Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Mai V           Band Mai V           Anhang Mai V

20. Mai


DIES VIGESIMA MAII.

SANCTI QVI XIII KALENDAS IVNII COLVNTVR.

Sancta Plautilla, matrona Consularis Romæ.
S. Victoria, Martyr, in Africa.
S. Marcelliosa, Martyr, in Africa.
S. Salsa, Martyr, in Africa.
S. Basilissa seu Basilla, Romæ via Salaria.
S. Aureus vel Aurea, Romæ via Salaria.
S. Nuscia sive Nusca, Romæ via Salaria.
S. Saturnina, Virgo Martyr, Roma in Westphaliam translata.
S. Valeria, Virgo Martyr, Roma in Westphaliam translata.
S. Fortunata, Virgo Martyr, Roma in Westphaliam translata.
S. Thalalæus, M. Ægis in Cilicia.
S. Asterius, M. Ægis in Cilicia.
S. Alexander, M. Ægis in Cilicia.
S. Baudelius, Martyr Nemausi, in Gallia Narbonensi.
S. Vellesius, Episcopus.
S. Faustinus, seu Faustus, Episcopus.
S. Lucifer, Episcopus Calaritanus in Sardinia.
S. Thalassius, Eremitæ apud Grȩcos.
S. Marcus, Eremitæ apud Grȩcos.
S. Anastasius, Episcopus Brixiensis in Italia.
S. Austregisilus, Archiepiscopus Bituricensis in Gallia.
S. Theodorus, Episcopus Papiensis in Italia.
S. Ethelbertus, Rex Orientalium Anglorum.
S. Ivo, Episc. Carnotensis in Gallia.
B Orlandus, Conversus Vallumbrosanus in Hetruria.
B. Albertus, Abbas Ordinis Vallis-Umbrosæ, Bononiæ.
S. Guidus, Comes Donoratici, Solitarius in Hetruria.
S. Bernardinvs Senensis, Ordinis Minorum, Aquilæ in Aprutio.
B. Columba Reatina, Virgo tertii Ordin. S. Dominici Perusii in Vmbria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Emebertus sive Ablebertus, Episcopus Cameracensis, colitur a quibusdam hoc die, ut patet ex Ms. Florario & Ms. Bruxellensi S. Gudulæ. De eo egimus. XV Januarii.
SS. Sebinus & Placentinus Episcopi indicantur in Ms. Florario. Verum legendum S. Sabinus Episcopus Placentinus, relatus ad diē XVII Januar.
B. Benedictus, Monachus S. Laurentii Cultus-boni & Eremita Vallumbrosanus, obiit XIII Kal. Iunias 1107, uti scribit in libello de Sanctis ac Beatis sui Ordinis Fr. Hieronymus: cui magis credendum censeo, quam cuidam relationi communicatæ Arnoldo Wioni: & ideo hic referre mallemus quæ idem Hieronymus suggerit, nisi essemus secuti Wionem, nihil dum certius scientes, & ex illius fide retulissemus illum ad diem quo cetera servamus, XX Januarii.
S. Aquila Martyr in Thebaide, pectinibus pro Christo dilaniatus, refertur in hodierno Romano Martyrologio, allegaturque in Notis Menologium Græcorum, videlicet a Sirleto perquam levi manu compilatum: cum Græci in omnibus suis Synaxariis Asclam vocent aut Ascalonem, additis etiam elogiis prolixioribus: ex quibus intelligitur ipse esse, cujus Acta, paßi sub Præside Ariano apud Antinoum, habentur pridem edita a Lipomano & Surio, & a nobis illustrata; nomen autem eidem ipsi Romano Martyrologio inscriptum XXIII Jan.
S. Licini, Episcopi Andegavensis, translatio corporis celebratur in Ms. Burdegalensi. Acta ejus illustravimus XIII Februarii.
S. Alexii, Metropolitæ Kioviensis, inventio Reliquiarum apud Moscos agitur. Natalis ejus colitur XX Februarii.
S. Maximus Martyr, officio colitur Ecclesiastico a Sanctimonialibus Carmelitanis excalceatis Græcii in Styria, ob sacras ejus quas poßident Reliquias: de quibus an plus aliquid sciatur, nescio.
Jacobinus aut Jacobus Cravacorius, Carmelita laicus Vercellis, ut Beatus refertur in Acie bene ordinata Sanctorum ac Beatorum sui Ordinis, juxta Kalendarium aliquod Valencenense: & in Notis Mss. dicitur, quod S. Carolus Borromæus, cui sæpe gloriosus apparuerat, sacrum ejus cadaver (nam pluribus ante & post mortem miraculis claruerat) pro sua devotione instantissime expetiit. Sed frustra expetiit: uti enim ipsi Patres nobis ibidem existentibus anno 1662 die 26 Maji dicebant, diu multumque requisitum in veteri sacello sub campanili, jam deserto, ubi sepultum fuerat, numquam potuit inveniri; solum in pariete legebantur hæc verba: MCCCCCVIII die III Martii, hic jacet B. Fr. Jacobinus de Crepatorio, qui obiit tempore ut supra: utrimque vero visebantur duorum Monachorum depictæ imagines, unius Carmelitani, cum epigraphe, B. Fr. Jacobinus; alterius Augustiniani, cum addito, B. Fr. Martinus. Hujus cultus amplior ac notior est, ideoque & a Ioanne Stephano Ferrario Episcopo Vercellensi nominatur inter Beatos diœcesis illius, quare & de eo agemus die XI Octobris; Jacobini nullam rationem habitam invenio, nec præter Beati Fratris titulum quidquam, cur nominari vel hoc loco poßit. Si plura aliquando reperiri contingat antiqui cultus indicia, cum aliqua vitæ ac miraculorum notitia, vel de novo ad ejus honorem instituatur aliquid publicæ venerationis, libenter dabimus omnia, eo quo dicitur obiisse die III Martii.
Colmanus Doremariensis indicatur in Ms. Tamlactensi. De eo, teste Colgano, agitur in Vita S. Mochœmoci seu Pulcherii Abbatis num. 21, quæ ibi legi poßunt a nobis edita XIII Martii.
B. Sibyllina, Virgo Papiensis Ordinis Prȩdicatorum, refertur a Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ, ex antiqua tabula ejusdem ecclesiæ, in qua Vita compendio descripta est. Verum in ea æque ac in Vita prolixiori, nulla facta hujus dici mentione, dicitur obiisse, quando de ipsa egimus, XIX Martii.
S. Maximianus, Patriarcha Constantinopolitanus, memoratur in Menæis Divione in Collegio Societatis Iesu adservatis. Ejus Acta dedimus XXI Aprilis.
Fastradus, primus Abbas Cambronensis, tum Abbas Claravallensis, ac septimus Abbas Cisterciensis, memoratur a Molano & Menardo (qui eum venerabilis titulo honorat) Iongelinus abstinet a titulo omni. In historia Cisterciensi apud Manrique ad annum 1163 cap. 1 num. 8 dicitur Dominus Fastradus, & additur obiisse, quando de eo inter Prætermissos egimus, XXI Aprilis.
Helena Virgo inscripta est Kalendario antiqui Breviarii Dolensis, anno 1519 excusi. Videtur esse quæ Trecis colitur IV Maji.
S. Mastidiæ Virginis, reseratio corporis facta hoc die, anno MDCVI, indicatur in Martyrologio Gallicano Saussaji & Gynæceo Arturi. De ea egimus VII Maji.
SS. Dympna Virgo & Gerebernus Presbyter, Martyres in Belgio, referuntur a Dempstero in Menologio scotico. Acta eorum dedimus XV Maji.
S. Potentiana Virgo inscripta est Kalendario Ecclesiæ Eborensis in Lusitania, idque ob solennem cultum S. Ivonis pridie in dicta Ecclesia. Acta illius dedimus XIX Maji,
S. Urbanus, Confessor Romæ, indicatur in Mss. Richenoviensi & Rhinoviensi. De eo egimus inter Prætermissos ex Martyrologio Romano XIX Maji.
S. Hastulphi, Episcopi Atrebatensis & Cameracensis, elevatio corporis memoratur a Saussajo. De eo egimus XIX Maji.
B. Patroclus Martyr, discipulus S. Petri Apostoli, qui fuit Pincerna Neronis; & Clarus Episcopus 12 Confessor, indicantur in scriptis Additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Sunt illi nobis hactenus incogniti, neque in aliis Fastis relati.
S. Faustini, Abbatis Ordinis Cisterciensis & Confessoris, natale in Cavellione civitate, refertur in Ms. Adone Reginæ Sueciæ. Est autem Cavellio, seu Cabellio, aut Cavallio, urbs Episcopalis in Comitatu Venusino sub Archiepiscopo Avenionensi: in qua diœcesi notatur unicum Ordinis Cisterciensis monasterium Siquanense: sed ante dicti monasterii fundationem vixit memoratur S. Faustinus, de quo plura & certiora cupimus nancisci.
Luidgenius memoratur in Ms. Tamlactensi, & confirmat cultum ejus Colganus XII Ianuarii ad Vitam S. Luidgenni in Notis num. 1. Si aliquando a successoribus Colgani edatur mensis Majus, poterit aliquid certius de eo sciri.
Croudithubhus seu Croudithunius de Ivi Craind, Marluithæus de Mommech-mou Daniel Tulacensis, indicantur in dicto Ms. Tamlactensi.
Conallus Iniscail, filius Manii Cœlii, colitur hoc XII Maji in ecclesia de Iniscail in Tirboguine regione Tirconalliæ, & in profesto, tamquam totius illius districtus Patroni, jejunium stricte observatur, usque in hodiernam diem. Ita Colganus in Appendice 4 ad Vitam S Columbæ Abbatis cap. 3 num. 10, addicitque se fusius de ipso acturum ad diem XX Maji. Quo viso & nos fusius de ipse poterimus agere.
Guido Abbas XV Cisterciensis, & postea S. R. E. Cardinalis & Episcopus Albanensis, indicatur in Kalendario Cisterciensi, & cum titulo Beati ab Henriquez & Chalemoto. Piis annumeratur a Suassajo: ab omni titulo abstinent Iongelinus, Bucelinus &, paßim alii.
Vivianus, Abbas Altæ-Cumbæ in Sabaudia, Ordinis Cisterciensis, cum Beati titulo memoratur ab Henriquez, Chalemoto, Bucelino. At piis adjungitur a Saussajo. Ab omni titulo abstinet Manrique ad annum 1139 cap. 10 nam. 4, ubi asserit, eum relicta Abbatia privatam vitam in Claravalle egisse.
Bonaventura Fabriani seculo 13 Didacus a S. Martino Madriti 1573 Francisca Roderica vidua Tertiaria 1544 Ordinis Minorū cum Beati titulo referuntur in Martyrol. Franciscano, & Francisca etiam in ejus Gynæceo.
Arnaldus Francus, sive Arnaldus Rainaudi de Herach Francus, sancte mortuus hoc XX Maji anno MDVII, in Licetana silva prope Senas, Ordinis Eremitarum S. Augustini: cujus elogium cum titulo Beati habet Landuccius in Historia dictæ Silvæ Licetanæ: qui varios citat, interque eos Alphabetum Herreræ, in quo legitur illud epitaphium: Hoc in sepulcro jacet Fr. Arnaldus Bachis, qui obiit XX Maji anno MDXII. Landuccius opponit se hoc epitaphium non vidisse. Forsan de duobus viris agitur, quorum alter anno VII, alter XII dicti seculi XIV, mortem XX Maji obierit.
Umbertus Accarigius Senensis, Magister in Theologia, perquam honorifice sepultus est in monasterio Licetano, ac titulo Beati paßim donatur a recentioribus & in Epitaphio quidem, ubi legitur obiisse anno 1348 die 20 mensis Maji, laudatur ut cujus mens sacro prædives nectare … Dogmate Parisius cælum conscendit: Sed in serie Professorum illius loci, quam sequenti mox seculo scripsit Philippus de Agazzaris, simpliciter nominatur, Fr. Umbertus; nec ullum vestigium ecclesiastici cultus, ipsi deferri soliti, in loco deprehendimus.
Hippolytus Galantinus, Sacerdos Florentinus, Congregationis S. Francisci doctrinæ Christianæ Fundator, multis post mortem miraculis clarus, quorum uti & virtutum ejus maximarum cognitio in Romana versatur Rota, hac die obiit anno 1619. Vita ejus, a Dionysio Baldocci Nigetti Italice scripta, excusa fuit Romæ & Florentiæ anno 1623 & 25, rursumque Romæ 1657, quod Lectorem hic convenit monuisse, dum causæ exitum felicem præstolamur.
S. Salustius Martyr refertur in Ms. Augustano S. Vdalrici. Videtur in Africa passus, & ab aliis relatus sequenti die XXI Maji.
Hilarius II Episcopus Tolosanus, quasi Mennæ successor, cum elogio aliquo memoratur a Saussajo. Verum ab aliis rejicitur, tamquam non extitisset, uti deducimus ad Vitam S. Hilarii Episcopi Tolosani XXI Maji.
S. Petrus Martyr, Urbeveteri in Tuscia ab hæreticis occisus, refertur in utroque Catalogo Ferrarii: obiit & colitur ab Vrbevetanis, XXI Maji.
S. Ausonius, primus Episcopus Engolismensis, indicatur in Supplemento Saussaji, & iterum cum aliis, quando Vitam damus XXI Maji.
S. Sophia medica Martyr refertur in duplicibus Menæis Taurinensibus Ducis Sabaudiæ: a pluribus XXII Maji.
SS. Marcellus & Codratus Martyres memorantur in iisdem Menæis, ab aliis etiam dicto XXII Maji.
SS. Donatianus & Rogatianus, Carnuti sub Diocletiano passi, referuntur a Galesinio, citato Breviario Carnutensi. Nos illud habemus anno MDCXXXIII excusum: in quo dicuntur apud Namnetum passi, & coluntur cum consensu reliquorum Martyrologiorum XXIV Maji.
S. Lucianus, Diaconus S. Urbani Papæ, & una cum ipso & aliis captus, dum fustibus diutissime cæderetur, erectis ad cælum oculis, emisit spiritum, in crypta cœmeterii Prætextati XII Kalendas Junii sepultus. Ita Acta martyrii S. Vrbani. Nos cum, quia dein cum S. Vrbano & reliquis sociis fuit reconditus, cum eodem veneramur XXV Maji.
S. Joannes Papa & Martyr Romæ, indicatur in Ms. Vaticano S. Petri, Verum celebris est ejus cultus XXVII Maji.
S. Conon ejusque filius, apud Iconium urbem Isauriæ passi, memorantur a Rabano, Greveno, Canisio, Ms. Trevirensi S. Maximini, & aliis. Nos cum Martyrologio Romano. XXIX Maji.
S. Maximinus, primus istius nominis Episcopus Trevirensis, & Martyr, indicatur a Molano: at Confessor dicitur, & Maximus appellatur a Galesinio; Ferrarius S. Maximinum refert, sed a Maximino secundo non satis distinguit, qui colitur XXIX Maji.
Prior Maximinus, Martyr aliquibus, fuit potius dicendus Episcopus Tungrensis, & colitur XX Junii.
Donini translatio in civitate Lucensi indicatur in scriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Videtur S. Davinus esse, Lucæ mortuus qui colitur III Junii.
S. Ponciæ Virginis Commemoratio præscribitur in Ordine Divini Officii ad usum Ecclesiæ Cathedralis Claromontensis pro anno 1656. Videtur filia S. Gilberti, & B. Petronillæ, & tam hujus quam Ponciæ poterit memoria agi, una cum S. Gilberto, ad diem VI Junii.
SS. Gervasii & Protasii memoria celebratur in Martyrologiis S. Hieronymi: item in Mss. Richenoviensi, Augustano, Labbæano, Casinensi, Altempsiano & aliis: Germani fratres dicuntur, & in Ms. antiquo Reginæ Sueciæ tribuuntur Mediolano, proinde de iis agendum erit XIX Junii.
Colonatus Martyr, famulus S. Kiliani Franconiæ Apostoli, inscriptus est Menologio Scotico Camerarii. De eo cum S. Kiliano agi poterit VI Julii.
S. Nicostratus Martyr, & S. Antiochus Martyr, qui passus cum S. Procopio, indicantur in Ms. Synaxario, & iterum, die quo S. Procopius, colitur VIII Julii.
S. Gudwali S. Berthulphi S. Amelbergȩ translatio memoratur a Molano, Saussajo & aliis. Ex his coluntur S. Gudwalus VI Junii. S. Berthulphus V Febr.
S. Amelberga X Julii.
S. Aurea in Ostia, scilicet Tiberina, Virgo & Martyr, celebratur in apographo Epternacensi Martyrologii Hieronymiani: pro qua in aliis nomen Aurei legitur, & adjungitur Nustra, seu Nusia aut Nusta, loco Ostiæ. Colitur S. Aurea apud Ostia Tiberina XXIV Augusti.
S. Victoris Martyris Ceresensis translatio corporis anno 1466, hoc die facta, memoratur in Martyrol. Hispanico. Tamaji Salazar. Dies ejus natalis celebratur XXVI Augusti.
Eustachius & Theopiste conjuges, Agapius & Theopistus filii, memorantur in Ms. Casinensi & variis aliis, item in 2, 3 & 4 Kalendario Capuano apud Michaelem Monachum, Solenne eorum festum est die XX Septembris.
S. Geremari Confessoris translatio in Flaviacensi monasterio, celebratur in Breviario Cenomanensi, proponiturq; in Ms. Vsuardi Reginæ Sueciæ, & a Saussajo. Dies natalis est XXIV Septembris.
S. Theodoretus Presbyter indicatur in Menæis Mss. Divione in collegio Societatis Iesu adservatis. Iam supra ad diem XVII Maji diximus videri eum esse, qui Antiochiæ sub Iuliano apostata passus, colitur XXIII Oct.
Dedicatio oratorii Omnium Sanctorum inscripta est Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, de qua posset agi I Novembris.
SS. Aciscli & Victoriæ Martyrum translatio Tolosæ indicatur in scriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Horum dies natalis est XVII Nov.
S. Columbanus Luxoviensis, discipulus S. Columbani Abbatis, indicatur in Ms Kalend. Benedictino: at refertur cum suo Magistro a Mabillone & Menardo sequenti die Poterit de eo agi tunc XXI aut XXII Nov.
S. Basilissa, Abbatissa monasterii Horreensis apud Treviros, a Molano in Additionibus ad Vsuardum adjungitur S. Maximino primo Trevirorum Episcopo, & secutus est Canisius in Martyrologio Germanico, & in Basilissa Wion cum aliis Martyrologis Benedictinis: de S. Maximino agendum erit XX Iunii. At Trithemius ceteris antiquior, lib. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 205 (quem Wion cum aliis Benedictinis iterum sequitur) asserit festum S. Basilissæ agi, quando de illa poterit proferri quidquid habebimus, v Decembris.
S. Bernwardus Episcopus Hildesheimensis, indicatur a Ferrario, citatis dictæ Ecclesiæ tabulis. Vita ejus danda erit die depositionis, ejus quæ annue recolitur XX Decembris.

DE SANCTA PLAVTILLA
MATRONA CONSVLARI ROMANA.

CIRCA ANNUM LXVI

SYLLOGE HISTORICA
Ex Vita S. Domitillæ filiæ, Martyrio Pauli Apostoli, aliisque.

Plautilla, matrona Consularis Romæ (S.)

G. H.

[1] Plautilla, mater S. Flaviæ Domitillæ Virginis & Martyris, potißimum apud posteros suam habet notitiam ex Actis ipsius Domitillæ, ad diem XII Maji relatis: in quibus num 9 refertur S Domitilla inclinata ad virginitatem, ac tunc Nereus & Achilleus perrexerunt ad S. Clementem Episcopum, [Mater S. Domitillæ, a S. Petro baptizata,] & dixerunt ei: Licet gloria tua tota in Domino nostro Jesu Christo sit posita, & non de humana sed de devina dignitate gloriaris; scimus tamen Clementem Consulem, Patris tui fuisse germanū. Hujus soror Plautilla nos in famulos comparavit: & tunc, quando a Domino Petro Apostolo verbum vitæ audiens credidit & baptizata est, & nos simul secum & cum filia Domitilla sancto baptismate consecravit. Eodem anno Dominus Petrus Apostolus ad coronam Martyrii properavit ad Christum, & Plautilla corpus terrenum deseruit.

[2] Hæc ibi. Ejusdem Plautillæ mentio habetur in Paßione S. Pauli (quæ fertur nomine Lini, sed alicujus alterius est) sic autem habetur: Cum ad locum pergerent passionis, comitantibus populorum turbis innumeris, venit Paulus ad portam urbis Romæ, ubi habuit obviam nobilissimam matronam, nomine Plautillam, Apostolorum ferventissimam dilectricem, & religionis divinæ cultricem: quæ flens ejus se cœpit orationibus commendare. Ad quam Paulus ait: Vade, Plautilla, æternæ salutis filia, commoda mihi pannum, quo caput tegis: & secede paululum in partem propter plebis impedimenta, [S. Paulo ad martyrium abeunti porrigit pannum capitis:] me hic expectans, donec revertar ad te, & tibi restituam beneficium: ligabo enim mihi oculos vice sudarii, & tuæ dilectioni, amoris mei pro Christi nomine pignus, ad illum pergens, relinquam. Quæ festinato pannum porrexit; & ei, ut ipse Apostolus jusserat, obedivit. Insultabant autem Parthenius & Pheretas dicentes; Quid credis impostori & mago? Cur perdis pannum optimum, non tantum per eum in seculo lucratura? Paulus vero dixit ad eam: Etiam, filia, præstolare adventum meum, & signa mortis meæ in panniculo tibi offeram, cum Christo victurus.

[3] Relato dein S. Pauli Martyrio ista adduntur: Revertentes vero, qui jussi fuerant accelerare interfectionem ejus, pervenerunt ad portam civitatis: ubi invenerunt Plautillam, laudantem & glorificantem Dominum, in omnibus quæ audivit & vidit per sanctum ejus Apostolum. Et interrogaverunt eam cum irrisione, cur caput suum non operiret de maphorte, quam præstiterat Paulo. Quæ accensa calore fidei, cum magnanimitate respondit: O vani & miseri, qui credere nescitis nisi quæ oculis videtis & manibus attrectatis. [dein id ab eo recipit sanguine perfusum] Vere enim habeo eumdem quem illi porrexeram pannum, de infusione sui sanguinis pretiosum. Nam de cælo veniens, innumerabilium candidatorum caterva comitatus, illum mihi veracissimus retulit: & rependens gratiam pro benignitate in eum habita, dixit: Tu mihi, Plautilla, in terris obsequium præstitisti: ego tibi, quam primum ad regna pergenti, officiosissime obsequar. In proximo namque pro te revertar, [& ad cælum invitatur:] & tibi Regis invicti gloriam demonstrabo. Et extrahens Plautilla pannum a sinu, roseo persusum sanguine, illis ostendit. Qui nimio pavore correpti, gressu concito perrexerunt ad Cæsarem, quæ viderant & audierant nuntiantes.

[4] [Martyrologio Rom. inscripta,] Hæcibi. Vtrumque jam relatum testimonium profert Ordericus Vitalis lib. 2 Hist Eccles. in S. Paulo pag 397, & Baronius in Notis ad diem hunc XX Maji, cui in hodierno Martyrologio Romano inscripta est his verbis: Romæ S. Plautillæ, feminæ Consularis, matris B. Flaviæ Domitillæ: quæ a Petro Apostolo baptizata, omnium virtutum laude refulgens, quievit in pace. [mortua circa an. 66.] Ostendimus alibi SS. Petrum & Paulum Martyrio coronatos Silio Nerva & Julio Artico Vestino Coss. id est anno Æræ vulgaris sexagesimo quinto; ad annū vero sequentem referimus obitum S. Plautillæ, supposito quod constiterit eam hoc XX Maji deceßisse: & sic intra decem menses mors Apostolorum & S. Plautillȩ contigisset. Masinus in Bononia perlustrata, asserit aliquas S. Plautillæ reliquias, in ecclesia S. Bartholomæi Patrum Teatinorum, [reliquiæ.] asservari: Sed an hujus, quis divinabit? Corpus Romæ asservari in ecclesia SS. Nerei & Achillei ait Piazza, in Sanctuario Romano.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS
VICTORIA, MARCELLOSA, SALSA.

[Commentarius]

Victoria, Martyr, in Africa (S.)
Marcelliosa, Martyr, in Africa (S.)
Salsa, Martyr, in Africa (S.)

G. H.

[1] Qvatuor antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa hunc diem ita conspicantur: XIII Kalendas Junii. In Africa natalis Sanctarum Victoriæ, Marcellosæ, Salsæ. At loco Marcellosæ, seu Marcelosæ, in Ms. Lucensi ligitur Marcellonæ. Eadem, quæ in dictis apographis habentur, descripsimus Neapoli ex Ms. Patriciano, inter libros Caraccioli apud Clericos Regulares adservato: eademque reperimus Romæ in codice antiquo Cardinalis Barberini: at loco Salsæ scriptum erat Falsæ, cujus loco in Ms. Florario habetur Saturninæ, de qua infra agemus. Verum, omissa Salsa, reliqua leguntur in Adone Ms. Reginæ Sueciæ, & in Mss. Corbeiensi & Leodiensi S. Lamberti: in hoc tamen Victoris, non Victoriæ, est scriptum. Palæstra Africa omissa, de eisdem tribus agitur in Mss. Trevirensi S. Maximini, & alio Ecclesiæ Pragensis: item in Tamlactensi & Parisiensi Labbei: de sola autem Victoria in Mss. Augustano, Richenoviensi & Rhinoviensi. Huic in Auctario Græveni ad Vsuardum adjungitur Marcellus, loco Marcellosæ: ita etiam in Ms. Aquisgranensi legitur: In Africa Marcelli, Basiliæ, & in Ms. Adone S. Laurentii apud Leodienses, & antiquiore Trevirensi S. Maximini, In Africa Victoriæ, Basilissæ. De S. Basilla, quæ & Basilissa dicitur, mox agemus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS
BASILISSA SEV BASILLA AVREO ET NVSCIA SEV NVSCA
VIA SALARIA VETERI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Cultus Basillæ & Sociorum ex Martyrologio Hieronymiano: Actorum S. Eugeniæ, quibus temere inseritur, mala fides. Locus sepulturæ.

Basilissa seu Basilla, Romæ via Salaria (S.)
Aureus vel Aurea, Romæ via Salaria (S.)
Nuscia sive Nusca, Romæ via Salaria (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Tria Hieronymiani Martyrologii apographa, Corbeiense, Lucense ac Blumianum, post Martyres Afros nominatos, [Hieronymiano Martyrol. sic inscripta,] diem hunc XX Maji sic prosequuntur: Romæ via Salaria Basilissæ, Aurei, Nusciæ, seu Nuscæ: sic enim habent postrema duo: pro quibus in veteri Ms. Reginæ Sueciæ in Animadversis Holstenianis legitur, Basilissæ cum aliis duobus. Corrupta tamen hæc censet Florentinius, & præfert antiquißimi omnium Epternacensis exemplaris lectionem, quæ habere videtur Romæ Basilæ: in Ostia Aureæ. Huic opinioni favent quædam Mss. Divione, [accipitur pro Basilla laudata in Actis S. Eugeniæ] Richenoviæ, Casini, ac Lucæ reperta, in quibus sola Basilla nominatur. His vero consentientes Vsuardus & Ado, Romæ inquiunt, Via Salaria, natale S. Basillæ Virginis & Martyris, quæ cum esset ex genere regio & haberet sponsum illustrissimum, accusata ab eodem quod Christiana esset, decretum est a Gallieno Augusto, ut aut sponsum reciperet, aut gladio interiret. Conventa de hoc & renuens consensum præbere, gladio transverberata est. Sequuntur supposititius Beda & Notkerus, ac paßim recentiores cum hodierno Romano. Sequuntur autem in fide Actorum S. Eugeniæ, in quibus legitur, Basilla gladio transverberata vigesimo die Maji: & sic pars illa quæ Basillam spectat, inde excerpta, sub hujus solius nomine, ad XX Maji invenitur in multis Paßionalibus Mss.

[2] Sunt illa Acta sane perquam vetusta: nam Alcimus Avitus Episcopus Viennensis, qui Concilio Epaonensi in Gallia præsedit anno DXVII, [seculo 5 notis,] in libro quem composuit de Laudibus Virginitatis ad sororem suam Fuscinam, præ oculis ea habuit, dignaque censuit quæ carmine redderet a versu 565 ad 615. Similiter etiam Metaphrastes digna credidit, quæ eleganti illo suo stylo Græcis commendaret: unde Orientalibus Ecclesiis æque ac Occidentalibus facta sunt notißima: quippe mira eventuum conversione gratißimam legentibus audientibusque voluptatem adferentiæ, nec parum ad virtutis Christianæ, castitatis præsertim, commendationem facientia. Attamen quantumcumque placuerint olim Acta illa, nunc, si ad Lydium historici examinis lapidem admoveantur, non aurum, sed scoria esse invenientur: [sed fabulosis.] adeo ut ex illis de ea, quæ Hieronymiano Martyrologio pro hoc die inseritur, Basilissa seu Basilla, haberi nihil certi poßit. Examen illud ad diem XXV Decembris spectat, quo colitur S. Eugenia: prævertere tamen id tempus cogor, saltem obiter indicando, cur ea probari nequeant sed tamquam fabula contemni mereantur: quia non desunt, qui ex illis Actis putent probari evidenter antiquitatem Monasticæ vitæ in Oriente atque Occidente, majorem quam eam alibi definimus. Paucis igitur accipe fictionis audacis notas minime obscuras, præcipuas ex multis. Sic ordiuntur.

[3] In septimo Consulatu suo Commodus Imperator direxit Illustissimum virum Philippum ad Ægyptum, ut Præfecturam ageret Alexandriæ. Metaphrastes vertit: Commodo post Marcum tenente Imperium, cum jam septem annos in eo ageret. Iuxta hunc, [Nam ætate Commodi Imp. nubilem Eugeniam,] annus CLXXXVI vulgaris æræ notaretur: qui Latino textui, non annos Imperii, sed gestos Consulatus numeranti, esset annus Christi CLXXXXII, Commodo Imperatori vitæ suæ ultimus. Dum Præfecturam istam administrabat Philippus, & ex Imperatorum edicto exesse Alexandria juberet Christianos; dicitur Eugenia, Philosophicis studiis egregie instructa, exivisse in suburbanos Alexandriæ agros prætextu valetudinis, reipsa causa declinandi matrimonii cum Aquilio Aquilii Consulis filio: mutataque in virilem veste, ab Heleno Heliopoleos Episcopo, una cum eunuchis suis Proto & Hyacintho, baptizata sub nomine Eugenii; Monachumque induta, tertio suæ conversionis anno Abbas esse electa. Postea narratur quomodo eadem Eugenia, jam Eugenius, propter formæ præstantiam a Melanthia matrona solicitata ad stuprum, ab eademque apud patrem Philippum Ægypti Præfectum, [ac paulo post inter Monachos sexu occulto Abbatem,] de ipso quod recusaverat committere flagitio accusata, coactaque sit sexum suum ac genus parenti prodere: qui exinde Christianus factus, cum uxore & filiis, effecerit apud Imperatorem Severum (evectus hic ad Imperium fuit anno CLXXXXIV) ut cessaret in Ægypto persecutio Christianorum. Ipse deinde, suæ Præfecturæ anno decimo delatus Imperatoribus Severo & Antonino, adeoque post annum CLXXXXVIIII (quando filium pater consortem Imperii declaravit) sacrificare jussus aut dignitate æbire, hac deposita dicitur factus Episcopus Alexandrinus.

[4] Non quæro quandonam Commodus, vel ejus succeßor Pertinax, aut denique Severus, pelli ab urbibus Christianos novis edictis jusserint (etsi difficile sit toto illo tempore persecutionem aliquam notabilem invenire) satis Severus Philippus fuerit, [(Philippo) patre facto Episcopo Alexandriæ, quod dici nequit)] ut antiquas leges suo ipse arbitrio in usum reduceret. Sed non capio, quomodo Philippi Episcopi Alexandrini nomen effugerit omnem Ecclesiæ Alexandrinæ notitiam, seriem suorum Episcoporum a Marco succeßive enumerantis apud domesticos externosque scriptores: maxime si Philippus iste Alexandriam tenere sit ordinatus a Commodo (sicut habet rescriptum Imperatorum) non ut Præfectus, sed ut Rex, ut dum in vita maneret successorem non acciperet; si decennio Magistratum gesserit, non obstante mutatione duplici Imperii, a Commodo in Pertinacem, & a Pertinace in Severum devoluti (qualis continuatio nullo fortaßis exemplo probari poterit vero similis esse) si denique idem factus Episcopus, [perducunt ad Gallienum Imp.] Martyrio vitam & Pontificatum finivit. Est hic ut vides difficultas non levis: sed major paulo post subnascitur, quando Eugenia dicitur cum Claudia matre fratribusque regressa Romam, benigneque excepta a Senatu, qui fratrum alterum Proconsulem Carthaginis, alterum Africæ Vicarium constituerit (quasi scilicet ea tunc fuerit potestas Senatus) ubi cum multas virgines erudiret Eugenia, adjuvante Cornelio Papa, inter eas etiam converterit Basillam; sic ut illa sponsum repudiarit; ideoque, jubente Gallieno Imperatore, capitis sententiam tulerit sub Nicetio, sive (ut Metaphrastes appellat) Aniceto Vrbis Præfecto.

[5] Cœpit regnare Gallienus, in consortium Imperii ascitus a patre Valeriano, anno Christi CCLIIII; & illo quintum post annum in captivitatem abducto a Persis, [Cornelium Papam & Anicetum Vrbis Præfectum: quæ non consistunt:] solus Imperavit ab anno CCLVIIII. Cornelius ante utrumque ejus initium Vita aut saltem Pontificatu discesserat, creditus sub Decio martyrizatus. Præfectos Vrbis habemus accuratißime descriptos apud Bucherium ex veteri membrana, ab initio Gallieni per totos centum subsequentes annos; nec tamen in his Nicetius sive Anicetus ullus aut nominis affinis quisquam, ante Anicium Iulianum anno CCCXXVI. Sed fuerit erratum in nominando Pontifice, itemque in nominando Præfecto: putasne conciliari possunt annus septimus Commodi, vel etiam septimus Consulatus, quo in Ægyptum transiens Philippus eodem duxerit filiam, non solum nubilem, sed intra paucos annos etiam monastico regimini idoneam, cum tempore Cornelii aut Gallieni, quando illa cum matre fratribusque adhuc ætate florentibus Romam transiisse dicitur? Octogenariam aut etiam nonagenariam fuisse tunc oporteret; quantam vero ejus Matrem? quantos fratres ætate majores? Quod si incongrua hæc sunt, ut sunt profecto, consequens est ut Acta S. Eugeniæ, quam sunt varia novitate grata, tam sint temporibus personisque confusa, adeoque nihil nos docere valeant de ea quam hic quærimus Basilissa aut Basilla. Si enim, cum quibusdam Græcis, pro Cornelio Soterem Papam substituimus, qui Basillam baptizaverit; non solum Galienum, sed etiam Commodum Imperatorem removeas necesse est: cum Soter ante utrumque obierit, scilicet anno CLXXI. Si vero Galienum retentum cupis, ut oporteret, non fuerit Eugeniæ discipula illa, nisi tibi finxeris Eugeniam aliam quam filiam Philippi, Ægypti Præfecturæ admoti a Commodo. Difficultates istæ non omnino latuerunt Antiquos. Nam Vincentius Bellovacensis lib. 11 Speculi historialis cap. 75, [uti jam olim notatum fuit.] & Boninus Mombritius, Acta S. Basillæ, qualia seorsim invenerunt, describentes; invenerunt illa in Mss. antiquis cum hac præfatione vetustioris Collectoris: Miro modo dissentiunt historiæ, de his Martyribus, qui passi sunt sub Decio Imperatore. Nam Cornelius Papa sub eo legitur passus, & tamen idem legitur passus fuisse in gestis B. Eugeniæ Valeriano & Gallieno Imperatoribus, qui utique post Decium, & etiam post Gallum & Volusianum leguntur Imperium suscepisse. Mortemne an exilium dumtaxat sub Decio passus Cornelius sit (nam & hujus Acta inveniuntur valde depravata) alias videbimus; ante Galienum certe mortuus est.

[6] His ita expensis & explosa Eugenianorum Actorum fide, quantivis temporis & auctoritatis præscriptione subnixa, animaverto, Via Salaria veteri extitisse quoddam Basillæ cœmeterium, [melius dicetur Basilissa sepulta, in Cœmeterio Basillæ,] aliis S. Hermetis & Sanctorum Proti atque Hyacinthi dictum, de quo in veteri præcipuorum quorumdam Martyrum Indiculo apud Bucherium legitur, V Kalendas Septembris Hermetis in Basillæ, Salaria veteri: & III Idus septembris Proti & Hyacinthi in Basillæ; de quo etiam in Hadriano I Anastasius ait, quod Basilicam Cœmeterii Sanctorum Hermes Proti & Hyacinthi atque Basillæ, mirȩ magnitudinis, innovavit. Hinc porro veteris Hieronymiani Martyrologii hujusmodi lectionem videor elicere: Romæ via Salaria in Basillæ (subintellige, Cœmeterio) Basilissæ, Aurei, Nusciæ, scilicet, Natalis. Qui contextus cum transcribentium vitio, nunc uno, nunc altero nomine truncatus legeretur, & hoc XX Maji in Basillæ cœmeterio Natalis trium Martyrum ageretur, non satis distinctis Basillæ & Basilissæ nominibus, data videtur occasio ei qui Proti & Hyacinthi atque Basillæ, in eodem cœmeterio consepultorum, memoriam adhibuit ad exornanda Eugeniæ Martyris fabulosa Acta, ut huic diei adscriberet Martyrium S. Basillæ, etsi alias die XI Iunii passæ, quando de ea acturi sumus. Conjecturam confirmant Martyrologia Mss. Augustanum S. Vdalrici & Parisiense Labbæi, ubi divisim nominantur Basilla & Basilissa; sed interposito ex priori classe nomine Victoriæ.

[7] Vtinam nunc, sicut haud ægre deprehenditur incertitudo notitiæ de Actis illis sumptæ, [cum 2 sociis.] ita etiam facile esset aliunde elicere quidpiam majoris claritatis circa hujus diei Basilissam & socios ejus sociasque: nam nec hoc satis constat, Aureusne, an Aurea dici debeat. Vt tamen Aurea dicta fuerit, nolim eam cum Florentinio (ex unius Epternacensis fide, loco Nusciæ, alterius sociæ, legentis in Ostia) confundere cum S. Aurea Ostiensi; quæ licet in Hieronymiano Martyrologio nusquam alibi nominetur, paßim tamen cultum suum, eumque celebrem habet XXIV Augusti.

DE SANCTIS VIRGINIBVS MARTYRIBVS
SATVRNINA, VALERIA, FORTVNATA,
ROMA IN VVESTPHALIAM TRANSLATIS.

COMMENTARIUS HISTORICUS
Translatio Heresiam. Sanctarum arcæ. Acta sumpta ex Actis S. Benedictæ occasione alterius S. Saturninæ apud Atrebates: Walburgis fundatricis memoria annua.

Saturnina, Virgo Martyr, Roma in Westphaliam translatæ (S.)
Valeria, Virgo Martyr, Roma in Westphaliam translatæ (S.)
Fortunata, Virgo Martyr, Roma in Westphaliam translatæ (S.)

AUCTORE D. P.

[Saturninæ nomen in Fastis recentioribus:] Appendici Adonis apud Mosandrum & Rosweidum, nec non Additionibus Coloniensium Carthusianorum ad Vsuardum & Florario Sanctorum Ms. S. Saturnina Virgo & Martyr ad hunc XX Maji inscribitur, & in Martyrologiis Coloniæ atque Lubecæ excusis anno 1490 ejusdem memoria celebratur. Quæ omnia non dubitamus referre ad Herisiensis in Westphalia pagi ac monasterii tutelarem hujus nominis Patronam: quippe cujus hoc die celeberrimus ibi cultus est, & inde per diœcesim Paderbornensem diffusus. De hac plura distinctioraque scire cupientibus, & Hermannum Crombrach, veterem Coloniæ amicum, consulentibus, rogatus ab eodem Hermanno alius nostræ Societatis Sacerdos Lucas Nagel, anno MDCLXXIII hæc diligenter collecta submisit; cum notitia duarum aliarum Virginum, quas æque Martyres esse habendas præsumere facit traditio antiqua, de iisdem pariter Roma allatis; unde quæcumque afferuntur corpora, Martyrum esse præsumuntur. Iungimus autem simul omnes in titulo, quoniam nescimus alium diem postremarum duarum cultui destinatum. Quæ autem P. Lucas, P. Hermanno scripsit, hæc sunt.

[2] Herisia pagus est binis Germanicis milliaribus Padiborna distans, habetque liberum (ut vocant) illustrium & generosarum Virginum Collegium, illudque perantiquum. [Herisiæ in monasterio tumbæ duæ] Templum Collegii primum habuit patronam Dei Matrem Mariam: at nunc a pluribus seculis S. Saturninam, cujus reliquiæ in tumba lignea, cupreis & inauratis laminis obducta, & Deiparæ ac Apostolorum imaginibus exornata, in eodem asservantur, in dextro latere summæ aræ. Hanc tumbam festo S. Lucæ, quod est XVIII Octobris, præsentibus illustribus & generosis Dominabus D. Anna Maria de Schilder Præposita, D. Agatha a Neuhausen Decana, & quatuor aliis Domicellis, Ego & adm. Rev. D. Jodocus Eberherdus Werneking, loci Pastor & Capitularis, aperuimus: invenimusque primo pergamenum folium, in quo catalogus erat descriptus Reliquiarum omnium istius templi, perantiquum & fugientibus pene characteribus. [in harum una membrana cum nominibus] Titulus sextus hujus folii recensebat Reliquias sanctarum Virginum, & primo loco hæc verba continebat; Corpus integrum S. Saturninæ, S. Valeriæ, S. Fortunatæ. Cujus postremæ (quæ pedissequa S. Saturninæ & in Martyrio socia fuisse dicitur) corpus, altera tumba inclusum, in sinistro summæ aræ latere asservatur. [& varia ossa,] Tum amoto panno, quibus erant involuta, vidimus & pie exosculando venerati sumus sacra ossa, majora & oblonga sex aut septem, cranium item sive supremam calvariæ partem. Ossium minorum & fragmentorum erat ingens copia, ersi non de eodem corpore omnia, propter coloris & proportionis diversitatem, esse videantur: quod inde contigit, quia bello Christiani Ducis Brunsvicensis, hæretici, Reliquiæ hujus templi, eversis tumbis per totum pavimentem dispersȩ, non sine aliqua confusione sunt a Virginibus iterum collectæ.

[3] [seculo 9 illuc advecta,] De tempore & auctore translationis certi nihil potui comperire. Quidam ejus loci Clericus Manuscriptum librum mihi ostendit, in quo ex antiqua traditione referebatur Bisonem Episcopum Padibornensem has Reliquias, Roma advectas, ab summo Pontifice petiisse. Quod si ita se habet, cum Biso factus sit Episcopus anno Christi DCCCLXXIV, obieritque anno DCCCCII, necesse est translationem illam octavo ab hinc seculo esse factam. Vix uno milliari ab Herisia distat Gerdense Benedictinarum Virginum cœnobium, in cujus Martyrologio habetur XX Maji, Festum S. Saturninæ V. & M. quæ in Cœnobio Hersensi apud nostras Sorores quiescit. Ac jam a quatuor seculis & forte amplius, certum est fuisse Herisiæ, non Sororum Benedictinarum, sed prænobilium Virginum liberum Collegium, quidquid antea fuerit de Monialium cœnobio; itaque saltem ante tot secula oportet factam esse hanc Translationem. Verum hac de re certiora dare poterunt e diversis monumentis, qui peritiores sunt Historiæ hujus Diœceseos.

[4] De modo Translationis hæc est traditio; Sacras Reliquias currui impositas, [non absque miraculo,] non Herisiam quidem destinatas, sed tamen Herisiam prætervectas, non procul a pago ita constitisse, ut nulla ei aut currus aut equi dimoveri inde potuerint. Cujus rei fama & novitate incolæ commoti accurrerint, interque eos duæ ex Virginibus; quas, cum in pagum redirent, equi sua sponte secuti ad templi ostium substiterint, quod magno cum strepitu sponte se aperuerit, & Campanæ omnes nullo visibili motore sonuerint. Verosimilitudinem hujus traditionis auget supplicationis ceremonia, quæ quotannis pridie Ascensionis Christi ducitur ad Crucem eo loco defixam, quo constitisse olim sacræ Reliquiæ dicuntur. Cum enim ventum fuerit ad Crucem, duæ ex Virginibus præcinunt Antiphonam: Sancte sanctorū, [solito quotannis in Supplicatione exprimi.] sanctifica nos sanguine Salvatoris & sanctæ Saturninæ suffragiis, qui non despicis sperantes in te, libera invocantes te. In reditu supplicationis canuntur peculiares Litaniæ, usque ad ostium templi clausum; ubi iterum a duabus Virginibus canitur, Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere nobis; suscipe deprecationē nostram, qui sedes ad dexteram Patris. Quod dum a choro repetitur, lapis ad ostium templi projicitur (ad strepitum illius primæ miraculosæ apertionis repræsentandum) campanæ pulsantur, & aperto per aliquem e Presbyteris ostio, sacræ Reliquiæ in templum deferuntur. In qua, sicut & in altera supplicatione, quæ habetur Dominica post festum S. Bonifacii Episcopi & Martyris, illud est admiratione dignum, quod non eadem semper sit sacri thesauri gravitas. Nam subinde a duobus adolescentibus commode portatur, subinde quatuor etiam robustissimi juvenes tantum pondus sentiunt, ut ferendo vix sint pares: quam quidem gravitatem, ex longa observatione, pro certo habent omine, ex Canonissis aliquam, aut quempiam e Clero brevi tempore moriturum. Cultus S. Saturninæ, præter supplicationem jam dictam, consistit in quatuor festivitatibus, quæ apud Herisienses in illius honorem sub ritu duplici aguntur. [Cultus 4 diebus:] Primum XX die Maji colitur, etiam a plebe feriante, dies Martyrii. Tum XVII Junii celebratur in Choro Tricesimus S. Saturninæ. Deinde II Septembris Translatio ejusdem. Et denique VI Novembris illius Herisiam Adventus. Ubi per Translationem intelligi puto diem illum, quo primum Reliquiæ cœptæ sint ex eo loco, ubi prius quieverant, amoveri. Porro Officium divinum pro his quatuor festivitatibus unum idemque, in antiquo manuscripto Antiphonario, invenitur.

[5] Hæc ille. Cum autem anno MDCLXXX excurri Nihusium, Celsißimo Paderbornensi ac Monasteriensi Episcopo Ferdinando oblaturus ipsi ac Fratribus ejus dedicatum primam hujus Maji partem; [Arca Sanctarum statunculis] in apparatu monumentorum Mss. Paderbornensi historiæ, quæ sub manibus est, deservientium, reperi descriptam accuratius arcam sancti corporis custodem, ita scilicet ut ejus frons prima habuerit Salvatoris imaginem, mediam inter statunculos SS. Liborii & Servatii, quorum adhuc nomina ad pedem leguntur: frons autem secunda Deiparæ Mariæ iconem mediam, inter SS. Saturninam & Fortunatam. Per margines, uno in latere, hi versus legebantur:

Inter virgineas fulget virtute choreas
Virgo Saturnina, calcans mundum velut ima.

altero in latere sic scribebatur: [& versibus ornata.]

Ergo sit hæc castis decus & flos integritatis,
Qua Sponso suavem late diffundit odorem.

Inventa est etiam scheda antiqua Ms. tenoris hujus. Walburgis, soror Episcopi Paderbornensis Luithardi, fundatrix monasterii in Herisia, & Biso Episcopus, portavit ibidem corpus S. Saturninæ, [Herisia sub Bisone fundata post an. 875.] & caput S. Agathæ Virginum, item costam de S. Laurentio. Fuit autem Herisia fundata pro Benedictinis Monialibus auctoritate Stephani Papæ, uti claret in ejusdem Pontificis Bulla, scripta litteris Longobardicis in volumine betulaceo, appensa plumbea capsula cum sigillo & cannabi, quas anno MDCLXII vidit ipsemet Episcopus Ferdinandus. Sedit Luithardus, decessor Bisonis, ab anno circiter DCCCLII, juxta Democharem Tomo 2 de Sacrificio Missæ cap. 35, cujus tempore cum nullus Romana in Sede fuerit Stephanus: oportet dicere Fundationem istam, post ejus mortem esse factam sub Bisone, tempore Stephani V, ab anno DCCCLXXV ad DCCCLXXXXI Pontificatum tenentis.

[6] Notavit etiam P. Ioannes Gamans, in suis Collectaneis, Paderbornensem diœcesim ante annos quadraginta lustrando scriptis; ipsam capsam superiori seculo apertam fuisse, quia dicebatur per traditionem a majoribus acceptam, quod si omnia destruerentur Herisiæ, Canonissæ tamen reperturæ essent in feretro S. Saturninæ, unde honeste viventes servirent Deo: sed solas in ea repertas Reliquias palam fecisse, quo sensu id esset a majoribus traditum. Idem P. Gamans in Membraneo libro Ms. qui ibi vocatur Liber Præsentiarum, [Processio ex Olden-Heersse] notatum reperit, quod XX Maji Saturninæ Virg. fiet solennis Processio omnibus præsentibus, etiam Istorp & Olden-Heerse…celebratio Missæ a nullo est omittenda in nostro Herisiensi Monasterio. Anno MDCXXV iterum renovata est deportatio Reliquiarum per Pastorem in Olden-Heerse, cum suis Parochianis, qui summo mane veniunt equitando ex Olden-Heerse, deferentes Reliquias, & post prandium processionaliter uterque sexus eas referunt, portando imaginem Beatæ Virginis. Credo quod Saturninæ; an autem hujus quoque sint Reliquiæ, quas Parochiani isti ad festum deferunt, non temere dixero; cum sciam moris esse, ut in ejusmodi proceßionibus, quibus mutuo se honorant vicinorum locorum incolæ, in præcipuis aliquibus festivitatibus suorum singuli Patronorum Reliquias adferant. Dicitur autem Olden-Heerse seu Vetus Herisia, parochia illa intra cujus limites Herisiense monasterium erectum, nomen Herisiæ sic illustravit, ut ipsum sibi principaliter retinuerit: quemadmodum plurimis locis similibus simili occasione contigit. Addit denique Gamans, XVII Junii S. Saturninæ festum agi, quod ornavit D. Decanus de Bustorp, cujus Decani si ætas sciretur, verosimili etiam conjectura definiri posset tempus, quo facta est Actorum S. Benedictæ, de quibus mox, ad Saturninam Herisiensem adaptatio.

[7] Prælaudatus porro P. Lucas, post omnia superius exposita; pro quatuor illis quæ enumeraverat festis commune Officium nobis descripsit, videlicet Antiphonas in utrisque Vesperis canendas ad Magnificat cum Collecta, [cum Officio proprio:] Responsoriaque pro Lectionibus novem, ac denique ipsas Lectiones, non ex Antiphonario, ubi illæ non aderant, sed ex Breviario vetusto Ecclesiæ Paderbornensis anni MDXIII. Atque hæc sunt, inquit, quæ, post devastatum bellicis tumultibus Herisiensis ecclesiæ archivium, licuit ex traditione cognoscere indagando. Illustrationis causa addo, quod inter Monumenta Paderbornensia, auspiciis prænominati Celsißimi Principis Ferdinandi, anno MDCLXXII edita, pag. 163 contincatur diploma Caroli Craßi Imperatoris, Herisiensi Parthenoni anno DCCCLXXXVII ex petitione Bisonis Episcopi Paderbornensis datum, in quo privilegia dictæ Parthenoni ante donata confirmantur, & nova adduntur. Item pag. 294 fit mentio Othiliæ Furstenbergiæ, quæ huic cœnobio Abbatissa annis quinque & triginta prætuit, & auctis vectigalibus, extructis domiciliis, ornatis templis, & perpetuis eleemosynis fundatis, immortalem laudem promerita, obiit anno MDCXXI Nonis Martii.

[8] [cujus Lectiones & Responsoria sumpta ex Actis] Antiphona ad secundas Vesperas talis est: Per viscera Misericordiæ suæ Dominus nos visitavit, dum Saturninæ Virginis egregiæ pignore nos illustravit, quæ præsenti suffragio de mundi nos eruat naufragio. Ora ergo, ora, Virgo pia, pro tui gregis angustia. Tum sequitur Collecta. Propitiare quæsumus, Domine, nobis famulis tuis, per S. Saturninæ Virginis & Martyris tuæ merita gloriosa, ut ejus pia intercessione ab omnibus protegamur adversis. Quod ad Lectiones atque Responsoria attinet, sumpta sunt ex Actis: Acta vero omnino sunt eadem quæ, accepimus de S. Benedicta Virgine & Martyre, suum in Gallia cultum habentis die VIII Octobris. Quod animadvertentes aliqui contractiorum Legendarum collectores eadem Acta sub hoc titulo referunt. Vita S. Benedictæ Virginis & Martyris, quæ & Saturnina videtur dicta: deinde subjungunt, Omnia supradicta leguntur de Saturnina Virgine, quia forte binomia fuit: vel sic mutato nomine dicta, quando translata est ad partes Westphaliæ in Hersze monasterium monialium Paderbornensis diœcesis, ubi & festum præfatæ Saturninæ Virginis & Martyris (forsitan Translationis ipsius) tertio decimo Kalendas Junii celebratur. Sed hæ Collectoris veteris conjecturæ, ex dictis de quadruplici S. Saturninæ festo corruunt, ubi quod dicitur Translationis festum, non intellexerim, diem quo primum Reliquiæ cœptæ sunt ex eo, ubi prius quieverant loco amoveri, Herisiam deportandæ; sed Translationem aliquam posteriorem, Herisiæ factam ex veteri aliqua arca in novam augustioremque, in dextro summæ aræ latere collocandam: diem vero Paßionis (nescio unde acceptum) uti nunc sic a principio crediderim semper habitum fuisse XX Maji.

[9] Hoc intelligens is qui S. Benedictæ Legendam S. Saturninæ accommodavit; [a S. Benedicta V. & M. ad hanc S. Saturninum temere traductis,] ubi illa passa legebatur VIII Idus Octobris, Auriniaco sub Matroculo carnifice impio, substituit, tertia decima kalendas Junii in loco sancto sub Matroculo &c. Quemadmodum, autem antea ubi prior legebatur, indicio divinæ voluntatis adire, jussa Auriniacum locum super Isseræ fluvio positum, substitituit locum Sanctum, super Scalt fluvio situm: ita in ceteris aliud nihil mutavit, quam nomen Benedictæ, in nomen Saturninæ; idque tam parum prudenter, ut in principio, ubi dicitur Venerabilis Benedicta nomine & merito, non consideraverit omittendum sibi esse τὸ & merito, cum in nomine Saturninæ a gravis infelicisque sideris appellatione tracto, nullius reluceat meriti dignitas. Sæpe animadvertimus fidelium populorum credulitati sic impositum fuisse, ut deficientibus Sanctorum celebrium Actis, supponeretur alterius alicujus Sancti nomen; bona forsan intentione, sed consilio minime probando ab iis, qui intelligunt, quantam confusionem, rebus etiam sanctissimis, inducat ejusmodi levitas. Quæ autem ratio consilii istius auctorem moverit, ut pro Auriniaco, quod est in diœcesi Laudunensi, substitueret Locum sanctum, in diœcesi Atrebatensi, nunc accipe.

[10] Apud Sanctos (inquit Baldericus, Noviomensis & Tornacensis Episcopus, [occasione alterius S. Saturninæ apud Atrebates.] libro 2 Chronici Cameracensis & Atrebatensis cap. 12) sancta Saturnina quiescit: deinde historiam Vitæ ac paßionis ex traditione popularium describit, longe diversißimam a vita ac paßione S. Benedictæ; ac denique concludit: Est autem antiqua relatio, quod longo post tempore Saxones, incertum qua causa, ad hanc viciniam pervenerunt, & per ipsum vicum transeuntes, audita quidem sacra opinione, partem corporis sacræ Virginis asportaverunt. Existimo quod relatio ista, seculo duodecimo, quo exeunte vixit scripsitque Baldericus, apud Atrebatenses vigens, aliud fundamentum non habuerit, quam nominis identitatem: ob quam utrique genti persuasum fuerit, ejusdē Sancti corporis partes fuisse, quæ utrobique celebri cultu honorari mutuo relatu didicerant. Sed si vere ex Artesia in Westphaliam, quæ Saxoniæ inferioris pars est, translatæ Reliquiæ istæ forent; simul etiam translata illuc fuisset notitia vitæ & paßionis, similis ei quam Baldericus tradidit: quemadmodum corpore S. Liborii Cenomannis Paderbornam advecto, acceptæ quoque sunt vel tunc vel postea notitiæ omnes quæ de illo Cenomannis habebantur, uti apparebit XXIII Iulii. Cum ergo videamus Herisienses usque adeo nullam suæ S. Saturninæ cognitionem habuisse, ut imponi sibi siverint per alterius diversißimæ Sanctæ Acta; consequi videtur, nec inde accepisse Reliquias, ubi similis notitia in memoria populari vigebat: adeoque tutius credi, æque hujus Sanctæ lipsana ex Romano aliquo cœmeterio fuisse allata, quam Sanctarum Valeriæ & Fortunatæ, quas simul cum sua Saturnina Herisienses venerantur. De ea quæ apud Atrebates colitur agemus die IV Iunii.

[11] Atque hæc dicta sunto de S. Saturnina, Herisiensis olim Parthenonis Patrona. [S. Fortunatæ capsa] Ad Socias, pariter in titulo nominatas, Valeriam & Fortunatam quod attinet; de Valeria quidem nihil uspiam legitur; Fortunatæ autem, uti supra vidimus celebrior veneratio est: quippe cujus corpus, pari sere cum S. Saturninæ corpore honore conditum, servabatur in arca quatuor fere pedum, fastigiata, laminisque cupreis ac inauratis tecta, in quibus opere ductili exprimebantur mysteria vitæ Christi, circumibant autem marginem versus aliqui, quorum ex eodem margine paßim fracto has dumtaxat reliquias excepit Gamansius.

Atque Saturninæ meritis suspensa vocatæ,
Gaudia sed capias, tanto pro munere, palmis.

Cetera desiderantur, æque ac notitia reliqua, under, quando, per quem allatum illuc sacrum corpus sit: [& festum 14 Octobr.] invaluitque opinio apud pronum ad conjecturas vulgus, S. Saturninæ pedissequam Fortunatam fuisse. In præcitato Præsentiarum libro ad XIV Octobris S. Calisti nomini adscriptum sic legitur: Fortunatæ festum, quod ornavit D. Margareta up dem Berghe &c. Idem festum comparatum per D. Abbatissam de Solmisz.

[12] Lubet hic ad extremum apponere Walburgis Fundatricis Epitaphium, quod hujusmodi Gamansius reperit, atque sub titulo Beatæ, nescio an ex suo an ex Herisiensium sensu, transcripsit. [VValburgis fundatricis Epitaphium]

Hic veneranda jacet Walburg, quæ mente virili
      Struxit, & hoc rexit prima monasterium.
Subjectis vitæ tribuens exempla beatæ,
      Ecclesiæ cunctas amplificavit opes.
Nunc te, Christe, pium videat, quem semper amavit,
      Ut dextris illam consocies ovibus.
            IV Non. Mart. obiit.

[& Anniversarium,] Itaque ad hunc diem in libro Præsentiarum hoc legitur de modo Anniversarii celebrandi. Memoria venerabilis D. Walburgis, Abbatissæ & Fundatricis ecclesiæ Herisiensis: & ministratur solenne ovilegium de Abbatia & Præpositura. Ita observatum est anno MDXXXVII. Quando hæc memoria Dominico die venerit, tunc prima fit Missa pro defunctis cum omnibus ceremoniis, commendatione & visitatione capellæ Walburgis, adhibendis & adimplendis: quibus peractis fit circuitus cœmeterii, postea summa Missa. [cum ovilegio.] Ovilegii ludus notior Teutonibus est, quam ut explicari hic debeat: pro exteris satis sit dicere certamen currentium esse, uter prius vel ingens loci spatium uno tractu viæ emetiatur; vel brevi in spatio disposita certis intervallis certo numero ova sic legat, ut quoties unum sustulit, rursus ad metam redeat, totiesque recurrat, donec ultimum & a meta remotißimum legerit. Interim vero, ubi solennior & inter plures concertatio est, varii variis modis certant, ut priusquam ova omnia lecta fuerint, aliud aliquid peragant, in speciem leve, reipsa difficile, & moræ quam vulgo putetur longioris, ad oblectationem intuentium, dum illi lento ac sæpe ridiculo, & plerumque inani labore, fatigantur.

DE SANCTIS EPISCOPIS
VELLESIO, ET FAVSTO, SEV FAVSTINO:
Ex Martyrologio S. Hieronymi.

[Commentarius]

Vellesius, Episcopus (S.)
Faustinus, seu Faustus, Episcopus (S.)

G. H.

Vltimo loco memorantur hi Sancti Episcopi in antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis, & in Corbeiensi Parisiis excuso ista habentur: Depositio Vellesi & Fausti Episcoporum. At prioribus verbis in Epternacensi omißis, & quidem amanuensium incuria, uti apparet, ista leguntur: & Fausti Episcoporum. In codice Lucensi hæc traduntur: Depositio Vellesi & Faustini Episcopi, ita etiam in Ms. Blumiano: sed hic, Fausti Episcopi legitur. In Mss. Pragensi & Trevirensi S. Maximini & in Auctario Greveni indicatur depositio SS. Vellesi & Faustini Episcoporum. In Ms. Romano Cardinalis Barberini refertur depositio Vallesii & Faustuli Episcopi: at nuda Fausti memoria est in Mss. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi. Pridie hujus diei recolitur S. Faustus Episcopus in Martyrologio Ms. Hibernico monasterii Tamlactensis.

[2] Difficile est aliquid de hisce Sanctis decernere, cum nec locus aut Sedes indicetur Episcopalis, nec tempus quo vixerint. Florentinius oculos conjecit in Faustinum, ad quem scripsit S. Cyprianus epistolam LXVII, eum laudans, quod steterit contra Marcianum Arelatensem Episcopum, qui se Novatiano perfidiæ auctori adjunxerat, & initio epistolæ dicitur: Faustinus collega noster Lugduni consistens. Hæc ille, non ausus id certo asserere.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
THALLELÆO MEDICO, ALEXANDRO ET ASTERIO SPICULATORIBUS,
ÆGIS IN CILICIA.

AN. CCLXXXIIII

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De tempore & loco Passionis, cultu per Occidentem, Reliquiis Veronæ, Actis duplicibus ex Mss. Græcis.

Thalalæus, M. Ægis in Cilicia (S.)
Asterius, M. Ægis in Cilicia (S.)
Alexander, M. Ægis in Cilicia (S.)

AUCTORE D. P.

Qvamvis Imperatore Caro, ante expletum integre annum Regni Ctesiphonte post victoriam de Parthis extincto, Cæsaribus filiis Carino atque Numeriano breve etiam regnum fuerit, [Post mortem Cari, promulgatis a Numeriano edictis] a Novembri anni CCLXXXIII cœptum (cum Numerianus proximo abinde Septembri ineunte a socero suo Apro sit interfectus, Carinus vero usque ad finem Martii anni CCLXXXV non pervenerit, a suis ipse militibus cæsus) minime tamen incruentum illud transiit Christianis: quorum illustria aliquot martyria, tam in Oriente quam Occidente, enumerat ex sacris Fastis Baronius. Hæc cur solius Numeriani nomine inscribantur, haud alia commodior reddi ratio potest, quam quod is eam primus moverit; edictaque tulerit quæ etiam Romæ observari frater ejus Carinus jusserit. Qui credere potuerit, non esse Theodosii Imperatoris Christiani Sanctionem, quæ ei in Theodosiano Codice adscribitur sub titulo de Annona atque tributis hoc exordio, [cæsi Martyres, huic imputantur usque ad mortem Carini:] Sacrosancta Thessalonicensis ecclesia sciat; sed Gentilis Cari, sicut præfert lectio Codicis Iustinianæi; suspicari poterit Numeriano injectam a superstitione formidinem, ne ea causa pater suus perierit, quod Christianis faveret. Sed mihi id verosimile non est: quin potius existimo patrem ac filium, relata quam dixi victoria inflatos, persuasosque id Deorum beneficium esse, Regnum sibi ad hoc stabilientium, ut eorum ipsi vicißim cultum vindicarent, de persequendis Christianis consilium inivisse: cujus mox pœnas Carus dederit fulmine ictus; nec eo tamen emendatior filius, jusserit denique edicta promulgari, velut unicum medium placandorum deorum: quorum publicationi licet haud ciu superfuerit ipse, ii tamen omnes qui juxta illa capitalem subiere sententiam, etiam post ipsius mortem, Numeriano Imperatore paßi dicantur.

[2] Inter hos Græcorum Fasti quos secutum demum est Romanum Martyrologium suggerunt S. Thallelæum Megalomartyrem & quidem ut XX Maji cæsum, [in his S. Thallelæus passus post 23 August.] cum tamen melioris notæ Acta sic inchoentur, Sub Consulatu Numeriani ante diem Nonum Kalendarum Septembrium… Ægæorum urbi præsidente Theodoro, sedens Proconsul ad judiciū &c. Annus hic haud dubie notatur CCLXXXIV, quo Consulatum gesserun. Imperatores ambo; & dies Augusti XXIII, a quo die usque ad mortem Sancti interceßisse debuerunt dies aliquot vel etiam hebdomadæ non tamen tam multi menses quot opus est usque ad Majum anni sequentis, [licet 20 Masi potissimum colatur,] quo nō modo Numerianus, sed nec Carinus quidem amptius in vivis erant. Itaque dixerim diem XX Maji, præ die mortis, verosimiliter ignoto, solennius cultum, diem fuisse clevati corporis, & in propriam ecclesiam sub Constantino Magno collocati. Quod aliis pluribus, quorum interpolata dumtaxat habentur Acta, usuvenit: ac nominatim S. Georgio Megalomartyri, ad XXIII Aprilis relato, [sicuti 23 Apr. S. Georgius passus in Februario.] qui si fuit primus decimæ persecutionis Martyr, ob lacerata quæ tum contra Christianos proposita fuerant edicta Nicomediæ excarnificatus, & ab Eusebio sine nomine relatus, uti etiam nunc credo sustineri posse; passus ille fuerit exeunte Februario: quandoquidem ex Lactantii Firmiani libro de mortibus persecutorum, jam bis nobis laudato ad diem XVIII & XIX Maji, certißimo constet edicta ista Nicomediæ fuisse proposita postridie septimum Kalendas Martii: esto in Palæstina, ubi scribebat Eusebius, solum fuerint publicata mense Aprilis circa Pascha.

[3] Porro S. Thallelæi cultum fuisse in Oriente atque apud Græcos celeberrimum, probant imprimis eorum Typi con atque Ephemeris metrica, [Thallelæi celebritas præcipua apud Græcos] in quibus unius hujus Sancti nomen ponitur die XX Maji; Magna item Menæa, quæ non modo illius solius Elogium isto die habent, sed etiam totum de eo solo Officium, cum Canone per S.Iosephum Hymnographum composito, sub hac Acrostichide:

Τὸν Θαλλέλαιον εὐφημεῖν θέμις, Ἰωσήφ.

Laudare par est te Thallelæum, Joseph.

Synaxaria etiam Mss. Basilianum, Claromontanum, [& sociorum duorum,] Chiffletianum & alia quæ vidimus, licet plures eodem die Sanctos commemorent, primum tamen locum Thallelæo deferunt: & huic in ipso Elogio æque ac in Actis junguntur socii Asterius atque Alexander Spiculatores, miraculo in illius paßione viso conversi & capite plexi: quibus Chiffletianum etiam hoc distichon accinit:

Ἐπῆρξε τμηθεὶς Ἀστέριος τὴν κάραν,
Ἀστὴρ ὁδήγων Ἀλέξανδρον πρὸς ξίφος.

Regnare cœpit sectus Afterius caput,
Astrum Alexandro, monstrans ad gladium viam.

Non horum tantum, [nō plurium.] sed & Sociorum aliorum in definite & innominate meminit Romanum Martyrologium hodiernum; sed Menologium Sirleti, quod allegat, plurium non meminit. Recentiora Acta addunt Macarium: Thallelæi in arte medica præceptorem, Asteronem, Philagrium, Timotheum, Theodulam atque Macariam, sed ex eorum sola, nec magna fide, non audemus eorum nominibus augere classem Martyrum hujus diei.

[4] Idem etiam Romanum Martyrologium, Edessæ in Syria statuit horum Martyrum palæstram: [Palæstra, non Edessa in Syria] sed nec hoc in Sirleti Menologio reperit, verum Edessam Eciensem civitatem, quod male ex Græcis redditum, pejus explicavit conjectando Baronius. In Græco legebatur, ἐν Ἐδέσῃ τῆς Αἰγαὶων πόλεως, in Edessa civitatis Ægȩorum. Sunt autem Ægæ, cujus cives Ægæi, tum alibi teste Stephano de Vrbibus, tum celeberrimæ in Cilicia ad mare, inter Mallum & Issum, sub metropoli Ciliciæ Anazarbo, juxta quam captum Sanctum etiam in Sirleti Menologio legebatur: & Ægas perductum etiam alibi legitur, potißimum autem & clarißime in Actis: quæ addunt, Sanctum, accepta sententia capitali, eductum esse ad locum civitatis Ægȩorum famosum, nomine Edessam. Fortaßis etiam quod de Ægis, Macedoniæ urbe regia, scribit Iustinus historicus lib. 7 cap. 1 Ædessam prius vocatam fuisse, [sed Ægæ in Cilicia:] de hac Ciliciæ civitate dictum fuerit, aut (quod verosimilius est, & utrobique potest valuisse) quæ communi Græcorum dialecto Αἶγες, capræ dicuntur, proprio Macedonum ac Cilicum archaismo antiquitus appellatæ sint Αἶδες, levi unius litteræ diversitate: quod deinde nomen veteri urbi, vel urbis arci manserit.

[5] Est etiam satis credibile, cessantibus persecutionibus Sancto Martyri templum in hac urbe erectum, eumque ibi Patronum habitum fuisse; [monasterium ei dicatum Hierosolymis,] unde diffusus sit cultus, non solum per Ciliciam, sed etiam per Syriam usque in Palæstinam, propter frequentia miracula, quæ ei Thaumaturgi nomen, ut infra videbimus, pepererunt: & sic habemus Certamen ejus inscriptum Martyrologio Arabo Ægyptio, quod Gratia Symonius, modo Archiepiscopus Tripolitanus Maronita, Latinum nobis fecit. Procopius Cæsariensis de Ædificiis Iustiniani Imperatoris lib. 5 cap. ult. inter Monasteria, quæ Princeps iste Hierosolymis instauravit, primum nominat S. Thalelæi: & Synaxarium Claromontanum, quod ad Constantinopolitanæ alicujus ecclesiæ usum scriptum fuisse jam alias sæpe insinuavimus, [Oratorium Constantinopoli] utpote in quo solicitius notantur loca urbis, singulorum Sanctorum festis celebria, Elogium Thalelæi sic concludit: Celebratur festivitas in ejus Martyrio, quod est intra ecclesiam Sancti Martyris Agathonici. Hæc autem ecclesia, sicuti erudite docet in sua Constantinopoli Christiana Cangius lib 4 cap. 6 num. 5, a Constantino magno primum ædificata, deinde augustiori forma restaurata a lustiniano, tandem Magno Palatio, [cum Reliquiis] cui proxima erat, inclusa est sub Tiberio Mauritii socero. Ædisicandi autem S. Thalelæo ibidem Martyrii occasionem debuerunt dedisse Reliquiæ, Constantinopolim aliquando delatæ: si quidem primus inter similares Versiculus in Officio diei, hic est: Ὄμβροις τῶν αἱμάτων σου, Μεγαλομάρτυς Θαλλὲλαιε, ἀθεΐας τὴν κάμινον ἐνθέως κατέσβησας, νῦν δὲ τῶν θαυμάτων ῥείθροις ἀπελαύνεις πάθη ποικίλα· καὶ πιστοῖς ρὧσιν παρέχεις τῇ θείᾳ χάριτι. Διὸ τὴν θείαν μνήμὴν σου περιχαρῶς ἑορτάζομεν, καὶ τὴν κόνιν τοῦ σώματος ἱερῶς προσπτυσσόμεθα. Imbre tui sanguinis, Megalomartyr Thalelæe, atheismi fornacem divinitus adjutus extinxisti: nunc autem fluentis miraculorum pellis diversas infirmitates, & fidelibus per Dei gratiam robur præbes: quapropter divinam tuam memoriam hilariter celebramus, & ante corporis tui cineres venerabundi prosternimur. In vita etiam S. Auxentii ad XIV Februarii illustrata, num. 31, ex suo monasterio Chalcedonem adducendus Sanctus, [aliud prope Chalcedonen.] acceßisse dicitur ad Martyrium S. Thalelæi, utique diversum ab urbano prædicto: cum hoc debuerit fuisse trans Pontum in ipsius tamē urbis conspectu. Quod S. Thalelæum attinet, cujus memoria ad XXVIII, Martii notatur in prædicto Arabo-Ægyptio Martyrologio, idemne an diversus sit non definimus.

[6] Augustinus Valerius, libro de Episcopis & Sanctis Veronensibus fol. 30 sic loquitur: S. Thalelæi Martyris ossa requiescunt in ecclesia S. Nicolai, inventa ibi anno Domini, [Veronæ in æde S. Nicolai Reliquiæ anno 1519 inventæ,] MDXVIIII die XXVIIII Aprilis, cum aliis sanctorum Reliquiis, ut ex Chirographo, apud dictam ecclesiam manu Nazarii Beducci, dictæ ecclesiæ Rectoris, constat. Post inventionem dictarum Reliquiarum, habita fuit a Græcis commorantibus Venetiis Vita Græce conscripta, prout etiam ex fragmentis quibusdam Græcis apud d, ecclesiam vidimus: quæ Vita deinceps in linguam Latinam translata fuit, & est apud d. ecclesiam. Eam deinde Vitam producit fol 70, cum præfatione ignoti Interpretis, testantis se potißimum inductum ad id operis in Sancti historia conferendum, quia ejus Reliquias, in S. Nicolao nuper inventas, vix modico & quidem carioso scripto testaras, vidit. Vtinam vel id ipsum haberemus transcriptum! Interim habemus inventionis atque translationis testes hos versus, in basi altaris S. Mariæ Magdalenæ depictos, quos idem Valerius fol. 85 & Vghellus in Episcopis Veronensibus col. 992 legendos exhibent, hoc tenore:

[7]

Flecte oculos, supplexq; preces hic tunde, Viator:
      Nam tegit exiguus numina magna lapis.
Dimidii Andronici, Symeonis, Thalelæique,
      Et Divi Atturgi hic pulvis & ossa jacent;
Corque carens titulo, sudaria tincta cruore,
      Martyriique genus Graïa charta notans. [cum aliis pluribus]
Sanguis, odor, crines vitreis servantur in urnis:
      Hæc Magdalenæ vota fuere piæ.
Dilecti Christo Asseclæ sunt fragmina busti:
      Et cineres, quorum nomina Sancta latent.
Nazarius Divis hanc Presbyter extulit aram:
      Reddidit & luci, quæ latuere diu.

Ex hic nominatis primus Andronicus, credi posset Veronensis Episcopus, qui colitur XIV Decembris; nisi Andronicum Monachum in Palæstina celebrem præsumere malis, [ex Oriente allatis,] de quo uxoreque ac liberis agemus IX Octobris, ut ejus Reliquiæ una cum ceteris sint ex Oriente advectæ sic etiam de Symeone præsumere licet, esse illud S. Symeonis secundi. Hierosolymorum Episcopi, aut alterius ejusdem nominis earumdemque partium Sancti. Atturius, nomine perperam transcripto Asserius esse videtur, socius S. Thalelæi: qui autem Asseclas hic est, eum libenter fecerim Asclam Ægyptium, hoc die inter prætermissos relatum, quia cum Latinis de ipso egimus XXIII Ianuarii. Quæ simul omnia lucem aliquam accipiunt ex Valerio Episcopo, prædictis versibus hanc animadversionem subjiciente: Nobis anno MDLXXV die XXIII Junii, ostensæ tantum fuerunt Reliquiæ S. Mariæ Magdalenæ, vas vitreum confractum, cinis multus rubeus, ossa in pulverem plurimum resoluta & pannis antiquissimis involuta, vela multa; duo ossa, unum sine nomine, alterum cum chirographo S. Asterii Martyris Socii S. Thalelæi: item os unum latum, [& titulo Thaumaturgi.] quod pro coxendice S. Thalelæi habetur, in quo crux ex aurichalco est cum his litteris Grȩcis infixa, Ο ΑΓΙΟΣ ΘΑΛΕΛΑΙΟΣ Ο ΘΑΥΜΑΤΟΥΡΓΟΣ. Hic vero præcipuus hujus oßis ornatus verosimile mihi reddit, simul omnia allata ex loco aliquo S. Thalelæi cultu celebri, ac forsitan ex supramemorato Hierosolymitano Monasterio, tempore belli sacri, prius quam urbs Sancta penitus amitteretur.

[8] Acta breviora & antiquiora Florentiæ reperimus in Codice XIIII Plutei VIIII Bibliothecæ Laurentianæ, collectionem quamdam complectente pro parte Maji posteriore, [Acta antiquiora ex Ms. Florentino,] ad usum ut videtur Orientalis alicujus in Patriarchatu Antiocheno Ecclesiæ scriptam, cui utinā similes partes alibi inveniri contingat! utpote diversißimam ab iis collectionibus, quæ paßim ex Constantinopolitano Patriarchatu habentur, & Metaphrasti æqualiter, sed perperam imputantur. Sunt autem stylo simplici, absque longa ambage verborum, per breves interrogationes responsionesque deducta, ut ex ipsis Proconsularibus Actis magnam partem desumpta videantur. Atque ex his solis accepta sunt Elogia omnia, quæ vel Græce in Synaxariis, vel Latine inveniuntur apud Sirletum & Valerium, quorum unum jam dedimus ex Menologio Basilii Imperatoris post I Tomum Maji; alterū quia longius, dabimus ex Claromontano post Acta prolixiora. Argumentum etiam Canonis, a S. Iosepho Hymnographo compositi, ex iisdem esse sumptum per subjiciendas Annotationes apparebit. [minus probata ex Vaticano.] Hac brevitate & simplicitate non contentus recentior aliquis Conversationem & Martyrium S. Thallelæi, quanto potuit ambitu verborum, dilatavit; priori parte complexus ex unoquoq; miraculosæ curationis genere exemplum unum, in posteriori longe alia pluraque tormenta; in quibus ut auctoritatis & fidei diversißimum pondus per se æstimet lector, etiam ipsā dabimus, ex interpretatione Danielis Cardoni piæ memoriæ, repertam in Codice Vaticano 866 fol. 327, de quo prope Romam scripto in Monasterio Cryptæ-ferratæ, judicium Henschenii nostri, haud valde favens, invenies lector in Commentario de S. Irene & sororibus III Aprilis §. 2, vereor autem ne ejusdem Auctoris sit etiam hæc compositio.

VETVSTIORA.
Ex Ms. Bibliothecæ Laurentianæ Florentiæ, Interprete D. P.

Thalalæus, M. Ægis in Cilicia (S.)
Asterius, M. Ægis in Cilicia (S.)
Alexander, M. Ægis in Cilicia (S.)

EX MS. FLORENT.

ἘΝ ὑπατείᾳ τοῦ Νουμεριανοῦ τοῦ Βασιλέως, ἡγεμονεύοντος Θεοδώρου τῆς Αἰγαιῶν πόλεως, τῇ πρὸ ἐννέα καλανδῶν Σεπτεμβρίου, μηνὸς Ὑπερβερεταίου εἰκάδι τρίτῃ, προκαθίσας Ἡγεμὼν ἐν τῷ Ἀδριανοῦ ναῷ, τῷ ἐν Αἰγαίαις τῇ πόλει, καὶ πολλοὺς κατήρξας διὰ τὸν Χριστὸν, μάστιξι δὲ πολυπλόκοις ἀφανίσας ἄνδρας πλείονας, τοὺς μὲν βυθῷ, τοὺς δὲ ξίφει παραδιδοὺς, τοὺς δὲ πρίσας, ἐπήγαγεν τὴν ἄνομον κρίσιν. Σφετεριζόμενος δὲ τῇ πλάνῃ, ἐκέλευσεν καὶ ἔτερον κρατηθέντα τότε διὰ τὴν εὐσέβειαν ἀσεβὴς παρίστασθαι, καὶ ἔφη πρὸς τὴν τάξιν· Καλεῖτε μοι τὸν τῆς ἀσεβεστάτης θρησκείας τῶν Χριστιανῶν συνήγορον. τάξις εἶπεν· Δεόμεθά σου, Κύριε, ἔστηκε πρὸ τοῦ βῆματός σου. δὲ Ἡγεμὼν τεασάμενος τὸν ἄνδρα, χάριτι φαιδρὸν, ξανθὸν τὴν τρίχα, ἔφη πρὸς αὐτούς· Ποῦ τοῦτον ἐκρατήσατε, τὸν ἀρχιγένειον καὶ καλὸν τῷ εἴδει. τάξις εἶπεν· Δεόμεθά σου Κύριε,ἐπορεύθημεν ἐν τῇ Ἀναζαρβῳ. πόλει, ἀπέχει ἀπὸ τῆς Αἰγαίων πόλεως σταδίαυς φ᾽ καὶ ἴδωμεν αὐτὸν δρόμῳ ἐρχόμενον ἀπὸ ἀνατολῶν· ὃς ἰδὼν ἡμᾶς ἐκρύβη ἐν μέσῳ τῆς ὕλης, καὶ ἐποήσαμεν ἡμέρας ἱκανὰς ἀναζητοῦντες αὐτὸν, καὶ μόλις κυκλώσαντες αὐτὸν εὕρομεν εἰς ἐλαιῶνα κρυπτόμενον· ὡς δὲ κατέσχομεν αὐτον, παρεστήσαμεν τῇ σῇ ἐξουσίᾳ.

Ἡγεμών εἶπεν· Εἰπὲ σὺ, ἄνθρωπε, ποίας θρησκείας εἶ ποίας πόλεως, ποίας τύχης, καὶ τί τὸ ὄνομά σου; Θαλέλαιος εἶπεν· Ἐγὼ Χριστιανός εἰμι, εἰ δὲ τὸ κοινὸν ὄνομά μου μαθεῖν θέλεις, Θαλέλαιος λέγομαι· εἰμὶ δὲ ἐκ τοῦ Λιβάνου, οἱ δὲ γονεῖς μου, μὲν πατὴρ Βερεκκόκιος ἐλέγετο, ἦν δὲ καὶ στρατηλάτης, ἐγένετο δὲ καὶ Χριστιανὸς, δὲ μήτηρ μου Ῥομβυλιανὴ λέγεται, καὶ ἀδελφός μου Ἰωάννης· ἔστι δὲ αὐτὸς Υποδιάκονος, κᾀγὼ τὴν ἰατρικὴν ἔμαθον τέχνην, παραδοθεὶς Μακαρίῳ τῷ ἀρχιἳητρῷ. Διωγμοῦ δὲ γενομένου καὶ πάντων φυγόντων, ἐκρατίθην ἐγὼ καὶ παρεδόθην Τιβερίῳ τῷ Ἐγεμόνι ἐν Ἐδέσσῃ τῇ πόλει, και δεινῶς μοι ἐχρήσατο. Ἐγὼ δὲ ἐπεκαλεσάμην Πατέρα καὶ Υἱὸν καὶ ἅγιον Πνεῦμα τὸν Θεὸν τὸν ἀληθηνὸν, τὸν ἀπλανῆ, τὸν διμιουργὸν, τὸν ἀγαθὸν, καὶ έῤῥύσατό με ἐκ τῶν χειρῶν αὐτοῦ· νῦν δὲ πάλιν παρεδόθην τῇ σῇ ἐξουσίᾳ· ποίει θέλεις, δίκαιον γὰρ ὑπὲρ Χριστοῦ ἀποθανεῖν, ὃν ἔχω βοηθοῦντά μοι τὸν οὐράνιον Θεόν. Ἡγεμὼν εἶπεν· Ἀπὸ Τιβερίου τοῦ Ἡγεμόνος ἀποδράσας, νομίζεις καὶ τὰς ἐμὰς χεῖρας ἐκφυγεῖν κακὴ κεφαλή; Θελέλαιος εἶπεν· Ἐπίστευσα, εἰς ὃν ἤλπισα, Κύριον Ἰησοῦν Χριστὸν, ὅτι οὐ μὲ καταισχύνῃ με, ἀλλὰ βοηθήσει μοι μέχρι τέλους. Ἠγεμὸν εἶπεν· Κάλει μοι Ἀστέριον τὸν τέκτονα. τάξις εἶπεν· Ἔστηκεν πρὸ τοῦ βήματός σου, Κύριε. Θεόδωρος Ἡγεμὼν εἶπεν· Ἀστέριε, τρῆσον ἐν τρυπάνῃ τοὺς άστραγάλους αὐτοῦ. Ὥρας δὲ πολλῆς διαγενομένης, τάξις εἶπεν· Δεόμεθά σου Κύριε, ἀπὸ ὥρας τρίτης ἔως ὥρας ἕκτης ἡτονήσαμεν τρυπῶντες τοὺς ἀστραγάλους αὐτοῦ, καὶ οὐδὲν ἠνύσαμεν.

Ἡγεμὼν εἶπεν· Ἐπιδευτερώσατε καὶ τρήσατε τοὺς ἀστραγάλους αὐτοῦ. Ἀστέριος εἶπεν· Καθώς μοι ἐκέλευσας, κύριέ μου, ἐτρήσαμεν τοὺς ἀστραγάλους αὐτοῦ. Ἡγεμὼν εἶπεν· Βαλόντες σχοινία κρεμάσετε αὐτὸν κατὰ κέφαλα. Οἱ δὲ μή νοήσαντες, ἀλλ᾽ ἀορασίᾳ πληγέντες ὑπὸ τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ξύλον ἐκρέμασαν, νομίσαντες Θαλέλαιον κρημνᾶν. δὲ μαθητὴς Θαλελαίου, ὀνόματι Θεότιμος, ἑστὼς διένευεν τοͅ μακαρίῳ Θαλελαίῳ λέγων· Βλέπεις τί ποιοῦσιν; ἅγιος Θαλέλαιος εἶπεν· Σιώπα, ἄδελφε Θεότιμε, γὰρ Χριστὸς παρέστηκεν ἐν δυναμῶν με. Ἡγεμὼν εἶπεν· Τί τοῦτο ἐποιήσατε; Ἐγὼ τὸν ἄνθρωπον εἶπον ὑμῖν κρεμᾶσαι, και ὑμεῖς ξύλον ἐκρεμάσατε; τείναντες οὖν Ἀστέριον καὶ Ἀλέξανδρον τοὺς σπεκουλάτορας εὐτόνως βασανίσατε, ἵνα μὴ τοιαῦτα τολμῶσι ποιεῖν εἰς καταφρόνησιν τοῦ δικαστηρίου. Ἀστέριος εἶπεν· Ζῇ Κύριος, κἀγώ Χριστιανός εἰμι. Καὶ Ἡγεμὼν σφόδρα ὀργισθεὶς εἶπεν· Ἀγάγετε αὐτοὺς πρός με. Ὡς δὲ ἕμελλον αὐτοὺς παριστάνειν ἐνώπιον αὐτοῦ, εὔξατο περὶ αὐτῶν μακάριος Θαλέλαιος, καὶ ἐξέφυγον τὰς χεῖρας αὐτοῦ. Κατέδραμεν δὲ αὐτοὺς μετὰ καὶ ἑτέρων πολλῶν Μήδιός τις ὀνόματι τῆς τάξεως, καὶ κατέλαβεν αὐτοὺς εἰς τὴν κορυφὴν τοῦ ὄρους, ὡς ἀπὸ σταδίων πεντήκοντα τῆς πόλεως, ἔνθα ἐκράτησαν τὸν ἅγιον Θαλέλαιον, καὶ ἀνεῖλεν αὐτοὺς ἐκεῖ, καὶ ἐλθόντες ἀπήγγειλεν τῷ Ἡγεμόνι. δὲ Ἡγεμὼν προσκαλεσάμενος τὸν ἅγιον Θαλέλαιον, εἵπεν πρὸς αὐτον· Σὺ τί λέγεις Θαλέλαιε; θῦσον τοῖς θεοῖς καὶ ζῆσον καὶ ἀπόλαυσον τοῦ φωτὸς τούτου. ἅγιος Θαλέλαιος εἶπεν· Οὑ μὴ πείσεις τὸν δοῦλον τοῦ Θεοῦ δαιμονίοις ἀκαθάρτοις θῦσαι,

Καὶ ὀργισθεὶς Ἡγεμὼν εἶπεν· Θήστε μοι σέλλαν, καὶ ἀναστὰς ἐγὼ τρυπήσω τοὺς ἀστραγάλους αὐτοῦ. ἅγιος Θαλέλαιος εἶπεν· Ἀνάστηθι Ἡγεμὼν, καὶ ἐλθὼν τρύπησόν μου τοὺς ἀστραγάλους· παρίσταται γὰρ Κύριός μου Ἰησοὺς Χριστὸς ἐνδυναμῶν με, καὶ οὐ δέδοικα τὰς ἀπειλάς σου. Ὡς δὲ ἀνέστη Ἡγεμὼν τρῆσαι τοὺς ἀστραγάλους αὐτοῦ, θρόνος, ἔνθα ἐκαθέζετο, ἐκολλήθη ὄπισθεν αὐτοῦ, πάντες δὲ οἱ καθεζόμενοι εἰς τὸν Ἀδριανοῦ ναὸν θεασάμενοι, ἀνεβόησεν μετὰ φωνῆς μεγάλης, λέγοντες· Μέγας Θεὸς τῶν Χριστιανῶν, τοσαῦτα μυστήρια ποιῶν. δὲ Ἡγεμὼν μὴ φέρων τὴν αἰσχύνην, παρεκάλει τὸν μακάριον Θαλέλαιον, λέγων· Εὔξαι τῷ Θεῷ σου Θαλέλαιε, ἵνα ἐκπέσῃ θρόνος ἀπ᾽ ἐμοῦ, τάχα γὰρ Θεός σου μέγας ἐστίν. Εὐξαμένου δὲ τοῦ μακαρίου Θαλελαίου, ἔπεσεν θρόνος ἀπ᾽ αὐτοῦ· καὶ οὐ δὲ οὕτως γνῶσιν τῆς τοῦ Θεοῦ δυνάμεως ἔλαβεν παράνομος Ἡγεμὼν, ἀλλ᾽ ἔβρυχεν πάλιν τοὺς ὀδόντας κατ᾽ αὐτοῦ ὡς ἀνήμερον θυρίον, καὶ λαβὼν τὸν τρυπανίσκον, ἔτρησεν τοὺς ἀστραγάλους αὐτοῦ. Παραχρῆμα δὲ ἐξηράνθησαν αἱ χεῖρες αὐτοῦ, καὶ ἀνακέκραγεν, λέγων· Ἔτι παρακαλῶ σε Θαλέλαιε, εὔξαι ὑπὲρ ἐμοῦ, ἵνα ἀποκατασταθῶσιν αἱ χεῖρές μου.

Εὐξαμένου δὲ τοῦ μακαρίου Θαλελαίου, ἐγένοντο αἱ χεῖρες αὐτοῦ, ὥσπερ ἦσαν ὑγιεῖς. δὲ Ἡγεμὸν εἶπεν· Ἄρατε αὐτὸν ἀπ᾽ ἐμοῦ καὶ κύμασι ῥίψατε πρὸς πελάγεσιν, ὡπῶς ἐκεῖ ἀποθάνῃ, καὶ μὴ εἰς τὰς χεῖράς μου. ἄγιος Θαλέλαιος εἶπεν· Αὐτὸς ἤρξω τὴν ἀρχὴν τῆς ἐξετάσεώς μου ποιεῖσθαι, αὐτός με καὶ τελειῶσαι ὁφείλεις. Ἡγεμὼν εἶπεν· Ἀλλαχοῦ ἄπελθε, ἀπόθανε, ἄνθρωπε. Οὔπω οὐδέν σοι ἐποίησα κακὸν, καὶ τοσαῦτά μοι ἐνεδείξω. ἅγιος Θαλέλαιος εἶπεν· Μὴ νομίσῃς τύραννε, ὅτι διὰ τὸν φόβον σου τὸν Θεὸν ἀπαρνήσομαι· τοῦτο οὖν γίνωσκε ὅτι οὔτε τοῖς θεοῖς σου ἐπιθύσω, καὶ τοῖς δαίμοσιν, οἷς αὐτὸς λατρεύεις, προσκυνήσω. Ταῦτα δὲ αὐτοῦ εἰπόντος, λαβόντες αὐτὸν οἱ δήμιοι, ἔβαλον εἰς τὴν σκάφην, καὶ ἀπήγαγον, ἔνθα προσέταξεν Ἡγεμὸν ῥιφῆναι αὐτόν. Ὡς δὲ ἔφθασαν ἐπὶ τὸν τόπον, καὶ ἔμελλον αὐτὸν ῥίπτειν, προσηύξατο λέγων· Κύριε Θεός μου, μὴ συγχωρήσῃς με νῦν ἀποθανεῖν, ἵνα τελείως ἀγωνισάμενος ἀπολάβω τὸν τῆς ἀφθαρσίας στέφανον. Καὶ εἰπόντος αὐτοῦ ταῦτα, ἔῤῥιψαν αὐτὸν εἰς τὸ πέλαγος, καὶ παραγενόμενοι ἀπήγγειλαν τῷ Ἡγεμόνι, λέγοντες; ὅτι, καθὼς ἐκέλευσεν τὸ ὑμέτερον μέγεθος, ἐῤῥίψαμεν Θαλέλαιον ἐν τῷ πελάγει, καὶ τέθνηκεν παραχρῆμα ὁρώντων ἡμῶν.

Λεγόντων δὲ αὐτῶν ταῦτα τῷ Ἡγεμόνι, μακάριος Θαλέλαιος παραγίνεται ἐστολισμένος, φέρων στόλην λευκήν. Οἱ δὲ τῆς τάξεως ἐγνώρισαν τῷ Ἡγεμόνι περὶ αὐτοῦ. δὲ Ἡγεμὼν ἀκούσας ἐθαύμασεν σφόδρα καὶ ἐξίστατο, καὶ ἐκέλευσεν αὐτὸν ἀχθῆναι ἐνώπιον αὐτοῦ. Ὡς δὲ εἰστήνεκαν αὐτὸν, ἔφη αὐτῷ· Ἰδού αἱ γοητεῖαί σου καὶ τῆς θαλάσσης περιγένοντο. δὲ μακάριος εἶπεν· Καὶ ποῦ δύναμις τῶν θεῶν ὑμῶν, τὸ καύχημα ὑμῶν, τὸ θράσος εἰς αὐτους. Ἰδοὺ γὰρ Κύριός μου Ἰησοῦς Χριστὸς κατέλυσεν τὰ ἐπιτηδεύματα ὑμῶν, καὶ οὖ συνεχώρησέν με ἀποθανεῖν ἵνα νικήσωσε καὶ τὸν πατέρα σου διάβολον. Καὶ θυμωθεὶς Ἡγεμὼν εἶπεν· Ὁρᾶτε πῶς καὶ τὰ πελάγη ἐμάγευσεν καὶ ἡμᾶς λοιδορεῖ· τοῦτον ἐὰν ἀφῶμεν οὕτως, ἀποκτενεῖ ἡμᾶς πάντας ταῖς φαρμακείαις αὐτοῦ· ἀγάγατέ μοι μάγους ἐνταῦθα, ὅπως πειράσω τὴν μαγείαν αὐτοῦ. τάξις εἶπεν Ἐστήκασι κύριε. Καὶ Ἡγεμὼν ἔφη πρὸς τοὺς μάγους· Τί δεῖ ποιῆσαι τῷ κακίστῳ ἀνθρώπῳ τούτῳ, ὅτι καὶ τὰ πελάγη ταῖς μαγείαις αὐτοῦ ἐνίκησεν, καὶ ἡμῶν πάντων περιεγένετο. Οὐρβίκιος μάγος εἶπεν· Κελεύσει σὴ ἀρετὴ ἐν τῷ σταδίῳ ἀπελθόντα αὐτὸν, ἐκεῖ θυρίων βρῶσιν γενέσθαι. Καὶ Ἡγεμὼν καλεῖ τὸν βοηθὸν αὐτῶν, καὶ λέγει αὐτῷ· Ποίησον γενέσθαι ἀρήναν παγμεγέθη, καὶ ἀνεχθῆναι θυρία παντοδαπὰ, καὶ ἐμβάλωμεν αὐτὸν, ἵνα θυριομαχεῖ. Καὶ ὡς προσέταξιν Ἡγεμὼν γενέσθαι, οὕτως ἐγένετο. Τότε λέγει Ἡγεμὼν τῷ ἁγίῳ Θαλελαίω·ͅ Θύεις λοιπὸν Θαλέλαιε, τὰς σάρκας σου τοῖς θηρίοις δώσω. Τότε λέγει αὐτῷ ἅγιος Θαλέλαιος· Ἀκμὴν ἀγνοεῖς τὴν δόξαν καὶ τὴν χάριν τοῦ δεσπότου μου Ἰησοῦ Χριστοῦ, τοῦ λέγοντος διὰ στόματος Δαβὶδ, ὅτι οὐκ ἀποθανοῦμαι ἀλλὰ ζήσομαι καὶ διηγήσομαι τὰ ἔργα Κυρίου. Καὶ πάλιν λέγει· Παιδεύων ἐπαίδευσέ με Κύριος, καὶ τῷ θανάτῳ οὐ παρέδωκέ με· δεξιὰ Κυρίου ἐποίησεν δύναμιν, δεξιὰ Κυρίου ὕψωσέ με.

Καὶ ταῦτα εἰπὼν ἅγιος Θαλέλαιος ἔμπροσθεν τοῦ Ἡγεμόνος ἐβλήθη ἐν τῷ σταδίῳ, καὶ ἀπολύουσιν αὐτῷ ἄρκτον δεινοτάτην· ἥδε δραμοῦσα ἀνεκλίθη ἔμπροσθεν αὐτοῦ, καὶ περιέλειχεν τοὺς πόδας αὐτοῦ. Καὶ ἰδὼν Ἡγεμὼν, βρύξας ὡς λέων τοὺς ὁδόντας αὐτοῦ, ἐκέλευσεν ἀπολυθῆναι αὐτῷ λέοντα παμμεγέθη καὶ λέαιναν· καὶ δραμόντες λέων καὶ λέαινα προσέπεσον τοῖς ποσὶ τοῦ ἁγίου Θαλελαίου καὶ περιέλειχον τὰ πέλματα τῶν ποδῶν αὐτοῦ. Καὶ θεασάμενος Ἡγεμὼν τὸ γεγονὸς περιέσχισεν τὴν χλαμίδα αὐτοῦ, καὶ πᾶς ὄχλος ἐβόων λέγοντες· Μέγας Θεὸς τῶν Χριστιανῶν, Θεὸς τοῦ ἁγίου Θαλελαίου βοήθησον ἡμῖν, ὥστε ἀπὸ τῆς κραυγῆς σειχθῆναι τὸν θέατρον· τὸν δὲ Οὐρβίκιον τὸν μάγον ἐποίησαν οἱ δημῶται βληθῆναι ἐν τῷ σταδίῳ, καὶ βληθέντος αὐτοῦ κατέφαγον αὐτὸν τὰ θυρία. Καὶ εὐθέως Ἡγεμὼν ἀνέστη ἐκ τοῦ θρόνου αὐτοῦ, δεδωκὼς τῷ ἁγίῳ Θαλελαίῳ τὴν ἀπόφασιν. Ἐξελθὼν δὲ εἰς τόπον ἐπίσημον ὀνόματι Ἔδεσσαν, τις ἐστὶ τῆς Αἰγαίων πόλεως, προσηύξατο ἐκεῖ ἅγιος Θαλέλαιος· καὶ προσευξαμένου αὐτοῦ, τόπος εἰς ὃν ἦσαν συνημένοι ἐσαλεύθη, καὶ φόβος ἔλαβεν πάντας, ὥστε προσπεσεῖν τοῖς ποσὶ τοῦ ἁγίου Θαλελαίου, καὶ εἶπεν τὸ Ἐλέηνον ἡμᾶς, καὶ δὸς τὴν ἐν Χριστῷ σφραγίδα. Καὶ οὕτως ἐτελειώθῃ ἅγιος Θαλέλαιος καὶ μετὰ καλοῦ ὕπνου ἐκοιμήθη. Ταῖς αὐτοῦ πρεσβείαις Σοτὴρ ἐλέησον ἡμᾶς. Ἐθελειώθη ἅγιος Θαλέλαιος μηνὶ Μαΐῳ εἰκάδι ἡμέρᾳ, τοῦ βασιλευοντος τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ᾧ δόξα καὶ τὸ κράτος, εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[1] Sub Consulatu Numeriani Imperatoris, Ægȩorum urbi præsidente Theodoro, ante diem Nonum Kalendarum Septembrium, Hyperberetæi a mensis die vigesimo tertio, sedens Proconsul ad judicium in templo Hadriani, [Ad Theodorum Præsidem ductus,] cum multos compræhendisset propter Christum, plures viros variis modis exterminavit, hos mari mergens, illos gladio tradens, quosdam igne consumens, itaque iniquum illud exercebat judicium. Porro ut pro errore asserendo vehementius satagebat., jussit impius alium quoque, propter pietatem tunc captum, coram se sisti aitque Offlcio: Vocate mihi impiissimæ Christianorum sectæ patronum. Respondit Officium, Obsecramus, Domine, ecce adstat tribunali tuo. Videns autem Præses virum gratia comptum, & capillitio flavum, dixit eis: Ubi comprehendistis illum, ingenua plane ac nitenti facie juvenem? Respondit Officium, obsecramus Domine, proficiscentes in civitatem Anazarbi, quæ abest ab urbe Ægæorum stadiis [quingentis] b, vidimus illum cursim euntem versus Orientem; qui cum nos conspexisset, abscondit se media in silva: & nos eum, pluribus diebus requisitum, ægre tandem invenimus abditum sub olea. Mox vero atque comprehendimus eum, adduximus Potestati tuæ.

[2] Dixit Præses, Fare, o homo, cujus religionis & civitatis sis, cujus etiam conditionis ac nominis. Respondit Thalelæus, Ego Christianus sum: si autem & nomen meum vulgare cupis scire, Thalelæus appellor. Sum autem ex Libano, c patrem nactus Bereccocium d, qui etiam Dux militum fuit, sed Christianus; matrem Romulianam, [& fidem constanter professus,] fratrem Joannem. Et hic quidem Subdiaconus est, ego vero Medicinam didici sub disciplina Macarii archiatri: cumque omnes diffugerent causa persecutionis, comprehensus ego traditus sum Tiberio Præsidi Edesseno. Ab hoc male habitus, invocavi Patrem, Filium, & Spiritum sanctum, Deum verum ac certum, bonumque & creatorem universorum, [jubetur talos perforari] qui me liberavit de manibus ejus. Nunc autem rursus veni in potestatem tuam, fac quod vis: quia æquum est ut moriar pro Christo, quem habeo cælestem Deum auxiliatorem meum. Præses ait: An sicuti effugisti Tiberium Præsidem, meas quoque manus speras evadere, scelestum caput? Respondit Thalelæus: Credo ei in quem spero Domino Jesu Christo, quod non patietur me confundi, sed adjuvabit usque in finem. Præses ait: Vocate mihi Asterium fabrum: Respondit Officium: Adstat tribunali tuo, Domine. Theodorus Præses dixit: Asteri, terebra perfora talos ejus. Cum autem multum temporis huic rei insumpsissent, dixit Officium: Obsecramus, Domine, ab hora tertia e usque ad sextam laboravimus perforando talos ejus, & nihil profecimus.

[3] Respondit Præses: Iterum id tentate, & omnino perforate ei talos. Asterius inquit: Sicut imperasti, Domine f mi perterebravimus ei talos. Præses dixit: Injicite funes, [& suspendi, sed frustra:] atque in caput suspendite. Illi vero id se facere existimantes, revera autem cæcitate percussi a Domini nostro Jesu Christo, suspenderunt lignum, rati se Thalelæum suspendere. Videns hoc Discipulus Thalelæi nomine Timotheus, ibidem adstans; innuit B. Thalelæo, & ait, Viden' quid faciant? Cui Thalelæus; Tace, frater, adest mihi Christus, confortans me. Præses dixit. Quid fecistis? Ego vos hominem jussi suspendere, & vos affixistis lignum: extendite igitur Asterium & Alexandrum spiculatores, & diligenter torquete, ut ne deinceps tale quid audeant in despectum mei tribunalis. Asterius inquit: Vivit Dominus: quia & ego g Christianus sum. Tunc iratus Præses vehementer ait: [quo viso converst Asterius & Alexander] Ducite illos ad me. Cum autem adducturi eos essent ante ipsum, oravit pro eis B. Thalelæus, & effugerunt manus ejus: cucurrerunt vero post eos aliqui, interque ceteros quidam ex Officio, nomine Medius; & apprehenderunt eos in summitate montis, ab urbe quasi h stadiis quinquaginta, ubi etiam S. Thalelæum comprehenderant, eosque ibi interfecerunt, [necantur,] & redeuntes nuntiaverunt Præsidi. Præses veo S. Thalelæum advocans, ait ei; Quid dicis, Thalelæe? Sacrifica diis, & vive, atque hujus lucis usura fruere. S. Thalelæus respondit: Non persuadebis Christi famulo ut dæmoniis impuris sacrificet.

[4] Et iratus Præses dixit: Ponite mihi sellam: ego ipse consurgam & terebrabo ejus talos. [idem per se facere volens Præses,] S. Thalelæus dixit: Surge Præses, & veniens perfora talos meos: adest enim Dominus Jesus Christus confortans me, nec timeo comminationes tuas. Ut autem surrexit Præses ad talos ejus terebrandos, thronus in quo sederat, adhæsit posterioribus ejus, & omnes qui sedebant in templo Hadriani elata voce exclamaverunt, Magnus est Deus Christianorum, qui ejusmodi mirabilia facit. Præses autem non ferens verecundiam, vocavit B. Thalelæum dicens, Ora Deum tuum, Thalelæe, ut excidat a me thronus: vere enim Deus tuus magnus est. Orante autem B. Thalelæo, decidit ab illo thronus; [bis punitur & sanatur a Sancto.] sed neque sic Præses injustus Dei potestatem agnovit, quin potius iterum fremens dentibus contra Sanctum, tamquam ferox bellua, arrepta terebra cœpit perforare ejus talos: statim autem exaruerunt i manus ejus, & exclamavit dicens. Iterum obsecro te, Thalelæe, ora pro me ut restituantur manus meæ. Orante denuo B. Thalalæo, factæ sunt manus ejus sanæ sicut fuerunt.

[5] Præses vero dixit: Tollite eum e conspectu meo, & fluctibus marinis immergite, ut ibi pereat, nec redeat in manus meas. S. Thalelæus ait: [mari mersus,] Tu cœpisti quæstionem de me habere: tu quoque mihi debes eam consummare. Præses, inquit: Alio abi & morere, o homo: necdum tibi aliquid mali intuli, & talia in me exercuisti. S. Thalelæus dixit: Ne existimes, tyranne, quod propter timorem tui Deum negabo: hoc autem scito, quod omnino non sacrificabo diis tuis, neque dæmonia quibus famularis adorabo. Hæc dicentem apprehenderunt lictores, conjeceruntque in scapham, eoque avexerunt, ubi mandaverat Præses cum dejici in mare. Cum autem venissent ad locum, jactumque facturi essent; oravit dicens, Domine Deus meus, ne permittas me nunc mori, ut perfectum agonem absolvens suscipiam immortalitatis coronam. Hæc locutum projecerunt in mare, & reversi nuntiaverunt Præsidi dixeruntque, sicut præcepit Magnitudo tua, projecimus Thalelæum in mare, & nobis videntibus mortuus est.

[6] Adhuc illi sic loquebantur Præsidi, quando adfuit B. Thalelæus, stolam albam indutus: [salvum se sistit:] qui autem de Officio erant indicaverunt ejus adventum Præsidi: Præses vero audiens, vehementer admiratus est atque obstupuit, & jussit illum adduci coram se. Cum autem adductus esset, dixit ei: Ecce etiam mare vicerunt incantationes tuæ k. Et dixit Beatus: Ubi nunc virtus Deorum vestrorum? ubi gloriatio & jactantia vestra? Ecce Dominus meus Jesus Christus dissolvit consilia vestra, neque permisit me mori, ut adhuc vincerem diabolum patrem tuum. Et Iratus Præses dixit: Videte quomodo & maria incantavit & nobis maledicit: si dimittimus eum sic interficiet nos omnes suis veneficiis, omnium nostrum victor. Urbicius magus dixit: Jubeat eum Potestas tua, abductum in stadium, feris in escam objici. Præses autem vocavit earum custodem, & dixit: Facito arenam parari amplissimam, & omnis generis feras adduci: [feris objectus] ipsumque eo inducamus, ut cum illis decertet. Factumque est sicut mandaverat Præses; qui dixit S. Thalelæo, Tandemne sacrificas, Thalelæe, aut opus est carnes tuas feris præbeam? Thalelæus autem respondit ei: Adhuc ignoras gratiam & gloriam Domini mei Jesu Christi? dicentis per os David, Non moriar, sed vivam, & narrabo opera Domini: & iterum, Castigans castigavit me Dominus, & morti non tradidit me: dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me. [Ps. 117, 17 & 18]

[7] Hæc cum dixisset S. Thalelæus coram Præside, injectus est in stadium, [ab iis non læditur] immiseruntque in eum ursam ferocissimam: quæ accurrens inclinavit se ante eum, & lingebat pedes ejus. Hoc viso frendens dentibus suis Præses leoninum in modum, leonem maximum cum leæna solvi contra eum mandavit; qui similiter procurrentes acciderunt pedibus S. Thalelæi, & lambebant eorum plantas. l Tunc cernens Præses quod factum erat, scidit chlamydem suam, & omnis turba cœpit exclamare; Magnus Deus Christianorum, Deus Thalelæi adjuva nos; sic ut a clamore concuteretur theatrum: Urbicium vero magum jussit plebs in stadium projici, projectumque devoraverunt feræ. Statim autem Præses surrexit de throno, deditque sententiam contra Thalelæum: qui egressus in locum celebrem, nomine Edessam, civitatis m Ægæorum, [moriturus multos convertit.] oravit ibi: & orante eo contremuit locus ubi erant congregati, & timor apprehendit omnes, sic ut procidentes ad pedes S. Thalelæi dicerent, Miserere nobis, & consigna nos signaculo Christi. Atque ita certamen suum consummavit S. Thalelæus, n & pulchro somno obdormivit: cujus precibus nostri misereatur Salvator. o [Consummatus est autem S. Thalelæus, vigesimo die mensis Maji, regnante D. N. Jesu Christo] cui est gloria & potestas in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Petavius lib. 1 de Doctrina temporum cap. 29, agens de Mensibus lunaribus (quibus sub Græcorum Imperio susceptis, Syri vicinæque nationes uti perrexerunt, etiam sub Imperio Romanorum) duplicem eorum usum fuisse docet, alterum fixum, alterum susdeque mobilem per annum Iulianum. Annum autem suum trecentis quinquaginta quatuor diebus definitum habentes Græci, sic ut menses essent alternis dierum vigintinovem & triginta, octavo quoque anno dies nonaginta, id est tres integros menses intercalabant, molestum arbitrati singulis annis intercalare tot dies, quot opus erat ad æquandam solis revolutionem annuam. Exemplum adfert Petavius ex Epiphanio, Heresi 51 Appellei mensis (qui alias Decembri responderet) Appellei, inquam diem XVI componente cum die V Novembris. Sic ergo fieri potuit ut Hyperberetæus, alioqui sub finem nostri Septembris sumplurus initium, & fere Octobri responsurus, illud anno CCLXXXIV cœerit XXV Iulii.

b Exciderat littera numeralis φ, quam restituimus ex Geographorum dimensione In Menæis & Sirleto corrupte Azarbus legitur: Veronensis interpres corruptius Arzum scripsit. quæThraciæ urbs est longe a Cilicia; additur in Menæis & Claromonatano, urbem esse τῆς δευτέρας τῶν Κιλίκων ἐπαρχίας secundæ Cilicum Provinciæ: corrigendæ sunt autem Epitomæ omnes, dum ibi comprehensum Sanctum dicunt; cum infra statuatur locus in quo captus est, solum 50 stadiis abfuisse, id est sex cum dimidio milliaribus Italicis sive horis duabus.

c Interpres Veronensis, ex Libano civitate: verum hic Mons & regio est in Phœnicia, quam nunc Maronitæ colunt, de quorum origine nomine ac religione insignem anno 1679 dissertationem Romæ vulgavit Faustus Naironus Maronita.

d Menæis & Sirleto Berucius est: in Claromontano & Veronensi Beroccius. Sirletus etiam Matrem vocavit Romulam.

e Modus hic loquendi tam definitus, non aliud significat quam indefinitum ἐπὶ πολλῆς ὥρας diu, idque cum propositione ad temporis spatium, quod communiter impendi solet alicui actioni. Sic enim sæpe video loqui Græcos, & sic explicandi sunt, alias enormis hyperboles identidem accusandi: quia tamen non ita prope tribunal exercebantur quæstiones, quin Præses posset interim aliis suæ functionis actionibus intendere; facile fieri potest, ut renuntiaturi quam frustra tentassent facere imperata, non statim fuerint auditi.

f Ita scilicet ille credebat, in hoc, æque ac mox in Sancto suspendendo, divinitus elusus. In Claromontano expresse dicitur, lignum loco Martyris terebratum fuisse.

g Huc spectat in Canone Odes 3 Stropha 3. Λόγῳ ζωῆς καὶ ἔργων ἐπιδείξει Ἀλέξανδρον ἐζώγρησας καὶ τὸν Ἀστέριον, Ἀθλητά· καὶ Θεῷ τῷ εὐεργέτῃ πανευκλεεῖς παρέστησας, Θαλλέλαιε, Μάρτυρας. Verbo vitæ & demonstratione operum Alexandrum lucratus es atque Asterium, o Athleta, quos benefactori Deo gloriosos Martyres exhibuisti, Thallelæe. Sirletus eorum conversionem differt post aliud miraculum, quo mari mersus Sanctus emersit incolumis. In Chiffletiano vocantur οἱ ἀπὸ δημίων ex carnificibus: in Claromontano plures supponuntur ministri justitiæ, quos verberibus cædi iratus Præses jusserit & quorum duo conversi sint.

h Sirletus Securi percussos ait, Claromontanum cum Interprete Veronensi Truncatis capitibus obiisse dicit: Chiffletianum, Gladio consummatos.

i Eodem facit ejusdem Odes hoc initium Θαυματουργεῖς ἐξαίσια, Παμμάκαρ, καίρῷ τῷ τῆς ἀθλήσεως· τοῦ γὰρ τυράννου, ἀνηλεῶς σε κολάζειν προθεμένου, αἱ τούτου χεῖρες ὤφθησαν ξηραὶ καὶ ἀνενέργητοι. Admiranda patrasti, o Beatissime, tempore certaminis tui: etenim manus tyranni, inclementer torquere te conantis, fecisti aridas invalidasque videri.

k Hinc Odes 4 hoc sumptum principium, Ἐν θαλάσσῃ ἀποῤῥιφθεὶς δυνάμει Θεοῦ οὐκ ἐβυθίσθης, In mare projectus, Dei virtute submersus non es: sed quod additur, Ἀσεβεῖς δὲ κατεπόντισας τῷ βύθῳ, Impios vero demersisti in profundum, figurate non litteraliter intelligendum est.

l Stropha 2 Odes 6 huc respiciens, Natura, inquit, irrationalium agnoscens te Martyrem Verbi, impetum ratione carentem cohibuit, teque pia quadam ratione honoravit, in medio stadio certantem, o Gloriose. φύσις τῶν ἀλόγων ἐπιγνοῦσα τοῦ Λόγου σε Μάρτυρα, ὁρμὴν τὴν ἄλογον φεύγει καὶ τιμᾷ σε ἐν λόγῳ εύσεβεῖ, ἐν μέσῳ τῷ σταδίῳ ἀγωνισάμενον, Ἔνδοξε.

m Interpres Veronensis, In Edessa civitate Ægæorum.

n Expreßus Synaxaria, cum Sirleto & Interprete jam dicto, caput gladio præcisum dicunt: & huc alludens Odes 8 Stropha 2 Ἱερεῖον ὥσπερ ἄμωμον τῷ τυθέντι Ἀμνῷ ἅγιόν σε προσενέχθης, τῇ τοῦ ξίφους ἐκτομῇ. Tamquam hostia immaculata sanctum te exhibuisti, Agno immolato, per gladii sectionem.

o Parenthesim hanc idcirco secrevimus a contextu, quia non dubitamus quin sit glossema Collectoris, scientis Martyrem coli 20 Maji, nec ad ea quæ initio scripserat animum advertentis.

ACTA RECENTIORA,
Licentius interpolata & fidei exiguæ.
Ex Ms. Vaticano 866 fol. 327 Interprete Daniele Cardono S. I.

Thalalæus, M. Ægis in Cilicia (S.)
Asterius, M. Ægis in Cilicia (S.)
Alexander, M. Ægis in Cilicia (S.)

EX MS. VATICAN.

CAPUT I.
Curationes miraculosæ, a S. Thallelæo collatæ deprecantibus.

Κατὰ τοὺς καιροὺς Νουμεριανοῦ τοῦ βασιλεύσαντος τῆς Ῥωμαἳκῆς πολιτείας, οἰκουμενικὸς διωγμὸς κατὰ τῶν Χριστιανῶν γέγονεν· Βδελυρὰ γάρ τις καὶ ἀλλόκοτος θεομανία τοὺς ἀνθρώπους πωρώσασα, τάς τε κυνοκτόνους φαγὰς, εὐχαριστηρίους θυσίας τοῖς εἰδώλοις προσέφερον. Παυσαμένης γὰρ τῆς δωδεκάδος τῶν Ἀποστόλων, καὶ τῆς ἑλληνικὴς κρατούσης ἀχλύος, πίστις ἐσαλεύετο· φιλείδωλός τε γὰρ ὢν Βασιλεὺς καὶ μισόχριστος, ἰδίους Ἡγεμόνας πᾶσι τοῖς ὑπ᾽ αὐτὸν κατέπεμψε κλίμασιν, ἄρδην πάντας τοὺς Χριστιανοὺς ἀναλώσοντας. Σύγχυσις δέ τις θεομάχος τῇ κτίσει ἐφήπλωτο, καὶ φιλαίματος ἄρας τῷ κόσμῳ ἐνεσκήρτησε δαίμων, καὶ ἕκαστος περί τινος μείζονος δυσιδαιμονίας ἤρικεν φιλονικῶν· εἰ δέ τις, πλάνην τὴν πολυθεΐαν ἐτόλμησεν φθέγξασθαι, κακοδαίμονί τινι ἐνεργεῖσθαι καὶ λαλεῖν ὑποπτεύετο· εἰ δὲ παῤῥησιαστικώτερος ἔμενεν, ἀσυγγνώστῳ κατακρινόμενος ψήφῳ, κατά τὴν βασιλικὴν αὖθις κατῃκίζετο πρόσταξιν, καὶ μύσος τῆς οἰκουμένης μετὰ τέλος νενόμιστο. Πολλοὶ μὲν οὖν καὶ ἕτεροι, ἔριδι καὶ ἔχθραις πρὸς ἑαυτοὺς διακείμενοι, τὴν Χριστιανικὴν κατηγορούμενοι πίστιν, καὶ τοῖς ἀληθῶς εὐσεβέσι συμπαρασυρόμενοι, εἰς κατάκριτον ἐξόκειλαν θάνατον. Οὕτως οὐκ ἀναπνευούσης τῆς φύσεως τῆς εἰδωλικῆς πλάνης, ἄλλως ὑγείαν τὴν ἀῤῥωστίαν ἑορταζούσης, ἀπέση τις ἰατρὸς, καὶ τὴν θεΐλατον λοίμην ἐκείνην τοῦ τῶν ἀνθρώπων ἐξεδίωκεν γένους. Εὐσεβές γὰρ τὸ παιδάριον, εὔμηκες τὴν ἡλικίαν ἀκμάζον, εὐθαλῶς ἀνθοῦν τὸ πρόσωπον, νεανικῶς χλοάζον τὸ γένειον, τὴν ἰατρικὴν μετιὼν ἐπιστήμην, γένους εὐλαβοῦς, Θαλλέλαιος τ᾽ οὔνομα, υἱὸς ἀνδρὸς προστάτου Χριστιανῶν, τὸ πολύφημον ἄλσος τῆς Φοινίκης κατῴκει, τὸ λεγόμενον Λίβανον, πρὸς τοῖς κλίμασιν Ἱερουσαλημίταις προσιών.

Οὗτος ἐλπίσι χρησταῖς ταῖς πρὸς Θεὸν συμβιῶν, καὶ σεμνοῖς καλλοπιζόμενος ἔργοις, καὶ ἀγαθοῖς συνειδήσεσι, καὶ τῶν σωματικῶν ἀπηλλαγμένος θεσμῶν, τιμιωτέραν τὴν εὐσέβειαν κρίνας, κατετόλμα τῆς πλάνης· καὶ ἀνιστάμενος νύκτωρ ἐξέκοπτε τὰ ὑψιλὰ μετέωρα τοῦ Λιβάνου καὶ κατάκομα δένδρα, ἔνθα χρισμοδῶν ἐχθρὸς διὰ τῆς φιλοπόρνου θέας ἐξεπολίτευε τὰς ψυχὰς τῶν ἀνθρώπων, ἐν οἷς καὶ τὸ θήλυ μάλιστα χοροστατοῦν κατεχόρευε γένος, ἐν κυννύραις καὶ ναύλαις, καὶ πυκτίσι, καὶ τυμπάνοις, καὶ αὐλοῖς, καὶ βαχείαις. Οὕτως παῖς εὐσεβῶν ἐθεράπευεν ἐν τῷ ἰδίῳ οἴκῳ, φιλοτίμως ὑποδεχόμενος πάντας ξένους τὲ καὶ πολίτας, καὶ τῆς ἀνεχούσης ἀξιῶν θεραπείας, πάνδημος ἴστατο πλουτούντων τε καὶ πτωχῶν συμπαθὴς ξενοδόχος, ὄτι ζῆλος ἦν αὐτῷ πρὸς φιλόξενον ἦθος, καὶ εὐφροσύνη ἦν τούτῳ των σωζομένων ῥῶσις· μονιμώτερος δὲ ὢν τῆς ἐπὶ πτωχοῖς συμπαθείας, ἀνενδώτοις περὶ αὐτῶν φροντίσι συνείχετο, ἴδιόν τι σπλάγχνον ὑποπτεύων τὸ μέλος τοῦ πάσχοντος, καὶ ἀφερούμενος τὸν κόπον τῆς πολυσκλήρου ζωῆς. Ἔστιν δὲ ὄτε τούτους καὶ ἐπ᾽ ὤμων ἐβάσταζεν, καὶ πάλιν αὐτοῖς ὡς ἱκετης παρίστατο, τῆς αὐτῶν κηδεμονίας πάντα τιθέμενος δεύτερα. Νοῦς ἦν περὶ αὐτοὺς πολυόμματος, καὶ παντοδαποῖς ἱδρῶσιν τὴν ἐπ᾽ αὐτοῖς ἤσκει πολυάσχολον μέριμναν, εὐκλεὲς ἐφόδιον τὴν ὑγιεῖαν παρέχων. Οὐκ ἔμενεν δὲ ταῖς τῶν χρειζώντων ἀναζητεῖσθαι σπουδαῖς, ἀλλ᾽ αὐτὸς αὐτοῖς πρὸς βοήθειαν ἔτρεχεν, καὶ τὰ ἄχθη τῶν καμνόντων ἰατρεύων ἐκούφιζεν. Τῇ γὰρ τῆς χάριτος ἐνεργούμενος ῥώμῃ, αὐτὴν εἶχεν τὴν φωνὴν τῆς ἀσθενείας φυγήν· ἅμα τε γὰρ τὴν ῥῶσιν ἐφθέγγετο, καὶ παραχρῆμα τὸ ἔργον ἐκάλει τοῦ λόγου συνήγορον.

Οὐκ ἦν πλουσίου καὶ πτωχοῦ παρ᾽ αὐτῷ τὸ διάφοπον μέσον, ἀλλὰ πιστῶν καὶ ἀπίστων ὑπῆρχεν κοινὸν εὐεργέτημα. Τοῖς γὰρ τῶν εὐσεβῶν ὅλος κατασχολούμενος μώλωψι, καὶ τὴν ἡγεμονίδα τῶν κατορθωμάτων κατέχων εὐσέβειαν, διένεμε πᾶσι τοῖς προσιοῦσι τὴν ἴασιν· ἅπας ἁπλῶς ἀσθενὴς, ἔμπλαστρον τὸν Μάρτυρα ἐκέκτητο, καὶ οὐκ ἦν αὐτοῖς ἀριθμεῖν τὴν τῆς θεραπείας ποσότητα· ᾧ γὰρ ἐὰν παρέστη, ἐξ αὐτοῦ ῥαπιζόμενον ἀπέδρα τὸ νόσημα, καὶ τῆς ἁμαρτίας ἐσκορπίζετο δύναμις· καὶ τοσοῦτον φιλοικτῆρμων ὑπῆρχεν, ὡς καὶ τοῖς Ἕλλησί ποτε θεραπείαν προσάγειν, καὶ ἐπεύχεσθαι αὐτοῖς τὴν ἀνάληψιν, ἀλλὰ καὶ τοῖς μὴ συναλγοῦσιν ὀργίζετο. Ἴδεν γοῦν ποτε Χριστιανὸν μεμηνότα καθ᾽ Ἕλληνος, καὶ τῷ τούτου θανάτῳ χορεύοντα, καὶ δηχθεὶς τὸ σκληρὸν τοῦ ἀνδρὸς, κατεμέμψατο εἰπὼν, Μὴ ἐπίχαιρε τοῖς κακοῖς τοῦ ἐχθροῦ σου, ἀλλὰ μᾶλλον εἰ μεταστήσεις αὐτὸν πρὸς θεόφιλον βίον· κοινὰ γὰρ τὰ πάθη, καὶ τὰ μέλλοντα ἄδηλα. δέ φησιν, Ταχύτερον ἐδει τούτῳ εἰσπροσταχθῆναι τὸν θάνατον, ποῖα γὰρ ὤνησις διασώζεσθαι τούτους ἐν πᾶσι τοῖς κακοῖς ἐγγηράσαντας. δέ φησιν, Προσεύχεσθαι, ἀδελφοὶ, τοῖς ἐχθροῖς προσετάχθημεν, οὐ μὴν ἐπευφραίνεσθαι· οὕτως γὰρ αὐτῶν τὸ δυσπειθὲς μαλαχθήσεται. Καὶ μετήγαγεν αὐτὸν πρὸς συμπάθειαν. Οὕτω προείη β ίος τοῦ Μάρτυρος.

Πάθος ποτέ τινα μεσημβρινὸν θηριόδηκτον κατὰ σπλάγχνων εἰλήφει, καὶ χαλεπῶς ἰοβόλος χυμὸς διασήψας τπν ἐγκάτων τὰ στέρνα καὶ τὰ πλευρὰ ἐρευνήσας ἐπενέμετο καὶ τήν καρδίαν αὐτοῦ, καὶ σὺν ταῖς ἰατρικοῖς φαρμάκοις καὶ τῇ τέχνῃ τῇ τούτων καὶ τὸ χρῆμα τοῦ ἀνδρὸς παρανάλωτο, καὶ ἐστένωτο πάντοθεν τῷ καὶ χρημάτων ἡττᾶσθαι καὶ τέχνης ἰατρικῆς ἀναγνῶναι. Αλλ᾽ ὅμως ἐν ἀνελπίστῳ ἀσθενείᾳ τοιαύτῃ παρέστη Μάρτυς θεραπευτὴς, καὶ πίστιν αὐτῷ ζητήσας. καὶ εὑρὼν τὸ τῆς διαθέσεως αὐτῷ πρὸς Χριστὸν ἀποβλέπον, ὑγίας αὐτὸν ταχείας πεπλήρωκεν· τὴν δεξιὰν γὰρ προτείνας, ἐσφράγγισεν τοῦτον σταυρῷ, καὶ τὸ τοῦ ἀνδρὸς εὐθὺς. ἀπελήλατο πάθος. Τοῦ δὲ ευχαρίστως βαδίσαντος ἰδού τις ἴατρίσκος νοσιευόμενον ἦγαν, λοιμαντικὴν, ἀποδυρόμενον συνοχὴν, καὶ δεσμῷ λαρυγγικῷ περιεχόμενον· καὶ προσρίψας ἑαυτὸν τοῖς τούτου βαδίσμασιν, ἕφη, Δέομαι, κύριε, πολλὰς τούτῳ καταναλώσας μόχθους, πολλὰ τούτῳ δεδαπάνηκα σώστρα, πολλὰς τούτῳ μεμηχάνημαι τέχνας, πολλαῖς ἐποδαῖς περιβέβληκα· ἀπηγρύπνησα νύκτας εἰς πλυμάτων προσθέματα, ἡμέρας ὁμοίως εἰς βοτανῶν ἐφευρήματα, φαρμάκοις ἐχρισάμην παντοίοις, κολακευτικὰς ἐλπίδας ματαίως παρέσυρα, καὶ τούτῳ πλησιάσαι ἀρχὴν οὐκ ἴσχυσα ῥώσεως, ἀλλὰ μένη τὸ πάθος φιλονικῶν, καὶ ὅπερ ἂν φάρμακον θεραπείας προσάξω, τῆς ἐπὶ τὸ κρεῖττον μεταβολῆς ἀνεπίδεκτον· πάντα γὰρ τῆς τοῦ πάθους θεραπείας ἐλάττω. Ἐν τοιαύτῃ τοίνυν συμφορῶν ἀπογνώσει, πρόσεισιν συμπαθὴς ἰατρὸς, καὶ τῆς ψυχοραγούσης καρδίας λαβόμενος, τὴν τοῦ πάθους ἀπόγνωσιν ἔλυσεν, εἰπὼν, Λέγω σοι, πίστιν εἰ προσήγαγες μόνον, καὶ ἀλύεσι τοῦτο κατεδεσμεῖτο τὸ πάθος, ὡς ἀχαλίνωτος ἐδραπέτευε ἵππος· ἐὰν οὖν οὕτως ὑπαγορεύσῃ τὴν πίστιν, γράψας ἐγὼ τὰς δεήσεις πρὸς Χριστὸν ἀνατείνω, καὶ αὐτὸς εὐθὺς καθυπογαράφει τὴν ἴασιν. Τότε ἀσθενῶν, τῶν ποδῶν τοῦ Ἅγιου λαβόμενος, καὶ δάκρυσιν αὐτὸν ἐλεεινολογούμενος, τὴν σύνταξιν τῆς πίστεως ἐπένευε ταῖς χερσὶν, ἐπειδὴ μὴ τῇ γλώσσῃ δεδύνητο· καὶ τῆς θείας χάριτος συνελθούσης, πάραυτα τοῦ πάθους δεσμὸς ἐκτετίνακται, καὶ τὰ τοῦ τθαχείλου διελύετο κλεῖθρα.

Οὕτως ἰαθέντος καὶ τούτου, κατ᾽ ἀγορᾶς περιείη Μάρτυς ἀναπατῶν, μήπου τίς χρήζων ἐπισκέψεως ἄῤῥωστος, λιμώττων πτωχὸς, πλανωμένη ψυχὴ, ἵνα οὕτως τῆς εἰδωλικῆς ἀνασφήλῃ τὰς ἀῤῥωστίας. Ἴδεν γάρ ποτε γυμνὸν παρείμενον, καὶ συναλγήσας αὐτῷ, ἐφήπλωσε τούτῳ πλουσίαν τὴν πρόνοιαν. Ὃς προσειδὼν αὐτῷ, πρόσεισι παρὰ πορευομένῳ τῷ ἰατρῷ λέγων, Ἐλέησόν με, ἰατρὲ ἀγαθὲ, ὅτι πάντων ἐγὼ ἀθλιώτερος, χρῆσόν μοι μικραν τῷ ἀσθενοῦντι διάλεξιν, ἰατροῦ γὰρ ἐυφήμου τῶν ἰχώρων ἀνέχεσθαι. Ὀλισθηρὰν ἐγὼ ὁδεύων ὁδὸν καὶ ῥεμβόμενος ἄφνω κατηνέχθην εἰς γῆν, καὶ ἔξαρθρον τὸ γόνυ γενόμενον ἐξέδυ τοῦ καλύπτοντος σώματα, διακλασθείσης δέ μοι τῆς βάσεως, καὶ τοῦ σφυροῦ σεσηπόντος, γέγονα τραυματία ἑλκόμενος· διχόθεν ταῖς φαρμακίαις κωλακευόμενον ἀγριοῦται τὸ πάθος, ταῖς καταντλήσεσιν ἐπανίσταται μᾶλλον, ἰατρῶν συμμορίαις ἀνθίσταται· διό μοι πᾶσα προσδοκία θεραπείας ἐξόριστο, ἀναβιῶσαι γὰρ ἐκ τοῦ πάθους οὐδέποτε ἤλπισα. Ἐπεὶ οὖν ἔγερσις τῶν πιπτώντων καὶ ἵλης πρόκεισαι, τοὺς πεπληγμένους μοι σώους χάρισαι πόδας, τὰς γὰρ νόσους ἡμῶν ἀφ᾽ ἡμῶν οὐκ ἀνέχῃ μὴ φέρειν· καὶ ὡς ἔχων σπλάγχνα πατρὸς συμπαθέστερα αὐτόθεν σεαυτὸν καθηκέτευσον, καὶ γενοῦ μοι τῷ πεπτωκότι χειραγωγὸς βακτειρία. Ἀλλ᾽ εὐθὺ λόγον τοῦ Μάρτυρος πρὸς αὐτὸν ἀπόκρισις· Αὐτὸς ἐγώ σοι πάρειμι τῆς ἐγέρσεως κέρδος, καταπλάττω σε γὰρ πίστιν, τὸ τοῦ πάθους σου ἐγκάρδιον ἔμπλαστρον· εἰ γὰρ μόνον πιστεύσεις, εὐθὺς τῆς ἰάσεως προσελεύσεται χάρις· ἔχω γὰρ τὴν πρὸς ἕκαστον πάθος θεόθεν κατεσκεύασαν ἔμπλαστρον· οἷαν δὲ πίστιν τῷ Χριστῷ προσκομίσεις, τοιαύτην παρ᾽ αὐτοῦ τὴν ὑγίαν παρήσῃ· ἐὰν γὰρ ὅλον σου τὸν νοῦν πρὸς Θεὸν ἀκοντίσῃς, τὰ διαβήματά σου ἐσίως κατευθυνθήσεται. Ταῦτα ἔφη, εἶτα τῶν ἄρθρων ἁψάμενος, καὶ τὰς ἁρμονίας τῶν ταρσῶν ψηλαφήσας, ἥρμοσε τὴν τῶν ποδῶν αὐτοῦ λύσιν, καὶ τῶν νεύρων συνῆψε τὴν σύνθεσιν, καὶ τὰ σαθρὰ τούτου ἐκίνησε μέλη, καὶ τὰς ἐσφαλμένας ἐπανόρθωσε βάσεις. Τῇ ἀφῇ δὲ τοῦ Μάρτυρος, εὐθὺς τὸ χολὸν περιέτρεχε βῆμα, καὶ ἀτονίσας τῇ φύσει ἐστερεώθη παρευθὺς, καὶ ἐξήλουτο ὑγιαίνων. Παραγγείλαντος δὲ τοῦ Μάρτυρος σιγῇ τὴν τιμὴν ἀποδοῦναι (οὐ γὰρ τὸν ἐξ ἀνθρώπων θηρόμενος ἔπαινον ἐπεδείκνυεν τοῦτο) ἐκεῖνος τοὐναντίον· τὰς γαρ πλατείας περιἳὼν, πᾶσι τοῖς ὑπαντῶσι τὴν ἑαυτοῦ ἐφώνη ἀνάστασιν, κράζων καὶ λέγων· Δεῦτε, ἴδετε, ξένον γὰρ τοῖς ἀνθρώποις ἀγαθὸν ἐπαιδήμησεν· δεῦτε, ἴδετε θησαυρὸν ἰάσεως κρυπτόμενον ἔμφυχον· δεῦτε, ἴδετε ἀπόῤῥητον χορηγὸν σωτηρίας. Ἤδη τάχα οὗτος οὐρανόθεν πρὸς ἀνθρώπους ἀφίηται; ἀπέδωκεν γάρ μοι τοῦ νοσήματος λύτρον. Τούτων λεγομένων, Μάρτυς ὑπεχώρησε πρὸς τὸν ἴδιον οἶκον.

Νεάνις δέ τις ῥιζῷ a παλαιοῦσα δαίμονος, καὶ ἐφόδῳ πνεύματος, τηκομένη, τοῦ ἰαθέντος τοὺς λόγους ἀκούσασα, προσέδραμεν αὐτῷ ἐν τῷ οἴκῳ, καὶ τὴν τοῦ πάθους φορὰν ἐσοφίσατο. Καὶ τὴν παῤῥησίαν λαβοῦσα δαιμονῶσα, τῷ Μάρτυρι πρόσεισι, καὶ στενάζουσα τὸ συμβὰν ἐξηγεῖται, δακρυοβολοῦσα πρὸς αὐτὸν καὶ βοῶσα· Ἰατρὲ, κορυφαῖε, ἐκδίκησόν με ἀπὸ τοῦ πολεμοῦντός με, ἀποδίωξον ἀπ᾽ ἐμοῦ τὰν ἀόρατον ληστὴν σῶσον ψυχὴν ἐκκρεμαμένην εἴς σε, καὶ πᾶν ὃτι λυποῦν ἀποσόβησον, θηρευτὴς τῶν παθῶν περιέρχῃ, φυγἄδευσον τὸν ἀσώματον εὐεργέτα τοῦ σώματος· ὅτι προσαντίδικον ἔχω, καὶ πρὸς ἐμὲ ἀσυμπαθῆ, καὶ πρὸς Θεὸν ἀναιδῆ. Ἴασαί με τὸν κρύφιον πόλεμον, ὄτι ἀπαράβλητόν μοι τὸ κακὸν καὶ πικρότατον· ἐὰν μόνον μοι νεύσῃς εὐθὺς ἰαθήσομαι· πρός σε τὸν ἰατρὸν τῶν παθῶν καταφεύγω, καί σε μόνον τοῦ χειμῶνσς ἀναμένω γαλήνην· μή με b τῆς ψυχῆς ζημιώσης, ἁρπᾶσαι γάρ μου ταύτην δαίμων ἐπίγεται, μηδ᾽ ἁμαρτῶ τῆς αἰτήσεως· δέομαι μῆπως θυμωδέστερον τὸ μισάνθρωπον ἐργάσομαι δαίμονα, ἀγανακτοῦντα κατ᾽ ἐμοῦ τῇ κατ᾽ αὐτοῦ προσελεύσει, καὶ μεῖξον ἐκθολώσω τὸ πάθος τοῦ πνεῦματος· ἀλλ᾽ ἐλέησόν με τὴν σὴν ἰκέτην, καὶ γενοῦ μοι τῆς θρινῳδίας μεταβολή. Ταῦτα αὐτῆς καταβοώσης, ἔφοδον κατ᾽ αὐτῆς δαίμων τετόλμηκεν, καὶ ληστεύσας τὴν φρένα τοῦ θήλεως, εἰσέδυ αὐτὴν, καὶ ἐσπάραττεν· καὶ ἔνδοθεν έγκατασκήψας πλάνος, κατὰ γῆς ῥίπτει τὸ γύναιον, καὶ διατήνων τὸ σῶμα βιαίως ἠλάλαξεν καὶ διέσπα τὴν ἄνθρωπον· ἄγρυπνος γὰρ ἦν κατ᾽ αὐτῆς δόλιος, καὶ τὴν ψυχὴν αὐτῆς εἰσπηδείσας κατῆχεν δουλεύτριαν. Οὕτως τοίνυν αὐτῆς κατακρύτως ἐχούσης τοῖς ἰδίοις Μάρτυς ὀθούμενος οἰκτιρμοῖς, ἐπὶ τὸν πολεμούντα στρατεύεται, καὶ προμετωπίδιον αὐτῇ τυπώσας τοῦ σταυροῦ τὴν σφραγίδα, τὸν Χριστὸν προσκαλούμενος ἐχειροῦτο τὸν, ἐχθρὸν, καὶ ἤνηγχεν c δαίμων παραχρῆμα ἀφῆκεν, καὶ διελύθη γυνὴ,ὡς νεκροῦ διαλάττειν οὐδέν. Μικροῦ δὲ διαστήματος προσελθὼν ἤγειρεν ἐκ τῆς γῆς τὸ κοράσιον καὶ εἶπεν· Περίσφιγξόν σου γύναι τὸν νοῦν ἐλπίσιν, τῆς γὰρ ναυαγούσης σου ψυχῆς γαλήνη γέγονεν, τοῦ ἐπουρανίου Βασιλέως τὸ σίγνον d μετωποφοροῦσα πορεύου, καὶ τὸν ἀόρατον ὡς ὁρατὸν συμπατήσεις· ἐὰν γὰρ πιστεύσῃς εἰλικρινῶς τῷ Θεῷ, τὸ Πνεῦμα αὐτοῦ τὸ ἅγιον χαρίσεταί σοι δύναμιν, ἵνα πάντα τόπον ἐχθρὸς περιφεύγει σε, μήπως αὐτῷ ἐστιφημίσῃς σταυρόν.

Οὕτως παραδόξως τῆς δαιμονικῆς ἐνεργείας ῥυσθῆσα νεανίς, βοῶσα ἐβάδιζεν τὰ μεγαλεῖα Κυρίου· παράγουσα δὲ, προσαίτην ἴδεν τυφλὸν γνωστὸν ἑαυτῇ, καί φησιν πρὸς αὐτὸν, Τί κάθησαι ἐνθάδε, οὐδὲν ποριούμενος; ἦλθεν ἰδοῦ τίς ἰατρὸς, καὶ τοὺς ἀσθενεῖς ὑγιεῖς ἀπεργάζεται, ἔμπλαστρός ἐστιν δαιμονικὰς καταπλάττων ὀδύνας, σωτηρίας διαδότης ὑπάρχει, δεσμὸς λελυμένων σωμάτων, ὡς ἁμαρτίαν τὴν δωροδοκίαν ἀποστρεφόμενος· πᾶν ὅτι οὖν καλὸν αὐτὸς ὑποτίθεται, καὶ ἰδοὺ πάντα τὰ πάθη πρὸς ἐκεῖνον συντρέχει. Ἐνέχυρον κρατῶ τῆς ἐκβάσεως βέβαιον· λογίζομαι δὲ ὡς ἄρα θεῖός τις εἵη πρὸς τὸν νέον χρηματισμός. Καὶ πρόσεισι μὲν αὐτῷ ἅπας ἀσθενὴς, δὲ ποικίλαις αὐτοὺς κλίναις ὐποδέχεται, ἔχει γὰρ κοινὴν ψυχαγωγὸν ἀληθῆ· εἰσῆλθεν εἰς οἷκον αὐτοῦ, καὶ ἰδού τις ἐκάκωτο κάκωσιν κεφαλῆς, ἄλλος εἱλίσσετο στροφάλιγγι τῆς γαστρὸς, ἕτερος ἔνδοθεν ἐπύρεττεν πυρετὸν, ἄλλος κυρτώματος πεφόρτιστο μαρασμῷ, ἕτερος τοῦ ποδὸς ἐθρήνει τὴν ἄλγησιν, ἄλλος ἕλκεσι σεσηπὼς ὁλοφύρετο, ἕτερος ὀφθαλμῶν ὀδύρετο στέρησιν, ἄλλος ἄλλο ἔφερεν πάθος· ἄλλ᾽ συμπαθὴς νοσοκόμος πρόσφορον τοῖς πάθεσιν ἐμέριζεν ἴασιν· ἓν αὐτοῦ ῥῆμα θεραπείας προσφέρων, οὐκ ἔπεσεν ἐπὶ τὴν γῆν, ἔκδοτα γὰρ τούτῳ ὑπὸ Θεοῦ παρεδόθη τὰ πάθη.Δεῦρο οὖν, καὶ τούτῳ προάξω σε· ἰδοὺ γὰρ πρὸ τῶν ἰδίων θυρῶν παρακάθηται, μένων τοὺς θεραπευομένους ἐλθεῖν. Ταῦτα αὐτῷ προσειποῦσα, ἀπήγαγεν αὐτόν· καί γε τούτῳ καὶ σώματος καὶ ψυχῆς ὀφθαλμίᾳ ἐβαρύνετο [ὥς μὴ βλέπειν] e καὶ τὸν ὁρόμενον καὶ τὸν νοούμενον ἥλιον, τοῖς γὰρ εἰδώλοις προσήλωτο. Καὶ προσπεσὼν τῷ Μάρτυρι εἶπεν· Ἕως τοῦ νῦν καὶ μόνως ὑπάρχω ἐλεεινὸς, ἀπὸ δὲ τοῦ νῦν μακάριστος, ἐκ τῆς σῆς δεξιᾶς δεχόμενος ἴασιν· διάνοιξον τὰ φθαρέντα μοι φῶτα, καὶ ἴδω σου τῆς χειρὸς τὴν ἐκτῖνα, ὅπως ὀξυωπίαν δι᾽ αὐτῆς ἀναλάβοιμοι. Τίνες οὖν καὶ τοῦ Μάρτυρος πρὸς τοῦτον φωναί; Ἀκοίμητος ὀφθαλμὸς, ἄνθρωπε, θεατὴς ἀθεάτων, τὰ καθ᾽ ἡμᾶς ἐποπτεύει· δέξαι οὖν τῆς ἰάσεως πείραν, καὶ τὸν φυσιουργὸν Χριστὸν κατανόησον· ἐὰν γαρ γνωρίσεις αὐτὸν, σωμάτων τε καὶ ψυχῶν κηδεμόνα, κίχρημι τῇ προνοίᾳ τὴν χεῖρα, θεραπεύει δὲ αὐτὸς τῷ γαληνῷ ὀφθαλμῷ. Ταῦτα τοῦ Μάρτυρος λέγοντος, οὐ πρότερον τυφλὸς ὑπεξῆλθεν, πρὶν τὴν ἴασιν εἵλκυσεν· λαβόμενος γὰρ τῶν τρισμακαρίων χειρῶν Θαλλελαίου, τοῖς ἰδίοις ἐπέθηκεν ὄμμασιν, καὶ εὐθέως αἱ κοιλανθῆσαι τούτου διηυγάσθησαν κόραι, καὶ ἀναβλέψας συμπαρέμεινεν αὐτῷ.

Quo tempore Romanum Imperium tenebat Numerianus, per orbem universum Christianorum invaluit persecutio. [Mota sub Numeriano persecutione,] Cum enim insanum quoddam impurumque Deorum colendorum studium homines invasisset, dapes letiferas & eucharistica sacrificia idolis passim offerebant. Duodecim nempe Apostolis ex hac vita sublatis & passim prævalentibus Gentilium erroribus, fides Christiana non parum vacillabat. Imperator ipse, ut idolorum erat studiosissimus & Christi acerbus osor, delectos ad hoc Præsides in cunctas sibi subjectas regiones immisit, per quos Christiani omnes penitus delerentur. Tunc itaque pugnante contra Deum creatura, magna rerum omnium confusio extitit, & mundi Princeps, sanguinem sitiens, incredibili incessit lætitia: quia alter alterum contendebat superare sævitia abundanti. Quod si plurium deorum cultum reprehendere quis fuisset ausus, a cacodæmone agi hominem, impellique ad loquendum suspicabantur; si constantius etiam sese gereret, indicta causa condemnatus, secundum Imperatoria denuo cruciabatur edicta, atque etiam post mortem censebatur orbi universo execrabilis esse; usque adeo ut dum contentionibus & inimicitiis non pauci inter se dissidebant, horum quidam de fide Christiana accusati, una cum pie sentientibus abriperentur ad indistinctam cædem. Cum igitur ab amentia idololatrica non modo non respiraret natura humana, sed ipsam ægritudinem sanitatis loco deamaret; medicus quidam apparuit, [Thallelæus juvenis medicus,] cujus opera pestis quam dixi gravissima ab humano genere magnam partem fuit depulsa. Adolescens namque piissimus, procero corpore, florente ætate, vultu prorsus decoro, flavescente in barbam mento, artis medicæ non imperitus, genere nobilis, Thallelæus nomine, viri inter Christianos præcipui filius, notissimum fama lucum habitabat, qui in Phœnicia situs a Libano habet nomen, & ad A Hierosolymitanæ regionis partes vergit.

[2] [& religione fervens,] Is itaque spes suas omnes in solo Deo sapienter habens repositas, & multis egregie factis clarus, conscientiæ bonæ testimonio animosus, atque a corporeis prorsus voluptatibus alienus, quia potiorem rebus omnibus ducebat pietatem, facinus præclarum ausus est contra idola. Noctu siquidem e lecto consurgens, excelsa Libani excidere est aggressus; & dejicere arbores, ubi oracula sua fundens satanas, obscœnis visionibus hominum animas seducere consuerat; & feminas præsertim, choreis agendis addictas, cymbalorum, nabliorum, tympanorum, tibiarum sonis Bacchicisque orgiis occupabat. Sic erga Religionem affectus, [ægros quoslibet gratis curat,] medicinam domi suæ exercebat, tamquam peregrinos hospitio colligens; & omnes qua valebat arte sanitati restituens, divitum pariter ac pauperum receptor audiebat. Quamvis autem summo in hospitalitatem ferretur studio, & omne suum gaudium poneret in confirmatione debilium; præcipua tamen quadam erga pauperes miseratione moveri solitus, singulari quoq; cura circa eos utebatur; eorum membra quos curandos susceperat sua esse reputans, & vitæ asperioris laborem molestiamque eis mitigans. Fuit cum illos in humerum sublatos veluti famulus vilissimus portaret, nihil ea quam de miseris habebat cura existimans gloriosius. Pluribus in eorum commoda oculis invigilare videbatur, & omnem in id solicitudinem conferebat, ut abeuntibus sanitatem quasi pro viatico tribueret. [etiam solo verbo:] Non illi sufficiebat si rogatus tantummodo operam conferret indigentibus, sed sponte sua atque ultro ad eorum auxilium properabat: & remedia laborantibus adhibens, eorum relevabat dolores. Gratiæ videlicet divinæ robore instructus, solo jussu morbos & languores fugabat; simul enim ac sanitatem cuipiam precabatur, ea repente homini reddita sermonem ejus excipiebat.

[3] Pauperem inter & divitem discrimen apud eum nullum: infideles ita ut fideles communibus beneficiis complectebatur. Etenim piorum hominum curandis plagis totum se impendens, & ad omnia recte facta pietate sola utens duce, omnibus ad se accedentibus impertiebatur medelam: quiscumque autem infirmabatur, recurrebat ad Martyrem, nec facile erat inire numerum sanitati, redditorum: si cui vero superveniebat ipse, ex eo raptim diffugiebat morbus & alia quævis peccati pœna. Quin etiam tanto erga miseros omnes commiserationis ferebatur affectu, ut ipsis quoque Gentilibus beneficia conferendæ sanitatis non denegaret, sed pro eorum convalescentia preces votaque susciperet, eisque non compatienti irasceretur. [nec minus misericors erga Gentiles,] Quodam tempore Christianorum quempiam adversus Gentilem sævire conspexit, eoque cæso exultare. Non tulit crudelem hominis duritiem vir sanctus, sed palam eum corripuit hisce verbis; Noli, o homo, inimici tui malis exultare; tunc vero gaude, cum ad sancte instituendam vitam eum commoveris; communes siquidem ætumnæ mortales omnes premunt, quæ autem deinde obventura nobis sint ignoramus. Cui alter; Mortem, inquit, huic inferri oportuit quam citissime: quid enim prodest supervivere eos qui in peccatis suis consenescerent? Tum Sanctus; [injurias eis fieri prohibet.] Ita edocti sumus, Fratres, ut etiam pro inimicis orare, & nullo modo de eorum infortuniis gaudere debeamus: hac quippe ratione duros eorum animos facilius emolliemus. Quo dicto ferocem illum ad compassionem induxit.

[4] Ac eo quidem modo vitæ suæ stadium Christi decurrebat Martyr, quando contigit meridianis horis, venenato per viscera malo serpente, torqueri nescio quem hominem. [Sanat peste laborantem,] Jamque permolesta sane putrefactione interiora omnia pervadens humor pestifer, pectus ac latera & ipsum cor ejus miserum in modum depascebatur, nec obstantibus medicorum plurium pharmacis, atque omni ab eis arte nequidquam adhibita consumptisque pecuniis, pejori semper loco erat viri sanitas; ita ut & pecuniæ eum deficerent, & de valetudine per medicos recuperanda spem nullam haberet. Sed postquam ad immedicabile malum curandum accessit Christi Martyr, & fidem hominis exploravit; animi ejus affectionem deprehendens, ad Christum conversam, valetudini miserum repente restituit. Protensa namque manu, signo eum Crucis munivit, ac omne continuo malum ab eo depulsum est. Hoc igitur recedente cum gratiarum actione, ecce e medicorum numero aliquis ægrorum adduxit, pestifera quadam contagione, & gutturis augustiis, se lamentantem teneri. Is hominis sancti pedibus se advolvens; Oro, inquit Domine mi, [& angina fauces præclusum:] plurimos in hocce homine labores frustra consumpsi, non exiguas ille pro recuperanda sanitate impensas fecit, omnem meam autem in eodem perdidi, ab omni eum parte tentavi: noctes duxi insomnes variis lotionibus intentus, dies similiter in herbarum explorationem totos impendi, cunctis medicæ artis auxiliis fui usus, spes omnes quibus mihi blandiebar amisi, & cum ad eum accessi, nullum restitutæ valetudinis principium reperi; sed malum pertinacissime homini adhæsit, & quodcumque ei adhibere conatus fui remedium, nullam tamen in melius mutationem advertere hactenus potui; omnia namque medicorum auxilia malum illud longe exsuperat. In tali eum videns desperatione piissimus medicus, animo deficientem suscepit, spemque illi dedit meliorem, ita locutus; Dico tibi, si fidem tantummodo habueris, licet vinculis tibi alligatum foret malum, fugam tamen quasi effrænis equus arripiet. Profecto si istam mihi fidem promittas, ego meas ad Christum pro te supplicationes feram, ac ipse confestim chirographum tuæ sanitatis scribet. Tunc infirmus, apprehensis viri sancti pedibus, & lacrymis ad misericordiam ejus erga se commovendam fusis, fidem ei, qualem requisierat, addixit; manuum signis, cum lingua impediretur, ad hoc indicandū usus. Atque ecce, divina adspirante gratia, laxatum est vinculum infirmitatis, & colli claustra fuerunt referata.

[5] Post ita redditam homini sanitatem, ad forum ambulaturus perrexit Martyr, circumspiciens num quis ibi aut infirmus egens curationis, aut egenus esuriens, aut anima esset errabunda, quatenus eos sic ab idolorum errore & infirmitate reduceret. Factum est autem ut videret hominem plane nudum, cujus commiseratione tactus, [curat pedem pessime affectum,] animum explicuit ejus juvandi cupidum. Ille vero ipsum intuitus, prætereunti ait, O medicorum optime, quoniam mortalium omnium infelicissimus ego sum, tantisper me loquentem audi, medicum enim insignem decet suscipere difficiliores curas. Per lubricam ego viam incedens, nec satis firmo consistens vestigio, in solum repente concidi, & loco suo emotum genu mihi est; unde inutilis reddita tibia & pedis cavilla suppurata, fecit ut ulcera plura circumferam. Adhibitis autem malo remediis, ipsum videbatur magis magisque invalescere, superabat fomenta omnia mali pertinacitas, nec quidquam juvabant coacta sæpe plurium medicorum concilia; quamobrem nullam mihi adipiscendæ salutis spem videns relictam, supervicturum me malo non credo. Tu igitur, cum sis lapsorum erector & propitiator, exulceratos pedes mihi sanos restitue. Non enim potes non auferre a nobis morbos nostros: & quia habes paternæ commiserationis tenerrima viscera, ipse te move, ut fias mihi lapso baculus. Vix loqui ea desierat, cum tale a sancto Martyre accepit responsum: Ipse ego en adsum sanitatis tibi donum collaturus, & fidem tibi tamquam animi emplastrum optimum applico: si namque solum credideris, præsto erit curationis gratia: hanc enim habeo, contra omne genus morborū, divinitus paratam opem. Quantum autem fidei in Christum habueris, tantum de malis & infirmitatibus tuis scias detrahendum. Si totam mentem in Deum fixeris, vestigia tua plane dirigentur. Hæc dicens, affecta hominis membra manu accepit, & omnes pedum juncturas leniter contrectans, redaptavit pedum ligaturam: & nervorum compositionem reformans, marcidaque antea membra movens, rectum ei gressum restituit. Ille vero ad Martyris contactum exilivit sanus, consolidatis quæ antea naturaliter deficiebant basibus. Cumque Sanctus præciperet ut collatam sibi gratiam silentio involveret (non enim laudem ex hominibus affectans talia operabatur) ille econtra per omnes urbis vias discurrens, obviis quibusque erectum se monstrabat, clamans ac dicens, Venite & videte grande quod hominibus advenit bonum, videte curationum thesaurum animatum, videte mirabilem salutis auctorem. Numquid non divinitus humano generi missus est de cælo, qui me ab infirmitate liberavit? Dum autem hæc dicerentur, Martyr domum suum revertit.

[6] Puella quædam, cum obsidente eam dæmone luctans, ejusque incursione contabescens, postquam hominis jam sanati sermonem percepit, ad Thallelȩi ȩdes curriculo festinavit, [energumenam liberat,] præsumens ab eo se liberandam. Cumque mali remedium sibi pollicita, Martyrem ita fidenter adiisset; quid sibi acciderit narrat, gemebunda, non absque clamore ita Sanctum compellans; Medicorum omnium præstantissime, vindica me de eo, qui me oppugnat, effuga a me invisibilem prædonem, salvam fac animā pendentem ex te, & omnem procul molestiam submove. Tu circuis, miseros quærens quibus sanitatem conferas. In fugam abige corporum Curator, hostem incorporeum, quem adeo mihi sentio infestum, quem a me vexanda nihil revocat, qui Deum ipsum inverecunde lacessit. Libera me ab intestino hoc bello, quia inevitabile mihi & acerbissimum est malum. Si solum annuas, e vestigio sanabor. Ad te malorum omnium medicum confugio, a te solo jactationis meæ finem præstolor. Ne patere ut animæ meæ jacturam faciam, quam rapere tanto studio cacodæmon contendit: ne sinas preces meas esse frustra. Vereor profecto ne ferociorem contra me hostem effecerim, hac mea contra illum obsecratione irritatum, atque ita majori me violentia sit aggressurus. Tu vero supplicem tuam miserere, & mœrorem meum converte in gaudium. Talia inclamantem puellam ausus est continuo dæmon invadere: qui mentem miseræ confestim eripuit, ipsamque insedit, & discerpsit; tum interius grassando veterator in solum mulierem prostravit, corpusque magna vi contorquens & incondite ejulans, infelicem dilaniabat? Etenim importunus admodum & quietis impatiens spiritus ille erat, & omnes animæ facultates pervadens eas sibi subjiciebat. Cum igitur eo modo affligeretur mulier, impulsus Christi Martyr innato sibi commiserationis affectu, pugnam suscepit contra dæmonem; & Cruce frontem energumenæ signans, Christumque in auxilium advocans, adversarium facile expugnavit. Coactus tum fuit dæmon e muliere migrare, quæ quamvis jam liberata, mortuæ tamen similis jacuit. Sed modica solum interjecta mora, puellam e terra levavit Thallelæus & dixit: Mentem tuam spe meliorum, o mulier, confirma; animæ enim tuæ, magna hactenus tempestate jactatæ; tranquillitas obtigit. Perge porro cælestis Imperatoris signum fronte præferens, ac scias invisibilem a te hostem veluti visibilem expugnandum. Si namque perfecte in Deum credideris, virtutem tibi sufficiet Spiritus ejus, qua repulsus cacodæmon fugam solam, non pugnam circumspiciet, ne contra ipsum Crucem extollas.

[7] Cum hoc modo admirabiliter a diabolica vexatione liberata fuisset puella, ad sua se retulit, [cæcam illuminat,] Domini magnalia enuntians: præteriens autem vidit mendicum cæcum, sibi non ignotum, cui illa, Quid, inquit, consides, sine spe consequendæ salutis? Advenit, ecce, medicus aliquis qui infirmos quosvis sanitati restituit: curator diabolicarum passionum, incolumitatis dator, corporum paralysi dissolutorum roborator, munerum largitionem quasi peccatum enorme aversans. Quoniam igitur nil nisi pulchrum meditatur & agit, omnes ad eum male habentes confluunt. Rei, quam dixi, pignus habeo liberationis meæ certitudinem. Equidem opinor ab illo juvene divinam quamdam negotiationem exerceri: nam omnis quidem, ut dixi, infirmus ad eum confugit, ipse autem variis eos lectis excipit, agens communem corporum animarumque curatorem. Ingressa, in ejus domum sum: & ecce alius ibi capitis dolore, alius torminibus ventris affligebatur: erat quem internæ urebant febres; alium inquinabat sanies erumpens; pedum alius dolorem lamentabatur, non deerat qui ulcerum putrescentium cruciatus, [ab energumena curata sibi adductum.] qui oculorum orbitatem, qui aliud suum deploraret malum: at misericors ille ægrotantium susceptor convenientem omnibus medicinam adhibebat, nullaque ejus vox quæ ad miserorum salutem facere aliquid poterat, frustra proferebatur: in ejus namque arbitrium morbos omnes eorumque remedia Deus tradiderat. Veni igitur, & ego te ad eum deducam: ecce enim, pro domus suæ foribus ipse considet, præstolans eos qui ægritudinum suarum medelam postulaturi accedent. His dictis, hominem e loco quem occupaverat, ipsa abducit, non oculorum modo, sed mentis etiam cæcitate gravatum, ut qui neque corporeum illum, neque intellectualem solem oculis intueri poterat, [& convertit ad fidem.] idolorum addictus cultui. Ad Martyris tamen pedes supplex accidens, ita est locutus. Ad hoc usque tempus omnium commiseratione visus sum esse dignus; at ex hoc ipso mortalium omnium evadam felicissimus, si per te sanitati hodie merear restitui. Aperi, quæso, emarcidos oculorum meorum orbes, & aspiciam manus tuæ radium, quo videndi acumen recipiam. Quid ad hæc sanctissimus Martyr? Qui, inquit, o homo, rebus nostris numquam non invigilat, providentiæ divinæ oculus, ipsa etiam invisibilia visu penetrat, humana quoque omnia speculatur. Oculorum igitur usum recipe, & naturæ auctorem Christum mente intellige: illum enim corporum animarumq; nostrarum curatorem optimum si recte agnoveris, ego quidem manum accommodo providentiæ divinæ, ipse vero est qui sereno oculo suo te curat. Hæc cum sanctus Christi Martyr pronuntiasset, non prius e loco abscessit cæcus, quam visum recepisset. Apprehensis namque beatissimis Thallelæi manibus, oculis eas suis imposuit; & consestim vacui ejus orbes fuerunt illuminati, & suspiciens videndi usum deinceps retinuit.

ANNOTATA.

A

Insignis hallucinatio. Ex Libano, qui Phœniciæ mons est procul a regione Hierosolymitana, venisse Sanctum legebatur in antiquis Actis: hujus autem occasione nominis, Saltum Libani, in quo Domus ædificata a Salomone dicitur 3 Regum 7, ad montem istum spectare Auctor credidit. Eumdem errorem incurrit Guilielmus Tyrius lib. 18 Belli sacri. Sed Interpretes Scripturæ in eo conveniunt, quod Domus saltus Libani fuerit in loco silvoso ipsius Montis Sion: cur autem cognomentum Libani datum sit huic saltui, vide apud Cornelium a Lapide, rationes quinque allegantem. Ergo dum infra num 9 Martii dicit, quod sibi Patria Judæa, urbs natalis Hierosolyma sit, merum figmentum Auctoris hujus est: qui simili fortaßis licentia totum hoc caput de miraculis commentus est: quæ tamen, ut invenimus, sic dedi.

Deinceps notanda ad Græcum textum spectant.

a Ecgraphum nostrum absque subscripto, ῥιζῶ: ignotæ mihi significationis hæc est vox: existimo tamen respondere sequenti mox in altero membro voci ἐφόδῳ, atque adeo eodem modo scribi debere.

b Consequenter hæc scribebantur omnia: sed apparet deesse aliquid ad sensum supplendum, qui videtur esse. Ne despicias me, periclitantem de animæ jactura facienda.

c Etiam hic excidit aliquid.

d Σίγνον, Signum, a Latinis sumptum.

e Pro his quæ inserui verbis legebatur, ἐβαρύνετο γὰρ ἐβαρύνετο.

CAPUT II
Martyrium Ægis, post varia supplicia, toleratum.

Οὕτως τῶν πειθῶν τῶν ἀνθρωπίνων ἐλαυνομένων ψυχῶν φήμη λοιπὸν πανταχοῦ περὶ αὐτοῦ διεδίδοτο, καὶ πάς τις τοῦ Μάρτυρος εὐφήμει τὰ θαύματα. Βασκαίνων δὲ τῶν καλῶν καθαιρέτης εἰσέδυ τινὰ συλλαβεῖν αὐτὸν, καὶ ταῖς ἀρχικαῖς παραδοῦναι δυνάμεσιν, καὶ διεκδέδωκαν αὐτὸν Τιβεριανῷ τῷ Ἡγεμόνι τῆς Ἐδεσσηνῶν· ὃς μαστιγώσας αὐτὸν φραγέλλοις χαλκευτικοῖς, φρενοβλάβειαν τοῦ ἀνδρὸς κατασοφισάμενος, ἔξω τῆς αὐτοῦ ἐπαρχείας ὁδεύειν προέταττεν. δὲ πνευματικοῦ σπυνθῆρος λαβόμενος, ἔξεισι τῆς χώρας, καὶ πρὸς Κίλικας ἔτρεχεν, κᾀκείνους ἴσα περιοδεύων, τῷ ὀνόματι τοῦ Χριστοῦ καὶ τῆς ἱδίας τέχνης οὐδαμῶς ἀφιστάμενος. Τότε τινὲς τῶν ἑλληνιστῶν ἀνήγαγον Θεοδώρῳ τῷ Ἡγεμόνι τῆς παραθαλασσίου Αἰγῶν, τῆς πρὸς δευτέρους Κίλικας πόλεως, λέγοντες, Προσήλασέν τις παρ᾽ ἡμῖν ἐξ ἀνατολῶν Γαληλαῖος, ἐπίπλαστον ἰατρίαν προσφέρων, καὶ ἐπιπολαίῳ σχήματι τοὺς πολλοὺς δελεάζων, καὶ Ἰησοῦ τινι προσάπτοντα τῆς ἰατρίας αὐχήματα, καὶ ἐλευθεροποιοῦντος προσωνυμίαν περιτίθησιν αὐτῷ, ἀνδρὶ ἐκ δουλικῆς ῥαπισθέντος χειρὸς, καὶ καθύβρισεν τῶν θεῶν τὰ πολύτιμα , ἐλαφύρισεν τὰ τῆς ἱερουργίας λαμπρὰ, ἐμίανεν τοὺς ἀμωμήτους ναοὺς, ἕως καὶ ναῦ ἐκκοπτων τὰ θεσπέσια ἄλση οὐ παύεται. Οὕτως ἀκούσας Ἡγεμὼν, κατὰ τὴν ἐκείνου πρόοδον δούλους ἀπέστειλεν, τὰς τρίβους διατηρεῖν, τοῖς ὁδοφύλαξι προθέμενος κίνδυνον, μήπου ταύτην ταύτην διαδράσας τῶν ὁδῶν διαλάθοι. Ἀγρύπνως οὖν οἱ πυλωροὶ τὰς τούτου προόδους ἐφύλαττον, οὐκ ἀνειμένης χολῆς. Τῆς οὖν πλάνης τῶν εἰδώλων πανταχῆ κεχυμένης, καὶ τῶν Χριστιανῶν ἐπιζητουμένων, περιέτυχον τῷ Μάρτυρι πλησίον τοῦ Ἀναζαρβοῦ ἄστεως, ὑπὸ ἐλαιοφόρων ἐκεῖ σκιαζομένῳ φυτείαν, καὶ δήσαντες καὶ μαστιγώσαντες αὐτὸν, ἤγαγον πρὸς τὴν πόλιν τῶν Αἰγῶν, καὶ τῷ Ἡγεμόνι παρέστησαν. Ὃς μεμηνὼς κατ᾽ αὐτοῦ, εὐθὺς τῇ ἐπιούσῃ ἐπὶ τοῦ Ἀδριανοῦ προκαθήσας ναοῦ, τὴν ἐπ᾽ αὐτῷ συνεκρώτησεν κρίσιν, καὶ γυμνόσαντες αὐτὸν εἰσῆγον οἱ δήμιοι, καταβοῶντες αὐτῷ ἀπείτη, ῥημάτων ἀκοῦσαι τυραννικῶν.

Καί φησιν Ἡγεμών· Χώραν λέγε μοι, καὶ τύχην, πόλιν, κλῆσιν, ὁμοῦ τε καὶ πράξιν. δέ· Γῆς μὲν εἰμὶ Ἰουδαίας Ἱεροσολυμήτης, ἐλευθέρων δὲ γονέων, Θαλλέλαιος, ἰατρὸς, Χριστιανός. Ἡγεμὼν ἔφη. Τί σοι καὶ τῇ πολυφόρῳ τῶν Κιλικῶν πατρίδι; Μάρτυς ἔφη, Τὴν εἰδωλικὴν πλάνην περιἳὼν, καὶ ἑτέρωθι δικασθεὶς, ἥκω καὶ ἐνταῦθα, τῷ Χριστῷ συμμαχήσων· οὐδὲν γὰρ οὅτω θεραπεύει τὸ θεῖον, ὡς κατὰ τῆς εἰδωλικῆς ἐξοπλήζεσθαι πλάνης· καὶ εἰ ἤθελον, ἔσχον ἂν τὴν παρά σου συνδρομὴν ἀκατάσχετον· ἀλλὰ ταράχους ἐκώλυον, βλασφημούμενος καὶ τῆς ἰατρίας εὐθυνόμενος δίκας. Ταῦτα λέγοντος, πυρπνοήσας Ἡγεμὼν ὠμοῖς νεύροις παρεκελεύετο τούτου τὰ νώτα μαστίζεσθαι, πληγαῖς αὐτὸν περισφίγγων βασάνων, ἵν᾽ εἰς κατάπτωσιν τινάξῃ τὸν Μάρτυρα. Ἀλλ᾽ ἦν ἄρα Θαλλελαίῳ πόλεμος εἰρήνη, καὶ μάχη γαλήνη. Τέτατο γοῦν πρηνῆς προηπλωμένος ἐν γῇ, θρόνου ὑπατικοῦ ἀντιπροσώπου δικάζοντος, καὶ κατέστιξεν μὲν ταῖς πληγαῖς τὰ νώτα τοῦ Μάρτυρος, οὐκ ἦν δὲ εὔληπτος ἐν τῇ ψυχῇ λαβὴ, dἐχάνωσεν μὲν τὴν τῶν μελῶν αὐτοῦ σύνθεσιν, τὸ δὲ τῆς πίστεως στερὸν οὐκ ἐσάλευσεν, τῷ γὰρ τῆς θεοφιλίας ὅλος κατεχόμενος φίλτρῳ, τῶν πληγῶν οὐδ᾽ ὅλως ἠσθάνετοe

Ὡς δὲ τὸ εὔτονον τύραννος τοῦ ἀνδρὸς ἀπεθαύμασεν, ταθέντα τοῦτον ἐν ξύλῳ, τῆς τῶν νόμων ἀξιοῦσθαι f περώνης προσέταξεν· καὶ ὡς ἀπέκαμνον οἱ δήμιοι τιτρώσκοντες τοῦτον, καὶ μηδὲν ὀφελοῦντες, πρὸς ὠμὸν καὶ παράνομον λόγον ἐξακονήσας τὴν γλῶτταν, διάλεξιν αὐτῷ προσῆγεν τύραννος, καὶ τὰς μαρτυρικὰς ἐθηρολόγει λαβάς· καί φησιν, Ποίαις ἑτεροφθαλμίαις g τὰς ἀνθρωπίνας ἐθεράπευσε νόσους, ὑψώμενος ἀπόκρινε τ᾽ ἀληθῆ, ἵνα ἔχεις με τὸν δικαστὴν ἐραστήν. Εἰ ταῖς χρησιμοδοσίαις h τῶν θεῶν ἐνεργούμενος, εἰσπισθήσομαί σοι κᾀγὼ καὶ συνθήσομαι· εἰ φωνῶν ἀπὸ γῆς καὶ μαντικαὶς τερατοσκοπίαις ὡς ἐγγαστρὶ μυθολόγοις, ἔτερον ἂν εἴη, καὶ μή μοι νεκρὸν Θεὸν προβάλλου, Θαλλέλαιε, τὸν μηδὲν χρήσιμον τοῖς, ἀνθρώποις προστάξαντα. Τί παρακαθέζεσθε πόθῳ, τῷ ἰχθυπόλας μαθητὰς κεκτημένῳ, τί δὲ σταυρῷ προσκεχήνατε, τῷ κενῷ αὐτοῦ i ῥηναγωγούμενοι τάφῳ; Ἀγρικικῇ οὕτως ἀπαιδευσίᾳ συνέζη, τερπνὸν χρηστὸν οὐδὲν καθυπέσχετο, ὡς ζημίαν προσέταττεν, ἐκρύπτεσθαι τὸν πλοῦτον πρὸς αἴτησιν μὴ εὐπορῶν, κερματίου ἑνὸς καὶ οὐρανῶν ἐπηγγείλλετο βασιλείαν· σταυρωθεὶς κατεσφάζετο λόγχῃ, καὶ ἀθάνατον ἐπισχνεῖτο ζωὴν μετὰ θάνατον. Ἀναλόγισε τοιγαροῦν ἐν ἑαυτῷ σὺν τούτῳ καὶ σύγκρινον. Ἄρα οὐ λογίζῃ τὴν ἀπάτην τῆς χλεύης; Εἰ δυνατὸς ἦν, διατὶ τοῖς ζῶσι μᾶλλον τὰς τιμὰς μὴ διεδίδου, ἀλλ᾽ ἐκήρυττεν μὲν τοῖς ζῶσι θλίψεις καὶ κινδύνους καὶ θανάτους ὑπομένειν, μετὰ δὲ τέλος ἐπηγγέλλετο δῶρα, καὶ λαμβάνων νεκρὸς οὐκ αἰσθάνεται. Παρὰ δὲ τοῖς ἡμετέροις θεοῖς τρυφῆς προτροπὴ καὶ παιγνίων, αὐλοὶ περὶ αὐτοὺς καὶ κύμβαλα, καὶ χωρίαι, καὶ γέλος. Ἐπεὶ τοίνυν οὕτως ὠμὸς περὶ τοὺς θεοὺς πεφυκὼς, ἀνήμερος ἐκνόμης γεγένησαι, κᾂν ἐξ ἀνάγκης τῆς νῦν ἡμερώθητι.

Ἀλλὰ πρὸς τοῦτον Μάρτυς ἀσυλλόγιστος ῥήτωρ (τῶν γὰρ μαστίγων χαλαιπώτερον τῇ τόλμῃ τῆς ὕβρεως τῇ πρὸς τὸ θεῖον πληγεὶς) φησὶν πρὸς τὸν τύραννον· Ἐπαγωγότερα, ὧν ἔφησας, ἄκουσον· Ἰδὼν Θεὸς τοὺς ἰδίους χαρακτῆρας κατὰ γῆς ἐῤῥημμένους, ἤγγισεν ἐφ᾽ ἡμῖν ὡς βασιλεὺς ἰδίαν εἰκόνα κατενεχθεῖσαν ὁρῶν, καὶ τῶν ἀνθρώπων ἐλεήσας τὸ γένος, τὸν μονογενῆ αὐτοῦ υἱὸν ἀπέστειλεν εἰς τὸν κόσμον, καὶ τὸν Ἀδὰμ ἐκενούργησεν, καὶ τὸ τῆς ἐλευθερίας ἡμῖν ἐχαρίσατο δῶρον· οὐ πρέσβυς, οὐκ ἄγγελος, ἀλλ᾽ αὐτὸς Κύριος ἔσωσεν ἡμᾶς· οὗτος τῇ οἰκείᾳ δυνάμει ἔμυξεν τὸν ῥυπώδη ἀέρα, ταῖς εἰδωλικαῖς μολυόμενον κνίσαις, κατέῤῥαξεν τοὺς ναοὺς, ἀνέπαυσεν τοὺς βωμοὺς, ἐχώρησεν τοὺς θεοὺς, τὰ ἄλση ἐξέκοψεν, ἐθεράπευσεν πάθη, ἐπεστόμησεν μάντεις, πάντα τὰ ἀγαθὰ τοῖς ἀνθρώποις ἐχαρίσατο. Τί οὖν οὕτως προδήλως ὑλακτεῖς κατὰ τοῦ μονογενοῦς υἱοῦ Θεοῦ; δέον σε τοῖς αὐτοῦ πεισθῆναι προστάγμασιν, καὶ ἐλευθερωθῆναι τῶν ματαίων τούτων, καὶ τυχεῖν τῆς αἰωνίου ζωῆς. Ὑπάκουσον, Ὑπατικὲ, ἐὰν τὴν τάξιν τοῦ δικαστοῦ καθυφεῖς τὴν ἐπιθυμίαν τοῦ Χριστοῦ ἀναλάβοις, αἰσθήσῃ τοῦ ἰατροῦ τὰ ψυχικὰ τῶν ἁμαρτωλῶν θεραπεύοντος πάθη, πάντας γὰρ θέλει σωθῆναι ὡς Θεός.

Ἐπιπολὺ δὲ τοῦ Μάρτυρος καταλέγοντος ταῦτα, καὶ χειρουμένου τὰς ἀκοὰς τοῦ λαοῦ, τυρανικὸς θυμὸς ἐμμανὲστεροςl καί φησιν Καλῶς ἡμῖν ἐνεφύης, ἔκδικος Χριστοῦ κατάδικος, ἐγώ σε δείξω ἐλπίζειν τὰ μάταια. Καὶ τοῖς δορυφόροις φησὶν, Εἰ τὸ πῦρ παρεσκεύασται, καὶ ἠκόνηται σίδηρος, παντὸς αὐτὸν εἴδους κυκλώσατε. δὲ χαλκεύσας τὴν ψυχὴν τοῖς ἀνδραγαθήμασιν ἵστατο. Εὐθὺς οὖν ὄνυχες, καὶ ξίφη, καὶ πῦρ, καὶ στρεβλώσεις ἐπολιόρκουν τὸν Μάρτυρα· Ἀλλὰ συμπαρῆν αὐτῷ μαστιγουμένῳ Χριστὸς, ταῖς τυραννικαῖς ἐπιτεχνώμενος τέχναις. Μυρίαις οὖν πληγαῖς τὸ σῶμα περιῤῥαγεὶς, καὶ τῷ σιδήρῳ καταξανθεὶς, καὶ πυρὶ προσπελάσας, αὐτοκράτορα γνώμην προβέβλητο, τὰ πάθη μαραίνουσαν, καὶ τὰς πολυτρόπους τιμωρίας γελῶσαν. Ἦν γὰρ αὐτῷ τῆς τρεβλώσεως μηχανὴ ἀκατάπληκτος, καὶ θυμώδης ἀμαγγάνευτος m φόβος· περιχαρὴς δὲ ἐγεγόνη τοῖς τῶν ξιφῶν αἱμασσόμενος τραύμασιν, καὶ πάσαις ταῖς κολάσεσι μίαν ἥτταν ἐδίδου τὸν Χριστὸν ἐννοούμενος· ὅλον ἐξεκένωσεν τύραννος τῶν βασάνων τὸν ὄχλον, καὶ τὸ στεῤῥὸν τοῦ Μάρτυρος οὐκ ἠλλοίωσε φρόνημα· ἀλλ᾽ ἀνάνδρως προσφερομένη τοῦ πυρὸς βία εὑρίσκετο, τῇ δυναστείᾳ σβεσθήσα τῆς πίστεως, τῷ πυρὶ χωνευθεῖσα τῆς φρονήσεως· μάστιξι, καὶ πυρὶ, καὶ σιδήρῳ κατανάλωτο ὅλος, καὶ ὡς εὐφραινόμενος ἦν καὶ τιμωρούμενος, καὶ πάντα ταῦτα κατεπάτη τὰ πάθη, καί φησιν πρὸς τὸν τύραννον· Οὐ δραπετεύω, μὴ νομίσεις, ἀπειλούμενον θάνατον, ἀλλ᾽ εὐτόλμως τῇ πίστει πρὸς τοῦτον μαχήσομαι, τὴν ὑπὲρ Χριστοῦ προτιθεὶς ἀριστείαν· ἡδὺ γάρ μοι τὸ γενέσθαι χειρὸς τυραννικῆς παρανάλωμα τῆς σῆς, ἵνα μὴ ἀρνηθείην ἔμπροσθεν τῶν Ἀγγέλων τοῦ Θεοῦ, καὶ κρεῖττόν μοι μᾶλλον ἀποθανεῖν εὐσεβῶς· εἰ γάρ μου καὶ τῆς σαρκὸς διαθρίψεις τὸ ὄστρακον, ἀλλ᾽ οὐ συλήσεις τὸν τῆς ψυχῆς θησαυρόν· εἰ καὶ τῆς αἰσθητῆς σκηνῆς ἐξαγάγεις με, ἀλλὰ τῆς νοητῆς μονῆς οὐ στερήσεις με. Οὐ γὰρ οἶδεν εὐσεβὴς ἐν συμφοραῖς λειποτάξιον· ἐν εἰρήνῃ θαυμάσας εὐτόλμων ἑτέρων τὰ τρόπαια, οὐ ῥίψω ἐν πολέμῳ τοῦ Χριστοῦ τὴν ἀσπίδα· οὐ γὰρ χαρίζεται δωρεὰς τοῖς ῥαθύμοις χάρις, οὐ μισθοῦται ἐκλελυμένους ἐργάτας, οὐ στεφανεῖ τοὺς καθεύδοντας. Διὸ μαστιζόμενος, πρὸς αὐτὸν ἀτενίζων, τελευτῶν αὐτῷ τὴν ψυχὴν παρατίθημι· παίζω τοῦ πυρός σου τὴν φλόγωσιν, τῇ γὰρ τοῦ σωτῆρος περιβλύζομαι δρόσῳ· φύλλον ἅπαν σου ξίφος λογίζομαι, πεπέτρωται γαρ λογισμὸς τῆς ψυχῆς μου· ἐῶ τὰ μέλη μου πρὸς θάνατον, ἑτοιμάζω ποιμένι τὸ πρόβατον, χρεωστῶ γὰρ τὴν θυσίαν.

δὲ δικαστὴς ὡς λέων εὑρὼν θυριάλωτον κάθιστο ἐκπολεμῶν, καὶ τοιαύτας ἐπεβρύχατο φωνάς· Τοιάντε τῆς ἀνεξικακίας τὰ ἐπίχειρα; ὀκτωκαιδέκατον ἔτος οὗτος πεπλήρωκεν οὄπω, καὶ ἀμείνω ῥητόρων ἡμᾶς συλλογίζεται· εὔληπτον ἐνόμιζον γεγενῆσθαί μοι θήραμα, οὗτος δὲ στρεβλοῦται ταῖς βασάνοις καὶ οὐ καταπλήττεται, κυκλοῦται τοῖς κινδύνοις καὶ καταθρασύνεται, ἀπειλαῖς προσβάλλεται, ἐπιστομίζεται πρὸς σιγὴν καὶ μᾶλλον στομίζεται, τοῦ πυρὸς καὶ τῶν σιδήρων τὴν βίαν κεκυφότι τραχήλῳ συνέθλασεν, πᾶσαν περιῆλθεν τῶν βασάνων τὴν πλάνην, καὶ τούτου δυνατώτερος τόνος. Ἄρα τῷ ἀγκίστρῳ τοῦ χρυσοῦ δελεάσω; ἀλλ᾽ ἀπερίγραφος οὗτος χρυσίῳ· μαγγανείαις ἐπ᾽ ὠδῶν καθέζω; ἀλλ᾽ ἀκολάκευτος οὗτος ταύταις. Ἑτέρας λαβὰς κατ᾽ αὐτοῦ πρυτανεύσω, ἐν θαλάσσῃ ζυγωστατήσω τούτῳ τὴν τοῦ ζὴν προθεσμίαν· ναῦς τοίνυν ὑποδεχέσθω τοῦτον, καὶ μέσον πελάγους μόνη πρὸς μόνον περιφερέσθω· εἰς βυθὸν ἐκρυπτέσθω ἐπὶ τὰ Κύπρια μέρη, κἀκεῖ βρῶμα γένηται ἰχθύων, βοῤῥὰ θηρίων. Εἰ εὐσεβής ἐστιν, σωσάτω αὐτὸν πάντως τῆς προνοίας παντέφορον κράτος· εἰ δέ τις κάκιστος, ὑπὸ τῆς δίκης αὐτῆς βαπτισθήσεται, καὶ οὐκ εἰς χεῖρας ἐμᾶς φονευθήσεται. Ἀλλ᾽ τοῦ Θεοῦ γνήσιος δοῦλος Θαλλέλαιος ἐμβληθεὶς ἐν τῷ σκάφει, θαλαττεύων ἐφέρετο, καὶ ἦν αὐτῷ ἀφοβεία παντὸς ὁδοιπόρου θαῥῤαλαιοτέρα. Τότε ἐπάρας τὰς χεῖρας εἶπεν· Πρός σε ἦρα τοὺς ὀφθαλμούς μου τὸν κατοικοῦντα ἐν τῷ οὐρανῷ· ἔβλεψα πολλάκις εἴς σε, καὶ τὸν ἐξ οὐρανοῦ μοι ἐπιδέδωκας ἔλεον· γενοῦ μοι τῆς καταπαύσεως ἠνίοχος, πλησίον τοῦ χειμῶνος στῆσόν μοι τὸν λιμένα· ἱερουργήσω μου τὴν σάρκα σοι τῷ Χριστῷ, καὶ μὴ καταπιέτω με βυθὸς, μὴ ζημιώσῃς με τοῦ μαρτυρίου τοῦ σοῦ, ἀλλὰ πλήρωσόν μου τὸ ἐπιθύμιον· παράσχου μοι διὰ τῆς καρτερίας ἐν παῤῥησίᾳ καταξιωθῆναι παραστῆναι ἔμπροσθεν τοῦ κριτηρίου σου τοῦ φρικτοῦ, ὅτι οἱ ὀφθαλμοὶ τῆς ψυχῆς μου εἴς σε ἐλπίζουσι Κύριε.

Τότε θάλασσα, φιλομάρτυς διὰ Χριστὸν γεγονυῖα, ταῖς τυραννικαῖς ἀντέστι βουλαῖς, καὶ τῷ Μάρτυρι μᾶλλον ἐφύλαττεν ἔννοιαν. Καί βλέπε μοι τὴν εὔτεχνον τῆς προνοίας εἰκόνα· τοῦ γὰρ τυράννου δισπαθεστέρα δειχθεῖσα θάλασσα, καὶ ὑπὸ θείου πνεύματος κατευνασθεῖσα, καὶ δορυφορήσασα ἐν τῷ σκάφει τὸν τῆς πίστεως ἔμπορον, προέπεμπεν αὐτὸν ἀπλανῶς μέχρι τῶν αἰγιαλῶν, ἕως ἦλθεν οὐκ ἐκ πολλοῦ τῆς Αἰγῶν διαστήματος. Ὅτε δὲ τῇ ξηρᾷ παρεδόθη, εἰσήγαγον Θεοδώρῳ τῷ Ἡγεμόνι· ὃς ἐκπλαγεὶς τὸ γεγονὸς, καὶ ὡς ἐκ βελῶν τοξευθεὶς, καὶ τοὺς ἐλέγχους οὐκ ἔχων ἀποδείσασθαι, εἰς ἕτερον πόλεμον τοῦ Μάρτυρος ὅπληστο. Καὶ ἦν πάλιν Θαλλέλαιος εἰς κρίσιν ἀνάρπαστος, στρατιωτῶν πολυχειρίᾳ δονούμενος, ὡς πρόβατον μεριζόμενον λύκοις. Καὶ οἱ τῶν ἑλλήνων συνκεκήνυντο δῆμοι, καὶ μάλιστα οἱ τὴν ἰατρικὴν μετερχόμενοι τέχνην βασκαίνοντες αὐτῷ, καὶ ἐν τῷ νενομισμένῳ συνδραμόντες σταδίῳ, κατεβόον τοῦτον ὑπὸ τῆς ἡγεμονικῆς ἐκκηρυχθῆναι βουλῆς. Πάντων δὲ τὴν κατ᾽ αὐτοῦ προχεόντων ὀμώτητα, Μάρτυς τὴν ἑλληνικὴν οὕτως ἐσοφίσατο στᾶσιν· τοῦ γὰρ τυράννου εἰρηκότος τί λέγειν πρὸς ταῦτα κατάδικος ἔχει, Ἅγιός φησιν· Μόνος μου κηδέσθω Θεὸς, καὶ πᾶς τῶν ἀνθρώπων ἐκπολεμήτω με κόσμος· οἶδα γὰρ ὡς καὶ μετὰ τάφον ζωοποιὸς Θεὸς, διὸ μεδεῖ τὴν εὐκλεᾶ ταλαιπωρίαν παιδευθέντα, καὶ περιδόντα τὴν σωματικὴν πολυπάθειαν, τὴν ἀκριβῆ τοῦ Χριστοῦ ἐνεγκάμενον πλήρωσιν, τῶν σαρκικῶν πράξεων ἐκδῦναι τὸν ἄνθρωπον.

Τότε Ὑπατικὸς, πανούργους ἀπειλὰς προσενεγκὼν, αὐτῷ θυμομαχῶν, τὴν τελευτὴν τοῦ δικαίου ὤδινεν, καί φησιν· Εἰ καὶ οὐδεὶς τὸ σκάφος πειρατὴς κακοδαίμων ἐβάπτισεν, ἀλλ᾽ οὖν εὐθέως δώσω τῆς ζωῆς σου τὸ πέρας. Τέταρσι τοίνυν ἤλοις καθηλούσθω σανίσιν, καὶ τέτρασιν αἱμοβόροις παραδιδόσθω θηρσὶν, εἶθ᾽ οὕτως κοχλάζουσα πίσσα τούτῳ καταχεθείη, καὶ νέφεσι λίθων καταχωσθείη, καὶ κάμινον οἰκήτω πυρὸς, κᾀκεῖ περιμενέτω τῶν ἀνθρώπων τὸν ἅρπαγα θάνατον. Τούτων ἐπακούσας Μάρτυς, ἐνυδρώσας τῷ προσώπῳ ὡς παλαιστὴς κεκμηκὼς, κατενύχθη πρὸς δάκρυα. Δειλανδρίσαι δὲ τοῦτον νομίσας τύραννος, ἔφη· Οἱ δαίμονες αὐτὸν ἰδόντες ἠλάθησαν, πάθη δὲ τοῖς αὐτοῦ μεθίσταντο ῥήμασινὅτι τὰς βακχείας δειλιᾷ τῶν βασάνων· ἀλλά γε τῷ συμπάθει μοι, δόξαν καὶ πλοῦτον ἐπαγγέλλομαί σοι, ἔτι τε τὴν παρὰ τῶν θεῶν εὐμένειαν εἰ εὐσεβήσειας τούτοις· εἰ δὲ οὐχ ὑπείκεις τοῖς ῥήμασιν, ἐαλὸς διχόθεν τῆς ἄμφω διαμαρτὼν τιμῆς. Ἀλλ᾽ ἑτέρας σοφωτέρας συλλαβὰς ἀντέλεξεν Μάρτυς λέγων· Γελῶ σου τὴν εἴρωνα προσηγορίαν· τί με δωρεὰς καὶ προσχέσεις ὑποκλέπτεις πρὸς πτῶμα, δυσσεβῆσαί με, οὐκ εὐσεβῆσαι ζητῶν; Τοῖς σοῖς χαρίσμασιν οὐ ζημιοῦμαι ψυχὴν, ὡς πηλὸν τὸν χρυσὸν λογιοῦμαι τῶν τιμίων σου λίθων, καταγέλαστόν μοι τὸ πολύπλουτον κάλλος· ἐμοὶ γὰρ οὐδὲν κερδαλαιότερον ἀμωμύτου θυσίας, πάντων γὰρ ὑπερορῶ καὶ πρὸς Θεὸν ἀφορῶ. Ὅτε μοι τὰ τῶν ἀγώνων ἱστήκει προοίμια, ἀκληνῆ λογισμὸν καὶ στεῤῥὸν προεβεβλήμην· ὅτε δέ μοι πρὸς τέλος καὶ νίκην κρίσις ἐκφέρεται, καμφθῆναί με κελεύεις παράνομε; Ἀλλ᾽ ἐγὼ εὐφροσύνην τὰς κολάσεις ἡγοῦμαι, ἐπαίνους δέχεσθαι νομίζω τὰς μάστιγας, οὐ δειλιῶ ἠγριωμένα κατ᾽ ἐμοῦ τῶν δορυφόρων τὰ ὄμματα, ὡς στεφάνοις τοῖς κινδύνοις χορεύω, τὰς πληγὰς ὡς τιμὰς ἀποδέχομαι· ἔστιν γάρ μου τῆς σαρκὸς ἀπόθεσις ὡς ἐσθῆτος ἀπόδυσις, γὰρ εἰς Χριστὸν εὐσέβεια θνηταῖς διαδοχαῖς οὐχ ὑπόκειται· φυλάττομαι δὲ τῇ χειρὶ τῆς προνοίας, καὶ ταῖς ἐλπίσι τοῦ Χριστοῦ μυστικῶς περισφύγγομαι· γὰρ τὸν Ἀδὰμ μεριμνήσας, καὶ ἐπιθήσας αὐτοῦ τὸ τραῦμα τὸ ἔμπλαστρον, ἐκκρεμαμένης πρὸς αὐτὸν οὐκ ἀμνημονήσει ψυχῆς.

Ὡς δὲ οὐκ ἴσχυσεν τύραννος, οὐ δὲ τί πειθοῖ τὸ τῆς ψυχῆς μαλάξαι ἀνένδοτον, τὸν ὀργίλον ἀνελάμβανεν φόβον, καί φησιν, Περιττὸν λόγους εἰ κωφὸν ἀναλίσκειν, είς φλυαρίαν καταλήγει τούτῳ τῶν φωνῶν κατάντλησις, καὶ βασάνων δύναμιν εἰς αὐτὸν ἐπιδέδειγμαι, καὶ φιλανθρωπίαν δαψιλεστέραν πελάγους, καὶ ἐξ οὐδετέρου γέγονα πειθανὸς τῷ ἀγνώμονι, δραστηρίῳ ἰσχύἳ οὐ μετέπεισα, κολακευτικαῖς ἐπωδαῖς οὐκ ἔκλινα, ἀλλὰ μάτην εἰς αὐτὸν μαστίγων ἐξανάλωται πλῆθος, εἰς ἀνόνητα τῶν δημίων ἐκνενεύρισται τόνος· τούτῳ σφαγὴ ποθινὴ, ἐπέραστος τελευτή· τί οὖν νεκραῖς ἀκοαῖς ὁμιλῶ; ἐφαπλώσω λοιπὸν κατ᾽ αὐτοῦ τοῦ θανάτου τὸ δίκτυον. Τότε παρὰ πόδας τὰς νομικὰς ἀναλαβόμενος δέλτους, καὶ τὴν ψῆφον ὁρίσας, καὶ τῷ σταδιῳ προσρίψας, ἀνέστη τοῦ βήματος. Οὕτως οὖν πολυαιμάτῳ μαρτυρίῳ ἀγωνισάμενος, καὶ ἐκουσίοις πόνοις στεφανωθεὶς, ἐτελειώθη τὸ τίμιον σῶμα Θαλλελαίου τοῦ Μάρτυρος· δὲ θεοπρεπὴς τούτου ψυχὴ, ὡς νικητὴς ἀθλητὴς τοῖς τῶν ἀγώνων ἀφορώσασα στεφάνοις, διέστη τοῦ σώματος, καὶ πρὸς τὸν ἀγωνοθέτην Σωτῆρα κατέδραμεν. Πολλοὶ δὲ ἐκ τοῦ ὄχλου θεασάμενοι τὴν τοῦ Μάρτυρος ἔνστασίν τε καὶ κρίσιν, καὶ πιστεύσαντες εἰς Χριστὸν, σὺν αὐτῷ τοῦ θανάτου ἐγεύσαντο· ἐν οἷς καὶ Μακάριός τις, ἀνὴρ δικαιοπράγος ἐναρίθμιος Θεῷ, καθηγητὴς ἰατρικῆς ἐπιστήμης τοῦ Μάρτυρος, καὶ Ἀστέριός τις ξυλεργάτης, καὶ Ἀλέξανδρος στρατιώτης, καὶ Ἁστερὼν, καὶ Φιλάγριος, καὶ Τιμόθεος, καὶ Θεοδούλη, καὶ Μακαρία, καὶ ἕτεροι σὺν αὐτοῖς, ὧν τῶν ἀγόνων μνήμη θεοφιλίας ὑπόμνησις, μεθ᾽ ὧν γένοιτο καὶ ἡμᾶς τῆς μερίδος καταξιωθῆναι τοῦ πανευφήμου Μάρτυρος Θαλλελαίου, ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ τῷ Κυρίῳ ἡμῶν, ᾧ δόξα καὶ τὸ κράτος εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[8] Hæc tam prodigiosa hominum, corporibus animisque gravissime laborantium, curatio, per omnium aures Thallelæi famam detulit, & nemo non admiranda sancti Martyris opera laude summa est prosecutus. [Pulsus e Syria,] Interea virtutis omnis osor atque inimicus dæmon homini nescio cui mentem injecit, ut comprehensum Thallelæum Præfectorum traderet potestati. Ad Edessenorum ergo Præsidem Tiberianum adductus est, qui eundem servilibus flagris cæsum, extra Provinciæ istius fines abire jussit, mente captum suspicatus. Thallelæus vero, divini spiritus igne succensus, regione illa excessit; & in Ciliciam profectus, est eamdem in nomine Christi simili modo circumiens, & ab artis suæ exercitio nusquam desistens. Tunc e Gentilibus nonnulli ad Theodorum, [delatusque ad Theodorum Ægarum Præsidem,] Ægarum, urbis maritimȩ & in secunda Cilicia prȩcipuæ, Præfectum, eum detulerunt, dicentes: Galilæus nescio quis ex Oriente huc ad nos venit, & fallacem quamdam medicinam profitens, externa specie plurimos seducit, in Jesum quemdam curationum suarum gloriam referendo, & liberatoris nomem attribuendo ei, quem constat verberatum servili manu fuisse; deorum honorem injuriose proscindit, sacerdotalia prædatur decora, polluit templa veneranda, neque hactenus cessat sacros lucos exscindere. His auditis Præfectus famulos emisit, qui progressum exciperent itinera observando: viarumque custodibus, proposito gravi periculo, edixit ut curarent, ne hac aut illac elaberetur: quare excubitores ad portas positi invigilant omni ejus egressui, [capitur,] furore non intermisso. Cum ergo universus gentilismus commoveretur, & quidquid Christianorum erat excuteret indagando, haud longe a ab Anazarbo urbe in Thallelæum inciderunt, sub umbra olearum quarumdam quiescentem; constrictumque vinculis & verberibus affectum Ægas abduxere, stiteruntque Præfecto. Hic magno in eum furore incensus, postera statim luce pro tribunali sedens, in templo Hadriani judicium contra Thallelæum instituit. Qui mox vestibus spoliatus a lictoribus, ad Præsidem perductus est, succlamantibus ei, ut edictis tyrannicis obediret.

[9] Tum Præfectus; Patriam, inquit & conditionem, civitatem & appellationem, [interrogatur,] nec non quod vitæ genus profitearis, edissere. Cui Thallelæus; Patria, dixit, mihi est Judæa, b urbs natalis Hierosolyma: parentibus editus sum liberis, Thallelæo mihi nomen, arte medicus, professione sum Christianus. At quid tibi, quærit Præfectus, in fertili hac Cilicum regione est negotii? Gentes, reponit Martyr, idololatrico errore deceptas perlustrans, & ex aliis terris abire Judicum sententia jussus, in hanc tandem provinciam deveni, pro Christo pugnaturus: etenim nihil Deo fieri potest acceptius, quam si quis se accingat certamini contra idololatricam insaniam. Quod si voluissem, poteram concursum hominum tibi intolerabilem excire: sed turbas cohibui, calumniam patiens & curationum medicarum causa mulctatus. Hæc cum dixisset ille, [taureis caditur:] Prætectus ignem spirans crudis c nervis dorsum ejus mandavit flagellari, ut tormentorum plagis circumventum Martyrem ad defectionem commoveret. Sed bellum Thallelæo pax erat, & pugna tranquillitas. Extendebatur ergo pronus in terram ante tribunal, in conspectu Judicis: & terga quidem ejus dispungebantur flagris, sed nulla noxa recipiebatur in anima; membrorum solvebatur compago, sed fidei robur nequaquam concutiebatur: siquidem totus divini amoris igne succensus, illatas sibi plagas nec sentiebat quidem…

[10] Tantam viri constantiam demiratus tyrannus, jussit, ita ut erat extensum in ligno, præscripta a legibus indulgentia frui: & quoniam lassati erant carnifices, [a tyranno Christum blasphemante] ipsum laniando nihil proficientes, crudelem impiamque linguam in hos sermones convertit, dolose captans danda sibi a Martyre responsa: &, Dic mihi, inquit, quibus præstigiis humanas curare solitus es infirmitates? Sublatus in altum, quæ vera sunt responde, ut benignum me Judicem experiti erga te merearis. Si deorum agente in te beneficentia istæc operaris, ego ipse in tuas ibo partes tecumque sentiam: si e terra aut divinatione magica, sicut ventriloquis contingit, aliud id quidem erit rei; tantummodo ne mortuum nescio quem Deum mihi, Thallelæe, objicias, qui nihil quod hominibus utile esse possit præscripsisse convincitur. Quid ejus derinemini desiderio, qui nonnisi vilissimos piscatores sibi in discipulos delegit? Quid ita crucem attenditis, & ad vacuum ejus k sepulchrum estis assidui? Agresti ille ruditati assueverat, nihil jucundum pollicebatur vel utile, sed per modum supplicii præcipiebat divitias ad pauperum eam expetentium usum reponere, & pro nummulo regnum cælorum promittebat: in crucem sublatus lancea necabatur, [solicitatus ad defectionem,] & immortalem vitam spondebat post mortem. Hæc igitur tectum diligentius paulo perpende, & judicium profer. An forte non intelligis istius deceptionis fallaciam? Si potens erat, quamobrem non potius viventibus conferebat honores, sed econtra his quidem prædicabat sustinendas tribulationes & pericula ac mortes tolerandas, post hujus autem vitæ cursum præmia honoresque pollicebatur, quorum scilicet nullus amplius defunctis sensus superest? Nobis autem dii nostri voluptates, nobis delicias suppeditant. Apud ipsos tibiæ, cymbala, choreæ, risus. Cum igitur ferociter adeo huc usque adversus deos nostros, quasi lege quadam coactus, te gesseris, nunc vel necessitate suadente cum illis in gratiam redi.

[11] Tunc sanctus Christi Martyr, non multis usus argumentis, qui propterea quod deos contumeliis ausus fuisset appetere acerbissima verbera erat perpessus, [Christi divinitatem tuetur.] hæc ad Tyrannum verba habuit: Tuam sane ad persuadendum appositam orationem percepi. Cum suam imaginem Deus, hominum mentibus impressam, solo videret prostratam; non aliter ac Rex quispiam, qui suam ipsius statuam plane collapsam aspiceret; propior nobis fieri est dignatus, & generis misertus humani, unigenitum suum filium in mundum e cælo demisit, veteremque Adamum evacuavit, pulcherrimæ nobis libertatis donum restituens. Non alius quispiam conciliator, non etiam Angelus, sed ipse nobis Dominus salutem contulit. Ille propria sua virtute aërem istum, idololatrico suffitu pollutum, sordibus suis expurgavit, templa solo æquavit, idolorum sacrificia abolevit, deos abegit, nemora & lucos excidit, morbos & languores curavit, oracula dæmonum extinxit, ac omnia denique bona nobis contulit. Quid igitur adeo manifeste adversus unigenitum Dei filium insurgis? Oporter te ejus legibus obsequi, & ab istiusmodi vanitatibus emancipari, atque ita beatam immortalitatem adipisci. Audi sis, o Proconsul, si judicis gradum obtinens Christi desiderium conceperis, senties medicum, qui spirituales peccatorum infirmitates, curat: omnes quippe, tamquam Deus, vult salvos fieri.

[12] Hæc cum multis diuque inculcaret Martyr, & populi aures animosque occuparet, majori furore accensus Tyrannus, Pulchre, inquit, nos adoriris, Christi defensor injuste: ego ostendam tibi quid sit sperare in vanitatibus. [varie torquetur,] Inde ad satellites conversus; Si, inquit, ignis paratus est & ferrum exacutum, omnibus istum modis torquete. Thallelæus vero, præclare gestorum memoria obarmans animum, intrepidus adstitit. Mox ungulis, machæris, igne, aliisque tormentis in sanctum Martyrem cœptum est pugnari. Certanti autem & dirissima verbera perpetienti Christus adfuit, tyranni machinationibus auxilium suum opponens. Mille igitur vulneribus toto corpore confractus & ferro laceratus, atque ad ignem admotus, mentem ostendit sui plane dominam, quæ passionibus subactis quælibet etiam supplicia irrideret: non enim formidabilis ei videbatur torturaria machina, & iratus judex inane terriculamentum: gaudebat gladiis conscindi ad sanguinem, & omnium tormentorum evadebat victor, Christum recogitans. Totam pœnarum seriem tyrannus explicuit, nec tamen generosam Martyris constantiam valuit superare: [ad omnia invictus.] apparuit frustra adhibitam ignis vehementiam, quam extinguebat fidei virtus, & difflabat mentis ardor igneus: verberibus, igne, ferro comsumebatur; sed etiam inter tormenta efferebatur gaudio, & cruciatus omnes pedibus calcans, hoc modo Tyrannum est allocutus; Quam minaris mortem minime subterfugio, ne fallaris, sed intrepide ad illam usque pro fide mea decertabo, & Christi causa majores semper animos afferam. Jucundum mihi siquidem accidit tuæ impendi feritati consumendum, ut ne coram Angelis a Christo neges: meliusque est mihi pie emori. Si enim hujus carnis vas confregeris, non tamen animæ meæ thesauros deprædabere; si sensibili hoc tabernaculo me exturbes, non tamen me privabis ea quæ intellectu cognoscitur mansione. Nescit e statione discedere in adversitatibus religiosus animus: in pace solitus generosorum pugilum trophæa admirari, in bello non abjiciam scutum Christi: non enim ignavis gratia largitur prȩmia, non remunerat operas remissas, nec somnolentos coronat: intentus in Christum dum excipio verbera, meam illi animam transscribo: ignium tuorum incendia rideo, Servatoris mei rore recreatus: ut folium sic despicio gladium, quia animum habeo instar saxi obduratum: membra mea in mortem trado, suam pastori ovem præparo; quia debeo Deo sacrificium.

[13] Tunc Judex, qui sicut leo in prædam sibi oblatam irruerat, hisce vocibus infremuit: Hiccine est diuturnæ patientiæ nostræ fructus? decimum & octavum ætatis suæ annum nondum hic implevit, [Desperante de eo judice.] & quovis rhetore fortius rem suam contra nos propugnat. Vinci facilem adversarium putabam mihi esse propositum, verum ecce, tormentis omnibus subjicitur, nec tamen terretur: ingentia illum pericula undique circumstant, & majores capit animos: minis omnibus impetitur, & magis se magisque refractarium exhibet: ignis ferrique vim cervice protensa excepit, omnia cruciatuum genera est expertus, semperque valentior perseveravit: si auri eum argentique esca expugnare contendo, ad omnes meos impetus manet immobilis; si blanditiis insto, nullis pertinax blanditiis flectitur. Alia ratione contra eum agendum est mihi: quis vitæ præstitutus ei sit terminus, a pelago sumam experimentum. Navis ergo eum excipiat, quæ in medium pelagus sola solum devehat. Descendat sane in profundum haud procul ab insula n Cypria, ibique fiat esca piscibus, & marinis belluis. Si bonus est, servet eum omnia curans Dei providentia: sin impius, sua demergatur sub culpa, nec manibus meis interficiatur. Dei ergo famulus fidelissimus Thallelæus scaphæ impositus, in medium ferebatur mare, [mari mersus] ita metus omnis expers ac ullus umquam peregrinantium. Sublatis deinde in cælum manibus; Ad te, inquit, levavi oculos meos qui habitas in cælo: sæpius respexi ad te, & e cælo misericordiam mihi fecisti: fias mihi auctor pacis, & tempestati proximum colloca in portu. Corpus meum tibi consecto Christe, non absorbeat me profundum. Da mihi in præmium tolerantiæ, ut dignus inveniar ante tremendum tuum tribunal cum fiducia apparere, quia oculi mei in te sperant Domine.

[14] Tunc pelagus Martyri propter Christum favens, & tyranni consilia evertens, curam ejus visum est suscepisse. [restituitur littori;] Ecce autem insignem providentiæ cuncta moderantis imaginem. Etenim ipso tyrant o violentius mare, spiritu divino placatum, fidei mercibus onustam navim veluti custodiendo deduxit absque errore ad littus, donec prope urbem Ægarum appelleret. Ut igitur exscensionem fecit Thallelæus, ad Theodorum Præfectum continuo est adductus: qui rei eventum summopere admirans, & subita quasi sagitta percussus, nec inveniens quid responderet, ad Martyrem denuo oppugnandum se accinxit. Ad tribunal igitur pertrahebatur rursum Thallelæus, a magna militum manu raptatus, quemadmodum si mitis ovicula lupis cessisset in prædam. Tunc etiam universa Gentilium multitudo in eum fuit commota, [reductusque ad Præsidem,] eorum maxime qui medicam similiter artem profitebantur; invidia quippe stimulati, ad constitutum judicio locum concurrentes, exclamabant, dignum esse hominem qui Prætorio edicto proscriberetur. Omnibus igitur iram & crudelitatem spirantibus, ita tumultuantium seditionem compescuit Martyr; ex eo quod tyrannus in medium attulerat, occasionem nactus quæ vellet dicendi. Sic igitur dixit: solum mei curam gerat Deus, & omnium manus pugnent contra me: scio enim quod etiam post sepulturam vivificet Deus: ideo me oportet gloriosis eruditum ærumnis, despectis cruciatibus corpori diversimode inferendis, ad plenitudinem Christi perfectam attingere, & carnalium actuum hominem exui.

[15] Tunc Proconsul omnis generis minas ad oppugnandum Martyrem protulit, cujus mortem dolebat sibi non procedere, atque dixit; etsi piraticus dæmon nullus naviculam demerserit, vitæ tamen tuæ cito finem imponam. Quatuor igitur clavis trabalibus in altum suffigatur, & crudelissimis quatuor belluis tradatur dilaniandus; tum liquefacta ei infundatur pix, ac lapidum nube obrutus, in ardentem conjiciatur fornacem, in eaque hominum omnium devastatricem mortem præstoletur. Quibus auditis Martyr, toto vultu sudans, sicut fatigatus pugil, compunctus ad lacrymas est. Existimans autem tyrannus eum formidine concussum deficere, Dȩmones, [denuo frustra solicitatur:] inquit videntes eum superati sunt, & tormentorum instrumenta ipsius verbis subversa; [ nunc vero ] formidat immanitatem cruciatuum … o: pro mea tamen clementia gloriam tibi & opes polliceor, deorumque nostrorum benevolentiam addico, si hos colueris, si autem verbis meis non fueris persuasus, utroque bono bis miser privaberis. Sed longe sapientiorem sermonem ei reposuit Martyr, dicens: Tuam istam cavillatoriam compellationem rideo. Quid donis me & promissis tentas, in lapsum trahere, non pie, sed impie me volens? Muneribus tuis non inquino animam, ut lutum sperno lapidum tuorum pretiosorum thesaurum, deridiculo mihi est omnis divitiarum splendor, nihil mihi pretiosius est sacrificio immaculato: humana enim omnia nihili facio, uni Deo intendens. Quando mihi præludia agonum definivit, mentem attuli animumque immotum; quando autem ad finem & victoriam mihi vergit certamen, lassari me jubes, impie? At ego supplicia pro deliciis habeo, laudari me credo quando vapulo: non me terrent feroces in me satellitum tuorum vultus, periculis ita ut coronis exulto, vulnera non aliter ac honores admitto; corporis enim depositio idem mihi est quod depositio vestium, quia Christiana pietas non subjacet humanæ vicissitudini. Equidem Providentiæ dextera defendor, & spe quam habeo repositam in Christo circummunior mystica quadam ratione: qui enim sua cura dignatus Adamum & vulneri ejus medicinā tulit, sperantem in eo animam numquam obsiviscetur.

[16] Animadvertens tyrannus nihil a se profici, nec ullis suasionibus emolliri fortem Martyris animum, ad incutiendos terrores iratus se rursum convertit, atque ait: [ac denique moritur] Superflua sunt & nonnisi ridicula ad hominem surdum verba, illæ sermonum blanditiæ finem nunc habeant; pœnarum acerbitatem ei exposui, humanitatem quantam aliquis potest exhibui, neque tamen hoc aut illo modo animum ejus expugnare valui: adhibitis reipsa cruciatibus, nihil persuasi; adductis in medium blanditiis non permovi; verbera frustra contra eum multiplicavi, nihil lictorum lacerti valuerunt efficere: mors homini est in desiderio, & exitus ex hac vita jucundus. Quid igitur ad surdas aures loqui pergo? Mortis rete adversus cum explicabo. Nec mora, acceptis continuo secundum leges pugillaribus, mortis sententiam scripsit, qua in publicum projecta, e tribunali se proripuit. Sic igitur multis iisque cruentis certaminibus exercitum, libenterque susceptis pro Christo laboribus coronatum, Martyris Thallelæi corpus vivendi finem accepit; anima vero accepta Deo veluti triumphalis pugil, acquisitum tandem bravium intuens, e corpore abiit, & ad Salvatorem agonothetam celeriter pervenit. Ex adstantium vero multitudine non pauci, spectata insigni Martyris constantia exituque, [eum pluribus sociis.] Christi fidem amplexi, mortem cum eo oppetierunt. In quorum numero Macarius quidam, bonorum operum studiosus cæloque transscriptus, qui sancto Martyri fuerat medicæ p artis præceptor, Asterius faber lignarius, Alexander miles, Asteron, Philagrius, q Timotheus, Theodula, Macaria, r aliique cum illis: quorum certamina commemorata amandi Dei memoriam nobis renovant, quibus, una cum ipsis & gloriosissimo Martyre Thallelæo, utinam aliquando contingat partem obtinere in Christo Jesu Domino nostro, cui gloria & imperium in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Imo longe ab Anazarbo, sed tamen ab euntibus Anazarbum captus Sanctus est, 50 dumtaxat stadiis ab urbe Ægæcrum, ideoque huc potius quam Anazarbum totius Provinciæ Præsidi adductus.

b Iam diximus ex Libani regione in Phœnicia natum Sanctum, Hierosolymis tamen sui nominis monasterium habuisse.

c Nihil de hoc aliisque cruciatibus sinceriora Acta: & illi valde multiplicati plerumque suspicionem fictionis augent, non opinionem virtutis.

d Expunxi, quia sensum non faciebant, & is per se commode subsistebat, hæc verba, τὸ γὰρ αληθινὸν ἀρετὴ πολιτεία ἐστίν: & quod sequebatur, ἀλλὰ ταράχως ἠκολούθουν per conjecturam correxi.

e Expunxi ob eamdem causam etiam hæc, ζώσασα γὰρ τοῦ ἀθλητοῦ τὴν ὀσφήν.

f Item hæc, ἀλλ᾽ ἐτυράννη τὴν αἴσθησιν.

g Περώνη non invenitur, περόνη fibulam significat: sed quid esset, legum fibula? Nihil ultra divino, suspicor tamen in torturis præscriptum plagarum numerum, post quem dabantur induciæ ad loquendum, tam ei qui exercebat quæstionem, quam qui eidem subjectus crat.

h Recte videntur præstigiæ inusitato alias nomine dici ἑτεροφθαλμίαι, ut quæ fallendo oculos aliud pro alio videri faciant.

i Etiam hæc novæ compositionis vox est, quam si addita litter a augere liceret, χρησιμοδοσία posset beneficentiam significare: nam χρήσιμος utilis est, sed χρησμὸς, oraculum, unde χρησμοδοτὸς oraculo concessus: quidni etiam in genere, concessus divinitus? & sic χρησμοδοσία etiam divina beneficentia erit. Ῥηναγωγεῖσθαι, id est, per nares duci.

k Dominicum sepulcrum primo nosci & honorari a Christianis cœpit tempore Constantini Imperatoris, proinde hic quoque hallucinatur Auctor.

l Deest verbum.

m Ἀμαγγάνευτος, id est, nullo mangonio seu nulla arte exaggeratus.

n Ciliciæ nempe objecta est Cyprus, freto milliarium circiter 60 remota a continenti.

o Hiatum hic aliquem esse, incuriæ Græca transcribentis imputandum, sensus, nimium a præcedenti diversus, indicat.

p A Macario quidem se institutum prositetur Martyr in aliis Actis: sed nec verosimile est cum Ægis adfuisse: fortaßis etiam ille nec Christianus fuit, neque tunc vivebat.

q Timotheum Sancti discipulum, atque adeo jæm antea Christianum, agnoscunt Acta; qui videtur magistrum secutus, captum inaudiens:de ejus Martyrio nihil alibi legitur.

r Cetera nomina unde accepta sint, & qua fide, non indago.

EPITOME ACTORUM
Ex Ms. Synaxario Collegii Ludoviciani S. I. Parisiis.

Thalalæus, M. Ægis in Cilicia (S.)
Asterius, M. Ægis in Cilicia (S.)
Alexander, M. Ægis in Cilicia (S.)

ΑΘΛ. ΤΟΥ ΑΓ. ΜΑΡΤ. ΘΑΛΛΕΛΑΙΟΥ.

Οὗτος ἦν ἐπὶ Νουμεριανοῦ τοῦ Βασιλέως, ὁρμώμενος ἑκ τοῦ Λιβάνου, πατρὸς Βεροκκίου καὶ Ῥωμυλίας μητρός· ἐν μελέτῃ δὲ γενόμενος τῆς ἰατρικῆς τέχνης συνεσχέθη ἐν Ἀναζαρβῷ τῆς δευτέρας τῶν Κιλίκων ἐπαρχίας ἐν ἐλαιῶνι κρυπτόμενος· καὶ προσάγεται Θεοδώρῳ τῷ Ἄρχοντι. Ὅς, μὴ πειθομένου αὐτοῦ θῦσαι τοῖς εἰδώλοις, προσέταξε τρυπηθῆναι τοὺς ἀστραγάλους αὐτοῦ, καὶ σχοινίοις κατὰ κεφαλῆς ἀναρτεθῦναι αὐτόν. Τοῦτο οὖν δόξαντες οἱ ὑπερέται ποιεῖν, ἔκ τινος θείας δυνάμεος τὰς φρένας ἀλλοιωθέντες, ξύλον ἀντὶ τοῦ Ἁγίου τρυπήσαντες ἀπηώρησαν. Τύπτονται οὖν ὡς κατὰ τοῦ Ἄρχοντος παίξαντες· δύο δὲ ἐξ αὐτῶν, Ἀλέξανδρος καὶ Ἀστέριος, τὸ παράδοξον ἰδόντες ἐπίστευσαν τῷ Χριστῷ, καὶ τὰς κεφαλὰς ἀποτέμνονται, Ἀπορηθεὶς δὲ Ἡγεμὼν ἐπεχείρησε δι᾽ ἑαυτοῦ τοὺς ἀστραγάλους τρυπῆσαι τοῦ Ἁγίου· καὶ ἐν ἔμελλε τοῦ θρόνου ἐξαναστῆναι, ἐκολλήθη θρόνος τοῖς ὀπίσω αὐτοῦ, καὶ οὐκ ἐδύνατο ἐξαναστῆναι· ὃν κατοιρκτειρήσας Ἅγιος, καὶ προσευξάμενος διαστῆναι ἐξ αὐτοῦ τὸν θρόνον ἐποίησε. Ἐπεὶ δὲ, τῷ τοιαυτῷ θαύματι πολλῶν τῷ Χριστῷ πιστευσάντων, ἔμεινεν τύραννος πεπωρομένος τῇ ἀπιστίᾳ, καὶ πάλιν ἐπεχείρησε τοῦ διατρυπῆσαι τοὺς ἀστραγάλους τοῦ Ἁγίου, καὶ εὐθέως αἱ χεῖρες αὐτοῦ ἐξῃράνθησαν· εἶτα τυχὼν διὰ τοῦ Ἁγίου αὖθις ἰάσεως, ἐκέλευσεν αὐτὸν ῥιφῆναι ἐν τῇ θαλάσσῃ· ἐξ ἧς ἐξῆλθεν ἀβλαβὴς, λευκὴν ἑστῆτα φορῶν. Μετὰ ταῦτα θηρίοις ἐν τῷ σταδίῳ ἀφίεται, καὶ ἀλώβητος διαμείνας, ἐν Ἐδέσῃ τῶν Λἰγαίων πόλεως ξίφει τὴν κεφαλὴν ἀποτέμνεται. Τελεἶται δὲ αὐτοῦ σύναξις ἐν τῷ μαρτυρείῳ αὐτοῦ, τῷ ὄντι ἔνδον τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Ἀγαθονίκου.

CERTAMEN S. MART. THALLELÆI.

Hic erat sub Imperatore Numeriano ex Libano, patre Beroccio, matre Romulia; medicinæ autem dans operam comprehensus est Anazarbi, secundæ Ciliciæ urbe, in oliveto ubi latebat, & adductus ad Theodorum Præsidem. Hic cum ei persuadere non posset ut idolis immolaret, jussit ejusdem talos terebrari, & funibus in caput suspensum attolli. Id dum facere se credunt ministri, per divinam quamdam virtutem a mente alienati, lignum loco Sancti terebrantes suspenderunt. Vapulant ergo, quasi Præsidi illudentes: duo vero ex ipsis, Alexander & Asterius, viso miraculo, crediderunt in Christum, & capite plexi sunt. Confilii autem inops Præses, aggressus per seipsum est terebrare Sanctum: sed cum vellet de sella surgere, adhæsit illa posterioribus ejus, ita ut surgere nequiret. Sed misertus illius Sanctus fecit oratione sua, ut ab illo sella sejungeretur. Cum ergo propter hujusmodi miraculum multi crederent in Christum, & suæ incredulitati tyrannus obduratus inhȩreret, iterumque tentare: talos Sancti terebrare; statim ejus manus exaruerunt. Dein rursus sanitatem consecutus a Sancto, jussit illum in mare præcipitari: verum etiam hinc exivit, albam vestem indutus. Post hæc objicitur feris in stadio; & neque ab his læsus, in Edessa civitatis Ægæorum gladio caput ampuratur. Agitur autem illius festivitas in ejus martyrio, quod est intra ecclesiam Sancti Martyris Agathonici.

DE SANCTO BAVDELIO MARTYRE,
NE MAVSI IN GALLIA NARBONENSI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Cultu; Translatione, Actis: quorum alia dantur, alia ut apocrypha rejiciuntur.

Baudelius, Martyr Nemausi, in Gallia Narbonensi (S.)

AUCTORE G. H.

Nemausus, urbs est antiqua Galliæ Narbonensis in Orientali parte hodiernæ Occitaniæ, versus Provinciam & urbem Arelatensem, sed sub Narbonensi Archiepiscopo. In hac urbe Martyr obiit S. Baudelius, [Memoria in antiquis fastis.] ab idololatris occisus; cujus sacra memoria inserta est quatuor vetustis Martyrologii Hieronymiani apographis, & quidem in Epternacensi, a mille circiter annis exarato; idque non sub finem, quod accidit iis qui postea sunt inter transcribendum adjecti, sed plane in medio, statim post Sanctas Romanas præmemoratas, hac forma: Nemauso Baudeli Martyris, deinde subjungitur. Item alibi Natalis Sanctorum Cervasi & Protasi, & Depositio Vellesi & Faustini Episcopi, quæ non tam asseveranter dici possunt esse Hieronymi: quam illa de Baudelio, cujus tamen nomen in dictis apographis diversimode scribitur; scilicet Baudilis, atque etiam Saudili; uti & Nemavi pro Nemausi. Memoratur item in antiquioribus Mss. Barberiniano, Richenoviensi, Atrebatensi, Tornacensi, & aliis pluribus, sub nomine Baudoli, Blandii, Bautilii, Bauddi, Bautii: in aliquibus indicatur cum Sociis suis, quorum quidem in Actis prioribus fit mentio num. 7, sed absque ulla apparentia martyrii ab eis tolerati. Vsuardus hoc eum elogio ornat: In Galliis civitate Nemauso, S. Baudelii Martyris, qui comprehensus cum sacrificare nollet, & in fide Christi immobilis inter verbera & tormenta persisteret, martyrii palmam pretiosa morte percepit. Quæ Vsuardi verba in hodierno Martyrologio Romano retinentur. Addit Ado, eum a paganis, deorum suorum sacrificia celebrantibus, comprehensum. His subnectit Notkerus, creberrimis signis clarum effulsisse. In Ms. Gemmeticensi refertur pridie seu XIX Maji.

[2] [Dantur Acta ex Mss.] Acta habemus duplicia; quorum priora censemus esse magis authentica, atque ex majorum traditione pro Nemausensibus scripta, saltem seculo sexto, cum istic sacrum ejus corpus miraculis clareret: eisque usi videntur Vsuardus, Ado, Notkerus. Habemus illa in illustri Legendario nostro Ms. item ex Ms. Aroasiensi Canonicorum Regularium in Artesia. Quæ eadem submisit nobis Divione Petrus Franciscus Chifletius, desumpta ex Mss. Montis S. Mariæ & Accincti. [cum Appendice ex Greg. Turonensi.] Tempus tolerati Martyrii nusquam definite exprimitur, neque nomen alicujus Romani Imperatoris, sub quo licuerit idololatris sic in Sanctum sævire: antiquitas tamen Hieronymiani Martyrologii facile persuadet id accidere potuisse, sicut num. 4 dicitur, cum adhuc maxima pars hominum gentilis superstitionis detinebatur errore, etiam ante Diocletiani ac Maximiani tyrannidem. Certe nulla videtur verosimilitudine posse præsumi, recentiori memoria & Gothis Occitaniam occupantibus, seculo V dumtaxat, passum esse eum, qui celebris habebatur tempore Theodorici Italici Regis, quando ejus Dux Aram residebat Arelate, sicut constat ex Gregorio Turonensi, cujus verba ipsis Actis addimus, sub titulo Appendicis: quamvis alias in fronte hujus Commentarii locari digna, quia certiorem Sancti notitiam præbentia, quam Legenda, utcumque ea crederetur (quod vix crediderim) prius esse composita.

[3] Posteriora Acta, Aurelianis consarcinata, post illuc translatas corporis Reliquias, reperimus in codice Ms. Reginæ Sueciæ signato n. 721: [Alia Acta Aureliis composita,] & ex his compendia extracta in Ms. Vltrajectino S. Salvatoris, & in antiquo Breviario apud præmemoratum Chiffletium, nec non in Catalogo Petri de Natalibus l. 5 c. 24, deniq; in Saussaji Gallicano & Tamaji Salazar Martyrologio Hispanico: hic vero dicit ea se ex antiquo Breviario Burgensi dare. Extat apud nos dictæ Ecclesiæ Burgensis Breviarium anno MDIII excusum, in quo novem Lectiones de S. Baudelio recitantur sed ex prioribus Actis desumptæ mutata præfatione: quibus similia reperit prædictus Tamajus in Breviario Hispalensi sub annum MDXXV impresso. Sunt autem posteriora Acta illa, quæ Aurelianis consarcinata dixi, longe minoris meriti quam priora (licet hæc ipsa non sint maximi) iisque miscentur apocrypha multa aliunde; atque imprimis huic Baudelio applicatur, quod de alio in Vita S. Evurtii Episcopi Aurelianensis dicitur; Baudelius Subdiaconus, eo elevante Hostiam, vidisse manum de nube, quæ caput ejus cooperuerat, [ut apocrypha rejiciuntur.] & extensa benedixit tertio Deo oblatam: qui deinde, ut fiat connexio, fingitur Nemausum profectus martyrium subiisse. Colitur S. Evurtius VII Septembris, eumque Carolus Saussajus in Annalibus Aureliænensibus censet ab anno CCCLVIII usque ad CCCLXXXX Sedem istam tenuisse: quare qui nostrum hunc Baudelium crediderunt Subdiaconum S. Evurtii fuisse, ex antiquiori Nemausensium traditione habitum hominem militarem ac conjugatum, videntur respexisse ad tempora Iuliani Apostatæ, sub quo idololatria, totis prostrata Galliis redactaque ad pagos, repullulare etiam in civitatibus potuit. Additur sanguis Martyris, e vulnere manans, in lac conversus; quod in prioribus Actis non invenitur. Hujus porro conversionis miraculum multum expenditur in Hymnis, pro S. Baudelii Officio proprio ad Nemausensis Ecclesiæ usum compositis, [Aurelias translatum corpus] quos nobis inde transcriptas Avenione misit P. Carolus Faber, cum Lectionibus, similiter ex fide Aurelianensium Actorum acceptis, ubi dicitur S. Evurtii successor S. Anianus, miraculorum fama motus, Nemausum venisse; impetrataque a Præfecto Galliarum, Arelate tunc degente, venia, sacra lipsana Aurelianum, Baudilii patriam, asportavisse, summo Nemausensium luctu.

[4] Ad Aëtium Patricium Arelatem profectus Anianus legitur in Vita, danda XVII Novembris: quo quidem itinere transire Nemauso Sanctus potuit, obvia & propinqua Arelatæ urbe: sed exportati inde S. Baudelii nulla ibi mentio, & Turonensis ita de eo loquitur, ut ipso scribente adhuc Nemausi fuisse corpus credere debeas, nisi certiori aliunde auctoritate movearis. Quare secunda Acta, quocumque in pretio postmodum habita, ab hoc opere resecanda censemus, at que adeo reformandum, totum quo nunc utuntur Nemausenses Officium, novumque ex aliis Actis faciendum. Quod autem ad tempus Translationis attinet, si conjecturis definienda res est, malim ad Saracenorum in Provinciam incursiones respicere, propter quas ad interiora Galliæ aliæ multæ Reliquiæ Sanctorum translatæ fuerunt. Extra dubium interim manet traditio Aurelianensium, dum constat quod anno MXXIX sub Roberto Rege facta est elevatio corporis S. Aniani, cum corporibus SS. Euspicii, Monitoris, & Flosculi Confessorum, [elevatur an. 1029.] Baudelii & Scubilii Martyrum, & Agiæ matris S. Lupi Confessoris: uti ex Vita Roberti Regis auctore Helgaudo, scribit Carolus Saussajus lib. 8 Annalium Ecclesiæ Aurelianensis num. 32, & nos in variis Mss. habemus. Acta S. Scubilii Martyris latent: dies natalis est V Octobris. In Veteri autem Kalendario Ecclesiæ S. Aniani, ad hunc XX Maji præscribitur Officium IX Lectionum de S. Baudelio Martyre Ant. Vincentius Domeneccus in Historia gener. [cultus in Catalania.] Sanctorum Catalaniæ, aliquam Vitam S. Baudelii habet, eo quod in variis Ecclesiis istarum ditionum ut Patronus colatur, & non procul ab urbe Barcinonensi sit parochia S. Baudelii, vulgo San-Boy dicta. Hinc arrepta occasio inserendi nuper excogitatis Adversariis Luitprandi num. 63 ista verba: Reliquiæ S. Baudelii, Diaconi & Martyris Nemausensis, sub Juliano passi pro fide, delatæ sunt Rodam, civitatem maritimam prope Indigetes, & Toletum: quæ delatæ sunt in Arca sancta Ovetum. Hæc, ut fidem inveniant, ex certioribus monumentis essent confirmanda, prius quam ex auctoritate Hispanici Martyrologii, specialis hujus Sancti cultus ab Ecclesia Toletana assumatur. In Proprio Sanctorum Ecclesiæ Lodovensis, auctoritate & labore Ioannis Plantavitii Episcopi anno MDCXXX edito, celebratur ritu duplici festum S. Baudelii Martyris, Ecclesiæ de Somonte Patroni, una dumtaxat leuca distantis ab urbe: ipsa autem Lodeva seu Lureva bidui itinere distat Nemauso, leucis circiter octodecim. [item Lodovæ] Aliquis etiam S. Baudelii cultus in Autißiodorensi diœcesi fuisse probatur, ex Gestis Episcoporum Autißiodorensium, in nova Bibliotheca Labbæi; ubi de XLIV Episcopo istius civitatis Gualdrico circa annum DCCCCXXX dicitur, quod in cœnobio Sanxiacensi, aulam S. Baudelii, [atque Altissiodori.] furibunda Normannorum rabie crematam & postea lapsam, sacro divini amoris æstuans igne, propriis impensis ad integritatem pristini status reformare sategit, & locum non parva munerum oblatione nobilitavit.

ACTA MARTYRII
Ex Quatuor vetustis codicibus Mss.

Baudelius, Martyr Nemausi, in Gallia Narbonensi (S.)

BHL Number: 1043

EX MS.

[1] [Christus in Martyribus patitur & triumphat.] Victoriosa Sanctorum Christi Martyrum certamina non sunt infructuoso cunctis silentio celanda, sed patenter ad ædificationem audientium prædicanda. Par est enim ut omnigena extollantur laude, pro illius maxime amore & honore, qui se in ipsis asserit, non solum audiri & honorari, sed etiam pati. Nullo modo quippe tot genera tormentorum prævaluissent ferre corruptibilia corpora patientium, nisi eis dedisset in pœnali agone usque in finem perseverare, qui suis dignatur in Euangelio dicere: In mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum. [Jo. 16, 33] Et revera sicut ipse Rex decertantium triumphavit de mundo cum principe suo; sic dedit & eisdem Sanctis suis fortitudinem, sanctique Spiritus dono trophæa reportare de hoste superato. Talium in numero bellatorum jure censemus computandum Athletam Dei Baudelium, cujus gesta passionis placuit vobis describere, quatenus & opinio virtutum tanti viri valeat clarescere, & devotio totius ordinis in celebratione solennitatis ejus valeat accrescere.

[2] Sanctus igitur Baudelius, nobilibus per omnia natalibus secundum dignitatem seculi ortus, [Ortu nobilis,] nobilior extitit honestate morum & sanctarum ornamentis virtutum. Christianus namque a primæva ætate, non lusibus delectabatur pueritiæ, sed servorum Dei magis assidua gaudebat familiaritate. Tandem vero ingressus adolescentiam, sic edomuit carnis lasciviam, ut nulli lubricæ voluptati daret operam. [Jo. 15, 5.] Et quia totam spem suam atque tuitionem ponebat in Domino, qui dixit discipulis suis: Sine me nihil potestis facere, potius opportune vacabat orationi in ipsius templo, quam vano bacchantium juvenum spectaculo. Interea cum in robur virile migrasset, paternæque substantiæ & terrarum possessione legali jure heres factus fuisset; quatenus cunctis foret religiosæ forma vitæ, incrementis bonorum actuum, cœpit quotidie ad altiora conscendere. [addictus operibus misericordiæ,] Fuit quippe pater pauperum, consolator viduarum & orphanorum, susceptor quoque peregrinorum: esurientes & sitientes necessario victu & potu reficiebat, nudos & algentes vestiebat, vagantes sine tecto festinanter hospitio suscipiebat, languentes pia solicitudine visitabat, & competenti largiori cibo refocillabat.

[3] Talibus itaque cum esset intentus, tam theoricis quam practicis virtutibus, velut jubar sideris quaquaversum diffundens radios fulgoris, [parem sibi uxorem ducit.] ostendebat plurimis exempla Christianæ religionis. Præter hæc autem cum & juventutis flore vigeret, & copia infinitarum opum abundaret, compulsus est auctoritate & parentum imperio sortiri uxorem, ad conservandam posteritatis eorum prolem. Quæ licet esset ei & nobilitate generis & facultate propemodum consimilis, tamen, quod est laudabilius, in nullo erat degener ab optimis comparis sui moribus. Qui positus corpore in terra & indissolubili conjugii innexus copula, sic æquo moderamine curabat disponere quæ possidebat in mundo, ut toto conamine, pro suo posse, aviditate & mente conversaretur in cælo. Satagebat enim implere, quod conjugatis præcipitur Apostolica voce; Qui habent uxores sint tamquam non habentes. [1 Cor. 5, 29.]

[4] Sed quia sancti viri per gratiam sancti Spiritus perfectiora semper conantur sectari, donec Deum in suæ Majestatis essentia mereantur contemplari; quod eidem Deicolæ ipse Pater luminum & Auctor omnium bonorum dignatus est inspirare, nullo modo convenit silentio tegere. Videns mundanam felicitatem sibi esse prosperam, & habitationem inter suos concives saluti animæ suæ noxiam; cœpit cogitare anxius, qualiter relictis omnibus patriæ rebus, [Distributis bonis,] a solo discedens nativo, peregrinaretur in quocumque Deo placeret loco. Ideo metuens quod dicit Dominus in Euangelio suis sequacibus; Qui non renuntiaverit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus; venditis quibuslibet mobilibus quæ potuit in thesauris suis reperire, curavit ex asse egenis pretium eorum distribuere; ut taliter mercator fieret cælestis margaritæ. [Luc. 14, 33.] Possessiones vero multas ac territoria propriis dereliquit propinquis, & ita expeditus & alacer, [cum ea venit Nemausum,] una cum conjuge & paucis sibi obsequentibus vernaculis, arripuit iter peregrinationis, donec veniret ad metatum Nemausensis civitatis. Ea siquidem tempestate urbs eadem murorum & celsarum turrium præmaximo ambitu, & firmitate compaginis erat conspicua, civium frequentia & inhabitatione nimium populosa, & mercimoniis divitiarum undique advectis supra modum opulenta. Verum, quamquam esset transitoria & umbratica hujus seculi gloria satis clarissima; tamen in illo tempore, quo hic beatus vir coronam destinati a Deo martyrii meruit suscipere, [idololatriæ deditam orbem:] adhuc maxima pars hominum Gentilis superstitionis detinebatur errore. Deerat namque eis venerabilium Sacerdotum Ecclesiasticæ institutionis doctrina, & idcirco errantes sicut oves languebant absque pervigili Pastorum cura.

[5] Cumque ad eum locum venisset, ubi corpus suum propriæ sponsæ spontanea voluntate præceperat monumento servandum sepeliri (ut pote sibi Deo revelante ibidem percepturus gloriosam & condignam meritis suis coronam martyrii) invenit in vulgari silva, civitati proxima, Gentilium agmina, sacrificiorum suorum ritus celebrantia & adorantia dæmoniacæ adinventionis simulacra. Hæc itaque silva, quæ tunc erat malignorum spirituum culturæ dedita, [tujus incolas conveniens,] profert quercus glandiferas, plus nutrimento ignis quam domorum aptas ædificiis. In hac itaque vir Dei ingressus, ait ararum structoribus, justæ indignationis zelo repletus: O vos stultissimi hominum, qui non agnoscitis Factorem vestrum! cessate deinceps, cessate adorare statuas dæmonum: quoniam colentes idola, manu amentium sculpta, nisi resipuerint, ibunt in æterna inferorum tormenta. Quapropter si cupitis evadere talium damnationem, credite in omnium Conditorem, & accipite sacri baptismatis regenerationem; ut filii lucis effecti, mereamini heredes effici cælestis regni. At si aliqua sanitatum beneficia speratis ab eisdem vobis largiri pro tali cultu inani; pro certo credite, sine dubio non liberari corpora ab ullo ægritudinis incommodo, usque quo plane subjiciantur animæ vestræ dæmoniorum intolerabili servitutis jugo. Ut autem ab hac diabolica damnatione possitis divina miseratione redimi, [suadet idola confringenda:] & promissa vobis a Christo libertate potiri; confringite idola, surda & muta & omni ratione carentia, & adorate illum cui servit omnis creatura. Si vero me audire nolueritis, similes efficiemini eis, quos falso Deos dicitis, & dementer colitis.

[6] [fidem profitetur:] Ex hac ergo erronea simul & effera Paganorum turba, cum multi, qui potentiores ceteris videbantur, quis esset aut unde venisset, vel quem Deum coleret stomachando & minitando inquirerent; S. Baudelius, spiritualibus armis munitus, & ut miles Imperatore præsente ad prælium intrepidus, ita respondit se interrogantibus, sancto Spiritu roboratus; Quis sim, aut unde venerim, non est necesse fateri: præserrim cum & militaris vestis, officio militiæ me strenuum & aptum ostendat, atque idioma loquelæ alterius regionis me esse incolam evidenter pandat. De cultura vero si nosse desideratis, scitote absque dubitatione me firmissime esse cultorem sanctæ & individuæ Trinitatis, & Catholica fide in Deum Patrem, & Filium ejus Dominum nostrum Jesum Christum, & Spiritum sanctum ab utroque procedentem corde credere, & ore confiteri pro mea salvatione; & eamdem fidem, Deo mecum operante, adornare condigna operatione. Ad hæc sancti viri verba, inconcussa mente prolata, profana multitudo Gentilium gravissime indignata, [sacrificare venuit:] suis ut acquiesceret aris hostias dæmonum immolare, Dei servo non desinebat nimis atrociter imperare. Sanctus autem Baudelius, veræ & Christianæ credulitatis fide animatus, atque supra firmam petram fundatus, non solum eorum ut debuit monita fortiter abominando est execratus; verum etiam ad melioris vitæ normam, salutiferamque sacræ legis sectam exhortare cœpit eos, per Apostolicæ institutionis doctrinam.

[7] Tunc illi pariter omnes, se invicem ad tormenta ei communi voto irroganda cohortantes, [varie tortus:] in corpus Baudelii Martyris excruciandum insolita crudelitatis rabie consurgunt. Quod ut omnimodis verberum & gravium suppliciorum dilaceraret diversitas, totius nefandæ manus instigavit acerbitas. Nam quidquid insanus furor sacrilegorum animis ministravit, quidquid rabida sævientium ira carnificum excogitare pœnarum potuit, in fragili carne militis Dei exercere non distulit. Cujus gloriosa de fide Trinitatis omnia disponentis confessio cum nequaquam posset superari aliquo tormentali machinamento, judicaverunt tandem impiorum phalanges, ut necem ei inferret illisus capiti gladius biceps. Quod idcirco decreverunt per unanime sæviendi in eo desiderium, quo quantocius vitam finiret præsentem per diu optatam proprii sanguinis effusionem. Quo comperto, [& seriendus gladio,] is qui erat divini amoris igne succensus, sequaxque Christi, & Crucis ejus timendo illum bajulus; petiit lictores humili prece, quatenus permitterent ei orare, saltem vel unius morula horæ. Quibus id libenter concedentibus, ad Orientalem plagam se convertens, flectens genua humo, oculis & manibus devote intentus cælo, perfusus lacrymis, ei ad quem mox erat iturus per depositionem hominis, talia in altari cordis obtulit libamina orationis. Tibi, inquit, Domine Deus meus, gratias ago propensius, qui me creasti & illuminasti: qui me pia morte Filii tui redemisti, qui adoptione Spiritus sancti & regeneratione baptismi me innovatum in numero filiorum tuorum computasti, [post fusas preces,] & consortando inter prospera & adversa, usque ad hanc passionis meæ diem, etiam in pœnis tolerantiam dedisti. Deprecor ergo te, omnium Dominator Domine, per immensam clementiæ tuæ benignitatem, ut omnes qui, per nomen meum, te in nomine Unigeniti tui invocaverint, piam exauditionis tuæ eis accommodes aurem: & de omnibus angustiarum tribulationibus in te confidentes digneris eripere, ac juste postulata concedere. Commendo etiam curæ tuitionis tuæ socios meos, quos hic superstites relinquo; nec non & eos quorum crudelissima persecutione agonizo: quatenus illos custodias, & istis indulgeas, & huic erraticæ urbi lumen cognitionis tuæ quandoque ostendas. Me autem per martyrialium tormentorum agonem sac obsecro civem cælestis Hierusalem, in qua merear contemplari cum omnibus Sanctis desiderabilem vultum tuum, & te laudare in secula seculorum.

[8] Completa oratione placabili, cum se signasset victoriosa Cruce, monuit carnificem, [martyrio coronatur.] ne cunctaretur ferire jam mundo altiorem. At ille statim evaginatum cum brachio elevans gladium, forti annisu percussit eum per medium capitis occipitium; & excussit ejus cerebrum. Quo ictu corpore in terram decidente, cum rivali cruoris effusione, beata illius anima carne soluta, cum auxilio Angelorum cæleste penetravit regnum. Sicque cum triumpho in superna receptus curia, a Rege Martyrum meruit perenni gloria & honore coronari, & victrici palma remunerari. Cujus sacrum corpus hi qui cum eo venerant furtive asportantes, [& sepultus infra mœnia urbis:] & mundis illud linteaminibus involventes, condigno sepelierunt mausoleo: in eodem scilicet quo ipse veniens prædestinaverat loco, infra mœnia urbis posito. Unde factum est, ut qui quondam in eadem civitate Nemausensium velut hospes fuerat susceptus, post prætereuntia temporum volumina esset indigena & custos habitatorum ejus atque Patronus: hoc enim declarant remedia, meritis & intercessionibus ejus, cum fide petentibus collata. Ad ipsius namque tumulum recipiunt cæci visum, surdi auditum, muti loquelam, leprosi cutem mundam, infirmi curantur, [claret miraculis.] dæmonia ejiciuntur, supplicantium preces exaudiuntur. Quæ profecto beneficia sanitatum, hactenus a divina Majestate tribuuntur necessitatibus credentium, opitulantibus B. Baudelii precibus, qui pro concessione Catholicæ fidei occubuit glorioso certamine Martyrii, tertio decimo Kalendas Junii. Cujus solennis celebratio festivitatis, quæ recolitur hodie a filiis Ecclesiæ, ad laudem Dei & ipsius Sancti venerationem; obtineat cunctis eam annuatim agentibus remissionem peccaminum, & æternum indeficientis vitæ præmium: præstante Domino nostro Jesu Christo Rege Regum, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

APPENDIX
Auctore S. Gregorio Episc. Turonensi
Lib. 1 Miraculorum seu de gloria Martyrum cap. 78.

Baudelius, Martyr Nemausi, in Gallia Narbonensi (S.)

BHL Number: 1046

[1] Est apud Nemausensis urbis oppidum Baudillii beati Martyris gloriosum sepulcrum, [Ex sepulcro laurus exortæ morbos pellit:] de quo sæpius virtutes multæ manifestantur. Ex quo sepulcro laurus orta & per parietem egressa, arborem foris fecit salubri coma vernantem. Quod sæpe loci incolæ in multis infirmitatibus habere cæleste remedium sunt experti. Pro quibus virtutum beneficiis, cum plerumque nudaretur a foliis, vel ipso quodammodo cortice, arida est effecta. Unde quia morbos ab ea multarum infirmitatum diximus depelli, longum fuit singulos quosque memorari: ideo hæc sufficere putavi, quod eam medicamental largiendo, aridam esse effectam dixi. Etiam fertur celebre a negotiatore quodam in Oriente de his foliis deportatum pignus fuisse, sed priusquam portum negotiator attingeret, energumenus in ecclesia, adire Baudillium Martyrem Orientalem plagam, stupentibus populis declamavit.

[2] Ostendit autem beatus Martyr & in aliis virtutem suam. Aram vero, Theoderici Regis Italici Dux, dum in Arelatensi urbe resideret, extitit ei quidam Archipresbyter parochiæ Nemausensis invisus. Tunc fervens selle, contra eum misit pueros, dicens: Ite quantocius, & ligatis pedibus ac manibus, adducite eum cum vi, [Ioannes Archidiac. Arelatum injuriose abductus] ut cognoscat quod sim Dominus regionis hujus. At illi, non intelligentes Archipresbyterum, putaverunt quod Archidiaconum jussisset adduci. Et ascensis equis venerunt ad urbem, interrogantesque de Archidiacono, digito eis ostensus est. Erat hic Joannes nomine, valde religiosus, & in Archidiaconatu suo studium docendi parvulos habens: apprehensumque pueri Ducis, ligatis manibus ac pedibus sub alvo equi, adduxerunt eum. Sed non desiit virtus Martyris alumnoproprio subvenire. Pueri vero juxta ipsam portam cum eo mansionem habuerunt: quia jam obseratis pro nocte portarum valvis ingredi non potuerunt. In ipsa vero nocte, Duce obdormiente, adstitit ei Archidiaconus per visum, dicens: Quid tibi, o homo, culpabilis extiti, quod me in hanc humilitatem redactum cum tali jussisti injuria accersiri? Vere dicam tibi, non effugies judicium Dei. At ille expergefactus consternatusque metu exclamat suis: Inquirite si pueri, quos Nemausum direximus, jam venerunt. Interrogatique de muro, responderunt se adesse cum homine. Renuntiant nuntii, quæ audierant. Confestimque Dux ait, Exhibete ad me hominem quem adduxistis. Quod cum factum fuisset, aspiciens eum Dux, timore perterritus ait: Archipresbyterum ego adduci præceperam, non Archidiaconum: & prostratus ad pedes ejus, ait: Indulge, quæso, injuriam delicti hujus: quia non est in conscientia mea, ut hæc passus fuisses. Et statim dignis honoratum muneribus remisit ad urbem: quem in tanto amore pro ipsa Martyris reverentia dilexit in posterum, ut decedente urbis illius Sacerdote, [liberatur,] ipsum Sacerdotem mandaret institui. Sed nec Archipresbyterum amplius inquiri jussit. O magna virtus Martyris, quæ per innocentis injuriam noxium absolvit a pœna: impletumque est illud Apostoli, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum: hæc injuria gradum huic construxit, quem scanderet ad regendam Ecclesiam Dei.

[3] Hactenus Gregorius, ex cujus verbis videmur nobis elicere Ioannem, tempore Theodorici Gothi, [sicque Episcopus Nemausensis.] id est in confinio seculi IV & V, urbis Nemausensis Episcopum necdum aliis observatum, multo certiori indicio, quam Sirmundus in Notis ad epistolam Sidonii Apollinaris sextam lib. 7 eruisse se credidit ejusdem urbis Episcopum Crocum, sub Ariano Rege Euarige exulem: qui si revera ad Nemausenses pertincat, debuit is hujus Joannis decessor saltem mediatus fuisse.

DE S. LVCIFERO EPISCOPO
CALARI IN SARDINIA.

ANNO CCCLXX.

COMMENTARIUS HISTORICUS:
Ex veteribus & recentioribus monumentis collectus.

Lucifer, Episcopus Calaritanus in Sardinia (S.)

AUCTORE D. P.

CAPUT I.
De Luciferi initiis conjecturæ recentiores. Concertatio cum Arianis Mediolani: exilia quater mutata.

Postquam victus ad Alpes tyrannus Magnentius, manus sibimet violentas intulit, metuque absolvit Imperium Occidentis, X vel XI die Augusti; reliquum annum CCCLIII Arelate transigens victor Constantius, [Constantio, Athanasii damnationem urgenti,] impensius cœpit urgere id ob quod sibi divinitus Regnum fuisse conservatum, jam inde a priori ad Murciam victoria persuasus erat dolo Valentis Ariani. Hoc intelligens Liberius Papa, mißis ad Constantium legatis Vincentio & Marcello Episcopis, speraverat se persuasurum ut Conciliū Aquileiæ cogeretur, & Athanasii ac fidei causa secundum Canones discuteretur. Sed speraverat frustra; ei, quam sustinere debuerant, ruinæ involutis ipsismet, quos dixi, legatis. Cum igitur, Vincentius in illam ductus est simulationem, ut damnationi Athanasii subscriberet; & reliqui per Italiam Episcopi, [Liberius Papa legatum mittis S. Luciferum,] publica conventione coacti fuissent sententiæ Orientalium obedire; Deo cooperante, inquit Liberius, ad S. Eusebium Vercellensem scribens, Frater & Coëpiscopus noster Lucifer de Sardinia advenit. Qui cum latebras causæ interiores cognovisset, & pervenisset ad ejus conscientiam, sub occasione nominis Athanasii hæreticos hæc velle tentare; pro devotione fidei suæ subire voluit justum laborem, & ad Comitatum religiosi Principis pergere, ut tandem, [ad suadendam Concilii indictionem,] exposito ordine totius causæ, impetraret, ut omnia quæ in medium veniunt possent in cœtu Sacerdotum Dei tractari.

[2] Primum hoc suæ apud posteros notitiæ certioris argumentum S. Lucifer habet, anteriora omnia in obscuro sunt; unde nec dicere possumus, quibus parentibus, qua patria natus, quando aut quomodo pervenerit ad Episcopatum Sardiniæ insulæ. [Hunc aliqui faciunt S. Eusebii Vercell discipulum,] Conatus in hoc genere aliquid est Historiæ Tarentinæ scriptor Fr. Ambrosius Merbodius de Tarento, Ordinis Eremitarum S. Augustini qui jam olim ab evidenti vitæ periculo ereptum se profitens auxilio S. Luciferi, gratiam mox relaturus benefactori suo, sumpsit sibi Italica lingua scribendum de Vita illius Commentarium, quem prope jam situ consumptum ne omnino periret mibi transmisit, postquam hæc jam prælo apparassem. Scriptor diligens, & præter antiquos, potißimum a me allegatos, etiam Baronium Sardosque recentiores scriptores Arcam, Serpi, Bonfant & alios scrutatus; potißimum vero adjutus antiqua Vita S. Eusebii Vercellensis, ex illius Ecclesiæ Archivio sumpta, editaque per Fr. Mag. Aurelium Corbellinum Augustinianum: quam S. Eusebii Vitam licet non credamus antiquißimam esse, quia tamen in ea dicuntur allegari quædam, velut ex ore aut scriptis S. Honorati discipuli ejus accepta, [qui Calari familia Luciferæ natus,] optamus aliquando nancisci originaria phrasi, vel saltem ex editione prælaudati Corbellini. Interim quod Luciferum spectat, indico, in ea expresse legi, quod Lucifer doctus erat Græcæ linquæ, & Hebraicæ peritus, & fuit discipulus S. Eusebii Romæ, ubi hic scilicet ab Eusebio Papa baptizatus, a Silvestro Lectorum adscriptus Ordini, supponitur sacras Scripturas palam exposuisse. Noster autem Scriptor, ulteriora conjectando indagans, ex epitaphiis Calari repertis (in quibus T. Ælius Lucifer & L. Ælius Lucifer, & Ju. Æmilia Lucifera, ac denique in Sicilia L. Cæsius Lucifer leguntur) eruere se putat, nobilem Calari fuisse Luciferorum familiam, jam inde a tempore veterum Romanorum sub gentilismo; ex eaque deinde natas quatuor Sanctas Luciferas Martyres, quarum cum Epitaphiis reperta sint corpora, sicuti & S. Luciferi Presbyteri Martyris. Atque hinc porro educit, parentes hujus, de quo agimus, Episcopi Sancti, in persecutione Diocletiani atque Maximiani, Martyrio coronatos: &, quia Bononiæ in ecclesia S. Petronii invenitur monumentum cujusdam Cordi Cæsii, cum insigniis ejusdem rosas habentibas, [Romæ sit Episcopus consecratus a Iulio.] infræque adducendum quoddam ipsius S. Luciferi epitaphium etiam rosam habet; consequens esse credit, utrumque ad eamdem Cæsiorum familiam posse adduci: quod profecto difficulter persuadebitur, æstimantibus multo recentioris originis esse omnia notarum nunc familiarum cognomina atque insignia. Sic ortum Luciferum parentibusque orbatum, dicit Fr. Ambrosius susceptum a S. Iuvenali Episcopo Calaritano, de quo acturi sumus inter Prætermissos ad XXVIII Maji, & mortuo ejusdem civitatis Episcopo Protogene, eo qui sub annum CCCXXXXVII Concilio Sardicensi subscripsit, a Iulio Papa consecratum Sardiniæ Episcopum patriæque remissum.

[3] Difficile est creditu, alibi quam Calari, & aliis quam Cleri Calaritani suffragiis, [Hoc certum, quod a Liberio commendatus Eusebio.] aliorumque quam Coëpiscoporum Sardorum manibus, electum consecratumque fuisse Luciferum. Sed neque ex eo, quod Deo cooperante Romam ipsum venisse in auxilium suum scribit Liberius, satis efficaciter inferri posse puto, sicut infert Ambrosius, divina aliqua revelatione impulsum e suo egressum Episcopatu: cum eo sufficere potuerit privatum aliquod Ecclesiæ Calaritanæ negotium, apud Pontificem Cæsaremve tractandum, quod in publicum universalis Ecclesiæ bonum divina verterit providentia. Nec occasioni Liberius defuit, sed in tanto fidei orthodoxæ discrimine, prompta Luciferi opera utens, socios ei duos cum litteris ad Constantium dedit; dedit & commendatitias ad Eusebium. Et Constantio quidem, Ad exorandam, inquit, Mansuetudinem tuam, ut benevolo animo allegationes nostras audire digneris, Fratrem & Coëpiscopum meum, sanctum virum Luciferum, cum Pancratio Compresbytero meo & Hilario Diacono, placuit proficisci: quos credimus de Clementia tua, ad pacem omnium Ecclesiarum, non difficulter posse Concilium impetrare. Ad Eusebium vero sic loquitur Pontifex: Commendo tibi Fratrem & Coëpiscopum nostrum Luciferum, & carissimos filios meos Pancratium Presbyterum & Hilarium Diaconum, qui pro statu Ecclesiæ; animo virili & virtute deifica, tempore tempestivo, aggressi sunt pugnare contra inimicos Ecclesiæ.

[4] Ex hinc notam S. Eusebii virtutem tanti fecit Lucifer, ut, cum a Constantio videretur impetrasse quod cupiebat; [huic suasit ad Synodum Mediolanen. venire.] & jam, tamquam ad œcumenicam Synodum, Mediolani congregarentur Episcopi; suo ac sociorum nomine scripserit ad cum in hæc verba: Calcato capite diaboli & suggestionibus pravis, Domine sancte, gratiam tibi a Domino nostro concessam noli negligere, sed ut quantocius te invadente effugetur Arianotum dogma, jam accelerare dignare. Scit enim Dominus & Christus ejus, quia sicut in adventu beatissimorum Apostolorum glorificatur Dei nomen, ruina Simonis; ita, Valente expulso in adventu tuo, [Vbi deinde Constantium intrepide redarguens,] dissoluta blasphemantium Arianorum machina penitus destruetur. Ita Lucifer, tanto ad spem bonam pronior, quanto ad pugnam recentior. Ncc minorem in congressu ardorem adhibuit: nam, ut ipse Constantio exprobrans scribit, Statim ut cœpisti Episcopis imponere necessitatem damnandi absentem, illico diximus te injustitiæ cultorem, justitiæ vero esse persecutorem. Item cum te urgeremus, nos Legati beatæ Ecclesiæ, sectam damnandam Arii, & illam magis dixisses esse Catholicam; pronuntiavimus te Antichristi fuisse præcursorem.

[5] Cetera ab eodem Lucifero pari animi fiducia constantiaque acta esse, tum in Palatio, ubi nefarii & tyrannici conventus habebantur; tum in ecclesia, ubi cum fideli plebe desidebant Dionysius Mediolanensis Episcopus atque Eusebius, [claususque Palatio,] cogitare licet, explicare distinctius non licet. Solum in Vita S. Dionysii, ad XXV hujus danda, legitur num. 14, quod fideles omnes Dionysium Eusebiumque petebant, quatenus & Lucifer, a Carali Sardiniæ Episcopus, intra ecclesiam cum ipsis adesset: quibus Dionysius sanctus; Lucifer, inquit, ut nobis patet, ab Arianis comprehensus clauso tenetur [Palatio]: putant enim quod eo abstruso a nobis, periculosum aliquid ingerere possint. Postridie vero, [per epistolam confirmavit Catholicos:] ut habetur num. 16, Missa epistola est a Lucifero, Catholico Episcopo, ex Palatio ubi tenebatur a Rege, Dionysioque & Eusebio porrecta; quam plebs ut sibi legeretur postulare cœpit: sed obstrepuerunt Ariani, adeo ut non ante noctem, illis ab ecclesiæ fugatis, legi epistola potuerit.

[6] Tertia rursum die venerunt Eunuchi tres, sciscitantes Dionysium ceterosque Episcopos, quid vellent Imperatori suggerere. Qui nihil se necessarium habere dixerunt, quam cum hæreticis de fide disceptandum, [quibus paulo post redditus] Luciferumque sibi copulandum. Redditus ergo est ecclesiæ Lucifer, & dimissus Palatio. Rursum autem Missum ab Imperatore est, Eusebium Luciferumque atque Florentium accersendos. Quibus ductis ad Palatium, Dionysius post ipsos accersitus noluit eodem accedere, quia jam præsto erant conspectui Regis Catholicæ fidei verissimi assertores, ipse vero plebem intra ecclesiam perseverantem relinquere nequaquam posset. Cumque hoc renuntiassent Imperatori qui mißi erant, ex Dei nutu dimissi Palatio Eusebius, Lucifer & Florentius, pariter cum plebe ad ecclesiam regressi sunt. Positis autem in ecclesia, agnitum consilium est, [cum SS. Dionysio & Eusebio in exilium mittitur.] quatenus sequenti nocte raperentur de ecclesia, atque in exilium dirigerentur. Deinde facto impetu ab Eusebio Eunucho, apprehensi sunt de fidelibus viris numero centum quadraginta & septem: cum quibus quidam de Sacerdotibus & Clero vincti intra Thermas Heraclianas reclusi sunt; Florentius vero & Lucifer Episcopi apud Tribunum Cajum, Eusebius Tribuno Galbioni custodiæ traditus est. Hactenus dicta S. Dionysii Vita.

[7] S. Hieronymus in libro de Scriptoribus ait, quod Lucifer …, cum nollet sub nomine Athanasii Nicænam damnare fidem, [quod ei propter constantiam quater mutatum] in Palæstinam relegatus est. Marcellinus & Faustinus, in suo libello precum ad Imperatorem: ob hoc, inquiunt, quod fidem venerabilem vindicavit, quod detexit & convicit hæreticos, ductus est in exilium cum omni atrocitate injuriarum. Iidem & quatuor ejus exilia numerant, & iis decem annos aßignant. Sed hic numeri error est, cum anno CCCLV Mediolano abductus Lucifer, in Occidentem redierit anno CCCLXII. Iidem pluribus ejus laudibus, quas accumulant, [miraculis illustratur,] addunt, quod divinas virtutes operatus est, non solum in Sardinia, sed in ipsis quoque quatuor exiliis; usque adeo ut eum adversarii magnum dicerent, cum Apostolicas per eum virtutes fieri negare non possent.

[8] Primus exilii locus in Cappadocia forsitan fuit, sed minime diuturnus, unde nulla ejus invenitur notitia: secundus Germanicia, urbs Episcopalis in Euphratensi Provincia seu Cœlesyria, uti infra patebit: tertius itaque esset Palæstina, [ejusque insigni patientia.] ab Hieronymo indicata; Prima scilicet seu Salutaris, ad quam pertinet Eleutheropolitana civitas, ubi Marcellinus & Faustinus indicant nobis Episcopum Eutychium hæreticum, sub quo B. Lucifer patiebatur exilium: qui & ipsum, fidem libere vindicantem, multis atrocitatibus afflixit. Sunt adhuc hodie, inquiunt illi, qui illo tempore pœnas gravissimas dederunt, eo quod cum Catholicæ fidei Episcopo Lucifero convenirent: quando scilicet (ut iidem mox subdunt) Nicænæ fidei adversarii, inter cetera sua atrocia, januam clausam securibus effregerunt; & irruentes in Luciferum fidelissimum Sacerdotem, divina quoque Sacramenta everterunt, unumquemque illic de his Fratribus qui convenerant impia cæde mulctantes. Denique in partibus vicinis Ægypti, ut scribit Rufinus; vel Superioribus Thebis seu secunda Thebaide, uti Socrates loquitur, ultimum Luciferi exilium fuit: quo forte etiam se receperat Athanasius, in Ægypto ultra manere non ausus; ut vel hinc facilior communicatio inter eos fuerit, non tamen citra periculum, propter intentam Imperialium ministrorum custodiam, uti vidimus in Actis S. Athanasii num. 283.

CAPUT II.
Libri a Lucifero scripti, Constantio exhibiti, cum S. Athanasio communicati.

[9] Relegatus Lucifer, teste Hieronymo ubi supra, miræ constantiæ & præparati animi ad martyrium, [Rogatus an scripsisset & misisset hos libros,] contra Constantium Imperatorem scripsit librum, eique legendum misit. Qui cum ægre crederet inventum tantæ confidentiæ aliquem, Florentius officiorum Magister, ex mandato ipsius scripsit ut sequitur, Domino benignissimo Lucifero Florentius. Nomine tuo codicem quidam Domino & Augusto nostro obtulit. Hunc ad Sanctitatem tuam perferri mandavit, & cognoscere desiderat, si idem codex a te destinatus sit. Id ergo quod in fide veri est perscribere debebis, & codicem remittere, ut possit Æternitati ejus denuo offerri. Ita Æternitatis titulum arrogabat sibi impius, quem Filio Dei imminuere non metuebat, Arium defendens, cujus inter ceteras blasphemias una erat, fuisse tempus quando non erat Filius. At non reformidavit Lucifer hominis arrogantißimi væsaniam; [generose agnoscit a se scriptos missosque.] seque libere confitens auctorem codicis, in hæc verba rescripsit: Codicis perlatorem, quem memorat Honorificentia tua nomine meo adiisse Imperatorem, a mea fuisse destinatum mediocritate; ipsum quoque codicem, ut es admonere dignatus, solicite inspectum, atque Bonoso in rebus Agenti perferendum traditum, his formanda fuit religiosa Prudentia tua, fili carissime. Jam tuæ erit Generositatis, agnitum a me sine ulla cunctatione defendere. Nos etenim propitio Deo, contra ea quæ in nostram parantur necem stare lætos (cum causas cur talia scripserim modo discutere cœperit) inveniet.

[10] Pervenit deinde ad S. Athanasium fama tam heroicæ generositatis: [quorū fama motus Athanasius] quare ad Luciferum scribens in Domino salutem, tamquam Dilectissimo Fratri, Episcopo & Confessori, sic ait: Deo favente corpore valentes, misimus etiam nunc (unde intelligas non primum inter hos Sanctos fuisse hoc litterarum commercium) carissimum nostrum Eutychetem Diaconem, ut tua quoque religiosa Sanctitas, quod est nobis optandum & desiderabile, de tua incolumitate tuorumque omnium certiores nos efficere dignetur. [laudat ejus libertatem,] Vobis namque Confessoribus ac Servis Dei viventibus, credimus statum Catholicæ Ecclesiæ renovari; & quod hæretici conscindere tentaverunt, hoc Dominum nostrum Jesum Christum per vos ad integrum restituere. Quamquam enim præcursores Antichristi, per potentiam hujus mundi, omnia egerint, ut extinguerent lucernam veritatis; tamen Divinitas, per vestram confessionem, clariorem ejus lucem ostendit, ut neminem latere possit eorum fallacia. Antehac vel simulare poterant: nunc Antichristi nominantur. Quis enim eos non execretur? quis eorum communionem, tamquam maculam ac virus anguis, non fugiat?

[11] Omnis ubique Ecclesia luget, omnis civitas gemit; senes Episcopi in exilio laborant, [in tam sæva persecutione,] & hæretici dissimulant: qui dum negant Christum, publicanos se effecerunt, sedentes in ecclesia & exigentes tributa. O novum genus hominum & persecutionis! quod adinvenit diabolus, ut ipsis ministris ad malefaciendum, & hi tanta crudelitate uterentur. Sed etsi hæc tanta agunt, & blasphemias extenderunt; confessio tamen, & religio, & sapientia vestra, non modicum, sed maximum solatium & consolatio est Fraternitati. Pervenit enim ad nos scripsisse Sanctitatem tuam Augusto Constantio; [& ipsorum exemplar petit:] & magis magisque miramur, quia in medio tamquam scorpionum habitans, animi tamen libertate uteris, ut vel monendo, vel docendo, vel emendando, errantes ad lucem veritatis adducas. Rogo igitur, rogant mecum etiam omnes Confessores, ut digneris nobis exemplum destinare; ut non tantum auditu, sed etiam ex litteris perspicere possint omnes animæ tuæ virtutem, fideique fiduciam & libertatem. Salutant Sanctitatem tuam qui mecum sunt: saluto omnes qui tecum sunt. Divinitas te incolumem, vegetum, memoremque nostri semper tueatur, Domine dilectissime ac vere homo Dei.

[12] [quo accepto,] His acceptis litteris B. Lucifer misit libros, quos ad Constantium scripserat. Cumque eos legisset Athanasius, Domino gloriosissimo ac merito desideratissimo Coëpiscopo rescribens, post explicatas earum quas ab Arianis sustinebat pressurarum angustias; Accepimus, inquit, epistolas & libros religiosissimæ ac sapientissimæ animæ tuæ; in quibus perspeximus imaginem Apostolicam, fiduciam Propheticam, magisterium veritatis, doctrinam veræ fidei, viam cælestem, martyrii gloriam, triumphos adversus hæresem Arianam, traditionem integram Patrum nostrorum, regulam rectam Ecclesiasti ordinis. O vere Lucifer! qui, juxta nomen, lucem veritatis ferens, posuisti super candelabrum, ut luceat omnibus. Quis enim, [mire extollit zelum auctoris,] exceptis Arianis, non pervidet, ex tua doctrina veram quidem fidem, maculam autem Arianorum? Valide & admirabiliter, uti est lumen a tenebris, ita separasti veritatem a calliditate & hypocrisi hæreticorum; defendisti Catholicam Ecclesiam; probasti, nihil esse, sed tantum phantasiam, Arianorum verba; docuisti, calcandos esse frendores diabolicos. Quam bona & jucunda hortamenta tua ad martyrium! quam desideratissimam ostendisti mortem esse pro Christo Filio Dei! quam futuri seculi & vitæ cælestis amorem manifestasti!

[13] [Dei spiritu plenum,] Videris esse verum templum Salvatoris, qui in te habitans hæc ipse per te loquitur: ipse, qui tantam gratiam præbuit sermonibus tuis. Quippe qui ante eras apud omnes amabilis, nunc tamen tantus est amor affectionis tuæ in animis omnium collocatus, ut Eliam te temporibus nostris nominent. Et non mirum: Si enim qui Deo placere videntur, filii Dei nominantur; tanto magis participes Prophetarum Confessores, & maxime Te, appellare dignum est. Crede mihi, Lucifer, non Tu solus hæc locutus es; sed Spiritus sanctus Tecum. Unde hæc tanta memoria Scripturarum? unde sensus & intellectus earumdem integer? unde talis ordo sermonis compositi? unde tanta hortamenta in viam cælestem? unde fiducia contra diabolum & probationes adversum hæreticos, nisi Spiritus sanctus collocatus esset in Te? Gaude igitur, in eo te esse jam pervidens, in quo etiam prædecessores tui Martyres nunc sunt, in choro Angelorum. Gaudemus etiam nos, habentes te exemplum virtutis & patientiæ & libertatis… Divina Dei gratia incolumem Te, memorem nostri, semperque beatum conservet, merito homo Dei, famule Christi, particeps Apostolorum, solatium fraternitatis, magister veritatis, & in omnibus desideratissime.

[14] Hæc Athanasius in epistola, quam totam videre licebit post ipsos S. Luciferi libros, [& illos in Græcam linguam transfert.] quorum specimen mox dabimus: nunc de eisdem libris Athanasiique epistola loquentes audire juvat Marcellinum & Faustinum; Libros, inquiunt, scripsit ad Constantium; non, ut plerique, gloriam captans ingenii, sed divina testimonia aptissime congerens, contra hæreticos & contra ipsum patronum hæreticorum, ad divinam æmulationem pro Filii Dei amore succensus. Quos quidem libros … ut veri vindices suspexis & Athanasius, atque in Græcum stylum transtulit, ne tantum boni Græca lingua non haberet. Parum est; quin etiam propriis litteris idem Athanasius eosdem libros prædicat, ut Prophetarum & Euangelistarum atque Apostolorum doctrinis & pia confessione contextos. Et quamvis pluribus in eum laudibus erigatur, tamen non adæquat meriti ejus præconium … Ita rerum supereminentia quȩvis lingua superatur: sed Lucifer, ignarus licet artificiosæ eloquentiæ, tamen, ut Prophetico & Euangelico atque Apostolico more scriberet quod super omnem humanam eloquentiam est, habuit gratiam sancti Spiritus, ex merito rectæ fidei & sincerissimæ conscientiæ. Hæc illi, alibi quidem minime probandi, in eo tamen in quo Luciferum laudant, nequaquam contemnendi, dum suffragantem sibi Athanasium habent, imo totam Christi Ecclesiam.

CAPUT III.
Summa duorum librorum pro Athanasio ad Constantium.

[15] Qvi S. Luciferi libros prædictos anno MDCVIII imprimendos curavit Parisiis, & Pio V Pontifici Maximo obtulit, [Stylus ejus rudis & acer,] Ioannes Tilius Episcopus Meldensis, Communis inquit, mihi atque illius ætatis videtur ipsius sermo, adeo rudis est & incomptus, quem ipsemet etiam rusticum vocat: at, qui diligenter perpenderit, eum gravem & sententiis refertum, virique ingenio valentis inveniet… Totum autem opus exiguum admodum foret, si ab eo Scriptura divina, quam promptiorem habere non potuisset auctor, scinderetur & auferretur. Et in citandis quidem Scripturæ locis, apparet versionis antiquæ, ab ea qua emendata hodie utimur notabilis admodum discrepantia, uti observat idem Tilius: sed in rem nostram magis facit observare, quo ordine ac spiritu opus totum digestum sit.

[16] Primum ergo duos libros, pro S. Athanasio scriptos, sic exorditur. Cogis nos, Constanti, [quo ostendit absentem damnari non posse,] absentem damnare Consacerdotem nostrum, religiosum Athanasium: sed divina id facere prohibemur lege … Quomodo etenim arbitraris divinitus permissum puniri inauditos, quando videas Adam & Evam, principes nostri generis auditos, sententia percussos Dei? … Cum igitur ejusmodi formam judicandi dedisse Deum advertas; cum a latebris evocatis confessisque Deum sententiam dedisse de sacris Scripturarum collegeris fontibus; [& Imperatorem dum id exigit partes agere Serpentis,] cujus fuisti atque es impudentiæ, judicandi Dei servos eam dans formam, quæ non fuisset de lege veniens Domini? nec timuisti, ne fuisset dictum ad Deum a nobis de te, quomodo fuerat dictum de refuga illo Angelo, Serpens suasit me, Constantius Imperator seduxit nos? Nonne videre potuisti, quia possis tali percuti Dei indignantis sententia, qua percussus videtur & serpens … præsertim cum cognosceres tuum etiam opus fuisse serpentinum? … Sed dicas velim, quid intersit inter tuum & Angeli hujus refugi apostatæ factum. Si ille mendacio seduxit rudes homines, & tu; & quidem tu non rudes: si ille utilitatis gratia ad arboris fructus edendos eorum illexit mentes, & tu pacis causa facere cum eis adstruxisti.

[17] Proponens deinde alia aliaque judicantis Dei exempla & præcepta, & ad hæc, inquit, excludenda, subvertere judicium ejus servos compellis, tentans etiam muneribus nostram corrumpere conscientiam, [pollicendo & minando;] dicatam Deo… Ad innocentis rogasti necem; & cum te contemptum advertisses, tetendisti temet ad omnia genera ingerenda pœnarum… Ad gladium putasti tendendam carnificem dexteram tuam; tamquam possis gladio vincere, quos videres propter Dei Filium nec præsentem dubitare amittere vitam nec perhorrescere mortem … Non timuimus neque timemus minas tuas, qui novimus nihil posse Deo resistere… [sed frustra.] Non timemus gladium tuum Christiani, qui præsumimus, prostratis vobis Dei inimicis, venturos nos ad convivia Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum atque Martyrum: non metuimus virtutem caduci regni tui, milites divini… potentem novimus Deum ad eripiendos nos de manibus tuis. Ad cæleste regnum tendentes timere tuam crudelitatem non poterimus … Dixisti, Damnate Athanasium. Quem eramus, Constanti, damnaturi? Illumne, quem videmus Dei Filium confiteri, ut sunt confessi Patriarchȩ, Prophetȩ, Apostoli ac Martyres? an te, qui sis negans, ut negavit magister tuus Arius, ut negaverunt Scarioth Judas & cuncti Judæi?…

[18] Postea cum ostendisset nullam habere ipsum jurisdictionem in Episcopos, a quibus ipsemet judicandus sit, [Exprobat ei quod Georgium Arianum jusserit ordinari Ep. Alexandr.] & quos præcipiatur honorare; revertitur ad exaggerandam præcepti ejus iniquitatem; & Dicas, quæso, inquit, quid sit aliud dicere, Damnate eum, quem scitis innocentem, facite contra Dei mandata; nisi, Evellite corda vestra, tollite vobismet sensus, jugulate animas vestras… estote inimici Dei, acquirite vobis amicum diabolum? … Hæc sunt præmia, quæ tua egregia conquirunt consilia: hæc illa optima, quæ mortem pariunt sempiternam. Tum exprobrans, quod cohæreticum suum Georgium viventi Athanasio successorem misisset, Talis, inquit, est Georgius, qualis fuerat Arius, quales qui [apud te] sunt Ursatius & Valens, vel, ad quem me destinasti, Germanicensium Adoxius: neque enim possent nisi de spinis spinæ procedere. Hæc ita se habere, ex actibus ipsius Georgii, legens contestationes Alexandrinorum, poteris colligere: & quamvis tibi sceleratum blasphemumque illum esse placeat (neque enim aliter tibi esset amantissimus, nisi quia sit sceleratus) tamen hæc eo protulerim, ut eximiam possis cernere operam tuam … Deponi per nos decreveras Catholicum, firmari vero hæreticum: sed quando illud fecissent sanæ mentis homines? Si enim Heli Sacerdos, quod filios in honore Sacerdotii constituisset indignos, illa audit quæ perpessus est a Domino; quid nos audire ac perpeti mereremur, si Catholicum Episcopum damnantes, & quidem inauditum, sineremus Georgium Arianum fieri Alexandrinis Episcopum? … Credo dictum fuisset nobis, Plus honorificastis Constantium quam me, quomodo illi dictum est, quod plus honorificaverit filios quam Deum…

[19] Tum ad nihilum redigendum comminans, qui exhonoret ac spernat Dominum, uti ipse Deus ad Heli comminatur, An negabis, inquit, te exhonorasse Dominum, tollendo Sacerdotes e plebibus quos ordinavit ille? [& quod Deum exhonoraverit,] An negabiste exhonorasse Deum, quando contra sancta illius [præcepta] coëgeris Sacerdotes ejus damnare absentem, inauditum, & quidem falsis criminibus per te ac tuos petitum? Non ergo exhonorasti Deum, quando tuleris Apostolicam atque Euangelicam traditionem; & idololatriam, quam in corde Arii ædificaverat diabolus, statueris ab hominibus Dei cultoribus teneri? His dictis proponit ei, utrumne hic corrigens errores, veniam tantorum scelerum malit consequi; an redactus ad nihilum … in perpetuum dare pœnas, quales dedit Heli cum filiis, quales & Azotii ac Philistæi ceteri, quorum potestati Deus arcam permiserit, sicut tunc ejus potestati permittebat Dei Sacerdotes: ex quo ille non melius inferat fidem suam esse Catholicam, quam id illi tribuerunt suo Dagon, quam Maxentius & Nero & cuncti illi persecutores domus Dei dixerunt, Deorum suorum potentia esse factum, ut Christiani sub illorum potentiam veniremus.

[20] Hinc fuse excurrit ad Saulis, Davidem; Achabi, Eliam; Iezabelis, Nabuthæum persequentium historias; Ieroboami item, populum seducentis, exemplum: usque Constantium per omnia simillimum ostendens, e converso declarat, [eumque impiis Regibus comparans,] quam dißimilis sit a sanctis Regibus David ac Iosaphat. Post quæ iterum ad salubriora suadenda se convertens, Hortamur, inquit, te, inimicum sospitatis nostræ, ex impio pium fieri, salvum ex ægro, vivum ex mortuo, religiosum ex sacrilego… Desine persequi Dei domum: desine proscribere, deportare, interficere Dei servos; fatere te Christianum, execrare nobiscum catervam Arianorum, commento diaboli quæsitam: crede sicut credimus nos, qui ex beatorum Apostolorum successione sumus Episcopi: [nihilominus invitat ad pœnitentiam.] confitere unicum Dei filium, sicut illi confessi sunt & nos confitemur, & veniam consequeris tantorum scelerum. At nihil his proficiens, rursum multa comminatur & exprobrat, comparatque Constantium cani reverso ad vomitum, qui Athanasium a se restitutum, & cui se deinceps mali nihil facturum juraverat, denuo persequatur: qui Adoxium Germanicensium non esse Catholicum fassus, dederit contra eumdem litteras ad Antiochenos; [Levitatem quoque ejus redarguens] & postea eumdem Adoxium defendere cœperit veritatis esse doctorem, ipsius hæresin Catholicam judicans fidem.

[21] Denique, quasi iterum spe aliqua concepta, Utile tibi est, inquit. Constanti, ut per Athanasium Domini Sacerdotem pro facinoribus tuis sis supplex Deo, per ipsum dirigas vota tua, per ipsum sive per Coëpiscopos ejus des operam, salutarem consequi baptismum. Hortatur porro eum ad bona opera & dignos pœnitentiæ fructus: ac reposita eis explicans præmia, [suadet ab Athanasio baptismum petere,] Hæc consequi inquit poteris, si te ad Ecclesiam conferas, si Coarianos tuos vites, si illam malignorum congregationem vestram odire digneris. Tunc erit Deus semper tecum, tunc in tenebris orietur lumen tibi, tunc tenebræ tibi ut meridies erunt, tunc in bonis dirigetur iter tuum. Ceterum si in hac pervicacia manseris, si in hac crudelitate, ut servos ejus crucies; non tecum erit Deus, sed ille, qui & hodie in vestro cœtu Arianorum esse invenitur, diabolus … [& a persequendis Catholicis cessare.] Non est eleemosyna ista, quam de lacrymis das alienis, de eorum bonis, qui deportari, interfici, proscribique maluerint a te, quam aut innocentem damnare, aut negare unicum Dei filium, in quem credentes sciebant glorificatos Abraham, Isaac, & Jacob, & omnes Prophetas, Apostolos ac Martyres: quorum te fieri socium atque omnibus participem me cupere, mea circa te hæc esse vota, ille testis, qui nobis tribuere hoc potens est.

[22] Simili prorsus libertate procedit secundus liber; in quo statim ab initio, Ex fructibus tuis, inquit, Imperator Constanti, non esse Christianus, [libro 2 ostendit quod sit mendax & homicida,] sed plane manceps latronum, cognosceris; habitans scilicet, non in Ecclesia Dei, sed in spelunca latronum, non desinis interficere eos, quos videas interfici paratos pro unici Filii Dei claritate, pro æterna illius majestate … Es mendax & homicida. Mendax, qui crimina falsa objeceris Dei servo Athanasio; mendax, quia hæreticam fidem dicas Catholicam, & Catholicam dicas hæreticam. Homicida, quia æ sanguinem persequeris Athanasii, & jam interfeceris certum numerum Dei cultorum… Quid tu tibi futurum existimas, qui sis non solum mendax, sed & homicida? non solum homicida, sed & hæreticus? Ostendit autem quod detestabilius, [ob ea quæ fecit contra Athanasium,] quam Ananiæ & Sapphiræ, repleverit satanas cor Imperatoris, ut mentiretur Spiritui sancto, accusando Athanasium, sicut accusarunt senes illi impuri innocentem Susannam; occidere volendo eum, sicut occidere voluit Herodes Petrum, Cain Abelum, Iudæi Christum & Paulum. Ac denique, cum probasset ex iis esse ipsum, quos genimina viperarum nominat Baptista; hortatur eum, ut ipse illos, ad faciendum fructus dignos pœnitentiæ, quemadmodum ad prædicationem Ionæ fecerunt Ninivitæ: eoque adducens exemplum Pauli, promittit quod ex persecutore, ex injuriolo, ex blasphemo, [& suadet pœnitentiam.] beatus & vere Deo carissimus effici poterit, si, ut Paulus, verum Dei filium esse Jesum Christum crediderit … Crede mihi, inquit, si ita feceris, quod futurus sis in choro Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum ac Martyrum: alioquin tibi imputaturus, cum te torqueri cum diabolo & omnibus satellitibus ejus videre cœperis, cur has tam salubres nostras admonitiones despexeris.

CAPUT IV.
Alii quatuor libri successive ad Constantium scripti.

[23] Existimat Ioannes Tilius, in allocutione ad Pium V, Luciferi libris præfixa, totum volumen uno tractu Imperatori Constantio fuisse continuatum, [Prioribus libris Germaniciæ scriptis,] licet ipsum in libellos partitus est Auctor. Verum jam diximus, priores duos libros conscriptos, ac verosimiliter oblatos, & per Florentium denuo redditos videri, cum adhuc Germaniciæ esset Sanctus, sub Eudoxio Ariano Episcopo exul, quem Adoxium antiphrastice appellare ille maluit: postremus autem aliquantis post annis scriptus est, cum idem Eudoxius Constantinopolitanam Cathedram invasisset. Verius ergo dixeris, quod Constantius, prioribus libris una cum Auctoris confeßione receptis, longius eum transferri jusserit, [alio translatus Lucifer] semel iterumque: adeo ut alii quatuor libri, nec uno omnes loco, nec tempore, sed succeßive scripti sint; eodem tamen omnes vigore animi, eadem styli libertate: quam morte diu dilata tandem luiturus fuerit Lucifer, nisi novi a Iuliano Apostata motus alio avertissent cogitationes Constantii, ultimo sui Imperii anno.

[24] Primus, de Regibus apostaticis, sic incipit: Usitatum quia habere dignaris verbum, [scribit de Regibus Apostaticis,] quod nisi & integre crederes, & hæc quæ geris circa nos Deo essent placita, jam fuisses extinctus; paucorum tibi in apostasia atque crudelitate æqualium Regum facta desideravi reserare, quo possit vox illa tua sepeliri quæ dicat, Nisi Catholica esset fides Arii, id est mea, nisi placitum esset Deo quod illam persequor fidem, quam contra nos scripserunt apud Nicæam, numquam profecto adhuc in Imperio florerem. Non illorum Regum facio mentionem, qui a Dei notitia fuerunt alieni: de his solis tracto, qui in Judæa noscuntur regnasse. Incipiens ergo a Gedeone, qui statim a victoria de manubiis sibi fecit Ephod, in quo fornicati sunt filii Israel, & tamen rexit populum annis quadraginta; progreditur ad Saulem, Salomonem, Hieroboamum, Ochosiam, Achabum, Oziam, Manassem: quorum causas & peccata sigillatim ac prolixe comparans cum sceleribus Constantii, identidem concludit his aut similibus verbis: Ne igitur dicas: Si non bene agerem, numquam profecto mihi Deus pepercisset; quando vides consceleratis tuis diu pœnitentiæ locum exhibitum: & ad hanc eum operose invitat in epilogo libri.

[25] Scripsit deinde librum de non conveniendo cum hæreticis, his verbis exordiens: Cum omnibus perniciosis tuis conatibus animadvertisses itum obviam, [de non conveniendo cum hæreticis,] cumque omnia machinamenta tua contra Dei Ecclesiam reperisses cuncto Dei populo revelata; dixisti, nos fuisse atque esse inimicos pacis, hostes unitatis, adversarios etiam fraternæ caritatis. Dum autem exemplis & auctoritatibus Scripturarum ostendit, fieri nec debuisse nec potuisse, ut cum excommunicatis resectisque ab Ecclesia Arianis communicent conveniantque fideles Christiani; suas quoque ærumnas videtur attingere, dicens: Odis nos, quia consilium vestrum malignantium execremur: propterea in exilio sumus, propterea in carcere necamur, propterea nobis solis prohibetur conspectus, idcirco reclusi in tenebras ingenti custodimur custodia, hujus rei causa nullus ad nos visendos admittitur hominum.

[26] Alius huic succedit liber, de non parcendo in Deum delinquentibus: cujus occasio & argumentum clarius in exordio patescit his verbis: [de non parcendo in Deum delinquentibus,] Superatum te, Imperator, a Dei servis ex omni cum conspexisses parte; dixisti, passum te ac pati a nobis, contra monita sacrarum Scripturarum, contumeliam: dicis, nos insolentes extitisse contra te, quem honorari decuerit. Si quisquam Dei cultorum pepercit apostatis, sint vera quæ dicis de nobis. Unde ordiamur, ut tu nunc a nobis corriperis, ita esse correptos omnes erraticos per Dei cultores, quo probare possimus. Summa totius libri eo tendit, ut convincatur Imperator, ipsum aliosque Episcopos dum ei resistunt, & qualis sit commißis sibi populis indicant, ipsique peccatorum suorum explicant enormitatem ac gravitatem, suo fungi officio, nec aliud agere quam Prophetæ & Apostoli fecerint in ejusmodi occasione: denique non contumeliosos esse, sed veraces, & neminem nisi Deum timentes, atque animæ ejus saluti consulere: finit autem in exemplo septem Machabæorum, Antiocho, quem imitabatur Constantius, libere exprobrantium. Si illos, inquit, non censes Antiocho placere oportuisse, nec nos utique tibi; quia & tu, alio licet modo, tamen nos sis cupiens tollere a Deo & jungere diabolo … Superest igitur, ut est sæpe dictum, doleas te errasse, agnoscensque te esse homicidam atque blasphemum, temet desertor repræsentes Dei domui: alioquin tu tibi imputaturus, cum te videre cœperis illic esse, ubi nunc sunt cuncti illi contyranni tui.

[27] Postremus liber ostendit moriendum esse pro filio Dei: quem post initium anni CCCLX esse conscriptum, [& quod moriendum sit pro Filio Dei,] ostendit mentio Eudoxii (Adoxium rursus eum Sanctus nominat) ad Constantinopolitanam Sedem evecti, quod die XXVII Ianuarii factum. Sequenti autem anno mense Novembri moriens Constantius experiri cœpit veritatem eorum, quæ sibi tum in aliis, tum in hoc potißimum libro comminatur Lucifer, totus æstuans Martyrii desiderio. Itaque Decuerat quidem, inquit, Constanti Imperator, nihil jam tecum de divinis retractare Scripturis … cum scriptum meminerimus, … [Prov. 23, 9.] In aures imprudentis noli quidquam dicere: sed quia adhuc de armorum tuorum potestate & vana imperii tui dominatione tumes; in his omnibus, [contempta Constantii tyrannide,] quibus te putas magnum, esse miserum, contemnique omnem carnificinæ tuæ rabiem a servis Dei, volui isto præsertim libro notum facere sacrilegio funestatæ menti tuæ. Te enim cum temporali, caduco, fragili, corruptibili regno tuo transiturum, & ad æternam pœnam (nisi tibi, dum est locus, provideris) perventurum; Christianos vero ad æternam venturos requiem, incorruptibile regnum consecuturos, fixum manifestumque habere te volumus…

[28] Mactasti quam plurimos in Alexandria, laniasti certos toto in orbe, [qua Catholicos persequebatur:] disperdidisti resistentas tibi variis in locis: sed hi omnes, quod tu audire minime vis, Martyres sunt… Hinc est quod frendores colubri, per te illatos, non timentes, subire parati sumus omne exitium… Nos, qui tibi bene volumus, atque ut contingat desiderantes sumus, spolias, proscribis, mactas gladio, varie punis, nec corpora quæ laniari sanxisti sepeliri permittis; eleemosynam fieri prohibes; omnia metalla, omniaque loca, exilia vocari quæ putabantur digna, nostro tuæ calliditati resistentium replesti numero; relegando insontes, fame, siti, nuditate vexando non desistis: & tamen, Imperator crudelissime, quidquid sævitia tua nobis intulit atque irrogatura erit, adverte quod mendacium sit: siquidem nec mors, sanctis qui nos præcesserunt Martyribus per te illata, mors sit, neque jactura, neque damnum, sed fidei fœneratio…

[29] Recordare, Constanti, de scelerum tuorum memoria recenti, [exprobrans crudelitatē Alexandriæ exercitam,] quam tibi in Alexandrina civitate inussisti, quantos per abrupta una tincta scriptionis tuæ dejecerit, quantos gladio demeti fecerit, quantos fame sitique exedi vel carceribus necari, quantos intercepto effecerit spiritu strangulari: & tamen his omnibus crudelitatibus cum sævieris in sanctos Martyres, quos tuus infecit gladiatorius animus; in nos crudelius sævis, dum retines gladium, dum das operam ne in remedium succurrat velocius exitus mortis… Expectantes sumus momentis omnibus, super ista quæ jam intulisti tormenta adhuc addas, [& desiderio martyrii æstuans.] constituendo sæviores carnifices, ferociores ultores, qui devotos Deo milites … possint vel gladio invadere, vel crucifigere, vel igne torrere, vel quolibet inaudito pœnarum genere viscera nostra ac membra laniare… Nihil interest quo genere mortis nos punire digneris, dum per hoc ad vitam perfruendam admittamur æternam; dum per hæc tua mortificetur rabies, nos contra vivificemur.

[30] Si miserum putas, quod malim quovis crudeli supplicio pro Dei interfici Filio, dabo tibi multos qui in lectulis crudelius pereant, quos interior aliqua suppuratio inflavit, aut nervorum secum luctantium dolor contraxit. Interest ex qua causa, non ex quo pendeam stipite. Quid dicis, Rex stultissime? Inique in ista supplicia, in hujusmodi pœnam mittor a te, [ad quamvis mortem promptum se offert,] an juste? Si inique; tua figentis erit crux, non mea quem fixeris. Si juste; culpa mea me criminis mei, non pœna tua, torquere incipiet. Ceterum, quantum ad exitum, nihil interest clavo per te an lancea moriar; restrictis post terga manibus, an porrectis sparsisque: nihil refert utrum pronum, incurvum, an rectum & editum, utrum quiescentem in lectulo occidas; an cervicem mihi stanti incidas gladio, an securi caput auferas; an ad palum me, an ad crucem alliges; igne torreas, an vivum humo condas; saxo precipites, an in maria mergas; labandagine magnis viribus conatus uno vastissimo ictu longe a me caput meum excutias, an omni subtilitate subtiliori sagitta diutissime figens in corpore meo ludas; centum millia licet pœnarum crudelitas tua faciat, ex his omnibus, per istam mortem illatam a te, sola ad me perveniet immortalitas.

[31] [sub spe futuræ resurrectionis.] Non possum non gaudere cum talia ingesseris, quandoquidem sciens sim, quod hæc supplicia possint omne finire supplicium. Nam illa quæ extrinsecus sunt, & posse accidere per tuam sævitiam arbitror, nihil judico ad me pertinere. Alitesne an canes meum corpus lanient; hæreant corpori meo feræ, luminibus istis crudelibus te spectante insiliant, jacens humi unguibus dentibusque ad ossa usque redigar, dum post hæc omnia Deo salvus sim. Cum enim corpus meum talibus actis & ferinȩ immanitatis tuæ viribus consumpseris, reficiet atque reparabit rerum Conditor; & quidem ex corrupto in æternam incorruptibilitatem: tibi vero, injustissimo persecutori nostro, venturum sine fine supplicium scire debes; nec te putes impune laturum, qui nomen unici Filii Dei vestigiis tuis subjiciendum censueris, impie nefarieque calcandum.

[32] Hæc sunt quibus in se uno cessantem tyranni sævitiam provocabat Lucifer, fugientemque e manibus prensantis palmam conabatur attingere; [Hos quoque libros accepit Athanasius,] quæ omnia accepisse Athanasium, cum in quarto exilio, partibus Ægypti vicinior, degeret Sanctus, ideo persuadeor, quia & titulum postremi libri, & frendores diabolicos calcandos, & alias hic occurrentes phrases observo. Quærere autem lubet cum librorum horum illustratore Meldensi Antistite, Si quis nunc mortalium tam sanctæ vitæ ac sacrati Ordinis extaret, qui talibus verbis Principem suum impium ac perditum proscinderet, quemadmodum hic dignus faciebat Confessor, etiam in exilium missus & relegatus, quid quæso de illo diceretur? Eum vocat serpentem, belluam, immanissimam feram, latronem, sacrilegum, carnificem, homicidam, [& nostræ ætas merito miratur.] idololatram, templum dæmonum, religionis eversorem, hæreticum, apostatam, Antichristi præcursorem, atque adeo ipsum Antichristum: pacis ejus edictum, quod prætextu sedandorum tumultuum promulgaverat, sacrilegum & pestiferum appellat. Hæretici susurrones, qui mundanis Principibus adulantur, ipsis persuadere nitentes quod Episcopi Episcoporum sint, sicuti huic Imperatori Constantio evenisse his libris habetur, tales hodie illico supplicio capitis afficiendos esse clamitarent; & Principes, qui hæc paterentur, stultitiæ aut simplicitatis arguerent.

CAPUT V.
De Luciferiano Schismate, an & quatenus fuerit Sanctus illius causa?

[33] Mortuo Constantio succedens Iulianus Apostata, exulibus Episcopis indulserat reditum; tum quia decessoris sui acta omnia cupiebat eversa tum maxime quia sperabat auctis ea ratione dißidiis inter Christianos, propter Arii hæresim misere distractos, facilius posse restitui ethnicismum: [Antiochena Ecclesia divisa] quod pene ei ex voto accidit Antiochiæ. Ibi, vivente adhuc Constantio, Meletius, Sebastenus in Armenia Episcopus, in Sedem, Eudoxii Ariani disceßu & S. Eustathii pridem relegati morte vacantem, inductus ab Arianis, non sine consensu Catholicorum, de illius orthodoxa fide satis persuasorum; mox ut palam patuit qualis esset, ejectus ab iisdem Arianis fuerat, Euzoio Ariano subintruso. Ea calamitas, quæ maxime debuerat inter se univisse Catholicos, schisma inter eosdem peperit: quidam enim negabant legitimam fuisse ordinationem Meletii, [per schisma Catholicorum inter se,] quamvis Catholici, eo quod facta esset ab Arianis, & horum communione pollutus ipse quadamtenus videretur; alii plures, partim æstimatione Meletii, partim conscientia præteritæ coinquinationis, nullam de abdicando Meletio recipiebant mentionem: & utrique suos seorsim agebant conventus. In hoc rerum statu, revertens ab exilio Lucifer Antiochiam acceßit, Diaconum vero suum cum S. Eusebio Alexandriam misit, ad Concilium Confessorum sub Athanasio habendum, ejusq; decretis suo nomine subscribendum.

[34] Quæ fuerint Alexandrini Concilii circa receptionem lapsorum decreta, jam vidimus in Athanasio: quod Antiochenos spectat, hoc potißimum erat, [dum turbas sopire conatur Lucifer,] ut Lucifer ac socii, ordinandæ Ecclesiæ illi intenti, pacem colerent cum iis qui suos in Palæa cœtus habebant, Meletio inhærentes; itemque cum aliis, qui Eustachianos se dicebant, sub Paulino Presbytero. Nec dubium quin intenderet Synodus, id quod Eusebii imprimis consilium erat, ut, si non possent Eustachiani induci ad recipiendum Meletium, alius eligeretur Episcopus, in quem pars utraque consentiret. Sed præpropera Luciferi festinatio antevertit bonum consilium, Paulino Episcopo ordinato; de qua re sic Hieronymus in Chronico, Eusebius & Lucifer de exilio regrediuntur: e quibus Lucifer, [ordinato Paulino eas magis auget.] accitis duobus aliis Confessoribus (credo Cymatio & Anatolio, in titulo Epistolæ ad Antiochenses apud Athanasium nominatis) Paulinum, Eustathii Episcopi Presbyterum, qui se numquam hæreticorum communione polluerat, in parte Catholica Antiochiæ Episcopum facit. Id factum superveniens ab Alexandria Eusebius nullatenus potuit approbare: interim vero revertit etiam ab exilio Meletius; & quia numerosior erat cum eo pars populi, ecclesias omnes urbanas obtinuit, præter parvulam unam, in qua suos conventus habebat Paulinus.

[35] Hic autem quoniam fuerat a Lucifero ordinatus, cœpti sunt ejus asseclæ Luciferiani appellari a sectatoribus Meletii: quod nomen paulo post iis solis adhæsit, [Hinc factum, ut schismatici appellarentur Luciferiani,] qui ceteris Paulinianis severiores, etiam post concordiam inter partes ea conditione initam, ut suum utraque Episcopum retineret, persistebant in sua communione Meletianis neganda, id se ex S. Luciferi sententia & doctrina facere defendentes. Hoc vero ejus nomini haud modicam comparavit invidiam, primum quidem Oriente toto, deinde etiam in Occidente, severitatem eamdem profitentibus in Italia Hispaniaque Episcopis nonnullis; quibusdam etiam Romanis Presbyteris Damasum Papam recusantibus, & electo contra eum Vrsicino adhærentibus, prout fecerunt ii quos sæpe citavimus Marcellinus & Faustimus. Proinde libellus precum, Imperatoribus ac nominatim Theodosio per eos oblatus, non nisi cum cautela legendus est, propter graves calumnias in Damasum aliosque nonnullos Catholicos Episcopos, quorum facta vel invidiosius traducuntur, vel malitiose aggravantur adjunctis Arianorum facinoribus, Catholicam fidem externa solum profeßione simulantium.

[36] Ad schisma ipsum quod attinet, fundamenta illius omnia egregie subvertit S. Hieronymus, [quos S. Hieronymuus confutavit:] Dialogum proponens inter Helladium Luciferianum & Orihodoxum quemdam: demonstratque, eodem prorsus jure quo baptismus ab Arianis collatus censebatur validus, validam quoque censeri debere factam ab iisdem ordinationem Episcopalem: nec minus juris habere sic ordinatum, ut sub profeßione pœnitentiæ & abjuratione hæreseos suum retineat gradum; quam habeat laicus, ita jurans ac pœnitens, ut retineat nomen Christiani; nisi aliud Ecclesia statuat, uti statuit circa ipsius hæreseos capita ac magistros, quos loco movendos fuit Alexandriæ decretum. [ostendens quam digni venia fuerint Patres Ariminenses,] Cum autem narrasset idem Hieronymus, quomodo res esset Arimini acta; & quomodo Valentis atque Vrsacii confeßione, verbis catholica, sensu hæretica, inducti sint ad subscribendum Patres, eatenus constantißimi; quomodo item iidem, qui sine conscientia hæretici ferebantur, post mortem Constantii concurrerint ad redeuntes ab exilio Confessores, pacem communionemque eorum postulantes, & contestantes corpus. Domini & quidquid in Ecclesia sanctum est, se nihil mali in sua fide suspicatos: hæc, inquam, cum exposuisset Hieronymus, causam suam sic urget.

[37] Hoc loco interrogo illos nimium religiosos, quid Confessoribus agendum putaverint? Depositis, inquient, [& quod profitentes Catholicam fidem] veteribus Episcopis, novos ordinassent. Tentatum est. Sed quotusquisque bene sibi conscius patitur se deponi? præsertim cum omnes populi, Sacerdotes suos diligentes, pene ad lapides & ad interemptionem deponentium eos convolaverint. Mansissent, ajunt, intra suam communionem. Hoc est dicere, irrationabili crudelitate orbem totum diabolo condonassent. Cur damnassent eos, qui Ariani non erant? cur Ecclesiam scinderent, in concordia fidei permanentem? cur denique credentes bene, obstinatione sua facerent Arianos? Nam cum in Synodo Nicæna, [non debuerint privari suis Episcopatibus:] quæ propter Arianam perfidiam congregata est, octo Episcopos Arianos susceptos sciamus … quomodo potuerunt adversus illam facere, propter quam exilium sustinuerunt? Igitur cum eo tempore trecenti & eo amplius Episcopi paucos homines, quos sine damno Ecclesiæ abjicere potuerant, susceperint: miror quosdam, & certe Nicȩnæ fidei professores, tantæ duritiæ existere, ut tres Confessores de exilio revertentes, non putent id ob totius orbis salutem necessario facere debuisse, quod tot & tales viri voluntate fecerunt.

[38] Sed ut dicere cœperamus, post reditum Confessorum, in Alexandrina postea Synodo constitutum est, [fateturque duriorem hac in parte fuisse Luciferum.] ut (exceptis auctoribus hæreseos, quos error excusare non poterat) pœnitentes Ecclesiæ sociarentur. Non quod Episcopi esse possent, qui hæretici fuerant: sed quod constaret, eos qui reciperentur, hæreticos non fuisse. Assensus est huic sententiæ Occidens, & per tam necessarium consilium satanæ faucibus mundus ereptus est. Quid igitur Lucifer? Ventum est, inquit Hieronymus ad asperrimum locum, in quo, adversus voluntatem & propositum meum, cogor de beato Lucifero, secus quidquam, quam & illius meritum & mea humanitas poscit, existimare. Sed quid faciam? Veritas os reserat, & invitam linguam conscium ad eloquendum pectus impellit. In tali articulo Ecclesiæ, in tanta rabie luporum, segregatis paucis ovibus, reliquum gregem deseruit: bonus quidem ipse pastor, sed multam prædam bestiis relinquens. Prætereo illa, quæ quidam ex maledicis quasi satis firma defendunt, hoc illum amore gloriæ & nominis ad posteros transmittendi fecisse; nec non & pro simultate, quam adversus Eusebium propter Antiochenam contentionem susceperat. Nihil istorum de tali viro credo: unum est, quod in præsenti constanter loquar; verbis eum a nobis dissentire, non rebus; siquidem eos recipit, qui ad Arianis baptisma consecuti sunt.

[39] [uti revera fuit, citra gravem tamen culpam,] Ita Hieronymus, culpam haud dubie agnoscens aliquam, in eo quod is, cui ex Synodi Alexandrinæ commißione, injunctum erat commune cum Eusebio onus componendarum per Occidentem Ecclesiarum; in suam se receperit Sardiniam, nihil deinceps curans de ceteris, intraque suam communionem se continens. Quod si post Ecclesiæ Romanæ definitionem ita fecisset, quasi crederet tam necessario aliorum vitandam communionem, ut alienus a Christo foret quisquis eam susciperet, aut Episcopis Ariana olim communione qualitercumque inquinatis adhæreret; profecto non bonus Pastor Sardis ipse suis fuisset; sed eos hoc pacto prohibens ab Ecclesiæ totius reliquæ unione tenenda, corruptor & seductor.

[40] Neque est cur alicui suspectus esse poßit Hieronymi animus in Luciferum propensior, eo quod ordinationem ipse suam Presbyteralem a Paulino per Luciferum ordinato susceperit: quin potius eo majorem meretur fidem, quo totius controversiæ statum potuit nosse distinctius. [aut formale schisma:] Itaque quod putet, Antiochenam contentionem cum Eusebio nihil contulisse ad istud sic recedendi consilium, satis est ad Rufini, Socratis & aliorum contrariam opinionem rejiciendam. Ex ipsis tamen eam proponentibus nonnihil habetur, quo Luciferum a schismatis perfecti culpa eximas: sic enim habet Rufinus, nec dissonant alii: Injuriam dolens, quod Episcopum a se ordinatum non recepisset Eusebius, nec ipse recipere cogitat Alexandrini decreta Concilii: sed constringebatur legati sui vinculo, qui in Concilio ipsius auctoritate subscripserat: abjicere namque eum non poterat, quia auctoritatem ejus tenebat (in scriptis scilicet polliciti ut ait Socrates lib. 3 cap. 7, [nam Alexandrinæ Synodo per legatum subscripserat,] se decretis Concilii contentum fore) si vero recepisset, omne suum frustrandum videbat inceptum, populo Meletium recipiente. Diu ergo multumque deliberans, cum utraque parte concluderetur, elegit ut legato suo recepto, erga ceteros sententiam disparem, sed sibi placitam custodiret. Ita regressus ad Sardiniæ partes, ut loquitur Rufinus, quin & subscribere Alexandrinis decretis ab Eusebio allatis recusans; neutro tamen facto commeruit ut schismatis accusaretur. Nam hoc quidem per legatum fecisse satis erat: istud vero si reum Luciferum faceret, uti velle videntur Rufinus, Socrates, aliique; nihilo minus ex Rufini relatu reus foret Eusebius: nam & hic, [nec tenebatur suam quibus nollet laxare communionem:] inveniens Antiochiæ contra pollicitationem ordinatum a Lucifero Episcopum, pudore simul & indignatione compulsus abscessit, neutri parti communionem suam relaxans. Si id sine gravi noxa tunc potuit Eusebius, quidni etiam Lucifer? minus tamen prudenter erga quoscumque cum lapsis olim Episcopis communicantes, & exemplo apud aliquos rigidiores valde noxio: cum Hilarius Romanæ Ecclesiæ Diaconus, qui Lucifero antehac Legationis Comes ad Constantium ierat, ne baptizatos quidem ab Arianis reciperet, teste eodem Hieronymo, qui eum propterea vocat Deucaleonem orbis.

[41] Quod si illi, qui dicebantur in Oriente Luciferiani, non potuerunt suam ab Ecclesia reliqua disceßionem, Luciferi simpliciter subtrahentis sese tueri facto, [Schismatici autem ejus factum male in suam excusationem adduxerunt:] quo minus faterentur licitam, etsi non necessariam, esse communionem cum lapsis: multo minori jure id potuerunt alii in Occidente, ii præsertim qui pro Vrsicino contra Damasum schisma conflarunt Romæ, cujus deinde acres defensores fuere Marcellinus & Faustinus Presbyteri. Si enim lapsis Episcopis nullus potuit ad gradum pristinum dari regressus, & Liberium lapsum negari non poterat; quomodo plebs illa sancta, quæ. quam Liberio fidem servaverat in exilic, etiam servavit regresso? & quo jure postulavit in locum Liberii mortui ordinari Vrsicinum, ejusdem Liberii communione pollutum? deinde quomodo diceret vere, Ephesium (quem anno CCCLXXXVIII, cum libellus offerretur, habebant Episcopum) fuisse intaminatȩ, plebi Romanæ ordinatum a Taorgio; si eamdem Liberii communio contaminarat?

[42] Evanuit autem paulatim infelix schisma: nam in Oriente quidem solum per paucos illud volvebatur, [qui licet evanuerint,] cum scriberet historiam suam Rufinus: in Occidente vero ultima illius memoria est in rescripto Theodosii, sub eumquem supra notavimus annū dato in Luciferianorum favorem, sed ad effectum nequaquam perducto; eo quod mendacis, quem dixi, libelli imposturæ Imperatori celeriter innotuissent. Non ita evanuit nota illa, quam ipsi Lucifero aspersit fama, in nomine Luciferianorum fundata: cui imprimis credulus Theodoretus lib. 3 cap. 5 ausus est scribere, [adhæsit S. Lucifero infamia nominis,] quod reversus in Sardiniam Lucifer, cœpit novam quamdam doctrinam doctrinæ ecclesiasticæ adjicere: unde qui eam sint amplexati ex ejus nomine nomen traxerunt, suntque ad longinquum temporis spatium Luciferiani appellati. Nec mitius Sozomenus, lib. 3 cap. 4 ad nomen Luciferi veniens, addit: quem hæresis cujusdam, suo nomine nuncupatæ, auctorem fuisse fama est.

[43] [etiam apud sanctos Patres aliquos.] Nolo hæc operosius refutare : magis mihi dolet etiam apud SS. Ambrosium, Augustinum, Severum Sulpitium famam illam tantum valuisse, ut schismatis ac pene hæresis auctorem Luciferum fuisse crediderint. Et quidem Ambrosius, in oratione de obitu fratris, loquens de ea regione ad quam naufragus appulerat Satyrus, eam in schismate fuisse ait, quia Lucifer se a nostra tunc temporis communione diviserat, quamquam pro fide exulasset, & fidei suæ reliquisset heredes. Augustinus vero, tum aliis locis, tum in Epistola ad Bonifacium Comitem: Hoc displicuit Lucifero, quia factum est in eis suscipiendis atque sanandis qui veneno perierant Ariano: & quia displicuit, in tenebras cecidit amisso lumine veritatis. Denique Severus Sulpitius lib. 2 Lucifer Antiochiæ agens, non tantum eos qui Arimini fuerant condemnavit, sed etiam ab eorum se communione separavit, qui eos sub satisfactione & pœnitentia recepissent. Quin imo apud imperitos paßim toti Sardiniæ conflatam fuisse invidiam Luciferi causa, indicat Hieronymus, quando inducit Orthodoxum objectantem Luciferiano, non ob Sardorum tantum mastrucam Dei filium descendisse; & infra, Si Ecclesiam toto orbe diffusam non habet Christus, aut si in Sardinia tantum habet, nimium pauper factus est.

[44] Sed hæc omnia in solo Luciferianorum nomine fundari videntur, nec ullum ipsius Luciferi, postquam rediit in Sardiniam, [postquam ipse Ecclesiæ consentiens rediit in Sardiniam,] scriptum factumve profertur, quo intelligatur aut fovisse illos qui vulgo dicebantur Luciferiani, aut ipsos præ aliis ad suam admisisse communionem, aut cum Romæ fuit exclusisse Liberium, quamvis misere lapsum. Quin potius, cum Ecclesiæ consentientem redivisse dicat Socrates, tenendum est, quod Romanorum sensu totiusque Occidentis consensu intellecto, non solum assensum suum eorum fidei, sed etiam communioni præbuerit: quamvis non negaverim, præ concepta contra lapsos ægrimonia exasperatum, abstractius deinceps egisse atque vixisse, sine commercio familiarium litterarum cum Athanasio aliisque confeßionis gloriosæ sociis, uni suæ Ecclesiæ curandæ intentum: quo ejus exemplo pronum fuit quamplurimos Sardos, fidei ejus (sicut Ambrosius loquitur) relictos heredes, post illius mortem pertrahi in schisma, quod nomen præferebat auctoris tantopere sibi venerandi. Vtrumque certe videtur intellexisse Ambrosius; [quæ primum eo mortuo videtur schisma suscepisse.] nemo enim, nisi mortuus, heredes reliquisse dicitur; & Satyrus non sola fama schisma cognovit, sed advocavit ad se Episcopum loci, ad quem ejectus erat, percunctatusque ex eo est utrumnam cum Episcopis, hoc est cum Romana Ecclesia, conveniret: quia in schismate regionis illius Ecclesia erat. Nisi autem Episcopum illum schismaticum revera comperisset, non fuisset occasio differendi, quem tantopere cupiebat, baptismi; distulisse autem expresse affirmat Ambrosius cum ait, quod, quamvis metueret non expiatus navigare, debitor servatæ in naufragio vitæ; tamen eo transire maluit, ubi tuto tantum nomen posset exsolvere. Fr. Ambrosius Tarentinus existimat, non Luciferum Calaritanum, mortuum; sed alium Smyrnensem intelltgi a S. Ambrosio, qui naufragium faciente Satyro (fecit autem anno CCCLXXIX juxta certiorem Chronologiam Hermantii ad Vitam Ambrosiii) adhuc vixerit. Sed ex Liguria in Africam naviganti, quam longe extra viam est Smyrna, Asiæ minoris ad Archipelagum civitas; tam necessario præternaviganda erat, obvia medio mari, Sardinia adeoque de ca intelligi debet Ambrosius.

[45] Alia multa in S. Luciferi excusationem collecta vide apud Ambrosium Machin Archiepiscopum Calaritanum, [Nam reconciliationem Luciferi] in eo opere quod Vrbano VIII obtulit anno MDCXXXIX contra Archiepiscopi Turritani oppositiones, cui titulus, Defensio Sanctitatis B. Luciferi: qui etiam ex Baronio contra Baronium ipsum assumit, quod idem Lucifer una cum Eusebio Vercellensi, anno 11 Iuliani, adeoque post Antiochenam contentionem, communiter laboraverit ad componendas Cæsariensis Ecclesiæ in Cappadocia turbas, quia Nazianzenus in Oratione de laudibus Basilii dicit, quod aderant Episcopi quidam ex Occidente, qui orthodoxos omnes ad suas partes trahebant. [supponit ejus legatio in Cappadociam] Huic argumento favet, quod Vita Eusebii ex Archivio Vercellensi sumpta, dicatur habere sequentia verba, & quidem velut a S. Honorato successore accepta : S. Eusebius interfuit & præfuit Concilio Alexandrino cum Athanasio, & habuit quatuor legationes, unam ad Constantium cum Lucifero Sardo, aliam cum eodem ad Synodum Alexandrinam, aliam post Synodum ad Orientales Ecclesias, quartam postea in Occidentem. Sed illas tres habuit cum Lucifero, istam vero solus absque alio socio. Post Synodum Alexandrinam prædictam peregrinavit cum Lucifero, & Ecclesiam Cæsariensem composuerunt. Vtique post redditam Romæ rationem rerum in Synodo actarum: quia, sicut dixit Honoratus in præcitata vita, tulerunt secum Acta Concilii ambo Legati, & in Latinum transtulerunt, & Romam portaverunt ad Liberium, qui omnia confirmavit & approbavit : id autem totum factum est, juxta eadem Acta, completa visitatione Orientalium Ecclesiarum.

[46] Hæc si tam certo essent ipsius Honorati, quam certo sub ejus auctoritate proferuntur; omnino evincerent, non ita abrupte, uti scribit Rufinus, [cum S. Eusebio,] Antiochia in Sardiniam receßisse Luciferum, dimissa ulteriori cura ecclesiasticæ quietis procurandæ; sed Ecclesiæ Romanæ communionem palam professum, ei adhuc aliquamdiu utilem navasse operam; quomodo enim alias ab ea missus in Cappadociam fuisset? Missum autem fuisse expresse dicit Nazianzeni Græcus Commentatur Nicetas apud Billium in hunc locum, ex urbe Roma Lucifer & Eusebius ad rem sedandam Missi Cæsaream fuerunt; idemque manifeste tenet Baronius ad annum CCCLXII, in hoc solo differens a præcitatis S. Eusebii Actis, quod excurrisse Sanctos Cæsaream velit, priusquam Romam reverterentur. Magis etiam ad excusandum Luciferum eique inhærentes Calaritanos facit, si verum est quod refertur in jam sæpe dictis Actis S. Eusebii, quod cum visitavit secunda vice Hierusalem, & ibi invenit per revelationem tres imagines Beatæ Virginis de ligno … tertiam portavit in Sardiniam suam patriam Calaris; ubi domum, in qua natus fuit, consecravit ecclesiam in honorem matris suæ & S. Restitutam appellavit … & in eadem ecclesia posuit imaginem, quæ hodie adhuc manet in illa civitate, faciente Deo per illam miracula multa. Sive enim id fecit comitatus redeuntem illuc Luciferum, [haud multo post eum in Sardiniam secuto.] uti conatur persuadere Ambrosius Tarentinus, oportet eos in Communione tunc fuisse concordes; sive ex alia occasione aliquanto post, videtur tamen id fecisse vivente Lucifero, quippe cui non multo plus quam anno uno supervixit, martyrio coronatus Kalendis Augusti, anno ut censet Baronius CCCLXXI; atque ita perseverantem in eadem communione Luciferum supponamus necesse est. Quis autem credat, Eusebio regresso cœpisse illum agere durius, & quos eatenus sustinuerat Catholicæ unionis professores, a sua suorumque communione repulisse?

CAPUT VI.
Miracula S. Luciferi: obitus & cultus in Diœcesi Calaritana antiquus.

[Col. 206A]

[47] Eadem fama minus secunda, qua Sardinia propter Luciferum laboravit, laboravit & Celtiberia propter Gregorium Illiberitanum; [Si duritiam creditur deposuisse S Gregorius Illiberitanus,] eaque magis vera, si quid veritatis subest iis quæ de ipso scribunt Marcellinus atque Faustinus. Nam quin ibi pertinacia quædam schismatica viguerit, neque negat Baronius, & ipsam in eodem cum Sardinia gradu collocat Orthodoxus apud Hieronymum, Luciferiano sic insultans, En, si Britannias, Gallias, Orientem, Indorum populum, barbaras nationes, & totum simul mundum possidet satanas, quomodo ad angulum universæ terrȩ Crucis trophæa collata sunt? Nimirum adversarius potens concessit Christo Iberiam & Celtiberos : luridos homines inopemque provinciam dedignatus est possidere. Et tamen Baronius ad annum 371 num. 125 ita loquitur: Porro Gregorius creditur postea saniori menti redditus, duramque austeritatem illam flexisse in Catholicæ observantiæ rectitudinem : nam orthodoxorum quorumdam præconiis celebratus habetur. [cur non etiam Lucifer?] Quin imo non dubitavit eumdem Martyrologio Romano inserere ad XXIV Aprilis, Vsuardi antiquo & nonnullorum aliorum recentiori exemplo. Cur igitur non eadem indulgentia præsumpsit de Lucifero, quod præsumendum suadebat constans ejus cultus apud Sardos usque in hodiernum diem, & præ Gregorii cultu apud Celtiberos longe celeberrimus?

[48] Rectam sane Luciferi mentem, nec ab unitate Ecclesiæ Catholicæ alienam, etiam tum cum adhuc recens esset sensus injuriæ, quam sibi videbatur Antiochiæ pertulisse, probasse videtur Deus insigni miraculo, juxta ejus prædictionem patrato, quod ita narrant Marcellinus & Faustinus. [qui revertens ab exilio alienæ Sedis invasori] Sanctus vir Maximus Episcopus, fidem vindicans rectam, consortiumque reprobans hæreticorum, ductus est in exilium. In loco ejus prævaricatores ordinant nomine Zosimum, qui & ipse prius quidem Catholica vindicabat. Res ista in Neapoli civitate Campaniæ acta est. Cognoscit hoc S. Maximus, & de exilio scribens dat in eum sententiam, non solum Episcopali auctoritate, sed etiam æmulatione ac virtute martyrii fruens in gloriam divinam. Sed post aliquot annos B. Lucifer, de quarto exilio Romam pergens, Ingressus est Neapolim Campaniæ, ad quem Zosimus venire tentavit: sed hunc Lucifer Confessor suscipere noluit, non ignorans quæ gesserat; [divinam ultionem prædicit,] imo & sancti Spiritus fervore, Episcopi & Martyris sententiam fortissime exequitur, dicens, quod Episcopatum ipsum, quem sibi ut adulter vindicat, speciali Dei judicio non habebit, & sic quoque sentiet pœnam suæ impietatis.

[49] Sed non post multum tempus idem Zosimus, cum in cœtu plebis vult exequi Sacerdotis officia, inter ipsa verba Sacerdotalia ejus lingua protenditur, nec valet eam revocare intra oris meatum, eo quod contra morem naturæ extra os penderet ut bovi anhelo. [quæ & subsecuta miraculose est.] Sed ut vidit se linguæ officium perdidisse, egreditur basilicam: &, res mira! foris iterum in officium lingua revocata est. Et primum quidem non intelligitur in eum compleri sententiam Martyris Maximi & Confessoris Luciferi: sed cum hoc ipsum toties iterum patitur, quoties in basilicam diversis diebus intrare tentavit; ipse postremo recognovit, ob hoc sibi linguam inter Pontificii solennia verba denegari, ut sanctorum Episcoporum in eo latam sententiam probaret. Denique cessit Episcopatu, ut lingua quæ cesserat redderetur. Non res antiquas referimus, quæ solent quadam ratione in dubium venire: nam & Zosimus hodieque in corpore est, usum jam linguæ non amittens, postquam maluit cum sui Episcopatus amissione vivere, dolens de suis impietatibus. Hæc illi, perperam ipsum miraculum torquentes ad sui schismatis confirmationem; cum pœnam Zosimi prædixerit Lucifer, non quia post lapsum perseverabat Episcopatum tenere sub titulo pœnitentiæ, sed quia eum adulter occupabat, [fuit ille, non Maximus dictus, sed Zosimus.] vivente adhuc S. Maximo ordinatus, sicut Auxentius Mediolanensis vivente S. Dionysio; unde nec post mortem quidem SS. Maximi ac Dionysii fuerunt unquam pro legitimis agniti. Colitur S. Maximus, Episcopus Martyr, Neapoli XI Iunii teste Chioccarello; cujus nomen pro nomine Zosimi, per quemdam calami aut memoriæ lapsum, cum obrepsisset Baronio ad annum 362 num. 219, ut allegata Marcellini auctoritate scriberet, Luciferum abhorruisse communionem Maximi, qui in Zosimi locum suffectus fuerat; æccepit occasionem Chioccarellus duos sibi Maximos fingendi, unum Sanctum ab Arianis relegatum, alterum ab iisdem intrusum: quæ ex ipsis Marcellini & Faustini verbis corriguntur. Manet interim & per illud miraculum comprobata Luciferi sanctitas, & per divinas virtutes, quas in Sardinia dicitur operatus, utique post exilia, de quibus supra.

[50] Sub Juliano Principe Calarim reversus Lucifer, Valentiniano regnante obiit, [Obit S. Lucifer anno, non 390,] inquit Hieronymus in libro de Scriptoribus: cujus verba leviter immutans Platina in Liberio, Moritur, inquit, sub Valentiniano Principe. Hinc Fara lib. 1 de rebus Sardorum, Anno, inquit, CCCXC, imperante Valentiniano, Lucifer Episcopus Calaritanus obiit, teste Platina & Hieronymo: quasi pro certo ponens Valentinianum Iuniorem ab istis notari, & ex cerebro suo annum ejus XVII assumens. Post Faram, nihil ultra disquirentes Dimas Serpi in Chronica Sanctorum Sardiniæ lib. 2 cap. 30, & Seraphinus Esquirrus in Sanctuario Calaritano lib. 2 cap. 1, eumdem notant annum. Et Dimas quidem, cum per meram conjectandi licentiam dixisset, S. Satyrum D. Ambrosii fratrem, naufragio ad Sardiniam insulam facto, pro schismatis extinctione frustra cum Lucifero laborasse; eadem licentia qua cap. 25 commentus erat, a Iulio Papa l ordinatum fuisse Luciferum; hic notat ordinatum anno CCCXLIII; nec dubitat, quin ei revelaverit Deus mortis suæ horam; adeoque licere sibi existimat ea facta & dicta narrare, quæ congruum fuit facere ac dicere eum, qui de dissolutione sua sic esset præmonitus.

[51] Sed his omißis, quæ post tot secula primum audita merito contemnuntur, tamquam capitis ægri somnia, [sed 370,] si consulamus Hieronymum in Chronico (quod miramur ab auctoribus istis nec respectum quidem) mortem Luciferi inveniemus ab eo relatam ad annum VII Valentiniani Senioris, Christi CCCLXX, ubi hæc habet: Lucifer Calaritanus Episcopus moritur, qui cum Gregorio Hispaniarum, & Philone Libyæ, numquam se Arianæ miscuit pravitati. Id quin honoris causa sanctus Doctor hic inculcet, nullus dubito. Interim errasse convincitur Rufinus, dum veluti excusare Luciferum volens, [anno 9 post exilium.] supponit, quod statim a suo in Sardiniam reditu morte præventus, mutandæ sententiæ non habuit tempus, cujus spatio corrigi solent temere cœpta. Etenim integris novem annis superstes, non potest dici morte præventus. Quoniam vero, ante atque post eam, tantis inter suos miraculis claruit, ut constanter fuerit pro Sancto habitus; præsumi omnino debet mutasse, si quid necessario mutandum habuit, ut in caritate perfecta inveniretur a Domino, apud quem nec fides quidem montes transferens justificare sola potuisset. Natalis tamen Alexander, inter historiæ ecclesiasticæ capita a se discussa sec. 4 artic. 13, cum quæsivisset, utrum Lucifer extra sinum & unitatem Ecclesiȩ obierit, omnino respondet affirmative. Sed præter jam dicta atque abunde confutata aliud non urget, quam Hieronymi silentium: qui, inquit, si existimasset Luciferum a schismate resipuisse, & in Ecclesiæ sinum rediisse, [ob alienationem ad extremum servatam] pœnitentiam ejus & retractationem urgere debuisset, quibus nihil proferre potuisset luculentius ad Luciferianorum, contra quos agebat, damnationem. Ad argumentum autem de perpetuo Luciferi apud Calaritanos cultu, ait; Singulares Ecclesias his in rebus errare posse … præsertim cum extant Sancti ejusdem nominis quos Clerus populusque, rerum ecclesiasticarum ignarus, incaute confundit: porro ex Ecclesiæ Africanæ notitia constare alterum extitisse postea Luciferum, Calaritanum pariter Episcopum, inter sanctos illos Episcopos celebrem, qui fidem Catholicam propugnaturi, Carthaginem Hunnerici tempore venerunt. Verum jam ultro fassus sum, [veniali forsan culpæ obnoxius sicut S. Paschasius.] ita in Sardiniam abiisse Luciferum, ut Romanis Italisque Catholicis non satis constiterit quo animo esset erga unionem suam; nec deinde quidquam nuntiatum inde esse quo securi de eo redderentur. Nec abnuerim, propter alienationem quamdam ab iis, a quibus pridem dissenserat, fortaßis servatam ad extremum spiritum, talem tamen quæ venialis culpæ modum non excederet, id pati potuisse post mortem, quod passus est S. Paschasius Diaconus, a S. Gregorio commemoratus, & in Martyrologium Romanum relatus XXXI Maji: qui Laurentium a se electum Pontificem præferens Symmacho, vero Pontifici ab Ecclesia declarato, in sua sententia usque ad diem exitus sui perstitit; visus est autem miraculis divinitus honorari in corpore, quando anima hærebat in purgatoria pœna, ejus cui apparuit precibus liberanda. Quia enim non malitiæ sed ignorantiæ errore peccaverat (quod & de Lucifero dicas licet, in quo non malitia, sed zelus fidei minus discretus pœnam meruerit) purgari post mortem a peccatis potuit; eoque non obstante meruit coli ut Sanctus; sicuti & honoratur S. Lucifer: in cujus reverentiam plurimi Sardi nomen ejus libenter filiis imposuerunt deinceps, uti factum in secundo ejus appellationis Episcopo Calaritano, de quo præter nomen & simplicem Carthagine præsentiam nihil scitur: ut gratis supponere jubeamur hunc esse cujus ossa reperta & miraculis honorata denuo sunt.

[53] Diem mortis nemo antiquorum expreßit: solum unum, [Mortis ejus dies incertus.] idque recentioris fabricæ (sicut infra ostendemus) Epitaphium, quievisse eum notat XX Maji: quo die cum ejus festum nunc agi a Sardis, post inventionem corporis & Epitaphiorum retectionem constet ex miraculo, quod infra referimus num 83, eumdem diem nobis tenendum putavimus, in referendis hic ejus Actis, licet Fr. Ambrosius de Tarento in epistola notet diem 11 Maji, quasi Sardis in memoriam S. Luciferi festivum: Ferrarius ad XVIII Januarii retulit, in Catalogo generali Sanctorum, allegatis ecclesiæ Calaritanæ tabulis, a qua, inquit, hac die præcipue colitur, templo illi jam pridem ædificato. Quisnam hoc Ferrarium docuerit nescio: infra videbimus objectum fuisse Calaritanis, quod ante sacri corporis inventionem nullum diem anni habuerint cultui S. Luciferi dicatum: & ipse suum Catalogum edidit secundo post dictam inventionem anno. Cultum antiquum probant plures in Sardinia ecclesiæ sub ejus nomine: quarum antiquißima una est prope Calarim, [Dicatam ei in Sardinia ecclesiam intelligens Baronius,] inter urbem & S. Saturnini ædem. De hac cum intellexisset Cardinalis Baronius, qui ad annum 362 Ioannem Arcam reprehenderat, quod Luciferum inter Sanctos reposuisset; promisit se de infelici ejus exitu mutaturum sententiam, sicuti & in casu simili revocavit quæ de Fausto Regiensi in Gallia Narbonensi Episcopo dixerat, postquam intellexit Martyrologium Gallicanum semper ipsum retinuisse inter Sanctos, [mutavit sententiam.] & in ejus memoriam olim erectam basilicam ejus nominis titulo insignitam. Ita Baronii abbreviator Spondanus, in iterata suæ Epitomes editione Parisiensi, indicans locum Baronii de Fausto in Appendice ad priores tomos edita post tomum 10 ad annum 490, & addens id multo solicitius facturum fuisse modestißimum scriptorem, si quæ postea Romam allata sunt de veteri cultu deque corporis inventione documenta videre potuisset.

[54] Ichnographiam illius templi, quale ante restaurationem tecti visebatur, [Est templū prope Calarim antiquissimum,] ære expressam exhibet Calaritanus Archiepiscopus; suggeritque ex antiquis S. Luxorii Martyris Actis, apud Boninum Mombritium legendis & in hoc opero ad XXI Augusti illustrandis, locum, quo dicuntur Christiani sepelivisse SS. Cißillum & Camerinum pueros Martyres, ubi nunc est Sedes (forte ædes legendum) S. Luciferi Confessoris. Secundum huic templum invenitur inter oppida Pirri & Silargius; [item tria alia in diœcesi,] tertium prope oppida S. Viti & Muravera; lingua Sardoa nuncupatum Santu Luxudu, quod idem est ac Latine Sanctus Lucifer: quartum prope oppidum Sardili, Calaritanæ diœcesis, uti scribit prædictus Archiepiscopus, similiter singulorum formam repræsentans tabellis æneis. Harum tabellarum una visendam offert imaginem vetustissimam, depictam in tabula majoris altaris templi S. Luciferi oppidi Selargus: in qua varie subdivisa, medium & altiorem locum sic occcupat imago Deiparæ, [cum vetusta imagine in altari,] filium genu materno insistentem contemplantis ut ad cornu Euangelii spectetur depictus in habitu Archiepiscopali sedens Sanctus, luminoso capite, sinistram porrigens ad collum infantulæ, junctis manibus adstantis ac veluti sanitatem postulantis.

[55] Hæc omnia tanto certiorem probationem continere existimat Coriolanus in Breviario Chronologico, [absque ulla tot seculis contradictione.] ad an. 362 primam Baronii censuram refutans, quod Vrbs Caralitana ex se dederit Romanæ Ecclesiæ Pontifices duos Sanctos, Hilarium scilicet anno CCCCLXI, & Symmachum anno CCCCXCVIII creatos (Sardos saltem fuisse hos constat) & quod S. Gregorius anno DXCIV miserit Felicem Episcopum ac Cyriacum Abbatem Legatos in Sardiniam, pro conversione Barbaricinorum, qui reperientes primariam ejus insulæ ecclesiam negligentia Pastoris incultam, pro corrigendis abusibus mandatum acceperunt: in quibus, inquit Machinus, si peccatum aliquod fuisset circa Luciferi cultum, tam hi quam isti curassent reformandum; nec illud tolerassent D. Fulgentius aliique plures quam ducenti Episcopi, fidei causa in Sardiniam relegati, & diu Calari commorati.

[56] [Eumdem scriptores antiqui appellant Sanctum,] Merito igitur etiam nos de S. Lucifero agendum nobis proposuimus, secuti exemplum Hermanni Contracti, qui circa annum MXL floruit, & eodem modo quo de aliorum Sanctorum obitu, de illius ad annum CCCLXIX scripsit, Lucifer Caralitanus Episcopus, vir valde Catholicus, obit. Primus etiam Cabilonensis Episcopus, in Topographia Sanctorum Christi Martyrum anno MCCCC, ad verbum Calaris, nomen Luciferi, propter fidem Nicænam exulis, adjunxit nominibus Sanctorum Martyrum Calaritanorum. Petrus de Natalibus Episcopus Equilinus, ante annos fere trecentos agens de Sancto Lucifero Episcopo lib. 11 cap 88, aliquanto latius explicata proponit Hieronymi verba ex libro de scriptoribus. Taceo Bellarminum, Bosium, aliosque hujus seculi scriptores, non sine sanctitatis encomio de Lucifero locutos. Quid quod Ecclesia Vercellensis, ad primas Vesperas pro festo S. Ambrosii, juxta Breviarium excusum Venetiis anno MDIV, ipsum quoque ut Sanctum invocandum instituerit ita canendo:

Tunc Palatini Comites vi rapuerunt Præsules, [& vetus Breviarium Vercellense,]
Eusebium, Dionysium, cum eis & Luciferum.
Hos deprecamur sedule, Christi captos pro nomine,
Sacris hymnorum meritis, Cæli fruamur gaudiis.

Hujus hymni auctoritatem licet aliquando Baronius nisus sit elevare, & in hujus gratiam Ferrerius Episcopus Vercellensis apocryphum censuerit; recte tamen Archiepiscopus Calaritanus, parte 3 cap. 31 ejusdem antiquitatem defendens, demonstrat, nequaquam eum fuisse inter apocrypha, quæ Cardinalis Guido expuncta voluit. Recentior quam supra retuli, Alexandri Natalis conjectura de S. Lucifero II: qui in Wandalica persecutione Confessor sub Hunnerico apud Carthaginem, anno CCCCLXXXIII vel sequenti, unus fuit ex eis quos Victor Vitensis ad quadringentos sexaginta sex nominat, quorum octoginta octo sub ipsius tyranni conspectu mortuos esse ait. [De Luciferi 2 sanctitate conjectura inanis.] Recentior, inquam, conjectura ista, tota præsumptionibus nititur mere gratuitis; puta quod iste Lucifer II inter mortuos non fuerit, quod ad Ecclesiam suam redierit, quod in eadem sepultus sit, quod denique a fidelibus fuerit honoratus ut Sanctus. Ista autem sic citra ullam probationem assumpta non sufficiunt, ut aliquis inter Sanctos cultus fuisse asseratur; multo minus sufficere possunt ad affirmandum, quod in ejus locum obrepserit fidelibus cultus alterius, ætate quidem longe prioris, tali tamen honore indigni.

CAPUT VII.
De ecclesia subterranea S. Luciferi, anno MDCXV reperta.

[57] Sanctuarii Calaritani auctor Seraphinus Esquirrus Capuccinus, postquam toto primo libro egit de suburbana S. Saturnini Basilica, sub Constantino Magno secundum receptam antiquitus opinionem extructa, & anno MCCCCLXXXVII ab Archiepiscopo Petro Pilares restaurata; postquam etiam exposuit quæ ibi, cœpta sub Archiepiscopo Francisco Esquivelio foßione, [Repurgantibus S. Saturnini basilicam & cryptas,] inventa fuerint ab Octobri anni MDCXIV, usque ad Septembrem anni sequentis; libro 2 incipit tractare de proxima ei S. Luciferi æde, cujus ipsa pene exoleverat memoria. Contigit, inquit, quod dum perscrutando prædictæ Basilicæ fundo intenditur, ab ultro citroque commeantibus observarentur ad jactum lapidis antiqui ædificii vestigia nonnulla. Hoc cum significatū continuo esset Archiepiscopali Vicario Francisco Martis, isque rem contulisset cum Canonico Melchiore Fensa atque Doctore Gaspare Soler; pariter omnes iverunt in campum dictæ Basilicæ vicinum; [apparet haud procul pars cujusdam sacelli,] ubi sub ramosa quadam ficu viderunt partem superiorem cujusdam sacelli, quod ex uno latere discoopertum adhuc servabat picturarum exoletarum indicia. Advocatur ergo campi istius dominus: qui interrogatus an sciret quid illud esset, respondit annos effluxisse nonnullos, ex quo illuc adveniens transmarinus quispiam, dixit, eo loco magnum Ecclesiæ thesaurum latere: cœpisse ergo se fodere sub ficu illa: sed cum præter sepulcrum, humana continens ossa, nil invenisset, destitisse ab opere: neque ex eo tempore aut se aut alium quemquam ausum esse istic movere quidpiam.

[58] Hoc indicio accepto, considerans Vicarius sociique, posse fieri ut hoc loco stetisset S. Luciferi ædes, in vita S. Luxorii commemorata; Archiepiscopum consuluit, ad S. Pantaleonis tunc commorantem: atque de mandato ejus, postulatis piarum ac religiosarum personarum orationibus, die XIV Januarii MDCXV, [quod perscrutantes] extirpata radicitus ficu prædicta, inventum est sacellum subterraneum, palmos latum septem decim, altum duodecim, inductum fornice, ex magnis vetustisque lateribus compacto, cujus parietes picti olim fuissent, sed in humido loco sublata erat colorum figurarumque distinctio. Pavimentum, ad instar Reliquiarii confectum, novem continebat monumenta sepulcralia; in capite vero sacelli nec altare erat, nec altaris indicium; solum visebatur ibi lapidea tumba, undecim palmos longa, lata quatuor, habens operculum lapideum cum duobus gradibus: [inveniunt esse conditorium Sanctorum,] ac supra illos in eodem pariete excavatus loculus continebat statuam Beatæ Virginis ex albo marmore, utrimque vero visebatur loculus alius, minor medio: reliquæ sepulturæ omnes erant lateritiæ, præter unam, quæ ad latus epistolæ juncta parieti, etiam lapidea erat: supra quam minores tumbulæ duæ. Has fuisse Sanctorum puerorum Cesellii & Camerini, post S. Luxorium occisorum, persuasit fragmen marmoris, adhuc continens litteras CESEL; ipsiusque S. Luxorii arca in aditu sacelli reperta, [nominatim S. Luxorit & 2 puerorum.] quæ eleganti ornata musivo haud minimam partem continebat epitaphii & nominis sancti. Eamdem persuasionem confirmabant statunculi duo pueriles ex marmore, in sacello reperti, quos credibile erat occupasse olim loculos minores præmemoratos: prout ad XXI Augusti latius explicabimus. Totum porro pavimentum, musivo opere tessellarum & elegans fuisse videbatur, sed humore loci & ficus supra stantis, ita corrupti erant qui inscripti fuerant tituli, ut legi nihil posset.

[58] Monitus de hujus tam formosi sacelli inventione Dux Gandiæ, proxima Dominica die XVII Januarii adfuit, cum insigni Nobilium & Canonicorum comitatu: coram quibus aperta est tumba, [ibi inventa tumba sine titulo precipua, non fuit S. Luciferi.] quæ erat sub medio loculo, in eaque reperta sunt ossa humani corporis suave fragrantia; quibus reverenter eductis, quamvis nullus in arca titulus appareret, visum tamen plerisque est ipsum esse corpus S. Luciferi … Sed Archiepiscopus, in re momenti tanti nolens ex conjectura definiri quidpiam; ipsa quidem ossa, quæ alicujus Sancti esse merito præsumebat, intra arculam colligi, & una cum aliis Sanctorum innominatorum Reliquiis servari, atque in Sanctuarium referri mandavit; non est tamen passus inventionem publicari: sed pro majori certitudine divinitus impetranda, censuit precibus instandum operosius. Prudenter sane: inventum est enim post annos paucos quod querebatur. Interim juvat audire ab Esquirro, qua ratione quove successu progressum in opere pio sit: id enim lib. 2 cap. 14 sic pergit narrare.

[59] Post prædicti sacelli felicem inventionem, laborari cœptum in expurganda tota reliqua crypta, jussis huic rei operam impendere incolis suburbii, quod Villa-nova dicitur: quibus manipulatim quotidie, ut eis præscriptum erat, & suo quibusque ordine, convenientibus, exportata omnis terra est; inventusque locus mediocris amplitudinis, [Describitur locus] longus triginta octo, latus triginta quatuor palmos, absque ullis fenestris, eo quod solis Sanctorum corporibus recondendis fabricatus, non nisi accenso lumine fuerit adeundus. Erat autē instructus sacellis tredecim: quorum tria in capite ecclesiæ, quatuor utrimque in lateribus; deinde ad ingressum sive ostium hinc & hinc singula. Maximum omnium illud est, [ejusque sacella tredecim,] quod supra descripsimus, in ipsius ecclesiæ capite medium; reliqua palmos dumtaxat octo lata sunt; suo autem singula teguntur arcuato fornice, unusquisque vero fornix sustinetur columnis quatuor, hinc & hinc binis, decenti prorsus & congruo opere. Porro in sacellis singulis, loco altaris quod nullum erat, numerabantur sepulturæ quinque, supra invicem collocatæ: reliquæ vero cryptæ pavimentum totum distinctum erat sepulcris, plerumque ternis una in linea, fere ad instar Reliquiarii, quæ grandibus ac duris laterculis constabant, opere musivo ornatis, sicut & totum pavimentum; tam in ecclesia quam sacellis, quina ut dictum sepulcra numerantibus. Sepulcrorum tituli omnes musivo similiter opere eademque forma compositi erant, sed vix ulli amplius legi poterant, ob eas quas dixi causas, [& sepulcra in illis & sub pavimento inventa.] ac ne probabili quidem conjectura attingi, nisi in nominibus SS. Luxorii, Juvenalis ac Bonifacii. Verum defectum hunc suppleverunt marmorei tituli, in ipsis postea sepulcris inventi.

[60] His sic expositis, aggreditur expicare Esquius destructionem sacrorum locorum per Saracenos; eisque imputat, quod in hanc subterraneam ecclesiolam seu cryptam ingressi, [Ex hoc loco sub terra diu occulto,] thesaurorum scrutandorum causa, primum quidem demoliti sunt sepulcra , quæ fuerant ad utrumque sacelli latus in fronte cryptæ posita; ubi fodientes usque ad solidam humum cum nihil reperissent, etiam in sacellis aliis quædam sepulcra dissiparunt, sparsis per pavimentum ossibus: quæ quoniam Sanctorum esse non dubitabatur, juncta sunt Reliquiis alibi ante hac sine nomine repertis: tantum autem terræ supra totam cryptam congessere, ut nihil ejus amplius appareret, quam exigua illa particula, cujus supra meminimus, & cujus indicio locus agnosci cœpit: jamque merus appareat campus, qui seminatur quotannis, & nunc etiam (id est an. MDCXXIII quo scribebat Esquirrus) avena est consitus

[61] Quam non bene hæc ruina tota imputetur Saracenis, ex infra dicendis apparebit. Nunc cum Esquirro progrediamur: qui cum lib. 2 cap 15 egisset de sepulcro invento ante sacellum, [inventus transitus in aliam cryptam,] ex latere seu parte Epistolæ tertium; & deinde cap. 18 dixisset, illud non fuisse totum muro clausum, sed pro parte apparuisse pervium, ut præberet transitum in aliam vicinam cryptam; de hac alia crypta ita habet cap. 39. Secunda crypta, similiter ut prima, plena erat ingesta terra, quæ cum fuisset exportata, apparuit ipsa paulo minor quam prima: nam æque ut hæc majus unum sacellum habet media in fronte, utrimque non nisi quinque sacella numerat, id est universim undecim, cum alia habeat universim tredecim. Cum autem circa majus sacellum foderetur, [in qua sacella undecim] die X Octobris inventus est titulus quidam marmoreus, in utroque latere fractus, ita ut ejus lineæ essent utrimque mutilæ, & juxta ipsum reperta est arca insignis ex pulcherrimo marmore, sex palmos longa, duos cum medio lata, venusteque sculpta.

[62] Sculpturam quia id mereri videbatur, Dionysius Bonfant in Triumpho Sanctorum Sardiniæ pag. 263 repræsentat ære expressam, [& arca marmorea insignis,] ea forma, ut in medio appareat velut rotundum speculum eleganter tornatæ basi insistens, complectensque dimidiam cingulo tenus effigiem venerandi senis, rasa barba, capite nudo, decoro habitu, cui ex humeris gemmeus torques duplex cum pectorali monili defluit: accubat utrimque grandis & jubatus leo; geniique alati ac nudi duo, veluti advolantes, utraque manu effigiem ipsam retinent: ex utroque vero latere aßistunt totidem viri nudi, recalvi, promissa in pectus barba, & tridente quem una manu tenent innixi, plane ut solet Neptunus pingi. Proinde cum nullum in tota celaturæ appareat Christianitatis indicium, [a profanis ad sacros usus translata:] merito suspiceris, unam hanc esse ex iis arcis, quas e gentilitate reliquas, ad usus meliores transtulit pietas Christianorum posterorum. Cujus rei exempla etiam Romæ videre licet, ac nominatim in suburbana S. Agnetis basilica, stupendæ molis porphyreticam arcam, quam ignarum vulgus, propter argumentum lateribus circumquaque incisum, Bacchi sepulcrum appellat; cum verosimile sit eam a Constantia Constantini filia illuc invectam, ut vel in tam pretioso ac pene inestimabili operisque haud dubie antiquioris vase, licet profanis figuris insculpto, suum conderetur corpus; vel ex ejus spectabili magnificentia aliquis sacro loco conciliaretur splendor; cum illo ævo tanta esset sculptorum peritorum raritas, quantam probant Constantiniani ævi monumenta. Quod ideo dixerim, ne intus repositis oßibus, quæ perfectæ ætatis viro consepultum fuisse puerum ostendunt, quidquam hac mea observatione detraxisse videar, quo minus Sanctorum esse poßint.

[83] Non procul ab ista secunda crypta, detecta est alia, [inventa est denique crypta tertia,] rotundum habens Presbyterium, sive Tribunam: cujus fornix cum superincumbentis terræ planitiem solus æquaret, speciem præbebat subtus latentis furni; quod quid esset cum certius explorari vellet Dominus Vicarius, fodi intra eam jussit: effossaque terra, apparuit, sicut dixi, tribuna, cui cohærebat ecclesia reliqua. Ita Esquirrus cap. 40 obiitus dimensiones ejus signare; sed ex ichnographia quam exhibet Archiepiscopus Machinus, licet imperitißime sculptam, apparet ecclesiam, procurrentibus utrimque parietibus, tertia fere parte latiorem esse ipsa tribuna, longitudine vero bis æquare latitudinem; in eamque geminum fuisse ingressum, [quæ nunc inducto tecto est ecclesia S. Luciferi,] alterum ex latere Euangelii venientibus ab urbe, alterum in fronte obversum Tribunæ venientibus a S. Saturnini basilica. Soli autem Tribunæ suus remanserat fornix, pars reliqua tecto sublato, & fornice si quis fuit collapso patens, sic erat humo oppleta, ut parietum nulla apparerent indicia: nunc vero iisdem parietibus in majorē forte altitudinē eductis humoq; nudatis impositum tectum, ecclesiæ non magnæ formam reddit, qualis hodieque sub nomine S. Luciferi perseverat, una cum duabus præmemoratis cryptis, quæ simul omnes verosimiliter suberant uni majori desuper extructo templo.

[64] Quæ in anteriori parte multa sub pavimento latebant sepulcra, & Sanctorum esse credebantur, [sub cujus tribuna, sepulcra tria,] necdum retecta erant cum scriberet Esquirrus: itaque solum narrat, quomodo in ipsa Tribuna inventa fuerint tria sepulcra; quorum unum admodum grande, e laterculis fabricatum, cooperiebatur tabula marmorea nigra: sed quoniam nimium delicata erat, sine fractura auferri ipsa non potuit. Vacua autem ossibus arca, & ingesta dumtaxat humo plena, adhærebat parieti, Tribunam ab reliqua ecclesia separanti. Ad latus Epistolæ stabat sepulcrum aliud, multis ossibus aliunde translatis refertum, [& in horum uno cujusdam Vincentiis] & operculo tectum marmoreo ac solido, sed sine titulo: sparsa vero per Tribunam jacebant fragmina titulorum multa, ex quibus nullus sensus integrari potuit. Ast in medio inventa est arca lapidea, valde bene laborata, in eaque humani corporis ossa omnia, ac desuper fragminæ duo marmorei tituli, unde hæ litteræ videbantur restare, quem titulum integre legi posse HIC IACET B. M. VINCENCIVS non absimilis vero conjectura cum videretur, eductum est inde corpus illud, tamquam Sancti Martyris, die IX Octobris anno MDCXVI, assistentibus Archiepiscopo, Gandiæ Duce, Episcopo Bosano, Vicario præmemorato, Canonicis multis, ipsoque auctore libri Capuccino.

[65] Hic reliquo deinde opere usque ad librum 5, exponit inventiones aliarum cryptarum circa & intra basilicam S. Saturnini, usque ad Octobrim anni MDCXXI: [quod velut Martyris an. 1624 transfertur cum aliis in novum sacrarium.] libro autem 5 eodemque ultimo, describit Sanctuarium, sub ecclesia Metropolitana, adornatum insigniter ab Archiepiscopo Esquivelio, ordinemque & pompam translaturam istuc reliquiarum die XXVII Novembris anni MDCXVIII. Atque ita absolvitur pars prima operis: secunda, quæ de S. Saturnini inventione & sepulchris in ecclesia Luciferiana inventis tractatura erat, numquam venit in lucem. Est quidem opus illud judicii non usque adeo elimati, ut moroso Lectori plene faciat satis; non modo quia omnes, quorum reperta & translata sunt corpora, facit Calaritanos; quod nequaquam est verosimile sed etiam, quia ex titulorum fragminibus eliciens qualemcumque sensum, subinde historias sibi format, quarum auctorem nullum proferre poterit quam scripsum. Quia tamen accurate explicat successum inquisitionum, locorumque ac temporum circumstantias, optandum videtur ut etiam secunda pars simili prodiisset stylo. Nam qui post eum scripsit Dionysius Bonfant, ea quæ in Esquirro probantur magis, fere omisit; & in comminiscendis historiis multo amplius indulsit ingenio suo; ausus etiam ordine temporum persecutionumque digerere Martyres, & sub quo tyranno quisque passus sit definire, quod extremæ videtur temeritatis fuisse. Quo modo porro inventum sit ipsum S. Luciferi corpus, sequens publicum instrumentum patefaciet.

CAPUT VIII.
Inventio corporis S. Luciferi anno MDCXXI.

[66] In nomine sanctissimæ Trinitatis, Patris, & Filii, & Spiritus sancti, trium Personarum & unius solius Dei veri, qui vivit & regnat semper & sine fine, & in honorem & gloriam Virginis S.Mariæ Dominæ nostræ, [Die 19 Iunii Vicarius gen. Archiepisc. Calaritani,] & beati ac gloriosi S. Luciferi Archiepiscopi Calaritani, Primatis Sardiniæ & Corsicæ, lucis & speculi ac defensoris sanctæ Ecclesiæ Romanæ, & omnium aliorum Sanctorum & Sanctarum S. Calaritanæ Ecclesiæ. Sit notum cunctis, hanc scripturam & publicum instrumentum visuris, audituris, & lecturis, in judicio & extra, qualiter hac die lunæ, XIX præsentis mensis Junii, millesimi DCXXIII, Indictione VI, Pontificatus S. P. N. Gregorii Papæ XV anno III, regente invictissimo Rege D. N. Philippo IV; cum Reverendiss. Don Sebastianus Carta, Dei & Apost. Sedis gratia Episcopus Madaurensis, de Consilio Regis Domini nostri, Canonicus sanctæ ecclesiæ Metropolitanæ & Primatialis Calaritanæ, & in spiritualibus Vicarius generalis Illustriss, & Reverendiss. Don Francisci Esquivel, Dei & sanctæ Sedis Apost. gratia Archiepiscopi Calaritani, Episcopi Unionum, Primatis Sardiniæ & Corsicæ, Confalonarii S. R. E. Prioris S. Saturnini, Domini Baroniarum de Suelli & S. Pantaleonis & insulæ S. Antiochi, [cum uno Consule Testibus & Notario,] Regiique Consiliaii, simul cum Egregio & Magnifico Doctore Joanne Carnicer, Consule I in ordine anno præsenti Magnificæ civitatis Calaritanæ, & Assessore Regii patrimonii pro sua Majestate; & in præsentia Venerabilium Joannis Barrai, Mauri Serra, & aliorum undecim, & Gasparis Sirigu, Notarii & Secretarii Curiæ & mensæ Calaritanæ, & aliorum multorum, se transtulisset in locum & situm, [accedunt ad ecclesiam S. Luciferi:] in quo annis præteritis fuit inventum corpus gloriosi S. Vincentii Martyris: qui quidem situs, est in una ex capellis ecclesiæ subterraneæ gloriosi S. Luciferi Archiepiscopi Calaritani, sitæ in appendice Villæ-novæ, distantis per ictum lapidis circiter a Basilica S. Saturnini.

[67] Et cum fuisset jussum effodiri in dicta Capella, in præsentia suæ Reverendiss. Dominationis & aliorum Testium & Secretarii; post duas horas cum dimidia, [ubi effossa humo invenitur epitaphium,] a quibus effodiri cœptum fuerat, inventum fuit vulgo dictum un traspol calcis antiquæ, crassitudinis fere trium digitorum, sub quo fuit detectum quoddam epitaphium sive inscriptio, insculpta in quodam lapide marmoreo albo, duorum palmorum parum minus, latitudinis vero unius palmi, & crassitudinis duorum digitorum, fracto in quatuor partes seu fragmenta diversæ magnitudinis, qui fuit fractus ob inconsiderationem effodientium; quod quidem epitaphium sive inscriptio est tenoris sequentis.

HIC IACET B. M. LVCIFERVS ARCEPIS, CALARITANVS, PRIMARIVS SARDINIE ET CORSICE, CA. FI, S. RM̄E ECCLESIÆ, QVI VIXIT ANNIS LXXXI. K. DIE XX. MAI.

[68] Huic inscriptioni præponebatur ex latere dextro sequens signum. [cum signis aliquibus,] Subtus ex eodem latere sculpta erat biceps Aquila, a vertice in verticem coronata, alis, pedibus, cauda expansis, uti nunc Aquilæ Imperiales exprimuntur, itemque versus sinistram Christi Monogramma. De hac inscriptione agens Archiepiscopus Calaritanus Fr. Ambrosius Machin, in defensione sui Primatus pag. 61, censet fuisse Epitaphiū antiquissimum, factum tempore humationis aut translationis corporis S. Luciferi; persuasus tum antiquitate marmoris & inscriptionis, [de cujus antiquitate enormiter discrepant contendentes,] tum quia non invenitur in eo annus, in quo fuit factum vel incisum. Econtra Archiepiscopus Turritanus, in sua oppositione contra Sanctitatem & cultum S. Luciferi, quæ defensioni præponitur, contendit, inscriptionem præfatam esse suppositam, ad supplantandum populum, illumque alliciendum adorationi Luciferi. Est hæc sane temeraria præsumptio; maxime si intendatur, quod suppositio facta sit, tempore hujus, de qua agimus, inventionis; nec apparet quid momenti ea habere potuerit ad persuadendum cultum. Quare si præsumendum esset aliquid de minus recta intentione alicujus, [inter quos via media certior est.] potius præsumi deberet intentum fuisse, ut affirmaretur Calaritanus Primatus, quem Turritanus & Arborenses Archiepiscopi infirmare nuper nitebantur. Verum quid intentionem judicet aliquis cujus solus arbiter Deus est? De re ipsa dico, vel omnem publicis juratisque actis negandam fidem vel huic instrumento credendum, sine fraude administrata omnia, & diu ante refoßionem narratam isto in loco latuisse talem inscriptionem. Sed de hoc infra pluribus: nunc prosequor relationem cœptæ refoßionis.

[69] Et continuando in effossione tota die, perpendiculariter sub loco in quo fuerat titulus seu inscriptio, [sub eo invenitur musivum vetustius:] fere per octo palmos infra, de sero fuit detectum vulgo dictum un traspol, per modum tecti seu cooperturæ sepulcri, laboratum opere mosaico diversorum colorum. Et cum esset valde sero, & non posset amplius laborari, fuit jussum dictum opus mosaicum cooperiri quadam storea, usque in diem sequentem. Die Martis, vigesima præfatorum mensis & anni, absque eo quod aliquis accessisset ad dictum opus mosaicum, fuit mundatum, & extracta tota terra, quæ existebat in d. capella: & in hoc tota fuit consumpta dies.

[70] [& die 21 coram Vicario Prorege, Consulibus, ac Testibus 40,] Die autem sequenti Mercurii, vigesima prima præfatorum mensis & anni, qua die Illustriss. & Reverendiss. D. Archiepiscopus Calaritanus, cum non plene valeret, ordinavit & mandavit d. Reverendiss. Episcopo Madaurensi suo Vicario generali, quod se conferret ad d. ecclesiam S. Luciferi, ut videret quid lateret sive adesset sub d. opere mosaico, ut supra detecto: ideoque de sero cum assistentia & præsentia Illustriss. & Excellentiss. D. Joannis Vives, Proregis Locum tenentis & Capitanei generalis pro sua Majestate in præsenti regno; Nobilis Don Francisci Pacheco, Regentis regiam Cancellariam in istro regno pro sua Majestate; Magnificorum Consulum ejusdem civitatis in ordine primi, quarti, & quinti, Doctoris Joannis Carnicer, Monserrati Vacca, & Martini Saba (omitto quadraginta duos consequenter nominatos, qua Canonicos, qua Religiosos, qua Seculares recensere) & aliorum quamplurimorum … In quorum & Notariorum infra scriptorum præsentia, fuit ablata terra, quæ erat supra d, opus mosaicum, & aqua aqua mundatum, ut possent bene legi litteræ quæ in eo remanserant; & fuerunt derectæ aliquæ.

[71] Quibus visis per suam Excellentiam & per alios testes & Notarios, mandatum est quod transcriberent & extraherent fideliter litteras, [descriptis quæ supererant in Musivo litteris,] quæ legi valebant & poterant ex dicto opere mosaico: & quod super illis & super aliis omnibus inveniendis conficerent instrumenta necessaria. In quorum executionem, viso & recognito d. opere mosaico, propter suam magnam antiquitatem, tum quia opus erat in angulis fractum, non potuerunt extrahere, nisi litteras sequentes. VIXIT ANNI S III D XVII CE F. MAIAS

[72] Et transumptatis atque extractis, ut dictum est, dictis characteribus, sua Excellentia de voro d. Reverendiss. [eoque & sepulcro diffractis,] D. Episcopi, desiderans summopere pervenire ad finem & totalem conclusionem d. negotii, ambo mandarunt annihilari d. opus mosaicum & characteres. Quibus annihilatis & fractis, infra, post distantiam unius palmi cum dimidio, fuit detectum quoddam sepulcrum, lateribus & calce fabricatum ad similitudinem arcæ, coopertum lapidibus, compositis antiquissima & fortissima calce. Et postquam medietas d. sepulcri fuit detecta, inventum fuit quoddam fragmentum marmoris antiqui in forma triangulari, fere in pectore corporis sancti existens. [apparet inter ossa corporis nomen tabellæ inscultum:] In quo quidem marmore erat insculpta crux, cum nonnullis characteribus sive litteris, claris & distinctis, & sunt quæ sequuntur.

[73] Et statim atque lectæ fuerunt d. litteræ, d. Excellentissimus Prorex, flexis genibus, propriis manibus accepit marmorem præfatum; & magna cum devotione & cordis teneritate illum osculatus fuit, & oculis propriis applicavit. Et idem fecerunt d. Reverendiss. Episcopus & omnes alii circumstantes, [quod exosculati omnes,] per manus D. Doctoris & Canonici, dicti Doctoris Perella. Et postea hæc fuerunt significata Illustriss. D. Archiepiscopo, ad quem fuit transmissum Epitaphium præfatum, per medium Canonici Didaci Fadda. Et statim atque sua Illustriss. & Reverendiss. Dominatio illum vidit, jussit pulsari campanas in modum festivitatis & lætitiæ, tam scilicet ecclesiæ Cathedralis, quam parochialium, monasteriorum & ecclesiarum totius præsentis civitatis, in gratiarum actionem & singularem lætitiam & jubilum, ob peculiarem & singularem favorem cum incremento receptum de manu Altissimi, [inventionem publicant.] ob ejus singularem pietatem & clementiam, & ob singulare beneficium collatum huic suæ civitati Calaritanæ, illam decorando sancto corpore illius Prælati tam insignis, & acerrimi defensoris sanctæ fidei Catholicæ, gloriosi & beati S. Luciferi, Archiepiscopi Calaritani: cujus sanctum corpus fuit illico jussum extrahi de sepulcro.

[74] Et cum ab annis mille & ultra fuissent sepulta illius sacra ossa, propter inclementiam temporis cui fuerant exposita, non potuerunt extrahi integra, sed per fragmenta, tam scilicet caput, quam costæ & ossa humerum, & alia ossa d. sancti corporis: quæ posita fuerunt in quadam arca, cooperta gausapino serico carmesini coloris, deauratis claviculis: [Reliquias in arcam novam transferunt,] quam arcam ad hunc effectum misit D. Archiepiscopus. Et postquam totum sanctum corpus fuit positum in d. arca, ipsa, clave clausa, fuit cum custodibus depositata in basilica S. Saturnini, usque quo ordinaretur & pararetur quædam solennissima pompa & processio, ad cum ea transferendū & ascendendū gloriosum S. Luciferum, ad suam ecclesiam Cathedralem & sponsam.

[75] [hanc vero in æde S. Saturnini collocant.] Et facto deposito d. arcæ in suprad. basilica S. Saturnini, dicti Reverendiss. Episcopus & Magnifici Consules præfatæ civitatis, requisiverunt nos Scribas & Notarios infrascriptos, quod ipsis daremus fidem & testimonium cunctorum, quæ gesta fuerant & præcesserant in inventione corporis gloriosi S. Luciferi, modo & forma supradictis. Quæ omnia gesta fuerunt coram nobis infra scriptis Scribis, & testibus supra nominatis, dictis diebus, mense & anno.

Sig † num mei Ferdinandi Sabater, Notarii & Secretarii, Locum tenentis generalis istius Sardiniæ regni, qui præmissis mediante substituto interfui, & requisitus clausi.

Sig † num mei Gasparis Sirigu, auctoritate Apostolica per universum Notarii publici, [& Actum per Notarios signant.] Curiæque & mensæ Archiepiscopalis Calaritanæ Secretarii, qui una cum Connotariis meis interfui, alioque calamo scribi feci, rogatus, requisitus, clausi & signavi.

Sig † num mei Petri Piu auctoritate Regia …

Sig † num Joannis Antiochi Corona, auctoritatibus Apostolica & Regia …

Sig † num Antonii Aleu Calaritani, iisdem auctoritatibus …

[76] Addit porro Archiepiscopus Machin, quod ad majorem tantæ inventionis corroborationem, [Legitime informatus Archiepiscopus,] Illustriss. D. Don Franciscus de Esquivel, tunc Archiepiscopus Calaritanus, jussit recipi juridicam informationem ab omnibus Testibus, qui in ea interfuerunt: sicut recepta fuit: in qua tam Illustrissimus Prorex, quam omnes alii in præcedente instrumento relati, medio juramento testati sunt, se in præd. inventione Reliquiarum S. Luciferi personaliter interfuisse, & omnia quæ in præd. instrumento narrantur propriis oculis vidisse. Plures etiam ex eis testati sunt immemorabilem traditionem & venerationem erga sanctitatem B. Luciferi, sicut & antiquissimum templum suo nomini dicatum, prout late in præd. informatione continetur: quæ, in tantæ rei perpetuam memoriam, in Curia Calaritana servatur.

[77] Insuper, postquam inventæ fuerunt Reliquiæ gloriosi doctoris & defensoris Ecclesiæ Catholicæ S. Luciferi, olim Archiepiscopi Calaritani, [post consultatationem Theologorum,] die XXI mensis Junii anni MDCXIII, Archiepiscopus Calaritanus D. Franciscus de Esquivel, ut meliori modo observaret dispositionem sacri Concilii Tridentini, Sess. 25 de Reliquiis Sanctorum; congregavit Theologos die XXIII ejusdem in ejus Palatio. In qua congregatione intervenerunt cum sua Illustriss. Dominatione D. Vincentius Bachallar Episcopus Bosanensis, & alii qualificati Theologi novemdecim, rursum infra sigillatim subscripti. Quibus exposuit D. Archiepiscopus, qualiter inventæ fuerant reliquiæ & corpus gloriosi S. Luciferi, declarando modum inventionis, & cunctis oculariter ostendit epitaphia & inscriptiones inventas: primum scilicet in quatuor divisum fragmenta… & secundum quod est in forma triangulari… Et quod ipse Illustriss. D. Archiepiscopus scire desiderabat, an sine difficultate populo possunt exponi Reliquiæ d. Sancti, ut adorarentur. Et petiit quod omnes, tamquam Theologi, sibi patefacerent suum judicium & votum.

[78] Et incipiendo D. Episcopus Bosanensis, omnes prosecuti sunt per ordinem, quo ut supra descripti sunt: & concluserunt, nemine discrepante, quod sua Illustriss. [ex eorum consensu decernit exponendas esse Reliquias,] Dominatio, non solum debebat, sed etiam tenebatur populo exponere d. Reliquias, tamquam Reliquias Sancti antiqui, & valde bene meriti de omni Ecclesia Catholica; cum Altissimus sibi concessisset quod eas inveniret, post mille & trecentos annos, a quibus Sanctus iste ab hac vita mortali ad immortalem & cælestem convolaverat, plenus gloriosis victoriis & tropheis, consecutis ab hæreticis Arianis & ab Imperatore Constantio, magno illorum fautore. Omitto singulorum subscriptiones, attestationemque Notarii Gasparis Sirigu, confirmatam subscriptione aliorum quatuor Notariorum, de ejus auctoritate fidem facientium. Præ quibus mallem aliquid hic possem addere de die & solennitate translationis supra designatæ. Meminit Translationis, sed perquā leviter, Ambrosius Tarentinus, post Epitaphiorum prædictorum sensum utcumque explicatum, hæc subjungens: Marmora ista reposita fuerunt in capella Sanctuarii, [Epitaphia in sacrario erigit.] ubi corpus sanctum quiescit: ibique asservantur in testimonium certissimæ sanctitatis. Reposita autem istic sunt a prælaudato Domino Esquivel sub hujusmodi titulo: Epitaphia hæc, vetustissimis incisa characteribus, quorum majus ad S. Luciferi Archiepiscopi Calaritani ecclesiam & tumulum, minus supra ejus pectus inventa, e terræ visceribus extracta, in tanti Præsulis sanctitatis memoriam, & hujus Ecclesiæ Primatus firmissimum testimonium, propalantur Orbi, eriguntur Sancto, sacrantur Deo.

CAPUT IX.
Syllabus Testium juratorum, & primo circa revelationem de corpore inveniendo factam Fr. Francisco Hortola S. I.

[79] Adm. Rev. Domine, Vicarius Generalis (erat hic Doctor Dominicus Marti, Canonicus Calaritanus) Vener. Promotor Fiscalis ( Rogier dictus) Curiæ & Mensæ Archiepiscopalis Calaritanæ, [Ad instantiam Promotoris Fiscalis audiuntur Testes 26,] adhoc ut uberius seu evidentius constet de sanctitate gloriosi S. Luciferi Archiepiscopi Calaritani, Paternitatem vestram deprecatur, quatenus dignetur mandare ad futuram rei memoriam, recipi informationem in & super articulis sequentibus. Super quibus citati Testes, die XX mensis Septembris, anno a Nativitate Domini MDCXXXVII.

I. Die XXIII, Joannes Baptista Asquer, Mercator Genuensis, domiciliatus in præsenti civitate & castro Calaritano, ætatis, prout dixit, LV annorum parum plus vel minus, [1637, die 23 Septem.] testis citatus & prævio juramento de dicenda veritate, de quibus sciet & interrogabitur, in & super articulis præsentatis per Ven. Promotorem, ipsis lectis & publicatis, super IV & ultimo.

II. Fr. Alphonsus Melso, Miles habitus S. Joannis, & Locumtenens Præfecti militiæ, Maestro de campo nuncupatus, in præsenti Regno, ætatis, ut dixit, XXXVIII annorum pl. m. super IV & ultimo.

III. Augustinus Marti, Mercator Januensis, habitator præsentis civitatis Calaritanæ … XXXII annorum circiter, super I, II, III, IV & ultimo.

IV. Die XXV, in collegio Sanctæ Crucis Societatis Jesu, R. P. Augustinus Castagna, Religiosus Professus ejusdem Societatis Jesu præsentis civitatis, [25 Septem.] annorum LXXII, tacto pectore more Sacerdotali, & mediante licentia quam impetravit ab adm. R. P. Provinciali suo Superiore, super I, II, IV & ultimo.

v. R. P. Joannes Murtas, Religiosus Professus Societatis Jesu, & Qualificator sancti Officii, annorum circiter LVII, super I, II, IV & ultimo.

VI. R. P. Joannes Bapt. Crespo, Sacerdos prof. S. I, ætatis ann. XLV, super I, II, III, IV & ultimo.

VII. Die XXVI, R. P. Saturninus Ursena, Professus S. I. Magister in sacra Theologia præsentis civitatis & Regni illius studiorum, [26 Septem.] ac Qualificator sancti Officii, ann. LXVII, super I, II, III, IV & ultimo.

VIII. R. P. Julianus Melis, Professus S. I. Magister sacræ Theologiæ in eadem civitate, ac etiam Qualificator sancti Officii, ann. L, super I, II, III, IV & ultimo.

IX. R. P. Salvator Mereu, Professus & Concionator S. I. ann. L, super II, III, IV & ultimo.

[28 Septem.] X. Die XXVIII, R. P. Joannes Cuy, Professus S. I, sacræ Theologiæ Magister, & Qualificator sancti Officii, ætatis XLVIII an. super I, II, III, IV & ult.

XI. R. P. Andreas Sanna, Professus S. I. Cathedraticus primarius sacræ Theologiæ in Universitate præsentis civ. Calaritanæ, XLIII ann. super I, II, III, IV & ultimo.

XII. R. P. Stephanus Natter, Professus S. I. Cathedraticus Mathematicæ Universitatis, XLV ann. super I, II, III, IV & ultimo.

XIII. Die I Octobris, in Conventu S. Dominici Villæ-novæ in civitate Calaritana, [I Octobris.] R. P. Fr. Thomas Pitzalis, Prior d. Conventus, Præsentatus in Theologia & Prædicator Generalis, ann. LIV, super I, II, III, IV & ultimo.

XIV. R. P. Fr. Thomas Canavera, Ord. S. Dominici, Lector primarius Theologiæ in d. Conventu, ann. XXXII, de facultate & licentia quam habuit ab adm. R. P. Vicario generali d. Conventus, super IV & ultimo.

[2 Octobris.] XV. Die II præd. mensis, in conventu S. Augustini d. civ. Calaritanæ, R. P. Fr. Michael de la Rosa, Præsentatus sacræ Theol. in conventu gloriosi S. Augustini, ann. XXIV, præcedente facultate & licentia quam habuit ab adm. R. P. Provinciali d. Conventus, super IV & ultimo.

XVI. R. P. Fr. Angelus Serra, Provincialis absolutus Conventus & Fratrum gloriosi S. Augustini, ann. XLVI, super IV & ultimo.

XVII. R. P. Fr. Petrus Macarello, Præsentatus in sacra Theol. Ord. S. Augustini, ætatis XXVIII ann. super IV & ultimo.

XVIII. In conventu S. Antonii de Padua, Ordinis Capuccinorum istius civitatis, eadem die, R. P. Fr. Hieronymus Boy, Prædicator Ord. Capuccinorum & hodie Administrator conventus oppidi Sanctlurii, an. LV, præcedente licentia & facultate sibi concessa ab adm. R. P. Guardiano suo Superiore, super V & ultimo.

XIX. R. P. Fr. Petrus Calaritanus, olim Benedictus, Prædicator & Guardianus RR. PP. Capuccinorum præsentis civitatis, an. LXI, super V & ult.

XX. In civitate Calaritana, Doctor Antonius Galcerinus, Medicinæ Doctor & Protomedicus, ann. XL, super V & ultimo.

XXI. Augustinus Esgrechio, civis & Secretarius Regiæ Prætoriæ, ann. XL, super V & ultimo.

XXII. Doctor Bartholomæus Segui, ann XLV, super V & ultimo.

XXIII. Hieronyma Airaldo, ann. LXVII, super V & ultimo.

XXIV. Maria Airaldo, ann. XXXIV, super V & ult.

XXV. P. Fr. Andreas Calaritanus seu Esgrechio, Ord. Capuccinorum, & hodie Administrator Conventus Novi-oppidi de quarto, ann. LV, super V & ultimo.

XXVI. Jacobus Jancardo, Mercator Januensis, habitator civitatis Calaritanæ, ann. XLV, super I, II, IV & ultimo.

[80] His omnibus ut dictum est comparentibus, per Januarium Isquirru, Porterium Curiæ ecclesiasticæ, prælecti sunt articuli super quos audiendi erant singuli, & quos prædictus Vicarius Generalis Doctor Dominicus Marti recipiendos declararat: [qui affirmant quod Fr. Franc. Hortola indicarit locum ubi erat inveniendum corpus S. Luciferi,] videlicet, Primo, quod antequam inveniretur corpus & sacræ Reliquiæ gloriosi S. Luciferi Archiepiscopi Calaritani, quondam Fr. Franciscus Hortola, oriundus ex præsenti civitate & Religiosus sanctæ Societatis Jesu, vir admodum spiritualis, luce cælesti & spiritu prophetico dixit, quod si quærerent in loco per ipsum indicando, invenirent sacras Reliquias gloriosi S. Luciferi, prout cum effectu repertæ fuerunt, in eodem loco seu parte per ipsum Fr. Hortola indicato. Ad hunc articulum dixit Testis III & XXVI, quod id a multis fide dignis intellexit. Testis VI, dixit scire, eo quod cum ipso Fr. Hortola conversatus fuit per multos annos, & moratus in eadem Societate. Testis X, quia dici audivit de proprio ore d. qu. Fr. Hortola. Testis XI, quod dici audivit a R. P. Salvatore Pala, cui d. Fr. Hortola indicaverat d. locum, in quo inveniendæ erant d. Reliquiæ. Testis XII, quod dici audivit ab ipsomet Fr. Hortola. Testis XIII, esse publicam vocem & famam per totam civitatem. Testis IV, quod sæpissime a plebe & populo intellexit, & ab eisdemmet Religiosis d. Societatis Jesu.

[81] [nec non quod Frater ille vulgo habeatur Sanctus,] Secundo ponit Promotor præfatus, quod d. Fr. Hortola toto tempore vitæ suæ fuit Religiosus, admodum observans & exemplaris communiter, non solum in hac civitate Calaritana, verum etiam in toto Regno; & tam tempore quo in humanis agebat, quam postquam ab hac luce migravit, fuit habitus & reputatus pro sancto Religioso. Testis IV id se dixit scire, eo quod expertus fuit seu tractavit diversis vicibus illius conscientiam, & maxime in ultima Confessione generali, quæ fuit de tota vita sua; & etiam quia animam efflavit in suis manibus, cum multis demonstrationibus gratiæ, fiduciæ, & spei, quam in Deo habebat. Addit Testis V, quod die quo obiit, si non fuissent custodes, quos D. Prorex, qui tum temporis dominabatur, deputaverat, qui fortiter obstiterunt; non fuisset humatum illius corpus, propter multitudinem populi, qui illuc accessit, ad effectum accipiendi Reliquias vestis qua induebatur. Testis IX scire dixit, quia cum ipso practicavit pluribus annis; & quia vidit quod a Deo Domino nostro impetravit quam plurimas gratias.

[82] Tertio ponit, quod est communis opinio & fama publica in tota civitate & Regno, quod præfatus Fr. Franciscus Hortola sæpe sæpius prævidebat inventiones plurium corporum Sanctorum, [& alias similiter indicarit corpora Sanctorum latentia,] cum revelationibus cælestibus quas habebat, nedum in ecclesiis & locis per ipsum visis, sed etiam in partibus in quibus ipse numquam extiterat: & postquam ipse patefecit locum in quo erant d. corpora invenienda, cum effectu reperiebantur: quemadmodum evenit in Reliquiis præfati gloriosi S. Luciferi, gloriosi S. Saturnini, & gloriosi Martyris S. Antiochi Sulcitani. Articulo in genere, & imprimis de S. Luciferi corpore, attestantur omnes rogati: S. Saturnini nominatim meminerunt Testis III, IV, VII, VIII, XII: S. Antiochi, Testis III, IV, VII, VIII, IX, XII. Testis V etiam meminit S. Ephisii & S. Restitutæ.

[83] Testis vero X dixit, quod abhinc annis duodecim seu tredecim, [ac nominatim corpus S. Sophiæ.] cum ipse Testis ægrotaret jam confessus & communicatus, accessit ad illius cellam d. qu. Fr. Hortola: qui cum petisset ab ipso Teste quomodo valeret; ipse Testis respondit quod erat admodum lætus, eo quia profecturus erat ad fruendum Deo Domino nostro antequam ille. Qui ipso facto respondit, quod non moriturus erat ex illa infirmitate, & quod ipse prius moriturus erat. Et dum præmissa dicebantur, d. Fr. Hortola, dixit, quod in ecclesia gloriosæ S. Sophiæ erat quoddam thesaurum absconditum in d. ecclesia, quæ est sita in oppido de Aritzo. Et cum ipse Testis ab illo petiisset quidnam esset; d. Fr. Hortola respondit, quod erat gloriosum corpus d. S. Sophiæ, quod erat reconditum in d. ecclesia, indicando partem sive locum. Res miraculosa! Cum esset locus, in quo d. Fr. Hortola numquam extiterat; postea successit quod elapsis aliquot annis, cum ipse Testis jam recuperasset pristinam sanitatem, cum profectus fuisset ad d. oppidum de Aritzo, & quadam die ivisset delectationis gratia una cum multis aliis, & existeret in ecclesia d. gloriosæ S. Sophiæ; sibi venit in mentem quod ei dixerat d. Fr. Hortola. Et cum executioni mandasset quæ sibi dixerat; in eodemmet loco per d. Fratrē sibi indicato, sine discrimine aliquo, invenit corpus gloriosȩ S. Sophiæ. Idem ex hujus Testis ore audivisse se dicit Testis XI.

[84] De S. Restituta, S. Eusebii Vercellensis matre, agi debuerat ex more Sardorum XVII hujus Mensis; [quæ nam hæc?] quod ibi omissum, in Appendice supplebimus, de SS. Saturnino & Antiocho acturi XXX Octobris & XIII Decembris: quando nam vero de S. Sophia? Mirum profecto est, ejus nec nomen quidem apud Ioannem Arca aut Dimam Serpi reperiri, cum etiam ecclesiam sub suo nomine habuisse dicatur. Dionysium Bonfant minus miror de illa tacuisse: quamvis enim libri ejus generalis titulus omnes Sardiniæ Sanctos spectare videatur, vix tamen de aliis quam Calaritanis agit. Dum ergo tacent illi, liceat mihi ex vicina Sicilia lucis aliquid mutuari. Est in diœcesi Syracusana Sortinum oppidum, passuum millibus XVI circiter a mari dißitum, [an Sortinensium Patrona in Sicilia?] cujus incolæ ex veteri consuetudine, sub annum MDCXXXVIII Pauli III privilegio confirmata, Patronam colunt S. Sophiam Virginem ac Martyrem: sed Vitam nullam habent, nisi quam ex populari traditione scripsit quidam a seculis non multis, & stylo mutato edidit Octavius Cajetanis; in qua Imperatoris Constantinopolitani filia fuisse dicitur, quæ fidem Christianā clam edocta, in spelunca vicina oppido Sortinensi aliquamdiu latuerit, ac tandem ad ethnicum patrem retracta, Martyrium peregerit sub annum Domini CCIII. In hac narratione fabulositatis multum subesse, quis non videat? Torquet se in partem omnem Cajetanus, & fatetur se explicare nihil. Quid si Reguli alicujus Sardi filia, in vicinam fugerit Siciliam, unde retractam & Martyrem factam cum intellexissent Sortinenses, cœperint etiam ipsi in veneratione habere speluncam quam sua præsentia decorarat, consecrantes ei diem XXIII Decembris qua forte coli inaudierant; sed celebri fama Constantinopolitanæ sub isto nomine basilicæ decepti, sibi persuaserint, illam esse hospitæ suæ ecclesiā & patriam?

[85] Obiit porro Fr. Franciscus Hortola XX Decembris anni MDCXXIII: cujus Vitam, miraculis ante ac post funera illustrem, fuse describit Antiochus Carta; [In Vita Fr. Hortolani] hanc vero in epitomen Hispanice redegit Ioannes Eusebius Nierembergius noster tom. 2 Virorum Illustrium Societatis; & in exemplum Coadjutorum nostrorum temporalium, una cum vitis & elogiis aliorum plurium ejusdem Profeßionis, Belgice reddidit Franciscus L'hermite, cum hujus Antverpiensis domus Præpositum ageret, de hoc nostro opere haud vulgariter meritus. In istius epitomes §. 5 attinguntur favores, sancto isti Fratri divinitus oblati, circa revelationem Sanctarum Reliquiarum; & tum de iis, quos diximus, narratur, quomodo eorum corpora indicaverit; tum etiam explicatur, quomodo prænominatus P. Joannes Cuy, [res eadem narratur.] anno MDCXXIV per festa Paschalia apud Aritzum in missione agens, ex more nostræ Societatis, ingressusque ecclesiam campestrem perantiquam, & ab habitationibus remotam, recordatus sit dictum sibi a Fr. Francisco, quod sub fornice altaris majoris continerentur Sanctorum Reliquiæ. Itaque eum, cum bona gratia Oristani Episcopi, ad cujus jurisdictionem locus pertinet, cum multo comitatu illuc rediisse; & rupto fornice invenisse cumulum sacrorum ossium, quæ suavissimum de se emittebant odorem, & esse sanctarum Virginum ac Martyrum Sophiæ, Cæciliæ, atque Anastasiæ, additi tituli significabant. Vtinam eadem diligentia, sed simplicitate majori, quam Calaritani, ceteri quoque Sardi darent in publicum, quæ in hoc genere apud se gesta fuerunt: nam & ea quæ apud Calavitanos obscura nunc nobis aut dubia sunt, aliquid majoris claritatis ac certitudinis fortaßis accipere ex ipsis possent.

[86] Præter revelationem Fratri Hortola, ut vidimus, factam, alias quoque refert Archiepiscopus Machin, [Revelatur piæ matronæ Valentiæ in Hispania,] Defensionis Luciferianæ c. 38, quas huic loco inserere opportunum duxi, Valentiæ in nobili urbe morabantur quædam matronæ, sanctitate famosæ, virtutibus præditæ, jugi orationi deditæ. His omnipotens Deus, qui puris mentibus secreta communicat, S. Luciferi eximiam sanctitatem & gloriam revelavit. Quarum una, post longam orationem & divinam (ut pie credimus) revelationem, R. P. Antiocho Carta, Religioso professo Societatis Jesu, Domus Professæ Valentiæ Vice-præposito, & olim Collegii Calaritani Rectori, dixit (ut ipsemet suis litteris, propria manu exaratis & firmatis, restatus fuit) Divum Luciferum, Calaritanæ urbis Antistitem, inter Patriarchas honorificum tenere locum, magna gloria & honore cælesti coronatum. Quæ revelatio alteri non absimilis sed consona, quam de ejusmodi B. Luciferi sanctitate & gloria habuit quædam Monialis, [& Abbarissæ Ord. S. Claræ] in Ecclesiensi monasterio Ordinis S. Claræ Abbatissa dignissima, nomine Soror Angela Maria Serra, viginti annis ante prædictam inventionem ; ut juramento firmavit R. P. Julianus Melis Societatis Jesu, sanctæ Inquisitionis Qualificator, & olim in hac generali Universitate Sardiniæ sacræ Theologiæ primarius Professor: cui, inter alia conscientiæ suæ secreta, hoc revelavit. Huic Moniali (quæ sicuti in vita religiose vixit, virtutibus claruit & exemplo, sic in morte feliciter obiit, cum sanctimoniæ fama, nomine, & futuræ gloriæ omine) inter alias revelationes, quibus divinus Spiritus suum recreabat animum, illustrabat mentem, dotabat animam, factam participem divinorum, consortem cælestium, manifestavit, D. Luciferum in Patriarcharum & Pontificum glorioso adnumeratum choro: [S. Luciferum esse in gloria Patriarcharum.] quæ revelatio superiori fidem auget. Atque hæ revelationes simul sumptæ, etsi nondum Ecclesiæ auctoritate firmatæ, probatæ tamen personarum fide dignarum auctoritate, Sancti Luciferi testantur gloriam, sanctitatem firmant & prædicant…

CAPUT X.
Miracula S. Luciferi, juratis testimoniis probata.

[87] Coeptam superiori Capite causam urgens Promotor Fiscalis; & deveniens ad miracula, quibus Deus sanctitatem B. Luciferi etiam hoc seculo videtur denuo confirmasse, [Cum insula ingenti laboraret siccitate] quarto ponit quod præsenti anno MDCXXXVII, cum tempus fuisset mirum in modum siccum, & cum futura esset ingens sterilitas in seminibus Calaritanæ civitatis, & locorum capitis d. civitatis pertinentium ad ejus Archiepiscopatum, nec non in civitate Sassaris & in districtu ejusdem Archiepiscopatus; & defuissent spatio nonnullorum mensium pluviæ necessariæ; factis multis processionibus & precibus ad placandam iram Dei, ad hoc ut nobis provideret de pluvia convenienti ; videntes quod nihilominus ficcitas perseveraret in d. civitate Calaritana, die xv mensis Maji præsentis anni, facta fuit generalissima processio: in qua fuit extracta devotissima & miraculosa imago sanctissimi Crucifixi, quæ existit in parochia S. Jacobi d. civitatis (quæ extrahi non solet nisi urgente magna necessitate, & multis a tunc annis non fuerat extracta) interveniente magno concursu populi utriusque sexus & conditionis, [indictis ad ædem Cathedralem precibus,] & etiam intervenientibus illustrioribus & nobilioribus civitatis. Et ponendo sanctissimum Crucifixum super altari majori ecclesiæ Primatialis Calaritanæ, facta fuit quædam devotissima Octava singulis diebus concionando. Et cū esset dies, in quo solet celebrari festivitas gloriosi S. Luciseri, quæ celebratur die xx mensis Maji, evenit quod a primis Vesperis d. festivitatis tempus cœpit mutari; & die prætati Sancti, [ipso die S. Luciferi sub concione de ejus laudibus,] tempore quo concionator ascendit ad cathedram, quando voluit incipere concionem ad publicandas laudes d. Sancti, facta fuit tam copiosa pluvia, taliter quod apparebat mira proluvies. Quæ pluvia ab interessentibus in d. ecclesia habita fuit pro miraculosa; & quod sanctissimus Crucifixus cum ipsa subvenit præfatæ urgenti necessitati, in d. locis præfati Archiepiscopatus Calaritani, propter merita gloriosi S. Luciferi; significando quantopere æstimabat quod veneraretur & recoleretur festivitas d. Sancti; eo quod subvenerit, die quo celebrabatur ejusdem Sancti festivitas, magnæ necessitati seminum: quorum perceptio talis fuit, quod habetur necessarium, [copiosa pluvia impetratur.] nedum pro victu oppidorum civitatis Calaritanæ, verum etiam ad succurrendum necessitatibus civitatis Sassaris & locorum sui Archiepiscopatus. Testis III, æque ac ceteri hæc omnia confirmans qui præsens fuit, addit, quod concionator coactus fuit supersedere a concione per magnum spatium temporis, propter strepitum causatum a populo: idem asserunt Testis XIII, XIV, XV, XVI, XVII, & XXVI. Testis VI Concionatorem nominat, Fr. Michaelem della Rosa Ordinis S. Augustini; adjungitque, quod intellexit a personis fide dignis, quod d. aqua fuit generalis & per totum Regnum, & fuit universale remedium recollectionis frugum; quia quatenus secus, cuncta semina peribant.

[88] Quinto ponit, quod anno MDCXXV, cum reperiretur P. Fr. Andreas Esgrechio Capuccinus in conventu præsentis civitatis, [Capuccinus infirmus ad mortem] laborans febribus & a medicis desperatus, & per duos dies crucians animo seu agonizando sine loquela, & nihil alimenti recipiens, dempto modico quod per os immittebatur; evenit quod, cum P. Fr. Hieronymus Boy Capuccinus se contulisset ad illum videndum; audiens quod medici dicebant ipsum moriturum fore intra duas horas, maxima miseratione ductus, animadvertens quod non juvabat aliquod humanum remedium, habuit recursum ad divinum. Qui extrahens quamdam Reliquiam gloriosi S. Luciferi, quam portabat, illam posuit super dicto agonizante, & illi dixit: P. Fr. Esgrechio, hæc est hora in qua debes habere majorem fidem & spem in Deum, qui tibi elargietur salutem corporis, propter merita gloriosi S. Luciferi, [attactu Reliquiæ convalescit,] cujus hæc est Reliquia. Tunc d. ægrotans, cum loqui non valeret, fecit actionem quam sibi dictavit d. P. Boy; volvit seu erexit oculos ad cælum, & ab ipso tunc recuperavit salutem, & abiit febris ex illo tunc. Quod ab ipso infirmo & aliis qui illum viderunt, & sciverunt d. successum, fuit habitum pro miraculo, operato propter intercessionem prædicti S. Luciferi.

[89] Testis XX, ipse scilicet medicus, addit, quod quadam die, tempore orationis primæ noctis, [cum admiratione medicorum,] dixit Patribus Capuccinis ibi interessentibus, quod haberent curam de illo, eo quod inter nonam & decimam noctis horam vitam cum morte commutaturus erat; & cum ipsa deliberatione ipse Testis se contulit ad civitatem Calaritanam, secum ipse cogitando, quod sequenti die inventurus erat jam ipsum defunctum. Et præmissis gestis, die sequenti de mane, a dicto Conventu Capuccinorum illum vocarunt, ad hoc ut accederet ad d. conventum: & ei dixerunt, quod d. P. Fr. Andreas melius se habebat. Et cum ipse Testis illuc se contulisset, sibi dixerunt seu exposuerunt successum: & qualiter statim atque d. ægroto portaverant Reliquias gloriosi S. Luciferi, melius se habuerat, taliter quod semper in dies perseveravit in recuperatione valetudinis, & postea omnino liberatus fuit a d. infirmitate: &, ut ait Testis XXI, hodierna die adhuc vivit. Testis vero XXII etiam ipse medicus, in morbo & convalescentia advocatus, adjungit, quod pro impossibile habebat, [ipsiusque infirmi.] quod posset vivere secundum regulas medicinæ. Denique ipse P. Andreas Testis XXV dixit, quod optime reminiscitur, quod accessit ad ipsum P. Hieronymus … & statim atque audivit verba quæ d. Pater sibi dixit, sensit in se magnam lætitiam & gaudium, & illico habuit vires ad sublevandum caput & deosculandam d. sanctam Reliquiam, & ipso tunc cœpit recuperare valetudinem & febri liberatus fuit.

[90] Hieronyma Airaldo, Testis XXIII, dixit, quod illud quod scit super contentis in v articulo est, [item puella moribunda] quod a tribus annis circiter cum quædam filia ipsius Testis, cui nomen Maria Airaldo, aliam ex suis filiabus haberet ægrotantem quatuordecim vel quindecim diebus, quæ vocabatur Catharina Gamboys, taliter quod non manducabat neque bibebat quidquam de mense Augusti, prout recordari potest, quam habebant jam pro mortua: & cum ei portasset Joannes Baptista Airaldo, cognatus d: suæ filiæ, quamdam reliquiam gloriosi S. Luciferi: quam cum ægrotans deosculata fuisset; ipso facto, omni mora & dilatione postpositis, recuperavit plenam valetudinem; & ipsomet instanti petiit cibum (res miraculosa!) cum a quatuordecim vel quindecim diebus non manducasset neque bibisset (nisi pistum, [ad earum osculum:] quod fiebat de ordine aromatariorum) ut addit Maria, mater infirmæ, Testis XXIV: quæ etiam subjungit, quod cum effectu fecerunt eidem parari ovum, & illud comedit: & post duas vel tres horas surrexit e lecto, sana & salva, perinde ac si numquam infirma fuisset.

[91] Sexto ponit pro nunc, quod præmissa omnia sunt vera, & de ipsis est publica vox & fama (& in hoc omnes convenerunt) quos articulos deprecatur admitti (uti factum diximus) jubendo Notario quod tradat copiam comparenti, quæ & tradita est die XXIV Novembris a Gaspare Sirigu, se subscribente & apponente suum Notariale signum. Post hæc ad longum prout singuli deposuerunt, extensa, additur hæc clausula in impresso: Sunt & alia plura signa & miracula, quȩ fecit & quotidie facit Dominus, ad sanctitatem & gloriam sui servi B. Luciferi Calaritani declarandam, quorum informationes juridice factæ extant in Calaritana Archiepiscopali. Curia, quas, ne lectoribus morosi simus, consulto omittimus. Tale fuit quod accidit Fr. Joanni Baptistæ Silvano, Ordinis sanctissimæ Virginis de Monte-Carmelo, patria Sassaritano. Hic Calari degens inciderat in gravem morbum, [Carmelita vovens Missam in honorem Sancti,] ipsomet die festi S. Luciferi, forte ob incredulitatem ejus sanctitatis. Monitus in tali discrimine a monachis sui Conventus, ut cum magna fide & fiducia imploraret opem divinam, intercessione & meritis S. Luciferi, cui se ex corde & animo commendaret; mira res! ubi primum tam salutaribus monitis annuens id præstitit, seque B. Lucifero commendavit; spondens, si voti compos evasisset, [liberatur a febri;] se ejus sepulcrum invisurum, & in ejus sacello & altari Sacrum peracturum; repente a morbo & febri miraculose liberatus, votum implevit; & in ejus sarcophago, pro tanto beneficio accepto, Deo & B. Lucifero, cum exultatione & lacrymis, gratias egit; ut idem testatus est & propria manu subscripsit, ut in Actis.

[92] Simile est quod accidit cuidam honestæ feminæ Leapholæ Calaris, nomine Lucretiæ de Pietro & Serra, quæ magnis partus doloribus jam triduo cruciabatur; [juvatur periculose parturiens,] cumque nullo modo posset emittere fœtum, de ejus vita desperabatur. In tali discrimine posita, B. Luciferum ex toto corde invocavit; spondens si eam ab imminenti mortis periculo liberasset, nomen S. Luciferi filio nascituro imposituram. Tunc super ejus uterum Reliquia Beati Luciferi fuit ei imposita: ad cujus contactum, in eodem instanti mirabiliter enixa, & ab omni periculo tam suo quam fœtus liberata est. Quædam etiam nobilis matrona, [& parvulu in extremis positus.] nuncupata Dona Magdalena Abrich, habebat filium parvulum lactentem: qui gravi morbo oppressus sex jam diebus pene ubera nutricis [non] sugebat. Accidit ut in die Vigiliæ S. Luciferi ad Vesperas audivit sonitum campanarum hujus Metropolitanæ Primatialis ecclesiæ, quæ pro tanto festo solenniter pulsabantur. Percunctata causam pulsationis, cum fuisset ei responsum, fieri propter solennitatem festi S. Luciferi, magno affectu & animi devotione, puerum & ejus salutem & vitam, S. Luciferi precibus commendavit. Mira & stupenda res I Statim post parentis orationem puer, præter omnium spem, labia uberibus admovit, suxit, & repente sanatus est in illa hora.

[93] Hæc ad calcem Processus addita, & immutato dumtaxat ordine etiam in Italico Ambrosii Tarentini commentario explicata, libenter retulimus, eadem promptitudine relaturi cetera, [Indulgentiæ in honorem S. Luciferi concessæ.] si quis ea ex Archivis extracta nobiscum dignetur communicare, vel sequenti Tomo in fine ad denda, vel in Supplemento aliquando exhibenda. Interim, ex cap. 38 Luciferianæ Defensionis, habe ad probationem legitimi in ecclesia Calaritana cultus etiam sequentia. Non defuerunt Sedis Apostolicæ & Summi Pontificis speciales gratiæ & favores, ad augendam fidelium devotionem erga B. Luciferum, ejus sanctitatem simul contestantes. Siquidem a b. m. Paulo V ad septenos annos fuerunt decretæ & concessæ Indulgentiæ omnibus Christi fidelibus, invisentibus templum S. Luciferi, in die & festo sanctissimæ Trinitatis, cujus mysterii contra Arianos fuit semper acerrimus vindex. Breve, die XIV Julii MDCXIIII expeditum pro ecclesia S. Luciferi loci de Selarius, pro primo & ultimo anno plenatiam omnium peccatorum Indulgentiam concedit; pro aliis vero quinque intermediis septem annos & totidem quadragenas, de injunctis seu alias quomodolibet debitis pœnitentiis, in forma Ecclesiæ consueta, relaxat. Plures similes gratias, pro ecclesiis & capellis sive altaribus S. Luciferi impetratas, asserit in litteris ad Bollandum nostrum anno MDCXLIV datis, P. Didacus Carnicer, Societatis nostræ Sacerdos: quod de Calaritana ecclesia imprimis accipimus: addit autem quod sacra Congregatio Inquisitionis Romanæ anno MDCXLI decretum edidit pro S. Lucifero, imponens maledicis silentium sub gravibus pœnis, & decernens cultum ejus in statu in quo est remanere.

[94] [festus dies toti regno indictus:] Suppetunt etiam excusæ imagines B. Luciferi, inquit jam citato cap. 38 Archiepiscopus Machin, Romæ cum licentia superiorum, tam tempore Pauli V quam D. N. Urbani VIII nunc feliciter regnantis, cum diademate & titulo Sancti … Addimus etiam canonizationem & venerationem B. Luciferi, non solum in diœcesi Calaritana viguisse & vigere, sed etiam in toto regno Sardiniæ. Nam in toto illo & in omnibus ejus regiis Curiis dies B. Luciferi est festivus, ut constat ex catalogo dierum feriatorum totius anni, jussu regiæ Audientiæ excuso. [ecclesia publico ære instaurata.] Constat etiam ex Conciliis generalibus totius regni, celebratis per Marchionem de Vayona: in quibus, suffragiis Tractatorum totius Parlamenti, fuerunt designatæ quingentæ libræ monetæ. Sardæ ad reparationem templi B. Luciferi, in quo ejus sanctissimæ Reliquiæ fuerunt inventæ: prout in Actis d. Parlamenti.

CAPUT XI.
De titulis, in refossione ossium S. Luciferi inventis.

[95] Ultimum hoc caput ordior ab eo titulo, qui inter ipsa sacri corporis ossa repertus, [Primus simplicissimus potest ipsi Sancto contumulatus fuisse,] certißimum inventi qui requirebatur thesauri indicium dedit, ✠ S. Lucifer9 Epp9. In hoc facile est agnoscere, simplicitate ejus seculi, quo mortuus est Sanctus, & Archiepiscopi grandior appellatio Occidenti adhuc erat ignota. Pluribusq; toto autē hoc opere paßim obviis exemplis persuademur, usitatißimum fuisse Christianis antiquis, virorum eximia sanctitate illustrium corporibus sepeliendis addere intra sarcophagum nomina, tabellis marmoreis plumbeisve insculpta feræ quamvis posteritati factura fidem, si quando contingeret casu aut consilio reserari inventa aut reperta sepulcra. Igitur haud ægre mihi sinæm suaderi, hanc tabellam fuisse contumulatam Sancto. Aptißime vero formam triangulam eidem auctores sui elegerunt, ad designanda defuncti certamina pro fide unius individuæ Trinitatis.

[96] An porro primum Sancti sepulcrum id fuerit, intra quod reperta sunt ossa, nolim divinando discernere: tam enim potuit miraculorum a vivente patratorum æstimatio commovere Calaritanos, [& ejus sepulcro super extructa ecclesia.] ut speciale Lucifero sepulcrum tanta firmitate fabricarent sub terra: quam eorumdem post mortem crebrescentium meritum, illorum posteros, ut in erectum sub ejus speciali invocatione templum (si ante habuit communem cum aliis Episcopis sepulturam) ipsum transferentes, novum ei conderent monumentum. Quoniam tamen Ecclesia S. Luciferi San-Saturnianæ basilicæ, sub Constantino magno erectæ, adeo est vicina, ut poßit fabricata videri in ipso loco communis cœmeterii seu polyandrii, isti suburbanæ basilicæ ex veteri instituto adhærentis, nihil est quod cogat translationem factam de loco in locum suspicari: imo non apparet quæ alia esse potuerit causa loco tam conjuncto ædificandi, quam quia religioni ducebant Calaritani sanctum Episcopum ab eo movere loco, ubi ita exuberabant illius miraculæ.

[97] Ornatus deinde tumulus fuit musivo seu tessellato opere, in quo paucæ solum litteræ veteris inscriptionis cognosci potuere, uti dictum supra. Vtinam eadem opera & diligentia excepta fuisset totius musivi, ita ut erat diffracti, magnitudo & forma, [Secundus musivo expressus ac fere dissipatus] genuinus item residuarum litterarum in ipso situs speciesque ad verum expressa: nam ex his omnibus adduci potuissemus in cognitionem ætatis, ac verosimilem earum quæ deficiunt litterarum indagationem. Sunt tamen ad manum apud Esquirrum & Bonfant plurima Epitaphia inventa hoc seculo, quæ creduntur esse fere omnia Sanctorum Martyrum sub Imperatoribus ethnicis passorum. Qua id certitudine jam non disputo: ad intentum meum satis est, [supplendus ad exemplum similis epitaphii,] tam esse antiqua, ut eorum ætas nulla incolarum memoria nunc contineatur. Ex his unum in ecclesia S. Saturnini, arcæ marmoreæ, sed vacuæ insculptum, ostenditur his verbis.

IN HOC TVMVLO QVIESCIT BS. M. BONIFATIVS EPISCOPVS QVI VIXIT ANNIS PLVS MINVS LX. SEDIT CATHEDRA ANN. VIII M. IIII. REQVIEVIT IN PACE SVBD. XVI KAL. SEPTEMBRIS.

[98] Necdum antiqua ulla Sardiniæ Monumenta nacti sumus, ex quibus de ordine & succeßione Episcoporum illius insulæ statueremus aliquid, sicut fecimus circæ Romanos Pontifices, Hierosolymitanos Patriarchas, Mediolanenses & Trajectenses Episcopos in hoc Majo: utimur interim recentißimo Catalogo, quem defensioni sui Primatus Archiepiscopus Machin attexuit; ubi, [quod Bonifacio Episc. sculptum in marmore,] tamquam ex Monumentis Calaritanæ ecclesiæ, proponuntur primum, Bonifacius Christi discipulus, cujus corpus in crypta prima repertum, sub musivo opere habuerit impositum pectori titulum, quo anno vitæ XL, V kal. Ianuarias requievisse indicabatur. Tum Avendrax, cujus festum Calari agi scribit Bonfant pag. 75, diem tamen non designat; nos scire optaremus. Deinde Bonifacius alter, qui esset hic secundus, sub Domitiano Imperatore passus, uti idem scriptor sustinet. Vt ut sit, hujus Bonifacii Epitaphium, quod Esquirrus pag. 56, grandibus & claris admodum litteris deforis arcam scriptum esse testatur, si non est musivo Luciferiano antiquius non est illo recentius; & in solido marmore melius debuit conservari, quam in fragili tessellarum commissura. Itaque ex ejus integriori sensu Luciferiani epitaphii fragmina videntur hoc modo posse restitui.

IN HOC TVMVLO QVIESCIT BS. M, LVCIFERVS EPISCOPVS QVI VIXIT ANNIS PL. M. LXXXI S. CAT. AN… MENS. III. D. XVII. REQVIEVIT IN PACE, SVB DIE … MAIAS.

[99] Habuit Romana Ecclesia, uti vidimus, suos ab antiquo Episcopales Catalogos; in quibus satis accurate notatur tempus Sedis, numerando annos, menses, dies. [annis vitæ & sedis e Catalogo Episcopali sumptis,] Hanc diligentiam imitati sunt, qui tempore incursionis Longobardicæ Mediolanensium Episcoporum, Genuæ residentium, texuere seriem ab anno DLXXI; notantes præterea, quot annis quisque in vivis fuerit. Quid ni credamus etiam Sardos, saltem sub Theodosio, rebus Ecclesiæ prorsus pacatis, similem Catalogum exorsos texere; & tunc etiam antiquioribus, quorum sola forsitan legebantur in Diptychis nomina, determinasse Sedis ac Vitæ annos, prout eos ipsis vel antiquiora monumenta vel conjecturæ verosimiles suggerebant? Talis autem Catalogus prælucere potuit condendis Epitaphiis; quæ cur non æstimem, sic ut nunc reperta sunt, posita fuisse ante tyrannidem Saracenorum seculo VII vel VIII, sed sub felici Pisanorum dominatu seculo XI aut XII, commodius infra explicabo. Hic solum noto, annos quibus sedit S. Lucifer, non certo definibiles propter Episcopatus suscepti initium, non potuisse nostra conjectura suppleri: sed bene annos vitæ; quia præsumere licet ultimi epitaphii auctores, eos in hoc musivo necdum extritos invenisse. [cum litterarum B. M. ambiguo sensu.] Iidem quoque tam hic quam alibi videntur, de industria usi litteris B. M, quod cum Sanctorum ossa esse crederent, quæ plerumque sub nudo forsitan nominis titulo reperiebant in arcis, & de multis non haberent certum Martyrumne forent an Confessorum, utrisque crederent posse servire litteras, quibus aut BONÆ MEMORIÆ aut BEATUS MARTYR designaretur. BS. M. vero superlative posset accipi pro BEATISSIMÆ MEMORIÆ aut BEATISSIMUS MARTYR.

[100] De die mortis major est controvertendi causa. Nam vox MAIAS, hic reperta, concipere jubet diem ante Kalendas, Nonas, vel Idus Majas; & tamen in tertio. [& die mortis, diverso a die 20 Martii,] Epitaphio, quod supra num. 67 exhibuimus, legitur K. DIE XX MAI, ubi litteram K Machinus interpretatur KIEVIT, sic enim τὸ quievit nunc pronuntiant Sardi, quod ipsum haud leve est novitatis infra probandæ indicium; cum in aliis antiquioribus inscriptionibus apud Bonfant, semper inveniatur QUIEVIT aut QUIEBIT; Sed quidquid de hoc sit, manet proposita de die mortis controversia, ex comparatione secundi ac tertii Epitaphii nascens; ad quam mihi videtur dici posse aut etiam debere, quod obliterata diei vere mortualis notitia, pro eo (ut factum Romanis Pontificibus sæpe, aliisque plurimis) successerit, apud vulgus, ac deinde etiam in scriptis posterioribus, dies aliquis, seu dedicatæ vel restauratæ ecclesiæ, seu corporis vel sepulcri elevati aut revelati. Oblivio certe etiam diei XX apud Sardos irrepsit: unde objicientibus sibi ex Baronio, quod ante inventionem corporis S. Luciferi, nullus dies determinatus alicujus mensi, ejusdem celebritati fuerit in diœcesi Calaritana aßignatus; [qui etiam ipse in oblivionem venit.] indeque inferentibus, in ea non fuisse antiquitus ullum Luciferi cultum; solum negat Archiepiscopus Machin pag. 183 id esse consequens. Nam cultus antiquitatem satis probari ex antiquitate templorum Sancto erectorum, quæ sine ejus cultu non fuerint; annui autem festi memoriam obliteratam videri ait, ratione bellorum & tumultuum, quæ fuerunt in insula, toties dominos mutare coacta: quod idem acciderit Sanctis aliis Sardis variis, propria templa antiquitus habentibus in insula; quorum tamen tanta paulatim obrepsit oblivio, ut vel non colerentur omnino, vel pro ipsis alii ejusdem aut vicini nominis, sed magis vulgo noti coli existimarentur; atque ita alicubi S. Luciferum Ep. cum S. Luxorio Mart. confusum, quod & in S. Georgio Ep. Suellensi notavimus XXIII Aprilis.

[101] Transeo ad tertium, quod refodientibus primo apparuit, Epitaphium; in quo ante omnia noto inveniri interpunctionis commata, rem prorsus inusitatam antiquis: quare merito suspicere, quod ea puncta Notarii ipseque auctor Defensionis addiderint pro arbitrio, ad reddendum sensum suo sensui conformem. [In tertio videtur dici Canfalonerius S.R.E.] Maxime autem displicet CA. FI9 in penultima linea, quod Machinus jubet legi, Catholicus filius; existimans credo, quod auctores Epitaphii ita dilutam voluerint suspicionem schismatis, Lucifero imputati. Mihi longe magis placent, qui sine ulla interpunctione, ab initio factæ inventionis, legerunt titulum, quo etiam hodie gloriatur Calaritanus Archiepiscopus, Canfalonerii sanctæ Romanæ Ecclesiæ, id est, Vexilliferi. Canfalonerii dico, juxta vernaculæ Sardoæ proprietatem, qua Canfalon pronuntiatur, quod aliis paßim Italis est Confalon, ipsomet Machino teste, eoque quod fol. 183 producit instrumento publico per Regium Locum-tenentem seu Capitaneum generalem Regni confecto, sub die VI mensis Maji anno MDLXII, unde accipe hæc verba Latine reddita, & initium atque jus tituli indicantia.

[102] Propter magna & innumerabilia servitia bonaque opera, sanctæ Ecclesiæ Apostolicæ per Reges Aragonum indelebilis memoriæ præstita, [ex jure ab Arragoniis Regibus accepto,] inter alia quæ d. Sancta Sedes Apostolica, ad ostendendam se ex parte gratam pro tot servitiis, illis præstitit, hoc fecit, quod videlicet dictis Regibus in perpetuum dedit, commendavit, & communicavit Vexillum seu Canfalonem Ecclesiæ Romanæ; quodque Reges, qui pro tempore forent creati, essent illius Canfalonerii perpetui. Inde postea secutum est & contigit, quod unus Rex Aragonum, cupiens summopere declarare & denotare prærogativas, ac decotare Ecclesiam Calaritanam; voluit, mediante dignitate Sanctæ Sedis Apostolicæ, quod Archiepiscopus Calaritanus, qui tunc temporis erat & pro tempore foret, in præsenti Sardiniæ regno, nomine & ex parte Regiæ Majestatis, esset Canfalonerius, & teneret ac haberet Canfalonem illum &c. In Pisano quodam Chronico veteri apud Vgellum col. 884 lego, [qui eam dignitatem adepti an. 1297 erant,] quod anno MXVII Romana Sedes totam Sardiniam, cum Privilegio & vexillo S. Petri, Pisanæ civitati firmavit. Primam vero juris istius ad Arragonios delati originem explicat S. Antoninus tit. 20 cap. 8 § 5, dicens, quod inito fœdere inter Iacobum II (quem Don-jamum vocat) & Bonifacium VIII, pro recuperatione Siciliæ adversus Fridericum, Iacobi ipsius fratrem, anno MCCXCVII, Domnus Papa instituit d. Don-jamum Admiraldum & Vexilli-ferum Ecclesiæ in mari, quando fieret classis & expeditio contra Sarracenos ad conquestum Terre-sanctæ: ac etiam dedit ei privilegium Regni insulæ Sardiniæ, ita tamen quod ipsum educeret de manibus Pisanorum. Similia habes apud Ptolomæum Lucensem ad annum MCCXCIX, quando confœderati navalem victoriam de Siculis retulerunt.

[103] Villanius & Zurita, cum Sardinia Corsicam quoque datam asserunt (pro ea scilicet parte quam non tenebant Genuenses, [cum dominio Sardiniæ & Corsicæ,] altera Genuensibus relicta) & utramque ex hujus donationis vigore subactam esse ab Alfonso, Arragonici sceptri herede, anno MCCCXXIV; excepta tamen Calari, quæ in ditione Pisanorum remansit; paulo tamen post neutrarum partium esse voluit, ac pene ultro Arragoniis se tradidit. Quod obsequium, velut a quo penderet totius insulæ secura posseßio, compensare Alphonsus volens, sibique arctius Calaritanos obstringere; mortuo patre anno MCCCXXVIII, consideratis servitiis, ab incolis castri Calaris fideliter exhibitis, tam pro felici acquisitione Regni quam post, eorum privilegia confirmavit; idemque verosimiliter in Archiepiscopum transtulit Canfalonerii titulum.

[104] [Fuit Calaritanus, Metropolita Sardiniæ ab antiquo,] Quod attinet ad titulum Primatis seu Primarii Episcopi, eo quidem usus nunquam est Lucifer, nec aliquis, quod scire possumus, ante seculum XI; ipsam tamen dignitatem seu potestatem, titulo ejusmodi congruam, penes Calaritanum fuisse, vix equidem dubitaverim, S. Gregorii epistolas legens; eisque addens Constantinopolitanæ; Synodi, anno DCLXXXI sub Agathone Papæ habitæ, locum, ubi inter subscriptiones legitur, Sitonatus, indignus Episcopus sanctæ Ecclesiæ Calaritanæ, insulæ Sardiniæ, pro me & Synodo quæ sub me est, similiter subscripsi. Sub qua Synodo etiam fuisse Episcopos Corsicæ possemus credere, nisi eam insulam proprium habuisse ab Ecclesia Romana Defensorem, [forte etiam Corsicæ tempore Luciferi.] tamquam Romanæ Sedi immediate subjectam, ex dictis S. Gregorii epistolis intelligeretur. Sicut tamen sub Romanis utraque insula, tamquam una provincia, uni paruisse Præsidi Barbaro cognoscitur ex Actis S. Saturnini, ita verosimiliter eidem subfuit Metropolitæ saltem usque ad Iustinianum Imperatorem, qui post annum quingentesimum Sardiniam attribuens Provinciæ Africæ, Corsicam Italiæ videtur reliquisse. Interim, ut dixi, Primatis titulus necdum erat in usu: quapropter Romana Rota, coram qua anno MDCXL Calaritanus de jure ac titulo illo contendebat cum Turritano Archiepiscopo, nulla habita ratione circa Primatum proprie dictum (qui consistit in ordinatione omnium Ecclesiarum istius Regni, in convocatione omnium Episcoporum & Archiepiscoporum ad Concilia, in concessione facultatis dandæ Episcopis & Archiepiscopis exeundi a suis diœcesibus, & aliis prærogativis) respectu simplicis antiquitatis & juris Metropolitici, prudenter definivit, probari in favorem Calaritani, quod illius Sedes sit Metropolis, & antiquior Metropolis.

[105] [Primas dici cœpit sec 11.] Ipsum Primatis nomen primum invenio usurpari cœptum sub Pisanis, sub quibus, totius insulæ dominus adeptis anno MXVII, divisa est insula anno ML in quatuor Iudicaturas, ita ut caput omnium Calaris esset. Itaque Victor Papa III, cui aliqui ex Sardinia venientes miserum ecclesiarum ibidem collabentium statum exposuerant, scribens Jacobo Calaritano Archiepiscopo, ceterisque Archiepiscopis & Episcopis Sardiniæ, anno MLXXXVII, ipsi præcipue succensere se significat, qui Primas est dictæ insulæ, & cui majora ecclesiarum negotia deferenda sunt. [& sec. 14 etiam Corsicæ.] Nulla hic mentio Corsicæ est, nec alibi in antiquis Pisanis Chronicis apud Vghellum, & forte, cum Arragoniis ea concessa est, partem illius alteram adhuc Saraceni tenebant. Itaque existimo per Aragonios primum obvenisse Calaritano Archiepiscopo, ut etiam Corsicæ posset Primatem sese scribere: quod tamen fortaßis minime diuturnum fuit. Cum enim anno MCCCXLIII tota insula se tradidisset Genuensibus, illius partem jam pridem poßidentibus, vercor ne nudus solum titulus apud Calaritanos remanserit: pro quo tamen ipso nulla adducuntur documenta ante annum MCCCCIX, quando Antonius Dei gratia Archiepiscopus Calaritanus, apud Machinum cap. 8, instrumenta complura, isto & sequentibus annis condita, sic incepisse legitur; Nos Antonius… Primas Regni & Corsicæ.

[106] Ex dictis conficitur, postremum hoc S. Luciferi Epitaphium consectum esse post annum MCCCXXX; cum forte repurgata vetusta illius æde, inventum esset præfatum Musivum; neque dubitaretur ipsum esse sancti Præsulis monumentum. Sed & hoc ipsius ædis ruinis coopertum fuit post seculum fortasse non integrum; atque ita exolevit cultus pro XX Maij, haud ita pridem vel institutus vel restitutus. Nihil dico de Archiepiscopi titulo, ante seculum VII vel VIII apud Occidentales vix noto: [Non sunt antiquitatis summe indicia Archiepiscopi nomen,] ut vel ideo magis suspectum mihi sit judicium eorum; qui solo argumento, ex Epitaphiis B. M. præferentibus & apud Bonfant fol. 158, 161, 238, 316 visendis sumpto, Beatis Martyribus & annuo festo in ecclesia recolendis adnumerarunt Florium, Restitutum, Bonum, Vivianum, Felicem, Archiepiscopos ibidem dictos, & quidem Bonum adnotata IND. TERTIADECIMA; cum primus Constantinus Indictiones numerandas instituerit.

[107] Nolo etiam immorari bicipiti illi & a vertice in verticem coronatæ Aquilæ, cujus coronæ sic usurpatæ formam hactenus in nullo reperi vetustiori exemplo. De ipsius bicipitis Aquilæ origine more suo accurate scrutatus omnia Claudius Franciscus Menestrier, [& Biceps Aquila,] in opusculo de Origine Armariarum tesserarum cap. 23, tandem resolvit a Græcis esse, qui sicuti Cruces duabus decussatis lineis, sic etiam Aquilas cœperint geminare diviso vertice; idque fortaßis quoties duo simul corregnabant. Sed hanc conjecturam vellem videre exemplis nummorum antiquorum firmatam: alioqui vereor, ne sicuti mere arbitrarius fuit usus geminæ aut simplicis Crucis, sic etiam fuerit Aquilæ: quamvis vehementer propendeam ut credam, occasione alicujus Imperialis conjunctionis id factum. Vetustißimum exemplar bicipitis Aquilæ reperitur in parmula quadam Antonianæ columnæ, qua duarum Legionum in unam conjunctionem notari credunt eruditi; nec alterum deinde ullum uspiam occurrit ante seculum XIIII, quo reperio in Parisina Georgii Codini editione, iconismos aliquot veterum picturarum, Ioannis Paleologi trajectionem in Italiam accessumque ad Vrbanum V anno MCCCLXVIIII exprimentium: ubi pag. 15, spectatur triremis. Veneticis Papalibus & Imperialibus Tesseris ornata: quas inter tres bicipites Aquilæ, etiam a Ruperto Bavaro & Sigismundo Imperatoribus Germanis initio seculi XV usurpætæ.

[108] Apud nostrorum Melchiorem Inchoffer invenit Machinus veterem monetam Calaritanam hujusmodi, [simplici usa est Calaris,] Ætatem ejus non valde magnam esse credibile facit perfectior Latinarum litterarum forma: probat interim, Calaritanis Patronum primarium semper habitum fuisse B. Luciferum, cujus nomine insignitur nummus; sicut Italicæ civitates complures in more habuerunt Patroni sui effigiem aut nomen signandæ pecuniæ adhibere. Circumductæ autem Rosæ persuadent earum symbolum iisdem etiam fuisse familiare: qui fortaßis sicuti per Aquilam significatum voluerunt, urbem suam olim Romanæ civitatis jure gavisam; sic Rosas adhibuerunt, ut indicarent ipsam copioso Martyrum sanguine purpuratam fuisse. Nam uti narrat Bonfant pag. 250, in prima cryptarum supra descriptarum, in majori sacello, infra arcas plumbeas duas, inventæ aliæ quatuor lapideæ, communem habebant titulum corporibus quatuor intus conditis, quæ requievissent DIE VIII IULII ANO CCX; & tituli illius partem anteriorem, prout a Bonfant exprimitur, occupat Rosa, quatuor pandens folia in modum crucis, infixa basi ad pedem ejus sculptæ, eminente desuper crucula: & rursum pag. 360, in titulo, quem Claudius quidam S. Saturnino collocavit XXVIII NOVEMB. Similis Rosa spectatur ante scripturam, [itemque rosis ut proprio symbolo.] sculpta supra basim quaternorum graduum, sed rosulis novem circumcirca & duabus ad pedem erumpentibus stipata. Vterque autem titulus, eo quod non exhibeat diem mensis Romano more notatum, sed vulgari; merito præsumitur, non esse scriptus in principio restaurationis, quando scripti sunt alii, qui per Kalendas procedunt; sed in ejus progressu, quando Kalendarum usus magis exoleverat, sicuti etiam titulo huic postremo accidit, posito super S. Luciferi sepulcrum. Vtrimque acceptam Rosæ sepulcralis formam hic vide, & compara cum Luciferiano Epitaphio, ubi duæ insuper palmæ visuntur, in signum victoriæ, de hæresi Ariana a Sancto relatæ.

[109] Quid porro ad Crucem Patriarchalem, quæ in dicto Epitaphio Luciferiano videtur expressa esse sub rosa? [Duplex crux Primatialis,] Ea cum triplex sit, vehementer dubito, an ullam habeat cum Primatu conjunctionem. Vnum scio, Patriarchas duplici uti solitos, eoque argumento, licet fallaci, & incerto; Caravacanam in Hispania celeberrimam Crucem, allatam per Angelos, præsumi fuisse Hierosolymitani alicujus Patriarchæ. Pro Calaritano vero Archiepiscopo probari potest, ejusmodi Crucis usus, saltem a tempore dominantium in Sardinia Pisanorum. Cum enim Eremita, commorans in monte S. Eliæ, uno ab urbe milliario ad mare, anno MDCXXI, sub Tribuna oratorii fodere cœpisset, [etiam, in Epitaphio S. Eliæ notata fuit,] & corpus humanum reperisset; missus ab Archiepiscopo Michael Fensa Canonicus cum Notario Gaspare Sirigo, primum quidem in extimo pariete ecclesiolæ ipsius observavit hujusmodi duo tessararia scuta; deinde XXVIII Decembris eodem revertentes repererunt ipsius B. M. Eliæ epitaphium marmoreum, quo indicabatur Sanctus iste requievisse DIE XXVIII IANUARIUS; & in eodem viderunt idem scutum, quod supra vides duplici Cruce & littera R inscriptum: sub eoque coronam frondeam, & sub corona sculptum hominis macilenti, beneque barbati ac criniti caput dimidium, grandi clavo transfixum ab occipite trans frontem: quo indicio creditum est, Eliæ istic culti martyrium tale fuisse.

[110] [sub Rico Archiepisc. an. 1207] Vtrum hic Elias ante vel post Saracenorum adventum sit passus, non divino; tantum assero, Epitaphium istud nō esse antiquius ipsa gentilitiarum tesserarum institutione; & unum quidem videri fuisse Iudicis Calaritani, tunc præsidentis, alterum Archiepiscopi Rici sigillum, qui illi Ecclesiæ præfuit anno MCCVII. Nec enim alius ullus occurrit, cujus nomen a litteræ R inchoatum poßit hic designatum videri. Alterum autem scutum ideo potius dixi videri Iudicis, qui ædificandæ ecclesiolæ sumptus subministrarit, quam Archiepiscopi: quia (prout diximus VIII Aprilis in Commentario de S. Alberto Patriarcha Hierosolymitano) necdum indulserat Episcopis simplicitas illius ævi, gentilitia scuta more secularium usurpare: satisque videntur habuisse Calaritani Archiepiscopi, Crucem, sui Primatus insigne, cum prima nominis littera transversim expressa usurpare pro tessera. Dictum Epitaphium videri potest apud Esquirrum pag. 416 & apud Bonfantum pag. 446.

[111] Quod igitur ad tres lineas, in Luciferiano Epitaphio transversim ductas, attinet; eæ, si quid mysterii continent, ad Calaritani Primatus prærogativam pertinentis, [triplex autem in Luciferiano] videntur principium suum, non Calari, sed Pisis accepisse, ex Constitutionibus Pontificiis, extense relatis a Barbosa & Viviano, atque apud Machinum in defensione Primatus pag. 141 & seqq. distincte legendis, quibus Archiepiscopus Pisanus Balduinus, anno MCXXXVIII, ab Innocentio II decoratur Primatus honore super Provinciam Turritanam; & anno MCXC Hubaldus, item Pisanus Archiepiscopus ejusque successores, ampliori munere decorandi, confirmantur in Turritano Primatu, & donantur Primatu super Calaritanam & Arborensem Provincias, ita quidem ut Episcopos ad Concilia vocandi, [manasse potuit a triplici in Sardinia Primatu, Pisanis Archiep. concesso,] excessus eorum corrigendi, & cetera omnia quæ ad jus Primatus attinent in eos exercendi habeant liberam facultatem. Quod jus licet neget Machinus ad effectum unquam fuisse adductum, ego quidem non facile credam, cum sciam Pisanos, recepta a Saracenis insula, totum illius politicum regimen traxisse ad se; ecclesiasticum autem regimen, si non statim, saltem successu temporis, soleat politico regimini conformari; & in hunc finem jam dicta Privilegia impetrata esse, credi convenienter debeat. Vnum tamen hinc deduco ad præsens argumentum: nempe, quod Primatus Sardiniæ, sic expresse nominatus (quidquid sit de alio quocumque antiquiori jure, quavis olim appellatione expresso) translatus sit sub Arragoniis ab Archiepiscopo Pisano in Calaritanum: [& ab Arragoniis Calarim traducto.] & quia hic Primatus tunc consistebat in unione quadam trium jam dictorum Primatuum; ideo fortasse Archiepiscopales ministri Calari triplicem quodammodo Crucem exprimere voluerint, in sigillis subscriptarum a se chartarum: quod imitati sint etiam auctores Luciferiani Epitaphii novißimi, de quo hactenus quæstio fuit nobis, sentientibus factum esse post confirmatum Arragonensibus Regnum, cum Turritanus & Arborensis titulum Primatiæ resumpsissent, seque pari quo Calaritanus jure Primates habendos contendere cœpissent.

APPENDIX
De aliis hoc seculo refossis in agro Calaritano Epitaphiis.

Lucifer, Episcopus Calaritanus in Sardinia (S.)

AUCTORE D. P.

[112] [Solum Calaritanum crebros Martyres habuisse scientes,] Non est miranda, inquit Archiepiscopus Machin, Defensionis Luciferianæ cap. 54, ingens multitudo sacrorum pignorum, quæ reperta sunt Calari & in prædictis locis: quia cum hæc urbs semper, & præcipue tempore Romanorum, fuerit regia, caput, & metropolis totius Regni, & in ea fuerint commorati Proconsules ac Præsides Romani, primi Flamines, & prima Judiciaria Potestas, cum magno foro causarum; ad illam confluebant plurimi, non solum ex toto Regno, sed ex Italia, Africa Græcia, & ex aliis mundi partibus, qui simul cum Calaritanis zelo fidei flagrantes martyrium subibant; imo & ex aliis Regni (dico & Imperii) partibus vincti Christiani, tamquam malefici ad eam afferebantur, ibique diræ mortis supplicio afficebantur, & a Christianis clam sublata corpora Martyrum, ex patibulis & plateis, in ea sepeliebantur.

[113] Archiepiscopi istius assertum haud levibus argumentus confirmavit Bollandus noster, in præfatione ad tomum 1 Februarii cap. 5; nec tamen hoc satis esse credidit, ut in suum opus referret eos, [ab iis tamen nominandis abstinuimus,] quos in Triumpho Sanctorum Sardiniæ Dionysius Bonfant dicit Calari coli; non alio plerosque argumento, quam quia inventus fuerit cum oßibus titulus præferens litteras B. M. quod ille semper intelligi vult Beatus Martyr, alii satis habent Bonæ memoriæ vertere; ego nec semper Christianitatis signum esse puto, cum etiam Gentiles, Bonis Manibus ac Diis Manibus per litteras B. M. & D. M. Epitaphia prænotasse haud infrequenter sciam. Movit præterea Bollandum Eminentißimi Card. Francisci Barberini monitio, ne eos, quorum Sardi recens exuvias reperissent venditarentque ut Sanctos, temere in opus nostrum inferamus, donec constet, quæ Ecclesiæ Romanæ de his sententia sit, aut nisi eorum martyrium & publica ab antiquo veneratio satis sit aliunde explorata.

[114] Ita Bollandus anno MDCLVIII in lucem emittens Februarium, a se & ab Henschenio elaboratum. Interim anni fluxere viginti, quibus nec nobis diligentia defuit scribendi subinde in Sardiniam, [defectu certitudinis sufficientis:] neque Sardis deesse potuit ejusdem Februarii copia, quin saltem ab aliquibus legeretur: nec tamen quidquam allatum hactenus, quo persuaderemur mutare consilium circa eorumdem præteritionem, quorum cultum ita recenter tum Calaritani, tum Turritani, aliique per Sardiniam populi dicuntur assumpsisse. Nihil esse allatum non miror, in tanta geniorum ingeniorumque humanorum diversitate, operis præsentis immensitate, regionum ipsarum distantia, & difficiliori quam credere poßit aliquis litterarum commercio: sed vellem eadem moderatione uterentur Sardi. Nam in descriptione Sardiniæ, a quodam Sassaritano composita & Atlanti Blaviano inserta, acerrime perstringitur Miræus, [quam citra jurgia Sardorum ipsorum inter se] urbis nostræ Antverpiensis insigne lumen, propterea quod in sua Geographia ecclesiastica nonnihil tribuerit relationi, ad se ex urbe missæ ab Ioanne Cao Canonico Calaritano; quasi debuerit majori solertia veritatem indagare, ne cogeretur retractare ea quæ scripserat; nec adverterit animum ad luce clariorem malitiam & mendacium informantis.

[115] [vellemus accipere.] Hæc ego considerans primū Auctori isti & aliis (si in Sardinia inveniantur alii tam asperi quā ipse sit ingenii) protestor, nolle me præjudicium ullum creatum Turritanæ Ecclesiæ, per ea quæ ex Archiepiscopi Calaritani relatione huic tractatui inserui; ratus fidem adhibendam iis, quæ tantæ dignitatis & vulgo laudatæ sanctitatis auctor, non solum Romanæ Rotæ ipsique Papæ Vrbano obtulit, sed etiam affirmavit publica sub mortem protestatione, coram Notario & testibus, anno MDCXL die XXI Octobris; prout videre est ad calcem Luciferianæ Defensionis, necdum a prælo absolutæ cum ille moreretur. Deinde profiteor minime nobis grave futurum, vel in Sequentium mensium aliquo, vel in faciendo postmodum operis Supplemento, reparare defectum, errore aut nimia cautela commissum; [Monemus interim,] quando de eo fuerimus debita cum caritate & claritate admoniti. Denique observationes quasdam, ultra olim dicta in Februario, exponendas hic censeo; in quas operæ pretium sit inspicere illos, qui nobis suadere volent, ut jam prætermissos, aut deinceps prætermittendos donec melius instructi fuerimus, in opus hoc nostrum recipiamus.

[116] Ex Romanis cryptis seu cœmeteriis subterraneis multa & jam olim eruta fuisse Sanctorum Martyrum corpora, & etiam nunc annis educi singulis toto orbe distribuenda, [quod sicuti veneramur corpora missa ex Romanis cœmeteriis,] in comperto est. Constat etiam in cryptis illis, non solos Martyres esse sepultos, sed quosvis promiscue Christianos, præsertim persecutionum tempore, cum necdum licebat illis suas ecclesias, sua publice habere cœmeteria. Qua Porro ratione sepulcra Martyrum ab aliis non Martyrum sepulcris secernantur, nemo hactenus litteris prodidit, nec unquam cum iis corporibus quæ adferuntur publicæ venerationi exponenda, adfertur simul ipsa inventionis eorum historia; quæ si adferretur, sapientibus æque ac insipientibus posset patescere, quo & quanto cum fundamento singula judicata sint digna honore isto sacro. Interim, cum ea quam S. R. Ecclesiæ omnes debent reverentia, suscipimus transmissa nobis Sanctorum ab ipsa agnitorum pignora, eodem animi præparati affectu suscepturi etiam ea, quæ misit mittetque Sardinia, si ea approbaverit Roma.

[117] Dicit pag. 177 Machinus & pluribus locis confirmant Esquirrus atq; Bonfantus, [sic etiam parati simus recipere illa,] omninoq; verum esse credimus de multis, ad ea dignoscenda obtulisse se complura Martyrii argumenta, v. g. ensium, clavorū, vinculorū, & aliorum instrumentorum Martyrialium, terræ aspersæ sanguine, ampullarum vitrearum sanguine & reliquiis refertarū. Quod porro hujusmodi corpora nō fuerint ibidem sepulta, sed aliunde translata, ex ipsa inquit ossium dispositione clarescit, & ex ipsorum sepulcrorum pretiosa constructione, cum Epitaphiis ex variis lapillis mosaico opere concinnatis. Item perennis odor & suavissimus ex hujusmodi sepulcris & Reliquiis efflatus; valetudo ab infirmis præter naturæ ordinem repente recuperata, admotis ejusmodi Reliquiis; titulus Sanctorum innumerabilium repertus in eminentiori parte altaris Basilicæ S. Saturnini, qui non solum ad repertos intra basilicam, sed ad circum in subterraneis sacellis sarcophagisque miro ordine dispositis repertos spectabat; permoverunt Don-Franciscum de Esquivel, Archiepiscopum Calaritanum, [quæ apud Sardos satis probata esse constabit.] virum religiosissimum, ut servato præscripto Concilii Tridentini adhibitaque matura cum Theologis deliberatione, ea inferret in celebre Sanctuarium, quod in ecclesia Cathedrali extruxerat, publicæque venerationi exponeret. Hæc Machinus, Esquivelii successor: ex quo & ex dictis etiam constat, variis ejusmodi corporibus requirendis inveniendisque occasionem datam per Fr. Franciscum Hortola, divinitus de eisdem edoctum. De talibus sic quæsitis & sigillatim inventis probatisque eo modo, quo probata est veritas reliquiarum S. Luciferi, acceptas fideles relationes (maxime cum Sanctorum fuerint aliunde quam ex Epitaphiis notorum) libenter inseremus huic operi nostro: de aliis peto ut habeamur excusati, donec sensum suum clarius expresserit Apostolica Sedes.

[118] Ab hac profertur & ostentatur paßim apud scriptores Sardos Pauli V Breve, sub anno Pontificatus XIII, qui fuit Christi MDCXVII, ad Archiepiscopum Calaritanum in hæc verba: [sed huc non facit Breve Pauli V,] Cum litteris Fraternitatis tuæ accepimus etiam relationem inventionis sanctarum Reliquiarum, quas inventas esse scribis; quæ videbitur libenter, quemadmodum & operis argumentum & auctoris merita postulant: interim scito rem gratam te nobis fecisse, quod illam ad nos miseris. Legendam Relationem promittit Pontifex: reipsa lectam vix possumus dubitare: quin ergo ejus jam lectæ, si probata fuit, saltem a Dionysio Bonfant, post annos XVIII vulgante librum de hac materia summo studio scriptum, adfertur indicium responsi Romani? Nimirum, eruditis Romæ viris (inter quos Eminentißimus Franciscus Barberinus, sacræ antiquitatis si quis alius studiosus & peritus; Lucas Holstenius, Bibliothecæ Vaticanæ Custos; Ferdinandus Vghellus, Auctor Italiæ sacræ in litteris ad nos mißis) viris, inquam, cruditis Romæ difficultates tantæ occurrerunt, eædem forsitan quæ & nobis; ut satis tutum visum non sit, approbationis Apostolicæ pondus addere præjudiciis e Sardinia allatis, licet ea noluerint sua refragatione infirmare aut etiam abolere; maxime cum res amplius integra non esset, omniaque ad translationem quam festivißimam apparata, & res ista morosius examen requireret.

[119] Neque hic objiciendam putet aliquis ipsorummet Romanorum in hoc negotio praxim; plurimum enim utrimque interest: Romanorum enim Martyrum corpora educuntur e loculis, ab eo quo illa condita primum sunt tempore nec reseratis unquam, nec alio translatis; [nec comparatio cum Romanis, jure non æquo instituta.] creduntur autem esse Martyrum, propter certa quædam & paßim indubitata (ut par est opinari) Martyrii signa, ipsis sepeliendis raptim adjuncta, sive nomen adsit calci, lateri, aut lapidi inscriptum olim, sive non. Ista vero quæ nuper retegi cœperunt ossa, olim (ut ipsimet Sardi fatentur, & res per se loquitur) ex variis locis collecta sunt, invectaque sanctuariis ad id præparatis in pace Ecclesiæ. Itaque præter fidem, quæ inventioni modernæ danda erit; requiritur etiam fides, danda veteris translationis auctoribus. Quæ autem illis & quatenus debeatur examinandum venit: eaque de causa tam distincte volui cap. 7 explicare ordinem & successum operæ, in retegendis expurgandisque Luciferianæ ecclesiæ cryptis positæ, ut ex his conjectura fiat de ceteris, infra vel circa ædem S. Saturnini aut alibi repertis. [cum Sardoæ reliquiæ non nunc primum iuveniantur,] Multa siquidem in his mihi se offerunt digna notatu, ad quæ si animum advertissent ii, quorum pio studio nuper curata refoßio & translatio est; cautius fortasse procedendum sibi existimassent, nec promiscue omnia in illis vetustis sanctuariis reperta corpora, pro certis & indubitabilibus Martyrum corporibus habuissent.

[120] Primum igitur quæramus, quo seculo credi debeat facta illa Sanctuariorum Calaritanorum constructio vel restauratio, [sed olim repertæ sint delatæ ad Sanctuaria,] qua sub uno ac simili musivi operis contextu sic ordinata sunt omnia, uti ordinata fuisse ex nunc inventis ruinarum vestigiis & sepulcrorum dispositione præsenti apparet. Videntur existimare Sardi, ruinas a Saracenis factas, & in hunc usque diem intactas mansisse: quo posito credendum foret, saltem ante octavum seculum & Sarracenorum irruptionem constructa & sic exornata fuisse subterranea hæc Sanctuaria. Sed qui sic sentiunt, vehementer errant: jam enim ostendimus cap. ult. eum qui primo apparuit sepulturæ Luciferianæ titulum esse seculi XIV, quando regnare in Sardinia cœperunt Arragonii. Igitur eo tempore nondum illa prorsus erant occulta; sed adhuc patentia, quadamtenus repurgata ac restaurata fuere. Quis autem nescit, [quædam post seculum 13,] ætatem illam sacræ ac profanæ antiquitatis prorsus ignaram fuisse, & ad veri falsique discrimen faciendum valde ineptam; proinde non magnam certitudinem eruditis nunc facere, quæ tunc acta sunt, bona fide haud dubie, sed nimia sæpe simplicitate. Hujus autem fortasse temporis sunt ea, in quibus barbaries major occurrit & Hispanæ dialecti notabiliora indicia. Sed hæc fortaßis non multa erunt; nisi accensere eis velis omnia, in quibus QVIEBIT pro QVIEVIT, aut alias B pro V scribitur, qui nunc Hispanus idiotismus est, sed potuit etiam Sardonum antiquiorum fuisse, forte a Saracenis acceptus, aut etiam antiquior; quapropter nolo ex hac causa cuiquam scrupulum movere.

[121] Secundus Luciferianæ sepulturæ titulus, & sub primo retectus, musivo opere erat contextus, sicuti & reliqui pavimenti structura. [omnes post 11. uti probant anni incarnationis additi,] Hoc vero opus potestne censeri vetustius quam inscriptiones titulorum sepulcrorumque, eidem operi intextorum vel sub ipso conditorum? Nemo dixerit, opinor. Atqui in his unum esse jam diximus num. 107 notatum ANNO CCX, ne autem dubites Æræne Christianæ, an Iulianæ fortaßis aut Hispanæ annus hic notetur, vide quomodo apud Bonfant, pag. 127 B. M. STEFANVS quievisse legitur

AD D. V. IVLI AN. D. NRI. C id est ad diem quintum Julii. anno Domini nostri Christi centesimo. Pag. 228 B. M. IULIANUS… VIRGINIS PARTV … extrita erant cetera: patet nihilominus annum aliquem a Virginis partu numerandum: quod ipsum clare exprimitur pag. 315 in hoc epitaphio B. M. BENEDICTA D P. (id est, deposita non, ut quidam ridicule, Domino passa) AN. A PARTV VIRGINIS CCLIII. Neque Latinis tantum litteris, [& barbaricæ cyfræ] sed etiam barbaricis zyfris scriptum pag. 128 HIC IACET BEATVS MARTIR ARHELAVS PRESBYTER, OBIT TERZIO KALENDAS MARZI AN. 100. Ejusdemque generis videri possent aliquammulta, habentia pro numero Latino VI litteram G, propter convenientiam quam character is habet cum cyfra usitata 6. Bonfant a Græcis putavit sumptum pro 5, quod iis æque supponitur pro senario numero. Sed nec Græci nec Arabes docuerunt suo 6 vel 5 sic utendum, uti invenitur pag. 124 quidam P … (Petrum libuit Sardis interpretari) qui dicitur quievisse in pace D. G II KL. IVNI; ubi bene quidem legi die VIII kal. existimo, non tamen puto esse Græcam aut Arabicam notam, sed V & I uno tractu conjunctum, tum hic tum alibi sæpius, in iisdem Epitaphiis.

[122] Clariorem Arabicæ scriptionis speciem præferunt signa, [barbaricæ quædam (ut de aliis notis taceam)] visenda pag .221 & pag. 224, ubi scribitur quod

BONE MEMORIE SISINI CICNEBIT IN PACE SUB XG K. MAIAS IND. XIII. & B. M. RESTITVTA … Quid pluribus? Fatiget &

torqueat in his explicandis sese qui volet, & in voce CICNEBIT obtundat sibi caput cum Bonfanto, qui vocem a Cicnus formatam imaginatur, quasi significetur prætensus Martyr, instar poëtici Cygni, ipso in obitu suaviter cecinisse. Nos in Propylæo ad tomum 2 Aprilis parte 2 num. 20 diximus ex Kirchero nostro rursumque ante. Tom 3 Maji in Historia Chronologica Hierosolymitanorum Parergo XII plenius, ex eodem Kirchero & aliis, demonstravimus, quod anno dumtaxat DCCCC allatæ ex India zyfræ Arabibus innotuerint, ut hæ per Saracenos invehi in Sardiniam non potuerint nisi ultimo eorum dominatus seculo, [non nisi sec. 10 in Sardiniam invectæ.] post annum Hegyræ Arabicæ CCC. Æræ autem Christianæ annus, nec in Italia nec alibi, cœpit publicarum scripturarum tabulis aut sepulcralium monumentorum saxis indi, ante seculum VIII & IX; cum jam sub jugo barbarorum gemeret Sardinia, variis antea variarum gentium incursionibus vastata & spoliata. In qua publicæ rei calamitate, eaque per infideles illata, non est credibile tantam rei sacræ fuisse quietem, ut vacaverit ornandis istum in modum sanctuariis attendere vulgo Christianorum, sine Episcoporum cura, sine sacrorum cultu ferme viventium, præcipuis quibusque basilicis in fana spurcißimi Mahometi conversis. Quod ad alias magis peregrinas notas attinet, in utroque expressas Epitaphio, consultus de iis prædictus Kircherus, in talibus enodandis felicißimus interpres, anno MDCLXXVI die XX Aprilis respondit, istiusmodi characteres nihil aliud significare, quam duo nomina IESUS & MARIA, modo Latinis Græcisque contrario, Orientalibus, Hebræis, Syris, Arabibus proprio: quæ Saraceni, cum Latinis litteris efformare nescirent, ut melius poterant suis istis characteribus descripserunt. Quod utrum sciverit is qui eosdem lapidibus istis insculpsit, nescio; vix autem dubito, quin eisdem alicubi sic repertis sit usus, ad majoris antiquitatis speciem suis illis figmentis conciliandam. [Vbi postquam collapsas sub Saracenis ecclesias]

[123] Restat igitur ut musivum istud opus, reflorescente sub Pisanis in Sardinia Christianismo, strui cœperit ab hominibus, piis magis quam eruditis: quod sane ostenderunt, quando pro Romanis Consulatibus vel Imperatorum annis, quos ætas Martyrū signavisset notaverunt annos Domini nostri, aut a Virginis partu: quosque eodem tempore vel etiam paulo ante insulsus aliquis Chronicarū figulus, sciolus videri cupiens, [Victore Papa III admonente,] aptasse potuit antiquis Martyribus aut Confessoribus, vel saltem fidelibus in Christi pace quiescentibus. De reparandis Sardiniæ ecclesiis curam fuisse Victori Papæ III, ostendit Breve ad Iacobum Calaritanum aliosque, num. 104 supra allegatum; cujus priorem partem non inutile erit hic totam legere. Victor, servus servorum Dei, Jacobo Calaritano Archiepiscopo ceterisque Archiepiscopis & Episcopis Sardiniæ, salutem & Apostolicam benedictionem. Quidam ex vestra insula ad nos venientes, ecclesiarum vestrarum, pene collabentium, statum nobis exposuerunt: quæ merito ita indigno animo tulimus, ut quasi ad procedendum contra illarum Episcopos compulsi fuerimus, præcipue contra Fraternitatem tuam, qui Primas es dictæ insulæ, cui majora Ecclesiarum negotia deferenda sunt. Ideo enim Sedes Apostolica, cui licet indigne præsidemus, per diversas mundi Provincias, Episcopos, Archiepiscopos & Primates instituit, ut recte singularum ecclesiarum gereretur administratio. Quare nos Fraternitatem tuam ceterosque Archiepiscopos & Episcopos commonemus, ut Dilectionem tuam unanimiter adjuvantes, illarum restaurationem quanto citius procuretis. Vos ergo in hac re propensos ita ostendite, tantamque in hoc adhibete diligentiam, ut cognito studio ac diligentia vestra, [Primas & Episcopi restaurassent,] si quid hactenus negligenter aut inobedienter deliqueritis, merito propter hoc tolerare debeamus.

[124] Ita ille, Benevento scribens IV kal. Septembris MLXXXVII, satisque insinuans totam Hierarchici Ordinis formam, qualis tunc erat in Sardinia, esse a recenti post ingressum Pisanorum institutione Apostolicæ Sedis; sicut a Pisanæ civitatis magistratu facta erat institutio quatuor Iudicum, a quibus oppressionem patientes novi Præsules, quia Pontifici quæsti erant, Victor in altera Brevis sui parte cupientes secedere, & ad se venire malentes caritate debita suscipiendos promittit. Ex quo rursum intelligimus, [suscepta demum cryptarum restauratio,] magnificam & splendidam illam sanctuariorum instructionem sub terra, de qua agimus, ipsa ecclesiarum restauratione (ut par est credere) posteriorem, adhuc serius esse factam; cum scilicet crebris piorum largitionibus adeo ditatæ hæ essent, & ex attributis sibi fundis tam opulenti facti Episcopi, ut non solum ad necessaria sufficerent sibi, sed etiam ad splendorem & magnificentiam abundarent. Dicamus itaque seculo XII cœpta, sequentibus porro aucta & ornata fuisse Sanctuaria, [sub Archiepiscopis Calaritanis Petro,] tam Calaritana quam alia per insulam.

[125] Primus hoc in genere nominetur Petrus, cui anno MCXXXII Honorius II Pallium & Spolia decedentium Clericorum conceßisse invenitur, litteris in archivio adhuc legendis, cujus hoc repertum in Sulcitana S. Antiochi ecclesia monumentum crediderim, quod nonnihil turbato verborum ordine apud Bonfant pag. 154 tale extat.

      Ubi corpus beati Sancti Antiochi quiebit in gloria,
Aula micat, virtutis opus reparante ministro,
      Pontificis Christi sic decet esse domum,
Quam Petrus antistes cultus splendore nobabit,
      Marmoribus, titulis, nobilitate, fide; [Rico,]
            dedicaturus XII K Febru. [Gallo,]

Annis post Petrum LXX floruit Ricus, cujus memoriam in ornando S. Eliæ M. tumulo attigimus supra. Post utrumque & intermedios duos, sedit quidam Gallus nomine, omissus in Catalogo apud Machinum, sed cognoscendus ex illustri sui Præsulatus monumento, quod apud Bonfant fol. 437 hujusmodi legitur, in montis Calaritani eremitorio inventum:

AD HONOREM. DEI. ET BEATE BARBARE
MARTIRIS. PS̄ENS. ECC̄IA. EST CONSTRVCTA.
SVB. ANNO DNĪCE INCARNATIONIS. MCCLXXXI.
INDICCIONE VIII. DN̄O GALLO KLL̄AR. ECC̄LIE
P̄SVLI RESIDENTE. FG. FREGVANTINO. HMIGA.
P̄FATVM LOCVM. COHEREMITAS. SVOS. EODEM
TEMPORE GVBERNATORE.

Opinantur autem Bonfant aliique, hanc Barbaram illam esse, cujus sepulcro inscriptus hic titulus postea repertus est ✠ S. BARBARA V. ET M. Q. VIXIT ANNIS XXX. [Iacobo & aliis,]

[126] Invenitur apud eosdem Auctores descripto arcæ, quam circa annum MCCC (forte sub Archiepiscopo Jacobo, qui anno MCCXCVI sedisse invenitur) confectam esse, videtur posse hac ratione suaderi. In arcæ jam dictæ latere uno, conspiciuntur tria corda, coronam & palmam portantia, quorum duo gladiis, tertium sagitta transfigitur cum subjectis sigillatim litteris .D. .T. .V. nec dubito quin hæc sint indicia fidei adhibitæ tunc martyrio, quo intus humatæ mulieres fuerint coronatæ. Ex altera parte sic legiturHIC IACENT SANCTISSIMAS (barbarismus est, pluralem femininum in as terminans, uti Hispani faciunt loco æ) DOROTHEA, THEODOSIA, ET EVGENIA, MARTYRES ET VIRGINES. Q. DEPOSITAS SVNT, VBI REQVIEBIT CORPVS S. RESTITVTA M. AN̄TE D. CCCCX. Bonfant hæc ultima verba sic explicat ætate Domini 410. Nemo sic locutus est aut scripsit unquam. Quid si ita legam? ante DCCCCX, id est nongentos decem sub intelligendo annos. Sensus ut puto clarus erit totus, significabitque, quod hic lapis cælatus & prædicta corpora huc allata sint circa annum Christi MCCC, quando scilicet anni DCCCCX fluxisse credebantur ab eo tempore, quo ex eo loco ablata fuerant ossa S. Restitutæ Martyris, puta a tempore Constantini, qui honestius collocari Martyrum corpora præcepit.

[127] Hinc vero haud immerito videor formare conjecturam, quod, uti istarum corpora sunt translata seculo XIII aut XIV; sic & aliorum plerorumque, quibus expressior additur Martyrii aut Sanctitatis nota, tunc quoque fuerint translata & elevata, [adeo ut Epitaphia pleraque sculpta sint sec. 13 aut 14] iisdemque sculpta Epitaphia, cujusmodi varia extant apud Bonfant. Pauca exempli causa producam. Pag 392 sic leges: HIC IACET S. IVSTVS, VIX. ANNIS XXX. ET B. NICOLAVS. infra quæ verba, totam lapidis longitudinem duabus lineis implentia, notatur grande

inter duas insignes palmas, ut Martyres designari scias. Similiter pag. 447 Crux grandior inter duas similes palmas occurit, cum hoc titulo: HIC IACENT. HIC B. M. BARTOLOMEVS CIVES ET SS. M. VINCENTI9 FABRICI9 BLASIVS RVFFI ET SOCIO℞. Et hi quidem sub nota Martyrii. Sub sola autem commendatione sanctitatis, quam solam etiam indicat annus Christi, ex auctoris conjectura expressus, uti supra exprimuntur anni ætatis, habes pag. 444. ✠ HIC IACENT PVELLE SS. TECLA. ERASMA. ELIA. AQVILA. ET AGNES. QVE IN DOMINO MORIVNTVR IN ANNO DOMINI CCCXXXV. DIE III IVLII.

[128] [majori pietate quam certitudine collectis undecumque titulis,] Ceterum quod secula ista, quibus hæc facta affirmamus, majorem, ut dixi, pietatem quam eruditionem discretionemque operi attulerint, quoscumque titulos, quascumque, arcas, quæcumque marmorum fragmina conquirendo convehendoque, manifestum mihi sit ex ipsis earum inscriptionibus, apud Esquirrum & Bonfant legendis. Nam primo in illis multæ sunt, quibus additur expresse annus Indictionis Constantinianæ. Exemplum XIII Indictionis jam dedimus: alia minimum viginti congerere hic possem: quæ si non sunt sculpta post discessum Saracenorum (quando extremæ stultitiæ fuisset designare annum Indictionis nullum certum tempus per se solam apte exprimere) sed fide bona tunc quidem illata Sanctuariis olim autem facta, [etiam quos Martyrum non esse probat nota Indictionis:] quando communis usus ferebat ita simpliciter Indictionis, annos notari; credi debent esse facta post Indictiones a Constantino magno ordinatas. Hinc vero sequeretur eos, quorum corpora sub tali nota fuerunt condita, non fuisse Martyres, sed in pace Christi simpliciter quievisse. Vt autem credamus eosdem, saltem virtutis eximiæ titulo, pro Sanctis habitos antiquitus fuisse; meliori deberet auctoritate constare, quam hominum ita cæce credulorum.

[129] Sicut autem nihil miror, in monumentis titulisque fidelium, [aut novis confectis cum expressione ætatis,] quietis tempore seculo IV & deinceps usque ad IX sepultorum, tam accurate expressos annos ætatis uniuscujusque, cum id Gentilibus etiam ipsis fuisse in usu sciam, & ad nostra usque tempora servantum continuari oculis ipsis videamus quotidie: ita difficulter crediderim, quod (cum Romæ & alibi vix licuerit nuda nomina sepulcris Martyrum inscribere) vacaverit Sardis tam diligenter quærere, & notitiæ posterorum tradere eorumdem ætates, quam factum præsumi volunt, qui Epitaphiis de quibus agimus, & in quibus plerumque notatur ætas per VIXIT vel BIXIT ANNIS PLUS MINUS … summam tribuunt auctoritatem, [quod rem valde suspectam facit.] quasi ipsorum martyriorum tempore vel sub Constantini Magni filiorumve ejus Imperio sculptis, aut desumptis ex aliqua paris antiquitatis Martyrographia. Mihi vero, dum cosidero, quæ superiori seculo homines aliquot phantastici sunt commenti Brixiæ, Italiæ Cisalpinæ urbe, tam copioso Martyrum sanguine sacratæ, quam parum distinctas de singulis notitias retinenti, sicut demonstravi parte 3 Propylei præcitati: dum, inquam. Brixiensia figmenta considero, aliquando incidit formidare, ne similis aliquis somniator, ætates omnium in Sardinia Martyrum, quorum nomina vel corpora reperit, pro libitu suo descripserit in aliquo Commentariolo; eoque vulgato facem prætulerit Epitaphiorum auctoribus.

[130] [nec bene creditæ sunt eæ arcæ Martyrum esse, quas sine ulla Martyrii nota,] Præterea non satis prudenter in Martyrum classem receptæ sunt personæ plures; quas vel ex ipsis Epitaphiis scire poterant Sardi, alio quam Martyrii titulo fuisse in arcis singularibus conditas; quæ etiam arcæ melius fuissent numquam illatæ in Sanctuaria. Talis est quæ apud Bonfant pag. 419 laudatur, ut elegantior ceteris venusteque cælata, cum hac epigraphe, Memoriam Cassiæ fecit Tocchius, conjugi & matri filiorum suorum digniss. Talis quæ pag. 256 occurrit, sed versibus ab imperito sculptore perturbatis, quos hoc modo sculpendos fuisse puto:

Quisquis honor tumuli, quidquid solamen humandi est, [conjuges conjugibus fecere ante irruptiones Saracenorum,]
Continet iste locus; conjux quem cara superstes
Marcello Rufina dedit Leontio, in pace

Talis est, qua conjugem Emeritam, a suo uti videtur thoro separatam & Sanctimonialibus adjunctam, condidit LAVRENTIUS CONTRA VOTUM, ipsam arcam his versibus conscribens, in quibus sculpendis nonnihil etiam peccatum est, quod sic legere & corrigere poßis pag. 273.

Hic mihi cara pio tegitur conjuxque sepulcro,
Emerita, sanctifico semper sociata pudore,
Bis duodenos fida Deo quæ pertulit annos,
Sanctimoniq; gerit Domino tribuente coronam. [etiamsi aliquam indicent virtutis excellentiam.]

Sunt & alia plura apud Bonfant versibus concepta Epitaphia, quæ seculo VII aut VIII composita poßis credere: non item ex iis accipere argumentum Sanctitatis publico ecclesiæ cultu colendæ, licet defunctis tribuant aliquam commendationem virtutis, uti cum Pag. 302 legitur, Hic jacet Maximiana nob & Re. id est nobilis & religiosa aut Reverenda. Hic posita est Maximiana ca. quod Bonfanto est Casta & pag. 303 Hic jacet B. M. Bonifacia R. F. quod ab eodem explicatur religiosa femina. Sic pag. 285 Bonæ memoriæ innocenti ac pudicæ Faustinæ, quæ vixit annis XVI, Sanctus sponsus quiescenti in pace Epitaphium ponit, ubi Sanctus seu Sancius nomen viri existima, satis usitatum Hispanis medii ævi; nec dißimile pag. 283 Bonæ memoriæ innocenti Amantio, qui vixit annos VIII dies sex, quiescenti in sinu SS. Abrahæ Isac & Jacob, in pace Xti Dmñi. PS̄ (positum) VIIII Kal. Jan.

[131] Adde prædictis ex pag. 106, eo dignius relatu, quo minus commode explicatur a Sardis, [quales titulos Maurusio peregre mortuo uxor locavit,] omnia trahentibus ad sua de Martyribus præjudicia; ego lacunas videor aliter posse & debere supplere.

TOTIVS BONITATIS ADQVE INNOCEntiæ MAVRVSI CORPVS HOC IN LOCO MANet QVIETVM QVI DEBITVM NATVRÆ PERegre IN LOCO EXOLVERE IVSSVS EST DIVINO, PETiliæ DIE VIII KAL. * NOB. EIVSDEM FVNVS A DIlecta EIVS BENERIA CONIVGE PVDIca curatum est XI KAL. DEC. VIXIT AN …,… quIESCIT hic etiam gemina ejusdem proles … RIA MAVRVSii et … Maurusii depos… IANNVarii

Nempe, uti testatur Bonfant, præter grandiorem loculum unum, minusculos duos continebat hæc arca; ut proinde A reliqua Epitaphii pars intelligenda sit egisse de gemella prole, quæ ut patri contumularetur ex priori sepulcro, in quo ante ejus mortem jacuerat, translata forsitan est. Imaginationi suæ plusculum indulgentes Sardi, [ipsi & geminæ proli,] ubi pato legendum esse Peregre in 3 linea, legunt per martyrium; & ubi existimo posse intelligi nomen urbis, ubi Maurusius iste in templo obiit, exprimendo (exempli causa) Petiliæ, quæ est urbs Brutiorum in Apulia; Bonfantus, ut tertium jungat Maurusio & Veneriæ (tamquam uterque hic conderentur) legit Petro, nulla habita sensus integrandi cura: quin imo Maurusium ipsum putat annue cultum fuisse in Sardinia, sed cultum ejus per ignorantiam vulgi, in cultum S. Mauri Abbatis commutatum esse.

[132] Qui tam facilis ad conjecturas fuit, potuisset majori cum specie veri præcedens Epitaphium, [ac forsitan alteri filio Lelto:] quod æque puelli Martyris esse credidit, sic explicare, tamquam is fuisset filius ejusdem Beneriæ ex secundo thoro. Siquidem Maurusii arca inventa est infra aliam, inscriptam ut sequitur: ✠ Hic jacet in pace Lellus Beneme. Quidni enim Beneriæ corrigas, potius quam suppleas benemerens aut benemeritus? quod elogium puero non convenit, qui, ut sequitur, vixit ann. V mens. XI DPS (id est depositus) XV Kal. Aprilis Ind. VII. Habeat partem cum Gesi, qui istū locū boluerit biolare. Non est quod te moneam per B intelligere V: satis est si jubeam advertere animum, an in tali Epitaphio aliqua Martyrii species vel umbra appareat; quam etiam nullam invenies in eo quod pag. 368 habet Bonfant, versu satis eleganti conceptum: cujus, injuria temporum mutilati, unum alterumve defectum facile hoc modo supplebis,

Simpliciæ magnum retinebunt secula nomen,
Quæ festinatis fatorum stamine metis
Bis denis sextum conjungere cœperat annum, ut
Redderet Octobres animam moritura kalendas.

[133] [multo minus probandi tituli recentiores] Atque hæc dicta de vetustioribus ante Saracenorum invasionem sepulcris, hominum quidem piorum, sed Sanctis minime adscribendorum; magis valere debent in multo post mortuorum nobilium monumentis, si qua forte occurrant. Tale autem esse videtur, quod in Ecclesiensis urbis ædicula quadam sacra inventum est sub gradu altaris, & olim fortasse altari ipsi pro tabula servivit (hoc enim suspicari facit tum magnitudo, quæ est palmorum in longitudine quinque, trium in latitudine, tum insculptæ cruces, grandior una in medio, minor ad singulos angulos) ubi circum extimam oram per tria latera (nam quartum in fronte vacat) descriptæ leguntur hæ littere ✠ A. D. MCCCXXXVIII HIC. IACENT. BA. CC. IAVMEVS SAT. IACORIVS. Annum sepulturæ notatum hic crederet alius: Sardi persuasi, litteris BA. CC. beata corpora indicari, annum intelligunt translationis & litteras SAT. interpretantur Sanctus: solum dubitant Confessoresne an Martyres censendi sunt, quorum sub eo lapide reperta sunt ossa: & Martyres esse definit Esquirrus, quia inquit in sepulcro jacebant clavi aliqui; [per conjecturas explicati.] & si forent Confessores, extaret Canonizationis memoria. Itaque sine hæsitatione translata in novam arcam ossa, deportata fuerunt ad S. Claræ ædem, eo loci cathedralem, splendido cum apparatu, ubi nunc coluntur. Quam id prudenter, viderint Sardi. Ego considerans nomen Jaumeus quod non abludit ab Arragonice Jaymes, id est Jacobus, si pari utar conjectandi libertate, dicam clavos esse eos, quibus commißi fuere sarcophagi lignei, una cum carnibus consumpti; in quibus sarcophagis jacuerint vel Baccalaurei duo (vereor enim ne puncta ab Esquirro addita pro arbitrio sint, præter seculi XIV morem, puncta sæpe nulla notantis) aut Barones Clarissimi, quorum unus fuerit Jaumeus cognomento Satia; alter Corius notum Mediolani in Italia nomen, cujus cognomentum attriverint sacrificantium pedes, prius quam suppedali tabula lapis iste obtegeretur: ambo vero mortui ac sepulti sint ad pedem ejus quod erexerant & dotarant altaris, anno Domini MCCCXXXVIII. Conjecturæ sunt hæ, nec probo historias in conjecturis fundatas; solum ostendo, quanto justius exigam ne in iis fundetur Sanctorum antea ignotorum cultus.

[134] Quod si in hujusmodi Epitaphiis non sunt idonea sanctitatis probandæ argumenta, [Arcæ aliquæ veteres quidem sunt, sed forte ethnicorum] nec propterea debuerint cum iis reperta corpora inferri Sanctuariis; multo minus id fieri debuisset nonnullis, de quibus dubitare poßis, an vere sint corpora Christianorum. Sic intra eam arcam, in qua (sicuti ex titulo apparuit) inventum est corpus B.M. Luciani, qui vixit annis pl.m. LXX, qui fuit in pace positus V Kal. Junii, uti habetur pag. 63; inventum est aliud corpus longe minus, quod (sicut dicitur pag. 77) suppositum capiti habebat titulum, cui primum insculpta erat anchora, deinde hæc verba M. Antonius appelles (lego appellens) exitum, id est exscensionem in terram, fecit Venustæ conlibertæ suæ, quæ vixit annis XI. Bonfant omnino credit undennem hic notari Martyrem, cui nomen Antonius Appelles fuerit; mors autem in mari pro Christo obtigerit, ligata ad collum anchora: cetera Epitaphii verba ne examinat quidem. Ego vero nudum anchoræ jactū in appulsu navis factā intelligo, quando exscendens aliquis Marcus Antonius, potentis cujusdam viri libertus, collibertam suam Venustam, in ipso navigationis cursu mortuā, tumulavit cum ejusmodi Epitaphio, in quo nec Christianitatis apparet vestigium. Nec si centena ejusmodi Epitaphia inveniam, absque ✠ anchoram in fronte habentia, aliud credam, quam signum in simili casu ethnicis usitatum id esse. [qualem etiam Ravennæ invenimus,]

[135] Cum anno MDCLX venissemus Ravennam; &, XX die Novembris ingreßi ornatißimum templum novi Classensis intra urbem monasterii, adoravissemus sub majori ara quoddam corpus sacrum, illic depositum & decentißime conditum a quodam Cardinali Legato; admoniti, esse S. Argyridis Matronæ & Martyris Græcæ, cujus ibi festum quotannis ageretur die XXIV Aprilis, ducti fuimus post altare, ut spectaremus marmor, tres aut quatuor pedes longum, altum vero unum, quod cum corpore illo pariter allatum fuerat, his inscriptum notis:

ΓΛΥΚΙΤΑΤΗΓΥΝΑΙΚΙ
ΑΡΓΥΡΙΔΙ
ΤΡΟΦΙΜΟΣ
ΑΝΗΡ
ΕΤ. ΕΣΗΛς

Rogabant adstantes ut ipsum sibi Latine redderemus; [& ab ecclesia removendam suasimus,] hanc ergo interpretationem eis scriptam reliquimus. Dulcissimæ mulieri Argyridi, Trophimus maritus. an. vixit XXXVI, monuimusque removendum a templo videri saltem lapidem, qui natus esset scandalum parere intelligentibus; & mulieri forsan ethnicæ positus, ac deinde a Christianis fuisset allatus in cryptam, ut alicujus Martyris loculo claudendo serviret pro latere. Nam illa Corda (istic enim ubi nos litteram ℣ posuimus, notula quædam erat, aliquam speciem præbens transfixi cordis) si vere sunt corda, solum esse indicia doloris, quem maritus hauserit ex jactura tam caræ conjugis: quod in aliis pluribus ethnicorum epitaphiis videre erat, & nunc sæpe invenimus apud Bonfant, potißimum pag. 299, ubi post singula pene verba, velut totidem suspiria, cor notatur modo simplex, modo lineola trajectum ut telo: quod qui putarent esse Martyrii signum, vehementer fallerentur.

[136] Extat apud nos dono Ioannis Iacobi Chriffleti enchiridion quoddam, exiguæ molis, manu studiosißimi juvenis Philippi Winghii Lovaniensis conscriptum totum, ante annum MDXCII, ubi is infinita propemodum Romanarum antiquitatum monumenta sacra profanaque, Græca ac Latina, collegit: inter quæ videre est titulos sepulcrales non paucos, ejusmodi notis insignitos, absque ullo Christianitatis indicio: & talem quidem exhibebat tabella, Romæ apud Carpos ab eodem inventa, atque hoc modo sculpta.

℣ D ℣ M.
AVR. ZOTICO. VENE. MERENTI. COIVEGI.
FECIT. AELIA. RESTVTA. COM. QVEM. BIXIT.
ANNO S. X.

Vbi ante litteras D & M, quas DIIS MANIBVS scriptas vides posita cordis transfixi nota, aliud omnino designare non potest, quam gemitum vel suspirium: licet alibi subinde prorsus otiosa illa sit, aut loco interpunctionis dumtaxat usurpata. Neque mirum alicui videatur, quod signum istud transfixi cordis negem Martyrii indictum esse, quando nec eæ quidem virgulæ, quas vulgus Palmas interpretatur,

quasque in ejusmodi lapidibus frequentes videre est, [hec etiam palme Martyrium nonænt] & in Ravennati isto fortasse vidimus, ad id sufficiat: quippe quæ non sint palmæ triumphalis, sed funebris cupreßi notæ. Imo, quamvis veræ essent Palmæ, martyrium tamen nequaquam notarent, uti exemplo luculentißimo probari potest ex Baronio, ad annum CCCLXVII exhibente Epitaphium Flaviȩ Jovinȩ filiȩ Fl. Jovini isto anno consulis, supra quod amplißima in forma describitur Christi monogramma, corona veluti laurea eleganter circum ornatum, erectis utrimque, duobus grandibus e palma seu lauro ramis: dicitur autem quod vixit annis tribus, diebus XXXII, deposita Neofita in pace XI kal. Octob. Quæ omnia auferunt suspicionem martyrii, ex illis ramis & corona forsan apprehendendi qui proinde nec alivi (si aliud nihil adsit) fundare eam possunt. Sapienter proinde Congregatio, super Indulgentiis sacrisque Reliquiis Romæ constituta, decretum suum anni MDCLXVIII die X Aprilis sic concepit; ut Palmæ eisque junctum vas sanguine tinctum, haberentur simul pro signis certissimis verarum Reliquiarum; aliorum vero signorum examen in aliud tempus rejecit: in eoque res hactenus stetit, sicut comperio ex Epistola Cardinalis Riccii ad Episcopum Cardinalem Lucensem, qui simul ambo dictæ consultationi ante suam promotionem interfuerant. Porro cum Ravennati Archiepiscopo innotuisset nostrum de lapide isto judicium, prædictam Congregationem consuluit, & (ut idem Cardinalis Riccius scribit in præcitata epistola, data ultimo Ianuarii MDCLXXXII) responsum accepit, non solum amovendum lapidem, sed ipsum quoque illud corpus, quod Martyris esse nullo jam certo argumento patebat, restituendum Domino Cardinali qui ipsum donaverat. Quod executioni mandatum esse cum non dubitem; crediderim quoque Classenses Monachos curavisse, ut certius aliud corpus acciperent, quod mutatis mutandis substituerent in locum prioris corporis, ne tantus apparatus ac sumptus in altari exstruendo factus suo fine frustraretur.

[137] Viderint Sardi, hoc an alio modo consultum velint puritati religiosi atque ecclesiastici cultus, [Abstinendum ergo a conjecturis,] quam haud modice inquinarunt majores eorum, prædictis & aliis similibus Epitaphiis tam facile honorem dando, quasi essent Sanctorum Martyrum testimonia certa; ipsi vero ea nunc etiam interpolarunt indecentius, tot nova festa Sanctorum nequaquam certorum assumendo. Locum habeat apud antiquitatum Romanarum eruderatores licentia conjectandi, & mutilos lapidum mutorum apices interpretando nostræ se jactent ætatis Oedipi, oracula ex tripode a se fundi arbitrantes, quoties haud inepte videntur hariolati. In his si erratur, aut in diversas abitur sententias, erratur sine piaculo, disceptatur sine scandalo simpliciorum: in rebus sacris utrumque aliter evenit. Abstineant igitur a conjecturis in re sacra, qui procul manere a superstitione in religionem invehenda volunt. [tam in asserenda nominum sic repertorum sanctitate,] Nam cur ego titulis, quos efferunt Calaritanæ cryptæ, semper credam de nota Martyrii, non autem aliis, initio libri 12 apud Bonfant, acceptis e Commentariis Ioannis Bapt. Fonteii de Prisca Cæsiorum gente, qui spectantur inscripti basibus columnarum in ecclesia S. Nicolai in Vidriano, nescio an in eadem Sardinia aut alibi in Italia? In una legitur D. M. EGNATIAE: in altera D. M. IVLIAE TICINI MATIVS RESVS SORORI BENEMERENTI TVMVLV̄ FECIT. VIX. AN. XXXXV FR̄ER PIVS POSVIT. Has, prius quam admoverentur sustentandis columnis, fuisse non Deo Maximo, sed Diis Manibus positas aras, nemo talium rerum peritus dubitaverit, Divæ Martyri dicatas nec ipse quidem Bonfant cogitare audet. Sin autem reprehensionem mereretur qui sic interpretans, Egnatiam ac Juliam prædictas pro sanctis Martyribus honorandas contenderet; an poterunt reprehensionem effugere, qui in eo, cujus ad Februarium facta mentio, lapidis fragmento legentes non amplius quam has paucas litteras, … ORIE CECILIA … NOS SVINVA GINIA (quæ modica correctione adhibita, ad aliorum similium Epitaphiorum exemplum, legi & suppleri potuissent, BONE MEMORIE CECILIA VIXIT ANNOS QVINQV AGINTA) maluerunt Ceciliæ, tamquam Martyri jam satis demonstratæ, addere socias Suinuam & Giniam, atque earum memoriam annuam festive agendam a Clero decreverunt?

[138] Quid? quod ex indiciis etiam imperfectioribus, quandoque præsumpserint definire nomina, & quidem minime congrua prætensæ antiquitati. Inventus erat in prima prædictarum cryptarum loculus profundus ac plenus oßibus, [quam eorumdem fragmentis explicandis:] adeo ut sola capita (quæ partim integra, partim comminuta apparuerunt) viderentur esse triginta quinque: nec dubium esse debebat, quin ist hic composita omnia fuerint, tamquam Reliquiæ certæ Sanctorum Martyrum: aderat enim titulus marmoreus, palmum dimidium in quadro habens, & utrimque sic notatus prout exprimitur ab Esquirro pag. 273, Legunt Sardi Beatorum Sanctorum Martyrum numero triginta quinque Federicus, Fabianus Leonardus, & aliorum Sanctorum. [ad quod vel non serviunt Teutonica nomina,] Si antiquos Martyres esse credebant sub Romanis Imperatoribus, Flaccum aut Flosculum, Africanum vel Afranium, Lepidum aut Lucidum oportuerat cogitare, aut quidvis potius quam Teutonica nomina, usque ad seculum XI Sardis ignota: quibus si locus detur, plurima suggeret eadem ipsa Teutonica lingua, ad characteres istos æque facile aptanda.

[139] Ob eamdem nominum Teutonicorum formam, recipere non possum, tamquam antiquos Martyres & Sulcitanos Episcopos, duos illos, quorum corpora in villa Tartaliensi sepulta, [vel indicant multo posteriorem ætatem:] inventa asserit Bonfant pag. 410 sub hoc Epitaphio Hic jacent hujus aulæ Præfides duo bonæ Memoriæ, Aymus videlicet & Albertus, sancti, sanctissimi. Vbi ego Martyrii notam nullam video, & nomen Præsidis existimo gratis pro titulo Episcopi accipi. Tartaliensem certe ecclesiam nemo dicet fuisse Cathedralem. Quin ergo nativo sensu accipimus omnia, credimusque illius ipsius ecclesiæ, intra quam sepulti quiescebant Præsides, id est Præpositos vel Curatores fuisse? non ex antiquis ante Saracenos Christianis, sed ex posterioribus sub Pisano Dominatu, qui religiosæ vitæ meritis insignes aut etiam miraculis, post mortem, meruerint cum tali elogio tumulari; & aliquem ibidem cultum habuerint, non quidem plenum ut Sancti canonizati, sed minutum & notæ inferioris, qui citra Apostolicæ Sedis decretum tunc obtinebatur, tamquam Beati. Hoc autem vel id eo libentius monemus, quia forsitan adhuc res integra est, nulla dum facta corporum istorum elevatione aut translatione, neque die aut titulo definito sub quo coli deinceps poßint: judicarem enim, si colendi sunt, colendos esse solum ritu Confessorum, necdum plene canonizatorum.

[140] [uti etiam indicat titulus Archiepiscopi.] De Calaritanis Archiepiscopis, quorum hi reperti cum corporibus tituli apud Bonfant pag. 1, 8, B.M. Florius Archpus, qui decoravit fide domum Dei altissimi. pag. 161 B … Eslutus Arch … sanctæ Cara … esiæ, qui vixit annis plus min. LX … sedit Cathedra an … quebit in pace sub d … pag. 278 … B. M. Bonus Arc … al. qui vixit annis … K. Martias ind. tertia dec. pag. 245 Hic jacet B. M. Vivianus Archiep. pag. 316 … M. Felux A … Karabit … pl. M. XC. De his inquam omnibus similiter dixerim, [Episcopi partim Sardi partim Afri fuerunt,] Confessores habendos, successores S. Luciferi; & quidem ex postremis ante Saracenos, quando jam usitatior erat titulus Archiepiscopi; iisdemque tempore præferendos, si qui alii in similis notæ Epitaphiis inveniantur, cum indicio Caralitanæ ecclesiæ, dicti simpliciter Episcopi. Vbi nullum ecclesiæ certæ invenitur argumentum, sed nudum Episcopi nomen; in medio relinquam, sitne talis Episcopus Sardis annumerandus an vero Afris, de quibus Primus Archiepiscopus Cabillonensis, in sua Topographia Sanctorum ad verbum Caralis: Hic 200 Episcopi Africæ per Hunnericum Regem Wandalorum exulant.

[141] Ex Calaritanis antiquioribus, forsitan ante Luciferum, videntur fuisse Gregorius & Paulus, [& in Epitaphiis quandoque distinguuntur.] quorum in sacello S. Stephani Basilicæ S. Saturnini inventus titulus prænotata cruce Primatiali; quo intelligitur non esse antiquus titulus, sed qui præsumi poßit ex antiquis fideliter transcriptus sub Pisanis, quando in unum collocata sunt tria corpora, ut sequitur: HIC IACENT B.M. GREGORIVS EP. V.A.P.M. (id est, vixit annis plus minus) LX, ET SOCIORVM (barbare pro & Socii) PAVLVS EP. V. A. LII ET B. M. CHRISTINA Q. V. A. LII quorum corpora Bonfant pag. 549 dicit impetrata asportataque a Iuliano Iancardo Presbytero Genuensi ex Alaßio, ripæ occiduæ vico amœno: qui ea illuc transtulit, & intra ecclesiam S. Ambrosii in capella Deiparæ, Iancardæ familiæ propria, collocavit cum maxima celebritate die VII Februarii: quo die si annue recolantur, præstaret omitti titulum incertum Martyrii.

[142] Ex Africanis aliqui nominatim, & quidem cum titulo Martyrii, fortaßis propter mortem in exilio obitam, exprimuntur pag. 520 hoc modo:

S. IANVARIVS EPP. ET M. S. LVDOVICVS EPP. ET M. ET S. EGIDIANVS EPP. ET M. SVNT AFRICANVS. [Afrorum uni perperam datum nomen Ludovici.]

Vbi Epitaphiorum posterus collector sub Pisanis (nec enim antiquiores credi possunt ejusmodi pluribus communes tituli) minus peccasse videtur ponendo Africanus in singulari, quam scribendo nomen Ludovici; quod, æque ac supra nomen Leonardi, dicendum est irrepsisse per ineptam conjecturam nominis, olim forte non integre sculpti, sed per initiales dumtaxat litteras, aut alias compendiarias notas. Inventionis & translationis historiam invenies apud Esquirrum lib, 3 cap. 12 sub nota anni MDCXX, diei XVII Iulii, quando Calari festum eorum agi scribit Bonfantus: quod propter expreßius additum titulum S. magis probari posset, quam de aliis multis, pro quibus solum B. M. nihil tale infert.

[143] Nos tamen etiam ab his, in opus nostrum inferendis, cum bona Sardorum venia, abstinebimus; [Sicut autem in hoc opere omittimus noviter acceptos a Romanis cryptis,] quando non nisi rarius mentionem deinceps faciendam censuimus, eorum etiam Martyrum, quorum corpora aut corporum partes notabiles ad hujus nostræ Domus Aniverpiensis templum, & aliorum ubiq; ordinum oppidorumq; ecclesias, advecta habemus, aut scimus ex Romanis cœmeteriis alla ta esse hoc aut superiori seculo, & suis quæque diebus cum ecclesiastici officii & Missæ cultu exponi in altari. Non quia dubitamus de veritate tituli (nec enim necesse hic habemus Romanis judiciis, quibus ea probata, inserere nostrum) sed quia nobis, historiæ ecclesiasticæ & antiquitatis illustrationem profeßis, parum convenit augere molem operis, jam nunc nimium excrescentis, conquisitione eorum, quorum nuda nomina nunc primum de sub terra eruta, aut etiam ab inventoribus corporum recenter imposita, [ita recens annuntiatos a Sardinia præterimus sine præjudicto eorumdem.] nihil admodum faciunt ad nostrum institutum. Historias enim donationum translationumque, ejusdem fere formæ ac styli instrumentis comprehensas, identidem iterare, fastidiosum plane atque inutile foret.

[144] Liceat ergo circa Martyres & Cōfessores Sardos sic versari, ut tunc solū de iis agendū nobis judicemus, quādo revelationis, inventionis, translationis historia singulares aliquas continebit circumstantias, propter quas additas, notitiæ ex vetustibus scriptoribus habitæ, eximi mereantur a turba Sanctorum innominatorum, vel nomine tenus dumtaxat cognitorum; quorum nihilominus juvari meritis, & consortiis optamus aggregari; triumphos ipsorum de mundo ac dæmone istic cognituri, ubi absque formidine errandi eos liccbit legere, in libro viventium ipsius Dei manu descriptos, una cum cujusque morte, ætate, ordine, patriaque. Non desunt in ipsa Sardinia, atque etiam Calari, viri eruditi ac moderati, quibus Esquirri atque Bonfanti studium, plerosque omnes de quibus agunt fuisse Calaritanos contendentium, minime probandum videtur; nihil dubitantibus, quin ex aliis quoque locis Sardiniæ, imo & ex Provinciis Imperii aliis, multi pro Christo Martyrium sustinuerint, non tantum sub ethnicis Imperatoribus (ad quorum annos a Bonfanto omnes revocantur) sed etiam sub Saracenis aliisque barbaris. Iidem, cum hæc viderint, futurum spero ut nobis facile assentiantur, multis tribui Martyrii lauream, quibus Confeßionis aut Virginitatis titulus solus sufficeret. Quin etiam judicaturos confido, inter eas quæ nunc monstrantur inscriptiones, esse haud paucas ambigui intellectus fideique incertæ, quas propter memoriam vetustatis in doctorum hominum musæis præstaret, quam in ecclesiarum sacrariis custodiri.

[Annotatum]

* id est Novembris.

DE SS. THALASSIO ET MARCO
EREMITIS APVD GRÆCOS.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Eorum notitia ex Ms. Synaxario, an & quomodo eos distinguat ab aliis ejusdem nominis?

Thalassius, Eremitæ apud Grȩcos (S.)
Marcus, Eremitæ apud Grȩcos (S.)

G. H.

[1] Relatus a nobis ad XXII Februarii est S. Thalassius Anachoreta juxta Cyrum in Syria, quem ibidem in colle degentem cum S. Limnæo discipulo, sæpius invisit Theodoretus Episcopus Cyri, ex cujus Philotheo cap. 22 breve ejus elogium dedimus. Nunc dubii hæremus, sitne ab eo distinguendus, qui hodie celebratur Thalassius, in Mss. Menæis Divione apud Patres Societatis Iesu servatis, & dicitur in pace quievisse. Quia tamen additur distichon, quo videtur indicari, habitasse in sepulcro, quod de altero non legitur; eum, ut diversum, sub tali cautela hic ponimus. Ipsum Distichon hujusmodi est, alludens ad nomen Thalassii, ἀπὸ τῆς θαλάσσης, id est Mari, sumpti.

Θαλάσσιος καὶ κατοικήσας τάφον,
Βλύζει θαλάσσας χαριτων ἐκ τοῦ τάφου

Etiam in sepulcro commorans Thalassius,
Mare gratiarum fundit ipso e sepulcro.

Ambigua, ut vides Aoristi κατοικήσας significatio, dubium relinquit dicaturne Thalassius, olim habitasse vivus, an vero mortuus habitare sepulcrum, unde profluit gratia curationum: ideo per me licet, ut hic dicta posteri referant ad XXII Februarii. In Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quod Parisiis ex Collegio nostro Ludoviciano utendum accepimus, etiam hoc die, & XXII Maji in Mss. Mediolanensibus Bibliothecæ Ambrosianæ, indicatur memoria sancti Patris nostri Thalassii, quod de uno eodemque, cujus jam meminimus, libenter accipimus plura qui repererit gratiam posteris faciet, majus lumen subministrando.

[2] Eadem Divionensia Menæa hoc XX Maji, Mediolanensia vero ad XXII, referunt S. Marcum Eremitam, asseruntque in pace quievisse: in prioribus autem ædduntur hi versus:

Δίδωσι Μάρκῳ τῆς Ἑδὲμ κῆπον μέγαν,
κῆπον εὑρὼν εἰς ταφὴν Χριστὸς πάλαι.

Sibi qui sepulcrum reperit intra hortum Deus,
Hortos Edemi maximos Marco dedit.

[3] Hactenus illa Mss. De alio monacho Marco, viro sancto & docto, [Alius S. Marcus relatus 5 Martii,] qui traditur e manibus Angelicis sacram Eucharistiam solitus accipere, & multos libros conscripsit atque hyænæ cæcæ oculū restituit, egimus ad V diem Martii, dedimusq; quæ referuntur de eo in Menæis excusis & Ms. Synaxario: in quibus etsi ad hunc diem de S. Marco non agitur, tamen hic relatus videtur ab illo distinguendus. Occasione dicti S. Marci egimus etiā V Martii de altero Marco, Silvani discipulo & Scriptore antiquario, qui etiam litteram imperfectam reliquit. Sed is ab aliis VII & XVIII Octoctris commemoratur. [alius 7 & 18 Octob.]

[4] In Prato spirituali Ioannis Moschi libro 10 de Vitis Sanctorū Patrum c. 13 profertur Vita Marci Anachoretæ his verbis: Dicebant de Abbate Marco Anachoreta, qui morabatur prope monasterium Penthucula per annos sexaginta tres, quod hanc habuerit virtutem hebdomadas integras jejunandi, [alterius Acta sunt ista.] ita ut putarent quidam eum sine carne esse. Operabatur autem die ac nocte, & distribuebat pauperibus omnia, neque ab aliquo quidquam accipiebat. De hoc audientes fideles viri, venerunt ut darent ei agapen, & ait ad eos: Non accipio, quia manus meæ nutriunt me, & eos qui propter Deum ad me veniunt. Hæc ibi. Non tamen continuo affirmamus de co agi ad hunc diem, sed ostendimus solum istius nominis viros plures illustres fuisse. Suspicari interim quis posset quod ille Ioanni Moscho laudatus cultura horti sui se aliosque aluerit, & huc respiciens distichi illius Auctor, ipsum hoc die voluerit Fastis sacris adscriptum; licet fortaßis diem ignoraverit, quo is obiit.

DE SANCTO ANASTASIO,
EPISCOPO BRIXIENSI IN ITALIA.

CIRCA AN. DCIX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
De ejus cultu, translatione, ætate, profectione in Africam, an & in Hispaniam?

Anastasius, Episcopus Brixiensis in Italia (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Festum sancti Episcopi sui Anastasii celebrat hoc XX Maji Ecclesia Brixiensis, estque ei ædes campesiris dicata in pago Isorella ad Navilium fluvium, ubi ejus die festo frequentes populi conveniunt. Sacra ejusdem memoria eodem XX Maji inscribitur sacris tabulis hodierni Martyrologii Romani, [Cultus sacer] relata etiam a Petro Galesinio in suo Martyrologio, & Philippo Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ. Rampertus Episcopus Brixiensis anno DCCCXIV creatus in tractatu de Translatione S. Philasirii ad XVIII Iulii illustranda, recenset ordinem decessorum post S. Philastrium Episcoporum, ubi nominantur succeßive SS. Dominator, Paulus II, Paterius, Anastasius, Dominicus: Ex quibus (uti habet Ioannis Francisci de Florentinis Presbyteri Brixiensis Catalogus Ms. Episcoporum, a Bernardino Fayno, Martyrologii Brixiensis auctore, nobis communicatus) SS. Dominatoris, Pauli, Anastasii, & Dominici corpora, quæ primum in S. Andreæ ecclesia jacuerant, [Hujus & SS. Dominatoris, Pauli, Dominici Epp. corpora] ab æde S. Stephani in arce, quod ibi sine congruis honoribus cultuque haberentur, neque piis hominibus ob arctam loci custodiam aditus esset ad venerationem, ubi in arca marmorea, in navi a parte Aquilonari quæ ibidem adhuc extat, a Bernardo Episcopo olim instaurata, S. Carolus Borromæus Apostolicus Visitator anno MDLXXXI, Kal. Novembris de consensu Serenissimi Dominii Rectoribus Civitatis dato, solenni cum supplicatione transferri curavit, in templi maximi eam partem, quæ S. Petro dedicata erat, Domino reservante Antistiti Sanctissimo eximiæ pietatis opus, quod ut fieri posset, ante centum amplius duos & viglnti annos, Civitas Jacobo Tertio Oratori suo Venetias mandavit, ut cum Republica ageret.

[2] Jusserat ille antea anno MDLXXX, XVI Martii arcam aperiri, assistente ibidem Joanne Delphino Episcopo, & Joanne Antonio Seneca, & Ludovico Monata familiaribus suis, præter Archipresbyterum & Prȩpositū Ecclesiȩ majoris, ac maxima multitudine Populi. Sequente vero anno, amplissimo apparatu & religiosissimo cultu, ac totius Cleri ac Populi exultatione, facta Translatio est; non rheda aliqua triumphali, [S. Carolo Borromæo translata an. 1581] sed (quod omnem excedit pompæ amplitudinem) sacris Pastorum humeris. Sanctus siquidem Carolus & Joannes Delphinus Episcopus noster sacræ sese subdiderunt sarcinæ, ovantesque in præscriptum locum deportarunt, cantata ibidem Missa, & concione habita per S. Carolum, præsente Episcopo. Evenit autem, non sine magna piorum lætitia atque adeo admiratione, ut cum nebulosum cælum multos jam dies, neque sine magnis imbribus esset, sacro feretro extra portam arcis elato, serenum illico redderetur, claraque luce refulgeret. Id quod non semel in hujusmodi supplicationibus, Mediolani a S. Carolo habitis, accidisse constat, in ejusdem Vita ab Episcopo Novariæ scripta l. 3 & 4. Erant tria capita integra tantum: nullus titulus in arca; tantum fama, & Annales. Visitur in arca adhuc tabella ænea, hujusmodi characteribus sculpta. Sacræ Reliquiæ SS. Dominatoris, Pauli, Anastasii, & Dominici, Episcoporum & Confessorum, a Carolo Cardinali S. Praxedis, Borromæo nuncupato, Archiepiscopo Mediolanensi, Visitatore Apostolico, & Joanne Delphino Episcopo Brixiæ huc ex arce translatæ: Gregorio XIII Pont. Max. anno a Christo nato MDLXXXI. [iterumque an. 1604.] Quæ eadem Corpora ex eodem templo, quod destruendum erat, in Altare S. Justinæ Cathedralis Rotundæ translata sunt, anno MDCIV: super qua ara S. Eucharistia servatur, & eminet imago Christi flagellati.

[3] Dignum porro fuit, ut Cycnæus hic collis quatuor Sanctorum corpora præstaret, in quo Bargimi Numen prisca celebravit impietas, & ex quo in Urbem fluxerunt errores: quemadmodum testatur sequens Inscriptio, ex arcis fossa extracta MDCLXI, Aquilonari parieti ecclesiæ Atrium claudenti inserta, Clariss. D. Francisco Contareno mihi annuente

L. VIBIVS VISGIL NIMPIODOTVS
BERGIMO VOTVM
C. ASINIO GALLO, C. MARTIO CENSOR.
COSS.
L. SALVIO APRO, C. POSTVMATIO COSTA
II. VIRIS QVINQVENNALIBVS.

Anno vero MDCXXXIII Joannes Maria Fenarolus Archipresbyter prædicta capira ex arca extraxit, & ad usum ecclesiæ nobilibus loculis argenteis condidit. Similia, sed multo contractius, in Notis ad suum Martyrologium 1 Novembris habet prælaudatus Faynus; [Prior translatio recolitur 4 Nov.] aitque, prioris translationis publicum documentum extare apud Societatem Corporis Domini: ad cujus scilicet altare a meridie chori Cathedralis S. Mariæ Rotundæ posterior translatio facta erat, præsentibus Domino Marino Georgio Episcopo, Dominis Rectoribus civitatis & deputatis Decurionibus, Dominis Canonicis & frequentissimo populo, die XVI Februarii: quod alibi nos Faynas docet, & ait patere ex Instrumento D. Ludovici Calini Cancellarii civitatis. Porro ut primæ Translationis anniversaria memoria extra Octavam Sanctorum omnium, die X mensis Novembris, ab universa Ecclesia Brixiensis celebraretur; idem Divus Visitator statuit, teste in Notis prædicto Fayno.

[4] Omnia prædicta horum Episcoporum Sacram venerationem confirmant. De SS. Paulo II & Paterio egimus VII & XXI Februarii, de SS. Dominatore & Dominico agendum erit V Novembris & XX Decembris. Quia autem probabile esse censuimus ad Vitam S. Paterii, hunc expositionem Scripturæ ex libris S. Gregorii Magni excerpsisse, [Sedit S. Anastasius circa annū 604.] ipso probante & ad hoc eum animante Gregorio, necessario consequeretur Paterii successorem S. Anastasium, circa obitum S. Gregorii, aut paulo serius, promotum fuisse ad Brixiensis Ecclesiæ Sedem; cui dein S. Dominicus successerit, Reginæ Theodelindæ unice carus. Certe hunc præfuisse ab anno DCVII, usque ad annum DCXII tradit Vghellus in Episcopis Brixiensibus: quod suo tempore accuratius erit discutiendum.

[5] Pauca de rebus a S. Anastasio gestis supersunt, e quibus in Ms. Martyrologio Brixiensi (quod dono Ferdinandi Vghelli habemus) ista ad hunc XX Maji referuntur: Brixiæ S. Anastasii Episcopi & Confessoris. Hic summa vir religione, [aliquando in Africam profectus,] incensus studio propagandi Euangelii, cum cives suos Christi disciplinam erudivit, tum peragrata Africa verba salutis & sermonibus & rebus divine gestis ubique disseminavit. Hæc ibi. Similia habent, & præcipue de ejus in Africa prædicatione Elias Capreolus, lib. 4 Historiæ Brixianæ pag. 65 Ascanius Martinengus de Sanctis Brixianis, Ioannes Franciscus Florentinus Presbyter Brixianus de Antistibus Brixiensibus, item ante memorati Galesinius, Ferrarius, Vghellus, Faynus, qui etiam aliqua ex Ms. Historia Ioannis Baptistæ Nasarii transmisit, ubi dicitur disseminasse verbum Dei in regno Neapolitano, & inde profectus in Africam fuisse. Ceterum hi omnes volunt, eum peragrata Africa ad Ecclesiam suam redivisse, & multis cumulatum meritis ex hac vita migrasse.

[6] Qui nuper Chronicō sub Marci Maximi Episcopi Cæsaraugustani nomine protruserunt arrepta occasione profectionis in Africam, [an etiam in Hispaniem?] transtulerunt etiam S. Anastasium ad suam Hispaniam, insuper additis ad finem Canonibus, ubi ista leguntur: Mirifice florebat memoria S. Anastasii Pontificis Brixiani, qui contra Arianos prædicavit in Italia, & in Africa, & in Hispania, præcipue in urbibus Celtiberiæ. Valeriæ prædicat S. Anastasius, Libanæ, Villæ-excussæ, Cæsaraugustæ, Valentiæ, Salmanticæ, & in aliis urbibus Hispaniæ. Hæc ibi, quæ Francisci Bivarii Commentario innodantur, & a Tamajo Salazar in Martyrologium Hispanicum ad hunc XX Maji fuerunt translata. Nos vero in silentio aliorum judicamus, talia cum reliquo Maximi Chronico non esse digna quæ legantur. Notari interim potest error Tamaji, Brixiam, Cenomanorum Cisalpinorum urbem, in Notis collocantis ad Alpium Rheticarum radices; ubi fallens memoria Brixiam eum fecit confundere cum Brixina, Subalpinæ civitate.

DE SANCTO AUSTREGISILO
ARCHIEPISCOPO BITVRICENSI IN GALLIA.

ANNO DCXXIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS
De ejus cultu, gestis a coævo scriptis, chronologia vitæ.

Austregisilus, Archiepiscopus Bituricensis in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Inter illustriores Ecclesiæ Bituricensis Antistites eminuit, ex vitæ sanctitate & miraculorum virtute, S. Austregisilus, trigesimus hujus Sedis Episcopus: hujus sacram memoriam commendant plurimæ Ecclesiæ Collegiatæ & Parochiales, [Sub ejus nomine erectæ Ecclesiæ Collegiatæ] ad ejus honorem olim erectæ. Harum prima censeri potest in ipsa Vrbe Ecclesia Collegiata S. Austregisili de Castro, in qua sacrum ejus corpus cum debita veneratione olim adservatum fuit, nunc ubi lateat & an ab hæreticis combustum, non liquet: in Collegiata autem S. Visini ibidem, adhuc ostenditur illius Sancti os insigne. Altera est Ecclesia Collegiata S. Austregisili de Castellione, super Angerem sive Indriam fluvium, in consinio territorii Turonensis. Tertia Ecclesia, Collegiata simul & Parochialis, S. Austregisili, in Archipresbyteratu Graciacensi, [& Parochiales.] prope ipsum Graciacum ad Posonem fluviolum; Parochialis vero S. Austregileti sive minoris Austregisili, ipsa etiam in urbe: a qua ne procul evagemur, tantum suggerimus esse in diœcesi Lemovicensi parochiam S. Austregisili, cujus præsentationem & collationem habet Abbas Dolensis Burgi, super prædictum Angerem.

[2] Res gestas & miracula, tribus libris comprehensa, edidit Philippus Labbe, [Res gestæ 3 libris contentæ] in Collectione Rerum Aquitanicarum tomo 2 Novæ bibliothecæ. Sed sunt hi libri a diversis auctorictus, & diversis etiam seculis conscripti. Primus & præcipuus res gestas S. Austregisili in vita, ejusque obitum & sepulturam complectitur: quem asserit dictus Labbe se edere ex pluribus codicibus Mss. probatißimæ notæ. Eumdem librum ex codice Ms. Monasterii B. Mariæ de Regniaco, [Liber 1 ex Mss.] diœcesis Autißiodorensis Ordinis Cisterciensis, submisit nobis R. P. Ioannes de S. Martino Ordinis Fuliensis, dein anno MDCLXII vita functus. Eumdem habuit Laurentius Surius, qui in gratiam Lectoris stylum mutavit. Auctor hujus libri fuit plane coætaneus: ita num. 14 referens de pistore, per panem a S. Austregisilo benedictum sanato, addit eum hodie suum officium facere. Dein num. 16 energumenam tradit liberatam, quæ hodieque in monasterio B. Bertoaræ reclusa degit. At liber secundus continet potißimum miracula adversus raptores bonorum Ecclesiasticorum, [auctore coævo,] tempore Eudonis ducis Aquitaniæ; quem librum edidit idem Philippus Labbe, ex veteri & membranaceo codice Ecclesiæ collegiatæ S. Austregisili de Castro, nobisque submisit prædictus Ioannes de S. Martino, [Lib. 2 ex Mss.] ex indicato Ms. S Mariæ de Regniaco. Auctor hujus libri non satis solide in omnibus procedit, uti observamus in Annotat. 5. Surius nonnulla hinc excerpsit, & libro priori annexuit. Liber tertius continet miracula ac virtutes recentioris memoriæ, [auctore minus solido] uti sub isto titulo edidit laudatus Labbe, ex eodem libro Ms. Ecclesiæ S. Austregisili de Castro. Auctor Patriarchii Bituricensis capite 30 omnia ex libro primo, varia exsecundo, pauca ex tertio edidit, ita sub finem se excusans. Reliqua miracula, quæ post felicissimum obitum suum sanctus Pontifex Austregisilus fecisse legitur, [Lib. 3 de miraculis recentioribus.] ne nos istud opusculum justo longius dilatemus, reticenda esse duximus. Verumtamen lectorem studiosum sedulo commonemus, ea ob virtutis exemplum quærere & legere in Ecclesia de Castro, ubi Sacratissimum corpus ipsius ab omni populo magnæ venerationis colitur honore. Est autem dictum Patriarchium seculo proxime elapso conscriptum.

[3] Quarto loco apud Philippum Labbe adjungitur elogium, olim tumulo illius marmoreo insculptum, ex eodem libro Ecclesiæ de Castro: [Natus an. 551,] quod nos omittimus, quia nihil singulare continet præter tempus editi in lucem Sancti. Hic autem ibi asseritur natus tertia Kalendarum Decembrium, feria quarta & quarta decima luna, bis vicenis & primo Childeberto regnantis in anno. Vbi videtur aßignari annus Christi DLI, quando cyclo Lunæ I Solis XXVIII littera dominicali A, dies XXIX Novembris incidit in Feriam quartam, ac reliqua eidem anno videntur posse aptari: cœpit enim Childebertus regnare anno Christi DXI. Huic autem fundamento si liceat aliquid superstruere, dici poßet, quod S. Austregisilus, cum Sacris litteris fuisset institutus (id vero elogium dicit factum in urbe Turonis) fuerit a patre deputatus in obsequium Regis Gunthramni, [venerit in aulam S. Gunthramni circa an. 575,] cum annos haberet XXIIII, circa annum DLXXV; nec potuit ob falsum scriptum Betheleni coactus fuisse a Rege in duello certare, nisi post annum DLXXXIV, quo Ecclesia S. Marcelli, in qua tunc oraverat, a dicto Rege Gunthramno fuit constructa. Dein post alios sacros Ordines videtur Sacerdos consecratus circa annum DLXXXX, ab Ætherio jam tum Archiepiscopo, Lugdunensi; a quo Abbas constitutus basilicæ S. Nicetii, ibidem vixit usque ad annum DCXI, [Sacerdos consecratus an. 590,] quo S. Apollinaris decessor ejus vivere desiit mense Octobri; cui tunc succeßit, ordinatus XV Februarii anni sequentis. Porro ad eum jam Episcopum venit S. Amandus, postea Episcopus Trajectensis, cellulæque inclusus tribus fere lustris pane & aqua corpus suum sustentavit. Occasione cujus VI Februarii, ante illius Vitam num. 75, accurate stabilivimus tempus, S. Austregisili & trium decessorum ejus; [Episcopus 612,] ostendimusque ex Gregorio Turonensi & aliis, S. Sulpitium Severum obiisse anno DXCI, S. Eustasium anno DCII, S. Apollinarem anno DCXI. Et quia S. Austregisilus annos duodecim præfuit Ecclesiæ Bituricensi, obitum ejus necessario referimus ad annum DCXXIV, quo mortuus est XIII Kalendas Iunii sive XX die Maji. Auctor Patriarchii Bituricensis, in nova Bibliotheca Labbei Cap. 77, [mortuus 624] scribit, quod Septuagesimus septimus Biturigum Archiepiscopus Guillermus de Broccia (qui sedisse dicitur ab anno MCCCXX ad MCCXXIX) exhumavit corpus B. Austregisili, & in eadem ecclesia, in qua jacebat, honorifice collocavit, die Lunæ post Pascha, anno Domini MCCCXXIIII.

[4] Solennißima veneratione festum ejus dicto XX Maji peragitur, non solum in variis ipsi dicatis Ecclesiis, [memoria depositionis 20 Maji] sed etiam in urbe & tota diœcesi Bituricensi: insertaque est Sacra ejusdem memoria Martyrologiis Vsuardi, Notkeri, Bellini, & variis Mss. etiam sub Adonis nomine, & Lucensi Martyrologii Hieronymiani apographo: sequuntur autem paßim recentiores cum hodierno Martyrologio Romano his verbis. Apud Bituricas in Gallia S. Austregisili Episcopi & Confessoris. Longo ex Actis desumpto elogio exornatur a Saussajo. [& Ordinationis 15 Februarii.] Ordinatio S. Austregisili in Episcopum celebratur inter propria festa diœcesis Bituricensis ad diem XV Februarii, & memoratur sub isto titulo etiam a Saussajo: interim in variis, Mss. ad dictum diem indicatis, appellatur depositio, forsan quæ post aliquam corporis translationem facta fuerit. Præterea ad diem XVIII Februarii inscriptus est cuidam Kalendario Sanctorum Ordinis Benedictini, non antiquo: & ad hunc diem XX Maji Martyrologiis monasticis Wionis, Dorganii, Menardi, Bucelini: imo & liber primus & secundus de ejus Vita & miraculis ponitur inter Acta seculi 2 Sanctorū Ordinis S. Benedicti apud Dacherium & Mabillonem Fundamentum inde desumitur, [etiam apud Benedictinos.] quod lib. 1 Vitæ n. 7 dicatur ab Ætherio Episcopo Lugdunensi ordinatus Presbyter & Abbas basilicæ S. Nicetii Episcopi & Confessoris. Inde infert Wion primo fuisse monachum, dein Abbatem. Sed num Basilicæ illi adjunctum fuerit monasterium, & quidem Ordinis S. Benedicti, an solum istic præfuerit Abbas Clero ibidem viventi, non liquet. Constantinus Ghinius eumdem cum longo elogio celebrat in Natalibus Sanctorum Canonicorum. Extant aliqua vulgaria Acta SS. Lazari, Marthæ, Mariæ & aliorum, qui dicuntur Maßiliam appulisse, & in his Actis dicitur S. Austregisilus a S. Petro Bituricas destinatus, uti observat Franciscus Bosquetus lib. 1 Historiarum Ecclesiæ Gallicanæ cap. 2: quæ tam enormia menda satis declarant, quam parum fidendum sit eorum scriptis, qui plerarumque Gallicanarum ecclesiarum exordia conantur quam antiquißima facere.

[Vita]

Austregisilus, Archiepiscopus Bituricensis in Gallia (S.)

BHL Number: 0839, 0841, 0843

EX MSS.

VITÆ LIBER I
Auctore coætaneo.
Ex variis Mss. & editionibus.

CAPUT I.
Adolescentia. Vita in aula S. Gunthramni Regis. Sacerdotium.

Beatus a Austregisilus, natus b Augino patre, Biturigæ civitatis indigena fuit: [In aula S. Gunthrami pie vivens] parentum quidem clara progenie, tamen opulentia rerum nec multum dives nec indigens, sed sufficiens erat ex omni rerum substantia. Cumque a pueritia sacris litteris fuisset institutus, & a minore usque ad robustiorem transisset ætatem, in obsequium gloriosi Regis c Gunthramni deputatur a patre. Ubi non modico temporis spatio sub seculari disciplina prudenter militavit: erat enim Regi gratissimus, & universis commilitonibus amantissimus; in tantum ut linteum, quo Rex lotis manibus tergere solitus erat, ipse proferret, & ob hoc Mapparius vocabatur. Tunc vero jam in seculari habitu positus, eleemosynis & vigiliis orationibusque die noctuque vigilantissime insistebat, & ad cælestem patriam ineffabili desiderio anhelabat. Jam in hoc seculo fideliter videbatur illi servire, cui inhianter in cælestibus inseparabiliter inhærere cupiebat.

[2] Aliquando cœpit a parentibus cogi, ut uxorem duceret. [invitatur ad nuptias:] Ille vero amore pudicitiæ raptus, & molestias nuptiarum devitans, differebat nuptias, dicebatque: d In hac causa experienda est voluntas Domini & potestas, quia dubium est, utrum bonam, an malam ducam. Si bonam; timeo perdere. Si malam; timeo ne possim carere. Quid me in dubium vultis venire, & super vacua solicitudine iis, quæ usibus mulierum sunt, implicari? cum possim liber vivere, cur me alterius mancipabo servitio? Hæc audientes parentes ejus contristari cœperunt, & vehementius eum urgere, ut faceret eorum in hac parte voluntatem. Ille autem, ne contristare eos videretur, quos propitios & potius ovantes habere cupiebat, ita facturum se promisit; ut si esset Domini voluntas, faceret quod hortabantur.

[3] Cum autem esset in ministerio antedicti Regis, cœpit secum voluere de hac causa, [circa quas deliberans,] & quærere, quisnam esset ei condignus. Occurrunt ei in mente tres vicini viri, æquales natione & rerum familiarium parili substantia: quorum nomina scribens in tribus pittaciis, misit ea super altare sub e palla in Basilica S. Joannis, cominus ab urbe f Cabilloni sita, votum faciens, ut tres noctes sine somni perceptione in oratione persisteret. Et expletis trium noctium spatiis mittens manum, quale Dominus ei admovere pittacium dignaretur, ut cujus in ipso scriptum nomen inveniret, ejus filiam petere deberet; transacta una nocte absque degustatione somni, adveniente altera cœpit somno gravari: & circa medium noctis tempus, cum jam ferre non posset somni torporem, flexo genu incubuit g formulæ, & obdormivit. Et ecce in visu astiterunt ei duo viri ante altare, [in visione discit sibi desponsandam Iusti Iudicis filiam,] senes & decori vultu, & ait unus ad alterum; Cujus filiam hic Austregisilus sponsabit? At ille interroganti dixit: Ignoras, quia jam desponsavit sibi uxorem? Ait: Cujus filiam? Respondit: Justi Judicis. In hac visione expergefactus, cœpit deliberabundus inquirere, quisnam hic esset Justus, & quis Judex fuerit, cujus filiam haberet in nuptam.

[4] h Cumque non inveniret, dubius de petitione, ibat solito ad aulam Regis: pervenitque in burgum, ubi diversorium habebat, & ibi erat hospes suus, pauper veteranus cum muliercula. Quo viso cœpit illa feminula dicere: Hospes, substa paulisper, & referam tibi somnium, quod nunc diluculo de te vidi. Videbam me audire magnos sonitus fragoris, quasi psallentium voces, & ajo hospiti tuo: Homo, quid est istud quod audio? num aliqua festivitas hodie a Sacerdotibus celebratur, ubi processio fiat? Et dixit mihi: Hospes noster Austregisilus uxorem ducit. Et ego gavisa, [quam ex alterius visu intelligit esse Ecclesiam.] cum summa alacritate progressa exivi in plateam, videre puellam, & considerare vultum & speciem ejus. Cumque præterirent per hanc plateam Clerici in albis vestibus, deferentes Cruces & Psalmos ex more procedentium canentes, ultimus eorum veniebas tu, & reliquum vulgus sequebatur post tergum tuum. Et ego curiosius considerabam, & nullam videbam nostri sexus adesse personam, nec puellam quam duceres: & dixi hospiti tuo; Ubi est illa puella, quam hospes noster accepit? At ille: Nonne vides illam in manibus suis? Et ego aspexi; & aliud non vidi nisi librum Euangelii in manibus tuis. Tunc ille Beatus intellexit, juxta suam visionem & somnium mulierculæ, Domini vocatione ad Sacerdotale officium se provocari. Cum deinde in palatium pervenisset, pulsanti sibi ostium ostiarius aperuit: & cum introiret in domum Regis solito, ipse Rex responsum imposuit his verbis, & eo ordine magna voce: Posuisti Domine in capite ejus coronam de lapide pretioso. [Psal. 30.] Vitam petiit a te, & tribuisti ei longitudinem dierum in seculum & in seculum seculi. Jam ex tunc confirmata est in ipso spes fidei de Domini vocatione: cœpitque obnixius in bonis operibus proficere, & de nuptiis ultra cessavit cogitare quid ageret.

[5] Tunc totius malitiæ artifex & invidus, callidusque hostis humani generis, [Calumniam jussus duello purgare,] cum videret eum ingenti ardore beatam sitire vitam, ei cœpit suis deceptionibus scandala parare, quæ ab isto sancto proposito Dei famulum inhibere possent. Erat tunc in palatio Regis quidam potestate præditus, homo ferus & superbiæ nimiæ deditus, i Bethelenus nomine, qui temerario ordine quiddam de fiscalibus rebus fraudulenter occupaverat: unde dum argueretur a Rege, ostendit illi falsam auctoritatem. Quis, inquit, tibi hanc præceptionem dedit? Qui dixit, Austregisilus Mapparius. Accersitus Austregisilus & interrogatus, quod non fecerat, denegavit. Illis ita disceptantibus Rex in furorem versus, jussit eos ex hoc in campo certare, ut, quis eorum falleret, Domini judicio monstraretur. Jam advenerat dies institutus certandi. Mane surgens Austregisilus, clypeum cum jaculo per pueros suos direxit in campum, ubi Rex agonistas expectare solitus erat. Et dum ipse ad k Basilicam S. Marcelli solito more orandi gratia pergeret, habuit quemdam pauperem obvium, & quid ei largiretur amplius non habebat, nisi unum trientem: nam & si quid ei fuerat, in simile opus abierat. Venit illi in mentem Propheticum illud: Beatus qui intelligit super egenum & pauperem, in die mala liberabit eum Dominus, [post orationem & eleemosynam in campum venit,] & non tradet eum in manus inimici ejus. [Psal. 40, 1] Dato triente ingreditur Basilicam: præmissa oratione vexillo Crucis se munivit, quod est armatura Dei; fidensque de sua justitia, & de Domini justo judicio, imperterritus festinansque ad certamen pergebat.

[6] Cum vero ibidem præstolaretur adversarii adventum, ecce veniens quidam ex ministris Betheleni anhelabundus, & lugubri vultu, nuntiavit Regi mortuum esse memoratum Bethelenum. Rex igitur indagare cœpit, tam celer ejus interitus qualiter contigisset. Ille his verbis & eo ordine exponebat Regi. Cum veniret servus tuus Bethelenus hesterno ad palatium, mansit (l sub Auriaco) & hodie mane cum illucesceret dies, [intelligitque adversarium ab equo dejectum & conculcatum:] jussit sibi parari equum mansuetissimum: quo ascenso, tamquam fixus, manebat immobilis. Cujus cum calcaribus latera perforaret, exiliens summa velocitate, cœpit ingenti impetu in diversa flectere membra, caput jungere pedibus, pedes posteriores in sublime excutere: & tamdiu memoratum Bethelenum ventilavit atque concussit, donec, velut præcisa arbor, aut ab impetu turbinis evulsa, ab alto prȩceps in terrā rueret. Et nec hoc satis fuit: sed vertens se equus ille, junctis pedibus percussit eū in cerebro, ita ut cruor per aures & nares perrumperet: usque adeo [impletū fuit] in eo, quod scriptum est, Perdes eos quiloquuntur mendacium: &, Testis falsus non erit impunitus. [Psal. 5, 7, Prov. r 9, 5] Hoc audito Rex accersivit ad se Austregisilum, & ait ei: Pugnavit pro te Dominus, cujus auxilium fideliter poposcisti. Mortuus est, inquit, Bethelenus, divina ultione punitus. Ille vero, non gaudens de interitu inimici, gratias egit Deo, quod ab ejus sanguine impollutas Dominus suas servasset manus, memorans illum versiculum psalmi, Domine respexisti humilitatem meam, & salvam fecisti de necessitatibus animam meam: nec conclusisti me in manus inimici, & fidelem famulum tuum servasti illæsum. [Psal. 30] Jam tunc superna pietas & divina potentia famulum [suum], quem dignum Sacerdotem fore prædestinaverat, adhuc in seculari habitu ab ingruentibus tentationibus diaboli salvabat.

[7] Post hæc cœpit ipse Austregisilus in amore & dilectione Dei attentius in bonis operibus proficere, [Sacris Ordinibus successive initiatus,] & Clericatus onus inhianter desiderare, at pro hoc Regem petere dubitabat. Erat tunc in domo Regis, inter ceteros Senatores præstantissimus, Ætherius nomine, vir prudentissimus, & singulari cautela præditus, cui Rex omnia tractatus sui arcana præcipue pandebat: qui tunc dignus Episcopatu, postea Lugduno Galliæ nobilissimæ civitati Episcopus m ordinatus est, quique memoratum famulum Dei singulariter diligebat: quem Austregisilus rogavit, ut Regis permissu peteret se ad Clericatus onus venire debere: qui suggessit, & impetravit. Acceptis Epistolis perrexit Autisiodorum civitatem, ibique a B. n Aunachario Episcopo, decisa cæsarie Clericus effectus, & Subdiaconus ordinatus est. Regressus inde venit ad memoratum Ætherium: ille, jam Episcopatu accepto, benignissime eum cum ineffabili gaudio recepit, Presbyterumque & Abbatem Basilicæ o B. Nicetii Episcopi & Confessoris ordinavit: & ob dilectionem perfectionis, dedit ei de rebus Ecclesiæ coloniam Albiacum, usibus suis profuturam.

[8] Cum autem tempus venit vindemiæ, & jam uvæ erant præcoquæ, [& factus Abbas S. Nicetii,] exivit B. Austregisilus vindemiam colligere, jussitque prius parari vasa, in quibus mustum reconderet. Quod ut factum est, repletis vasis aliis musto: una, quam vulgus vocat cubam, ferme viginti metretas capiens, resedit vacua. Eadem nocte ex torculari machina adhuc extorta est musti fere amphora una: cumque non esset alibi ubi reconderetur, jussit illud vir Dei in illo majori dolio, quod vacuum erat, recondi. Ille in idem cellarium ingressus, facta oratione signum Crucis figuravit: & eo mane regresso ad Basilicam, custos p Cananæ illius, cum introisset in cellarium considerare, [Signo Crucis vinum multiplicat.] si salva essent vasa cum musto: aspexit & illud, quod vacuum remanserat; [& tunc] sicut reliqua vasa superexundabat & ebulliebat, tanta repletione ut desuper plurimū mustum laberetur in terram. Ille tanto mysterio stupefactus, e vastigio ad Basilicam ad sanctum Dei hominem excurrit, nuntians hoc ei quod factum fuerat. Ille silentium imponens ajebat: Vide, nemini dixeris. Nulli dubium, quod hoc Dominus, pro merito & oratione præfati famuli sui, operari dignatus est.

[9] Post hæc cum Dominus vellet eum ad altiora, juxta sanctum propositum suum, promovere; eo tempore cum esset memoratus Dei homo cum S. Ætherio Episcopo in quadam villa, in q Janavense territorio super lacum, [Missam dicere volenti] erat haud procul ab ipsa villa castellum desertum, & ab universis habitatoribus derelictum: inerant autem ibi Ecclesiæ, & ipsæ fere semierutæ. Cumque orandi gratia in ipsum locum præfatus B. Austregisilus perrexisset, & nullum custodem nec aliquem Clericum ibidem reperisset, nisi tantum patentia ostia, & sacrariolum clausum, & seris obfirmatum, voluit Missas in illa basilica celebrare: & quia deerat aqua, qua & manus lavaret, & in Sacrificium misceret, dicit adminiculo suo Marculfo, eo tempore Lectori, postea etiam Abbati in r basilica ubi corpus ipsius Beati conditum est; Require pauxillum aquæ, ut hic celebremus Missas. [ultro aperitur sacrariā & vinum cum aqua offertur.] Qui cum quæsisset, non invenit. Regressusque ad eum in ipsam Ecclesiam; invenit ostium de sacrariolo apertum, quod ante seratum viderat: & cum introisset, invenit ipsum virum Dei stantem, & ante se habentem duas crateras plenas, unam aqua, alteram vino. Ille stupefactus, hoc miraculum intuens, in pavorem non modicum conversus est.

ANNOTATA.

a Ms. Regniacense. Austregisilus igitur, ut videatur deesse Prologus.

b Idem Ms. Agundivo, Surius Gundino.

c S. Gunthramnus regnavit ab anno 561, usque ad an. 593, mortuus 28 Martii, quo die Vitam illustravimus.

d Surius, Si malam, melius possem carere.

e Labbe, sub pallio.

f Idem, Cavillono. In Patriarchio Bituric. Cabilonensi. Est Cabilo urbs ad Ararim fluvium & Sedes S. Gunthramni. Ei jam inclusa est dicta Ecclesia S. Joannis Bapt. de Maisel appellata.

g Surius, ad asserem incubuit. Formulæ nomine intelliguntur Sedilia templi, quæ pro libitu deprimuntur & eriguntur, Gallice une forme.

h Surius, cum vetula conjuge: Labbe, cum anula, & addit, forte anicula: in Patriarchio Bituricensi uxor dicitur.

i Ms. Regniac. Bethellenus, Sur. Betellinus.

k Ecclesiam S. Marcelli cum monasterio in suburbio Cabilonensi extruxerat S. Gunthramnus anno 24 regni, Christi 584. Monasterium autem illud jam subjacet cœnobio Cluniacensi.

l Labbe, Sabbariaco. In Patriarchio sub Bariaco. Surius, in quodam loco.

m Ætherius, factus Archiepiscopus inter annum 585, quo Priscus decessor adhuc vivebat, & annum 589, quo subscripsit rescripto Episcoporum apud S. Gregorium Turonensem lib. 9 Hist. cap 41.

n Aunacharius, Surio & aliis Aunarius, vivebat adhuc anno 585, quando Concilio Matisconensi interfuit.

o S. Nicetius Episcopus Lugdunensis mortuus est anno 573, 2 Aprilis, ad quem diem Vitam illustramus jussu Ætherii scriptam. Hic Prisco successori S. Nicetii subrogatus est. Basilica S. Nicetii est Collegiata & Parochialis.

p Cananæ, forsan Cantinæ, Mss. quædam Cuppæ, Surius, Vasis. Patriarch. Custos cellæ vinariæ.

q Ms. Regniac. in Genuensi. Sur. Gebenuensi, id est Genevensi.

r In Castro Bituriensi.

CAPUT II.
Episcopatus Bituricensis. Miracula. Obitus.

[10] Cumque Dominus eum ad sublimiorem gradus honorem provehere vellet, decedente Biturigis a Apollinare Episcopo, S. Austregisilus in loco ejus electus, ab omnibus consensu Regis Episcopus subrogatur: in quo gradu dignitatis b duodecim annis rexit Ecclesiam, [Fit Episcopus Bituricensis:] sicut ipse Angelo revelante cognoverat. Nam cum primum terminum memoratæ urbis esset ingressus, mansit in villa Germaniaco; nocteque compellans c Sulpitium Diaconem, qui ejus postea successor fuit, & Desiderium item Diaconem, dixit eis; Hac nocte mihi Dominus dignatus est revelare, me duodecim annos in isto gradu dignitatis regere Ecclesiam Bituricensem.

[11] [sanat paralyticam;] Eo tempore erat mulier aliqua in suburbano ipsius civitatis, longo jam tempore aridis membris, nervis contractis, morbo paralysis affecta, ita ut nullum fere membrorum ad officium suum movere posset, nisi, cum necesse fuisset, ceterorum manibus, ubi necessitas exigebat, deferebatur; petiitque se a vicinis ad virum sanctum deportari. Cumque ad altare delata fuisset, & vir sanctus solito more officium divinum exsolvere in ecclesiam advenisset; vidit misellam incurvatam, ad ipsum altare jacentem, & dicentem sibi; S. Austregisile, adjuva me. At ille: Domini pietas & potestas te salvare potest. Ille manus oculosque tollens ad cælum, dixit: Extende mihi manum tuam. At illa ait: Nequeo. Ille apprehensa illius dextera, & digitos suos inferens in palmam suam, digitos ejus, qui olim per ipsum morbum manui ejus adhæserant, direxit: similiter & omnia membra fecit, donec erexit eam super pedes suos, & restituta est pristinæ sanitati; & membra sua, ut sana solita erant, officium suum receperunt, & ait ad eam: Cave ne ad pristina vitia devolvaris, ne forte tibi deterius contingat; quia ferebatur eam, antequam in istam infirmitatem laberetur, voluptati deditam luxuriose vixisse.

[12] Per idem tempus in urbe Biturica erat nobilissima mente & natalibus illustribus d Bertoara, sacrata Dei famula. [& pauperem contractum,] Cum solito more ipsa nocturno tempore vigilare properabat, invenit in platea sub stillicidio cujusdam domus jacentem pauperem, nomine Meroaldum, pannis obsitum, omnibus membris contractum; cœpitque inquirere ejus casus miseriarum, & cur ibi jaceret. At ille dixit: Jamdiu isto morbo cruciatus jaceo, & non est qui mihi auxilietur: volens ad ecclesiam ire, nequeo, ut S. Austregisili ad conspectum deducar. At illa hæc audiens, ingemuit: & compassione ipsius pauperis compuncta, præcepit pueris suis eum levari a terra, & suppositis manibus quasi exanimem ad ecclesiam deferri, & coram altari rogavit deponi, ubi jam advenerat sæpe fatus vir Dei. Qui intuens debilem contractum, sensit in spiritu, ob causam peccati, nequissimum spiritum, potestate accepta, istam contractionem pauperi inflixisse: præcepitque eum in remotiorem locum deferri. Et ille, in oratione prostratus aliquamdiu, postea ad pauperem illum accessit: & (nisi fallor) eum in balneum mitti jussit. Contrectans autem manibus omnia membra sua & extendens, deprecatus Domini auxilium, impetravit quod petiit. Affuit superna gratia, & pauper ille pristinæ restitutus sospitati, postea ab omnibus visus; &, nullo claudicante membrorum, pluribus vixit annis.

[13] Eodem tempore erat quædam matrona, nobili genere orta, religiosa, nomine Paterna, [illuminat cacam,] ad ministerium habens familiare puellam creditam & dilectam, nomine Augustam; acciditque ei ut ab interpellatore totius immunditiæ percussa fuisset, ac luminum claritate amissa, torporem e cæcitatis incurrisset. Cum autem memorata Domina ipsius puellȩ scripsisset epistolam, misit eam ad sæpe fatum Dei hominem, petens ut suis orationibus ab ipsa cæcitate curaretur. Quam ille intuens, suspexit ad cælum, Domini auxilium postulans; & accipiens oleum, benedixit, & linivit oculos ejus: & oratione facta, cæca quæ dudum fuerat puella, protinus apertis oculis copiam videndi recepit.

[14] [pane per eum benedicto curatur infirmus:] Post idem tempus, illustris matrona & Deo dicata Austroberta, relicta illustrissimi viri Chramnoaldi, refert, quod ipsa præsente actum fuit. Unus de pistoribus suis, nomine f Leodomarus, morbo atrocissimo vexabatur; & illa habebat repositum panem, quem memoratus Austregisilus benedixerat, & ei eulogias transmiserat: quem illa ad hoc reservabat, ut si quis videretur aliquo tædio affici, cum integra fide salutis sumendum ei dare deberet. Rogavitque memoratum pistorem apprehendi, & de illo pane in os ejus mitti præcepit: quem ille penitus accipere recusabat: sed tamen invite & coacte aperto ore injecerunt de ipso pane in ejus faucibus. Post hȩc, nec mora, evomuit omnem amaritudinem, qua vexabatur: & sanus factus, hodie officium suum facere videtur.

[15] Quidam molendinarius, nomine g Monulfus, die Dominico, temerario spiritu volens, juxta sui industriam, molam emendare, accepto ancipiti ferro, [manus manubrio adhærens dissolvitur:] quod vulgus scottam vocat, cœpit h terere molam. Ex quo peccato adhæsit manus ejus manubrio ferri illius, quod nullus poterat de manu ejus auferre: & tanta districtione arctatus est, ut inter digitos illius jam sanguis prorumperet, & aspicientibus ob fœtorem fastidium faceret: venitque ad præfatum Dei hominem. At ille postulans Dei auxilium, accepit manum ubi adhæserat malleus, digitosque primum extendens, tulit illud ferrum, & manum illius attrectavit, & omnem doloris atrocitatem expulit: & sanus factus homo ille recessit.

[16] Erat tunc procul ab urbe Bituriga, juxta vicum Brioderum, puella adolescentula, [liberat energumenam præbita ei Eucharistia.] parentibus amatissima, nomine Friovala; quæ nequissimi spiritus oppressione crudeli cruciatu vexabatur, &, ac si phreneticum morbum haberet, die noctuq; nulla ei erat requies vociferandi; intantum ut in amentiam delapsa, nec se, nec parentes cognosceret: & diversarum ferarum mugitus, & avium querulas voces, ingenti vociferatione geminabat. Lugebant parentes, vicini condolebant, & mirabantur in tam tenera ætate tantæ crudelitatis contritionem infelicem posse sustinere. Adducitur ipsa ad sæpe fatum virum Dei: ille intuens eam, cognovit callidi hostis contritione afflictam, præcepitque eam propius ad altare admoveri; & accepto pane & calice, more solito spiritales hostias Domino offerens, [Moritur.] mysticum prece conficit Corpus Domini. Ille prius percepit deditque puellæ: at ubi illa accepit, protinus a vociferatione conticuit. Benedixit vestimenta ejus, & velari eam parentibus religiosa veste præcepit, & a carnibus & vino abstinere debere dixit: quod & factum est. Ex illa hora, fugato dæmonio, puella illa pristinæ sanitati restituta, hodieque in monasterio B. Bertoaræ reclusa, inter reliquas Dei famulas laudabili conversatione degere videtur.

[17] i Jam tempus aderat, post labores, quiete sempiterna perfruendi. [Ad sepulcrum sanatur contractus:] Itaque servum suum Christus jussit e corpore exire. Cumque sacrum ejus corpus ad ecclesiam humandum deportaretur; erat tunc in ipsa civitate Biturigas quidam pauperrimus juvenis, nomine Leonastus, ex longo jam tempore debilitate contractus, ita ut plantæ ejus ad poplites adhærerent; & deportabatur humeris alterius per singulorum ostia, & eleemosynam quærebat. Cum vero vir Dei B. Austregisilus dormivit in Domino, gestatorium, ubi sanctum corpus illius ferebatur, pauper ille sequebatur: ad Basilicamque, ubi sepultum est, pervenit, jacens ante sepulcrum ejus. Eadem nocte Dominus eum laxatis membris, quæ erant arida, officium pedum consequi fecit; postea visus est per semetipsum in eadem civitate rectus ambulare.

[18] Nec illud præterire debemus, quod venerabilis k Januarius Presbyter refert, qui &, quando sepultus est a B. l Rauraco Episcopo memoratus vir Dei, [apparet candidis indutus] inibi erat: & cum corpus ipsius Sancti appositum in sepulchro fuisset, & eum præfatus Pontifex sepelisset; cum ex more tumulus ille componeretur, stans præfatus Episcopus Rauracus ad pedes ejus, & memoratus Presbyter Januarius aspexit, quod quasi sæpe fatus S. Austregisilus, ad dexteram ipsius Rauraci, candidis vestibus & decoro vultu assistere videretur. Quem cum ille miraretur, subito hæc visio ab oculis suis ablata est; nullique dubium quin Angelus Domini, custos ipsius Austregisili, qui cum illo usque ad sepulchrum semper fuit, ipsi memorato Presbytero apparuit.

[19] Longum est ut universa singillatim evolvam signorum & sanitatum, quas Dominus per ipsum servum suum fecit; [aliis miraculis claret.] quanti ejus oratione & tactu de universis infirmitatibus sanati sunt; quanti mortali sententia damnati, in carceribus retrusi, sua oratione laxatis vinculis nullius custodis m observaculo, ad Ecclesiam confugerunt; quanti pauperes, viduæ, orphani sua eleemosyna sustentati sunt; testis est Dominus, & sancti Angeli ejus, & illi qui viderunt. Sed jam propter prolixitatem terminus sit hujus operis schedulæ: nam plenus dierum in bona confessione obiit XIII Kalendas Junii. Anima ejus migravit ad Dominum; terra terræ reddita est: cujus meritis, quoniam æquari non possumus, saltem imitatores esse mereamur, præstante illo, qui in Trinitate perfecta vivit & regnat Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Apollinaris vita functus est anno 611, mense Octobri, Theoderico tunc Rege Burgundionum.

b A fine anni 611 aut initio sequentis usque ad hunc 20 Maji anni 624. In Patriarchio Bituric. dicuntur hæc æb Angelo dicta: Sacer Austregisile, Dei cultor sedule felix reges Bituros annos ecce bis senos.

c Hic est S. Sulpitius Pius, cujus Vitam dedimus ad diem 17 Ianuarii in qua num. 9 dicitur a S. Austregisilo diaconus ordinatus.

d S. Bertoaræ seu Bertradæ natalis celebratur in ecclesia de Salis 4 Dec. teste Claudio Roberto & Saussajo: in Vita S. Eustasii Abbatis Luxoviensis 29 Martii dicitur Bertuaria monasterium puellarum construxisse, secundum B. Columbani regulam, in Bituriensi urbe. Spectat id jam ad Canonicos seculares.

e Paterna cum titulo Beatæ inscripta est Gynæceo sacro Arturi du Monstier.

f Aliis Leudomaris. In Patriarchio Lodomarus.

g Surius Monulphus, aliis Maonufus. In Patriarchio Menulphus.

h Labbe explicationis causa addit, percutiens.

i Hæc priora de obitu desunt apud Labbe. In Patriarchio Gravi febrium dolore attenuatus, feliciter moriens, migravit ad Dominum XIII Kalendas Junii.

k Aliis apud Labbe, Genuarius.

l Rauracus, Episcopus Nivernensis in Patriarchio Bituric. at diu postea vixit, & circa annum 650 interfuit: Concilio Cabilonensi.

m Labbe, observaculo; reseraculo; Surius, nullo resistente.

LIBER II.
Miracula adversus raptores bonorum ecclesiasticorum.
Ex duplici Ms. codice.

[1] De virtutibus beatissimi Austregisili Episcopi & Confessoris, quas Dominus post obitum ejus operari dignatus est, vel copia miraculorum ejus, rusticante sermone dicamus pauca de plurimis quæ restant. Dum adhuc ipse Beatus adviveret, ut pius Pastor semper curam Ecclesiæ plebisque commissæ quotidie gerebat, & de dente lupi sævientis liberare optabat; advenit ex Palatio a Theodorici Regis homo sævissimus, b Warnarius nomine, avaritiæ turpis lucri cupidus, [Vt suos exactione insolita liberet] superbiæ nimis deditus, ut urbem & pagum Biturigum sub tributo ejus temporibus censeret: & aurum atque argentum, quod unusquisque secundum suam personam desolveret, ipse Regi deferret, & eos tributarios faceret. Illi ad B. Austregisilum concurrunt, ut eos de nefanda consuetudine liberaret, & suis sanctis orationibus adjuvaret. Tunc ipse Beatus pro tanti criminis reatu se die noctuque in oratione prostravit, ut Dominica pietas ab inimico sæviente plebem sibi commissam liberare dignaretur: quod & factum est. Jam appropinquante ipso Warnario ad portas Biturigæ civitatis, Austregisilus ei intrepidus exivit obviam, & murum se opposuit, [fingitur exactorem ingressu urbis prohibuisse:] ut pro justitia staret in prœlio in die Domini; &, si Domino placuisset, pro defensione plebis & hujus pravæ consuetudinis, usque ad mortem cupiebat certare. Et dixit ei B. Austregisilus: Unde venis, inique? quo pergis? quid facere optas? Resistet Dominus iniquam tuam voluntatem, nec intra muros civitatis te intrare permittet, nec descriptionem facere: nec ullo ab eo fuit honore receptus, sed implevit illud quod scriptum est in Psalmis, Viriliter agite, confortetur cor vestrum omnes qui speratis in Domino. Tunc ipse Warnarius, iracundia vehementer accensus, videns quod malitiam, quæ cordi ejus adhæserat, [qui ad successorem ejus eadem ex causa regressus,] implere non posset; cum grandi furore regressus est ad Palatium, ut Regi nuntiaret, quod propter Austregisilum adimplere non poterat. Tunc ipso tempore B. Austregisilus glorioso excessu migravit ad Dominum, & plebs sibi commissa remansit incolumis. Tunc B. Sulpitius ejus Diaconus, ab omnibus electus, opere & merito dignus, in eadem urbe successor ejus effectus, Pontificale sumpsit officium. Nec mora fuit, cum rursus ille crudelissimus Warnarius, cujus superius mentionem fecimus, Palatio reversus, opus nequam, quod teterrimus hostis antiquus cordi ejus plantaverat, [qui ad successorem ejus eadem ex causa regressus,] exercere in opere festinabat, ut pagum & urbem Biturigam, omnesque ibidem commanentes, secundum eorum personas, tributarios faceret. Tunc B. Sulpitius, anxius apud semet ipsum, quid de hac re facere deberet, a Domino postulabat auxilium; cum enim esset ipse Beatus totus mitis ac simplex, & corde humilis, ejus resistere malitiam non modico timore formidabat: sed cum lacrymis ipsum Warnarium cœpit precari, ut quos tempore B. Austregisili Bituriges tributarios non fecerat, nec suo faceret. At ille crudelis, quod Sacerdos Dei orabat, minime præstare volebat. c Tunc vir Beatus de sacrato ministerio ei contestatus est, ut tam nefandam consuetudinem suis temporibus non impleret in opere.

[2] At ille versutus, postquam jam munere accepto prælatus gaudebat, ad Basilicam sancti Austregisili, [in ecclesia Sancti graviter læsus,] non corde, sed corpore inflatus, quasi orationis studio perrexit. Pervenit ad locum, ubi ipse Beatus a fidelibus Christianis miro decore jacebat humatus; aspiciens in cryptam, vidit eam auro argentoque miro modo adornatam; invidiaque corde ejus repleto, tali est sermone affatus: Austregisilus debuerat aurum & argentum suum pauperibus erogare, & super tumulum suum poni jussit pro seculi dignitate. Nec propter hoc dicebat, ut ei cura esset de pauperibus, sed ad similitudinē Judæ Iscariothȩ, avaritia repletus anhelabat. De ipso sepulchro regressus, orandi causa circuibat altaria. Dum ambularet per ipsam Basilicam, vectis unus, in quo vela pendebant, de alto ruens, cecidit super cerebrum ejus; & tali est plaga percussus, ut cruor per oculos & barbam deflueret, & ad terram laberetur. Tunc ipse Warnarius clamavit voce qua poterat, dicens: Austregisilus, dum adviveret, semper mihi odiosus & contrarius fuit; & adhuc jam mortuus, morti vicinæ me tradidit. Sic ipse infelix, a virtute Dominica percussus, nec facinus suum recognovit, nec veniam a Sancto Dei postulavit: sed adhuc sua malitia exarsus, ad Augustodunensem urbem voluit festinanter properare, ut Episcopum loci illius destrueret & condemnaret. Et pergens, mansit non longe ab urbe villa Aulatiaco. Cum omnes recubuissent, tunc ipse ferocissimus pro secessu ventris intravit necessariam: cumque ibidem in loco consuetudinis sederet, statim obdormivit. Et cum d evigilasset, ministris suis, qui ante ipsum stabant, [ac misere mortuus sit.] dixit: Austregisilus & Sulpitius aqua-manile cum urceo aureo in ista hora mihi transmiserunt: quis hoc ex vobis recepit? Negantibus illis quod non viderant, & eo ipsum sermonem loquente, omnia intestina ejus de corpore evulsa sunt. Continuo ipsa hora in ipso sterquilinio turpiter exhalavit spiritum. Postea in ipsis temporibus nullus fuit e ausus tantæ perfidiæ scelus repetere. Impletum est in illo quod scriptum est in Psalmis; Thesaurizat, & ignorat cui congregat ea; & Iniquitas ejus in verticem ejus descendit. [Psalm. 18, Psalm. 7]

[3] Post dies, quos gloriosus Austregisilus migravit ad Dominum, [Plurima fiunt miracula:] & in loco, quo ipse requieverat corpore, & in aliis locis ubi ipse Beatus habitaverat, vel in strato in quo jacuerat, multa fiebant miracula. Cum in pago Biturico juxta vicum f Carobrias, villa quæ dicitur Stivalis, viri sancti proprietas fuerat; ibidem habebat domum, ubi ipse habitaverat, & torum in quo jacuerat: & multi infirmi, cum de stratu ipso tollerent, vel portarent, aut tangerent, de diversis languoribus sanabantur. Unus autem infirmus veniens, candelam, quam ibidem voverat, ante lectum composuit, ut tota nocte luceret. Ille inde regressus, invenit favillam de ipsa candela in lecto, & nullam combustionem invenit in pallio.

[4] Post idem tempus, cum Francorum g Princeps Pipinus, adversus h Eudonem Aquitaniæ Provinciæ Principem volens dimicare, in pago Biturico advenisset; [domum ejus incendentes, pereunt arrepti a diabolo.] barbari de ipso exercitu ad præfatam domum venerunt, ut eam igni succenderent. Veneruntque ex vicinis, qui ibidem commanebant, & dixerunt eis: Nolite ignem in domum istam mittere: ecce locus & lectus, in quo sanctus Dei Austregisilus jacuit, ubi quotidie omnipotens Deus virtutes multas facit. At illi despicientes quod dixerant, totam domum illam vastaverunt igne, ut arderet; statimque hora qua ipsum ignem accenderunt, arrepti sunt & traditi dæmonio. Unus ex ipsis, qui ignem imposuerat, abstracto ostio de ipsa domo, quæ vehementer ardebat, in ipsam flammam se projecit, ibique vitam finivit. Alii se dentibus laniabant, nonnulli vero sibi invicem membra truncabant. Pervenerunt ad castra, ubi Pipinus cum Francorum exercitu morabatur: at ipsi, ut cognoverunt quod eis accesserat, pavore magno sunt perterriti; mandavitque Princeps, ut nullus auderet casas vel res S. Austregisili contingere.

[5] Nec multum post tempus, cum Eudo Princeps Biturigas civitatem obsidione circumvallatam haberet, unum de Optimatibus suis, Agnum nomine, [deprædatus bona monasterii] in monasterio S. Austregisili jussit stallum tenere, & ibidem manendi tribuit facultatem. At ille quidquid in ipso cœnobio invenire potuit, suis Comitibus tradidit expensandum, ita ut nulla Fratrum remaneret substantia. Cum autem tradita ipsa civitas præfato Principi fuisset, & pax denuntiata in omnibus; Abbas ex ipso monasterio, i Bertoradus nomine, exiens de urbe cum eulogiis & munere, venit ad Agnum, & dixit ei: Accipe parvum munusculum argenteum, quod Fratrum servientium S. Austregisilo de præda remansit indireptum, & miserere super famulos deprædatos, ut vivere possint & pro te orare. At ille versutus præfatus Agnus noluit ei præstare quod poscebat, sed deridens eum dixit: Princeps mihi mandavit, ut te ipsum in custodiam tradam, vel in captivitatem deducam, & mihi Fratrum inediam constringis parabola? At ipse Abbas nuntiat Fratribus, quia obtinere non valuerat, quod a sævo homine poposcerat, & ut Domini precarentur clementiam. Tunc ipsi Monachi, fide non dubii, venerunt ante sepulcrum B. Austregisili, & cum dolore & lacrymis cœperunt orare, & dicere: Eripe nos, Domine, servos tuos de inimico nostro, ad te confugium facimus; doce nos facere voluntatem tuam, quia tu es Deus noster, & substantia nostra. En quod tu plenus pietate nobis dedisti, homo sævissimus nobis abstraxit. Nec diu mora fuit, ipse infelix Agnus, quantum potuit per villas S. Austregisili reperire, secum ducebat in via, pecora, jumenta, & multa alia armenta, ut deduceret omnia in patriam, [a Sancto apparente percussus in cerebro,] qua venerat. Dum iter perageret, apparuit ei Austregisilus per somnium, dixitque ei: Cur me tam graviter prædatus es? & meos servientes triftes reliquisti? Et hæc dicens, percussit eum in cerebro; & ipse evigilans, clamavit voce qua poterat, dicens: Succurrite mihi velociter, Austregisilus me percussit in capite, & nulla est mihi vivendi suspectio: ad Eudonem Principem pergite festinanter, qui me permisit res S. Austregisili contingere, & precamini ut de propriis facultatibus suis me redimat, quia ego pro sua utilitate feci malum istud, unde modo spero vitam amittere. Hæc audiens Princeps, non modico est pavore percussus; jussitque omnia reddere, quæ infelix Agnus abstraxerat, præcipiens cunctis Optimatibus, ut nullus auderet de rebus Sancti contingere. Dum præfatus Princeps sederet ad mensam, recordatus prædicti Agni injuriam, unum parvum vas argenteum ei per legatum direxit. At ipse, ut vidit tam parvum donum, [perit:] dixit: Tam parva præbenda, ad tam longum iter vel cruciatum, quem valde timeo accipere? Et hoc dicens, vitam finivit. Impletum est in illo, quod Propheticus sermo testatur: Qui inique agunt, exterminabuntur: qui vero expectant Dominum, ipsi hereditate possidebunt terram.

[6] Nec mora, post tempus illud, unus ex Optimabus Eudonis Principis, [jumenta abigens febri vexatur:] nomine Fredegisilus, prædatus est jumenta ex ipso monasterio S. Austregisili. Cumque ea deduxisset ad propria, & aliam prædam plurimam, & elatus eam gauderet dividendam; statim illa hora accinxit eum febris, ut nulla suspectione vivendi haberet facultatem, recordans illum sermonem, quem ante Principem Eudonem vel plures personas audierat, Salomone Abbate narrante, qui dicebat; Nullus ex vobis locella S. Austregisili præsumat contingere, quia ipse personas nobiles sibi adversantes occidit; ignobiles vero sævis cruciatibus torquens affligit; pavore perterritus, ad Abbatem vel monachos ibidem servientes festinanter missos direxit, qui ipsam prædam ad propria remearent, & servientibus B. Austregisili eam redderent, [facta restitutione convalescit.] ut eum suis orationibus adjuvarent. Nec mora, Pater monasterii cum eulogiis legatos direxit, qui ipsum ægrum visitarent, & benedictionem Sancti præfati ei præsentarent. At ipsi cum venissent ubi Fredegisilus de vita diffidens jacebat, benedictionem, quam de ipso sepulcro a servientibus ipsius Sancti acceperant, prȩsentaverunt. Ipse gratias agens invocat nomen B. Austregisili, & cum summa reverentia communicans ex ipsis eulogiis, statim vigore recepto, a ministris suis reportari se jussit, ubi erant ipsa jumenta, ut ipse manibus redderet quod male abstraxerat. Cumque ea reddidisset, statim sanus effectus, gaudens & exiliens remeavit domum, unde ante æger exierat, & manibus fuerat deportatus alienis. Impletum est in illo, quod Dominus per Prophetam dixit: Nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur, & vivat; & rursum; Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris.

[7] [Extorquens Abbati capto vasa sacra cruciatur:] Ipso quoque tempore unus ex Comitibus Eudonis Principis, Adroaldus nomine, cum castellum editum in ipso pago Biturigo violenter acquisisset, ibique comprehendens Abbatem ex ipso monasterio S. Austregisili, Bertheradum nomine, cum ministerio de ipso sancto loco, pro redemptione teneret captivum; ipse Abbas quidquid habere potuit in auro & argento, dedit pro se in redemptione. Et adhuc coactus & invitus calicem unum aureum, & alia vasa sacrata ex ipso cœnobio præfato Comiti tradidit, & cum dolore non modico remeavit ad Fratres, ac cum gemitu vel suspirio in orationibus suis die noctuque a S. Austregisilo postulabat solatium, ut quod cupiditas humana exinde abstraxerat, Dominica pietas recuperaret. Nec mora diu fuit, cum ipsum Adroaldum timor magnus invasit, ut nec cibum sumeret, nec biberet, nec valeret dormire; neque stare vel sedere in uno loco poterat; & de se quid agere deberet, ignorabat. Aderat ibidem Dei servus, k Wlicramnus nomine, consiliumque ab eo quæsivit, quid facere deberet, revelans causam quæ ei nuper acciderat. At ille doctissimus & sapientia plenus, requisivit ab eo, ut si aliquid ex ministerio aut de rebus præfati Confessoris Austregisili post se haberet, ipsi loco sancto reddere non tardaret. At ipse confessus est juxta id quod fuerat excitatus, & dixit, quod calicem aureum & alia vasa exinde habebat, quæ Bertheradus Abbas ei pro sua redemptione donaverat. Ipse Dei servus hæc audiens: Non audisti famam B. Austregisili? quid adversantibus sibi fecerit, aut quot occiderit, vel quot flagellaverit? Si vis vivere vel usque mane, præsentialiter redde quod inde habes. [sed iis redditis sospes evadit.] Et ipse hæc audiens, pavore magno repletus, omnia quæ exinde acceperat, reddenda promisit, & per legatos suos ad S. Austregisilum transmisit: moxque pristinam recepit sospitatem, & quamdiu vixit, in ipso Cœnobio, vota persolvens, in benefactis suis non modicus sed largus apparuit; & completum est in illo quod Dominus dicit: Qui confessus fuerit coram me, confitebor & ego coram Patre meo, qui est in cælis.

[8] Erat ipsis temporibus homo in Bituriga civitate, Lupus nomine, bonis moribus deditus, humilis atque sapiens, sobriam & castam ducens vitam; qui ardenti desiderio orandi gratia perrexit ad urbem Turonicam. Cumque diutissime in Basilica S. Martini Confessoris orasset, & pro peccatis suis veniam postulasset, surrexit ab oratione. Tunc unus ex Dei servis, cum vidisset eum diu orantem, mitem atque honestum, accersivit eum ad se, & dixit ei: Quod est tibi nomen? vel unde es? aut pro qua causa huc advenisti? Ipse respondit? Lupus vocor, Biturigas maneo, & hic pro peccatis meis orandi gratia adveni. Respondit: Habeo aliquid servientibus S. Austregisili dicere. Ego istis diebus in spiritu ad Biturigas fui, sed corpore nunquam fui: & ut certius credas, ut errorem tollam de corde tuo, narro tibi notitiam. Est illic ecclesia l S. Sulpitii inter duas aquas, super ripam Utrionis & Averæ. Respondit: Sic est verum. [Videtur Sanctus a S. Petro coram aliis Sanctis petere vindictam de raptoribus.] Est illic alia ecclesia S. Austregisili contra Orientalem plagam, ut luminaria de ipsa ecclesia possint videri. Dixit: Ita est. Iterum dixit ei ipse Dei servus: Crede mihi, quia ego istis diebus ad ecclesiam B. Austregisili in spiritu fui, & quid ibidem viderim narro tibi. Vidi ante ipsam matriculam, quæ est ante ostia de præfata ecclesia, B. Petrum Apostolum, ad invitationem B. Austregisili adstantem, & cum eo m S. Laurianum, S. Sulpitium, & multos alios sanctos viros, qui in ipso pago requiescunt corpore; & ante eos a longe stabant Adroaldus, n Bladegisilus, o Suffronius, Guntaldus, aliique plures, qui pagum Biturigum deprædati fuerant, & casas Dei destruxerant. Dum ibidem starem, vidi Austregisilum ad pedes B. Petri se prosternere, justitiam rogare, & dicere: Fac nobis justitiam de istis, qui casas nostras tenent oppressas, & pauperibus, & servientibus nostris abstraxerunt substantiam eorum. Hæc Austregisilo precante, mandavit Apostolus Petrus, ut aliquos traherent cædendos fustibus, alios gladio truncarent, nonnullos vero ad supplicium vel ignem sulphureum deducerent: novissime autem Adroaldum virga, quam Petrus in manu tenebat, percussit in capite, ut eum morti traderet. Tunc S. Sulpitius precatus est dicens, ut ipsi Adroaldo vitam concederet: Austregisilus e contra tali est sermone locutus; Semper mollis fuisti, & in mollitione tua perseveras, & non vindicas famulos tuos, ad te die ac nocte clamantes. Et hæc eo dicente, visio, quam in spiritu videbam, ablata est ab oculis meis. Ipse Lupus auditis his omnibus, petivit benedictionem a Dei servo. Ad urbem regressus est, indicans Fratribus quod a Dei servo audierat. Postea nec diu mora fuit, & ipse Adroaldus febre correptus vitam finivit. Deinde nulli dubiū, quod hi, quos Dei servus Austregisilum viderat accusare, postea non diu vixerunt, ut reciperet unusquisque sententiam proprii corporis, prout gesserat, sive bona sive mala.

[9] Eo tempore, cum Eudo Princeps Biturigas resideret, unus ex Optimatibus ejus in domo Austregisili in ipsa civitate accepit diversorium hospitandi: qui & ipse temerario ordine junioribus ribus suis jussit, ut de tectis domorum ejus focos facerent, & ubi necessitas exigebat igne succenderent. Abbas ex ipso monasterio B. Austregisili eulogias ad præfatum hominem per monachum direxit, [Ad focum utens tignis ædium Sancti] rogans & dicens, ut alia ligna, quantum sufficere poterat, donarent, & sancti Dei domus non arderet. Qui quod petivit, impetrare non valuit. Mane facto, cum jam tertius dies advenisset, dum ante focos, quos de ipsis domibus faciebant, ministri se calefacerent; & præfatus eorum Dux in lecto jaceret, & somno deprimeretur; [eo apparente percussus, obit:] sanctus Dei Austregisilus ei in somnis apparuit dicens: Cur casas meas tam stulte igne succendis? Et hæc dicens, alapa percussit eum in facie, ita ut cruor per aures erumperet. Et evigilans, ministris suis, qui circumstabant, dixit: In hac hora me Austregisilus in facie percussit; & continuo infelix se moriturum prædixit: quod & factum est. Pervenit in aulam Principis quod Gasindus ille mortuus esset, qui domos S. Austregisili succenderat, & propter hoc S. Austregisilus eum in facie percusserat; invasitque omnes non modicus pavor. Mandat Princeps, ut nullus de rebus S. Austregisili auderet contingere; & si exinde aliquid contingeret, continuo redderetur, & veniam postularet. Et sic usque hodie exivit fama gloriosi Confessoris, ut quicumque præsumptivo modo de rebus monasterii sui contingeret, statim se crederet esse moriturum.

[10] Cum Eudo Princeps orandi gratia ad monasterium S. Austregisili venisset, [non servans juramentum.] facta oratione cœpit Fratribus dicere; Quis ex vobis de S. Austregisilo mihi faciet justitiam? Ipsi credidi, fidejussor mihi accessit, quando Chucianus in isto loco mihi dedit sacramentum. Et repetens ipsum sermonem, dicebat; Sancte Austregisile, fac mihi de temetipso justitiam. Si tibi non credidissem, Chucianus me non fugisset; precor te ut de teipso mihi facias justitiam, & ego his servientibus multa bona retribuam. Ipse Chucianus, postquam ad sepulcrum B. Austregisili Eudoni fidelitatem juraverat, [furibundus perit:] in Franciam ad Carolum Principem fugit. Ipso tempore, quo præfatus Princeps Austregisilo de ipso justitiam poposcit, prædictus Chucianus vehementi plaga fuit percussus, ita ut usque ad mortem veniens clamaret, & diceret: Austregisilus me flagellat pro sacramento, quod ad sepulcrum ejus dedi; & propter hoc quod Eudoni mentitus sum, Austregisilus me diversis cruciatibus constringit. Et, nisi fallor, si eum catenatum non tenuissent, dentibus se laniare vellet, usquequo vitam finivit p: quia scriptum est, Qui multum jurat, non effugit peccatum.

[11] In ipso tempore Vicedominus ex ipso cœnobio Austregisili, Vaddomarus nomine, pro causa utilitatis monasterii disposuit ad urbem Pictavorum ambulare. [invocato eodem naves ultro ad aliam ripam feruntur:] Accepta benedictione Fratrum S. Austregisili perrexit in itinere: cum autem venisset ad fluvium, cui nomen q Vincenna, ubi dicitur Portus Sanomus, volens ibidem flumen transmeare, nullum hominem invenit nec navigium. Vesperascente die diversorium manendi non habebant, deerant cibaria caballorum: solitum hospitium, ubi manere consueverant, longe ultra flumē erat. Dum talia cor eorum satageret, aspicientes ultra flumen, in littore viderunt parata navigia: at ipse Vaddomarus, fide non dubius, cœpit invocare nomen Domini & S. Austregisili, & eos qui cum eo erant admonuit, dicens; Invocate nomen S. Austregisili, ut noster Dominus, pro meritis & suffragiis ejus, nobis hominem transmittere dignetur, qui nobis navigia quæ videmus adducat, ut hac nocte ad locum destinatum perveniamus. Adhuc ipsis orantibus, moverunt per seipsa navigia cum contis & remis, sine humano gubernaculo, & pervenerunt ad locum ubi ipsi stabant. Procul dubio Angelus Domini fuit, qui pro meritis S. Austregisili navigia adduxit. At ipsi videntes tantum miraculum, gaudio magno repleti glorificabant Deum, qui non derelinquit servos suos sperantes in eum, & cum timore & oratione ascenderunt navigia; & ipsi navigantes per gurgites, incolumes atque illæsi pervenerunt ad littora: & ipsa die ad locum, in quo manere consueverant, cum gaudio pervenerunt. Impletum est in eis, quod Veritas dicit in Euangelio: Si habuetitis fidem ut granum sinapis, dicetis huic monti, Transi hinc, & transibit. [Matth. 17, 19, Matt. 21, 22] Et iterum: Quidquid credentes in oratione petieritis, accipietis, & fiet vobis. Et illud; Apud Deum omnia possibilia sunt. [Matth. 19, 26]

[12] [ad sepulcrum mutus loquelam recipit:] In ipso tempore, ad monasterium Sancti Dei, ex Britanniæ partibus homo mutus advenit: ibidem a fidelibus Dei servientibus in hospicio receptus est, & ex eleemosynis illorum victu & vestitu alebatur: & ipse mutus cum ipsis Domini servis quotidie orandi gratia veniebat in ecclesiam; sed quid orare volebat, ipse nesciebat, quia ipse discernere non valebat. Advenit festa dies B. Austregisili, & dum ante sepulcrum ejus staret, cœpit conspuere sanguinem per os. Tunc clavicularius vel custos ecclesiæ hujus cœpit eum increpare, & dicere: Egredere foras, ne amplius in pavimento tantum fastidium producas. At ipso loquente, cœpit ipse mutus clamare, & dicere secundum Britannicam suam & rusticam linguam: Libertinus sum, liber nunc sum: volebat enim dicere, Liberatus sum. Statim solutum est vinculum linquæ ejus, ita ut plane loqueretur: & cunctis, qui ibidem aderant aut ad festa convenerant, narravit nomen suum: & dixit quod in sacro baptismate Emmo nomen habuerit. Postea ibi deserviens pluribus vixit annis. r

[13] Eo tempore quædam femina, nomine Selitrudis, de loco vicino ab urbe Biturigensium Novavilla, [clauda gressum,] secus amnem Utrionis, cum esset longo jam tempore clauda, devotissime sepulcrum beati Confessoris expetiit. Ut autem in atrium ipsius introiit, illico adepta est sanitatem. Quid motor? ut se sanam sensit, revertitur ad propria [mox ut gravi quodam reatu se commaculavit, [cæca visum,] eodem] ipso morbo est repente attrita. At illa sciens suorum facinorum merito hanc evenire calamitatem, cum ingenti gemitu sustentans se baculo & tremens, in præfati atrii locum pervenit, & per suffragia beati viri pristinam consecuta est sanitatem. Quædam puella, ex Baniaco villa, olim jam ademptis luminibus cæca, [sanitatem contractus] cum ad sepulcrum beati viri fideliter exorasset, receptis visibus clarum est potita aspectum. Quodam tempore vir quidam, nomine Amalricus, insidia obviante diaboli, contractis ulnis & humeris, cum jam diu sustinere nequisset laborem, ad sepulcrum Beati devotus advenit: mox absolutis membris, pristinæ sanitati ac usui quotidiano restitutus probatur. Sed & illud mirabile credidi adjungendum, juvenem quemdam de ipso pago, in seipsam incurvata manu, simili fuisse sanatum exemplo. [& contracta.] Per idem tempus quædam femina, pluribus annis debilis pedibus, baculoque se sustentans, ante tumulum B. Antistitis pristinas vires est adepta.

ANNOTATA.

a Theodericus Rex Burgundionum vixit ab anno 596 usque ad annum 613.

b Annotarat Bollandus olim ad Ms. hæc non convenire, quia secundo anno Episcopatus Austregisili mortuus est Theodericus Rex: & narrationes fabulosas esse colligimus, ex alto silentio prioris & coætanei auctoris, uti etiam ex variis Actis S. Sulpitii successoris, ubi similes exactiones dicuntur sub Dargoberto primo petirȩ per Lollionem quemdam: & a S. Sulpitio impeditæ. Consule 17 Ianua. Acta ejus priora cap. 6, & posteriora num. 7, quæ perperam huc translata sunt.

c Ms. hæc ita habet. Tunc B. Sulpitius contestatus est eum, quia, si contra jus divinum quæ cupiebat impleret, longo tempore ex hoc non gauderet. At ille postquam urbem ingressus, ea quæ a Rege jussa fuerant adimplesset, ac momentaneo fortunæ dato gauderet, ad basilicam &c.

d Idem Ms. Urceum aureum cum manili miserunt mihi.

e Idem Ms. ausus virorum Regalium urbem Bituricam hujuscemodi tributis submittere: quia miser, qui cœperat, pro tali culpa vita privatus erit.

f Carobris in Ms. Carobrian, Surio Carobeias, vulgo Chabris in Archipresbyteratu Virzionensi.

g Quis hic Pipinus fuerit, non satis liquet. Quid si Carolus Princeps, scilicet Martellus, filius Pipini Herstalli, & pater Pipini Regis, substituatur? res tunc clara erit.

h Eudonis bella, tempore Caroli Martelli, indicantur in Historia jussu Childebrandi scripta, & Chronico Fredegarii annexa, ubi & mors indicatur: quæ videtur contigisse circa an. 735. At nulla alibi mentio rerū ad Biturigasgestarum, quæ hic narrantur. In Patriarchio Bituricensi hæc omnia de Eudone omissa sunt, quæ usque ad num. 8 referuntur.

i Ms. Beroralis, Sur. Bertradus, infra num. 7 Bertheradus, ubi in Ms. & Sur. Bertrandus. Est jam ecclesia Collegiata, monasterio ad Canonicos seculares translato.

k Ms. Vilichannus, Sur. Juliachannus.

l In Registro beneficiorum diœcesis Bituricensis collocatur Abbatia S. Sulpitii in suburbio, ad confluentiam trium fluviorum, Gallice dictorum, Ense, Aurette, & Auron, pro quibus hic Utrio & Avera leguntur. Hæc vero de situ hujus Abbatiæ & S. Austregisili omittuntur in Ms. & apud Surium.

m Hic est S. Laurentius, Episcopus Hispalensis, in vico Vastino agri Bituricensis martyrio coronatus 4 Iulii, cujus Acta tunc elucidabuntur, & infra num. 9 indicatur ejus festivitas in monasterio ipsius agenda.

n Bladegisilus, forsan supra num. 6 Fredegisilus.

o Suffronius, in Ms. Symphronius, Surio Sophronius.

p Hic desinunt Acta apud Surium his verbis: Alia beatissimi viri miracula, ne simus longiores, commemorare nolumus.

q Vincenna, aliis Vigenna, apud Candatensem vicum, ubi S. Martinus mortuus est in Ligerim labitur: & inde Turonenses per Vigennam corpus S. Martini, noctu fugientes, versus Turonensem urbem detulerunt.

r Hic finit Ms. codex, addens: Multas præterea operatur Dominus virtutes, per merita Austregisili & operabitur in seculum.

LIBER III,
Miracula ac virtutes recentioris memoriæ continens.
Ex Ms. Ecclesiæ de Castro, ad muros urbis.

[1] Mirabilem Deum in sanctis suis Sanctus Propheta annuntiat dicens, Mirabilis Deus in Sanctis suis. Aliasque sacra Scriptura dicit. Qui me glorificat, [Sanatur coram ipso scriptore] glorificabo eum. Hanc igitur glorificationem mirabilis Deus noster B. Austregisilo, in virtutum signis potentissimo, donavit; dum per eum nostris diebus quemdam contractum ad sanitatem redire fecit. Super cujus miraculi certitudinem non requiritur aliquis quilibet sub introductus Testis; sed est ipse hujus inscriptionis pauperculus exarator sitibundusque sanitatis animæ, qui ejusdem sancti ac gloriosi vereque fidelis Dei Austregisili Pontificis expetit misericordiam; & ut eidem Sancto servitus ipsius exaratoris placeat, largitorem bonorum omnium Deum invitat. Adest & testis, ipsius sancti loci Canonicalis non parva congregatio, cum innumerabili Bituricensis civitatis populo: qui simul omnes pro viso miraculo Deum laudaverunt, multasque gratias Sancto reddiderunt Austregisilo.

[2] Quidam erat homo, nomine Ansterius, qui occulto Dei judicio a renibus omnium membrorum perdiderat ad adjutorium ambulationis officia, [manibus genibusque repens:] moreque quadrupedum manibus & genibus repebat per viarum strata. Consuetudinaria erat ei cancellorum deportatio, pro quibus jam in manibus obdurati callis obvenerat spissitudo. In hujus infirmitatis deploratione per trium annorum spatia demorans miserrime, ut parvus parvum tuguriolum juxta ecclesiæ sancti ac gloriosi Antistitis Austregisili fecerat atrium. Ibi utcumque poterat sustentatus, vel commanentium in eadem villa, vel advenientium adjutorio manebat. Una nocte in ecclesia B. Austregisili ivit jacere, & ad incrementum suæ devotionis per totam noctem tenuit ardentem candelam in manibus suis. Circa autem mediæ noctis silentium, visum est ei in eadem Ecclesia adesse quasi magnum fremitum. Hinc capsas sanctarum Reliquiarum concuti; hinc a fredam super sancto corpore impositam commoveri: super altare vero, quod erat ad pedes S. Austregisili, quod est in honore Dei & in memoria sancti Protomartyris Stephani, visum est ei, quasi multitudo malleorum deberet ferire. His tantis concussionibus perterritus pauper & contractus, aliquotiens replebatur nimiis sudoribus, aliquotiens (ut in talibus rebus accidit) nimiis cruciabatur frigoribus. Permutabat interdum loca stationis, sed non decrescebat vel insitus timor, vel inchoatus commotionis sacrarum Reliquiarum tremor. Tandem vitum est ei sedenti ad altare, in honore Dei & in memoria S. Petri omniumque Apostolorum consecratum, quasi ungeretur quodam suavissimæ delectationis emplastro, quod pertransiret ad vitalia suavi linimento. Hinc cœpit paulatim se extendere, admirans si verum posset esse quod vellet facere: sed hoc & ille vere præstitit, meritis & intercessionibus sancti ac Deo dilecti Austregisili, de quo dicitur; Qui aperit, & nemo claudit; claudit, & nemo aperit. [Apoc. 3,7] Erigitur ex hinc recto & sano corpore, & relictis scamellulis vadit quo jacebat ædituus ecclesiæ; perquiritque candelam, quam properat illuminare ad lucernam ante sanctum corpus ardentem. Huncque videns ædituus ambulare ad Matutinorum Hymnos, campanam levat sonare; taleque insperatum gaudium cognoscens Canonicalis inibi manens congregatio, Te Deum laudamus devote canit, Sanctoque Austregisilo gratias reddit, pulsatis diu campanis & profusis præ gaudio maximo lacrymis.

[3] Inter ceteras virtutum multiplicitates, quemdam nomine Andream loqui fecit B. Austregisili meritum & fides, qui notus erat multis hominibus manentibus vel advenientibus in curte b Dacberti illius Archiepiscopi, zelum Domini vero & firmo amore zelantis. Nam ex potestate c S. Palladii quidam juvenis venit manere inter ceteros servientes Dacberti Archiepiscopi, [loquelam recipit mutus unus,] qui omnium necessitatum suarum diversitates potius perquirebat demonstratione manuum, quam insinuatione verborum. Hoc damnatus oris alloquio, per septem vel amplius annorum spatia vivebat mutus, nec attendebat se posse sanari ab ea infirmitate amplius: desperaverat enim jam se posse loqui, pro inveteratæ infirmitatis nodositate gravi. Mirabatur quale illud esset locutionis genus, quo honorari videbat omnes utriusque conditionis. Videntes autem fideles, in eadem villa commanentes, varias & multiplices per beatum Deique fidelem Austregisilum virtutes fieri, exteræque gentis & nationis homines recuperatione sanitatis honorari; notum illum mutum, suoque servitutis obsequio inhærentem, cogunt ire ad ecclesiam B. Austregisili honorabilem: ubi ante principale altare, in honore Dei & in memoria S. Petri Apostolorum Principis consecratum, aliquantulum residens, tundens pectus pugnis, pavimentum perfundens lacrymis, solo fidei argumento, sine oris alloquio aperuit aures [voci] Conditoris, non prolongato spatio. Nam inibi ante altare residens, subito & insperato, non se habere candelas, quas portaret ad sepulcrum Sancti, cœpit clamare. Hoc turbati, qui circumstabant, pro insolita & insperata locutione muti gaudent, & admirantur pro gloriosa operatione Domini, quam frequentabat fides & meritum beati verique fidelis Dei Austregisili. Arripit interim unusquisque, prout potest, gaudens & hilaris candelas, quas donant novello locutori, ad deportandum ante Sancti sepulcrum illuminatas. Et ibi perfecte assumens modulos promptæ loquelæ, insinuat in sua sanatione, quantam apud Deum gratiam habeat B. Austregisilus, qui in cælis residens tantis locum suum in terris illustrat virtutibus: hocque frequentius ingeminabat dicens, Non habeo candelas. Hæc prima fuerunt illius antiqui muti verba.

[4] [alius,] Jucundum & hoc miraculum super quemdam alterum murum, qui per plurimos annorum recursus, inter ceteros servientes Clerici nomine Archenaldi, nobilitate & potestate præcelsi, & amatoris ut locus suppetit Canonicalis religionis, permanens serviebat ut poterat, ex omni membrorum officio carens funditus solo locutionis beneficio, cui erat nomen Geraldus, patriaque suæ originis Burgundia, de ecclesia nomine Melsa. Hic vel pro admonitu aliorum, vel pro necessitatis suæ coarctatione plurima, ad Sancti venit Austregisili sepulchrum, videre virtutum incrementa: ubi non prolongato spatio promeruit sanari tali modo, ad laudem Dei & summi patratoris virtutum Austregisili. Hic in ecclesia prædicti Confessoris Christi nocte quadam vigilans, volebat ut super se illa divinæ dignationis visitatio veniret, quæ tam frequens intercessionibus B. Austregisili super varios infirmitatum dolores descendebat: mirabaturque si super tantæ paupertatis hominem Dominus Deus vel S. Austregisilus dignaretur extendere suæ benedictionis largitatem. Sed ille qui non spernit preces pauperum, & qui de pauperibus dicit, Talium est enim regnum cælorum; sine prolongatione, non procrastinata hæc ei edicere prima verborum & locutionis fecit elementa: Ego jam loquor. [Mat. 19, 14] Hoc clamans discurrebat per totam ecclesiam. Tunc inibi inter vigilantem populum aderant duo monachi e Carroffensi monasterio, qui, pro amore Dei & in veneratione summi Præsulis Austregisili, accensos tenentes in manibus cereos vigilabant, stabant, admirabantur tam frequentes fieri sanitatum virtutes. Dum autem quique fideles eidem pauperculo perquisissent, quid ei visum fuerit in initio sanitatis suæ; discunt ab eo, quod ei visum fuerit per oculos, aures & nares, quasi cum dolore magno, ardorem sensisse. Sanatus autem rediit ad nationis suæ locum, benedicens per omnia Deum.

[5] De d Exandonensi patria quidam mutus & mendicans advenerat in Bituricensi terra. [ac tertius.] Hic antiquum perditæ locutionis nodum deportabat, utcumque poterat, sedatis jam super inveteratum dolorem rivulis lacrymarum. Huic nomen erat Constantius: qui misericordia præventus: Dei in villam intrat S. Austregisili; ubi per aliquot dies remanens, mendicabat quærendo panem ad manducandum, indice manu: quo beneficio bene interdum sustentabatur, adjutus Clericorum bonorumque hominum in eadem villa manentium adjutorio; nec attendebat sanationis suæ horam, intentus solum ut vivere posset per aliorum oblatam eleemosynam. Tandem Dominus Deus, dum locum Beati ac gloriosi Antistitis Austregisili visitat, occulta sua dispensatione, vel propter revelandam fidelis sui Austregisili dignam memoriam; vel propter Dacbertum Archiepiscopum, igne tribulationis mirabiliter excoctum, qui in eadem ecclesia, quam ipse summo studio construxerat, tumulatus erat; vel propter fidei meritum eorum hominum, qui in eadem villa manebant; & hic inter reliquum populum ante sanctum altare adsistit, rusticanas ut rusticus ex corde, quia lingua non poterat, preces ingeminans. Sed has ille æternus auditor misericorditer captat, qui tacenti Moisi dicit, Ad me quid clamas? [Ex. 14, 15] Aperuit ipse huic muto Exandonensi Constantio os & linguam, eumque hoc primum verbum edocuit clamare: Adjuva, S. Austregisile. Hoc verbum amicabile toties repetit, donec ei perfectio totius locutionis venit. Qui postea multis innotuit, quod in initio curationis suæ, extera parte maxillæ quidam ignotus homo alapam daret, & pro ea vi sanguis ex aure deflueret: quod verum fuisse quique fideles viderunt, & admirati sunt.

[6] Ex e Calnensi pago quidam pauperculus extitit homo, [Sanatur contractus,] qui ab eadem patria fugiens pro ingravescente fame valida, de patria in patriam, de villa in villam commutabat stationis suæ sedem pauperculam. Hic tandem Bituriges venit ad civitatem, quæ primatum retinebat inter reliquas civitates ad pauperum sustentationem. Hic per plurimos dierum recursus, nunc intrabat civitatem, nunc deforis quærebat sibi necessaria victus. Huic filius erat quasi annorum quinque, cui inhæserant pedum tali natibus, curvatis nimium genibus: cubiti quoque inhæserant costulis, ungues infixi erant palmis. Hanc rotundam effigiem hominis deportabat pater interdum manibus, interdum collo, miser & miserabilis. Dabatur tamen ei pro tali deportato & demonstrato monstro amplior adjutorii sustentatio: quis enim ita insanus, qui potuisset aliquando huic monstro gestatorique ejus non succurrere. Hunc per multa Sanctorum loca deportaverat, si quomodo cuilibet Sanctorum complacuisset misero reddere membrorum naturalia officia: sed super id honoris beneficium voluit omnipotens Deus honorari B. Austregisilum. Audiens itaque pater hujus contracti crebras & multiplices virtutes in ecclesia S. Austregisili fieri; accepit filium, ponit illam teretem effigiem super paternum collum; vadit celer quo audit & videt remeare cæcos videntes, surdos audientes, contractos ambulantes, claudos currentes; jactat ante altare, in honore Dei & in memoria S. Petri Apostolorum primi & Principis, contractum filium; in quodam autem angulo ipsius præfatæ ecclesiæ ipse pater se collocat, attendit, & dubitat si super tantillulam personam infantis sic despecti dignetur illa cælestis majestas extendere manum suæ benedictionis. Sed ille Deus omnipotens, qui in præsepio fuit involutus pannis, & hunc non despexit pauperem precibus S. Austregisili Præsulis: nam insperato & subito prius abradicantur ungues a palmis, postea cubiti a costulis. Tunc incipit filius clamare nomen patris, in angulo ecclesiæ absconsi. Ad vociferationem filii accurrit pater cursu veloci: accedunt & multi fideles, qui lætantur nimium super S. Austregisili benignas virtutes, & ut ad perfectionem sanitatis infantilem & pauperem personam adducat omnipotens Deus, precantur. Pro fide autem inibi precantium , & ad clarandum S. Austregisili meritum, evelluntur a natibus infixi pedum tali. Tunc incipit infantulus per ecclesiam currere, ignorans per infantilem ætatem gratias Deo reddere. Jam non portat hunc pater super collum, sed castigat aliquoties propter nimium cursum. Super id negotium nullum Bituricensis populus apponit scrupulum, nec in aliis virtutum signis, laudans per omnia Deum.

[7] In f Muratensi oppido, quidam mutus erat & surdus a matris utero: [mutus & surdus a nativitate,] quem Dominus Deus, pro meritis Beati Austregisili, reddito oris alloquio & aurium officio, voluit honorari. Hic in hoc inveterati doloris permanens dispendio, diversos necessitatis suæ sumptus potius perquirebat manuum signo, quam verborum insinuatu aperto. Jam bene didicerat pro singulis suis necessitatibus circumflectere indices manus vel digitos: & hoc indicium jam bene eos docuerat cum quibus die noctuque manebat. Hic sustentabatur eleemosyna cujusdam honorabilis & potentissimi Clerici, nomine Aimardi: qui & in hoc, sicut & in pluribus pauperibus, dispergebat plurimos bonorum suorum sumptus. Huic laudabili artificiosæ salutis insudabat officio, quoniam quidem illud videbat bene frequentatum ab avunculo suo Dacberto Archiepiscopo, qui, inter ceteras senioris animi virtutes, fide diligebat, calcata hypocrisi, pauperes Christi. His officiis igitur auditus & locutionis Muratensis pauper privatus, vel parentum vel aliorum hominum submonitu, ad sancti adducitur Austregisili monasterium. Inibi itaque inter residentem manens populum, super se attendebat Divinæ sanctitatis adjutorium. Qualiter autem internus ejus animi precatus summæ placuerit potentiæ, demonstravit sanitas ei donata in fine: nam prius meruit recuperato auditu intelligere hominum verba. Quantumque hunc lætificabat reddita sonoritas aurium, tantum mœstum reddebat denegatum locutionis officium: sed illa manus Domini, quæ non est invalida, intercessione B. Austregisili piissima, & huic reddidit perfectum oris alloquium, & benedicentem fecit per omnia Deum.

[8] Erat quidam homo, nomine Odoricus, ex Provincia Carnotensium, de villa quæ vocatur Temblevicus, qui ab infantia sic erat contractus, ut nullo modo posset ambulare, [contractus ab infantia,] nisi palmis & genibus sustentaretur: sicque more bestiali gradiebatur, ferens in suis manibus scamellulos causa requirendi necessaria. Verum etiam ipse, audiens sacri Pontificis Austregisili famam insignium miraculorum, quæ Dominus dignabatur exercere per suum fidelem, lento itinere, prout potuit, Biturigensium fines ingressus est, æstimans se posse sanari pro S. Austregisili merito & fide. Cum ergo tandem ad ecclesiam almi Præsulis pervenisset, foris in porticu juxta introitum portæ facto tuguriolo diutissime mansit. Cumque multi infirmi propter gloriosum sepulchrum B. Austregisili, gratia recuperandi suorum corporum sospitatem, noctu vigilarent; iste supradictus ægrotus hoc, quod diu optaverat, misericorditer consecutus est: & omni ægritudine depulsa, cœpit extendere ambos pedes. Illo quoque surgente illico a terra, atque sese asserente ab omni morbo veraciter sanum esse, omnes qui inibi aderant simul laudaverunt Deum, & S. Austregisilo gratias reddiderunt.

[9] Erat quidam in oppido g Saluigniaco satis alacer juvenis, quem forte quadam die, cum post prandium sopori membra dedisset, tanta infirmitatis arripuerunt incommoda, ut per trium spatia dierum nec sumere cibum, nec bibere, nec amicorum quempiam cognoscere prævaleret. Post triduum vero miserante Dei misericordia, integrum membrorum recepit vigorem, linguæ tantum ligatus vinculo. [mutus voce cælesti jussus S. Austregisilum adire.] Adveniente itaque B. Lauriani Martyris Hispalensis Episcopi solennitate, quæ colitur quarto Nonas Julii, tale juveni dederunt amici consilium, ut ante hujus Martyris altare, quod est in ecclesia, in qua congregatio monachorum Deo militat non modica, vigilaret: si forte B. Lauriani intercessione ejus infirmitati propitiaretur Dominus. Accepto igitur consilio, sequenti nocte celebraturus excubias ante præfati Martyris memoriam, ingreditur ecclesiam. Cumque jam transacto noctis spatio, somni torpore victus juvenis ocubuisset; audivit vocem, se ut assurgeret admonentem. Expergefactus illico surrexit a somno, neminem quidem videns, vocem tamen audiens, suadentem sibi, quatenus ad S. Austregisilum gratia recuperandi sanitatem properaret. Mane autem facto, post celebrata sacri mysterii solennia, Dominicæ crucis vexillo munitus, ad hospitium de sua securus sospitate perrexit. Venientes autem qui super illius muta juventute dolebant, potionem ad bibendum illi offerebant, per quam futuram sospitem illum affirmabant: sed quia, B. Austregisili Antistitis meritis apud Deum impetrantibus, se percepturum loquelæ modulos non dubitabat, potionem accipere recusabat, ac Bituricas tendere cupiebat: quia vero non poterat voce, signis manus ostendebat extensæ. Illi tandem quibus cura erat de juvene, meminerunt, quod ejus pater Bituricæ erat civitatis incola, & ob hoc illum velle illuc ire putaverunt. Quid moror? Sociato sibi socio ad urbem perrexit Bituricam, & paternam festinus ingressus est mansionem: congregatisque parentibus & amicis, cognoverunt infortunium amissæ locutionis. Ipse vero juvenis nudis gressibus ad beati Pontificis memoriam, cum magna parentum amicorumque devotione, festinavit; & ad ejus tumulum oblationem suam, ut mos est infirmorum, obtulit. Poplitibus denique flexis & precibus pro muto fusis, subito aperuit os ejus, qui aperuit os Zachariæ Prophetæ Domini. Surgens autem juvenis, a linguæ solutus vinculo, laudavit Dominum, ejusque venerandissimum Confessorem Austregisilum libera confessus est voce, omnibusque qualiter hoc illi accidisset præscripto narravit ordine.

ANNOTATA.

a Freda & Fredum pro pacis compositione, aut mulcta ob pacem violatam paßim sumitur. Consule 13 Ianuarii §. 3 ante Acta B Godefridi Cappenbergensis. Hic vero usurpatur ea vox pro tabela Reliquiaria, quæ peregrinis deoscullunda præbebatur, similis ei cujus usus sub Missæ sacrificio est, quam vocant Pacem, quia ad osculum pacis communicandum facta est Pax autem Freda est in antiquo Francico.

b Dagbertus Archiepiscopus Bituricensis fuit anno 987, & mortuus traditur anno 1012.

c S. Palladius Episcopus Bituricensis colitur 10 Maji, adicujus Vitam ostendimus Pagum seu Potestatē ejus nomine appellari. Dicitur autem Pagus etiam Potestas, quatenus habet proprium ac privatum Dominum, Italis Podere, id est, Posse.

d Exandonum sive Exelodunum, vulgo Issoudun, inferioris agri Bituricensis urbs.

e Calna, an la Carne, oppidum Occitaniæ, inquirendum incolis proponimus.

f Muratum oppidum Alverniæ superioris, & Vicecomitatu nobile.

g Salvigniacum vulgo Salignii, dominium in agro Borboniensi,

DE SANCTO THEODORO
EPISCOPO PAPIENSI IN ITALIA.

CIRCA AN. DCCLXXVIII.

PRÆFATIO NOSTRA.
De cultu & vita recentius collecta.

Theodorus, Episcopus Papiensis in Italia (S.)

G. H.

Sacram memoriam S. Theodori, Episcopi & Confessoris Papiæ, celebrant ad hunc XX. Maji, Bellinus, in Martyrologio secundum morem Romanæ curiæ Venetiis sub annum MCCCCXCVIII excuso; Grevenus & Molanus, in suis ad Vsuardum additionibus; Maurolycus, Felicius, Canisius, cum Martyrologio hodierno Romano, [Cultus sacer.] & Basileensi anni MDLXXXIV. Item Ecclesia Mediolanensis in Missali anni MDXXII & MDLX, & Breviario anni MDXXXIX, sed ad XIX & XX Martii. Verum propria Ecclesia Papiensis, Officio Ecclesiastico sub ritu duplici, eum colit hoc XX Maji. Adstipulantur Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, Vghellus Tomo I Italiæ sacræ in Episcopis Papiensibus, rerumque Papiensium scriptores, Stephanus Breventanus, Antonius Maria Spelta; Ioannes Baptista de Gasparis, in Breviatio Vitæ Sanctorum Ticinensis seu Papiensis Ecclesiæ Episcoporum, [Acta.] diuturna inquisitione ex pluribus Scriptoribus collecto, & sub annum MDCLI vulgato Papiæ, tacito auctoris nomine, ex quo Acta damus. Sunt hæc veluti epitome eorum omnium, quæ Carolus Pozzi, Canonicus Ecclesiæ Collegiatæ ac Parochialis S. Theodori Papiensis, eodem anno & communicatis verosimiliter studiis, vulgavit Italica linguæ; prolixiori phrasi & deductione rhetorica extendens singula, sic ut tota quindecim Capita libellus impleat. Vix tamen in eo reperimus quidquam, quod vel in Annotatis referendum esset, nobis aliunde non notum, nisi pauca de cultu post Epitaphium danda. In Supplemento Bergomensis ad annum DCCLI dicitur, nonnulla memoratu digna scripta mandasse Theodorus. Sed ea latent omnia, præterquam brevia quædam fragmenta Sermonum ejus ad Plebem, qui ab Ecclesia Papiensi solebant antiquitus recitari in Proceßionibus, Litaniarum minorum nomine vulgo notis, quæ Fragmenta Carolus Fozzi exhibet cap. 5 Vitæ a se scriptæ. Prætereo quæ Bernardus Saccus, lib. 10 cap. 17 Historiarum Ticinensium; Iacobus Gualla, lib. 3 Sanctuarii Papiensis cap. 4; & Antonius Maria Spelta, in Vitis Episcoporum illius Ecclesiæ num. XXIV, ediderunt: quoniam ab illis sua acceperunt de Gasparis & Pozzius, correctis dumtaxat erroribus chronologicis.

VITÆ BREVIARIUM
Auctore Ioanne Baptistæ de Gasparis.

Theodorus, Episcopus Papiensis in Italia (S.)

[1] Theodorus Ticinensis, a S. Petri Papiensis Episcopi alumnus, [Miraculis clarus] inde ejusdem Levita, donis gratiæ & naturæ ditatus, ob morum probitatem, vitæ sanctitatem, & doctrinæ præstantiam, ex Præposito Ecclesiæ b S. Agnetis, quæ post de Sancti hujus nomine dicta est, divino monitu, c Luitprando Longobardorum Regi per Angelum præcedente, Episcopus ab Ecclesia Ticinensi eligitur. Inde Romam pergens consecrationis gratia, in itinere obsessos a dæmone liberavit, aliisque quamplurimis sanctitatis signis refulsit. Episcopus a d Zaccharia summo Pontifice, [consecratur Romæ Episcopus:] ejus cognita sanctitate, consecratus, ad suam Sedem cum populi Clerique lætitia & veneratione excipitur. Qui cubiculo inclusus, Deo gratias agebat: & ea pietate, qua solet mens devota incendi, Summum Patrem obortis lacrymis enixe deprecabatur, ut optimus esset animarum Pastor & Rector. Transactis aliquot in oratione diebus in publicum prodiit, suas oves diligenter invisit, tanta solicitudine & vitæ sanctimonia, ut Papiensem diœcesim a teterrima Arianorum lue, quæ in Italia repullularat, illæsam servaverit. Vitiorum pestem depulit, virtutes revocavit, animos ad Christianam religionem, ad mundi contemptum, & ad amorem inflammavit.

[2] Claruit miraculis. Cum Francorum Rex Pippinus Longobardorum Regi Aistulpho, ditionis Romanæ direptori, bellum inferret, e Papiamque magnis copiis obsideret; huic ocurrit Theodorus, malorum civitati impendentium misericordia permotus. [urbem Papiam ab obsidione liberat:] Nam civibus arma deponentibus, bello fessis, ipse mœnia perambulans, oratione & salutari Crucis signo propugnabat urbem. Idcirco quidam Regis f nepos in Sanctum contorsit sagittam, quæ illico in sagittarium divinitus reversa, ipsius guttur trajecit. Hac manifesta Dei ultione perterriti belli Duces, a sancto Antistite supplices defuncti nepotis implorant vitam, tali fœdere percusso, ut Præsule ipso vivente civitatem non depopularentur. Eorum precibus annuit Pastor piissimus, & in Christi nomine nepotem vivum restituit. At cum juxta promissa Rex obsidionem solvere nollet, ac civitatem diripere conaretur; protinus tanta vis imbrium e cælo ruere cœpit, & flumen Ticini adeo intumuit, ut Papia a direptione atque incendiis defensa, cum exercitu discedere & trans Alpes abire, acceptis quibusdam pacis g conditionibus, idem obsidens Rex statuerit.

[3] Mulieri h cum paralytico filio, ejus opem imploranti, noctu Ticini flumen transituræ, mire apparens ostendit vadum, [paralyticum sanat:] cujus & filium Crucis signo sanum effecit. Judæi tumidum brachium sacro baptismate incolumitati restituit. A Desiderio ultimo Longobardorum Rege, B. Petri jurium direptore, monitisque Romani Pontificis ac Theodori contumace, in exilium pulsus, [revocatus ab exilio:] multa mala perpessus est; donec Carolus Magnus i, debellato Desiderio, summa totius civitatis gratulatione, ab exilio eum revocaverit. Augustino ejus Archidiacono, Episcopatus ambitioso, futurum Episcopum prophetico spiritu prædixit, & mox k moriturum: cui id Roma Papiam redeunti contigit: nam in itinere mortuus est. Tandem cum circiter annos quadraginta septem singulari vitæ sanctimonia præfuisset Episcopus, appropinquantibus diebus ipsius, ex hac vita discessus, a SS. Syro l & Juventio, quos dum vixit Patronos semper coluit, [præmonetur de obitu,] suæ resolutionis tempus instare admonitus fuit. Mane consurgens, quod per quietem viderat, convocato Clero & populo narravit: eosq; hortatus fuit, ut promissam in baptismate fidem servarent, inimicis ignoscerent, & Deum simulque proximum diligerent. Hæc & alia salutis monita pius Pastor reliquit m. Invalescente morbo, in cælum tollens oculos, inquit: Venit Christus, ut carne solutus ad suum properem judicium. Et hæc dicens, [moriturque an. 778.] ad Deum gloriose emisit spiritum, decimo tertio Kalendas Junii anno septingentesimo septuagesimo octavo: cujus tumulus frequenti energumenorum aliorumque languentium liberatione & tunc & deinceps claruit.

ANNOTATA.

a Acta S. Petri decessoris dedimus 7 Maji, ex Breviario ejusdem Auctoris, a quo traditur morte præreptus anno 743: judicavimus tamen ægre eam mortem differri posse ultra annum 738.

b Parochialem eam fuisse indicat Pozzius, subjectamque ei plebem Portæ-Pertusiæ nominat.

c Luitprandus Rex mortuus est anno 744, succeßitque Rachis, qui postea linquens fratri Aistulfo regnum, monachus Casinensis factus est. Pozzius multis exaggerat, auctoritatem, qua apud eosdem Theodorus valuit, ad utrumque vel adducendum vel retinendum in pace cum Romano Pontifice.

d S. Zachariæ Papæ Acta dedimus 15 Maji. Præfuit Ecclesiæ a mense Decembri anni 741 usque ad an. 752. Extatque ejus epistola XVIII ad Theodorum Episcopum Ticinensem hoc principio. Pittacium quod nobis tua veneranda Fraternitas obtulit, per quod nos sciscitari studuisti, scilicet filium, cujus pater alterius filiam ex sacri baptismatis fonte habet susceptam, id est, an spiritualem ejusdem patris filiam, quod dici crudele est, in matrimonium suscipere liceat, quod, apud te enormiter asseruisti contigisse.

e Papia a Pippino Rege obsessa fuit anno 755 & iterum 756, quo postmodum Aistulfus ex equi lapsu finem vivendi fecit; eique succeßit Desiderius.

f Hæc referunt Breventanus & Gualla ad tempora Desiderii Regis & Caroli Magni, qui obsedit Papiam anno 773 & 774. Verum Spelta & Saccus referunt ad tempora Pippini & Aistulfi, quos hic auctor secutus est. Et videtur res tota niti traditione vulgi Papiensis. Ferrarius abstrahit a tempore, quo contigisset.

g Pippinus redditam sibi ab Aistulpho Ravennam & Pentapolim & omnem Exarchatum ad S. Petrum tradidit. Ita Eginhardus ad an. 756.

h Pozzius ait, eam mulierem fuisse ex oppido Castelli novi de Scrivia, diœcesis Dertusanæ in Statu Mediolanensi, ipsamque a Sancto sibi per somnum apparente jussam fuisse filium suum curandum adducere Papiam.

i Aliqui ante hæc tempora scribunt S. Theodorum vita functum, & solum 14 annos Episcopum fuisse: sed ex Epitaphio subjuncto refelluntur, ubi mortuus dicitur, dum Papiam tenuit & rexit Carolus, utique Magnus, dictus Rex Longobardorum. Pozzius cap. 11, prolixe describit operam a Theodoro impensam convertendis Saracenorum Regibus, quos Desiderius Rex bello ceperat: & hujus filiam, Carolo desponsam, appellat Theodoram, nescio quo auctore, Bertham aliqui Franci vocant. Ego ad 30 Aprilis agens de S. Hildegarde §. 2, censui Desideratam dictam fuisse.

k Spelta ait esse qui dicant, 20 solum diebus præsedisse Augustinum; ipse Romam ivisse ait Confirmationis seu Consecrationis causa; eaque impetrata per iter in redituobiisse.

l Coluntur S. Syrus I Episcopus 9 Decembris, & S. Juventius 3 Episcopus 12 Septembris.

m Galesinius & Gualla præsentem morienti adfuisse ajunt Leonem Papam III, & funus curasse: quod hic Auctor noster & Carolus Pozzi merito omittunt: cum Leo Papa III primum electus fuerit anno 795, atque adeo annis 17 post mortem Sancti.

EPITAPHIUM
a Iano Grutero editum.

Theodorus, Episcopus Papiensis in Italia (S.)

[4]

Me tibi præclarus Doctor nutrivit alumnum
Antistes Petrus, Ticinensis gloria plebis,
Et Pater & Pastor, patriæ decus, inclitus auctor.
Ecclesiæ semper fueram vernaculus almæ,
Litterulas ex quo primævo tempore sumpsi.
Primus eram Cleri primo Levita; deinde,
Jam licet indignus, magno tamen Ordine fungens.
Sed post ira Dei populum stillabat in istum:
Exul eram, ductus longe de cespite patrum.
Sed me magna Dei servavit gratia semper,
Eruit a multo venienti hinc inde periclo:
Cui laus magna fuit, virtus, & gloria semper,
Qui me tam miserum dira de morte reduxit,
Et patrias iterum me fecit cernere terras,
Tempore quo Carolus Rex, magnus & optimus, istas
Tenuit & rexit grandi pietate benignus.
Hæc mea viventis in seclo fata fiebant.
At nunc ista tenet requies miserabile corpus:
Spiritus altithroni timidus petit, omnia secum,
Judicium Regis, portans quæcumque gerebat.
Corpore conjunctus Petro. Mitissime Christe,
Tu quicumque legis, dic, dic, peccata remitte:
Atque valete mei memores per secula, Fratres.

[5] Crevit postea, inquit Vitam concludens Carolus Pozzi, [Ecclesia restaurata an. 1497.] Papiensis populi religio erga S. Theodorum usque adeo, ut antiqua ac nobilis Albericiorum familia, specialius illi devota, sub nomine SS. Theodori & Blasii ædificandam curaverit ecclesiam in arce Papiensi: quæ cum diuturnitate temporum & bellorum injuriis fuisset destructa, novam a fundamentis excitarunt anno MCCCCLXXXXVII Ludovicus Albericii Presbyter & Joannes Petrus Tacconi: eamque tradiderunt Fratribus Regularis observantiæ S. Francisci, a B. Amadeo cognominatis: sed eadem postea Sanctæ Crucis dicta fuit, ad instantiam Cardinalis eum titulum ferentis. Anno deinde MDLXXVI Hippolytus Rubeus, S. R. E. Cardinalis, Papiensis Episcopus, [corpus translatum 1576.] S. Theodori corpus ad princeps altare ecclesiæ Cathedralis transtulit; ubi a civibus exterisque honoratur, non sine fructu miraculosarum gratiarum, quarum testimonium olim dabant anathemata ad imaginem illius magno numero appensa; neque eædem temporibus nostris omnino cessant.

DE SANCTO ETHELBERTO,
REGE ORIENTALIVM ANGLORVM.

ANNO DCCXCIII

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus cultu, ecclesia, translatione, Vita a Bromptono & Giraldo stylo vario transcripta.

Ethelbertus, Rex Orientalium Anglorum (S.)

G. H.

In Heptarchia Anglo-Saxonica fuerat regnam Orientalium Anglorum, quod in S. Ethelberto Rege, de quo hic agimus, ab Offa Rege Merciorum occiso an. DCCXCIII, finem habuit; [Cultus sacer] postea tamen ibidem regnavit S. Edmundus, martyrio affectus XX Novembris anno DCCCLXX. Sacra illius memoria inscripta est Martyrologio Coloniæ & Lubecæ sub annum MCCCCXC excuso his verbis: In Anglia S. Ethelberti Regis & Martyris. At Grevenus in Auctario Vsuardi, sub annum MDXV & MDXXI impresso, primo loco addit: Athelberti Regis Angliæ & Martyris. Ejusdem festum inscriptum est Kalendario præfixo ante Enchiridion Ecclesiæ Sarisburiensis, prceationibus & imaginibus refertum, & anno MDXXXIII excusum. Ioannes Molanus, in Additionibus ad Vsuardum anno MDLXXIII recusis, ista habet: Herefordiæ S. Athelberti, Regis Angliæ Orientalis & Martyris. Secuti dein recentiores. Cambdenus inter Silures collocat Comitatum Herefordiensem, & de ejus urbi Herefordiæ origine atque incremento sic scribit: Adulta Saxonum Heptarchia primum emicuisse creditur: ab Eduardo Seniore, ut scribunt aliqui, [Herefordiæ ecclesia illi dicata.] constructa: nec sane antiquior de ea facta est mentio. Britanni enim, priusquam Herefordiæ nomen innotuit, locum Trefawith a fagis, & Henford a via antiqua, ipsique Saxones Fernleg a Silicibus dixerunt. Incrementa, ni fallor, maxima religioni, & Ethelberti Orientalium Anglorum Regis martyrio, accepta ferat. Qui cum nuptias filiæ Offæ Regis Merciorum ambiret; a Quendreda, Offæ uxore, quæ potius Orientalium Anglorum imperium, quam honestam filiæ conditionem captavit, ex insidiis nefarie sublatus, Martyrumque catalogo insertus, templum hic sibi habuit a Milfrido Regulo extructum: quod Episcopali statim condecoratum dignitate, in summam crevit opulentiam, munificentia primum Merciorum, dein West-Saxonum Regum. Hæc ibi.

[2] In Ms. Florario Sanctorum indicatur hoc XX Maij, In Anglia translatio Athalberti Regis & Martyris: [Corpus translatum,] scilicet ad dictam Herefordiam. Permansit erecta ibidem ecclesia cum sacris illis exuviis usque ad annum MLV, quando (ut scribit Florentius Wigorniensis in Chronico) Griffinus Waliensium, & Algarus Comes, contra S. Eduardum Regem, copiosum exercitum congregarunt, finesque Anglorum depopulaturi, Herefordensem provinciam intraverunt; [& anno 1055 combustum.] & Anglos fugam capescentes insecuti, quadringentos vel quingentos ex eis peremerunt, multosque vulneraverunt. Deinde victoria potitus Rex Griffinus & Comes Algarus Herefordam intraverunt, & septem Canonicis, qui valuas principalis basilicæ defenderunt, occisis; ac monasterio, quod verus Christicola Antistes Æthelstanus construxerat, cum omnibus ornamentis & Reliquiis S. Æthelbrechti Regis & Martyris, aliorumque Sanctorum combustis, & nonnullis e civibus necatis multisque captivatis, civitate etiam spoliata & cremata, prædæ ubertate ditati redierunt. Hæc Wigorniensis quæ plane eadem habent Simeon Dunelmensis in historia de Gestis Regum Anglorum, & Rogerus Hovedenus parte priore Annalium, qui S. Agelbertum Regem & Martyrem appellant.

[3] [Acta apud Capgravium & Bromtonum] Acta ejus duplicia extant, & ex aliis antiquioribus excepta: horum alia sunt edita in Legenda Ioannis Capgravii, alia inserta Chronico sub nomine Ioannis Bromtoni excuso inter X Scriptores Historiæ Anglicanæ: quæ ultima hic damus, nonnullis inter Annotata ex prioribus observatis. Est Chronicon Bromtoni ad annum usque MCC deductum, ergo quatuor post cædem S. Ethelberti seculis, ex variis auctoribus & encomiastico stylo scriptum. Ex hoc Willelmus Dugdale volumine 3 Monastici Anglicani pag. 150 deducit originem Ecclesiæ Cathedralis Herefordiensis, adductis verbis quæ infra numero 1 habentur. Dein pag. 181 edit chartam Edwardi Regis, qua Presbyteris Herefordiensibus apud S. Ethelberti monasterium immunitas conceditur, & pag. 187 proseruntur privilegia, ad honorem ejusdem S. Ethelberti facta. Præter istæc quæ dixi excusa haberi Acta, Vitam Regis & Martyris Æthelberti a Giraldo digestam, [alia Ms. auctore Giraldo.] ex vetusto Codice Bibliothecæ Cottonianæ Lugduni, sub effigie Vitellii E 7 reperiendo, describendam nobis curavit prælaudatus Guilielmus Dugdal, cum proœmio, quod incipit, Siquis vero deliciarum horto. Eam esse pro usu Chori, stylo verbosiori deductam intelligimus, dum legimus laudatam in eodem proœmio gratiam Martyris nostri & Regis Æthelberti, cujus hodie solennia festive celebramus. Ceterum cum Giraldum auctorem legis, ne Cambrensem cogites, scriptis de Hibernia libris, quos anno circiter MCLXXXX edidit notum & anno MDCLXI a Gratiano Lucio Hiberno operose refutatum (hujus enim stylus multo castigatior & succinctior est) sed posteriorem ejus nominis aliquem Herefordiensem Canonicum, qui licet in fine profiteatur, quod Vitam S. Æthelberti cum miraculis, longis ambagibus ante rudique sermone congestam, Concanonicorum instantia brevius admodum & dilucidius explanavit, est tamen multo prolixior Bromptono, cujus alias ipsa fere verba habet, ut appareat ex eodem ambos fonte sumpsisse. Quare Bromptoni contextui acquiescentes, ex Giraldo Annotationes paucas & miracula ab illo prætermissæ sumemus.

VITA
Ex Chronico edito sub nomine Ioannis Bromtoni.

Ethelbertus, Rex Orientalium Anglorum (S.)

BHL Number: 2630

EX MSS.

CAPUT I.
S. Ethelberti virtutes, iter ad Offam Regem Merciorum.

[1] Post Regem Annam, Adelherus frater suus in regno Estangliæ successit: qui in bello, [Post alios Reges] cujus auctor ipse fuit contra Oswinum Regem Northumbriæ, cum perfido Penda fratris sui Annæ peremptore existens, cum suis militibus est occisus. Cui Athelwoldus, Athelwlfus, Alfwoldus, Berna, & Adelredus Reges in regno Estangliæ successive regnaverunt. Adelredo autem, ultimo dictorum Regum Estangliæ, defuncto; Ethelbertus filius ejus unicus & heres, a a studio litterarum subito ad curas terrarum raptus, [patri suo succedit S. Ethelbertus,] cum omnium voto unanimique desiderio in regni solium sublimatur. Iste Rex Ethelbertus, hæc & hujusmodi Scripturæ testimonia secum recolligens, Quanto major es, humilia te, in omnibus; Humiliamini sub potenti manu Dei; Qui se humiliat exaltabitur; & illud ex beatæ Virginis cantico, Deposuit potentes de sede, & exaltavit humiles; humilitatem in corde suo specialiter & præcipue radicavit, & eam quasi ceterarum virtutum fundamentum in se locavit. [Eccli. 3, 20., 1 Pet. 5, 6., Luc. 14, 11., Luc. 1, 52.] Præterea recolens, & ratione nominis attendens, quod a regendo Rex dicitur; [vir humilis,] eo quod se primum, deinde populum sibi subditum regere debeat; pius Rex, clemens & misericors, pupillo & orphano calumniam fieri, & sanguinem innocentem effundi non permittens, in dubiis absolvere quam condemnare pronior longe fuit. [clemens & misericors,] In certis autem & sententia damnatis semper pœnam mitigare paratus, dolens plurimum, quoties dolorem vel pœnam cuiquam inferre vigore justitiæ tenebatur; gaudens e contra nec mediocriter exultans, quoties præmia conferre & beneficia spargere potuisset.

[2] Accedentes autem ad eum, ad regiam dignitatem jam elevatum, [amans virginitatem,] tam Proceres regni sui quam Prælati, super uxore ducenda regiaque prole suscitanda, ipsum primum in privato, deinde palam & publice convenerunt. Ipse vero, qui a pueritia fixum in animo radicatumque habuerat, virginitatem corporis sui Deo dedicare, [& horrens molestias matrimonii:] fructumque centesimum expectare, quantum & quamdiu potuit, renuit omnino, distulit & recusavit. Legerat etiam, & tam & ex Ethicis quam Theologiæ paginis notum habuerat, matrimoniorum quanta sunt onera. Legerat insuper fatuarum mulierum inertias, deformium fastidia, formosarum & generosarum fastus & superbias, adulteria, plerumque prolem incertam vel evidenter alienam, [suadentibus proceribus] & inter secreta thori & thalami domesticas amaritudines, molestias & anxietates, iras, rixas, zelotopias graves & suspiciones. Legerat hæc, inquam, & ex his collegerat, pectora quidem, in quibus hæc regnant, parum habere pacis, plurimum autem perturbationis. Porro invalescentibus tandem eorum insultibus, quoniam opportune instabant & importune, sciens quia contra omnes sapere quasi desipere est, sciens etiam illud, Omnia fac cum consilio, & post factum non pœnitebis; quamquam vix & invitus, eorum denique voluntatibus sibi obtemperandum duxit & decrevit, timens tamen. [Eccli. 32, 24.] Hæc ratio eum præcipue induxerat ad consensum, quod si regnum ob ejus defectum aliquando forte herede careret, hostiles ea occasione incursus, excidium pariter & exterminium pati posset b.

[3] [consentit in filiam Offæ Regis] Accedens ad eum denique Comes Oswaldus, qui inter Consiliarios ipsius ei fide & familiaritate fuit præcipuus: eumque super c Offæ Merciorum Regis, viri in Occidentalibus insulæ finibus magnifici, filia unica atque legitima ducenda, cum instantia magna secreto convenit. Ipse vero, quamquam invitus ad hujuscemodi consilia declinans, respondit, se cum matre sua adhuc superstite regnique Proceribus inde in brevi consilium habiturum. Quibus ad diem certum convocatis, omnium fere assensus Oswaldi consilio concordavit. [obnitente matre.] Mater sola, vel quia filiarum attentius, quam filiorum, matres conjugia maturare solent; vel potius mente præsaga malorum, illud penitus dissuadebat. Ethelbertus autem, vir bonus & justus, ne muliebri consilio terræ suæ Primatibus pertinaciter resistere videretur; obtemperaturum eorum voluntatibus sē concessit.

[4] [In Merciam abiturus,] Missa autem mane devote, ut assolet, & diligenter audita, gratiaque sancti Spiritus invocata; cum magno comitatu, regioque sicut decuit apparatu, iter arripuit indilate. Sed cum equum suum ascendere debuisset, terra sub pedibus ejus, cum astantium omnium plurima admiratione & terrore, [terretur motu terræ,] quasi terræ motu facto, tremuit aliquamdiu, & concussa quievit. Ipse vero jactans in Domino curam suam, eique revelans viam suam, qui non derelinquit sperantes in se, immotus omnino & interritus, iter aggredi minime formidavit. Et cum aliquantulum processisset, sole obscurato, [& sole obscurato] tantæ & tam atræ tenebræ itinerantes subito operuerunt, ut neque seipsos ad invicem, neque viam ullam jam videre valuissent: donec piis sancti Regis Ethelberti precibus & devotis orationibus radii solares sunt restituti. Clamabat enim ad Dominum, & ad terram prostratus, humiliter dicebat: Notam fac mihi, Domine, viam, in qua ambulem: quia ad te levavi animam meam. [Psal. 14, 8.] Nec mirum si signa, quæ in morte Christi apparuerunt, ante mortem hujus membri Christi ejusdemque dilecti, eamdem præsagientia, contigerunt. Terra quippe, quasi scelus abhorrens quod jam imminebat, mota est: sol autem obscuratus, tamquam ne videret, faciem avertit. Vel, terræ motus ille, terræ regnique commotionem & desolationem (quæ ab ortu Ethelberti, multis annorum curriculis sub Regulis & tyrannis, usque ad Regis Edmundi tempora duravit) aperte potuit significare; sol vero lucem subtrahens, ipsum ab hac luce in proximo subtrahendum, manifesto indicio declaravit.

[5] Cum itaque longius iter agendo, ad vicum in Merciorum regno, qui Villa australis ab incolis vocabatur, jam pervenisset; die ad vesperam vergente, ibidem pernoctare statuens, in loco campestri tentoria figi jussit. [ac visione nocturna:] Præmiserat autem viros discretos atque disertos, cum regiis donariis & exeniis, quæ & Regem dare Regemque recipere cum honore deceret, adventum ejus causamque sui adventus Offæ Regi nuntiantes. Eadem vero nocte, cum membra fatigata labore sopori dedisset; visiones terribiles valde vidit. Videbatur enim eum videre totum aulæ suæ regiæ fastigium a summo deorsum culmine corruere; cornuaque thalami sui, in quo quiescere solebat, tam tecto quam parietibus, subito lapsu in terram cadendo comminui: & alia quædam non minus d horrenda vidit, quæ Comes Oswaldus sibi a Rege relata, consolandi & obsequendi gratia, interpretari benignius satagebat. Ipse vero tacite cuncta considerans & intrepide, se & suam causam ex toto Deo commisit.

[6] [sed reditu nuntiorum recreatus,] In crastino vero reversis ad eum nuntiis, tam propriis quam ab Offa Rege transmissis, qui ei veniendi securitatem cum gratia Regis & benevolentia reportabant; præmissis etiam primo rhedis, deinde clitellariis & sarcinis & sagmariis multis, cum servientium tam peditum scilicet quam equitum turbis, ipse Militum agmine pulcherrime septus; competenti est ordine subsecutus. Post longos itaque viæ labores, [ad curiam Offæ progreditur,] cum ad curiam Offæ Rex Ethelbertus perveniret; fama tanti adventus divulgata, virgo Althrida, Offæ Regis filia, ab alto per fenestram solatio, Regem Ethelbertum juvenem januas intrantem, & Milites suos cœpit diligenter more muliebri, eo quo intrabant ordine, intueri. Quo facto, ad matrem puella reversa, juvenis formam, juventutis elegantiam, Proceres illustres, Milites insignes, comitatum & apparatum incomparabilem, & visa omnia, & forsan visis majora, sibi referre inchoabat.

ANNOTATA.

a Giraldus Sancti matrem appellat Leoverniam: meminitque Etheldridæ Virginis, Rege Anna prognatæ. Capgravius ita habet: Cum in disciplina litterarum profecisset, non voluptatum illecebris animum implicare curavit, sed orationibus & eleemosynis ceterisque operibus bonis tota solicitudine insudavit. Coætaneis ejus ad ludos exercitatis, ipse in ecclesia conversari gaudebat. Demum adolescens factus, & patre orbatus, ad regni solium sublimatur. Alfordus annum aßignat 749, ac cœlibem ait vixisse in regno 44 annos.

b Giraldus hæc interponit: Accessit igitur ad eum aliquando inter proceres regni sui vir magnus & potens, Comes Guerro, monens & consulens, quatenus Australis Britanniæ Regis Egeonis filiam, cui nomen Seledrida, unicam scilicet nuper defuncti patris filiam & heredem, sibi matrimonio copularet; ut ea videlicet occasione quasi duo regna in unam convenire possent monarchiam. Cui Rex statim hujuscemodi responsum dedit: Nonne Egeonis hæc filia, qui patri meo semper infidelis existens, tot eum fraudibus, tot perjuriis fallere consuevit? utpote vir subdolus, perfidus, & versutus: qui & animum sic instituerat, ut nihil ei menti minus esset quam non mentiri, nihil fas nisi nefas, nihil æquum præter iniquum videbatur. Nosti, Guerro, quod sicut in arboribus vitium radicis, sic in hominibus ceterisque animalibus naturaliter in prolem descendere solent vitia parentum vel virtutes. De vitiis itaque mulierum & virtutibus, non de divitiis & possessionibus est inquirendum; de parentum quoque moribus, potius quam honoribus, investigandum. Fortunæ nimirum munera mutari crebro videmus & transferri; natura vero radicitus hæret, quæ suos inventa fortuna relinquere novit heredes.

c Offa post annum regni 39, mortuus est anno 796, relicto filio Egfrido regni herede, cujus infra mentio habetur: unde filia hic unica dicitur, ut quæ non habuerit alias sorores. Interim Edburga, uxor Brithrici Occidentalium Saxonum Regis, illius veneno sublati, filia Offæ habetur: sed hic additur, unica & legitima, ut ista excludatur.

d Vix plura Giraldus; sed Capgravius multo prolixius & distinctius ea sic narrat: Veniens Rex in regnum Merciorum cum membra sopori dedisset, [Visio Ethelberti Regis,] visionem vidit, quam suis retulit dicens: Videbatur, inquit, mihi, Consules ac Tribunos regni mei in regno meo prope me assistere, ubi multis sermonibus cum eis habitis, ruit a summo culmine totum fastigium regiæ domus meæ, cornuaque thalami mei evulsa ceciderunt. Mater mea hæc præsens contemplabatur, & ejulans lacrymabatur, lacrymæ vero ejus cadentes erant quasi guttæ sanguinis decurrentis in terram. Deinde aspiciebam arborem pulcherrimam in domicilio meo excrescere, proceram valde, frondibus & foliis mirabiliter expansam & decoram, nullius arboris similitudini in pulchritudine comparandam: ad cujus radices quidam ultro insistebant, qui hanc toto conamine suæ feritatis incidebant: ex qua succussione quidam torrens sanguinis effluxit, qui contra Orientem magno impetu cursum suum extendere festinavit. In contemplatione vero ejusdem visionis eximiæ, columnam lucis ab Austro sole splendidiorem videbam exurgere: & mirantibus qui aderant & stupentibus universis, ad cælum usque, flammivomis radiis sequentibus, ascendere. Ego autem eram singularis avis in terra, totaque extremitas alarum mearum erat aurea: æstimabamque me arborem illam leviter posse circumplecti, si fortitudini meæ vel potentiæ aliqua occasio pateret circumplectendi. Demum pennarum remigio temperato, celeri volatu superiora columnæ lucis ascendo. Cum autem in supremo culmine illius consedissem, & clara luminaria, quæ summus ille omnium princeps Deus in firmamento collocavit, toto oculorum aspectu sedulus contemplarer; audivi voces in sublime cælestis harmoniæ miscere concentus: cujus nectarea delectatus suavitate, sive ad dulcedinem melodiæ magis magisque intentus, somno solutus sum. Cum autem aliqui interpretarentur, [quam ipse de sua morte interpretatur,] eum in potentia & gloria Regibus præteritis potentiorem & excellentiorem futurum; Rex ait: Fides utique revelationis aliud habebit experimentum, & majoris interpretationis longe altiorem pertingit ad actum. Facilis fortasse nobis hodie ad tyrannum patebit ingressus: verum ignoratur libertas revertendi. Sententiam quæ super me præfinita est a Deo, animo hilari & spontaneo patienter expecto. Nobis autem videtur, casus ille domus, a summo fastigio corruentis, desolationem regni significare, post necem ejus: cornua vero thalami cadendo ad terram confracta, fortitudo est principatus eorum, per mortem Principis sui conculcata ab inimicis & in nihilum redacta. Sanguinolentæ lacrymæ matris, dolores cordis sunt, & passiones quas pro amissione filii sui sine intermissione perferebat. Arbor procera & longa, Regis personam designat; cujus summitas, frondibus & foliis condensa in latum expansa, latitudinem sanctarum portendit virtutum, per quam Sanctorum vita adornatur. [enucleatius explicata.] Qui arborem succidebant, occisores beati Martyris erant. Torrens sanguinis de succisa arbore, sanguis Martyris innocenter effusus creditur esse: qui ad Orientem cursum suum direxit, quando innocentia mortis ejus ad Deum in cælo, ut vindictam acciperet, clamavit. Columna lucis, quæ usque in cælum tendebatur, claritas bonorum operum ipsius exprimitur. Quod se esse avem videbat pulchritudine singularem, cujus alæ in extremitate erant aureæ; significat spiritum ejus geminis alis virtutum, dilectione videlicet Dei & proximi circumdatum, splendentem fulgore & luce bonorum operum, quibus in summo culmine lucidæ columnæ sublevari, & pertingere posset ad gloriosam visionem æternæ majestatis Dei. Audivit etiam voces in cælo cælestis gloriæ, ad gaudia eum felicitatis æternæ invitantes.

CAPUT II.
Insidiæ a Regina structæ. Cædes. Sepultura.

[6] Quibus auditis, animoque diutius anxie revolutis, Regina muliebri plena tam astutia quam malitia, [Regem a consensu abductura Regina] Regem Offam virum suum eadem nocte per hujuscemodi verba convenit. Maturo tibi, Rex, in hoc articulo & valde maturando opus est consilio. Nosti quod Orientalium Anglorum tyranni Merciorum populis ab antiquo imperare desiderant: nosti antiquas gentium inimicitias, & mutuas plerumque regnorum subjectiones. Fallor si non juvenem istum plus ambitus, quam amor huc adduxit: sub uxoris namque ducendæ prætextu, & palliatæ amicitiæ colore, captata tuæ senectutis occasione, callidus in hos fines explorator & expugnator advenit. Non itaque ducendi, sed seducendi causa, hospes accessit; nec hospitis, cum tanta militum & armatorum copia, sed verius hostis imaginem ille gerit. Sed esto, quod filiam nostram duxerit, & hac præcipue causa in partes istas advenerit; [suspectam ei facit Ethelbertum] tunc jure quodam successionis & hereditatis, quæ jam ipsum quasi cum herede contingeret, in mortem tuam quotidie anhelaret; totumque sibi, quod in pace nunc possides, jugiter appetere, & modis omnibus acquirere non cessaret. Flagellum itaque tibi, Rex, fabricas, & flagitium paras, si talem tibi constituas successorem: nihil aliud namque restat, si hunc tibi generum ordinaveris, nisi ut regni tui vitæque pericula non evites, vel saltem sub tanto insidiatore & successore timide & trepide de cetero regnabis: & orientalis illa servitus per te, quod absit, in hos fines liberos inducetur. Porro si repulsam passus & offensus abscedat, non minus periculum procul dubio, Rex, incurres: terrarum namque vestrarum aditus & exitus jam novit, exploratore non indigens alieno. Ætatis tuæ defectum & infirma nostra consideravit: occasionem confusionis & repulsæ prætendet, bellumque vobis statim indicet, [& occidendū suadet:] & ad exterminium vestrum sive mortem accelerabit. In has itaque perplexitates adventus hujus hospitis nos induxit: unde necesse est, ut vel tua per ipsum in brevi destructio accedat, vel per te ejus matura peremptio ordinetur. Finitoque Reginȩ sermone, post longa suspiria, Rex tandem in hæc verba prorupit: Angustias undique graves tua nobis oratio, Regina, depingit: [Idem suadentibus proceribus] ex qua video quidem & evidenter intelligo, quod hinc nobis periculum, inde turpitudo similiter versatur. Cumque demum de morte Regis Ethelberti ad suggestionem Reginæ tractaretur, advocatis ad consilium Proceribus paucis & privatis, ac muliebri industria ad favorem prius allectis, omnes in sententiam mortis consenserunt: dum tamen illud procul a militaribus ejusdem turbis, secretoque & sine tumultu fieri posset.

[7] Prosiluit ergo in medium vir sanguinis, ad scelus omne paratus, cui nomen a Guymbertus; qui ob familiaritatem olim in domo patris sui, cui ministrabat, cum ipso juvene contractam, se melius alio facinus illud posse promisit effectui mancipare. Qui mercede statim constituta, [Guymbertus proditor] pecuniaque suscepta, hospitium Regis Ethelberti fraudulenter adivit, monens & consulens ei, ac ex parte Regis denuntians, quatenus ad ipsum illico privatus & absque militari strepitu, negotium pro quo venerat ad votum expediturus, adveniat. Regis enim infirmitas ac debilitas, sicut in dolo asserebat, tumultus ac turbas hominum recusabat. Juvenis autem Ethelbertus Rex, quia nihil pravitatis unquam excogitaverat vel expleverat, nihil hinc penitus pravi suspicando, [eum hospitio suo fraudulenter elicit] fidem dictis adhibuit: gladioque suo solum accinctus, proditorem prævium innocens omnino & immaculatus, hostia lictorem, victima carnificem, agnus lupum, ad Regis usque palatium mortisque suæ locum sub nocturno silentio est secutus. Venientibus igitur illis ad divortium, tanto sceleri magis idoneum, & ad hoc provisum, exilientibus Guymberti complicibus, Ethelbertus Rex capitur & ligatur: eique nomen Domini jugiter invocanti, spiritumque suum in manus Dei commendanti, sui ipsius extracto gladio caput Guymbertus crudeliter amputavit, [& occidit] & illud cruore perfusum Regi & Reginæ illico præsentavit. A vita itaque istius seculi raptus est Ethelbertus, ne malignitas intellectum ejus bonum mutaret, & fictio animam ejus deciperet. Raptus est, inquam, ne centesimi fructus gloria & virginitatis honore, quem semper appetiit, ullo mundi contagio fraudaretur. Et sicut quædam aliæ referunt historiæ, in juvenem Regem Ethelbertum, forma insignem, petulantes oculos incesta Regina uxor Offæ conjecit: quem quia nullatenus ad consensum inclinare valuit, tamquam uxor Putiphar secunda, Josephum alterum in Ethelberto reperiens, quasi vipera aculeis exagitata, totum virus evomuit in vindictam: sicque mater filiæ invidens, & propter repulsam tanti viri quasi confusa plurimum erubescens, vitam viri sancti morte crudeli, muliebri malitia, statuit terminare. Quoniam sicut in Ecclesiastico legitur, Non est caput nequius super caput colubri, & non est ira super iram mulieris. [Eccli. 25, 22, & 26,] Et in eodem, Brevis est malitia hominis super malitiam mulieris. Passus est igitur sanctus Rex Ethelbertus, Virgo simul & Martyr, palmam victoriosus utramque reportans, XIII Kalendas Junii, [20 Maji.] cujus meritis & precibus Deus in diversis Angliæ partibus miracula multa & varia operatur.

[8] [Althrida sponsa vindictam prædicit,] Audito igitur Principis casu tam inopinato, Altride Virgine revelante, militibus Ethelberti Regis ad propria reversis, eadem Virgo prophetico spiritu repleta, matri quasi divina comminatione futura prædixit. Et primo de filio suo Egfrido per triennium non victuro, regnoque ipsius non stabiliendo. De ipsa etiam Regina turpi morte in brevi moritura, & ultra tres menses non victura, & ante mortem suam dæmonibus arripienda, & linguam suam propriis dentibus corrodenda. Quæ omnia, [& ad Croylandiæ eremum secedit,] sicut prædicta fuerant, postea evenerunt. Virgo igitur Althrida, quæ & secundum quosdam dicitur Alfrida, castitatem corporis sui Deo devovens, ad palustria Croylandiæ, tamquam ad eremum, curavit finaliter se transferre; ubi contemplationi penitus & devotioni dedita, talari tunica induta, in omni sanctitate vitæ permansit: eligens magis abjecta esse in domo Domini, quam habitare in tabernaculis peccatorum b.

[9] Amputato igitur sancti Regis Ethelredi capite, corpus efferri cum capite Rex Offa præcepit, & in ripa fluminis in Comitatu Heresordiæ, quod Luggo c dicitur, occulte sine scitu hominis sepeliri. Cum igitur ministri corpus feretro imposuissent, [Sepultus Ethelbertus] tantæ levitatis inventum est, ut levitatem ipsam magno pro miraculo ferendique facilitatem impii quoque satellites habuissent d. Et cum ad locum destinatum pervenissent, corpus cum capite, juxta Regis Offæ edictum, ignobili sepulturæ & tanto viro indebitæ tradiderunt. Sed quia non fuit Dei voluntas, ut tam sanctum corpus ibi occultaretur; columna lucis sole splendidior eadem nocte ab ejus sepulcro in cælum usque protendebatur, [columna lucis honoratur.] quam scintillæ & radii coruscantes, velut omnia in gyrum devorantes, sequebantur.

ANNOTATA.

a Ita etiam Giraldo vocatur Guymbertus; Capgravio Winebertus, qui in domo patris ejus 12 annis educatus & nutritus fuerat, & post mortem ejus in Ethelberti obsequio aliquamdiu insudaverat.

b Addit Giraldus: Pater pœnitentia ductus occubuit &c. ut infra Bromtonus num. 13: deinde ex Asser describit nequitias & infelicem exitum filiæ alterius Edburgæ, quas apud ipsum legere licebit.

c Ita etiam Giraldus & Capgravius Luggum vocant; cujus nominis nihil ibi reperio, sed bene fluvium Loden, mutata forsitan in hanc formam pronuntiatione.

d Interserit Capgravius. Quidam vero sanctum caput seorsim gestantes, ut majori foret ludibrio, ante alios præcurrentes, in terra volutabant: idem fere habet Giraldus.

CAPUT III.
Translatio corporis Herefordiam. Miracula. Ecclesia constructa.

[10] [Brithfridus a S. Ethelberto monitus,] Tertia vero nocte, beatus Rex Ethelbertus nobili cuidam & prædiviti viro, Brithfrido nomine, in lecto quiescenti, apparuit; præcipiens ei, ut corpus effossum ad locum, qui Stratusway dicebatur, efferret, & juxta monasterium eodem loco situm, illud reconderet cum honore, & traderet sepulturæ; nomenque suum & mortis causam eidem exposuit. Experrectus autem a somno, ut oculos vir ille aperuit, totam cælesti lumine domum conspexit illustratam; virumque sanctum, qui ei apparuerat, cum toto jubaris splendore disparuisse. His autem visis & auditis, [& socius Egmundus,] surgens Brithfridus a cubiculo, non mediocri gavisus lætitia, multiplices Divinæ majestari, quod ipsum tanta visione lustrasset, gratias intimo corde fudit: adjunctoque sibi socio, participe laboris & præmii, viroque probo, cui nomen Egmundus, ad locum pariter ipsi accesserunt: effossumque corpus, propriis decenter manibus ablutum, & sindone regali post indutum, [corpus avehunt,] in quodam curriculo extulerunt. Quo facto, cum de corpore regio læti plurimum & exhilarati fuissent, pro capite tamen nondum invento mœstitiam non minimam habuerunt. Sed fusis ad Dominum communiter orationibus, caput non procul a corpore, ubi non sperabatur, Deo revelante inventum est, & statim ad corpus in feretro collocatum. Cumque feretrum versus locum destinatum prosequerentur; contigit ut ad caput, a rheda in terram forte delapsum, quidam per undecim annos oculorum orbatus officio, obiter offenderet, & statim desiderati luminis gaudiū recuperaret. Qui confestim caput erigens, Deoque & S. Ethelberto elata, [& cæco illuminato in via] voce gratias agens, currum e vestigio secutus est: & cum aliquantulum processisset, ad Brithfridum & Egmundum, qui fatigati itinere parumper repausabant, gratulanter accessit; caputque ab ipsis perditum, & ab eo miraculose repertum, eisdem restituens, rem gestam & luminis gratiam, per egregii Martyris merita recuperatam, ipsis exposuit lætabundus. Quibus auditis, Brithfridus & Edmundus maximo repleti gaudio, Deum, qui tam mirabilis est in Sanctis suis, & magnus in omnibus operibus suis, glorificare non cessarunt. Et sic procedentes usque ad locum præsignatum, [Herefordiæ sepeliunt] ibidem corpus sanctissimum honorifice sepelierunt, in loco videlicet, qui tunc Anglice Fernleg, Latine interpretatum Saltus felicis, dicebatur, nostris vero temporibus a comprovincialibus Herefordia nuncupatur.

[11] Et a Asser historicus veraxque relator gestorum Regis Alfredi, dicit, quod crescentibus, circa Martyris sepulcri loca, virtutum & prodigiorum signis; Rex Offa duos Episcopos, quibus præcipuam fidem habebat, ad investigandum istorum eventuum certitudinem, Fernlegam, quæ nunc Herefordia dicitur, destinavit. [Sanatus tremore capitis] Contigit autem tunc, quemdam potentem virum & magnificum, qui finibus Lidburiæ borealis & Montis-Gumeri & aliis partium illarum terris amplissimis dominabatur, ad locum eumdem eadem hora, causa recuperandæ sanitatis de quadam passione, qua vexabatur, per merita Martyris advenisse. Patiebatur enim continuam capitis concussionem, unde & ab eventu ejusdem passionis super eum, sortitus agnomen, Eywinus Quatiens-caput vocabatur. Qui cum noctu eadem ad sepulcrum sancti Regis Ethelberti vigiliis & obsecrationibus devote & humiliter deserviret; demum divina dispositione, demisso capite parumper obdormivit. Sed a somno post pusillum experrectus, & undique circumspiciens, quæsivit a suis, ubi esset ille bonus vir, qui caput ei tam liberaliter in gremio sustinuerat dormienti. Cum autem responsum accepisset quod neminem vidissent; sanitatem se recepisse sentiebat, quia post dormitionem illam caput suum quiete & absque motu quolibet enormi jam regebat; & statim exurgens, Deo & Martyri Ethelberto Lidburiam borealem cum omnibus integre pertinentiis suis laudabili munificentia largitus est, dicens: Quia rem sub cælo, quam magis desiderabam, [Lidburiam eidem offert:] sanitatem scilicet, contulit mihi Martyr insignis, ideo a me ea re quam in terris plus dilexi, Lidburia videlicet, dignus est in perpetuum remunerari. Hæc autem prima terrarum omnium, ut asserunt, fuit, quæ Beato Ethelberto collatæ fuerunt.

[12] Rex autem Offa de his & aliis virtutibus & prodigiis multis jam certus, superbiam suam ad tantam humilitatem & pœnitentiam reduxit, [Offa Rex varias terras addit,] quod decimam partem omnium rerum suarum Ecclesiæ sanctæ dedit; & ut fertur, aliorum fidelium exemplo provocatus, terras plurimas circa Herefordiam Martyri contulit, quas & Ecclesia Herefordensis usque in hodiernum diem tenet. Monasterium quoque S. Albani, & alia quædam egregia fertur per Angliam fundasse cœnobia & ditasse: & sic demum b Romam profectus, & Apostolorum limina devote veneratus, multisque ibidem, Ecclesiæ consilio, [& Romam profectus sancte obit:] causa pœnitentiæ egregie gestis, ad vitæ correctionem condignamque conpunctionem gratia cooperante signis & miraculis extitit provocatus. Nam, ut dicitur communiter, illum censum, qui Romepeny sive Peterspeny vocatur, Deo & B. Petro & Domino Papæ, qui tunc fuerat, & successoribus suis primo contulit pro perpetuo atque dedit.

[13] c Quo defuncto Egfridus filius suus vix per annum & centum quadraginta dies pro patre regnavit, & sic completum est, quod prophetice Althrida sive Alfrida prædixerat, quod post necem Martyris Ethelberti tribus nequaquam annis Merciorum populis imperaret. His & hujusmodi signis B. Ethelbertus de die in diem magis innotuit, quo usque Merciorum Rex d Milefridus sanctitatem viri Dei fama vulgante cognovit. [Milefridus de nece & miraculis instructus,] Qui & quemdem Episcopum suum, virum simplicem & sanctum, de cujus diligentia plurimum confidebat, ad locum destinavit; jubens de morte Martyris & causa, ac de miraculis & signis, ibidem meritis ejusdem a Deo declaratis, diligens ei scrutinium facere, rerumque gestarum prudenti indagine certitudinem reportare. Quo facto Regis innocentis interitum, quem didicit, magnaliaque Dei multa, nec solum ea quæ audivit, verum & illa, quæ ibidem oculis conspexit, suo Principi nuntiavit. Milefridus igitur Rex his auditis, quamquam in remoris regni sui partibus tunc temporis ageret, [ecclesiam construit:]transmissa ad locum eumdem pecunia multa, ecclesiam egregiam lapidea structura ad laudem & honorem Beati Martyris a fundamentis incepit, & pro devotione Domino auxiliante perfecit: & in eodem loco primus Regum omnium Episcopum e constituens, eamdem ecclesiam Cathedrali dignitate sublimavit, [Episcopum constituit.] quam terris plurimis & prædiis amplis, palliis holosericis & ornamentis egregiis, regia, quoad vixit, munificentia ditare quidem non cessavit.

[14] Post S. Ethelbertum, martyrii laurea in flore juventutis suæ, ut dictum est, coronatum, [Regnum Ost saxonum perturbatur.] regnum Estangliæ per aliquot annos cum commotione & desolatione sub Regulis & tyrannis, usque ad adventum S. Edmundi Regis, turbatum duravit. Quia illud regnum nunc Reges Westsaxiæ, nunc Reges Cantiæ in dominio tenebant, nunc alicui vel aliquibus illud dabant: unde aliquando unus Rex ibi erat, aliquando multi Reguli. Ultimus tamen Anglorum f S. Edmundus sub Rege Westsaxiæ ibidem regnavit, qui de Saxonia veniens, apud Bury in Regem Estangliæ coronatur … Quo interfecto Godricus Dacus ibidem regnavit. Postea Daci regnum minutum partiti sunt, fuitque sub eis usque dum Regi Edwardo pro maxima parte subjectum erat: & sic demum illud regnum Estangliæ, dominio Westsaxiæ contingebat.

ANNOTATA.

a Asser Menevensis, Schireburnensis Episcopus, scripsit res gestas Aelfredi, Regis ab ejus nativitate an. 849 usque ad mortem, quæ contigit anno 900; mortuus ipse, ut scribit quidam ejus Continuator, an. 909. Sed quæ hic de miraculis Regis Sancti narrantur desunt omnia apud Cambdenum, qui Assero illi primum locum dedit inter veteres Scriptores Angliæ in editione Francosurtensi anni 1602.

b Westmonasteriensis hæc late describit ad ann. 794.

c Hæc tomo 3 Monastici Anglicani pag. 180, ad confirmandam antiquitatem Ecclesiæ, Herefordensis referuntur.

d Milefridus Rex supra, Cambdeno Milfridus Regulus: ita etiam in sepulchrali carmine apud Godwinum de Episcopis Herefordensibus, Regulus Milfrith cum conjuge Quenburga dicitur. Videtur loco Witlasii, anno 826 regno pulsi, imperitasse; & ideo in Regum Merciorum Catalogo omissus. Consule quæ infra in Chronico Bromtoni columna 778 leguntur.

e Imo ab anno 680 fuisse Sedem Episcopalem Herefordæ, & Puttam primum Episcopum, statuunt alii. Verum de aliquo ejus Successore nihil scitur: ut ab hoc tempore videatur Episcopatus stabilitus.

f Anno 970, die 20 Novembris Martyrem obiisse supra indicavimus.

MIRACULA
Ex Vita per Giraldum in Ms. Cottonianæ Bibliothecæ.

Ethelbertus, Rex Orientalium Anglorum (S.)

BHL Number: 2626

EX MSS.

[15] Sicut Dominus & Salvator noster, carissimi, B. Martyrem Æthelbertum ad sepulcrum miraculis & prodigiis glorificavit: [Clarescit miraculis ecclesia,] ita quoque in diversis atque remotis regni partibus eum diu signis coruscantibus evidenter extollere non cessavit. Est etenim vicus in Orientalium Saxonum provincia, cui nomen Bellus-campus interpretatio dedit. In cujus prædio antiquitus lignea quædam est basilica constructa, & in honorem ac laudem beati Martyris Æthelberti Domino dispensante feliciter erecta. In hac tanta operatus est Christus & usque in hodiernum operari non cessat, quod tota Orientalis regio signis & virtutibus ibidem gestis olim fuerit illustrata, firmumque fidei gratia cooperante robur acceperit. Traditur enim, & antiquorum comprovincialium & authenticorum testimonio certum habetur, Beatum Æthelbertum, [ubi nocte una in arborem creverat virga illa,] cum ad Offam Merciorum Regem iter arripuisset, in eadem pulchra planitie pernoctasse ibique noctis unius spatio tentoria sua fixa fuisse. Erat autem eodem in loco virga quædam gracilis & delicata, crescens e terra, tenerrimis adhuc telluri radicibus innixa: in summitate vero ramis & frondibus paucis operta, cui forte quædam papilionis cornua funibus sunt alligata. In crastino vero, sole recens orto, tanta & talis est arbor inventa ac si pleno robore centum annorum curriculis fixis ibidem radicibus excrevisset. Nec mirandum quidem, & si forte mirandum, non vehementer tamen obstupendum, si Dominus de surculo tam modico, [cui tentorium Sancti fuerat adstrictum:] pro Militis sui gloria, sub noctis unius spatio tantam arborem erexit, qui totam mundanam hanc machinam ex nihilo creavit; quique virgam electi sui Moysi, pro ostendenda potentia sua, in colubrum commutavit; rursumq; serpente in virgam converso, rubrum eadem mare divisit; quique sub noctis unius tempore virgam Aaron frondere & florere & amygdala parere imperavit. Multa nimirum in Scripturis, ut ait Hieronymus, incredibilia reperies, nec verisimilia, quæ nihilominus tamen vera sunt. Nihil enim contra naturæ Dominum prævalet natura: nec detestari debet, sed admirari & venerari Creatoris opera quævis creatura.

[16] [Ex eadem arbore crux formatur,] Cum autem audissent religiosi regni illius viri, beatum Æthelbertum apud impias nationes jam Martyrio coronatum, de arbore eadem in modum Dominicæ Crucis lignum constituere venerandum. Ubi quamplures, per fidei devotionem & Martyris merita, salutare remedium sunt consecuti. Fixum est igitur illud eodem in loco, quo gloriosi Regis & Christi militis invicti fixum antea noverant fuisse tentorium, & basilica ibidem erecta est; ad quam quotidie plebs devota concurrens una cum Clero, Deum ac beatum Martyrem suum sedulis orationibus, hymnis & canticis glorificarent. Sepulta sunt ibi succedente tempore multa Sanctorum Corpora, qui ea tempestate, qua Sanctus Edmundus a passus est & paulo post, mortem pro Christo pertulerunt; ingruente nimirum per insulam barbarorum feritate, Paganorumque spurcitia sȩvitiaque, [quæ loco bis mota, bis divinitus restituta,] cuncta quæ Christi fuerant devastantium tempore multo. Ceterum respiciente demum Domino populum suum, pace per Britanniam Ecclesiæ b reddita, vir quidam dives, quem prædicti ruris prædia jure hereditario contingebant, lignum salutiferum a loco removens, in viridi planitie quadam ante januam suam statui fecit: decreverat etiam beati Martyris basilicam ad locum eumdem transferre. Sed Crucem illam loco suo, nocte eadem, virtus divina restauravit. Quo mane comperto, vir ille lignum fecit iterum reportari: [tertio auferentem cæcitate plectit,] sed & eodem miraculo die sequente consternatus obstupuit, & tamen animo pertinaciter obstinato, cum ad idem jam tertio removendum accederet, priusquam avelleret, oculorum cæcitate divina ultione percussus est. Cujus infortunii casu pœnitentia ductus, Confessione Presbytero facta, contritione pariter & compunctione adeo incontinenti correctus est, ut se nunquam tanto facinori de cetero consensurum, seque beati Martyris ecclesiam & Crucem illam summopere veneraturum, firma sponsione promitteret: prostratoque in terram ante Crucem corpore, nonante surrexit, [& propter miracula frequentatur.] quam per Dei gratiam lumen oculorum indulta sanitate recepit. Hoc autem miraculo per provinciam audito, & tanta ultione divinitus data, cœpit in tanta veneratione locus haberi; ut magnus a vicis circumjacentibus, nec non & locis remotioribus, cum oblationibus & eleemosynis, ad Crucem prȩdictam, concursus fieret populorum; & coram eadem devote vigilantes & orantes, salutis plerumque dona susciperent. Infantes quoque & pueri, in cunis allati, per beati Martyris suffragia in fide parentum & devotione, passim a periculo liberantur: febricitantes vero, quasi speciali miraculo, tantam tamque efficacem nusquam locorum gratiam consequuntur.

[17] [Aulæum inde furatus intra parietem retinetur] Contigit in eadem Ecclesia miraculum insigne, quod inter cetera sua novitate non reticendum, Erat enim aulæum quoddam, olim ecclesiæ fideliter oblatum: quod cum latro quidam nocte extrahere & exportare niteretur, perque foramen sub ostio factū ubi intravit: cumq; cum furto pariter exire pararet, capite cum humeris jam exposito, parte residua intra jacente, se tanto paries ad corpus pondere pressit, ut nec extra ullatenus progredi, nec interius regredi valuisset. Uxor autem, suspectam habens viri moram, filium ad quærendum patrem emisit: [donec illucescat.] cui tandem ibidem invento nullum penitus liberationis præsidium præstare prævaluit. Parochiani vero cum ad ecclesiam in crastino mane solita devotione convenissent, latronem tam miraculose compressum & comprehensum vehementer admirantes, eumque extrahere volentes, absque difficultate qualibet ipsum per se libere egredi, ut ingressus antea fuerat, obstupuerunt. Sicque factum est ut B. Æthelberti merita provincia tota laudaret, & a sacrilegis ausibus tam evidentis ultionis exemplo se pravorum temeritas refrænaret.

[18] In pago Orientalium Anglorum cui Statesella c vocabulum antiquitas dederat, cum dies passionis beati [Sutor festum violans oculo læso punitur.] Æthelberti per singulos annos valde celebrius habeatur, pauper quidam arte sutoria vitam agens (quoniam attritæ frontis est egestas, nec quidquam pudet dummodo vivat) solennitatem minime custodiens, pro explenda necessitate miser operi solito solicitus intendebat. Quem cum uxor sua super hoc excessu sæpius argueret, ipse tandem erga illam iracundiæ furore permotus, dum minus ob hoc operi, magisq; intenderet objurgationi, dextrum infeliciter oculum acu sutoria perforavit. Qui continuo Sancti implorans auxilium, ad ecclesiam ejusdem quanta potuit festinatione properavit; ibique confessione correctus & compunctione, fusis aliquamdiu coram altari devotis orationibus, in ipsoque demum altari oblationibus expositis, optatam cum multorum admiratione sanitatem recuperavit.

[19] Manebat in confinio loci ejusdem, in quo Martyris Ecclesia constructa fuerat, [Miles blasphemus in Sanctum] vir quidam Vitalis nomine, qui ex Normannica gente oriundus extiterat. Hic Martyrem nostrum, innato inter Anglos d & Normannos odio, quasi tanto indignum honore ac veneratione reputans, uxorem suam, die quodam purificationis suæ ad aliam ecclesiam ire fecit, ibique solennes ritus ad victimam suæ expiationis offerre. Quo completo remeando Vitalis, cum domum Militis cujusdam probitatis eximiæ, cui nomen Godiscalcus, forte intrasset, domina domus ejusdem, Lecelma vocata, quod Ecclesiam S. Æthelberti tam temerario contemptu declinare prȩsumpserat, instanter arguebat. Ille vero, vesano spiritu torvus & quasi in amentiam versus, Prius, inquit, uxorem meam præsepia boum meorum adorare compellerem, quam illum quem tu prædicas Æthelbertum. Eoque dicto statim miserrimus ille repentino casu in terram corruit, [subito extinguitur.] & coram omnibus mise rabiliter expiravit. Ex quo patet, quia Sanctos suos Dominus venerari vult in terris, quos ipse quoque veneratione dignos judicat & in cælis. Paret etiam, quia non est personarum acceptor Deus. Sed omnis nationis, omnis conditionis, qui credit in illum, non confundetur: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum: apud quem non est distinctio Judæi & Græci, sed ex omni gente quicumque invocaverit nomen domini salvus erit. Vitam igitur Sancti Æthelberti, cum miraculis antiquis, longis autem ambagibus rudique sermone congestam, Concanonicorum nostrorum instantia, brevius admodum & dilucidius explanavimus; nova miracula nostrisque diebus propinquiora e Sancti ejusdem merita, in Herefordensi Ecclesia Deo auctore patrata, cum a testibus fide dignis nobis oblata fuerint, Domino propitiante tractaturi.

ANNOTATA.

a S. Edmundus Rex, martyrio coronatus a Danis anno 870.

b Anno 887 fœdus inter Alfridum Anglorum Regem, & Gurmundum Danum coaluit: quo iterum rupto, firmior quies sub eodem Alfredo an. 898 esse cœpit.

c In Vita cap. II Stratus-way. Videtur autem idem esse qui hic States ella, si tamen non est vitiosa scriptura.

d Normanni, sub Guilielmo Conquestore, regno Angliæ potiti sunt anno 1066: post quæ tempora apparet hoc contigisse.

e Seculum fortaßis 14 hæc possunt significare: utinam vero etiam posteriora istæc aut scripta essent, aut ad nos pervenissent.

DE SANCTO IVONE
EPISCOPO CARNOTENSI IN GALLIA.

ANNO MCXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS
De Vita recentius collecta ante opera: cultu, & epitaphiis ejus.

Ivo, Episc. Carnotensis in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

Opera Ivonis, sæpius typis cusa, novißime recognita, & in duos tomos distributa, obtulit Iacobo Lescot Carnutum Episcopo Ioannes Fronto, Canonicus Regularis, sacræ Theologiæ Professor in monasterio S. Genovefæ, & in Academia Parisiensi Cancellarius, uti ipse indicat in pervetusto Kalendario Romano a se illustrato. [Vita a Ioanne Frontone scripta.] Hic, post præfatam Dedicationem, subjungit Vitam S. Ivonis, ex ejus scriptis & aliis antiquis monumentis concinnatam: quam inde damus, nostro more in capita & numeros distinctam, atque additionibus marginalibus & Annotatis exornatam. In hac dicitur, diem ultimam obiisse anno MCXV, XXIII Decembris. Verum quia isti dies impediantur propriis Officiis, ad præparationem Natalis Christi recitandis: Pius V Pontifex in Bulla anni MDLXX, nominatim pro S. Ivone Episcopo Canonicis Regularibus Congregationis Lateranensis conceßit, ut dies ejus festus celebraretur hoc XX Maji: quando sub ritu duplici omnia de eo peraguntur etiam in Congregatione Gallicana, & propriæ ad secundum Nocturnum recitantur Lectiones, sed quæ in ipsa fere Vita continentur. Illud tamen inde observo, a Frontone præteritum quod ibi dicatur sacrosanctum Missæ sacrificium offerenti globus igneus e capite micare, [Cultus Ecclesiasticus 20 Maji] aut caput palam circumtegere visus. Protertio Nocturno Lateranenses sumunt Euangelium de Communi, Vigilate quia nescitis. In Congregatione vero Gallicana legitur Euangelium de Doctoribus, Vos estis sal terræ; & ista præscribitur Oratio, Deus, qui Ecclesiam tuam Beati Ivonis Confessoris atque Pontisicis illustrare dignatus es meritis & doctrinis; concede, ut ejus intercessione spiritualibus semper muniatur auxiliis, & gaudiis perfruatur æternis. Aliæ ab aliis indicantur Orationes recitandæ. Meminerunt ipsius ad eumdem XX Maji, Molanus, Ferrarius, Saussajus, & pridie Ghinius: quod eo die celebratur festum in Congregatione S. Salvatoris.

[2] In antiquo Kalendario Ecclesiæ S. Ioannes Carnotensis in Valle, his verbis ejus memoria celebratur: Decimo Kalendas Januarias, [Memoria ob beneficia in Ecclesia S. Ioannis in Valle.] anno ab Incarnatione millesimo centesimo decimo quinto, obiit bonæ memoriæ Ivo Carnotensis Episcopus, qui Canonicorum Regularium Ordinem in hac Ecclesia constituit, & eamdem rebus suis ampliavit, dans Fratrum usibus Ecclesiam S. Fidis, Ecclesiam S. Stephani cum rebus ad eam pertinentibus, Ecclesiam de Luciaco, Ecclesiam de Pontegodano, & terram ultra stagnum, triginta quoque volumina librorum suorum, & multa alia. In Kalendario S. Quintini Bellovacensis, ista in particulari referuntur: [& S. Quintini Bellovacensis.] Primus Abbas hujus Ecclesiæ, postea Carnotensis Episcopus, dedit nobis triginta volumina, calices quatuor, textum aureum, Crucem auream, phylacteria quatuor, Cruces argenteas & auratas quatuor, dexteram B. Callisti Papȩ, thuribula duo argentea. De hujus autem Ecclesiæ fundatione & dedicatione late agitur in Vita S. Romanæ Virginis & Martyris Bellovacensis, VIII Octobris danda. Ex Martyrologio Ecclesiæ Carnotensis hæc seligimus. Ivo hujus Sacratissimæ Sedis Antistes, vir magnæ religionis, Ecclesiasticorum & secularium negotiorum prudentissimus, [atque Ecclesia Cathedrali.] mitis affatu, patientia insignis, castitate pollens, & tam in divinis quam in philosophia eruditissimus. Qui sex pallia bona, & leptem cappas, & infulas tres, & tapetia tria decori hujus Ecclesiæ contulit. Librum Missarum & Epistolarum & textum Euangeliorum, & unum Lectionarium matutinalem dedit, & omnes argento paravit. Pulpitum miri decoris construxit: scholas fecit: domum Episcopalem speciosam & lapideam a fundamento refecit: & cum omnibus ad eam pertinentibus, sive mobilibus sive immobilibus, ex ancilla liberam reddidit, libertatemque ipsam adstipulatione privilegiorum & Romanæ Sedis & Regis & Comitis, quæ in archivis hujus Ecclesiæ habentur, confirmavit. Terram etiam quamdam contiguam eidem domui, ad amplitudinem ipsius domus, a Vicedomino acquisivit & muro clausit. Apud Pontem-Gaudinum alias domos ad usus Episcopales ædificavit, eamdemque villis in multis melioravit … Minoratas omnes hujus Ecclesiæ & precarias, in communes redigit usus, & eas in posterum personis distribui tam suo quam Apostolico privilegio vetuit. Angarias & injustas exactiones, & pravas servientium distentiones, fieri per Præposituras iisdem privilegiis prohibuit. Ad augmentandam tabulam altaris idem moriens centum modios vini reliquit, & in aliis pluribus suæ Ecclesiæ & Clericis suis multa bona fecit. Hæc ibi.

[3] Epitaphium ejus in vetere membrana Brissonii & ex Tavelli manuscripto apud Severtium, [Epitaphium unum,] est hujusmodi.

Mente, manu, lingua, doctrina, corporis usu,
Prudens, munificus, affabilis, utilis, insons,
Firma columna domus Domini, quam jure salubri
Fovit, munivit, instruxit, jugiter auxit,
Consilio, scriptis, quo viveret ordine, rebus.
Cujus opem gratis æger, rem sensit egenus,
Istius urbis apex memorandus Episcopus Ivo,
Hac si us expectat adventum Judicis urna.

[4] Philippus ab Eleemosyna Abbas Bonæ-Spei, aliud ei Epitaphium scripsit. [aliud,]

Reddidit affectus Patrem doctrina Magistrum,
      Regula Canonicum, Pontificemque Gradus.
Famosum probitas, humilem natura, verendum
      Vita serena, senem longa, pudica sacrum.
Præsule defuncto sua tollere mos erat olim
      Principis, hunc morem Principis emit Ivo.
Hujus opem læsus, plebs dogmata, fræna tyrannus,
      Sensit egenus opes, pro grege vota Deus.

[5] Aliud proferunt Sanmarthani, quod est ejusmodi.

Præsulis Ivonis corpus jacet hic tumulatum,
      Cujus honos pulsat limen utrumque poli. [tertium,]
Juris hic Antistes, Canonum Decreta sacrorum,
      Perlegit, legum dogmata dans brevius.
Mystica Sacra alibi dantur, Rex, quam tibi Remis:
      Consultorque tuus, Rex, vocitatus abit.
Hunc capit Hugo Comes, Carnutū mœnia tentans;
      Quem pia plebs redimit sumptibus innumeris.
Ære suo atque opera renovavit Præsulis ædes,
      Firmat Joannis, quæ jacet, Abbatiam.
Atque Decanatum Andreæ formavit & auxit:
      Te duce fit Mariæ pulpitus Ecclesiȩ.
Fundamenta loci jecit Belli-Prioratus,
      Hic Magdalenæ præparat Ecclesiam.
Vicenos annosque duos sine crimine Sedem
      Rexit, ab integris moribus atque fide.

VITA
Auctore Joanne Frontone,
Academiæ Parisiensis Cancellario, Canonico Regulari S. Genovefæ.

Ivo, Episc. Carnotensis in Gallia (S.)

A. IOANNE FRONTO.

CAPUT I.
Ortus, studia, electio in Abbatem & Episcopum.

[1] [Nobili stirpe prognatus] Inter eos, qui Ivonis nomine in Gallia appellati sunt, longe omnibus excelluit Ivo Carnotensis. Hic in agro Bellovacensi natus, nobili a sanguine nobilem animum traxit. a Patrem habuit Hu gonem de Altoylo, & matrem Hilemburgim dictam. [sub B. Lanfranco studet:] Adolescens litteris humanioribus imbutus, atque in philosophia versatus, Lanfranco Doctore, b Abbate Beccensi, Theologiæ sacræ operam dedit in monasterio Beccensi: quam & ipse docuit ætate factus provectior.

[2] Cum autem serio Patrum Conciliorumque lectioni incumberet, [præficitur monasterio Bellovacensi S. Quintini] & e diversis Decreta Ecclesiastica congereret; indignanti quod tantis intervallis ab essent a canone suo Canonici, commodum affuit Guido Bellovacensis. Hic quondam Augustæ Ve romanduorum in Ecclesiæ S. Quintini Decanus, Cæsaromagi Bellovacorum factus Episcopus, in memoriam S. Quintini monasterium construxit; concessisque prædiis Canonicos illic constituit anno millesimo septuagesimo octavo. His præfectus Ivo, monasterium paternis possessionibus auxit, & quo illud omni ope juvaret, secum, legibus ad id conditis, vitam regularem intulit, vir Canonum peritissimus, & eorum observationis studio flagrantissimus. Erant quidem jam olim Canonici regulares passim in Gallia, atque in aliis provinciis. Diu est cum c Chrodegangus peculiarem Metensibus suis Canonicis d regulam scripsit. In Concilio autem Aquisgranensi omnibus Regulam Ludovicus Pius edendam curavit, opera Amalarii Diaconi, misitque in singulas provincias observandam: in qua, e maximam partem, Chrodegangi regula continetur. Verum lapsu temporis cum relaxata esset disciplina, ei denuo instaurandæ multi laborarunt: in quibus Ivonis opera præ cunctis excelluit. In monasterio prædicto præfuit annos plus minus quatuordecim, modo Prælatus ejus, ut in privilegio Philippi Regis; modo Præpositus, ut in Bulla Gregorii VII, modo Abbas, ut sæpius dictus. Hic procul dubio dum sancto otio fruitur, Collectionem Canonum fecit, quam postea in f Compendium Hugo Catalaunensis contulit, & Pannomiam sive g Pannomicam vocavit. Præterea logiam docuit: moris enim fuit tunc, ut sacræ Theologiæ studia in monasteriis maximis vigerent: neque id oneris Abbates ipsi monasteriorum defugerunt, ut ante vidimus in Lanfranco, hic in Ivone nostro. Hoc autem muneris, quo defunctus est Ivo, in causa fuit, cur in antiquissimis monumentis Magister ac Doctor appelletur. Tanto autem fuit monasterii illius & Ivonis ipsius pietatis ac canonicæ observationis fama, ut h multa monasteria accitis inde Canonicis aut ædificata aut instaurata fuerint, & ex iis celebres aliqui ad Episcopatum pervenerint.

[3] Interea rerum sedebat id temporis i Aictrici Carnutum Gaufridus, quem cum pridem Gregorius VII Romam simonia accersivisset, quod deessent testes ad tantam rem comprobandam, [eligitur Episcopus Carnotensis:] remissum Sedem obtinere permisit. Verum Urbanus II hunc iterum sibi delatum, tandem multis criminibus convictum, Sede sua movit, & apud Clerum populumque Carnutum, ut sibi Ivonem nostrum, doctrina & pietate insignem, deligerent, suis (ut ait k ipsemet) monitis effecit. [epist. 40] Votis ipsorum non illico cessit Ivo, quietis amans, nec inhians dignitatibus: sed jubente Philippo Rege, parere coactus est. Verum Richerius Senonensis Archiepiscopus, assentientibus ei e Suffraganeis nonnullis, nec electioni subscribere, nec electo manus imponere voluit: ob id quod in depositione Gaufridi contra jus suum actum diceret, quo ad se pertinuit, tamquam ad proximum judicem, causam ejus dignoscere & judicare. Egit diu precibus & solicitationibus apud ipsum Clerus populusque Carnutum: sed frustra se esse videns, facit, ut Ivo Urbanum conveniat: & ille in Italiam profectus animo se ab illis difficultatibus liberandi, [consecratus ad Vrbano II Capuæ anno 1092,] volens nolens ab eo χειροθεσίαν Capuæ, finiente anno millesimo nonagesimo secundo, recepit. [ep.2 & 8] Inde graves discordiæ ipsum inter & prædictos Episcopos: qui factam Majestati Regis injuriam, & jura Galliæ ab Ivone violata contendentes, Stampis collecti, Ivonem rejicere, & Gaufridum Sedi restituere aggrediuntur; zelo procul dubio in insontem Ivonem exerto, minime tamen novo, & multis tum ante tum post exemplis confirmato. Contra autem Ivo Sedem Apostolicam appellare, [post longas oppositiones admittitur.] spretam temeratamque ejus auctoritatem alte conqueri, vir ceteroqui minime servilis, nec potestarum adulator etiam summarum. Verum cum ei quod summum est, & ipsum nomen Religionis accedit, cedant omnia necesse est. Quare Richerius ipse, usu Pallii interdictus, Gauffridus iterum pulsus, & Sedi suæ Ivo constitutus est. Hic quidnam egerit, narrant ejus Epistolæ ad Summos Pontifices, ad Reges, ad Cardinales, Legatos, Primates, Episcopos, virosque primarios: narrant quotquot ab illo usque exaratæ fuerunt historiæ. Dum vero inde auctoritatem tuetur, inde virtutem colit, sese non modo Galliæ, sed Ecclesiæ toti conspicuum reddidit. Et sane utraque hac opus habuit cum primis, tum ad obsistendum vitiis nusquam non grasiantibus; tum ad perferendum mala, quæ ipsemer zelo suo vehementi, & publicorum erratorum (si gravia sunt) minime toleranti, in caput suum accersivit.

ANNOTATA.

a Fronto, ex instrumento antiquo S. Quintini Bellovacensis.

b Robertus de Monte in Appendice ad Chronicon Sigeberti ad an. 1117, Hic dum esset juvenis, inquit de S. Ivone, audivit Magistrum Lanfrancum Priorem Becci. In Chronico autem Beccensi dicitur Lanfrancus Monachus Beccensis scholas tenuisse, quod Prior continuavit: cui anno 1062 succeßit Prior S. Anselmus.

c S. Chrodegangus, seu Crodegandus, Episcopus Metensis, mortuus est anno 766 die 6 Martii, quo etiamActa illustravimus.

d Hæc regula Canonicorum, cum necdum cognominabantur Regulares, est edita tomo I Spicilegii Lucæ d' Archery.

e Fronto addit, hæc scribi ab Ademaro Monacho.

f Idem Fronto, Auctoris hujus compendii, inquit, nomen inveni in historia monasterii Herivallensis, ad annum 1091. Est hoc etiam Canonicorum Regularium in diœcesi Parisiensi.

g Panormiam, nomine a librariis corrupto, scribi docet Labbæus, & ab Hugone nonnullis, additis ex sanctionibus Innocentii II, post obitum Ivonis in Papam electi.

h Ita Philippum Ep. Trecensem circiter an. 1085 evocasse ad Ecclesiam S. Gregorii legitur apud Acherium in Spicilegio.

i Aitricum cum Scaligero scribit alii Autricum.

k Prima inter Epistolas Ivonis est Vrbani II, ubi ait illum secundum nostra monita elegistis, & ep. 2: Nostra fulti licentia Carnotenses, venerabilem Presbyterum Ivonem, Canonico ordine, in Episcopum elegerunt.

CAPUT II.
Peracta circa Philippum I Regem.

[4] Philippus tunc Galliȩ Rex, Bertradæ amore captus, eam Fulconi Andium Comiti ejus marito abstulit; [Philippi I Regis nuptiis cum Bertrada assistere detrectat.] vel sane illam, a Fulcone tacite se subducentem, sibi matrimonio conjunxit: aliis ex Episcopis Galliæ conniventibus, silentibus aliis (Adeo proclive est Majestati obsequi, quocumque inclinet) aliis denique Episcopatu cedentibus, quod nollent vel amicum vel iratum habere Regem, contra fas agentem. a Mandatur Ivoni, ut Parisios se recipiat, celebritati nuptiarum adfuturus. Sed ire detrectat: & qua voce, qua litteris Regi ipsi, Summo Pontifici, ac Præsulibus Galliæ scriptis, illicitum hoc coniugium constanter occlamat: quæ sibi Philippi & Bertradæ infensissimum odium pepererunt. Sed hujus odium insuper habuit, a qua nec amari vellet: adversus illum autem ita servorem animi temperavit, ut licet illius libidinem acriter coërcuerit, Majestati tamen Regiæ cetera obsequibilem se præstiterit, & rerum illius atque adeo totius regni amantissimum. Fugit diu Regis conspectum, & in aulam adventare, etiam vocatus, renuit: ne si adsit & taceat, favere; sin vero obloquatur, Regem offendere videretur. Haud quidem impune tulit magna illa ejus παῤῥησία. Non defuere etiam inter Præsules, qui abruptæ contumaciæ eum accusarent, dum ipsi sese deformi obsequio dedunt. Ministri vero Regis, per fas & nefas ei addicti, bona Ivonis diripere, [ideo affligitur & carceri includitur:] Ecclesiæ reditus intercipere, eum modis omnibus & omnibus exemplis affligere, ut ne panis quidem ei esset quo vesceretur. Sed inter alios hac in re primas tulit Hugo Puteacensis Dominus, Carnutum Vicecomes: qui dum Regi morigeratur, & adulteris vel etiam incestis abblanditur, Ivonem nostrum carceri impingit: ac in quodam castello diu detinet; quo frangat animum, ni saxo fortior esset. Perstat enim ubique invictus. Cumque ad aures ejus pervenisset, Primates urbis Carnutum ac cives armis eum liberare velle, b prohibuit; noluitque libertate potiri, sanguine & detrimento suorum redempta: patientia prorsus omni laude digna, & antiquorum defensorum Ecclesiæ ac sanctissimorum virorum nulla in re absimili. Et quidni illis parem fecerim, cum eum c Guiliemus Filcanensis Abbas, ὁμίλιξ Joanni & Eliæ comparaverit?

[5] Non omni prorsus caruisset ope, si alter in Gallia fuisset Ivo, [pro Hildeberto Ep. captivo agit:] qui erga se ageret adversus Hugonem Vicecomitem, quod ipsemet aliquanto post egit Ivo pro d Hildeberto Cenomanensi contra Retrocum Comitē, qui hunc etiam carceri incluserat. Post enim quam frustra preces adhibuit, dicto anathemate diris eum devovit. Hæc agens vir magnus μεγαλῶν ψυχῶν, inimicam & perpetuo illas insectantem τὴν διαβολὴν vitare non potuit. Atque in primis non delit forte aliquis, qui eum iræ & suspicioni nimio plus indulgentem fuisse existimet, qui contra Regem indignationem Summi Pontificis & fulmen provocaverit. Verum, licet mihi de Regibus bene mereri videantur, qui maculas eorum nomini temere impressas vel minuere vel eluere conantur; tamen nec Philippum undequaque innoxium quisquam affirmare audeat, nec satis rationum habere possit, ut ostendat Ivonem parum illi aut regno ejus fuisse faventem.

[6] Quod ad Philippum attinet, factum ejus præcessere exempla secutaque sunt. Multa quidem, non tamen similia omnino, & quæ peccatum ejus magis obruunt quam excusant. [in reprehensione Regis,] Nam uti concedatur, quod a Berta divortium nulli reprehensioni sit obnoxium (quod tamen constare debuit & Ivoni & aliis, ut illud in dubium non revocarent) at certe initum cum Bertrada matrimonium; quæ nullo Ecclesiæ judicio se a Fulcone subtraxerat; quæque eodem consanguinitatis nexu, quem cum Fulcone prætexere potuisset, a Philippo absterreri debuit; nullo modo excusari potest. Et ut omittam e auctores συγχρόνους viros magnos, rerum testes oculatos, qui Ivonem mirum in modum celebrant ac laudant, [ab auctoribus coævis laudatur,] ut nemo quisquam sit contra illum hac de re oblocutus, licet inimicis non caruerit & criminatoribus; ipsi Philippus & Bertrada, quando absolutionem excommunicationis a Lamberto Atrebatensi Episcopo, Romani Pontificis vices agente, receperunt, reos se esse f fassi sunt, & numquam deinceps conventuros coram prȩsentibus Episcopis promiserunt, sicut legi ego ipse in epistola g manuscripta ejusdem Lamberti ad Paschalem II Summum Pontificem. Non desuere inter Principes & Præsules, qui Regi assentarentur, nempe de genere eorum, quibus omnia Principum honesta atque inhonesta laudare mos est. Nam si quid rationis in eis, quidni reclamant, dum ista & tot alia fiunt in testificationem nuptiarum illicitarum? Cur non aut manu aut voce Regis innocentiam tutantur? [tacentibus aliis,] Invitant omnia, Rex, vexata innocentia, exempla, Ivonis fervor immodicus, ejus criminandi licentia: & tamen silent, neque quidquam contra Ivonem pronuntiant. Tot vero & toties collecti Episcopi, Cardinales, Legati, Princeps, nihilne vident, qui una voce Regis peccatum condemnant: excusant autem numquam, aut minuunt aut tegunt? Cum autem Ivo dicat Philippum Richardo Albanensi, Summi Pontificis Legato, promisisse a Bertrada se discessurum, usque ad dispensationem Romani Pontificis, quod contigit anno millesimo centesimo secundo; & ipse roget Summum Pontificem, ut cum Rege temperet & dispenset; & aliunde certum sit, nullam dispensationem intercessisse ex laudata Lamberti epistola; signum est in nuptias illas inquisitum fuisse iterum, neque dispensationi locum ullum inventum esse. [Epist. 144]

[7] Addo, neque Ivonem habuisse unde Regi Philippo minus bene vellet, cum multis beneficiis sese ei obstrictum sciret. [obstrictus ipse Regi.] Nec vero diffitetur. Episcopi dignitatem ei fert acceptam non semel, propter quam, si quid humani pateretur & vulgo similem gereret animum, Regi præ ceteris ejusque libidini assentiri debuit. Sed & antequam ad Episcopatum perveniret, Regi maxima debebat. Constructo S. Quintini monasterio, atque inibi collocatis religiosis Canonicis, Rex privilegio concesso & institutionem & largitiones ei factas regia auctoritate communivit. Deinde rogatus ab Ivone, Canonicis S. Quintini apud Veromanduos misit epistolam, qua petit ut cognomini Ecclesiæ Bellovacensi præbendam concedant h … Ex his nemo non videt, Ivonem debuisse, præ cunctis Philippum observare nisi ab eo, quod humano sensu & Regia dignitate altius est, revocaretur.

ANNOTATA.

a Allegat Fronto Paulum Æmilium in Philippo I. Rem explicat ipse Ivo epistola 15 Philippo Regi missa, quæ apud Franciscum du Chesne tomo 4 est epistola 4.

b Prohibuit id per epistolam 20, Clericis & laicis Carnotensibus scriptam, valde illustrem, in qua se ad quælibet patienda resignat voluntati divinæ.

c Hujus Guilielmi 3 Abbatis Fiscanensis acta laudantur ab Orderico Vitale, & ex eo a Sammarthanis. De illa Abbatia egimus 9 Ianuarii ad Vitam S. Waningi.

d Res tota describitur ab ipso Hildeberto epistola 19, quæ est tertia tomo 4 Francisci du Chesne pag.247.

e Allegantur a Frontone, Hildebertus, Goffridus Abbas, Anselmus, Lisiardus, Gauffridus Malaterra, Gaufridus Grossius, Segerius, Auctor Historiæ Ecclesiasticæ monasterii Herivallensis, qui vocat Ivonem Sanctum.

f Ipsa utriusque confeßio cum juramento extat apudAcherium tomo 3 Spicilegii pag. 129.

g Addit Fronto eam esse in manibus R. P. Sirmondi.

h Apposuit Fronto utrumque monumentum, sed quia primum, & præcipuum & valde longum, modo etiam extat apud Sammarthanos, ubi de dicto monasterio agunt, & quia eo tenor Vitæ valde interrumpitur, ipsum putavimus omittendum, cum altero non magni momenti.

CAPUT III.
In rebus publicis agendis prudentia & circumspectio.

[8] Multos exinde sibi fecit inimicos, qui nomini suo, tum apud Reges, tum apud Summos Pontifices detractum ivere. a Apud Urbanum πνευματικὸν αὐτοῦ πατέρα calumniis appetitus, [Ob columnias paratus deponere Episcopatum] non aliis argumentis iis obviam ire voluit, quam abdicato Episcopatu. Sed prohibuit Summus Pontifex, quippe Ivone Ἐπισκοπὴ, non Ivo τῆς Ἐπισκοπῆς indiguit. At cum Urbanus diem suum ultimum b obiislet, resque semper in pejus ruerent; Romam Ivo se conferre statuit, animo se omni onere exuendi: sed insidias inter Alpes sibi structas intelligens, pedem retraxit. Paschalis autem Summus Pontifex, sciens quid illi esset animi, in præsidio manere jussit. Haud tamen evitare potuit, quin etiam ejus indignationem incurreret: quia cum probe sciret, quid discrepent observantia & adulatio; dum illam exhibet, istam amandat, non semper placet.

[9] Delatos c Richardo Albanensi Episcopo S. R. E. Legato simoniæ nomine Canonicos suos ita defendit, [suos de simonia excusat:] ita crimen illud repulit, ut ostenderit simul taxandos eodem crimine Summi Pontificis ministros; qui ab Episcopis, Abbatibus & aliis pretia exigunt sane immensa, specie chartulas & alias id genus minutias repensandi. Fatendum sane, tunc temporis & paulo ante, adeo crimen simoniæ in Clericis inolevisse, tantumque ei extirpando Summos Pontifices insudasse, ut quidquid vel umbram illius præ se ferebat, in suspicionem veniret. Verum nemo telum contorquet, qui contra se idem retorqueri libenter patiatur: atque infirmum semper excusationis genus visum est, crimen regerere. Neque Ivo id fecit, sed quid Canonici responderent, ingenue retulit.

[10] Agnoscunt plerique omnes, solum prope Ivonem ea tempestata contra exundantium vitiorum torrentem se obtulisse. Ipse est qui, ne malæ famæ homo, Joannes Archidiaconus, Aurelianorum fieret Episcopus, apud Hugonem Lugdunensem, Pontificis Romani Legatum, pro virili laborat. [Epist. 66, ep. 87] Ipse est, qui Stephano Galardensi, ne in Sedem Bellovacensem evehatur, obsistit. Et ne Gallia virtuti ejus satis ampla sit, ipse est qui apud Paschalem II & Robertum Comitem Mellentium conqueritur, quod Ranulfus Dunelmensis Episcopus Lexoviensem Ecclesiam novo genere invasionis occupat, [& incestæ nuptiæ celebrentur:] ei filios præponens adhuc pueros, more Judaico alterum alteri successurum. [epp. 154 & 157] Ipse est, qui Henrico Regi Angliæ semel ac iterum scripsit, tum ob multa alia, tum etiam ne incestis nuptiis filiam suam alligaret. [epp. 55, 60, 87, 109 & 120] Ipse est, qui cum Pontificibus Summis, modeste tamen, Legatorum, qui dicuntur a Latere, avaritiam; importunasque ad Sedem Apostolicam appellationes eorum, [carpit Legatorum avaritiam:] qui propriorum Pastorum sententia constringuntur, expostulavit. Nempe Sedis illius observantissimus, ægre ferebat, passim ipsi detrahi: [epp. 46, 250, & 259] unde abscissas voluit detractionum ansas quo ad fieri posset.

[11] Florebat tunc temporis Gauffridus Abbas Vindocinensis, vir sane simplex & bonus, quem inter & Ivonem amicitia nexa est. Scribit tamen hic Paschali II se multa pati ab Episcopo Carnutum, Ivone nempe nostro: & ex utriusque d epistolis simultatem quamdam inter illos natam videre est, [simultatem habet cum Gaufrido Vindocinensi] ob exemptum Vindocinense monasterium ab Episcoporum potestate. Hæc enim est radix, similium discordiarum ab antiquo feracissima, etiam inter quoscumque sanctitate & doctrina claros. Et sicut illi nulla virorum etiam piissimorum auctoritas hactenus finem facere potuit; ita nec illa integritati ac sanctitati utriusque partis disceptantis quidquam officere visa est. [epp. 12, 25, 60] Dum autem undequaque Ivo in vitia omnium invehitur, quid mirum, si aliis oneri, aliis odio sit? Quis obstrepentem perpetuo tubam illam æquo animo audire possit? Et si quosdam fecit gradus atque ἐξουσία superiores, quis non irascatur, aut toties lancinatam non vindicet dignitatem? Profecto qui ad mores hominum illius ævi animum adverterit, mirabitur, non quod clamaverit Ivo, sed quod solus exclamaverit, & tot alii silere potuerint; cum opus fuisset clamore valido, ad veternum hominum excitandum.

[12] Nec mihi tamen fingas Ivonem, virum auausterum ac ferreum, qui contumacia ac inani jactatione libertatis famam fatumque provocaret. Qui legerit ejus epistolas, [moderatus in rebus agendis:] moderatum agnoscet: sæpe namque Canonum rigorem temperavit, aut alios temperare monuit: sæpe Pontifices aut Legatos eorum aliosque Præsules a pronuntiando anathemate dehortatus est. [ep. 23] Denique multo plura toleravit, quam increpavit; ut de ipso dicere possimus, quod olim de Pontifice, sed profano dictum; Nullius servilis sententiæ sponte auctor, & quoties necessitas ingrueret sapienter moderans. [& erga Philippum] Dictum ab Urbano II anathema contra Philippum, diu celatum detineri voluit, benevolentia ac propensione quadam erga Principem, ne quid in regno tumultus fieret. [ep. 137] Bellovacensi Ciero sciscitanti, utrum reum quemdam Canonicum tribunali Ecclesiastico, [in responsis ad Bellovacenses,] ut fert Canonica lex, an civili vel regio, ut Rex ipse imperabat, sisteret; illud quidem melius & ex jure, istud tamen faciendum censuit, ob ea quæ imminebant mala, nisi patientiam ad omnia duratam paratamque haberent. Similia fere scribit Turgedo, Ingenæ Abrincantorum Episcopo, [Turgedum Episcop.] dubio sententiæ, num Legato Summi Pontificis aut Regi obtemperaret. [ep. 270] Illi quidem morem gestum oportere dicit: at si non satis ei sit animi, neque iratum Regem habere velit, [& Cononem Legatum.] mittat ad Summum Pontificem, qui factum contra ejus voluntatem excusent. [ep. 273] Apud Cononem autem Prænestinum Episcopum, sanctæ Sedis Apostolicæ Legatum, orat, ut Episcopus Bajocensis censura Ecclesiastica non inuratur: quippe qui sub alieno jure, cui serviat necesse est, distinetur.

[13] Sed inter moderationis & erga suos Superiores propensionis argumenta non omittendum, quod ait Ordericus de illo (Verba ejus offeram) Anno MCIII. [Lib. 2.] Paschalis Papa in Gallias venit … Tunc venerabilis Ivo, Carnotenæ urbis Episcopus, inter præcipuos Franciæ Doctores eruditione litterarum tam divinarum quam secularium floruit: [Excipit Paschalem Papam:] a quo invitatus Papa solennitatem Paschæ apud Carnotum celebravit.] Porro autem dum iis sedulus vacat, inde disciplinæ Ecclesiasticæ assertor, inde ejusdem cum id exigit locus temperator maximus; non prætermittit ea, quæ & Regi & patriæ debet. Et licet sacrorum Sedis Apostolicæ jurium defensor fuerit acerrimus, [prudens & circumspectus,] nihil tamen contra Gallicanȩ Ecclesia jura commisit unquam aut committi passus est, in utrisque servandis ac propugnandis mirum quantum prudens & circumspectus. Id sensit Ludovicus VI, statim ab eo quo regnare cœpit. Post enim aliquot dies quam fato e Philippus functus est, suboluit Ivoni, multos sacræ Regis unctioni moram nectere velle novandarum rerum studio. [ep. 189] Quamobrem institit, ut quam primum ea Genabi Aurelianorum perageretur, reclamantibus nequidquam Remorum Clericis: [procurat coronationem Ludovici 6,] qua in re haud dubium & Regi & Regno consultum ivit. Quid referam curam ejus, qua egit ne Rex Ludovicus parum honestis se nuptiis commacularet, quas illi Hugo Trecensis Comes suadebat; & destinatam sponsam sine mora sibi copularet, [& honestas ejus nuptias,] ut successoris spes impendentes regni scissuras retineret? Certe magni a Rege æstimatus est, ita ut præ cunctis illi esset a consiliis. [epp. 209 & 239] Hominem anathemate percussum, & mensæ Regis participem effectum, ab Episcopo recipiendum censuit, & recepit ipse: tanti fecit Regi acceptum esse.

[14] Cum mandasset Paschalis II Radulfo, Sedi Remensium designato, ne se Regi ullo sacramento obligaret; scripsit minime obtemperatum fuisse, quod hoc mandatum, & contra consuetudinem Episcoporum Galliæ, & contra jus Regis esset; neque aliunde profectum, quam ab eo quod in hominibus σαρκικὸν, & quod quærit τὰ σαρκὸς, non quæ Dei sunt. [ep. 190] Eidem Summo Pontifici scribens rogat, [Summos Pontifices & Reges qua potest conciliat:] ut numquam ab amicitia Regis Galliæ temere discedat; ne Galliæ, alioqui religiosissimæ & Romani Pontificis amantissimæ, dissidii ac schismatis, quo tunc Germania misere lacerabatur, causam det. Quare sensit res humanas incolumes & tutas esse non posse, nisi consenserint inter se Regnum & Sacerdotium: cui rei alterum alteri de suo nonnumquam cedat necesse est.

[15] Sed nulla res est, in qua ingenium ac sapientia Ivonis magis emicuerit, quam in quæstione de f Investituris, ut appellant. [circa Investituram quomodo egerit.] Ea hoc temporis agitata est cum tanto calore inter Imperatores, Reges, Pontifices, ut qua parte steterit victoria neque nunc neque tunc dicere possis. Ivo de his pronuntians, licet modo Baronio placeat, modo displiceat, ita tamen disseruit, ut nec Pontifici Romano, nec Regibus ac Imperatoribus, notam ullam hæreseos aut erroris, aut schismatis aut ignaviæ inuri passus sit: cum nec hæreseon errorumque ea sit materia; & cetera, si nulla sit divisio, pro loco, tempore ac aliis circumstantiis minui, augeri, tolli, apponi possint, quæ varias deinde acceptiones & appellationes subire queant. Itaq; censuit, investituras factas a Principibus non continuo damnandas; eisdem a Pontificibus Summis permissas, minime rejiciendas; ex natura rei, si id fert bonū pacis, ab solo Summo Pontifice accipiendas; ante hac autē sȩpe non sine Regibus datus acceptusque. Hoc, inquam, censuit & magno conatu affirmavit, atque si tempora nostra consulis non pœnitendo. Noluit libertatem Ecclesiasticam secularibus potestatibus subjici; uti nec se ita attollere, ut has despiceret aut offenderet. Diceres ex his alium esse Ivonem, ab eo quem ante descripsi increpantem ac detonantem: tamen is ipse est, æqualis erga omnes, si æquales erga se habuisset; moderatus sane, si eo tempore luxuriæ, ambitioni, [direptiones Ecclesiæ impedit,] avaritiæ modus ullus fuisset. Ludovicum Regem ejusque Aulicos a direptione bonorum Ecclesiæ, seu minis seu censuris, audacter deterruit: ab his tamen abstinuit, quando illas satis esse existimavit. Mansuetudinem ergo severitate temperavit, nisi forte cum Ludovicum ipsum vile nescio quid a se petentem, ita severe coërcuit, quod futilia ab Episcopo requireret, ut diceres regium induisse animum, quia Regem alloqueretur.

ANNOTATA.

a Allegat Fronto epistolarum Gaufridi lib. 2, cujus novemdecim primæ sunt inscriptæ Ivoni.

b Mortuus est Urbanus 29 Iulii anno 1099.

c Late ipse Ivo epistola 133 ad Richardum Legatum totam rem explicat.

d Citat Fronto epistolas Gaufridi lib. 1 & 2 & epistolam Ivonis 195.

e Philippo anno 1108, 29 Iulii extincto, succeßit Ludovicus VI Grossus dictus: cujus Acta Sugerius Abbas S. Dionysii & alii late deducunt apud Franciscum du Chesne.

f De Investituta sæpius actum, ac potißimum 21 Aprilis ad Vitam S. Anselmi.

CAPUT IV.
Bona Ecclesiarum procurata. Obitus: cultus sacer.

[16] Maximis his distentus minora non neglexit: atque in primis ut Fratres suos secum semper haberet, [Instituit Canonicos Regulares in cœnobio S. Ioannis,] eorumque frueretur consortio, ecclesiam S. Vincentii prope urbem Carnutum, a Realdo quodam Presbytero, anno Domini millesimo tricesimo octavo circiter ædificatam, in qua Canonicorum cœtus degebat, eis tribuit; addito S. Stephani collegio: & his anno millesimo nonagesimo nono, cum consensu Canonicorum suorum, claustrū templumq; extruxit, S. Joanni Præcursori sacrum: ex quo monasterium nomen a S. Joannis Varliacensis traxit. Stetit id ad annum usque millesimum quingentesimum sexagesimum octavum, quo sortem multis aliis parem, segregum & hæreticorum furorem, expertum est. Quamobrem religiosi Canonici sese in urbem recipientes, in prædicti S. Stephani ædibus habitarunt: ni malis dicere in ruderibus: adeo omnia vetustate & squallore confracta ruinæ appetebant: donec anno Domini millesimo sexcentesimo vicesimo quarto, Illustrissimi Domini b Destampes, tum Carnutum Præsulis, opera illuc acciti Canonici Regulares (qui recens Silva-necti, consilio & auctoritate Eminentissimi c Cardinalis de la Rochefoucauld, ejusdem urbis Episcopi, se meliori vitæ ac sanctiori reformaverant) domum eamdem a fundamentis ædificarunt. Præterea Ecclesiæ S. Andreæ ejusdem urbis Decanum, [Decanum in ecclesia S. Andreæ:] de Capituli sui consensu, Collegio præposuit: Dominum nempe Odonem, virum venerabilem, in Ecclesiasticis & secularibus bene eruditum, qui suas ipsius vices obiret; Abbatem antiqua acta vocant: quod nomen quia olim Canonicis & monachis commune fuit, etiam post divisionem secularium Canonicorum a Regularibus, his utrisque aliquando attribuitur.

[17] Amicos habuit dum vixit d Robertum de Abriffello, B. Mariæ de Rota Ordinis sanctimonialium Fontis Ebrardi auctorem; & Bernardum, [benefacit locis sacris] S. Cypriani Quinciasensis ad Augustoritum Pictonum monachorum etiam quorumdam Institutorem & Abbatem. His sua in diœcesi monasteria ædificasse dicitur; Monachis quidem e Bernardi Tironum monasterium; mulieribus autem Roberti hoc quod vocatur f Alta-brugeria; leprosis domum magni Belli-loci extruxit; Cluniacensibus Magdalenæ Parvi-Belli-loci Prioratum dedit, Caritatemque (Autissiodorensis diœcesis oppidum) monasterio eorum addixit. Ambonem Ecclesiæ Carnutum, veteris novique Testamenti historiis, eleganter pro tempore illo exornari fecit.

[18] [moritur 23 Decembris an. 1115] Tandem de Ecclesia optime meritus, supremo fato fungitur X Kalendas Januarii, anno Domini MCXV, contra quam sensit Matthæus Paris aut Papirius Maslonius. Sed hujus fidem faciunt Necrologia, tum Ecclesiæ Carnutum, tum monasterii S. Joannis, quorum elogia g infra descripta habes. Non me fugit aliquos Ivonem nostrum Purpuratorum numero accensuisse: sed decepti sunt ex eo, quod eodem fere tempore vigeret Ivo Cardinalis, qui & in Gallia Legatus fuit Innocentii II Summi Pontificis, anno Domini millesimo centesimo quadragesimo secundo.

[19] Hæc de Ivone dicenda habui. Qui epistolas ejus legerit, plura deprehendet. [vir in omnibus magnus] Ampliores ejus laudes nemo hic requirat. Viam institit, qua itur ad cælos. Vir illis quibuscum vixit magnus; posteris tamen major, quia his nihil oblocutus est. Stirpe & dignitate æqualis multis, inferior nonnullis, ut virtute & doctrina omnium maximus. Conditione quidem & obedientia Principibus & Pontificibus Summis subjectus: at animi celsitudine & constantia ne suppar quidem, sed si quid ultra. Ad summa natus, & qui summis esset dignus, nisi cum summis tractatu difficilius aliquid esset. Regum favorem nec sprevit, nec quæsivit: benevolentiam illorum æstimavit, propter hoc quod ipsis bene vellet. Nobilis, Theologus, Canonicus, Abbas, Episcopus, ut quodam modo omnium sic qui tantus est, nec ullus ulli propter ipsum quidquam invideat. Nativitati ejus locum dedit Belgica, dignitati Celtica, virtuti tota Gallia, Italia, Anglia. Regibus ac Principibus fidus & utilis non tamen semper placens, quia utrumque difficile. Pontificum Summorum filius addictissimus: sed aliquando eorum, ut hominum, quasi pater: adeo, cum res exigeret, altos inducebat spiritus. Denique sic in terris versatus est, ut cælum proxime attigerit: & corpore solutus, dubio procul consecutus sit.

[20] Memoriam ejus semper quidem venerati sunt Christiani, [ex indulto Pii V colitur 20 Maji.] haud vero ullo die festo celebrarunt per multos annos. Post mortem tamen ejus in ipsum ossaque illius grassati sunt hæretici, quod non solent nisi in Sanctos. Et Pius V, felicissimæ memoriæ Pontifex, Canonicis Regularibus Lateranensis Congregationis diem ejus festum celebrare permisit XX Maji, Bulla data XVIII Decembris anno millesimo quingentesimo septuagesimo, Pontificatus quinto.

ANNOTATA.

a Sammarthani, S. Joannis in Vailea ab Ivone Episcopo Carnotensi institutum, accitis e Bellovacensi S. Quintini Canonicis Regularibus, quos in Collegiatam induxit circiter annum 1099.

b Leonorius Destampes præfuit ab anno 1621 ad 1641, quo creatus Archiepiscopus Remensis.

c Hic est Eminentißimus Franciscus de Rochefaucauld, qui factus an. 1613 Episcopus Silvanectensis, primo cœnobium S. Vincentii Silvanectensis reformavit, cujus reformatio propagata est ad cœnobium S. Genovesæ Parisiense, uti etiam ad aliorum Ordinum cœnobia: qui etiam Patres nostræ Societatis impense dilexit, mortuus anno 1645 ætatis 88.

d Acta varia hujus B. Roberti dedimus 25 Februarii.

e In antiquis Actis B. Bernardi, a nobis ad 14 Aprilis illustratis, cap. 9 hoc beneficium recolitur.

f De Alta-Brugeria agitur in Vita dicti B. Roberti cap. 3, ubi multa adduntur de controversia inter Robertum & Ivonem sopita.

g Nos supra in Commentario prævio ea attulimus.

DE BEATO ORLANDO
CONVERSO VALLVMBROSÆ IN HETRVRIA.

SYLLOGE HISTORICA.
Ex monumentis & scriptoribus Vallumbrosanis, ab Orlando de Medices recte eum distinguentibus.

Orlandus, Conversus Vallumbrosanus in Hetruria (B.)

ANNO MCCXLII.

AUCTORE D. P.

[1] Extremam anni MDCLXI partem & sequentis anni initium sic egimus Florentiæ, ut, quamvis intra urbem multum operis nobis esset, inter Bibliothecarum Manuscripta versantibus, non tamen neglexerimus visere circumposita loca, Sanctorum corporibus monumentisque illustrata, invitante ad id hiemis, minime asperæ, commoditate. Et ubique magna quidem caritate ac benevolentia accepti sumus a variorum Ordinum religiosißimis viris, [Vallumbrosæ excepti an. 1662] gaudentibus advenisse tempus, quo memorias suorū Patronorum, eatenus intra vicinorum notitiam consistentes, videbant ei operi inserendas, per quod universo orbi Christiano innotescerent. Nusquam tamen major eluxit animi proptitudo, quam in Vallumbrosanæ Congregationis Archimonasterio, sito inter excelsos Apennini colles, XVIII P. M. ab urbe Florentia. Cum enim XV Ianuarii MDCLXII, iter illud pedites emensi, illuc oppido laßi pervenissemus; explicari non potest, [vidimus Beatorum Ordinis corpora,] quantum se effuderit omnium alacritas ad nos excipiendos fovendosque; ita certatim Superiores subditique, seniores æque ac juniores, ad nostra convolabant obsequia, ubi viæ causam propositumque intellexerunt. Ibi noctem egimus eodem in cubiculo, & P. Godefridus etiam in eodem in lecto, qui S. Carolum Borromæum olim exceperat hospitem: mane autem revertentes a Sacrificio Missæ, quod feceramus in insigni pulchreque ornato Sanctarum Reliquiarum sacello, excepit Reverendißimus Abbas cum Monachorum præcipuis; eodemque reduxerunt, ipsas sacras Reliquias conspecturos, supra altare; sub quo, inter geminas ipsum sustentantes columnas, hujusmodi titulus legebatur.

Hic latuere diu multorum corpora Fratrum,
Qui in Vallumbrosa vitam duxere beatam. [anno 1604 super altari collocata:]
Hæc defossa pie Valeriani tempore Patris,
Hic eadem Alfonsus Portaqua recondidit apte.
AN. MDCIV. DIE. I. AUGUSTI.

[2] Scilicet anno MDC, tempore Valeriani Abbatis, ab Alexandro Martio Medices Episcopo Fesulano retecta fuerant, & post Processum desuper formatum approbata, ut vere Beatorum ac pro talibus antiquitus veneratorum & honorifice conditorum ossa; corpora scilicet decem, capita novem: nam unius (credo B. Ioannis Eremitæ) caput in oratorio Cellarum manet. Eadem vero quarto post anno Alphonsus Abbas, in elevato supra altare pegmate, per loculos plures diviso sic distribuerat, ut capsæ quindecim, post totidem crystallos, apparerent pulcherrimo ordine; quemadmodum videre licuit, remota, quæ alias obducta sacris Reliquiis manet, insigni tabula, S. Ioannis Gualberti Fundatoris imaginem præferente. Proceßum illum, & singulorum qualemcumque notitiam, dabimus prædicto die I Augusti, [inter hos B. Orlandus,] tamquam omnium communi festo, propter communis translationis memoriam; eo quod plerisque nullus proprius, quo singulariter colantur, dies nunc sit. Interim hic proponimus, quæ de uno eorum, gradu quidem profeßionis laicalis ultimo, sed meritis haud quaquam postremo, invenimus: propterea quod hunc ei diem aßignet Arnoldus Wion libro 3 Ligni Vitæ, ex eoque Hugo Menardus in Martyrologio, & Gabriel Bucelinus in Menologio Benedictino, [obiisse dictus 20 Maji 1242] his omnes verbis: XIII Kalendas Junii S. Orlandi, Conversi Vallis-Umbrosæ, magnæ circa energumenos virtutis: & in Notis additur: Tabulæ Vallisumbrosæ de eodem agunt hoc die, quæ migrasse eum referunt anno Domini MCCXXXXII. Vocatur a Nonnullis Ordandus. Librum suum Arnoldus impreßit Venetiis anno MDLXXXXV, duodecim annis post quam Eudoxius Locatelli de S. Sophia impresserat Typis Florentinis Vitam sancti Fundatoris, cum Historia omnium Generalium, Beatorumque ac Beatarum Ordinis. Hic lib. 2 cap. 27, agit de Beato Fratre Orlando, velut qui floruerit tempore Benigni Generalis XV, intra annum MCCV & MCCXXXV; sed nullā facit diei aut anni obitualis mentionē. Quæ autē in Processu adducta descriptaq; fuit Tabula continens nomina septem Beatorum Ordinis, hoc solum habet. B. Orlandus: ea die qua obiit, quidam captus a dæmone mirabiliter ante corpus ejus liberatus est. Vnde intelligitur quod Tabula, quam Arnoldus allegat, circa annum MDLXXXX composita sit, ad eumque missa apud eum remanserit; superestque optandum, sed vix sperandum, ut tam pro hoc Beato quam pro aliis innotescat fundamentum. quo nixus auctor Arnoldo potuit præscribere tam definite diem & annum mortis cujusque.

[3] Inter alios eruditos viros, quos doctorum hominum Parens & Mæcenas Laurentius Medices, seculo XV ultra medietatem provecto, fovit ornavitque, etiam Hieronymus Vallumbrosanus fuit. Hic singulari opusculo ad eumdem Laurentium (quod una cum miraculis S. Ioannis Gualberti, [ejus elogium ab Hieronymo Vallumbr, scriptum,] & libello de Vita solitaria ad Eremitas Cellarum, reperimus Florentiæ in Laurentiana Bibliotheca) paucis aperuit vitas & illustria facta Beatorum Vallumbrosanæ Religionis, S. Hieronymum, de viris illustribus scribentem, imitatus; ubi de B. Orlando sic habet. B. Orlandus, hujus S. Mariæ Monasterii Conversus, id est de illorum numero, qui etsi sacrum locum incolunt, a Monachis tamen paululum differunt: laxiori enim vita habentur, utuntur etiam habitu breviori: quos quidem bonis artibus assuetos, ad forum rerum venalium ire beatissimus Pater Joannes jubebat, unde res necessarias ad usum monachorum in monasterium importarent, ne Monachi rerum penuria vagari vel extra exire etiam inviti cogerentur. Hic, inquam, ut ad inceptum redeam, quam Jesu Christo gratus carusque extiterit, facile ostenditur; cum eo die, quo ex hac ad supernam vitam migravit, quidam captus a dæmone, ante ejus corpus pristinæ sanitati illico redditus est. Inde factum est, [velut potentis contra dæmones,] ut qui devotionis gratia aut bonæ valetudinis recuperandæ, ad monasterium istud S. Mariæ concesserint, adeant sepulcrum ejus devote, quod penes turrim campanarium hujus monasterii ostenditur: quo in loco & quorumdam aliorum Beatorum corpora in Christi pace requiescunt. Et nos viventes vere propriis oculis conspeximus, eorum precibus incredibilia signa e cælo mortalibus esse impetrata, adeo ut passim ab omnibus finitimis Sancti & nominentur & prædicentur; etsi de more (ut Canones sacri volunt) haud sint confirmati Sancti.

[4] Eudoxius vero Locatelli, loco præcitato, sic scribit: Tempore Generalis Benigni inter alios floruit in Religione quidam Conversus Claustralis, [ab Eudoxio Locatelli amplificatum.] nomine Fr. Orlandus, qui totus divino addictus servitio, quantum nancisci poterat vacui ab operibus temporis, impendebat exercitiis orationis; cetera ab obedientia sibi imposita munia exequens, magna cum promptitudine, humilitate & patientia. Benignus & facilis erga omnes, numquam turbari videbatur; sed eodem semper vultu hilaris apparebat. Frequens erat in contemplanda cælesti post hanc vitam gloria, eoque sic capiebatur, ut biduum aliquando triduumve impastus transigeret. Quam autem Deo acceptus esset, in ejus felici morte apparuit. Dum enim sanctum illius corpus efferebatur ad sepulturam, dæmones per os energumeni, illuc attracti a consanguineis, ut coram Reliquiis S. Joannis Gualberti liberari posset, magno cum ejulatu clamare cœperunt; Non ergo sufficiebat compescendis nobis cruciandisque virtus Magistri, quod contra nos etiam insurgat discipulus? Hominemque ad terram allidentes, [Ipsa capella ejus nomine dicta.] Miserere, inquiebant, nostri, Serve Dei: atque in his vocibus abierunt, insessum a se virum mortuo similem relinquentes. Exhinc vero consuetudo obtinuit, ut exorcismis sacris curandi homines, eos primum experiantur ad illius sepulcrum, magna cum efficacia crebris experimentis probata; capellaque ipsa sub campanili appellatur Capella B. Orlandi; in quam etiam dicitur solitus quotidie se recipere, ad pœnitentiam orationemque nudis genibus faciendam.

[5] Silvanus Razzius, in Vitis Sanctorum Tuscorum, Italice edidit Vitam Orlandi de Medicis, cum bona venia Serenissimi Magni Ducis Ferdinandi acceptam ex Latina Bibliothecæ Laurentianæ, [Ab eo diversissimus B Orlandus de Medices,] in qua præter nomen omnino reperias nihil, quod poßit occasionem dare vel minimæ cogitationis de Vallumbrosano Orlando. Intelligo tamen esse aliquos qui unum eumdemque haberi pro certo velint, qui solitariam vitā prius in territorio Placentino duxerit, deinde Vallumbrosæ inter Oblatos vixerit. Sed si Razzio fidem habere recusant, adeant ipsam Laurentianam Bibliothecam: ibi Pluteo secundo invenient parvum Codicem Ms. sub numero 35, in eoque aliud nihil quam ipsam Latinam Vitam sub hoc titulo De vita, pœnitentia, morte & miraculis B. Rolandi de Medicis, qui suum diem clausit extremum in Castro-Bargoni Episcopatus Parmæ, MLXXXVI die XV mensis Septembris. Invenient etiam in fine vitæ, ante miracula Cremonæ descripta manu Notarii publici, expresse dici, quod in dicto Castro mortui corpus, cum maxima & decenti comitiva Clericorum & laicorum, [Busseti prope Cremonam sepultus.] ad ecclesiam Busseti solenniter & devote fuit portatum & sepultum: est autem Busserum Cremonensis diœcesis oppidum insigne, octo circiter P. M. remotum ab urbe, ubi adhuc servatur ipsum corpus.

DE B. ALBERTO ABBATE,
ORDINIS VALLVMBROSANI BONONIÆ IN ITALIA.

ANNO MCCXLV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
De ejus cultu, Actis & distinctione a S. Alberto Carmelita.

Albertus, Abbas Ordinis Vallis-Umbrosæ, Bononiæ (B.)

AUCTORE D. P.

Bononiensis in Romandiola diœcesis, superiori seculo ad finem vergente, quando Eudoxius Locatelli de S. Sophia suū de Vallumbrosana historia opus absolvit, Ordinis illius Abbatias solummodo duas, Prioratus quatuor numerabat. Horū Prioratuum unus extra portam S. Vitalis, teste Antonio Pauli Masini ad VII Augusti, S. Alberti de Savena dictus, [Nomen relinquit suæ in qua sapulius ecclesiæ,] Eudoxio simpliciter S. Alberti, Parochialis ecclesiæ titulũ aliquando habuit, nomẽ vero S. Alberti (cum forte antea simpliciter de Savena diceretur, addito titulo Sancti cui erat dicata) accepisse creditur circa annum MCCXLIIII a B. Alberto Parisio, Abbate Bononiensi, Ordinis Vallumbrosani, ibidem sepulto & miraculis claro. De hoc in jam citato Hieronymi Vallumbrosani libello ad Laurentium Medicem hæc leguntur.

[2] Est Bononiæ, urbem juxta, monasterium quoddam hujus nostræ Religionis, quod ex B. Alberti nomine templum S. Alberti dicitur, in eo enim ejus corpus sepultum esse constat. Hic itaque ut in vita, etiam & post mortem, miraculis multis claruit: ex quibus unum in præsentiarum enarrare non abs re visum est, quod a multis cum nostræ tum Camaldulensis Congregationis Religiosis fide dignis accepimus. Ajebant enim fuisse Bononiæ de Beccariis cives quosdam, [hujus pavimentum diripere tentans Commendatarius Abbas,] grandes natu, & in civitate tum florentes, opibus & viribus potentes, quibus (ut hodie jura ecclesiastica sunt) monasterium illud in Commendationem evenit; si Commendatio dici fas est, quod destructio esse multis rationibus probaretur, nisi alio tempus nos properare moneret: verum hoc dicere ausim, Religionem Christianam fere omnium rerum vera vocabula amisisse. Hi itaque cives, ut ad inceptum redeam, ex tunc paulatim & dignitatibus & honoribus privati, ultionem divinam adhuc minime persensere: verum, ut Sapiens ait, exosam habuere disciplinam, & præceptum Domini neglexerunt. Et præsertim unus injustior ceteris, qui etsi assiduis podagris & intermissa febre laboraret, tamen ab injusto opere, cum multis ex amicis sibi consulerent, non declinavit; imo maluit, ob rerum fallacium & labentium possessionem, & hac in vita miserabili torqueri variis flagris & angustiis, & in futuro æterno ævo cruciari, quam hic, contentus suo & parvo ut dicitur, sancte & juste vivere. Hic itaque cum palatium suum exornare lapidibus perpolitis sine suo sumptu optaret, [miraculose prohibetur.] lapides marmoreos ex præfato templo jussit auferri. Verum Jesu volente, ipsius B. Alberti precibus factum est, ut nec unum quidem lapidem opifices & ruricolæ inde amovere potuerint: ubi enim tantum nefas aggredi tentabant, mox miserabiliter torquebantur. Eo in stuporem & admirationem versi opifices, rigentes ac trepidi Bononiam revertuntur; & quid eis præter solitum acciderit narrantes, ejus sanctitatem vehementer extollebant. Quid quod prope longeque manentes, non semel in anno, [Semina sub ejus invocatione benedicuntur.] verum singulis mensibus undique ad eum locum turmatim cum oblationibus, gratia devotionis & votorum persolvendorum, confluunt. Est & aliud non minus referendum, quod omnes ejusdem patriæ agricolæ, nec frumentum serere, nec aliud granum terræ mandare auderent, nisi prius per religiosum virum, illud monasterium habitantem, frumentum vel pars terræ trita, in calatho seu canistro allata, benediceretur.

[3] In tabula, continente nomina & breve elogium septem Beatorum Vallumbrosani Ordinis, [Beatis adnumeratus] appensa in Sacrario ipsius Vallumbrosani monasterii, de qua supra, ultimus est B. Albertus Bononiensis, cujus precibus ager ille & conservatur & annuatim fertilior redditur, adeo ut rustici turmatim, calathis terra repletis, a Presbytero loci illius ubi sepultus est, benedictionem petant. Eudoxius lib. 2 cap. 31 eadem fere quæ Hieronymus Latine, ipse Italice narrans; addit, rusticos semen vel terram sic benedictam miscere seminibus per agros spargendis, idque utilissimum experiri: Civem vero illum, cujus sacrilega avaritia occasionem dedit præmemorato Miraculo, vocat Joannem de Beccariis, qui anno MCCCCIV filio suo obtinuerit istam tunc adhuc Abbatiam. Supponit autē ipsum B. Albertum in ea Abbatẽ, [dicitur obiisse an. 1245] floruisse tempore Valentini I, Generalis XVI, id est, intra annum MCCXXXV & MCCLIIII. Arnoldus Wion, allegata fide missarum ad se tabularum, ita scribit: Bononiæ in monasterio S. Alberti, Abbatis Ordinis Vallisumbrosæ, qui nomen monasterio ex suo nomine reliquit: & in Notis asserit obiisse anno Christi MCCXLV. Arnoldum transcribit Philippus Ferrarius, in Catalogo Sanctorum qui in Romano Martyrologio non sunt, sed pro anno 1245 habet 1243, typothetarum forsitan vitio. Correxit hunc errorem Gabriel Bucelinus, qui in Menologio Benedictino, sicut antea Hugo Menardus in Martyrologio, Albertum adscripsit ad hunc XX diem Maji, utique ex auctoritate & fide Arnoldi.

[4] Antonius Pauli Masini mire intricavit omnia. Cum enim ad XX diem Maji, quo hic Vallumbrosanus Albertus apud prædictos auctores collocatur, mentionem fecisset S. Alberti Martyris, cultum suum habentis in ecclesia omnium Sanctorum in Brainia plateæ S. Stephani, [Confunditur cum S. Alberto Carmel.] ubi servantur ejus Reliquiæ; de ipso Vallumbrosano, ut vidimus, ejusque ecclesia agit ad VII Augusti, quando S. Albertus Confessor Ordinis Carmelitarum in universo illo Ordine, ac specialiter Bononiæ, colitur: additque in prædicta ecclesia S. Alberti, propter ȩquivocationem, videri in summo altari depictum S. Albertum Carmelitanum, loco Vallumbrosani. Qui fuerint hujus confusionis auctores, non est difficile divinare: ipsaque picturæ ætas facile indicabit, quandonam primum inducta sit. Fortuna ecclesiæ, a Religiosis ad seculares traductæ, obscuraverat memoriam prioris Alberti, eumque Bononiensi vulgo fere ignotum esse fecerat. Hinc facile fuit, inclarescente posterioris cultu, post Canonizationem seculo XV celebratam, & Bononiensium Carmelitarum, Mantuanæ Congregationi adjunctorum, auctoritate una cum disciplina reflorescente, persuadere populo, eum quem pridem istic colebant Sanctum sui Ordinis esse: quod equidem non malæ alicui fidei, sed nimiæ simplicitati verumque scrutandi negligentiæ tribuendum dixerim. Albertum Martyrem, cujus in alia illa Brainensi ecclesia Reliquiæ sint, nullum novimus; proinde de iis plenius doceri postulamus, unde & quando istuc allatæ fuerint. Nam quod ad S. Albertum Patriarcham Hierosolymitanum attinet, is quidem Martyr obiit: sed Reliquias ejus, ex Terra sancta aliquando translatas esse, nusquam legimus; & Ordo qui eum ratione acceptæ Regulæ colit, colit ut Confessorem.

DE S. GVIDO COMITE DONORATICI
IN HETRVRIA SOLITARIO.

SEC. XIII

SYLLOGE HISTORICA.
De ejus cultu, actis, translatione, & familia.

Guidus, Comes Donoratici, Solitarius in Hetruria (S.)

AUCTORE D. P.

Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui non sunt in Martyrologio Romano, In territorio Pisano, inquit, S. Guidi Confessoris, & annotat, [Memoria in Fastis,] Ex tabulis Ecclesiæ Pisanæ, illum hac die celebrantis. Is Comes Donoratici castri in Pisana diœcesi fuit: cujus Vitam Silvanus Razzius, monachus Camaldulensis, libris de Sanctis Hetruriæ ex Mss. monumentis contexuit. Hæc ibi Ferrarius, Pisanam diœcesim latius sumens pro tota Provincia: nam Donoraticum ad Massanum Episcopatum spectat. Idem in Catalogo Sanctorum Italiæ annotat, Acta propria S. Guidonis injuria temporum desiderari. Quæ autem dicta sunt, potius ex traditione, quam ex veteri aliquo scripto, paucis exceptis, haberi. Ergo ex Ræzzio hoc elogium texuit.

[2] Guidus sive Guido, ex nobilissima Gheradesca familia, Comes Donoratici (quod castrum Pisanæ diœcesis est) ibi abjecta rerum humanarum cura, [Elogium vitæ,] vitam solitariam circa annum salutis millesimum nonagesimum in orationibus, jejuniis, vigiliis, piisque meditationibus elegit. Imprimis autem pauperum sublevationibus operam dedit, antequam se recluderet. Cum diu usque ad extremam senectam in hujusmodi exercitationibus versatus esset, XIII Kalendas Junii, anno Domini millesimo nonagesimo nono, vitam hanc mortalem cum perenni commutavit. Quo migrante, campanas castri, nullo pulsante, sonasse ferunt. Illum Callistus III Pontifex Maximus Sanctum appellavit, ac Archiepiscopo Pisano corpus ex Castaneto castro ad civitatem transferendi potestatem fecit: [miracula] ubi in Cathedrali Ecclesia conditum asservatur. Hæc ibi. Brautius Episcopus Sarsinæ tali eum versu celebrat:

Vasta virum clarum vivum celavit eremus,
Defunctum Sanctum cymbala sacra sonant.

[3] Nescio unde mortis annum tam definitum acceperit Ferrarius, Razzius (quem ille solum præ oculis habuit) circa initium seculi XII, quo SS. Galganus & Gerardus de Villa-Magna, item Beatæ Verdiana & Ioanna Sigmensis solitariam vitam coluerunt, Guidum quoque ad eamdem acceßisse suspicatur, & in ipsa usque ad extremam ætatem vixisse, testibus illius ævi picturis, quales Pisis & alibi conspiciuntur, repræsentantes senecionem, macie atque ætate exhaustum. Miraculorum frequentiam, sed quibus oblivionem tempus obduxerit, [cultus.] supponit ille satis probari: uti revera probatur, ex publico qui eam secutus est cultu; usque adeo magno, ut etiam nunc inter Pisas & Liburnum cernantur vestagia ecclesiæ & monasterii, suo ejus nomine erecti. Hoc monasterium, dum Pisanorum Rēspublica floruit, primum a Monachis, deinde a Sanctimonialibus habitatum fuit, servato hactenus titulo Abbatiæ S. Guidi. Calixti Papæ III Breve, directum Archiepiscopo Pisano (erat is Iulianus de Ricciis, Episcopatus sui anno XLII, Christi MCCCCLXI, vita functus) hujusmodi est, datum Romæ apud S. Petrum XV Maji MCCCCLVII anno ejus III, pro quo nimium incurioso Ferrario obrepsit notare annum 1403, cum Calixtus hic solam creatus sit Papa anno MCCCCLV, VIII Aprilis.

[4] Dilecti Filii Priores civitatis Pisanæ, zelo devotionis accensi, sicut eorum nomine expositum fuit, summopere affectant, ut corpus S. Guidi, in ecclesia Donoratici Massanæ diœcesis positum, [Translatio a Calixto III permissa an. 1457,] inde eximatur: cum propter loci desolationem, minus digne collocatum esse dignoscatur. Asserunt quoque dicti Priores, quod si dictum corpus ad suam Ecclesiam Pisanam trans-feratur, decentiori modo possit conservari, & populi devotio major exurgeret, ob quod fidelium animarum salus proveniret. Nos igitur ejusmodi pium & catholicum eorum desiderium in Domino commendantes, Fraternitati tuæ, si ad id venerabilis Fratris Episcopi Massani, loci Ordinarii, & Patronorum præfatæ ecclesiæ accedat assensus, transferendi corpus prædictum, & in tua Ecclesia decenter collocandi, servatis solennitatibus in similibus servari consuetis, liberam licentiam & omnimodam facultatem per præsentem concedimus & elargimur, quibuscumque in contrarium facientibus non obstantibus.

[5] [ante id tentata anno 1450,] Cœperat porro negotium istud a Pisanis tractari jam inde ab anno MCCCCL, sive (ut Pisani numerant, novem mensibus communis anni initium prævertentes) MCCCCLI, ut patet ex eorum epistola, data X Novembris, Spectabilibus & egregiis viris, Gherardo & Simoni Comitibus de Castanero (quem illi titulum videntur usurpasse, post Donoratici, Castaneto ad duo milliaria vicini, destructionem) qua Mag Laurentio Ioannis, Canonico Pisano, oratori suo fidem faciunt, supra iis quæ propositum erant de corpore S. Guidi, tamquam de ipsorum intentione optime informato. Sed neque tunc quod petebant impetrarunt, neque Pontificia interceßio satis efficax fuit; sive eorum votis obstaret Petrus de Vrso, Massanus eo tempore Episcopus, sine cujus licentia nihil fieri patiebatur Callixtus; sive ipsi Comites Donoratici & Castaneti noluerint domestico istoc præsidio privari, quia vel jam pridem vel tunc sacrum ipsum depositum apud se Castaneti receperant. Etenim (ut ait Razzius) in libro quodam Matthȩi Joannis, qu. Matthȩi Setarioli, scriptum reperitur hujusmodi. Memoriam facio ego Matthȩus suprascriptus, qualiter hoc die XVI Junii MCCCCLIX stylo Pisano, conductum fuit in civitatem Pisanam corpus S. Guidi, id est, ejus sanctæ Reliquiæ. Erat autem dies Veneris (unde confirmatur, [peracta an. 1458.] quod de stylo Pisano diximus: siquidem concursus diei XVI Iunii & Feriæ VI contigit anno apud nos MCCCCLVIII, habente litteram Dominicalem A) & ipsæ Reliquiæ erant in Castaneto, magnoque in comitatu deductæ sunt usque ad ecclesiam majorem seu Cathedralem, a cunctis Prioribus Pisanis & Clero universo, cum multis facibus, & copiosa utriusque sexus multitudine, tam civium quam accolarum, ad Dei laudem. Amen. Et nota, quod dictus S. Guidus fuit de Comitibus Donoratici, ac noster civis Pisanus.

[6] Recte autem Matthæus iste Corpus interpretatur Reliquias, [Reliquiæ Castaneti.] seu majorem partem corporis: ut enim idem Razzius observat, manserunt Castaneti (ad tutelam scilicet loci domesticamque venerationem ipsius familiæ) in ecclesia loci parochiali crus unum, unaque maxilla, & quædam particulæ aliæ. Præterea, inquit idem, antiquissima & indubitata traditione narratur, quod in uno humerorum Sancti increverit arbustum (scopam Itali vocant) quod rescissum servatur inter Reliquias jam dictæ parochiæ Castanetensis, monstraturque populo, & circumfertur processionaliter in festo Epiphaniæ. Atque hoc forte primum fuit initium miraculorum Sancti post mortem, & causa elevandi e terra communique sepultura corporis: quemadmodum in aliis pluribus Sanctis usu venisse comperimus: nec dubitamus, quin foliis virgulisque exinde acceptis devoteque usurpatis, plures quoque sanitatum miraculosarum gratiæ fuerint impetratæ. Pisis autem monstrantur Reliquiæ in die Octava Paschatis, & festum in Cathedrali totaque diœcesi agitur sub ritu Officii Duplicis de Communi Confessoris, die XX Maji.

[7] Hactenus Razzius, qui denique ad Donoraticensis familiæ, unde S. Guidus prodiit, [Ex eadem qua ille Familia etiam natus] commendationem minime vulgarem, addit sequentem memoriam, antiquitus servatam Pisis apud Patres Ordinis Prædicatorum conventus S. Catharinæ Senensis, de quodam illius conventus, anno MCCXXII fundati, Beato (ut illi vocant) Gaddo; qui una cum fratre suo Bonifacio, postea Episcopo Chironensi, inter primos illius numeratus est inquilinos. Frater Gaddus, ex Comitibus a Donoratico, [B. Gaddus Ord. Prædicator.] familia nobilissima & inter Pisanas primari & tota Italia celeberrima, in divitiis & deliciis educatus, magistratibus & honoribus proximus, omnibus spretis nostram elegit paupertatem, eam regnis & sedibus præponens. Manum autem, quam ad aratrum miserat, numquam retraxit, nec post tergum respexit. Pristinæ dignitatis oblitus, nullum prætendebat fastum; nihil propriæ libertatis, quam pro Christo vendiderat, in suis actibus ostendebat. Humilis, abjectus, humilem secutus est magistrum: & sicut moribus componendis, totis vacabat viribus: ita litteris ediscendis impigre incumbebat. Vigiliis & laboribus, quibus sine nulla paratur virtus, non parcens, a Parisiis rediens, factus generalis Prædicator & Lector Pisanus, diem obiit, non absque Ordinis detrimento: in magnum enim virum evasurus sperabatur.

[8] R. P. Antonius Tagnocchi de Terrinca, Ordinis S. Francisci Empurii in Hetruria, paratum habet prælo Theatrum Sanctorum ac Beatorum Hetrusco-Minoritarum, ubi Tertiariis sui Ordinis S. Guidum accenset; [An Tertiariis Franciscanis accensendus Guidus.] & B. Luchesii, cujus Acta illustravimus XXVIII Aprilis, primi ea in Provincia Tertiarii, ab ipsomet S. Francisco ad habitum regulamque admißi, discipulum fuisse opinatur, adductus auctoritate Illustriss. D. Hippolyti Comitis de Gherardesca. I. V. D. & Metropolitanæ Florentinæ Canonici, qui id sibi affirmarit die IV Ianuarii anno MDCLXXVIII: quodque in ecclesia ipsius B Luchesii apud Podium-Bonitii inveniatur imago B. Guidi, picta in habitu tertii Ordinis. Quæ si habeant aliquod in veritate fundamentum, ruit Razzii conjectura, [& sec. 13 vixerit.] qua floruisse eum ait circa annum 1100. Sed si attendas allata a Razzio exempli exemiticæ vitæ, quam Guidus institueri pro suæ ætatis usu; merito suspicaberis errore typothetico 1 pro 3 obrepsisse, & notare illum voluisse annum 1300. Certe B. Luchesius primum anno MCCXXI habitum suscepit, & obiit MCCLX. Ego in medio relictum volo, utrum alicujus Ordinis Regulam Guidus assumpserit: & donec antiquior aliqua notitia producatur, inter simplices Solitarios eum relinquo, citra cujusquam præjudicium. Maxime cum de ejus ætate nihil dici poßit, nisi per meram conjecturam; & potuerit ipsam Minoriciti Ordinis, nedum Tertiariorum ejus institutionem multis annis præceßisse.

DE S. BERNARDINO SENENSI
ORDINIS MINORVM, AQVILÆ IN APRVTIO.

ANNO MCCCCXLIV

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Bernardinvs Senensis, Ordinis Minorum, Aquilæ in Aprutio (S.)

AUCTORE G. H.

§. I. Acta triplicia dantur ex Mss. Res gestæ circa Canonizationem & Translationem.

Seculo Christi decimo quinto S. Bernardinus, ut novum sidus in opaco seculo, cælestium charismatum illustratione præfulgens, mirabiliter claruit; & in densissimas humanæ insipientiæ tenebras, celebris vitæ & doctrinæ micantes radios propagavit; ut cæcutientem populum, qui a cælestis patriæ recto tramite declinabat, prævia vitæ sanctitate, in Dei timore dirigeret, & verbo doceret pariter & exemplo. Ita ad Vitam S. Bernardini præfatur S. Antoninus titulo 24 Historiarum cap. 5. Fuit is, necdum ab obitu illius elapsis duobus annis, ordinatus Archiepiscopus Florentinus, ut latius ad hujus Vitam diximus die secunda Maji. At S. Bernardinus cum ætatis annos ageret duos & viginti, habitum monasticum Senis in Ordine Minorum S. Francisci assumpsit anno MCCCCII: [Dantur ex Manuscr. Miracula intra primos 52 ab obitu dies patrata,] & post exantlatos sanctißimos labores, annis fere duobus supra quadraginta, Aquilæ in Aprutio vita functus est, die XX Maji anno MCCCCXLIV, mox ab obitu miraculis clarus. Porro intra dies abinde duos & quinquaginta patrata triginta miracula fuerunt: quæ intra sexaginta proximos dies, publico urbis Aquilanæ testimonio comprobata, fuerunt Senas translata per civem probatißimum, ideo Aquilam concilio Senarum publico destinatum. Sunt ea Senis adservata in Ms. codice pergameno apud Illustrem Dominum Hippolytum de Augustinis, Senatorem Senensem, Dominumque Caldanæ & Equitum S. Stephani Senis commorantium (ut vulgo dicunt) Balivum. Hujus viri benevolentia habuit ea Lucas Wadingus, ac paucis pro suo instituto indicat ad annum MCCCCXLIV, numero XVII. Illa, ex ipso Waddinghi ecgrapho, transcribenda nobis curavit successor ejus Franciscus Haroldus, qualia hic integra damus, singula appositis testibus comprobata, prout ea fuerunt coram Eugenio IV Summo Pontifice producta, adjunctis litteris Alphonsi Regis Aragonum, datis Neapoli XIII Kalendas Septembris, elapsis ab obitu S. Bernardini tribus mensibus. Hanc Regis epistolam edidit in Vita ipsius sancti Barnabæus Senensis Ioannis filius, in multis oculatus testis, ipsique Regi Alphonso inscripsit anno MCCCCXLV, [cum Vita I post aliquot menses scripta,] Kalendis Aprilis, transactis a morte Sancti mensibus decem & diebus undecim. Hanc vitam, hactenus ineditam, imo quantum scimus necdum ab ullo citatam, reperimus in illustri bibliotheca Eminentißimi Cardinalis Barberini, codice membranaceo, numero 944 signato, eamque primo loco damus, prædicta miracula subjungentes, quorum bajulus Aquila Senas fuit fortaßis ipse ille Barnabæus, tali occasione in aliquam Regis Alphonsi notitiam deductus. In hac Vita exactißime indicantur loca singula, in quibus S. Bernardinus Verbum Dei prædicavit, & in fine nominantur Legati, a Senensibus ad Curiam Romanam decreti pro obtinenda Canonizatione.

[2] Ad horum & Aquilanorum, Regisque Alphonsi & nonnullorum aliorum Principum ac Comitatuum atque municipiorum instantißimam supplicationem, [variis Processibus] Eugenius Papa IV tribus Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalibus, videlicet Capuano, Andegavensi, & de Albertis, eoque decedente Cardinali S. Mariæ Novæ, commisit examinandam vitam, obitum, & miracula. Hi suos Commissarios deputarunt Episcopos, Amicum Agnifilum Aquilanum, & Ioannem de Palena Pennensem: qui omni cum diligentia suum officium exequentes, solennem Processum ediderunt, præsentaveruntque antedictis Cardinalibus & Summo Pontifici: coram quibus pluries in Consistoriores acta est, & in eorum uno ultra centum miracula enarrata sunt, & attestantium fide roborata. Verum rem infectam reliquit Eugenius, morte præventus XXIII Februarii anno MCCCCXLVII. Huic succedens Nicolaus V, loco Capuani itidem mortui, substituit Cardinalem Tarentinum, & destinavit subdelegatos, Episcopos Vrbinatem & Pennensem: qui etiam copiosiorem composuerunt Processum, & ultra miracula primi Processus multo excellentiora repererunt, atque præfatis Cardinalibus & Summo Pontifici retulerunt. Sublato dein Tarentino Cardinali, subrogatus est Episcopus Cardinalis Tusculanus. Præterea Angelus Capranicus, Episcopus Reatinus, missus est ad civitates, Aquilanam, Senensem & alias: qui post aliquot menses reversus, prioribus miraculis conformia reportavit, & insuper magna & stupenda, quæ postmodum contigerant, retulit, publice & in conspectu multitudinis patrata. Fuerunt ea per Consistorium examinata, & a singulis Cardinalibus in domo propria discussa, & in secundo Consistorio comprobata: uti etiam in Congregarione omnium Prælatorum, qui in Curia aderant. [& Canonizatione anno 1450 celebrata.] Quibus omnibus in publico Consistorio relectis & approbatis, statuto die festo Pentecostes, nono Kalendas Iunii anno MCCCCL, Nicolaus V, anno Pontificatus quarto, auctoritate omnipotentis Dei ac Beatorum Apostolorum Petri & Pauli, B. Bernardinum Catalogo Sanctorum Confessorum adscripsit, & ad excitandum fidelium mentes ad majorem devotionem, septem annos & totidem quadragenas Indulgentiarum conceßit omnibus fere pœnitentibus & confeßis, qui in die festi sui ecclesiam, in qua sanctum corpus requiescit, visitaverint, & ad ornatum sive fabricam dictæ ecclesiæ manus porrexerint adjutrices, uti fusius legitur partim in Bulla & historia Canonizationis, cum operibus S. Bernardini excusa, partim infra in aliis Actis.

[3] Altera Vita, quam damus hactenus etiam ineditam, est deducta usque ad jam relatam Canonizationem, [Scribitur a Maphæo Vegio,] & scripta a Maphæo Vegio Laudensi. Natus is est anno MCCCCVI, testatur enim infranum. 43 se puerum duodecim circiter annorum, a præceptore suo in Grammaticis disciplinis ductum sæpius fuisse Mediolani ad conciones S. Bernardini, actis tum in disseminando verbo Dei annis quotuordecim, adeoque ex ipsius Vegii computo num. 55 relato, annus erat MCCCCXVIII, qui, moriente Martino V Summo Pontifice XX Februarii anni MCCCCXXXI, agebat aut certe vix expleverat annum quintum & vicesimum; [teste in pluribus oculato, Vita 2] & tamen ejus Datarius fuisse dicitur, tum a Luca Waddingo ad an. 1380 num. I & alibi sæpius, tum in elogio, una cum Translatione Reliquiarum S. Monicæ excuso. Plurima ab hoc Auctore conscripta fuerunt, quæ nos Romæ reperimus, potißimum in præclara bibliotheca Ducis Altempsii, in pergameno, charactere Italico fere exarata, videlicet: De rebus antiquis memorabilibus Basilicæ S. Petri Romæ, Dialogus Veritatis & Philalethæ; alter de felicitate & miseria Palinuri & Charonis: tum disceptatio inter terram, solem & aurum. Præterea Vita & Officium B. Augustini. Officium conversionis S. Augustini. Vita & Officium B. Monicæ. Vita & obitus ejusdem ex verbis S. Augustini. Officium translationis ejusdem. Vita & Officium B. Nicolai Tolentinatis. Vita B. Petri Cælestini. Vita B. Bernardini Senensis. In omnibus sub finem addebatur, [editurque ex Ms.] Romæ apud S. Petrum. Vltimorum duorum Sanctorū Acta transcripsimus Romæ in bibliotheca Vallicellana Patrū Congregationis Oratorii: de prioribus S. Petri Cælestini scriptis Romȩ apud S. Petrum, & absolutis IV Nonas Majas anno MCCCCXLIV, egimus ad diem præcedentem XIX Maji: quam autem hoc die proferimus S. Bernardini Vitam, testatur etiam se scripsisse Romæ apud S. Petrum, & absolvisse Kalendis Junii anno MCCCCLIII, tribus post Canonizationem annis peractis, [absoluta an. 1453.] in qua tamen suam scriptionem finit. At quæ præmiserat miracula circiter centum, asserit electa esse ex iis, quæ diligenti Judicum cura testiumque fide & examinatione comperta, probata atque conscripta fuerant, & pauca admodum in priore scripto habentur. Ceterum dum num. 23 extollit excellentiam in concionando, ait quod eum ipse sæpius audiverit cum admiratione; quodque in pronuntiationis gratia, adeo larga naturæ manu donatus fuerit, ut nihil dignius, nihil prȩstantius dici possit. Alibi se ipsi Sancto familiarem fuisse ostendit: & sic num. 36 refert, quæ sibi ab eo dicta fuerant; alia vero exponit a socio quodam ejus sibi relata, ut sinceram ejus fidem in scribendo poßimus agnoscere. Nonnulla ex his inseruit Annalibus ordinis Minorum Lucas Waddingus.

[4] [Corpore in novam ecclesiam translato post 1472] Beatus Ioannes de Capistrano, in epistola ad cives Aquilanos, ex Germania X Octobris anno MCCCCLII missa, deplorat sacrum corpus S. Bernardini claudi in parva capella, & a pluribus tangi, quod auro indui debuisset, & pulcherrima nova ecclesia adornari & cooperiri: hortaturque, ut dictam Ecclesiam velint ædificare, tum quod in istum diem septuaginta miracula socii adnotaverint, præter infinita alia, quæ scribi non potuerunt ob nimium hominum frequentiam, vel ignorata fuerunt nulla facta examinatione; tum quod narrare non queat capellas & ecclesias, quæ ad ipsius Sancti honorificentiam constructæ sunt. Epistola integra extat etiam ante Opera S. Bernardini, excusa cum Bulla Nicolai IV pro construendo templo & cœnobio sub ejus nomine in urbe Aquilana, data apud S. Petrum X Kalendas Octobris anno MCCCCLI. Est illud tandem multis impensis factum, in quod auctoritate Sixti IV Pontificis, data bulla Kalendis Maji anno MCCCCLXXII, sacrum corpus translatum fuit die XVII Maji: [componitur 3 Vita & primo loco datur.] quem ideo totus Ordo Minorum sub ritu Duplicis festivum habet. Extat tertia Vita S. Bernardini, hactenus inedita & post hanc dicti Corporis translationem conscripta, auctore (quantum per conjecturam ex ipsa ductam colligere possumus) quodam Minorita Aquilæ degente: in qua plura miracula illustria adduntur. Ac primo novem numerantur mortui resuscitati, & quinque moribundi a mortis periculo liberati, ex quibus simul non nisi duo alibi relati fuerant; tum referuntur quinque cæci illuminari, quorum etiam alibi non erat facta mentio, & sic de aliis miraculis ibidem recensitis. Ea Acta, nobis Romæ communicata a Reverendo Patre Francisco Haroldo, Lucæ Waddinghi in scribendis Annalibus Ordinis Minorum successore, olim anno MDLXX ex originali Aquilano, in charta membrana adhuc extante descripta, tertio loco danda forent, si quidē (ut hactenus ferme fecimus) hic quoque observatum vellemus ordinem antiquitatis. Sed quia vetustiores duæ, a Barnabæo Senensi & Maphæo Vegio scriptæ, eo stylo procedunt, qui fastidioso lectori poßit minus placere; & quia de tam illustri Sancto primum præstat occurrere in oculos, quod perfectius est; ideo ultimam tempore, decrevimus ponere in fronte duarum aliarum, quæ illi subjunctæ pro suæ ætatis merito habeant probationum vim ac locum, auctoritatemque ipsi conferant, non pauca etiam suppleant, [Alia bina Acta Mss. omittuntur.] requirenda istic a Lectore minus properante, & antiquitatis amantiore. Præter triæ ista, habemus alia duplicia Acta ejusdem S. Bernardini, æq; hactenus inedita, una ex codice membraneo Ms. cœnobii Rubeæ-vallis Ordinis Canonicorum Regularium prope Bruxellas, quæ itidem reperimus in monasterio Corsenduncano eorumdem Canonicorum Regularium prope Turnhoutum, alia ex Ms. Vltrajectino ecclesiæ S. Salvatoris: utraque omittenda judicamus, in tanta multitudine Actorum vetustiorum. Omißionis causam infra indicabimus opportunius.

§. II. Alia Acta S. Bernardini a variis conscripta: ex iis Analecta dantur. Cultus celebris.

[5] Inter Acta S. Bernardini, hactenus typis edita, deberent censeri priori loco illa, quæ B. Ioanni a Capistrano tribuuntur, illius comiti carißimo, fidelißimeque discipulo: qui ut idem in Sanctorum numerum adscriberetur, per quinquennium plures peragravit provincias. Hoc ut clarius manifestiusque appareat, [B. Io. Capistranus pro innocentia S. Bernardini decertat,] lubet ex ipsiusmet Actis Mss hactenus ineditis & integre ad diem ejus natalem XXIII Octobris elucidandis, delibare pauca: Vivens S. Bernardinus in hac mortali carne, etsi innocens & sine macula, calumniatus & accusatus, sæpe tamen divite Joannis lingua, summo cum honore, fuit ab omni sorde falsæ criminationis liberatus & purgatus. Notatus quidem & accusatus de hæresi, pro his maxime prædicationibus, quas de excellentia & potentia nominis Jesu ejusque sculptura ad Christianos populos habuerat, a nullo fortius adjutus & defensatus, quam a Joanne fuit. Sæpe enim pro Bernardini tutela disputavit: sæpe pro eo ad ignem se obligavit, sæpeque maximis periculis pro illo se objectavit. Hi siquidem fuerunt duæ florentissimæ olivæ: & duo luminaria magna, lucentia ante Dominum: qui maxima morum & doctrinæ documenta ubique diffundentes, orbem terrarum illuminaverunt: qui perfectionis viam, jam oblitteratam, renovaverunt: qui Francisci eversam fere domum erexerunt: qui tamdem lucis exempla omnibus exhibentes, innumerabiles perituras animas ad cælorum felicia regna pervexerunt. Hi profecto incliti extitere Principes & Duces Francisci novelli exercitus: quorum sonus in omnem terram exivit, & in fines orbis terræ verba eorum egressa sunt. Bernardinus autem aliquando Joannis Prælatus, [ejus discipulus & comes:] Joannes Bernardini discipulus & comes. Nam ut prædicandi modum disceret Joannes, Bernardinum uno anno secutus est: ille pacem prædicabat, iste pacem inter discordes conficiebat. Amabant enim mutuo se vehementer, & revoluto triennio ut plurimum alter alteri imperabat. Ubi autem Joannes intellexit, B. Bernardinum sibi subjectum obiisse coruscareque miraculis; mox Aquilam profectus est, & sacrum pignus honorifice collocari fecit, capsaque ferrea ferreis catenis munita recludi, [curat miracula conscribi,] atque miracula diligentissima examinatione conscribi. Quorum magnitudine & efficacia canonizationē, apud Eugenium Romanum Pontificem, primum promovit; & ut alii Principes & populi eam promoverent, grandi solertique studio incitavit. Verum ne in vacuum laboraret, cum per Confratrum suorum orationes Domini beneplacitum expostulasset, ipseque vehementissime omnipotentem Deum obsecravisset; apparuit ei Senis in quadam cella oranti Bernardinus Sanctus, [ab eo apparente animatus,] & ad prosequendum sanctum inchoatum opus multum animavit, replens eum incredibili consolatione. Eo quidem tempore, quo hæc agebantur, ingressus est quidam ex sociis cellam viri Dei, cui & dixit: Dominus tibi parcat Frater: nunc ego cum S. Bernardino sermonem habebam. Quamobrem excessiva quadam in eum devotione accensus, ita postea solicite, ita ferventer, ita demum instanter & Eugenium & Nicolaum Papam propulsavit, ut designari quosdam Episcopos secerint ad examinandum miracula, [procurat processus informativos,] quæ multis in locis de S. Bernardino referebantur. Qui quidem Episcopi, circumeuntes una cum viro Dei multas civitates, oppida & castella, duos Processus solennes primo confecerunt. Postremo Dominus Angelus de Capranica, tunc Episcopus Reatinus, nunc autem tituli sanctæ Crucis in Hierusalem dignissimus Cardinalis, virtute insignis, fama celebris, sanctitateq; prȩcipuus, peracto acto tertio Processu, cum varia loca comite viro Dei perlustrasset, singularemque de Bernardini examinatis jam miraculis relationem Pontifici Nicolao fecisset; tandem post indicibiles Joannis labores, sexto anno ab ejus sancta dormitione, viri Dei opera, S. Bernardinus Beatorum Catalogo adscriptus est Romæ anno Jubilæi, celebrantibus Fratribus generale Capitulum totius Ordinis utriusque familiæ, in sacro conventu Aræ-Cæli. In ipsa autem miraculorum examinatione, visis quibusdam miraculis manu Joannis patratis, quæ vir Dei adscribebat, S. Bernardino; ea memoratus Dominus Cardinalis nequaquam B. Bernardini miraculis annumerari permisit. Sed cum Bernardinum Maximo Pontifici canonizatione dignum asseruisset; Domini famulum Joannem Capistranensem, adhuc in terris conversantem, hujusmodi singulari præstantique titulo bene meritum, constantissime professus est,

[6] [An etiam Vitam S. Beanardini scripserit] Hæc Nicolaus Fara in Vita B. Ioannis Capistrani, cujus in peregrinatione fuerat sex annis perpetuus comes, & solum meminit curæ ab eo impensæ ut miracula B. Bernardini conscriberentur: non meminit autem vel ibi vel alibi, ubi Ioannis lucubrationes & scripta enumerat, Vitæ ab illo compositæ. Contexuerunt postea Catalogum operum ejus Henricus Willot in Athenis Franciscanis, & accuratissime Lucas Waddingus de Scriptoribus Ordinis Minorum, sed ubique absque ulla talis Vitæ ab eo scriptæ mentione: imo quæ de Vitis Sanctorum & rebus Ecclesiasticis sub ejus nomine circumferebantur, rejicit Waddingus ut spuria & conficta. Verum Antonius Amicius, in Præfatione ad Vitam S. Bernardini ante hujus opera editam, asserit, hanc Vitam in quodam Sanctuario mancam imperfectamque legi, & quod pejus est sub alieno nomine, quam ipse B. Joanni Capistrano adscribit, quamque se ex libro ejus manuscripto integram accepisse testatur. Secutus est Waddingus ad annum 1380 num. 1, asserendo Capistranum in suam Legendam corrivasse potiora, quæ Capistrano rogante scripserat, biennio post S. Bernardini obitum, Leonardus Senensis, ab ineunte ætate Bernardino familiaris. [ex scripto Leonardi Senensis acceptam.] Est hic Leonardus Benivolentus, cum Bartholomæo Decio ad Eugenium Papam a Senensibus missus ad procurandam Canonizationem, uti legitur sub finem Vitæ primæ infra dandæ. Et forte hujus Leonardi possent censeri illa verba, dum de facie ejus solari irradiante fulgore ait, prout ego ipse, qui hæc dicto, propriis oculis aspexi. At postea in prima persona Capistranus loquitur, his verbis. Cum in Sicilia existens felicem S. Bernardini obitum sensissem, ad Aquilanam civitatem pergens, ut Canonizationem procurarem &c. quæ infra in Analectis num. 15 legi poterunt, & apud Surium de B. Capistrano in tertia persona referuntur.

[7] Dubitavimus aliquando an oporteret hæc Acta aliis subjungere: [Selecta ex illa Vita aliisque] sed considerantes multa eadem legi in Ms. Vita ex Rubea-Valle accepta, ac præterea varia alia ab aliis neglecta in eadem contineri; quorum nonnulla a Surio, sed mutato stylo sunt, edita; paravimus prælo, quæ in dicto Ms. continebantur. Postea vero formidantes, nauseam lectori creandam, cum plura eadem maxime circa initium repeti videremus, [ac Surio infra dantur.] satis habuimus triplicibus Actis supra memoratis aliqua Analecta subjicere, magno cum labore excerpta ex dicto Ms. Rubeæ-vallis, & alio Ms. Vltrajectino, nec non ex iis quæ apud Surium & Capistranum reperiuntur, omissa tamen longa excursione in laudem Aquilæ urbis & Aquilæ avis, cujus novem proprietates a Capistrano proferuntur & S. Bernardino applicantur. Hisce Scriptoribus potest accenseri S. Antoninus Archiepiscopus Florentinus, vita functus anno MCCCCLIX. [Alii antiqui scriptores indicantur.] Cujus verba initialia supra dedimus, totus autem contextus habetur in in Ms. Rubeæ-vallis, in quo deinde additur. Hujus ergo Vitam inter alios Sanctos nostri temporis complacuit enarrare, tanto instantius & fiducialius, quanto propinquius res gesta est. Nam plures novimus, qui eum in carne viderunt, & cum ipso familiariter locuti sunt. Inter alia testimonia Scriptorum illustrium, cum operibus S. Bernardini excusa sunt quædam Æneæ Silvii, qui anno MCCCCLXIV creatus Summus Pontifex & Pius II appellatus fuit, Augustini Dathi auctoris coævi & aliorum, ex quibus nonnulla in Analectis & Annotationibus indicantur.

[8] Serenißimus Ludovicus XI Francorum Rex, ad decus gloriosi Confessoris Bernardini, [Capsa argentea a Ludovico XI R. Fr. donata,] & ut Reliquiæ atque ossa sancti corporis recondantur; misit argenteam capsam magni valoris, ut ipse testatur in epistola adjuncta, data XXII mensis Maji anno MCCCCLXXXI: ut autem in illam transponeretur sacrum corpus, eodem anno permisit Sixtus IV Papa XXVIII Iulii. Extant hæ epistolæ cum operibus excusæ & apud Waddingum dicto anno num. 4 & 5: dein num. 6 ista adjunguntur: Post multos annos thecam hanc militibus solvendis sustulit Philibertus Chalonius Aurantii Princeps, [pro qua sublata aliam substituunt Aquilani.] Neapolitani regni sub Carolo V Prorex, & adversus Lautrechum exercitus Imperator: quamobrem nec ita multo post gemina trajectus glande, ab equis protritus spoliatusque, vix ut agnosceretur, inventus est. Aquilani suo tutelari Divo reposuerunt aliam argenteam, quæ facile constitit aureorum millibus quatuordecim: in qua sanctum corpus asservatur, habitum referens viventis. Hæc ibi Waddingus. Ea autem arca quibusdam rotis artificiose constructis extollitur, ut statis quibusdam temporibus, nullo obstaculo impediente, corpus populis commonstretur. Verum, ut tradit Haroldus anno 1472 num. 8, cum nimis frequenter sacrum depositum adventantibus ostenderetur, Clemens VIII, [Corpus bis quotannis ostenditur] ex assensu Cardinalium sacræ Congregationis Rituum, speciali diplomate decrevit, ut bis tantum in anno, die scilicet XX Maji, quo vir sanctus decessit, & XXVIII Augusti quo ingens populorum multitudo Aquilam confluit, populo conspiciendum præberetur; neque extra hos dies quam Regibus aut S. R. E. Cardinalibus vel Neapolitano Proregi monstraretur. Hæc ibi. Notat autem Capistranus, quod ubi Fratres laverunt corpus & permutarunt habitum & tunicam & vestimenta, [ob vestes servatas Capriolæ miraculis claret, uti in hospitali de Scala.] cum libris & aliis rebus detulerunt ad locum de Capriola extra civitatem Senarum: ubi divina clementia disponente, beneficia plurima impenduntur multis infirmis & tribulatis, qui præfatum locum visitant, cum devotione & confidentia meritorum S. Bernardini, & præfato tanguntur habitu vel signantur. In ecclesia etiam S. Mariæ de Scala hospitalis Senensis, S. Bernardinus tot & tantis coruscat miraculis, quod si omnia scripta forent, magna librorum volumina complerentur. Testantur etiam imagines argenteæ & cereæ quasi innumerabiles, pendentes ibidem. De Capriola & Hospitali legetur infra in Actis. De Cuculla ejus servari aliquid Augustæ Vindelicorum in Basilica SS. Vdalrici & Afræ Scribit Hartfelder par. 2 cap. 48.

[9] Inscriptum est nomen hoc XX Maji Fastis sacris, post Canonizationem & corporis Translationem collectis, [Nomen fastis sacris inscriptum,] quales sunt cum Florario Ms. Martyrologium Coloniæ & Lubecæ anno 1490 editum, Martyrologium Bellini secundum morem Romanæ & Curiæ Venetiis anno 1498 excusum, & secuti sunt Grevenus atque Molanus in additionibus ad Vsuardum, Maurolycus, Felicius, Canisius, Galesinius, aliique cum hodierno Martyrologio Romano. Item Antonius de Balinghem in Kalendario Virginis Mariæ, ob singularem Sancti erga illam affectum & venerationem; ubi ex Stellario Pelbarti scribit, huic, Coronam magno animi sensu recitanti, Deiparam apparuisse, eumque sic compellasse: Bernardine, devote mi famule, multum mihi in tua devotione complacui: pro qua impetravi tibi a filio meo gratiam verbi & miraculorum. Ac scito tanden te in cælo gaudii mei participem futurum. Quod utrumque consecutus est. Eumdem pluribus celebrat Masinus in Bononia perlustrata, quod ejus festum cum suis, Indulgentiis, [celebris cultus Bononiæ,] in omnibus sub nomine S. Francisci erectis ecclesiis, cum magnifica veneratione celebretur, ac nominatim in Ecclesia Annuntiatæ S. Francisci in Monte S. Pauli: ubi creditur fuisse Guardianus; plantasse cypressos, quæ hactenus videntur; esse aliquid ex ejus vestibus, & calicem argenteum a Sancto procuratum; sacellum quoque ad ejus honorem ibi erectum fuisse anno MCCCCLIII, cui acceßisset Confraternitas S. Bernardini anno MCCCCLXXXVIII. Est ibidem Ecclesia ejusdem Sancti, a Cardinale Laurentio Compeggio Episcopo Bononiensi anno MDXXVI constructa, primum pro sanctimonialibus S. Claræ de Observantia, ac dein ad Conventuales monachos translata. Est etiam ibidem in ecclesia S. Petronii sacellum & altare Sancti, eo quod illic anno MCCCCXXIII per totam Quadragesimam fuerit concionatus, & nomen Iesu in tabula depictum populo venerandum exhibuerit. Nec dubitamus quin in plerisque urbibus Italiæ similem obtineat cultum. [& alibi per Italiam:] Certe habuisse in Ecclesia & diœcesi Mediolanensi indicatur in ejus Ecclesiæ Missali anno MDXXII edito, & in Breviariis anni MDXXXIX & MDLX. Idem servari in Ecclesia Patriarchali Venetiarum ejusque diœcesi didicimus ex Ordine recitandi divinū Officium, pro anno MDCLVII excuso. Sed præ reliquis æstimandū est, quod ejus officium etiam ab Ecclesia Romana fuisse antiquitus receptū, appareat ex Breviariis anno MCCCCXC apud Venetos excusis, & a Cardinale Quignonio sub Paulo III Pontifice ordinatis: quod Officium deinde usurpari desitum, postliminio restituit Alexander VII Pontifex Maximus, ex urbe Senensi oriundus; idemque Officium cum Lectionibus & propria Collecta ab omnibus sub ritu Semiduplicis recitandum approbavit sacra Rituum Congregatio & sua Sanctitate annuente promulgavit anno MDCLVII. At festum Translationis, die XVII Maji anno MCCCCLXII sub Sixto IV factæ, [festum Translationis.] indicatur in dicto Breviario Romano anni MCCCCXC, item in Ms. Florario, & apud Bellinum, Grevenum, Maurolycum, Molanum, Canisium, Galesinium, supra indicatos. Festum istud permissum fuit celebrari anno MDVIII in Capitulo Barcinone habito. Iterum in Ms. Florario ad diem XIX Maji celebratur Canonizatio S. Bernardini, sed ea peracta est anno MCCCCL, ipso die Pentecostes, XXIV Maji.

§. III. Vitæ a S. Bernardino actæ Chronotaxis.

[10] Cvm temporum ratio lux ac veluti oculus historiæ sit; & tribus illis Auctoribus, a quibus scriptas Vitas daturi simus, cura non fuerit ad æræ Christianæ calculos reducere, quæ narrant singula; visum fuit, ex Vita per B. Ioannem Capistranum seripta, aliisque documentis, præcipuas aliquas temporis, a Sancto inter mortales acti, partes suis quasque annis adstringere. Ille igitur sic orditur: In civitate Senarum, quæ civitas est Virginis nuncupata, ex nobili & vetusta familia de Albiceschis, [Ex patre facto, Præfecto Massæ an. 1377] ortus est nobilis vir nomine Tollus Dini Domini Bandi Militis, vir prudens, bonæ opinionis, humanus & simplex, qui in annis circa MCCCLXXVII a Senensi Dominio deputatus Præsul civitatis Massanensis, in Senensi agro ab urbe ipsa distantis milliaribus XXX, Magistratum suum laudabiliter rexit & gubernavit, cum bona gratia civium Massanorum. Quo tempore quidam spectabilis Miles, nomine D. Bindus D. Rainerii Militis de Adventis, rediens a quodam alio Magistratu cujusdam civitatis Italiæ & admodum senex, audiens bona gesta prænominati Tolli … deposito Magistratu illius, procuravit eumdem in generum, & sibi Neram filiam suam in matrimonio copulare, & Tollum tamquam filium adoptare… Tollus & Nera… filium genuerunt, qui in lucem prodiit, & natus est octava die Septembris, die Nativitatis Virginis gloriosæ Mariæ, currentibus annis a nativitate D. N. Jesu Christi MCCCLXXX, cui impositum est nomen Bernardini. Nera, Bernardini mater felix, viam universæ carnis exolvendo, cum esset annorum XXII, [natus an. 1380,] Deo animam reddidit anno MCCCLXXXIII … Animam quoque Tollus suo creatori restituit in anno MCCCLXXXVI, superstite filio Bernardino annorum sex: quem Diana, Neræ soror, tamquam filium gubernavit & aluit annis quinque… Cum autem esset annorum undecim, & in Grammaticalibus provectus, a necessariis suis, Christophoro & Angelo confratribus de Albiceschis, advocatus est Senas. Cum autem esset annorum XXII vel circa ab utero matris, id est anno circiter MCCCLXXXXVIII, Fr. Joannem Ristorii in suum consultorem & confessorem assumpsit.

[11] [Hospitali servit 1400:] Anno MCCCC, inquit Maphæus, gravis atroxque pestis Senas invasit, in qua caritatis suæ fervorem Bernardinus monstravit. Perseveravit autem in dicto obsequio sanus & incolumis menses quatuor, teste Capistrano, & postea ipsemet infirmus jacuit mensibus quatuor & ultra: deinde Bartholomææ amitæ suæ nonagenariæ servivit; atque hac mortua, cum suas privatim vires experturus, elegisset sibi domum in hortis juxta portam de Tufis, & in secreto loco capellulam & oratorium ordinasset cum altari & Crucifixo; denique consilio prædicti Ioannis Restorii, distributis in pauperes facultatibus, per manus ejusdem Fr. Joannis, in die Nativitatis benedictæ Virginis sexto Idus Septembris, [fit Religiosus 1402,] in civitate Senarum, in ecclesia Fratrum Minorum, apud altare majus S. Francisci, habitum Ordinis Fratrum Minorum suscepit, sub anno Domini MCCCCII, ætatis vero suæ XXV expleto, juxta Capistranum, apud quem typothetæ errore positus ætatis annus XXII facile corrigitur ex prædictis. Paucis admodum decursis diebus post Habitus sumptionem, cum benedictione Fr. Joannis, civitati valedicens, ad devotissimos Fratres de Observantia in loco S. Francisci de Columbaria convolavit… Inter hos decurso anno probationis, in die Nativitatis Virginis, in sui Prælati manibus Professionem emisit, utique anno MCCCCIII: emissaque jam Professione, infra annum Clericales Ordines usque ad Sacerdotium suscepit humiliter & devote; & in die Nativitatis prædictæ anno MCCCCIIII primam Missam, devotus Virginis Capellanus in eodem loco decantavit, solennemque prædicationem ac omnibus gratam fecit de Nativitate Virginis gloriosæ.

[12] Non statim ac primum populos publice docere aggressus est Bernardinus, cœpit celebris habere, inquit Maphæus, multis enim annis latuit; [clarescit Mediolani 1418,] donec tandem Mediolanum pervenit, actis jam quatuordecim annis, quibus disseminando verbo Dei semper intenderat: itaque initium claritudinis Waddinghus refert ad annum Christi MCCCCXVIII. Sequenti MCCCCXVIIII prædicasse eum in Æmilia scribit Barnabæus: sed vereor ne hoc præproperum sit. Certe anno MCCCCXX Senis fuit, viditque incorruptum B. Petri Petronii Cartusiani corpus: quo etiam anno Placentiæ concionatum, habent illius urbis monumenta apud Waddingum num. 4. Placentia porro Bergomum Bergomo Brixiam, Brixia Veronam, Verona Venetias transierit Sanctus juxta Barnabæum: qui prædicationis ordo, facile biennium integrum requirens, confirmatur ex Veronensi Episcopo Augustino Valerio, [& deinceps in Gallia Cisalpina,] dum hic anno MCCCCXXII Veronam adducit Sanctum I Novembris: itemque ex Vita prædicti B. Petri Petroni danda XXX Maji, ubi eidem anno (quem exeuntem sumere possumus) aßignatur fundatio Cartusianorum ad Bernardini exhortationem. Venetiis Verunum ad ultimos Reipublicæ istius fines idem Sanctus excurrit, civium pacificandorum causa; ac tum primum Veronam accesserit, Verona autem Vicentiam, uti ex Ms. Chronica Vicentina habet Franciscus Barbaranus lib. 1 cap. 86, Ibi autem XVI Aprilis anni MCCCCXXIII prædicare exorsus, maximo cum fructu dixit, modo ad viginti quinque, aliquando etiam ad triginta millia hominum; prout ex illa Chronica de die in diem notat idem Barbaranus, usque ad ultimum Iulii. Hinc autem sequitur, quod Sanctus in Æmiliam seu Romandiolam ut summum venerit in Augusto anni MCCCCXXIII, quando Ferrariæ, Regii, Mutinæ, Bononiæ prædicasse potuit juxta Barnabæum. Non tamen tunc etiam potuit postulatus fuisse Ferrariensis Episcopus: siquidem eam Sedem ab anno MCCCCI ad MCCCCXXXI tenuit Petrus Bojardus. Hippolytus Donesmundus suadet prædictis Romandiolæ urbibus addendam esse Mantuam, siquidem hoc tempore accidisse ait miraculum transiti super pallium fluminis.

[13] Prædicavit deinde Bernardinus Florentiæ, Senis, Perusii, [an. 1427 recusat Episcopatum Senensem.] Assisii, atque alibi per Vmbriam, ac denique Viterbii & Romæ: ubi anno MCCCCXXVII dißipata est coram Martino Papa V, quæ contra illum fuerat suscitata, persecutio: & mox oblatus est ei Episcopatus Senensis, uti apparet ex epistola Antonii Cardinalis Casini, postquam a Senensi ad Grossetanam ecclesiam transisset, scripta eo anno Romæ, die IV Junii, Magnificis & Excellentibus Dominis Prioribus, Consilio, Communi ac Capitaneo populi civitatis Senarum, in hæc verba: Magnifici & Excellentes Domini. Hoc mane sanctissimus Dominus noster de Ecclesia Senensi providit Reverendo in Christo Patri, Domino Fr. Bernardino de Senis: de qua re suæ Beatitudini instantissime supplicavimus. Et sicut in hoc operati fuimus, ita & in omnibus vobis gratis & juxta vota vestra faciemus. Istis sic gestis videtur in Liguriam navigasse Sanctus, [1429 iterum in Lombardia prædicat,] & Genuæ, Savonæ, atque Albengæ prædicasse, loca per anticipationem quamdam a Barnabæo nominata post primas Mediolani prædicationes: siquidem immediate ex Liguria Insubriam adiit, & Mediolanum secundo venit, ut habet consequenter Barnabæus. Maphæus enim, Mediolani tunc præsens, num. 40 scribit, quod actis prædicando undecim annis, iterum Mediolanum petiit, jam senex factus, immutataque omnium hominum & rerum facie. [optatus Ferrariæ Episcopus 1431, Vrbini 1435,] Agebatur igitur tunc annus ut minimum MCCCCXXVIIII. Anno MCCCCXXXI oblatus ei fuisse debuit Episcopatus Ferrariensis: electo enim sub finem Octobris B. Ioanne de Toßiniano, ex Congregatione Iesuatorum ad XXIV Iulii, nobis commemorando, non contigit amplius vacare Sedem illam, usque ad annum quo Ioannes obiit MCCCCXLVI, biennio post Bernardinum. Denique Vrbinatensis Episcopatus simili successu oblatus refutatusque fuit anno MCCCCXXXV vel sequenti, vacans per mortem Fr. Iacobi de Balardis Dominicani, factam a Clero electionem in favorem Ioannis de Præpositis irritante Papa Eugenio IV.

[14] Sed prius quam id fieret, videlicet anno MCCCCXXXII Senas ex Piceno redierat Bernardinus, pacificandæ patriæ causa, ut recte Bernabæus num. 18, indeque cum Sigismundo Electo Imperatore, novem mensibus Senis morato, Romam abierat: & Sigismundo Imperatore ibidem ultima Maji sequentis anni in festo Pentecostes coronato, Senas reversus, absolvendis libris suis cœpit incumbere, eosque in lucem dare, teste Barnabæo; complures annos huic rei impendens & subinde in Galiiam Cisalpinam excurrens, [factus Vicarius Gen. Observantium 1438.] uti scribit idem Barnabæus. Postea, videlicet anno MCCCCXXXVIII, Fr. Guilielmus de Casali, generalis Minister Ordinis, ex certis rationabilibus causis animum ejus moventibus, ipsum Fr. Bernardinum de Senis omnium & singularum domorum & conventuum Italiæ, sub sacro Observantiæ nomine constitutarum, Vicarium fecit, per litteras Senis datas XXII Iulii, quod ratum habuit Eugenius Papa, per Bullam eodem anno Ferrariæ signatam uti videre est apud Waddingum. In hoc munere contigit eum excurrere usque in regnum Neapolitanum, & Aquilæ concionantem coram Rainato Rege (quod narrat Barnabæus num. 11) insigniri stella super ejus caput apparente. Aquila eodem anno reversus in Tusciam ad Concilium Florentinum, vidit fructus operariorum Euangelicorum, a se ad Indos Æthiopasque missorum, & unionem Græcorum cum Latinis VII Iulii conclusam. Sequenti anno MCCCCXL Florentinis, a Picinnino Mediolanensium Duce fortiter preßis, [Florentinis victoriam parit 1440] adhortationibus & orationibus præsto fuit, creditus auctor insignis victoriæ, per ipsus ad Angrianum XXIX Iunii relatæ, sicut Barnabæus describit: deinde addit, quod paucos post dies Senam reversus est, ubi in componendis sermonibus tres quasi annos præterivit: quæ ergo de prædicationibus ejus in Piceno, Romandiola atque Insubria subnectit Barnabæus, ea, sicut ipsemet innuit, per aliquot annos antea facta erant.

[15] Anno MCCCCXLI Bernardinus, frustra conatus officium ponere, ex indulto sibi facto a Papa, [socium asciscit Capistranum 1441,] B. Joannem Capistranum in partem laborum accivit, & Visitatorem ac Commissarium instituit in Provinciis Genuensi, Mediolanensi, ac Bononiensi, datis litteris in cœnobio Capriolæ prope Senas die XIV Februarii; ut scribit Waddingus, alios aliis in regnis constitutos a Bernardino Vicarios aut Visitatores enumerans consequenter num. 39. Deinde sequenti anno num. 2, narrat idem Waddingus, quomodo Bernardinus Vicarii generalis munus, annis quinque gestum, consentiente tandem Eugenio Papa, omnino deposuit, causas exponens gravis senectutis, [seque omnino abdicat 1442,] liberæ prædicationis, & mortis propinquȩ. Anno MCCCCXLIII Ferrariæ fuisse Bernardinum, ex Bibliothecæ Vaticanæ Ms. Codice 5356 pag. 13 scribit prædictus Waddingus, & multa de imminentibus Italiæ cladibus pro annis MDX & XI prophetasse, quæ possunt apud eum verbotenus transcripta legi. Valerius Augustinus scribit eodem anno die V Septembris, Veronam altera vice venisse Sanctum, ad idem munus prædicationis cum Fr. Alberto. Eodem anno & mense Septembri Vicentiam iterum venisse docet Barbaranus, & ibi quindecim diebus mansisse. Denique anno MCCCCXLIIII pacificatis Massanis, apud quos natus erat; & vale dicto Senensibus, ex quibus ortus inter eos adoleverat ac diutius vixerat; in regnum Neapolitanum alterum iter instituit, die Aprilis penultimo, assumptis quatuor sociis, Bartholomæo Mariani, Petro Caturnino, Dominico Guidoccii Presbyteris, & Felice Mediolanensi laico.

[16] Die Dominico eodemque inventæ Crucis festo, prædicavit in Insula Lacus-Perusini, ubi B. Iacobum Picenum ad Ordinem recepit: altero Dominico X Maji concionatus Spoleti; & Feria V sequenti ante festum Dominicæ Ascensionis in Civitate-Ducali; sequenti die XV Iunii, disceßit Aquilam versus: [1444 profectus in Regnum Neapol.,] quo die licet infirmus adhuc jejunium tenuit, Sabbato autem Antrodoccio, ubi pernoctaverat, egressus, sæpe coactus est vi morbi subsistere, & humi quiescere. Hic paululum aquæ petenti, ut febris ardorem aliquantisper temperaret, respondit Bartholomæus, in terra deserta, arida & inaquosa neque spem quidem esse aquæ reperiendæ. Jussit ergo ut paulum procederet, & obvium interrogaret, ubi scaturiret. Occurrit statim vir campestris, qui gelidum fontem monstravit: prope quem dum vir sanctus sederet, apparuit ei S. Petrus Cælestinus, amplexu salutavit, dixitque, Deum piam Aquilæ urbem utriusque fidei & tutelæ commisisse, seque tanto Socio & Compatrono valde lȩtari. Sane non nisi divinitus factum videtur, quod cum S. Petrus defunctus die XIX Maji colatur, Bernardino contigerit die XX mori, atq; ita continuato veluti festo coli: velim tamen scire unde apparitionem illam Wadingus acceperit: nam in ea quam toto illo anno solum initio allegat Vita apud Surium, tale nihil invenio. Porro anno MCCCCL, propter miraculorum frequentiam adscriptus Catalogo Sanctorum Bernardinus, [moritur Aquilæ 20 Maji.] magnifico deinde templo in ejus honorem a fundamentis extructo honoratus fuit, translatumque eo corpus anno MCCCCLXXII, atque ibi usque hodie magna in veneratione habetur.

[17] Recentiores Auctores, qui hoc vel superiori seculo Vitam S. Bernardini, tum Italice tum aliis linguis, ediderunt, nihil attinet commemorare. [Neotericis plurimis laudatissimus:] Horum syllabum aliorumque plurium, etiam qui vel obiter solum ejusdem Sancti cum laude meminerunt, operose collectum ab Arturo, vide in Annotatis ad ejus Martyrologium Franciscanum. Fallor tamen, si non & alii multi addi ad numerum possent, ex omni natione & lingua intra extraque Ordinem. Italice certe, etiam a nostro Vincentio Mastareo editam Vitam Neapolitanis typis anno MDCXXVIII, jam indicavi, agens de S. Petro Cælestino. Hic addo, ad calcem ipsius inveniri Hymnum, a Venerabilis memoriæ urbisque Lupiensis Patrono, P. Bernardino Realino, compositum. Hic enim (sicut in ejus Vita lib. 2 cap. 11 legitur) ad reliquos Cælites Patronos, [inter quos etiā Vener. P. Bernardinus Realinus S. I.] cognominem suum Divum Bernardinum Senensem addidit, cum aliis nominibus multis, tum quod illi olim cum familia Belintania (unde genus is per matrem ducebat) vetera hospitii jura intercesserant: consueverat enim sanctissimus ille vir, cum per Galliam Cisalphinam iter ageret, aliquando Carpos, patriam Realini, deflectere, atque apud Bellintanios diversari: quare Bernardinus, & popularium suorum & propriæ maternæ domus veterem hospitem, mirifice coluit. Hujus causa, quæ in Romana versatur Rota, utinam prius expediatur, quam ad II Iulii, quo ille anno MDXVI diem clausit extremum, opus hoc perveniat; ut ei poßit inseri Vita præcitata, a P. Leonardo de Anna Lupiensi sub annum MDCLVI Stabiis edita, ex Proceßibus in ordine ad Canonizationem formatis.

[18] Interim ex nostro Vincentio Mastareo, qui & ipse cum Vitis aliorum duorum Aquilæ Patronorum, Vitam S. Bernardini Italice edidit, accipe Latinum Realini Hymnum.

      O præco summi Numinis,
Francisci inhærens gressibus; [hymno in ejus laudem composito.]
Gestator almi Nominis,
Quod omne cælum suspicit.
      Mire juventa in florida
Affectus in castissimam
Dei Parentem, sæpius
Invisis, & das oscula.
      Senæ dedere cœnulam,
Aquila sepulchrum nobile,
Aquila urbium clarissima,
Sedesque Divi amabilis.
      In laude flagrans Virginis,
Numquam satis laudabilis;
Micantis instar fideris
Fulgere vultu cerneris.
      Ah! qualis alto in æthere
Illuminatus gloria
Fulgebis; in fœdissima
Tellure qui sic fulguras?
      Ergo, Pater sanctissime,
Tibi parem me nomine,
Hoc navigantem seculo
Aura favoris protege.

VITA
Post corporis translationem composita.
Ex Ms authentico Aquilano.

Bernardinvs Senensis, Ordinis Minorum, Aquilæ in Aprutio (S.)

BHL Number: 1193, 1194

EX MS. AQUIL.

CAPUT I.
Casta Bernardini adolescentia: opera infirmis & nosocomio impensa.

[1] Magnum nobis diebus istis novissimis divinæ pietatis munus allatum est, cum sidus illud perfulgidum, Bernardinus mundo apparuit. [Piis parentibus mortuis] Hic siquidem ex Tusciæ provincia, nobili utriusque parentis genere ortus est. Cujus pater inter Senarum cives & ipse Patritius; Mater vero ex civitate Massana, in agro Senensi sita, sanguine clari, sed moribus clariores extiterunt. Hi quidem hunc solum filium in Massa civitate genuerunt; & tertio infantis anno, mater ex hoc seculo migrans, ablactatum filium dereliquit; quam non multo post tempore morte subsecutus est pater: [sub tutelæ amitæ educatur:] ita ut egregius infans Bernardinus, sexto ætatis suæ anno utroque parente orbatus, sub cura venerabilis cujusdam matronæ, sororis olim matris Bernardini, educandus remaneret. Quæ cum devotissima esset Virginis gloriosæ Mariæ, Bernardinum puerum optimis moribus ac devotis instruebat, & ad matris Dei Mariæ devotionem verbis & exemplo quantum poterat excitabat.

[2] Puer autem non solum ingeniosus auditor, sed factor operis, nutricis disciplinæ obsequens, ecclesias devotus visitabat, Missas attentus audiebat, [auditas conciones sociis repetit:] euangelizantibus regnum Dei assistebat; & quæ audiens memoriæ armariolo manducaverat, domum Revertens advocatis pueris devoto corporis gestu, & verborum gravitate, quantum illa ætas patiebatur, fervens annuntiabat. Hæc nempe futuræ in eo gratiæ præsagia plures arbitrabantur, affirmantes si supervixerit infans iste, præconem mirificum evasurum. Jejunabat puerulus, corpusculum affligebat, ut tenera caro spiritui subjicetur, & tanquam ancilla famularetur dominæ suæ. [proficit in studiis,] Nec illicitas vires corpori præbebat, ne bellum committeret adversus spiritum; & ab omnibus puerorum illecebris atque lasciviis semotus, tantum in scholis proficiebat Grammaticis institutionibus, ut alios coætaneos superaret.

[3] Tanta erga pauperes Christi afficiebatur pietate adhuc puerulus, ut nihil sibi gratius videretur, [addictus pauperibus,] quam petentibus pro amore Dei & ejus Genitricis manu propria eleemosynas porrigere; & si quando accidisset nutricem, cum parum panis in domo esset, eleemosynam pauperi denegare, tristis effectus gratiosus puer, Demus, ajebat, pauperi quod mihi in cœna præstaretur; optans sibi potius subtrahi quam Christo in paupere denegari. Gaudebat devota nutrix, stupens in puero talia præludia futuræ sanctitatis: nam sæpius puerulum ante Virginis imaginem lacrymantem, & salutationem genuflexo amorosa cujusdam suspirii & vocis emissione exprimentem observabat. [& pietati erga Deiparam:] Omnia enim vota & preces Bernardini diu noctuque in Virginem ferebantur: hujus devotione & gratia inflammatus tenera ætate, sabbato jejunans, laudabili cursu quoad vixit perseveravit a.

[4] Omnia nempe opera ejus intuentium oculos alliciebant, ut non solum pueris amabilis, sed etiam Massanis civibus mirabilis, & omni laude dignus videretur. Nec mirum, cum esset natura spectabilis, decorus forma, ornatus motibus. incessu gravis, pudico ac demisso vultu, [præclaris moribus orvatus,] & ab ineunte ȩtate nihil nisi virtuosum cogitaret ac loqueretur. Anno igitur ætatis suæ undecimo Bernardinus, moribus & grammatica supra quam ætas postulabat præditus, e Civitate Massana per patruos ejus Senas patriam suam advocatus est, ut liberalibus disciplinis sub doctioribus præceptoribus perfectius vacare valeret. Eo tempore Senis clarebat speculum illud honestatis Joannes Spoletanus, [studet Ethicæ,] non solum Moralis philosophiæ præceptor, sed & morum schola virtutumque: ad quem se contulit adolescens, omnis pudicitiæ zelator integerrimus, doctrina & moribus ab eo pariter instruendus. Cum tamen ver idem esset Bernardinus vas solidum & omni virtute refertum: qui tanta gratiæ plenitudine præventus est, ut magisterium esset & exemplar totius pudicitiæ ceteris adolescentibus: & nemo eorum quidquam temere loqui vel impudice agere coram Bernardino audebat impune. Et si forte ad eos, [factus sociis speculum pudicitiæ:] aliqua otiosa & minus honesta invicem conferentes, quandoque Bernardinum accedere contigisset, a sermone divertentes ajebant. En Bernardinus adest. Virtutis illius & gratiæ testimonium perhibebat Joannes Spoletanus, ejusdem præceptor; affirmans se nunquam discipulum, pudicitia, moribus & virtute præstantiorem habuisse, qui nihil nutu, verbo, aut opere turpe perpetravit. Magna quidem præceptoris testantis fides, sed major operantis discipuli virtus. Crescebat ætate, & uberiori gratia perfundebatur: ac liberalibus disciplinis imbutus, ad sacra canonum Jura se convertens, [dat operam Canonibus & Scripturæ sacræ:] tribus annis studio vacavit: & sacræ Scripturæ Codices perlegens, omniaque pristina studia parvi pendens, & ad medullam usque introspiciens, in ejus moralibus ac mysticis sensibus diebus ac noctibus laborabat.

[5] At vero pro confirmandis tuendisque vitæ moribus, ac pretiosa pudicitiæ corona servanda, pristinæ abstinentiæ fræna non relaxabat; sed vigiliis, orationibus, [inscriptus fraternitati Disciplinatorum,] disciplinisque insistens, nihil aliud mente concipere videbatur, nisi Creatorem suum agnoscere; captaque hora diei ac noctis lacrymosis gemitibus orationes fundebat; uberiorique spiritus virtute animatus, humilis & abiectus, doctoratus insignia, fastus ac populares auras parvipendens, probus juvenis, quorumdam Fraternitati Disciplinatorum, in magno Hospitali S. Mariæ de Scala in civitate Senarum, adscribi procuravit; quo facilius in domo Virginis diu noctuque deserviens, activam vitam ita excoleret, ut tamen contemplativam non desereret. Erat nempe domus hæc magna sanctimonia vulgata, nec ad eam admittebantur nisi probati atque dignissimi viri; Locus, inquam, fons, exemplar, ac schola a multis temporibus devotionis; [post alios illustres viros,] ex qua Disciplinatorum familia quamplures nominatissimi viri ac spirituales prodierunt; in primis ferventissimus ille Jesuatorum primus, b Joannes Columbinus: hinc dignissimȩ Congregationis Montis-Oliveti c Fundatores: hinc d Petronus de Petronibus, qui Cartusiensis postmodum effectus, Religionem eamdem illustravit: e hinc & innumeri Religiosi, varias Regulas excolentes, spiritualem originem contraxerunt: sed novissimus omnium Bernardinus omnes supergressus, in domo Virginis ut novum fidus & sol lucens emicuit, qui prȩter avita Disciplinatorum instituta, [austeram vitam ducit:] jejuniis, cilicio, flagellis delicatum corpus affligens, vestitusque dormiens, illud super tabulas aut rudes paleas sternebat; operaque corporalis misericordiæ erga languidos, eadem in domo Virginis, ardentissimo pietatis officio exercebat. Is solus titulus Virginis sanctæ domus adeo cor ejus extraxerat, ut affectus mentis intrinsecos celare nequiens, per exteriores sensus quasi amore languens aperiret. Et [quia speciem] gloriosæ Matris Dei Mariæ, quam toto mentis conatu complectens, carneis oculis videre non poterat; quamdam elegantissimam Virginis imaginem, f supra portam Cameliæ Senarum depictam, [ob singularem affectum erga Deiparam,] quotidie adolescens adultusque amorosis aspectibus contemplabatur, ut per visibilem picturam ad invisibilem ejus pulchritudinem sursum ageretur. Erat autem Bernardinus in domo Virginis, ut Angelus, inserviens: cujus vitam integritatemque Senenses admirantes, vere bonum, vere sanctum publica quasi voce prædicabant: in quo non minus prudentiæ & gravitatis, quam sanctimoniæ relucebat; in quo nihil superstitiosæ affectatæque bonitatis, nihil ostentationis, nihil nisi moderatum & constans, nihil nisi sale conditum apparebat; qui recte affectiones suas regere, recteque animo suo imperare posse videretur: cujus tam eximium caritatis fervorem manifestioribus etiam voluit Deus indiciis comprobatum.

[6] Cum anno millesimo quadringentesimo, tempore jubilȩi, pestis quædam universalis, [peste grassante,] quam epidemiæ morbum appellant, toti pene Italiæ supervenisset, tantumque Senis sæviret, ut innumerus peregrinorum numerus, Romam petentium indeque redeuntium, ad Hospitale illud nominatissimum S. Mariæ de Scala Senas applicaret; quamplurimi morbidi, epidemicoq; morbo infecti ex hac luce migrabant: adeo ut continuis tribus mensibus & ultra, quotidie duodecim vel sexdecim, & multo quandoque plures, decederent. Tunc temporis tali sæviente morbo, defuncti sunt ministri domus fere omnes, infirmis servientes; mulieres quoque devotissimæ, [& plerisque ministris ea extinctis,] utrique infirmorum sexui cibaria condientes, Sacerdotes & Clerici Sacramenta ministrantes, aromatarii ungenta & antidota præparantes. Horrendus itaque erat locus ille ex morientium numero, & ulceratorum fœtore horribilis, ut nullus ex ea intuentibus reperiri posset, qui gratis aut pretio quocumque dato vellet infirmis patrocinari. Lacrymabantur languentes, & sibi misereri acclamabant: anxius quoque Hospitalis Prior g atque Rector, vir optimus atque timens Deum, in pauperum subventione pro viribus laborabat. Sed tam acerbe hunc sævientem epidemiæ morbum animadvertens, consternatus animo, [ac Priori hospitalis solicito,] & existimans quacumque data pecunia inposterum pro infirmis ministros reperiri non posse, ad beatam Virginem, in cujus honore insigne illud Hospitale erectum fuerat, non sine lacrymis devotisque precibus se convertit; eamdemque summis exoravit precibus, ne sacram sibi dedicatam ædem servientium ministerio orbatam desereret.

[7] Pie equidem credendum est, Matrem misericordiæ miseris opem opportunis mediis contulisse. Nam subito Bernardinus, qui jam vigesimum attigerat annum, spiritu fervoris instigatus, & Virginis amore succensus, cujus domus tam horrenda clade periclitabatur; meritorum occasione accepta, illud Salvatoris dictum mente revolvens; Majorem caritatem neminem habere, [suam operam offert:] quam pro amicis animam ponere, & Christum pro salute mundi in ligno crucis eam exposuisse; intrepidus, non quo pacto posset horrendam hanc pestem evadere meditari cœpit, sed quam gratus Virgini, & Christo in proximis obsequiosus, mortem cum vita commutare valeret. [Ioan. 15, 13.] Et ardentislima caritate devictus, nullo perterritus labore, nullo mortis pavore percussus, Magistrum ac Priorem Hospitalis adiens, in ministrando pestilenti morbo languentibus paratissimum se obtulit. Quem Prior non sine lacrymis intuens, dolore fuit simul & gaudio perfusus. Lætabatur mirum in modum pro infirmorum emolumento: & tristis ac gemens pro elegantissimi juvenis periculo, his verbis Bernardinus alloquitur: Compatior, fili, ægrotantibus & hoc sævo morbi genere laborantibus; sed tuæ florentissimæ juventuti non minus misereor. Nosti quod infesta sit omni sexui, & juvenibus præsertim hæc contagiosa lues: satis enim timeo, ne periclitantibus opem inferre volens, & ipse morientium numero adscribaris. Cui mature e converso ardenti animo Bernardinus, pro Christo mori nequaquam timens, [paratus pro Christo mori.] ait: Potens est Deus, si voluerit, & vitam incolumem mihi servare, & infirmis auxilium præstare: quod si aliud statuerit, eademque cæde ac morbo me moriturum, proximi gratia libens mortem suscipiam, quam Dei filius pro salute humani generis sponte suscepit. Tunc Hospitalis Rector, talibus dictis percipiens spiritum Dei menti juvenis inesse, claves totius fere domus eidem consignavit.

[8] Suscepto vero jam onere & cura languentium & peregrinorum adventantium, nec valnes solus calamitati satisfacere, [sua exhortatione socios acquirit:] quamplures Disciplinatorum prædictæ Fraternitatis consocios juvenes, quos noverat in pietatis operibus ferventiores, convenit; & sanctis monitis illorum corda, ad opus consimile peragendum, inflamavit; affirmans quam pluribus rationibus, quod tali epidimiæ morbo laborantibus in præstanda ope vitam exponentes, cujusdam generis martyrii palmam consequantur. [Matth 25, 40.] Nec nobis deesse poterit, quod voce Salvatoris proponitur; Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Ecce operum merces in medium posita est: sed quo excellenti modo ad eam consequendam perveniamus, Euangelicis præconibus testantibus admonemur; Regnum Cælorum vim patitur & violenti rapiunt illud. [Matth. 11, 12.] Inferamus ergo violentiam nobismet ipsis, nec pro proximo mori pertimescamus. Quid tam magnum atque pulcrum quam pacis tempore ad martyrii coronam pervenire? Si morimur, pro Christo certe morimur: qua morte & merces augetur, & omne crimen excluditur, & omnis consummatio & status vitæ martyrio decoratur. Hoc fundamentum vitæ & fidei, hoc præsidium salutis, hoc vinculum libertatis & honoris. Mors quippe integriorem facit vitam, mors magis ducit ad gloriam. Quid enim nobis cum hac luce, quibus lux æterna promittitur? quid cum hujus vitæ naturæque commercio, quos cæli altitudo deposcit? Intra omnium gloriam pulchrior est pro Christo mori titulus, & integrior corona signatur. Porro contemnenda nobis mors est, quibus Christus occisus est. Ante oculos quæso nobis concurrant Dominicæ Passionis exempla, concurrant oblata præmia, quoniam misericordiam præstantes misericordiam consequentur.

[9] Talibus verbis commoti h juvenes non ignobiles, fervoris ac pietatis ardore succensi, parentibus amicisque omnibus ab hujusmodi contagioso ministerio retrahentibus valefacientes, [cum iis strenue assistit infirmis:] Bernardino paratissimos se offerunt, una secum si evenerint talia pollicita, in acerbissimo epidemiæ morbo pias operas exhibentes, meritorum stipendia suscepturos: & præmissa Confessione sumptaque sacratissima Communione, omnes unanimes Bernardino duce, non sine admiratione gaudioque infirmantium, ad mœstissimam illam domum Hospitalis se conferunt. At Bernardinus fœtentem domum subfumigationibus continuisque ignibus purgans, excubiarumque vicissitudines disponens, debito ordine omnia prudentissime concludebat; diu noctuque infirmis assistens, & fœtentes spurcitias putredinemque abstergens, quȩcumq; necessaria ministrabat. Nec a sententia attestantis Pauli discedebat, Quis infirmatur & ego non infirmor? [2 Cor. 29, 11.] Lætabatur in convalescentibus, compatiebatur patientibus, gemebat cum gementibus, & cum morientibus affligebatur, quasi & ipse compassivȩ mentis affectu esset moriturus; ignitisq; eloquiis quamplures in extremis agonizantes, de Divina misericordia diffidentes, ad salutis tramitem revocabat: nulloque labore fractus aut vigiliis, diebus ac noctibus cuncta Ecclesiæ Sacramenta infirmantibus ministrari procurabat, propriisque manibus cauterizatis apponens medicamenta, saniem educebat: quandoque, inhumata corpora sepeliebat. Qua de re quamplurimi illius studio cura ac diligentia evaserunt incolumes; immensas Deo, & ejus servo Bernardino gratias agentes. Talia fuerunt, in sacra æde Virginis, a Bernardino sanctimoniæ posita fundamenta. Tandem divina pietate omni penitus morbi contagione a civitate & Hospitali eliminata, aëre salubri reddito, [morbo cessante domum suam redit.] Bernardinus ejusque consocii, etsi illorum quamplures morbo decesserint, in proprias domos remearunt, bonorum operum fructum reportantes. Omnis vero populus Senensis eum, tamquam lucernam positam super candelabrum, mirabantur; & tam præclari facinoris magnitudo ubique divulgabatur.

ANNOTATA.

a Ms. Rubeæ-vallis cum Capistrano & Surio addunt: Satis ætate tener ad honorem Virginis Sabbati jejunium cœpit, & illud ex toto tempore laicatus continuavit.

b S. Joannes Columbinus colitur 31 Iulii, mortuus Senis anno 1367: additur apud Surium ejus carissimus socius, Franciscus Vincentinas.

c Congregationis Olivetanæ præcipuus fundator est B. Bernardus Ptolomæus, mortuus anno 1348 die 22 Augusti.

d Petronius seu Petrus de Petronibus, mortuus anno 1361 die 29 Maji, quando de eo agemus.

e Subjungitur apud Surium B. Andreas de Galleranis, hujus Acta illustravimus ad diem 19 Martii, quo mortuus est anno 1251.

f Surius extra portam Camolliæ, in Ms. Camilliæ: Capistranus supra portam quæ ducit Florentiam.

g Capistranus appellat Dominum Joannem Militem de Tantavonibus: qui licet jam senex, pro viribus non cessabat omne bonum opus exequi, largas manus aperiens ad magna & ampla salaria eroganda quibuscumque, volentibus Domino famulari in præfato obsequio miserabilium infirmorum. In Ms. autem dicuntur tali in obsequio ex familia extincti 22 Fratres, 9 Sacerdotes, 5 Clerici, 36 pueri in Hospitali nutriti, & 60 famuli.

h Capistranus & Surius dicunt eos fuisse duodecim.

CAPUT II.
Profectus in vita monastica. Fructus concionum.

[10] Cum autem Bernardinus tam pio perfecto opere domum redisset, [Vitam sanctiorem exoptans,] cœpit ardenti febre collidi, quam sibi a Domino magis ad meritorum cumulum quam alia quacumque ex causa inflictam possumus excogitare: nam clementissimus Dominus sic cuncta moderatur, ut hoc omne quod gestum, virtutis exploratio potius quam pœnæ inflictio videatur. Infirmitas nempe, peccandi fomitem amovet, delicta comprimit, simulque promovet ad salutem. [2 Cor. 12, 9.] Didicerat nempe testante Apostolo, Virtutem in infirmitate perfici: & id Salvatoris mente revolvens, Quos diligo hos castigo, cœpit ad altiora pro Christi nomine perferenda attentius cor apponere: atque firmissime proposito decrevit, Christo militaturus, nullum se deinceps commercium cum mundo habiturum. [Apoc. 30, 9.] Non multo postmodum elapso tempore, pristinæ saluti restitutus, solitaria loca solus quæritans ritans incedebat; & uberiori spiritus concepto fervore, fugiens continuo in agellū incultum ac nemorosum a extra civitatem: & a tumultibus popularibus secretior solitariusque sedens, orare studebat impensius & rogare, [foris in agello pœnitentia vacat:] diem luctu transigere, vigiliis ac fletibus noctes ducere, tempus omne lacrymosis lamentationibus occupare, strato solo adhærere, herbarum ac radicum cibo frigidoque aquæ potu vescens, de se experimenta sumens. More in stadio cerrare volentium, incumbebat gemitibus assiduis, ne inexpertus in tam præclarum & singulare certamen frustra ac cum periculo descenderet: & crebris deprecationibus Deum exorabat, ut ad Religionis illius habitum sumendum animum accenderet, ubi liberius Deo militaret.

[11] Et cum prostratus oraret ferventius solito ante Crucifixi effigiem, ineffabilem illius qua nos dilexit caritatem mente revolvens, qui in angusto præsepio natus, in paupertate educatus, in humilitate conversatus, persecutione fatigatus, passione consummatus, tandem pro salute omnium nudum cruci affixum, in holocaustum obtulit semetipsum; intellexit inde sumpto vigore, quod relinquenda esset patria, & patrimonii facienda jactura; & quia nemo ad recedendū e seculo paratus aut expeditus esse potuit, quem facultates suæ velut compedes tenuerunt; quod aperta lectione Christus edocuit, præsentes edocens & cunctos præmonens in futurum.[Matt. 19, 21.] Si vis, inquit, esse perfectus, vende omnia tua, & da pauperibus, & habebis thesaurum in cælis & sequere me; [sua in pauperes distribuit:] quod & Apostoli, & sub Apostolis multi, & Seraphicus Franciscus illiusque paupercula proles ac nonnulli sæpe fecerunt, qui & rebus suis & parentibus derelictis, individuis Christo nexibus adhæserunt. Sentiensque neminem Christum sequi posse, qui patrimonii vinculo detinetur; nec cælum petere nec alta conscendere, qui terrenis cupiditatibus prægravatur; cunctas & largas patrimonii opes pauperibus b dispersit, ne vinci a seculo posset, qui unde vinceretur a seculo non haberet; constanti proposito Francisci vestigia imitari, & nudum Christum in cruce positum sequi firmavit. Erat tunc temporis in civitate Senarum vir quidam venerabilis c Ordinis Minorum, vita ac sanctimonia clarus, qui cum in provincia Bosniæ contra Manichæos triginta annis, ut illorum errores confutaret, zelo fidei plurimum laborasset, jam senio confectus, cum Senensis esset, in patriam devenerat. Hic ab omnibus vir optimus ac sanctimonia singularis habebatur: ad quem Bernardinus ut ebrius spiritu accedens, ac omnia cordis sui abdita pandens, summis hunc precibus exorabat, [habitum S. Francisci accipit Senis:] ut eum ad Ordinem reciperet, & Seraphici Francisci militiæ adscriberet. Tunc senex lætus & exultans, quoniam de Bernardino ram præclara audierat; aspiciens tironem hunc ætate juvenem, corpore validum, aspectu gratum, scientia clarum, quodque super omnia pretiosum est, integra fide & ardenti fervore præstantem, in die Nativitatis gloriosæ Virginis Mariæ, magna omnium cum expectatione & gaudio, ad Ordinem recepit. Et cum eum vili tunica indueret, & rudi chorda præcinger et senex ille, a Spiritu sancto edoctus, magna voce quasi futura prævidens exclamavit: Hodie miles strenuus datus est nobis, fructus uberrimos in horrea Domini congregaturus: quod quia verum evenerit, declaravit exitus. Et consilio hujus venerabilis Patris, Frater Bernardinus ad locum devotissimum Columbarii deductus est. Hic enim locus in agro Senensi umbrosis nemoribus septus, [migrat Columbarium,] a tumultu seculari semotus, contemplationi vacare volentibus & de novo Religionem intrantibus erat potissime dedicatus. Hic verus imitator Euangelicæ perfectionis, pro Christo factus obediens, nihilque præter habitum chordam & femoralia possidens, toto novitiatus sui tempore tantum profecit; ut qui novus advenerat, prioribus fieret lucerna fulgens & præclara sanctitatis.

[12] Mirabantur Fratres in eo vitæ austeritatem, & illius erga ceteros benignitatem. Nihil nempe tam laboriosum aut contemptibile pertractandum erat, quod non suis manibus promptissime pertractaret. Infirmis opem ministrabat, [deditus pictati,] & nudis incedens pedibus per multa milliaria, panis & vini procuratam eleemosynam propriis humeris asportabat: & sicut Angelus in templo deserviens, psallens & orans diu noctuque tamquam præsenti Deo, ut sacrificium matutinum ac vespertinum, cor & mentem offerebat: & non solum jejunia, quæ ex Regula præcipiebantur, adimplebat, sed quam plures quadragesimas & abstinentias, solo quoque pane & aqua contentus, rigidus persolvebat. [mortificationi,] Disciplinis cilicio ac vigiliis corpus edomabat: & humilis servus Dei, subditus omnibus propter Deum, cum se vilissimum peccatorem præ omnibus & inutilem reputaret, ante Crucifixi effigiem gemitibus innumerabilibus misericordiam a Domino supplex exposcebat. Et plus in Deum gratus majori lætitia in agendis gratiis ferventius excitabatur, quia indulgenti cælestis Numinis allapsu sanctissimam intraverat Religionem, in qua viget placida & fida tranquillitas, solida & firma securitas, stabilis & inconcussa tutela. Passionem Christi adeo amarissime deflebat, [meditationi Christi patientis] ut præ dolore cor illius scindi videretur; & compassionis gladio transfixus admirabatur Filii Dei peregrinationem, fugam, sitim, famen, calorem, frigus, tentationes, persecutiones, vincula, flagella, illusiones, asperrimos dolores, & bajulantem sibi crucem ad Calvariæ montem, exutum vestibus, ligno crucis affixum, clavorum aculeis in manibus pedibusque durissime sauciatum, clamore valido spiritum emisisse. Non minus transfigebatur cum dolentem matrem, & mortuum filium amplexantem meditaretur. Hæc autem continua Passionis meditatio, ejus mentem elevans, ad ardua tandem inflammabat.

[13] Completo vero novitiatus sui tempore, & postmodum sacris susceptis Ordinibus, tandem Sacerdos ordinatur, virtute obedientiæ compulsus; totusque amore in Deum inflammatus, Missarum solennia quotidie celebrabat; & cælestium desideriorum ardentiori flamma accensus, cœpit profundiora caritatis fluenta sentire; [Sacerdos effectus] & amorosis cogitationibus insistens, quid posset Deo hic vivens gratius offerre mentis oculo concernebat. Quod multifarie multisque modis olim loquens Deus Patribus, in Prophetis locutus est; deinde nobis in Filio, in Apostolis, Martyribus, Confessoribus, & Virginibus; ut eorum exemplis ac divinis prædicationibus, verbisque cælestibus Deo conformes effecti, & jam prolapsi, ad pœnitentiam provocaremur. Hæc cogitans Bernardinus, salutem animarum fitiens, crucem magni ponderis propriis humeris bajulans, [salutem anamarum sitit:] nudus ex loco Columbarii in Castrum usque Saggian, ut ebrius spiritu primum prædicaturus accessit; non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in spiritus veritate, sanctissimi Patris Francisci vestigia imitatus. Non tamen audebat humilis Bernardinus, nedum officium prædicationis assumere, sed nec prædicandi licentiam postulare. Sed quoniam civitas supra montē posita haud quaquā abscondi potest, contigit, ut Prȩlati Ordinis, illius sanctimoniam incredibilem, devotionis fervorem, divinarumq; in eo Scripturarū peritiā accipientes, officiū prȩdicationis sibi injungerent atq; mandarēt. Quibus humiliter assensit vit Dei, animadvertens sagaci ingenio, hoc divino munere ei evenisse, ut animas, quas diabolus Deo adversas effecerat, verbo salutis conversas revocaret. Sed quia antiqui hostis artes atque insidias dejiciendi didicerat, [officium prædicationis suscipiens,] quibus imparatum Christi militem, si non solicito ac toto corde vigilantem invenerit, incautum decipiat; non immemor clamantis Apostoli, Castigo corpus meum & in servitutem redigo, ne cum aliis prædicaverim ipse reprobus efficiar; priores vivendi austeritates, Christo fortius adhærendo, observabat. Sciebat profecto, non idoneum esse militem posse ad bellum, qui non exercitatus prius in campo fuerit; nec coronam in stadio adipisci, nisi usum ac peritiam ante meditaretur. [1 Cor. 9, 27.]

[14] Non defuerunt qui ab hoc tam Deo grato prædicationis officio retraherent, corporis debilitatem ac vocis raucitatem adducentes. Assentiebat vir Dei, [a raucitate vocis liberatur:] & quasi ab incepto desistere volens, conscientiæ aculeo perurgebatur: non enim jus æquumque videbatur pereunti seculo verba vitæ subtrahere. Et cum perplexus animo, quid agendum, meditaretur; id sibi consilii fuit, ut ad Dominum oculos elevans eum deprecaretur, ut a gutturis inveterata infirmitate, qua vocis pronuntiatio impediebatur, gloriosæ Virginis intercessione liberari mereretur, si inceptum prædicandi opus perficere deberet. Et cum facile obtineri possint, quæ prædestinata sunt; & prædestinatio ipsa ita sit ab omnipotente Deo posita, ut ad hoc electi, postulando mereantur accipere, quod eis omnipotens Deus ante secula disposuit donare; Christo duce & Beatæ Virginis precibus magnifice convaluit, & invisibilis globus igneus e cælo ejus gutturi affuit, qui investeratam linguæ rubiginem raucitatemque decoxit. Quod admirabile conspiciens servus Dei Bernardinus, ac divinæ lucis radio superfusus, intellexit hanc esse Dei voluntatem, ut prædicando perseveraret: [ferventer verbum Dei prædicat] & tanto [majori] animi fervore, ac sancti Spiritus impulsu prosequi cœpit opus incœptum ferventius, quanto remissius perplexus exercuerat: ductusque in montem novi luminis, & messem multam operariosque paucos conspiciens, ignitoque calculo mundatus, quasi torrens inundans; nomen illud Jesu sanctissimum (quod Paulus vas electionis Israeliticis filiis prædicarat & gentibus) Italiæ urbes, oppida & castra villasq; quascumque perlustrans, languentibus Christianis & tepide vitam agentibus annuntiabat; & a fidei tramite devios, hujus sancti nominis præsidio misericordiam consecuturos, ad pœnitentiam revocabat.

[15] Eo enim tempore Italia, plena flagitiis, prostrata jacebat, & a prioribus Sanctis traditam disciplinam corruptela longa corruperat. [contra vitia ejus temporis;] Studebant singuli in augendo patrimonio: & obliti quid majores sui, sub Apostolis ceterisque sequentibus, Dominico & Francisco & aliis quam pluribus, viam salutis annuntiantibus, ante fecissent, insatiabili cupiditatis ardore ampliandis facultatibus incumbebant. Omnis quippe caro corruperat viam suam: nulla erat in Christo militare debentibus religio devota; non in ceteris fides integra; non in operibus misericordia, non in moribus disciplina. Erant homines nō jurantes tantum temere, sed pejerantes; & venenato sibi ore maledicentes, odiis pertinacibus invicem dissidebant. Consentiebant jura peccatis, & usuris multiplicantibus fœnus augebatur. Erant itinera latronibus clausa, maria obsessa prædonibus, & tanta rabies Guelforum & Gibellinorum ubique incaluerat, ut cruento horrore mutuo ac fraterno sanguine maderet Italia. Impunitatem sceleribus acquirebat, non innocentiæ tenor, sed sævitiæ magnitudo. Quid potest in humanis acerbius dici? Parentum erat disciplina in filios, ut adversæ partis quosque pertimerent, & gloria cum jugulassent. Superstitionum tanta inoleverat observantia atque fides, ut tempora in agendis & inchoandis ædificiis Ægyptiacisque custodiendis diebus observantiori religione venerarentur, quam divina instituta serventur. Fervebat mundus magicis artibus & sacrilegiis, incantationibus in curandis infirmitatibus utebantur: & divinationibus futura investigantes illius ætatis homines, & magicis præstigiis abutentes, hominibus illudebant. Raro festivis diebus Missas audituri ad ecclesiam tunc temporis conveniebant: sacratissimum Christi Corpus non sumebatur prævia Confessione nisi singulis annis; imo quam plures vix in morte confessi Communionem recipiebant. Nullus de legibus metus erat, fortunæ ludos prohibentibus: sed alearum taxillorumque lusores ad gymnafiæ quædam publice conveniebant, ubi impune talia facinora frequentabantur. Festi etiam dies ac solennes a ferialibus non discernebantur, nisi forte indicante populorum frequentia, ad diversa spectaculorum genera gradientium.

[16] Quod vir Dei conspiciens, [æstimatus famosissimus prædicator,] & pereunti seculo compatiens, assumpta in Deo fiducia cœpit & remotas urbes, & loca insignia, ac provincias peragrando, vitia & virtutes, pœnam ac gloriam fidelibus annuntiare. Adeoque in ipsis prædicationibus supernæ sibi gratiæ favor affluxit, ut famosissimus in tota Italia Prædicator evaderet; & ita gratus omnibus, ut ab ejus ore auditores pendere viderentur; & tamquam alterum Apostolum a Deo missum, stupore perculsi, quasi immobiles mirarentur. Erant enim verba illius, cordis intima penetrantia; eloquia casta pariter & ignita, ad animæ & spiritus divisionem pertingentia. Tantus erat utriusque sexus concursus populorum, ut ante lucem in plateis ut plurimum conveniret unusquisque, & ad audiendum verbum Dei locum sibi aptiorem eligeret. Quotidie antequam pulpitum prædicaturus ascenderet, totus in Deum elevatus, Missarum solennia celebrabat. Convicinarum urbium oppidorumque undique innumerabilis, tam religiosorum quam secularium multitudo, ad eum confluebat audiendum. [affluentem populum ad pœnitentiam movet:] Infantes patrum humeris asportabantur; parvuli ex matrum collo pendebant; nec itineris labore devicti aut fame afflicti, tanto attentionis ardore, ex viri Dei gratioso ore procedentia verba suscipiebant, ut sancti Spiritus gratia eisdem cælitus illapsa videretur. Nec mirum. Stabat quippe præco mirificus, Spiritus sancti unctione præventus; & ut unusquisque pœnitentiam ageret, iramque & offensam Dei jejuniis & fletibus placaret, valido clamore ingemiscentem populum admonebat. Dabat enim illi Deus spiritum compunctionis, & contriti confitentes singuli delictum suum maxima cum devotione sacratissimam Communionem frequentabant, qui numquam aut per plures annos Dominicum corpus non receperant. Quis autem fructus illius prædicationibus Christianæ religioni accesserit, non humanarum est virium in medium proferre. Quis enim facile enarrare poterit, quot civitates ac dissidentes populos, civilibus & intestinis discordiis laborantes, ad quietam tranquillamque pacem reduxerit? Quot singulares civium inimicitias, & diversarum provinciarum hominum & locorum, in quibus cruenta vulnera cædesque evenerant, [publica ac privata vitia corrigit,] ad pacem reformaverit; quot capitalia, acerbissima, & inveterata jam odia sustulerit, ac radicitus extirpaverit? quot juvenes lascivientes fucatasque mulieres, hujus mundi illecebris ac lasciviis irretitos, ad meliorem vitæ frugem converterit, difficillimum esset profecto verbis exprimere.

[17] Dies Festos, in quibus ut aliqua servitia præsertim rustica fierent abusus induxerat, ut sacri mandant Canones, observandos curavit, prædictaque servitia & omnes operas amovit. Templis Dei ac Sacerdotibus in eis ministrantibus summam venerationem exhibendam dogmatizans prædicabat. Quam plurimæ honestæ inopes adolescentulæ matrimonio collocabantur, & cælestibus illius monitis conversi divites easdem dotabant. Miseræ vero mulieres quam plures, lupanari stipendio vitam ducentes, illius sermonibus ad pœnitentiæ lamenta redeuntes, [honestatem morum reformat.] ære publico matrimonio jungebantur. Indumenta peregrina & lineamenta pulcritudinem vultus conferentia, adulterinæque capillaturæ ac pretiosi ornatus, larvales præterea facies, aleæ, taxilli, triumphales d carticellȩ in forum deferebantur, omnia igni tradenda atque comburenda. Tunc princeps mundi hujus ejiciebatur foras, & Christianæ religionis fervor incalebat. Erigebantur hospitalia, cessabant usurarum voragines, raptores ac fœneratores ablata restituebant; Pupillorum viduarumque reintegrata patrimonia reddebantur; constituebantur per orbem religiosa virorum ac mulierum monasteria, collapsaque reformabantur, in quibus magna puellarum virginum Collegia, Deo consecrata, sponso Christo diu noctuque serviebant. Non facile quis enarrare posset quot florentissimi adolescentes, juvenes, atq; Senes, relictis omnibus, diversas ad Religiones se contulerint, Deo perpetuo militaturi.

ANNOTATA.

a Surius juxta portam de Trisis, in loco occulto, sacellum exiguum constituit, posuitque in eo altare cum imagine Christi a cruce pendentis. Apud Capistranum porta de Tusis appellatur.

b Capistranus. Cuncta sua bona, tam paternæ quam maternæ hereditatis, quæ satis opulenta fuerat, Christi pauperibus hilariter dispensavit, partim in Hospitali jam dicto, partim in maritandis puellis, partimque ceteris pauperibus & egenis.

c Bernabæo Senensi Restorius, Maphæo Nestorius, quibusdam Joannes Restorii, Rosteri, Pistorii, & Tristorii, cum titulo Beati adscriptus 15 Februarii Martyrologio Franciscano & Fastis Senensibus.

d Triumphales charticelle, ita hic dictæ, ex supposito quod vox truffa, quæ lusum significat, sit derivata a Latina voce triumphus: ex quatuor autem chartarū speciebus, ea, ex qua sortito accepta præcipue pendet ludi victoria, truffa nuncupatur: alias dicuntur chartæ pictæ, & chartæ lusoriæ.

CAPUT III.
Miracula in vita patrata. Episcopatus recusati, æmuli superati, pius obitus.

[18] Nec mirum si tam præclara opera tunc temporis mundo coruscabant, cum sermones illius vitæ sanctimonia & sequentia signa confirmarent. a Dum enim in Civitate Reatina prædicaret Frater Bernardinus, [Sanat puellam ulcerosam:] & universus populus confluerat ad eum audiendum; quidam Joannes Antonii Petrutii, habens filiam unius anni duabus plagis ulceratam, judicio medicorum incurabilibus, ita ut ex una pectoris flatus exiret, & ex altera viscera apparerent; post prædicationem suam, una cum uxore sua, prædictam filiam ad locum S. Francisci dictæ civitatis Reatinæ in claustrum detulit: & ambo genuflexi ægrotantem filiam ad illius pedes deposuerunt, ulcera ostendentes, & pro illius liberatione ab eo auxilium pariter implorantes. Quam vir sanctus piis oculis conspiciens, signo Crucis facto super puellam, parentibus ait: Confidite, Dominus Jesus sibi gratiam præstabit. Quod & factum est: nam sequenti nocte surgentes parentes, invenerunt filiam integrȩ sanitati restitutam, & sola cicatricum vestigia in carne apparentia cernebantur.

[19] Non minus in Prato, oppido Tusciæ, miraculum evenit. Nam cum Vir Dei Bernardinus quadraginta continuis diebus magna cum acceptatione prædicasset in prædicto oppido, omnis Pratensis populus tanta eum veneratione colebat, ut recedere volentem virum Dei, [Pratensem juvenem a bove obtritum,] & circumvicinis civitatibus verbum Dei euangelizare, unusquisque pro nimio amore ac devotione ad eum conflueret, benedictionem suscepturus: tantaque erat stipatus populi multitudine, ut portam Prati exire minime valeret. Et cum inter primam & secundam januam portæ sanctæ Trinitatis, ab universo populo circumdatus esset; bos quidam indomitus, e stabulo cujusdam portæ vicinæ exiliens, ob populi multitudinem cœpit expavescere; effectusque pavidus, versus dictam portam dirigens iter, quam plures cervice, cornibus, pedibusque invadens, ad terram prostravit. Inter quos adolescens quidam, b filius Nicolai Laurentii, ita fuit a dicto bove percussus atque confractus, ut tamquam mortuus e terra elevaretur: & continuo clamor magnus factus est in populo adolescentem expirasse. [sanum reddit parentibus.] Hæc audiens Pater sanctus, ingemiscens ait: Hac hora quidquid boni operatus est Deus in terra Prati, conatus est antiquus hostis auferre. Et compassione motus, devenit ad locum, ubi prostratus adolescens ut mortuus jacebat exanimis: & oculos ad cælum extollens pro eo Deum deprecans, signoque crucis illum benedicens, adstantibus ait: Gratia Dei hic sanus erit, tollite eum hinc. Quod factam est. Nam vir sanctus iter suum prosecutus est, & adolescens parentibus vivus & incolumis restitutus. c Romæ quoque ac Spoleti alia per ipsum miranda operatus est Deus, sermonem illius confirmantia. Nam Romæ, [Romæ sana: morbum regium,] cum quidam puerulus quinquennis morbo regio acriter vexaretur, Andrea ejus avia audiens celebre nomen Fratris Bernardini, tunc ibidem prima vice prædicantis, in virtute & meritis illius plurimum confisa, dictum puerum ad virum Dei adduxit, ut pro illius salute ad Deum preces effunderet pariter ac sanaret. Cui subridens vir sanctus ait: Hoc operantur sancti & amici Dei: sed vade, confitere peccata tua tu, & qui illi sunt proximiores, & postea ducens eum revertere ad me, & pro eo Deum deprecabimur. Et cum sic actum esset, sequenti die mulier magnæ fidei puerum obtulit viro Dei, in loco S. Mariæ Aræ-cæli ibidem hospitanti: qui præmissa oratione puerum signo Crucis benedixit: puer vero statim, virtute Dei & Sancti meritis liber evasit, nec de cetero talis morbi molestiæ quidquam persentit.

[20] In Civitate Spoletana mulier quædam, Martha nomine d; per sex annos maxima infirmitate gravata, nec valens nisi alienis ulnis adjuta e lecto descendere, [Spoleti clinicam;] neque alimenta suscipere, ita ut quampluribus insana quandoque existimaretur; benedictione viri Dei percepta, sana atque incolumis redditur, atque in agendis Deo gratiis tota civitas excitatur. In Aretio quoque Civitate Tusciæ, cum vir sanctus una Quadragesima frequenter prædicasset, & a vitiis suis malos revocasset; dum quadam die universus populus ad quamdam devotissimam e Ecclesiam exisset, ac prope dictam urbē Aretinam convenisset, [Aretii pluviam concioni importunam sistit.] ibidemq; verbum Dei annuntiaret vir sanctus; pluvia permaxima supraveniens adeo inundare cœpit, ut omnis fere populus assurgens discedere præpararet. Ipse vero in Domino confidens, adhortabatur populū, ut omnes secum Deum deprecarentur, ut inceptum sermonem perficere valeret: & signo Crucis aërem signavit, & subito inundans pluvia cessavit. Completo vero sermone, & vix populo portas urbis ingresso, tam impetuosa ac procellosa pluvia descendit, ut omnes acclamarent, pluviam illam tempore prædicationis, sancti viri meritis & oratione, in aëre detentam extitisse.

[21] Non solum vir sanctus virtute Dei, languentibus quam plurimis sanitatem conferebat, [Mediolani sub concione videt animam Tobiæ Senis tunc mortuæ in cælum recipi:] sed absentes quoque ut præsentes illuminatȩ mentis oculo clarius intuebatur. Nam cum in civitate inclita Mediolani vir Dei pluribus diebus prædicasset, actum est, ut prima die quadragesimȩ dum frequentissime sermonem ad populum haberet, quasi extasim patiens sustinuerit; & aliquanto temporis spatio ad se reversus, non sine cunctorum astantium admiratione incompletum sermonem relinquens, quasi mente alienus e pulpito descendit. Interrogatus antem a sociis, quare sic in sermone deficiens incompletam prædicationem contra morem reliquisset; cum primo causam patefacere recusasset, majoribus precibus adjuratus, humilis servus Dei in hæc verba prorumpit: Vidi Thobiam sororem meam, quam semper ut matrem veneratus sum, eadem hora humanȩ carnis debitum persolvisse Senis, & illius animam immortalitatis stola amictam ad cælos adscendisse. Hæc enim f Thobia filia fuerat Dianȩ, sororis matris Bernardini; vidua, jejuniis, vigiliis ac disciplinis Deo deserviens in habitu tertii Ordinis B. Francisci, ex ipsius gestis ac moribus ab omnibus approbata. Quod cum accepissent socii, non quasi increduli, sed id certa fide tenentes, secularibus quam pluribus visionis præfatæ seriem retulerunt. Cujus mirandæ visionis Mediolanenses certitudinem habere volentes, caute g exploratorem Senas miserunt, qui de Thobia perquireret. Inveneruntque fidelissima relatione, eadem die & hora, qua prædixerat vir sanctus, Thobiam ridentem, spiritum emisisse. In civitate quoque Lucana provinciæ Tusciæ, cum vir sanctus ibidem ferventissime prædicaret, [Lucæ commodata sibi vasa miraculose restituta novit.] vir quidam devotus cibaria quædam & duos flasculos vini per filium suum sancto viro Dei pro eleemosyna transmisit: & secunda die reversus puer, missus a matre, ut vacuos flasculos, platellum ac tobaleam reportaret; unum ex sociis S. Bernardini adinvenit, sibique utensilia prædicta reddi postulavit. Qui respondit: Omnia, fili, rehabuisti. Cui ait puer; Nequaquam, Domine. Ingressus Frater, post aliquantulam moram rediit, & dixit puero: Vade, & dic matri tuæ, ut in camera superiori super scrinio perquirat: & omnia adinveniet. Quibus verbis per filium matri nuntiatis, supra modum admirans ipsa, quod cameram & scrinium sciret, cum nec ipse vir sanctus neque sociorum ejus quisquam unquam in domo illa fuisset, omnia juxta verba nuntii reperit: illudque per orationem Sancti factum existimans, absentia quoque eidem præsentia pariter intellexit.

[22] Quanto vero caritatis ardore populos erudiverit, testes sunt infinitȩ illius prædicationes, [Ibidem & Aretii concionans videtur faculas] quas populo utiliter magis quam subtiliter proponebat: in quibus tanta cum veneratione, ac tanta novi luminis ex illius ore procedentis admiratione audiebatur, ut lapidea & arentia corda, mollia & carnea redderentur. Nam cum in Lucana civitate vir sanctus melliflua in sermonibus ad populum eructaret, quidam civis Deo devotus propriis pluries conspexit oculis, quasi flammam ignis ex ore sancti viri procedentem, & solaris radii effigiem prætendentem, & de ore ejus quasi rutilantes favillæ exibant ac revertebantur; & sic radius ille ex ore sancti viri in longitudinem brachii unius, solum dum prȩdicabat, exire videbatur. In civitate quoque Aretii matrona quædam probatissima, Soror tertii Ordinis B. Francisci, multoties vidit, [aut globum diversicolorē eructare.] dum vir sanctus prædicaret, ex illius ore quasi globum rotundum, nunc nivei, nunc viridis coloris, nunc sanguinei, cum viri sancti flatu exeuntem. Alio quoque tempore, cum h juvenis quidam bonæ voluntatis, sed fervore tepidus, B. Bernardinum consuleret, si Religionem intrare deberet; tale ab eo accepit responsum: De hoc, fili, exorandus est Deus, ut quod saluti tuæ magis expedit, tibi insinuare dignetur. Et cum vir sanctus juvenis manus tetigisset, [Manus attactu calefacit spiritu tepentem,] tam intensus factus est calor in brachio juvenis illius, (etsi tunc magnum esset frigus) ut ignitum brachium illi videretur, sicut post modum ipse retulit; qui hoc signo religionem ferventer ingressus, post annos plurimos in Religione sancto fine vitam conclusit. Quæ omnia signa nihil aliud nobis innuere videntur, nisi frigida corda spiritu oris ejus & tactu incalescere. Instaurata sunt principe Bernardino, & fructuosus prædicandi modus, & utilium editio sermonum: ut in libris quos composuit de religione Christiana, [utiles libros scribit:] & de Euangelio æterno, ac posteris legendos reliquit, plenius continetur. Hos enim edidit libros, ne tam cito doctrinæ suæ transiret utilitas, sed ad posteritatem usque perduratet, ut innumerabiles vel defunctus edoceret: cujus doctrina admonentur omnes, ut vitia exstirpent, & gloriam [æternam] concupiscant. Ex hujusmodi doctrinæ fonte omnes præclari Euangelii prædicatores hauserunt, qui fructus uberrimos in horrea Domini congregavere; & fructuosa semper ab eis in populo salutis opera pullularunt, qui a Bernardini prædicandi vestigiis minime deviarunt.

[23] Profecto non est prætereundum, [devotus Deiparæ,] quam devotus Virginis de ea præclare prædicaverit, ac de cælo quam manifesta signa, illius dicta confirmantia, cuncto spectante qui aderat populo, apparuerint. Solitus erat vir sanctus sæpenumero in populo gloriosam Virginem summis laudibus, in illius præsertim festivitatibus, adeo extollere, ut verba quasi de cælo haurire videretur: &, si dici liceat, [ad ejus amorem alios excitat:] in exprobrandis vitiis & commendandis virtutibus ceteros sui temporis euangelizantes excedebat, in laudibus autem Virginis se ipsum vincebat. Tam præclara enim de beata Virgine mystice & anagogice in medium deducebat, ut fere omnium audientium corda igniti eloquii gladio transfigens, in illius devotionem merito cunctos excitaret; & divino, virgineoque amore languens, continuans in prosequendis Virginis laudibus, dum prædicaret acclamabat: In die Nativitatis Beatæ Virginis natus, eadem die revolutis tamen temporibus renatus, religionem ingressus sum Seraphici Patris Francisci; eadem die professus in Ordine, eadem die primam Missam cantavi; & eadem die primum ad populum sermonem feci de Beata Virgine; cujus amore & gratia opto & tali die ex hac vita migrare. Et hac devotione motus, [& ejusdem honori ecclesias construit:] plures ecclesias in honorem Virginis fabricari procuravit, & ædes idolis dedicatas Reginæ cælorum templa consecravit. Nam in civitate Aretii, cum vir sanctus ferventissime verbum salutis annuntiaret, & idolatriæ crimen exprobraret; accepit fontem quemdam prope civitatem Aretii, qui vulgariter Fons-tectus denominabatur, ab universo fere populo, & convicinæ regionis viris ac mulieribus plurimum venerari: ibi enim diabolo cultus latriæ exhibebatur; ibi pueri, quasi novo baptismi genere purificandi, [etiam in loco abolitæ a se superstitionis] observantiis quibusdam & oblationibus observabantur; ibi præstigiæ & idolatrantium ritus in contemptum orthodoxæ fidei exercebantur. Quod scelestissimum idolatrandi genus vir sanctus publica in concione detestans, ipsemet universo comitante populo, Crucibusque manu acceptis, ad profanum locum devenit; & ipsius manibus, concurrentisque populi tumultuantis opera funditus eversus est ille locus, & solo adæquatus: ibique illius monitis ecclesia quædam est erecta, sub titulo Sanctȩ Mariæ Gratiarum. In qua, ad invocationem gloriosæ Virginis, quampluribus beneficia conferuntur, & in hodiernum usque diem fiunt miracula, & languentibus sanitas præstatur, ut meritis Matris Dei illud Apostoli impleatur, Ubi abundavit iniquitas, superabundet gratia. Et quæ de beata Virgine vir sanctus testimonia, rationes, veritatesque Virginis gloriam elucidantes in prædicatione adducebat, cælestia signa cuncto audienti populo fidem attestantia comprobabant. Tempore namque Renati Regis Siciliæ citra Pharum, [de illa prædicans ut stellis 12 coronata,] dum vir sanctus superioribus temporibus in civitate inclita Aquilana, magna in campi planitie euangelizaret gloriam Virginis gloriosæ; & amoris, gratiæque fervore accensus, stellarum duodecim corona eamdem mystice laureatam prædicaret; [& ipse stella coronatur:] repente & acclamante turba, visa est stella perlucida, magno lucis radio illius caput circum-lustrans. Tamus quippe lucis illius splendor emicuit, ut ab ipso Rege & multis hominum millibus i qui astabant posset clarius intueri. Quod mirabile portentum, & cuncta quæ vir sanctus docuerat verissima comprobabat, & futuro præsagio cælestem virum, ut fulgentem stellam, Aquilanam civitatem in posterum post mortem illustraturum indicabat.

[24] Hic vir Dei cælesti rore perfusus, talem se in omni sua vita exhibuit, ut rectitudine & integritate vitæ, [& contra detrahentes famæ suæ prævalet:] ac caritatis, humilitatis, benignitatis exuberantia, omnium Religiosorum speculum haberetur. Nam cum proprer ejus prædicationem & sanctissima opera, maximus fidelium concursus ad eum fieret, & apud omnes summa veneratione dignus censeretur, illiusque laudes tota Italia merito decantaret; non defuerunt invidiæ telo confossi, qui canino dente eum corroderent, illiusque famam, doctrinam & dogma pariter depravarent. Sed vir Dei, conscientiæ rectitudine ac veritate confisus, Christum & B. Franciscum pro armatura adversus sibi detrahentes assumens, ad almam Urbem & Sedem Apostolicam advolavit; atque primum a felicis recordationis Martino quinto auditus, non solum ab illatis sibi calumniis purgatus est, sed etiam permissus, ut Romæ publice prædicaret: ibique per plures menses, in sacrosancta Basilica Principis Apostolorum primum, ac per diversas postmodum almæ Urbis ecclesias singulis fere diebus verbum Dei mirifice euangelizavit. Finito vero in Urbe verbi ministerio ad convicinas civitates se conferens, eas quas partialitatibus & civilibus discordiis desolatas invenerat, ad unitatem, quietem, & concordiam revocavit.

[25] Procedente deinde tempore, & vacante Ecclesia Senensi, [recusat oblatos Episcopatus, Senensem,] vir sanctus ad eamdem Ecclesiam, communi consensu parique voto totius cleri populique Senensis, eligitur Episcopus: atque missi sunt propterea trina vice nobiles Oratores, Clerici & laici, ad felicis recordationis memoratum Martinum quintum, ad electionis negotium persequendum. Nec votis Cleri & Senensis populi assensus summi Pontificis, & Fratrum suorum tunc Romanæ Ecclesiæ Cardinalium deerat: sed ipse vir sanctus, contra mentis suæ propositum talia agitari sentiens, ne desiderium patriæ suæ tantæque caritatis in se studium & affectum parvi facere videretur, & Episcopalem dignitatem & præeminentiam in aliis Episcopis non probare; ad Romanam Curiam rursus rediit, & ante ipsius Domini Martini pedes constitutus, Episcopalem pridem dignitatem, & eos omnes qui ipsam digne & cum animarum sibi commissarum salute administrant, plurimum commendavit; sed postea justas causas & probabiles peroravit: quibus nec sibi, nec proximis, vel Senensi Ecclesiæ expedire comprobabat; in medium adducens sententiam Pauli, qui cum de aliis dixisset, Qui Episcopatum desiderat, bonum opus desiderat; de se ait. [1 Tim. 3, 1] Non enim me misit Deus baptizare, sed euangelizare: nec persuasionibus Summi Pontificis & Romanorum Cardinalium, aut precibus & lacrymis prædictorum Oratorum, adduci potuit, ut electioni consensum adhiberet. Excusatus tandem a Summo Pontifice, a sua Sanctitate & Reverendissimis Cardinalibus bona cum gratia licentiaque discedens, ad mirificas prædicationes & alia sanctissima opera, majori cum omnium laude ac veneratione, ferventius se convertit. Non enim, ut prioribus temporibus, consimili binæ electioni de se factæ in Ecclesia Ferrariensi & Urbinatensi, [Ferrariensem & Vrbinatensem:] assentire voluit; tutius arbitrans talem venerari, quam assequi dignitatem k.

[26] Cum alio quoque tempore ab æmulis vexaretur, sub Eugenio quarto Pontifice maximo; [iterum contra æmulos confirmatur ejus doctrina:] & Sanctitas sua doctrinam, scientiam, prædicationes, vitam, mores & dogmata sua diligentissime examinari fecisset; tandem per suas patentes & Apostolicas litteras, scientiam, doctrinam & vitam illius merito dignissimeque comprobavit l. Non tamen vir sanctus, talibus lacessitus injuriis, a tam præclari ministerii suscepto munere destitit; sed Euangelii semitam, fere obliteratam & corruentem, & vitæ exemplo & doctrinæ verbis, ferventius studuit innovare. Non enim illi ignominia erat pati a Fratribus, quod passus est Christus: neque enim qui audit, sed qui facit convitium & injuriam, miser est; non qui a fratre laceratur, sed qui fratrem lacerat in lege peccator; & cum nocentes innocentibus injuriam faciunt, illi patiuntur injuriam qui facere se credunt. Nullus quippe viro Dei inerat dolor de incursione præsentium malorum, cui fiducia erat futurorum ipse vero non consternatur adversis, bonorum. Denique non ipse, sicut domus supra firmam petram posita, consternebatur adversis; non contumeliis atque maledicis vocibus frangebatur, apud quem spei robur ac firmitas fidei vigebat; per ipsa quæ nos cruciant & fatigant magis sciens corroborari. Non eum terrebat vitæ austeritas; non infirmitatum gravitas, [aut morbis,] quas in corpore diutissime toleravit; & spiritu magis quam carne vivax, animi firmitate corporis infirmitatem superabat: ut de eo vulgatissimum problema illud verificetur, Semel vincit qui statim patitur: at qui manens semper in pœnis congreditur cum dolore, non vincitur, quotidie coronatur: quo enim longior persecutio vel pugna, eo est corona sublimior.

[27] Fuit igitur vir iste sanctissimus Bernardinus ab ipsis cunabulis perfectioni Euangelicæ consecratus; [totam Italiam concionibus illustrat:] qui in vinea Dei cultor & operarius designatus, injunctum sibi opus quadraginta duobus annis exercuit; & nullis confractus laboribus, nullisque parcens vigiliis, viginti annis singulis diebus, nisi forte itinere aut infirmitate præpeditus, operi tam saluberrimo insudavit. Et se immaculatum ab hujus seculi contaminatione custodiens, primum in semet ipso jugum Christi suave complexus est: & adeo vitæ exemplo atque sacra prædicatione profecit, ut fere per omnem Italiam Euangelium renovaverit. Hujus nempe uberrimi fructus testis est tota illa provincia Lombardiæ, testis est Hetruria, ac denique universa Italia. Habebat vir sanctus thesaurum absconditum in vase fictili. Virgo nempe fuit, [ideo & ob servatam virginitatem] & usque in finem virgo permansit, sicuti quam plures ex Fratribus, qui sancti viri Dei vitam, mores & gesta curiose explorantes observarunt postea sunt firmissime contestati. Nec huic veritati defuit testimonium viri magnæ sanctitatis, Fratris Joannis de Capistrano, qui super hoc magnificis Aquilanis civibus litteras suas direxit, quas tunc Eugenius quartus summus Pontifex perlegit. His profecto contestabatur, sanctum Dei virum Bernardinum, toto vitæ suæ tempore, carnem suam immaculatam ab omni corruptione præservasse, & virginitatem suam illibatam mortis suæ tempore Altissimo detulisse. Hic enim venerabilis & probatissimus Frater Joannes de Capistrano, cum pluries torius Familiȩ Cismontanæ Ordinis Minorum de Observantia generalis Vicarius extitisset, hanc fortasse veritatem a viro Dei Bernardino ex obedientia acceperat, quoniam vir sanctus ex humilitate celare studuerat. Illud quoque jam pridem ipse Bernardinus, quadam ægritudine anno octavo post Religionis ingressum afflictus, [duplici corona dignus.] & credens se pro certo non evasurum, nonnullis importune instantibus revelavit. Cujus cælestis muneris gratia duplici erat laureola donandus, una profecto quæ verbum Dei Euangelizantibus exhibetur, altera vero quæ virginibus & carnis suæ petulantiam coërcentibus. Et si militibus secularibus gloriosum est, ut hoste devicto redeant in patriam triumphantes; quanto potius & majus est, victo diabolo ad paradisum triumphantem redire.

[28] [demum morbo correptus] Volens igitur omnium bonorum operum remunerator Deus Bernardino, suo servo, suo in vinea Domini operario fidelissimo, condignam mercedem reddere; ac post subactos labores, victo & calcato seculo, illum ad Dominum glorioso itinere pervenire; hoc ordine strenuum militem ad cælos evocavit. Nam cum e Senis proficiscens, in Aprutii provinciam prædicaturus devenire statuisset; & postremum sermonem, non longe ab Aquilana civitate, laboriosissime complevisset; febre quadam ac fluxus exuberantia laxatis intestinis afflictus, in Aquilanam civitatem asello subvectus, in Conventu S. Francisci pluribus diebus languens resedit. [Aquilæ sumptis Sacramentis moritur.] Sentiensque se ad palmam evocari, omnibus Ecclesiæ munitus vitalibus Sacramentis, cum sui corporis dissolutio immineret, non valens amplius voce vel nutu quod optabat annuere, se ipsum paulatim e lecto (in quo indutus jacebat) abduxit: & cum nuda humo decubare conaretur, oculis in cælum defixis læto vultu quasi ridens, gloriosum emisit spiritum: confectoque itinere virtutis & fidei, ad complexum & osculum Domini, Domino ipso vocante, immortalitatis amictus stola, pervenit. Obiit autem diem suum vir sanctus anno Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo quarto, [anno 1444 20 Maji pridie Adscensionis.] suæ autem ætatis anno sexagesimo quarto, vigesima die Maji, in Vigilia Ascensionis Domini nostri Jesu Christi, quo hora solemniter in primis Vesperis Antiphonam illam decantabat chorus, Pater manifestavi nomen tuum hominibus; nunc autem ad te venio. Hoc autem divino consilio pie credimus, tali die & hora, virum sanctum ultimum clausisse diem; ut sicut Jesus Christus, consummata salutis humanæ redemptione, ad Patrem propria virtute venturum se profitebatur; ita de servo suo, gloriosissimi nominis sui præcone, qui eum coram Regibus, Principibus, gentibus & populis indefessis acclamationibus prædicarat, Antiphonæ illius veritas, assertioque ipsius Jesu Christi meritis & gratia, perpetuæ felicitatis fructu subsequente, æternæ prædestinationis signo verificaretur, cui laus est per infinita secula. Amen.

ANNOTATA.

a Surius idem narrat cap. 42, mutata solum dictionis phrasi.

b Surius cap. 43 idem refert, & Nicolai Laurentii nomen tribuit filio, non hujus patri.

c Surius ista habet cap. 44 & 45.

d In Ms. Rubeæ vallis dicitur uxor Martini Petri de Spoleto, & octo annos infirmitate gravata.

e Surius cap. 46 appellat ædem sanctissimæ matris Dei; addens quod ob nimium populi concursum cogebatur in cœmeterio sub dio concionari.

f Retulimus Thobiam inter Prætermissos ad 1 Martii, quo die est inscripta Martyrologio Franciscano Arturi, & inde in Fastis Senensibus: & Beata appellatur. Capistranus addit, quod Bernardinum ætate superabat per annos triginta.

g Hæc exploratio in Ms. cap. 22 tribuitur Duci Mediolanensi: at cum hac Vita, civibus, apud Surium.

h Capistrano miles Ducis Mediolanensis, in Religione dictus Fr. Christophorus de Modoëtia: a quo, inquit, propriis auribus ex ore proprio cum admiratione accepi.

i Apud eumdem Capistranum additur: Prout ego ipse, qui hæc dicto, propiis oculis aspexi.

k Ms. Vltraject. Dominus Apostolicus Eugenius Papa eidem, pro una istorum civitatum, mitram propriis manibus imposuit reverenter: sed ei regratians Bernardinus sic respondit, mitram deponens humiliter: Sanctissime Pater, noscatis me honorem mundanum ideo respuere, ut liberius in sanguine & salute redemptorum valeam fructificare. Quod audiens Papa devotus, multum adificatus super isto, contentatus est.

l Bullam ipsam datam 1432 Romæ VII Idus Ianuarii habet Waddingus, ad eum ipsum annum num. 5, unde partem transcribit Raynuldus, num. 24 ubi laudatur Sanctus, ut acerrimus & rigorosus hæresum extirpator; & ob ejus integritatem vitæ, laudabiles verbi Dei prædicationes, & salutares bonorum operum fructus, præclarissimus fidei Catholicæ Prædicator & instructor rectissimus, in omni fere Italia & extra, inter ceteros famosos evangelizatores verbi Dei probatus & notus.

CAPUT IV.
Canonizatio illius & Corporis Translatio.

[29] Cum autem vir sanctus, mole carnis exutus, ad ea quæ præparavit Deus diligentibus se, ineffabilia bona pervenisset; [Ne corpus Senas deferatur, impediunt Aquilani:] consocii Fratres capsam præparabant, ut sacrum illud corpus & cæleste pignus Senas asportarent. Quod conspicientes quam plurimi, piis clamoribus totam civitatem replerunt, acclamantes, Mortuus est vir sanctus Bernardinus. Subito accurrit innumerabilis virorum ac mulierum multitudo, ad sacrum corpus illud deosculandum. Majores vero & cives, qui præerant gubernationi civitatis Aquilæ, corpus illud sanctissimum quam primum rapiunt de manibus sociorum Fratrum, qui illud jam in capsa asportandum collocaverant: & illud extrahentes & honotifice exornantes, quam plurimis fidelissimis deputatis civibus custodiendum tradiderunt, ut sequenti luce omni populo videndum in ecclesia deponeretur. Post eam vero diem, qua celebritas Dominicæ Ascensionis solenniter agebatur, cum de more in publicum corpus esset delatum, [quo in publicum delato,] passimque conflueret populus videndi osculandique illius causa; qualis ejus vita fuerit, & in conspectu Altissimi quam ejus grata opera acceptaque extiterint, ipse Deus mirabiliter impensiusque suis fidelibus declaravit. Tot enim & tam præclara, evidentissima ac magnifica prodigia, post ejus ad paradisum transitum, illius meritis & intercessione, quam plurimis ejus auxilium implorantibus, divina clementia patenter exhibuit, ut nullo quidem modo in tot portentis possit veritas ipsa denegati.

[30] Eadem enim hora diei Ascensionis, qua funus in Ecclesiam prolatum fuerat, ante omnes unus Pasqualis puer quidam procubuit ad pedes feretri sancti Patris, [Sanantur claudi duo] atque ibi, præter spem & expectationem omnium, rectus ille animo ac fide, recto & altero laterum, quo gravissime ante claudicabat incedere, divina Dei virtute præstante, promeruit: quod majori etiam fide ac devotione inflammare cœpit advenientis populi fluentem undique turbam. Quod propriis conspiciens oculis Antonius de Bagno civis Aquilanus, qui altero laterum adeo breviore natus fuerat, ut non nisi admodum declivi ad terram corpore gradi valeret; divina implorata ope, super beati viri corpus plenus fide se projecit; & subito æquatis ambabus tibiis, quasi distortam protrahi eam quæ brevior erat sibi visum fuisse jactavit; & incolumis redditus, ad sancti viri extollenda præconia populum magis incitavit. Cumque uberiora illius dona & prodigia apparerent, universus populus, qui magna cum reverentia ad funerales corporis exequias convenerat, illius potius videbatur natalitia celebrare solennia, quam quidquam funebre pertractare. Quod persentientes convicinarum civitatum populi, mares ac feminæ, adulti atque impuberes, turmatim ad Aquilanam civitatem confluebant, lacrymis ac jubilis acclamantes, S. Bernardine, adjuva nos. Et qui variis languoribus detinebantur, a convicinis, & remotis oppidis jumentis subvecti, aut alias asportati, ante feretrum deponebantur, [ac plurimi agri,] ut sacrum illud pignus tangentes, a suis mererentur infirmitatibus sancti viri intercessione liberari: ad cujus sancti corporis contactum multi ac plurimi sanabantur. Et sic pluribus diebus corpus illud sanctissimum inhumatum cuncto populo visibile persistens, cellæ potius aromatum, quam cadaveris odorem exhalare videbatur.

[31] Tota in civitate ac ejus comitatu cessabant artes mechanicæ, & rustica silebant opera: feriati dies solennes agebantur: magnus tympanorum strepitus immensusque totius populi applausus, diu ac noctu ardentia luminaria, in sacra æde B. Francisci, ubi cæleste pignus residebat, quoddam insolitum Aquilanæ civitatis gaudii ac jubili genus inferebant, ut cælestes potius quam terreni incolæ censerentur. Nam partialium corda & dissidentes civium animi in tam unitam fœderatamque concordiam & pacem devenerant, ut nihil aliud sedatis livoribus acclamarent, nisi Deum benedicentes, qui virum sanctum Bernardinum, tot mirabilibus signis coruscantem, desolatæ urbi Aquilanæ Patronum ac Intercessorem novissimum aggregarat. Non post multos vero dies universæ Regni totiusque Italiæ provinciæ, accipientes virum Dei Bernardinum suum diem obiisse, & mirabilia quæ per ipsum operabatur Deus, eum vere sanctum communi & publica voce prædicabant: & in cunctis fere civitatibus & oppidis, quæ salutaribus ejus monitis ferventissimisque prædicationibus recte fuerant institutȩ, [exequiæ per Italiam celebrantur.] dum vitam ageret in humanis, ab universo populo solennes parabantur exequiæ, quæ magis ipsius natalitiæ diei, quam funeralis honoris cultum prætendebant. Excitabatur plebs cuncta in viri sancti devotionem; & diversis in regionibus languentes infirmitatibus, ipsius implorantes auxilium, vota ad sanctum corpus emittebant, & Euangelicum illud implebatur; Cæci vident, claudi ambulant, surdi audiunt, leprosi mundantur, mortui resurgunt, ut inferius suo ordine exponetur. [Matt. 11, 5]

[32] Ea propter excelsa Senarum civitas, tam memorandæ rei rumore perlato, & tantorum miraculorum fama indies crescente; ne tanti muneris sibi a Divina majestate collati immemor aut ingrata inveniretur, [Vrbs Senensis mittit Aquilam qui de miraculis quærant:] sed laudes potius Altissimo & gratias cum exultatione referret; volensque insuper magna cum gravitate tam miranda prodigia, si vera essent, ut asserebatur, vera fide comprobare; publico super hoc consilio celebrato, civem quemdam ex suis pr