Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Mai V           Band Mai V           Anhang Mai V

21. Mai


DIES VIGESIMA PRIMA MAII.

SANCTI QVI XII KALENDAS IVNII COLVNTVR.

Sanctus Timotheus, Diaconus in Mauritania.
S. Polius, Diaconus in Mauritania.
S. Eutychius, Diaconus in Mauritania.
S. Epolus, seu Polus, Martyr in provincia Cæsaria.
S. Vitus, Martyr in provincia Cæsaria.
S Jocundus, Martyr in provincia Cæsaria.
S. Victus, Martyr in Africa.
S. Maurella, Martyr in Africa.
S. Quintus, Martyr in Africa.
S. Primulus, Martyr in Africa.
S. Salustius, Martyr in Africa.
S. Fortunatus, Martyr in Africa.
S. Mircella, Martyr in Africa.
S. Primus, Martyr in Africa.
S. Polyeuctus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Victorius, Martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Donatus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Quintus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Lucusa, Martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Timotheus, Diaconus Martyr in Britannia.
S. Martyria seu Martyrius, Martyr Ravennæ in Italia.
S. Secundus, Martyr Cordubæ in Hispania.
S. Vales seu Valens, Presbyter Autissiodori in Gallia.
S. Valens Episc Martyr.
Pueri tres Martyres.
S. Fabius, Martyr Romanus, Viennam Austriæ cum aliis Reliquiis translatus.
S. Beinius, Martyr Romanus, Viennam Austriæ cum aliis Reliquiis translatus.
S. Emmanuel, Martyr Romanus, Viennam Austriæ cum aliis Reliquiis translatus.
S. Firmus, Martyr Romanus, Viennam Austriæ cum aliis Reliquiis translatus.
S. Hilarius, Episcopus Tolosanus in Gallia.
S. Constantinus Magnus, Imperator, Constantinopoli.
S. Secundus Presbyter, Martyr in Ægypto.
SS. Martyres Alexandrini sub Constantio.
SS. Episcopi Confessores in Ægypto, Libya & Pentapoli, sub Constantio.
S. Mantius Martyr, in territorio Eboborensi & Burgensi in Hispania.
S. Ortarius, Abbas Landeccis in hodierna Normannia.
S. Florentinus, Abbas Arelatensis in Gallia.
S. Hospitius, Reclusus Nicææ in Italia.
S. Maurelius Presbyter, in diœcesi Galliarum Trecensi.
S. Eleutherius, Theate in Aprutio.
S. Itisberga Virgo, Ybergæ in Artesia.
S. Theobaldus, Archiepiscopus Viennensis in Gallia.
B. Erenfridus sive Ezo, Comes Palat. ad Rhenū, Fundator Brawilerensis prope Coloniā.
B. Mathildis, Comes Palat. ad Rhenū, Fundator Brawilerensis prope Coloniā.
B. Richeza, sive Ricza, Poloniæ Regina, eorum filia Coloniæ Agrippinæ.
S. Silaus, Episcopus Hibernus, Lucæ in Hetruria.
S. Godricus Eremita, Finchalæ in Anglia.
S. Petru Parentius Martyr, Urbeveteri in Hetruria.
B. Joannes Bonvisius, Ordinis Minorum de Observantia, Assisii in Umbria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Adelardi Abbatis translatio sacrorum pignorum, ex urbe Galliæ Corbeja ad montem Latinum prope Carthaginem Spartariam, inscripta est Martyrologio Hispanico Tamaji Salazar, citatis Iuliani Petri Adversariis & Chronico, nuper adornatis. Imo de eo secundo die Ianuarii egerat, & ubique dat cognomentum Genesii ac titulum Episcopi, ut creditur, inquit, Urcitani in Hispania: aitque quod a Ludovico Pio in exilium actus in dicto monte Latino delituerit, pro quibus citatur Usuardus, eo multo junior, ad hunc XXI Maji. Quæ omnia impudenter conficta sunt. Exul vixit Adelardus Abbas in Heri insula Aquitaniæ, & corpus ejus fuisse Corbeiæ adhuc seculo XII constat, proinde non fuit in Hispaniam translatum circa annum DCCCI. Consule Acta illius varia & Miracula cum Translationibus a nobis edita II Januarii.
SS. Synesius & Theopompus Martyres inscripti sunt Martyrologio Romano, & in Notis allegatur Petrus de Natalibus, qui libro 5 cap. 33 aliquod elogium habet. In Ms. Senatoris Strozzi Florentiæ vocantur Genesius & Theopontus; in Ms. Trevirensi Zenesius & Theopontius. Hispani ipsos pari fingendi audacia ad se traxerunt, ac Nortobrigæ adscripserunt. Sed iidem sunt, qui ad III Ianuarii appellantur Theopemptus Episcopus & Theonas, Synesius etiam dictus, Martyres Nicomediæ sub Diocletiano; de quibus ad istum diem, & potißimum in Addendis pag. 1087 & sequenti actum est. Postea vero nacti sumus Acta Græca, prolixiora quam Latina ibi edita, cum Translatione Reliquiarum Nonantulam facta, servamusque pro Supplemento ad dictum III Januarii.
S. Matthiȩ Apostoli Natalis est in apographo Lucensi S. Hieronymi: Vitam ejus dedimus XXIV Februarii.
S. Zenonis Episcopi Veronensis Translatio indicatur a Galesinio & Ferrario. De ea egimus ad illius Vitam XII Aprilis.
S. Paternus, Episcopus Venetensis in Britannia minore, colitur hoc die in sua diœcesi officio Ecclesiastico sub ritu duplici, ob Corporis Translationem de qua ad ejus Vitam egimus XV Aprilis.
S. Eleutherius, Episcopus in Apulia, & Martyr sub Hadriano Principe anno salutis 119. Ita Ms. Florarium. Ejus Acta dedimus XVIII Aprilis.
Eustella, filia Reguli Santonensis in Gallia, a S. Eutropio ad Christum conversa, ut Virgo & Martyr memoratur a Saussajo & Arturo du Monstier. Necdum reperimus nomen in antiquis Fastis. De ea egimus in Vita S. Eutropii XXX Aprilis.
S. Valerianus, Episcopus & Confessor Autissiodori, memoratur in Ms. Florario, & absque loco Valerianus Presbyter in Auctario Greveni: forsan qui hoc die Valis Presbyter colitur, aut de quo ut Episcopo est actum VI Maji.
S. Secundinus Martyr Romanus, Officio colitur ecclesiastico sub ritu duplicis Monachii in Bavaria in Ecclesia Carmelitarum Discalceatorum, ob corpus Roma eo delatum cum corpore
S. Laurentiæ, Martyris item Romanæ (quæ colitur VIII Octobris) & vasis sanguinem eorumdem continentibus. Eæ Reliquiæ fuerunt anno 1680 illuc delatæ, velut acceptæ ex Cœmeterio S. Cyriacæ, juxta testimonium Reverendiss. D. Iosephi Eusanii Aquilani, Episcopi Porphyriensis, Sacrarii Apostolici Præfecti Solio aßistentis; atque a sacra Congregatione Indulgentiarum Reliquiarumque recognitæ & approbatæ.

Expectatus Martyr nominatur in Nicia illustrata Petri Ioffredi, velut cujus Depositio hoc die colenda sit. & quoniam obiit circa ann. Christi 78, a Vandalis aliisve barbaris Narbonensē Provinciā infestantibus occisum fuisse existimat. Totum argumentum sumitur ex veteri marmore, quod in vinea Domini de Gubernatis invenitur sic inscriptum.

HIC REQUIESCIT BONAE MEMORIAE
SPECTABILIS ℣ EXPECTATUS. Q̄ VIXIT ℣
ANNIS L. M. VII ℣ CUIUS D̄P. EST SUB ℣
DIE VIII. KAL. IUNII. D̄N. LEONE IV̄NRE.
V.C̄.��� SS̄.

Sub monogrammate nominis Christi Piscis sculpitur, qui quid significet nō divino: unum scio, nullum hic esse martyrii alicuis indicium: cordis enim tranfixi notæ ℣, sicut alibi dixi, etiam Gentilium epitaphiis communes (quas hoc non valde absimili signo ℣ expreßi) gemitus sunt, quos super mortuo requirit a lecturis Epitaphii auctor; idemque valent quod interjectio Heu! Sed & Leo junior, a Leone avo adhuc in cunis nominatus Augustus, decimoq; post mense defunctus an. 474, ideoq; nec numeratus inter Imperatores, non potest hic intelligi: vivente enim & regnante avo per hunc solum notabantur tempora: quare intelligendus esset Leo Isauricus, cujus quintus annus seu Consulatus notatus hic videri posset, essetq; annus 722. Sed quid si notetur hic aliquis urbis ipsius Niciensis Consul? Viderint id alii, mihi satis est, nō esse illud Sancti alicujus Epitaphium. Sardorum somnia, in relatione Esquivelii Calaritani Archiepiscopi expressa. Ioffredum deceperunt, ut corda transfixa Martyrii signæ esse crederet. Interim agnoscit obstare temporis rationem, quo minus hic intelligatur Forojuliensis ejus nominis Episcopus, per Diaconum subscriptus Synodo Aurelianensi V anno 549.

Ansuinus Presbyter, Aymannus, Genesius, Berardus, Sifardus, Rodio, Adalricus puer, Monachi Besuenses in diœcesi Lingonensi a Normannis anno 888 gladio interfecti, sacrificium Deo effecti, referuntur in Chronico Besuensi pag. 528, edito tomo 1 Spicilegii apud Lucam Dacherium. Horum dies natalis quoniam non indicatur, nomina eorum ordine Alphabetico inseruit Hugo Menardus Appendici alteri post Martyrologium suum Benedictinum. At Bucelinus in suo Menologio Benedictino hos pro suo arbitratu distribuit per varios menses & dies, cum potius simul fuerint omnes occisi. Et ex his Ansuinus cum aliquo ab eo confecto elogio relatus est ad hunc diem XXI Maji, quando simul alios placuit conjunxisse. Sed nullam illis datam venerationem sacram fuisse, satis ob memoriam fere oblitteratam constat.
S. Elemura Virgo S. Geninus Martyr ex civitate Syriæ, referuntur in scriptis Additionibus ad Grevenum, nobis hactenus incogniti.
Barrinus sive Barrindus de Druim-chulin indicatur in Ms. Tamlachtensi. Colganus putat hunc esse Barrinthum auctorem navigationis septennalis S. Brendani, & late de eo agit 22 Martii, quo recolit egressionem familiæ S. Brendani: quæ ibi videri possunt, nec enim digna prælo ad Vitam S. Brendani 16 Maji censuimus.
Colmanus leprosus de Magh-eo, & Colmanus Cron, inscripti Martyrologio Tamlachtensi. Colganus ad XVI Martii in Notis ad Vitam S. Finani Leprosi num. 2 asserit, Colmanum Lobhar coli XXI Maji, additque Lobhar significare, lepra aut ulcerosa diuturna infirmitate percussum. Nec plura de his potuimus assequi.
Finbarrus Corcagiensis profertur in Ms. Hibernico Tamlachtensi. Colganus 13 Martii in Notis ad Vitam S. Mochœmosi num. 14 meminit Finnbarri seu Barrii, Episcopi & Patroni Corcagiensis, cujus Vitam inquit extare. An de eo hic agatur, cum hanc Vitam non viderimus, nescimus judicare.
Brigida, filia Dimani, indicatur in Ms. Tamlachtensi, quæ dicitur Brigida filia Dimæ in Martyrologiis Dungallensi, Mariani Gormani, & Catbaldi Maguir apud Colganum in Appendice 4 ad Vitam S. Brigidæ cap. 1 classe 2.
Comineus filius Lugadii, Moenninnus seu Moenennus, Moeldodius de Lismor, Polanus, referuntur in eodem Ms. Tamlachtensi.
Chroniacus, vita sancte, exemplo sincere, & doctrina solide illustrasse Scotiam tempore Donaldi, LIII Regis Scotorum, seculo septimo, dicitur apud Leslæum lib. 4 de Rebus gestis Scotorum pag. 159. Imo & a Boëthio lib. 9 Historiæ Scotorum fol. 176, cum aliis habetur eximiæ pietatis Episcopus, & vitæ sanctimonia illustratus. Is Dempstero lib. 3 Hist. Eccl. gentis Scotorum pag. 151 traditur Episcopus fuisse nulli certæ Sedi alligatus. Interim ad hunc diem ab eodem Dempstero inscriptus est Menologio Scotico, & hinc Calendario Ferrarii Chroniacus Episcopus & Abbas Manuallo monasterio. Omittitur a Camerario & aliis.
Quatuor filii Haymonis in Neapoli, inscripti sunt Ms. Florario. Veremur ne ex fabulosis narrationibus desumpti.
Joannes, monachus & Prior monasterii Claravallensis, cum titulo Beati memoratur ab Henriquez & Bucelino: solum Venerabilis appellatur a Chalemoto.
Jacobus de Rupe in Alvernia, Fuliensis, ut Venerabilis indicatur ab Henriquez & Bucelino. Ab omni titulo abstinet Chalemotus
Joannes Abbas Bursfeldensis, ut Reformator venerabilis, indicatur a Bucelino.
Guilielmus a S. Lazaro, Episcopus Nivernensis in Gallia, vir eximiæ in pauperes caritatis, mortuus est anno 1221, hoc die; a nonnullis recentioribus refertur ut Sanctus ad diem 5 Martii, uti tunc inter Prætermissos diximus; si quid certius occureret, hic daturi quando eum solum Piis adscribit Saussajus.
Catharina Cardona Carmelita in Hispania, anno MDLXXVII cum opinione sanctitatis mortua, ut Beata inserta est Gynæceo sacro Arturi du Monstier. Philippus a Visitatione Carmelita in Acie bene ordinata, cui quoad hoc potior fides habenda, refert illam ad XII Maji; ita ut videatur, Arturus, facile ignoscendo lapsu commutasse cyfras & 21 pro 12 scripsisse, dum suo illi Gynæceo materiam undequaque decerperet. Idem Philippus in Mss. Notis addit, quod nata anno 1519, Pastranæ tertium Carmeli habitum publice accepit, in quo virtutibus & miraculis effulsit, & defunctæ cælestem gloriam ipso die videre meruit S. Theresia, illam titulo Beatæ honestans. Est autem Pastrana oppidum in Castellanova, Paterniana quibusdam dictum, Ducali titulo insigne, 26 leucis distans Abula, ubi vivebat tunc Sancta Mater.
Bonaventura Molchis occisus an. 1514, Joannes de Pena in Apulia an. 1525, Joannes de Palo Andres de Corduba in India Occidentali, Maria a Montalua in Hispania an. 1544, Ordinis Minorum ut Beati referuntur in Martyrologio Franciscano Arturi, & Maria etiam in ejus Gynæceo
Lucia Pasalli a parentibus, quod stupida videretur, in monasterium S. Matthiæ Ordinis Prædicatorum Bononiæ intrusa, ita in virtute profecisse dicitur, ut a Christo in sponsam annulo accepto fuerit adoptata; ejusque morti & vulneribus addicta, laudatur a Ioanne de Rechac de S. Maria Tomo 2 lib. 1 cap. 5, & in Anno sancto ejusdem Ordinis.
Jaquelina Virgo Romana, soror Comitis Apuliæ, ut nuptias effugeret, pedibus mare transivit, relata a Cantipratano lib 2. Apum cap. 29 § 38, & in quodam Kalendario ad hunc XXI Maji.
S. Januarius Martyr inscriptus est Ms. Vltrajectino Ecclesiæ B. Mariæ & alicui Ms. Kalendario. Quam plurimi occurrunt hujus nominis Martyres, etiam hoc mense, & sequenti etiam die XXII Maji.
S. Romanus Monachus inscriptus est Ms. Florario & antiquo Vsuardi apographo & aliis. Vitam damus XXII Maji.
Iulius Martyr, nulla re addita, indicatur in Ms. Florario Sanctorum. Forsan scribi debuit Iulia, sequenti die solenniter culta, XXII Maji.
SS. Castus & Æmilius, Martyres in Africa, indicantur in Martyrologio sub nomine Bedæ excuso: ab aliis XXII Maji.
S. Iulia Virgo in Corsica memoratur a Galesinio & auctore Bedæ supposititii: ab aliis XXII Maji.
S. Guiteria Virgo, miraculis celebris, præsertim erga rabie laborantes, dicitur habere commemorationem in Aquitaniæ cœnobiis de Bona-cumba & de Bona-valle, de Candelio in Wasconia, de Grosso Bosco in Petragorio. Ita Claudius Chalemot. Meminerunt horum monasteriorum Sanmarthani, sed nihil addunt de hac Guiteria, cujus etiam non meminerunt Henriquez aut Saussajus. Videtur nobis esse S. Quiteria, Virgo Martyr in Hispania, quæ colitur XXII Maji.
Cainon, Episcopus & Martyr, anno salutis 299. Ita Ms. Florarium non indicata Sede Episcopali: unde ignotus nobis, nisi transpositis litteris sit Canion, referendus XXV Maji.
Paulus, Anteon, & Quadratus referuntur in apographo Lucensi Martyrologii Hieronymiani, quasi obiissent Autißiodori Consule dicta infra de S. Vale Presbytero Autißiodorensi. Sunt hi, Martyres Afri, referendi XXVI Maji.
S. Restituta, Virgo & Martyr, memoratur in Ms. Antverpiensi S. Michaelis. Videtur esse quæ Neapoli sub Valeriano est passa XVII Maji. Alia refertur Soræ sub Aureliano cum aliis passa XXVII Maji.
B. Bartholomæus, Episcopus Vicentinus, Ordinis Prædicatorum, in Catalogo Sanctorum ac Beatorum Vicentinorum M. Antonii Thienæi adhuc inedito dicitur referri ad hunc diem, propter elevationem incorrupti corporis: de eo quod chronologicum est dabimus in supplemento ad Seriem Patriarcharum Ierosolymitanorum, inter quos locum videtur habuisse ab anno 1264 ad 1267, vel (si ad Vincentinum Episcopatum vivus non rediit) etiam ultra. Pleniorem de eo tractationem ex Historia Vicentina Barbarani, cum probatione alicujus cultus a tempore elevati corporis sub annum 1354, dabimus ad diem, quo obiisse eum statuit Barbaranus, I Iunii.
S. Feliculæ, Virginis & Martyris, translatio capitis Ulysiponem ad Conventum Salvatoris nostri Iesu tertii Ordinis Regularis, refertur in Hagiologio Lusitano Cardosi. Dies ejus natalis est XIII Iunii.
S. Raymundus, Episcopus Barbastrensis, refertur hoc die a Marietta lib. 1 de Sanctis Hispaniæ cap. 92, quod etiam indicat Ferrarius: sed addit in Ecclesia propria coli, quando & ipse & plures eum celebrant, XXI Iunii.
S. Pauli Martyris translatio, dc Constantinopoli in civitatem Venetiarum ad monasterium S. Georgii majoris, anno Domini 1222 Indictione 2. Ita Ms. Florentinum Senatoris Strozzii. Acta hujus Translationis cum Actis martyrii dabimus VIII Iulii.
Nicostratus & Antiochus tribuni cum aliis militibus, ut Cæsareæ paßi, inscribuntur hodierno Romano ex Actis S. Procopii, quæ Acta (licet in Synodo Nicæna II laudata) nobis tamen vehementer sunt de fictione suspecta, propter Eusebium Cæsareensem Episcopum, longe alia de Procopio suo narrantem lib. 8 cap. 12: quare etiam Baronius cogitur duos agnoscere Procopios, eadem persecutione, eodemque loco passos. Difficile nobis est probare ejusmodi geminationem, adeoque fateri Eusebio præteritum eum esse, qui (si vera hæc Acta sint) fuerit insinitis modis clarior altero. Itaque cum præfati martyrii fides tota pendeat ex fide istorum Actorum, totius rei judicium differimus usque ad VIII Iulii.
Eustathius, Episcopus & Martyr apud Antiochiam, indicatur in Ms. Florario. Est is sub Constantio Imperatore in exilium missus ibique mortuus; qui ut Confessor refertur ab aliis & in Martyrologio Romano XVI Iulii.
SS. Firmi & Rustici Martyrum Translatio Bergomi facta, refertur a Galesinio & Ferrario. Eorum dies natalis est IX Augusti.
S. Helena, una cum S. Constantino Magno Imperatore ejus filio, celebratur officio solenni apud Græcos, & refertur a Molano & variis Latinis: at seorsim a Latinis colitur XVIII Augusti.
S. Hildegrandis, Virgo in Germania, memoratur a Ferrario & Arturo du Monstier in Gynæceo sacro. Citatur Historia monastica Petri Ricordati, qui Diario 3 pag. 328 Hildegrandem habet, sed quæ diversa non est a S. Hildegarde referenda ad diem XVII Septemb.
S. Matthæus Apostolus memoratur in apographis Epternacensi & Corbeiensi S. Hieronymi, & aliis Mss. Colitur potißimum XXI Septembris.
SS. Cosmæ & Damiani Martyrum translatio inscripta est Ms. Antverpiensi S. Michaëlis, & aliis Additionibus ad Grevenum. Eorum dies natalis censetur esse XXVII Septembris.
S. Sidonius, Confessor in Normannia, cum aliquo elogio refertur in Menologio Scotico Camerarii. Arturus du Monstier in Neustria pia late monasterium S. Sidonii vulgo S. Saens describit. Festum ejus a Saussajo, Menardo, Bucelino aßignatur XIV Novembris.
S. Maximi Episcopi Regiensis triumphus, ob corporis translationem & miracula tunc facta, celebratur officio Ecclesiastico sub ritu duplici. At dies natalis est XXVII Novembris.
S. Sifridus, Episcopus Carpentoratensis, inscriptus est Florario Sanctorum: at mortuus est & colitur XXIX Novembris.
S. Eligii Episcopi translatio indicatur in Ms. Antverpiensi S. Michaëlis. Dies ejus natali est I Decembris.
S. Proculi, Episcopi & Confessoris, Translatio indicatur a Galesinio, qui ejus in Notis non meminit, uti nec SS. Firmi & Rustici Martyrum quibus illum subjungit, quasi esset Episcopus Bergomensis, Verum inter illos non reperitur ullus Proculus. Est Proculus Episcopus & Confessor Veronæ, alius Ravennæ. De priore egimus XXIII Martii De posteriore agendum erit I Decembris.
S. Hildemandus, Episcopus Bellovacensis & monachus Corbeiensis, indicatur in Kalendario Ms. Benedictino. Hujus inventio corporis refertur III Maji at dies natalis est VIII Decembris.
SS. Firmini, Fusciani, Victorici, Gentiani, Acii, Acioli, Honorati, Walerici, item Firmini adventus reliquiarum in basilica S. Quintini memoratur in Ms. Lætiensi. Ex his colitur S. Walericus Abbas I Aprilis.
SS. Acius & Aciolus, Martyres Ambianenses, I Maji.
S. Honoratus, Episcopus Ambianensis, XVI Maji.
S. Firminus, Episcopus Ambianensis Confessor, I Septembris.
S. Firminus, Episcopus Ambianensis Martyr, XXV Septembris.
SS. Fuscianus, Victoricus, Gentianus, Martyres, XI Decembris.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
TIMOTHEO, POLIO, ET EVTYCHIO
DIACONIS IN MAVRITANIA.
Ex Martyrologiis plurimis.

[Commentarius]

Timotheus, Diaconus in Mauritania (S.)
Polius, Diaconus in Mauritania (S.)
Eutychius, Diaconus in Mauritania (S.)

AUCTORE G. H.

Avspicantur hunc diem paßim omnia Martyrologia Latina ab his tribus Martyribus, de quibus ista habet Ado: In Mauritania Cæsariensi SS. Timothei, Polii & Eutychii Diaconorum, qui apud præfatam regionem verbum Dei disseminantes, pariter coronari meruerunt. Notkerus & Petrus de Natalibus, eadem habent: sed prior civitatem Cæsariensem scribit, quæ regionem alteram Mauritaniæ aliis indicat. Hac voce omissa reliqua referuntur in hodierno Martyrologio Romano, imo & apud Vsuardum, qui tamen non utitur plurali Diaconorum, sed singulari Diaconi, quasi solus esset talis Eutychius. Consentiunt ei antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa; e quibus Corbeiense Parisiis excusum & Blumianum ista habent: In Mauritania Timothei, Poli, Eutici Diaconi. In Lucensi codice habetur Poliæ; & in Epternacensi, quasi unus idemque esset, Polientici Diāc, quod festinanti amanuensi condonandum. In Ms. Vaticano S. Petri legitur: In Mauritania Cæsariensi natalis sanctorum Martyrum Timothei, Polii & Euticii Diaconorum. Quæ eadem traduntur in Mss. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus, & Leodiensi S. Lamberti, nisi quod Diaconi vox in singulari addatur, ac Polii & Eutici scribatur in priore, in altero Polei & Euticii. In Ms. Divionensi Timotheus Presbyter & Eutycius Diaconus nominantur. In Ms. Casinensi antiquo, omissa palæstra, omnes tres habentur Diaconi; uti etiam in Mss. Trevirensi S. Maximini, & Adone Leodiensi S. Laurentii. Ibidem additur supra indicatum elogium, quod in Mss. Atrebatensi, Tornacensi & Lætiensi est hujusmodi: In Mauritania natale SS. Polii, Euctici Diaconi, Timothei & Victi, qui in una die meruerunt coronari: ex quibus Victus ad sequentem Afrorum classem spectat. Omittimus recensere Mss. Richenoviense, Rhenoviense, Augustanum, Labbæanum, & alia recentiora Martyrologia, quod fere similia habeant. Ex istis Maurolycus & Felicius secundum appellant Hippolytum, qui aliis est Polius. Bononiæ in ecclesia S. Dominici asseruari aliquas reliquias S. Timothei Martyris tradit Masinus in Bononia perlustrata ad hunc diem; qui videtur electus, quod memoria S. Timothei Martyris nunc sit Martyrologio Romano inscripta.

DE SS EPOLO SEU POLO, VITO, JOCUNDO,
MARTYRIBVS IN PROVINCIA CÆSARIA.
Ex Martyrologio S. Hieronymi.

[Commentarius]

Epolus, seu Polus, Martyr in provincia Cæsaria (S.)
Vitus, Martyr in provincia Cæsaria (S.)
Jocundus, Martyr in provincia Cæsaria (S.)

G. H.

Secundo loco referuntur hi Martyres in antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis, & in Corbeiensi Parisiis excuso tres referuntur hoc modo: In provincia Cæsaria Epoli, Eutici, Iocundi. Sed omisso Iocundo in Ms. Blumiano sunt nomina Poli, Eviti: in Lucensi Politæ, Vici: in Epternacensi Cæsaria Polievicti, quod nomen dividendum videtur, ut sit Poli Evicti sive Eviti; aut certe, Politæ, Viti ut in aliis legitur. Difficile est autem certi aliquid constituere, cum nullum ex aliis Martyrologiis lumen accedit, & Polyeuctus cum aliis Martyribus referatur hoc die Cæsareæ in Cappadocia passus. Hi autem provinciæ Cæsariæ seu Cæsariensi attribuuntur: & forsan id nomen præcedentibus Martyribus Mauris perperam tributum est.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS
VICTO, MAVRELLA, QVINTO, PRIMVLO, SALVSTIO, FORTVNATO, MIRELLA, PRIMO.
Ex eodem Hieronymiano Martyrologio.

[Commentarius]

Victus, Martyr in Africa (S.)
Maurella, Martyr in Africa (S.)
Quintus, Martyr in Africa (S.)
Primulus, Martyr in Africa (S.)
Salustius, Martyr in Africa (S.)
Fortunatus, Martyr in Africa (S.)
Mircella, Martyr in Africa (S.)
Primus, Martyr in Africa (S.)

G. H.

Hæc Martyrum claßis tertio loco proponitur in apographis Martyrologii Hieronymiani, his fere ubique verbis: In Africa natalis SS. Victi, Maurellæ, Quinti, Primuli, Salustii, Fortunati, Mirellæ, Primi. In apographo Corbeiensi Parisiis excuso omissum est nomen Victi. In Epternacensi est Primuli, in Blumiano Primoli: & loco Mirellæ in dicto Epternacensi est Marcellæ, in Corbeiensi Nirillæ. In Blumiano additur nomen Euti, forsan a Polieucto in sequenti classe referendo huc translatum. Sex priores referuntur etiam in Mss. Vaticano S. Petri, Cæsinensi, Altempsiano, Leodiensi S. Lamberti, & Auctario Greveni ad Vsuardum: item in Mss. Barberiniano & Trevirensi S. Maximini: sed secundo loco est Marcella, aliis Maurella. In Ms. Pragensi omittitur Africa palæstra, & primus Vinctus appellatur. In Ms. Reginæ Sueciæ per Holstenium laudato ista scribuntur: In Africa natalis SS. Victi, Marcellæ, Quinti, cum aliis quinque: quos scilicet suis nominibus damus. In Ms. Richenoviensi ista sunt: In Africa Victi, Maurellæ. Est & Victi nomen in Ms. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus. In antiquo Ms. Casinensi die XXIII Maji, recoluntur SS. Victus & Quintinus Martyres, forsan hic Quintus dictus.

DE SS. POLYEVCTO, VICTORIO, DONATO, QVINTO, LVCVSA,
MARTYRIBVS CÆSAREÆ IN CAPPADOCIA.
Item ex Martyrologio Hieronymiano.

[Commentarius]

Polyeuctus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Victorius, Martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Donatus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Quintus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Lucusa, Martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)

AUCTORE G. H.

Etiam hæc claßis quinque Martyrum in antiquis S. Hieronymi Martyrologiis refertur: ex quibus tres memorantur apud Adonem & Notkerum his verbis: Apud Cæsaream Cappadociæ SS. Polyeucti, Victorii, Donati. Quæ eadem leguntur in hodierno Martyrologio Romano, & aliis. Ast in apographis Vsuardi, loco Polyeucti, legitur Polioti, & Poliucti uti etiam in antiquo Breviario Capuano & variis manuscriptis atque excusis Martyrologiis. In Ms. Aquisgranensi sunt nomina Euti, Victoris, Donati: in Ms. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus, Victorii, Donati: in Ms. Parisiensi Labbæi Victuri, Donati: in Ms. Augustano S. Vdalrici, Inchoati, Veturi, Donati. In antiquißimo Epternacensi ista habentur: In Cæsarea Cappadociæ, Polieucti, Victori, Donati, Quinti, Locustæ. Quæ ultimo refertur loco, deest in Corbeiensi & scribitur in Lucensi ac Blummiano Lucusæ, primo autem loco Policuti, pro Polieuti. In Blumiano vero insuper est nomen Victoriæ uti etiam legitur in Ms. Lucensi Kalendario. Iterum Polyeuctus sive Polioctus, in Cæsarea Cappadociæ, refertur XXII Maji, in eisdem apographis S. Hieronymi & Appendice Adonis & aliis. Aliquas S. Victorii reliquias asservari Bononiæ apud Franciscanos Conventuales, indicat ad hunc diem Masinus in Bononia perlustrata; sed eas esse hujus Sancti Cappadocis, difficile probatu foret. Assumptus dies est, quod tabulis Martyrologii Romani esset Victorius inscriptus.

DE S. TIMOTHEO DIACONO,
MARTYRE IN BRITANNIA.
Ex variis Martyrologiis.

[Commentarius]

Timotheus, Diaconus Martyr in Britannia (S.)

G. H.

Vltimus hic recensetur in quatuor apographis Martyrologii Hieronymiani, item in Mss. Richenoviensi, Barberino, & alio Reginæ Sueciæ: ubi ista habentur: In Britannia natalis Timothei Diaconi. Additur in Ms. altero Corbeiensi, Et alibi Timothei, quem supra in Mauritania passum diximus. Dubitare proinde merito quis posset, an Britannia ex Mauritania facta non sit.

DE S. MARTYRIA SEV MARTYRIO,
MARTYRE RAVENNÆ IN ITALIA.
Item ex Martyrologiis variis.

[Commentarius]

Martyria seu Martyrius, Martyr Ravennæ in Italia (S.)

G. H.

Fvimus anno MDCLX Ravennæ summa humanitate excepti, ubi quidquid de Sanctis istius urbis adservabatur in archivio Ecclesiæ Cathedralis ad nos delatum fuit, excepturos si quid ad studia hæc nostra spectans inveniremus. Verum nihil fuit ad S. Martyriæ sive Martyrii venerationem commendandam conducens. Anno deinde post nostrum discessum quarto sacras Memorias antiquæ Ravennæ justo volumine Italico edidit Venetiis Hieronymus Fabri, ecclesiæ Metropolitanæ Canonicus Theologalis: sed neque hic uspiam aliquid reperit, ne nomen quidem. Quæ ergo alibi habentur proferimus, & ipsis Ravennatibus ad ulteriorem discußionem proponimus. Vetustißimum Martyrologii Hieronymiani apographum, ante mille fere annos exaratum, quod Epternacensibus restituimus, ita habet secundo loco. In Ravenna Martyriæ. Desunt ea quidem in tribus aliis ejusdem Martyrologii apographis, sed Rabanus ante annos plusquam octingentos in suo scripsit: Et in Ravenna Martyriæ. Quæ plane eadem leguntur in Ms. Martyrologio Ecclesiæ Aquisgranensis. Præterea Mss. duo antiqua, Rhinoviense in Helvetia & Richenoviense sive Augiæ-divitis prope Constantiam in Suevia, ita hunc diem auspicantur: Ravenna Martyrii. At sequenti die XXII Maji in Martyrologio sub nomine Bedæ excuso, natale S. Martyriæ in Ravenna, annotatur.

DE SANCTO SECVNDINO,
MARTYRE CORDVBÆ IN HISPANIA.
Ex Usuardo & recentioribus.

[Commentarius]

Secundus, Martyr Cordubæ in Hispania (S.)

G. H.

Antiquißima eaque præcipua hujus sancti Martyris memoria extat in Vsuardi Martyrologiis manu exaratis & typo excusis, his paucis verbis; Cordubæ S. Secundini Martyris. Vsuardum describunt Bellinus, Maurolycus, Grevenus, Felicius, Molanus, Canisius, Galesinius, aliique, cum hodiernis tabulis Martyrologii Romani. Petrus de Natalibus lib. 11 Catalogi cap. 130 num. 145 eadem ita refert: Secundinus Martyr eodem die (XII Kalendas Iunii) Cordubæ passus est. Ambrosius Morales lib. 10 Chronici Generalis Hispaniæ cap. 25 asserit, nihil aliud de illo sciri, quam Martyrem Cordubæ extitisse. In titulo tamen innuit passum videri eodem tempore, quo alii capitibus præcedentibus dicti libri X relati, scilicet in decima persecutione a Maximiano & Diocletiano cœpta. Ioannes Marietta etiam scribit, videri sub Ethnicis passum. Ioannes Vasæus in Chronico Hispaniæ anno MDL conscripto, cum ad annum CCCVI egisset de persecutione Diocletiani, refert Martyres in variis urbibus Hispaniæ interemptos, atque inter illos Cordubæ ultra quadraginta occisos cum S. Secundino, quorum aliquos tradit sub Decio, alios temporibus Gothorum ab Arianis martyrio coronatos; ut mirum sit ab aliquibus attribui Vasæo, quasi is anno CCCVI asserat S. Secundum obiisse Martyrem. Martinus de Roa, in libello de Antiquitate & auctoritate sanctorum Martyrum Cordubensium Latine edito, ait de B. Secundino atque Sandalio præter nudum nomen (de quo in Romanis, aliisque Martyrologiis, & Cordubensis Ecclesiæ monumentis) aut parum aut nihil haberi. Interim D. Franciscus de Regnoso, Episcopus Cordubensis, anno MDCI vita functus, spirituali recitantium solatio consulens, jussit suas cuique lectiones adscribi, in quibus illa ipsa quæ reperta fuerant inscriberentur. Ita ex dicto Martino de Roa, Tamajus-Salazar in Martyrologio Hispanico, ubi Acta S. Secundini ista recenset ipse, uti Hispanice dictus Martinus in libro de Sanctis Cordubensibus. Possunt ea apud ipsos auctores legi, cum paßim Martyribus omnibus queant applicari. In Ecclesia Conchensi colitur ipse Sanctus XXXIX Maji.

DE S. VALENTE EPISCOPO ET TRIBVS PVERIS MARTYRIBVS.

COMMENTARIVS HISTORICVS,
quo dubia nonnulla de Valente expenduntur.

Valens Episc Martyr (S.)
Pueri tres Martyres

G. H.

[1] Celebratur hoc die depositio S. Valis sive Valentis, Presbyteri & Confessoris apud Autissiodorenses, & nomen Valentis est in antiquißimo Martyrologii Hieronymiani apographi Epternacensi. Item pro eodem S. Vale Presbytero collocatur nomen S. Vitalis Episcopi in Ms. Romano Ducis Altempsii; [Dubium proponitur, an alius a S. Vale.] unde dubitatur, an non potuerit idem Valis Presbyter & Confessor, Autissiodori depositus, per errorem fuisse dictus Valens Episcopus Martyr, Augiæ requiescens. Talem certe hunc celebrat Wandelbertus monachus Prumiensis in suo metrico. Martyrologio, ante annum DCCCL conscripto, sic canens:

Bis sena Polius, Eutychius atque Timotheus,
Præsul & hac Martyrq; Deo Valens venerandus,
Augia, te lætis ducit per gaudia votis.

De tribus Martyribus, priore versu relatis, supra egimus. De Valente hic quæritur. Wandelberto aliquanto junior S. Notkerus Balbulus, qui circiter triginta annis post illum suum Martyrologium conscripsit, ista ad hunc diem habet: Autissiodori depositio B. Valis Presbyteri: a quo nostrates æstimo nomen Valentis mutuatos. En Augienses nostrates dixit, ut qui in S. Galli monasterio haud procul dißito scripsit, potuitque accuratius ista examinasse. Ita etiam in Ms. Martyrologio Augiæ-divitis solum legitur: Alibi S. Valentis Martyris & Episcopi: & in Ms. Rhinaugiensi, Alibi Valentis: ubi tamquam de ignoto loco agitur absque mentione S. Valis. Interim cum Wandelberto in Ms. Vltrajectino Ecclesiæ S. Mariæ dicitur: In Augia Valentis Martyris; & in Ms. Trevirensi S. Martini Nugia Valentis Episcopi Martyris: in alio vero Ms. S. Cyriaci, In cœnobio Augunensi natalis S. Valentis Martyris. In Appendice etiam Adonis, præter elogium S. Valis, additur, & Valentis Martyris: quod etiam alia manu factum ad apographum Blumianum Martyrologii Hieronymiani. In Kalendario antiqui Ms. Breviarii, cujus usus fuit ad partes Rheni, est insertum nomen S. Valentis Martyris.

[2] Auctor Martyrologii sub nomine Bedæ editi socios junxit hoc modo: Et S. Valentis Martyris & Pontificis cum tribus pueris. [S. Valens cum 3 pueris.] Secuti Molanus, Galesinius, Baronius. Elogium adjunctum est in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ sub annum 1490 excuso: item in Viola Sanctorum Hagenoæ anno 1508, & in Auctario Greveni anno 1515 & 1521 impreßis, ubi ista habentur: Ipso die B. Valentis Episcopi & trium puerorum, cum eo Martyrum: qui primo pro Christo pedibus sunt vincti, deinde in eculeo levati, ac sæpius torti, finaliter gladio percussi, coronam martyrii adepti sunt. His similia late explicantur de tribus pueris. simul cum S. Babyla Episcopo Antiocheno occisis, XXIV Ianuarii. Ms. Florarium ad diem XXII Maji sic habet: Item passio S. Valentis Episcopi & Martyris cum tribus pueris. In Kalendario Breviarii Moguntini anno 1495 & 1505 excuso celebratur memoria S. Valentis Martyris.

[3] Saussajus, nescio quo usus auctore, in supplemento ad hunc XXI Maji, Autissiodori, inquit, [S. Valens an recte Prætor habitus,] natalis sanctorum Martyrum Valentis Prætoris, & ejus socii annonymi. En Prætor appellatur, qui aliis Episcopus; & unicus socius jungitur loco trium puetorum. Palæstra quoque, ab aliis omissa, dicitur Autissiodorum. De innumera multitudine cum SS. Prisco & Cotto in dictæ urbis territorio passa, agimus XXVI Maji: sed absque Valentis mentione.

[4] Quia autem S. Valens cum tribus pueris, nullo aßignato loco, indicatur in Martyrologio Romano & aliis, [aut Episcopus Pampelonensis?] arrepta est occasio transferendi illos in Hispaniam, & inscribendi Pseudo-Dextri Chronico ad an. 300 his verbis: Pampilonæ S. Valerius Pampilonensis Hispaniæ Episcopus & Martyr: quocum passi sunt tres pueri comites coronæ. Tamajus Salazar arguit editores hujus Chronici, quod Valerius legatur, cum sit Valens: & eum ob auctoritatem Martyrologii Romani & aliorum hoc exornat elogio: S. Valens, civis & Episcopus Pampilonensis Hispaniæ, proptet Christi fidem, cum viriliter fortiterque pugnaret, carceri mancipatus, tandem cum tribus pueris martyrium consummavit: ac postea, quia ejus Acta periere, aliqua se assuere ait. Prudentius Sandoval Episcopus Pampelonensis, edidit in sua urbe anno MDCXIV catalogum Episcoporum Pampelonensium, neque novit hunc Valerium sive Valentem: sed necdum Pseudo Dexter prodierat. Proinde & nos certiora monumenta requirimus.

DE S. VALE AUT VALENTE PRESBYTERO AVTISSIODORENSI IN GALLIA.

Sylloge historica de ejus cultu.

Vales seu Valens, Presbyter Autissiodori in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Notatur Memoria S. Valis Confessoris in antiquis Breviariis Ecclesiæ Autissiodorensis, nobis a Petro le Venier ejusdem Ecclesiæ Pœnitentiario donatis, & indicitur Officium de Communi unius Confessoris. [Memoria in Breviaris & Martyrologiis.] Item Vali Presbyteri & Confessoris memoria præscribitur in Senonensi Breviario. Eadem conservatur in antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis, Blumiano & Corbeiensi, his verbis. In civitate Autissiodoro depositio B. Valis, Presbyteri & Confessoris. Eadem habentur apud Rabanum, Notkerum, Adonem in Appendice Mosandri & Rosweidi, Grevenum & Molanum in Additionibus ad Vsuardum: item in antiquis Mss. Barberiniano, Centulensi S. Richarii, Leodiensibus S. Lamberti & S. Laurentii, Lobiensi, & triplici Reginæ Sueciæ, item in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excusis, & aliis; in quorum aliquibus nomen Confessoris omittitur. Non apposito loco, nomen Valis est in Ms. Aquisgranensi, & Valis Confessoris in Mss. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi. In Ms. Romano Ducis Altempsi ista leguntur: Autissiodoro depositio S. Vitalis Episcopi Confessoris, ubi cum aliis legendum Valis Presbyteri. In apographo antiquißimo Martyrologii Hieronymiani Epternacensi scribitur: Civitate Autissiodoro depositio Valentis Presbyteri, ubi aut etiam Valis aut ubique Valentis ponendum. Eodem modo in apographo Lucensi refertur, in civitate Autissiodorensium depositio B. Valeri Presbyteri & Confessoris; ubi iterum B. Valis aut Valentis scribendum. Nam qui perperam ibidem interponuntur Paulus, Anteon & Quadratus, huc non spectant, in Africa paßi XXVI Maji. Demum Valeriani Presbyteri nomen reperitur in Auctario Greveni, loco alterius ante relati. Hæc placuit curiosius deducere; ut lector dijudicet, an a Valente Martyre, qui hoc etiam die refertur, poßit Presbyter iste distingui.

[2] Acta S. Valis aut Valentis nulla legimus, aliquod ei elogium sed generalibus verbis apposuit Saussajus in Martyrologio Gallicano, hoc modo: Autissiodori depositio S. Valli, Presbyteri & Confessoris egregii, [elogium Saussaji.] qui sic in carne vixit, ut humanum modum excedere videretur; cælestisque vitæ desiderio incensus, proculcatis terrenis omnibus, in perfecto Dei famulatu obdormiens, beatitudinem consecutus est sempiternam.

[3] [mentio 22 Maji.] Auctor Martyrologii, sub nomine Bedæ editi, ad XXII Aprilis ista refert: In civitate Autissiodorensi B. Walis Presbyteri & Confessoris. Secuti, Molanus in prima editione Vsuardi cum additamento, Canisius & Ferrarius. At Saussajus in supplemento Martyrologii Gallicani, ut alium a S. Vale seu Valente, appellat Vitalem.

DE SANCTIS MARTYRIBUS ROMANIS FABIO, BEINIO, EMMANUELE, FIRMO, UNA CUM PLURIMIS VARIORUM SANCTORUM RELIQVIIS
VIENNAM AVSTRIÆ TRANSLATIS.

Singulorum distincta ratio & approbatio.

Fabius, Martyr Romanus, Viennam Austriæ cum aliis Reliquiis translatus (S.)
Beinius, Martyr Romanus, Viennam Austriæ cum aliis Reliquiis translatus (S.)
Emmanuel, Martyr Romanus, Viennam Austriæ cum aliis Reliquiis translatus (S.)
Firmus, Martyr Romanus, Viennam Austriæ cum aliis Reliquiis translatus (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Vienna, Cæsarum Sedes Austriæque Metropolis, inter recentiora sacrarum ædium decora, veteribus pluribus hoc seculo addita, Imperialem namerat Parthenonem, Carmelitanis Theresianis fundatum sub Præfectura Venerabilis Matris Paulæ Mariæ de Jesu: [Vener. M. Paula-Maria de Iesu Carm. Excalceata,] quæ ibidem anno MDCXLVI cum celebri sanctimoniæ fama disceßit XV Ianuarii, attestante eidem prodigiosa incorrupti etiamnum corporis integritate, & non exiguo numero miraculorum, ejus interventu, ut creditur, patratorum. Vita ejus, admirandis virtutibus divinisque charismatibus illustris, bene spisso volumine, in quatuor libros distincto & dedicato Clementi Papæ IX, Romæ prodiit anno MDCLXIX, suppresso nomine auctoris, qui fuisse dicitur R. P. Alexius Maria: [Viennensi suæ ecclesiæ multas acquirit Reliquias,] ejusdem compendium Italica lingua, in tres libros partitum, antea sub annum MDCXLVIII vulgaverat Genuæ R. P. Ioannes Andreas Alberti ex nostra Societate Iesu sub hoc titulo, Theopiste erudita ad exempla Vener. Matris Paulæ Mariæ Centurionæ Carmelitanæ Discalceatæ. Augeat Apostolica Sedes judicio suo tantæ Virginis honores, tum aliis de causis, tum quia zelosißima fuit ad Sanctorum venerationē promovendum in sui Parthenonis ecclesia S. Iosepho dicata, quorum bene multorum lipsana ab Eleonora Augusta, Ferdinandi II Imperatoris vidua, munificentißima ipsius loci fundatrice & Ferdinando III Augustißimo Cæsare aliisque eminentis dignitatis personis accepit, digneque veneranda exposuit, approbante Episcopo Viennensi, cujus integrum instrumentum, ex Germanico Latine redditum, hic placuit exhibere, ad tanti thesauri notitiam aliquam piis lectoribus impertiendam.

[2] Philippus Fredericus, Dei gratia Episcopus Viennensis & S. R. I. Princeps, universis has inspecturis, [quæ Philippo Ep. exhibitæ,] lecturis vel legi audituris salutem in Domino. Notum facimus & attestamur præsenti publico instrumento cunctis, qui illud legerint; quod Rev. Soror Theresia a Jesu, Priorissa Carmelitarum, Discalceatarum, una cum Venerabili hujus Urbis Conventu S. Joseph dicato, humiliter nobis exposuerit, qualiter sacræ Cæsareæ Majestates Ferdinandus III Hungariæ Bohemiæque Rex Archidux Austriæ, atque Eleonora Ferdinandi II augustissima conjunx, piissimæ memoriæ, velut Fundatores hujus cœnobii, ex singulari & eximio in illud affectu, non modicam, quantitatem, tum integrorum sanctorum Corporum, tum majorum ac minorum ossium ac sacrarum Reliquiarum eidem donaverint, & morientes respective testamento legaverint; quarum etsi nomina & Cæsarearum donationum instrumenta adsint, non tamen omnia autographa & authentica ipsarum Reliquiarum testimonia: ideoque, ad tollendam omnem apud posteros de iis ambiguitatem, obnixe supplicaverint, quatenus illas auctoritate ordinaria recognoscere, inspicere, discutere, una cum aliis authenticis sacris lipsanis, ab Eminentiss. D. Cardinale ab Harrach, Archiepiscopo Pragensi, & a nobismet ipsis, ac Domino Augustino Centurione Genuensi, eidem parthenoni donatis, de novo authentizare, & pro legitimis habendas esse declarare, & de diversis, uti infra dicetur, Officium recitare, benigne concedere vellemus. [tamquam vere donatæ] Cum ergo de nominibus & veritate dictarum Sacrarum Reliquiarum nullatenus dubitemus, licet non omnium adsint authentica testimonia & instrumenta; ad assentiendum præfatarum Sanctimonialium petitioni, vel ideo permovemur, quod supra memoratæ Cæsareæ Majestates illos indubie ex aliis sacris & securis locis ac personis obtinuerint, eximia semper veneratione ac devotione prosecutæ fuerint, &, ut patrocinio atque intercessione illorum Sanctorum jugiter potirentur, perpetuo ac liberaliter dicto monasterio donaverint: ideoque tenorem ac descriptionem illorum, pro Confirmatione nobis exhibitam, hic subjiciemus.

[3]

Ab Augustiss. & Pientiss. Imperatrice Eleonora primum donata huic Monasterio fuere octo capita e Societate S. Ursulæ, [ab Aug. Imp. Eleonora,] cum duobus majoribus & uno minore osse tibiarum, aliisque majoribus minoribusque particulis: de quibus Officium duplex recitandum XXI Octobris.
S. Victorini, Episcopi & Martyris, os integrum cruris: qui Officio Ecclesiastico sub ritu semiduplici colendus v Septembris.
S. Innocentii, Martyris e legione Thebæorum, simile cruris os integrum: fit de eo officium semiduplex XXII Septembris.
S. Pontiani Martyris, simile os integrum: Officium semiduplex XXV Augusti.
S. Beinii Martyris duo integra ossa tibiarum, cum aliis minoribus Oßibus: Officium semiduplex XXVII Maji.
E Societate S. Gereonis Martyris duo integra majora & alia minora ossa, Officium semid. x Octobris.
Eadem Imperatrix Eleonora, hujus Parthenonis Fundatrix munificentißima, XXVII Aprilis an. MDCXLII donavit gemina corpora Sanctorum Martyrum Fabii & Pontiani, qui coluntur Officio duplici;
Fabius XXI Maji.
Pontianus II Decembris.

[4]

Anno MDCXLVI, VII Septembris, nos ipsi dicto Monasterio donavimus, [ab ipsomet Episcopo] corpus S. Sixti Martyris, colendum Officio duplici VII Septembris.
Anno MDCXXXIX, III Martii, donavit huic Parthenoni Eminentiss. D. Cardinalis Matthæi, Nuntius Apostolicus apud Sac. Cæs. Majestatem, sacra lipsana S. Vitalis Martyris, colendi Officio semiduplici X Julii.
[ab Imp. Ferd. III]Anno MDCL, XVI Iulii donavit Ferdinandus III huic monasterio corpus S. Maxentii Martyris, & integrum caput S. Lucii Martyris; quas sacras Reliquias a nobis habuerat eadem Cæsarea Majestas, colendas Officio ecclesiastico sub ritu duplici
S. Maxentius XXIX Aprilis.
S. Lucius. XXV Octobris.
[a Monialibus Colon.] X Septembris ejusdem anni miserunt ac donarunt huic cœnobio Sanctimoniales Colonienses ejusdem Ordinis duo cruris ossa majora e Societate S. Mauritii, de quibus Officium semid. faciendum XXII Septembris.
Anno MDCLI, XVII Octobris donavit huic suo monasterio Eleonora Augusta caput integrum S. Claudii Martyris, colendi Officio duplici VII Aprilis.
Anno MDCXLIII donavit huic Parthenoni Illustris Dominus Augustinus Centurio, [ab Augustino Centurione,] Roma allatas & habitas, subjectas sacras Reliquias, cum authentico illarum testimonio; corpus pene integrum S. Firmi Martyris, de quo recitandum Officium sub ritu duplici, I Junii.
Item sacra lipsana Sanctorum Martyrum Soteris, Ansani, Patritii, & Labiniæ, de quibus Officium sub ritu semiduplici recitandum;
De S. Sotere XXVIII Februarii.
De S. Ansano I Decembris.
De S. Patritio XX Junii.
De S. Labinia V Julii.

[5] [item ab Eleonora Aug.] Fuerunt etiam mox referendæ sacræ Reliquiæ a sua Sac. Cæs. Majestate præfata Eleonora Augusta sæpius memorato Monasterio donatæ, quarum pleræque particulæ, demptis eis de quibus specialis fiet mentio.
Particulæ aliquot Ligni Sanctæ Crucis; Sanguinis Christi; & Lactis B. V. Mariæ
De Spinea Corona Christi Domini.
De Sudario Christi Domini.
De Arundine Christi Domini.
De Columna, in qua Christus flagellatus fuit.
De Tunica B. V. Mariæ.
De Sepulchro B. V. Mariæ.
Particulæ Reliquiarum Sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, Andreæ, Matthæi, & Matthiæ, ac S. Marci Euangelistæ.
Duæ particulæ S. Faustinæ Martyris.
Particulæ aliquot de Oßibus S. Sigismundi Regis.
Duæ costæ S. Elisabethæ Viduæ.
Varia ossa Innominatarum Reliquiarum.
De visceribus & spongia S. Caroli Borromei.
De Visceribus S. Felicis Capucini.
Cor & unum os S. Othiliæ Virginis.
De corde, hepate, & habitu B. Francisci Bergomensis Capucini.
De brachio S. Melitæ Virg.
De Cranio S. Eugeniæ Virg. & Mart.
Fragmentum S. Maximinæ Mart.
Item S. Pisistrati Martyris.
Aliquot majora & minora ossa Martyrum Trevirensium.
Aliquot particulæ S. Livii Martyris.
Item dnæ partes S. Linii Mart. de crure ejus.
Dens S. Fabiani Papaæ & Mart
Dens S. Alexandri Martyris.
Dens B. Matthæi Carerii Mantuani.
Dens B. Osannæ Mantuanæ.
De cranio cum aliis particulis ex Societate S. Mauritii Martyris.
Duo magna cruris ossa ex Societate S. Zenonis Mart.
SS. Ducentorum Martyrum Ordinis S. Benedicti.
SS. Felicis & Adaucti MM.
Ex Societate S. Gereonis Mart.
SS. Gordiani & Epimachi MM.
SS. Fratrum M. M. filiorum S. Felicitatis.
De Pallio S. Joseph.
De habitu B. Joannis Capistrani.
De habitu B. Joannis Bergomensis.
De Casula, Oßibus, tumba, & cingulo S. Wolfgangi Ep. & Conf.
De Capilis S. Francisci Conf.
De Pallio & indusio S. Ignatii Loiolæ Conf.
De Pallio S. Claræ Virg.
De habitu S. Francisci de Paula Conf.
De Pallio S. Gertrudis Virg. sororis S. Caroli Magni Imperatoris.
De Velo S. Mariæ Magdalenæ de Pazzis Virg. Ord. Carmelitarum.

[6] Partes aut particulæ Reliquiarum.

S. Policarpi Mart. S. Basilii Mart.
S. Suniduni Mart. S. Quirini Mart.
S. Valentini Mart. S. Petri Mart.
S. Valentini Ep. Mart. S. Stephani Mart.
S. Simplicii Mart. S. Battionis Mart.
S. Faustini Mart. S. Cristanti & Soc. MM.
S. Gereonis Mart. S. Fortunati Mart.
S. Januarii Mart. S. Hyacinthi Mart.
S. Christophori Mart. S. Honorati Mart.
S. Innocentii Mart. S. Maximi Mart.
S. Felicissimi Mart. S. Victoris Mart.
S. Soteris Papæ Mart. S. Vincentii Mart.
S. Mauritii Mart. S. Achatii Mart.
S. Alexandri Papæ Mart. S. Caji Papæ Mart.
S. Stephani Proto-Mart. S. Maximiliani Mart.
S. Paulini Mart. S. Gaudentii Mart.
S. Cosmæ Mart. S. Secundini Mart.
S. Sebastiani Mart. S. Honorii Mart.
S. Mabuti Mart. S. Caproli Mart.
S. Placidi Mart. S. Viti Mart.
S. Hermagoræ Mart. S. Felicis Ep. Conf.
S. Georgii Mart. S. Amandi Episc. Argentinensis
S. Laurentii Mart.
S. Lucii Papæ Mart. S. Oswaldi Regis.
S. Nili Mart. S. Benedicti Abb.
S. Marii Ep. Mart. S. Hilarii Ep. Conf.
S. Justi Mart. S. Fortunati Archid.
S. Nicostrati Mart. S. Marci Patriarchæ Antiocheni.
S. Vitalis Mart.
S. Columbani Mart. S. Mauri Ep. Conf.
S. Zephyrini Mart. S. Sebaldi Conf.
S. Bonifacii Mart. S. Severini Ep. Conf.
S. Felicis Mart. S. Galli Abb.
S. Eusebii Mart. S. Antonii Abb.
S. Hilarii Mart. S. Simeonis Justi.
S. Blasii Ep. Mart. S. Morandi.
S. Severi Mart. S. Cyriaci Conf.
S. Constantii Mart. S. Leonis Conf,
S. Modesti Mart. S. Wilibaldi Ep. Conf.
S. Zephani Mart. S. Augustini Ep. Conf. & Doctoris.
S. Fidelis Mart.
Nicetæ Mart. S. Ruperti Ep. Conf.
S. Hippolyti Mart. S. Leonis Papæ Conf.
S. Isabiani Mart. S. Wilhelmi Ep. Conf.
S. Cornelii Mart. S. Huberti Ep. Conf.
S. Udalrici Ep. Conf. S. Ulpiæ V. Mart
S. Franc. Borgiæ Conf. S. Fenegatiæ V. Mart.
S. Franc. Xaverii Conf. S. Christinæ V. Mart.
S. Lazari Ep. Conf. S. Dinonæ V. Mart.
S. Bennonis Ep. Conf. S. Mariæ Magdalenæ.
S. Ludovici Regis. S. Richildis V.
S. Catharinæ V. Mart. S. Usapiæ V.
S. Apolloniæ V. Mart. S. Venerandæ M.
S. Anastasiæ V. Mart. S. Balbinæ V.
S. Techlæ V. Mart. S. Afræ M.
S. Margarethæ V. Mart. S. Brigittæ Viduæ.
S. Dorotheæ V. Mart. S. Ludmillæ M.
S. Euphemiæ V. Mart. S. Chunegundæ V.
S. Spinosæ V. Mart. S. Portianæ M.

[7] Tandem Eminentiss. D. Cardinalis ab Harrach sequentes Reliquias, [& a Card. ab Harrach] quas secum Roma attulerat, per suum Nepotem D. Leonardum Comitem ab Harrach, huic monasterio donavit, scilicet:

S. Piæ Mart. S. Felicis Mart.
S. Caji Mart. S. Luclumii Mart.
S. Pii Mart. S. Etymii Martyris.
S. Sanctæ Mart.

[8] Cum nos ergo omnes supra recensitas sacras Reliquias singulatim oculariter inspexerimus, manibus lustraverimus, & apprehenderimus, & juxta nobis exhibitum illorum catalogum ac descriptionem recognoverimus, [approbantur & exponi jubentur,] atque reipsa deprehenderimus; simul perpendentes singularem pietatem, devotionem, & affectum, quo præfatæ Carmelitanæ Sanctimoniales Excalceatæ in Dei Sanctos, ac præsertim in illos quorum sacra lipsana in suo cœnobio possident, impensius feruntur; ut accedente permissione ac facultate nostra Episcopali, fidelium venerationi ac cultui in ipsarum templo publice exponere valeant, ad majorem Dei gloriam & Sanctorum honorem promovendum, atque efficax eorum patrocinium facilius obtinendum; præsenti publico instrumento & auctoritate nostra Episcopali decernimus ac declaramus, prædictas omnes Sanctorum Reliquias ab omnibus, uti tales, habendas ac venerandas esse, publiceque in ecclesia exponi posse, ac Sanctos ipsos invocari; atque de illis, quorum supra specifica mentio facta, Officium duplex aut semiduplex recitari posse, quod jam alias indulsimus, & nunc denuo scripto concedimus ac confirmamus. In quorum omnium fidem præsens hoc instrumentum per Secretarium nostrum expediri jussimus, a nobis subscriptum & sigilli nostri majoris subimpressione communitum. [an. 1657.] Actum Viennæ Austriæ, in Curia nostra Episcopali, XV Kalend. Januarii, anno post Christum natum MDCLVII
Philippus Episc. Viennensis.

[9] Hactenus instrumentum istud, nobis submissum a R. P. Paulo ab Omnibus Sanctis, Carmelitarum Discalceatorum per Germaniam Definitore & variis editis Libris claro: qui sui cognominis implere satagens notionem, enixe nos rogavit, ut quemadmodum ad XV egimus de SS. Constantio ac Feliciano Martyribus Romanis, [Eorum integer Catalogus quare hic relatus] ad ecclesiam Theresanarum Antverpiam apportatis, sic ad hunc XXI Maji, quo apud ejusdem Ordinis Sanctimoniales Viennæ sub ritu Officii duplicis colitur S. Fabius, illius vel inter Prætermissos faceremus mentionem, quoniam intellexerat, propositum non esse nobis de Martyribus, recentiori memoria Romæ editis, operose ac sigillatim agere. Ita sane indicavimus in Notitia brevi totius Operis, edita post Notitias triplicis status, Ecclesiastici, Monastici & secularis, ante hos XIV annos ex primo Trimestri nostro desumptas. Si tamen contingat notabiles aliquas, nec talibus paßim communes circumstantias loci, temporis, vel personarum ejusmodi Translationibus intervenire, quæ speciali memoria videantur dignæ; oblatam ultro, licet non studiose quæsitam occasionem, de communitatibus, præsertim religiosis, bene merendi haud illibenter arripimus arripiemusque; sicuti non uno exemplo, etiam post editum Martium, in Aprili ac Majo declaravimus.

[10] Placuit autem in præposito titulo, præter S. Fabium qui hodie colitur, etiam nominare S. Beinium, [& S. Fabio adjuncti alii tres.] S. Emmanuelem, & S. Firmum, quod intra proximos decem dies colantur: S. Beinius quidem XXVII Maji officio semiduplici, ob gemina integra ossa tibiarum aliasque particulas; S. Emmanuel vero duplici ad diem XXXI, & S. Firmus ad 1 Iunii: mense quidem diverso, non tamen hinc separandus, eo quod illius sacrum corpus, seu præcipuæ corporis partes, donatæ huic Parthenoni fuerint ab Illustrißimo D. Augustino Centurione, prælaudatæ Venerab. Matris Paulæ Mariæ germano fratre, ac postea etiam Duce Genuensi. Facta ea donatio est anno MDCXLIII: longe autem postcrior est illa, qua Viennam pervenit, quod dixi XXX Maji coli, corpus S. Emmanuelis Christi Martyris, [ex quibus Emmanueal M. ceteris accessit an. 1678.] acceptum ex liberali donatione Eminentiss. D. Caspari S. R. E. Cardinalis de Carpineo, S. D. N. Innocentii Papæ XI Vicarii Generalis, & in alma Vrbe ejusque districtu Iudicis ordinarii, anno MDCLXXVIII die XXXI Octobris. Donationis istius litteras ipsasque Reliquias sacras anni sequentis mense Augusto ac die ejus VIII recognovit, & publicæ venerationi exponendas approbavit Reverendiss. & Illustriss. D. Wildericus Episcopus Viennensis. Aliud quod de his dicere poßim non suppetit, nisi quod Emmanuelis nomen, ex designatione inventoris vel donatoris inditum credi poßit, quamdiu certioribus nullis exemplis probatur ipsum fuisse usurpatum inter Christianos, sub Gentilium Imperatorum tyrannide gementes. Quibus porro indiciis crediti sint illi, quorum sic translata sunt ossa, vere Martyres Christi fuisse, tacentibus Donationum instrumentis dicere nequimus: fidem tamen haud illibenter tribuimus eorum prudentiæ, quibus eam haberi jubent tantæ rei præpositi Cardinales Eminentißimi.

[11] [Fuerat monasterium fundari cœptum an. 1628] Quod ad ipsum monasterium attinet, de ejus fundatione præfatus P. Paulus in hunc modum mihi scripsit, præcipua illus decora summatim complexus. Cum Augustissima Romanorum Imperatrix Eleonora Ferdinandi II conjux, dudum in votis habuisset, ex impenso quo ferebatur affectu in Deiparam Virginem Mariam de Monte Carmelo, ac Seraphicam Matrem Theresiam, Sanctimoniales Carmelitas Discalceatas Viennæ fundare; tandem anno MDCXXVIII, XXX Maji, ad hoc facultatem per diploma Pontificium ab Urbano VIII impetravit, & a Superioribus Ordinis quatuor Moniales, ad hoc opus inchoandum; duas scilicet ex Conventu Genuensi, V.M. Paulam Mariam a Jesu, & R. M. Mariam Theresiam a S. Onuphrio, & duas ex Conventu Interamnensi Provinciȩ Romanæ, videlicet R. M. Catharinam a S. Dominico, & Mariam Electam a Jesu: quæ 11 Novembris MDCXXIX Viennam appulere, & honorificentissime ab Augustissima ac pientissima Imperatrice receptæ fuere: quas etiam ex singulari in eas affectu, a 11 Novembris usque ad VIII ejusdem penes se in aula Cæsarea detinuit, & abunde de omnibus necessariis providit. Domus etiam locumque coëmit opportunum, ad monasterium & templum in eo erigendum. Sacri hujus ædificii primum lapidem ipsa posuit anno MDCXXXIII, XXII Octobris, [& templi S. Iosephi dicati primus lapis] præsente Ferdinando II totaque Cæsarea Prole. In lamina lapidis imposita, hæc legebantur verba.

[12] Ad honorem sanctissimæ & individuæ Trinitatis, ad perpetuam rei memoriam. Eleonora Serenissima & Augustissima Romanorum Imperatrix, Hungariæ & Bohemiæ Regina, Archiducissa Austriæ &c. nata Ducissa Mantuæ; assistentibus Ferdinando II Romanorum Imperatore semper Augusto, Germaniæ, Hungariæ, Bohemiæ, Dalmatiæ, Croatiæ, Sclavoniæ Rege, Archiduce Austriæ, Duce Burgundiæ, Brabantiæ, Styriæ, Carinthiæ, Carniolæ &c. Principe Sueviæ, Marchione Sacri Romani Imperii, Burgoviæ, Moraviæ &c. Comite Habspurgi, Tyrolis &c. Domino Marchiæ, Portus-Naonis & Salinarum; una cum Ferdinando III Rege Hungariæ &c. ac Serenissimo Leopoldo Argentinæ & Passavii Episcopo, & Serenissimis Archiducissis Maria-Anna, & Cæcilia-Renata, sacræ hujus ædis & monasterii RR. MM. [solennissime positus an. 1633.] Carmelitarum Discalceatarum Congregationis S. Eliæ Ordinis Beatiss. Virginis Mariæ de Monte Carmelo, prima Viennȩ fundamina solennissime locavit, maximoque pietatis ac benevolentiæ affectu Sanctissimo Patriarchæ Josepho, ejusdem B. Virginis Sponso, devotissime dicavit, die XXII Octobris MDCXXXIII. Sacrum cecinit lapidemque consecravit Eminentissimus D. Cardinalis de Dietrichstein, ministrantibus ei duobus Episcopis. Desiderabat Eleonora, defuncto Conjuge Ferdinando II his sacris Virginibus sese aggregare, atque in Religione hac Sanctissima reliquo vitæ suæ tempore Deo Deique Parenti inservire; at permissa non fuit. Quoties tamen licuit ad cœnobium hoc suum se conferebat, & magnifica pietatis humilitatisque exempla Sanctimonialibus semper præbere solita fuit; de quibus legenda vitæ virtutumque ejus historia, Viennæ edita per R.P. Hermannum Horstium Societatis Iesu ejus Confessarium. Longo etiam ante piissimam suam mortem tempore illis cohabitare voluit, cum non modico animæ suæ solatio; & habitu hujus Ordinis amicta, in communi earum humari crypta.

DE SANCTO HILARIO
EPISCOPO TOLOSANO IN GALLIA.

SYLLOGE HISTORICA
Ejus Officium, cultus die vario, inventio, elevatio.

Hilarius, Episcopus Tolosanus in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

Inter Officia Sanctorum propria Ecclesiæ & Diœcesis Tolosanæ, jussu Caroli de Montchal Archiepiscopi Tolosani recognita & anno MDCXLVII in lucem edita, [Officium proprium] continetur ad hunc diem XXI Maji Officium S. Hilarii Episcopi Tolosani sub ritu semiduplici, & propria hæc Oratio præscribitur. Omnipotens sempiterne Deus; qui B. Hilarium Confessorem tuum atque Pontificem nobis æternæ salutis dedisti ministrum, quæsumus ut ejus suffragantibus meritis pletatis tuæ gratiam consequamur. In secundo Nocturno ad Matutinum hæ de ejus Vita præscribuntur recitandæ Lectiones.

[2] Hilarius, Tolosanæ civitatis Episcopus, vitæ sanctitate conspicuus fuit & celebris. S. Saturnini, primi Antistitis Tolosani ac Martyris, recordatione & studio tantopere capiebatur; ut post multum temporis ab obitu S. Saturnini, Pontificalis dignitatis insignia gestans, quod minus decorum videbatur hominibus, a Deo tamen honoratum Saturnini corpus ipse Hilarius summo in honore habuerit, [in quo dicitur elevasse corpus S. Saturnini.] haberique voluerit a populo Tolosano sibi credito & commendato. Quamobrem cum ipsius Reliquiæ sub terram defossæ multis annis delituissent, tanti Martyris sanctitatem miratus Hilarius, quod nullus ante tentare ausus fuerat, ipse aggressus est. Terram enim effodi ad ligneum usque sepulcrum S. Saturnini mandavit: ejus tamen sanctum corpus commovere non ausus, lateritio opere fornicis instar ambiri tumulum curavit; & ad excitandam populi pietatem, juxta sancti Martyris relinquias ædiculam ligneam orationis gratia superne extruxit. Tandem Hilarius Pastorali munere diligenter perfunctus, [& juxta illud sepultus] vita mortali simul defunctus est. Cujus sanctum corpus anno ducentesimo supra millesimum apud S. Saturnini fanum in lapideo tumulo repertum est, & trecentis postea & septemdecim annis inventum est in eodem tumulo plane integrum; &, quod stupendum est, nullo squallore obsitum, sed ita luminosum & fulgidum, ut hoc pro summo miraculo omnes venerarentur. Hactenus dictæ Lectiones. At quo tempore vixerit, non liquet.

[3] [refertur ab aliis 20 Maji.] Guilielmus Catellus, in Memoriis Historicis Occitaniæ seu Langedociæ lib. 5, deducit historias Episcoporum; & inter Tolosanos tertium statuit S. Hilarium, allegatis Officiis propriis Ecclesiæ Tolosanæ: asseritque festum celebrari die XX Maji, eoque die dicit e vita decessisse. Proinde arbitramur errorem typographicum irrepsisse vel apud Catellum, vel in titulum Officiorum propriorum, aut vero postea festum in diem sequentem fuisse translatum. Ferrarius in Catologo generali eudem refert etiam ad diem XX Maji, citatis tabulis Episcopalibus ejusdem urbis, cum libello Officiorum propriorum dictæ Ecclesiæ. Saussajus contra ad eumdem XX Maji elogium profert S. Hilarii II, his verbis: Eodem die Tolosæ S. Hilarii Episcopi & Confessoris. Hic Mennæ repleta vice, omnium virtute laude refulgens, nobilis hujus Ecclesiæ gubernacula gessit: postque felicem divini muneris executionem, æterna ad præmia evocatus, sanctitatis refulsit in tumulo (quem apud S. Saturninum nactus est) mirificis indiciis. Hæc ibi, quæ fere de quolibet Sancto Episcopo dici possunt. [aut I Iunii & plures Hilarii indicantur.] Qualia iterum idem Saussajus habet ad Kalendas Iunii; quo itidem die priorem S. Hilarium longo exornat elogio, ex Lectionibus relatis desumpto. Claudius Robertus in Gallia Christiana de Episcopis Tolosanis, utriusque Hilarii meminit, quorum alterum in ordine tertium collocat, alterum successorem Mennæ decimum quartum constituit, & utrumque asserit coli Kalendis Iunii. Verum Ioannes Chenu unicum dumtaxat Hilarium nominat, eumque decimum Ecclesiæ Tolosanæ Episcopum, cujus natalem diem coli Kalendis Junii affirmat. Vnicum etiam statuunt Catellus & San-marthani; omissoque secundo, qui post Mennam sedisset, priorem tantum referunt, tertiumque volunt fuisse Episcopum. Nulla etiam secundi alicujus Sancti Hilarii mentio fit in Officiis propriis dictæ Ecclesiæ Tolosanæ.

[4] Nicolaus Bertrandi, in Gestis Tolosanorum, editis anno MDXV & præcedenti die ad Vitam B. Guilielmi Eremitæ Augustiniani prolixe laudatis, fol. XLVI, postquam egisset de Sanctis Honorato & Silvio, in crypta ecclesiæ S. Saturnini sepultis, ita pergit: Sanctus pariter Hilarius fuit Episcopus Tholosanus. Ejus corpus in dicta ecclesia infra eamdem cryptam jacet, in proprio tumulo collocatum: ejusque natalis recolitur [XII] Kal. Junii. Anno vero Domini MCCLXV Nonis Octobris, in ecclesia sancti Martyris Saturnini, subtus cryptam ejusdem Martyris in terram, fuerunt inventa quatuor sepulcra Sanctorum, Honorati, Silvii, Hilarii, Episcoporum Tolos&, ac etiam S. Papuli Martyris, qui fuit B. Saturnini discipulus & collega. Erant autem singuli inscripti & intitulati nominibus suis, subtus terram in circuitu hinc & inde. Fueruntque inde elevata corpora Sanctorum, cum suis tumulis intitulatis, & in tumulis ibdem reposita super terram: ubi (sicut nunc cernitur) infra eamdem cryptam, subtus corpus S. Saturnini, eorumdem magistri, venerabiliter in Domino requiescunt. Catellus in elogio S. Honorati II Episcopi, ex libro cui titulus Præclara Francorum facinora, [inventio corporis 7 Octob. an. 1265.] rem eamdem ita contractius transcribit: Anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quinto, Nonis Octobris, inventa fuerunt in Ecclesia S. Saturnini Tolosæ, quatuor corpora Sanctorum, scilicet Silvii & Hilarii, & Honorati & Papuli Martyris, juxta sepulcrum Protopræsulis & Martyris. De qua inventione Molanus ad diem VII Octobris ista habet: [cum corporibus SS. Silvii, Honorati & Papuli] Tolosæ inventio Sanctorum Confessorum Silvii, Hilarii, & Honorati Episcoporum, & Pappoli Episcopi & Martyris. Eorumdem inventionem ad dictum diem recolit Saussajus, & Hilarium seniorem appellat, quia alium juniorem intruserat. Ex aliis Episcopis coluntur Silvius XXXI Maji, Honoratus XXV Decembris, & Papulus III Novembris: quo die in Lectionibus propriis solum Martyr compellatur, & de inventione jam dicta fit mentio.

[5] [relevatio 24 Martii] Saussajus præcitatus etiam in suo Martyrologio ad XXIV Martii Tolosæ, inquit, relevatio S. Hilarii Episcopi & Confessoris, facta in basilica S. Saturnini, ubi quiescit congruo cum decore in sacello sanctæ Crucis. [26 Martii elevatio eorumdem & S. Gilberti:] Antea vero ad diem XXVI Martii sic habet: Tolosæ festiva elevatio corporum SS. Papuli, Silvii, Hilarii, Honorati, & Gilberti in ecclesia S. Saturnini. Festum S. Saturnini solennißimo cultu celebratur XXIX Novembris cum octava. [Quis hic] De Gilberto agit Saussajus IV Februarii his verbis, Tolosæ in ecclesia S. Saturnini, festivitas S. Gilberti Abbatis & Confessoris, qui ibi corpore quiescit. Verum alibi de eo nihil reperientes, non fuimus illum ausi jungere Sanctis istius dici, propterea quod sciremus Sempringamensem ejus nominis Abbatem in Anglia tunc coli; neque verosimile nobis videretur hujus corpus aliquando esse translatum Tolosam. Vtrumque certe distinxit ipse Saussajus: sed nescio quid novæ confusionis ingeßit, cum monasterium Sempigamiæ (sic enim aliquando etiam nominatur Sempringamum) dicit fundatum in Hunonis-curia. Si talis locus aliquis prope Tolosam aliquando esset in Abbatiam erectus, & istius nominis sanctum Abbatem habuisset, possemus suspicari datam hinc occasionem Saussajo Franciam cum Anglia confundendi: nunc neque quo eum excusemus suppetit; neque de S. Gilberto Tolosate alia occurrit conjectura, quam quod Basilica S. Saturnini (cujus Præsules ab anno MCXVII solum enumerant Sammarthani) ab initio suæ fundationis, cujus meminit Venantius Fortunatus lib. 2 cap. 9 in confinio sexti ac septimi seculi, habuerit Monachos, vel saltem intermedio aliquo tempore; quorum aliquando Abbas, Gilbertus dictus, meruerit nomen & cultum Sancti; sed cum dies obitus ignoraretur, a posteris assumptus is sit qui Synonymi Abbatis erat. Ceterum de ista tam Elevatione quam Relevatione vellem plus dicere, si Auctores suos Saussajus nominasset, aut eos uspiam ipse invenissem.

DE S. CONSTANTINO MAGNO
IMPERATORE ROMANO

AN. CCCXXXVII

COMMENTARIUS HISTORICVS.
De ejus custu, baptismo, conversione, imagine, Consularibus nummis.

Constantinus Magnus, Imperator, Constantinopoli (S.)

AUCTORE D. P.

CAPUT PRIMUM
Sepultura & cultus Sancti Constantinopoli & alibi.

[1] Postquam Constantinus Imperator, vere Pius, vere Magnus, Imperii curriculum duobus & triginta annis explevit, inquit Eusebius in Vita ejus lib. 4. cap. 53, exceptis mensibus ac diebus paucis, vitæ vero spatium duplo fere longius, vel ut Eutropius habet Imperii anno XXXI, ætatis LXVI, Æræ autem vulgaris CCCXXXVII, in solennitate venerandæ & sacratissimæ Pentecostes circa meridiem migravit ad Dominum, mortalibus quidem partem sui mortalem relinquens, eam vero animæ partem quæ intelligentia & amore Dei prædita erat Deo suo conjungens… Post prima funebris planctus officia in eodem in quo obierat loco, Achirone videlicet villa publica Nicomediensis suburbii, a Tribunis exercituque splendide persoluta; [Mortui corpus expositum CP. in Palatio,] sublatum milites e lecto corpus in arca aurea deposuerunt, eamque purpurea veste obtectam Constantinopolim deportarunt, atque in præcipuo Imperialis palatii cubiculo sublimem collocaverunt. De hinc aurea super candelabra luminibus undique accensis, admirabile spectaculum intuentibus præbebatur, & quale in nullo unquam mortalium ab ipso orbis conditu visum in terris fuerat. Quippe in medio conclavi funus Imperatoris, in arca aurea sublime jacens, regiis insignibus, purpura scilicet ac diademate ornatum, multi circumdantes noctu atque interdiu vigiles custodiebant. Ceterum totius exercitus Duces, Comites quoque & reliqui Judices, qui etiam antea Imperatorem adorare soliti erant, pristini moris observantiam nullatenus mutantes, [& consuetis honoribus frequentatum,] statis horis ingrediebantur, & Imperatorem in arca depositum, perinde ac vivum & spirantem genu flexo post obitum salutabant. Post primores autem illos, idem deinceps & Senatores & honorati omnes introeuntes fecerunt. Innumerabilis deinde vulgi multitudo, cum pueris & mulieribus, ad hujus rei spectaculum accessit. Atque hæc longi temporis spatio assidue gesta sunt; cum militares funus ad hunc modum jacere & custodiri decrevissent, donec Imperatoris filii eo advenientes, ipsi paternum funus honoris causa prosequerentur…

[2] [(Romanis etiam ut sanctum pingentibus)] Ast [Romæ] in urbe Regia Senatus populusque, comperta Imperatoris morte, gravissimum hunc nuntium & quavis calamitate acerbiorem rati, nullum luctui modum fecere… Omnes Imperatorem beatum, Deo carum, & prorsus Imperio dignissimum prædicabant: neque hæc tantum voce nuda declarabant, sed imaginibus dedicatis mortuum perinde ac superstitem honorabant: in quibus cum cæli similitudinem expressissent in tabula, ipsum supra cælestes fornices in æthereo domicilio requiescentem pinxere: quin etiam… magnis clamoribus postulabant, ut Imperatoris sui funus apud se haberent, & in regia urbe sepelientes deponerent. Sed secundus ex filiis [Constantius] cum advenisset, in urbem [Constantinopolitanam] illud deduxit, exequias quias ipse præcedens. Præibant per catervas & agmina dispositi ordines militares, pone sequebatur innumerabilis hominum multitudo: [infertur in ecclesiam Apostolorum,] hastati vero scutarii ipsum Imperatoris corpus medii cingebant: & postquam in Apostolorum Servatoris nostri ecclesiam deventum est arcam illic deposuerunt… Ubi vero novus Imperator, cum militaribus ordinibus abscessit, ministri Dei cum turbis & tota fidelium plebe in medium prodiere, & divini cultus ceremonias precationibus peregerunt. Ac beatus quidem Princeps, alto in suggestu jacens, laudibus tum celebratur: innumerabilis autem populus, una cum Sacerdotibus Dei, non sine gemitu ac lacrymis pro Imperatoris anima preces offerebant Deo, gratissimum pio Principi officium exhibentes. Porro in hoc etiam Deus prolixam erga famulum suum benevolentiam declaravit… quod locum juxta Apostolorum memoriam ei concesserit; ut scilicet beatissimæ animæ illius tabernaculum Apostolici nominis atque honoris consortio frueretur, & populo Dei in ecclesia sociaretur, divinisque ceremoniis ac mystico sacrificio & sanctarum precum communione potiri mereretur.

[3] Hactenus Eusebius Cæsareensis lib. 4 de Vita Constantini Capitibus ultimis: antea autem cum jam dictam Apostolorum ecclesiam, [quam ipse sibi in sepulturam extruxerat,] totamque illius fabricam & ornatum descripsisset, Hunc, inquit, sibi locum post mortem designaverat, incredibili fidei alacritate prospiciens, ut corporis sui tabernaculum communem cum Apostolis appellationem sortiretur, quo scilicet precationum, quæ in honorem Apostolorum ibi celebrandæ erant, etiam mortuus particeps fieret. Cum igitur duodecim illic capsas, quasi sacras quasdam columnas, in honorem ac memoriam Apostolici collegii erexisset; suam ipsius arcam in medio constituit, quæ senas utrimque Apostolorum capsas dispositas habebat. Paulus Diaconus & Ms. Catalogus regiorum sepulcrorum apud Cangium lib. 4 Constantinopolis Christianæ cap. 5, [& porphyretico sepulcro includitur,] sepulcrum illud fuisse Porphyreticum indicant: & Catalogus quidem addit, primo loco versus Orientem positum. Gyllius autem in Topographia Constantinopoleos lib. 4 cap. 2 ait, quod secundum viam quæ tendit per dorsum promontorii ad ædem Sophiæ ad portam Adrianopolitanam (prope locum ubi fuisse templum Apostolorum ante dixerat) hodie monstratur solium ex porphyretico marmore factum, sed vacuum & carens operculo, longum decem pedes, altum quinque & semissem, quod Græci & Turci dicunt esse magni Constantini. Et ille quidem eo dubitat, quia Eusebius Socratesque arcæ aureæ meminerunt: sed nihil vetat, imo congruum fuit, hanc lapidece inclusam fuisse.

[4] Ex eodem Gyllio, loco jam citato videtur intelligi, Mahometum qui Vrbem occupavit templum illud idcirco destruxisse; [unde semel ablatum] monumentaque Regalia omnia, cum ipsis quæ intus continebantur oßibus, dißipasse eo consilio, ut Imperium Græcorum penitus extinctum crederetur, absque ulla spe aliquando resurgendi eo loco, ubi nec sepulcra quidem priorum Imperatorum amplius esset invenire. Vt autem novum Imperium Turcarum ibi a se constitutum demonstratet, ex ipsa illius templi aliarumque vicinarum ædium sacrarum materia, suæ superstitionis ornatißimum fanum in proximo struxit, supra cisternam quæ Apostolicæ basilicæ aquam ministrabat; plantavit & hortum muris cinctum, in cujus medio sepulcrum sibi magnificentißimum struxit, nequid minus aut dispar faceret a magno Constantino, quod perpetui Flamines ibidem noctu diuque aßidentes observant. Quid autem sacris oßibus Constantini factum sit ignoramus, nisi forte in Calabriam sunt translata, de quo infra. Ea cum olim Macedonius, Constantinopolitanus Episcopus Arianus, quia ecclesia Apostolorum ruinam minari videbatur, in S. Acacii ædem transtulisset, repugnantibus nequidquam civibus, imprimis orthodoxis; iratus est Constantius Imperator, quod se inconsulto fuisset loco motum patris cadaver, idque non sine multorum cæde. Vtrum autem id reponi jusserit, non dicunt quidem Socrates atque Sosomenus; [ac mox restitutum,] jußisse tamen credibile est, saltem post cautelam ruinæ formidatæ adhibitam. Quotquot enim deinceps sepulturæ Constantinianæ meminerunt, de ea loquuntur ut apud Apostolos existente, nec quisquam posterioris relationis meminit; quæ ab aliquo posteriorum Imperatorum curata non caruisset sua memoria in Fastis Græcorum. Iustinianus quidem, cum pene a fundamentis hanc ecclesiam restaurasset, monumenta Imperatoria, in ejus porticu exteriori posita, restaurasse atque exornasse dicitur: sed circa illud quod intus erat Constantini sepulcrum, nihil legitur innovasse; utpote diligentiori studio conservatum, tamquam res quædam sacra, æque ac Apostolorum circum posita cœnotaphia.

[5] [ibidem annuo festo colebatur] Cum enim, sicut inquit Eusebius, libros de Vita Constantini finiens, solus ex Romanis Imperatoribus Deum omnium Regem excellenti quadam pietate coluisset, solusque doctrinam Christi ore libero universis prædicasset; cumque Ecclesiam Dei honore & gloria in tantum auxisset, quantum antea nemo; & errorem hominum plures Deos colentium solus evertisset, omnesque hujusmodi superstitionis ritus ac modos confutasset; memoriam ejus suscepit Ecclesia Christiana, potißimum Orientalis, non solum ut optime meriti Imperatoris, sed etiam ut Apostolis comparandi, communique cum iis veneratione digni, una cum memoria Christianißimæ ac religiosißimæ matris Helenæ, de qua cum Latinis agemus XVIII Augusti. Græci vero festum utrique agunt die XXI Maji; nescio cur non potius XXII. Cum enim anno CCCXXXVII Pascha celebratum fuerit die III Aprilis, necesse est Pentecostalem festivitatem, qua ad meridiem perducta obiit Constantinus, uno die serius eluxisse: [21 Maji] Itaque post Chronicon Idacii legitur apud Sirmondum & Labbæum, quod Feliciano & Tatiano Coss. Constantinus Augustus ad cælestia regna translatus est XI Kalendas Junias, & sic inscribitur Auctariis ad Vsuardum Greveni atque Molani, nec non Germanico Martyrologio Canisii. Alii vero eo die celebrant Elevationem S. Helenæ Romæ, cum Translatione corporis in Gallias: sed Græci filio conjunctum corpus matris habuisse se credunt, Roma forsitan allatum XII Kal. Junias; & hoc fuerit principium sacri istius atque annui cultus, quo Græci usque hodie prosequuntur Τὴν μνήμην τῶν ἁγίων, ἐνδόξων, θεοσέπτων καὶ ἰσαποστόλων Βασιλέων Κωνσταντίνου καὶ Ἑλένης, Memoriam Sanctorum, gloriosorum, [una cum Helena matre.] a Deo coronatorum, atque Apostolis æqualium Imperatorum, Constantini & Helenæ.

[6] Eorumdem elogio ex Synaxariis recitando hoc in Menæis præponitur distichon:

Ὡς κοινὸν εἶχον γῆς Βασιλεῖ τὸ στέφος,
Ἔχουσι κοινὸν καὶ τὸ τοῦ πόλου στέφος.

quo scilicet indicatur consortes esse celestis coronæ, qui fuerunt terrenæ. Qui autem utrique compositus est Canon, sane antiquus (ut pote qui nec Acrosticho est alligatus, nec auctoris nomen adjunctum sibi habet) alternis fere strophis nunc filium nunc matrem appellat, & Odes in eo nonæ hoc est principium. Sepulcrum in quo jacet sanctum ac venerabile tuum corpus, Constantine, [Clarus miraculis ad arcam illam factis,] splendores divinarum sanationum palam effundit omnibus undequaque accedentibus contra omnigenos morbos. Idem paucioribus verbis asseritur ad Vesperas, in uno Tonorum sic desinente, Ora pro animabus nostris, Apostolis æquande Constantine, ex cujus arca sanitates emanant. Tonus quoque Propheticas Lectiones præcedens, concluditur orando, ut non desinat supplicare Christo pro celebrantibus memoriam suam, tamquem fiduciam quidvis obtinendi apud eum habens, postuletque eis peccatorum remissionem, & magnam illam misericordiam, quam scilicet postulare docet Psalmus L. Denique S. Methodius Patriarcha subjungit totius diei Officio hanc conclusionem: Regum Rex & Deus, qui copiosis donis ornat dignos se, per signum Crucis cælitus te sibi lucratus est te, [invocatur ut sanctus] Constantine, sicut venerabilem olim Paulum, dicens, In hoc vince inimicos tuos, ut ipsum deinde quæras cum tua sapientissima matre. Cum ea ergo intercede pro orthodoxis Imperatoribus, Christique amante exercitu, & omnibus memoriam tuam fideliter celebrantibus, ut ab omni plaga præserventur. Notabile est etiam quod Euangelium præscribatur pro Liturgia seu Missa ex Ioannis X. Amen, amen dico vobis qui non intrat per ostium & desinit; Ego sum ostium per me siquis introjerit salvabitur.

[7] Celebratur autem, ut docent Synaxaria, sancta ejus festivitas in sanctissima magna ecclesia, [tribus locis urbis;] & apud Sanctos Apostolos, atque in divina ipsius æde quæ est in Cisterna monasterii; Patriarcha simul cum Imperatore atque Senatu illuc supplicabunde accedente, & divinam liturgiam absolvente: ubi Cangius intelligi putat Cisternam Mocesiam: juxta quam monasterium S. Constantini situm fuerit: & ab hoc monasterio forsitan dependet, eo quo apud nos modo Prioratus ab Abbatiis, Μετόχιον τοῦ ἁγίου Κωνσταντίνου εἰς Ἀρκαδιανοῖς, cujus meminit Leo Grammaticus, occasione Nicolai Syncelli ibidem sepulti. Licet enim interpres verterit prædium; recte tamen observat Cangius, ea voce notari ejusmodi secundæ notæ monasterium, sive (uti Latini vocassent) Cellam, apud Pachimerem & similes medii ævi scriptores. Alibi non ita facile invenire est ædes sacras sancto huic Imperatori consecratas: [item in Anglia,] in Britannia tamen, ubi natus fuisse ab Anglis creditur, plures ecclesias arasque olim ei fuisse dedicatas existimat Witfordus, auctor Anglicani Martyrologii anno 1608 excusi: unamque adhuc valde pulchram superesse ibidem affirmat. In Sicilia quoque, ut scribit in sua Catana sacra Ioannes Baptista de Großis, [Sicilia] Chorda 2, Modulo 16, sub nomine S. Constantini notus est pius virorum cœtus, in Disciplinantium Confraternitatem institutus ab anno MCCCVI, quorum vilibus saccis indututorum seque acriter verberantium processio in nocte Parasceves egreditur, sumptus conferente Senatu Caranensi, permissu Regiorum ministrorum, sub nota anni MDCXV expedito. Præterea in extima majoris Græciæ seu Calabriæ parte S. Constantini vicus est, [Calabria,] ad diœcesim Miletanam pertinens, a Monte autem S. Leonis solis IV P. M. distans: ubi festum sancti Imperatoris agi die secunda Maji, cum Officio de communi Confessoris non Pontificis, scimus per litteras ex nostro Mon-Leonensi Collegio datas. Bovæ similiter inter Hieracium & Regium eadem festivitas agitur, ob Reliquias ibidem servatas, uti ex Chronico Calabriæ scribit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ: sed in Notationibus addit esse qui dubitent, utrum Constantinus quem Bovenses colunt, non sit aliquis ipsorum civis, cujus distinctior memoria jam nulla supersit, ut propterea cum Imperatore ejus nominis confundatur. Pragæ quoque in Bohemia cultum aliquem S. Constantini Magni esse, [Bohemia] propter insignem partem de minore osse brachii, incertum unde & quando allatam, indicat Pezzina de Czechorod in Diario Metrapolitanæ ecclesiæ S. Viti. A Græcis quoq; ad Moschos Sanctorum Constantini & Helenes cultus transiit, [Moscovia,] uti in eorum Ephemeride figurata ante tomum I Maji videre licet. In Martyrologio quoque Arabo-Ægyptio, quod Latinum nobis fecit Gratia Simonius Maronita, idem festum utriusque notatur, & hæc Oratio: Signum tuæ Crucis vidit in cælo Constantinus; &, sicut Paulus, [Syria.] non habuit vocationem ab homine, qui est Apostolus tuus, o Domine: & civitatem ædificatam in manibus tuis posuit, quam semper liberasti in pace, precibus Dei Genitricis: libera nos, o hominum Amator. In Belgio quoque alicubi coli eumdem Sanctum Imperatorem credibile nobis facit Florarium Ms. ubi nomen notatur die XIX Aprilis, utique minime communi aliis.

CAPUT II.
Controversia de Baptismo Constantini discussa.

[8] His quæ extra controversiam omnem sunt propositis, ut abunde sufficientibus ad probandum consensum totius præsertim Orientalis Ecclesiæ, circa piam ac sanctam Imperatoris Constantini memoriam, quam etiam Deus miraculis multis creditur confirmasse; transeo ad illius Baptismum, haud eodem ubique modo descriptum, quoad locum, tempus, atque ministrum. [Celebrate Paschate morbo correptus Constantinus,] Prælaudatus Eusebius, postquam cap. 60 libri 4 de Vita Constantini exposuisset, quo fine Apostolorum ædem construi fecerit Imperator, pro certo sibi persuadens horum memoriam, eo in loco, ubi corpus suum post mortem deponendum esset, non parum utilitatis animæ suæ esse allaturam; Nec vero, inquit, Deus eum voto atque expectatione sua frustratus est. Nam cum primas Paschalis festi exercitationes obiisset, ipsumque Servatoris nostri diem, tum sibi tum aliis omnibus lætum atque hilarem reddidisset; his illum rebus intentum, & in hujusmodi operibus perstantem usque ad exitum vitæ, Deus, cujus auxilio cuncta hæc gerebat, opportune tandem eum ad meliorem sortem transferre dignatus est. [Helenopoli initiatur impositione manuum,] Principio quidem inæqualis corporis intemperies, post hæc morbus eum invasit. Itaque ad aquas calidas civitatis suæ progressus, inde Helenopolim delatus est, urbem matris suæ nomine appellatam: ibique in templo Martyrum diu commoratus, supplicationes & preces obtulit Deo. Cumque extremum vitæ diem sibi jam imminere sentiret, tempus tandem adesse existimavit, quo totius vitæ delicta expiaret, firmissime credens, quæcumque humanitus peccavisset arcanorum verborum efficacia & salutari lavacro penitus esse delenda.

[9] Hæc cum apud se reputasset, genu flexo humi procumbens, veniam a Deo supplex poposcit, peccata sua confitens in ipso Martyrio. Quo in loco manuum impositionem, cum solenni precatione primum meruit accipere. Hinc ad suburbana Nicomediæ digressus, convocatis Episcopis sic ad eos verba fecit: Hoc erat tempus, quod jam dudum sperabam, cum incredibili cupiditate arderem, votisque omnibus desiderarem, salutem in Deo consequi. [& in Nicomediensi suburbio mortē præsentiens] Jam tempus est, ut signum illud quod immortalitatem conferr nos quoque percipiamus. Tempus est ut salutaris signaculi participes fiamus. Equidem olim statueram id agere in flumine Jordane, in quo Servator ipse ad exemplum nostrum lavacrum suscepisse memoratur: sed Deus, qui optime novit ea quæ nobis utilia sunt, hoc in loco nobis idipsum exhibere dignatur. Proinde omnis removeatur dubitatio: nam siquidem Deus, vitæ mortisque arbiter, hic me diutius vitam agere voluerit, idque semel decretum est, ut imposterum una cum populo Dei permiscear, & in Ecclesiam adscitus cum reliquis omnibus orationum particeps fiam; eas vivendi leges mihi præscripturum me esse spondeo, quæ sint Deo dignæ. Hæc cum dixisset, illi solenni ritu divinas ceremonias peregerunt; injunctisque ei quæcumque necessaria erant, sacrorum Mysteriorum participem eum fecerunt. Solus igitur, [baptismum petit impetratque;] ex omnibus qui umquam fuerunt Imperatoribus, Constantinus in Christi martyriis renatus & consummatus est; & divino donatus signaculo exultavit spiritu, renovatusque est, ac divina luce repletus. Et animo quidem maximam capiebat voluptatem ob fidei excellentiam; evidentissimam autem divinæ potentiæ magnitudinem attonitus mirabatur.

[10] Postquam omnia rite impleta sunt, candidis ac regiis vestibus lucis instar radiantibus est amictus, & candidissimo in lecto recubuit, nec purpuram contingere amplius voluit. Post hæc sublata altius voce, precabundus gratias egit Deo, & finita precatione hæc subjecit: Nunc me revera beatum esse, nunc immortali vita dignum, nunc divinæ compotem lucis factum esse cognosco. Miseros quoque & infelices esse ajebat, qui tantis bonis privarentur. Cumque Tribuni ac Duces militarium copiarum introgressi vicem suam dolerent, [ac letitia plenus] quod orbos ipsos relinqueret & longiorem ipsi vitam comprecarentur; his etiam respondens, nunc demum veram se vitam adeptum esse dixit: seque unum optime nosse, quantorum bonorum particeps factus esset: proinde properare se, & profectionem ad Deum suum nulla tergiversatione differre. [in Pentecoste moritur,] Singula deinde pro arbitrio suo disposuit: ac Romanis quidem Regiam urbem incolentibus annua quædam munera legavit; suis autem liberis Imperium, velut paternam hereditatem reliquit, cuncta prout ipsi videbatur constituens. Porro hæc omnia gerebantur in maxima illa solennitate venerandæ & sacratissimæ Pentecostes, quæ septenario hebdomadum numero decorata, unitate obsignatur: in qua & communis Servatoris ascensum in cælos, & sancti Spiritus in terras descensum contigisse sacræ litteræ testantur.

[11] Hæc Eusebius, ipsimet S. Hieronymo, licet alioqui propter defensionem Orginis infensißimo, [juxta Eusebium:] in historia ecclesiastica tanti habitus, ut nullam ejus partem unquam vel minimo verbo sugillandam censuerit, imo opuscula varia eo spectantia Latine reddiderit, & in Epistola 65 ad Pammachiū quærat, quis inveniri possit eo prudentior, doctior eloquentior? Non solum autem Hieronymus, sed totus Oriens Occidensque maximi semper Eusebium fecit, paßim eum ut historiæ ecclesiasticæ parentem veneratus: unde Gelasius II Romanus Pontifex Ep. 3 ad Episcopus Istriæ etiam quærit: quid in Historiographis inveniri Eusebio Honorabilius possit: & Gelasius Cyzicenus lib. 2 cap. 1 appellat eumdem Ecclesiastici fundi præstantissimum aratorem, veri studiosissimum & inter veteres Ecclesiasticæ historiæ scriptores fide dignissimum. Scio equidem Eusebium, non solum ante Nicænam Synodum, sed etiam postquam huic subscribendo consensit aut consensisse simulavit, ita favisse Arianis, ut inter eorum Duces haud immerito numeretur, quidquid eumdem excuset Valesius: scio multam magnamque laudem Constantino addere potuisse, integre sincereque narrando quæ contra Arianorum perfidiam proque Nicæna profeßione egit, adeoque nec panegyristæ quidem officio plene perfunctum. Sed si cavit, [qui in istis præsumi vix potest voluisse mentiri,] ne operi de Vita Constantini ea insereret, quæ Constantio Imperatori Ariano Eusebioque Nicomediensi & sequacibus ejus disciplicitura noverat; ex adverso tamen nihilo minori studio videtur cavisse, ne ad eorum gratiam quidquam scriberet quod falsitatis posset redargui. Hoc enim nisi voluisset cavere, obsecro te quam multa alia ex eorum mente scribere potuisset de causa S. Athanasii, quæ affirmari ac vulgo credi infinities pluris intererat Imperatoris totiusque factionis Arianæ, quam quæ scripsit de baptismo Constantini, ad summam rei quæ ab illis studiis ardentißimis agebatur parum aut nihil facientia? Vt autem fingere voluisset, qui potuit in re gesta coram tanta Curialium multitudine, non unius horæ momento, sed plurium dierum vel etiam hebdomadarum decursu? [aut impune potuisse.] An nullus in toto numero Episcoporum, Constantini in Persas movenventis castra sequentium, fuit sincere orthodoxus, qui technam Eusebianorum (nec enim illi tum se adhuc gerebant pro Arianis, sed Nicænam fidem tenere simulantes solum suadebant Ὁμοουσίου appellatione abstinere) an nullus, inquam, in tanto numero fuisset inventus, qui turpißimum mendacium palam faceret; & historicum, ei postea subscribere ausum, omni fide pronuntiaret indignum?

[12] Quod ad præsentem quæstionem attinet, Eusebio fidem habuerunt ex præcipuis Latinis Doctoribus duo, Hieronymus & Ambrosius. Et Hieronymus quidem plus etiam quam oportebat, cum scripsit in Chronico, quod Constantinus, [Assentiuntur Hieronymus & Ambrosius] extremo vitæ suæ tempore ab Eusebio Nicomediensi Episcopo baptizatus, in Arianum dogma declinavit: neque enim ille dicit, vel ab Eusebio baptizatum, vel Arianum dogma amplexum; sed id consequens esse Hieronymus credidit. Melius Ambrosius in funere Theodosii ait: Nunc sibi Rex est Augustæ memoriæ Theodosius, quando in regno Domini Jesu Christi est, quando recipit filium Gratianum… quando ei Placilla sua adhȩret, quando adhȩret Constantino, cui licet baptismatis gratia in ultimis constituto omnia peccata dimiserit, tamen quod primus Imperatorum credidit, & post se hereditatē fidei Principibus dereliquit, magni meriti locum reperit. Hieronymum porro & Ambrosium habuisse Eusebio fidem, nihil ultra indagantes in re tali, etsi difficile creditu sit (cum ambo diu Romæ habitarint, & contrarium, si verum erat, centies audisse debuerint) credamus tamen. Credamus etiam S. Athanasium, adeo sagacem exploratorem omnium quæ mala fide agebantur a suis & Ecclesiæ hostibus, in hoc puncto, velut ad se minus spectante, incuriosum plane fuisse. Quis credat integram Synodum Occidentalium Episcoporum, Arimini congregatorum, idem dicturam fuisse de Constantini baptismo, si is non primum Nicomediæ, sed diu antea Romæ fuisset peractus? Non ego verba Synodi proferam, ut apud Theodoretum, Socratem & Sozomenum leguntur (excipit enim contra eos Baronius) sed ex Athanasio in libro de Synodis, apud quem ea putat integre ac sincere legi: [totaque Synodus Ariminensis] sic autem leguntur, absque ullo discrimine in octo Codicibus Mss. ex quibus concinnata est Græco-Latina editio anni MDC. Ἄτοπον καὶ ἀθέμιστον ἐφάνη τῶν ὄρθως καὶ δικαίως ὡρισμηνων μεταλλάσσειν, καὶ τῶν ἐν Νικαίᾳ κοινῇ μετὰ τοῦ ἐνδοξοτάτου Κωνσταντίνου, τοῦ πατρός σου καὶ βασιλέως ἐσκεμμενων ἐγνωκότες καὶ τὸν μετὰ τελευτὴν ἄξιον μνήμης Κωνσταντῖνον μετὰ πάσης ἀκριβείας καὶ ἐξετάσεως την συνγραφεῖσαν πίστιν ἐκτεθεκόντα, ἐπειδὴ καὶ ὡς δ᾽ἐξ ἀνθρώπων ἐγένετο βαπτισθεὶς καὶ πρὸς την ὀφειλομήνεν εἰρηνην ἀνεχώρησεν, ἄτοπον ἐ͂ιναι μετ᾽ ἐκεῖνόν τι καινοτομεῖν. Indecens & injustum videtur immutare aliquid eorum, quæ recte ac juste definita sunt, atque Niceæ communiter constituta, coram gloriosissimo Constantino, patre tuo (Constantium alloquuntur) & Imperatore… Deinde iterum: Cum sciamus etiam Constantinum, post mortem quoque memoria dignum, conscriptam cum omni diligentia deliberationeque fidem exposuisse; atque adeo absurdum fore, post quam ille migraturus baptizatus est & ad debitam sibi requiem transiit, innovare quidpiam.

[13] [apud Athanasium Græce lectum.] Hæccine, inquies sic apud Athanasium? Quis ergo vel ipso judice Baronio, non intelligat causam Eusebio adjudicandam, nec ullum reliquum esse defensioni locum? Hæc, tamen, ut dixi, Athanasius in octo Græcis Manuscriptis, quorum tria nec alia habuit interpres Nannius in sua Latina editione anni MDCLXIV. Sed is, nescio qua socordia prolapsus, secundo loco Constantem nominavit pro Constantino; fortasse suspicatus efficacius fore, si post Patris exemplum Constantio proponeretur etiam exemplum Fratris, licet junioris; neque considerans huic, parū congruere verba Synodi, qui violenta morte sublatus fuit, & fortaßis diu ante baptizatus. Nec est quod dicas supervacaneam fore iteratam mentionem Constantini. Primo enim ejus auctoritas prætenditur resolutioni Arimini formatæ; deinde ratio redditur antea Actorum in Concilio Mediolanensi contra Vrsatium & Valentem, ex eodem respectu Constantini. Nicænæ fidei mox atque baptizatus erat immortui. Interim Baronio ignoscendum, quod objectæ ex Ariminensi illa epistola auctoritati, alias ut fatetur peremptoriæ, congruam ex Athanasio responsionem nactum se esse crediderit Nannio, Græcæ ipsemet imperitus linguæ, fortaßis etiam nec exemplaria Græca ad manum habens quæ alteri legere scienti exhiberet.

[14] Vide nunc an ea, ex quibus prætenditur diu antea Romæ baptizatus a S. Silvestro Constantinus, [Acta S. Silvestri illis contraria] vel auctoritate vel antiquitate poßint conferri cum Eusebio, eique adstipulantibus ejusdem ac sequentis seculi testibus Latinis & Græcis. Primum in contrarium afferuntur Acta S. Silvestri Papæ, ut quidem nunc habentur ipsomet sæpius fatente Baronio depravata in nonnullis, imo absurdißimis farta figmentis, antiqua tamen, & quæ Gelasius Papa, annis post Constantini obitum dumtaxat CLVIII, a multis in urbe Romana Catholicis legi testatur, quod pro antiquo usu multæ imitentur ecclesiæ. [æstimanda sunt sicut scripta de Inventione Crucis:] Non tamen ex hinc recte confeceris, ea Acta Gelasii ætate non laborasse iisdem quibus nunc vitiis: nam etiam scripta de inventione sanctæ Crucis, immediate post Actus Silvestri nominata a Gelasio, ut quæ nonnulli Catholici tunc legebant, non minus tunc, quam nunc habentur, fabulosa erant, uti patet ex Catalogo Pontificum a nobis edito ante Aprilem, utpote paulo post Gelasii Pontificatum collecto. Qui Actis S. Silvestri credidisse videtur S. Gregorius Turonensis aliique post illum, similiter scriptis de Inventione Crucis crediderunt: nec quidquam potest excogitari verosimilis rationis pro unis, [nec prodest recentiorum assensus.] quod non etiam poßit aptari aliis jure eodem, sic ut eatenus nihilo plus credi unis quam alteris possit, contra evidentem auctorum antiquiorum & in ipsis rebus propius versatorum consensum. Nec refert quod recentiores Græci seculo nono ac decimo siverint se in sententiam Occidentalium adduci, tunc paßim credentium baptismi Constantiniani Romæ facti monumentum esse baptisterium, Constantinianæ Basilicæ Sancti Salvatoris Palatioque nominis ejusdem conjunctum. Facile enim fuit occasione nominis vulgo usurpati invalescere opinionem, quasi fuerit baptizatus Constantinus in porphyretico quod ibi est labro, quod tamen nec ipse quidem Baronius credit.

[15] [in illis improbatur latebra Silvestri,] Multum hic Baronius vehementerque laborat, ut probet Silvestri Papæ anno XI, Constantini XIX, vehementiorem aliquam, licet non diuturnam procellam persecutionis incumbere Christianis potuisse, etsi tot legum faventißimarum promulgatione, post stabilitum victo Maxentio Imperium, ornatis a Constantino munitisque. Sed quando nec unus quidem Martyr nominatur tunc Romæ passus, nec alterius Romani Pontificis invenitur exemplum, qui sævientibus quantumcumque tyrannis urbem dimiserit, post Petrum ne id faceret divinitus monitum; nescio qui poßit videri credibile, periculum illud tantum, quod compulerit Silvestrum ad quærendas latebras in monte Soracte XVIII P. M. ab urbe Roma. Lepra etiam quæ Constantinum coegerit Pontificem revocare in urbem, sanitatis per baptismum ab eo accipiendæ causa, antiquioribus illis scriptoribus ignota, eo fit incredibilis magis, quo Iulianus Apostata fidentius objecit Christianis, quod eorum baptisma lepram leprosi non aufert. [& lepra Constantini.] Si enim adeo recenti memoria leprosus Constantinus lepræ sordes baptismo detersisset, Cyrillo Alexandrino id refutaturo libro 7 contra Iulianum, illius successorem ac generum, ecquid poterat offerri speciosius atque ad illius convictionem potentius? Nihil tamen ejusmodi Cyrillus: sed cum Christum etiam leprosos mundasse dixisset, excusat baptismum ejus ad emundandas sordes, non corporis, sed animi instututum esse. Quod in Collectione Canonum Cresconiana, circa annum DCC scripta, ex nescio quibus Liberii Actis dicitur, hic venisse in odium Constantii, quia dixerat patrem ejus fuisse a lepra mundatum dum baptizaretur a Silvestro; id tanto minus credimus, quanto ex melioribus auctoribus certius scimus causam persecutionis Liberio motæ: & suspectus merito est liber Silvestri, cui talia Liberii Acta dicuntur intexi. Sed de his ad ipsius S. Silvestri diem Natalem, eumdemque anni sacri ultimum, disputare posteris nostris licebit.

[16] Restat ut satisfiat Theophani, in sententiam Occidentalium ea potißimum ratione moto, quod si non erat in Nicæna Synodo baptizatus Constantinus, [neque his probatur ante mortē] ergo nec divinorum participator mysteriorum, nec orabat cum Sanctis Patribus: hoc autem ei videtur nequissimum & dicere & sentire; addunt Baronius aliique, ipsius met etiam Eusebii testimonio non uno utrumque refelli. Expendi accurate capita quæ allegantur omnia, & ex omnibus aliud nihil potui conficere, quam quod pius Imperator, qui militibus nondum initiatis formam comprecationis communis præscripserat, ad quam diebus Dominicis convenire deberent in patentes suburbiorum campos; idem in suo Palatio (ut legitur lib. 4 cap. 17) instruxerit ἐκκλησίας Θεοῦ τρόπον, formam aliquam ecclesiæ Dei, [Christianorum mysteriis intervenisse,] ubi omnibus secum congregatis, diligentia & alacritate præibat, ἐξάρχων ἀυτὸς τὸν ἔνδον ἐκκλησιαζομένων, & sumptis in manu libris, sacrorum verborum considerationi applicabat animum, deinde solennes persolvebat preces, cum iis qui Regiam domum implebant, μετὰ χεῖρὰς γέτοι λαμβάνων τὰς βίβλους τᾖ τῶν θεοπνεύστων λογίων θεωρίᾳ προανεῖχε τὸν νοῦν, εἶτ᾽ ἐυχὰς ἐνθέσμους σὺν τὸν βασίλειον ὀικον πληροῦσιν ἀπεδίδου. Ibi (ut dicitur cap. 21) statis quotidie temporibus solus cum solo Deo agebat ὂιά τις μέτοχος ἱερῶν ὀργίων velut aliquis qui divinorum mysteriorum revera particeps foret, ut mentem auctoris paraphrasticῶς reddam. Ibi ergo celebritatem Paschæ agebat, eo quo sequenti capite narratur modo: nusquam autem invenire est verbum, quo ad sacros ecclesiarum conventus (quamvis etiam hi, excepto sacrificii tempore, non initiatos admittebant) ingeßisse se intelligatur.

[17] [esto cum Patribus Nicææ sederit,] Quod autem ad Nicæni concilii conventus pertinet, ad quos etiam gentiles Philosophos admissos novimus, cur a fundendis secum ibi precibus eum exclusissent Patres, qui eis & hanc conveniendi facultatem, & ferendæ sententiæ libertatem faciebat, suoque etiam zelo ad fidem stabiliendam præibat? Testabitur hoc apud Gelasium Cyzicenum illius Oratio ad conventum habita, quæ tamen immerito objicitur, quasi in eo plus dicat, quam se Christianam tenere & prædicare fidem, cui omnem suam felicitatem acceptam referat, & cujus stabiliendæ causa istuc pariter cum iis convenerit: [fidei professione Christianus] propter quod etiam Christianus paßim & credebatur & dicebatur: sicuti revera erat, firmum propositum habens suscipiendi tempore opportuno baptismi. Et hoc omnino credo multo citius facturum fuisse, nisi meditatæ ad loca sacra per matrem exornata profectioni nova ac nova identidem impedimenta intervenissent, Eusebio forsitan Nicomediensi nonnihil eo conferente, ne de iis quæ contra Athanasium perperam acta erant in Syria certius aliquid præsens cognosceret. [& proposito baptismi suscipiendi:] Cum autem suscepta in Persidem expeditio eo quasi per se duceret; vix mihi est dubium, quin tali consilio Episcopos voluerit habere in bello præter morem comites, ut eorum præsentia baptismus suus honestaretur. Sed valentem robustumque adhuc virum prævertit mors, veneno (ut creditur) accita a patruis, certe a Deo permissa, quo citius tot suorum bonorum operum fructum caperet, & de revocando ad Sedem suam Athanasio cogitaret, prout fecit, idque præsente Eusebio, inquit Theodoretus, Nicomediensem intelligens, & ne hoc fieret magnopere dissuadente, utpote illius ablegandi auctore primario.

[18] In ea ablegatione quamvis Constantinum vehementer culpent recentiores aliqui, facile tamen ab omni graviori culpa excusatur, qui sicut idem Theodoretus ait, [excusabilis etiam in causa Athanasii.] Episcopis credidit, malitiam suam tegentibus, & alioqui claris atque illustribus. Quid autem credidit? Non satis orthodoxum esse Athanasium, aut reum criminum de quibus delatus per calumniam fuerat? Minime vero. Neque Eusebius ac complices sui, fidei causam contra Athanasium prætendebant, & sciebant de ejus innocentia persuasißimum esse Imperatorem; sed dumtaxat suggerebant, quod immodico prædicandi Ὁμοουσίου zelo tantum omnium incurrisset odium, ut nisi ablegato illo pax Ecclesiis restitui non posset, imo nec vitæ ipsiusmet Athanasii aliter consuli. Hoc tamen facto, nec alia ulla graviori causa motus fuisse videtur Hieronymus, ut suo illo asperiori stylo utens, in Chronico scriberet, quod Constantinus extremo vitæ suæ tempore, ab Eusebio Nicomediensi Episcopo baptizatus, in Arianum dogma declinavit, id est, inclinare visus est in eorum sententiam, [& communione cum Eusebio necdum palam hæretico,] qui Ὁμοουσίου vocabulo abstinendum censebant, non ut hæretico, sed ut novo, ideoque scandalum generante apud eos qui Nicænæ fidei omnino se adhærere profitebantur, persuadebantque Imperari ut crederet, eos qui vocabantur Arianos, voce illa suppressa, ad concordiam redituros. Talium, non vero ipsorum Arianorum, tunc princeps erat Eusebius iste, post obitum Constantini dumtaxat ad Arianorum partes apertius transgressus in conciliabulo Antiocheno anni CCCXLI. Simili modo alibi Hieronymus scripsit, propter receptam Valentis & Vrsacii confeßionem in specie Catholicam, quod ingemiscens orbis terrarum miratus est se esse Arianum. Cæsariensis quidem Eusebius nominatim non exprimit Constantiniani Baptismi ministrum; sed ob hoc illius silentium, tantum ab est ut eum fuisse Nicomediensem Eusebium suspicer, ad cujus laudem id ceßisset, adeoq; ab ejus amico minime tacendum fuisset; ut econtra idoneum videatur præbere argumentum asserendi (quod velut ex Gelasii Cyzicini historia refert Photius in Bibliotheca Cod. 88) Constantinum moriturum baptismate tinctum ab orthodoxo Sacerdote sacroque ritu, non, ut quidam prodiderunt, ab hæreticorum aliquo. Et hunc Sacerdotem fuisse Hosium ex Hispania, utpote maximæ apud Principem auctoritatis & in ejus comitatu frequentem posset aliquis opinari, quando apud Zosimum infra redarguendum leget, id adscriptum persuasioni cujusdam ex Iberia Ægyptii, sic enim potuit calumniosus idololatra Hosium appellasse, Ægyptii nomine intelligendo Magum. Sed demus Nicomediensem Episcoporum, in cujus diœcesi quia res agebatur ad ipsius jus ea spectasse videbitur, fuisse Sacramenti ministrum: non tamen id contaminavisset baptizatum, quandoquidem tunc communicare cum Eusebio, non erat adhuc communicare cum haretico.

[19] Hinc porro intelligitur inanem esse conatum quorumdam paucorum, [multo minus rebaptizante,] qui utramque de Constantini baptismo sententiam conciliaturi, Romæ quidem a Silvestro baptizatum esse dicunt; sed Nicomediæ rebaptizatum ab Eusebio. Rebaptizationem tentatam ab Arianis ante Wandalicæ persecutionis tempora nemo cum fundamento dixerit, nec debet in totius antiquitatis silentio recipi: multo minus eam jam inde a tempore Constantini Imperatoris usurpatam. Quis enim eo vivente ausus fuisset Nicænæ fidei professores, quam ille semper & ubique spectabat & omnino sartam tectam volebat, affirmare hæreticos, quorum proinde baptismus invalidus crederetur? Vt autem Ariani, jam tunc tale quidpiam clam ausi concederentur, necdum posset dici quod Eusebius, Arianismi notam conatu omni a sese tunc adhuc amoliri studens, partem habuerit in ea impietate. Conturbaverat quidem superiori seculo haud leviter Ecclesiam ea de hæreticorum baptismo quæstio, valere eum negante Cypriano cum plerisque Africanis Episcopis: sed affirmante Stephano Romano Pontifice veritatemque invictißimo traditionis clypeo defendente, per hujus decretum constituta est fides; neque Cypriano mortuo, amplius in dubium revocata seculo illo III. Sed neque hoc IV seculo id adeo cito fecisse Arianos, quantumvis clanculo, verosimile est: contrarium enim persuadet silentium SS. Athanasii, Luciferi, Hilarii, imo & Hieronymi & Ambrosii, nihil tale illis objicientium uspiam, etsi in isto haud leviter arguere ipsos potuissent. Frustra igitur Catalogum antiquorum Pontificum, quem supra dixi & ostendi fabulosis interpolationibus inquinatum, [quando nec Ariani rebaptizabant.] pro stabilienda secundi baptismi apud Arianos vetustate aliquis allegabit, dum ibi dicitur Liberius consensisse Constantio hæretico, non tamen rebaptizatus. Nam ibidem etiam dicitur quod Felix, declaravit, Constantium hæreticum & rebaptizatum secundum. Atqui certißime constat ex S. Athanasio & aliis, Constantium in ordine Catechumenorum hæsisse usque ad annum CCCLXI, qui post expulsionem Felicis secundus est; quomodo ergo hic eum potuit ut rebaptizatum condemnasse? Si quæris unde id sumpserit auctor Catalogi; respondebo quod ex apocrypho quodam S. Felicis martyrio, nunc quidem deperdito, olim tamen satis vulgato, ex quo multo pleniorem contextum descripserunt alii, quos secutus est Anastasius Bibliothecarius. Hi autem omnes quidem legerunt scripseruntque Constantium, & addiderunt, filium Constantini, [nam quod Constantius rebaptizatus dicatur,] manifeste tamen relabuntur ad Constantinum Magnum filium Constantii, dum subjungunt rebaptizatum ab Eusebio Nicomediensi, juxta Nicomediam in Aquilone villa. Qui vero eis omnibus præluxit auctor apocryphi quod dixi Martyrii, continuatorem Eusebii Hieronymum omnino videtur habuisse præ oculis. Hic enim sic scribit ad ultimum annum Constantini, qui est annus Christi CCCXXXVIII: Constantinus extremo vitæ suæ tempore ab Eusebio Nicomediensi Episcopo baptizatus, in Arianum dogma declinat… Constantinus… in Achyrone villa publica juxta Nicomediam moritur. Sed iste auctor Martyrii, ætate Damasi necdum audiri cœpti, [ex depravata Hieronymi lectione haustum est.] & seculo ut summum quinto primum excogitati a Luciferianorum discipulis, necdum plane eliminatis ab Italia; ex utroque isto Chronici Hieronymiani articulo accepta verba volens in unam sententiam conflare (nec enim dubitabat quin uterque locus de uno eodemque esset, & absurdum videbatur utrumque de Constantino intelligere) intellexit substituitque Constantium pro Constantino, parum curans ad quem annum ea in Chronico legerentur. Nisi dicere malimus, depravationem istam antiquiorem esse; nam licet codex noster, anno DCXXIII scriptus, distincte utroque loco nominet Constantinum: in eo tamen quo usus est Scaliger scripto sub annum DCXXVII primo loco scribitur Constantius: & sic ille edidit, & erant forsitan alii codices multo antiquiores in quibus utrobique sic legebatur. Quidquid de hoc sit, Hieronymi verbis, vel ab ipso primum vel jam ante a sciolo quopiam in nomen Constantii flexis, usus est auctor, Martyrium S. Felicis componens, & ubi Hieronymus originaliter scripserat Constantinum baptizatum, scripsit Constantium rebaptizatum, Arianorum rebaptizandi consuetudinem, suo tempore notam, male transferens ad tempora quibus minime quadrabat.

CAPUT III.
De conversione Constantini Magni ad fidem Christi.

[20] Dvm volui a notioribus certioribusque ad minus certa explicataque progredi, coactus fui ordinem temporis, quem alioqui sequi consuevimus, hoc loco invertere, ultimoque tractare, quod alias primum esse debuerat; [Patri suffectus in Britannia an. 306,] quia quæstio de loco ostensæ in cælis Constantino Crucis, si verum fateri volumus, conjecturaria omnino est. Eusebius rem ipsam distinctißime explicans, de loco tacuit: ipsum juvat loquentem audire libro 1 de Vita Constantini; ubi post relatam Constantii patris mortem, [pacatis provinciis sibi commissis,] & filii ejus evectionem ab exercitu factam in Britannia anno CCCVI die XXV Iulii; Primum, inquit cap. 25, Imperii patribus sibi a patre transcriptis prospicere cœpit, universas cum summa humanitate perlustrans; Britannicas scilicet, Gallicasque & Germanicas Provincias: sed & barbaros, qui ad Rhenum & Occidentalem oceanum novos motus ausi erant ciere, cunctos suæ dominationi subjiciens, ex feris mansuetos reddidit: alios vero reprimere contentus, tamquam feras bestias ab Imperii sui finibus absterruit… quibus ex animi sententia confectis, interim quidem adversus Britannicas gentes, in intimo Oceani recessu sitas, trajecit: eas vero cum subegisset, ad alias mundi partes oculos convertit…

[21] Tandem vero ad extinguendam tyrannidem, qua Romæ Maxentius grassabatur, [moturus contra Maxentium] sese accingens; cum intelligeret quam male id ceßisset Galerio Maximiano Imperatori Cæsarique Severo, cum Deorum multitudine ad pugnam profectis… solum Deum genitoris sui sibi esse colendum censuit. Hujus ergo opem implorare cœpit, orans atque obsecrans ut se ipsi noscendum præberet, ac præsentibus negotiis adjutricem manum porrigeret. Hæc precanti ac suppliciter postulanti Imperatori, admirabile quoddam signum a Deo missum apparuit, quod siquidem ab alio quopiam diceretur, haud facile auditores fidem essent habituri. Verum cum ipse Victor Augustus, nobis qui hanc historiam scribimus, longo post tempore… id retulerit, & sermonem sacramenti religione affirmaverit, [vidit in cælo lucidam Crucem] quis post hac fidem adhibere narrationi huic dubitabit?… Horis diei meridianis, sole in occasum vergente, Crucis trophæum in cælo ex luce conflatum, soli superpositum, ipsis oculis se vidisse affirmavit, cum hujusmodi inscriptione: HAC VINCE. Eo viso, & seipsum & milites omnes, qui ipsum nescio quo iter facientem sequebantur, & qui spectatores miraculi fuerant, vehementer obstupefecit. Interim ipse, [& ipsum in somnis Christum,] ut aiebat, addubitare animo cœpit, quidnam hoc spectrum sibi vellet: cogitanti autem, & diu multumque apud se reputanti nox supervenit. Tum vero Christus Dei dormienti apparuit, cum signo illo quod in cælo ostensum fuerat; præcepitque ut militari signo, ad similitudinem ejus quod in cælis vidisset fabricato, tamquam salutari præsidio in præliis uteretur…

[22] Tunc admirabili visione obstupefactus, cum nullum alium præter eum quem viderat Deum sibi colendum esse statuisset, Sacerdotes, arcanæ illius doctrinæ mysteriis instructos, ad se accersivit, & quisnam ille Deus esset interrogavit, & quidnam signi illius visio sibi vellet. Illi hunc quidem Deum esse dixerunt, unius ac solius Dei unicum filium: [cujus fidem edoctus & amplexus] signum vero quod ostensum fuisset, immortalitatis symbolum esse & trophæum victoriæ, quam ille in terris olim versatus de morte retulisset: simul causas illius adventus eum docuerunt, accuratam Incarnationis rationem ei reddentes. At ille hos quidem sermones discendi cupidus auscultabat; ceterum Dei præsentiæ suis conspectibus exhibitæ admiratione tenebatur. Cumque cælestem illam visionem & Sacerdotalium sermonum interpretationem inter se contulisset, confirmatus est animo, harum rerum cognitionem Dei ipsius magisterio sibi tradi pro certo habens. Exinde ipsemet divinorum librorum lectioni vacare instituit; & cum Sacerdotes Dei sibi assessores ascivisset, Deum illum quem viderat omni observantia colendum esse duxit. [quater hostem profligat,] Post hæc munitus spe bona, quam in illo collocaverat, tyrannici furoris incendium restinguere est aggressus… Et licet Maxentius cuncta in circuitu urbis Romæ ac totius Italiæ loca, oppida, regiones innumerabili armatorum multitudine & dispositis ad insidiandum exercitibus undique muniisset; in primam, secundam, ac tertiam tyrannis aciem invectus Imperator, cunctis primo statim impetu fusis ac fugatis, in interiora Italiæ penetravit. Hactenus Eusebius, a capite 24 libri 1 ad caput 38 in pauciora contractus, ac mox subjungens extremam victoriam, in conspectu Romanæ urbis relatam ad pontem Mileium, die XXIV Septembris anno CCCXII.

[23] Tres priores victoriæ ubinam fuerint relatæ nesciremus, nisi doceret Nazarius in Panegyrico, ad Segusium, [sicut antea profligaverat barbaros confœderatos,] Taurinum, atque Veronam pugnatum fuisse. Sed & ex eodem Nazario scimus, ipso gloriosæ simul ac periculosæ expeditionis initio pugnandum Constantino fuisse adversus Bructeros, Chamasos, Cheruscos, Vangionas, Alamannos, Tubantes, qui omnes sigillatim, deinde pariter armati, conspiratione fœderatæ societatis exarserant,… sed uno impetu Constantini fusi, dum collativam vim comparant, compendiosam victoriam contulerunt. Et hoc, Eusebio obscurius dictum vel etiam præteritum, factum esse etiam post visam Crucem, tanto verosimilius posset videri, quod Nazariu, licet de Cruce taceat homo ethnicus, præmittat tamen huic victoriæ, ut rem versatam In ore omnium Galliarum, exercitus visos, qui se divinitus missos præferebant..,.. Flagrabant verendum nescio quid, umbone corusci, [sed hoc ante visam Crucem factum dixerim,] & cælestium armorum lux terribilis ardebat… hæc ipsorum sermocinatio, hoc inter audientes ferebant, Constantinum petimus, Constantino imus auxilio. Censeo nihilominus hanc pugnam cum barbaris fuisse commissam, prius quam Crux illa appareret, aut omnino a Rheno se moveret Constantinus; in ipso tamen belli Italici procinctu, postquam Treveris hiemem egisset cum exercitu. Siquidem barbariei tantæ, licet semel victæ, fidendum minime ratus Imperator; prius quam Rhenum trajiceret, cum legionibus in Italian ducendis, ipsum toto limite dispositis exercitibus munivit, imo & classibus (ut scribit alterius Panegyrici auctor coævus sed incertus) magis de Imperii quam sua securitate solicitus: divisisque in eam rem copiis, liberandæ urbi sufficere se cum paucis credidit. [ipsam vero conspectam antequam a Rheno moverit,] Cum sui vero exercitus parte vix quarta, contra centum millia armatorum, millia circiter viginti quinque ducens (ut ex Zosimo colligitur)..,… tam cito a Rheno ad Alpes pervolavit, ut qui sub ipsis eorum jugis munitissimum muro ac situ tenentes oppidum, Segusium scilicet, ausi fuerunt resistere ac portas claudere, id fecerint non credentes ipsum adesse, propter incredibilem adventus illius celeritatem: Ita auctor ille, nulla cujusquam pugnæ inter Rhenum & Segusium mentione facta.

[24] Sane si gentium nomina a Nazario indicata consideres, apparebit eam fere omnem barbariem conspirasse, quæ intra Rhenum Albimque, Oceanum Germanicum & Danubium in quadrum clauditur. Tot autem gentes ut in Alemannia, [loco incerto,] omnium regionum quas confœderati incolebant propinquiori Italiæ, convenisse dicantur (quod omnino incertum est) aliud non sequeretur, quam in Alemannia fuisse pugnatum eo tempore, quod inter hiberna Trevirensia fluxit & curam Rheno muniendo impensam: aliud etiam non sequeretur, quam apparuisse Crucem dum munitiones Rhenanas lustrans Imperator, de loco in locum sedulus discurrit, non cum exercitu, sed cum expedita militum prætorianorum cohorte. Tantum enim dicitur quod apparitio illa in admirationem sui traxit αὐτόν τε καὶ τὸ στρατιωτικὸν ἅπαν, δὴ στελλομένῳ ποι πορείαν συνέπετο καὶ θεορὸν ἐγένετο θαύματος, traxit, inquam in admirationem ipsum & omnes eos milites, qui eum aliquo iter intendentem sequebantur, spectatoresque miraculi erant. Circa Rhenum igitur agenti Constantino oblata Crux fuit, sed loco tam incerto quam ille est longus, quidquid aliis lubeat conjectare in gratiam patriæ. Sacerdotes, autem illi Christiani, [& ibidem de fide edoctum Imperatorem,] quos Eusebius τῶν Θεοῦ λόγων μύστας appellat, sive ille Episcopi fuerint, sive (quod magis credo) convocati e proximis vicis Presbyteri, non alio loco a Constantino auditi videntur, quam ubi proximam noctem egerat, quem æque vanum sit conjectando quærere. Illi autem non fecerunt Imperatorem Catechumenum, sicut videtur velle auctor titulorum Eusebii libros distinguentium, non ipse Eusebius, diserte scribens id diu post per impositionem manuum factum esse Helenopoli ab Episcopis; sed solummodo primam ei dederunt notitiam Incarnationis Dominicæ. Hanc porro notitiam proprio deinde studio ac lectione sic auxit provexitque, ut Christianæ doctrinæ paulatim evaserit scientißimus, quemadmodum demonstrat Oratio illa, quam ab eo compositam Eusebius operi suo subjungit, ad Sanctorum cœtum inscriptam; & alia, quam coram Nicæni Concilii Patribus pronuntiatam exhibet Gelasius Cyzicenus.

[25] Sed hæc diu postea. Mane autem salutiferam Christique ipsius visionem sequente, [qui jam vexillū Christi nomine insigne fieri jusserat] prius etiam quam Sacerdotes prædicti adessent, surgens diluculo Constantinus, arcanum omne amicis exposuit. Convocatis deinde auri ac gemmarum fabris, medius inter eos sedens, speciem signi eis sermone depinxit, jussitque ut auro ac lapillis similitudinem ejus exprimerent: quod & nos aliquoties videre meminimus, inquit Eusebius, formam ejus capite 31 sic explicans. Hasta longior, auro contecta, transversam habet antennam instar crucis. Supra in ipsa hastæ summitate corona erat affixa, gemmis & auro contexta: in hac salutaris appellationis signum, duæ videlicet litteræ nomen Christi primis apicibus designabant, littera P in medio sui decussata

; quas quidem litteras Imperator in galea gestare post hæc etiam consuevit. [ob affixum hastæ pannū quadratum] Porro ex antenna, quæ oblique per hastam trajecta est, velum quoddam dependebat, textum videlicet purpureum, pretiosis lapidibus inter se junctis & luminis sui fulgore oculos perstringentibus coopertum, multoque intertexto auro inexplicabilem quamdam pulchritudinis speciem intuentibus præbens. Atque hoc velum antennæ affixum latitudinem longitudini æqualem habuit. Ipsa vero recta hasta, ab infima sui parte in magnam longitudinem producta, in superiori parte sub ipso Crucis signo, ad ipsam veli variis coloribus depicti summitatem, auream Deo cari Imperatoris & liberorum ejus imaginem, pectore tenus assurgentem, gestabat. Ita locum hunc ceteris longe accuratior Valesius reddidit, de nomine ipsius signi nihil dixit, quia Eusebius id non expreßit. [Germanica voce dictum Labbarnm.] Est quidem forma ejusmodi non ignota etiam Augustæo ævo, ut apparet ex nummis ab ejus ætate usq; ad Constantinum cusis; & inter militaria signa quadratum velum ex hasta pendulum repræsentantibus; quæ credo vexilla dicta Romanis fuisse, quando alia nunc vox apta apud scriptores nulla occurrit. Constantini autem ætate cœperunt primum Labbara seu Labara dici; de cujus vocis etymo multi multa, ingeniose magis quam solide: recte Cangius, Germanorum ea ut inventum, sic nomen esse: Lap enim sive Lab segmentum panni, bare ferculum, longurium, perticam, omnibus ad Rhenum populis dicuntur; ut Lab-bare, sit pertica pannum ex se pendulum ferens; & vel ipso nomine intelligatur inter Germanos primo fabricatum illud, quod specie longe augustiori & addito Christi signo fabricari jußit Constantinus; aliaque ad ejus similitudinem expressa cunctis postea exercitibus præferri: quibus etiam nihil est in ipsius ac posterorum nummis frequentius.

CAPUT IV.
Figmenta jam dictis contraria, & novæ quædam in iis fundatæ sententiæ.

[26] Dedimus ad diem IV Maji ex quatuor Mss. & Mombritio, memorata superius Scripta de inventione Sanctæ Crucis; & quam ea sint per omnem modum fabulosa demonstravimus. Quia tamen novæ quædam & a nostra valde diversæ sententiæ iis inædificatæ reperiuntur, tamquam monumentis non prorsus contemnendis; quæ huc spectat pars hic iterum referenda videtur, itaque confirmandum quod diximus, non esse mirum, si, [Prædicta fabulose alterata in scriptis de Inventione S. Crucis] ut hæc adeo brevi post rem gestam tempore confingi & credi potuerunt, sic fingi & credi etiam potuerint quæ sunt in Actis S. Silvestri eadem fere ætate scriptis. Illa post Prologum sic inchoantur Anno ducentesimo tricesimo tertio, post passionem Domini nostri Jesu Christi, regnante venerabili Dei cultore magno viro Constantino, in sexto anno regni ejus, gens multa barbarorum congregata est super Danubium, parati ad bellum contra Romaniam. Nuntiatum est autem Regi Constantino. Tunc congregans & ipse multitudinem exercitus, profectus est obviam; & invenit eos qui vindicaverant Romaniæ partes, & erant secus Danubium. Videns autem quia multitudo esset innumerabilis, contristatus est, & timuit usque ad mortem. Ea vero nocte veniens vir splendidissimus suscitavit eum, & dixit: Constantine, noli timere, sed respice sursum in cælum, & vide. Et intendens in cælum vidit signum Crucis Christi, ex lumine claro constitutum, & desuper litteris scriptum titulum, In hoc vince. Viso autem signo hoc, Rex Constantinus fecit similitudinem Crucis, quam viderat in cælo: & surgens impetum fecit contra Barbaros, & fecit antecedere signum Crucis. Et veniens cum suo exercitu super barbaros, cœpit cædere eos proxima luce: & timuerunt barbari, & dederunt fugam per ripas Danubii, & mortua est non minima multitudo: & dedit Deus in illa die victoriam Regi Constantino per virtutem sanctæ Crucis. Veniens autem Rex Constantinus in suam civitatem, convocavit omnes Sacerdotes omnium deorum vel idolorum: & quærebat ab eis cujus vel quid esset hoc signum Crucis, & non poterant dicere ei. Responderunt autem quidam ex ipsis, & dixerunt: Hoc signum cælestis Dei est. Audientes autem hoc pauci Christiani, qui erant eodem tempore, venerunt ad Regem, & euangelizaverunt ei mysterium Trinitatis & adventum Filii Dei, quemadmodum natus est, & crucifixus, & tertia die resurrexit. Mittens autem Rex Constantinus ad Eusebium, Episcopum urbis Romæ, fecit eum venire ad se, & catechizavit eum fidem Christianorum & omnia mysteria: & baptizavit eum in nomine Domini nostri Jesu Christi, & confirmatus est in fide Christi. Jussit autem ædificari ubique ecclesias, templa vero idolorum destrui.

[27] Sextum Constantini Imperatoris annum incidere in annum vulgaris æræ CCCXI, jam patet ex dictis. [pridem de falsitatis damnatis] Roma num Eusebium mensibus aliquot prius, anno CCCX, obiisse, in comperto est. Certum quoque, ante Constantinopolim conditam, nullam fuisse quæ ab ea tamquam altera Roma vocaretur Romania. In hanc, idest in veterem Thraciam seu latius sumpto nomine in Pannoniam Illyricumve, irrupturos trajecto Danubio Sarmatas, fusos fuisse a Constantino anno CCCXIX, in confesso est: nec videtur dubitari posse, quin hanc victoriam tam inepte conjunxerit auctor cum apparitione Crucis, quam cum inventione ejusdem Crucis facta anno CCCXXVI conjuxit Pontificatum Romani Eusebii, qui fictitium vitalis ligni indicem Quiriacum Hierosolymis Episcopum ordinarit. Nihilominus Petrus Franciscus Chiffletius noster Vesontionensis, [Vesontionensem Eusebium pro Romano suggesserunt Chiffletio,] præ oculis habens quoddā patriæ suæ Ecclesiæ scriptum multo recentius, quod ipsemet fatetur juxta superius recusa procedere, in ea quam nuper edidit Dissertatione, de loco, tempore, ceterisque adjunctis Conversionis Magni Constantini, speravit se probaturum mundo, apparitionem Crucis priorem fuisse victoria Constantini de barbaris a Nazario nominatis, licet eos faciat, non ad Danubium, sed ad Rhenum in agro Brisacensi confligere. Quo autem consilio? Vt persuadeat scilicet, pro Romano Eusebio substituendum Vesontionensem, a quo per viam instructus de fide Constantinus sit, expeditißimo itinere Brisaco Vesontionem progressus cum exercitu; atque ad fauces Alpium hoc fere mansionum stationumque ordine; Vesontione, Urba, Lausanna, Agauno, Augusta prætoria, Cinisio monte. Segusio.

[28] [occasione successoris Hilarii] Laudandum est enimvero ornandæ patriæ studium, sed nescio an ulli moderandum magis quam historico; nisi enim id fecerit, quanto fuerit eruditior, tanto pronior erit ad patrias traditiones qualescumque animosius fidentiusque propugnandas, nec poterit quam eæ sint male fundatæ agnoscere. Nihil quidem Vesontionenses tabulæ habebant de Eusebio, sed nominabant ejus successorem Hilarium, quicum de fabricanda Vesontione ecclesia egerit Helena, filii Imperatoris contra Maxentium euntis vestigia persequens, interim dum filio offertur spectandum cælitus victoriæ pignus. Sed quomodo sibi potuit persuadere Chriffletius, [quicum egisse dicitur S. Helena.] Constantinum, quem sciebat a Rheno ad Alpes adeo cito pervolasse, ut Segusienses credere nequirent ipsummet adesse, iter per Burgundiam instituisse, transeundo quos cavisse potuerat Vosagi montes, inutili plusquam centum milliarium Italicorum circuitu; cum longe brevior via nec magis impedita esset per Helvetiam Sabaudiamque, relicta procul ad dextram Vesontione? Quod autem Helenæ cum Hilario congressum attinet, oportet ut eum aliquamdiu differat, nisi velit fateri ipsam prius Christianam quam Constantinum fuisse, quod Vesontionense scriptum omnino supponit; sed negat Eusebius fide dignior testis, lib. 3 de Vita Constantini cap. 46, pietatem Imperatoris vel ex eo laudans, quod matrem, cum antea Dei cultrix non esset, tam piam ac religiosam effecit, ut a communi omnium Servatore instituta videretur.

[29] [Sed hæc an. 291 repudiata relictaque in Bithynia] Acturi de S. Helena cum Latinis XVIII Augusti, nihil necesse habemus de natalibus ejus nunc operosius disputare; interim tenemus, non Britannam, sed Bithynam fuisse, ex eaque verosimiliter urbe, quam deinde filius ejus in matris honore restauratam voluit Helenopolim dici. Ibi eam Constantius adhuc privatus, circa annum CCLXXIV, imperante Aureliano, uxorem duxit, ut volunt aliqui, certe matrem Constantini fecit; & vel illam vel aliam (siquam habuit magis legitimis nuptiis ductam) dimittere coactus anno CCLXXXI, cum Cæsar crearetur, duxitq; Theodoram Maximiani Herculii filium; ex qua genuit alios qui in historia nominantur liberos, Constantium Iuliani Apostatæ avum, Anaballianum, Gallum, & Constantiam Licinii deinde uxorem. [non nisi post an. 312 potuit vidisse Gallias.] Non est igitur credibile quod Constantium Cæsarē, alteri uxori jam junctum, in Britanniam biennio post secuta sit Helena, ibidemque ei adhæserit; sed potius, quod in patria sua quieta consederit, donec filius suus libero tandem potitus Imperio, post extinctum Maxentium, vel in Italiam accersivit matrem, vel ipse transgressus in Asiam secum assumpsit Christianamque effecit. Quin illam deinde cum Crispo filio in Galliam Belgiumque miserit, ut Vesontione ac Treveris aliquamdiu ipsa habitaverit (quod utriusque urbis scriptores contendunt) insignium utroque in loco ecclesiarum fundatrix atque dotatrix, nolim ire inficias; satis est si persuasero, alieno nimium tempore referri, quæ Vesontione dicitur tractasse cum ejus urbis Episcopo Hilario: nec inde quidquam haberi posse, quo vel Vesontione transisse Constantinus, vel cum ejus Episcopo ante Hilarium Eusebio egisse probetur.

[30] Quam multa deinde, pro Ecclesia ac Religione Christiana, [Zosimi de Constantini conversione mendacia,] pie juxta atque potenter fecerit edixeritque Imperator, toto reliquo libro primo ac secundo prosequitur Eusebius Cæsariensis: tacet autem quæ ad annum CCCXXIV intervenerunt tristia circa filium Crispum & uxorem Faustam. Ea gentilis historicus Zosimus lib. 2 sic exaggerat, ut Baronio dederit occasionem stabiliendi, quod ex qualibuscumque Silvestri Actis acceperat de Christianorum persecutione circa idem tempus, eamque secuta lepra atque baptismo Constantini. Ipsa Zosimi verba, licet maledicentiæ & calumniæ plena, ad Græci textus fidem exacta, proferantur in medium. Sic ergo habet. Postquam devicto Licinio universum Imperium ad unius Constantini rediit potestatem; non hic amplius insitam a natura malitiam tegere, sed pro imperio agere omnia: nam qui patriis sacris eatenus usus fuerat, non honoris, sed utilitatis causa; & vatibus crediderat, expertus eos veraces in omnibus quæ sibi feliciter futura prædixerant; ubi Romam venit, omnis arrogantiæ plenus, ab ipso domestico lare sumendum sibi impietatis exordium putavit. Itaque Crispum filium, Cæsaris (ut ante dixi) ornatum titulo, in suspicionem adductum quasi cum noverca Fausta consuesset, nulla ratione juris naturalis habita, de medio sustulit: cumque mater Constantini Helena tantam calamitatem ægro ferret animo, & intolerabilem ex cæde juvenis dolorem perciperet, consolaturus eam Constantinus, malum malo majori sanavit: nam cum balneum accendi supra modum jussisset, eique Faustam inclusisset, mortuam inde extraxit. [quibus fingitur expiationem a Gentilibus negatam petiisse a Christianis,] Horum ipse sibi conscius, & contemptorum insuper sacramentorum, accessit ad Sacerdotes, postulans piacula criminum. Sed his respondentibus, quod nullus traditus inveniatur expiationis modus, quo tanta crimina possint expurgari; Ægyptius quidam ex Iberia delatus Romam, palatinisque mulieribus factus familiaris, in Constantinum incidit; eique affirmavit, Christianorum fidem expurgativam esse peccati cujuslibet; quippe cui promissum esset, quod etiam impii eam suscipientes continuo extra omnis culpæ reatum ponerentur. Hunc sermonem cum facile suscepisset Constantinus, & patria quidem sacra dimisisset, iis vero se tradidisset quæ docebat Ægyptius, principium impietatis fecit, habere divinationem suspectam. Nam quia multæ res prosperæ per eam sibi fuissent prædictæ, eventumque reipsa sortitæ; verebatur ne aliis quoque, ipsam contra se consulturis, quod futurum erat prædiceretur: ideoque convertit sese ad abolenda ejusmodi omnia. Appetente autem patrio quodam festo, quo oportebat ire exercitum in Capitolium, ejusmodi ascensum impudenter explodens, & sacram religionem conculcans, incurrit odium Senatus populique. Non ferens autem omnium in se propemodum jacta convitia, quærebat urbem Romæ æquandam, in qua palatium sibi constitueret… Byzantiumque concessit.

[31] His similia ac fere eadem cum sæpe audivisset eodem quo Zosimus tempore, centum annis post rem gestam, scribens Zosomenus lib. 1 cap. 5, sic respondit. [jam ante ex Gentilibus audita] Scio quidem Gentiles vulgo narrare solitos, Constantinum, cum quosdam genere proximos interfecisset, & in necem filii consensisset, pœnitentia ductum de expiatione scelerum consuluisse Sopatrum Philosophum, qui tunc temporis Plotinianæ scholæ successionem tenebat; illum autem respondisse, nullam esse ejusmodi scelerum expiationem; qua repulsa conturbatum Imperatorem, incidisse in Episcopos, qui pœnitentia & lavacro baptismi ipsum ab omni scelere purgaturos se esse pollicerentur. His igitur, quoniam ex animi sui sententia respondissent, illum delectatum, religionem eorum suspexisse, & cum ipsum Christianum factum esse, tum subditos ut idem facerent impulisse. Verum hæc mihi videntur esse conficta ab illis, qui Christianam religionem vituperare student. Etenim Crispus, cujus causa Constantinum lustratione opus habuisse dicunt, [refutavit Zosomenus,] anno Imperii patris sui vicesimo mortem obiit; qui dum adhuc superstes esset, utpote secundum Imperii obtinens locum, & Cæsaris dignitate decoratus, multas una cum patre leges pro Christianis tulerat, sicut temporum notæ singulis legibus subjectæ & legislatorum nomina etiamnum testantur. Sopatrum vero primo quidem haud quaquam verosimile est in colloquium venisse cum Constantino, qui tunc temporis in illis dumtaxat partibus, quæ circa Oceanum ac Rhenum positæ sunt, Imperio potiebatur… Haud quaquam etiam credibile est eum ignorasse, Herculem Alcmenæ filium, post cædem liberorum & post necem Iphiti, quem licet amicum atque hospitem inique interfecerat, Cereris sacris Arhenis expiatum fuisse. Gentiles igitur hujusmodi scelerum expiationem pollicitos esse, ea quæ dixi satis evincunt; simulque mendacii eos coarguunt, qui Sopatrum affirmant contraria prorumtiasse; neque enim ausim dicere ista nesciisse Philosophum, qui eruditionis causa apud Gentiles ea ætate nobilissimus habebatur.

[32] [a Baronio in favorem Zosimi consurgente,] Hæc tam rationabilis responsio Zosomeni nemini non satisfecisset, credo, nisi Baronius, suis de Romano Constantini baptismo præjudiciis velificans, invenisset quo tueretur commodum, ex Zosimi calumnia in suas parte tracta proveniens, dum illum ex Iberia Ægyptium advenam, credit fuisse advectum ex Hispania Hosium Cordubensem Episcopum, Ægyptium, id est, Magum, Gentilibus creditum, qui suaserit baptismum a Silvestro petere. Ergo Zosomenum primo incredibilis stupiditatis arguit, qui Crispum occisum a patre neget, [stupiditatis,] eo uno argumento, quod Crispus vivens ad vigesimum usque patris Imperii annum pervenerit, multas interea cum eo leges statuens. Ast ego de Crispi cæde nec dubitasse quidem Sozomenum video; sed ex legibus, quas illo tempore pro Christianis cum patre condidit, rectißime argumentatū contra Gentiles, mutandæ religionis eam causam Constantino non fuisse qui diu antea Christianus probabatur. Contra Gentiles, inquam, non contra eos qui ab initio quidem Christianum fuisse Constantinū dicerent, diu autem post susceptam fidem denuo ad Gentilium ritus imo & ad Christianos persequendos reversum, illius infelicis facinoris horrore adductum, ad expetendum baptismum eatenus dilatum: tales enim futuros aliquando non potuit divinare Zosomenus, qui de Romano illo Baptismo nihil audiverat, aut saltem nihil credebat.

[33] [anistoriæ,] Miseratur deinde Zosomenum Baronius, Zosimo opponentem, quod non potuerit cum Constantino, tam procul agente, initio Imperii, colloqui Sopater; quasi Zosimus dixerit, tunc Crispum occisum, qui expresse id refert post victum Licinium: & En, inquit, in quos errorum aufractus ipsum ignoratio rerum conjecit & temporum. Sed verbis & pace Baronii eadem quam ipse petit a Zosomeno, dixerim, quid hoc insulsius aut ineptius quam Zosomenum Zosimo respondentem fingere, qui eodem quo ille tempore, diversa in regione vivens ac scribens, Zosimi fortasse nec nomen audivit unquam; & Sopatrum nominans ignotum Zosimo ea refutat, quæ Gentiles vulgo narrare solitos palam erat, non quæ legerat apud aliquem: nam præter Zosimum, prudentius metitum tempora, nemo scitur scripsisse talia de Conversione Constantini, non magis in hoc fide dignus, quam in eo quod mentitur eum ad id usque tempus divinationibus usum. Quomodo autem sic ineptire potuerit Gentilium vulgus, ut Crispi necem confuderit cum initiis Constantini, in quibus factum esse Christianum constare illis poterat; non quæret is qui viderit, quomodo etiam Christiani, eodem quo Zosomenus scribebat seculo, ineptire potuerint circa historiam inventæ Crucis & Acta Silvestri.

[34] Denique inadvertentiæ vel oblivionis accusat Zosomenum Baronius, [& inadvertentiæ perperam accusatus,] in eo quod Plotinianæ scholæ magistrum appellans Sopatrum, non cogitaverit, eam scholam ex Platonis disciplina tenuisse, quod divina justitia in homines invigilante, qui cædem perpetrassent; non aliter a diis veniam consecuturi essent, nisi ipsi eamdem quam aliis intulissent paterentur; quamobrem si absque tali expiatione animæ a corpore solverentur, eas apud inferos supplicia perpeti, atque iterum detrudi in nova corpora, ut necessario idem subirent quod antea in alios patrarant. Sed hæc Zosomeno improperans Baronius, obliviscitur vel non animadvertit ipse, paucis lineis ante ex Eunapio se scripsisse de Sopatro, quod natura sublimium appetens, animoque magnus & ferox, aspernatus reliqua in turba ætatem agere, magna celeritate ad aulam Imperatoris accurrit, quasi Constantini propositum & impetum domiturus ac ratione superaturus: certe eo æstimationis potentiæque pervenit, ut Imperator delinitus captusque ab homine, assessorem eum ad dexteram publice habuerit: res auditu visuque incredibilis. Hunc talem credere potuit Baronius adeo fuisse scrupulosum, ut illud suæ unius scholæ peculiare dogma non fuerit dißimulaturus, oblata occasione tam cupita tamque certa revocandi ad patrias superstitiones Imperatoris? adeo etiam parum politicum ut nun viderit, quam facile posset ex sublimi illo savoris gradu deturbari, si duriori responso Principem contristaret, cum proceres aulici, invidia disrupti, quod Regia Philosophiam disceret, nihil omitterent quod ei per insidias tollendo commodum foret? Idem de idolorum Sacerdotibus, quorum meminit Zosimus, multoque majori jure dictum crede; qui absque controversia expiationem desideratam & suis ritibus familiarem continuo promisissent, si eum fuissent requisiti. [cum nonnulla injuria Constantini,] Interim valde incongruum videtur, quod is qui tam insignis Crucis in cælo Christique per visum apparentis miraculo adductus fuit ad fidem Christianam; in eadem colenda factus languidior, vel potius ab eadem apostatans, auctoribus talibus fuerit quasi compellendus ad eamdem ridere. Et hoc fuerat considerandū erudißimo Baronio prius quam pro Zosimo, in aliis manifeste mendaci, tantopere contenderet contra Zosomenum. Sed hoc pio ejus erga sententiam, Romanæ (ut putabat) Ecclesiæ utiliorem, affectui libenter ignoscimus; tantum vicißim ignoscatur mihi, quod Cardinalis Perronii & omnium fere per Galliam eruditorum virorum receptißimam nunc sententiam, prætulerim ejus auctoritati, alias mihi venerandæ.

[35] Iam quod exaggeratam adeo Constantini, ab optimis principiis nimium quam deficientis, crudelitatem attinet, quam etiam in Christiano cadere potuisse ac debuisse idem Baronius contendit; quæque occasionem alicui dedit, vulgandi mordacißimum hoc Epigramma,

Augusti aurea secla quis requirat? [cujus severiora quædam Acta]
Sunt hæc gemmea, sed Neroniana.

Fuerit hæc Gentilium petulantia, domesticos luctus Constantino improperantium, quia dolebant sacra sua sub eo aboleri. Christiani vero excusent Imperatorem Christianum, cum Eusebio lib. 4 cap. 14, & dicant, quod insita ei humanitas ac bonitas, & fidei morumque sinceritas, eo ipsum adduxit, ut crederet fictæ in speciem pietati hominum illorum, qui vel pro Christianis habebantur, vel sinceram erga ipsum benevolentiam callida mente simulabant. Quibus ille cum semet ipse credidisset, interdum fortassis in ea quæ parum decora erant impegit, maligni dæmonis invidia hanc velut maculam reliquis ejus laudibus aspergente. Et hæc quidem ille universim de cunctis in quibus Constantinus utcumque culpabilis videbatur aliquibus: de cædibus autem si rationem reddere voluisset in particulari, [poterant & debebant excusari,] dixisset forsitan cum ipsomet Baronio, Licinium Iuniorem, ex sorore Constantia natum, etsi causa vulgo ignoraretur, verosimiliter tamen complicem patri suo fuisse; in Crispo filio, infelicem magis quam reum; in Fausta conjuge, etiam justum Iudicem appellandum. Numerosos amicos, quos succeßive interfectos scribit Eutropius lib. 10, juxta antiquißimam editionem anni 1545, quosque Baronius (exerrante, ut credimus, per imprudentiam calamo) innumeros appellat, plerosque id commeritos crediderim, quod nimia Principis facilitate tandem deprehenderentur fuisse abusi, ob suam exuberantem malitiam, ut loquitur Eusebius, & insatiabilem cupiditatem; qualis procul dubio fuit Sopater ille Philosophus, tandem Ablario agente interfectus; idque justa Dei dispensatione, quia Constantinum conatus a vera religione abalienare. [certe nullam habebant connexionem cum fide.] Sed ex illis paucißimi forsan, aut etiam nemo, illo anno mortem subiit, quo sæviisse magis Constantinus prætenditur; verum ut dixi succeßive sublati de medio sunt, etiam diu post mortem Crispi atque Faustæ, & eum qui prætenditur Romanum baptismum: neque enim tempus Eutropius signat. Et ut plures quam alias tunc fuissent ea ratione occisi; quid hoc ad fidem Christianam spectat, impingendumque Constantino nomen persecutoris, quandiu nec unus quidem nominatur, cui ea causa vel pilus capitis tactus fuerit?

[36] His scriptis venit in manus meas insigne opus Selectorum ecclesiasticæ historiæ capitum, Parisiis editum a R. P. Natali Alexandro Ordinis Prædicatorum, ubi Dissertatio 22 & 23 tota est de Baptismo & fide semper orthodoxa Constantini, accurateque refelluntur etiam minutissimæ quæque Baronii instantiæ, & Silvestrinorum Actorum fabulositas evidentius demonstratur; exploditur etiam Anselmus Havelbergensis Episcopus lib. 3 Dialogorum, quos Eugenio III nuncupavit anno MCXLV, primus assertor iterati a Constantino baptismi, tamquam in historia Arianorum peregrinus. Denique ex recentioribus hujus nostræ sententiæ assertoribus allegat Æneam Silvium in Dialogis, biennio ante Pontificatum susceptum editis, & Cardinalem Cusanum lib. 3 Concordantiæ Catholicæ cap. 2. Equidem non existimo alterutrum hanc quæstionem ex professo scrutatum: neuter tamen vulgarem opinionem ignorasse potuit, nec potuit eidem contradicere nisi judicarit, quidquid pro ea allegabatur auctoritatis vel traditionis nullius esse momenti, præ Eusebio, Hieronymo, & Ambrosio, quos contrarium sciebant scripsisse. Poterit hæc omnia Lector, in prædicto opere Selectorum plenius explicata invenire, nec inutiliter cum nostris conferre, si quidem lucem mutuo accipient & dabunt. Qui porro res toto orbe gestas a Constantino volet cognoscere distinctius præter Eusebium, panegyrim potius quam ordinatam historiam scribere conatum plurimaque dißimulantem; ac præter auctores Græcos & eorum Latinos interpretes, [Plura de eo quærenda alibi] habet Annales Ecclesiasticos, maximo studio collectos a Baronio, quibus suo tempore præcipua materies Constantinus est, æque ac recentioribus aliis ecclesiasticæ antiquitatis studiosis hujus ac superioris ævi. Templa in Veteri ac Nova Roma (quarum alteram Pontifici Romano dimisit, alteram sibi ædificavit ipse) Constantiniana liberalite extructa magnifice, Anastasius Bibliothecarius in Vita Silvestri, & Codinus in Originibus Constantinopolitanis diligenter enumerant. Ne autem nummariæ eruditionis curiosus lector, ex tam feraci talium deliciarum campo, omnino vacuum se dimissum quæratur, lubet hic duplex Parergon pro coronide subtexere, veluti extremum testamentum Alexandri Wilthemii nostri, sacræ ac profanæ antiquitatis scientißimi viri, unico quidem specimne quod Diptychon Leodiense & Appendix ad illud inscribitur celebrati dum vixit; [hic Parerga duo dantur.] magis vero post mortem celebrandi, si aliquando in lucem prodeant pridem elucubrati San-Maximianenses Annales & Antiquitates Luciliburgenses. Primo Antverpiæ excudendo sub annum MDCLXXI occasionem dederat Constantinus, in frontali imagine ante novam Annalium Trevirensium editionem longe alio quam par erat schemate expressus. Postremum dabunt Annotationes novißimæ Leodii vulgatæ anno MDCLXXVII, post quem scribere amplius nihil licuit impediente paralysi.

PARERGON I
Icones Constantini Maximi & D. Helenæ Augustæ, ex eorum nummis ab Alexandro VVilthemio S. I. illustratæ.

AUCTORE WILTEM.

[37] Animorum imagines non sunt, inquit C. Plinius Secundus; quæ si essent, præstabilius sane foret eas pingere quam corporum, malletque sæpe numero vir bonus nosci, quam conspici. Nunc vice animi, quod de homine potuit, [Quæritur auctor depravari imagines,] faciem vultumque ars transtulit in tabulas, propagatis sic in ævum quam maxime similibus figuris. Sed injuriam nobilissimo invento confestim intulit inscitia mentitis imaginibus, tantum sibi indulgente licentia, ut in monstra etiam convertat pulcherrimum & ad similitudinem Dei factum animal. Addit injuriæ crimen aliud, vestitu cultuque circumposito, in quo neque personæ, neque loci, neque temporis discrimen.

[38] Constantini Maximi veram imaginem, nummi ejus innumeri conservaverant. Poterat vel hinc ducere exemplum imperitus sculptor, [etiam Constantini: cui affictum barbaricum schema,] qui pro Constantino Maximo Getam nobis aliquem, aut Scytham, aut ludorum, quos torneamenta vocant, Equitem, schemate prorsus ridiculo proposuit. Vide enim monstrum imaginis. Vultus barbatus, & (ni fallit obtutus) labra mistacis horrentia. Tobalea in capite Scythica: circum eam, corona radiata, infixis ardeæ pinnulis. In manu dextra, lancea ludorum, quos dixi, equestrium: in læva, scutum cum vultu Gorgonis: ad latus, acinaces Persicus. Lorica, braccæ, ocreæ, quales in torneamentis, ex lamina perpetua ferrea. Paludamentum plane ingens, auræ & ventis permissum, ceu in hoc vestitu Romano exultante inscitia. Hiccine est Constantinus Maximus, semi-Geta, semique torneamentarius Eques? O fictorem (pictorem enim quis te dicat) o fictorem, inquam, egregium! [quale nec Athalarico Gotho conveniret.] Quid si Gothum aliquem ex historia veteri efformandum suscepisses? Quid si Athalaricum, aut Vitigem, aut aliquem barbaræ illius gentis principem? Quæ tu hic prodigia consarcinares! Athalaricum saltem, si barbarica veste indueres, toto cælo aberrares. Habeo nummum ejus, visendum in paucis, quem præludii specie in tabulam contuli. Quod in aversa parte est muliebre caput cum cristata galea, profitetur se titulo, nisi quod trunca vox TA, explenda est, legendumque INVICTA ROMA: quomodo etiam inscribitur in pecunia Attali & Theodorici. Sed converso nummo Athalaricum intuere. En ut cultu habituque totus Romanus adstitit! Mater enim Amalesuentha, moribus & disciplina Romanorum eum a pueritia imbuendum curaverat, ut Auctor est Procopius. At tu, Sarmatam, censeo, aut Heluetum, aut nescio quem efficeres. Sed habe tua tibi figmenta. [Sumendum illud ex nummis erat.] Constantini Maximi iconicam, id est veram imaginem accipite, quicumque verum amatis; veram, inquam, quia ex nummis ejus. Nummis enim Romani Principum vultus ex vero imponebant. Unde illa peritorum monetæ Romanæ lex, vel inspecta leviter pecunia, ex vultu Cæsaris continuo pronuntiare, cujus sit. Nummos autem Constantini non alios proponam, quam qui cusi Treviris; non quod alibi signatis sit forma dispar, sed quod illi magis ad rem sint.

[39] Horum porro Constantini nummorum observatio duplex, in facie, in habitu. Illa semper eadem, hic varius. Facies luculenta, maxime jam senioris; nasus aquilinus, barba rasa. Nec aliter fere descripserunt Cedrenus & Nicephorus; cervice crassa, capillo non denso, barba rara, naso paululum incuruo, oculis leoninis. Habitus, triplex; ordinarius, militaris, [I nummus Constantinū exhibet ordinario cultu] & consularis. In primo nummo Constantinus ordinario & quotidiano cultu induitur, caput ambiente lauro. Hac enim est usus prioribus Imperii annis, in posterum (ut tradit Aurelius Victor) habitum regium gemmis, & caput exornans perpetuo diademate; & nummus est inter nostros P. Const. hoc est, percussus Constantinopoli, in quo Constantinus cum diademate. Causam autem diadematis perpetui adfert Patmeus Silvius in laterculo, quem conscripsit Postumiano & Zenone Coss. anno epochæ vulgaris CCCCXLVIII, ediditque anno sequenti, Consule Protogene. Ita enim de Constantino, Diadema capiti suo, [cum voto plurium Natalium,] propter refluentes de fronte capillos (pro qua re saponis ejusdem cognomine odorata confectio est) quo constringerentur invenit, cujus mos hodie custoditur. Aversa hujus nummi facies, intra lauri sertum has continet litteras PLUR. NATAL. FEL, quas ego quidem ita legendas censeo: Plures natales felices, vel feliciter; formula, ante hunc diem (quantum quidem lectu comperi) numquam audita, eoque digna excuti.

[40] In egregio illo Philocali Kalendario, quod ex bibliotheca avi mei Joannis Brenneri acceptum publico dedit vir doctissimus Ægidius Bucherius, duo notantur Constantini Maximi natales, alter ad XIII Kal. Martias, alter ad VIII Kal. Augustas, quorum natalium unum ad nummum nostrum pertinere, facile dictu est; non item, uter duorum. Qua de primo die quæritur, est is ille quo Constantinum D. Helena felicissimo partu in lucem edidit. [Hic autem est duplex: Vitæ XIII Kal. Mars.] Certum id ex Kalendarii principio, cui hic titulus: Natales Cæsarum. Subjiciuntur deinde in menses distributi dies, quibus quisque bonorum Imperatorum natus est; & de Constantino quidem mense Februario ita scriptum: D. Constantini, XIII Kal. Martii; prorsus eodem die, quo in Kalendario, quod ita habet; XIII Kal. Martias Nat. D. Constantini C. M. XXIV hoc est, Natalis Divi Constantini. Circenses. Missus viginti quatuor. Nec modice aberravit a vero, qui ad Constantinum Juniorem, Maximi filium, natalem hunc traxit. Obstat quippe Divi appellatio; quam Constantinus Junior mereri non potuit, postquam indicto Constanti fratri civili bello, in acie ad Aquileiam miserabili cæde occubuit. At patrem Constantinum cælo receptum, non historia modo, sed & nummi profitentur. Atque ut hæc deesset ratio, suppetit errori penitus tollendo præclara Fastorum Hydatii & Laterculi Silvii auctoritas. In Fastis ita est, Gallicano & Basso Coss. His Coss. levati tres Cæsares, Crispus, Licinius, & Constantinus, die… Kal. Martias. Diei numerum in Fastis præteritum, aut lacunæ immersum, ita repræsentavit Silvius: III Kal. Martias. Natalis Constantini. Hæc autem accipienda non sunt de die natali imperii Constantini Junioris, cum & alterum ejus natalem Silvius adnotaverit, hoc modo, VII Idus Aug. Natalis Constantini Iunioris. Cum enim hic dies ad ortum ejus Imperii, ut ante dicta demonstrant, pertinere non possit; relinquitur, ut sit natalis vitæ; ac proinde alius a natali Constantini patris genuino; ita enim cum Silvio appellaverim diem, quo nascimur. Siquidem de nato Placidio Valentiniano, hæc notat: VI Non. Iulias, Natalis genuinus Domini Valentiniani. Atqui de eodem die, ita Marcellinus Comes indictione II Monaxio & Plinta Coss. Valentinianus Iunior apud Ravennam patre Constantio & Placidia matre, V. * Non. Iulias natus est.

[41] [Imperii, VIII Kal. Augusti.] Venio ad alterum, in Kalendario Philocali notatum, Constantini Maximi natalem, cujus hæc formula, a priore nihilo dispat: VIII Kal. Aug. Nat. D. Constantini C. M. XXIV. Est hic Imperii natalis. Cum enim Constantius Chlorus Constantini pater Eboraci in Britannia moriturus decumberet, heredem imperii atque successorem nominavit Constantinum Pium, adnitente inprimis Chroco, Allemannorum Rege, qui tum erat in stipendiis. Continuo miles Constantinum, renitentem licet, Cæsarem levavit. Factum id VIII Kal. Aug. Constantio & Galerio VI Coss. anno vulgari CCCVI. Ita Constantinus creatus Cæsar, mox ad constituendas Imperii res trajecit in Belgium. Repressi ibi Rheno imminentes barbari: restaurari cœpta Augusta Trevirorum. Hic degentem Constantinum adiit ex Italia veniens Maximianus Herculius, filiamque Faustam dedit conjugem, & cum conjuge titulum Augusti; ex quo die Constantinus, Cæsaris appellatione deposita, Augustus nominari cœpit. Tradunt autem Eusebius & Zosimus, anni unius intervallo Constantinum pro Cæsare tantum se gessisse, ambitionem vincente modestia. Atque intra hoc temporis spatium (ut hoc primo definiam) cusus est nummus noster, cui Constantinus inscribitur NOB. C. hoc est Nobilis Cæsar.

[42] [Hujus anniversario] At de die (quod maxime quæritur) illud quoque extra controversiam est, haud quaquam cudi & in publicum proferri potuisse VIII Kal. Augusti, quo die Constantinum Eboraci repugnantem, & subditis equo calcaribus fugere conantem (ut tradit Panegyrista) milites Cæsarem, non tam fecerunt, quam esse coegerunt. Reliquum ergo, ut primo annuo die Natali Imperii a Constantino initi, hoc est, VIII Kal. Augustas anni CCCVII, promulgatus esse videatur, cum voto plurium deinceps Natalium felicium. Etsi enim non alii, quam quinquennales, decennales, quindecennales, vicennales, tricennales, & id genus inchoati Imperii dies celebrari solerent (ut historia nummique demonstrant) credibile tamen, primum hunc annuum Imperii Constantini natalem, singulari quodam populi studio peractum, Circensibus non modo tunc editis, sed etiam in perpetuum decretis, eaque re in Fastorum tabulas atque kalendaria publice relata; atque ut celebritati ejus diei accederet, publicatam Constantini monetam, cum voto plurium Natalium felicium, unde exstet noster ille nummus.

[43] Mihi tamen nescio qua sua saliva aliud sapere videtur nummi formula, [an cusus Treviris nummus?] prorsus singularis, neque satis apta Natalium Imperii votis, per quinquennia tantum & decennia instaurari consuetis. Sane si quinquennales & decennales, ceterosque votivos ejus generis nummos attenderis, nullum facile videris cum vocabulo Natalium. Ut mihi prope persuasum sit, inscriptos nummo nostro Natales, vere id esse, quod sonant, hoc est, vitæ primos anniversarios dies. Est enim illa simplex obviaque interpretatio. Proinde crediderim Constantinum, postquam VIII Kal. Augusti in Britannia Cæsar factus est, domito mox ad Rhenum hoste barbaro, inde Treviris apparentem, summa omnium gratulatione in hibernis acceptum, proximoque die XIII Kalendarum Martiarum, Natalem ejus, quo editus ab Helena, fervente adhuc aditi Imperii & recentis victoriæ lætitia, non modo celebratum, sed & in perpetuum decretum cum ludicro Circensium, & votis publice conceptis & pecuniæ inscriptis, ut felicissimus hic nati Constantini dies, pluries deinde annuis spatiis recurreret; unde in Kalendaria idem ille dies cum ludis Circensibus relatus est, & ex pecunia illa tum signata nummus ille ad nos pervenit, cum formula votorum plurium Natalium felicium. Hæc opinio mea: aliis, quod libitum fuerit, opinari integrum liberumque esto. Ad ceteros Constantini nummos progredior.

[44] [Nummus II & III habitum militarem,] Secundi nummi & tertii, militatis est ornatus; non genere, sed forma varius. Nam scuto subinde munitur sinistra manus, spiculo dextra: pectus semper loricatum, & galeatum caput: crista galeæ imposita, nunc erigitur & spargitur flabelli specie, nunc sinuata secundum galeæ supremæ flexum vergit in occiput. Memorabile, quod in galea primi nummi & in aversa facie secundi, spectantur nominis Christi monogrammata. Quartus nummus Constantinum habet Consulem in Trabea, [IV Consularem representat.] sceptrum aquiliferum de more præferentem manu, lauro etiamnum ambiente caput, & capillis velut in cincinnos crispatis summam frontem velantibus, arte, ut arbitror, tonsoria, ob crinium raritatem atque defluvium, de quo supra. [V Principem juventutis.] Conspiciatur etiam Princeps maximus toto corpore. Signa militaria ei in utraque manu: paludamentum restrictum, non veli modo turgidum: lorica, genuum tenus promissa. Brachia, modice ultra cubitum; crura, surarum tenus, nuda, caligis gemmatis. Principes juventutis in Romana republica fuere, qui in equestri decursione (Troiam appellabant) ducebant agmen. Postea id ambivere munus subinde Cæsares, & pro magno habuere, titulis Imperatoriis inseri Principatum juventutis, sicut hic Constantinus jam Augustus, sed adolescens, probante id juvenili ejus in nummo vultu.

[45] [Helenæ matris nummus distinguendus ab Helena Iuliani Vx.] Ita restituto sibi in imagine Constantino, matris quoque imagini scribamus vindicias: nam & pro hac supposuere aliam homines non indocti. Et quamquam jam huic malo providerat Jacobus Chiffletius, vir eruditione clarissimus, propositis trium Helenarum nummis, matris Constantini Maximi, uxorum Crispi & Juliani Cæsarum; non satis tamen id animadversum a secutis scriptoribus, in quibus Alfordus, Divæ Helenæ Constantini matri suffecta Helena Juliani conjuge. Sed hasce turbas discutiunt vel soli nummi, probe inspecti. En ergo Theodoræ Augustæ, Constantii Chlori secundæ uxoris, pecuniam. Hanc compone parumper cum nummo D. Helenæ, conjugis ejus primæ, quæ Constantinum Maximum edidit. Animadvertis opinor eodem prorsus cultu comptum structumque utriusque caput, modico aurium tenus demisso crinium sinu & cirris in frontem dependentibus; hoc solo discrimine, quod Theodoræ capillum cingit laurus, Helenæ caput ambiente fascia seu diademate; forte quod religiosa mulier laurum dicatam Apollini repudiaverit. Dignissima porro observatione est Crux, quam duo nummi manifeste in aversa parte repræsentant.

[46] Contemplare nunc & Helenæ Juliani conjugis monetam. Vides longe aliter compositum capillum; strictum nempe & terse pexum, nullo aurium tenus demisso crinali sinu. Fascia quidem comam transversim coronat, [ex capitis ornatu.] sed præter hanc alia a media fronte subit verticem, unde inclinata in occiput eum cultum efficit, quem cernere est in pecunia Æliæ Flaccillæ & Gallæ Placidiæ, conjugum Theodosii Magni. Cultu itaque & ornatu capitis lis omnis dirimitur, haud dubia fide, eam esse oportere Helenam Constantini matrem, cui cum Theodora par capitis ornatus: at cui similis cum Flaccilla & Placidia, Helenæ esse Juliani conjugis, quæ posterioribus illis Augustabus tempore vicina est. Discernite itaque, viri docti, & Helenas alteram ab altera separate, nec imagines earum supposititias invicem permutate.

[Annotatum]

* Lege VI.

PARERGON II
Nummi Consulares Constantini ac filiorum ab eodem Alexandro VVilthemio S. I. illustrati.

[47] [Trabeæ Consularis ferma] Comparatis Capite quinto Diptychis nostris & nummis aliquot Imperatorum Consularibus, effecisse videor ut invicem sibi lucem non modicam preberent. Huic augendæ alios nunc profero Cæsarum Consulares nummos. Quod ergo Trabeas, seu Togas pictas Consulum posteriorum, monui multum abiisse a Toga veteri, id jam a Probi Augusti temporibus invaluisse reperio, & forma quidem longe alia ab ea quæ est in Diptychis nostris Anastasii & Astyrii. Horum enim Toga ex veteri retinet geminum sinum: illa absque ullo fere sinu ex humero pendet, ad eam propemodum imaginem, qua sunt, quæ nunc in sacra veste appellamus Pluvialia. Tales porro Trabeas videre est in nummis quam plurimis. [ex nummis Consularibus discenda:] Habemus Probi undecim generum, Diocletiani unum, Maximiani trium generum; & uni quidem horum inscripta Vota ejus decennalia, respondentia Consulatui ipsiusmet & Constantii Chlori, anni CCXCIV; Galerii unum, Constantini Maximi unum, Crispi & Constantini filiorum ejus singulos; in qua omni pecunia sunt vultus Principum pectore tenus, circumdata humeris Pluvialis ad instar magnifica Trabea, & inserto dextræ manui sceptro Consulari aquilifero; unico dempto Constantini Junioris nummo, in quo ipse sine sceptro, sed sola Trabea velatus humeros, & corona radiata evinctus caput; ad denotandum forte, quod tum Occidentis imperium sub patre regeret, atque ita & Consul & Cæsar, & Rex esset. Proinde & hunc, & omnes quos enumeravi nummos, aio esse Consulares, seu in Consulatibus eorum percussos. Adde his nummum Licinii senioris, inter Arschottanos ab Henrico Rubenio exhibitum, similiter trabeata ejus imagine; sed pro sceptro, indita manui sinistræ mappa Circensi convoluta. Ex nostris juvat nummos Constantini Maximi filiorumque ejus Crispi & Constantini spectandos proponere, pictos elegantissima manu Alexandri Leclerquii, antiquitatum studiosissimi, amici mei.

[48] [Ex his quidam Constantini ac filiorum sunt,] Vides tribus hisce nummis inscripta Vota Vicennalia; quæ fuisse Constantini Maximi, [Votis Vicennalibus inscripta:] participato filiis ejus solennium illorum honore, age nunc ostendatur. Vicennalia Constantinus pater bis egit: primum Nicomediæ, dein Romæ. Vicennalium Constantini Romanorum meminit Hydatius ad Consulatum ejus VII & Constantii Cæsaris filii ejus, anno CCCXXVI. His consulibus occisus est Crispus, & edidit Vicennalia Constantinus Romæ; anno nempe Principatus sui vigesimo; siquidem Constantio patre & Galerio VI Consulibus, anno CCCVI, Eboraci in Britannia, VIII Kal. Augustas creatus est Cæsar. Hydatio de tempore Vicennalium Constantini Romanorum, consentit Chronicon Eusebii; ut mox dicam. Quadrant ergo probe omnia; nempe idem annus & Vicennalium Romanorum, & Consulatus Constantini Maximi, exprimente utrumque uno eodemque nummo, hoc est, inscriptis aræ Vicennalibus ejus votis, efformataque ejusdem imagine habitu Consulari. Est itaque plane ille nummus Consularis, cusus Constantino Consule, Vicennalibusque ejus Romanis. [aliqui spectant ad Vicennalia Romæ celebrata.] Præter hosce Constantini Maximi Consulares simul & Vicennales nummos, cusos Vicennalibus ejus Romanis, sunt & alii in Bibliotheca nostra Constantiniani nummi, mere Vicennales, & trium quidem generum. Unius generis sunt ii, in quorum facie antica vultus est Constantini galeatus, habitu militari: alterum genus cultu Imperatorio ordinario Constantinum exhibet: utrumque genus in postica facie habet aræ impositum orbem, cum titulo Votorum vicennalium, & circumscriptione Beatæ tranquillitatis. Tertium genus insculptum habet Constantinum, in eodem ordinario Augustali habitu, & circumscriptum, Constantinus Maximus Augustus: at parti aversæ intra sertum laureum adnotata vota Vicennalia, & circum in orbem Domini nostri Constantini Maximi. Quos omnes Vicennales nummos, quoniam Constantinum absque Consularibus ornamentis repræsentant, ad Vicennalia ejus Nicomediensia, quo tempore Consul ipse non erat, referri debere puto.

[49] [nummi filiorum ad Nicomediensia.] Ast, quid de Crispi & Constantini filiorum ejus, quam etiam supra posui, pecunia? An & ipsa Consularis? Est. Non quidem cusa Vicennalibus Constantini Romanis, sed Nicomediensibus. Adstruatur dicto fides. De tempore Vicennalium Constantini Nicomediensium, hactenus perplexe & varie a veteribus traditum. Eusebius, libro 4 de vita Constantini cap. 4, tam in titulo quam ipso capite, tradit Vicennalia Constantini celebrata tempore Nicænæ Synodi, hoc est, anno CCCXXV. Ad quem etiam annum in ejus Chronico, prout Latine illud edidit D. Hieronymus, ita scriptum: Vicennalia Constantini Nicomediæ acta, & sequenti anno Romæ edita; quæ verba Prosper & Cassiodorus Senator arripuerunt; & ille quidem apposuit Consulibus Constantino VII & Constantino, hoc est, anno CCCXXVI; hic autem Januario & Justo, sive anno CCCXXVIII: male uterque & intempestive. Eusebius porro interpretationis indiget. Anno siquidem CCCXXV, [Hæc an celebrata anno 325,] VIII Kal. Augustas, Constantinus annum principatus sui XX exorsus est, cum jam tum Nicææ a XVII Kal. Julias Patres in concilium coïvissent. Ac proinde, si annorum tantummodo habetur ratio, subscribendum erit Eusebio: erat enim vere annus ille CCCXXV, Imperii Constantini vigesimus exoriens, ac proinde merito (quod idem tradit Eusebius) preces & vota ob illum annum oblata sunt, & quidem in Vrbe, ut idem loquitur Eusebius, victoriæ cognomine, hoc est Nicææ; quamquam & de Nicomedia id dici potest. Eusebio accedit auctor chronici Alexandrini, ita scribens de Constantino ad Consulatum Paulini & Juliani, hoc est ad annum sæpe dictum CCCXXV, Eodemque tempore Vicennalia celebravit.

[50] Sed quæstio est, non de votis precibusque, toto orbe terrarum variis locis atque temporibus ob Vicennalia Constantini oblatis; [vel potius anno 324,] sed de votis solennibus illis, quæ deinde in Annales publicos & in Fastos æternæ memoriæ causa referrentur, quæ fuerunt Nicomediensia illa & Romana, de quibus in libris de vita Constantini non agit Eusebius. Reliquum ergo est, ut eorum tempus, præsertim Nicomediensium, aliunde eruamus; non tamen ex Chronico Eusebii Hieronymiano, & multo minus ex Prospero ac Senatore, quos errasse manifestum est; etsi minor est culpa Hieronymiani Chronici, ut quod propius accessit ad verum annum Vicennalium Constantini Nicomediensium, qui est CCCXXIV. Rem novam, [quo filii Consulatum gerebant.] inquis, & hactenus a nemine traditam; addo ego, veram tamen. Id enim probant nummi Crispi & Constantini Junioris, in quibus duo illi Cæsares habitu cultuque Consulum, inscriptaque aræ vota Vicennalia. Cum enim Consularis ille habitus haud dubie efficiat eos nummos pecuniam Consularem, ac proinde Crispo & Constantino Juniore Consulibus signatam; fatendum sane, adnotata eidem Consulari pecuniæ vota Vicennalia pertinere ad Crispi & Constantini Junioris Consulatum, actaque esse eodem Consulatu, hoc est anno CCCXXIV. At Vicennalia ipsi sua egere nunquam. Quocirca (cum hæc Vicennalia eorum non sint, nec esse possint) sequitur utique, ut sint Vicennalia paterna, dante hoc Constantino liberorum suorum Consulatui, ut cohonestaretur pompa & celebritate Vicennalium suorum. Cum vero Romana Constantini Vicennalia, ut constat ex Hydatio, acta sint ipso Constantino VII & Constantio filio ejus Cæsare Consulibus, hoc est anno CCCXXVI, reliquum est, ut Vicennalia ejusdem Constantini Maximi edita Crispo & Constantino Juniore Consulibus, sint illa Nicomediensia, anni CCCXXIV, non anni CCCXXV; quo consules fuere, non Crispus & Constantinus Junior, sed Paulinus & Julianus.

[51] Sed contra pugnas: Itane, inquis, Vicennalia Constantini Maximi anno CCCXXIV, [Inveniuntur etiam anticipata vota in nummis,] id est anno uno ante, quam vigesimum Imperii inchoaret annum? Quid facias, si id cogunt nummi, testes irrefragabiles? Quamquam non fuere tam religiosi semper Imperatores, ut inchoati vel exacti Imperii annis vota Quinquennalia, Decennalia, Vicennalia, & cetera deinceps ad perfectum responderent; sed, ut erant vere vota, atque adeo futura magis respiciebant quam præterita tempora (nemo enim vovet optatve præterita) anteveniebant sæpe diem incepti aut expleti Imperii; quin adeo concipiebant interdum eorum vota annorum, quos vivendo ne attigere quidem. Nummos nostros in testimonium producere liceat. Probi, in quo intra sertum laureum hæc scriptura: VOTIS X. PROBI AUG. ET XX. cum ipse non modo non vicennium, sed neque decennium egerit in purpura, cæsus infra annum imperii septimum. Galerius octavum imperii annum vix attigit, habet tamen nummus ejus insripta vota decennalia, hac memorabili forma VOT. X. F. K. hoc est, votis decennalibus felix Kartago. Sic in nummo nostro Maximiani Herculii legitur SALVIS AUGG. ET CÆSS. FEL. KART. seu, Salvis Augustis & Cæsaribus felix Kartago. Severus, imperatoribus Diocletiano & Maximiano cum Constantio Chloro vix quatuor annorum Cæsar, præfert in nummo Decennalia. Magnentius & Decentius fratres vix in tertium annum extendere tyrannidem, & tamen eorum nummi sunt cum votis Quinquennalibus. Julianus Apostata functus Principatu tantum octennali, vota nummo argenteo inscripsit Tricennalia, multiplicanda Quadricennalibus. Jovinianum Augustum pauci videre menses, & nummus ejus incussa habet vota Quinquennalia. Adeo non semper illa vota suis annis aut solvebantur, aut concipiebantur.

[52] Sed resumis arma, iterumque pugnas. Quid ad Crispum & Constantinum Juniorem Vicennalia Patris? Cur nummi eorum, Cæsarum tantum & nondum Augustorum, vota Vicennalia præferunt, paresque eos faciunt hac in re patri, Augusto, Principi vicennali? Opportune! Ita enim pugnando præbes veritati vincendi materiam. [Romana Vicennalia inscripta nummis Crispi] Negas ergo vota Vicennalia Constantini Maximi quidquam pertinere ad ejus filios Crispum & Constantinum Juniorem, ac proinde rogas cur horum nummis Vicennalia paterna inscribantur. At rationem ego reddidi, dixique, honoris causa id factum, patre cohonestante filiorum Consulatum editione nummorum, qui inscripta haberent Vicennalia sua Nicomediensia, celebrata filiorum antedicto Consulatu. Verum ratione haud opus, ipsis pro se loquentibus rebus. En aspice hunc Crispi nummum.

Cernis ei clare inscripta vota Vicennalia Domini nostri Constantini Maximi Augusti. Ejusdem formæ & figuræ numisma Constantini Junioris nobilis Cæsaris servat bibliotheca nostra, cui inscripta pariter vota vicennalia Domini nostri Constantini Maximi Augusti. Numismatis imaginem, nisi figuras corrupisset ætas, salvis tantum litteris, spectare posses.

[53] At, quid tu jam? Pergesne negare, [post ejus Consulatum,] Vicennalia, superioribus nummis Crispi & Constantini Junioris inscripta, esse Vicennalia patris eorum Nicomediensia, nec ad eos pertinere, aut quod ad eos pertineant, ratione evinci postulabis? Haud opinor: sed sicut in hoc Crispi nummo vota Vicennalia Constantini Maximi vides oculis; ita Vicennalia superiorum nummorum esse Constantini Maximi mente intelliges; hoc discrimine, quod illa nummorum, sint Vicennalia Constantini Maximi Nicomediensia, cum Consules essent Crispus & Constantinus Junior, unde & habitu Consulari in iisdem nummis efformantur: at Vicennalia, quæ in hoc nummo Crispi, sint Vicennalia paterna Romana, quibus Consul erat ipse pater Constantinus, quocirca Crispus in hoc nummo caret ornamentis consularibus. Et ne quid huic materiæ desit, moneo, [qui etiam ipse decennalia sua nummis inscripsit.] Crispum & Constantinum Juniorem, præterquam quod paternorum Vicennalium honori in nummis participaverunt, ipsos sua quoque decennalia celebrasse, quod hæc eorum pecunia demonstrat.

[Vestitus in his nummis & in præcedenti non exactissime autographo respondet: levi damno. Sat est in aliis respondere ad exactum unguem.] Legis esse inscripta vota Decennalia Cæsarum nostrorum, scilicet Crispi & Constantini Junioris. Annus autem decimus inchoatus, a quo Crispus & Constantinus Junior Cæsarum titulo condecorati sunt, respondet anno CCCXXVI, claro paternis Vicennalibus Romanis. Siquidem Consulibus Gallicano & Basso, hoc est anno CCCXVII, levati fuere Cæsares, Crispus, Licinius, & Constantinus, die Kal. Martias, inquit accuratissimus Hydatius. Itaque Crispus & Junior Constantinus eodem anno celebravere & vicennalia patris Romana, participes honoris paterni, & propria decennalia sua, cusa in ejus rei memoriam pecunia proxime superius apposita, in qua spectantur illi Principes absque cultu Consulari, eo quod non ipsi tunc, sed Constantinus pater & Constantius frater eorum, Consulatu emicarent, uti dictum.

[54] [Prioribus nummis cur inscripta Beata tranquillitas?] Summa nunc subducatur, & quod disputatum, pronuntietur per capita. Primo, Nummi, in quibus a Probo usque ad Constantinum Maximum, Principes spectantur cum sceptro aquilifero & trabea, sunt omnes Consulares, signati in eorum Consulatibus. Deinde Vicennalia Nicomediensia Constantini Maximi, acta sunt Crispo & Constantino Cæsaribus, utroque tertium Consule, anno CCCXXIV, paulo post devictum ultimum hostium Constantini Licinium, qui hactenus Nicomediam Bithyniæ metropolim pro regia habuerat. Et quoniam domito Licinio, qui inter æmulos Constantini Principes fuit postremus, pax ubique summa sequebatur, omnisque Imperii Romani tranquillitas; hinc merito nummis illis Consularibus Constantini filiorumque ejus inscribitur BEATA TRANQUILLITAS; quem titulum hactenus in nullis Augustalibus nummis vidi (vidi autem prope innumerabiles) præterquam in his Consularibus Vicennalium Constantini. Tertio, iidem Cæsares Crispus & Constantinus, cum patre Augusto Consule, egere Vicennalia Romana paterna, & Decennalia sua, anno CCCXXVI. Et hanc novam historiæ lucem acceptam, si lubet, referte imposterum eruditi Diptycho Leodiensi, ex cujus Anastasio, Consularibus omnibus ornamentis exculto, didicimus Consulares illos agnoscere nummos, & hinc tempora Vicennalium Constantini. Præter hos porro Consulares Constantini nummos, alios adhuc æque consulares, beneficio Diptychorum Leodiensium noscere discimus, a paucis aut a nullo forte hactenus intellectos.

[55] [an non etiam anticipata vota?] Hactenus eruditißimus Wilthemius noster: qui, dum hæc prælo apparo, anno MDCLXXXI eatenus sibi restitutus, ut non videre tantum & intelligere (quod potuit semper) sed etiam respondere aliquid interroganti poßit; haud moleste feret, si eum interrogem, Quare Eusebii, Prosperique, & Caßiodori sententiam, de Vicennalibus Nicomediensibus ad annum CCCXXV referendis, tenere mihi non licebit, dicendo, nummos Constantino & Crispo Coss. cusos anno CCCXXIV, æque ac illos de quibus ipse id asserit, vota expreßisse præambula Vicennalibus, sequenti anno celebrandis: hoc decere potuit, pios erga optimum parentem filios, a quo fuerant Consules renuntiati, ut in illo suo magistratu cudendæ pecuniæ, Vicennalibus toti Imperio optatißimis præluderent. Vivat utinam senex optimus, mentis ac corporis oculis integer, donec propositam sibi quæstionem legere typis excusam poßit, pro sua erga discipulum ac filium indulgentia; & summo candore animi a pertinacia altenißimi, magnaque ad aliena sensa haud ægre inclinantis facilitate, fortaßis etiam hoc mutari passurus, ut Vicennalium Nicomediensium tempus, non moveatur ab eo loco quo ipsum fixit is, qui optime nosse ac meminisse poterat, quia & debebat, Eusebius.

DE S. SECUNDO PRESB MARTYRE,
ALIISQVE MARTYRIBVS ALEXANDRINIS.

SUB CONSTANTIO.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Acta Passionis ex S. Athanasio illiusque tempus & circumstantiæ aliæ.

Secundus Presbyter, Martyr in Ægypto (S.)
Martyres Alexandrini sub Constantio (SS.)

AUCTORE D. P.

Sanctus Athanasius, cujus Acta ad II Maji fuse deduximus, anno CCCLVI coactus cedere Arianorum furori, seque ad deserta eremi loca recipere; ut sanctis solitudinum Ægyptiarum incolis, [Athanasius in Epistola ad solitarios,] inter quos latebras identidem mutans utcumque salvatus fuerat, gratiam redderet, eisque in sua & Christi vera fide confirmatis animos adderet contra hæreticorum violenta consilia, scripsit ad eos prolixum tractatüm, de quo in Prologo ad ejus Acta egimus. Hujus tractatus pars solum secunda ut ibi diximus, eaque non integra, habetur sub nomine Epistolæ ad Solitarios, continens historiam persecutionum a Sancto toleratarum, postquam conspiratione eorumdem Arianorum in conciliabulo Tyrio damnatus abdicatusque fuit sub Magno Constantino, usque ad hanc suam fugam & paulum ultra; adeo ut Martyrium S. Secundi (cujus causa, in Romanum Martyrologium ad hunc diem a Baronio adjuncti, hæc præfati sumus) differri non poßit ultra Quadragesimam anni CCCLVII, quo scripta epistola est.

[2] Ostenderat Sanctus, persecutionem illius temporis immaniorem esse quam fuerat sub ethnicis Imperatoribus, [describens persecutionem ab Arianis motam] quando saltem apud gentiles vicinos & amicos latere Christiani absque maximo receptantium periculo poterant; quod ne nunc quidem orthodoxis liceret, persecutoribus æqualem recepti recipientisque causam æstimantibus. Deinde subjungit: Non est mihi possibile pro merito explicare cuncta quæ faciunt mala; unum dicere possim, quod scribere & enarrare volenti perversitatis istius nefarios actus succurrit cogitare, num forte ejus, de qua in Proverbiis, sanguisugæ filia quarta sit hæresis hæc, quæ post tot injurias tantasque cædes nescit dicere, Sufficit. [Prov. 30, 15] Adhuc enim sævit & circuit quærens necdum sibi notos; quibus autem nocuit semel, iisdem studet iterato nocere. [anno 356,] Ecce enim post nocturnam grassationem, post mala inde propagata, post factam Heraclio Duce persecutionem, non intermittunt apud Cæsarem criminationes struere: sciunt enim exaudiendum quidquid impie proposuerint; ideoque petunt ut ultra exilium decernatur aliquid; & qui nolunt suæ impietati consentire deinceps occidantur, & huc usque eorum nunc processit audacia.

[3] Hoc est quod comminabatur Constantii Epistola, post Athanasium abactum, & lanienam illam circa festum Paschatis perpetratam, de qua & de S. Eutychii Martyrio egimus XXVIII Martii, quæ Alexandrinis scripta sic concluditur. Absurdum foret perditissimum Athanasium, [Constansis jubente interfici fantores Athanasii,] regionem commutare ex regione; ejus autem assentatores atque ministros, homines circumforaneos & quos vel nominare nefas sit, negligi cum turbas movent: quapropter iterum præcipitur judicibus eos interficere. Fortassis autem, nisi a prioribus delictis mature resipiscant, nec simpliciter quidem interibunt ii, quorum dux fuit impurissimus Athanasius. Talibus rescriptis extimulata impietas, quid non auderet contra pios; non tantum Alexandriæ, ubi crudelitatis sanguinariæ sedem habebat Georgius; sed & in Ægypto reliqua & vicinis regionibus, ubi similes Georgio ministros habebat hæresis Ariana?

[4] [narrat S. Secundi Martyrium] Ergo, inquit Athanasius præcitato loco, Secundus ille pessimus Pentapolita eique conjuratus Stephanus, scientes pro excusatione sibi fore hæresim, quidcumque demum injuriose fecissent; videntesque sibi non consentire eum qui Barcæ erat Presbyterum, Secundum item appellatum, & hæretico Episcopo eatenus similem, dissimilem vero sententia & fide, eumdem calcibus conterendo interfecerunt. Ille autem cum occideretur, imitabatur Sanctum dicens, Nemo me apud judices vindicet: habeo vindicem Dominum, propter quem hæc ab istis patior. Ipsi vero neque sic loquentem miserati sunt, neque ullam temporis rationem habuerunt: in ipsa enim Quadragesima interfecerunt hominem. Vnicus hic est character temporis quem poßimus respicere, [in quadragesima anni 357,] ex eoque colligere, si acta hæc sunt post decreta de interficiendis etiam Athanasii fautoribus promulgata, uti videtur Athanasius innuere, ad sequentem potius annum CCCLVII ea spectare, quando Pascha celebratum est die XXIII Martii, & Quadragesima initium habuit mense Februario.

[5] Interim in Romano Martyrologio sic hodie legimus. Alexandriæ commemoratio Sanctorum Martyrum Secundi Presbyteri & aliorum, quos sacris diebus Pentecostes, [postquam anno 356] sub Constantio Imperatore, Georgius Episcopus Arianus sævissime occidi præcepit. Pentecoste anni CCCLVI, de quo hic sermo, in diem XXVI Maji cadebat: neque tamen vel tunc acta res est, sed peracto jam festo: sic enim accurate eam tragœdiam describit ipse Athanasius in Apologia de fuga: Hebdomade post sacram Pedtecosten, [Dominica post Pentecosten,] cum jejunasset populus, orationis causa egressus est ad cœmeterium, eo quod omnes aversarentur communionem Georgii. Hoc autem intelligens nequissimus ille, extimulat Ducem Sebastianum, hominem Manichæum, qui deinde ipsa Dominica die cum multitudine militum, arma nudatosque gladios & arcus ac sagittas ferentium, [orantes agressus Dux cum militibus,] contra populum exiit. cumque solum paucos invenisset (plerique enim ad horam recesserant) talia fecit, qualia ab ipsis facta sciri convenit.

[6] Rogum siquidem luculentum accendens, & ante eum Virgines constituens, [Virgines in facie cedi,] cogebat dicere quod essent fidei Arianæ. Ut autem ab iis vinci se vidit, & nihili fieri ignem, nudatas earum facies ita conscidit, ut neque diu postea nisi ægre cognoscerentur. Viros autem quadraginta comprehensos novo modo laceravit. Statim enim virgas ex palmis scindi jubens, quæ adhuc haberent adhærentes aculeos, [40 cives dive flagellari,] eorum tergora sic exaravit, ut alii quidem a chirurgis sæpius contrectandi fuerint propter infixos aculeos, alii cum ferre curationem non possent, oppeterent mortem. Omnes deinde qui comprehensi fuerant, una cum Virgine relegarunt ad magnam Oasim. Mortuorum autem corpora nec amicis quidem tradi in principio fecerunt, sed insepulta abjicientes occultabant pro libitu, eo quod sperarent ejusmodi immanitatem posse latere. [occisorum corpora insepulta relinqui jussit] In quo sane vehementer errabant; consanguineis enim super mortuos suos, hinc quidem propter confessionis gloriam gaudentibus, inde vero dolentibus propter corpora, evidentior existebat accusatio crudelitatis & impietatis eorum.

[7] Hactenus eo loco Athanasius: eadem deinde in Apologia ad Constantinum summatim perstringens, ait, [ad dies plures,] plus quam tria armatorum millia fuisse educta contra inermes, etiam pueros feminasque, & sola ad Deum oratione occupatos; corpora autem interfectorum, ad sepulturam negata, aliquamdiu jacuisse canibus objecta; donec clanculum subducerentur a familiaribus, post diutinam miseriam; adeo ut in iis dignoscendis multus esset quærentium labor. Denique etiam in Epistola ad Solitarios eadem retractans, manifestum nobis facit prioris loci errorem, ubi una tantum Virgo in exilium cum viris acta dicitur, per socordiam, soli librario verosimiliter imputandam: nam & de pluribus hic loquitur, & quod antea non indicarat, etiam ad ipsas monstrat immanem illam flagellationem pertinuisse: sic enim scribit. Laicos & Virgines, quas prius ante rogum statuerant, ejecerunt in exilium, postquam ita eas concidissent plagis virgarum e palmis acceptarum, [ceteros in exilium ejecit.] ut post dies quinque illarum aliquæ morerentur, aliæ curari diu deberent ab hærentibus intra membra aculeis, & cruciatus morte graviores sustinere.

[8] Iam vero, quod ad jejunium attinet ante Synaxim ipsa Dominica celebrandam; nemo existimet, [Sabbati jejunium,] de eo hic agi, quod solenni quatuor temporum ritu, ipsa Pentecostali hebdomde, usurpatur nunc in Latina Ecclesia. Potius videtur indicari, quod, quemadmodum Romæ singulis sabbatis jejunabatur, uti scribit Socrates lib. 5 cap. 21, ita etiam fieret Alexandriæ usu fortaßis per ipsummet Athanasium, aliquamdiu Romæ commoratum, recens inducto. Nam & in modo congregandi ecclesiam (quod Sabbato æque ac prima Sabbati sive Dominica Constantinopoli & alibi fere ubique per Orientem fiebat, [Alexendrinis & Romanis commune,] Alexandriæ non item) Romanam ecclesiam sequebantur Alexandrini, uti scribit Sozomenus lib. 7 cap. 19; in hoc credo, quod post diei Sabbatini jejunium circa vesperam dumtaxat inchoabantur conventus, in iisque perseverabatur usque ad completam Matutinam Synaxim: post quam domum se plerique recipiebant, tunc primum corpus curaturi. Et hæc videtur esse hora, ad quam receßisse plerosque indicat Athanasius, cum Dux Sebastianus irrueret in eum locum, in quo conventus habitus fuerat; paucis in oratione ibidem persistentibus: quibus partim martyrii corona obtigit, partim confeßionis laureola, uti ex supradictis apparet. [non item Ægyptiis plerisque aliis.] Iejunium autem istud Alexandrinorum in die Sabbati, eo merebatur specialius a S. Athanasio notari, quod, sicuti iidem Socrates & Sozomenus eodem in loco testantur, apud Ægyptios in multis civitatibus ac pagis Sabbato ad vesperam conveniunt pransi, & sic divinis participant mysteriis, contra aliarum fere omnium regionum consuetudinem.

DE SS. EPISCOPIS CONFESSORIBUS
IN ÆGYPTO, LIBYA ET PENTAPOLI.

SUB CONSTANTIO.

COMMENTARIUS HISTORICUS
Eorum exilium ex S. Athanasio: nomina singulorum illustrata.

Episcopi Confessores in Ægypto, Libya & Pentapoli, sub Constantio (SS.)

AUCTORE D. P.

[1] Post S. Secundi Presbyteri & civium ac virginum Alexandrinorum, sub impio Georgio passorum, memoriam, Martyrologio Romano insertam; item facere voluit Cardinalis Baronius mentionem Sanctorum Episcoporum & Presbyterorum, qui ab Arianis exilio relegati, sanctis Confessoribus sociari meruerunt. S. Athanasius in Epistola ad Solitarios post annum CCCLVI scripta, [Ex edicto Constantii] motam ab Arianis, Constantii potestate & auctoritate ad libitum abudentibus, persecutionem prolixe describens, ipsumque comparans Antichristo; Ecce, inquit, nunc denuo Alexandriæ & in Ægypto atque per universam Libyam turbavit Ecclesias, & propalam edixit, ut pii Catholicique Episcopi ejicerentur, & omnes illæ traderentur Arianæ opinionis sequacibus. Hoc autem facere Dux exercitus cœpit: jamque Episcopi vincti, [jubentis orthodoxos Episcopos pelli, Arianos substitui,] Presbyteri item ac monachi ferro constricti, & plagis usque ad morteni cæsi relegati sunt, omniaque ubivis conturbata, & Ægyptus ac Libya universa periclitatur; indignantibus populis propter edictum propositum, quo vident viam Antichristo paratam, & sua sibi eripi atque hæreticis tradi…

[2] Esto contra Athanasium, & alios quos sigillatim relegarunt Episcopos, [idque universim atque adeo inexcusabili furore,] falsas quasdam occasiones commenti sunt; quo tandem pacto novum hoc inventum excusant, aut quem prætextum habent contra totam Ægyptum, Libyam & Pentapolim? Non enim cœperunt seorsim insidiari singulis, ut causam aliquam, quamvis falsam, contra eos adducere possent: sed subito universos simul sunt adorti; ut ridiculi debeant apparere, si quid fingere voluerint. Ipsorum igitur mentem hic obcæcavit malitia, ut simpliciter postularent omnes Episcopos eliminari, nullius excusatione admissa… Sebastianus vero Dux quaquaversum scripsit Præpositis & militaribus Magistratibus: [deportantur in exilium etiam senes & ægroti:] jamque ii qui vere Episcopi erant fugati sunt, pro iisque subinducti sunt impie sentientes. Ita relegati fuerunt qui consenuerant in Clero, plurimorum annorum Episcopi, jam inde a tempore Alexandri; Ammonius in Oasim superiorem, Muïs, Psenosiris, Nilammon, Plenes, Marcus & Athenodorus in Ammoniacam, nullo alio fine, quam ut per deserta loca oberrando conficiantur. Nam neque ægrotantium sunt miserti; sed graviter laborantes arripuerunt; adeo ut lecticis quoque portandi essent, & funebria subsequi instrumenta deberent. Quamquam nec hæc fuerunt usui: cum enim unus eorum obiisset, non permiserunt amicis ipsum cadaver habere sibi.

[3] Eumdem in finem Dracontium quoque Episcopum relegarunt in deserta sunt circa Clysma, Philonem vero in Babylonem, & Adelphium ad Phinabla Thebaidos; [alii aguntur in fugam,] Hieracem vero & Dioscorum Presbyteros in Soïnam, nec non Ammonium, Agathum, Agathodæmonem, Apollonium, Eulogium, Apollo, Paphnutium, Gaium, Flavium, veteres Episcopos. In fugam quoque egerunt Dioscorum, Ammonium, Heracliden & Psain, similiter Episcopos: & alios quidem addixerunt lapidibus eruendis, alios interficere cum vellent, persecuti sunt; plurimos vero spoliaverunt. Hæc ibi: in Apologia autem de fuga sua, uno minimum anno citius & statim post cœptam Episcoporum persecutionem scripta, ita paucis eadem perstringit Sanctus. [quibusdam per viam morientibus.] Ex Ægypto & Libya egerunt in exilium Ammonium, Muïum, Gaïum, Philonem, Hermem, Plenium, Psenosirin, Pelammonem, Agathum, Anagamphum, Marcum, Ammonium, & alterum Marcum, Dracontium, Adelphium, Athenodorum Episcopos; & Hieracem atque Dioscorum Presbyteros; quos tanta cum acerbitate traxerunt, ut quidam eorum per ipsam viam, alii in exilio oppetierint mortem: plures autem quam triginta Episcopos compulerunt ad fugam.

[4] Paulo post, suam ad Constantium Apologiam scribens, numerum vexatorum Episcoporum extendit, [Vexatis universim nonaginta, relegati sedecim,] & eorum qui unirelagati erant distincte notavit, hisce verbis: Atrox fama de Ægypto & Libya nobis allata est, quod Episcopi circiter nonaginta persecutionem paterentur, ex quibus sedecim quidem acti essent in exilium, ex ceteris autem pars acta in fugam, pars dissimulare compulsa. Atqui ex Epistola ad Afros habemus, quod ii, qui Alexandrino Metropolitæ subessent in Ægypto & Libya, omnes nonaginta censerentur dumtaxat: quorum pars circiter dimidia fuerit ad dißimulationem compulsa. Queritur præterea in dicta Apologia Athanasius, [& quidem ad loca deserta.] quod cum humanitas Imperatoris (ut præsentem enim verecunde alloquitur) solum jusserit extra urbes & provinciam Episcopos ejici; admirabiles illi, supra mandatum ausi aliquid, ultra provincias, in loca deserta, inculta & horribilia ejecerint homines senes, & annosos Episcopos: nam qui ex Libya, inquit, erant in magnum Oasim; qui vero ex Thebaide, in Ammoniacam Libyæ deportati sunt. An vero omnes qui vel exilium subierunt, vel inierunt fugam, [Cur sigillatim non adscripti sint Sanctis,] constantiam tenuerint, & quam sancte mortui singuli sint, quia definire non possumus; non fuimus ausi, indicata ab Athanasio nomina, & a Baronio in Notis ad Martyrologium expressa, proponere in titulo velut Sanctorum; minus timide processuri in iis, qui in via aut exilio confeßionem bonam sua morte signarunt, si eos nominatim Sanctus distinxisset.

[5] Plerique ex hic nominatis, anno CCCLXII adhuc superstites sub Apostata Iuliano, ejusque permissu ad suas reversi Sedes, interfuerunt Concilio per S. Athanasium tunc Alexandriæ celebrato, quos tamen non est poßibile designare singulos, dum latent nomina omnium præsentium, & paucorum dumtaxat nota habentur; eorum scilicet qui ceteris in Provincias digreßis Alexandriæ substiterunt, & cum eo epistolæ ad Antiochenses datæ subscripserunt. [Ammonitres.] In his est Ammonius, Episcopus Pachnemuneos & Elearchiæ pro parte reliqua: altera namque ejus pars Phragoneos Episcopo suberat, secundæ Ægypto accensa. Ammonii nomen etiam inter eos reperitur, qui anno CCCXLVII Sardicensis Concili Epistolæ subscripserunt. Ipse autem forsitan idem est, qui simpliciter Ammon dicitur, inter eos qui Athanasio Tyri adstiterunt, pro eoque protestati sunt anno CCCXXXV: & sic scriptum nomen in kalendario Coptico, quod Romæ apud Maronitas invenitur. [quorum sonus forte Ammonius,] bis legere est cum titulo Sancti, scilicet XXXI Augusti & XV Martii absque alia distinctionis nota. Tres autem omnino Ammonios Episcopos exules nominat epistola ad Solitarios: quorum primus in Oasim relegatus, esset dicendus fuisse ex Libya, juxta Athanasii querelam ad Constantium: alius, duorum fortaßis appellatur Ammonianus inter Episcopos Tyri protestantes & inter Sardicensi epistolæ subscribentes Ammonanus.

[6] Gajus ex Paretonio proxime ad Libyam, similiter Concilio Alexandrino Sedi suæ restitatus interfuit & epistolæ subscripsit; eumque oportet admodum senem tunc fuisse, si idem est qui sub hoc nomine Tyri adfuit Athanasio & Sardicensem epistolam subsignando approbavit: magis suspicor hæc competere Episcopo Thmueos etiam Gajo, [Gajus, Muis,] qui Synodo Nicænæ adfuit. Muïs sive Muius in Thebaide superiori Episcopus, ut constat ex S. Athanasii epistola ad Dracontium, etiam utrobique subscripsit; non item Alexandriæ; ut inter seniores numerari poßit, & exilio ærumnisque immortuus præsumi, sed præsumi tantum: nam, ut dixi, pauci solummodo ex multis qui interfuerunt subscripserunt epistolæ. Idem ob similes iisdem in occasionibus subscriptiones, præsumatur licet de Apollo, Dioscoro, [& alii novem] Heraclide & Psaë, nam nec horum nomina reperiuntur inter Alexandriæ subscriptos, uti nec nomina Psenosiris, Nilammonis, Apollonii, Anagamphi: qui tamen omnes confirmavere Synodicam Sardicensem præfatam; sub qua miramur non etiam inveniri nomen Flavii, cum inter veteres Episcopos eum nominet Athanasius, & hac ex causa videri poßit exilio immortuus.

[7] Vtrumque Marcum, nusquam antca nominatum, & nunc primum inter exules aut fugitivos positum, habes infra Synodicam Alexandrinam; priorem quidem, ut Zugrorum proxime ad Libyam; alterum, ut Philorum Episcopum, [Marci duo & alii tres.] utique in secunda Thebaide. Hermes etiam Alexandriæ adfuit, si ipse est qui inter Alexandrinos vocatur Hermion, Episcopus Taneos: sed hoc æque incertum est, atque ipsum esse qui Sardicensi subscribitur Hermias. De Agathodæmone exule probabilius conjectaveris, inter Alexandrinos numerari, cum titulo Schediæ & Menelaiti, quæ sunt duæ urbes propinquæ sibi, nec longe ab Alexandria. Idem tenendum de Agatho, qui notatur ibidem fuisse Episcopus Phragonis & Elearchiæ, pro parte ea quæ ea ad Ægyptum secundam, uti diximus, pertinet.

[8] Dracontius, parvæ Hermopolis ad primam Ægyptum pertinentis Episcopus, [item Dracontius,] Synodicæ ad Antiochenses subscribitur. Fuerat hic monachorum quorumdam Hegumenus, eorumque suasu renuntiare volebat electioni de se factæ: sed prohibuit Athanasius, scripta ad eum de non recusando Episcopatu epistola illa insigni, quæ inter Sancti opera extat, & scripta fuit ante Pascha anni CCCLII.

[9] [Adelphius,] Extat similiter ejusdem Sancti Epistola ad Adelphium, inter priores exules hic nominatum: quem subscriptio Synodicæ ad Antiochenses indicat fuisse Episcopum Onupheos, Lychnonum dictæ, in eadem prima Ægypto, qua hæc in ipsum Delta Ægyptium penetrans, Onuphitem nomum, totius veluti Ægypti umbilicum, concludit. Hæc epistola insignem continet de Verbi divini Incarnatione doctrinam; estque responsoria ad priorem Adelphii, significantis qua ratione confutasset Arianos aliquos, arguentes non posse adorari Dei filium, quem constaret habuisse carnem, quin adoretur creatura. Glorificat autem ipso exordio Sanctus Deum, qui Adelphio eam largitus est gratiam, ut rectam habeat mentem, nec ignoret insidias diabolicas; concludens autem permittit ut eamdem epistolam legendam præbeat Hieraci Presbytero; [Hierax Presb. Eulogius,] quem inter Confessores hic quoque nominari possumus credere. Ipsum vero Adelphium, uti nec Eulogium alibi usquam inter Episcopos nominatum invenimus ab Athanasio.

[10] [Paphnutius,] Paphnutium fugivitis hoc loco ædscriptum, nihil vetat opinari eum esse, qui Alexandrinæ Synodo postea interfuit Episcopus Saëos, ad primam Ægyptum pertinentis intra ipsum Delta; idemque videtur Sardicensis Epistolæ subscriptionibus addidisse suum nomen. Non tamen confundendus est cum eo qui Tyri adfuit Athanasio, & XI Septembris colitur, insigni jam olim confeßione decoratus. Nam hic si etiam præsentem sub Constantio persecutionem sustinuisset, majori cum encomio fuisset ab Athanasio commemoratus; uti facit cum alibi meminit Potammonis ac Serapammonis, simili sub Diocletiano confeßione gloriosorum.

[11] Ceterum omnes hactenus memorati nihil habent quod alicujus finem, quin bonus fuerit, [Philon.] poßit suspectum facere. De solo Philone Libyæ Episcopo scrupulum injicit Hieronymus, ne tandem in Luciferiænam duritiem concesserit; qui cum Lucifero Calaritano & Gregorio Episcopo Hispaniarum laudatur in Chronico, quod numquam se Arianæ miscuit pravitati, quæ erat Luciferianorum, cum pœnitentibus communicare nolentium, gloriatio non bona; contra quam postea ipse S. Hieronymus necesse habuit depugnare. Sed scrupulum minuit ipse S. Athanasius: qui (sicut narrat Synesius, Cyrenensis in Libya Episcopus, epist. 67) non dubitavit Siderium, quem ipse. Cyrenensis etiam Episcopus Philon, consecrarat Episcopum, & quidem non satis canonice electum, ipse solus, facere Metropolitam Ptolomaidis, cum oporteret rectæ fidei scintillam, quæ ibi adhuc parva erat, fovere & amplius succendere: quod non videtur facturus fuisse Sanctus, si Philonem Siderii ordinatorem censuisset a communione sua alienum; & in schismate, quod tunc formatum erat, pertinacem. Ipse quoque Synesius non dubitavit Philonem Beatum appellare; & quamvis verecunde fateatur quod in imperando atque parendo confidentior fuerit quam legum observantior; in reliquis tamen fuisse ait, qualis esse solet discipulus Christi: atqui hujus præcipuam notam Christus esse voluit dilectionem ad invicem: non est igitur quod hanc ei omnino negemus adfuisse.

DE S. MANTIO MARTYRE
A IVDÆIS OCCISO IN LVSITANIA.

SECULO V AUT VI.

COMMENTARIUS HISTORICUS
Ad genuina ejus Acta a fabulosis secernenda.

Mantius Martyr, in territorio Eboborensi & Burgensi in Hispania (S.)

BHL Number: 5219

AUCTORE D. P.

CAPUT PRIMUM
Passio, Translationes & cultus hoc die.

Genuinum Venerabilis Bedæ Martyrologium, desideratum multis, ignotum omnibus, ex profunda octo seculorum caligine, cui immersum jacuerat, prolaturi in lucem ante secundum Tomum Martii; ostendimus auctorem diligentißimum, ita illud contexuisse, ut quorum descripta invenerat Sanctorum Acta, horum compendiosum elogium ex iisdem Actis inscripserit ipso quo paßi erant aut colebantur die: eos autem dies reliquerit Sanctorum nominibus vacuos, pro quibus ejusmodi Actorum materia ad illius manus nondum venerat. [Bedæ continuator] Ita ex totius anni diebus, dies circiter centum ab eo contigit alicujus Sancti ac fere Martyris exornari paßione; restabant similiter exornandi dies ducenti quinquaginta aut plures, quando opus imperfectum dimisit. Huic studio applicuit sese sanctus ac nominatissimus Florus, Ecclesiæ Lugdunensis Subdiaconus, authenticorum librorum non mediocri copia & veritate abundans, quemadmodum de eo testatur Wandelbertus, anno DCCCXLII metricum suum kalendarium contexens, ipsiusque Flori ope & subsidio præcipue usus. Hic ergo scriptor, non integro seculo junior quam Beda, [Florus Lugdunensis] & sub Carolo Magno diu ante Adonem atque Vsuardum florens, cum varia invenisset Sanctorum Acta, Bedæ incognita; conatus est ipse ex his accipere, unde suppleret hinc inde vacuitatem, in Martyrologio Bedæ relictam, atque ita haud parum accrevit opusculum istud: quod demum prædicti Ado & Vsuardus, nihil alter scientes de altero, conati sunt suo quisque modo complere & absolvere, ita ut dies singuli haberent aliquid quod de Sanctis in ecclesia recitaretur. Quæ Bedæ sunt, ea ex octo Mss. codicibus, discreta ab alienigenis additamentis, dedimus istic majusculo charactere: supplementum Flori exhibuerunt tria insignia Mss. quorum unum, videlicet Atrebatense, solum ea habet quæ Florus conatu primo Bedæ adjunxit, Tornacense as Lætiense etiam ea quæ secundo.

[2] Hæc, in præfatione ad prædictum Martyrologium deducta prolixius & certis probata documentis, fuerunt hic summatim regustanda, ut constaret quanta sit vetustas auctoritasque eorum verborum, quæ ex vetustioribus S. Mantii Actis accepta leguntur apud prædictum Florum in Tornacensi ac Lætiensi Mss. & sunt hujusmodi: XII Kal. Junii. In territorio Heburrensi, passio S. Mantii, [S. Mantium a Iudæis occisum tradit:] qui passus est a Judæis, quem ob filii Dei confessionem extensum funium vinculis, plagarum ictibus verberabant: postmodum totum corpus arctissimis vinculis alligaverunt, tantisque corpus vulneribus affecerunt, ut membra vermibus pascerentur: [hisce adjiciunt ut ab ortu solis usque ad occasum exercendi ruris in graviorem culturam pœnalis numerus adderetur]: sed istis omnibut invictus, Deo spiritum reddidit. Hactenus verba duorum Mss. quæ dum codices alii ex aliis desumuntur, haud parum vitiata fuerunt ab inertibus librariis, nam quæ [ ] inclusa dedimus in solo Letiensi inveniuntur; [ex antiquis Actis.] Tornacensis scriptor, nullum sanum sensum ex iis elicere valens, omittere eadem maluit: nos ea integritati suæ utcumque restituimus, acceptis tandem ipsismet Actis, ex veteri septingentorum circiter annorum codice transcriptis, manu eruditißimi viri & ejusmodi thesauris locupletis, Don Ioannis Lucæ Cortez anno MDCLXXIV: quibus vicißim sua accedit auctoritas ex ætate Flori ipsis usi.

[3] Quicumque post hunc applicuere animum supplendo Bedæ Martyrologio, aut potius eorum exemplo nova sed integra Martyrologia descripsere, latiori alii, strictiori phrasi; cum S. Mantii Paßionem, quam præ oculis habuerat Florus, nuspiam reperirent, & totis Galliis Germaniisque ignotus alias Sanctus esset; suppeterent autem alii illustriores, [locum nominant additiones ad Vsuardum.] quorum encomia inscriberent huic XXI diei; omittendum prorsus judicavere. Postea non nulli, qui Vsuardi Martyrologium successu temporis auxere Sanctis aliunde adductis, etiam ad hunc diem addidere in aliquibus exemplaribus Mss. In Lusitania villa Miliana passio S. Mantii, a Judæis perempti. Ita reperisse se profitetur Molanus in suis ad Vsuardum Additionibus, littera q dicta verba notans, ut significet ea haberi ex quodam ecclesiarum Martyrologio confuse, cum scilicet dicere non poterat, cujus proprie id ecclesiæ esset, ut sunt apud nos antiqua plurima; quæ ad usum alicujus ecclesiæ descripta fuisse constat, licet ignoretur cujus, proterea quod in Mss. id numquam exprimatur. Interim quisquis illa scripsit, patet non ex Floro descripsisse, qui martyrii locum non nominavit; sed accepisse aliunde, ex ipsis scilicet vetustis Actis, vel etiam ex Martyrologiis, olim in Hispania descriptis & auctis.

[4] [Colebatur Eboræ officio 9 Lect.] Eborensis Ecclesia, in cujus districtu res contigit, festum S. Mantii solenne celebrare solebat, & (nisi mutatum recentius circa diem est aliquid) etiamnum celebrat XXI Maji Officio novem Lectionum; sed quas dolemus inquinatas fabulis, venerandæ antiquitati inauditis, quod quidem ad Paßionis historiam attinet: nam VIII lectio & IX fere desumuntur ex invariatis Actorum verbis, continentibus modum inventi elevatique corporis: supra cujus denique marmoreum jam tumulum, propter miraculorum frequentiam, insignis ædificata basilica sit. [nunc Villænovæ ubi corpus:] Addit Thomas de Trugillo, Thesauri concionatorii Tom. 2 Col. quod in destructione Hispaniæ facta per Saracenos fuit corpus inde translatum: nunc vero reperitur in quodam oppido dicto Villa-nova, in quodam monasterio Ordinis S. Benedicti, de ejus nomine nuncupato, quod templum frequentatur assidue ab omnibus vicinis regionibus. Mariana vero noster, lib. 4 de Rebus Hispaniæ cap. 5 verba Laurentii Padillæ, in Catalogo Sanctorum Hispaniæ anni MDXXXVIII rem eamdem tractantis, sic Latine reddit: Corpus ex vario errore in Astures, quo tempore Mauri occuparunt Hispaniam, tandem ad Villam-novam S. Mantii constitit, celebri monasterio dicato, a Medina, quæ a Rivo-sicco nomen habet, quatuor passuum millibus. Georgius Cardosus, in suo Hagiologio, ad diem XXVI Maji collocat ecclesiæ dedicationem, ex fide hujusmodi tituli ibidem in pilarum una positi. In Æra MCCCXXXIII consecrata est ecclesia S. Mantii VI Kal. Junii. Addit autem quod fundator ejus fuerit, D. Alfonsus Tellus Menezes, qui uxorem accipiens D. Teresiam Sanchez, filiam naturalem D. Sancii hoc nomine primi, Regis autem Lusitaniæ secundi, ad nobilitandam Villam-novam, quam pater suus Tellus Telli de Menezes fundaverat, [ab anno 1195.] obtinuit a socero Rege facultatem accersendi corporis sancti: qua impetrata magnificam ei ecclesiam erexit, & consecrari fecit anno MCXCV, triennio postquam ipsam Villam-novam donavit monasterio Sagumensi, ea conditione, ut ibi semper alerentur duodecim monachi Presbyteri cum Abbate seu Priore. Istic ergo sub altari major requievit corpus S. Mantii usque ad annum MDLXV, quando Didacus de Sotto, Abbas Regalis monasterii Sagumensis (tamquam Patronus Villa-novani Prioratus a suo monasterio pendentis) per Breve Pii Papæ V, licentiam obtinuit illius transferendi in arcam argenteam valde speciosam: quam collocavit intra eamdem capellam ad latus Euangelii, postquam particulas exinde varias partitus esset per Abbatias vicinas, & sacrum caput suo intulisset monasterio; ubi ipsum in die festi anniversario celebri concursu populorum, Indulgentiæ plenariæ illicio excitorum, frequentatur.

[5] Est Medina illa, cui vicinam Villam-novam dicit esse Mariana, Palentinæ diœcesis in regno Legionensi oppidum, distatque ab urbe Burgensi viginti milliaribus Hispanicis, [olim etiam in utraque Castella,] paucioribus ab Asturicensi & Legionensi. In harum urbium antiquis Breviariis nihil reperisse Tamajum de S. Mantio, probat pisius de iis silentium: Palentinum allegat, quod non habemus; si tamen ejusdem cum Burgensi antiquitatis est, vix dubitamus, quin similibus fere verbis descriptum habeat totidem Lectionum Officium, trium scilicet, earumque brevium, acceptarum ex principio vetustorum Actorum: quales Lectiones multæ Ecclesiæ in Gallia Hispaniaque cœperunt usurpare, postquam Actorum prolixitatem inter divina Officia importunam esse judicantes, & jam pridem solum initium eorum solitæ recitare, conficere sibi cœperunt commodioris usus Breviaria; quibus inscripserunt, vel ipsa quæ dixi principia Actorum in modicas Lectiunculus divisa, vel eorum Epitomen ad eumdem finem confectam. Ex Castella veteri ad novam adjunctaque ei regna translatus aliquando S. Mantii cultus fuit. Nam Galesinius, citato in Annotationibus Cordubensi Breviario, inseruit memoriam S. Mantii Martyris in Lusitania Martyrologio suo; & consueta sibi levitate divinando addidit, sub Maximiano: idque non ad XXI, sed XXII Maji. Galesinium secutus est Germanici Martyrologii auctor Canisius, uti monemus sequenti die in Prætermißis. Deinde apud Reginam Sueciæ Christinam invenimus Breviarium, secundum regulam B. Isidori Mozarabes dictum, & jussu Francisci Ximenez Archiepiscopi impressum Toleti anno MDXI, cujus kalendario ad hunc diem simpliciter inscriptum erat nomen Mantii Mart. sic ut nuda videatur præscribi Commemoratio vel Officium totum de communi. Tale Breviarium habuisse debuit is, qui ad usum Ecclesiæ Basileensis prope Helvetiam, jussu Episcopi sui Iacobi Christophori anno MDLXXXIV, recognovit & undequaque auxit Martyrologium Friburgi Brisgoiæ excudendum: sic enim ibi legitur, Toleti passio S. Mantii Martyris: quod non de loco Martyrii, sed cultus intelligendum esse, habetur ex jam dictis. Gonsalvus Davila Theatri Ecclesiastici Tom. 2 pag. 250 recitat consecrationem altaris, anno MCCLIV factam a Benedicto Episcopo Abulensi; ubi cum aliis inclusæ dicuntur Reliquiæ Mantii Martyris.

[6] [sed cultu nunc antiquato,] Verum iste qualiscumque apud Toletanos S, Mantii cultus, nequaquam ipsi diuturnus fuit: nam sicuti ejus nomen abfuit a Kalendario, quod præfigebatur Missali Mozarabico, cura ejusdem Archiepiscopi Ximenez antea impresso sub annum MD, ita etiam abest ab eodem recuso cura Archiepiscopi Silicæi sub annum MDLI, nec non ab omnibus cusis ac recusis hoc seculo propriis Officiis Ecclesiæ Toletanæ. Neque in hac tantum, sed etiam in Ecclesiis Cordubensi, Burgensi, ipsaque Palentina antiquatus idem cultus est, ut patet ex Ordine ricitandi Officium divinum, quem pro tota Hispania singulisque diœcesibus & ordinibus religiosis habemus excusum annis variis hujus seculi; in quo pro Cordubensi & Burgensi ecclesia & diœcesi, itemque pro Palentina, [Eboræ autē resumpto] nullum verbum præscribitur de S. Mantio: adeo ut videatur nihil jam de eo tota Hispania fieri, præterquam istic ubi est corpus, & in Lusitania. Hæc vero tum demum cœpit, cum desierunt provinciæ aliæ: quam ejus erga se pietatem, post tot secula reviviscentem, sanctus Martyr visus est insigniter comprobasse, quando Theotonius Brigantinus, Eborensis Archiepiscopus, [occasione recepti brachii 12 Aprilis.] Philippo Hispaniarum Rege secundo & Portugalliæ primo suam interponente auctoritatem, sanctissimi Martyris brachium accepit, & in templo maximo Eborensi solenni pompa collocavit. Ita Tamayus de Salazar ad diem XV Maji, quo inscribitur Romano Martyrologio, quia sic ad Marginem libri sui notaverat Truxillus; licet præcitata Breviaria antiqua in Annotationibus allegata, diem XXI signent. Georgius Cardosus in Hagiologio Lusitano Translationem brachii Eboram, non corporis Bracaram (quod nescio quo modo obrepsit nobis in Aprili inter Prætermissos) refert ad XII Aprilis, cum prolixa epitome fabularum inferius discutiendarum; & indicat eam factam esse anno MDLXXXXII; atque in Notis describit Oden Sapphicam nostri Emanuelis Pimenta, qua reduci ad suos Maartyri plaudens, inter alia sic canit:

Ossa gemmato religamus auro;
Ore libamus cineres receptos,
Pyramis raras tibi quos reservat
      Facta per artes.

Quod ad diem XV Maji attinet, [prior Translatio 15 Maji.] crediderim hunc esse anniversarium Translationis primariæ ad Villanovanum cœnobium, ubi (sicut præcitato loco ait Cardosus, & iterum ad hunc XXI Maji) ante annos non multos, eodem vel alio die, facta fuit nova translatio corporis, in arcam argenteam, per tralucentes in lateribus crystallos, ipsa sacra ossa spectanda venerabundo populo præbituram, in parte dextra Capellæ majoris. Quandonam autem hoc Monasterium fundatum sit, & sacro isto pignore nobilitatum, libenter discemus. Interim ex Ordine recitandi Officii, sub annum MDCXVII Olysipone excuso, animadvertimus, non tantum in Eborensi, sed etiam in ei vicina Helvensi ecclesia, receptum S. Mantii cultum die XXI continuari.

[7] Porro tam ex Actis quam ex inde sumptis Burgensis Breviarii Lectionibus colligitur, Mantium, [Fuit sanctus Iudæorum mancipium] in Iudæorum servitutem emptum vel alio casu traditum mancipium, religione Christianum, atque a Dominis suis Roma traductum in Lusitaniam fuisse. Quamvis enim Constantinus Imperator anno CCCXXXIX legem tulisset Constantinopoli, ut si venerandæ fidei conscia mancipia Judæus mercari non dubitet, omnia quæ apud eum reperiuntur protinus auferantur; nec interponatur quidquam moræ, quin eorum hominum, qui Christiani sunt, possessione careat. Quamvis etiam eamdem legem renovans Honorius anno CCCCXVII edixerit, quod Judæus servum Christianum nec comparare debet, nec largitatis titulo consequi; ipsam tamen legem eatenus parum rigide observatam fuisse indicat, quando indulgenter subjungit, ut quos rectæ religionis participes constitutos in suo censu nefanda superstitio jam videtur esse sortita, sub hac lege possideat, ut eos nec invitos nec volentes cœno propriæ sectæ confundat; ita ul si hæc forma fuerit violata, sceleris tanti auctores capitali pœna proscriptione comitante plectantur. Sed quod Romæ in frequentia urbana non fuerat ausa impietas pertinax, [occisus seculo 5 aut 6] id procul ab illo orbis theatro in longinquæ peregrinationis solitudine facere non exhorruit, ea quæ in Actis describitur acerbitate. Quod scelus longe etiam fidentius patrare potuerunt, si eorum adventus in Lusitaniam accidit iis temporibus, quibus illam poßidentes Suevi, aut adhuc gentiles erant, quod fuerunt ab anno CCCCVIII usque ad regnum Rectiarii primi Regis Christiani, anno CCCCXLVIII creati; aut hæresi Ariana infecti, quam circa annum LXXX seculi jam dicti amplexantes, non deposuerunt, nisi sub Theodemiro, promoto ad regnum anno DLVIII, uti ostensum die X Martii agendo de S. Matrona Lusitana Virgine num. 16. [& revelatus sec. 7] Manifestationem certe corporis non arbitramur factam nisi re Christiana prorsus restituta atque florente: eamque manifestationem non paucis post annis sequi potuit ædificatio ecclesiæ.

[8] Hariolari tamen videtur Tamayus, cum dicit, Iulianum Comitem, templi auctorem, mortua conjuge sua Iulia (quod rursum hariolantis more assumitur, cum nullibi conjux ejus vocetur) factum esse monachum, ac deinde Abbatem monasterii S. Michaelis, qui Concilii Toletani XI, æra DCCXIII id est anno Christi DCLXXV celebrati, Synodica scripta, primus inter Abbates suæ subscriptione firmavit. Quamvis enim jam desiisset Suevorum in Lusitania & Galecia regnum, sub Leovigildo Gotthorum Rege extinctum; perseverabat tamen divisio provinciarum, nec quisquam eorum qui primatui Bracarensi suberant, Toletano jam dicto Concilio interfuit. [ex verosimiliori conjectura.] Quod vero quinto sextove seculo S. Mantii paßionem accidisse putemus, potius quam aliquo ex prioribus, ideo fit, ut quam fieri proxime potest accedamus ad tempus, quo existimamus revelatum esse corpus: tum etiam quia tribus primis Æræ Christianæ seculis, quibus in sanguine Christianorum ludebæt gentilium tyrannorum immanitas, nihil tale legimus uspiam a Iudæis, communi plurium scelere designatum; utpote habentibus in quo pascerent oculos animosque, quamvis suas ipsi manus non cruentarent. Sed nec quarto quidem seculo tale quidpiam adhuc invenimus; quod ipse æque ac Christiani tunc primum respirarent; eo autem procedente paulatim opulentiores facti, insolentiores quoque adversus Christianos reddebantur, ut ex præcitata Honorii lege apparet: quæ tantum abest, ut eorum compescuerit feritatem, ut denique Heraclius Imperator & Dagobertus I Francorum Rex necessarium duxerint, eos qui baptizari nollent suis Imperiis pellere, quemadmodum indicavimus XXV Martii, occasione S. Richardi ab iisdem Parisiis occisi. Sed prius quam porro pergamus ad refutanda figmenta, conclusioni præmissæ contraria, exhibenda sunt ipsa antiqua Acta sub hoc titulo inventa, Passio S. Mantii Martyris, qui passus est a Judæis die XII Kalendas Junias. Stylus inflatus simul & rudis pro seculi genio, transcribentium vitio factus asperior, benigna subinde eguit conjectura, quam sic adhibuimus, ut multa dimittentes quæ vel supplere vel corrigere facile non fuit, optemus plura inveniri Mss. ex quorum inter se collatione res succedat felicius fundatiusque. Interim observa a recentioribus semper Mancium scribi pro Mantio.

CAPUT II.
Acta ex veteri Ms. D. Ioannis Lucæ Cortez benigne communicata.

[9] Inter hos Martyres, qui sublimi passione coronati, perpetuam vitam præsenti morte quæfierunt, Sancti Mantii religiosa passio digno est honore celebranda. Hic namque incola fuit natione Urbis Romæ… a præsertim cum Judaicæ perfidiæ repagulis duri essent, [A Iudæis in Lusitaniam ductus,] qui Domini putabant religionem non in corde credentium esse, sed carne: qui cum ad b Spanias in Provincia Lusitania cū eodem Beatissimo venissent, in Elborensi c territorio, in fundo cui nunc Miliana d est nomen, in e aggere commeantium medio constituto; cœpit sacrilega sævientium obtestatione compelli, ut fidelis famulus Christi, qui pia mente quotidianum Dei corpus sumebat & sanguinem, [solicitatur ad fidem deserendam:] imperio fallentis zabuli, qui duris eorum pectoribus mortifera venena suffuderat Judaicæ superstitionis, & confessionis sumeret voluptatem. f Ad hæc Sanctus Mantius interritus miles g … arma, galeam, vel loricam in Crucis collocans signo, confidenti sermone respondit: Falsos Deos h audire non possum, testis mendax esse non debeo, supplicia penitus non recuso, mortem magis quæro per quam mihi vitæ æternitas conferatur. Si confessionem quæritis, [in eaque constans] non possum aliud confiteri, nisi Patrem ingenitum, Filium a Patre genitum, Spiritum vero sanctum processisse ex uno Patre & Filio suo, unde non tres ut Patres, neque unum solitarium, & non tres: sed inde vere tres, quia unum sunt; & vere unum, quia tres sunt.

[10] Hoc audito i validiori ira zabulus suscepit servorum suorum corda succendere. [dire flagellatur,] Rapitur ad supplicium devotus Dei famulus; detractoque omni corporis indumento, divaricatis membris, extensus funium vinculis, innumeris plagarum ictibus verberatur; quasi veste k nudari possint membra quæ jam fides & confessio vestierat; quasi truces… tisse possit, spiritus cujus promptior creverat in coronam. Ne parum esset tanta perpessus, diverso vinculorum genere omne corpus adstringitur, [vincitur catenis,] ut non magis illis solueretur vinculis, collo, manibus, pedibusque catenis inter vincula dura currentibus; ita accepit ferrum pedibus, ut amplius dissiparentur vincula, cum membra affectu corporeo immania cœperant ulcera sustinere; adeo ut membra vermibus pascerentur, quos ad vicem Sancti Job collectos manu in suis vulneribus recondebat. His illud adjicitur, ut ab ortu solis usque ad occasum exercendi ruris in graviorem culturam l pœnalis numerus adderetur. Ille autem inter hæc omnia, [eisque & operi rusticano immoritur.] sancti Spiritus illuminatione provectus, cum labore suo concipiens hymnos per dies singulos transigebat; illud adjiciens, ut sola nocte, quam tenebræ darent, paucum tunc a labore quiescens religio, fugato a se somno, salutaribus benedictionibus personaret; dum inter hæc omnia esset vultu semper hilaris, de corde securus, corpore sicut debebat affecto, spiritus, qui in hac confessione durabat, terreno liberatus de carcere, ad martyrium sibi debitum devenisset.

[11] [Difficilem litem habenti apparens] Hoc ab illis in summo dolore cognoscitur, in hac confessione beatum Martyrem recessisse, gementes pariter & putantes mortuum vincere, quem vivum superare nequissent. Trahitur corpus, atque ita vinculatum in vicino publico aggere parca terræ dispersione cooperit humus, ut non esset illud magis sepelire, quam prodere. Merito hujus actum, quod diu latere non poterat. Hæc ad Christianos non post multos annos est devoluta possessio, dumque tam famosissimum lateret admissum, pater-familias quidam nobilis iter agebat in aggere non longe a via, qui pro patrimonio suo, extra cogitationum exitiorumque dispendia, fortunas suas m expendisse videbatur. Hic cum ibidem n resedisset, quiescenti ei Mantius Sanctus occurrit, dormientem pulsat, [corpus suum tollere jubet,] vigilare præcipit, audire compellit; ita ut significatione vultus, habitudo corporis, status, ætas & vestis Martyris, inspicientibus oculis cerneretur: nomen suum publicat, notari jubet, monet, testatur completurum se esse promissa; omnem o passionis suæ ordinem prodit, martyrium loquitur, quod ex pristinæ superstitionis iniquitate, familia illius viri dissimulatione supprimebat. Negotium illius omne percurrit, [& victoriam pollicetur.] præterita narrat, præsentes cogitationes lætitia revelat, futura designat; victoriam, quam nec post longo annorum tractu sperare litigator poterat, intra septem dierum spatia pollicitatur; admonet redeuntem corpus suum honoratius sepelire.

[12] Surgens ergo non tantum e somno, quantum ex visione gloriosus, omnia in eadem possessione signa perquirit; nomen, ætatem, vultus, membra, passionem, sepulturam quærit: designatur vocibus omnium commanentium. O res mira! O fides cognita! Approbantur quæ suppressa fuerunt, quasi Martyrem Christi humana celare possit invidia. Agit gratias Deo, iter lætus aggreditur, congeminat mansiones de victoria jam securus. Nec mora. Palmæ p is in itineris longinquitate constituit fidem, [Ille integrum invenit & sepelit honorifice,] [fidem] promissa comitatur victoria, reditus non tricatur, signa recoluntur, sepulcrum quæritur, vincula & corpus Martyris in compedibus invenitur tam integrum, ut crederes nunc sepultum: pretioso lapide felicia membra conduntur, quæ delicati Martyris in crystalli facturam ornabat aspectus: templum non magni operis pro celeritate construitur. [crebrescentibus ad illud miraculis.] Statim divulgatio perquirit, devotas aures pernix fama complet, fit conventus omnium ibi, crescunt desideria pœnitentium, & vota invicem promittentium: inter quos multa beneficia, diversis quibusque in locis [divina] largitate concessa, paucis describimus, ne legentibus fastidium faciamus… q Vice alia Julianus, homo nobilissimus, in gravi ad r Comitatum quærebatur offensa: [A Iuliano per sanctum liberato] interea fecit dignam Basilicam: quippe non solum de hac necessitate liberatur, verum etiam eo tempore diversa (quod ad ipsius laudem pertinebat) in eo palatio s dignatus est dignitate: comitatus est Martyris voluntatem, quam obtinere promeruit: regressus avide, desideriorum membra disquirit. Ad aliam vero t senem, nomine Juliam, religiosæ mentis & professionis bonæ, devoluta possessio est.

[13] Disponens ille ingenti opere Basilicam, supra memorata sene in parte operis ambiente, [& Iulia matrona,] devota mente consentit. Construitur Basilica fidelium v, ,.. ædificia per octagonum columnarum admirabili opere disponuntur. Catechumenum x quoque Basilicæ superadjungitur: sancti Martyris corpus sub beato altario consecratur. Non illic terrenum formatur aliquid, sed infinitæ ædis longe lateque spatia celsis culminibus educuntur: pretiosa atria columnarum suspenduntur ornatibus, parietes cuncti marmoribus vestiuntur, solum musivo ridenti decoratur, mirandis y trabibus tecta texuntur: & ne inhonoram in tam pretiosum altare fabricam quisque crederet, [struitur nobilis basilica.] ligna cum ara ipsa metallis auri & argenti in sublime decorantur. Quanta illic in vasis dona, gemmarum pretiosa monilia in ministeriis, pocula paterarum divina videantur esse collata, scribi inde non expedit, quia nec beneficia possunt numerari z nec munera. Ne parum esset; circa Basilicam, muri in latum dispositis turribus instruuntur, ut quisque de longe conspexerit, splendidam judicet supercrevisse civitatem. Disponuntur nemora, quæ amœno commeantium vias… Non solum in possessionibus ædificiorum circuitur, sed prope in ipso itinere ministranter inveniuntur noviter currentes aquæ, largis de fontibus manantes; adeo ut ex Martyris merito & extra prædicationem superampliationis, honore creverit tam famosa possessio. Hæc comprehensa parva de plurimis impartiens * bonorum laudibus sermo non tacuit, ne quisque, qui hunc ordinem legerit, facile judicet plura præterita fuisse quam dicta. Hæc sunt Sanctorum digna commercia, quod zabulus vincitur, & Omnipotens collaudatur; Dominus noster Jesus Christus, cui est gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Existimo deesse aliquid. Interim hic desinit prima lectio Burgensis Breviarii, & sequuntur aliæ duæ, quarum finem distinximus **

b Breviarium Hispanias: sed usitata medii ævi aphærifis est in Ms.

c Ferrarius in Lexico geographico ejusque locupletator Baudrandus, Elboram distinguunt ab Ebora, quasi illa fuerit urbs olim Episcopalis ad Tagum in Castella, hodie nuncupata Talavera la Reina, ad fluvium Tagum, decem leucis infra Toletum notata in tabulis: sed ex hac tam antiqua legenda erroris convicuntur.

d Didacus de Rosario appellat ex Eborensi Breviario Castra-Malliana, quod forte verum ex antiquitate Romana nomen est.

e Breviarium Itinere. Romanis autem via publica nominabatur Agger, ut in Actis S. Servatii 13 Maji ex Gregorio Turonensi num. II, ubi ille ad Aggerem publicum sepultus dicitur.

f Hic desinunt tres Breviarii lectiones.

g Deest aliquid, quod legi in Ms. non potuit, sicut etiam in mox sequ. §.

h Falsos Deos colendos Iudæi non asserebant, sed Auctor eo modo loquitur, quem paßim legebat in Actis Martyrum a tyrannis Gentilibus cruciatorum.

i Hinc sumpta occasio fingendi Validium Præsidem.

k Ms. Vestis nudari possit membra.

l Mallem legere, ut exercendi ruris in graviorem cruciaturam pœnale munus adderetur.

m Ex sequentibus apparet, homini huic litem fuisse pro jure suo tuendo: & sic in Breviaro Eborensi dicitur, homo lite quadam diuturna detentus.

n Ms. Recessisset.

o Ibid. Possessionis.

p Ms. Palmenis in itineris longinquitate constituens fidem promissa comitatur, victoria obtinetur.

q Verosimile est nonnulla hic subjuncta miracula, quæ librarius prætermisit.

r Comitatus in illius ævi scriptis idem est quod Curia regia. Interim Breviarii Eborensis compilator hinc sumpsit occasionem inducendi Comitem Julianum, intelligens fortaßis eum, qui filiæ suæ illatum a Rege Ruderico stuprum est ultus initio seculi 8, inductis in Hispaniam Mauris.

s In Ms. additur, plenarum.

t Senex hic videtur poni pro Domina, Hispanis Señora: in Breviario Eborensi, Religiosa Matrona, Tamajo prædicti Juliani conjux.

v Deleo reperta in Ms. hæc verba, Juguntur beati fontis; interim eorum sensum hunc suggerit Breviarium Eborense, Basilicam construxerunt… cum xysto, quod largo fonte . subterraneis canalibus deducto, rigabatur.

x Ms. Caticuminum … subter adjungitur: sed ad Catechumenium (quod media ætas Caticuminum scripsit) ascendi, non descendi debuisse, ipsoque nomine significari porticus ecclesiæ superiores, more suo erudite ostendit Cangius in Glossario.

y Ms. Cratibus.

z Ibid. Mirari.

* Ibid. Impatiens bonarum.

CAPUT III.
Rejiciuntur fabulæ, S. Mantio affictæ posterioribus seculis.

[14] Vidisti, lector antiqua Acta; nunc etiam vide fabulas, quas imperiti vulgi loquacitas, & posterorum nimia credulitas illis admiscuit. Apparent eæ primum vulgari lingua in Legendis per Hispaniam impreßis, quarum una apud nos est, post alias plures excusa Hispali per Ioannem Cromberger anno MDXXXII & hanc quinquentio post Laurentius Padilla inseruit Catalogo Sanctorum Hispaniæ. [Fabulæ Breviario Eborensi insertæ] Apparent deinde etiam Latine in Breviario Eborensi anni MDXLVIII, cum augmente fabulositatis non minimo, distributæ in Lectiones, quas postea in linguam Lusitanam vertit Fr. Didacus de Rosario, inseruitque historiis ac vitis Sanctorum, excusis anno MDLXXXV. Lectionum istarum, quæ novem sunt, hoc est exordium: Inter Christi Martyres, qui sanguine laureati perpetuas coronas meruerunt, Beatissimi Mantii felix passio tanto ampliori honore nostræ urbi celebranda est, quanto peculiarius prædicatam susceptamque Christi Jesu fidem, ex ipso statim nascentis Ecclesiæ exordio, illi debemus Dicitur deinde, verbis aliquanto prolixioribus, sed sensu iisdem, quod Mantius Romanus, cum Romanis in Judæa agens, cum Hebræorum turba intranti Domino in Jerusalem obviavit, ejusque discipulus factus cum ceteris in cœna recubuit, atque Apostolorum pedes lavanti ministravit, & vivum a mortuis conspexit, tum Spiritu sancto inflammatus, perrexit ad ulterioris Hispaniæ fines; cumque Eboram devenisset, & fidem prædicans, multosque convertens, ac sacramenta intra urbem extraque ministrans, in gentilium oculos odiumque incurrisset, adductus fuit ad Præsidem Validium; eaque & alia plura passus, quia Deos nolebat adorare, quæ Florus ipsum dicit sustinuisse a Iudæis. Solum ubi in Actis dicitur exercendi ruris graviori cultura pressus, ibi legitur, in latomiis saxis cæmentisque cædendis in opus publicum a mane usque ad noctem fatigari solitus; denique inte tormenta expirasse, & in sterquilinio jacuisse inhumatus, donec mutata loci facie in oblivionem veniret sic abjectum corpus.

[15] [faciunt Christi discipulum,] Vide ut occasione Iudæorum, in veris S. Mantii Actis commemoratorum, infelix hæc machina assurrexerit; qua Roma Hierosolymas, atque inde Eboram adduceretur Mantius; & quidem ex ipso discipulorum Christi collegio; non jam homo laicus, cujus magna laus esset posthabito impiorum Dominorum respectu Sacramenta frequentare Christiano more, in regione jam pridem illis assueta; sed ipsorum minister Sacramentorum, adeoque Sacerdos, fidei prædicandæ causa profectus ad gentes, quæ nihil de ea ante hac inaudierant. Consequens porro erat, ut talis tantusque Apostolus fingeretur sub aliquo Romano Præside ea passus, [sub Preside Validio martyrizatum.] coram Tribunali, in publico Eborensi foro, quæ paßim de variis Martyribus leguntur: fabricatum est etiam Præsidi illi, qui tam valide Christianos torqueret, congruum nomen: eademque opera factum est, ut Lusitania crederetur inter primas, non tantum suscepisse Christi fidem, sed eamdem Martyriali sanguine subsignatam vidisse. [Addunt alii fuisse Episcopū Ebor.] Huic porro tam ruinoso & nulla verosimili auctoritate nixo fundamento, inædificantes quidam, sibi aliisque persuaserunt, S. Mantium fuisse primum Episcopum Eborensem: asseverandi quidem fiducia tam magna, ac si testatißimam loquerentur veritatem; veri autem dißimilitudine tam evidenti, si quis advertere voluerit animum, ut quæ non ita pridem dici credique cœperunt de S. Petro, Ratensi Martyre, tamquam primo Episcopo Bracarensi (qui forte nec Episcopus quidem magis fuit quam Mantius) sub Nabuchodonosore in Hispanicum exilium relegato, ibidemque ad vitam per S. Iacobum Apostolum suscitato, quæque ad XXVI Aprilis explosa a nobis sunt; non magis absona videri possint, quam ista de S. Mantio Martyre.

[16] Non ita absurdum, imo ei quod de S. Wernhero, Wesaliæ a Iudæis occiso XIX Aprilis narravimus quadamtenus simile, est apud Tamayum; ubi dicit, quod prope forum Eborense est pila quædam parva, [in foro ad columnam cæsum] inclusa cellulæ, positis circum cratibus ferreis & lampade appensa, quam mortales religiose ac pie venerantur, quod ei pilæ alligatus fuerit Christi Martyr cum flagellis cȩderetur. Vereor tamen ne hæc persuasio ortum habuerit ex ea fictione, quæ de Martyrii loco & modo ut diximus, recentius obtrusa est credulo vulgo, jam pridem oblito veræ causæ, quæ longe forsan alia talem istius pilæ venerationem induxit, cum S. Mantio commune nil habens. Nihilo melius fundatum videtur, quod opinatur Trugillus; scilicet in hujus Sancti honorem, plurimas tota Hispania seminas appellari Mentias. Nec enim a Mantio dicitur Mentia, sed usitata plerarumque gentium in nominibus propriis aphæresi prioris syllabæ, [a quo passim nominentur Mentiæ;] idem est quod integre diceretur adscriberetur Clementia: quo modo ipsum Mantii nomen (si vere Romanæ aut originis aut linguæ Sanctus fuit) usurpatum esse pro Amantio libenter crediderim: nam hoc nomine plures etiam Sancti in Italia dicti inveniuntur, ac nominatim S. Amantius ecclesiæ Tifernatis Presbyter, die XXVI Septembris recolendus; & mense Aprili die VIII, S. Amantius Comensis Episcopus, qui ambo seculo V Floruerunt; ut taceam varios variis locis Martyres, & Gallicanos ejusdem nominis Sanctos, in nostro opere commemoratos

[17] Quia autem fabulæ, similiter ac devolutæ per nives pilæ, crescunt identidem, forma tamen non semper eadem; ideo qui toti antiquitati solum fuerat notus ut Martyr, & hoc solo titulo colendus olim proponebatur, [unum ex 70 Discip.] cœpit Episcopus dici & credi, æque ac plerique alii ex primis, Christi & Apostolorum discipulis. Quis enim dubitaret, cum de Sacramentis ab eo administratis meminissent Breviarii Lectiones? Ergo etiam Mariana noster persuaderi potuit, ut cap. 5 libri 4, agens de Christianis sub Trajano interemptis, ita scriberet: In his fuit Mantius, Eboræ in Lusitania primus Episcopus, in Æmilia quidem natus, ut nonnulli perhibent, [in Æmilia natum,] atque unus ex septuaginta Christi discipulis. Habemus nos varios horum Christi discipulorum Catalogos; sed nusquam Mantii nomen, aut aliud ipsi vicinum invenimus. Romanum cum diceret Eborense Breviarium; quid causæ fuerit, ut de Æmilia natum dicerent ii, quos Mariana secutus est, non divinamus.

[18] Pseudodextrini Chronici & similium quisquiliarum sub nomine Iuliani fabricator, grandius adhuc aliquid producturus in medium, gemino nomine Memmium Mantium commentus est, Gallis Hispanisque communem Sanctum; qui tamen apud hos constanter Mantius, apud istos vocetur Memmius, & pro utrisque ordinatus Episcopus ab Apostolis, primum Cathalaunicam in Gallia fundarit Ecclesiam, deinde transgressus in Hispanias Eboræ prædicaverit atque obierit. Quod commentum adeo placuit Lusitanis, [& eumdem qui Gallis est S. Memmius Ep. Catalaun.] ut ne soli Eborenses hoc primo Episcopo gloriarentur, eidem contenderint etiam primum locum in Olisiponensi cathedra dandum. Imo Rodericus de Acunia conatur probare, etiam antequam S. Iacobus Apostolus veniret in Hispaniam, Lusitanos suos fuisse a Mantio fidei Christiani rudimentis imbutos, statim a martyrio S. Stephani. Contra hunc acriter Tamayus insurgit, contradictionis etiam arguens Iuliani Petri Chronicon, in quo dicitur Sanctus a S. Clemente ad fidem prædicandam missus, primo eam Hispanis, deinde Cathalaunis annuntiasse. Sed nihil novum est fabulas fabulis adversari; easdem vero hoc loco confutare operosius superfluum & importunum foret, cum id fieri debeat proprio die S. Memmii, Episcopi Cathalaunensis, in sua Sede mortui ac sepulti Augusti mensis die V; ubi etiam agendum de tempore mißionis ejus, verosimilius ad seculum Christi III referendæ, ut de pluribus Galliarum Apostolis jam sæpe dictum.

[19] [denique civem Cæsenatem,] Finieram, plenus nausea atque fastidio, ex tot ineptiarum cruditate collecto, cum ex Italia nuntiatur, Cæsenates laborare, ut S. Mantium civem suum fuisse probarent, eique ut tali cultum in suis ecclesiis proprium impetrarent. Hoc autem tanto magis novum & inexpectatum accidit, quod pridem in manibus nostris esset Cæsenæ Chronologia, a Fr. Bernardino Manzonio de Cæsena summo collecta studio, & anno MDCXLIII vulgata; Titulus autem secundus primæ partis, Sanctorum ac Beatorum civitatis Cæsenæ recensio est; secundus, Enumeratio civium Cæsenatum, ad Pontificias infulas aliasque ecclesiasticas dignitates assumptorum. Hic ergo auctor, cum in suæ patriæ laudem congerat quidquid etiam populari incertaq; traditione in utroque genere circumfertur, si, quod nunc prætenditur, antiquißimus fuisse ejus Sancti veluti gentilis inter Cæsenates cultus, idemque Episcopus Eborensis habitus, non omisisset eum sub utroque titulo collocare. Aiunt quoque hanc suam opinionem confirmari ex Pisano Chronico. Varia sub hoc nomine Vghellus edidit Tomo 3 Italiæ sacræ, alia autem Pisana Chronica alibi edita extare non puto. In nullis Mantii nomen occurrit. Quod illuc trahi poßit est insulsa quædam lacinia, ex quodam Romano Ms. propter historiæ quam percurrit universalitatem Pantheon dicto, & sub Clemente IV circa annum MCCLXVI inter secretariæ Pontificiæ libros reperto, quæ continet narrationem multis locis apocrypham, de adventu S. Petri Antiochia Pisas ac deinde Romam, comitantibus discipulis Marte, Apollinare, Martiale, & B. Dionysio aliisque compluribus. An hic pro Marte, omnibus ignoto qui forte irrepsit loco Marci, Cæsenates conjectent legendum Mantium, ignoramus; nec porro aliud invenimus quod favere dictæ eorum prætensioni poßit. Fortaßis, quia nomina quarumdam ejus urbis familiarum aliquam cum nomine hujus Sancti habent affinitatem, excogitata est hæc stropha, plaudentibus Manzoniis, Manziniis, Mancinis & Mancellis; sed recentißima illa est inventio, utpote ignota Fr. Bernardino, qui ipse quoque ex Manzoniis erat. His autem visis, speramus mutanda consilia, & certis magnisque Ecclesiæ suæ Sanctis contentos fore Cæsenates.

DE S. ORTARIO ABBATE
LANDELLIS IN NORMANNIA.

ANTE SEC. VI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Acta ex Officio proprio, cultus, ætas vitæ, distincto a S. Gualterio Pontisarensi.

Ortarius, Abbas Landeccis in hodierna Normannia (S.)

BHL Number: 6351

AUCTORE D. P.

Landellensis Parochia in Costantiensi extremæ Normanniæ diœcesi, haud procul a Viria flumine, Patronum agnoscit S. Ortarium: quem eo loci Abbatem fuisse habet traditio incolarum. [Sepultus in capella propria,] Non est ibi nunc quidem monasterium ullum, sed nec fuisse aliquando superstitibus reliquiis ostendi potest: solum in cœmeterio ipsius ecclesiæ ac circumcirca inveniuntur grandiores lapides complures variarum formarum, qui a majori aliqua mole residui, suspicionem faciunt Landellensem Dominum, Abbatiæ S. Severi leuca una distantis fundatorem, ad novam illam fabricam avexisse materiam, quæ Landellis stabat aut jacebat otiosa. De S. Ortario quod ibidem sepultus fuerit clarius demonstratur: cum in Constantiensis diœcesis libro matriculari, circa annum MCCLI scripto, dum de prædicta parochia sermo est, ita legatur: In dicta parochia sunt duæ capellæ, juxta ecclesiam sitæ (ita scilicet ut una ad dextrum sit, altera ad sinistrum latus, ab ea tamen separatæ & ad cœmeterii oram extremam) quarum una est de Beata Virgine. Ibidem est alia capella, in qua corpus B. Hortarii jacet: & conjunctæ sunt dictæ capellæ ecclesiæ, idest ab eodem a quo ecclesia Presbytero administrantur: ita nos docuit epistola quædam D. Michaelis Iouenne, ibidem Curati, & R. P. Petrus Champion Societatis nostræ, qui post illam scriptam locum ipse adiit, & omnia ita se habere coram notavit.

[2] [celebriter colitur per Normanniam.] Porro non istic tantum: sed in quam pluribus aliis Normanniæ ecclesiis celeberrimus est hujus S. Ortarii cultus, idque ad hunc XXI Maji, vel etiam solennius in Pentecostalibus festis, cum magno peregrinorum advenarumque concursu: nominatim in vico Estaveaux dicto, haud longe ab urbe Cadomensi trans Ornam fluvium. Accidit autem ut sub annum MDCXXXVII Pleßiacensis cœnobii Supprior, ante annos viginti in eam curam intentus, ut cognosceret quis qualisve esset Sanctus Ortarius, ad vicum prædictum mitteretur, habiturus de eodem Sancto sermonem. Cui parando ne materia deforet, oblatum eidem est vetus ipsius Sancti Officium, non ita pridem descriptum ex antiqua membrana, cujusdam parochialis ecclesiæ, sesqui leuca a Novoburgo distantis, a quodam ipsius Pleßiacensis cœnobii Subdiacono; quem Parisiis redeuntem, & multos peregrinos S. Ortarii honorandi causa collectos in dicto vico intuentem, pius quidam zelus commonuerat, ne prætermitteret eam occasionem propius aliquid de S. Ortario cognoscendi. In hoc Officio secunda & tertia Lectio præcipiebantur hujusmodi.

LECTIO II

[3] Ortarius, nobilibus parentibus ortus, ab ipsa infantiæ suæ ætatula semper frequentans ecclesiæ catholicæ limina, desideravit monasterium, [Duodennis factus monachus,] dilexit monachos, amavit præ omnibus Christum. Nam cum liberalibus disciplinis puer institueretur, divina benedictione præventus, duodecimum ætatis annum attingens, relictis parentibus, monachus efficitur. Brevi in tantum profecit, ut ceteris admirationi esset. In hoc itaque degens monasterio, insistebat jejuniis & vigiliis, attentius super omnia humilitatem servans. Cibum, quem accipiebat a monastico Præposito, latenter egentibus tribuere procurabat; [virtutem insignem assequitur:] sæpiusque veste sua exutus, nuditatem eorum studebat operire. Cujus virtutibus invidens diabolus, B. Ortarium variis tentationibus aggreditur: quas oratione & jejunio vincebat. Cum ergo non posset eum a Dei servitio deflectere, cœpit saltem insequi præsio corporali, & aliquando eum [mulctabat] verberibus, aliquando in portentosis & monstruosis formis ad eum deterrendum apparebat.

[4] Non est prætermittendum, quod cum Abbas Landellensis monasterii e corpore esset abiturus, [Divinitus dirigitur Landellas:] B. Ortarius in somnis est admonitius, ut ad officia funeris illi Patri præstanda properaret. Cumque ad fores ejus pervenisset, vidit cælestium agminum choros sanctæ illius animæ occurrere, eamque cum ineffabili gaudio ad cælum deducere. Mox vir Dei Ortarius ad cellam ingreditur, ubi corpus sancti Abbatis exanime jacebat; Fratribusque debita obsequia decantantibus, ejus funus curat. [ubi Abbas electus] Peracto sepulturæ officio revertitur ad monasterium suum: at monachi, penes quos jus erat de eligendo Abbate, uno omnium ore Ortarium in Abbatem designant. Quod cum Ortario nuntiaretur, timens ne sub tanto pondere deficeret, sexto milliario a monasterio ad cujusdam montis rupem se latitavit. Quæritur autem, & cum a nullo inveniretur, de revocanda electione decernitur. [eductusque e latebris,] At dum eligentium corda in ambigno versarentur, audita est vox desuper dicens, Elegit Deus Ortarium: ecce enim in rupe proximi montis orat, ibique illum invenietis. Mittuntur ad montem Fratres: & Ortarius, cognita Dei voluntate, onus constanti animo suscepit.

LECT. III

[5] Factus igitur Abbas anno ætatis suæ quinquagesimo, incredibile memoratu est quanta vitæ sanctimonia floruerit. [Prælaturam gerit in magna vitæ austeritate,] Mulierum colloquia, tamquam vitiorum semina, magno studio fugiebat: tanta vero erat abstinentia, ut panis hordeacei, quem ipse suis manibus conficiebat, non nisi unciam unam in cibum sumere diceretur: & cum præter aquam nullum omnino potum admitteret, ea ipse tertio quoque die parcissime utebatur. Vestes ei saccus & cilicium: subtus tunicam, super nudo corpore, catena cingebatur. Nec defuerunt ei miracula, [& miraculis claret:] quæ sanctitatis ejus non dubia essent documenta. Quædam puella nobilis, manus aridas & debilia habens genua, ad eum venit; cadensque ad pedes ejus, sibi restitui petiit. Ille humi se prosternens, Dominum rogat: inde surgens, manus & genua puellæ benedicto oleo perungit: illa, Christi benignitate, mox revalescit. Subsequenti tempore quamdam feminam, lepræ vitio aspersam, ita emundavit, ut pristinæ infirmitatis vestigia minime apparerent in ea.

[6] Crevit hinc fama sancti viri, & in omnem regionem illam per vagata est, [D. Virgini oratorium extruit] ita ut mire eum venerarentur: per multi quoque mundo valefacientes ei adhæsere, ut disciplinis ejus instruerentur. Eximia erga virginem Mariam devotio in eo reluxit, ut in ejus honorem prope suum monasterium pulcrum sacellum ædificaverit, ubi cæcis visum, surdis auditum, claudis gressum; multaque infirmitatum genera patientibus, Christo invocato, sanitatem restituit: magnam quoque catervam captivorum de oblationibus redemit devotorum. Inerat ei magnum animarum salutis desiderium, quare quam plurimos infideles ad fidem convertit. His virtutibus & aliis miraculis B. Ortarius ad maturam pervenit ætatem.

[7] [in eoque mortuus ac sepultus] Anno igitur ætatis nonagesimo octavo, sentiens finem vitæ suæ appropinquare, in oratorium suum, quod sacræ Virgini Mariæ dicaverat, orationis causa secessit. Ibi gravi correptus morbo, ad se tamen vocatis Fratribus, quos ad caritatem, pietatem, virtutesque omnes adhortatus est, decimo septimo Kalendas Maji, clarus miraculis, migravit ad Dominum, & sepultus est in dicto oratorio. Sed quanta Dominus per servum suum ostendere dignatus est miracula, [15 Aprilis honoratur,] longum est ire per singula: nam multi a diabolo vexati, liberati sunt; & quicumque habens infirmitatem, devoto animo & promptissima voluntate ad ejus sepulcrum expetierit sanitatem, lætus redit ad domum suam cum magna hilaritate. Ad illud sacellum, dicta die XVII Kalendas Maji, adire solet quotannis frequens populus, & podagricos, qui eo deducuntur, B. Ortarii opem experiri ferunt.

[8] [contra podagram Patronus.] Ergo contra podagram pracipue usurpata videtur populorum erga hunc Sanctum devotio; quam ut virtutum miraculorumque ejus scientia plenior excitaret, putamus scriptam a principio fuisse uberiorem vitam; cujus solum compendium Lectiones hæ habeant. Etenim in Responsoriis Antiphonisque, quas æque ex Vita prima sumptas non dubitamus, occurrunt aliqua in hisce Lectionibus præterita, quorum historica fragmenta, ne pereant, hic subjiciemus. B. Ortarius amans præ omnibus Christum, oblita cognatione parentum, festinus tetendit ad monasterium. Inspirante Spiritu sancto ad pedes Abbatis corruens, cum magna humilitate habitum postulavit. Abbas considerans sinceritatem cordis ejus suscepit in monachum, & instruxit eum quasi bonus pater filium suum. Beatus Pater Ortarius, sacris Religionis vestibus indutus, [Alia Vitæ fragmenta ex Responsoriis &c.] in dies magis ac magis in amore divino flagrabat, & abstinentia terrenas cupiditates superabat. Vir inclytus Ortarius, Confessor Domini gloriosus, cælesti rore perfusus, terrenas cupiditates pedibus subjecit: tantæ fortitudinis fuit, ut cunctas animi perturbationes superaret. Tanti silentii factus est, ut non nisi opus esset loqueretur. Pauperes omnes litteris demandabat, quibus clanculum præbebat alimoniam: nemo umquam miser ab eo sine eleemosyna discedebat. Ecce vir egregius, qui numquam est lapsus verbo, & non est stimulatus in tristitia delicti. Ecce virum admirabilem, quem * homines propter invidiam circumdederunt in deserto: sed numquam superari potuit. Ideo dedit illi Dominus hereditatem suam: panem ipsius imprimis paravit in satietatem. Beatus es, Confessor Dei Ortari, quia cum Sanctis gaudebis, & cum Angelis exultabis in æternum.

[9] Hactenus ipsa verba Officii proprii, cujus forma omnino singularis est, nec exiguam præfert antiquitatem: nam ad Matutinum, post Invitatorium Hymnumque, [peculiaris & veteris Officii proprii,] unicum præcipitur Nocturnum, sub unica Antiphona ritu Paschali: sequuntur autem Lectiones tres, quarum prima continet Lectionem Euangelii secundum Lucam, Sint lumbi, cum Homilia S. Gregorii Papæ: quod sane præter morem est Officiorum de sanctis alibi observari solitum: Secunda & tertia Lectio superius integre notata est. Omnibus autem Lectionibus etiam ultimæ subnectitur proprium de Sancto. Responsorium, ac denique cum Hymno, Te Deum, concluditur Matutinum. Habemus plurima variarum ecclesiarum Gallicanarum impressa antiquitus Breviaria, sed in nullo eorum similem formam hactenus observare licuit, ut merito inde videamur conficere, ipsum esse iis omnibus vetustius: quod etiam suadet prolixitas Lectionum: quas nisi ex pleniori vitæ historiæ acceptas verbotenus arbitraremur, haberemus occasionem suspicandi, Officium esse compositum in eo monasterio, in quo monasticum habitum assumpsit Sanctus; nunc vero quod non possumus de Officio dicere, auderemus affirmare de Vita, eo quod in principio Lectionum expresse dicatur, In hoc itaque degens monasterio; nisi rursum appareret τὸ hoc referri ad aliquid in hac epitome brevitatis causa omissum.

[10] Potius igitur dixerim & Vitam & Officium ex eo fluxisse loco, ubi nunc ejus sepulcrum visitur, [Novoburgo accepti.] & olim requievisse corpus nemo dubitat; & ubi, deperditis quamvis litterarum monumentis, per fidelem memoriæ traditionem eadem narrari omnia, quæ supra in Lectionibus inveniuntur descripta, asseruit ipse loci Parochus. Hic Lectiones, simili qua Pleßiacensis Supprior eas habuit, occasione nactus fuit, ex eodemque fonte unde Estavallenses acceperunt, videlicet ex parochiali circa Novoburgum ecclesia, ubi ipsas recitantibus supervenit quidam Franciscanus, & multitudine ad festum accurente motus petiit describendas. Landellis sane, uti jam diximus, juxta ecclesiam capella seu oratorium est S. Mariæ, quale ab Ortario extructum, & in propriam sepulturam electum, docent jam prolatæ Lectiones. [Obiit 15 Aprilis translatus 21 Maji.] Quod autem jam non amplius XVII Kalendas Maji festum ejus agatur, sed XII Kalendas Iunii aut in Pentecoste: id crediderim factum occasione translationis, ex oratorio S. Mariæ in aliud, ex altero ecclesiæ latere sub ipsius proprio nomine erectum; cum traductis ad fidem Christi Normannis, Christiana religio sbidem diu multumque pressa restoresceret. Ejus rei testis etiam nunc est lapidea arca, vacua illa quidem sacris oßibus, ab eo tempore quo debacchata per Galliam est exorientium Calvinistarum rabies; sed tamen ab omni retro memoria in honore habita, tamquam sepulcrum S. Ortarii, atque epigraphen etiamnunc talem incisam repræsentans vernacula lingua, cy gist le corps de monsieur S. Ortaire. Hic jacet corpus Domini Sancti Ortaris.

[11] [Videtur ante Francos in Gallia floruisse.] Imago ipsius, valde antiqua in habitu monastico eum representat, cum potentia seu bicipiti pedo: quale apud Orientales magis in usu fuit, apud Occidentales vero eos dumtaxat, qui vivendi ordinem canonemque monasticum immediate ex Oriente acceperunt. Hinc magna Sancti illius vetustas colligi potest, multoque etiam certius, ex eo quod ipse S. Ortarius num. 6 superius dicatur, quam plurimos infideles ad fidem Christi convertisse: id enim ea sapit tempora, quibus paganismi reliquiæ multæ tota Gallia adhuc supererant, non dico sub Francis Regibus, sed sub Romanorum Imperatorum Præfectis ante adventum Francorum. De præsenti ejus cultu ita scribit prælaudatus Curatus, Parochiam illam circa annum MDCXL adeptus gubernandam, Dies festus eodem quo dies Dominica cultu apud nos agitur XXI Maji (quem credimus Translationis fuisse, & quidem in Pentecostalibus festis peractæ, [magna populi devotione colitur.] ut propterea aliqui religionem suam eidem festo alligatam retinuerint, ad majus commodum rusticanæ plebis) Invocatur contra paralysim, arthriticos morbos, & quascumque membrorum infirmitates. Populorum autem erga hunc Sanctum devotio tanta est, ut uno quandoque anno viderim ipse plures quam quadraginta processiones, multaque narrantur miracula, sed per nudam traditionem, nullo desuper scripto confecto: adeoque per totam Normanniæ provinciam diffusa est veneratio S. Ortarii, ut sub ejus nomine plurima inveniantur sacella & altaria, ad quæ recurrentibus æque ac Landellis promptus in vota venire creditur Sanctus, & gratias miraculosas conferre.

[12] Porro is per quem Lectiones de S. Ortario primum accepimus, [Qui eumdem cum S. Gaunterio Pontisarensi credidit,] Pleßiacensis monasterii Supprior, cum in animum induxisset suum, fieri non posse, ut adeo celebris in Normannia Sanctus locum nullum haberet in duobus Martyrologii Gallicani tomis (quod esse opus obsolutißimum credebat, contra quam nos experiamur utendo) nec tamen in illo reperiret S. Ortarii nomen; constituit totum denuo recognoscere, si forte ejus memoriam sub alio nomine latentem inveniret. Ergo die VIII Aprilis prolixißimum S. Gautherii Pontisarensis Abbatis elogium ex Vita acceptum iuveniens, in eoque observans quædam vitæ aut virtutum capita, non absimilia ab iis quæ in lectionibus inveniebat de S. Ortario; statuit apud se eumdem esse Gautherium & Ortarium, atque binominem fuisse Sanctum: suæ autem opinationis motiva collegit scripto quod apud nos est, una cum Officio missum a R. P. Cellotio, circa annum 1640 Rectore Collegii nostri Rotomagensis. Qui idem cum ipsum communicasset Martyrologio Gallicani Auctori Andreæ Saussayo, obstupuit ille audacis conjecturæ novitatem inexpectatam, rescripsitque nulla ratione sibi factum eo scripto probabile, quod possent in eamdem personam conflari Ortarius atque Gautherius; judicium tamen velle suspendere, dum ex parochia quadam, leucis sexaginta & pluribus dißita Parisiis, ubi S. Ortarius Patronus colitur, accepisset promissa sibi illius Acta, quæ an sint ab Officii lectionibus diversa necdum scimus, &, si sint, nancisci optamus.

[13] [neutrius Acta integra vidit.] Credimus autem, quod si Pleßiacensis Supprior pro Saussajano elogio ipsam antiquam S. Gautherii Vitam legere potuisset, non fuisset tam disparata copulaturus, ut quem Officii Lectiones dicunt electum successorem ejus Abbatis, ad cujus funus curandum cælitus fuerat accersitus; crederet eum esse posse, qui in Vita num. 5 dicitur postulatus ex Resbacensi monasterio Abbas, a Fratribus, instinctu & providentia Dei juxta Pontisaræ castrum monasterium quoddam construere exordientibus, ne Sarabaitarum instar extra cujusquam obedientiam viverent. Prior antequam manus admoveret regimini, per alterius mortem vacanti, in rupem haud procul dißiti montis fugit, & inde protractus humiliter suæ acquievit electioni, ad extremum usque spiritum curam monasterii gerens: posterior, in ordine Pontisarensium Abbatum nulli secundus, gestam aliquammultis annis Præfecturam deseruit, Cluniacum secedens; indeque Rothomagensis Archiepiscopi instantia reductus, identidem oneri subduxit humeros, modo in crypta monasterio vicina latitando, modo Romam proficiscendo &c aut pluribus in Vita ejus legere est. Hæc autem sufficiunt ut nomimbus, locis, temporibusque credamus fuisse diversißimos.

[Annotatum]

* an dæmones

DE S. FLORENTINO ABBATE,
ARELATE IN GALLIA.

ANNO DLIII.

Sylloge Historica
Acta, Epitaphium, & monasterium ejus.

Florentinus, Abbas Arelatensis in Gallia (S.)

AUCTORE D. P.

Extant Officia propria Sanctorum Ecclesiæ Arelatensis, anno MDCLVI excusa, in quibus præcipitur festum S. Florentini Abbatis sub ritu duplici celebrandum; [Cultus] & ex Annalibus Ecclesiasticis & ex Chartulariis Arelatensibus ista in secundo Nocturno recitantur. Florentinus monachus, [Compendiū in Lectionibus,] doctrina & sanctitate clarissimus, primus præfectus est Abbas monasterio regio Arelatensi, quod tempore Vigilii Summi Pontificis Childebertus primus Francorum Rex ædificavit. Ejus corpus anno quinto supra tricesimum, post animæ transitum, multa & insignia miracula edidit. Ex eo autem cœnobio jam dudum advectum, Constantinus Abbas illud honoris ergo in ecclesia sanctæ Crucis, quæ sita est in antiquo suburbio Arelatensi, collocavit, & sepulcro marmoreo condidit. Hilarianus monachus Sancti hujus elogium, a Januarino item monacho heroicis & acrostichis versibus conscriptum, sculpsit in marmore: atque ita tanti viri monumentum, ex variis hujus antiquæ urbis sæpe dirutæ reliquiis, in hæc tempora integrum remansit. Cum vixisset Florentinus annos plus minus septuaginta, præfuissetque illi cœnobio annos quinque & menses totidem, migravit ad Christum pridie Idus Aprilis, anno duodecimo post Consulatum Basilii Junioris. Ejus vero festum Arelate duodecimo Kalendas Junii magna populi veneratione colitur, quo ejus ossa in dictam ecclesiam sanctæ Crucis translata fuerunt. Hæc ibi. Euangelium tertii Nocturni incipit: Nolite timere pusillus grex. Oratio communis de Abbatibus, Præscriptus annus duodecimus post Consulatum Basilii convenit in annum Christi quingentesimum quinquagesimum tertium. Ad diem XII Aprilis, quo dicitur mortuus, inter Prætermissos de eo egimus; quando & statua ejus argentea in proceßione defertur. Vtroque die ejus meminerunt Saussajus, & Ferrarius. Ille vero etiam in Supplemento suo, ad XXII Martii, ita scribit, Recolitur Arelate inventio & elevatio S. Florentini Abbatis, cujus est ibidem solennis depositio pridie Idus Aprilis, Translatio autem XII Kalendas Januarii, sed lapsus hic calami est, & scribendum, Junii.

[2] Omnis quæ de hoc Sancto haberi potest notitia, desumitur ex sepulcro ingenti marmoreo, [ex veteri Epitaphio sumptis,] quod hodiedum extat in sanctæ Crucis Parochiali ecclesia. Primus hoc in lucem protulit Petrus Saxius in suo Pontificio Arelatensi, ad vitam S. Aureliani Episcopi: ex quo illud transcripserunt Cæsar Baronius & Carolus le Cointe in Annalibus suis, uterque ad annum 553, cum eisdem fere quæ apud Saxium sunt mendis, quæque oculata fide corrigenda monuit illius ecclesiæ Curatus D. Masson, singulos apices accurate scrutatus: quod rursus post eumdem per se fecit noster P. Carolus Faber, & correctiones easdem omnes iterum suggeßit. Acrostichis, versibus prænotata, habet hæc verba, Florentinus Abbas hic in pace quiescit. Amen.

ΕΠΙΤΑΦΙΟΝ
S. FLORENTINI ABBATIS

Fulgida regna petens, cælesti sorte vocatus,
Lucis & æternæ penetrans fastigia lætus,
Optimus at que pius, nunc Florentinus in isto
Resplendet tumulo, meritis sanctissimus Abbas:
Effera qui quondam linguæ discrimina calcans,
Nec optare malum studuit, nec lædere quemquā. [in quo laudatur a linguæ custodia,]
Terruit ipse tamen faciles, nec publice, verbis,
Iustitiæ tramitem servans cum pace paterna.
Nescia jurandi pandens colloquia cunctis,
Verba Dei solers toto de pectore prompsit,
Sancta quibus Domini resonāt præconia semper,
Atque perassiduis concentibus æthera plaudunt.
Bella gerens, carnis pestifera vitia contra,
Belligeransque palam, sævissima prælia vicit.
Ast hinc, celsa poli capiens jam præmia felix,
Sanctorum socius fruitur cum laude coronam.
Hujus namque viri corpus, per cuncta sacratum
Iam dudum, advectū Domini cū laudibus amplis,
Constantinus ovans posuit feliciter Abbas,
Intra beata Crucis condens fastigia sacræ: [& dicitur translatus ad S. Crucis,]
Nec non & tumuli pretiosa tegmina firmans
Perstruxit solide crustato marmore fulcra.
Attamen exactis jam septem denique lustris,
Condita quo fuerant præfati membra sepulcro,
Effulsere Petri tandem de sede beati,
Quæ propriis meritis pandunt hic signa salutis, [qui antea ad S. Petri miraculis coruscaverat.]
Virtutumque simul præstant & commoda larga,
Infirmis validum dantes per cuncta vigorem.
Ergo, potens Pastor, compensa præmia voti
Splendida:sed Christo commenda sæpe Poëram,
Cujus parva tibi prompserunt carmina laudem;
Ianuarinum ex hoc, quē candida mente nitristi;
Tantillumque simul, sculptorem marmoris hujus,
Ad nixis precibus Domino, per secula cuncta,
More tuo placidus commenda jugiter: hinc jam,
Esse quoq; [mortuus 12 Apr. 553.] & monachū nosti quē Sancte benignū,
Nunc & in æterno Hilarianum semper adorna.

Primus itaque fuit S. Florentinus Abbas monasterio nostro per annos V, & menses VI. Qui vixit annis PL. M. LXX. Obiit prid. ld. April. duodecies P. C Basilii V. C. Junioris, Indictione prima. Post hunc secundus fuit Domnus Redemptus Abbas. Vbi nota ab aliis scriptum dumtaxat fuisse solum PL. M. L. id est plus minus quinquaginta, pro septuaginta, quia XX minutißimis litterulis super L sculpta, oculos Saxii fugerant: sicut etiam in ejus calamum non venerunt menses VI.

[3] [Primus Abbas non alibi fuit] Quæritur quodnam fuerit monasterium istud, in quo tum ipse S. Florentinus tum Constantinus translationis auctor & marmorei illius tumuli conditor Abbates fuerint. Nihil audet definire Saxius; Baronius eumque secutus Saussajus S. Crucis monasterium appellant: alii celebrem Majoris montis Abbatiam, sub nomine S. Petri consecratam, uno ab urbe lapide. Archangelus Guin, Augustinianus Arelatensis (qui prædicto D. Masson suo ex sorore nepoti, manum commodavit Epitaphio transcribendo, notasque adjecit quibus S. Florentinum Ordini suo asserit, æque ac SS Hilarium Cæsariumque & Caßianenses in Lerino monachos) suburbanum sui Ordinis monasterium, a S. Hilario conditum fuisse arbitratur, atque ex ejus nomine dictum Hilarianum, nixus Saxii auctoritate conjectantis, nomen hoc in ultimo Epitaphii versu expressum, non esse Monachi, sed monasterii, quod a Gothis destructum, Childebertus a fundamentis restaurarit potius quam primum ædificarit. Ego nihil horum credo. Nam Hilarius seculo uno præceßit Florentinum, proinde non potuit hic fuisse primus Abbas conditi ab eo monasterii. Ædes sanctæ Crucis non nisi pridem mortui corpus accepit, aliunde advectum: unde autem? nisi (sicut18. innuit Epitaphium ex Sede B. Petri, [quam ad S. Petri monasterium,] ubi anno XXXV post S. Florentini obitum ac sepulturam, id est anno Christi DLXXXVIII, invento elevatoque corpore effulsere signa, quorum causa cœpit paßim dici & coli ut Sanctus: idque jamdudum ante tempora Constantini Abbatis, & translationem prædictam. Monasterium vero S. Petri, Montis-majoris dictum, primum fuit edificatum circa medium seculi X (uti patet ex instrumento Manaßis Archiepiscopi, de fundo ad illud struendum per commutationem fundatoribus concesso & a Sammarthanis relato) adeoque antiquius aliud est quærendum.

[4] [an. 548 in urbe conditum,] Ipsum suggerit S. Gregorius, lib. 7 epist. 117 ita scribens ad Vigilium Episcopum Arelatensem: Gloriosæ memoriæ Childebertus Francorum Rex, Catholicæ Religionis amore succensus, intra muros Arelatensis civitatis monasterium virorum, ut scripto reperimus, pro sua mercede constituens, quædam ibidem pro habitantium sustentatione concessit… quæ Apostolica petiit auctoritate firmari… Unde, quia effectum & regia voluntas & res valde desiderata poscebat, a prædecessore nostro Vigilio, Romanæ Sedis Episcopo, ad predecessorem vestrum Aurelianum scripta transmissa sunt. Regnavit Childebertus, Chlodovæi 1 filius tertiogonitus n regni sibi a fratribus relicta parte, & Arelate sedem imperii habuit, ab anno DX ad DLVIII. Vigilius ab anno DXXXVII ad Majum anni DLV Ecclesiam universalem Pontifex gubernavit. Aurelianus dicitur Arelatensibus præfuisse ab anno DXLVI usque ad DLIII: quæ omnia sic conveniunt, ut illi monasterio Abbas præfectus Florentinus, gubernare illud cœperit, anno DXLVIII, & sic obierit anno prænotato DLIII. Quod autem S. Hilarius exstruxisse, & a suo nomine appellasse fingeretur, minime quadrat ei, cui primus Abbas fuerit Florentinus; siquidem ille ab anno CCCCXXIX creatus Episcopus, ultra XX annos non sedit, toto uno seculo senior S. Florentino.

[5] Porro S. Cæsarius, anno DII factus Episcopus, ab Æonio cognato ac decessore suo vocatus e Lerinensi monasterio, [deductis illuc ex Insula S. Petri monachis;] defuncto in suburbana civitatis insula Abbate, sicut in ejus vita legitur, missus erat ut monasterium rectore destitutum ipse, eadem reverentiæ auctoritate succedens, monastica disciplina informaret, prout fecit, scripta etiam propria Regula. Cur autem non dicemus? quod suburbana illa insula, fuerit eadem quæ in præcitato Manaßis instrumento dicitur, Insula S. Petri quæ nominatur a Monte-majori, unde translati fuerint monachi, servato eodem S. Petri titulo, intra muros Arelatensis civitatis; ita ut hoc novis quotidie incrementis aucto, insulare illud esse desierit, & per aliquam transactionem venerit in potestatem Præpositi Arelatensis; a qua rursum ad monachos eosdem redierit sub jam dicto Manasse. Hic ita positis, videor haud inverosimili conjectura omnia sic posse ordinare, ut urbano S. Petri, quod Childebertus fundaverat, monasterio flammis aut alia fortuna consumpto, monachi transierini ad ecclesiam Sanctæ Crucis, dimisso inter rudera corpora S. Florentini: quod post annorum aliquot decursum, [qui illuc sec 10 redierunt,] tempore Abbatis Constantini inventum elevatumque, die XXII Martii, hoc demum die XXI Maji fuerit solenniter translatum ad sepulcrum, quod etiamnunc extat, marmoreum idque seculo IX, cum litterarum studia, etiam Græcarum, sub Carolo Magno jam Imperatore, ejusque filio Ludovico Pio, cœpissent reflorescere: Græci enim medio illo ævo ut plurimum Acrostichis utebantur, & Græcismi affectationem sapit ipse titulus, Græcis litteris expressus. Deinde seculo X tempore Manaßis Archiepiscopi, cum monasterio præesset Garnerius Abbas, & anno DCCCCLII Teucinda Deo devota redemptam per commutationem alterius sui allodii posseßionem Insulæ S. Petri, novo monasterio extructo ornasset, remigratum a Monachis sit in insulam, relicto corpore S. Florentini apud ecclesiam sanctæ Crucis, Monachos autem illos tunc vixisse sub Regula S. Benedicti nemo dubitaverit; nemo etiam prudenter dixerit quod eam SS. Cæsarius Florentinusve sint profeßi; quandonam vero ea sit ab illorum successoribus recepta, num ante vel post Constantinum Abbatem, quærant alii.

[6] Fundamentum nostræ de postrema migratione conjecturæ præbent Sammarthani, cum dicunt, quod apud Montis- majoris monasterium hodieque habeatur capella sanctæ Crucis, [prius in S. Crucis ab an. circiter 800 morati.] cum vetusta epigraphe, in qua dicitur, monasterium a Carolo Magno renovatum post Sarracenorum excidia. Mendosam esse Epigraphen arguunt illi ex instrumento Manaßis, tribus fere seculis recentius esse monasterium Montis-majoris demonstrante. Sed si ad urbanum sanctæ Crucis monasterium referas, quia vel ex eo allata, vel ejus memoriam conditores novi monasterii voluerint servari, in titulo sacelli ibidem erecti etiam post migrationem monachorum, minime fallax censeri debebit; & habebimus tempus corporis translati ex Childebertini monasterii ruderibus; esto nunc ad sanctam Crucem nulla supersit notitia monachorum qui ibi fuerint; sicut nec in urbe Arelatensi tota supersunt vestigia Childebertini illius monasterii, quod tamen in ea fuisse constat. Annales Francorum referunt paßim Caroli de Saracenis Hispanis victorias ad annum DCCLXXVII, coque videtur spectare Alcuini Epistola, a Malmesburiensi relata lib. 1 cap. 4, quod ejusdem Christianissimi Regis Duces & Tribuni multam partem Hispaniæ tulerunt a Saracenis, quasi trecenta millia in longum per maritima: alioqui ante annos fere quadraginta Carolus Martellus, Magni avus, exciderat Saracenos Galliæ incumbentes.

[7] Iam quod auctorem Epitaphii attinet, is seipsum baud obscure videtur Januarinum appellare, [Saussaji hallucinationes.] sculptorem Tantillum; tertio autem loco commendare Hilarianum, ut benignum monachum, id est, benignitate eximium, velut ab utroque diversum, licet ab aliis cum sculptore confusum, forte quia Abbati Constantino in monasterii regimine proximus gradu, multum contulit ad fabricam sepulcri prædicti. Hoc unum si excipias, consistunt & cum Epitaphio congruunt omnia, quæ in Proprio Arelatensi leguntur. Ab eo autem & a veritate longius & pluries abit Saussayus, quando scripsit, quod S. Florentinus, S. Cæsarii discipulus in veteri Arelatensi monasterio, & quidem sub S. Benedicti Regula, ab eodem constitutus sit Præfectus in novo, quod ille construxerat, sanctæ Crucis monasterio; deinde vetus monasterium rexerit, in quo mortuus ac sepultus anno post obitum trigesimo tertio, revectus sit ad cœnobium sanctæ Crucis; quæ prolixe ad XII Aprilis deducta piget referre verbotenus, quamvis eleganti ac florida periodo aures impleant; cum Epitaphii stylus nullo modo poßit ad seculum VI referri.

DE S. HOSPITIO RECLUSO
NICÆÆ IN PROVINCIA.

CIRCA DLXXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus cultu, titulo Abbatis, patria an Ægyptus?

Hospitius, Reclusus Nicææ in Italia (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Nicæa, urbs ampla est cum portu capaci & arce munitißima, in ora maris Mediterranei, duobus milliaribus ab ostiis Vari fluminis ac limite Italiæ & Galliæ, vulgo Nice de Provence, quia olim fuit sub Comitibus Provinciæ, a quibus translata est ad Duces Sabaudiæ cum Comitatu sui nominis. Haud procul ab urbe hac floruit seculo Christi sexto S. Hospitius Reclusus, [Tempus vitæ.] austeritate vitæ, gratia miraculorum, ac dono prophetiæ clarus; [Acta unde edita.] cujus Vitam a multis fuisse conscriptam se audivisse testatur Gregorius Turonensis lib. 6 Historiæ Francorum cap. 6, ubi præcipuas ejus virtutes ac pium obitum describit, & ex illo Paulus Warnefridus lib. 3 de Gestis Longobardorum cap. 1. Idem Gregorius lib. de Gloria Confessorum cap. 97, narrat miraculum, quod occasione pulveris de sepulcro ejus sumpti fuit patratum. [sepultura per Austadium Ep. Nicæensem,] Quæ & nos hic subjungimus. Mortuus est S. Hospitius circa annum DLXXX aut sequentem, quo refertur in Chronico Sigeberti. Ejus sepulturæ adfuit Austadius Episcopus Nicæensis, cujus decessor Magnus ut Episcopus Cemelensis subscripsit Arelatensi V Concilio anno DLIV, sub quo Nicæa & Cemela jam destructa unius Episcopi regimini anno DLXV commendatæ fuerunt. Austadio in Catalogis omisso succeßit Catulinus, qui anno DLXXXV substitutum misit ad Matisconense Concilium 11. Post Catulinum rexit dictam Ecclesiam S. Siagrius; cujus Acta infra die XXIII Maji damus.

[2] [Cultus sacer 21 Maji] Memoria S. Hospitii inscripta est hodiernis Martyrologii Romani tabulis ad hunc XXI Maji hac phrasi: Niciæ in Gallia S. Hospitii Confessoris, virtute abstinentiæ & prophetiæ spiritu insignis. Eumdem dicto die referunt Grevenus & Molanus in Additionibus ad Vsuardum, Maurolycus, Felicius, Canisius, Galesinius, & longiore encomio Ferrarius in Catalogo Sanctorum, Saussajus in Martyrologio Gallicano, & Petrus de Natalibus lib. 5 Catalogi cap. 27, enormi mendo quod Maurolycus transcripsit, Nuceriam Neapolitani regni urbem pro Nicȩa Provinciæ substituens. Memoratur in Martyrologiis monasticis Wionis, Dorganii, Menardi Bucelini. Verum Mabillon in Seculo primo Benedictino retulit inter Sanctos prætermissos. Baronius in Notis addit, Venerandum ejus corpus dici in ecclesia Cathedrali Nicæensi adservari, [& 15 Oct.] colique die decima quinta Octobris: ad quem diem longißimo eum colit Elogio Saussajus. R. D. Petrus Ioffredus, Sacerdos Niciensis, in opere cui titulus, Nicæa civitas sacris monumentis illustrata, excuso Taurini sub annum 1658, Parte 1 quæ est de viris sanctis & pietate illustribus tit. 10, proponit vitam S. Hospitii, atque sub finem addit, quod in ecclesia S. Mariæ, [cum titulo Abbatis.] per multa secula sunt servata sacra S. Hospitii lipsana, inclusa decenti capsula; licet modo aliqua ejus parte tam ecclesia Cathedralis S. Reparatæ, quam ecclesiæ parochiales Villæ-liberæ, & Turbiæ aliæque per diœcesim gaudeant. Præterea in Annotationibus docet, in antiquißimo, quod archivium ejusdem Cathedralis servat, Kalendario, ad XV Octobris notari nomen Hospitii Abbatis: quodque in loco Villæ-liberæ, ubi dicta die jam pridem festus ejus dies colitur, Sacerdotes Missam de Abbate, & non de Confessore tantum, celebrant.

[3] [Locus reclusionis ejus,] Locum ipsum hoc modo idem Petrus Ioffredi describit: Peninsula est tribus circiter passuum millibus dissita a civitate Nicæa, prope Herculei seu Villæliberæ portus fauces ad plagam Orientalem, a mota quam ibi S. Hospitius traxit corrupto vulgariter vocabulo dicta San Sospir, ubi adhuc extant monasterii rudera, a quibus in peninsila summitate multis passibus sejuncta stabat turris, intra quam Reclusus vixit. Sed hujus turris templique ibidem S. Hospitio fundati rudera, solo dejecta fuisse dicuntur, in ædificatione arcis, istic construi jussæ a Serenißimo Victore Amedeo Sabaudiæ Duce, ut indicant Annotata, adeoque intræ annum MDCXXX & XXXVII, quibus ille dominatus est. Ast vero prope locum monasterii successu temporis, ut eadem Annotata docent, ædificata est ecclesiæ S. Joannis Baptistæ, [& monasterii.] in antiquis monumentis dicta ecclesia S. Joannis de Olivo, quam circa annum Domini MLXX, cum jam monachis destitutus esset locus, Langerius Rostagni, Niciensis, redditibus a patre suo Rostagno auctam, remisit Archinbaldo Episcopo Niciensi: qui paulo post, anno scilicet MLXXVIII eamdem cessit monachis S. Pontii & Elrardo Abbati, consentientibus Canonicis.

[4] [An hujus ille fundator & Abbas?] Prædicti porro monasterii, in quo Lerinensinm Regulam ætate S. Hospitii viguisse censet Petrus Ioffredi, idem æstimat Fundatorem & Abbatem ipsum S. Hospitium fuisse: sed hujus asserti, quoad primam quidem partem, nullum profert fundamentum: pro secunda facere putat Turonensem, eo quod moniti ab eo de fuga monachi, Patris nomine eum appellent. Eidem expreßius favet Paulus: ubi enim Turonensis solum ponit, Monachis; ille scribit, Monachis suis: & Longobardus, quem Turonensis ait in eodem loco conversum tonsurato capite monachum haberi; [Ejusdem alibi imagines in ecclesiis.] eum, inquit ipse, S. Hospitius tonsurato capite monachum fecit: quod Abbatis erat. In omnibus quoque antiquis picturis S. Hospitius non alio quam Abbatiali habitu insignitus exprimitur, & non Solitarius tantum, ut expressit P. Aloysius Inglans. Videatur S. Hospitii antiqua effigies, quæ est in primario altari ecclesiæ Parochialis S. Michaelis Villæliberæ; & quæ visitur Niciæ in templo Prædicatorum, in altari dicato eidem Archangelo Michaeli; ubi conspiciuntur ex parte dextera S. Antonius, & ex leva S. Hospitius Abbates; pingiturque inferius S. Hospitius, monachorum suorum Capitulum celebrans. Aliam similiter infulatam S. Hospitii effigiem coli in ejus propria ecclesia campestri, quæ est prope castrum Baussoni (& idem alibi animadverti per diœcesim) retulerunt testes omni exceptione majores. Ita Petrus Ioffredi: quæ referre volui, non tam ut affirmetur S. Hospitius monachorum vere fuisse Superior, licet id ferat traditio, aliud forte fundamentum non habens, quam Ægyptiorum Monachorum consuetudinem, Seniores suos vocantium Patres atque Abbates; quam ut intelligatur per plures ecclesias, ubi ejusmodi imagines, & quidem ex usu recentiori infulatæ, conspiciuntur, diffusum fuisse cultum S. Hospitii.

[5] [Videtur in Ægypto prius monachus fuisse] Ægyptii autem instituti & monachos & S. Hospitium fuisse, imo ipsummet in Ægypto factum primo monachum indeque illuc advectum, suadet usus radicum Ægyptiarum in diebus Quadragesimæ, exhibentibus sibi illas negotiatoribus, ut ait Turonensis. Quare non magni facio, quod, juxta Petrum, Niceæ civitatis creditur fuisse indigena. Minoris etiam faciendum, quod in Vita Gallica, quam in prædictæ arcis archivo repertam Cappucinus quidam misit Consulibus San-Torpeensibus, idem Sanctus dicatur ad calcem fuisse filius Jacobi & Maximillæ, Christianorum ex loco S. Torpetis: de quo loco multis actum ad hujus Acta XVII Maji. Quod enim sic a recentioribus scriptoribus absque idoneæ antiquitatis auctoritate leviter asseritur, prudenter repudiatur, æque ac Aymati Flacci in historia S. Antonii figmentum de eodem S. Antonio, quod fuerit Britæ seu Guittæ Abintimiliensis filius, licet hoc sequantur Bonfinius, Vghellus, Raynaudus, aliique apud Oldoinum nostrum in Athenæo Ligustico. Porro ex Ægypto ad hasce partes attraxisse non nullos potuit fama discipulorum S. Caßiani, [sicut S. Ampelius] condito prope Maßiliam S. Victoris monasterio clari, notique etiam in Ægypto, ubi septennium egerat, per libros Collationum Græce translatos. Sic S. Ampelius Eremita Ægyptius (qui colitur Genuæ IV Octobris & creditur esse Apellen, in Vitis Patrum a Rusino collectis lib. 2 cap. 5 Laudatus) anachoresin elegit in Ligustico littore. Idem fortaßis accidit illi S. Antonio, qui eadem in ora inter Lucam & Pisas eremiticam vitam coluit; quamvis longe antea eum vixisse credi fecerint fabulosa S. Torpetis Acta, quod considerati poterit in retractando Aprili, ad XXVII quo colitur. Si enim hic seculo V aut VI vixisset, [& forte etiā S. Antonius qui Lucæ colitur.] posset etiam per conjecturam dici Abintimilii natus, formam vivendi in Ægypto acceptam inde in Italiam retulisse, & coævus fuisse S. Hospitio, ut proinde cum illo pariter cœperit nominari, licet perperam cum Magno Antonio confusus.

VITÆ EPITOME
Auctore S. Gregorio Episcopo Turonensi.

Hospitius, Reclusus Nicææ in Italia (S.)

BHL Number: 3987, 3988

EX GREG. TURON.

[1] Fuit autem apud urbem Nicensem eo tempore Hospitius reclusus, magnæ abstinentiæ, [In magnæ austeritate vivens,] qui constrictus catenis ad purum corpus ferreis, indutus desuper cilicio, nihil aliud quam purum panem sumebat cum paucis dactylis. In diebus autem Quadragesimæ de radicibus herbarum Ægyptiarum, quibus Eremitæ utuntur, exhibentibus sibi illas negotiatoribus, alebatur. Et primum quidem jus, in quo coctæ erant, hauriens, ipsas sumebat in posterum. Magnas autem per eum Dominus virtutes dignatus est operari. Nam quodam tempore, revelante sibi Spiritu sancto, adventum Longobardorum in Gallias hoc modo prædixit: Venient, inquit, [prædicit adventum Longobardorum:] Longobardi in Gallias, & devastabunt civitates septem, eo quod increverit malitia Gallorum in conspectu Domini: quia nullus est intelligens, nullus est qui faciat bonum, ut ira Dei placetur. Est enim omnis populus infidelis, perjuriis deditus, furtis obnoxius, in homicidiis promptus, a quibus nullus justitiæ fructus ullatenus gliscit: non decimæ dantur. non pauper alitur, non tegitur nudus, non peregrinus hospitio recipitur, aut cibo sufficiente satiatur: ideo hæc plaga superveniet. Nunc autem dico vobis: congerite omnem substantiam vestram intra murorum septa, ne a Longobardis diripiatur, & vos ipsos firmissimis communite in locis. Hæc eo loquente, omnes obstupefacti, & valedicentes, cum magna admiratione ad propria sunt regressi. Monachis quoque dixit: Abscedite & vos a loco, auferentes vobiscum, quæ habetis. Ecce enim appropinquat gens, quam prædixi. Dicentibus autem illis: Non relinquemus te, sanctissime Pater, ait: Nolite timere pro me; futurum est enim, ut inferant mihi injurias, sed non nocebunt usque ad mortem.

[2] [a quibus ne occidatur] Discedentibus autem monachis, venit gens illa: & dum cuncta, quæ reperit, vastat, pervenit ad locum, ubi Sanctus Dei reclusus erat. At ille per fenestram turris ostendit se eis. Illi veto circumeuntes turrem, aditum, per quem ingrederentur ad eum, invenire non poterant. Tunc duo ascendentes, detexerunt tectum, & videntes eum cinctum catenis, indutumque cilicio, dicunt: Hic malefactor est, & homicidium fecit: ideo in his ligaminibus vinctus tenetur. Vocatoque interprete, sciscitantur ab eo quid mali fecerit, ut tali supplicio arctaretur? At ille fatetur se homicidam esse, omnisque criminis reum. Tunc cum unus extraxisset gladium, ut caput ejus tolleret, dextera ejus in ipso ictu suspensa diriguit, nec eam ad se potuit revocare: itaque gladium laxans, terræ dejecit. Hæc videntes socii ejus, [miraculo curatur.] clamorem in cælum dederunt, flagitantes a Sancto, ut quid agi oporteret, clementer insinuaret: ipse igitur imposito salutis signo, brachium sanitati restituit. Ille autem in eodem loco coversus, tonsurato capite, fidelissimus monachus nunc habetur. Duo vero duces, qui Sanctum audierunt, incolumes patriæ redditi sunt: qui vero contempserunt præceptum ejus miserabiliter in ipsa provincia sunt defuncti. Multi autem ex ipsis, a dæmoniis correpti, clamabant: Cur nos, sancte & beatissime, sic crucias & incendis? Sed imposita ipsis manu, sanabat eos.

[3] Post hæc homo erat Andegavensis incola, qui per nimiam febrem loquelam pariter auditumque perdiderat, & cum a febre convaluisset, surdus permanebat ac mutus. Igitur Diaconus quidam ex provincia illa Romam directus est, ut beatorum Apostolorum pignora, vel reliquorum Sanctorum, qui urbem illam muniunt, [sanat surdū & mutum] exhiberet. Qui cum ad parentes infirmi illius pervenisset, rogant ut eum sibi comitem itineris sumere dignaretur; confisi, quod si beatissimorum Apostolorum adiret sepulchra, protinus posset assequi medicinam. Euntibus autem illis, venerunt ad locum, ubi S. Hospitius habitabat: quo salutato ac deosculato, causas itineris Diaconus pandit, ac proficisci se Romam indicat, seseque his, qui sancto viro de naucleris amici essent, commendari deposcit. Cumque ibi adhuc moraretur, sensit vir beatus per Spiritum, Domini adesse virtutem: & ait Diacono: Infirmum, qui comes tui nunc est itineris, rogo ut meis conspectibus repræsentes. At ille nihil moratus, velociter ad metatum vadit, invenitque infirmum febre plenum, qui per nutum aures suas dare tinnitum indicabat; elevatumque duxit ad Sanctum Dei. At ille, apprehensa manu cæsarie, attraxit caput illius in fenestram: assumpto vero oleo benedictione sanctificato, tenens manu sinistra linguam ejus, ori verticique capitis infudit, dicens: In nomine Domini mei Jesu Christi aperiantur aures tuæ, reseretque os tuum virtus illa, quæ quondam ab homine surdo & muto noxium ejecit dæmonium. Et hæc dicens, interrogat nomen: ille vero clara voce ait: Sic dicor. Cum hæc vidisset Diaconus, ait: Gratias tibi immensas refero, Christe, qui talia per servum tuum dignaris ostendere. Quærebam Petrum, & quærebam Paulum, Laurentiumque, vel reliquos qui Romam proprio cruore illustrant: hic omnes reperi, hic cunctos inveni. Hæc eo cum maximo fletu & admiratione dicente, vir Dei omni intentione vanam vitans gloriam, ait: Sile, sile, dilectissime frater: non hæc ego facio, sed ille qui mundum ex nihilo condidit; qui pro nobis hominem suscipiens, cæcis visum, surdis auditum, mutis præstat eloquium; qui leprosis cutem pristinam, mortuis vitam, & omnibus infirmis affluentem medicinam indulget. Tunc Diaconus gaudens & valedicens, abscessit cum comitibus suis.

[4] Quibus discedentibus, homo quidam Dominicus (sic enim erat viro nomen) a nativitate cæcus, advenit ad istius miraculi veritarem probandam. [item cæcum] Qui dum in monasterio duobus aut tribus mensibus resideret, orationi ac jejuniis vacans; tandem vocat eum ad se vir Dei, & ait: Vis recipere visum? Cui ille: Voluntas, inquit, mea erat ignota cognoscere: nam quæ sit lux, ignoro: unum tantum scio, quod ab hominibus collaudatur; ego autem ab initio ætatis meæ videre non merui. Tunc cum oleo benedicto super oculos ejus Crucem sanctam faciens, ait; In nomine Jesu Christi Redemptoris nostri, aperiantur oculi tui. Et statim aperti sunt oculi ejus, & erat admirans cernensque mirabilia Dei, quæ in hoc mundo videbat. De hinc mulier quædam, ut ipsa declamabat, tria habens dæmonia, ad eum adducta est. Quam cum tactu sacro benedixisset, [& dæmonia pellit:] atque ex oleo sancto Crucem fronti ejus imposuisset, ejectis dæmonibus, purgata discessit. Sed & aliam puellam, a spiritu immundo vexatam, benedictione sanavit.

[5] [prædicit die obitus;] Cum autem jam dies obitus ejus appropinquaret, vocavit ad se Præpositum monasterii, dicens: exhibe ferramentrum, & irrumpe parietem, & mitte nuntios ad Episcopum civitatis, ut veniat ad me sepeliendum: die enim tertio ab hoc egredior mundo, & vado in requiem destinatam, quam mihi Dominus repromisit. Hæc eo dicente, misit Præpositus ad Episcopum civitatis Nicensis, qui ei hæc nuntiarent. Post hæc Crescens quidam venit ad fenestram, & videns eum catenis vinctum, & vermibus plenum, ait: O Domine mi, qualiter tam valida tormenta tolerare potes? Cui ipse ait: Confortat me ille, pro cujus nomine hæc patior. Dico autem tibi, quia jam absoluor ab his vinculis, [pie moritur:] & vado in requiem meam. Adveniente autem die tertio, deposuit catenas, quibus vinctus erat, & prostravit se in orationem: & cum diutissime cum lacrymis orasset, collocans se super scamnum, extensis predibus, elevatisque ad cælum manibus, gratias agens Deo, tradidit spiritum. Et statim omnes vermes illi, qui sanctos artus perforabant, evanuerunt. Adveniens autem Austodius Episcopus, beatum corpus studiosissime sepulturæ mandavit. Hæc omnia ab ejus ore cognovi, quem superius mutum & surdum ab eo sanatum exposui: qui multa mihi & alia de ejus virtutibus narravit. Verum ea non recensui, quia audivi vitam ejus a multis fuisse conscriptam.

[6] Hactenus Gregorius Turonensis lib. 3 Hist. cap. 6, in opere autem de Gloria Confessorum cap. 97 hæc insuper habet: Fuit in regione Nicensi Hospitius, [Pulvis sepulcri cum insigni miraculo delatus Lerini] magnus Dei famulus, qui multis virtutibus præditus, ab hoc mundo migravit. Cumque sepeliretur, quidam juxta ipsum sepulchrum manum ponens, parum pulveris elevavit: quod in linteo involvens rudi, secum tulit. Progressusque postride, navem, quæ Massiliam ire parabat, offendit in littore: sed hic Lirinense monasterium expetere cupiebat. Viri igitur, quorum erat navis, Judaica erant a stirpe progeniti: qua existente causa, noluit vir indicare naucleris quæ ferebat. Denique postquam progressi contra Lirinense monasterium devenerunt, navis in medio pelagi restitit; flantibusque ventis nulla movetur in parte. Stupentibus vero Judæis, quid hoc esset? homo ille veritatem aperuit, dicens: Reliquias B. Hospitii mecum habeo, & nunc Lirinum adire desidero: quod vobis indicare metui: nunc autem scio, quia ejus virtute retinetur navis vestra, nec hinc moveri prorsus poterit, nisi consensum illuc præbeatis, quo ego ire disposui. Quod audientes viri, stupore permoti, mutatis velis, flante vento secundo, jam viro in insula Lirinensi deposito, quo voluerunt, libere abierunt. Et Addit Petrus Ioffredi: Monachi autem Lirinenses, pulverem illum ex S. Hospitii tumulo læti suscipientes, inter ceteras Sanctorum Reliquias reposuerunt: unde, inter alios ejus monasterii Tutelares, consueverunt nomen S. Hospitii frequentare.

DE S. MAVRELIO PRESBYTERO
IN DIOECESI GALLIARVM TRECENSI.

SEC. VI.

SYLLOGE HISTORICA
De ejus morte, translatione ac cultu.

Maurelius Presbyter, in diœcesi Galliarum Trecensi (S.)

G. H.

Sanctus Leo, Abbas Mentuniacensis cœnobii, duabus ab urbe Trecensi leucis dißiti, uti diximus ad hujus Vitam XXV Aprilis, ab apparentibus Sanctis Episcopis Hilario, Martino, & Aniano de instante morte monitus, ut certius crederet, hoc accepit responsum: Vir venerabilis Maurelius Presbyter, ab hac luce præreptus, [Mors cælitus indicata S. Leoni.] migravit ad Dominum. Igitur secunda die primo diluculo surge, & cum ea laude, qua dignus est, sepeli eum in basiliea S. Ursionis. Tunc ille pergens velociter, quod ei dictum fuerat, fideliter adimplevit. Hæc ibi. Nicolaus Des-Guerrois de Sanctis Trecensibus asserit dictam S. Ursionis basilicam, ab urbe Trecensi versus Meridiem duabus leucis dißitam, fuisse prope Ozam rivum in loco qui Insula & in mappis Geographicis Isle dicitur, Marchionatus titulo hoc tempore honoratus: cujus ecclesiæ Patronus, cum jure præsentandi Parochum, est Abbas Molismensis: eo quod S. Robertus, Abbas Molismensis & Fundator, Ordinis Cisterciensis, ibidem Prioratum condiderit, in locum destructi monasterii, quod olim ibi fuerat, & in quo S. Maurelius creditur vixisse. Corpora SS. Ursionis & Maurelii eidem arcæ inclusa, [Corpora SS. Vrsionis & Maurelii translata,] fuerunt translata ad monasterium Cellense S. Frodoberti Abbatis, de quo egimus ad hujus Vitam die VIII Ianuarii, & festum translationis celebratur XXIX Aprilis: ad quem diem in Martyrologio Cellensi S. Petri ista leguntur: [cultus 29 Aprilis] Translatio SS. Ursionis & Maurelii Confessorum, de villa quæ dicitur Insula, ad monasterium S. Petri, quod vocatur Insula Germanica. Celebrantur iidem Sancti in Ms. Martyrologio Ordinis Carmelitani, item in alio Coloniæ & Lubecæ sub annum MCCCCXC excuso, in Auctario Greveni ad Vsuardum, & in margine Florarii Ms. Ex his proprium diem habet S. Ursio XXIX Septembris: at S. Maurelius hunc XXI Maji, ad quem in Martyrologiis Cellensi S. Petri, [& 21 Maji] & Trecensi S. Lupi, aliisque ista leguntur: Trecas, in loco qui dicitur Insula Germanica, S. Maurelii Confessoris: ubi mallet Des Guerrois solum Insula legi, ut prior locus, in quo ex hac vita deceßit, melius indicaretur. In suprædicto Martyrologio Coloniæ & Lubecæ excuso, Auctario Greveni & Ms. Florario, nec non apud Maurolycum, Ferrarium & alios, ista solum habentur: Trecas S. Maurilii Confessoris. Saussajus in Martyrologio Gallicano ista scribit: Trecis S Maurelii Presbyteri, Monachi & Confessoris: cujus vita magnis pietatis exemplis, mors divinæ clarificationis emicuit testimoniis. Vtrumque Sanctum Ursionem & Maurelium suis Martyrologiis Benedictinis inscribunt Menardus & Bucelinus; sed reclamat Des-Guerrois, [An fuerit Benedictinus.] asserens se agentem cum Menardo, demonstrasse, citius vixisse quam ut potuerint esse Ordinis S. Benedicti: quod idem de S. Ursione observat Carolus le Cointe in Annalibus Ecclesiasticis Francorum ad an. 525 num. 13. Menardus in Notis fatetur non adeo certum, an fuerit Benedictinus, asseritque vixisse circa annum quingentesimum quinquagesimum primum.

DE SANCTO ELEVTHERIO,
THEATE IN APRVTIO ITALIÆ PROVINCIA.

SYLLOGE HISTORICA
De ejus corpore, inventione, & translatione.

Eleutherius, Theate in Aprutio (S.)

AUCTORE D. P.

Prope Theatinam civitatem, quam anno MDXXXIX Clemens Papa VII Archiepiscopalis dignitatis prærogativa ornavit, ipsoque in pomœrio urbis, est monasterium S. Mariæ de Civitellis, [Apud Cælestinos corpus:] circa annum MCCLXXXXV fundatum monachis Benedictinis Congregationis Cælestinorum, religione & disciplina florens usque hodie, quemadmedum Doctor Hieronymus Nicolinus Theatinus in Historia patriæ suæ docet lib. 3 cap. 2, Italice edita Neapoli anno 1657. Hic Cæsar Busdragus, in numero Archiepiscoporum octavus, ab Alexana Ecclesia translatus XI Augusti MDLXXX, nuper repertum S. Eleutherii cujusdam corpus honorificentius recondidit. Repertum autem fuerat quatuor mensibus ante evectionem ejus, cum hujusmodi chartula: Hic corpus S. Eleutherii est depositum, per Reginam Joannam, [nomen hoc die in Kalendario.] tempore Fratris Petri Eremitæ: & quia in vetri Theatinæ Ecclesiæ Kalendario, ad diem XXI Maji invenitur S. Eleutherii nomen, absque alia gradus conditionisque explicatione, judicatum haud insulse fuit, ipsum esse cujus corpus antiquitus a Theatinis veneratum, tandemque in hanc translatum ecclesiam, denuo venerat in oblivionem.

[2] Non æque prudenter factum censet Vghellus, quod eumdem fuisse Episcopum urbis censuerint aliqui, [An Episcopus fuerit] cum nequidem addatur titulus Episcopi, qui tamen in aliis nonnullis, æque ignoti temporis Sanctis, eidem Kalendario inscriptis, additur. Illos tamen seu confectas ab iis recentiores tabulas secutus Ferrarius, in Catalogo generali Sanctorum Romano Martyrologio deficientium anni 1625, expresso perperam nomine, notavit Helterium sive Eltherium Episcopum Teateæ, cujus Acta desiderentur. In Florario etiam Ms. nostro idem titulus Episcopi additur hoc modo: In Apulia S. Eleutherii E. & M. sub Hadriano Principe an. sal. 119. Sed apparet hoc addito, confusum esse cum illo, de quo ibidem ad XVIII Aprilis legitur: Apud Messanam civitatem Apuliæ Sanctorum Martyrum Eleutherii Episcopi & Anthiæ Matris sub Hadriano Principe an. sal. 119. De illis tunc egimus, & errores hic implexos aliosque deteximus: nunc autem monemus, Eleutherii, Episcopi Æcanensis, non Messanensis, Romæ paßi corpus, partim Constantinopolim translatum fuisse, partim Reate in Vmbria honorari. Quod si non constaret integrum corpus Theaterepertum, merito suspicaremur aliquam in nomine loci scribendo confusionem scriptoribus obrepsisse. Nunc cessante omni id suspicandi causa, consequens fit, quod Florarii auctor videri poßit, aut etiam debeat, ad nudum Eleutherii nomen, hoc die repertum, cetera omnia ex Aprili accepisse. Ex quo die meminisse etiam lectorem volo, de Æcanensi illius Eleutherii in Apulia Episcopatu egisse me, ne forte propter nomen Apuliæ, aliquando etiam ad Aprutios extensum, dubitet aliquis, num ab eo qui hodie colitur ad istum translatus sit talis Sedis titulus.

[3] Vt est, Translationis a se factæ memoriam Archiepiscopus Cæsar dimisit ad posteros, sub hac formula, ab Vghello relato Tomo 3 Italiæ sacræ col. 933. impresso sub annum 1659: Hic corporis S. Eleutherii requiescunt ossa, olim per Reginam Joannam, tempore Fratris Petri Eremitæ, [Inventio II Martii, Translatio 26 Decemb. 1580] in altari de domo Brigantia, in hac ecclesia sistenti, in quadam capsula (ut in quadam parva chartula, in ipsa capsula inventa, scriptum erat) per Illustriss. & Reverendiss. D. Cæsarem Busdragum Lucensem, Archiepiscopum & Comitem Theatinum, die XXVI Decembris, existente in hoc monasterio Priore Fr. Joanne Andrea Valenzano, inventa in hac capsa die XI Martii anni MDLXXX, recondita per dictum Illustrissimum Dominum, qui dictum corpus dictis diebus (Translationis scilicet & Inventionis) cujuslibet anni visitantibus, quadraginta dies de vera indulgentia concessit pro qualibet vice. Neque dubium quin postea, quando decretum fuit festum præcipuum velut ex antiquo ritu agendum XXI Maji, eodem extensa sit eadem aut major etiam Indulgentia, ab Romano Pontifice petita & impetrata. Joanna Regina, cujus hic fit mentio, videtur esse hujus nominis prima, quæ varia fama & fortuna regnavit ab anno MCCCXLIII ad MCCCLXXXVI, a quo usque ad tempus Joannæ alterius, aliis Joanellæ dictæ, plusquam XXXIII anni fluxere. Si quis invenerit certi quidpiam de Petro Eremita, qui vel Abbas vel Prior loco præfuisse videtur, poterit certius etiam de tempore prioris translationis judicare.

[4] Jacet nunc venerabile istud depositum (uti scribit Nicolinus) in capella Canonici D. Joannis Bernardini de Sanctis, Theatini, [os unum translatum Salernum,] intra capsam ex ligno inauratam, cujus ampliora latera duo per transparentes crystallos sacrum corpus spectandum exhibent; breviora duo ad caput ac pedes, depictam referunt sancti imaginem, mitratam velut Episcopi. Cum autem multis ab hinc annis Theate venisset D. Jacobus de Neapoli, Abbas Corropolitanus in Aprutio; favore D. Antonii Casole de Galliano, tunc Abbate conventus Theatini, obtinuit os unum hujus Sancti, Salernitanæ civitati donandum: cui recipiendo, cum elegantem statuam conficiendam Neapoli curasset, eidem obviam cum Clero suo progressus est Archiepiscopus Cardinalis Sanseverinus: quanta autem ibidem miracula operetur Sanctus pie invocatus, palam omnibus est & testantur Salernitani. De istis si quid inde acceperimus, eo hic apponemus libentius, [ibidem miraculis claret.] quanto minus speramus consequi notitias relatis vetustiores. Lucius Sanseverinus, a Rossanensi Archiepiscopatu ad Salernitanum translatus anno MDCXII, Cardinalitia Purpura a Gregorio XV ornatus fuit anno MDCXXII; electoque post Gregorii mortem Vrbano VIII die VI Augusti anni sequentis, reversus Salernum, eodem ipso anno obiit XXV Decembris: unde constare posset de anno prædictæ Translationis, nisi dubium foret utrum ea facta non fit, prius quam Romam ad Galerum evocaretur Lucius.

DE S. ITISBERGA VIRGINE
YBERGHÆ IN ARTESIA.

CIRCA DCCC.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
De ejus cultu ætate, genere, discussa dubia, refutata apocrypha.

Itisberga Virgo, Ybergæ in Artesia (S.)

AUCTORE G. H.

Yberghe parochia seu vicus Morinorum, in confiniis hodiernæ Artesiæ & Flandriæ Occidentalis haud procul a Lisa fluvio, inter Aëriam & oppidum S. Venantii, gaudet patrocinio S. Itisbergæ, quæ Ariæ & in dicto vico, [Cultus antiquus,] ob ingentem advenarum concursationem, beneficia affecto corpori percipientium, apprime colitur, teste Iacobo Malbranco lib. 5 de Morinis cap. 4. Hic litteris ex ipsa Aria, ubi diu vixit, ad nos mißis, indicavit, ab omni memoria & traditione constare primævum marmor, in quo primo condita est, numquam illo loco semotum aut translatum fuisse, unde cum anno MDCXXXVI Episcopus Audomarensis (is erat Christophorus de France) corpus ipsum in capsam novam transferret, [ossa in novā capsam anno 1636 translata:] miratus est tantam ossium post tot secula multitudinem. Secula, inquam, fere novem, quia S. Itesberga traditur, ut infra dicetur, octavo Christi seculo floruisse; sed seculis duobus sequentibus, ob crudelem Normannorum incursionem, videntur antiqua rerum gestarum monumenta periisse. [Vita Ms. non satis solida:] Aliquam ejus Vitam nacti sumus ex Ms Lectionario pagi Yberghe descriptam, & in tres Lectiones distributam. Verum quisquis auctor fuerit, satis imperitus antiquitatum, ex vulgi rumore videtur collegisse, quæ obtrusit, non satis digna ut huic operi inserantur. Extat etiam aliqua vitæ relatio Gallice a Ioanne Offanio, [alia Gallice edita.] Pastore Ecclesiæ S. Itisbergæ anno MDCXXIX vulgata; qui eam non Itisbergam sed Isbergam appellat, ejusque exemplo Ysbergam vocat Malbrancus: asseruntque ambo pago ab hac Sancta illud nomen obtigisse, cum prius locus ipse, in monte situs, a Divo Petro templi Præside Theutonice Petersberg audiebat: ubi vero præclara Virginis increbuere beneficia & miracula, non ad Petersbergam sed Gislebergam advenæ itare se dixerunt. Quorsum velint illi potius Gislebergam dici, quam Itisbergam sive Isbergam, mox patebit. Interim Mappæ geographicæ, quotquot locum repræsentant, Iberghe nuncupant. Vestigium prioris nominis inde eruunt, quod Apostolo Petro princeps ejus loci altare adhuc sit dicatum. Addit dictus Offanius, solitam S. Itisbergam Teroanæ Morinorum, antequam urbs illa destrueretur, festo duplici majore celebrari, idque ex Breviario liquere. Habemus nos antiqua Breviaria Ecclesiarum Morinensis & Audomaropolitanæ, [Officium in Breviariis.] quorum prius excusum est anno MDXLII, posterius anno MDXVIII, sed absque mentione S. Itisbergæ. Verum videntur intelligi particularia diœcesis collegia Canonicorum, monasteria, parochialesque Ecclesiæ, in quibus asserit etiamnum illius festum celebrari.

[2] Porro ad S. Itisbergæ venerationem fideliumque pietatem augendam, [erectæ Sodalitatis leges,] erecta istic jam olim piorum hominum sodalitas est, quæ his fere legibus tenetur. Sodalitatem Pastor regito & Præpositus: hic a duodecim senioribus nominator: annuus magistratus esto, saltem ultra biennium ne prorogator. Præcipuis Christi ac Deiparæ Virginis festis, omnium Sanctorum, & SS. Itisbergæ & Venantii aut intra horum Octavas; prima præterea mensis cujusque Dominica si commode possunt, peccata confessi, sacra synaxi Sodales reficiuntor. Vitam S. Itisbergæ singuli quotannis legunto audjuntove: at singulis hebdomadis Rosarium S. Itisbergæ legunto. Est id illi simile, quod Deiparæ Virgini recitatur, sed pro Angelica salutatione hæc dicuntur: S. Itisberga, sponsa Christi, ora pro nobis peccatoribus &c. Mane ac vespere ter orationem Dominicam atque Angelicam salutationem semelque symbolum Apostolorum pervolvunto. Si quem febris aliave ægritudo corripuit, ceteri pro eo Rosarium S. Itisbergæ legunto, aut si commodum est, ejus ecclesiam precationis gratia adeunto. Prima cujusque mensis Dominica sacrum ac supplicatio celebrator, labarum S. Itisbergæ imagine insigne Præpositus gestato, tædas utrimque seniores Sodales duo. Omni Dominica mane sacrum solenne ad honorem Sanctæ pro Sodalium incolumitate canitor. Post Octavam S. Itisbergæ piaculare sacrum pro defunctis Sodalibus offertor. Singulis Sodalibus exequiæ sacrumque funebre impenditor, præsertim si id potuerint, ipsique aut hæredes quidpiam ad sarta tecta templi conservanda ornandave contulerint. Sumptus ad rei divinæ procurationem e Sodalitatis ærario sumitor. Ærario præfectus eleemosynas piaque legata accurato: rationem minimum quotannis coram Pastore, Præposito & duobus senioribus reddito: nec hoc in conventum ullum remve aliam, præterquam in ecclesiæ altariumve cultum aut pauperum subsidium erogator, cum Deo sacri sint nummi. [ab Vrbano VIII approbatæ cum Indulgentiis.] Urbanus VIII Pontifex Maximus anno MDCXXIX, Pontificatus sui VI, die IV Januarii has leges probavit, ac Sodalibus Indulgentias amplissimas concessit: plenarias quidem in hora mortis, si pie nomen Jesu voce aut mente pronuntiarint; cum peccata prius confessi ac sacrosancto Christi corpore pasti, Sodalitati nomen dederint; & cum festo S. Itisbergæ ejus templum visitarint, atque ist hic pro Ecclesiæ incolumitate Deum fuerint deprecati, quod & non Sodalibus idem obeuntibus exercitium pietatis eo die indulgetur. Septem annorum totidemque quadragenarum indulgentiam consequentur Sodales, si diebus Pentecostes, Omnium Sanctorum, Annuntiationis, Assumptionisque Deiparæ, confessione expiatis peccatis sumptaque Eucharistia, eamdem ecclesiam adierint, preces pro pace Principum Christianorum, exaltatione Ecclesiæ, hæresium extirpatione fuderint. Sexaginta dietum, qui Missæ divinisque officiis in eadem basilica interfuerint, aut supplicationi, concioni, publicis privatisque conventibus; qui pauperem hospitio exceperint, dissidentes reconciliarint, corpora Sodalium aut quorumvis fidelium ad sepulturam, vel augustissimum Eucharistiæ Sacramentum, cum ad ægros defertur, prosecuti fuerint; aut si eis fas non est, orationem Dominicam & Angelicam salutationem pro salute fidelium legerint, aut cum plus otii est quinies dictam orationem & salutationem pro vita functorum Sodalium animabus recitarint; qui errantes in viam veritatis reduxerint, rudes docuerint Dei & Ecclesiæ præcepta; qui opus aliquod pietatis, caritatis alteriusve virtutis obierint. Hactenus leges & privilegia Sodalitatis, quæ fusius Gallice deducit Offanius.

[3] At quibus S. Itisberga parentibus prognata fuerit, ita indicat loco supra citato Malbrancus: Hactenus Ariensium lectionaria, [traditur Itisberga filia Pippini Regis & Berthæ.] membranæ & chartæ ipsius ecclesiæ, item pictæ tabulæ, trecentorum annorum pene senium redolentes, continua horum tractuum traditio, cærulea indumenta auream liliorum seriem late præ se ferentia, Pippini Regis & Berthæ filiam indubie proclamarunt. Eodem modo ad hunc diem S. Itisberga Virgo, filia Pippini Regis, soror Caroli Magni, miraculis clara, celebratur a Molano in Indiculo & Natalibus Sanctorum Belgii, Miræo in Fastis Belgicis, a Wione, Dorganio, Menardo & Bucelino in Martyrologiis monasticis, & paßim ab aliis. Interim idem Miræus in Chronico Belgico, plurimis post Fastos Belgicos annis edito, pag. 158 ista scribit: Pippinus Rex ex Bertha conjuge liberos sustulit, Pippinum qui puer obiit, Carolum Magnum Imperatorem, Carolomannum Regem Burgundiæ & Provinciæ, Ægidium monachum in monte Soracte in Italia, & Gisilam Abbatissam. Verum non adeo mirum, si S. Itisbergam omiserit, cum plures alias filias non indicarit. Nam Paulus Warnefridus, auctor fere coævus, testatur in Chronico Metensi, humatas Metis esse duas Regis Pippini filias, quarum una Rodthaid, altera Adelaid appellata est. Wilthemius etiam in Annalibus Sanmaximianis adhuc Mss. lib. 3 cap 1 & 3 Symphorianam & Adam eruit ex Actis S. Maximini Trevirensis & S. Simperti Augustani, quorum hic Pippini nepos fuerit filius Symphorianæ, iste a dæmone liberaverit Cunipertum Pipini similiter nepotem ex filia, utique Ada, monasterii Sanmaximiani benefactrice notißima, Ancilla Christi & Caroli Magni sorore nuncupata in ipsius loci monumentis. Quidni eodem modo S. Itisberga ejusdem Pippini filia & soror Caroli censeatur, quam a reliquis distinctam agnoscit Philippus Labbe in Tabulis genealogicis Domus Regiæ Francorum. [a qua videtur Gisla diversa,] Verum quod Eginardus in Vita Caroli Magni XXVIII Ianuarii num. 23 non agnoverit nisi Gislam sororem Caroli Magni, præfati Malbrancus & Offanius, S. Itisbergam in baptismo opinati sunt Gislam sive Gisilam appellatam, & parochiam Iberge primo Petersbergam, dein Gislibergam dictam, ac prima littera ablata Isbergam sive Itisbergam. Hoc autem nobis, rebus accurate discußis, modo non probatur. Verba Eginhardi sunt ista: Erat Carolo unica soror, nomine Gisla, a puellaribus annis religiosæ conversationi mancipata, quam similiter ut matrem magna coluit pietate, quæ etiam paucis ante obitum illius annis in eo in quo conversata est monasterio decessit. Hæc ibi, quibus addit Malbrancus: Cum nullibi illud sit reperite monasterium, Ariæ stetisse nobis fit exploratum e diplomate, cui S. Hunfridus ad annum DCCCLVI subscribit, tamquam in oppido Morinicæ suæ diœcesi subjacente. Clauduntur tabulæ hisce verbis: Actum Aria monasterio. Vitam S. Hunfredi dedimus VIII Martii, sed integrum diploma non potuimus nancisci. Sammarthani huic Gislæ aßignant monasterium S. Mariæ Suessionense, de consilio & consensu S. Drausii Episcopi sueßionensis, uti ad hujus Vitam die V Martii diximus, ab Ebroino ejusque conjuge Lentrude constructum, [fuisse Abbatissa Suessionensis.] & ex Schedis Domni Ildefonsi Vrayette monachi Benedictini Congregationis S. Mauri exhibent nomenclaturam Abbatissarum, inter quas sexto loco nominatur, Gisla filia Pippini Regis & soror Caroli Magni, eadem ipsa, quam a Constantino Imperatore conjugio filii sui fuisse expetitam scripsit Stephanus III Papa ad fratres ipsius Carolum & Carolomannum Reges anno DCCLXX, ubi etiam dissuasit ne Desiderii Regis Longobardorum filio in connubio copularetur. Si ergo Gisla in monasterio Sueßionensi fuit sanctimonialis & Abbatissa, ibidem etiam teste Eginharto deceßit, & dicenda unica soror, quæ usque ad obitum fere Caroli Magni vixerit, aliis sororibus jam pridem vita functis, de quibus actum est XIII Ianuarii ad Vitam B. Godefridi Cappenbergensis § 6.

[4] Cum anno hujus seculi quadragesimo primo urbs Aria esset primo Francis dedita, atque ab Hispanis recepta, edita fuit aliqua harum obsidionum narratio: in qua cum esset facta mentio palatii a Pippino Rege ibidem conditi, ista adduntur: Excepit Pippini Regis in hanc urbem affectum Carolus filius, cui ob virtutem Magni cognomentum atque imperium accessit. Is sororem suam Isbergam fraterno animo complexus, plurima ei intra extraque Ariam privilegia concessit. Ibidem quoque parentem Pippinum matremque Bertham defunctos condidit: quorum etiam nunc ossa in Divi Petri templum ad chori ambitum delata. [Privilegia S. Itisbergæ a Carolo M. data.] Hinc curiose inquisitum de rei veritate. Nam Eginhartus in Vita Caroli Magni num. 6 asserit Pippinum apud Parisios morbo aquæ intetcutis diem obiisse. Verum in Vita ejusdem Caroli auctore incerto, & in Annalibus Bertinianis, Metensibus & aliis tomo 2 Chesnæi de Scriptoribus Historiæ Francorum, ista de obitu Pippini referuntur: Pippinus Waifero interempto, cum triumpho Sanctonas reversus est: ibique moram faciens per aliquot dies ægrotare cœpit. Indeque ad partes Turonorum revertendo perrexit, orationem ad S. Martinum fecit: & ad S. Dionysium usque pervenit, ibique diem obiens finivit VIII Kalendas Octobris. [Pippinus & Bertha an in S. Dionysii sepulti?] Addunt Annales Metenses: Sepelieruntque eum gloriosi filii sui in basilica B. Dionysii Martyris, ut ipse voluit, cum summo honore. Hæc ibi. Quantum amaverit Pippinus dictam S. Dionysii ecclesiam & monasterium, manifestant diplomata huic concessa, & relata a Iacobo Dubletio lib. 3 Antiquitatum monasterii Dionysiani cap. 5. Ejus autem ibi sepulti adhuc monumentum ostendi testantur Claudius Malingræus & Iacobus Brulius in Antiquitatibus Parisiensibus, indicantes ista ibidem verba legi: Pippinus Rex, pater Caroli Magni. Bertha Regina, uxor Pippini Regis. Sed num sub mausoleo adhuc eorum extent ossa, dubitatur. Arienses enim utriusque ossa apud se asservari opinantur, [& in ecclesiam Ariensem translati?] a quadam Comitissa Flandriæ expetita, & Ariam translata. Et hac de re scribens ad P. Alexandrum Wilthemium quidam nostræ Societatis Sacerdos, hodie, inquit, ad chori ambitum, in muro averso principis altaris, inter alia verba, quæ pene oblitterata sunt, legi ista: Pippini Regis et Berthæ Reginæ recubant simul ossa. Vt autem plenius constaret de rei veritate, curavit Decanus ecclesiæ coram aliquot Canonicis utrumque loculum ligneum, trium scilicet pedum, aperiri; in quorum uno, præter ossa sua brevitate notabilia, repertum est folium pergamenum cum hac inscriptione antiqua & digitali charactere, Pippini ossa; in altero Berthæ ossa. Ibidem reperta est lamina plumbea, medium pedem longa & latitudinis unius pollicis, in qua visuntur Ossa Hulchiæ, filiæ Berthæ cum ✠ cruce. Huic adjuncta erat altera inscriptio in pergameno, quæ sic habet: Ossa Helchiæ, filiæ Berthæ Reginæ, remota & posita cum matre sua in eodem tumulo ligneo, anno Domini MCCLV, in Vigilia Assumptionis B. Mariæ Virginis. Addo quod a latere nominis Pippinus Rex, parieti inscripti, legantur hæc, Carolus Magnus, [relati cum memoria S. Itesbergæ.] Pippini Regis filius; uti & juxta nomen Bertha Regina, hæc inscriptio habetur, Isiberga, filia Berthæ Reginæ. Interim constat nec Carolum Magnum, neque Itisbergam ibidem quiescere. Hæc aliaque dictus Sacerdos: quæ curiosis antiquitatum Francicarum indagatoribus proponimus: & solum dicimus, magna cum cautela de traditionibus Ariensibus agendum esse.

[5] Alterum dubium circa sacras Reliquias S. Itisbergæ movetur, [Ab hac diversa Idaberga ad S. Winocum translata.] eo quod Iacobus Meyerus lib. 8 Annalium Flandriæ ista scribat: Anno MCCXXI transfertur in cœnobio Divi Winoci corpus Divi Oswaldi Regis, corpusque Idabergæ Virginis, filiæ (uti accepi) Pippini quondam Regis, ab Adam Episcopo Morinorum. Interfuere Abbæ Joannes Bertinicus, Wilelmus Capellicus, Wilelmus Andriensis, Rogerus Taruannicus, Joannes Alchiacensis: Præpositi autem Wilelmus Watinensis, Joannes Formoselensis, Ægidius Loanus, Joannes ab Eversham una cum Joanna Comite. Hæc Meyerus sub dubio, uti acceperat, proponit: quæ postea, ut certa, ex litteris Petri Waloncapelli Prioris Winocensis tradidit ad hunc diem Molanus, addens dictas Reliquias translatas esse die xx Junii, & anno MDLVIII per Francorum bella periisse. Contra quem Miræus in Fastis Belgicis scribit, Reliquias hodieque prope Ariam superesse, uti supra retulimus. Malbrancus in suis olim ad nos litteris asserit (quantum potuit deprehendere e Lantberto Ardensi Præposito & Guilielmo Abbate Andrensi, circa annum MCC scribentibus) extitisse in monasterio Gisnensi sanctimonialem ejusmodi nomine insignitam & sanctitate celebrem, cujus corpus credit Winocibergas translatum. Eodem modo Offanius cap. 2 ait, Bergas translatum corpus S. Adabergæ Virginis & religiosæ Gisnensis sed quæ illa fuerit necdum comperimus. Quid si cum S. Oswaldo etiam corpus alicujus Virginis Anglicæ, sive Eadburgæ, aut Edelburgæ, esset translatum?

[6] Aliud Malbranci argumentum non distinguendi S. Itisbergam a citata supra Gisla est, quod utraque ad easdem nuptias videatur solicitata. Verum ideo Acta S. Itisbergæ suspecta sunt, in quibus non dicitur expetita pro filio Constantini Copronymi Imperatoris, aut filio Desiderii Regis Longobardorum, uti de Gisla constat; sed a Rege Portugalliæ, qui tunc nullus erat, imo ingemiscebat Lusitania sub crudelißima Maurorum servitute. Malbranco Portus-Gallia dicitur Anglica-Wallia a portu frequentiore: cujus animadversioni subscriberemus, si alibi harum nuptiarum expetitarum foret mentio. [Alia fides suspecta.] Porro Itisberga dicitur in hac neceßitate precibus accersisse sibi febrim & strumas, & sic liberata a nuptiis, ac dein sanata esu piscis Lisani, reperti in corpore S. Venantii occisi & in Lisam dejecti. Quæ omnia apud Malbrancum legi possunt. Colitur S. Venantius x Octobris. Offanius miraculum, quod aliis quoque sacris Virginibus accidisse sæpius legimus, ex populari traditione narrat ejusmodi: In castro Ariensi, quod Salam etiamnum sive Aulam appellant, sacellum extrui curarat Pippinus. Tunc S. Itisberga, ut pauperibus singulari pietate subvenire consueverat, operas quoque cibo recreare atque ad sanctum quod moliebantur opus strenue peragendum incitare statuit. Occurrit parens, quærit quid ita studiose ferat linteo involutum. Illa, fiducia in Dei patrocinio locata, linteum evoluit: & ecce cibi in varios divinitus conversi flores, quos Rex aræ ornandæ lectos a filia credidit. Hæc Offanius. Quæ suspectæ fidei æstimat etiam Malbrancus, quod nihil de iis uspiam legerit.

[7] Demum Saussajus S. Sitisbergam commemorat, quæ & Pippini Galliæ Regis filia & Caroli Magni soror dicitur, & Archæ in Picardia colitur, cujus exuviæ sacræ ibidem magna honorificentia asservantur, hodieque ad beatæ ejus memoriæ venerationem perhibentur percolendæ. [An sub nomine Sitisbergæ colatur in Picardia.] Quis omnia conciliabit, saltem dum non addentur novæ probationes? Sitisberga non videtur alia quam S. Itisberga hactenus data. Num in Picardia aliquæ ejus reliquiæ etiam in magna honorisicentia asseruentur, neque habui occasionem examinandi, neque rationem negandi, nisi quod Saussajus promissas probationes non attulerit, aut alius forsitan pro illo nolit spondere. Quidni pro Area in Artesia, legerit aut primus scripserit Archam in Picardia? Nihil id ab ejus conceptibus videtur alienum. Ita idem Saussajus ad xx Iunii ista scribit: Arcæ in Artesia Translatio S. Itisbergæ Virginis, Caroli Magni germanæ: [translatio 20 lunii.] cujus Reliquiæ sacræ cum a festo ejus migrationis XXI Maji, tum hodie in hujus oppidi ecclesia magno fidelium concursu honoratur. Hæc Saussajus, ubi pro Aria oppido posuit Arcam, immemor Picardiæ, ad quam antea suam S. Sitisbergam relegarat, nec scio an cognitas habens Archas, vulgo Arques, Comitatus titulo insigne oppidum etiam in Artesio, ad jus Abbatis Bertiniani pertinens, & Audomaropolitanæ urbi proximum, sed absque cultu S. Itisbergæ.

DE SANCTO THEOBALDO,
ARCHIEPISCOPO VIENNENSI IN GALLIA.

SEC.X.

Sylloge recentiorum Elogiorum cum vario die cultus apud Neotericos.

Theobaldus, Archiepiscopus Viennensis in Gallia (S.)

G. H.

Cum nos anno Christi MDCLXII Roma per Gallias rediremus in Belgium, acceßimus ad Viennensem urbem, inquisituri de variis Sanctis, quorum sciebamus eximium cultum ac venerationem ibidem haberi. Ac primo descripsimus ex antiquo Kalendario Viennensis Missalis aut Breviarii variam notitiam Sanctorum, [Cultus sacer:] & ad hunc XXI Maji mentionem S. Theobaldi Episcopi novem Lectionum. Obtinuimus etiam aliquod Breviarium Ecclesiæ Cathedralis, Viennæ excusum anno MDXXII, in quo ista præscribuntur: Sancti Theobaldi, Episcopi Viennensis & Confessoris. Fiat ut in communi unius Confessoris secundum tempus. Oratio. Da quæsumus. Præterea reperimus Martyrologium sanctæ Vienniensis Ecclesiæ, ex quo quæ erant Viennensibus propria excerpsimus. Vienna progreßi, post alias urbes visitatas, pervenimus Divionem; ibique dono Petri Francisci Chifletii obtinuimus aliud Martyrologium, cui præfigebatur titulus: [Elogium ex Martyrol. Viennensi:] Ordo ac series Sanctorum sanctæ & antiquæ Viennensis Ecclesiæ, Metropolis Allobrogum in Gallia, prout in Martyrologio digeruntur.

[2] In his ergo duobus Martyrologiis illud elogium continetur iisdem fere verbis: Duodecimo Kalendas Junii. Viennæ depositio S. Theobaldi Confessoris, quinquagesimi octavi Archiepiscopi Viennensis, qui a sancta Sede Apostolica Sanctorum Archiepiscoporum Viennensium ultimus inter Divos est relatus. Hic in majori ecclesia, post ejusdem restaurationem, ab eo circa annum nongentesimum quinquagesimum quartum factam, plenus miraculis quiescit. Ob cujus venerationem plebs Viennensis devotissima capellas quatuor in sacra majori basilica ædificavit: quarum præcipua (ubi corpus ejusdem quiescit) nostro tempore decorata & illustrata fuit a devotissimo Archiepiscopo nostro Hieronymo de Villars sedente. In qua, eodem deprecante, Gregorius Papa quintus decimus firmissimas Indulgentias, pro refrigerio animarum in purgatorio existentium, perpetuis ac singulis Lunæ diebus, atque etiam per Octavas Omnium Sanctorum pie elargitus est, sacro Missæ sacrificio mediante. Hæc in dictis Martyrologiis: quæ fere eadem habet Ioannes le Lievre in Historia antiquitatis & sanctitatis urbis Viennensis, Gallice anno MDCXXV ibidem excusa, ubi latius describit Ecclesiæ a Sancto constructæ splendorem, & concessas ab eodem Indulgentias conferentibus eleemosynas ad hanc fabricam perficiendam.

[3] [aliud ex Saussajo ad I Iulii,] Andreas Saussajus in Supplemento Martyrologii Gallicani ad Kalendas Iulii ista scribit: Viennæ Allobrogum S. Theobaldi Episcopi & Confessoris, qui sub S. Leone Papa IX & Henrico primo Francorum Rege illam Ecclesiam rexit; omnique studio boni Pastoris functus, aucto grege, copioso gratiæ fœtu, plenus ipse operibus justitiæ, summi Pastoris jussu evocatus, ad emeritum perrexit præmium. Hæc Saussajus, cujus elogium est omnibus Sanctis Episcopis commune, Quod velit sub S. Leone Papa IX vixisse, [cum errore circa tempus vita,] non continuo probamus. Dedimus illustria hujus Pontificis Acta XIX Aprilis, diximusque mense Februario anni MXLIX Romæ electum & coronatum, & anno MLIV vita functum. At successor S. Theobaldi fuit Burchardus; ad cujus petitionem Rodulphus Rex Burgundionum conceßit privilegium Ecclesiæ S. Mauritii, signatum anno MXIII, a dicto Ioanne Le Lievre editum. Idem Burchardus præfuit Concilio Ansano anno MXXV, eumque anno MXXVI cum eximia sanctitatis opinione obiise XIX Augusti tradunt Sammarthani, cujus Sedi tribuit dictus le Lievre annos triginta. Quæ si subsisterent, S. Theobaldo succeßisset Burchardus anno DCCCCXCVI. At titius circa annum DCCCCLIV floruisse Episcopum Burchardum jam dictum est. Quod autem S. Theobaldum Archiepiscopum Sanssajus retulerit ad Kalendas Iulii, videtur ob defectum notitiæ de illo fecisse; & quia illo die retulerat S. Theobaldum eremitam, [fuit avunculus aviæ S. Theobaldi eremitæ.] huic illum adjunxisse: quem tamen addit pridie istius dici seu XXX Iunii deceßisse, quo die ejus Acta dabimus. Hujus nativitatem, inquit Auctor Vitæ hujus eremitæ, a S. Theobaldo Viennensi Episcopo procul dubio veracium familiarium ejus relatione, & quod firmius est, matris ejusdem beati viri assertione, prænuntiatam comperimus. Is etenim Præsul avunculus aviæ S. Theobaldi extitit, & ab eo æquivoci nominis sortitus est vocabulum. Qui dum aliquando colloquium haberet cum matre Donnæ Willæ, hujus Beati genitricis, inter cetera ait: O generosa parens, gaude & lætare, quia exte prodiet mater, quæ paritura est magni meriti filium: qui omnibus nostræ affinitatis hominibus præminebit, & ante Deum & homines magnus vocabitur & erit. Hæc in dicta Vita.

[4] [memoria I Iulii.] Ferrarius etiam in Catalogo generali ad Kalendas Iulii, Viennæ in Gallia, ait, S. Theobaldi Episcopi. Quo etiam die in Kalendario Genebrardi legitur memoria Theobaldi Episcopi Viennensis, anno ML sub Henrico II, citanturque Nauclerus & Sigebertus. Verum Sigebertus agit de S. Theobaldo eremita; & Nauclerus dicto anno silet de quocumque Theobaldo, an alibi quidpiam habeat non lubet exquirere. Ad easdem Kalendas Iulii in variis Ecclesiis celebratur festum S. Theobaldi Eremitæ, qui propter hunc S. Theobaldum Episcopum, in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anni 1490, etiam Episcopus habetur; & in Ecclesiis Luxemburgensi, Lindenensi, & Tenensi etiam cum mitra, pedo pastorali, & pluviali pictus est, uti indicatur ad Acta ejusdem S. Theobaldi Eremitæ XXX Iunii.

DE VENERABILIBUS COMITIBUS PALATINIS ERENFRIDO SEV EZONE ET MATHILDE EORUMQ FILIA B. RICHEZA REG. POLON.
FUNDATORIBUS MONASTERII BRAVVILLERENSIS PROPE COLONIAM.

ANNIS MXXV MXXXV MLXIII.

PRÆFATIO NOSTRA.
Cur olim conjunctim scripta & nunc simul dentur omnium Acta?
Quid recentiores de B. Richeza?

Erenfridus sive Ezo, Comes Palat. ad Rhenū, Fundator Brawilerensis prope Coloniā (B.)
Mathildis, Comes Palat. ad Rhenū, Fundator Brawilerensis prope Coloniā (B.)
Richeza, sive Ricza, Poloniæ Regina, eorum filia Coloniæ Agrippinæ (B.)

D. P.

Beati Wolphelmi, in Braunwiller seu Brunonis-villari (quod euphoniæ causa plerumque Brawiller nominatur) Abbatis tertii Acta illustraturus ad XXII Aprilis Henschenius noster, de illius nobilißimi monasterii fundatione paucis egit: hic rem ab exordio explicabimus, prout ipsam ad eumdem B. Wolphelmum, ante annum MXC scripsit, quidam ejus monachus G. teste in suis de Coloniæ Agrippinensis magnitudine libris Ægidio Gelenio, [Actu scripta ante anno 1090,] sæpius eadem historia uso, quam nos a P. Ioanne Gamans ex Brawillerensi Ms. accepimus, complexam vitas Venerabilium fundatorum. Venerabilium dico, quamvis Beatos subinde Gelenius aliique appellent: sic tamen ut sub illo titulo eis inter Beatos locum demus, quando patrata ad sepulcrum miracula ostendunt, illud a majoribus religioso ac publico Beatorum cultu frequentatum olim fuisse, etsi postrema corporum translatio, [sine titulo beatitatis, sed non sine miraculis.] facta anno MDCLXVII non videatur exceßisse limites civiles cultus, qualem filii parentibus bene meritis debent, gratitudinis & observantiæ ergo. Genitoribus suis Riczam seu Richezam filiam addimus, propter Clotenense prædium monasterio donatum Confundatricis titulo honestatam a monachis; & quidem cum expresso elogio Beateæ, quando etiam Sanctæ appellatione dignatam invenimus, quamvis ad XIX & XX Martii eam inter Prætermissos posuerimus, cum neque de cultu neque de die mortis certi aliquid apud nos statueremus.

[2] Licet autem diversis omnes diebus obierint; Richeza videlicet, [Cur simul omnes referantur hoc die, quo solus Ezo obiit.] quondam Miecislai uxor & mater Casimiri Poloniæ Regum, XXI Martii; Mater vero Mathildis, trium Ottonum Imperatorum soror, filia, neptis, IV Novembris: conjungimus tamen omnes hoc XXI Maji, quo earum maritus ac pater Erenfridus, posteriori ac celebriori nomine Ezo dictus, ab auctore Epitaphii asseritur obiisse. Nec enim possumus ambigere, cum Gelenio in Vita B. Richezæ ad calcem, sit ne ea mortis an translationis dies: quia cum legitur quod ipsum Erembertum

--- Sub bis senis Gemini misere Kalendis,
Qua fovet ille domo, qui Deus est & homo;

cum, inquam, hoc legitur, alia non potest Domus intelligi, ad quam ille sit XXI Maji missus, quam Domus cælestis, in qua Christus fovet piorum animas. Causa etiam eosdem conjungendi ea est, quod conjunctim intexta Brawilerensi (quam dixi) Historiæ Acta, merebantur sub unum conspectum integra dari. Eadem Acta posterioribus seculis, [Eadem Acta posterius interpolata] cum jam semel iterumque translata essent beatorum conjugum corpora, alius Brawilerensis monachus expolivit interpolavitque: quem contextum ab eodem Ioanne Gamans etiam accepimus, sicut eum ex archivio Monasterii verbotenus transcribi fecerat, & synopsi marginali manu sua illustraverat P. Andreas Schnorrenberg, Professus Brawillerii, & ibidem præsens cum veneranda ossa postremum translata fuerunt, uti loco suo indicabimus, plures quoque utiles Annotationes ex prædicto Interpolatore sumpturi.

[3] Secundo, quod dixi, Ms. idem P. Gamans noster præfixerat hunc titulum. Divi Palatini, Beatus Ezzo & Beata Mathildis Ortonis Imperatoris II filia, [& aptata majori collectioni cum Actis] Conjuges, Palatii Rhenensis Comites: Rhenique Comitum pedissequus, Beatus Eberhardus de Staleka: nec non Beati Ludewicus Comes de Arensteinio, & Erckanbertus Camerarius de Wormatia, Corumedæ Cisterciensium, Gommershemii Præmonstratensium, Frankendaliæ Regularium Fundatores, Ordinem singulorum professi, vita & miraculis, Brauweilerii, Erbachii, Arensteinii, Frankendaliæ, Benedictinorum, Cisterciensium, [BB. Eberhardi, Ludewici, Erkanberti,] Præmonstratensium, Regularium, Coloniensis, Moguntinensis, Trevirensis, Wormatiensis diœceseon monasteriis, prisca fide ac manuscriptis illustrati; pariter Palatinatum, per Moguntinæ cis Rhenum Archidiœceseos ecclesias, monasteria, familias, illustraturi. Prolixus titulus satis ostendit præclaram collectionem futuram fuisse hanc, in cujus limine ponebatur, Vita B. Erenfridi Comitis Palat. B. Mechtildis conjugis ac prolium ejus, ex eo, quod dixi, archivio verbotenus descripta. Sed bono P. Gamansio contigit quod vulgo dicitur, nimis multa complexum nihil stringere: tota enim vita sua indefesso studio atque labore congerens omnia, quæ sacræ profanæque per Germaniam antiquitati illustrandæ adjumento videbantur futura, nec unquam satis apud se statuens quid facere vellet; & modo Monasteriologiam Germanicam, modo Archidiœcesim Moguntinam cum Suffraganeis, modo aliud nescio quod præ oculis habens; ad extremam denique ætatem pervenit, diuturnæ operosæque indaginis fructum nullum aut habiturus ipse, aut Provinciæ suæ longa expectatione fatigatæ daturus, extra opus nostrum, cui potius instruendo quam proprio cuipiam operi construendo, indagatorem impigerrimum & sagacißimum videtur Divina providentia delegisse. Demus igitur optime merito quam possumus in opere nostro vitam, qui prioribus officiis non contentus, nuper etiam magnos tres fasces monumentorum ad Sanctos spectantium huc misit quasi pro testamento, interque es hæc Brawilerensium Fundatorum Acta.

[4] Quos in prædicto titulo ipse dictos Fundatores nominat (nam ultra titulum conceptus non proceßit) eorum Vitas & miracula partim habemus, partim adhuc requirimus. Habemus Eberhardi ac Ludewici, hanc XXIV Septembris, istam dandam XXX Novembris: requirimus autem postremi omnium Erckanberti Vitam, [hujus ultimi Vitam adhuc requirimus.] quam apud Gamansium olim vidimus metro Germanico conscriptam, dandam XXIII Decembris, quo obiisse discimus ex Latino epitaphio. Etenim huic etiam locum suum in nostro opere dari eo impensius convenit; quod eadem fortuna, quæ sub Frederico III Palatino hæretico amplam munitißimamque urbem circumdedit Frankendaliensi utrique monasterio; ibidem Catholicæ religionis Sanctorumque cultum, atque adeo B. Erckanberti memoriam extinxerit; utinam vero non etiam sepulcrum everterit, sacraque fundatoris ossa dißiparit, qui primus eo loci Præpositum egit; alteri monasterio quod sub minoris Frankendaliæ nomine construxerat pro Virginibus, Priorissam constituens suam uxorem Richlindem, quæ communi consensu una cum viro se suaque omnia divinis obsequiis mancipaverat; sicut indicat in sua Pælatinatus topographia Matthæus Merianus, qui eam fundationem adscribit anno MCXIX, licet Trithemius annum MCXXXV signet, primumque Præpositum Bertolfum nominet. Monitus de nostro illo desiderio Gamansius, cum dolore respondit, omnia quæ de B. Erkanberto apud ipsum videramus (in quibus erant duodecim ejus miracula, nullibi amplius forsan invenienda, & Frankendaliensis fundationis instrumentum authenticum) male curiosis amicis commodata, inter ipsorum manus disperiisse; sperare tamen quod per amicum sibi Sacerdotem, Domini Dalbergii Satrapæ Hochstani domesticum, recuperaturus sit aliqua, & cetera insuper quæ requirimus cogniturus. Quod hic juverit annotasse, ut, si forsan spes illa fallat, alius quisquis poterit subsidio veniat, cupientibus conservare memoriam viri, de re Catholica in Palatinatu bene meriti.

[5] [Quid de Richeza Gelenius] Ægidius Gelenius, Coloniæ ad S. Andreæ Canonicus, in opere suo de admiranda sacra & civili magnitudine Coloniæ Agrippinensis, tam lib. 3, qui Sacrarium, id est fundationes, Reliquias, monumenta complectitur; quam lib. 4, qui sacros ac pios Fastos ad Martyrologii formam digestos continet; sæpius meminit prenominatorum Brawilerensium Fundatorum, modo Venerandos, modo Beatos appellans. Annis autem XXXIII prius quam opus istud vulgaret, id est anno MDCXII, publicaverat tractatu speciali Historiam & Vindicias B. Richezæ, Comitissæ Palatinæ Rheni, Reginæ Poloniarum, cum gemina genealogia ejusdem & antiquissimorum Comitum Palatinorum Rheni, atque aliorum Principum & Procerum Europæ, qui ab ipsa & sexaginta quatuor posteris ejus Beatis in linea descendente progrediuntur, omnia ex vetustis Mss. monumentis & diplomatibus post sexcentos annos in lucem ex archivis producta. [& Theodorus Rhay.] Theodorus Rhay Societatis nostræ, inter Animas illustres Juliæ, Cliviæ &c. ad XXI. Martii, longum B. Richezæ elogium ex Gelenio texit, ex eodemque illos sexaginta quatuor Divos ordine Alphabetico enumerat: quos deinde in schemate Genealogica repræsentat, Actii Ariovisti nomen, nescio unde acceptum, nec facile a fabulositatis suspicione liberandum, aptans ei, quem vulgo Ezonem Erenfridum nominatum ait. Ego istis omnibus pretermißis, æque ac disputatione de nominis Richezæ seu Riczæ etymologia & insignibus Gentilitiis, solum ex ex Gelenio Appendicem addam testimoniorum de Beatitate Richezæ.

[Acta]

Erenfridus sive Ezo, Comes Palat. ad Rhenū, Fundator Brawilerensis prope Coloniā (B.)
Mathildis, Comes Palat. ad Rhenū, Fundator Brawilerensis prope Coloniā (B.)
Richeza, sive Ricza, Poloniæ Regina, eorum filia Coloniæ Agrippinæ (B.)

BHL Number: 2816

AUCT. G. EX MSS.

PROLOGUS
De Loci ac monasterii Brauwillariensis origine.

[1] Operæ pretium est, sicut a majoribus nobis traditum est, commemorare, unde idem sacer locus jam olim nominatus fuit Brunwilre, qualiterque ibidem vera rerum investigatione repertum sit, quod S. Medardi a sacrum eidem loco inesset memoriale. Erat in diebus Hermanni b Comitis Palatini, patris, memorabilis scilicet Herenfridi (qui, velut Abraham Patriarcha, nomine mutato, Ezo appellatus est) vir quidam in vico, qui c Manestede dicitur, [Bruno rusticus, scrofam in silva requirens,] copiosum habens in sua possessione peculium. Casu contigit, ut die quadam scrofa prægnans a silva, cujus minabatur ad pascua, cum reliquo grege porcorum non esset domum reversa, quia ad ejiciendos fœtus secretiora sibi nemoris elegerat loca. Nihil ergo ipse aliud, quam quod evenerat, arbitratus; accepta secum bipenne, lucum abscissis remotisque vepribus, quasi viam faciens, secretius quam soleret, intrat; & ecce ædiculam, ex ligno satis curiose constructam, lateribusque studiose ab infusione imbrium defensam, aspectat. Explorat itaque adirum, tectum non sine admiratione novitatis ingreditur; altare (utpore in ecclesia) more consueto aspicit, suemque simul domesticam sibi a crepidine altaris cum decem porcorum capitibus occursantem, lætus suscepit. Post hoc submoto lapide superiori, S. Medardi & aliorum venerandas Sanctorum Dei Reliquias, cum charta in fasciculum compositas, a fossa altaris ejicit; & secum illas auferendo Præposito Indensis d Monasterii, qui ex more eas in partes sæpius venire consueverat, ostendit. [sacellum reperit, & sub altari reliquias S. Medardi:] Qui inspecta charta, & cognita admiranda rei novitate (erat enim cognatus Comitis Palatini, ipsique ob hoc familiaris & notus) ad eum velociter properat, & quam inspexerat, ex ordine boni eventus, salutem illi lætanter annuntiat. Ille insperatum lætique ominis nuntium gratanter audiens, [Suessione allatas:] rusticum eumdem, cui nomen erat Brun ocius accersiit, chartam cum Reliquiis inquisitam & exhibitam reverenter excepit, & hanc illi causam inesse subscriptam cognoscit.

[2] Hujus sacræ fundator ædiculæ & auctor Bruno nomine, germanum habens vocabulo Berechonem, [ab alio Brunone quodam] vir potens & nobilis, non procul hinc in silva, quæ ex sui magnitudine Vela e dicitur, constructa tutissima degebat in munitione. Quam quidem tyrannus, Heymo nomine, subita invadens incursione, interfecto ejusdem fratre Berechone cum reliquis fere omnibus, hunc cum paucis præsidio fugæ vitam servantibus, suis a finibus extorrem fecit, & in Franciam ire coëgit. Qui Suessionis civitatem adiens, & flebilem suæ calamitatis historiam coram omnibus pietatis affectum habentibus edicens, S. Medardi Reliquias ad constituendam in ejus honore ecclesiam petiit & impetravit: cujus indubium ad revincendum hostem meritum & patrocinium adesse sibi speravit. Ad votum omnia suffragante illi pio salutis suæ protectore prosperantur: ecclesiola fundatur & dedicatus. Verum hujus dedicationis auctor quis esset; incertum adhuc usque manet; quoniam aviditate rustici, qui maxime pecuniam esse sperabat quod invenerat, fragile ceræ signum confractum est, sicque auctoris persona & nomen absconditum est. Verumtamen supradictus, ut fertur f Acephala, a multis eatenus timore periculi devitatus, postmodum a præfato Brunone impetitus occiditur: & quamvis ejus munitio triumphato hoste destruitur, idem locus tamen usque hodie Heymenburg dicitur. Fuerunt propere Metropolitano Episcopo Warino g comperta, quæ fuerant Comiti Palatino jam cognita: altare reparatur: [restauratus locus Brauwilre dicitur,] ecclesia instructis ex lapide parietibus innovata ab eodem Archipontifice dedicatur, sacroque illi loco, congruentibus sibi veteris ecclesiæ & antiqui auctoris & novi ejusdem inventoris nominibus, Brunwilre nomen aptatur. h

[3] Fundator monasterii S. i Nicolai in Bruwylre erat præclarissimus Dominus Herenfridus, Comes Palatinus, qui post Ezo nominatus est, cum gloriosissima conjuge Mathilde, filia potentissimi Magni Ottonis, nati de Saxonia. Quod autem Herenfridus primum, sed Ezo postmodum est appelatus, hocque nomine insignior habeatur, [& monasterium ibi fundatur.] præcedentium gratia patrum imbutus est: quibus mutatis semper nominibus virtus major, meritumque divinitus est insitum. Cujus cum sacri Deoque frequenti miraculorum illustratione dicati loci memoriam litteris, & per eas posteris mandare curassemus, placuit nobis eisdem prius inserere, quæ viro a pueritia vitæ institutio, quanta in militari virtute strenua actionis perfectio, quamque perfecta ad ultimum in Christiana religione fuisset devotio. His etenim & ceteris per paucis, hoc eodem in codice commemoratis, ordo signorum congruum acceptat locum, ut veritatem historiæ habens fundamentum, spirituale & præcellens ædificium sui latius fulgoris prætexat ornamentum.

ANNOTATA.

a Colitur S. Medardus, Noviomensis Episc. 8 Iunii: ejus autem scapulam Brunwillari haberi notat Gelenius.

b De eo sic historiam suam exorditur Interpolator: Generosissimus heros Hermannus, Comes Palatinus, cognomento Pusillus, non mediocris reputationis inter Magnates illustrissimi Imperatoris primi Ottonis, cui in negotiis regni ac præliorum periculis tam auxilio quam consilio fidelissime adstitit; & præsertim in prælio contra efferam Ungarorum gentem commisso, ubi hostilem pugnando aciem fortissime attrivit. Hic & diversis in locis plura dominia cum amplis possessionibus habuit, & Brunweilerensem locum primum hominibus habitabilem fieri procuravit, duos autem filios ex Helywiga uxore genuit, videlicet Erenfridum & Ezelinum. Cum autem prior ac major natu obierit fere octogenarius 1035, oportet ipsum in lucem venisse circa tempus prædictæ victoriæ de Hungaris anno 955 relatæ.

c Mannestede, hodie Manssdorff; dimidiæ horæ spatio a Brauweyler.

d De Indensi prope Aquisgranum monasterio fuse actum ad vitam B. Benedicti Anianensis, in cujus gratiam fundatum est a Ludovico Pio, 12 Februarii.

e Vel Teutonice Multus est, itaque olim loquebantur Colonienses, cum apud illos adhuc lingua Westphalica obtineret: nunc mutata dialecto silvam Filk dicunt: major enim ejus pars adhuc superest, excisa quidem circum circa monasterium culturæ causa, deinde vero meridiem versus grandi terræ spatio porrecta.

f Acephala hic sumitur masculine pro tyranno, qui nulli superiori legitimo paret, ipse sibi caput auctorque potentiæ.

g Varinus, Coloniensis Archiepiscopus, ab anno 976 ad 985.

h Hæc a calce sequentis Historiæ, ad initium traduximus, per modum prologi; quia aptius hic legenda existimavi; alias solum quod nunc sequitur vicem Prologi habebat.

i Gelenius de Magnitudine Coloniensi pag. 387 Digitum & brachium S. Nicolai ac Scyphum, ibi haberi ait: patrataque per Sanctum istum miracula, manuscripto libello & ad historiam Coloniensem utili apud Abbatem servari: cujus nobis copiam fieri optamus.

CAPUT I,
Ezonis adolescentia, conjugium cum Mathildo, liberi ex ea decem.

[4] [Ezo, cujus hic vita propter utilitatem scribitur,] Multi cum legunt vel audiunt fortium facta virorum, ad eorum imitationem accenduntur; sed si vitam moresque Religiosorum, Deo scilicet devotorum hominum inspexerint, multo in his salubrius, quid agere, quid vitare, qua discretione mentis cuncta perpendere debeant, instruuntur. Ut enim se res habet, pleraque illorum tantum in viribus suis confidentium facta, cum vita depereunt; quia dum domum suam, quæ est suæ opus fortitudinis, super arenam labentis humanæ laudis construunt, semetipsos (ut ita dicam) ad impulsum miseri & mortalis lapsus destruunt. Sed enim hi sortes in Deo facti, suæ considerantes cursum naturæ, quod scilicet vita hominis, qui vapor est ad modicum parens, demum exterminabitur; eo proficere deliberant, ubi pro mortalibus æterni fiunt: ideoque in his profectuum conatibus, ut ipsius verbis Domini loquar, domum suam supra petram ædificant, quam nec ventorum, id est dæmonum illusiosiones; nec fluctuum, nequam videlicet hominum, inundationes diruant. Nam & si quid reipublicæ vel curæ domesticæ inservientes fortiter gesserunt; non hoc ad suam, sed ad illius virtutem & laudem referunt, cui illud Davidicum concinunt: Fortitudo mea & laus mea Dominus, & factus est mihi in salutem.

[5] Fuit itaque præclarissimi generis Ezo Comes a Palatinus; qui tum propria virtutum actione, tum etiam gloriosissimæ conjugis suæ Mathildis pia ac Deo devota religione, venerandus semperque prædicandus, manifesta suorum reliquit indicia gestorum, in quibus nulli sit ambiguum, [nobiliter in aula educatus] eum consortium tantorum, de quibus paucis prælibatum est, adeptum esse virorum. Denique totius Galliæ Principum, cum esset corporis elegantia venustissimus, mentis industria prudentissimus, animi magnanimitate fortissimus, ad disponenda negotia tam privata quam publica discretissimus, regalis Palatii apicem jure paterni sanguinis strenuissime gubernando, eo profecit honoris, ut suam semper gloriam pluris quam accepisset, efficeret decoris. Nam ut altius rerum primordia inchoantes, in similitudinem amnis a fonte decurrentis, usque ad certum narrationis limitem derivemus; mox ubi primum adolevit, nullis se corrumpendum puerilis ineptiæ lusibus debit b; sed ut esset tam validus corpore, quam erat animi virtute: etsi præ nobilitate, qua summe præditus fuerat, vestium aureo fulgebat nitore, plus tamen equitatu, venatu, atque quolibet militari corporis motu desidiosa proterens otia, valitudine armorum delectabatur & fulgore; quatenus inimicis terrori, & amicis esset amori. Nullum est virtutis exercitium, quod per invidiam ignaviæ non execretur vitium. [ad summā proficit claritatem.] Et quidem ignavia se virtuti per livoris æmulationem inimicam ostendit; & ejus tamen timore percussa tabescit. Quoniam omnis virtus ad alta se subrigens, in suis se indeficienter augescit; ideoque memorabilem hunc virum quanto secum altius sustulit, tanto fama clariorem universis Romani Regni Principibus extulit. Nec mirum, si multis sui temporis potentibus viris, tametsi divitiis præclare pollentibus, potentior esse poterat atque præstantior, qui omnibus procul dubio clarius uxoris generositate liberorumque honestate fortunatur. Quod enim ingenium, quæ lingua, quæ facundia tantam explicabit gloriam Romanorum, quanta excrevit terra marique Ottonum temporibus Augustorum? Quorum prædicta Mathildis, clarissima scilicet femina, primum habuit avum, alterum patrem, germanum alterum.

[6] Verum quales successus superna disponente clementia sortiretur ille Vir illustrissimus, ad conducendum sibi ejusdem feminæ tam excellentis venerabile matrimonium, hinc sumatur exordium, quo nullum lætius hac dumtaxat in serie audiri poterit eulogium. Siquidem Imperatrix c, in disponendis Galliæ Germaniæque negotiis viri prudentissimi Domini Ezonis semper intenta consilio, [Cum Ottone 3 ludens, eumque ter vincens,] cujus numquam adhæc decenter perficienda vacabat auxilio, in Aquisgrani Palatio interim moratur cum filio: qui, inter reliqua admirandæ in eo sagacitatis indicia, satis effulsit peritus in construendo sive dissolvendo flexuoso alearum d schemate, ut neminem crederet fore, qui in hæc arte prævaleret adversum se. Quadam ergo die Dominum Comitem Palatinum compellat, quatenus secum ad tabulam alearum e regione sedeat. ordinemque disponat, pariterque jocosam congressionis stropham promoveat. Ea vero altrinsecus proposita conditio est, ut cui per tres continuas vices victoria proveniret, alterius potiretur rebus optimis, etiam quibus vellet. Pariter igitur consident, ludo confligunt, Dominus Ezo, inyocato sanctæ Trinitatis auxilio, ter victor extat. Deinde, tametsi impetrare desperaret, quod divinitate procul dubio inspirante diu optaverat, sororem ejus sibi ab ipso dari in conjugem postulat. Cernens ille ludum ad seria processisse, [impetrat sororem ejus Machtildē,] simulque ex consulto eorum qui interfuerant tractans eam rem ex Dei nutu provenisse; non esse regii honoris, si mendax fieret suæ sponsionis; ipsum etiam apud avum, apud patrem, postremo apud semetipsum plurimum potuisse, propositæ conditionis fidem manus in manum confirmat e impositione: quatenus juxta Apostolum castum connubium & thorum immaculatum cum sua servaret sorore. Palatinus Comes collectis suorum copiis f Asnide properat, venerabilem puellam edicto Regis ad præsentiam vocat: fratre jubente, matre volente, eam suam fore sponsam enuntiat. Amita g vero ejus pertinaciter obsistit; sed sive ejus potestate, sive regia majestate territa cedit. Mathildis sponsalium more annulo subarrhatur: in Brunwilre prædio Comitis Palatini nuptiæ parantur, atque in ombobus a Sacerdotibus Christi Patriarcharum benedictionibus completis, eumdem ad locum, non tam velociter, quam lætanter festinatur. Nam lætitia, [& uxorem ducit:] quæ tunc secularium more agebatur, Christi Ecclesiæque ibi fore copulam in spirituali conversatione protestabatur; juxta illud Apostoli, quia non prius quod spiritale est, sed quod animale, deinde quod spiritale: & alio in loco, ad construendum sponsi & sponsæ, Christi & Ecclesiæ cælestem thalamum, trahens a veteri Testamento viri & mulieris exemplum; Propter hoc, inquit, relinquet homo patrem & matrem, adhærens uxori suæ: & erunt duo in carne una, Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo & in Ecclesia. [1 Cor. 5, Eph. 5, 31]

[7] [quæ donatū sibi Brunwilre Deo consecrat,] Præterea ubi ad supradictum locum ventum est, fertur quod memorabilis Ezo ramusculum arboris ejusdem terræ involutum cespite acceperit, & eum eodem Brunwilrense prædium & alia proprii juris plura eidem suæ venerabili sponsæ in dotem tradiderit. Ubi mox illa, nullam retractionis morulam perpessa, sed ecclesiolam S. Medardi, quæ inibi antiquitus constructa fuerat, ingressa, Christo Deo Salvatori nostro simulque Sanctis ejus, & quorum in suis præsentia Reliquiis aderat, & his etiam quos specialiter honorificare devoverat, eamdem dotem suam solenni traditione condonavit: idemque ramusculus, in boni testimonium facti, longa viroris gratia jucundus permansit. Nuptialis interim apparatus festiva procuratur celebratio, Proceres togatos splendidioris ambit amictus accuratio; pauperes victus recreat, indumentum consolatur: & quo semetipsam liberalitas excedens plus singulis suffragatur, eo laudabilior ab omnibus prædicatur. Apud omnes ergo gaudium ingens exortum est, [& viro decem liberos parit.] quia felicissimi illius proventu connubii multis postmodum gaudere & lætari divinitus provisum est. Siquidem legitimo humanæ procreationis tempore exacto, nati sunt eis filii tres, Hermannus, Otto, Ludolphus h: filiæ septem, Richza, Adelheit, Ida, Mathild, Theophanu, Heyleweig, Sophia: quibus talem tantamque gloriam gratia divina contulit, ut memoriam eorum & apud Deum & apud homines immortalem esse nulli dubium sit. Nam & ipse numerus (septem enim & tria decem sunt) cum pro eo, quod ceterorum infra se omnium summam concludat, perfectissimus atque ex decalogo legis idem sit sacratissimus, indicio est, venerabiles eorum parentes non solum in dilectione Dei & proximi sacratos; sed &, quantum cura secularis eos non impedierat, in omni observantiæ mandatorum Dei fuisse perfectos. Alio etiam modo & ipsa VII & III, quæ X constituunt, magnorum in se sacramentorum plenitudinem exprimunt, sive propter vitæ præsentis tempus, quod septem diebus voluitur; sive propter septiformem sancti Spiritus gratiam, quæ Prophetica lectione septempliciter distinguitur; seu etiam propter sanctissimam Trinitatem, qua ad fidem imbuimur: nam ambo in hac vita constituti, & eadem gratia sancti Spiritus adjuti, fidem suam bonis in se vixisse operibus luce clarius præmonstraverunt, non solum sese videntibus, verum etiam post se futuris cunctis fidelibus.

[8] Ludolphus, major natu, quod erat animo acerrimus, & corpore robustissimus, [Primogeniti Ludolfi] militarique prorsus virtuti aptissimus, præter parentum glorias & divitias, Comitatum seu Præfecturam adeptus est; scilicet ut ingruente bellicosi discriminis articulo, Coloniensis Archiepiscopi legionis Signifer, id est Primipilarius esset. Hic filiam Ottonis Comitis de Sudveno i nomine Mathildem in conjugem accipiens, duos æque per omnia sibi simillimos ex ea generavit filios, Henricum videlicet & Cunonem; quorum alter suam post mortem ejus Comitarum, alter vero Bavariæ meruit Ducatum; verum a vita excessit uterque sine stirpis successione. [infelix posteritas,] Sed Cunonis interitus hæc causa extitit, quod contempta Imperatoris Henrici filia, quam uxorem accipere debuerat, & ob hoc sui Ducatus honore depulsus, sed propere Ungaris amicitia conjuctus est. Horum etenim auxilio moliebatur eum, non solum bello pulsare, sed & regno privare si posset. Quod tale tantumque facinus frustra conatus est; nam veneno, quod coquus suus per immissionem Imperatoris, pro pactione pecuniæ, prandio ejus immiscuerat, extinctus est: cui Imperator non solum pecuniam non dedit; sed & pro magno munere, ne se deinceps videre præsumeret, concessit. Dux autem ibidem est tumulatus: sed per Coloniensem Archiepiscopum Annonem post aliquot annos Coloniam translatus, atque in Ecclesia S. Mariæ ad Gradus est humatus. Porro Adelheit k in Nivella monasterio, Theopanu l in Asinde, Heyleweig in Nussia, Mathilt in Didinckirica atque Vylica, Ida in monasterio S. Mariæ Coloniæ, [filiabus 6 collatæ Abbatiæ.] Sophia similiter in monasterio S. Mariæ Moguntiæ atq; m Ganders heim Sanctimonialibus feminis sunt prælatæ loco regiminis. Quarum fere singulæ, & pro cælestis vitæ conversatione, & pro Christi amore, in semetipsis habita corporis ac Spiritus sanctificatione, ac si viventes in carne, suis in locis, pro virtutum etiam operatione summo frequentantur honore. E quibus Theophanu, virum se moribus agens, Asindense monasterium cum universis ejus officinis, jam partim vetustate collapsis, ab ipsis fundamentis novo erigens opere, mirabiliter amplificavit: Unde & ibidem ejus memoria semper in benedictione erit n.

ANNOTATA.

a Browerus noster, ad Vitam S. Bernwardi, Palatinos Saxonicos a Bavaricis distinguens, hos nunc ait Rhenenses vocari. Browerum Gelenius describit in vita B. Richezæ cap. 3.

b Interpolator huc refert, tamquam loco magis proprio, miraculum ramusculi, revirescentu in manu S. Vdalrici, & ab Erenfrido excepti, quod auctor noster habet infra num. 16.

c Theophano, mater Ottonis III, Theophania etiam recentioribus dicta.

d Alearum nomine Scaccos seu latrunculos intelligi, in tabula ordine militari dispositos, apparet ex ipsa scriptoris phrasi.

e Asnide, aliis Asnete, Assindia, Essendia, vulgo Essen, hodie illustrium Canonissarum Imperiale monasterium, ab Altfrido Hildesheimensi Episcopo fundatum anno 876. Restaurasse illud dicitur Abbatissa Theophano, & obiisse 5 Martii.

f

Adelheidi, Ottonis I filiæ, succeßisse Mechtildem, scribit in Catalogo Abbatissarum hujus monasterii Bucelinus tom. 2 Germ. sacræ pag. 343: sed erravit, quando ipsam Ottonis II filiam fecit, adeoque cum hac sua nepte confudit: quæ nomen ab illa in baptismo habuisse potuit, & ideo huic commissa in juventute fuisse. Vtramque satis clare distinguunt versus descripti, in tumba S. Marsi Martyris, 6 Octob. recolendi, quos sic legendos puto, Bucelini editionem cum ecgrapho ad nos misso, satisque diverso, inter se conferens.

Hoc opus eximium, gemmis auroque decorum
Mathildis vovit Theophanοῦ, quod bene solvit
Abbatissa bona Mathildt, hæc chrysea dona
Regi dans Regum: quæ res deposcit, in ævum
Spiritus Ottonis pauset cælestibus oris.
      Domina Mathildt me fieri jussit.

Vivebat autem illa adhuc anno 1003, quando S. Henricus ipsi confirmavit Essendiensis ecclesiæ immunitates & privilegia, ut ipse Bucelinus scribit. Ezonis vero uxor videtur viro juncta fuisse, circa an 986: certe ante annum 990, quo mater ejus Theaphano obiit, teste Dithmaro.

g Dithmarus, auctor coævus, in Chronico, nulla facta lusus mentione, ita scribit de hoc conjugio: Cæsaris ejusdem, Otthonis scilicet III, soror Mathild nomine, Hermanni Comitis Palatini filio Ezoni nupsit: & hoc multis displicuit: sed quia id non valuit emendari legaliter, tulit hoc unicus frater illius patienter, dans ei quam plurima, ne vilesceret innata sibi a parentibus gloria.

h Non videntur suo ordine nominati: nam infra Ludolphus major natu fuisse dicitur.

i Sudveno, vulgo Sutfen, Sutphania Comitatus, fœderatarum Provinciarum nunc una ad Isalam. Videtur autem hic Zutphaniensis Comes Otto, Ottonis primi Imperatoris nepos fuisse aut pronepos ex Sorore Gerburga, postmodum Franciæ Regina, prius autem nupta GisalbertoZutphaniæ Comiti, per quos anno 935 restauratum est Brunvillario vicinum Villæ-regalis monasterium Virginum, vulgo Koninghsdorff, olim a Carolo Magno fundatum, sed anno 881, cæsis omnibus ibidem degentibus, eversum, sicut in veteri tabella ibidem descripta legitur, cum reliqua illius monasterii fortuna usque ad annum 1158.

k Addit Interpolator: quod Adelheit, ut desideravit in loco Braweyler apud parentes sepeliri, tumulata jacet in crypta ante altare B. Virginis sub lapide elevato.

l Bucelinus de Theophanone agens, post Mathildem amitam, Sophiam atque Gerbergim, Abbatissa Essendiensi, hanc ejus sororem, S. Mariæ in Capitolio Abbatissam, Willihaldam vocat: Gelenius in Fastis Agrippin. ad 26 Novembris, eam ait spectari in honorifica tumba cum titulo Beatitatis, atque sub ejus tumulo de fundamentis basilicæ fons stillat, S. Idæ aqua vulgo dictus, & devotionis ac sanitatis causa ab ægris ac peregrinis bibitur. Ita Nota Ms. cui addita alia videtur indicare, olim dictum Fontem S. Plectrudis.

m Gandersheim in Ducatu Brunswicensi, a Saxoniæ Duce Leutolpho fundatum an. 862 ubi septima Abbatissa nominatur a Bucelino Sophia hæc: sed idem de Moguntinensi Nonnarum monasterio agens, licet ab anno 840 fundatum agnoscat, nullas tamen illius Abbatissas nominatante seculum XI, quo Mathildis, S. Burchardi Wormatiensis Episcopi soror, illud rexit: unde intelligitur, ipsum tanto minoris notæ atque opulentiæ fuisse, ut ei altera Abbatia jungenda fuerit: qua de causalitem Sophia habuit cum S. Gothardo Hildesiensi Episcopo, ut in hujus Vita cap. 4 & 14 legitur. Obitus ejus a Gelenio in Fastis notatur 30 Februarii.

n Hic inter posuerat interpolator Caput integrum, quo narratur, quod Otto 3 Heriberto Coloniensi commiserit insignia Imperii, ad sororis Maritum Erenfridum deferenda: quæ cum intercepisset Henricus, Regnum integro anno vacaverit; cumque insuper jura Palatini idem Henricus invaderet, hic contra eum arma sumpserit, adjunctis sibi Lotharingis, qui Henrico obedientiam præstandam pro decennio suspenderint. Interim acta Moguntiæ causa, cum pro Henrico judicaretur, disceßisse Erenfridum, stativaque fixisse in Odernheym; ubi eum invadens Theodoricus Mosellanorum Dux, prælio victus captusque sit, cum tanta suorum strage, ut in proverbium res abierit, soleantque amicis optare, ne in Odernheym unquam veniant: tandem pacem eo pacto initam, ut Henricus Erenfrido Insulam S. Suiberti, Duysbourg & Salavelt cederet: deinde interventu Henrici Mizeconi Polono junctam Richezam Palatini filiam. Sed hæc figmenta mera sunt; Dithmarus enim, fere per dies singulos initia Henrici prosequens, satisostendit, eum coronatum esse Regem 7 Iunii ipso an. 1002 quo obierat Otto III, neque ullius meminit, qui in regnum ingredienti se opposuerit, præter Hermannum Alemanniæ & Alsatiæ Ducem. Lambertus vero Schafnaburgensis aliud non dicit anno 1003, quam hæc pauca verba: Pierique Principes a Rege deficiunt, sed post modicum correcti in gratiam recipiuntur. De Theodorico autem cæso captoque nec verbum quidem Dithmarus & alii.

CAPVT II.
Monasterii fundatio, mors utriusque fundatoris & miracula.

[9] Post hoc gloriosissimus heros, pari nobilissimæ suæ conjugis voto, [Comites Roma redeuntes] tractat quonam in loco Oratorium, Servis Dei divinas excubias agentibus congrua habitacula construat. Cujus voti propositum, sibi divinitus insitum, ut ratum inveniat consilium, Sanctissimi viri Romani Pontificis Joannis a præsentiam ambo Romam profecti expetunt: commissa, quæ vel domesticis occupati curis, vel publicis Regni negotiis obnoxii nullatenus vitare prævaluerant, per confessionem aperiunt. Quibus idem Papa post absolutionem, [cum Reliquiis,] cum pretiosissimis Sanctorum Dei Reliquiis, cruciculam b donat auream propter consummandam in eis Apostolicam benedictionem: simul sua eis injungens auctoritate, quatenus, ut voverant Deo, in propria hereditate, Monachorum instituant Collegium: quorum & arctioris vitæ conversatio, & jugis die ac nocte profusa oratio ad Deum, sibi plenum etiam cælestis vitæ conferre posset remedium.

[10] Reversis autem ad patriam, quantum reverentiæ, quantum honoris & gloriæ ubique adventantibus impenderetur, [de loco fundandi monasterii ambigunt:] postremo quam lætis suorum animis, quamque festivis occursibus susciperentur, satius est tacita opinione id æstimari, quam quibus non valeas verbis juxta modum æstimationis effari. Igitur ille sedulus explorat, ubinam locorum, quæ propriæ possessionis essent, placitum Deo in fundando sanctæ religionis cœnobio suum expleat votum. Duysburg c præcipue, seu Insulam d S. Swiberti, dijudicans adhoc aptissimam esse, seu propter Rheni fluenta, seu propter maximæ amœnitatis, locis in ipsis, jucunda quædam oblectamenta. Nam bene ad collocanda in Duysburg fundamenta desiderium ejus proveniret, si uxor tenacioris animi ipsi non obstitisset, Brunwilre omnibus ante ponens locis, propter revelatam sibi quamdam visionem gloriæ cælestis. Erat enim solennis ei consuetudo, [ad quod eligendum Brunvillare, per visum docetur Mathildis:] numquam e vicino loci illius iter facere, quin secedens de via in ecclesiolam S. Medardi, orationi solito prolixius insisteret aut psalmodiæ. Unde contigit ut quadam die, & itineris labore & solis ardore æstuans, expletis in sacri ambitus ædicula consuetæ devotionis suæ precibus, refrigerandi se gratia, sub umbra arboris Sicomori, quam Teutonici Mulbom e appellant, quæ e regione stabat, supra cespitis amœni thorum accumberet, & parum dormitans somni caperet. Cum ecce (ut sibi visum est) aperto desuper cælo globus lucis, ipso sole splendidior, super eumdem Deo placitum locum descendit; tanta eum claritate perfundens, ut omnem circum adjacentem regionem jucundam atque coruscam in magna sui admiratione efficeret. Hac visione venerabilis Heros cognita, moxque omni ambiguitate postposita, unum idemque simul cum ipsa animo voluebat: nullo scilicet in loco consultius divinæ mansionis habitaculum fundari, quam in eodem: quem & paterni laboris instantia jam dudum densissimo arboribus nemore, cum tribulis & vepribus radicitus extirpato, pro bestiis, quarum prius tuta ibi lustra fuerant, incolis hominibus habitabilem fecerat; [deductique eo monachi a S. Poppone] & religiosissimæ suæ conjugis visione, cælestibus ad hoc esse notatum indiciis noverat. Et quoniam per semetipsum, qualiter id foret inchoandum, minus discernebat; Abbatis f Popponis, apud quem nunc temporis maxime religio monachica cum regulari discretione vigebat, Patris scilicet Monasteriorum Sanctorum Confessorum Christi Maximini & Remacli, consilium atque solatium per allegationem Archipontificis Domini g Piligrini expetebat. Qui, ut semper paratus erat piis obedire precatibus, septem Fratres vita religiosos, doctrina simul & actione probos, adhoc opus, non secus ac ab ipso didicerant, institueridum ei mittebat. Annus Dominicæ Incarnationis millesimus vicesimus quartus jam hinc instabat, & defuncto apud Babenberg Episcopium suum Imperatore Henrico, h Imperium Conradus agebat. [possessionem ineunt an. 1025, 14 Aprilss.] Cum illi, accepta paterna benedictione atque fraterna; venerunt ad prædictum locum XVIII Kal. Maji, feria simul & hora diei tertia, ut annuntiarent in Sion nomen Domini, in conveniendo populos in unum ut servirent Domino: quibus ipse in suo nomine diceret congregatis, bonas facite vias vestras & studia vestra, & habitabo vobiscum in loco isto in sempiternum. Igitur omnia, quorum gratia eo venerant, certatim accelerant. Fundamenta Monasterii, non in eo tamen loco, quo ecclesiola supra dicta erat, sed ad ejus Aquilonarem partem i… fere passibus longius ab ea locantur: ea de causa præsertim, quod cujusdam infantis defuncti corpus, dum terræ ibi fuisset humatum, toties egesta humo tumuli sit quiete privatum.

[11] Dum ergo remotiori loco fundantes Monasterium, pro sepultura mortuorum soliciti sunt; [Mathildis piis operibus exercita,] inter ipsa læta sanctæ operationis exordia, ipsius opinatissimæ virtutum operatricis Mathildis, Deoque devotissimæ Matronæ, tristi morte turbati sunt. Quæ quidem quamdiu sano & incolumi corpore valuit, præter solicitam intentissimamque secretæ orationis atq; eleemosynarum operam; præter hoc etiam quod in servis Dei Monachis cum Martha Jesum excepit in domum suam Brunwilrensem gaudens, circa quorum frequens erat ministerium; nec minus præter hoc, quod cum Maria sedulo lectionibus sacris, velut ipsius Domini, verbis intendens, integrum quotidie decantabat Psalterium; nullius umquam septimanæ Sabbathum, quo tantum balneo k uti liceret, præteriit, quin aliquem de turba inopum, sibi secretius adductum, calidis per se ipsam aquis perfundens sordes ablueret, crines comeret l, indutumque vestibus seu novis, seu non multum vetustis, consolatum abire permitteret. Qua de re contigit etiam, [& illuminatione cæcorum clara,] ut mundissimarum ex hujusmodi operibus manuum ejus facta in aqua ablutione, aliqui cæcitate prædamnati, ægris orbibus suis remedium videndi inferrent, qui hoc ejus merita posse indubia fide crederent. Ad quarum testimonia virtutum quædam Adelburg ad nostra usque duraverat tempora, jam veterana, quæ solebat nobis referre; quia cum cæca fuisset ab infantia, in adolescentiæ perveniens ætatulam, eo quo prædiximus modo diu optatam commeruit lucis videre gloriam. Eamdem etiam sanitatis gratiam in m Tonaburg castro, ab ipsa quædam cæca coram S. Cruce, ipsius nimirum (ut indubitanter credi potest) crucifixi Domini medicabili dextra adjuvante, consecuta est: propter quod eadem Crux sancta ad venerationem sui majorem, per seipsam Brunwilre, honorifice translata est. Quid plura? omnem curam omnibus subinferens ministravit in fide sua virtutem, scientiam, abstinentiam, patientiam, pietatem, amorem fraternum atque caritatem; ut per bona opera certam suam vocationem faciens, introitum sibi pararet in æternum regnum gloriæ Christi Jesu.

[12] Instabat jam annus, post eum quem superius commemoravimus proximus, [in Aicheze morbo corripitur & moritur an. 1025:] Incarnationis scilicet Domini millesimus vicesimus quintus, cum Hezelinus Comes n, cognationis, immo impendendæ venerationis atque munificentiæ gratia, illam Aicheze o ad suum accersitam convivium, omni quo potest honorificat obsequio. Quam non minus, ut credi fas est, Christus interim cæleste vocatam ad convivium lætificare disponit in gaudio perenniter cum vultu suo, simulque consortium Sanctarum, Saræ p, Sephoræ atque Elizabeth honorificare contubernio. Nam expleto convivii gaudio, levi mox in primis corripitur febricula; cujus per singulos dies acrius ingravescente molestia, septimo tandem post eum diem, quo ægra decubuit, accepto salutis Viatico, reliquit suos lugentes & flentes; quia de hac convalle lacrymarum transivit ad contubernales suas, in vera perpetuæ beatitudinis vita sine fine gaudentes. Cujus transitum in Aquis-grani palatio propere cognito (nam ibi tunc Comes Palatinus erat, occupatus cum totius Lotharingiæ Majorum colloquio) assumptis eis secum (quorum alii se Dominam, [in Brawiler sepelitur.] nonnulli decus &. Imperii gloriam amisisse dolerent, gemerent, & plangerent) velocius pervenit ad conthoralis suæ corporis exanimi pignus venerabile. Quibus cervices suas feretro subjicientibus, aliis ex sacro Ordine psallentibus, aliis lampades & cereos præserentibus, ad Brunwilrense transfertur oppidulum; poniturque extenso desuper tentorio infra monasterialis ambitus medium. Tota Coloniensium turba, ultimum ejus funeri officium redditura, cum Venerabili suo Archiepiscopo Piligrino eo convenit: tribusque diebus ac noctibus continuis, ad ejus exequias, quæ tantæ dolor feminæ atque amissio exigebat, cum psalmis & vigiliis Missarum Sacramenta explevit. Donec demum quarto die ab Archiepiscopo, infra ipsum tentorium, [cura Epitaphio] altare in honore S. Mariæ consecratum est, ante quod ejus corpus venerabiliter humatum est, & epitaphium supra eam hujusmodi scriptum est.

Otto avus, Otto pater fuerant huic, Ottoq; frater,
      Sub queis Roma potens subdidit omne nocens.
Hæc hujus tecti structrix, dux femina facti,
      Mathildt nobilius suscipit inde genus.
Arcitenens ipsam, quarto q sub lumine, fixam,
      Transtulit ad vitam, lucis in arce sitam.
Cui quod debemus, quia non implere valemus,
      Tu fer solamen, Christe Redemptor, Amen. r

[13] Decubuerat autem in eadem præfata Aicheze villa, qua & ipsa, eademque febris molestia quidam Miles ejus, nomine Harnic: qui post ipsam quidem die sequenti defunctus est, sed ante ipsam primus sepulturæ quietem, ante fores adhuc rudis ædificii, sortitus est. Attamen venerabilis Heros tanto instabat inchoato operi studio, ut quinto anno perfecto eodem monasterio, dedicationem ejus supradictus Antistes VI Idus Novembris consummaret; [Ellone Ab. sub annum 1030 consecrato,] atque juxta morem prædia, quæ liberorum suorum permissione pius ipse sacrati loci fundator & auctor præcipuis Christi Confessoribus, Sancto videlicet Nicolao atque Medardo, delegaverat, quæque liberis relicta, ab eis postmodum absque heredum posteritate libera fore speraverat, banno suo rata in perpetuum confirmaret. His ita, non secus ac Abba Poppo Reverendissimus voluit, patratis; ipse, aliorum cura monasteriorum occupatus, providit a suis electum Fratribus proprium eidem loco Abbatem, moribus religiosum, verbo vero & opere divino atque humano per omnia insignem & probum, nomine s Ellonem: cui Euangelica quidem villicatio ab ipso Domino Ezone commissa est, [Ezo cum monachis ut monachus vivit.] & sic ad curam accepti regiminis agendam, anno Domini Incarnationis millesimo tricesimo benedictione præfati Archipræsulis ordinatus est. Hujus igitur Abbatis & Fratrum quorum, exceptis minoribus qui ad eorum disciplinæ formam instituebantur, erant… t religiosam conversationem atque ferventissimam omnimodis in divinis cultibus devotionem adeo amplectebatur & diligebat, ut sub serica veste atque aureo baltheo conversatus, moribus ipse potius quam habitu Monachus esse putaretur.

[14] [iisdem obmurmurantem efficaciter corrigit,] Unde etiam contigit ut quadam vice sui Militis cujusdam, qui Monachis libenter detrahebat, oblocutione satis procaci offenderetur. Nocte ergo sequenti, quæ solennis erat, ubi signum ad explendas laudes divinas sonat, jubet eumdem, quod ante non solebat, accensa lampade ad ecclesiam se cum lumine sequentem præcedere; atque ibidem, donec perageretur, subsistere. Jussa facit: & ut ventum est ad hoc, ut Dominica oratio sub silentio diceretur, æstimans omnia esse finita, volebat accensa, ut advenerat, lampade; sed, sine nutu imperantis, non audebat quoquam recedere: arctabatur etenim, sola subsistens in camisia, nimio gelidissimæ noctis frigore. Fecit ergo secunda vice & tertia similiter; cujus angustias ad correctionem ejus pius & prudens Heros se scire dissimulans, nusquam declinavit; sed semper solennibus, usque quo v integrum decantaretur, hymnis & suis (ut solebat) placitis nimium Deo precationibus intentus, fixus eodem loco permansit. Ita ille correctus artificiosa potius quam aspera increpantis invectione, cœpit Dominum suum assidue & vehementer compellere, nihil sibi reliqui dimittere, se suaque omnia simul Dei servis Monachis dedere: solos illos sua etiam sententia esse contestans, quamvis Euangelicæ nescius doctrinæ, qui eum hic deficientem in æterna deberent tabernacula recipere.

[15] Neque hoc prætereundum est, quod ex ejus fidei virtute miraculum factum est; [sementem multiplicat.] opera enim quæ ego facio, dicit Dominus, qui credit in me & ipse faciet: a cujus verbis neuter sexus, nulla conditio aut professio, & (ut pace virginum viduarumque dixerim) nec etiam conjugatus aliquis excludi potest. [Joa. 14, 12] Contigit enim, ut villicus ejus, Rudolphus nomine, in ejusdem Brunwilrensis prædii agro non nisi parum tritici semen seminaret; messis vero tempore perparum quidem tritici, per totum autem siliginis sementem, atque in execrabile lolium versum, id ipsum, ad ejus præceptum in horrea recondendum, ad missa falce meteret; quod a suis excussum paleis, exaratis eisdem iterum sulcis recommendaret. Factum est ergo ut præcepit: & in cujus nomine omnia credenti prosperantur, sequentis anni messe, non siliginem aut lolium, sed purissimi tritici sementem recepit. Non hoc solummodo ipsius Rudolphi, sed omnium senum illius regionis accolarum certa narratione nobis relatum est.

[16] Nec mirum si ante suæ finem vitæ alienus in se ipso non fuit a fidei virtute, [qui juvenis viderat miracula S. Vdalrici,] qui florens adhuc primæva juvenilis ætatis lanugine, S. Udalrici Episcopi, propterea quod ejus erat consanguineus, familiari miraculorum ipsius frequenter est jucundatus dulcedine. Cum Sancto, inquit Psalmista, Sanctus eris, & cum electo electus eris. [Ps. 17, 28] Contigit enim quadam vice beatum virum, instante Christi Nativitate, Ottonis Magni Imperatoris, cum reliquo Episcoporum conventu [iter ad] Curiam in ipsa hyemis asperitate fecisse, cui per quamdam silvam ire fuit necesse. Verum illi, ut evenire solet, equitanti, ramusculus arboris objectus impedimentum itineris intulit; quem avulsum dextra, Psalmorum & orationum sacro semper frequens murmure, secum in via tulit; qui mox sanctæ suæ manus calore, velut æstivo solis adanimatus fervore, gemmis turgentibus expansisque foliis virentibus effloruit. Quod cum, egregio juvene secum familiarius commeante, stupefactus ipse cerneret, volens, latere quod evenit, ramusculum abjecit; quem ipse protinus equo desiliens collegit. Sed ut ei vanum favorem vulgi nullum excitaret ex virtute miraculi, a sancto Pontifice mandatum accepit; quod & omni, quoad vixit tempore observavit; semperque pignus amabile, conspicuo virore jucundum ac desiderabile secretius apud se servatum habuit x. Nam postea hujus præcipue miraculi gratia, Hermannus Archiepiscopus, Venerandi Patris ejusdem filius, in sancta Coloniensi Ecclesia sancti Confessoris Christi solennizare instituit y festa.

[17] Ut vero ad maturiores ejus actus stylum reflectamus: post obitum religiosissimæ conjugis suæ, [ætatis anno fere 80 moritur.] cum jam decimus annus z instaret, maximo suorum (ut semper) comitatu stipatus, ad suam provinciam a* Salavelt profectus, & prolixiore ibidem tempore commoratus est & infirmatus, LXXX prope annos ætatis suæ havens, congruo suæ fidei, spei & operationi fine defunctus, & vere Beatis qui in Domino moriuntur, in illa qua nemo moritur vita, spiritu conjunctus est. Corpus vero ejus ad dilectum sibi locum, quam, ut verus Abraham Patriarcha, non ab indigenis terræ, sed a Christo & Sanctis ejus datis rebus suis in sepulturam emerat, delatum; & ab Archiepiscopo supra dicto, juxta corpus consortis suæ devotissimæ Deo Mathildis sepultum est b*: & hoc Epitaphium super ipsum descriptum est.

Nomen Erenfridi tribuat super æthera scribi,
      Nomine pro cujus structa stat ista domus.
Ad quod eum factum conjux clarissima tractum
      Flexit, & hæc obiit: liquit, & hic subiit.
Cujus fœcundi dederint cum pignora lumbi,
      Subtraxit natis, quod daret hic Monachis.
Quem sub bis senis Gemini misere Calendis,
      Qua fovet ille domo, qui Deus est & Homo. [21 Maji]

ANNOTATA.

a Joannes XIX sedit ab anno 1024 ad 1033: & primus Abbas Ello designatus dicitur apud Bucelinum anno 1028. Sunt qui Ioannem illum XX nominent.

b Gelenius, in Thesauro sacro hujus monasterii num. 3, eam Cruculam nominat inter Reliquias hodiedum spectabiles.

c Duysburgum in Clivia, fere ad Ruræ Rheno influentis ostium.

d Insula S. Suiberti, vulgo Cæsaris insula, Keyserwaert, de qua multa nos ad Sancti illius vitam I Martii, inter Duysburgum & Dusseldorpium.

e Hodie Maulbaum, vel Maubern-baum dicitur.

f S. Popponis Abbatis Stabulensis Vitam dedimus 25 Ianuarii.

g Piligrinus, Archiepiscopus Colonensis, ab anno 1021 ad 1037.

h Obtit S. Henricus, Bambergensis Episcopatus fundator, ipso quidem quo hæc gesta sunt anno 1024, sed 14 Iulii; & Conradus ei primum suffectus fuit 8 Septembris, venerunt autem Brunvillarium monachi 14 Aprilis Feria 3, ut mox dicitur: qui concursus eumdem annum notat, habentem litteras Dominicales E D.

i Transcribentis vitio deficit in ecgrapho numerus passuum, quem ex originali nobis velim suggerat aliquis.

k Balnei usum aliquibus diebus ab Ecclesia prohibitum, nusquam legi: videtur hic tamen similis aliqua in diœcesi Coloniensi observantia indicari.

l Addit Interpolator Pecten quoque, quo Christi pauperes comeret, in testimonium hactenus in oratorio Braweilerensi, apud alias Sanctorum Dei Reliquias, reverenter servatur.

m Gelenius Thomberg appellat, unde Simulacrum Crucifixi miraculosi, argenteis vestiti laminis, Brunvillerium Fundatrix in processione portavit: quod usque hodie ibi in veneratione est: distat autem castrum istud, in confiniis Trevirensibus situm, circiter 20 p. m. a monasterio.

n Ezelinum Ezonis fratrem faciunt, ut supra vidimus, Gelenius & Gamansius.

o Interpolator legit Ethcheze, additque forsan esse pagum Esich prope Nideremb, quia hic Ezelinus possidebat Berchem &c. Synopsis marginalis pagum Esch notat.

p Sephoram, uxorem Moysis, Sanctis adnumeratam, necdum alibi legi.

q Braweilerensia Epitaphia pro mensium nominibus Signa Zodiaci nominant, quæ quoque mense sol ingreditur. Itaque hic indicatur 4 Novembris, per Sagittarium designati. Interpolator, nescio quo argumento, XII Kal. Decembris notat: mirum est, nec illo nec alio die ipsamlocari in Fastis Gelenii.

r Hic Interpolator tria ad sepulcrum Mathildis facta miracula point cum clausula &c.

s Bucelinus Ellonem designatum Abbatem ait, an. 1028, & Biennio post inauguratum, quod hinc acceptum videtur.

t Hic iterum deest numerus Fratrum: neque interpolator, hic solito brevior, defectum supplet, uti nec etiam supra ad litt. i, ut videatur neutrum in originali invenisse, vitio transcribentis verosimiliter omissum.

v Interpolator ad integrum: sed non displicet Advigilium, sumptum pro Laudibus, quæ Matutinum seu Vigiliarum Officium per tria Nocturna divisum claudunt. Oratio autem Dominica post decantatos singulorum Nocturnorum Psalmos secreto recitatur, ante cujusque Nocturni Lectiones: quod iis solis notatum volui, qui Sacrorum Ordinum expertes divini Officii ritus ignorant.

x Eadem describens Gelenius, Syntagm. 15 §. 4 hæc præfatur: Præclarum vetustatis monumentum est in horto, Braweilerensi scilicet, adhuc virens morus arbor, plantata olim ab Erenfrido Comite Palatino, in memoriam S. Udalrici Augustani Episcopi, ex arido ramusculo, in manibus Sancti virescente.

y Hanc institutionem etiam in Fastis Agrippinensibusad 4 Iulii notat Gelenius, & Officium duplex præscribunt Breviaria Coloniensia antiquiora, quale unum habemus, excusum an. 1498.

z Ergo anno 1035.

a* Salavelt, hodie Salfelt, ad Salam fluvium nobile oppidum, cum adjuncto sibi ambacto seu terrotorio in Thuringia, a Colonia in Orientem 80 minimum leucis horariis distat.

b* Addit interpolator, scilicet in ecclesiola beatæ Virginis, quæ fuit olim in viridario, ubi postmodum stagnum factum est. Translata deinde sunt utraque corpora ad medium chori, atque in tumba lapidea elevata decentius & honorificentius recondita. His verbis in margine hæc adduntur. Hæc duo corpora, quoad ossa omnia & caput utrumque, prorsus incorrupta atque integra, ex sepulcro elevato, in medio chori constituto, a moderno Reverendiss. Abbate Philippo, in præsentia totius Conventus, decentissime levata sunt, atque ad latus Epistolæ in planitie summi altaris, ob structuram novam chori, in sepulcrum item elevatum honorifice translata, anno 1667, 16 Augusti. Ita testor, tunc præsens, scriptor horum, P. Andreas Schnorrenberg. Gelenius in Fastis ad 20. Iunii notat Translationem Erenfridi Palatini ex Salavelda in Braweiler.

EMBOLISMUS
De miraculis utriusque venerandi conjugis.

Qvi hisce Actis subtexuit locum de Brunvillariensis appellationis origine, superius a nobis vice Prologi relatum, idem ut videtur auctor, consequenter hæc de miraculis, addidit. [Anno 1044 curatur paralytica,] Constat autem venerabilem Patrem Ezonem, præcipuum sacri illius loci innovatorem, nec non & Mathildam religiosissimam ejus conjugem, etiam post mortem virtutibus claruisse: quod eo magis credibile est, quo longe superius digesta oratio, ambos adhuc in carne viventes his non caruisse, in testimonio est. Nam & earumdem virtutum miracula, quæ frequenter illic fiunt, si Beatorum Patrum Nicolai & Medardi meritis adscribenda sunt; hi tamen alieni illis non sunt, quibus auctoribus nomina eorum ibidem in secula vivunt. Igitur in eodem vico fuit quidam adventitius, nomine Lynmarus, fullonis officio deputatus, habens filiam septennem, cui ab ipso nativitatis exordio, pedum denegaverat incessum contractio genuum. Instabat jam annus Dominicæ Incarnationis millesimus quadragesimus quartus: illuxerat etiam dies Ascensionis Domini festus, cum ecce eam secum ad quietis amborum (nam simul adhuc conditi fuerant) detulit locum; quam mox, cum adhuc pro ea in curatione ejus fidelis volveretur oratio, divina virtus in pedes erexit, & coram omnibus, qui aderant, admirantibus sanam ei restituit.

[cum necdum diversis in loculis posita essens corpora:] Ex hoc primo miraculo quod accidit XXXI Maji, quia Pascha celebratum fuerat XXII Aprilis, intelligere possumus, in eumdem in quo Mathildis fuerat sepulta tumulum illatum conjugis corpus fuisse; postea autem, crebrescentibus ad illum miraculis, cum ampliori honore digni viderentur beati conjuges, elevata humo corpora seorsim diversis in tumbis esse collocata, itaque fuisse cum ista scriberentur, atque mansisse quoad stetit parva illa in viridario ecclesia, cujus meminit Interpolator supra allegatus. Cum vero eadem inde ad Chorum majoris ecclesiæ transferenda essent, manserint illa fortaßis capsis ligneis discreta, in unam tamen lapideam tumbam illata sunt, in quæ etiam nuper fuerunt reperta. Hoc prænotato, quod non exiguum religiosioris cultus indicium videtur esse, addo quod P. Andreas Schnorrenbergh ad supra scriptum miraculum alterumque, ab Interpolatore relata statim post narratam sepulturam Mathildis, quasi ad eam solam illa spectent, sic notet in margine: Hic in eodem Ms. libro vetusto sequuntur miracula, quæ post mortem patravit B. Mathildis. Horum quod proximum a præcedenti est, accidisse videtur post separationem corporum in prima translatione factam: sic enim ab Interpolatore refertur.

Erat quidam Gunzelinus nomine (cui simili modo, ut superius de puella relatum est, prima dies exordia vitæ membrorum cum strage dedit) qui, sicut ille quem B. Petrus curasse in Actibus Apostolorum legitur, [anno 1052,] ad portam monasterii quotidie ponebatur bajulorum manibus, quatenus ad limina Sanctorum aut suæ debilitatis plangeret miseriam, aut ab introeuntibus peteret eleemosynam. Anno itaque Dominicæ Incarnationis MLII, Dominicæ Resurrectionis hora matutinali, bajulorum adminiculo, qui, cum reliquo Christianæ devotionis populo, divino aderant servitio, [apparente B. Mathilde erigitur alius paralyticus,] in crypta juxta chorum positus, videt (ut ipse postea retulit) matronam, operosis vestibus indutam, præcedentibus viris duobus Pontificali dignitate fulgentibus, chorum intrare, & sibi nutu vultus, ut sequatur, imperare. Qui de visione admiratus, nescitan citius sit curatus: de nutu enim imperantis exiliens medicina potens, protulit incessus, quos non sibi contulit ortus. Tertia de hinc die Dominicæ Resurrectionis panem non modicum, super sanctæ memoriæ sepulcrum Dominæ Mathildis positum, arripiens & avide comedens, magnum omnibus Deum laudantibus miraculum præbuit; quia, infantium more, numquam antea solido cibo uti valuit. Pascha istud Cyclo lunæ VIII, solis XXV, litteris Dominicalibus E D incidit in XIX Aprilis: qui autem Matronam in visu apparentem comitabantur Pontifices, eos possumus opinari, fuisse Sanctos Cunibertum & Heribertum, Colonienses Archiepiscopos; hic a nobis illustratus XVI Martii, iste XII Novembris commemorandus.

[reliqua miracula desiderantur.] Plura miracula in eodem Ms. sequi persuasus, ad ipsum R. P. Schnorrenbergh, jam sacræ Theologiæ Licentiatum, dedi litteras; qui non nisi eadem duo misit sub hujusmodi titulo, sequitur de eo quod ipsa Fundatrix nostra potest, propter vitæ merita, Sancta æstimari, & ejus patrocinium in secretis orationibus implorari: hoc autem postquam fuse probavit Auctor, allegata etiam Glossa in tertio sexti Decretalium (cujus Glossæ scriptor Ioannes Teutonicus obiit Friburgi anno MCCCXIII) Ne quis, inquit, ampliori vacillatione de hujus eximiæ virtutum operatricis sanctitate suspendatur, ipsam etiam post mortem carnis miraculis coruscasse, neminem fugere cupio: quorum aliqua, a prædecessoribus nostris in vetusto libello conscripta, hic annectere dignum duxi; videlicet, De puella quæ fuit ab ineunte ætate contracta, & tandem per merita venerandissimæ Dominæ Mathildis extitit sanata: & De claudo, per merita ipsius venerandissimæ Dominæ sanato. Si libellus iste vetustus alius non est ab his quæ modo damus Actis, frustra plura miracula requirimus, cum scripta non fuerint: sin est aut fuit aliquando alius, isque jam periit, patienter ferenda jactura quæ reparari non potest.

CAPUT III.
De Hermanno Archiepiscopo, Ottone sueviæ Duce, & Richeza Poloniæ Regina, Fundatorum filiis.

[18] Ludolphus solus filiorum ejus, tribus ante transitum ejus annis, [Otto Patri Ezoni succedit:] in ipso Brauwilrensi oppido (cujus advocationem primus post patrem habuit, relinquens eam filio suo Cunoni) defunctus, & ibidem est conditus: juxta quem & Henricus filius ejus situs a est. Otto igitur filius b ejus, qui erat aspectu venustus, statura procerus, affatu jucundus, patriis rebus & honore dignus heres substitutus est. Et non multo post etiam frater ejus Hermannus, [Hermannus, Piligrino Archiep.] Piligrino Archiepiscopo transmigrante c, Conrado adhuc imperante, Sanctæ Coloniæ Archipontificatum gratia Dei, & electione totius Cleri, atque favore universi populi adeptus est.

[19] Eodem tempore Richeza Regina, facto inter se & Regem conjugem suum divortio, [Richeza maritum adulterum deserens,] per odium & instigationem cujusdam suæ pellicis, cum ei jam peperisset Chatimerum d, cujus generosa posteritas divitiis & potestate nobiliter insignis permanet usque hodie, veste mutata, paucis se fugam clanculo agentem adjuvantibus, utpote fastus ejus intolerabiles simul & barbaros Slavorum pertæsa ritus, venit ad Imperatorem Conradum in Saxoniam: a quo venerabiliter & ipsa suscepta est, & ipse nihilominus gloriosis ipsius xeniis magnifice honorificatus est. Accepit namque ab ipsa duarum, ipsius Regisque sui conjugis Coronarum e insignia: concessitque ei eamdem gloriam, congrua plane sibi reddita vicissitudine, [coronas Poloniæ offert Conrado Imperat.] cujus totum venit ex munere, quidquid, suum extra limitem, Romanum Imperium magnificentiæ ejus ad sese contraxit in tempore. Nam patrata mox super Polonos expeditione, triumphatoque sub tributo Misechone cum tota Slavorum gente, victoriæ trophæum duplici quoque sub corona sortitus est. Sed hic in brevi functus sicque defunctus est, & Henrico filio ejus summam retum agere concessum est. Qui cum regnare cœpisset, exorta contra eum Godefridi f Ducis atque Baldewini g Comitis invidia, ad excitandum plurimis perniciosissimum mortalibus tumultum, multa quidem passus est adversa: [hujus filio Henrico adest Otto Palatinus,] quæ quamvis cum difficultate, supradicto tamen Archipræsule Hermanno & fratre ejus Ottone Comite Palatino, quos præ omnibus sui semper laboris & gloriæ consortes habuit, laboriosissime secum decertantibus, simul & eum gloriosissime in omnibus adjuvantibus, superavit universa. Siquidem Imperatori Comitis Palatini non solum fidem, sed & virtutem sibi summopere appetendam fore, ea res maxime suadebat, quæ & tunc recens erat, & magnam ubique viro laudem circumferebat.

[20] Fuit in saltu h Slavorum (qui, ob densitatem nemoris umbrosam, juxta linguam eorum, i Lovia dicitur, quique ob immensæ latitudinis & longitudinis vastam solitudinem infinitam ursorum nutrit multitudinem) ursus quidam, [famosus ob immanem ursum] naturali rabie ceteris sævior & crudelior, & ipsa etiam enormi corporis, mole major (ultra quam credi possit) & immanior. Hujus tanta rabies erat, ut non solum venatus cervorum raptusque damularum, atque aliarum conculcatio bestiolarum, ad mitigandam inanem sui ventris ingluviem, non sufficeret: quin etiam sub clara luce diei, ferali ausu, ad nullorum pavidus occursus venatorum, horrida rictibus ora trahens, in patentes e vicinitate regiones e cubili suo pollenter emergeret, & valida jumentorum & fortia boum corpora, sive adjuncta carpento, sive subjugata aratro invaderet, suffocaret, voraret. Compulsa ergo tota gens illa est a tali suarum rerum, immo vitæ suæ execrabili vastatore, aut illum, si prævalerent, omnes quo quomodo pariter insequentes suis a finibus exturbare sive necare; aut, si id agere non possent, alio sub cælo quieta suisque commoda usibus habitacula quærere. Afflictis suis rabida peste rebus, tandem, [in Slavia prope Salveld,] quamvis sero remedium, id solum fore explorant, si Dominum Palatinum Comitem ad hoc humili precatu flectere queant, quo se communi hosti, victoriam a Domini procul dubio dextera & virtute percepturus propria, opponat; nam suimetipsius provinciam Salavelt maxime devastaverat. Quod imploraverant ocius actu consequuntur: ascenso equo, atque emissario comitante k lycisca, quod est genus canum jubis inflexis villolum atque fortissimum, venatum aggreditur: ceterisque venatoribus cum tubis rancisonis circa spissiora saltus loca occupatis, bestia immanis, quidnam circa se agatur exploratura, egreditur; & solum e vicino cernens adesse, emisso horrendo satis micatu l, simulque erectis in altum brachiis, cum plantis minacibus eum aggreditur; cujus mox primus impetus, [feliciter occisum.] lycisca gravi aurem ejus morsu lacerante, impeditur. Nam ut est injuriæ natura impatiens, dum ad eum versa planta cum asperis unguibus se ulcisci nititur, abscissa protinus eadem, venabulum in medio occipitis excipiens, ad terram eliditur. Paratis post hoc, ut par erat, carnibus ejus in escam, lætum convivium instauratum est; corium vero ejus quindecim pedum longitudines spatium habuisse probatum est. Sunt qui dicant, quod non provectioris, sed recentioris ætatis tempore, has theatrico dignas spectaculo monomachiæ patraverat palæstras; quod eo vicinius laudi est, quo constat, quod tenuis ætas tale quid agendi suam virtutem non habet.

[21] Imperator autem majoris volens dignitatis gloria virum extollere, [qui factus Dux Sueviæ] accepta ab eo Insula S. Switberti atque Duysburg, munificentiæ gratia Suevorum ei committit Ducatum (Henrico m ejus patrui filio ad Palatii officium substituto) qui traditum, omnium fere mortalium favorabili erga eum habita dilectione, gloriose gubernans, tertio (pro dolor!) ejusdem Ducatus anno VII Idus Septembris, immatura morte in Conabs n Castro diem clausit extremum. Ea tempestate Imperator expeditionem supra Flandrenses acturus, S. Mariæ festum celebravit apud o Xanctum: ubi ejus [frater] Hermannus Archipræsul exhortationem instanti periculo congruam ad plebem faciens, [moritur præpropere,] universosque admonens, quatenus a superna clementia pro concinnanda Regni pace Imperatori filium p dari secum implorarent, cognita per nuntium morte fratris, flebili voce finem allocutionis fecit, & omnes ad lamenta perturbatos incitavit. Expletis autem Missarum solenniis, juxta frequentem omnium & ipsius Imperatoris petitionem, qui nec ad momentum quidem ejus solatio carere poterant, retentus est, & Episcopus Tullensis Bruno, qui ex virtute animi vel fidei Leo q appellatus, Papa Romanus postea factus est, ad tumulandum fratrem ejus Brunwilre missus. [& a Brunone Tullensi Ep. sepelitur,] Qui devote, quæ vel jussus vel postulatus fuerat, expleturus adveniens (erat enim iste vir ipso corporis statu vultuque terribilis simul & amabilis, verbo etiam & opere ad ædificationem corporis Christi mirabiliter insignis) omnia, quæ tristibus exequiis usus Ecclesticus sancivit, pro requie ipsius reverenter & competenter explevit: sicque eum venerabiliter juxta suorum ossa parentum sepelivit r.

[22] Qua die soror ejus Richza Regina ita etiam deplanxit eum, [sorore ejus Richza sacrum velū sumente:] ut ipsa prope moreretur. Omnem ornatum suum, lunulas & torques, & monilia & inaures, & gemmas & vittas, omnia aut auro textilia aut penitus aurea, in divinos convertenda cultus principali altari imponit; acceptoque a sancto Pontifice sacro velamine caput obnubit, sibique sepulturam juxta fratrem fore disponit: suorumque fidem super hoc, quod id ipsum superstites ipsi fideliter compleant, exposcit. Qua de re Abbas Ello, ipsius permagno confisus auxilio, [cujus opibus fretus Ello Abbas] vetus monasterium funditus destruxit, & aliud validioribus fundamentis ambitiosius construendum, novo opere inchoans, imperfectum reliquit. Jam antea ecclesiola S. Medardi destructa, ejus altare submotum, sine læsione infra ambitum prioris monasterii transferre voluit; sed non valuit, nam penitus confractum est. Et quia locus sacratus, cui prius inerat, [novū struit monasteriū,] quadam immunditia contaminatus est; divino verbere, putredine scilicet unius cruris, graviter tactus est: alias autem præter hanc causam, in omnibus felix & prospere agens, ex hac luce s subtractus est, & a successore suo Tegenone, qui jam pridem ordinatus fuerat, honorifice sepultus est.

[22] [quod Hermannus Archiep. a Leone 10] Verum quid Pius Hermannus Archiepiscopus pietatis aut potius tutelæ eidem loco præviderit, si quis scire desiderat, Apostolici Papæ Leonis epistolam legat, & contra eam agentes, neque divinas neque humanas leges justitiæ cultui commendantes, sed contemnentes expavescat, nostrique temporis miserias, totis visceribus ad Deum conversus, defleat. Exemplar vero hujus hoc est, Leo Episcopus servus servorum Dei Hermanno S. Coloniensis Ecclesiæ Venerabili Archiepiscopo, ac per eum suis successoribus illuc canonice intrantibus in perpetuum. Convenit Apostolico moderamini pia pollentibus religione assensum præbere pietatis, ut & nobis proficiat ad æternam beatitudinem, & ecclesiis ad perpetuam defensionem. Quia nuntius tuus Romam veniens, Fili carissime, sollicitavit nos precum suarum nimietate, [sibi confirmari impetrat.] ut per Apostolicæ defensionis paginam confirmaremus Ecclesiæ tuæ Abbatiam sitam in Brunwilre, sicut præceptum t Carissimi filii nostri Imperatoris Henrici videtur continere. Inclinati igitur tuis justis precibus confirmamus & corroboramus tuæ Ecclesiæ prædictum monasterium nostra Apostolica auctoritate, ut habeat & possideat, cum omni sua integritate, & quod habet modo & quidquid acquirere poterit in futuro secundum definitionem, qua definitum est ante præsentiam filii nostri Serenissimi Imperatoris, statuens Apostolica censura, ut nullus Imperator, Rex, Archiepiscopus, Dux, Marchio, Comes, Vicecomes, vel quilibet cujuscumque potestatis exactor molestare vel infringere audeat; sed sicut a te est constitutum, permaneat. Si quis autem contra hanc defensatricem paginam venire tentaverit, nostri anathematis jaculo perfossus ad vitam numquam assurgere mereatur; qui vero custodierit immaculatam, nostram benedictionem habeat cumulatam. Siquidem Henricus Imperator, sicut hæc charta testatur, juxta prædicti Pontificis votum, eumdem jam sua auctoritate & privilegio confirmaverat locum. Ubi cognita prioris & nostræ x ætatis distantia, facile discernitur, in quam periculosa devenimus tempora, cum a statu suo, Deo placito & hominibus commodo, immutata sunt omnia. [Mat. 12, 24] Nam sicut ait veritas: quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum.

[23] Anno etiam Dominicæ Incarnationis millesimo quinquagesimo sexto defuncto Pio Archipræsule y Hermanno, [illi succedēs S. Anno] successit ei in Episcopatum Vir Venerabilis Anno: qui quamvis sanctæ religionis approbatus cultor fuisset, interdum tamen proprii plus arbitratus quam justitiæ cultus tenax, eidem loco nihil pietatis impendebat aut affectus. Quod sentiens Richeza Regina, habito prudentum apud se consilio, ratum duxit esse, Pontificem beneficiis placare: veniensque ad eum in Insulam S. Swiberti, commorantem cum Imperatore, S. Petro Saleveld & Coburg z: S. Nicolao vero Clottenum, per manum Mundibordis a* Henrici Comitis Palatini, de placito sibi ad vitam usu fructuario, [Clotenum probat donari monasterio,] sub solenni dedit traditione. Ubi mox Archiantistes eodem animi voto eademque sententia, qua S. Petro & sibi Saleveld & Coburg; Clottenum, S. Nicolao & Abbati Tegenoni, (ut ipse Imperator qui præsens erat hoc agi justum fore dicebat) sub diro banno suo, terribili sub anathemate damnatis invasoribus earumdem rerum, perpetuo possidenda confirmabat. Super quo etiam piæ actionis negotio ipsius Reginæ Privilegii b* charta descripta est; quæ in redargutionem impiorum, quibus justitia pœna est, ad hunc usque diem legere volentibus, apud sacri cultores loci servata est.

[24] Anno autem post hoc millesimo sexagesimo primo, [& hoc absolutum consecrat anno 1061.] cum jam perfectum esset in Brunwilre monasterium, idem Reverendissimus Archipræsul Anno, quod sui erat officii expleturus, cum Egilberto c* Mindensi Episcopo eo veniens, & sub veneratione Sanctorum Confessorum Christi pariterque Pontificum Nicolai atque Medardi, ejusdem monasterii Dedicationem III Kal. Novembris consummavit: & ita ut erat Sacerdotalibus indumentis infulatus (Jesum testor) Clottenum specialiter, & reliqua generaliter prædia sacro illi collata loco, banno suo secunda jam vice confirmavit. Constructum est & aliud ex ejusdem gloriosissimæ feminæ atque Reginæ sumptibus monasterium per Adelberonem d* Wirtzenburgensem Episcopum, [ac mortuam Richezam Coloniæ sepelit.] in loco ubi S. Kiliani Sociorumque ejus sacrum exstat Martyrium: utpote cujus Episcopium ex ejus numerosa familiarum clientela, cum omnibus quæ ad oppidum e* Saltzo pertinent, regia prorsus munificentia adauctum est f*. Verum non multo post, anno scilicet Dominicæ Incarnationis Millesimo sexagesimo tertio XII Kalend. Aprilis, apud Salevelt ipsa defuncta est g*. Corpus vero ejus religioso tantæque feminæ exequiarum congruo apparatu Coloniam delatum, & Archipontifice insistente, ibidem in ecclesia S. Mariæ, quæ est ad Gradus, humatum est. Hacque ex occasione, contra fas jusque divinum, excepto quinque librarum censu, sacer Brunwilrensis locus, non solum confundatricis suæ corpore, sed & Clotteno privatus est h*.

ANNOTATA.

a Neutrius extare monumentum, ex silentio Interpolatoris & Gelenii colligitur.

b Otto, filius ipsius Ezonis.

c Piligrinus obiit anno 1036 25 Augusti, quando ejus memoria refertur in Fastis Gelenianis.

d Casimiro beatitatis titulum tribuunt aliqui, ad diem 28 Novembris. Hic, dispensante Pontifice ex Cluniacensimonacho Rex est factus an. 1041: qui quomodo post decem generationes, per Zimburgim Masoviæ Ducis filiam, Friderici Austriaci Imperatoris & Catharinæ Marchionissæ Badensis matrem, omnes fere Christianos Europæ Principes ex se produxerit, declarat Arbor genealogica Principum & Procerum progredientium ex femore B. Richezæ, edita a Gelenio.

e Hac de causa Richezæ nomen fœde proscinditur a Polonis scriptoribus: quod Gelenio occasionem Vindiciarum scribendarum dedit: illi vero, ac nominatim Matthias a Michovia lib. 2 cap. 13, sic loquuntur, quasi Reginam cum filio expulerint Poloni, post mariti Misechonis seu Miecislai mortem, anno 1034 obitam; Teutonici nominis odio causam prætexentes, quod ipsa maritum pro voto olim gubernasset &c. quare illa ad Henricum Conradi successorem confugiens, eidem, traditis sua ac mariti coronis, regnum prodiderit. Verum, sicut erravit Matthias in nominando Imperatore ad quem Regina confugit (Moriente enim Miecislao usque ad quintum annum adhuc superfuit Conradus, primum de functus an. 1039) sic errare potuit in tempore ac causa fugæ; adeoque major fides danda huic tam antiquo auctori, maxime cum ipsimet Poloni, non solum inertiæ, sed etiam lasciviæ intolerabilis Miecislaum accusent. Quod autem ad ipsas nuptias Richezæ attinet, dubius hæreo utriplus credam; Matthiæ ne, eas anno 1001 conciliatas scribenti ab Otthone 3; an Interpolatori Brawilerensi, differenti illas post pacem inter S. Henricum & Ezonem Palatinum confectam: utriusque enim auctoris æque mihi vacillat fides, cum appareat utrumque hic parum comperta scripsisse.

f Godefridus Barbatus, Dux Lotharingiæ, Henrico sæpe reconciliatus, sæpe rebellis; ut videre est apud Lambertum Schafnaburgensem, ad annos 1045, 6, 7 & 1050, 4 5.

g Balduinus V, Cognomento Friso seu Insulensis, Comes Flandriæ, Godefrido confœderatus.

h Slavos hosce ad Salam fluvium, interque eos Salaveldiam constitui, mox indicatur. Videntur autem illi a mari Balthico (ubi seculo 12 habuerunt S. Canutum 7 Ianuarii a nobis celebratum, Slavorum Principem & Regem Obotritorum) ad usque Bulgariam olim se diffudisse, longo terrarum tractu inter gentes, qua Germania transitur, utrimque Teutonicas, a quibus in Moravia Bohemiaque adhuc Slavica lingua perseverat; sed ita, ut sicut in ditionem Teutonum, sic & in linguam paulatim immigrarint omnes, qui ab Hamburgo usque ad Bohemiæ fines Albis ac Salæ ripas accolebant.

i Etiam Teutonibus Loof, Loove, folium, & condensitatemfoliorum significant, Germani Laub pronuntiant.

k Lycisca alioqui diminutivum est a Græco, Λύκος Lupus, & ut propium potius quam appellativum nomen canibus aptabatur a Latinis, ad individuum, non speciem significandam.

l Fortaßis Uncatu. I. A. Comenius in sua linguarum Ianua, Villosus ursus, inquit, murmurat & uncat, sicut hinnire equus, barrire elephas, rugire Leo dicitur. Sed hactenus requiro antiquum auctorem, qui uncare vel micare ursum scripserit.

m Henricus, filius Ezelonis, Palatinus creatus (uti hic dicitur) an & quem filium habuerit tituli successorem, necdum comperi. Bucelinus, agens de fundato per eum Lacensi monasterio, Adelhaidem conjugem ei jungit; sed non placet quod fundationem istam differat usque ad an. 1093. Fortasse 1063 scripsit ipse, sed typum inverterit negligens typotheta, sicut in millenario posuit 2 pro 1. Ejus, Pridie Idus Aprilis mortui, extat ibidem magnifice elatum sepulcrum.

n Interpolator in Thonaburg-castro, quæ lectio nobis magis placet: meminit illius in Fastis Coloniens. ad 7 Septembris Gelenius.

o Xantis oppidum Cliviæ, vulgo Santen, insigni ecclesiacollegiata spectabile.

p Impleta demum hæc vota sunt anno 1051, quo Imperatori filium natum 3 Idus Novembris scribit Schaffnaburgensis.

q S. Leo IX, cujus Acta illustravimus 19 Aprilis, factus est Pontifex anno 1049.

r

Interpolator addit: Sed exuviæ ejus deinde ad ecclesiam translatæ sunt, & juxta latus altaris S. Joannis Baptistæ in elevato sepulcro collocatæ. Epitaphium sepulcro tale appensum:

Virgineum sidus dum septem terminat Idus,
      Admonet, huc veniens ut legat ista gemens.
Heu! Ruit Ottonum flos Regum magnificorum,
      Imperiale quibus cessit in orbe decus.
Flos hic eorumdem tulit Otto nomine nomen,
      Cui Mathild mater, cui fuit Ezo pater:
Dux qui Suevorum, moriens fit planctus eorum:
      Sed de morte, Deus, hunc repara melius.

P. Andreas Schnorrenbergh admonet, istud olim S. Ioannis Bapt. altare, nunc esse Divæ Virginis.

s Anno 1050, 22 Maji obiisse Ellonem scribit Bucelinus: successorem vero ejus Tegenonem præfuisse usque 5 Ianuarii anni 1063.

t Præceptum istud seu Privilegium legitur apud Gelenium in Vita B. Richezæ pag. 27, videturque simul confectum cum alio præcedenti, ipsum monasterium directe spectanti, super Clotteno aliisque bonis in tractu Mosellano; hoc autem signatur datum an. 1051, X Kal. Augusti.

x Respiciunt hæc non solum ad tempora Hildulphi Archiepiscopi, propter Clottenum allodium, a S. Wolfelmo repetitum, perquam molesti monasterio; uti legitur in cap. 3 vitæ; sed etiam successorum ejus: nec enim nisi mortuo Wolfhelmo res plane composita fuit.

y Obiit Hermannus 11 Februarii, quando inscribitur Fastis Gelenii; ejusque imago, ut Sancti, æque ac sororis Richezæ, visitur in ecclesia S. Mariæ ad Gradus Coloniæ.

z Acceptatio hujus donationis factæ anno 1056 extat apud Gelenium pag. 34. Est autem Coburg Ducatus titulo insigne oppidum in Franconia, medio fere inter Salefeldiam & Bambergam itinere: porro ex hoc loco intelligitur, quo jure Archiepiscopus Coloniensis anno 1071, expulsis Salefeldia Canonicis, substituerit monachos Colonia adductos, præteritis iis quos ex vicina Franconia habere poterat, uti queritur Lambertus Schaffnaburgensis.

a* Mundibordis, aliis Advocatus, Patronus secularis ad jura ecclesiarum defendenda.

b* Chartam hanc exhibet Gelenius in Vita præcitatapag. 25.

c* Catalogus Ms. Episcoporum Mindensium hunc, in ordine decimum septimum, nominat Engelbertum, cui consonat Cratepolius de Episcopis.

d* Adelbero, juxta Democharem, sedit ab anno 1045 ad 1090, successor S. Brunonis de quo egimus 17 Maji.

e* Soltz in Hennebergensi Comitatu, leucis circiter 20 Wurtzburgo distans versus Boream.

f* Addit Interpolator, Fecit etiam ipsa construi venerandissima Regina capellam in pago Clottenensi, pro commodo suo, ut cum ibidem moram traheret, absque tumultu populi Missas ad nutum celebrari faceret, quas devotissime audire posset: quæ capella, ut in antiquissimis litteris habetur, vocatur Reclusorium Dominarum, ideo quia cum ibidem Missa celebrabatur, ipsa cum pedissequis suis ac reliqua familia intus existens claudi mandabat capellam, ne a tumultu ullo turbari posset.

g*

Idem addit verbis immediate præcedentibus: Tandem B. Richeza, postquam B. Petro ejusque ædi Metropolitanæ Coloniæ, coram Annone II Archiepiscopo, dedisset Salevelt, Koburg, & Orla (de quo ultimo loco alibi nihil) cum omnibus appertinentiis; cetera vero omnia se concernentia, & corpus suum cum omni supellectile & mobilibus, S. Nicolao in Braweiler legasset, vitamque sanctissimam instar Sanctimonialis duxisset; mortis debitum & ipsa soluit anno MLXIII, XII Kal. Aprilis. Cujus corpus cum cimeliis, aliter quam disposuerat ipsa, imo & quam S. Anno juratus promiserat, idem Archiepiscopus violenter detineri jussit, & in suo noviter constructo monasterio ad Gradus S. Mariæ Coloniæ sepeliri, conversis divitiis ejus reliquis ad dotationem Siburgensis monasterii & præfati Coloniensis S. Mariæ ad Gradus, haud dubie per consilia malorum suasorum ad hoc inductus. Ita ille. Extat apud Gelenium ipsius Richezæ test amentum hæc eadem consirmans, quod proinde hic apponendum putavi.

In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis. Sicut Religiosa ac pia semper parentum solicitudo quodam affectu dilectis filiis, [Testamentum B. Richezæ.] non solum in temporalibus ad præsens, sed etiam de mansuris providere debet in futurum; sic devota filiorum successio rationabilia parentum Deoque placita instituta, non tantum debet inconvulsa custodire, verum, ad instar servorum fidelium sibi, creditum a Domino talentum geminando per opera misericordiæ & semper ad meliora proficiendo, æternæ retributionis præmium fiducialiter exspectare, Inde est quod ego Richeza, Poloniæ quondam Regina, post decessum Patris mei Domini Erenfridi illustrissimi Comitis Palatini, & Matris meæ Deo devotissimæ Mathildis, Brauwilerensi cœnobio, ab ipsis primum fundato, paternæ donationis intuitu debitam cupiens exhibere reverentiam; possessiones ad ipsum prædium Brauwiler pertinentes, cum villis, agris, mansis, mancipiis, silvis, pratis, pascuis, molis, molendinis, aquis aquarumque decursibus, quæsitis & acquirendis, in ipso termino constitutis; Clotteno etiam super Mosellam, cum suis appendiciis Mesenich & Rile, cum omnium integritate (sicut pater meus ea jure proprietatis legitime & pacifice possederat, & jam dudum vivus & incolumis pro remedio animæ suæ & matris meæ defunctæ, præfato monasterio cum filiorum consensu libere tradiderat; quemadmodum in Privilegio Domini Piligrimi venerabilis Coloniensis Archiepiscopi continetur) hæc, inquam, Deo sanctoque Nicolao consignata, secundum patris mei constitutionem, non solum rata & inconvulsa custodire curavi, verum etiam de meo patrimonio adhuc mihi superstite Christum faciens heredem, ob sempiternam parentum & fratrum meorum, in gremio ejusdem ecclesiæ sepultorum, meique memoriam, D. Nicolao præfati Cœnobii Patrono arpennas XXI in Clotteno perpetua traditione adjeci, mihique in eodem loco post decessum meum locum requietionis & sepulturæ destinando providi. Si quis autem hanc meæ constitutionis paginam infringere vel ausu temerario violare præsumpserit, iram Dei Omnipotentis & Beati Petri Principis Apostolorum, Sancti Nicolai & omnium Sanctorum incurrat, & nisi mature resipiscat, auctoritate Patris & Filii & Spiritus sancti perpetuo anathemati subjaceat. Verum ne quis huic liberæ meæ traditioni in sua simplici veritate derogare possit, in futurum contra perfidorum machinationes præsens scriptum sigilli mei impressione munire ac roborare curavimus, testibus idoneis, qui hæc viderunt & audierunt, subternotatis. Henricus Comes Palatinus, Ruotgerus advocatus, Gerhardus Comes, Goswinus, Storckero, Sicco Comes, Ruotpertus Capellanus, Embrico, Eppo, Winboldus, Ansfridus, Henno, Data VII Idus Septembris, anno ab Incarnatione Domini millesimo LI Indictione IV, Regnante Henrico Tertio Romanorum Imperatore Augusto. Sunt in hoc testamentononnulla, quæ me dubitare faciant de illius sinceritate; sed iis explorandis operosius immorari non vacat. Ceterum quod hoc S. Anno juratus promiserit adimplere, nusquam legitur: solum adfertur præcitata acceptatio prædiorum Saleveldt & Koburgh, hoc principio.

In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis. Anno secundus, [Acceptatio prædiorum ab ea Ecclesiæ Coloniēsi donatorū.] divina præstante misericordia Coloniensis Ecclesiæ Archiepiscopus. Considerans ego, quod fecit mihi Dominus magna qui potens est, anxius factus sum, pro eo quod vix invenirem quod retribuerem Domino pro omnibus quæ retribuit mihi. His curis æstuanti mihi divina pietas viam aperuit, qua pergens eo quo desideraveram attingere posse speraveram; scilicet ut ampliando Ecclesiam, dono Dei mihi commissam, his qui me præcesserunt, viris, toto pene orbe terrarum tum sanctitate, tum patrimonio, tum generis claritate conspicuis (ut pace illorum dicam) me studiosius operantem, parem illis factum esse, dicere non formidem Inde occasione data Dominam Richezam Reginam super quibusdam prædiis, Saleveldt videlicet & Koburgh, quatenus de his precariam consentiens, ea S. Petro Coloniæ traderet, convenimus. Quod cum in aditu primo parum ad votum responderet, voluntas Dei fuit ut non longo post tempore, quod quærebamus prosperum ac felicem haberet exitum. Unde notum esse volumus cunctis, tam futuris quam præsentibus, Domini Dei & S. Petri fidelibus, qualiter Starcthare quidam, vir ingenuus & Comes, Miles ipsius Reginæ, præcepto atque petitione Dominæ Suæ, Salevelde castellum, cum omnibus & universis ad hoc pertinentibus, terris ac silvis, forestis atque piscationibus, pratis, pascuis, & familiis, & quidquid ipsa proprietate habere visa est, exceptis servientibus, S. Petro Coloniæ ad usum Archiepiscopi Christiano Advocato tradidit jure perpetuo possidendum: eo videlicet tenore, ut ipsius prædii usum-fructum Domina Richeza usque in finem vitæ suæ teneat; ea quoque ratione ac firmissimo interdicto, ne unquam aliquis Archiepiscoporum per concambium, vel cuiquam in beneficium dando, Salefeldt vel ad hoc pertinentia a dominatu suo faciat alienam, nisi forte quantum nos cum ejusdem Reginæ consilio, pro anima nostra nec non ipsius suorumque parentum, per monasteria Coloniæ distribuendum ex ipso statuerimus. Sed & decimam vestimentorum, sive cujusque generis pannorum, nec non & lodicum, mellis & ceræ, in usum Monachorum in Brunwilre Regina disposuit. Nos quoque pro devotione Christianissimæ Reginæ, non multa quidem a nobis quærenti, quantum tamen ipsa proposuerat in precariam ejus concessimus; has videlicet villas dominicatus nostri ei tradentes, usque in finem vitæ suæ, cum omni utilitate possidendas, Gedtebach, Brikenheim, Wictolo, Moffendorff, Muoterssheim, Blassheim, Zuovero: in super annis singulis centum marcas argenti de Camera nostra. Quæ omnia eo tenore facta sunt, ut si quis vel Rex, sive Episcopus, sive ipse ego, vel aliquis successorum meorum de his omnibus ei aliquid minuere, vel aliquo modo mutare, nisi ipsa petente, tentaverit; odium Dei & S. Petri incurrat, ipsaque sit potens, Saleveldt & omnia ei per continentia recipere, eisque ut propriis uti… Anno ab Incarnatione D. N. Jesu Christi MLVII, [Annus & dies mortis.] Indictione X, VII Kalend. Julii facta est hæc traditio in Salevelden, secundum legem & ritum gentis illius: quæ verba satis clare nobis videntur indicare, gentem eo loci a Teutonica diversam, & (uti supra diximus) adhuc Slavicam. Eadem ultima verba, in quibus annus Christi cum numero Indictionis optime convenit (licet Gelenio per nescio quem errorem aliter visum sit) falsitatis convincunt auctores vel corruptores tituli, inlamella plumbea ad caput defunctæ positi, per quos factum, ut in ea sic videatur legi. Anno Dominicæ Incarnationis millesimo LVII, secundo Idus Aprilis, Richeza Regina, ab Annone secundo, Sedis hujus venerabili Archiepiscopo atque præsentis ecclesiæ fundatore, cum ingenti totius Cleri & populi frequentia honorifice sepulta est, & per ipsum inducta Pontificem, duobus ornatissimis prædiis S. P. collatis. Nono Kalendas Aprilis obiit. Fatetur Gelenius, quod fatalis diei nota pene oculos fugiat: quid ni etiam annum similiter fugientem aliquis perperam innovarit & pro LXIII posuerit LVII? Certe quæ hujus anni mense Iunio, nulla adhuc præferebat cito futuræ mortis indicia, uti apparet ex supraposito instrumento Annonis, non potuit mortuis annumerata fuisse tribus mensibus citius: & Actis eodem seculo exaratis potius habenda fides est, quam lamellæ isti plumbeæ, in aliqua posteriori corporis translatione aut primum appositæ aut temere innovatæ. Quod tamen ne gratis a me fieri quis putet, exhibebo infra ipsius Reginæ capiti circumductam coronam quæ cum iis Provinciarum insignibus distinguatur, quarum saltem aliquas nemo rei Armorialis peritus dixerit tribus aut quatuor seculis esse vetustiores; consequēs est, coronam ipsam diu post obitum compositam fuisse, tunc scilicet, quando ipsum sepulcrum innovatum politumq; est, & ex capsa lignea ævo fatiscente, in aliam in qua nunc jacent translata ossa sunt: quando supposita capiti, si qua antea fuerat, plumbea lamina, potuit majori ex parte fuisse exesa, & non sine errore restaurata,

h* Sequebatur prolixa deductio eorum, quæ pro recuperatione istius juris a B. Wolfhelmo acta sunt, & apud Gelenium possunt ex parte legi: integra autem ex originalibus habemus, servamusque ad ipsam sancti Abbatis Vitam in Supplemento Aprilis die 22. Ibi quidem arguitur Anno tamquam contra jus fasque egerit: licet tamen ejus intentionem excusare: ipsum vero factum retractaturus erat, sicut in prædicta Vita habetur num. 16, nisi immatura morte præventus obiisset. Cui cum post mortem, ut ait Cæsarius Heisterbacensis lib. 8 cap. 69 multi detraherent, dicentes eum ecclesiarum fuisse dismembratorem & civium suorum excæcatorem, Dominus Deus in translatione illius, quantæ sanctitatis esset, signis plurimis ostendit.

APPENDIX
Testimoniorum de Beatitate Richezæ
ex Ægidii Gelenii Vindiciis.

Erenfridus sive Ezo, Comes Palat. ad Rhenū, Fundator Brawilerensis prope Coloniā (B.)
Mathildis, Comes Palat. ad Rhenū, Fundator Brawilerensis prope Coloniā (B.)
Richeza, sive Ricza, Poloniæ Regina, eorum filia Coloniæ Agrippinæ (B.)

[25] Colophonem operi addant haud pauca de B. Richezæ sanctitate testimonia atque monumenta, [Vita S. Wolphelmi,] a majoribus nostris accepta. Conradus imprimis Monachus Brawilerensis in Vita B. Wolfhelmi, quam circa annum MXCIV scripsit, ita loquitur; Domina Richeza, cujus genitores Brawil a Fundamentis extruxerunt cœnobium, fidei ac devotionis eorum æmulatrix existens, terrenarum possessionum suarum ecclesias Dei fecit heredes, ut regni cælestis ipsa compos effici mereretur & heres. Deinde martyrologium Vsuardi, ex additione Ioannis Molani, XIII Kal. Aprilis die XX Martii, de eadem inquit, Coloniæ ad Gradus obitus Rixæ Reginæ, neptis S. Annonis Episcopi, cujus non canonizatæ corpus patet in magnis festis. Cum quo conspirat & Petrus Cratepolius, ex ordine S. Francisci Minorum Conventualium in Catal. Sanctorum Germaniæ Litteris, R. S. Rixa, inquiens, Regina… consanguinea S. Annonis Episcopi Coloniæ, [aliique auctores:] ad Gradus Mariæ requiescit. De cujus Canonizatione non constat. Illud tamen observandum est, labi hic nonnihil Cratepolium, dum in Catalogo Sanctorum tradit, illam Vngariæ fuisse Reginam; atque peius hallucinatur in Annalibus, ubi agit de S. Annonis morte. Item in Hermanno III, S. Annonis successore, vult eam uxorem fuisse Lotharii Augusti, & Hermanni III sororem, cum Hermanni II soror fuerit, ac ante Hermannum III tempore B. Annonis sit defuncta. Denique prioribus similia traduntur, in Sacrario Agrippinensi folio 75 his verbis. In septima collegiata ecclesia, ad Gradus B. M. V. ante chorum, in elevato mausoleo, sepulta jacet Domina Rixa Regina… S. Annonis Episcopi Coloniæ neptis, matrona Deo & hominibus dilecta, cujus non canonizatæ corpus, patet in magnis festis. Philippus Ferrarius Alexandrinus, Ordinis Servorum B. M. V. in novo Catalogo Sanctorum qui in Romano martyrologio non habentur, hæc tradit: XIII Kal. Aprilis Coloniæ Agrippinæ B. Rixæ Reginæ.

[26] Prioribus testimoniis, nonnulla placet a majoribus nostris excitata subjicere monumenta, ex quibus colligamus, [ejus sepulcrum ipsam & fratrem exprimens cum radiis,] quam ipsi majores nostri, de B. Richezæ sanctitate posteritati reliquerint existimationem. Principem inter ea omnia locum obtinet Mausoleum, in quo sacræ ipsius exuviæ sunt reconditæ a B. Annone Archiepiscopo, in media ecclesia B. M. V. ad Gradus Coloniæ ædificatum. Quadratum illud e saxo Drachenfeltzice elaboratum, quatuor, pedum altitudine e terra assurgit, ac sepiem pedes longum, Latumque duos, ferreis circumdatur clatris. Ad quatuor angulos totidem ænea candelabra eminent. Laterum porro intercolumnia duodecim coronant Apostoli, pictoris manu expreßi. In frontispicio orientali B. Richeza nostra Regina Polonorum, & frater illius Hermannus pius Archiepiscopus Coloniensis, radiis circumfusi divinis, conspiciuntur; ac demum in facie ultima & aversa, occidentem versus, Angelica ad Deiparam salutatio exprimitur. Ipse sarcophagus duobus clauditur operculis, altero ferreo, altero quercino, utriusque tamen perforato ore, [Ossa inspecta anno 1633.] ad excipiendam piorum hominum stipem. In solennibus olim feris ligneum amovebatur operculum, estque id, quod auctores supra citati dixere, corpus patere in magnis festis. Et licet hodie non ostendatur, ego tamen anno Christi MDCXXXIII, cum ad historiæ veteris notitiam curiosius sacra Coloniæ monumenta perlustrarem, obtinui ut sepulchrum B. Richezæ Reginæ Poloniæ, XII Aprilis die, in ecclesia B. M. V. ad Gradus, præsentibus Reverendiss. D Ottone Gereone. Archiepiscopo Cyrenensi, ecclesiæ Decano, & Ioanne Newman ac Ioanne Richarts Canonicis, aperiretur, quo mihi liceret ossa sacra accuratius scrutari. Deprehendi ergo ea sine ordine dispersa, ac gossypio involuta. Tegebantur ipsa stragulo serico, sicut & bysso vestiebatur tumba lignea, marmoreo inclusa Mausoleo. [Corona capiti circumposita.] Caput, reticulo aureo astrictum, incumbebat pulvinari; sub quo latebat plumbea lamina, cui insculptum erat, quod supra retuli epitaphium. Caput denique pretioso ornabatur diademate, sex fibulis adstricto, in quibus multa sane arte, quæ hic exhibeo, insignia repræsentantur.

[27] Alterum B. Richezæ monumentum, in eadem ad Gradus Basilica, [Monumentum prope sepulchrum.] haud procul ab ipsius tumulo, columnæ appictum, priora repræsentat antiquo opere insignia, inter quæ duæ exiguo circumplexæ toreumate imagines, quarum una Episcopi, altera B. Richezæ: utriusque caput radii circumfulgent: cyclades, quas pluviales dicimus, quadris junguntur pectoratibus. Et quidem pectorale Sanctæ nostræ, sicut & liber, quem manu exhibet, præter mediam aquilam, Palatinorunt Comitum exhibet Leonem, cum hac inscriptione Richeza Regina. Episcopi autem imago, quin repræsentet Hermannum Pium Archiepiscopum Coloniensem, B. Richezæ fratrem Germanum, nullus ambigo; cum in illius pectoralis medio, insigne Diœceseos Coloniensis, nigra nimirum Crux, una cum Leonculo continatur, sicut & infra pedes Leo expressus.

[28] Hactenus Gelenius, oblitus, [De ætate Coronæ ac monumenti] quod hic potißimum requirebatur, judicium suum addere de ætare, tam monumenti quam coronæ, a se ex ære repræsentatæ. Quamvis enim viri genealogicatum ac tesserariarum rerum periti, ex iis quæ ipse Gelenius, circa illas sæpius graviterque exerrans, scripsit in Annalibus Vbiorum, censeant habuisse scientiam talium exiguam, licet ubique summam præ se ferat; nolim tamen præsumere fuisse tam ignorantem, ut potuerit existimare, aut Coronam illam beatæ Reginæ contumulatam a principio fuisse, aut Monumentum positum esse auctoritate Raynaldi de Dasselle, ab anno MCLIX ad MCLXVII Coloniensium Archiepiscopi, propterea solum quod sub eodem compareant Dasselliæ gentis insignia, cervina scilicet cornua in campo pleno globulis. Necdum enim (quod vel tenuißime in talibus versati norunt) seculis iis quibus Richeza obiit & Raynaldus sedit, emerserant Fœcialium leges; nec adeo frequens erat insignium usus, [consultus vir talium scientissimus] cum nec ipsi Principes adhuc haberent statas fixasque tesseras. Legi de his possunt tractatus varii, quos de originibus scutariis, insignium usu, laterculorum distinctionibus, deque tota re tesseraria seu scutaria, voluminibus octo edidit ævi nostri in istoc argumento oraculum P. Claudius Franciscus Menestrier: ad quem cum retulissem sententiam meam, dignatus est in hæc verba rescribere.

[29] Nullum aliud memini exemplum me vidisse Coronæ, cui essent affixa hujusmodi scuta, [censet non esse facta ante sec. 14 aut 15.] insignibus ornata. Vidi alicubi Diadema cujusdam Reginæ Castellæ, pinnis muralibus distinctum: vidi rosas, lilia, vallorum præacutas sudes; scuta nullibi. Quantum vero ex ipsa insignium forma licet arguere, seculi XIV aut etiam XV opus esse arbitror tum Coronam illam tum reliqua cœnotaphii ornamenta. Agnosco Francorum Regum Lilia, seu potius Irides; Andegavensium & Borboniorum Discernicula, Laqueolos & Baltheum; Burgundionum, Tænias & Limbum; Scotorum Regum Leonem, zona gemina liliis efflorescente circumdatum; Namurcensium Comitum Leonem, cum baltheari Tænia; Leones alios, cum per colores & metalla distinguere nequeam, suspicor esse vel Flandriæ Comitum, vel Hassiæ, Misniæ, aut Thuringiæ, qui quidem in tribus aut quatuor scutis singulares apparent; qui autem gemini, Brunswicensium; qui terni Anglorum Regum aut Suevorum Ducum esse possunt, [nec majora seriem eo indicari:] quales etiam Truchsesii retinent. Octodecim scuta, Hermanni & Richezæ imagines diadematas circumcurrentia, non exprimunt seriem avorum utriusque, sed gentilitia stemmata Principum seculo XIV viventium. Imperii Aquila gemina vix ante trecentos annos apparuit; in vetustioribus enim monumentis unius tantum capitis est. Tria Francorum Regum Lilia primum a Carolo VI eo numero sunt definita, cum antea indefenito essent. Subjecta bicipiti Aquilæ Leonum scuta tria, putem esse Angliæ, Palatinatus & Flandriæ; sub Liliis vero tribus, stemmata Franciæ, Scotiæ, & Borboniorum. Dexter ordo Brunswicenses, Saxones, Brandeburgicos, Sabaudos e sanguine Gallico repræsentat: sinister ordo, subjectos Borboniis Burgundos veteres e Regio Gallorum sanguine, Andegavenses Neapolitani regni moderatores, Namurcensesque; postremo Palatinos Schirenses & Bavaros, ex Otthone Witelspachio, Bavaricæ ac Palatinæ gentis auctore, oriundos. Posita tandem, velut appendicis loco Dasselliæ gentis tessera, verosimiliter operis auctorem ex ea gente indicat: inquirendumque esset in monumentis Collegii S. Mariæ ad Gradus, an & quando aliquis ex ea familiæ ibi fuerit Præpositus, Decanus, vel Canonicus seculo XIV vel XV, cui opus attribui possit. In scutulis ante pectus Hermanni & Richezæ, vice lati-clavi seu fibulæ, utramque pallii oram adstringentibus Leonem Palatinum agnosco quidem, sed non memini ante XIV ejusmodi tesseris ornatas fibulas vidisse me; in feminarum autem palliis ne postea quidem, nisi raro: habent enim illæ plerumque oblongum paludamentum, altera parte maritorum dimidiatis insignibus, altera paternis distinctum: quod quia forte in chlamyde Richezæ distincte satis exprimi non poterat, visum est ei compositum ad pedes scutum ponere; sicut Hermanno Episcopo ad pedes positus est suus Leo. Qui idem ante pectus incumbit Cruci, tesseræ Archiepiscopatus Coloniensis: sed nota, novitatis indicium etiam hoc esse. Nam scuta scutis imponere, ante ducentos aut trecentos ut summum annos, primo invaluit.

[30] Ita ille, a cujus erudito calamo nunc accipimus Philosophiam imaginum, curiosißimo opere explicatam: sed ad rem nostram hæc sufficiunt, scilicet ad comprobandum, quod B. Richezæ tumulus recentiori memoriæ innovatus sit; adeoque sollicitum habere neminem debeat, lamella plumbea; utpote sub ejus caput vel tunc primum posita, [sed solum relationem aliquam ad Principes seculi 14,] vel ut legi denuo posset renovata, prout libuit, ex conjectura: atque ita excusati manebunt errores chronographici, superius Annotatione g a me indicati, ut qui tamdiu post mortem Richezæ facile obrepere potuerint auctori, ad manum non habenti Brauweilerensia certiora Acta. Quid autem ille istis scutulis, vel coronæ intexendis, vel imagini circumducendis intenderit, quis certo divinabit? Verosimillimum est, indicatum voluisse, quod Richezæ præcipuos omnes Europæ Principes, quorum ista sunt insignia, consanguinitate attigerit. Hoc vero quam facile fuit Gelenio ostendere in iis qui per hæc ultima duo secula nati, [non ita facile demonstrabilem.] mediante Zimburgi Mazoviensi possunt ad Richezam usque ascendere; tam est difficile facere de ante natis, ad fidem conciliandam ei opinioni, quam videtur Coronæ ac Monumenti auctor conceptam animo habuisse, & tesserarius scutis, ex usu sui ævi adhibitis, explicuisse. Ad Dasseliam gentem quod attinet, dedit ea Coloniensibus Archiepiscopum Raynaldum an. MCLXIV; nec dubitare possumus quin ex eo tempore inde habuerit Colonia utriusque sexus plures personas illustres, beneficiis Ecclesiasticis ac publicis muneribus claras: seculo tamen XV aut circiter, quo ista facta esse debuissent, nullus in ecclesia S. Mariæ ad gradus eo nomine Præpositus aut Decanus præfuisse scitur; nam qui in ecclesiæ istius libris aliisque monumentis sæpe nominantur, nominantur absque cognomine gentilitio, sicuti post diligentem inquisitionem a Canonicis factam mihi asseruit noster P. Ioannes Vietor, cujus opera ad ista perquirenda usus frustra sum, libenter usurus aliunde allata luce, si quis eam dare poßit.

[31] Tertium in eadem basilica monumentum reperi Sanctæ nostræ statutum esse in fenestris Chori, [Imago inter sanctos.] ubi inter duos Collegii illius Tutelares, nimirum inter SS. Annonem & Agilolphum Coloniensium Archiepiscopos, media collocatur Richeza, cum hac inscriptione: Sancta Richeza. Similia invenire licet in aliis quoque templis, atque imprimis Brawilerensi & Clottenensi ad Mosellam, aliisque in locis, ad quæ olim B. Richeza sua bona aggeßit. Quod autem in Clottenensibus picturis tres enses sub pedibus B. Richezæ exprimantur, fit ad significandum gladii usum in tribus territoriis ab ipsa concessum.

DE S. SILAO EPISC. HIBERNO
LVCÆ IN HETRVRIA.

ANNO MXCIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De sepulturæ loco ac tempore, adeoque & ætate Sancti, Hibernicis figmentis obscurata, nec non de monumentis antiqui cultus.

Silaus, Episcopus Hibernus, Lucæ in Hetruria (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Vetus & nobile Lucæ est Sanctimonialium Virginum monasterium, sub Regula S. Benedicti militantium, & ex instrumentorum antiquorum monumentis ibidem asservatis notum jam inde ab an. DCCCCLXIV; [In veteri & nobili monasterio,] quando Otto, divina Clementia Imperator Augustus, anno Imperii sui tertio IV Kal. Augusti Lucæ existens, ab Adelehida uxore exoratum se profitetur, quatenus Grimmæ Abbatissæ, cum monachabus in monasterio Domini ac Salvatoris, quod dicitur Prisciano, militantibus, eas omnes posseßiones omniaque jura donaret ac confirmaret, quæ dicto privilegio, cujus habemus ecgraphum, sigillatim enumerantur. Nobilitatem autem illius monasterii probat Armingardis, Lotharii Regis filia, monasticam ibidem vitam professa, cujus hoc ibidem epitaphium legitur.

Hic jacet in tumulo, felix venerabilis atque,
      Armingardis, olim namque dicata Deo.
Quam Rex egregius Lotharius edidit ipse,
      Francorumque potens Germaniæque decus. [ubi sec. 10 sepulta filia R. Lotharii Armingardis,]
Huc quisquis veniens Epigrammata legeris ista,
      Dic, Famulæ, Christe, probra remitte tuæ.
            VIII Idus Augusti feliciter obiit.

Annus non additur: sed si ea (ut est verosimile) filia fuit Lotharii Italiæ Regis atque prædictæ Adelehidæ, post viri mortem Ottoni prænominato nuptæ; contingere potest, ut ea adhuc in vivis fuerit, [tunc S. Salvatoris,] quando datum est ejusmodi privilegiū de bonis, quorum fortaßis partem magnam, Armingardis pro dote monasterio attulerat: quod privilegium deinde S. Henricus Imperator, cum S. Cunigunde uxore sua, existens Fasiani Comitatus Pisani oppido, confirmavit Abbatissæ Alpergæ anno MXV, quando adhuc simpliciter dicebatur Monasterium S. Salvatoris.

[2] Paulo post, allato istuc Capite S. Justinæ Virginis & Martyris, & nova fortaßis ecclesia in ejus honorem consecrata, cœpit dici Monasterium S. Justinæ; ut est in charta anni MLXI vel; utroque nomine simul sumpto indigitabatur: & sic anno MLXXIII, coram Comitissa Mathilda, comparet Eritha Abbatissa de ecclesia & monasterio Domini & Salvatoris & S. Justinæ, [post S. Iustinæ dicto,] quæ dicitur Brisciani, sita in Lucensi civitate, juxta muros ejusdem civitatis. Priori denique nomine abolito, solius S. Justinæ remanet hodieque appellatio, quemadmodum distincte prosequitur noster olim amantißimus hospes Franciscus Maria Florentinius, in Vita S. Silai cap. 12. Hæc autem ideo notare volui, quia in antiquiori ejusdem S. Silai Vita, quæ ex Ms. pervetusto ibidem extat manu notariali transcripta, solum nominatur monasterium S. Justinæ. [extat, quam damus, Vita S. Silai:] Est autem vita scripta circa finem seculi XII haud diu (ut mihi quidem videtur) post elevationem sancti corporis, quæ ibi narratur accidisse anno MCLXXX, III Nonas Decembris. Transumptum Notariale pro litteris Latinis numeralibus, tunc solummodo usitaris, per zyphras 1183 perperam conjurgens cum anni numero numerum Nonarum, qui disjungi debuerat, non videtur ante annos 150 vel 200 scripta: ex illo tamen ipsam damus, juxta editionem prædicti Mariæ Florentinii, collatam cum ecgrapho antea nobis Romæ descripto apud R. P, Franciscum Haroldum, successorem R. P. Lucæ Waddingi, qui Vitam sui gentilis Sancti Luca jam pridem obtinuerat, qualis ibi transcripta extabat.

[3] Secundum hanc Vitam Silaus ad. S. Gregorium Papam consecrationis Episcopalis causa Romam venisset: [qui secundū eam dicetur Episcopus ordinatus a S. Gregorio VII] postea vero tumlitis cujusdam Romæ tractandæ causa, tum sororis quærendæ, quam ex simili peregrinatione interceptam Lucæ, ibique viro potenti Soffredo vel Goffiedo nuptam intellexerat, eodem regressus; sororem quidem mortuam atque sepultam in dicto monasterio reperisset; ipse autem ibidem infirmatus ac moriens sepeliri se mandasset. Cum autem miraculis multis inclaresiens oblationibus fidelium ditaret monasterium, dicitur idem Soffredus extorsisse a Sanctimonialibus, ut tertiam earum partem sibi cederent; quam iniquam pactionem resciderit tempore prædictæ inventionis pronepos Soffredi Lotharius. Ea omnia si recte considerentur, merito dixeris Silaum fuisse Episcopum ordinatum a S. Gregorio Papa VII, cujus Vitam dabimus XXV, & tempus Sedis definitur ab anno MLXX usque ad MLXXXV; atque adeo fieri posse, ut cujus festum antiquitus celebrabatur Dominica ante Pentecosten, & inscribebatur Kalendariis quibusdam die XXI Maji, obierit sub ejusmodi concursu, [obiisse anno 1094.] quando Pascha fuit celebratum die IX Aprilis, quod post Gregorii VII exordia primum accidit MLXXXIII, ac deinde iterum MLXXXXIV, rursumque MCV, nec postea amplius per totos sexaginta annos. Atque ita confirmabitur sententia Franciotti circa annum MC statuentis mortem S. Silai. Ex tribus autem prænotatis annis magis placet annus MLXXXXIV, quia sic prædictus raptus, qui contigit anno nono ante obitum S. Silai, ratione turbarum Italiæ tunc maxime ardentium, incidet in annum MLXXXV & penultimum Gregorii; nec omnino super adulta debuerit soror Episcopi fuisse, cum formæ causa rapiebatur.

[4] In hac chronologia suadenda nihil foret difficultatis, nisi post scriptam Vitam Lucam advenisset Hibernus aliquis, [licet postea additæ ab Hibernis Luca transcuntibus fabulæ] religionis specie sycophantam occulens; qui interrogatus de S. Silao an aliquibus in patria sua claruisset miraculis; nonnulla ex iis protulit, quæ gens ista, nimis quam prona ad fabulas, paßim solet commemorare de suæ nationis famosis Sanctis, varia a variis mutuætus; quæ in eodem Lucensi Ms. & ecgrapho nostro post Vitam adnotata leguntur, prorsus hoc opere & loco indigna. Hæc tamen cum fidem obtinuissent, factum est ut S. Silaus crederetur, cum S. Patricio Roman venisse ad S. Gregorium Magnum, primamque Missam celebrasse in Cluanensi monasterio, cui nepos suus Kieranus præerat; [socium faciant S. Patricii & a S. Gregorio ordinatum:] de eoque sacrificio per manum Angeli particeps facta esse S. Itta. Sed hæc omnia ut temere consuta sunt, sic nullo negotio dissoluta ruunt, si ad Chronologicas rationes expendantur. Etenim S. Patricius mortuus est anno CCCCLX; & qui multo longiorem vitam illi concedunt, ultra seculum v eam non extendunt. S. Gregorius ejus nominis primus, consecratus est Pontifex anno DXC. S. Kieranus, Cluainfertensis Abbas dicitur factus, post mortem S. Braudani fundatoris, anno DLXXVII, & anno XI post obiisse. De S. Itta egimus XV Ianuarii, ubi illa num. 18 legitur, prædictis quidem coæva fuisse, sed sacrificium cujus illa miraculose particeps effecta est, Cluammienosiæ, non autem Cluainfertæ fuisse celebratum.

[5] Interim, loco ejus quam damus Legendæ, compositæ fuerunt Lectiones novem, [quod sequuntur Lectionis Officii proprii.] cum Responsoriis & reliquo Officio, quas habemus a Florentinio cum ipsa Legenda editas ad calcem Vitæ Italicæ, per ipsum adornatæ: & in his Lectionibus prædicta omnia miracula de SS. Patricicio, Gregorio, Kierano, Itta, ordine temporis admiscentur, aut potius præmittuntur historiæ in Legenda contentæ. His vero ut verosimilitudinem aliquam induceret, [Sed non erat facile credendum Hibernis,] in omnem partem torsit se cruditißimus simul ac pientißimus Florentinius: & quam longißime potuit extendens ætatem S. Patricii, loco Gregorii substitui jubet Gelasium Papam, qui sedit ad anno CCCCXCII ad XCVI. Puto ego, quod in talibus haud multum operæ posuisset, si notam habuisset Hibernicorum peregrinorum fidem, in celebratis apud se vulgi sermone mirabilibus applicandis ad Sanctos suæ vel alias ignotæ gentis, de quorum gestis, tamquam ea notiora habentes, ab hospitibus nimium credulis interrogabantur, vel ultro suggerere aliquid præsumebant gratiam hospitalitati referentes. Nec opus est longe exempla quærere. Nam quem precipuum urbis suæ Patronum Lucenses colunt S. Frigidianum, [per quos etiam S. Frigidiani Vita sic aucta est ex Vita S. Finniani,] & cujus antiquior habebatur Legenda absque ulla Hiberniæ mentione. Hibernum esse per similem imposturam siverunt sibi persuaderi, & S. Finniani Magbilensis Acta, a nobis danda ad X Septembris, receperunt tamquam Acta S. Frigidiani, per facilem nominis mutationem, veterique Legendæ adjunxerunt, prout acceperant, suo fine mutilatam: quia ex hoc constitisset, eum cujus vita & miracula acta in Hibernia narrabantur, etiam in Hibernia mortuum ac sepulium esse, quod non conveniebat S. Frigidiano Lucensi Episcopo, prout ostendemus ad XVIII Septembris, sive in Supplemento Martii ad similem diem. Interim simillimum prorsus exemplum habes VI Martii de S. Seznio apud Guic-Seznienses in Aremoricis, cui applicata fuerunt Acta S. Kierani Sagiriensis, data ad diem V ejusdem Martii; imo duobus immediate pregreßis diebus S. Ioanni Martyri apud Venetos honorato, Acta S. Procopii; & Paßionem S. Benedictæ applicatam S. Saturninæ Herisiensium Patronæ, solis nominibus mutatis.

Istis igitur libere rejectis, audemus S. Silaum a S. Gregorio, non Magno, sed Septimo, ordinatum credere; [Eadem ætas suadetur ex nomine monasterii,] nihilque in iis quæ accepimus Actis mutantes propter additamenta exotica, tunc mortuum dicere & sepultum, quando abolito nomine S. Salvatoris solum nuncupabatur Monasterium S. Justinæ; ita ut Sancti Sororius hospesque Soffredus, vere fuerit proavus Lotharii, qui monasterio relaxavit pensionem, quam ille induxerat transmiseratque ad posteros, quod intra unius seculi spatium facile fieri potuit: non item per tot secula continuari, inter tot rerum publicarum æque ac privatarum conversiones, quot sustinuit Italia, ac nominatim Hetruria, identidem Dominos mutare coacta intra quintum & undecimum seculum. Facile etiam fuit Sancti cultum & oblationum frequentiam, [intervallo cessantium & repullulantium miraculorum,] propter claritudinem miraculorum ad recentius defuncti tumulum patratorum, etiam his cessantibus continuari per annos quinquaginta vel sexaginta, donec eleva retur de terra corpus; sublatoque quod Soffredus posuerat impedimento, iterum illa repullulare: non item potuit, miraculis per sex integra secula cessantibus permanere memoria veneratioque piæ largitionis conciliatrix. Denique sicut nomen Soffredi vel Goffredi Lombardicum seu Francicum incongrue pro seculo V in Italiam adducitur, [nominibus Soffredi ac Mingarda,] posteriori vero ætati convenit optime; sic etiam huic nupta Mingarda, Silai soror, aptum eidem ætati nomen habet, licet Hiberna; quia Dani seculo IX magna parte Hiberniæ potiti, & Anglosaxones in eamdem sæpe commeantes ex vicina Britannia, haud dubie illuc induxisse potuerunt sui idiomatis nomina, quale istud est.

[7] [Festi antiqua solennitas & invitatio Cleri ad illius Officia] Vltima Antiphona in solennibus Vesperis S. Silai, teste Florentinio, sic cantatur: Felix locus, felix aula, felix civitas, in qua Christi Confessor Sylaus requiescit: cujus precibus sanantur debiles, cæci visum recipiunt, paralytici curantur, languor & morbus a fidelibus protinus repellitur. Ad Officium autem ejusmodi proprium ac solenne, compositum seculo saltem XIII, moris erat invitare plures de Lucensi Clero: quod cum abrogatum fortasse vellent aliqui, velut a disciplina ecclesiastica, viros a mulieribus solita sejungere, alienum; supplicandum Episcopo fuit anno MCCCXIII, ut pateretur omnia more antiquo fieri: & ad examen causæ deputatus Rector S. Mariæ Filicorbi dicto anno Indict. X die XXIX mensis Aprilis, per manum Notarii Bernardi Bonotti, hanc tulit sententiam. Attendentes quod festum & solennitas S. Sylai & SS. Justinæ & Agathæ (hujus enim mamilla, [anno 1313 confirmatur.] illius caput habetur ibidem) sunt in reverentia marium & feminarum, & ab antiquo consueverunt venerabiliter in ipsa ecclesia S. Justinæ celebrari, volens prædictus Rector, cultum divinum & devotionem populi augmentari potius quam diminui, ex commissione prædicta concessit & licentiam dedit Abbatissæ & Monialibus S. Justinæ, posse recipere in dicta ecclesia & navi ecclesiæ, ubi est corpus B. Sylai, illos Presbyteros, Religiosos, & alias ecclesiasticas personas, quos & quas dicta Abbatissa & Moniales invitare voluerint ad ipsas solennitates seu invitari fecerint… & ipsis liceat accedere ad dictam ecclesiam S. Justinæ, ad celebrandum in Vesperis in Vigiliis dictorum SS. Sylai, Justinæ & Agathæ, & diebus ipsarum festivitatum in Missa & in Vesperis, & in aliis Officiis, quæ in celebritate festorum requiruntur, tam in ostendendis Reliquiis S. Sylai quam alias, sicut hactenus moris est.

[8] [Vetus arca populo exhiberi solita cum imagine Sancti,] Hinc intelligimus, jam inde ab anno primæ elevationis, corpus S. Silai fuisse in media navi ecclesiæ, eodem fortaßis ubi initio sepultum fuerat loco; sed tumulo altius levato de terra; de quo tumulo in die solennitatis prædictæ educebatur arca lignea, deaurata, & populo monstrabatur: in qua quidem arca, dilapsis fere propter diuturnitatem temporis figuris aliis, adhuc conspectus fuit S. Silaus medius inter duos Angelos, Planetam rubram & Pallium Archiepiscopale indutus, hoc modo: Pallia quidem Archiepiscopalia, ipsumque Archiepiscopi titulum ignorabat Hibernia, [Pallio induti.] quo tempore S. Silaus vivebat, (ut enim ad annum MCLI scribit Rogerius Hovedenus, Papa Eugenius quatuor Pallia per Legatum suum Joannem Paparonem in Hiberniam transmisit, quo numquam antea Pallium delatum fuerat) tamen præter Ardmachanum in Vltonia Episcopum, S. Patricii (ut vocabant) Comorbanum, in aliis quoque tribus regnis singuli veluti Archiepiscopi erant, quibus suberant alii, Dubliniensis scilicet, Casseliensis, & Tuamensis. Quare qui S. Silaum expressere cum Pallio, annis forsitan solum XXX aut XL post Pallii usum Hibernis concessum, videntur credidisse, Silaum uni earum Sedium præfuisse, quæ postea Pallii honore dignatæ sunt.

[9] Porro lignea illa arca cum longi temporis spatio fatisceret, sic ut sine periculo sacrorum oßium aliquando effundendorum tractari non posset amplius; composita fuit arca plumbea, cui ipsa lignea includeretur, [Arca anno 1489 inclusa-plumbeæ,] cum hac epigraphe: ✠ Corpus Sancti Silai Episcopi MCCCCLXXX IX. Sed longe prius quam hoc fieret, & fortaßis in prima sancti corporis elevatione, separatum fuit brachium, venerabundi populi osculis porrigendum. Hoc enim probat brachii argentei cui includitur titulus, ex Italico sic Latine reddendus: Istud est brachium S. Silai, [sicut antea brachium argento,] qui fuit Episcopus & Confessor, & cujus corpus est in S. Justinæ, factum tempore sororis Justinæ de Bandinis Abbatissæ, anno MCCCCLXIV. Officium proprium, cujus nunc usus suspensus manet ex Romano decreto, anno MDXXVII excusum Lucæ, habetur etiam nunc in monasterio. Apud Fratres vero Minores est Collectarium Ms. in pergameno, ubi in prægrediente Kalendario, notatur XII Kal. Junii S. Silai Episcopi & Confessoris Lucæ. [festum 21] Duplex minus. Opinatur Florentinius, cui has omnes notitias debeo, tali die obiisse Sanctum, & quidem in Dominica infra Octavam Ascensionis, ut sentit Ferrarius: quia festum ejus in sua S. Iustinæ ecclesia quotannis in tali Dominica agitur: quod etiam Franciottus affirmat. Vnde autem Ferrarius in utroque Catalogo acceperit diem XXX Maji fateor me ignorare. Allegat quidem in eo Catalogo, [non 30 Maji.] quo continentur quos reperit Sanctos Martyrologio Romano non inscriptos, monumenta & tabulæ Lucensis ecclesiæ: sed tam possum dubitare, utrum Auctor, in talibus non valde accuratus, invenerit revera diem XXX Maji; quam dubito, utrum ibi mortem legerit adscriptam anno DCCLXXX; quod nulla ex parte videtur posse subsistere, & pugnat cum ipsiusmet sententia: quia anno illo Pascha fuit celebratum XXVI Martii, atque adeo Dominica infra octavam Ascensionis (in qua tamen mortuum S. Silaum dicit) concurrit cum die VII, non XXX Maji. Quare consultius existimo retinere, ex nota certaque mihi hominis accuratißimi fide, diem XXI.

VITA
Ex Ms. Notariali ecclesiæ S. Iustinæ Lucæ edita ab Illustriss. Francisco Maria Florentinio.

Silaus, Episcopus Hibernus, Lucæ in Hetruria (S.)

BHL Number: 7721

AUCTORE D. P.

[1] Cum Deus in Sanctis suis, juxta Propheticum vaticinium, [In Hiberniæ stirpe regia natus] laudandus atque mirabilis prædicetur; in Beatissimi Silai Confessoris & clarissimi Præsulis, eximii nostri Patroni, meritis ejus præcipue sunt attollenda præconia. Hic namque Confessor egregius, alta progenie Regum a Hiberniæ (Scotorum siquidem insula) nativitatis originem ducens; a pueritia disciplinis & liberalibus institutus artibus, deinde firmioris ætatis profectum capiens, & secundum Apostolum, quæ erant parvuli, evacuare cupiens, ut morum probitas nobilitati carnis alluderet; cum jam Clericus esset, humilis & mansuetus, totum se divinis obsequiis laudibusque subegit; in illo, & ex illo grege esse studens, [& paupertatē Euangelicam amplexus] quem Dominus alloquitur, dicens; Nolite timere pusillus grex, quoniam complacuit Patri vestro dare vobis Regnum; vendite quæ possidetis, & eleemosynam date, facite vobis sacculos non veterascentes, thesaurum non deficientem in cælis. [I Cor. 13, II] Hujus igitur salutaris consilii vir iste Domini non surdus auditor, spretis secularibus pompis; rebusque patrimonii, pro ut mente conceperat, pauperibus erogatis; Christum pro nobis factum egentem, quatenus egenus ipse insequeretur, effecit. Procedente vero tempore, cum Pater monasterii Sancti Brandani b rebus decessisset [humanis], ejusdem loci Fratres in unum collecti, [fit Abbas.] Beati Silai doctrinis informari cupientes, eum sibi Abbatem unanimater præfecerunt. Quam dignitatem vir sanctus cum fuisset adeptus, non in gloriam elatus humanam, tractabilem se cunctis Fratribus humiliter exhibebat, existimans se non potestate dominante, sed caritate serviente felicem, juxta illud: Ducem te constituerunt noli extolli, sed esto in eis quasi unus ex ipsis. [Ecli 32, 1] Et alibi cum ad Episcopatum cujusdam magnæ civitatis c prædictæ insulæ, totius Cleri plebisque pari voto & communi concordia, [& Episcopus] peteretur; extractus a cœnobio, licet invitus, Beatum Gregorium d, summæ Sedis Præsulem ab eo consecrandus e reverenter petiit.

[2] Quodam itaque tempore soror ejus, nomine Mingarda, Scotorum nobilissima, utpote Regina; pulcherrima facie, sed fide moribusque venustior, almorum Petri Apostolorum Principis ejusque Coapostoli Pauli gloriosa limina, sicut moris est f gentis illius, orationis causa corporaliter visitare disponens, Lucanam civitatem advenit, ubi tunc temporis erat civis quidam Soffredus g nomine, sicut fertur, [Soror ejus Romam profecta,] nobilissimus atque ditissimus. Hic unum solummodo filium uxore defuncta suscipiens, quia conjugii fuerat solatio destitutus, a consanguineis & amicis, casum susceptæ sobolis formidantibus, aliam ducere uxorem sæpenumero impetebatur. Quibus acquiescere noluit: titulo quippe nobilitatis, & gloria divitiarum cum foret elatus, nullam mulierem nostris in partibus tanti (ut post modum claruit) existimabatur, quam non suo thoro judicaret indignam. Unde factum est, [a Soffredo Lucensi adamatur,] ut designatæ Reginæ admirandæ speciositatis relatione currente, dum Lucanæ civitati hospitandi gratia propinquaret, inter innumeros sexus, tantæ personæ receptui occurrentes, ipse quoque Soffredus cum potentatu maximo gressibus impigris eam videre properavit. Quam cum fuisset intuitus, in specie illius tanto amoris igne accensus est, ut hanc sibi conjugem fieri (sicut diximus) postpositis aliis, omnibus modis eligeret. Gravioris tamen culpæ se coram Deo & beatis Apostolis reum existimans, si a suscepti boni operis executione illam, sicut incaute deliberaverat, præpediendo revocaret; repente mutato consilio in nullo ei tunc restitit: diem regressionis, quando id quod animus continebat minus reprehensib liter efficere posset, h diligenter exspectans.

[3] Quam cum reverteretur, Lucanæ civitatis mœnia itineris longi spatio nec dum prætergressam, [& revertens rapitur in uxorem;] cum quibusdam militibus secreti hujus consciis, vir ille secum adhibitis, e vestigio prosecutus, ab itinere non sine magna violentia retraxit; & in quædam loca munita, quorum multitudine præpollebat, cum ea se contulit. Quo audito Consules Lucani cum civibus, adversus eum consurgentes, in tanti delicti vindictam plurimas ejus munitiones i & domos destruentes subverterunt. At Regina, ut erat sapientissima, intelligens eum mente obdurata nec sic a proposito revocandum, cœpit ei memoriam reducere voce mitissima, quod Dei omnipotentis & beatorum Apostolorum Petri & Pauli indignationem talia præsumendo incurreret. [cui tandem consentiens,] Cumque illum in conceptu malitiæ perdurare videret, & quod omnis sermo ejus casso labore deficeret; seque illius manus evadere posse, quippe viribus impar, omnino diffideret; necessitatem in voluntatem convertit, & sapienti usa consilio æquanimiter assensum præbuit.

[4] Itaque vir ille suæ intentionis hilari fine potitus, eamdem venerabilem Dominam, secundum quod diu ante eam cupierat, futuram sibi desponsavit uxorem; nec multo, post furentis populi tumultu sedato, varii sexus multis exeuntibus obviam, [Lucam inducitur,] cum ea in urbem rediit: & magno cum triumpho, tripudio, pompaque receptus, inenarrabiliter toti civitati gaudium peperit. Dei autem nutu, cujus inscrutabilia sunt judicia, nono a desponsatione sua anno, contigit prælibatam Reginam corporis infirmitate gravari: cujus excrescente molestia cœpit diem ultimum, ne forte insperato surreperet, provida cura pensare. Ut ergo bestia illa cruenta diabolus, [& nono post anno monasterii ineundi licentiam petit,] animarum insatiabilis devorator, nihil in ea funestum repe riret; atque ad tremendi conspectum Judicis, spiritualibus armis accincta, quandocumque secura procederet; Soffredum virum suum, precibus multis & magnis, constanter expetiit ejus licentiam sive consensum, in Cœnobio S. Justinæ (unde fama boni odoris per plurimas remotasque mundi partes usque nunc multorum ad aures extenditur, & largiente Christo perpetuis temporibus extendetur) se posse monacham fieri: & ex tunc orationibus insistendo, vitam, Deo juvantes, regulari tramite ducere.

[5] Cujus postulationibus, vir ille k nobilis inclinatus, ut qui carnalis adeoque momentaneæ pulchritudinis aliquando lascivus amator extiterat, decorem animæ in æternum victuræ manifesta ratione caste diligere probaretur; licet gravissima, ut existimabat, disjunctione amarissimus, quod tamen rogabatur annuens per vim, benigne ascensum tribuit. Demum per honorabiles ideoneasque personas jam dicti cœnobii sancti monialibus convocatis, [eaque impetrata pic moritur.] uxorem suam in earum contulit potestatem; dona quoque oblationum non modica Deo & ecclesiæ illi sponte largitus. Postmodum vero ad monasterium ducta, corporis invalescente molestia, diebus paucis elapsis defuncta est, & ibidem honorifice tumulata; ipso, qui est vita viventium, spes morientium, salusque hominum in se sperantium, faciente resurrectura cum Sanctis ad gloriam…

[6] Post hæc autem Confessor Christi Silaus, quem super infirmitates varias miraculorum plurima signa comitabantur, parvi decurso temporis intervallo, [Iterum Romam profectus Silaus,] proficiscendi Romam iter arripuit. Emergebat illi controversia cum Rege civitatis, cui Deo auctore præsidebat Episcopalibus infulis decoratus, de quibusdam sanctis Ecclesiis propriæ diœcesis, quas suæ tyrannidi, contra ecclesiæ instituta, Rex ille tentans pertinaciter subjugare, novis & indebitis exactionibus affligebat. [Itaque] gloriosus Antistes Apostolicam Sedem adire constituit; fraternæ quoque dilectionis fervore, certius, quid de sorore sua contigisset, avide scire permotus; nam quæ accidisse præ misimus, his qui ejus comitatu juncti fuerant referentibus, aliqua ex parte didicerat. [& Luca transiens, de sorore quid actum sit discit,] De cujus obitu cum Lucam veniens, a cognato suo Soffredo magnifice susceptus hospitio, cognovisset; & [quod] convenienter apud dictum cœnobium corpus ejus cum grandi honore fuerat sepulturæ mandatum; Deo gratias egit; accedensque ad locum sepulchri, gratias Domino simul & preces effudit, ac Hostiam salutarem immolavit.

[7] [miraculis claret in reditu,] Deinde Romam proficiscitur: in reditu ægrotavit: veniens Lucam cognato hospitio excipitur. Comitabatur autem illum tanta miraculorum efficacia, ut aqua de ablutione manuum ejus ab infirmis pota, varias ab iis expelleret ægritudines. Cum diem suum præscisset, ad præfatum B. Justinæ oratorium revelante Spiritu sancto portari se facit; ubi post aliquot dies onere carnis abjecto, [mortuus ad S. Iustinæ sepelitur.] ad gemmea cæli palatia, cum Christo perenniter regnaturus, feliciter pervenit. Cujus sacratissimum corpus, intra eamdem ecclesiam l egregie collocatum, cum non solum de proximis, sed & de remotis etiam locis vel regionibus, ob curationum larga beneficia, cum donariis oblationum munificentissimis, infirmos ac debiles plurimos ad se quotidie traheret; Soffredus, avaritiæ facibus inflammatus, revocavit ad mentem, quot & quanta propter uxorem suam fuisset incommoda passus; & ad Sanctimoniales veniens, petiit ut oblationum medietatem publica cautione sibi largirentur: hospitali enim jure, vel insuper hospitis more, se licite id posse agere infeliciter præsumebat. [Soffredo partem oblationum capiente,] Illæ cum resistendi copiam non haberent, tertiam oblationum portionem sub chirographo pepigerunt: quod quantum fuerit odibile Deo, & honestati publicæ alienum, indicat pœna secuta. Beatus namque Silaus cuidam Sanctimoniali, [cessant miracula,] nomine Lugithæ, postea per visum apparens, ei se injuste vinculis mancipatum terribili voce improperans, subtractionem gratiæ miraculorum fortiter est comminatus: asseruitque desitura, donec prædictæ pactionis Chartula prorsus irritaretur. Qua revelatione patefacta m. …

[8] Cum ergo benedictio miraculorum per longissima temporum n spatia, secundum dictam comminationem Beati viri cessaret; venerabile corpus ejus non oblivioni tantum, sed etiam cœpit ignorantiæ tradi. Interea nefandæ temeritatis ausu, diuturna pœna mulctato, cum divinæ pietatis immensitas suæ gratiæ dona, subtracta B. Silai meritis, iterum populis indulgenda decrevisset; de illius sancto corpore inveniendo sive transferendo, locoque sepulturæ per oblivionem quodammodo factæ incognitæ[monere]. a monialibus aliisque multis clare per visionem sæpissime cernebatur. Anno Dominicæ nativitatis MCLXXX o, III Non. Decembris, superstite Domina Cæcilia Abbatissa, sanctimoniales ejus cum ea, [donec elevato corpore rescissa est pactio in honesta.] ad revelatum sepulchri locum, cum nonnullis aliis accedunt. Ubi post orationem fodere incipientes, corpus sanctissimum diligentissime clausum, cum p Epitaphio, repererunt; quod transferentes, secus altare sanctæ Crucis, sub quo prius requiescebat, decentissime collocarunt. Moniales autem nepotem Soffredi, nomine Loctarium q, virum nobilem, de restituenda illis vel potius irritanda pactione convocantes alloquuntur: quibus annuens Loctarius, remisit quidquid proavus Soffredus petierat: & iterum miracula cœperunt coruscare r.

ANNOTATA.

a Vti Hibernia in quinque provincias, sic & in regna totidem aut etiam plura divisa antiquitus, plures semper Reges habuit usque ad an. 1172; quando septem Reges ultro se subjecerunt Henrico II Anglorum Regi, factum confirmante post annos 14 Vrbano III. Nominantur autem in ea conventione apud Cambdenum Reges Corcagii, Limerici, Ophaliæ, Vrielæ, Midiæ & Vltoniæ, sub uno omnium tunc Monarcha Rotherico; cujus similiter peregrinum Hibernis nomen, probat quod dixi de nomine Mingardæ: quæ æque ac S. Silaus potuit patrem habuisse unum ex ist iusmodi Regulis. Horum autem quantumvis parva potentia fuerit, haud tamen in ea potest verificari secundum, quod Silao, affingitur, miraculum, quando fecit glaciem & nivem ut ignem ardere, cum ligna non invenisset matri portanda.

b Diximus 16 Maji duos celebres Brandanos, totidem monasteriorum fundatores ab Hibernis coli, Cluainfartensem in Conactia jam dicta die; & paulo seniorem alterum Birrensem in Momonia 29 Novembris: si constaret in utro monasterio vixerit S. Silaus, posset etiam de Sede ejus Episcopali fieri conjectura aliqua: credibile est enim in eadem provincia, in qua Abbas fuit, etiam factum Episcopum.

c Si illi qui miracula S. Silai ex suo postea cerebro narravere, aliquam habuissent personæ ipsius notitiam, nomen civitatis docere potuissent, & haud dubie certiora tradidissent, quam quæ nimium credulis imposuerunt.

d Gregorium VII intelligo, non Gelasium, quem suggerit Florentinius, quasi per solam litteram initialem scriptum dumtaxat nomen fuerit: quod usitatum quidem seculo XI & seqq. sed tunc fere tantum, quando ad viventes de viventibus scribebatur.

e Ecgraphum Romanum, considerandus.

f Nulla fere gens olim ad ejusmodi peregrinationem propensior fuit quam Hibernica; unde vix ullius apud eam Sancti Vitam leges, qui non aliquoties Romam adierit, exemplo S. Patricii, sæpius illuc, etiam extrema ætate, profecti.

g Franciottus Goffredum legit (quod magis placet; nolo tamen mutare antiquiorem scripturam) & ab aliis ait Goffredellum diminutive dici, atque Lambardæ familiæ adscribi.

h Merito etiam magis formidavit euntem rapere, quo casu a comitibus itineris per omnem Romanam civitatem res vulgari poterat, & tunc adhuc viventis Gregorii excommunicationem personalem in ejus caput adducere: a regredientibus autem in Hiberniam minus videbatur metuendum; maxime si redivit mortuo Gregorio & Sede vacante, uti supra nobis visum.

i Hæc omnia bene conveniunt in tempus, quo factionibus Guelforum ac Gibellinorum tota ardebat Italia, & potentiores quique arces munierant & domos, ex quibus impetebant adversarios, sæpe etiam in amicos grassabantur; nec Mathilda Comitissa, tunc Hetruriæ domina, singulos reprimere poterat, gravioribus contra Henricum Imperatorem pro Sedis Apostolicæ libertate curis bellisque implicata. Franciottus Soffredi munitionem, quo Mingardam abduxit ait juxta Montem-catinum fuisse, Lambardæ gentis posseßionem.

k Econtra Franciottus Soffredum præmortuum ait, Mingardam vero redire noluisse in Scotiam, ideoque monasterium sibi elegisse.

l Fabulatores illi, qui S. Ittam de S. Silai Sacrificio communicasse per Angelum finxerant, occasione similis miraculi ex Sanctæ istius Vita auditi; addiderunt Angelo indignatum ob id fuisse Silaum, quia scilicet nullum cum feminis proposuerat commercium habere quoad viveret: quodque B. Itta hoc audiens, Deum rogavit, ut corpus B. Silai non nisi inter feminas quiesceret. Hæc plane sapiunt genium Hibernorum, apud quos Sanctorum Legendæ tam plene imprecationibus sunt, ut vel ob hanc solam causam viris prudentibus suspectæ debeant esse. Quam autem obsonum est vel cogitare, quod aliquis, non eremita, sed Episcopus, atque utrique sexui Sacramentæ ministrare obligatus ex officio, ne quidem in his voluerit communicare cum femina, idque miraculo factum discens ab Angelo, indoluerit?

m Exciderunt aliqua per incuriam librariorum priorum; puta, quod rogatus Soffredus iniquam pactionem remittere, noluerit acquiescere roganti monentique; & sic miracula aliquamdiu cessaverint.

n Annos puta octoginta aut circiter, quia hoc satis est ad alicujus Sancti oblivionem paulatim inducendam, ideoque longissimum temporis spatium vocari potest.

o Ita etiam Franciottus legit, sed Carolus de Ciuffariniis Notarius, propria sua manu ex Ms. antiquo Vitam transcribens, & in zysras vertens quæ haud dubie Romanis numeris scripta initio fuerant, male collegit numeros, scripsitque 1183 Non. Decembris: quem errorem ex monasterii monumentis corrigit Florentinius, in quibus ab anno 1175 invenitur nominata Cæcilia, ab anno autem 1181 Basilia Abbatissa.

p Post Notarialem fidem additur, velut aliunde acceptum, Epitaphium S. Silai, in hæc verba: Divi Silai corpus, qui in Hibernia Episcopus fuit, summa veneratione hoc sepulcro conditum, ob præcipua miracula religiosissime custoditur. Vix ausim credere antiquum illud esse, cum quo conditum inventumque est corpus: sed potius suspicor seculo 12 aut 13 positum, in aliqua renovatione ipsius tumuli, puta anno 1489, quando curatus est loculus plumbeus.

q Ita medio ævo Itali, quidquid nunc per tt pronuntiatur ab eis & scribitur, pronuntiabant & scribebant per ct, unde Lotharii nomen hic oportet intelligas.

r Addit Franciottus, quod Lucius Papa III, patria Senensis, ex familia Allucingola (Allucingam in ejus ævi memoriis nominari notat Florentinius) postquam in Cathedralem Lucensis ecclesiæ, morte Guilielmi Episcopi vacuam, collocasset anno 1183 nepotem suum Gerardum, rogatus etiam a Lucensibus S. Silaum canonizaverit: sed idem Florentinius ait, constare sibi ex monumentis Archivii Episcopalis, quod Gulielmus ab anno 1178 usque ad 1194 absque interruptione sederit, proinde nullum locum patere Gerardo Alucingo, quem neque Vghellus agnoscit in Episcopis Lucensibus. Vercor ut melius fundatum sit, quod de Canonizatione præsumitur magis quam probatur; præsumitur autem citra neceßitatem.

APPENDIX
De novissima corporis elevatione.
Ex Italico Francisci Mariæ Florentinii.

Silaus, Episcopus Hibernus, Lucæ in Hetruria (S.)

AUCTORE D. P.

[9] [Ornata magnificentius ecclesia,] Iam inde ab aliquo tempore Monachæ illæ religiosissimæ, quæ ad S. Justinam habitant, præcipua intentione studentes ornatui spiritualis templi animarum suarum, mentem etiam applicaverant ornandæ exteriori domui Dei, suæ scilicet ecclesiæ, in qua, una cum aliis insignibus reliquiis, ac nominatim capite S. Justinæ & Mamill S. Agathæ, servatur corpus S. Silai. Jam novis altaribus marmoreisque crustis vestiti parietes loci, non minus ipsum faciebant resplendere magnifice, quam agnosci pietatem bonarum istarum Religiosarum. Restabat ut sacrum pignus, decentiori quam antea jacuerat modo, subtus altare majus collocaretur; quando in mentem iis venit fieri posse, ut in modum integri unius corporis componerentur denuo sacra ossa. USæ ergo sunt perita manu Doctoris Medici Hieronymi Cremonæ; & intra idem cubicellum, in quo spiritum efflaverat Sanctus Episcopus, [restituitur compago ossium S. Silai.] delata omnia, inter se connexa fuerunt, eo plane ordine, quo conveniebat ipsa extremæ resurrectioni præparari; monasterium istud tunc regentibus, nobili ac religiosa Matre Abbatissa D. Agnete Mansi, Præfecturam autem Sacristiæ gerentibus, devotis ac nobilibus Dominabus, Felice Mansi, Victoria Lamberti, Archangela Trenta, Pamphilia Mansi, & Vincentia Nobilii. [& exponitur 21 Maji 1662:] Deinde sic restauratum corpus, & vestibus Pontificalibus splendide indutum, intra pretiosam crystallinam arcam expositum fuit venerationi populari, die XXI Maji anno MDCLXII: quæ dies, divina quadam ordinatione, non solum erat Dominica ante Pentecosten, ipsius Sancti festo annue recolendo deputata; sed etiam eadem, cui festum antiquitus affixum fuerat, non alia verosimiliter de causa, quam quod tali die de vita hac excesserit.

[10] Visitatum ab innumera populi multitudine sacrum depositum fuit, [quando Vitā Italice obtulit Florentinius,] inter sumptuosos ejus diei apparatus harmonicosque musicæ exquisitissimæ concentus, quibus renovata est civium Lucensium devotio erga Sanctum: interque venerabundos alios adfuit etiam is, qui ex debitæ gratitudinis obligatione præsumpserat de illius gestis historiam contexere: & coram sacro altari prostratus, pro modulo tepidi sui affectus, reddidit gratias bonitati divinæ, quod vitam sibi salvatam voluisset per ipsius Sancti protectionem, ut posset calamum suum, licet longe inferiorem meritis tantis, impendere augendæ ejus gloriæ. Letalis lapsus, quo fuerat antecedenti anno præceps dejectus, [anathema pro salvata sibi lapso vita,] inter imaginem cælorum Reginæ & sepulcrum S. Silai, certum reddebat, quod hic a Deipara Maria productiorem ei vitam impetraverat; adjuveratque, ut inter plurima distractus negotia, nec valetudine firma utens, posset ipso festivitatis, prædictæ die gratitudinis suæ pensum absolvere, atque ad aram ejus offerre acceptabile munus. Itaque ratione hac adductus, & ante sacras benefactoris sui Reliquias prostratus, ipsa novi triumphi luce, cum debita gratiarum actione appendit votivam vitæ ipsius imaginem, coloribus imparibus adumbratam, petiitque pro divite anathemate recipi.

[11] Ita ille, tertio postquam nos Luca digreßi mense, in vicinæ Sarzanensis urbis ecclesia Cathedrali, sub altari, trium ex Sardinia Martyrum ossa videramus, nuperrime suis restituta compagibus, filo argenteo mediante, ac Romano more militariter induta, post crystallinam, quæ frontalis pallii loco altare ipsum claudebat, fenestram. Ad hoc recens exemplum, opus suum potuerunt instruxisse Lucenses, quamvis alioqui habeant S. Zitæ, XXVII Aprilis illustratæ, corpus, ad eum modum compositum jam olim, sic ut sola manuum pedumque ossa, cum parte brachiorum ac tibiarum, & frons maxillæque nudæ conspiciantur. [& restanrata valedine.] Inde per Insubriam Galliamque regressos in Belgium secuta est carißimi Hospitis nostri Epistola, beneficium a Sancto acceptum paulo distinctius explicans, in hæc verba: Post discessum vestrum ab Hetruria, per sacram hebdomadem febricula & vertigine laboravi, quæ me revocaverunt a stvdiis. Acciderat per illos dies ut e veteri sepulcro S Silai sacra pignora educerentur, quo conspectiora devotis fierent, & ejusdem vitam pro gratiarum actione meditabar, quod prope Sancti aram a refractario equo in terram allisus, summum discrimen ante paucos menses evasissem; sed inprospera valetudo a conatu revocabat. Jam Mediolano acceperam Vitam, ex Waddingi monumentis a vobis Romæ descriptam mihique submissam: nec dissimilem nactus Lucæ, ipsum scilicet Caroli de Ciuffarinis Notariale autographum, ex pervetusto Originali transsumptum, explicare cupiebam: sed mentis & virium languor calamum attrectare non sinebat. Mirabilis Deus in Sanctis suis! Vix B. Silaum precatus, ut si vellet me ejus monumenta colligere, valetudinem opportunam a Domino impetraret, vires perditas rediisse cognovi; caputque, frequenti vertigine labefactarum, pristino statui restitutum expertus, festino calamo Vitam illam patria lingua contexui, quam statim atque a prælis nostris exiit, vobis curavi transmittendam. Place at nunc in gratiam Lucensium, & eorum quibus res diplomatica cordi est, accipere Ottonis Magni Privilegium, initio memoratum, ut illud manu sua nobis ex originali descripsit, dignus tali patre filius. Illustriss. Marius Florentinius.

[12] In Nomine sanctæ, & individuæ Trinitatis, Otto divina favente clemētia Imperator Augustus. [Privilegiū Ottonis I] Omnium fidelium sanctæ Dei ecclesiæ nostrorumque, præsentium scilicet ac futurorum, noverit solertia, Adelehidam, nostram dilectissimam conjugem, nostræ Celsitudinis exorasse clementiam, quatenus pro Dei amore animarumque nostrarum remedio, Grimina Abbatissa, cum Monachabus in monasterio Domini ac Salvatoris quod dicitur Prisciano Deo militantibus, in usum ac sumptum; in Flexu manentis v, in Tempaniano unam, in Turre quinque & sundrium; in Castagnolo manentes octo, cum dominicato, salinasque omnes quæ ad ipsum pertinent monasterium, & alias petias de terra quæ sunt prope Flexum, & olivetum quod ibi pertinet; de Petrucio manentem unam; in Vaccule pecias de vineis duas, in Capragnano manentes tres, in Saltulo manentes quinque & una petia de vinea & unum sundrium dominicatum, in Fruca manentes quatuor, in Piscia manentes decem cum terris & vineis dominicatis; in Frota ecclesiam unam cum massariciis tribus, & cum terris, vineis & dominicatis; in Pacanico manentem unum; petias de prato tres, in loco quod dicitur. Penicato, & alias petias de prato quatuor; in Cassignano massarium unum, in Petrignano massarios quatuor, in Puliciano massarium unum & sortē unam, in Massa-in quiesa massarium unum, a Caprile massarium unum, per nostri præcepti paginam donare, concedere, confirmare, & corroborare dignaremur. Cujus petitionibus aures accommodantes, [datum monasterio S. Iustinæ,] pro Dei amore animarumque nostrarum remedio, prenominatis monachabus, in præfato monasterio Domini Salvatoris, quod Brixiano dicitur, pro tempore Deo militantibus, in usum & sumptum, in Flexo manentes quinque, in Tempaniano unum, in Turre quinque & sundrium unum, in Castagnulo manentes octo cum dominicato & salinas omnes, quæ ad ipsum pertinent monasterium, Cafagio dominicato in Flexo, terras & vineas in Flexo, cum omnibus quæ ad ipsum pertinent monasterium, & alias petias de terra quæ sunt prope Flexum & olivetum quod ibi pertinet; de Petrucio manentem unum, in Vaccule petias de vinea duas, a Capragnano manentes tres, in Saltule manentes quinque, & unam petiam de vinea & unum sandrium dominicatum, in Fruca manentes quatuor, in Piscia manentes decem cum terris & vineis & pratis in dicta ecclesia, una cum massariciis tribus, & cum terris & vineis dominicatis; in Pacanico manentem unum, petias de prato tres; in loco quod dicitur Pebronacco, & alio de Prato, quatuor; in Cassignano massarium unum, in Petrognano massarios quatuor, in Puliciano massarium unum, sortem unam; in Massa-in quiesa massarium unum, a Caprile massarium unum, prout juste & legaliter possumus per hoc nostrum præceptum donamus, concedimus, confirmamus, & corroboramus, una cum casis, sediminibus, terris, vineis, pratis, pascuis, montibus, vallibus, aquis, aquarumque decursibus, molendinis, piscationibus, servis & ancillis, aldiis & aldiabus, omnibus rebus mobilibus & immobilibus, ea scilicet ratione quatenus Monachæ in supranominato monasterio pro tempore Deo militantes, in usum & sumptum prædictas res habeant, teneant, & possideant, fruanturque jure perpetuo, omnium hominum contradictione remota. Si quis autē hujus nostri præcepti violator extiterit, [an. 964.] sciat se compositurum auri optimi libras centum, medietatem cameræ nostræ, & medietatem prȩfatis monachabus in supradicto monasterio pro tempore Deo militātibus. Quod ut verius credatur, & diligentius ab omnibus observetur, manibus propriis roborantes, & annulo nostro subter annotari jussimus Signum Domni Ortonis Piissimi ac

suprainvictissimi Imper. scripti Utgerius Cancellarius ad vicem Guidonis Epis. & archicancellarii recognovi, & subscripsi. Dat.quarto Kal.Aug. anno Dominicæ Incarnationis DCCCCLXIV, Indictione VII: Anno vero Domni Ottonis Augusti Imperatoris tertio, Actum Lucæ feliciter. Amen.

[13] [Barbaræ quædam voces explicatæ.] Sequebatur sigillum cum imagine Otthonis (quale in Propylæo antiquario nostro spectare licebit ante Aprilem) cujus loco malim hic notare, quod Manentes, licet cum feminino genere componantur, sicut Latinis dicuntur Operæ, pro masculis tamen usurpari videantur, qui mancipali jure sint addicti illi, quam Dominis colere tenentur, glebæ; itaque dici, quia obligentur ibi manere. Indidem quoque creduntur prædia dici Massæ quasi Mansæ; & hinc Massarii ac Massaritii, coloni Massarum. Dominicatæ porro dicuntur jura absoluti Dominii. Et de his quidem multa leges in Glossario Cangii, non item de Sandrio sive Sundrio (ambigue enim scribitur) quod sive a Sand arena, sive a Suno freto ducere velis, Longobardica vox fuerit; sed quia arenariæ frequentes in his locis, freta nuspiam sunt, malim Sandrium legere. Aldii denique & Aldiæ in Longobardorum legibus sæpe nominantur, fere tamquam Liberti atque Libertæ Latinorum; nexu tamen adhuc aliquo Dominis suis illi obligabantur, incertum an sic dicti quia ex servis Aldis, id est senibus, nati: quod si verum, Latinius Vernaculi dicerentur.

DE SANCTO GODRICO EREMITA FINCHALÆ IN ANGLIA.

ANNO MCLXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Vita a Galfrido coævo scripta, ætate & cultu Sancti. Dictæ vitæ compendium ex Neubrigensi.

Godricus Eremita, Finchalæ in Anglia (S.)

AUCTORE G. H.

Qvam hic damus Vitam S. Godrici Eremitæ, nobis submisit ex suo Archimonasterio Cisterciensi Admodum Reverendus Dominus Iacobus Lannoius, [Vita datur post Reginaldum,] dicti monasterii religiosus & omnis antiquitatis studiosißimus, qui nobis ibidem etiam singularia beneficia præstitit, testatus hanc illam ex codice Ms. antiquitatis circiter quadringentorum annorum erutam. Auctor Galfridus fatetur in Prologo sibi notum fuisse B. Godricum, ejusque Vitam se concinnasse ex prolixa relatione Reginaldi monachi Dunelmensis, [& Germanum Priorē a Galfrido scripta.] ad quam num. 66 dimittit lectorem miracula plura scire cupientem, & nonnullis scriptis Germani ejusdem monasterii Prioris, qui eum cum Fratribus sepelivit: sub cujus & decessorum ejus obedientia vixerat, eremita sive monachus solitarius Ordinis Benedictini. Inscribit Galfridus Vitam Thomæ Priori & Fratribus in Fincalich constitutis: qui locus videtur idem cum Finchale esse, ubi ante vixerat & a morte sepultus fuit Sanctus, & opera virtutum a morte testarus dicitur in Prologo. Erat ibi oratorium ab eo constructum ad honorem S. Ioannis Baptistæ, sed locus ille, post ejusdem Patris obitum, gloriosior effectus multiplici glorificatione signorum dicitur num. 21. Potuit ibidem postea erectus fuisse Prioratus, ob multiplicata miracula, [alia extat apud Capgravium,] quæ infra paucos annos ab obitu ducenta viginti octo observata fuisse scribit Ioannes Capgravius, in Vita S. Godrici a se in Legenda Sanctorum Angliæ late descripta: quam Lector ibidem reperiet, ex jam dictis auctoribus, sed alia sæpe verborum phrasi decerptam.

[2] Matthæus Parisius monachus S. Albani, in Historia Anglicana usque ad annum MCCLXXII deducta, anno MCLXX inseruit illustre Vitæ S. Godrici compendium, addens sub sinem, [& Matthæum Parisiensem,] gloriosum ejus sepulcrum usque in hodiernum diem, quo scribebat, coruscare miraculis. Præterea alium vitæ scriptorem indicat his verbis: Habuit vir sanctus monachos Dunelmenses familiares, [citantem libellum Nicolai monachi.] sed tamen inter ceteros monachum quemdam, nomine Nicolaum, specialius diligebat. Hic autem cum a multis rogatus esset, ut vitam & virtutes S. Godrici posteris profuturam litteris commendaret; ipse pro rerum veritate certius acquirenda, accessit ad virum Dei, volens ab eo, quid scribere deberet, familiarius crudiri. Sed frustra, cum ipse semet ut peßimum aliquem mortalium describeret. Interjectis autem deinceps aliquot annis, nihil de ipsius vita monachus ausus fuit inquirere; donec ipse quasi misertus ejus, & velut de prædicta pœnitens injuria, ultro cœpit dicere quod volebat. Adjuravit tamen monachum, per dilectionem qua ei conjunctus erat, ut eo vivente nemini libellum ostenderet. Hæc ibi. Et forsan hæc scripta sunt, quæ apud Germanum Priorem dicuntur reperta, aut certe inde sua alii hauserunt. Eadem Vita, ex Mattheo Parisio descripta a Benedicto Gonono, extat lib. 2 de Vitis Patrum Occidentis pag. 102 & sequentibus. At citato Nicolao scriptore Vita S. Godrici Anglice est reddicta ab Hieronymo Portero, & inter præcipuorum Britanniæ Sanctorum Acta excusa, imo & lib. 12 Historiæ Ecclesiasticæ Anglicanæ a Nicolao Harpsfeldio inserta cap. 25. Præter ante citatos Dunelmenses monachos, [& Guilielmum Neubrigensem.] aliquam etiam Vitam ejus scripsit Guillelmus Neubrigensis Anglus, Canonicus ad Regulam S. Augustini, qui de rebus Anglicis ab anno MLXVI ad annum MCXVII libros quinque composuit; & Vitæ illius compendium, quod reliquis Actis præponimus, inseruit libro 2 cap. 20.

[3] Dicto Neubrigensi citato, Guilielmus Cambdenus in Episcopatu Dunelmensi, ista ut insereret digna æstimavit. Vedra suas aquas ducit per Finchale, ubi Henrico secundo regnante, Godricus, vir antiqua & Christiana simplicitate, totus Deo defixus, solitariam vitam egit & peregit; eodem loco sepultus, quo (ut habet Guilielmus ille Neubrigensis) vel orans procumbere, vel ægrotus decumbere consueverat. [ecclesia illi erecta.] Qui tantam admirationem hac sancta simplicitate excitavit, ut ejus memoriam ecclesiola Richardus, frater opulenti illius Episcopi Hugonis de Puteaco, honorarit. Hæc Camhdenus. Fuisse Hugonem Episcopum Dunelmensem, nepotem Stephani Regis, tradunt Simeon Dunelmensis & paßim alii. Westmonasteriensis ad annum 1171 sic habet: Creverunt miracula de S.Thoma Cantuariensi Archiepiscopo in toto terrarum orbe. [Non obiit anno 1171] Gloriosus vir vitæ venerabilis Godricus de Finchale eremita, agonem cursus sui in hoc mundo consummans, bravium gloriæ recepturus in cælo, ex hac luce migravit ad Dominum: cujus vita & mors tractatus exigunt speciales. Eodem modo cum Westmonasteriensi in Chronico Clarevallensi indicavit supra laudatus Lannoius ista legi. Anno Domini MCLXXI incipiente, B. Thomas Cantuariensis martyrizatus est; & eodem anno S. Gundricus eremita requievit in Anglia, cujus Vita habetur. Hovedenus, descripta vita & martyrio S. Thomæ, addit: Eodem die passio B. Thomæ revelata est B. Godrico anachoretæ per Spiritum sanctum apud Fintzhale. Quæ eadem apud Baronium ad an. 1170 num. 49 leguntur. Verum S. Godricus ante S. Thomam mortuus est, [sed anno 1170] cujus exequiarum solennia hic celebrasse dicitur infra num. 63, ubi num. 64 prædicit S. Godricus illius martyrium, at se tunc asserit in carne non victurum. Obierunt ambo anno MCLXX, S. Godricus hoc XXI Maji, S. Thomas XXIX Decembris.

[4] Inscripta est memoria Godrici ad diem XXI Maji Auctario Molani ad Vsuardum, Martyrologiis Anglicano Ioannis Wilsom & monasticis Wionis, Dorganii, Menardi, Bucelini, ac potißimum Eduardi Maihew, cum prolixa rerum ab eo gestarum narratione. Recte autem adscriptus est dictis Fastis Benedictinis, sed perperam Ordini Cisterciensi, in Kalendario Sanctorum hujus Ordinis Divione sub annum MDCXV excuso, [inscriptus variis fastis at perperam Cisterciensibus.] & altero Kalendario Bruxellis sub annum MDCXX edito a Chrysostomo Henriquez ac dein in ejus Menologio Cisterciensi typis Plantinianis anni MDCXXX, uti denique a Claudio Chalemoto in Serie Sanctorum Cisterciensium anno MDCLXVI Pærisiis impressa. Econtra Angelus Manriq, tomo I Annalium Cisterciensium ad an. 1159 num. 9 & 10 clare fatetur, eum non posse ad Cistercium trahi nisi violentur. Habuit S. Godricus cum variis monachis Ordinis Cisterciensis familiarem notitiam: horum alicui infra num. 53 indicavit peccata & lapsus, & ab his liberum fore addixit: & num. 54 Adsæ Abbati Furnaisensi exposuit apparitionem dæmonis sub specie mulieris potißimum autem num. 33 S. Roberto Abbati Novi-monasterii, sæpius ad se descendenti, prædixit mortem, ejusque animam vidit in cælum deferri. Si vel ideo velint Cistercienses sacram ejus memoriam retinere, non poterunt ab aliis redargui. His positis quod addiximus compendium, a Neubrigensi teste etiam oculato conscriptum, quia longioribus lucem profert, hic subnectimus.

[5] Iisdem temporibus fere, venerabilis eremita Godricus de Finchala, loco scilicet solitario sic dicto, [Vitæ compendium ex Neubrigēsi.] non longe a civitate Dunelmensi super amnem Wirum, annis maturus & meritis, in Domino requievit: in quo plane cernere erat pium altumque Divinitatis beneplacitum, ad confusionem nobilium ac magnorum, ignobilia mundi & contemptibilia eligentis. Cum enim esset rusticanus & idiota nihilque sciens, nisi Christum Jesum & hunc crucifixum (quod utique quantumvis obtusis & rudibus in fidei incunabulis traditur) ingressu adolescentiæ fervere cœpit spiritu, totisque hausit ossibus ignem, quem Dominus misit in terram. Denique cœlibatum, quem Deo gratum & sublimis esse meriti forte didicerat, devote amplexus; in cibo & potu, in verbo & gestu homo simplicissimus, decentem cum gravitate servare modum studuit. Velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, & in ipsa locutione parcissimus. Flere cum flentibus doctus, ridere autem cum ridentibus & jocari cum jocantibus nescius. Juvenis sepulcrum Dominicum in multa paupertate, nudis incedendo pedibus, visitavit: reversusque ad propria, locum aptum, ubi Deo serviret, solicite quæsivit: accepitq; in somniis, sicut aiunt, ut locum Finchala dictum quæreret, ibidem Deo volente victurus. Quem tandem post multam lustrationem juveniens, ibidem cum sorore paupercula primum, & ea defuncta solus multo tempore habitavit. Vitæ autem ejus districtio fere supra humanum modum fuisse perhibetur. Memoratus quidem locus silvosus est, sed modicam habet planitiem; quam ille fodiendo exercens, fructum ab eo annuum, quo utcumque sustentaretur, exigebat: & quantulumcumque poterat, advenientibus exinde caritatem exhibebat. Sane Dunelmensi ecclesiæ mundissimæ vitæ merito commendatus, talem sancti collegii ibidem consistentis circa se providentiam meruit, ut senior monachus ad hoc deputatus crebro eum visitaret, tum ad instructionem simplicitatis rusticæ, tum etiam ut participatione sacri Mysterii certis diebus muniretur. Diu quidem hostis antiquus hominem simplicissimum insidiando circumvenire tentavit, ut autem insidias vidit minus procedere, simplicitati saltem præstigiis curavit illudere. Sed vir Dei & caute vitavit insidias, & constanter sprevit derisitque præstigias, beatissimo maxime Joanne Baptista, quem specialiter diligebat, crebrius eum visitante, informante, & roborante. Hoc modo usque ad decrepitam vivens ætatem, paucis ante mortem annis, senilium defectu membrorum decubuit, & diebus plurimis quantulascumque in moribundo corpore vitæ reliquias modico lactis haustu servavit. Illis diebus videre eum & alloqui merui, in oratorio proprio, juxta sacrum altare jugiter decumbentem. [teste oculato.] Cumque toto fere corpore quodammodo præmortuus videretur; expedite tamen loquebatur illa ori ejus familiaria verba, scilicet Patrem & Filium & Spiritum sanctum sæpius replicans. In vultu autem ejus mira quædam dignitas & decus insolitum visebatur. Transiit ergo senex & plenus dierum, idemque loci spatium ejus nunc corpus occupat, quo vel orans procumbere, vel ægrotus decumbere solebat. Hactenus Guilelmus Neubrigensis, se testem oculatum professus: cujus relationi Vita subsequens respondet: in qua erant hinc inde tituli cum aliqua capitum distinctione: quibus omißis, cum similia ad marginem accuratius annotentur, more nostro in capita & numeros eam damus distinctam.

VITA
Auctore Galfrido monacho coævo.
Ex Ms. codice Archimonasterii Cisterciensis;

Godricus Eremita, Finchalæ in Anglia (S.)

BHL Number: 3602

A. GALFR. COÆVO EX MS.

PROLOGUS.

[1] Dilectis in Christo Dominis Thomæ Priori & Fratribus in Finchaluch constitutis, Galfridus eorum in Domino conservus, [Scribitur Vita ex relatione Reginaldi monachi,] æternam in Christo salutem. Petit a me, imo compellit me caritas vestra, venerandi Patris vestris Godrici divinos succincte labores perstringere, ut cirius in compendio legentium votis occurrere possit, quorum desiderio tractatus ille prolixior, qui de virturibus ejus a Reginaldo Monacho editus est, moram cum tædio fecerit. Non enim in massa paleæ requiruntur, sed grana. Timui quidem derogationis notam, dum me dicerent aliqui in messem alienam falcem mittere, & furtivis ornatum coloribus submutuati honore pallii gloriam quærere. Feci tamen: non enim devoræ tantorum petitioni deesse potui: nec quasi delator aliena reprehendo, sed quasi coadjutor eadem affirmo. [& schedis Germani Prioris,] Oblati sunt autem mihi a quodam Fratre quidam quaterni, de quibusdam operibus ejusdem Patris a bonæ recordationis Germano Priore Dunelmensis ecclesiæ conscripti: in quibus quia multa cum libello Reginaldi dissentire reperi, nonnulla quæ prius scripseram mutavi, nonnulla apposui. Ei enim quam maxime credendum censui, quem vir sanctus & ex opinione bonȩ vitæ specialem habuerat, & ex gradus auctoritate & crebræ confessionis familiaritate spiritualem sibi in Christo fecerat Patrem. Testatur hæc idem Germanus ira scribens! O quanta in auribus meis ex illius ore stillaverunt mirabilia! quanta de conclavi secretorum suorum crebris collocutionibus mihi exposuit laude dignissima. Multa mihi quæ alios latent. Dormiebam in sinu familiaritatis ejus. [præfixis auctorum nomibus.] Quosdam igitur ex utrisque manipulos colligens, in unum redegi fasciculum; ea præcipue quæ & simplicium fidei satisfacere, & veritati magis possent convenire. Hoc autem prudentia lectoris advertat, ut quod in Reginaldi constat non haberi, in Germani profecto schedulis inveniri, & quasi signum in facie nomen cujuslibet præposui sententiæ, quatenus historia melius eluceat bipartita, quæ duorum erit assertione subnixa. Vestrum igitur est, aut brevitati quod suppetit addere, aut superfluitati limam sectionis apponere.

[2] Godricum ego vidi magnum parvulus, senem puerulus, dulcescitque animo tantæ visionis recordatio. Erat siquidem corpore permodicus, sed celsitudine mentis in cælum erectus. [Godrici sancti sibi visi staturā & formam describit auctor.] Et quidem in juventute coma nigra, in senectute vero canitie respersus Angelica; fronte lata, oculis glaucis, superciliis hirsutis & sibi invicem pene occurrentibus; facie producta, naso longo, barba prolixa, ore decenti, labris turgentibus rubore perfusis, humeris distentis, ventre compresso, quia eum jugis minuebat rigor; reliquis in ordine suo membris bene dispositis, viribus aptis, & agilitate præstabili venerabilem brevioris staturæ præferebat habitudinem. Totam suæ conversationis seriem sub Priorum Dunelmensium regimine texuit. Vitabat summopere vitium præsumptionis humanæ, dum non suæ, sed potius dispositioni famularetur alienæ. Erat quippe monachus Dunelmensis, sexaginta annos in vita solitaria habens; obiit senex & plenus dierum in loco suo in Finchale, & opera virtutum quæ vivens egit, mortuus testari non desinit.

CAPUT I,
Ortus, mercatura, peregrinationes, eremitica vita in VVlsinghamo, dein in Finchale fixa.

[3] REGINALDUS: Venerabilis Confessor Domini Godricus, ex Provincia quæ Northfolc dicitur exortus, patre Ailwardo, & matre Ædwen; erant utrique pauperes & laici, [Parentes pauperes] sed Christianæ fidei religione præclari. Annis vero puerilibus domi peractis, cœpit adolescens Godricus animo prudentiori secularis vitæ scientiam exquirere, & mercatoris æmulans studia, lucri temporalis solicitus exercere negotia. Vicos & castella perlustrans, [mercaturæ sublevat:] fortunam adeo expertus est propitiam, quod acquirendi gratia sua crescens, socios excederet, & mercium suarum fructu non tam suam quam etiam parentum suppleret inopiam. Quadam igitur die victum quæsiturus in loco illo, quem a Wellestrem dicunt, ad littora marina processit. Fluctus quidem in seipsos contracti per quatuor jam tunc milliaria arenas siccas reliquerant, quos explorator sedulus prosequens tres delphines reperit; & ex uno, qui mortuus apparuit, aliquot frusta cultro secans, reditum acceleravit. Currentis vero solicitudinem undæ revertentes præveniunt, [evadit pericula variæ] & nunc talos, nunc genua, nunc crura, postremo caput cooperiunt: miroque modo aquis reniti cœpit, & sub tumenti gurgite amplius uno milliari confecto, eodem in loco cum præda sua illæsus applicuit, de quo ad æquorei sinus secreta descendit; eique merito illud Prophetæ congruebat eloquium, Abyssus vallavit me, & pelagus cooperuit caput meum. [Jonæ 16] In multarum etenim discrimine tempestatum nulla potuit mentis infirmitate a fidei celsitudine dejici, sed potius periculus latronum, periculis in mari, periculis in itinere, periculis in civitate, periculis in solitudine, divinæ virtutis meruit protectione defendi.

[4] Sexdecim igitur annorum curriculo in mercimoniis & navigii regimine completo, [peregrinatur ad Sanctorum Reliquias,] negotiationis exercitiis sacræ peregrinationis laborem adjunxit. Sanctorum enim, quorum in periculis expertus est beneficia, memorias frequentare ac venerari satagebat; nec eorum loca tantum & membra corporaliter invisere, verum etiam conversationem & constantiam audire, & gressu cordis spiritualiter imitari proponebat. Cœpit repente, unctione edoctus magistra, amorem, quem solitus appetitus rerum, oculis intuentium foris ostendit, interius apud se in fastidium terrenæ ambitionis & desiderium voluntariæ paupertatis convertere, & sub seculari habitu hubitu humilitatem & simplicitatem Monachilem prætendere. Jam etiam comites in eleemosyna declinabat ut hostes, juxta illud, nesciat sinistra tua quid faciat dextera. [Marth. 6,3]

[5] Romæ quoque limina Apostolorum adiit, & Jerosolymam peregre profectus est: [item Romā & Hierosolymam.] & calceamentis ad Jordanis lavacrum positis, nudis exinde pedibus usque ad diem suæ permansis resolutionis. Indeque patriam & domum paternam (non dum enim seculum perfecte reliquerat) reversus: cujusdam se Patris familias obsequio subdidit, & totius domus suæ curam egit. Erant autem ibi quidam conservi, qui noctu de ovibus alienis & armentis victum quærebant, & mane carnes quasi ex venatione captas domi deferebant. Cumque Godricus ex his quoque cibum quandoque sumeret, [ob carnes furtivas comestas] & venaticæ carnis saporem in eo minime deprehenderet; eos furti reos arguit, & erga Dominum suum crimine hoc pessimo accusavit. Pœnitentia quoque ductus, b S. Ægidii memoriam ob tantæ transgressionis purgationem adiit, & deinde Romam secundo invisere statuit. Cujus cum mater desiderium agnovisset, [iterum cum matre Romam,] filio comitatum, viro permittente, impendit. Illis igitur iter agentibus, mulier admirandæ pulchritudinis eis tam inseparabiliter quam socialiter adhæsit, & officiosissime ministravit. Pedes siquidem Godrici, quoties ipse permittebat, [ministrante ipsis Angelo;] abluit, lectum quoque composuit, & se familiariter eidem noctibus coaptavit; sed mentem illius nec signo, nec motu, nec sermone ad illicita provocans, soli se illi & matri ejus visibilem reddidit & exhibuit. Unde vir Domini plurimum hæsitare cogebatur, utrum vero esset mulier, an sub femineo latens amictu phantasma. Peracto igitur peregrinationis ejus itinere, cum Londoniis appropinquarent, mulier eis valefaciens dixit: Ecce diversa Alpium & viæ longioris pericula meo ducatu evasistis, & desideratam natalis soli cognitionem pervenistis: ego vero regredior unde digressa sum, ubi perpetuæ quietis sedem habeo & domum Dei cæli inhabito: vos autem benedicite Dominum & timete eum, & quod ab Apostolis Sanctis postulastis in fine gratia Dei percipietis, & his dictis non comparuit. Et hoc virtutis signum historiæ veteri convenit, quia ignoranti Tobiæ se Raphael visibilem præbuit & sedulo in omnibus ministrans incolumem ad patrem reduxit.

[6] His signorum primitiis Godricus ad cælestia quærenda, ac promorenda illectus, Dominicum secum sedulo revolvebat eloquium; [omnibus in pauperes distributis,] Si vis perfectus esse, vade & vende omnia quæ habes, & veni sequere me. [Mat. 19, 21] Contempsit quæ acquisierat universa; & distractis in ujus pauperum mercibus terrenis, felici commercio mercatus est cælestia. Parentes & patriam deserens, [æd eremum discedit:] petere deserta decrevit, & c Carleolum Domino disponente pervenit. Cumque ibidem aliquamdiu moram egisset, cœperunt incolæ ejus conversationem venerati. Quorum notitiam cupiens devitare, silvarum latebras expetiit, & ferarum cubilia incoluit; non luporum, non consortia serpentium, non quorumlibet indomitorum aspectus vel contactus abhorruit animantium; nec solum ea cohabitatorem suum non lædebant, verum etiam cælitus edocta metuebant. Esca ejus radices & mel silvestre, nuces quoque & poma fuere; & in sitis solatium fluenta dulce præbebant poculum. Vix unius stadii spatium gradiendo perficere potuit, quin vel humi prostratus oraverit, vel curvato poplite lacrymosos ad superna vultus erexerit: & ubicumque solis præveniebatur occasu, se pernoctans projecit. Sicque nemoris avia colligens, incidit casu in speluncam cujusdam solitarii: cumq; se antea non vidissent, in amplexus mutuos & oscula irruentes propriis se invicem salutavere nominibus; & sedentes se divinis refovebant sermonibus. Inter hæc Godricus, humiliter seni prostratus, exegit ut suæ societatis gratiam illi concederet. Cui senior respondit: [cum Ethelrico solitario degit,] Ut me instruas, & hoc annosum quandoque cadaver sepelias, hanc tibi Dominus solitudinem indicare dignatus est. Cohabitabant itaq; biennio & novem mensibus, alternis sese sanctitatis prævenientes exemplis; cœpitque senior viribus corporis repente destitui. Sed quanto magis ejus crescebat infirmitas, [ægro inservit] tanto vigilantius ei consortis assidebat sedulitas: cumque quindecim dies & noctes transigeret insomnes, longis fatigabatur excubiis. Repugnabat omnimodis sibi, & pepigit fœdus cum oculis suis ne sopor subreperet, quo migrantem e corpore spiritum non videret. Victus tamen somni desiderio, obdormivit in crastinum: & evigilans senem defunctum reperit: [mortuum deplorat:] & quasi suæ id imputandum esset inertiæ, quod defecerat vehementur indoluit: precibusque lacrymosis diutius incumbens, spiritum ad suum revocabat tabernaculum, & qualiter denuo cæli secreta conscenderit intueri meruit. [& videt cælum petcre.] Cœpit enim subito exanime corpusculum contremiscere, & in anhelo pectore pristinus inhabitator palpitare: & post modicum denuo egrediens, mirabiliter in sphæra vittea, immenso candore circumfusa, oranti se Godrico exhibuit; & ad cælestia conscendens, qualis esset meriti & gloriæ in vitri declaravit puritate. Dicebatur idem senex d Ethelricus, & locus mansionis ejus in e Wilsingham: corpus Fratres f Dunelmensis cœnobii, antiquæ familiaritatis gratia, Dunelnum tulerunt, & in cœmeterio suo condigno honore sepelierunt.

[7] Orbatus itaque venerandi senis solatio, de loco illo egressus, deserta solus perambulabat: divinamque pietatem, quæ actiones ejus aspirando præveniret & adjuvando in salutem disponeret, [cælesti voce & S. Cuthberti monitu roboratus,] sedulo implorabat. Factaque est vox de cælo dicens: Cum a Jerosylymis redieris, expeditius Christo militabis. Ad hanc vocem stupore repletus, beati Patris Cutberti, de cujus præcipue patrocinio confidebat, invocabat auxilium. Astititque ei subito quidam Pontificalibus reverenter indutus, & se Cutbertum esse professus, iter cælitus imperatum prosequi jussit: & sui ducatus promittens ubique solatium, locum in quo contra hostem dimicaturus erat, & quod Fincale diceretur, exposuit. Cælesti igitur visione & allocutione roboratus, gradiebatur exultans & gratias agens; & dolorem quem de amissione supradicti fratris conceperat, spe promissionis divinæ temperans. [ad locum Finchale venit:] Eremi vero Dunelmiticæ secreta percurrens, appulit demum loco, dumis & vepribus horrido, vermibus & serpentibus pervio & hactenus frequentato; cujus interiora cum summa difficultate penetrabat & diligenter explorabat. Clamantibus autem pastoribus qui in vicinia erant, eamus & adaquemus greges nostros in Finchale; locum ipsum esse advertebat, quem olim suæ conversationi revelatio divina prædixerat. Dicitur autem Finchale a quodam Rege Britonum Finch dicto, qui ibidem cum suis perhibetur habitasse. GERMANUS. Est autem locus ille supra ripam Wiri fluminis positus, a Dunelmo civitate g duobus millibus semotus. Hanc igitur solitudinem, donante h Ranulfo Dunelmensi Episcopo, [eumque a Ranulfo Ep. Dunelmensi accipit:] incolendam suscepit, & ramos de nemore cædens, exiquam sub condensa quercu domunculam erexit. Reg. Antiquus itaque hostis sancta illius præpedire cupiens studia, lupinam induit imaginem, & tamquam sanguinem sitiens rapido in illum impetu ferebatur. At ille ad orationis arma conversus, signum Crucis opposuit, & sævientis belluæ refrænato conamine, quantocius humiliatum coëgit abire.

[8] GERM. Sed antequam illic anchoram stabilitatis fixisset, Jerosolymam secundo nudis pedibus adiit; sicque completis suæ peregrinationis laboribus, ut liberius animo peregrinaretur in cælestibus, repetiit locum suum; [post iter alterum Hierosolymitanum,] vitamque eremiticam in fame & siti, in frigore & nuditate, in jejuniis & vigiliis & orationibus texuit, & patientiæ & perseverantiæ manibus ad consummationem fideliter perduxit. Non terruit eum bestiarum feritas, [ibi intrepide manens] non vermium multiplicitas, non minæ latronum, non phantasmata dæmonum, non spinarum asperitas, non loci denique ipsius (quem tot incommoda inhabitabilem fecerant & illic confluxerant) inculta deformitas, quia omnem foras misit timorem perfecta caritas. Et non solum virosam serpentum societatem non expavit, verum etiam circa pedes & tibias hospitalitatis gratia suscepit. Habitabant etiam cum eo per biennium horrendæ magnitudinis serpentes, [serpentes familiares habet:] ingredientes prout volebant & egredientes: cumque ignis accenderetur in habitaculo, se ad calorem extendebant, & quos poterant sonos congratulationis emittebant, depositaq; feritate naturali mansueti & palpabiles apparebant. Comperto tandem commorationis horum vel contemplationis frequentiam, aliquam suis ingerere meditationibus injuriam; manibus nudis eos apprehendens foras ejecit, & sub adjuratione divini nominis perpetuum sui tugurii indixit exilium. [trangressus in planitiem] Cumque per aliquot dies locum illum excoluisset, & fines suos densitate nemoris evulsa dilatasset; apparuit eminus planities non modica, sed situ & visu ad inhabitandum accommoda: ad quam se transferens, mansiunculam veterem deseruit, & oratorium & domunculas sibi necessarias construere cœpit. Procedente vero tempore, [accedentibus prædicat.] crescente fama cum virtute, confluebant ad eum, tam de remotis quam de vicinis Angliæ partibus, diversi oridinis & ætatis sexus utriusque quam plures; & alii quidem loci mirabantur mutationem, alii conversationis in milite Christi venerabantur novitatem, alii ad vitæ emendationem & sanctitatis succendebantur imitationem. Omnibus ille verbum salutis prædicabat; & cum laicus esset & litteras non didicisset, litterarum tamen in verbis habebat sententiam.

[9] Reg. Jactantiæ pestem summopere devitans, humanos declinabat aspectus: timebat enim ut vel ab eis agnoci, vel etiam posset inveniri. Si quos autem adventuros præsentisset, ad secretiora loca confugit, & in foveis vel sub frutectis, quosque recessistent, [Allatos sibi cibos relinquit aliis, radicibus vivens.] delituit. Vicini tamen hanc edocti consuetudinem ad præsentiam ejus penetrabant; & cibos secum deferentes, ad vestigia sua deponebant. Quæ abhorrens cofestim surrexit, & remotiores latebras adiit. Illis autem abeuntibus accessit, & ea quæ tulerant Domino libans, & pro eorum salute gratias agens; ad eminentiorem collem, quatenus in usus prætereuntium transirent, transferebat, aliquando ea pauperibus & egenis erogabat, quandoque nec manibus contingebat. Nihil aliquando propriæ concessit in usum vitæ: solis enim radicibus solitariam vitam adhuc agebat in terris. Processu vero temporis ut suo sibi labore subveniret, cœpit manibus miricas avellere, spineta ligonibus subvertere, & frugum semina telluri committere. Unde rusticorum vicinitas indignata eum delirum nominabant, [fruges injuria depastas copiose metit.] & exprobantes illi ex livore segetes ejus in spicas protuberantes depascebant. Ille autem cum silentio illatam patienter sustinuit injuriam: sed tempore messis non solum nullam tenuitatem reperit, verum etiam divino munere ex patientæ merito multiplicatas accepit.

ANNOTATA.

a Wellestrem, locus villæ, quæ Spaldinga vocatur, pene contiguus. Ita Capgravius. Est etiamnum Welles pagus haud procul ab Oceano Germanico, in Grenehawe hundreda seu districtu, ubi oppidum præcipuum visitur Walsingamum.

b Sunt plura loca in Galliis S. Ægidio dicata aut ab eo appellata, in Pictaviensi agro inferiori, in Gabaliensi tractu inferiori, in Narbonensi ditione, de quibus agi poterit ad ejus Vitam Kalendis Septembris.

c Carleolum, urbs postea Episcopalis in Cambrica, ad confinia Scotiæ sita.

d Ethelricus, Capgravio, Aelricus, quod nomen coincidit, ac Godwinus Harpsfeldio, per errorem dicitur.

e Wilsingham, sive Wulsingham, etiamnum locus notus in Episcopatu Dunelmensi ad Wirum fluvium, æque a Cambria atque Dunelmo, vulgo Durham, dissita.

f Dunelmensem ecclesiam dedicatam 4 Septembris anno 998 docuimus 20 Martii ad Historiam Translationis S. Cuthberti: huic inserviebant initio Clerici, in quorumloco anno 1083 succeßisse monachos tradit Turgotus lib. 4 Historiæ Dunelmensis Ecclesiæ cap. 3.

g Imo duobus milliaribus Saxonicis & Germanicis, at tribus ordinariis Anglicanis inra Dunelmum versus Oceanatum, nunc Finkelen conspicitur.

h Ranulfus consecratus est Episcopus 5 Iunii festo Pentecostes anno 1099, mortuus anno 1129.

CAPUT II.
Vita ejus austera. Dæmonum oppugnationes devictæ Imperium in bruta animalia.

[10] Antiquus hostis exinde suam acrius erga militem Christi exercebat invidiam: [A dæmone tentatus,] modo namque aggressus est suggerendo quarenus dejiceret in lasciviam: modo semetipsum manifestete exhibendo, ut terrore vinceretur qui suggestione superari non posset. Plerumque autem leonis rugientis, aut lupi cachinnantis, aut vulpeculæ gannientis, aut tauri sævientis assumpsit effigies. Nonnumquam dentibus aprinis, oculis unius cubiti dimensione porrectis, cruribus distortis, pedibus aduncis, bestiæ deformioris prætendebat informitatem. Prima adversus illium prælia spiritus fornicationis instruxit, [lasciviam vincit jejunio,] nec solum formas mulierum visibiles oculis carnis, verum etiam invisibiles offerebat oculis cordis. Vir autem Domini contra lasciviæ petulantiam nunc biduana, nunc triduana continuans jejunia, salutarem opposuit abstinentiam: dies quoque integros sine cibo transegit. Cumque nec his fervor quiesceret, exemplo beati Patris Benedicti, se inter spinarum & veprium aculeos volutabat, donec sanguine carnes diffluerent & voluptatem convertisset in dolorem. Aliquoties dolio aquis repleto passionibus agitatus insiliebat, quod in oratorio suo secretius sepelierat. Crebrius in flumine Wiri congelantis collo tenus orando pernoctabat, [algore.] saxum quippe præparaverat idoneum, in modum vasis lignei rotundum & concavum: neque brumalis asperitas eum ab hac consuetudine, nec inundatio fluminis, nec quælibet intemperies aëris poterat advertere. Ubi illo quodam tempore in orationibus persistente malignus spiritus visibiliter affuit; & vestimenta ejus, loricam & cilicium, quæ super ripam reliquerat, tulit & recessit. Quo viso & illo furem acclamante, confusus rediit, & ea unde tulerat deposuit. Sedenteque eo quandoque ad prunas & calefaciente se, tentator ei alapam dedit, quod præceps in atrium rueret; eo quod tunc in eo otium deprehendisset, otiositas postea pro maximo habebatur delicto.

[11] Nudo corpori loricam ferream adhibuit; & desuper cilicium induens, [lorica & cilicio amictus,] laneo forinsecus utrumque cooperiebat amictu. His indumentis per quinquaginta annos usus est, multisque ciliciis tam sudore quam vetustate contritis, tres loricas perhibetur consumpsisse: stupendumque quod duritiam ferri rigentis devoraret durities teneræ carnis. Panis ejus hordeaceus cinere conditus. Potus, haustus aquæ permodicus: dicebant enim quidam Patri, aquam esse vitandam. Olera, herbæ agrestes, quas per ripam fluminis vel solitudinem nemoris colligens, [pane, aqua & herbis vescitur.] & lapide acuto discerpens vel ligno contundens, in ollam misit, & aqua admixta igne decoxit, ex quibus pillulas facere consuevit. Die raro se refecit: aut orans aut fodiens, aut quippiam operis agens jejunium protelabat in vesperam: tunc vero pane illo & pillulis illis vescebatur, nec modo gulæ satisfecit. Germ.. Si urgente aliquando infirmitate piscem vel lac aut caseum tangeret, ita videbantur intacta, ac si ea non tetigesset. Verba ejus consolationem & salutem sapiebant. Quis illum tristis adiit, quem protinus hilarem non reddidit? Quis famelicus, quem non pavit? Quis nudus, quem non operuit? Et si quando deesset erogandi facultas, inerat ei semper ex caritate pia voluntas. [duriter cubat;] Reg. Mensa ejus lapis latus erat, lectus nuda humus strato desuper cilicio, & cervical lapis qui & mensa fuit: præ lassitudine aliquoties sopore depressus, parieti acclivis accubuit. His virtutibus silentii quoque adhibebat custodiam. Dominicis & diebus festis orationi tantum vacabat: [silentium frequens servat.] secunda vero & quarta & sexta feria silentio indulsit. A prima Dominica Adventus Domini, usque ad transitum natalis ipsius diei quintæ; & ab initio septuagesimæ, usque ad Octavas paschæ, & hebdomadam sanctissimæ solemnitatis Pentecostes, cum nemine colloquium habebat, nisi Confessionem faceret, vel a Priore Dunelmensi licentiam in mandatis accepisset. Parentes itaque suscipiebat ut debitum solueret carni & sanguini, non tamen derogaret religioni.

[12] [Officio recitando cælitus signum accipit,] Horas Canonicas tintinnabulum pulsando & Psalmos decantando observabat: hanc sibi consuetudinem quamvis laicus instituit. Psalterium longo ante tempore apud Karleolum plene didicerat. Eo igitur aliquando quolibet opere occupato, ne tempus statutum orationis præteriret, signum cælitus, nullo pulsante, [sonuit, itaque] orationes solitas facere consuevit: quod multi audientes in laudem ejus accensi sunt. At ille metuens, ne favor jactantiam induceret, impetravit a Domino ne id quisquam præter ipsum ulterius audiret. Nec mirum si daret signo per se sonitum facere, qui os bruti animalis dignatus est aperire. Per quadraginta annos continuum cum spiritu luxuriæ gerebat conflictum, deinde divinæ clementia pietatis omnis in eo edomita est passio carnis. Germ. Audiant etiam eremitæ moderni & imitentur, qui cum vix adhuc tenera sacræ conversionis libaverint primordia, seculo se produnt, ad popularem frequentiam procedunt, [60 annos in eremo permanet,] civitates circumeunt, aliena causa mansionis ædificandæ beneficia requirunt. Godricus sexaginta annis vitam solitariam agens, fixus intra se pede cordis, extra fines suos pedem non tulit corporis. Reg. Fertur tamen ter Dunelmum venisse, primo in Nativitate, secundo in Resurrectione Domini, tertio ad mandatum Ranulfi Episcopi.

[13] Reg. Multimodas dæmonum versutias in spiritu sæpius agnovit, quomodo quosdam sub nocturna quiete delectationibus allicerent, quosdam curarum inquietudine vexarent, quosdam post multa colluctamina ad vitiorum voraginem devictos compellerent; quorum nonnullis præmonendo easdem decipulas detexit, & verbo piæ exhortationis ad viam revocabat salutis. [illusiones dæmonus evitandas docet.] Et licet in ipsum illusiones varias intenderent, ipse illusus non est. Quodam enim tempore de horto rediens, oratorium ingressus precibus incubuit: assistens autem delusor generis humani, cœpit in illum nimio furore debacchari. Cumque vir sanctus immobilis persisteret in oratione, arreptam pixidem, in qua oblationum hostiæ fuerant repositæ, [& in his immotus persistit:] in jacentem quanta potuit virtute vibravit. Cumque nondum moveretur, cornu cum vino eum percussit, & liquorem supereffudit: postea urceolum cum aqua benedicta, deinde omnia quæ supra lignum, in quo Crux affixa erat, steterant colligens, postremo lignum ipsum de pariete avellens, in faciem orantis projecit, illudensque illi cœpit elata voce cantare & dicere: O rustice! o delire! tam bene noviego psallere, sicut & tu lingua corvina crocitare. In fumum tandem evanescens, fœtorem post se reliquit teterrimum. Nec his quidem suæ malitiæ sinem fecit.

[14] Eo enim aliquoties ad fossionem horti egresso, ad januam astitit quidam submisso vultu, Vellem, inquiens, Domine, [Dæmon fossoris operam ei locat,] tecum conversari si liceret. Quem juvenem, recentem viribus & aptum laboribus conspiciens, Remane, ait, quantum volueris & vade operari, & quod justum fuerit dabo tibi. Arreptoque de manu patris fossorio glebas cœpit evertere. Vir autem Domini ad oratorium regressus est, & quandoque ad operarium de oratione rediens, nec in eo aliqua sudoris signa deprehendens, fodientis perseverantiam mirabatur: in brevi siquidem unius septimanæ laborem expleverat. Quis igitur esset, [& objecta piæ imaginis pellitur.] & quam fidem profiteretur percunctans, imaginem salvatoris scilicet & Crucifixi, & beatæ Mariæ & Joannis Euangelistæ, venerabiles suæ Crucis assistrices in membrana depictas, de sinu protulit, & seductoris ori festinanter obtulit, At ille tantæ virtutis impatiens, quia osculum Crucis sustinere non potuit, irruit in virum Dei: & easdem imagines inter manus ejus discerpens, cum solito fœtore evanuit. Terram vero illam per septem annos incultam esse statuens, quasi ad purgationem demoniaci fœtoris, eam frequenter aqua benedicta aspersit, & completo septennio denuo excolere cœpit.

[15] Adjecit adhuc, si quid in virum Dei moliri potuisset. In specie peregrini, miserabilis aspectu; villoso indutus habitu, statura, procerus, [alias sub specie peregrini ulcerosi,] coma nigra hispidus, ad januam sancti pulsabat; & ut ad illius præsentiam ei concederetur aceedere, sedulus implorabat. Cui sanctus obviam procedens, aqua benedicta eum aspersit; factaque oratione, se mutuæ salutationis refocillabant obsequio. Interrogatus demum simulator quis esset, Pauper, inquit, vicinam eremum inhabitans, & nullum ibi amicum præter quamdam nobilem matronam reperi, quam in multis mihi paruisse & bene fecisse memini: & ad tua diutius suspirans colloquia, nunc denique te veni visitare, quantalibet alterius postposita negotii occasione, ut aliquid penuriæ meæ gratia tuæ conferat misericordiæ. Cui vir sanctus (motus enim erat ejus miseriis) panem candidum & denarium nuper oblatum porrexit. [ei se palpandum præbet,] Quibus acceptis sui corporis ulcera ei palpanda præbuit: Ecce, inquiens, quanta pro Christo passus sum tormenta. Sanctus igitur loca cicatricum solerter explorabat, & mollitiem carnis ad omnem tactum fugitivam reperiens, manum citius cum stupore retraxit. Cui seductor, Ne abhorreas, ait, has meas miserias, sed potius imitari studeas; [sed frustra.] semper jejuno & numquam comedo, semper vigilo & numquam dormio, nocte dieque tormenta sustineo, nunc undis gehennalibus me immergo, nunc ad cæli fastigia me erigo, & huc illucque vagus & profugus per aëra discurro. His dictis resolutus in fœtorem, evanuit. Tanta virum Dei invaserunt incendia, quod pene sui reddiderint immemorem; sed ad orationis solitam convolans instantiam, omnem devicit lasciviam.

[16] [Sub exundante Wiro] Quantus extitit in culmine virtutis testabatur in populis gratia præpotens operationis. Inundationes enim Wiri fluminis cum totam viciniam præoccupassent, & ædificia ejus omnia cooperuissent, nec gutta quidem in eis cecidisse inventa est. Accurrebant e vicino populi loca circumeuntes, & de morte viri Dei ad invicem conquerendo conferentes. [siccus invenitur.] Sedata tandem aquarum rabie, mirantibus ipsis invenerunt virum Dei in oratione prostratum; nec solummodo incolumem & sanum, sed nullo penitus madore confectum. Interrogatus vero quare fluctus imminentes non fugisset, respondit, se usque adhuc nescire aliquam inundationem irrupisse: adeo namque fuerat in oratione suspensa virtus mentis, quod sopiretur in eo sensus carnis. Perpendat caritas vestra quid horum magis stupendum eligat, rorem in universa terra, & siccitatem fuisse in vellere, an aquas Godrici tugurium operire, & Godricum non tetigisse. Utrumque divinæ opus est virtutis, & est mirabile in oculis nostris. Ad majorem fidem hujus virtutis faciendam libet ad memoriam revocare, quod beatus Gregorius in ecclesia a S. Zenonis Martyris perhibet contigisse: fluvius enim excrescens ad fenestras quæ tectis erant proximæ pervenit, & apertas januas quasi in soliditatem parietis immutatus clausit, & qui ut aqua hauriri poterat, in aqua defluere non noverat. In translatione quoque beati Patris Cuthberti b legitur, quod cum plurima esset aëris serenitas, subito inundatio pluviæ prorupit, nec ornamenta ecclesiæ quæ tunc omnia exposita erant, nec indumenta eorum qui tunc cultius incedebant læsit. [alias aquis terminum ponit.] Alio quoque tempore, excedente alveum suum flumine, domibus suis ruina imminebat; at tunc Godricus ad aquas processit; & virga quam manu gestabat percutiens, verborum virtute repressit: fluvius enim ad vocem viri Dei fluctus suos in se recolligens, se in rupem adversam potenter retorsit, & saxorum multitudinem de rupe violenter extorsit. Aliquando sævientibus undis Crucem de virgulis factam opposuit dicens: Huc usque vobis contingere liceat, & hujus signi terminos sævitia vestra non excedat; nec imperium transgressæ sunt.

[17] Ad refectionem pauperum olera plantaverat, quæ c lupusculus furtive depascebat. Hanc autem diutius ipse toleravit injuriam: [leporem depascentem olera corrigit:] prodiderunt tandem vestigia delinquentis personam, deprehenditque furem in horto suo, & ocius fugientem subsistere jubet. At misera bestia protinus hæsit, & pavens & tremens insequentis sustinebat adventum. Quem sanctus apprehensum virga cecidit, & annonam olerum humeris suis alligans in his verbis dimisit; Cave ne tu vel aliquis de cognatione tua huc ulterius veniat, & quæ pauperum usibus sunt profutura invadere præsumat. Et factum est ita.

[18] Plantavit & virgultum, cujus flores & extremas teneritudines cervus prærodere consuevit: [cervum & bestias virgultis noxias pellit,] quem ipse aliquando repertum & fugam attentantem levi protensione manus præstolari præcepit; stetitque, & velut humanæ pœnitentiæ formam æmularetur deflexa cervice & submisso capite ad pedes ejus veniam rogare videbatur. Misertusque illius est, & manum, quam ad verbera extendit, continuit: zonamque suam collo circumponens extra septa eduxit, & quo vellet ire permisit. Animalia quoque indomita oleribus & arboribus damna inferebant: ad quæ venerabilis Pater egrediens, quasi mansueta & domita virga corripuit, & extra fines suos minans, horti sui perpetuum interdixit introitum. Ex quibus potest colligi refloruisse in Godrico virtutem d Mennæ solitarii. Hic enim venerabilis Pater ursos, [eorumque obedientiam hominibus objicit.] ex intima silva ut apes ejus comederent venientes, deprehendit, & ferula quam manu portare consueverat cecidit. Ad ejus quoque verba immanes bestiæ rugiebant & fugiebant: & quæ gladios formidare non poterant, ex ejus manu ictus ferulæ pertimescebant. Hæc frequenter ad se venientibus exempli gratia referre solebat, hominum arguens insolentiam; quod cum homini elementa & bestiæ famulentur, ipse præcepto Dei, ad cujus similitudinem conditus est, parere dedignatur.

[19] In Australibus Angliæ partibus Scotica rabies longe lateque discurrens, [Scoti diripientes supellectilem ejus,] prædis & rapinis patriam devastabat. Latronum itaque aliqui ad tugurium sancti viri irruebant, & altaris ornamenta diripientes, Eucharistiam quoque nefando pede conculcabant. Denique ejus supellectilem deprædantes ipsum turpiloquiis provocabant, & postremo funestis gladiis appetebant: sed a quodam tamen facinus perpetrare prohibiti, juvencam suam, quam abducere non poterant, lanceis suis nequiter transverberabant. Sed hæc divina protinus ultio subsecuta est: [morte puniuntur:] unus siquidem eorum in insaniam versus linguam dentibus masticavit, & in lacum se præcipitans mortem subiit perpetuā. Alius in transitu Wiri fluminis interceptus, spiritum exhalavit. Ceteri vero sicut erant in sceleribus complices, ita illatæ mortis facti sunt participes. Alii quidam nonnullam penes virum Dei pecuniam esse reconditam audierant, [alii idera tentantes tota nocte oberrant:] & ut nocte in illum irruerent instinctu diaboli dextras dederunt; vicinamque tota nocte peruagantes solitudinem, cellam quidem ejus ex adverso eminus aspiciebant, & appropinquare autumantes cælitus cæcitate percussi, longius recedebant. Mane facto, frigore & labore confecti, in locis nemorosis se aberrasse cognoverunt; & confusi & vacui ad propria remearunt, & hæc postea viro Dei pœnitentiam agentes humiliter confessi sunt. Renovatur hic antiquum Helisæi miraculum, qui cum in Dothaïm moraretur eum nocte Syri persecutores obsederunt, & cælitus excæcati & abducti, crastino in Samaria inventi sunt.

[20] Temporibus Rainulfi Episcopi Dunelmensis, quidam ex familia ejus venandi gratia egressi, cervum quem præ ceteris speciosum elegerant, canibus sunt insecuti. Qui cum clamore & latratu urgeretur ad capturam, ad Godrici confugit azylum, & querulis mugitibus flagitare putabatur auxilium. [suscipit cervum ad se confugientem.] Vir autem venerabilis egrediens, bestiam labore & tremore confectam præ foribus assistere vidit, & misertus ejus mugitibus silentium imperare jussit, & aperiens illi tuguriunculi sui ingressum concessit. Qui mox se ad Patris vestigia provolvit. At ille venatores in proximo adesse sentiens, exivit, & clauso post tergum ostio sub divo resedit: canes autem, quasi de amissione prædæ contristati, contra Dominos suos cum latratu ingenti sunt reversi. Illi vero nihilominus cervi vestigia prosequentes locum circumdederunt, & densitate spinarum & veprium pene inaccessibilem penetrantes, & ferro sibi semitam facientes, virum Dei vilibus panniculis vestitum invenerunt; & de cervo requisitus, proditor hospitis esse noluit, sed prudenter in tulit; Deus novit ubi sit. At illi in vultu ejus Angelicam intuentes venustatem, & religionis venerantes sanctitatem, procidebant, & de ausu temerario veniam postulabant. Quique postea sæpius de eo quod eis illic acciderat referre cum admiratione consueverunt, & frequentia relationis hujus rei memoriam posteris transmiserunt. Cervus igitur cum Godrico usque ad vesperam habitavit: quem tunc liberum abire permisit, quique multis annis illo solebat divertere, & ad pedes ejus procumbens quo potuit obsequio pro ereptione sua gratias videbatur exolvere. [similiter erga alias feras misericors.] Hoc itaque virtutis signum referre curavi, ad arguendam eorum insolentiam, qui cum a periculis & miseria fuerint erepti, beneficiorum nonnumquam inveniuntur ingrati. Lepores quoque & aliæ feræ silvestres, venatorum instantiam devitantes, ad illum divino edoctæ instinctu divertebant: quas ille misericorditer hospitio suscepit, cumque tempus opportunum adveniret dimisit. Sed & volucres quibus brumalis rigor volatum ademerat, in sinu suo refocillabat, donec ad pristinam reparasset virtutem. Si quam etiam avem aut bestiam a ministris captam & absconditam cognovisset, accessit ad locum, & eorum increpans inclementiam, absoluit. Affluebat namque adeo misericordiæ dono, quod non solum pia gereret viscera [circa] curam hominum, verum etiam circa animalia pietatis exerceret affectum.

ANNOTATA.

a Vitam S. Zenonis illustravimus 12 Aprilis, ubi late deduximus controversiam, num Martyr an Confessor sit habitus.

b S. Cuthbertus colitur 20 Maji, ubi Translationis historia, a nobis illustrata, num. 13 contines hic indicatum locum.

c Hoc Godrici exemplum de lepusculo refertur in Vita S. Bartholomæi anachoretæ 24 Iunii, num. 20.

d Mennas hic Solitarius, necdum nobis aliunde innotuit.

CAPUT III.
Oratorium S. Ioannis Baptistæ constructum. Pisces ultro capti. Mirabilia in effigie Crucis ab eo visa.

[21] [Construit oratorium S. Ioanni Bapt. dicatum cælesti monitu:] His aliisque viro venerabili florente virtutum operibus, instabat devotio fidelium, ut qui famam circumquaque diffudisset, ecclesiolam quoque suam majorem cum opinione faceret. Cessit quidem ille, non quia suas dilatare cuperet angustias, sed ut munera petentium & vota in perpetua ipsorum transirent remedia. Quæ cum ex magna parte constructa fuisset, solicitabatur in cujus honore Sancti dedicaretur. Astititque ei quidam tanta claritate coruscus, quod personæ scientiam oculis splendor adimeret a… & ait: Ego sum Joannes Baptista, cui vitæ tuæ custodia a Domino est delegata: nomini meo domus ista quæ ædificatur consecrabitur, & omnibus nomen Domini invocantibus in ea per me placabilis invenietur. Dedicatione itaque facta factus est inde celeberrimus locus ille in Finchale, sed post ejusdem Patris obitum gloriosior effectus est multiplici glorificatione signorum.

[22] Cuidam Godrici puero dormienti sanctus Præcursor apparuit, [qui sub sua protectione esse res Godrici declarat,] & ut ostensa diligenter notaret persuasit. Vidit ergo sepes corvorum multitudine obsessas, & spiritus malos esse intelligens, vehementer inhorruit. Quem Sanctus consolans in hortum deduxit, & oculos ad ecclesiam dirigere jussit. Quo facto tres dæmones conspexit super portam pomerii residentes, & quemdam Godrici puerum variis cruciatibus demolientes. Cujus cum ille miseriis ductorem suum subvenire postularet, respondit: Ne timens: Non tu, sed omnes qui res meas & servi mei Godrici furtim diripiunt talia dæmonibus supplicia sustinebunt: ille vero si celerius pœnitentiam egerit, & meam gratiam & delictorum veniam consequi poterit. Hoc ei suadere ne differas, quatenus præparatas sibi evadat miserias.

[23] Requisitus etiam aliquando, quare mediæ noctis silentia modulatis vocibus persolvisset; Joannes, [& ibidem cum Sanctis festum agit.] ait, Baptista, cujus solennitatem colimus hodiernam, hanc suam dignatus est invisere ecclesiam. Cives siquidem cælestes ad Oratorium B. Mariæ ducens & reducens, processione solenni præconia nocturni celebrabant Officii: quorum deliciis quia ego miser interfui, a laudibus divinis absistere non potui. Hæc & alia quam plura in eodem loco sanctus Præco Domini ostendit beneficia, tam ad famuli sui consolationem quam ad sacri loci glorificationem; ad excitandum quoque modernis temporibus devotionem fidelium, & cohibendam, si quam in servos suos injuriam moliuntur, malitiam iniquorum.

[24] Idem memorabilis Pater per transversum Wiri fluminis a ripa usque ad ripam stagnum construxerat, in quo alvearia capturæ piscium idonea composuerat, ubi quædam a Fratribus contigisse referuntur miracula. Quidam namque collocutionis gratia crebrius eum visitabat, & quandoque redeundi licentiam postuians vacuus abire permissus non est. Jussus est itaque minister ad alvearia descendere, & piscem siquis ibidem hæsisset deferre: [Godricus prædicit duos pisces inveniendos.] qui nihil in captura testabatur retineri, si quidem inde recessisset in continenti. Cui sanctus : Festina quantocius, quia unus recentissimus & alius macilentus deprehensi tuum præstolantur adventum. Descendit igitur ille, & pisces quales prophetice descripserat reportavit. Dixitque homo Dei : Da meliorem viro recessuro, deteriorem vero tibi reserva, quia meis semper obmurmuras imperiis.

[25] Alio tempore, instante veneranda beati Præcursoris solennitate, directi sunt qui divina mysteria celebrarent duo Fratres Dunelmensis cœnobii : quibus peractis, redeundi veniam a Patre requirunt. [item salmonem in stagno arenti.] At ille ministrum advocans, Convivium, ait, citius instrue, & cibos quales habemus appone, quia filii B. Cuthberti Fratres mei mecum sunt hodie comesturi. Appositoque pane & lacte mensam conspiciens admodum tenuem, jussit ut introferret & piscem. Qui admirans respondit : Unde nobis piscis in tanti ariditate fervoris? sicco possumus vestigio transire ubi retia solebamus extendere. Cui Godricus : Vade, & sagenam meam in locis arentibus extende. Qui præcepta complevit, & nullo pisce invento vacuus rediit. Tunc Sanctus : Aquam in caldariam mitte, & foco suppone, & ad ripam revertere. Veniens sæpius & non inveniens, ex tædio tandem laboris ingrati renuebat ultra reverti. Dixitque ei sanctus: Vade & nunc, quia hac eadem hora salmo peroptimus ibi præclusus est, quem causa suæ festivitatis Sanctus Baptista nobis exhibere dignatus est. Abiit, & cum stupore vehementi repertum retulit, secuit, & coquendum in caldariam ferventem misit. Refectique sunt Fratres, gaudio simul & admiratione repleti, stupentes qualiter in stagno arido piscis inveniri potuerit ; & vir Dei cum eis loquens & in cella consistens, piscem in sagena retentum cognoverit.

[26] Latro quidam de nocte ad eadem alvearia ex more descendit , & salmones in eis prudenter advertens hærere pergrandes, grandioris desiderii facibus exarsit. Vir autem Domini, qui solito pernoctabat in undis, [furem in salmone rapiendo juvat:] insolitum propius conspiciens sonitum, latenter accessit, latronem invenit ; & quia silentio nocturnis horis indulgere consueverat, cœptis insistere manu & nutibus innuebat; cœpit extrahendo furem juvare, extractos in sacco recondere, humeris quoque sublevando imponere. Reg. Viam etiam salutis qua diffugeret edocuit, & quo usque septa sua transisset iteneris comes esse non desiit. Minister vero qui propius in tugurio latebat; & vigiliam noctis super piscariam custodiebat, videns quæ gerebantur, impetum animi metu cohibuit, nec furem manu contingere, nec verbis etiam arguere præsumpsit. Mane igitur facto ait Domino suo; Quare nobis vigilare præcipis, cum tu ipse tui latronis hac nocte coadjutor extiteris? Cui ille: Dignior fuit ipse piscem habere quam nos, quia diligentior & vigilantior ad capturam extitit quam nos: major enim nostra ejus erat indigentia. Dixisse quoque putes, Habeat sibi, nullus nos arguere poterit severitatis aut peccati; omnimodis enim elaborabat ut reum de manibus insidiantium eriperet, & ad pœnitentiam compungens de manu quoque mortis æternæ liberaret; illius Patris b secutus exemplum, cujus dum omnia fures tulissent, fugientes in lenitate prosequens, saccum quoque qui supererat offerebat; non solum eos ad saccum revocans, sed ad vitæ potius emendationem reducens.

[27] Germ. Sedens aliquando in ostio oratorii sui, & psalterium tenens in manibus, audivit post tergum repente sonum quasi tenuis auræ sibilum. Reg. Habuerat vero colloquium tunc cum amico suo. Sed inter verba piæ confabulationis non recessit animus a supernis. Respiciens itaque ad altare, vidit Crucis vexillum moveri, [videt Crucem moveri ad altare,] & amicum ad tantæ novitatis hortabatur spectaculum: rursumque illud nutare cœpit, & imago Crucifixi se quasi viveret excussit, tertio de loco suo desiliens super altare, & deinde super pavimentum descendit: & postea per alias oratorii regiones mirabili se motu transferens, postremo super gradus brachiis extensis procubuit; & peracto unius horæ intervallo, eo quo venit ordine regrediens, in foramine quo prius steterat se recepit. Intuentes hæc utrique cum silentio vehementer stupebant; & recedente hospite mittens athleta Christi c Willelmum Episcopum ad suum accersivit alloquium, eique quæ viderat exposuit, & quid eorum visio portenderet inquisivit. Germ. Motus autem Episcopus in iram, [& Willelmo Episcopo indicat mortem,] Putabam, ait, te magnæ discretionis esse hominem; occupabant me multiplicia ecclesiæ meæ negotia, quibus necessario ex Pastorali solicitudine debueram interesse; accepto autem mandato tuo venire destinavi, aliquod siquidem verbum ædificationis audire speravi; nunc vero quid ad rem si Crux tua corruerit, aut quid mysticum in ejus ruina intelligi potuit? Visionis hujus expositio tuum imminere præfigurat exitum e seculo. At ille: Non, ait, meum, sed quod flens dico, tuum: Crux enim illa persona tua, & illius motio tua est de hac vita migratio. Eodem siquidem anno Episcopus defunctus est, & alter in Episcopatum ejus, Domnus scilicet d Hugo Puteacensis, substitutus est: qui resistente consecrationi suæ Eboracensi Antistite Henrico, Romam ire decrevit, & hujus itineris comites præcipue Laurentium Priorem, & magistrum Laurentium elegit. Magister vero Laurentius hominem Dei adiit, [& aliis futura.] & de suscepto itinere indicavit. Cui ille jocose respondit: Vos duo Laurentii Romam ire disponitis, sed nec illic ambo pervenietis, nec ambo Dunelmum redibitis. Rem protinus probavit eventus, Magister namque Laurentius in ipso itinere apud e S. Albanum monachilem habitum accepit, & Prior in reditu suo in Galliis defecit.

[28] Germ. Sedente illo coram altari suo, & in Crucem, de qua supradictum est, intendente, puerulus præ filiis hominum speciosus, de dextro latere Crucifixi, quadam nascendi similitudine erupit; & super altare descendens, ad beatæ Virginis Mariæ, quæ propius stabat, imaginem accessit; & in gremium ejus conscendens aliquantam ibi moram fecit; [vider puerulum e crucifixi latere egredi ad S. Mariæ imaginem] tantæque illuc eundo & illic residendo dulcedinis melodiam ineffabili cantu protulit, quod se vir Sanctus Angelorum cantibus interesse putaret. Reg. Et super altare descendens omne oratorium huc illucque jocose spatiando perlustravit, & quandoque famulo Dei suppressa voce Dominum Jesum invocanti approximans, [& regredi:] elevata cum manu lætus facie & subridens oculis benedixit. Quo facto altare conscendens amicabiles [in] eum obtutus crebro reflexit, & latere de quo prodiit imago regredientem recepit, nec aliquod vestigium apparuit. Puer autem tanta, sicut testari solebat, enituit pulchritudine, quantam nec animus concipere, nec humanus sermo potest parturire. Cum obstupescat in his mortalis infirmitas, sobrie cum Apostolo sapiat, & quod discutere non potest, pie credat: neque ratio comprehendere præsumat humana, si quid supra humanæ fragilitatis capacitatem operetur salubriter virtus divina. Et hoc quod narro melius exemplo suo roborat, quod B. Athanasius f in imagine Salvatoris patratum commemorat. Cum enim ei in ipsa imagine Judæi diutius illusissent, & cetera passionis suæ signa complessent, novissime latus lancea perforabant, & quasi ex carne Christi olim vulnerata continuo exivit sanguis & aqua. [sicut e ligneo crucifixo alias sanguis prodiit.] Quidam gladio eam per medium punxit, & vestibus subito cruore respersis eam in puteum projecit; sed prodito per aquas sanguine confectas persecutore, extracta, cicatricem in latere ostendit, & cicatricem in confitente sanavit. Alius caput abscidit, & natura arborea ante faciem mucronis emollivit, & in duro ligno ac si in carne fragili ensis immergens pertransiit. Quare ergo duris auribus habetur offensum, si nunc Dominus in Cruce sua mirabilis apparuit, si formam suam mirabiliter implevit, si de imagine suo mirabiliter prodiit; cum etiam legamus dæmones in simulacris suis habitasse, & per ora lignea aut lapidea responsa dedisse. Et quidem hæc Godricus non fecit, sed hoc profecto Godrici fuit, quod hæc videre promeruit. Qui igitur vitam viri Dei lacerant & virtutes irrident, cachinnum oro deponant, & metum induant, ne ex humana præsumptione Creatoris offendant injuriam, dum suam in Sanctis suis confiteri ac venerari contemnunt potentiam.

ANNOTATA.

a Omissum hic aliquid, quare cum sensus nullus haberetur ex his verbis, ejusque qui loquebatur nec videbatur in ardenti rubo loquens, etiam ipsa omittenda fuerunt, ne Lectorem turbarent.

b In Vitis Patrum interprete Palladio libello 16 cap. 13, res eadem narratur; & in Prato spirituali Cap. 212: nomen vero Patris ipsius reticetur.

c Willelmus rexit dictam Ecclesiam ab anoo 1144, usque 1153.

d Hugo Puteacensis, sive de Puteo, Pudson, Pusar, Stephani Regis ex sorore nepos, cujus controversia cum Henrico Archiepiscopo Eboracensi, & iter illius Romam & ordinatio ab Anastasio Papa præclare describitur in Continuatione Turgoti de Ecclesia Dunelmensi. Anastasius 4 sedit ab anni 1153 die 9 Iulii ad 2 Decembris anni 1154, quo erat anno Hugo electus 22 Ianuarii.

e Monasterium S. Albani constructum fuit in agro Hartfordiensi, de quo agendum ad diem 22 Iunii, quando colitur.

f Ex vulgari errore credidit auctor Historiam Crucis Berythensis, cujus commemoratio recolitur 9 Novembris, scriptam a S. Athanasio cujus Acta dedimus 2 Aprilis, ideoque Beatum vocat: sed contigit ea seculo 8 proinde qui eam scripsit illo longe fuit junior Episcopus Alexandriæ, non in Ægypto, sed in Syria, uti observat Baronius in Notis ad Romanum Martyrologium.

CAPUT IV.
Æterna salus matris, sororis, fratris; & aliorum multorum cognita mors, variorum prædicta.

[29] Evoluto ex quo in Finchale conversari cœpit non parvo tempore, venit ad eum soror sua uterina, spirituali desiderio cum illo ibidem conversandi gratia. [Sororem, quam procul a se removerat,] Cui venerabilis ejus frater non longe ab oratorio cellulam construxit, in qua pudicitiæ dedicatam, & vigiliis & jejuniis bonorumque operum studiis intentam aliquot annis vitam duxit. Postea, sive ex propria deliberatione, nescio, seu alterius consilio, metuens, ne ex cohabitatione ejus tentationi occasio oriretur, aut famæ læsionem pateretur, contiguitatis vicinitatem fastidire cœpit, juxta exemplum B. Augustini Episcopi, qui cum sorore sua habitare non consensit, dicens: Quæ cum sorore mea sunt, sorores meæ non sunt. Quo comperto bonæ recordationis Frater Radulfus eleemosynarium eam in Dunelmum transtulit, [Dunelmi mortuam,] ubi ipsa in domo hospitali, reliquo dierum suorum tempore in sanctitate & castitate completo, beato fine quievit. De cujus obitu vir Domini vehementer indoluit, & licet de virginitatis ejus perseverantia minus dubitaret; quam tamen pro meritis a supremo Judice sumpsisset sententiam, precibus & lacrymis continuis aliquam elaborabat obtinere notitiam. Cum igitur vigiliis & orationibus indesinenter inhæreret, vidit duos venerandæ canitiei senes, præcedente beata Dei Genitrice Maria, ecclesiam ejusdem Virginis introire: qui matronam inter se nobilissimam, supra solis radium vultu & vestium cultu rutilantem, [cum Deiparæ videt] deduxerunt; & inter manus levantes, super crepidinem altaris reverenter locaverunt. Quam vir sanctus diligenter intuens, obstupuit; & sororem suam eamdem agnoscens, in lacrymis exultationis prorupit. Germ. O soror, ait, dulcissima, quæ causa adventus tui, aut quibus ex oris huc advenisti? Cui illa: Misit ad te idcirco me Deus, ne de cetero de me sis solicitus, non enim tormenta sed gaudia me tenent sempiterna, & mirabiliter pedes meos ita scabellizat, quod illis terram tangere etiamsi velim non liceat. Illa igitur vocem extulit, & dulci modulamine cantus intentum mirantis fratris demulcebat auditum. [& salvatam intelligit,] Erat vero canticum.

Ne pede calcarem terræ contagia mundo,
Sic mea me Domina deduxit Sancta Maria.

Duo quoque viri, quorum unus dexteram altaris, alter sinistram tenuit, libellos habentes in manibus, plaudebant etiam in voce jubilationis & dicebant, Kyrie eleyson, Christe eleyson. Illisque tacentibus, illa canticum suum repetiit; & ea conticente illi subjunxerunt, Kyrie eleyson, Christe eleyson. Cum igitur diutissime alternis laudum præconiis deservissent, sursum in aëra conscenderunt, & quo divertebant nulla vestigia reliquerunt. Godricus vero flexis genibus omnipotenti Deo gratias egit, & quia anima sororis suæ cælestibus conjuncta spiritibus fuerit, certissime cognovit.

[30] Reg. Ut animam matris suæ nuper defunctæ pœnis eriperet, [ita & matrem purgatorio solutā cognovit:] continuis Dominum precibus implorabat; & se gravius pro ejus liberatione affligens, in flumine Wir, nulla eum ab aquis aëris inclementia prohibente, sæpe pernoctando orabat. Quadam igitur nocte, cum nox medium in suo cursu iter perageret, undis egressus, humana in nive recenti vestigia, ipsum ad oratorium præcedentia, deprehendit; personas vero per umbras agnoscere non potuit: ingressusque oratorium duos viros altaris cornua tenentes aspexit. Cumque in eos diutius intenderet, is qui dextram altaris occupaverat, dixit: Scisne, Godrice, quis ego sum? Illo respondente, Non, subintulit, Ego sum Joannes Baptista, cui multas pro anima matris tuæ preces obtulisti; & eam hac nocte de lacu miseriæ eripui, & huc ad tui consolanem adduxi. Vir igitur Domini ostensam diligentius imaginem aspiciens, & matrem suam veraciter cognoscens, gavisus est gaudio magno; & gratias egit Deo & Præcursori sanctissimo.

[31] [& fratrem submersum suis precibus liberatum,] Fratre autem ejus in flumine memorato navigante, orta subito tempestas naviculam evertit, & ille aquis absoptus interiir. Quo sepulto tanta Godricus animæ desolatione, pro ejus tam horrenda morte, fatigabatur, quod vix pro aliqua consolatione respirare posse crederetur: & tamquam omnia illius peccata diluenda suscepisset, vigiliis acrioribus & jejuniis corpus afflixit, & cruciatibus multis se in conspectu Domini mactare non desiit: loricam etenim recentiorem & cilicii regidioris apposuit asperitatem. Misertus est lacrymarum & laborum ejus Deus, & contritiones cordis sui alligare dignatus est. Cum enim nocte quadam solitis orationibus procumberet, & pro spiritu fratris sui a solo mentum affigeret; astitit ei idem frater ejus dicens; Eia Godrice, quanta hactenus tormenta percucurri? nunc autem per te ereptus in cælesti Jerusalem bonorum spirituum cœtibus sum conjunctus. Et his dictis ab oculis ejus evanuit. Godricus igitur omnipotenti Deo gratias egit, & desolationis mœrorem, quem de morte fratris induit, tantæ visionis consolatione deposuit. Germ. Venerunt die sequenti Prior Dunelmensis, Germanus scilicet & fratres aliqui, verbum vitæ (sicut consueverant) ab eo percepturi: in illum vero inter verba respicientes, mirabantur quia & sermone solito esset jucundior, & facie appareret hilarior. Quibus ille: Ne miremini, ait, si lætior arrideat vultus, si lætitiam protestetur animus; quia nocte præterita mirabiliter sua miseratione respexit me Dominus. [post 16 annos cognovit:] Cum enim orarem audivi in sublime canentium vocem, & ineffabilem conspexi desuper effulgere splendorem. Volensque certius nosse quid esset, surrexi, aures erexi, oculos in cælum direxi, & animam fratris mei, ante annos sexdecim defuncti, vidi ab Angelis ad celestia deferri. Hæc est causa lætitiæ novæ, hæc solennitas incunditatis internæ, quia gratias ago omnipotenti Deo, & exultat spiritus meus in Deo salutari meo.

[32] [absens scit alium occisum,] Erat quidam villicus apud Episcopum diffamatus quasi dissipasset bona illius. Instabat vero dies, quo mediante duello veritati fidem faceret probatio, initoque certamine innocens crebris succumbens ictibus interiit. Quo vir Domini in cella sua consistens in spiritu comperto, tintinnabulum pulsat, ministros advocat, obsecro inquiens mementote Ethelwoldi, qui hesterna die ad nos venit, & modo pugnans in manibus concertantis defecit. Stupebant illi, & delirare dicebant. Quibus ille: Non deliro, sed iterum eadem affirmo. Venit interea Clericus de civitate, & sicut vir sanctus prædixerat hora eadem professus est accidisse. Germ. Cum autem oraret, & animam Deo devotis precibus commendaret, a seculo inauditum accidit miraculum. Festinavit namque spiritus defuncti, & cum tanto fragore venit, quod quasi uno impetu totius nemoris magnitudo a fundamentis evulsa ruinam fecisset. Adstitit ei gemitus emittens miserabiles: Væ mihi, exclamans, [qui dein ipse apparet.] Væ mihi; & quasi in ictu oculi transiens, ad locum sibi destinatum elapsus est. Mirum dictu & stupendum auditu, quod ille spiritus, qui heri in corpore invisibiliter latens eum, a quo beneficium orationis expetebat, ei se hodie sine corpore visibilem statim exhiberet. Divina vero miseratione permissum est, ut dum qualis ille fuisset meriti ostenderet, ad subventionis opera manifeste commoneret; & qui pro ereptione vitæ mortalis exauditus est, pro salute animæ audiri potuisset. Neque ad inferorum supplicia, sed ad purgandorum loca credendus est pervenisse, pro quo tantæ visionis auctoritate jussus est vir sanctus preces effundere. Multipliciter namque consulit humano generi multiplex misericordia Dei: ejus enim bonitati tribuendum est, quod [ad] consolationem & admonitionem vivorum se exhibent spiritus defunctorum; ut dum ex qualitate visionum causæ innotuerint necessitatum, ad rememedia excitentur beneficiorum.

[33] Reg. Vir vitæ venerabilis b Robertus, Abbas Novi-monasterii, piæ consolationis alimenta percepturus, [S. Roberto Abbati prædicit mortē,] sæpius ad Finchale descendit: cui semel recessuro vir Domini Godricus spiritu prophetiæ præmonitus dixit: Memento mei, Pater, quia in hac carnis corruptione faciem meam amplius non videbis. Abiit itaque Abbas, & lecto doloris incidens migravit a seculo. Cumque Godricus in cella sua consisteret, [ejusque animam videt in cælum ferri] vidit duos muros candidos ad cælum porrectos, in quo tres spiritus Angelici apparebant, qui spiritum præfati Abbatis in globo igneo ad superna deferebant. Quod cum quandoque Fratribus secreto referret, suspirans, in lacrymas & singultus prorupit, quamvis eos doceret exemplo, quanto ad cælestem patriam anhelare deberent desiderio. Contigit & quosdam de civitate gratia visitationis advenire, a quibus quid in ea diceretur novi, cœpit inquirere. At illi, tam populo quam Episcopo, dicebant, ingentem de obitu cujusdam Abbatis Roberti emersisse mœstitudinem; secunda siquidem feria defunctus est. Quibus ille: Non ita filii, sed Sabbato præcedente ad exitum cœpit urgeri: [cum anima Edithæ eadem hora mortuæ] non enim disponente Domino solus migrare potuit, quia cum eo bonæ vitæ femina de Hastingez discessit: adjecit quoque quod Editha c vocaretur. Et licet fuerunt longo terrarum spatio defuncti disjuncti, eadem tamen hora in eadem beatitudinis sorte sunt conjuncti, & adhuc vigent oculi qui hoc meruerunt intueri. Irruerunt autem in occursum ejusdem Abbatis spiritus nequam, sed decertantibus pro eo Angelis, diabolus in sua præsumptione confunditur, & in sinum Abrahæ ille beatus excipitur. Quibusdam Patribus oculis carneis similia videre legimus a Deo fuisse concessum. Venerabilis enim Pater Cuthbertus animam Sancti Aidani, & Beatus Benedictus animam Germani Capuani Episcopi vidit ab Angelis in cælum deferri; nec mirum si Godricus similia viderit, a quorum vita ejus conversatio dissimilis non fuit.

[34] [prædicit mortem monachi.] Loquente cum viro Dei Godrico sanctæ recordationis Abbate Ethelredo, quidam Frater Dunelmensis cœnobii, qui cum eodem Abbate venerat, loca sancta circuivit; & facta circuitione tandem super tumulum, quem sibi vir sanctus de petra exciderat, resedit. Quod ille intuens, dixit ad Abbatem: Merito frater ille tumulo appropiat, quia ejus in proximo dies depositionis instat. Rediens itaque Dunelmum, subito febre correptus, infra quindecim dies (juxta sermonem quem locutus est Sanctus) ad extrema deductus est.

[35] Germ. Sic cum adhuc junior eremita solitudinem suam excoleret, non hypocritæ captus elatione se sibi regendum tradidit, sed venerabilis Rogeri Dunelmensis cœnobii Prioris magisterio animi famulatum subjecit: a quo & regularis vitæ institutionem & spiritualis militæ formam accepit: erat enim præclaræ religionis & continentiæ monachus, & viro Dei specialis amicitiæ gratia constrictus. [Rogeri Prioris magistri sui] Hunc igitur, cum quadam die ad eum ex consuetudine venisset, & completo sacræ admonitionis obsequio ad monasterium rediisset, stratu quiescentem antiquus hostis reperit, & cum magno vocis & animi rancore convitiis lacessivit. Quare inquit ad illum delirum hodie venisti, & meas ei insidias detexisti? in vanum laboras in rustico illo: & hac vice id tui laboris præmium habe. Et hoc dicto intolerabilis fœtoris de posterioribus cum strepitu fumum ejecit, quem idem Prior cum ingenti cordis & spiritus angustia sustinens, signo vitæ sensibus impresso, vix evasit. [salutem æternam aliis indicat.] Idem igitur Pater cum præsentis vitæ cursum complesset, in senecture bona de mundo sublatus est: cujus depositio pluribus extitit moderati doloris occasio: non solum enim pauperum pius acceptor, sed & divitum extitit unicus consolator, unde neminem illi consimilem in Prioratu surrecturum universitas conjiciebat populorum. Aliquis itaque dolentium ad B. Godrici properavit asylum, & quam flebile religionis dissidium Fratribus Dunelmensibus accidisset, aperuit. Cui sanctus: Horam resolutionis ejus ante quartum ferme diem evidenter intellexi, & spiritum ejusdem ad paradisi [beatitudinem] perductum veraciter agnovi. Eo igitur mortuo vir Domini Godricus Priores Dunelmenses sibi præpositos elegit, & sub eorum regimine quoad vivebat militabat.

[36] Reg. Primo quoque conversationis suæ tempore, uno tantum contentus puerulo, solitarius habitabat: cujus custodiæ vaccam unam, quam ad vitæ sustentationem habebat, commendaverat. Quod ille, vcl quia tenerrimus erat, aut matutino sopore detineri solebat, crebrius officium negligendo præteribat. Quod sanctus Pater intelligens, accessit, [imperat vaccæ egressum ad pascuum & regressum] & cinctorium suum collo bruti animalis circumponens, audiente puero ait: Veni & sequere me, & mecum ad pascua procede; orroque sole de cetero sine ductore sola progdere, & meridie vel vespere cum tempus opportunum advenerit ad me mulgenda revertere. Fecit prout jusserat, tamquam id non bestiæ sed homini imperasset: & si forte in ecclesia fuisset, illa ad ostium sterit, & mugitum quasi eum advocans edidit; egressoque ubera mulgenda præbuit, & deinde quo volebat abiit. Et qui vidit hæc sua relatione testimonium perhibuit, quatum maturus moribus & ætate gravis extitit.

[37] Quidam Dunelmensis incola consequestus est viro sancto, [prævidet mortem & beatitudinē multorum.] quod a suo diutius jejunasset alloquio Cui ille, Sicut nunc primo, sic me vides ultimo. Dicta fides continuo sequitur: quia homo ille subita valetudine corripitur, & mittens sanctum consuluit si ab illa ægritudine convalescere posset. Et respondit. Dispone domui tuæ, tuasque facultates pauperibus erogare festina, quia morieris tu & non vives. Quo audito fecit sicut in mandatis accepit, & illico humanis rebus excessit. Multorum siquidem exitum vir sanctus prævidit & prædixit, multorum spiritus ad gaudia ferri conspexit, multorum animas orationibus suis & lacrymis mercatus a tormentis eripuit.

ANNOTATA.

a Ecgraphum Solamentis afficere, quod sensum non faciebat.

b S. Robertus Novum monasterium in Northumbria Ordinis Cisterciensis construxit anno 1137, at mortuus est anno 1159 die 7 Iunii, quo inscriptus est Martyrologio Romano: in cujus Vita eadem latius explicantur. Congruit autem littera Dominicalis anni istius, quæ fuit D, atque adeo dies Sabbathi mortis diem immediate præceßit.

c Eadem de Editha leguntur in dicta S. Roberti Vita.

CAPUT V.
Sanitas ægris collata. Spiritu prophetiæ futura prædicta, procul absentia cognita. Tentationes superatæ.

[38] Reg, Sed neque ei gratia curationum defuit. Quidam enim Clericus, postea Dunelmensis Archidiaconus, vi febrium laborabat: desperatio demum languentis gravius urgebat metum. Reperto igitur salubri consilio, [Plures pane benedicto sanat.] jussit se ad Eremitam, qui in proximo habitabat, equo deferri. Positusque Patris benedictione, & imperante illo de fructibus hortuli & pane percipiens, mox se sanatum intellexit; & rediens nullo sustentamine suorum indiguit, quorum sublevamine portatus advenit. Abbas quidam a Beato viro recessurus, aliquod sibi munusculum dari petiit, cui ille panem de sportula productum porrexit: de quo, sicut idem Abbas referre consuevit, quindecim ægroti qui variis confecti laboribus defecerant sumpserunt, & pristinæ sanitati sine mora restituti sunt. [moribundum:] Quidam de vicino pariter & amico moriente miserandas patri querelas detulit; cujus ille dolori compatiens, panem signo vitæ consignavit: qui de meritis viri venerabilis nihil hæsitans, panem prælibare tentavit, & confestim suæ fidei merito convaluit.

[39] Totum post hæc militem Christi impetigo ulcerosa vestierat, [Vlcera sua stramine perfricat,] adeo quod ex se virosam indesinenter evomeret putredinem: at ille dira solatia diris hiatibus applicabat, quos immisso sale stramineis tortis ad sanguinis effusionem perfricabat, dicens: Si Deus punit in me quod deliqui, puniam & ego ut evadam quod merui. Cumque magis acedia laboris quam angustia doloris lassaretur, eidem ministrum operi crudeliter adhibuit: quo fatigato, ad sua tormenta tortore suo ipse gravior rediit, manum pro medico & ungues pro unguentis habens. Nec ab hac consuetudine destitit, donec omnis penitus infirmitas evanesceret, & succrescentis cutis novitas infantilem æqualitatem indueret. Alterum igitur Job Godricum dixerim, ille namque testa saniem rasit, iste contorto stramine detersit.

[40] Inter cetera dona divinæ potentiæ donum quoque acceperat prophetiæ. [novit altercationes procul exortas:] Orta est enim in orientalibus Angliæ partibus, inter ministros Regis & Episcopi Dunelmensis, super hospitiis regiis violenter occupatis altercatio: jam jamque eductis gladiis vulnera & verbera contumeliosa pervenerant verba. Quod Godricus, in nostri Occidentis angulo latens, spiritu comperto, mittens monachos Dunelmenses suadebat, ut pro suo incessanter orarent Episcopo, ne forte in eum Regis exarserit indignatio. Redeunte autem Episcopo ita notum est contigisse, sicut olim innotuit beati viri præmonitione.

[41] Sciscitante quodam amico suo, in Londoniæ partibus ægrotante, [sanitatem ægro prædicit:] si moreretur, sanitatem pollicens, peregrinationem futuram ad S. Jacobum præconabatur. Ad quem cum ipse puerum postea dirigeret, excusantem, quod nec hominem nec ejus domum aliquando vidisset; villam in qua manebat & situm domus, quam nec ipse viderat, ita descripsit, quod illuc sine duce veniret, & sine indice utrumque plene probaret.

[42] Venientem ad se Priorem Dunelmensis [cœnobii] corripuit, quia curam loci illius sibi delegatam negligeret, dum fruges egentibus destinatas a non egentibus consumi permitteret. Cumque hæreret, & præ stupore sileret; & tres illum viros in silva obvios habuisse dixit, [indicat qui aliis in via occurrerint] & equitaturam & equorum species, & eorum salutationes, & illius silentium patenter edocuit. Tales, inquiens, sunt qui hic omnia consumunt. Cuidam Fratri de ministro suo querimoniam fecit, quod sacculum plenum frumento tulisset, & uxori suæ secreto transmisisset: signumque dedit quod priusquam extrema nemoris occupasset, quemdam equum rufum & sedentem in eo hominem calvum, qui sacculum ferebat, obvium habuisset. Eoque asserente sic esse, minister qui propius astabat confusus expavit, & de præsumptione temeraria pœnitentiam egit.

[43] Alius Dunelmum eadem die ex præcepto Patris reversurus adiit, [& quid acciderit.] & a quodam Dunelmensi caseum Patri deferendum accepit, quem vespere domum divertens uxori ostendit. Cujus illa protinus edulii desiderio exarsit, & per gulæ concupiscentiam novam exhibebat Evam. Mane facto venientem Pater de mora reprehendit, & aperiens (mirante illo & tremore confecto) quid in via egisset, caseum mulieri deferri jubet. Melius est, ait, ut esurientem & contristatam inde reficiat animam, quam copiis nostris superfluam præbeamus annonam. Quare alterum repræsentabat Helisȩum operis similitudine, qui longe positus agnovit quid Giezi deliquisset in itinere. Factumque est ut singuli præsumere metuerent, dum eum nihil latere intellexerunt.

[44] [2 monachis ruinam prædicit.] Venerunt ad eum duo fratres gemini, cum duobus Conversis, quorum ille faciem diligenter contemplans, cœpit cum lacrymis ingemiscere, & ventura religionis discrimina prædicere. O quanta, ait, aliquibus nostrum imminet ruina! Vigilate igitur, & orate, ne in tentationem intretis, sed faciem Domini in confessione præoccupetis. At illi dira notabant vaticinia, sed negligentius quam oportebat declinare satagebant: non enim illius anni medietate transacta unus Conversorum ad seculum rediit, & alter in adulterio deprehensus genitalium mutilationem accepit.

[45] [& incolumitatem absentis novit:] Duo fratres carnales in Norwegiam secesserant, quorum seniorem mater deflebat mortuum. Adiit autem patrem cum lacrymis, solatium quæsitura doloris. Ad quam ille: Consolare, & neturberis, filia, quia vivit filius tuus: nunc etenim in Norwegia fui, & utrumque bene valere perspexi. Evolutis vero aliquot diebus de Norwegia quidam affuit, & sicut vir Dei dixerat ita fuisse mulier lætabunda cognovit.

[46] Venit quoque illuc quidam Miles de Angliæ Nobilibus, ad Curiam Regis profecturus. [item regnaturum in Anglia puerum:] Cumque de Rege & statu regni sermo fieret, Godricus puerum in Anglia prædixit regnaturum. Et tunc qui aderant, de quo diceret, hæsitabant: sed coronato in proximo Henrici secundi filio juniore a Henrico, vera ejus fuisse vaticinia prædicabant. Mirabilis igitur est in spiritu prophetiæ gratia, quia & futura sicut præterita novit, & absentia ejus virtute penetravit.

[47] Frater quidam post disenteriæ morbum in lienteriæ incidit incommodum. [& amico zona transmissa sanitatem] Cui vir Domini zonam suam transmittens, dixit; Zona ista præcingere & sanaberis; receptaque salute ad me memento festinare. Mirabatur ille, & confidens in Domino artus debiles ea præcinxit, & de confinio mortis evasit, ascenditque naviculam: erat enim Lindisfarniæ Præpositus: & territorio Guirvensis ecclesiæ applicuit, & zonam requirens non invenit; & quo devenerat diu secum pertractans, divinitus sublatam agnovit: si enim, juxta exemplum reverendissimi Patris Cuthberti, quilibet ad eam invalidi currerent, & optatam salutem minime reportarent, impotentiæ viri Dei derogarent.

[48] Mulier quædam gravis infortunii vitio se prȩpeditam deflebat, [cadem partus facilitat] quia pariens tres filios abortivos ediderat. Cui vir sanctus condolens, zona sua se præcingens, dedit illam viro suo; præcipiens ut hora pariendi uxor sua se accingeret, & solito in perpetuum sui partus dispendio careret. Alia quoque simili fatigabatur accidentia, & zona illa præcincta ejusdem virtutis in se miraculum est experta.

[49] Matronam nobilem post partum ægritudine gravi depressam, pane a se transmisso saluti restituit. Aliam quoque, [& alios ægros sanat:] corrigia qua lumbos suos cinxerat præcinctam, a constipatione lateris sanavit. Cuidam etiam amico, petenti aliquod sibi munusculum pro benedictione dari, partiunculam zonæ, quæ de veterum pannorum fissuris consuebatur, tradidit; admonens ut illud sibi, licet ignobile donum reservaret, quia quibusdam infirmitatibus acceptabile foret. Erat autem Clericus, cui tam indesinens sanguinis fluxus e naribus profluxerat, quod non tam sibi quam suis desperatus jaceret. Zona vero capite præcincto, protinus sanguis restitit, & ab omni languore convaluit. Exinde nulli prægnantium est circumposita, quæ non ad ejus complexum a periculo partus fuerit liberata.

[50] Germ. Venerunt de longinquo Miles quidam & uxor ejus; & cum gemitibus & lacrymis ad sancti vestigia provoluti, siqua essent dolorum remedia supplicabant. Illo autem tam longi itineris & tantæ amaritudinis causam inquirente, respondit Miles, plures se de conjuge filios sustulisse, nullumque, qui eorum senectutem consolaretur annosam, & oculos clauderet, & in hereditatem succederet, vivendi gratiam accepisse: cum enim vix ipsa lucis primordia libassent, infausta clade prærepti singuli nobis singulas amaritudines intulerunt. Quorum Christi famulus compatiens doloribus, sustinere jubet, quatenus si quid consolationis divinitus innotesceret, de oratione rediens indicaret. Reversusque continuo ait viro: [eadem oblata prædicit pariendos liberos sanos,] Vade, & in loco tuæ mansionis domunculam novam præpara; in qua conjux tua maneat paritura: præcepitque ministro zonam afferre. Cumque una de alba lana allata fuisset: Profer, inquit jocose, alteram: decet enim mulierem nobilem, zonam habere nobiliorem. Dansque eam mulieri, hortabatur illa corpusculum præcingere, cum assuetos pariendi metus præsentiret imminere. Accepta igitur cum gratiarum actione venerandi Patris benedictione, ad sua sunt reversi, verborum ejus dulcedine & salutari eruditione & munere recreati. Concepit itaque mulier & peperit filium, & multam postea de viro suo sobolem sustulit, nec aliqua partum antiquæ præsumptionis molestia secuta fuit. Defuncto autem viro Dei, [quod etiam factum post illius obitū,] putabat antiquus hostis (sicut ex eo quod refero opere liquet) quod virtus ejus cum vita defecisset. Cum enim ad octavum partum pervenisset, & filium qui adhuc superest edidisset, astitit ei de nocte jacenti puerperæ quidam rufus, horridi vultus & terribilis aspectus: & eam manibus corripiens, & supra mulieres, quas longiores tunc excubiæ in soporem coëgerant, in sublime ducens, in atrium projecit. At illæ sonitu quem ex casu fecerat expergefactæ, cœperunt subito stupore femineo contremiscere, & cognito quod in Domina factum fuerat, vehementer expavescere. Jamque idem inimicus ad ostium processerat, & fimbrias zonæ quam in levando ruperat, in manibus tenens, & foras ferre non prævalens, ibi cum indignatione reliquit; [ringente dæmone.] & terribiles in eam obtutus retorquens, abscessit; manifeste docens, quia de victoria mulieris & sua confusione doleret, & nullas deinceps in eam sæviendi vires meritis sui protectoris haberet. Eadem adhuc zona, apud posteros digna veneratione custodita, loco Reliquiarum perseverat; & si aliquando inter colloquia de operibus viri Dei agitur, hanc quoque virtutem nosse cupientibus, quasi testis in medium profertur; sed & fimbriæ, quæ ei assutæ sunt, evidentiorem veritati fidem attribuunt.

[51] Servierat aliquot annis quidam adolescens beato seni, qui animo statuit & voto confirmavit Hierosolymam proficisci. Cujus cum idem Pater desiderium agnovisset, ad peregrinationem hortabatur; [peregrinaturo præscribit Confessionem.] nihil asserens in hac vita beatius, quam auctorem vitæ illic quærere, ubi pro vita hominum vitam suam dignatus est pretium exhibere. Monebat autem Sacerdotem quemlibet consulere, & in lavacro Confessionis conscientiam ab operibus mortuis abluere. Labor, inquiens, sine fructu est, pedibus velle proficere, & gressu cordis claudicare. Fecit itaque servus prout jubebat Dominus, reversusque ad Patrem licentiam cum benedictione postulabat. Cui Godricus: Quare non fecisti sicut imperavi? At ille: Vere feci: totam cordis mei domum everri diligenter, & omnia delicta juventutis & ignorantias, quas accensa memoriæ lucerna scrutari poteram, per Confessionis ostium ejeci. Ad hæc Sanctus: Non fecisti: [& postea indicat omissum peccatum.] adhuc restat unum: Cum enim in multitudine gravi Rex scotorum hostibus suis occurreret, tu tuique complices fruges cujusdam pauperis eremitæ violenter diripuistis, & coævis vestris, quibus media defecerant, pabulum præstitistis. Cumque ille super his coram Rege querelam deposuisset, turbatus Rex jussit eos per ministros inquiri & comprehensos suæ præsentiæ exhiberi. Vobis ergo duce eremita & indice repertis, & ante Regem constitutis, unum e duobus proposuit eligendum, aut impositam infamiæ notam juramento purgare, aut abscissis dextris pœnam tantæ iniquitatis excipere. Vos autem elegistis potius perjurio Creatorem vestrum offendere, quam in opprobrium sempiternum mutilationem membrorum sustinere: & in hoc duo mala commisistis, quia peccato latrocinii peccatum sociastis perjurii: hoc est illud unum quod necdum cordis excitavit contritio, nec oris eduxit confessio. Quibus auditis adolescens vehementer obstupuit, & ad pedes Patris procidens, ita accidisse cum lacrymis asseruit: In duratum, ait, erat cor meum, nec poterat horum memoria aperire cordis obtutum. Cum ergo scriptum sit; Homo videt in facie, Deus autem in corde, quærendum est qualiter in corde alterius quod latebat videre potuit, quod ipsum latebat in quo latuit. [1. Reg. 16, 7] Sed si sancti Spiritus virtutem intuemur, quæstionis obscuritas submovetur: quia pectoris oculum quem repleverit in alterius cordis dirigere potuit arcanum, cui cor omne patet, & (sacro testante eloquio) nullum latet secretum. [in Mis. de Spir. S.]

[52] [Ignem precibus extinguit.] Sedens aliquando ad ignem & calefaciens se, jussit puero ligna fumantia ejicere & sicciora supponere. Quibus ad parietem proximæ domus, cui capella de virgis constructa & fœno contecta contigua adhærebat, projectis, domus illa succenditur, & surgente in altum flamma volitantibus scintillis tota contegitur. Exiit ergo senex, & respiciens in cælum se cum lacrymis in orationem dedit; miroque modo virtute compunctionis ignem extinxit, ac si ex ejus oculis rivus aquæ in incendium defluxisset.

[53] Quidam Frater de Ordine Cisterciensi, gravi carnis tentatione vexatus, in pravæ demum consuetudinis foveam dilapsus est. Qui licet ad Confessionis remedia sæpe confugerit, spiritumque lacrymis & jejuniis purgaverit; succedente tamen tentationis articulo ablutiones illas repolluit, & a consueto lapsu carnis abstinere non potuit. Veniente ergo ad virum Dei suo Abbate, venit pariter & ipse: sedensque coram eo, [occulta cujusdam peccata redarguit,] simulabat se cujusdam amici diutinam peccati miseriam & desperationem ad ipsum deferre, rogans quatenus si quod salutis responsum haberet, b ei transmitteret. In quem oculos intendens ille; Quare, ait, Frater, talia voluisti perpetrate? Cessa jam nunc, cessa: neque enim culpa amplius est iteranda, quæ Deo simul & hominibus est abominanda. Ad hæc Frater: Domine ego ille non sum, alius est de quo locutus sum. Cui Godricus: Vere tu idem ipse es, qui hoc sic & sic operatus es. Deprehensum se ergo intelligens, salubriter erubescens, ad vestigia Patris procidit, [& pœnitenti perseverantiam promittit:] & misericordiam postulavit: dataque benedictione, ait ei, Surge, & cum Abbate tuo proficiscere. Porro Deus omnipotens hoc peccatum grande tibi remittet, & ulterius eo te pollui non permittet: multa vero incendia a carne, stimulos a corde, & jacula patieris ab hoste. Abiit igitur, & multoties aura tentationis pulsatus, juxta sermonem viri Dei iterum pollutus non est: ac si diceret cum propheta: Impulsus eversus sum ut caderem, & Dominus suscepit me. [Ps. 117, 13] Hic postea Abbas effectus est: & qui jam pridem se ipsum regere non potuit, cooperantibus ei sancti Patris orationibus per vitæ meritum multorum Pater esse meruit.

[54] Venienti ad se Adsæ Abbati c Furnaisensi idem Pater cum gaudio occurrit, & facta juxta morem oratione in osculo pacis excepit. Sedentibus illis & circumsedentibus qui cum Abbate venerant viris religiosis, scire cupiens vir Domini, [exponit Abbati apparitionem dæmonis sub specie mulieris:] si qua consolationis aut eruditionis in Abbate polleret gratia, ita exorsus est: Oranti quidem mihi, Pater, hodie, quædam ut videbatur astitit femina, dissimilis quas nutrit mundus iste, muliebribus, vestimentis induta viridibus, capite quoque incomposito, nigro linteamine circa collum involuto: oculo simplici & passu humili speciem pietatis prætulit: flexit siquidem genua, deosculabatur terram, tundebat pectus, & verum in omnibus præsentabat corpus. Fatigabar admodum ex ejus visione, & surgens volebam ejicere; Vade, aiebam, foras, discede a me, discede pabulum mortis, & fomes peccati, & totius caput iniquitatis. Sed quanto anxius insistebam, tanto audacius se ingerebat. Cum ergo sermo non proficeret, addidi ut in nomine Trinitatis sanctæ abiret. Quo dicto mox evanuit. Antequam intrasset bene mecum erat, nulla in cogitatione commotio, nulla a carne pulsabat inquietudo: quamdiu vero mecum erat, fiebam ad orandum & meditandum negligentior, & quodam animi tædio affectus ipse mihi gravior: ea autem recedente ad me redii & redditus sum ipse mihi. Vobis igitur, quibus ex cura Pastorali incumbit simplicitatem nostram Sanctorum Patrum exemplis fovere, & auctoritatibus instruere, dicere convenit, quid nostra fragilitas agere debeat si qua hujus consimilis tentationis novitas emergat. Dixitque Abbas: Quæ videbatur mulier, non erat; malignus enim spiritus idcirco in forma mulieris apparuit, quatenus ex ejus contemplatione carnis scintillam succenderet, & per fervorem carnis fervorem extingueret tuæ devotionis. Adventum etiam nostrum præsentiens, moliebatur aliquid, quo spiritualem ædificationem impediret, vel aliquid aliud quod vestræ saluti minime conveniret. Adhæc Godricus: Vere, Pater, ita est. Audientes hæc Fratres mirabantur, dicentes: Vere servus Dei est iste.

[55] Reg. Venientes ad cellam Godrici rusticus quidam & uxor ejus, filiam suam extinctam secum deferebant: quam sacculo quidem, ut egredientem ea calliditate prævenirent, involverant, stabantque præforibus præstolantes cum silentio. Eo tandem egresso cum lacrymis occurrerunt, & saccum cum corpusculo ante pedes ejus projecerunt, supplicantes quatenus pietati condescenderet, dum filiam eorum resuscitaret. Substitit ad hæc Pater, & abhorrens vehementer expavit: [Puellam resuscitat,] tantæque virtutis gratiam suis meritis imparem dicens, lacrymas eorum & preces repulit & recedere jussit. Illi vero corpus in ecclesiam intulerunt, & juxta altare relinquentes, protestati sunt, quod eam eis vel divinitus redderet vivam, vel humanitus sepeliret defunctam. Vespere igitur facto vir sanctus de labore rediit, & corpore reperto fusis ad Dominum precibus orabat, ne peccata sua aspiceret, sed fidem hominum illorum dono suæ virtutis approbaret. Illucescente itaque tertiæ diei diluculo, ab oratione Sanctus consurgens, quemdam propius sonitum advertit: & respicens ad altare, vidit puellam de sacco egressam per parietem deambulare; vocatisque secreto parentibus filiam suam eis viventem restituit; & hujus miraculi perpetuum quoad viveret indixit silentium. Hoc cum Fratri Reginaldo sæpius referret, testatus est, numquam in tanta corporis & cordis contritione extitisse.

[56] Antiquus hostis formosæ mulieris decorem induit, & sedenti viro religioso collaterans, in faciem ejus procaciter intendens, [dæmonem in forma mulieris apparentem fugat:] prorupit demum in ampullas: O Godrice, quem te ipsum facis, nomen solitarii indigniter usurpans & simplicium corda seducens? Cui ille: Meritis meis nulla debentur præconia, quia homo peccator sum. At illa: Mulierum contubernia cur ita declinas, qui in earum conceptus es spurcitiis, & propriis sordibus factus es detestabilis? Et respondit: Ancillas Christi omni honore prosequor, incestas autem quasi filias perditionis abhorreo & abhominor, & si aliud es quam te esse simulas, in nomine Domini nostri Jesu Christi tibi fugam indico. Statimque non comparuit, & se vere speciem fuisse diabolicam recessus celeritate prodidit.

[57] Dormivit aliquando Godricus, & astitit ei quidam dicens: Surge & fode &, [vincit spiritum avaritiæ,] quem reperies in illo loco thesaurum tolle, tibi namque servavimus illum. Volvebat secum evigilans quid ageret: novit quidem bonum esse de mammona iniquitatis amicos facere. Pia demum urgebat ambitio: surrexit & fodit, & secreta terræ altius penetravit. Et ecce nigri pueruli de effossis cespitibus proruperunt, & in eum cachinnantes pilulas fumigantes jaciebant. Quos ille non infantes esse, sed dæmones advertens, Recedite, ait, recedite: quod vestrum est percipite & possidete: pecunia thesauri vestri vobiscum sit in perditione. Adeoque post hæc in se ambitum domuit, quod nihil umquam auri vel argenti sibi reponere nec contingere voluit, sicque avaritiæ spiritus qui ei semel illudere conatus est, proprio semper conamine devictus est.

[58] Autumnali tempore eo in pomerio suo deambulante, & poma quæ egenis qui convenerant largiretur colligente, affuit inter eos & sathan, [ab eodem rogatus pro caritate aliquid,] sepesque circuiens & locum inspectionis diligenter explorans clamabat: O eremita, o eremita, de pomis tuis nobis da. Cujus cum ille vocem audiret, & non precem esse pauperis, sed illusionem proditoris intelligeret, respondit: Frustra petis nisi pro caritate rogaveris. At ille: Pro caritate postulo, pro caritate postulo: neque Caritate, sed Carah infringens potius quam eloquens edidit; quia caritatem dicere non potuit, cujus virtutem habere non novit. Hæsit in hoc sanctus, & ponderabat apud se quid ageret: [sic ei donas,] dare metuit & negare non potuit: si enim daret, tentatoris imperio quodammodo parere; si vero negaret, in caritatem quam obtinebat videretur offendere. Scriptum tamen sciebat, Omni petenti te da: unde nulli negandam esse caritatem censebat, nec etiam ipsi inimico, licet in causa caritatis dolos exquireret. Tria ergo poma ei porrexit sub nomine sanctæ Trinitatis, dicens: Accipe, & comede, & Deo gratias age. [ut humilitate superet:] Quibus acceptis terribilibus in eum oculis tentator respexit, & cum cachinno intulit: Tune es Dominus hujus fundi? At ille; non ego sed Christus. Rursum tentator: Tu es sanctus Eremita? At ille: Non sum sanctus, sed servus inutilis & indignus; qui ut peccata mea defleam, hanc vastam incolo solitudinem. Ad hæc humilitatis responsa hostis devictus abscessit, & omnem locum illum ingenti fœtore replevit, tantamque post se verendorum proceritatem exhibuit, quod vir sanctus dum hæc videret immensas ex horroris magnitudine molestias introrsus exciperet.

[59] Quia innumeros de hoste triumphos tulerat, innumeras ei nocendi machinas intendebat. [alias eum per puerum aqua benedicta fugat,] Adfuit ergo in ea qua solebat corporis magnitudine, & pendebant ei multæ ante & retro quasi connexæ funiculis ampullæ. Ingressusque cellam, nunc unam nunc alteram protulit, & viro sancto gustandam obtulit. Cujus ille molimina præsentiens, viriliter respuit, & astanti puero ait: Vade, & aqua benedicta istum perfunde, & cum de ecclesia exire conspexeris, cave ne eum extra limina prosequaris. Fecit ut jusserat, hostem aspersit; & imperii Patris immemor, post illum foris cucurrit: quem ille cum indignatione respiciens, ori ejus unius ampullæ guttam infudit, & cum cachinno insultans evanuit. Cœpitque collum cum gutture acrius intumescere, & os cum lingua & faucibus, quasi sumpto veneno, triduo velut in mortem amarescere. Ad Patrem igitur accessit, & de inobedientia pœnitentiam agens, & percepta benedictione protinus de peccato liber, languore quoque convaluit.

[60] Solebat etiam tanta cellam ejus ingredi turba dæmonum, quod præ multitudine excederent numerum. Nullæ enim formæ extiterant: [varias a tentatore molestias sustinet:] humanam naturam & bestialem varia dissimilitudine juxta poëtica figmenta confundebant: & aliquando neque sicut homines neque bestiæ, sed sicut sacci aliqua congerie pleni præcipitando & saltando se ferebant, & verba blasphemiæ jaculabantur. Erat autem ei moris quoties adessent suspirando fremere, & quo divertebant aciem dirigendo edocere. Adolescens quoque prædictus similiter eos quandoque vidit, & quam variis formis Domino suo illuderent comperto, vexillo Crucis se munivit: & credens se posse in illos arrepta securi ruere, mirantibus qui aderant ejus constantiam Fratribus & nihil videntibus, ferrum fortiter fixit in pariete. Idem quoque puer ægrotanti Patri assedit, & grossioris fabæ epulum porrexit. Irruens autem spiritus nequam, discum de manu tenentis evertit; & illo in pallorem & tremorem converso, cum strepitu maximo in tenues auras resolutus est. Astitit etiam ei aliquando spiritus terribilis & ait: Quia, Godrice, mihi potestas in te grassandi non conceditur, de populis hujus regionis per pestilentiam & famem triumphare permittitur: omnia quippe e terra nascentia conteram & disperdam. Exivitque continuo, & ex ore nigras densasque nebulas evomuit, tantaque imbrium secuta est inundatio, quod absorptis terræ frugibus assueta fertilitas deperiret; & Northanhymbrorum populus, quia Dei beneficiis ingrati peccando extiterant, fame valida contabescerent. Quædam ei post hæc ineffabilis formæ mulier apparuit, [roboratur visione Angelorum.] & ad turpes visus provocavit: sed orante eo species diabolica in se confusa recessit. Dicebat enim se sæpius in oratione, Angelica fuisse roboratum visione, cellamque suam cælesti lumine non numquam splenduisse: & hoc ei signum adeo fuisse auditum, quoties divinæ lucis meruisset adventum. Interrogatus autem quandoque quare spiritus nequam ecclesiæ limites possent ingredi, asserebat se vidisse dæmones super sanctum altare conscendere, frequenter de sacrario prorumpere, & se ad latera altaris intra sacra Missarum solennia impudenter congerere. Aquam quoque benedictam eos aliquoties non effugere, sed ejus aspersionem & contactum patienter excipere. Magna igitur ei in effugandis spiritibus immundis a Domino virtus collata est, totusque vitæ ejus excursus cum eis & eorum principe fuerat conflictus.

[61] [Spiritus S. & Christi sub Missæ.] Inter sacrosancta Missæ solennia vidit in spiritu arborem palmæ de supernis secus cornua altaris descendere, in cujus cacumine ales incomparandi decoris residebat, & applaudens cælestibus Mysteriis studiosius intendebat: peracta vero Missa ales cum arbore pariter in altum conscendens, se sancti viri obtutibus subtrahebat. Nec mireris si hanc visionem contemplari meruit, quia sæpius inter secreta Missarum Dominum Jesum carne indutum in altari conspexit [descendentem] ad se, & inde ad cælos ascendentem ad dextram Patris considere. Sic etiam aliquando de forma d sua mirabiliter egressum, conspersum sanguine totum est contuitus, quemadmodum pro nobis factus hostia in patibulo crucis fuerat affixus.

[62] [novit uxorem a marito læsam.] Pauper, frigore compulsus, relicto opere de silvis rediit, & obmurmurantis uxoris caput baculo vulneravit. Quem mane ad se venientem beatus vir corripuit, & quam violenter in conjugem exarsit penitus edocuit. Stupebat ille non mediocriter, admirans qualiter hæc viro absenti innotuerint; suique rearus veniam sub hac conditione impetravit, ne de cetero in thori comitem quippiam tale præsumeret.

ANNOTATA.

a Henricus filius in regni societatem a patre adscius & a Rogerio Archiepiscopo Eboracensi est coronatus 25 Iunii 1170 ergo 35 diebus post obitum S. Godrici.

b Expunxi, quia sensum non habebunt hæc verba: Orationem siquidem ejus Deo commendaverat.

c Fornessia seu de Furneis, primum Ordinis Cisterciensis monasterium in Anglia, fundatum anno 1126, aliis sequenti 1127 a Stephano Bononiæ Comite dein Rege Angliæ, situm in diœcesi Eboracensi.

d Forma, videtur hic accipi pro Eucharistico pane in orbem figurato & figura Crucis aut alia eodem spectante signato: quod ad alias hujus voci significationes, in Cangiano Glossario fuse deductas, addi poterit.

CAPUT VI.
Varia S. Thomæ Ep. Cantuariensi prædicta. Visitationes cælestes. Morbus, Obitus, Sepultura.

[63] Reg. Venit ad famulum Domini Godricum monachus quidam de cœnobio Westmonasterii, [Post alia quædam] & plusquam plures earum rerum quæ animum moverant inquisitiones adjecit inquirere; quis ministro suo duellum commissuro proveniret eventus, & si conjunctus patibuli suspendio finem foret accepturus. Cui vir Domini: Non, ait, membra sicut tu putas aut hereditatem amittet, sed pace citius cum adversariis reformata, omnis ille tumultus belli conquiescet. Cœpitque ab eo, ad hæc hilari iam effecto, percunctari, si notus esset illi qui nuper fuerat ordinatus, Thomæ scilicet Cantuariorum Pontifici. At ille, quia de viro sibi penitus incognito perquirebat mirabatur, & illum se cognoscere, & ab illo cognosci fatebatur; dixitque, Pater scisne & tu eum? [prædici S. Thomæ Cantuariensis exilium,] Cui vir Domini: Ego quidem oculis corporeis hominem non vidi, sed oculo cordis frequenter conspexi; & si faciem ejus intuitus fuissem, nullo indice inter multos etiam positum agnoscerem. Obstupuit ille, & agente metu quæstionem super his non audebat apponere. At demum vir Sanctus intulit: Habeo quædam revelare Archiepiscopo illi, quorum tuæ fidei secretum ut ei annunties committere decrevi. Quo libenter annuente, siquidem bonum esset & utile, subridens senior ait: Ego omnia bona ei semper opto, verumtamen vice mea eum salutare memineris, & instanter suggerere, ne quod animo agendum instituit omittat; quia gratum Deo & acceptum fore perpendat, multaque dura & aspera patietur. Quia de Ecclesia sua expulsus in exteris regionibus diutius exulabit, & peracto pœnitentiæ suæ tempore, cum ampliori honore quam egressus est ad Sedem suam remeabit. Hæc omnia Frater ille Archiepiscopo referebat: Qui mandata viri venerabilis devote suscipiens, ei Epistolam, multæ dilectionis dulcedine perfusam, cum absolutione peccatorum suorum, quam sibi per memoratum Fratrem acquiri postulaverat, direxit, & se fraternitati suæ & orationibus sedulo commendavit. Infra igitur sex menses sequentes, orta inter Regem & Archiepiscopum super libertatibus Ecclesiæ contentione, Archiepiscopus cum suis in exilium a condemnatus est, & vera esse viri Dei vaticinia multis miseriis expertus est. Illoque per b aliquot annos exulante, Frater memoratus ad partes Occidentales directus, [ac demum reditum ab eodem:] memorandi Patris colloquium aspiravit; & quamdiu Archiepscopus exilii fastidia protraheret, cum quotidie majorum malorum suæ vitæ crescentibus augmentis nulla suis reconciliationis aut reversionis spes esset, sciscitavit. Ad hæc sanctus: Longum semper quisque deputat, qui sub adversitatis jugo laborans quietis beneficium expectat: prius tamen pœnitentiæ suæ tempus explebit, & sic Regi confœderatus ad sua redibit. Pridie igitur ante gloriosi Pontificis passionem Frater ille Cantuariam venit, & a Domino Archiepiscopo perquisivit si quid eorum quæ ei prius Eremita Godricus ipso mediante mandaverat, meminerit. Cui Dominus Archiepiscopus: Optime, sed ille jam de mundo migravit ad Dominum, & nos exequiarum solennia persoluimus, licet bonorum nostrorum non egeat, quia cum Christo feliciter in cælestibus regnat, & singula mihi sicut prædixit evenerunt: quia ego Archiepiscopus tantum Cantuariorum exilium subii, sed nunc totius Angliæ Legatus in Angliam redii.

[64] [ejusdem jā exulis nuntio] Dominus Cantuariensis, diutina exilii fatigatione decoctus, cum adhuc pendulas in Galliis moras protraheret, ad venerabilem Eremitam secreto nuntium direxit; ut quia eum spiritu prophetiæ pollere didicerat, apud ipsum exquireret, quem denique dolorum finem immanitas malorum inveniret. Stetit jam jamque præ foribus [nuntius]. Quo vir Domini per intercessorem accepto, movebatur animo: Quid, inquiens, a nobis ille Cantuariensis exigit? An hic Prophetam aliquem quærit? Miror virum magnum ad tantam animi parvitatem devolutum. Mittit sapientissimus ad fatuum, sanctissimus ad peccatorem novissimum, Anglorum Primas ad rusticum. Fatigabatur interea nuntius, quia ad ejus colloquium per octo ferme dies non habuit accessum, & longiorem expectationem ducebat otium, cum impensi laboris non meruisset effectum. Proruit deinde in contumelias: [vediturum affirmat,] Talem, ait, senem non vidi, nec in aliquo sene tantam indignationem reperi, Pulso, non aperit; clamo, & non audit; mitto, & non admittit. Revertar igitur, sed si vacuus apparebo, ingratus. Godricus vero accensam divinæ inspirationis lucernam diutius sub modio silentii includi non sustinens, aperiri ei jubet. Quo ingresso, Revertere, ait, & dic Domino tuo, [sed cito post moriturum.] ut oculo cordis solerter invigilet: nec eum venturæ tentationis aura perturbet. Lætitiam etenim ei & tristitiam annuntio: lætitiam quidem, quia regiam in proximo amicitiam consequetur, & cum honore plurimo Ecclesiæ suæ & suis restituetur, & majora nascentur omnibus Anglis in ejus reditu gaudia, quam olim in exulaturi egressu resonabant lamenta. Tristitiam autem, quia ficta serenitas illa, inauditæ iniquitatis & crudelitatis repente obducetur nebula: at tunc Godricus non erit in carne victurus. Replica etiam & sæpius repete, quia infra novem mensium terminum finis cum eo finietur ex omni parte. Quod cum ipse audiet, ejus quoque mysterium intelliget: perceptaque benedictione discessit. Factumque est. Duobus fere mensibus transactis vir Domini Godricus ex hac vita migravit, & venerabilis Archiepiscopus in gremio matris Ecclesiæ gladiis iniquorum cæsus, sicut vir Dei prædixerat, gloriosa passione oceubuit: & dum solus cecidit, multos ad libertatem erexit.

[65] Eremita quidam memorabilem Patrem adiit, & de loco, [omnia circumquaque sita & facta in spiritu novit.] nuper sibi ad incolendum a Dunelmensi Antistite concesso, ejus consilium expetiit: cui ille situm loci ipsius descripsit, & quam amœnus & sancto proposito quam accommodus foret exposuit. Hæc audiens mirabatur, quod omnia, quasi visu corporali complecteretur, dissereret. Subridens ad hæc Pater: Hodie, ait, per locum illum transii, & singula exploranda circuivi. Dicebant enim de eo quod absentia jam longe posita quasi præsentia, omniaque quæ in circuitu erant loca, vel infra fiebant per decem milliaria, decennio ante obitum suum cognoverit: in mare quoque navigantes, & nonnumquam naufragantes, quandoque littori cum salute appulsos cælitus conspexerit; & astantes pro eis orare aut gratias agere exhortatus sit.

[66] Dicebatur beatam Dei Genitricem Mariam cum Maria Magdalene eum visitasse, [Visitatur a Deipara & aliis Sanctis:] & quoties animum aliquod obreperet triste, canticum quoddam Angelicum ad perpetuam sui consolationem docuisse, cujus hic textus est:

Sancta Maria, tuo miserans succurre Godrico,
      Et dignum solii culmine redde tui.

Ferebant etiam quod S. Joannes Baptista frequenter eum de cælestibus instruxerit, & de futuris præmonuerit: quodque multoties in corporali specie Spiritum sanctum viderit, visiones quoque Angelorum sæpe conspexerit, & cum eis frequenter dulces melodiæ sonos commiscuerit. Nonnullorum dicitur detexisse peccata, famis quoque venturæ prænuntiasse pericula. Multorum valetudines, vel precibus suis vel tactu manuum, vel flatu oris sui, [miraculis claret,] vel pilis barbæ suæ depulit; ignes quoque noxios orationis virtute sæpe repressit. Romana lingua frequenter usus est, & incognita disseruit: in Latino quoque sermone loquentibus Anglico idiomate respondit, & eorum vota detexit. Hæc qui plenius nosse desiderat, Librum Reginaldi, in quo hæc & alia quam plura continentur, legat, & desiderio suo satisfaciat: mihi vero de omnibus aliqua tetigisse, ad indicium sanctitatis ejus & imitationem piæ conversationis, sufficiat: neque enim me vobis diffusum fore promiseram sed succinctum, vereor tamen ne modum excesserim. Sicut enim lingua quæ in fluido est facile labitur; ita animus qui promptus est in superflua facile expatiatur.

[67] Ægrotavit athleta Domini Godricus & senio confectus lecto decumbebat; viribusque destitutus propriis, manibus regebatur alienis. Crescebat in dies corporis imbecillitas, [Æger decumbens] dum se languoribus decrepita sociaret annositas: libenter autem gloriabatur in infirmitatibus suis, quia infirmitas carnis robur est perfectionis. Totam extrinsecus tumor extenderat cutem, & nervorum ademerat agilitatem; tantoque viscerum torquebatur dolore, quod vermes huc illucque discurrentes interiora faterentur depascere. Aderant ex hoc sæpius Fratres Dunelmensis cœnobii, Patrem visuri & consolaturi. Cuidam vero Fratri quid de se diceret percunctanti, respondit: Adhuc modicum Godricus vobiscum erit, verumtamen extremitati meæ debitam adhibete custodiam. [a 2 monachis Dunelmensibus juvatur] Duo igitur Fratres a Priore deputati sunt, qui ei sedulo assisterent, & prout ægritudo poposcit ministrarent. Cumque jaceret, jam jamque ad exitum urgeri crederent, repente factus est vultu hilarior, & toto corpore solito vegetior. Illi vero stupebant. Germ. Quid est hoc inquiunt? Ecce audivimus canentem, quem in ulnis paulo ante tenebamus pene exanimem. [& cælesti visione recreatur:] Insanit senex, aut aliquid spirituale intuetur, quod nos contemplari non meremur: sileamus usque in crastinum. Reg. Venientes ergo mane dicebant: Domine, quam dulcia fuerunt quæ nocte audisti, & quam lucida quæ vidisti? Quibus ille: Vere, filii, unde spiritum a cantilenis cohibere non potui; immensa enim claritas per orientalem fenestram illuxit, & tantæ dulcedinis odor pectus meum perfudit, quod putarem me pristinæ sospitatis gratiam recepisse. Videbatur etiam me ad portam cælestis Jerusalem pervenisse, & Angelorum felicitati interfuisse: civesque superni decantabant Kyrie eleyson, Christe eleyson; & ego eorum vocibus vocem adjunxi, & eadem lætabundus deprompsi.

[68] [præmonet cavendum a tentatione:] Quadam autem die, assidentibus ei qui ejus obsequio deputati fuerant Fratribus, ait uni eorum qui ætate provectior erat: Tu non vides, quod ego video? Inimicus in forma speciosæ mulieris tibi assistit, quæ se tibi hac nocte in stratu tuo sociare disposuit; cave ne prævaleat, signum in te cordi imprime. Expavit ille, & a lecto senis non est ausus recedere. Accurrens autem Frater junior aquam in oratorio benedictam aspersit, & hostem depulit. Fortassis qualis exterius apparuit in muliere, talis apud Fratrem in ipsius versabatur corde. Quo comperto Sanctus prædicendo repressit incendium, quod noverat si non præcavisset futurum; verum etiamsi prænosset & tacuisset, ei quoque ex silentio tentator illusisset.

[69] [novit mulieres ingressas piscinam] Cum igitur & senectute depressus jaceret & infirmitate, aperto per spiritum oculo cordis dixit circumsedentibus: Quare piscariam meam mulieres ingressæ sunt? nulla hactenus illic mulier apparuit: certe si solitas vigor corporis vires admitteret, surgerem & eas inde expellerem. Quidam autem Frater Dunelmensis, scire cupiens si vera essent quæ dicebat, nuntium illo direxit; & sicut prædixerat, mulieres inventas effugavit: & rediens retulit quæ gesta sunt Fratri, & mirati sunt universi.

[70] Inter corporalis per octo annos ægritudinis angustias, [apparitionibus diabolicis tentatur:] concertatorum eum suorum impugnare non desiit immanitas. Clamabat sæpius, ecce leones rugientes accurrunt, & lupi rapaces in me dentes suos exacuunt: ecce hericii me spinis suis transfigunt, ecce lanceis & telis ignitis ut me confodiant appetunt, & faces ardentes in me jaciunt. Stabant autem duo zabuli, portantes lectulum, quasi pueri vagientis cunabulum, dixeruntque: Ecce venimus, ut nobiscum ad inferos te deferamus, quia senex delirus es, & de viro sapiente puer insipiens effectus es. At ille signum Crucis opposuit, & ad orationis confugit remedium. Cujus virtutem illi non ferentes, statim præcipites facti, in barathrum unde venerant sunt dilapsi.

[71] Alio quoque tempore, eo in oratorio suo decumbente, caput totius iniquitatis diabolus de angulo parietis prorupit, & frameam igneam in cervicem ejus vibrare visus est, & ore terribili quasi illum absorpturus irriguit. Exibat de ore ejus fumus teterrimus, quasi de camino ardenti; oculique pergrandes patebant, ad duorum cubitorum mensuram distenti: & ait, Ecce Godrice, ego princeps dæmonum venio ut te secem medium, & spiritum tuum ad tartara traham mecum. Mira res, & nulli antea Patri præostensa! Ad exemplum enim, Sampsonis fortissimi irruit in eum spiritus Domini, [cum dæmone ad aliquot horas luctatur:] resumptaque virtute de grabato prosiliit, & nudus cum nudo singulare certamen iniit. Ab hora diei prima, usque ad nonam, luctam protraxit. Ter eum hostis aggressus est, & toties reluctante milite Christi devictus est. Audiebantur forinsecus voces altecantium: dicebat enim diabolus, quia meis satellitibus hactenus illusisti, mihi amodo non illudes, quia a me crudeli morte penitus deficies. Dicebat vero Godricus: Dominus mihi adjutor est & fortissimus triumphator, tibi & omnibus tuis, maledicte, renuntio, nullaque versutiæ tuæ figmenta reformido. Alia vice, cum solus esset tentator, eum de lecto ejiciens, [ab eodem e lecto abstrahitur,] scamno caput suppedaneo graviter alli sit. Clamabat autem ille: Monache, Monache, curre. Accurens Frater qui paulo ante discesserat, & gibbam in capite reperiens, stupebat. Comperto tandem quod gestum fuerat, cognovit quanto eum inimicus livore persecutus sit, quantaque famulo suo divina pietas ad probationem inferri tentamenta permiserit. Inter tot etiam certamina dolorumque vicissitudines & lacrymosa cordis suspiria, supernorum civium crebro refovebatur frequentia.

[72] Quodam namque tempore cum solus sederet, cœpit elata voce psallere & dicere: Bene venias, [a S. Petro apparente recreatur:] Simon: miroque modo, quod sine servientium adminiculo ante non poterat, corpus alteram reflexit in partem; & quasi ad adventum amici congratulans jocose subrisit, & moderata voce intulit: Bene venias Simon, bene venias Simon. Sedentes circa limen ecclesiæ Fratres duorum invicem colloquentium sonos discernere poterant, formam vero verborum intelligere, & personam alterius deprehendere non poterant. Post modicum in cælum oculos extulit, & se totum ad ea quæ conspiciebat inflexit. Illo tandem ad se reverso accesserunt illi, & quem Simonem vocasset inquirebant. Quibus ille: Venit Simon Petrus meas consolari miserias; & quæ dicere lingua non poterit, quædam arcana mihi colloquens aperuit.

[73] Igitur vir Domini Godricus obitum suum longe ante præscivit, [die & hora se prædicta] diemque & horam cuidam viro nobili Roberto de Hamundavilla prænuntiavit. Eo itaque quo defunctus est anno, jejunii Quadragesimalis initio, cœpit acrius solito temporalis igne doloris excoqui, & ad supernæ felicitatis gaudia præparari: tantaque denique invalitudinis vis intus extitit, quod & loquendi facilitatem minoraret. Imminente vero octava Dominicæ Ascensionis die, [in Octava Ascensionis moritur.] in qua, sicut prædixerat, ad octavam pertingeret beatitudinis æternæ, jussit Fratres die præcendenti sibi diligentius assistere, & debita fidei Christianæ obsequia impendere, & vigilantius horam suæ resolutionis præstolantes devotis orationibus prævenire. Transacta nocte illa, sequentisque diei orto jam solo, vir sanctus migrans a seculo, spiritum suum soli conjunxit justitiæ: nec vultus defuncti pristini ruboris gratiam immutabat, sed qui in vivente [fuerat] decor permanebat. Sed neque dubium est cælestes spiritus ad sui spiritus susceptionem adfuisse, quorum colloquiis & obsequiis nonnulla viventem constitit solatia percepisse.

[74] Andito igitur venerandi Patris transitu, commota est universa civitas, & catervatim tam viri quam feminæ confluebant ad celebres illius exequias. Venit quoque Germanus Prior cum Fratribus, qui venerabile corpus Patris de cinere levantes abluerunt, & illud c stamina nova, deinde cilicio, postremo cuculla obvoluentes, [a Priore & monachis Dunelmensibus honorifice sepelitur.] decenter cooperuerunt: pedes tantum nudatos reliquerunt, quos frequens turba quæ convenerat certatim deosculari satagebat. Erant autem quidam fidelium, qui sibi de Reliquiis ejus aliquam dari portiunculam postulabant: compulsique Fratres de pedum articulis ungues profundius secabant: miroque modo quasi de vivente sanguis prorupit, & incidentis manus respersit. Factoque mane stetit adhuc vulnerati pedis gutta recentior; quam quidam Fratrum, dum sancta oscularetur vestigia, labiis contingens, de anatrope d morbo quo diutissime laboraverat convaluit, nec deinceps prædictæ pestem ægritudinis sensit. Prior igitur præfatus & Monachi, per sancta loca sancti Patris corpus decreverunt circumserre, quatenus populus qui foris expectabat, visu saltem vel tactu desiderio suo satisfacere potuisset. Quo facto corpus venerandum in sarcofago lapideo in terra defosso posuerunt, & eodem loco quo languentis lectus extitit sepulturæ quietem mortuus accepit. Transiit vir Domini Godricus anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo septuagesimo, conversationis suæ in vita eremitica anno sexagesimo, regni Regis Henrici secundi decimo sexto, Episcopatus Domini Hugonis decimo septimo, duodecimo Kalend. Junii, feria quinta, octava die Ascensionis Domini: cujus merita peccatorum nobis veniam, & annuente Domino vitam in futuro conferant sempiteram. Amen.

ANNOTATA.

a S. Thomas Cantuariensis ordinatus est in Archiepiscopum anno 1162.

b Ab anno 1164 usque ad an. 1170.

c Stamina, pannus ex lino & lana contextus, unde Staminea, Stamineum, pro interula monachali: quæ ipsa etiam Stamina dicitur.

d Anatropes morbus, affectio stomachi, sumptum cibum non valentis retinere, sed ad vomitum proni. Ἀνατροπὴ enim Græcis Subvertio dicitur: Franci Deviationem stomachi sua lingua appellant.

DE S. PETRO PARENTII
MARTYRE VRBEVETERI IN HETRYRIA.

ANNO MCXCIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Vita a coævo scripta, die mortis ac cultus, & novissima Translatione corporis.

Petrus Parentius Martyr, Urbeveteri in Hetruria (S.)

AUCTORE D. P.

Vrbs-vetus, vulgo Orvieto, agri cognominis caput prope Peliam fluvium, Sede Episcopali illustris, ac regimini Pontificio subjecta, inter suos Patronos numerat S. Petrum Parentii, Potestatem quondam, sive Præfectum sibi datum ab Innocentio Papa III, cum eam urbem novi Manichæi seu Patareni turbarent, a quibus & occisus est. Acta vitæ & martyrii, cum miraculis intra annum ab obitu patratis, [Acta scripta a teste oculato Mag. Ioanne] scripsit auctor coævus & in pluribus testis oculatus: qui ut voti debitum quod promiserat solveret, ea Acta se scripsisse testatur num. 27. At num. 39 asserit a se scripturam istam Kalendis Octobris esse conditam, id est intra quintum a martyrio mensem. Idem num. 19 indicat, se ægrum longo tempore novisse, & vidisse sanitati restitutum, & num. 25, 36, 41 & 55 sanatos vidit, & infirmitates multorum ab aliis cognovit. Item num. 52 lampadem ultro accendi vidit ductus motu spiritus. Alias indicat se miraculo non interfuisse, sed aliis viris honestis referentibus didicisse, uti num. 46 & 50 legi potest. Alias ab ipsis, quibus miraculosa sanitas fuerat collata, beneficia ipsa scivit. At quis hic scriptor fuerit indicatur num. 58 in Supplemento, ubi appellatur,. Magister Joannes, fons scientiæ litterarum: & num. 50 se in Choro cum aliis fuisse indicat, & num. 38. Cum omnes, inquit, de sanitate diffideremus, ipse se sanum in Capitulo nostro præsentavit. Ex quibus videtur colligi, eum ex ipso Capitulo Canonicorum Orvietensium fuisse, & ob singularem doctrinam Magistri nomen obtinuisse. Hæc Acta habuerunt Philippus Ferrarius, & Odoricus Rayualdus. [dantur ex Legendario Vrbevetano,] Ille inde confecit aliquod compendium, Catalogo Sanctorum Italiæ insertum; iste, in Annalibus suis Ecclesiasticis, eorumque ipitome, plurima ex eisdem allegat, appellatque publicas tabulas, in Ecclesia Urbevetana conditas & ab auctore fidissimo. Erat autem Legendarium Vrbevetanum, in quo Passio S. Petri Parentii Martyris continebatur, in folio pergameno maximo, & charactere antiquo exaratum, cum hac ante illud præfatione: cujus usum Romæ, commendante Illustrissimo Visano benigne nobis præbuit D. Advocatus Cartarii, vir eruditus & a libris per quam bene instructus.

[2] Quoniam lucere debet lucerna bonorum exhibitione operum, in manibus proximorum; non ut favor inanis laudis captetur, sed ut gloria Patri altissimo referatur, a quo procedit omne datum optimum & omne donum perfectum; [quomodo ea ibi scripta.] illorum facta stylo sunt memoriæ laudabiliter commendanda, qui prosuarum animarum salute ac peccatorum remedio lucernam præmittunt bonorum operum ante se, dum tempus eis a Domino aptatur; & aliqua studēt in ecclesia exercere, quibus domus Domini decoretur, Sanctorumque gestis & laudibus extollatur. Hinc est quod Presbyter Guido Valloclensis, S. Constantii Ecclesiæ Capellanus, vir laudabili opinione redolens, & honestate præclarus; considerans Ecclesiam antedictā Sanctorum gestis inopia laborare, pro suorum venia delictorum decem quaternos de suo proprio emit; & hunc librum, Sanctorum continentem historias, ad honorem Dei & Ecclesiæ memoratæ fecit laudabiter inchoari: prefato vero facto dono, exemplo commendabili, fidei commissarii beatæ memoriæ Petri Abbatis, Canonici quondam ipsius Ecclesiæ, viri suæ animæ optime providentis, moribus & scientia providi, provocati, pro ipsius anima centum solidos erogarunt. Quot igitur hic Sanctorum continentur historiæ, tot apud Deum suffragiis adjuventur, qui de suis bonis ad hoc opus aliqua duxerint impendenda: ut hic vivi Sanctorum protegantur subsidiis, & defuncti eorum consortio in cælesti patria socientur. Hæc ibi. Fuit Ecclesia Cathedralis olim Deiparæ Virgini dicata, postmodium nuncupata S. Constantino Episcopo ut Divo Tutelari. Ad cujus Archivium relatus prædictus codex, nunc ibidem diligentißime asservatur; fuitque anno MDCLXII excusa inde prædicta Vita Latine & Italice, interprete Illustrißimo Antonio Stephano Cartario ipsius urbis tunc Episcopo, quam decimo octavo post anno nobis misit, nostri tunc ibi Collegii Rector, R. P. Alexander Lucas.

[3] [Occisus non 20 sed 21 Maji] Philippus Ferrarius in utroque Catalogo refert eum ad XX Maji: & in priori quidem Sanctorum Italiæ, Epitomen habet Martyrii, sumptam ut ait ex antiquo Codice Pergameno Ecclesiæ Urbevetanæ, qui est ipse quem nos transcripsimus; in posteriori vero allegat ejusdem Ecclesiæ Tabulas, seque ad priorem Catalogum referens, ubi ex ipsis Actis pleniorem relationem excerpserat, ait, quod passus est anno 1200. In quo excusandus est typographicus error: nec enim ita scripsisse Ferrarius potuit, qui in precitatis Actis num. 8 expresse legerat, quod sanctus millesimo centesimo nono, feria quinta, extremam cum amicis cœnam sumens, coxam caponis & scyphum porrexit proditori suo Radulpho: a quo mox traditus hæreticis adversariis sub primam noctis vigiliam, & extra urbem protractus, prius quam illucesceret occisus est, utique Feria sexta, & sic num. 19 Feria sexta post ejus obitum id est octavo die; & subsequenti sabbato hoc est nono die post ejus transitum narrantur patrata miracula. Et hæc omnia rursum confirmantur ab auctore Appendicis similiter coævo, asserente num. 46, quod mortuus & sepultus & B. Petrus Parentii anno Domini millesimo centesimo nonagesimo nono, duodecimo Calendas Junii. Etenim annus iste habuit litteram Dominicalem C.

[4] [eodem etiam die colitur:] Mirum proinde est, quid Ferrarium moverit, ut diem anticiparet; maxime cum ab omni retro memoria festum celebretur Vrbeveteri XXI Maji, sicut nuper a nobis interrogatus Rev. Adm. D. Dominicus Dolcius, nobilißimæ istius Cathedralis Canonicus Theologalis, respondit: addens, celebrari festum a Clero quidem sub ritu officii duplicis; a populo vero, non quidem ut præceptum, devotione tamen nihilo minori: quin & festum solennis Translationis, anno MDCLX factæ, [Translatio 19 Nov. 1660.] quotannis eodem ritu innovari die XIX Novembris; quam Translationem multa quidem secuta miracula sint, nullorum tamen scripta extet memoria, præterquam in votivis tabellis omnis generis, argenteisque ac cereis anathematis circum aram Capellæ novæ, cui a Pietate nomen est, appensis, Prædictæ Translationis instrumentum publicum, ex archivio Civitatis submissum, inveniet lector ad calcem Vitæ, cum descriptione ejus monumenti atque altaris, sub quo sacra ossa nunc honorantur, ardente perpetuo intra illud lampade. Istud interim præmiserim, in recognoscendo sacro isto thesauro, inventam pariter fuisse antiquam schedulam, his verbis conscriptam. Ista sunt ossa Sancti Petri Parentii de Urbe, Potestatis civitatis Urbevetanæ, interfecti a Patarenis: hi vero quomodo & quo sensu appellentur Manichæi in Annotatis explicabitur.

[5] Dicendo de Urbe videntur indicare Romanam originem, cognomentum vero Parentii a patre sic dicto sumptum pro more usitatiori istius seculi potius crediderim, [cognomen Parentii.] quam quod aliqua Parentiorum familia Romæ extiterit, originem trahens ex Istria, ubi Romanis temporibus nota civitas Parentium suum hodieque nomen retinet ad Quieti fluminis ostium, cum portu commodo quem objecta efficit insula: id enim si foret, potius dicendus esset Petrus de Parentio quam Parentii: cur autem in instrumento translationis Parentiæ dicatur potius quam Parentii, nisi ubi antiqua scriptura profertur, nondum assequor.

VITA
Auctore Magistro Joanne coævo, Canonico Ecclesiæ Urbevetanæ.
Ex vetusto Legendario ejusdem Ecclesiæ.

Petrus Parentius Martyr, Urbeveteri in Hetruria (S.)

BHL Number: 6763, 6764

A. Joanne coævo EX MS.

CAPUT I,
Hæresis novorum Manichæorum Vrbeveteri exorta: ad cujus extirpationem Rector constituitur B. Petrus.

[1] Cælestis altitudo consilii, volens quemlibet ad supernæ beatitudinis bravium invitare, certamen proposuit coronandis; in quo nisi qui legitime certaverint, secundum Apostolum, non possunt perpetuæ remunerationis diademate coronari. [2 Tim. 2, 5.] Ecclesiæ quippe suæ naviculam, diversorum temporum diversis exposuit persecutoribus impugnandam: [Post varias persecutiones Ecclesiæ,] nam primitivam Ecclesiam, immaculati Agni sanguine comparatam, Judaicus populus & Gentilis diversorum conati sunt tormentorum generibus debellare; sed dum putaretur in electis deficere, tunc demum triumphum obtinebat de hostibus gloriosum, Postquam autem in utroque fuit populo augmentata, in castris hujus vitæ miseræ militando, [etiam ab hæreticis illatas,] priorum persecutorum furore fere cessante, multarum hæresum multis pravis doctoribus impugnatur: ut qui divinorum sunt eloquiorum argento probati, excusso pigritiæ somno in necessitatis articulo fiant contra persecutores Ecclesiæ manifesti, Pastores a mercenariis discernantur; his vigilantibus supra gregem fruentibus æterni luminus claritate; illis vero pro negligentiæ somno tenebris exterioribus, ubi est fletus & dentium stridor, perpetuo deputatis. Omnes siquidem sectæ Catholicam Ecclesiam in occultis satagunt jugiter sagittare; sed præcipue a Manichæorum hæresis, [ac novissime Manichæis.] supra dorsum ejus totius viribus fabricans, & aspidum venenum portans sub labiis, damnati dogmatis malleo ipsam quotidie percutere non omittit.

[2] Hujus si quidem sectæ quidam Florentinus, perditionis filius, nomine Diotesalvi, tamquam Satanas in lucis Angelum se transformans, se aspectu venerabilem, honestum incessu & exteriori habitu mentiendo, primus post Hermanninum Parmenensem b cum Gerardo Marsanense, tempore Rustici c Urbevetani Episcopi, doctrinam Manichæorum pessimam in Urbeveteri seminavit; asserens, [pulsis qui hæresim Vrbeveteri spargebant viris.] nihil esse Christi Corporis & Sanguinis Sacramentum; baptismum, quem Catholica tradit Ecclesia, nihil proficere ad salutem; orationes & eleemosynas ad absolutionis beneficium non proficere defunctorum; Beatum Silvestrum & omnes suos successores æternæ pœnæ cruciatibus alligatos; omnia visibilia esse a diabolo facta & ejus subdita potestati; quemlibet bonum Beato Petro Apostolorum Principi meritis & præmiis adæquari; quemliber malum cum Juda proditore pœnam similem sustinere; addens alia nefanda, quæ in libello contra hæreticos edito possunt colligi manifeste. Hos duos hæreticos venerabilis Pater d Ricardus Urbevetanus Episcopus ejecit, solicitudine viriliter pastorali. Quibus duæ mulieres, Milita nomine de Monte-Meato & Julitta Florentina, [eadem resisscitatur a mulieribus] iniquitatis filiæ, successerunt; quæ præferentes exterius religionis Ecclesiasticæ qualitatem, Ecclesiarum limina frequentando, & ut videbatur intentæ divinis officiis audiendis, in vestibus ambulantes ovium, interius luporum similitudinem obtinebant. Harum simulata religione deceptus Episcopus, eas in confraternitate Clericorum, causa orationis statuta, censuit admittendas. Cumque una illarum, Milita nomine, tamquam altera Martha, videretur esse solicita protecto majoris ecclesiæ reparando; altera, Julitta videlicet, velut altera Maria, vitam contemplativam videretur totis viribus amplexari: pars maxima matronarum nostræ civitatis, & quidam earum amici, eas cœperunt sicut sanctissimas feminas venerari. Illæ vero, tamquam familiares inimici & pestes efficacissimæ ad nocendum, & quasi frigidus serpens latens in herba, sub religionis prætextu, multos & viros & mulieres attraxerunt in labyrinthum hæresis memoratæ. Videns autem Episcopus se per illarum simulatam religionem esse delusum, Canonicorum suorum, Judicum & aliorum prudentum consilio habito, ex adverso ascendens, & se murum opponens pro Christi Ecclesia defendenda, [& gravibus pœnis coercetur:] in tantum est hæreticos persecutus, ut alii pœnam suspendii sustinerent, alii capite punirentur, alii traderentur flammis ultricibus comburendi, alii majorem [quam] capitis diminutionem perpessi extra civitatem, pœnam perpetui exilii deplorarent; alii vitam suam male in suo finientes errore, fœtidam extra ecclesiæ cœmiterium acciperent sepulturam.

[3] Post hæc inter Dominum Innocentium e tertium Papam & Urbevetanos super burgo Aquæpendentis, [sed Episcopo Romæ detento,] quem ad se pertinere dicebat, gravi suborta discordia; dictus Pontifex Urbevetanos anathematis vinculo innodavit, novem fere mensibus invitum Romæ detinendo Episcopum, in suæ opprobrium civitatis. Absente autem Pastore, oves errantes a grege, luporum sunt expositæ morsibus lacerandæ; quia ubi non est gubernator assiduus, populus facile corruit ad peccandum. Urbevetana itaque civitate ad tempus sui Pastoris regimine destituta, quidam Petrus f Lombardus, Manichæorum doctor, relinquens g Viterbium, in Urbeveteri occulta cœpit conciliabula cum quibusdam pravis doctoribus celebrare: [& hæreticis rursus invalescentibus] ad quorum prædicationis vocem conveniens nobilium & populi multitudo, tamquam sirenarum cantu decepta, relicta Petri navicula, cœpit naufragii periculum sustinere. Hæc prava doctrina ita in auditorum mentibus germinavit, ut in tantum hæreticorum excresceret numerus, quod contra Catholicos publice prædicabant; dicentes quod si belli contra illos immineret necessitas, eos extra civitatem cogerent miserabiliter exulare. Jam enim mente conceperant conspirantes, ut, si Catholicos non possent ad suæ iniquitatis perfidiam inclinare, ipsorum ablatis divitiis, & personis rejectis, & mortis supplicio subjuga is, civitatem ipsam, propter sui munitionem inexpugnabilem, ex omnibus mundi partibus convenientium hæreticorum domicilio deputarent, ad Catholicam Ecclesiam impugnandam. Ne vero tunica Jesu Christi sessionis dispendium irremediabiliter sustineret, [a Catholicis petitur defensor,] ex inspiratione divina Catholici convenerunt in unum, vitos Catholicos Romam celeriter dirigentes: qui aliquem inde reciperent in Rectorem, qui summi Pontificis gratiam Urbevetanis acquireret, pacis & gratiæ Romanorum beneficium impetraret, & de civitate funditus radicem evelleret hæreticæ pravitatis.

[4] A populo itaque Romano transmissi nuntii Urbevetanorum, [& datur S. Petrus,] acceperunt Petrum Parenti exultanti animo in Dominum & Rectorem: quem etiam summus Pontifex approbavit, injungens eidem in remissionem peccatorum suorum civitatem Urbevetanam a fermento hæresis expurgare; denuntiando eidem, quod si propter hoc mortis sustineret periculum, cælestis regni acquireret præmia sempiterna. Hic autem erat ætate juvenis, sensus canitie senex, sermone facundus, proposito constans, ingenio perspicax, memoria tenax, [omni genere virtutum ornatus,] rerum communium diligentissimus custos; in tenenda uniuscujusque justitia firmus, in fide Catholica defendenda firmissimus; largissimus in eleemosynis exhibendis, ita quod quando contingebat ipsum per civitatem Romanam cum aliquo equitare, si Rectores hospitalium poterat invenire, inquisito de pauperum numero, diligenter ad eorum emenda cibaria, occulte pecuniam exhiberet, & postmodum hora comestionis solus revertens, pauperibus, quasi famulus domino, serviebat. Hic etiam decimas exsoluebat præter Romanorum, Tuscorum, & aliorum consuetudinem improbandam. Vocato itaque Petro Parentii ab Urbevetanis in Dominum & Rectorem, anno Domini milesimo centesimo nonagesimo nono mense Februarii receptus est ab Urbevetanis magnis & minimis, [qui anno 1099 exceptus:] cum olivarum & lauri ramis, cum gaudio & honore: & quia venerat pacem subditis ministrare, ipsius officium a pace sumpsit initium commendandum.

[5] Prohibuit enim Urbevetanos in carnisprivio a bellorum conflictibus abstinere, quia eo tempore sub ludi h occasione multa consueverant homicidia perpetrari. Sed hæretici, [prohibet in carni sprivio conflictus,] qui semper Catholicæ invident unitati, volentes ejus laudabile propositum impedire, tantam sub prætextu ludi fecerunt primo Quadragesimæ die oriri discordiam, ut in foro publico civitas tota pugnaret cum gladiis, lanceis & lapidibus, per turres & palatia circumposita, concordiæ fœdere violato. Petrus autem Parentii equum ascendens, ut bellum divideret, inter medios bellatores se mortis periculo exponere non expavit: & per medium illorum transiens, est conservatus illæsus, divina eum gratia protegente. Ut autem aliquorum pœna esset correctio plurimorum, [& in hoc delinquentes severe castigat:] & ne facili tas veniæ incentivum tribueret delinquendi, & pugnatores in eo quod deliquerant punirentur; palatia & turres quibus pugnatum fuerat, pro parte fecit dejici ad ruinam; sine personarum acceptione puniens universos, prout rei materia exigebat. Circa illos autem qui per terram pugnarant, quia erant non pauci, & strages erat multorum, severitati detraxit legitimæ ultionis. Sed hoc sibi ab his qui puniti fuerant, invidiæ fomitem & odium maximum ministravit: eo quod difficile sit trutinam justitiæ retinenti, ȩquali pondere inimicitas injustas & odia indebita declinare. Quia vero cunctis, & malis præcipue, placere non poterat, bonorum Catholicorum amicitiam comparavit.

[6] Ut autem melius posset hæreticos de agro Ecclesiæ falce justitiæ resecare, [hæreticis præscribit tempus conversionis] cum Episcopo Ricardo frequenter habebat consilium in majori ecclesia, circa eum locum adhærendo [ad] sepulcrum, in quo ejus corpus modo permanet tumulatum. Postmodum autem plurimorum habito consilio sapientum, in publica statuit concione, ut si quis intra diem statutum ad Ecclesiam, quæ gremium suum non claudit redeuntibus, remearet & Episcopi obedires mandatis, veniam & gratiam mereretur: qui autem redire ante præfixum diem contemneret, pœnam exciperet legibus & canonibus constitutam. [obstinati punit:] Episcopus vero exardescens contra Manichæorum perfidiam vehementer, testimonia hæreticorum, ab hæresi ad Catholicam redeuntium unitatem, recepit solicitudine Pastorali, & Petro Parentii præsentavit. Hic alios alligavit ferreis nexibus compeditos, alios censuit publicis verberibus flagellandos, alios extra civitatem coëgit miserabiliter exulare, alios pœna mulctavit pecuniæ, quæ amissa veris lacrymis ab avaris possessoribus deploratur; ab aliis accepit pignora copiose, domos etiam fecit dirui plurimorum. Rector itaque nostræ civitatis, via regia incedendo, nec ad sinistram nec ad dextram declinabat. Unde justitia conservata sibi persecutionis materiem præparavit in illis, quos punierat secundum juris rigorem & ordinem æquitatis.

[7] His ita dispositis, Petrus Parentii, ultimum Pascha Resurrectionis Dominicæ cum sua facturus familia, [Romam reversus, & a Papa animatus ad martyrium:] suam patriam visitavit. Dum autem moraretur in urbe, Domino Papæ Innocentio tertio volens se humiliter præsentare, sibi tunc redeunti ab Ecclesia S. Petri ad Ecclesiam Lateranensem juxta S. Danielis i basilicam obviavit. Cui Dominus Papa dixit: Volumus, Petre, ut nobis fidelitatis exhibeas juramentum, ex quo nostræ civitatis regimen suscepisti. Cui Petrus ait: Pater Sancte, vestris paratus sum jussionibus obedire. Et Dominus Papa dixit: Tibi fidelitatis remittimus juramentum: qualiter civitatem nostram regis, & mandatum nostrum es contra hæreticos executus? Ad hæc respondit Petrus: Domine ita hæreticos in Urbevetana civitate punivi, ut mihi publice minentur mortis supplicium irrogare. His auditis Dominus Papa dixit: Fili, plus oportet te Deum, quam hominum supplicia formidare: audacter expugna hæreticos: [testamentum condit.] quia licet possint corpus occidere, nullam tamen possunt animæ facere læsionem, sed Deus utrumque in sua retinet potestate. Petrus vero dixit: Quid de me contingeret aliud? Cui Dominus Papa dixit: Fili, nos auctoritare Dei, & Beatorum Apostolorum Petri & Pauli ab omnibus te absoluimus vinculis peccatorum, si per manus hæreticorum fueris interfectus. His auditis Petrus Parentii se humiliter inclinavit, ratam habendo promissionem; & gratias referendo. Propterea spiritum fortitudinis mente concipiens, domum rediit lætabundus; & quasi præscius mortis suæ, fratres suos instituit sibi heredes, occulteque condidit testamentum. Quod cum intellexissent mater ejus & uxor, se lacrymarum effusione ac dolore internæ amaritudinis afflixerunt.

ANNOTATA.

a Hic intelliguntur novi Manichæi, qui nomen illud sortiti sunt ob quamdam similitudinem cum antiquis Manichæis. Istorum hæresis repullulavit sec. 12 & 13, contra quam viriliter pugnarunt S. Galdinus Cardinalis ArchiepiscopusMediolanensis, mortuus 18 Aprilis anno 1176, & S. Petrus Martyr Ordinis Prædicatorum, occisus 29 Aprilis anno 1252, ad quorum Acta de iis latius egimus. Iidem in scheda, anno 1660 intra arcam sacri corporis reperta, proprio nomine vocantur Patareni, aliis Paterini, iidem qui Waldenses seu Albigenses in Francia, de quorum appellatione & erroribus erudite Cangius in Glossario ad verbum Paterinus.

b Rectius forte Parmensem: est autem Marzanum, unde Gotthardus, oppidum in Campania.

c Rusticus 19 Episcopus Vrbevetanus, floruit circa annum 1150 & sequentes.

d Richardus 21 Ep. præfuit an. 1169, usque post annum 1200, uti apud Vghellum videre est.

e Innocentius III sedit ab anno 1198 mense Ianuario, usque ad annum 1216, quo vita functus est 16 Iulii. Discordia autem hæc incidens in principium Pontificatus indicatur in gestis ejus his verbis: Dedit operam ad recuperandum Radicofanum, Aquam-pendentem, Montem flasconem atque Tuscanum; quæ tandem recuperavit non sine laboribus & expensis, liberans Aquam-pendentem ab Urbevetanis, qui eam acriter impugnabant. Distat Vrbevetere Aqua-pendens X M. P. illiusque territorio inclusa: & ambæ jam Sedi Apostolicæsubjectæ sunt, cum olim Vrbetana civitas æliquam Rempublicam constitueret.

f Alius hic Petrus est, & multo junior Petro Lombardo Magistro sententiarum, qui Episcopus Parisiensis mortuus est 20 Iulii anno 1164.

g Viterbium urbs celebris Hetruriæ, & hodiernæ provinciæ Patrimonii S. Petri caput, circiter XV M. P. Vrbeveter dißita. Innocentius Papa Epistola ad Viterbienses (quæ est lib. 2) severißimas leges in hæreticos tulit, VIII Kalend. Aprilis, Pontificatus anno I. Quæ videtur occasio fuisse Petro Lombardo, Viterbio Vrbem-veterem fugiendi.

h Sic S. Bernardinus, in Vita per Barnabæum coævum scripta num. 15, dicitur, radicitus evertisse mortalem lusum, qui Perusii inter cives vetusta consuetudine vigebat, cum scutis & clava.

i S. Danielis ecclesia Romæ ubi fuerit modo non constat, abolita etiam nominis memoria.

CAPUT II.
Martyrium: sepultura, cadaver cœlitus honoratum, Latrones puniti.

[8] Interea dum a nostra civitate Rector abesset, [Manichæi] alii quos Petrus Parentii justitia exigente punierat, consilium fecerunt in unum, [Vrbemveterem revertitur] ut eum dolo tenerent, & ad restitutionem pignorum, ad renuntiationem damnatorum, & consensum & favorem habendum in sua perfidia, coarctarent. Invenientes quemdam servum, Radulphum nomine, qui Domino Petro Parentii serviebat, huic promiserunt se daturos certæ pecuniæ quantitatem, si suum Dominum eorum traderet manibus detinendum. Proditor autem avaritiæ facibus in flammatus, quærebat opportunitatem Dominum suum tradendi manibus iniquorum. Ceterum Petrus Parentii, consanguineis suis & amicis ultimo salutationis alloquio salutatis, ad Urbevetanam revertitur civitatem in Kalendis Maji, receptus secundo ab Urbevetanis cum frondibus, floribus & gaudio magno valde. Tunc nec ab hæreticorum persecutione desistens, sed eorum terroribus & minis viriliter conculcatis, illos pœnis legitimis affligebat. Tantam enim virtutis constantiam futuro Martyri contulerat altissimæ providentia majestatis, ut elevatis sæpius ad cælum manibus, [animo ad martyrium parato:] in publico & privato Deum, beatam Virginem, & Apostolorum Principem exoraret, ut si umquam vitam suam finiret gladio, eam hæreticorum gladio consummaret, fidem Catholicam defendendo: asserens se beatitudinis gloria decorandum, si per illorum manus mortis periculum toleraret. Et desiderium animæ suæ obtinere promeruit, & suorum labiorum fraudatus non extitit voluntate. Proditor siquidem Radulphus, Judæ similis, imo alter Judas, quia jure illius est sortitus vocabulum, cujus est scelera imitatus, traditioni studuit intendere cum effectu. Nam a tredecimo Calendas Junii millesimo centesimo nonagesimo nono feria quinta, [a conspiratis] dum Petrus Parentii in cœna cum Henrico Romano Judice atque aliis hilaris permaneret, proditor coxam caponis de manu Domini ac Rectoris Urbevetanorum importunus accepit, & scyphum infrunitus de manibus ejusdem recipere non expavit, ut proditionis modum posset audacius exercere. Homo pacis in quo sperabat supplantationem adversus Dominum ampliavit: nec mente dormire poterat proditor, sed cum hæreticis multas insidias circa Rectoris nostri palatium & loca vicina pararat, ut sub Catholicorum specie possent ad Dominum introire.

[9] Cum igitur Christianissimus Petrus Parentii discalceatus in palatio circa primam noctis vigiliam resideret, se præparans ad somni requiem capiendam; [sub noctem captus,] hæretici, januas palatii obsidentes, quærebant Dominum tamquam colloquium habituri: & proditore cum viris non minimis procurante, ipsum in ostio palatii capientes, guttur ejus, ne clamorem exprimeret, corrigia fortiter astrinxerunt, oppilantes os ejus, & caput pellibus obvolventes: & eum a palatio amoventes, ad loca remota extra civitatem ducere nitebantur. Tunc Petrus, jam mente Martyr, eos cœpit humiliter obsecrare, ne ipsum extra mœnia educerent civitatis; proponens se discalceatum esse, nec calceatum etiam se posse more peditis ambulare. Tunc Proditor ocreas suas ei tribuit calceandas.Interea orta est discordia inter illos, quibusdam volentibus illum ad quamdam siluam ducere, aliis volentibus eum ad quamdam arcem, Ruspampanum, receptaculum pessimorum, [extra urbē ducitur] ducere detinendum. Sic discordantibus ad invicem impiis, synagogæ malignantium placuit universæ, mittere pro sociis juratæ factionis, & Urbevetanorum Dominum ad quoddam tugurium deduxerunt. Circumdans autem agnum mansuetum synagoga luporum, unanimiter proponebat, ut pecuniam ablatam cum pignoribus restitueret universis; dominatum relinqueret civitatis; juratoriam tribueret cautionem, si vitam sibi vellet servare, quod sectam illorum nullo tempore infestaret, sed potius daret consilium & favorem. Petrus vero, a petra Ecclesiæ fidei suscipiens firmitatem, dixit se pecuniam & pignora velle de camera sua reddere, non tamen volebat dominatum civitatis dimittere, nec eorum sectæ de non offendendo sed juvando facere aliquam cautionem: [ubi recusans favere hæreticis,] sed respondit se omne potius sustinere tormentum, quam a fidei Catholicæ tramite devians eorum erroribus consentiret: adjiciens etiam se nolle præterire injunctum sibi mandatum, nec se perjurii nexibus obligare, cum civitatem Urbevetanam suscepisset usque ad annum unum juramento præstito gubernandam. Hæretici autem, minantes ei mortem si non faceret quod petebant, non potuerunt virum fundatum supra firmam petram minis vel terroribus amovere.

[10] Dum talia tractarentur, & hæreticorum & aliorum vituli multi circumdarent eum, & tauri pingues obsiderent eumdem; quidam sicut leo rugientes, vocati sunt ad tugurium memoratum, quorum unus fremens, ut leo, dixit: Cur tot sermonibus hunc virum pessimum detinetis? [crudeli nece mactatur:] Et elevata manu ita os Petri Parentii nisu toto percussit, ut uno excusso dente os totum sanguine rigaretur. Alius autem simili furore correptus, instrumento molari arrepto, Dominum Petrum Parentii in occipitio cerebri crudelissime vulneravit, ita ut prostratus ad terram pulverem in ore suo pro Communionis acciperet Sacramento. Alii autem pessimorum crudelitatem sequentes, ipsum Dominum Petrum cultellis & gladiis occiderunt, quatuor plagis adhibitis plagæ superius memoratæ: alii autem cupientes iniquos animos satiare vindicta, caput ejus capillis ex multis partibus denudaverunt. Corpus tandem ejus ad quemdam puteum, quodam vegeticulo coopertum, [Corpus immobile redditur:] deferentes, ut ipsum projicerent in eumdem ne inveniri posset; non potuerunt cadaver depositum removere nec os putei aperire. Unde relinquentes cadaver, fugæ præsidio adhæserunt, apud quemdam truncum nucis corpore immobili permanente: quæ cum esset sterilitatis vitio depravata, eodem anno bis fructum protulit copiosum; divinæ dispositionis consilio faciente, ut fructus arborem, miracula Martyrem commendarent.

[11] Cumque summo diluculo sex fratres molendinarii per Urbevetanam pergerent civitatem, cadaver sui Domini ac Rectoris longe a palatio invenerunt putantes mercatorem aliquem interfectum: sed auroræ splendore tenebras repellente, mors Domini Petri fuit omnibus revelata. Tunc cucurrit Episcopus, Clerus & populus universus, interni se doloris amaritudine affligentes, eo quod captus & occisus erat Urbevetanorum Rector, [ab Episcopo Clero & populo summe lugentibus,] sub cujus umbra civitas suscipiebat in justitia & honoribus incrementum: cecidit corona capitis eorum, & pupilli facti absque patre. Quasi Hieremiæ threnis utendo cogebantur flebiliter lamentari; Vox in excelso audita est, ploratus & ululatus multus: nec se poterant consolari, quia Dominum suum a morte, imo verius a vita, non poterant revocare: sed die noctuque plorantium descendebant lacrymæ in maxillas. Consolantem quærebant ex omnibus caris suis, nec poterant invenire; sed omnes amici eorum illos spernentes, extiterunt ignoti & quasi penitus alieni: versa est in luctum populi cithara exultantis, & organum in vocem flentium est mutatum: obscuratus est habitus, mutatus est color optimus Clericorum, virorum, mulierum & omnium parvulorum, præ cordis tristitia & multitudine lacrymarum. Positi erant in opprobrium & derisum omnibus in circuitu constitutis, quibus paulo ante timori fuerant & terrori; eo quod negatum est summis stare diu, & mundana felicitas multis amaritudinibus est conspersa. Vestimentorum amputabant manicas, scindebant vestes. & pectora sua, pugnis fortiter ferientes. Capillos suos tam viri quam mulieres radicitus evellebant. Omnes virgines squallidæ amaritudine sunt oppressæ, in cunis jacentes ululabant infantes, parentum suorum tristitiam intuentes. Viæ civitatis Urbevetanæ lugebant, eo quod non erat eis festivitas neque gaudia consueta. Curia flebat, quia licet jus esset in civitate, non erat tamen qui redderet, nec etiam postularet; sed leges & plebiscita, morte sui coacta Patroni, silentium tenuerunt. Cum tali ergo tristitia Potestatis Urbevetanorum cadaver ad S. Andreæ fuit ecclesiam deportatum: [deportatum ad S. Andreæ,] unde propter ejus sepulturam non modica fuit orta discordia inter cives, quibusdam volentibus ipsum in dicta ecclesia sepelire; aliis clamantibus cum Henrico Judice, [inde ad majorem Ecclesiam:] de jure ipsum esse apud majorem ecclesiam tumulandum; quod fuit effectui mancipatum, sicut divinæ placuit majestati. Dignum namque fuit & consonum rationi, ut qui a blasphematoribus Jesu Christi & ejus Matris Virginis gloriosæ fuerat interfectus, apud ejus ecclesiam acciperet sepulturam, & eadem ecclesia honoris & reverentiæ susciperet incrementum. Nam in tantam major devenerat ecclesia vilitatem, ut omni tempore præterquam in festo Assumptionis beatæ Virginis, in Nativitate Domini, ac solennitate Paschali, ab hominum reverentia & frequentia videretur penitus aliena, & vix in ea trium lampadum lumina resplenderent. Urbevetanorum itaque Patronus in eo sepulcro, cui sæpius adhærebat, habendo colloquium cum venerabili Patre Ricardo Urbevetano Episcopo de purgando agro Ecclesiæ ab hæretica fœditate, meruit sepeliri. Locus etiam, in quo sepulcrum permanet collocatum, fracto superius tecto nullum quasi habebat contra pluviam munimentum; unde pluvia irrigante, locus ille desertus, herbis virentibus prato similis videbatur. Sepulto itaque Domino Petro Parentii, non lapide, sed b cultra zendadi, coopertum est modico tempore monumentum, ut venirent homines ad tristes exequias faciendas.

[12] Interea populus exardescens in sui Domini ultionem, quosdam cepit lesæ majestatis crimine veraciter infamatos, ipsos in strata c Burgi S. Christinæ pœna debita puniendo. Radulphus autem proditor, [occisores debita pœna Puniuntur:] ad arcem Ruspampani fugiens, inflatus post modicum crepuit; moriendo similem cum Juda excipiens ultionem, ut quem simile facinus coæquaverat, Judæ pœna simili feriretur. Alius autem, qui Domino suo vulnus mortale intulerat, ad castrum quoddam confugiens, inflatus in proximo miseram animam exhalavit: cujus corpus dum traditum esset ecclesiasticæ sepulturæ, ita inflando excrevit, ut vix posset in tumulo retineri, aërem præ nimio fœtore inficiens: unde infirmitatis & mortalitatis pestis invaserat castellanos, irruente in illis partibus grandinis tempestate. Sed castellani fœtidissimum effodientes cadaver, ipsum extra castrum in loco fœtido tumularunt; & sic cessante causa, cessavit pariter quod urgebat. Quidam etiam Rectoris nostri tunicam rapiens de sepulcro, lavit sanguinem ex eadem, projiciendo ipsum in loco putredini deputato, unde sensit postmodum divinæ judicium ultionis. Ex sanguine autem ejus aliquantulum est collectum, [Sanguinis aliquid, in Ecclesia collocatur.] & repositum in quadam pyxide… d permanet in majori ecclesia collocatum. Quid plura? Fere omnes, qui de nostri Patroni fuerunt morte suspecti, suæ iniquitatis mercedem a Domino perceperunt. Nec putent se aliqui pœnam debitam evasisse, cum id quod differtur non semper ab hominibus auferatur; cum arcus magis extensus feriat fortius resistentem, & divinum judicium puniat crudelius contumacem; cum Deus zelotes peccata patrum usque in tertiam & quartam generationem se asserat temporaliter vindicare; cum non omnes vituli adoratores punierit, sed vindictam in successores distulerit exercendam; cum mors Christi post quadraginta e duos annos fuerit vindicata.

[13] His talibus ultionibus ostendebat Deus, sibi multum in Petro Parentii placuisse, quem in exemplum omnibus posuit & munimentum, Nisi enim suscitasset Deus semen de grano frumenti super terram, post se benedictionem relinquens, & fecisset nobiscum signum in bonum, tota erat civitas peritura. Nam populus in tenebris ambulans, lucis obtinuit claritatem, eo quod risu dolori commixto extrema luctus gaudia occuparunt, & tristitia in gaudium est conversa: nec permisit nos Deus tentari supra id quod potuimus, sed fecit cum tentatione proventum, ne tristitiæ nos immensitas absorberet. Placuit siquidem rerum omnium Creatori, ne lucerna lateret sub modio, sed supra candelabrum posita suam ostenderet claritatem, & civitas in monte posita se faceret manifestam, & fructus redderet arborem commendatam, [Cadaver suaveolens, vividum & flexile manet:] ac persecutio propter justitiam habita beatitudinis indicium demonstraret. Nam cum Rector noster in occipitio cerebri, in inguine, in pectore, in parte posteriori, in renibus, esset plagis maximis vulneratus, & cadaver esset carnosum, in tumulo cultræ coopertum velamine; nullum emittebat fœtorem, sed odor ex eo quasi aromaticus emanabat. Unde stupebant omnes, & multipliciter mirabantur, quod cum maximus esset calor, nullum emittebat fœtorem, sed colorem vivaciorem quam cum viveret continebat: nec palluit corpus, nec membra obriguerunt vitali spiritu destituta. Nam Presbyteri & Milites digitos ejus frequentissime contingebant, & ita eos inveniebant plicabiles, quasi corpus vitalis spiritus & anima vegetarent. Dona-Deus, sacrista, vir timens Deum, mendacium fugiens & diligens veritatem, retulit cum quibusdam Episcopo & Canonicis, [animæ beatitudo celitus indicatur.] quod tertio die post ejus mortem, solis imminente occasu, vocem audierat puerilem, & vocem similem voci ejus dum viveret: & puerili voce dicebatur super sepulcrum, Petre, vis resurgere? Ille vero respondebat, dicens se nolle resurgere, nec ad mortalitatis miseriam remeare, cum veræ vitæ præmiis frueretur. Adjecit etiam dictus sacrista, quod eo die circa sepulcrum divina virtus lumen extinctum mirabiliter reaccendit. Et licet de supradictis cum aliis vellet fidem facere juramento, auditores tamen credulitatis aures nullatenus adhibebant. Tristitiæ namque angustiis occupati, radicem arboris, per quam facta miracula narrabantur, non subtiliter scrutabantur. Arbor itaque nostra, fundata & radicata supra firmam petram, fructum debebat producere commendandum; quia Petrus Parentii,non auctoritate sua, sed fundatus supra firmam petram, [quæ est] fidei firmamentum, auctoritate summi Pontificis exercebat in hæreticos legitimam ultionem, factus obediens usque ad mortem: unde persecutionem propter justitiam patiens, rubricatus est postmodum sanguine passionis.

[14] Ex quo sequitur evidenter, quod persecutionem propter justitiam sustinendo beatitudinis sibi gloriam comparavit, dicente Domino in Euangelio: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cælorum. [Matt. 5, 10] Absolutionis obtinuit beneficium a Domino Innocentio Papa tertio, [ejusdem certitudo probatur ex Scriptura.] Apostolorum Principis successore, qui eamdem ligandi & solvendi cum antecessore suo Apostolorum Principe plenitudinem obtinet potestatis, dicente Domino ad eumdem: Quodcumque ligaveris super terram erit ligatum & in cælis, & quodcumque solveris super terram erit solutum & in cælis. [Matth. 16, 19] In hujus etiam pectoris armario juris notitia requiescit. Quod caritatis armis Urbevetanorum Patronus fuerit præmunitus, colligitur evidenter, Domino dicente: Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. [Joan. 15, 13] Sed hic non pro amico terreno, sed pro cælesti accepit calicem passionis; quasi diceret cum Propheta: Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? [Ps. 115, 12] Calicem salutaris accipiam. Caritas autem, tamquam fons purus, cui nemo communicat alienus, expulsis vitiis dignam Deo præparat mansionem. Item sanguinis effusio pro Christi confessione,teste Augustino,baptismi effectum noscitur obtinere; imo baptismus martyrium sive passio dicitur a Domino in Euangelio: Baptismo habeo baptizari, & quomodo coarctor usque dum perficiatur? [Luc. 22, 50] Item falce martyrii superflua omnia resecantur, nam hunc causa Martyrem fecit, & pœna pro fide Catholica defendenda. Item omnibus quæ habebat renuntiavit tacite, [ac verum martyrium.] qui maluit pati pro Christo, quam consentiendo iniquioribus quam Paganis, mortalis vitæ sibi commoda conservare.

ANNOTATA.

a Ita corrigendum fuisse, quod perperam scriptum erat undecimo, convincimur ex sequentibus, & infra num. 46 notato duodecimo Kal. Junii, pro die mortis & sepulturæ.

b Infra num. 13 cultræ velamen, pro culcitra contractum: at zendado Academicis della Crusca est species subtilis panni ex quo velamen factum.

c Burgum S. Christinæ est antiquum Vulsinium vulgo Bolsena, ad lacum cognominem, ubi S. Christinæ plurimum passa est, uti ad ejus Vitam dicetur 24 Iulii. Distat VIII M. P. Vrbevetere.

d Omittimus verba hic interposita, donec clarior sensus aliunde restituatur: hæc videlicet: In imagine Domini Jesu Christi, cum beata Virgine depicti circa pectus Christi prudenter in quadam fenestra.

e Intelligitur Hierosolyma, excisa anno æræ vulgaris 70, & tunc 42 a morte Christi quæ accidit duobus Geminis Consulibus, sive anno æræ vulgaris 29, uti late ea deduximus ante tomum 1 Aprilis, & hic confirmatur ita tum etiam fuisse alicubi ab auctore lectum.

CAPUT III.
Miracula mox ab obitu, mense Majo & Iunio potißimum, patrata.

[15] Ex dictis potest colligi manifeste, quod Beatus possit & Martyr merito appellari: ad quæ omnia denotanda Martyrum Coronatori tria suæ historiæ similia dignatus est insignia demonstrare. Nam feria quinta traditus est, buccellam & vinum porrigens traditori; quinque plagis extitit vulneratus; tertio die post suam mortem, sicut Christus, primo in visione cuidam apparuit mulieri. Quædam namque matrona, de districtu a Coruarii Urbevetanæ diœcesis, quatuor annis ita manus contractas habuerat, [Sanantur manus mulieris contractæ,] omni confectas macie, ut in eis soli nervi existere viderentur, & a mulierum officiis essent penitus alienæ. Hanc quidam Prior S. Andreæ de Monte-Martha misit cuidam venerabili honesto & religioso viro, Anselmo nomine, physicali scientia erudito, civi Urbevetano, ut ei medicinarum auxilio subveniret. Qui cum non posset ei cum suis proficere medicinis, nono Kalendas Junii somnum dans oculis suis in nocte, ac palpebris requiem consuetam, vidit in somno se ante altare B. Petri Apostoli Romæ cum magna multitudine permanere; [prævia duplici visione] & multorum concentum audiens Angelorum, qualis cantus esset, cœpit humiliter postulare. Cui unus illorum quærenti respondit: Hic est Petrus Parentii, qui occisus est in Urbeveteri gladiis impiorum; & hi sunt Angeli qui cum deducunt ad patriæ mansionem. Evigilans autem mane medicus antedictus, grandævus ætate, quid significaret hæc visio cœpit subtiliter cogitare. Tunc supervenit matrona jam dicta, & eum visitans sibi suam retulit visionem, dicens se in somnis eadem nocte vidisse totum mundum aquis abundantibus coopertum, in illis autem aquis submergebantur homines, & eadem mulier erat usque ad labia ejusdem aquæ liquoribus occupata; & dicebat ei quidam eminens super aquas: Vade ad illum plagatum & ipse tibi tribuet sanitatem, & de aquarum fluctibus liberabit. Et ut ipsa mulier referebat, Petrus Parentii videbatur stare prope ipsam, ita in veritate plagatus, sicut vulneratus extitit manibus iniquorum. Dixit autem in visu mulier: Domine, adjuva me. At ille extendit digitum, & mulier cœpit digitum B. Petri Parentii: & statim de aqua exiens in visione, fuit cum multis populis liberata. Magister autem Anselmus audiens mulierem & ejus visionem recogitans, revolvens etiam in mente qua de causa fuerat Dominus Petrus occisus; dixit ad mulierem: Soror, vade ad illum sanctum Martyrem: quia cum sit propter justitiam interfectus, tibi forsitan desideratā tribuet sanitatem. Mulier autem fidem adhibens dictis ejus, se devote ac humiliter sepulcro Martyris præsentavit; ibique orans tota quarta feria, se nervis extendentibus & ossibus fragorem facientibus, elevatis manibus dicebat: Deus adjuva me. Et statim recepit in manibus sanitatem, ita ut manibus operaretur, quidquid officia exigunt feminatum. Unde ad medicum rediens sæpe dictum manus ei sanissimas demonstravit. Medicus autem immensam concepit lætitiam, cum eadem femina rediens ad sepulcrum, Deo laudes & gratias referendo. Hoc miraculo divulgato, populus, qui erat ex immensa tristitia pallore affectus, & silentium retinens quasi mortuus videbatur, revixit spiritu; & quasi de gravi tristitiæ somno exurgens, ad Dei Genitricis ecclesiam festinatis gressibus convolavit, laudans & benedicens Deum, qui mirabilis in Sanctis suis facit prodigia & mirabilia magna solus; qui sanat contritos corde, contritiones alligans atque sanans lætitiæ medicina; qui cum iratus fuerit, ostendit consuetæ viscera pietatis, tamquam vino liquorem olei commiscendo, percutiendo baculo filios, & virga misericordiæ sustentando.

[16] Populo autem super his laudante rerum omnium Creatorem, Magister Anselmus patri cujusdam pueri de castro b Porani casu obviavit fortuito, cujus filius dexterum brachium aridum habens, [& pueri brachium aridum,] & privatus a nativitate totius dexteri lateris potestate, in vanum receperat consilium & auxiliū Magistri superius memorati. Patrem autem pueri sic Magister Anselmus alloquitur, sanatam ostendens per Martyrem mulierem: Frater, vides hanc mulierem sanatam? Sicut Deus ad honorem Martyris istam sanavit, ita filio tuo si vult potest sanitatis gratiam exhibere. Pater vero pueri sermonibus medici roboratus, filium detulit ad sepulcrum, prostratus ad terram, & lacrymis irrigatus: cujus filium eadem nocte plenæ restituit Dominus per suum Martyrem sanitati.

[17] Ipso die quo Rector noster manibus occubuit impiorum, quædam mulier de castro Sermognani Balneoregensis c diœcesis, audita sinistra fama de morte Martyris interfecti, qui amicum ejus hæreticum debita punierat ultione, cœpit non modicum exultare; flexisque genibus & elevatis manibus cœpit proferre contra Martyrem blasphemiam, dicens: Benedictus Deus, quia mortuus est ille pessimus homo, qui multos injuste homines affligebat. [Blasphemæ os distortum ea pœnitente restituitur.] Expleto blasphemiæ sermone, statim oris in posteriori parte sustinuit torsionem, ut in eo in quo deliquerat puniretur. Quæ pœnitens de commisso, flens & ejulans B. Petri tumulum visitavit; & suum plorando reatum, os sensit in statum pristinum restitutum. Ex his & aliis multis miraculis, quæ laboriosum esset redigere in scripturam, fama nostri Martyris, velut alabastrum unguenti fracti, redolebat per partes Tusciæ universas & alias provincias circumstantes; & venientes multi afferebant male habentes, & curabantur omnes variis languoribus prægravati. Quidam maligni spiritus, volentes hominum frequentiam a tumulo cohibere, in quadam fenestra proxima carnem fœtentem & marcidam projecerunt, quod post modum a Deo non extitit impunitum.

[18] Presbyter Lambertus de Plano, quia respersus fuerat a lepra hæreticæ fœditatis, a communione Cleri & beneficio Ecclesiastico extitit separatus. Cumque frater ejus Pepo ita digitos a principio Augusti habuisset rigidos & annexos, [Digiti rigidi pristino vigori redduntur:] ut nullum posset plicare, vel alterum ab altero separare; Urbevetanum Episcopum & Clerum humiliter exoravit, ut dictum Presbyterum in communionem Cleri & beneficiorum restitueret intuitu divinæ pietatis, ut ex proventibus Ecclesiasticis vitæ sibi posset necessaria ministrare, quia non erat ei patrimonium vel aliqua pecunia, ex qua se vel uxorem vel filios posset aliquatenus sustentare. Cujus precibus cum Episcopus nullatenus flecteretur, feria quinta post beati Martyris obitum, præfatus Pepo cum multis aliis infirmitate gravatis, pedum & fidei gressibus sepulcrum Martyris visitavit; ibique jacens, & sua peccata deplorans, Martyrem humiliter postulabat, ut manus suas dudum perditas restitueret sanitati. Statim autem manus ejus ita sunt restitutæ pristinæ sospitati, ut nulla in eis infirmitatis vestigia remanerent. Ego scriptor hunc novi sic longo tempore impeditum, postea vidi manus ejus sanitati evidentissime restitutas. Eadem die Agatha uxor Prungnoli, de regione Sanctorum Apostolorum de Urbe-veteri, cum cæcitatis vitio laborasset decennii tempore jam elapso, ante sepulcrum Martyris percepit optati luminis claritatem. Eadem die, per meritum Martyris sui, [illuminantur cæci:] unum oculorum Dominus sanitati restituit, quem Michael perdiderat Cannaiolus.

[19] Sanavit etiam filiam Joannis Agnetis, quæ a nativitate aridi brachii erat viribus destituta. Eadem die filiastra Venturæ, quæ diu viribus caruerat brachii, consecuta est gratiam sanitatis. Et filia Domini Marsuppii lumen in uno, [alii infirmi curantur.] quo carebat, oculo recepit cum gaudio vehementi. Feria sexta post ejus obitum, id est octavo die, a quadam muliere dæmonem effugavit. Sub sequenti Sabbatho, hoc est nono die post ejus transitum, dum in vesperis, Benedicamus Domino, diceretur, mulier quædam de Forricella, nomine Andromacha, cujus pellis consumptis carnibus contractisque nervis ossibus adhærebat, ut a collo inferius omnium videretur membrorum officium impeditum; jacens & orans ante sepulcrum, plenæ sanitatis est gratiam consecuta, ætatis provectæ femina; ita ut jam non vetula, non ut heri & nudiustertius infirma & imbecillis, sed sanissima & potentissima juvencula videretur.

[20] Sequenti die, hoc est die Dominico, dum Episcopus cum Canonicis Tertiam more solito decantaret, & dum sanctissimi corporis custos turbæ astanti languentium diceret & clamaret: [Coram Papæ nuntiis] Discedite a sepulcro, quia ecce Nuntii summi Pontificis & almæ Urbis adveniunt, ut sepulcrum videant, inquirentes si vera sunt, quæ fama divulgat per provincias circumstantes; mulier quædam de vico Atriani, quæ in nocte Kalendarum Novembrium auditum prorsus amiserat & loquelam, ante sepulcrum quinque diebus jacuerat semiviva. Hæc brachiorum, manuum, pedum, & utriusque cruris erat officiis & potentia totius corporis destituta, [apparente S. Petro curatur mulier muta & contracta.] deglutiendi & digerendi quæ sumebat relicta sibi solummodo facultate. Hæc quippe misera mulier oculis corporeis fere cæca, vidit in spiritu Petrum Parentii, quem oculo numquam intuita fuerat corporali; surda Urbevetanorum Apostolum, expugnatorem Manichæorum audivit, cujus statim surrexit mulier, nullo humano auxilio sustentata; & facto sibi Crucis signo hanc primum vocem emisit dicens: Sancte Petre Martyr, adjuva me. Puella olim forma corporis decorata nunc mente formosior, interiorem & exteriorem percipiens sanitatem, illum videt in spiritu & cognoscit, quem numquam viderat in corpore constitutum: & licet esset confecta macie ac longa infirmitate gravata, facta obedientiæ filia, non expectata secunda jussione obedit; & sine juvamine, sine ulla dilatione surrexit: quod est sanitatis restitutæ in corpore indicium manifestum. Divina siquidem hoc fuit provisione statutum, ut advenientes Nuntii Romanorum, coram turba maxima confluente, viderent per Martyrem miraculum manifestum, tamquam Christus pro suo Martyre diceret allegando; Generatio perversa non credit nisi videat signa & prodigia manifesta: ut invidiæ livor, conceptus contra Martyrem dum viveret, deleretur, eo quod juxta Veritatis vocem, Non est Propheta sine honore nisi in patria sua: quia naturale vitium est, cives civibus invidere, virtutemque invidiæ materia comitatur. [Matth. 13, 57] Summa petens livor, qui pascitur in vivis, post mortem minime requievit. Hunc Martyrem credo, teste Apostolo, esse aliis odorem vitæ in vitam, aliis odorem mortis in mortem; ut more Christi aliquibus in resurrectionem sit positus, aliquibus in ruinam. [2 Cor. 2, 16] Hunc ita diligunt inimici Ecclesiæ sicut Judæi Dominum Jesum Christum. Fac nobiscum, quæsumus Deus, per intercessionem Beatæ Mariæ semper Virginis, & omnium Sanctorum tuorum merita veneranda, signum in bonum ad totius Ecclesiæ firmamentum, ut quod nostra peccata præpediunt, tuæ nobis impetret gratia pietatis & revelatio Domini cor tangens divinitus inspirata.

[21] Inter omnia vero miracula quæ Dominus per suum Martyrem in Urbe-veteri demonstravit, magnum miraculum ad honorem Dei & sui Martyris quoddam sæpissime coram multitudine diversarum gentium coruscavit. Astante enim & vidente fidelium & infidelium, [Igne cælitus lapso accensæ lampades,] multitudine innumerabiliter copiosa, ignis de sursum cælitus quandoque inferius mittebatur, & extinctas lampades, candelas & cicindelia mirabiliter accendebat, nunc colorem scarlacteum, nunc aureum præferens, quandoque ab igne nostro usitato penitus alienum. Per quod miraculum fidelium corda vehementer accensa fuerunt circa Dei genitricis ecclesiam, quæ tamquam deserta erat, & ad sepulcrum Martyris visitandum. Ob hoc etiam prævaricatores, qui dicebant illam speluncam latronum, redeuntes ad cor, ecclesiæ limina, ut videbatur, devotis mentibus visitabant. [ad opprobrium hæreticorum,] Expediebat enim ut unus moreretur pro populo, ne periret nostra civitas universa: eo quod tunc obmutuerunt hæretici, qui in primo in plateis & vicis publice prædicabant. Aspiciant ergo ad hanc lucernam super candelabrum constitutam vulpes Sampsonis, destruentes Ecclesiastica instituta, locustæ numquam in eodem loco manentes, ab utero Ecclesiæ aberrantes; & videant si per aliquem suorum, pro suo combustum vel suspensum errore, dignatus est Deus talia demonstrare. Sed non est mirandum, quoniam tamquam steriles arbores & incisæ, præcisi ab Ecclesiæ unitate, fructus producere non potestis. Sed quia negare miracula non potestis, dicitis Christum visibilia miracula non fecisse. Visibilia vero miracula non valentes negare, mentimini ea Luciferum vestrum Deum & Dominum operari, quia Deus per vos nullatenus operatur. A quo igitur aliquis vestrum, membrorum destitutus officio, vel infirmitate gravatus, appetit liberari? Quomodo verum Deum adorare vos dicitis, [& exemplum Catholicorum.] cum secundum vestrum errorem nullam in hoc mundo retinens potestatem, nihil dare valeat vel auferre? A quo nisi a diabolo, quem adoratis occulte, necessaria postulatis? Aspiciant ad jam dictam lucernam vasalli & feudatarii Jesu Christi, de patrimonio non suo sed Jesu Christi viventes, lac, lanam & carnem de Christi ovibus emulgendo, tondendo & etiam incidendo; & quod errat studeant revocare, quod est ægrotum sanent, quod confractum est alligent; minas hominum non timentes, quia hunc Martyrem ad loricam Ecclesiæ Deus voluit ordinare, ponens illum in exemplum fidelibus universis. Qui autem hujus exemplum in Domini sui prælia renuerint timore vel amore hominum imitari, noverint se ingratitudinem perdendi feudi proculdubio commisisse, ac se a cælestis Domini curia clausis januis repellendos.

[22] [Fugantur dæmones.] Superat me scriptorem materia miraculorum, ideo sunt Martyris nostri miracula brevianda. Hodie quo liberata est d Theodora, idem inclytus martyr a muliere quadam de Stendanello e septem dæmonia effugavit. Mulier quædam, Complita nomine, de vico Citerolli, rustica nobilium virorum Munaldi-Petri Cittadini & fratris ejus, [Sanantur, mulier collo retorto horribilis,] unius anni & duorum mensium spatio tunc elapso, ita collum tortum habuerat, ut os & tota facies magis dorsum quam ventrem respiceret: quæ ita erat aspectu horribilis, ut nullus de familia prædictorum Nobilium ejus vellet domum intrare, hospitium recepturus. Hæc etiam misera mulier tantæ infirmatis erat vinculis obligata, ut numquam buccellam posset per se ponere ori suo. Cumque Martyris nostri fama ejus auribus insonaret, dixit sorori suæ, quod sepulcrum Martyris volebat visitare. Tunc soror ejus & tota familia, cum de illius desperassent penitus sanitate, ipsam loqui tamquam unam de stultis mulieribus reputantes, eam cœperunt, ne iret, multipliciter dehortari. At illa de Martyris virtute confisa, verbis, minis, terroribus ac precibus familiæ suæ contemptis, tertio Kalendas Julii sepulcrum Martyris visitavit, ibi sperans in Domino & suo Martyre sex dierum spatio permanendo. Post quos, dum esset ibi, Paulus, Dominæ Odolinæ matris Martyris nuntius, percepit plenissime sanitatem, & Episcopo & Canonicis fuit sana & incolumis præsentata: quam sanatam vidimus; & infirmitate jam dicta, fuisse prægravatam cognovimus per custodes sepulcri & dictos Dominos mulieris, & familiam ejus, & famam publicam.

[23] [contractus cruribus & pedibus,] Hujus mulieris Dominus Munaldus, nobilis, civis Urbevetanus, sapiens, humilis, potens & divitiis perabundans, ita erat crurium & pedum viribus destitutus, ut de lecto per se assurgere non valeret, nisi eum sui clientuli elevarent. Hic cum diversorum habuisset consilium & auxilium medicorum, optatæ non poterat perfrui gratia sanitatis: sed in vanum multis expensis se claudum pedibus, fidei vero gressibus ambulantem, fecit in cultra zendadi a servientibus suis ad sepulcrum Martyris deportari; & ibi aliquantulum perseverans, Dei & Beati Petri Martyris humiliter auxilium implorando, sanitatis est gratiæ restitutus; ita ut qui deportatus fuerat manibus alienis, sanus & incolumis ad propria remearet, Deum & suum sanctum Martyrem benedicens.

[24] Presbyter Rusticus, de villa quæ vocatur Apulia Urbevetanæ diœcesis, [Presbyter fistula & febri laborans:] ita per multos annos fuerat fistulæ vitio fatigatus, ut multis expensis factis in medicis, de sanitate penitus desperaret. Tandem recurrens ad Domini misericordiam consuetam, cum dictæ infirmitatis onere gravaretur, & nimium febrilibus caloribus æstuaret; sepulcro se Martyris præsentavit, se voto Martyri obligando, ut per ejus merita liberaretur ab infirmitatibus, quæ ipsum vehementissime affligebant. Tunc somnum oculis suis dedit, requiem palpebris tribuendo; & postmodum a somni requie consurgens, ita invenit se a febris gravamine liberatum, ac si eum minime afflixisset. Fistulæ autem orificia ita cœperunt remotis medicamentis in dicto Presbytero desiccari, ut infra octo dies esset remoto humano auxilio plenissime liberatus. Hunc etiam, sicut fertur, noster Martyr a periculo animæ, quod est gravius, liberavit. Quia cum primo reputaretur Ecclesiæ inimicus, modo amicus ejusdem factus, Deum honorans, beatæ Virginis ecclesiam visitans, & Martyris nostri sepulcrum venerans, se non ingratum perceptæ sanitatis ostendit, sed verbis & operibus se demonstrat cultorem fidei Christianæ. Hujus Martyris patrocinium, tota mentis devotione imploratum & animi puritate, vota fidelium ad portum dirigit salutarem, [ipse Auctor,] sicuti ego scriptor didici per effectum, hunc scribens quaternum ad Dei suique Martyris honorem, voti solvendo debitum quod promisi.

[25] Item juvenis quidam nomine Bochus, ita infirmitate dorsi gravatus, [contracti aut paralytici quinque] ut nullatenus per se valeret assurgere, nec aliquo modo posset incedere, nisi duas crucias ascellis haberet suppositas, sæpe (dum Martyr in seculo viveret) erat in ejus præsentia. Hunc B. Petrus Martyr sanavit, tamquam sibi notum, statim ut ipse defunctus fuit. Et quidam, nomine Caput-auri, qui a longis temporibus manus ita contractas habebat, ut nihil posset operari per eas, percepit a sancto Martyre sanitatem. Hic erat de regione matricis ecclesiæ. Presbytero Bono-homini, Capellano S. Stephani, qui bene plus quam centenarius creditur, sex annis parum aut nihil videnti, visum ita restituit, ut jam videat quidquid illi est necessarium. Vetulam quamdam nomine Benesurdam, ita incurvatam ut parum altius portaret caput quam genua, semper baculo innitentem, ita gloriosus Martyr sanavit, ut modo libera sine baculo erecta incedat, ex quo in ancillam se Martyri tradiderat: & hæc erat de regione S. Constantii. Videns hæc & alia multa miracula Domina Maria, uxor Tudini Rapizonis, qua in Urbe-veteri nulla generosior erat, cum omnibus privata esset dexteri brachii viribus, & in manu vires nullas haberet, sese obtulit Martyri, promittens ei semper se servire: unde post modicum tempus plenissime in brachio & manu recepit potentiam: & hæc erat de regione S. Andreæ. Quidam noster civis, nomine Alamannus, Stuplonis filius, [item alius.] de S. Juvenalis parochia, qui a pueritia manum & brachium pendulum habuit, ut nullo modo ipsum posset erigere; postquam se devovit Martyri, sufficientes vires accepit per modica intervalla temporis in manu & brachio: & sic modo illo utitur, ut alio. Nec mirum si non omnes, quos erat sanaturus noster Apostolus, statim ad plenum sanavit. [Mar. 8, 20] Nam & Dominus noster Jesus, cum ei cæcus secundum Marcum adduceretur, ut eum tangeret & illuminaret, apprehensa manu cæci eduxit eum extra vicum; & expuens in oculos ejus, impositis manibus interrogavit eum, si videret aliquid; & aspiciens ait, Video homines velut arbores ambulantes. Deinde iterum imposuit manus super oculos, & cœpit videre, & restitutus est, ita ut videret clare. Quem uno verbo totum simul curare poterat, paulatim Dominus curat, ut magnitudinem humanæ cæcitatis ostendat, quæ vix & quasi per gradus ad lucem redit; & gratiam suam nobis indicat, per quam adjuvat singula incrementa perfectionis.

ANNOTATA.

a Corbara trans Paliam flumen 4 P. M. Orvieto distans ad Austroboream.

b Poranum, simili intervallo dißitum ad Euro-austrum.

c Balneoregium vulgo Bagnarea, patria S. Bonaventuræ, in agro Vrbevetano versus Patrimonium S. Petri. At vicus Sermognanum vicinius est Vrbi-veteri, vicinum Porano prædicto.

d Videtur aliquid præceßisse, hic omissum de liberatione cujusdam Theodoræ.

e Quinto versus Boream milliario ab Orvieto notant tabulæ locum S. Stendano, cui an vicinum sit diminutive hic dictum Stendanellum, nescio; multoque minus novi aliquem Sanctum Stendanum, unde loco nomen; seddubito an S. Non irrepserit pro C, quo Castrum notaretur.

CAPUT IV.
Miracula varia mense Iulio, Augusto & sequentibus facta.

[26] [Sanantur cæci duo totidemque contracti,] In die S. Margaritæ, multis præsentibus, illuminavit oculum cujusdam de Comitatu Senensi de castro Montellæ, nomine Anarcescelli. Undecimo die intrante Julii, dum Matutinum diceretur, sanavit quemdam Andream ultra Bellam-villam Campaniæ, qui manum dexterā & brachium contractum habuerat quindecim annis, ut ipse dicebat. Infirmitas autem istius Andreæ & diuturnitas infirmitatis plenius nobis innotuit, ex brachii cicatrice & signis, & nobilium Clericorum & laicorum patriæ illius assertione, qui dum vidissent & novissent eum infirmum in terra suæ nativitatis, & apud Burgum S. Christinæ sanatum eum viderent, pro magno habuere miraculo; & statim Deum, qui solus mirabilia facit, laudantes ad Martyris sepulcrum venerunt: ibique noctibus & diebus orantes, plus quam per hebdomadam perseveraverunt, omnibus qui audire volebant reserentes, quod Andreas brachium aridum & contractum habuerat. Postea a muliere quadam de Castro-Turris, quod est in nostro Episcopatu, manifestissime fugavit dæmonium. Eadem die qua sanavit Andream, de quo dictum est, finita Missa unus est curatus contractus: [& visus restitutus] cuidam puellæ, nepti Benedictonis de regione S. Constantii, quæ per quadrimestre tempus unius oculi lumen amiserat. Magister Donadeus, optimus faber lignarius, dum quamdam trabem incideret, mole trabis oppressus, quadriennio ita incurvus incessit, ut ambulando genua ore pene contingeret: sed ad sepulcrum accedens, & a Martyre misericordiam postulans, plenæ sanitatis gratiam est consecutus: & hic est de regione S. Andreæ.

[27] [& mulier.] Quædam mulier, nomine Bona-femina, de regione S. Juvenalis, quam Deus occulto suo judicio jam diu visu privaverat, decimo quarto Kalendas Augusti, Episcopo & universo Clero præsente, lumen recepit: unde tunc primum Episcopus & Clerus in hujus illuminatione hymnum Te Deum laudamus cantaverunt. In suo sermone hoc pro insigni miraculo Episcopus reputavit, quod ille beatissimus Martyr meretrices in somnis ad regnum cælorum invitans, sicut ex earum confessione receperat, eas convertit ad cultum religionis. Ad hæc idem Episcopus in conventu residens retulit, [Liberatur captivus] quod dum Dominus Farolfus de Corvari apud Montem-Martem detineret quemdam sub tribus seris in compedibus ferreis, B. Petrus Martyr in spiritu captivo apparuit, dicens: Surge & abi. Qui sciens locum suæ captivitatis valde munitum, & se ferreis vinculis compeditum; de fuga omnino diffidens, non ante quam tertio admoneretur iter arripuit; cui divino nutu ultro aperta sunt ostia, & sic ille captus & vinctus se facillime cum ferramentis in suam libertatem recepit. [& lapsus ex alto,] Cum filius Ildibrandini Dalimani, de regione S. Mariæ, de altissima ripa Urbe-veteris caderet, in ipso casu cœpit clamare ac dicere; S. Petre Martyr, adjuva me. Statim B. Petrus per cincinnum capitis eum arripuit, & ita suaviter per cincinnum in planitiem eum deposuit, ut adolescens prorsus nullam læsionem sentiret. Cumque ipsum mater de alto clamaret, putans illum sibi prope assistere; ille de sub ripa respondit dicens: En cecidi, sed B. Petrus me in plano valde plane deposuit: & statim sanus & incolumis per portam regrediens, Episcopo & Clericis admirantibus, populis Deum laudantibus est præsentatus. Cum mulier quædam de Torrecella, [curatur contractus.] venerabili viro Presbytero Benedicto Priore de Stiolo aliis pluribus honorabilibus referente, pene omnium membrorum multis annis perdidisset officia, in grabato ad Martyris sepulcrum se fecit adduci: ibique aliquot diebus ac noctibus in oratione persistens, ita sanitati est reddita ac si nullam infirmitatem passa fuisset.

[28] Cum sexto decimo Kalendas Augusti usque in duodecimum Kalendas, [Lumen in scuto S. Petri apparet.] in scuto Martyris, quod in ecclesia erat appensum, nocte nunc unum, nunc duo, nunc tria, nunc quatuor viderentur accendi lumina, & eadem post aliquod intervallum viderentur extingui; turbis concurrentibus atque mirantibus & Deum laudantibus, alii dicebant hæc lumina nasci ab accensis lampadibus, quarum numerus ad centum viginti quatuor ascendebat; alii dicebant, ideo tam frequenter per se igne materiali aecendi candelas & lampades, & in scuto apparere ista micantia sidera, ut homines accendantur in ea quam Martyr prædicavit fide Catholica. Sed prævaluisse videtur posteriorum sententia, eo quod inferiora lumina non videbantur sic esse disposita, ut scutum in aliqua sui parte posset ab eis lumen recipere: & quia extinctis lampadibus prædicta lumina velut sidera in scuto lucebant, & lampadibus accensis lumen illud interdum in scuto non apparebat. Tertio Kalendas Augusti vidimus aliud, [Sanantur contractæ] quod omnibus præcedentibus miraculis visum est mirabilius. Jam enim præterierant quatuordecim anni & amplius, quando mulier quædam Lombarda venit in Urbem-veterem. Hæc scabella duo ferens in manibus, repens super terram, tibias, crura & pedes coriata post se trahebat. Cumque aliquot annis sic super terram repsisset, ex his quæ ostiatim quæsierat sibi emit asellum, qui eam usque ad præfixum diem portavit. Hæc dum quarto Kalendas Augusti dormiret in hospitali S. Georgii, quod apud nos est, Martyr noster tertio apparuit ei dicens, Surge. Cum prima & secunda vice non crederet, tertia vice monita surrexit; & sine omni humano auxilio in pedes stetit erecta; & civitatem tremens intravit, ad sepulcrum Martyris veniens: secundo die consolidatæ sunt plantæ, firmata crura, ut jam ad hoc videatur numquam fuisse infirma. Eodem die sanavit duas mulieres Viterbienses, quarum una erat de Plano-Scarlani, a quinque annis curva, quæ novem diebus ante sepulcrum jacuit antequam sanaretur. Altera mulier ambas manus habebat omnino aridas, quæ decem diebus apud Martyrem fuerat. Infirmitatis primæ fuit testis Donadeus Vigilia, Rainaldus Boccabovis, & aliis plures. Infirmitatis secundæ, quæ infirmabatur in manibus, testis fuit Joannes frater Domini Dominici, qui Viterbio eam adduxerat, & Dominus Dominicus & alii multi. Testes sanitatis sumus nos, qui eas vidimus & sanas esse cognovimus.

[29] Subsequenti Sabbatho a quadam muliere, quæ secundum suam assertionem diu Romæ habitaverat, dæmonem effugavit. [item contracti & cæci.] Feria sexta ante festum S. Mariæ sanavit quemdam, qui erat contractus: & duos cæcos illuminavit; unum de Ficulle, qui vocabatur Daniel, qui fuerat cæcus quinquennio. Festum Assumptionis B. Mariæ in tanto gaudio celebravit noster Episcopus, Clerus & ejus populus, in quanto non fuit celebratum patrum & avorum nostrorum temporibus; sed in luctu est conversa lætitia, & gaudium in mœrorem: tantum enim est ea die inter familiam Episcopi & Canonicos natum scandalum, quantum antea ortum non fuerat. Nescio utrum propter hoc, an propter aliud occultum Dei judicium, ex tunc desierunt per se ante sepulcrum accendi lumina, nec visa sunt postea accendi, præterquam in festo B. Severi, quod est in Kalendis Octobris, cum prius pene omni die accenderetur. In octava beatæ Mariæ extensus est filius Joannis Amorosi, puerulus pene a nativitate contractus & omnino perditus; cui Joanni frequenter Martyr apparuit, dicens ut puerulum suum ad ipsius sepulcrum portaret sanandum. Feria secunda post Octavam B. Mariæ illuminavit sororem nobilis viri Petri de Fractaguida, quæ triennio & amplius fuerat privata luminibus. Cum Petrus dictus Porcarius, qui olim, sicut dicebat, fuerat serviens apud S. Andream de Lauduno in Archiepiscopatu Senonensi, oculos ita in capite revolutos haberet, ut ex altero patum, ex altero nullum lumen haberet, & vix ipsius pupilla pareret; ab eo tempore quo noster Martyr passus est, in oratione sepulcrum frequentans cum devotione perseveravit: & cum omnes de ipsius sanitate diffideremus, semper tamen ipse speravit, & in festo B. Calixti se sanum & incolumem in Capitulo nostro præsentavit.

[30] Dum quidam Castellanus de Lerona omnium horum esset incredulus, [2 Blasphemi excæcantur:] & diceret Martyrem peccatorem fuisse, nec aliquem cæcum per se posse illuminari, continno est cæcitate percussus; nec ante oculorum lumen recepit, quam publice peccatum suum Episcopo confiteretur. Sed ubi ad Martyris sepulcrum accessit, & coram omnibus delictum suum fuit confessus Episcopo, sine dilatione sanitatem suscepit. Item dum quidam Nobilis de civitate Balneoregiensi omnino ista non crederet, sed potius in derisum & contemptum Martyris diceret, se quemdam asinum cæcum habere, illum se velle ad Martyris sepulcrum adducere, ut in eo asino experiretur, & Martyris probaret potentiam, utrum posset cæcos illuminare; & hic oculorum lumen amisit, & tanto in oculis exurebatur incendio ac dolore, ut nullatenus in aliquo posset consistere, quiescere, nec aliquam quietem habere. Veniens ergo ad sepulcrum quarto Kalendas Octobris, & peccatum Episcopo confitens, jurans etiam sic in veritate esse ut diximus, statim oculorum incendium & dolorem amisit, sed lumen non receperat in Kalendis Octobris, quando hæc scriptura est condita.

[31] Puella quædam, filia Joannis Agnetis, de civitate Balneo-regiensi, ita usum membrorum per annum amiserat, [Membrorū usus redditus.] ut nullo modo posset assurgere. Hanc pater Martyri nostro devovit, & viginti quinque diebus ante sepulcrum ejus eam fecit jacere. Ea tunc non liberata; quasi de ipsius sanitate desperans, eam reduxit ad patriam. Sed cum quadam nocte jaceret, vocem audivit sibi dicentis, Surge. Illa putans se a patre vocatam, respondit: Pater, quomodo imperas me surgere, cum me noveris infirmam? & nullam mihi esse surgendi potentiam? Cui Pater dixit: Non hoc præcepi, nec te vocavi. Cumque illa iterum obdormisset, Martyr ei apparuit dicens, Surge & sta super pedes tuos, quia ego teliberavi. Statim hilaris sana facta surrexit, & quocumque voluit bene sana incessit. Dum Petrus Galdie, civis Balneo-regiensis, haberet filium nomine Jacobum, [Curantur cruris infirmitas,] qui in crure patiebatur incurabilem infirmitatem, cum ossa cruris magnas facerent apertiones, adolescentulum ita impedientes, ut nusquam ire posset nisi ab una vel duabus personis deportaretur; divinitus inspiratus, Martyri per matrem transmisit illum; ibique juvenis cum matre apud sepulcrum cum multis lacrymis orans triduo jacuit, ac per misericordiam Dei & Martyris merita ab infirmitate, quam patiebatur, ita convaluit, ut omnino non doleat, vix cicatrices aperturarum appareant, & juvenis modico baculi adjutus auxilio competenter incedat. Loca autem cruris, quæ fuerunt ossibus & carne privata, nondum plene receperant repletionem quando miraculum scripsimus. Sanatus est juvenis anno millesimo centesimo nonagesimo nono, mense Decembris: scriptura est facta anno millesimo ducentesimo, quinto die intrante Januario. Quarto decimo Kalendas Aprilis, integratis ossibus, vidi eum bene incedere. Filius Jacobi de Castro Lubriani de Episcopatu & comitatu Balneo-regiensi, a principio sui passus est spasmum; unde pater ejus medicus, quinto die post nativitatem ejus, eum inter scapulas coxit. Puer a spasmo est liberatus, [dolor ex spasmo residuus.] sed tantos dolores ex coctura pene usque ad sexdecim annos detinuit, ut nulli rei faciendæ possit esse idoneus. Cum vero ad sepulcrum oblaturus accessit, vehementius solito eum afflixit: sed quasi ultimum vale dicens nullo modo ipsum postea tetigit, & ex tunc est factus sanissimus, ut ab ore ipsius liberati accepi & credidi, cum esset homo dives, discretus & valde bonæ opinionis.

[32] Romanæ urbis Episcopus Innocentius causam quamdam, quæ vertebatur inter Abbatem S. Salvatoris de Monte-Acuto, & Priorem Sanctæ Trinitatis de Pio, Venerabili Patri nostro Ricardo Urbevetano Episcopo commisit definiendam. Cumque prædictus Prior vocatus venisset ad præsentiam Episcopi memorati, & acceptis induciis ab eo discederet, apud Marscianum de nostro Martyre vana & otiosa verba cœpit effundere, non credens quod divina potentia, propter Martyris nostris merita, ea quæ dicebantur operaretur miracula. Unde quidam Urbevetanorum hæc audientes, vehementer sunt indignati; [Obtrectanti miraculis, incussa iliaca passio,] sed pro reverentia Ecclesiæ Romanæ cujus mandato venerat, & amore civitatis Perusinæ quam affectuose amabant, patienter sustinuerunt. Sed ille qui nullum bonum sine munere, & nullum peccatum sine pœna dimittit, præfato Priori ad causam reverso, & in Urbe-veteri usque adeo iliaca passione afflicto, ut se magis mori optaret quam vivere, hoc concessit, ut incredulitatis quam habuerat, & verborum quæ dixerat pœniteret, imaginem ceream fieri faceret in signum devotionis & fidei, quam nuper consecutus erat, & eam ad sepulcrum Martyris transmitteret: sed antequam oblatio hospitium Prioris exiret, antequam imago ad B. Petri Martyris sepulcrum perveniret, in cœlo est recepta oratio, & omnino in terris est liberatus a funesta passione qua tenebatur.

[33] Florentinus quidem, propter maleficia quæ perpetrarat captus, & demersus in altissimum puteum, [Captivus liberatur,] cum nocte vigilans quasi certus expectaret mane suspendium, beati Martyris cœpit invocare auxilium. Soporato in spiritu beatus Martyr apparuit, dicens: Surge, recede. Statim soluti sunt compedes, & elatus positus est extra puteum carceris, & ostium ultro apertum est, & domus janua: sicque Florentia captivus exiens, suo torquem collo in signum suæ liberationis accepit, & a Florentia usque ad sepulcrum Martyris, manifeste Deum & Martyrem laudans, circa collum portavit. Vir magni generis & magnarum divitiarum, Comes Strobulus de Mezanello, [curata ischias] cum gravissime detineretur passione sciatica, B Jacobi ac multorum aliorum Sanctorum invocavit auxilium: sed non ante liberatus est quam se beato Matyri Petro voveret. Ex quo autem votum fecit, dixit quod tota mente, totis viribus, Deo & Sancto Martyri Petro serviret, si eum infirmitate qua tenebatur eriperet. Statim, sicut ipso referente didicimus, sic est melioratus, ut rectus bene incederet, ac more solito competenter equum ascenderet & equitando sine læsione usque ad Martyris sepulcrum veniret. Ibique diutissime glorificans & magnificans Deum, & affectuosissime peccata sua deplorans, precabatur Dominum, ut, sicut in proprio corpore visibile per meritum Martyris miraculum fecerat, ita in aliquo alio ipso præsente potentiam suæ majestatis monstraret; ut inde magis ejus fides cresceret, & confidentius aliis divina miracula prædicaret. Isto sic stante, oculos in altum levante, voce clamante, multis coram positis, protinus ipso & multis videntibus est lumen accensum in lampade, quæ ante multis diebus non arserat. Statim manibus levatis ad cælum, una cum aliis qui erant præsentes, cœperunt Deum laudare ac benedicere, qui tanta frequenter per Martyrem operabatur: & sic prædictus homo nobilis, est gaudens & exultans reversus ad patriam. Mulier quædam de Balneo-regio, quatuor annis contracta, [& contracta 4 annis sanata.] ad sepulcrum veniens, ibique diu in oratione persistens, plenæ sanitati est restituta. Hanc ego scriptor non vidi, sed sic esse Presbytero Alberto, viro religioso, qui custodiebat sepulcrum, & aliis Presbyteris referentibus, didici.

CAPVT V.
Miracula anno MCC usque ad Octavam Paschæ patrata.

[34] Berardus, filius nobilis viri Martini de Agello, sed & ipse non minus moribus, forma, virtute nobilis, [Cæcus illuminatus] dum ita prorsus lumen oculorum amitteret, ut nec equum albissimum quem equitabat videret, nec aliud quidquam oculorum visu cognosceret; longe antequam ad ecclesiam matricem accederet, ubi Martyris corpus erat reconditum, pro reverentia Martyris de equo descendit, & ductus ad sepulcrum devotissime caput & corpus, pro ut potuit, sepulcro supposuit; orans & cum multis lacrymis fiducialiter postulans, ut ille sibi lumen redderet, pro cujus fide gloriosus Martyr Petrus per gladios impiorum hæreticorum obierat. Interjecto modico temporis spatio, cum præ multitudine lacrymarum totus vultus ejus madesceret, & sic indesinenter & affectuose oraret; exaudita est oratio ejus, & lumen quod repetebat accepit: [sanctoque gratissimus,] statimque surrexit, & manibus oculisque levatis ad cælum, fasciculum ardentium candelarum de manu sui servientis accepit, & coram sepulcro tenuit. Cumque diceretur ei a Matthæo Priore majoris ecclesiæ, ut candelas sineret applicari candelabro, quia cera liquescens manus ejus urebat; respondit dulcem sibi esse ardorem, & se paratum quemlibet subire pro B. Petro laborem, qui diu perditum lumen sibi reddiderat. Et cum esset feria terria, quæ est ante a Quadragesimæ initium, in qua homines seculares amplius solito solent ingurgitari, invitatus multoties a supra memorato Priore, semper respondit se totum gaudio plenum, nec se posse percipere ullas epulas corporales: & sic totam noctem illam coram sepulcro, jejuno stomacho duxit insomnem. Cumque die sequenti dominas civitatis videret, [sed ob mulierum aspectum luminis imminutionem passus] & tamquam juvenis aliquantulum plus justo earum delectaretur aspectu, quod receperat lumen ex parte amisit: sed rediens ad sepulcrum, prædictum delictum toto corde deplangens, clarius lumen recepit quam ab infantia umquam habuerit, & ipsos oculos visus est habere majores. Commilitonibus civitatis qui prius eum notum & amicum habuerant, utrum clare videret tentantibus, inter ceteras probationes dixit; Facite mihi acum & filum afferri, ne vestra fides circa Dominum meum S. Petrum vacillet. Casu pelliparius quidam acum quamdam, subtilissimam atque arctissimam, cum tenui filo porrexit; nullomodo existimans, quod Berardus, vel alius acutissimi luminis, de nocte longe a candela positus, posset filum immittere; [pœnitens acutius quam antea videt:] Berardo filum in clune acus absque difficultate mittente, omnibus qui aderant valde mirantibus, cum plures juxta candelam starent, nec præsens posset filum ullus immittere. Et cum omnes quærerent, unde istud contingeret; respondit Berardus: Oculis, quibus de ventre matris exivi, non tam clare videbam: sed hos oculos & hanc luminis claritatem Dominus meus S. Petrus mihi restituit. Propter hoc multi sunt facti credentes, qui prius circa famam b Martyris erant dementes; & conversi sunt qui prius, ut a quibusdam creditur, fuerant Martyrem persequentes.

[35] Alius Martinus de Aretio, qui luce unius oculorum, ut ipse referebat, [item alius.] erat privatus biennio, ex quo ad Martyris sepulcrum accessit, continuo est liberatus. [sanatur genu læsum,] Cujusdam militis filius de civitate Aretii, cum propter casum circa genu læsus fuisset, ac multorum medicorum medicamenta esset expertus, accidit ut unde salus sperabatur infirmitas cresceret, & ut ex factis incisionibus juvenis sperare nequiret; veniens ad monumentum Martyris, mirabiliter se læsa coxa c divisit, & juvenis pene sanus abscessit. Nobilis vir Fatucius Marini, dum quemdam suum rusticum de Sermognano cœpisset, [liberatur vinctus.] qui ad visitandum sepulcrū Martyris venerat, pedes compedivit vinculis ferreis, manus vero cannabinis ligavit funibus, & sic ligatis manibus ac pedibus projecit eum in voltam d turris superius. Cum rusticus obdormisset, vocavit eum Martyr, præcipiens ei, ut de turre descenderet, Illo non credente se esse solutum, iterum audivit Martyrem sibi dicentem: Surge, recede. Et continuo soluta sunt ligamina de manibus ejus, & de uno pedum soluti sunt compedes: & sic ille, velut alter Hieremias, facto de veterinis pannis funiculo, de volta turris descendit & abiit. Cumque domum veniret, nec possent vicini & parentes ejus a pede altero ferrum eruere, & deliberarent. Balneum-regis pro e seca mittere, dixit unus ex eis: Quid est quod facimus? Numquid ille qui dirupit vincula manuum, qui a compedibus alterum pedem absoluit, non potest & istud ferrum confringere, ut in totum hic liberetur? Statim puerulo quodam accedente, & sine dilatione absque industria ferrum manu tangente, laqueus compedis est resolutus.

[36] Et his diebus more solito frequenter accensæ sunt lampades, ut asserunt nobiles & plures, [lampades ultro accensæ,] qui se vidisse testantur frequenter extinctas, & in totum extinctas toties reaccendi, & vehementes & magnas flammas emittere. Et cum lampas prope terram esset, nobis qui eramus in Choro supposita, ut nihil in ea posset nobis celari; tractare cœpimus quid hoc esset: nec aliud invenire potuimus, nisi quod Omnipotens volebat sibi servire de oleo, & mentes hominum in ejus accendi servitium. Circa nonam eodem die multis præsentibus est miraculose aliud lumen accensum. Sabbatho ante Dominicam de Passione, mulier quædam plena dierum, quæ ab octo annis nullam fere partem corporis præter caput in potestate habuerat; mandavit nobili viro Petro Civitellæ Presbytero, cujus inhabitabat Parochiam, [ægra cupiens confiteri,] ut vel tunc vel sequenti die summo mane veniret pœnitentiam ei daturus. Cumque ille, sicut ipso referente didicimus, variis divinis & humanis impeditus negotiis, usque post Missam diei Dominicæ tardaret per pœnitentiam præfatæ mulieri succurrere; ecce mulier astitit coram præfato Presbytero, dicens, sibi B. Petrum Martyrem in albis vestibus apparuisse; [a S. Petro apparente sanatur:] & dum in lecto solito more jaceret, præcepisse, ut surgeret; & sic se in totam & ad plenum esse sanatam: & sic est peccatum suum confessa. O mira & admirabilis Dei virtus & Dei sapientia! Infirmus animus sanum habere corpus non potuit, sed ex quo mulier confiteri disposuit, Miserator omnium non expectavit ut confiteretur, sed statim sordes animæ diluit mulier, aqua sapientiæ salutaris abluta. Quod potuit fecit, mandavit Presbytero, ut ad se veniret pœnitentiam daturus, quia ipsa ad eum ire non poterat, totius corporis imbecillitate gravata. Negligente Presbytero, B. Petrus fuit pro ea solicitus; & sicut eam prius in anima sanaverat, sic statim sanavit in corpore; & ipsam misit ad eum, qui vocatus ad se venire neglexerat.

[37] Dominica de Passione f, cum pene ultra quatuor millia hominum essent in majori ecclesia, [iterum lampas accenditur.] dicto Offertorio Missæ majoris, factum est murmur magnum in populo, accedentium ad videndum miraculum lampadis quæ accendebatur. Inter quos & ego scriptor, spiritus ductus motu, accessi; & cum multitudine hominum lampadem sæpe & multum fumigantem vidi flammigerare. Sequenti die, [Mutus loquelam,] hoc est feria secunda post Dominicam Passionis, quidam homo de Sancto-Salvatore Montis-Acuti recepit loquelam, qui duobus annis & dimidio omnino mutus extiterat. Quidam homo, nomine Rainerius de g Monteclello, cum uxore pro recuperando visu filio, quem plus quam per annum & duos menses perdiderat, [cæcus visum recipit.] quæcumque potuit expendit in medicos. Cumque videret omnes medicos in filii curatione deficere, una cum Meldina uxore, quæ & mater erat pueruli Rolandi, ipsum puerulum attulerunt ad Martyrem, sperantes & rogantes, ut sicut alios multos sanaverat, ita quoque filium ejus sanaret. Facta per noctem & diem oratione, restitutus est visus adolescentulo, ut tam clare videret ut umquam viderat: & hoc factum est feria secunda post Dominicam de Domini Passione.

[38] Item cum in Sabbatho ante Passionem quidam Ultramontanus, pluribus & gravibus irretitus criminibus, a venerabili Patre Ricardo Urbevetano Episcopo pœnitentiam sanus & incolumis peteret, dicens lapicidinam, in qua laborabat, esse in proximo ruituram, & sibi mortis imminere periculum, si eum B. Petrus non liberaret; [Confessus peccata a ruina servatur,] Episcopus aliis occupatus dare pœnitentiam distulit, sed lapidicida sequenti feria secunda fortius institit, & in tantum institit ante sepulcrum Martyris, donec Episcopus novit cordis contritionem, & ejus audivit confessionem; & post canonicam admonitionem, & pœnam legitime designatam, suam largitus est benedictionem. Post paucissimos ictus factos in lapides, super hunc h ripa ruit, sed ea ruente qui opprimendus erat, B. Petrum in auxilium suum vocavit; & ita miraculose saxorum infinitorum immensitas eum oppressit, ut eum in nullo læderet. [socio oppresso.] Socius vero, qui die illo sepulcrum non visitaverat, nec fuerat sua peccata confessus, ita contritus est juxta eum, ut nulla simul membra vel ossa manerent.

[39] In die Sancto Paschæ, quidem de plano Ravennæ se præsentavit Episcopo, [Cæcus illuminatur.] dicens a multis retro temporibus luminis beneficio se caruisse; ut lumen recuperaret se ivisse ad B. Petrum Apostolum, & cum ibi optato lumine frui non potuisset, dicebat semetipsum corde ac ore B. Petro Martyri obtulisse; & cum civitatem Urbevetanam ingrederetur, in ipso ingressu portæ se plene lumen vidisse. Feria quinta, quæ est in Albis, ecce copiosa multitudo Militum cum peris & baculis (sicut est moris ire ad B. Petrum majorem Apostolum) dum primum tintinnabulum ad Vesperas pulsaretur, intravit majorem ecclesiam, inter quos erat quidam nobilis, Capitaneus nomine, cum pluribus aliis, qui digitum medium occasione cujusdam mulieris, [Curatur contractio digiti,] quam ante annum & octo menses acceperat, ita inflexum habebat, ut jam fossam in medietate palmæ fecisset, a qua digitum nullatenus poterat removere. Hic statim ut se ante sepulcrum toto corde prostravit, antequam secunda campana sonare cessasset ita sanitati est redditus, ut major extendendi & contrahendi quam in aliis ei esset potentia. Hunc vidimus sanum; Nobilium vero qui secum erant & multorum relatione cognovimus, sic verum esse ut asserebant.

[40] [brachii,] Feria sexta sequenti sanata est mulier quædam de castro Panicale, quod est in Comitatu Clusino, quæ brachium dextrum ita contractum habebat, ut non posset aliquo modo illud erigere vel a latere separare. Eodem die dum Tudertini, masculi multi & feminæ, juvenes & pleni dierum, Viterbienses & aliarum multarum civitatum cives venissent videre sepulcrum, & cognoscere mirabilia quæ fiebant; cum vicinis omnibus venit quidam Castellanus de Castro Tusculani, [cruris,] cum filio suo ut videbatur duodenni, qui a primis infantiæ annis crus unum distortum habuerat, & brachium aridum, nequiens illud erigere, vel deprimere, vel in aliquam partem extendere. Mirabile dictu! statim ut est cum nato pater ingressus ecclesiam, mox ut sepulcrum attigit, ut mulier Euangelica, quæ fluxum sanguinis patiens tetigit fimbriam vestimenti Dominici, sensit puer virtutem Martyris: erecto crure, sanatis brachiis, cœpit rectus, manibus levatis ad cælum, tamquam vir prudens & sapiens, omnia ecclesiæ circuire altaria: & cum vicinis, notis & amicis, & diversarum gentium & linguarum hominibus, qui illic oraturi confluxerant, cum lacrymis multis præ nimio gaudio Deo laudes impendere. [Matt. 9, 10] In octava Paschæ homines de Civitella de Massa, de Comitatu Tudertino, [coxarum.] communiter omnes venerunt ad majorem ecclesiam pro reverentia Martyris, afferendo magnum & pulcherrimum cereum, pro eo quod quidam eorum convicaneus triennio coxas habuerat applicitas & conjunctas natibus, & ab eis omnino inseparabiles. Statim vero ut mediante Capellano eorum, Martyrem pro sanitate rogavit, plenæ sanitati est restitutus: & sanus & incolumis, cum suo Presbytero & populo, Martyri se præsentavit.

ANNOTATA.

a Anno 1200 bissextili, habente litteras Dominicales B A Pascha celebratum fuit 9 Aprilis, adeoque feria IV Cinerum 23 Februarii.

b Ecgraphum nostrum Fratrem, quod correximus.

c Ibidem, se a coxa divisit, quod simili conjectura emendatum.

d Volta turris, intelligitur hic cavea infundamentis turris fornice obducta.

e Seca vulgo Sega, Teutonibus Sage, idem quod Serra.

f Dominica Passionis an. 1200 fuit 26 Martii.

g Monteclellum fortasse Montechellum, ut sit quod vulgo nunc dicitur Montecchio, in confinio Tudertini districtus, intervallo 8 circiter milliarium.

h Ripa id est, rupes.

CAPUT VI.
Alia miracula ab aliis adjuncta scriptoribus.

[41] Quia omne bonum deductum in publicam notionem pulchrius elucescit, ne miraculorum Martyris nostri lucerna modio supponatur sed super candelabrum posita pateat universis; quædam quæ a Magistro Joanne, fonte scientiȩ litterarum, fuerunt omissa, & post ejus obitum coruscarunt, congrue duximus declaranda. Anno Domini millesimo centesimo nonagesimo nono, quo Martyr noster, [Curantur ab hernia unus] mortalitatis stola deposita, Martyrum est in cælesti patria cœtibus aggregatus, filius quondam Anselmi medici, vir providus & discretus, verus cultor fidei Christianæ, physicali scientia plurimum eruditus, dum Bononiæ moraretur in studio litterarum, ita fracturæ vitio laborabat, ut diversorum habito consilio medicorum, de sanitate penitus desperasset. Cumque sibimet compateretur, irrigatus copia lacrymarum, B. Petri Martyris fama pervenit ad aures ejusdem, in diversis partibus divulgata. Ille vero fidem adhibens his quæ audierat prædicari de Martyre, corde cœpit & ore ipsius suffragia lacrymabiliter implorare, ut per ejus merita optatam sibi Deus tribueret sanitatem. Post paucos autem dies ecclesiam ingreditur oraturus, & Martyri fundens preces devotas, lætus lætitiam reportavit præstitæ sanitatis. Quatuordecim annis post mortem Martyris jam elapsis, cujusdam nobilis Dominæ civitatis filius, prædictæ infirmitatis incurrerat passionem. Mater vero ejus in vanum laborans in consilio & auxilio medicorum, a supradicto viro, [alterque,] nomine Albertino, physicalibus instructo laudabiliter disciplinis, humiliter consilium postulavit. Ipse vero pueri morbum conspiciens, quo ipse per experientiam fuerat prægravatus, dixit eum sanare non posse, nisi Deus circa eum suam miraculose per Sanctos suos virtutem ostenderet bonitatis. Ex consilio tandem illius, referentis se de infirmitate liberatum eadem, per Martyris merita gloriosa; mater filium B. Petro Martyri voto fiducialiter obligavit, & puer in brevi cælestis recepit beneficium medicinæ. Paratus autem erat dictus Albertinus de sua sanitate coram summo Pontifice fidem facere juramento; deque sanitate pueri cum nobili ejus matre se idem facere asserebat.

[42] Anno Domini millesimo ducentesimo decimo sexto, circa exitum Aprilis & Maji principium, propter adventum Domini Papæ a Innocentii tertii ad Urbevetanam civitatem, [Innocentio Papa existente Orvieti,] conveniente gentium multitudine copiosa, volens providentia Dei Martyris sui famam diffundere apud diversas in seculo nationes, & Romanos & Campanos quosdam, qui Martyrem dum in carne viveret nullatenus diligebant (eo quod naturale vitium est cives civibus invidere, ac vicinitatis conversatio consuevit discordiæ fomitem ministrare, virtusque invidiam parere consuevit) ad exprobrandam incredulitatem eorum & cordis duritiam, diversa dignata est miracula demonstrare. Ultimo die mensis Aprilis Rainaldus Benedicti, [sanantur, æger 4 mensibus,] Urbevetanus civis, dum quatuor mensium spatio in lecto ægritudinis jacuisset, medicorum auxilio destitutus, voto in sero se vovit Martyri humiliter & devote; tantamque in nocte recepit convalescentiæ firmitatem, ut in mane ad sepulcrum veniret, ceream imaginem manibus propriis devoto animo deportando.

[43] [16 annis contractus,] Secundo die post miraculum jam præmissum, quoddam miraculum contigit, manifestum præcipue civibus universis. Nam Guido Riczuti, dum manus suas per sexdecim annos ita contractas haberet, ut humani officii non posset eas usibus adaptare, in foro publico erat expositus olerum mercimoniis vendendorum: cumque olus venderet comparare volentibus, emptores in bursam ejus denarios immittebant. Hic ad Martyris accedens sepulcrum humiliter & devote, in brevi sensit in extensione manuum sanitatem. Cum autem hoc miraculum venisset in publicam notionem, cœperunt omnes laudum præconia Deo & beato Martyri exsolvere lætabundi. Ad fidem hujus miraculi faciendam quinquaginta quatuor viri, bonæ opinionis & famæ, qui cum sanato præcipue fuerant conversati, sua nomina fecerunt in scripturam redigi, quam mihi R. cum summo gaudio demonstrarunt, & postmodum cum eis nostro Episcopo præsentavi. Hi volebant coram summo Pontifice super hoc miraculo astruendo sua deponere juramenta; sed cum magna instantia non potuerunt ad eum ingressum aliquem obtinere.

[44] [incurvus.] Feria tertia per Martyrem suum ostendit Deus miraculum manifestum, quod non est sub silentio dimittendum. Quidam namque puer decem annos contingens, de castro Sermognani Balneoregiensis diœcesis, nomine Severinus, dum a nativitate sua fuisset ambulandi officio destitutus, terræ curvatus, præter naturæ cursum utens scabellis manibus, & terræ genibus provolutus, miser miserabiliter mendicabat, eleemosynas plus actu quam voce a singulis postulando. Cujus miseriæ Ugolinus de Græca compatiens, in domo sua ei vitæ necessaria ministrabat. Hic curvatus accedens ad Martyris sepulcrum, coram turba non modica, tertio die Maji, novus novum recepit officium ambulandi. De hoc evidentissimo miraculo tam Clerici quam laici omnes civitatis Catholici perhibere possunt testimonium veritati. Eodem die quidam puer de Adriano recepit, ad sepulcrum Martyris jacens, novum officium ambulandi.

[45] Eodem etiam die contigit miraculum quoddam, quod a multis temporibus apud nos non extiterat manifestum. [lampas ultro accensa:] Nam cum in majori ecclesia turba plurima convenisset, quoddam b cicindele solum positum in quadam crate ferrea; quatuor fere passibus a terra distante, accensum est, virtute Domini faciente. Cumque omnes multipliciter mirarētur de accensione hujusmodi, & cicindele illud in se modicum olei contineret; quidam dictam cratem soluto fune ponentes ad terram, ad quam longo tempore transacto non fuit deposita, oleum in cicendele ardens mittere præsumpserunt, & statim cicendele fuit in parte confractum. Ecce quam bene Deus omnipotens, in Sanctis suis mirabilis, miraculorum insignibus causam sui Martyris, ad repellendam cordis duritiam & livorem, qui etiam post fata non requiescit, abolendum, & corda fidelium convertenda, dignatus est cælitus allegare, more Domini nostri Jesu Christi, qui hydropicum die Sabbathi coram legis peritis restituit sanitati. [Luc, 14, 2] Ipse insuper coram turba lazarum a mortuis suscitavit, & turba obviam veniente, ac quibusdam Gentilibus eum videre cupientibus, glorificationem a Patre petiit & meruit obtinere, sicut beatus Joannes in Euangelio suo apertissime protestatur, ac si diceret aperte pro Martyre allegando: Et si verbis non creditis, operibus credite, quia nisi esset hic a Deo non posset facere quidquam c. [Ioan. 11]

[46] Anno Domini millesimo ducentesimo decimo sexto, decimo Kalendas Junii, dum quidam cives Urbevetani, B. Marci limina visitantes, per Padum magnum fluvium navigarent; [Periculum naufragii sublatum.] idem fluvius ita pluvialibus aquis cœpit excrescere in immensum, ut fere toto relicto alveo naturali per declivium furens & loca rueret ruinosa. Cumque nauta, relicta navi, quæ tunc quasi naufragii sustinebat periculum, in parte altera inclinata, cum multis aliis nandi præsidio frueretur; qui remanserant in navi cum aliis territi, cœperunt dicere ac clamare: S. Petre Martyr, adjuva nos. Ad hanc vocem dicta navis, quæ in præcipitium ferebatur, ita firma permansit quasi anchoræ pondere premeretur. Tunc nauta cum aliis in mortis discrimine constitutis ad navis refugium remeavit, & navis directa contra furentis fluminis undas, ita rediit ad alveum consuetum, divina juvante virtute ad invocationem sui Martyris, quasi nullius auxilio indigeret. Sani autem & incolumes, mortis viso periculo evadentes, ad honorem Dei & sui Martyris, in die Sancto Pentecostes, ceream naviculam ad majorem ecclesiam detulerunt. Mortuus & sepultus est Beatus Petrus Parentii anno Domini millesimo centesimo nonagesimo nono, duodecimo Kalendas Junii.

[47] d Anno Domini millesimo trecentesimo decimo septimo, die Dominica secunda Adventus Domini, ego Vannes Putii Pisani, Presbyter & Notarius, Canonicus Ecclesiæ Urbevetanæ, habens quemdam meum fratrem carnalem, nomine Cintium Putii Pisani de Urbe-veteri, corpore infirmum, de cujus vita totaliter desperabatur, secundum signa quæ apparebant in ipso per omnia, ac opinionem ac judicium omnium medicorum, qui in cura ipsius astabant; recurrens fiducialiter cum lacrymis ad thronum gratiæ & misericordiæ Jesu Christi, [Moribundus voto facto reviviscit.] & Beatissimæ Mariæ Virginis gloriosissimæ matris ejus, ac ad merita & orationes Sanctorum, & ad memoriam reducendo miracula & gratias, impetratas & factas per merita & orationes B. Petri Parentii Martyris sæpe scripti, cujus corpus sanctissimum requiescit in ecclesia majori Urbevetanensi; prosternens me in terram cum lacrymis, & genuflexus orando reverentissime poposci a dicto Beatissimo S. Petro Martyre, ut suis sanctis meritis & orationibus impetraret a Deo, ut dictum fratrem meum infirmum, in ultimis laborantem, mihi ac matri nostræ, & ejus filiabus restitueret vivum cum pristina sanitate: quem quidem putabamus & reputabamus jam mortuum. Et ipsi Beatissimo Petro promisi ac vovi (tamen reputans me indignum ad dictam gratiam postulandam) si dictam gratiam & misericordiam impetraret, hæc & dictum miraculum mea propria manu subscribere, juxta alia miracula ipsius Martyris gloriosi, ad certitudinem præsentium & memoriam futurorum: deinde dictum miraculum & etiam infirmum pingere facere in ecclesia Urbevetana prædicta, & hæc sæpe dicere & testimonium ferre veritati. Quo voto emisso & facto, matrem & alios consanguineos & amicos custodientes eum de nocte somnus arripuit ; & demum resurgentes a somno, eumdem in extremis laborantem, viderunt mutatione subitanea ægritudine totaliter liberatum, absque sudore & turbatione vel extasi. Et hæc ad veritatis firmitatem & Martyris honorem mea manu firmavi & exscripsi.

Locus signi ✠ Notarialis.

ANNOTATA.

a Innocentius Papa, dein Perusium profectus, ibidem mortuus est 16 Iulii, hic relato anno 1216.

b Cicindele, quomodo pro lampade usurpetur terminatione varia, curiose & accurate tradit Cangius in Glossario.

c Hic interponebantur ista verba. Explicit historia B. Petri Parentii Martyris, & forsan sequens miraculum, sive ab eodem sive ab alio auctore, potuit adjunctum fuisse.

d Hæc alia manu & centum annis serius adjancta fuerunt.

APPENDIX
De Translatione facta anno 1660 & hodierno cultu.

Petrus Parentius Martyr, Urbeveteri in Hetruria (S.)

EX MS. INSTR.

[48] InDei nomine, Amen. Die XVI Novembris MDLX. Cum Urbevetana civitas, quæ a seculis retro elapsis sæpius, & nostris nuperrime temporibus, bellorum turbines, annonæ caritates, epidemicam luem, [Vrbevetani volentes Patrono suo referre gratiam,] ceterasque si quæ sunt graviores ærumnas feliciter evasit; id accidisse magis quam ab inaccessarū rupium ambitu & ab indefessa civium providentia, pro certo habeat ab illorum tutela, qui in beatitatis gremio quiescentes, e cælo assiduis apud Deum precationibus nostræ consulunt saluti. Et cum inter istos peculiari nota sit dignus S. Petrus Parentiæ, qui nedum huic urbi præfuit regimine & exemplo, sed etiam pro Catholica religione sanguinem in nostro solo gloriose profudit: Urbevetani cives, egregiarum ipsius virtutum & prodigiorum apprime memores, nil magis cordi habuerunt, quam ea qua potuissent grati animi significatione immortalia beneficia, in semetipsos a viro sanctissimo derivata, rependere. Hæc animo recolentes, & mentis aciem intendentes in propinquiorem modum quo id peragere valuissent; alius sese non obtulit melior, quam amplificatio cultus sacrarum sancti Martyris exuviarum, ex qua & sui nominis claritas, & suæ opis imploratio diu intermissa revivisceret.

[49] [corpus honoratitis locandum decernunt,] Animati propterea a singulari pietate, & eximia in divinis rebus propensione Illustriss. & Reverendiss. D. Fr. Josephi della Corgna Episcopi Urbevetani, ab eodem efflagitaverunt, ut argumenta in publicum prodire sineret devotæ eorum voluntatis erga S. Petrum Parentiæ, tamquam beneficentissimum totius Urbevetanæ civitatis Patronum, parentem & defensorem. Idcirco supralaudatus Illustriss. & Reverendiss. D. Episcopus, habito colloquio cum Illustris. D. Camerario & Dominis Superstitibus fabricæ S. Mariæ; jussit sacrosancta ossa S. Petri, e loco in quo sita erant amoveri, & in magis opportuno & oculis fidelium obvio reponi, quod esse statutum est in sacello nuncupato Nova-ara; in qua marmorea collocata est Christi exanimis & a sinu matris pendentis effigies.

[50] Et quia hanc amotionem & successivam repositionem præcedere debet legalis eorumdem ossium recognitio: [cujus ossa Episcopus] hinc est quod anno MDCLX, Indictione XIII, die vero Jovis, XVI mensis Novembris, idem Illustriss. & Reverendiss. D. Joseph della Corgna, Episcopus Urbevetanus; præsentibus Dominis, Archidiacono, Sfortia Thesaurario, Joanne Paulo Phœbæo Archipresbytero, Vincentio Bucciosante Pœnitentiario, Flavio Magonio, Hieronymo Spadentio, Joseph Durante, Philippo Gualterio, Canonicis Ecclesiæ Urbevetanæ, & quam plurimis Sacerdotibus & aliis secularibus, aperuit capsam, in qua servantur ossa Divi Petri Parentiȩ: [sigillatim recognoscit, 16 Nov.] & sic fuerunt reperta cuncta ossa, percunctata a dicto Illustriss. & Reverendiss. D. Episcopo; scilicet, Caput integrum totum, duæ scapulæ, crus unum, brachium unum, crus alterum, os unum coxendicis, & alterum coxendicis, spina dorsi una, alterum brachium, os grande pectorale, alia pars ossis plani, sex partes longæ ac tenuiores, aliæ partes ossium numero centum sexaginta quatuor, dentes tres, charta una, in qua scriptum: Ista sunt ossa S. Petri Parentii de Urbe, Potestatis civitatis Urbevetanæ, interfecti per Patarenos; fragmenta ossium numero quindecim, & copia cinerum. Et facta percunctatione dicta capsa fuit clausa & reposita in locum suum, adhibitis Testibus Dominis Ascanio Polydoro, & Alexandro Auveduto.

[51] Die Sabbathi XVIII ejusdem idem Illustriss. ac Reverendiss. D. Episcopus, [18 transferi in novam capsam,] amotis ossibus ex capsa veteri, illa cum dicta schedula reposuit propriis manibus in novam capsam, quam clausit & sigillavit Illustriss. D. Comes Pantaleo Saracinellus Cancellarius Reverendæ Fabricæ, & D. Cancellarius Reverendiss. Capituli, [19 collocat sub altari.] præsentibus suprascriptis DD. Canonicis & Testibus ac aliis. Die Dominico, XIX dicti mensis, fuit facta processio solennis: in qua fuit asportata dicta capsa, & post processionem collocata sub altari nuncupato della Pieta, præsentibus Dominis, Comite Ascanio Polydoro & Alexandro Auveduto, & magna populi multitudine.

[52] Hactenus translationis Acta, ex publico tabulario nobis descripta, sub nomine Ovidii Fauchini, [hujus veneratio annua,] Notari Urbevetani rogati, expresso in margine: quibus ex Ms. instructione insuper missa accedit, quod prædicta nova capsula sit lignea inaurata, quæ XXI Maji fidelium venerationi in ara maxima exponitur, unde, post Missam solennem ibidem celebratam processionaliter fertur per civitatem. Reliquo autem anno, eadem capsula servatur in sacello laterali ecclesiæ Cathedralis nuncupato Capella-nova, sub ara quæ dicitur della Pieta, [& ornatus loci.] in qua nobile opus marmoreum superpositum cernitur ab insigni quondam artifice, Hippolyto Scalptia Urbevetano, affabre sculptum & elaboratum, imaginem Salvatoris nostri e cruce depositi in sinu Matris, cum Maria Magdalena genuflexa ipsiusque Redemptoris pedes deosculante & gemente; ac Nicodemo stante, scalam, clavos, malleum, ceteraque Passionis Christi instrumenta gestante; totum ex integro parii marmoris saxo celatum, ad vivum exprimens. Dictaque capsula per cratem ferream auratam, in anteriori facie araæ prædictæ, frontale ligneum insculptum & inauratum habentis, introspicitur. Ardet autem diu noctuq; lampas intus ante corpus: & festum Translationis præfatæ quotannis in Cathedrali celebratur cum recitatione Officii sub ritu Duplicis.

DE B. JOANNE BONVISIO
ORDINIS MINORUM DE OBSERVANTIA PRESBYTERO
PROPE ASSISIVM IN VMBRIA.

ANNO MCCCCLXXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De inventione & Translatione corporis; Vitaque Italica recentius edita, unde datur supplementum ad vetustiorem Latinam, ex Ms. Mariani Florentini sumptam.

Joannes Bonvisius, Ordinis Minorum de Observantia, Assisii in Umbria (B.)

AUCTORE D. P.

Lvdovicus Iacobillus, tomo I de Sanctis ac Beatis Vmbriæ, Beatum hunc Joannem asserens obiisse XXI Maji, visus est nobis, ad hujus mensis diem XIV, quo eum retulerat Arturus a Monasterio, potius sequendus: quod ex una parte constaret nobis, istum Martyrologii Franciscani auctorem pro beneplacito suo dies legisse, [Ad hunc diem relatus a Iacobillo,] quando proprios nusquam invenerat notatos; ex altera sciremus, Ludovicum, non temere dimittere solitum dies ab Arturo (quamvis arbitrarie) definitos, nisi habeat quem sequatur auctorem certiorem. Talem ergo habuisse in præsentiarum videtur, & forsitan eumdem quem citat in margine, Fr. Stephanum Vettoniensem in monumentis ecclesiæ S. Mariæ Angelorum. Hic est quem in libro de scriptoribus Ordinis appellat Waddingus Stephanum Tofium de Bettona (Stephanum Tofii alibi lego) auctorem Tractatus de Indulgentia loco isti divinitus concessa, editi anno MDCXLIV, Provinciæ S. Francisci Ministrum, aliquando etiam Familiæ totius Cismontanæ Vicarium generalem, bis autem eo ipso in loco Guardianum, ubi vir iste Sanctus sepulturam est nactus prope Aßisium, anno MCCCCLXXII, & quod amplius est etiam honorificam translationem oßium, ante annos plures quam quadraginta. Waddinghus in Annalibus ad prædictum annum num. 52 sic de ea re loquitur. [sepultus in S. Mariæ Angelorum,] Corpus sepultum est ante sacellum S. Francisci, in sepultura, inquit Marianus, quæ inter duas est medialis; fortassis innuere volens, quod inter duo Sanctorum virorum sepulcra sit tumulatus. Anno MDCXXXVIII, die XXVII Aprilis, ad struendam amplissimam basim superimponendæ pilæ, [& anno 1638 inventus] cui ingens tholus super sacellum B. Mariæ Angelorum, delubrum mira omnium religione venerandū, moroso & lento adhuc opere obducendus est, effodi oportuit omnem illam aream ante S. Francisci sacellum: repertæque sunt in lateritio quodam tumulo, depositæ duorum corporum, exesa carne, ossium compagines, distinctis loculis, uno inferiori, altero superiori tabulato divisæ. Judicarunt, qui adfuerunt, Minister Provinciæ & ædis Præfectus ac reliqui Fratres, corpus inferius esse hujus sanctissimi viri; superius Cherubini Spoletani, quippe posterius defuncti.

[2] Tegrimius Lucensis, Episcopus Assisias, accepta a Sacrorum Rituum Congregatione Præfectis Cardinalibus potestate, [cum corpore B. Cherubini,] utrumque corpus in una bene condita theca reponi curavit, eo modo quo prius in prædicta capsula repertum est: nimirum ossa B. Cherubini in parte superiori, adjecta in plumbi lamina, super tabula quæ corpus operiebat Joannis, hac inscriptione; Ossa venerabilis servi Dei, [translatus 1639.] B. Joannis Bonvisi de Luca, Ordinis Minorum , reperta in hac ecclesia D. Mariæ Angelorum, ante ostium capellæ S. Francisci, occasione fabricæ, anno MDCXXXVIII die XXVI Aprilis; ac jussu sacræ Congregationis Rituum ab Illustriss. & Reverendiss. D. Tegrimio Episcopo Assisiate hac capsula, anno MDCXXXIX, denuo recondita. Hactenus inscriptio. Facta est autem ea Translatio die VI Januarii, ad eam partem muri sacelli prædicti, quæ respicit ad ostium cœnobii, prope cratem ferream. Reverenter & devote servavit sibi Episcopus brachium dexterum, & aliquot dentes sui concivis Bonvisi, in urbem Lucensem beati viri patriam transmittenda. Hæc Waddingus tomo 6, qui fuit Lugduni nono post dictam translationem anno editus: [Lucæ quadam ejus Reliquiæ.] ante quem, anno MDCXLVII editus fuerat primus tomus Iacobilli, eadem paulo strictius Italice scribentis, ex cujus verbis, nonnihil distinctius quam ex verbis Waddingi, intelligitur, eamdem esse capellam ante cujus ostium reperta sunt corpora, & intra quam ipsa fuerunt deinde reposita; non tamen supra, sed infra terram; videlicet capellam S. Francisci: & duorum, quibus brachium constat, principalium oßium, alterum penes heredes Episcopi Tegrimi servari, alterum apud heredes Cardinalis Bonvisii auro inclusum, magnaque inveneratione habitum, cum aliis quibusdam ejusdem B. Joannis Reliquiis.

[3] Vidimus no Aßisio transeuntes anno MDCLIX die XV Decembris amplißimam basilicam illam, necdum perductam ad culmen, quo tamen intra annos non multos videbatur perduci posse, excepto fortaßis tholo, in majorem altitudinem educendo, supra veterem ædiculum Portiunculæ dictam, eodem prorsus modo, quo intra subtusque basilicam Lauretanam continetur sancta Domuncula, ex Nazareth trans mare adducta: & non minori quam hæc, illa quoque concursu frequentatur, in die Dedicationis suæ II Augusti. Quia autem omnes Patrum illorum curæ, & quidquid corrogari potest eleemosynarum derivatur in absolutionem ornatumq; cœpti operis principalis; ad quod etiam hoc anno MDCLXXXIII intelligo non pauca adhuc deesse; minime mirandum est, quod neque nos istic viderimus augustius aliquod ornatiusque dictorum Beatorum monumentum; neque tot jam labentibus annis quidquam molita sit Illustrißimæ Bonvisioram familiæ pietas, ad hujus sui gentilis honorem. Quandocumque id fiet (vix enim dubito quin faciendum sit aliquando) spero indicandum nobis, ad lien IV Augusti acturis de B. Cherubino prænominato, quicum communia Joannem habiturum venerationis cultusque incrementa jure merito præsumimus. Anno autem duodecimo post Joannem obierat Cherubinus: [incertum quando facta sit vetustior translatio.] quem utrum ab initio pro suæ sanctitatis merito Joanni contumulandum honorificentius censuerint Fratres; an vero utriusque ossa, post aliquot annorum curricula primum in unum locum collata sint, non habeo unde definiam. Elevationem certe aliquam corporum præceßisse, persuadet adeo certa utriusque ut Beati notitia, post totum sesquiseculum & amplius: & hanc in eorum retectione renovavit addita olim utrique corpori sua lamina plumbea, tunc pariter inventa, sicuti testatur qui adderat prælaudatus Stephanus Tofii, cujus Italica verba (nam librum hic non reperio) nobis transcripsit præsens loci Guardianus, rogatus ab Illustriss. Ioanne Claudio Bonvisio, Lucensium apud Sereniss. Magnum Hetruriæ Ducem Legato.

[4] Primus ad Joannis gentilis sui memoriam renovandam videtur intendisse animum Bonvisus Cardinalis, [Vitam hoc seculo Italice edita:] movendo Fr. Franciscum de Luniano, Generalem (ut ait Iacobillus) Procuratorem Ordinis, imperandoque ut scriberet Vitam, quam is, præmortuo interim Cardinali anno MDCIII, sextum post annum curavit Lugduni imprimendam Italice, dedicavitque illustrißimis illius familiæ heroibus, prædictique Cardinalis heredibus, non minus nominis, quam pii erga Joannem affectus. Inter quos haud dubie censebatur pater Hieronymi, postea Cardinalis, ejus quem nos anno MDCLXI patriæ dignißimum Episcopum vidimus, & nuper defunctum magis luxissent omnes; nisi reliquisset nepotem ex fratre Franciscum Bonvisium, ultima Cardinalium sub Innocentio XI creatione, sacro Collegio associatum, Apostolica Legatione fungentem apud Cæsaream Majestatem. Accuratißimus sane scriptor est, & plurimas particulares consecutus notitias, ex ipsis in quibus vir beatus vixit locis; quorum tamen auctores fontesque non indicat, præterquam Anonymum unum, Joannis in magisterio Novitiorum Cæsiensium socium, ac deinde successorem; cujus scripta expediret alicunde proferri, utpote maximæ in re præsenti fidei futura.

[5] Idem in præambulis adfert ex Francischinæ auctore coævo pag. 81, [elogium ex coævo auctore Francischinæ.] elogium ipsius Joannis Italicum, quod ita potest Latine reddi. In sacro loco S. Mariæ Angelorum, magnus numerus sanctissimorum Fratrum singularisque perfectionis hominum requiescit: quemadmodum comprobatur signo sæpius viso, luminum scilicet splendentium in cœmeterio, ubi sepulti sunt Fratres. Hoc autem tempore, anno MCCCCLXXII transiit ex hac vita in prædicto loco sanctus quidam Frater, dictus Fr. Joannes de Luca, homo magnæ & admirandæ perferctionis. Hic fervens fuit in omni virtute, maxime vero in santa paupertate: & ideo, dimissis atque contemptis divitiis & libertate mundana, thesaurum reputavit quam amplexus est obedientem ac pauperem vitam Fratrum Minorum: inter quos vixit ut vere peregrinus atque extraneus, cum tanto fervore ac zelo, ut esset admirandus cunctis. Iste vir Dei, erat corporis sui inimicus, ideoque ipsum macerabat assiduis vigiliis, orationibus, disciplinis, jejuniis & rigida abstinentia: neque alio tendere videbatur desiderium ejus, quam ut se mortificaret assidue, & omnibus cum multa humilitate subjiceret. Singulari patientiæ virtute excelluit: quisquis enim in summa austeritate & vera vivit paupertate, necesse est ut alias omnes virtutes possideat: quod in hoc Dei servo manifeste patuit. Cum ergo res omnes humanæ displicerent ei, & quidquid terreno atque carnali affectui sapit, ardebat continuo desiderio mille martyria pro Dei amore sustinendi. Cum de rebus spiritualibus loquebatur, videbatur alterius plane seculi vir esse, quia apparebat eum sic loqui ut sentiebat. Convesatio vero ejus erat cunctis exemplum & forma vitæ spiritualis. Idem multa miracula fecit, quorum aliqua ipsemet oculis meis vidi. Denique vocante Domino perquam devote discessit ex hac vita, maximæ sanctitatis odorem post se relinquens. Corpus in prædicto loco S. Mariæ Angelorum requiescit. Ita ille.

[6] Waddingbus, post relatam vitæ synopsim, & quæ dedimus de corporis translatione, [Vita antiquior ex Mariani Florent. Chronica Ms.] institutum de Joanne sermonem sic concludit. Ejus vitam scripserunt Seraphinus de Castello, Marianus Florentinus, Jacobus Odo Perusinus, Marcus Ulisiponensis, omnibusque ditusius & posterius Franciscus de Luniano. Franciscum (ut indicavi) habemus, Marcum etiam triplici lingua agentem de Ioanne parte 3. Chronicæ Minorum libro 5 cap. 38 & sequentibus quinque; Iacobi verba jam Latina fecimus, ipse enim (ut ex Catalogo Scriptorum Ordinis per eumdem Waddingum edito discimus) ipse, inquam, composuit speculum Ordinis Minorum, quod vulgariter vocant Francischinam. Mariani fasciculus Chronicarum Ordinis Ms. extat ad S. Isidorum Romæ, unde descriptam Vitam petii & impetravi ab humanißimo pariter & eruditißimo Waddinghiani operis abbreviatore atque etiam continuatore Francisco Haroldo, eique inserta reperi Seraphini prælaudati verba, a num. 14 & deinceps. Hunc Mariani contextum primo loco damus, [cui ex Italica additur supplementum.] eique subjungimus ex Italica Francisci Lunianensis narratione Supplementum bene amplum, totam illam Latinam reddituri, si Marianum non habuissemus. Habuisse autem eum tanto gaudemus magis, quod ipse Lunianensis eo caruerit; unde neque Neapolitanæ profectionis meminit, susceptæ ad instantiam Regis Ioannis, cum in Aragonia mercator degeret eidem familiaris; neque Fr. Seraphini colligentis verba sui Magisti; sed solum B. Cherubini de Spoleto, unde acceperit Cap. 24 de Consiliis datis a Joanne Fratribus circa diversas materias, quorum aliqua conveniunt cum illis quæ Marianus a prædicto Fr. Seraphino de Castello, suo familiari discipulo usque ad mortem, se scribit accepisse.

Tempus Vitæ sic colligit Lunianensis, ut Joannes anno MCCCCXXV egerit ætatis annum XVI; [Chronotaxis Vitæ.] adeoque natus fuerit anno IX istius seculi; mortuum vero ait, ætatis suæ anno LXIII, Christi MCCCCLXXII. Idem mortis annus num. 1 & ult. nominatur apud Marianum, Ordinis vero 263; ubi manifestus error librarii, sic videtur corrigendus, Ordinis vero 42, 63 ætatis. Ita Ordinem ingressus fuerit non multo major vicenario. Certe non videtur tricenarius nedum grandevior illuc posse adduci, qui juxta prædictum Lunianensem cap. 13, stabiliendæ Sanctimonialium Perusinarum reformationi judicatus idoneus est, anno MCCCCXLVIII; idque post annorum aliquot magisterium Novitiis impensum, & sex annos religionis in Hispania traductos prius quam in Italiam reverteretur. Ille autem XLII annorum in Religione traduct orum numerus videtur ab ipsomet confirmari, ubi æpud Marianum num. 24 dicit, Quadraginta annis studui meipsum scire. Congrue igitur dicetur ingressus Ordinem anno MCCCCXXXI, & in Italiam regressus anno circiter MCCCCXXXVIII: sic autem prætet novitiorum curam potuit unum alterumve Guardianatum geßisse, prius quam Sanctimonialibus præficeretur.

VITA
Auctore Fr. Mariano Florentino.
Ex fasciculo Chronicarum ejus Ms. lib 5 Cap. 38 a R. P. Francisco Haroldo communicata.

Joannes Bonvisius, Ordinis Minorum de Observantia, Assisii in Umbria (B.)

A. MARIANO IN CHR. MS.

CAPUT I.
Casta Ioannis adolescentia, negotiatio in Hispania: ingressus in Ordinem, & triennalis ibidem peregrinatio: reditus in Italiam, & vitæ ibidem acta.

[1] [Lucæ nobiliter natus] Lux nova istis novissimis temporibus orta est in Civitate Lucæ, per quam Thuscia decoratur, Familia regularis observantiæ illuminatur, & Vallis Spoletana adornatur. Hæc quidem lux sanctus Frater Joannes, missus a Deo, ut gratia, qua ipsum Deus repleverat, nos per devia errantes illuminaret dirigeretque per viam perfectionis & per semitas Dei nostri. Hic de nobilibus parentibus, & familia quæ de Bonvisibus nuncupatur ortus, a sua pueritia cœpit bonum respicere & Jesum sequi. In sua nempe tenerrima adolescentia hujus mundi prȩludia & vana gaudia contemnere cœpit, [a puero incipit mundū spernere,] & consortia fugere puerorum; magis eligens solus conversari (germano excepto) quam cum vanis pueris esse, se multis periculis exponendo. Quapropter divina opitulante gratia ab illo vitio, in quod florida juventus faciliter fluit, immunem se custodivit; ac virgo purissimus ex hac vita migravit anno MCCCCLXXII.

[2] Hic cum esset sedecim annos natus, ad quamdam nobilem civitatem [propter] pestem ei consugere oportuit; [virginitatē adolescens servat,] in qua pudicus adolescens suum irrecuperabilem thesaurum amittere non parum timens, orans Deo commendabat suam virginitatem. Licetque in maximo esset periculo amittendi eam, tamen ipsum Deus misericors adjuvans, ipsum e manibus persequentium eripuit. [multum jejunat,] Ab infantia quippe sua cœpit terrere & affligere corpus suum pane & aqua, tribus diebus per hebdomadam jejunando: sed postmodum videns nimis exasperare se ipsū, uno relicto, duos tantum dies, cum pane & aqua tantum, ordinarie jejunabat. Quando vero cœnabat, sobrie & temperate semper cibum sumebat. Ob amorem etiam paupertatis, qui a sua pueritia secū semper crevit, magis delectabatur de grossioribus quam de delicatis cibis. Vestes quoque panni vilis, modici valoris, & colore a berretino induebat, [viliter vestitur,] & in sui dedecus una de caligis dissoluta. Ita denudato crure per Regiam curiam & aliorum Dominorum Hispaniæ sæpe pergebat. Et quia nobilis & dives erat negotiator, [amat paupertatem:] non per hoc deridebatur, scientes eum bene sapientem & devotum; unde econtrario quod quærebat honorabatur, quorum honores ipse parvipendebat. Inerat certe in corde hujus angelici juvenis ista vilitas, paupertatis soror, inserta; omnem nobilitatem & divitias nihil reputans, despiciebat, quærens magis per sacram Scripturam, & interrogans sanctos viros, quomodo in cognitionem primæ causæ venire posset.

[3] Verum licet cuncta hujus mundi caduca ei prosperarent, & ultra alios mercatores Hispaniæ brevi tempore multam pecuniam lucrifaceret; [Mercatura prospere in Hispania cedente,] hoc ipse laqueum esse diaboli prudenter considerans, qui talibus blanditiis & lacteis cupiditatibus volebat ipsum allicere, & ad amorem terrenorum attrahere; e contrario fecit. Nam tunc proposuit omnino mundum relinquere, & in religione Deo servire: & tale propositum etiam voto confirmavit. [proponit fievi Religiosus] Unde deinceps sacris lectionibus incumbebat, crebrisque orationibus vacabat, ideoque multas gratias & illustrationes atque magnam tam sui ipsius quam Dei cognitionem consecutus est. Eo namque tempore manus Domini super eum, retardantem quod pollicitus fuerat, facta est: quia [fuit] duplici plaga, epidimiæ [scilicet] morbo, quæ tunc per Hispaniam sæviebat, exterius castigatus; interiusque sancti Spiritus punctione magnopere punctus. [idque a peste sanatus exequitur.] Ex quibus non parvo lacessitus est dolore, videns sibi imminere mortem, sciensque de suis mercimoniis nulla esse disposita, quæ per tria regna; videlicet Aragoniæ, Castiliæ & Portugalliæ essent diffusa. Sed ut Deo placuit ad incolumitatem reductus, & resumptis viribus, omnia prius bene disposita & ordinata [reliquens], una cum suo famulo habitum Fratrum Minorum in Provincia Aragoniæ devotissime recepit.

[4] Igitur religionem ingressus servus Dei Joannes, in ipso primordio visum fuit sibi Christum magnum lumen infundere in animam suam, [tribulationes ultro sibi quærendas intelligens,] ex quo lumine totam Religionem tribulationibus plenam esse conspiciebat: imo ipse ut eas meliori quiete ferret, prudenter secum statuit illas quærere. Nam sic arguens dicebat: Certe minus dolent vulnera quando prævidentur, faciliusque & levius sufferuntur mala sponte quæsita, cum res concupita & inventa afferat solamen inquisitori, quam si terga vertens sugeret & omnino inveniret, quia tunc gravius premunt corda fugientis. Ideoque sequens quod in mente sua conceperat, cœpit ita tribulationes concupiscere & in tantum se in ipsis delectari, velut de ipsis filocaptus b, ut si quando verecundiæ & infamiæ atque persecutiones ipsum persequi desisterent, in animo valde affligebatur, & post eas quærens circuibat: & si quando de se murmurare audisset, locum dans murmuratoribus, veluti si non adverteret quando de seipso loquebantur, lætus recedebat.

[5] Cum vero per triennium c se in hujusmodi exercuisset, tum Fratres voluerunt eum promovere ad quædam officia: [& officia honorifica fugienda,] sed ipse magis magisque sui visipendium nec non austeriorem cupiens ducere vitam, firmavit Aragoniæ provinciam relinquere, & veluti peregrinus per mundum incedere. Et quia in ipso Conventu quidam juvenis, filius cujusdam nobilis equestris, morabatur, qui similiter recedere cupiebat majoris perfectionis gratia; sæpe quæsitum ivit contemptorem sui Fratrem Joannem: [impetrat licentiam peregrinandi,] qui numquam ei loqui aut audire voluit, sed tantum ad cælum indicem elevans, recedebat; annuens ei per hoc signum, quod suum cogitatum in Domino jactaret, qui suam voluntatem ei ostenderet. Habita igitur licentia a Guardiano eundi ubi volebat, quia illo tempore sicut modo, faciliter quispiam licentiam eundi & redeundi obtinebat a Patribus Conventualibus, licet in majori viverent observantia. [& dato sibi divinitus socio] In suo recessu Guardianus dixit; Quare tecum non ducis juvenem istum, o Frater Joannes, qui licentiam recedendi etiam postulavit?

[6] Acquievit igitur servus Dei, & ambo e conventu illo recedentes, pervenerunt ad quemdam locum in provincia d [Biscaiæ], in quo satis in Regulari observantia degebatur; & hoc tam in prolixa oratione, & devota officii persolutione, [ex Arragonia in Biscaiam transit:] quam in obedientia pura & in stricto silentio: sed in vestimentis & comessationibus valde abunde vivebant: & non sine causa: quia regio ista ex frigiditate sua e majus requirit nutrimentum quam Italia. Et quamvis illa abundantia multum displiceret zelatori paupertatis Fratri Joanni, tamen ut suipsius victor evaderet, ibidem se collocavit: subjicere enim non solum vitia studebat, sed etiam virtutes, ut per eas in vitium non transportaretur. Nam necesse est, secundum Sancti Gregorii sententiam, aliquando virtuosos actus comprimere, [ubi ex obedientia vestitum densiorem admittit.] ne nimia virtute in vitium commutata anima interficiatur. Ambo igitur recepti in præfato loco, Guardianus statim, ablatis eorum pauperculis habitibus, induit eos pellicea cunica usque ad pedes, cum aliis vestimentis secundum morem patriæ, ut se cum ceteris conformarent. Tunc amator indigentiæ dum sic induebatur, videns ita suum captivari propositum, in cælum respiciens & subridens, exclamavit: O ubi modo recedis, Sancte Francisce!

[7] Cumque ibidem aliquo tempore moram traxisset, in animo instigabatur ut inde recederet, [rursus petita & negata alio transeundi licentia,] & viam suam iret. Quamobrem licentiam petens, magnam reprehensionem tamquam phantasticus & levis animi reportavit. Aliquo tempore deinceps transacto, dum cogebatur a spiritu, ex stimulo conscientiæ ibidem manendi, quod recederet; respondebat spiritui: Feci quod meum est, licentiam petii & obtinere non valui, verum reprehensionem cum verecundia reportavi: ideo forte Deo placet ut in hac remaneam provincia. Sicque secum concertans tandem quiescebat: sed non multum post instigatio prima rediens, sic loquebatur, dicens: Cum dicatur tibi a conscientia [quod] accedere debeas, iterum licentiam pete, & ad ferendam aliam reprehensionem te præpara: sicque majora lucra facies. Pluries igitur licentiam petiit, sed reprehensionem & confusionem semper reportavit. Tandem vero quod petebat obtinuit. [tandem ultro oblata utitur] Recessit ergo Christi peregrinus Frater Joannes solus de præfato loco, ibidem socium consolatum & quietum dimittens. Et mala pati quærens audivit quemdam famosum Guardianum ob suam austeritatem in quodam loco habitasse; ad quem accedens, sub sua obedientia stetit. [seque austero Guardiano subjicit:] Ubi commorans, sitibundus reprehensionum Frater Joannes, propter austeritates quibus erga eum Guardianus utebatur, præcipue eum reprehendendo, ipse eum ad id semper incitabat.

[8] Ivit deinde ad quemdam alium locum moraturus, in quo audivit quemdam severum sacræ Theologiæ Magistrum præesse, [iterum alibi juvenem & indiscretum Vicarium nactus,] ut majora pateretur. Qui Magister de loco sæpe recedens, quemdam laicum juvenem relinquebat loci Vicarium. Qui ut juvenis, ignorans virtutem Christi famuli, illum fatuum existimans, non tantum lingua sed manibus propriis disciplina sæve cædebat. Et semel accidit ut dum denudatum eum disciplinaret, in spina renum eum verberans; Frater Joannes, ex nimio dolore, alte. Heu mihi! [durissime ab eo tractatur.] clamavit. Tunc ille ait: Modo amplius non te cædam, quia vir impatiens es. Et quia iste sui corporis exterminator in sero non cœnabat; ipse juvenis, dum Fratres comedebant, accersitum coram se flexis genibus astare volebat; & buccellam panis cum frustro piscis ei ministrabat, semel tantum bibere tradens. Nimis longum esset omnia retexere, quæ in tribus annis, [multa ubique tolerans,] quibus ut peregrinus vixit, passus fuit. Nam quando ad aliquem Conventum accedebat, joculator reputabatur; & præcipue a pueris Fratribus, cum quibus in calce mensæ comedens, ei partem seu pietantiam auferebant.

[9] [præ metu extra obedientiam vivendi febri corripiebatur:] In isto quidem tempore suæ peregrinationis tanto cum timore circuibat ne Creatorem offenderet, ut ab obedientia seu e loco recedens, statim arripiebat eum febris; sed quando aliquem intrabat locum, illico a febri dimittebatur, sub obedientia se videns, & dicebat; quod videbatur sibi caro & sensualitas tunc impinguari; cum vero recedebat iterum invadebatur a febre. Angebatur siquidem sic eundi per mundum a spiritu, tamquam peregrinus & verus frater Minor, nihil ferens in via; cum totam suam provisionem summo Providitori commisisset. Pergebat etiam nudis pedibus absque aliquo defensorio; unde ex frigore & glacie sanguine fluebant: & si quando in lapidem eos percuteret, secum dicebat; [& infirmus quoque sibi victū mendicabat.] Noli hunc dolorem cogitare. Infra isto quoque tempore summe infirmans, in quodam hospitali manebat: ubi, quando a febri dimittebatur, foras egrediens, petebat eleemosynam ostiatim: qua recepta ponebat se juxta ostium, & ibi pulmentum sibi in paropside collatum edebat: deinde ad hospitale rediens in lecto se collocabat. Immiscebat se semper cum aliis pauperibus, a quibus honorabatur, vocantes eum Dominum contra voluntatem suam: & dicebat quia non poterat pœnitere sic ivisse, sed magis ex verbis suis videbatur inclinatus ad idem faciendum.

[10] Sed ut prolixior non evadat ista narratio, alia multa relinquens quæ fecit & passus est istis tribus annis; [Regressus in Tusciam,] Tusciam provinciam suam venit: & transiens juxta mœnia civitatis suæ Lucæ, noluit eam ingredi, neque suum germanum vel alium visitare: sed Florentiam perveniens, ubi tunc audivit esse f Ministrum Generalem, ad ipsum accessit; ac rogavit ut eum in aliqua Provincia collocaret, in qua purius suam professionem servare valeret. Minister autem ad Fratres de familia eum destinavit: qui illum ad Assisium miserunt, eo quod neque Lucæ, neque Florentiæ (ubi cognosci posset) manere voluit. Sicque cum istæ duæ Provinciæ, scilicet S. Francisci & Thusciæ ab invicem se g separaverunt, [Assisium habitaturus mittitur,] Frater Joannes in provincia S. Francisci remanens, usque ad mortem sanctissime vixit. Erat enim Christi famulus amore Dei & proximi repletus, odio quoque & sui ipsius contemptu; obedientissimus supra modum, prȩcipuus zelator paupertatis, speculum honestatis, & (uno verbo loquendo) vas omni virtute plenum, in quo Deus omnium virtutum origo habitabat, juxta illud, Anima justi sedes est sapientiæ, templum & cælum. Et quod ita esset abscondere non poterat ut in verbis, [ubi virtutes ejus insigniter enitent,] gestis & omnibus actibus suis non ostenderet (ut ita loquar) in se Deum habitasse: unde Fratres ad odorem suæ sanctitatis undique trahentes, ipsum summo venerabantur affectu, petebant ab eo consilia, & instrui ab ipso cupiebant.

[11] Destinatus igitur Perusium, ut ibidem in loco Montis h de familia moraretur, videbatur Fratribus homo alterius seculi. Pergebat enim, ut supra dixi, [Perusium translatus,] discalceatus, denudato capite, habitu rudi indutus, mente & facie ad cælum semper elevata, & quia ob magnum iter habebat læsos pedes, dixit ei infirmarius: Accipe, Pater, aliqua vetusta sandalia, donec convalescas. Qui ea per se recipere recusavit, timens a sensualitate se falli; dicens, quod si quis sibi ea largiretur, ferret. Cum semel Sanctus Frater i Franciscus de Papia, a quodam Fratre interrogaretur, [tenet suum singularem rigorem:] quid de homine isto sibi videbatur, eo quod novas vias ab aliis spiritualibus tenebat, respondit: Thesaurus qui patenter in manibus fertur, cito amittitur. Quæ responsio cum relata esset Christi famulo, respondit: Qui cum bono Domino manet, nihil perdere potest.

[12] Audiens Illustrissimus Aragoniæ Rex k virtutes, sanctitatem, & miracula Fratris Joannis, [Neapolim a Rege accersitus,] quem in seculo bene noverat, dum temporalibus negotiis erat implicatus; obtinuit eum a Vicario l Generali, ut ad beneplacitum suum in civitate Regia Neapolitana morari debeat. Sed humilis Christi servus, non multum postquam serenissimæ Regali majestati per oblationem fuisset præsentatus, honores & reverentias regias & aliorum curialium abhorrens, suam quietem & ubi incognitus esset morari potius cupiens, ita egit cum Rege, ut eum m Aragonam licentiaret: nam alibi ire non permisit. Ubi postquam aliquod tempus fuit, incognitus an scilicet Hispanus vel Italicus esset, provinciam S. Francisci sitiens, [impetrat recessum ab Aula,] genibus flexis coram Provinciali Vicario licentiam multoties postulavit: sed non acquiescente. Vicario, reprehensionem reportavit. Tandem vero Vicarius illum in petitione sua genuflexum, perscrutantem iterum, rogavit unde esset. Et cum de provincia S. Francisci se esse respondisset, ait Vicarius, [& quis esset fassus Proviciali,] agnoscis quemdam Fratrem Joannem de Luca? Cui Christi servus, respondit: In memoria habeo: sed scias, Pater, quod hanc licentiam nolo nisi amore Dei. Vicarius vero, audiens illum caute respondisse; [regressum ad Provinciam S. Francisci.] ter illum, si Fratrem Joannem noverat, interrogavit: Quamobrem fuit constrictus se illum esse manifestare n Tunc Vicarius statim suis manibus licentiam ei scripsit: sicque ad provinciam S. Francisci reversus, omnium virtutum speculum, formam, & exemplum semper fuit.

ANNOTATA.

a Berretinus color, videtur cinereus seu griseus intelligi; etymologiæ causam & originem necdum assequor.

b Filocaptus, id est, amore captus.

c Lunianensis in fine cap. 3 solos tres annos Ioanni in Hispania aßignat: sed hic clare indicantur alii tres, ab eodem per Hispaniam peregrinabundo exacti: neque sane credibile est, statim a completo tirocinii anno permittendam ei fuisse vagam istam adeoque periculosam vitam.

d Biscaiæ nomen Lunianensis suggerit, quod alioqui in Ms. legi nequiverat, ideoque vacuus relictus erat locus in ecgrapho. Transivit ergo Ioannes Navarram vel Castellam, interject as inter Arragoniam & Biscaiam.

e Vtpote Septentrioni atque Oceano objecta.

f Guilielmus de Casali Conventuales simul rexit & Observantes, suppreßis horum Vicariis Generalibus, ab anno 1430 ad 1442, ut dubium esse nequeat, quin de eo hic agatur.

g Atqui Gonzaga separationem eam factam scribit anno 1390, idque probant ab eo tempore diversi Ministri Provinciales in Annalibus Waddingi. Sed forsitan utrobique nec dum divisi Observantes eatenus sub uno Vicario Provinciali steterint.

h Conventus S. Francisci de monte juxta Perusium, aliquantulum a porta S. Angeli quartus in Provincia S. Francisci a Gonzaga censetur.

i B. Franciscus Ticinensis obiit anno 1454 16 Augusti, in quem diem optamus nancisci Vitam, quam fusescripsisse dicitur Iacobus Oddo Perusinus; & Italicam aliam, quæ intra primum ab obitu ejus seculum a Card. Hippolyto de Rubeis habetur ad prælum approbata, teste Waddingo; sin minus, speramus ea quæ ex Oddone aliisque collegit hic, quo jam utimur, Marianus.

k Alphonsus I Arragoniæ Rex ab utriusque Siciliæ Regina Ioanna adoptatus an. 1423, eaque mortua regnum adeptus an. 1434, præfuit usque ad 1458.

l Mortuo ministro Generali, de quo supra, Eugenius Papa IV pro Observantibus dixit Vicarium Generalem B. Albertum de Sartiano, qui obiit an. 1450 15 Augusti: cujus opera una cum Vitæ compendio prælo nuper subjicere cœpit P. Haroldus Continuator Waddingi.

m Memini quod 2 Maji, in Processu Consentino pro S. Francisco Paulano, n. 177 nominatum inveniens D. Polyxenam de Ragona, hæsitaverim, quia in originali Italico contextu legebatur daragona, de quo tunc quidem dubitavi, an non divisi legendum esset de Aragona; sed suspicatus sum cognomen sumptum a marito Aragoniensi: nunc autem Aragonam aliquam in ipso regno Neapolitano hicmonstrat auctor: sed talem locum neque Samsonis Alphabetum Italicum exprimit, neque Catalogi Conventuum ab Haroldo producti post Epitomen Annalium. Anglonam illi nominant in Provincia S. Angeli, 1 Apuliæ: sed proqua Aragonam obrepsisse, quis ausit dicere?

n Lunianensis hæc omnia narrat, tamquam in Hispania acta, cum inde in Italiam remeare vellet: abduxerit eum forsan Aragonæ nomen, alicubi lectum, quod non putaverit in Italia sibi quærendum, cum paßim usurpetur pro uno ex Hispanicis regnis. Ioannis autem responsa idem Lunianensis sic digerit, ut interroganti Ministro, an nosset aliquem Ioannem de Luca, responderit, quod de eo aliquando audiverit, non autem eum nosset de vultu: instanti & quærenti, non utrum vidisset, sed an omnino talem nosset, dixerit; nihil esse difficilius quam cognoscere aliquem, beatum autem futurum se, si nosset seipsum: ad extremum denique clare dicenti, se non agere de sublimiori aliqua sed extima cognitione, ut proprium ipsi nomen scribere in patentibus posset; fassum denique quis esset. Sed vereor ne ex verosimili magis compositione, quam ex antiqua relatione hæc sic digesta sint.

CAPUT II.
Ioannis humilitas, & variæ de eadem virtutē sententiæ.

[13] Igitur aliqua de ipsius virtutibus & perfectione narrare cupiens, prȩter ea quæ supra scripsi, [Præbita ab eo virtutum exempla] relinquam miracula quæ vivens patravit, secreta cordis quæ revelavit, & futura quæ prædixit: quia hæc non hominem sanctum faciunt, cum sint communia cum malis hominibus, ut dicit Chrysostomus super Matthæum; Non signa & miracula Apostolos fecerunt gloriosos, quia pravi homines ea faciunt; sed pecuniarum & aliorum contemptus, sine quo si decem millia mortuos suscitavissent, seductores & non veraces reputarentur. Quem gloriosum contemptum iste verus contemptor sui Frater Joannes in se perfecte habuit, sicut per aliqua sua gesta & dicta ostendam, [scribit discipulus Seraphinus.] quæ ex ore ipsius fuerunt collecta per Fratrem Seraphinum de Castello, suum familiarem discipulum usque ad mortem.

[14] Hujus sancti viri desiderium semper erat, ut super firmam petram, qui Christus est, [Despici ab omnibus & ubique cupiens,] firmaret suum domicilium: noverat enim quod absque humilitate nihil in via perfectionis servus Dei proficit. Ideo semper studuit se vilem & abjectum omnibus ostendere, & præcipue illis qui ei aliquam fidem seu opinionem de ipso habere demonstrabant. Unde coram eis, non tantum verbis se humiliabat, verum & gestis confusiones quærebat, & novas mortificationes inveniebat. [cum esset Perusii Guardianus,] Qua de causa cum a Perusinis veneraretur magnopere, eum sanctum (ut erat, reputantibus; semel, dum Guardianatus fungebatur officio, & cum aliquibus magnis civibus in platea majori de Perusio loqueretur, qui ei multam reverentiam faciebant, caute femoralia dissolvit, & in terram cadere reliquit: quæ cito patenter colligens, [modo femoralia,] in manica reposuit. Alia vice existens Guardianus, carnes quæstuavit a per macellarios, ut moris erat antiquorum Patrum. Et cum aliqua capita b castrati quæstuans recepisset, in supradicta platea sibi dicta capita ex casu cadere finxit: [modo vervecina capita sibi elabi permitit,] quæ hinc & hinc per declivium plateæ decurrentes, ostendebat ipse de hoc magnam verecundiam habere, ideo citius quam poterat colligebat. Semel quando quidam nobilis civis dixit ei Guardiano existenti, ut ad talem macellarium mitteret pro uno castrato, quem amore Dei sibi largiebatur: tunc ille statim ad macellarium pergens, ipsum decoriatum obtinens, [aut carnes e macello palā fert ipse,] per medium jam dictæ plateæ, hora qua civibus & doctoribus plena erat, transivit. Ex quibus gestis semper magis ab ipsis venerabatur.

[15] Dicebat etiam: Mortificatio sui ipsius est primus lapis in spirituali fundamento ponendus, sine quo ædificium in altum non erigitur. Dixit quoque; Tempus cum fuit ut ab omnibus vilis & defectuosus reputarer, [defectus suos revelat,] omnes defectus meos & quidquid in me infirmum conspiciebam aperte recitabam; sicque spiritui & meæ conscientiæ non obediens, quietem & pacem non reperiebam. Et cum per hoc humilis reputarer, & per consequens honorarer; incepit me laudare & gloriari, ut superbus & vane gloriosus putarer, sicque confundebat. Iterum dixit, Qui se existimat aliquid esse, scintillis ignis repletur. Qui supplicia cogitat [inferni, &] ferre pro capillo c deputat, humilitatem acquisivisse ostendit. [declarat quid sit humilitas,] Humilitas vera est quoddam Dei lumen, per quod nostram nihilitatem tantum conspicimus, sicut pulveres in solis radiis, quando per fenestram domum ingrediuntur. Major & utilis virtus est, in qua tota nostra perfectio consistit, scire ingredi unde exivimus, semper Deo honorem & gratias exhibentes: sed tam fatui sumus, ut de malis actibus gloriemur; & bona quæ Deus nobis mediantibus operatur, nobis ipsis applicemus; sicut musca super cornua bovis, quæ in sero dicit, Magnum campum aravimus. [quid vana gloriatio.] Hoc solum intra nos est, videlicet minus quam nihil. Quare igitur nostris circulis & fatuitatibus opera Dei dissipamus? Deus statum suum non amisit, & nos omnes cum ipso manemus, stamusque in regio palatio: nos cum Deo tractare habemus. Omnes suam conditionem intelligant, quia omnis Lectio in, Tu autem Domine, seu, Ait Dominus omnipotens, terminatur.

[16] Timebat valde æterna supplicia, ad quæ videbatur sibi omnino deputatus: [Inferno se deputatum persuasus,] imo omnia quæ per mentem suam transirent, ob suam humilitatem, suo Confessori vel infirmario narrabat: quamobrem eum nonnulli reputabant nullius valoris seu levis animi, ipsum deridentes. Quod cum quidam suus familiaris ei retulisset, respondit: Honorem non quæro, nisi illum quem mihi Deus largitur: conscientiæ meæ obedire volo, neque æstimo vilis videri & nullius valoris: [dolet ab aliis honorari.] hoc enim semper quæsivi. Cum semel quidam Frater eum visitandi gratia de aliena provincia veniret, & ei in mensa infirmariæ existenti ex parte cujusdam magni Scutiferi & antiqui d patris salutem & recommendationem diceret; post recessum ejus humilis Christi famulus plangere cœpit. Quem Frater Seraphinus de Castello, cur fleret, interrogavit. Qui respondit, Justum Deum contemplor: scio quod scio. Hoc enim dicebat, quia propter suam profundam humilitatem vilissimum peccatorem se considerabat, cum vas esset plenum omni sanctitate: reputabat enim se indignum quod aliquis ei fidem haberet, & præcipue illi qui in aliqua æstimatione erant: & hoc æstimabat solum ex Dei bonitate esse, quod alii eum aliquid æstimarent; imo immensam Dei bonitatem respiciens, lugebat.

[17] Alia vice quidam Frater retulit ei, quod quidam alius Frater duodecim steterat annos in oratione antequam legere cœpisset, [Docet incipiendum a sui abjectione,] excepto in mensa, sed loco lectionis orabat, & vilia domus exercebat. Cui ipse respondit: Fundamentum jacuit isto tempore Frater iste, & hunc ut legeret exhortabatur. Quidam alius Frater interrogavit eum dicens, Quid faciam, Frater, quia aridum & siccum me totaliter sentio. Respondit: [fiduciam in Deum collocandum,] Cum præsumptione vis opera Dei per vim brachiorum agere: toties enim impotentiam tuam probasti: nunc te in Deum projice, paupercule. Nescis eum non velle ad nos venire, quia sumus otiosi? Quare cum humilitate & timore Dei sistimus virtutes operari? Sancti enim Patres, miraculorum operatores, nonne magis quam alii timebant? Omnis nostra actio in timore offensionis divinæ & periculi jam incursi vel incursuri debet consistere: [bona agenda cum timore,] quia merito debemus a Deo puniri, nisi quia sua misericordia liberamur. Tunc ille respondit: Quid igitur faciam, Pater? Oportet, inquit, semper orare: quia oratio illuminat, purgat, dirigit, & nutrit. At ille interrogans dixit: Pro utilitate sua in Deo placet. Respondit: Tædeat te in hoc statu manere, & in oratione persevera; [ac semper orandum etiam sine gustu.] cum cordis tamen humilitate & puritate; quia Deus tuam ultimam respicit intentionem. Et ille: Non sapio dum oro. Tunc ille respondit: Gustus in oratione non obtinet, sed amor. Igitur teipsum odi, & Deum ama.

[18] Et ille: Hugo Pantiera e dicit, quod beatus Pater Franciscus, [Item in quo situs sit habitus humilitatis,] ob Christi assiduam memoriam, sacra recepit stigmata. Qui respondit, O paupercule, Sanctus Franciscus fundatus & habituatus erat in humilitate, in quo habitu omnia licent, etiam murmurare. At ille interrogans, dixit; Quid est habitus humilitatis? Respondit, quædam præsumptio & opinio quod sumus miseri. At ille: Ergo in aliis se occupare præsumptio est? Qui respondit, Magna: & adjecit, Timorem igitur habeas pro tumore. Et scias, quod ille qui in veritate incedit, non reputat [se magnum] de obedientia, neque de alia virtutum forma. Respondit ille: Quid est incedere in veritate? Et ipse: Cognitio propriæ miseriæ: quia verum est, quod sumus miseri. Et exclamavit: O! humilitas interior! & adjecit: Quanto quis credit per se ipsum posse bonum operari vel malum evitare, tanto magis ruere permittitur: quia in illo tunc Deo adversamur. Solus Deus certe est omnium bonorum principium, medium & finis. Major superbia est se existimare virtutes habere, quæ Dei sunt; imo [eas] amittimus: ipse enim solus est sanctus. Superbia & fatuitas est reputare se habere illud, quod [quis] in veritate non habet: quia vita æterna est Deum cognoscere. Talis autem cognitio, scilicet propriæ miseriæ, vita æterna est: & ipsa, in hac vita beatus eris; & ibi, scilicet in paradiso, in anima tua requiem invenies.

[19] Et dixit semel cuidam alii Fratri hic vir perfectus, Aliquando sumus angeli, aliquando dæmones: [cognitio sui,] angeli enim sumus, quando humiliamur Deo; sumus dæmones, quando superbimus. Quando nobis ipsis videmur boni esse, tunc sumus pessimi: sed quando reputamur mali, tunc optimi sumus. Si bonus est, compatere ei; similiter si malus. Alia quoque vice dixit, Propriam miseriam cognoscere est utilior scientia, quam addiscere possumus: quia tunc creatura videns se nihil & vilem, Dei adjutorium quærit: ex qua humilitate viam fidei invenit, ex qua fide aureum stimulum invenit, hoc est, non in aliud quam in Deum amorem ponere sive sperare, absolutum ab omni vinculo terrenorum. Et dicebat: Disce fatuus reputari, ut vires Dei offensionem: unde insipiens est, qui ob sui humilitatem nescit fieri amens. Propter zelum Dei videri superbus, non æstimes: [noxia verecundia,] sed antequam aliquem improperes vel arguas, noli absque præmissa oratione adversari; oraque pro eo, & sibi compatiaris. Qui a cibis se abstiner vel alias colit virtutes propter verecundiam, superbia est. Cum interrogatus fueris, noli verecundari respondere, Nescio: & pacem invenies.

[20] Multæ tribulationes a superbia nobis ministrantur: sed humilitas odit se ipsam: nam omnis amor odium habet. Non mulieres odimus, [puritas cordis;] sed periculum earum: non vincitur hoc, nisi per fugam: quia revelat corda inimicus noster. Se asperum in hoc actu ostendere, optima medela est. Et adjecit: In veritate pergite; totis viribus, recto tramite ad Deum ambulate: non diverticula seu revolutiones agamus: Deum non decipiamus, quia peccatum est. Nam ipse nimis pure incedit, & vult quod nos pure incedamus. Propositum orandi vim magnam habet. Adhærere Deo omnium ruinarum remedium est. Quanto magis operamur bonum, tanto amplius tenemur Deo. Quanto plus sine humilitate agimus, tanto deterius incedimus. Quanta est humilitas vel delictorum nostrorum cognitio, tanta est virtus in suis rationibus proximo consentire…

[21] Cuidam alii Fratri dixit: Attende ne quidquam agas arbitrio tuo, [Proponit remedia contra superbiam.] sed semper secundum arbitrium tui Prælati agere velis. Ille cognoscit se nihil esse, qui non est amator sui vel sui corporis. Superbus etiam cognoscitur in hoc, cum quis numquam quietatur. Adolescens si esset in aëre elevatus in raptu, pedes ejus accipe & ad terram prosterne. In libro tuæ conscientiæ lege; miseriam tuam videbis, & ibidem profectum invenies: quia juxta dictum Apocalypsis, Miser & miserabilis es, cæcus & nudus; & nihil, multa iniquitate excepta, reperies. [Apoc. 3; 17] Si possibile esset nostram miseriam conspicere quanta est, omnino desperati nosmet ipsos suspenderemus, nisi divina misericordia subveniret: pro optimo enim bono quod agimus infernum meremur, si secundum nostra merita juste judicaremur. In veritate incede, & Deum ama: & qui disputans cupit veritatem invenire, non timet vinci: propria enim via inveniendi veritatem est, inclinare se, & proximo in suis rationibus condescendere. Disce quid hoc verbum seu vocabulum, scilicet Verus, signat, & totam Scripturam intelliges. In meditatione Passionis Christi multa potest esse superbia: sed expectare a gratia illuminari bonum est; & dum meditaberis, illuminaris. Cogitare eam debemus gratia vel arte, & hoc proprie exercitium, & non oratio vocatur: quia oratio extra nos comprobatur esse. Habenas ad illud quod agis diligenter retine, & ad illud quod dicis respice.

[22] Et vertens se cuidam afflicto dixit: Putes hoc non sine voluntate Dei fieri, [impatientiam,] & pacem invenies: quia cor contritum & humiliatum Deus non despiciet, sed cum bonum sibi videtur subveniet. Item dicebat, Si nobis meliores & sapientiores aliis esse videmur, opere ostendamus, melius quam illi exercentes. Toties quoties facta aliena respicere contendimus, magis cæci efficimur: & etiam propter hoc Deus juste permittit quod in eumdem errorem cadamus: ideo ex superbia & reputatione sui vel per ignorantiam judicare proximum, [& temeraria judicia de proximo.] suam propriam miseriam non aspiciendo, cæcitas mentis est. Sed in manifestis oportet dictum S. Pauli reminisci, dicentis, Considera teipsum ne tu tenteris. [Gal. 6, 1] Ad Deum accede, & quod sibi placet contempla, nihil aliud cupiendo nisi ab omnibus contemni: & scias, quod Deus tot nobis largitur, quot ei condonatur. Si recedenteas a Deo cum amore ad creaturas convertimur, ab illo separamur. Humilitas est odire proprium videre: verecundemur igitur sequi proprium videre. Humiliemus nos metipsos intus & foris ad omnia vilia exercenda.

[23] Cum in sua ultima infirmitate Frater Seraphinus, discipulus suus qui hæc collegit, [Infirmo discipulo] postulasset ei, ut antequam discederet sibi aliquod verbum memoria dignum diceret; respondit: Parvam fidem habeo in verbis meis. At ille ait: Etsi tu, Pater, fidem non habes, habeo ego. Tunc ille respondit: Humilia teipsum: deficias sub humilitate. Tnnc Frater Seraphinus dixit: Quamvis homo sciat quid facere debet, [humilitatē inculcat:] tamen ob negligentiam ad effectum non producit, vel ei non videtur agere; nihilominus semper ad Deum suspirat, & clamat se culpabilem, dicens: Domine, quod agere debeo non facio, miserere mei; & pro defectibus meis rogo ut tu supplere velis. Tunc ipse respondit: Ita est: Ita est. Cum semel cum tribus Fratribus loqueretur, [item aliis suadet] superbiam detestans humilitatemque exaltans, pulcherrima dixit, & inter alia ait; Humiliate vos, inquit, filii carissimi, quia adhuc tempus habemus multa bona agere, non solum respectu Dei & secundum Deum, sed etiam secundum mundum. Tunc unus de astantibus qui desperaverat posse expellere superbiam, & acquirere humilitatem, dixit: Deus misericordia sua mihi potest gratiam præstare ut humilitatem acquiram, & superbiam expellam: sed si ipse hoc non agit, numquam ego spero me facturum: quod servus Altissimi audiens, respondit ut supra: Ita est. Ita est.

[24] Parum antequam discederet etiam dixit: Semper vidi, [nihil de se præsumere,] de me ipso non posse confidere: sed nunc clarius video. Quidam alius Frater dixit: Pater, de memetipso non nimis confido: respondit, Imo nimis de te confidis. Et cum idem alia vice dixisset, quod non videbatur sibi seipsum intelligere; respondit, Nunc te bene intelligis; Adducens dictum Apostoli dicentis, Neque meipsum judico, cum esset qui erat. [1 Cor. 4, 3] Semel etiam narrans de quodam venerabili Patre, qui dicebat quod de rebus proximi acute videbat, de suis vero minime, quia cæcus erat & infirmus; ipse vir Dei Frater Joannes affirmavit, quod qui proximum sententiat, dicens, Sapiens est, vel fatuus, sive urbanus, vel nullius valoris, [& alium non judicare.] perfectus seu impersectus; talia proferre ex parvo sensu prodire dicebat & parvo spiritu, & totum a superbia procedere: quia in veritate non se cognoscit: nam solus Deus & spiritus hominis quod in homine est scit: nostra etiam judicia ut plurimum fallunt; nimis [enim] ab judiciis divinis differunt, sicque judicia imperfectorum a perfectis. Et addidit: Quadraginta nempe annis studui meipsum scire, & adhuc meipsum ignoro. Et cum in processu vitæ suæ semper prædicaret obedientiam magis quam alias virtutes, in ultimo vitæ suæ in os suum videbatur magis resonare, timor & humilitas: unde sæpe dicebat, Humiliemur totis viribus amore Dei, ita ut in humilitate deficiamus, quia ipsa est remedium ad omnia.

ANNOTATA.

a Quæstuare est, Quæstam facere, eleemosynas conquirere.

b Castratus Italice dicitur Vervex.

c Pro capillo, id est, Nihili.

d Patris, fortasse Compatris, hujus enim tituli nexus maximo in pretio secularibus est (hic autem de seculari agitur) & sæpe eo utuntur ad quamcumque aliam, sed arctam, amicitiam exprimendam.

e Hugo Pantiera, nec inter scriptores Franciscanos Waddingi, nec alibi quod sciam hactenus invenitur.

CAPUT III.
Dicta Ioannis de amore Dei & odio creaturarum: & quam pure ipse Deum diligeret, per viam contemplativam gradiens.

[25] Erat quoque Christi famulus zelotypus sui affectus, [Solicitus ne a Dei amore discederet,] ne ob amorem alicujus creaturæ captus a suo creatore discederet: & in hoc totum solum studium suusque labor erat, videlicet a se expellere omnia quæ impedirent ei suum Dominum. Unde fugiebat Fratres, fugiebat seculares, & illos qui libenter conversantur cum secularibus redarguebat. Semelque reprehendens unum Fratrem, qui cum secularibus libenter loquebatur, dixit; [docebat fugienda colloquia secularium,] Mihi martyrium est cum eis loqui & eos videre. Tamen quando ab eis postulabatur, respondebat, satisfaciens eis secundum beneplacitum Domini; dicens cum Apostolo, Omnibus debitor sum: sed tormentum esse debet religioso loqui cum secularibus. [Rom. 1, 14] Ille qui Deum vult quærere, inveniet eum: sed qui aliud vult, neque Deum neque aliud habebit. Ideo proximum fugiendo gratia magis Deo adhȩrendi, majorem utilitatem ei & nobis attulimus: quia quanto amplius sumus Deo conjuncti, [nec curandum si eo scandalizentur:] tanto magis apud ipsum Deum proximo utiles erimus. Magnam vim habet amor proximi ad ejiciendum mentem nostram. Non licitis consentire, ut scandalum evitetur seu amoveatur secularium, bonum non est: quia ipsorum scandalum cito transit, sed nostrum semper perseverat: & si ex zelo talia relinquimus, pro sacrificio Deus recipit & omnino acquiescit.

[26] Qui confidit in Domino non commovebitur in æternum, sicut mons Sion. [sed fidendum Deo,] Super conscientiam meam, confidite in Domino: quia nostris necessitatibus providet, & spiritualibus consolationibus restaurat. Ipse requirit a nobis totum nostrum amorem, quem ipse largitus est nobis: quando enim aliud amamus vel in alio studemus, in hoc totus suus dividitur amor. De nobis ipsis confidere non valemus, quomodo igitur de fidelitate nostrorum amicorum confidimus? [eique unice adhærendū;] Et ideo Deus permittit, quod amatores sine se ad invicem irascantur & conturbentur. Si nos cum Deo concordabimus, cum omnibus bene erimus. Qui confidit in Domino, cuncta remedia habet in perpetuum. Aureus stimulus custos est, ne in nullam creaturam amor ponatur. Desiderium moriendi & tribulationes patiendi bonum est, sed omnium mutatio ad talia tendit. Adhuc nescimus spiritualem viam, quia sæpe recedimus, & nescimus si sumus Dei servi, si angeli, si filii per gratiam, si homines & dæmones seu belluæ.

[27] Omnis finita sapientia stat in Dei confidentia. Qui vult perfectus esse, [diffidendum autem sapientiæ propriæ,] de Deo confidit, & non de seipso, ut per illud audiat quid loquatur in se Deus. Quando enim lego, a Deo habere intendo lectionis intelligentiam, quia ab ipso spirata est. Scientia in vase infecto periculosa est. Stude, & omnia quæ agis cum timore Dei age: quia absque timore scientia moritur. Vera sapientia est se totaliter in Deum projicere: ille enim semper orat, etiam comedens & dormiens, qui totaliter in Domino confidit & requiescit. Oratio nihil aliud est nisi sperare, & quod speras accipere; id est omnibus directus esse secundum Domini voluntatem. Ille qui a principio obstacula removet, [& cor removendum a rebus creatis:] cito introibit in viam Dei. Et lugens dicebat: O pauperes juvenes, adhæretote tantum Deo, quia non est bonum Conventuales effici in cantare & studere, sed in cruce Domini studere: insigne enim Christianorum est sancta Crux, id est, tribulationes, verecundiæ, pœnæ: & [in his est] libertas, quam libertatem toto corde semper concupivi.

[28] Deus est summe bonus & sapiens: ergo quiescamus in omnibus quæ circa nos agit vel permittit, [quia Deus diligi debet absque medio.] quia plusquam dici potest nos amat. Qui in mundo confidit, bonitatem Dei non valet agnoscere. Qui nos absque ullo medio diligit, & nos etiam absque ullo medio illum diligere debemus, & suas creaturas propter eum. Major quidem labor non est, quam se abstinere non diligere eum quem cernimus & cognoscimus nos diligere: Deus igitur qui fidelis & verax amicus est, & nos tenerrime & supra modum diligit, a nobis valde amari debet. Sed quia homo non cogitat & videt suum amorem erga nos, ex defectu tamen suo, ideo Deus ut debet non diligitur: verum creaturas magis amamus, quæ mendaces sunt, & nos premunt neque subveniunt, sed in eis sperantes decipiunt.

[29] Tantus nempe erat amor iste divinus in corde suo ardens, [Huic ille præ omnibus faciebat satis,] quod omni tempore quando ipsius amoris gustus eum præveniebat, omnia relinquebat: unde quandoque ex hoc, dum ab aliquo expectaretur, ipse expectans scandalizabatur, credens illum studiose se expectare fecisse. Quod scandalum vir Dei parvipendens, eligebat prius Deo, deinde hominibus satisfacere: & dicebat, Nam, ut docebat beatus Pater noster Franciscus, numquam divinam visitationem præterire debemus. Hæc quidem videtur magna esse perfectio, non relinquere Deum propter tristitiam proximi: nam si Deus voluisset ut eum dimitteremus, nos tunc non visitasset, vel recessisset ut creaturæ condescenderemus. Satisfacto Deo, [deinde proximis ipsum requirentibus:] omnibus creaturis satisfacimus: ipse enim scit fracta reintegrare. Ideo omnes exhortabatur Deum absque ullo medio diligere: Media autem quæ inter nos & Deum sunt, dicebat, sunt hæc creata, quæ nos ab ejus amore avertunt: nam quando ea diligimus, ab ipso Deo amorem tollimus. Ama igitur Deum, & quod vales perpetra malum: nam si Deum amaveris, numquam quantumcumque minimum malum perpetrare valebis: quia dum malum agitur, Deus non amatur: utraque simul esse non possunt: ideo dico, Dilige Deum, & quantum malum potes age.

[30] Dixit ei quidam Frater: Quid faciam, Pater, quando venient tribulationes, quæ venturæ dicuntur. Respondit: Quid mali tibi nocent? [Docet Fratres etiam mutuo se fugere,] si mundum fugies, adhærebis Deo. Non solum mundum & seculares valde fugere docebat, verum etiam & Fratres, dicens illis qui cum eo conversabantur: Fugite, Fratres, unus alterum; fugite, si Deum invenire cupitis. Quod ipse perfectissime in se observabat. Nam cum quidam Frater, suus domesticus & devotus, gravis esset ei in loquendo, ex quo ipse vir Dei affligebatur; accidit illi erga virum sanctum aliquod sinistrum suspicari, quamobrem de eo scandalizatus existens, [sicut & ipse facit absque ullo cujusquam respectu,] de cetero cum illo non conversabatur. De qua re vir Dei advertens, cum temerario judicio illius satisfacere potuisset, renuit; scandalum ejus non æstimans, ne de cetero veniret ad loquendum cum eo, quia verba ejus non semper de Deo essent a, & quia (ut supra dixi) in hoc suum studium totum erat ut a se omnia abdicaret, quæ ipsum ab amore Dei averterent. Unde (ut ipse dicebat) non erat ei grave, odire vel non diligere res creatas, quia de hoc habitum fecerat. Ideo amicos suos videre non poterat: sed asperum & rigidum eis se semper ostendebat.

[31] Unde semel quidam magnus suus amicus & singularis devotus ei dixit: Quare, Pater, [dicens ita se amicis amplius prodesse:] ita mihi adversaris, cum tibi singularem geram amorem? Respondit: ob bonum tuum facio, quia quanto magis sum cum Deo unitus, tanto magis utilis sum amicis meis. Nam vestræ blandæ amicitiæ aliquantulum me subtrahunt a Deo, ideo mihi & vobis damnum facitis b: ex qua re cum ense in manu, ut possum me defendo. Item dixit: Quando Sororum Confessor fui, eram eis nimis gravis, non satisfaciens eis in omnibus sicut vellent; [& sororum Confessarius iis displicere mavult quam placere.] cum ipsæ cupiant quod omnia sua tractemus, etiam quantum ad victum: quod facere semper renui, quia semper magis habui oculos ad conservationem meam, quam ad extrinsecam caritatem; quod eis gratum non erat, de qua re valde lætabar; considerans, quod dum ipsæ de me os suum amaritudine plenum haberent, securus eram, quod ipsæ rem non facerent qua affectum meum erga eas inclinarent. Igitur mirum non est ipsum ad omnium virtutum culmen tam perfecte pervenisse, cum inter ipsum & Deum nullum medium esset. Ideo dicebat: si Deum cupitis o Fratres, & cum eo esse conjuncti, creaturarum affectum expellite. Qui Deum amat peccare non potest, & Deus in eo semper operatur.

[32] Vita nempe istius Christi servi erat quidam continuus respectus in Deum, cum intellectuali sentimento. [hinc meruit non solum Christi humanitatem] In omnibus quæ agebat in ipsum Deum affectualiter respiciebat, & se per aliam viam incedere non posse affirmabat. Ideo tribus annis, quibus officium exercuit Guardianatus in Perusio, numquam viam suam reliquit, sicut ipsemet dixit. Unde Deus altissimus, talem & tantum suum fidelem servum ex alto respiciens, magnis replebat consolationibus, etiam ipsum sua apparitione lætificans. [sed & divinitatem in hac vita videre] Nam decies locutus est cum humanitate Christi: sed quod majus est, Divinitatem etiam vidit antequam e corpore vocaretur. Et hoc non est contra illam sententiam S. Joannis, quod Deum nemo vidit umquam: quia intelligitur, oculis corporalibus, vel, sicut est in patria; nec contra aliam quæ dicit, Non me videbit homo vivens, id est a se ipso vivens; sed qui sibi mortuus est Deum videre potest, ut Paulus Apostolus vas electionis, vidit; qui dicebat, Vivo ego, non ego, sed vivit in me Christus. [1 Joa. 4, 12, Ex. 33, 20]

[33] Ideo usque ad tertium cælum raptus fuit, id est ad cælum divinale beatissimæ Trinitatis, quod est tertium & supremum cælum, [nam præter primum cælum quod constat] duobus aliis corporalibus, quæ ambo vocantur in singulare cælum corporeum; aliud est cælum intellectuale vel mentale, de quo David in Psalmis dicit, [quasi cum Paulo rapto in tertium cælum] Tu autem in sancto habitas: & istud per secundum cælum ostenditur: sed divinale est supremum, quod tertium vocatur, ubi ipse Paulus raptus audivit arcana Dei. Ad istud quoque elevatus vir iste extaticus Divinitatem vidit, [extases patiens,] & audivit. Et licet dixisset, se pulcherrima & magna in Passione Domini invenisse, tamen quia bonitatem Dei semper mentaliter respiciebat absque Passione Christi, ideo divinitatem prius quam humanitatem ipsius Domini nostri Jesu Christi gustavit. Existens quidem novitius, ut ipse dicebat, totus in Deum abyssatus erat, ubi impotentiam suam in operando conspiciebat: [aliquando ad horas 12] & tamen videbatur sibi liberum arbitrium, sicut habetur, habere. Dixit semel duodecim horas stetisse continuo orans, & adjecit, Parum æstimo vocalem orationem, tamen propter humilitatem quandoque Coronas persoluo Domini nostri Jesu Christi & suæ dulcissimæ Matris.

[34] Et exponens dictum Augustini, dicentis, toties quoties in mente compungitur homo Deum osculatur, dicebat: Vere tunc Deum osculamur, quando ab ipso illustrati, [& ad Dei osculum in contemplatione sublatus:] non solum contemplamur vocationem suam & inductionem ad bonum, id est, ut ipsum supra omnia diligamus; verum etiam videntes & considerantes per vim hoc nobis fieri, fecisse contrarium volentes: unde per hoc nos illum vere amantes amplectimur, & osculamur ipsum altissimum Sponsum, Patrem, & Dominum. Et dicebat, quod in religione erant activi & contemplativi necessarii: [Activos tatamen religioni etiam necessarios esse ait:] quia nos aliquem secularium videre minime vellemus, & hoc valde austerum est: seculares autem semper nobiscum esse vellent, & hoc modo nos ad exteriora trahunt: nos vero illos expellimus, ut non nimis ante veniant, quod Dei mysterium est: sed hoc rectum videre non secundum nostra vota esse dicebat. Quidam Frater semel ei dixit, Omnibus consideratis, Pater, via vestra, scilicet contemplativa, melior est quam alia, scilicet activa. Qui propter humilitatem respondit; Nescio. De istis perfectis viis dixit, quod numerabat notabiles viros, dicens: Talis singularis homo sanctus reputatur, & tamen inclinatus est pulcra loca & librarias erigere. Alium notabilem cupere conventum, & mittere ad studia. Et addidit: O qui pure perrexisset, & orationi vacaret, impossibile est ut damnaretur: allegans Chrysostomum & Gregorium qui dicunt, quod illi qui sunt Deo per orationem familiares, in judicio judices erunt cum Christo.

[35] Cum quidam Fratres vellent quemdam capere conventum, [sed dolet temporalibus rebus nimis affici.] dixit: Vere video vos in conventum ruere. Et ad hoc propositum magna cum efficacia & mœsta voce Scripturam adducens; ubi Deus populo suo dicit; Excæcabo c vobis cor, & præcepta mea servare non valebitis. Itaque, inquit, fiet nobis Fratribus Minoribus, dixit Dominus exercituum: Vestris demeritis dabo vobis opiniones varias sub specie boni, quæ a vestra professione vos ejicient. Adducebat quoque aliud dictum; Viæ Sion lugent &c. quia succrescunt herbæ silvestres, hoc est, eo quod defecerunt viatores, ad solennitates & delicias spirituales pergentes. [Thr. 1, 4] Et addebat: Odorifera simplicitas, pretiosa & recta via, [licet autem non probaret sumptuosas ædes & bibliothecas,] hodie inter communitatem Fratrum locum non habet. Et licet capere conventus, pulchra & sumptuosa loca & librarias erigere, & alia plura displicerent huic beato viro, eo quod erant contra paupertatem, & media impedientia inter nos & Deum nec talibus umquam consentiret; tamen ex sua perfectione sapienter tolerabat, & suam conscientiam quiescens, ubi in supradictis talibus locis de familia ponebatur, ibidem manebat; dicens, quod talia debemus non amare nec velle videre, [tolerabat tæmen absque murmure] sed quiescere, alios meliores existimantes: & nosmetipsos Deo recommittere debemus, fidem habentes, ut ubi sumus mansuri seu repausaturi, quod ipse Deus operabitur in nobis suam voluntatem. Et hæc videtur esse magna sapientia.

[36] Sicque in omnibus Fratres exhortabatur, se in Deum remittere, sicque semper projiciebat se. [se suaque Deo committens,] Unde quando oportebat ei loqui; ad exemplum Salvatoris, [sicut hic] quando cum sputo tetigit linguam muti & surdi, suspirans & elevans oculos in cælum, dixit Epheta, id est Aperire; ita ipse faciebat & postmodum loquebatur: seu caput inter manus reclinabat, ita capiens tempus, causa habendi spatium elevandi sursum ad Deum mentem; ut per illud quod tunc sibi præsens erat, [nec loqui solitus nisi eo consulto:] intelligeret quod ostendere deberet. Quia dicebat, per seipsum nihil facere seu ostendere velle, quia omnis homo mendax; adducens ad hoc dictum sancti Euangelii, Nolite, de vestro loqui d: & hoc dicebat esse in Deum quiescere vel dormire, quæ est continua oratio. Nam per hanc pausationem, dicebat Deum nostras actiones agere: & ita in seipso experiebatur. Et cum Frater Seraphinus interrogaret, Quomodo hoc fit? respondit, [Docet resignationis istius praxim.] Quando sacrista suum officium alii committit, tunc ipse de tali officio quiescit & secure dormit, quia alter facit quod ipse facturus erat: ita quoque ille qui omne suum resignat & Deo commendat, Deus ipse providet, & omnia absque nostra turbatione facit. Tunc Frater Seraphinus dixit, quanta oportet ut ad talem statum perveniamus? Respondit: Heu! multa profecto.

ANNOTATA.

a Addit Lunianensis, quod ideo dicebat ejus verba esse sirupos amaros, qui febrim non solantur, sed accendunt.

b Simile quid, ait idem, respondit alteri, quærenti cur amantem non redamaret.

c Ecgraphum nostrum, Dabo, quod sensum non facit: videtur autem respici ad istud Isaiæ 6, 10, Excæca cor populi hujus… ne forte videat &c. Nam alioqui talis Scriptura nusquam occurrit, quoad verba hic relata. Itaque sic etiam hæc sumit Lunianensis.

d Similiter hic indicatus sensus sumi videtur ex verbis Matthæi 10, 19 Nolite cogitare quomodo aut quid loquamini.

CAPUT IV.
Ioannis tolerantia, abstinentia, obedientia.

[37] Pater iste beatus cum Deo taliter erat unitus, ut stimulos vitiosos non sentiret: ideo omnia transitoria sic contemnebat, & in adversis prosperitatem habebat. Quamobrem tres Fratres, [Injuriam passus veniam ipse petit] in diversis locis cum eo degentes (permittente Deo ad sui exercitium & probationem) magnopere [eum exagitabant: ipse vero] injuriatus, absque ulla excusatione lætaque facie, eorum aspera verba recepit. Quapropter unus de injuriantibus dixit; Sua humilitas me percussit & vinxit: quia licet injuste eum injuriassem, tamen ipse pedibus meis provolutus læta facie dixit culpam suam: [eoque lucratur injuriantem.] adeoque si ipse pedibus guttur meum premeret, patienter ferrem, & ei semper devotionem geram.

[38] Semel quoque, eo tempore quo Guardianus erat, fuit a Deo visitatus magna & spirituali tentatione, & infirmitate corporali, ex quibus se derelictum a Deo credebat: Unde secum conquerens dicebat; Væ mihi qui a sidereo cælo cecidi: tempus enim fuit, quod quando visitabar a Domino, [Vt corporis infirmitatē & spiritus patienter sustineat,] fugiebam, & suas consolationes recusabam; modo vero famescens digitos meos lingerem. Et in tali tædio oculos ad cælum elevans, dicebat: O! Domine, tu scis quia numquam aliquid quæsivi præter te. Sicque in ista sua tribulatione omnis consolatio deerat ei, [proponit sibi exemplum Christi a Patre derelicti:] præter verba Christi in cruce prolata, scilicet, Deus meus, Deus meus, quare dereliquisti me. Sic arguens: Desperare non debes, Frater Joannes, neque contristari: sed patienter probationem ejus sufferre debes, qui es peccatis plenus. Imo quia si Deus unigenitum suum, qui erat agnus sine macula, dereliquit; consolari debes & non timere, cum in hoc similis factus es conformis & imitator filii Dei. Sicque cogitans consolabatur interius in anima, & infirmitatem & ipsam tribulationem patienter tolerabat. Unde factus patientiæ magister, [factus aliis magister pationtiæ,] alios ad patiendum optime erudiebat, dicens, Veluti boni scholares acutæ scientiæ insudant, ita boni Fratres in scientia perfectionis, quæ utilissima est; quæ non in paupertate vel obedientia seu oratione consistit, sed contra velle nostrum adversa pati, & ea contra sensualitatem miseriarum nostrarum concupiscere.

[39] Quando tribulatus non eram, tunc tribulatus eram; & cum ab aliquo redarguerer, sicut aliquam amaram medicinam bibere oportet, mecum dicebam, Bibe, bibe: quia tibi bonum faciet. Et adjecit: Timor non amittendi Dei gratiam magnus meus custos fuit. [quæ ipsa sibi ad solatium sufficit.] Dicebat quoque insuperhic beatus, quod ille qui contemnitur & contemni cupit, atque patienter fert quando ab aliquo contemnitur, magna consolatione fruitur in ipso contemptu, sibi vim faciens, studens frangere voluntatem suam; suaque patientia, exemplo, & opere alios docere studet: & hoc præcipuum & optimum dicebat esse fundamentum. Et illum qui vult in via Dei absque tali fundamento proficere, præsumptuosum esse dicebat: qui a Deo expellitur, quia ipse Deus cum superbis non manet. Item dixit, Deus vult, ut primo bono & suo amore in pœnis maneamus, dum sumus in hac vita. Si quiescere velis, respice in misericordiam Dei: quia secreta afflictio & verecundia nostra magis exauditur quam oratio multorum verborum.

[40] [metu amittendi spirituales delicias] A sua juvenute usque senium, ne gustus amitteret spirituales, multa jejunia & quadragesimas in pane & aqua celebrabat: aliis vero temporibus solum a carne & piscibus se abstinens, de communibus cibis aliorum comedebat: & si delicata cibaria ei interdum apponerentur, parum sumebat. In sero vero, excepto postquam graviter infirmatus & senex fuerat, non cœnabat. Tantus erat gustus ejus quem de Deo habebat, ut de temporalibus istis non gustaret, nec de corpore suo curaret: unde semel dixit, per vim multis annis corpus suum traxisse (Nam a sua juventute, [corporalem gustum auferri sibi petit,] etiam in habitu seculari, infirmioris & delicatæ naturæ fuerat) & notabile verbum subjunxit, Numquam a vitio gulæ superatus fui: adjiciens, Propter duas uncias gulæ interdum magnum bonum amittimus. Ideo iste sui contemptor magno cum affectu oravit Deum, ut dignaretur sua pietas nullum gustum cujuscumque rei sibi dare, excepto suæ bonitatis. O admirabilis res hujus Christi famuli! ut aliud nolit ex amore Dei, qui in corde ejus ardebat, nisi ipsum Deum.

[41] Cujus orationem Deus ex alto perspiciens statim exaudivit. [& impetrat,] Nam tunc illo instanti omnem corporalem gustum amisit, & nihil aliud deinceps præter Deum ei sapuit. Unde postmodum non tantum spiritus suus delicata cibaria abhorrebat; verum natura stupefacta cum spiritu, grossiora non renuebat. Ideo diuturno languore infirmatus & jam senex effectus, Fratres (ut decet) ei delicata ministrantes maximam pœnam ei ferebant: sed quia eum gustum amisisse ignorabant, ut ea comederet ei vim faciebant: qui a stimulo obedientiæ constrictus, [ex hinc non nisi cum magna pœna cibos sumens.] tædio & pœna non parva comedebat. Unde interdum infirmario dixit: Magis mortem eligerem quam talia sumere, licet aliis delectabilia & suavia videantur. Ideo quando hora comedendi supererat, ex dolore flere incipiens, infirmario dicebat; Oportet ut omnino hæc sumam? Qui cum respondisset, Sic; ille tunc cum tanta violentia deglutiebat, quod statim deficiens supra lectum ut mortuus cadebat. Et ab infirmario dimissus, post moram reassumptis viribus, iterum comedere incipiebat. Unde semel in tanta angustia posito dixit infirmarius; Tu non debebas Deum orare ut gustum tibi auferret, si hanc nolebas ferre pœnam. Respondit, Non æstimavi tantam sustinere.

[42] Exhortans Fratres ad sanctam parcitatem dicebat: Optima medicinarum est parcitas: [Ita tamen sobrietatem suadebat,] corpus enim si paucis assuescit, paucis contentatur; sed si multis, multa requirit. Qui vult cum Sanctis in aula cæli regnare, in hoc mundo cum illis in pœnitentia & aspera vita oportet concordare. Qui post medicinas incedit, non indigens magna & ultima necessitate, dissipat facta sua, & de malo in captivellum venit. Magna sapientia est, scire ad tempora comedere, absque violentia sui in abstinentia & vigiliis. [Iisdem] tantum studere, contra humilitatem est: [ut doceret singularitatem fugiendam,] ideo tales impatientes & irascibiles semper sunt. Ideo quando vidisset [aliquos] per singulares abstinentias incedere, dicebat: Filioli mei, in omnibus deceptio potest esse, excepto in humilitate & obedientia. Istæ vestræ singularitates sunt latæ superbia diaboli: sequimini igitur alios, filii mei, & cum aliis concordate.

[43] Ego [magis] libenter aliorum dictu rem delicatam comedissem, [& ium sibi faceret ad delicatiora,] quam arbitrio meo vilia & grossiora: & hoc magis credo placere Deo, licet spiritus & natura recreationem sumant. Unde, ut supra dixi, licet delicata cibaria ei nocerent, & de hoc pluries expertus fuisset (quia, ut dicebat, antequam gustum amitteret, Quadragesimæ erant ei carnisprivium, natura sua magis grossiora cupiente quam delicata) tamen quando Fratres, hoc non credentes, compellebant eum ad comedendum, cum suo magno labore comedebat, dicens intra se, Forte deceptus sum, quia non nimis est, vel sic [non] nocet ut mihi videtur. Commedisset etiam carnes feria sexta [ut] dicebat, si sibi a Prælato hoc præciperetur; arguens sic, quod boni Fratres ei non darent aliquid contra divinam seu humanam legem: [quando a Fratribus adigebatur:] nam opinio mea deceptio diaboli esse potest vel phrenesis; sicut accidit infirmis, quod interdum sibi sani esse persuadent, & in contrarium est a. Et hoc usque ad mortem tenuit & servavit, videlicet quod obedientia omnibus aliis virtutibus esset præponenda.

[44] Quanta autem fuisset virtus obedientiæ hujus servi Dei, paucis verbis explicare non possum: [imprimis obediens infirmario.] nam numquam in vita sua colationem in sero fecit absque sui Guardiani licentia. In sua ultima infirmitate accidit, ut aliquos fructus, oblatos sibi de voluntate infirmarii, comedere cœpisset, qui ei a sancto viro Fr. Barnaba b de Interamna missi erant, cum tunc fere aliud manducare [non] posset: stetit [autem] dicens, Nescio voluntatem infirmarii: conscientiam habeo recipere aliquid nisi per manus suas: vellem igitur quod ipse me cogeret ut novitium ad comedendum qualitatem & quantitatem cibi, & ego semper obedirem. Hanc nempe virtutem summe semper dilexit & affectuose docuit. [qui & a novitiis præcipue exigebat obedientiā] Unde si quando habuisset aliquem novitium, propriæ voluntatis amicum, absq; speciali licentia ei minima facienda prohibebat; si e contrario obedientiæ filius esset, multam tribuebat ei libertatem. Hanc igitur regulam servabat, quod si aliquem subditum haberet ultra modum zelantem seu stimulatum, hunc quantum poterat relaxare conabatur: propriæ [vero] sensualitatis amatoribus, e contrario operans, inauditos stimulos in conscientia ipsorum mittebat.

[45] Et ad parendum Fratres exhortans dicebat; Prælato sufficienti aut non sufficienti ob Dei amorem simpliciter obediamus. [pulchris sententiis ejus naturam explicans,] Quanto amplius amore Dei subditus se suo Prælato subjicit, tanto magis liber est: quia sui ipsius Dominus efficitur. Bonum est ut Religiosus frangatur & contrarietur; ut per hoc verus obediens & patiens efficiatur. Obedientia duobus modis intelligitur, primo illa quæ prompta est per fidem; [secundo est illa quæ in se caret fide;] c & talis obedientia discreta vocatur, quia utile a damnoso discernit: ideo in periculosis & inutilibus non est obediendum, quando deficit fides. Deus aliquando permittit, quod Prælatus præcipiat malum quod homo concupivit: sed obedientia est magna excusatio obedientis, quando periculum obediendi non credit seu cognoscit.

[46] Prælatus nimis premere subditos suos non debet, [nec non superiores docens quomodo debeant agere cum subditis.] ut magis conserventur. Prælatus non debet esse tyrannus, sed compassivus, & omnibus communis, & per fidem ei oportet subditos regere. De omnibus quæ agit, pro bono malum a subditis reddi speret. Prælatus debet parvum cor d facere, & interdum a subditis consilium petere, ut ipsimet ordinent, & ipse in humilitate sua conservetur. Prælatus quidquid agit, secundum personas & qualitates morose & discrete agens, solide per viam Dei incedat: quia si deviaret ut Fratribus condescenderet, malum suum duplicabitur, & numquam Fratres consolabitur, & contra conscientiam agens Deum offendet. Quando Prȩlatus videt subditum in mœrore & tribulatione positum, correctionem differat, & expectet ut ille ad cor redeat. Quando videt eum inobedientem, compatiatur ei, quia & ipse in eodem casu venire potest & tentari sicut ille; quod si ei accideret, vellet ut omnes sibi compaterentur. Qui scit bene seipsum regere, & proximum bene reget. Qui curam habet Fratrum, seculares respicere non debet: quia utrisque satisfieri non potest, sicut scriptum est, quod nemo potest duobus Dominis servire. [Luc. 16, 13] Quando Prælatus virtuosus est, memoria tantum suæ intentionis subditos suos in timore conservat: subditus quoque liber est, si seipsum vincit & voluntatem suam frangit.

ANNOTATA.

a Lunianensis cap. 6 ait, quod reipsa sic aliquando comedit cujusdam piscis marini pulpam, quam esse carnem credebat, id asserentibus Fratribus sibique illudentibus; nulla tamen addita circumstantia qua id vetaretur.

b Barnabas ab Interamma ab Arturo refertur ad 17 Februarii, optarem scire quo auctore: sunt enim illustria quæ de eo referuntur. Obiit in Monte-subatio prope Aßisium, ubi proprium ei dicitur sacellum conditum.

c Hæc supplenda suggerit Lunianensis, neque aliter sensus commodus haberi potest.

d Parvum cor facere. 1. Simulare diffidentiam de propria sufficientia.

CAPVT V.
De aliis B. Ioannis virtutibus ejusque pio obitu.

[47] Imitator Christi Jesu beatus Frater Joannes in tantum paupertatem amavit, [Præ amore paupertatis] ut in tota vita sua numquam aliquid præter habitum, cordam, femoralia & breviarium uti voluit. Quando venit ad religionem, Breviario indigens quærensque illud emere, quidam mercator amicus suus ei pulcherrimum valoris viginti quinque aureorum procuravit, quod ipse ob zelum paupertatis respuit. Quam renuntiationem graviter ferens famulus suus, qui (ut supra diximus) cum eo habitum religionis indutus erat, nimis contristabatur, exhortabaturque illum ut Breviarium illud acceptaret. Cui zelator paupertatis respondit: Accipe tu, si vis: nolo eum: [recusat pretiosum Breviarium:] quia unum pauperculum mihi sufficit, quem libenter commodare Fratribus mihi onerosum non sit: sicque famulus Breviarium magni valoris recepit; Dominus vero aliud, quod per quatuor florenos usuales procuravit a. Ob zelum ipsius paupertatis conscientiam habebat aliquid in mensa proximo largiri: & hoc, quia (ut ipse dicebat) solum dominus rei dominium habet eam conferendi, & ei licitum est: [nec audet alteri aliquid dare in mensa.] Fratres vero Minores, seipsos non habentes, donare non possunt: ideo dimittamus alienum, quia omnia Dei sunt.

[48] De sua vero castitate superfluum est loqui, cum a juventute sua individua comes semper extitit, [a juventute castissimus] & esset virgo purissimus: non solum enim in rebus concupiscibilibus [non] delectabatur, verum aspectus earum sibi valde pœnosus erat. Tamen Deus altissimus, ad exercitium sui, in sua senectute permisit illum a quadam carnali tentatione cruciari. Unde timor & tremor ruendi ita ipsum comprehendit, [dolet in senectute tentari:] quod valde afflictus clamaret ad Deum, dicens; O Domine, in mea senectute prostrabor in tale flagitium; cum in mea juventute initia nefandarum cogitationum odiens devici? Tandem sic prælians, victor remansit gloriosus.

[49] Asserebat vir iste beatus, majorem profectum fecisse tacens quam loquens. Et cuidam Fratri dixit, [Commendat silentium,] Pauca verba loquere, & non deviaberis. Pauca verba dic, & salvus eris. Et dicebat: Qui in veritate ambulat, nescit loqui. Qui Deum offendere non vult, solitudinem diligat. Solitarium non intelligo illum, qui in aliquo loco reclusus seu per nemora manet; [& solitudinem internam,] sed illum [qui] in mente sua vel intra se solitarius vacat, continuo cum Deo conversans, aut de Deo juxta fragilitatem suam cogitans; & inter seculares manens, eorum strepitus & rumores non audit. Quidam juvenis ad virum Dei accessit, ut cum ipso de aliquibus spiritualibus loqueretur; inter ea eum consulens, dixit. Fuge Fratres: [conversationemque assiduam cum Deo.] de qua fuga bona hæc hauries. Primo enim murmurationes evitabis: secundo si in solitudine manebis, unum de duobus bonis perages, aut leges aut orabis. Itaque dicebat: Ille qui cum bona societate conversatur, de suis moribus capiet; unde si solitarius cum Deo manet, de suis proprietatibus per imitationem seu participationem magis capit. Cuidam alii dixit: Antequam tuas cogitationes ad effectum mittas, recogita bene quid acturus es, & aliquantulum super te manebis: quia tali mora multa bona tibi occurrent, ob tuam humilitatem erga Deum.

[50] In ferendo injurias & alia incommoda hic vir Dei mitissimus vel velut agnus videbatur: [In castigandis erratis zelum sic exerit,] sed ubi conscientiam aut Dei honorem vel damnum proximi inveniebat, ut rugiens leo erat, vitiis & vitiosis se opponens, detestans & increpans sensuales & pigros atq; sanctæ religionis subversores. Quadā autem vice propter zelum & divini nominis honorem, cum quodam venerabili Patre nimis est altercatus, & multa [verba] invicem habuerunt, adeo quod visus est auditoribus ipse famulus Christi cum passione loqui. Et cum ab uno de auditoribus interrogaretur, [ut iram interius nullam sentiat] si in ipsa contentione ab ira vel impatientia victus fuerat; respondit, quod non, sed magis captus a vana gloria, dum superbiam ob Dei amorem ostendebat. Et dixit: Nullus labor mihi est contendere, vel proximum propter honorem Dei seu utilitatem sui contristare, quia hoc in naturam converti.

[51] Et cum quidam Frater cum multis aliis loquens dixisset, quod ipse beatus vir Fratres multum tribulaverat; [sed dilectionem] respondit: Falsa quidam judicia de me fecerunt Fratres, nam aliqui dixerunt meliorem esse, quod non sum, & aliqui peiorem: verum scitote, Fratres carissimi, numquam aliquem tribulassem absque magna caritate & dilectione. Nam cum vidissem aliquem Fratrem, ad exercendam suam propriam voluntatem inclinatum, & quod ei resistere ut oprabam non valebam; ante illum me statim opponens, non minorem mihi quam sibi utilitatem faciebam. Quia postquam ejus voluntatem frangens contristavissem, [& compassionem.] deinceps semper eram in Deum mentaliter elevatus, & memetipsum redarguens dicebam; O Domine, creaturam tuam contristavi: misericordiam peto: demum pro eo orabam, ne eum frangi permitteret; sed ut mea controversia utilis ei fiat, bonumque ex ea hauriat. Solebat etiam dicere. Cum defectibus & aliorum imperfectionibus facta mea egi: nam quando voluissem aliquem judicare, perscrutabar primo qualis esset major, an superbia an primi defectus. Sed respondente eo, quod deterior superbia & major erat, & judicare superbia sit; dicebam, Ergo prior teipsum judica & non proximum.

[52] Confutabat quoque eos, qui de se valde præsumunt intelligere magis quam non intelligere, [Ne erudita lectio superbiam generet,] vel qui scientiam suam ostendere satagunt, dicens; Aliud quam Paradisum quærimus: superbia nostra multos sacræ Theologiæ magistros transcendit. Semel etiam quidam juvenis coram ipso quædam subtilia legens, servus Altissimi interrogavit eum, si quod legebat intelligeret. Cui Lector, quod sic, respondit. Tunc ipse ait, Sufficit, nunc tace. At ille mœrens legendi licentiam postulavit: & ille magis clare, quod non legeret, affirmavit. Cui juvenis respondit: Dixisti enim jam quod bona est lectio. Cui ipse respondit: Si cum humilitate legatur. Remove igitur superbiam, & quantum vis postmodum lege. Quidam alius juvenis interrogavit eum, si Nicolaum de b Lyra super Euangelia legeret: respondit, Non. [juvenibus eam prohibet:] Quare, inquit ille? Respondit: Quia cum juvenis tu sis, adhuc talis lectio non est cibus tuus, sed Vitæ-patrum & similia. Dixit tunc juvenis; Euangelia sunt valde devota, quare non permittis ea legere? Cui vir beatus: Verum dicis quod devota sunt, sed modo pro te non est bonus cibus, quia superbia superveniens erigitur. Non, Pater, inquit juvenis, pro superbire legam. Qui respondit: Hæc est superbia tua. Ipse vero cum eruditus esset, tandem tenuit consilium.

[53] Verum quando aliquem in humilitate fundatum vidisset, [econtra suadet in humilitate fundatis] & subtilia legere foret ei utile & non ruina, ut humiliter legeret ea, sicut decet Fratri Minori, consulebat, affirmans lectionem cibum esse animæ. Sed summum cibum orationem esse dicebat, quia in ea oratur, legitur studetur, cum Deo loquitur, & de Deo auditur. Et dixit: Licet parum legerim, tamen quod legi potest quadruplum mente revolvi. [ob multam ejus utilitatem,] Habebat nempe iste verus Christi cultor implicite omnem scientiam; sed explicite seu acquisite nullam. Et dicebat, Scripturam esse rem grossam, id est intelligibilem illis qui in veritate pergunt; sed econtrario aliis obscurissimam, quamvis litteris humanis sint doctiores: quia ad intelligentiam divinæ Scripturæ, quæ a Spiritu sancto dictata & a Patre sanctificata & in mundum missa est, non potest homo ingredi, si de ipso spiritu non habet. Et cum quidam Frater ei diceret, Magna res esset, si quis beatum Nicolaum de Lyra haberet; respondit, [modo attente legantur pauca.] quod juxta litteram ibat, sed tamen satis esset. Et addicit: Sed sine spirituali sensu quis esset? Et adduxit multas auctoritates in proposito, dicens; Spiritus docebit vos omnia, & implet piscatorem & armentarium: spiritus omnia scrutatur, & similia. Et quando consilium ut legeretur daret, aiebat: Quod legis coneris intelligere, quia sententia bene intellecta multis deservit: nec multum cupe legere, sed pauca & cum sapore lege.

[54] [Docet etiam philosophicas virtutes utiles esse:] Et alias dixit: Omnes virtutes, sunt philosophicæ & spirituales: philosophicæ parum merentur, sed bonus Deus nihilominus omnia acceptat & recipit per illud quod valent. Philosophi etiam sine fide Deum cognoverunt. Virtutes absque virtute operatæ, id est per vim præsumptionis, licet præmii dignæ non sint, saltem nos ad bonum suescunt: itaque quando gratia veniret, videretur levius operari bonum ob sui amorem. Sed quæritur, o infatuati Fratres, cur pluribus rebus implicamini c? Non bene pro toto libertas auro venditur. Deus posuit in mundo nos Fratres de Observantia, [sed religiosum verasectari debere.] tamquam illum qui fert cereum in manu accensum, ut obscurus mundus illuminetur propter bona exempla vitæ nostræ: & sic facit nos abundare contra velle nostrum. Si boni observatores fuissemus, placeret nobis d furari: quia ille qui adhæret Deo de rebus transitoriis non curat. Qui adhæret Deo, se ipsum peccatotem & miserum cognoscit, omnia adversa patienter suffert, & magis illum diligit. Oratio & attentio mentis apud Deum valet, & nihil est quod tantum diligatur ab amico quam fidelitas; sic econtrario. Ideo placet Deo ut in illo confidamus.

[55] Alia multa dixit memoria digna, quæ brevitatis gratia non scribo. [Diuturno morbo exercitus] Hic etenim inter alias suas virtutes, cum cuperet martyrium & martyrium quæreret, longius quam quærebat invenit. Nam in diuturnam & longam ægritudinem incidit, adeoque (ut ipse dicebat) tot pœnas quot ferre poterat patiebatur; in quibus quasi Job & quasi Paulus videbatur. Creditur sua infirmitas fuisse non ad purgationem (cum fuisset semper vir innocentissimus) sed ad sui satisfactionem. Dixit enim ipsemet, quod tot & tantas angustias & pœnas invenire cupierat, ut mors solatium sibi esset. Et addebat ad exemplum visitantium: Nunc desiderium meum plenum est. [exempla præbet patientiæ, humilitatis,] Et humiliter dicebat: Orate pro me ut patientiam non amittam. Et quamvis erat optimus passor, cum suum præcipuum studium in patientia fuisset, tamen ob sui timorem ostendebat se aliorum auxilio indigere. Sæpe etiam concupitam mortem clamabat, ut Deo suo cito conjungeretur', quia præter Deum nihil aliud optabat. Unde cum semel medicus interrogaret, si aliquid cuperet; respondit nihil nisi Paradisum. [& desiderii cælestis:] Et alias pluries dixit: Nullius rei gulosus sum, excepta morte. Et quousque loqui potuit, dicere non desiit, Deus meus, Deus meus.

[56] Et caput in altum sæpe elevans, ac manus Fratrum manibus suis constringens, dicebat: [ac pie mortuus,] Valete omnes amici mei, quia ad Deum pergo. Et his dictis, cum jam consummatus esset, & omnibus Ecclesiasticis Sacramentis munitus, dulciter obdormivit in Domino, anno superius expresso, videlicet MCCCCLXXII Ordinis vero XLII, LXIII ætatis e in sacro conventu S. Mariæ de Angelis apud Assisium. Cujus corpus pulchrius & candidius factum est post mortem f, quam ante dum viveret: adeoque non parvam sed præcipuam consolationem afferebat inspicientibus. Et tandem omnibus ecclesiasticis ceremoniis expletis, illud ante capellam beati Patris nostri Francisci tradiderunt sepulturæ, [apparet speciosior quā fuerat vivus.] scilicet in ea quæ aliarum duarum medialis est.

ANNOTATA.

a Addit Lunianensis, quod eo usus est, usque dum prorsus tritum esset; quando Vicarius Provincialis, nipso licet invito, illud cum meliori commutavit.

b Nicolaus de Lira, Ordinis Minorum, ut Beatus (quod etiam hic infra vocatur) refertur ab Arturo ad 23 Octobris, quo obtit anno 1340 Parisiis, ubi ejus sevalcrum cum epitaphio superest, sed absque cultu. Multa de eo Waddingus tam in Annalibus quam inter Scriptores, enumerans opera ejus, atque in his Postillas in Epistolas & Euangelia Quadragesimalia Venetiis editas, aliasque in universa Biblia.

c In ecgrapho nostro hoc loco non apto ponebantur: quæ paulum superius retuli verba, Philosophi etiam sine fide Deum cognoverunt.

d Furari paßive hic sumitur pro spoliari.

e Ita corrigo quod mihi scriptum erat, Ordinis vero 263, & correctionem supra probavi.

f Idem de S.P. Francisco narrari notat Lunianensis.

SUPPLEMENTUM
Ex Vita Italica per Franciscum de Luniano
Edita Lugduni anno MDCX.

Joannes Bonvisius, Ordinis Minorum de Observantia, Assisii in Umbria (B.)

EX ITAL. FRANC. LUNIAN.

Qvoniam placuit ex Vita hac prolixiori ea solum excerpere, quæ magis facere ad historiam videbantur; ipsius integri contextus divisionem in Capita 27 visum est seorsim exhibere, & eorum capitum numerum ipsi margini adscribere. Prius tamen noto eidem Vitæ præmitti Italica Epigrammata Iosephi Simonis de Luca, Angeli Grilli, & Marii Florentinii; quorum postremum Doctorem medicum suspicor fuisse patrem viri apud Lucenses eruditißimi Francisci Mariæ Florentinii, Doctoris similiter medici, cujus nunc filius Marius, paterni erga nos affectus heres in eadem profeßione superest. Tituli autem Capitum hi sunt.


I Origo B. Joannis ejusque in seculo conversatio.
II Ingreditur Religionem Minorum Conventualium; ejus in novitiatu vita & mores.
III Dei amore stimulatus peragrat Hispaniam tribulationes quærens,easque magna cum humilitate & sui contemptu sustinens.
IV Cum quanta in Deum fiducia & sui afflictione ejusmodi itinera faceret.
V Dimissa Hispania in Italiam venit, cum insigni virtutum comitatu; & ex Provincia Florentina transcriptus Observantibus, assignatur Provinciæ S. Francisci:
VI De ejus obedientia simul & humilitate, in principio quo assignatus erat Provinciæ S. Francisci.
VII De obedientia & humilitate, qua ceteras omnes virtutes moderabatur.
VIII Magisterium Novitiorum, & modus ac regula quam in eo regimine tenuit.
IX Ejusdem varia documenta pro junioribus professis.
X Guardianus factus quibus moribus usus sit, quæ præcepta pro tali officio dederit.
XI Denuo creatus Guardianus Montis Perusini, magnæ bonitatis & prudentiæ exempla præbet: quædam ejus documenta circa Prælaturas.
XII Prælatus & subditus, zelantissimus paupertatis, eam Fratribus suadet.
XIII Fit Definitor Provinciæ, & postea Confessarius ac reformator Monacharum.
XIV Fugit conversationem secularium,etiam sanguine sibi conjunctissimorum.
XV Cum Fratribus aliquanto severius agit: amat solitudinem, & observat silentium.
XVI Erga seipsum perquam austerus, in aliis reprehendit nimis singularem abstinentiam.
XVII Magna cum animi fortitudine quaslibet patitur adversitates.
XVIII Tentatione carnis gravissima pulsatus, victor evadit.
XIX Alterius generis tentatione impugnatus, iterum recurrit ad Dominum;suoque exemplo monstrat, quæ utilitas ex tribulationibus capiatur, & quomodo inter eas nos gerere debeamus.
XX Vanam gloriam vincit, agit de superbia ejusque effectis, ac modo eam superandi.
XXI De timore, quo longe abstinebatur a præsumptione; & de fiducia, quam habebat in Deo collocatam.
XXII De amore suo erga Deum & proximum: & ejus circa utrumque sententiæ.
XXIII De intelligentia scripturarum, quam ex dono speciali Dei obtinuerat.
XXIV Consilia Fratribus data circa varias materias.
XXV De frequentia orationum ejus, & quanta cum devotione Missam celebrabat, atque divinum Officium.
XXVI De aliquibus ejus visionibus atque revelationibus.
XXVII De morte ejus.

CAPUT I.
Ioannis ortus, vitaque in Ordine privata per Hispaniam & in Italia.

CAP.II

[1] Anno Domini DCCCCLXXXIV Lucam, Hetruriæ antiquam & nobilem civitatem, [Ex Bonvisiorum stirpe] venit Bonvisius quidam, Judex Imperialis ab Ottone III constitutus; ductaque anno post nono uxore Eritia, Petronii Lucensis filia, Bonvisiorum inclitæ propagini dedit initium. Ex hac seculo Christi XIV prodiit Rainerius Nerii, intra primos decem seculi XV annos pater duorum insignium filiorum, Laurentii & Joannis, quorum hic in religione, iste in seculo, magnum virtutis eximiæ nomen commeruit. Nam Laurentius a Paulo Guinisio, tunc Lucæ dominante, adoptatus nepos, [cum fratre Laurentio natus Ioannes,] sperandæ exinde amplitudini potentiæque prætulit patriæ caritatem, eique in libertatem vindicandæ Comiti Francisco Sfortiæ se conjunxit: quare tanto potiores quanto justiores a civibus consecutus honores, denique in supremo Confalonerii gradu constitutus obiit, communi omnium luctu elatus. Joannem a pueritia pietati addictum, transacta caste adolescentia juvenem, [& Ordinē ingressus in Hispunia,] domesticæ rei cura & fratris imperium in Hispaniam transtulit: ubi negotiis pro voto currentibus, alio ipse se vertit; & spreto seculo blandiente, Franciscanam religionem iniit; magno cum sensu fratris, eo nuntio vehementer consternati, quod crederet fortunæ suæ spes præcipuas in illo fratre colloeatas esse. Id vero eidem per litteras expostulabundus cum scriberet; respondit Joannes, ea profecto pœna dignum videri, quod spes suas potius in homine quam in Deo collocasset.

CAP.III

CAP.IV

[2] Peracto tirocinio in Arragonia, impellenteque ad vitam inter continuas molestias optandam spiritu, in Biscajam transiit: [atque per varios conventus,] & mox in alium atque alium locum; numquam tamen nisi cum bona Superiorum gratia. A quibus cum discedendi veniam postularet, faciebat id cum maxima animi resignatione, petitionem suam sic modeste iterando, ut causas non minus contra quam pro se allegaret, repulsamque ferret patientissime, etiam cum increpatione contumeliaque conjunctam. Et quidem ex eo quem primum in Biscaia adiverat loco abire cupienti, sæpe negata, tandem ultro concesssa facultas dicitur; cum id jam mimine opinaretur, addita etiam licentia si vellet, abducendi, quem ex Arragonia adduxerat, socium. Verum Joannes incongruum ratus eum inde movere, [de licentia Superiorum peregrinatus,] ubi cum magno profectu spirituali vivebat; actis Guardiano gratiis, ipsoque socio ut manere etiam ipse mallet inducto; reddidit quas propter cæli istius inclementiam, ex obedienti gestare consenserat vestes meliores, & pellicea tunicella suffultas, levique mantello ac simplici tunica obtectus, & incomitatus recessit. Per viam autem mendicato victitans, tanta nitebatur in Deum fiducia, ut etiam scrupulo sibi duceret, eleemosynam largientibus gratias agere, quod eam a Deo potius quam ab homine sibi venire consideraret.

[3] Ita per varios Ordinis conventus oberrans, sine dubio etiam sacraria præcipua, [visitatis pluribus locis B. V. sacris,] qualia apud Hispanos complura in Deiparæ honorem frequentissimo peregrinorū accursu visitantur, diligenter obierit; de quibus distinctius sciremus aliquid, nisi in rebus suis ad aliorum notitiam adducendis adeo parcus fuisset. Animadversum tamen haud obscure fuit, quod vel sola eorum quæ ibi sensit egitque recordatio suavissime illum afficeret; sic ut dissimulare nequiret magno illuc revertendi desiderio teneri se, solaque obedientia impediri ne faceret. [fit Sacerdos:] Ejusdem virtutis intuitu, & arctioris ad bene agendum obligationis, ibidem in Hispania consensum præbuit Superioribus, Sacerdotem ordinari eum volentibus, ut eo fructuosius esset Ordini exemplum sanctitatis tantæ quantam in illo demirabantur.

CAP. V

CAP. VI

[4] Deinde regressus in Italiam, & Provinciæ S. Francisci inter Observantes attributus, [& regressus in Italiam ad Observantes,] atque ad eum qui Perusinis muris adjacet conventum destinatus, talem mox suæ virtutis tota urbe odorem sparsit, ut quam plurimi seculares ad eum venirent, pio ejus religiosoque colloquio ædificandi in spiritu; sed ipsi, qui solitudinem maluisset, haud parum molesti. Quod cum dissimularet, totum sese committens obedientiæ, Guardianus proprio motu intellexit, dixitque; si conversatio cum secularibus molestiam ei creabat aliquam, abstineret porro ab accessu ad portam. Id vero ille tam prompte excepit executionique mandavit, [resecat conversationem cum secularibus:] ut id admirans Guardianus, solitus eū fuerit Fratribus aliis proponere in exemplum. Ceterum licet tam molestum ei esset conversari cum secularibus, interrogatus tamen ab aliquo ex senioribus Patribus, an jussus Confessionibus audiendis operam dare, id facturus esset; respondit, jussum incunctanter & diligenter impleturum se.

[5] Hucspectat, quod non diu post regressum ex Hispania iter agenti accidisse quidam ejus socius retulit. [nihil nisi ex obedientia agit,] Erat tempestas fœda,& tumentia passim ab imbre flumina transitum absque vitæ periculo negabant: cum ergo quæreret ex Joanne socius, an porro pergendum ipsis esset, & non potius in itinere subsistendum; aliud nullum ab eo responsum extorquere potuit, quam Hispanica lingua, qua tunc ut plurimum utebatur, Mandate, Mandate Pater. Perusia aliquando Spinetum ambulans, interroganti socio, quonam loco subsistere ad quietem sumendam vellet, respondebat semper, Ego tibi obediam. Itaque cum aliquando in infirmaria constitutum in Vigilia Purificationis, quando jejunium non prȩcipitur, curator infirmorum interrogasset, an eo die jejunare vellet; confestim respondit, Quod jusseris faciam. [imperari sibi volens singula,] Illo vero replicante, Imo ego quod tu; subjunxit: Ergo Deum rogabo ut ibi inspiret quod sibi beneplacitū fuerit; tuum enim est imperare, obedire meum. Tunc infirmaiius respondit, videri sibi quod Dei voluntas magis esset ut non jejunaret:& ille morem ipsi gessit.

[6] Dicebat etiam quod si mandaret sibi Superior nudum incedere per plateas, pariturus esset; [& quidlibet citra discussionem exsequi paratus.] væ autem sibi fore nisi pareret, futurum enim ut conscientiæ stimulus nullam sibi requiem indulgeret. Hoc in proposito adeo firmum videns quidam Fr. Fidelis, casum ei perplexum proposuit, utrum scilicet obediendum sit Superiori (qui tamquam homo errare potest) mandanti ut quis in puteum se projiciat. Cui Joannes respondet, Duplicem novi obedientiam, alteram promptam ex fide nihilque discernentem; eoque sine mora mandantem executioni imperata; alteram circumspectam & Superiorum imperia examinantem, ne forte contra salutem & contra regulam mandatum sit. Secunda hæc facile potest in errorem pertrahi & pertrahere, si forte fallaci aliquo lumine abducatur a vero: ego autem qui discretivo lumine destitutum me scio, primi modi obedientiam amplector, Superiorem meum, non ut hominem, sed ut Deum considerans. Nollem equidem in istiusmodi perplexitatem conjici; puto tamen quod si mandaret mihi Superior insilire in puteum, morem ei gesturus essem.

CAP. VII

[7] Ab obedientia ad humilitatem transeo, sine qua illa subsistere nequit, [ex sui intima cognitione humillimus,] & qua Joannes se omnium æstimabat vilissimum. Ergo cum in sui vilitatis consideratione defixum animoque dejectum ex indiciis in vultu apparentibus Fratres vellent relevare, atque ad hilaritatem excitare: In hoc, inquiebat, vobis libens parerem,si mihi sperare liceret, talem me judicandum a Deo qualem vos æstimatis. Scilicet jam pridem ille instanti prece supplicaverat Domino, ut illud Psalmi, Miserere mei Deus, posset vere & ex animo pronuntiare. Quoties enim hunc versiculum recitabat, deficiebat eum spiritus; [de sua salute diu argitur.] totusque tremens & anxius de sua salute desperasset, nisi Deus ei præ oculis posuisset immensitatem misericordiæ suæ. In hac autem animi de sua salute dubitantis perplexitate perseveravit annis multis: & ad eum talibus cogitationibus absorptum ab ista anxietate retrahendum, expediebat inde distrahi externa aliqua interpellatione. Apparuit hoc in Monte-luco prope Spoletum agente Joanne: cum enim advenisset aulicus quidam, Joannem de quibusdam negotiis consulturus, aliquammultis exinde diebus hilariori vultu conspectus est. Pulchre autem supernaturalem Dei, & naturalem hominis cognitionem comparabat duabus situlis putei unius, quarum una tantum attollitur quantum deprimitur altera: mox autem ubi elevata in Deum mens majestate ejus impleta fuerit ac gravidata, ascendere incipit, ajebat ille de abysso humanæ vilitatis cognitio propriæ egestatis miseriarumque.

CAPUT II.
Instructi a Ioanne Novitii & juniores Professi.

CAP. VIII

[8] Inter hæc magis magisque elucebat solida Joannis sanctitas; [Novitiis Cesii præfectus,] quæ in eam cogitationem induxit Superiores, ut crederent, optime in spiritu formandos, quos ejus magisterio committerent Novitios. Itaque licet ex Hispania in Italiam ideo potissimum rediisset, ut omne cujuscumque prælationis onus longe declinaret; coactus tamen fuit in Eremitorio Cesiensi, ubi magna cum observantia & austeritate vita ducebatur, Novitios instruendos su cipere: quod proposito omni commodi quietisque propriæ respectu magna cum caritate & patientia fecit, paulatim ad maturitatem adducens, quod illi adhuc rude & crudum ad Religionem attulerant, spiritualiter vivendi propositum. Id vero sic agebat præceptis monitisque, ut perageret exemplis; [exemplo eos suo docet omnibus subjici,] & suavibus remediis ac lenientibus libentius, quam pungentibus asperisque uteretur. In faciendis exercitiis corporalibus, plerumque omnes convocabat in unum: & si simul cunctos admitteret opus faciendum, applicabat ei omnes, uno excepto qui interim librum prælegebat spiritualem: quod si vel ex defectu instrumentorum, vel alia ex causa simul omnes non poterant manū operi applicare, partiebatur eos, sic ut aliis quiescentibus laborarent alii; ipse vero, ne otiosus spectator assisteret, jungebat se primis, & opus deinde prosequebatur cum secundis. Fiebatque nonnunquam, ut cum unus pro altero Novitius succederet, ipse a secundo induci se sineret, ad ipsum opus aliter faciendum, quam cœperat cum priore; aut etiam jam factum reformaret totum; hac sui judicii subsectione eos erudiens, illudque commemorans Sapientis, Ne sis sapiens apud temetipsum, & ne innitaris prudentiæ tuæ. [Prov.3,5]

[9] Cum aliquando rogarēt eum Novitii ȩstivo tempore, ut liceret sibi frigidam de cisterna haurire, simulavit eadem se necessitate premi; eorumque uno ad Guardianum allegato, qui licentiam pro se ipsisq; peteret; [appetitum refrænare,] ea obtenta, ipse quidem modice aquam libavit, ceteris vero quantum volebant ut haurirent permisit. Alias tanta siti pressus, ut ea etiam exterius se proderet, potu tamen abstinuit; modo hanc, modo illam virtutem suo illos exemplo docens. Juvenem quemdam, de quodam delicto reprehensum, seq; excusantē graviter increpuit; postea vero, cum jam capacem instructionis esse credebat, [reprehensiones amare:] suaviter monuit ne unquam erubesceret delictum suum confiteri, hunc adducens Versiculum, Ne declinet cor meum in verba malitiæ ad excusandas excusationes in peccatis. Quin etiam hortabatur ut suos defectus manifestarent ultro, & prompte iis applicarent suggerenda remedia; scirent autem quod per se ipsos possent nihil. [Ps.140, 4] Unde frequentissima, inter corrigendum suos, ei erat hæc vox; Tu te in cerebello tuo sapientem existimas, & ideo semper manebis stultus.

[10] Hoc in munere obtigerat ei Socius, cujus quidem nomen nulla hactenus potuit diligentia eruderare, scripta vero multas Joannis actiones nos docuerunt, quȩ alias latuissent. Is illum rogavit, ut Novitios doceret modum contemplandi: [recusat eos docere sublimiorem orændi modum:] ast Joannes evidenter demonstravit grande damnum eis provenire exinde posse, hac præsertim ratione utens, quod si illi contemplando cælestem beatitudinem aliudve ejusmodi deciperentur, intendendo animum ad aliquam sanctitatem sua capacitate majorem, ruina sequeretur absque dubio irreparabilis, eo quod permissurus esset Deus eos in præcipitium labi. Solebat autem dicere, quod desiderium consequendæ sanctitatis, superbia esset omnium subtilissima; malletque eos videre scientiæ ambitione contactos, quod hæc minus periculosa sit. Itaque ducebat illos per viam humilitatis mortificationisque, & pro argumento orationis præscribebat eis Coronam, quinque interpolatis vicibus recitandam; jubebatque confidere, quod Deus ipse futurus ipsis magister esset, tam orationis faciendæ,quam cujusque alterius virtutis exercendæ; eo quod Dei esset opus non hominis. Cum autem intellexisset, quod in Provincia Romana Pater quidam commissos sibi Novitios præpropere volebat ad contemplationem erudire, subridens ajebat, Majestarem divinam sibi soli magisterium istud refervasse.

[11] Si forte animadvertebat Novitium aliquem invitū degere in religione, post curam aliquam ei adhibitam, ad discernendum, essetne ea deliberata voluntas an solum persuasio diabolica; [aut invitos aliqua arte retinere in Ordine:] nullis blandimentis ulterius utebatur, ut eum retineret, sed discedendi copiam liberam ei faciebat. Dicebat autem hunc agendi modum optime sibi semper successisse, eo quod juvenes arte aliqua retenti in Ordine vix unquam bonum finem sortiantur. Spem porro optimam concipiebat de iis qui in principio velut stupidi & attoniti videbantur; non item de aliis qui apparebant excitati & alacres; Isti enim, inquiebat, velut in novam vitam reformantur, alii vero quales ingrediuntur tales plerumque permanent. Bonis quoque & obedientibus omni qua poterat ratione succurrebat in eorum tentationibus afflictionibusque, [sedulo tamen curat tentanos,] cujus rei exemplum hoc sit. Cuidam dicto Fr. Francisco præ nimio frigore, cujus delicata ipsius complexio impatiens erat, pedes & tibiæ vehementius intumuerant; dubitabat tamen Joannes utrum non esset major animi quam corporis imbecillitas. Ergo ei, inquit; Satisne tibi animi est, ut hoc toto die frigus illud perferas? Ipso vero generose respondente quod sic, ad orationem se Magister contulit, impetravitque subitum calorem toti ejus corpori sic insundi, præsertim pedibus, ut tam ipse quam socii vehementer eo mirarentur.

[12] Magis stupendum accidit Novitio alteri, qui in seculo œconomus fuerat D. Neapoleonis Ursini, & maximo tenebatur desiderio (fortassis ex quadam occulta superbia) ut qui pro Laico habitum sumpserat ad Clericatum promoveretur. [& in his laicum Clericatus cupidum,] Hoc ille cum Magistro aperuisset, Joannes paterno oculo eum intuitus: Quo, inquit, fili, ambitio ejusmodi? Numquid tibi satis est si quam arctissime adstringaris sanctissimæ Cruci filii Dei, tuo amore contempti & vili pensi, ut socius ipsi esse velis contemptus & vilipendii sui? Pluribus opus non fuit: statim enim Novitius, novo fervore concepto, exclamavit, Est, Pater; Est, Pater. Exinde vero liber ab ea tentatione cœpit cum lacrymis suspirando dicere, O Crux derelicta! o Crux oblivioni tradita! voluitque ad perpetuam hujus mutationis memoriam Fr. Antonius a Cruce nuncupari. Porro cum in regimine Novitiorum suffectus ipsi esset prior ille, quem dixi, ejus Socius, ipsomet forsitan illum ad hoc commendante, atque ab eo peteret regulam quam servaturus esset in tali magisterio; respondit Joannes, Aliud tibi dicere nequeo, quam quod istud Dei opus sit. [semperque mortificandos esse docet.] Instanti tamen importunius addidit, Frange eos, frange eos in re qualibet: paucis verbis multa complexus: quia præ aliis rebus omnibus aliud nihil æque Novitios provehit, quam si eorum voluntatibus cunctis obviam eatur, ad majorem eorum mortificationem humiliationemque.

[13] Hanc etiam gratiam divinitus Dei servus acceperat, ut non solum suorum Novitiorum tentatione in ipsorum vultibus legeret, [eorumdem occultas cogitationes inspicit.] sed eosdem faceret illas sibi aperire, quod duobus sequentibus exemplis apparuit. Primum quod cum Fr. Angelus a Monte, ad ostentationem vanam extraordinarii roboris, maximū quoddam lignum gestaret humeris; Joannes, ut occultum istum fastum reprimeret, jussit ut onere isto deposito alterum duplo minus susciperet: quod ille faciens vix paucos promoverat passus, quin fatiscens sub pondere abjicere ipsum cogeretur; simulque tentationem jactantiæ, qua fuerat animus ejus gravatus. Alterum in Cesiensi eremitorio accidit, cuidam Fr. Bonaventuræ. Huic ne otiaretur mandaverat Joannes ad usum conventus conficere cochlearia lignea; [& corrigit,] ipse vero parum addictus labori prætexuit impotentiam, occasione cujusdam infirmitatis suæ. Agnovit sagax magister acediæ venenum animo ejus infusum. Quare secum ipsum deduxit ad hortum, ubi ad illius præsentiam novo spiritu & vigore repletus Novitius, diu multumque laboravit, quin etiam satis facile agiliterque convertit enormis molis saxum. Utrumque vero opus miraculo adscriptum fuit, ad meritum Magistri in discipulis facti.

CAP. IX

[14] [Dolet juniores exemplis seniorum depravari] Fratres noviter professos cupiebat Joannes ad veram adduci perfectionem, vehementer dolens quod recentium istiusmodi plantarum non haberetur exactissima cura: ideoque in Capitulis Provincialibus querebatur de infelicitate istorum temporum, quibus seniores exemplo non optimo prȩibant junioribus, indignos appellans qui ejusmodi filiorum Patres vocitarentur. Quare cum aliquando juvenes aliqui coram ipso magna cum reverentia transirent, paterno commotus affectu, assistenti sibi Fratri dixit: Quanto melius miselli isti hoc in statu morerentur! futurum est enim ut devient a semita veritatis, quia desunt heu! patres, qui ipsam velint eis ostendere, etsi adsit eorum copia qui id aptissime possent facere. [& ad vanitates pertrahi:] Nempe omnes laborant, ut intellectum juniorum impleant scientia vana & seculari. Neque id tantum, sed in futurum quoq; porrigens animum, deplorabat inveniendos aliquando qui ipsos docerent pulsare musica instrumenta aliasq; similes levitates, operationes spiritus monstrose interpolando oblectamentis sensuū. Tum subjungebat, Ovos miseros! Hiccine est fructus expectatus pro tot laboribus, qui vestra causa in novitiatu fiunt? Quærenti autem quodnam tali malo remedium suggereret: Curandum esset, inquit, ut letalem oblectationum sensualium escam fugientes, soli Deo intime unirentur: cui enim bene cum Deo convenit, bene convenit cum omnibus.

[15] Quoties fraternæ correctionis dabatur occasio, haud segniter ea utebatur vir sanctus: [utilia eisdē monita dat:] qui aliquando requisitus a juvene, ut daret salutare quodpiam monitum; Tria, inquit, a te requiro, fili, quæ animo tuo vellem jugiter obversari. Primum ut in omnibus actionibus, non tuum judicium sed alienum sequaris libentius, nihil curando ut sapiens videaris; secundum ut recorderis Deum te videre, tibiq; semper & omni in loco esse præsentem; terrium ut extra chorū ab omni non necessaria Fratrum conversatione abstineas, neq; illorum rebus te ingeras, sic enim multas tribulationes declinabis & pacem solidam conservabis. Alteri protervo nimis & imperioso suasit, ut paulatim assuesceret propriam abnegare voluntatem; asseverans quod nisi eo modo inciperet seipsū vincere, brevi eo arrogantiæ perveniret quod vellet totum mundum gubernare. Similiter aspiciens alium de se multum præsumentem, qui recenter fuerat ordinatus Subdiaconus, judicavit profuturum illi si ad eum humiliandū diceret, Video quod nimium cito te exaltaverint: cave ergo, [præsertim ad superbiā reprimendam,] fili mi, cave superbiam; & credo eum qui non est humilis non esse hominē, qui autem non est homo, aut brutum est aut dæmonium. Solebat etiam inculcare, ut nemo fideret fervori cuidam spiritus, qualis sæpe invenitur in juvenibus; multo minus reprehenderet in senioribus modicam aliquam sensualitatem: sicut enim hȩc sæpe excusatur necessitate deficientis naturæ, sic iste non raro est juvenilis impetus, a tentatione occultæ superbiæ stimulatus.

[16] Coram tribus juvenibus secum in cella aliquādo existentibus disserens super statu Religionis S. Francisci; [aliena non curanda,] Nos, inquit, filii, trahimur a passionibus velut ab impetu rapidi torrentis: itaq; vobis suadeo, ut alienis actionibus curandis nequaquam vos admisceatis; sed solum curate res vestras, perseverando in simplicitate & puritate ejus ad quā electi estis vocationis: alias enim metuo ne eveniat nobis, quod indurato populo isti dixit per Isaiam Deus, Excȩca cor populi hujus, & aures eorum aggrava, ut non videant neque intelligant. [Is. 6, 10] Clericum quemdam vivacis levisq; ingenii fixe intuens, Videris mihi, ait, inquietissima musca, qui nec uno quidem momento potes intra teipsum consistere. Quo audito subito ille immobilis stetit, [passiones mortificandas,] ac velut cȩlesti voce attonitus. Tum Frater Joannes: Ecce, cognoscere te facit Deus, quod si velis non sit impossibile te mutare naturam, & in firma quiete perseverare; ex hortansq; eum cum mansuetudine, ut eo in statu conservare se niteretur, dimisit. Scriptor Vicarii Provincialis querebatur ei aliquando, quod orationi & consuetis alias exercitiis vacare non ita posset transiens de conventu in conventum, & continua scriptione distentus. Hunc Joannes paterne consolans dixit: Satis tibi sit, fili, facere brevem illam orationem quam occupatio tua permittit: sed facito ferventem, id præcipue curans ut obedias, animumq; totum in voluntatem Superioris resignes; obedientia enim omnes defectus absumit: ideoq; affirmo tibi, quod quidquid curis istis distractus amittes, [simpliciter obediendū.] abunde recuperabis duplicata alias consolatione. Cui consilio acquiescens juvenis postea retulit, ex illa modica quæ sibi permittebatur oratione, præter alios fructus hunc etiam sibi provenisse, quod quasi in perpetuam oblivionem priorum omnium tædiorum venerit.

CAPUT III.
Bis Guardianus subditos prudentissime regit Ioannes.

CAP. X

[17] Sic regendis Novitiis tantam moderationis atq; prudentiæ famam acquisivit Joannes, [Guardianus ad S. Vrbani prope Narniam,] ut idoneum censuerint Superiores, qui Guardianus præficeretur Eremitorio S. Urbani, Specus dicto, loco inter montana Narniensia devotissimo, quem primis Ordinis initiis suscepit S. Franciscus. Hic ex revelatione credimus passionis divinæ tempore rupem fissam discessisse, eo modo quo factum est in monte Alverniæ: hodieque cernitur profundus hiatus, intra quem se consueverat PaterSeraphicus recipere, quando humanam conversationem fugiens, oculos mentis in cȩlestia defigebat, quæ istic sæpe illabuntur copiosius, ubi corporeis oculis sol corporeus subdicitur: media autem in rupe servatur cellula, in qua infirmus Sanctus aquam commutavit in vinum. Hoc in loco tam celebri habuit occasionem Joannes, cum ea quam privatus semper tenuerat modestia conjungendi auctoritatem publicam sui officii. [aptissime regit subditos,] Quieti autem subditorum studens, & uniuscujusq; necessitatibus prospiciens; dissimulando etiam quandoque errata, & indulgendo quidquid poterat absq; manifesta Regulæ infractione, minus tractabiles reducebat ad maturitatem religiosam, monstrabatque benefici munere conditoris non minus habilitatis obtigisse sibi in vita activa, quam fervoris ad exercitia contemplativæ. Duo autem hic egit minime silentio prætereunda.

[18] Primum quod cum contentio exorta esset inter sui conventus quæstorē Fr. Paulum de Fœniculeto & Fr. Jacobum de Callio Guardianum S. Hieronymi Narniensis, obstinate se opponentē Fratribus Specus ne intra civitatē istam eleemosynam peterent; [Guardianus Narniensis contumaciā emollit;] & hic eo insaniæ prorupisset, ut carcerē & excommunicationem minaretur id facere volentibus; contigit ipsum obviare Fr. Joanni, qui præventurus scandala ipsemet sumpta mantica exierat ad eleemosynam rogandum. Vix autem in conspectum istius venit, cum furiosus ille, factus agno mansuetior, placide in occursum festinavit dicens: Tu procul dubio es Joannes a Luca. Joanne autem ipsum se esse confitente, in amplexum ejus ruens atq; amanter deosculans coram multis adjunxit: Ego te agnovi ex sola vultus majestate, qui merum refert sanctitatis splendorem. Alte ejusmodi verba pungebant Joannem, [Sacerdotes venatores ad modestiam revocat:] & ne sua humilitas ab ejus laudibus aliquid ibi pateretur, continuo sese inde nullo reposito verbo subduxit. Alterum est quod duobus Sacerdotibus, circa monasterium venari solitis, eoq; nonnullam conturbationem eidem afferentibus; cum nemo prohibere eos auderet, utpote conventui valde benevolos; ipse eosdem in conventu nactus ad hortum deduxit, & colloquium de rebus spiritualibus texuit, tanto spiritus fȩrvore, ut licet in eis non cessaret venandi voluntas, toti tamen compuncti invicem sese respicerent, & quasi muti ab eo discederent; deinde vero salubriter confusi omnem vitæ prioris rationem reformarent. Eoque facto probatum insigniter est, quod dicere solebæ Joannes; non esse idoneos regimini Fratres eos, quibus secularium voluntari obsecundare tam est cordi, ut conventuum commoda postponant eorum satisfactioni.

[19] Modus ejus regendi totus ex suavitate & modestia compositus eo potissimum spectabat, ut a subditis obedientia præstaretur ex amore magis quā ex timore; [ostendit Superioribus opus esse discretione,] unde nascebatur erga eum plena observantiæ reverentia, exemploque inculpabilis ejus vitæ adjuta nihil non facile impetrabat ab eis, contentus si humiliter subditos & obedientes haberet, absq; notabilibus valde defectibus, & eorum quos forte redarguebat pœnitentiam potius volens quam pœnam. Valde etiam commendabat Guardianis patientiam, eamque maximi faciebat, [& patientia magna:] & dicebat solam susficere ad congregationem quantumvis magnam gubernandam; econtra vero gravissimos errores ab illis committi solere, qui absq; patientia accederent ad Prælaturas. Ad has vero promotos ajebat, si pacem inter se ac subditos salvam vellent, cavere debere ne su perfluis & importunis imperiis illos gravent atque inquietent, utens ad hoc suadendum similitudine inantilis, quod complicatum diu conservari potest, nimio autem & continuo usu cito deteritur laceraturque. Subditum enim, ad necessarios usus sui conventus reservatum & non nimis occupatum, perseverare in amore & pace cum Superiore: quod si aliquis non ita prompte obediat, haud ideo statim procedendum ad minas & jurgia, sed eum patienter tolerandum & suavi reprehensione reducendum in viam obedientiæ.

[20] Hæc autem atque ejusmodi præcepta, quæ dabat aliis, [quod & suo exemplo probat.] ab ipsomet fuerunt reducta in praxim, cum admirabili perfectæ moderationis exemplo, quemadmodum sequenti ex facto ejus apparebat. Juvenis quidam Conversus, bonus ac simplex, coquum agens in conventu, compatiens gravi supra modum labori, quem Joannes sustinebat; utensque ea erga ipsum caritate, quam sibi ex officio licitam arbitrabatur; curabat ei quandoque ministrari portionem, communi majorem lautinsq; conditam, nec sciebat quantum ipsi id displiceret: monitus vero sæpius ut desisteret, scrupulo aut modestiæ sancti Patris hoc tribuens, suæ nihilominus obligationis id esse credebat, seque in eo mereri multum. Quo animadverso ipsum per se suaviter monuit Guardianus, ut ne suum judicium judicio Superioris præponeret, atque desisteret particulare quidpiam a communitate sibi ministrare: verum intelligens quod juvenis animum in eo obfirmasset, unde ægre esset abducendus; sumpsit inde occasionem exercendæ, patientiæ quidem circa seipsum, caritatis vero erga proximos; cœpitque sic accepta per seipsum in pauperes erogare.

CAP. XI

[21] [Inde Perusium translatus,] Vix tempus primi Guardianatus expleverat Joannes, quando concordibus votis postulatus ad alium fuit in Monte Perusino, loco famoso propter memoriam B. Ægidii, cujus cella ibi in summa veneratione hodiedum est. In hujus Prælaturæ, [recusat visitare Gubernatorem:] quam tribus annis tenuit, initio, suadentibus sibi Fractibus ut pro more decessorum suorum visitaret Dominum Gubernatorem, eumq; conventui benevolum retinere satageret; respondit sibi non videri conveniens, ut religiosus tempus insumeret visitationibus seculariter officiosis, maxime cum se ad ea præ cunctis ineptum experiretur. Et ille quidem hac sola in parte consiliū Fratrum sequi noluit, in aliis vero rebus plerumq; ipsum requirebat ultro; tum ut promptiores eos ad obedientiam haberet, tum quia præ magna humilitate nihil boni consilii ex seipso capere posse credebat.

[22] [declarat quid sentiat de triduana per hebdomadam est carnium.] Sermonem aliquando coram Fratribus habens in refectorio, secundum morem Ordinis Franciscani, deflexit eum ad consuetudinem, quæ vim legis jam obtinere videtur, ut Fratribus ter in hebdomede apponantur carnes, adeo ut esse necessitatis credatur id quod meræ est indulgentiæ. Quamvis enim tenedū sit, quod debiles & convalescentes, itemque senes aut aliter male dispositi, benignius discretiusq; tractari debeant, permittente id non solum, sed etiam exigente caritate: ex alia tamen parte, inquit, nequeo intelligere, quo prætextu alii Fratrum idem privilegium possint prætendere: & ingenue confiteor, quod capere non valeam, quomodo professionem verbis factam opere exequantur illi, qui sub nomine & habitu integræ ac voluntariæ paupertatis cupiunt vivere delicate, eorum instar quorum animus totus defixus est in obsequium sensuum. Scio quidem multos illud justificare per hoc quod talia non emantur nec conquirantur, sed ultro donentur liberaliter a liberalitate benefactorum citra proximi scandalum: [& Dei circa eum indulgentia,] verum isti non animadvertunt, ad nostram confusionem & verecundiam id permittere Deum, cognoscentem quod desit in nobis ea virtus, quæ nos faciat talibus abstinere; & exaudientem suspiria, quibus identidem anhelamus, sicut Israelitæ, ad dimissas Ægyptiarum carnium ollas: ne igitur querelas nostras pro talibus audire cogatur, facit nobis ultro præberi quod desideramus, ne gravius aliquod scandalum eveniat.

[23] Quid autem dico Deum? Nescio equidem etiamnum definire apud me, [eumdem tamen tolerandum de cernit,] Deum ne auctorē hujus abundantiȩ debeam existimare, an adversarium nostrū antiquum, ut sensualitatis ejusmodi superfluæ abusum faceret transire in habitum, hunc vero in legem denique ac necessitatem. Ea ipsa tamen ambiguitas me inclinat ut obsequar majori parti sic volentium, & carnes ex usu concedam; quas nihilominus condiri vellem jure aliquo, retundente sensualitatis affectum, ipsasque escas minus sapidas reddente: cogitare enim vos velim, Agnum paschalem non fuisse comedendum absque lactucis agrestibus. Profecto dolet mihi quod hunc in modum loqui vobis cogar: si tamen aliquis me amantissimum sui patrē ideo reprehendendum putet, saltem ut filius Adæ rejiciat culpam in mulierem, propriam inquam sensualitatem. Quantum ad me attinet, si Fratres viderem dispositos ad patiendum desiderandaq; loca aspera & ab ejusmodi deliciis commodisq; remotiora, promptum quoq; me invenirent, ad cibos quantū cumq; delicatos cum iisdem comedendos: iis enim sic animo comparatis, crederem delicias istas manibus Angelorum porrigi. Atq; [suo licet genio repugname:] hinc intelligitur, quod licet aliquando sese aptaret voluntati Fratrum, contra genium tamen suum id faciebat: quod etiam clarius demonstravit, quando rogatus a quodam Guardiano, dare ei aliquod præceptum utile circa regimen subditorum, inter alia dixit; se periculose quandoq; infirmatum, extraordinario conscientiæ remorsu fuisse compunctum, quod Fratribus indulsisset aliqua, non quidem illicita, minus tamē convenientia. Hortabaturque eum ut in hoc magna uteretur cautela: majori enim hic prudentia & vigilantia opus esse, quam verbis posset explicari.

[24] Ab alio Patre interrogatus, quidnam ei in Religione aliquando accidisset acerbissimum, [fatetur Prælaturam sibi molestissimā accidere] absque hæsitatione respondit quod Prælatura: Quia, inquiebat, numquam potui regere Fratres ex ingenio meo: possum tamē affirmare, quod licet eam numquam desideraverim, nihilominus erubuerim eamdē recusare, quod viderem obnoxiam esse maximis laboribus periculisque, & ita etiam magnam multiplici merito occasionem præbere. [& nimiam Fratrum erga se caritatem.] Aliam insuper buccellam haud minus insipidam deglutivi, oblatam a superflua Fratrum caritate, qui utentes occasione quam dare ipsis videbantur crebræ meæ infirmitates, me voluerunt quasi violente cogere ad ducendam vitam solito delicatiorem, nescientes quod jam inde a seculo assuefecissem naturam grossiori victui, fecissemque a deliciis abhorrere; existimant enim eas a me recusari propter alias causas. Alteri consilium ejus requirenti, utrum admissurus Prælaturam esset ad quam electus fuerat, respondit Joannes, Si vides illam posse nocere saluti tuæ, noli admittere. Replicante autem bono isto Patre, quod si in hoc recusaret morem Superioribus gerere, audiendæ sibi essent Confessiones, aut Prædicatoris officium sumendum, quorum utrumque non esset absque infinitis periculis: ait illi si ad confessiones audiendas accesseris cum pura intentione, ex vero zelo salvandi pœnitentes; & prædicaveris cum ea simplicitate, quæ in Fratribus præsertim Minoribus requiritur; non invenies rem tam esse difficilem quam tibi imaginaris.

CAPUT IV.
Studium paupertatis, mortisicationis, fuga secularium etiam consanguineorum.

Cap. XII

[25] [Commoditatibus etiā licitis abstinens,] Paupertatem tam subditus quam superior arctissimam circa se volebat Joannes, etiam in rebus minimis: hinc Breviario perquam vili, & Corona non nisi ex globulis rudi silo inductis utebatur: in cella vero sua nec acum, nec pileolum, nec ullam quantumcumque exiguam tolerabat commoditatem, licet certus esset eam sibi a Regula permitti. Hic autem sanctæ paupertatis amor solicitissimum ipsum faciebat ne contra eam faceret aliquid. Itaque si officium Superioris exercenti, chordæ, mutatoria, aliaque similia donarentur sibi, ab ipsomet donatore petebat facultatem ea dispensandi in Fratres, existimans id aliter sibi non licere salva conscientia. Cumque aliquando in cella reperisset Chordam, noluit eam Fratri postulanti donare, dicens, hoc pertinere ad illius Dominum, [nihil sibi privatim vendicat,] non vero ad se qui nihil possidebat. Interrogatus porro cur adeo arcte paupertatem stringeret, respondit; Arcta est via quæ ducit ad vitam. Superior vero existens nec cellam, nec habitum, nec aliud quidquam legebat sibi, sed expectabat quid sibi tribueretur a Fratribus: & in hoc agendi modo multam reperiebat quietem, exhortans alios ut cordi sibi sumerent perfectam in omnibus mendicitatem sectari. Adeo ut cuidam veniam postulanti pro regula habenda, qua lineas scripturus duceret; sic eam concesserit, ut tamen adderet; Melius tibi esset rerum etiam minimarum curam abjicere, Deoque unice & integre fidere, qui sic in se resignatis ultro subministrat quocumque egent.

[26] [sed docet Deo omnia committere] Atque huc referebat quosdam, qui sibi in hoc genere acciderant, casus. Scilicet, quod cum tempore Capituli mutanda sibi cella esset, deliberaverit, ferretne secum disciplinam quam habebat in cella; tandem tamen paupertatis amore eam dimiserit, sed simillimam aliam statim invenerit supra mensulam alterius ad quam transibat cellæ. Alias cum optaret habere exemplar pulcherrimi illius hymni, Jesu dulcis memoria, qui recitatur in Officio divini Nominis, donec eum mandasset memoriæ; eadem tamen ex causa recusaverit illud accipere, & postea invenerit in omnibus cellis, ad quascumque eum migrare contingebat. Item cum in itinere constitutus nihil haberet cibi pro se aut socio novitio, tam famelico & exhausto, ut jam vix posset pedibus insistere; exhortabatur eum ut Deo fideret, qui ipsis esset prospecturus: vix autem hæc dixerat, quando eis subventum abundantissime fuit. [qui abunde prospiciet cuivis casui.] Qua de re plurimas Deo gratias agens dicebat: Sæpe Deus vel invitum me abundare facit, quandoque etiam ipsam prævenit necessitatem. Atque ex se ipso formans judicium, de eo quod Religiosis passim omnibus posset accidere, solebat dicere; quod nisi diligenter huic rei attenderent, paulatim tot reculas coacervarent in cella, ut in fine anni opus foret mulo ad eas exportandas. Tenendum igitur semper in manu ferrum ad resecandas superfluas commoditates eas presertim erga quas appetitus inclinet. [laudat paupertatem inopiæ junctam,] Laudabat autem imprimis eam paupertatem, quæ adjunctam sibi habet patientiam & penuriam etiam necessariarum rerum, præ illa cui prompte succurritur, dum alii egent. Si enim unus Frater duas vel tres tunicas haberet in hieme ad frigus arcendum, proculdubio non sentiret incommodum paupertatis. Similiter eleemosyna, tam solicite quȩsita & velut importune extorta, aliud non significat, quam placere nobis abundantiam, & paupertatem desipere: quo sit ut merito tribulemur, quia manducamus panē doloris, peccara scilicet largientium nobis.

[27] [nec probat facilem recursum ad infirmariā,] Quamvis porro ea caritas, quæ infirmarias induxit, laudabilis, sit quatenus illæ serviunt revera egentibus: credebat tamen earum occasione multis præberi materiam fovendi sensualitatem & ignaviam suam. Qua de re cum quodam Fr. Matthæo sermocinans, medici judicium allegante, libero zelo respondit, Nec tibi, nec illi hac in parte credo: qui enim absque evidenti necessitate ad infirmariam accurrit pro assecurando corpore, libens sequitur consilia medicorum, & salutem animæ magno sæpe exponit periculo. [curamque alienorum negotiorum:] Sermonem nonnumquam in Capitulo habens de paupertate, aiebat, quod præstaret superflua quædam ornamenta tollere de sacristia, nisi periculum esset scandalizandi eorum donatores: & addidit: Si scivissemus magis nos ipsos curare quam seculares, magis etiam quam Sanctimoniales & Tertiarias, ad stabiliendum nostram perfectionem; fecissemus Deo acceptissimum sacrificium: nunc vero deserimus nos ipsos; &, ut curemus aliena negotia, male agimus propria; quin & aliena vel ideo pejus administramus.

[28] Alias multa cum exaggeratione loquens de magnificentia fabricarum in Ordine: Videte, [reprehendio magnificentiam fabricarum,] inquit quousque excesserimus. Loca S. Bartholomæi Fulginii & S. Jacobi Tuderti olim existimabantur pulcherrima & opulentissima totius Provinciæ, ideoque haud parvam mortificationem adferebant zelatoribus perfectæ observantiæ & religiosæ humilitatis: nunc autem viluerunt in nostra opinione, quia multum superantur a locis Montis-sancti, S. Pauli, & S. Hieronymi Narniensis. Atque utinam hæc quoque brevi non videantur tenuia aut mediocria. Deinde subjungebat: Si procederemus secundum obligationem nostri status, non solum gauderemus locorum angustiis, sed nec displiceret omni quandoque tecto privari. Consilium rogatus de officina quadam in Narniensi conventu fabricanda, detrectavit sensum suum aperire, & dixit, quod pro re tantilla nolebat cruciari in purgatorio. Sed cum instarent importunius alii, tandem dixit, Judicio P. Vicarii rem totam dimitto, cui ratione officii quod gerit peculiaris assistit Angelus: quidquid illi placuerit, placebit etiam mihi. Cum autem aliquando ageretur de choro ad S. Mariæ Angelorum, angusto valde & abjecto, in ampliorem formam restaurando, dixit; Videntur isti mihi destruere velle quidquid superest de veteri nostra simplicitate; neque cogitant futurum, ut videndis angustiis cellarum S. P. N. Francisci, homines a centenis milliariis huc veniant: magna sane stultitia est reliquias antiquitatis nostræ dissipare, quæ nobis & toti mundo tantæ sunt ædificationi.

[29] Paulo antequam moreretur, magno cum animi sui sensu locutus est cuidam ex prȩcipuis Patribus de relaxatione disciplinæ, [relaxationem disciplinæ;] & inter alia mire huc facientia, dixit; Heu! Pater, ubi nunc est observantia Regulæ? ubinam in vestitu apparet paupertas & in victu mendicitas? cum nostra hæc respectu secularium abundantia potius dici debeat, parciusque eorum mensis inferantur escæ quam in mensas Fratrum; & illi magis contenti sint modico, quam nos multo: in vestitu vero eo processimus, ut omnis patiendi materia ab illis resecta sit. Frequentamus Curias, etiam extra casus quibus id patitur Regula. Novit Deus cum quali exemplo austeritatis vivant Prædicatores: & omnes certatim id agimus, ut odiosam cunctis paupertatem habeamus male. [usum lucernarum,] Quid autem dicam de nobis qui ad S. Mariæ Angelorum commoramur, & post vigesimam quartam horam non audemus pedem usquam proferre absque lumine? Numquam aut rarissime solebant Fratres habere lumen in cella, & S. Bernardinus gravem ab iis persecutionem sustinuit, quia ad lucernam studebat. Equidem de me fateor, quod numquam oleo intra cellam usus sum, nisi unica dumtaxat vice in eremitorio Cesiensi, maxima quadam necessitate urgente. Hodie vero plus olei una hebdomade absumitur in cellis, [& frequentem cum secularibus conversationem.] quam toto mense in ea lampade quæ ante altare diu noctuque ardet. Olim pauci ex Fratribus audiebant Confessiones & paucis in locis, cum unusquisque declinaret occasionem agendi cum secularibus: nunc video eos imprimis æstimari, qui in ejusmodi conversatione videntur dexterrimi eique libenter se miscent: quapropter pro certo habeo, futuros nos aliquando Conventuales; surrecturasque alias genuinæ observantiæ plantas, quæ ad nostram confusionem fructum producent sanctitatis.

Cap. XIII

[30] Definitoris officium, quod maximæ in Ordine Franciscano auctoritatis est (ad Definitores enim gravissima omnia negotia Provinciæ totius deferuntur) gessit aliquando Joannes; [Definitor Provinciæ] ostenditque in eodem homine posse consistere magnum regimen cum magno spiritu, pulchreque misceri prudentiam serpentis cum simplicitate columbæ. Collegas eo in munere habuit viros præstantes, qui cum aliquando in ancipiti quadam deliberatione versarentur circa executionem cujusdam consilii, quod prima quidem fronte parum laudabile, reipsa tamen optimum erat; sententiam suam interrogatus Joannes, Nimis, inquit, timidi mihi videmini: non enim incongruum aliquando est pro Dei amore Deum offendere. [generose officio suo fungitur:] Attonuit alios responsum tam insolens: sed ipsum mox explicuit dicendo, quod fieri aliquando possit, ut in re quapiam offendi Deus videatur; sublato autem indiscreto ac male fundato scrupulo, clare appareat, nihil minus istic formidandum. In hoc autem officio ita se moderatus est Joannes, ut injurias quidem sibi irrogatas ferret patientissime; quidquid autem effronti arrogantia videbat ab aliquibus committi contra Dei honorem, salutem animarum, & bonum statum Religionis, zelosissime reprehenderet: id quod a nonnullis impatientiæ est attributum, inter hanc & verum zelum non distinguentibus.

[31] Summa etiam cum approbatione & successu Confessarium Sanctimonialium egit Joannes. [Reformandis Clarissis Perusinis,] Anno MCCCCXLVIII reformandum erat monasterium Perusinum, Montis-Lucidi dictum, juxta Regulam S. Claræ, a cujus observantia multum deflexerat; & ex mandato Nicolai Papæ V deducebantur eo Sanctimoniales aliquæ ex Fulginiensi cœnobio S. Luciæ, quarum tunc erat estque etiam hodie nominatissima sanctitas: his autem deducendis electus Fr. Joannes est. Ivit illuc cum P. Fr. Antonio de Monte-Falconis, tunc Vicario Provinciæ S. Francisci, postea Vicario Generali, & P. Fr. Bernardo de Termis, Guardiano Montis-Perusini. Die XXI Decembris omnes se pariter dederunt in viam: & prima nocte acta in monasterio S. Francisci de Valle-fabricæ, ubi anno præcedenti Confessarius quoque Joannes fuerat, sequenti Dominica induxerunt in prædictum cœnobium Fulginienses Virgines. Re autem ipsa exigente ut ibi maneret ex Patribus aliquis, [tres annos utiliter impendit.] jussus est manere Joannes, novellamque reformationem suis stabilire instructionibus: prout fecit. Manent enim hodieque, post sesquiseculum decursum, eædem quas istic præscripsit leges in viridi observantia: quamvis solum istic triennio manserit, videlicet usque ad annum MCCCCLI (ad alterum triennium, uti sæpe consuevit fieri, minime confirmatus) & bis tantum reviserit locum prædictum, totis quibus deinceps vixit annis uno & viginti; videlicet anno MCCCCLXIII, ad piarum istarum Matrum consolationem ductus illuc a P. Fr. Alberto Perusino, Vicario tunc Provinciali, postea ministro Generali; & anno MCCCCLXX, socius P. Fr. Pauli Perusini, Vicarii similiter Provincialis.

Cap. XIV

[32] Quod ad conversationem cum secularibus attinet, ajebat Joannes, [Colloquia cum secularibus] similes hac in parte nos esse silvis, quæ de suo ligno manubrium offerunt securi qua succidantur. Si enim sciremus discrete & absque scandalo eis præripere occasiones veniendi ad nos, neque eos potius alliceremus; minus ab eis damni, & magnam nobis commoditatem perciperemus. Ideo optabat, ad aliquod mali remedium, pulsantibus ad portam non patere statim accessum; sed eos ante fores ab aliquo minus ipsis noto Fratre detineri per pium de re quapiam spirituali colloquim, usque dum Superior consultus eum mitteret quem petebant; expediri autem eosdem cito volebat, nec ad res indifferentes sermonem protrahi. Quod si qui peterent coronas, cochlearia, vel quidpiam eorum, quæ apud nos solent nonnullis in locis fieri ad otium vitandum; [rara & brevia esse optat,] putabat responderi congruentius posse, quod mallemus pro eis orare. Hæc autem & alia hujusmodi præcepta quæ dabat aliis, ipse prior servabat perquam solicite: requisitus tamen a secularibus, respondebat humaniter, & cito abrumpebat sermonem, si quid eidem se ingerebat quo posset sua pax turbari: idque non tantum cum secularibus agens, sed etiam cum Fratribus, nisi essent Superiores sui, cum quibus magna utebatur discretione & reverentia. [suo ipse exemplo præiens.] Ita cum ei aliquando indicasset Guardianus recte facturum videri, si quosdam seculares infirmos visitaret; ipse periculi quidpiam in eo prospiciens, respondit, non item videri sibi; multasque in contrarium allegavit rationes; ita tamen, ut paratus esset sui Superioris judicio submittere suum; addiditque, Nescio qui fiat ut tenere me nequeam, quin dicam id quod mea mihi conscientia dictat. Guardianus vero desiit cœptum urgere: jam enim grandioris ætatis erat Joannes, & præsumi poterat quod interiori aliquo lumine illustratus ejusmodi officium subterfugeret.

[33] Frater quidam multum occupabatur circa certa opera caritatis; de quo interrogatus Joannes quid sentiret, Non placet, inquit, tam adstricta solicitudo; allegabatque istud Apostoli, [Nimiam solicitudinem improbat,] Nemo militans Deo implicet se negotiis secularibus: timeo autem, ajebat, ne huic contingat quod solet usuvenire ei, qui commune cum aliis onus portat, ut dum supra illos id elevare nititur, [& ambitū secularem,] ipse succumbens opprimatur. Displicebat eidem si seculares introducebantur ad cellas Fratrum, etiam causa Confessionum audiendarum: & graviter reprehendit quemdam Fr. Franciscum, quod videbat illum ambire virorum nobilium conversationem; dicens ei, quod nimium curando seculum, & familiarius agendo cum illo, periclitemur ipsimet ne paulatim seculares efficiamur. Memento, inquiebat, Frater, quod divitias & consanguineos dimiserimus, ad salvandas animas nostras, & non ad aliena negotia curanda: quodque renuntiaverimus mundo, velut ad ipsum numquam redituri. Vide autem quo nostra nos deduxerit insipientia. [curasque externas.] Haud multi sunt dies, quod transitum habens per locum quemdam nostrum, ubi viginti Fratres numerabantur, omnes quidem reperi in refectorio; in choro autem solum duos, aliis alibi occupatis inter negotia secularium. Fugiamus ergo hos quantum possumus, quanto enim erimus eis minus vicini, tanto securior erit pax nostra, altiusque in ipsis radicabitur pietas & affectus erga Religionem.

[34] [Venientem ad se nepotem Anconæ Præfectum] Tam salutaribus monitis jungebat exempla extremi circa seipsum rigoris: non solum enim curabat procul a conspectu consanguineorum abesse, sed etiam omnem affectum carnis sanguinisque excutere, si quando ab iis ultro visitabatur. Apparuit hoc, quando ad ipsum Perusiæ commorantem venit nepos suus, Antonius Bonvisius, vir magni in republica nominis, qui mittebatur Anconam, præfuturus urbi tunc æstimatissimæ cum titulo supremæ Potestatis; idem qui postea a Lucensi republica missus fuit orator ad Neapolitanum Regem, pro Senensi Republica intercessurus, & ab eodem Rege ultro statutus fuit Locumtenens vice Regis in Calabria. Cum hoc tantæ dignitatis homine acturus Joannes, nihil de pio suo rigore dimisit: & quod ad negotia quidem secularia attinet, [& alium numquam visum] paucissimis verbis frigideque respondit: alia vero non numero sed pondere æstimanda strictim addidit, condita solito fervore spiritus circa res divinas, illumque dimisit. Alium quoque nepotem, numquam antea visum, cum Romam tendens ejus visendi causa ad eremitorium Cesiense deflexisset, sic excepit, ut quamdiu secum loquebatur oculos tenuerit in terram defixos. Quod animadvertens juvenis, haud longas cum patruo moras fecit, abiitque; sic ut nonnulli Fratrum scandalizati in eo dicerent, quod debuisset hospitem benignius invitare ad refocillationem aliquam apud se sumendam, quando jam tardior hora erat, & omne hospitium aliud procul. His vero Joannes respondebat; Amo spiritus libertatem: [paucis expedit:] hanc autem ut mihi tollat mundus, meque illaqueet carni & sanguini, usque in asperum montem ascendit; & ego non conabor ei quam primum ostia ac fenestras sensuum meorum claudere, ne subintret in cor agatque tyrannum. Hoc porro ne fieret in omnem cautus vigilabat occasionem: & sic aliquando Fratrum uni, librum quemdam curiosius religanti, dixit, Vide ne & teipsum liges; intendens ei significare, quod ipsa quæ se nostris actionibus ingerit complacentia, animæ vinciat libertatem.

[35] [ad Fratrem suum ægrū] Supererat ex germanis omnibus Joanni unicus, isque frater major, Laurentius nomine, de quo supra fecimus mentionem. Hic ad extremam provectus ætatem, cupiensque se ad mortem pie obeundam disponere, sæpius rogavit Joannem ut Lucam accedere dignaretur. Idem ut faceret hortabatur B. Cherubinus, socium se offerens; remque probabat Vicarius generalis, ibidem tunc forte præsens: Et ego (inquit ille, qui multa de Joanne scripta nobis reliquit) id ipsum conabar persuadere. Sed respondit ipse, A die quo nomen Religioni dederam, [recusat accedere Lucam.] numquam curavi eum visitare, neque nunc ut faciam possum inducere animum: timeo enim, fili, inquiebat periculum animæ, conscius propriæ fragilitatis, & memor quid acciderit duobus illis bonis viris, Fr. Bartholomæo de Florentia & Fr. Francisco della Rocca: qui sub prætextu caritatis ingerentes se consanguineorum negotiis, denique ad Conventuales defecerunt, & ambo vitam valde laxatam duxerunt: licet unus eorum, videlicet Fr. Franciscus, ita videretur possessus a divina gratia, ut de eo quidlibet fuissem citius suspicaturus quam ruinam. Siquidem hinc liquet, quam facile homo decipiatur ab affectu particulari, dominium animæ ambiente sub specioso caritatis prætextu.

Cap. XV

[36] Nihil ominus cavebat ne cui Fratrum singulariter adstringeretur. Itaque cum juniorum unus, [timet amicitias peculiares.] cui in spirituali aliqua necessitate consilium requirenti extemplo optimum dederat, admiratus tantum in illo lumen, desideraret eum habere in spiritu magistrum quamdiu in isto loco simul versarentur, idque ut annueret instanter flagitaret, promptum se offerens ad quodvis illius præceptum: respondit ei; Vade, miser, & meliorem me magistrum quære, videlicet Deum. At ille magno cum fervore instabat dicens, Danda tibi, Pater, Judici Deo erit ratio de damno inde mihi obventuro, quia recusas me suscipere in discipulum. Cui Joannes, Benedictus Deus, inquit, o fili, æque tuus ac meus est, ipse tibi dux & magister erit: ab eo quod tibi necessarium est quære: scis enim scriptum esse, In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos: itaque eum dimisit. [Ps. 118, 9]

CAPVT V.
Ioannis cum Fratribus conversatio sobria, in pœnitentiarum usu eis permittendo moderatio, documenta vincendis tentationibus ab eo data, mortis desiderium.

[37] Cum æger decumbebat in infirmaria, tam solicitus erat ne vel ipse vel alii sua causa impedirentur in unione cum Deo, ut cum juvenibus sibi ministrantibus accuratum servaret silentium; [Æger cum sibi ministrantibus silentium servant,] quamvis illi nihil magis cuperent, quam ejus spiritualibus sermonibus instrui. Quod demiratus Patrum aliquis, neque probare valens, pro ea qua erga ipsum afficiebatur dilectione, quæsivit causam ob quam ita ageret. Ille vero respondit: Non alia de causa, quam ne possidere incipiam eorum animos, id quod a divina justitia vetari mihi intelligo: cui ut de meis peccatis rationem reddam satis equidem habebo quod agam, etsi me non onerem alienis. Tunc alter, An sic agenti porro ministrabitur sicut oportet? Et Joannes, Id tibi ne curæ sit, inquit, diligentius enim mihi quam opus sit ministratur, Deo id abunde procurante. Postea vero iisdem juvenibus coram se positis dixit; Animadverto, filii, [reddit eis optimam sui facti rationem.] parum consolationis vos habere ex me, qui forsan sum genii prorsus diversi a vestro aliorumque multorum. Persuasus autem æque placiturum me vobis sive joco sive serio vobiscum agerem, utroque abstinui, ut solus Deus primus vester motor finisque esset ultimus, non autem aliquis erga me affectus. Quod si aliquando quidpiam vobis ex me gratum fuit etsi minus utile, hoc quod nunc facio cum tanto vestro commodo spirituali conjunctum acceptum quæso habetote, quandoquidem etiam ego satagam ut patienter sufferam quodcumq; fastidium ex vestra querimonia mihi proveniens, tantum quia scio in contradictionibus & angustis Christum inveniri, alienum ab omni eo quo sensualitas pascitur. Sin aliter facere volueritis, & in peiorem partem modum hunc meum agendi accipere; salvum tamen mihi meum est lucrum, quin etiam augebitur per vestram displicentiam, quamvis eo libenter caruerim tantum ne vos damnum patiamini.

[38] [amicitiam omnem particularem rescindit,] Cum habitaret in Monte-Luci prope Spoletum, visus est sibi arctiori quam expediebat amicitia junctus cuidam magnæ virtutis Fratri; & quod ille, quia jam pluries secum egerat de materiis spiritualibus, existimaret eam consuetudinem fore perpetuam: quare digredientem a se traxit in partem, protestarusque est quod nollet cum ipso adstringi ullo vinculo amoris specialis: & quantum se attinebat, recepisset se ad eam animi compositionem in qua fuerat priusquam illum nosset. Mirabatur ille ad denuntiationem tam inexpectatam: sed Joannes; Tanta, inquit, o Pater, nostra est fragilitas, quod aliquando minus quam istud sit offendiculū sufficiat ad nos abducendos a via salutis in damnationem æternam. Videbatur ei quod nulla quantumcumque abdita inter silvas cavernasque solitudo, merebatur solitudo appellari, cui deesset solitudo mentis in Deum penitus collectæ: ad hanc tamen utilissimam esse ajebat illam, & propterea commendabat eamdem verbis & exemplo, præsertim in sine vitæ, solitus statim a prandio in cellam suam se recipere: unde si quis eum rogasset instructionem aliquam spiritualem, ad alterum quem idoneum noverat dimittebat.

Cap. XVI

[39] Erat Joannes corpori suo perquam severus; non nisi vilissima, [Erga se durissimus,] & quandoque mucentia panis fragmenta ei præbere solitus, idque parce: & quamvis crebris exercebatur infirmitatibus, non dimittebat tamen usum asperrimi cilicii, frequentis flagellationis, & supra nudam tabulam dormiendi; neque istis contentus novas quotidie excogitabat artes divexandi seipsum. Inter ceteras, insuetas aliis, ipsi familiares, praxes erat; si qua forte tentatione ex improviso pulsaretur, caput vel in parietem vel in obviam aliquam arborem impingere, quandoque cum notabili læsione. Alias socculos ligneos impingebat in calces proprias, ita ut quandoque præ dolore nequiret ambulare; factaque inde vulnera sic negligebat, ut nec inspiceret quidem; quo fiebat ut longo tempore non sanarentur. Quod si de tanta in seipsum crudelitate reprehendebat eum aliquis, solitus erat respondere: Ita factus sum, & assuevi a juventute spirans hoc cadaver languidum semper & insirmum trahere: atque utinam possem etiam amplius facere, novi enim quantum obliger Redemptori meo. Hoc autem dicebat, quia incredibili semper flagravit desiderio martyrium tolerandi pro Christo ejusque sancto Euangelio.

[40] Sed quamvis ita durus erga se, erga alios tamen multo discretius agendum suadebat, [ergæ alios discretus,] senes præsertim & infirmos, viamque mediam inter austeritatem nimiam & commoditatem superfluam tenendam esse; omnibus universim inculcans, non tam in victus, somni, vestitus tenuitate fundari eos debere, quam in mortificatione propriæ voluntatis & humilitate non ficta: [moderationem rigoris suadet.] quod si absque discretione & sapientis magistri ductu fræna laxarent desiderio vigiliarum pœnitentiarumque, prædicebat futurum, ut in errores atque illusiones graves prolapsi, male quoque judicarent de aliis, pari rigore non utentibus. Unde cum esset Guardianus Perusiæ, & cognovisset senem quemdam multæ orationis, vocalis tamen potius quam mentalis, tam implacabili in se severitate uti, ut nec infirmus quidem sufficientem cibum admitteret, non absque manifesto vitæ periculo; amanter ei exposuit, quanto discrimini a via regia aberrandi exponatur quisquis nimiis pœnitentiis indulget.

Cap. XVII

[41] Porro in tolerandis morbis Jobi videbatur imaginem simul & patientiam expressisse, [Morbos plures annis 15 ferens] ita multis & magnis affligebatur doloribus, nunc capitis, modo stomachi, atque acutissimis herniæ punctionibus, quibus sæpe ad ultimum vitæ discrimen adducebatur. Patiebatur in cruribus ulcera insanabilia, & continua fere hæmorrhœa laborabat, nec non dentium, pectoris, viscerumque tormentis: quibus simul omnibus licet vix par crederetur humanum corpusculum, totis tamen quindecim annis ea portavit, tanto cum jubilo cordis sui, ut pro eo statu quemcumque alium humano alias judicio felicissimum accipere non voluisset. Neque desinebat patientiæ virtutem, æque ac alias, suadere Fratribus, præsertim Superioribus: quos cum subinde audiebat de gradus sui prælationisque molestiis querulos, eorum sermonem abrumpens ille, solebat dicere: Tolerate, Fratres, & tolerate libenter: [patientiam in adversis commendat,] vult enim misericordissimus Deus, pro nostra utilitate, ut in hac miseriarum valle cum perpetuis conflictemur pœnis. Juveni cuidam, desideranti proficere in via Domini, similiter dixit: quicumque scientiæ vel atti alicui operam navant, in eadem proficere & excellere conantur, ut divitias, famam, honorem acquirant: nos autem qui sumus in schola Christi, non conabimur quotidie in ea procedere? Quæres porro an in obedientia, in oratione, in castitate, in paupertate? In omnibus dico, sed præcipue in tolerandis libenter derisionibus, improperiis, injuriis, afflictionibus internis externisque. Eodem adolescente comitatus Camerinum proficiscebatur, & sciens eum graviter tribulari; Per hanc ipsam, inquit, alias incedens viam, diversas quidem a ruis, multo tamen graviores tribulationes tuli; divina autem gratia me sustinuit ne caderem: tu vero, si ab hac tempestate desideras emergere ad portum salutis, ne dimittas gubernaculum timoris divini, & habe intentos oculos velut in pyxidem nauticam ad veritatem, id est, propriæ vilitatis & miseriæ cognitionem.

[42] Interrogatus aliquando cur tam multi sic adspirarent ad tempus Capituli, Propter impatientiam, [impatientiā redarguit:] inquit; sperant enim vel commodam cellam obventuram sibi, quam pro suo genio aptare possint, vel placidiorem societatem Fratrum, vel Guardianum sibi commodum suique amantem; indigna omnia quæ cadant in cogitationem hominis religiosi: qui deberet considerare, quomodo Dominus Deus infinitas propemodum personas toleret in quocumque statu, prorsus supportari indignas; adeoque justum & æquum esse, ut ipse Fratrem & Superiorem qualemcumque sufferat; & tunc magis timeat, quando pacatissime sibi cuncta & tranquillime fluunt. Concludebat autem sæpe dicens, quod cum pendeamus ex tenuissimo filo, mortis brachiis circumligato, quod ipsa possit inopinato rescindere; satagere debeamus, ut in extremo isto lapsu adhæreamus Deo, qui libenter succurrit exercitatis in patientia; quippe qui secundum Paulum, Pater est misericordiarum & Deus totius consolationis, de quo Propheta ait, Quia cum ceciderit non collidetur, quia Dominus supponit manum suam. [2 Cor. 1, 3, Ps. 36, 24] Itaque Fratri cuidam valde solicito, quomodo accusatus in re quadam innocentem se demonstraret, dixit Joannes, ut consideraret qua via certius venturus esset ad Paradisum, an per silentium & patientiam, an vero per excusationem & vindictam; & simplex hoc monitum illi suffecit, ut rem totam Deo committens, oraret pro crucifixoribus suis & instar agni coram tondentibus obmutesceret: aliter autem qui faciunt dicebat, dum unum nituntur purgare errorem, in plures & graviores plerumque incurrete, & magna quandoque scandala suscitare.

Cap. XVIII

[43] Tentationes porro quomodo vinceret ipse, & vincendas doceret alios, ex sequentibus facile intelligetur. Utebatur Fr. Joannes in strato suo cervicali tam duro, ut absente ipso illud scrutatus alius Frater, [Cervicali molliori supposite turbatus,] nec capere valens quomodo posset super eo quiescere, congruum duxerit pro eo sublato apponere aliud, fartum plumis delicatis ac mollibus. Fraudem sibi factam mox sensit senior, animoque turbatus; Quid? inquit, an illi credunt, quid mihi opus sit melius meipso scire? Ecce dæmonis illusionem: profecto aliud nihil jam deest, quam ut veniens S. Franciscus noctu, super illo caput meum videat reclinatum; [eodem tantisper utitur donec se viserit:] merito istic se penetraret Fr. Pagoluccius (hoc nomine antiqui religiosi Franciscani nominabant dæmonium, quod orationem & somnum Fratrum conturbare solet) eoque dicto sumpsit pulvillum & abjecit in angulum. Deinde vero attentius considerans quid egisset, utiliusque fuisse si etiam in isto vicisset seipsum, ac suam voluntatem captivasset; recepto pulvillo noctibus aliquot usus eo est, donec superasse sibi videretur illam proprii judicii repugnantiam; sicut fassus est ei Fratri, qui ipsum attulerat, cum id resticueret; id se facere dicens, ne quod initio mortificationis fuerat, quia contra animi sui propositum, ea aversione paulatim cessante fieret sensualitas. [& alteri suadet cœptam abstinentiam simili easis dimittere.] Ita cum quidam Fr. Hilarion cœpisset Joannem imitari in vespertina cœnæ abstinentia, idque Fratres alii ferrent moleste & arrogantiæ adscriberent; cum etiam Superiores hortarentur suaviter ut communem ceteris morem vellet cœnando tenere; is animo conturbatus ad Joannem accurrit & consilium postulavit. Hic vero incunctanter respondit; eam demum esse rationem quam plurimum merendi coram Deo, si agat directe contrarium ei, quo sua ipsum voluntas impellit.

Cap. XIX

Cap. XX

[44] Cum in Perusino Montis Lucidi conventu fungeretur Joannes munere Confessarii, divinitus intellexit, [Monachum desperantem ad se revocat,] quod Monachus quidam seipsum præ desperatione volens occidere, gulæ suæ grave jam vulnus inflixerat. Movit adeo tristis casus plena misericordiæ viscera: accedit hominem, excipitur humiliter atque devote, auditoque initio & progressu tentationis tam diræ, quæ ad gravem adeo excessum impulerat; primo molliter cœpit demulcere mentem, peius quam corpus læsam, & inculcare summam Dei erga peccatores misericordiam; deinde suadere ut abjiceret penitus ab animo suo stultam atque incautam de seipso præsumptionem, & intelligeret duo prorsus necessaria esse, bonum nosse, & agnitum effectui mancipare; utrumque vero esse ex Dei munere speciali. Fuit autem per hanc visitationem ita consolatus corroboratusque miser ille, [docet vanā gloriam vincere,] ut sublato priori omni fastidio solum id deinceps curaret, quomodo tam salutaribus monitis uteretur. In eodem Monte habitantem accessit quidam, nomine Fr. Benedictus rogavitque ut se doceret expugnare spiritum vanæ gloriæ. Cui ille: Considero, inquit, vilitatem meæ conditionis, & hoc facienti metuenda non est ulla vana gloria, quia cognitioni isti nulla potest subesse falsitas. At ille: Quæ vilitas potest in te esse, Pater; nonne vides, ut omnes te venerentur, & Sanctum æstiment? Ego vero reponit ille tibi affirmo, quod hoc ipsum maxima mea afflictio sit, tantique sæpe timoris causa, ut necesse habeam fortiter inclamare divinum adjutorium. Idem alteri cuidam Fratri Perusii dixit. Ut autem occasionem præcideret primis vanæ gloriæ motibus, persuaserat sibi, externa ista æstimationis ac venerationis signa, non aliunde quam ab urbanitate quadam civili proficisci.

Cap. XXI

[45] Die quodam lamentabatur aliquis apud Joannem, quod parum sibi videretur in Religione profecisse: Et, o te miserum reposuit hic, [quotidie inchoare se ait,] intra quatriduum credis perfectionem consequi? Ego jam senex necesse habeo incipere quotidie, nec aliud facio quam cadere & resurgere; hinc mea me impellente fragilitate, inde divina gratia adjuvante; quæ me destitueret quando ea egerem maxime, si de me ipso præsumerem quidpiam. Dum autem Interamnæ idem Joannes maneret, eodem advenerunt Fr. Gratianus de Spoleto & Fr. Nicolaus quidam, Roma euntes: illatoque de confidentia in Deum collocanda sermone, quæsiverunt illi, an is qui constanter fideret Deo decipi aliquando possit. [fiduciam in Deo, si vitio careat, falli posse negat.] Econtra Joannes quæsivit ab iis, an decipi posset qui confidit in homine. Illis autem affirmantibus, subjunxit sanctus senex: Ego autem assero, quod si per impossibilem casum fallere posset Deus, vellem non ab ipso solum, sed etiam ab homine decipi, ad meam confusionem. Verum non potest quemquam decipere summa veritas: peccari tamen errarique a nobis potest, in ipsa quam super Deum habemus fundatam confidentia, idque modis plurimis, sed præcipue duobus; primum præsumptione, qua tentatur Deus, cum veluti experiri ejus majestatem volumus; deinde nimia familiaritate, quæ nos facit absque congrua reverentia impudenter procedere cum Deo, quasi prætenderemus eum obligari ad nos exaudiendos juvandosque; alterutrum vero vel aliud quid si peccetur, illusio ista a Deo non est, sed a nostra temeritate atque superbia. Quod si aliquis simpliciter confidat bonitati divinæ prælucente sibi fide, velitque voluntatem ejus exequi, æque ad vituperium & persecutionem, quam applausum approbationemque hominum excipiendam paratus, clarum est, quod tali confidentiæ nequeat ulla illusio subesse.

CAPUT VI.
Amor Ioannis erga Deum & proximum.

Cap. XXII

[46] Quamvis secretum semper sectaretur Joannes, amor tamen ejus erga Deum non poterat cohibere se, [Præ Dei amore] quin præ desiderio ejus sæpe solveretur in copiosas lacrymas, rapereturque in ecstases coram aliis, ac mortem desideraret. In hoc autem desiderio sic aliquando exardescebat, ut audiretur queri de dilata nimium morte nimiumque cunctabunda, ejusque imminentis celerem nuntium optare, dicturum istud Euangelii, Ecce sponsus venit exite obviam ei. Itaque cum die quadam gravi urgeretur tussi, sic ut rumpi sibi pectus videretur & omnia intestina concuti, Eia, exclamavit, Deo gratias, qui non diu venire morabitur. [Mat. 25, 6] Huic cogitationi vehementer exaggeratæ incumbebat vesperi, nec raro addebat; [semper vicinam sibi mortem imaginatur:] Certus esto te usque crastinum non supervicturum: mane autem surgens, eamdem resumebat cogitationem; & Expediet, inquiebat, ut absolvam Officium, ne forte priusquā absolvero præveniar a morte: absit autem ne desiderem differii illam donec hoc defungar. Ingrediens vero in aliquam civitatem, Forte, aiebat, non egrediar hinc vivus: cumque hoc falleret, Forte, dicebat, numquam perveniam ad conventum: & licet deceptus fuerim in eo quod crediderim me non exiturum civitate, hæc tamen cogitatio de conventu non revidendo haud quaquam me fallet. Quoties porro finita die necdum sibi finitam vitam conspiciebat: Non venit, inquit, hodie misericors Deus, quia necdum sat bene paratus sum, eoque instituebat examen conscientiæ, commemorans ejus diei defectus singulos, de quibus petita post humilem confessionem venia, factaque pœnitentia, commendabat animam suam Deo, seque collocabat super stratulum suum, decussatis in Crucem ante pectus brachiis, quomodo in Religione Franciscana solent componi mortui.

[47] Incensus ejus erga Deum amor, non solum per unam alam ipsum efferebat ad Deum, [Ad hospites excipiendos imparato] & huic jugiter tenebat affixum; sed altera etiam ala utens, eumdem demittebat ad obsequia proximi; in quibus erat tam bene ordinatus, ut non solum ædificationi esset, sed aliquando etiam admirationi, æterna bonitate cum illius operibus aliquando supra ordinem naturæ concurrente. Id uno præsertim vespere innotuit, quando ei ex improviso duo Fratres peregrini supervenerunt in monasterio, ubi nihil cibi erat super, nec erat quod apponeret eis præter duo quæ ipsi secum attulerant ova. Joannes tamen, qui velut alter Abraham satagebat ut eos tractaret quam optime, cœpit ex eis frittatam conficere: quam quo magis vertit invertitque tanto illa dilatabatur magis, & hospitibus apposita visa est ova duodecim continere. Obstupuit ipse eo viso, sed tacuit, Dei intra se bonitatem considerans: cui dum debitas laudes in corde refert, [Deus miraculose prospicit.] ecce tibi pulsari porta: ad quam progressus Joannes, hominem numquam conspectum antea ibi offendit, ab eoque dimidium vervecem accepit in eleemosynam: lætatus est autem eo impensius ipse, quanto opportunius illa sibi veniebat. Quare nihil dubitans quin ea sibi veniret a Deo, auditus est cum suspirio dicere; Equidem mirabar, Domine, quid tantum cunctareris, jamque dicebam in corde meo, Quando tandem prospicies fidenti in te?

Cap. XXV

[48] Cum Bruliani habitaret Joannes, notaverunt Fratres, quod plerumque post dictas Matutinas manebat in choro usque ad Tertiam, [Ejus oratio diuturna,] continenter orans. Sæpius etiam ibi visus est totas duodecim horas in oratione transigere, post quas veluti attonitus apparebat: cujus rei causam aliquando interrogatus, respondit; Quod in principio erat Verbum dilucide & clare ostendebat se mihi; moxque sermonem abrumpens obticuit, & ait, Humilia te, fili, & intelliges magna mysteria. Adeo autem profecerat in sanctæ orationis exercitio, [imo continua:] ut verosimili argumento sit creditus, postremis vitæ annis continua in contemplatione versatus esse. Interrogatus enim aliquando a socio, utrum oratio posset absque interruptione continuari; Omnino, inquit, potest: ego enim tecum nunc loquor, & mentem in Deo defixam habens ei intus dico, Domine, noli me derelinquere. Dicebat præterea, etiam alio modo continuari posse orationem, per continuam voluntatis resignationem in Deum, & hoc appellabat confidere in Deo atque inter brachia ejus dormire. Ad utrumque autem orandi modum provocabat discipulos suos verbis & exemplo. Sic Fratri cuidam, [& documētum de eadem,] in regnum Neapolitanum ituro, & memoriale aliquod postulanti, dixit; Persevera, fili, in proposito nihil præter Deum appetendi, & quidquid necessarium tibi fuerit orando impetrabis. Replicāte autem juvene, qui de sua tepiditate diffidebat, & dicente: Id tu quidem bene, Pater; sed mea oratio tam imperfecta quomodo posset placere Deo? quandoquidem quas in ea postulo gratias, non tam gloriæ divinæ, quam utilitatis propriæ causa postulem? Non hoc quidem recte, inquit Joannes, sed dolendo de tam distorta intentione, prosequere, & puriorem a Deo postula, & certo obtinebis.

[49] Circa hoc argumentum aliquando cum discipulis suis sermocinans, [deque impedimentis divini influxus,] dixit: Quidam dolent, quod privati maneant desideratis gratiis: neque considerant id sibi accidere, vel quia non desiderant ex animo, vel quia non postulant sicuti convenit, id est, quia non tam Dei honorem spectant quam id quod sibi existimant commodum. Alii dolent se non sentire spiritualem ullum gustum in oratione; & non animadvertunt, quod sapientissimus Deus partiatur & subtrahat gratias suas opportuno tempore, optime intelligens quid cuique & quando conveniat negari vel concedi. Sunt qui querantur quosdam spirituales sensus, quos aliquando experti sunt, non continuari sibi: [& erroribus in hac materia.] sed nec hi cogitant, quod quando illos habuerunt, iisdem non sint omnimodis cooperati, ad eum ad quem dabantur finem. Sunt denique, qui cum in aliquo exercitio gustaverunt dulcedinem aliquam, idem semper conantur resumere, exspectantes ut idem sibi fructus obveniat: sed & hi decipiuntur, credentes quod idem homo ex eodem exercitio eumdem debeat capere fructum: id enim si fieret, jam non Deo sed sibi inciperent homines adscribere proventum consolationum divinarum, ideoque permittit aliquando Deus iis nos fraudari, ut intelligamus non ex operatione nostra, sed ex Dei beneplacito provenire omnia. Itaque suadeo, Fratres, ut nihil violente aut præsumptuose postuletis speretisve, sed vos ipsos committatis divinæ providentiæ.

[50] Existimabat porro Fr. Joannes perfectam eam esse orationem, [Docet in oratione tenendā methodum.] in qua absque operatione nostra mens immediate movetur a Deo. Unde cum quidam discipulus ejus aliquando sumpsisset occasionem interrogandi, an ergo præstaret absque ulla certo methodo orare, prout fert casus; respondit Joannes; Non hoc volo, ut absque methodo & lege ores; sed neque volo, ut existimes te aliquid ex te ipso tuoque ingenio hic posse. Probo igitur ut utaris præscriptis ad ordinate orandum regulis, juxta Sanctorum Patrum institutionem; ita tamen ut ne existimes omnia tam distincte ab iis præscripta, ut non servaverit sibi Spiritus sanctus viam ullam qua plenius te possit instruere. Itaque quando placuerit Deo animam ducere alia quam præscriptam habet via, sequi eum convenit. [salvatamen spiritus libertate,] Quod si dixeris tutius esse ea via incedere quam Sancti sua comprobaverunt experientia: respondebo, non omnes eadem processisse via: quod autem ab eis fuerint præscriptæ variæ orandi regulæ, inde factum puto, quod ipsi utentes consilio primum a me proposito, eas a Deo didicerint & transmiserint posteris. At ego, inquiebat discipulus, si scirem quomodo fecerint Sancti, & Dei spiritu agi me, non autem judicio proprio, vere male facerem id non sequendo: sed tali lumine destitutus, cogor dubitate, quia timeo decipi. Nihilominus conclusit Joannes, pergam tibi suadere humilitatem cum fiducia & resignatione, quia ubi hæc adsunt nequit ulla adesse illusio.

[51] Paulo post alius quidam juvenis accessit, inquiens, Quando ad orationem me compono, [& a vocali incipiendā mentælem,] si pro voto mea mihi non succedit meditatio, non solum mentalem orationem, sed etiam vocalem dimitto. Cui Joannis; Male agis, Frater. Licet enim mentalem orationem vocali præferam, puto tamen ab hac faciendum initium, & ab ea transeundum ad alteram: ideoque suaserim ut temporis orationi præfixi partem mentali, partim vocali impendas, modo unum modo alterum meditationis propositæ punctum mente ruminans: prodest enim variatio ista, præsertim incipientibus. Ad quæ retulit alter: Equidem conor semper meditari aliquid de Passione Domini: sed & in hoc timeo decipi. Cui Joannes: Etiam hoc merito, sed ora Deum ut ab omni deceptione te liberet & exaudieris. Quod vero consilium mihi dederis, [ac Deo offerendū cor,] subintulit adolescens, ut ne decipiar sive orans sive Deo gratias agens? Offer, inquit Joannes, cor tuum Deo quam potes humillime, tuamque voluntatem ei consigna, deinde id meditare quod ipsi placuerit tibi proponere, & nullam metue illusionem. In agenda autem gratiarum actione ego quidem soleo uti hac forma, Domine mi, clemens & misericors, doce quomodo gratias tibi agam, quia ex me ineptus sum ad tanti momenti actionem apte exercendam. Fratri cuidam Hilario, petenti qua ratione utiliter meditari posset mortem; [& meditændam mortem.] respondit, curaret primum peccatorum suorum reminisci, & modicum hactenus in obsequio divino profectum, tum vero ita se compellaret: Peccator, peccator, morieris, & quidem cito. Tunc Fr. Hilarius; Hoc si fecero, inquit, & talibus verbis usus fuero, jam non ex spiritu, sed ex arte oravero. Sed reposuit Joannes, Si propterea, inquit, desinas operari ex arte, crede mihi eventurum idem tibi quod multis, ut neque ex arte scias operari neque ex spiritu.

[52] Divinum Officium in choro recitans, tantum inde percipiebat solatium, [Sub Officio divino] ut optasset illud numquam finiti: quod si per infirmitatem aut alia ex causa non potuisset adesse cum ceteris; privatim illud recitans usque ad lacrymas commovebatur. [& Missæ] Ad Missæ vero sacrificium non solum assiduus erat ipse, sed alios quoq; hortabatur ne illud umquam prætermitterent: quia ex continua illius celebratione crescit Sacerdotibus vigilantia & promptitudo in Dei servitio, tantum caverent ne nimum familiariter & quasi perfunctorie id agerent. Interrogatus aliquando quomodo suum Memento institueret: Imitor, inquit, & repræsento Christum Dominum pendentem in cruce, seque offerentem pro universo humano genere. Et quia is qui alteri quidpiam donat, ejus rei dominium integrum in ipsum transfert, [quomodo se gereret Ioannes.] non definiens cui quid exinde participare debeat; ideo quando offero Christi merita æterno Patri, eorum liberam ipsi dispensationem in bonum Ecclesiæ relinquere intendo. Nihilominus quando vel ex obedientia Superioris, vel ex obligatione promissionis cuipiam factæ, teneor peculiarem aliquem finem sacrificio isto consequendum spectare, etiam eo dirigo intentionem meam.

[53] Tanto autem devotionis affectu inter sacrificandum orabat Joannes, [quam efficaciter oraret pro sibi commendatis,] pro iis qui ejus precibus se commendaverant, ut plerumque optatum consequeretur effectum: quin etiam priusquam oraret Deum, promittebat aliqua subinde velut impetrata, spe firma nixus quam super ejus bonitate locaverat. Ita cum Frater quidam, epileptico correptus morbo, Religione prorsus inutilem se esse videret: eoque malo se frequentius premi, orassetque Joannem ut sui in Missæ sacrificio meminisset; non solum prompte addixit quod petebat, sed etiam hilari animo esse jussit, se enim quod cupiebat impetraturum; sicut reapse impetravit, discusso prorsus malo illo. In ultima vero Missa quam supra Montem Perusinum celebravit, totus in spiritu raptus, oravit pro quodam discipulo suo, ac deinde ei dixit: Hoc mane, fili, recordatus tui in Missa sum. Cui discipulus actis gratiis, petiit doceri ab eo quomodo posthac vitam instituere deberet: & Joannes, Suadeo tibi, inquit, ut totam in continua oratione traducas, certus a Deo concedendum quidquid tibi deerit: neque velis Confessionibus Prædicationibusve impendi, neque tantum scribas quantum hactenus ex proprio beneplacito solebas, sed id solum quod necessarium erit ut mandato Superiorum tuorum facias satis. De cetero stude exercitiis humilitatis, & circa officia domestica occupare, hasque operationes externas internis actionibus interpola.

[54] Cum hoc devotionis spiritu præparabat se Fr. Joannes ad divinum Officium Missamque dicendam, præsertim diebus festivioribus, quando præ excessu devotionis compunctionisque totus videbatur resolvi in lacrymas. Legitur autem quod die quodam Ascensionis in eremitorio Cesiensi sic abreptus fuerit in divinis mysteriis, ut non potuerit do mesticæ necessitati prospicere. [devotionis subinde haustæ sensum communicat aliis]Cumque Fratres mœstos incedere videret, quia in prandium nihil paratum erat a coquo, præter paucas herbulas pro Novitiis, omnes in hunc modum est allocutus: Ecce, filioli benedicti, hodie vos mecum accumbitis pauperi mensæ S. P. Francisci; ubi ad refectionem aliud nihil suppetit quam modicum istud quod videtis: plus si suppeteret, largirer lubenter. Sed consolamini mecum, quod clementissimus Deus ita juste dispenset omnia, ut ubi deficiunt corporalia superabundent spiritualia. Et hoc dicto cœpit tam suavibus lacrymis perfundi, [atq; in majoribus festis majorē requirit præparationem.] ut qui ipsum intuebantur stupore gaudioque repleti, plura lautioraque fercula eo die non desiderassent. Legitur etiam quod simili die in conventu Camerinensi existens, cum certa ex causa nequivisset Matutinis interesse, easque cum uno discipulorum recitaret, tanta fuerit consolatione repletus, ut erumpens foras illius efficacia faceret vultum ejus Angelicam in speciem transformari, audirenturq; Scripturæ sacræ verba absque ullo labiorum ejus motu pronuntiata; ita ut non ipse illa, sed alius quispiam efferre videretur. Id quod attribui potest exquisitæ illius ad talia præparationi; solebat enim in solennioribus diebus dicere: Præparemus nos, præparemus, Fratres, ad nundinas Domini: si enim mercatores mundi in solennioribus feriis pretiosiores & longius advectas merces venum exponunt, credere convenit, etiam Deum in suis præcipuis solennitatibus expositam habere abundantiam majorum gratiarum.

[55] Quibusdam etiam divinis visionibus servum suum honoravit Deus; [Sacras Christi & Mariæ imagines videt assimilari,] in quarum una se conspexit coram duabus sanctissimis imaginibus, quæ Romæ servantur; altera beatissimæ Virginis picta a S. Luca, altera Christi Domini ex ipsius vultu expressa in velo Veronicæ: quas attentius considerans, visæ eæ sunt ipsi quam simillimæ inter se: tantamque sensit animæ suæ infundi suavitatem, ut recurrente illius memoria audiretur identidem sibi dicere, Beari oculi! Alias pro quodam monasterii negotio foris existens, a rustico quodam, Ordinis Franciscani devoto, perquam humaniter fuit pertractus in domum, ubi (quod nesciebat Joannes) nuptiæ celebrabantur. Voluit ille, ut cognovit quid ageretur, exire confestim; sed coactus fuit pariter accumbere. Finitis hilariter epulis, saltare rustici, Joannes more suo orare cœpit: [& nuptiis rusticanis præsentem Christum.] & ecce totum locum copioso lumine repleri, ac Christum Dominum cum innumerabilibus Angelis assistere nuptiis istis vidit. Quod tanta consolatione Dei famulum implevit, ut circumstantes, qui eatenus vultu subtristem viderant, admiratione repleverit. Aderant forte ex Fratribus aliqui, qui subitam in eo mutationem animadverterunt; quorum unus instantissime ipsum rogavit, ut qua ratione id fieret sibi vellet declarare. Ipse vero seorsim abductum in conclave, ubi pelvis metallina perbene polita stabat, eamque apprehendens, & vultui ejus obvertens, explicare jussit quid in ea videret. Illo autem singula exponente, invertit pelvim, & qua polita non erat inspicere atque edicere quid videret jussit. Cumque ille fateretur nihil nunc se in ea videre; respondit Joannes, Recte ais, scito autem partem impolitam hujus pelvis nostram esse imperfectionem: hanc remove, teque cum Deo junge, & mox illuminaberis: Beati enim mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt.

[56] Alias quoque revelationes Joannes habuit, puta quando prædixit ruinam cujusdam Fr. Innocentii, ejusque salutem desperatam esse affirmavit; sicuti postea reipsa apparuit: & alterius Fr. Nicolai Aretini emendationem futuram, postquam pro eo cum lacrymis orasset, hisce verbis prænuntiavit: Semen erit petrosæ terræ commissum ad tempus: [lapsus aliquorū prænuntiat.] etenim in se reversus dignos pœnitentiæ fructus fecit. Plura ne sciremus diligentia illa singularis fecit, qua cavebat talia foras efferre. Interim attigerat annum ætatis sexagesimum tertium, & beatum virum corripiens febris urgebat ad mortem: quod videns discipulorum unus, vitamque deficere, dixit ei: Video, Pater, consumi te, neque scio aut possum ullatenus te juvare. Ipse vero respondit: O judicia Dei! Non possem explicare tibi, fili, id quod nunc video; excedit enim omnem humani intellectus capacitatem: [agnitis Dei judiciis moritur.] sed in hoc ultimo articulo oculos mihi aperuit Deus, ut videre potuerim judicia ejus, quomodo Deus permittat robustos tentari, & pro cujusque viribus in hac vita partiatur labores. Nunc ultimum hoc a me documentum accipe, ipso animæ exitu sigillandum, Impossibile esse ut qui pro Dei amore fortiter sustinet adversitates. ab eo non recipiatur in gloriam. His dictis emisit spiritum anno MCCCCLXXII, in infirmaria S.Maræ Angelorum.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Mai V: 22. Mai




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 21. Mai

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 21. Mai

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 12.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.