Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Mai V           Band Mai V           Anhang Mai V

24. Mai


VIGESIMA QVARTA MAII.

SANCTI QVI IX KALENDAS IVNII COLVNTVR.

Sancta Joanna, uxor Chusæ, Hierosolymis.
S. Manahen Propheta, Antiochiæ in Syria.
S. Afra Martyr, Brixiæ in Italia.
S. Zebellus, Martyr in Istria.
S. Servulus, Martyr in Istria.
S. Secundinus, Martyr in Istria.
S. Donatianus, Frater Mart. Namnetibus in Gallia.
S. Rogatianus, Frater Mart. Namnetibus in Gallia.
S. Saturninus, Martyr in Africa.
Sancti alii sex Martyres in Africa.
S. Vincentius, Martyr in Portu Romano.
S. Zoëlus, Martyr in Syria.
S. Saturus, Martyr in Syria.
S. Timinus, Martyr in Syria.
S. Saturnina, Martyr in Syria.
S. Servilius, Martyr in Syria.
S. Felix, Martyr in Syria.
S. Silvanus, Martyr in Syria.
S. Fortunus, Martyr in Syria.
S. Zoëlus II, Martyr in Syria.
S. Stria, Martyr in Syria.
S. Dioclus, Martyr in Syria.
S. Maximinus, Martyr in Syria.
S. Elpidius Episcopus, Atellæ in Campania Felice.
S. Cyon Presbyter, Atellæ in Campania Felice.
S. Elpicius Levita, Atellæ in Campania Felice.
S. Vincentius Presbyter, monachus Lerinensis.
S. Missolinus, Patronus Tarbiæ in Novempopulania.
S. Vincentius Episcopus Fulginatensis in Vmbria.
S. Simeon Junior Stylita, prope Antiochiam Syriæ.
S. Martha mater ejus, prope Antiochiam Syriæ.
B. Martha Hegumena, Monembasiæ in Laconia.
S. Thomas Salus, Monachus Antiochiæ.
B. Philippus Placentinus, Ordinis Eremitarum S. Augustini.

APPENDIX

S. Meletius Dux, Martyr in Galatia, suspectæ fidei.
S. Joannes, Comes, Martyr in Galatia, suspectæ fidei.
S. Stephanus, Comes, Martyr in Galatia, suspectæ fidei.
SS. Milites CCLII, cum uxoribus & parvulis, Martyres in Galatia, omnes suspectæ fidei.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Rudbertus, Episcopus & Confessor in Salisburga, memoratur in scriptis Additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Vitam ejus dedimus XXVII Martii.
B. Hermanni Josephi, Ordinis Præmonstratensis Translatio, indicatur a Chrysostomo Vander Sterre & Gelenio. De ea egimus ad Vitam ejus die VII April.
SS. Supplicius & Servilianus indicantur in Ms. Vltrajectino S. Mariæ, sunt hi SS. Sulpitius & Servilianus Martyres Romani, etiam pridie relati. Acta martyrii eorum dedimus XX Aprilis.
S. Pusinna Virgo celebratur in Mss. Augensi S. Laurentii & Remensi SS. Apollinaris & Timothei. Vitam dedimus XXIII Aprilis.
SS. Bova Abbatissa, & Doda sanctimonialis, Virgines Remis, referuntur in Menologio Lahieri, sed non XXIV Maji, ast quando de illis egimus XXIV Aprilis.
S. Tahllelæus Confessor Leontinus celebratur Officio Ecclesiastico, & refertur ab Octavio Cajetano & Ferrario. Quæ de eo adferri possunt continentur in qualifcumque fidei Actis martyrii SS. Alphii, Philadelphi & Cyrini, cap. 9 num. 61 & 66, cap. 10 num. 76, 77 & 78, ubi ejus obitus narratur. Ea ibi legi possunt X Maji.
S. Joannis Esichiensis memoria hodie inscribitur Martyrologio Arabo-Ægyptio Maronitarum Romæ, sicut illud nobis Latinum fecit Gratia simonius nunc Archiepiscopus Tripolis in Syria: sed veremur ne a Græco Ἡσυχαστής perperam detortum cognomen sit; adeoque notetur S. Jonnnes Silentarius, cujus Acta illustravimus. XIII Maji.
Hermes Martyr memoratur in Kalendario Martyrologii Hieronymiani. Plures hujus nominis Martyres in dicto Martyrologio celebrantur, ex quo, num hic diversus sit censendus ab aliis, non possumus assequi.
SS. Optati & Policarni festum notatur in Ordine divinorum Officiorum, postremum aucto pro Sanctimonialibus S. Claræ in ecclesia S. Silvestri de Capite Romæ, qui ordo inseritur libello proprio de ista ecclesia edito per Ioannem Iacchetti 1629: & additur, quia Adsunt corpora. Eorumdem quatuor annis ante meminerat Ferrarius in Catalogo generali, sed Polycarium scripserat. Pancirolius anno 1625 in the sauro abscondito Vrbis pag. 398 Policronium: sed de vera talium Reliquarum ibi existentia, quarum etiam pars in Vaticana Basilica sit, negat sibi quidquam esse compertum. Vt ut sit oprtet ex iis esse quorum recentius eruta & translata sint ossa: nam idem Iacchetti cap. II allegat duo marmora alterum altero antiquius, quibus per ordinem mensium inscuplta leguntur festa Sanctorum istic quiescentium, absque ulla istorum mentione: proinde certiorem notitiam de illis expectandam esse censemus.
Segineus Ardmachæ indicatur in Ms. Tamlactensi. Apud Colganum in Appedice 7 ad Vitam S. Patricii par. 3 pag. 294 ex Annalibus Ardmachanis, Anno 686 S. Segineus de Achadh-Claidhibh Episcopus Ardmachanus obiit: ubi addit Colganus coli 24 Maji, ad quem diem tradi in Martyrologio Dungallensi ipsum anno 687 obiisse; illudque conformius esse Psalterio Casselensi, tribuenti 27 annos regiminis S. Segineo post Tomianum, anno 660 mortuum. Hæc Colganus.
Stellanus in Insula Kealtra recolitur in dicto Ms. Tamlactensi. Apud Colganum 6 Ianuarii in Notis ad Vitam S. Dimani num. II S. Stellanus Abbas de Inis-Kealtra in Connacia, floruit circa annum 650, obiitque 24 Maji.
Berchanus de Cluain-caoi memoratur in dicto Ms. Tamlactensi & aliis Colganum ad 15 Ianuarii, in Appendice ad Vitam S. Itæ cap. 2, ubi ejus familiam per novem generationes deducit, asseritque coli in Cluainchai 24 Maji.
Aidbeus Abbas Tirdaglassiæ in diœcesi Laonensi in Momonia.
Colmanus, Sillanus, referuntur in dicto Ms. Tamlactensi. Sed aut ab aliis nequeunt satis distingui, aut nihil de iis reperimus.
Ferranus, Episcopus Culdæus in Scotia, ut Sanctus celebratur in Menologio Scotico Camerarii. Cambdeno lib. 6 Hist. Eccl. gentis Scotorum, pag. 292 Ferianus cognomento Culdeus, id est Dei cultor laudatur: sed non addit diem cultus, neque ejus meminit in suo Menologio.
Filiæ VII Fergussii in insula Kealtra celebrantur in Ms. Tamlactensi. Colganus 15 Februarii in Notis ad Vitam S. Farannani num. 39 conjicit has forte esse septem sanctas moniales de Tir-nasiachrach aidhne in dicta Vita cap. 7 indicatas, & asserit VII filias Fergussii coli in Ecclesia de Teag-naninghean in Connacia, & referri etiam apud Marianum Gormanum & Cathaldum Maguir.
Gelesuintha Regina, uxor Chilperici Regis Francorum, filia Athanagildi Regis, jussu mariti strangulata dicitur in Adversariis Luitprandi num. 181, XXIV die Maji, & Sancta appellatur, atque a Tamajo Salazar cum titulo Beatæ proponitur in Martyrologio Hispanico. Verum dicta Luitprandi Adversaria, nuper excogitata, carent debita auctoritate.
Benedictus, Casinensis monachus, Capuani cœnobii Præpositus, sub Desiderio Abbate Casinum veniens, quam creber in psalmodiis, quam sedulus in orationibus, quam studiosus in eleemosynis, quam pervigil in vigiliis, luce clarius patet: qui apud Capuanum monasterium, infirmitate tactus defunctus est undecimo Kalendas Junii: sepultus vero ante ostium ejusdem monasterii ad dextram partem introeuntibus ecclesiam: ubi usque hodie mira virtute divina patrare non cessat. Ita Petrus Diaconus Casinensis, de ortu & vita Iustorum sacri cœnobii Casinensis, cap. 67, & ex eo Michael Monachus in in Sanctuario Casinensi pag. 165, qui addit non sine sanctitatis opinione decessisse. Interim Wion, Menardus, Dorganius, Bucelinus in Martyrologiis monasticis, & Ferrarius in Catalogo generali, cum titulo Sancti referunt, non ad XXII, uti debebant, sed hunc XXIV Maji. His omnibus positis (nec plura asseque potuimus) reliqua relinquimus judicio Lectoris. Interim illum librum de ortu & vita justorum Casinensium optamus luci datum aspicere, quod curare voluit si vixisset Ioan. Bapt. Marus, qui ejusdem Petri libellum de Viris illustribus Casinensibus edidit ac notis illustravit.
Hildebertus, ex monacho & Abbate Fuldensi creatus Episcopus Moguntinus, cum titulo Beati indicatur a Menardo & Bucelino. Serrarius lib. 4 Rerum Moguntiacarum Gesta ejus describit ex antiquorum auctorum testimoniis, absque ullo alicujus venerationis Ecclesiasticæ vestigio.
Joannes de Monte forti, Ordinis Militum templi sub regula S. Bernardi militantium, admiranda signa sanctitatis dedit, atque in hodiernum diem multis miraculis claret, & Officio Ecclesiastico colitur Nicosiæ in Cypro, ubi magno Dei munere corpus incorruptum servatur. Ita Chvysostomus Henriquez in Menologio Cisterciensi, citato Barnaba de Montalbo lib. 1 Chronicorum cap. alt. & Antonio de Aranda in Itinerario Terræ Sanctæ cap ultimo. Quia autem Cyprus sub Turcica Tyrannide ingemiscit, nec plura potuimns scire, ignoscet lector si ad fidem dictorum auctorum cum remittamus, maxime qua Claudius Chalemotus, qui post Henriquez Sanctos ac Beatos ordinis edidit, eum non recenset, uti neque qui antea Kalendarium Divione publicarat.
Gofridus, S. Norberti discipulus, postea Abbas Deiparæ Castri-Theodorici seu Vallis secretæ, a Sanssajo memoratur Piis adscriptus.
Godwinus. Medicus, dein sub S. Bernardo monachus in Clara-valle, memoratur in Kalendario Cisterciensi, & cum titulo Beati ab Henriquez, Chalemoto, Bucelino. At Piis adscribitur a Saussajo.
Elisabeth venerabilis Virgo, Ordinis Cisterciensis in Germania, inscripta est Menologio Laherii.
Guillelmus, monachus Villariensis in Brabantia Ord. Cisterc. cum titulo Beati indicatur ab Henriquez & Bucelino. Piis adscribitur a Saussajo. Ab omni titulo abstinuit Chalemotus.
Gastoldus Episcopus Vilnæ & Stanislaus Cracoviensis, & Triginta sex Fratres Minoritani, nec non complures Prædicatores die XXIV Maji, nec non Stanislaus Lithuanus Ordinis S. Basilii cum aliis ejusdem instituti monachis ibidem; Leopoli autem Stanislaus Minoritani cœnobii Præfectus & alii complures religiosi a Tartaris pro fide Christi interempti, referuntur ab Abrahamo Bzovio ad annum 1340 num. 15, nulla alicujus cultus facta mentione, ne quidem titulo Beatorum apposito, at citatur Martinus Baron. in Vitis Patronorum Poloniæ. De eisdem agunt Waddingus ad an. 1343, num 18 & Haroldus num. 6, & neque hi meminerunt venerationis Ecclesiasticæ, neque Beatos appellant, quod fecit Arturus in Martyrologio Franciscano imo & Koialowicz B. Stanislaum de Brzescie horum præcipuum appellat, & aliis XIV Minoritis Vilnæ occisis attribuit ea, quæ hisce propria ab aliis censentur. Certiora speramus Vilna accipere.
Thomas Eugubii anno 1330, Franciscus Moneus in Hispania an. 1540, Anonymus de Cassalibus an. 1540 Apollinia Pighinesia Volaterræ an. 1560, Ordinis Minorum referuntur in Martyrol. Francisc. Arturi, & Apollinia etiam in ejus Gynæceo. Sed ignotum esse diem obitus, nec alium ullum eorum annuo cultui destinatum, colligimus ex auctorum qui allegantur silentio; de vita etiam & miraculis ipsorum nihil aut perparum scriptum invenitur.
Anna a Conceptione, Virgo venerabilis Ordinis S. Francisci in Lusitania. Ita Lakerius in Menologio.
Maria Magdalena de Ursino, Sanctimonialis Ordinis S. Dominici, Romæ circa annum MDCII, post vitam sancte peractam mortua est. Ejus elogium habet Michael Pius lib. 4, cap. 130, ejusq; memoria ad hunc diem est in Anno sancto Ordinis Prædicatorum & in Gynæceo Arturi, qui Beatam appellat.
Joannes Stylita, S. Simeonis Stylitæ, Iunioris magister, qui Radero nostro parte 3, Viridarii cap. 4 anonymus est, eruitur nominatim ex Vita ejusdem Simeonis Stylitæ, diciturque virtutis admodum studosus, stetisse super columnam; cui prius etiam de Simeone frequentes obtigerant visiones, quam is ad montem (in quo Ionnes exiguum monasterium habebat) advenisset. Alias quippe puerum candido amictu circumdatum in monasterium curru vehi; alias rursus per medium aëra, columna lucida viam monstrante, ipsumque ambeunte, eodem penetrare conspexerat. Accidit quoque eodem adductum Simeonem Joanni exhiberi ab Angelo, dicente: Hic ille est, per quem salutem consecuturus es. Dicitur etiam pro oratione sua singulis noctibus psalmos triginta persolvisse. Instituit variis adhortationibus discipulum suum Simeonem; & ad asperiora quævis provolantem prudenter inhibuit. Excepit animo neutiquam turbato prædictam ab eodem Simeone mortem, & rogantem, ut, cum ad concupita gaudia transivisset, sui recordaretur, petita benedictione paterna imppertivit; ac suis omnibus Deo per preces commendatis, paululum quievit, & quasi sopitus leni somno, decessit. Atque his, e Vita S. Simeonis hinc inde collectis, accedat verbum e Vita Sequenti S. Marthæ, ubi etiam Sancti nomine decoratur, cum filium ita mater alloquitur: Numquam animo tuo excidat, qui pater tibi fuit spiritualis, S. Joannes: cujus memoria est in benedictione, quoniam dilexit te plurimum. Mirum est nulli diei memoriam ejus adscriptam a Græcis. quare ea colligere placuit, si forte aliquando certior cultus publici notitia inveniatur.
S. Anolinus, Custodiæ Præfectus Romæ, & a S. Urbano Papa conversus, ac martyrio coronatus memoratur a Greveno, Maurolyco, Ferrario & Galesinio, qui perperā sub Diocletiano passum scribit. Ejus conversio & Martyrium refertur in Actis S. Vrbani nu. 5 & 6, ac proinde cū illo eū veneramur sequenti die XXV Maji,
S. Joannes Psychaita, Consessor, sub Iconomachis plurima passus; celebratur in Ms. Synaxario Claromontano & æliis Menæis Mss. uti indicamus, quando de eo agimus XXV Maji.
SS. Abercius & Helena Martyres indicantur a Ferrario in Catalogo generali, citatis Græcis , reserentibus eos, non XXIV, sed XXVI Maji.
S. Eleutherius Papa refertur a Maurolyco & Felicio. Ab aliis XXVI Maji.
B. Lanfrancus, Archiepiscopus Cantuariensis, mortuus dicitur hoc die a Wigorniensi, Dunelmensi, & Hovedeno: ab aliis, quando ejus Acta damus XXVIII Maji.
David Rex Scotiæ, Malcolmi & S. Margaritæ filius, a Leslæo lib. 6 de Rebus gestis Scotorum pag 223 dicitur multis editis miraculis in Divorum societatem ascitus. Et a Boëthio lib. 11 Historiæ Scotorum fol. 245 jure inter Divos numeratus asseritur. Nullus ab his ejus cultui tribuitur dies, quem Camerarius aßignavit XI Ianuarii: at Dempsterus, & ex ejus Schedis Ferrarius, hunc XXIV Maji. Inter alia pia opera, Murthlaco Sedem Episcopalem transtulit Aberdoniam, & prædiis aliisque opibus amplificavit: & tamen (quod valde notandum est) non celebratur ejus festum aliquod in Breviario Aberdonensi. Hinc certiora monumenta de die ejus natali & cultu Ecclesiastico expectamus, saltem ut cum marte S. Margareta Regina referatur X Junii.
S. Agrippina, Virgo & Martyr Romæ, inscripta olim Martyrol. Romano hoc die, & XXIII Iunii: postea autem omissa hoc die est, proinde de illa agemus XXIII Junii.
Edgarus sanctus, Rex Angliæ & Confessor, memoratur in priore editione Martyrologii Anglicani, eoque citato in Catalogo generali Ferrarii. Verum in secunda editione dicti Martyrologii & a Michaële Alfordo refertur VIII Julii.
S. Jocobi Majoris inventio, Veronæ in Monte-Grigiano, notatur a Ferrario in Catalogo Generali. Deo eo agendum nobis XXV Julii.
S. Dominici, Ordinis Prædicatorum Fundatoris, Translatio corporis, anno 1233 Bononiæ facta, memoratur in quam plurimis Fastis cum Martyrologio Romano. Quæ referenda erunt IV Augusti.
S. Robustianus Martyr Mediolani, ex fide unius Galesinii inscribitur Romano hodierno: allegatille Annales Mediolanenses; quos nullos inveniens Baronius, in Notis maluit allegare tabulas Ecclesiæ Mediolanensis: sed nec hæ ullæ possunt aliæ esse, quam Kalendaria antiquis Missalibus Breviariisque præfixa. Atqui neque hæc ad præsentem diem talis Martyris meminerunt, sed bene ad XXXI Augusti habent nomina Sanctorum Marci & Robustiani Martyrum. Nolum us ergo Robustiano duos, nulla certiori auctoritate prælucente, intra eamdem urbem distinguere: sed unum eumdemque que esse præsumimus, qui nescio unde Galesinio oblatus sit hodie, certum autem notumque cultum habet cum socio Marco XXXI Augusti.
S. Lamberti, Episcopi Leodiensis & Martyris translatio, celebratur in Ms. Martyrol. ecclesiæ S. Lamberti: item a Molano, Canisio, Wione, Menardo, Saussajo, Gelenio, Ferrario, aliisque. Dies ejus natalis est XVII Septembris.
S. Geremarus, Abbas Flaviacensis, in diœcesi Bellovacensi, apud Claudium Robertum in Gallia Christiana dicitur ad hunc diem referri apud Molanum. Verum hic cum aliis celebrat eum XXIV Septembris.
S. Donatiani Episcopi translatio corporis Brugas indicatur in Ms. Florario, cum longa relatione danda XIV Octobris.
S. Saturnini, Episcopi Tolosani, dedicatio Ecclesiæ memoratur a Saussajo in Martyrologio Gallicano: dies ejus natalis celebratur XXIX Novembris.
Fugatius & Damianus, missi ab S. Eleutherio Papa in Britanniam, referuntur a Ioanne Wilsonio in Martyrologio Anglicano anno 1640 recuso; & ante cum S. Eleutherio ad XXVI Maji: neutro die in ullis Fastis reperimus. Poterit de iis agi ad Vitam S. Lucii Regis, qui eos excepit III Decembris.
S. Annonis, Archiepiscopi Coloniensis, Translatio Reliquiarum in Basilicam S. Mariæ ad Gradus, inscripta est Martyrologio Coloniæ & Lubecæ sub ann. 1490 excuso, Auctario Greveni, Martyrologio Canisii & Fastis Agrippinensibus Gelenii. Dies ejus natalis est IV Decembris.

DE SANCTA IOANNA,
VXORE CHVSÆ HIEROSOLYMIS.

SYLLOGE HISTORICA,
De ejus Actis, & VnguentiFerarum cultu apud Græcos.

Joanna, uxor Chusæ, Hierosolymis (S.)

D. P.

[1] Hvnc XXIV Maji auspicamur a sanctißima femina Joanna, quam Euangelista Lucas laudat capite VIII Euangelii sub initium his verbis: Et factum est deinceps, & ipse iter faciebat per civitates & castella, prædicans & euangelizans regnum Dei, & duodecim cum illo: & mulieres aliquæ, [Memoria in Euangelio,] quæ erant curatæ a spiritibus malignis & infirmitatibus, Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua septem dæmonia exierant; & Joanna, uxor Chusæ procuratoris Herodis; & Susanna, & aliæ multæ, quæ ministrabant ei de facultatibus suis. Iterum Lucas, relata paßione Christi, ista subjungit sub finem capitis XXIII & initium sequentis: quæ quia ad S. Joannam, spectant hic addimus: Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, [solicitæ pro sepultura Christi,] & quemadmodum positum erat corpus ejus. Et revertentes paraverunt aromata & unguenta, & sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata, & invenerunt lapidem revolutum a monumento. Et ingressæ non invenerunt corpus Domini. Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri astiterunt secus illas in veste fulgenti. Cum timerent autem & declinarent vultum in terram, [monitæ de resurrectione.] dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis? Non est hic sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset, dicens: Quia oportet filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, & crucifigi, & die tertia resurgere. Et recordatæ sunt verborum ejus. Et regressæ a monumento nuntiaverant hæc omnia illis undecim & ceteris omnibus. Erat autem Maria Magdalene, & Joanna, & Maria Jacobi, & ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad Apostolos hæc; & visa sunt ante illos deliramentum verba ista, & non crediderunt illis. Hæc S. Lucas. At Matthæus illam intellexit, dum cap. XXVII Christi morte relata addit: Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa ministrantes ei, licet tres solum exprimat.

[2] Porro nomen ejus Martyrologiis vsuardi, Adonis & Auctoris sub nomine Bedæ inscriptum est his verbis: Item beatissimæ Joannæ, uxoris Chuzæ Procuratoris Herodis, quam commemorant Euangelistæ. At Notkerus habet sub finem. Quæ in Euangelio commoratur. In Martyrologio Romano, Quam Lucas Euangelista commemorat. Similia habent Bellinus, Grevenus, [Fastis sacris inscripta,] Maurolycus & alii recentiores. Inter curatas a Christo mulieres erat Magdalena, a Spiritibus immundis; ita etiam videtur Joanna a suis infirmitatibus jurata; & quia dives erat, de suis facultatibus ministrasse Deo, atque habuisse Chusam maritum animo etiam erga Christum devoto: qui erat Procurator Herodis Antipæ Tetrarchæ Galilææ, a quo Christus veste alba indutus ac spretus fuerat. Græce Ἐπίτροπος, Administrator rei familiaris; [ministrat Christo de facultatibus.] sed forte ante Christum mortuus erat Chusas, atque ideo posteriore loco non appellatur uxor Chusæ, ac tunc potuit liberius Christum sequi. Quamdiu post Christi resurrectionem vixerit, non liquet. De Susanna vero, quam ut ejusdem erga Christum officii sociam Joannæ laudat Lucas, multo minor notitia superest: nam nec nomen quidem ulli Latino Martyrologio invenitur adscriptum.

[3] Græci, quod mirandum, neutram nominatim colendam instituerunt: sed Mulierum unguenta ad sepulcrum Christi ferentium, simul & S. Iosephi ab Arimathia memoriam agunt tertia, sive (ut nos vocamus) secunda Dominica post Pascha, quæ in Typico vocatur Κυριακὴ τῶν ἁγίων Μυροφόρων, καὶ Ἰωσὴφ τοῦ Δικαίου, Dominica Sanctarum unguentiferarum mulierum & Joseph Justi. [Iosephi Iusti & Vnguentiferarum locutus apud Græcos.] Plenum autem Officium habetur in Græcorum Pentecostario, qui est liber continens Officium ecclesiasticum a Vigilia Paschali usque ad octavam Pentecostes, sive (ut appellant Græci) Dominicam Sanctorum omnium. In isto Officio Sanctis istis Mulieribus præscribitur concinendus per partes Canon tertius, post primum de Cruce & secundum de Deipara. His interponitur lectio Synaxarii, explicans historiam Euangelicam, quatenus illa ad Nicodemum & Iosephum atque ad has Mulieres pertinet: [Dominica 2 post Pascha,] & lectionis illius hæc est clausula. Ὅτι γοῦν ἇυται τὴν ἀνάστασιν ἐκήρυξαν, καὶ πολλὰ τῷ καθ ἡμᾶς δόγματι συνεβάλλοντο ἐις πίστωσιν καὶ πληροφορίαν ἀκραιφνῆ τῆς Χριστοῦ Ἀναστάσεως μετὰ τὸν Θωμὰν καὶ τάυτας παρέλαβεν ἑορτάζειν τοῦ Θεοῦ ἐκκλησία, ὡς ἰδούσας πρώτας Χριστὸν ἐκ νεκρῶν, καὶ τοῖς πᾶσι καταγγειλάσασας τὸ σωτήριον κηρύγμα καὶ τὴν κατα Χριστὸν πολιτείαν μετελθούσας ἀρίστως, καὶ ὡς ἔχρη γυναιξὶ μαθητεκθείσας Χριστῶ. Ταῖς τῶν ἁγίων ἁγίν Μυροφόρων πρεσβείαις Θεὸς ἐλέησον, ἡμᾶς. Ἀμὴν. Quia igitur hæ Resurrectionem prædicarunt, & secundum opinionem nostram multa eis contigerunt, ad confirmandam in nobis fidem indubitabilem de Christi Resurrectione, post S. Thomam (cui, ut apud Latinos, adscribitur Octava Paschæ, sive, ut Græci vocant Dominica secunda) etiam illas festive colendas suscepit Ecclesia Dei; ut quæ primæ viderunt Christum resuscitatum a mortuis, omnibusque annuntiaverunt salutiferam prædicationem, atque secundum Christum optime sunt conversatæ, quemadmodum decebat ab illo instirutas. Sanctarum Unguentiferarum precibus, Deus, miserere nostri. Amen.

[4] Præmittitur Synaxarii lectioni ex more distichon unum, & est hujusmodi:
Χριστῶ φέρουσιν ἁι μαθητρίαι μύρα,
Ἐγὼ δε τάυταις ὕμνον ὡς μύρα φέρω.
Unguenta Christo deferunt discipulæ,
Illis ego hymnum sicut unguentum fero.

Extat etiam cujusdam Macarii Chrysocephali sermo ἐις τὰς ἁγίας Μυροφόρους Γυνᾶικας, καὶ Ἰωσὴφ τὸν ἀπὸ Ἀριματθίας, καὶ περὶ τῆς τοῦ Κυρίου Ἀναςτάσεως, καὶ τῆς δι᾽ ἀυτῆς ἐσομένης παγκοσμίου τῶν γηγενῶν ἐξαναστάσεως: in sanctas Unguentiferas Mulieres, & Josephum ab Arimatthia, atque Resurrectionem Domini, quæque per ipsam fiet universalem terrigenatum exsuscitationē. De Iosepho egimus ad XVII Martii, rursumq in Supplemento dicemus qua ratione corpus ejus sub Carolo Magno, per Fortunatum seu Macarium Patriarcham. Hierosolymis allatum sit ad Medianum monasterium: Græci autem aliqui hujus memoriam recolunt ad XXXI mensis Iulii, ubi par fuisset ipsos etiam recordari non solum Joannæ, sed etiam Susannæ, cujus nomen ex Hebræo Lilium redditur. De Nicodemo, [cur non etiam Ioanna, Susanna, Nicodemus?] cujus pariter cum Iosepho cura emicuit in tumulando Christi corpore, multa quidem in Dominicæ jam dictæ lectione dicuntur; sed illius ut Sancti nulla uspiam fit mentio, nisi forte ad XV Septembris, quando Græci recolunt Inventionem S. Stephani, reperti una cum corporibus Nicodemi, Gamalielis & Abibi; quæ Inventio a Latinis celebratur III Augusti.

DE SANCTO MANAHEN,
PROPHETA ANTIOCHIÆ IN SYRIA.
Ex Martyrologiis & Actis Apostolorum.

[Commentarius]

Manahen Propheta, Antiochiæ in Syria (S.)

G. H.

Memoria hujus Sancti celebratur in plerisque Martyrologiis antiquis & recentioribus, Vsuardi, Adonis, Notkeri, auctoris sub Bedæ nomine, Bellini, Greveni, Molani, Maurolyci, Galesinii & aliorum cum hodierno Romano Martyrologio, [Cultus Sacer.] quod eisdem fere quibus illa verbis hunc diem ita exorditur: Nono Kalendas Junii, Antiochiæ natalis sancti Manahen, Herodis Tetrarchæ collactenei, Doctoris & Prophetæ sub gratia novi Testamenti, in eadem urbe quiescentis. Hæc ibi, quæ apud S. Lucam in Actibus Apostolorum sub initium capitis XIII ita leguntur: Erant in Ecclesia, quæ erat Antiochiæ, Prophetæ & Doctores, in quibus Barnabas, & Simon qui vocabatur Niger, & Lucius Cyrenensis, & Menahen qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, & Saulus. Ministrantibus illis Domino & jejunantibus, dixit illis Spiritus sanctus: Segregate mihi Saulum & Barnabam in opus ad quod assumpsi eos. Tunc orantes & jejunantes, imponentesque eis manus dimiserunt eos. Hæc ibi, quæ erunt accuratius discutienda ad Vitam SS. Barnabæ & Pauli, ad diem XI & XIX Iunii. [Notitia in Actibus Apostolorum.] Hic sufficit intelligi S. Manahen fuisse nobilis & valde illustris familiæ, scilicet qui ejusdem cum Herode nutricis lacte olim lactatus fuerat. Erat autem Herodes Antipas Tetrarcha Galilææ, cujus jussu S. Ioannes Baptista capite plexus, [Collactaneus Herodis Antipæ.] & Christus tempore suæ paßionis veste alba indutus atque illusus fuerat, ac postea cum Herodiade missus Lugdunum in exilium, spoliatus Tetrarchia Galilææ: quod factum fuisse anno a Christo passo decimo, & Æræ vulgaris XXXVIII diximus in Diatriba præliminari ante tomum primum Aprilis pagina X. [Doctor,] At suo collactaneo Herode sanctus Manahen felicior & multo illustrior fuit, tum doctorata Christiano, quo sacras Scripturas interpretabatur, & fideles docebat credenda & facienda; tum spiritu prophetiæ, [Propheta,] quo divinitus afflatus futura prædicebat. Præterea secundum suum gradum & officium minstrabat Domino cum aliis ibidem nominatis. Iejunabat etiam, ut mens esset ad divina magis elevata; & dignus revelatione divina factus est ut Paulum & Barnabam segregaret cum aliis in Apostolatum ad conversionem Gentium: eisque post jejunium ideo susceptum, [imponit manus SS. Paulo & Barnabæ.] imponeret manus & sicut SS. Leo Papa & Chrysostomus loquuntur) Episcopus consecraret, cum Simone Nigro & Lucio Cyrenensi. De hoc egimus ad diem VI Maji: Simonis Nigri memoria alibi quam apud Lucam nulla habetur: quamdiu postea vixerit S. Manahen non constat. In Ms. Kalendario apud Carmelitas Mechliniæ adservato refertur XXII Maji.

DE SANCTA AFRA,
MARTYRE BRIXIÆ IN ITALIA.

CIRCA CXXXIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS,
De tempore & Actis martyrii, nec non de cultu diebus variis.

Afra Martyr, Brixiæ in Italia (S.)

AUCTORE G. H.

Brixia, plurimorum Sanctorum fœcunda mater extitit: inter quos celebriores fuerunt SS. Faustinus & Iovita fratres: quorum Acta varia illustravimus ad diem XV Februarii, atque sub initium diximus, Brixiam Cenomanorum caput sub Alpium Rhætiarum Præfecto fuisse: qualis tunc fuit Italicus Comes maritus S. Afræ, quo deinde a leonibus, leopardis, & ursis cum idolorum Sacerdotibus devorato, S. Afra fuit conversa, [Tempus martyrii.] & cum prædictis fratribus Faustino & Iovita plurimum cruciata est, ac tandem martyrio coronata sub Hadriano Imperatore, ac tempore S. Telesphori Pontificis Romani, qui sedit ab anno CXXVI usque ad annum CXXXVII, aut initium sequentis. Consule Catalogos veteres antiquorum Pontificum, ante tomumprimum Aprilis a nobis editos. Sed hinc sequitur, hos Martyres non esse passos circa annum CXX, uti olim fuimus opinati, sed circa annum CXXXIII.

[2] Acta damus ex Mss. Lectionibus, quæ olim solebant ad Matutinum recitari in Ecclesia Brixiensi, [Acta ex Mss. Lectionibus,] eaque contulimus cum Vita Italice scripta ab Ascanio Martinengo, Abbate Ecclesiæ & monasterii S. Afiæ, quod Brixiæ habent Canonici Regulares Congregationis Lateranensis. Cohærent illa cum Actis SS. Faustini & Iovitæ: sed quædam hic referuntur, quæ in dictis Actis non attinguntur; suntque eo minus similia vero, quam ipsa quibus super adduntur Acta, quanto videntur esse composita recentius, quapropter etiam a Martinengho non nisi sub dubio referuntur. Porro sacra S. Afræ memoria inscripta est Martyrologio Romano his verbis: [memoria in fastis.] Brixiæ S. Afræ Martyris, quæ sub Hadriano Imperatore passa est. Eamdem celebrant Gaiesinius, & cum magno elogio Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ. Meminit & Masinus in Bononia perlustrata, eo quod aliquæ ejus Reliquiæ sint in ecclesia S. Mariæ Patrum Servitarum in Majore platea. Ceterum sacrum ejus corpus est in Ecclesia sibi dicata: quæ cum destrueretur augustius reparanda, anno MDLXXX die XIX Septembris retectū illud elevatumque fuit ex veteri arca lapidea, [Corpus in ecclesia illi dicata.] intra quam claudebatur, positum supra tabulam plumbeam. Erat autem sacrum corpus tribus indutum vestibus, quarum una ex panno serico viridi erat, altera contextus aurei, tertia coloris ambigui: inventa pariter & lamella est sic inscripta: Hic jacet sacrum corpus sanctæ Aphræ, Ancillæ & Martyris Christi. Ita Fr. Obicius Capucinus, qui interfuit spectator, in opere adhuc inedito de Nobilitate Brixiæ, sicut inde ea transcripsit Bernardinus Faynus, de Ecclesia Brixiensi nostroque opere bene meritus. Cum autem librum suum ederet Martinenghus, id est anno MDCII, necdum repositum erat sacrum corpus sub novum, quod eum in finem struebatur, altare: Caput vero seorsim servatum habebatur inclusum argento, ad commodiorem usum devotique populi solatium. Faynus, in eo quod scripsit ediditque Martyrologio Brixiensi, S. Afram cum socia Martyre celebrat his verbis: Brixiæ S. Aphræ Martyris in propria ecclesia: quæ a SS. Faustino & Jovita ad Jesum conversa, & a S. Apollonio baptizata, imperante Hadriano, ab Aureliano Comite variis cruciata suppliciis, una cum Samaritana ejus ancilla insignis martyrii palman accepit. Et in Notis hanc ancillam Samaritanam ex familia Saccheta fuisse ait: quod in silentio antiquorum mallemus ab eo quoque prætermissum fuisse, aut ad figmenta somniorum rejectum. Addit, ut oculatus testia, Ossa modo in altari ejus nomini dicato recondita esse: caput vero ad fidelium devotionem in busto argenteo obsignatum. Magnam denique ipsam habere venerationem, maxime in ejus die festo, quo Rectores & Proceres civitatis, cum omnium Artium Ordinibu, processionaliter ad ejus cultum conveniunt. Idem Faynus indicat ad diem XIX Januarii, Inventionem corporis S. Afræ, & hanc celebratam fuisse sub Officio duplici probat ex tabella Sacrarii. [festum inventionis] Ad diem etiam VI Aprilis refert aliquam Translationem, factam anno MDIII, ipsa Dominica in Albis, præsente Marino Georgio Episcopo cum Capitulo Cathedralis, [& translationis.] & utroque Clero universisque Ordinibus & Sodalitiis, nec non & civitatis Rectoribus & Proceribus universoque populo, summo honore, religione, & apparatu, cum aliis sacris Corporibus per civitatem delatum, & per tres dies publice expositum, & dein reconditum.

ACTA MARTYRII
Ex Mss. Lectionibus Brixiensibus.

Afra Martyr, Brixiæ in Italia (S.)

BHL Number: 0117

EX LECTIONIBUS

[1] In diebus illis, regnante Adriano Imperatore, fuit quidam Comes Italicus, crudelis Paganus: hic habebat uxorem nobilissimam, Aphram nomine. Qui acceptis litteris ab Adriano Imperatore, ut ubicumque Christianos inveniret, aut eos ad sacrificandum cogeret idolis, vel per diversa tormenta eos perderet; ingrediens civitatem Brixiam, statim servos Dei Faustinum, & Jovitam præcepit a militibus comprehendi. [Cum SS. Faustinus & Iovita a leonibus & leopardis illæsi,] Cumque ipse Imperator ad civitatem Brixiam pervenisset, ante eum jussi sunt præsentari: qui eos diversis blanditiis alliciendo, & eis variis terroribus comminando, ut idolis sacrificarent ipsos inducere conabatur. Cumque respondissent, quod non dæmonibus, sed Deo soli, & unico Filio ejus Domino Jesu Christo foret sacrificandum; jussit eos Adrianus comprehendi, & in medium ludum deduci. Ad quos devorandos missi sunt leones quatuor, quorum aspectus teterrimus erat: qui venientes cum magna velocitate, miserunt se ad pedes Sanctorum. Videns Adrianus quod fiebat, jussit ministris, ut mitterent leopardos: qui & ipsi venerunt in ludum, volventes se ante vestigia eorum. Tunc Adrianus dixit: Dimittite ad eos ursos potentes, & circa latera eorum faculas ponite, ut cum assi fuerint ex dolore devorent eos. Et dimissi sunt ursi: qui, cum appropinquassent ad servos Dei, leones & leopardi in a eos impetum fecerunt, ita ut eos conciderent, ut a nullus ex eis vivus evaderet, & custodiebant Dei Sanctos. Tunc Sancti dixerunt Adriano: Mitte ad Italicum Comitem tuum una cum Sacerdotibus vestris, [& ab his Italicus Comes & Sacerdotes idolorum essent devorati;] ut afferant ad nos Deum vestrum Saturnum, ut liberet nos ab istis feris; & cum viderimus nos liberatos, prostrati adoremus Deum. Tunc Orphetus Sacerdos, cum aliis sacerdotibus idolorum & Italico Comite, posuerunt Saturnum in medio ferarum, quibus Martyres dixerunt: Appropinquate Deum vestrum ad bestias, ut ex timore discedant a nobis. Tunc Orphetus levans Deum Saturnum, cum aliis sacerdotibus & Italico Comite, ad feras abierunt. Tunc feræ impetum facientes in eos, devoraverunt eos; & comedentes carnes eorum, nihil ex eis reliquerunt; & acceperunt statuam Saturni, minutissime constringentes.

[2] Sancti vero Martyres stabant illæsi glorificantes Deum excellum: & ecce subito Aphra, [S. Afra, uxor Italici, accurrit inter feras ad Sanctos] uxor Italici Comitis, audiens a feris comestum esse virum suum, perrexit ad amphitheatrum, vociferans & dicens: O qualem Deum habes, Adriane, ut propter vestram perfidiam ego vidua remanserim! Qualem Deum habes, qui te liberare non potuit! Et cum hoc diceret, impetum fecit, & ingressa est, ubi stabant servi Dei qui in cælis est, volutans se ad pedes eorum, & dicens: b Rogo vos, ut detis mihi signum, ut in Deo credere possim. Stabat autem B. Afra cum omni fiducia inter feras ante conspectum Sanctorum; Populi vero videntes eam inter feras, multi crediderunt & magnificabant Deum. Faustinus dixit: Vides, Adriane, fidem mulieris, quomodo stat in medio serarum, & eam non tangunt? Sacerdotes vero tui venerunt cum Deo tuo, & eadem hora devorati non comparuerunt. Adrianus dixit: Mulier, veni ad nos: multum enim tibi donare poterimus, & nobiliorem poteris accipere virum. Aphra dixit: Divitiæ tuæ tecum sint in perditionem cum diis tuis, cum quibus in damnatione peribis, Audi me, Adriane, ego non doleo tantum mortem viri mei, sed doleo, quia in æternum mortuus est. Adrianus dixit: Exi foras, mulier, non possum te audire: nam, quantum video, gloriaris de morte viri tui. Aphra dixit: Vere tibi dico, quoniam gratulor de confusione tua, quia nihil potuisti sanctis servis Dei facere: multa enim præstat Salvator noster sperantibus in se, & eruit eos a damnatione & persecutione adversariorum. Nam Deus Saturnus, quem adorabas, & Sacerdotes suos, & se ipsum decepit. Ubi est ergo Deus tuus? qui ad liberandum venerat, ipse deceptus est cum Sacerdotibus suis. Adrianus dixit: Exi foras, ne multum accensus propter insipientiam tuam lædi te faciam. Conversa igitur Aphra ad Sanctos Dei dixit: Subvenite mihi in hoc seculo, ut ad Deum confidenter valeam pervenire.

[3] Tunc prostrata in faciem suam dicebat: Domine Deus, aspice super me miseram, & produc me ad gratiam tuam. [precibus ab illis fusis] Tunc sancti servi Dei dixerunt: Domine Deus, aspice super fidem mulieris hujus, quæ se tibi ex toto corde tradit atque commendat: da ei gratiam tuam, ut mereatur accipere baptismum redemptionis animæ suæ, quatenus diabolo resistere possit. Extende etiam dexteram gloriæ tuæ super oves perditas. Tunc B. Faustinus apprehendit dexteram Aphræ, & erexit eam a terra. Jovita dixit: Deus excelse, qui respicis super faciem terræ, da misericordiam tuam super virilem animum istius mulieris: ut firmetur in veritate tua, accipiens signaculum nominis tui, & illud digne conservet. Et conversi dixerunt ad Adrianum: Mitte qui retrudat feras, quæ sunt circa nos, ut exeamus foras. Adrianus dixit: Vere modo mitto ad vos, qui tollant vos de medio, quia tantam vestram fallaciam audire non possum. Quique dixit ministris suis: Præparastis quod præcepi? Ministri dixerunt: Paratum est. Tunc c jussit introduci in amphitheatrum quinquaginta tauros salseratos, [& signo Crucis tauris cicuribus factis,] quorum magnitudo & furor magnus erat, dantes mugitum ingenti voce, ita ut amphitheatrum pene moveretur, & ipse Adrianus contremisceret. Quibus venientibus obviantes sancti Dei Faustinus & Jovita signum Crucis fecerunt, & statim tauri humiliaverunt se ad terram ante eorum pedes. [insultat Imperatori.] Tunc B. Aphra dixit: Adriane, vides, quantum mihi Dominus donare dignatus est, ut inter feras cum orandi fiducia Christi astarem? Adrianus dixit: Numquid ego te jussi, ut ad feras descenderes? Aphra dixit: [& se habere ait Deum cæli propitium:] Non tua jussione, sed illius qui me elegit de vestra iniquitate, ut dignam habeam in conspectu suo & cum Sanctis ejus liberam voluntatem, & inter feras astarem. Adrianus dixit: Quam liberam voluntatem esse dicis? Aphra dixit: Qui Deum cælestem habet propitium, habet liberam voluntatem. Adrianus dixit: Jam transit hora sexta, recipiat se unusquisque in domum suam. Ecce propter insaniam Faustini & Jovitæ injuriam patior. Faustinus dixit: Mitte ad nos qui eruant nos a ferarum timore. Adrianus dixit: Si verus est Deus, quem colitis, exite liberi a feris.

[4] Faustinus & Jovita dixerunt: Vide, Adriane, quid dixisti: si videres gloriam Dei, crederes in Deum qui est in cælis? Adrianus dixit: Videam vos liberatos una cum Aphra, & dabo vobis veniam. Aphra dixit: Indulgentiam tuam, Adriane, servi Dei accipere nolunt, sed vide quanta mirabilia ostendit Deus per servos suos. Adrianus dixit: Si mea verba audieritis, eritis nobiliores in civitate Brixia. Audientes Sancti verba Adriani dixerunt: Vobis dicimus, o feræ, ut exeatis foras civitatem, neminem tangentes: sed & Dei ancillam Aphram vobiscum ducite in desertum, ut agnoscat, Deum esse in cælis, quo ad usque visitet nos Deus & ipsam. [accepta benedictione cum feris abit in desertum:] Tunc feræ miserunt Aphram in medio sui, & dixit Aphra: Benedicite me servi Dei una cum his fratribus meis, & benedictio vestra maneat nobiscum in deserto. Inclinans caput suum Aphra cum feris, & benedicti a Sanctis Dei abierunt in desertum. Videntibus populis feræ egressæ sunt, tauri vero [remanserunt], respicientes quid eis Sancti Dei juberent. Convertentes se servi Dei ad tauros dixerunt: Vobis dicimus, qui venistis ad nos cum grandi ira, & jussu Dei facti estis sicut agni, subsequimini post feras, ut videant oculi Adriani, & confundantur cum omnibus qui obediunt ei. Audientes tauri præceptum eorum, dimisso capite usque ad terram, feras sequebantur. Mittit Adrianus suos ministros, ut comprehenderent tauros: & facti sunt tauri velut tempestas valida super ministros, ita ut Liberius Consiliarius Italici Comitis cum ministris vitam finierint. Tauri vero abierunt, cum feris & Aphra ancilla Dei, ad eremum d. Cumque multa tormenta sustinuissent Sancti Dei in civitate Brixia, ligati ducti sunt ad civitatem Mediolanensem. [& ab iisdem reducta ad Sanctos] Positi vero inter tigres & ursos, & memores ancillæ Dei Aphræ, dixerunt ad eos: Audite oves Dei: ite per loca deserta, quærentes leones & leopardos, sed & ancillam Dei Aphram: jungite vos ad ipsos, eam diligenter custodientes. Et ea die, qua Dominus vos visitaverit, cum ipsis ad nos venite. Tigrides vero, osculantes pedes Sanctorum, exierunt perambulantes loca deserta, donec invenerunt B. Aphram; & cum feris similiter commorantes, ancillam Dei custodierunt.

[5] Sancti vero Dei Faustinus & Jovita, per diversa distracti loca, cum Adriano venerunt ad urbem Romam; ad quos præcepit Adrianus bestias sævissimas in locum arenarum dimitti, videlicet leones, ursos, tigres, & leopardos: qui venientes corruerunt ante conspectum Martyrum coram omni populo. Tunc factus est sonus magnus, & portæ arenæ apertæ sunt, & ecce subito introierunt feræ, [cum iisque Romam ingressa,] quas sancti Dei una cum Aphra ancilla Dei ad eremum pergere jusserunt. Factum est in die illa, ut ipsa prostrata ante pedes Sanctorum clamaret; Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Omnes autem mirabantur, quod beata Aphra cum feris in medium arenæ ingressa fuisset. Elevans autem vocem suam dixit; Quid miramini cives Romani, quod ego inter feras assisto? O quanta & qualia ego nuntiabo vobis, ut credatis veritati, & non mendacio, ut detur vobis a summo Deo indulgentia peccatorum. Tunc sancti Dei Martyres dixerunt Adriano: Cognoscis Aphram, quæ contempsit vitam Italici Comitis viri sui? quam te jam pro nihilo habet in isto seculo cum deliciis tuis, quæ noluit credere in Deos tuos, in quibus non est salus. Adrianus dixit: Quantam magam video factam Aphram? quam in civitate Brixia ad feras damnaveram, nunc Romam ingressa est cum upsis feris. Hæc verba dicens timebat tumultum populi valde. Tunc populi una voce dixerunt: Vere magnus est Deus solus, quem isti viri prædicant, & annuntiant eum esse venturum. Erat enim clamor magnus credentium in Deum. Tunc sanctis Faustinu & Jovita ad feras, quæ cum Aphra ancilla Dei venerant, ita dixerunt: Jussu Domini interficite feras, quas ad nos devorandos misit Adrianus. Tunc audientes feræ, quæ cum Afra erant, venerunt ad præceptum Martyrum, & sub momento omnes feras, quas Adrianus dimiserat, interfecerunt, ut ex eis nulla penitus remaneret. Jusserunt autem Sancti feris, ut recederent neminem tangentes: quod fecerunt.

[6] Sancti vero Dei secundum verbum Domini abierunt cum Calimerio, [venit in Catacumbas,] & Afra ancilla Christi: & venerunt ad locum qui dicitur Catacumbas, & ibi invenerunt Beatum e Linum Episcopum, qui & ipse latitabat inter sepulchra Martyrum propter metum Paganorum. Et cum invenissent eum, clamaverunt dicentes; Benedictio Dei cum Spiritu tuo. Beatus vero Linus clamavit eis dicens: Venite benedicti Angeli Dei, quoniam in vobis requievit Salvator noster, qui est desiderium vestrum: deditque eis pacem. Dixerunt autem Beati Martyres Dei: Misit nos Dominus, ut Calimerium ordines Episcopum, & dirigas eum in civitatem Mediolanensem, & ancilla Dei Afra baptismum consequatur, ita ut eodem eum comitetur. [ubi a Pontifice baptizata,] Audiensque hoc beatus Linus, gaudio repletus, fecit sicut Martyres dixerunt. Et cum ordinasset Calimerium Episcopum, & beatissimam Dei famulam Afram baptizasset, dixerunt sibi invicem vale, & profecti sunt. Tunc Beati Martyres benedixerunt Altissimum, quoniam Calimerium ad oves dispersas Dominus direxisset, & quod baptismum Afra percepisset. Martyres Dei diversis & variis afflictionibus contriti, regressi sunt ad civitatem Brixiam, [Brixiamque reversa,] & inde profecti sunt ad urbem Mediolanensem; ut qui ab eis Sacramenta acceperant, verbo Domini firmarentur: & assumentes secum ancillam Dei Afram, cum ipsa iterum Brixiam redierunt.

[7] Audientes vero populi, quod sancti Martyres cum ancilla Dei Afra reverterentur, abierunt cum f B. Apollonio ad flumen, quod dicitur g Mella: ibique expectantes eos psallebant diversis modis. [honorifice excipitur:] Et ecce subito factus est in eodem loco odor suavissimus, & continuo Sancti cum B. Afra advenerunt sedentes in vehiculo. Sanctus vero Apollonius expansis manibus ad cælum, dixit: Domine dominus universæ creaturæ, gratias agimus tibi. Beati autem Martyres salutaverunt populum cum turba psallentium: & Afra Beata, & sancti Dei Martyres ingressi sunt civitatem. Aurelianus vero repletus insania, jussit eos sibi præsentari, quibus dixit: Adhuc perseveratis in fallacia vestra. Ecce modo cognoscetis ubi sit Deus vester, cum jussero vos interfici.

[8] Tunc Martyres dixerunt: Convertere, teterrime tentator, quid moraris? Accede, & quod pater tuus diabolus imperat celerius fac, nos enim parati sumus mori pro nomine Domini nostri. [capite plexa martyrium consummat:] Tunc præcepit Aurelianus ipsos una cum B. Afra ancilla Christi, & omnes, qui eorum doctrinam sunt secuti, gladio interire. Milites autem duxerunt eos foras civitatem, in via h Cremonensi, ibique genibus positis gladiatores ampuraverunt capita Sanctorum. Afra vero gladiis i spiculatorum in capite percussa, suum Martyriū in via Cremonensi feliciter consummavit, sui sequens vestigia Salvatoris.

[9] Passa est autem B. Afra sub Aureliano Principe, temporibus Adriani Imperatoris, cujus corpus cum multa reverentia multisq; [deposita in arca lapidea in ecclesia SS. Faustini & Iovitæ.] aromatibus, coruscantibusque miraculis, juxta dictam viam Cremonensem, in una Arca lapidea, in Basilica videlicet non longe ab ipsa civitate, in honore Sanctorum Martyrum constructa k, requiescit: cujus festum celebrat Mater Ecclesia nono Kalendas Junii. Rogemus ergo devotissime, Fratres dilectissimi, beatissimam Afram Christi Martyrem, ut qui ejus meremur votiva celebrare solennia, ejus apud Dominum patrocinia sentiamus. Præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo Patre & Spiritu sancto vivit & regnat, per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Vita I SS. Faustini & Iovitæ, in ipsos ministros.

b Vita 2. Obsecro vos, æterni ostensores luminis, ut dignemini mihi insinuare, quemadmodum in Christum certius credere possim. At illi videntes ejus constantiam, ovantes sacris eam imbuerunt doctrinis, ut uni soli Domino cæli terræque conditori, mundo corde castoque amore impenderet famulatum, interigitatemque fidei illibatam totis viribus conservaret.

c Eadem Vita 2, ait ministris: Adducite mihi tauros indomitos, non expresso numero. At Martinengus etiam quinquaginta tauros habet fuisse: unde autem & quomodo dicantur tauri Salserati, non capio.

d Addit Martinengus: Ubi vitam solitariam peregit in continua oratione & jejunio, locum autem describit in montanis, urbem a septentrione cingentibus, ubi fontem invenerit lympidum, & cryptam secessui ejusmodi aptam. Et quamvis non omnino rejiciat quæ hic dicuntur de ferarum comitatu & obsequio: longe tamen verosimilius esseputat, quod Afra egressa de theatro, domui suæ disposuerit, famulitium dimiserit, substantiam dispartierit, atque ita demum adierit solitudinem, unde identidem redierit, instructionis primum, deinde Baptismi a S. Apollonio Episcopo suscipiendi sacrorumque mysteriorum causa.

e Magnum hic σφάλμα est. Nullus tunc Linus Papa Romanus erat; pro quo Martingenus Evaristum scripsit, sed is sub Trajano anno 108 mortuus est. In Vita 2 Faustini & Iovitæ num. 18 eadem referuntur, & Telesphorus habetur, uti & in Vita S. Calimeri 31 Iulii. Consule quæ in Diatriba de Veteribus Ponstificibus ante tomum I Aprilis in Telesphoro diximus.

f S. Apollonius Episcopus Brixiensis colitur 7 Iulii. Huic multo verosimilius tribuitur baptismus S. Afræ, quam Romano Pontifici in Vita 2 Martyrū: quam tamen sequens Martingenus, iter illud Romanum Afræ, una cum ferarum assectantium comitatu miraculoso, mavult ornandæ dumtaxat historiæ causa excogitatum credere: quod utinam non etiam ipsis SS. Faustini & Iovitæ Actis acciderit!

g Mella flumen latus urbis Brixiæ occidentale alluit, & venientibus Roma, quam Brixia ad meridiem respicit, secundam sinistram illius ripam tenendum iter ad urbem est, post quam transiverint Olium flumen, cui se Mella immergit 20 p. m. infra civitatem.

h Cremona, Bresciæ proxima versus meridiem, solis 30 p. m. abest.

i Ferrarius in suo Catalogo Sanctorum Italiæ ita mortem exponit: Aurelianus Præfectus, Roma Brixima adventans, illam comprehendi carcerique includi jubet: ubi diu afflicta, variisque tormentis excruciata, ut ad idolorum cultum rediret; tandem victrix educta, jussu impii Præfecti, populo inspectante, decapitata est IX Kalendas Junii. Martinengus eorum sententiam proponit, qui cum SS. Faustino & Iovita fuisse passam Sanctam dicunt, eodem die & anno quo ipsi: & de anno quidem verosimilius esse censet, diem mavult credere hunc esse quo colitur.

k Martinenghus primam corporis una cum arca translationem in hanc Basilicam adscribit anno 246: variis deinde occasionibus loco motam arcam esse præsumit; duas tamen solas allegat, quarum memoria extet; videlicet anno 1448, quando post ostensionem sacri corporis reposita illa est in capella ecclesiæ septemtrionali, suffulta figuris animalium substratorum præsertim leonum, qui solent Sanctæ etiam in picturis adjungi, sculptura tamen antiqua ac rudi; & addit, eo quo scribebat tempore, scilicet sub annum 1602, superfuisse qui dicerent, se ipsam arcam sic locatum vidisse sæpius; quin & scripto veteri consignatam ait memoriam hujus Translationis, quam mirum sit a Fayno inventam non fuisse. Addebant illi integrum etiam se corpus conspexisse, indutum vestibus, fracidis illis tunc quidem, sedapparentibus velut quæ olim pretiosæ fuerint. Alterius Translationis, factæ anno 1580, jam supra indicium dedimus; postrema autem omnium facta est hoc seculo, de qua anno 1602 adhuc facienda etiam diximus ex Martinengho.

DE SS. ZEBELLO, SERVULO, ET SECUNDINO,
MARTYRIBVS IN ISTRIA.

AN. CCCXXXIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultu antiquo & recentioribus Actis.

Zebellus, Martyr in Istria (S.)
Servulus, Martyr in Istria (S.)
Secundinus, Martyr in Istria (S.)

G. H.

Qvatuor antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa auspicantur ab his Sanctis hunc diem, & Corbeiense Parisiis excusum his verbis: In Istria natalis Sanctorum Zebelli, Servuli, Secundini. Desideratur ultimus in tribus aliis apographis, [Memoria in antiquis Fastis,] & loco Zebelli in Epternacensi est Zoili: quod nomen inter Sanctos Syros infra recensendos bis reperitur: & plures ex illis Syris attibuuntur Istriæ ab Adone, Notkero, & aliis recentioribus cum hodierno Martyrologio Romano: de quibus Lector poteret commodius junicare, ubi singulos Sanctos ex antiquioribus monumentis sejunxerimus. Ms. antiquum Corbeiense necdum excusum, teste Luca Dacherio qui nobis illud submisit, ante annos octingentos conscriptum, ista habet: In Histria natalis SS. Zebelli, Servuli. Mss. Casinense & Altempsianum: In Asia (imo Istria) SS. Zebelli, Servulli. Ms. Trevirense S. Maximini, parvum sed antiquum, omissa palæstra ista habet: Natalis SS. Zebelli, Servuli & Vincentii. Sed hic in Portu Romano martyrium complevit.

[2] Est autem Istria sive Histria Latinis Græcisque scriptoribus satis nota, [Tergesti natus & occisus S. Servulus.] ac nomen etiamnum servat, ultima Italiæ regio, Illyrico & Germaniæ vicina; ubi inter urbes maritimas satis eminet cum titulo Episcopali Tergestum, sub dominio Austriacorum; colitque hoc die S. Servulum Martyrem, civem suum, cujus sacrum corpus etiamnum istic adservatur. Acta vitæ & martyrii extant ibidem Italice conscripta, [Ejus Acta ex Italico translata,] quæ ex monumentis Tergestinis eruit Andreas Lazarus Societatis nostræ Sacerdos, cujus humanitatem Ferrariæ experti fuimus anno MDCLX. Is nobis dicta Acta Italica & a se Latine reddita transmisit: quæ hic damus, collata cum iis, [& a Petro de Natalibus contracta.] quæ aliquanto contractius edidit Petrus de Natalibus, Episcopus Equilinus, in Marchia Tarvisina Istriæ satis vicina, lib. 5 Catalogi cap. 36.

[3] Hunc solum celebrant Mss. Richenoviensi & Rhinoviense his verbis: In Istria servuli. Eumdem, sed palæstra omissa, [ejusdē peculiaris veneratio.] primo loco referunt Mss. Augustanum S. Vdalrici & Parisiense Labbæi. In Ecclesia Patriarchali & diœcesi Venetiarum colitur officio Ecclesiastico sub ritu semiduplici. Galesinius ex Tabulis Ecclesiæ Tergestinæ & Ms. codice hoc ei elogium concinnavit: Tergesti S. Servuli Martyris. Hic nobili genere natus, a primis annis Christi disciplinæ deditus, annum duodecimum agens, eremiticæ vitæ genus amplexus, sanctimonia & miraculis floruit. Cujus fama pervagata Junilii Præsidis jussu, Numemeriano Imperatore, in vincula conjectus, ad idolorum superstitionem adigitur: a quo prorsus alienus, primo nervis cæsus, post equuleo tortus, tum ungulis excarnificatus, deinde oleo ferventi delibutus, demum jugulatus, in omni cruciatu atque in nece germanam perpetuæ suæ erga Deum pietatis probationem divina cælestique virture declaravit. Hæc ibi. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, ex monumentis Ecclesiæ Tergestinæ & Petro de Natalibus, aliquanto majus formavit encomium. Aliquod etiam habet Canisius in Martyrologio Germanico. Regnavit Numerianus cum fratre suo Carino, ab obitu Cari patris, anno CCLXXXIII occisi; & ipse anno sequenti interemptus successorem habuit Diocletianum. Proinde expungendus fuit, ad calcem actorum adscriptus, Salutis humanæ annus CCLXXXVIII.

[4] Testatur autem prælaudatus P. Andreas Lazarus, corpus ejusdem sancti Martyris adhuc in veneratione esse, [corpus & spelunca.] æque ac speluncam ejus nomine dictam & a se visam. Ex litteris præterea Illustriss. Episcopi Petinensis D. Danielis Raunach, ad Carnioliæ Archidiaconum Ioannem Ludovicum Schonlebium anno MDCLXXV directis, intelligimus; in finibus Istriæ, qua Carnioliam Carsumque attingunt, haud procul a Tergesto, esse Jurisdictionem S. Servuli nuncupatam, eo haud dubie loco ubi Topographicæ mappa nobis exhibent castrum Italice San Servo, Germanice Sint-Serf dictum; abbreviate scilicet pro Servulo, cui verosimiliter dedicata sit ecclesia loci, ut Patrono. Atque hic forte prædicta ejus spelunca est, in qua dicitur eremiticum vitam egisse.

ACTA VITÆ ET MARTYRII.
Ex Ms. Tergestino Italico.
Latine reddita ab Andrea Lazaro S. I.

Zebellus, Martyr in Istria (S.)
Servulus, Martyr in Istria (S.)
Secundinus, Martyr in Istria (S.)

EX ITAL.

Servulus, Tergestinæ urbis elegantissimæ formæ puer, unicus parentum suorum filius fuit: a quibus Christianæ fidei dogmata cum optime jam inde a primis annis imbibisset, [Puer in speluncam secedit,] divina officia magna cum pietate in Christianorum ecclesia frequentabat. Duodecimum vix agebat annum, cum quadam die inter orandum vocem quamdam e cælo ita se alloquentem audivit: O Servule, famule Christi, jam exaudita est oratio tua; & si gratiam aliquam a Domino petieris, obtinebris. Quibus auditis Servulus, recolens memoria sua illa Christi Domini verba, Qui nō reliquerit patrem & matrem non potest meus esse discipulus; statim relictis parentibus exiit e civitate, & in quadam spelunca, non multum Tergeste dissita, quæ in hanc usque diem, S. Servuli Crypta appellatur, aliquamdiu delituit. Cum autem a parentibus & propinquis diligenter perquisitus frustra fuisset, fletus magnus ob tanti pueri jacturam factus est ab illis. Jamque novem mensibus supra unum annum ibidem latuerat Servulus. quando iterum e cælo vocem, quæ ut ad suos rediret parentes hortabatur, audivit. Cui respondit puer: O Domine Jesu Christe, qui in cælis habitas, ecce obedite paratus sum: sed rogo te quantum possum, ne unquam gratia tua me de relinquat, quia spes mea & adjutorium metum tu solus es.

[2] Cum igitur, domum rediturus, vix in vicinum speluncæ agrum ascendisset, [revertens in paternam domum serpentem flatu necat.] factus est illi obviam ingentis magnitudinis draco: quo viso Servulus primo intuito prorsus expavit, sed sumpto animo & a Domino confortatus, muniens se primo sanctæ Crucis signo, deinde serpentis faciem insufflans, eum repente mortuum, duasque in partes non sine maximo stupore discissum vidit: pro quo insigni miraculo gratiis Domino redditis, iter suum perrexit ad domum & parentes revisendos. Explicatu facile non est, quanta cum animi lætitia acceptus fuit puer, qui cum iisdem ea quæ admiranda sibi acciderant, de dracone interfecto, de divina voce sibi collocuta, in sancta simplicitate ingenuoque animi candore enarrasset, magnam sui expectationem apud omnes concitavit, qui propterea sæpe illud usurpare solebant: Quis putas puer iste erit, etenim manus Domini cum illo est? Post aliquot dies Eulogius Servuli pater mortuus est, quare in matris viduæ & reliquæ familiæ solatium puer remansit.

[3] Erat in civitate tunc temporis quidam energumenus, a dæmone diversimode divexatus, qui sæpe contenta voce patrem suum rogabat, [energumenū liberat,] ut se ad servum Christi, nomine Servulum, ducere ne moraretur: statim enim ac ipsum videro (dicere solebat) salvus ero. Nullam plane Servuli notitiam energumeni hujus pater habebat: sed cum & ipse & consanguinei, præmissa diligenti perquisitione, tandem Dei servum invenissent; ad ejusdem pedes advolutus rogavit enixe afflictus pater, ut filium suum acriter a diabolo vexatum liberare ne gravaretur. Cui Servulus: Si in Dominum nostrum Christum Jesum toto corde credideris, filium tuum sanum & liberum videbis, quoniam sic credenti omnia possibilia sunt. Credo, respondit hic, si filium meum sanum videro. Cum igitur domum arreptitii introiissent, actutum servum Dei Servulum vidit diabolus, turbatus est valde; cœpitque diversimode infelicem energumenum divexare, ad terram illum sternendo, & magno cum fremitu dentium spumas evomendo. Tum Servulus, signo se Crucis muniens in fronte, positisque super caput languentis pueri manibus, cum jurgiis imperavit dæmoni, ut in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti ab illo corpore recederet, sine ulla spe eodem redeundi. Dictum factum. Recessit malignus spiritus, puer autem infirmus illico erexit se stans, & laudans nomen Domini Jesu Christi, in cujus virtute liberatum se a tam ingenti molestia fassus est: multique alii, viso tanto miraculo, in Dominum crediderunt, & Christianam fidem amplexi sunt.

[4] Matrona quædam pernobilis, Fulgentia nomine, filium habebat unicum, [febrientem sanat,] qui diuturna febre correptus a nullo unquam medico curari potuit. Quare cum S. Servuli curationum gratiam ad ejusdem matronæ aures fama detulisset, convenit illa servum Dei, qui tot mirabiles patrabat effectus, rogans eum enixe & cum lacrymis, ut filium suum sanitate donaret. Qua petitione audita Servulus: Non ego, inquit, o Domina, non ego, sed Domini Jesu Christi virtus hæc mirabilia, quæ audisti, operata est. Cumque paulo post ad infirmi domum se contulisset, rogavit Dominum Deum dicens: Domine Jesu Christe, qui liberasti socrum Simonis quæ tenebatur magnis febribus, liberare etiam ne tardes rogo te, Domine, innocentem hunc puerum, ut hinc pateat, te salvos facere quicumque ad tuam confugiunt misericordiam & bonitatem. Et hæc dicens arripuit manum pueri: cumque illum e terra sublevasset, matri sanum, omnium circumstantium summa cum admiratione, restituit. Ex quo miraculo factum est, ut & Fulgentia ipsa mater pueri, & tota ejus familia in unum Deum verum crediderint, ejusque fidem & religionem deinceps professi sint.

[5] Quidam faber murarius, nomine. Didimus, dum aliquando fabricæ cuidam suam attento animo navaret operam, ex ejus summitate, locoque valde edito in terram decidit. [ex lapsu moribundū servat,] Accurrunt uxor & filii, qui eum semimortuum linteo involutum obtulerunt Servulo, qui ipsum sanaret. Casum Dei servus miseratus, ex corde oravit ad Dominum dicens: Ne permittas, Domine Jesu, infensissimam humani generis hostem contra hunc miserum hominem prævalere, quem præcipitem dedit, ut opus manuum tuarum impediret. Et cum hec dixisset, apprehendit per manum infirmum, qui propemodum animam agebat: & in virtute Domini Jesu, imperavit illi ut statim exurgeret, & sanus esset: sicque confestim redditus est ægro pristinus vigor; atque integræ vires, ingenti omnium stupore, restitutæ sunt. Longum esset recensere admirabiles hujuscemodi effectus, quos sanctus Dei servus indies perpetrabat, ex quibus multi ad Christi fidem convertebantur, quos silentio præterimus, ut ad majora veniamus.

[6] Præsidis officium in civitate Tergesti tunc temporis exercebat Junillus quidam, [Coram Præside fidem professus,] qui nomine Numeriani Imperatoris edictum promulgaverat, ut quilibet Christianus qui diversis Idolis sacrificium offerre renuisset, variis cruciatibus pœnas exolveret. Cum igitur idem Prȩses admiranda hæc quæ Servulus operabatur, qualem populi accursum haberet, quomodo Paganorum superstitiones summo cum Deorum dedecore pessumdarentur, inaudivisset; Ataulfo Vicario hoc mandavit, ut captum Servulum ad se statim ducendum curaret: quod nulla interposita mora præstitum est. Sicque Innocentem reum excepit superbissimus Præses: Tune igitur es ille nequissimus hominum, qui magicis artibus populo imponens mirabilia facis, sicque rudiorem & credulam multitudinem a Deorum immortalium cultu avertere studes? Cumque aliquamdiu responsum expectasset Præses, sic tandem Servulus contra os loquentis iniqua oblocutus est: Pudet enimvero me, tecum loqui, o hominum insipientissime, qui res a me admirabiliter gestas in nomine & virtute Jesu Christi veri Dei, magicis adscribis artibus, quo quid quæso insipientius dici aut excogitari potest?

[7] Ad hæc Præses ira exæstuans, sanctum juvenem nervis acriter vapulare jussit, dicens, [ac varie cruciatus,] Artes tuæ magicæ alios superaverunt, at me utique non superabunt. Cumque sanctus Martyr esset in tormentis, voce magna ad Dominum clamavit dicens: O Domine Iesu Christe, gratias tibi ago, qui gratiam mihi largiri dignatus es, ut pro sancto nomine tuo aliquid patiar. Sique iniquus iste judex, filius perditionis, aliis me tormentorum generibus cruciare tentaverit, ea libentissime perferam; nec timebo mala, quoniam tu mecum es. Cumque in hanc eamdem rem prolixius, maxima cum constantia atque animi magnitudine, locutus fuisset; jussit eum Iudex in equuleo torqueri, ac ferreis unguibus dilaniari. Quibus in cruciatibus, Martyr Christi invictus dicebat ad Tyrannum, non solum ejus tormenta se non perhorrescere, sed potius iis summopere delectari, & in gaudio se esse per gratiam Domini Iesu Christi. Quo audito Iunillus, jussit eum ab equuleo prius fortiter distractum, oleo ferventi perfundi. Quod dum fieret, Nunc enimvero, ait sanctus Martyr, refrigerium summum mihi dedisti: imo non tu, sed Dominus Deus meus, qui de omnibus tribulationibus meis eripit me.

[8] Tantam in perferendis cruciatibus constantiam omnes Præsidis Consiliarii cum vidissent, Ridebit (inquiunt) nequam iste magus, & diabolicis incantationibus plenus, tormenta quælibet, [& frustra perfusus lotio,] floccique illa ducet; proinde jube illum totum lotio bene perfundi; tunc enimvero videbis magicas artes locum illico daturas, alioquin tempus frustra teritur. Quod impiorum consilium cum executiori mandatum esset, adstantes omnes repentino quodam suavissimo odore, tamquam pretiosi balsami aut pigmentarii pulveris, ita sunt perfusi, ut maximam in admirationem rapti, cœperint plurimum eorum contentis & repetitis vocibus dicere: Magnus vere est Deus Christianorum. Captum se vidit iniquissimus Præses, & pudore æque suffusus ac rabie correptus, Servulum jugulari imperavit, sicuti factum est juxta consuetudinem extra muros civitatis. Quod cum cognovisset Clementia, [jugulatur sub Numeriano.] sancti Martyris mater, magno cum comitatu eorum omnium qui in Christum propter visa miracula crediderant, noctu eo loci venit: quæ cælesti lætitia perfusa, uberrimis lacrymis dilecti filii corpus iterum atque iterum exosculata, sepulturæ mandavit. Sicque beatissimus Christi Martyr Servulus martyrio coronatus est, sub Numeriano Imperatore, XXIV Maji.

DE SANCTIS FRATRIBVS MARTYRIBVS
DONATIANO ET ROGATIANO,
NANNETIBVS IN BRITANNIA ARMORICA.

SUB DIOCLETIANO

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De eorum Actis, cultu, reliquiis, & ecclesiis.

Donatianus, Frater Mart. Namnetibus in Gallia (S.)
Rogatianus, Frater Mart. Namnetibus in Gallia (S.)

G. H.

Nannetes populi & urbs Galliæ antiqua, atque etiamnum emporium celebre & amplum ad Ligerim fluvium, quindecim ab ea leucis se in Oceanum exonerantem; civitas Nannetum in Notitia Imperii, & urbs Nannetica Gregorio Turonensi dicta, in parte Australis Armoricæ, sive Britanniæ minoris sita est, Episcopalis sub Turonensi metropoli. Quibus temporibus octo primi Episcopi dictæ Ecclesiæ præfuerint non satis constat: [Tempus martyrii.] putantur S. Clarus, & Ennius primo Christi seculo floruisse, & tertius S. Similianus sub Diocletiano. Fidem certo ibidem Christianam, sub ethnicis Imperatoribus fuisse plantatam, docemur ex martyrio SS. Donatiani & Rogatiani fratrum; quorum prior baptizatus fuerat, quod alteri non contigit ob Sacerdotis, forte Similiani in persecutione fugitivi absentiam. [Acta passionis:] Acta martyrii eorum damus ex codicibus Mss. Trevirensi Imperialis monasterii S. Maximini, & altero nostro Legendario illustri, cujus jam sæpius fecimus mentionem: contulimus autem ea cum editis a Laurentio Surio, qui agnoscit ea conscripta graviter esse. Aliqua eorumdem compendia leguntur apud Boninum Mombritium & alios recentiores, tum etiam in Ms. Vltrajectino Ecclesiæ S. Salvatoris, ac potißimum in Officiis propriis urbis & diœcesis Nannetensis anno MDCXXIII excusis: in quibus præscribitur solenni horum fratrum celebritas, sub ritu duplici primæ claßis per Octavam continuanda, & tam Hymni quam Responsoria & Antiphonæ desumuntur ex historia paßionis: [cultus solennis,] hic autē dies XXIV Maji tanta per totam diœcesin devotione ad honorem horum Martyrum celebratur, ut nulli liceat ullum servile opus in eo exercere. Aliquod etiam Vitæ compendium legitur in Officiis propriis diœcesis Meldensis & Rhedonensis, ubi sub ritu Semiduplici idem festum celebratur, quod idem de reliquis Britanniæ diœcesibus, quæ universim novem sunt, affirmat Albertus le Grand in sua de Sanctis Britanniæ Armoricæ historia, post Acta Gallice reddita & explicata.

[6] [sepultura,] Idem subjungit, ipsorum Sanctorum Donatiani & Rogatiani corpora fuisse ab ethnicis relicta, avibusque & feris bestiis in prædam exposita, sed a piis Christianis collecta & terræ mandata haud procul a loco, in quo compleverant martyrium: ubi post libertatem Christianæ religioni concessam, constructum sit illustre mausolæum, illorumque Reliquiæ in eo collocatæ; & ad pedes sepulti, Nunechius decimus Episcopus qui anno CCCCLXV Venetensi Concilio adfuerat; & Karmundus ejus successor, [ecclesia,] circa annum CCCCXCII defunctus: hujus vero parentes, homines divites ac opulentos, præclaram ecclesiam ibidem ad dictorum Martyrum venerationem erexisse, conferentibus etiam sumptum Iudæis, quos Karmundus plures converterat. Pertinuit aliquando hæc ecclesia ad monachos Burgidolenses in Biturigibus: sed ab iis circa seculi XI finem restituta est Canonicis Nannetensibus, & modo titulum habet ecclesiæ parochialis. At sacræ ipsorum sanctorum Reliquiæ delatæ fuerunt ad Ecclesiam Cathedralem, ubi seorsim cranium S. Donatiani, & seorsim os tibiæ ejus adservantur, [Reliquiæ in Cathedrali.] inclusa argenteo capiti, atque argenteæ tibiæ: reliqua vero ejus ossa, decenter velo rubro involuta, teguntur capsa lignea extrinsecus inaurata: quo etiam modo sacra Rogatiani ossa simili velo rubro involuta, adservantur in simili capsa lignea inaurata.

[3] Gregorius Turonensis de Gloria Martyrum cap 60, titulum proponit de Rogatiani & Domitiano Martyribus, & dein ista narrat: [urbs Nannetensis ab obsidione liberata.] Apud urbem Nanneticam duo sunt Martyres, pro Christi nomine jugulati: quorum unus Rogatianus, alter Donatianus est vocitatus. Habetur ibi etiam & Similinus magnus Confessor. Igitur cum supradicta civitas tempore Chlodovechi Regis barbarica vallaretur obsidione, & jam sexaginta dies in hac ærumna fluxissent, media fere nocte apparuerunt populis viri cum albis vestibus, radiantibus cereis, a basilica beatorum Martyrum egredi: & ecce alius chorus huic similis de basilica procedere Antistitis Similini. Cumque conjungentes se, data salutatione orationi incubuissent; recesserunt unusquisque ad locum unde progressus fuerat: ac protinus omnis phalanga hostilis, immenso pavore exterrita, ita subito impetu a loco discessit, ut facta luce nullus ex his reperiri posset. Apparuit ante dicta visio Chilloni cuidam, qui tunc huic exercitui præerat, qui necdum erat ex aqua & Spiritu sancto renatus: qui statim compunctus corde, conversus ad Dominum, iterata nativitate progenitus, Christum esse filium Dei vivi clara voce testatus est. Hæc Gregorius Turonensis seculo Christi sexto. Colitur S. Similinus sive Similianus XVI Iunii.

[4] Addit Albertus prælaudatus, quod Joannes Dux Britanniæ, Conquestor dictus, [alia eorum ecclesia in suburbio.] eorumdem Sanctorum frequens auxilium expertus contra Carolum Blesensem & Francos (fuit hoc ante finem seculi XIV) in suburbio S Clementis dicto aliam iis ecclesiam fundarit, cum sex Canonicis ad divini Officii quotidianum cultum, pro quibus Dux Franciscus ejus nominis primus totidem Carthusianos substituit, addito insigni ad eorum habitationem monasterio sub annum MCCCCXXXXV. Iuxta hoc monasterium videntur hodieque cruces ligneæ duæ, ad alteram viæ silicibus constratæ partem, ubi Sancti dicuntur genua flexisse, sub ictu gladii consistentes. Memoria eorumdem inscripta est quatuor antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis his verbis ad hunc XXIV Maji: In Gallia, civitate Namnetis SS. Rogatiani, Donatiani, germanorum. [Memoria in fastis sacris.] Quæ fere eadem leguntur apud Rabanum, Adonem, & in variis Mss. Plura ex Actis martyrii adjungens Vsuardus, In Gallia, inquit, civitate Nannetis, beatorum Martyrum Donatiani & Rogatiani fratrum, qui pro constantia fidei in carcerem missi, & in eculei catasta suspensi ac laniati, deinde lancea militari perfossi, novissime capita eorum præcisa sunt. Similia aut etiam plura habent Notkerus, Bellinus, Maurolycus, Saussajus. & alii recentiores cum hodierno Martyrologio Romano. Wandelbertus hoc eos disticho olim honoravit.

Donatianus Namnetis cum Rogatiano.
Fratre, pie exornat fidei certamine Nonam.

ACTA MARTYRII
Ex antiquis Mss. & Surio,

Donatianus, Frater Mart. Namnetibus in Gallia (S.)
Rogatianus, Frater Mart. Namnetibus in Gallia (S.)

BHL Number: 2275

EX MSS.

[1] Salubre est Catholicis a de Martyrum triumphali certamine gloriosa gesta referre, & sitienti populo de tam pie fuso sanguine quædam vitæ pocula propinare; dum alii rebus cognitis veneranda solennia fidelius complectuntur, alii desideriis incitantur b, advertentes quale pro Christo mori sit lucrum. [Persecutione Diocletiani & Maximiani in Galliis excitata,] Igitur cum Diocletianus & Maximianus Romanæ urbis apicem gubernarent, & eorum præceptis in Christianum nomen bestialis feritas desæviret, ut gratiam religionis Catholicæ gentili sub lege calcarent; missis epistolis ad Præsidem Galliarum, decreto sanxerunt, ut simulacra Jovis vel Apollonis, non deorum, sed dæmonum, quasi divino cultu deberet universitas venerari; ea ratione præfixa pollicentes, ut is qui eorum ceremonias coleret, vel sacrificia devotus offerret, publico se cognosceret stipendio munerandum; quo facilius humanam mentem cupiditatis laqueus traheret in errorem, ut deciperetur munere qui ratione vinci non posset: eos vero qui Christiani nominis in confessione perstarent, post illata tormenta jubent capitalem subire sententiam, quo terrore compulsi magis, a c rectæ tramite credulitatis deviarent. Erat autem in urbe Nannetica juvenis quidam, nomine Donatianus, clarus genere, multo tamen clarior fide; [S. Donatianus] qui acerbitatem inquietis adolescentiæ fræno maturioris animi temperabat, quia in ipso juventutis suæ tempore migraverat in eum, quasi in senem; timor Domine & inter procellas spiritalis nequitiæ, ne lapsum incurreret, semper prospere eum gubernabat. Qui despectis idolis, cum ad Catholicæ fidei gratiam convolasset, [fidem Christi promulgat.] baptismatis unda purgatus, mysterio religionis imbutus, doctrina divinitatis armatus, sine metu aliquo triumphos Christi oris sui buccina miles fortissimus in populo decantabat, nolens credita talenta negligendo suffodere, ne culpa absconditæ pecuniæ non careret: sed quasi bonus agricola in gentilium pectora fruges beatæ fidei seminavit.

[2] Qua sancti viri opinione florente, germanum ejus Rogatianum, [Rogatianum fratrem ad Christum adducit:] adhuc in cultu idololatriæ consistentem, suavissimi oris blandus odor fragranter implevit. Qui ad fratrem, licet ætate minorem, seniorem tamen credulitatis ordine, festivus accurrit; deprecans, ut antequam persecutionis colluctatio appropinquaret, Christiani baptismatis munere dotaretur: ne tam felix certamen adhuc Paganum vel Catechumenum inveniret, ut a fratre nihil minus in pugna, nihil minus obtineret in palma. Quod ad præsens ne susciperet baptisma audita persecutione, fecit Sacerdotis absentia fugitiva: sed quod de fonte defuit, martyrii cruor fusus impendit.

[3] Interea Nannetensem civitatem, Gentilium turba favente, persecutor cum instrumento iniquitatis ingrediens, ab uno ex circumstantibus civibus his verborum stimulis incitatur: [a cive delatus,] Moderatissime Judicum, opportune venis, ad deorum religionem reducens eos, qui post Crucifixum a Judæis visi sunt aberrare. Noveris itaque Donatianum ejus esse doctrinæ sequacem, in quo prius debeas severitatis tuæ sententiam promulgare: qui non se tantummodo a deorum cultura suspendit, verum etiam germanum suum iisdem vaniloquiis pertinaciter immutavit, ut Jovem vel Apollinem, quos invictissimi Imperatores venerantur, & ab orbe terrarum adorari providi censuerunt, d ita contemnant, ut dii nostri, nova religione succedente, dejecti sint. Quorum interrogatione ipsa rei veritas, cum jusseris, certius aperietur e. Tunc Præses, dolore commotus, [sistitur coram Præside:] virum beatissimum suis præcepit aspectibus præsentari. Ad cujus inquisitionem talibus verbis exorsus est: De f nomine tuo, Donatiane, currente relatione comperimus, quod Jovem vel Apollinem, qui nobis vitam nascentibus contulerunt, & crescentibus hucusque custodiunt, non solum contumaciter adorare recuses, sed etiam blasphemiis, ac convitiis g, ac prædicatione inani provocatos infames; & populum salvari commemores, dum in Crucifixi interitum credere diversos compellis.

[4] Donatianus respondit: Invitus veritatem locutus es, me cunctos ab errore persuasos, ad ejus velle culturam reducere, cui soli comperit universa servire. Præses dixit: Aut prædicationi superfluæ moderatum finem impone, aut si differe nolueris, jubeo vitam tuam celeri fine concludi. Donatianus respondit: Minas, quas mihi prætendis, in eas casurus es: & laqueum, quem mihi promittis, incurres. Qui dum falsa persuasione h occupatus, tenebras lumini præfers, juste lumen Christi tenebrosus non adspicis. [truditur in carcerem.] Hinc Præfectus furore succensus, jubet Sanctum compedibus vinctum, in custodia carcerali retrudi, ut tormentorum violenta feralitas, aut preferentis fidem frangeret, aut spectantes ne in Christum crederent, impediret.

[5] Tunc ejus germano, in conspectu populi constituto, cœpit Præses sub blandimenti dulcedine persuasionis iniquæ venena miscere, [S. Rogatianus Præsidis blanditias repellens,] ut qui virtute non cederet, oblectationis arte colla laxaret. Quem molliter appetens, ad hæc verba prorupit: Audio, Rogatiane, a deorum cultu te velle inconsulte recedere, qui tibi dignati sunt vivendi munera largiri, & uberis sapientiæ multiplicia dona conferre: unde non sine nostro pudore fit, si post causas hujus intelligentiæ nova proferens, incipias insanire. Illud itaque tibi est maxime præcavendum, ne confessione unius Dei, plures deos in tuam perniciem ire i compellas. Sed quia adhuc, nescio quo, baptismate non teneris infectus, si voluntas obstinata te non decipit, deorum indulgentia concessa recipies, ut in Imperatorum palatio & aula deorum possis cum vitæ commercio sortiri dignitatis augmentum. Rogatianus respondit: Optime promittis perversa, cum sis ipse perversus: qui primum polliceris Imperatorum gratiam, post deorum. Sed qua ratione in arce divinitatis colendi sunt, qui ab ipsis hominibus videntur esse posteriores in ordine, licet habeatis inter vos participationem miseriæ; cum illi sint de metallo surdi, vos ad meliores habitus non audientes sitis? illi spiritu careant, vos sensu? Siquidem qui in saxis religionem suam constituit, non aliud fit ipse, quam quod colit.

[6] Tunc Judex ministris imperans, dixit: Et hic insensatus, cum doctore insipientiæ, in carcerem detrudatur, ut sequenti die deorum ac principum illata injuria ultore gladio censuræ publicæ vindicetur. Sic uno tenebrarum in k loco duo fidei luminaria reconduntur: ut plus carcer illustraretur gloria quam Martyres gravarentur ex pœna. [ducitur in custodiam ad fratrem:] Beatus autem Rogatianus sine baptismatis gratia se præventum esse contristratur: sed hoc sibi ex fide credidit esse pro lavacro, si fratris sui Catholici osculum mereretur. Quo comperto, beatus Donatianus pro germano his verbis fudit preces ad Dominum, dicens: Domine Jesu Christe, apud quem hoc obtinent prompta vota, [qui pro illo preccs fundit.] quod facta: quia ubi non potuisse impedit, sufficere creditur voluisse: cum nobis donasti eligere, tibi soli posse servasti: sit famulo tuo Rogatiano pura fides donum baptismatis; & si contigerit crastina die nos feriente gladio interire, sanguinis effusio fiat ei chrismatis sacramentum. Qua oratione completa corde & voce, vigiliis nocte transcursa, simul lumine cum die relato, & carnificis vulnera, & præmia Domini sui expectabant.

[7] Sequenti vero die Præses, pro tribunali residens, Confessores Christi in conspectu populi præcepit assisti. [Ambo ad tribunal ducti,] Educitur interea de carcere lugubri gaudium cæli, de sterili sede fructus Ecclesiæ, de spinarum germine flos coronæ. Constricti vinculis, liberi erant votis, quos in Christo ipsa tormenta reddiderant fortiores. Quibus coram positis; affatus eos est Judex: Cum indignatione, inquit, l ordior, ne, dum vos molliter alloquor, severitatis publicæ vis frangatur: qui deorum religionem aut non colitis ignorando, aut (quod est gravius) non nesciendo calcatis. [non terrentur minis Iudicis:] Tunc Martyres una voce Præsidi responderunt: Scientia tua, quæ deterior est totius ignorantiæ stultitia, similis sit diis vestris, quos in metallis sensu carentibus adoratis. Nos vero pro Christi nomine parati sumus excipere, quidquid ira tortoris invenerit: quia non hic vita nostra dispendium patitur, si illi reddatur a quo sumpsit exordium, & in futuro multiplicatæ lucis fœnore muneretur.

[8] Tunc dolore Præses impulsus, jussit beatissimos in eculei catasta suspendi: ut, et si animus eorum non mutaret propositum, tamen membrorum lineamenta solverentur in pœna: credens furori suo se consulturum, si carnifex, licet ad animam non perveniret, vel per tormenta corpus mactaret. Ad hæc ministris imperavit, ut post expensa supplicia a spiculatore eorum capita truncarentur. Tunc lictoris insania, [lancea perfossis caput rescinditur.] ut de crudelitate Judici complaceret, vel magis ut crescerent ornamenta martyrii, lancea militari perfossas cervices beatissimorum, gladio vibrante præcidit. Sic ad Christi gloriam venientes, dum beatus Donatianus lucratur germanum, & meruit germanus martyrium, iste fit illi causa salutis, ille fit isti palma mercedis: & multiplicis gratiæ pignore redundante, consummatione felici, spe remunerante suffulti, ad æterna præmia meruerunt accedere, per vulnera laureati: præstante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit & regnat in secula seculorum, Amen.

ANNOTATA.

a Additur in Ms. Maxim. legibus: apud Surium, lectoribus.

b Deest hoc verbum, advertentes, in Mss.

c Ita corrigo, licet paßim legatur, a recto tramite crudeliter.

d Additur apud Surium: & eorum festa.

e Ms. nostrum, apparebit.

f Nomen ex forensi usu seculi 4 sumitur pro persona: ita sæpe in rescriptis Imperialibus circa S. Anthanasium 2 Maji legimus de nomine Athanasii, id est de Athanasio, vel persona Athanasii.

g Surius, proscindas.

h Mss. credulitate pervasus.

i Ms. nostrum, compellas ad iram.

k Surius, lecto.

l Ms. nostrum, Indignatione mordeor.

DE SS. SATVRNINO ET ALIIS SEX,
MARTYRIBVS IN AFRICA.
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Saturninus, Martyr in Africa (S.)
Alii sex Martyres in Africa (SS.)

G. H.

Sanctum hunc Martyrem Saturninum secundo loco celebrant Mss. Augustanum S. Vdalrici & Parisiense Labbæi; eumque Africæ adscribunt Mss. Richenoviense sive Augiæ divitis prope Constantiam in Suevia & Rhinoviensis in Helvetia. Socios, sed anonymos, adjungunt antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa, Epternacense, Corbeiense, & Blumianum hoc modo: In Africa natalis S. Saturnini & aliorum Sex. At codex Lucensis solum tres Socios indicat. Totidem etiam Ado Ms. monasterii S. Laurentii apud Leodienses & Ms. Florarium referunt, sed Fortunatum nominant: uti etiam quoddam Kalendarium ante Ms. opera S. Isidori Hispalensis, Romæ in bibliotheca Vallicellana Congregationis Oratorii Adservata, ubi quatuor notantur Socii. Nos cum antiquioribus codicibus Saturninum servamus & socios sex.

DE SANCTO VINCENTIO,
MARTYRE IN PORTV ROMANO.
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Vincentius, Martyr in Portu Romano (S.)

G. H.

Tertio loco hunc Sanctum Martyrem proponunt prædicta Martyrologii Hieronymiani apographa antiqua, & cum iis Vsuardus, Ado, Notkerus, aliique recentiores, sicut & hodiernum Romanum Martyrologium, hisce ubique verbis: In portu Romano natalis S. Vincentii Martyris. Petrus de Natalibus lib. II cap. 130, num. 149, Innocentium appellat. De Portu Romano, occasione variorum Sanctorum qui ibidem paßi sunt, sæpius egimus & acturi sumus. Consuli nunc possunt quæ de eo diximus XXIV Februarii, II Martii, & aliis diebus. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ asserit, nullum, quo tempore sive in qua persecutione martyrium subierit, explicare. Baronius ad annum 270 num. 15 agit de ruinis Ecclesiæ Portuensis, & inter alios Martyres ibidem passos meminit S. Vincentii. Hinc co anno hunc coronatum fuisse perperam subsumpsit Tamajus Salazar in Martyrologio Hispanico, occasione corporis alicujus Vincentii, tempore Vrbani VIII Roma Madritum translati ad ecclesiam Patrum Excalceatorum Sanctißimæ Trinitatis. Anno etiam MDCLXV fuit aliquod corpus S. Vincentii Martyris Roma Vlysiponem ad Oratorium Regium translatū, sub Innocento Papa X, quod hujus Martyris censeri, & hoc die coli credidit Cardosus in Hagiologio Lusitano. Hoc etiam modo aliquas ejus reliquias esse Bononiæ iu duabus ecclesiis tradit Masinus. Sed hujus Martyris esse non probatur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS SYRIS, ZOELO, SATURO, TIMINO, SATURNINA, SERVILIO, FELICE, SILVANO, FORTVNO, ITEM ZOELO, STRIA, DIOCLO, MAXIMINO.
Ex Martyrologio S. Hieronymi.

[Commentarius]

Zoëlus, Martyr in Syria (S.)
Saturus, Martyr in Syria (S.)
Timinus, Martyr in Syria (S.)
Saturnina, Martyr in Syria (S.)
Servilius, Martyr in Syria (S.)
Felix, Martyr in Syria (S.)
Silvanus, Martyr in Syria (S.)
Fortunus, Martyr in Syria (S.)
Zoëlus II, Martyr in Syria (S.)
Stria, Martyr in Syria (S.)
Dioclus, Martyr in Syria (S.)
Maximinus, Martyr in Syria (S.)

G. H.

Progredimur cum quatuor Martyrologii Hieronymiani apographis, in quibus quarto loco proponitur hæc Martyrum claßis istis verbis: In Syria Zoëli, Saturi, Timini, Saturninæ, Servili, [Memoria in Fastis S. Hieronymi,] Felicis, Silvani, Fortuni, item Zoëli, Striæ, Diocli, Maximini. Sed ultimus est in solo Corbeiensi Parisiis excuso, ad explendum numerum duodenarium: cui favet antiquum Ms. Reginæ Sueciæ ab Holstenio æstimatum, in quo ista traduntur: IX Kalendas Junii. In Portu Romano S. Vincentii Martyris cum aliis duodecim. Egimus jam de S. Vincentio, cui nulli adjunguntur Socii, sed hi proxime subsequuntur in dictis Martyrologii Hieronymiani apographis; ut videatur Reginæ Sueciæ codex corrigendus, legendumque. Et alibi, scilicet in Syria, duodecim Marrarum. In ipsis Martyrum nominibus nonnulla intercedit differentia: nam Zoëlus in Epternacensi prima vice, postea Zoylus scribitur, aliis semper Zoëlus; dein loco Timini est in Lucensi Timissi: & pro Servili in Epternacensi Servuli: uti pro Saturninæ in Lucensi & Blumiano Saturnini: ita loco Striæ legitur in Epternacensi Siriæ, in Blumiano Stitæ; & loco Diocli in eodem Epternacensi Diocliæ.

[2] Aliqua horum nomina referentur in aliis Marryrologiis. In Ms. Vaticano S. Petri ista: In Syria Zoili, Saturi: additur in Ms. Florario Timini, [& variis aliis,] cujus loco in Ms. Romano Cardinalis Baronii scribitur, Timii & Saturnini. Ms. Rhinoviense sic habet: In Syria Saturæ, Timinæ; sive (ut Richenoviense) Timini; additque, item Saturnini, Felicis. Ms. Aquisgranense: In Syria Zoili, Servoli, Saturnini. Ms. Ado Laurentinus apud Leodienses: In Syria Soëri, Saturi, Timini. Dedimus supra primo loco SS. Zebellum, Servulum, & Secundinum in Istria passos: occasione quorum aliqui horum Martyrum, apud Vsuardum, Adonem, Notkerum & alios recentiores, Istriæ tribuuntur his ferme verbis: [aliqui Istriæ tributi.] In Histria SS. Zoëlli, Servilii, Felicis, Silvani & Dioclis. Vbi potius in Syria videtur legendum, si suus antiquitati detur locus.

DE SS. ELPIDIO EPISCOPO, CYONE PRESBYTERO EJUS FRATRE, ET ELPICIO LEVITA NEPOTE.
ATELLÆ IN CAMPANIA FELICE.

SEC. V.

COMMENTARIUS HISTORICUS,
Explicatur cultus: quæritur antiqua Vita: dubia quædam attinguntur.

Elpidius Episcopus, Atellæ in Campania Felice (S.)
Cyon Presbyter, Atellæ in Campania Felice (S.)
Elpicius Levita, Atellæ in Campania Felice (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Atella, urbs antiqua Campaniæ felicis, fuit inter Capuam & Neapolim, memorata Ciceroni, Livio, Straboni, Silio, Ptolemæo, aliisque apud Cluverium lib. 4 Italiæ antiquæ cap. 5. Postmodum sub Christianis Episcopalis extitit, [Atella urbe Episcopali floruerunt:] & ex ejus Episcopis subscripserunt Concilio Romano sub Hilaro Papa Primus, ac tertiæ Synodo Romanæ sub Symmacho Felix. S. Gregorius Magnus lib. 7 Registri Indict. 2 epistolam 52 scripsit de Atellanæ civitatis Episcopo Importuno, & testamento ab hoc moriente condito. Hanc autem urbem sua sanctitate illustrarunt Episcopus Elpidius, ejusque frater S. Cyon Presbyter, & nepos S. Elpicius Diaconus.

[2] Ex Atellæ ruinis creditur Aversa urbs condita, & ab hac ad tria aut quatuor millia passuum distat oppidulum S. Elpidii, quod corrupto vocabulo dicitur Santo Arpino: De hoc vir Illustris Hyacinthus Augerius sic olim ad nos: Scripsi S. Arpini Curatum D. Sebastianum Magliona, qui respondit, tempore Siricii Papæ & Arcadii Cæsaris, [ibi est vicus & ecclesia S. Elpidii,] Reliquiis Atellensium post eorumdom urbis incendium congregatis, Elpidium præfatæ urbis Antistitem condidisse paganum vicum, S. Elpidii nomen habentem, quod & ejusdem vici parochialis habet Ecclesia: postque ipsius obitum veteri in templo una cum duobus nepotibus ejus. Elpicio scilicet ac Cyone, sepultum fuisse: bellique Gallici tempore, ad excursiones Francorum vitandas, antiqua de hoc traditione constare, quosdam cives, asportatis inde Divorum corporibus, ad urbem Salernitanam confugisse; eademque Sanctorum corpora sub quodam altari (in quo Parochus ipse aliquando Sacrum fecit) fuisse recondita. Præterea a Capitulo Salernitano transumptum se recepisse Officium de S. Elpidio, [nec non liquor emanans.] quod & Salerni & in ecclesia oppiduli S. Elpidii recitatur XXIV Maji: qua die festivitas sancti hujus Episcopi celebratur: quodque tempore illo, quo in præfata ecclesia veteri conditum corpus colebatur, octo diebus ante diem solennitatis, & aliis octo diebus ea peracta, sacer liquor, vulgo manna, illius e tumulo emanabat Hactenus illud rescriptum. Nos anno MDCLXI Neapoli apud Clericos Regulares reperimus Ms. pergamenum in folio regali, & ex eo descripsimus initium Legendæ S. Elpidii, quod est tale.

[3] [Initiū antiquæ Vitæ.] Docet nos, dilectissimi, in multis locis Scriptura, quod justorum animæ in manu Dei sunt, & non tanget illos tormentum malitiæ, quemadmodum extat sapientia Salomonis confirmantis & dicentis: Quasi holocausti hostiam accepit illos Dominus, & regnabit cum eis in perpetuum: qui & reddet eis mercedem laborum suorum. [Sap. 3, 1 & 6., Sap. 10, 17 11, 4.] Data est eis aqua de petra arctissima, & requies iis de lapide duro, quia omnes diligentes Dominum, in generatione mentis suæ, gloriam adepti sunt, testificante Paulo Apostolo & dicente, Sancti per fidem vicerunt regna, adepti sunt repromissiones. [Heb. 11. 39] Itesum ipse Apostolus ait: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum iis, qui secundum propositum vocati sunt Sancti. [Rom. 8, 28] Unde ad memoriam solennitatemque hujus præsentis diei pia devotione deferimus, quorum de pace & conversatione triumphus est, ac manet gloria sempiterna. Igitur tempore quo Arcadius Imperator Constantinopoli morabatur, & Honorius cum Theodosio Præfecto regnabat, tunc beatissimus Elpidius, hujus civitatis Attellanæ Episcopus, virtute perspicuus, in Spiritu sancto fervebat, ut secundum illud Euangelii testimonium, ubi Dominus dicit discipulis suis, Quia Spiritus subjiciuntur… [Luc. 10, 20.]

[4] Reliqua de sunt, supplenda aliquo modo ex Officiis propriis Ecclesiæ Salernitanæ, auctoritate Marii Bolognini Archiepiscopi anno MDXCIV excusis: [Lectiones de Vita.] in quibus ista, in tres Lectiones ad Matutinum recitandas distincta, traduntur. Anno a Salute trecentesimo nonagesimo quinto, sub Siricio Pontifice & Arcadio Imperatore, beatissimus Elpidius, Atellanæ urbis Episcopus, multis miraculis claruit: ægris solo visu pristinam sanitatem restituit, [ægri & energumeni sanati.] atque a dæmonibus obsessos quam plurimos liberavit: eisque ita formidolosus erat, ut Elpidii nomine vix audito fugerent. Sæpe eorumdem audita est vox dicentum: Ante Elpidii cellam numquam transeamus, ne forte ejus virtute torqueamur. Post civitatis incendium paucos superstites cives suis monitis sanctis & placidis verbis consolatus est, ac in fide fortes constantesque servavit, suæque sanctitatis fama incolarum numerum auxit brevi. Quos cum pace fruentes videret, [ecclesia constructa,] suo nomini locum victoriæ contra dæmones habitæ ædificandum curavit, ubi adveniente suæ mortis hora reconderetur. Peractum citissime fuit sancti ædificii opus & altare erectum, ubi invocaretur divinum auxilium, & quotidie laudis hostiæ immolarentur Altissimo. Ibique paucis post diebus Elpicium nepotem Levitam, vigesimum secundum annum ætatis agentem (quem cælesti victu magis quam temporali ab incunabulis educaverat) sanctitate vitæ clarum reposuit, & mox Cyonem Presbyterum Germanum, æquali sanctitate conspicuum: quibus beatissimus Elpidius in Domino quiescens fuit adjunctus: quorum precibus adjuvantur quotquot ad eos in fide nihil hæsitantes confugiunt. Eorum corpora ad altare Confossarum inferioris basilicæ Salernitanæ Ecclesiæ recondita quiescunt.

[5] Huc usque dictæ Lectiones. Extant Constitutiones a M. Antonio Marsilio Columna Archiepiscopo Salernitano in diœcesana Synodo anno MDLXXIX editæ. [Corpora Salerni in altari.] Hisce adjunguntur pag. 383: Corpora & Reliquiæ Sanctorum, quæ condita reperiuntur in Metropolitana Ecclesia Salernitana, & primum quæ sunt in inferiori crypta, ubi in altari, quod constructum est ad honorem Confessorum, ex parte meridiei requiescunt Corpora Confessorum; atque inter hæc beatorum Confessorum Elpidii, Cionis & Elpicii. Et sunt hæc eodem modo excusa apud Vghellum tomo 7 Italiæ sacræ de Archiepiscopis Salernitanis vel. 483. Hæc autem de dictis Sanctis in præfatis Officiis propriis Ecclesiæ Salernitanæ præscribitur Oratio. Deus, qui nos Sanctorum Elpidii, [Oratio.] Cyonis & Elpicii confessionibus circumdas & protegis, da nobis & eorum imitatione proficere & intercessione gaudere. Hos Sanctos adscripsit Ferrarius Catalogo generali & alteri Catalogo Sanctorum Italiæ, [memoria in Fastis.] ubi Vitæ compendium ex dictis Lectionibus habet, arbitratus, hos timul, licet diversis diebus migrarint, celebrari hac die, qua corpora putantur translata.

[6] Videtur hic Elpidius, appellari Elvidius, Elpidius, & Helfidius in variis Actis S. Canionis Episcopi Asri, referendis proximo die XXV Maji. Dictus autem Canio Episcopus paßim Martyr habetur, propter horrenda tormenta illi Carthagine in persecutione Diocletiani illata: post quæ cum jam esset capite plectendus, inter tonitrua, terræ-motus, & alias tempestates subito obortas, ab Angelo transvectus est ad jam relatam Atellam civitatem, ac prope eam mortuus & sepultus: deinde vero (uti in illius Actis num. 21 legitur) Beatus Elpidius post aliquod tempus, [An viderit animam S. Canionis,] sopita jam persecutione in Christianos grassata populos, circa sextam noctis horam vidit in visione Angelum Dei, ferentem animan sicut columbam, qui ait ad eum: Anima ista, quam vides, conservi nostri Canionis Martyris est: invenit enim locum apud omnipotentem Deum perpetuæ refectionis. At ubi Sanctus cognovit Elvidius obitum beatissimi Martyris & Confessoris, venit ad locum ubi a fidelibus sepultus est: & una cum plebe Dei insistente, & ad perfectum deducente, ædificavit ecclesiam, [eique ecclesiam crexerit.] & cubiculum super caput ejus, omni variarum specierum decoratum fulgore, sicut testimonium, tituli in fronte ipsius cubiculi scriptum, declarat. Hæc ibi, quæ opus aliquod Episcopale designant, & possent Elpidio huic nostro aptari, nisi nimis longe distarent ab invicem Diocletianæa persecutio, cui S. Canion haud multum potuit supervixisse; & tempus Arcadii atque Honorii, memoriæ S. Elpidii adscriptum. Quia tamen ad nomina Arcadii & Honorii, additur nomen Theodosii Prefecti (rectius fortaßis legendum Principis, ut pro Theodosio Iuniore Arcadii filio accipiatur) sensus esse posset, quod floruerit Elpidius temporibus Arcadii & Honorii ac Iunioris Theodosii, id est inter annos CCCXCV & CCCCL; extremaque ætate sua, puta circa annum CCCCXL, sepeliverit mortuum Canionem alterum, ex Africa a Wandalis ejectum Episcopum, atque in Campaniam appulsum: quod ad Senioris Canionis Acta temere sit translatum. Atque hoc dictum sit ex hypothesi, quod vere fuerint Caniones duo, quorum alter sub Diocletiano claruerit, coliturque sequenti die; alter fidem confessus sub Wandalis sit, 1 Septembris cum sociis suis commemorandus, quod sequenti die debebit maturius discuti, & fides Actorum prædictorum solicitius explorari.

DE S. VINCENTIO PRESBYTERO,
MONACHO LERINENSI IN GALLIA.

ANTE CCCCL.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
De ejus ætate, libris, cultu, genere, professione, orthodoxia, atque hujus Vindiciis.

Vincentius Presbyter, monachus Lerinensis (S.)

AUCTORE D. P.

Lerinus, insula maris Mediterranei notißima, nunc S. Honorati dicta a fundatore monasterii in ea constructi, qui ex ea ad Cathedram Arelatensem anno CCCCXXVI evocatus, e vita deceßit XVI Ianuarii: ad quem diem illustravimus ejus Acta, ab ejus subdito in vita monastica & successore in Episcopatu S. Hilario scripta. Hujus etiam res gestas, [S. Vincentius coævus SS. Honorato & Hilario Epp. Arelaten.] ab Honorato Episcopo Maßiliensi compositas, dedimus die v hujus mensis Maji, quo defunctus est anno CCCCXLIX. Eodem seculo quinto floruit S. Vincentius, in eadem insula Lerinensi monachus, de quo Gennadius, sub finem dicti quinti seculi Presbyter Maßiliensis, in libro de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 64 ista scribit: Vincentius, natione Gallus, apud monasterium Lerinensis insulæ Presbyter, vir in Scripturis sanctis doctus, & notitia Ecclesiasticorum dogmatum sufficienter instructus, composuit, ad evitanda hæreticorum collegia, nitido satis & aperto sermone validissimam disputationem, [scripsit librum contra hæreses] quam absconso nomine suo titulavit, Peregrini ad ersus hæreticos. Cujus operis, quia secundi libri maximam in schedulis partem a quibusdam furatam perdidit, recapitulato ejus paucis sermonibus sensu pristino compegit, & in uno libro edidit. Moritur Theodosio & Valentiniano regnantibus. Hæc Gennadius: cujus tempore, abolito nomine Peregrini, jam tum sub Vincentii Presbyteri & monachi Lerinensis resumpto nomine liber ille aureus, ut paßim appellatur, [circa an. 434.] prodierat, scriptus circa annum CCCCXXXIV, id est, ut ipse auctor testatur, triennio post habitam Oecumenicam Synodum Ephesinam.

[2] Petrus de Natalibus, libro 5 Catalogi Sanctorum cap. 72, asserit, S. Vincentium Confessorem quievisse Romæ in Christo, [Sanctis adscriptus 1 Iunii] Kalendis Junii: & dein allegat auctoritatem Gennadii, apud quem (nam ejus verba supra allegavimus) ista non leguntur. Verum forsan aliunde potuit istud scivisse. Ad eumdem primum diem Iunii ejus veneratio proponitur in Germanico Martyrologio Petri Canisii. Ast Ioannes Molanus ex quodam alio Martyrologio, ad XXIV in suo Vsuardi Auctario ista scribit: [& 24 Maji] Eodem die in monasterio Lerinensi Vincentii Presbyteri, qui librum vere aureum conscripsit, pro Catholicæ fidei antiquitate & veritate, adversus profanas omnium hæreseon novationes. Hæc Molanus, qui in secunda & tertia editione Vsuardi cum suo Auctario illa omnia prorsus omisit. Interim, allegata Molani auctoritate, ista leguntur in hodierno Martyrologio Romano: In monasterio Lerinensi S. Vincentii Presbyteri, doctrina & sanctitate conspicui. Quare Vincentius Baralis Salernus, in Chronologia Sanctorum insulæ Lerinensis, asserit pag. 130 peractum sua solicitudine, ut cum nulla memoria ante ageretur, ejus festum sub duplici Officio in dicto monasterio ageretur. Eumdem postea ad hunc XXIV Maji retulerunt Constantinus Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum, & Andreas Saussajus in Martyrologio Gallicano: qui, post alia jam relata, ista habet: Hic beatus vir, [an frater S. Lupi Trecensis?] natus in urbe Tullensi Senatorio genere, frater fuit S. Lupi Tricassini Antistitis, quocum lectissimisque Galliarum Proceribus in celebre Lerinensis insulæ monasterium concessit vitæ solitariæ studio: ubi postquam ætatem in jejuniis, silentio, lectione, oratione, piisque doctrinæ exercitationibus consecisset, inter suorum brachia feliciter Christo spiritum reddidit. Hæc Saussajus: quæ optaremus apud coævos aut antiquos Scriptores posse legi. Videtur ad Saussajum respexisse Philippus Labbe, de Scriptoribus Ecclesiasticis ista proferens: Perhibent hunc fuisse fratrem S. Lupi Trecensis Episcopi, qui suscepta cum S. Germano Autissiodorensi Episcopi in Britanniam adversus Pelagianos legatione, & pacatis civibus suis, Attilæ Hunnorum Regis gloria nobilis, in omnium ore versatur, Colitur S. Lupus XXIX Iulii, quando poterunt illa accuratius discuti.

[3] Extat prædictus S. Vincentii liber, adversus profanas omnium hæreseon novitates in XLIII Capita distinctus, cum Scholiis Joannis Costerii Lovaniensis, [Scripta ejus clucidata.] Prioris Canonicorum Regularium ibidem ad S. Martinum; & iterum cum Notis Bartholomæi Petri Lintrensis Theologi Duacensis, & commentariis Joannis Filesacci Doctoris Parisiensis. Addit dictus Labbe: Videnda quoque opuscula veterum quorumdam Theologorum Gallorum ex recensione Pithœi vulgata anno MDLXXXVI, nec non Sandapila Silicerino Quinti-Euangelii, hoc est Lutheranismo & Calvinismo, ad Orcum efferendo humeris ac numeris valentissimorum quatuor succollatorum, Tertulliani, Vincentii, Edmundi Campiani, & Leonardi Lessii, Lugduni anno MDCXXII impressa. In istius operis Præfatione auctor, de Vita sua ante accessum ad Lerinensem insulam, hæc præfatur: Cum aliquamdiu variis ac tristibus secularibus militiæ turbinibus volveremur, [E milite factus monachus] tandem nos in portum religionis, cunctis semper fidissimum, Christo adspirante, condidimus; ut ibi depositis vanitaris ac superbiæ flatibus, Christianæ humilitatis sacrificio placantes Deum, non solum præsentis vitæ naufragia, sed etiam futuri seculi incendia vitare possemus. Hæc ibi. Demum quid toto suo opere intenderit, istis paucis verbis sub finem indicat: Necesse est profecto omnibus deinceps Catholicis, qui sese Ecclesiæ matris legitimos filios probare student, ut sanctȩ sanctorum Patrum fidei inhæreant, agglutinent, immoriantur; profanas vero profanorum novitates detestentur, horrescant, insectentur, persequantur.

[4] Baronius ad annum 434 proclivis est in illam sententiam, ut S. Vincentius, ante Miles, sit ille Vincentius, [an fuerit Præfectus Galliarum tempore S. Martini?] Galliarum aliquando (vivente S. Martino) Præfectura nobilitatus, quem Severus in Dialogo 1 cap. 17 mitifice laudat, ita scribens: Memini Vincentium Præfectum, virum egregium & quo nullus sit inter Gallias omni virtutum genere præstantior, dum Turonos præterisset, a Martino sæpius poposcisse, ut ei convivium in suo monasterio daret. In quo quidem exemplum B. Ambrosii Episcopi præferebat, qui eo tempore Consules & Præfectos subinde pascere ferebatur. Sed virum altioris ingenii, ne qua ex hoc vanitas atque inflatio obreperet, noluisse. Hæc Severus. Verum dictus Vincentius Prafectus, jam tum tempore S. Martini anno CCCXCVII mortui, ætate maturus erat, & plane nobis alius apparet ab hoc S. Vincentio, qui anno CCCCXXXIV suum librum scribebat. Cumque a Gennadio dicatur mortuus Theodosio & Valentiniano regnantibus, ante annum CCCL aut eo ipso anno necessario e vivis deceßisset, quia XXIX Iulii dicti anni deceßit Theodosius junior. Memoratus ante Vincentius Baralis Salemus, par. 2 Chronologiæ Lerinensis, inserit pag. 184 Corollaria sanctarum Reliquiarum, quæ in sacra Lerinensi insula asservantur, & dein inter Reliquias Sanctorum Confessorum non Pontificum indicat esse corpus S. Vincentii Lerinensis, quod ibidem etiamnum in veneratione habetur.

[5] Vtinam immatura mors R. P. Philippi Labbe, non subtraxisset mundo, [Objectiones Vincentianæ eidem male attributæ] tum alia multa utilißima opera, quæ verus ille Polyhistor meditabatur; tum Examen heterodoxorum Criticorum, quod in opere de Scriptoribus ecclesiasticis promiserat agens de S. Vincentio, propositurus in eo & refutaturus levißima illorum argumenta, quibus adscribere illi conantur Vincentianas objectiones, adversus scripta & doctrinam S. Aurelii Augustini, quas Prosper Aquitanus retulit refellitque. Cur autem id moliuntur? Vt Commonitorii supralaudati libello, fidem detrahant, quem (ut ait idem Labbe) tantum non ad cælum ac sane meritissimo jure evehunt Catholici; quoque se obtritos ac profligatos ultro fatentur, [ad elevandam fidem Commonitorii:] cum ad cor redeunt sanamque mentem, omnes a fide majorum suorum apostatæ Ministri ac Prædicantes, Lutherani, Zumgliani, Calviniani, Anabaptistæ, Sociniani &c. Hoc vero si soli agerent heterodoxi, Catholicæ veritatis hostes manifesti, ferretur patientius: ast scriptores, non tantum communem nobiscum fidem professus sub Romani Pontificis obedientia, sed etiam religiosioris instituti habitu appellationeque dignatos, eo abripi, ut eadem cum hæreticis de sanctißimo Vincentio sentire & scribere non vereantur, sane prout debemus dolenter ferimus.

[6] Fecit id (si tamen fecit ipse, [quod etiam Semipelagianismi accusat Historia Pelagiana,] & non potius alieno suisque parentibus pudendo fœtui nomen accomodavit, nescio qua Augustinianæ doctrinæ specie ementita deceptus, ut placeret iis, quos pridem damnatos errores pertinacius fovere non debebat ignorasse) fecit id, inquam, Pelagianæ pseudo-historiæ inscriptus auctor; nobis quidem & nostro operi, quod summis ubique effert laudibus, perquam bene affectus; non tamen nisi usque ad aras sequendus, nec redamandus cum præjudicio eorum quorum gesta colligimus Sanctorum, imo Ecclesiæ universæ; graviorem nullam injuriam patientis, quam cum exuitur armis, sibi ad fidei defensionem hereditario jure relictis, inter quæ primas facile tenet Commonitorium Vincentianum. Hoc autem cum jam dictæ Historiæ prætensus auctor, & Vincentianis objectionibus germanum esse, & ipsum malo dolo contra doctrinam Augustini concinnatum demonstravisse putaverit, omittere nequimus, quin, sicuti ad v Maji pro S. Hilario Arelatensi fecimus, hic etiam pro S. Vincentio Lerinensi Vindicias demus; [in Podromo velitari Neusseri efficaciter refutata:] idque ex eodem, ex quo tunc (neque enim vacat ab altero bene actum iterum agere) Brunone Neusser, translatis huc Capitibus sere integris quinto & sexto partis 2 Prodromi velitaris, vindicantis S. Augustinum Hipponensem, sanctissimosque Galliarum Episcopos ac Patres, & centenos Scriptores alios, a calumniis, convitiis, imposturis, quibus opus illud Historiæ Pelagianæ scatet. Amici tamen nomini qua licet parcitum cupientes, nolumus ipsum in illo contextu apparere; sed identidem obliteramus, eo libentius, quo minus credimus verum esse auctorem.

[7] Prodromum istum si vidisset legissetque R. P. Natalis Alexander, [& hoc quia nescivit Natalis Alexander,] credo non voluisset contriti jam vitri fragmina pro adamantibus inserere suo alias utilißimo operi de selectis Historiæ ecclesiasticæ Capitibus, Seculi v parte 1 cap. 3 ab artic. 2 usque ad 12; neque Vincentium adeo fidenter damnasset ut Semipelagianum; multo minus rationes, ab Historiæ Pelagianæ commentatore adductas, invictas esse pronuntiasset, idque lecto semel iterumque Vincentii Commonitorio ac diligentius expenso. Doleo viro, revera diligenti nec inerudito, hoc excidisse, quo judicium ipsius (præsertim circa ea puncta quæ conciliationem liberi in homine arbitrii cum divinæ gratiæ necessario adjutorio spectant) merito fieri suspectum debeat. Interim nihil esset, quod ille nos remoraretur, nisi aliqua ante refutatis de suo addidisset, hic discutienda. In quibus autem cum Auctore Speudohistoriæ Semipelagianæ convenit, a Brunone confutatus est.

[8] Primo loco desumit uterque argumentum ex iis commonitorii cap. 37 verbis. Jam vero illis quæ sequuntur promissionibus miro modo incautos homines hæretici decipere consueverunt; [accusat Vincentium] audent enim polliceri & docere, quod in ecclesia sua, id est in communionis suæ conventiculo, magna ac specialis ac plane personalis quædam sit Dei gratia; adeo ut sine ullo labore, sine ullo studio, sine ulla industria, etiamsi nec petant, nec quærant, nec pulsent quicumque illi ad numerum, suum pertinent, tamen ita divinitus dispensentur, ut Angelicis evecti manibus, id est Angelica protectione servati, nunquam possint offendere ad lapidem pedem suum, id est nunquam scandaliri. Vterque contendit hoc loco invidiam conciliari sententiæ S. Augustini de divina gratia & prædestinatione. R. P Natalis, ut pondus aliquod rationis addat levi conjecturæ, dicit nullam tunc fuisse Hæreticorum sectam, [quasi impingat Augustino] quæ ita de divina gratia sentiret. Tu autem, Lector, allegata verba æquo animo considera; & judica, an ullus Catholicus fuerit, qui ita de divina gratia sentiret. Credo equidem pluribus dari gratiam specialem, qua nunquam scandalizentur, sed in Dei caritate ad finem usque vitæ perseverunt: at vero quod talis detur, qua nunquam poßint scandalizari, adeoque cui resisti non poßit; nullum, inquam, Catholicum ita sensisse existimo. Teneo etiam cum Ecclesia Catholica, dari sæpe etiam divinam gratiam specialem (quam congruam seu efficacem vocant) non petentibus non quærentibus, non pulsantibus; ipsosque petentes, quærentes, pulsantes præveniri a Deo & adjuvari, ut petant, quærant, & pulsent. Verum quis ille Catholicus tantæ jactantiæ aut hæreticæ superbiæ fuit, qui gratiam non petendam a Deo per orationem, sed sibi debitam existimaverit, eo solo titulo, quod Catholicæ Ecclesiæ Communione frueretur? Insectatur itaque S. Vincentius illam omnium, si paucos excipias, hæreticorum antiquam fraudem; [communem omnibus hæreticis fraudem.] qua, ementita vitæ sanctitate majori, quam in Ecclesia Catholica paßim conspiceretur; majorem etiam gratiam, qua peccare aut salute excidere non possent, sibi suisque facile parabilem prædicabant, & omnibus secum aggregandis concedendam promittebant, ut necessario essent boni. Neque alia facilius fraude incauti homines decipiuntur.

[9] Quod autem illam ipsis hæreticorum aut sanctorum Patrum contra eos scribentium verbis non expresserit, ratio una fuisse videtur, ut omnia hæreticorum eo in genere deliramenta, per diversas verborum ambages & blasphemias eodem tendentia, sub unum aspectum poneret; & comparationi insisteret, qua illos similes ostendebat patri suo diabolo, [quin & hæresim Prædestinatianorum ei imponit:] Christum Dominum tentani: altera, quod tunc inciperent Prædestinatiani, quorum hæresim ipsis terminis exprimit, cogere conventicula & venenum spargere. Scripsit enim S. Vincentius Commonitorium circa annum CCCCXXXIV; Prædestinatiani autem anno CCCCLXXV in Concilio Arelatensi & Lugdunensi damnati sunt. Nempe, ut aliæ paßim hæreses, sic etiam ista, non ita subito adolevit, quin furtim nata & clam serpens, annis facile quadraginta percurreret, distincte cognitum, antequam superbum caput ita erigeret, ut ab Ecclesia posset certo satis ictu amputari. Hoc autem probatur vel ex ipso S. Vincentio, hoc eodem loco. Quid enim sibi vult in Communionis suæ conventiculo? Nonne aperte aliquod conventiculum, ab Ecclesia separatum, designat? Id vero in nascentem hæresim aptißime, in S. Augustinum cadere nullo modo potest. Siquidem is non clam in aliquo conventiculo, sed palam in Ecclesia loquebatur; nec ab ullius se communione separabat, nec alium a tua excludebat, nisi qui damnatus hæreticus esset. Vidit hoc ipsum R. P. Natalis: conceditque hæc verba, [sed nunquam ostenderit.] in Communionis suæ conventiculo, de S. Augustino intelligi non posse. At fingebat, inquit, Vincentius hæreticos gratiam illam prædicare, quam S. Augustini discipuli propugnabant, ut illis conflaret invidiam. Verum R. P. Natali ostendendum fuerat, hanc hæreticorum fraudem, quam hic depingit S. Vincentius, coincidere cum S. Augustini de gratia & prædesiinatione doctrina: quod nunquam secerit iis, qui & hunc locum attente consideraverint, & Iprensem Augustinum damnaverint, & sacrosancti Concilii Tridentini placita sincero corde admiserint.

[10] Erit fortaßis non nemo, qui hic de hæreticis tantum agi, & non esse S. Augustini sententiam, quam hic refert Commonitorium, [quod Vincentius illam Augustino affingat,] ultro fateatur: sed obtorto collo S. Vincentium ad Semipelagianos trahere volens, queretur Doctori sanctißimo Augustino affingi hæreticam sententiam, quam nunquam docuit, ut doctrina ejus Catholica in invidiam vocetur. Si quis ita senserit, gravem S. Vincentio impinget calumniam, nulla ratione suffultam, pro mera fingendi suspicandive libidine. Quæ enim afferri queat? cum nec S. Augustinus nominetur, nec ullum nisi hæreticum dogma proponatur Catholicis vitandum. Alterum num. 2 R. P. Natalis argumentum profert. Semipelagiani inquit, Augustinianæ de prædestinatione & de perseverantiæ dono sententiæ, [vel cum Semipelagianis] novitatem objiciebant, suaque dogmata venerando vetustatis nomine tuebantur … At Vincentius Lerinensis in toto passim Commonitorio id unum inculcat, tenendam antiquitatem, vitandam novitatem. Huic argumento evertendo sufficiet in alia materia simile prorsus ob oculos ponere. Calvinistæ nostrates Catholicæ de transubstantiationis mysterio sententiæ novitatem objiciunt, suaque dogmata venerando vetustatis nomine tuentur: Catholici nihilominus uno paßim ore id unum inculcant, tenendam antiquitatem, vitandam novitatem. Porro sicut ex ultimo non sequitur Catholicos Semicalvinistas esse, aut contra se loqui; ita nec ex priori deducitur aut Semipelagianum fuisse Vincentium, aut contra S. Augustinum hoc Commonitorium scripsisse. [ipsum impugnet,] Vis clarius? Semipelagiani Augustinianæ de prædestinatione & perseverantiæ dono sententiæ, novitatem objiciebant, suaque dogmata venerando vetustatis nomine tuebantur: at S. Augustinus docebat tenendam antiquitatem, vitandam novitatem: infer nunc si potes, S. Augustinus contra se docuit aut Semipelagianus fuit. Talis si valeret argumentandi modus; irrefragabili argumento ex traditione petito, abstinendum doctori Catholico foret; cum hæretici omnes, si non omnino stupidi sint, suæ dogmata vetustate defendant, Orthodoxa ut nova rejiciant.

[11] Quin etiam R. P. Natalis suo se calculo damnat, sic concludens: Traditionem itaque fidei regulam esse cum docet Vincentius, errorem non propugnat, nec a S. Augustino aliisque Patribus & Ecclesiæ doctrina dissentit: [quando traditionem tuetur;] & supra: Commonitorii auctoritatem rejicere non debent Heterodoxi, in iis quæ doctrinam de Traditionibus & Patrum usu spectant. Quid ergo iis locis, in quibus S. Augustinum tecte & per cuniculos hæreseos insimulasse Vincentium dicitur, aliud docet, præter ea, quæ Traditionem & usum Patrum spectant? in quibus nec ab Augustino aliisque Patribus, nec ab Ecclesiæ doctrina dissentit. At, Augustinianæ sententiæ prætensam novitatem impugnat: de gratia scilicet ac prædestinatione. Vbi? Nusquam Augustini, nusquam ejus sententiæ mentionem facit, multo minus novitatis accusat. Nisi velis hoc adeo factum, ut nemo videre, pauci suspicari poßint & velint, quamvis temere. Nihilo plus roboris habet num. 4 Argumentatio. Post Augustini obitum… quisquis a Pelagianis & Semipelagianis dissentiebat S. Augustinum sequebatur, [multo minus quando ab S. Augustini,] colebat, prædicabat; nec usquam hæreseos Pelagianæ meminerat, quin Augustini victorias prædicaret, ejusque auctoritate illam debellaret. Porro Vincentius Lerinensis Pelagianus non erat… Non fuit autem Augustinianæ doctrinæ sectator ac defensor, quem ne semel quidem in toto Commonitorio laudat, toties data eum commendandi occasione, quoties Pelagionorum meminit. Erant sane plurimi tum temporis, nec Pelagiani, nec Semipelagiani, nec ullius hæresis labe contaminati, qui non in omnibus Augustinum sequerentur: sed in iis dumtaxat, quæ ab Ecclesia legitima auctoritate comprobata erant. Inter illos forte S. Vincentius numerabatur. Forte, inquam; quia addictum etiam S. Augustino fuisse, non obscure declarat odium, quo Pelagium, Iulianum & Manichæos, aliosque heterodoxos ab Augustino exagitatos, insectabatur.

[12] Verum, S. Augustinum in toto Commonitorio ne semel quidem laudat, [sicut ab aliorum Patrum,] toties data eum commendandi occasione, quotie Pelagianorum meminit. Quid tum? Nec S. Athanasium laudavit, quoties Arianorum meminit; nec S. Cyrillum Alexandrinum, quando per duo ut minimum capita, de Nestorianis agit: & cum plurimas hæreses recenseat, nullius Catholici Doctoris meminit, præterquam Hilarii Episcopi, ac Sixti & Cælestini Romanorum Pontificum. An igitur quia de S. Athanasio & S. Cyrillo tacuit, data eos commendandi occasione, Semiarianum & Seminestorianum finges? Eodem id jure feceris, quo Semipelagianismi notam inuris. Non erat propositum S. Vincentio, Commonitorium scribenti quod unicuique in promptu esse volebat, Encomia sanctorum Patrum texere, [encomiis abstinet.] quorum scripta nec omnibus ad manum erant, nec omnibus nota, parabilia tamen iis qui prolixiores hæreseon confutationes desiderabant: sed intendebat, accurata earumdem explicantione & prudenti fraudum detectione, omnes ac imprimis incautos monere, faciliaque & generalia hæreses discernendi & sugiendi media proponere. Et, ut ipsius R. P. Natalis verbis utar, ex regulis principiisque in Ecclesia receptis omnes hæreses impugnare, quod ab eo præstitum præclare ipsi ejus adversarii agnoscunt. Vnum porro animadverto a præfato Patre recte observatum, non posse veram Sanctitatem consistere cum hæresi, & ideo illum, male quidem, sed tamen congrue ad tale præjudicium, abstinuisse ab appellatione Sancti, quoties Vincentium Lerinensem nominat.

[13] Hæc sunt quæ Natalis de suo attulit: reliqua omnia ex refutatis ante triennium sumpsit, idque inepte, [Videtur Natalis solum usus,] si refutata noverit: sed fortasse nec suspicatus quidem vel a longe est, jam pridem accuratius expensam haberi illam falsi nominis Historiam, si solum exemplar ejus habuit an. 1677, absque loco impreßionis atque Typographi, recusum in Germania, sicut charta & typi aliaque certa indicia demonstrant, dißimulato anno primæ Patavinæ editionis. In hac autem secunda editione curanda idem versatus est genius, qui Iansenii Iprensis Augustinum curavit recudendum in Francia, alia quam Lovanii excusus fuerat forma; ut scilicet Lovaniensium nostrorum mox oppositas ei Theses habentibus, sed non Lovaniense exemplar Iansenii, [Historia Semipelagiana, dolose recusa post editem Prodromum.] cujus ab illis allegantur Columnæ, non esset facile loca locis conferre, remque propriis oculis æstimare. Nam etiam cum illa qualiscumque Historia Patavii edita esset anno 1673, eique tandem etiam trans Alpes notæ, nec parvum animorum motum cienti, prælaudatus Bruno Neusser anno 1676 Prodromum suum opposuisset; placuit Factionis Iansenianæ zelotis, eisdemque fortaßis libri auctoribus, ut is in folio recuderetur, quo frustraretur Brunonis diligentia, fideliter quasque paginas recensentis; ita ut quæ antea erat pagina v. g. 246, nunc sit 137; & ita de ceteris. Id ego die v Maji ad Vindicias S. Hilarii indicare oblitus, hic monere Lectorem debui, ne Brunonis fidelitatem æstimandam sibi putet, ex numeris secundæ atque per dolum suppositæ editionis. Iam autem observatum est sæpius, eadem arte usos partiarios, in aliis ejusmodi farinæ libris libellisve, per iteratas impreßiones multiplicandis.

VINDICIÆ
pro S. Vincentio & Lirinensibus, Semipelagianismi perperam accusatis,
ex Prodromo velitari R.P. Brunonis Neusser contra Auctorem historiæ Pelagianæ.

Vincentius Presbyter, monachus Lerinensis (S.)

A. BRUN. NEUSSER.

I

[1] Non sine multiplici suffragio & communi omnium Catholicorum approbatione, S. Vincentium Lerinensem a teterrima illa nota vindico, [Historiæ auctor,] quam revera illi, per manifestam injuriam & injustam maledicentiam, inussisti. Inscius autem, seu per incogitantiam id non fecisti; fateris enim pag. 245 & 246 * Vincentii librum omnium laudes demeruisse, quem scilicet Baronius & Possevinus aureum, appellant; parvum mole, virtute maximum, Bellarminus; validißimum, Gennadius; [scriptori, a Catholicis laudatissimo,] nobilißimum, Saussajus; longe optimum, ejusque lectionem non utilem modo, sed & necessariam Costerus, qui libellum illum commentariis illustravit; additque Baronius, illius auctorem magnam sui nominis in Ecclesia Catholica laudem reliquisse. At Voßius, inquis, magnus Scriptorum Censor, in extremam opinionem descendit, & diserte censet, librum illum adversus Augustinum ipsum, ejusque de prædestinatione sententia scriptum fuisse. Ne ad Vossii sententiam accedas, tot delatæ a sapientissimis scriptoribus opusculo Vincentiano laudes, religionem tibi pene injecerant; accedis tamen illico, post alterum versum, ad eam Vossii sententiam; Ego quidem, inquis, libere sententiam promam, & nisi nobismet oculos cruamus, palam faciam, hunc Vincentium, cum aliis Syncellitis Lerinensibus, contra S. Augustini de prædestinatione doctrinam conspirasse, pag. 246 *, idque (ut statim addis) ex ejusdem verbis evincam: quæ miramur, non modo nuperos scriptores non observasse, verum etiam nec ipsum Voßium, qui non omnes illius libri nævos notavit.

[2] [ex Vossii hæretici sententia,] Hic imprimis (ut sæpe alibi) repugnantia scribis. Nam & religioni ducis, Vossii sententiam, sapientissimorum Scriptorum, Baronii, Bellarmini, Saussaji, uno verbo dicere debueras, omnium Catholicorum qui post eum scripserunt, sententiæ anteponere: quæ certe ratio Scriptori Catholico & religioso religionem jure injicere debuit; at statim illam rejecisti vel excussisti: denuntias quippe Vossii sententiam esse tuam. Libere, inquis, sententiam promo: tuam scilicet: neque id libere modo, sed liberius & licentius quam par esset: eam que meridiana luce clariorem; palam enim te facturum dicis, nisi oculos nobis eruamus, Vincentium contra Augustinum ejusque de prædestinatione sententiam conspirasse. Hæc pura puta est Vossii sententia, [liberius etiam quam ille.] qui tamen longe moderatius ac temperatius de Vincentio scripsit. Justæ sunt rationes inquit, cur ita de illo sentiam: tu vero, per intolerabilem jactantiam, hoc ita perspicuum & apertum esse dicis, ut quisquis hoc non videt, oculos sibi eruat vel claudat. Itane vero? cæcutiunt omnes præter te Catholici? & Baronius, Bellarminus, Saussajus, Costerus, & omnes aiii qui catholice sentiunt sibi oculos eruerunt? Sustineo stylum: hic enim, si unquam alias exerendus esset contra te: qui & Vossium, auctorem hæreticum, Baronio, Bellarmino, [hæresin impingit:] aliisque omnibus Catholicis palam anteponis; & his cæcutientis ignaviæ notam inuris; & ipsum Vossium longe superas infenso & hostili animo, armatoque stylo in sanctissimum & doctissimum scriptorem: qui omnium laudes demeruit, ut fateris ultro, & quem illius seculi delicias (cui enim carus non extitit) jure appellare possem. Jam vero videamus, quomodo rem tam obscuram, quam nemo vidit unquam præter Vossium (quamquam hic per somnium vidit) palam facias.

II, III, IV

[3] Ais ergo pag. 247 * S. Vincentium egregie concinere Fausto, nec non irridere asserentes gratiam specialem, ac personalem; ac demum subinferre, dari gratiam petentibus, pulsantibus, quærentibus, puris scilicet naturæ viribus; ita quippe intelligis. Ut hoc probes, exscribis illius locum ex Commonitorii cap. 37. Iam vero illis, quæ sequuntur, promißionibus, [quia explodit gratiam Prædestinatianorum se sola agentem omnia.] miro modo incautos homines hæretici decipere consueverunt: audent enim polliceri & docere, quod in ecclesia sua, id est in communionis suæ conventiculo, magna & specialis, ac plane personalis quædam sit Dei gratia; adeo ut sine ullo labore, sine ullo studio, sine ulla industria, etiamsi nec petant, nec quærant, nec pulsent, quicumque illi ad numerum suum pertinent, tamen ita divinitus dispensentur, ut Angelicis evecti manibus, id est, Angelica protectione servati, nunquam poßint offendere ad lapidem pedem suum. At his statim exultanter subnectis: quibus ultimis verbis sententiam S. Augustini de prædestinatione & de dono perseverantiæ reprehensioni subjicit; in quo sane culpandus est, quod Augustinianæ sententiæ sectatores hæreticos dixit, cum Semipelagiani doctiores Augustini sententiam, errorem, non hæresim appellarint, ut Gennadius & Faustus, quos in hanc rem ibidem citas. Porro, inquis, Vincentius hæreticos nuncupat, asserentes quamdam Dei gratiam, ut supra. An vero disertius suam sententiam exprimere potuerit, vel reapte Faustus expresserit, certe non video.

[4] Hic non tibi modo & Vincentio, verum etiam maximo Doctori Augustino tetram notam inuris. [Sed talis revera hæretica est;] Tibi certe, qui manifestum errorem adstruis; Vincentio vero, quem non contra hæreses, ut præ se fert titulus, sed in gratiam hæreticæ doctrinæ & contra Augustini doctrinam ab ipso habitam pro hæretica scripsisse accusas: Augustino denique, quem facis Auctorem doctrinæ, quam omnes post Vincentium, a mille ducentis annis & ultra, hereticam esse putarunt. Quis enim tum antiquorū tum etiam neotericorum Vincentii Commonitorium non legit? quis non intellexit Caput illud 37, ex quo dictum locum excerpsisti, in quo illorum doctrina, quantum ad magnam illam & specialem gratiam attinet, quæ laborem, studium, industriam omnem excludit, hæretica nuncupatur? Vincentio igitur affingis calumniam, dum eum pro Semipelagiano; itemque Augustino, dum eum pro Prædestinatiano traducis. Quamquam nec Semipelagianus fuit Vincentius, nec Prædestinatianus Augustinus Admittit quidem Augustinus gratiam illam secundum propositum specialem esse, sed nec solam illam admisit, nec talem esse putavit, quæ laborem, studium, & industriam hominum excluderet; hanc igitur gratiam specialem Augustini numquam Vincentius damnavit, numquam hæreticam appellavit: damnavit Vincentius gratiam illam specialem, quæ & omnem aliam, & laborem omnem, studium, industriam excluderet; quam tamen Augustinus nunquam agnovit vel approbavit.

V

[5] Sed ut propius ad rem accedam. Eodem prorsus modo habes Augustinum, quo illum jam olim Prædestinatiani, [& Augustino affingitur per calumniam.] & proxime lapso Lutherani, Calviniani; currente demum seculo, Fœderati tui habuerunt; dum nempe illi errores suos affinxere, jactantes quinq; illas propositiones, toties ab Ecclesia damna tas, esse primaria Augustinianæ doctrine placita; quod quam honori Augustino vertat, omnes Catholici sciunt. Tu vero non jam in angulo Belgii, vel in extremo Bataviæ secessu, sed in media Italia, primarium, imo fere unicum Prædestinatianæ pravitatis dogma & caput, germanam Augustini de Prædestinatione & divina gratia sententiam esse scribis: quod certe longe potiori jure palam mox facio, quam tu Vincentium inter præcipuos Semipelagianorum primipilos habendum esse. Hæc, inquam, fuit antiqua Prædestinatianorum cantilena, de quibus Gualterius ad ann. 500 in Collat. Cap. 26, & ad ann. 900 cap. 3 ex Baronio, ad ann. 490 & 848, Canisio, Genebrardo &c. Illi enim, cuncta ex prædestinatione aut reprobatione pendere causantes, nullam operum, laboris, industriæ rationem habendam esse, ducebant: unde certissimum reputo, eo spectasse Vincentium, dum ista scriberet. Solenne enim fuit hæreticis, ut homines in suas partes traherent, illa inani spe illos pascere, quasi essent ipsi gens electa, populus acquisitionis, pusillus grex, iique pauci electi a Domino, ut jam olim Montanistæ, Donatistæ, Novatiani, ac præ ceteris Prædestinatiani, uti & Calvinistæ & Anabaptistæ hujus seculi, qui omnes hanc prȩrogativam sibi arrogant.

[6] Hinc recte Vincentius Cap. 37 supra citato, dictis verbis Prædestinatianos percellere videtur, qui cum discipuli diaboli essent, ut hic Christum tentando loca Scripturæ allegavit: [ideoque recte impugnatur a Vincentio.] Hæc omnia tibi dabo: Angelis suis mandavit de te &c. ita illi, mille testimonia, exempla, auctoritates parant de Scriptura, & sic incautos ex arce Catholica in hæreseos baratrum præcipites agunt, vanisque promißionibus decipiunt. Pollicentur enim, omnes illos, qui stant ab eorum partibus, esse filios gratiæ, electos, prædestinatos, germanos Augustini discipulos; qui hoc singulari privilegio, quod aliis deest, gaudeant, ut salvandi sint, & Angelicis manibus evehendi, sine ullo labore, studio, industria; etiamsi nec petant, nec quærant, nec pulsent, nec sint ullatenus soliciti; modo enim ad illum numerum pertineant, nihil ultra curandum esse; quidquid agant, futuram salutem. Nemo certe negaverit, hunc purum putum esse Prædestinatianorum errorem, puta Lucidi, Monimi, Gotteschalci, & similium; illi autem ab iis ortum duxerunt, qui doctrina Augustini male percepta in hujusmodi errores lapsi sunt; quos primum Prosper impugnavit in Responsione ad Capitula Gallorum, ad objectiones Vincentianas, ad excerpta Genuensium. His omnibus coætanei fuerunt, qui (ut dixi) ex doctrina Augustini perperam intellecta prædestinationis nomen alte jactabant, unde Prædestinati seu Prædestinatiani deinde dicti sunt, eaque omnino abusi, quædam errorum monstra, obstetricante diabolo, mundo pepererunt; ac præsertim illud, quod dicto loco Vincentius reprobat, tu vero plusquam temere Augustino affingis. Ab iis quidem, sat scio, dictus error capitalis Augustino tribuebatur, ut illius auctoritate freti simplicibus imponerent; in hoc tamen turpiter errabant.

[7] Sed de Prædestinatianis agemus infra; interea satis erit hic indicasse, [Augustinus vero varie oppugnatur a variis,] in hac scena septem hominum genera suas agere partes. I. Prædestinatiani, qui prædictos errores profitebantur, & Augustini esse putabant. 2. Quidam Presbyteri Galli, qui licet errores illos aversarentur, eos tamen Augustini esse credebant. 3. Semipelagiani, qui alios errores germanæ Augustini doctrinæ oppositos defendebant, nimirum initium fidei & bonæ voluntatis non esse a gratia sed a viribus naturæ, quamvis alioquin Prædestinatianorum errores abhorrerent. 4. Quidam Catholici, qui licet universam Augustini doctrinam catholicam profiteantur, nimirum illam quam Ecclesia definivit & approbavit; in quibusdam tamen, ad fidem non pertinentibus, Augustinum deserere non dubitabant; puta in gratuita prædestinatione ad gloriam; si tamen Augustinus illam unquam docuit. 5. Nonnulli, præ nimio quodam in Augustinum affectu, eos ferre non possunt, qui per omnia & in omnibus in Augustini verba non, jurant. 6. Alii volunt omnia doctrinæ Augustinianæ capita, quæ utcumque ad divinam gratiam pertinent, fide catholica tenenda esse; & si quis vel in minimo refragetur, eum statim pro Semipelagiano traducunt. 7. Quidam errores suos ab Ecclesia damnatos Augustino affingunt, & in hoc cum Prædestinatianis conveniunt, adeoque ad primum genus reducendi sunt, quales sunt Lutherani, Calviniani, Fœderati &c. 8. Alii demum quædam Augustino tribuunt, quæ nunquam ab eo tradita fuerunt, puta gratiam per se & a se præcise efficacem: idem multi probabiliter censent, de gratuita prædestinatione ad gloriam.

VI

[8] In quo quisque genere collocandus sit, facile dictu est. De primo & septimo jam constat; nempe tam Prædestinatiani, quam Wicleffistæ, Lutherani, [cum quibus nihil commune Vincentio erat,] Calvinistæ & Fœderati, Augustini doctrina perperam intellecta freti, multos errores commenti sunt. Constat item de tertio; negare quippe non ausim, Semipelagianos, præter errores suos, nonnihil aversi ab Augustino animi præ se tulisse. In secundo genere ponimus Gallos, quorum Capitula Prosper refutavit; item Genuenses, item Vincentium, ac demum Presbyteros illos, de quibus Prosper & Hilarius apud Cælestinum Papam expostulaverant, quod Augustino illi obloquerentur, & quos idem Cælestinus in Epistola ad Episcopos Galliæ coercendos esse mandavit. Nec enim a Cælestino, ut hæretici, sed ut maledici corripiuntur; & valde probabile est, Presbyteros illos, quos Cælestinus appellat in illa Epistola, eosdem cum iis esse, ad quorum objectata capitula, nimirum contra Augustinum, Prosper respondit. In quinto genere, innumeros fere Scriptores Catholicos repono, qui de divina gratia optime scripserunt. In sexto & pariter octavo, Te ac Fœderatos satis agnoscis. Septimum multis hæreticis jam assignavimus. Nonum forte distinguendum esset pro iis, qui a nonnullis Semipelagianismi accusantur, quamvis eos alii Doctores Catholici iique magni nominis ab ea nota vindicarint; quare saltem aliqua de illis est in Ecclesia suspicio, & illorum opera caute legenda: tales vero sunt Cassianus, Faustus, & forte Gennadius. Itaque his statutis atque distinctis, manifestum est, Vincentium hæreticos jure ac merito sugillasse loco citato: illa quippe doctrina mera hæresis est; quam tamen is Augustino, ne per umbram quidem vel somnium, affinxit; sed iis dumtaxat, quorum erat, nimirum Prædestinatianis.

[9] Quare Vincentius noster ad secundum genus, de quo supra, non spectat; multo minus ad tertium, ut calumniaris; sed ad quartum, idque ad summum; [nisi forte cum solis iis qui non omnia Augustini probabant,] cum in omnibus Augustinum forte secutus non sit, propter communem illam gratiam, quam ipse præter specialem admittit, uti & electionem ad gloriam ex præscientia meritorum. Dixi, Forte: quia in his duobus multi de Augustini mente ac sensu dubitare videntur. Quod autem inde colligis, insignem illum Semipelagianum fuisse, plusquam ridicula & calumniosa consequentia est. Quasi vero, ex eo quod Prȩdestinatianos percellat, sequatur, Semipelagianum censendum esse. Tria igitur in sanctissimum illum & limpidissimum Scriptorem peccas. I. quod Semipelagianum appelles. 2. quod Prædestinatianis hæreseos ab eo notam inuri grandi vitio vertas. 3. quod dicas hæresim Augustino ab eo affingi, de quo ne somniavit quidem. Non minus peccas in Augustinum, [etsi in rebus fidei sentiebant cum ipso.] cui doctrinam hæreticam, nimirum Prædestinatianam tribuis: ac demum in ipsam fidem & religionem Catholicam, utpote qui veram & damnatam hæresim, doctrinam sanam & Catholicam esse, contendas. Ex quibus omnino palam fit, quam strenue Augustinum vindices; & quam vere dixeris, a te palam fieri, Vicentium Lerinensem Semipelagianum extitisse. Sed ut verbo dicam, ingenui veridicique scriptoris non fuit scripsisse in Vindiciis pag. 212 *, Vincentium Lerinensem in Commonitorio cap. 37 asserere, quod homo suis viribus possit petere, pulsare, quærere, ut Dei gratiam obtineat. Calumniam cuipiam imponere gravis certe injuria est: sed antiquo Patri, hominique inter Sanctos relato, & de re Catholica optime merito, præsertim cum oppositum notorium sit constetque ad libri aperturam, longe gravioris culpæ esse nemo negaverit.

VII

[10] Alterum argumentum contra Vincentium expedis, pag, 247 & 248 *, inde petitum, quod cum Semipelagiani Augustinianæ de prædestinatione doctrinæ novitatem exprobrarent, erroresque suos vetustate defenderent, [Quia Semipelagiani doctrinam Augustini novam esse ajebant,] ut loquitur Prosper, Epist. ad Augustinum; & Vincentius in opusculo illo, novitates insectetur passim, inde concludas, Semipelagianum extitisse, & in hanc rem, insignem locum exscribis ex cap. 39. Hunc ut clarius discutiam Lectorique exponam, præmitto, a Vincentio ibi distingui duo hæreseon genera, antiquarum scilicet & novitiarum; sed neque semper, neque omnes, inquit, hæreses hoc modo impugnandæ sunt, id est, ex communi & unanimi veterum Magistrorum consensu & consilio; sed novitiæ recentesque tantummodo, cum primum scilicet exoriuntur; priusquam, manante latius veneno, Majorum volumina vitiare conentur; dilatatæ vero & inveteratæ hæreses nequaquam hac via aggrediendæ sunt, eo quod prolixo temporum tractu, longa his furandæ veritatis patuerit octasio; quare aut sola Scripturarum auctoritate, illas oportet convincere, aut certe jam antiquitus universalibus Sacerdotum Catholicorum Conciliis convictas damnatasque vitare; at cum primum mali cujusque erroris putredo erumpere cœperit, & ad defensionem sui quædam sacræ Legis verba furari, eaque fraudulenter exponere, statim interpretando Canoni (id est Scripturæ textui, [& Vincentius veterū auctoritate refutandas docet novitates,] ad confirmationem erroris adducto, quod hæreticis satis familiare est) Majorum sententiæ congregandæ sunt, quibus novitium illud, ideoque profanum, & absque ulla ambage prodatur, & sine ulla retractatione damnetur; eorum scilicet Patrum, qui in fide & communione catholica sancte viventes, vel mori in Christo fideliter, vel occidi pro Christo feliciter meruerunt; quibus tamen hac lege credendum est, ut quidquid vel omnes, vel plures, uno eodemque sensu manifeste, frequenter, perseveranter, velut quodam consentiente sibi Magistrorum consilio, accipiendo, tenendo, tradendo, firmaverint, id pro indubitato, certo, ratoque habeatur. Statim autem ex præmissis in hunc modum concludit (& hic est locus, quem exscripsisti) Quidquid vero, [atque ex eorum consensu definiendum sensum Scripturæ,] quamvis ille sanctus & doctus, quamvis Episcopus, quamvis Confessor & Martyr, præter omnes aut etiam contra omnes senserit, id inter proprias & occultas & privatas opiniunculas, a communis, publicæ, & generalis sententiæ auctoritate secretum sit; nec cum summo æternæ salutis periculo, juxta sacrilegam hæreticorum & schismaticorum consuetudinem, universalis dogmatis antiqua veritate dimissa, unius hominis novitium sectemur errorem.

[II] Quid sapientius in hanc rem dici potuerit, non video. Hic enim agitur de legitimo Scripturæ sensu, [temere dicitur Augustinum notare voluisse:] & de canone interpretando; imo hanc unam Concilium Tridentinum regulam observari mandat, ut communis Patrum sensus ad hunc finem indagetur. Tu vero hic Augustinum a Vincentio sugillari temere sane conjicis, qui tamen Martyr non fuit; unde vel hæc una vocula levissimam illam tuam conjecturam manifestæ falsitatis arguit. Hæc autem Vincentii regula ab omnibus huc usque laudata est, probata est, & ad disjiciendas falsas novatorum interpretationes a doctissimis viris adhibita. Tu solus reprobas, ut falsam & subdolam, ut a vulpecula per fraudem & malam artem concinnatam, ut Augustino injuriam; imo illud Opiniunculas, & illud Præter omnes, majusculis characteribus exscripsisti, ut Vincentii crimen inde augeres, quasi Augustino opiniunculas tribuerit.

[12] Non loquitur de Augustino (Absit enim ut Augustinus aliquos Scripturæ textus, [non enim loquitur de Augustino:] præter vel contra omnium Patrum mentem, ad defensionem novitii cujuspiam erroris, interpretari dicatur) gegeratim Vincentius loquitur; si quando novatores ad defensionem novitii erroris aliquem Scripturæ locum adducant, & male ac fraudulenter exponant, disjicienda est illa interpretatio, exploratis Patrum sententiis, & communi sensu illius loci, non singulari & privata unius tantum, alioquin sanctissimi Patris sententia vel opinione: quæ certe tanti momenti non esset, ad refellendam penitus heterodoxum illud commentum; sed communi aliorum omnium, a qua discedere nullus vere Catholicus debet, juxta decretas a Synodo Tridentina Leges. Unde Vincentium modestissime locutum esse, [sed id solum ait quod contra Novatores Ecclesia tota.] constat, dum Opiniunculam appellavit privatam Scripturæ interpretationem, quæ sit vel præter vel contra communem omnium Patrum & unanimem consensum, quam Ecclesia per sacros Canones vetuit, & maxime in Trident. sess. 4, in Decreto de editione & usu sacrorum librorum, in Trull. cap. 19, & Cap. exiit de verbor. signific. 6, & alias passim. Quid hic amabo subdolum, quid fraudulentum, quid vulpeculæ, quid malæ artis? Eadem Conciliorum, eadem Ecclesiæ, eadem Doctorum Catholicorum vox est; nec ipse Augustinus dissentiet, qui ne ipsi quidem Euangelio crederet, nisi Ecclesiæ auctoritas illum moveret. Et vero grandem infers Augustino injuriam, dum illum in eo sensu Scripturam interpretatum, fuisse dicis, qui revera esset contra aut præter omnium Patrum sensum; id est illum præter aut etiam contra omnes sensisse, ut Vincentius de hæreticis, non de Augustino scribit.

VIII

[13] Et vero mirum est, te unum in hisce Commonitorii textibus, malignos, fallaces, vulpinos & artificiosos sensus explorasse ac perspexisse; quos nec Baronius, nec Bellarminus, nec ullus alius ex Catholicis, seu Patribus, seu Doctoribus unquam comperit… Appello certe ad omnes Catholicos, [Nihil in hoc subdolum aut vulpinum,] qui vel latine sciunt, & rei dogmaticæ utcumque periti sunt; vix enim de millibus unum reperias, qui regulam illam a Vincentio dicto Capite traditam non probet & summopere non laudet: nimirum, nascentem errorem, in aliquo Scripturæ textu perperam explicato fundatum, melius refelli non posse, quam si ostendatur, [sed quod probare omnes debeant,] sensum illum esse præter aut contra unanimem antiquorum Patrum consensum; nec unum ex his satis esse, quisquis ille sit, cui reliqui omnes adversentur. Quid sapientius in hoc dici possit, non video. Tu vero, ut eorum causam defenderes, qui Novatorum vestigiis insistentes, profanas novitates, venerandæ licet antiquitatis tectas involucro, nobis oggerunt; Doctorem Catholicum, qui præ ceteris Catholicos docuit ejusmodi hæreticorum novitates deprehendere ac refellere, hoc nomine sugillasti & in Semipelagianorum album retulisti, quasi contra Augustinum ea scripsisset, quæ contra hæreticos scripsit. Sed quidquid dixeris, Augustinum inter & Vincentium bene convenit; uterque novitates in re dogmatica fugiendas esse, docuit… utrumque que afficit injuria ille, qui istum ex eo commendat; quod profanis novitatibus patrocinetur; illum vero arguit, quod eas persequatur.

[14] Pergis ibidem (nimirum in Histor. pag. 248 *) calumniari; [Non etiam abusus est litteris Cælestini ad Episcopos Galliæ,] ubi dicis, Vincentium arte, mala scilicet, (nec enim aliter intelligis) vana & arguta interpretatione, contra Prosperum & socios, detorsisse Litteras Cælestini, ad Episcopos Galliæ datas adversus Semipelagianos. Erras. Ne verbum quidem in hac Epistola de Semipelagianorum erroribus, quia hæc terminatur, ut fuse probas in Vindiciis pag. 208, & seqq. his verbis Capitis secundi, Deus vos incolumes servet Fratres charißimi: & tantum in ea Pontifex arguit quosdam Episcopos Galliæ, eo quod aliquot Presbyteros sibi subditos non coërcerent, qui motis indisciplinatis quæstionibus obloquebantur Augustino jam vita functo, deque illo prædicabant adversantia veritati, non sine dissensione Ecclesiarum; qua de causa Prosper & Hilarius ad Sedem Apostolicam recurrerant; contra quos etiam cum ab Augustini partibus starent, ac strenue pro illo pugnarent, iidem Presbyteri acerrime declamabant. [in his enim solum laudatur Augustinus,] In eadem etiam Epistola Cælestinus Augustinum summopere laudat, quem scribit in communione Sedis Apostolicæ semper vixisse, nullo unquam sinistræ suspicionis rumore afflatum, sed tantæ scientiæ fuisse, ut inter Magistros optimos a Romanis Pontificibus haberetur; bene de eo omnes in commune sensisse, ubique cunctis & amori fuisse & honori, &c. Ergo, inquit, corripiantur hujusmodi, nimirum oblocutores; non sit his liberum, habere pro voluntate sermonem: desinat, si ita res sunt, incessere novitas vetustatem… universalis Ecclesia quacumque novitate pulsatur. Commendat ibidem plebis Catholicæ pacem, doletque Magistris, id est Episcopis, tacentibus, eos loqui, qui, si ita est, discipuli non fuerunt. Quid enim, inquit, in ecclesiis vos agitis, si illi (nimirum Presbyteri, de quibus Prosper & Hilarius conquesti fuerant) summan teneant prædicandi? Nihil sane hoc loco Semipelagianorum erroribus; longe quippe aliter Cælestinus, in hac roribus; longe quippe aliter Cælestinus, in hac præsertim materia, loqueretur, si de fide ageretur. Jurgia dumtaxat & dissensiones ortas in populo, ex declamationibus seu concionibus, [& litigiosi Presbyteri arguuntur,] quas ad plebem dicti Presbyteri conniventibus Episcopis habebant, in quibus identidem Augustinum, quasi auctor esset illius pessimæ doctrinæ, quam Prædestinatiani illius esse fatebantur ultro, non sine nota & forte aculeis sugillabant; imo in Prosperum & Hilarium, ut sequaces & heredes Augustinianæ doctrinæ, acrius invecti, illos apud plebem, quasi suspectæ fidei homines traducebant; quæ res gravissima illis visa est; nec enim aliter pro re levi ad Sedem Apostolicam confugissent.

[15] Hæc summa est illius Epistolæ, quæ, ut dicis, ex Proœmio & duobus tantum Capitibus constat: unde reliqua XI Capita deinde ab aliquo addita fuerunt, ut jam olim multi ostenderunt, Baronius, Surius, Conciliorum Collectores, Sirmondus, ac præ ceteris Franciscus Suarez, qui probabilibus argumentis, id probat; quorum potissimum Vossius, insalutato auctore, deinde accepit… Tu vero in Vindic. pag. 210 * demonstrare tibi videris aliis argumentis, XI illa Capita Cælestini litteris addita fuisse, & non esse illius… Et argumentum quidem quod a te præferri ceteris scribis pag. 212 *, hoc est: Si Capita illa Cælestini essent, inquis, & a Sede Apostolica emanassent, non video quæ ratione Faustus, Vicentius, Hilarius, [neque ex eo, an XI Capita superaddita Cælestini sint an non,] aliique Galliarum Episcopi ab hæresi excusari poßint, atque inter Divos erectis aris connumerari… Addisque, hoc posito, nimirum quod Cælestini essent, nullam excusationem concinnari posse pro Hilario, Fausto, Vincentio, aliisque Galliæ Præsulibus, qui Maßiliensium errores mordicus sustinebant. Qua fronte, inquis, easdem litteras sibi favere jactasset (nimirum Vicentius Lerinensis) quibus ipsiusmet opiniones condemnabantur? Itaque Capita illa emissa non fuere a Cælestino, ne hæareticos pronuntiemus eos, quos & sanctitas & eruditio celebres reddidere. Argumentum facile retorquetur. Cum enim tam Vincentius, quam prædicti Episcopi erectis aris inter Divos connumerentur, inde omnino sequitur, Sanctos illos revera fuisse, ut sana & Catholica doctrina, ita vitæ sanctimonia conspicuos, ac proinde Massiliensium errores mordicus non sustinuisse. Et hæc, sive hæc Capita sint vere Cælestini, sive Prosperi, sive alterius; & nullus dubitet, [pendet æstimatio Vincentii & aliorum.] Cælestinum errores in iis Episcopis laturum non fuisse, quos tam acriter redarguit in dicta Epistola, quod Presbyteros sibi subditos indisciplinatas quæstiones agitare, obloqui Augustino tolerarent; quomodo enim errantes tolerasset, qui paulo negligentiores minime toleravit? Cum igitur certum sit, Sanctos esse, ac proinde certum, hæreticos non fuisse; hoc duci aut pendere non potest a re dubia, nimirum quod Capita illa Cælestini sint, aut non sint; sed ex eo quod certum sit hæreticos non fuisse, certo deducitur Semipelagianorum erroribus non adhæsisse; & si quid dubii aliqua eorum verba præ se ferant, in Catholico sensu explicanda. Accedit quod, dato etiam quod hæc Capita Prosperi vel alterius essent, diserte legimus Cap. XI, Piissimos Patres Sedis Apostolicæ docuisse, tum bonæ voluntatis exordia & incrementa, tum perseverantiam in eis usque in finem ad gratiam esse referenda; unde illi Episcopi eximendi culpæ non essent, si oppositam Semipelagianorum doctrinam mordicus sustinuissent. Ex quibus constat, tuum illud argumentum, quod adeo jactas, nullius momenti esse…

[16] Ceterum in ea quoque sententia me fateor esse circa illa Capita, quod scilicet non sint Cælestini; tum propter rationes ab aliis allatas; [Revera autem Cælestini non sunt,] tum quia Romanus Pontifex nunquam illas verborum formulas usurpasset, quibus illorum Capitum auctor usus est. I. Nunquam diceret, Magistris nostris Cap. XI de auctore privato sermonem faciens, 2. Synodi Provincialis Capitula pro Decretis fidei non citaret Cap. X. Non diceret etiam, Beatißimæ & Apostolicæ Sedis, qua loquendi formula Romanus Pontifex numquam utitur Cap. XI. 4 Non loqueretur in tertia persona de Prȩsulibus sanctarum Plebium, sed prima pluralis numeri; ibidem. 5. Non diceret Piissimi Patres, id est Romani Pontifices, nos docuerunt; ibidem. 6. Loquitur etiam ut mere Laicus, obsecrationum Sacerdotalium sacramenta respiciamus; ibidem, & Cap. XII, non otioso contemplamur intuitu. 7. Nihil ordinat, nihil statuit, nihil præcipit, contra morem; sed hæc tantum, His ergo Ecclesiasticis regulis ita confortati sumus, ibidem. Romanus Pontifex pro more sic non loquitur. 8 Non diceret etiam, quod ibidem legimus, Apostolicæ Sedis nos scripta docuerunt; nec etiam illud, Vt prorsus non opinemur Catholicum. Romanus Pontifex in re doctrinali non adhibet hanc vocem opinamur. Ex his certum mihi esse videtur, Capitula illa nullo modo Cælestini esse; sed Prosperi, uti ex stylo, sensu, phrasi, doctrina, & proprio loquendi modo satis probabiliter colligitur. Quā autem hæc a Cȩlestini stylo, genio, & scribendi ratione aliena sint, [sed Prospori.] nullo certe negotio a prudente & perito Lectore statim deprehendetur, si vel in præfixam illius Epistolam oculos conjiciat. Illud autem, quod scribit Prosper in Præfatione ad Object. Vincentii; nimirum fidem a se defendi Sedis Apostolicæ auctoritate, non eo sensu accipiendum est, quo accipis pag. 250, quasi Sedes Apostolica hoc munus homini laico, ut fateris ibidem, imposuerit; sed alio, eoque nativo, nimirum Sedis Apostolicæ decretis, judiciis, sententiis, auctoritatibus, ut legitur ipso titulo Capitum Epistolæ Cælestini annexorum; unde probabiliter conjicio, Prosperum innuere, se contra Pelagianos hujusmodi auctoritatibus vel auctoritate Sedis Apostolicæ fidem defendisse, ex quo ulterius probatur, Capita illa a Prospero scripta fuisse, & Epistolæ Cælestini annexa.

XI

[17] Sed ad Vincentium redeamus, quem vis, arte mala & vana interpretatione, & ut vulpeculam sub Monachi habitu latuisse. Quamobrem vero tandem? Hoc jam dispiciendum restat. Dixerat Cælestinus in præmissa Epistola, [quem Vincentius non vocat Criminatorem,] non sit his liberum, habere pro voluntate sermonem; quærit autem Vincentius cap cit. quinam sint illi, quos Cælestinus prohibeat, habere pro voluntate sermonem, vetustatis prædicatores, an novitatis inventores; ipse dicat, & dubitationem legentium ipse dissolvat. Quid quæso hic mali vel ipsamet maligna suspicatio somniaret? Sequitur enim, nimirum in Cælestini litteris, quas hoc loco Vincentius laudaverat, Desinat, si ita res est, vel, si ita res sunt, uti apud Cælestinum, id est, ut enucleat glossando Vincentius, si ita est, ut apud me quidam urbes & provincias vestras criminantur, quod eas quibusdam novitatibus consentire noxia simulatione faciatis; Desinat itaque, inquit, incessere novitas vetustatem. Subjungis illico in hist. pag. 249 *, Videas, quomodo Prosperum & Hilarium despicit? quos vocat criminatores, vago quodam nomine, Quidam criminantur: in quibus verbis, insignem contumeliam agnoscis. At, [ut perperā assumitur;] unam vocem in aliam vertis. Criminator, semper male sonat, Criminari vero non semper. Ad Ambrosium Calepinum te remitto; quamquam apud illum vocem hanc criminator non invenies, uti nec apud Latinos. Et vero, nisi criminor & criminatio in bono sensu aliquando accipi posset, nugatorie diceretur falsa criminatio, falso criminari. Itaque in Grammaticam peccare non dubitasti, ut in caritatem, imo & in sanctissimi viri pietatem commodius peccares. Quod vero contumeliæ loco habes nomen illud vagum Quidam, est sane quod risum moveat, in plurali præsertim numero. Quis unquam talia vel somniasse potuit? nimirum de quopiam hominum genere citra contumelam dici non posse, Quidam, Aliqui, Nonnulli.

[18] Dicis præterea, Vincentium inde calumniam auxisse in Prosperum, quod istum apud Cælestinum Urbes & Provincias criminatum fuisse scribat. [sicut nec ipsum accusavit Prosper,] Vincentius, inquis, quo contra Prosperum integræ, non modo Vrbes, sed & Galliarum Provinciæ stare credantur, fingit illum criminatum fuisse Vrbes &c. Itane, Vincenti, inquis, nescio quos Presbyteros, Vrbes & Provincias vocas? Prosper non Episcopos accusarat, quod Provincias noxia simulatione quibusdam novitatibus consentire facerent, uti perperam scribit Vincentius, ut duos illos Lerinensium & Maßiliensiū delatores in Episcoporum invidiam trahat; sed præter paucos alios, tres illos dumtaxat, Caßianum, Faustum, Vincentium (quos omnes fuisse Presbyteros, inquis, ex nostra Historia patet) accusavit. Ab hoc ultimo incipio, & mihi hi dicas, [de Presbyteris quæstus an. 431] velim, unde habeas, Faustum & Vincentiū Presbyteros fuisse sub finem anni CCCCXXXI vel sub initium XXXII, quo, ut fateris ultro, dicta Cælestini Epistola scripta fuit: tu enim diserte fateris, illum Abbatem creatum fuisse anno CCCCXXXIII, Maximo ad Insulas Rejenses ex monasterio Lerinensi translato. Quod autem Presbyter ante illud tempus ordinatus fuerit; unde habes? unde probas? Profer amabo testimonia illa veterum; illa quippe in tua Historia non invenio, licet dicas, in ea, ex testimoniis veterum hoc sæpe insertum fuisse, Sæpe, inquis? at ne semel quidem invenio. Presbyteros fuisse, sat scio: sed quod duo illi dicto anno Præsbyteri essent, dicis quidem, sed non probas. Cur igitur tam indubitanter afferis? Idem, idque potiori jure, dicendum est de Vincentio, qui cum esset Frater S. Lupi, isque minor natu; & cum circa annum CCCCXXIII Lupus juvenis esset, uti eum Sidonius vocat in Eucharistico, quam sancta Caprasi vita senis, juvenisque Lupi; Vincentium anno CCCCXXXI vertente, vel XXXII, juniorem adhuc fuisse necesse est. [(qualis tunc necdum erat Vincentius)] Unde igitur habes, illum Presbyterum fuisse? Inde sane, quod eum a Prospero ad Cælestinum delatum fuisse, gratis omnino fingas: & cum Prosper Presbyteros detulerit, ut constat ex Cælestini Epistola, inde facile deducis, Presbyterum eo tempore fuisse. Sed ex eadem Epistola contrarium apertissime deducitur. Nempe illi Presbyteri, ut ex eadem Epistola evincitur, sacras conciones habebant ad populum, imo & coram ipsis Episcopis; Hos ipsos, inquit, Cælestinus, a Deo nostro positos novimus ad docendum; sed quid illic spei est, ubi Magistris tacentibus, ii loquuntur, &c. id est, illi Presbyteri; cum igitur Cassianus, Faustus, Vincentius Monachi essent ac degerent in monasteriis, ex illorum Presbyterorum numero esse non poterant qui in Ecclesiis ad populum prædicabant.

XII

[19] Præterea illud Vrbes & Provinciæ te pupugit; vis enim tres illos dumtaxat, & paucos, seu totidem alios delatos fuisse. Cur igitur ad sex illos Episcopos, Venerium, Marium, Leontium, Auxarium, Arcadium, Philtatium Papa Cælestinus scripsit? [iisque non paucis, ut vult auctor Hist. Pel.] Venerium scilicet Massiliensem, Leontium Forojuliensem, Arcadium Vinciensem, qui per id tempus in prædictis civitatibus erant Episcopi, ut videre est in Gallia Christiana; ubinam vero tres alii fuerint Episcopi, non constat. Cur igitur tam pauci Presbyteri, si tam multi Episcopi? Quis porro neget, diversas Urbes fuisse, quarum Presbyteri delati fuerant, quibus auditorum seu plebis turba adstipulabatur, aut certe pro more applaudebat. Deinde, Nescio quos Presbyteros vocat, quasi vero Cassianus notissimus non esset, qui uno vel altero ante anno, instante Leone Magno, contra Nestorium ut doctissime ita nervosissime scripsit. Deinde in cordis adyta penetras, aisque hæc Vincentiū eo fine exaggerasse, ut Prosperum in invidiam Episcoporum trahat; & hæc sine teste, nisi forte V ossio vel Usserio nescio quo, heterodoxis hominibus… Dicis etiam, Vincentium perperam scripsisse, illos Episcopos a Cælestino correptos fuisse, quod plebes suas noxia simulatione quibusdam novitatibus facerent, [cum multi Episcopi eorum causa fuerint merito reprehensi.] seu (quod idem est) sinerent & tolerarent, prædicantibus scilicet illis Presbyteris, consentire. Numquid hoc jure illis Cælestinus non imputat? Consule illius verba, Vestræ, inquit, dilectioni imputamus. Causa igitur erant, moralis scilicet, hujusmodi perturbationis, ut patet ex ipsis terminis. Cur ergo nodum quȩris in scirpo?

[20] Carpis etiam illum, quod toties urgeat illud, si ita res est, ut supra exscripsimus, [simpliciter Vincentius ostendit non tolerandas esse novitates,] quo falsam a se haberi denotat Prosperi delationem. Parum sincerus glossator es, tenebras adspergis, ut meridianam lucem illustres; & ut limpidissimam exponas sententiam, malignas parum humani judicii umbras seu nebulas accersis. Illud unum in opusculo suo Vincentius ostendere sibi proposuit; in re Doctrinæ ac Religionis profanas novitates sugiendas esse, ut Paulus monet; quod cum multis argumentis probasset, hoc tandem probat auctoritate Romanorum Pontificum, de quo paulo post, ac præ ceteris ex recenti Epistola Cælestini, in qua scilicet vetat, ne Presbyteri illi habeant pro voluntate sermonem, id est, prædicent in Ecclesia. Quinam porro illi? Vetustatis Prædicatores, an novitatis inventores? Dicat ipsemet Cælestinus, [auctoritate Cælestini,] in eadem scilicet Epistola, & dubitationem dissolvat; Desinat, inquit Cælestinus, si ita res sunt, incessere novitas vetustatem. Quid amabo in propositum magis quadraret? Illud autem, Si ita res est, explicat, id est, Si ita est ut deferunt isti, quod scilicet Presbyteri tacentibus Episcopis adversantia veritati prȩdicent, indisciplinatas quæstiones in medium vocent, &c. Desinat, inquit resumendo, si ita est, incessere novitas vetustatem. Quid quæso hic non clarum & limpidum? quid deest? quid superest? Repetit, inquis, illud, si ita est; repetiit etiam Cælestinus, tu vide sis; si ita est, si ita res sunt; repetiit, ut explicaret Cælestini mentem, & finem propter quem scripta fuerat Epistola.

[21] Quidā adstruebant errores Prædestinatianorū, eosque tribuebant Augustino, ut tanto suffragio gauderent, quidam alii, [redarguentis eos qui Prædestinatianorum errorem imputabant Augustino,] iique Presbyteri & docti, errores illos refutabant quidem; sed non ab iis æque strenue Augustinum vindicabant, cum ejus sententiam de prædestinatione satis non penetrarent; imo in eum aliqui, nimio disputationis æstu abrepti zeloque indiscreto, hoc nomine paulo intemperantius invehebantur. Prosper tam errantibus, quam erroris impugnatoribus, valide obsistebat; quod ii, sane immerito, Augustinum lacesserent, aut saltem frigidius seu molliori brachio illum a Prædestinatianorum calumniis vindicarent. Tacebant interea quidam Episcopi, & Ecclesia his dissensionibus scindebatur: recurrit Prosper ad Cælestinum pro remedio; hic ad illos Episcopos, in quorum Civitatibus prædictæ seditiones seu disputationes fervebant, gravem illam dedit Epistolam, veruitque ne novitas vetustatem incesseret, id est, novus Prædestinatianorumerror vetustam Ecclesiæ doctrinā, Desinat inquit, novitas incessere vetustatē, seu verius, novam illam agendi rationem [damnavit] qua scilicet Presbyteri, præsentibus & tacentibus Episcopis, quȩstiones indisciplinatas in Ecclesia agitabant, & populo prædicabant. Et quia nonnulli ex Catholicis, ut dixi, Augustini doctrinam hoc nomine sugillabant, quod eam forte minus intelligerent; adeoque sanctissimo Doctori obloquebantur, quasi aliqua erroris fuligine tinctus fuisset; Cælestinus Epistolæ suæ cap. 2, hoc expresse vetat, & Augustini fidem atque doctrinam summopere commendat, & improbis illis oblocutoribus silentium imponi mandat.

[22] Illa igitur tua, tuique V ossii adnotatio vel suspicio, levissima est, nullo prorsus rationis freta momento, nisi mera & minime ferenda obloquendi sanctissimo Patri libidine; [quod temere diceretur Vincentius fecisse;] quem hic quasi in scena nobis exhibes, mille dolos artesque concinnantē, totas Urbes moventem & Provincias, detonantem in Prosperum, eique calumnias affingentem, ut eum tamquam falsum delatorem seu criminatorem (ut vocas) in Episcoporum trahat invidiam, & in Cælestini decreto perperam gloriatum ostendat; ac demum suis veluti armis, Prospero rejecto, exclamantem, ergo hæc fuit Beati Cælestini sententia, non ut vetustas cessaret obruere novitatem; sed potius novitas defineret incessere vetustatem, quæ in hunc modum explicas pag. 250; * Desinat novitas doctrinæ Augustini, Prosperi &c. incessere vetustatem doctrinæ Caßiani, Fausti,& c. & statim exclamas, quis ad hæc non hæreat? Hæreo sane præ stupore, quod homo Catholicus, sibi tantum arroget, ut levissimam & vanissimam Vossii hominis hæretici conjecturam, & plusquam inanem & sanctissimo viro injuriosam & contumeliosam suspicionem, communi & universali tum antiquiorum, tum recentiorum (ut fateris ultro) judicio anteponendam esse ducat. Si Patrum Loca hoc modo interpretari liceat, additis ad libitum quibuscumque, nihil sane illis a quolibet non affingi posset. Tres illos Vincentii versus relegas velim, Lector benevole, quos supra exscripsi, idque uno tenore; & nisi præoccupatum animum habeas, judicabis illico, nitidum, catholicum, & sincerissimum sensum illorum esse; nihil fraudis & doli, nihil criminationis in Prosperum, accusationis in Augustinum, nihil demum hæretici veneni inesse.

XIII

[23] Sed pergis, & Vincentium Lerinensem illum esse dicis, ad objectiones, quas Vincentianis vocant, Prosper respondit. Quo vero teste hoc asseris? Nullo. Quo argumento? Nullo. [uti etiam Vincentianæ objectiones,] Baronius in Martyrol. ad 24 Maji alium substituit; quem tamen juniorem esse dicis, cum hic Gennadio convixerit. Sed hoc nihil probat; quia potuit jam grandior natu Gennadio convixisse, & longe ante scripsisse prædictas objectiones. Quasi vero Faustus Gennadio non convixerit, quem tamen jam anno CCCCXXXI aut XXXII ad Cælestinum a Prospero delatum fuisse, scripsisti. Gratis igitur hunc Vincentium Lerinensem esse dicis, omni prorsus probationis adminiculo destitutus; [eidem gratis adscribuntur,] quod certe Historicum, imo (si Superis placet insignem Historiæ restauratorem non decet. Hoc certe non reticuisset Gennadius, cum de Vincentio & Prospero: nec etiam ex eodem utriusque nomine hoc quisquam, nisi ridiculus, probet. Quasi vero eo seculo plures non vixerint Vincentii, uti & Simones & Judæ tempore Apostolorum. Sed hæc inania diutius refutare pudet.

[24] Hoc unum restat, ut singularia quædam breviter adnotem. 1 Fateris pag. 245. * Commonitorium anno CCCCXXXIIII prodiisse, [& alia multa,] auctore Peregrino Monacho, nimirum Vincentio; eoque collusionis reo cum Fausto Abbate suo, pag. 249, * cum eodem Fausto aliisque Syncellitis Letinensibus contra S. Augustini doctrinam conspirante, pag. 246; * quem Insula Lerinensis ante annum CCCCXXVII Eucherio teste jam habuerat, ut fateris ultro pag. 451. * Ibidem tamen asseris, Vincentium auctorem Commonitorii nondum fuisse Monachum Lerinensem, cum hoc opus eddit. Numquid hæc repugnantia non sunt? 2. Dicis pag. 250, * non jam præsumptionem, sed evidentiam esse, quod Vincentius Semipelagianus extiterit; & pag. 246, * hoc ipsum fieri a te palam ibidem; tamen ad Vossii sententiam accedere religioni ducis, addisque, dari occasionem dubitandi. Res igitur perspicua non est, neque facta palam; cur ergo tibi contradicis? 3. Dicis pag. 252, * Nullam per te injuriam Vincentii sanctimoniæ importari, dum illum Semipelagianis accenses, dum criminatorem appellas, eique malas artes, fraudem, cuniculos, invidiam & odium in Prosperum exprobras, pag. 249 * & alibi. 4 Ibidem paucos fuisse dicis, [invicem sibi contradictoria,] qui doctrinam Augustini de prædestinatione aversarentur; id est, qui Semipelagiani essent; alibi tamen (ut pag. 252, * & 192, * & alibi) fere omnes Galliarum Episcopos Semipelagianos fuisse dicis. Si fere omnes Galliarum Episcopi, quomodo pauci? 5. Sanctum illum sæpe ac sæpius appelas, eumque in Sanctorum Album relatum fuisse, & erectis aris jure ac merito coli fateris pag. 252: * dicis tamen pag. 245. * ab eo Commonitorium evulgatum fuisse, in Fausti gratiam, contra doctrinam & sectators S. Augustini, quos aperte hæreticos per summam injuriam vocat. Hoccine est Sanctum & cultu dignum agere? Sed unde hæc habes? Imo (ut dixi) pag. 251 * asseris nondum fuisse Monachum Lerinensem, cum hoc opus litteris mandavit. Vix alibi, mi Lector, plus figmenti, calumniæ, fabulæ, repugnantiæ, vel (ut vocant in Scholis) contradictionis invenies.

[25] Omitto illud argumentum, quod ex Prosperi zelo, eruditione, subtilitate & perspicacia duci posset. [atque ex solo Prosperi silentio fatis refutanda.] Fieri quippe non potest, ut credas, te in is Prospero superiorem esse, & profundius penetrare in intima reconditorum Commonitorii sensuum adyta. Cum igitur Prosper talem Vincentii sensum, finem, & animum numquam esse compererit (alioquin non siluisset, in re præsertim tam gravi; & longe potiori jure Vincentium,quam Cassianum refutasset; immo causam ad Sixtum ,aut Leonem Cælestini successores detulisset; sed ne verbum quidem: siluit etiam Fulgentius, siluit Cæsarius, aliiqu innumeri, qui Augustini doctrinam summo animi ardore propugnarunt, tum in Europa, tum in Africa) nullo sane fundamento nituntur ea, quæ cum Vossio & Usserio adstruis; & mirum est, inter Catholicos, unum dumtaxat inventum esse, qui, dente maligno & stylo maledico, duorum hominum heterodoxorum exemplo animatus, aureum illud opusculum configere, & eruditissimi juxta atque sanctissimi Patris nomen & famam conspurcare non dubitarit.

XIV

[26] Et vero cum nihil unquam nervosius ad conterendas Novatorum blasphemias, meo saltem judicio, a majoribus acceperimus (quod suo quoque calculo donabit Lector eruditus, [Male igitur fingitur Cōmonitoriū,] si opusculum illud paulo attentius perlegerit) pessimi sane, ut consilii, ita & exempli fuit, quod illius sensum, animum, ac propositum ita confundere, nec non evertere seu pervertere, intolerabili certe fidentia volueris; ut non jam contra hæreticos, sed contra Augustinum illiusque sequaces, in favorem hæreticorum; non jam pro doctrina Catholica, de divina Christi gratia, sed pro erroribus Massiliensium, in gratiam Fausti & Cassiani; in favorem liberi hominis arbitrii, ad destructionem gratiæ Christi; non jam bono animo & zelo catholico & sincera mente, sed per fraudem, per invidiam, per injuriam, per cuniculos, ad conciliandam Prospero invidiam & calumniam affingendam, Vincentium suum illud Commonitorium scripsisse, indubitanter, ut perspicuum & palam a te factum, [subdole esse scriptū contra Augustinum,] pronunties; adeoque Catholicos suis armis exuas; & Ecclesiæ antiquum illum suum clypeum, jam a mille ducentis annis Novatoribus oppositum, detrahas; idque non sine sarcasmo & pungente joco, pag. 250 * ubi dicis, Vincentio, idem quod Chymicis accidisse, quorum labor, cum ad aurum conficiendum collimaret, licet intento fine fraudentur, utilia tamen medicamina reperiunt; ita Vincentius, cum Augustini fortasse doctrinam, veluti per cuniculos, subruere tentaret, ceteras hæreses a fundamentis evertit. Hæc impune ac libere dici, scribi, spargi, est sane quod omnes miremur. Hoc unum ad maledicentiam deerat, ut Vincentium Ciniflonibus etiam illis comparares. Illud autem, Fortasse, tibi excidit, cum in eadem pagina scribas, hoc evidens & perspicuum esse; & pag. 246, * a te fieri palam, iis scilicet, qui sibi oculos non eruerint.

[27] Pessimam autem excusationem præmittis; nimirum, hæc doctrinæ Augustini cultum & veritatis amorem tibi prorsus invito extorsisse. Augustini sane non Hipponensis cultus, sed forsitan Yprensis; amor quoque, non veritatis antiquæ, [& quidem ut pro hæretico habitū a Vincentio,] sed novæ conspirationis seu verius Novatorum. Invito extorsit, inquis; Quis te cogebat? Cultus Augustini. Quasi vero Augustinus huc usque nullum habuerit sincerum cultorem. Pessime haud dubie coluisti, cum eum a Vincentio Lerinensi, auctore certe, velis, nolis, maximi nominis pro hæretico (quamquam id falsissime) habitum fuisse dicas. Numquam talia Gennadius, Faustus, Cassianus, Hilarius. Primus quidem Catholicum permansisse scribit cap. 38 de Script. [licet laudatum a Gennadio,] Eccles. & licet forte aliquid illius non probet, de quo multi contra cum disputarunt, non tamen hæresim dici posse ultro fatetur. Tu pag. 293 * dicis, esse sententiam de prædestinatione gratuita. Ad gloriam, concesserim; ad primam gratiam, dare non possum, quam ipsemet Gennadius ultro admittit. [Cassiano,] Cassianus ne Augustinum quidem appellavit unquam, nisi semel lib. 7 de Incarnat. cap. 27, ubi eum magnum Sacerdotem vocat. Faustus in Epist. ad Grȩcum hæc tantum de illo habet, In scriptis S. Pontificis Augustini, etiamsi quid putatur apud doctißimos Viros esse suspectum; ex his, quæ damnanda judicasti, nihil noveris reprehensum. Non dicit apud se, sed apud doctissimos viros: [Fausto,] cur ergo dicis, pag. 245, * Faustum ibi testari, nescio quid in Augustino sibi aliisque displicuisse. Aliis quidem, diserte asserit; sibi vero, ubinam quæso? Cur igitur imponis? Immo ex hoc loco manifestum fit, Augustini doctrinam contra Massilienses ab eo defensam fuisse (erat enim, ut ibi etiam fateris, Græcus ille Diaconus Massiliensis) ex his, inquiens, quæ damnanda judicasti, nimirum cum Massiliensibus, nihil noveris reprehensum; duos vero libros a Fausto editos de gratia & libero arbitrio, contra Augustinum scriptos non fuisse, infra dicemus. Hilarius demum, numquam illam notam Augustino inussit, [Hilario.] cujus, teste Prospero, admirator fuit; & cui tantum difficilis visa est, ut supra dixi, Augustini sententia de prædestinatione gratuita ad gloriam, & de qua ipsum Augustinum per litteras consulere voluerat. Pessime igitur Augustino consulis, dum illum a Vincentio Lerinensi pro hæretico habitum fuisse dicis; pessime Ecclesiæ, cui unum ex suis Fortibus subtrahis; & quem illa erectis aris una cum populis colit, ad Semipelagianorum castra, quasi exploratorem detectum, remittis; & opusculum illud aureum, quod laudari satis non potest, quo nihil habet ad manum ex antiquis monumentis Ecclesia nervosius & commodius, ad refutandam hæreticorum superbiam ac præsertim Novatorum, prorsus inutile reddere voluisti. Sed votis, ut spero, non obsecundabit eventus.

XV

[28] Sed quam procul abfuerit Vincentius a Semipelagianorum partibus, [Vincentius autem a Semipelagianismo a lienissimus,] non modo argumento negativo probamus (cum nullus unquam Catholicus pro Semipelagiano, jā a mille ducentis & amplius annis, illum habuerit) ac solvimus illa futilia, quæ ex illo perperam opposuisti; verum etiam positive, ut ajunt, ex disertissimis illius verbis recte illum sensisse in hac materia demonstramus. Relegamus cursim illius vestigia, in Commonitorio; I. Pelagium, Cȩlestium eorumque doctrinam, divinæ gratiæ contrariam, passim execratur cap 14, 34, 43; ranas vocat & cyniphes & muscas morientes; immo illorum placita ita horruit, ut in hæc verba eruperit capite 14. Horreo dicere, inquit, sunt enim tam superba, nimirum illorum placita contra divinam gratiam, ut mihi non modo affirmari, sed ne refelli quidem, sine aliquo piaculo posse videantur. Cap. vero 23, præfatum Pelagium detestatur; sic enim ibi illum vocat, qui tantam, inquit, virtutem liberi præsumpsit arbitrii, ut ad hoc in bonis rebus per actus singulos adjuvandum, necessariam Dei gratiam non putaret: Cȩlestium vero, prodigiosum ejus discipulum, ibidem appellat. Profanum igitur Pelagium detestatur, quod Dei gratiam necessariam esse negaret, [ad singulos actus necessariam Dei gratiam esse asseruit,] æd singulos actus Audio? Ad singulos actus (nimirum qui ad salutem pertinent) necessariam esse Vincentius putavit, tenuit, credidit, ad primum conatum, ad petendum, pulsandum, quærendum, cum hæc nihil nisi actus sonent. Cap. demum 43 Pelagium, Cȩlestium, Nestorium jure meritoque damnatos esse testatur. Præterea cap. 1 diserte, fidem Domino adjuvante, muniendam esse dicit: fidem igitur sine divina gratia elici non posse, tenuit. In præfatione vero aperte fatetur, se tandem in portum Religionis, cunctis semper fidißimum, Christo adspirante, conditum esse: Christus vero non nisi per divinam gratiam adspirat Cap. 40 in Iulianum Pelagianum invehitur, qui se collegarum sensui aut incorporare neglexit, aut excorporare præsumpsit: ex quo pater, quam infestus esset inimicis gratiæ Christi. Cap. 43 communem illam Episcoporum & sacro sanctam consensionem, in retinenda scilicet fide Catholica, cælestis gratiæ munere inspiratam fuisse scribit; & hunc divinæ gratiæ hostem dices?

[29] Nullum denique ex antiquis invenio, qui de Sedis Apostolicæ auctoritate, [& auctoritati Sedis Apostolicæ plurimum detulit,] in controversiis ad fidem & religionem pertinentibus, disertius scripserit. Cap. 43, Ne quid deesse, inquit, tantæ plenitudini videretur; nimirum ad servandam antiquæ fidei prærogativam, & profanas hæreticorum novitates refellendas, adjecimus Sedis Apostolicæ auctoritatem… & eam interponere, necessarium judicavimus; & Apostolicis Catholicis que Decretis standum esse, concludit. Fateor in hoc genere nihil a me inventum esse nervosius & disertius, pro adstruenda, quantum ad controversias fidei decidendas, Romani Pontificis & Sedis Apostolicæ auctoritate; hic tamen unus, non gravis Episcopus, non Cardinalis Eminentissimus, non Doctor insignis & scriptorum editorum gloria conspicuus; [ideoque merito defenditur contra censorem temerarium,] sed privatus, privato consilio, & nescio quo instinctu, sine teste Catholico, doctissimum illum & sanctissimum Patrem, qui pariter doctrina & sanctitate conspicuus in Martyrologio Romano esse dicitur, de illo suo gradu & pacifica mille & ducentorum annorum possessione deturbat; Semipelagianum hominem esse, denuntiat; ejusque Commonitorium, non jam ut credidit huc usque Ecclesia Catholica, contra hæreticos, sed contra Augustinum scriptum editumque; idque malis artibus, per fraudem & cuniculos, & ad instar vulpeculæ palam a se factum, atque ita perspicuum, ut ab iis tantum non videatur, qui sponte sibi oculus eruunt, & (ut ait pag. 166) * mirari satis non possit, viros eruditos (id est omnes Catholicos, qui a MCC annis. vixerunt) tot nævos in Commonitorio Vincentii non vidisse, non adnotasse. Ne tamen S. Vincentio obesse videatur, quod Lerinensem insulam inhabitarit, cujus piissimos religiosissimosque incolas hic auctor pro Semipelagianis habet, apologiam, ex eodem Brunone Neusser, pro illis subnectimus.

I

[30] Erant in ore famæ, inquis pag. 136 *, ob vitæ sanctitatem ac monasticæ disciplinæ rigorem, Lerinenses; hi quidem Caßtani volumina avide perlegebant, adeoque eisdem delectabantur, ut novas ab eo Collationes efflagitarint (Decem priores scriptas fuisse post annum CCCCXIX, & septem alias ante annum CCCCXXVI demonstravimus alibi) illi porro erant S. Honoratus, [qui omnes etiam Lerinenses accusat ut avidos lectores Cassiani,] Eucherius, Maximus, Hilarius, Lupus, Faustus. Cur amabo Vincentium omisisti? Dicis etiam, Eucherium, iteratis litteris, septem illas Collationes a Cassiano extorsisse; ac demum Cassianum confidenter locutum fuisse de divina gratia in Collat. 13 ad Lerinenses. In paucis lineis quam multa falsa & ficta hoc loco proferas, incredibili sane confidentia, quam Guesnajo aliisque passim exprobas, mox ostendo. Quod Lerinenses avide legerent Cassiani volumina, haud dubie fingis; quia nullibi legis; [cum hic unius Eucherii causa scripsisse se dicat,] ac proinde sine ullo teste, non sine summo Historici dedecore adstruis. Demus enim, Eucherium optasse, desiderasse, & ea de causa scripsisse ad Cassianum; de Honorato nihil tale habemus. Imo cum diserte Cassianus scribat, in Præfat. ad septem priores Collationes; quod unius desiderio, nimirum Eucherii, & alterius labori, hoc modo consulat, vel inde manifestum fit, alterum tantum desiderasse, optasse, institisse. Quod autem iteratis litteris, nullibi lego. Vellem, ut litteraria illa scrinia mihi saltem indicares, in quibus reperire possem Eucherii litteras ad Cassianum, unas saltem, si non binas atque iteratas, quarum nullus meminit usquam; non Cassianus, non Eucherius, non Hilarius, quem Eucherius summopere dilexit & ad stuporem usque miratus est. Meminit quidem Eucherius litterarum, [non tamen litteris iteratis rogatum.] tum Honorati ad se, tum suarum ad Honoratum, in quibus acutum illud & amabile dictum, Ceris sua mella reddidisti, ut refert Hilarius in vita Honorati; sed vel Cassiani ad illum, vel illius ad Cassianum, nulla uspiam mentio. Cur igitur iteratas litteras fingis? Quid ad hæc quæso adoratores tui? Quis enim non videat, Historiam a te non scribi, sed dari fabulam, eamque satis male & inconcinne materiatam.

II

[31] Deinde quod Lerinenses prædictis Cassiani Collationibus tanto pere delectarentur, haud dubie dicis a temetipso; quis enim alius? Ea vero præmittis, quæ minime apposita sunt ad persuadendum: dicis enim (& in hoc fidem non detraho, [Idem censor male eosdem laudat ut Sanctos & traducit ut hæreticos,] cum ex antiquis monumentis constet) Lerinenses eo tempore, nimirum post annum CCCCXIX, & vitæ sanctitate & monasticæ disciplinæ rigore, floruisse; ex quo sequitur, sana quoque & intaminata fide fuisse: nulla quippe est germana sanctitas, sine fide. Parum igitur apposite sanctos esse dixisti, quos infideles ab omnibus haberi volebas. Sed cum sanctos esse constet, & mille antiquorum testimoniis eorum sanctitas comprobetur, nullus autem Catholicus dubitet de illorum fide; ut ex sanctitate probata, fidei probationem elicio. Tu vero, nullo prorsus testimonio fretus, quamvis sanctitatem agnoscas, fidem tamen in crimen gratis & temere vocas. Ita prorsus cohærentia inter se mihi dicere videor, tu vero non nisi absona & incongruentia. Cum sanctitate veram fidem recte compono; tu cum infidelitate & hæresi inepte componis. Aut sanctos nega, aut fideles agnosce; & quibus sanctitatem negare ausus non es, fidem iis immerito detrectas. De Honorato, Eucherio, Lupo, tu ipse vel dubitare vereris; Hilarium & Vincentium, imo & Cassianum a tuis calumniis jam vindi cavimus, [quibus inscriptæ sunt Cassiani Collationes] & Faustum ex parte, sed de illo adhuc infra; pessime igitur, & gratis, & falso ea verba scripsisti, quæ supra retuli, Adeoque eisdem delectabantur, nimirum Cassiani Collationibus, vel (ut certissime sentis) erroribus, hæresibus, blasphemiis; hæc etiam sine teste scripsisti; non alio, ut patet, quam maledicendi studio. Eodem recidit, quod dicis de Collatione XIII, Lerinensibus inscripta: quod certe manifestam falsitatem præfert. Numquam enim Cassianus Collationes suas Monachis Lerinensibus inscripsit; sed decem primas Leontio & Helladio, septem alias quæ sequuntur Honorato & Eucherio; septem denique ultimas sanctis, id est Monachis, qui Stœchadas Insulas incolebant. Sed hæc sunt levia, ad majora gradum faciamus.

[32] Pag. 165 * dicis, Cassianum septem Collationes Honorato dicasse; sed præcipue, inquis, XIII, qua Augustini doctrina pulsatur. [præsertim Coll. 13,] Illud præcipue XIII, ex mera fingendi affingendique libidine addidisti; & ut ante jam dixeras, Cassianum confidenter locutū fuisse dicta Collatione XIII, uno criminandi ductus studio. Eadem quippe religiosa confidentia, prout res quæque postulat, a Cassiano discussa est; cum autem Collationis XIII argumentum Dei protectio seu divina gratia dedisset, non mirum, si de divina gratia ibi, non vero alibi disputarit. Nullo igitur modo confidentius in hac locutus est, quam in aliis; uti adstruis, longe profecto confidentius & liberius, quam par esset. Uti & illud quod indicavi, nimirum hanc præcipue Collationem Honorato a Cassiano dicatam fuisse, quod præter te nullus unquam dixit aut scripsit Egregium sane non Historiæ Pelagianæ, sed fabularum nugarumque scriptorem! Hæc levia sunt, sat scio; [unde Semipelagianismum hauserint,] tu tamen, qui uno dumtaxat criminandi studio ductus hæc scribis, longe graviora fecisti. Sed pergamus: Germana igitur apud Lerinum, Semipelagianismi origo a Cassiani Collationibus eo missis petenda est, ut habes pag. 166 *: ibi autem corrigis Vignerium, qui putavit, Faustum Lerinensium Abbatem errorem hausisse ex Juliani sermonibus, quem eo appulisse dicit. Gemina fabula: Fingit enim Vignerius eo Julianum appulisse, quod gratis & absque ullo teste adstruitur. Tu etiam hic multa fingis; puta quod anno CCCCXXVIII in d. Insula florerent Maximus, Hilarius, Faustus, Lupus cum Fratre Vincentio, sed nos demonstravimus, Lupum ex Insula anno CCCCXXVI aut VII discessisse. Imo ex litteris Eucherii hoc ipsum confirmas pag. 251 *, & ex Legatione Lupi & Germani pag. 192 *: [& cum illis Vincentius,] item pag. 251 * diserte scribis, Vincentium, cum hoc opus litteris mandabat, nondum Monachum Lerinensem fuisse; cur igitur dicis, floruisse in Insula Lupum cum Fratre Vincentio anno CCCCXXVIII. Hic certe trita parœmia scite locum haberet; Oportet, &c. cetera reticeo: ibi autem etiam erras, cum dicis, tunc rem quæstionis fuisse, non dogmatis, nimirum Semipelagianismum. Non ita Augustinus, qui rem hanc ad fidem pertinere passim asserit; non ita Prosper, qui centies in opusculo contra Collatorem, fidei Catholicæ Semipelagianorum errores adversari scripsit, eosque foris latrantis hæreticæ loquacitatis in ipsa præfatione accusavit; unde falsum esse constat illud quod dicis p. 239 *, nusquam Semipelagianos a Prospero hæreticos nuncupatos fuisse.

IV

[33] Accusas etiam Lerinenses pag. 188 *. Interea, inquis, Semipelagiani in Galliis, Ducibus Caßiano ac Monachis Lerinensibus, [atque Augustinum cœperint insectari.] sententiam S. Augustini de gratuita prædestinatione, tum ad fidem, tum ad gloriam, acerrime insequebantur. Omisso Cassiano, quem jam a tuis dicteriis vindicavimus; quomodo id probas de Monachis Lerinensibus? Ex Epistolis Prosperi & Hilarii ad Augustinum. Sed quid tandem in Epistolis? An forte Lerinensium in iis aliqua fit mentio? Nulla prorsus. Hilarium, inquies, in sua ad Augustinum Epistola Prosper appellat. Ita est: sed Arelatensem Episcopum, [nominatim Hilarius, qui tunc Episcopus erat non monachus,] non Monachum Lerinensem. Sed, inquies, ante is fuerat Monachus Lerinenfis. Esto: eo tamen anno, nimirum CCCCXXIX, quem etiam ad marginem notas pag. 188 *, Hilarius erat Episcopus Arelatensis; nec illius mentionem sub alio nomine facis p. 167 *, idque cum Prospero, qui Episcopum illum Arelatensem, non vero Monachum Lerinensem vocat. Ad Faustum forte recurres, qui tunc erat Monachus Lerinensis. Demus hoc, quamquam illum etiam ex parte vindicavimus & adhuc in hac vindicabimus: ille unicus est. Appella quæso alios, idque ex Epistola Prosperi ad Augustinum. Dato enim & non concesso, quod hic scripserit contra Augustinum & vere Semipelagianus fuerit; [& Faustus, cujus si qua fuit culpa, non potest omnibus imputari:] inde non sequitur, Monachos Lerinenses generatim, ut scribis, non Semipelagianos modo, verum etiam Semipelagianorum Duces extitisse. Crimen unius immerito aliis omnibus attribuis: quasi vero ceteris Apostolis proditio Judæ imputanda sit. Sed, inquis, loquitur Prosper de multis servis Christi. Ita est: sed quibus? Audi quæso, Multi servorum Christi, qui in Maßiliensi Vrbe consistunt. Lerinensium nulla ibi mentio; Lerina autem Massilia distat plusquam CL milliaribus. Sed Faustus, inquies, Monachus Lerinensis erat, isque Semipelagianus. De Fausti doctrina jam dictum est, & plura infra dicturi sumus; [hic interim a nemine accusatur, nisi in H.P.] nondum tamen eo tempore Faustus vel minimam suspicionem præbuerat, & numquam eum Prosper vel Prosperi socius Hilarius accusavit aut detulit: temere igitur scribis, Monachos Lerinenses ad annum CCCCXXIX Semipelagianorum Duces extitisse. Ceterum, non semel ostendimus, semper a te confundi gratuitam prædestinationem ad fidem & gratiam, cum gratuita prædestinatione ad gloriam; [confundente geminam Prædestinationem,] quasi æque is Semipelagianus censendus sit, qui secundam, ac is qui primam negat. Dabo ultro, Lerinenses, Hilarium, Vincentium, Lupum, Maximum, Honoratum negasse gratuitam Prædestinationem ad gloriam; at quod inde Semipelagiani censendi sint, absque manifesto errore dici nequit.

V

[34] Denuo pag. 238 * dicis, Semipelagianos Lerinenses a Prospero in Præfatione opusculi contra Collatorem describi. Ibi quidem agit de Cassiano & sanctis illis Massiliensibus, quorum in Epistola ad Augustinum, ante quatuor aut quinque annos, mentionem fecerat; sed de Lerinensibus ne verbum quidem. Ille quippe quem ceteris in sacrarum Scripturarum studio præstare, [& Lerinenses cum Massiliensibus] scribit, vir ille Sacerdotalis Ordinis, qui disputandi usu inter eos quibuscum degit excellit, ipsemet Cassianus est; & illi, quorum intus interstrepens domestica malignitas ibidem carpitur, qui habent speciem pietatis, haud dubie sunt illi, quibuscum degit in Monasterio Massiliensi, ac proinde sancti illi Massilienses, id est Monachi sub Cassiano Abbate. Cur igitur ad Lerinenses traducis, de quibus Prosper omnino tacuit? Cur ibidem iterum repetis, Collationem XIII ad Lerinenses scriptam fuisse? quod jam supra diximus falsum esse. Cur fingis duodecim Collationes a Prospero eo in opere examinari, cum decimam tertiam tantum examinet, ut notorium est & ipse testatur, nimirum librum cujus prænotatio est de Protectione Dei. Scribis præterea pag. 249 *. Lerinenses & Massilienses a Prospero ad Cælestinum delatos fuisse: sed quo teste? Nullo penitus. Imo Cælestinus in Epistola illa ad Episcopos Galliæ anno CCCCXXXII scripta, nullam mentionem facit Massiliensium nec Lerinensium. Est tamen omnino verisimile, Massilienses a Prospero delatos fuisse, de quibus jam anno CCCCXXIX ad Augustinum scripserat, ac deinde anno CCCCXXXIII singulari opusculo adversus Collatorem perstrinxit. Cur igitur Lerinensibus hæc gratis affingis?

[35] Quod vero pagina seq. 239 * dicis, illos superiori seculo Semipelagianos vulgo dictos fuisse, imo & hæreticos, contra quos Prosper acerrime depugnavit; [utrisque æqualiter fingens] nimirum Massilienses, Lerinenses, & fere omnes Galliarum Episcopos, ridiculum est; cum æque hoc seculo, a tuis Fœderatis & a te ipso, ut tales traducantur, ut patet ex dictis: & frustra sanctitatem illorum laudas, quibus doctrinam hæreticam, dolos, cuniculos, & malas artes, hypocrisim, lupinam malitiam sub ovium pelle, domesticam malignitatem sub specie pietatis, fallendi & calumniandi studium non semel imponis; sed præsertim pag. 241 * palam etiam a te fieri dicis, non Hilarium modo, Faustum & Vincentium, verum etiam alios Syncellitas Lerinenses (nullum excipis) pag. 246 * contra Augustini doctrinam conspirasse (Sed hæc gratis, cum nulla subdatur probatio) imo inde sequitur, [Cassianum magistrum;] Maximum, Honoratum, Lupum, Caprasium, Eucherium, aliosque omnes hujus conspirationis participes fuisse. Gratis item pag. 276 * scribis, Faustum veteri suorum Lerinensium & Cassiani magistri opinioni inhæsisse. Quod Cassianus magister Fausti fuerit, nullus antiquorum scriptis mandavit; cur igitur addis, Caßianum illius Magistrum fuisse? uti & alia pene innumera, quæ sine teste, pro mero arbitrio ac genio, cudis & assuis. Vix certe paginam lustro, in qua non unum modo, sed multa passim hujusmodi non inveniam, quæ tamen incautis & imperitis, inter alia quædam paulo diligentius ad pompam a te discussa, ita obtrudis, ut horum patrocinio & clientela quasi tecta & tuta esse, & multa falsa sub obductâ modicæ veritatis luce latere videantur.

VI

[36] Sed longe aliter de Lerinensibus antiquiores illi Patres scripserunt, Eucherius, Hilarius, Sidonius, [Lerinensium econtra sanctitatem impense laudent Eucherius,] Cæsarius, & alii. Recusabis forte Hilarium, ut suspectum: sed, velis, nolis, is fuit Hilarius, præ quo, non jam unus Vossius, sed mille Vossii, flocci, nauci, & nihili faciendi sint; & si homines tacuerint, lapides ipsi clamabunt,

Gemma Sacerdorum, plebisque orbisque Magister.

Sic enim legitur in antiquo marmore, ad ejus sepulcrum posito. Sed jam audiamus Eucherium in Opusc. de Lande Eremi ad Hilarium, ubi hæc scribit; Equidem cunctis eremi locis, quæ priorum illuminantur secessu, reverentiam debeo, præcipuo tamen Lerinam meam honore complector… digna, quæ Honorato auctore fundata sit, quæ tantis institutis tantum nacta sit Patrem… digna, quæ illum suscipiens ita eniteret; digna quæ præstantißimos alat Monachos & ambiendos præferat Sacerdotes. Hæc nunc successorem tenet ejus Maximum, nomine clarum, quia post illum meruit adsciri; hæc habuit Reverendi nominis Lupum, & Germanum ejus Vincentium, interno gemmarum splendore perspicuum; hæc nunc poßidet venerabilem gravitate Caprasium, veteribus sanctis parem… & sanctos servos illos, qui Ægyptios Patres Galliis nostris intulerunt. Quos ego illic, Iesu bone, sanctorum cœtus conventusque vidi! Pretiosa in his suavi unguedine alabastra fragrabant, spirabat paßim odor vitæ, interioris hominis faciem exterioris habitu præferebant; constricti caritate, humilitate dejecti, molißimi pietate, firmißimi in spe, incessu modesti, obedientia citi, occursu taciti, vultu sereni; prorsus ipsa protinus contemplatione Angelicæ quietis agmen ostendunt.

[37] [Sidonius,] Hæc de Lerinensibus Eucherius, quos tamen Semipelagianos, hæreticos, lupos, hypocritas, & injustos oblocutores esse, contendis. Sed audi coætaneum, paulo licet Eucherio juniorem, Sidonium in Eucharistico;

Quantos illa Insula plana
miserit in cælum montes, quæ sancta Caprasi
Vita senis, juvenisque Lupi quæ gratia Patrem
mansit Honoratum, fuerit quis Maximus ille; &c.

Sed forte de posterioribus hisque succedentibus Lerinensibus aliter sentiendum. [Cæsarius:] Audi quæso Cæsarium, haud tibi suspectum, utpote qui saltem (ut tute vis) & Augustino addictissimus, & Fausto infensissimus fuerit. Ita ergo scribit Homil. 20. O felix & beata habitatio Insulæ hujus, ubi tam sanctis quotidie & spiritualibus lucris gloria Domini augetur, & tantis damnis diaboli nequitia minoratur! Beata, inquam, & felix Insula Lerinensis, quæ cum parvula & plana esse videatur, innumerabiles tamen montes ad Cælum misisse cognoscitur. (alludit ad dictum illud Sidonii) Hæc est, quæ eximios nutrit monachos, & præstantißimos per omnes provincias erogat Sacerdotes; vix enim reperire erat, qui his temporibus assumptus in regionibus illis ad regimen Ecclesiarum, non delectus esset ex nobilißimo & regularis institutionis observantißimo cœnobio Lerinensi; ac sic quos accipit filios, reddit Patres; quos nutrit parvulos, reddit magnos. Nam omnes quoscumque felix & beata habitatio illa susceperit, caritatis pennis ad excelsa virtutum culmina Christo sublimare consuevit: quæ res cum pene in cunctis habitatoribus fuerit feliciter consummata, resistentibus meritis meis, in me non probatur impleta. Rursus Monachos alloquens, sic loquitur, Ab Oriente usque in Occidentem & omnibus pene locis, in quibus Christiana Religio colitur, religiosißima vestra conversatio ad Christi gloriam prædicatur… Agite igitur, Deo auxiliante, quod semper egistis. Et hos præ hæreticis traducere, & in beata illa Insula nidum, centrum, & sortem Semipelagianorum collocare non dubitas?

VII

[38] Ennodius, in Vita Epiphanii, planam Lerinam, nutricem summorum Montium appellat. Innocentius III scribit, Lerinense Monasterium olim religione floruisse. Miris demum ab antiquis quos dixi Patribus Hilario, [& eorum causa miris elogiis effertur ipsa insula,] Cæsario, Sidonio, Ennodio, Honorato Massiliensi, aliisque sanctissimis Episcopis & præclaris viris, elogiis celebratur. Insula beata dicitur, Terra benedicta, Habitatio consecrata, Celebranda Tellus, cohors Sanctorum, Mansio in Christo viventium, Nutrix Sanctorum, Schola Christi, Speculum sanctimoniæ, Templum Sanctum; Sacrum Monasterium &c. At si te audimus, luporum ferarumque domicilium, & hæreticorum arcem habemus in Insula Lerinensi; Cassiani scholam, non Christi; Cohortem hypocritarum, non Sanctorum; uno verbo, Semipelagianorum nutricem. Audin'? Quod semper egistis. Per meram igitur calumniam, Lerinenses Monachos quarti & quinti seculi, sine teste, sine ratione, & sola ductus obloquendi libidine, ut Semipelagianos, imo & Semipelagianorum Duces traduxisti: idque cum res illius temporis adeo obscuræ sint. Quam multi enim duos Hilarios in unum confundunt; item duos Leontios, duos Prosperos, duos Porcarios, duos Eucherios: multi S. Cæsarium centum annis seniorem, alii integro seculo faciunt juniorem. Quam varia multi scripserunt de Synodo Arausicana, de tempore quo celebrata est, de Pontifice a quo vel missi Canones vel approbati! In his operam tuam laudabiliter impendere potuisti, quia saltem aliquid luculæ præfert antiquitas: sed de his, quæ Lerinensibus affingis, altum apud Antiquos silentium. Et vero nunquam Prosper id siluisset, unde maximum Ecclesiæ periculum imminebat; nunquam Cæsarius, nunquam Cælestinus, nunquam Leo: tanti enim erat serpentis veneni fontem occludere, ut ab hominibus, in hoc genere præsertim singulari zelo & studio flagrantibus, debita cura prætermissa nunquam fuisset.

[ANNOTATA]

* Pag. 157 col. 2,

* P. 157 c. 2.

* P. 158 c. 1.

* P. 136 col. I.

* P. 158 c. 2.

* Pag. 159 col. 1,

* P. 134 c. 2.

* P. 136 c. 1.

* P. 159 c. 2.

* P. 160 c. 1.

* P. 157 c. 2.

* P. 159 c. 2.

* P. 157 c. 2.

* P. 161 c. 1.

* P. 160 c. 2.

* P. 157 c. 2.

* P. 161 c. 2.

* P. 159

* P. 161 c. 2.

* P. 124 c. 1.

* P. 161 c. 2.

* P. 157 c. 1.

* P. 161 c. 1.

* P. 160 C. 1.

* P. 157 C. 1.

* P. 187 C. 1.

* P. 157 C. 1.

* P. 107 C. 2.

* P. 105 C. 2.

* P. 106 C. 2.

* P. 107 C. 1.

* P. 161 col. 1.

* P. 124 C. 1.

* P. 161 C. 1.

* P. 153 C. 2.

* P. 121 C. 1.

* P. 121.

* P. 107 C. 2.

* P. 152 C. 2.

* P. 159 C. 2.

* P. 153 C. 2.

* P. 154 C. 2.

* P. 157 C. 2.

* P. 177 C. 2.

DE SANCTO VINCENTIO,
EPISCOPO FVLGINATENSI IN VMBRIA.

CIRCA DLIII.

Vitae Acta ex Ughello & Jacobillo.

Vincentius Episcopus Fulginatensis in Vmbria (S.)

AUCTORE G. H.

Dvo hoc die Sancti, nomine Vincentii, celebrantur in Martyrologio Romano; horum unus Martyr est in Portu Romano coronatus, alter monachus Lerinensis in Gallia, illustris ob libellum contra hæreses scriptum. His tertius adjungitur Vincentius, Episcopus Fulginii in Vmbria: de quo Ferdinandus Vghellus tomo I Italiæ Sacræ in Episcopis Fulginatensibus hoc edidit elogium.

[2] Episcopus x S. Vincentius Laodicea Syriæ e trecentis illis sociis fuit, [E Syria in Italiam profectus] ut ferunt, quos ardor martyrii, sanctaque Romæ invisendi loca, in Italiam flagrans traxit cupido anno DXVI: qui Hormisdæ Summi Pontificis missu, Umbris, Sabinis, Etruscisque Euangelii Christi maximam deinde prætulere facem; relatoque magno animorum fructu, illorum pars contemplatrici vitæ deinceps se dedit in cœnobiis a se ædificatis, multis progenitis filiis; pars in iis locis, quæ prædicando lustraverat, Episcopali throno nobilitara est … E quorum Schola ac contubernio iste Laodicensis Vincentius, de quo loquimur, ad omnem pietatem unice factus, prodiisse narratur. Qui cum venisset Fulgineum eodem anno, hoc est DXVI, amore solitudinis tactus, [Fulginii in tugurio vixit.] prope muros Fulginii tugurium, cum sacello Sanctæ Triadi sacro, sibi construxit, quod vix cæli injurias videretur posse arcere. Ibi cum vitam, ut omnium virtutum concursum assequeretur, instituisset, atque adeuntibus se recti itineris ad vitam certissimum ducem præberet; haud diu lucerna ardens & lucens sub modio potuit latere. Siquidem in vacuam Fulginii Sedem a Clero subvectus est, Joanne deinde Primo Summo Pontifice suffragante anno DXXIII… Cum itaque sanctus Vincentius viginti & octo annis Fulginatem Ecclesiam summa cum laude rexisset, [Episcopus creatus moritur 24 Maji an. 553] die XXIV Maji anno DLIII vita functus, in Cathedrale templum, ut venerationi Fulginio, sic gaudium futuris Cælitibus illatus est.

[3] Hæc Vghellus, apud quem nonnulla interponuntur de S. Florentio monacho; quem cum S. Vincentio e Syria venisse nonnulli autumant. [juvat S. Florentium monachum:] Hic dicitur Nursia Fulginium venisse, & in tugurio S. Vincentii sancte vixisse, & tandem anno DXLVIII sanctissime vitam finivisse, & jussu ejusdem S. Vincentii in Ecclesia Cathedrali sepultus. Vti ea pridie seu XXIII Maji, quo ejus memoria etiam Martyrologia Romano est inscripta, latius deduximus. Nonnulla etiam inseruntur apud Vghellum de variis Sociis, inter quos præcipuus censetur S. Laurentius Illuminator, dein Episcopus Spoletinus creatus; ad cujus natalem diem III Februarii plurima examinantur de horum e Syria in Italiam & ad Sedem Apostolicam itinere, [laudatur a Iacobillo:] atque ejus Vita datur ex Italico Ludovici Iacobilli translata: qui eodem modo Vitam S. Vincentii edidit, prius in libro de Vitis Sanctorum ac Beatorum Fulginatium anno MDCXXVII excusam, ac postea novo studio elaboratam recudit tomo primo de Vitis Sanctorum ac Beatorum Vmbriæ anno MDCXLVII edito, & denique in Appendice ad tomum tertium, in Catalogo illustrium Reliquiarum Vmbriæ, asserit, Fulginii in Ecclesia Cathedrali asservari corpus S. Vincentii Episcopi Fulginatium. [Corpus etiamnum in Ecclesia Cathedrali.] Hic inter alia meminit in aula Episcopali Fulginiensi depictas esse imagines Episcoporum Fulginatensium, & sub pedibus hujus esse adscripta ista verba: S. Vincentius, Laodiceæ Syriæ natus, Episcopus Fulginatensium anno DXXIII. Hoc æutem anno Iacobillus cum Vghello scribit eum creatum Episcopum, & vita functum XXIV Maji anno DLI.

[4] Ceterum præter ea, quæ ex Vghelto deduximus, laudatur S. Vincentius a Iacobillo propter virtutes Sancto Episcopo proprias; quod maluerit in sancta solitudine persistere, [Virtutes Episcopo dignæ] & se tantæ dignitatis atque oneris non satis capacem opposuerit; verum ob constantem & perseverantem supplicationem omnium agnoverit expressam voluntatem Dei, cujus confisus gratia, publico desiderio acquieverit. Episcopus ergo consecratus excelluit oratione, pœnitentia, caritate, vigilantia, omnique virtute optimi Pastoris, qui tenerrimo affectu oves suas amarit ac visitarit, atque adjuverit in omni neceßitate spiritali ac corporali: præbuerit consolationem insirmis, & quacumque tribulatione afflictis: peccatores magna suavitate reduxerit ad meliorem vitam, ac justos ad majorem perfectionem. Denique observat Iacobillus ex Annalibus Vmbriæ, ad annum DXLVI & sequentem, Fulginium fuisse a Totila obsessum, interceptum & vastatum; ac tunc cives a Pastore suo Vincentio animatos, ad suam urbem restaurandam. Indicat etiam Lectiones proprias de eo fuisse recitatas, quas non vidimus: sed si hæ aliud non habuerint, quam quæ modo retulimus ex Iacobillo (fortaßis autem habuerunt etiam multo pauciora) veremur ne omnia sint, ex congrua potius præsumptione, quam auctoritate antiquorum prælucente digesta. Quod vero Totilam attinet, cum ejus incursio in Italiam & transitus per Vmbriam pertineat ad annum DXXXV, si eo tempore Fulginii præfuit Vincentius, consequens est ut eversæ ab eo urbi restaurandæ opem consiliumque contulerit,

DE SANCTO MISSOLINO
TARBIÆ IN NOVEM-POPVLANIA PATRONO.

Vetus ac praesens Sancti cultus.

Missolinus, Patronus Tarbiæ in Novempopulania (S.)

D. P.

Bigerronum in Novempopulania (Guasconia vulgo dicitur) metropolis Tarba, sive Tarbia, Patronum agnoscit S. Messolinum; id quod nobis ex Andreæ Saussaji Martyrologio Gallicano pro parte innotuit, [Agente P. Petro Possino,] cum in illius Supplemento ad IX Kalendas Iunii sic legeremus: In agro Tarbiensi S. Missolini Confessoris, sanctitatis cultu inter Tutelares diœcesis ab ipsa Tarbiensi Ecclesia honorati. Hoc qualicumque accepto lumine, ad R. P. Petrum Poßinum, nuper Tholosam regressum, dedi litteras, ut aliquid de eo distinctius discere, nosque docere conaretur. Fecit is more suo quod rogabatur diligentißime, & a Rev. adm. Patre du Clos Rectore Collegii Tarbiensis, ad eam Presbyterorum Congregationem pertinentis quæ a speciali Doctrinæ Christianæ rudibus instillandæ cura nomen sumpsit, responsum accepit, datum XXV Iunii MDCLXXXII.

[2] Ait autem ille (uti refert Poßinus) I. se omni ope contendisse ad aliquid eruendum de S. Missolino, [Tarbia intelligitur, qualis ibi hodie cultus perseveret.] illic noto, quem quidam Messelinum nominant. II. in Archivis nihil reperiri potuisse; quoniam furentes Calvinistæ, duce olim Mongomerio occupata Tarbia, incenderunt tabularia ecclesiarum. III. ostendi in ecclesia Collegiata urbis Tarbiæ sepulcrum ingens lapideum; post majus altare, in quo depositum fuerit S. Missolini, postquam decessit. corpus, IV. singulis annis die XXIV Maji procedere solitam Tarbiæ supplicationem, per vicos & plateas, omnium urbis ejus Ordinum, ad agendas (ut ferunt) Deo gratias pro beneficio liberatæ tali die urbis, ope ac precibus S. Missolini, ab incursu & oppugnatione hostium; qui quales sint, aut quando grassati, non dicitur. v. ferri etiam passim per ora plebeculæ narrationes de S. Missolino miras, sed a prudentioribus parum creditas, quod testimonio scriptorum careant.

[3] Hactenus ille: ex quibus disco, non in aliquo minori diœcesis Tarbiensis oppido, [Suadetur inspectio tumuli,] quod solum intelligitur ex verbis Saussaji; sed in ipsa Metropoli Sancti corpus olim sepultum fuisse, & forte etiam nunc haberi sepulcrum istud, si violatum non fuit; quod suaserim inspiciendo cognoscere, cum aliqua spe reperiendi, ut sæpe contingit, indicii alicujus certioris de genere ac tempore vitæ, vel elevatione corporis olim facta.

[4] Quod ad populares spectat narrationes, per manus traditas, etiam post amissa si quæ unquam extiterunt Scripta; eis ut non magnam fidem merito habeant viri prudentes (cum sæpe contingat ipsas etiam plurium Sanctorum Legendas, [& collectio popularium de eo narrationum,] scripto servatas, & multorū seculorum patientia approbatas, inveniri aut totas aut ex parte fabulosas; quia non ex certa scientia, sed levibus incertisque traditiunculis aut inventionibus mere gratuitis consarcinatæ fuerunt) tamen non omnes censeo negligendas, sed discrete colligendas; eo saltem fine, ut quid a majoribus quomodocumque traditum olim sit, cognoscant posteri; dijudicentque an in iis fundari poßit saltem verosimilis aliqua conjectura; facultas autem præripiatur sciolis, [in ordine ad crisim prudentemque conjecturam.] res satis obscuras a vetustate magis magisque obscurandi, additione novarum circumstantiarum & immutatione veterum pro uniuscujusque sensu. Itaque operæ pretium facturum puto, qui illas de S. Messolino narrationes, ut nunc se habent, colligeret; netatis, quæ certæ falsitatis convinci forsitan possunt; laudatisque e contrario aliis, quæ aliquam cum certiori historia connexionem habent, vel ei saltem non adversantur: si forte aliquod verosimile judicium de re tota formandum elici ex iis poßit, etiam ad fidelis plebis instructionem.

DE S. SYMEONE STYLITA
IN MONTE MIRABILI PROPE ANTIOCHIAM SYRIÆ

ANNO DXCVI.

COMM. PRÆVIUS CONR. JANNINGHI S. J.

Simeon Junior Stylita, prope Antiochiam Syriæ (S.)

AUCTORE C. I.

§. I. Trium ejusdem nominis Stylitarum diversitas, cognomina, & cultus.

Græcorum Triodion, cujus in eorum ecclesiis usus est a Dominica Septuagesimæ usque ad octavam Pentecostes, in Canone Feriæ VI ante Dominicam Quinquagesimæ, quando fit Memoria omnium sanctorum & deiferorum Patrum, [Græcis celebres etiam in Triodio,] qui in monastica exercitatione singulariter eluxerunt, Μνήμη τῶν ὁσίων καὶ θεοφόρων Πατέρων, τῶν ἐν ἀσκήσει λαμψάντων; eorum celebriores sigillatim & ordine alphabetico laudandos proponit, per Canonem bene longum. In hujus autem Canonis Ode VI Strophe III (cujus & Baronius meminit ad annum 842 num. 27) Symeones quatuor sic commemorantur: Οὐρανὸς τετραφώστερος ἐφάνη ἐν γῇ, δίς δύο ἅυτη Συμεώνιος ὁμονυμία, ὁι ἐν τοῖς στύλοις τρεῖς εἶσι, καὶ εἷς Σαλός. Hæc bis duorum Symeonum homonymia, [diversis singuli diebus coluntur,] apparuit in terra velut cælum quatuor luminaribus distinctum: quorum tres in columnis vixerunt, unus appellatur Salus. Colitur ultimus die I Iulii, quando admirabilem illius Vitam dabimus: Stylitarum duo notißimi sunt, etiam apud Moschos & quotquot alii Græcis ritibus utuntur; Senior, V Ianuarii apud Latinos, apud Græcos I Septembris; junior, Latinis Fastis ignotus usque ad renovationem Martyrologii a Baronio factam, festivitatem habet celeberrimam Oriente toto hac die XXIV Maji, nescio ex quo capite relatus ab eodem Baronio ad III Septembris, rato hunc illum esse quem ipsis Kalendis Græci celebrant. Tertius Stylitarum, cum titulis Presbyteri & Archimandritæ, solo hactenus nomine ferme notus nobis est: nec enim satis constat ipsum esse, qui in Cilicia vixit, & fulmine tactus obiit, Ioanni Moscho in Prato spirituali laudatus: quo de conabimur dicere aliquid ad diem XXVII Iulii, quando memoriam ejus Græci recolunt.

[2] Eadem trium saltem Symeonum distinctio adeo per Orientem nota fuit, ut etiam ad Coptitas seu Christianos Ægyptios pertinuerit: quod apparet ex eorum Kalendariis, in lucem editis a Iacobo Seldeno, [item apud Coptitas & Syros.] lib. 3 de Synedriis Hebræorum cap. 15, quorum unum laudat inveniendum apud se ad calcem Euangeliorum, Arabice in Ægypto perpulchre Scriptorum, anno Martyrum MII, id est Christi MCCLXXXVI. Sic autem ibi referuntur, IV mensis Thoth seu I Septembris Symeonis derenti, cujus cognominis ratio haud facile apparct, XXIX mensis Bachnes seu XXIV Maji, Sancti Symeonis Magni; III mensis Musre, id est XXVII Iulii, Symeonis Stylitæ. Iidem iisdem diebus recensentur etiam in Kalendario Syriaco, quod Patribus nostris Henschenio & Papebrochio, Romæin Collegio Marenitico, Latine dictavit D Iosephus, Collegii ejusdem alumnus, hoc modo: Obitus S. Symeonis primi Stylitarum. S. Symeonis… S. Symeonis Stylitæ. Atque eodem fere modo, punctis etiam ad secundum notatis, loco vocis alicujus deficientis usuq; extritæ, reperiuntur illi apud Seldenum, ibidem ubi supra, in alio Kalendario quod composuit Mahumed Achmed Calcasendius de festis Coptitarum, ubi nomina sic leguntur. I Septembris Symeonis Stylitæ, XXII pro XXIV Maji Festum Symeonis, XXVII Iulii Festum Symeonis Stylitæ: quin etiam ad XIV Septembris additur, aliis omnibus ignotum, Festum Symeonis Stylitæ; & Seldenus sua manu adscripsit, Alterius seu Junioris; quam recte, ipse viderit. In Martyrologio Arabo-Ægyptio, quod iisdem Patribus interpretatus est Gratia Simonius, tunc ejusdem Collegii alumnus nunc Archiepiscopus Tripolitanus in Syria, Solum invenitur Memoria S. P. Simeonis Miraculosi adscripta XXIV Maji.

[3] Leo Allatius, in Diatriba de Symeonum scriptis optime de Symeonibus meritus, de Juniore agens, Græci, [Primus in Mandra cognominatur,] inquit, recentiores, ut primum ab hoc secundo distinguant, primum Symeonem τὸν ἐν τῇ μάνδρᾳ, secundum hunc τὸν ἐν τη θαυμαστῷ ὄρει appellant: utique a loco in quo singuli extremum vitæ diem obierunt, in sua quisque columna; primus longius ab Antiochia, inter hanc & Aleppum, uti testis est qui nuper adhuc columnam vidit Fr. Antonius Gonzales Minorita: Secundus haud longe a suburbio Daphnes, in monte quem pluribus describemus infra. De primo abunde Bollandus noster egit in Ianuario, & cognominis prædicti rationem ex auctore haud paulo antiquiori Euagrio intelligendam dedit, allegatis ejus verbis, annos vitæ sic distribuentibus, ut dicatur egisse ἐν ἀυτῇ καλουμένῃ Μάνδρᾳ ἕπτα καὶ τεσσαράκοντα ἔτη, in ea quæ vocatur Mandra annos quadraginta septem, videlicet ultimos vitæ suæ, idque supra varias succeßive columnas, intra eamdem Mandram erectas, prout ex Vita ab Antonio discipulo Scripta intelligitur. Est autem Mandra, in primo atque originario suo significato, locus maceria lapidea circumseptus, qualem sibi in Syriæ campis facere solebant pastores, intraque eam pecudes suas noctu colligere, ubi a lupis ac furibus tutæ essent. Talis, nec alia, fuit Mandra, quæ primo Symeoni nomen dedit; quippe qui præter unum sibi ministrantem Antonium nullos sciatur habuisse discipulos; & eo tantum fine loco quem columna sua occupabat circumduxit maceriam, ne promiscuus ad se accessus daretur etiam mulieribus: huic vero adjuncta erat mandra altera, intra quam sese peregrini hospitesque reciperent, donec ad Sanctum admitterentur.

[4] Ceterum quia paulatim usus obtinuit, ut Monachorum cœnobia Mandræ, [unde Archimandritam recentiores finxerunt,] & harum Præfecti dicerentur Archimandritæ; hinc factum, ut Senior Symeon, qui jam paßim cognominabatur Symeon in Mandra, in excusis Græcorum Ritualibus vocetur Archimandrita, præter totius historiæ fidem. Minus Longe aberravit, erravit tamen Auctor Synaxarii Claromontani, elogium ejus sic finiens, ἐκ γοῦν τοῦ ὁικῆσαι τῇ λαύρᾳ τῇ ἐπονομαζομένῃ Μάνδρᾳ, λέγεται Συμεὼν τῆη Μάνδρας· ἐκ δὲ τοῦ ἐις διαφόρους στύλους ἀναχθῆναι, καλεῖται Συμεὼν Στυλίτης: Ex eo quod habitabat in monasterio, quod vocabatur Mandra, dicitur Symeon in Mandra: ex eo vero quod diversos Stylos, id est columnas, ascendit, nominatur Symeon Stylites. Licet enim, teste Euagrio, in monasterio, in quo primum divinas vivendi præceptiones didicit, annos vixit novem; non tamen hoc monasterium proprio nomine vocabatur Mandra, sed Timothei; neque congruum fuit, ut a loco quem pene puer habitaverat, nome [quod verius dici potuisset secundus.] sortiretur post mortem. Fieri tamen potuit ut non solum super illas, quas ille succeßive dimiserat columnas ascenderent alii diu postea; sed etiam, quamvis corpus esset Antiochiæ, plures tamen alii ibidem collecti, partim Stylitæ, partim Cœnobitæ, effecerint amplam ac famosam Mandram: ad quam quia undique accurrebatur a peregrinis, celebrem ibi Symeonis columnam visere cupientibus, apud recentiores invaluerit, ut cujus columna stabat in Mandra, ipsum quoque in Mandra cognominarent. Hæc, minus ibi explicata a Bollando, placuit hic deducere.

[5] Secundus Symeon vere ac proprie vocari potuit Archimandrita: non enim solum columna ejus intra mandram conclusa fuit, uti Senioris, prout dicitur in Vita Matris num. 32 apparuisse illa e subdiali parte mandræ, in qua columna erat; sed eadem mandra intelligitur habuisse partes non subdiales, verum tectas per modum claustri monachalis circumcurrentibus monachorum cellis, [nisi is Thaumastoristæ nomine fuisset notior.] quæ in impluvium atque in columnam prospectum habebant, quemadmodum etiam hodie videri, memini me audivisse ex iis qui Hierosolymis reversi, etiam Antiochiæ dicebant se fuisse. Et hoc est monasterium, de quo in Vita Sancti num. 168; ubi etiam fit mentio inferioris monasterii, ad pedem credo montis positi, pro recipiendis hospitibus & aliis advenis, sicuti videre est in Italia monasterium positum ad pedem montis atque eremi Camaldulensis. Vtrobique autem magnum discipulorum numerum habebat Sanctus, quibus & vivendi normam præscripserat, cujus observationem moriturus commendavit. Fuit ergo vere Archimandrita hic Symeon. Nihil tamen opus erat ejusmodi eum titulo appellare, qui jam habebat ab omni memoria notiorem nomenclaturam τοῦ ἐν τῷ θαυμαστῷ ὄρει, unde composito nomine Thaumastoristam appellat Allatius. Hujus cultui vetus Menologium Cryptæ-ferratæ, jussu Basilii Imperatoris collectum, ex eoque acceptum nuper impressumque Basiliani ritus Horologium adscribit XXIII Maji per unius diei anticipationem, satis frequenter in illo Menologio observatam a nobis, incertis an eam oporteat collectori, an solum scriptori imputare. Cetera omnia tam manuscripta quam typis excusa Menæa ac Synaxaria, inhærent diei ab Auctore Vitæ notato, qui est hic XXIV Maji, quando etiam Menæa, quod alias rarum, ita totum Officium de hoc Sancto peragunt, ut alterius alicujus nec commemorationem quidem adjungant.

[6] Auctor Officii atque Canonis videtur fuisse S. Germanus, Patriarcha Constantinopolitanus: hujus siquidem nomini adscribitur Troparium, post Similaria ad Gloria, quod est tale: Εἰς ὄρος ὑψηλὸν συμβολικῶς τὸ θαυμαστὸν ἀνελθὼν, [Hujus Officium a S. Germano C. P. compositum.] καὶ την σεπτὴν κιβωτὸν ὡς ἄδυτον εἰσελθὼν. πράξιν ἀρίστην καὶ ἐπὶβασιν θεωριῶν ἐπεδείξω, τῇ μὲν βίον λαμπρυνας, δεσμοῖς σιδηροῖς ὡς ὡρμίσκοις χρυσοῖς κοσμούμενος τῇδε Θεὸν ὁρῶν τε καὶ ὁρώμενος, καὶ μόνος μόνῳ προσλαλῶν· ὃν ἱκέτευε, σεβάσμιε Συμεὼν, ὑπὲρ τῶν ψυχῶν ὑμῶν. Videtur respexisse Auctor ad Noëticam arcam, in summis Armeniæ montibus quiescentem, sicut legimus Geneseos VIII. Verba ipsa Latine sic reddo: In montem excelsum, symbolice mirabilem ascendens, & venerandam arcam velut adytum sacrum ingressus, optimam operationem & contemplationum divinarum sublimem gradum ostendisti te assecutum: hinc quidem ferreis vinculis, tamquam aureis monilibus, corpus exornans; inde vero Deum conspiciens ab eoque conspectus, dum solus soli loquereris; quem pro nostris animabus depreceris, quæsumus, Simeon venerande. Elogio præfigitur distichon hujusmodi:

Θαυμαστὸν ᾤκει πρὶν Συμεὼν γῆς ὄρος,
Πόλου δὲ πανθαύμαστον οἴκει νῦν ὄρος.

Quo indicatur, quod qui in terra montem mirabilem habitabat, nunc cæli montem maxime mirabilem habitet: & in hunc sensum etiam Ephemeris metrica,

Εἰκάδι δὲ τετάρτη ὄρους Συμεὼν ἤμειψε

Vicena-quarta montes Symeon mutavit.

Euangelium denique præscribitur argumento aptum ex Matthei V, Vos estis lux mundi: non potest civitas abscondi super montem posita &c.

[7] Idem secundus seu Junior Symeon, etiam Presbyter fuit, uti scitur ex Vitæ cap 19: nullus tamen hinc mihi scrupulus nascitur circa tertium, [Tertii deest plenior notitia,] qui non solum æque ac ille Presbyter fuerit, specialiter autem dictus sit Archimandrita. Nam licet alius quoque talis fuerit, communiter tamen appellabatur aliter. Quod autem nihil impediverit simul & Stylitam esse & Archimandritam, patet ex Vita secundi: quem etiam ex eadem intelligimus in sua columna non ita perstitisse, quin sæpe ab eadem descenderet, non solum ad discipulos intra mandram, sed etiam ad inferius monasterium visitandum. Et forte statio illa in columna, certis interrumpebatur conversationis communis intervallis. Id vero etiam necessarium fuit ei qui Presbyter erat, ut posset divina celebrare mysteria, quemadmodum hunc de quo agimus S. Symeonem fecisse in anniversario suæ matris, legitur in hujus Sanctæ vita num. 71. Porro tertii illius Stylitæ Symeonis Vita optari facilius potest quam sperari. Nam quod ad Ephemerides Græco-moscas noster P. Papebrochius die XXI Iulii, postquam egit de S. Symeone Salo, indicat se reperisse Vitam cujusdam S. Symeonis Junioris, Hegumeni S. Mamantis in Xeracerco (rectius Xerocerco) de quo dubitabat an posset inter Sanctos referri, & quidem ad præmemoratum XXVI Iulii; [Symeon Hegum. S. Mamantis in Xerocerco] id hic a me voluit suo nomine retractatum, postquam legit quæ de ejus non sana fide accuratißime congerit Leo Allatius pag. 137. Demonstrat enim hic, ex illius potißimum scriptis propagatam inter monachos Græcos fuisse Omphalopsychorum de Lumine Taboræo hæresim; quam postea Gregorius Palamas aliique sequaces, dißimulato Magistri nomine, pertinacißime propugnarunt lateque disseminarunt; & cui ut major conciliaretur auctoritas, conscripta illa Vita est, consictaque eidem subjuncta miracula. Cum autem Palamas circa medium seculi XIV floruerit, credebile non fit de tam recenti agere Menæa. [hæreticus fuit, non Sanctus.] Quod si ad manum Vita ipsa nunc esset, levi tunc oculo & solo titulo tenus olim inspecta, fortaßis hunc qualemcumque & cujuscumque fidei Symeonem alio prorsus die mortuum ostenderet, & in columna numquam vixisse probaret. Restat igitur ut hic retractata, ibi deleantur. Edita porro fuit Allatii de Simeonum scriptis Diatriba annis quatuor, postquam de illa vita Patres nostri Parisiis contulerant cum Combefisio, unde non mirum si hic ipsis nihil certi tum responderit de orthodoxa Hegumeni Xerocercensis fide, & opusculorum una cum Vita descriptorum doctrina.

§. II. De Monte Mirabili, in quo S. Symeon Junior vixit.

[8] Sanctum Symeonem, quo de agimus, Iuniorem Stylitam, in lucem primo editum, Antiochia, [Natus Antsochiæ vixit præcipue in Mirabili monte.] Syriæ notißima urbs, excepit, moxque in vicinum montem transtulit. Inde is se contulit in Montem-Mirabilem, qui præcipua viri sancti palæstra ita dictus fuit, non (ut suspicatur quidam) ante hujus in illum adventum, unde cum hoc communicatum nomen fuisset; sed ex hujus ipsius inauditis atque admirandis plane operibus; uti mox indicat Prologus Vitæ quam damus: imo ex Dei ipsius nutu, quemadmodum num. 79 expresse narratur. Cum igitur in illius decursu frequens memoria fiat non tantum Montis illius Mirabilis, sed Antiochiæ quoque, & Daphnes; haud otiosum fuerit, totam horum locorum descriptionem, elegantem sane atque accuratam, ex Ioanne Phocæ, qui anno MCLXXXV istic peregrinatus visa enarrat (quamquam ante tomum II hujus mensis jam edito) hic iterum referre; ut ad manum habeat Lector, voluti delineatum, loci in quo versamur totius situm. Sic ait ille num. XI.

[9] Extabat tum, cum erat, ad Orontem Antiochi Theopolis, theatrorum magnitudine, [Descriptio civitatis & vicinorum locorum,] stoarum splendoribus, templorum structuris, copia item civium & divitiarum magnificentia superba ac tumens, lateque ceteras fere orientales urbes exsuperabat. Sed tempus ac vis barbara beatitatem illius exhausit: licet conspicua adhuc sit, & turrium altitudine, & propugnaculorum validitate, & pratorum ac florum omnigena fœcunditate, & in plures partes sese dividentium aquarum sibilis; cum placide fluvius circumfluat urbem & cingat, & molli tactu ejus turres circumplectatur. Insuper e Castalii fontis fluentis egregie irrigatur; cujus aquæ torrentium instar pelluntur, & frequentibus sulcorum rivis urbem universam perfundunt, eamque fluxibus aspergunt; operarum copia & conditoris magnificentia ex illis fontibus per montes ad ipsam civitatem laticibus corrivatis. Hic fama per orbem vulgatum Daphnes suburbium, proceris omne genus arboribus exornatum; & mons est maxime nobilis, quem admirandus Symeon in habitationem adaptavit.

[10] Hisce finitimus est mons Maurus & Scopulus, in quibus antiquitus multi Deo addictissimi viri, eum requirentes invenerunt, & ad hæc tempora perdurant, & laudatorum montium pulchritudine pellecti, silvas inhabitant. Castalius fons inter duos colles exsiliens, ex ejus, qui in mare procurrit, ima parte, eximia quædam aquarum irrigua evomit; in quo prægrandis assurgit porticus, cursum fontis concamerans. Hinc aquæ affluenter prosilientes, in duos rivos dividuntur. Earum una pars per altissimos ductus, veluti sulcos derivata, æque ac aërius fluvius, ex parte dextera superiorique in urbem influit; altera sinistris fonti locis campestribus exundans, in paludibus superstagnat, universaque Daphnes prata irrorat, demum lævis Orontis fluentis immiscetur. Mons vero admirandus, [montis item Mirabilis & monasterii.] inter urbem & mare elatus, res egregia ac spectabilis & advenientium oculis delicium, conspicitur: namque urbi Rhosoque conterminus, utraque ex parte montibus Scopulo Caucasoque constringitur. Orontes fluvius innumeris inflexionum vorticibus ad pedes montis profluit, & in mare aquas immittit.

[11] In montis hujusce vertice magnus ille Vir, tranquille vitam agens & in corde ascensiones disponens, corpore sublimis extollitur; & cum ipso corpore æthereus fieri, interque Deum & homines medius esse, contendit. At qua ratione Deo dedito viro ista res admiratione digna evenerit, ipse dicam. Lapicidarum opera, summitate Montis-Admirandi alte excavata, monasterium ex uno ejusdemque naturæ lapide extruxit, in cujus medio nativam columnam excidendam curavit, in eaque vestigia posuit, firmans, uti sacra sonant eloquia, super petram pedes suos. [Ps. 29, 3.] Versus solem vero exorientem, templum Deo pulcherrimum excitavit, in quod convocabat discipulos: atque ita sub dio ipse commorans, illi tota nocte in templo stantes, ut decebat Sanctos, debitum Deo cultum offerebant.

[12] Hactenus perpulchre Ioannes Phocæ. In quibus tamen sub finem paucula quædam, ex versione Allatii, quam & nos loco aßignato integram dedimus, subobscura, hic cum Græco textu collata, clariora feci. Quid enim sibi vult istud: In columna gradus appinxit, ubi Græce est ἐν κίονι τὰς βάσεις ἔθετο? Rectius & argumento præsenti accommodatius interpretaberis: In columna vestigia seu pedes posuit. Innuere quippe vult Scriptor, Symeonem ascendisse columnam; in eaque stantem sub dio laudasse Deum.

[13] Sic igitur situm montis concipe. Non admodum procul ab Antiochia, ad Orontem fluvium condita, Septentrionem versus urbs Rhosus mari adjacet: inter utramque terra, [Clarius proponitur situs montis,] longiuscule in mare versus Occidentem procurrens, in extremo Seleuciam continet, CXXX stadia Antiochia dissitam; adeo ut formam trigonam ternæ istæ civitates quodammodo repræsentent, pari ferme inter se spatio distantes. Hinc mons, qui Antiochiam Rhosumque dicitur committere, Seleuciam includit segregatque ab reliqua continente. Atque ita recte ponitur inter urbem Antiochenam atque mare elatus: quod ipsum etiam ex vita num. 77 stabiliri potest. Habet porro mons iste oppositos duos alios; quorum alter qui Scopulus dicitur, Seleucia Rhosum tendenti media occurrit via, mari imminens; & ab hac urbe, credo, Scopulus Rhosicus appellatur: alterum, cui Caucasus nomen obtigit, in adversa esse parte Montis-Mirabilis, videlicet Orientali, ex narratione constare videtur. Quod si qui alii colles montesve ignobiliores, quemadmodum fieri assolet atque in Vita etiam proditur, circum fuerint; hic eminuisse inter omnes dicendus est: cum nominati Scopulus & Caucasus veluti pro appendicibus adjiciantur, nec ullum aliorum nomen, excepto Mauro, aut hic, aut in Vita, forte, nec alibi, memoriæ proditum inveniatur.

[14] Et sane, quem eminus advenientium oculis delicium appellat auctor, [& amœnitas loci cōmendatur.] non injucundus fuerit locus necesse est; quamvis in Vita num. 92, Desertus incultusque, non ab aqua, tecto, aliave re ad vitam necessaria instructus, dicatur. Commendationem quippe meruisse potest ipsa sterilitate atque asperitate sua, quibus oculos, virentibus circum ridentibusque pratis assuetos, jucundius afficiebat. Potuit etiam laudari, quod incundißimus inde prospectus esset. Sive enim (quod Sanctis deliciarum omnium deliciosißimum est) erectos in cælum vultus placet tollere, hic spatiosius lucidiusque conspicitur, nullis terræ fumigantis inamœnis vaporibus interceptum: sive terrena contemplari delectat, inde ad cælestium meditationem securius ascensurum; ubi, quæso, terrarum voluptatum amplior Sanctarumque cogitationum fertilior campus? Vrbes imprimis subjectæ Antiochia ac Seleucia, memorabiles maxime ac speciosæ, quid non repræsentant? Hinc Scopulus, asperitate sua amœnus; inde celebrata omnium Scriptis, ut merita, Daphne, quantum recreant! Prope, sub ipso monte, ludit variis meandris atque anfractibus Orontes: procul patet spatiosißimum atque oculis interminabile pelagus; patet item diversa terræ, hinc in collos ælatæ, inde in valles depressæ, alibi arentis, alibi consitæ facies. Ecquid igitur deest, ut delicium dicatur mons iste?

§. III. De ætate S. Symeonis Junioris.

[15] Dvo hactenus perquam obscura, quæ ad distinctionem Symeonum Stylitarum, [Annus Symeonis natalis,] quæque ad Montem-Mirabilem, solo fere nomine diu cognitum, attinent, prosecutis; haud paulo gravior difficultas incumbit definiendi certum, si poßit, tempus, quo Iunior Symeon natus mortuusque fuerit. Neminem reperire licuit auctorem, qui determinatius aliquid affirmaret, quam fuisse Symeonem temporibus Justini Senioris. Imo neque vita, quam subjicimus, diem annumve ortus aut obitus illius determinatum ponit; suggerit tamen quædam hinc inde, ex quibus definiri certiora poßint. Mox enim num. 10 habetur, [definiendus ex terræmotu qui Antiochiæ duplex fuit:] Symeonem quinquennem fuisse, cum gravis terræ motus Antiochiam labefactavit, quo eversa illius quoque domus inter alias est, & pater ruinis involutus interiit. Definitum hic foret, si felicior Antiochia, minus frequentibus quassata motibus fuisset. Duorum meminerunt auctores Euagrius atque Theophanes, qui sub idem fere tempus, interjecto mensium triginta non amplius spatio, invaluerunt.

[16] Priorem sic describit Euagrius lib. IV Cap. V: Iisdem Justini temporibus crebra graviaque incendia Antiochiæ contigerunt, quæ veluti duces fuerunt terrificorum terræ motuum, ibidem postea consecutorum, præluseruntque calamitatibus venturis. [prior descriptus ab Evagrio,] Nam brevi post tempore, anno septimo imperii Justini & mense decimo; mense Artemisio seu Majo, die ejus nona ac vicesima, ipso meridie feriæ sextæ, ut vocatur, hebdomadis; succussio ac motus terræ, invadentes urbem, pene totam funditus subverterunt. Post hæc successit ignis quoque, & calamitatem quasi cum illis partitus est. Quibus enim locis quassatio motusque pepercerant, illa ignis circum depascens in cineres favillasque redegit. Quæ porro urbis partes ruerint, quot homines flammis motibusque, uti similius vero est, interierint, quæ etiam mirabilia dicendique facultate omni majora contigerint, lugubri prosecutus est oratione Joannes Rhetor, Historiam suam hic concludens. Euphrasius vero etiam ruinis interceptus, vitam finivit: ac morte sua publicam calamitatem auxit, nemine jam, qui profutura suggereret, superante. Addit Theophanes: Omnes quoque ædes & ecclesiæ conciderunt, [& Theophane,] & urbis decor omnis deletus est: sed neque talis calamitas aliis seculis quavis in urbe contigit. Pientissimus autem Imperator Justinus, re cognita, ingenti dolore animi percussus, sublato capitis sui ornatu purpuraque deposita, plures dies saccum indutus luxit; adeo ut festa quoque luce procedens in templum, coronam aut chlamydem gestare renuerit: verum sic simplici habitu cum solo mandya purpureo processerit, ac coram toto Senatu ingemuerit, ceterique omnes lugubria induti una cum ipso luxerunt. Hæc illi de priori Antiocheno terræ motu.

[17] Verum priusquam ad alterum progrediamur; monitum Lectorem velim, nos illum Euagrii locum, Anno septimo, mense decimo Imperii Justini (qui errare fecit Baronium, errorisque arguitur a Valesio in Annotationibus hic) interjecta conjunctione & sic corrigere, Anno septimo & mense decimo Imperii Justini; ut nempe statuatur hic motus, uti debet, accidisse octavo Imperii anno ad finem vergente, [contigit anno 526:] qui refert annum vulgaris Æræ DXXVI, quando littera Dominicalis D faciebat diem XXIX Maji cum Feria VI hebdomadis convenire. Ita vero etiam ab Euagrio scriptum fuisse, suadet expreßißima mentio temporis, inter utrumque terræ motum elapsi, quod, ait triginta mensium fuisse; quod tempus si adjicias ad diem XXIX mensis Maji, dicti æræ vulgaris anni DXXVI; exsurget annus ejusdem æræ DXXVIII, mensis November, dies XXIX; quo præcise posteriorem terræ motum sæviisse, ex Theophane aliisque manifeste constat. Neque credibile est, auctorem, qui tam accurate minutißima quæque observavit, ut etiam horam & punctum temporis, quo motus cœpit, expresserit; aberravisse anno integro, præsertim cum vix potuerit ipsum secundi motus distinctum tempus præterire, a Theophane longe posteriore determinatum. Adde, si quid etiam hoc momenti habet, ipsa auctoris verba, in eadem fere periodo diversa loquendi forma utentis; ubi tamen eadem volunt significari. Sic ait: Ἐν τῷ ἑβδόμῳ ἔτει τῆς Ἰουστίνου βασιλείας, μηνὶ δεκάτῳ · ανὰ τὸν Ἀρτεμίσιον μῆνα ἤτοι Μάἳον, ἐννάτῃ καὶ ἐικοστῇ ἀυτοῦ ἡμέρᾳ. Anno septimo imperii Justini, mense decimo: mense Artemisio seu Majo, die ejus nona & vigesima. Cur si mensem decimum anni septimi vult intelligi, quemadmodum diem vicesimum nonum intelligit mensis Artemisii seu Maji; cur, inquam, utrobique non loquitur pariformitter? Secundo loco diem mensis indicat expresse per relativum ἀυτοῦ ejus, non item primo mensem anni; nulla hic mentio relationis. Voluit igitur non anni septimi, sed supra illum, mensem decimum significare; quod ut liquidius foret nec in errorem quempiam deinceps induceret, particulam καὶ, &, quamquam vix necessariam, constante etiam sine illa sensu quem indicavimus, adjicere visum est.

[18] Sed redeamus, unde digreßi sumus. Posterioris motus calamitatem sic enarrat Theophanes anno II Iustiniani, qui DXXVIII est æræ communis: Eodem anno mensis Novembris die nona supra vicesimum, hora diei tertia, feria quarta, [posterior an. 528.] Indictione septima, biennio post superiorem cladem, Antiochia civitas magna, plagæ cælitus illatæ damnum iterum passa est. Ingens quippe terræ motus per horam unam factus, atque horrendus omnino mugitus e cælo auditus est: omnia quoque ædificia & muri solo æquata sunt; quæque substiterant in priori terræ motu veteres substructiones, eæ nunc funditus eversæ: denique quidquid tam Imperatorum liberalitate, quam privatis civium sumptibus urbi conciliatum fuerat decoris atque ornatus, id tum omne dejectum in terram. His perceptis vicinæ civitates in luctum & publicas supplicationes effusæ sunt. Ea clade hominum quatuor millia, octingenti & septuaginta periere. Hæc Theophanes, nihil aliud memorante Evagrio; quam elapsis triginta mensibus, aliis rursum motibus urbem labefactatam esse. Procopius nullam omnino hujus secundi motus facit mentionem: de priore hæc solummodo refert lib. II cap. XIV de bello Persico: Cum Justinus Romanis imperaret, tota maximo terræ motu conquassata urbe, plurima præclarissimaque ædificia subito corruerunt: & fama obtinet, interiisse tunc temporis Antiochenorum trecenta millia.

[19] Posito jam utriusque terra-motus determinato tempore, alterius anno Iustini octavo exeunte, [Statuitur quinquennis Symeon fuisse sub primo,] vulgaris æræ DXXVI, vicesima nona die Maji; alterius anno Iustiniani secundo, æræ vulgaris DXXVIII, vicesima nona die Novembris; indagandum restat, utri potißimum conveniat motus ille, qui, Symeone nostro jam quinque annos nato, Antiochiam concußit. Sic ego statuo. Cum unius tantum motus circiter illud tempus meminerit Vitæ auctor, illius meminisse, qui maxime luctuosus, qui variis eventibus memorabilior, qui fama latius didita pluribus notus fuit. Talia enim memorari Scriptoribus imprimis solent, præsertim cum certo tempore aliquid evenisse, expressum cupiunt; prætermittentibus obscuriora minusque cognita, ne quid ignotum, per aliud æque ignotum aut non multo notius, confudisse potius, quam illustrasse velint. Quidni igitur ad priorem terræ motum quinquennem Symeonis ætatem referamus? Certe, si Theophani credimus, numquam talis calamitas aliis seculis quavis in urbe contigit. [qui fuit notior ac memorabilior,] Quid tristius aut memorabilius, quam subversa in urbe trecenta hominum millia occidisse, publicam calamitatem venerandum Antistitem sua morte auxisse, Augustißimum Imperatorem inusitato inauditoque modo luxisse? Nihil istiusmodi in secundo motu accidisse legitur: imo hujus memoria apud auctores, qui propius ad illa tempora accedunt, vix ulla, ut vidimus, extat, solo Theophane lugubrius rem describente.

[20] Ex eodem tamen auctore illud etiam notasse juverit, quod de priore motu agens, per annum unum; de secundo, per unam solummodo horam, dicat tenuisse. Quod si minus solide, non suffragantibus aliis auctoribus, probari poßit; obtinebit certe, priorem longiori spatio durasse, posteriorem breviori. Motus autem, quo de in Vita agitur, [& diuturnior.] horæ unius intervallo absolvi non potuit, cum Symeon in templo Proto-martyris orationi vacarit primo, postea labentibus paßim ædibus inde se proripuerit, tandem egressus urbe circum erraverit, reversurus utique si motus cessasset; sed eo perseverante, denique inventus fuerit a nota muliere abductusque in montem, urbi admodum vicinum ac ibidem dies septem perstiterit. At, puto, si prius finis motuum fuisset, illum aut per se repetiturum paternam domum, aut per mulierem matri, desiderium filii hoc præsertim statu rerum ægerrime ferenti, restituendum fuisse. [Natus anno 521, mortuus 596,] Sit itaque hic annus Symeonis quintus, æræ vulgaris quingentesimus vicesimus sextus: & manifestum erit, nativitatem ejus in annum DXXI; mortem vero, cum anno ætatis LXXV obierit, in DXCVI incidisse.

[21] Vixit igitur sub quinque continuis Imperatoribus, Iustino vetere, Iustiniano, Iustino Iuniore, Tiberio II, [vixit sub 5 Imperatoribus per annos 75.] & denique sub Mauritio; primi anno IV natus, posterioris decimo quinto denatus, quarta & vicesima die mensis Maji. Horum autem terminorum intervallum annos LXXV complectitur, quos ita Symeonem implevisse ex vita constat. Annos quinque exegit in paterna domo usque ad terræ motum, hinc unus elæpsus fuerit in monte ac primis vitæ monasticæ rudimentis, priusquam in columnam admitteretur. In hac humiliori, & potius basi quam columna, sub oculis Ioannis anni VI, in secunda, pedes XL eminente, VIII transacti. Sicque XX erat annorum, ut meminit expresse vita num. 72, cum inde migravit in Montem-Mirabilem: ubi reliquum vitæ tempus confecit, annis X in petra sub dio, XLV usque ad obitum in columna perstans. Consentiunt his Menæa, & Synaxaria, unum si locum excipias, ubi stanti in columna XL pedum annos XVIII pro VIII, tribuunt, facili ut vides errore: cui consequenter inhærentes universum vitæ tempus ad annos LXXXV faciunt excrescere: quod alii post alios deinceps transcripserunt.

§. IV. De Scriptis S. Symeonis junioris.

[22] Leo Allatius, de Symeonibus optime meritus, in Diatriba de eorum scriptis, hujus quoque nostri quædam recenset: quorum cum nulla mentio in Vita habeatur uspiam, juverit hic illa ex dicto Auctore, non omnibus obvio, [Scripsit de Imaginibus,] adnumerare, tamquam egregia viri & auctoritatis apud Principes, & zeli pro Ecclesia, & pietatis erga Cælites monumenta. Primum igitur scripsisse de Imaginibus, constat ex Ioanne Damasceno, qui Orat. 3 de Imaginibus, partem inde recitat, cum hoc indicio auctoris, Magni Symeonis, admirandi montis, de Imaginibus. Secundo stylum contra hæreticos acuisse, eruitur e Bibliotheca Photii Cod. CCXXXI, ubi S. Sophronius Patriarcha Hierosolymitanus in epistola Synodica, Honorio Romano Papæ (non Imperatori, ut perperam Interpres ponit, utpote annis ante ducentis & amplius vita functo) missa, [contra hæreticos,] colligens Patrum testimonia; ad comprobandum duplicem in Christo operationem, hujus quoque nostri Symeonis, ut videtur, meminit cum laude. Sic scribit loco aßignato Photius: Etiam Symonius, monachus & Presbyter. Testimonium vero, quod sanctum agnoscit Symeonem auctorem, ex epistola ejus, ad Justinianum Imperatorem data, quæ etiam contra Nestorianos & Eutychianos digladiatur, depromptum est. Ipse vero Justinianus, pius Imperator, in iis quæ ad Zoilum Patriarcham Alexandrinum scripsit, hanc epistolam Thesaurum nominavit.

[23] Tertio recitatur ejusdem Epistola quinta, ad Iustinum Iuniorem aut potius Iustinianum Imperatorem, in Synodo generali VII, [Epistolam ad Iustinianum potius, quam Iustinum,] agens contra insolentiam Samaritarum; quam § seq. descriptam dabimus. Quamvis autem istic dicatur Iustino Iuniori inscripta, inclinat tamen animus non parum eo, ut putem, ad Iustinianum potius, Iustini illius decessorem, datam esse: tum quod sub Iustiniano Samaritarum audacia plus solito invaluerit, vix cognita sub Iustino aliunde, quam ex hac, de qua ambigimus, Symeonis epistola, velut a posteriori, ut loquuntur in Scholis: tum quod Epistola Caroli Magni, ex Capitulari de non adorandis imaginibus lib. IV cap. V ab Allatio in Diatriba hic producta; & alia Hadriani I Papæ ad eumdem Carolum pro Synodo Nicena II, in editione Conciliorum Labbæana dictæ Synodo subjuncta (utraque non longo post tempore scripta) exprimant nomen Justiniani, non Justini: tum denique etiam vel maxime, quod statim in principio Epistolæ dicantur Samaritæ in sanctum templum, quod Imperator struendum curaverat, per summum scelus atque impietatem sæviisse. Incertum manet ex Epistola, uter curaverit; non manet ex conjectura probabili. Cum enim totis sex libris complexus sit Procopius substructiones atque ædificia omnis generis fere innumera, ubique terrarum a Iustiniano excitata, interque ea numeretur templum Deiparæ Virgines Porphyreone, circa quam civitatem tempestas præcipue indicatur desæviisse; Iustini vero paucula quædam monumenta ab auctoribus memorentur; facile quivis dijudicabit, utri verosimilius ac certius hæc Epistola inscripta fuerit.

[24] Reliqua ejusdem scripta enumerat Allatius hoc modo. IV Ejusdem Τροπάρια ἐις τὸν ἃγιον μεγαλομάρτυρα Δημήτριον ἐν τῷ Στίκῳ Troparia in sanctum magnum martyrem Demetrium in Sticho, [Troparia & precationes.] XXVI Octobris. V Ejusdem Ἐυχὴ πρὸς τὸν Υἱὸν, ἰδίᾳ πρὸς τοὺς παρενοχλοῦντας λογισμούς. Oratio ad Filium, particulariter ad repellendas obturbantes cogitationes. Principium est: Δέσποτα Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, Λόγε τοῦ Θεοῦ ἀθανατε, τῶν μεγίστων τουτονὶ φύσεων τεκνίτης καὶ κυβερνίτης. Erat ea in Palatina & penes Allatium. VI Ejusdem Ἐυχὴ, λεγομένη μετὰ δακρύων ἐις τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν, ὅταν ἐπέρχονται ὁι λογισμὸι πορνίας. Oratio recitanda cum lacrymis ad Dominum nostrum Jesum Christum, cum insurgunt cogitationes fornicat onis est. Principiū Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, λόγε τοῦ Θεοῦ, λόγε αθάνατε, μὴ καταισχύνων τούς ἐπὶ σοι πεποιθότας. In Vaticana, Cod. 798. VII. Ejusdem Ἐυχὴ τῆς ὑπεραγίας Θεοτόκου ἐις πονηροὺς λογισμούς. Oratio in sanctissimam Deiparam pro pravis cogitationibus. Principium Παναγία Θεοτόκε ἀποδίωζον τοὺς πονηροὺς καὶ ἀκαθάρτους λογισμούς. Ibidem. Præter hæc, ab Allatio indicata, extat quoque Epistola ejus in Vita B. Marthæ matris, quam huic mox subjungimus, propterea quod multa ad S. Symeonem spectent. Habetur autem dicta Epistola num. 64, inscripta Staurophylaci sanctæ Resurrectionis Hierosolymis, quem de salute anxium animat, ac partem sanctæ Crucis rogat. Atque præter hæc omnia, alia quoque illum scripsisse non pauca, quæ temporum injuria periere, in comperto est ex Epistola de qua mox, contra Samaritas, quæ quinta indigitatur, sic ut aliæ necessario præcesserint. Eodem faciunt Euagrius Vita, & quam damus: quorum ille lib. 6 cap. 23 dicit se; ista num. 190 Iustinum epistolam a Sancto accepisse.

§. V. Epistola S. Symeonis ad Justinum Juniorem contra Samaritas hæreticos.

[25] Fidem solvimus, qua se obstrinxit Bollandus ad V Ianuarii in Vita jam sæpe memorati Symeonis Stylitæ Senioris, per Metaphrasten scripta, Cap. XI, Annot. d, [Satisfit promissis Bollandi.] eum latius hic de Samaritis seu Samaritanis agendum promittit, Neapolis, Hebræis Sychen seu Sichem & Sichima, urbs est Palæstinæ in Samaria Episcopalis, hodie fere extincta & a paucis habitata: distat a Samaria urbe IX P. M. in Austrum. Imminet urbi mons altus, Garizim nomine, quem olim in veneratione habebant & precationis causa adibant Samaritani: quorum jam tum Christi temporibus sectam Baronius tom. 1 Annal. locis variis, præcipue in apparatu describens; [Samaritarum secta qualis;] inter alia hæc profert ex Epiphanio: Quinam vero fuerint Samaritæ, nemo in divinis versatus Scripturis ignorat. Hi sunt, qui cum divisi essent a Judæis, non templum, non sacrificia, vel cæremonias communes cum illis habebant: cumque quinque tantum Moysis libros retinerent, Prophetas ac cetera divinæ Scripturæ volumina negligenter rejiciebant; non credentes resurrectionem mortuorum; negantes & Spiritum sanctum. Plura si vis, quære apud ipsum Epiphanium in Panario.

[26] Iidem aliis succeßive seculis impietate ac sceleribus famosi, licentius agere cœperunt temporibus Zenonis. Cum enim coiissent subito, [Eorum flagitia sub Zenone,] ut scribit Procopius lib. 5 de Ædif. cap. 7, facto Neapoli impetu in Christianos, festum in ecclesia celebrantes, quod Pentecoste vocatur, multos conficiunt; illorum Episcopum Terebinthium sacræ Mensæ astantem occupant, offerentemque ineffabile Sacrificium gladiis feriunt, vulneribus concidunt, manuum truncant digitis; Mysteriaque injuriose tractantes, piacula perpetrant digna Samaritanis, nobis silentio premenda. Renuntiante hæc Constantinopolim & ostendente in se admissa scelera Terebinthio, Samaritarum insolentia ab Imperatore armis repressa est. Deinde iterum moliti varia sub Anastasio Imperatore, iterum pœnas dederunt, etiam supremas. Denique sub Iustiniano crudelißime omnium sævientes, ea patraruut opere, quæ audiri sine horrore nequeunt. Ita describuntur a Cyrillo in Vita S. Sabæ, quæ Græca penes nos est, danda V Decembris.

[27] Jamque rerum potitus Justinianus moderabatur imperium, cum in Palæstina gens Samaritana Regem sibi Julianum quemdam, [& Iustiniano.] & ipsum Samaritam, eligentes, multa contumeliose adversus Christianum nomen ausi fuerut. Templis namque direptis subjiciebant ignem; Christianos infinitis excruciatos tormentis tandem morti tradebant; vicinos pagos incursionibus populabantur; Sanctorum thecas diffringentes, immittebant in flammas: & hæc sævities præcipue non admodum remotis Neapoli grassabatur locis. Porro Episcopum sustulerunt gladio, comprehensisque quibusdam Presbyteris, membratim primo ac frustatim illos secuerunt, cumque Reliquiis Martyrum in sartagine frixerunt: denique nullo audaciæ aut contumeliæ genere contra Christianos abstinuerunt. Hæc immanissima scelera, & si qua præterea, circa Porphyrionem, ut putamus, patrata, potuerunt a mitißimo viro & miseris succurrere promptißimo, ubi gloria Dei & incolumitas Ecclesiæ periclitatur, exemplo aliorum Sanctorum, istiusmodi extorquere Epistolam, qualem subjicimus, ad Iustinianum (ut supra probabiliter sustinemus) datam. [Contra illos epistola Symeonis ad Imperatorē,] Ipsam, non ut Baronius habet ex editione Concilii II Nicæni Latina, sed ex Græco-latina, quamquam non satis accurate translatam, ut istic Actione V versa est, hic accipe, utpote cum contextu auctoris Græci magis concordantem.

[28] Quis dabit, semper Auguste & bone Domine, oculis meis fontes lacrymarum, ad lugendum & flendum amare & intolerabiliter omnibus diebus miseræ vitæ meæ? quia sub divino zelo vestri a Deo redimiti & Christianissimi Imperii, talia extra omnem rationem impietatis agi præsumuntur ab his qui sine Deo sunt, Samaritis videlicet, qui supra omnem immunditiam polluti & execrandi consistunt, [in qua ipsorum scelera prosecutus,] quique habitant ea quæ dicuntur Castra juxta civitatem Porphyreonem, in venerabili domo, quam Deo placabile Imperium vestrum jussit illic ædificari. Quæ subtiliter sciet vestra divinitus conservanda Tranquillitas, per ea quæ significata sunt humilitati nostræ a Paulo sanctissimo Episcopo ejusdem Porphyreonis, & missa sunt nobis a beatissimo Orientis Patriarcha, qui & ipse super hoc vehementer doluit, quanto magis mansuetissimi Principes? Præsertim cum & inanimatos lapides exclamare, hujusmodi calamitates facile sufficerent, quas in præsentia vidit prædictus sanctissimus Pontifex. Etenim super mortem & perditionem reputatum est ab humilitate nostra, quod quoquo modo ad auditus nostros venerit talis impietas, quæ superexcedit omnem actionem blasphemam, præsumptam in id ipsum Dei Verbum, quod propter nos incarnatum est; & in sanctissimam ac gloriosam Dei Genitricem, atque in venerabilem ac pretiosam Crucem, nec non & in Sanctos ejus.

[29] Propter quod commemorantes suggerimus divinis auribus vestris, quoniam si piissimæ bonarum victoriarum vestrarum leges jubent, imagine Imperatoris injuriis lacessita, morti supremæ ac perniciosissimæ tradendos qui hoc conari præsumpserint; quanta, puta, digni sunt perditione in perditionem, qui in imaginem Filii Dei & sanctissimæ ac gloriosissimæ Dei Genitricis cum omni ineffabili impudentia & impietate, & propter nimiam malitiā, non habeo quod dicam, [illum ad vindictam stimulat,] talia præsumpserunt, nulla in eis facta misericordia? Unde obsecramus victoriosissimum Imperium vestrum, ne faciat misericordiam in eos qui hoc agere ausi sunt, neque parcat eis, neque qualemcumque postulationem vel rationem super illis accipiat, ne in aliud quid vertantur, sicut jam in visu videram, indicans Augusto mense sanctissimo & a Deo honorabilissimo Patriarchæ; significans interim hoc apud se servandum: neque enim abscondit a nobis Deus cogitationes eorum. Unde certus sum, semper Auguste Imperator, quod non sufferat confirmatum Deo cor vestrum, quod ipsius est magnitudine illustratum, tantam inhonorantiæ procacitatem, quam numquam huc usque audivimus, fortassis autem nec alius quisquam Christianorum.

[30] Sed adjuro Vos, Domine, per Emanuel Deum excelsum, ne sufferatis saltem ad modicum quid differri decentem vindictam: sed jubeatis exquiri etiā illa, quæ in puteo facta sunt a nimia eorum & pessima nequitia, secundum tenorem epistolæ , quæ ad nostram mediocritatem transmissa est: minime permittente mansuetissima Dominatione vestra, si forte putaverint quidam subseminare importunos sermones; * quasi Dominicæ sint potestatis, Deo, qui dedit vobis Imperium, taliter super omnem impietatem injuriis affecto: ut & ceteri eorum timorem habeant cunctis diebus maledictæ ac segregatæ vitæ ipsorum; quos & suscipient cognatæ tenebræ suæ in damnationem, vermis qui comesturus est illos, & ignis qui splendebit; & anathematizabit eos in inferioribus abyssi ipse Sanctus & omnipotens Spiritus Jesu Christi Domini nostri, [ut ceteri deinceps abstineant similibus.] qui ex Patre procedit ad perdendum illos in infinitam perditionem. Hunc enim zelum vobis , Deo-conservande & Triumphator, in ipsum qui cum Pietate vestra regnat, unigenitum Deum demonstrantibus strenue; super sacrificium Abrahæ suscipiemini ab ejus cunctorum inspectrice Deitate; & erit peramplius, benedictum potentia virtutis ejus, & magnificatum Christo dilectum Imperium vestrum super omnia præcedentia regna: quoniam ipsi est gloria in secula seculorum. Amen.

[31] Hactenus Epistola, tam zelo divinæ gloriæ odioque scelerum plena, quam non instructa ab oratorio verborum ornatu: quod tamen officere nihil debet (ut vult Epistola, [Asseritur hæc epistola Symeoni.] quam Allatius in Diatriba hic, sub nomine Caroli Magni producit) quo minus genuina S. Symeonis dicatur, vim significationis potius quam fucum orationis spectantis. Refutat Allatius loco citato dictam Epistolam, hæc præcipue argumenta complexam; Quod Sanctus Justiniani Imperatoris Aures Divinas nuncupaverit; quod eumdem misericordia uti prohibuerit; quod qui debuerat iram Regis refrænare, illam magis magisque succenderit; quod ejus exemplo usus non sit, qui neminem vult perire; quod denique eidem Imperatori Deum corregnare dixerit. Vides quam inefficacia sint omnia, adeo ut operæ pretium non sit refutare. Resurgat Propheta Elias, zelo divinæ gloriæ succensus, gravius multo in scelera istiusmodi invehetur, uti olim, ignem e cælo accersens. Si quis refutata pluribus cupit, adeat citatum Allatii locum: nos in re, non admodum ad institutum nostrum faciente, longiores etiam fuimus, quam par est: sed promissa Bollandi solvimus.

[Annotatum]

* gr. quasi ad Dominæ id est, Augustæ potestatē pertineant.

§. VI. Memorabilia de S. Symeone ex Euagrio.

[32] Plurimum auctoritatis conciliare debet Vitæ nostræ Euagrius Scholasticus, per illa quæ in Historia sua Ecclesiastica de S. Symeone Stylita Juniore memorat. Nam præterquam quod summæ fidei historicus sit, [Euagrius Symeoni coævus & familiaris,] coævus Symeoni fuit, eoque familiariter usus, quemadmodum ex ipsiusmet verbis, mox subjiciendis, potest colligi: dicit enim, Gregorio Patriarchæ Antiocheno innotuisse letalem S. Symeonis morbum, indicante se. Ostendit etiam, commercium litterarum inter utrumque interceßisse, cum ait, admonitum se a Sancto per litteras fuisse quadam super re, quam putabat omnibus clam esse. Certiora quoque profert indicia mutuæ consuetudinis Vita nostra num. 238; ubi quæ cognoverat in spiritu Symeon, Euagrio, pro sui in ipsum singulari propensione animi, jussit indicari. [auctoritatem ejus Vitæ conciliat.] Porro auctoritatem Vitæ, tam frequentia, inusitata, stupendaq; miracula & inauditum vitæ institutum continenti, conciliat; cum vixdum mortuum Sancti appellatione non dubitat honorare; cum illum cunctos sui temporis mortales virtute longe superasse, pronuntiat; cum miraculum in se factum, idem quod in Vita n. 238 ponitur, enarrat. Neq; tamen omnia, quæ de S. Symeone hic refert, complectitur Vita nostra: desunt pleraque: atque ideo potißimum ea damus, ne quid scitu dignum prætereatur.

[33] Audi igitur ipsum lib. 5 cap. 21 inter alia signa, quæ Mauritio Imperium portenderent, sic loquentem. Denique Symeon, [Symeō prædixit imperium Mauritio:] qui juxta urbem Antiochiam super columna stans vitam exegit, vir ad res gerendas aptissimus, & cunctis divinis virtutibus insignis, multa & dixit & fecit, quæ Imperium Mauritio nuntiabant. Quænam vero illa sint, non memini uspiam speciatim expressum legere, ne quidem in Vita nostra prolixiore; quæ multa quidem de Iustino Iuniore, eique prædicto Imperio, de Mauritio vero prorsus nihil: unde, uti & ex sequentibus, pronum est colligere, quamvis prolixißima Vita contineat plurima, plura tamen præteriisse. Libro deinde sexto, cap. 23 toto, quasi compendium vitæ Symeonis sic texit. Eodem tempore, cum Gregorius S. Symeonem letali morbo ægrotare, me indicante, didicisset; ad eum confestim excurrit, ut postremæ salutationis officium ei exhiberet. Verum id quod cupiebat, consequi non potuit. Porro hic Symeon cunctos sui temporis mortales virtute longo superavit. Quippe a teneris unguiculis asperum vivendi genus in columna excoluerat: [a puero in columna vivit,] adeo ut dentes in columnæ statione ipsi mutati fuerint.

[34] Columnam autem conscendit hujusmodi ex causa. Cum esset admodum tenera adhuc ætate, ludens & saltans per montis juga oberrabat: cumque in pardum incidisset, zonam collo ejus injecit; & belluam, [pardum zona ligat,] innatæ feritatis oblitam, quasi joco trahens, ad monasterium suum deduxit. Quod contemplatus Magister ejus, qui in columna vitam agebat, puerum interrogavit, quidnam hoc esset. Ille felem esse respondit, quem vulgo cattam nominant. Atque ex hoc facto conjecturam capiens, qualis quantusque Symeon in virtutis studio futurus esset, in columnam eum admisit. Qua in columna, & in altera quæ est in summo montis vertice, octo ac sexaginta exegit annos, omni gratiæ genere donatus. Quippe qui & dæmones abigeret, & morbos ac languores omnes sanaret, & futura perinde ac præsentia prævideret. Gregorio certe prædixit, eum mortem quidem ipsius visurum non esse; quæ vero post mortem futura essent, ignoraturum.

[35] Cumque ego amissis liberis meis in varias cogitationes diducerer, & apud me quærerem quid causæ esset, cur Gentilibus, quibus multi sunt liberi, idem non evenerat; [cogitationes aliorum novit,] quamvis nemini prorsus cogitationem hanc aperuissem, ille tamen cogitationes animi mei introspiciens, scripsit ad me, ut ab his cogitationibus abstinerem; quippe quæ haudquaquam placerent Deo. Idem, cum uxori cujusdam ex meis amanuensibus post partum lac obstructum esset, & infans in summo discrimine versaretur; contacta viri dextera, [uberi obstructo lac elicit,] præcepit, ut eam conjugis suæ mamillis imponeret. Quo facto, statim lac quasi ex quodam fonte prosiliit, adeo ut totam mulieris vestem madefaceret. Sed & puerum quemdam, nocte intempesta a comitibus itineris per oblivionem relictum in via, leo impositum dorso suo ad Symeonis monasterium portavit; & jubente Symeone egressi ministri, puerum, qui a leone custodiebatur, introduxerunt. Multa quoque alia, [puerum per leonem servat.] memoriam omnem superantia, idem vir gessit, quæ & linguam disertam, & otium, & perculiare opus desiderant: quæque omnium pene mortalium linguis celebrantur. Omnium enim nationum homines, non Romani solum, verum etiam barbari, ad eum ventitabant; & quæcumque postulaverant, impetrabant. Pro cibo autem ac potu ei fuere rami cujusdam fruticis, qui eo in monte nascebatur. Vtrumque hunc Euagrii locum transtulit etiam ad se, totidem pene verbis, Nicephorus Callistus lib. 18 cap. 9 & 24.

§. VII. Alia de eodem memorabilia, ex Synodo Nicæna II & S. Joanne Damasceno.

[36] Hic quoque paragraphus eodem faciet, quo superior: videlicet ut eo majoris auctoritatis censeatur esse Vita, quo graviores sunt auctores, qui sua, si non ex illa, certe eadem cum illic contentis, testimonia prompserunt. Ac primo quidem Synodus Nicæna II, generalis VII, anno DCCLXXXVII, Hadriano I Papa, Constantino atque Irene Imperatoribus, celebrata contra Iconoclastas, Actione IV in editione Græco-latina Labbæi, sic loquitur. Joseph, reverendissimus monachus & Hegumenus monasterii Heracliæ, [Synodus jubet legi miraculum ex Vita S. Symeonis,] dixit: Et ego peccator librum fero, continentem Vitam S. Symeonis Mirabilis-montis, & ut jubetis. Sancta Synodus dixit: Legatur. Et accipiens Cosmas, Deo amabilis Diaconus & Cubuclesius, legit. Ex Vita sancti Patris nostri Symeonis Mirabilis-montis capitulum CXVIII; De femina, quæ Rhosopoli sterilis erat, valido dæmonio pressa: quæ sana & fœcunda facta, imaginem Justi imposuit domi suæ, quæ magnifice miracula operabatur. Quamvis autem idem miraculum infra quoque in vita num. 123 referatur, quia tamen aliquantum discriminis intercedit, præcipue quoad phrasin, atque insuper auctoritatem accipit liber totus ex hac tantæ Synodo probata narratione, videri possumus actum non agere, si illam narrationem hic adjiciamus. Sic igitur lectionem suam prosecutus est Cosmas Diaconus.

[37] Mulier quædam erat Rhosopoli Ciliciæ, Theotecna dicta, quæ habitaverat cum viro suo annis viginti, & filium non habuit. [de muliere dæmoniaca ac sterili,] Contigit autem eam etiam a dæmone a pueritia vexari, & mandere linguam. Vir autem ejus, ultra non valens sufferre tribulationis ejus angustiam, dimisit illam a domo sua, & per quatuor annos cum nulla est femina sociatus. Illa vero invento comitatu confugit ad Justum. Cum autem vidisset eum dæmon, statim fremuit & torquebatur coram eo, videns cum muliere spiritualem ejus imaginem, dicentem humana voce: Separabo te ab ea, maligne & immunde Spiritus, & revertetur ad virum suum, & efficietur illi anno sequenti puer. Et ejulavit dæmonium ferociter conturbatum: O violentia adversus me! non est tuum matrimonii solutiones efficere: ut quid autem & filium eis das, cum a me filium minime fecerit? quid mali feci tibi, vel quid peccavi in conspectu tuo, quia separas me a muliere mea? Si servum me comparasses, dares me forsitan & in servitium hominibus. [quiritante multum dæmone,] At vero Symeon ait: Quia malus servus es, recognosce te ipsum, maligne, & curre in flammas ignis, arsurus; & fer aquam & collige ligna. Et statim, veluti ventus, currens & vehementer æstuans dæmon, & tollens in muliere amphoram aquæ, minabatur; & impletam illam, & collecta de silva ligna attulit, ejulans & dicens: Væ mihi, væ mihi malo servo & inventori malorum! quid passus sum? Nam a muliere mea separat me S. Symeon, & quid faciam infelix, nescio.

[38] His autem dictis coram populo, qui convenerat; postquam adimplevit ministerium, quod sibi fuerat imperatum, clamavit altisone, loquens; & aspiciens contra se veniens fulgur ignis, currebat in muliere per circuitum status ejus, plurimum & dolenter cruciatus; & taliter protinus exiit: & muliere pristino ordini restituta, dimisit eam Symeon sanam; dicens ad illam: Vade, mulier, in domum tuam & cohabita cum viro tuo; ecce enim direxit Dominis cor ejus, ut recipiat te cum gaudio magno. Quod & factum est. Cumque illa reversa fuisset, [utroq; malo per Sanctum liberata,] statim rectum factum est cor viri sui ad diligendum eam, & ingressus est ad illam, & confestim concepit in utero: & completo anno tulerunt puerum ad servum Dei, laudantes & glorificantes Deum. Cum autem complessent orationem suam, & rediissent ad propriam domum, erexit mulier fide ducta imaginem Sancti in interiori domo sua: quæ operabatur miracula, [& sistente alteri per imaginem Sancti fluxum sanguinis alterius.] obumbrata Spiritu qui habitabat in Sancto: & a dæmonio vexati emundabantur illic, & ex variis passionibus infirmati curabantur. In quibus & una mulier, fluxum sanguinis incessanter per quindecim annos passa, in fide accessit ad videndum imaginem; & continuo fluxus stetit. Dixit enim intra se, quia, si tantum videro similitudinem ejus, salva ero. Videns autem quod exsiccatus esset fons sanguinis sui ad hominem Dei protinus accurrit, adorans coram eo, laudans & glorificans Deum, ac enuntians miraculum in se perpetratum.

[39] Huic alterum etiam miraculum subjicitur cum hoc titulo: Item legit (Cosmas Diaconus) aliud miraculum sancti Patris Symeonis: [Adfertur aliud miraculum ex Damasceno,] idemque est quod S. Ioannes Damascenus Oratione III de Imaginibus non procul a fine adducit, præfixo hoctitulo: Ex Vita S. Symeonis rerum admirabilium effectoris, narratio Arcadii Archiepiscopi Cypri, miraculum CXXXII. Conferenti autem utrumque textum inter se, nullum mihi dubium est, quin ex eodem prorsus Græco sint translati, ita conveniunt principium, finis, periodi, omnia. Sicubi forte Græcus Damasceni textus extat, qui nobis defit, comprobabit dicta. Est tamen altera versio, altera non paulo concinnior elegantiorque. Vidimus jam inamœniorem Concilii, succedat placitura magis Damasceni. Neque hic, puro, operam perdituri sumus describendo banc narrationem, quamvis eamdem, verbotenus fere tantum discrepantem, in Vita nu. 171 stylo nostro demus; erit enim usus utriusque mox §. seq. Sic igitur titulo, jam supra adducto, subjungit Damascenus.

[40] Contigit autem illis diebus, ut vir quidam mercator civitatis Antiochiæ gravi molestia ab improbo dæmone affligeretur diuque angeretur, adeo ut suffocaretur, [de dæmoniaco item liberato,] interclusa spirandi facultate. Hic profectus ad Sanctum, & ejus precibus sanitatem sic assecutus, ut si nihil umquam perpessus esset; cum in propriam domum rediisset, ut grati animi significationem daret, in loco civitatis publico arque illustri, supra fores officinæ suæ, imaginem statuit. Hanc infidelium quidam conspicati luminibus & velis decoratam, zelo pleni, [& iconem Sancti erigente,] sui similes homines incompositos concitarunt, ut multitudo conveniret confuseque vociferaretur: Tollatur e vita, qui hoc fecit, & imago dejiciatur: Divina autem providentia factum est, ut tum domi suæ non inveniretur. Cupiebant enim eum interficere; cum alius aliud clamaret: nam eorum nequitia multa & magna erat in conspectu Dei valde, & immensa invidia, qua quidem impulsi eo convenerunt, existimantes se nactos esse occasionem, qua sanctum hominem opprimerent & afficerent ignominia, quod sæpe impietatem & errorem illorum, qui cum ipsis de religione male sentirent, redarguisset. Cum igitur tantam insaniam cohibere non possent, cuidam militum mandarunt, ut gradus conscenderet & imaginem deturbaret. [quam malevoli deturbare conati,] Qui cum adscendisset & manus extenderet, ut jussa perficeret, statim collisus est, e superiore loco delapsus deorsum in terram: & magnus tumultus in turba est excitatus. Inflammatique perrexerunt alterum adhibere; qui manu protenta cum detrahere imaginem ipse quoque conaretur, humi pariter afflictus est. Quo quidem facto, metu omnes perterriti, Crucis signum sibi ipsi cœperunt admovere. Verum cum adhuc infideles illi insanirent, tertium eodem impellere non destiterunt: [tertio divinitus puniuntur.] qui cum manum extendisset, ut imaginem dejiceret, ipse quoque similiter confractus, in terram decidit. Tunc fideles omnes, qui circumstabant, magnus invasit timor, & infidelium cæcitatem atque audaciam admirati, imaginem adorantes cum precationibus discesserunt. Hactenus Damascenus. Recitatis hisce a Cosma Diacono coram Patribus Concilii miraculis, hæc statim subjiciuntur, illorum, uti & totius Vitæ nostræ, fidem & auctoritatem augentia: Constantinus sanctissimus Episcopus Constantiæ Cypri dixit; Hæc quidem, honorabiles Patres, de his quæ lecta sunt, audivimus & credimus.

§. VIII. De S, Symeonis Vita, nunc primum a nobis in lucem edita, ejusque Auctore.

[41] Cvi plurimum Acta Sanctorum, & nos, & tu Lector Cælitum studiosus gloriæ, debemus est R. P. Petrus Poßinus Societatis nostræ. Nomen ego; cetera libri ab ipso editi & frequens in hisce Actis memoria loquentur. Curavit ille, [Possini, qui Vitam hanc describendā curavit,] post nostrorum Henschenii atque Papebrochii discessum Roma, describi Vitam hanc ex codice Græco Bibliothecæ Vallicellanæ, quæ est Congregationis Oratorii S. Philippi Nerei. Sed ipsum potius de his audi, litteris anno MDCLXVII, XII Kal. Iulias Roma datis, sic scribentem. Quod de codice quæris, ex quo descripta sunt, erat is quidem in Bibliotheca Vallicellana mutilus & ἀκέφαλος: sed Laurentius Portius (est is Symonis, qui Dictionarium Latinum, Græco-barbarum & Litterale Parifiis MDCXXXV edidit, frater; & suam nobis, operam in describendis Actis Græcis pretio moderat locavit, [ex Ms. Vallicellano mutilo, & aliunde supplendo,] istius idiomatis admodum peritus) sed Laurentius, inquit, Portius, qui descripsit; ex alio exemplari ibidem reperto, manu licet antiquissima & jam exolescente scriptura exarato, supplevit non parvo labore suo quod deerat, & integritati fere primigeniæ Opus hoc reddidit. Caput autem, quod reliquo corpori in codice defuisse & aliunde suppletum dicitur, est illa pars Prologi, quam primis duobus numeris complexi sumus. Profert præterea Poßinus in eadem epistola suum de his Actis admodum laudabile, nec ponderis minoris, judicium: Ex animi mei sententia, inquit, profiteor; [grave de ea judicium.] me in iis accurate perlectis nihil nisi verisimiliter, prudenter, eleganter scriptum observasse. Ex quo cœpi legere, tenere me non poteram donec absolverem. Tanta erat voluptas; nec minor teneræ religionis sensus, cor liquefacientis usque ad lacrymas. Itaque rara existimo reperiri ejus generis Ecclesiastica monumenta, quæ fide, auctoritate, concinnitate compositionis, admirabilitate rerum non incrediliter narratarum, pari cum his Actis jure editionem lucemque mereantur. Verbum his non addo. Reliquam de se ipsa Acta fidem facient: perlege.

[42] De auctore quantum asseque licet, dicamus. Principio Vitæ præfixus erat hic titulus, Βίος καὶ πολιτεία τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Συμεὼν τοῦ ἐν τῷ Θαυμαστῷ ὄρει, συγγραφέντα παρὰ Νικεφόρου τοῦ Μαγίστρου Ἀντιοχείας, τοῦ Οὐρανοῦ. Vita & conversatio sancti Patris nostri Symeonis in Monte-Mirabili, conscripta a Nicephoro Magistro Antiochiæ, Cælum dicto. [Auctor Nicephorus Magister Eloquentiæ,] Vnde vero hoc ei cognomentum? Existimo quod ab eloquentiæ, quam in Antiochena civitate publice profitebatur, ornatu singulari, quia oratio ejus omnis rhetoricis luminibus, ut cælum stellis, resplendebat. Habet quidem apud Græcos vox Μαγίστηρ vel Μάγιστρος significationem etiam aliam, ut sit titulus in aula Imperiali primarius, & Cæsareo proximus teste Cedreno, quare etiam Imperatorum fratres filiique eum non dedignati sunt, & hoc sensu Symeon ille vulgo Metaphrastes, Magister quoque dictus est. Verum non pro una civitate aut loco dabatur hic titulus, ideoque semper invenitur sine ejusmodi additamento, sæpe etiam cum epithetis Περιβλέπτου aut Περιφανοῦς Conspicui vel Illustris. Hic vero Nicephorus expresse dicitur Magister Antiochiæ: solitas autem civitates ejusmodi primarias, qualis Antiochia erat, magno stipendio conductos habere egregios eloquentiæ Magistros vel ex Augustino sciemus, ejusmodi spe Romam delato. Talem vero fuisse Nicephorum hunc nostrum, quod & Poßinus censuit, non ideo dubites, [Cognominatus Οὐρανὸς.] quia Nicephorus Callistus lib. 18 Historiæ Eccles. cap. 24, cum hujus vitæ meminit, Latine sic vertitur ab interprete Langio, quasi non ita docte ut magnitudo rerum flagitabat conscripta sit: utitur enim ille adverbio μὴ ἀξίως non digne, quod etiam Ciceronianæ eloquentiæ posset aptari, ad exprimendum singularem excellentiam, omni humano sermone sublimiorem: alioqui fatetur Nicephorus quod, cum in hanc Vitam incidit, obstupuit magnitudinem ac multitudinem eximiam operum a Sancto patratorum: ea autem, inquit, usque hodie celebrantur omnium linguis, descripta ὑπὸ Συμεῶνι (Νικηφόρῳ voluit scribere, aut etiam scripsit, sed sciolus aliquis nomen mutavit Metaphrastem intelligi volens) Μαγίστρῳ τῷ Οὐυνῷ: quod ita abbreviate scriptum, ex more Græcis usitatißimo, pro Οὐρανῷ, non capiens Langius, prætermisit; clarum autem fit ex eodem cognomine ante Vitam integre expresso.

[43] Ab alio quoque quam a Nicephoro Vitam Symeonis hujus litteris mandatam & posteritati transmissam esse, ex paragrapho superiore colligimus: cujus auctorem, quampis non nominet Concilium, [Scriptor alius Vitæ Arcadius Cyprius,] ex Damasceno Arcadium Cypri Archiepiscopum agnoscimus, nihilo notiorem Nicephoro nostro, nisi etiam obscuriorem velis; utpote qui ne per scripta quidem, quæ interciderunt, innotescit. Colligo etiam, prolixißimam fuisse Vitam illam, ac nostræ non valde imparem longitudine. Ita Capitulum CXVIII, ita Miraculum CXXXII supra recitata obtinent; multa enim præceßisse oportet. Imo nullus dubito, quin altera ex altera descripta sit Vitæ; & nostra potius ex illa Arcadii, additis pauculis vel exclamationibus, vel apostrophis, aliisve; ut rei exigentia & pietas auctoris tulerunt. Nam conferenti Superioris paragraphi miraculum primum cum numero 123 Vitæ, & secundum cum num. 171, apparet, fundamentalia, notabilia, circumstantias etiam, utrobique eadem esse. In prioribus locus Rhosus seu Rhosopolis Ciliciæ urbs; nomen mulieris Theotecna; tempus conjugii anni viginti; [in substantia nihil discrepat a Nicephoro,] repudii anni quatuor; hæmorrhœæ anni quindecim; causa adeundi Sanctum; aversio dæmonis; querelæ ejusdem; raptatio circum columnam; promissa muliera data; conceptus, natus, oblatus filius; gratitudo erecta icone; sanationes per illam factæ; quid plura? eadem utrobique notantur omnia. Non potuerunt ergo non vel altera ex alteris, vel utraque ex iisdem monumentis descripta videri. Qua confirmaberis in sententia, si concipias, vitam illam per Capitula, Numeris nostris fere paria, distinctam fuisse: sic enim istud miraculum propemodum pari intervallo utrobique a principio aberit; istic Capitulum 118, hic Numerus 123. En quantulum discrimen. Alterum miraculum paulo longius recedit in nostra Vita, quam Arcadiana; sed notandum Numeros in vita nostra circa medium contractiores esse, quam versus initium: adeoque convenirent propius Numeri etiam hic nostri cum Numero istius Miraculi, si æquali tenore ac spatio nostros ubique incidissenus.

[44] Sed redeamus ad collationem miraculi, & videamus quæ videri poßint, in Vita nostra superaddita, [qui illam paucis additis,] vel decoris vel claritatis causa. Sunt illa peropportuna & e re nata. Vbi de dæmone agitur, interserit; Quemadmodum isthoc scelus non loquitur nisi scelera. Deinde accepta beneficia simul enumerat & velut parenthesi includit (Neque enim a coætaneo sibi dæmone immunis, sed & marito integre sanata, restituta fuit: ad hæc puer quoque ex ea, quod numquam ante, prornatus est) Denique ist am in fine conclusionem adjicit. Ita viri sancti vel tenuis in imagine aspectus, signum Crucis, virga, forma, verbum, invocatio, & siquid aliud rerum illius esset, sufficiebat cuilibet morborum generi depellendo.

[45] Hæc de prioribus. Otiosum foret posteriora simili modo conferre: conferat, cui lubet: reperiet eadem utrobique. Refero dumtaxat illa quæ adjecta videntur. Primum erectæ iconi suum addit ornatum, cum illam describit; Pervenuste non solum coloribus, [videtur exornasse.] sed etiam amictu & tegumentis ornatam. Paulo post exclamationem hanc interserit, O Deus, quanta hostes adversus Sanctum tuum machinati sunt! Mox cum extenderet unus in iconem manum, deturbatus dicitur venustæ hac & pia apostrophe, manibus illis, quas tu Christe super illorum superbiam extulisti, dejicientibus. Demum cum tertius quoque dejectus esset, quasi epiphonematis loco dicitur, Multo prioribus majori ludibrio dignus, quod illorum exemplo nihilo sapuisset magis. Quid hæc nisi parentheses, exclamationes, apostrophæ, epiphonemata, ex rebus nihil immutatis nata, & emphasis gratia venuste adjecta?

[46] [Vitæ hujus ordo fere chronicus.] Ordo autem totus in hac historia est admodum naturalis, incipiens a nativitate, progrediens cum annis, desinens in morte : imo non vana erit suspicio, si miracula pleraque ordine temporis, quo facta sunt, putentur primum descripta esse; id enim ordo ætatis & hæ particulæ, postea, deinde, post hæc, illis peractis, ac similes, in principio miraculorum identidem repetitæ, videntur innuere. Hunc porro tam copiosum fontem habentibus nihil opus est rivulos Synaxariorum sectari, in quibus elogium alibi, brevius alibi prolixius legitur.

VITA
Ex Ms. Vallicellanæ Bibliothecæ apud Patres Oratorii Romæ Cod. B.
Conscripta a Nicephoro, Magistro Antiochiæ, Cælum dicto.
Interprete Conrado Ianningo Societatis Iesu.

Simeon Junior Stylita, prope Antiochiam Syriæ (S.)

A. NICEPHORO.

PROLOGUS.

Εὐλογητὸς Θεός· αὐτὸν γὰρ εὐλογεῖν ἄξιον, καὶ εἰς μνήμην ἑαυτοὺς τοῦ θείου Συμεὼν καθιέντας, καὶ τὰ κατ᾽ αὐτὸν ἤδη συγγράφειν προειρημένους· Συμεὼν ἐκείνου τοῦ κατὰ τὸ θαυμαστὸν ὄρος ἀγγελικὴν διαγωγὴν μετελθόντος, τοιαύτης τε τοῦτο τυχεῖν ἐπωνυμίας πεποιηκότος, καταλλήλου καὶ αὐτῆς μᾶλλον ἐξ ἑαυτοῦ μεταδόντος. Ἐπεὶ καὶ Θεοῦ δῶρον ἀνθρώποις οὗτος σαφὲς, τοῦ καὶ πρὸ διαπλάσεως αὐτὸν ἐκλεξαμένου, καὶ πρὸ συλλήψεως ἐπαγγειλαμένου, καὶ πρὸ γεννήσεως ἁγιάσαντος· ἵν᾽ οὐ πρεσβευτὴν αὐτὸν μόνον καὶ μεσίτην καὶ διαλλάκτην σώματά τε καὶ ψυχὰς ἰᾶσθαι δυνάμενον ἔχοιμεν, ἀλλὰ καὶ βίου τύπον ἐρημικοῦ, καὶ φιλοσοφίας πρακτικῆς ὑπόδειγμα· εἴ τις ἄρα βραχύ τι τῶν ἐκείνου κατορθωθέντων, καὶ ὅσον ἐφικτὸν ἀνθρωπίνῃ καὶ ῥευστῇ φύσει, σηλῶσαι δυνήσεται αὐτόν· πλείονα γὰρ καὶ πάντα σχεδὸν ἀΰλου μᾶλλον καὶ ἀνωλέθρου καὶ θείας.

Ἄλλως τε δὲ καὶ πρὸς τὸν τοῦ καλοῦ ζῆλον, οὐδὲν οὕτως οἶδε διανιστάναι, καὶ τὰς ἀγαθὰς ψυχὰς πρὸς μίμησιν τέως τῶν κατὰ δύναμιν ἐκκαλεῖσθαι, ὡς ἀνδρὸς τοιούτου βίος, καὶ τοσαύτης μὲν ἐπιδημίας Θεοῦ καὶ χάριτος, τηλικαύτης δὲ πρὸς αὐτὸν οἰκειώσεως καὶ παῤῥησίας ἠξιωμένου, ἵνα τῷ πρὸς σημείων μεγέθει, καὶ τῇ τῶν ἔργων ὑπερβολῇ καταπληττόμεναί τε καὶ μαλαττόμεναι, πρὸς ἐργασίαν, εἰ καὶ μὴ πάντη τοιούτων (ποῦ γὰρ ἄν τις τῶν ἐκείνου τῆς ἀρετῆς ἐφίκοιτο μέτρων;) ἀλλὰ τῶν γε παραπλησίως ἐχόντων διαθερμαίνωνται, εἶτα καὶ διδάσκαλον ἀκριβῆ τὸν τοιοῦτον ἔχωσι βίον, τίνων μὲν ἀπὲχεσθαι δέον ὑποτιθέντα, πρὸς ποῖα δὲ πάλιν ἑαυτὰς ὅλας ἐπιδιδόναι παρεγγυῶντα, καὶ ὥσπερ ἐπ᾽ αὐτὰ χειραγωγοῦντα σαφῶς τὸ τῆς ἀρετῆς ἀκρότατον καὶ θειότατον, ἐκεῖ δὲ γενομένας ὑποδεικνύντα, ὅσων ταύτην ἀπροσκόπως τὴν τρίβον ἐλθὼν, παρὰ τῷ κοινῷ πάντων ἀγωνοθέτῃ Θεῷ τυγχάνει τῶν ἀμοιβῶν, ἡλίκας τῶν πόνων τὰς ἀντιδόσεις κομίζεται. Ἀλλὰ τίνα λάβοιμεν ἂν ἐπὶ τοῖς παροῦσι φωνὴν; ποῖον δὲ καὶ λόγον εὕρωμεν τοῖς πράγμασιν ἐξισούμενον; πότε καὶ μόνα τῆς αὐτοῦ γεννήσεως τὰ παράδοξα, ὅσα τε; τῆς ἐκ παιδὸς ἀρετῆς τῆς τε παρ᾽ ἡλικίαν ἀνασκήσεως, καὶ τῶν παρὰ τὸ εἰκὸς τῆς φύσεως ἀγώνων, εἰ καὶ μὴ κατὰ ταυτὸν πάντα ἀλλά τινα, μᾶλλον δὲ καὶ εἰ καθ᾽ ἑαυτὸ τούτων ἕκαστον πᾶσαν οἶδε λόγου κατόπιν ἑαυτοῦ τιθέναι τέχνην καὶ δύναμιν.

Τί δ᾽ ἀν εἰ καὶ τὸ τῶν σημείων καὶ τῶν θαυμάτων πλῆθος καὶ μέγεθος, τάς τε θείας ἐκείνας ὄψεις, αἲ δὴ πολλαὶ πολλάκις αὐτῷ μυστικῶς τε καὶ ἀποῥῥήτως ὤφθησαν, ἐπεξελθεῖν βουληθείημεν; ποίᾳ δὲ καὶ λόγου φύσει πρὸς ἑρμηνείαν τῶν ὑπὲρ λόγον χρησόμεθα; ἐπεὶ καὶ πᾶν μὴ λόγῳ χωρητὸν, οὐ δὲ λαλητόν· πῶς γὰρ μὴ χωρήσει, φράσαι δυνήσεται; ὅμως εἰ καὶ κρεῖττον κατὰ λόγου δύναμιν τὸ ἐγχείρημα, ἀλλὰ τὸ μὲν, τί συλλήψεται πάντως ἡμῖν θεία καὶ συμπαθὴς ἐκείνη ψυχὴ, καὶ Θεοῦ νῦν ἀμέσως τοῦ ποθουμένου κατατρυφῶσα· τὸ δὲ, καὶ συγγνῶσεται. Συγγνώσεσθε δὲ καὶ πάντες ὅσοι τῆς ὑπερφυοῦς ταύτης καὶ καινῆς πολιτείας ἀκροᾶται, μηδὲν τοῦ πρὸς δύναμιν ἐλλιποῦσιν, εἰ καὶ τοῦ πρὸς ἀξίαν πλεῖστον ἀπολειπόμεθα. Δεῖ δὲ μικρὸν ἀνωτέρω τὸν λόγον ἀναγαγόντας, οἵων τοιοῦτος ἔφυ γονέων, καὶ ὅστις τῆς συλλήψεως τρόπος αὐτῷ πρότερον παραστῆσαι, ἵν᾽ ἔχοιμεν τοῦ τοιοῦδε καρποῦ καὶ τὸ δένδρον εἰδέναι, μὴ δὲ τὴν ῥίζαν ἀγνοεῖν, μᾶλλον τις τὸν οὕτως ὡραῖον ἐβλάστησε κλάδον.

Benedictus Deus ! Deo quippe benedici par est, a nobis præcipue, qui ad memoriam divini Symeonis faciendam accingimur, gestorum illus conscribendorum provincia suscepta: Symeonis inquam, illius qui in Monte-Mirabili Angelicam instituendo vitam, [Symeon peculiare Dei donum mundo datus est,] effecit, id cognominis monti adhæsisse, & vicissim ipse ex eo traxit, seu potius illi nomen ex se dedit. Ipse namque manifestum Dei donum mundo datus est, a Deo priusquam formaretur electus, ante conceptionem annuntiatus, ante nativitatem sanctificatus: ut nos ipsum non modo intercessorem, mediatorem, atque arbitrum, qui corporibus nostris pariter ac animabus mederi posset, haberemus; verum etiam expressam vitæ solitariæ ideam & practicæ philosophiæ exemplar; si quis forte pauca quædam illius recte facta, quantum humana fragilisque natura patitur, æmulari posset: nam pleraque aut omnia imitari non nostræ facultatis est; sed naturæ immaterialis, incorruptibilis, ac divinæ.

[2] Præterea nihil tam natum est, proborum animas amore recti inflammare, & provocare ad imitationem hominum virtute præditorum, [cujus vita dux ad perfectionem.] quam vita hujusce viri, tanto divinæ gratiæ cumulo, ac tali cum Deo familiaritate libertateque agendi dignati, ut signorum magnitudine & excellentia operum obstupescant homines & emolliantur, atque ad operandum, si non omnino paria (quo enim pacto gradum virtutis ejus quispiam attingat?) certe quamdam cum illa congruentiam habentia, inflammentur; postquam tam exemplarem vitam, quasi accuratam magistram, nacti sunt: quæ quibusdam quidem abstinendum suggerit, contra vero quibusdam omni nisu incumbendum mandat, & tamquam manu recta ducit ad perfectissimum divinissimumque virtutis apicem; quo ubi perventum est, ostendit, quot hominem illum, qui semitam hanc pede inoffenso triverit, apud communem omnibus præmiorum distributorem Deum maneant remunerationes, quanta laborum merces expectet. At qualem in præsenti materia adhibeam vocem? quam inveniam orationem rerum magnitudini parem? quandoquidem sola, [Diffidens viribus suis scriptor] quæ nativitatem circumstant, quæque in virtute a puero exercita, in reliquæ vitæ occupatione & in certaminibus naturæ vires excedentibus elucent miracula, etsi non eodem modo omnia, quædam certe, imo vero unumquodque secundum se omnem dicendi artem & elegantiam longe superent.

[3] Quid porro si signorum atque miraculorum multitudinem magnitudinemque; quid si divinas illas visiones, quæ non raro Symeoni, arcano quodam & inexplicabili modo, plurimæ oblatæ sunt, oratione prosequi velimus? qualis, quæso, illa oratio sit oportet, quæ omnem dicendi facultatem superantia expositura est? [in Symeonis ope spem collocat.] cum totum neque oratione comprehendi possit, neque verbis proferri: quo enim pacto verbis quispiam assequatur, quod nequit cogitatione attingere? Nihilominus etsi major viribus nostris conatus sit, partim tamen, nullus dubito, opitulabitur nobis divina illa & miseratione plena Symeonis anima, quæ modo intuitione Dei adeo desiderati, nullo interposito medio, delectatur; partim etiam imbecillitati nostræ veniam dabit. Dabitis & vos, quicumque eminentis inauditæque hujusce conversationis auditores estis, nihil quantum per vires licebit prætermissuris, quamquam plurima, si rerum dignitatem spectetis, relinquamus. Oportet autem paulo altius sermonem repetentes, quibus oriundus parentibus, quis conceptionis modus sit, prius ob oculos ponere; ut talis fructus arborem quoque cognoscamus, aut potius non ignoremus radicem, quæ tam decorum produxit ramum.

CAPUT I.
Parentes, nativitas, baptismus, & pueritia S. Symeonis.

Ἀνήρ τις οὐκ ὀλίγοις ἔμπροσθεν χρόνοις ἐξ Ἐδέσης ὁρμώμενος, νέαν ἔτι τὴν ἡλικίαν ἄγων, ὄνομα Ἰωάννης, [σὺν] αὐτοῖς ὡς εἶχε γονεῦσι, κατειλήφει τὴν Ἀντιόχου· οἱ δὲ ἄρα βάναυσοι τὴν τέχνην ἦσαν, περὶ συλλογὴν μύρων καὶ πράσιν πονούμενοι, καὶ πᾶν ὅπερ ἂν αὐτοῖς ἐκείνῃ πορίσειεν, ἀφορμὴν τοῦτο βίου πεποιημένοι. Ἐπεὶ δὲ ἤδη καὶ γάμου τῷ υἱῷ καὶ συζυγίας ἔδει διὰ τὴν ἡλικίαν, διαλέγονταί τισι κόρης πατράσι, Μάρθα δὲ ὄνομα ταύτῃ, ἐφ᾽ ᾧ πρὸς γάμους αὐτὴν ἀγαγέσθαι τῷ νεανίσκῳ. Καὶ οἱ μὲν ἀσμένως τοῦτο δεξάμενοι, τῇ θυγατρὶ μηνύουσιν· δὲ παρθενίαν ἠσπάζετο, μᾶλλον συναγαγεῖν αὐτὴν εἰδυῖα Χριστῷ τῷ ἀθανάτῳ νυμφίῳ τὰς παρθένους ψυχὰς εἰς τὸν ἐκείνου νυμφῶνα. Ἐκειμένων δὲ αὐτῶν καὶ οὐκ ἀνιέντων, οὐχ ὅσιον πάλιν μὴ πάντα πείθεσθαι γονεῦσιν οὐδ᾽ εὐσεβὲς ἡγουμένη, Θεῷ τὴν τοῦ πράγματος δίδωσι κρίσιν, καὶ αὐτῷ τὰ καθ᾽ ἑαυτὴν ἐπιτρέψασα, παρὰ τὸν θεῖον τοῦ Προδρόμου ναὸν ἀφικνεῖται, ὅς πρὸ τῆς Ἀντιόχου ἵδρυτο, δυσωποῦσα, προσπίπτουσα, δεομένη, δάκρυσιν ἐκλιπαροῦσα μᾶλλον ῥήμασι, πληροφορίας περὶ τοῦ προκειμένου τυχεῖν· ἧς καὶ τυχοῦσα, τεκόντων εἴκει θελήμασι, καὶ γάμων κοινωνίᾳ τῷ Ἰωάννῃ συνάπτεται. μὲν οὖν ἐναρέτως βιοῦσα, κοινωνὸν τὸν ἄνδρα καὶ τοῦ τρόπου ποιεῖται, τοῦ βίου μόνον αὐτῷ βοηθὸς, ἀλλὰ καὶ σωτηρίας ὁδηγὸς γενομένη. Ἔπειτα μέντοι τῷ αὐτῷ τοῦ Προδρόμου καὶ πάλιν προσεδρεύει ναῷ, ἐπὶ τοῦ ἐδάφους καθημένη, καὶ μὴ δ᾽ οὗ τινος οὖν ἑτέρου, ὅτι μὴ μόνον ἄρτου καὶ ὕδατος καὶ ἁλῶν γευομένη, μὴ δὲ εἰς πλευρὰν ἀνακλινομένη, ἀλλὰ καὶ ὕπνου ταύτῃ μεταλαμβάνουσα, καὶ ἄρτον ἑαυτῇ τὰ οἰκεῖα δάκρυα μᾶλλον ἡμέρας καὶ νυκτὸς ποιουμένη, ὥστε δοθῆναι παῖδα ταῖς τοῦ Βαπτιστοῦ πρεσβείαις αὐτῇ, ὅν αὐτὴ δοτὸν πάλιν κατὰ τὸν Σαμουὴλ προσάξει Θεῷ. Τολμᾷ γὰρ ἤδη μοι καὶ μέχρι τούτου, πρὸς τὰ ἑξῆς λόγος ὁρῶν.

Οὐ βραχὺ τὸ ἐν μέσῳ, καί τις γλυκεῖα νυκτὸς Πρόδρομος ἐφίσταται ὄψις· Θάρσει, γύναι, λέγων αὐτῇ, προσεδέχθη γὰρ δέησίς σου, καὶ αὕτη σοι σημεῖον εὐωδία φησὶν, ἣν καὶ λαβοῦσα θυμιάσεις τῷ οἴκῳ· ἀρκοῦσα γὰρ ἐφ᾽ ἱκανὸν ἔσται σοι. δὲ κατάφοβος ὁμοῦ καὶ περιχαρὴς αὐτίκα διυπνισθεῖσα· τὸ μὲν, τῷ καινῷ τοῦ ὁράματος· τὸ δὲ, τῇ τοῦ αἰτηθέντος ἐπαγγελίᾳ (Τίς σου, Χριστὲ βασιλεῦ, τὸ τῆς χρηστότητος πλῆθος ἀξίως ὑμνήσειεν;) ὡσεὶ σφαῖραν θυμιάματος μεγάλην εἶχε διὰ χειρὸς, καὶ παραχρῆμα ὡς εἶχεν ἑαυτὴν τῷ ἐδάφει δοῦσα, καὶ κεφαλὴν ἐπ᾽ αὐτὸ πρὸ τοῦ θυσιαστηρίου μετὰ καὶ γονάτων ἐρείσασα, ποίας εὐχαριστηρίους οὐκ ἐποιεῖτο φωνὰς; τίνας δακρύων ὀχετοὺς οὐκ ἠφίει; Ἑξῆς δὲ λαβοῦσα θυμιατήριον, τοιαύτης ἐπλήρου εὐωδίας τὸν οἶκον, ὡς μὴ δ᾽ ἔχειν τοὺς αὐτῆς ἀντιλαμβανομένους εἰδέναι σαφῶς, τίς ποτε αὕτη· καὶ ὁποίου ἂν εἴη μύρου (οὔτως ἀπόῤῥητόν τι χρῆμα καὶ θεῖον ἦν) ἑρμηνευθῆναι λόγῳ μὴ δυναμένη.

Τὴν μὲν οὖν σφαῖραν πᾶσαν σχεδὸν κατ᾽ ἐκείνην ἀνάλωσε τὴν ἡμέραν, τῷ ναῷ θυμιῶσα, μικρὸν δέ τι μέρος ὑπολειφθέν, τῷ ἀνὰ χεῖρα περιέδησεν ἐγχειρίῳ. Τῆς δ᾽ ἐπιούσης αὖθις τοῦ ὕπνου διαναστᾶσα, εὗρε πάλιν ὅλην αὐτὴν, τοῦ θαύματος! ὡς ὑπὸ τοῦ Ἁγίου δέδοτο. Καὶ μὲν, τὰ ἶσα τοῖς προτέροις ἔδρα, καὶ τὸν ναὸν αὖθις εὐωδίας ἐπλήρου. Χρόνου δέ τινος διαγενομένου, Πρόδρομος πάλιν αὐτῇ γλυκὺς ὄνειρος ἐπιστὰς, Ἀνάστηθί φησι, γύναι, καὶ πορεύου παρὰ τὸν ἴδιον ἄνδρα, συλλήψῃ γὰρ υἱὸν, καὶ καλέσεις τὸ ὄνομα αὐτοῦ Συμεών· δεξιοῦ μαστοῦ γάλα θηλάσει σου, τοῦ εὐωνύμου δὲ καθάπαξ ἀφέξεται· ἔσται γὰρ τῶν δεξιῶν τὸ παιδίον· κρεῶν οἴνου, τῶν ὅσα τέχνη καὶ χεῖρ οἶδε σκευάζειν, οὐ μεταλήψεται, ἀλλ᾽ ἄρτος τροφὴ καὶ ὕδωρ αὐτῷ, καὶ μέλι καὶ ἅλες· καὶ πάσῃ φυλακῇ τηρητέον, ὡς σκεῦος ἅγιον, καὶ Θεῷ εἰς λειτουργίαν ἐσόμενον. Διετὲς δὲ γεγονὸς ἐν τῷδε τῷ οἴκῳ τὸ θεῖον βάπτισμα δέξεται, καὶ αὐτὸ μετὰ τὴν ἐκ τοῦ βαπτίσματος χάριν, τὰ περὶ ἑαυτοῦ φθέγξεται.

μὲν οὖν γυνὴ τοιαύτης καὶ οὕτω θείας ἐπιστασίας ἀξιωθεῖσα, ὑπότρομος καὶ περιδεὴς εἰς τὸν οἰκεῖον ἐπάνεισιν οἶκον, εἴσω πυλῶν τῆς Ἀντιόχου ὄντα· καταλαμβάνει δὲ τὸν ἑαυτῆς ἄνδρα τῷ βιβλίῳ προσκείμενον, τὴν ἐξήγησιν τῆς ἱερᾶς τοῦ Ποδρόμου κεφαλῆς περιεῖχεν, ὅπως τοσοῦτος θησαυρὸς, καὶ τοῦ μὴ λαθεῖν ἄξιος, ὑπὸ γῆν κρυπτόμενος εὑρεθείη. Σύμβολον, οἶμαι, τῆς τοῦ εὐαγγελισθέντος αὐτῇ προφητείας καὶ τοῦτο, ὅτι μέγα τι τῷ βίῳ ἀγαθὸν καὶ οὗτος φανεῖται. Παρὰ τῷ ἀνδρὶ τοίνυν καθίσασα, τῆς ἀναγνώσεως ἠκροᾶτο· ὡς δὲ αὕτη πέρας εἶχεν αὐτῷ, γυνὴ τὴν ὄψιν εἰς νοῦν λαμβάνουσα, φόβου καὶ χαρᾶς τὴν ψυχὴν ὑπόπλεως οὖσα, οὐ δὲ καθεκτῶς ἔχειν οἵατε ἦν, ὰλλά τι λίαν οἰκτρὸν ἑαυτὴν ὠλοφύρετο, ὡς μὴ δὲ πυνθανομένῳ τὴν αἰτίαν τῷ ἀνδρὶ ἀποκρίνεσθαι, ἀλλ᾽ ἐν ἀποῤῥήτῳ καρδίας τὰ ὀφθέντα κατέχειν. Ἐκείνη μὲν οὖν τῷ ἀνδρὶ συνοικοῦσα συνέλαβε ἀπὸ τότε κατὰ τὴν τοῦ Προδρόμου φωνὴν, καὶ συνετήρει πάντοθεν αὐτὴν ὥσπέρ τι θεῖον ἐν ἑαυτῇ φέρουσα σκεῦος· οἷς μέντοι θαῤῥεῖν εἶχε, καὶ μάλιστα τῷ ἀνδρὶ, παρεδήλου πολλάκις, ὡς ἄῤῥενος ἐγκύμων εἴη γονῆς, καὶ ὅτι Συμεὼν τὸ τεχθησόμενον ὀνομάσοι. Τοῦ χρόνου δὲ ἤδη τῶν ὠδίνων συντελεσθέντος, τίκτει, τῶν τῆς λοχείας ὀδυνῶν αὐτῇ μὴ κατὰ τὴν οἰκείαν φύσιν ἐπιθεμένων, ἀλλὰ καὶ λίαν ἀλύπῳ τοκετῷ χρησαμένη. Τεσσαρακοστῇ τοίνυν μετὰ τὸν τόκον ἡμέρᾳ προσάγει τὸ βρέφος τῷ τοῦ Προδρόμου ναῷ, ἀντιδιδοῦσα καθάπερ ἔλαβε, καὶ Θεῷ τῷ δεδωκότι καθιεροῦσα.

Καὶ μὲν αὐτῷ τὴν δεξιὰν ἐπεῖχε θηλὴν, ὡς ὑπὸ τοῦ Προδρόμου εἴρητο, καὶ ταύτῃ τὸ βρέφος ἐτιθηνεῖτο· ὀλίγαις δὲ ὕστερον ἡμέραις ἔννοια γίνεται τῇ μητρὶ, καὶ τὴν ἐυώνυμον αὐτῷ ἐπισχεῖν, καὶ δῆτα δεόμενον ἰδοῦσα θηλῆς, τὸν ἀριστερὸν ἐπέχει μαστὸν. Καὶ τὸ μὲν οὐχ ἥπτετο, ἀλλὰ κλαυθμυριζόμενον ἀπεστρέφετο· δ᾽ ἐπέμενε μᾶλλον ἐπέχουσα. Ὡς δὲ τοῦτο πᾶσαν ἐκείνην παρέτεινε σχεδὸν τὴν ἡμέραν, καὶ τὸ παιδίον ἄγευστον θηλῆς διεμεμενήκει τῆς νυκτὸς ἐκείνης (Ὢ πῶς σου τὰ θαυμάσια, Χριστὲ, διηγήσομαι!) συστέλλεται τῇ μητρὶ τὸ διοιδοῦν καὶ ἀνεστηκὸς τοῦ εὐωνύμου μαστοῦ, εἲτ᾽ οὖν ὑποπιπλάμενος τοῦ γάλακτος κόλπος, καὶ ὑπολεαίνεται καὶ ξηρένεται, καὶ ἀνδρείῳ τὸ πᾶν ἶσα γίνεται· δεξιὸς δὲ, ὡς καὶ πρότερον εἶχεν, ἀφθόνως θυλάζειν τὸ παιδίον δυνάμενος. Μάρτυρες τοῦ τοσούτου θαύματος ὅσαι τῶν γυναικῶν ἐγγειτόνων, αἷς τούτου μήτηρ, χλωρὸν ὑπὸ δέους ὁρῶσα, τόν τε μαστὸν εὐθέως ἐδείκνυ, καὶ τὴν αἰτίαν ἐπεξηγεῖτο.

Διετὲς δὲ γεγονὸς τὸ παιδίον ἐν τῷ τοῦ Προδρόμου ναῷ, κατὰ τὴν ἐκείνου προφητείαν, τὸ βάπτισμα δέχεται, καὶ Συμεὼν ἐπικληθὲν ἄνεισιν ἐκ τοῦ ὕδατος. Γίνεται δέ τι θαῦμα περὶ αὐτὸ τοῦ πρότερου παραδοξώτερον· γλώττῃ γὰρ εὐθὺς ἤρξατο τρανῇ λέγειν, καὶ τῷ Βαπτιστῇ δηλαδὴ προηγόρευτο, Ἔχω πατέρα καὶ οὐκ ἔχω, ἔχω μητέρα καὶ οὐκ ἔχω· τοῦτο δὲ καὶ ἐς ἑβδόμην ἐπέμενε λέγων ἡμέραν, σημαῖνον ἐντεῦθεν τὴν οἰκείαν τῶν γηΐνων ἀρνησίν τε καὶ ἀναχώρησιν, καὶ τὴν πρὸς τὰ οὐράνια μᾶλλον οἰκείωσιν αὐτοῦ καὶ ἀνάβασιν. Ἐξ ἐκείνου τοίνυν ὁσάκις μήτηρ κρεῶν μεταλάβοι, παρ᾽ ὅλην τὸ παιδίον ἐκείνην ἀπείχετο θηλῆς τὴν ἡμέραν· δὴ πολλάκις γεγονὸς, πείθει τὴν μητέρα παντάπασιν ἀποσχέσθαι κρεωφαγίας. Ἅπτεσθαι δὲ ἤδη καὶ τροφῆς δυναμένῳ, ἄρτον μήτηρ μέλιτι χρίουσα, καὶ ὕδωρ αὐτῷ ποτὸν ὤρεγεν. Εἰ δὲ καὶ λουτρῷ τοῦτο προσαγαγεῖν πειραθείη, οὕτω δεινὰ ἐποίει, καὶ ἀγανακτοῦν ἐφαίνετο, ὡς καὶ αὐτὴν εὐθὺς αὐτὸ τὴν φωνὴν ἐπιλείπειν· ὅπερ οὖν τὴν μητέρα εἰδυῖαν μηκέτι βαλανείῃ τὸ παιδίον προσάγειν πείσθει.

[4] Multi jam anni sunt, cum vir quidam, nomine Joannes, oriundus Edessa, [Symeonis pater & avus, quales.] juvenili admodum ætate florens, cum ipsis quos habuit parentibus Antiochiam se contulit: parentes autem mechanici opifices conquirendis divendendisque unguentis dabant operam; & quidquid iftiusmodi arte sibi comparassent, vitæ sustentationi impendebatur. Posteaquam vero jam nuptiis conjugioque maturus per ætatem filius erat, colloquentes cum parentibus puellȩ cujusdam, cui Marthȩ nomen, eamdem juveni in matrimoniū collocandam petunt. Atque illi quidē oblatam conditionem haud gravate acceptantes, filiam istius rei certiorem faciunt: at hæc virginitatem amplexata, antiquius habebat, sponso immortali Christo virginem suam animam, castis thalamis habendam possidendamque, collocare. Instantibus tamen parentibus nec quidquam de sententia sua remittentibus; existimans Martha, [Mater ejus Martha de matrimonio ineundo divinitus edocetur;] non satis æquum piumque esse, parentibus omnino morem non gerere; Deo rem totam decidendam committit; ejusque arbitrio se suaque conformans omnia, ad sancti Præcursoris templum, quod in suburbio Antiochiæ est, se confert. Ibi procidens, orans, obsecrans, lacrymis potentius quam verbis obtestabatur, certior ut redderetur, quid præsenti rerum statu facto opus foret. Certior vero reddita parentum voluntati cedit, Joannique thalami societate conjungitur, & vitam religiose sancteque instituens, cum marito quoque mores suos participat, non solum vitæ auxiliatrix ipsi, verum etiam dux salutis facta. Deinde ad Sancti Præcursoris denuo concessit, humi procumbens; nec quidpiam alterius rei præterquam panis, aquæ, & salis gustans; [prolem a Deo precibus posoens] non inclinato in latus corpore, somnum ibidem capiens; & lacrymas suas die nocteque in panem convertens eo fine, ut filius, intercedente sancto Joanne Baptista, concederetur sibi, eumdem Deo, velut alterum Samuelem, per oblationem reddituræ. Audet enim oratio nostra hucusque progredi, respiciens ad reliqua.

[5] Non multum intercessit temporis; cum ecce jucunda quædam noctu visio, [mirabili visione recreatur,] ipse Prodromus apparet; Confide mulier, inquiens; suscepta enim precatio tua est: cujus rei hæc odoris suavissimi compositio signum esto; quam ubi perceperis eadem domum totam suffumigabis, erit enim sat magna tibi copia. Mulier autem continuo experrecta, timore pariter & lætitia perfusam se animadvertit; timore quidem propter novitatem spectaculi, lætitia vero propter prolis petitæ pollicitationem; (Ecquis autem o Christe Rex noster, multitudinem bonitatis tuæ dignis celebret laudibus!) quasi globum suffitus magnum tenebat manibus; simulque humi se prosternens, ac prono in pavimentum capite, ante aram nixa genibus, quot grati animi voces, quot rivos lacrymarum non emittebat! Deinde arrepto thuribulo, tali locum implebat odoris suavitate, ut illam sentientes non satis cognoscerent, qualis esset: quin etiam, cujusnam odor ille unguenti foret (tam inerrabilis ac divina quædam res erat) verbis explicari numquam potuit.

[6] Illo igitur die totum pene odoramenti globum adolendo consumpsit, exigua quadam portione dumtaxat relicta, quam strophiolo quod manu tenebat, involvit. Postera autem luce, excitata e somno, totam illam suffimenti quantitatem (res mira!) quam sanctus Præcursor dederat, invenit. [de prole concipienda certior fit,] Atque ipsa quidem eodem, quo pridie, modo factitabat, templumque rursus suavitudine odoris referciebat. Interjecto autem aliquanto tempore, sanctus Præcursor denuo ipsi, grato somno sopitæ, superveniens; Surge, inquit, mulier, & concede ad maritum tuum; concipies enim filium, vocabisque nomen ejus Symeon; lac dexteræ mamillæ tuæ suget, & sinistra omnino abstinebit: erit enim filius dexteræ: carnem & vinum, & quidquid industria atque ars humana noverit parare, non continget: sed panis & aqua, mel & sal nutrimentum illius erunt: sedulo autem custodiendus tibi erit, veluti vas sacrum & divino ministerio dicandum. Biennii porro elapso spatio, hac ipsa in ecclesia sacrum baptisma suscipiet, gratiæque baptismalis factus particeps, quid se futurum sit, enuntiabit.

[7] Martha igitur tam præsenti divinaque apparitione dignata, perculsa & trepida domum suam revertitur, intra portas Antiochiæ sitam; acceditque ad maritum, operam dantem lectioni cujusdam libri, narrationem de sacro Præcursoris capite continentis; quo scilicet pacto thesaurus ille, [ac lectione libri pii confirmatur:] indignis sub terra tenebris abstrusus latitans, tandem inde eductus sit. Symbolum id ego existimavero prophetiæ mulieri denuntiatæ; quod hic quoque magnum aliquod huic mundo bonum appariturus esset. Igitur marito assidens, lectioni præbebat aures; qua finita, recordata visionis suæ, repletam timore gaudioque mentem continere nequibat: sed luctuosum quid evenisse sibi lamentando simulabat, ut ne causam percunctanti marito revelare respondendo cogeretur, verum in penetralibus cordis quæ viderat conclusa retineret. Porro illa viro congressa statim concepit, uti prædixerat S. Joannes; conservabatque se omni in loco, non secus acsi vas quoddam sacrum ferret: ac multis quidem, queis confidebat, atque imprimis marito satis manifeste indicabat sæpius, [esse masculam prædicit & sine ægritudine parit.] virilem se fœtum gestare utero, eique nomen Symeon imponendum. Jam vero expleto graviditatis tempore, non modo nihil ægritudinis ex partu, prout rei natura fert. persensit, sed omnis omnino doloris expers enixa est. Quadragesima deinde a partu die infantem in S. Joannis Baptistæ templum adducit, redditura eumdem quemadmodum acceperat, Deoque datori consecratura.

[8] Dexterum porro uber, uti ab eodem Sancto dictum erat, ei præbebat, ac nutrimentum suppeditabat: paucis vero post diebus in mentem venit matri, sinistræ quoque mammæ admovere puerum; [Puer ubere sinistro abstinet.] atque adeo poscentem ubera re ipsa admovet: at ille tangere renuens, ploransque faciem avertebat. Cum autem mater perseveraret, totoque pene illo die uber sinistrum porrigeret, & puer etiam nocte nihil materni lactis gustasset, (Quomodo prodigia Domini enarrabo!) contrahitur matri distentum atque tumidum lacte uber sinistrum; & sinus ante protuberans, mollis, aridus, & virili omnino similis efficitur: dexter vero, uti prius, retinebat affatim, unde puer nutriri posset. Testes rei tam admirabilis sunt, quotquot in vicinia mulieres; quibus mater præ verecundia erubescens illud ipsum uber monstravit, ac gestæ rei seriem exposuit.

[9] Ceterum posteaquam biennium compleverat puer, in Divi Præcursoris æde, veluti ab eodem prædictum erat, sacro baptismatis abluitur fonte, ac Symeonis nomine insignitus inde emergit. [statim a baptismo loquitur divina quadam verba.] Accidit hoc ipso tempore prodigium quoddam multo admirabilius priore. Continuo namque clara voce (quod ipsum quoque S Joannes prædixerat) proloqui incipiebat: Est mihi pater, & non est; est mihi mater, & non est: eumdemque in septimam usque diem continuabat sermonem, significans, se dein rebus terrenis nuntio remisso, a strepitu populi recessurum; cælestibusque melius intentum, eo tota mente ascensurum. Profecto ex illo tempore, quoties mater carnem manducasset, toto illo die uberibus abstinebat puer: quod cum sæpius factum esset, persuasum matri est, carnis esu omnino sibi ut interdiceret. Cum vero eo jam pervenerat, ut aliis quoque cibis vesci posset, panem illi melle illitum, & pro potu aquam porrigebat mater. Si quando autem ad balnea adducere ipsum niteretur, tam ægre patiebatur, tantamque præ se ferebat indignationem, ut renitentem continuo vox deficeret: quo animadverso, mater illud quoque imposterum tentare destitit.

CAPUT II.
Terræ motum fugiens Pilam perducitur, inimicum sanat, columnam conscendit. Visiones variæ.

Πενταέτους δὲ ἤδη τούτου γεγενημένου, συνέβη σεισμῷ τὴν Ἀντιόχου μεγάλου κατενεχθῆναι, ὡς μὴ μόνον τὸν οἶκον, εἰς ὃν οἱ τούτου γονεῖς κατέλυον, ἔργον τοῦ τοιοῦδε σεισμοῦ γενέσθαι, ἀλλὰ καὶ αὐτὸν τὸν τούτου πατέρα τοῖς συμπτώμασιν ἐναποληφθέντα συγκαταλῦσαι τὸν βίον. μὲν οὖν μήτηρ εἰς προσευχῆς τηνικαῦτα οἶκον ἐτύγχανεν ἀπιοῦσα, τὸ δὲ παιδίον, κατὰ τὴν Ἀντιόχου τοῦ πρωτομάρτυρος Στεφάνου ναὸς εἶχεν. Τοῦ δὲ σεισμοῦ τὴν πόλιν δεινῶς καταστρέψαντος, οἷα πλανώμενος περιῆγεν, ἕως γυνή τις αὐτὸ, τῶν θεοσεβῶν καὶ τοῖς αὐτοῦ γονεῦσι γνωρίμων, εὑροῦσα, πλησίον τοῦ παρὰ τῇ πόλει κομίσειεν ὄρους. Ἑπτὰ τοῦτο τοίνυν μήτηρ ἡμέρας ἀνὰ τὴν πόλιν ζητοῦσα, ὡς οὐχ οἷά τε ἦν ἀνευρεῖν, ἐπικατασεισθῆναί τινας αὐτῷ νομίσασα τῶν οἰκοδομῶν, τάτε σπλάγχνα δεινῶς ἐστρέφετο, καὶ τὴν καρδίαν ἐκόπτετο· ἕως φαιδρά τις ὄψις αὐτῇ καὶ πάλιν Πρόδρομος ἐπιστὰς, γνωρίζει τὸν τόπον, ὅπου γενομένη τὸ παιδίον εὑρήσει. Ἀπελθοῦσα τοίνυν μήτηρ, εὑρήσκει τοῦτο παρὰ τῇ γυναικὶ, ἐκεῖνα περὶ αὐτοῦ σὺν ἐκπλήξει διαγουμένῃ, ὡς ἄρα δὶς τὰς ἑπτὰ ἡμέρας πεισθείη τροφῆς μεταλαβεῖν, ἄρτου καὶ ταῦτα μόνου καὶ ὕδατος. Ἀπολαβοῦσα τοιγαροῦν τὸ παιδίον μήτηρ, καὶ παρὰ τὸν τοῦ Βαπτιστοῦ ναὸν ἀπελθοῦσα, Θεῷ τε καὶ αὐτῷ τὰ εἰκότα εὐχαριστήσασα, ἐπάνεισι εἰς τὴν πόλιν.

Καθ᾽ ἑαυτὴν δέ ποτε γενομένη, καὶ ὅσα περὶ τοῦ παιδίου αὐτῇ ὀφθείη καὶ λαληθείη, ὅσατε παραδόξως ἐπ᾽ αὐτῷ γενόμενα ἴδοι ἐν νῷ λαμβάνουσα, καὶ ὄ, τί ποτε ἄρα τὸ ἐπ᾽ αὐτῷ τελεσθησόμενον εἴη διαποροῦσα, ὁρᾷ κατὰ τοὺς ὕπνους ὑπόπτερον ἑαυτὴν ἀπὸ γῆς αἰρομένην, τό τε παιδίον χερσὶ τατέχουσαν, καὶ δῶρον ὥσπερ Θεῷ δεκτὸν ἀναφέρουσαν, τοιαῦτά τε αὐτῷ ἐπιφθεγγομένην· Ἐπεθύμουν ἰδεῖν σου, τέκνον, τὴν θεῖαν ταύτην ἀνάβασιν, ὅπως τὴν δούλην αὐτοῦ Ὕψιστος ἀπολύσῃ με, ὅτι εὗρον χάριν ἐν γυναιξὶν ἀποδοῦναι καρπὸν αὐτῷ κοιλίας ἐμῆς, ὠδῖνας, καὶ πόνους. Ὄψεως μὲν δὴ τοιαύτης ὁσία τυχοῦσα, καὶ παραπλησίας οὕτω φωνὰς τῷ Προφήτῃ Συμεὼν φθεγξαμένη, ἅτε τοῖς ἑαυτοῖς ὀφθαλμοῖς σωτήριον ἰδοῦσα καὶ αὕτη, ἐις καρδίαν πάντα συμβάλλουσα, καθ᾽ ἑαυτὴν διετήρει.

Συμβὰν δὲ τὸν Συμεὼν μετὰ ταῦτα κατ᾽ ἐκεῖνο τῆς Ἀντιόχου διάγειν, Χερουβίμ εἰκότως ἀπὸ Τίτου ἑλόντος Ἱεροσόλυμα λέγεται, εἰκόνας τε περιωνύμους τῶν Χερουβίμ ἀπὸ τοῦ ἐν αὐτοῖς ἀνελομένου ναοῦ πρός τε τὴν Ἀντιόχου μετακομίσαντος, κᾀνταῦθα τῆς πόλεως ὡς ἐν ἐπιφανεστάτῳ στήσαντος. Τῇδε τοίνυν διάγων, ὁρᾷ κατ᾽ ὀφθαλμοὺς, ἐπὶ τῆς ἀρχαίας τειχοποιΐας, φρικτῆς ἐκείνης ὁράσεως· Ὁρᾷ τοιγαροῦν, καὶ ἰδοὺ, Κύριος ἁπάντων καὶ δεσπότης Χριστὸς Θεὸς (πῶς ἂν παραστήσειε λόγος τὸ μέγα τῆς ἐπιφανείας ἐκείνης θέαμα;) ἐπὶ θρόνου ὑψηλοῦ τε καὶ μετεώρου, βῆμά τε πρὸ αὐτοῦ φοβερὸν ἑωρᾶτο, τότε τῶν δικαίων πλῆθος συνήρχετο, καὶ βίβλος τῆς ζωῆς ἀνεῴγνυτο· καὶ ἀπὸ μὲν ἀνατολῶν τῆς τρυφῆς πυκάζων Παράδεισος, ἀπὸ δὲ δυσμῶν λίμνη πυρὸς ἀναβράζουσα, Πνεῦμα τε Κυρίου ἐπ᾽ αὐτὸν λέγον· Ἄκουε καὶ σύνες λόγους ζωῆς· συμβουλὴ γάρ σοι πρὸς ἐκλογὴν τοῦ καλοῦ τὰ ὁρώμενα. μὲν γὰρ τῶν δικαίων λαμπρότης καὶ τῆς τρυφῆς Παράδεισος, τὴν ἀΐδιον ἀγαλλίασιν ἐπαγγέλλονται· δὲ τοῦ πυρὸς γέεννα, τὴν ἀτελεύτητον ἀπειλεῖ τιμωρίαν. Ἄπιθι τοίνυν, τὸ ἀγαθὸν ἐκλεξάμενος, ὡς ἂν μὴ τῶν ἀθανάτων μόνον μετὰ τέλος δεινῶν ἀπαλλαγῇς, ἀλλὰ καὶ τῶν ἀπηγγελμένων τοῖς ἀγαπῶσι τὸν Θεὸν ἀνεκλαλήτων ἀγαθῶν ἐπιτύχῃς.

Ταύτης τῷ Συμεὼν τῆς θεωρίας ὑποδειχθείσης, σύνεσίς τε παραδόξως αὐτῷ θειοτέρα καὶ κρυφίων ἀθεάτως ἀποκαλύψεων προσετέθειτο γνῶσις. Ὀλίγαις δὲ ὕστερον ἡμέραις ὁρᾷ πάλιν ὑπ᾽ ὀφθαλμοὺς ἄνδρα λευχειμονοῦντα, ὅς, Ἀκολούθει μοι, ἔφη. Καὶ μὲν ἠκολούθει παραχρῆμα τῇ σκιᾷ τοῦ ὀφθέντος· δὲ κατὰ τὴν Τιβερινὴν ἀπάγει χώραν αὐτὸν, τὴν ὑπὸ τῇ γείτονι Σελευκείᾳ κειμένην ἐπί τινα τόπον, ἐν ᾧ χωρίον, Πίλα συνήθει γλώττῃ καλούμενον, ἧν. Ἐνταῦθα τοιγαροῦν Συμεὼν ἀνὰ τὴν τοῦ ὄρους ἐρημίαν ὑπὸ θηρίοις διῆγε, μόνοις αὐτῷ κοινωνοῖς τῆς διαίτης, πλουσίου νύκτα καὶ ἡμέρας φωτὸς ἄνωθεν ἀπολαύων, καὶ ὑπὸ τοῦ ὀφθέντος αὐτῷ λευχείμονος ἀνδρὸς ὁδηγούμενος, ὅς αὐτῷ καὶ τὰ ἀναγκαῖα ἐπήρκει. Ἡμέρας μὲν δή τινας τῇδε διεκαρτέρει, εἶτα καὶ αὐτῷ προσβαίνων ἤδη τῷ ὄρει, εὑρίσκει βραχὺ μοναστήριον, ἐν ᾧ τις Ιὠάννης, ἀρετὴν μετιὼν ἀνὴρ, ἐπὶ βάσεως ἱστάμενος ἦν, ᾧ καὶ πρὸ τοῦ τὸν Συμεὼν ἐπιβῆναι τοῦ ὄρους, πολλαὶ περὶ αὐτοῦ πολλάκις ἐφάνησαν ὄψεις. Ποτὲ μὲν γὰρ παῖδα ἑώρα λευχειμονοῦντα, ἐπ᾽ ὀχήματος φερόμενον ἐπὶ τὴν μονήν· ποτὲ δὲ πάλιν ἐν ἀέρι μέσῳ, στήλῳ φωτὸς ὁδηγούμενον, καὶ συμπεριἳστάμενον, καὶ τῆς μονῆς ἐπιβαίνοντα· ἄλλο τε δὲ προσάγοντα μὲν ἤδη τῇ μονῇ τὸν παῖδα, Ἄγγελον δὲ αὐτῷ τοῦτον ὑποδεικνῦντα, καὶ, Οὖτος ἐκεῖνος, λέγοντα, δι᾽ οὗ σώζεσθαι μέλλοις. Ταῦτα μὲν ὁρῶν, τοῖς σὺν αὐτῷ μοναχοῖς διεξῄει· μονοτάτου δὲ ἤδη τῇ μονῇ τοῦ Συμεὼν ἐπιστάντος, εἰς τὰς οἰκείας ἀποκαλύψεις εὐθὺς θεῖος ἀνὴρ ἐκεῖνος ἀνενεγκὼν, καὶ τοῦτον ἐκεῖνον τὸν αὐτῷ πολλάκις ὀφθέντα εἶναι συνεὶς, μεστὴν ἐπ᾽ αὐτῷ τὴν ψυχὴν ἡδονῆς ἔσχε, καὶ Θεῷ δάκρυσι μᾶλλον ἀγαλλιάσεως χείλεσιν ηὐχαρίστει.

Ἑβδόμῃ τοίνυν ἑξῆς ἡμέρᾳ ἡσυχάζων ἦν Συμεὼν, καὶ μόνῳ συνὼν ἑαυτῷ, μή τέ τι προἳέμενος ῥῆμα, μή τέ τινα τροφὴν προσιέμενος, ὡς ἐκπεπλῆχθαι τὸν θεῖον ἐκεῖνον ἄνδρα, ὅπως ἐν ἀπαλῷ τῆς ἡλικίας καὶ νεαρῷ τραχεῖαν οὕτω καὶ σκληρὰν ἀγωγὴν ἐπεδείκνωτο· ἔπειτα μέντοι διὰ τρίτης, ἑβδόμης, καὶ δεκάτης ἐτρέφετο βρεκτῷ τινι βραχεῖ ὀσπρίῳ καὶ ὕδατι. Προέκοπτε τοίνυν ὥσπερ τὴν ἡλικίαν οὕτω δὴ καὶ τὴν ἄσκησιν, μακρῷ δὲ τῆς ἀσκήσεως μᾶλλον ἡλικία ἐλείπετο. Ἦν δὲ καὶ τὴν ἰδέαν Συμεὼν εὑπρόσωπος καὶ τερπνὸς, ἐπιχρύσῳ τε κόμῃ καὶ ὀφθαλμῶν κάλλει κοσμούμενος· ἦν δὲ καὶ λέγειν ἕτοιμος, ἀλλὰ καὶ συνετὸς ἀποκρίνεσθαι, θείας ὥσπερ αὐτῷ χάριτος ἄνωθεν (ὃ καὶ ταῖς ἀληθείαις ἦν) περιφανῶς ἐπανθούσης· ἅ, τὸν τοῖς ἀγαθοῖς βασκαίνοντα πᾶσι, τὸν ἐξ ἀρχῆς λέγω τῷ ἡμετέρῳ γένει πολέμιον, οὐκ ἦν ἐνεγκεῖν, ἀλλά τινα παρὰ τῇ μονῇ ποιμένα θρεμμάτων σκαιὸς ὑποδὺς, ὅσπερ δὴ τρόπος τῆς ἐκείνου κακοτεχνίας, τοσοῦτον αὐτοῦ τῇ ψυχῇ φθόνον τῆς ἐκείνου ἀρετῆς ὑπανάπτει, ὡς καὶ φόνον ἐπ᾽ αὐτὸν ὠδίνειν, καὶ ἤδη παραπειρᾶσθαι ὅπως ἂν ἀνέλοι τοῦτον τῆς μονῆς ὑπεξαγαγών.

Ταῦτα μὲν ἔστρεφε καθ᾽ ἑαυτὸν, καὶ διὰ σπουδῆς ἐποιεῖτο· Θεὸς δὲ καὶ πρὸ συλλήψεως ἑαυτῷ τὸν Συμεὼν ἀφορίσας, οὐκ ἠμέλει τοῦ οἰκείου θεράποντος, ἀλλ᾽ ἔργου ἄρχεσθαι ἤδη μέλλοντι τῷ ἀνδρὶ, ξηραίνεται ἀθρόον δεξιὰ, τῆς τοῦ Θεοῦ δικαίας ἀπειλῆς καὶ κινήσεως ἐναργὲς τεκμήριον· καὶ οἱ πόνοι τοσοῦτον αὐτοῦ τῆς ψυχῆς καθικνοῦνται, ὡς μὴ δὲ τῶν ὀδυνῶν ἀνέχεσθαι δύνασθαι, ἀλλὰ προσελθεῖν τῷ Ἀρχιμανδρίτῃ, τὴν τε χεῖρα ὡς ἔχοι δεικνῦντα, καὶ λίαν ἐλεεινῶς ἀποδυρόμενον ἑαυτόν. Καὶ μὲν ἐπυνθάνετο τὴν αἰτίαν, δὲ οὐκ ἔλεγε, δεινῶς ὑπὸ δέους εἰργόμενος. Ὡς δὲ πολλαὶ μετὰ ταῦτα διῆλθον ἡμέραι, τά γε τῶν ὀδυνῶν μᾶλλον αὐτῷ ἐπετείνετο, καὶ τὸ σῶμα· ἔῤῥει τηκόμενον, πρόσεισι τῷ Ἀρχιμανδρίτῃ κατὰ μονὰς τὰ πάντων λαθὼν ὄμματα, ἐξαγορεύει τὴν ἁμαρτίαν, δημοσιεύει τὴν πονηρὰν ἐκείνην τῆς καρδίας ὠδῖνα, κλαίει πικρῶς, αἰτεῖ θεραπείαν τοῦ πάθως. Τὸν Συμεὼν τοίνυν ἐκεῖνος, αὐτίκα καλέσας, ᾧ καὶ πλουσιωτέραν ἢδει φοιτῶσαν τὴν χάριν τοῦ Πνεύματος, τά τε τοῦ δράματος αὐτῷ καὶ τῆς ἐπιβουλῆς ἀπαγγέλει, τά τε τῆς τοῦ Θεοῦ δικαίας ὀργῆς προστίθησι, καὶ ὅπως χεὶρ τῷ ἀνδρὶ πεπόνθοι ἐλεεινῶς δείκνυσι, εἶτα καὶ ὅσα γνησίου δεῖται παιδὸς, τἀληθέστερον μᾶλλον πατρὸς συγχωρῆσαί τε αὐτῷ, καὶ θεραπείαν αὐτῷ τῆς πληγῆς ἐπεύξασθαι.

Συμεὼν δὲ, τῷ Θεῷ ἐξειλεγμένος καὶ πρὸ γενέσεως, οὐ μόνον ἀπὸ καρδίας εὐθὺς ἀφῆκε τῷ πλημμελήσαντι, ἀλλὰ καὶ τὴν ὑπὲρ αὐτοῦ μᾶλλον εὐχὴν ἀσμένως δεξάμενος, καθάπερ αὐτός τι μέγα λαβεῖν οὐ δοῦναι μέλλων, κεφαλὴν ὡς εἶχε καὶ γόνυ γῇ δεδωκὼς, καὶ τῶν οἰκτιρμῶν τῆς τοῦ Θεοῦ δεηθεὶς ἀγαθότητος, τῶν τε φιλανθρώπων ἐκείνων σπλάγχνων ἑλκύσας ἔλαιον, ἀναστὰς, καὶ χεῖρας εἰς οὐρανὸν ἀνατείνας, σφραγίζει. τὴν ξηρανθεῖσαν καὶ πάσχουσαν κακῶς δεξιὰν, καὶ παραχρῆμα (τίς ἀκουστάς σου, Θεέ μου, ποιήσει τὰς αἰνέσεις;) ὑγιὴς ἔχουσα ὤφθη, καὶ τῇ ἑτέρᾳ παραπλησίως· οὐ χεῖρα δὲ μόνην εὐθὺς, ἀλλὰ καὶ σῶμα ῥώννυται, καὶ εἰς τὴν προτέραν εὐεξίαν εἰσάνεισιν· ὅπερ οὕτως ἐξέπληξε τοὺς παρόντας, ὡς καὶ ψυχὰς ὅλων αὐτοὺς ἀπὸ τότε τοῦ Συμεὼν ἐξηρτῆσθαι, καὶ αὐτὸν δὲ τὸν Ιὠάννην τοῦ λοιποῦ μετὰ δέους αὐτῷ διαλέγεσθαι. Ἀλλὰ τοῦτο μὲν δὴ τοιοῦτο, καὶ οὕτω θαυμάσαι ἄξιον· τὸ δ᾽ ἐξῆς, πολλῷ καὶ τούτου θαυμασιώτερον. Ὥσπερ γὰρ αὐτὸς ἑαυτῷ τὴν ἀρετὴν παραθήγων, καὶ ὑψηλοτέρας ἤδη πολιτείας ἁπτόμενος, αἰτεῖ γενέσθαι βάσιν ἑκ πλαγίου τῷ Ιὠάννῃ· ἧς γενομένης εὐθὺς ἐπιβὰς, καὶ στὰς ἐπ᾽ αὐτῆς· ἦν δὲ μόδιος τῷ Συμεὼν περιβολὴ, ξύλου καρύας πεποιημένος.

Ὁρᾷ πάλιν αὐτὸς ἐκ πλαγίου παῖδα κάλλει ὡραῖον, τὴν τε καρδίαν πρὸς τὴν ὄψιν ἀναφλεγεὶς, καὶ ὅτι Χριστὸς, Κύριος καὶ Θεὸς εἴη γνοὺς, θαῤῥεῖ κατὰ τὸν ἠγαπημένον μαθητὴν καὶ αὐτὸς, τὴν περὶ τοῦ πάθους ἐρώτησιν, καὶ φησί· Κύριε πῶς σὲ ἐσταύρωσαν οἱ Ἰουδαῖοι; δὲ ὑπομονὴν αὐτῷ καὶ καρτερίαν, σώματος νέκρωσιν μᾶλλον ἑκουσίαν νομοθετῶν, τὰς χεῖρας τύπῳ σταυροῦ διατείγας, Οὕτω μέ φησιν, ἐσταύρωσαν, ἐμοῦ εὐδοκήσαντος. Σὺ δὲ ἴσχυε καὶ ἀνδρίζου. Ἀλλὰ τότε μὲν Συμεὼν οὐ συνῆκε τὰ εἰρημένα· ὕστερον δὲ συμβαλὼν ὅπερ ἐκεῖνα ἐβούλετο, πόνῳ τε καθ᾽ ἡμέραν πόνον, καὶ ἄσκησιν ἀσκήσει προστιθεὶς οὐκ ἀνίει. Τῷ μὲν οὖν Ἰωάννῃ νυκτὸς ἑκάστης εὐχὴ ψαλμοὶ τριάκοντα ἦσαν, τῷ δὲ Συμεὼν νῦν μὲν πεντήκοντα, νῦν δὲ ὀγδοήκοντα, τὰ πολλὰ δὲ καὶ τὸ ψαλτήριον ὅλον, ὕπνου μὴ δὲ βραχὺ γευομένῳ, ἀλλὰ μὴ δὲ ἡμέρας ἔχοντι πάλιν τὸ στόμα δοξολογίας παυόμενον, ὡς μὴ δὲ τὸν Ἰωάννην φόβου τὴν ψυχὴν ἐπ᾽ αὐτῷ καθαρεύειν, ἀλλὰ τοιαύταις πρὸς αὐτὸν παραινέσεσιν χρῆσθαι· Ἱκανόν σοι, τέκνον, ὅτι σαυτὸν ἐξ αὐτοῦ γάλακτος καὶ θηλῆς ἐσταύρωσας τῷ Χριστῷ· Τί δέ σοι καὶ ταῦτα τὰ τῆς ὑπὲρ ἄνθρωπον ἐγκρατείας; παρακαλεῖν χρὴ καὶ τὸ σῶμα, ὕπνου τε καὶ τροφῆς τὰ μέτρια κοινωνεῖν, ἵν᾽ ἐξαρκεῖν ἔχῃ σοι πρὸς τοὺς τῆς ἀσκήσεως πόνους· οὐ δὲ γὰρ βρῶμα πόμα κοινοῖ τὸν ἄνθρωπον, δέδωκα γὰρ ὑμῖν πάντα φαγεῖν ὡς λάχανα χόρτου, φησὶν θεία γραφή.

Πρὸς ἅπερ ἐκεῖνα τὸν Συμεὼν καὶ λίαν πρεσβυτικῶς ἀποκρίνεσθαι· Ὡς εἰ καὶ ταῦτά φησιν οὐ κοινοῖ τὸν ἄνθρωπον, ἀλλὰ τοὺς κοινοῦντας λογισμοὺς κινεῖ καὶ θολεῖ καὶ παχύνει, ἔνυλόν τε τὸν λεπτότατον ἐργάζεται νοῦν, ἀχλὺν αὐτῷ καθάπερ ἀνακεράσαντα. Νύκτα μέντοι καὶ ἡμέραν ἐν τῷ νόμῳ Κυρίου μελετῶντες, οὐ συναρπαζόμεθα τῇ τοῦ ὕπνου μέθῃ (Ἐνύσταξε γάρ φησιν ψυχή μου ἀπὸ ἀκηδίας, ἣν συνεχὴς τῶν ἐμπαθῶν λογισμῶν ἐργάζεται προσβολὴ, τὸν τῆς ψυχῆς τόνον ἠρέμα διαχαυνοῦσα) ἀλλὰ τὸ στόμα τηνικαῦτα μᾶλλον ἀνοίγοντες (ὅπερ ἐστὶν περὶ τὰς θεῖας ἐντολὰς πόθος, καὶ τῆς καρδίας περὶ αὐτὰς θέρμη) τὴν ἄνωθεν χάριν εἶτ᾽ οὖν πνεῦμα ἑλκύσομεν. Ἀλλὰ, διὰ τὴν τοῦ Κυρίου ἀγάπην, μηδέν σοι πρὸς τοὺς ἐμοὺς λόγους, ἐμαυτῷ γὰρ νομοθετῶ καὶ οὐκ ἄλλοις· δεῖ γάρ μοι, διὰ τὸ νέον τῆς ἡλικίας, τοσαύτης περὶ τὸ σῶμα σκληραγωγίας.

[10] Accidit, Symeone nostro jam quinquenni facto, magnam Antiochiam gravi terræ a motu sic labefactari, [Gravis terræ motus Antiochiæ:] ut non modo domus, ubi parentes illius morabantur, eodem rueret; verum ipse quoque pater, ruinis interceptus, vitam luctuoso exitu concluderet. Et mater quidem in oratorium tunc commodum abierat: ipse vero in æde Protomartyris Stephani Antiochiæ sita se continebat. Veram terræ motu urbem miserandum in modum evertente, [quem fugiens Symeon a matre diu quæritur, & a S. Ioanne monstratur.] inde recedens, errabundus circum vagabatur; donec mulier quædam pia ac parentibus ejus familiariter usa, repertum forte, in montem urbi admodum vicinum, deduxit. Septem itaque dies mater quæsitum per urbem invenire nullo modo poterat; rataque ædificiorum passim labentium ruinis involutum periisse, gravissimo medullitus dolore premebatur; donec læta visione, sancto iterum apparente Prodromo, recreata, certiorque reddita est, quo filium loco reperiret. Abiens itaque, invenit illum apud dictam mulierem, hæc de ipso summa cum admiratione commemorantem, quod spatio dierum septem, bis persuasus alimenti quiddam sumere, solo pane & aqua contentus fuisset. Cum recepto igitur filio ad Joannis Baptistæ contendens, gratiis Deo & Sancto, ut par erat, ibidem persolutis, urbem remeat.

[11] Dum istic agit, & quanta sibi, tum per visiones, tum per prophetias promissa de filio essent, [Alia matris visio.] quamque stupenda jam nunc circa eumdem facta vidisset, in animum revocat; pendetque dubia, num visa illa reipsa aliquando vere complenda essent: videt b per somnum lese alatam in sublime efferri, manibus prensantem filium, eumque veluti gratum Deo donum offerre, atque hisce compellare verbis: Unice desiderabam hunc gloriosum ascensum tuum videre, fili: ita me famulam suam liberet Altissimus, quoniam inveni gratiam inter mulieres, ut ipsi possim reddere uteri mei fructum, dolores, & labores. Istiusmodi visionem sancta mulier conspicata, in voces Prophetæ illius Symeonis perquam similes, quasi & ipsa oculis suis salutare quoddam vidisset, erumpebat, conservabatque omnia in corde suo.

[12] Post hæc Symeon, cum forte in illo versaretur Antiochiæ loco, qui jure merito Cherubim appellatur, propterea quod Titus, eversa Hierosolyma, [Alia item Symeonis,] celebriores Cherubinorum statuas, ex templo ejus sublatas, Antiochiam transtulerit, ibidemque celeberrimo urbis loco posuerit: cum illo, inquam, loco versaretur Symeon, objicitur illi apparens super ruinosum parietem horrendum hocce spectaculum: Apparebat ecce Christus universorum Dominus (sed quæ sermonis facundia tam illustris apparitionis spectaculum pro dignitate enarret?) Apparebat, inquam, Christus sublimi in throno, ante quem tribunal terribile; tunc immensa justorum multitudo confluebat, pandebaturque liber vitæ: spectabatur ab ortu refertus voluptatum Paradisus, ab occasu vero stagnum ignibus æstuans; & Spiritus Domini dicebat ei: Ausculta & intellige verba vitæ, [qua ad sectandam virtutem instigatur.] consule illa, quæ hic cernis, ut eligas virtutem. Splendor iste Sanctorum & Paradisus voluptatis. sempiternam exultationem significant: ista autem gehenna ignis, numquam terminanda supplicia interminatur. Abi igitur, virtutemque elige; ut post vitæ hujus terminum, non modo libereris ærumnis nullum terminum habituris, verum etiam particeps fias bonorum ineffabilium, propositorum amantibus Deum.

[13] Contemplatione ista Symeoni objecta, scientia quædam plusquam humana, quæ occulta & aciem nostram fugientia revelaret, [Viro ignoto præ;eunte Pilam perducitur:] mirabiliter eidem attributa est. Paucis post diebus videt denuo virum, albo vestimento amictum, dicentemque; Sequere me. Illea autem sequebatur continuo umbram apparentis sibi, ducentisque in regionem Tiberinam, conterminæ Seleuciæ subjectam, ad locum quemdam, consueto incolis idiomate, Pila appellatum. Hic Symeon deserto in monte agens inter feras, quas solas vitȩ suȩ consortes habebat, copioso lumine cælitus immisso diu noctuque perfruebatur; ducente per omnia viro illo, qui canditatus apparuerat, & necessaria vitæ suppeditante. Aliquot istic loci dies perduravit, deinde ipsum quoque montem conscendens, exiguum invenit monasterium; in quo degens vir quidam, Joannes c nomine, virtutis admodum studiosus, stabat super basim: cui viro prius etiam de Symeone frequentes obtigerant visiones, quam is ad montem advenisset. Alias quippe puerum, [& inde ad Ioannem Stylitam pervenit:] candido amictu circumdatum, in monasterium curru vehi; alias rursus per medium aëra, columna lucida viam monstrante ipsumque ambiente, eodem penetrare conspexerat. Accidit quoque eodem adductum Joanni exhiberi ab Angelo, dicente; Hic ille est, per quem salutem consecuturus es. Hæc, illo quo videbat tempore, sociis suis monachis retulerat Joannes: nunc vero, cum Symeon in monasterio ipse comparebat, extemplo contulit ipsum cum revelationibus suis: certusque eumdem esse, qui frequenter oculis suis objectus fuerat, spiritali perfundebatur voluptate, gratiasque Deo præ exultatione lacrymis potius quam labiis persolvebat.

[14] Exinde Symeon diebus septem, expers curarum, sibi uni vacans, neque verbum promebat, neque alimenti quidquam admittebat; obstupescente prædicto viro Dei, quomodo in tam tenera ac juvevenili ætate arduum adeo rigidumque vitæ institutum sectari posset. Deinceps profecto tertio quoque die, aut septimo, [apud quem strenue se exercens,] aut etiam decimo reparabat tantum vires, paucis quibusdam pro cibo maceratis leguminibus cum aqua sumptis. Sic itaque proficiebat, sicuti ætate, ita & exercitatione virtutum; quamquam hæc longe magis illam superabat. Erat præterea speciosa venustaque forma, capillis aurum colore referentibus, & oculorum dignitate insigni: erat in differendo promptus, in respondendo prudens, divina ubique gratia cælitus plane data, perspicue in ipso elucescente. Hæc decora ille, qui probis omnibus invidet; ille, inquam, qui jam inde a rerum exordio infensissimus generis nostri hostis extitit, nequibat ferre; sed in quemdam, haud procul monasterio morantem, pecorum pastorem, subdole, uti malitiæ ejus familiare est, ingressus; tanta hominem invidia in virum sanctum ob virtutum ejus fulgorem inflammat, ut mortem illi anxie machinaretur; jamque viam modumque circumspiceret, quo conceptum animo scelus opere compleret, seque e monasterio impune subduceret.

[15] Dum isthæc nequam ille volvebat animo, studioseque actitare conabatur: [mortem sibi molitum ideoque punitum] Deus, qui Symeonem priusquam conciperetur prædestinaverat sibi, non deerat famulo suo: nam hominis nefarii manus, jam proxime sceleri admovenda, repente exarescit; quod argumentum justæ Dei comminationis atque indignationis manifestum est: tantæque animam ipsius angustiæ invadunt, ut impar doloribus ferendis Archimandritam adiverit, quomodo se manus sua haberet, ostendens, atque infortunium suum miserabiliter lamentans. Illo autem causam percunctante, obmutescebat, ærumnas suas præ timore confusioneque occultans. Interjectis aliquot diebus, dolore magis magisque ingravescente, corpusque pessumiens attenuante, recurrit ad monasterium clam omnibus ad Archimandritam, aperit delictum, indicat acerbum cordis dolorem, flet amare, levamen mali implorat. Quid hic agat Archimandrita? Confestim advocato Symeoni, quem abundantiore sancti Spiritus gratia præventum noverat, quid actum, quid consilii captum sit, declarat; justam Dei in miserum hominem animadversionem ponit ob oculos; quam miserabiliter ejusdem manus affecta sit, commonstrat: deinde ipsum, uti genuinum filium, aut verius patrem, rogat, afflicto veniam ut largiatur, & medelam vulneribus obtineat precando.

[16] Symeon ergo, ante nativitatem electus a Deo, illico non solum dimisit homini ex intimo corde delictum; [oratione sanat:] verum etiam libenter preces, pro incolumitate ejus fundendas, addicens, plane acsi magnum beneficium accepturus non daturus esset, capite, ut poterat, genibusque humi positis, implorata bonitate miserentis Dei, elicitaque benignorum illorum viscerum misericordia, surrexit, extensisque ad cælum manibus, aridam atque ægre habentem dexteram signat. Et quis auditas faciet laudes tuas, mi Deus? sanata continuo alterique simillima apparuit manus, neque hæc tantum, sed & corpus totum eodem momento corroboratur, ac pristinum in statum restituitur. Quæ res tanta admiratione præsentes complevit, ut ex illo tempore Symeonem unice suspexerint; ipseque Joannes numquam deinceps nisi cum tremore illi collocutus sit. Atque hæc quidem magna admiratione digna fuere; id vero quod sequitur, multo etiam majore. [& basim etiam ipse ascendens] Nam, quemadmodum Symeon ad altiorem semper altioremque virtutis gradum, jam nunc altissimum consecutus, se extimulat, petiit basim erigi ex adverso Joannis, erectamque mox conscendit, atque institit: modius d autem e ligno nucis juglandis fabricatus, circumtegebat ipsum.

[17] Videt hic rursus puerum, formæ dignitate egregium, cujus aspectu toto corde inflammatus; cum Christum Dominum illum esse cognovisset, non dubitat, exemplo dilecti Discipuli, ipsum de passione ejus interrogare, inquiens; Domine, quo modo te Judæi affixerunt cruci? Dominus autem interroganti patientiam, tolerantiam, aut potius mortificationem corporis voluntariam pro norma vivendi præscribens, [a Christo animatur ad perseverantiam:] manibus in modum crucis extensis; Ita, inquit, me, id unice expetentem, fixerunt cruci. Tu vero esto robustus, & viriliter age. Tum quidem non intellexit Symeon, quid isthæc sibi dicta vellent: postea vero, ubi intellexit, alios ex aliis labores aggressus est, & virtutum exercitiis alia atque alia incessanter addidit. Joanne igitur orationem suam, Psalmos triginta, singulis noctibus persolvente; recitabat Symeon aliquando quinquaginta, aliquando octoginta, sæpe etiam Psalterium universum, somnum oculis suis nullum omnino videns, sed nec de die linguam suam a divinis laudibus decantandis cessare patiens; adeo ut Joannes non modo viribus ipsius timeret plurimum, [Ioanni moderationem suadenti] sed ejusmodi quoque adhortatione nimis in se severum aggrederetur: Sufficiat tibi, fili, quod ab ipsis incunabulis te Christo crucifixeris: quid tibi cum hisce pœnitentiæ exercitiis, humanas vires excedentibus? Oportet & corporis curam gerere, eique mediocrem somnum alimentumque indulgere, ut sufficere laboribus ascetitæ vitæ possit. Neque enim cibus & potus coinquinant hominem: nam, Dedi vobis omnia sicut olera pabuli manducanda, inquit sacra e Scriptura. [Gen. 9, 3.]

[18] Ad isthæc Symeon admodum prudenter respondens; Tametsi, inquit, illa non coinquinant hominem, nihilominus coinquinantes cogitationes excitant, easque turbidas morosasque efficiunt, [prudenter respondet.] & subtilissimam hominis mentem terræ affigunt, & tenebris veluti quibusdam involvunt. Etenim cum diu noctuque legem Domini meditamur, periculum haud est, ne abripiamur somni illecebris, uti queritur Propheta dicens; Dormitavit anima mea præ tædio (Quod utique tædium continentes pravarum cogitationum incursus adferunt, animæ intensionem sensim ralaxantes) sed aperimus potius os nostrum (desiderium intelligo & cordis fervorem ad custodiendum præcepta divina) ut attrahamus supernam gratiam seu Spiritum sanctum. [Ps. 118, 28] Verum nihil tibi, mi Pater, per Dei amorem, cum meis hisce sermonibus: mihi ipse leges has fero, non aliis: mihi enim necessitas incumbit, ob juvenilem ætatem, tam aspere corpus meum tractandi.

ANNOTATA. C. I.

a De hoc terræ motu jam egimus supra §. 3, ubi de ætate S. Symeonis, diximusque ad annum 526 spectare.

b Eadem visio narratur quoque in Vita S. Marthæ, huic subjungenda, num. 2, nec multum diversimode.

c Nusquam mentionem reperio hujus viri apud Græcos, cum tamen præter alia virtutis admodum studiosus hic, & placide mortuus num. 45 dicatur; & in Vita sequenti B. Marthæ Num. 22 Sancti nomine decoretur. Est autem ille, qui a Radero nostro parte 3 Viridarii Cap. 4 de Stylitis, Anonymus Stylita, Symeonis Junioris Magister nuncupatur, non parum obstrictus Vitæ hujus Scriptori Nicephoro, quod post tot secula beneficio illius, non tantum inntescat nominatim Latinis, sed famam quoque sanctitatis & odorem virtutum late spargat.

d De forma modii columnaris dictum est 5 Ianuarii ad vitam S. Symeonis Senioris §. 2: quibus nunc addi nihil volumus, nisi quod etiam pellibus subinde modius, de quo mox, videatur tectus fuisse, ex num. 146: & columna ferreo septo munita, ex num. 219; item ex Vita matris Marthæ num. 33 columnæ adjunctam fuisse scalam, per quam ad modium scandebatur, etiam ab infirmis curari petentibus, ut ibi etiam habetur num. 72; ac denique ex jam dictis ante vitam §. 1 locum columnæ fuisse intra mandram, id est maceriam lapideam, nequis posset accedere, nisi admissus a Fratre qui internuntii officio fungebatur: diciturque apud Euagrium lib. 1 cap . 13, Simeonis Senioris modia, vix cubitis duobus in ambitu patuisse. Infra etiam num. 46 constat, non semper apertum modium superne, sed omni ex parte nonnumquam clausum fuisse.

e Ex versione LXX, quam ubique citari in hac Vita more Græcorum, notatum velim.

CAPUT III.
Visiones aliæ; miracula; terriculamenta dæmonis.

Τοιαῦτα μὲν δὴ τὰ τοῦ Συμεὼν, καὶ παρ᾽ ἡλικίαν καὶ ἀκοὴν οὕτω πᾶσαν ἐκπλήττειν δυνάμενα· Χριστὸς δὲ, καὶ τὸν Συμεὼν ἁγιάσας, καὶ πρὸ τοῦ παθῆναι τοῖς ἱεροῖς αὐτοῦ μαθηταῖς καὶ ἀποστόλοις, Θαρσεῖτε, εἰπὼν, ἐγὼ νενίκηκα τὸν κόσμον, καὶ χάριν αὐτοῖς καὶ σημείων ἐμπνεύσας δύναμιν, παραπλησίου μέλλων χαρίσματος καὶ τῷ Συμεὼν μεταδοῦναι, τήν τε κατὰ τοῦ διαβόλου παρασχέσθαι νίκην αὐτῷ, τῆς ἴσης αὐτὸν ἐκείνοις ἀξιοῖ καὶ φωνῆς, Θάρσει καὶ πρὸς αὐτὸν εἰπὼν, ἐγὼ νενίκηκα τὸν κόσμον. Εἶτα καὶ θεῖα περὶ αὐτὸν ἔλλαμψις γίνεται, καὶ πᾶσαι τοῦ διαβόλου ἀθρόον αἱ φαντασίαι καὶ βασιλεῖαι αὐτῷ ὑποδείκνυνται· διάδημα μὲν ἐκεῖνος ἐπὶ κεφαλῆς ἔχων, αἱ δὲ τῶν δαιμόνων αὐτῷ παρεστῶσαι φάλαγγες, χρυσός τε παρ᾽ αὐτῷ πρὸς τὸν τῶν ἡδονῶν κόσμον, καὶ λίθοι τίμιοι, καὶ μαργαρῖται, ἵνα καὶ μᾶλλον εἶεν ἐπαγωγότεραι· ἦν δὲ καὶ αὐλῶν ἀκούειν, καὶ σύριγγος, μέλους τε μουσικοῦ παντός· ὡς θυγατέρα τε τὴν Ἁμαρτίαν συνοῦσαν τοῖς ὀλέθρια δελεαζομένοις· ἐκεῖ περιεργίας πνεῦμα καὶ πονηρίας, ἐκεῖ ἀπειθείας καὶ ῥαθυμίας καὶ λήθης, τὸ δὲ τῆς φιλαργυρίας καὶ λίαν φοβερὸν ἐκεχῄνει, ὥσπερ οὐδ᾽ ἂν εἰ πάντα καταπίοι χορτάζεσθαι μέλλον. Ταῦτα οὕτως ὁρώμενα, καὶ τοιαύτην φαντασίαν ἐπιδεικνύντα, ἐπαγαγέσθαι πρὸς ἑαυτὰ καὶ τὸν Συμεὼν ἐπειρᾶτο· δὲ τῷ συνήθει καὶ νῦν ὅπλῳ, τῇ τοῦ Χριστοῦ φραξάμενος ἐπικλήσει, τήν τε τοῦ σταυροῦ σφραγῖδα τοῖς θεάμασιν ἐκείνοις ἐπιβαλὼν, αὐτίκα πάντα διασκεδάζει, καθάπερ τι σκότος αὐγαῖς ἡλίου διαλυθέντα.

Μετὰ μέντοι τὰς νυκτώδεις καὶ νυκτὸς ἀξίας φαντασίας ἐκείνας τελεωτέρας αὖθις ἐλλάμψεως Συμεὼν ἀξιοῦται· ἐπεὶ καὶ φῶς ἀκολουθεῖν ἀναγκαῖον, σκότους ὑποχωρήσαντος. Ἀτενίσας γὰρ ναὸν, ὁρᾷ θεῖον εἰς οὐρανὸν, δόξα τε αὐτὸν ἐκεῖθεν εὐθὺς περιέλαμψε· καί τις τῶν Πατριαρχῶν, μύρον ἡδύ τι καὶ θεῖον ἀπόζον ἐν χεροῖν ἔχων, ἀποσταγεὶς πρὸς αὐτὸν καὶ σφραγίσας, ἔχρισεν εἰπών· Ἐν τῷ μύρῳ τούτῳ διώξεις τοὺς δαίμονας, θείαν τε δύναμιν ἐξ ὕψους ἐν ὀσφύἳ περιζωσάμενος, κενὰς αὐτῶν τὰς προσβολὰς καὶ τὰς ἐπιβουλὰς ἀποδείξεις· Θάρσει τοιγαροῦν, πεποιθὼς τῇ τοῦ ποιήσαντός σε σφραγῖδι Χριστοῦ· οὐκ ὠφελήσει γὰρ ἐχθρὸς ἐπί σοι, καὶ υἱὸς ἀνομίας οὐ προσθήσει κακῶσαί σε.

Τοιαύταις θεῖος Συμεὼν ἐνετρύφα παρὰ Θεοῦ θεωρίαις, τοσαύτης ἐκεῖθεν πρὸς τοὺς ἀσκητικοὺς ἀγῶνας εὐδοκίας ἠξίωτο. Ἅπερ οὐκ ἐλελήθει τὸν Ἰωάννην· ὡς γὰρ τῶν ἑαυτοῦ φύντα σπλάγχνων, οὕτως ἑώρα τὸν Συμεὼν, διὰ τὸ πολὺ καὶ παρ᾽ ἡλικίαν τῆς ἀρετῆς, καὶ μανθάνειν τὰ κατ᾽ αὐτὸν περὶ παντὸς ἐποεῖτο, οἷς ἀκόλουθα δήπου καὶ τὰ ἑξῆς. Ἀνὴρ γάρ τις παρειμένος τὸ ἰσχύον καὶ χρόνον ἤδη συχνὸν, όδύναις τε τοῦτο δρυμίαις βαλλόμενος, ὡς μὴ δ᾽ οἷός τε εἶναι παντάπασιν ἀνακύψαι, συνεχῶς τῇ μονῇ φοιτῶν, τὴν τε ξένην τοῦ Συμεὼν ἐν ἡλικίᾳ τοιαύτῃ πολιτείαν ὁρῶν, πείθεται τὴν ψυχὴν, ὡς εἴπερ οὗτος ὑπὲρ αὐτοῦ δεηθείη, ὑγιᾷ πάλιν αὐτὸν ὡς καὶ πρότερον Θεὸς ἀποκαταστήσει· καὶ προελθὼν τῷ Ἰωάννῃ δεῖται θερμῶς δεηθῆναι πάλιν αὐτὸν ἐκείνου προσεύξασθαι περὶ αὐτοῦ. μὲν οὖν Ἰωάννης πρὸς τὸ τοῦ ἀνδρὸς πάθος σπλάγχνα παθὼν, τῇ βάσει παραστῆναι τοῦ Συμεὼν παραγγέλλει· ἔπειτα παραινεῖ, συμβουλεύει τῷ Συμεὼν, ἱκέτης αὐτοῦ πάλιν ἐκεῖνος γίνεται, μὴ οὕτω σφοδρῶς ἀλγυνομένου τοῦ κάμνοντος ὑπεριδεῖν, ἀλλ᾽ εὔξασθαί τε ὑπὲρ αὐτοῦ, καὶ χεῖρας αὐτῷ ἐπιθεῖναι. δὲ καὶ λίαν ἀχθεσθεὶς, ἁμαρτωλὸν ἑαυτὸν ἐκάλει, καὶ ὡς μεῖζον κατὰ τὴν ἑαυτοῦ δύναμιν, τὸ ἐπίταγμα παρῃτεῖτο. Ἐπεὶ δὲ Ἰωάννης μετὰ τῶν σὺν αὐτῷ οὐκ ἀνίει, ἀλλὰ θερμότερον ἔτι μᾶλλον ἐπέκειντο, ὀψὲ καὶ βραδέως πεισθεὶς, χεῖρά τε τῷ πάσχοντι ἐπιθεὶς, καὶ ὅλον ἑαυτὸν εἰς εὐχὴν ἐπιτρέψας, Ἐγὼ μὲν ἁμαρτωλὸς σφραγίζω, ἔφη, τῇ τοῦ Χριστοῦ σφραγῖδι, κατὰ δὲ τὴν πίστιν ὑμῶν γενηθήτω τῷ πάσχοντι· καὶ παραχρῆμα θεραπείας τυχὼν, ἀπῆλθε, λαλὼν ὅλῃ γλώττῃ τὰς τοῦ Θεοῦ δυναστείας.

Εἶτα προσάγεταί τις αὐτῷ δαιμονῶν· καὶ μὲν δαίμων τὸν Συμεὼν αὐτίκα ἰδὼν, ἀφαρπάσας ἐλεεινῶς τὸν ἄνθρωπον τῶν αὐτὸν κατεχόντων, εἰς ὃν ἐκεῖνος ἦν ἐνοικῶν, ἀνὰ τὰς ἐρήμους τοῦ ὄρους ἠλαύνετο. Συμεὼν δὲ τοῦ πάσχοντος οἶκτον λαβὼν, καὶ τοῦτον ἐν ὀνόματι Κυρίου καλέσας, ἀναστρέφειν κελεύει· καὶ ὃς, ἅμα τῇ κλήσει παρῆν αὐτῷ παρεστώς. δὲ τῷ δαίμονι εὐθέως ἐπιτιμήσας, τήν τε τοῦ Χριστοῦ σφραγῖδα ἐπιβαλὼν, καὶ τοῦτον ἐκβαλὼν ἐκεῖθεν, καὶ ἀπελάσας, ὑγιῆ τὸν ἄνθρωπον ἀπολύει. Οὕτως ἀεὶ παραμένουσαν αὐτῷ τὴν ἄνωθεν εἶχε χάριν, καὶ τῶν αὐτῷ προσιόντων οὐδεὶς ἦν διακενὴς ἀναστρέφων, ἀλλὰ τυγχάνων οὗπερ ἐβούλετο.

Βουλόμενος δὲ πρὸς ἀρετὴν διὰ πάντων οἰκοδομεῖσθαι, καὶ ὑπομονὴν ἀεὶ καταρτίζεσθαι, φησί ποτε πρὸς τὸν Ἰωάννην, Ὡς ἄρα μὲν τοῦ σατανᾶ κτῆσις, καὶ ὅσος τούτου ὀλέθριος πλοῦτος, ὑπεδείχθη μοι πρώην παρὰ Θεοῦ· τίς δὲ λοιπὸν σπουδὴ τῆς ἐκείνου πολυτεχνίας, δι᾽ ἧς τοῖς ἀρετῆς ἐραστεῖς πολέμους ἀναῤῥιπίζει. Καὶ Ἰωάννης, Κύριος ἔφη, τέκνον, ἐξελεῖταί σε τῆς ἐκείνου κακοτεχνίας. Ὑπολαβὼν δὲ Συμεὼν, ἐπικατάρατός τε καὶ ἄπρακτος ἔσται, φησὶ, τῶν ἐκείνου δυνάμεων φροντὶς, μεθ᾽ ὧν τὰς πονηρὰς συσκευάζεται πράξεις. Ἰδὼν τοίνυν Ἰωάννης ὅπως ἐν οὐδενὸς μέρει τὰς ἐπιβουλὰς ἐτίθετο τοῦ ἐχθροῦ, καθάπερ αὐτοῦ τὸ φρόνημα καταστέλλων, ἵνα μὴ λάθῃ, τῇ τούτου ψυχῇ τύφον ἐντεῦθεν σκαιὸς ἐμποιήσας· Μὴ οὕτω, τέκνον, ἔχε, φησὶ, μηδ᾽ οὕτως ἀσθενὴς πολέμιος λογιζέσθω σοι, ἀλλὰ σιδηρὰς μᾶλλον ἁπλᾶς ὑποδεδεμένος, ταύτῃ τε διὰ παντὸς τοῖς μοναχοῖς ἐφεδρεύων, καὶ εἴπου καιροῦ λάβοιτο, βιαίως ἐπιτιθέμενος· ἀλλ᾽ ἐπικλητέον ἡμῖν φάναι τὸν Ἐμμανουὴλ, καὶ αὐτὸς ἔσται διὰ παντὸς μεθ᾽ ἡμῶν, καὶ αὐτὸς αὐτοῦ τῇ τῆς οἰκείας παρουσίας ἐπιφανείᾳ καταργήσει τὰς ἐνεργείας.

Ταῦτα πρὸς τηλικαύτην κατὰ τοῦ Συμεὼν ἐκμαίνει λύσσαν τὸν πονηρὸν ὡς ἀθρόον ἐπιστάντα, φόνους τε συχνοὺς ἄνωθεν τῆς σκεπούσης αὐτὸν μηλωτῆς φοβερὸν ἠχοῦντας ἐπινοῆσαι, καὶ κάτωθεν δαίμονας ὡς ὄφεις ὑποβαλεῖν, δεινόντι κομιδῇ συρίττοντας καὶ σφόδρα δεδιττομένους, ὡς μὴ δὲ τὴν ἀκοὴν οἵους τε εἶναι στέγειν τοὺς μοναχοὺς, ἀλλὰ καὶ αὐτὴν δήπου περιελόντας τὴν μηλωτὴν, ἐπεὶ μηδὲν αἰσθητῶς ὁρᾶν εἶχον, τῷ ἀμάχῳ τοῦ σταυροῦ τύπῳ κατὰ τῶν δειμάτων ἐκείνων σημειουμένους ἀναχωρεῖν. Οἷς οὐκ ἦν ἀρκεῖσθαι μόνοις τὸν πονηρὸν, ἀλλὰ καὶ πλῆθος ἑρπετῶν κατὰ τοῦ Συμεὼν αὖθις ἐπισυνάγει, καὶ νυκτερινὰς ἐπινοεῖ πολυειδεῖς φαντασίας, καὶ χρόνον ἐπὶ μακρὸν ἐκταράττειν ὥσπερ αὐτὸν οἰόμενος, ἵνα πρὸς τούς ὑπερφυεῖς ἐκείνους ἀπαγορεύσῃ τῆς ἀσκήσεως πόνους. δὲ γενναία διὰ Χριστὸν ἐκείνη ψυχὴ, οὐχ ὅπως τούτοις οὐδὲν ἐνδιδοῦσα, τοὐναντίον μὲν οὖν καὶ φιλονεικοτέρα πρὸς ἀρετὴν ἑαυτῆς γινομένη, ἐκεῖνα μᾶλλον αὐτῶν τεθαῤῥηκυῖα τῇ φωνῇ κατεπῇδε· Τὸν ὕψιστον ἐθέμην καταφυγήν μου, διὰ τοῦτο οὐ φοβηθήσομαι, ἀπὸ φόβου νυκτερινοῦ, ἀπὸ βέλους πετομένου ἡμέρας, ἀπὸ πράγματος ἐν σκότει διαπορευομένου, ἀπὸ συμπτώματος καὶ δαιμονίου μεσημβρινοῦ.

Εἰδὼς τοίνυν ἀνήνυτα κάμνων πονηρὸς, τηνικαῦτα μὲν αὐταῖς ὡς εἶχεν ἀπέστη δυνάμεσιν. Ἀπηλέου δὲ μηνὸς ὕστερον, ὅς δεκέμβριος ἡμετέρᾳ διαλέκτῳ καλεῖται, πάσας ὡς ἐδόκει καλῶς τὰς ὑπ᾽ αὐτὸν φάλαγγας ἐξαρτύσας, δευτέρᾳ φυλακῇ τῆς νυκτὸς ἐπιστρατεύει τῷ Συμεὼν, καὶ τὸν γεγλυμμένον αὐτίκα μόδιον ἄρας αὐτῇ μηλωτῇ, ἀφίησι κατὰ τοῦ κρημνοῦ· Δεξιὰ δὲ Κυρίου εὐθὺς ἐπ᾽ αὐτὸν, δεξιὰ Κυρίου ποιοῦσα δύναμιν· καὶ μὲν ἀκλινῶς ἐπὶ τῆς βάσεως ἑστὼς καὶ προσευχόμενος ἦν· δὲ ὄμβρους ἀπὸ τῆς θαλάσσης καὶ ἀνέμους, καὶ τυφῶνας, καὶ πρηστῆρας, καὶ καταιγίδας ἐκίνει, ἀστραπαί τε διάπυροι καὶ φλογώδεις, καὶ βρονταὶ βαρεῖαι καὶ σκληραὶ ἐξεῤῥήγνυντο, ὡς μὴ τὰς ψυχὰς μόνον ἐκτεταράχθαι τοὺς μοναχοὺς, ἀλλὰ καὶ τὰ ὦτα τούτοις ἐκκεκωφημένοις προσεοικέναι. μὲν οὖν Συμεὼν ἀκλόνητός τε καὶ ἀπερίτρεπτος, οὐ σῶμα μόνον, ἀλλὰ καὶ νοῦν πρὸς τηλικαύτας ἵστατο βίας.

δὲ θεῖος Ἰωάννης ἐκόπτετο τὰ σπλάγχνα περὶ αὐτοῦ, ἀστακτὶ δακρύων, καὶ τοὺς μοναχοὺς καθ᾽ ἕνα τε καὶ κοινῇ συγκαλῶν. Οἱ δὲ τῷ παραλόγῳ τῆς βίας καταπλαγέντες, οὐδὲ ἀποκρίνασθαι οἷοί τε ἦσαν· ἀλλ᾽ μὲν ἀποθανεῖται νῦν, ἔλεγον, πρὸς ἀλλήλους, Συμεών. Εἶτα καὶ τὰ ἐκ τοῦ πονηροῦ προσετίθεσαν, Ποῦ, φησιν, ὑπὲρ ἄνθρωπον αὐτοῦ πολιτεία; ποῦ τῆς ἀσκήσεως μανία; ποῦ τῶν θαυμάτων ἐπίδειξις; αὐτὸς παραστήτω νῦν ἑαυτῷ βοηθὸς, αὐτὸς τὸν ὑπὲρ κεφαλῆς διαδράτω κίνδυνον. Τοῦ δ᾽ οὖν Ἰωάννου μὴ ἀνιέντος, ἀλλὰ συντονωτέρᾳ μᾶλλον ἔτι καὶ περιπαθεστέρᾳ τῇ φωνῇ χρωμένου, Μὴ δὲ μία σοι δι᾽ ἐμὲ λύπη, Πάτερ, μὴ δὲ φροντὶς, Συμεὼν ἀποκρίνεται· μὲν γὰρ ἐχθρὸς κατήργηται ἤδη καὶ καταβέβληται, ἐμοὶ δὲ ἔῤῥωται τῇ ἄνωθεν χάριτι πάντα, καὶ ἀσφαλῶς τὰ τῆς στάσεως ἔχει. Ἅμα δὲ ἡμέρα συνίασι καὶ οἱ μοναχοὶ, καταλαβεῖν αὐτὸν ἤδη τεθνεῶτα νομίζοντες· ἀλλὰ κρεῖττον κατὰ προσδοκίαν ἀπῄντα τὸ ἐλπισθέν. Καὶ μὲν, ψυχὴν ἅμα· καὶ ὄψιν ἠγαλλιᾶτο, ὡς διὰ τοῦ προσώπου τὴν ἔνδον φαιδρότητα παραδείκνυσθαι· οἱδὲ, παρὰ τοῦ θείου Ἰωάννου τὰ εἰκότα ὀνειδιζόμενοι, ἀνεχώρουν.

[19] Et hæc quidem Symeonis oratio, præter ætatem & expectationem prolata, [Ad perseverantiam animatur a Christo] percellere audientes poterat: Christus autem, qui ipsum sanctificaverat, quique priusquam pateretur sanctis suis discipulis Apostolisque dixerat; Confidite, ego vici mundum; gratiamque & virtutem patrandi miracula infuderat; ille similibus Symeonem donis impertiturus, palmisque contra diabolum pugnando obtentis nobilitaturus, similibus etiam ad ipsum vocibus uti dignatus est, dicens; Confide, ego vici mundum. [Joa. 16, 33] Deinde etiam divinæ lucis claritate circumfunditur, detegiturque confestim omnis magnificentia atque imperium diaboli: ipse diadema in capite gestabat; [Dæmonem cum voluptatibus suis,] adstabant integræ dæmonum phalanges; ad voluptatis ornatum præsto erant aurum, pretiosi lapides, uniones, utpote magis apta ad inducendam voluptatem illecebræ; audiebatur tibiarum fistularumque sonus, & varius musicæ concentus; cernebatur Peccatum specie puellæ, cum comitibus suis, ad turpitudinem homines allicientibus: illic curiositatis nequitiȩque, hic diffidentiæ, inertiæ, & oblivionis spiritus residebant; spiritus autem avaritiæ diductis immane rictibus hiabat, veluti non satiandus nisi universa absorpsisset; qui istiusmodi rerum species exhibentes, conabantur Symeonem quoque ad se pellicere. [signo Crucis dissipat,] At ille consuetis armis, salutari Jesu nomine Crucisque signo se muniens, universa confestim spectra dissipat, quemadmodum dissipari tenebræ solent fulgore solis.

[20] Lucifugis hisce noturnisque visionibus discussis, meliori denuo illustratione dignus judicatur; tenebris quippe depulsis lumen succedere, necesse est. [& visione Dei corroboratur:] Nam dum fixis templum intuetur oculis, videt Dei majestatem in cælo: continuoque gloria inde diffusa Symeonem circumfulsit, & Patriarcharum quispiam unguentum, quod suave ac divinum quidpiam redolebat, manibus prælatum, guttatim stillare facit, unxitque ipsum, dicens: In virtute hujus unguenti fugabis dæmonas, divinoque robore ad excelso lumbis accinctus, inanes ipsorum esse impetus insidiasque ostendes. Confide igitur, sperans in Christi, qui te creavit, signo: non enim proficiet inimicus in te, & filius iniquitatis non apponet nocere tibi.

[21] Istiusmodi submissis a Deo spectaculis recreabatur Symeon, præveniebaturque gratuita hac benevolentia, ut par asceticæ vitæ laboribus atque certaminibus fieret. Atque illa Joannem minime fugiebant: quippe Symeonem propter plurima prȩstantioraque, quam in illa ætate solent inesse, virtutum decora, non secus observabat quam filium ex se prognatum, instituendumque curabat omnibus, quæ ad ipsum spectabant: quorum utique effectus sunt quæ subnectuntur. Vir quidam a longo jam tempore viribus destitutus, gravissimis premebatur doloribus; [precibus ægrum sanat,] nec ulla omnino adhibita medicina poterat levari: dumque identidem monasterium frequentat, insolitamque Symeonis in illa ætate perfectionem notat, fiduciam concipit fore ut Deus pristinæ se valitudini restituat, si Symeon deprecator intercedebat. Itaque Joannem adiens enixe rogat, Symeonem precibus suis exorare velit, ut pro se misero intercedat apud Deum. Joannes conspecto viri affecto corpore, commiseratione tactus, adduci ad columnam Symeonis ipsum imperat; deinde hortatu suasuque, supplex denuo factus, inducere virum sanctum conatur, ut ne despiciat tam graviter laborantem, sed preces pro ipso fundat manusque imponat. Is autem molestissime hoc ferens, peccatorem se nuncupabat; mandatumque, quod vires suas excedere inquiebat, deprecabatur. Cumque Joannes cum suis nihil remitteret, imo etiam longe ardentius instaret; vix tandem aliquando exoratus, ægre habenti manus imposuit, seque dans totum orationi: Ego, inquit, peccator formo signum Christi; uti credidistis, fiat ægrotanti. Qui continuo sanitate donatus abiit, potentiam Dei pleno ore decantans.

[22] Post hæc dæmoniacus ad Symeonem adducitur: at dæmon simul atque virum sanctum conspexit, [& dæmoniacum liberat.] ereptum miserabiliter e manibus tenentium, quem insidebat, hominem per deserta montis agitabat. Misertus ergo Symeon ita raptati, eum in nomine Domini vocatum reverti jubet: ille autem pene citius, quam vocatus esset, se coram stitit. Mox Vir Dei increpitum dæmonem, signo crucis Christi objecto, inde exterminans, hominem sanum ac sibi redditum dimisit. Ita in promptu semper erat Symeoni gratia cælestis: nec ullus, qui ipsum accedebat, revertebatur vacuus, sed reportabat, quidquid petierat, voti compos.

[23] Cupidus porro Symeon absolutum per omnia virtutis ædificium struendi, perveniendique ad perfectissimum tolerantiæ gradum; [De cavenda vana gloria monito] dicit aliquando ad Joannem: Quam late pateat dominium satanæ, & quantæ sint ejusdem perniciosæ divitiæ, quanto etiam studio omnem suam applicet vafritiem, ut virtutis zelatoribus bellum moveat, jam pridem monstravit mihi Dominus. Ait Joannes; Dominus te, fili, nequissimis illius machinamentis eripiet. Subsumens Simeon; Execrabiles, inquit, vires ejus, quantumvis sollicite aliud ex alio malum molientes, effectu carebunt. Ubi vidit Joannes, quam vili penderet insidias inimici, veluti ad mentem revocare, in officioque continere aberrantem cupiens, ut ne teter spiritus, hinc animæ illius arrogantiam superbiamque tentans ingerere, lateret diutius: Non ita, inquit, fili mi, sis animatus; neque tam imbelli cum hoste negotium nos habere, putato: imo vero calceos indutus ferreos, perpetuo Monachis struit insidias, & sicubi occasionem nactus commodam fuerit, violenter impressionem facit. Precandus nobis potius invocandusque est Emanuel: ipse perpetuo nobiscum futurus est; ipse præsentia sua omnem inimici vim irritam reddet.

[24] Hæc malignum spiritum ad tantam contra Symeonem adegerunt rabiem, ut repente superveniens, [horrenda spectra objiciuntur,] crebros strepitus, super pellem qua tegebatur horribiliter insonantes, cieret; subtus autem dæmonas, veluti angues subjiceret, tam formidolosa ilico sibila emittentes, atque adeo vehementem incutientes terrorem, ut auribus ferre non sustinerent Monachi; quin etiam, cum detracta circumquaque pelle, nihil omnino visu perciperent, inexpugnabili Crucis signo contra istiusmodi terriculamenta sese munientes, recederent. Non hic stetit vafricies nequam hostis: præludium illa erant. Serpentes ingenti numero adversus Symeonem coactos in aciem educit, nocturnaque spectra multimoda specie comminiscitur, quibus ipsum perterrere, atque ab eximiis illis asceticæ vitæ operibus absterrere diu conatur. At generosa illa propter Christum anima, hisce terroribus non modo non cedens, sed contra majori etiam contentione, quam antea enitens ad virtutem, & quibus terrenda putabatur illis ipsis fiduciam adaugens, vocem extulit cecinitque: Altissimum posui refugium meum, propterea non timebo a timore nocturno, a sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, a ruina & dæmonio meridiano.

[25] Conspicatus igitur malus dæmon in vanum se laborare, tunc quidem istiusmodi machinamentis abstinuit. [& tempestates frustra cientur:] Deinde vero mense Apelæo, qui nostra lingua December nuncupatur, omnibus (ut quidem videbatur) phalangibus instructis, secunda noctis vigilia, adoritur Symeonem; subitoque excavatum modium, cum ipsa pelle arreptum, in præceps dat. Dextera autem Domini continuo fuit super ipsum, dextera Domini faciens virtutem; ipse siquidem immotus stabat supra columnam, orabatque; dæmon vero a mari imbres, ventos, procellas, turbines igneos ac tempestates ciebat, fulminaque inflammata & ignita: & tonitrua tam horrenda atque fragosa erumpebant, ut non modo totis artubus contremiscerent Monachi, verum etiam surdorum instar nihil auribus persentiscerent. Interea Symeon, inconcussus ac circumverti nescius, non corpore tantum, sed vel maxime animo, adversus illos impetus stabat.

[26] Divinus interim Joannes cruciabatur intimis visceribus Symeonis causa, ubertim lacrymans, monachosque in unum publice convocat: qui inopinatæ tempestatis violentia consternati, nihil dare responsi poterant universi, [quem periisse rati monachi, salvum reperiunt.] sed inter se; Jam forte Symeon morte occubuerit, inquiebant. Deinde etiam quædam e pessimo profecta spiritu adjiciebant, dicentes: Ubi nunc conversatio illius, humana sublimior? ubi illud insanum exercitationis genus? ubi ostentario prodigiorum? Opituletur nunc sibi ipse, & periculum a capite suo amoliatur. Inter hæc Joanne nullum dolendi modum faciente, sed magis etiam intensa ac lugubri voce personante; responsum Symeonis auditur: Nihil tibi mea causa, mi Pater, quod crucieris aut doleas: in vanum recidere machinamenta hostis turpiter prostrati; me autem si spectes & columnam (quæ Superum gratia est) salva omnia. Simul atque illuxit, progrediuntur una monachi, ipsum, ut putabant, jam mortuum suscepturi: verum euntibus, melior opinione sua spes, occurrit ipse Symeon, & animo & vultu pariter exultans; externis vultus notis internum animi gaudium non obscure testantibus. Monachi porro, ut meriti erant, a divino Joanne increpiti, ad se quisque revertebantur.

CAPUT IV.
Exhortatio duplex Symeonis, & Pœnitentia.

Ὁμιλίας δέ ποτε πρὸς αὐτοὺς Συμεὼν ἁψάμενος, τοιαῦτα παραδόξως αὐτοῖς διελέγετο, τῇ τοῦ ἁγίου Πνεύματος δυνάμει μᾶλλον ἐφθέγγετο, καὶ διὰ παντὸς ἐμφιλοχωρεῖν εἶχεν αὐτῷ καὶ ἡδέως ἐπαναπαύεσθαι. Ἔλεγε τοίνυν, ὅτι δημιουργήσας ἐν ἀρχῇ τὸν ἄνθρωπον Θεὸς, νοῦν ἐν αὐτῷ κατέστησεν ἡγεμόνα, δοκιμαστὴν ὥσπερ καὶ δικαστὴν τῶν ἐγγινομένων ἡμῖν λογισμῶν ἀγαθῶν τε καὶ φαύλων, ὥστε οὐδεὶς ἄγνοιαν ἔχειν τοῦ καλοῦ τε καὶ μὴ τοιούτου λέγειν δυνήσεται. Εἰ τοίνυν αἱ τῶν ἡδονῶν ἐπιθυμίαι περιγένωνται ἡμῶν, καὶ ὑπ᾽ αὐτῶν αἰχμαλωτισθῶμεν, καὶ μὴ μᾶλλον γενναίως ἀγωνισώμεθα πρὸς αὐτὰς, μὴ δὲ δυνάμει τῇ πάσῃ στῶμεν πρὸς τὰς αὐτῶν προσβολὰς, ψεῦσαι πάντως τῆς ἑαυτῶν ὁμολογίας γινόμεθα, ἣν τῷ Χριστῷ διὰ τοῦ βαπτίσματος καὶ τοῦ μοναδικοῦ τοῦδε σχήματος, ἐνώπιον τῶν ἐκλεκτῶν Ἀγγέλων, ὡμολογήσαμεν. Φύσει μὲν γὰρ τοῦ ἐπιθυμητικοῦ προσόντος ἡμῖν, οὐδεὶς ἐπιθυμεῖν ἀρνήσασθαι δύναται· τὸ δὲ μὴ τῶν ἐπιθυμιῶν ἡττᾶσθαι, τοῦ ἐπικρατοῦντός ἐστι λογισμοῦ, τὴν ἡμετέραν ἐπὶ τὰ χείρω ῥοπὴν ἀνείργοντος. Παραπλησίως δὲ καὶ γαστριμαργίαν, καὶ φιλαυτίαν, καὶ θυμὸν, καὶ φθόνον, καὶ εἴ τι ἄλλο ψυχῆς πάθος, τῷ αὐτῷ λογισμῷ πρὸς τὴν ἀντικειμένην ἕκαστον ἀρετὴν παρατιθέναι καὶ κρίνειν δυνάμεθα, καὶ οὕτως ἐκ παραλλήλου τὸ βέλτιον αἱρεῖσθαι, τὸ φαῦλον διακρουόμενοι. Ἐπεὶ καὶ Κύριος ἡμῶν καὶ Θεὸς δύο τρίβους ἡμῖν ὑποδείκνυσι, τὴν μὲν στενὴν καὶ τεθλιμμένην, τις ἀπάγει πρὸς τὴν ζωὴν τοὺς δι᾽ αὐτῆς ὁδεύοντας, τὴν δὲ πλατείαν καὶ ἄνετον, τις ἐπ᾽ αὐτὸ φέρει τῆς ἀπολείας τὸ βάραθρον. Βιασώμεθα τοιγαροῦν ἑαυτοὺς, ἀδελφοὶ, ἵνα καὶ τὴν βιαστὴν ἁρπάσωμεν τοῦ Θεοῦ βασιλείαν, ὃς φυλάξει πάντας ἡμᾶς εἰς δόξαν τῆς αὐτοῦ μεγαλωσύνης. Ἀμήν.

μὲν οὖν Συμεὼν ταῦτα πρὸς αὐτοὺς διεξῄει· δὲ Ἰωάννης οὐκ ἐκείνου τὰ ῥήματα ἔλεγεν εἶναι, ἀλλὰ τοῦ παναγίου καὶ τελειωτικοῦ Πνεύματος, καὶ δι᾽ αὐτοῦ σαφῶς ᾔδει φθεγγόμενον. Ἐφραὶμ δὲ, κατ᾽ ἐκεῖνο καιροῦ τῆς μεγαλοπόλεως Ἀντιοχείας Ἀρχιεπίσκοπος, περὶ τῆς στάσεως τῶν ὁσίων τούτων πειθόμενος, καὶ μάλιστα τοῦ Συμεὼν, τῆς τε τραχείας αὐτοῦ καὶ λίαν ἐπιπόνου διαγωγῆς, καὶ τῆς ἀπαραμίλλου καὶ ὑπερφυοῦς πολιτείας, κατὰ θέαν τούτων ἐλθὼν, ὅπως τε τῷ Χριστῷ ἐσταύρωτο παρ᾽ ἡλικίαν ἰδὼν, καὶ ὄψεις τῶν ἀκουσθέντων Μάρτυρας θέμενος, Θεὸν ἦν ὅλῳ στόματι μεγαλύνων, καὶ αὐτῷ δάκρυσιν οὐχ ἧττον ῥήμασιν ἐξομολογούμενος, ἅπερ ἦν αὐτῷ καὶ παρόντι θαῦμα, καὶ εἰς τὴν πόλιν ἐπανελθόντι διήγημα.

δὲ, πῦρ ὥσπερ ἐπὶ πῦρ, ἀνάπτων ἀεὶ τοῦ εἰς Χριστὸν ἔρωτος, οὐδένα τὲ κόρον διὰ τοῦτο τῶν ὑπὲρ αὐτοῦ καμάτων εἰδὼς, αἰτεῖ ποτε σχοινίον τινὰ τῶν αὐτῷ προσίοντων· καὶ λαβὼν εὐθὺς, ὅλον ἐν χρῷ τὸ σῶμα περιελίσσει καὶ διασφίγγει οὕτω σφοδρῶς, ὡς διαφαγεῖν αὐτοῦ τὰς σάρκας, ἁπαλάς τε οὔσας καὶ τρυφερὰς, γυμνὰς αὐτῶν τὰς πλευρὰς ἀποδεῖξαν. Ἥλκωτο μὲν οὖν αὐτῷ τὸ σῶμα, καὶ πονήρως εἶχεν· οἵ τε τῶν ἑλκῶν ἱχῶρες αἵμασι πεπηγόσιν ἀνακιρνάμενοι, τῷ τρυχίνῳ συγκεκόλληντο ῥάκει· δὲ καθάπερ σαφῶς ἄλλου πάσχοντος, οὕτω τῶν ἐκ τοῦ σώματος ἀλγηδόνων ὑπερεώρᾳ. Τοῦ χρόνου δὲ καὶ δυσωδίαν ἐντεκόντος τοῖς ἕλκεσιν, ὡς ἤδη πολλὴ αὕτη, καὶ πολλῶν ὀσφρήσει προσβάλλουσα αἴσθησίν τε τοῖς μοναχοῖς ἀλλὰ καὶ τῷ Ἰωάννῃ παρεῖχεν, οἱ μὲν ἐπυνθάνοντο τῆς ὀσμῆς τὴν αἰτίαν· δὲ Συμεὼν προφάσεις τινὰς εἰς ἀπολογίαν ἐπλάττετο, ἕως διὰ τῆς θυρίδος τῶν μοναχῶν τις παραθεωρήσας, καὶ λίμνας αἱμάτων ἕλκεσιν ἀναπεφυρμένας ἰδὼν, μανθάνει τὸ τοῦ πάθους μυστήριον, καὶ παραυτὰ τῆς θέας ἐπαγγέλει τῷ Ἰωάννῃ. Καὶ ὃς οὐκ ὀλίγα δεινοπαθήσας ἀναγκάζει τὸν Συμεὼν ἆραι κατὰ μικρὸν τὸ σχοινίον· ἀρθῆναι γὰρ ἀθρόον οὐκ ἦν, ἐκδαπανῆσαν ἤδη καὶ διασῆψαν τὰς σάρκας, καὶ ταύταις ἄχρις ὀστέων ἐγκοιλανθέν.

Περιεχομένου δὲ τούτου, καὶ δάκρυα προστιθέντος καρδίας δήγματα, ἐπετίμα Ἰωάννης καὶ προσωνείδιζε φιλοστόργως, Μὴ δῆτα, λέγων, τέκνον, μὴ οὕτως ἑαυτοῦ χρῆναι λίαν ἀφιλανθρώπως ἔχειν. δὲ τότε μὲν πατρικαῖς ἐπιτιμήσεσιν εἶξας, ἀπέθετο τὸ σχοινίον· μετὰ δὲ ταῦτα λαμβάνων αὐτὸ πάλιν ὁμοίως περιειλίσσετο, οὐ μετὰ τῆς αὐτῆς σφίγξεως διατάσεως, ἀλλὰ χαυνότερόν πως καὶ φορητότερον· ἐσπούδαξε γὰρ ὑπωπιάζειν ἀεὶ τὸ σῶμα καὶ κατατρύχειν, τοὺς ἐπανισταμένους ἐξ αὐτοῦ τῇ ψυχῇ πολέμους ἀκούων· ἅπερ ἐξίστη τοὺς μοναχοὺς ἐν ἡλικίᾳ μάλιστα τοιαύτῃ γινόμενα. Αἰτοῦσι τοίνυν ἀκοῦσαι λόγους παρ᾽ αὐτοῦ σωτηρίας, καὶ Συμεὼν ὁμιλίας αὖθις ἁψάμενος, τῷ ἐνοικοῦντι μᾶλλον κινούμενος πνεύματι, ᾧ καὶ πρὸ μητρικῶν ὠδίνων ἐξείλετο.

Πατέρες, ἔφη, καὶ ἀδελφοὶ, οὐ χρὴ τὸν ἀσύνετον ἐμὲ περὶ σωτηρίας ψυχῆς τῇ ὑμετέρᾳ πολιᾷ διαλέγεσθαι· ὅμως ἐπεὶ πατρικοῖς οὐκέστι μὴ πείθεσθαι λόγοις, Ἔργον μοναχοῦ τὴν ἐγκράτειαν οἶμαι, ὥστε ἠρεμεῖν αὐτῷ τὰς τοῦ σώματος ἡδονὰς, ἔχοντι τὴν ψυχὴν ἐν εἰρηνῃ, τό, τε συνεχῶς ψάλλειν, καὶ ἀδιαλείπτως τῷ νῷ προσεύχεσθαι· ἔργον μοναχοῦ ἀγάπη, καὶ μετὰ ταπεινῆς καρδίας ὑπακοὴ, δι᾽ ἧς καὶ Χριστὸς εἷλε τὸν θάνατον, γενόμενος ὑπήκοος μέχρι θανάτου, θανάτου δὲ σταυροῦ, ἵνα τὰς ἐπιθυμίας τῆς σαρκὸς καὶ ἡμεῖς δι᾽ αὐτῆς θανατώσωμεν, τότε ἐν ἐξομολογήσει κλαίειν, καὶ ἐν συντριβῇ καρδίας ὡς Τελώνης προσεύχεσθαι, φωνή τε σύμμετρος καὶ λόγος εὔτακτος, καὶ ἐν πρᾳότητι καὶ ἡσυχίᾳ διαγωγή. Ἔργον μοναχοῦ, τὸ μὴ ὀμνύειν ὅλως, πλὴν τοῦ πίστευσον συγχώρησον, τε τῶν τῆς φιλαργυρίας σκανδάλων φυγὴ, καὶ τῶν ὄντων μετάδοσις, καὶ τὸ μὴ μόνον μηδέ ποτέ τινος καταλαλεῖν, ἀλλὰ μὴ δὲ καταλαλοῦντος ἀνέχεσθαι, συμπάσχειν τε τοῖς ἐν ὀδύνῃ, καὶ ἀδελφῶν πόδας νίπτειν, καὶ ταῖς αὐτῶν χρείαις διακονεῖσθαι, τό τε μὴ τοῦ χαλεποῦ πάθους τῆς ὑπερηφανίας ἡττᾶσθαι, ἀλλὰ πάντων ἔσχατον ἑαυτὸν εἶναι ἡγεῖσθαι.

Ἔργον μοναχοῦ, εἰς πάντας μεγάλους τε καὶ μικροὺς, ἐνδόξους καὶ ἀδόξους, πλουσίους καὶ πένητας, ὡς εἰς αὐτὸν Χριστὸν ἀγνὴ φιλαδελφία τε καὶ φιλοξενία, καὶ ὑποκρίσεως καθαρεύουσα πάσης διακονία. Μοναχὸς γὰρ πρὸς μὲν τὰς κατὰ κόσμον βλέπων ὑπεροχὰς, καὶ πρόσωπα τῶν τοιούτων λαμβάνων, πτωχὸν δὲ καὶ ωένητα προσιόντα καὶ δεόμενον ἀπωθούμενος, τοιοῦτος οὐχ ἕξει παῤῥυσίαν εἰς τὸν νυμφῶνα, οὐ δὲ ἀπαντήσεται, οὐ δὲ συνεισελεύσεται φαιδρῶς τῷ ἀθανάτῳ νυμφίῳ, ἀλλὰ τοῦτον ἑαυτῷ ἐλεεινῶς ἀποκλείσει, δι᾽ ἔνδειαν ἐλαίου τῆς λαμπάδος ἀποσβεσθείσης· ἐλεημοσύνη γὰρ αὐτοὺς ἐλεεῖν πέφυκε πρώτους, καὶ μεγάλων ἐξαιρεῖσθαι κακῶν τοὺς ἑαυτῆς ἐργάτας, αὐτὸν ἐκεῖνον ὁμολογοῦντα Χριστὸν ἔχουσα, καὶ εἰς ἑαυτὸν ἀναδεχόμενον, τὸν εἰς τοὺς πένητας ἔλεον· Ἐφ᾽ ὅσον γὰρ ἐποιήσατέ, φησιν, ἑνὶ τούτων τῶν ἐλαχίστων, ἐμοὶ ἐποιήσατε· ὥσπερ μὴ τὸν ἀδελφὸν ἐλεῶν πάλιν, τὸν υἱὸν τοῦ Θεοῦ σαφῶς ἤρνηται, τρόπον τινὰ κατὰ τοὺς Σαδδουκαίους τῇ ἀναστάσει καὶ αὐτὸς ἀπιστῶν, καὶ πρὸς τὰς ἐκεῖθεν οὐ διαβλέπων ἐλπίδας. Μὴ οὖν προτιμήσητε τῆς τοῦ ἀδελφοῦ χρείας τὸν ἐγκρυπτόμενον τοῖς χρήμασι δαίμονα, ὅς καὶ αὐτῷ Χριστῷ τετόλμηκε προσβαλεῖν, εἰρηκὼς, Ταῦτα πάντα σοι δώσω εὰν πεσὼν προσκυνήσῃς μοι· μὴ τῇ κοσμικῇ φαντασίᾳ τὸν τὴν πτωχείαν τοῦ πένητος ὑπερχόμενον, καὶ μὴ ἔχοντα που τὴν κεφαλὴν κλῖναι, Χριστὸν ἀτιμάσητε, οὗ εἰσὶν οἱ οὐρανοὶ καὶ γῆ. Ἐπεὶ καὶ Ἀβραὰμ ξενίσας οἶδε Θεὸν σὺν Ἀγγέλοις δυσὶν ἐν ὁδηπόρου προσχήματι, ὁμοίως δὲ καὶ Λὼτ Ἀγγέλους ὑποδεξάμενος. Ἀλλὰ καὶ ἐν πλουσίῳ καὶ πένητι ζητεῖτε Θεὸν, πένητας μὲν ὡς πλουσίους, πλουσίους δὲ πάλιν ὡς πένητας λογιζόμενοι, πόδας τε αὐτῶν μετ᾽ εὐχαριστίας Θεοῦ καὶ ἀγάπης ἐν διαθέσει ψυχῆς νίπτοντες, καὶ ἱλαρῶς αὐτοῖς ἐκ τῶν ὄντων ἐπαρκοῦντες τὰ πρὸς τὴν χρείαν, ὡς ἕνα τε τοὺς πάντας ὁρῶντες, καὶ Χριστὸν ἐν αὐτοῖς μᾶλλον ὁρᾶν νομίζοντες. Πλοῦτος μοναχοῖς, Ἀδελφοὶ καὶ Πατέρες, ἀκτησία· εἰ δὲ κέκτηταί τις, μὴ ἑαυτῷ μᾶλλον, ἀλλὰ τῷ πλησίον κεκτήσθω.

Ἔργον μοναχοῦ, σωφροσύνη σώματος, ἀλλὰ καὶ ψυχῆς· εἰ δέ τινα ὑμῶν, ἀδελφοὶ, λογισμὸς ἀκαθαρσίας εἰσέλθη, ἐν συνοχῇ πνεύματος καὶ καρδίας ὀλολυγμῷ πρὸς Θεὸν μετὰ δακρύων ἐκεῖνα βοᾶτω· Δέσποτα Χριστὲ, τῶν οἰκτιρμῶν καὶ τοῦ ἐλέους Θεὸς, πάσης παρακλήσεως Κύριος, ἀεὶ ὢν καὶ διαμένων εἰς τοὺς αἰῶνας, μόνος φιλόστοργος πατὴρ, τοὺς ἐπί σοι πεποιθότας μὴ καταισχύνων, ῥύσαι με ἐκ χειρὸς ἐχθρῶν μου, πρόσχες τῇ ψυχῇ μου, σῶσόν με ἐν τῷ ἐλέει σου τὸ ἀγαλλίαμά μου, λύτρωσαί με ἀπὸ τῶν κυκλωσάντων με· σὺ γὰρ οἶδας μόνος πάντα εἰδὼς, ὃν οὐδὲν οὐ δὲ τῶν τῆς καρδίας κρυφίων λαθεῖν δύναται, ὡς οὐκ ἐμῆς εἰσι ταῦτα γνώμης γεώργιον, ἀλλὰ κατὰ πολύ μοι τὸ ἀκούσιον ἐπεφύη. Μνήσθητι ὅτι χοῦς εἰμι, καὶ μὴ εἰς κατάκριμα λογισθήτω μοι. Κύριε, Κύριε, δύναμις τῆς σωτηρίας μου, ἐπισκίασον ἐπὶ τὴν κεφαλήν μου ἐν ἡμὲρᾳ πολέμου· μὴ παραδῷς με, Κύριε, ἀπὸ τῆς ἐπιθυμίας μου ἁμαρτωλῷ· ἐλέησόν με Θεὸς, ἐλέησόν με, ὅτι ἐπί σοι πέποιθεν ψυχή μου, καὶ ἐν τῇ σκιᾷ τῶν πτερύγων σου ἐλπιῶ· Θεός μου μὴ μακρύνῃς ἀπ᾽ ἐμοῦ, Θεός μου εἰς τὴν βοήθειάν μου πρόσχες· βοηθήσων μου καὶ ῥύστης μου εἶ σὺ, Θεός μου μὴ χρονίσῃς.

Ταῦτα ῥυπαροῖς λογισμοῖς πολεμούμενος προσεύχου Θεῷ· εἶτα ῥίψον τὴν οἰκείαν ἀσθένειαν ἐνώπιον τῆς αὐτοῦ ἀγαθότητος, καὶ αὐτὸς ἐν τοῖς μεταφρένοις αὐτοῦ εὐθέως ἐπισκιάσει σοι. Ἀποστρέφεσθε τοίνυν ἀδελφοὶ τοὺς ῥυπαροὺς λογισμοὺς, οὕς τίκτει τὸ πλήρωμα τῆς γαστρός· διώκετε δὲ μᾶλλον τὴν εἰρήνην καὶ τὸν ἁγιασμὸν, ὧν χωρὶς οὐδεὶς ὄψεται Κύριον, ὃς οὐ δὲ τὰς τοῦ ἐχθροῦ μηχανὰς ἀπέκρυψεν ἀφ᾽ ἡμῶν· οὐ δὲ γὰρ αὐτοῦ φησι τὰ νοήματα ἀγνοοῦμεν. Ἀλλ᾽ ἐάν τις ὑμῶν πρὸς ὄρεξιν βρωμάτων διερεθίζηται, νοείτω τίς σαίνων τὴν ὄρεξιν· ἐάν τις ὑπὸ σαρκικοῦ πολέμου διαθερμαίνηται, ἐπιγινωσκέτω τίς τὸ πῦρ ἀνάπτων, καὶ τῆς εἰς τὸ κακὸν ἀφορμῆς ἐκκοπὴν ἐπινοείτω. Στῆτε τοιγαροῦν ὡς ἀθληταὶ γενναῖοι, ἀνακρίνοντες ἑαυτοὺς διὰ παντὸς, ἀδελφοὶ, καὶ οἰχήσεται ἀφ᾽ ὑμῶν τῆς ἁμαρτίας ἐνέργεια· ἐν τούτοις ἀεὶ μελετῶντες, ταῦτα καθ᾽ ἑαυτοὺς ἐξ ετάζοντες, εὐνοεῖτε τῷ οἰκείῳ δεσπότῃ· ἵνα καὶ προκοπὴ ὑμῶν ᾖ φανερὰ, τοῦ ἐν Κυρίῳ καυχᾶσθαι κατὰ τὸ γεγραμμένον καὶ λέγειν, Εἂν μή μου κατακυριεύσωσι, τότε ἄμωμος ἔσομαι, καὶ καθαρισθήσομαι ἀπὸ ἁμαρτίας μεγάλης, καὶ ἔσονται εἰς εὐδοκίαν τὰ λόγια τοῦ στόματός μου· ἔσονται δὲ τότε μᾶλλον, Ἀδελφοὶ καὶ Πατέρες, εἰς εὐδοκίαν, ὅταν μετὰ τοῦ ἀκατακυριεύτους ἡμᾶς εἶναι, ἔτι τὰ λόγια τοῦ στόματος καὶ δάκρυσιν ᾖ καρδίας κατηρτυμένα.

ψαλμῳδία κατάνυξιν ἐχέτω· αἱ πρὸς Θεὸν φωναὶ, καὶ τὸ τῶν χειρῶν ἔργον, ὡς Ἀγγέλων παρεστώτων ὑμῖν ἐκτελείσθω· δύο χιτῶνας ἔχων τῷ μὴ ἔχοντι μεταδότω· νηστεία καθ᾽ ἡμέραν ὑμῖν ἄχρις ἐννάτης παρατεινέσθω· νηστεύοντες δὲ μὴ κατὰ τοὺς ὑποκριτὰς σκυθρωπάζωμεν, ἀλλὰ φυλακὴν τῷ στόματι θώμεθα, καὶ περιοχῆς θύραν τοῖς χείλεσι. Ξένῳ ἀδελφῷ ὑπαντῶντες, ταχέως μετάνοιαν βάλλετε, λέγοντες, Πῶς ἔχομεν, εἶτα δοτέον χώραν τῇ σιωπῇ· εἰ δέ τινι καὶ διαλεχθῆναι ἀναγκαῖον, προτρέψει τὸν ἀδελφὸν ἀγάπην λαβεῖν· εἶτ᾽ οὖν ἄρτον ζωῆς, καὶ φιλοθέοις αὐτὸν διηγήμασι, καὶ πολιτείαις πατέρων ἑστιατέον. Μὴ γινώμεθα κενόδοξοι τῇ διαλέκτῳ, ἀλλ᾽ τῶν ἐντολῶν ἡμῖν τήρησις μᾶλλον τὴν ἀληθῆ δόξαν περιποιεῖσθω, ἐν ἁπλότητι καρδίας ταπεινουμένοις. Τὸ φιλόπτωχον ἡμῖν ἀπὸ τοῦ ὑστερήματος ἔστω καὶ τῆς ἐνδείας· πρὸς Θεὸν εὐχαριστία μὴ ἐκλειπέτω, ἀλλ᾽ ἐν τῷ στόματι ὑμῶν τὸ ὄνομα Κυρίου ἐπὶ πᾶσιν ἁγιαζέσθω, καὶ στόμα μᾶλλον ὑμῖν καὶ καρδίαν ἀγιαζέτω.

Ἀδελφῷ περί τινος φαύλου πράγματος μὴ συνδιαστέον, ἀλλὰ προσεκτέον μᾶλλον ἑαυτοῖς ἀδελφοὶ, καὶ πάντα δοκιμαστέον πρῶτον, εἶτα τοῦ καλοῦ δυνάμει τῇ πάσῃ περιεκτέον. Μηδεὶς ἐν ἡμῖν διάβολος ἔστω, τῆς γὰρ ἐκείνου μερίδος ἐστὶν συνταράσσων τὴν ἀδελφότητα· ἀλλὰ τά τε χείλη ἀλήθειαν ἀεὶ καὶ καρδία λαλείτω. Ἐὰν ἐν τῇ τραπέζῃ διψήσῃς, οὐκ ἐρεῖς, Δός μοι πιεῖν· ἀλλὰ νεύματι σημανεῖς τῷ διακόνῳ τῆς χρείας, καὶ σιγῇ παρεξήσει. Φλέγματος ἐπικατασπασθέντος τῷ θώρακι οὐκ ἐνώπιον πτύσεις τῶν ἀδελφῶν, ἀλλ᾽ ἀναστὰς, Εὐλογήσατε πατέρες ἐρεῖς, πόῤῥω τε τούτων γενόμενος, καὶ τὴν χρείαν πληρώσας, ἡσυχῆ πάλιν ἐλθὼν, τῇ τραπέζῃ ἑαυτὸν παρενείρης, εὐλαβῶς τε μεταλήψῃ τῶν προκειμένων, ὡς ὑπὸ παραστάταις Ἀγγέλοις. Οἶνος παντάπασι μοναχοῖς ἀπαγορευτέος· εἰ δέ τις αὐτῷ διὰ σώματος ἀσθένειαν χρῷτο, λίαν ὀλίγῳ κεχρήσθω· παροικία γὰρ δαιμόνων σαφὴς πολυοινία, τῷ τε γὰρ σώματι πυρώσεως ὑπανάπτει φλόγας, καὶ βαρὺν μὲν τὸν ὕπνον, ἀμβλυτέρας δὲ τὰς φρένας ἐργάζεται, ἔξω τε καθάπερ ἑαυτοῦ τὸν ἡγεμόνα καθίστησι νοῦν.

Ἰατρὸς ἀῤῥωστοῦντι Θεὸς ἐστω σοι. Ἀδελφοῦ πάθει δυσωδίαν τίκτοντι περιπίπτοντος, οὐ παραιτήσεται μοναχὸς ἅψασθαί τε αὐτοῦ καὶ ἀπαντλῆσαι τὸ τραῦμα, ἀλλὰ καὶ κοίτην αὐτοῦ στρώσει, καὶ ὅτου δέοιτο πυνθανόμενος ἑτοίμως ὀρέξει, οὐκ ὀνειδίζων, οὐ μέγα τι δρᾷν οἰόμενος, ἀλλὰ ὅσα δεσπότῃ δοῦλος εὐγνωμόνως ὑπηρετῶν, ἕως κοινὸς ἁπάντων Δεσπότης ἐπισκεψάμενος ἄνωθεν, ἐγείρῃ τὸν κάμνοντα. Ταῦτα τηρείτω ἀδελφότης, ταῦτα ποιεῖν σπουδαζέτω, εἰ μέλλοιμεν τῆς εὐκταίας ἐκείνης ἀκοῦσαι φωνῆς· Δεῦτε οἱ εὐλογημένοι τοῦ Πατρός μου, κληρονομήσατε τὴν ἡτοιμασμένην ὑμῖν βασιλείαν ἀπὸ καταβολῆς κόσμου, ὅτι πεινῶντά με εἴδετε καὶ ἐθρέψατε, διψῶντα καὶ ἐποτίσατε, γυμνὸν καὶ περιεβάλετε, ἀσθενῆ καὶ ἐν φυλακῇ καὶ ἤλθετε πρός με. ἔχων ὦτα ἀκούειν ἀκουέτω, εἶπεν Κύριος, αὐτῷ δόξα εἰς τοὺς αἰῶνας. Ἀμήν.

[27] Cum incidisset aliquando Symeon in colloquium cum Monachis, talia præter expectationem disseruit, [Salutarem exhortationem ad Fratres instituit.] aut potius virtute sancti Spiritus, qui perpetuam in ipso sibi gratamque habitationem elegerat suaviterque requiescebat, elocutus est; videlicet, Quod, cum Deus in principio conderet hominem, mentem ei ducem, arbitrum, ac velut judicem cogitationum bonarum malarumque indiderit, ut nequis ignorantiam virtutis vitiorumque posset prætendere. Si qua igitur prava voluptatum desideria nos invadant, iisque quodammodo captivi teneamur, & non viriliter pedem conferamus, nec tota virtute invadentium insultus reprimamus; fallax atque mendax est professio nostra, quam Christo tum per baptismum, tum per susceptionem monastici hujusce habitus coram electis, Dei Angelis fecimus. Fateor quidem a natura ingenitam nobis concupiscentiam esse: quis enim negare queat, se concupiscere? Sed a concupiscentiis non superari, id rationis prædominantis opus est, nostramque in malum propensionem velut frȩno constringentis. Similiter & gulam, & amorem proprium, & iracundiam, & invidiam, & si quæ alia perturbatio animi est, cum opposita quamque virtute comparare, & ab ea discernere rationis judicio valemus; sicque ex altera parte quod magis cum probitate conjunctum est, eligere; quod ab ea alienius, reprobare. Etenim Dominus Deus noster duas nobis semitas ostendit, alteram angustam & spinis ærumnarum obsitam, quæ per se gradientes ducit ad vitam: alteram vero patentem laxamque, cujus terminus baratrum perditionis. Igitur, Fratres, nobis ipsi vim inferamus, ut rapiamus quod vim patitur regnum Dei, qui nos omnes conservaturus est ad gloriam majestatis suæ. Amen.

[28] Isthæc quidem commemorabat Symeon. At Joannes non Symeonis illa, [Ab Ephraim Episcopo visitur.] sed sanctissimi arcanique Spiritus, quem & ipsius ore perspicue loquentem viderat, esse verba asseverabat. Ephraim vero, qui per id temporis magnæ urbi Antiochiæ præsidebat Archiepiscopus, de Sanctorum illorum standi consuetudine, & præcipue Symeonis, deque austero, hujus laboriosoque admodum vitæ instituto, & conversatione sublimi ac perpetuo cum certamine conjuncta certior factus, ipse viæ se dedit, coram spectator futurus. Cumque vidisset, quomodo Christo crucifixus Symeon in illo ætatis flore esset; oculos illorum quæ prius audierat nunc testes nactus, Deum pleno ore magnificabat, confitebaturque non minus lacrymis quam verbis: quæque præsenti miraculo fuerant, ad sua revertenti numquam non in ore versabantur.

[29] Quid porro Symeon? Quemadmodum amoris sui in Christum ignem, alio semper alioque igne adjecto, magis succendere cupidus, [Corpus fune stringit tam arcte] nulla gravissimorum cruciatuum satietate capiebatur; petit aliquando ab aliquo ad se invisente funem, acceptumque circum corpus convolvit constringitque tam arcte, ut exesa carne, quæ istic mollis admodum ac tenera est, nudæ costæ extarent. Corpus itaque exulceratum pessime habere; & ulcerum sanies, concreto sanguine mixta, pannoso amictui conglutinari. Is vero qui hæc patiebatur, nihilo magis dolorum acerbitate commovebatur, quam si alienum corpus ægre habuisset. Verum processu temporis tantus fœtor e putrescentibus ulceribus generatus est, ut ad multorum nares delatus, gravis esset monachis, imo & ipsi Joanni: quamobrem percunctantibus illis gravissimi odoris causam, [ut putrescens caro fœteat intolerabiliter,] prætextus semper aliquos pro sui purgatione comminiscebatur Symeon: donec per rimam fenestræ speculatus monachorum quidam, conspicatusque sanguinis pure mixti stagnum, discit dolorum ejus arcanum; atque continuo ab hoc spectaculo ad Joannem nuntiaturus accedit. Is autem non modice dolens & consternatus, adigit Symeonem, ut sensim funem auferat; nam confestim solvendi nulla spes erat, utpote qui jam consumptis & putrefactis carnibus ad ossa usque penetrasset.

[30] Interim ad amplexus properantem Symeonem, lacrymasque contriti cordis indices adjicientem, [quem jubente Ioanne solvit.] increpat Joannes paterneque objurgat: Non profecto, mi fili, inquiens, non ita barbarum in modum corpus tractare fas tibi est. Cui paternȩ castigationi ille tunc quidem cedens, funem solvit: verum haud ita multo post resumptum denuo circum corpus adstrinxit, quamvis non tam arcte ac violenter, sed aliquanto laxius tolerabiliusque: eo quippe Symeonis cura omnis intendebat, ut corpus suum castigaret semper & in servitutem redigeret, probe scilicet ignari quanta inde prælia immineant animæ. Quæ res, in tali præsertim ætate, perculit vehementer monachos, rogantes verba salutis ab ore ipsius excipere sibi denuo ut liceret. Nec abnuens Symeon, interno Spiritu, a quo maternum ante partum electus fuerat, movente, aggreditur dicere.

[31] Patres Fratresque, inquiebat, mei, non æquum est, [Iterum monachos pro concione alloquens] me ingenio tam imbecilli ad hunc vestrum canitie venerandum cœtum verba facere: sed nec æquum est seniorum dictis non obtemperare. Sic igitur existimo, eo connitendum esse Monacho præcipue, continens ut sit; ut nuntio corporis voluptatibus remisso tranquillitatem pacemque animi conservet, [ad continentiam,] ut continenter psallat, ac sine intermissione mentali vacet orationi. Eo connitendum monacho, caritate ut ardeat, & corde humili præcipienti obediat: [caritatem,] obedientia quippe est, per quam Christus ipse mori elegit, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, ut & nos desideria carnis nostræ per ipsam mortificaremus. Eo quoque connitendum monacho, ut in confessione ploret, contritoque corde cum Publicano preces suas fundat ad Dominum: [contritionem,] ut vox moderata, sermo decenter compositus, atque omnis in mansuetudine & tranquillitate conversatio sit. Eo connitendum monacho, ut ne juret omnino, sed solum dicat, [aliasque virtutes excitat:] Crede, vel, Ignosce; ut scandalum avaritiæ declinet; ut facultates suas distribuat; ut non modo numquam de alterius fama detrahat, sed etiam ne ferat quidem detrahentem; ut compatiatur in luctu positis; ut fratrum pedes lavet utilitauque studeat; ut periculosa illa animi passione, superbia dico, non superetur, sed omnium postremum se reputet.

[32] Eo connitendum monacho, ut omnes tam magnos quam parvos, tam gloriosos quam inglorios, tam divitiis affluentes quam egenos, [hortatur ut in omnibus Christum considerent:] non secus ac Christum, caritate casta, hospitalitate, & obsequio, omnis hypocriseos experte, præveniat. Monachus namque, qui ad rerum mundanarum splendorem oculos reflexit, earumque species cupide contemplatur, mendicum vero, pauperemque & egenum a se repellit, non admittetur ad nuptias, nec speret obviam iturum se cum exultatione immortali Sponso, ut cum eo ingrediatur: sed potius illud sibi velim persuadeat, fore ut, extincta ob olei defectum lampade, miserabiliter ab ipso excludatur. Eleemosyna quippe consuevit misericordiam consequi illis, qui misericordes in egenos sunt, eosque gravibus ærumnis liberare; testante id ipsum Christo ac confitente, præstitam pauperi misericordiam, sibi præstitam reputatum iri. [Matth. 25, 40.] Dicit enim: Quamdiu fecistis uni ex his minimis, mihi fecistis: adeo ut qui non miseretur fratris, filium Dei censendus sit palam negavisse, Sadducæos quodammodo imitatus, non credendo resurrexionem esse, neque in spem inde promanantem oculos reflectendo. Ne igitur latentem sub auro dæmonem pluris feceritis, quam necessitatibus fratrum succurrisse; dæmonem inquam, qui & ipsum Christum aggredi non est veritus, ita loquens: Hæc omnia dabo tibi, is cadens adoraveris me. Ne Christum, mundi fallacis opinioni mendicitatem pauperis prȩferentem, & non habentem ubi caput reclinaret, contumelia afficiatis, illum, inquam, Christum, in cujus potestate cæli sunt ac terra. Etenim cum Abraham hospitalitatem in omnes exerceret, meruit Deum, Angelis duobus comitatum, sub specie viatoris conspicere: similiter & Loth, qui Angelos hospitio excepit. Verumtamem date operam sedulo, ut in divitibus atque pauperibus, æqualiter Deum quæratis; quod effectum dabitis, si consideretis in paupere divitem & contra in divite pauperem; si pedes eorum lavetis cum gratiarum actione & caritate in testificationem animi, si suppeditetis hilariter de facultatibus vestris quidquid eorum usus deposcit, si denique universos velut unum intueamini, aut potius Christum in omnibus vos cernere, existimetis. Divitiæ monachorum, Patres Fratresque, nihil possidere: si quis tamen iis abundet, non sibi potius abundet quam proximo.

[33] Eo connitendum monacho, ut tum corpore tum animo continens sit. [docet quomodo pravæ cogitationes pellendæ;] Si quem vestrum lasciva cogitatio incessat, Fratres, in anxietate spiritus & compunctione cordis confugiens ad Deum, ita cum lacrymis clamet: Domine Jesu Christe, tu qui mi sericors & miserator Deus, qui totius consolationis Dominus, tu qui fuisti semper, futurusque es in æternum, tu qui amantissimus nostri Pater, qui confidentes in te non pateris confundi; tu, inquam, eripe me ex potestate hostium, succurre animæ meȩ, salvum me fac in misericordia tua, tu qui exultatio mea es; libera me ab insidiis eorum qui circumdederunt me: tu quippe nosti, qui solus omnia nosti, & quem ne abscondita quidem cordis latere possunt; tu, inquam, nosti, istiusmodi impura cogitata, non a me accersita, sed invitum multumque reluctantem animum subiisse. Memento quia pulvis sum, nec, quæso, in condemnationem mihi illa cedant. Domine, Domine virtus salutis meæ, sub umbra tua protege me in die belli; ne tradideris me, Domine, a concupiscentiis meis peccatori: miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea, & sub umbra alarum tuarum sperabo: Deus meus ne longe recedas a me: Deus in adjutorium meum intende, adjuva me, quoniam liberator meus es tu: Deus meus ne elongeris a me.

[34] Ita ad Deum ora, quisquis impuris sordidisque cogitationibus infestaris; deinde prostratus ante divinam illam Bonitatem, infirmitatem tuam confitere; & ipsa continuo in visceribus suis proteget te. Exterminate igitur e mentibus vestris, Fratres, cogitationes turpes, quas abundatia ventrisque satietas solet parere: pacem vero & sanctitatem sectamini potius, sine quibus nemo videbit Dominum, qui machinationes inimici non celavit nos: non enim ignoramus consilia ipsius. Si quis autem vestrum ad immoderatam cibi apperentiam irritari se sentiat, cogitet, quis illam excitet: si quis a carnali concupiscentia incalescat, indaget quis ignem illum succendat; constituatque apud se, mali principium ac radicem penitus evellere. State igitur, ut generosos pugiles decet, dijudicantes vosmet ipsos, Fratres; & certi estote, quod omnis efficacia & vis peccati evanescet. Hæc perpetuo meditantes, hæc sedulo apud vosmetipsos expendentes, benedicite Domino: ut profectus vester manifestetur gloriando in Domino, juxta quod scriptum est, & dicendo: Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero & emundabor a delicto magno, & accepta erunt verba oris mei. [Ps. 18, 14.] Erunt autem tunc acceptiora, Patres Fratresque mei, verba oris nostri, quando, invictis nobis permanentibus, lacrymis quoque cordis condita fuerint.

[35] Psalmorum cantus e corde compuncto procedat: orationum jacula ad Deum emittite, [quantum & quomodo jejunandum:] & opera manualia perficite, memores semper præsentiæ Angelorum: qui duas habet tunicas alteri nullam habenti communicet: quotidianum jejunium in nonam usque horam diei extrahatur. At cum jejunamus cavendum est, ne hypocritarum more luridum mœstumque præferamus vultum, sed videndum ut custodiam ponamus ori, & ostium circumstantiæ labiis nostris. Cum Fratri peregre advenienti occurritis, celeriter inclinato corpore dicite; Ecquid valemus? deinde vos iterum silentio date. Si cui autem diutius colloquendum est, ille Fratrem invitabit ad refectionem vel etiam ad panem vitæ manducandum, [quid cum hospitibus,] tum narrationibus divinum quiddam spirantibus, tum sanctorum Patrum vitis, mensæ appositis. Cavendum est, ne ob linguæ peritiam vana gloria efferamur; sed danda potius opera, ut mandata Dei in simplicitate ac humilitate cordis custodientes, veram gloriam assequamur ac conservemus. Amor voluntariæ paupertatis ab ipsa penuria atque inopia capiat incrementum: gratiarum actio Deo debita numquam excidat vobis, sed in ore vestro nomē Domini sanctificetur in omnibus, aut os vestrum potius sanctificet cor vestrum.

[36] Cum Fratre pravi quidpiam forte molienti nolite conspirare, sed ad vos ipsos potius conversi, explorate prius omnia; tum quod propius a virtute abest, [quid in mensa,] toris viribus sectamini. Nullus inter vos diabolus sit; diaboli quippe partes sunt fraternitatem disturbare. Labia vestra nec non cor vestrum veritatem perpetuo loquatur. Si inter accumbendum sitiveris, cave dicas, Da quod bibam: sed nutibus significato illi, qui accumbentibus ministrat, necessitatem tuam; siti vero expleta, tacite dimittito calicem. Si excreandi necessitas urget, memento non in conspectu Fratrum pituitam ejicere: sed surgito, Patribusque salvere jussis, procul inde recedito; cumque necessitati feceris saris, in silentio reversus loco tuo te repone, & quæ apposita sunt, tamquam ministerio Angelorum eo delata, religiose manducato. Vini usu monachis omnino interdictum esto: si cui tamen propter infirmitatem corporis utendum est; utator quam parcissime. Non enim ignorare debetis, per vinolentiam aptum vos dæmoniis habitaculum fieri; illa quippe in corpore flammas libidinis succendit, illa gravium somnorum causa est; illa pingue obtusumque reddit ingenium; ut nihil dicam, quod mentem, pulcherrimam hominis ducem, e loco suo deturbet.

[37] Cum infirmatus fueris, medicus tibi Deus esto. Cum fratrum quispiam inciderit in morbum qui olidum fœtorem emittit; [quid cum infirmis agendum.] ne deprecetur ministerium curatoris monachus, ne vereatur commodare manum, & deterso pure vulnera curare: imo vero infirmi lectum sternito, & si qua re indigere audiat, prompte suppeditato, idque ita, ut nihil convitii jaciat, nihil magni a se factum arbitretur, sed uti servus Domino suo benigne famuletur, donec communis universorum Dominus nos visitans ex alto, recreet sibique restituat laborantem. Isthæc sunt, Fratres, quæ observare vos velim: isthæc præstare satagite, si optabilem illam aliquando audire vocem cupitis; Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: quia vidistis me esurientem, & nutrivistis; sitientem, & dedistis potum; nudum, & cooperuistis; infirmum & carcere detentum, & accessistis invisuri ad me. [Matth. 25, 34.] Qui habet aures audiendi audiat, dicit Dominus, cui gloria in secula. Amen.

CAPUT V.
Visio, ardor patiendi, acceptus Spiritus sanctus, tentationes, mors Ioanni prædicta.

Τούτων ἀκούοντες οἱ μοναχοὶ, κατεπλήττοντο, καὶ μᾶλλον Ἰωάννης, ὃς καὶ νέον Δαυῒδ, ὅσα γε εἰς πνευματικὴν σοφίαν καὶ λόγου δύναμιν, ἐκάλει τὸν Συμεὼν, κἀκεῖνο δὲ προσετίθει, ὡς ὀφθείη τῆς νυκτὸς ἐκείνης αὐτῷ θεία κατὰ τοὺς ὕπνους δύναμις, οἱονεί τι μέλι κηρίου τῇ δεξιᾷ κατέχουσα, καὶ τῷ Συμεὼν γνησίως μεταδιδοῦσα. Ἕτερος πάλιν τοῦ τῶν ἀδελφῶν χοροῦ γέρων, τοῖς λοιποῖς συμπαρεστὼς ἐπυνθάνετο, εἰ ἐνταῦθα εἶεν περιστεραί· οὐκ εἶναι δὲ πάντων διαβεβαιουμένων, ἔλεγεν ὡς μὴν λευκὴν τινα περιστερὰν αὐτὸς ἴδοι πρὸς τὸν Συμεὼν, διὰ τῆς θυρίδος εἰστπτᾶσαν, ἐκεῖθέν τε αὖθις ἀποπτᾶσαν, καὶ εἰς ἀέρα χωρήσασαν. Ἐν ὅσῳ δὲ ταῦτα πρὸς ἀλλήλους αὐτοὶ διεξήεσαν, ὁρᾷ καθάπερ Συμεὼν ἁρπαζόμενον εἰς οὐρανὸν ἑαυτὸν, καὶ κατὰ παντὸς οἷα μέρους τῆς γῆς ἁπλούμενον, εἶτα διὰ κλιμάκων ἑπτὰ ἀναγόμενον· ὡς δὲ πυνθάνεσθαι τί ποτε εἴη τὰ παρόντα ἐδόκει, φωνῆς ἀκούει λεγούσης, ὡς ἄρα οἱ ἑπτὰ οὐρανοί εἰσιν οὗτοι, δι᾽ ὧν ἀνήχθης· ἑξῆς δὲ καὶ αὐτὸν ὁρᾷ τὸν Παράδεισον, παλάτιόν τε φωτὸς ἐν αὐτῷ, καὶ πηγὴν μύρῳ βλύζουσαν, καμάρα δὲ τῇ πηγῇ ἐφειστήκει, θείας ἀκριβῶς χειρὸς ἔργον, οὐδένα δὲ ἀνθρώπων ἐκεῖ, ὅτι μὴ τὸν Ἀδὰμ καὶ τὸν Ληστὴν ἴδοι μόνους. Ἐν ἑαυτῷ δὲ γεγονὼς, ἀπαγγέλλει τῷ Ἰωάννῃ τὴν ὄψιν· δὲ χείλη ἀγαλλιάσεως ἦν αἰνῶν τε ἅμα καὶ εὐλογῶν τὸν Θεὸν, ὅς τηλικαύτην αὐτῷ δεδώρητο χάριν. μὲν οὖν Συμεὼν τηλικαύταις ὑψοῦτο πρὸς Θεὸν ἀναβάσεσιν.

Ἐπὰν δέ τις αὐτῷ προσέλθοι ἐνδύματος ἐνδεὴς, ἐξεδύετο τὸ οἰκεῖον ἐκεῖνος, πᾶσαν ὡς οἷόν τε λανθάνων αἴσθησιν, καὶ παρεῖχε τῷ δεομένῳ· καὶ μὲν ἐκάθητο γυμνὸς τὰ πολλὰ καὶ χειμῶνος, θείας ἄνωθεν χάριτος περιβολῇ σκεπτόμενος. Ἐλύπει δὲ τὸ πέρα φύσεως τοῦτο τῆς τοῦ Συμεὼν κακοπαθείας τὸν Ἰωάννην, ὅσα καὶ πατὴρ αὐτοῦ καὶ μήτηρ κηδόμενον. Ποτὲ τοίνυν βαλόμενος Συμεὼν ἐπὶ νοῦν τοὺς τῶν ἁγίων τεσσαράκοντα Μαρτύρων ὑπὲρ εὐσεβείας ἀγῶνας, ὅπως ὥρᾳ χειμῶνος ἐπὶ λίμνης αἴθριοι τῷ παγέτῳ διεκαρτέρουν, τότε στῆθος παίων καὶ δακρύων, ὑετοὺς τῶν ὀφθαλμῶν καθιεὶς, Οἴμοι ἔλεγεν! οἴμοι! Ὅσοις οἱ Μάρτυρες ἄθλοις, ἡλίκαις διὰ Χριστὸν κολάσεσι, τάς τε μελλούσας βασάνους διέφυγον, καὶ τῶν ἐπηγγελμένων τετυχήκασιν ἀγαθῶν; ἐγὼ δὲ τί δράσω; Πῶς τὸν βρυγμὸν τῶν ὀδόντων ἄθλιος φυγῶ, οἳ κᾀνταῦθα τὸ σῶμα ἔδονται, κᾀκεῖ μοι πάλιν οὐ τελευτήσουσι; Ταῦτα ἔλεγε, τούτοις ἠδολέσχει, τοιαῦτα προσανακλαίετο. Εἶτα γόνατα πρὸς γῆν καὶ χεῖρας ἐρείσας, οὕτω πᾶσαν ἐκείνην τὴν νύκτα πικρῶς ἑαυτὸν ἀπωδύρετο, ὥσπερ αὐτῷ καὶ καρδίας τοῖς δάκρυσι συνεκχεομένης, ὡς καὶ τὰ σπλάγχνα τὸν θεῖον Ἰωάννην παθόντα, Μάχαιρά σοι λείπεται, φάναι ἥν λαβὼν σεαυτὸν δυσχειρίσεις, οὕτως αὐτοῦ γνησίως περιεκαίετο.

Ἔπειτα μέντοι πρὸς ἑτέραν μείζονα τῶν προτέρων ἄσκησιν ἑαυτὸν Συμεὼν ἐξεπόνει· ἔγνω γὰρ ἐπὶ τῶν ἑαυτοῦ καθῖσαι ποδῶν· καὶ παρ᾽ ὅλον ἐνιαυτὸν πεποίηκεν, ἀσάλευτος μείνας, καθάπερ ἐπὶ πέτραν τῆς εἰς Χριστὸν ἀγάπης ἀκριβῶς ἡδρασμένος. Τῷ μὲν οὖν χρονίῳ τῆς καθέδρας, καὶ τῇ τῶν σαρκῶν ἀπαλότητι, ταῖς κνήμαις οἱ μηροὶ συμπεφύκεσαν, μέλος ὥσπερ ἓν γεγονότες, σῆψίς τε τούτοις ἐντετηκυῖα, τὸν Ἰωάννην, ἀλλὰ καὶ τοὺς ἀδελφοὺς δυσωδίας ἐπλήρου. Ἧς ὅθεν τε ἦν, καὶ ὅπως εἶχε γνωσθείσης, ἰατρόν τινα μεταστειλάμενος Ἰωάννης, τῇ τέχνῃ πρὸς τὸ τοῦ Συμεὼν πάθος χρῆσθαι ἠξίου. δὲ κατεγέλα· Ζῆ Κύριος Θεός μου, λέγων, οὐκ ἀνθρωπίνη μοι τέχνη ψαύσειεν χεὶρ, ἐπ᾽ ἐκεῖνον γὰρ ἐπέῤῥιψα ἐμαυτὸν, καὶ αὐτὸς ποιήσει. Ταῦτα μὲν ἔλεγεν, Θεὸς δὲ οὐ διὰ μακροῦ ἐπλήρου, καὶ ἀπὸ τῆς πληγῆς Συμεὼν ἴατο, τούς τε μηροὺς ἔῤῥωτο, καὶ ταῖς κνήμαις ἐχρῆτο· καὶ χαριστήρια Θεῷ τοσαύτης εὐεργεσίας, στάσιν ἐπὶ γονάτων αὖθις καὶ ποδῶν ἀπεδίδου καιρὸν, ὅν αὐτὸς ἑαυτῷ καὶ λογισμοῖς οἰκείοις ὡρίσατο.

Προσαγούσης δὲ ἤδη τῆς θείας Πεντηκοστῆς, ἔλεγεν Συμεὼν, Τίς ἄρα δέξασθαι ἄξιος τὸ Πνεῦμα τὸ Ἅγιον, ὡς τοῖς Χριστοῦ μαθηταῖς καὶ Ἀποστόλοις ὤφθη, γλωσσῶν ἐν εἴδει πυρίνων ἐπιδημῆσαν; Ἐφ᾽ οἷς, Οὐκ ἀσφαλὲς, τέκνον, τὰ τοιαῦτα ζητεῖν, εἰπόντος τοῦ Ἰωάννου, ὑπολαβὼν, Θέλημά φησι Κύριος τῶν φοβουμένων αὐτὸν ποιήσει, καὶ τῆς δεήσεως αὐτῶν εἰσακούσεται, καὶ σώσει αὐτούς. Ταῦτα εἶπεν, καὶ ὀφθαλμοῖς εἰς οὐρανὸν καρδίας ἅμα καὶ σώματος ἀτενίσας, τοιαῦτα προσήυχετο· Δέσποτα παντοκράτωρ, τῷ Πνεύματί σου τῷ ἁγίῳ πρότερον μὲν τὴν δύναμιν τῶν οὐρανῶν στερεώσας, καὶ τῆς γῆς ἀνακαινίσας τὸ πρόσωπον, ἔπειτα δὲ τοῦτο τοῖς ἁγίοις σου μαθηταῖς καὶ Ἀποστόλοις ἐν εἴδει πυρὸς ἀποστείλας, ὡς λαλεῖν αὐτοὺς ἑτέραις γλώσσαις καὶ οὐ πατρίοις, κατάπεμψον τοῦτο νῦν καὶ τῷ ἁμαρτωλῷ ἐμοί· δοῦλός σου εἰμὶ ἐγὼ, συνέτισόν με, καὶ μαθήσομαι τὰς ἐντολάς σου, καὶ ἀπὸ νηπίου στόματος αἶνον εἰδὼς καταρτίζεσθαι. Ταῦτα τοῦ Ὁσίου προσευχομένου (τίς ἄν σου, δημιουργὲ τῶν ἁπάντων, ἐξαριθμήσαιτο τὸ φιλάνθρωπον) καθάπερ τις λαμπὰς ἀθρόον ἄνωθεν καταπτᾶσα, τοσαύτης αὐτὸν ἐπλήρωσε χάριτος, ὡς μὴ τῇ τῆς γλώττης ὁμιλίᾳ μόνον, καὶ τῷ Πνεύματι ᾧ ἐλάλει καταπλήττειν ἐπιεικῶς ἅπαντας, ἀλλὰ καὶ λόγους περί τε μοναδικοῦ βίου καὶ μετανοίας καὶ τῆς μελλούσης κρίσεως τάττειν· πολλά τε τῶν βαθέως καὶ ἀποκρύφως ταῖς θείαις γραφαῖς εἰρημένων διερμηνεύειν, δῆλά τε πᾶσι καὶ οἷον ὑπ᾽ ὀφθαλμοὺς προτιθέναι. τὸν μὲν Ἰωάννην μείζονος ἐπ᾽ αὐτῷ θάμβους πληρῶσαν, ἐκεῖνα περὶ αὐτοῦ φάναι παρασκευάζει, ὡς ἄρα θαυμαστὰ οὗτος ἔργα ποιήσει, καὶ οἷα μικροῦ τὰ τῶν Ἀποστόλων, ὅτι καὶ παραπλησίας ἠξίωται χάριτος· πλείονα δὲ Θεοῦ φόβον ταῖς τῶν μοναχῶν ἐνῆκε ψυχαῖς, σημείων ἐνεργείᾳ μᾶλλον λόγων δυνάμει καταρτισθείσαις.

Ἔπειτα μέντοι καὶ ὄψεις ἐν ὕπνοις ὤφθησαν τοῖς μοναχοῖς παραδόξως, καί τινες αὐτῶν τρία βήματα, καὶ τρεῖς ἐν αὐτοῖς θρόνους ἐδόκουν ὁρᾷν· πυθομένους δὲ τίνα ταῦτα εἶεν, καὶ ὅτου πρὸς ὑποδοχὴν καὶ δόξαν ἑτοιμάσθειεν, ἀκοῦσαι φωνῆς, ὅτι Συμεὼν τοῦ παιδός. Συμεὼν τοίνυν ἶσα ἡλίῳ ὄψιν ἅμα καὶ ἀρετὴν ἐξαστράπτων, χάριτός τε θείας πληρούμενος, ἀναβάσεις ἔτι μᾶλλον ὥσπερ ἐν τῇ καρδίᾳ ἐτίθετο, οὕτω κᾂν τῇ τῶν γηΐνων ἀναχωρήσει ἀμέλει, καὶ κίονα πόδας οὐ μεῖον τετταράκοντα τὸ ὕψος ἐπιτάττει γενέσθαι. δὲ γεγονὸς, τῷ τηνικαῦτά τε τῆς Ἀντιοχέων Ἀρχιεπισκόπῳ γνωσθὲν, ἐλθὼν ἐκεῖνος μετὰ τοῦ κατὰ Σελεύκειαν Ἐπισκόπου, λαμπάδας τε συχνὰς ἀναψάμενοι, ὑπὸ πολλῷ φωτὶ καὶ ὕμνοις τὸν Συμεὼν τῷ θυσιαστηρίῳ μεθ᾽ ὅσης οὐδ᾽ ἂν εἴποι τις εὐλαβείας προσαγόντες, Διάκονόν τε χειροτονοῦσι, καὶ εἰς τὸν κίονα τοῦτον ἀνάγουσιν, ἕκτον ἐπὶ τῆς βάσεως ἐκείνης ἤδη παρὰ τῷ θείῳ Ἰωάννῃ χρόνον διηνυκότα. Σπουδὴ δὲ ἦν τῶν παρόντων ἑκάστῳ, καὶ μάλιστα τοῖς τοῦ βήματος, τῷ μὲν, διαβαστᾶσαι, τῷ δὲ τοῦ ἐνδύματος ἅψασθαι, τῷ δὲ καὶ πλησίον γενέσθαι, καθάπερ τῷ πλέον μετασχόντι πλείονος παρὸν τυχεῖν καὶ τῆς εὐλογίας.

μὲν οὖν ἱερὸς Συμεὼν ἐπὶ τοῦ κίονος στὰς, ὄγδοον ἐν αὐτῷ διεκαρτέρησεν ἔτος, ὡς ἑξῆς προἳὼν λόγος δηλώσει μοι. δ᾽ Ἰωάννης, καίτοι διαθήκας μετὰ τοῦ Συμεὼν διαθέμενος ἡνῶσθαί τε διὰ παντὸς αὐτῷ τὴν πνευματικἡν ἕνωσιν, καὶ ἀχώριστος αὐτοῦ τὴν ψυχὴν διαμένειν, ὅμως ὅτι μὴ καὶ ὄψιν ἐκείνου γλυκεῖαν καὶ θείαις ἀνθοῦσαν χάρισιν ὀφθαλμοῖς εἶχεν ὁρᾷν, ἐδάκνετο τὴν καρδίαν καὶ ὠδυνᾶτο, καὶ εἰς φανερὰ πολλάκις κατέπιπτε δάκρυα. Τῷ Συμεὼν δὲ μείζονες τῶν προτέρων ἀγῶνες ἐπὶ τοῦ κίονος ἦσαν, πρᾳότης τε πλείων αὐτῷ προσετίθετο, καὶ τῆς καρδίας κατάνυξις ηὔξετο, τά τε δάκρυα ὑετοὺς ἐμιμεῖτο, καὶ γλώττα τοῖς εἰς Θεὸν ὑμνοῖς ταῖς οὐρανίαις δυνάμεσι σαφῶς ὡμοίωτο.

Ὡς ἂν δὲ μὴ καυχήσηταί φησι πᾶσα σάρξ, ἡνίκα τοιαύτης ἐτύγχανεν ἐπιβὰς ἡλικίας, τις φύσεως πέφυκε γονὴν προἳέναι, ὁπλίσατο κραταιῶς σατανὰς, ὥστε νυκτὸς αὐτὸν ἐνυπνίοις ἐπηρεᾶσαι. Τῷ δὲ, εἰ καὶ τὸ σῶμα, κατ᾽ ἐκεῖνο τῆς ὥρας ὕπνου ἥττητο, ἀλλ᾽ ψυχὴ ἐγρήγορέ τε καὶ διανέστηκε, καὶ οὕτως ἑαυτῇ προσέχουσα ἦν, ὡς μὴ μόνον ἐνδόσιμον μηδὲν, μή δὲ μαλακὸν παθεῖν, ἀλλὰ καὶ τὸν ὕπνον εὐθὺς ἀποῤῥίψαντα, κατώδυνον ὅλον καὶ δακρυώδη παίειν τὰς ὄψεις, καὶ τοιαῦτα ἑαυτῷ ἐποδύρεσθαι· Φεῦ οἷα παθεῖν δείλαιος ἔμελλον; οἷον τρωθῆναι τραῦμα; ὅπερ οὐκ ἰατρὸς, οὐ τέχνη, οὐ φάρμακον, οὐκ ἄλλο τι θεραπεῦσαι ἴσχυσεν ἂν· ἀλλά σοι τῷ μόνῳ δεσπότῃ καὶ σωτῆρι ψυχῶν, τῷ μόνῳ νεφρῶν καὶ καρδιῶν ἐταστῇ προσπίπτω, δεικνὺς τὴν οἰκείαν ἀσθένειαν, ἐπεὶ καὶ πάντας ἐλεεῖν οἶδας, καὶ πάντα σαφῶς δυνάμενος. Ταῦτ᾽ ἔλεγε, καὶ ἰδοὺ, ὁρᾷ τινα κατιόντα πρὸς αὐτὸν ἄνωθεν, τὸ εἶδος σεμνὸν, τὴν τρίχα γηραιὸν, τὸ σχῆμα καὶ τὴν στολὴν ἱερέα, ποτήριον σωτηρίου χερσὶ κατέχοντα, εὐωδία τε κατέσχε τὸν τόπον. Καὶ φανεὶς τῶν ἀχράντων οἱονεὶ μυστηρίων τῷ Συμεὼν κοινωνήσας, Ἀνδρίζου, καὶ κραταιούσθου, φησὶν, καρδία σου, οὐχ ὑποπεσῇ γὰρ ἐνυπνίων ἐνεργείαις οὐκέτι, φυλακὴν ἐπὶ τῇ ἄνωθεν ελπίδι πᾶσαν τῆς ἑαυτοῦ καρδίας τιθέμενος· τοσοῦτον ἐπὶ πένθει πένθος τῷ Συμεὼν προστίθησιν, ὡς ἐπί τινας ἡμέρας ἄχρις ἐννάτης ὥρας μὴ δὲ τὴν θυρίδα ὁπωσοῦν παρανοίγειν, ἀλλ᾽ ἀκριβῶς αὐτὴν ἐπικεκλεισμένον ἀνομίλητον παντάπασι διαμένειν, ἑαυτῷ μόνῳ καὶ Θεῷ προσαδολεσχοῦντα.

Ἐν τούτῳ δὲ καὶ τοῦ Ἰωάννου τοὺς συνήθεις ἐπὶ τῆς οἰκείας βάσεως μετιόντος ἀγῶνας, ὑγιῶς τε κατὰ σῶμα καὶ ἀνόσως ἔχοντος, ἐγγύζουσαν ἤδη προγνοὺς τὴν ἐκείνου ἐκδημίαν Συμεὼν, τοιούτοις πρὸς αὐτὸν μηνύμασι χρῆται· Μὴ ἀθυμήσῃς, Πάτερ, εἰ τοῦ θανάτου κατὰ πάσης φύσεως ἀνθρωπίνης κοινῶς ὁδεύοντος, ἐφίστασθαι ἤδη μέλλει καί σοι τὰ τῆς τελευτῆς· ἑώρακα, γάρ σε μετακληθέντα ὑπὸ Θεοῦ, ὅπερ σοι μὲν καὶ ὅσοι τὴν ἀρετὴν κατά σε ἀνάπαυσις μᾶλλόν ἐστι καὶ ζωὴ, ἁμαρτωλοῖς δὲ στενοχωρία, καὶ λύπη, καὶ σαφὴς (ὡς εἴθε μὴ ὤφελον) θάνατος. Ἀλλὰ νῦν μὲν τῆς πατρικῆς σου καὶ πνευματικῆς εὐλογίας μετάδος μοι, μέμνησο δέ μου καὶ πρὸς τά σοι ποθούμενα διαβαίνων, καὶ τῆς μακαρίας ἐκείνης θέας τῶν ὑπὲρ ἔφεσιν ἀξιούμενος, ὥστε διαβῆναι παρά σε καὶ ἡμᾶς τὸν κόσμον νικήσαντας, καὶ ἀλλήλους ὄψεσθαι πάλιν μετὰ χρηστῶν τῶν ἐλπίδων. Οὐ ταραχθεὶς τοίνυν πρὸς τὴν ἀγγελίαν Ἰωάννης (ἡτοίμαστο καὶ γὰρ ἐκ πλείονος) Αἱ μὲν σαὶ τέκνον εὐλογίαι, φησὶ, παρὰ τοῦ Θεοῦ καὶ Πατρὸς ὃν ἐζήτησας, καὶ τοῦ μονογενοῦς αὐτοῦ Υἱοῦ ὃν ἐπόθησας, καὶ τοῦ ζωοποιοῦ Πνεύματος οὗ τὴν χάριν ἐπλούτησας, τῆς μιᾶς καὶ ἀμετρίτου θεότητος, αὐτή σοι ὁδηγία πρὸς πάντα καὶ ἀσφάλεια καὶ παράκλησις· οἱ εὐλογοῦντές σε ηὐλόγηνται παρ᾽ αὐτῆς, αἱ δὲ καταρώμενοί σε κατήρανται· προστεθείη δέ σοι παρὰ Θεοῦ καὶ τιμὴ τῆς εἰς ἐμὲ τιμῆς ἕνεκεν, ὅσα με καὶ πατέρα τετιμηκότι· δὲ σὴ μήτηρ, ἔλεος αὐτῇ καὶ χάρις παρὰ Θεῷ, οἷς τοσαῦτά μοι διηκόνησε. Τούτων οἱ παρεστῶτες ἀκούοντες, καὶ ὅτι ἐξόδια εἴη τὰ ῥήματα συνιέντες, ἄθυμοί τε καὶ κατηφεῖς ἑστήκεσαν. Ἔπειτα μέντοι, Καί τινας ἐπισκήπτεις ἡμῖν ἐντολὰς περὶ τοῦ Συμεὼν; ἐπηρώτων· δέ φησιν, Ἵν᾽ ἀνθρώποις γε πᾶσι σπουδὴ γένηται φοιτᾷν ὡς αὐτὸν, καὶ τῆς παρ᾽ αὐτοῦ εὐχῆς ἀξιοῦσθαι, ὅτι μέγα τι καὶ τίμιον ἐκλογῆς σκεῦός ἐστι τῷ Θεῷ. μὲν οὖν ταῦτα εἰπὼν, καὶ συνταξάμενος αὐτοῖς, ἅμα καὶ ἐπευξάμενος, καὶ παραθέμενος αὐτοὺς τῷ Θεῷ, εἶτα μικρὸν ἡσυχάσας, καὶ ὥσπερ ὕπνῳ καταληφθεὶς, ἐξεδήμησε.

[38] Hisce auditis, stupore atque admiratione completi sunt monachi, [Scientia Symeoni infunditur divinitus:] præcipue Joannes, qui Symeonem, quantum ad sapientiam spiritualem dicendique efficaciam attinet, alterum Davidem appellabat; narrabatque quomodo nocte illa per somnium divina quædam virtus oblata sibi fuisset, quæ dextera expressum e favo mel effundebat ac Symeonem multiplici scientia informabat. Alter etiam e corona Fratrum simul adstantium, ætate grandior interrogabat; num istic loci columbæ essent. Cunctis negantibus, retulit quomodo candidam columbam per fenestram ad Symeonem advolantem, indeque rursus avolantem ac sublime abeuntem conspicatus fuisset. Dum hæc illi inter sese conferunt; sentit Symeon in cælum quodammodo se rapi, & per universas mundi plagas late vagari; tum deinde per septem scalas deduci. Percunctanti autem, Quid rebus illis, quæ oculis subjiciebantur, aliquando futurum esset, audita vox est dicens; Hi septem cæli sunt per quos ascendisti. Post hæc ipsum conspicatur paradisum, in eoque palatium fulgentissimum & fontem unguento pretioso scaturientem; fonti autem imminebat fornix, dignum artifice divino opus: sed nullum inibi hominem præterquam solum Adamum & bonum Latronem observabat. Ad se reversus Symeon exponit Joanni visionem, lætis vocibus laudanti Dominum ac benedicenti, quod talem famulo suo gratiam impertitus esset. Atque hi sunt gradus, quibus Symeon efferebatur ad Deum.

[39] Si quando ipsum accederet quispiam, vestis indigus, suam sibi ipse detractam, omni commiserationis sensu, quantum fieri poterat, dissimulato, porrigebat petenti, [ardor ejus patiendi mirabilis] perennabatque nudus ipsa etiam plerumque hieme, divinæ caritatis amictu cælitus coopertus. Verum hæc insolens supraque naturam castigandi sui modus gravem animi sensum ingerebat Joanni, non minus de Symeone, quam pater materve solet, anxio. Quodam tempore revocans ad animum Symeon quadraginta sanctorum Martyrum Religionis ergo suscepta certamina, pensitansque quam sereno hilarique vultu in lacu frigore conglaciato brumali tempestate durarent, percusso pectore lacrymarumque imbre oculis profluente, Hei mihi, inquit, hei misero mihi! quantis illi Martyres certaminibus, quam acerbis propter Christum cruciatibus toleratis, & tormenta sempiterna evaserunt, & promissam beatitatem consecuti sunt! Ego autem quid agam? quo pacto stridorem dentium miser effugiam, dentium, qui tum hic rodendo corpus comminuent, tum istic nihilo minus in perpetuum me dilaniabunt? Talia identidem promebat ore, talia meditabatur animo, talia miserum in modum totus lamentabatur: tum genibus manibusque humi positis pronus, se ipsum tam acerbe tota illa nocte deplorabat, vitam veluti cum lacrymis profundens, ut vir divinus Joannes intimis visceribus commotus, dicere auditus sit: Quid tandem Symeon? Ferrum solummodo deest, quo minus violentas tibi ipse manus inferas.

[40] Successu deinde temporis aliud exercitationis genus excogitans, priori longe magis stupendum, ad illud sese exstimulavit. Constituit igitur, [excogitat inaudita.] pedibus suis pro sedili uti, quemadmodum & re ipsa usus est anno integro, immotusque persedit, veluti super petram dilectionis Christi probe firmatus. Factum est igitur diutino illo situ & carnis teneritudine tibias cum coxis coalescere, & unicum solummodo membrum apparere, unde generata putrefactio tetro odore, non Joannem solum, sed alios quoque Fratres complebat. Ubi autem fœtoris causa indagata repertaque est, medicum accersivit Joannes, arte sua medelam affecto corpori adhibiturum. Quid ad hæc Symeon? in risum effusus; Vivit Dominus meus, inquir, ac Deus meus: absit ut humana aut ars aut manus medica vulnera mea tractet. In Dominum projeci curam mei, ipse medicabitur me. Hæc ille. Deus autem prædictioni fidem deesse non sivit: brevi siquidem a vulneribus curatus est, corroboratis coxis & tibiarum usu recepto: pro quo beneficio auctori Deo gratias persolvit, omne illud tempus, quod solitis contemplationibus præscripserat, stando transigens, pedibus genibusque suo munere fungentibus.

[41] Jamque appropinquabat Pentecostes sacra lux, cum dixit Symeon; Ecquis dignus est Spiritum sanctum accipere, quemadmodum apparuit Christi Discipulis atque Apostolis, [Spiritum sanctum petit] linguarum ignitarum specie descendens? Quibus reponente Joanne, Haud tutum esse istiusmodi prodigia flagitare; resumpsit ille sermonem, dicens: Voluntatem timentium se faciet Dominus, preces eorum exaudiet, & salvabit ipsos. Quæ cum dixisset, erectis in cælum oculis, corde ac corpore, ita oravit: Domine omnipotens, qui sancto tuo Spiritu jam olim virtutem cælorum firmasti, & faciem terrarum innovasti; secutis vero temporibus eumdem sanctis Apostolis atque Discipulis tuis, speciem ignis præferentem, impertitus es; quo factum, ut non vernacula sua tantum, sed & peregrinis linguis locuti sint; demitte illum nunc quoque mihi peccatori: servus tuus sum ego, instrue me, & docebor mandata tua: tu enim potens es ab infantili ore laudes tibi concinnare. Ita precatus, ecce confestim (o quis tuam, universorum fabricator Deus, benignitatem enarret!) ecce veluti fax e cælo devolans tanta Symeonem gratia cumulavit, [& accipit.] ut non tantum oris facundia & spiritu, quo loquebatur, universos sacro quodam stupore percelleret; verum etiam de vita solitaria, de pœnitentia, de futuro judicio ad horrorem dissereret: multas quoque sacrarum litterarum obscuras sententias interpretabatur, apertasque dilucida explicatione omnibus ante oculos ponebat. Atque hæc res Joannem majori etiam stupore complevit, talia de Symeone dicere coactum: Quam mirabilia hic opera faciet! quantulo minora ipsorum Apostolorum prodigiis! quoniam & pari fere gratia præventus est. Sed majorem adhuc timorem Dei monachorum animis incussit, magis aptis efficacia signorum quam vi verborum moveri.

[42] Porro etiam visa objecta monachis per quietem admirabilia sunt: quorum aliqui tres gradus, in iisque totidem sedes videre sibi videbantur: percunctatique, Eccujus istæ essent, & cui recipiendo exaltandoque pararentur; [In columnam pedum 40 deductus ab Episcopis,] audierunt vocem, Symeoni puero destinari. Hic interea, fulgorem faciei virtutisque suæ parem soli diffundens, divina caritate plenus, quemadmodum ascensiones adhuc sublimiores disposuerat in corde, ita terrenarum rerum conversatione relicta, columnam quadraginta ut minimum pedes altam erigi mandat. Quod factum ubi Antiocheno tum temporis Archiepiscopo innotuit, & ipse & Episcopus Seleuciæ venerunt, crebrisque accensis facibus multo cum lumine atque hymnis Symeonem, quanta vix dici potest cum devotione ad aram adductum, [post susceptum Diaconatum] Diaconum ordinant, deducuntque ad hanc columnam; posteaquam in illa basi sex annos sub disciplina Joannis moratus fuerat. Volupe hic erat studia spectare cujusque præsentium, præcipue ministrantium altari; aliis sanctum a terra sublevantibus, aliis vestimenta tangere cupientibus, plerisque propius propiusque abesse conantibus, omnibus quasi ratum habentibus, plus benedictionis relaturos illos, qui plus studii contulissent.

[43] Beatus itaque Symeon, stans super columnam, annos octo ibidem perduravit; uti progressu deinceps orationis docebitur: Joannes autem, quamvis pactus cum Symeone esset, adhæsurum se illi semper spiritualis vinculo conjunctionis, & nullo umquam tempore separatum iri; nihilominus quod suavi aspectu illius, gratiæ copiam prodente, frui oculis non liceret; angebatur corde, dolebatque tantopere, ut in lacrymas conspicuas nō raro prorumperet. Interea virtutum studia Symeoni in columna majora erant prioribus: incrementum capiebat mansuetudo, augescebat compunctio cordis, uberiores fluebant lacrymæ pluviarum imbrem imitatæ, lingua in decantandis Deo hymnis nihil beatis cæli spiritibus concedebat.

[44] Ne autem, uti dicitur, glorietur omnis caro, quæ jam ad id ætatis pervenit, [acrem carnis luctam patitur,] ut procreandis liberis apta sit: bellum Symeoni satanas acerrimum indixit, usque adeo ut noctu etiam dormienti non leve periculum tentator crearet. Verum enimvero, tametsi per illud tempus somno succubuerat corpus, anima nihilo minus vigilabat, erecta semper, tamque attenta rebus suis, ut non modo nihil inde motionis libidinosæ pateretur, verum etiam excusso confestim somno mœstus atque lacrymabundus faciem percuteret, atque ita secum ipse lamentaretur: Væ misero mihi, quam prope a scelere abfui! quam pene inflictum mihi vulnus fuit, cui nec medicus, nec ars, nec pharmacum, nec aliud quidlibet adferre opem ullam potuisset! At tibi, Domine & salvator animarum nostrarum, tibi soli renum ac cordium scrutatori supplex accido, detegens infirmitatem meam; quoniam tu & misereri omnium soles, & medicari omnibus potes. Hisce finitis, ecce iterum quemdam conspicit ad se descendentem ab æthere, venerabilem forma, Canicie conspicuum, specie atque habitu Sacerdotem, [divinitus contra eam roboratur,] calicem salutiferum manibus præferen tem: locusque suavi odoris fragrantia repletus erat. Et is, qui apparebat, intemerata sacramenta Symeoni communicare visus; Viriliter, inquit, age, & confortetur cor tuum; non succumbes post hac illusionibus infomniorum, si cordis tui custodiam Deo firmiter sperando commiseris. Res illa priori Symeonis luctui spiritusque contritioni tantum addidit incrementum, ut diebus aliquot ad horam usque nonam fenestram nullo modo adaperiret, sed bene obfirmatam retinens intus ipse lateret, commercio omni humano abstinens, sibique soli & Deo vacans.

[45] Inter hæc Joannes quoque in columna sua consuetas sibi exercitationes strenue obibat, corpore bene sanus, nec invaletudinis ulla sentiens indicia: [prædicit mortem Ioanni,] cujus tamen migrationis jam jam instantis præscius Symeon, talibus ad eum verbis usus est: Ne animo deficias, Pater, si obitus diem, quæ genus humanum sine discrimine universum manet, tibi quoque appropinquare audiveris: intellexi enim citatum esse te a Deo; quod tibi quidem & quotquot virtutum tuarum æmulatores sunt requies potius ac vita est; peccatoribus vero angustia, luctus, & mors (quod utinam non esset!) cerrissima. Nunc autem paterna tua ac spirituali benedictione me imperti: ac memento mei cum ad concupita tibi gaudia transieris, beataque illa visione omne desiderium transcendente dignatus fueris, ut nos quoque devicto mundo aliquando tecum eo transeamus, & facti compotes votorum, mutuo aspectu iterum fruamur. Neutiquam turbatus est ad hoc nuntium Joannes, utpote jam pridem ad illa animo comparatus: hoc tantum reponit; Benedicat te, fili mi, Deus Pater quem quæsivisti; & unigenitus Patris Filius quem desiderasti, & vivificus Spiritus cujus sancta gratia ditatus es; unica illa & immensa Deitas te ducat per omnia, illa securum præstet, illa consoletur: qui benedixerint te benedicti ab illa erunt, & qui maledixerint maledicti. Adjiciat tibi Deus honorem, [ejusque suprema verba excipit.] propter illum quo me prosecutus es, quoniam me ut alterum parentem honorasti: Quid autem mater tua? Gratiam & misericordiam impetret a Deo, quæ tanta mihi adjumenta subministravit. Cum audivissent hæc, qui aderant Fratres, supremaque vale dicentis verba esse animadvertissent, attoniti atque exanimati hærebant: & vix tandem, Ecquid de Symeone mandatum sibi vellet, interrogabant. Qui ait: Illud exopto, ut ardens studium virtutes Symeonis æmulandi animos omnium inflammet, & precibus ejus adjuvari mereantur; quoniam magnum, & honorabile Deo, vas electionis est. Postquam hisce verbis, instituisset ipsos, & simul precibus Deo commendasset, paululum quievit, & quasi sopitus leni somno, decessit.

CAPUT VI.
Orationis tempora: dæmones superati: potestas contra illos & virtus miraculorum cælitus data.

Συμεὼν δὲ τὴν ἐκείνου ἐκδημίαν ἀρχὴν οἰκείων καθάπερ ἀγώνων πεποιημένος, τῷ τε πένθει καὶ αὖθις προστίθησι, καί τινα μὴ δὲ θυρίδα ἔχοντα μόδιον ἐπὶ τοῦ κίονος ὕπεισιν, οἷα καὶ αὐτοῦ φωτὸς ἀποστερῶν ἑαυτόν. Εὐχὴ δὲ παρ᾽ ὅλην σχεδὸν ἡμέραν ἄχρι τέως ἐννάτης ὥρας διηνεκὴς αὐτῷ ἦν· κατὰ μέντοι τὴν ἐννάτην, εὐχὴ πάλιν τοῦ θυμιάματος τὴν εὐχὴν διεδέχετο· εἶτα ἡλίου ἤδη δυομένου, εὐχῆς ἑτέρας ἀρχόμενος ἀνίσχοντος πάλιν ἐπαύετο· τηνικαῦτα γὰρ ἐκεῖνα ἑαυτῷ ἐπιλέγων, Ἐν εἰρήνῃ ἐπὶ τὸ αὐτὸ κοιμηθήσομαι καὶ ὑπνώσω, ὅτι σὺ Κύριε καταμόνας ἐπ᾽ ἐλπίδι κατῴκισάς με, τὸν ὕπνον ὅσα καὶ οἰκέτην ἐκάλει, διακονῆσαι μικρὸν αὐτῷ πρὸς τὴν ἀναγκαίαν τοῦ σώματος χρείαν. εὐχὴ δὲ, τό τε ψαλτήριον ὅλον, καὶ αἱ τοῦ Μωσέως ᾠδαὶ ἦσαν, πληγαί τε κατὰ τῶν στέρνων τῇ δεξιᾷ (ἡ ἀριστερὰ γὰρ πρὸς Θεὸν τέτατο) καὶ δακρύων ὀχετοὶ τὸ τρύχινον ἐκεῖνο λούοντες ἔνδυμα, ἑξῆς δὲ ἀνάγνωσις καὶ θείων μελέτη λογίων. Θυμίαμα μέντοι λαμβάνων τῇ δεξιᾷ, προσέφερε πολλάκις Θεῷ, καὶ καπνὸς (ὁ Θεός μου, τίς ἀπαγγελεῖ τὰ θαυμάσιά σου!) καὶ χωρὶς ἀνθράκων ἀνῄει· ἄλλο τε δὲ καὶ ὄχλου συμψάλλοντος αὐτῷ ᾐσθάνετο καὶ συναποδιδόντος τὸ Ἀλληλούἳα. Τὰ πολλὰ δὲ οὐ δὲ ὕπνου τὸ παράπαν ἐγεύετο, ὥστε καὶ τριάκοντα νύκτας ὅλας καὶ ἡμέρας ἴσας ἐπέμεινε, προσευχόμενος ἀπαλλαγῆναι τῆς τοῦ ὕπνου μέθης· ἀλλ᾽ ἐῤῥέθη μυστικῶς αὐτῷ καὶ ἀποῤῥήτως ὑπὸ τῆς χάριτος, Ὅτι δεῖ σε βραχὺ καθεύδειν.

Ταῦτα δεινῶς ὥπλιζε πάλιν τὸν πονηρὸν ἐπ᾽ αὐτὸν, ὄφει πρὸς τὴν ἐπιβουλὴν τῷ παλαιῷ καὶ νῦν ὀργάνῳ χρώμενον· πλὴν ὅσον ἐκεῖ μὲν πείθειν, ἐνταῦθα δὲ φοβεῖν ἔμελλεν. Ὑποβεβλήκει γὰρ ὄφιν αὐτῷ, φοβερόν τι χαίνοντα καὶ συῤῥίττοντα, καὶ δακεῖν ἀπειλοῦντα· δὲ θαῤῥαλέᾳ καὶ χειρὶ καὶ γνώμῃ λαβόμενος, παίων ἦν κομιδῇ καὶ συντρίβων, ἓως τῶν ὁσίων χειρῶν ἐκείνων διολισθήσας καὶ κατὰ γῆς πεσὼν, ἀφανὴς ἐγεγόνει, αὐταῖς ὡς εἶχε φολίσι τὸ οἰκεῖον ἔνδυμα παρὰ τοὺς αὐτοῦ πόδας ἀφεὶς, τοσούτου θαύματος ἀψευδὲς μαρτύριον. Τοῦτο χαλεπωτέρα γίνεται πληγὴ τῷ βασκάνω, καὶ τὰς οἰκείας δυνάμεις συναγαγὼν, τόν τε κίονα κύκλῳ διαλαβὼν, ἀνατρέπειν αὐτὸν εἰς ἔδαφος ἐπειρᾶτο· ἀλλ᾽ θεία χάρις, ὥσπερ τις ἄνωθεν ἀστραπὴ διάττουσα, φεύγειν ὅσα καὶ μάστιγι τούτους ἐλαυνομένους ἐποίει, μέγα τι καὶ δεινὸν ἀλαλάζοντας. Ἀλλὰ τὸν φθόνον οὐκ ἦν ἠρεμεῖν, ἀλλὰ πτέρυγας πετεινοῦ λαβὼν ἐχθρὸς, τὸ πρόσωπον δὲ παιδίῳ εἴκαστο τῷ προσώπῳ, προσβάλλει τοῦ Συμεών· δὲ τὸ τοῦ σταυροῦ σημεῖον διατυπώσας, ὡσεὶ καπνὸν αὐτίκα διασκεδάζει. Ἔπειτα μέντοι κρότοις ἐναερίοις καὶ θορύβοις καὶ ἤχοις ὑπὲρ κεφαλῆς αὐτοῦ κέχρητο, δῆθεν ὡς ἐπ᾽ αὐτόν ἐπιών· οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ ἀθρόον ἐκ νότου λίθῳ μεγάλῳ τὸν κίονα βάλλει· καὶ μὲν περιτρέπει, θεία δὲ χάρις ἐν ὁμοιώματι περιστερᾶς εὐθέως ἐπιφανεῖσα, τὴν περιτροπὴν ἵστησιν. Ἑξῆς δὲ καὶ χεῖρας αὐτοῦ δεσμεῖν τοῦ πονηροῦ πειρωμένου, τῷ παλαιῷ καὶ πάλιν φαρμάκῳ τῷ σταυρῷ κᾀνταῦθα χρησάμενος, εὐθὺς αὐτοῦ τὴν δύναμιν σβέννυσι.

Τέλος οἷά τις ἀναιδὴς αὐτῷ πρόσεισι παῖς, μέλας ὅλος καὶ ἰδεῖν αἰσχρὸς, χεῖρας ἰταμῶς ἐπιβαλεῖν, καὶ εἰς συμπλοκὴν ἐλθεῖν ἐπειγόμενος, Ἔτι τὸ ἅπαξ τοῦτο λέγων παλαίσω σοι, καὶ εἴπερ οὐ κατισχύσω σου, τὸ γοῦν παρὸν ἀπελεύσομαι. Ταῦτ᾽ ἔλεγε, καὶ μετὰ μεγάλων ἤχων καὶ θορύβων ἐπῄει, ταραχῆς πάντα πληρῶν, ἵνα τῷ παραλόγῳ τῆς ἐφόδου καὶ καταπλήξῃ. δὲ μηδὲν ὑποτρέψας, ἀλλὰ πρὸς τὸ οἰκεῖον ὅπλον εὐθὺς τὰς εἰς Χριστὸν βλέψας ἐλπίδας, εὐψύχως τε τὴν πάλην καὶ νεανικῶς ὑποστὰς, λαβόμενος αὐτοῦ τῶν χειρῶν, ὀπίσω τε περιαγαγὼν αὐτὰς καὶ δεσμήσας, ἀφανῆ τίθησι, κενὰς αὐτοῦ τὰς ἀπειλὰς ἀποδείξας. Εἶτα ἡδύ τι πρὸς οὐρανὸν ἰδὼν, τοὺς εὐχαριστηρίους, εἰ δὲ βούλει, ἐπινικίους προσῆγεν ὕμνους Θεῷ, φῶτα ποιήσας καὶ κηρὸν ἑκατέρᾳ χειρὶ κατέχων, οἷς συνεμέτρει τὸν ἐπινίκιον, οὐ γὰρ πρότερον γλῶττα τῶν ὕμνων πέπαυτο, ἓως τοῖς κηροῖς καυθεῖσι τὸ φῶς ἔσβεστο.

Ἐν τοσούτῳ δὲ ὁρᾷ (ἀλλὰ πῶς ἂν τὰ κρείττω λόγου λόγος γνωρίσειε; φρίνη γάρ με καὶ πρὸς τὴν μνήμην εἰσέρχεται) ὁρᾷ τοίνυν, καὶ ἰδοὺ ἀνέῳκτο μὲν ἐξ ἀνατολῶν οὐρανὸς, καὶ Κύριος ἡμῶν ἐπ᾽ αὐτοῦ Χριστὸς Θεός· ὅρασις δὲ ὡς ἠλέκτρου κύκλῳ περὶ αὐτὸν ἐν φωτὶ καὶ πυρὶ στρεφομένου, Μιχαήλ τε καὶ Γαβριὴλ οἱ τῶν ἁγίων Ἀγγέλων πρῶτοι, μὲν ἐκ δεξιῶν πρᾳῶς δ᾽ ἐξ ἀριστερῶν παρεστῶτες, τό τε τῶν νεφελῶν πλῆθος ὑποπόδιον αὐτοῦ καθάπερ τις κονιορτὸς ποδῶν αὐτοῦ. Χεῖρας τοιγαροῦν Συμεὼν αὐτίκα καὶ ὄμματα καρδίας πετάσας, ἐδεῖτο τοῦ ὀφθέντος, ὡστ᾽ εὐδοκῆσαι καρποὺς ἀγαθοὺς αὐτῷ δι᾽ αὐτοῦ προσαχθῆναι. Τί οὖν ἐνταῦθα! τοὺς δοξάζοντας αὐτὸν ἀντιδοξάζειν ἰδὼς καὶ πολλῷ τῷ μέσῳ Θεὸς, νεύσας τοῖς δακτύλοις ἐσφράγισε τρίς· καὶ ἰδοῦ οἱ δαίμονες, ὥσπερ αἰγῶν καὶ χοίρων βοσκήματα ἐπὶ προσώπου τῆς γῆς (ἐξουσία τε κατ᾽ αὐτῶν τῷ Συμεὼν δεδομένῃ ῥάβδος τε διὰ χειρὸς αὐτῷ βεβαιοῦσα τὴν ἐξουσίαν) καὶ φεύγειν ἐκεῖνοι πάντες ἀγεννῶς ὡρμεμένοι, ὅσα τε καπνὸς χοῦς ἀπὸ προσώπου αὐτοῦ ἐκλείποντες.

Τῇ ὄψει τοίνυν ταύτῃ καὶ τὰ θαύματα ἠκολούθει, καὶ πάντες ὅσοι πνεύμασι πονηροῖς καὶ ἄλλοις πάθεσι κάμνοντες ἐκείνῳ προσῄεσαν, ἐλεύθεροι τοῦ λυποῦντος ἕκαστος ἐπανῄεσαν. Ἑωρῶντο γὰρ αὐτῷ τε τῷ Ἁγίῳ, καὶ πολλοῖς ὅσοι καὶ τοιαῦτα δηλαδὴ βλέπειν ἠξίωντο, Ἄγγελοι Κυρίου τρεῖς, μὲν ἐκ δεξιῶν, ἅτερος δ᾽ ἐξ εὐωνύμων, δ᾽ ὄπισθεν ἑστῶτες τοῦ Συμεὼν, τό, τε μέλαν αὐτοῖς ἐν χεροῖν, καὶ τῶν ἰαθῆναι μελλόντων ἕκαστος τοῦ ἁγίου λέγοντος, ὡς ἐν σωματείῳ λευκοτέρῳ καὶ χίονος ἐγράφετο· οὐ καθ᾽ ἕνα δὲ μόνον, ἀλλὰ καὶ κατὰ πλῆθος θεραπείας οἱ προσιόντες ἐτύγχανον. Προσῆλθον γάρ ποτε πολλοὶ κατὰ ταῦτον δαιμονῶντες, καὶ ἀφρὸν τοῦ στόματος παραπτύοντες· ὧν ἑκάστῳ σφραγῖδα ποιήσας, τοῖς τε πνεύμασιν ἐν ὀνόματί φησι τοῦ Υἱοῦ τοῦ Θεοῦ τοῦ δι᾽ ἡμᾶς σταυρωθέντος ἀπαλλαγὴν παραγγείλας, ἀπαλλαγῆναι παραχρῆμα παρασκευάζει, μέγα βοῶντα καὶ ὑγιῶς ἔχοντας τοὺς ἄνδρας ἀπολιπόντα, νηφαλίῳ στόματι τὰς αἰνέσεις τοῦ Θεοῦ μεγαλύνοντας. Οἱ μὲν οὖν κυκλοῦντες αὐτὸν Ἄγγελοι, καὶ πρὸς τὰ θαύματα καὶ τὰς ἰάσεις διακονούμενοι, παρέμενον οὕτως αὐτῷ μέχρι καιροῦ· εἶτα κατὰ τὸ σύνηθες αὐτοῖς εἰπόντος γράψαι τοῦ Συμεών· Οὐκέτι, φασὶν ἐκεῖνοι, γράφειν οὐ μὴ προσθῶμεν, ηὔξηνται γὰρ ἔν σοι περιφανῶς αἱ τοῦ Θεοῦ δυναστεῖαι, καὶ πάντα λόγῳ καὶ δυνάμει λοιπὸν κατὰ τὴν τῶν προσερχομένων πίστιν γενήσεται διά σου, ἐν ἐπιθέσει χειρῶν σου, ἐν ἁφῇ μηλωτῆς σου, ἐν κρασπέδῳ τοῦ σάκκου σου, ἐν τῇ βαΐνῃ σου ῥάβδῳ, οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ διὰ ψιλῆς κόνεως παρά σου δεδομένης, καὶ δι᾽ αὐτῆς δὲ τῆς τοῦ σοῦ ὀνόματος ἐπικλήσεως· ὅπου γὰρ σὴ μνήμη, ἐκεῖ καὶ θεία χάρις, πᾶσαν ἀἀσθένειαν κατὰ πάντα καιρὸν ἰωμένη. Ὄψονται δέ σε πολλοὶ καὶ ἐν οἰκείαις καὶ ἐν ὁδοῖς, καὶ ἐπὶ πᾶσιν ἔργοις αὐτῶν· καὶ πάντες ὅσοι δεήσονται του Θεοῦ διά σου μεσίτου, ἐν ἐρήμοις, ἐν ὄρεσιν, ἐν θαλάσσῃ, ἐν γῇ, ἐν φυλακῇ, ἐν αἰχμαλωσίᾳ, σωτηρίαν παρ᾽ αὐτοῦ κομιοῦνται· πᾶσί τε θλιβομένοις ἔσῃ καταφυγὴ, καὶ χαίρουσιν ἀσφάλεια, καὶ πᾶς πεπιστευκὼς δοῦλον ἐκλεκτὸν εἶναί σε Θεοῦ, ἐπὶ ἀσπίδα καὶ βασιλίσκον ἐπιβήσεται, καὶ πατήσει ἐπάνω ὄφεων καὶ σκορπίων, καὶ ἐπὶ πᾶσαν τὴν δύναμιν τοῦ ἐχθροῦ. Ταῦτα οἱ μὲν εἰπόντες, ἀπῆλθον, τῷ δὲ Συμεὼν ἔτι μᾶλλον ἐξ ἐκείνου τὰ θαύματα πλείω ἐπέῤῥει, ὡς καὶ τυφλοῖς ὀφθαλμῶν φῶς διὰ μόνης ἐκείνου προσευχῆς χαρισθῆναι.

[46] [Tempora & modus orandi ac dormiendi Symeonis:] Ioannis ex hac vita exitus, austerioris vitæ principium Symeoni fuit: qui, dolori & compunctioni majori se daturus, modium alium, nulla fenestella persoratum, impositum columnæ subit, veluti ipsius lucis usura aspectuque se privans. Hic per integrum pene diem, ad horam scilicet nonam usque, continenti vacabat orationi: hora autem nona thurificationis officium alia excipiebat oratio: deinde sole jam occumbente aliā denuo exordiebatur, a qua tandem sole diem reducente desistebat: ac tunc demum illud sibi occinens; In pace in idipsum dormiam & requiescam; quoniam tu, Domine, singulariter, in spe habitare fecisti me, somnum perinde ac famulum accersebat, indulgebatque illi parcissime, ad necessarium dumtaxat corporis usum. Oratio autem ejus erant, Psalterium totum & Mosaicæ cantiones, plagæque dextera inflicæ pectori (nam sinistra ad Deum tendebatur) & veluti rivuli lacrymarum pannosam detritamque lacernam irrigantes: hæc vero excipiebat lectio atque meditatio divinorum oraculorum. Incensum quoque dextera prehensum offerebat sæpe Deo, & fumus (o quis mirabilia Domini annuntiabit?) sine prunis sublime ferebatur: alias vero audiebatur simul psallere cum turba, simulque Alleluia subjicere. Longissimo sæpe tempore nihil omnino somni oculis videbat, adeo ut triginta interdum noctes integras totidemque dies continuaret, rogitans Deum, expertem somni vitam ducere: verum, gratia intus loquente, arcanum tacitumque responsum accepit; Oportet aliquantulæ quieti te tradas.

[47] Hæc iterum adversus illum armaverunt dæmonem, ad insidiandum ei tunc quoque antiquo suo instrumento usum, sub illo tamen discrimine, quod in Paradiso blandis lenociniis persuadere, [dæmonem sub variis formis vincit.] hic gravi terrore dejicere conatus sit. Submisit itaque serpentem, horribiliter hiantem sibilantemque, & mordere minitantem: quem vir sanctus, audaci manu juxta ac mente apprehensum, valide allisit contrivitque, donec sanctis illius manibus elapsus in terram, evanuit ex oculis, demissa ad pedes Sancti pelle, ut erat, squamis tecta, pro irrefragabili testimonio miraculi. Gravissime illud sensit impostor: tum omnes in unum vires colligens, comprehensam per ambitum columnam in terram dare laborabat: verum gratia divina, in modum fulguris cælestis emicans, machinatores illos velut flagello compellebat arripere fugam, horrendum frementes atque ejulantes. Non hic stetit invidia inimici: alas volucris sibi adaptat, & faciem pueri assimilans, conspectui Symeonis se offert; qui efformato Crucis signo confestim, ut ventus fumum, dissipavit hostem. Tunc plausibus tumultibusque cum ingenti sono supra caput ejus in aëre excitatis, in ipsum facturus impetum videbatur: magnæ quoque molis saxum ex parte australi in columnam jacit; quæ impetu illo eversa fuisset, nisi gratia divina, in similitudine columbæ apparens, ruentem stitisset. Postea etiam, eodem spiritu vinculis constringere manus Symeonis tentante; hic ad pharmacum, jam pridem contra illius venenum præsentissimum sacrosanctum, inquam, Crucis signum confugiens, cunctas tentantis vires infregit.

[48] Denique, uti puella quædam effrons, viro Dei accedit, totus niger, totus aspectu deformis: manusque collo jam jam injecturus, & in complexum ruere festinans, Certaminis, inquir aleam, adhuc semel tecum luctans, jaciam: & siquidem non prævaluero tibi, in præsentia recedam. Isthæc elocutus grandi cum sono strepituque irruit, omnia replens tumultu, ut vel ipsa invasionis insolentia terrorem incuteret. At ille neutiquam se avertens consueta corripuit arma, spem; scilicet in Christo positam, alacrique ac generoso animo certamen aggrediens, manus hostis apprehendit, easque post tergum adductas vincivit, atque ita ex oculis recedere coëgit, edoctum vanas esse ejus minas. Deinde suaviter in cælum sublatis oculis, hymnos Deo in gratiarum actionem, aut si ita vis in victoriæ obtentæ commemorationem cecinit, accenso ad hoc cereo quem utraque manu tenebat, cuique epinicia sua commensurabat, non enim prius cessabat a cantu lingua, quam consumpta cera lumen extingueretur.

[49] Interea temporis (verum quæ oratio res, omni eloquentia superiores, explicet? me certe ad nudam illarum memoriam tremor occupat) interea, [Cælitus ipsi confertur potestas in dæmones:] inquam, videt Orientem versus apertum cælum & inibi Dominum nostrum Jesum Christum: videbatur autem veluti circulus quidam ex electro, multo lumine & flamma rutilante, ipsum ambire; vibebantur & Archangeli Michaël atq; Gabriel, placide a dexteris alter, alter a sinistris constituti; videbantur denique nubes plurimæ, quæ erant suppedaneum illius apparebantque veluti pulvis pedum ejus. Confestim igitur Symeon, manibus mentisque oculis elevatis, adorabat illum, qui sibi apparebat, ut juxta beneplacitum ipsius fructus utiles in se progignerentur. Quid ad hæc ille, qui glorificantes se glorificare solitus est quantumcumque supereminens Deus? digitis innuens ter Symeonem signavit: atque ecce dæmones, tamquam caprarum porcorumque greges, super faciem terræ (contra quos data Symeoni potestas fuit, & in confirmationem potestatis virga in manu ejus) omnes imbelles facti, ilico in fugam se præcipitabant, veluti fumus aut pulvis a facie Sancti deficientes.

[50] Visionem hanc sua quoque miracula consecuta sunt, nam quotquot malis spiritibus aut alia quavis ægritudine vexati ad Symeonem accesserunt, liberati quisque malo suo reversi sunt. Viderunt etiam & Sanctus ipse, & plures alii, [& virtus patrandi omnis generis miracula] quibus ea gratia concessa fuit, tres Angelos Dei, quorum alter ad dexteram, alter ad sinistram, tertius pone tergum Symeonis stantes, atramentum manibus tenebant; & qui sanitatem consecuturi erant, jubente Sancto, velut in sindone, ipsa nive candidiore, scribebantur: neque singuli tantum, sed quam plurimi etiam simul, qui saluti, causa accesserant, referebant obtentam. Nam multi aliquando a dæmonibus insessi, spumam ore ejectantes, Symeonem adiverunt, qui impressit singulis salutare Crucis signum; jussitque spiritus in nomine Filii Dei, pro nobis in crucem suffixi, inde facessere: atque illi, nulla interposita mora abitum parantes multumque vociferantes, reliquerunt homines liberos & incolumes, puro ore laudes Deo celebrantes. Ceterum qui circumstabant Symeonem Angeli, ad miracula & medicatio nes opem suam conferentes, ita ipsi adstiterunt aliquo tempore: deinde pro more jussi scribere a Sancto, negarunt id se facturos imposterum, dicentes: Auctus es perspicua Dei potentia & virtute: cuncta deinceps te intercedente evenient pro fide accedentium tibi; patrabuntur miracula per impositionem manuum tuarum, [per tactum, virgam, pulverem, aliaque.] per tactionem melotes, per fimbriam sacci, per virgam palmeam, quin imo per pauxillum pulveris ad te dati, & solam nominis tui invocationem : ubicumque enim memoria tua recoletur, ibidem & gratia Dei præsto erit, omnem omni tempore infirmitatem curatura. Videbunt te multi in domibus, in itineribus, in quovis opere suo; & quicumque precabuntur Deum per intercessionem tuam, in solitudine, in montibus, mari, terra, carcere, servitute existentes, sanitatem per te recuperabunt: omnibus afflictatis tu eris refugium, gaudentibus omnibus securitas eris: quisquis crediderit electum Dei servum esse te, super draconem & basiliscum gradietur, & ambulabit super serpentes & scorpiones, superior omni veneno inimici. His dictis abierunt Angeli, Symeon autem ex illo tempore pluribus etiam miraculorum gratiis affluxit, adeo ut cæcis per solam ipsius precationem lumen oculorum concederetur. Sed ea nunc sigillatim prosequamur.

CAPUT VII.
Miracula circa energumenos, mortuum, & veneficia: alia per discipulos facta: mirabilis visio.

Ἵνα δὲ καὶ τὰ καθ᾽ ἕκαστον ἐπεξίοιμεν, προσῆλθέ τις αὐτῷ γυνὴ, τέκνον ἄλαλον καὶ δαίμονι κάτοχον ἔχουσα· καὶ μὲν ἐπιτεθειμένην τὴν θυρίδα ἰδοῦσα, τίθησι τοῦτο παρὰ τῇ τοῦ κίονος βάσει· παραχρῆμα δὲ οἷά τις ἐξέλαμψεν ἄνωθεν ἀπὸ τῆς μηλωτῆς ἀστραπὴ, τῇ δὲ καὶ ἦλος συνέξευκτο, καὶ φωνὴ κατόπιν ἠκούετο, Ἔξελθε τὸ ἀκάθαρτον πνεῦμα, διωκόμενον ὑπὸ Χριστοῦ διὰ τῆς ἐν τῷ Συμεὼν χάριτος, λέγουσα· καὶ παῖς ἀπὸ τῆς διπλῆς εὐθὺς ἴατο μάστιγος, οὐ τῆς τοῦ δαίμονος μόνον ἐπηρείας ἀπηλλαγμένος, ἀλλά καὶ λαμπρᾷ γλώττῃ Θεὸν καὶ τὸν αὐτοῦ θεράποντα, μεγαλύνων. Μετὰ δὲ ταῦτα πρόσεισί τις ἀνὴρ αὐτῷ τῆς Καππαδοκῶν ὡρμημένος, χαλεπῷ δαίμονι δεινῶς ἐταζόμενος, Ἐλέησόν με δοῦλε τοῦ Θεοῦ κράζων ὑπὸ δαίμονος θανατούμενον· τοῦτο δὲ καὶ εἰς τρίτην ἑξῆς ἡμέραν ἐπέμενε δρῶν. Παρακύψας τοίνυν ἱερὸς Συμεὼν, τῷ τε πνεύματι τῷ ἀκαθάρτῳ ἐπιτιμήσας, εἶτα καὶ κράσπεδόν τι τοῦ οἰκείου σάκκου φυλακτήριον τῷ ἀνδρὶ δεδωκὼς, ὑγιᾶ τοῦτον οἴκαδε ἀπολύει. δὲ οἷς ἂν ἐντύχοι πάλιν ὁμοίως πάσχουσι (πεπαίδευτο γὰρ τὸ συμπαθὲς ἐξ ὧν πέπονθεν) ἑτοίμως τὸ δοθὲν μετεδίδου· οἱ θεραπείας καὶ αὐτοὶ τυγχάνοντες, τῷ κοινῷ προσῄεσαν εὐεργέτη Θεῷ, καὶ αὐτῷ τὰς εὐχαριστίας ἀποδιδόντες.

Νεανίαν τινα δαίμων τοσοῦτον ἠνόχλει, ὡς ῥίπτειν ἑαυτὸν κατὰ γῆς, καὶ λίαν ἀσχημόνως σπαράττειν, ἤδη δὲ καὶ τῆς οἰκείας γλώττης ἐλεεινῶς παρατρώγειν. Τοῦτον τοιγαροῦν τῷ θείῳ Συμεὼν προσελθόντα, καὶ θερμῶς αὐτοῦ καταδεηθέντα, ἐπιτιμήσει κατὰ τοῦ πονηροῦ πνεύματος, ἐκεῖνος ἀπαλάττει τοῦ ἐνοχλοῦντος, καὶ ὑγιῶς αὐτίκα δείκνυσιν ἔχοντα. Ἀντιοχέα τινὰ κατεῖχε περὶ τὸν στόμαχον πάθος, οὕτω δεινῶς αὐτοῦ στρέφον τὰ ἔνδον, ὡς καὶ τῷ ἐδάφει προσεῤῥίφθαι πολλάκις, οἷά τινι δαίμονι καταβεβλημένον. Οὗτος τοιγαροῦν προσέρχεται τῷ Ἁγίῳ, δάκρυσι μηνύων τὴν τῆς καρδίας ὀδύνην, καὶ τοῦ πάθους ἀπαλλαγῆναι δεόμενος. δὲ πρὸς τὰς αὐτοῦ δεήσεις ἐπικλασθεὶς, κράσπεδόν τι τοῦ οἰκείου ῥάκους ὀρέγει, καὶ τοῦτο θεραπεία παραχρῆμα τῷ πάσχοντι γίνεται.

Ἀνθρώπῳ τινὶ συνέβη τὸν υἱὸν τελευτῆσαι, δὲ μηδὲν ἀδυνατεῖν τῷ Ἁγίῳ πιστεύων ὅπερ ἂν τοῦ Θεοῦ δεηθείη (ἐπεὶ καὶ πέφυκε φύσει, πᾶν σφόδρα βούλεταί τις, τοῦτο καὶ ῥᾳδίως πιστεύειν) εὐθὺς παρὰ τὸν θεῖον Συμεὼν ἀποτρέχει, κλαίων πικρῶς, ὀλολύζων, κοπτόμενος, καὶ πολλοῖς ἄλλοις σχήμασί τε καὶ πράγμασι τοὺς καύσωνας τῆς καρδίας παρασημαίνων· Ἐλέησόν με, δοῦλε τοῦ Θεοῦ, λέγων, ἐλέησον ἄρτι θανάτῳ τὸν παῖδα ζημιωθέντα, ὃν οὐ δὲ τῷ κοινῷ τῶν τεθνηκόντων ἔθαψαν νόμῳ, οὐ δὲ γῆν ἐπέβαλον ἤδη κειμένῳ, πιστεύων ὡς ὅπερ ἂν καὶ βούλῃ, ἀνύεις παρὰ Θεῷ· οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ θαῤῥῶν σου τῇ χρηστότητι πάλιν, ὡς οὐ παρόψει με, σφοδρῶς ὑπὸ τῆς φύσεως οὕτω τὰ σπλάγχνα καιόμενον. Ἔλεον τούτον τοίνυν λαβὼν, καὶ γόνατα θεὶς ἐπὶ γῆν, τοῦ ἄνωθεν πάλιν αὐτὸς ἐλέους ἐδεῖτο, καὶ γνοὺς ἀποῤῥήτως ὑπὸ τῆς χάριτος τὴν εἰς τὸν παῖδα τῆς ψυχῆς αὖθις ἐπάνοδον, ἀναστὰς, καὶ πρὸς τὸν πατέρα τοῦ παιδὸς ἐπιστραφεὶς, Ἐν ὀνόματί, φησι, τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ πορεύου, υἱός σου ζῇ. δὲ τῷ λόγῳ παραχρῆμα πιστεύσας, καὶ οἴκαδε τὴν ταχίστην ἐπανελθὼν (ποία, μόνε τῶν αἰώνων ἀθάνατε βασιλεῦ, ἀκοὴ θαῦμα τοσοῦτον χωρῆσαι δυνήσεται!) ζῶντα τὸν υἱὸν εὑρίσκει· ὅν καὶ λαβὼν εὐθὺς παρ᾽ ἐλπίδα μᾶλλον ἀπολαβὼν καὶ πρὸς τὸν Ἅγιον ἀναστρέψας, ποίας ἀγαλλιωμένῳ στόματι φωνὰς οὐκ ἠφίει; τίνας οὐκ εὐχαριστηρίους ὕμνους Θεῷ καὶ τῷ Συμεὼν ἀπεδίδω.

Οἷα δὲ εἰκὸς προκόπτειν ὥσπερ ἡλικίᾳ τὸν Συμεὼν, οὕτω καὶ χάριτι, καὶ μᾶλλον ἐγγίζειν Θεῷ τῷ ἐγγίζοντι· ὁρᾷ μετὰ ταῦτα πάλιν (ἀλλὰ πῶς ἂν τὰ μὴ δὲ νῷ ληπτὰ λόγος ἑρμηνεῦσαι δυνήσεται; ἰλιγγιᾷ γὰρ ἦδη καὶ πρὸς τὴν μνήμην, καὶ δέδιε προσβῆναι τοῖς ἐφεξῆς) ὁρᾷ τοιγαροῦν τὸν Κύριον ἡμῶν καὶ Θεὸν, παρειστήκει δὲ καὶ θείων Ἀγγὲλων τάγματα, ἵππος τε πρὸ τοῦ Συμεὼν εἰστήκει τὸ εἶδος λευκὸς, καὶ διάδημα φέροντες τῶν Ἀγγέλων οἱ πρῶτοι, ἦν δὲ ἄρα λίθου τιμίου, σταυρός τε αὐτῷ προσεπεπήγει, καὶ ἀστὴρ ὅσα καὶ ἀστραπὴ φωτίζων ὑπερανεῖχεν, ὥστε περιβαλεῖν αὐτὸν τοῦτο καὶ βασιλεῦσαι. δὲ πρὸς αὐτούς· Οὐκ ἀφαιρήσεσθέ, φησιν, ἀπ᾽ ἐμοῦ τὸ τρύχινον ἔνδυμα τοῦτο, ὅπερ εἰς δόξαν Χριστοῦ ἠμφίεσμαι. Οἱ δὲ, Στεφανώθητι διὰ τούτου Θεῷ καὶ τῷ μονογενεῖ Υἱῷ αὐτοῦ, εἶπον, καὶ ὅσα πορφύραν ἔνδυσαι τὸ ἅγιον Πνεῦμα, καὶ βασιλεύσεις σὺν Ἁγίοις βασιλείαν οὐδέποτε λήγουσαν. Ταῦτα ἐπειδή ῥηθείη τῷ Συμεὼν, ἀπλήστως ἐκεῖνος τῆς τοῦ σώματος νεκρώσεως ἔχων. ἄλλῳ τε δὲ καὶ κόσμου, καὶ τῶν τοῦ κόσμου ῥήγνυσθαι σπεύδων, καὶ πρὸς Θεὸν καὶ τὰ θεῖα μᾶλλον ἀνάγεσθαι, ἀγενὲς εἰς τὸν δεσπότην ἰδὼν, Δέσποτα πάντων ἔφη καὶ ποιητὰ, ἐπεί με τὸν ἀνάξιον ἀξιοῖς Ἁγίοις συμβασιλεύειν, δέομαί σου τῆς ἀγαθότητος μηκέτι με τῶν τοῦ βίου βρωμάτων μεταλαμβάνειν, μὴ δὲ σιτίοις ἀνθρωπίνοις χρῆσθαι. Ταῦτα τοῦ Θεοῦ δεηθεὶς, δεσποτικῆς ἀκούει φωνῆς εὐδοκούσης τὴν αἴτησιν, καὶ παραχρῆμα ἐνδύουσιν αὐτὸν ἐπάνω τῶν ἀσκητικῶν ῥακίων καταστοχὴν δόξης οἱ Ἄγγελοι, μεγαλοπρέπειάν τε καὶ ὡραιότητα, τό τε διάδημα τιθέασιν ἐπὶ τὴν κεφαλὴν αὐτοῦ, καὶ ὑπὸ τὸν φανέντα ἵππον καθίζουσιν. Εἶτα καὶ σύμφωνος Ἄγγέλοις πᾶσι, Χριστῷ καὶ τῷ αὐτοῦ θεράποντι Συμεὼν ᾔδετο ὕμνος· αὐτός τε πονηρὸς τῷ Ἁγίῳ καὶ τὰ τοῦ πονηροῦ πνεύματα, οἷον καταπεπληγότα ἐδείκνυτο.

Μετὰ γοῦν τὴν θείαν ἐπιφͅάνειαν ταύτην, ἀκόλουθα πάλιν τοῖς προλαβοῦσι τὰ ἐπαγόμενα. Ἄνθρωπος γάρ τις γέροντι δεινῶς ἐχθραίνων, καὶ σφόδρα διαφθονούμενος φαρμάκοις ἐπ᾽ αὐτὸν ἐχρήσατο· τὰ δὲ, ἄρα τοσοῦτον ἔδρασαν, ὡς αὐτὸν μὲν καὶ παῖδας (ἐτύγχανε γὰρ υἱοὺς ἔχων) εἰς γῆν καταῤῥήγνυσθαι, τὰ δὲ τούτου κτήνη κατὰ κρημνῶν ἐλαυνόμενα φέρεσθαι. Ἐνδείας τοίνυν ἄρτων οἷα συμβαίνειν φιλεῖ πρὸς τὴν τῶν μοναχῶν καὶ τῶν πενήτων χρείαν ἐν τῇ μονῇ γενομένης, Ἄγγελος ἐν ὕπνῳ τῷ γέροντι παραστὰς, Ἀναστάς φησι, λάβε σῖτον, καὶ παρὰ τὸν θεῖον Συμεὼν πορευθεὶς, τὸν μὲν πένησι καὶ τοῖς μοναχοῖς τροφὴν κομιεῖς· σοι δὲ κράσπεδον τῶν τρυχίνων ἐκείνου λαβόντι ῥακίων, ἀνεθήσεται τὰ τοῦ οἴκου δεσμά. Σῖτον μὲν οὖν εὐθέως ἐκεῖ προθύμῳ ποδὶ, προθυμωτέρᾳ δὲ καὶ γνώμῃ κομίζει· ἔπειτα μέντοι βώλακα γῆς καὶ ὕδωρ λαβὼν ὑπὸ τῷ κίονι τίθησιν· εἶτα ἐκχέει τὴν οἰκείαν ἐνώπιον τοῦ Ἁγίου δέησιν, ἀπαγγέλλει τὴν θλίψιν, δεῖται θερμῶς, ὥστε προσεύξασθαι περὶ αὐτοῦ, τὰ τε παρακείμενα εὐλογῆσαι, καί τι τοῦ τῶν ῥακίων αὐτῷ μεταδοῦναι κρασπέδου. Ἅπερ ὡς ἐδεῖτο λαβὼν, καὶ οἴκαδε ὡς εἶχεν ἐπανελθὼν, ἀφ᾽ ἑαυτοῦ πρώτου μέχρι καὶ τοῦ σμικροτάτου διαῤῥαντίζει, ὅπερ οὐκ αὐτῷ μόνῳ καὶ παισὶ καὶ βοσκήμασιν, άλλὰ καὶ ὅλῳ οἴκῳ πρὸς θεραπείαν τῆς φαρμακείας ἤρκεσεν.

Εἶτα πολλοὶ κατὰ ταυτὸν προσῆλθον αὐτῷ διαφόροις πάθεσιν, οἱ μὲν νόσοις ποικίλαις, οἱ δὲ καὶ δαίμοσιν ἐνοχλούμενοι· δὲ τούτων ἑκάστῳ θερμῶς ἐπευξάμενος, ἀλλὰ καὶ χεῖρας ἐπιθεὶς πρὸς Θεοῦ διὰ παντὸς ἐντολὰς αἰρομένας, ἅπαντας ἀπήλλαξε τοῦ λυποῦντος. Τῆς δὲ περὶ αὐτοῦ φήμης, καὶ τῶν ἑκάστης ἡμέρας θαυμάτων πανταχόσε διαδοθέντων, ὄχλου τε πρὸς αὐτὸν συῤῥέοντος πλείστου, πλήθεσι τοσούτοις μόνος ἀρκεῖν αὐτὸς οὐ δυνάμενος, ῥάβδους εὐλογήσας παρέσχε τοῖς μαθετεῖς αὐτοῦ, ἅς τοῖς πάσχουσιν ἐκεῖνοι πάλιν ἐπιτιθέντες, καὶ μάλιστα τοῖς ὑπὸ πονηρῶν πνευμάτων κατεχομένοις, Τάδε λέγει, ἔφασαν, δοῦλος τοῦ Θεοῦ Συμεὼν, ἵνα καὶ τῇ μνήμῃ τῶν τῆς Ἄγγελικῆς ἐκείνης γλώττης ῥημάτων ἁγιασθῶμεν, ἐξέλθετε τὰ ἀκάθαρτα πνεύματα ἐκ τῶν πλασμάτων τοῦ Θεοῦ· καὶ αὐτίκα διὰ πάσης αἰσθήσεως ἦν ὁρᾷν ἐλαυνόμενα. Ἑκάστῃ μέντοι ῥάβδῳ ἄχρι τριῶν ἀνθρώπων τῶν θαυμάτων ἐνέργεια ὥριστο· εἶτα πάλιν ἁπτόμενος αὐτῆς ἐκεῖνος ηὐλόγει, καὶ παραπλησίως αὐτὴ πάλιν τοῖς θαύμασι κέχρητο, σοφῶς αὐτοῦ καὶ τοῦτο οἰκονομοῦντος, ὥστε μὴ λογισμῷ τοὺς μαθητὰς κενοδοξίας ἁλῶναι.

[51] Accessit viro sancto mulier quædam, quæ puerum mutum & a dæmone obsessum habebat: [Dæmoniaci liberantur.] cumque obfirmatam fenestram conspicaretur, puerum ad columnæ basin deponit. Continuo autem tamquam fulgur desuper e melote Symeonis emicuit, cui additus sonus auditaque post tergum vox est, quæ dicebat: Exi, impurissime spiritus, tugatus a Christo per gratiam Symeonis. Ita puer duplicis mali curationem accepti, non tantum vexatione dæmonis liberatus, sed clara etiam voce Deum pariter ac famulum ejus magnificans. Deinde accedit vir quidam e Cappadocia oriundus, qui a difficili dæmone graviter torquebatur, clamans: Miserere mei, serve Dei, quia a dæmone perimor: idque tribus diebus continuis factitare perseverabat. Cumque tandem prospexisset Sanctus, impurumque spiritum increpuisset, deinde & particulam sacci sui pro amuleto dedisset homini, incolumem illum domum dimisit. Is autem in quoscumque incidisset simili malo laborantes (jam enim ex malo suo aliorum misereri didicerat) datam sibi particulam cum illis prompte communicabat: qui & ipsi sanitatis participes facti, ad communem benefactorem Deum, gratias acturi, se conferebant.

[52] Juvenem quemdam horrendum adeo in modum infestabat dæmon, ut humi se projiceret, turpiter unguibus laceraret, linguam etiam suam miserabiliter voraret. Isthunc infelicem divinus Symeon ad se progressum, ferventerque deprecantem, castigato verbis malo spiritu, liberat, & confestim bellissime habentem exhibet. Antiochenum quemdam stomachi dolor invaserat, tam acerbe intestina versans, ut terræ sæpius allideretur tamquam a dæmone prostratus. Is itaque Sanctum adit, lacrymis testans cordis angores, iisque levari precando contendens: quibus exoratus Symeon, oram pannosæ vestis suæ porrigit; moxque incolumitas dolentem consequitur.

[53] [Mortuus suscitatur.] Homo quidam, cujus forte extinctus erat filius, firmiter sibi persuadens, nihil per Sanctum non impetrandum, quod a Deo postulasset (quoniam ita natura comparatum est, ut quod ardenter quis expetit, id impetratu facile credat) ilico ad divinum Symeonem accurrit, dolenter plorans, ejulans, plangens, multisque aliis modis atque factis æstum cordis sui exprimens; clamatque: Miserere mei, serve Dei, miserere filii mei, mihi nuper morte erepti; quem nondum, uti communis defunctis lex exigit, in sepulcrum intuli, nec quidquam terræ illi injeci; credens, quod tu perfectum des apud Deum, quidquid volueris; omninoque confido de benignitate tua, fore ut ne despicias me, naturali in filium amore totis visceribus æstuantem. Tactus commiseratione, cognitoque, secreto divinæ gratiæ instinctu, reversuram in puerum animam, surrexit atque ad patrem conversus; Vade, inquit, in nomine Domini nostri Jesu Christi; filius tuus vivit. Hic nihil de fide verborum dubius, celeritate qua potest maxima domum revertit: & (quæ autem mens, o seculorum Rex immortalis & unice, tantum miraculum comprehendere valeat!) vivum invenit filium; quem continuo acceptum, aut potius præter spem receptum, itinere relecto, Symeoni sistit. In quas hic voces exultabundus non resolvit os suum? quos in grati animi testimonium hymnos Deo Sanctoque non cecinit?

[54] Quemadmodum autem par erat, proficere tantum gratia Symeonem, quantum ætate; & propius accedere ad Deum, qui accedebat ipsi: [Visione mirabili certior fit de salute.] conspicatur rursus (verum quæ dicendi facultas explicet, quod animus nequit comprehendere? caligat enim, facta solum rei mentione, timetque ad reliqua progredi) conspicatur, inquam, Dominum ac Deum nostrum. Præsto erant sanctorum Angelorum turmæ, stabat equus ante Symeonem colore candido, Angelorum primi ferebant diadema, quod erat ex pretioso lapide, cruxque, affixa illi erat; & stella, in modum fulguris coruscantis, supereminebat, videbanturque illo redimire Symeonem & creare Regem. Hic autem ita illos alloquitur: Non auferetis mihi tritam hanc lacernam, quam pro gloria Christi indutus sum. Illi contra: Per hoc, inquiunt, Deo ejusque unigenito filio coronator, & tamquam purpuram induitor Spiritum sanctum; & dominaberis cum beatis mentibus in regno numquam terminando. Posteaquam hæc dicta excepit Symeon, inexplebiliter in corpusculum suum sævire cupidus, divellique a mundo mundique rebus, [Petit', ut possit sine cibo vivere, & obtinet.] & propius ad Deum divinaque accedere festinus, irretortis in Dominum oculis, sic inquit: Domine & conditor rerum omnium, quandoquidem me indignum dignatus fueris pari cum Sanctis tuis gloria atque regno; precor Benignitatem tuam, ut ne qua deinceps necessitas incumbat mihi, vitæ sustendandæ causa, hominibus consueta cibaria sumendi. Hæc precatus inaudit vocem Domini, benevole assentientis petitioni: advolantesque velociter Angeli asceticam super lacernam induunt eum stola gloriæ, majestatis ac decoris; diademate cingunt caput ejus, & super equum, qui apparebat, imponunt eum. Post hæc consonus hymnus Angelis omnibus Christo & famulo ejus Symoni canebatur: ipse autem nequam spiritus cum suæ nequitiæ sociis, veluti profligatus, exhibebatur Sancto.

[55] [Familiam totam veneficiis purgat.] Post divinam hanc revelationem, secuta sunt alia, præmissis similia & admiranda. Homo quidam gravi odio, nec leviori invidia senem quempiam prosequens, veneno ipsum aggredi statuerat: partim igitur tantum effecit, ut senex cum filiis (pater quippe erat) in terram prostratus, partim vero ut pecudes ejus in præcipitia actȩ sint. Facta per id tempus, uti fieri assolet, annonæ caritate in eremo, deficientibusque monachos & pauperes panibus, Angelus in somnis adstitit seni, dixitque: Surge, accipe frumentum, & ad virum Dei Symeonem proficiscere: ac frumentum quidem cibandis pauperibus atque monachis portabis; tu vero, recepto lacernæ ipsius frustillo, familiam, quibus adstringitur vinculis solutam, postliminio gaudebis. Ille mox gressu alacri, sed animo alacriore, frumentum advehit: deinde acceptam terræ glebam atque aquam sub columna deponit. Tum vero totum se in preces effundit coram Sancto, exponit calamitatem, orat ferventissime, pro se ut deprecetur, & quæ apposita erant cibaria impertiat benedictione sua, atque e pannosa lacerna sibi largiatur aliquid. Votorum autem compos factus, domumque ut poterat reversus, ducto a se initio omnia ad minimum usque lustrali illa aqua conspergit; idque suffecit adversus veneficia; integra, non tantum seni, pueris, jumentis, sed universæ quoque domui sanitate reddita.

[56] Hujus deinde exemplo venere plures ad virum Dei non uno malo laborantes: alios morbi varii, alios dæmones infestabant. Pro singulis ille supplex Deo factus, impositisque manibus, quas semper secundum divina præcepta sublatas habebat, [Virtutem miraculorum cum discipulis communicat.] doloris causam ab universis removit. Fama porro de Symeone deque miraculis ejus quotidianis longe atque late pervagata, confluentibus ad se ingenti numero turbis, cum sufficere unus ipse nequiret, laborem cum discipulis patitus, consecratas iis virgas porrexit: quas ipsi ægre habentibus, ac præcipue a malo spiritu infessis admoventes, inquiebant: Hæc dicit servus Dei Symeon (ut nos quoque verborum, Angelica illius lingua prolatorum commemoratione sanctificemur) Exite impuri spiritus e creaturis Dei. Nec mora, videbantur per omnes sensus expelli. Virtus autem illa miraculosa, cuique virgæ indita, trium hominum sanatione circumscribebatur: dein Symeon iterata tactione illam iterum benedicebat, inde miracula ut prius operantem: id autem sapienter sic instituerat Sanctus, ne inanis gloriæ cogitatione discipuli auferrentur.

CAPUT VIII.
Abiguntur feræ & hostes: revelantur calamitates & eveniunt: deseritur S. Symeon a discipulis.

Ἀλλὰ πῶς ἄν τις τῶν τοῦ Συμεὼν θαυμασίων ἕκαστα καταλέγοι; ποία δὲ γλῶττα διακονήσειεν αὐτοῖς, χεὶρ; τίς εἰς ἑρμηνείαν ἀρκέσειε λόγος. Ἀνὴρ γάρ τις ὄνομα Γεώργιος οὐ διὰ μακροῦ τῆς μονῆς θηρίοις περιπεπτώκει· ἐν ἀμηχάνῳ τοίνυν εἰδὼς ἑαυτὸν, τὸ τοῦ Ἁγίου ὄνομα καλεῖ πρὸς ἄμυναν· καὶ παραχρῆμα δεσμοῦνται τοῖς θηρίοις αἱ σιαγόνες, Καὶ οὐ τοῦτο θαυμαστὸν μόνον, ἀλλ᾽ ὅτι καὶ παρὰ τὸν Ἅγιον ὡς εἶχεν εὐθὺς δρομαίως τὰ θηρία ἐλθόντα, τιθέασι τὰ στόματα παρὰ τῇ τοῦ κίονος βάσει, καθάπερ ὅθεν αὐτοῖς πέδη αἰσθανόμενα, κᾀκεῖθεν αἰτούμενα καὶ λαμβάνοντα λύσιν. Κᾀκεῖνο πάλιν θαυμασιώτερον, ὅτι καὶ πρὸ τῆς τῶν θηρίων παρουσίας, τὰ περὶ αὐτῶν τοῖς παροῦσιν ὑπὸ τοῦ Συμεὼν προηγόρευτο.

Πολλοῖς ἔβρυεν χώρα θηρίοις ὑπὸ τῇ Ἀντιόχου κειμένη, τότε εἶδος ποικίλοις, καὶ τὴν ἐπιβουλὴν ὀλεθρίοις, ὡς οὐν ἄνδρας μόνον καὶ γυναῖκας ὑπ᾽ αὐτῶν διαφθείρεσθαι, ἀλλὰ καὶ παιδία τούτοις ἐκ τῶν οἴκων ἅρπαγμα γίνεσθαι, ὀδῶν τε αὐτοὺς καὶ γεωργίας ἀποκεκλεῖσθαι, εἰ μὴ κατὰ πλῆθος ἀθροισθεῖεν, καὶ χεὶρ ἱκανὴ πρὸς ἀντιπαράταξιν γένοιντο. Ἀνίασι τοίνυν πρὸς τὸν Ἅγιον οἱ τῆς χώρας, ἀπαλλαγὴν αἰτοῦντες χαλεποῦ γειτονήματος. δὲ πρᾴως ὑπολαβὼν, Ἀδελφοί μου, ἔφη, τεκμήριά εἰσι ταῦτα τῆς τοῦ Θεοῦ καθ᾽ ἡμῶν δικαίας ὀργῆς καὶ κινήσεως· φησὶ γὰρ θεῖος Ἀπόστολος Παῦλος, ὅτι διὰ ταῦτα ἔρχεται ὀργὴ τοῦ Θεοῦ ἐπὶ τοὺς υἱοὺς τῆς ἀπειθείας, τινά εἰσι, πορνεία, ἀκαθαρσία, πάθος, ἐπιθυμία κακὴ, πλεονεξία τις ἐστὶν εἰδωλολατρεία· διὸ πάσῃ φυλακῇ τηρήσωμεν ἑαυτοὺς, μηκέτι λυπῆσαι τὸ Πνεῦμα τὸ Ἅγιον, ἐν ᾧ ἐσφραγίσθημεν εἰς ἡμέραν ἀπολυτρώσεως, ἐν ᾧ καὶ τοὺς ἀῤῥαβῶνας ἐλάβομεν ἐπ᾽ ἐλπίδι ζωῆς αἰωνίου· θέλει γὰρ πατὴρ τῶν οἰκτιρμῶν τὴν ἡμετέραν τῶν ἀσώτων υἱῶν τῶν ἐξ αὐτοῦ μακρυνθέντων μετάνοιαν, ἵνα διὰ τῆς καθαρᾶς θυσίας τοῦ μονογενοῦς αὐτοῦ υἱοῦ, Κυρίου δὲ ἡμῶν καὶ Θεοῦ καὶ σωτῆρος Ἰησοῦ Χριστοῦ, πρὸς αὐτὸν ἐπιστρέψωμεν. Δι᾽ οὗ καὶ τὴν ἄφεσιν καὶ τὴν προσαγωγὴν ἐσχήκαμεν, ὃς καὶ νῦν ἡμῖν ἵλεως γεγονὼς, ἐπιτιμήσει τοῖς θηρίοις τοῦ δρυμοῦ, καὶ οὐκέτι φόβος ὑμῖν ἐξ αὐτῶν οὐδεὶς ἔσται, ἀλλὰ τὸ λοιπὸν ἐλεύθεροι τῆς τούτων βλάβης διαμενεῖτε. Ταῦτα οἱ μὲν ἀκούσαντες, ὅλῳ στόματι Θεῷ καὶ τῷ Συμεὼν ηὐχαρίστουν· τὸ δὲ τῶν θηρίων πλῆθος ἐξ ἐκείνου τῆς χώρας ἀπήλλακτο.

Νεανίας τις ἄνωθεν τῆς Δάφνης, ἀνίσχοντι προσβλέψας ἀτενὲς τῷ ἡλίῳ, τὴν ὀπτικὴν σβέννυται δύναμιν· τῶν ἄλλων τοίνυν ἁπάντων οἱ τούτου γονεῖς ἀπογνόντες, ἅπτουσι λυχνίαν ἐπ᾽ ὀνόματι Χριστοῦ, καὶ τοῦ θεράποντος αὐτοῦ Συμεὼν, ἔτι καὶ θυμίαμα προσαγαγόντες· καὶ αὐτίκα τῷ νεανίσκῳ (ὡς πολὺ τὸ πλῆθος τῆς χρηστότητός σου Κύριε, ἧς ἐξειργάσω τοῖς ἐλπίζουσιν ἐπί σε!) τὸ τῶν ὀφθαλμῶν αὖθις ἐπάνεισι φῶς. Ἕτερος ὑπό τινος νόσου τὴν κοιλίαν διώγκωτο· ἰατρικαῖς τοίνυν τέχναις οἰμώζειν εἰπὼν, τὸν θεῖον Συμεὼν εἰς ἴασιν τοῦ πάθους ἐξεκαλεῖτο. Καὶ δείκνυσιν ὕπνος αὐτῷ τὸν ἄνδρα σωτήριοι, ἐπιθέντα τῷ πάθει τὸ Εὐαγγέλιον· καὶ συναπέπτη τῷ ὕπνῳ τὸ πάθος, καὶ ὑγιὴς κακῶς ἔχων διυπνισθεὶς, τῷ Ἁγίῳ προσελθὼν τὸ γεγονὸς ἀπαγγέλλει.

Οὕτω δὲ τῶν παρ᾽ αὐτοῦ θαυμάτων ἶσα καὶ ποταμοῖς χεομένων, συνέῤῥευσάν ποτε πρὸς αὐτὸν ὄχλοι πολλοὶ, κηροὺς ἀνάψαντες, καὶ τούτους ἐπὶ καλάμων πηξάμενοι, Θεῷ τε δι᾽ αὐτοῦ προσφέροντες ἀναθήματα· ἐπειδὴ καὶ τοῦτο δεκτὴν ἓκαστος ᾔδει θυσίαν, ὅπερ ἂν δι᾽ αὐτοῦ προσενέγκοι. δὲ πρὸς ταῦτα μὲν καὶ λίαν ἀπαραδέκτως εἶχε· πρὸς δὲ τοὺς ὄχλους· Εἰ καὶ τὰ παρ᾽ ὑμῶν, ἔλεγε προσφερόμενα λαμβάνειν αὐτὸς, ἀδελφοὶ, μὴ βουλοίμην, παλαιὰν φυλάττων καὶ ἡλικιῶτιν συνήθειαν· ἀλλὰ δεκτὰ γεγένηται ἤδη Θεῷ, τῷ ἀνενδεεῖ μὲν ἁπάντων, μόνην δὲ προαίρεσιν παρ᾽ ἡμῶν εἰς ἀγαθὸν ἀπαιτοῦντι· ὅπερ ἐλύπει τὰ πλήθη, καὶ σφόδρα τῆς ἑκάστου καρδίας ἥπτετο, εὐπροσδέκτου καθάπερ αὐτῷ τῆς θυσίας οὐ γεγενημένης. Τοῦτο τοίνυν ἰδόντας τοὺς μαθητὰς βουλεύσασθαι καθ᾽ ἑαυτοὺς, ὥστε κρύφα λαμβάνειν τὰ κομιζόμενα. δὲ μὴ δὲ τὴν ἐνθύμησιν αὐτῶν ἀγνοήσας, αὐστηροτέρᾳ φωνῇ καλέσας αὐτοὺς, Ἡγνόηταί, φησιν, ὑμῖν, ὅτί ποτε ἄρα πεπόνθοι παρὰ τῷ Ἰσραὴλ, τῷ χαλεπῷ πάθει τῆς φιλαργυρίας ἁλοὺς, καὶ τὸ χρυσοῦ βούγλωσσον συλήσας τοῦ ἀναθέματος; τί δὲ Γιεζὴ τὸ Ἐλισσαίου παιδάριον, ὅπως τὴν Ναιεμὰν λέπραν κατεδικάσθη; άλλὰ καὶ Ἰούδας αὐτὸς τῆς ἀποστολικῆς ἐκπεσὼν χάριτός τε καὶ τάξεως, προδότης τοῦ διδασκάλου γενόμενος καὶ ἀπαγξάμενος, καὶ μέσος λακίσας; Πρὸς ταῦτα δέει λειφθέντες οἱ μαθηταὶ, ῥίψαντες εἰς ἔδαφος ἑαυτοὺς, αἰτήσαντές τε συγγνώμην καὶ λαβόντες, ἀνέστησαν, πολλά σφισιν αὐτοῖς τῶν προτέρων ἐπιμεμφόμενοι λογισμῶν.

Ἀπεκαλύφθη ποτὲ τῷ Συμεὼν ἅπερ ἐπὶ τὴν Ἀντιόχου φεῦ! ἐπάγεσθαι ἤμελλε. Τὰ δὲ ἦν, πνεῦμα μάχαιραν ἐγκεχειρισμένον, καὶ ἄνωθεν ἐπ᾽ αὐτὴν φερόμενον. Ἐβόησε τοιγαροῦν πρὸς Κύριον ὑπὲρ αὐτῆς τῇ καρδίᾳ, ἔστη τε κατὰ τὸν Μωϋσὴν ἐνώπιον αὐτοῦ, τοῦ ἀποστρέψαι τὸν θυμὸν αὐτοῦ, καὶ μὴ ἐκκαῦσαι πᾶσαν τὴν ὀργὴν αὐτοῦ. δέ φησι πρὸς αὐτὸν, Ἰδοὺ κραυγὴ τῆς κακίας αὐτῆς ἀνέβη πρός με, ἐπ᾽ ὀργήν μου καὶ ἐπὶ θυμόν μού ἐστιν πόλις αὕτη, καὶ ἀφανιῶ αὐτὴν ἐν ταῖς ἁμαρτίαις αὐτῆς, καὶ δώσω πῦρ ἐπ᾽ αὐτὴν καὶ ῥομφαῖαν καὶ θάνατον· αὐτὴ παρώργισέ με ἐν τοῖς εἰδώλοις αὐτῆς, τιθεῖσα τράπεζαν τοῖς δαίμοσι καὶ τῇ τύχῃ, κᾀγὼ ἐπὶ ἔθνει ἀσυνέτῳ παροργιῶ αὐτήν. Ταύτην μὲν τὴν ὄψιν οὐχ οἷός τε ὢν ἐν αὐτῷ στέγειν διὰ τὴν ἀπειλὴν, παραβαλοῦσιν αὐτῷ τισιν ἐκ τῆς Ἀντιόχου, βίον εὐλαβῆ ζῶσιν ἀνδράσιν, ἐν ὁδύννῃ ψυχῆς ἐξηγήσατο, κατὰ πόδας δὲ καὶ ἔκβασις ἠκολούθει· οὐ πολὺ γὰρ τὸ ἐν μέσῳ καὶ κινεῖ Χοσρόην βασιλέα Περσῶν Θεὸς, τότε ὑπ᾽ αὐτὸν ἔθνος τοὺς Χαλδαίους τὸ πικρὸν καὶ τὸ ταχινὸν (ἐξαλοῦνται γάρ φησιν ὑπὲρ παρδάλεις οἱ ἵπποι αὐτῶν, καὶ ὀξύτεροι ὑπὲρ τοὺς λύκους τῆς Ἀραβίας) ὡς ἀετὸν πρόθυμον ἐπὶ τὸ φαγεῖν ἐκ τῆς Ἕω, ὅς βαρεῖ τῷ στρατῷ τῇ πόλει παρεμβεβλήκει. Ἐβόησε τοίνυν πρὸς Κύριον αὖθις ὑπὲρ αὐτῆς Συμεὼν, εἰ ἐφ᾽ οἷς ἔδειξε πρότερον αὐτῷ μεταμεληθείη, καὶ ἱλάσεται ταῖς ἁμαρτίαις αὐτῆς, καὶ οὐ διαφθερεῖ, οὐδὲ παραδώσει τοῖς Ἀσσυρίοις ἐν ῥομφαίᾳ τὴν πόλιν· ἀλλ᾽ ὀὐκ ἦν δήλωσις παρὰ Κυρίου, ὅτι ὀργὴ τοῦ θυμοῦ αὐτοῦ πλήρης, καὶ παράκλησις κέκρυπτο ἐξ ὀφθαλμῶν αὐτοῦ. Προσέθετο τοίνυν περὶ αὐτῆς προσέυξασθαι πάλιν, καὶ ἀποκριθεὶς, Οὐ μεταμεμέλημαι, εἶπεν, ἀλλὰ παραδιδοὺς παραδώσω αὐτὴν, ὥστε τοὺς μὲν ἐν στόματι μαχαίρας πεσεῖσθαι, τοὺς δὲ εἰς αἰχμαλωσίαν πορευθῆναι, σοὶ δὲ τὸν σταυρόν μου τὸ τῆς εἰρήνης βραβεῖον θήσομαι φύλακα, ὡς οὐ μετὰ πολὺ ὄψει.

Ὁρᾷ τοίνυν ἐν ἐκστάσει πάλιν Συμεὼν τὴν τοῦ παναγίου Πνεύματος Χάριν σταυρὸν ἐγκεχειρισμένην καὶ πρὸς αὐτὸν καταπτᾶσαν, Ἀγγέλους τε δύο παρεμβαλόντας, τόξα δὲ αὐτοῖς ἐν χεροῖν τεταμένα, καὶ βέλη στρεφόμενα· ὅ, τι δὲ ταῦτα εἴη πυθομένου, μὲν σταυρὸς, σωτηρία καὶ κατὰ πάντων ἐχθρῶν ἀσφάλεια, εἶπον· τὰ δὲ βέλη, κατὰ τῶν ἐπί σε πολεμίοις ὁρμαῖς χρωμένων, ὥστε ἀποστρέφειν αὐτοὺς τῇ τοῦ Θεοῦ ἀμάχῳ ἴσχυἳ, τοῦ σε διὰ παντὸς ἡμῖν φυλάττειν ἐντειλαμένου. Ταύτης τῷ Ἁγίῳ παραδόξως τῆς ὀπτασίας φανείσης· ἔπειτα μέντοι δείκνυταί τις αὐτῷ καὶ ἄλλη τοιαύτη. Ἐδόκει τὴν πόλιν διὰ κλιμάκων ἐπὶ τῷ τείχει πολιορκουμένην ὁρᾷν, εἴσω τε αὐτῆς τοὺς βαρβάρους γεγενημένους, θρῆνόν τε καὶ οὐαὶ καὶ συνοχὴν ἐν αὐτῇ, ὡς καὶ πολλοὺς διὰ τῶν τειχῶν ἔξωθεν ἑαυτοὺς ἀθλίως κατακρημνίζειν, φυγῇ τὴν σωτηρίαν πιστεύοντας· εἶτα καὶ δύο πύλας αὐτῆς κατά τε Ἄρκτον καὶ μεσημβρίαν διανοιγείσας, καὶ πολλοὺς διὰ τούτων ὑπεξιόντας, τοῦ Θεοῦ καθάπερ τοῦ τῶν ἐν αὐτῇ δικαίων αἵματος φεισαμένου, καὶ μὴ συναπολέσθαι καὶ αὐτοὺς σὺν ἀσεβέσιν ἀνασχομένου· ἐδείκνυ δὲ τῷ Ἁγίῳ ὄψις, καὶ δύο τῶν σὺν αὐτῷ μοναχῶν, δέει τῶν βαρβάρων λιποτακτήσαντας, καὶ τῆς τε μονῆς καὶ τῆς ἀδελφότητος μικροψύχως ἀποῤῥαγέντας, οὓς καὶ βαρβαρικῆς γενέσθαι χειρὸς ἔργον, τὸν μὲν μαχαίρᾳ πεσόντα, τὸν δὲ εἰς αἰχμαλωσίαν ἀπαχθέντα.

Τὰ μὲν οὖν τῶν θείων ἀποκαλύψεων ἐν τούτοις ἦν· εἴπετο δὲ ἄρα οὐκ εἰς μακρὰν καὶ τὰ ἔργα. Τείχη τε γὰρ τῆς πόλεως ἔκαυσε πῦρ, καὶ κατέφαεν ἄμφοδα αὐτῆς, καὶ ἔπεσον ἐν πλατείαις αὐτῆς νεανίσκοι, καὶ ἐπλήσθησαν αἱ ὁδοὶ νεκρῶν, καὶ οὕτω κατ᾽ ἄκρας ὑπὸ τῶν Ἀσσυρίων ἑάλω, ὡς τοὺς μὲν τῶν ἐν αὐτῇ ῥίψαντας διὰ τῶν τειχῶν ἑαυτοὺς, τοὺς δὲ διὰ τῆς πρὸς Ἄρκτον τῆς τε πρὸς μεσημβρίαν πύλης ὑπεξελθόντας διαφυγεῖν, δύο τε τῶν περὶ αὐτὸν μοναχῶν δείσαντας ἐκεῖθεν ἀναχωρῆσαι, καὶ τὸν μὲν ζῶντα τοῖς βαρβάροις ἁλῶναι, τὸν δὲ πεσεῖν, ξίφει τὴν κεφαλὴν ἐκκοπέντα. Ἕτερον μέντοι τῶν ἀυτοῦ μοναχῶν, τοσοῦτον ἀπέσχε δεινόν τι πρὸς τῶν βαρβάρων παθεῖν, ὅσω καὶ τοὺς ὑπ᾽ ἐκείνων ἀνήκεστα πεπυνθότας, παρ᾽ αὐτὸν ἐρχομένους θεραπείαν τυγχάνειν. Παρέβαλον γάρ τινες αὐτῷ στρατιῶται, τοὺς βαρβάρους διαφυγόντες, ὧν εἷς, οὐ τὸν μηρὸν παντάπασι μόνον, ἀλλὰ καὶ ὅλον πόδα παρεῖτο, χαλεπαῖς τὴν ψυχὴν ὀδύναις βαλλόμενος. Συμπαθὲς τοιγαροῦν θεῖος Συμεὼν εἰς αὐτὸν ἰδὼν, βαΐνην τε ῥάβδον ἑνὶ τῶν μαθητῶν ἐγχειρίσας, σφραγίσαι κατὰ τοῦ μηροῦ μηροῦ κελεύει τὸν πάσχοντα, καὶ σφραγὶς, οὐ τῶν ὀδυνῶν ἀπαλλαγὴ μόνον, ἀλλὰ καὶ ῥῶσις εὐθὺς τοῦ τε μηροῦ καὶ τοῦ ποδὸς τῷ στρατιώτῃ γίνεται.

Τῶν δ᾽ οὖν Ἀσσυρίων τὰ περὶ τὴν Ἀντιόχου κατατρεχόντων, τό τε ὄρος περινοστούντων, καὶ ὁρμῇ πρός τε τὸν κίονα ἤδη καὶ τὴν μονὴν κεχρημένων, τοῖς παροῦσιν εὐχὴν παραγγείλας, γόνατά τε τῷ ἐδάφει πρῶτος καὶ ὄψεις ἐρείσας, άπελαθῆναι τούτους ἐκεῖθεν προσηύχετο· καὶ παραχρῆμα εἰς γῆν ὡς εἶχον, αὐτοῖς ἅρμασι καὶ ἵπποις κατενεχθέντες, τῆς τε πρόσω πορείας μεταμεμέληντο, καὶ ἄσμενοι μᾶλλον ἣν ἦλθον ἀνέστρεφον. Ἄλλο τε πάλιν τῶν αὐτῶν Ἀσσυρίων τινὲς ἀνῄεσαν εἰς τὸ ὄρος· δὲ Ἅγιος τῷ συνήθει καὶ νῦν φαρμάκῳ, τῇ πρὸς Θεὸν εὐχῇ κέχρητο, Δέσποτα Θεὲ, λέγων, πάσης σαρκὸς, γνόφῳ τὸ Σινᾶ ὄρος ἐπὶ τοῦ θεράποντός σου Μωσέως σκεπάσας, αὐτὸς νῦν τῇ χάριτί σου σκέπασον καὶ ἡμᾶς, ὥστε ἀθεάτους μεῖναι τοῖς τῶν ἀσεβῶν τούτων ὄμμασι. Καὶ αὐτίκα(ὢ ἀβύσσου χρηστότητος! Θεοῦ ὤτων, δεήσεσι τῶν φοβουμένων αὐτον διὰ παντὸς προσερχόντων!) ἀχλὺς ἄνωθεν ὑπὸ νεφέλῃ καταχεθεῖσα, οὐχ ὄπως αὐτὸν τοῖς βαρβάροις, ἀλλ᾽ ου δὲ τῶν περὶ αὐτόν τινα εἴασε θεαθῆναι. Καὶ οἱ μὲν οὕτως ἀπῆλθον, μὴ δὲ εἰς τὸν κίονα καὶ τὰ ὑπὸ τὸν κίονα βλέψαι, μὴ δὲ προσχεῖν ὅλως συγχωρηθέντες· πλουσία δὲ καὶ τοῦ Συμεὼν κατεχεῖτο χάρις, τὴν τε ὄψιν κατ᾽ ἐκεῖνο τῆς ὥρας ἐκλάμποντος, καὶ ἥδιόν τι παντοδαπῶν μύρων ἀπόζοντος· ὡςκαὶτῶν μαθητῶν τινα περὶ ὄρθρον ἰδόντα, ὅπως μὲν περὶ τὴν ὄψιν αὐγῆς, ὅπως δὲ ὄλος εὐωδίας ἔχει, ἐν θαύματος λόγῳ τοῖς λοιποῖς διηγήσασθαι.

Οἷα δὲ πολλάκις, καὶ μηδ᾽ ὁτιοῦν ἀνῦσαι δύνασθαι κατ᾽ αὐτοῦ πεπεισμένος [ὁ δαίμων], τὴν μὲν ἐκ τοῦ φανεροῦ πρὸς αὐτὸν οὐ θαῤῥεῖ πάλην, διὰ δὲ τῶν μαθητῶν δολίως ἐπιβουλεύει, πάθει δειλίας αὐτῶν τὰς ψυχὰς κατασείσας, πρόφασιν τὴν συνεχῆ τῶν Ἀσσυρίων εὑρὼν πάροδον, κᾳκεῖθεν ἀπᾴραντας ἐν τῷ ἀσφαλεῖ καταστῆναι σκολιῶς ἀναπείσας. Οἵ καὶ προσίασιν ἅμά ὄρθρῳ, συναπᾶσαί σφισι καὶ αὐτὸν ἀξιοῦντες, ἄχρι τῆς ἐπὶ τὴν οἰκείαν ἐπανόδου τῶν Ἀσσυρίων· Οὐ δὲ γὰρ οἷόν τέ φασι προσμένειν ἔτι τῷ ὄρει, οὕτως αὐτῶν κατὰ τὸ συνεχὲς ἐπιόντων. δὲ τοσοῦτον ἀπέσχε προσέσθαι τι περὶ ἑαυτοῦ τοιοῦτον, ὅσῳ καὶ αὐτοὺς ἐπισχεῖν μᾶλλον περὶ πλείστου πεποίητο. Ἐπεὶ δὲ πολλὰ εἰπών τε καὶ δράσας, οὐ μεταπεισθησομένους ἑώρα, Πορεύεσθέ φησιν ἀδελφοὶ ἐν ειρήνῃ· εἰ γὰρ καὶ οἱ φίλοι μου καὶ οἱ ἔγγιστά μου ἀπὸ μακρόθεν στῆναι προῄρησθε, ἀλλ᾽ ἐγὼ τῷ πνεύματι ἀεὶ μεθ᾽ ὑμῶν εἰμι. Ταῦτα τοῦ Ἁγίου εἰπόντος, οἱ μὲν ἀφέντες αὐτὸν ἐπὶ τοῦ κίονος ἀνεχώρησαν. Ἐπιστάντων δὲ κατὰ πόδας τῇ μονῇ τῶν βαρβάρων, χεῖρας οὐρανπͅ δοὺς ἐκεῖνος, Δέσποτά φησι Κύριε παντοκράτορ, ἐν τῷ βραχίονι τῆς δυνάμεώς σου διασκορπίσας τοὺς ἐχθρούς σου, κραταιωθήτω καὶ νῦν χεῖρ σου, ὑψωθήτω δεξιά σου. Ὄυπω τέλος εἶχεν εἶτῷ εὐχὴ, καὶ οἱ βάρβαροι φεύγειν ἐκεῖθεν ἀγεννῶς ἐπεχείρουν, καθάπερ ὑπό τινος βαρείας χειρὸς ἐλαυνόμενοι.

μὲν οὖν τοῦ Θεοῦ θεράπων, εἰ καὶ τῶν οἰκείων οὕτω μαθητῶν ἔρημος ἀπολέλειπτο, ἀλλὰ παροῦσαν εἶχε σαφῶς τὴν θείαν ἄνωθεν χάριν, οὐκ ἀγαλλίασιν μόνον ἐμποιοῦσαν, ἀλλά τινα καὶ ἄφατον, ὡς ἔφημεν, εὐωδίαν αὐτοῦ καταχέουσαν, τις καὶ τοῖς ῥακίοις, οἷς ἐκεῖνος ἠμφίετο, παρέμεινε διὰ τέλους. Ἦν τοίνυν χαίρων τῃ περὶ αὐτὸν ἐρημίᾳ, καὶ τρίτην ἐξῆς ἡμέραν εὐχῇ μόνῃ καὶ Θεῷ σχολάζων (ἐν τοσούτῳ δὲ δυνατὸς εἶ, Κύριε, καὶ ἀλήθειά σου κύκλῳ σου) ὁρᾷ δύο τινὰς ἑκατέρωθεν ἁγίους Ἀγγέλους, τὸν μὲν ἐκ δεξιῶν, τὸν δ᾽ ἐξ ἀριστερῶν, λέγοντας αὐτῷ· Θαῤῥει, οὐ δὲ γὰρ εἶ, φησι, μόνος, ἀλλὰ μετά σου καὶ ἡμεῖς. Ἐν τούτῳ δὲ τῶν βαρβάρων ἐπανόδου μνησθέντων, ἀνασώζονται καὶ οἱ μαθηταὶ, καὶ τοῦτον ὅπως ἀγαλλιάσεώς τε καὶ χάριτος εἶχεν ἰδόντες, ἀγαλλομένοις Θεῷ καὶ αὐτοὶ χείλεσιν ηὐχαρίστουν.

[57] [Feræ ad nomen Symeonis mitigantur:] Verum enimvero quis singula Symeonis gesta miraculosa recenseat? quæ lingua enarrandis, quæ manus conscribendis, quæ oratio explicandis sufficiat? Vir quidam, Georgius nomine, non admodum longe in solitudinem progressus, inciderat in feras: cumque esset inops consilii, Sancti nomen in suppetias advocat, quo facto rictus ferarum ilico constringuntur. Neque id tantum, sed ad Sanctum quoque omnes, ita ut erant, curriculo tendentes, ora sua columnæ basi imponunt, tamquam gnaræ, quis sibi id vinculi injecisset, ac more precantum ibidem persistentes, solutæ sunt. Atque illud etiam plus admirationis habet, quod prius quam advenissent feræ, quid illis factum esset, Symeon circumstantibus prænuntiasset.

[58] Regio Antiochiæ subjecta tam frequentibus scatebat feris, specie diversimodis & insidiando perniciosis, ut non viri tantum feminȩque tuti non essent ab illarum laniena, [invocato illo abiguntur.] sed infantes quoque domibus suis, ubi latebant, extracti iisdem præda cederent; viæ omnes interciperentur, & agricultura cessaret, nisi forte tanto numero convenissent, ut apta ad resistendum turma forent. Legantur ergo istius regionis quidam ad Sanctum, ut petant liberari tam sæva vicinitate. Ille autem ut erat mansuetus, hoc orantibus responsi dedit: Indicia hæc sunt justæ indignationis, qua nobis succenset Deus. Dicit quippe Apostolus ejus Paulus; Quia propter hæc venit ira Dei in filios diffidentiæ; qualia nempe sunt, fornicatio, immunditia, passiones, prava desideria, avaritia quæ est idolorum servitus. [Eph. 5. 6.] Quapropter omni sedulitate custodiamus nosmetipsos, ne deinceps tristitia afficiamus Spiritum sanctum, in quo signati sumus in diem redemptionis, in quo & arrham accepimus in spem vitæ sempiternæ: vult enim Pater misericordiarum, ut nos, libidinosi filii, procul ab ipso aberrantes, pœnitentiam agamus, ut per sacrificium mundum unigeniti illius filii, Domini nostri & Dei & Servatoris Jesu Christi, ad ipsum convertamur. Per quem enim jam pridem remissionem obtinuimus, & accessum ad Patrem habuimus, is nunc quoque propitius nobis factus castigabit feras silvarum, nec umquam post timendum vobis ab illis erit, perpetua indemnitate fruituris. Hisce illi auditis pleno ore Deo ac Symeoni gratias persolverunt: feræ autem ex illo tempore, e dicta regione abeuntes, sosum verterunt.

[59] Adolescens quidam supra Daphne a, fixo obtutu solem orientem intuitus, [Cæcitas & tumor ventris curantur.] facultatem amiserat videndi: cujus parentes, omnibus aliis remediis desperatis, in nomine Christi & famuli ejus Symeonis, candelam accendunt, insuper & incensum offerunt: cum e vestigio (quam multiplex est benignitas tua, Domine, quam sperantibus in te exhibuisti!) oculi adolescentis iterum illuminantur. Alter, cui venter morbo quodam intumerat, nihil arte medica levaminis expertus, Symeonem remedium doloris sui postulabat: ecce autem salutaris somnus exhibet illi virum, sacrum Euangelium dolenti membro imponentem, quo somnus pariter & dolor depulsi sunt. Sanus igitur post somnum factus, qui male habuerat, ad Sanctum accessit, & quod contigerat renuntiavit.

[60] [Fiducia populi in Symeonem.] Dum ita Symeon miraculosa beneficia quasi pleno effundit alveo, accidit aliquando turbas ad illum frequenter confluere, accensos cereos summis arundinibus infixos præferentes, anathemata Deo per Symeonem oblaturas: noverat enim quisque acceptabile id sacrificium fore, quod per illus manus immolatum fuisset. At ille dona quidem minime rata habuit atque accepta, turbas vero ita est allocutus: Oblationes vestras ego non admisero, Fratres, antiquæ & hodiernæ consuetudinis servandæ studiosus: verumtamen acceptatæ jam a Deo sunt, qui rerum nostratium nil indigus, solam intentionem bonam boni consulit. Quæ oratio tristitiæ non mediocri turbis fuit, & animos non aliter pupugit, quam si reprobata oblatio fuisset. Quod animadvertentes discipuli consilium inierunt inter se, ut clam subducerent quæ allata erant. Verum Symeon, quem cogitationes illorum haud fugiebant, [Concupiscentia discipulorum castigata,] severa voce advocatis dicit: Numquid ignari estis, quanta olim passus sit Israël propter eum, qui avaritiæ gravi affectui se tradidit, & linguam b auream rapuit ex anathemate? Quid Giezi, puer Elisæi; nonne lepræ, qua Naaman fuerat infectus, damnatus est? Quid memorem Judam, qui e numero & gratia Apostolorum excidit, proditor magistri sui factus; & strangulatus crepuit medius? Ad hæc verba exanimati timore discipuli, proni se in terram dedere, veniam deprecantes; quam ubi impetrarunt, surgentes multis sese incusavere ob priora sua cogitata.

[61] Revelata quodam tempore Symeoni sunt mala quæ super Antiochiam inducenda essent. Erant autem hujusmodi: Angelus gladium tenens manu in aëre ferebatur supra civitatem. [Revelantur ipsi calamitates Antiochiæ imminentes:] Inclamavit igitur Sanctus Dominum pro ea toto corde, stetitque ut alter Moyses coram illo, ut averteret furorem illius, impediretque ne majore iracundia inflammaretur. Dicit autem Dominus ad illum: Ecce clamor peccatorum urbis illius ascendit ad me, iram ac furorem meum incurrit impia: disperdam ipsam in peccatis suis: immittam ignem, & gladium, & mortem: ipsa irritavit me per idola sua, ponens mensam dæmonibus & Fortunæ; ego quoque per gentem insipientem irritabo ipsam. Hanc visionen non poterat propter comminationum atrocitatem supprimere Symeon; sed advenientibus quibusdam Antiochia ad se, viris integritate vitæ insignibus, rem totam cum animi sui gravi sensu narravit; eventu quoque propediem subsequente. Non multum enim intercessit temporis, cum Deus Chosroën Persarum Regem, & Chaldæos illi subditos, gentem bello acrem juxta ac celerem (velociores namque dicuntur equi illorum pantheris, & ferociores Arabiæ lupis) velut aquilam prompte advolantem ad escam, ex oriente suscitat; qui gravi exercitu civitatem c cinxerunt. [quas deprecari non potest.] Symeon igitur ad Dominum rursus elevavit vocem suam pro illa, si forte super iis quæ prius erat comminatus pœniteret, & propitius fieret peccatis civitatis, nec disperderet illam aut traderet gladiis Assyriorum. Verum nihil manifesti signi reddebat Dominus, quoniam ira furoris ejus abundabat, & misericordia absconderat se a facie illius. Constituit ergo Symeon denuo illum precibus interpellare; cum ecce, Non me pœnituit, inquit, sed certo certius traditurus sum civitatem, & alii quidem in ore gladii occasuri sunt, aliis in servitutem abreptis: tibi vero crucem meam insigne pacis constituam, quæ te conservet; uti non ita diu post videbis.

[62] Videt itaque in raptu mentis Gratiam sanctissimi Spiritus, [Alia visio de urbe expugnata:] crucem manu præferentem, advolantemque ad se; videt & Angelos binos eamdem cingentes, in quorum manibus arcus tensi, & jacula emitti parata. Illo autem, quid isthoc rei esset percunctante: Crux, inquiunt, salvum te & securum adversus hostes quoscumque præstabit; tela vero impetum eorum, qui hostili modo te invadere conantur, retundent inexpugnabili virtute Dei, qui tui custodiam ubique nobis demandavit. Hac admirabili visione Sancto exhibita; altera protinus succedit hujusmodi. Videbatur sibi videre urbem scalis ad mœnia applicatis oppugnari, barbarisque jam ingressis, intus lamenta & væ personare; tantaque anxietate plena esse omnia, ut non pauci e muris foras se in præceps misere darent, salutem suam fugæ credituri. Videt deinde duas urbis portas, qua septemtrionem qua meridiem spectat, apertas, & frequentes admodum per illas sese subducentes: tamquam parcente Deo sanguini justorum inibi versantium, & non sustinente bonos cum impiis disperditum iri. Ostendebat illi visio monachos quoque e suorum numero duos, metu barbarorum profugos, seque e fratrum sodalitio per pusillanimitatem proripientes, quorum in barbarorum manus incidentium, alter quidem gladio finiebat vitam, alter in captivitatem abducebatur.

[63] Et hæc divinarum revelationum summa erat: sequebaturque non multo post effectus d. Muri quippe Antiochenæ urbis conflagrarunt igni, [quæ reipsa completur.] eodemque per circuitum absumpta ipsa est; juvenes ceciderunt in plateis illius, & viæ cadaveribus oppletæ sunt; occupataque summo loco ab Allyrijs urbe, pars incolarum e muris se prȩcipitarunt, pars per aquilonarem atque australem portas egressi se fugæ dederunt. Contigit autem duos illius monachos formidine captos recedere, quorum alter vivus in barbarorum venit manus, alter gladio caput amputatus interiit: tantum autem absuit ut qui apud Symeonem remanserant molestiȩ quidpiam a barbaris sustinerent, [salvis qui apud ipsum manserunt.] ut etiam illi qui passi gravissima & ab iisdem erant ad ipsum venientes, incolumitatem recuperarent. Nonnulli quippe milites accesserunt ad illum, barbarorum manibus elapsi; quorum unus, undique non tantum luxato femore, sed toto etiam diffracto crure, gravissimis jactabatur cruciatibus. Commiseratione autem tactus Symeon ad tam luctuosum spectaculum, cuidam discipulorum palmeam virgam suam tradit in manus, jubetque affectum femur illa signari; quo facto, non tantum vacuitas a doloribus, sed etiam robur suum femori pedique rediit.

[64] Infestabant Assyrii incursionibus circum Antiochiam late omnia ipsumque oberrabant montem, jamque in columnam & monasterium impetu ruituri erant; cum Symeon, præsentibus oratione indicta, [Hostes precibus profligat,] primus ipse genua ac faciem pronus humi figens, expelli infestos inde hostes precatus est. Nec interposita mora ulla, ex equis curribusque deturbati in terram, nihil progredi ulterius curarunt, sed citissime qua venerant reversi sunt. Alias eorumdem Assyriorum quidam redierunt ad montem, adversus quos Sanctus solito medicamine, precatione inquam, usus, dixit: Domine Deus universæ carnis, qui montem Sinai tempore Moysis servi tui operuisti caligine, [seque ac suos eis invisibiles præstat,] operi in præsentia nos quoque gratia tua ut ne deprehendamur ab impiis hisce. Nec plura (o abyssum bonitatis, o aures divinas, precationibus timentium Deum numquam non intentas!) caliginosa nubes cælo effusa non modo Symeonem non permisit videri a barbaris, sed neque sociorum ejus quemquam. Ita illi quidem discesserunt, nec columnam aut quæ infra columnam agerentur cernere, nec audire quidquam omnino permissi: copiosior autem Symeonem perfudit, gratia cū & facies ejus mirabiliter rutilaret, & suavissimum quemdam varii unguenti odorem diffunderet: quod etiam Discipulorum non nemo, sub auroram animadvertens quantus a vultu splendor, quanta ab ejus corpore fragrantia promanaret, condiscipulis mirabundus narravit.

[65] Ceterum cum jam sæpius tentato prælio persuasum haberet cacodæmon, nihil quidquam adversus Sanctum perficere se posse; aperto marte congredi non ausus, dolose per discipulos insidias struit, gravi mentes illorum terrore succutiens; adinventoq; prȩtextu quod continus Assyriorum incursibus expositi essent, persuasit eis ut transferendas in locum securiorem sedes decernerent. [Deseritur a discipilis,] Adeunt ergo bene mane Symeonem, rogantes, secum tantisper loco ut cedat, dum in patriam suam rediissent Assyrii: Neque enim possumus, inquiunt, morari diutius in hoc monte, propter crebras hostium incursiones. Tantum vero abfuit, ut is tale quid admitteret; ut omnem potius lapidem moverit, quo ipsos retineret. Cumque multa dixisset tentassetque, nec acquieturos sibi umquam videret; Itote, inquit, Fratres in pace; si vos namque, amici ac proximi mei, eminus stare malueritis, ego nihilominus semper mente vobiscum sum. Cum haæc dixisset Sanctus, dimittentes ipsum in columna discipuli recesserunt. Invadentibus autem continuo monasterium barbaris, porrigens Symeon ad cæsum manus; Domine, inquit, omnipotens, qui in brachio virtutis tuæ disperdidisti inimicos tuos, confortetur nunc quoque manus tua, exaltetur dextera tua. Nondum ille precari desierat, & barbari, jam imbelles, fuga se inde proripiebant; dixisses, potenti quadam manu expulsos.

[66] Tametsi porro famulus Dei a discipulis suis ita destitutus desertusque fuerit, gratia tamen divina, admodum præsens, [sed visitur a Deo.] a latere ejus numquam abscessit; non tantum mentem illius lætitia replens, sed ineffabilem quamdam, uti diximus, diffunderis fragrantiam, quæ lacernæ qua amictus erat, ad extremum usque inhæsit. Gaudebat itaque solitudine, ac tribus consequentibus diebus soli orationi & Deo vacans (usque eo enim potens es, Domine, & veritas tua in circuitu tuo) conspicatur utrimque Sanctos Angelos duos, alterum a dexteris, alterum a sinistris, dicentes ipsi: Confide, non enim solus es; sed nos tecum sumus. Interea barbaris reditum in patriam meditantibus, servantur & discipuli: visoque quanta Symeon lætitia atque gratia redundaret, lætis vocibus ipsi quoque gratias Deo reddiderunt.

ANNOTATA CI.

a Dubium est utrum velit supra, id est ultra Daphnes suburbium habitasse juvenem, cui hoc accidit; an ibi existenti infortunium cæcitatis obvenisse.

b Achan is fuit, qui Iosue 7 de anathemate Iericho tulit (uti Septuaginta habent) γλῶσσαν linguam, quod vulgatus textus regulam vertit: Ms. nostrum βούγλωσσον, quæ herba cum floret in scapum assurgit, instar longioris virgæ, rectum ac teretem.

c Seniorem Chosroën hic intellige, avum ejus qui postea Crucem cœpit: ille autem anno 539 Syriam depopulatus est, qua de re Theophanes ad annum 12 Iustiniani.

d Describit fuse obsessam, captam, vastatam urbem Procopius lib. 2 de bello Persico Cap. 8. Libro etiam 2 de Ædificiis Cap. 8, ubi multa de restauratione urbis per Iustinianum locutus, hæc subdit: Ita Justinianus Aug. prospexit muris Antiochiæ, quam & ipse restituit, cum eam hostes flamma funditus delevissent. Rebus enim consumptis omnibus penitusque sublatis, nihil ut urbis incensæ, nisi ruderum tumuli, passim extaret; quo cujusque domus antea stetisset loco, dignoscere Antiocheni non poterant.

CAPUT IX.
Liberatio captivorum: transitus in montem mirabilem; alia miracula.

Ἀλλὰ τίς ἂν λόγος τὰ τηνικαῦτα παρὰ τοῦ θείου Συμεὼν γεγονότα, καὶ ὅπως τῶν αἰχμαλωτισθέντων πολλοῖς ὀπτανόμενος ἀνίει τῆς αἰχμαλωσίας αὐτοὺς, καὶ διὰ μέσων ἔσωζε τῶν βαρβάρων, ἐν βραχεῖ παραστήσειεν; ἑνὸς δὲ, καὶ δύο τούτων ἀναγκαῖον ἐπιμνησθῆναι. ὑπὸ τῶν βαρβάρων ἔναγχος ληφθεὶς ἀδελφὸς, οὗ καὶ μικρῷ πρόσθεν λόγος ἔθετο μνήμην, τὰ τοῦ Ἁγίου θαυμάσια, οἷα εἴωθεν ἐν ἀμηχάνοις κακοῖς οὖσα ψυχὴ τῶν χρηστοτέραν ἐλπίδα παπεχομένων ἠδέως ἀναμιμνήσκεσθαι, πρός τινα στρατιώτην σχολάριον ἐξηγεῖτο, αἰχμάλωτον καὶ αὐτὸν ἀγόμενον, καὶ ὑπὸ σιδηραῖς κατεχόμενον πέδαις· καί τι καὶ κλαίων ἐπ᾽ ἐνίοις αὐτῶν, εἶτα ζέσας τὴν ψυχὴν τοῖς περὶ αὐτοῦ διηγήμασιν, ἐκ μέσης τε τὸ τοῦ Ἁγίου ὄνομα καρδίας καλέσας, ὥστε τῆς χαλεπῆς ἐκείης ἀπαγωγῆς ἀνεθῆναι, διὰ μέσου τῶν βαρβάρων ὁρμᾷ, καὶ μὴ δ᾽ ὑπὸ, τοῦ τούτων κατασχεθεὶς, ἀνασώζεται. Ὅπερ στρατιώτης ἰδὼν, καὶ πιστεύσας δύνασθαι τοῦτο καὶ ἐπ᾽ αὐτῷ τὸν Ἅγιον δράσαι, βοᾷ μετὰ θερμῶν δακρύων εὐθὺς, Δέσποτα Χριστὲ Θεὸς τοῦ δούλου σου Συμεὼν, ῥῦσαί με τῆς πικρᾶς ταύτης καὶ βαρβάρου χειρὸς καὶ δουλείας. Ταῦτα καμνούσῃ ψυχῇ φθεγξαμένου (Κύριε Θεὸς τῶν δυνάμεων τίς ὅμοιός σοι;) τὰς μὲν σιδηρὰς ἐκείνας αὐτίκα πέδας εἶχεν γῇ, αὐτὸς δὲ ἀνὰ μέσους ὀξεῖ τῷ ποδὶ τοὺς βαρβάρους ὲχώρει, πρὸς τὴν οἰκείαν φερόμενος· ὃς ἀπαθὴς κακῶν ἐπανελθὼν, ἓκαστα σαφῶς ἐξηγεῖτο.

Γέρων τις τὰς ὄψεις ἀνακοπεὶς, κάθητο τυφλὸς προσαιτῶν· ἐτύγχανε δὲ ἄρα κατωτέρω μικρὸν τῆς μονῆς, ὅτε δι᾽ ὀλίγου ταύτης ἦλθον οἱ βάρβαροι, καί τις αὐτῶν (οἷα φιλεῖ βάρβαρος χεὶρ, ἕτοιμος εἰς ἀναίρεσιν εἶναι, καὶ παίγνιον ἡδύ τι ποιεῖσθαι τὴν ἑτέρων ἀπώλειαν) τῷ ξίφει τοῦ τραχήλου κατενεγκὼν, καιρίαν τὸν γέροντα πλήττει· καὶ μὲν ἄφωνος ἔκειτο, μόνῳ τῷ μικρὰ πνέειν νεκρὸς εἶναι μὴ πιστευόμενος. Ὅπερ οὖν τὸν τοῦ Θεοῦ θεράποντα τῷ ἐνοικοῦντι πνεύματι γνόντα, ἐντείλασθαί τισιν ἀνελομένους τὸν γέροντα κομίσαι πρὸς ἑαυτόν. Τοῦ τυφλοῦ τοίνυν παρὰ τῷ κίονι κομισθέντος, γῆν ἐκεῖνος καὶ ὕδωρ λαβὼν εὐλόγησεν, εἶτα τῶν μαθητῶν ἑνὸς ταῦτα τῇ πληγῇ ἐπιθέντος, γίνεταί τι κᾀνταῦθα σημεῖον, ὀφθαλμῶν μᾶλλον ὤτων εἰς πίστιν δεόμενον· οὐ γὰρ ὀστᾶ καὶ νεῦρα μόνον εὐθὺς, τό γε παράδοξον, συνῆπτο πρὸς ἄλληλα, ἀλλὰ καὶ αὐτὸ τὸ τῶν ὀφθαλμῶν φῶς, καὶ τούτου παραδοξότερον, τῷ τυφλῷ ἀποδέδοτο, ὡς καὶ τὴν γείτονα θανάτου πληγὴν ἐκείνην μετὰ βραχὺ συνουλῶσαι, καὶ τὰς ὄψεις ἐῤῥῶσθαι, μιᾶς καρπὸν εὐχῆς διπλὴν θεραπείαν κομισαμένῳ. Ὅπερ τῷ ταχεῖ τῆς φήμης πτερῷ πανταχοῦ ἀθρόον διαφοιτῆσαν, πολλὰ πανταχόθεν πλήθη ποικίλαις νόσοις κατεχομένων παρὰ τὸν Ἅγιον ἐποίει συῤῥεῖν, οὃς ἐκεῖνος εὐχῇ καὶ σφραγίδι, τῷ τε μεγάλῳ καὶ ποθεινῷ τοῦ Ἐμμανουὴλ ὀνόματι θεραπεύων, ὑγιεῖς ἀπέλυεν ἐπανήκειν.

Ὁρῶντα τοίνυν τὸν πολὺν περὶ αὐτὸν ὄχλον, καὶ ὅπως ἡσυχάζειν οὐκ εἶχεν ὅσον ἐβούλετο, τὸ Ἀποστολικὸν ἠκεῖνο εἰσῄει, Μή πως ἄλλοις κηρύξας αὐτὸς ἀδόκιμος γένωμαι. Περιενόει δὲ ἤδη καὶ Ἡλιοῦ τὸ Καρμήλιον, τοῦ τε Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ τὴν ἐπὶ τὸ τῶν Ἐλαιῶν ὄρος ἄνοδον· ἄλλως τε δ᾽ ἦν καὶ Θεοῦ τὸ πρᾶγμα οἰκονομία, ὑφ᾽ ᾧ καὶ κίνημα καρδίας Συμεὼν, καὶ ἐνθύμιον, καὶ ἐγκατάλειμμα ἐνθυμίου πεποίητο. Ἔγνω τοιγαροῦν τὸν κίονα μὲν απολιπεῖν, ἐφ᾽ οὗ ὀκταετῆ στάσιν ἤνυεν ἤδη, τῷ δὲ μεγάλῳ πλησίον ὄρει προσαναβῆναι, ὅπερ δεξιᾷ τοῦ κίονος ἀνιόντι διάκειται· ἦν δὲ τοῦτο ἐσχάτως ἄνυδρον, καὶ διὰ τοῦτο κομιδῇ μὲν ἀνθρώποις ἄβατον, ἑρπετοῖς δὲ καὶ θηρίοις ἡδίστη διατριβή. Ἐπ᾽ αὐτὸ τοίνυν ἀνελθεῖν καὶ γνώμης ἅμα καὶ μελέτης ἔχων, ἐδόκει τὸν Κύριον ἡμῶν καὶ σωτῆρα Χριστὸν μετὰ στρατιᾶς Ἀγγέλων οὐδ᾽ ὅσης ἀριθμήσασθαι ῥᾴδιον, ἐπ᾽ αὐτὸ καταβεβηκότα ἰδεῖν, νεφέλην τε φωτὸς τὰς ὑπωρείας κύκλῳ καλύπτουσαν, φωνῆς τε ἀπὸ τῆς νεφέλης ἀκοῦσαι, Σπεῦσον, ἀνάβηθι Συμεὼν ἐπὶ τὸ θαυμαστὸν ὄρος τοῦτο, λεγούσης· οὕτω γὰρ ἂν ἀπὸ τοῦ νῦν εἴη καλούμενον· ἡγίασται γὰρ παρ᾽ ἐμοῦ, ἐφ᾽ ᾧ καὶ θαυμαστώσω μᾶλλον τὸ ὄνομά σου, ὄτι καὶ μετά σού εἰμι ἐγώ. Ὑπεδείκνυ δὲ φωνὴ καὶ πέτραν, ἐφ᾽ ἧς Κύριος ἡμῶν καὶ Θεὸς ἑωρᾶτο, ἐπ᾽ αὐτὴν ἀναβῆναι τὸν Συμεὼν ὑποτιθεμένη. Τὸ δὲ τῆς ἀπροσίτου θέας ἐκείνης τῶν ποδῶν ὑποπόδιον, φεῦ τοῦ φωτὸς! ὡς καὶ αὐτοῦ φαιδρότερον μᾶλλον ἦν ἐκλάμπον ἡλίου. Τὰ μὲν δὴ τῆς ὀπτασίας, καὶ τῆς ἐπὶ τὸ θαυμαστὸν ὄρος κλήσεως τοῦ Ἁγίου τοιαῦτα.

δὲ τὴν ἀδελφότητα συγκαλέσας, καὶ αὐτοῖς ἕκαστα ὡς ἴδοι διηγησάμενος, ἕνα τὲ τῶν πρεσβυτέρων τὴν ἡλικίαν, καὶ τρόπων χρηστότητι μαρτυρούμενον, προεστᾶναι τῆς μονῆς καταστήσας· ἐπευξάμενός τε αὐτοῖς, καὶ Θεῷ παραθέμενος, τοῦ κίονος κάτεισι, καὶ τῆς ἐπὶ τὴν κορυφὴν τοῦ ὄρους φερούσης ἅπτεται, ὁδηγῷ τῇ φανείσῃ χρώμενος ὄψει, καὶ τὴν πέτραν ἐκείνην καταλαβεῖν ἐπειγόμενος. Πῶλος μὲν οὖν ἦγεν αὐτὸν, ἐφ᾽ ὣν οὐδεὶς ἀνθρώπων ἐκάθισε πώποτε, τῆς τοῦ ὀφθέντος εὐδοκίας οἰμαι Χριστοῦ καὶ τοῦτο σύμβολον καὶ τῶν σημείων, ὧν ἐπιβαίνων τοῦ ὄρους Συμεὼν ἔμελλε τῇ αὐτοῦ δυνάμει ποιεῖν· καὶ διὰ τοῦτο καὶ αὐτὸς ἐπὶ πώλου φερόμενος, ὡς ἐπὶ τὴν Ἱερουσαλὴμ ἐκεῖνος, καὶ ὁμοιότητι (φθέγξομαι γὰρ, εἰ καὶ τολμηρὸν) τοῦ Δεσπότου τετιμημένος.

Ἦν δέ τις κατἀ τὴν μονὴν ἀκινήτως τοῦ ποδὸς ἔχων, καὶ τοῦτον ἐσχάτως πεπηρωμένος· πάντων τοίνυν ὅσοι τῷ Ἁγίῳ προσίεσαν θεραπείας ἀξιουμένων, ὅτῳ δήποτε τούτων ἔκαστος πάθει κατείχετο, ἐπ᾽ αὐτῷ μόνῳ τὰ τῆς ἰάσεως, οὐκ οἶδ᾽ ὅπως, λόγοις ἀποῤῥήτου πάντως οἰκονομίας, ὤκνει καὶ ἀνεβάλλετο. Οὗτος τοιγαροῦν εἰς δεῦρο ταμιευθεὶς, προσάγεται τῷ Ἁγίῳ μετὰ τὴν ἐκ τοῦ κίονος κάθοδον, ἐκείνου κελεύσαντος· εὐχῇ τε καὶ σφραγῖδι, τῷ συνήθει φαρμάκῳ, ῥώννυται, ὅς καὶ δρομαίως εὐθὺς ἦν τοῦ Ἁγίου προπορευόμενος, πράγμασι μᾶλλον οὐ ῥήμασι μεγαλύνων τὰς ἑαυτοῦ σωτηρίας. μέντοι Συμεὼν τε δι᾽ ὀλίγου τῆς κορυφῆς τοῦ ὄρους γεγόνει, ἀποβὰς τοῦ πώλου προσηύξατο, καὶ τῆς τέλος ἤδη λαβούσης, ἀκούει στρατιᾶς Ἀγγέλων τὸ Ἀμὴν ἐπειπούσης. Σταυρὸς δὲ λίθινος ἐπέχει τὸν τόπον, ὅν μετὰ τὴν εὐχὴν ἐκεῖνος ἱδρύσατο. Ἀτενίσας οὖν τοῦ Θεοῦ δοῦλος, ὁρᾷ τὴν τοῦ ὄρους κορυφὴν θείᾳ χάριτι περιλαμπομένην· καὶ γνοὺς τοῦτον ἐκεῖνον εἶναι τὸν ὑποδειχθεντα τόπον αὐτῷ, ἄσμενος εὐθέως προστρέχει, καὶ τῆς πέτρας, ἐφ᾽ ἧς τοὺς δεσποτικοὺς εἶδε πόδας ἑστῶτας, χαίρουσιν ὡς εἶχε ποσὶν ἐπιβαίνει. Τὸν μέντοι πῶλον εἰς τὴν μονὴν ὑπὸ τῶν μαθητῶν καταχθέντα, τρίτη μετὰ τὴν κάθοδον ἡμέρα εἶχε νεκρὸν, οὐδὲν πλέον ἐπιβιόντα, οὐδέ τινα ἕτερον ἐπιβῆναι τὸ παράπαν αὐτοῦ ἀνασχόμενον.

Τῆς μὲν οὖν ἡλικίας εἰκοστὸν ἦν τοῦτο ἔτος τῷ Συμεὼν, τῆς δ᾽ ἐπὶ τοῦ προλαβόντος κίονος στάσεως ὄγδοον· δὲ στὰς ἐπὶ τὴν πέτραν ἡδέως, τὴν τε μηλωτὴν περιθέμενος, καὶ ταύτη Θεῷ κατὰ μόνας ὁμιλεῖν τὸ μετὰ ταῦτα νομίσας, ὡς τῆς ἐπιούσης ὄχλον οὐκ ὀλίγον εἶδεν ἀσθενῶν πλήθη φόρτον κομίζοντας, οἵ τινες τῷ κίονι παραβαλόντες, καὶ τοῦτον ἀνελθεῖν τὴν κορυφὴν τοῦ ὄρους πυθόμενοι, οὐ δὲ τὴν ἄνοδον ὤκνησαν. Τούτους τοίνυν ἰδὼν, καὶ οἷον ἄθυμος γεγονὼς, εἰ μὴ δ᾽ ἐνταῦθα συγκεχώρηται ἰδιάζειν· ὅμως πρὸς τὰ τούτων δάκρυα καὶ τοὑς ὀδυρμοὺς παθὼν, καὶ χεῖρας ἑκάστῳ τῶν κακῶς ἐχόντων ἐπιθεὶς ἰασίμους, ὑγιεῖς ἀπολύει.

Ἐφάνη δὲ τηνικαῦτα λέων ἀνὰ τὸ ὄρος, ὃς ἀνθρώπῳ τινὶ συναντήσας πρὸς τὸν Ἅγιον ἀνιόντι, ἄγριόν τι καὶ κομιδῇ φοβερὸν ὥρμησεν ἐπ᾽ αὐτόν. δ᾽ ἐν ἀφύκτῳ κινδύνου ὢν, καὶ ὑποδέους ὅτι καὶ δράσει μὴ ἔχων, τὸν στέφανόν φησι καὶ τὴν ἄνωθεν τοῦ Συμεὼν χάριν, ἀπόστρεψον ἀπ᾽ ἐμοῦ μηδέν με βλάψας λυμηνάμενος. Καὶ θὴρ αὐτίκα τὴν τοῦ ὅρκου δύναμιν αἰδεσθεὶς, ἀπῆλθε, μηδὲν αὐτὸν πλέον διαταράξας. Ταῦτα μὲν παρὰ τὸν Ἅγιον ἀνελθὼν ἐξηγήσατο· οἱ δὲ παρόντες περιδεδεεῖς γεγονότες, δέονται κοινῇ τοῦ Ἅγίου ἀπελαθῆναι τὸν θῆρα τοῦ ὄρους. Κᾀκεῖνος εὐθὺς Ἀναστάσιόν τινα (εἷς δὲ τῶν αὐτοῦ μαθητῶν οὗτος, ἀφ᾽ οὗ καὶ αὐτὸς, κατὰ τὸν ἐμὸν Ἰησοῦν τὸν οἰκεῖον δεσπότην καὶ νομοθέτην, ἐκβεβλήκει ἑπτὰ δαιμόνια) τοῦτον οὖν ὀνομαστὶ καλέσας, Ἄπιθι παρὰ τὸ τοῦ λέοντος κατάλυμα, ἔφη, καὶ τάδε ἐρεῖς αὐτῷ, Ἐνὀν όματι Κυρίου, φησὶν παῖς αὐτοῦ Συμεὼν ἀπόστηθι τοῦ ὄρους τούτου· οὐκ ἔσται γάρ σοι κατοικία, οὐ δὲ διατριβὴ ἐν αὐτῷ. Ταῦτα μὲν, ἀπελθὼν εἰρήκει τῷ λέοντι· δὲ ὑπήκουσεν ὅσα καὶ οἰκέτης εὐγνώμων ἀγαθῷ δεσπότῃ πειθόμενος, τοῦ τε ὄρους εὐθέως ἀπῆρεν ὑπὸ τοῖς πάντων ὄμμασι, καὶ πρὸς τὸν Μέλαντα καλούμενον ποταμὸν, καὶ τὰ τῆς Ἀμανοῦ ἐχώρησεν ὄρη· τιθασσὸς οἷα καὶ χειροήθης, ἀντὶ τοῦ πρώην βλοσυροῦ καὶ βιαίου, γεγενημένος. Ὅπερ οὖν οὐ δὲ μίαν θαύματος ὑπερβολὴν ἀπολεῖπον, θαυμασιώτερον ἔτι μᾶλλον ἔχει τὸ ἐπαγόμενον, ὅτι καὶ εἰς ὥρας ἐξ ἐκείνου θὴρ εἰς τὴν τοῦ Ἁγίου μάνδραν ἐτησίως ἐφοίτα, πρὸ πυλῶν τε αὐτῆς ἱκανῶς ὠρυόμενος, καὶ τὰ τῆς ὑποταγῆς οἷον ἐπιδεικνὺς, ἐπιεικὴς ἐκεῖθεν καὶ ἥμερος εἰς τὰ οἰκεῖα πάλιν ἤδη ἐχώρει, εἴπου τισὶν ἀνὰ τὴν ὁδὸν ἐντύχοι, αἰδοῖ εἴκων καὶ αὐτῆς ἐξιστάμενος.

Ἐν τούτῳ δὲ λοιμικῆς νόσου τοῖς ἀνθρώποις ἐπισκηψάσης, πόλεις τε καὶ ἀγροὺς καὶ κώμας φθειρούσης ἀτεχνῶς καὶ λυμαινομένης, γνοὺς τοῦ Θεοῦ θεράπων ὅτι ὠργίσθη θυμῷ Κύριος ἐπὶ τὸν λαὸν αὐτοῦ, τὰ τε σπλάγχνα παθὼν ἐπ᾽ αὐτοῖς, μιμεῖται τὸν Φινεὲς καὶ αὐτὸς, καὶ χεῖρας ἱκετηρίους, εἰ βούλοι δὲ ἱλαστηρίους ἐκτείνας Θεῷ μέχρι τούτου τὰ τῆς πληγῆς ἵστησι, μηκέτι περαιτέρῳ ταύτην ὁδεῦσαι παραχωρήσας. Καὶ οὐ τοῦτο μόνον θαυμάσαι ἄξιον, ἀλλ᾽ ὅτι καὶ τὰ τῆς ἰάσεως αὐτῷ δέδοτο· πολλοὶ γὰρ ἐξ ἐκείνου τῶν ὑπὸ τῆς τοιαύτης νόσου κατειλημμένων, τὸ τοῦ θείου Συμεὼν ἐπικαλούμενοι ὄνομα, ἐδόκουν οἴκοι τοῦτον ὁρᾷν, (ὢ τοῦ θαύματος!) ἐπισκεπτόμενον ὥσπερ καὶ τὴν νόσον αὐτοῖς θεραπεύοντα· καὶ ὄψις ἔργονἦν, καὶ τὴν φαντασίαν ἀλήθεια διεδέχετο, καὶ τὴν νόσον εὐθὺς ἀπετίθεντο. Πολλοὶ δὲ καὶ τῶν ἑτέροις πάθεσι καὶ νόσοις ἐταζομένων, λυχνίαν κατ᾽ οἶκον ἅπτοντες θυμίαμά τε προσφέροντες, διὰ μεσίτου τὸν Θεὸν τοῦ οἰκείου θεράποντος ἐπεκαλοῦντο, καὶ τοῦ λυποῦντος ἕκαστος ἀπηλλάττετο· ὅσοις δὲ τοῦ μὲν ἀρκοῦντος χεὶρ ἐλαίου ἠπόρει, βραχὺ δέ τι πορίζοντες ἑαυτοῖς, λυχνίαν ἐπ᾽ ὀνόματι τοῦ ἁγίου ἧπτον, εἰς τρίτην ἑξῆς ἡμέραν, καὶ τετάρτην αὐτῇ τὰ πολλὰ (ὡς θαυμαστὸς Θεὸς ἐν τοῖς Ἁγίοις αὐτοῦ!) τὸ φῶς οὐκ ἐσβέννυτο, ἅπερ οἱ τῶν θαυμάτων ἀπολαύοντες τούτων, παρὰ τὸν Ἅγιον εὐθὺς ἀνιόντες ἀπήγγελλον.

[67] Verum quis sermo res a divino homine ea tempestate gestas, quot servituti addictos libertati restituerit, & per medios hostes salvos eduxerit, paucis queat ob oculos ponere? unum alterumve necesse est memorare. Frater ille, cujus a barbaris capti mentionem fecimus paulo a ante, mirabilia Sancti opera (ita enim fieri consuevit ut anima, [Duos captivos per medios hostts liberat.] intolerabilibus ærumnis pressa, cum quadam voluptate in memoriam illa revocet, quæ meliorem adferre spem nata sunt) cuidam militi b Scholari, qui & ipse in carcerem abreptus ferreis compedibus constringebatur, narravit. Et tum quidem suis sociique ærumnis illacrymabatur; deinde animo inter hujusmodi narrationes æstuans, ex intimo corde nomen Sancti invocat: ut dura illa servitute laxaretur, precatur; per mediam barbarorum turbam pervadit; ac nemine uno prohibere aut retinere conato, libertatem consequitur. Rem novam intuitus miles, credensque, eadem in se quoque Sanctum posse, confestim non sine lacrymis exclamat: Domine Jesu Christe, Deus famuli tui Symeonis, eripe me e barbarorum manibus & acerbissima hac servitute. Hisce e corde afflicto prolatis (Domine Deus virtutum, ecquis similis est tui!) ilico ferreæ compedes in terram ceciderunt, & ipse celeri gradu per medios barbaros evadens in patriam delatus est; ac postquam rediisset malis atque ȩumnis liber, singula diserte enarravit.

[68] Senex quidam erat oculis captus, qui juxta viam sedens mendicabat stipem; erat autem paulo infra c monasterium, quando ex improviso illuc venerunt barbari: quorum unus, [Cæcum letaliter saucium curat & visu donat.] (ut est turba illa in cædem prompta, & aliorum interitum gratum sibi lusum reputat) ense in jugulum demisso, letalem seni plagam infligit: qui ita saucius jacebat elinguis, exiguo tantum spiritu qui supererat prohibente quo minus obiisse crederetur. Quam rem interno spiritu cognoscens famulus Dei, quibusdam præcepit, sublatum, senem ad se ut deportarent: quo facto, acceptam terram atque aquam benedixit, & discipulorum aliquis vulneri applicavit. Ecce autem miraculum, non tam aures quam oculos ad fidem faciendam requirens: neque enim ossa solum & nervi, quod ipsum satis mirabile, statim cohæserunt inter se; sed etiam oculorum lumen, quod longe mirabilius, cæco restitutum est: atque ita unius orationis fructum geminam curationem retulit, alteram persanati tantillo tempore letiferi vulneris, alteram usus oculorum recepti. Res tanta, velocibus famæ alis perlata, ubique terrarum statim percrebrescens, undique diversis infirmitatibus laborantes quam plurimos confluere ad Sanctum fecit; quos ipse, precibus & Crucis signo, in excelso & desiderabili Emanuelis nomine sanatos, dimisit domum quemque suam.

[69] Conspicienti porro frequentissimam circum se turbam, [Turbæ frequentiam fugiturus] & cogitanti quod tantam capere quietem non posset quantam vellet, illud Apostoli in mentem venit; Ne forte cum aliis prædicavero ipse reprobus efficiar. [1 Cor. 9, 27.] Quare volvebat animo identidem & Carmelum Eliæ, & montem Olivarum, Christi Domini ascensu celebrem: verum aliud meditabatur providentia Divina, cui Symeon & motiones cordis, & cogitationes mentis, & reliquas animæ operationes commiserat. Statuit igitur, columna, in qua octennem jam stationem egerat, relicta, altum in proximo montem, redeunti a columna ad dexteram situm, conscendere. Erat ille perquam aridus, [montem avium adire meditatur] nec ulla aquæ scaturigine rigabatur: hinc nullis omnino hominum vestigiis tritus, gratum erat serpentibus ac feris stabulum. Jamque Symeon tota mente eo ascenderat, cum visus sibi est Dominum & Salvatorem nostrum Christum, Angelorum exercitu, cujus numerum inire haud facile, comitatum, [& confirmatur a Christo.] in montem illum descendentem, similiter & lucidissimam nubem, radicem illius per circuitum obtegentem intueri: audire vero emissam e nube vocem, dicentem: Festina, Symeon, conscende montem hunc mirabilem: ita enim deinceps appellabitur: sanctificatus namque est a me; in quo mirabilius adhuc nomen tuum faciam, quoniam ego tecum sum. Adhæc monstrabat illa vox petram, in qua Deus Dominus noster conspiciebatur, præcipiens ut illam Symeon conscenderet. Scabellum autem pedum, quod eadem incomprehensibili visione ostendebatur, (o lumen!) longe splendidius ipso sole fulgebat. Atque hæc est visio & vocatio Symeonis in Montem Mirabilem.

[70] Convocato itaque Fratrum collegio, singula quæ viderat enarravit: tum provectioris ætatis quemdā, morum suavitate notissimum, [Quomeodo illum adiverit.] monasterium incolentibus præesse jussit: cumque ipsos Deo precibus commendasset, e columna descendit; atque iter, quod in cacumen montis ducebat, ingressus, clarissima visione ducatum præstante, properavit, ut memoratam petram contingeret. Pullus asinæ deferebat eum, a nemine umquam homine conscensus: id quod ego quidem existimo, symbolum benevolentiæ erga Symeonem Christi Domini fuisse, nec non miraculorum, quæ ille inter adeundum montem virtute hujus patraturus erat: illa enim de causa, & pullo asinæ insedit, uti Christus Hierosolyma ingrediens; & similis Domino (loquar enim tametsi audax videar) haberi meritus est.

[71] Morabatur haud procul a monasterio vir quidam omni pedum motu destitutus, [Miracula in transitu facta.] membrisque misere mutilus, omnibus autem, qui Sanctum adibant, & quantacumque infirmitate afflictabantur, salutem reportantibus, huic uni adhibenda sanationis remedia (nescio sane quam ob rem, nisi quadam occulta & inexplicabili dispositione) lenta erant & differebantur. Sic igitur in hunc usque diem procrastinatus ille, Sancto post descensum e columna sistitur; cujus jubentis ad preces & Crucis signum, consuetam nempe medicinam, ita corrobaratus est, ut statim veloci pede Sanctum præcucurrerit, re potius quam verbis curationem suam extollens. Cumque haud procul a montis vertice abesset Symeon, descendit e pullo & precationi se dedit; qua finita, ingens Angelorum exercitus auditus est accinere, Amen. Crucem autem lapideam habet locus, quam finita precatione ibidem Sanctus posuit: qui oculos inde circumferens, deprehendit verticem montis divina gratia circumfulgentem; eoq; cognoscens ipsum eumdem esse, qui sibi præmonstratus fuerat, volenti animo illuc contendit; ac petram, super quam stetisse Domini pedes conspexerat, gaudens, quam poterat alacerrime, conscendit. Reductus a discipulis ad monasterium pullus, tertia post descensum die mortuus est; quasi pertæsus longiorem vitam atque alium sessorem, quem nullum omnino passus est.

[72] Erat is Symeoni annus ætatis vicesimus, stationis vero, [Ad novam stationem concursus.] in dicta columna actæ, octavus. Dumque super petram voluptate affluens consistit, ac melotem d indutus, istic solitarius deinceps cum Deo colloqui cogitat; postera mox die ecce turbam non modicam cernit, infirmos plurimos succollantem, & ad columnam deportantem. Qui cum propius essent facti, edoctique, Sanctum inde in verticem montis migrasse; eo se sine cunctatione contulerunt. Ubi accedentes conspexit Symeon, animo fuit anxio, quod ne hic quidem sibi soli vivere liceret: nihilominus motus miserorum lacrymis lamentisque, manus singulis imposuit medicantes, & persanatos dimisit.

[73] Apparuit per idem tempus in monte leo, qui cuidam ad Sanctum iter habenti obviam factus, [Leo invocato Symeone mitigatur:] ferus atque admodum terribilis in hominem irruit. Is inevitabili versans in discrimine, atque adeo perculsus ut nec de fuga cogitaret quidem, Per coronam, inquit, & gratiam cælitus Symeoni datam, recede a me, nec quidquam nocumenti aut noxiæ mihi des. Eodem autem momento fera, virtutem adjurationis reverita, inde abcessit, nihil amplius terroris aut turbationis afferens. Rem hanc homo ipse, cum ad Sanctum pervenerat, [quem etiam per discipulum jubet inde migrare.] enarravit. Adstantes autem, concepto inde metu, precati Sanctum sunt unanimiter, ut feram facessere juberet ex monte. Qui Anastasium quemdam (erat is discipulorum unus, ex quo ad exemplum Jesu mei Domini ac legislatoris septem dæmonia exegerat) nominatim vocans; Abi sis, inquit, ad leonis specum. atque hæc illi edicito: In nomine Domini, dicit Domini famulus Symeon, apage ex monte hoc: non enim habitatio tibi hic aut domicilium erit. Hæc, ut jussit, Sanctus, abiens ille leoni edixit: is autem dicto audiens, non aliter, quam servus obsequens benigno Domino, & e monte illo in omnium conspectu migravit, & ad flumen Melanta e montesque Amanos se contulit, quasi, prisco rigore ac ferocia positis, cicur mansuetusque factus. Quod sequitur miraculum nulli omnino quantumvis magno cedere debet, imo admirabilius omnibus est: nempe quod exinde statis per annum temporibus solita fuerit fera ad Sancti mandram venire, aptaque pro foribus voce edita submissionem ac obedientiam quodammodo testificari, tum inde mitis & tractabilis ad proprium domicilium redire, & si quos forte per viam obvios habebat, cum venerationis signo de illa decedere.

[74] Interea pestilens f morbus homines invaserat, qui urbes, agros, [Pestem depellit.] pagos inficiens præsentem illis afferebat perniciem, artemque omnem eludebat. cognovit Dei famulus, quod Dominus adversus populum suum ira succensus esset: tactusque miseratione eorum, exemplum Phinees g imitari constituit; ac supplices seu potius propitiatorias manus ad Deum tetendit, donec luem grassantem sisteret, & progredi ulterius prohiberet. Qua in re non illud tantum admiratione dignum, quod obicem malo posuerit; sed illud quoque vel maxime, quod illi etiam data sit gratia curandi contactos. Multi quippe ex illo tempore ejusmodi morbo correpti, invocato S. Symeonis nomine, videbantur ipsum domi suæ intueri, [In nomine Symeonis miracula varia fiunt.] velut afferentem (res mira!) morbidis medelam ac sanitatẽ. Et vero visio ipsa constabat, ac veritas repræsentationẽ mentis comprobabat, omni infirmitatis languore corporibus depulso. Multi quoque aliis atque aliis ȩgritudinibus doloribusque pressi, lucerna domi accensa oblatoque thymiamate, Deum per intercessionem famuli ejus opem poscebant, & doloribus eximebantur. Quotquot vero olei laborabant penuria, tantillum quid sibi comparantes, accendebant lampadem in Sancti nomine, & triduo consequenti aut etiam quatriduo plerumque (quam admirabilis in Sanctis suis Deus!) lumen non extinguebatur: quod miraculosum beneficium ii, quibus obtigerat, ad Sanctum mox abeuntes, annuntiabant.

ANNOTATA C.I.

a Supra num. 63.

b Scholaris, gr. σχολάριος. Erant autem Scholares, perspectæ probatæque in bello virtutis milites, promoti ad altiorem dignitatem, ut nempe ad custodiam Imperatoris noctu diuque in aula versarentur, & prodeuntem in publicum magnificentiæ & ornatus causa comitarentur: postea tamen illa dignitas non generosioribus collatafuit, sed familiaribus; tandem etiam venalis proposita desidi cuique, teste Agatia lib. 5. Vide plura de his 7 Febr. adActa Sanctorum MIII Militum Martyrum.

c Frequentis concursus ad Sanctum fieri soliti indicium hoc est.

d De melotis vide plura 17 Ianuarii ad vitam S. Antonii Abbatis § 15.

e Vterque versus septemtrionem situs est respectu Montis Mirabilis; at Melas fluvius facile altero tanto remotior quam mons Amanus: ille Cappadociam perluens in Euphratem influit; iste Syriam a Cilicia disterminans ab Ißico sinu versus Boream procurrit, donec Tauro commissus, obliquo tractu ad Euphratem terminatur.

f Hujus symptomata & circumstantias late discribit Procopius lib. 2 Cap. 22 de bello Persico, & Euagrius lib. 4 Cap. 29. Accidisse videtur ex Theophane anno 542.

g In eo scilicet, quod iram Dei averterit a populo; non autem in modo: Phinees enim gladio, ut dicitur Numer. 25. Symeon vero precibus usus placavit Deum.

CAPUT X.
Prædictiones variæ; infimi ab Angelis ad S. Symeonem mißi; misericordia in pauperes.

Ποτὲ γοῦν περὶ τοὺς ἑωθινοὺς ὕμνους τοὺς ἀδελφοὺς συγκαλέσας, Προσευξώμεθά φησιν ἀδελφοὶ περὶ τῆς τοῦ Θεοῦ Ἐκκλησίας· μέλλει γὰρ ταύτης Ἀρχιερεὺς Ἐφραίμιος καταλύειν ἤδη τὸν βίον· ἑώρακα γὰρ ἑμαυτὸν ἐν δῇ δυνάμει τοῦ Πνεύματος ἑστῶτα πρὸς κεφαλῇ τῆς κλίνης, ἐφ᾽ ᾗ καθεύδειν εἰώθει, καὶ Οὐαὶ τῇ πόλει ταύτῃ λέγοντά σου ἐκδημοῦντος, οὐαὶ, καὶ τὴν αὐτοῦ μετάστασιν ὥσπερ ἀποκλαιόμενον. Ἐν ἐμαυτῷ τοίνυν γενόμενος, εὑρέθην δεδακρυμένος, ἐπὶ τῶν παρειῶν τε φέρων τῶν δακρύων τὰ ἴχνη. Δευτέρα τοιγαροῦν ἔκστασις ἐπ᾽ ἐμὲ, καὶ πάλιν οἱ αὐτοὶ θρῆνοι, καὶ πάλιν δάκρυα. Εἶτα καὶ τρίτη περὶ τῶν αὐτῶν ὄψις, καί μοι τοιαύτη τις ἤκουσται φωνή· Τίς οἶδεν ὅθεν ἐρχόμενος εἴη; Ταῦτα μὲν εἰρήκει τοῖς ἀδελφοῖς· οἱ δὲ τηνικαῦτα μὲν ἐπύθοντο περὶ Ἐφραιμίου ὡς ὑγιαίνοι. Μετὰ δὲ ταῦτα καλέσας αὖθις τοῦ Θεοῦ δοῦλος αὐτοὺς, διαυγάζουσα δὲ ἧν ἤδη Παρασκευὴ, Ἀρχιερεὺς τοῦ Θεοῦ κατὰ τήνδε τὴν νύκτα, φησὶ πρὸς αὐτὸν, ἐξεδήμησε· τεθέαμαι γὰρ αὐτοῦ τὴν ψυχὴν ὑπὸ πλήθει λευχειμονούντων τῆδε παραβαλοῦσαν, καὶ ἡσπάσατό με, καὶ μνήμην αὐτῆς ποιεῖσθαι πρὸς Θεὸν ἐνετείλατο, ἔτι καὶ σχέσεως αὐτοῦ πρός τε αὐτὸν ἐμὲ καὶ τὴν μητέρα τὴν ἐμὴν ἀναμνήσασα. Ταῦτα μὲν περὶ τοῦ Ἀρχιερέως τοῖς ἀδελφοῖς προειρήκει· οἱ δὲ τὸν καιρὸν ἐπισημῃνάμενοι, εὗρον τῆς νυκτὸς ἐκείνης τὸν θεῖον Ἐφραίμιον ἐκδεδημηκότα.

Πολλῶν δὲ οἷα εἰκὸς τῆς καθέδρας ἐφιεμένων, καὶ ταύτην ἑαυτοῖς σπουδαζόντων, συνέβη Δομνῖνόν τινα τῆς Θρακῶν ὡρμημένον, πτωχείου κατὰ Λυχνίδα πόλιν ἑνὸς προεστῶτα, τῇ βασιλίδι τηνικαῦτα κατά τινα χρείαν ἐπιδημῆσαι· ὃς νόμῳ φιλίας τισὶ τῶν ἐν τοῖς βασιλείοις ὠκειωμένος, τῷ Βασιλεῖ παρ᾽ αὐτῶν (Ἰουστινιανὸς δὲ ἦν οὗτος) εἰσάγεται. δὲ κανονικῆς ἀκριβείας, ἀποστολικῶν τε παραγγελμάτων ὀλίγα φροντίσας, τῇ πρώτῃ τοῦ ἀνδρὸς θέᾳ καὶ τὴν ψῆφον συνάπτει, Ἰδοῦ τῆς Ἀντιόχου Πατριάρχης εἰπὼν· καὶ τὸν θρόνον εὐθέως Δομνῖνος καταλαμβάνει. Παριὼν δὲ διὰ τῶν προαστείων τῆς Ἀντιόχου, καὶ τοὺς ἐν τῷ ναῷ τοῦ δικαίου Ἰώβ, ὃς πρὸ τῆς πόλεως ἵδρυτο, λελωβημένους ἰδὼν, καὶ δεινῶς αὐτοὺς βδελυξάμενος, δεῖν ἔγνω τούτους ἐκεῖθεν ἀλλαχοῦ μεταστῆσαι, ἵνα μὴ πρὸ τοῦ τῆς πόλεως κόσμου φησὶν ἄγος εἶεν. Ὅπερ αὐτοὺς αἰσθομένους, καὶ πρὸς τὸν Ἅγιον ὡς ἑκαστος εἶχε δυνάμεως ἀνελθόντας, τοὺς μὲν ποσὶ καὶ βακτηρίᾳ, τοὺς δὲ φόρτον ἐκεῖ κομισθέντας, τὴν δὲ τοῦ ἐν Ἁγίοις Ἐφραιμίου συμπάθειαν, καὶ ὅσα μετ᾽ αὐτῶν ἔδρα, οἵας τε τοῦ νῦν Ἀρχιερέως τῆς ἀσπλαγχνίας πεπείρανται, καὶ ὅπως οὐ δὲ πρὸ τῆς πόλεως αὐτῷ τούτους ὁρᾷν ἀνεκτὸν, θρήνοις ἅμα καὶ ὀδυρμοῖς ἀπαγγεῖλαι· τὸν δὲ πολὺν αὐτῶν οἶκτον λαβόντα, Παύσασθε ἀδελφοὶ φάναι· οὐδεὶς ὑμᾶς ἐκεῖθεν μεταστῆσαι δυνήσεται· ἀλλ᾽ παιδεία Κυρίου αὐτὴ συναλγεῖν αὐτὸν διδάξει τοῖς πάσχουσιν, ὥστε πείρᾳ μαθεῖν, γεωργοῦσαν οὐκ ἔσχεν οἴκοθεν τὴν προαίρεσιν. Ταῦτα εἶπε, καὶ μετ᾽ ὀλίγον οὕτω χεῖρες καὶ πόδες τῷ Ἀρχιερεῖ κάμπτονται, ὡς μὴ δὲ δύνασθαί τι δράσαι δι᾽ αὐτῶν τὸ παράπαν, ἀλλ᾽ οἷά τινα νεκρὸν ἔμψυχον διαβασταζόμενον φέρεσθαι.

Ἀνδρί τινι κατὰ τὴν Περσῶν πρὸς χαλεπὸν παλαίοντι δαίμονα, ἀπαλλαγὴν τε τούτου μηδεμίαν εὑρίσκοντι, Ἄγγελος Θεοῦ παραστὰς, ἄπιθί φησι παρὰ τὸν δοῦλον τοῦ Θεοῦ Συμεὼν· οἰκεῖ δὲ κατὰ μετέωρον ὄρος ἐκ πλαγίου τῆς Ἀντιόχου, θαλάσσης οὐ διὰ μακροῦ κείμενον· δι᾽ αὐτοῦ τοιγαροῦν παρὰ Κυρίου ἴασις ἔσται σοι. Καὶ ὃς τὴν μεταξὺ πᾶσαν ἀνύσας, καὶ ὡς τὸν Ἅγιον ἀφικόμενος, ἕκαστα σαφῶς ἀπαγγέλλει. δὲ τοῦ Θεοῦ δεηθεὶς, ἐξελθεῖν τῷ δαίμονι παραγγέλλει· καὶ αὐτίκα κλαυθμοὶ τοῦ δαίμονος καὶ θόρυβοι καὶ κραυγαὶ, οὐκ ἐνεγκόντος τὴν ἐπιτίμησιν, Ἄνες μοι, καὶ ἔξειμι λέγοντος· οἶδα γὰρ τίς τε εἶ, καὶ τις ἐν σοὶ τοῦ Ὑοῦ τοῦ Θεοῦ ἐνέργεια. Ἐν ὅσῳ δὲ ταῦτα ἐπράττετο, ἐδόκει τῷ πάσχοντι στέφανον Συμεὼν τῇ κεφαλῇ περικεῖσθαι· τὸ δὲ τοῦ στεφάνου κάλλος, αἱ δὲ τοῦ χρυσοῦ ὡραιότητες, αἱ δὲ τῶν λίθων αὐγαὶ, δ᾽ ἐπὶ τῷ στεφάνῳ σταυρὸς, τὸ δὲ τοῦ σταυροῦ φῶς, αἱ δὲ τοῦ φωτὸς πάλιν ἀστραπαί τε καὶ χάριτες τὸ δὲ κυκλόθεν τῆς Ἀγγελικῆς. στρατιᾶς πλῆθος, ἀῤῥητόν τι χρῆμα καὶ ἀπόῤῥητον ἦσαν· ὑφ᾽ ὧν χαλεπὸς δαίμων ἐκεῖνος ὡς ἀπὸ πυρὸς ἀπηλλάγη, ὡς μετὰ ταῦτα σαφῶς ἐκνήψας αὐτὸς τοῦ πάθους ἀπαλλαγεὶς ἐξηγεῖτο, ὑγιὴς εἰς τὴν οἰκείαν ἐπανιὼν, καὶ τὰ τοῦ Θεοῦ ἔργα τοῖς ἔθνεσιν ἀπαγγέλλων.

Νεανίσκῳ τινὶ δαίμων ἐπιπηδήσας, ούτω κακῶς αὐτὸν διετίθει, ὡς καὶ τοὺς ὀφθαλμοὺς τῷ νεανίσκῳ δοκεῖν ὑπὸ τῆς πολλῆς τοῦ σώματος τάσεως μέλλειν ἤδη τῶν οἰκείαν πυθυμένων ἐξάλλεσθαι. Κινδυνεύοντι τοίνυν, καὶ τοῖς ὅλοις ἀπορουμένῳ, Ἄγγελος ἄνωθεν ἐπιστὰς ἐν εἴδει καὶ σχήματι στρατιώτου, ἀφικέσθαι παρὰ τὸ θαυμαστὸν ὄρος αὐτὸν, πρὸς τὸν θεῖον Συμεὼν ἐπισκήπτει, Αὐτὸς γάρ σέ φησι τῆς τοῦ δαίμονος ἐπηρείας ἐλευθερώσει. Αὐτίκα γοῦν ἐν νεανίσκου τῷ Ἁγίῳ παραβαλόντος, ἐκείνου τε τὴν ἄμαχον αὐτῷ τοῦ Χριστοῦ σφραγῖδα ἐπιβαλόντος, ἐδόκει διὰ πυρὸς ἀστραπῆς δαίμον ἑαυτὸν ὁρᾷν τιμωρούμενον· Τί τοῦτο δοῦλε τοῦ Θεοῦ λέγων; τί με δεινῶς πυρπολεῖς; οὐ δὲ γὰρ τὴν ἔν σοι τοῦ Θεοῦ χεῖρα δύναμαι στέγειν τὴν φοβερὰν, τις οὐχ ἡμᾶς πέφυκε μόνον μάστιξι πυρίναις ἐλαύνειν, ἀλλὰ καὶ νόσους τῷ λαῷ παντοδαπὰς θεραπεύειν. Ταῦτα τὸ πονηρὸν ἐκεῖνο πνεῦμα τῇ τοῦ πάσχοντος γλώττῃ φθεγξάμενον, εὐθὺς ἀπελήλατο· οὗπερ νεανίσκος ἀπαλλαγεὶς, Ἄγγελον ὑπ᾽ ὀφθαλμοὺς ἑώρα τῷ Συμεὼν ἐν ὁμοιώματι στρατιώτου παρεστηκότα, ὡς αὐτὸς ὕστερον ἐξηγεῖτο, καὶ αὐτῷ γνησίως διαλεγόμενον. Εἴτα καὶ περὶ τοῦ ποδὸς ἐδεῖτο· ἦν γὰρ ἀσθενῶς ἔχων τῷ νεανίσκῳ, μικροῦ δὲ καὶ ἀχρήστως ποὺς· χεῖρα τοίνυν τῷ ποδὶ τοῦ Συμεὼν ἐπιθέντος εὐχῇ κατεπαιδομένην, τῷ τε τοῦ σταυροῦ τύπῳ διασφραγίσαντος, ὑγιῶς αὐτίκα, καὶ θατέρῳ τὸ πᾶν εἶχεν ὁμοίως.

Ἕτερός τις δαίμονι τὴν ὁψιν διάστροφος, τὸ τοῦ θείου Συμεὼν ὄνομα εἰς ἴασιν τοῦ πάθους ἐπεκαλεῖτο, καί ποτε τοῦτον ἐν αἰθέρι μέσῳ ῥάβδον διὰ χειρὸς ἔχοντα πυρίνην ὁρᾷ, καὶ σφοδρῶς ἐπ᾽ αὐτὸν φερόμενον. Τοῦ γοῦν ἀκαθάρτου πνεύματος ἐκείνου τὴν ἔφοδον οὐκ ἐνεγκόντος, ἀλλ᾽ εἰς φυγὴν ἀγεννῆ τραπομένου, τό τε πρόσωπον τῷ πάσχοντι εὐθέως ἀποκατέστη, καὶ ὀρθῶς αὐτῷ τοῦ λοιποῦ καὶ κατὰ φύσιν εἶχεν. Ὄφει δέδηκτό τις ἰοβόλῳ τὸν πόδα, καὶ σῆψιν ἰὸς ἐμποιήσας, οὐ χεῖρα μόνον καὶ τέχνην ἰατρῶν ἀπαγορεύειν ἐποίει, ἀλλ᾽ ἤδη καὶ θάνατον ἠπείλει σαφῆ· πρὸς ὃν καὶ μόνον πάσχων, τῶν ἄλλων ἀπογνοὺς ἁπάντων, ἑώρα. Ὑποτείνουσι δέ τινες τὰς εἰς τὸν Ἅγιον ἐλπίδας αὐτῷ, καθάπερ ἐκείνου μόνου στῆναι πρὸς οὕτω φανερὸν κίνδυνον δυναμένου· οἷς καὶ πιστεύσας, καὶ τὸ τοῦ Ἁγίου καλέσας ὄνομα, καὶ τῆς ἐκείνου γῆς ἐπιβαλὼν τῷ ποδὶ, αὐτίκα ἔῤῥωτο.

Ἄξιον δὲ μὴ δ᾽ ἐκεῖνο παραλιπεῖν, αἴτιον ὄν μάλιστα τοῦ τοιαῦτα θαυματουργεῖν. Προσῆλθέ τις προσαιτῶν τῷ Ἁγίῳ Δίου μηνὸς, ὃν παρ᾽ ἡμῖν γλῶττα Νοέμβριον καλεῖν οἶδεν. δὲ πείσθητί, φησιν, ἀδελφὲ, ὡς οὐδὲν ἄλλο μοι πρόσεστιν, ὅτι μὴ τὸ τρύχινον ἔνδυμα τοῦτο, καὶ σύγγνωθι· ὅπερ εἰ βούλει λαβεῖν, ἰδού σοι καὶ αὐτὸ ἀποδύομαι. Τοῦ δὲ, δεῖσθαι καὶ τούτου διὰ τὴν πενίαν εἰπόντος· Εὐλογητὸς Κύριος Θεὸς ἔφη· καὶ ἀποδυσάμενος εὐθὺς, Δέξαι ἀδελφὲ λέγει. Καὶ μὲν ἀπήει λαβὼν· δὲ γυμνὸς ἀπολέλειπτο, οὐ δ᾽ ὁτιοῦν κάλυμμα σαρκὸς ἕτερον, ὅτι μὴ μόνον ἐπί τοῦ στήθους κουκούλιον βραχὺ περικείμενος· καὶ οὐ ταύτη μόνον παραχειμάσας, ἀλλὰ καὶ εἰς ὄγδοον ἑξῆς διακαρτερήσας μῆνα. Εὐγενίου δὲ τῶν μαθητῶν ἑνὸς παραβιαζομένου τοῦτον λαβεῖν τι περιβόλαιον ἑαυτῷ, ἡνίκα μάλιστα χειμῶνος ἐνειστήκει τὸ ἀκμαιότατον· ἰχθὺς, ἔλεγεν, ἐπεὶ δ᾽ ἂν μᾶλλον χειμῶνος ῥιγώσῃ, γλυκύτερος γίνεται, καὶ οὐ δὲ δυσῶδές τι τούτου ἀπόζει· ὥσπερ τουναντίον ὅσῳ θέρους θερμαίνεται, τοσοῦτον οὐκ ἀηδέστερος γίνεσθαι μόνον, ἀλλὰ καὶ σκώληξι πέφυκεν βρύειν· οἳ δήπουθεν ἀναμένουσιν ἐκεὶ καὶ ἡμᾶς, ἐνδύμασι καὶ βρώμασι τοῦ βίου θερμαιομένους.

Ὁρᾷ ποτε, θεωρίαν Συμεών· δὲ ἦν (ὡς αὐτὸς τηνικαῦτα οὐκ ἀπεκρύψατο) σεισμὸς ἐπὶ τὴν Ἀντιόχου, πᾶσαν οὐ γῆν μόνον, ἀλλὰ καὶ καρδίαν σαλεύων, ὅπερ ἀγανακτήσεώς φησι Θεοῦ σύμβολον· εἶτα καὶ τὸ τῆς ἀπειλῆς φάρμακον τὴν μετάνοιαν ὑπετίθει, καὶ τὴν θείαν ἠγγυᾶτο φιλανθρωπίαν· ταῦτα μὲν εἰπὼν, ἐδεῖτο τῶν οἰκτιρμῶν τοῦ Θεοῦ, καὶ πρὸς ἔλαιον τὸν θελητὴν τοῦ ἐλέους ἐξεκαλεῖτο. Κατ᾽ ἐκείνην δὲ τὴν ἡμέραν, καθ᾽ ἣν εἴρητο ταῦτα, σείει μὲν Θεὸς μέγα περὶ πρώτην νύκτα, ἀποστροφὴ δὲ τῆς ἀπειλῆς οὐ δὲ μία, οὐ δέ τις στάσις ἦν τῆς κινήσεως, ἀλλὰ σεισμὸς ὲπὶ σεισμῷ, καὶ καρδίας πάσης θραυσμὸς, τε γῆ φοβερὸν ἐμυκᾶτο, τὴν θείαν ὥσπερ ὀργὴν μηνύουσα, ὡς τοὺς ἀνὰ τὴν πόλιν πᾶσαν καὶ χώραν, οὐκ ἄνδρας μόνον, ἀλλὰ καὶ γυναῖκας καὶ παῖδας, καὶ πᾶσαν ἁπλῶς ἡλικίαν, τὸν ἑαυτὸν κόσμον ἀποθεμένους, ἐν σάκκῳ καὶ κλαυθμῷ καὶ νηστεία πρὸς τὸν Ἅγιον ἀνιέναι, τὸν οἰκεῖον αὐτῷ προσανακλαιομένους θάνατον· ἐκάλεσε γὰρ ἐπ᾽ αὐτὴν Κύριος σαβαὼθ ἐν τῇ ἡμέρᾳ ὲκείνῃ, κλαυθμὸν καὶ κοπετον καὶ ξύρησιν κεφαλῆς, καὶ ζῶσιν σάκκων, θεῖος εἶπεν ἂν Ἡσαΐας οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ τῶν ἑλληνιζόντων τινὰς, πρός τε τὴν ματαίαν τῆς ἀστρολογίας κεχῃνότων ἀπάτην, καὶ τῇ τῶν ἀστέρων φορᾷ συμφέρεσθαι τὰ καθ᾽ ἡμᾶς οἰομένων, ἀπαγορεύειν ἤδη τὴν πόλιν, ὡς πᾶσαν αὐτὴν ὅσον οὐδέπω καταπεσεῖσθαι μέλλουσαν.

Μιᾶς γοῦν τῶν σαββάτων ἡμέρας ὑπολαμπούσης, ἱλαρᾷ πρὸς τὸν λαὸν Συμεὼν καὶ γλυκείᾳ τῇ ὄψει, Θαρσεῖτε μὴ φοβεῖσθαι εἶπεν, ἐλήλεγκται γὰρ πλάνος τῶν μετεωρολόγων τέχνη, περὶ τὸ μέλλον τυφλώττουσα, καὶ αὐτὴ περιφανῶς ἑαυτὴν ψευδομένη. Ἰδού γὰρ ἀνῆκε Κύριος τὴν ὀργὴν τῷ λαῷ αὐτοῦ, καὶ ἐπὶ τοῖς δούλοις αὐτοῦ παρακέκληται· εἶδον γὰρ, καὶ ἰδοὺ ἀνεώγεισαν μὲν πρὸς Ἀνατολὰς οἱ οὐρανοί· ἀπόῤῥητον δέ τι καὶ ἄῤῥητον τοῦ Μονογενοῦς ἐξήστραψε φῶς, φιλανθρωπίαν ἡρέμᾳ τῇ μετανοίᾳ ὑμῶν ὑποφαίνων. Μέγα δὲ πρὸς τὴν ὄψιν ἐν ἐπάρσει χειρῶν μου βοήσας, Δέσποτα φιλάνθρωπε εἶπα, καὶ ῥομφαῖαν πολλάκις στιλβῶν, καὶ τόξον ἐντείνων, δι᾽ ὀργὴν μὲν δικαίαν ἀμφότερα, ὑπὸ δὲ τῆς συνήθους πάλιν ἐπέχων χρηστότητος, καὶ τὴν ἡμετέραν ἐπιστροφὴν ἀναμένων, ἄκουσον ἐκ ναοῦ ἁγίου φωνῆς μου, εἰσελθέτω κραυγή μου ἐνώπιόν σου· ἰδοὺ γὰρ ἐστάγη γῆ, καὶ πάντες οἱ κατοικοῦντες ἐν αὐτῇ ἐσαλεύθη καὶ ἔντρομος ἐγενήθη, καὶ τὰ θεμέλια τῶν ὀρέων ἐταράχθησαν καὶ ἐσαλεύθησαν· ὅτι ὠργίσθης αὐτοῖς, Θεὸς, συνέσεισας αὐτὴν καὶ συνετ