Ökumenisches Heiligenlexikon

Einleitung Mai V

Maii V

Henschenius, Godefridus
Papebrochius, Daniel
Baertius, Franciscus
Ianningus, Conradus

Acta Sanctorum Maii collecta, digesta, illustrata, a Godefrido Henschenio et Daniele Papebrochio e Societate Iesu Tomus V quo continentur dies XX, XXI, XXII, XXIII, XXIV, operam et studium conferentibus Francisco Baertio et Conrado Ianningo eiusdem Societatis.

Antwerp
Michael Cnobarus 1685

[8], 169*-399*, 467, [33] p.; ill.

ACTA SANCTORVM MAII
collecta digesta illustrata
A GODEFRIDO HENSCHENIO ET DANIELE PAPEBROCHIO
e Societate Iesu
TOMVS V
quo continentur dies XX, XXI, XXII, XXIII, XXIV, operam et studium conferentibus
FRANCISCO BAERTIO ET CONRADO IANNINGO
eiusdem Societatis.

ANTVERPIÆ APVD MICHAELEM CNOBARVM ANNO MDCLXXXV

ILLUSTRISSIMO AC REVERENDISSIMO DOMINO D. LUDOVICO DE SOUSA ARCHIEPISCOPO ULYSSIPPONENSI REGIO ARCHICAPELLANO &c.

Laudabile istud Tuum, Illustrissime & Reverendissime Domine, librorum veterum ac recentium, manuscriptorum & typis cusorum, undequaque colligendorum studium, quo Bibliothecam Ulyssipponȩ instruis, nulli celebrium plerarumque cessuram, superaturam plurimas, animos mihi facit, ut audeam Nominis Tui claritati inscribere hunc Tomum, de quorumdam Sanctorum Maji Actis, pluribus ejusdem argumenti ac styli aliis adjungendum. Indiget sane is, siquis meorum operum alius, Patrono insigniter erudito, prudenti, & justo, cui committat tractandam a se causam Constantini Christianissimi Imperatoris, non solum re ac nomine Magni, sed etiam vetusta utriusque Ecclesiȩ Orientalis & Occidentalis opinione Sancti; ab ea tamen calumnia vindicandi, quadicitur & tenetur a multis, in Arianismum deflexisse sub vitæ exitum, & hæretico ritu baptizatus, vel (quod turpius) rebaptizatus fuisse. Suscipit etiam idem hic Tomus Luciferi Calaritani memoriam, ab iniquo illo præjudicio liberandam, quo passim creditur, ad extremum vitæ tenuisse, adversus Episcopos Arianorum Communione aliquando pollutos, severitatem nimiam, unde Luciferiano Schismati postea occasio data & nomen, atque Catholicæ Communionis exors esse defunctus: quem tamen, propter egregiæ Confessionis merita, Sardinia omnis ut Sanctum semper est venerata, & hodiedum ipsum colit, aris templisque sub ejus in vocatione erectis; confirmata etiam in eadem religione, invento nuper corpore, multisque miraculis divinitus illustrato. Ast duobus istis fortasse potuisset etiam alibi reperiri judex ac vindex: in ea autem, quæ de S. Mantio, Eborensi Tutelari, movenda mihi est controversia; inveniendus ipsa in Lusitania est, qui cognoscat, quam ineptis insulsisque figmentis Passionem ejus involverit fabulatorum quorumdam temeritas; qui nullam illius antiquam certamque historiam superesse rati, licere sibi crediderunt comminisci aliquam; & ausi sunt Apostolorum ætati Christique Discipulatui inferre eumdem; atque ipsum non tam ornare quam deformare, injectis temere Episcopalibus suæ civitatis Infulis; imo nec his contenti alii, etiam Catalaunenses in Gallia addiderunt, cum cognomento Memmii, ex Romana Nobilitate sumpto. Ille autem ex veris suis Actis, etiam Venerabili Bedæ ac Floro Lugdunensi visis, deinceps intelligetur in Judȩorum servitutem, seculo forsitan quinto aut sexto, venditus & adductus ad Lusitanos, toleratasque inter vincula & laboriosam agriculturam ærumnas insigni martyrio coronasse. Non equidem ignoravi, quantam eruderanda hac veritate conflaturus mihi invidiam essem apud eos, quibus præoccupata mens persuaserit, Religionis obligatione ingenti se adstringi, ad vulgo jam receptam opinionem tuendam, ex auctoritate Breviarii Eborensis, an MDXLIII excusi; atq; ex inȩdificatis ei, cum insigni fabulositatis auctario, pseudonymorum Dexteri ac Juliani commentis. Sed hi postremi, quam nullo apud Teloco sint, millies de impostura convicti, satis ostendis, ingenti affectu libros complectens nostros, nullo non die istorum confutationem professos. Confido autem, quod ante Eruditionis Religiositatisque Tuæ æquissimum Tribunal, nec Breviario quidem, utcumque antiquiori, passurus sis id credi diutius, quod citra omnem verisimilitudinem cognoveris a duobus circiter seculis primum fuisse excogitatum. Vides interim, quæ & quanta mihi sit causa grandis efficacisque Patrocinii requirendi. Ut porro etiam intelligant alii, non solum præsentes, sed & futuri, quanta sit in Illustrissima Gratia Tua ad patrocinandum facultas, da veniam, si multas & magnas prærogativas Tuas, toti notissimas Lusitaniæ, apud exteros quoque prædicem; deque nobilitate Generis, Doctrinæ præstantia, Virtutis claritate, Titulorum amplitudine, quibus polles, paucis multa perstringam, quando pro merito explicare omnia grandis voluminis opus foret.

SOUSARUM, tota Lusitania clarissimorum pariter ac vetustissimorum, originem, inter Gothicæ Nobilitatis reliquias, scrutati aliqui, diligentia sua pervenerunt ad D. Suarium Belfagerium, tum aliorum oppidorum, tum etiam ejus quod Sousa dicitur fundatorem, seculo Christi octavo: & ab hoc sextum nominant D. Eganem; qui Sousæ natus, hereditarium inde nomen transmiserit ad posteros, partitos in varias ac generosas stirpes; quarum præstantior una, finienda in D. Constantia Mendezij de Sousa, felicius resurrexit per hujus filiam, D. Mariam Pelagii Ribera, nuptam Alfonso Dionysio, Magno Ordinis Christi Magistro. Siquidem hinc factum est ut pater ejus Alphonsus, Rex Lusitaniæ atque Algarbiorum sui nominis Tertius, in serie gloriosissimorum Avorum Tuorum undecimus numeretur; & per eum porro, ad ceteros antegressos Reges, possis in linea paterna ascendere. Ab istis autem deducta Familia Tua, & prætantioribus quibusque in Lusitania Castellaq; Domibus, Menciorum, Tellorum, Noroniarum, Castrorum, Mellorum, Villenarum, Mendozarum, Silvarum, Silveriarum, aliorumque Primatum innubens innuptaque, per integra quatuor secula Viros semper dedit, auctoritate ac dignitate primarios. Et Magno quidem Ordinis Christi Magisterio spectabiles numerat, præter Alphonsum Dionysium prænominatum, filium ejus Didacum Alphonsum, Pronepotem quoque Lupum Diaz de Souza. Ex hoc vero processerunt Magni Regiæ Domus Oeconomi, Didacus Lopez de Sousa, sub Rege Eduardo; Alvarus de Sousa, ejusq; filius Didacus Lopez de Sousa, sub Alphonso V. Ultimi autem Pronepos, Avus Tuus, Henricus de Sousa, Mirandensis Comes, Custosque & Dominus insignis Oppidi de Arronches, numquid non ad titulos Regii Senatoris perpetui, quod etiam in Concilio Status pro Lusitania fuit in Aula Madritensi. adjunctam habuit Portuensis Urbis Præfecturam, & quasi hereditariam transmisit ad filium Didacum Lopez de Sousa, hujus nominis Tertium, Patrem Tuum, una cum Dominiis suis ac titulis aliis, insuper addita universæ Regiæ Gazæ cura? Hic vero ex lectissima Matronarum Eleonora de Mendoza, Comitum Pennaguianorum & Matinensium, summorum Regii Cubiculi Præfectorum filia, Illustrissimam Tuam Gratiam genuit anno MDCXXX, XV Kal. Novembris; ordine quidem ultimum inter fratres, sed futurum honoris Ecclesiastici prærogativa primum. Ab his pene infans delatus ad Curiam Madritensem, interque Regios Ephœbos es educatus: sed prius quam intra proximum a Tua nativitate decennium Regni status mutaretur, relatus in Lusitaniam, novis in ea Regibus, ob egregiam indolem & ætate majorem prudentiam, mire placuisti; carus præsertim Principi Theodosio, cujus deinde defuncti Tumulum egregiis condecorasti elogiis, edito qui est in manibus libro; justa eidem etiam solitus quotannis, in Regio Bethleemitico templo, quam magnificentissime instaurare. Nempe in nostro Ulyssipponensi Collegio humaniori litteraturæ operam dederas, insigni cum profectu. Privata deinde diligentia, cum scientias alias non paucas, tum Juris Pontificii non exiguam consecutus peritiam, Lauream ejus Doctoralem susceperas Romæ; simulque, Portuensem Decanatum, ab Episcopali primam istius Ecclesiæ Dignitatem. Hanc deinde, post Italiam, Galliam, Belgicamque lustratas, magna ubique rerum notitia auctus, sic rexisti, qua mortui Episcopi Portuensis Vicarius, qua absentis in Hollandica & Britannica Legatione Fratris Gubernatoris D. Henrici de Sousa Locumtenens, ut summam apud universos laudem ex spirituali ac temporali administratione retuleris. A Serenissimo Rege Petro lectus deinde es Archicapellanus, atque adeo præpositus Regiæ familiæ universæ, eoque spectantibus Canonicis, nec non Beneficiis ecclesiasticis omnibus ad Jus Regii Patronatus spectantibus, cum Ordine & titulo Hipponensis Episcopi: quibus paulo post, ad votum Regis, atque ad Pontificis nutum, Archiepiscopatus Ulyssipponensis accessit, aucto, non mutato onere prius imposito; quin etiam triplicato, quando declaratus fuisti Regiæ Majestatis a Consiliis Status: adeo nihil est quod Sapientissimus Princeps, supra merita supraque vires Tuas esse existimet. Tu vero tot tantisque a Rege & Ecclesia communitus tuendæ dignitatis præsidiis, transtulisti in fratris Neptem & heredem unicam, Marianam, Marchionissam Arronchensem & Comitissam Mirandensem, Excellentissimo Hannoniæ Seneschallo, Carolo Josepho Ligniacensis Principis filio, feliciter conjungendam, quidquid titulo patrimonii obtinebas; ne quam partem amplissimæ fortunæ Tuæ posthac deberes carni aut sanguini: satis utique ex Christi patrimonio dives. Sed & hoc intelligi volens, non tam Tibi ipsi, quam pauperibus reservasse; haud recusasti quo minus ante hos duos annos eligereris in Provisorem celeberrimæ illius Confraternitatis, cui a Misericordia egenis, pupillis, captivis, atque ægris impendenda est nomen; ingentem pecuniç summam eo uno anno istum infinem conferens; exinde vero ad opera ejusmodi caritatis, velut ex obligatione spontanea, semper largissimus. Quid nunc commemorem, qua ingenii dexteritate, qua prudentiæ solertia, qua judicii maturitate, qua cura æquitatis & pacis publicæ Ecclesiam Tibi concreditam gubernes? Ubique singularis in Deum pietas, in subditos comitas, in miseros effulget dilectio Tua. Quantum etiam avertendis publicis scandalis & vitiorum seminariis extirpandis intendas, vel inviti testabuntur comœdi, quos omnes fecisti ab Urbe proscribi, successu vix alteri quam Tibisperando. Ne porro delicias sibi suas subtractas populus quereretur, utiliores alias eidem providisti, curando ut exposita in singulis successive templis vastissimæ istius Metropolis sacrosancta Eucharistia, continens habeatur horarum quadraginta Oratio, ad instar illius quam Romæ Clemens VIII instituit; utque a S. D. N. Innocentio Papa XI impetrata plenaria Indulgentia præsto sitea templa visentibus: ad quam requirendam Tuo ipsius exemplo præiens, non desinis invitare universos, loca longe etiam inter se dissita ipse visitans, in iisque prolixas moras orando trahens. Nunc vero quid attinet meminisse, quomodo Successorum prospiciens commodis, Archiepiscopale Palatium insigni porticu exornaveris; Sacellum, paramentis; conclavia picturis ac peristromatis instruxeris, vasis aureis & argenteis locupletaveris? Potius ad Tuam Bibliothecam regredior, ut, unde cœpta est, ibi finiatur oratio. In hac conquisitorum undique Codicum numerus ultra viginti quinque millia jam excrevit; & indies magis excrescere non definit. Una vestis omnibus, ex aluta rubra micans, & dorsum auro rutilans; armaria, Brasilico ligno in æternam durabilitatem fulgentia; optimus ordo universis. Solus jam superest comparandus locus, ubi communi usui exponantur, ea ratione ac norma, qua suam Ambrosianam Bibliothecam Mediolani publicam fecit Cardinalis Fredericus Borromæus, Sancti Caroli nepos dignissimus. Hinc si ministeriorum regulæ, præsentiarum horæ, leges ab utentibus servandæ petantur, additis mutatisque nonnullis, pro loci temporisque diversa conditione; nescio an orbis Christianus aliquid simile habiturus sit, itaque accommodatum utilitati publicæ. Quod si placeat fornices parietesque pictura inducere, quemadmodum in extructa a se Vaticana fecit Sixtus V; ne quæso aliunde petenda censeas illius argumenta; cum domestica Sousarum decora, Tuaque ipsius Vita, omnis cum laude virtuteque traducta, abunde sufficiat quantȩcumque historiæ adimplendæ. Interim affectum meum exili hoc munusculo testatum suscipe, Tuoque benigno favore effice, ut quæ successuris posthac mensium aliorum Actis reservantur loca, impleantur citius, communicando quæ facere illuc possunt & ad Te confluxerunt Græca Latina que monumenta; dum una cum Adjutoribus operis diuturnam felicemque vitam apprecor,

ILLUSTRISS. AC REVERENDISS. GRATIÆ TUÆ,
Ejusdem minimus Cliens & Famulus
Daniel Papebrochius S. I.

ACTA SANCTORUM MAII TOMUS QUINTUS.

Cvm primum Lectori promittere cœpi Romanorum Pontificum accuratiorem Chronologiam, ex variis, quæ Annalium Ecclesiasticorum Conditorem eruditißimum Baronium latuerunt, principiis monumentisque illustratam; propositum mihi erat, placebatque Henschenio, differre ipsam usque ad Iunium, ac tribus ejus futuris Tomis tripartitam præfigere. Sed ubi apparuit ad voluminæ minimum sex Majum excrescere, adeoque non cito proditurum Iunium; noluerunt amici, qui pridem illam a me postulabant, longiorem ferre moram. His ut facerem satis, nec tamen tanta acceßione, quantam fore prospiciebam, enormiter nimis augeretur Tomus Quartus, primum quidem præliminarem istum Tractatum bifariam divisi; deinde animadvertens fieri non posse, ut quod supererat materiæ in Actis, tribus Tomis commode absolveretur; placuit pro tribus condere quatuor, ut fierent universim Tomi septem, hujus, & Sanctorum numero, & Actorum mole, copiosißimi mensis. Diem ergo XX a Tomi Quarti fine, cui fuerat alias reservata, transfero ad initium Quinti; longe prius quam hoc consilium sumeretur imprimi cœpti, a die XXI Maji; eique præpono jam dictam XX. Nequa autem hinc nascatur perplexitas Indicibus, placet continuare paginarum numerum, in Præliminaribus cœptum, addito Asterisco *, ut appareat, quoties ille ponitur, huc esse recurrendum. Reliqui duo Tomi cum toti habeantur parati prælo, nihil eorum editionem morabitur, si, quæ promittitur, detur requies Belgio.


Mai V: 20. Mai




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Einleitung Mai V

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Einleitung Mai V

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 14.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.






Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.