritum habitasse * non credamus, [Occulta novit & futura:] qui sæpius aderat; ut dum quisquam reatum suum minime innotesceret, diceret ipse Famulus Dei: Frater, quid tibi est, ut tam torvo aspectu, corde * contristatus, incedas? Nonne tibi sunt aliqua cordis machinamenta? Festinus sis ad confessionem: noli dimittere reatum tuum in corde quiescere, quia modicæ scintillæ adjectio magnum ignem congenerat. Surge, frater; sta super pedes tuos, & noli prostratus jacere; ne sis cum diabolo, sed surge cum Christo. Porro & ego absque dubitatione loquor, eum audiisse ventura pronuntiantem, quod oculi mei postea apertissime viderunt. Hæc * minime patitur brevitas hujus texti diutius immorari. Sed, in quantum divina juvatus fuero misericordia, perstringere nobis hoc convenit; ne, ut superius; longo proscribente stylo, fastidium debeam generare; & hoc mihi sic credo quod fas sit ad inquirendum, quanta Dominus per ipsum Sanctum Dei, venerabilemque Patrem nostrum, operari dignatus est miraculorum certamina.

[30] [plurima patravit miracula;] Nec hoc potest inopia mea adprehendere, sed soli Deo agnitum est: liquet hoc: quod humanis obtutibus apparet, inquirendum putavi, quia de ipso Sancto Dei pauca perstrinxi. Nam certissime sciamus, quod per eum Dominus leprosos mundavit, claudos liberis gressibus ambulare fecit, & interioris cordis tenebras, & mortuos jam pene sepultos resuscitavit. Qui de hujus miseriis seculi * ereptus, in cælestibus sedibus hodie cum Christo, & suis sanctis angelis militat, & erit gloria ejus Christus, & finem numquam erit habiturus, gaudens amœnitate paradisi.

ANNOTATA.

a Adi Vitam secundam num. 14, & Commentarium prævium supra num. 23.

b Vel hic ponitur pro &. Additur etiam quarta basilica S. Pancratii in Vita secunda num. 15.

c De quo agendum erit 4 Novembris; Ruteni autem, sive Rotina civitas est episcopalis in Gallia Aquitanica, sub archiepiscopatu Bituricensi, olim Segodunum, nunc vulgo Rodez nuncupata.

d Dadoni, id est, S. Audoëno, qui & Dado dictus.

e Parochia sumitur hic pro diœcesi Rotomagensi, in qua Fontanella sita.

f Mabillonius tantum habet: Per suam humilitatem multi revertebantur.

g Constructio, ut aliæ multæ, vitiosa, pro de ipsis ovibus.

h Mabillonius: Jam in ævo & luculenta seu decorabili senectute.

i Mabillonius sic legit: Ut tam feroces vel immanes barbaras gentes, nuper Christianas more monachili cum vellet leviter increpare, prosternebat se &c.

k Intellige diabolum.

* ipsius Sancti Dei

* permissum

* permissione

* sumus

* verterat

* fortissimis

* vulneratam

* nos

* delectat

* Dominus ut

* nos

* vobis

* tantum

* enutrierat,

* insistere

* nitebatur

* subjacens

* fieret.

* sævis

* habuisse

* & lurido corde

* His

* miserrimo seculo

CAPUT IV. Ultimus morbus ejus, & monita morientis; depulsio dæmonis; apparitio Sanctorum. Parænesis auctoris.

[morbo corripitur, & ecstasi triduana,] Veniamus ad illum locum, in quo Dominus Inclytum suum de laboribus hujus mundi in cælesti quiete perducere voluit. Quadam & ipse ætate longa defectus, canebat sæpissime dicens: Heu mihi! quia peregrinatio mea prolongata est; habitavi cum habitantibus obscuritates, multum peregrinata est anima mea; & deprecans Domino * dicebat: O Jesu bone, libera me, quia multum desidero videre te. Qui ipse exaudiens vocem * Famuli sui, immisit ei modicam ægritudinem, qualiter animam sanctam reciperet de corpore. Qui ipse Vir Dei fuit tribus diebus & tribus noctibus non loquens cum hominibus, sed in extasi eductus contemplabantur gloriam Domini, & per pauca aperiebat oculos suos, & prospiciebat in cælo hilari vultu.

[32] Quod cognoscentes discipuli, qui ante eum adstabant, [lamentantibus discipulis,] eo quod mens ejus translata erat gloriam Domini; videntes autem Fratres, eo quod jam volebat Dominus eum recipere, contristati sunt valde, dicentes: Quid facturi sumus; cur nos tam cito relinquis, Pater? Verba tua audire vellemus, adsueta admonitione tua omnes desideramus corrigi. Et prostraverunt se cum gemitu & lacrymis in oratione, Dominum deprecantes, ut non permitteret eum de corpore recedere, antequam eis confortationis gratia famularetur. Porro Dominus videns contritionem maximam, quam oves suæ patiebantur pro Pastore eorum, eo quod jam minime * eis loqueretur, permisit ipsum Sanctum Dei, ut multa prædicationis verba eis prædicaret.

[33] Qui convocatis discipulis suis, plurima mysteria, [quibus extrema dat monita:] secreta, & absconsa, tam de se, quam & de reliquis eis reseravit. Tunc interrogaverunt eum monachi juxta moris consuetudinem, quid post suum discessum facere deberent? At ille aperiens os suum, respondit eis: Certius cognoscatis, quod, si permanseritis in sermonibus meis, & custodieritis quod ego prædixi vobis, ut in unitate atque charitate, seu & humilitate fundati sitis, ut inter vos nulla sit dissensio, conditio vestra manere habet in perpetuo recte, & Dominus vobiscum erit omnibus diebus, & vester consolator atque auxiliator in omnibus necessitatibus aderit. Pauca eis verba in breve * expressit, eo quod jam prope erat advocatus ille, qui eum recipiebat in sinum requiei suæ.

[34] Cum autem conspiceret diabolus, quod per merita ipsius Sancti Dei eum Dominus ad beatam vitam de his tenebris vocaret, [fugat dæmonem, sibi apparentem,] maxima invidia in eum ductus, eo quod semper adversus eum fortissimus dimicator fuerat, & non tantum semetipsum *, sed etiam plurimas oves de ore ejus abstraxerat, atque ad vitam æternam pius ducator * exstiterat, volebat eum per suas nigredines teterrimas * pavores animæ generare: sed Dominus clemens Justum suum numquam deseruit, sed semper in eo habitans percussit diabolum, & fugavit eum. Etiam discipuli prædicti Patris, qui ante eum aderant, audierunt eum dicentem: In Spiritu sancto baptizavit me Dominus in fonte lavacri, & occurrit mihi dæmon teterrimus, & percussit eum Dominus in fronte, & fugavit eum.

[35] Prospiciens iste Sanctus Dei, multitudinem agminis Sanctorum, [cui succedit chorus Sanctorum.] quos ibidem ad ejus exitum Dominus miserat, ante eum adstare, vocavit aliquem Sanctum, cujus vitam & mores ipse beatus Vir sciebat, dicens: Agathon, Agathon, cum hilari vultu; & per ipsam suam vocationem certiores fuerunt Fratres, quod multitudo ibidem esset aggregata Sanctorum; & ego ipse ab aliquo Fratre in monasterio narrante cognovi, cum esset in cella sua, audivit choros excellentissime psallere. Exurgens autem Frater ille in pavimento, & currens, festinus ad ecclesiam accessit, cogitavitque intra se, ut Fratres jam decantarent ad exitum beati Viri Dei, qui veniens in ecclesiam, & nihil in ea inveniens, regressus cum terrore * venit ad locum, ubi venerabilis Pater erat, interrogavitque circumstantes, si aliquam rem audissent. Respondentes autem Fratres, dixerunt ei, quia neminem audierant. Et ipse sanctus Vir ad illos Fratres, qui eum curabant, interrogavit, dicens: Potestis decantare cum istis, qui hic psallunt? Dixerunt ei: Domine, quinam sint, nescimus; tu scis. Ille autem splendida facie lætabatur in Domino, & cum ipsis corde psallebat.

[36] [Moritur exultantibus angelis, monachis flentibus.] Ad ultimum vero exitus sui congregata est omnis multitudo monachorum, & ipsa sanctissima anima egressa est de corpore, & receperunt eum agmina angelorum, qui ad ejus exitum psallebant, & Dominus Jesus Christus, cui ipse in hac vita devotissime servivit, reseravit ei amœnitatem paradisi. Tunc multitudo ad ejus obitum decantabat cum magno planctu; illi fundunt lacrymas pro separatione carnis: angeli exultant pro inventione *: illorum animus mœstus est pastorem obiisse; angeli gaudent propter quod jam * Sanctum Dei recepissent a. Exultant senes, lætantur juvenes, gaudent adolescentes, alacres sunt monachi, quia sanctum Wandregisilum recipiunt sedes beatæ & æternæ; & post labores multos, quos propter Dominum gratanti animo in præsenti vita sustinuit, in perpetuo coronam maximam recipiet

[37] [Parænesis auctoris.] Sectemur hunc, Fratres, communi studio, si volumus cum eo gaudere in perpetuo. Humiliemus nos propter Dominum, sicut ille fecit, ut cum eo exsultare mereamur. Mortificemus membra nostra, ut spiritus floreat; concordes simus, ut diabolus fugiat; mites, ut angeli gaudeant. Videat ille multiplicare semen Dei, quod exsparsit * in cordibus nostris, & lætetur Pater in filiis, & filii in Patre, ut in illo terribili examine venturi judicii repræsentare nos ante oculos Dei valeat, dicens: Hæ sunt oves, quas commendasti mihi, Domine; nemo periit ex eis, custodientes mandata tua, quæ annuntiavi eis: Et dignetur vobis * dicere Rex æternus: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum cum dilecto vestro, inclyto meo Wandregisilo, quod vobis paratum est ab origine mundi, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui Confessorem suum in præsenti vita protexit, & post funus in Sanctorum gaudio copulavit, qui cum æterno Patre vivit & regnat Deus in Trinitate perfecta in secula seculorum. Amen.

Nosse qui volet ejusdem Beatissimi obitum, XI Kalendas Augustas, cum opere perfecto consummatum recepit eum Dominus.

ANNOTATA.

a Hinc incipit parænesis auctoris apud Mabillonium; itaque legit: Exsultent senes, lætentur juvenes &c.

* Dominum

* precem

* obierit, & minime

* brevi

* pro semetipso

* ductor

* teterrimos

* calore

* junctione animæ

* tam

* diffundatur

* nobis

VITA ALTERA
AUCTORE COÆVO, MONACHO FONTANELLENSI, SED INTERPOLATA.
Ex codice nostro Ms. Valcellensi, collato cum Ms. Thosano & cum Vita excusa apud Mabillonium.

Wandregisilus abbas Fontanellæ apud Rotomagos in Normannia (S.)

BHL Number: 8805


EX MS. VALCELL.

PROLOGUS
Ad S. Lantbertum archiepiscopum Lugdunensem.

a

Scripturus vitam beatissimi patris Wandregisili Spiritum sanctum toto virium nisu petu adjutorem; [Incipit Prologus in Vitam S. Wandregisili confessoris.] quatinus ipse mihi scientiam eloquendi textum Vitæ illius misericorditer tribuat, qui servore suæ charitatis multiformiter cor Sancti inflammare disposuit, ac suæ habitationi dignissimum reddidit. Nam tam præclaro operi pauper succumbit ingenium, nisi divinum affuerit præsto suffragium. Etenim in operibus eximii Viri multiplex materia reperitur dicendi: & si me huic negotio aliquatenus judicassem idoneum, olim almi Patris gesta scripturus aggrederer. Confido tamen in illo, qui dixit: Aperi os tuum, & ego adimplebo illud. Non erit ego mirum, si inerudito omnipotens præbeat vera dicendi intellectum; qui, quando voluit, asellæ brutæ tribuit eloquium. Intercedente ergo ipso venerando Patre, conabor jam virtute, qua valuero, e pluribus pauca revolvere. Inseremus ergo illa, quæ veris assertionibus experti sumus fuisse patrata: nonnulla enim a memetipso visa, pleraque etiam venerabilium monachorum ejus, qui ei per prolixa adhæserunt tempora, assertione verissima probata cognovi: qui non tantum audita, verum etiam ipsis coram positis acta fideliter narrant. Quæ si minus compte edita fuerint, aut decore facundiæ funditus caruerint, mi reverentissime pontificum Lantberte, vestris facundissimis * omni melle dulcioribus eloquiis decorentur, ut legentibus apta fiant. Noverint tamen legentes, non hac me stoliditate desipere, ut velim doctorum gressibus coæquari: cum sim iners, insipiens, somno desidiæ torpens b.

ANNOTATA.

a Vide Commentarium prævium num. 4.

b Observa, hunc prologum in Mss. codicibus passim occurrere; non alium illum, quem dat hic Surius.

* Mabill. a viris facundis

CAPUT I.
S. VVandregisili natales, munia, nuptiæ, monachatus in Monte Falconis; apparitio & obsequium angelicum.

[De nativitate B. Viri.] Præclarus igitur atque gloriosus vir Domini Wandregisilus, cognomento Wando, ortum inclytæ nativitatis in Venedunensi regione ex nobilibus atque religiosis parentibus, tempore quo sceptra regni Francorum fortis rex Dagobertus honeste gubernabat a, habuisse dignoscitur. Denique genitor ejus, Waltchisus nomine, ex nobilissima prosapia ortus, consobrinus exstiterat Pipini excellentissimi principis Francorum. Et ut ejusdem sancti Viri claram originem altius promam, cum esset a nobilissimis ac ditissimis parentibus editus, non minus nobilem splendidæ vitæ moribus ac piæ conversationis exemplis assidue se præbuit.

[2] [De militia regali, & administratione ejus & vita honesta.] Cumque adolescentiæ polleret ætas in annis, sub præfato rege Dagoberto militaribus gestis ac aulicis disciplinis, quippe ut nobilissimus, nobiliter educatus est. Et crescentibus sanctæ vitæ moribus, cunctisque mundanarum rerum disciplinis imbutus, a præfato rege Dagoberto comes constituitur palatii. Quo gradu paululum administrato, ardore parentum honoribus plurimis (ut sese habet secularis rei dignitas) valde sublimatus, etiam dispositioni rerum plurimarum non multo post mancipatur. Suscipiensque hoc officium, exercebat cum pietatis studio administrationem sibi commissam. Mente semper cælestia tractans, optima principum jussa magnifice adimplebat, reddens quæ sunt cæsaris, cæsari, & quæ sunt Dei, Deo. Eratque liber ad arguendum eos, humilis ad obediendum: regi apostolico jussu subjectus, Christo devotus. Erat enim in fide firmus, in bonis operibus promptus, in sermone verissimus, in judicio justus, in consilio providus, in bonitate conspicuus, in charitate præclarus. Arguebatque subjectos clementer, tolerabat patienter. Eratque in eo mira in cunctis operibus discretio, & mirabilis erga omnes dilectio.

[3] [Quod quamdam sibi invitus despondit puellam, & mox dissocialem illi tradit libellum.] Evoluto autem tempore, parentum hortatu, licet invitus, quamdam sibi despondit puellam, nobilissimis natalibus procreatam: solennique more castas celebrans nuptias, virginei floris immaculatum adeptus est torum. Denique suadebat suæ conjugi virginitatem integram custodire castitatisque munere angelicarum virtutum promereri consortium. Hoc prudenti monitu roborata, ac superno illustrata lumine, talia infit: Quæso, virorum nobilissime, ut quæ ore promis, explere properes actu, & temetipsum a seculi curis exuas, meque famulam tuam castris committas Regis perpetui At ille exultans ejus laudabili devotione, gratiarum actiones bonorum omnium inspiratori gaudenter profudit. Fit quoque ex utraque parte, magnifice Christo donante, saluberrimus castitatis consensus. Ipse enim clericatus habitum sumpsit, ac conjugem suam velo piæ religionis opertam, sanctimonialium monasterio illico tradidit sociandam. In quo viriliter, suimet custos, callem imitabilis vitæ peragens, triumphum Domino reportavit: talisque enituit ejus conversatio, ut ad declaranda ipsius merita, plurimæ a Domino per eam patratæ dicantur virtutes. His ita se habentibus, ad sancti Viri opera & virtutes enarrandas stylum vertamus.

[4] Cum adhuc in laico habitu degens, iter carperet stipatus obsequiis suorum, [De vulgo contra virum Dei surgente divinitus correpto.] divertit in locum quemdam suo itineri congruum: ubi seditiosum vulgus in injuriam sancti Viri totius furoris stimulis exarsit. Nam stoliditate & barbarica rabie excitati, & intellectu belluis similes, super Virum Dei cum turba irruunt suorum: ubi non minimum humani fusum fuisset sanguinis, nisi intercessio ipsius & virtus Christi misericorditer adesset. Ipse enim ab illo poposcit auxilium, cui dicitur: Tu es refugium meum a tribulatione: orationem pro gladio sumens, clypeum divinæ misericordiæ postulavit. Nec defuit divinum, ubi humanum deerat, auxilium. Denique turba pravorum ita stetit immobilis, ut propius accedere non valeret, Christi scilicet retenta virtute. Statimque ipsa lis in admirationem intuentibus vertitur, & ita, ut oratione Viri Dei solverentur pariter & salvarentur; ac pacati abscederent, qui seditiosi advenerant. Nec mirum esse debet, quia filius pacis intererat, si litigantes omnipotens pro eo ad concordiam converteret. Exinde cœpit magis magisque divino igne succendi, atque contemplativæ vitæ alta rimari, Deumque glorificare simul & laudare, dicens, illum super omnia toto nisu diligendum, qui ubicumque juste fuerit invocatus, præsens est exauditor, secundum illius prophetæ dictum: Cum quæsieritis me in toto corde vestro, inveniar a vobis. Quique ita seipsum propria disciplina coërcebat intonsus b, quasi futuram speciem pastoris olim suis præsignaret in gestis; ut irreprehensibilis in templo Christi præpararetur sacerdos. O perfectissimum laicum, cujus imitatores ipsi esse desiderabant sacerdotes! O mens omnibus prædicanda, cui non fuit aliud vivere, nisi Christum cum dilectione timere, & cum timore diligere!

[5] Postquam autem, ut superius indicatum est, ipse Vir sanctus mundi hujus oblectamenta deseruit, [De loco nuncupato Monte Falconis ubi clericatus habitum sumpsit.] optabat in sancto cœnobio divinæ insistere philosophiæ, ac monasticæ regulæ venerabilem animum tradere informandum. Ac primum in loco, qui dicitur Mons Falconis, cum viro sancto, nomine Baltfrido c, non multum temporis habitavit: cujus actus & vitam in gestis de eo scriptis, si qui noscere velint, facile reperient. Erat autem isdem vir Domini Wandregisilus, statura mediocris, quæ honestam non excederet formam, oculis vigilantibus, facie candida, manibus prolixis, omnique corporis forma decorus pariter ac jocundus. Qui omnes facultates ac prædia sua partim monasteriis perpetim possidenda tradidit, partim pretia ex his accipiens, indigentibus larga distribuit manu. Sicque exutus seculi curis atque impedimentis, liber & nudus cum hoste versuto certare contenderat. Denique hostis invidus, ejus insuperabilem conspiciens devotionem, nitebatur omnimodis impedire pios illius actus & studia. Ac primum regis animum & procerum illius adversus eum commovet, scilicet ut avulsus a sancto loco, habitum compelleretur recipere secularem. Sed ipse indesinenter precibus insistens, divinis armis inimici evacuabat molimina.

[6] [De inclyto rege Dagoberto ad palatium eum vocante & euangelico obsequio sibi præstito.] His temporibus rex inclytus Dagobertus, amator videlicet Dei, ac sanctarum ecclesiarum atque monasteriorum venerabilium strenuus fautor * pariter ac fundator, ac proprii regni fortissimus defensor & propagator invictus, sceptra Francorum gubernabat honeste, hostibus undique suæ ditioni subjectis. Et quia præfatus Vir Domini in ejus aula nutritus, & suis fuerat olim ministeriis asscitus, nitebatur ei consultu suorum molestiam inferre, pro eo quod sine ejus permissu habitum mutasset ac monasticæ se religioni mancipasset d. Quem accersiri ac regiam quantocius jussit migrare in aulam. Ipse autem auxilio Domini fisus, qui ei semper præsens opitulari solebat, reminiscens etiam illius Apostoli Petri: Subjecti estote omni humanæ creaturæ propter Deum, sive regi, quasi præcellenti, licet nolens quidem, in palatio sese exhibuit obtutibus regis. Cum autem jussus regias, licet animo reluctante, properaret ad ædes, ante fores palatii quemdam pauperculum subito offendit cum vehiculo, quod ei sola erat domus, luto dimersum. Cumque omnes miserum præterirent, aut etiam aliqui comprimerent, intellexit Vir sanctus, mercedem sibi ex hoc reservari, si indigenti atque humi depresso misericordiam exhiberet. Cernens etiam crudelitatem, quam operabantur tumidi, de equo, cui sedebat, cum gravitate descendit, & pauperi manum porrigens, simul cum plaustro eum de luto levavit. Tunc quidam stolidorum prospicientes, qualiter de sublevatione jacentis lutosum gestaret amictum, vanæ gloriæ & temeritati, more invidorum Pharisæorum, deputabant. Ipse vero soli Deo placere desiderans, de vituperatione nihil curabat iniquorum; sed humilis humilem magistrum imitabatur, qui in Euangelio inquit: Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? Cum vero illatum sibi ex pietate opprobrium suo patienter amplexaretur in corde, extemplo cælitus niveo indutus amictu adest angelus, qui vestem illius diligenter emundans, candidiorem, quam antea fuerat, reddidit. Postea autem perveniens in domum regiam, stabat in conspectu regis & procerum illius, quasi agnus in medio belluarum. Et Dominus custos & rector omnium placentium sibi, ab hostium læsione hunc tutum atque munitum ubique reddebat: omnibusque liquido patefactum est, ipsum fidelissimum Dei famulum esse, qui cunctam hujus mundi gloriam pro exspectatione calcasset futurorum. Et præcepit rex, ut nemo illi inquietus existeret; sed pro voto animi sui divinis serviret mandatis, & propositi sui observantiam, nullo resistente, servaret. Sicque regia auctoritate securus, de reliquo ad dilectæ habitationis locum reversus est.

ANNOTATA.

a Imo ante regnum Dagoberti, ut in Commentario docuimus § 2; quem hic etiam consule de parentibus & consanguineis Sancti.

b Id est, nondum clerici aut monachi habitu, cujus propria est depositio comæ sive attonsio, indutus.

c Adi Commentarium prævium num. 17 & 18.

d Permissio enim regis ad hoc olim requisita fuit in Gallia; ut colligitur ex Formulis Marculfi lib. 1, cap. 19 apud Baluzium tom. 2 Capitularium col. 386; & ex notis Bignonii ibidem col. 901.

* Mabill. factor

CAPUT II. Monasterium ab eo conditum in Elisangio; crebra ipsius ibidem & gravia cum dæmone certamina; revelatio angelica; iter Romanum; commoratio & vita sancta apud Jurenses monachos; alia rursus angelica visitatio.

Quo non multo post occasione quadam loco relicto, in Elisgaugium territorium a commigravit, [Quod in Elisgaugio territorio in propria possessione monasterium construxerit & de multimodo certamine ejus.] ubi & monasterium construxit pro temporis opportunitate in possessione propria. Ibi namque beatus Ursicinus requiescit venerabiliter humatus. Monstratur namque in eo loco usque hodie ejusdem viri Dei Wandregisili grabatum, ubi quieti membra dare post prolixam instantiam vigiliarum ac afflictionum solitus erat. Illic namque jejuniis, vigiliis & orationibus frequenter insistens, cælestis ut tyro, fortissimus efficitur miles. Nam si quando divinis vacantem laudibus somnus vehemens Dei compresserat Hominem, nudis pedibus & simplici veste tantum contentus, super humum stare, ac poplitibus flexis orare solitus erat. Tali namque laboris afflictione detentus, ita attenuatus exstiterat, ut vix membra hujusmodi exercitiis tenuata valeret erigere. Cernens denique hostis antiquus insuperabilem Viri Dei constantiam, ad tentamenta fortiora illico se contulit excitanda, plurimasque ei inquietudines & visibiliter, & per soporem sæpius ingerebat: ita ut in effigies bestiarum, aut volucrum, sive serpentium se illudendo transformaret, & ejus aspectibus terribilem se præsentaret. Vir quoque Domini intelligens illius multimoda nocendi argumenta, seu suggestiones letiferas, per sanctæ crucis vexillum, & omnimodam rigoris abstinentiam ac jugem orationem, divino per cuncta fultus solatio, viriliter ejus irritos efficiebat conatus.

[8] Sed cum isdem anguis lubricus se conspiceret ab ipso Viro Dei undique superari, [De tentatore repulso, & afflictione multimoda.] adhuc majora perquirit & addit artium suarum letifera tentamenta. Econtra quoque in Viro Dei tantus fidei fervor inerat, & insatiabilis circa cultum Dei ardor, ut quo plus corpori calliditatis solitæ intulisset molestias, plus sibi cuperet inferri. Sed cum quadam nocte ultra solitum somno indulsisset, illico adfuit hostis, & illudens, ait: Vigilantior tui b hac exstiti nocte. Tunc Vir Dei, Non dubito, inquit, ad ruinam aliorum & cumulum tuæ damnationis pervigilem te ubique fore. Nam domabitur caro, quæ me ad hanc impulit torporis inertiam. Exurgens vero a desidia somni, accipiebat armaturam Dei, taliaque promebat, dicens: Tu quidem semper es custos tuorum, non dormitans in ævum, indigno tuo famulo miserator adesto. Cumque tunc temporis hiemis asperitas esset, sub divo * in medio nivium & glacierum, Davidicam cælestemque musicam, flens & longa trahens suspiria, Domino devotissime decantabat melodiam. Sed & ita jejuniis incumbebat, ut in tota hebdomada, exceptis prima & quinta sabbati, escam minime sumeret. O quam magnificum & laudatissimum bellum, quod indesinenter probatissimus Domini Miles gerebat adversus hostem antiquum! Vere dignissimum, in quo Dominus habitaret, templum, jejuniis mundum, orationibus comptum, puritate refectum *, vigiliis exornatum. Cujus quidem in mente virtutum omnium decorem collocavit, & valde sobrium sapientia domicilium.

[9] [Quod primo in viso, angelico ductu, & demum humano comitatu Bobium adierit cœnobium.] Quadam nocte juxta morem cilicio obvolutus, in cella sua dum ad refocillandum quieti membra dedisset, in excessum mentis subito rapitur, ductuque angelico in monasterium, quod vocatur Bobium, situm in Italia, perducitur, ostensæque sunt ei ejusdem loci habitationes. Expergefactus autem a somno, intellexit hoc oraculum divinitus agi, seque ad hoc commoneri, ut ob gratiam vitæ contemplativæ atque arctioris continentiæ semitam explorandam talia inviseret loca. Memor namque dominici præcepti, quo ait: Nisi quis reliquerit omnia, quæ possidet, non potest meus esse discipulus: surgens reliquit omnia, quæ oneri sibi videbantur c, quatenus exutus ab omnibus, mandatorum Dei tutius curreret viam. Adunatoque fratrum omnium cœtu, oravit ut imminenti itineri, eorum intercedentibus precibus, juvamen Cunctipotens clementer tribueret. Sicque valedicens eis, cum tribus pueris & asello dispositum arripuit iter: ovansque peregrinationem optati laboris aggressus, Alpium juga transgreditur, atque Italiam ingrediens, ad Bobiense cœnobium, veluti revelatione didicerat, accedit: quod beatus pater Columbanus d Scotici generis, laudabilibus gestis florens, cum a rege Theoderico Gallia expulsus esset e, atque ab Agilulpho Longobardorum rege Italia magnifice susceptus, ejus permissu ædificaverat. Quem locum veterum traditione Bovium f nuncupabant, ob rivum in eo loco hoc nomine fluentem, amnemque alium profluentem, nomine Triveam, super quem olim Annibal hiemans, hominum, equorum, elephantorum damna non minima sensit. Hunc ergo locum beatus pater Wandregisilus adiens, qui a discipulis præfati Columbani tunc temporis incolebatur, aliquantisper inibi commoratus est. Cum autem vidisset cuncta ipsius loci habitacula, apertissime intellexit, antea sibi a Domino divinitus hæc fuisse demonstrata. Cognoveruntque habitatores loci, probatissimum Christi esse Militem, & ejus fructuosa devotio atque nobilissimæ stirpis origo cunctis patefacta est subito: multaque præsagia futurorum ei Dominus ibidem monstrare dignatus est, posteris intimanda.

[10] Morante autem illo præfato in loco, incidit ei sancta cogitatio, [Quod Romam perrexit.] ut ad limina Apostolorum Romam proficisci deberet: Christoque duce, quod pie tractavit, devote complevit. Denique cœpto itinere sancta lustrando loca, ad eamdem convolavit celeberrimam urbem, votaque sua omnipotenti Deo ejusque beatissimis Apostolis devote obtulit, dicens cum Psalmista: In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi. Sicque in visu admonitus, ut Galliarum repeteret rura, iter convertit ad Alpes. Remotior enim volebat conversari, & peregrinam pro Christo ducere vitam non mediocriter anhelabat, si Dominus Deus suis annueret votis. Disposuerat namque in Hiberniam insulam navigare; sed divina pietas hoc magnificum munus, ob multorum instructionem, Galliarum reservavit populis.

[11] Cum autem non modico sudore, tamen delectabili, [De Romani monasterio & sancta conversatione ejus.] Alpibus transcensis, arva jam tereret Gallica, causa hospitii monasterium petiit, cujus est vocabulum Romani *, situm ultra saltum Jurensem. Pater ergo loci venerabiliter & monastice eum suscepit, ac debitum præbuit obsequium, ut hujus vitæ dictat prædicabilis norma. Cognovitque Vir Domini, religionem monasticam inibi pollere, deditque operam, ut monachorum necteretur societati, & se in obedientia ibidem delegavit, ac per decem ferme annorum curricula sub institutione regulari, felici devotione Domino militavit. Ibi solis jejuniis & orationibus, multorum excedens metas hominum, vacare cœpit, & jugum Christi, quod ferentibus leve est, super se ferre, semetipsum sibi abnegando, ac crucem suam tollendo, Christum sequi toto studebat adnisu; in virtutum videlicet culmina per humilitatem ascendens, mansuetudinem sectans, modestiam, atque sobrietatem, & lenitatem æque in omnibus servans. Execrabatur denique Vir, præcipuus religionis amator, discordiæ vitium, arrogantiæ ac elationis supercilium. Erat enim cunctis humilior, caritatis obsequio præveniens cunctos; tardus ad loquendum, & velox ad audiendum; custos scilicet oris sui; hilaris vultu, maturus moribus. Obedientia quoque ac subjectione ita promptus fuerat, ut jussionem patris, quasi divinitus sibi imperatam, cum omni sinceritate perficeret concite: semperque meditatio ejus in lege Christi erat toto nisu defixa: ubicumque enim esset, mandata Dei scrutabatur attente, & perficiebat instanter. Tale erat beati Viri studium, talisque in eo florebat religio; quia mortificabat membra sua, quæ erant super terram. Nudus nuditatem crucis portabat, atque mortuus jam mundo, advena terris, vivebat Deo. Cujus exemplis salubribus plurimi negligentes ac tepidi provocati, arduum illius arripiunt iter, atque ad opus sublimium virtutum, ipso Sancto opitulante, æternæ vitæ soliciti, consurgunt.

[12] [De angelico alloquio divinitus sibi dato.] Eo ergo Viro Dei in loco commoranti cælestis adest visitatio. Nam cum quadam nocte attentissime precibus insisteret divinis auribus offerendis, in cellula sibi constituta, talique negotio apta, incomparabilis suavitatis odore simul & claritate locus ille cælitus repletur, voxque ad eum hujusmodi perlata est; Serve Christi, in timore Domini devotissime, pax tibi semper multiplicetur. Certa bonum certamen, & his semper insiste operibus, quæ per me gerulum quotidie offeruntur Domino. Quia non otio torpentibus, sed in fide currentibus & pervigili instantia attentissime Christo militantibus vitæ janua patet æternæ, quæ jam tibi a Domino reserata est, qualiter cum justorum collegiis, gaudiis æternaliter fruaris mansuris. Nepos quoque tuus Godo, pro quo creberrimis precibus aures Domini solicitas, vestigia imitabitur tua, cunctisque hujus mundi vanis derelictis, ut strenuus miles, ad castra Christi devotissime convolabit. Hoc audiens Vir Domini, humi prostratus, arctissime orationi incubuit, non se in corde suo extollendo eo quod visitatione deifica visitari meruisset; sed humilians se, fragilem ac peccatorem fatebatur, & quia non esset dignus, peccatorum nævis fœdatus, ut cælesti oraculo magnificaretur. Hæc de Viro Domini revelatio ostensa fuerat cuidam servo Dei, in ipso loco degenti, qui & nobis narrare solitus erat. O quantis præconiis sublimanda tanta dignatio virtutis est, quantisque laudibus honorandus Homo ille, qui sic a Christo meruit mirificari! O felix mortificatio servorum Christi! quæ dum sponte agitur in membris corporis, concives efficit angelorum. O amplectenda omnimodis arcta & angusta via! per quam vir Domini Wandregisilus ingressus, cælestis aulæ habitator effectus est.

ANNOTATA.

a Territorium hoc codex noster appellat Elisgaugium; Thosanus vero Elisgaudium; Mabillonius legit Elisangium; in Annalibus autem ad annum 629, num. 13. Elizangii territorii nomine, inquit, Elisatium, sive Alesaticum pagum interpretor, cui hæc cella adhærebat. Plura dixi in Commentario num. 19 & 20.

b Vigilantior tui Hellenismus est; Mabillonius habet, Vigilantior te.

c Hinc patet, accommode intelligenda esse, quæ de distributis omnibus ante facultatibus dicebuntur paulo superius num. 5.

d De S. Columbano agetur 21 Novembris.

e Expulsionem hanc lege fusius apud Fredegarium cap. 36, ad annum Theodorici decimum quartum, Christi 609.

f Adi Fredegarii Chronicum ibidem in fine capitis, uti & notas Ruinartii in editione Parisiensi anni 1699, col. 615 & seq.

* Mabill. sub dio

* Mabill. refertum

* al. Romanis

CAPUT III. Sancti sacerdotium; institutio Fontanellæ, & principum in eam liberalitas; aliæ item ecclesiæ ab eo ædificatæ, & Sanctorum ditatæ reliquiis.

His porro diebus gloriosus confessor Domini Audoënus, anno tertio Clodovei regis a, [De adventu ejus in territorium Rotomagense.] filii Dagoberti, sedem urbis Rotomagensis adeptus, verbum salutiferæ prædicationis suis civibus administrans, fidei catholicæ fautor pariterque præceptor, barbaricas atque indomabiles eorum mentes nectare euangelicæ doctrinæ debriabat b, atque docibilem subjectamque, ad credendum quondam asperam, gentem docebat, sedulisque exhortationibus Christum Dominum Deum esse colendum, innumeris assertionibus demonstrabat. Cujus cognita ab omnibus vita, atque laudabili devotione comperta, admonitus etiam in visu, ut occidentalia Galliæ loca reviseret, de præfato Romani monasterio cum licentia patris egressus, iter carpere cœpit, quod ad Belgicam deducit Galliam, atque prænominatam celebrem Rotomagensem devenit ad urbem, summaque cum reverentia a præfato venerabili antistite susceptus est. Qui memor prioris conjunctionis & societatis, nobilissimæque ejus originis, sed & piæ ac Deo dignæ illius religionis, secumque aliquamdiu eum in urbe tenuit, & secundi ordinis honore ampliavit, Subdiaconii gradu adeo reluctantem decoravit; indeque processu temporis Levitici ministerii onus imposuit. Quo feliciter administrato, non multo post ad sacerdotium, licet renuens, jussu ejusdem beatissimi præsulis Audoëni, a venerabili Audomaro pontifice urbis Taruennæ consecratus est. Denique post acceptum sacræ benedictionis munus, studiose explebat ministerium sibi impositum, humilitatis tramitem in omnibus tenens. Erat namque non minimum idoneus & aptus huic sacrosancto ministerio. Quamobrem præfatus gloriosus præsul in urbe secum perpetim retinendum censuit, quia mellito ipsius delectabatur alloquio, quo eum crebro recreabat, & gravitate fovebat. At vero ipse egregius Dei Cultor districtiorem desiderans ducere vitam, eremi secreta plurimum ambiens, mundanos toto nisu fugiebat semper honores, ut cum Christo posset mereri cælestes. Locumque omni conatu opportunum quærebat tanto negotio: ut si id forte vetante mundi turbine, votis non occurreret suis, saltem sub Christi jugo & onere ejus placido, regularem exequeretur promptissimus vitam, ut per eum multorum, Christo prævio, accresceret salus.

[14] [De situ Fontanellæ cœnobii, & largitione Erchinoldi præfecti.] Dum talia volveret animo, contigit, ut largiente Erchinoldo præfecto c, non modicam soli partem exciperet, quo Fontanellæ cœnobium, una cum venerando nepote suo Godone, ut rudis habitator construeret. Quem veterum traditio, ob copiam fontium in eo loco fluentium, hoc nomine vocitabat. Monstrabantur namque in eodem loco vestigia, immo ruinæ ædificiorum, priscorum accolarum industria olim patrata, sed externorum hostium feritate belluina funditus solo coæquata: in quo magis lustra ferarum, quam habitatio videbatur tunc temporis hominum. Hunc locum vir Domini Wandregisilus, ac præfatus ipsius nepos venerabilis Godo, a prædicto patricio d sibi indultum, studuerunt cum nonnullis sibi faventibus, inutilia quæque evellendo, projicere *; demumque fundamenta cœnobii jacere, ut juxta prophetiam Esaiæ, in cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, oriretur viror calami & junci: videlicet fructus bonorum operum nascerentur ibi, ubi prius bestiæ commorari & habitare solebant. Cœptum est autem hoc opus ab anno dominicæ Incarnationis sexcentesimo quadragesimo quinto e, sub die Kalendarum Martiarum, Indictione tertia, qui erat annus præfati regis Hlodovei undecimus, pontificante Sedem Romanæ Ecclesiæ, anno septimo, beatissimo Papa Martino. Quod tam solerti studio, summaque industria perfectum est, ut pene in illo tempore venerabilibus æquaretur cœnobiis. Est autem hoc cœnobium situm in territorio Rotomagensi, distans a memorata urbe millibus ferme decem & octo: porro a fluvio magno Sequana, spatio passuum circiter octingentorum. Sed quia mentionem fecimus Erchinoldi præfecti, libet de eo aliquid dignum scribere. Is enim post transitum bonæ recordationis præfati Dagoberti regis, præfecturæ ordinem ac curam maximam regni Francorum, etiam cum filio ejus Hlodoveo & Balthilde regina, nobiliter administravit. Erat namque insignis bonitate ac eleemosynarum largissimus f, atque ex materna origine consanguineus beati Viri.

[15] [De S. Balthilde regina, & ejus filiis, eorumque donis.] Postquam autem vita decessit beatus Hlodoveus rex, remansit Balthildis regina cum tribus filiis. Hlothario videlicet, Hilderico & Theoderico. Ex quibus Hlotarius, qui & major natu erat, fastigium adeptus est regni, rexitque populum Occidentalium Francorum g annos quatuordecim: & quod pater ejus inchoaverat, prædictum locum piis largitionibus ac privilegiis suæ auctoritatis devote studuit ampliare. Terminos etiam ipsius loci, prout voluntas venerandi patris Wandregisili erat, devotissime auxit. Ibique residens Vir Domini, cœnobium, multorum solatio fretus, construere cœpit h. Ad cujus famam plebes undique concurrere, & cultui religionis dicare curabant prædia plurima, ut plurima monachorum multitudo adunata, trecentorum esset numerus eorum. Illuc nobilium liberi undique concurrere nitebantur; ut spretis oblectamentis seculi, & præsentium pompam facultatum contemnentes, æterna cuperent cum tanto Patre consequi præmia. Ædificavit namque in ipso loco præfatus Vir Domini basilicas egregio cultu, numero quatuor, in honore videlicet Apostolorum principis Petri, simulque doctoris gentium Pauli, sanctique Laurentii, ac Pancratii martyrum Christi i. Misit autem isdem Vir Domini, dum huic operi insisteret, antefatum nepotem suum ad urbem Romam, propter pignora beatorum Apostolorum ac Martyrum Christi; ut ædificatis basilicis, in promptu haberet reliquias Sanctorum, quorum nomini & reverentiæ dicare disposuerat. Qui votis pii Patris libentissime parens, Romam adiit, Vitaliano Papa pontificante eodem tempore Sedem ejusdem Ecclesiæ k: atque ab eo suscepta plurima Apostolorum & Martyrum Christi pignora, una cum benedictione Apostolica rediens, secum detulit, codicumque sacrorum copiam non minimam: prosperoque cursu itinere acto, ovans revertitur ad Virum Dei: cunctaque, quæ detulerat, isdem Vir Domini venerabiliter suscepit. Accersito etiam sanctæ recordationis Audoëno præsule, præfatas, quas ædificaverat, ecclesias ut consecraret, simulque pignora, quæ præfatus Godo cum ejus auctoritate Romæ impetraverat, Christi imponeret aris, supplex exorat. Quod ita a prædicto præsule extemplo impletum fuisse constat. Locus autem ipsius cœnobii tam fertilis, tamque jucundus existit, ut cum quis illuc advenerit, inter pomorum nemora & hortorum amœnitates virentium, in hæc protinus libeat ei prorumpere verba: Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, & tentoria tua Israël! ut valles nemorosæ, ut paradisi juxta fluvios irrigui, ut tabernacula, quæ fixit Dominus; quasi cedri propter aquas.

[16] Adjutor præterea hujus operis & cooperator insignis. [De Waningo viro illustri.] Waningus l vir illustris exstiterat, qui Viro Domini plurima prædia felici munere ad usus servorum Christi devote contulerat, filiumque suum, Desideratum m nomine, sub regimine prædicti Patris in eodem loco monasticæ disciplinæ & Christi militiæ sponte tradiderat obsequendum *. Erat enim isdem Waningus ditissimus, qui multimoda cœnobiorum habitacula in possessionibus propriis construxit. Ex quibus unum est, quod vocatur Fiscamnum. Quo in loco dum moraretur, in excessum mentis subito rapitur, ostensæque sunt ei pœnæ damnatorum, & felicitates justorum, auditque, oraculo cælesti datione ostenso, viginti annorum per spatia se victurum fore, & hoc impetrasse a Domino sanctam Christi martyrem Eulaliam, cujus precibus se sedulis commendare solitus erat. Sed & ipsa Christi martyr ei apparens, commonuit, ut in prædicto prædio, quo morabatur, monasterium construeret, & de sua stirpe nulli ad regendum committeret. Qua reversa ad superos, virum Dei Wandregisilum accersivit, & ordinem ei visionis exposuit: simulque a febre, qua premebatur, ejus precibus curatus, optatam recepit sospitatem, præfatumque cœnobium, ut admonitus erat, illico construere cœpit.

[17] Erat enim tunc temporis apud Burdegalim urbem virgo Christi nomine Hildemarcha n, [De sancta Hildemarcha virgine, & sancto viro Sindardo.] in quodam monasterio sanctimonialium sanctissima gubernatrix: ad quam quidam vir Dei, monachus & diaconus, nomine Sindardus, cum propter utilitatem servorum Dei in illas partes mitteretur, causa hospitii declinare solitus erat Cui illa intimavit, in visu se esse commonitam, ut tellurem adiret Rotomagensem, virumque Domini Wandregisilum inviseret, atque sub illius regimine divinis pareret edictis. Quæ, sicut scribitur in ejus gestis, ad Christi Famulum perveniens, ad præfatum illustrissimum virum Waningum perduxit *; prædictumque cœnobium Fiscamnum per testamenta beato Wandregisilo isdem Waningus tradens, ejus consultu eidem religiosissimæ virgini tradidit ad regendum. Cujus vitam ac laudabilem conversationem libellus, qui de ejus scribitur actibus, liquido narrat. Quod idcirco adscribendum putavi, ut posteris intimaretur, sub jure & regimine præfati Patris prædictum cœnobium nuperrime o fuisse, Prædictus autem Christi famulus Sindardus, reliquias sancti Saturnini, Tolosæ urbis episcopi & martyris p, Viro Dei detulit, sed & sancti confessoris Amantii Rotonensis præsulis q: in quorum honore duas condidit basilicas; quarum una, quæ in veneratione martyris exstat, est sita in vertice ardui montis, vinearum quondam fertilis. Altera vero, quæ in nomine confessoris est condita, distat ab ipso principali cœnobio passus mille sexcentos r. Monstrabantur in destina s ipsius basilicæ grabata & sedes, ubi pontifex beatus Audoënus & sanctus confessor Christi Philibertus t, dum Virum Dei inviserent, requiescere ac consedere soliti erant. Quorum denique oratio non alia erat, quam de regno Christi, & de paradisi deliciis, & gehennæ suppliciis; de justitia quoque, & fide & charitate, ac patriæ salute, simulque illecebris respuendis, & pace omnibus prædicanda. In quibus cellulis prædictus Vir Domini monachos constituit, qui divinis insisterent servitiis: quia unius cœnobii septa tantam conversantium cohortem continere non facile fuerat.

ANNOTATA.

a Christi 640, ut in Commentario num. 22 diximus.

b Id est, mebriabat, sed ebrietate sancta, qualis Apostolorum fuit post acceptum Spiritum sanctum.

c Præfectum palatii intellige, seu majorem domus; quo in munere sub Chlodoveo II Erchinoaldus successit Ægæ defuncto anno Chlodovei tertio, Christi 640, uti tradit Fredegarius cap. 83 & seq. Quod vero hic, & in priori Vita, imo & in Chronico Fontanellensi cap. 1, num. 4, dicatur locum Fontanellæ accepisse Sanctus noster largiente Erchinoaldo; id ita videtur accipiendum, ut emptio simul ac pretium aliquod intercesserit; ut ex ipso illo Chronico ibidem patet num. 5 & 8.

d Patricii dignitas in Francia etiam obtinuit, eodem fere, quo apud Byzantinos, gradu; cum post regem proxima fuerit; inquit Cangius in Glossario; ubi observat etiam, Patricii titulum Erchinoaldo huic attributum fuisse a Beda lib. 3 Hist. cap. 19, & in Chronico Fontanellensi cap. 1, ex quo multa in hanc Vitam intrusa sunt.

e Imo anno Christi 648; ut in Commentario dictum a num. 23, quem consule.

f Laudatur etiam a Fredegario plurimum cap. 84.

g Pagius in Criticis ad Baron. anno Christi 656, num. 20 contendit, Clotarium III annis quatuor non tantum Occidentalium Francorum sive Neustriæ, sed etiam Austrasiæ regem fuisse, donec Austrasiæ regnum Childerico ejus fratri cessit.

h Aut potius ampliare cœpit & perficere.

i Ex quibus basilicis, inquit hic Mabillonius, supersunt S. Petri ecclesia principalis, quæ S. Wandregisili dicitur; & ecclesia S. Pauli, Eleemosynaris dicta. Non eædem illæ nunc sunt tamen; quas olim Sanctus ædificavit: (exustæ enim illæ sunt, a Normannis, ut narratur in Chronici Fontanellensis appendice, cap. 2;) sed aliæ, earum loco multis post annis erectæ: & basilica quidem S. Petri iterum antea deflagraverat; ut habes in Commentario num. 35.

k Vide Commentarium prævium.

l De S. Waningo actum est die 9 Januarii.

m Idem de hoc Desiderato narratur in Actis S. Waningi; notat autem hic Mabillonius, in vetusto Breviario, jussu Claudii de Pictavia abbatis Fontanellensis edito, Desiderati monachi commemorationem XV Kalend. Januarii inscribi.

n S. Hildemarcha colitur 25 Octobris, uti dictum est in prætermissis ad diem 19 Junii. Ejus Acta interciderunt.

o Nuperrime hic positum videtur pro jam pridem.

p Colitur S. Saturninus hic 29 Novembris.

q De quo agendum 4 Novembris.

r Exstat hodie quoque utrumque hoc oratorium, inquit hic Mabillonius; primum colli ad Borealem monasterii partem impositum; aliud in vico Govilla ad Sequanam. In priori secessum coluit Harduinus ille, de quo Chronicum Fontanellense cap. 16.

s Destina, penultima brevi legitur, estque vox apud Patres usitata, ut fulcrum aut sustentaculum significent, uti diximus tom. 1 Aprilis ad Acta S. Isidori ep. Hispal. in annot. pag. 353. Sic S. Augustinus lib. 2 de anima & ejus origine cap. 4 refert hæc verba Vincentii Victoris: Quid autem putamus inquilinum quemquam suæ habitationi prospicere? Nonne si eam senserit aut tecto tremere, aut nutare pariete, aut labare fundamine, DESTINAS quærit, strues congerit, quibus imminentem possit ruinam sedulo diligenterque fulcire? Sic Arnobius lib. 2 adv. Gentes Atlantem appellat gestatorem, bajulum, ac destinam cæli. Sic S. Fulgentius epist. I de Conjugali debito & voto continentiæ: At apostolica satagens caritate, tamquam parieti inclinato & maceriæ impulsæ non neglexit doctor egregius consolationis destinam, Christo in se loquente, supponere. Beda quoque lib. 3 Eccles. hist gent. Anglorum cap. 17: Unde factum est, ut acclivis destinæ, quæ extrinsecus ecclesiæ pro munimine erat apposita, spiritum vitæ exhalaret ultimum. Mabillonius tamen hoc loco destinam interpretatur privatum conclave, in quo ecclesiastica supellex asservabatur. Ego malim intelligere quasi sacellum quoddam, qualia sæpe formari solent extra magnas ecclesias tecto & obsepto spatio, quod inter exstantia murorum fulcra interjacet: & favet locus Bedæ citatus, in quo verbis modo adductis hæc immediate præponuntur: Tetenderunt ei (Aidano) ægrotanti tentorium ad Occidentalem ecclesiæ partem; ita ut ipsum tentorium parieti hæreret ecclesiæ; unde factum &c. Sicut enim ibi velo oppanso hospitium; sic alibi interjecto tecto, appositisque cancellis aut etiam pariete, sacrarum imaginum, ac rerum ejusmodi piarum receptacula struuntur, etiam plura nonnumquam circum eamdem ecclesiam; ut hic plura fuisse colligitur ex Chronico Fontanellensi cap. 1, num. 7.

t De S. Philiberto abb. ac fundatore cœnobii Gemeticensis agendum erit 20 Augusti.

* Mabill. mundare

* Mabill. obsecuturum

* Mabill. perducta est

CAPUT IV. Invasor Sancti ab ipso sanatus; erectum Deiparæ templum; mira Dei in ejus necessitate providentia; prædia Sancto collata; Monasteriolum ab eo conditum; prædictiones ejus.

[De Bettone custode saltuum.] Patratum post hæc miraculum per ipsum Dei Virum, referre gratum duxi ad gloriam posse dantis & operantis honorem. Anno quarto regiminis ejusdem Viri Dei, qui erat Hlodovei præfati regis quintus decimus a, dum ipse una cum fratrum cohorte operi manuum insisteret in valle præfata a plaga Orientali, ubi fontes exoriuntur præfati amnis Fontenellæ, quidam homo, nomine Betto, custos videlicet regii saltus, quem prædicti fratres de loco, quo operabantur, migrare compulerant, vitam ducere cupientes solitariam, livoris peste corruptus, simulque dæmone plenus, Viro Dei occurrit, lanceaque eum trajicere voluit: sed malevolam animam ultio divina mox prævenit. Nam dextera, quam adversus Dei levaverat Virum, torpente, lancea ante suos pedes humo defixa stetit: ipse vero a dæmone correptus, ante Viri Dei vestigia ruit. Quem cernens Famulus Christi debita ultione percussum, die illa nocteque sequenti penes se tenuit. Cumque sequens rursum dies illuxisset, ad se accersivit, Deoque favente, Patris orationibus a peste curatus, ad propria remeavit. In eodem ergo loco basilica a Viro Dei in honore sanctissimæ Matris Christi condita est b, ubi interventu ejusdem plurima quotidie, Domino jubente, fiunt miracula.

[19] [De S. Balthilde regina in visu admonita.] In prædicto namque cœnobio Viro Dei cum suis commoranti cum nulla alimentorum solamina essent, Baltfridus cellerarius eidem patefecit. Cui ille, Potest, inquit, conditor rerum suis in deserto famulis parare mensam, qui multiplicatione quinque panum satiavit hominum quinque millia. Itaque juxta condictum Viri Dei evenisse contigit: monuit namque per visum Balthildem reginam pietas divina, ut Famulo Christi intra vastitatem eremi consistenti necessaria ministraret. Quæ expergefacta, onerata vehicula Servo Dei dirigit. At ille gratias bonorum omnium largitori rependit, qui ope solita suis servis semper præsens adforet consolator. Sicque accepta benedictione, qui hæc attulerant alimenta c calle, quo venerant, repedarunt. His diebus, id est, anno septimo tertii regis Hlotarii, qui erat regiminis prædicti Patris annus quintus decimus, isdem Vir Domini ad eumdem regem accessit, & privilegium regiæ confirmationis super area præfati cœnobii liberalissima datione suscepit: celebrataque erat in territorio Castrinse d in eo palatio, quod diminutivo vocabulo censetur Palatiolum e.

[20] Nam & si quando iter imitandus Pater agere disponeret, non in equo vehi jam poterat, [De illustri Hartbaino prædium sancto Viro donante.] videlicet in ultimo jam positus ævo; sed vehiculo. portabatur, quod aut muli, aut equi trahebant. In prædicto namque territorio dum moraretur quidam vir illustris, nomine. Hartbainus filius scilicet illustris Herimberti, ad conversionem veniens, tribuit eidem glorioso Patri prædium aliquod, nomine Butionem f, in quo ecclesiam ædificavit, habitacula servorum Dei instituit, & famulantes divinæ clementiæ monachos inibi collocavit. Præfatus autem Christi famulus Hartbainus in magnæ religionis observantia vitam, auctore Christo, terminavit, plurimaque prædia eidem venerabili Patri devote contradidit.

[21] Hujus denique genitor præfatus Herimbertus, dum magnis febrium anxietatibus positus teneretur, [De Herimberto nobili & ejus rebus Viro Dei traditis.] precibus sanctissimi Viri sospitati pristinæ redditus est, ipsoque in tempore prædium aliquod, nomine Virtlaicum, situm in pago Tellau super amnem Euram g, eidem venerando Patri devote contradidit, imprecans in largitione sub damnatione æterna invasores hujus rei perpetim esse puniendos. Gaudebat enim isdem benignissimus vir bona sua largiri Christo, faciens eum terrestrium rerum participem, ut & ipse illum faceret cælestium coheredem bonorum; sciens, quod patrimonium Deo creditum nec respublica eripit, nec fiscus invadit, nec aliqua calumnia forensis evertit; pariter intelligens esse scriptum, quod ea hereditas bene reconditur, quæ Deo custode servatur. Sed his omissis, quæ numerositate sui excedunt relatoris scientiam, ad Viri Dei virtutum opera revertamur. Et quia locorum ab eo ædificatorum mentionem fecimus, libet unum in medium proferre.

[22] Denique ex largitione illustris Warantonis super amne Wintlana h, [De cœnobio Monasteriolo a Viro Dei fundato.] in honore principis Apostolorum oratorium construxit, cui diminutivo vocabulo Monasterioli eidem nomen indidit. Ubi & monachorum Deo militantium cohortem adunavit. Redundabat enim doctrina ejus in discipulis; quia quod sermone docebat, actibus explebat. Nullus juxta eum vel mœrore tenebatur, vel nimia extollebatur lætitia. Erat enim gratus in omnibus, singularis fervoris, specialis alacritatis, unicæ caritatis in pauperibus, in peregrinis. Noverat & superbis resistere, & humilibus subditus esse: parcere subjectis, & debellare superbos: sapientibus condigna rependere, & simplicibus mystica reserare. Fortis in adversis, sobrius in prosperis, temperatus in omnibus, discretus in cunctis. Hoc erat studium laborque illius sine defectu, ut per tramitem recti itineris subditi incederent: quia ex provectu filiorum, laus & merces cumulabatur Patris. Nonagesimum namque ætatis præclare annum excedens i, ita virilis exstabat, ut in labore manuum præire juvenibus videretur. O virum prærogativa meritorum dignissimum! qui per contemplationis aciem celebs effectus, pro educatione tamen atque exemplo filiorum multimodæ se servituti placide subdebat, imitans Apostolum, qui inquit: Omnibus omnia factus sum, & reliqua. Sicque per Occidentalia Galliæ loca ejus laudatissima pervolavit fama, ut quasi cerneres Apostolorum affore tempora: ita ut perituri seculi spretis deliciis, nobilium multitudo virorum communia cum omnibus possideret omnia. Si quispiam proprium aliquid usurpare tentasset, ceterorum remotus consortio, pœnitudinis ultione illico plectebatur. Sed & omnes Caletorum populi, ita bruti & belluis similes ante adventum illius in hac regione fuerant, ut præter Christianæ fidei nomen, virtus religionis pene abolita in illis locis haberetur. Agebat namque Vir venerandus studio indefesso, ut quæcumque peragraret loca, verbis euangelicis condiret universa. Et ita per ejus monita & prædicationem conversi sunt, ut qui antea diripiebant aliena, postea largirentur propria, ac idolorum confringerent statuas, quas dudum ritu profano venerabantur; pieque se sponte subderent Christi disciplinæ, qui ante rebelles non dignabantur audire. Tantusque honor ac devotionis affectus excreverat circa sacerdotes ac monachos, ut si contigisset alicui ex ordine plebeio eos obvios habere, quamvis potens persona, Christum in eis adoraret ac veneraretur. Spiritum quoque prophetiæ divinitus illi collatum non dubitamus, ita ut quæ ventura essent, plurimis innotesceret. Profecto notum est, illum crebro prædixisse ventura, quæ postea constant fuisse completa.

[23] [Quod obitus filiorum sanctæ Balthildi reginæ prædixerit.] Balthildi namque reginæ, relictæ Hlodovei regis, obitus triarcharum filiorum ac successiones insinuavit. E quibus Hlotarius, qui major erat natu, quartum decimum regni agens annum, consortiis subito caruit humanis. Deinde Hildericus temere ab insidiatoribus interemptus, a præsenti sublatus est vita. Tertius quoque Theodericus, superstes matris, regni suscepit gubernacula: sicque juxta Viri Dei prophetiam evenisse manifestum est. Hæc quidem exigua miraculorum insignia cum venia audientium in præsenti sufficiant, brevi incomptoque relata sermone. Veniendum est, favente Christo, ad ea, quæ ubertim cunctipotens virtus, spiritu ipsius Patroni sublato ad cælum, apud ossa sanctissima gesta referuntur * in terris. Denique indubitanter retinemus, meritis ipsius, ut frequentius inculcatum est, animæ languores in pluribus esse curatos, ad laudem & gloriam nominis illius, qui dixit: Sine me nihil potestis facere.

ANNOTATA.

a Concurrit annus quartus regiminis S. Wandregisili cum anno regni Chlodovei decimo quinto a 18 Januarii usque ad 1 Martii anno Christi 652: quare intra tempus illud hoc factum oportuit.

b Istud oratorium hactenus superest, notre-Dame de Caillouville appellatum, teste hic Mabillonio, situm uno lapide supra monasterium ad Orientem, eo loco, ubi fontes de Caillouville dicti scaturiunt. Notat idem (sicut & Prevotius nobis descripserat) in vetusto Breviario Fontanellensi celebrari Nonis Decemb. dedicationem S. Mariæ de Caillouvilla: additque: Guilielmus Folet sacrista anno 1339 eam reædificasse, & alter Guilielmus de Tonquilla, anno 1386 denatus, fornice decorasse leguntur in quodam Chronico Ms.

c Confluunt annus Wandregisili decimus quintus cum anno Clotarii III septimo a Novembri anni Christi 662 usque ad Martium anni Christi 663.

d Castrum oppidulum est Galliæ in provincia Insulæ Franciæ.

e Vulgo Palaizeau, ut notat Mabillonius.

f Exstat non longe ab oppido Castro in finibus agri Parifiaci vicus Boissy appellatus, quod nomen Butioni respondere videtur, inquit hic Mabillonius.

g De pago, seu territorio, Tellau pluribus agit Valesius in Notitia Galliarum, observatque ab Orderico modo Tallogium, modo Talogiensem, modo Talou nuncupari: Evram autem fluvium esse inter Deppam & Aucum flumina in Caletis medium, quem Ordericus appellet Earam, quique apud Criolium in Oceanum effundatur. Virtlaïcum vero idem post alios nomine vernaculo appellat Virlay.

h Alii Witlanam: neutro nomine mihi notus hic amnis est, nisi forte Vicinonia est in Britannia minori, quem ibi vocitant Vilaine.

i Imo annum ætatis nonagesimum numquam attigit, ut ostendimus in Commentario.

* Mabillon. operatur

CAPUT V. Postremus morbus; ecstasis triduana; successores ab eo designati; exhortatio ad suos; fuga dæmonis; Sanctorum apparitio & cantus; piissimus obitus, sepultura, translatio.

His ita se habentibus, vertantur articuli ad ea retexenda, qualiter Beatus ille meruit de ærumnis exilii præsentis eripi, [De ætate ejus & ægritudine.] atque ad cælestem dispositione divina transferri felicitatis gloriam. In ultimo namque senio constitutus, utpote nonagesimum sextum agens annum a, Domino sæpissime supplicans, aiebat: Heu mihi, quia peregrinatio mea prolongata est! Addebatque: Jesu benigne, Verbum patris æternum, de hac valle plorationis eripe me, & tuis fac quantocyus dignum apparere conspectibus. Exaudiensque Dominus dignas ejus preces, immisit illi ultimam, imo salutiferam ægritudinem, qualiter camino præsentis & perituri ævi, velut mundissimum examinatus aurum, dignissimus cæli fieret heres. Tribus namque diebus totidemque noctibus in excessum mentis rapto, janua cæli ei aperta monstratur. Denique jucundo aspectu frequenter oculos aperiens, cælum intuebatur. Cernentes quoque discipuli, Patris sanctissimi beatissimam dissolutionem, lætabantur quidem de ejus Deo digna remuneratione, sed tristabantur plurimum de absentia corporali: atque inter mœsta suspiria & fluentes lacrymas, querulosis aiebant vocibus: Quid facturi erimus, quod nos tam cito deseris, Pater? Verbum immortalitatis a te audire cupimus, & assueta admonitione tua corrigi optamus. Prostratique humo fundunt uberes fletus, orantque Dominum, ut, antequam viam ingrederetur justorum, suum perciperent alloquium. Sicque omnipotens Deus ad suorum preces famulorum, videns mœrorem maximum, quem pro recessu sui patiebantur Pastoris, pietatis suæ accommodabat aures; permisitque, ut isdem inclytus Miles tirones & emeritos dulcibus foveret alloquiis, atque plurima ventura eis intimaret; ut experimento quædam ex iis patuerunt.

[25] [De successoribus suis fratribus præsentialiter prædictis.] Percunctantibusque abhinc monachis, post suum felicissimum obitum, quem sibi præficerent, tale fertur dedisse responsum: Æternus, inquit, rerum conditor, qui vobis locum concessit opportunum, quo sibi suæ famularentur in secula plebes, ipse vobis, carissimi filii, post meæ parvitatis recessum, dignum ac devotum misericorditer tribuet rectorem. Duo sunt tamen in præsentia vestri clarissimi mei filii, qui vicissim post meæ fragilitatis recessum in regiminis succedent locum. Erat namque unus, vocabulo Lantbertus b, vir eximiæ religionis & generis, ortus territorio Taruennico, qui post beatum. Genesium c præsulatum ecclesiæ Lugdunensis susceperat: alter vir Domini Ansbertus d, qui beato Audoëno in pontificatu successerat ecclesiæ Rotomagensis. Quorum vitam atque virtutes libellus, qui de eorum scribitur actibus, liquido narrat. Hi successores exstiterunt in ordine regiminis prædicto sanctissimo Viro.

[26] [De viris sanctis in præfato cœnobio tumulatis,] Sub horum regimine sanctissimi patres, videlicet beatus Vulframnus e præsul Senonum & prædicator gentis Frisionum, necnon & vir Deo dilectus Erimbertus f Tolosæ urbis pontifex, & sanctus anachoreta & presbyter Condedus g, Britannia insula ortus, monachicum amplectentes habitum, ad castra Christi fulgida devotissime convolarunt. Reliquiæ quoque eorum in eodem loco, debito servantur honore: ubi & gloria virtutum pollent, sicut in eorum plenissime scribitur gestis. Inter reliqua autem prædictus Vir Domini, exhortationis & confortationis verba, discipulis sibi adstantibus valedicens, hæc intulit; ut cœptum non relinquerent iter, sed melioribus quotidie actibus perseverando se confirmarent, attentiusque sua monita retinerent, & opere perficerent: ut videlicet unanimitas, charitas atque humilitas in eorum radiarent cordibus, nullaque dissensionis aut livoris pestis eorum umquam carperet mentes: sicque status illorum, jura, & religionis claritudo per cunctas perpetim durarent æternitates.

[27] [De obitu suo & dormitione ejus in Christo.] Hac brevi ultimaque coram eis oratione celebrata, quia gloriosum beatæ consummationis tempus instabat, ut terrena corporis sarcina terris commendaretur, & cælestis spiritus celsa conscenderet, Viatico percepto, post paululum conticuit, annorum circiter nonaginta sex, & regiminis sui anno nono decimo, mense quarto, dieque uno & viginti; qui erat annus dominicæ Incarnationis sexcentesimus sexagesimus quintus, Indictio octava: porro tertii Hlotharii regis annus undecimus vitæ ipsius, Pontificatum agente Romanæ Ecclesiæ anno nono Papa Vitaliano h. Cumque hostis conspiceret invidus, remunerationis ejus instare horam, propter eum cruentus astans, pavores illi multiformes ingerere nitebatur. Quem in tali constitutum agone audierunt in spiritu sanctæ translationis circumstantes fratres dicentem, se in Christo fonte lavacri tinctum, dæmonemque se impedientem divinitus effugatum. Vocavit etiam tertio nominatim quemdam virum justum, nomine Agathonem, cujus olim laudabilem vitam ac conversationem notam habuerat. Ex qua & subsequenti revelatione liquido colligitur, multitudinem in ejus transitu affuisse Sanctorum. Nam & a quodam discipulorum ejus, viro magnæ religionis, eadem hora suavissima audita fuerat cælestis cantilena: qui etiam percontabatur fratres, utrum ille suavissimus sonus eorum penetrasset aures. Sed & ipse Vir Domini astantibus sibi imperat, ut cum psallentibus junctis psallerent vocibus. Quinam, inquiunt, illi sint, nos nescimus: tu vero, cui olim, ut creditur, janua vitæ patet æternæ, omnimodis nosti. Ipse autem jocundo adspectu lætabatur in Domino, gratias Deo agens, quia cæli sibi januam reserasset. O virum omnimoda laude dignissimum! in cujus transitu cælestis exultat chorus, omniumque virtutum supernarum gratulatur exercitus; cui janua cæli patescit, & Abrahæ sinus lætantem excipit. Multitudo proinde monachorum, quorum erat numerus ferme trecentorum, in tanti Patris transitu divinas laudes decantaturus aderat: hilares adeo pro gloria, quam, spreta etiam Ægyptia servitute olim, adibat promissam; sed plurima dejecti mœstitia, quod præclaro destituebantur patrono. Hac discipulorum caterva vallatus, salutiferæ Crucis signo se muniens, undecimo Kalendarum Augustarum die nexibus terrenæ corruptionis absolutus, animam cælo reddidit, consortiis justorum sociandam, & æternæ felicitatis gloriam possidendam i. Illic nunc choris interest angelorum; hic fulget claritate virtutum. Illic interpellat pro famulis voce supplici; hic eos tuetur virtute sublimi. Illic petit; hic præstat. Illic vota fundit; hic votis respondet. Interfuit autem in hoc ejus sancto transitu inclytus ecclesiæ Rotomagensis pontifex Audoënus. Sepultusque erat in ecclesia sancti Apostoli Pauli annis quadraginta; sanctus vero præsul Ansbertus annis undecim; inclytusque pontifex Wlfrannus annis ferme novem k.

[28] Translati quoque sunt inde in ecclesiam sancti Apostoli Petri a sancto Baino, episcopo urbis Taruennæ & rectore hujus cœnobii sub anno sui regiminis quinto, [De translatione ejus cum aliis Sanctis.] qui erat annus ab Incarnatione Domini sexcentesimus octogesimus quartus l. Qui ita integri ab omni corruptione cum vestimentis, quibus induti fuerant, reperti sunt, quasi eodem fuissent die sepulturæ traditi. Dies ergo translationis sacræ constituta est pridie Kalendas Apriles. Hæc ergo dies cunctorum præstolata advenerat votis. Sacerdotes, monachi, omnisque clericorum chorus una cum fidelibus aderant plebibus. Tum cum hymnorum laudibus tumuli aperiuntur; de quibus tantus ineffabilis fragrantiæ odor prodiit; ut mira dulcedine non solum in ecclesia circumstantem populum, verum etiam in atriis sitam repleret plebem. Illati sunt autem in ecclesiam sancti Apostoli Petri, & positi sunt in Orientali ejus parte; ubi signis & miraculis coruscant, præsule Christo, cui est cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti omnis honor & gloria per cuncta secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Patet falsitas ex Commentario nostro.

b Egimus de S. Lantberto ad diem 14 Aprilis.

c De quo facta mentio in prætermissis die 14 Aprilis; ubi ejus Acta differuntur ad 1 vel 4 Novembris.

d Cujus Acta dedimus 1 Februarii.

e De S. Wlfranno quoque actum est 20 Martii.

f Vide Acta S. Eremberti 14 Maii.

g Dicetur de S. Condedo 21 Octobris.

h Adi Commentarium nostrum § 4, ubi dicimus, illum obiisse anno Christi 667.

i Intellige possessuram.

k Vide Commentarium num. 30, & seqq.

l Imo annus Christi 704, ut ostendi in Commentario a num. 32.

MIRACULA
SANCTI WANDREGISILI
AUCTORE ANONYMO, MONACHO FONTANELLENSI.
Ex codice membraneo Valcellensi, collato cum Mss. Thosano & Aquicinctino atque editis Mabillonii.

Wandregisilus abbas Fontanellæ apud Rotomagos in Normannia (S.)

BHL Number: 8809


EX MS. VALCELL.

PRÆFATIO AUCTORIS.

[Causa scribendi hac miracula.] Multa quidem & valde stupenda miraculorum signa commodaque relatu omnipotens Deus per beatum Wandregisilum, optimum confessorem, præteritis ac nostris dignatus est patrare temporibus, quæ ob inertiam atque incuriam sunt scriptorum omissa tectaque silentio; quæ si scripta fuissent, ad salutem plurimum prodesse poterant animarum: quoniam, cum prædicantur in populis virtutum signa, magis magisque excitant ad amorem Dei corda torpentia, atque ad suffragia Sanctorum amplius ac crebrius deposcenda, reddunt accensa. De his vero, quæ nostris acta sunt temporibus, hæc pauca, largiente divina gratia, licet inerudito sermone, amore tamen prædicti sancti patris Wandregisili, ac jussione prælatorum cœnobii Fontanellensis scribenda censuimus.

CAPUT I.
Miracula S. VVandregisili usque ad annum Christi DCCCLVIII, cum translatæ sunt ejus reliquiæ Fontanella in Bladulfi villam.

Mirac. I.

Igitur cum quædam mulier in festivitate ejusdem præcipui Confessoris in pago Caletensi a ac villa Campania b textrinum ageret opus, [Mulier festum Sancti violans punitur; at resipiscens liberatur.] prohibita multum a vicinis ac Deum timentibus, ne in tanti Patroni solennitate quotidiano insisteret operi; quin potius ecclesiam adiret ac divinis vacaret laudibus, sicuti alii illius terræ populi; nihiloque præfata mulier de objurgatione curaret eorum; imo tumido corde pro nihilo duceret, illico manus illius, qua tramam ausu temerario per telam ducebat, obriguit, tramaque in medio palmæ inhæsit; ita ut articulorum ungulæ in medio figerentur ejus palmæ, neque avelli ullatenus possent. Ipsa autem hac meritorum Sancti virtute correpta, poposcit se flebili cum voce ad sanctæ Mariæ basilicam c, quæ vicina erat Fontanellæ cœnobio ejusque ditionis, perduci. Cumque in eundo carperet iter, & aspexisset basilicam, in qua sanctissima confessoris Christi Wandregisili membra debito, pro modulo hominum, requiescunt cum honore d, ejusque pia deposceret suffragia, trama ab ejus cecidit manu: sicque Deum pro sui liberatione collaudans, reversa est ad propria.

II.

[2] Alio e quoque tempore, dum in ipsius Confessoris Christi festivitatis vigilia alia mulier improba messem falcicula præcideret, [Aliud miraculum haud multum absimile.] lævæ ejus manui manipulus messis, dextræque ejus falcicula, quam gestabat, strictim inhæsit. Quæ cursu celeri ad præfatam basilicam perrexit, ibique cum diu in precibus persisteret, interventu pii Confessoris ab hac meruit incommoditate liberari.

III.

[3] Quidam quoque ex familia prædicti Confessoris famulus, nomine Aderoldus, die Dominica baculum manu gestatorium incaute præcidens, [Aliud simile prioribus.] atque dolando decorare nitens, manus sinistræ, qua baculum tenebat, articuli ita palmæ infixi sunt, ut ipsum lignum in media manu strictum remaneret; dextræ vero manui culter inhæreret. Qui suum agnoscens facinus, ad ecclesiam Sancti illico ire deliberavit, ubi sacerdotis Christi Wandregisili cum suis sociis felicia quiescunt membra; ibique aliquod tempus commorans, meritis dicti Patris culter una cum ligno in eadem basilica ab ejus ceciderunt manibus in terram: exemplumque terroris cunctis audientibus factum hoc fuit, ne quis Christi in Resurrectione Sanctorumque festis servile agepræsumeret opus f.

IV.

[4] Illud autem quod in Germania & Saxonum, tunc gentilium, populi terra gestum est, [Miles ab imminenti capitis supplicio] dum magnus rex Carolus eorum terras bellando domaret g, silentio præterire non debemus. Quidam namque præfati monasterii Fontanellæ miles, nomine Sigenandus, dum vastando cum aliis militibus diriperet eorumdem gentilium opes, comprehensus est ab eis, nonnullique alii: cumque duceretur ad locum, quo decollandus erat, suffragium sancti protectoris Wandregisili crebrius deposcebat, ut ejus piis precibus imminens mereretur evadere periculum mortis, sæpiusque ipsius præcipui Patroni in prece dum peteret auxilium, quidam ex ipso Saxonum populo, cui nomen erat Abbo, diligenter exquirere cœpit, cur tam creberrime Wandregisilum nominaret. Respondebat ille: Quia in veritate ejus sum famulus; & credo, me ejus interventu sanctitatis, Deo propitio, a periculo præsentis liberari discriminis.

[5] [per apparitionem Sancti liberatur.] Et ille, Hac, inquit, nocte mihi astitit Wandregisilus monens, ut nihil tibi mali inferrem, sed potius cum pace ad tuos redire permitterem: quod si aliter fecissem, audacter contra meam patrarem salutem: idcirco illæsum te abire permitto: absolutumque vinculis & indutum vestibus armisque munitum ad castra remisit Christianorum. Prædictus autem Abbo Saxonici generis, regi postea obses datus, & ad Fontanellam perductus, credensque in sanctæ Trinitatis nomine, baptizatus verusque Christianus effectus est; ex cujus ore quidam fratres nostri, qui adhuc supersunt, narrando hæc referunt: ipsique nobis, quæ ab illo didicerunt, postea veraciter narraverunt h.

V.

[6] Nec illud silenter præterire debemus, quod in reædificatione templi, [Lignum ad ædificandam Sancti basilicam, mire inventum.] quo sanctum prædicti Confessoris corpus requiescit, gestum fuit miraculum i. Nam cum totius fere templi fabrica sumptu eximio consummata esset, & turris in media basilica sublimiori ædificaretur opere, quærebatur trabes, quæ in altitudine erigenda erat, in qua omne pyramidis pondus & totius culmen operis cum tignis inniti posset suis; diuque in vicinis saltibus hujusmodi arbor quæsita, nec inventa huic operi congrua: cum prælatorum ac ædificantium corda mœsta ex hoc facto remanerent, mane facto, quidam piscatores alveum ingressi Sequanæ, vident arborem platani miræ magnitudinis ac enormis ponderis per medium natando ire fluminis; qua inventa, prælatis nuntiare curant cœnobii; qui ovantes ad fluvium accedunt, abstractamque k ab ipso, cunctipotenti Deo grates non modicas rependebant, atque ejusdem venerandi Patris præconia collaudabant, cujus intercessione actum est pia, ut hujusmodi lignum divinitus datum & Dei fano aptum in flumine inveniretur. Sed & illud mirabile fuit; quoniam istius generis lignum in his regionibus nullatenus antea visum fuerat. Dolatumque ac perfectum arte fabrili præfati templi turri imponunt ad totius operis onus sustentandum. Sic cunctipotens Deus in Sanctis suis, qua vult, miraculorum varietate radiat.

VI.

[7] Aliud quoque, quod in Giraldo * l, hujus cœnobili patre, gestum est, [Geroaldus abbas tempestatem] narretur miraculum. Is autem Abba jussu Caroli augusti quadam legatione fungebatur in insula, cui nomen est Angia m, quam Britonum gens incolit, & est adjacens pago Constantino, cui tempore illo præfuit dux, vocabulo Anowarith; prospereque gestis, & pro quibus directus fuerat, impetratis, flante vento secundo, Oceanum in redeundo ingressus, ita subito ventus zephyrus validissime flare cœpit, fragorque Oceani terribilis exortus est, ut undarum globi, molesque, immensi proceritatem magnarum transcendere viderentur arborum.

[8] Cumque omnes, qui cum eo erant in navi, [osculo reliquiarum S. Wandregisili sedat.] in desperatione essent suprema, nullaque esset spes evadendi, omniumque vultus similes forent effigiei mortis, tandem prædictus venerabilis reminiscens abba, quas penes se habebat, sancti Wandregisili reliquiarum, amplectitur ac deosculatur; ceterique comites ac nautæ navis, creberrimis precibus flentes, Christi implorant clementiam ac præfati Patroni preces, votaque cunctipotenti Deo & ipsi beato vovent Confessori, optantes reddere, si a tanto discrimine, ejus suffragantibus meritis, mererentur liberari. Protinusque meritis & intercessione ejusdem sanctissimi Patris sæva pericula imperata sunt divinitus cessare, & tranquillitas mira extemplo est reddita, discusso turbine maris; prosperoque cursu Deum collaudantes, & pro sui ereptione grates omnimodas omnipotenti Deo, sanctoque Wandregisilo referentes, optatum perveniunt ad portum. Sic cunctipotens Deus, qui quondam afflictum audivit Jonam de ventre cæti, prædictum venerabilem patrem una cum sociis interventu egregii Confessoris de periculo eruit maris. Unde cuncti, qui illic aderant, & ad quos factum hoc pervenire potuit, Christum Dei filium laudaverunt, qui meritis famuli sui Wandregisili tale peregit miraculum.

[9] Ea vero stupenda miracula, quæ noviter cunctarum rerum conditor per eumdem sanctissimum virum Wandregisilum est operari dignatus, juvante Domino, [Transit auctor ad recentiora miracula.] & meritis ejusdem præcipui Confessoris suffragantibus, veraci ac fideli sermone conscriptionis placuit stylo tradere.

[10] Temporibus igitur, quo gravissima Danorum piratarum lues, [Corpora SS. Wandregisili & Ansberti deferuntur ad Bladulfi villam.] Deo permittente, flagitiisque exigentibus nostris, Oceani littus infestum haberet, Galliarumque quaquaversum, maxime adjacentes & contiguas fluvio Sequanæ, misera cæde vastaret provincias, quod retroactis temporibus, quando misericors Deus illius præcepta servante suo fuit cum populo, nequaquam factum audivimus, sed neque relegimus; anno videlicet irruptionis suæ in prædictum magnum fluvium Sequanæ decimo octavo; ex quo vero Oceanum ingressi piraticam exercere aggressi fuerant, quinquagesimo octavo; Regis autem præcellentissimi Caroli septimo decimo n, sanctissima ossa piique cineres præfati egregii confessoris Christi Wandregesili ac sancti præsulis Ansberti, ob metum & conculcationem horum nefandorum gentilium, de Fontanellæ monasterio propriis effossa sepulcris, ad ipsorum Sanctorum prædium, quod dicitur Bladulfi villa o, deportata sunt. Cumque jam eidem cum ipsis sanctissimis propinquaretur corporibus, venerunt eis obviam custodes ecclesiæ ac aliqua pars fratrum p, & reliquus populus omnis, quibus elapsis adjectione prædictorum posse fuit q; susceperuntque illa cum gloria Deique laudibus in loco, qui dicitur Mittispons super fluvium Alteiæ r. Ipso autem fluvii ponte beatissimis cum corporibus transito, in loco, ubi pausaverant, crux lignea a fidelibus populis ponitur.

VII.

[11] Sed illud miraculum, quod ibidem cunctipotens Deus per merita prædictorum Confessorum est patrare dignatus, [Mulier febri quartana liberatur in via.] ut a futuris populis non ignoretur, optimum fore putavimus si narretur. Quædam namque mulier in eodem loco erat, longo jam ævo a typo fatigata quartano; ex cujus violentia ita fessa exstiterat, ut vix jam pedibus incedere valeret. Quæ postea cum fide recta ad eumdem pergens locum, suffragia deposcebat Sanctorum; atque ita meritis & intercessione eorumdem extemplo ab eadem est curata infirmitate, ut nullam ulterius molestiam neque læsionem corporis pateretur: sed & febris, quæ antea solita erat ipsius membra graviter fatigare, ita ab ea pulsa recessit, quatenus ipsam deinceps contingere non auderet. Omnes enim, qui audierant & viderant quod factum erat, Christum Dei filium laudaverunt, qui meritis Famulorum suorum tale peregit miraculum.

ANNOTATA.

a Vulgo le païs de Caux in Normannia; qui Oceano, Sequana, & Picardia concluditur.

b La campaigne, in mappis notatur prope Pontem Arcuensem juxta Sequanam.

c Eam, ni fallor, quam ipse Sanctus ædificaverat, ut in Actis secundis narratum est cap. 4.

d Nempe Basilicam S. Petri, quæ nunc S. Wandregisili dicitur.

e Hoc, & sequens miraculum omittit Mabillonius.

f Ex tribus his miraculis patet, quam solennis fuerit cultus apud Caletes Sancti nostri, ante translationem ejus secundum & invasiones Normannorum.

g Bella illa Saxonica ab anno Christi circiter 772 usque ad 804 tenuerunt, multumque exercuerunt Carolum magnum imperatorem.

h Collige hinc etiam scriptoris ætatem.

i Adi Commentarium prævium, num. 35.

k Pro, abstractaque (scilicet arbore) ap ipso (nempe fluvio) cunctipotenti &c.

l De Geroaldo hoc, sive Gervoldo, consule Chronicum Fontanellense toto capite 16; in quo Fontanellæ præfuisse dicitur ab anno Christi 787 usque ad 806; ac super regni negotia procurator constitutus fuisse per multos annos; unde Offæ, regi Anglorum sive Merciorum potentissimo, in amicitiis valde fuerit adjunctus; ita ut multis vicibus ipse per se jussione invictissimi regis Caroli (magni) ad præfatum regem Offam legationibus functus sit.

m Mabillonius legit Anglia; & ita legendum videtur; neque enim invenio Angiam uspiam ullam: deinde solebat in Angliam legatus mitti Geroaldus: præterea trajecisse videtur Oceanum, ut ex contexta narrationis patet: denique si alia hic insula significaretur, esset insula Cæsarea, vulgo Jarsey seu Gearsey, quæ a Gregorio Turonensi vocatur Insula maris quod Constantiæ civitati adjacet; & a Papirio Massono Insula Constantini, uti testatur Camdenus in sua Britannia pag. 854. At enim insula hæc nec Angia, quod sciam, umquam appellata est, nec per ea tempora a Britonum gente incolebatur: quandoquidem ad Normanniam pertinuit, atque adeo ad regnum Galliæ, ut idem auctor ibidem affirmat, non secus atque aliæ vicinæ; donec sub Henrico primo Anglia rege una cum Normannia ad Anglos transiere seculo duodecimo. Potest autem ipsa Anglia dici adjacere Pago Constantino, quia territorium illud Normanniæ, vulgo le Contentin, longo tractu versus Angliam in Oceani fauces excurrit.

n Nempe anno Christi 858 ex mente auctoris infra num. 12: unde corrigendus auctor Appendicis ad Chronicum Fontanellense, qui hæc refert ad annum 862, ut in Commentario monuimus num. 35. Ex hoc loco irruptiones Normannorum in Gallias suis temporibus restituit Pagius in Criticis Baronii ad annum 800, num. 2.

o Prædium hoc Rotomagensi ex agro Bononiensem adeuntibus trans Altheiam fluvium fuit, eique vicinum, ut apparet ex adjunctis.

p Scilicet Fontanellensium, qui a monasterio ac Normannorum vexatione profugi, in suo illo prædio commorabantur.

q Locus enimvero obscurus, quem ego quidem sic interpretor: Venerunt obviam Sanctorum corporibus ex ecclesia Bladulfi villæ fratres, qui elapsi nuper Normannorum manibus, ad prædium sui cœnobii, nempe Bladulfi villam, confugerant ac substiterant; volentes autem id facere cum debita pompa & honesto numerosoque psallentium ac supplicantium comitatu, id per se non satis poterant, utpote pauci, & apparatu ecclesiastico in illo suo exilio non satis instructi; potuerunt id tamen (sive posse illis fuit) id exequi adjectione prædictorum; nempe custodum ecclesiæ & reliqui populi omnis; hoc est custodibus ecclesiæ & reliquo omni populo se paucis illis fratribus adjungente ad ornandam utcumque suscipiendarum reliquiarum solennitatem; & sic illas cum gloria susceperunt &c.

r Alteia, vulgo Autie, fluvius est Picardiæ, qua proxime jungitur Artesiæ.

* al. Geroaldo

CAPUT II.
Translatio reliquiarum ad S. Petri prope Quentavicum; & alia deinde ad S. Quintini prope Bononiam; ac miracula utrovis loco facta anno Christi DCCCLVIII.

Alia quoque insignia miraculorum, quæ omnipotens Deus per eosdem Famulos suos, [Reliquia ex Bladulfi villa feruntur ad S. Petri prope Quentavicum;] quando ex eadem villa venerabilia eorum corpora in territorium Bononiense deferebantur, est agere dignatus, manifestare ac prædicare placet in populis. Nam cum ex prædicta villa tantorum Sacerdotum Christi beatissima membra ad ecclesiam sancti Petri, quæ vicina est emporio Quentavico a, & ex ditione eorumdem Sanctorum, a monachis cum hymnis & laudibus deportarentur in ipsa vigilia Ascensionis Christi, quando rogationum tertia dies a populis Christianis devote celebratur, venerunt eis obviam plebes innumeræ clericorum sive laicorum cum sacris Euangeliis crucibusque ac cereis seu cum reliquo apparatu ecclesiarum; qui ad terram sese projicientes, gaudiosque præ nimio flentes, exceperunt illa beatissima corpora cum laudibus hymnorum; cœperuntque ante illa ire psallendo, donec præfatam introëuntes ecclesiam, a senioribus hujus congregationis fratribus, qui ipsa beatissima Sanctorum membra propriis humeris gestabant, super altare sancti Apostoli Petri ponerentur. Facta sunt hoc omnia V Idus Maii b.

[13] [ubi diebus quinque manent non sine mirarulis.] His ita gestis, libet modo ea miraculorum ovando subnectere signa, [&] quæ infra dies quinque, quibus prædictorum Sanctorum beatissima corpora ibi manserunt, cæli ac terræ Dominus per eorum merita præclara ad laudem & gloriam sui nominis est agere dignatus, pandere luce clarius. Positis enim eisdem ossibus Sanctorum eodem in loco, maxima mox multitudo fidelium ad præsidia ipsorum cum votis diversis confluere cœpit, ob veniam suorum scilicet impetrandam facinorum, simulque conservandam ac restaurandam corporum incolumitatem.

VIII.

[14] Igitur erat quædam anus in eodem portu, [Anus contracta sanatur subito apud Quentavicum.] quæ gestatoria sella ad ipsorum Sanctorum suffragia aliorum manibus advecta est, cujus extrema corporis membra per multorum annorum curricula ita arida ac contracta exstiterant, ut incedendi officium funditus amisisset: eadem quippe die, qua prædictorum Sacerdotum Christi sancta membra illuc sunt deportata, cum a fratribus ipsius congregationis in vigilia Ascensionis Domini vespertinalis synaxis c celebraretur, subito meritis ipsorum Sanctorum, absque ullo dolore corporis, contractio atque nodositas nervorum ejus resoluta est & in pristinum reducta statum, moxque surgens a terra, qua debilis atque contracta antea jacuerat, gratias omnipotenti Deo referebat, propriisque cœpit ire vestigiis, atque tam diu ante altare ejusdem basilicæ, quo Sanctorum requiescebant membra, stetit, donec vespertinorum solennitas finiretur. Sicque pristinæ reddita incolumitati, quæ aliorum solatio adducta fuerat, aspicientibus Christianorum populis, pedibus propriis suum rediit ad diversorium.

IX.

[15] Aliud quoque miraculum, quod ibidem per merita eorumdem Confessorum cunctipotens Deus dignatus est ostendere, [Puer mutus loquelam ibidem accipit.] silentio minime tegendum reor. Quidam namque puer de patrimonio Luceio d parentum solicitudine ac fide non modica ad præfatam basilicam, ubi sanctissima Confessorum Christi membra posita erant, deportatus est: cuique propria natura fandi negarat officium, ad Justorum merita declaranda, interno arbitro largiente, meritis & intercessione præfatorum Justorum, solutis linguæ retinaculis, proprio uti cœpit officio fandi, ac primum sermonem hunc prompsit, dicens: Ubi est, inquit, meus pater? Factumque est, Deo propitio, ut antequam Missarum solennia in ipsa sacratissima Ascensione dominica celebrarentur, ac ad eamdem basilicam passim populi confluerent, hujusmodi miraculum virtus divina dignaretur ostendere. Cumque omnibus qui in eadem basilica ob tam præcipuam festivitatem ac suffragia Sanctorum deposcenda congregati erant, notum esset, quod gestum fuerat, Deo gratias totis viscerum præcordiis rependerunt, qui tanta ac talia in terris propter jam prædictorum suorum Famulorum merita tale est dignatus monstrare miraculum.

X.

[16] Quædam autem mulier erat in prædicto emporio junior ætate superiori, sed par fide; [Alia contracta ibidem sanata.] quæ ita per multorum annorum curricula exstiterat contracta; ut, nisi aliorum manibus esset devecta, nequaquam de loco ad locum propriis valeret incedere plantis, ut in superiori diximus. Cumque ad præfatam basilicam delata esset, ubi Sanctorum corpora servabantur, in prædicta sacratissimæ dominicæ Ascensionis die, atque pro recuperatione suæ sospitatis propriisque intenta exoraret mente delictis, cum Missarum solennia celebrata essent, a terra, qua infirma & debilis paulo ante jacuerat, coram oculis universarum plebium illic astantium, ita subito sana atque incolumis surrexit, ut nullam molestiam corporis, Deo miserante, ac præfatorum Sanctorum meritis, ulterius pateretur. Et non solum ipsa pro sibi reddita sanitate, sed etiam omnes, qui viderunt & cognoverunt quod factum fuerat, gratias cunctipotenti Deo non modicas reddiderunt.

XI.

[17] Illud quoque, quod tunc in Quentovico portu per merita eorumdem Sanctorum suorum cunctipotens Deus est operari dignatus, [Mulier ibidem blasphema sit muta, & sanatur.] operæ pretium fore credimus si narretur miraculum. Erat namque in eodem oppido quædam muliercula improba, quæ cum fidelium choris, beatissima Sanctorum membra prosequentibus, non solum [non] est dignata prosequi, verum etiam in blasphemiæ vocem est elata; non se sequi tunc posse, quos nesciebat, & proprium relinquere, cui insistebat operi. Necdumque ex ejus ore verba nefanda fuerant egressa, cum os illius ita retinaculis linguæ est ligatum, ut per octo dierum spatium nullum promeret eloquium; donec reatum propriæ stoliditatis recognosceret, & votum offerret. Factumque est, Deo miserante, opimisque meritis præfatorum Præsulum, ut, impleto dierum octo spatio, cereum ad eorum luminaria dum mitteret, solverentur illius retinacula linguæ, atque in antiquos modos redirent officia vocis. Ita hæc muliercula proprio reatu ligata, per merita prædictorum Sanctorum soluta, fandique libertate recepta, Christo referens grates, totum exultans percurrit emporium, tanti miraculi testis & nuntia; unde cuncti populi, qui audierant & viderant quod factum fuerat, collaudabant Dominum, qui tanta miraculorum virtute semper in suis triumphat, ut patenter detur intelligi, quæ veneratoribus Sanctorum pii laboris maneat remuneratio; quæve blasphemantibus ac otio torpentibus sequatur ultio.

XII.

[18] Vertamus nunc, juvante Domino nostræ conscriptionis stylum ad ea narranda, quæ in territorio Bononiensi & prædio Walbodegem per prædictos suos Famulos Domini pietas est agere dignata miracula. [Sanatur paralytica in Walbodegem.] Postquam autem ad eamdem villam venerabilia eorum corpora delata sunt, & posita in basilica sancti martyris Quintini, quæ ex virtutibus prædictorum Sanctorum memoriæ occurrere potuerunt, succincte descripsimus; plurima tamen propter enormitatem sui prætermittentes. Igitur cum quædam mulier de villa Heringen, omnium membrorum officio destituta, ex ea infirmitate, quæ Græco eloquio paralysis dicitur, ad præfatam villam, ubi beatissima eorumdem Sanctorum membra posita erant solatio fidelium, cum fide non modica in carpento perducta esset, ita est subito meritis & intercessione eorumdem venerabilium Sanctorum pristinæ reddita sanitati; ut, infirmitate longa depulsa, perditas dudum reciperet vires. Et quæ ad sanctissima pretiosorum Confessorum membra aliorum auxilio devecta fuerat, ovans ac lætabunda propriis cœpit ire plantis, atque a terra, qua jacebat, incolumis surgens, pro reddita sibi sanitate cunctipotenti Deo ac beato Wandregisilo grates non modicas referebat; sicque sanitate simul ac virtute recepta, perfecte curata est. Agamus grates Domino Deo nostro innumeras, qui tanta in terris propter jam dictorum Sacerdotum suorum merita dignatur monstrare miracula.

XIII.

[19] Nec illud etiam silenter præterire debemus miraculum, quod in eodem loco ob [Dæmoniaca ibidem liberata.] supra memoratorum Confessorum merita veneranda cæli terræque Dominus est dignatus ostendere. Fuit in eodem territorio virgo quædam de patrimoni Wachone Villare, quæ multo jam tempore a dæmone vexata fuerat, quæ cura parentum cum fide recta ad ecclesiam perducta est, qua sanctissima membra posita erant; ibique cum triduo manerent, cælorumque ac totius mundi Dominum pro suis intento exorarent corde delictis, opemque atque intercessionem eorumdem Famulorum Christi pro ereptione suæ deposcerent prolis; cum fratres ad referendas Deo laudes Dominica die congregati essent, matutinorumque solennia decantarent, a solo, quo jacebat, eadem surgens dæmoniaca, ante loculum, ubi sancti pontificis Ansberti beatissima erant membra locata, diu attonita stetit, ac divino munere se juvante, meritis & intercessione prædictorum Sanctorum ab hoste sævissimo erepta ac sospitati est reddita; quo facto miraculo, in conspectu fratrum & populi illic astantis sanissima surrexit. Gratesque omnimodas cunctipotenti Deo circumstantes referunt, qui per merita eorumdem Sanctorum tale gessit in terris miraculum.

XIV.

[20] Alia quoque phrenetica de territorio Suevo & villa Laom, [Sanatur ibidem phrenetica.] ad suffragia Sanctorum a patre suo cum omni spei ac fidei devotione devecta est. Dumque per aliquot dies in præfata basilica sancti martyris Quintini, qua pretiosa eorum corpora custodiebantur, moraretur, inteventu eorumdem, quadam die, cum a fratribus Missarum solennia celebrarentur, miris repente modis sine aliqua læsionis molestia, Deo juvante, intercessione prædictorum Sanctorum sanitati est restituta; ut quanta eisdem Sanctis gratia curandi ægros a Deo collata esset, etiam in hujus miraculi signo monstraretur.

XV.

[21] Aliud quoque, quod in eodem loco gestum est, ob ædificationem legentium sive audientium narretur miraculum. [Item surdus & mutus ibidem.] Quidam namque adolescens, de prædio Flammis, mutus & surdus, propinquorum solatio ad præfatam basilicam, qua Sanctorum ossa piique cineres servabantur, deductus est. Cumque eamdem introisset basilicam, atque ad orandum coram altari pronus jaceret, ita extemplo precibus ac meritis ipsorum ab omni est corporis incommoditate curatus, ut & loqueretur pariter & audiret. Tunc ipse ad cælum manus extendens, gratias immensas retulit Deo, qui eum meritis seu suffragio prædictorum Servorum suorum mirabiliter ab eadem, qua diu detentus fuerat, infirmitate curavit. Omnes enim, qui aderant, cernentes quod factum fuerat, cunctipotentem Deum laudaverunt, eumque potentissimum in suis Famulis testati sunt.

XVI.

[22] Erat quoque quædam mulier in prædio Turbodinghem, quæ est possessio almi patris Wandregisili, [Item alia paralytica ibidem.] & adjacens patrimonio Walbodegem, cujus manus plurimos annos paralysi fuerat dissoluta; quæ cum nulla medicorum arte ab eadem juvari posset infirmitate, jamque in suprema posita esset desperatione, præfatam basilicam, ubi Electorum Dei membra collocata erant, petiit; in qua cum diu opificem mundi pro suis abluendis delictis ac recuperatione suæ sanitatis instantissime exoraret, ope atque interventu Sanctorum beneficium sensit divinum: nam manus illius, quæ diutina languoris molestia arida exstiterat, ita mox, fugiente dolore ac sanitate subsequente, antiquæ est reddita incolumitati; ut nullam deinceps pateretur læsionem corporis. Benedictus Deus, qui ob merita recolenda supradictorum gloriosorum Sacerdotum tale dignatur in terris ostendere miraculum.

ANNOTATA.

a Nomen accepisse videtur ex eo, quod vicus olim fuisset ad Canciam, seu Quentum fluvium, qua miscetur Oceano, situs ubi nunc Stapulæ, vulgo Estaples.

b Anno proinde DCCCLVIII, inquit recte Mabillonius, quo Pascha in tertium Nonas Aprilis, Ascensio Domini in IV Idus Maias incidebant; dies vero Dominica littera B prædita erat.

c Seu Vesperæ canerentur; synaxis enim Officium etiam significat ecclesiasticum; & vespertina quidem synaxis, juxta Regulam S. Benedicti, quatuor Psalmis cum Antiphonis terminatur; Vide Cangium in Glossario.

d Mabillonius legit: Quidam namque puer, nomine Ristouvardus, de patrimonio Diglittis. Est autem Diglittis villa pagi Pontivi, vulgo le Ponthieu in Picardia; ut infra patet num. 30: sed obscura hujusmodi loca indagare ac describere operæ pretium non est.

CAPUT III.
Alia miracula tum ad S. Quintini, tum apud Quentavicum, post relatas eo reliquias, patrata usque ad annum Christi DCCCLXVII.

XVII.

Illud autem stupendum miraculum, quod in ea gestum est ecclesia, [Surdus & muius jubetur adire reliquias SS. Wandregisili & Ansberti] minime tegi decet silentio. Nam quidam homo, ex pago Pontivo & villa nomine Hrosam *, nomine Baldradus, annorum circiter XXXV, ab ineunte ætate ita mutus surdusve exstiterat; ut nec loqui nec audire ullatenus valeret. Qui etiam solicitudine ac cura parentum per multa diu Sanctorum loca advectus fuerat, nec non & ad sancti Medardi cœnobium a, quo ejusdem præcipui confessoris & inclyti martyris Sebastiani felicia membra quiescunt. Qui jam a suæ recuperatione incommoditatis desperatus, quadam nocte, cum sopori deditus esset, vidit quemdam virum egregiæ formæ candidique vultus coram præsentia consistere sui; cujus pulcritudo non humana putabatur, sed angelica: quem ita consolando allocutus est, dicens: Surge, fili, ex proprio, quo decubas, lectulo, ac cum omni spei fiducia perge ad locum, quo sanctorum confessorum Christi Wandregisili atque Ansberti pretiosa pausant membra; illicque scito, te per eorum merita veneranda loquelam percepturum pariter & auditum. Is autem a somno, quo tenebatur oppressus, evigilans, & de superni muneris promissione non dubitans, assumpto secum comite itineris, celerrimo cursu ad eamdem ire deliberavit basilicam, in qua Sanctorum posita erant corpora.

[24] [ubi a S. Wandregisilo sibi apparente sanatur.] Cumque ad eam hora vespertina diei pervenisset, & in eadem basilica cum aliis infirmis ea moraretur nocte, cum a fratribus ejusdem congregationis matutinorum solennitas celebraretur, octavo Idus Novembris, die Dominico b, antequam ipsum Officium matutinale peractum atque decantatum haberent, cum pronus coram altari, in quo Sanctorum corpora servabantur, jaceret, subito obdormivit: viditque virum quemdam pulcherrimæ formæ, niveam præferentem canitiem, veluti ipse nobis postea referendo narravit c, in sedili sedentem aureo, virgam auream in manu dextra tenentem, de cujus summitate in occipitio capitis præfatum bis tetigit mutum; moxque vis ingentis algoris penetravit cerebrum illius atque usque in os ejus pervenit, pariterque foramina pertransiit aurium; evigilansque confestim, & a terra, qua jacebat, exurgens, coram oculis omnium fratrum & plebium illic astantium & laudes cunctipotenti Deo decantantium, cum celsa voce atque alacritate cordis clamare cœpit, dicens: Deo gratias. Ecce adest beatus Wandregisilus, per quem nunc mihi plus Dominus loquelam reddidit & auditum. Unde universæ plebes, quæ ob suffragia Sanctorum deposcenda ad eamdem convenerant basilicam, cernentes quod gestum fuerat, cæli, terræque Dominum laudaverunt, magnique apud eum fore meriti beatum Wandregisilum proclamabant.

XVIII.

[25] Non longo post tempore, dum in periculo sibi invocantibus affuit, sequitur clara virtus ac maxima. Illuster namque vir Grippo, [Grippo præfectus naufragio proximus,] præfectus videlicet emporii Quentovici, jussu præcellentissimi regis Caroli d quadam legatione functus est in Insula Britannia ad regem gentis Anglorum. Denique strenue impetratis ac peractis pro quibus directus fuerat, dum in revertendo navim ascendisset, Oceanum æquor ingressus, flante vento secundo, fere medium confecerat iter, noctisque spatio fere transacto, antequam roseæ lucis splendor mundum illuminaret, ita subito sæva exorta est procella; ut nulla spes evadendi præfato duci suisque comitibus, qui cum eo erant in navi, remaneret. Cumque a variis ac fortissimis ventorum motibus mare intumesceret, lintrisque huc atque illuc a vi maris pulsaretur, ac vagabunda incederet, nullusque evadendi exitus ullo modo pateret, cum jam sol lucifluos emitteret radios, & propria totum illustraret lampade mundum, aspexit præfatus dux pharum supra littus maris, antiquorum industria ad cursum navigantium olim ibidem ædificatam, contemplatus est quoque & basilicam, in qua pretiosi confessoris Wandregisili summique pontificis Ansberti sanctissima posita erant membra, oppletosque lacrymis oculos, hæc humili cum voce suplicans, aiebat:

[26] Sacerdos quondam noster, nunc socius angelorum, [invocato S. Wandregisilo,] beatissime Wandregisile, precibus piis succurre nunc afflictis & jam jamque periclitantibus. Te duce, ab hac regione progressus sum; te duce, externa adii loca. En desertus a te, patriæ inductus jam finibus, gravis periculi mole oppressus, dignas mei meriti pœnas luo. Noli subtrahere precem ad liberationem famulorum. Jocundior nobis melle dulcedo, ne sinas gaudia nostra supremæ tristitiæ nubilo maculari. Gaudium & exultatio nostra, quos deduxisti sospites, patrio solo redde incolumes. Inter hæc ipse dux ejusque socii vota offerunt, omnimodo nisu reddere cupientes.

[27] Vix verba præfata finierant, cum subito ope atque intercessione almi Wandregisili pia, [discußa procella, ad portum feliciter appellitur.] serenitas redditur mira, & patronum, quem quærebant absentem, virtute præclara præfentem intelligunt: lacrymæ denique vertuntur in gaudia, mœror lætitia permutatur. Elevatis namque velis, motu celeri cum magno tripudio lintris cucurrit ad littus, nec subacta inter duras cautes præruptaque & aspera loca contrita est, nec scit pertulisse discrimina, dum gaudet evasisse pericula. Ministeria nempe implevit itineris, relinquens signa virtutis. Ipse autem præfatus dux Grippo in ipsa vigilia Nativitatis Domini alacer & sospes ad eamdem pervenit basilicam, in qua prædictorum Christi Confessorum beatissima posita fuerant membra; ibique cunctipotenti Deo pro sua ereptione laudes multimodas cum magnæ humilitatis reverentia retulit, & vota promissa obtulit.

XIX.

[28] Illud quoque silendo præterire non debemus miraculum, quod in ipso tempore per Sanctorum merita in eadem, qua pretiosa eorum ossa cineresve sacri servabantur, [Mulier paralytica] gestum est ecclesia. Fuit quædam mulier, Deodata nomine, de pago Pontivo & villa Agrona, quæ ad suffragia petenda Sanctorum in sacrosanctis quadragesimæ diebus ad præfatam basilicam perducta est. Quæ ita carebat omnium officiis membrorum, paralytico attrita morbo, ut ejus caput omnibus videretur horarum momentis rotando & agitando e suo volvere loco. Manus vero illius ita dissolutæ ac tremulæ exstabat, ut nullo modo eas ad os suum applicare valeret: nam & eam, quam attulerat candelam, nullatenus altaribus quivit imponere sanctis, nisi aliorum fulta ac juta adminiculo: quicumque enim eam aspiciebant, semper putabant, casuram ac subito morituram.

[29] [sanatur subito.] Quæ dum tali quateretur molestia ægritudinis, ita meritis & suffragiis prædictorum Sanctorum ab eadem est incommoditate languoris curata; ut cuncta membrorum officia dudum amissa, post quinque dierum spatium quam ad eamdem pervenerat basilicam, concite recipere mereretur. Nam tanta inest ipsis sanctis Confessoribus gratia depellendi ægritudines ab humanis corporibus a summo opifice donata; ut plurimi gratia sanandi ad ipsos Sanctos properantes, alii vero revertentes, a variis diversisque morborum generibus, largiente Christo, liberari mereantur.

XX & XXI.

[30] Anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi octingentesimo sexagesimo sexto, [Item puer cæcus & claudus: ac mater ejus febricitans sanantur.] venerunt corpora sanctorum confessorum Wandregisili & Ansberti ad ecclesiam sancti Petri, quæ ex ditione sanctorum præfatorum constat Sacerdotum, & est vicina portui Quentavico; ubi post aliquot dies quidam puer, nomine Bernoldus, de pago Pontivo & villa, quæ Diglitis dicitur; quem mater testabatur octo annorum spatio oculorum officio & gressu ambulandi funditus caruisse. Cum ad præfatam ecclesiam, in qua Sanctorum corpora posita erant, advenisset, in conspectu omnium, qui aderant, visum, Domino largiente, recepit & gressum. Mater vero prædicti pueri, nomine Hildegardis, quæ a febre quartana diutissime vexabatur, Domino miserante, in eodem loco sospitatem recepit.

XXII.

[31] Eodem e quoque tempore quædam Juvencula, nomine Sperta, [Contracta restituitur.] de prædicto Quentavico portu, quæ ex artetrico f morbo manibus contracta diu exstiterat, rectitudinem manuum ac salutem, aspicientibus cunctis, qui aderant, in eadem basilica per suffragia Sanctorum divino munere consecuta est.

ANNOTATA.

a De S. Medardo ep. Noviomensi, ejusque monasterio egimus die 8 Junii.

b Adeoque eodem anno Christi 858.

c Observa ætatem scriptoris.

d Cognomento Calvi.

e Hoc miraculum omittit Mabillonius.

f Id est arthritico, sive articulari.

* al. Brosam

CAPUT IV.
Miracula ibidem patrata anno Christi DCCCLXVII.

XXIII.

Anno octingentesimo sexagesimo septimo in ipso quoque tempore quædam mulier, nomine Echitrad, natione gentis Anglorum, [Mulier hæmorrhoïssa & lunatica convalescit subito.] supplicandi voto, veluti pœnitentibus moris est, Romam pergebat: quæ erat lunatica, sanguinisque fluxu per plurimos afficiebatur annos. Cumque ad præfatum locum, ubi Sanctorum corpora posita erant, divertisset, atque coram altare ad orandum se prostravisset, diu desideratam sanitatem, Domino miserante, decimo Kalend. Octobris per merita Sanctorum suorum recepit: & demum cœptum carpebat iter, quod Romanæ urbis ducit ad arces.

XXIV.

[33] Sub idem fere tempus quidam homo, nomine Wandalgarius, & soror sua, nomine Gisleberta, [Frater ac soror energumeni dæmone liberantur.] de pago Pontivo & fundo Bladulfi villa, pertinens ad monasterium sancti Mauritii, a spiritu immundo possessi, & ob hoc arctissimis vinculis astricti, in carpento positi, ad præfatam basilicam deducti sunt VII Idus Aprilis. Qui duodecimo, ex quo illuc advenerat, die per virtutem Christi & merita sanctorum Confessorum, cunctis, qui aderant, cernentibus, exacto a se dæmone, sani effecti, ad propria sunt reversi.

XXV.

[34] Exin die quinto decimo, id est, XI Kalend. Maii, [Item alius energumenus.] homo quidam, nomine Amatus, de emporio Quentavico, ita erat a spiritu immundo invasus; ut per os ejus exprobrando loqueretur, Sanctosque nominatim impotentes diceret ad se expellendum: qui tamen ipso, quo advenerant, die in præfata basilica coram sacris Sanctorum reliquiis per virtutem Christi perfecte curatus, vota promissa reddens, rediit ad propria.

XXVI.

[35] Eodem quoque tempore quædam femina, Airisma nomine, de pago Tellau & prædio cognomento Haismedis, [Cæcus visum recuperat.] filium suum, nomine Ricolfum, quadriennio cæcum, ad præfatam basilicam pro recuperando lumine amisso adducere curabat; cumque ibi pro calamitate, quam prædictus ejus patiebatur natus, Domini misericordiam & sanctos Confessores invocasset, diu negatum lumen recipere meruit. Factum est autem hoc miraculum Nonis Maii, vigilia Ascensionis Domini.

XXVII.

[36] Deinde a consequenti tempore quidam homo, nomine Fridericus, de pago Pontivo & villa, [Claudus erigitur.] vocabulo Vertunno, diutino genuum dolore, id est, duorum annorum, valide quatiebatur; qui cum ad prædictum Dei templum adductus fuisset, & ante memorata Sanctorum corpora pro incommoditate sua triduo opem flagitaret divinam, coram omnibus, qui aderant, erectus est, & in integrum corporis sui statum reductus est.

XXVIII.

[37] Quædam autem mulier, nomine Tatburch, de pago Taruennensi b, [Cæca lumen recipit] quæ quinquennio solem non viderat, ibi se ad orandum in præfata basilica coram altari prostravit. Cum ad Missarum solennia euangelica lectio prælecta fuisset, lumen, quod amiserat, Christo Salvatore omnium largiente, per merita Confessorum extemplo recepit: sed & istud miraculum factum erat XII Kalend. Augusti, in vigilia festivitatis sancti patris nostri Wandregisili.

XXIX.

[38] Postea c vero anus quædam, Ermengardis nomine, de villa, [Contracta restituitur.] cui vocabulum est Lucus, quæ plurimo annorum tempore, contractis nervorum compagibus, incurvata erat, in præfato loco divinam exorans- clementiam, ita perfecte curata est, ac si numquam ullum corporis pateretur incommodum.

XXX.

[39] Deinde quidam homo, nomine Rotgarius, de Villarcello, [Mente captus fit sanus.] vocabulo Audilegiæ Corte, mente captus, ad præfatum locum a suis deductus est, atque ibi aliquamdiu manens, cunctis, qui aderant, videntibus, coram præfatis Sanctorum corporibus sensu recepto, Deo sibi propitiante, intercessione Sanctorum, in momento temporis curatus est.

XXXI.

[40] Quædam autem femina, nomine Itberta, illo venit, [Cæcus oculorum usum impetrat.] ubi Sanctorum corpora condita manent, deferens filium parvulum, nomine Ricardum, qui erat aliquanto tempore cæcus; ibique triduo degens, Christo Domino per merita Sanctorum donante, diu negatum lumen prædictus ejus filius recepit. Istud miraculum factum erat die IV Nonarum Decembris.

XXXII.

[41] Succedente deinde aliquanto temporis intervallo, quidam homo, vocabulo Raduinus, [Claudus gressum recuperat subito.] ex pago Taruennensi & villa vocabulo Amaniaco, valida nervorum contractione debilitatus, ita claudus exstiterat; ut per annos fere XIII pigra promotione crura pedesque trahens, omnit ambulandi careret officio. Qui etiam ante aliquot annos, cum prædictorum Sanctorum corpora in Walbodeghem villa servarentur, adductus fuerat; sed cur curatus non fuerit, dicant qui velint: mihi videtur, quia ob salutem animæ, aut alicujus nodum reatus ejus curatio dilata fuit, non penitus negata; neque tune, sed alio tempore, & alio in loco, Deo largiente, a prædictis Sanctis fieri debuit. Denique ad præfatam basilicam, in qua Sanctorum reliquiæ degunt, in carpento a suis adductus, divinam exorans clementiam, in unius horæ momento integram omnium membrorum sospitatem per Sanctorum merita recepit.

ANNOTATA.

a Omissum & hoc a Mabillonio.

b Taruanna, Morinorum olim caput, nunc pridem deleta funditus.

c Sequentia duo miracula prætermittit Mabillonius.

CAPUT V.
Cetera miracula exinde visa tum prope Quentavicum; tum apud Carnotenses, cum ad eos delatæ essent reliquiæ; tum denique Bononiæ.

XXXIII.

Anno dominicæ Incarnationis octingentesimo sexagesimo octavo quædam virgo, nomine Berchildis, de pago Suessonum a, [Mulier item clauda erigitur.] & prædio, vocabulo Bergiaca, ex nervorum contractione debilitata, & per duodena annorum curricula inutilis facta, cum ad prædictum locum genibus & manibus reptando potius, quam ambulando, pervenisset, in eadem basilica consistenti vir quidam in candido habitu sibi apparuit, monens, ut in eodem loco maneret, quoadusque optatæ sanitatis, Deo jubente, per merita sancti Wandregisili susciperet opem. Quarto Idus Junii ostensa ei fuerat hæc visio. Exin die tertia, id est II Idus Junii, cum matutinorum solennia a fratribus essent decantata, cœpit clamando Sanctorum nominatim auxilia deposcere; atque in hoc clamore, extentis subito nervorum vinculis, illæsa * se erigens in pedes constitit. Sed & ista, in hunc modum curata, pedum gressibus ad propria rediit, quæ, ut prædiximus, nitendo potius, quam incedendo ad Confessorum limina pervenerat.

XXXIV.

[43] Prædium b est in pago Pontivo, vocabulo Agrona, de quo quædam femina, a spiritu erratico nimium possessa, [Dæmoniaca liberatur.] ad monasterium sancti Judoci c a propinquis suis curanda perducta est. Cumque per aliquot dies ibidem moraretur, & ejus differretur curatio, visum est illis, qui eam illo perduxerant, ad basilicam sancti Petri, ubi sanctorum Confessorum corpora servabantur, deduci; quod factum constat esse die octavo Iduum Juliarum. Quæ, cum ibidem per septem moraretur dies, voces confusas ac terribiles emittebat, & per os ejus multa nefanda spiritus nequam promebat; ut nulli dubium esset, quin is ipse per eam loqueretur, qui & invasam tenebat. Octavo autem die postquam illo advenerat, id est, Idibus Julii, largiente Christo, per merita Confesiorum expulso dæmone, & recepta sospitate, pro collata sibi sanitate nomen domini glorificans, perfecte curata ad propria est reversa.

[44] Anno dominicæ Incarnationis octingentesimo octogesimo quinto d, [Translatio reliquiarum ad Carnotenses.] Indictione tertia, sub die undecimo * Kalendarum Decembrium venerunt corpora sanctorum Wandregisili & Ansberti confessorum ad Carnotenam urbem, & jubente Domino, suscepta sunt a venerabili Haimone episcopo e præfatæ urbis, & domino Haimerico abbate monasterii sancti Carauni martyris f, & collocata in ecclesia, in qua isdem Christi martyr requiescit; ubi non minimam humanitatem monachis sancti Wandregisili, qui metu gentilium hæc attulerant, exhibuit, & hospitalitatem condignam hilariter tribuit. Ibique usque quartodecimo Kalend. Martii pacifice mansimus; videlicet per menses tres, exceptis tribus diebus. Deinde XIV Kalendas Martii metu gentilium suadente, & cooperatore præfato Haimerico * venerabili aliisque Sanctorum veneratoribus; annuente etiam ejusdem urbis venerabili clero & plebe Deo devota, cum laudibus & honore prædictorum corpora Sanctorum intra muros præfatæ urbis venerabiliter suscepta sunt, atque in capellam, quam olim venerandus præsul Gislebertus g infra suam construxerat, digne collocata sunt, in qua omnipotens Deus Sanctos suos, ut voluit, mirabiliter mirificavit, & miraculorum attestationibus multiformiter honoravit, quorum insignia miracula, jubente Domino, mirabiliter refulgent.

XXXV.

[45] Ea siquidem tempestate quidam homo, Haimericus nomine, a spiritu immindo invasus, [Dæmoniacus liberatur.] de villa vinctus, atque demum in carpentum elatus, ad prædictam basilicam, ubi sanctorum custodiebantur corpora, perductus est; qui ita vexabatur ab erratico spiritu; ut omnes assistentes dentium laceratione appetere vellet, ac multa nefanda nec dicenda, hortatu dæmonis, ore proferret; ibique per aliquot dies manens, Domino miserante, opimis Sanctorum meritis perfecte curatus, sanus & incolumis pedibus propriis habitacula repedavit ad sua: erat autem de familia sanctæ Mariæ Carnotensis ecclesiæ. Facta sunt hæc in ultimis mensis Aprilis diebus.

XXXVI.

[46] Deinde in mense Maio quædam femina, nomine Adalgardis, de villa Auriaco, [Phrenetica sanatur.] quæ est ex ditione sancti Launomari Corbeiensis h monasterii, phrenesim passa, a viro suo ac socero ad præsidia Sanctorum adducta, unius diei spatio transacto, Deo jubente, concitam recepit sospitatem.

XXXVII.

[47] Tertium quoque miraculum, opitulante Christo, [Vexatus a dæmone liberatur.] & Sanctorum intercedentibus meritis, inhomine quodam, nomine Adalmanno, completum est. Hic etiam terribiliter vexabatur ab inimico; in clamando videlicet immoderate ac lacerando & in homines procaciter exspuendo. Erat enim de pago Ebroïcino i in Carnotis urbe degens, & panes ad vendendum conficiens: & hic a Domino perfecte curatus, sanus recessit; & hoc mediante mense Maio.

XXXVIII.

[48] Quarta quoque virtus Sanctorum in homine, nomine Augelmaro, retulsit: [Amens sibi restituitur.] qui captus a dæmone, amisso sensu, inania gerebat voce, linguæ ac membrorum motibus; ibique octo dierum spatio manens, videlicet a nono Kalend. Julii usque ad Kalendas ejusdem, meruit a Domino & Sanctis ejus perfecte curari. Fuerat namque de pago Bononiensi; qui ab incursione paganorum expulsus solo proprio, morabatur tunc temporis in pago Carnoteno & Villa Antilaïco.

XXXIX.

[49] Quintum æque miraculum in femina, nomine Gertrude, Deo donante, contigit. [Mulier a dæmone insessa, ad mentem reducitur.] Quæ, sensu amisso dæmonis instinctu, & loquebatur deformiter, & dentibus frendebat, & omnia inhonesta promebat: quæ tamen tertio, postquam ad præfatum pervenerat locum, die meritis Sanctorum ab hac meruit incommoditate liberari. Erat autem de Bodone villa * , quæ sita est in pago Carnoteno.

XL.

[50] Sexta quoque virtus in femina, nomine Angelberga, ostensa fuerat: quæ parum loquebatur, sensu amisso proprio; sed alia agebat inhonesta: [Item alia mentis compos facta.] quæ tamen tertio, postquam advenerat, die precibus Sanctorum sana & incolumis ad sua concite rediit. Erat autem de pago Matriacensi k; & hoc intrante Julio mense patratum erat.

XLI.

[51] Illud quoque septimum laude dignum huic paginæ inserendum ratum duximus miraculum, quod cælorum Compos & orbis in quadam femina per beatum exercuit Wandregisilum, [Paralytica mulier,] sanctitate celebratissimum. Nam cum nonnulli per Francorum fines nobilium pauperumque infirmitatum incommoditatibus molestati, gauderent sese ab eo sospitati redditos optabili, placuit cunctorum Modificatori; ut, velut in Germanorum provinciis multorum laudabatur ore; ita gens transmarina præclaris illum vocibus devotaque mente attolleret. Tali itaque actum est occasione, ut nomen beati Viri non tantum in solo patrio, verum etiam beatificaretur in peregrino. Erat quippe in eisdem partibus quædam femina, omni compagine membrorum adeo infirmata; ut nec manibus cibum ori apponere, nec pedibus gressum quiret aliquatenus figere: membrorum etiam officio carebat ita ex toto, ut potius se poni in sepulcro, quam alicujus solatii cuperet perfrui adjutorio.

[52] Quadam igitur nocte, cum ejus spiritus intra pene mortuos artus triste anhelaret, audit per visum quemdam dicentem sibi: [sepulcrum adire jussa S. Wandregisili sanatur,] Si forsitan fuisses transvecta ad memoriam S. Wandregisili confessoris Christi, qui in Bononia civitate l cum præsulibus Ansberto & Wlfranno m requiescit almifluis; profecto recepisses tui pristinam sanitatem corporis. Hac igitur visione animata, rogavit affines atque cognatos, ut ei præberent evectionis adminicula, quibus Sanctorum prædictorum quiret adire limina ob recuperanda pristinæ sanitatis commoda. Cumque illo, auspice pervenisset Christo, multo lacrymarum imbre ante Sanctorum busta effuso, ita surrexit sospes a pavimento; ut nulla infirmitatis vestigia in ejus apparerent corpusculo, multo tempore paralysis infirmitate dissoluto. Quod videntes transmarini, qui cum ea venerant, & multi incolarum, dulcisonis Domino pangebant vocibus odas, gratias illi, sanctoque Wandregisilo reddentes devotas.

XLII.

[53] Recepta itaque femina, quæ advenerat, sanitate, devovit, numquam se domum redire; [cujus obsequio consecrata, ob inobedientiam punitur;] sed omni, quo adviveret, tempore in Sancti famulitio præfati perseverare. Remeantibus ergo collegis suis transmarinam patriam, ipsa, ut devoverat, nusquam abscessit; sed in obsequio Curatoris sui totam se contulit. Interea audivit in somnis sanctum se monentem Wandregisilum, ne aliquando calefactione ignis uteretur, nec tempore hiemis neque æstatis: quod si fecisset; pro certo sciret, ad se reversuram, quam gaudebat amisisse, infirmitatem. At illa, ut fuerat præmonita, jubentis imperium omni observavit cum diligentia per aliquod temporis spatium. Tempestate itaque quadam, cum vigilia adesset Nativitatis dominicæ, & sodales suas, sanctimoniales videlicet feminas, multimoda prece rogitaret, ut oblatas, quas oblatura Domino in crastinum erat, n, formarent, igneque, quem appropinquare non audebat, decoquerent; & minime impetraret; accessit ad ignem; ferroque, quo imprimendæ ac decoquendæ erant oblatæ, arrepto, mox nervi manus ejus dexteræ contracti sunt, ac oblatorium o, quod sponte susceperat, invita, vi agente divina, retinuit.

XLIII.

[54] Cum fletu igitur & dolore prævalido tribus diebus strictim deportato, [sed facti pœnitens opem iterum S. Wandregisili sentit.] die jam quarto, festivitate beatorum Innocentium, Wandregisilo cum complicibus p suis exorante beato, & Auctore innocentiæ jubente, hora, qua populus stans cum reverentia ad Missam sanctum auscultaret Euangelium, ferrum de vola mulieris decidit, & sonum cadens in pavimento circumstantium auribus incussit. Sonitu ergo ferri atque clamore mulieris omnes, qui aderant, permoti venerunt cum strepitu magno ad eam, & pro tanto tripudiantes miraculo, cunctipotentem Deum magnis præconiorum vocibus clerus laudavit ac populus; qui semper & ubique in omnibus operibus suis exstat benedictus. Aperto post hæc ferro, in quo erat intus oblata impressa, invenerunt eam sanguine tabo mixto cruentatam; pro qua re multam habitatores loci illius deinceps habuere admirationem.

[55] [Epilogue Auctoris.] q Quae horum gratia Sanctorum in digito tuo peregit maxima virtus tua, quæ scilicet magnalia cum tot sint & tanta, ut numerositatis summam excedant, seu multiplicitate quasi quoddam fastidium quibusdam generent, modum eis statuamus, ne pretium vilescere incipiat tam pretiosissimarum margaritarum. Ducimus autem hæc omnia per Servos suos operatum Christum, saluti animarum providentem magis, quam corporum. Quid enim magni immortali Deo morituræ mox carni ad breve & in modicum quamcumque momentaneam redonare sanitatem? Animabus in perpetuum victuris, ut prædixi, magis proficit invisibilem Deum per hoc glorificari.

ANNOTATA.

a Pagus, sive ager, Suessionensis est tractus Galliæ in insula Franciæ.

b Præteritum a Mabillonio miraculum hoc.

c Haud longe Quentavico. Porro de S. Judoco agetur 13 Decembris.

d Mabillonius & Ms. Thosanum habent, octingentesimo nonagesimo quinto, Indictione quarta. Pagius itaque in Criticis Baronii ad annum 895, num. 3, pro Indictione quarta reponi jubet decimam quartam, anno 895 mense Septembri, inquit, inchoatam. Sed non viderat codicem nostrum Valcellensem, in quo annus 885 & Indictio tertia sine difficultate conciliantur: cui proinde adhærendum videtur, licet toto decennio a Mabillonii & Thosano exemplari discrepet: hoc loco namque hæc certo corrupta sunt; cum inter se pugnent annus & Indictio.

e Vide infra Annotationem ad litteram g.

f De S. Carauno ac monasterio ejus apud Carnotenses scripsimus ad diem 28 Maii.

g Episcopus Carnotensis quadragesimus septimus apud Sammarthanos; ubi præfuisse ecclesiæ illi dicitur ab anno circiter 859 usque ad 878 & ultra; & probatur ex synodis, quibus interfuit. Errant ergo cum ipsi Sammarthani, tum alii, cum Aymonem supra memoratum Gisleberti decessorem faciunt; quando diu post Gislebertum sedit, ut ex auctore nostro patet. Quid, quod inter Gislebertum & Aymonem medius intervenerit Gerardus, seu Geraldus ille, quem Gisleberti successorem Sammarthani faciunt? Videsis Analecta Mabillonii vetera tom. 2 pag. 552.

h Lege Curbionensis monasterii, de quo diximus, quando de S. Launomaro agendum fuit die 19 Januarii.

i Sive territorio Ebroïcarum in Normannia, vulgo le pays d'Evreux.

k Tractus erat Galliæ, ubi nunc pars est Belsiæ & pars Insulæ Franciæ, de quo plura geographi.

l Hinc apparet, translata fuisse Sanctorum nostrorum corpora Bononiam, uti in Commentario dictum num. 36.

m Translationem hanc S. Wlfranni negamus ad diem 20 Martii pag. 161, cum auctore historiæ inventionis ejus in appendice Chronici Fontanellensis cap. 7. Imo vero dubiam non videtur, quin S. Wlfranni nomen hic ab aliquo recentiori interpolatore intrusum sit; quandoquidem jam dictæ appendicis auctor, qui scripsit seculo undecimo, ad hanc miraculorum SS. Wandregisili & Ansberti historiam provocans, ait, in ea hujus Sancti (Wlfranni) nomen vel mentionem nusquam reperiri vel semel insertam.

n Per oblatas hic intellige hostias seu formulas panis ad sacrificium offerendas, quæ præcipue ante Domini Natalem, vel sanctæ Resurrectionis diem fleri solebant; ut ex Udalrico docet Mabillonius in Præfatione ad Acta Sanctorum sui Ordinis tom. 3, num. 55.

o Id est ferrum quo imprimendæ ac decoquendæ erant oblatæ; quod ibidem describit Mabillonius mox citatus.

p Per complices hic designari videntur socii S. Wandregisili, paulo altius nominati; nempe SS. Ansbertus & Wlfrannus, quorum conjunctæ ibi reliquiæ credebantur.

q Epilogum sequentem reperi in solo Ms. Thosano.

* Mabill. in incessum

* Mabill. & Thosan. duodecimo

* Thos. Haimone

* Mabill. & Thos. Odonis villa

HISTORIA
Translationis S. Wandregisili in montem Blandinium, ex Ms. Aimerici Bigotii, collato cum editione Mabillonii, & Officio proprio Blandiniensium Ms.
Incipit gloriosus a Deo dispositus adventus in monte, blandinium rite vocato, Sanctorum Wandregisili abbatis, Ansberti & Wlfranni, archipræsulum, aliorumque pignerum sanctorum.

Wandregisilus abbas Fontanellæ apud Rotomagos in Normannia (S.)

BHL Number: 8810
ab

EX MS.

CAPUT I.
S. Wandregisili & sociorum ejus merita, ætas, sepultura, incorruptio, elevatio, translationes, miracula.

Dominus noster Jesus Christus, qui ad nos de sinu patris venire, [Christus Blandinlum invisit in Sanctis suis:] & nos in se dignatus est suscipere, ipse in sanctis & electis suis Wandregisilo & Ansberto atque Wlfranno hodie nos visitare, & nobis in adventu eorum seipsum voluit præsentare. Jure ergo in eis se nobis præsentavit, cum quo illi esse, & per quem semper vivere ambiebant c. Jure, inquam, se in eis præsentavit, quia ipsi jugiter ei exstitere regnum, solium, & templum: regnum scilicet, in quo regnavit; solium, in quo sedit; templum, in quo mansit: regnum; quia ipse ait: Regnum Dei intra vos est; solium vero, dicente Scriptura: Anima justi sedes est sapientiæ; templum autem, testante Apostolo, quod corpora Sanctorum templum est Spiritus sancti. Tanta itaque fulti auctoritate, confidenter dicimus, quod Christum in eis hodie suscepimus.

[2] [celebrandus est ergo hic dies, & Patroni,] Suscepto ergo Rege, suscepta quoque cum Rege tam præclara Sanctorum militia, diem tantæ lætitiæ solenniter celebremus, & debito laudum præconio excolamus *. Et quia honor regis est dignum sibi militem laudare, præfatis cælestis aulæ Militibus ob honorem omnipotentissimi Regis eorum hodiernas laudes exultantibus animis dedicemus. Hi ergo sunt tres columnæ, fidei lucem innitentes Trinitati, & pertingentes usque in altitudinem cæli. Hi Dei Ecclesiam precibus, hi Christianum imperium assiduis sustentant intercessionibus. Hi sunt eximii sacerdotes Dei Wandregisilus & Ansbertus, atque Wlfrannus, ante mundi exordium ad vitam quidem æternam a Deo præordinati, suis autem temporibus mundo cælitus destinati; quos Deus in sapientia sua providit sibi quidem ad honorem, lucem autem Ecclesiæ ad exaltationem, Christianis autem fidelibus ad utilitatem.

[3] Hos igitur Patres angelicos sicut in hac vita sibi Christus in pace ac dilectione univit; [qui tanta pollent auctoritate,] ita & in cælo pariter regnare fecit; & in terra corpora eorum in unum recondi delegit: quos etiam Angelorum concives effecit, & gloriosos in Apostolico senatu illi cælesti curiæ senatores adscripsit. Quanto autem honori assignetur, cælestis aulæ senatores effici, Romanæ quondam reipulicæ dignitas manifestat, quæ senatorum, consulum, atque dictatorum gradibus distincta, hoc speciale, & tamquam proprium senatui assignavit fastigium pompæ; ut nihil decretis consulum, nihil ratum foret imperiis dictatorum d nisi ejus approbatum sententia & libratum prudentia. Et inde est, quod rumor de victoriosissima Redemptoris nostri resurrectione promulgatus, & ad tribunalia Tiberii cæsaris, Pilato præside referente, delatus, prosperum eo tempore processum non haberet; quia auctoritas senatus ad imperatore & vulgo in ejus approbatione præventa est e.

[4] Magis autem, ut remur, in Dei sapientia provisum est; [in curia cælesti,] ut tantam Regis victoriam potius virtus angelicæ prædicationis, Apostolorum quoque & martyrum pretiosus attestaretur sanguis, quam citius tela aranearum dissolvenda terrenæ argumentationis prudentia. Hæc de pompa mundanæ gloriæ paucis perstrinximus, ut ex hoc detur intelligi (si tamen terrena cælestibus, caduca mansuris, & momentanea licet componere æternis) quam gloriosum sit Sanctis, quos hodierno die patronos suscepimus, in cælesti senatu principari, & cum Rege regum causas mortalium tam precibus, quam consilio moderari, ait enim Psalmista, quod Deus glorificetur in consilio Sanctorum f.

[5] Ad hanc ergo tantæ felicitatis gloriam, commendata terræ aromatica corporis gleba, [ad quam hinc migraverunt A. C. 665, 695, 696; sepulti apud Fontanellam:] felici transitu, beatissime pater Wandregisile, scandere meruisti, peractis cum gloria XIX lustris, anno videlicet Verbi humanati sexcentesimo sexagesimo quinto; sanctus vero Ansbertus anno ejusdem Verbi incarnati sexcentesimo nonagesimo quinto; & inclytus Wlfrannus sexcentesimo nonagesimo sexto g eamdem perenniter possessuri gloriam petierunt, ubi Christus pontifex pontificum regnat, & eos pontificali diademate coronat. Locum autem funereæ quietis apud Fontanellam in ecclesia sancti Pauli Apostoli in unum sortiti sunt; ubi beato Wandregisilo, post mortem hoc ad honorem gratia Dei providit, ut illo domum sepulcri fortiretur, ubi præfati archipræsules Christi ad dexteram ejus, & lævam condendi erant h. Nec immerito corporeo quoque funere honoratus est ab eis, cujus doctrina & exemplis adepti sunt culmen regni cælestis.

[6] Cœperunt autem ad sepulcra eorum signa miraculorum radiare, [ubi claruerunt miraculis:] angelorum & hominum frequentia crebrescere; Christum, cui in carne viventes adhæserunt, defuncti quoque omnipotentem declaraverunt. Quanti essent Altissimo, claritate prodigiorum & terræ innotuit & cælo. Sed quia de incorruptione membrorum non minima divinæ laudis materies latebat in tumulis (sicut enim Agnum Dei sequuntur immaculati, sic in sepulcris servabantur incorrupti) placuit Altissimo & hoc mortalium revelare charitati. De qua scilicet revelatione, quid digne expediam, domini & fratres mei? Aperiam tamen os in laudem Dei. Nam gloria, quæ ibi in Sanctis claruit, hodiernæ festivitatis gaudio alludit. Quod enim tunc ibi glorificatum est, hic hodie nobis donatum est; & cum idipsum & ibi glorificatum, & hic hodie sit susceptum; dicamus, qualis illa fuerit glorificatio, ut cunctis pateat, quæ & qualis ista sit susceptio.

[7] [ut patuit etiam in prima eorum elevatione,] Hæc igitur, de qua loqui incipimus, sacratissima revelatio facta est undecimo i Kalendas Aprilis, translatis eorumdem Christi Sacerdotum corporibus a memorata ecclesia sancti Pauli Apostoli in basilicam sancti Petri a sancto Baino Taruennensis sedis præsule & Fontanellensis cœnobii rectore. Cui translationi solenniter celebrandæ occurrit pari affectu omnis clerus; omne vulgus, omnis quoque sexus & ætas. Cumque ad exsequias cælestes tota animi & corporis devotione sese sanctus ingereret episcopus, præmissis, cum thymiamateriis atque lampadibus, comministris, ad memoriam Sanctorum cum laudibus accedunt & hymnis.

[8] [quando corpora reperta sunt incorrupta & odorifera,] Cunctis adstantibus & in cælum spe & animo erectis, sacrosancti aperiuntur tumuli. Et, ecce, venerandus pater Wandregisilus; ecce, venerandi præsules Christi Ansbertus atque Wlfrannus, cælo noti & terræ cogniti in sua gloria, gloriam Dei revelantes cum integerrima carnis suæ substantia, cum incorrupta sacerdotalium infularum materia mortalium obtutibus sese offerunt intuendos. Ecce, inquam, dignissimi angelorum Concives in repositoriis suis, somno soporatis simillimi, tam mirabili suæ incorruptionis prodigio, quanta eorum spiritibus maneat in cælestibus gloria, ostendentes, tales, natura stupente, sunt reperti, quales olim in sepulcris fuere reconditi. Quid dicam de emanantia inæstimabilis fragrantiæ, suavitatis mirificæ? Sentires odorem, tamquam ex balsamo, & aromatibus fluentem; nam conspicuum erat angelorum adesse frequentiam. O beati oculi, quibus illud spectaculum angelicum videre, o sacræ nares, quibus illud delectamentum cæleste datum est sentire!

[9] [& translatæ ex ecclesia S. Pauli ad S. Petri] Ergo omnibus ob tale spectaculum gaudio attonitis, cunctis quoque tam in ecclesia, quam in atrio ecclesiæ divini nectaris odoramento refectis, quid ibi piarum lacrymarum fusum, quid sancti timoris & piæ exultationis a sancto Spiritu sit suscitatum, quis digne enarrabit? Pontifex autem & cælestium exsequiarum ministri divino, quod agebatur, Officio conjubilantes, sacra busta, divinarum medelarum plena, piis ulnis levantes, cum magno psallentium choro ab ecclesia S. Pauli in basilicam, ut dictum est, transtulere S. Petri. Quibus in absidam ejusdem basilicæ ad Orientem altaris reconditis, omnis populus dans laudem Deo in altissimis, in sua reversus est, muneribus ditatus divinis. Sic ergo reconditis apud S. Petrum cum incorruptionis gloria pretiosis Sanctorum artubus, quot abhinc annorum curriculis in hoc tam admirabili permanserint prodigio, cum soli omnium inspiratori Deo, tum etiam Sanctis custodientibus eos notum & compertum creditur angelis. Quibus ad honorem Dei hoc digne attollendum commendamus: quia naturæ eorum competit quidquid incorruptioni subjacet, limpidius penetrare.

[10] Hic nobis, carissimi, hodiernæ festivitatis jubilo sermocinantibus, [inde porro Bononiam seculo nono;] sermonis ipsius ordo lacrymas in nobis suscitare, & hodierna nititur gaudia perturbare; nam gens barbara, circa littus Oceani maris ea tempestate debacchando, magno flumini Sequanæ vicinis multum erat infesta. Unde contigit tumulos Sanctorum proprio despoliari honore, ut in territorio Bononiensi ab hujusmodi declinaretur infestatione. Ergo hujus diei gratia quæque transeamus tristia, quæque adversa; quæ non nobis adversa, sed cuncta genuere læta & prospera. Bononiam igitur ventum est, ut prædictum est. Agebat tunc in sceptris Carolus calvus, filius Ludovici pii, annum decimum septimum k.

[11] Ibi quoque divinitus est revelatum, quanta in conspectu Dei præemineant virtute; cum circa exanimes exuvias tanta vivens episcopus euangelizaverit potentia l. [ubi plurima facta sunt miracula cujusvis generis.] Et ut aliqua divinorum operum magnalia perstringam, ibi, ut sic dicam, catervatim, cæci visum, surdi auditum, muti linguæ officium, claudi gressum, contracti erectionem, paralytici soliditatem, & fluxum sanguinis patientes concitam manantium venarum obturationem, omnes diversis languoribus detenti ex ossibus mortuis cælestem atque vitalem hausere medelam. Quid de expulsione dæmonum clamabo? Quicumque amentiam aut phrenesim passi adducebantur, quicumque immundo spiritu vexati, atque legione dæmonum obsessi attrahebantur (laus & honor tibi, Christe) absque mora imperium sentiebant divinum. Interdum quoque solo linteorum aut palliorum attactu curati sunt. Ergo eruditus animus ex his medelis corporum & exterioribus perpendat miraculis, quam profluis hi Sancti languentibus animabus obvient beneficiis: vere enim meritis eorum turbæ dæmonum a cordibus fidelium fugantur, pestes vitiorum pelluntur, mors peccatorum perimitur, & vita animarum per Christum suscitatur.

ANNOTATA.

a Blandinii montis descriptionem dabit auctor inferius cap. 2.

b Vide, quæ de hac translatione S. Wlfranni dicta sunt in Commentario supra num. 36, vel etiam, si placet, Acta Sanctorum Ordinis Benedictini seculo 3 parte I.

c Hic prologum abrumpit Mabillonius usque ad numerum 5.

d Imo vero stante republica, dictatorum imperia ac decreta nequaquam ad senatum referri debebant: dictatoris enim summum erat liberumque imperium, sub quo mox ceteri magistratus cessabant, exceptis tribunis, inquit Polybius Historiarum lib. 3.

e Adi de hac re Eusebium in Historia eccles. lib. 2, cap. 2.

f Sequentia sunt etiam apud Mabillonium.

g De his omnibus consule Commentarium nostrum § 4.

h Nempe post primam translationem ab ecclesia S. Pauli ad basilicam S. Petri; ut in Commentario dictum est a num. 32.

i Imo secundo Kal. April., ut habet Mabillonius, seu pridie Kal. April, ut est in Officio proprio Blandiniensi. Itaque Amanuensis error est, qui II, id est, secundo, putavit esse II, id est, undecimo; forte quod secundo Kalendas rarius dici solet, quam pridie Kalendas.

k Vide Miracula supra num. 10.

l Mabillonius legit: Cum circa exanimes exuvias tanta vivens spem evigilaverit potentia: In Officio Blandiniensi: Cum circa exanimes eorumdem exuvias tanta viventis & immortalis Spiritus enituerit potentia, virtusque divina. Certe quid sibi velit episcopus in apographo nostro, non capio equidem.

* Prop. Blandin. extollamus

CAPUT II.
Translatio eorumdem Sanctorum tentata in montem Blandinium; hujus loci descriptio, fundatio, abbates.

[Auctor dicturus de alia eorumdem translatione ad montem Blandinium;] Et quoniam ductu sermonis ad hoc jam pervenimus, ut gloriosus eorum adventus fidelium insonet auribus, operæ pretium censuimus aliqua de loco prælibare, quem eorum patrocinio & sacrosanctis meritis Christus Dominus noster elegit nobilitare. De quo loco dicturi fraterna pace & Christiana fide hoc narrare aggredimur, quod posteritati suæ patrum auctoritas, & fidelis commendat vetustas.

[13] In pago igitur Gandavo mons surgit aureus, & cunctis in edito positus, [orditur a descriptione hujus loci,] claro nomine Blandinium nuncupatur: cujus quidem longitudinis tractus a plaga septentrionali in meridianam; latitudinis vero a plaga orientali in occidentalem porrigitur. Et hinc quidem a climate orientali fluvius, Scaldis nomine; illinc vero ab occidentali alius, Legia dictus, flexuoso mæandro nobilem manationis suæ dirigunt cursum. De quo plura in laudem Dei dicturi, ob merita Sanctorum ibi in cubilibus suis exultantium illud libet Davidicum conclamare: Mons Dei, mons uber; mons, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo; etenim Dominus habitabit in finem. In cujus superno vertice locus magno fulget decore, quem sermone aggredimur.

[14] [olim a S. Amando decorati cœnobio S. Petri,] Hunc ergo locum dilectus Deo & hominibus præsul eximius olim adiens Amandus a tempore quo gloriosus rex Dagobertus honeste agebat in sceptris, cœnobium ibi construxit in montis vertice: ubi vetustissimum fanum fuit, in quo ex antiquorum more gentilium ab stulto rusticorum populo Mercurius colebatur. Contrivit ergo idolum, subvertit aram, succidit lucos, atque, ut prælibavimus, ubi fanum destruxit, ibi cœnobium construxit, cui Blandinium vocabulum indidit, ob quod blanditiis ferocis populi animum delinivit. Cœptum est autem hoc opus ab anno dominicæ Incarnationis sexcentesimo decimo, sub die Kalendarum Octobrium, Indictione prima, qui erat annus præfati regis Dagoberti quartus decimus, pontificante Sedem Romanæ Ecclesiæ beatissimo Papa Martino, Aycharii autem episcopi Noviomensis anno septimo b. Quod perfectum dedicavit in honorem beati Petri Apostolorum principis primo Kalendarum Maiarum die, insertis ibidem reliquiis ejusdem principis Apostolorum, doctorisque gentium Pauli, sanctorumque Apostolorum Philippi & Jacobi, aliorumque Sanctorum pigneribus, quæ a Martino Papa impetraverat: in quo, & monachorum congregavit catervam, quibus & præfecit abbatem, nomine Florbetum c, virtutum ornamentis floridum, tum totius religionis honestate præclarum d.

[15] Et certum tenemus, hoc primum esse omnium cœnobiorum ab eodem sancto patre nostro Amando ubi ubi fundatorum e. [quod inter alia ab eo condita creditur primum fuisse,] Sed, nequis forte spiritu erroris seductus sermonem nostrum a vero æstimet deviare, sciat, nos orthodoxorum, jamque in cælis regnantium cum Christo, inniti testimoniis patrum; quibus derogare nulli fas est Christianorum; quæ etiam nunc opportune & competenter hic possent inseri, nisi sermo ab ordine suo vitaret deduci. Respondent quoque his magna auctoritate roborata prisca & moderna Romanorum testamenta Pontificum, & Christianorum decreta augustorum f.

[16] Deo etiam annuente, clericorum monasterium in eodem pago Gandavo constructum est a beato Amando g: [diversum a cœnobio S. Bavonis, quod idem Gandavi condidit.] ubi die noctuque laus a fidelibus decantatur, sub ejusdem sanctissimi patris & abbatis Florberti regimonio. Quo audito, Arnolphus Bavo, præclarus confessor Domini mox futurus, plenissima devotione ante oratorium Domini se prosternens, comam capitis sui abscidi deprecatus est, adeptusque venerandi pontificis manibus clericatus honorem, meruit fieri consors Apostolorum. Sed nunc cœpti sermonis ordinem prosequamur.

[17] Beatus igitur Amandus, omnibus rite ordinatis, [Utrique præfuit Florbertus,] alibi divino flagrans amore migraturus, famulum Domini, virum strenuissimum Florbertum, ut superius dictum est, monachorum gregi pastorem præfecit atque abbatem. Qui strenue sancti propositi normam incedens, quod subditos verbo docuit, ipse prior exemplo monstravit. Rexit autem idem hoc cœnobium sub beato Amando annis viginti, qui sexcentesimo quadragesimo secundo anno dominicæ Incarnationis, primo Kalendarum Novembrium die, humanis rebus exemptus, ad superos, ut credimus, est evectus, atque in eodem monasterio tumulatus, attestante etiam marmoris titulo, sculpto litteris tam Græcis quam Latinis hoc modo: hic est locus, ubi requiescit corpus Florberti abbatis, discipuli et ordinati Amandi episcopi, cujus depositio celebratur Kalendis Novembris h.

[18] [cui succedunt alii,] Successit autem ei in regimine vir venerabilis abba Johannes i, a beato Amando subrogatus. Qui cum juxta nominis sui significationem divina gratia plenus esset, utpote quem Dominus pastorem gregis proprii elegit, omnibus tam notus, quam carus fuit; ita ut vulgi ore locus ipse longe per succedentia tempora Johannis monasterium appellaretur: quo etiam inter intelligibilia k disposito, ex discipulis ejusdem patris Baudemundus l vocabulo successit. Sicque succedentibus sibi rectoribus m, ad tempus, quo usque inter Carolum & Ragenfridum perduellium exortum est n, admodum honeste Domino inibi militatum est.

[19] [atque alii] Qua tempestate cum vices Christi in sacro regimine Cælestinus abba ageret, falsa invidorum delatione apud præfatum principem innocenter laceratus, quasi qui partibus Ragenfridi favisset, ab eodem & ipse exilio injuria est deportatus, & grex Domini est dispersus o. Qui peregrinus obiit, & in monasterio beati Petri, quod Rodnacæ situm est p, sepultus quievit. Carolo autem magno imperante, salus mundum respexit, quæ & hunc locum visitavit. Tetigit enim Dominus cor ejusdem principis, & gratuita pietate inspiravit, ut viro Dei Agenardo q, qui ea tempestate insignis est habitus, idem cœnobium traderet regendum, a quo mox illustrium clericorum multitudo adunata, sub umbra alarum Apostolicæ protectionis, hic divino munere est collecta. Quorum, sibique succedentium industria idem locus decentissime veneratus, claro sanctæ religionis vigore ubique gentium exstitit floridus.

[20] [quos inter Rotbertus, qui reliquias invenit S. Amalbergæ V.] Surrexit illis diebus in regno ex fortissima heroum prosapia Balduinus, ob invincibile animi robur & fortia insignia gestorum cognomento Ferreus r. Qui accepta Judith, filia Caroli calvi, universum regnum inter mare Gallicum & præfatum Scaldem fluvium cum ea, divina gratia, sortitus est: unde & locus, de quo sermo est, ejus quoque ditioni adjunctus est. Quem eodem tempore venerabilis abba, nomine Rotbertus, ecclesiasticis studiis vitæque honestate omnibus notus, divina dispensatione regendum suscepit. Cujus laudabilis vitæ merito magnum præbet testimonium, quod piis lacrymis coram Domino fusis, & jugi cordis contritione & carnis maceratione a Domino Jesu Christo obtinere meruit, ut sacratissimum corpus sponsæ & virginis Christi Amalbergæ, cunctis mortalibus diu absconditum, mira sibi revelatione & primitus ostensum, & cælitus fuerit donatum. Cujus revelationis & adventus tempore tanta meritis ipsius effulsit magnitudo prodigiorum, tanta & animarum & corporum enituit gratia remediorum, ut vix ab ullo mortalium, aut numero comprehendi, aut verbis potuerint enarrari. Nec ulli fidelium incredibile videatur, Christum, ejusdem virginis sponsum, hæc pro ea operatum in terris, quam coram patre suo angelis & ejus pudicitiæ & martyrii coronis glorificat in cælis. [Translatio reliquiarum in montem Blandinium curante Arnulpho Comimite tentata] Facta est autem ejusdem corporis translatio sacræ virginis anno Verbi incarnati octingentesimo septuagesimo, Indictione tertia s.

[21] Ut autem ad ordinem redeamus, Judith, inclyta Caroli imperatoris proles, Balduino peperit filium ei æquivocum t: cui Eltrudis * v, filia regis Anglorum magnum genuit Arnulphum. Hic igitur a sancto Arnulpho, avo u scilicet sanctissimi patris Wandregisili, & nomen traxit, & genus a sanguino Romanorum, qui & olim Troianorum x; ornatum quoque virtutum titulis, & æternæ & temporalis vitæ decus. Hic igitur ille est Arnulphus, qui beatissimum sacerdotem Domini Wandregisilum, & clarum archipræsulem Ansbertum, hodierna attestante solennitate, huc transtulit: mirabiliter enim & gloriose sanctissimo patri Wandregisilo divinitus provisum est, ut ex ejus stirpe is surgeret, qui ejus se obsequio totum devoveret, locumque, in quo transferendus erat, melius ordinaret.

[22] Tractante autem eo, & consilium super hoc placito a Domino quærente, [& S. Gerardo abbate,] non est fraudatus a desiderio suo. Ecce enim huic aptus negotio inventus est vir vitæ laudabilis, sanctitate clarus & genere, Gerardus y nomine, qui monachus proposito, abbas autem exstitit officio, & apostolicus merito. Huic inclytus Marchisus z de ejusdem monasterii ordinatione, & pristinæ monasticæ conversationis restauratione, conceptum in anima sua de Spiritu sancto aperiens desiderium, consilium prudenter utile, atque utiliter prudens adinvenit, a quo etiam perductus anno humanati Verbi nongentesimo quadragesimo primo hanc aulam apostolicam, devota monachorum cohorte comitante, ingressus est. Ubi eliminato imprimis clericorum grege, dominici scholam servitii, a beato olim Amando constitutam, restituit; & normam monasticæ regulæ, ut doctus a Domino, sapienter intendens, curavit. Quamplures vero tanti exemplo magistri excitati, cœperunt voto monasticæ disciplinæ hic confluere, cervicem cordis edomare, jugum Domini suave suscipere. Et contigit in brevi, ut hoc dominici ovilis cœnobium numero & merito dilatatum, nobilissimis per omnia non ignobilius probaretur cœnobiis.

[23] Nec dubium ulli, beatum scilicet Wandregisilum & socios ejus piis hoc a Domino precibus obtinuisse, [qui monasticam disciplinam ibidem instauraverat.] ut idonei præmitterentur sanctæ religionis ministri, a quibus in adventu eorum religiose occurreretur, a quibus etiam digne susciperentur, dignissime tractarentur: si enim usui est mortalibus viantibus diversorii obtentu comites præmittere, hospitium aptum præoccupare, ut venientibus cum gaudio occurratur, ut læta susceptione delectentur; quanto magis tam præclaros superni palatii Aulicos ab omnipotentissimo Rege & Domino hoc credimus impetrasse, ut honorandus cum filiis præmitteretur pater Gerardus, quorum conversatione in adventu eorum locus inveniretur sanctificatus, & in habitatione eorum aptissimus?

ANNOTATA.

a De S. Amando fuse actum est 6 Februarii; de Blandiniensi monasterio, quod erexit, vide istic Commentarium prævium § 5.

b Quot hic asserta, totidem errata sunt chronologica: Dagobertus enim regnare primum in Austrasia cœpit anno Christi 622: annus ergo regni ejus decimus quartus respondet anno Christi 635 partim, partim sequenti. Sed neque Indictio prima congruit anno Christi 610; Romanam sedem ascendit Martinus PP. I anno Christi 649; Aicharius autem Noviomensi ecclesiæ præfectus est 621, ut ex aliis probat Cointius ad annum illum, num. 2; obiit vero anno 639. Adi ergo de his potius Commentarium jam assignatum ad Acta S. Amandi. Mabillonio in Annalibus Benedictinis primordia cænobii Blandiniensis non ante annum Christi 631 consignanda videntur.

c Mabillonius hic cum Sandero notat præfuisse Florbertum ab anno Christi 618 usque ad 639, vel 642; nescio, an satis memor eorum, quæ annotaverat sec. 2 ad Vitam S. Bavonis pag. 399, ubi sic habet: Florbertus utrique monasterio Gandavensi ab anno DCXL ad DCLX præfuisse videtur: hoc certe cum hujus cænobii exordio cohæret melius, uti & cum Annalibus ejusdem auctoris; quando ad annum Christi 656, num. 52 locato S. Livini martyrio, subdit: Livino haud diu supervixit Florbertus abbas monasteriorum Blandiniensis & Gandensis, seu S. Bavonis. Verum hæc discutienda erunt alibi juxta mutatam, post edita S. Amandi Acta, Henschenii in epocha Dagobertina sententiam.

d Itaque pro Sancto colitur, ut probat citatus Mabillonius in Vitam S. Bavonis ex Martyrologio Benedictino & Gallicano, Kalendis Novembris: quod & infra asserit auctor noster num. 17: apud Blandinienses tamen in Officiis propriis Mss. ejus depositio celebranda notatur ritu duplicis majoris cum Octava, die 3 Novembris. Binas ejus translationes memorat Sanderus Gandavensium rerum lib. 4: alteram factam pridie Kal. Octob. pag. 301, alteram posterius 13 Kal. Maii anno 1049 pag. 305: quarum postremam eo die quotannis celebrant Blandinienses, ut patet ex eorum Officiis propriis.

e Priora tamen alia censentur in laudato Commentario ad Acta S. Amandi § 9.

f Edidit ea Sanderus Rerum Gandav. lib. 4 a pag. 247; diplomata item varia Miræus, quæ assignantur in indice ad calcem tomi secundi operum ejus diplomaticorum editionis, ut præfertur, Lovaniensis anni 1723; sed ea ut plurimum conferunt ad celeberrimi hujus cœnobii venerandam antiquitatem splendoremque commendandum; ita ad id, quod hic autor affirmat, facere omnino nihil videntur.

g Quod deinde monasterium S. Bavonis dici cœpit, de quo plura lege apud Sanderum citatum lib. 4, a cap. 3. Ejus erectionem, ac mutationes varias breviter habet Miræus in Fastis Belgicis ad diem 1 Octobris, quo colitur S. Bavo.

h Nota in hoc epitaphio nullum obitus annum exprimi, quem perperam sane notat hic scriptor fuisse Christi 642, ut liquet ex dictis: cum annis viginti sedisse dicatur tam in necrologio abbatum Blandiniensium apud Sanderum, quam in hac ipsa historia. Multo vero magis aberrat Chronicum Sigeberti juxta codicem Lipsianum a Miræo editum, quod non pauci deinde secuti sunt, dum obiisse statuit S. Florbertum anno Christi 639.

i De hoc Joanne, S. Florberti successore, dictum est in adducto jam sæpius Commentario ad Acta S. Amandi § 13; at multo uberius apud Sanderum a pag. 278; cujus tamen chronologia non minus hic, quam in præcedentibus exerrat.

k Id est, inter animas corpore per mortem exutas.

l Qui & S. Amandi testamentum & Vitam scripsit, ut in ejus Commentario narratum est § 15 & 18.

m Nempe Ferreco & Hatta, qui inter Baudemundum & Cælestinum intercesserunt.

n De bello Carolum inter, cognomento Martellum, & Ragenfridum, qui major-domus erat sub rege Chilperico, circa annum Christi 715, legi possunt continuatores Fredegarii Parisiis anno 1699 editi una cum operibus S. Gregorii Turonensis, a cap. 105.

o Eadem narrat Sanderus, ubi de Cælestino pag. 250.

p Rodnaca, sive Rothnacum, & Rotornacum, vulgo Ronsen, Gallice Renay & Ernay, oppidum est in veteri Brabanto diœceseos Mechliniensis haud procul Aldenarda & Gerardimontio, ubi monasterium condidit in honorem SS. Apostolorum Petri & Pauli S. Amandus; ut in ejus Commentario dictum est § 6. Locum hunc pluribus describit Cornelius Gestelius in Historia sua sacra & profana archiepiscopatus Mechliniensis tom. 2, a pag. 235.

q Aliis Ainardus, & Eginhardus &c., qui Acta scripsit Caroli magni, quæ dedimus die 28 Januarii, qua occasione de illo actum est in Commentario prævio ibidem. Adi Sanderum pag. 292.

r Qui primus fuit Flandriæ comes post reconciliationem cum socero suo Carolo calvo, cujus filiam, volentem illam quidem, sed inscio patre, sibi sponsam abduxerat.

s De hac translatione actum est ad diem decimam Julii.

t Scilicet Balduinum II, cognomento calvum.

v Nempe Elfredi.

u Supponit auctor, Waltchisum S. Wandregisili patrem, fuisse filium S. Arnulfi Metensis; quod explosimus in Commentario supra.

x Vide quæ de hac fabula diximus ad Acta S. Arnulfi ep. Metensis die 18 Julii, Ceterum recte hic Arnulfus, Flandriæ comes, genus traxisse dicitur a S. Arnulfo Metensi: cum ejus avia fuerit filia Caroli calvi, qui certissime ex S. Arnulfi progenie fuit.

y De hoc S. Gerardo agemus 3 Octobris. Videri interim de illo potest Mabillonius in Actis Sanctorum Ordinis Benedictini sec. 5, a pag. 248.

z Sic eumdem Arnulfum Flandriæ comitem appellat.

* Mabill. Elstrudis

CAPUT III.
Cælestis revelatio de translatione facienda ad Blandinium; calumnia de sublato corpore S. VVlmari; quot & quæ reliquiæ una cum S. VVandregisili & sociorum ejus corporibus translatæ sint.

Iamque tempus aderat transferendorum huc corporum Sanctorum, sicut dispositum erat in consilio eorumdem Sanctorum: ad quod negotium cum sese ut fidelem ministrum divino spiritu excitatus magnas aptaret Arnulphus, [Bononienses translationi obsistunt] assumpto secum eodem venerando abbate cum magno Christi sacerdotum, monachorum atque clericorum collegio, cum instructa quoque fide & spe Christianorum exercituum legione, ad urbem usque properat Bononiensem. Ubi sese cum omnibus humili præsentans devotione Sanctis, quorum illo gratia advenerat, pavimentum solo stratus lacrymis rigabat, quibus se desiderii sui compotem fieri a Domino expostulabat. Vocatus quoque adest civitatis episcopus, nomine Wicfredus a cum splendido apparatu, & nitidis ecclesiæ officiis. Qui cum in exsequendo nutui divino, & Domino digni Marchisi decreto, licet invitus, & mentem gravi doloris vulnere saucius, ingereret, ecce, adsunt cum vulgo innumerabili primores loci, zelo insipientiæ armati. Et, mota seditione, dispositioni divinæ moliebantur resistere: cujus seditionis auctor exstitit Stephanus Capicelius *.

[25] At Christus, pax vera, hoc opus pacis pacifice disponens consummare, [qui tamen mox revelatione quadam placantur:] surgentis scandali incendium hujusmodi compressit miraculo. Intererat conventui illi reverenda quædam matrona, nomine Torulla, quæ, velut altera Anna, die vel nocte non discedebat de templo, jejuniis & obsecrationibus serviens Domino; cui mira divina revelatione ostensum est, qualiter loculi, quibus pretiosa Sanctorum continebantur busta, relictis, in quibus tenebantur, sedibus, quasi super alas ventorum per inane levati, abbatis & monachorum insiderent ulnis. Quod cum circumstantibus clara ederet voce, adjecit: Sciatis per hoc, fratres mei, voluntatis esse Altissimi, ut migrent hinc hi sanctissimi Viri. Unde Christiana vos fide suadeo, ut favor vester divino respondeat favori, nec tam deifico operi aliqua per vos oriatur occasio scandali. Ad hanc vocem, sicut sudus aër nubem solvit & fumum turbo dispergit; sic placita pax iræ flammas exstinxit, & grata quies horrorem litis perturbavit *.

[26] Coluber autem antiquus, victricis pacis telo perfossus, [at rursus per calumniam insurgunt,] toxicatum rursus discordiæ spiculum instaurat. Ipse mox proprio mucrone feriendus. Ecce enim, in nostrates gravis suspicio oritur, gravior seditio suscitatur, dicentes, corpus egregii confessoris Wlmari atque abbatis b a nobis esse sublatum. Cujus rei materiem excitabant duo clerici, quorum alter dicebatur Notgerus, alter Helgerus; unus eorum sancti Wlmari præpositus, alterque ædituus. Ubi vehementer motus in eos episcopus, sacrilegii eos cœpit arguere, & ignominioso crimine denotare. Gloriosus vero abbas cum hanc nec satisfactione, nec contradictione calumniam valeret delere, ad hoc res perducta est, ut, sigillo rupto & loculo fracto, oculata id fide niterentur explorare.

[27] [quam brevi veritas ipsa depellit.] Videns autem abbas, eos sibi nullo modo acquiescere, neque cœptam pertinaciam deponere, id pro omine imminentis sibi lætitiæ præsagus accepit. Unde & cunctis coram adstantibus dixit: Vere scio, beate Wandregisile, hic tuam vigilare virtutem, pro consociandis tibi collegæ tui Wlmari sacris artubus, famulis tuis laborem istum impendere. Quod & factum est. Aperto ergo sacrosancto loculo corporis sancti Wlmari, bina membrorum pii confessoris occulto divino beneficio promeruit, & unum episcopali benedictione, gratias agens Domino, suscepit. Et satis forsan congrue, ut quod desuper datum est, daretur duplum, quod vero deorsum, subduplum c. His ergo reliquiis gratanter susceptis, & junctis præfatorum Christi Sacerdotum sacris exuviis, feliciter transiit in effectum, quod præsago abbatis sermone est prædictum. Quid frustra niteris, invidia diaboli? Ecce, unde deturbandum sperabas consilium & opus divinum, inde felicius procedit in ruinam tui. Sit illi gloria, qui technas fraudium, quas in electos suos machinaris, per cuncta secula in materiem sui transfert honoris.

[28] Igitur litigantibus (quia filii pacis intererant) in concordiam reductis, [Transferuntur ergo jam dicta corpora] monachi, præveniente abbate, ad sancta Sanctorum accedunt & læti, juxta revelationem divinitus ostensam, in ulnis suscipiunt. Et ecce, gaudia coronantur gaudiis: cum præfatis Sanctis, sanctæ Trinitati ternario numero junctis, innumerus Sanctorum accrescit exercitus, cum eis ad indignos servulos venire paratus. Ut autem clarius in sole prodeat quod dicimus, placuit imprimis Domino altissimo, dein Sanctis, quos hodie veneramur, ut ipsi non soli, sed cum multitudine Sanctorum locum inviserent, ubi supplices suos piis foverent patrociniis, & fidelibus largis occurrerent beneficiis. De reliquiis supradictorum Sanctorum Wandregisili, Ansberti, atque Wltranni hæc nobiscum detulimus.

[29] De casubula sancti Wandregisili; capellum d etiam capitis ejus, unamque ex caligis ejus, [cum aliis reliquiis eorumdem & Christi Domini,] subtalares e, sportam, partemque illius crociæ f, quam alio ligno interuimus, & auro argentoque decoravimus. Hæc vero sunt quæ de sancti Ansberti habemus reliquiis: tunicam ejus, & partem ipsius casubulæ, marsupium vero & anaphum seu pyxidem, atque cultellos. Ex sancti Wlfranni dalmaticæ pars est apud nos maxima, & cultellus cum vagina. Praeterea dignum duximus patefieri scire volentibus, & alias, quas nobiscum detulimus reliquias. De ligno sanctæ Crucis; de spongia, unde fuit Dominus aceto potatus; de sepulcro Domini coloris albi, atque coloris rubei; de vestimento Domini, & de tunica ejus inconsutili; de ligamento unde fuit ligatus; de loco, ubi crucifixus fuit, coloris varii; de monte Calvario, & de monte Oliveti; de lapide, supra quem stabat Dominus, quando dixit Petro: Tu es Petrus; de manna Domini; de pulvere, in quo Salvator noster pedem posuit, quando de Jordanis alveo in naviculam ascendit; de ligno trans Jordanem plantato; de vase, in quo benedixit Dominus aquam, quam in vinum mutavit; de quinque panibus; de petra, quæ est in Golgotha; de ligno, ubi Zachæus sedit.

[30] De vestimentis sanctæ Mariæ, de terra oritorii g sancti Michaëlis; de sancto Joanne præcursore Domini, [ac Deiparæ Virginis, aliorumque] & de spongia ipsius; de pannis Innocentum, aspersis eorum sanguine; de vestimentis eorum. Reliquiæ de sancto Petro, atque de lecto & pallio ipsius. Reliquiæ de sancto Paulo, & pallio ipsius. Reliquiæ S. Andreæ Apostoli. Reliquiæ de sepulcro sancti Joannis Euangelistæ, & de vestimento ejus; de osse sancti Matthæi Apostoli & Euangelistæ. Reliquiæ sancti Simonis Apostoli; de sancto Clemente; de ossibus sancti protomartyris Stephani, & de ejus sanctissimo sanguine, & de uno lapide, cum quo lapidatus fuit. Reliquiæ de sancto Dionysio, & de sancto Eleutherio. Reliquiæ sancti Laurentii martyris; de osse sancti Vincentii diaconi & martyris Pyxides duæ ex ebore, quas ferunt a sancto Wandregisilo ab urbe Roma delatas; de quibus una retinet partem genu sancti Leonis Papæ h, cum balsamo sacrato, & altera in qua est aliqua pars ossium sanctorum Crispini & Crispiniani; quæ etiam continet aliorum reliquias Sanctorum. Reliquiæ sanctorum Mauritii, Exuperii, Candidi, Victoris, Innocentii. De sancto Victore.

[31] [Sanctorum] Reliquiæ sanctorum martyrum Georgii, Saturnini, & Symphoriani. Reliquiæ martyrum Hippolyti, Valeriani, & Proti. Reliquiæ Sanctorum martyrum Christophori, Leodegarii & Solatoris. Reliquiæ sanctorum martyrum Quintini, Marcelli, Daniëlis, Silvini, Simeonis. Reliquiæ de septem Dormientibus; & sancti Enichiliani i pontificis & martyris articulis manuum gaudemus habere nobiscum: quas reliquias Erchengerus comes, & Arnoldus de Germania Bononiensem civitatem deportaverunt. De sancto Timotheo martyre; de sancto Carouno k martyre; de sanctis Lorio, Gemino, & Tadasio senatoribus; de sancto Machabæo, & sancto Marciano; de sancto Marcello, & sancto Maureliano; de sancto Lantberto, Paterno & Desiderio; de casubula sancti Gregorii Papæ, & aliæ de eo reliquiæ, scilicet de cingulo & de cilicio ejus. De membris etiam sanctorum Ermelandi & Eremberti maximam habemus partem. De sanctis confessoribus Martino, Odoëno *, & Verano; de casubula sancti Silvini episcopi; de barba domini Dadonis, qui & Odoëni *; de Villoso l, unde tectus est; de linteamine, super quod transivit, & camisia m & nastula n; de sancto Friciano confessore; de palio sancti Remigii.

[32] [bene multis,] De sanctis confessoribus Germano, Sulpicio, & Samsone; de sanctis confessoribus Marcello, Bertino, & Albino; de sancto Stephano pontifice; de sancto Amatore; de sanctis Fridegerio & Emetorio; de capillis sancti Genardi; de sanctis Gerano & Francoveo; de sanctis Benigno, Maxentio, & Maglione; de sanctis Eligio, Wandone, & Hieronymo. Reliquiæ sanctæ Agathæ virginis; de tunica sanctæ Agnetis; de capillis sanctæ Aureæ; dens sanctæ Cæciliæ, & aliæ de ea reliquiæ; de tunica sanctæ Eugeniæ; de sancta Perpetua; de sanctis Anastasia & Susanna; de capillis sanctæ Radegundis, & aliæ de ea reliquiæ; de sancta Bathilde regina, quæ sancto Wandregisilo multa bona fecit; de sancta Columba; de sancta Margareta; de capillis sanctæ Hildemargæ, ejusque vestibus; de sancta Fide; de sancta Honorina, & de aliis viginti septem Sanctis, quorum reliquiarum breves o non potuimus legere. Aliæ quoque reliquiæ nobiscum sunt delatæ, quæ olim in aureis atque argenteis capsis fuerunt inditæ: quarum auri argentique pretio distracto, monachi emerunt ex illis victui necessaria, quando a suo cœnobio paganorum p incursu per provincias fuerunt dispersi. His ergo Sanctis, quos etsi incircumcisis labiis nominatim expressimus, ut præcedentia hujus sermonis testantur atque sequentia, hodiernæ diei festivitas honestissime est dedicata. Hinc laus, hinc honor & virtus Domino nostro, decus & imperium Regi nostro per omnia secula seculorum.

ANNOTATA.

a Quem Sammarthani notant ab anno Christi 935 usque ad 960 circiter sedem Bononiensem seu Teruanensem obtinuisse.

b De quo videri potest 20 hujus mensis supra.

c Tria ergo accepit S. Wlmari ossa; bina desuper, seu occulto divino beneficio, tertium ab episcopo, seu deorsum, id est, humano beneficio: & sic beneficium divinum duplex erat; humanum vero simplex, seu, ut hic dicitur, subduplum.

d Id est, pileum, seu Galerum.

e Calceos.

f Baculi pastoralis sive abbatialis.

g Cangius in appendice Glossarii legi hoc loco jubet oratorii, & intelligi oratorium S. Michaëlis in monte Gargano.

h S. Leonis PP. I: nam secundus S. Wandregisilo supervixit.

i Mabillonius legit: Ex sancti enim Kiliani, & recte, opinor; cum has reliquias dicat auctor de Germania allatas, in qua fuit S. Kilianus M. episcopus Herbipolensis. Colitur 8 Julii.

k Mabillonius legit Caroutio; sed legendum videtur Carouno, de quo actum 28 Maii.

l Villosus, seu Villosa, & Villusus, accipitur pro panno, serico & linteaminibus villosis.

m Camisia significat indusium sive interulam; aliquando etiam indumentum lineum sacerdotis, quam Albam dicimus.

n Nastola, vel nastula & nastulus est fibula, qua vestis superne collo adstringitur.

o Id est schedas, quibus nomina inscripta erant.

p Id est Danorum seu Nortmannorum, quorum infestationibus dispersi dudum fuere monachi Fontanellenses.

* Mab. Capicerius

* Mab. proturbavit

* Mab. Audoëno

* Audoëni

CAPUT IV.
Pompa translationis, & varia ex itinere miracula.

Igitur memoratus piæ memoriæ abbas & comites venerandi, præclaris tantorum Sanctorum ditati patrociniis, & pretiosis exhilarati pigneribus, [Deducente episcopo Tarnanensi & clero, Bononia disceditur,] lætum maturant reditum, lætiorem habituri adventum. Quibus, Christo cum angelis prævio, castra moventibus & migrantibus, hi in magna cordis lætitia, sublatis in cælum vocibus, Domino gloriam canunt, illi in magna amaritudine flebilibus modis luctum cordis aperiunt; &, ecce, cum episcopo patentibus portis omnis ecclesiæ dignitas; ecce, cum inclyto marchiso tota in honore Sanctorum comitatur civitas: nec deserunt Concives suos comitantes angeli, sed præsentem Servis suis regem Christum splendida ambiunt frequentia. Cujus præsentiæ testimonium ad gloriam nominis sui per omnem viam insignia præbuere miracula, e quibus plura prætermittentes, & pauca assumentes, in paradisum ecclesiæ flores spargimus in odorem suavitatis omnibus hujus diei gaudia colentibus.

[33] [nec ferentes onere pio gravantur, nisi cum deponunt.] Cum enim populorum de cunctis finibus commeantium millia ad Sanctorum confluerent suffragia,& densa per omnes campos sese explicarent examina, tanta impediente multitudine, celerem nequiverant pedibus gressum imperare. Christi autem Militum pretiosa gestantes pignera, cum naturaliter, veluti sarcinis gravati, impeditioris gressus esse debuissent, adeo pii oneris non fatigabantur obsequio, ut eos magis ferri, quam aliquid ætimares ferre. Et cum senioribus præcedere *, & laborantem juberentur plebem respicere, dixere: Ne turbemini, patres & domini, sed Christum hic in Sanctis operantem admiramini; onera, quæ ferimus, nostros accelerant gressus, quibus onerati nos fatigari non posse miramur: exonerati vero communi vobiscum labore fatigamur. Quod audientes, divina eos sustentari gratia intellexere. Unde magnalia Dei in Sanctis suis tam mirifica, & beneficia in fidelibus suis admirantes tam prosflua, altisona voce dixere, Alleluia. Hæc autem eo acta sunt loco, ubi mons, quem dicunt Wonesberch a, radicibus aëra petit. Ab hoc ergo loco pedissequi Sanctorum, qui de vicinis advenerant civitatibus, sanctis eorum se patrociniis commendantes, & intercessionibus devoventes, ad propria magnis fatigati doloribus sunt reversi. Rogo, Domine Jesu Christe, gradere mecum, & viam Sanctorum tuorum calamo depingentem dirige.

[35] [Tempestas oboritur:] A præfato igitur loco plebe, ut dictum est, remeante, & sese in sua recipiente, insignis pater Gerardus, sanctique itineris comites in obsequio Sanctorum tanto apparuere devotiores, quanto a remotæ multitudinis strepitu erant remotiores. Ubi cum tam in equis, ad serenda vivifica Sanctorum busta deputatis, quam in ceteris commodis diabolus jacturam diversis moliretur modis, divina protectione, & Sanctorum intercessione, nullo subjacere potuere periculo aut dispendio. Qua in re solitam divinam admirantes clementiam, devota mente ei cecinere gloriam. Sole dein ruente, & consummato diei itinere, in villam, quam dicunt Weretham, diverterunt. Villa autem eadem secus mare sita est. Gratulantibus autem eis, & de inventa hospitalitate, & de proflua vicinorum humanitate, inopino aëris turbine & procellosa pelagi concussione omnis lætitia mœrore absorpta est Et nisi sublevaret fixa in patrocinio Sanctorum pretiosa fides, totius salutis perturbaretur spes Mare enim funditus eversum ita se mole fluctuum subrigebat in altum, acsi divino mox imperio terminos proprios egressurum, & superficiem terræ occupaturum.

[36] [sed invocato S. Wandregisilo statim sedatur;] Quid agerent, nisi in illo, cui canitur, Adjutor in opportunitatibus in tribulatione, spem omnem transferrent? Fusis ergo ad Dominum precibus & lacrymis, cum sacrosancta benignissimi Wandregisili patrocinia fluctuantibus opponerent undis, ecce sedato aëre, omnis ita in se resedit pontus, acsi valida divina dextra suis imprimeretur finibus. Renovantur hic antiqua ejusdem pii Patris miracula. Jam expressis signorum ejus insignibus, memoriæ occurrit, qualiter primo Geroaldus abbas b, secundo autem Grippo c, præfectus, sævientis pelagi vim perpessi, baratro mortis pene fuerint absorpti, nisi solita clementia pius adesset Wandregisilus, pulsatus eorum & votis, & lacrymis, & precibus. Sic & nobis, mellifluæ dulcedinis Patrone, inter hos mundi turbines peccatorum tempestate naufragantibus, per te cum tabula pietatis occurrat Christus, cujus gratia, aspirante nobis aura Spiritus sancti, portum regni intrare perpetui mereamur.

[37] Consideremus adhuc Patronos nostros ita in hujus quoque aëris elemento, [& diuturni sistuntur imbres] sicut & in mari gloriosos. Inundationis flagellum orbem premebat eo tempore universum. Apertæ cataractæ cæli visæ sunt aquis consumere anni subsidium. Et forte placuit Domino hanc diebus illis plagam inducere, ut translatis & deductis per amplos terrarum tractus Sanctis, cæli misericordiam eorum distillarent meritis; sicque omnibus revelaretur populis, quantum nobis bonum daretur de excelsis. Quod & factum est: nam & cæli clausi, & hanc jussi sunt legem pati, ut & imbres nimios suspenderent, & aërem jocunditate sereni exhilararent. Sicque contigit, ut, sicut inventus protomartyr Domini Stephanus siccitati remedium fuit d; ita beatus Wandregisilus cum sociis præsulum gemmis translatus, Christo eum mirificante, inundationi succurreret. Quod etiam intelligentes agricolæ, Sanctis per omnem viam studuerunt occurrere: & tanta mirabilia confitentes, devote erant Domino gratias agentes.

[38] Inluxit dies beati Bartholomæ passione festivus e: [Dæmonum insidiæ eluduntur in via.] in cujus gloria immolata redemptionis hostia, alveum, quem dicunt Neunam, Sanctorum suorum obsequio transvecti Et, ecce, gloriosus marchisus ex improvisu adest, spiritu turbatus, & vultu mœstissimus. Vagabatur enim spiritus mendacii in ore dicentium: Quia dominus noster Sanctos sedibus suis privavit, ultio eum jam divina invasit. En, in sedibus, quas Sanctis a se paratas credidit, ipse subsistere non meruit. Hæc vox, vox dæmonum (ut dictum est) videtur fuisse, sentientes enim in Sanctorum glorificatione vires suas conterendas. Nam sicut ad memoriam eorum ab obsessis cum magno rugitu fugabantur corporibus; ita se pellendos præsciebant a fidelium, quas amplius lædere student, animabus; dispositum a Domino adventum eorum aut retardare, aut forte mendaciorum figmentis moliebantur avertere: quas insidias doctus a Domino venerandus intelligens abbas, has ordinata per spiritum sapientiæ eloquentia detexit, atque falsiloquo rumori credulas adhibere aures marchisum prohibuit.

[39] Incumbentibus interea tenebris, villam, vocabulo Ogiam f, [Sanatur infirma apud Ogiam. Alius hostes eludit prope Bergam.] hospitio delegere; ubi intermixta turmis fidelium ad memoriam Sanctorum cum hymnis pernoctantium, quædam infirma, membris omnibus dolori capitis compatientibus. Domino miserante, mox pristinæ sanitati est reddita. Inde ventum est ad castrum, quod dicunt Bergam g, cum magno fidelium concursu & occursu. Et depositis in ecclesia confessoris Christi Winoci debito honore Sanctis, pauper quidam ob insequentem se cum armis hostilem cuneum, ad eorum solida fide confugit patrocinium. Ubi cum in eorum aspectu thura precum incendit, & aurum pretiosæ fidei appendit, mox ejusdem ponderosæ fidei merito, palma ei triumphalis, elusis & retroactis hostibus, arrisit.

[40] [Maris accessus coërcetur in transitu.] Inde quoque post biduum egressi, ad alveum venere, sermone rustico, cognomine Drivlit, quod nos latine trinum fluentum dicere possumus. Cui scilicet alveo, quia ex more mare exæstuans jam inundare cœpit, comes sancti itineris, inclytus scilicet marchisus cum omni exercitu, magno equorum & labore & sudore vix transmeabilem habuit. Venerabilis vero abbas, & fratres obsequio Sanctorum deputati, memores illius Davidici; Hi in equis, & hi in curribus; nos autem in nomine Domini nostri invocabimus; non equis fisi aut curribus, sed sola invocatione nominis Christi, secura alacritate tanto sese commisere periculo. Et viam aggressi lymphaticam, senserunt mare divino nutu miræ dilationis moderamine, suum coërcuisse accessum, ut Sanctorum absque difficultate perageretur transitus, & per hoc in eis glorificaretur Deus. Ecce, quomodo ornat Dominus mundum miraculis Sanctorum. Pro quibus omnibus dicamus cum Psalmista: Benedictus Dominus Deus Israël, qui facit mirabilia magna solus. Inter hæc rogo, Domine Jesu Christe, viam, qua gradimur, abbrevia, & adventum Sanctorum tuorum accelera, ut celerius satisfiat desiderio servulorum, post eos in Spiritu sancto suspirantium.

[41] [Brugas accedentibus occurrit Balduinus cum matre & clero.] Igitur ab amne præfato progressis, ecce, Balduinus h, magni marchisi proles inclyta; ecce, quoque regia mater ejus, clarissima scilicet Adala i, cum omni comitatu & innumeræ plebis multitudine, devota honestate & honesta devotione sese obviam dedere. Apud quos unius tantum noctis spatio Sancti cum suis manentes, & viam diluculo carpentes, in villa, cui nomen Atrecias, hospitio suscipiuntur. Et facto mane, ecce, clerus quamplurimus, ecce, diversæ conditionis populus, duce Leuthone archicapellano, cum crucibus & lampadibus, cum hymnis quoque occurrit & laudibus. Quorum obsequio sancta Sanctorum inde levata, cum concentu in aures Domini sabaoth reboante, Bruzzias k sunt delata, atque celebri honore in basilica sancti Donatiani l deposita.

[42] [Brugis archidiaconus liberatur febribus;] Hic quidam Bernaclius * inter suos nominatissimus, cum febricitante socru Petri, a Domino visitatus, ex vivificis Sanctorum morticinis vitam hausit medelæ cælestis. Qui archidiaconatus functus officio in omni episcopio m, cum ardentis febris æstuaret incommodo, ad memoriam Sanctorum pro se rogaturus, ægra vix trahens vestigia, est præsentatus. Ubi cum stratus tacitam coram Domino funderet precem, prosluum lacrymarum imbrem & pii cordis contritionem suæ recuperationis certam fecit redemptionem. Unde conjubilans Domino & Sanctis, adstantes Christicolas in vocem suscitat exultationis.

[43] Qui domi reversus, atque ob celebratum in se Dei beneficium, suis gaudium facturus, [& quidem secundo, cum iis iterum correptus esset.] ejusdem mox febris incommodo, occulto quidem, sed justo Dei est repercussus judicio. Quo languore invalescente, cælestes per se Medicos, ut optabat, nequibat invisere. In fide tamen se subrigens, a memoria eorum sibi aliquid summopere flagitabat deferri. Deferuntur subtalares sanctissimi patris Wandregisili, & scyphus sancti Ansberti. Subtalares alta reverentia suscepit, osculo & oculis admovit, æstuantibus quoque membris apposuit. Scypho autem aquæ pauxillum libavit. Nec mora, fugata inclementis morbi malitia, in omnibus membris virtutem persensit antidoti cælestis. Relicto mox doloris lectulo surgit, ad ecclesiam descendit, pios salutis suæ Auspices adiit, & vota gratiarum devotissime persolvit. Fit celebre miraculum tum ex loci celebritate, tum quoque ex personæ dignitate. En, hic archidiaconus noster, tam merito, quam etiam pretio gloriosæ fidei, mulieri illi euangelicæ, quæ fimbriæ attactu incolumitatem meruit, per omnia æquandus.

[44] Ibidem unus diaconorum, hymnis pernox & laudibus in honorem Sanctorum, [Diacono ibidem ablata cum fœnore restituuntur.] detestabilis furti fraude, familiaris rei damnum perpessus est. Unde repræsentans se Sanctis, inter flebiles querelas preces fudit & lacrymas. Ergo exauditus est, non solum damno restituto, verum etiam lucro damni indepto. His miraculorum insignibus tota Flandria & maritima regio nobilior reddita est. Ecce, carissimi patres & domini, dum viam sermone levamus, & miraculorum gaudia spargimus, Gandenses fines intramus, & jam aureum montem Blandinii cum gaudio scandimus. Unde gratias agimus tibi, Domine Jesu Christe, quod te duce & comite, viam Electorum tuorum in tua laude peregimus, & ad locum, tua eis promissione præparatum, læti cum eis jam venire meruimus. De quorum adventu diu exspectato, diuque desiderato, nunc autem cælitus accelerato, quia nos Christus certos reddidit, susceptionis eorum ordinem celebri pompa prosequamur.

ANNOTATA.

a Satis erit, obscurioribus hisce locis prætermissis, si ea notemus, quæ in hoc itinere celebriora occirrerunt; ut viam, quam institere sacrorum corporum bajuli, lector intelligat.

b Adi superius Miracula num 7.

c De quo item supra in Miraculis num. 25.

d Lege hoc apud Surium die 3 Augusti, qua celebratur Inventio S. Stephani.

e Nempe 25 Augusti.

f Vulgo Oye, Caletum inter & Gravelingam.

g Berga S. Winoci altero circiter lapide Dunckerka distat.

h Balduinum III intellige, qui defunctus anno 961, patrem reliquit superstitem.

i Adela sive Adelaïs, filia Heriberti II Veromanduorum comitis, Arnulfo magno nupta anno Christi, ut est in Chronico Frodoardi seu Flodoardi apud Pithœum, 934.

k Ita Brugas appellat auctor, opulentissimum olim Flandriæ emporium, nec a prisca etiamnum ædificiorum majestate commodisque desciscens.

l Quæ nunc est ecclesia cathedralis.

m Tornacensi episcopatui paruerunt Brugæ, antequam episcopum proprium habere cœperunt anno 1561.

* Mab. procedere. Offic. Blandin. tardius procedere

* Mab. Bernadius

CAPUT V.
Adventus in Blandinium; vernorum in autumno florum stupenda progerminatio; nova Sancto nostro ac sociis ædificata in Blandinio monte ecclesia.

[Gandavi reliquiæ excipiuntur perhonorifice,] Sancti igitur venerando suorum obsequio a castro Bruzziensi devecti, nec prætergresso absque reverentia Dei Genitricis Mariæ monasterio Truncinensi a, trans flumen Legiam, plaudentibus dulci modulatione turmis, sunt evecti. Et, ecce, citeriores ripæ amnis, & omnes plateæ obviam exsilientium excipiuntur agmine Christicolarum: omnis patria occurrit; quique pagenses honore mortalibus possibili obviam ruunt. Confluit regalis militia & omnis plebs urbana. Horum omnium concentu, vocibus quidem dissono, affectibus autem consono, ad aures Domini sabaoth perveniente, monasterio Principis Apostolorum, de quo diximus, altisona appropinquant modulatione. Et, ecce, prodit quasi de sinu matris religiosus monachorum chorus, ecclesiasticis infulis admodum honeste redimitus, præeunte toto mentis affectu cum gaudio spiritali venerabili Transmaro episcopo b, & comitante cum suis glorioso præfato marchiso, super his omnibus singulariter tripudiante, & Domino gratias omnigenas referente. Hac tali & tanta, tam nitida scilicet atque perfulgida fidelium chorea, cum hymnis cælestibus & organis angelicis, cum thymiamatibus aromaticum vaporem spirantibus, Sancti hinc ambiuntur & inde; his sanctæ Crucis stigmata cum vexillis micantibus, illis cereoferalia, claritatem diei augentia, honorifice gestantibus.

[46] [& locantur in ecclesia S. Petri A. C. 944.] Cum hac ergo speciali honoris prærogativa Sancti in hanc Apostolorum introducti basilicam, in aulam eis scilicet divina ordinatione & præparatione dedicatam, deponuntur juxta virtutiferum paradoxæ virginis Christi Amalbergæ mausoleum, sublata in cælum voce jocunda, hac dulci modulatione: Sacerdos Dei inclyte Wandregisile, ora pro nobis, ut tuis semper precibus piis protegi mereamur, & quandoque digni apparere aspectui divinæ claritatis. Acta sunt anno incarnati Verbi nongentesimo quadragesimo quarto, Indictione secunda, Marino * Papa vices Apostolicas in Sede Romana agente, Ludovico c Francis imperante, Transmaro Noviomensi episcopo præsidente, & domno Gerardo abbate hoc cœnobium regente, tertio Nonarum Septembrium die. O diem celeberrimum & omnimodo laudum præconio dignissime efferendum! O diem festum, nobilioribus anni festis merito connumerandum! In quo Dominus omne regnum per speciales patronos Wandregisilum & Ansbertum * tanta benignitate prospexit: in quo etiam hunc locum ad æternam salvationem digne in eo manentium tam mira clementia visitavit.

[47] Lætare ergo, & diem festum age, omne Listrogaugium d & universum Gandense patrimonium, [Læta auctoris acclamatio.] sic divina dignatione honoratum. Exulta quoque & lauda, ecclesia Blandiniensis, egregia videlicet mater nostra, & supernæ Jerusalem prædulcis filia. Ecce, adest sponsus caritatis tuæ, transferens in te Filios dilectionis suæ & Patronos miseræ fragilitatis nostræ. Hos tibi hodie consignat, in resurrectione justorum a te sibi reconsignandos: his quoque te commendat, ut per eos sancta & immaculata ei occurras. Pro his ergo omnibus, omnis ecclesiæ chorus festive jocundus parili psallat concentu mirabilia tua, Domine, dicens: Te benedicat omnis cœtus angelici legio, o Oriens! qui nos visitasti cum Apostolorum senatu & martyrum exercitu, cum confessorum collegio, & cum virginum choro: quorum obtentu tibi, Christe, placeant devotionis nostræ jubila.

[48] Miraculum adhuc referam satis illustre, & omnibus seculis sine exemplo prædicabile, quo & Dominus in ipso adventus eorumdem Sanctorum articulo voluit glorificari, [In Sanctorum adventu terra in flores erupit,] & Sancti meruerunt ab ipso mirifice honorari. Autumnalia, ut nostis, sidera tunc exorta, & sol jam in virgine positus, terram, natura auctore, nec flores permisit edere, nec germen aliquod parturire. Et, ecce, totus mons Blandiniensis, mirabile dictu, flores cœpit producere, & hujusmodi honore ob gloriam advenientium Sanctorum sese vestire e. Arbores quoque eorumdem florum varietate candescere, viridescere purpurascere quoque cœperunt, & distinctorum varietate colorum merita declarare Sanctorum; in tantum ut etiam pullulantia fructuum primordia in naturales jam species mirareris formata. Vernalis naturam temporis autumnus se suscepisse miratus est.

[49] Et quod multum mirabilius est, eisdem arboribus longis postmodum seculis tamquam legitimum accidit, [quod & deinceps eodem anni tempore diu factum est, non sine aliis miraculis;] ut redeunte anni orbita, se eodem florum decore vestirent, & hanc Dei gloriam in testimonium tanti miraculi memoriæ mortalium revocarent. Ipsi enim, qui hæc loquimur, eosdem flores oculis perspeximus, manibus tenuimus, osculis admovimus, honestis quoque personis & amicis longe manentibus ob honorem Dei direximus: quosdam etiam eorum tactu & odore ab infirmitatibus suis gratuita Christi bonitate ereptos scimus. Quæ mira Dei magnalia, fidelium relatu ad Orientales perlata ecclesias, cum quidam in ecclesiastica hierarchia pollentium læta perciperet aure, alta hæc perpendens intelligentia infit: O ineffabilem Dei gloriam in tam speciali hujus miraculi prærogativa! O diem inenarrabilis lætitiæ, merito diei Palmarum consimili officio eo loci recolendum, ubi in adventu Sanctorum tanta divina gloria oculis apparuit mortalium! Præclare & satis congrue dictum. Qui enim sibi Hierosolymam venienti a pueris Hebræorum cum floribus & palmis occurri voluit, ipse in tam glorioso Sanctorum adventu terram florere imperavit: quatenus hujuscemodi revelaretur prodigio, quod cum angelis coram ipso, sicut lilia, floreant in cælo.

[50] [nec vero etiam immerito; quando ipsi Sancti flores fuerant spirituales;] Merito autem adventum eorum Deus florigero honoravit miraculo: quia ipsi viventes in carne, illorum sese florum decore decorare studuere, quibus Christi Ecclesia hujusmodi blanditur eloquio: Florete, flores, quasi lilium, date odorem. Quorum rursus capta amœnitate, filiis, quos Christo sponso genuit, lætabunda ait: Fulcite me floribus, stipate me malis; quia amore langueo. Hi ergo sunt flores, qui numquam marcescunt, numquam a suavitate sui deficiunt, quorum odore convalescunt infirmi, reviviscunt mortui. Hos igitur flores cum Sancti, quorum florigero gaudemus adventu, ex plenitudine agri, cui benedixit Dominus, sibi deflorarent; Flos cunctis præeminens floribus se eis obtulit, qui & de virga Aaron processit, & de radice Jesse descendit; qui etiam in Canticis suis de seipso ait: Ego flos campi & lilium convallium. Quem mox exemplo illius, qui thesaurum in agro, venditis omnibus, emit, calcatis & spretis omnibus mundi deliciis, tota sibi aviditate rapuere, & in eo perennes sibi voluptates cum gaudio Spiritus sancti locavere.

[51] [quos & nos oportet imitari.] Et nos, fratres carissimi, horum exemplo, ut oliva fructifera in domo Domini, crescamus, ut palma Domini floreamus, ut cedri libani multiplicemur. Terra hæc, quæ apud nos hodie flores protulit, & melliflua suavitate defluxit, sit nobis exemplum spiritualiter germinandi, fructificandi, odorem vitæ spargendi. Immarcescibilium ergo florum suavitate fragremus, fructus honoris atque honestatis producamus, & hos supernis odoramentis misceamus, ut cum Sanctis, quorum hodie memoriam agimus, acceptabile Deo sacrificium redoleamus, &, juxta illud Apocalypsis, phialas aureas plenas odoramentorum in conspectu Agni offeramus, atque illud canticum novum coram ipso canamus, cui est cum Deo Patre & Spiritu sancto una divinitas, æqualis gloria, coæterna majestas & nunc & semper & per immortalia secula seculorum.

[52] Igitur divæ memoriæ Arnulphus atque marchisus cluentissimus immensam, [Blandinii nova ædificatur ecclesia ab Arnulpho comite;] quam erga memoratum locum, & præfatorum corpora Sanctorum habuit devotionem in mente, demonstravit in opere. Destructa vero basilica sancti Petri, ad quam tantorum delata sunt patrocinia Sanctorum, quia tam habitationi monachorum, quam frequentiæ promiscui sexus pro parvitate sui erat incongrua, funditus in quadam majori elegantia reædificavit, perfectamque opibus ditavit; villas quoque & prædia quamplurima, atque alia utensilia, ecclesiasticis congrua ministeriis in auro & argento, plena contulit animi devotione: insuper ipsorum corpora Sanctorum honorificentissime inclusit auro & argento.

[52] [ubi Sancti nostri cum aliis requiescant.] Post autem succedenti tempore transtulit ad eumdem locum corpora sanctorum Gudwali f archiepiscopi, & Bertulfi g confessoris Christi de Bononia civitate, ubi etiam ad præsens requiescunt cum sacratissima virgine Christi Amalberga: in quo orationibus & meritis ipsorum, ceterorumque Sanctorum ibi requiescentium, larga fidelibus præstantur beneficia, ad laudem & honorem Salvatoris nostri Domini Jesu Christi, cui omnis honor, gloria, regnum & imperium cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti per immortalia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Vulgo Drongene, olim Canonicorum cœnobium fuit prope Gandavum; nunc est Præmonstratensium inde a seculo duodecimo.

b Noviomensi, ut infra dicitur. Sedit autem, juxta Sammarthanos, ab anno 937 ad 948 & ultra; & gratia valebat apud Arnulfum, qui ejus hortatu Blandiniense cœnobium in paucis amavit, ornavitque beneficiis.

c Quem transmarinum nuncupant.

d Eadem vox occurrit in Actis S. Popponis abbatis ad diem 25 Januarii, ubi dicitur fuisse locus natalis istius Sancti, & esse regio Flandriæ, quæ Lisa, seu Lætia, aut Legia rigatur. Hic videtur accipi pro ea parte territorii Gandavensis, quam Legia præterfluit, quæque hujus celebritatis gaudio potissimum gavisa olim fuerat, quando Sanctorum nostrorum corpora illac per monasterium Trunchinense, quod ad Legiam situm est, ad montem Blandinium, qui inter Legiam Scaldimque medius est, allata fuerant. Certe non nisi portionem intelligi agri Gandavensis, colligitur ex ipso, quo scriptor hic utitur, loquendi modo: omni enim Listrogaugio subjungit universum Gandense patrimonium.

e Haud absimile prodigium in relatione corporis S. Patris nostri Benedicti Floriaci evenisse narrat Diedericus in suo libello, quem in seculi superioris (nempe quarti) parte secunda, pag. 243 edidimus; inquit hic Mabillonius.

f De S. Gudwalo ejusque huc translatione egimus & Junii.

g De S. Bertulfo, ejusque cum S. Gudwalo translatione in montem Blandinium dictum est 5 Februarii: de sancta vero Amelberga 10 Julii.

* Mab Martino

* Mab. atque Wlfrannum

DE S. MENELEO ABBATE ET CONF.
ORDINIS S. BENEDICTI,
IN MONASTERIO MENATENSI ARVERNIÆ.

ANNO CIRCITER DCCXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Meneleus abb. in monasterio Menatensi Arverniæ (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Loci conspectus, antiquitas; Sancti cultus, elogia, miracula.

Arvernia, notissima Galliæ provincia, & in duas partes sub eodem nomine, superiorem videlicet atque inferiorem divisa, in hac Septemtrionem ac Borbonensem provinciam versus habet monasterium in dœcesi Claromontana (de cujus patronis sanctis ac protectoribus, [Monasterii Menatensis situs; cujus antiquitas] uti & de nobilissima ista urbe meminimus die 1 Julii ad Vitam S Galli, ejusdem urbis episcopi) quod monasterium perantiquum est, & Ordinis S. Benedicti, dicique solet, Menatum, antiquitus etiam Menate, vulgo Menat, inter fluvium, cui adjacet, Sicaulam, Seulum, Seulam (vulgo Siole vel Sioule) qui biographo nostro Sivolis dicitur; & Bubulam vel Bulbulam (la Bouble) de quo idem biographus cap. 3. At de his vide notitiam Galliarum Adriani Valesii in voce Sicaula. Distat porro Menatum Claromonte 7 circiter leucis Septemtrionem versus.

[2] Perantiquum merito dixi, utpote quia jam inde a seculo VI doctrinæ gratia in monasterium, cui Menate vocabulum est, [ex variis] mittitur S. Carilefus, post abbas Anisolensis, sicut dicitur in ejus Vita, die 1 Julii a nobis edita, cap. 1. Perstat porro etiam nunc, teste Mabillonio in Observationibus præviis, postea citandis, hoc monasterium eidem Ordini hactenus addictum. Floruit eodem seculo ineunte S. Avitus, abbas Miciacensis, in cujus Vita, ab auctore ferme coævo conscripta, & a nobis illustrata die XVII Junii, cap. 1 narratur ille in laudato monasterio monasticiæ professionis jugum devote suscepisse. Gregorius Turonensis de Vitis Patrum cap. 12 memorat, quod Bracchio abba … Arvernum regressus … in monasterium Menatense, quod per incuriam abbatis intepuerat, ordinatur, ut scilicet ejus studio congregatio ipsa canonice regeretur. Idem Gregorius in historia Francorum lib. 5 transiit, inquit, Bracchio, abbas cellulæ Menatensis.

[3] [monumentis eruitur.] Ex Vita S. Benedicti Anianensis, de qua infra, habemus, duodecim monachos ab isto Sancto illuc directos fuisse, constituto eisdem Andoario abbate; ubi & de insigni miraculo & arcanorum cordis perspicientia, dum Sanctus hoc monasterium visitaret; additurque, illud ipsi datum fuisse a Ludovico Pio imperatore. Meneleus item dicitur ibi jacere in corpore. Mabillonius in Annalibus Benedictinis ad annum 801 a S. Benedicto Anianensi illud reformatum dicit; ad annum 812 a Ludovico Pio renovatum. Vide Theganum corepiscopum Trevir. in Vita ejus apud Chesnium de Scriptoribus Gall. tomo 2, a pag. 725. In Capitularibus regum Franciæ apud Baluzium tomo I, col. 591, inter monasteria, quæ solas orationes debent pro salute imperatoris vel filiorum ejus, & stabilitate imperii, notatur in Aquitania monasterium Menadinii, hoccine, de quo hic, an aliud? Ex dictis manifesti erroris convincitur Jacobus Branche, Ordinis S. Augustini, qui in Vitis Sanctorum Arvernensium ac Velaunorum Anicii Gallice excusis anno 1652, ubi texit elogium Sancti nostri a pag. 470, dicit, ipsum fuisse primum religiosum sæpe diciæ abbatiæ Menatensis.

[4] Sanctus vero Meneleus de laudato monasterio adeo præclare fuit meritus, [Sancti erga illud merita, ejusdemque prioratus.] adeoque sapienter illud rexit, & in insignem evexit splendorem, ut illud ab ipso conditum & excultum dicatur; cujus tamen monasterii instaurator potius quam auctor dicendus videtur; quod jam tum a seculo sexto exstitisse mox vidimus. Vetera Analecta laudati Mabillonii, anno 1723 recusa, inter excerpta ex instrumento visitationis, quam instituit Simon archiepiscopus Bituricensis, per provincias Bituricensem & Burdigalensem, ab anno 1284 & sequentibus, quod habetur ibidem a pag. 338, recensent ad annum 1287; Aprilis IV, die Veneris ad Chambarande, prioratum monasterii Menatensis, distantem 2 leucis a S. Gilberto. Item mense Maio XIV, die Mercurii apud Celville, prioratum de Menato. Inter loca autem, quæ laudatus Bituricensis non visitavit in ista visitatione, notatur prioratus de la Croisille & Douquart, qui in indice, istis Analectis subnexo, adscribuntur abbatiæ Menatensi. Denique inter loca tum ab eodem non visitata occurrit prioratus de la Mongie, abbatiæ Menatensis. De qua etiam Sammarthani tom. 4 Galliæ Christianæ agunt, asserentes privilegia ejusdem, rescriptis summorum Pontificum Paschalis II, & Alexandri III confirmata esse.

[5] Cultus Sancti valde antiquus est; idque ex eo constat, [Antiquus Sancti cultus ex sacris Fastis vetustis,] quod Usuardus nomen ipsius inscripserit suo Martyrologio, ita eum annuntians hac die: XI Kalend. Aug. in pago Arvernensi, S. Menelei abbatis: in cujus genuino textu retinendus asseritur ex omnium fere codicum consensu, uti habes in Observationibus ad Usuardum a nobis illustratum. In Hagiologio Franco-Galliæ ac præsertim Aquitaniæ, excerpto ex antiquo Martyrologio abbatiæ seu parthenonis S. Laurentii Bituricensis, apud nostrum Labbeum tomo 2 novæ Bibliothecæ pag. 701, iisdem pene verbis signatur: In territorio Arvernensi, S. Menelei abbatis. Ita illum prorsus referunt Wion, in Ligno vitæ; aliique hagiologi Benedictini Dorganius, Menardus, Bucelinus; Dorganius tamen omittit locum depositionis.

[6] Aliorum recentiorum Martyrologorum, Galesinii, Maurolyci, [ac recentioribus cum Martyrologio Romano.] ac Felicii, eadem hac die ipsum memorantium, coacervare nihil attinet annuntiationes. Saussayus in suo Martyrologio Gallicano inepte Sanctum honorat titulo martyris, pietate certaminis gloriosi. Nec vero mirum accidit, adeo inter hagiologos convenire de die, quem ponunt; is namque fuit dies obitus juxta auctorem Vitæ, quam edimus: nam animam felicem & beatam reportavit Domino, undecimo Augusti Kalendario: quo etiam die inscribi meruit Martyrologio Romano iisdem plane verbis, quibus ipsum retulit supra Martyrologium Bituricense. Addi his potest, quod in ordine divini Officii, cujus ecgraphum habemus, ad usum ecclesiæ cathedralis Claromontensis pro anno, uti adscribitur, 1656, notetur cō. (commemoratio) Menelai abb. Et in apographo de festis propriis; quod præcedit, ponitur iterum: Menelai abb. cō. De basilica in honorem Sancti ædificata in territorii Bituricensis oppido Monte Lucio, crebrisque miraculis honorata, agetur postea inter miracula.

[7] Non desunt antiqua monumenta; sancti nostri Abbatis laudes complexa; [Producitur Sancti elogium e Bucelino,] quorum ratio haberi poterit inferius ex fragmentis Vitarum aliorum quorumdam Sanctorum. Unicum quamquam recentius hic elogium transcribo ex Bucelino: Meneleus, regio ortus genere, rigorem deliciis hujus mundi omnibus; disciplinam monachicam pricipum licentia; paupertatem opibus; humillimum vitæ institutum [ac] juge obedientiæ jugum gloria & auctoritate, sed & imperio omni potiora habuit; cucullumque vile indutus, ex eo longe illustrior, quam ex purpura, auro, gemmis exsplenduit. Fundavit autem insigne ad honorem S. Martini in territorio Arvernensi monasterium, Menatense primum, ab eo exinde S. Menelei appellatum.

[8] [ubi narratur miraculum:] In quo cum disciplinam monachicam ad exactissimum regulæ sensum sanctissime plantasset, suoque exemplo firmissime solidasset, admirandis a Deo miraculis nobilitatus est; adeo ut illorum fama celeberrimus haberetur. Ea inter mortuum puerum precibus suis ad vitam prodigiosissime revocavit: dæmonem autem sanctissimi & admirabilis patris, inquit, nostri Benedicti exemplo, sola alapæ inflictione ex obsessi corpore potentissime profligavit. Claruit regiæ virtutis ut originis abbas anno Christi DCC. Ita Bucelinus ex Vita, uti addit, tomo 2 Sanctorum Ordinis; (quæ an eadem sit cum illa, quam nos sumus daturi, an diversa, non habeo, unde definiam) Galesinio item, Maurolyco, Menardo, Felicio, Baronio, Usuardo, & reliquarum, inquit, rerum Gall. script. &c., plura hic quidem auctorum cumulans nomina, sed adeo recentis auctoritatis, si solum excipias Usuardum, ut numerum per se faciant, non fidem. Ad rerum Gallicarum scriptores quod attinet; oportebat eos nominare, ut dispici posset, an & cujus essent notæ, ætatis &c.

[9] [cujus occasione de aliis Sancti miraculis, a Mabillonio suppressis,] Miraculum certe de puero Sancti precibus ad vitam prodigiosissime revocato, inter paucula miracula mox a nobis producenda non invenitur. Illud Bucelinus alicubi legerit vel in tomo 2, quem citat, Sanctorum Ordinis sui, vel alibi. Neque enim dubium est, quin S. Meneleus pluribus miraculis claruerit, si fidem habemus jam dictis occasione basilicæ ejus num. 6 Porro librum de miraculis, qui post Sancti Vitam in codice Menatensi Ms. sequebatur, male digestum fuisse, affirmat Mabillonius in sua Observatione prævia eidem Vitæ, Actorum Benedictinorum sec. 3, parte 1, pag. 404; ex quo proinde pauca dumtaxat se selegisse fatetur; reliqua, uti suspicor, vel ex toto vel ex maxima saltem parte judicans non satis digna, ut publicam lucem aspicerent.

[10] [hoc loco disseritur.] Etenim quod laudatus auctor in narratione miraculorum non sit morose criticus & parcus, argumento est liber de miraculis & translatione S. Bertæ, abbatissæ Blangiacensis, quem integrum exhibet loco mox citato a pag. 454, &, quod notatu dignum, non longe post miracula S. Menelei, tametsi Sanctæ encomiastes idem anonymus ac miraculorum scriptor, sicut præmiserat pag. 451, fuerit ineptus, fabulosus ac mendosus; plus tamen in his, ut qui res ab ætate sua minus remotas narret, ad veritatem accedens, quam in aliis, quæ de Sancta perperam congessit, sicut ibidem indicat Mabillonius. Auctoris istius scriptionem illigat seculo decimo ineunti. An autem quæ de isto Mabillonius, eodem fere modo dici possint de nostro circa miracula, non divino, cum totus nos lateat. Utcumque res se habeat, non de nihilo maximam miraculorum partem Mabillonius suppressit, paucissima inde delibans, adhibito etiam, prout par est credere, summo eorum delectu: adeo ut nos, ipsius exemplum secuti, necesse non putemus, in librum istum miraculorum ulterius apud Menatenses inquirere, quem putamus sine ullo Sancti aut eruditorum dispendio, ab opere nostro excludi posse.

§ II. Natales a scriptore Vitæ perperam ordinati; tempus mortis; scriptor Vitæ, & nostrum de eo judicium.

Nunc hallucinationes quædam auctoris Vitæ circa sancti Abbatis natales indicandæ & emendandæ sunt. [Quamquam de nobilissimis Sancti natalibus satis constet;] Origo, inquit, B. Menelei claro de fonte manavit. Et mox idem repetens sic loquitur: Claris ortus natalibus .. antiquam nobilitatis lineam reddidit fulgore meritorum splendidam. Hactenus recte biographus; quæ confirmantur ex Vita S. Benedicti, abbatis Anianensis & Indensis, a S. Ardone seu Smaragdo, ejus discipulo, seculo 9 scripta, & a nobis edita die XII Februarii; apud Mabillonium vero auctius excusa sec. 4 Act. Benedict., part. 1; ubi in rem nostram apud nos cap. 7, apud illum autem pag. 209 dicitur, S. Meneleus regio de semine ortus. Atque hæc satis clara & certa sunt. At longe intricatior quæstio est, ad quem clarum nobilitatis fontem, sive ad quod regium semen natales isti reducendi sint, unde Sanctus originem traxerit.

[12] Ex magna scilicet, ait noster biographus, imperatoris Heraclii prosapia. [genealogia tamen ejus] Quod sic probare conatur: Nam Heraclius imperator genuit Chobar & Modestum Jerosolymorum episcopum. Chobar autem Agor. Agor genuit Amanulfum. Amanulfus genuit Meneleum. At vero quomodo Sanctus atavum habere potuit Heraclium imperatorem? Qui neque Chobar neque Modestum habuit filios; uti liquet ex Zonara lib. 14 Annalium, ubi proles ipsius nominatim recenset. An autem Heraclius Africæ ac Lybiæ præfectus, Heraclii imperatoris pater, de quo idem agit Zonaras, intelligi hic queat, viderint illi, quibus plusculum lucis in hisce tenebris affulget. Veriora fortasse sunt, quæ refert paulo post de Sancti avo, nomine Agor, & avia Raganilde, e quibus natus sit Amanulfus Sancti pater; item quæ aliquibus interjectis subdit, inducens ipsum Meneleum S. Theofredo narrantem, quod patria Andegavensi, & villa sit natus Priscinia; sed & patris nomen Amanulfi, & nomen matris Doculæ &c.

[13] Veriora, inquam, fortasse sunt ista; quæ aliunde possunt confirmari. [perperam a nostro biographo ordinata] Auctor quippe Vitæ laudati S. Theofredi, abbatis Calmeliacensis, apud Mabillonium loco citato pag. 480 (qui auctor, ipso judice, non videtur scripsisse ultra seculum 10, ut videsis pag. 476) inducit nostrum Sanctum cum Theofredo ita loquentem: Andegavensis ego, Meneleus nomine dicor, natus Amanulfo patre, vico Passiniaco, & Docula matre, sicut testatur uterque socius qui ibi aderat una cum ipso. In Vita S. Vincentiani confessoris, ab Herimberto diacono, ejus præceptore scripta, ut asserit Mabillonius pag. 404, sibique a Cointio commodata, agitur de Meneleo, filio Amanulfi, uti habemus ex fragmento Mabillonii inter annotata pag. 406. At quam virum esse potest, quod Sancti nostri pater fuerit Amanulfus, tam manifestissime falsum est, quod noster biographus mox subjungit: Præfatus, inquit Amanulfus … sub temporibus Brunechildis reginæ, totius suæ parentelæ honestavit numerum, dum .. procreavit … Meneleum.

[14] [castigatur.] Crassa enimvero personarum ac temporum combinatio! Qui enim potuit Sanctus nasci sub Brunechilde, & quidem, uti paullo ante dicitur, in anno secundo, de quo infra, sub ista regina, Sigeberti regis Austrasiorum conjuge; cum necdum forte natus esset Heraclius, imperator ab anno 610 ad 641; quem tamen supra volebat Menelei atavum exstitisse. Sammarthani supra citati eumdem haud dubie biographum, ducem cæcum cæce secuti, in eamdem pene parachronismi foveam prolapsi fuerunt, dum dicunt Sanctum vixisse regnante Brunichilde, quæ abbatiam hanc, sicut addunt, multis bonis locupletavit, ut fertur in veteri legenda Ms. de miraculis hujus Sancti.

[15] [Ætas Sancti] Annus mortis Sancti non facile, ætas vero commodius utcumque definiri potest ex personis, ipsi synchronis. Vixit porro cum eo S. Bonitus, episcopus Claromontanus, cujus Acta a nobis illustrata sunt die XV Januarii; in quorum Commentario prævio disseritur de ejus ætate; nos autem, biographo ibi non prodente tempus cathedræ aut mortis, illum posuimus initio seculi 8; & Mabillonius in Act. Bened. anno circiter 709 eum innectit; videsis notam ejus sub calcem Vitæ. Præter hos occurrit S. Theofredus, abbas Calmeliacensis, cujus Vitam dedit idem auctor ad annum 728; apud nos autem die V Junii S. Genesius, comes Arvernius, uterque Sancto nostro synchronus; cujus ultimi epocha a nobis signatur ante annum 740.

[16] [ex personis] Adde S. Vicentianum (saint Viants, aut Viance) qui erat familiarissimus beati Viri Menelei in omnibus, teste nostro biographo, & quem Castellanus in Supplemento ad suum Martyrologium universale ad diem 2 Januarii vocat discipulum S. Menelei, signatque versus annum 730. Sanctus iste ob defectum notitiæ a nobis tunc haud dubie omissus, locum habere poterit in nova editione ejusdem mensis, ac Vita ejus dari, si obtineri potuerit. Mabillonius, qui illam præ oculis habuit, in notis ad S. Menelei Vitam observat, eum supervixisse S. Vincentiano, qui anno, inquit, XV Chlotharii regis decessisse fertur; quod, sicut recte observat, stare non potest. Chlotharius, hic designatus, istius nominis tertius, juxta Pagium Clodovæo II, regi Neustriæ & Burgundiæ, qui obiit 656 post hebdomadam secundam Novembris, successit; fuitque juxta ipsum rex Austrasiæ, atque adeo totius regni monarcha ab obitu patris usque ad 660 post XXV Julii, & e vivis excessit sub finem anni 670. Juxta hanc itaque rationem temporum a Pagio ordinatam illud stare non potest; quia oratorium S. Boniti, qui non nisi anno vigesimo post Chlotharii tertii mortem, sicut observat Mabillonius, episcopus fuit, adiisse memoratur.

[17] [ei synchronis determinatur,] Consuli tamen possunt annotata nostra ad caput II Vitæ istius præsulis littera b, ubi diximus, difficile esse tempora ejus apte definire. Et vero ipse S. Bonitus monasterium Menatense dedicavit, si S. Menelei Vitæ credimus, & Sanctum clericum, id est monachum fecit; ut habemus indidem, antequam Vincentianus e vivis discederet. Nos itaque cum Mabillonio S. Menelei obitum, dum tempora adeo perturbata sunt, certioraque argumenta non suppetunt, innectimus anno circiter 720, ante annos 8, quam S. Theofredus abbas martyrio est affectus; de Vincentiano autem, quem idem Mabillonius alligat anno 15 Childeberti regis, videri poterit alias; ne quid hic loco non suo præpropere definiamus.

[18] His ita superius circa S. Genesium, Alverniæ comitem positis, [hallucinante alicubi Branchio.] intelligitur hallucinatio laudati Branchii, dum eumdem Genesium inter nostri Sancti brachia ex mutuo pacto exspirasse memorat; adde, quod in Officio ex Breviario capituli Camaleriensis, dicto die V Junii a nobis prolato, dicatur, iste sanctus Comes Mœnati cœnobii reditus munifica liberalitate (auxisse) nec minore pietate S. Meneleo, ejusdem abbati morienti adfuisse .. & a Saviniano … B. Menelei successore, sepulturæ traditus esse.

[19] Scriptoris Vitæ nomen, ætas, institutique professio prorsus incerta sunt, [Scriptor Vitæ ignotus; crebris hallucinationibus usus,] quia nec ab ipso sunt memorata, nec ab aliis ea scimus aliunde eruta. De se quidem ipse mentionem facit cap. 5, num. 47, sed adeo obscure ac tecte, ut vel sic non minus nos lateat, quam si nullus meminisset. Sic enim dicit: Quantis autem laudabilioribus virtutum operibus eum honoraverit omnipotens Deus, manentem in officio clericatus … deliberamus .. scribere, ut memoriam scriptoris suæ Vitæ dignetur isdem B. Meneleus conscribere in sui memoriale. Satis remote ac diu post sancti Abbatis obitum scripserit; quia adeo male cohærentes ac crassos errores commisit circa Sancti originem, & ætatem reginæ Brunechildis, uti vidimus; quam & pluries postea æque inepte in scenam producit, bene magnam suæ scriptionis partem hallucinationibus contaminans; unde fiat, ut tum ea, quæ ibi magno conatu narrat, maxime nugatoria; tum plura, quæ alibi in decursu, sublestæ fidei ac suspecta; tum denique tota narrationis series adeo magnis incommodis laborans, e numero genuinorum Actorum eliminanda videantur, nisi ubi & quatenus meliorum scriptorum auctoritate stabilitur, quibuscum consentiat.

[20] At ne quis severiorem me, quam par sit, Actorum judicem deputet, [ac proinde aliunde stabilienda facta, quæ narrat.] juverit aliorum super his crisim depromere. Mabillonius in Observationibus Vitæ præviis, nonnullis eam mendis respersam arguit circa genealogiam ejus, & facta, quæ in ipsa referuntur de Brunichilde regina; recte addens, haud penitus rejiciendam videri, maxime cum in plerisque consentire eam asserat cum Vita S. Vincentiani superius laudata. Idem censet Ludovicus Bulteau in Compendio historiæ Ordinis S. Benedicti, Lutetiæ Parisiorum Gallice edito, anno 1684, tomo 2, ubi a pag. 242 Acta S. Menelei breviter recenset. Novus legendista Gallicus traducit ea tamquam plane vitiosa, nihilque habentia auctoritatis, nisi quando concordant cum aliis certioribus & notioribus auctoribus, nimirum B. Ardone Smaragdo in Vita S. Benedicti Anianensis, Herimberto laudato, & biographo S. Theofredi. Et quandoquidem tres istæ Vitæ, non secus ac tres bases sunt, quibus nostra, quanta quanta est, superincumbit; visum est nihil a nostro instituto alienum fore, si fragmenta quædam ex illis corraderem, quibus nostra confirmetur, parum aut nihil se sola auctoritatis merita.

§ III. Vita auctoritatis indiga aliunde stabilitur; quædam in ea corrigenda notantur.

Clarissimi natales S. Menelei, uti & nomina parentum aliunde jam supra stabilita sunt ex Vita S. Theofredi: ubi hæc Sanctus noster ibidem subjungit de sua pueritia: Cum vero jam septimum ætatis primæ tetigissem annum, [Aliunde stabiliuntur, quæ noster biographus narrat de Sancti natalibus,] potenti Deo devovi castimonium, quod dum vixero, ipso juvante, non faciam irritum. Puerilem Sancti ætatem pluribus adornat Vita nostra capite 1; in quo satis etiam diserte dicitur vovisse castitatem; nam indicat hoc biographus per τὸ divino sponsalitio consecratum penetrale; & infra plus semel. Pergit Meneleus in Vita Theofrediana: Heros, inquit, vero quidam Barontus, nimium nobilitatis genere ac divitiis fultus, suadebat mihi legitimos filiæ amplexus, patre quoque meo præbente adsensum. Sed animadvertens, quod devoveram, omissis parentibus & relicta patria, sicut ipse vides, peragro deserta, assidue tamen quærens, qui me litterarum instruat dogmata, ut cum tempus advenerit, divino studio possim vacare. Hæc ibi; quæ in substantia etiam refert ibidem noster biographus; at recusatas a Sancto nuptias adjunctis quibusdam circumscribens; de quibus ipse viderit. Herimbertus diaconus in Vita S. Vincentiani apud Mabillonium in notis ad Vitam nostram sic habet: Barontus filiam suam, Sensam nomine, Meneleo filio Amanulfi desponsavit. Cumque dies nuptiarum advenisset, Meneleus pro Deo conjugium respuens, partibus Arvernicis cum duobus domesticis pergens, in Vaveris silva super fluvium Siulo eremum concupivit.

[22] [fuga, vitæ instituto,] Cui Theofredus, inquit rursum ista Vita: Ipse, & tui socii mecum pergite, quoniam satisfaciam desiderio & petitioni vestræ. Quibus confirmantur ea, quæ narrantur in Vita num. 9, de Saviniano & Constantio, Sancto nostro in fuga ex patria sociis; in Theofrediana hic tacite quidem, sed paulo expresse nominatis. Lætus ergo Meneleus, subdit eadem Vita Theofrediana, pro tanto munere efficitur, & virum sanctum ad Calmiliacensis cœnobii patrem Eudonem usque prosequitur: quem ille, sicut innotuit Theofredus, benigniter suscepit, & perfectioribus viris educandum præbuit; sociis vero suis Saviniano & Constantio per ejusdem monasterii tuguria cibaria præbere jussit. Quæ satis congruunt in substantia cum Vita nostra num. 13 & 14. Theofrediana autem sic prosequitur: Per septem quoque annos B. Meneleus ibidem instruitur, & utraque eruditione, divina & litterali roboratur; satis denuo conformiter ad Vitam nostram num. 16.

[23] [apparitione angelica una] Audiatur rursum Theofrediana: Elapso vero prædicti cursu temporis, ultima sub requie cujusdam noctis … æthere lapsus angelus, his eum soporatum in oratorio verbis est aggressus: Cum sodalibus, qui huc tecum advenere, ad locum, ubi beatissimum Theofredum invenisti, revertere; & ostendam tibi, quid te oporteat agere. Expergefactus itaque Meneleus, B. Theofredum expetiit, & supernos visus ac monitus angelicos fideliter protulit. Quod postquam religiosissimo patri Eudoni innotuit, immensas Deo pro cælesti visione grates dedit, & convocatis Saviniano & Constantio, supernæ committens eos pietati, in pace abire permisit. Atque hæc ibi restricte: quæ pluribus expandit noster biographus, addens aliam insuper angeli apparitionem, monentis Sanctum de ædificanda domo orationis; quæ secunda apparitio iterum confirmatur ex Vita Theofrediana, ubi sic legitur:

[24] B. Menelei veredarius subito paret ante faciem (Theofredi) sanctos ferens apices, [& item alteras] & continuam orationem: Suscipe, inquit, sanctissime pater, precantis verba filii, & quem divino quondam satiasti ubere, ne differas consolari. Accelera ergo concitus … His dictis, surgit ocius, ac parans omnia, indicto sub itinere est positus. Cumque pervenisset ad Vallem-Vaveris … invenit virum Dei Meneleum, ibidem orationis ædificantem domum. Quo viso, post sanctos amplexus & pacis oscula, percontari cœpit Theofredus prospera & incommoda. At ille referens, quod digressus Calmiliacensi cœnobio abactæ noctis cursu sub medio … ab angelo monitus fuit, ut ibi pararet domum summo rerum Auctori. Biographus noster mox narrare occipit suis historiam cum septem porcellis, a num. 19; an & quam vere, ignoro: quoniam in hac re illum alterius auctoritate scriptoris fulciri, non comperio.

[25] Sequitur in historia de matris, sororis ac sponsæ S. Menelei adventu in Arvernensem solitudinem, [& aliis quibusdam factis,] ubi perfectius vitæ institutum amplexæ fuerint. De sponsa quidem hoc videtur indicare Herimbertus diaconus apud Mabillonium in notis citatis, ita loquens: Postea Sensa, amore spirituali succensa, ipsum est subsecuta. Proxima est ira Baronti, Sensæ patris; qui hac de re certior factus, Sanctique necem spirans, ac vindicta æstuans, coadunatis ducentis quadraginta tribus militibus aggreditur … S. Meneleum perquirere. Jamque Exandonensis pagi fines intraverat &c. Quæ mitius Hermenfridus (imo Herimbertus, ni fallor) in citatis notis sic exponit: Hæc autem Barontus, audiens, contristatus est valde, & præcepit omnem familiam suam & equos simul in Exandonense territorium egredi. Ipse vero cum Vincentiano nobiliores domesticos adsumens, itinere arrepto ad ipsum pervenit locum, in quo vir Dei Meneleus in sua morabatur simplicitate.

[26] Si autem nostro credimus biographo, medias catervas, [quæ alibi majore cum simplicitate ac verisimilitudine,] Christi armatus præsidio, fortis Meneleus irrupit, & inter inimicas hostium catervas invincibilis stetit. Et post alia, quibus narrationem in longum extrahit, Barontum voluisse Sancti caput amputare affirmat, cæcitate ac manuum contractione punitum. Verum illa longe aliter, ac majore rursum cum simplicitate enarrat Herimbertus: Cum, inquit, ad Meneleum venisset Barontus, cupiebat eum revocare, & dicebat: Menelee, accipe filiam meam uxorem. Et ille noluit. Hæc autem Barontus audiens, nimium efficitur tristis. Manu enim extensa voluit illum apprehendere, & secum deducere: nutu autem Dei actum est, ut manus cum brachio rigesceret, cum qua eum tenere volebat … Menelei oratione completa, Barontus efficitur sanus. Aliter, inquam, ista narrat Herimbertus, & majore cum simplicitate ac veri similitudine.

[27] Res autem post sanationem Baronti gestas, ac munera ob hanc causam Sancto oblata memorat noster a num. 39; quæ Herimbertus alio modo expedit, [atque aliter narrantur.] his verbis suam narrationem prosequens: Tunc autem Barontus obtulit ei munera … Ipse vero diluculo consurgens, Savinianum secum habens, itinere arrepto regressus Exandonense, in Avolca curte tunc super ripam Viseræ fluminis ecclesiam ædificari jussit, misitque Genesium sacerdotem ad episcopum Lemovicensem, Rusticum nomine, ut ex sua parte illum rogaret, ut reliquias ex episcopali auctoritate dirigeret, qualiter locus supradictus vel ipsa ecclesia in honore ipsarum reliquiarum dedicanda foret. Barontus, acceptis reliquiis, commendavit eas Vincentiano, præcepitque ei, ut eas Saviniano sacerdoti deferret, & in templo, quod tunc ædificabatur super ripam Viseræ in loco Avolca complantare faceret. Savinianus autem acceptis reliquiis, sub cujus nomine essent, nullatenus interrogavit. Vincentianus in regressu, ad oratorium sancti pervenit Boniti &c. Nullum apud Sammarthanos inter episcopos Lemovicenses Rusticum invenimus; nullum item Meneleo synchronum in catalogo satis mendoso Bernardi Guidonis; episcopi Lodovensis, circa annum, sicut prænotatur, 1320 composito, ac typis edito apud nostrum Labbeum tomo 2, novæ Bibliothecæ Mss. librorum a pag. 265. De reliquiis supra memoratis dicetur paulo post.

[28] [Videtur Sanctus non tantum clericus,] Noster biographus num. 46, Meneleum, inquit, ad clericatus elegerunt officium, & a capite ipsius recidentes capillos, eum enumerarunt inter Dei filios. Et mox subdit: Meneleus clericatus suscepit officium. Atque ex his aliud habemus nihil, quam clericum fuisse Sanctum, sive monachum tantum, qualis supra fuisse indicatur; ubi dicitur, ab Eodone susceptus … in congregatione fratrum, cœpit exemplar bonorum omnium esse, & nondum recisa cæsarie capitis, præmonstrabat rebus & operibus mortificationem carnis. Et vero per clericum intelligi interdum monachum, habemus ex Glossario Cangii Latino-barbaro; & supra vidimus, a Mabillonio vocem clericus in ista significatione Sancto nostro aptatam fuisse. An is ergo ad altiorem gradum non ascendit? Equidem existimo, non monachum tantum, & præterea stricti nominis clericum eum exstitisse, sed etiam sacerdotem; quantum innui videtur in Vita S. Theofredi, abbatis Calmeliacensis laudata; in qua loco citato pag. 481 dicitur: Eusebius supervenit. Arvernensis episcopus, quem S. Theofredus benigna efflagitat oratione, ut Menelei comam consecret ac detondeat; itaque sub genere regali & PONTIFICALI moraliter eum vivere edoceat.

[29] [sed etiam sacerdos fuisse.] Et his certe verbis laudatus supra Ludovicus Bulteau in nota marginali ad Vitam Sancti, quam contrahit, videtur, inquit, indicari, S. Meneleum non tonsuram dumtaxat accepisse, sed sacerdotio initiatum fuisse. Quamquam vi istorum verborum id certo affirmari posse, nobis non satis clare appareat; præsertim si vera sint, quæ noster biographus refert num. 54 de sancto nostro Abbate: Audoënum ad quemdam honestatis & bonitatis presbyterum, nomine Leopasium .. transmisit; cui mandat, ut ad monasterium ejus veniat, eosque Deo & spiritui ejus offerendo sacras hostias, commendare velit … Ad perficiendam igitur mandatæ caritatis obedientiam velocius sacerdos Dei Leopasius suam repræsentat præsentiam. Opus enim divinum peragit, & fratres in omnipotentis Dei servitio ardentiores facit Suspicor, Sanctum non jussurum fuisse, ut alius accerseretur sacerdos, qui pro sua familia ad aram faceret; si aut ipsemet sacerdos, aut quisquam e suis id pii officii genus præstare potuisset.

[30] En tibi nunc drama satis longum, absurde commentitium & ineptissime fabulosum, [Biographi parachronismus perstringitur.] quod exhibet noster biographus a num. 50, ubi repetita denuo hallucinatione, Brunichildem reginam S. Meneleo synchronam facit, varios utrique appingens eventus, qui, super fundamento adeo manifeste ruinoso innixi, non possunt non. corruere. Itaque quidquid sub hac fictitia narratione lectori obtruditur, tamquam ἀσύστατον & ἀδιάθετον expungi debet. Parachronismum hunc recte etiam notavit Cointius in Annalibus Francorum ad annum 696, num. 29. Circa ea, quæ noster subnectit de reliquiis, a Baronto petitis & impetratis, jam nonnulla protulimus superius num. 27 ex Herimberto, qui in iis, quæ idem noster biographus narrat num. 61, cum eodem consentire notatur apud Mabillonium in notis pag. 421.

§ IV. Vitæ exemplaria observationibus illustrata; miracula.

Vitam hanc, quam damus, duobus libris descriptam ab auctore anonymo, incertæ ætatis, [Observanda quædam circa Vitam, quæ a nobis datur;] primus, quantum scimus, in lucem typis protulit Mabillonius ex Ms. codice cœnobii Menatensis, Act. Bened. sec. 3, part. 1, a pag. 404, pauculis observatiunculis præviis in eam usus, in quibus indicat, post dictam Vitam sequi in Ms. codice Menatensi librum de miraculis ejusdem Sancti, male digestum; de quo supra diximus. Porro Vita eadem aliquot hiatus habet, notatos in textu per τὸ &c. Ad hæc desideratur libri secundi caput 8. Laudatus Vitæ editor eidem adjecit notas, quibus nos in rem nostram & usi sumus jam nunc, & usuri sumus postmodum suis locis. Vitam hanc haud vidit Wion, imo ne quidem eam alicubi exstare novit, ingenue fassus, res Sancti gestas, rationemque temporum se ignorare. Plusculum scivit Menardus, in Observationibus ad suum Martyrologium dicens, inter paucula alia, quæ ibi notat, ejus Vitam exstare duobus libris conscriptam. Vitam etiam aliquam novit Bucelinus, quam, ut supra diximus, citat. Præter memoratum Ludovicum Bulteau, qui Vitæ compendium edidit, Vitam quoque collegit ac digessit omnium novissime legendista Gallicus, a pluribus fabulis expurgatam.

[32] Habemus apographum, continens Vitæ fragmentum, ex Ms., [aliudque apographum,] prout eidem annotatur, D. du Chesne, cosmographi regis Christianissimi. Adscribitur insuper eidem nostro apographo exstare hæc Vita apud F. Thomam Aquinatem de S. Joseph, Discalceatum Parisiis. Cointius loco designato, num. 27 & sequentibus gesta quædam S. Menelei in compendium contraxit, recte judicans, diversum a Vita, duobus libris conscripta, fragmentum reperisse ac publicasse Labbeum in collectione rerum Aquitanicarum tomo 2 Bibliothecæ citatæ pag. 591; quod cum dicto nostro apographo consentit. Verum historiam istam minime esse integram tum ex primo obtutu patet, tum eruitur ex Savarone in Originibus Claromontanis pag. 154, & 157.

[33] [fabulis plenum.] Sive vero hæc ex Vita supra nominata fuerit extracta, sive alterius alicujus sit compendium, eodem crassissimo laborat parachronismo, quod Brunichildem reginam Sancto synchronam faciat. Porro quanta quanta fere est narratio ista (quæ brevis certe est) nihil pene continet præter fabulosam texturam, ex factis & dictis istius reginæ & S. Menelei, seu potius ex illius apographi auctoris vel alterius, quem præ oculis habuit, somniis compositam, & paulo ante a nobis in Vita castigatam, tametsi illa res aliter commemoret. Ita porro Ms. nostrum incipit: Beatus igitur Meneleus relicta uxore sua, Barnuti cujusdam filia, vitam solitariam expetiit. Sic vero finitur: In circuitu cellæ nostræ licentiam dedit (Brunichildis) ampliandi, quantum nostra necessitas suppetit, & terminos designari, & villam Sigole, quam ad proprios sumptus habebat, nobis largita est, monachis utique Benedictinis, e quorum numero se fuisse, non obscure scriptor iste hic indicat.

[34] [Miracula apud Mabillonium edita quoniam pauca sunt,] Miracula laudata, quæ Mabillonius ex libro miraculorum S. Menelei excerpsit, & post Vitam edidit, quia paucula dumtaxat sunt, hic commode transcribentur. Sunt itaque sequentia: Quidam vir, nomine Robertus, a partibus veniens Turonicis, quem binis pene lustris contraxerat podagrica infirmitas gravis, veniens ad vicum, cui antiquitas nomen indidit Menate, post nocturnalem synaxim, salutem recuperare meruit. Quædam femina lumine oculorum privata ex vico Carcentonio nata erat, in quo sanctæ Dei Genitricis adoratur virtus. Excubans igitur hujus ad aulam diebus noctibusque, cum lumen, quod quærebat, ibi nequiret obtinere, pergit ad aliam basilicam perpetuæ Virginis, nuncupatam ab omnibus Aurea-valle. Deinde venit ad vicum Menate; ubi sanitatem diu optatam adepta est. Idem experta est Kerildis nomine, quædam cæca, Parisius civitate nobilissima orta.

[35] [hic recensentur,] In quodam oppido, sito in Bituricensi territorio, quod Mons lucio communi vocabulo nuncupatur a tempore prisco, quædam habetur basilica in B. Menelei honore ædificata, crebrisque miraculis ejusdem corusca seu meritis fulta. Referunt ipsius oppidi incolæ; si quispiam hominum ibi præsumeret juramentum a quolibet vi accipere, egredi haud impune. Et quidem infra hujusce habitaculum ecclesiæ miles quidam, nomine Dagobertus, temere est ingressus, tenens quemdam homunculum violenter captum: nam erat avidus deprædator rerum. Sicque accedens ante venerabilem S. Menelei aram, cœpit compellere prædictum captivum proterve jusjurandum facere sibi supra ejus altare Sancti. Tunc isdem captivus quamquam vinctus, præstolans talis exactoris obsecundare præceptis, tetendit dexteram adversus prædictum altare; coactor vero Dagobertus officium omnino amisit linguæ &c.

[36] [cum notis.] Turones, urbs est Galliæ notissima, cujus territorium supra designatur; in qua obiit S. Chlotildis regina; vid. tom. I Junii pag. 297. Pro vico Carcentonio, suspicor scribendum & intelligendum vicum Carentonium (Charenton) qui jacet in Borbonensi provincia ad Milmandram fluvium non procul a fano S. Amandi. Aurea-vallis sub nomine Orcival notatur in territorio Claromontano. Parisius pro Parisiis more antiquitus receptissimo hic ponitur, de qua efformatione obiter dictum inter varias lectiones ad Usuardum illustratum die III Januarii. Mons-lucio (Mont-luçon) exhibetur a mappis geographicis in provincia Borbonensi ad Carum fluvium versus ducatus Bituricensis limites, saltem prout illi hodiedum in mappis notantur. Reliquum est, ut nunc subdam Sancti Vitam, eodem prorsus modo, quo ea legitur apud Mabillonium; nisi quod in nova capita ac titulos more nostro distributa sit. Antiqua etiam capita assignabuntur post prologum, indicato insuper pristino eorumdem loco per numeros Romanos, qui in decursu ad marginem notantur.

VITA
AUCTORE ANONYMO INCERTÆ ÆTATIS,
Ex Ms. codice cœnobii Menatensis edita apud Mabillonium Act. Benedict. sec. 3, part. 1, a pag. 404.

Meneleus abb. in monasterio Menatensi Arverniæ (S.)

BHL Number: 5918


EX IMPRESSIS.

PROLOGUS.

Origo beati Menelei a claro de fonte manavit, ex magni scilicet imperatoris Heraclii prosapia b. [Exponit auctor claram Sancti genealogiam.] Nam Heraclius imperator genuit Chobar & Modestum, Jerosolymorum episcopum. Chobar autem Agor. Agor genuit Amanulfum. Amanulfus genuit Meneleum. Quodam itaque tempore exiit vir religiosus Modestus pontifex ab urbe Jerosolyma, habens comitantes Chobar & Agor secum, Romamque progressi causa orationis, ac ad beati Petri basilicam expedierunt occursum c. Eadem nocte molestia corporis gravatus Modestus episcopus vitam finivit. Tunc Chobar & Agor perrexerunt cum magno comitatu usque ad urbem Turonensem. Quo cum devenissent in ecclesiam B. Martini, spiritalia petierunt fomenta. Post spatium vero temporis in eundo latrunculi irruentes, mente nefanda injecerunt in eos manus, & gladio exstinxerunt, tantumque Agor a consortio patris & fratrum orbatus solus remansit. Qui prostratus mente cœpit amarissime flere: tamen suffultus præsidio divino, robore accepto, fortis fuit in bello. Tunc consolator supernus, nolens famulum suum nimio cruciari mœrore, misit ei virum Arimundum nomine, qui eum cœpit blandis sermonibus consolari, dixitque ei: Noli contristari nec mœstus esse, sed mecum perge in partes Andegavi urbis illustris, daboque filiam meam uxorem nomine Raganildem; ac ditabo divitiis magnis, ut simul fruamini bonis. Itaque Agor in conjugio ducta uxore Raganilde, genuit ex ea filium nomine Amanulfum, qui accepta Docula nomine genuit Meneleum, in quarta feria in primo, in anno autem secundo sub regina Brunichilde d.

ANNOTATA.

a Mabillonius Gallice ipsum vocat S. Menelee; qui vulgo variis locis dicitur S. Mauvis & S. Manevieu, teste novo legendista Gallico.

b Fabulosam hanc genealogiam castigavimus supra.

c Auctor mox ita inepte fabulosus, nullam & hic fidem meretur, uti nec in sequentibus toto hoc pene prologo.

d Nupsit Sigeberto juxta Pagium anno 567; regni regimen ei tribuit noster Daniel citandus, ad an. 596. De utrius hic epochæ anno secundo est sermo in hoc parachronismo?

Antiqua Vitæ divisio.

Genealogia Sancti præmittitur. Incipit Vitæ Liber I.
Caput I. Meneleus nobilis, Deo septennis servire cogitat.
II. Qualiter Barontus ei filiam suam copulare voluerit.
III. Qualiter ab Andegavensi patria aufugerit.
IV. Quomodo eos beatus vir Theofredus susceperit.
V. Qualiter ab abbate sit susceptus Eodone.
VI. De trina vocatione angeli.
VII. De insperato adventu feræ suis.
VIII. De adventu matris, sororis & conjugis suæ.
IX. Quid ex matre, sorore & conjuge fecerit.
X. Quod ad vallem Vaveris repatriaverit.
XI. Qualiter B. Meneleus Baronto nuntiatus fuerit.
XII. Quod ad Virum Dei perquirendum Barontus venerit.
XIII. Allocutio Baronti ad virum Dei Meneleum.
XIV. Quod S. Meneleum voluit occidere Barontus.
XV. Quod consilium ei Vincentianus dederit.
XVI. Legatio Saviniani ad Virum Dei.
XVII. Quod Barontus visum receperit.
XVIII. De sanitate manuum Baronti.
XIX. Quod Leopasium ad se facit venire.
XX. Quibus rebus honoravit S. Meneleum Barontus.
XXI. De bono consilio Heliæ militis.
XXII. De incensione hujus monasterii.
XXIII. Quomodo sanctus vir Meneleus sit factus clericus.
Liber II.
Caput I. Dedicatio ecclesiæ in honorem S. Martini.
II. Quod multos ad Deum converterit.
III. Quod apud Brunechildem reginam sit accusatus.
IV. Qualiter sanctus Vir ad reginam venerit.
V. Responsia sancti Viri.
VI. De Leopasio presbytero.
VII. Quod beatus Vir sit comprehensus & ligatus.
VIII. Quod nutu Dei sit disligatus, & inimicus cæcatus & contractus.
IX. De quadam dæmoniaca sanata.
X. Quod officium linguæ Brunechildis recipit.
XI. Qualia dona S. Meneleo Brunechildis donat.
XII. Quod B. Savinianum in Exandonensi transmisit pago.
XIII De insinuatis reliquiis.
XIV. De visione angeli.
XV. De obitu beati Viri.

CAPUT I.
Sancti natales, educatio, progressus in virtute; fuga nuptiarum, colloquium cum S. Theofredo.

Lib. I, CAP. I.

Claris ortus natalibus B. Meneleus antiquam nobilitatis lineam reddidit fulgore meritorum splendidam. Hic ex illius Heraclii imperatoris genealogia descendens, patrem habuit nomine Amanulfum, [Illustres Sancti natales] qui & atavum habuit ipsum Heraclium imperatorem. Hujus itaque B. Menelei prædictus pater Amanulfus genitorem habuit nomine Agor. Is ab Jerosolymis ob amorem Dei, B. Martini Turonis expetens suffragia, post aliquantos dies Andegavis pagi propinquos pervenit ad terrarum fines: ubi sicut vir nobilis nobiliter deducens vitam, & nobilem copulans sibi Raganildem in conjugio conjugem, ex ea genuit jam dictum Amanulfum, B. Menelei patrem inclytum. Præfatus autem Amanulfus non degenerans ab inclyta parentum serie, sub temporibus Brunechildis reginæ, totius suæ parentelæ honestavit numerum, dum per misericordiam Dei procreavit verum amicum Jesu Christi Meneleum: qui relinquens patrem & matrem, vovit se Domino serviturum semper.

[3] Is igitur B. Meneleus in utero matris suæ spiritu Dei præventus & septemplici meritorum dono adhuc septenni numero annorum munitus, [bona educatione] sub disciplina illa se totum constrinxit, de qua dicitur: Beatus vir qui portaverit jugum a juventute sua. Hoc cælesti magisterio edoctus, infantiæ suæ vias magistravit sibimet institutis senilibus, & ut bona terra centuplicatum fructum reddidit, dum euangelici sermonis auditor & factor promptus exstitit. Nam relinquens patrem & matrem adhuc septennis temporaneus, pius infans pio studio ecclesiarum vicinis adhærebat januis. Uno autem dierum pater ejus Amanulfus audiens quod in tali se studio exerceret attentius, & quod quasi quidam sapiens architectus devovisset velle se serviturum Domino, retrahi eum a tali opere præcepit, virgis quoque vapulari sapientem divinum inscius secretorum divinorum mandavit, indixitque ei, ut ad domum propriam rediens carnalem matrem non relinqueret, donec ipsa ultimum diem communi omnium viventium morte susciperet.

[4] Post perpessos itaque virgarum ictus, paternæ comminationis auditos minatus B. Meneleus ad matrem rediit, [ac virtutum splendore ornati.] qui in omnibus secundum Deum parentibus & extraneis obediens fuit. Dum autem hoc tale negotium audivit mater, non solum ab ipso pio infante Meneleo, sed etiam ab ipso patre Amanulfo, præfuturos sanctitatis gradus filium divinitus intellexit inquirere, & ad hos consequendos præcordiali filium firmavit benedictione. Multiplicabantur ei laudabilis animi qualitates secundum multiplicatas dierum volubilitates, & quorumdam antiquorum adhuc puerulus transcendebat senium quadam magistrali gravitate morum.

II.

[5] Cum autem B. Meneleus ad illum pervenisset ætatis terminum, quo transitorio modo conjugii deberet accipere onus laboriosum, plurimi quique nobilium eum expetebant, [Voto castitatis obstrictus] & ut eis generis pactum conservaret accepta uxore attendebant. Sed illud puritatis, castitatis, & innocentiæ animal cordis sui divino sponsalitio consecratum penetrale pati non potuit, ut morbidi conjugii offuscari in tenebris velit. Inter alios autem quidam aderat nobilitatis magnæ & spatiosæ potestatis, nomine Barontus a, qui pro tali negotio perficiendo ad beati Viri patrem Amanulfum Prisciniaca b villa venit quantocius. Non sperans etenim erat, ut filiæ suæ despiceretur uxorius amplexus quam nobilitabat & parentum clara speciositas, & ampla divitiarum numerositas.

[6] [a patre Amænulfo] Beati itaque Menelei pater Amanulfus filio suo suadet, ut super filiæ Baronti conjugium inclinet voluntarium animum, & præparatum honorem ne differat, quem sic insperatum arridens fortuna præparat. Super hoc etiam tale negotium voluntas matris inquiritur. At illa, quæ satis bene manebat conscia boni secreti Nati, respondit, non se sperare, ut umquam esset voluntas Menelei filii se oblectamento carnalis conjugii velle irretiri: quia adhuc dum esset septennis annorum, sic voluntarius invigilabat ad januas sanctæ orationis. Hujus denique sapiens consilium valde reddidit animum Amanulfi turbidum, vel quia ad præoptatam talis conjugii copulam non se posse inclinare filium diffidebat, vel quia hoc prædivinare matrem eam pro certo audiebat. Inflammatus itaque pro responsione matris, eamdem perculit pugno in maxillis, non ad ipsam pertinere susurrans tale negotium, ad quod pensabat posse præparare in proximo tempore Filium.

[7] [ad nuptias frustra cogitur:] A voluntate deinde patris B. Menelei Barontus ille, cujus filia respuebatur, non discordans, & anulum, quo filia ipsius desponsari eligebatur, pio Meneleo remonstrans, infinitis bonorum opibus ditari eum repromittit, & omnium suarum rerum post se primatum posse tenere prædixit. Sed ille, quem zelus stabilitæ perfectionis obdurabat, nec promissionibus, nec persuasionibus aurem perficiendi conjugii accommodare poterat. Unde exasperati cordis valde amaricatus B. Menelei pater Amanulfus, pium Meneleum baculo percuit; & superbiens & vana sequens, humilem & stabilita dona tenentem, ne frivola sequatur, comminatur ignaviter. Tandem autem ad satisfaciendum & ad perficiendam voluntatem patris B. Meneleus anulum suscepit de manu Baronti, quasi videretur carnalis maritus fieri velle. Sic igitur ad ultimum subarat S. Meneleus filiam Baronti c castus sponsalitio Christi, & cassus remanet, & oblativum virginitatis donum firmiter sponsæ retinet.

III.

[8] Septimo jam denique die postquam B. Meneleus tali modo est laudabilis effectus sponsus, [quibus ut se expediat,] pater desponsatæ Barontus initiat nuptiarum diversos sumptus apparare: ad quos dispiciendos invitatur quamplurimus nobilium conventus, & hunc comitatur utriusque sexus copiosus numerus. Audiens autem vir B. Meneleus ad tale conventionis opus & præparari copiosam rerum affluentiam, & convenire multorum populorum præsentiam; nec emolliebatur Christi miles emeritus affluentia copiosæ delectationis, nec frangebatur ab inchoato desiderio supernæ perfectionis. Unde secretos cordis sui thesauros cuidam contubernali, nomine Saviniano d, reddit manifestos; cui & prædixit, velle se respuere terrenos nuptiarum apparatus, quoniam quidem jam se devoverat Domino serviturum cælibem: & si ibi remaneret, metuebat ne paternæ voluntati amicorumque petitioni non obediens culpam incurreret.

[9] Magis vero se velle eligere indicat, ut inter montuosos & declivos petrarum scopulos comestum corpus bestiis & avibus tradat, [e patria fugit;] antequam castitatis votum Jesu Christo Domino promissum carnalis conjugii morbido tactu faciat irritum. Super his talibus rebus æstuanti præcordiali Meneleo adfuit ille Auctor totius consolationis in proximo, qui illud antiqui Abrahæ obeditionis dignum memoriale debere sequi Famulo suggerit, ut de terra & de cognatione sua exire velit. Illius itaque dominici mandati exsecutrix effecta pia deliberatio piissimi Menelei, ab Andegavensi patria primo dierum summo diluculo cum Savianiano & Constantio comitibus suis exiens aufugit. Post longos & asperos viarum amfractus in Arvernensi patria, in pago Viciacensi e inter fluvium Sivolis & Bulbula f statuit finem imponere.

IV.

[10] Sed omnipotentis Dei larga miseratio peregrinationes Famuli intuitu respexit propitio. [sed in S. Theofredum incidens,] Denique dum in eadem patria oberraret B. Meneleus cum prædictis sociis, & necdum firmum statuisset locum habitationis, invenit in loco, qui vocatur Vallis Vaveris g, quemdam magnæ religionis virum Theofredum h nomine, qui jugum Domini ferens sub Eodone i, religioso abbate, non in vanum nec in vacuum studebat laborare. Is Calmidiense k monasterium regebat, & inibi proficuos religionis fructus quotidie seminabat. Prædictus denique vir Domini Theofredus in prædicta valle sub densa quercu fugabat nimios ardoris æstus, jocundumque refectionis convivium sumebat cum suis secundum tempus opportunum. Initoque B. Meneleus cum Saviniano consilio, ad eum properabat venire cum beneplacito animo, perquirere volens ab eo salubre consilium, ei ita futurum tam animæ quam corporis emolumentum. In secretiori autem prædictæ convallis loco positus, vel propter fugiendos pertranseuntes concursus, vel propter effugiendos incendentis solis rimatus; dum insperato beatum virum Meneleum cum suis ad se venire promptissimos videt, aliquid adversitatis per eos sibimet accidere timet.

[11] Sed illum beatissimum Meneleum, cujus mentem, [fugæ suæ causam] sicut Scriptura dicit, indicabat vultus, inter utrosque socios & pulcritudinis formositate & moderationis gravitate magisterium tenere videns, aliquid perfectæ rationis exspectare viros non dubitavit. Unde propius adstantes dulci affamine dulcis alloquitur sanctus Theofredus nomine: Unde, inquit, adventum vestri habemus? Cujus negotii causa per hæc remotioris loci abdita requiritis? An stationes locorum investigatis; an incerti per has solitudinis vias oberratis? Post nos Christianæ collocutionis interrogatus, beatus vir Meneleus præsentes, veridicos & necessarios itineris sui reddidit conventus, atque omnia necessaria sancto aperuit Theofredo. Indicat itaque quod patria Andegavensi & villa sit natus Priscinia, sed & nomen patris Amanulfi, & nomen matris Doculæ non reticet, seque Meneleum vocari non piget.

[12] [ac perfectioris vitæ] Tantarum igitur personarum filium cum tanta humilitatis paupertate videns ambulare beatus vir Theofredus, & parentum insinuatam nobilem generositatem multo appretiavit, & insinuatas rationis illius causas credere non dubitavit. Nam post infinuatum nomen patriæ & parentum, illud deliberationis suæ B. Meneleus indicit votum, quo se Domino devoverat serviturum cælibem, cum adhuc esset annorum septem. Ad illud autem ætatis perveniens confinium, quo se posset cohortari ad uxoris deducendum connubium, surrexisse quemdam Barontum nomine, lacrymans replicat, qui ei consentiente patre Amanulfo filiam suam temporaneo conjugio donare deliberat: sed promissionis suæ nolens esse ad Deum immemor, spretam carnalis conjugii copulam & oblitus patriæ & parentum vadit quærere, ubi omnipotenti Deo libere possit servire.

[13] [desiderium ei manifestat; a quo ducitur ad Eodonem abbatem.] Hujus itaque beati viri Menelei laudabile audiens desiderium amator Dei Theofredus, & prudentis viri auditor, laudat affectus, & pervenire in proximo sibi adnuntiat consecutos effectus. Perge, inquiens, nobiscum, sociorumque tuorum non remaneat solatium, hanc talem tui cordis deliberationem domni abbatis Eodonis caritativa manus adducet ad perfectionem. Sic pariter pergens ad prædicti abbatis monasterium, in honore Dei sanctique Petri consecratum, felicis peregrini eidem patri insinuat necessaria, & quod ejus expetat consilium manifestum cum voluntate bona. Audito autem bonæ voluntatis illius desiderio, magno vir Dei repletus est gaudio, eumque ante præsentiam sui venire commendat, ut per eum nuntiata an vera sint audiat.

ANNOTATA.

a In Vita S. Vincentiani, teste Mabillonio hic, Barontus dicitur filius Beraldi ducis Aquitaniæ. Barontus quidam dux memoratur a Fredegario in Chronico capp. 67 & 78; item in libro de Gestis Dagoberti I, capp. 25 & 36; hiccine an alius?

b Suspicor designari vicum Andegavorum vulgo Pressigne, ad Infernum amnem, qui Sartæ fluvio inimiscetur.

c Sensam nomine, sicut supra diximus; quæ & exprimitur infra.

d Fuit hic Sancti intimus amicus in vita, ac post mortem successor. Branchius supra memoratus, lib. 2 ei dat titulum Sancti, & coli dicit 22 Novembris. Idem nos asseruimus die 5 Junii, pag. 504, occasione S. Genesii, comitis Arvernii: sed non invenimus ipsum isto die in Fastis Benedictinis.

e Loci hujusce situs satis utcumque determinatur ex adjunctis fluviis, inter quod jacere hic dicitur. Territorium hisce intermedium partim ad provinciam Borbonensem spectare, notatur in mappa Arverniæ Blaviana.

f De duobus hisce fluviis jam diximus in Comm. prævio, num. I.

g In Vita S. Theofredi superius citata fit mentio Vallis-Vaveris, quæ mox Minarum mutuavit nomen pro regalibus minis: ubi Theofredus invenit virum Dei Meneleum, ibidem orationis ædificantem domum, ut clarum vel exinde sit, ibi positum fuisse monasterium Menatense. Ex Herimberto apud Hadrianum Valesium citatum, in voce Sicaula notatur Vaveris silva: cujus situs colligitur ex dictis.

h De ipso agit Commentarius noster prævius num. 15 & 16.

i De S. Eudone consule sis Vitam S. Theofredi apud Mabillonium Act. Bened. sec 3, part. I, pag. 478.

k Mabillonius ibid. pag. 476 Celebre, inquit, exstat ad hanc usque diem monasterium S. Theofredi sub Ordine S. Benedicti, primitus Calmeliacense appellatum, sive a Calmelio vico .. sive a Calmelio duce, ejus (ut ajunt) conditore. Id situm est in diœcesi Aniciensi (le Puis) apud Valaunos (le Velay) ad Ansam (l'Anse) amnem, & radices montis Mesentii, ex quo Ligeris fluvius originem habet. Plura ibidem prosecutus ex auctore anonymo Chronici Calmeliacensis ex Ms. codice Chesniano, addit; monasterium vulgo Monastier, ab incolis dici; aliis monasterium S. Theofredi, vernacule de S. Chaffre; abbatem primum habuisse S. Eudonem, Theofredi decessorem; instauratorem Dalmatium abbatem; Ludovico Pio ferente suppetias: privilegiis item gaudere amplissimis, abbate regulari; pluribusque membris nobilitari: in his prioratu Camelariensi, qui non longe infra monasterium cernitur: S. Bernardum, abbatem Clarevallensem, de eo agere in epistola

CAPUT II.
Monasticæ vitæ institutum; apparitio angelica de mutando loco; pastus miraculosus.

V.

Cumque ante beati viri Eodonis præsentiam & antedictæ rationis replicasset causas, [Monastico cœtui adscriptus] & voluntatis & deliberationis suæ intimasset curas; hoc propensis precibus replicabat, ut ipsum commendans Deo & spiritui ejus, sui monasterii corpori adjungat. Hujus itaque precibus aurem accommodans abbas Eodo, congregationi suæ ibi Deo servienti devotum. Meneleum adsociat, & exemplar obedientiæ, quod inibi viderit, tenere commendat, terrenique victus supplementum cum eis alacriter imperat sumere. Sed post redditas quidem suæ privatæ receptionis & suæ solius consolationis gratias, fratrum se comitantium Saviniani & Constantii non est oblitus curas. Dum autem pro ipsis apud eumdem patrem Eodonem abbatem caritativo affectu postulat mercedem, non frustratur precibus: quoniam & ipsi imperio prædicti abbatis ceteris adjunguntur fratribus.

[15] Susceptus autem tali modo B. Meneleus in congregatione fratrum, [variis virtutibus excellit.] cœpit exemplar bonorum omnium esse, & nondum recisa cæsarie capitis præmonstrabat rebus & operibus mortificationem carnis. In omnibus enim sibi injunctis causis sapiens opponebat studium obedientiæ, & ut de David dicitur, quia ubicumque mittebatur, se prudenter agebat; sic & hic B. Meneleus cum astuta prudentia serpentis, & cum dulcedine columbineæ simplicitatis finiebat omne summum sui laboris; & ut apud Deum humiliatum cor reservabat, humilitatis corporis supplementum hominibus præmonstrabat. Nimio enim amoris vinculo quosque sibi devinciebat, cum quibus colloquium alicujus ratiocinationis resolvebat. Sic dilectus Dei & hominibus nimiis jejuniis corpus afficiens, animum pascens, dies destinabat operibus, noctes in orationibus transibat & in lectionibus.

VI.

[16] Iis & innumerabilibus laudem fructibus leptennio annorum numero satians beatum Meneleum omnipotens Deus, [Monet eum angelus] famam ipsius laudis extendit in multarum terrarum locis, & ne præclara secundum euangelicum dictum sub modio lateret candela, eum super fulgoris candelabrum posuit illa vera & ardens Lucerna, quæ illuminat omnem hominem, venientem in hunc mundum, ut qui eruditus erat ampla scientiarum Dei via, erudiret imposterum populos salubri institutionis doctrina. Dato autem noctium conticinio dum isdem beatus vir Meneleus se dedisset sopori congruo, superni nuntii angelus non dormienti neque dormitanti legatus ei adstitit, terque eum proprio homine vocavit dicens, Menelee, Menelee, Menelee. Angelicæ autem visitationis triplicatione excitatus, inconsuetos miratus est sonitus, nec tamen perpensari potuit, ut ad tam humiliatæ personæ præsentiam mitteretur angelicus nuntius, qui solos perfectorum demandabat conventus.

[17] [de repetendo loco, quem reliquerat:] Sed insolita vocatione perterritus sanctus Meneleus respondit: Quis es, qui me vocas? Angelus inquit ad eum: Ne timeas, sed dum illustris diei superveniet aurora, jussionis meæ restina perficere mandata. Tui vero laboris solatorem Savinianum ne dimittas, qui tecum inchoatæ bonitatis perfiniat vias Propera autem ad eum denominati loci terminum vivaciter venire, ubi invenisti virum religionis Theofridum requiescere: ibique vel quid triplicatæ vocationis meæ requirat arcanum, tibi demonstrabo; vel quid supernus Artifex pro te velit facere, insinuabo. Post hoc angelicæ admonitionis imperium, & postquam in monasterio Calmidiacensi septem annorum revolvit numerum, repletus septiformi donativo, ad ante dictam Vallem Vaveris dedit retrogradum cum gaudio: & inibi attendens per aliquod temporis spatium angelicæ præceptionis monitum, in sanctitate & justitia coram Deo omnibus manebat diebus, unde revisitari meruit iterum lætus.

[18] [cumque paruisset, denuo monetur ab angelo, ut ibi locum orationis construat.] Quodam enim di fatigatos artus corporis dans quieti, congrue sub frondosæ quercus foliis somno obdormivit amico lassati corporis; iterumque amicum Meneleum angelus visitat, & promissionis suæ causas inquiens insinuat: Menelee, in loco, in quo dormis, tui laboris studio præpara domum orationis, ubi frequentata angelicæ visitationis sublimitas æternæ consolationis orantibus aperiat januas. Exspectatæ angelicæ promissionis auditas causas indicare studuit socio Saviniano, oblitus spirarum moras. Hujus autem beati Menelei insinuatam visionem animo pertractans Savinianus, credere non dubitavit, ad eum posse venire visitationis conventus, qui angelicam vitam in terra positus servans, semper manebat omnipotentem Deum orans: & dum duplicatos angelicæ visitationis adventus recordatur, quantocius ut acceleret facere jussa hortatur: quoniam quidem talis operis injunctio tali digniter conveniebat nuntio.

VII.

[19] Sed ante equidem quam cælestis jussionis inchoarent opus facere, & intra se de tali perficienda structura tractarent subtili mente, [Miro modo] consolatos eos reddidit temporanei victus supplemento ille, qui non dat in æternum fluctuationem justo. Nam e vicina silva a quædam fera sus profusi corporis, dilatatæ crassitudinis exiit, & quasi antiquæ recognitionis domesticum videret, ante beatum virum Meneleum pervenit: & feritatis deponens excussus, cœpit lingere ejusdem beati Viri pedes blandis lineamentis linguæ. Hujus itaque feræ beluinos motus videns immutatos beatus Meneleus, perpensabat, quod adveniret sibi pro tali signo aliquid profectus: sicque comitem Savinianum submonuit, ut ex annona elaborata proprio labore aliquid apportare velit, unde vicinam suem pascere possit. Pasta autem sus hoc tali edulio, a Meneleo caritativæ jucunditatis amico imperatam obedientiam ad perfectionem inducit congruam.

[20] Nam huic Sanctus commendat jocundo imperio, [pascit illum Deus.] ut subsequenti nocte ad eum revertatur cum alicujus obedientiæ donativo. Nec terminum autem commendatæ noctis transgrediens, nec vacua ad Virum Dei veniens, non extranea apportat dona, sed quæ ea enutrierat, vexerat. Septem namque porcellos secum adducit, quorum multiplicatio per longum non diminorata est annorum spatium; sed dedit adjutorium in diversis rerum sumptibus vel necessitatibus, quas proprias patienter semper sufferens, misericorditer autem aliorum consolabatur sanctus vir Meneleus.

ANNOTATA.

a Per hanc non videtur intelligi alia, quam Vaveris silva, de qua supra in annotatis ad cap. I.

CAPUT III.
Matris, sororum ac sponsæ vita solitaria; a Baronto, sponsæ patre, intentata Sancto mors.

VIII.

In eodem interim vallis Vaveris commorantes secretiori loco, & necdum præparatos habentes sumptus aptos operi commendato, uno dierum ab occidentalis regionis parte beatus Savinianus matrem Sancti Doculam, [Quærunt & inveniunt S. Meneleum mater, sorores & sponsai] sororem Boculam, & sponsam nomine Sensam, quam adhuc puer Meneleus casto sponsalitio Christi desponderat, vidit venire. Dulcedo etenim matris, amabilitas sororis, & caritas conjugis ad eum perquirendum illas submoverat, & ipsis pro zelo invicti amoris licuit illud euangelicum comprobare veridicum esse, quo dicitur: Omnis enim qui petit accipiet, & qui quærit inveniet, & pulsanti aperietur. Mater igitur filium, soror fratrem, solo nomine conjux requirens maritum, post aliquanta dierum curricula in Arvernensi patria invenerunt petitum, quæsitum, pulsatum, verum amicum Dei Meneleum. Has insperato videns venire cum eodem Saviniano beatus Meneleus, substitit timore obstupefactus, vel quia decrepitæ ætatis matrem oblatam esse; vel quia nobilem conjugem solo amore Christi cognitam, speciosam parentum progeniem sui causa videbat postposuisse: vel quia pro ejus amore, tanti laboris & tanti itineris deliberassent vias accipere.

[22] [matrisque verbis non mollitur,] Tandem animi devictus dulcedine, matrem alloquitur filius dulci affabilitate. Cur, inquiens, mater oblita canos nivei capitis, oblita antiquos dies tuæ defractæ senectutis, [sed propositi arrepti tenacem se ostendit,] peregrinaris in ignota patria, solatiata sororis & conjugis præsentia? Post maternæ dulcedinis extersas lacrymas, audit a matre beatus vir Meneleus causas peracti itineris. Replicat autem mater inter alia paternos Amanulfi super accipiendam filiam Baronti in conjugio restrictus, & replicat super illud negotium suæ maternæ æstimationis conventus. Hoc tamen numquam se potuisse perpensare indicat, ut timore conjugis invite desponsatæ, filius patrem & matrem, fratrem, sororem, ejus affines homo patriam suam relinquere debeat. Sed divini amoris igne succensus beatus vir Meneleus nec matris emolliebatur ploratibus, nec anteriores se pœnitebat fecisse conventus.

IX.

[23] Virile denique robur a visu conservans sanctus vir Meneleus, [easque, angelo locum monstrante,] ab amico socio Saviniano prudenter investigat, quid super eas, quæ eum secutæ fuerant, facere debeat, non obliviscens illud scriptum inter plenum sapere, quod salus sit ubi multa contigerit consilia regnare. Is autem Savinianus melioris consilii partem elegit, & ut eis ædificetur cellula, ubi æterno sponso possint servire, aperit. Hoc autem tale consilium qualiter placuerit, non latuit Savinianum in tempore longo: sed subsequenti nocte dati consilii, apparuit eidem Saviniano angelus Domini, qui demonstravit locum vastæ solitudinis cohærentem fluvio Sivolis, ubi deberet perficere amore matris, sororis & castæ conjugis casti Menelei, sicut consilium dederat, domum orationis.

[24] [ad colendam solitariam vitam inducit.] Demonstravit quoque quod eas ad speciale opus suæ virtutis Altissimus expeteret, dum abjecta veteris hominis veste eas vellet hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia & sanctitate, vestire. Angelicæ jussionis visionem beato Meneleo Savinianus vivaciter indicat, & super earum stabilimentum nulla dubietas amplius subintrat. Tunc pariter veri Dei cultores animis lætis insinuati loci vadunt videre situs habiles: sicque demum præparatis sumptuum copiis, perquisitis artificibus inchoant fervidi præoptatum opus angelicæ demonstrationis. Quod ad perfectionem talem adduxit omnipotens Deus in numero quadraginta dierum, comprobans beati Menelei gratiam & meritum, comprobans vota peregrinantium mulierum, domumque illam in honore Dei & in memoria beatæ semper Virginis Mariæ a dedicari faciunt, ubi & ipsæ sanctitati fide & opere collocant fundamentum stabilitum & firmatum in cælis in perpetuum.

X.

[25] Is igitur matre, sorore & solo nomine conjuge in apto stationis loco collocatis secundum Dei velle, [Quo facto, revertitur ad pristinam solitudinem;] solita admonitione angelicæ familiaritatis veri Dei amatores Meneleus & Savinianus discunt, ut ad prædictam vallem Vaveris repatriarent, & ibi profuturos in longum posteris labores apponerent. Quod fervido suscipientes animo, fervidi ipsi exsistunt in labore cælitus commendato. Nam discussa tepiditate animi & oblita quiete corporis proprii, grandes succidunt silvas; & nunc ferramento, nunc igne supposito hirsuta & aspera convallis Vaveris loca reddunt in proximo planæ perambulationi apta.

XI.

[26] Cumque multiplicatus inchoati operis fructus non solum Deo placeret, sed etiam hominibus, [sed Barontus, sponsæ pater] id ipsum ille mali artifex, callidus depravator recti operis, disturbare tali modo voluit; sed æternus consolator subdolos illius conatus irritos, vanos & conquassatos reddidit. Namque unus ex servis illius Baronti, superius nominati, ad eumdem dominum suum veniens, diversa beati Menelei opera aperuit ei inquiens: Ille tuus quondam notus desponsator filiæ tuæ Sensæ, Meneleus nomine, matrem & sororem præcantans propriam, ab Andegavensi patria aufugit cum filia tua, & latitat modo in patribus Arvernicæ regionis & in eremi Viciacensis superioribus locis, ibique quodam obtentu præcantationis demulcens plurimos, miraculorum se prædicat facere potentatus altissimos. Auditas & permixtas veritati conjecturas Barontus credens, præsentiæ subtractæ filiæ condoluit gemens, vel quia eam maritali modo sicut desponsaverat puer Meneleus non tenuerit, vel quia insperato utrosque perdiderit.

[27] Hoc variabili concitatus modo, vestimenta, [hoc ægerrime ferens,] quæ indutus erat, disrumpit tali audito nuntio, & inter singultuum refractus replicat dolores pro perdita præsentia filiæ, & replicat derisus pro desponsatione ipsius sublatæ filiæ. Tantis denique videns prædictus servus affici dominum suum Barontum tristitiis, repromittit illi quia si sequeretur eum, illius Menelei præsentiam & locum demonstraret ipsius stationis. Malus malo credens, & ut vulgo dicitur, unumquodque animal simile sui diligens, delatorem suum promissionibus multis Barontus dominus obfirmat, & promittit, quod ab eo etiam obnoxiæ servitutis nodum disrumpat, si dictis suæ promissionis facta discordare non faciat.

XII.

[28] Præparatis deinceps ad denominatum iter sumptibus, & coadunatis ducentis quadraginta tribus militibus, [Sanctum quærit, & mortem ejus spirat:] aggreditur Barontus amaricatus cordis felle S. Meneleum perquirere. Jamque Exandonensis pagi b fines intraverat, & ex quodam monasterio, vocabulo Tresfagio c, se abstrahere posse necessaria sumptuum confidebat, anhelans cum satellitibus suis Andegavensibus sanctum Virum exstinguere, qui secundem Deum vivens nec dolum fecit, nec umquam facientibus consentire voluit. Huic autem beato Meneleo laboranti in prædicta valle Vaveris jussu angelico manifestatum est plurimorum relatu, adesse inimici sui Baronti præsentiam in proximo loco: hocque beatum Virum non latuit, quod illum expetere ad mortem quærat, quia pensabat quod filiæ ejus præsentiam, quam sibi desponsaverat, a paternis oculis subducere fecisset.

[29] [sed is imperterritus hostem excipit,] Sed nec terroribus nec minis Christi athleta Meneleus frangi potuit, sed indutus lorica justitiæ, & protectus galea salutis æternæ, & adsumens scutum fidei & gladium salutis, quod est verbum Dei, simul cum Saviniano, participe sui laboris, festinat occurrere, ubi audivit esse Barontum cum militum turmis. Denique dum jam ad Bulbulæ fluenta propinquassent, & armatum Barontum armis bellicis vidissent, medias catervas Christi armatus præsidio fortis Meneleus irrupit, & inter inimicas hostium catervas invincibilis stetit: eumque tunc non solum nomine, sed etiam digito indice quidam explorator domino suo Baronto demonstrat, & Savinianum cum eo adesse insinuat, qui beati Menelei in omnibus favens præcepto, cum ipso peregrinationem subiit animo intrepido.

XIII.

[30] Pro anterioris igitur conventionis pacto & pro præsenti demonstratoris servi signo beatum virum Meneleum recognoscens Barontus, [& ad quæsita ejus] & quodam ipse potentatus vento inflatus, eum ad se venire commendat, & firmæ stabilitatis columnam arundineæ nobilitatis expavescere sibilo cogitat. Si, inquit, Menelee perverse, parentum consanguinitas, si vicinorum familiaritas, si patriæ tibi dissplicuit vicinitas, paternas & maternas non dimitteres videre januas? An verebaris exprobrari pro tali ejus conjugio, quæ firmabatur & parentum insigni gloria, & pulcritudinis specie decora? His interrogationibus sale sapientiæ nimium jejunis beatus Meneleus, cui vivere Christus fuit & mori lucrum, respondit hilaris:

[31] [apposite respondet.] Transitorios paternæ & maternæ dulcedinis affectus, & vicinorum amicabiles concursus, & patrios lares pagi Andegavensis relinquere me fecit amor illius Patris, qui promisit fidelibus suis dicens: Quicumque fecerit voluntatem Patris mei qui in cælis est, ipse meus frater, soror & mater est. Præsentiam filiæ tuæ, in Christo conjugis meæ, subtractam paternis & maternis oculis cur conquereris, quæ relinquens hujus mundi postes, adquisivit cælestes sedes & angelicos cives? terrenam ejus gloriam & ejus pulcritudinem carneam specificat ille, qui clarior sole & sublimior angelis in sua residet sede. Tenuis autem itineris labor nec ullum sapere habuit in initio, nec finem habebit secundum voluntatem tuam, sicut attendisti * in proximo.

ANNOTATA.

a Haud longe a Menato & Sivola fluvio, teste Mabillonio hic, exstat vicus vocabulo Nostro Dame de Lisseule; quo in loco forsitan istud cœnobium quondam situm fuerit.

b Vulgo Issandonois; cujus caput Exandonum (Issandon) modo oppidulum haud procul a Visera fluvio, paullo supra Usercum oppidum. Inde non longe distat vicus, in quo sepultus S. Vincentianus, S. Viance ab ipso appellatus, uti observat Mabillonius.

c De monasterio Tresfagio seu Trisfagio plura infra, maxime num. 41, ubi in honorem S. Saturnini Tolosatium præsulis (de quo cum Martyrologio Romano agendum erit die 29 Novembris) dedicatum fuisse legitur. Locus Mabillonio ignotus, nisi quod continebatur in pago Exandonensi, de quo in nota præcedente.

* forte attendes

CAPUT IV.
Baronti pœna; adepta per Sanctum valetudo; collata ipsi munera.

XIV.

Talibus responsionibus beati viri Menelei exasperatus animus Baronti, gladium, quo accinctus erat, manu discutiens, frivolas & inanes minitationes evomuit inquiens: [Barontus fatalem Sancto ictum intentat, sed a Deo punitur:] Quis est qui te eripere posset de manibus meis? Sed beatus vir Meneleus nec varias gladii districtiones, nec ventosas minarum apparentium timens verbositates, liberatoris sui adesse præsentiam dicit, qui in sui liberatione nihil laborabit. Ad singulas itaque sapientis Menelei responsiones acuens Barontus ille amaricati cordis & denudatæ buccæ dentes, evaginat gladium, sanctique Menelei vult amputare a caput angelicum. Sed ante promissi liberatoris præsentia denudatum gladium excussit de Baronti illius dextera, & pro superbia inflati cordis obtexit oculos ipsius nube cæcitatis, & flexibiles digiti manuum senserunt plorabilem incurvatæ contractionis nodum. Talem corporalem afflictionem se suscepisse Barontus indoluit, quia in interfectionem sancti viri Menelei exarsit.

XV.

[33] Sed miseratoris & misericordis Domini longanimitas, quæ non in perpetuum reservat iras, [sed dum suasu S. Vincentiani,] nec vindicat bis in idipsum, præpar at eidem Baronto salubre consilium. Perterritis itaque ejus cæcati & contracti viri militibus, unusquisque idipsum laboris & doloris ad se timebat venire, quia sequentes senioris voluntatem, statuerant cum eo persequi Menelei deificam simplicitatem. Inter eos autem quidam Vincentianus b nomine adfuit, qui sciens verum esse, quod durum sit contra stimulum calcitrare, omnia vincentis humilitatis arma domino suo Baronto suadet, & insinuat ut anterioris veneni tumorem & superbiam evomat. Hoc autem eidem specialiter suggerit, ut corporalis afflictionis acerbitas oblivisci ei non faciat salubres animæ vias; sed ad virum Dei Meneleum transmittat, cui super ipsius salutis negotium invigilare placeat.

[34] [ad ipsum S. Meneleum pro pristina recuperanda sanitate, recurrere statuit,] Vincentiani non displicuit Baronto auditum consilium, ipsumque Vincentianum isdem vir cæcatus & contractus submonet, quantocius pro tali mercato ire ad virum Dei Meneleum: cui mandat quod eum honorare multis bonis velit, si in anteriori sanitate, quam perdiderat, eum remittere possit. Jussionis illius verba Vincentianus tanto libentius peragere festinat, quantum id expetere vel esse necesse domino suo Baronto considerat. Bene autem habens sancti viri Menelei familiaritatem cognitam, ad tale consequendum negotium, Saviniani perquirit consilium. Is autem erat familiarissimus beati viri Menelei in omnibus. Cui aperiens domini sui acres dolorum aculeos, quos pro cæcitate oculorum, & pro nodosa chiragra manuum deplorabat quotidianos, illud supplex exposcit, ut secum ad medicum salutis Meneleum venire velit, cui summam Baronti aperiat necessitatem, & apud eum possit deplorare ipsius culpam grandem.

XVI.

[35] Preces itaque Vincentiani vir Dei Savinianus suscipiens, [adhibito, qui rem Sancto commendet, Saviniano,] damnati corporis Baronti cæcitatem & contractionem supplex aperuit. Qualiter autem eidem Baronto displiceret præjecta beato Viro tortitudo, non reticet, insinuatque ejusdem vasalli recognitionem, & super præsumptæ præsumptionis casum, quam facere vellet & posset emendationem. Interim tamen misereatur super illius Baronti corporis damnationem, & pro eo velit aures Domini amicas sibi interpellare, ut ad anterioris sanitatis redire posset valetudinem, & ut recuperata sanitate corporis posset pœnitere neglectum inimicæ vanitatis. Supplicem Vincentiani viri Dei [&] Saviniani legationem beatus Meneleus suscipiens, ad singulas eorum preces caritatis & compassionis coaptavit responsiones, inquiens:

[36] [ac sufis pro ea precibus,] Corporalis cæcitas & temporalis membrorum contractio Baronti si displicet ad præsens, nimium mihi valde tamen complacet recognitio ipsius vanitatis & deliberatio ipsius emendationis. Restauratio autem sanitatis ejus in illo solo permanet, qui humiliator inflatæ superbiæ & exaltator regnat humilitatis non fictæ. Deprecationis vestræ obaudiens monitum, fratris Baronti paratus sum visitare doloris & infirmitatis lectum: & si eum adjuvare poterit nostri medicaminis manus, ad hoc me præparatum in omnibus videbit oculus. Deinde pro eodem fundimus ad Deum preces, ut diminorentur ipsius Baronti criminum pestes, & ut pristinæ sanitati restituatur, & ut tam pro animæ quam corporis alacritate lætetur.

XVII.

[37] Post adnunciatas itaque Baronti necessitates, quantocius ad eum vir Dei Meneleus venit, per eum rescire volens, [postquam petiisset a Sancto veniam delicti Barontus,] qualiter ipse Vincentiani & Saviniani attendere vellet legationem. Audiens autem prædictus Barontus propius se adstare beatum virum Meneleum, corruit in faciem suam & ingemuit dicens: Peccavi coram Domino & coram te, Serve Christi peto ut indulgeas facinoribus meis propriis, & dissolvas crimina mei reatus orationibus tuis. Hujus namque recognitionem videns & audiens beatus Meneleus, & ferinos prioris vitæ animos recognoscens, in melioris deliberationis magistratus immutatos proclamavit lætus & alacer inquiens: Hæc mutatio dexteræ Excelsi, Et tanto voluntarius pro eo reddidit orationem Domino Jesu Christo, quanto id expedire ei videbat deploranti cæcitatis & contradictionis damnaticia membra.

[38] Ad perquirendam autem sanitatem non nocuit anterioris conventionis pactum, [pristinam visus facultatem recipit,] quod uterque recognoscebat, dum isdem Barontus filiam suam Sensam nomine eidem puerulo Meneleo terreno conjugio copulare voluerat, eamque isdem casto sponsalitio Christi desponsaverat. Post hanc autem orationem quam spiritu Dei dixit: Dominus Deus aperiat oculos tuos ad cognoscendam viam veritatis; & postquam eum secundo adfirmavit adfirmatione verbi euangelici, Amen Amen, Savinianus ille testis fidelis; statim aperti sunt oculi Baronti, & clare inchoat videre vultum angelicum Menelei. Pro reddendis autem gratiarum actionibus isdem Barontus ad terram corruit, & cum lacrymis dixit: Gratias tibi, Deus, qui facis voluntatem timentium te, & superbis resistis, qui autem te humili diligunt corde exaltas.

XVIII.

[39] Recuperato itaque oculorum visu, tanto instantius in recuperatione sanitatis manuum persistebat Barontus, [ac manuum sanitatem:] quanto id necessarium sibi esse videbat, & quantum id apud Deum posse impetrare beatum Meneleum confidebat. Videns autem sanctus Dei Meneleus Barontum emendatioris vitæ vias velle tenere, tale eidem viro dedit responsum: Ego oro pro peccatoribus & persequentibus & calumniantibus nos: ideoque fiat tibi secundum cor tuum in bonum. Post finem autem orationis quam Domino Jesu Christo fuderat Meneleus filius veræ caritatis, initiant manus Baronti naturam motionis sentire, & dolor cœpit paullatim minui, & venarum nervi solidius firmari.

XIX.

[40] Restauratum itaque Barontum in perfecta corporis sanitate videns beatus vir Meneleus, ut in profutura animaæ sanitate invigilaret submonebat instantius. [culpam deinde expiat,] Gratia vero Dei continuus labor seminatoris Menelei non secus viam, nec super obturatam petram, nec inter spinas seminans divinum semen, ad multiplicati incrementi fructum adduxit suum laborem. Nam ut bona terra tempus serotinum, sic Barontus suscipiens viri Dei Menelei verbum, quemdam bonæ religionis sacerdotem nomine Leopasium ad se venire commendat, cui negligentiarum suarum committit eradicationem, ut abundantem in corde suo possit habere admonitio patris sui Menelei fructificationem. Is etenim Leopasius vir magnæ compassionis collaudans humiliatum animum Baronti pœnitentis, antiquarum ejus negligentiarum caritativa manu disrupit nodum: & lætus ad sua sacerdos loca rediit, & lætiorem Barontum tam pro sanitate sui corporis, quam pro salute suæ animæ dimisit.

XX.

[41] Gratia mortificatoris mortis & vivificatoris vitæ in sanitate perfecta corporis Barontus permanens, [& Virum sanctum donis cumulat,] meliora emendationis vitæ multiplicat opera; & quantum cælestis honoris desideret bonum, demonstrat dispertiendo suum terrenum. Nam eidem beato viro Meneleo multis precibus suasit, ut quædam munera c suæ potestatis susciperet, eaque in suo jure & dominatione retineret. Monasterium namque, nomine Trisfagium, in honore Dei & in memoria sancti martyris Saturnini Tolosensis pontificis consecratum, cum terris, silvis, pratis, servis & ancillis & commansis vestitis quadraginta sex eidem beato Viro contulit.

XXI.

[42] Post autem aliquod spatium temporis ad meliora succensus animus Baronti, [quibus alias deinde possessiones] secum revolvere cœpit, qualiter prius datum debuisset crescere. Illam autem voluntatem quibusdam primoribus suis aperiens, taliter cum eis sermocinationis habuit initium, inquiens: Terrenæ potestatis honoratus numerositate & spatiosa divitiarum ditatus amplitudine, filiorum progenie video me carere divina prædestinatione, qui terrena patris possint recipere bona, eaque tenere per quædam annorum tempora. Inter primores autem consiliarios Baronti quidam adfuit Helias nomine, qui super brachia suæ deliberationis sapienter accepit, quid conveniebat consilium facere salutis. Vides, inquit, quantum iste homo beatus Meneleus dilectus sit Deo & hominibus, &c. Unde salubre & salutare mihi videtur, ut ipsi plurimorum bonorum tuortum hereditas donari debeat, per quem recognovisti tortitudinis tuæ casum, & per quem redisti ad sanitatis modum, &c.

[43] [adjungit.] Donat itaque per consilium Heliæ eidem beato Meneleo has villas, Avolcam & Varicium in Exandonensi pago, cum præfato monasterio, nomine Trisfagio, sub testamento legum & sub testamento chartarum, manuque propria subterfirmavit, idemque cessionis scriptum ipsi beato Viro tradidit. Præcavens autem isdem beatus vir Meneleus in posterum subdolorum hominum fraudes, & ut sapiens quia longe bene videt, confirmare volens Baronti donationes, ad eumdem virum transmittit quemdam suorum nomine Constantium, cui mandat hortaturque, ut post cessionis chartulam, transmitteretur ei quidam missaticus d, qui eum revestiret de donatis rebus. Bonum denique illum consiliarium Heliam ad hoc opus perficendum transmittit, qui prædictas res Constantio legato sancti viri Menelei tradidit, & illam donationem cum charta illarum villarum & illarum possessionum videre fecit.

ANNOTATA.

a De hac historia aliter ab Herimberto narrata egimus in Commentario prævio, num. 26.

b Majorem hujus Sancti notitiam suggerit Commentarius noster prævius num. 16.

c Quomodo hanc narrationem prosequatur Herimberius, habes in Commentario prævio, num. 27.

d Id est, missus seu legatus. Varia habet Cangius ad vocem missus.

CAPUT V.
Probata S. Menelei constantia, clericatus, consecrata ecclesia; multorum ad vitam perfectiorem conversio, accusationes.

[Combustum monasterium] Quantum igitur omnipotens Deus beatum virum Meneleum in terris laudare faciebat pro suis virtutibus, tantum isdem Vir Dei in omni bonitate se exercebat, & in convenienti structura sui monasterii sedulus invigilabat. Jam autem bene eam ad bene perfectum adduxerat. Sed huic ille mali artifex diabolus invidere inchoat, suamque, permittente Deo, voluntatem ad horam adimplet: quoniam quidem una noctium omne beati Viri ædificium arsum in favillis remanet. Sed Vir Domini, qui in adversitate mundani damni non diminorabat intentionem cælestis desiderii, ad præfatum monasterium Trisfagium, & ad præfatas villas Constantium transmittit, eique commendat, ut illarum potestatum homines ad reædificandum orsum monasterium venirent. Ad hoc opus injunctum singuli quique bene voluntarii præparant animum, singulisque dividitur partitio operis, quam perficit unusquisque, ne tepidus blasphemetur in operatione sui laboris.

[45] In constructione igitur sui monasterii beatus Meneleus studium apponens laboris pii, [Sanctus restaurari curat;] non perdebat horarum suarum passus; quia eos adducebat ad multiplicationem bonorum omnipotens Deus. Illius autem monasterii structuram & sapientis architecti ædificationem congruam plurimi quique veniunt videre, & ad id exemplum sua quæque ædificia possunt meliorare. Unde ad eumdem Virum venit abbas vallis Vaveris a uno dierum beatus ille Theofredus, in cælis semper glorificandus, & in terris venerandus, & qui eumdem sanctum Dei Meneleum ad magnæ religionis Eodonem abbatem adduxit, sicut in superioribus noster villalinus * calamus descripsit: multoque gaudio gavisus est tam super beati Viri cognitam bonitatem, quam super ejusdem monasterii structuram habilem.

[46] Subsequenti deinde die illustris atque magnificus Eusebius b Arvernensis episcopus advenit, [dumque clericus] & hi tres sanctæ Trinitatis veri amatores, post salutationis gaudium, post pii amoris osculum, se satiant divinorum eloquiorum dapibus, & permanere in omni bonitate se confirmant alterius manibus. Sic in amore Dei omnipotentis se alteruter confirmantes, ad id consolidandum tale inter se inierunt consilium, & virum Dei Israëlitam Meneleum ad clericatus elegerunt officium, & a capite ipsius recidentes capillos, eum enumerarunt inter Dei filios. Hoc tale inventum statuunt peragere, quod infinitum non solum ipsis apportavit gaudere, & pagenses lætificavit alacritate multa, verum innumerabiles externi benedixerunt Deum super audita talia facta.

Lib. II, CAP. I.

[47] Postquam igitur beatus Meneleus clericatus suscepit officium, in mortificatione sui corporis vivum Christi Jesu se semper faciebat incensum. [esset factus,] Quod qualiter cælesti placuerit divinitati, crebra miraculorum per eum patrata demonstrant opera, quæ laudabilia peregit adhuc in laïcali manens corpore, sicut præcedens libellus simplici resonat serie. Quantis autem laudabilioribus virtutum operibus eum honoraverit omnipotens Deus, manentem in officio clericatus, in sequenti libro deliberamus, qualitercumque possumus, scribere, ut memoriam scriptoris suæ vitæ dignetur isdem beatus Meneseus conscribere in sui memoriale.

[48] [ecclesiæ consecratur in honorem S. Martini.] Secundo itaque die post susceptum clericatus officium, multis precibus admonuit beatus Meneleus domnum Eusebium Arvernensium pontificem, ut domum, quam construebat, ministerio consecrationis suæ domum Dei faceret. Cujus petitionem libenti suscepit animo, eamque novellæ ædificationis domum in honore Dei & in memoriam S. Martini summi pontificis consecrat, ex cujus & ex incomparabilis pretii aliisque reliquiis locum consecratum & benedictum honorificat. Sic eumdem diem insimul læti duxerunt, & bene omnibus compositis rebus, singuli quique læti & alacres ad sua loca repatriaverunt.

II.

[49] Dehinc cœpit vir Dei Meneleus in divinæ operationis studium se exercere solicitius, & hinc habiles monasticæ districtioni construere sedes, [Plures ejus exemplo monasticam vitam amplectuntur,] hinc ædificare advenientium hospitum utiles divisiones. Cumque bonam suæ conversationis famam non solum Arvernica patria, sed etiam quamplurimi remotiores audirent; ad eum venire multi deliberant, & aliqui superfluæ curiositatis mundanas sarcinas dimittere eligunt. Ad hoc itaque confirmandum sicut sapiens aperit vias: & pro bono suæ conversationis exemplo, & pro conditionis suæ magisterio relinquentes plurimi seculum, susceperunt vita & moribus monasticum habitum, veræ salutis & veri honoris dignum amictum.

III.

[50] Sed incrementum constructi monasterii & augmentum boni gregis, [invidente] qui sub uno caritatis & pacis vinculo se constrinxerant, & regulari tramite proprios usus rerum & voluntatum a se abdicaverant, jam incipit omnium perfectorum hostis diabolus invidere. Unde super beati viri Menelei disturbationem multam malorum ruminat machinationem; & super hanc quemdam eligit principem, qui invidiæ zelo iraque tabescens, laudanda beati Viri opera apud Brunechildem c reginam blasphemat, inquiens: Ignotæ parentelæ nec appretiatæ personæ quidam ab incertis partibus terrarum in regno tuo subintroiit, qui dealbatæ sanctitatis simulatione quosdam vanæ rationis homines sibi adsociavit, & despecta potestatis tuæ gloria, magnæ spatiositatis amputare quosdam amplitudinis saltus per meliores venationis tuæ silvas.

[51] [& rem disturbare conante diabolo] Post dedecus itaque tantum, magnum videbit sibi tua honorificentia subintroire damnum, & si gravi interminationis damno non fuerit hæc repressa tortitudo, accrescet in pretiosiori tuarum rerum defensione despectio frequentata & non perterrita sine numerositate. Acutas accusatoris suscipiens Brunechildis accusationes, quæ solita erat apponere iniquitatem super iniquitates d, ad sanctum virum Meneleum ilico transmittit, & sine perpensata ratione eum ad se venire præcipit præsumptuose. Ad beatum Virum itaque commendatus missaticus veniens, & iracundæ reginæ venenatos animos celans, ex ipsius parte talia mandata adnuntiat inquiens: Magnificentia Brunechildis reginæ præsentiam tuam non prolongato tempore ad se commendat venire. Adbreviatas subdoli mandati Vir Dei audiens causas, simplicis responsionis nuntio aperuit a se deliberatas vias. Vade, inquit; & quo velocius potero reginæ mandata perficiam bono animo.

IV.

[52] Reginæ etenim Brunechildis audito beatus Meneleus nuntio, monasterii sui curam committit beato Saviniano, [per reginam Brunichildem, quam placare donis,] anterioris laboris participi familiarissimo; Audoënum autem socium sui itineris esse præcipit, ut videat, ad cujus utilitatis finem præceptio reginæ pertrahere velit. Ut autem amicabilius posset adstare reginæ obtutui, pauper terrenarum rerum, dives cælestium, sanctus vir Meneleus præparabat quædam donaria, vini scilicet, piscium & mellis: & hæc secum apportat, ut meliorem locum receptioni inveniat. Consuetum autem suæ carricationis e asellum sibi sterni commendat, ut inspirati itineris cursum vivacius perficiat. Et sic cœpto itinere pervenit ante præsentiam Brunechildis reginæ, quæ tunc temporis in Vinciaca f curte ventilabat honoris & potestatis suæ decus mortale. Deportatas igitur secum eulogias g blande volens offerre, iracundum nimium sensit animum reginæ; & caritatis illius dona nihil perpendens, iracundæ interrogationis talia verba in eum evomuit, &c.

V.

[53] Iracundis itaque interrogationibus reginæ vir Meneleus reddidit responsiones humilitatis militatis magnæ. [& verbis satagit;] Nec præsumptionis, inquit, arbitrio, nec pro vanitatis vento in tuæ potestatis silvas, o regina, ædificavimus domos amplas, nec damni alicujus exinde tibi adveniet casus, si digneris audire nostri sermonis recursus. Oberrabam quondam per vastæ Vinciacensis silvæ lucos, & præ tœdio lassati corporis incurri somnos amicos quietis: ibique angelicus nuntius imperat mihi, ut in loco quo dormiebam, ibi divinæ pietati domum orationum facerem, &c.

ANNOTATA.

a Fuit is quidem abbas Calmeliacensis, de quo supra, sed quo titulo vocetur abbas Vallis-vaveris, non equidem satis assequor: nisi forte, quia S. Meneleus, patrem & nuptias fugiens, in eum ibi incidit, uti habes num. 10; sed hoc est valde improprium.

b Alias Bonitus, de quo Commentarius præv.

c Parachronismus ante castigatus hic denuo recurrit.

d Virtutes & vitia infelicis hujus reginæ passim ex historicis nota sunt. Baronius ad an. 614 Risimus, inquit, recentiorem auctorem, qui conatus est .. Brunichildem excusare, Æthiopem lavans, quæ ab omnibus historicis hujus temporis sacrilega, sanguinaria, & ubique netaria conclamatur: neque enim Gregorii laudes crimina postea commissa purgant. Novissime vero noster Gabriel Daniel in historia Franciæ, Parisiis anno 1713 tribus tomis edita, tomo 1, col. 294 mediam hic viam tenendam censet, declinatis utrimque nimiæ excusationis atque exaggerationis extremis. Sed an hæc tam vere quam benigne dicta sint, aliis discutiendum relinquimus.

e Carricare, est carro seu curru vehere; item onerare, quasi carro onus imponere, teste Cangio.

f Supra scribitur pagus Viciacensis inter fluvios Sivolam & Bulbulam. Hic vero paullo post occurrit Vinciacensis silva: unde colligi datur, a biographo designari curtem seu aulam in territorio Vallis Vaveris, vel saltem eidem contiguam. Cave itaque hanc confundas cum Vinciaco, in agro Cameracensi, Caroli Martelli de rege Chilperico ac de præfecto palatii Ragenfredo victoria anno 717 relata, notissimo: de quo Hadrianus Valesius in notitia Galliarum.

g Varia notatur hujus vocis significatio apud Cangium, quam hic accipi pro munere, satis liquet.

* forte villanus, rusticus

CAPUT VI.
Cura monasterii, persecutio Brunechildis; ejusdem pœna, liberatio & munificentia; procuratæ a Sancto reliquiæ, visitatio angelica, annuntiatio diei mortis; substitutus ipsi successor; obitus.

VI.

Tunc Vir sanctus fidei constantia firmatus, a conspectu reginæ egressus est dicens: Ego interfectionem tuam non timeo, [sed frustra. Ideo, adhibito Leopasio presbytero, consulit suo monasterio:] & minas tuas pro nihilo duco. Sic ad proprii laboris ministrium redit, & socium sui itineris Audoënum ad quemdeam honestatis & bonitatis presbyterum, nomine Leopasium, vivaciter transmisit: cui mandat ut ad monasterium ejus veniat, eosque Deo & spiritui ejus offerendo sacras hostias commendare velit, ne aliquid disturbationis vel adversitatis eis evenire possit. Ad perficiendam igitur mandatæ caritatis obedientiam velocius sacerdos Dei Leopasius suam repræsentat præsentiam. Opus enim divinum peragit, & fratres in omnipotentis Dei servitio ardentiores facit. Et dum eos Deo in præsenti lucrari desiderat, se lucratum spiritali benedictione amat.

[55] [qui etiam fit monachus.] Nam eorumdem fratrum ipse intuens fraternam dilectionem & unanimis conversionis amicabilitatem, pertractare postmodum intra se inchoavit, qualiter amore æterni Dei mundum dimittere possit, qualiter in ejusdem congregationis numero se adjungere possit. Ille autem qui voluntatem timentium se perficit, ad hoc sequendum Leopasio vias aperit. Isdem autem presbyter Leopasius postmodum mundani laboris sarcinas & mordacis curiælimas cambiare volens, cælestis delectationis abundantia monasticum habitum suscepit mente integra, & sanctum monasterium multa honorificentia honorificat: itemque sui juris quamdam ecclesiam donat in honore Dei & in memoria S. Gervasii a dedicatam.

VII.

[56] Imperio interdum Brunechildis reginæ eliguntur quidam ministeriales b, qui præcaveant, [Frustra iterum cœptum a Meneleo opus Brunichildis conatur evertere;] ne possit sanctus vir Meneleus in prædicto loco Vaveris laborare, & qui penitus opus adnullent, quod sic insperato ad perfectum venire vident. Unde uno dierum eumdem beatum Virum quidam nuntius reginæ cum ceteris fratribus in prædicto loco videns laborare, furibundo occursu eum assallit c, & operatorem bonum disturbare voluit, & antedictæ reginæ minas pro nihilo eum ducere accusavit, dum post interminationis ejus mandatum in illo loco permanens, mortem subire non timet insaniens.

VIII & IX.

[57] Vir igitur Domini Meneleus divinæ misericordiæ in se videns factum opus, inchoatæ viæ cursus non dimittit, [qui a quibusdam in aula amatur, & a Deo honoratur miraculo:] sed ad palatium quo residebat Brunechildis regina, pervenit. Adventum itaque beati Viri in curte quidam boni testimonii viri amabant, & perversitatis cultores invidebant. Omnipotens igitur Deus fidelis sui Menelei meritum & gratiam demonstrare volens, quamdam puellam dæmonico hoste depressam per ejus liberavit orationis precem continuam, &c.

X.

[58] Duros autem nodos cordis reginæ volens soror ejus nomine Dotiva d emollescere, auditæ virtutis signum ei suadet credere non esse frivolum, [Brunichilde maxime ei adversa;] nec tantum bonum potuisse facere adfirmat Beatum, per aliquod diabolicæ incantationis derisum: sed beatum Meneleum amare ex vero corde illum omnipotentem Deum proclamat, qui sui virtute superbos conculcans, humiliatos exaltat. Venenatas itaque aurium arterias ad credendum nec per hoc præparat Brunechildis, quæ semper amabat discordias: sed maligna indignatione repleta occidere commendat S. Meneleum sine ulla ratione demandata. Unde adjudicatus morti non deservitæ S. Meneleus, propheticæ interminationis non reticet asperos maledictus. Muta fiant, inquit, labia dolosa, &c.

XI.

[59] Dedit quoque eidem sancto Viro villam nomine Sigolam cum appendiciis suis, & ecclesiam inibi fundatam in honore Dei & in memoria S. Martini summi Pontificis consecratam: [sed tandem ei favet:] dedit etiam jure perpetuo licentiam ampliandi terminos sui monasterii secundum suum velle. Post confirmatum itaque donationis numerum indicat ei sancto viro Meneleo regina Brunechildis, aggreditur viam ad Franciam tendentem, & beatus Meneleus lætus revertitur ad monasterium suum, & lætantes gaudentesque facit fratres propter adventum suum.

XII.

[60] Venerabilis itaque vir Dei Meneleus ad monasterium suum reversus, a Saviniano sui laboris participe requirit, [suis belle habentibus illum savorem significat, & Savin anum monasterio præficit:] qualiter sua congregatio bonæ conversationis stabilimentum hactenus tenuerit. Auditum autem bonum eorum exemplum collaudat, & inde omnipotentem dominum Deum benedicere non tardat. Prosperos deinde sui laboris eventus eis indicat, atque qualiter benevolentia Brunechildis e reginæ monasterium suum honoratum habeat. Sic ferventiores in Christi Jesu servitio fratres facit, quia unusquisque eorum bonum non dognoscit. Venerabilem autem Savinianum ad Exandonensem transmisit pagum, eumque Deo & spiritui ejus commendans, villas & monasterium f, quod in eodem pago erat, illius ditioni committit: præcipit quoque, ut fratrem Constantium velocius sibi retransmittat.

XIII.

[61] Imperium sancti patris itaque Menelei suscipit Savinianus, & laboribus manuum suarum comparat cælestis abundantiæ fructus Uno autem dierum illum notæ amicitiæ videt esse Barontum, [qui reliquias a Baronto obtinet,] superiori libello sæpius nominatum, qui ex villa Nantiniaca g ad videndum confratrem Savinianum venerat, & amicabiles cum eo ratiocinationes revolvebat. Inter amicabiles autem confabulationis recursus petit Barontum beatus Savinianus, ut pretiosas aliquot Sanctorum reliquias h eidem transmittat, quas poneret in monasterio quod construebat. Justam justi petitionem Barontus recipit, & pretiosas Sanctorum reliquias eidem transmittit. Sed B. Menelei in diversis rerum occupationibus Savinianus intentus, portionem * requirere neglexit quorum Sanctorum apportasset reliquias. Reversus autem isdem portitor ad sua loca, brevi peracto tempore caruit corporis vita. Unde magis doloris cumulus accrevit.

[62] [cujus essent, mirabiliter manifestatas.] Beato attamen talis anxietatis mæror non displicebat Domino, qui mirabilius certum reddidit Savinianum, ejus comprobans fidem & meritum. Nam vadens beatus Savinianus ubi erat sepultus qui reliquias apportaverat, multiplicum inibi orationum lacrymas disrivat: & dum super dubietatis suæ conqueritur casus, divina prædestinatione redditur certus. Audiente enim multitudine, quæ inibi aderat, eas esse sanctæ Dei Genitricis Mariæ, nuper qui fuerat mortuus proclamat. Tam admirabile igitur signum audiens beatus Meneleus, nuntium vivaciter ad beatum transmittit Savinianum; mandans, ut ad se veniat, & super auditum signum virtutis ipsum certum faciat. Jussionem boni Patris bonus filius obaudit Savinianus, & ad eum vivaciter repatriat, & veras rationes de manifestis reliquiis enarrat.

[63] [S. Meneleus visitatur ab angelo, & diem mortis docetur:] Super demonstratum itaque meritum fratris Saviniani beatus Meneleus multas gratias reddidit Deo omnipotenti, firmioris adjutorii ab eo attendens solatium, quo non remansit frustratus in fine dierum. Una igitur nocte beatum Meneleum angelus Domini visitat, proprioque nomine eum tertio appellat, & quantam apud omnipotentem Dominum gratiam & meritum habeat insinuare ei non tardat. Vir, inquit, sanctus es, & Sanctorum meruisti consortia, unde cælestia promerebaris accipere regna. Subsequenti autem nocte angelorum turmam ad te videbis venire, qui pro sanctitatis tuæ innocentia cum claritate & cum modulatione angelica benedictum corporis tui animam introducent in cælestem gloriam. Beatus igitur Meneleus angelicis congaudens adspectibus dixit: Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te.

[64] [substituto sibi Saviniano] O virum pacificum, cujus oculi in cælum, & manus semper respiciebant in bonum! Vere beatus, qui tam creberrime vultus angelorum meruit prospicere, eorumque frui alloquio, & diem mortis suæ prævidit, & si per ignem, sed ignem perennis gaudii credere potuit. Angelicum denique sermonem conventus, qui in domo erant, audiebant, sed superni decreti missaticum videre non poterant. Obitus vero sui beatus Meneleus non obliviscens, salutarem custodiam cælesti nuntio requirit, quem super negotium illud dominus Deus eligere velit. Super id studium dignus Savinianus insinuatur, qui vita & moribus comprobatur. Unde eumdem ad se Vir dei vocare præcipit, & insinuatæ obedientiæ curam aperit, quam susceptam digne adornat, & multiplicis incrementi manipulos per dierum multiplicia curricula aggregat.

XV.

[65] Terminum itaque sui insinuati obitus videns adeste Vir Dei Meneleus, fratres, quos ipse Deo lucraverat, [& monasterio novis possessionibus aucto,] & quos in uno sacri ovilis gremio aggregaverat, adstare sibi præcipit, & appropinquatum vitæ suæ terminum eis prædicit. Pacis autem & caritatis eos militiam custodire admonet, ut præceptis Saviniani futuri patris obediant suadet. Dum enim super filiorum profectum invigilat, ad eum Genesius i, comes Arvernensis religiosus, ex villa Combronita k appropinquat, qui beato Viro inter alia donationis munera, castrum montem Maurum l, inter fluvium Sivolis & Circiarum m amnem, donat voluntate bona. Advenit autem ex partibus Arvernis quidam Romendricus, qui pro quibusdam suæ possessionis terris accepto pretio, eas transfudit in jure & dominatione monasterii dilectoris Dei Menelei.

[66] Bene igitur compositis rebus omnibus, promissos angelorum audit sanctus ille Meneleus concentus, [inter angelicos concentus e vita migrat.] qui familiarem amicum visitant, & bonæ actionis sua opera Deo repræsentant. Unde securus jam de percipiendæ mercedis denario, & aggravato infirmitatis stimulo, & post, consummato perfectæ christianitatis obsequio, caritativi amoris poculum delectabile demandat, & post se fratribus offerre commendat. Postquam autem & pater filios, & filii patrem absolvunt, & benedictas patris sui Menelei manus in manibus suis suscipiunt, munitis Salvatoris crucis vexillo, sarcinam carnis suæ reddidit seculo, & animam felicem & beatam reportavit Domino, undecimo Augusti Kalendario n.

ANNOTATA.

a Observat hic Mabillonius, exstare etiam nunc vicum S. Gervasii altero milliari a cœnobio Menatensi.

b Varie vox ista accipitur, ut videri potest apud Cangium. Sive autem per illum hic intellexeris ministros seu officiales mediæ aut infimæ dignitatis aut etiam summæ, parum interest.

c Assalire (Gallice assaillir) est adoriri, invadere. Vide Cangium in voce adsalire.

d Noster Mariana de rebus Hispania lib. 5, cap. 9 refert, Athanagildum, Brunechildis patrem, genuisse ex uxore Gosuinda filias duas, Galsuindam … & Brunechildim. Et Galsuintha ætate senior, quam Brunichildis erat, teste S. Gregorio Turonensi lib. 4 historiæ Francorum, cap. 28, ubi de ea plura. De Dotiva hac viderit auctor, ne hilum quidem fidei in tota hac historia, quatenus Brunechildem respicit, promeritus ob Cymmerias parachronismi tenebras, in quibus hic rursum palpat.

e Antecedentia omnia, quatenus Brunechildem una cum Sancto in scenam producunt, ut iterum dicam, falsissima sunt.

f Exstat, teste Mabillonio hic, præpositura quædam prope Exandonum & vicum Avorcam, Usercensi abbatiæ subjecta: quæ an hoc loco designetur, non facile dixerimus. Forsitan ibi erat Tresfagium monasterium, de quo supra.

g Locus ille adeo nobis incompertus est, ut notitiam ejus malimus discere, quam docere.

h De istis reliquiis quædam retulimus in Commentario prævio ex Herimberto; qui in reliquæ narratione hic descripta, teste Mabillonio in notis, consentit.

i “In Vita S. Præjecti seculo nostro 2” inquit Mabillonius,, laudatur Genesius comes Arvernensis, “qui Felicis episcopi successor designatus, cum acquiescere noluisset, S. Præjecto locum fecit; idem forte an Genesius sacerdos, qui a Baronto ad Rusticum, Lemovicensem episcopum, ad obtinendas reliquias missus dicitur supra ad caput 20”ex ipso vero apud nos in Commentario prævio num. 27. Ita quidem conjectat Mabillonius; sed perperam: nam quo minus primus iste Genesius, S. Præjecto synchronus, hic intelligi queat, tempus repugnat, annus videlicet 675, qui Præjecto ibi aptatur. Nec fuit alter iste Genesius, quia is sacerdos exstitisse asseritur. Intelligendus itaque hoc loco est tertius aliquis Genesius, comes Arvernius, ætate posterior primo; secundo autem non ætate, sed sacerdotio dispar; de quo in Commentario citato, num. 15 & 18.

k In Officio Breviarii capituli Camalariensis, quod superius in Commentario citatur, de S. Genesio comite Arvernio dicitur: Ut liberior orationi vacaret, non longe ab arce Combronia, paternis munita propugnaculis.. sæpius degebat. Hanc a Sancti patre munitam post excidium urbis Luciæ, notat Branchius supra memoratus, in Vita S. Genesii, eamque vocat Gallice Combronde; quæ 4 circiter milliaribus Claromonte versus Septemtrionem distat, hunc inter & Menatum fere media.

l Quod per hoc castrum intelligatur S. Genesii prædium, Aula-Maura ab incolis dictum, supra rivum Trundinem dictum, uti habes in laudato mox Officio, suspicari utcumque malumus, quam asserere: nec porro idemne, an diversus locus sit, satis in individuo notum nobis est. Et vero quo presse individuo loco castrum hoc poni debeat, hactenus nos latet: cujus nec nomen, nec situm uspiam deteximus. Fuerit alicubi in Arvernia, quatenus Menatum respicit, ob additum fluvium Sivolis, de quo supra, nec non donatoris ac doni adjuncta.

m Amnis iste quamquam non satis cognitus, videtur tamen alicubi locandus in Arvernia ob rationes in nota proxime antecedente assignatas.

n Id est Undecimo Kalendas Augusti, versus annum 720, cum argumenta non suppetant, e quibus eum certo ac determinate figas. Adi Commentarium prævium num. 17.

* portitorem

DE S. THEOPHILO JUNIORE MART.
IN CYPRO.

Anno DCCXC.

Notitia ex Fastis Græcis, ac Martyrologio Romano; elogia, narratio martyrii.

Theophilus junior martyr in Cypro (S.)

AUCTORE J. P.

Dies huic sancto Martyri sacer notatur apud Græcos XXX Januarii, quo ipsum refert nostrum apographum ex Menæis Græcis a Septembri ad Martium, quod habemus, ex monasterio S. Marci PP. Prædicatorum Florentiæ; [Datur Sancti memoria ex Mss.] adde aliud ecgraphum nostrum, cui superscribitur ex Ambrosiana, haud dubie bibliotheca Mediolanensi, pluries a nobis citata. Castellanus ad marginem textus sui Martyrologii universalis notat, idem nomen, quod ex & cum Romano hac die XXII transcribit, pridie signari in Kalendario Æthiopico: at forte non recte legit: nam in Kalendario istius gentis apud Jobum Ludolphum in historia Æthiopica pag. 423 signatur Theophilia. Menologium Basilii imperatoris ab Ughello ex parte editum tomo 6 Italiæ sacræ, his verbis Sanctum annuntiat: Eodem die (XXX Januarii) certamen s. Theophili Junioris.

[2] Quo etiam die Menæa magna excusa, & eodem plane modo ipsum signant, [& Menæis Græcorum excusis.] addito tamen titulo martyris, atque his versiculis:

Θεόφιλος τὸν φίλην τιμᾶται κάραν,
Θεοὺς φιλῆσαι μὴ θελήσας βαρβάρων.

Perdit Theophilus ense dilectum caput;
Quia barbarorum diligere non vult deos.

Θεόφιλος est Deum diligens, vel a Deo dilectus, ad quod alludit poëta per voces φίλος, & φιλῆσαι, uti primo intuitu cuilibet patet. Maximus, Cytherorum episcopus, de more Menæa secutus, ipsum etiam signat eodem die. Cognomentum Junioris ipsi additum judicamus, ut a martyribus synonymis distinguatur, qui eum tempore præcesserint; inter quos fortasse potuit censeri ille, qui die 2 Octobris in Romano Martyrologio annuntiatur CPoli, & multa passus est sub Leone Isaurico pro defensione sacrarum imaginum, & tandem in exilium ejectus obiit. Nisi forte, quod non adeo tamen videtur verosimile, respexerint ad alium Theophilum martyrem sub Diocletiano, capite item plexum; quem daturi sumus die XXIII hujus.

[3] Idem Martyrologium Romanum hac die XXII Julii ipsum nostrum Martyrem memorat his verbit: [ac Martyrologio Romano.] In Cypro S. Theophili prætoris, qui ab Arabibus tentus, cum nec donis nec minis flecti posset, ut Christum negaret, gladio cæsus est. Unde autem ibi ad hunc diem retractus sit, non est nobis certum, imo ne divinatu quidem satis promptum. Enimvero hic eidem non præluxit, sicut alias solet, Menologium a Sirleto versum & a Canisio editum, in quo Sanctum hunc nostrum nec isto die nec alio memoratum reperimus. Atque hæc quidem sunt, quæ ex Fastis sacris qua Græcis, quæ Latinis circa Sancti memoriam notanda occurrunt.

[4] Laudatum autem Menologium Basilianum loco citato, [Elogia ejus] sequenti elogio eum prosequitur: Theophilus Constantinopolitanus, ordinis senatorii, a Constantino & Irene orthodoxis imperatoribus declaratus cum tribus aliis dux adversus Civærrectas, ubi primum Saracenorum classis in conspectu fuit, instruxit se statim ad pugnam, & dubitantibus sociis prælium inire, ipse cum suo dromone, facto in hostilem classem impetu fortissime pugnabat. Cum ceteri duces gloriæ ejus invidentes, arrepta fuga, solum [eum] reliquere. Circumventum itaque Saraceni capiunt, &, parta victoria, domum reversi, carceri includunt. Unde quarto post anno eductus, solicitatusque frustra, ut deserto Christianæ religionis, idolorum cultui sese addiceret, capite multatus occubuit. Quibus consonat elogium in Menæis magnis excusis; quæ tamen pro tribus, duos dumtaxat alios duces auxiliares Theophilo adjungunt.

[5] [cum nostris observationibus.] Pro dux adversus Civerræctas dicendum erat, dux in legione Cibyrrhæotarum: nam in apographo nostro lego στρατηγὸς .. εἰς τὸ θέμα Κιβυῤῥαιωτῶν. Interpretem deceperit præpositio Græca εἰς, cum accusativo: ubi tamen frequens est enallage τοῦ εἰς; pro ἐν ut videsis lexica. Quod hic dicitur, dubitantibus sociis prælium inire, non invenio in apographo nostro. Neque hic lego ἀπῆλθε μετὰ στόλου, discessit cum classe (Theophilus) quod tamen habent Menæa. Porro dromon (Græce δρόμων) navis est oblonga & velox, seu cursui (τῷ δρόμῳ) expedita; de qua consuli potest Cangius in utroque Glossario. Atque hæc obiter notasse sufficiat, ne lector alicubi hæreat. Porro brevis hujus Martyris historia a Græcis narrata, quorum in similibus non raro fides vacillat, solide confirmatur ex Chronographia S. Theophanis, qui tum vixit, & a CPolitanis, aut alibi in Oriente rem gestam fidelissima relatione discere potuit, & haud dubie revera didicit. Ita autem illa ibidem exponitur pag. 392, editionis regiæ Parisiensis anni 1655:

[6] [Narratio martyrii ex Theophane;] Interea Arabum classis in Cyprum expeditionem suscepit; quod cum imperatrix (Irene) præsensisset, collectas pariter Romanas omnes naves in eos instruxit. Cum autem ambo duces Myram pervenissent, superato Chelidoniorum promontorio, in Italiæ sinum classem immiserunt. Arabes porro Cypro solventes, tranquillitate in mari exorta oberrabant Cumque terram prospicere cœpissent, extemplo eos adnavigantes classis præfecti conspexerunt. Quare classe ad prælium instructa, bellum commiserunt. Theophilus autem Cibyrrhæotarum dux, vir robustus & militiæ idoneus, animo nimium confidens, ceteris omnibus retro relictis, hostes aggressus, ab ipsis captus ad Aaronem adductus est. In ejus conspectu positum religionis desertorem & proditorem fieri, terrenisque rebus voluptuose delectari pluribus Aaron hortatus est. Is cum oblata quæque respueret, & magis ac magis pollicitationibus & minis solicitatus non acquiesceret, tandem gladii pœnam perpessus, insignis martyr evasit.

[7] Myra, quod etiam numero plurali efferri solet, [circa quam nonnulla item observanda proponuntur,] urbs est Lyciæ mediterraneæ notissima, de qua agit Strabo in Lycia, aliique geographi, & nos ad diem XV Aprilis, pag. 376. Chelidonium vero promontorium pars est montis Tauri, in mare Pamphylium prominens. Ataliæ, seu potius Attaliæ sinus in eodem jacet tractu. Quod attinet ad vocem Κιβιῤῥαιωτῶν, Cibirrhæotarum (Menæa excusa scribunt Κυβυρετῶν) notanda circa illam occurrunt ista. Cibioretensis classis meminit Ortelius ex historia Miscella lib. 22, addens in Cypro insula videri. Eidem auctori signatur Cibarreotis ex Porphyrogenneta, & Κιβαρῆτις vel Κυβαρῆτις, regio quædam Asiæ circa Mæandrum; uti Cibyra duplex, urbs in Asia minori, quarum una cognomento Magna, sita sit in Phrygia aut Caria, ei vicina, haud procul a dicto Mæandro flumine; unde Plinio vocata fuerint Cibyritica juga, Cibyritica præfectura, & Tacito Cibyritica civitas. Alia vero Minor, in Cilicia circa Antiochiam ad Cragum vel non longe a Mela flumine, juxta illum. De Magna agens Strabo (Vide ejus indicem) Inter maximas, inquit, Asiæ præfecturas Cibyratica habetur. Hanc forte respexit Theophanes, quamquam nonnihil differat in formatione istius vocis Κυβαῤῥαιωτῶν, Cybarrhæotarum, quorum dux vel præfectus exstiterit S. Theophilus.

[8] Addit, animo nimium confidens &c. Non itaque dicit, eum invidia proditum, quod indicant Menologium & Menæa supra citata; de quo ipsa viderint. Aaron ille Arabum dux, [& corrigitur annus martyrii in notationibus ad Martyrologium Romænum.] ad quem deductus dicitur Sanctus, Mosi item Arabi duci ac fratri successit, teste eodem Theophane, inter ea, quæ narrat sub Indictione IX, quæ respondet anno Christi 786. Et isto quidem anno debuit Theophilus fuisse captus, & ad Aaronem deductus, si verum esse velis, quod Græci superius narrabant de quadriennali ejus captivitate; de qua tacet Theophanes, idque ante mensem Octobrem: nam mense Septembri cœpit, & ab ipso notatur fuisse Indictio X, & Sancti martyrium ab eodem refertur inter ea, quæ habet sub Indictione XIII, ac proinde captivitas anno 786 ante Octobrem; martyrium autem anno 790 illigandum est. Unde perperam in notationibus ad Martyrologium Romanum scribitur martyrii coronam adeptus anno Domini DCCLXXXIV; recte tamen additur Constantino & Irene imperantibus: nam Theophanes illum tradit solum proclamatum imperatorem sub Indictione XIV, quæ cœpit a mense Septembri ejusdem anni 790.

[9] [De palæstra martyrii non constat.] De palæstra martyrii nihil habemus comperti: annuntiavimus tamen Sanctum in Cypro cum Martyrologio Romano, silentibus de hac aut alia palæstra aliis sacris Fastis; quæ non incongrue ipsi attribui potest, ut quæ occasionem præbuerit captivitatis ac proinde martyrii, ac mare Pamphylium, quod illam insulam alluit, certe dictæ captivitati atque adeo martyrio initium, si non finem dederit.

DE S. HIERONYMO EPISCOPO
PAPIÆ IN INSUBRIA.
Ex monumentis Papiensibus.

Sec. VIII.

[Commentarius]

Hieronymus episcopus Papiæ in Insubria (S.)

AUCTORE I. B. S.

Quam incertæ sæpius quamque obscuræ sint res ecclesiæ Papiensis seu Ticinensis, eæ præsertim quæ ad non paucos vetustiores istius urbis episcopos spectant, utpote sub finem seculi XVI primum congeri & digeri cœptæ, non semel in Actis hisce nostris notatum ac deploratum invenies; [Antiquis Fastis ignotus] neque enim scriptores ipsi, recentiores omnes, aut serie, aut numero, aut ætate inter se ipsi conveniunt. Breventanus & Gualla ab ordine chronologico ferme præscindunt; Antonius Maria Spelta S. Hieronymum XXVI numerat, Ughellus XL, de Gasparis XXXIX. Æque dubia est ætas, quam certis calculis figi non posse, inferius manifeste patebit: uti nec tempus regiminis, ab aliis ad novem, ab aliis ad tredecim annos extensum. Neque in gestis ejus enarrandis major concordia, nempe quæ ex mera traditione accepta videantur, nullo antiquo vade suffulta. Ceterum scriptores isti omnes Episcopum suum sanctum certatim prædicant, quidquid in omnibus antiquioribus Fasiis ignotus sit, unde Castellano exortum crediderim scrupulum, quo minus eum referret; in indice diserte asserens, eum hoc die a se omissum, tametsi probe sibi notum, sufficienter ostendat.

[2] Neque vero S. Hieronymi Papiensis usquam meminerunt vel ipsius seculi XVI Martyrologi Itali Maurolycus, [a paucis recentioribus signatus est,] Felicius aut Galesinius (huic enim a Ferrario in Catal. gen. falso tribuitur) ut mirandum plane videatur, sepultam tamdiu fuisse Sancti istius memoriam, quam Ferrarius quodammodo suscitaverit, & post ipsum Constantinus Ghinius in Natalibus Canonicorum regularium. Id vero longe mihi magis mirum visum est, quod ipsum pridem repererim signatum in vetusto codice Usuardino Beneventano, litteris Gothicis scripto, quem Vaticanum appellamus sub num. 5949, ubi disertis verbis annuntiatur; Natale sancti Jeronimi episcopi Ticinensis in S. Sophia. Impulit me istæc annuntiatio, ut operosius inquirerem, quo tandem modo aut qua occasione Sancti istius Hieronymi cultus, forte apud suos per id tempus neglectus, Papia Beneventum transmigraverit; cujus rei nec vestigium hactenus occurrit, nec porro occurret, nisi ecclesiæ istius possessores æque accurate Sanctorum suorum aut advenarum cultum recenseant, quam alia enumeraverint quæ in Chronico S. Sophiæ tomo 8 Italiæ sacræ vulgavit Ughellus.

[3] [haud dubie ex monumentis Beneventanis.] Ut ut autem hæc habeant, ex isto vel simili codice necesse est, S. Hieronymum hausisse Grevenum, ex quo in Molanum atque in Canisii seu Wallasseri Germanicum subinde profluxerit, eadem sed breviori phrasi; Papiæ, S. Hieronimi episcopi. Atque hi sunt soli Martyrologi apud quos sancti istius Episcopi commemorationem invenerim. Magis etiam inducor ut credam annuntiationem Beneventanam in alios quoque, nescio quos codices transiisse; quod Beneventi meminerint additiones Mss. ad laudatum Grevenum, a nobis citari solitæ sub nomine Cartusiæ Bruxellensis, tametsi exemplar ipsum, cui istæ appositæ sunt, jam in Museo nostro pridem possideamus. Porro ita istic adscriptum legitur: Benevento in sancta Sophia, sancti Hieronymi episcopi. Neque dubites, Ticinensem seu Papiensem hic intelligi, cum nullum istius nominis Sanctum in Catalogo suo agnoscat Vipera. Porro ex hisce S. Hieronymi cultum satis evinci, puto esse extra controversiam: utinam Acta superessent ex quibus de ejus virtutibus & miraculis certius edoceremur.

[4] Vidit & legit Ferrarius citatque scriptores præcipuos Papienses Guallam, [Elogium] Breventanum & Speltam ex quibus elogium suum desumpsit; quod satius est describere, quacumque id demum auctoritate subsistat, quam trium istorum varias phrases connectere. Ex Ferrario suum contraxisse videtur Ghinius, non parum deflectens ab ætate, quam frustra hactenus elucidare conati sumus. Ita habet Ferrarius: Hieronymus S. Theodoro episcopo ætate jam confectus non sine divino prodigio successit: cum enim S. Theodoro vita functo, Augustinus archidiaconus a clero & populo, prout ambiverat, electus, Romam pro impetranda a summo Pontifice confirmatione profectus, in reditu diem obiisset, (quod illi ante S. Theodorus prædixerat) clerusque una cum populo ad majorem ecclesiam ad postulandum a Deo precibus antistitem convenisset, vox quasi pueri audita est, ut cuncti sacerdotes advocarentur: quo facto, vox eadem, dum sequenti die omnes orationi pro novi episcopi electione incumbunt, unum ex sacerdotibus deesse auditur.

[5] Facta inquisitione, Hieronymum vetulum ecclesiæ S. Mariæ Perticensis ædituum non adesse compertum est: [ex Ferrario,] qui cum mox accersitus adfuisset, illa eadem vox, illum esse, quem Deus ad munus episcopale elegisset, omnibus manifestavit. Quare de more consecratus, curam aggressus est pastoralem. Plurimis vivens miraculis resplenduit, cum vel solo tactu pallii sui infirmos curaret. Cum aliquando pauperibus eleemosynam de more faceret, in illis quemdam multa febre trementem, & nudum propria veste contexit, repenteque ille sanatus est. Cum ad regem vocatus festinus venisset, æstuque ex itinere vexatus, pallium exuisset, illud radio solis (qui sibi pertica videbatur) impositum in aëre (mira res) subsistere visum est. Cum ad ædem S. Stephani protomartyris extra urbem pergeret, mulier a dæmonio possessa statim ad sancti Episcopi adventum liberata est. Denique ubi ecclesiæ Ticinensi annos tredecim præfuisset, cessit e vita XI. Kal. Augusti, Hadriano I Pontifice maximo, in ecclesia, quæ S. Mariæ de Pertica vocatur, cujus ædituus fuerat, tumulatus.

[6] Atque hoc ferme est Breventani & Guallæ elogium, [qui ejus ætatem æque ac alii ignoravit.] præterita merito grandi indulgentia quam scriptores isti Sancto revelatam aiunt in S. Adriani sacello aliquo, ex usu sui seculi antiquiora non recte metientes, ut alia taceam, quæ Ferrarius rectissime contraxit aut neglexit. Sintne vero satis probata quæ ibi narrantur, miracula, equidem non ausim asserere: quemadmodum enim suspensio illa pallii e solis radio (non semel hoc ipso mense data) aliunde accersita videtur, sic facile etiam alia huc translata sint. Sequitur apta Ferrarii observatio. Quo præcipue tempore obierit, inquit, sciri minime potuit, aliis rege Longobardorum Astulpho adhuc vivo, aliis vero Desiderio ultimo rege regnante, illum obiisse scribentibus. Quod si Hadriano Pontifice migravit, sub Desiderio excesserit, necessarium est, ex Fastis Panvinii. Dicamus candide, Breventani & aliorum conjecturas omnes id unum evincere, quod recte ipse fatetur, nullum scriptorum repertum esse, qui quo tempore fuerit hic Sanctus episcopus annotaverit. Gualla a definienda ætate prudenter abstinuit; Spelta vero dum Adriani I tempora appellavit, eaque cum Constantino V connexuit, se æque incerta & inepta venditare, manifeste ostendit.

[7] [Ghinius in pauca contraxit,] Audiamus modo Ghinium ita scribentem: Papiæ, S. Hieronymi XXVI ejusdem urbis episcopi, tantæ sanctitatis viri, ut solo ejus pallii contactu ægroti curarentur. Fuit erga pauperes adeo benevolus, ut non solum alimoniam sed & vestes illis suppeditaret, & dum pauperi infirmo pallium suum tribueret, statim sanatus est. Energumenos pariter liberavit, & dum sedisset annos tredecim, evocatus a S. Syro, Missa celebrata & pace data, & monitis salutis populo confortato, lætus cælum petiit. Corpus in ecclesia S. Mariæ Virginis, quam Rheodolinda, uxor Partaris Longobardorum regis, ædificavit delatum, signis illustratur circa annum Domini DCXC. Hæc alia temporum ratio est, ut arbitraria ferme omnia conjicias. Neque Ughello tuto accesseris, dum is rotunde enuntiat; Præfuit novem annis, requievitque in Domino die XXII mensis Julii anno DCCLXXXVII: protulit ætatem usque ad annum nonagesimum. Hæc secutus est Gasparius, tametsi populares omnes ætatem ejus incertissimam fateantur; Gualla vero & Spelta diserte asserant, annis tredecim sedisse, non annis dumtaxat novem.

[8] [at de Gasparis,] Ceterum ut candide & ingenue fatear, hæc ita accipi posse censeo, ut ab alterutra opinione, pene dicerem ab utraque, absque scrupulo liceat dissentire; quemadmodum & delectus fieri potest inter Ferrarii & Gasparii elogium: primum jam dedimus; en alterum: Hieronymus Ticinensis, adolescens pietatis studio deditus, orationem, quam assidue excolebat, victus frugalitate aluit, & vigiliis. Ab ineunte ætate castitatis amator, & cultor studiosissimus fuit. Aliquando a Longobardorum Rege accersitus, cum properasset ad aulam, de via fessus, & sudore madens se exuit pallio, quod solis radio per fenestræ rimam permeantis (qui sibi pertica videbatur) superpositum, ei omnium adstantium admiratione mirifice hæsit. Deinde aucto cum ætate pietatis ardore, ex ædituo sanctæ Mariæ ad Perticas, a clero cælitus monito, episcopus deligitur patriæ: nam de eligendo pontifice eodem clero consultante, & suppliciter Deum orante, triduanis jejuniis, & obsecrationibus, ut sibi aperiretur, quem in Pontificem assumerent; summis precibus fuit qui Deiparam Virginem assidue deprecabatur, ut aliquo modo significaret in quem pontificium transferri deberet. Cui Virgo apparens, dixit: Clerum admone, ut ad suæ urbis episcopatum meum evehat Cancellarium, nomine Hieronymum, qui religionis inflammatus studio, totus erit in promovendo Dei cultu.

[9] Ad episcopatum vero promotus mira dedit sanctitatis argumenta. [paulo liberalior visus est.] Dum eleemosynam pauperibus erogaret, intuens inopem algore febris jactatum, commiseratione motus, se pallio spoliavit, induitque inopem, & statim febris recessit. Tunc Vir sanctissimus, humilitatis amans, ne illius fama miraculi in publicum promanaret, præcepit, ne cuiquam illud enuntiaret, sed ut cælorum Reginæ, quæ indigni Famuli ministerio fuerat usa, illud pietatis officium acceptum referret. Par in diabolis, atque in morbis depellendis Hieronymi virtus enituit. In Basilica Protomartyris Stephani mulier quædam ab immundo spiritu diris modis vexata, stridens, ac fremens, misericordia dignum adstantibus præbebat spectaculum. Ubi vero dæmon, obsessæ infestissimus vexator, illuc Hieronymum venire cognovit, exclamans, Hieronymo adventante, hic amplius esse nequeo, abscessit, & incolumen mulierem reliquit. Cum non procul abesset a supremo suæ senectutis die, hanc cælestem meruit visionem. Divus Syrus, comitante supernanarum mentium agmine, se illi ostendens, inquit: Euge, frater, lætare, quoniam in cælestibus tibi paratus est æternæ gloriæ locus, quo perenne nobiscum fruaris. Tunc illico surrexit, atque in orationibus pernoctavit ad auroram. Ubi vero illuxit dies, inter Missarum solennia cælestem visionem clero nuntiavit, populoque universo. Cohortatus omnes ad mutuam dilectionem, & ad alia Christianæ religionis mandata, sacra manu cunctis impertiens benedictionem, orans Deiparam Virginem Mariam, quam sanctissime coluerat in omni vita; ut cælestibus gaudiis secum omnes perfrui possent, domum rediit, gravissimoque affectus morbo, humanis exemptus, cælestia adivit XI Kalendas Augusti anno septingentesimo octogesimo septimo, sui pontificatus nono: & sepultus in sanctæ Mariæ ad Perticas, adhuc veneratione colitur.

DE S. GUALTERIO CONF.
LAUDE POMPEIA IN INSUBRIA.
Ex Ferrario.

Anno MCCXXIV.

[Commentarius]

Gualterius conf. Laude Pompeia in Insubria (S.)

J. B. S.

Synonymos huic Sanctos jam binos dedimus, alterum XI Maii, alterum IV Junii; hunc vero Laudensem in nullis usquam sacris Fastis nos reperisse, candide fatemur; ut proinde ex eorum sit numero, quos in sola Ferrarii fide proferre nonnumquam audemus; [Alibi ignotus,] tum maxime, dum de vero cultu certiores nos reddere non negligit. Hujus Vitam seu Vitæ compendium refert ipse in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc diem, quo e vivis excessisse testatur, tametsi ejus natalis, inquit in annotatione, ob S. Mariæ Magdalenæ festum in diem XXVII hujus dilatus celebretur, opinor legitimo cultu ecclesiastico, ut tam diserte asserenti credere me tuto posse existimem, quidquid in hac parte rigidior Castellanus, in indice suo rotunde fateatur, eum sese hoc die omisisse. De eodem agit denuo Ferrarius in Catalogo generali; Laude Pompeia, S. Gualterii confessoris, tabulas citans ecclesiæ Laudensis, quas videre mihi non licuit, & Vitam, eam procul dubio, quam ipse in majori Catalogo ediderat, quamque ego hic, omnibus aliis destitutus, subjicio.

[2] Gualterius Laude a parentibus sterilibus, precibus a Deo impetratus, iis orbatus, reque familiari pauperibus distributa, [refertur a Ferrario] apud Placentiam ægrotis in xenodochio ministravit. Idem, post biennium in patriam reversus, in nosocomio S. Bartholomæi extra urbem præstitit: aliudque xenodochium cum sacello prope Laudem in via quæ Mediolanum ducit exstruxit; quod ab Henrico Septara Mediolanensi archiepiscopo auctum, prius Misericordiæ, postea S. Gualterii dictum est. Septalius cognomento dicitur Henricus iste, apud Ughellum in Italia sacra, multis ibi præclarisque ornatus elogiis, ut mirum prorsus non sit, si Sancti hujus, cui synchronus erat, quemque adeo vel de facie noverat, pia cœpta probaverit, promoveritque. Cetera de eodem argumento, in quibus S. Gualterius potissimum excelluit prosequitur Ferrarius:

[3] [cum elogio.] Is exemplo sui multos utriusque sexus ad vitam eremiticam traxit. Nudis pedibus incedebat; parvo cibo vilique vestitu contentus, carnem assiduis jejuniis affligebat; in oratione sæpissime flebat. Multis susceptis peregrinationibus, plura pauperum hospitia construenda curavit, quemadmodum apud Vercellas, Derthonam, Cremam, Melegnanum, quæ sæpe solebat invisere, ac confratres, qui ea curarent, præficere. Denique piis hisce laboribus perfunctus, gravi morbo correptus, brevi, annum ætatis XL agens, XI Kalendas Augusti obdormivit in Domino, an. salutis MCCXXIV, multis ægrotis & infirmis ad funus illius mirabiliter sanatis. Cujus corpus cum ex xenodochio misericordiæ, in quo multos annos jacuit, clam ad ecclesiam S. Blasii, non sine maxima aëris perturbatione delatum fuisset, ubi in proximam S. Pauli ædem deductum fuit, mox tempestas sedata est, statimque in locum pristinum, solenni civitatis pompa, relatum, aliquot a morbis, præsertim podagræ liberatis, tamdiu ibi fuit, donec in ecclesiam cathedralem translatum, in ea honorifice conditum est.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Juli V: 23. Juli




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 22. Juli

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 22. Juli

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.