Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Mai V           Band Mai V           Anhang Mai V

22. Mai


DIES VIGESIMA SECVNDA MAII.

SANCTI QVI XI KALENDAS IVNII COLVNTVR.

Sanctus Marcianus, Episcopus Ravennatum in Italia.
S. Aurelianus, Martyr Romanus, Papiam translatus.
S. Castus, Martyr in Africa.
S. Æmilius, Martyr in Africa.
S. Castus, Episcopus, Martyr in Campania.
S. Cassius, Episcopus, Martyr in Campania.
S. Goswinus puer, Martyr Romæ.
S. Ausonius Martyr, primus Episcopus Engolismensis in Aquitania.
S. Faustinus, Martyr Romæ.
S. Timotheus, Martyr Romæ.
S. Venustus, Martyr Romæ.
S. Castus, Martyr Romæ.
S. Emelius, Martyr Romæ.
S. Cottus, Martyr Romæ.
S. Rogatus, Martyr Romæ.
S. Albinus, Martyr Romæ.
S. Rogatianus, Martyr Romæ.
S. Maxentius, Martyr Romæ.
S. Felix, Martyr Romæ.
S. Januarius, Martyr Romæ.
S. Concessus, Martyr Romæ.
S. Castus II, Martyr Romæ.
S. Emelius II, Martyr Romæ.
S. Plassus, Martyr Romæ.
S. Joathas Martyr, Patronus Belluni in Ditione Veneta.
S. Sophia Martyr, Medicinæ perita, apud Græcos.
S. Marcellus, Martyr apud Græcos.
S. Codratus, seu Codrus, Martyr apud Græcos.
S. Donatus Episc. Martyr Thmui in Ægypto.
S. Macarius Presb. Martyr Thmui in Ægypto.
S. Theodorus Diac. Martyr Thmui in Ægypto.
S. Lupicinus, Episcopus Veronensis in Italia.
S. Helena Virgo, Autissiodori in Gall.
S. Romanus monachus, in diœcesi Autissiodorensi & Senonensi.
S. Eusebius, Episcopus Comensis in Italia.
S. Fulgentius, Episcopus Otriculanus in Italia.
S. Julia Virgo, Martyr in Corsica.
S. Lupus, Episcopus Lemovicensis in Aquitania.
S. Quiteria Virgo, Martyr in Adurensi Vasconiæ diœcesi.
S. Aygulphus, siue Ajulfus, Archiepiscopus Bituricensis in Gallia.
S. Joannes Abbas, Ord. S. Benedicti Parmæ in Italia.
S. Bobo seu Bovus, Viqueriæ in Italia.
S. Fulcus, in oppido Sancti-Patris diœcesis Aquinatis in Italia.
S. Atto ex Abbate Vallis-Umbrosæ Episcopus Pistoriensis in Hetruria.
B. Humilitas, Abbatissa Ord. Vallisumbrosæ Florentiæ in Hetruria.
B. Rita, Vidua Ordinis Eremitarum S. Augustini, Casciæ in Umbria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancta Yolendis, Virgo Martyr, sub & coram Aurelio Imperatore Lingonibus passa, XVI Kalendas Februarii, cujus tamen festum hodie celebretur, innotuit Francisco Lahierio, auctori Menologii Virginum, ex quadam ejus Legenda Gallica Valencenis reperta, quam nobis misit; addens, aliam plane similem scripturam reperiri Atrebati, atque in monasteriis Affligemiensi Benedictinorum in Brabantia, & Clarofontano Cisterciensium in Lutzemburgio: alicubi etiam cum Latinis Antiphona & Collecta hujusmodi ANTIP. Inanem hujus mundi gloriam, fluxas divitias, & carnis voluptates omnes, o Virgo & Martyr Yolenda; contempsisti, ut illis abjectis tamquam impedimentis expeditius Christum imitari posses, sibique placeres. Oremus. O misericordissime Deus, qui B. Yolendam Martyrem tuam, violentiam tyranni, ignem corporalem & petras superare fecisti; da nobis ejus meritis & intercessione tentationes diaboli, ignem concupiscentiæ, & hujus mundi adversa sic vincere & contemnere, ut eorū incursibus a te numquam separemur. Recentiora videntur esse omnia, nec nisi seculo præcedenti, in gratiam alicujus matronæ nobilis, Patronæ suæ vitam habere aliquam cupientis, composita aut potius conficta tota: quia neque Lingonibus unquam scitur fuisse Aurelianus, neque ibi ulla est notitia talis Martyris, neque in Legendariis aut Martyrologiis ullis nomen apparet: ipsumque derivationis Teutonicæ est (uti cetera, a Lendis sive Lindis, id est Tenella seu Delicata) neque ante mediam ætatem scitur in usu fuisse. Si alicubi extaret corpus aut certior cultus probaretur; tunc, omissa Legenda ut fabulosa, de ea posset agi in Supplemento ad XVII Januarii.
S. Polychronius, Martyr Babylone cum Sociis sub Decio, indicatur in Martyrologio Felicii. De eo egimus XVII Februarii.
S. Basiliscus Martyr Comanæ in Ponto, refertur a Græcis & variis Latinis nec non & in Arabo-Ægyptio Ms. Romæ, Acta ejus dedimus III Martii.
S. Cunegundis Imperatricis Translatio indicatur in scriptis Additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. De ea egimus III Martii.
S. Innocentii Episcopi Translatio Dertonæ indicatur a Ferrario. Acta dedimus XVII Aprilis.
SS. Herlindis & Renildis sororum elevatio indicatur a Wione, Dorganio & Arturo. Facta ea fuit cum Translatione in oppidum Masecam, die quo dedimus Vitam, non XXII Maji, sed XXII Martii.
S. Walbodo, Episcopus Leodiensis, cum elogio refertur in Ms. Florario. Acta ejus illustravimus XXI Apr.
S. Opportuna, Abbatissa Sagiensis, indicatur in Menologio Virginum Laherii, sed per errorem videtur XXII Maji scriptus, loco diei, quo dedimus Vitam XXII April.
SS. Felix, Fortunatus, Achilleus, Martyres Valentiæ in Gallia, referuntur in adjunctis a Carthusia Bruxellensi ad Grevenum. Acta dictorum Martyrum illustravimus XXIII Aprilis.
Nortyla, Episcopus Verdensis quartus, in Saxonia inferiore, refertur ut Martyr & Sanctus a Camerario in Menologio Scotico, remittente lectorem ad Pantaleonem par. 1 Prosopographiæ, qui ibidem pag. 284 recenset Episcopos Werdenses, & inter eos statuitur quartus Nortilas absque titulo Sancti: & de hoc & aliis novem ista addit: Hi omnes tantum præfuerunt ordine per annos XLVIII. Nam ab infidelibus iis in locis occisi aut exclusi fuerunt. Vnus Erlulphus fuit cum aliis Martyribus Ebbeckesdorpiensibus occisus, & a nobis relatus II Februarii. A Bruschio indicatur nudum nomen Nortyla, de quo aliisque nonnullis addit nihil in fastis reperiri. Corpus ejus, cum sex aliorum Episcoporum corporibus, translatum fuisse ad partem Euangelii altaris majoris diximus ex Ms. codice, in quo Sanctus appellatur, ad Vitam S. Suiberti primi Episcopi, quam lector consulat, die XXX Aprilis.
Martha Virgo, in Ariaco monasterio diœcesis Lingonensis mortua, cum titulo Sanctæ refertur a Saussajo in Martyrologio Gallicano: cujus, inquit, communia sunt encomia cum S. Amatore Episcopo Autissiodorensi, suo olim sponso & pii voti consorte, qui celebris fulget ipsis Kalendis hujus mensis. Nihil de hujus Virginis veneratione apud antiquos reperimus. In Vita S. Amatoris agitur de ea num. 3 & 4 & de obitu num. 15 I Maji.
Cyriaci Patriarchæ Hierosolymitani Memoria, qui manifestavit Crucem Helenæ Imperatrici, inscribitur Ms. Arabo-Ægyptio apud Maronitas nostros Romæ. Nos eam fabulam explosimus IV Maji.
S. Torpes Martyr cum aliquo elogio memoratur in Viola Sanctorum, anno 1508 Hagenoæ excusa. Acta ejus illustravimus XVII Maji.
Fastradus Abbas VII Cisterciensis indicatur in Kalendario Cisterciensi. De eo egimus inter Prætermissos XXI Aprilis & XIX Maji.
S. P. N. Marci Eremitæ & S. Thalassii memoria celebratur in Mss. Menæis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ. De iis egimus XX Maji.
S. Mancius Martyr in Lusitania inscriptus est Martyrologiis Galesinii & Canisii. Acta illustramus XXI Maji.
S. Valens, Episcopus Martyr, cum tribus pueris, inscriptus est Ms Florario, ast aliis pluribus XXI Maji.
S. Polyeuctus seu Polioctus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia, memoratur in apographis Martyrologii Hieronymiani & Appendice Adonis: item, omissa palæstra, in Mss. Richenoviensi, Augustano & Labbeano. Retulimus S. Polyeuctum cum quatuor Sociis in eadem Cæsarea passum, ac forte eumdem, XXI Maji.
S. Martyria, Ravennæ passa, proponitur in Martyrologio sub nomine Bedæ excuso. De ea egimus XXI Maji.
B. Walis seu Valis, aut etiam Vitalis, Presbyter Antissiodori, memoratur in Martyrologio sub nomine Bedæ edito, Molano, Canisio, Ferrario. De eo egimus XXI Maji.
Sanctissimæ Dominæ nostræ Deiparæ memoria in Sophianis celebratur in Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ. Georgius Codinus in Originibus CP. describit pag. 44 portum Sophianum cum palatio, a Sophia Lobe uxore Justini Imp. conditum, & pag. 50 antiquum Palatium Sophianum a Mauritio Imp. ædificatum.
Conallus de Inis-coel seu chaoil, insula Oceano circumfusa, in regione Tirconalliæ quæ Bugellaigh appellatur & diœcesi Rathbothensi, in qua S. Conallus colitur. Ita Colganus ad 19 Ianuarii notatione 15 & 16, ad Vitam S. Dallani, qui dicitur poëma in laudem ipsius composuisse, & in eodem cum ipso conditus tumulo. Ille ad hunc diem inscriptus est Martyrologio Tamlachtensi: ejusque genealogia texitur apud Colganum in Appendice 4 ad Vitam S. Columbæ Abbatis cap. 3.
Cassinus de Sexhumka, Laghsecha Virgo, Septem filii Eodusi sive Edusi de Maighin, Tres Sanctimoniales de Druimdadhart, memorantur in Ms Tamlachtensi.
S. Ronnanus, Episcopus & Confessor, anno DCIII. Tres Lectiones cum regimine chori de Communi. Ita Breviarium Aberdonense in Scotia. Sed quis ille, non satis scitur. Colitur hoc die S. Romanus Confessor, habitus a nonnullis alumnus S. Benedicti: sed quis dicet num ille intelligatur? Dempstero ad VII Februarii est Ronnanus Episcopus, qui in Levinia excessit. Alius a Dempstero lib. 16 Hist. Eccl. gentis Scotorum pag. 514 indicatur S. Ronnanus Episcopus, sed citato Breviario Scotico dicitur coli die VII Februarii. At Camerario VI Februarii est Ronanus Scotus, qui in Synodo Pharensi sive in Streneshealh anno DCLXIV strenue Catholicum Pascha defendisse dicitur a Venerab. Beda lib. 3 Hist. Angl. cap. 25. Allegat Camerarius Breviarium Aberdonense, in quo neque VI neque XVII Februarii aliquis Ronanus nominatur, sed VII Februarii. Consule quæ dictis diebus VI & VII Februarii inter Prætermissos diximus, interim uti ibi, ita hic majorem lucem desideramus.
Baithinus filius Finnachi indicatur in Ms. Tamlachtensi. Is Colgano in Vita S. Baitheni Episcopi 17 Februarii est Baithenus filius Finnaigh, genere Lageniensis, & Abbas de Inis-Baoithin in Orientali parte Lageniæ.
Freculfus, Episcopus Lexoviensis in Normannia, indicatur in Ms Kalendario Benedictino, quia ex eo Ordine est assumptus: refertur etiam a Trithemio de Viris illustribus Ordinis Benedictini cap. 37 libri 2, qui est de Doctoribus & præcipuis Scriptoribus, &c. 193 libri 4 qui est de Pontificibus ex eo Ordine assumptis, & nusquam Sanctus habetur. Hinc etiam inter Sanctos non recensetur a Wione, Menardo, Bucelino.
SS. Columbina Virgo, Leucianus Rex, Martialis seu Marcianus & Valentinianus seu Valentianus Episcopi, Romanus, Columbanus & Simplicius, omnes ut Martyres in Hagiologio Lusitano Cardosi & Hispanico Martyrologio Tomaji hodie laudantur, veluti martyrium paßi post S. Quiteriam: sed hujus Acta tam sunt fabulosa, ut istius martyrii fidem nobis nullam faciant.
Ulodimirus Princeps, passus Proslaviæ in Bulgaria, eo a Uladislao Rege, Basilii Imperatoris Constantinopolitani affine, dolo accersitus & interfectus: cujus corpus Cneanem delatum ibi conditum est, & ad tumulum miracula subsecuta sunt. Est autem Cneane urbs Dalmatiæ in confinio Mysiæ superioris, olim Sedes Principium Chelmi, hoc est ejus regionis, quæ Hertzonina nunc dicitur & Ducatus S. Sabæ. Ita Ferrarius ex ejus Historia, quam Epidauro seu Ragusio acceperat. Penes historiæ illius auctorem fides sit, quam ne istarum partium scriptoribus adhiberemus facile, moniti Romæ ab Illustrißimo Secretario de Propaganda fide sumus anno MDCLXI, quod in similibus Sanctis decepta Romæ Congregatio fuerit a Mißionariis suis ad illas partes destinatis: proinde ipsam illam historiam expectandam nobis putamus, ut quid ei tribuendum sit poßimus per nos examinare.
Barradus, Senonensis Episcopus, indicatur in Ms. Florario: sed cum talis ibidem non sederit Episcopus, arbitramur errore id factum, & substituendum Romanum Abbatem in diœcesi Senonensi, cujus memoria erat recentiori manu adscripta: aut certe aliam fuisse aberrandi occasionem.
Helsuindis, Abbatissa Porcetensis prope Aquisgranum, Ordinis Cisterciensis, laudatur a Cæsario lib. 1 cap. 4; ob generosam ejus conversionem, ac proinde Beata habetur ad hunc diem ab Henriquez, Chalomoto, Bucelino, Arturo. Piis annumeratur a Saussajo: ab omni titulo abstinem Cæsarius & Fisen in Floribus Ecclesiæ Leodiensis.
Alwerda, Virgo devota Magdeburgi, cum magna opinione sanctitatis vixit, & post visiones cælestes sub mortem habitas mortua hoc die anno MXVII, celebratur a Ditmaro lib. 7 Chronici, quem lector consulat.
S. Christophori Patriarchæ Antiocheni memoria, inscribitur Martyrologio Arabo Ægyptio apud Maronitas nostros Romæ: in Catalogo Antiochenæ Sedis Antistitum apud Nicephorum, usque ad Anastasium seculo VII ineunte ordinatum ducto, nullus ejus nominis reperitur: ut oporteat, recentiorem esse aliquem, de cujus ætate & meritis doceri optamus, ut digniorem ei locum posthac demus.
Everhardus, ex Comite Altenahensi monachus Cisterciensis, in monasterio Aldenbergensi quod fundaverat, post multas peregrinationes hoc die defunctus, & fortaßis XXII Martii ad commune majorum suorum monumentum delatus, utrobique inscribitur fastis Agripponensibus Gelenii ut Beatus. Ignotus Cisterciensium Beatorum collectoribus, etiam-novißimo Chalemoto: si aliquem is cultum aut modo habeat, aut aliquando habuerit, edocti libenter defectum supplebimus; maxime si aliqua Vitæ aut miraculorum Acta submittantur.
Clemens, monachus in Clara-valle, ordinis Cisterciensis, ut Beatus indicatur ab Henriquez & Bucelino. Omittitur a Chalemoto & Saussajo.
Henrici Regis obitus anno Domini MCCCCLXXI, littera Dominicali F, tunc IV feria Rogationum. Ita litteris rubris continetur in Kalendario Breviarii Sarisburiensis anno MDLVII excusi. Fuit Rex Angliæ Henricus sextus, sub nomine sancti Regis Henrici relatus in Martyrologio Anglicano Wilsoni, & cum titulo Beati in Catalogo generali Ferrarii. Actum fuisse apud Iulium secundum Summum Pontificem, ut Sanctorum catalogo inscriberetur, testatur Nicolaus Harpsfeldius sec. 15 cap. 5, ubi varia ejus miracula refert, quæ ibidem videri possunt.
S. Nicolaus Conversus ponitur in Acie bene Ordinata Sanctorum ac Beatorum Ordinis Carmelitani, ex Kalendario quodam Mechliniensis Conventus, in Notis autem Mss. dicitur primo per S. Cyrillum 3 Ordinis Priorem illuminatus, deinde ex morte ad vitam revocatus, in ipso Carmelo duodecim annis sanctissime vixisse: quæ ut vera esse crederentur, non tamen probarent antiquum illius isto in Ordine cultum.
Nicolaus Trieti, in Gallia occisus anno 1560., Petrus ab Ascensione in Iaponia an. 1617., Sicardus, Barcinone mortuus anno 1526., Didacus, Discalceatus in Aragonia an. 1532., Joannes Henriquez, in Hispania an. 1600., Elisabetha Clarissa defuncta Mortari an. 1530, Ordinis Minorū ut Beati referuntur in Martyrol. Franciscano Arturi, & Elisabetha etiam in ejus Gynæceo: atque ex hoc in Diario urbis ac Diœcesis Mediolanensis, per Ioannem Baptistam Carisium edito sub annum 1668.
Gabriella Virgo venerabilis, Ordinis S. Francisci Alenzonii, indicatur in Menologio Laherii.
Ludovicus Cancer, Hispanus, Ordinis Prædicatorum, post magnos labores in conversione barbarorum in India Occidentali exantlatos, est in Florida occisus, & in convivio a barbaris comestus, circa annum MDXLII. Cujus Vita extat apud Michaëlem Pium lib. 4 hominum illustrium Ordinis Prædicatorum cap. 37: ejus memoria celebratur hoc die in Anno Sancto ejusdem Ordinis.
S. Manahen Propheta indicatur in Ms. Kalendario apud Carmelitas Mechliniæ servato, apud alios XXIV Maji.
Benedictus, Capuani cœnobii Præpositus, defunctus XI Kal. Junii … mira patrare non cessat, inquit, Petrus Diaconus Casinensis; interim in monasticis fastis refertur, quando amplius aliquid de eo inter Prætermissos dicemus, XXIV Maji.
SS. Nicostratus & Antiochus, cum S. Procopio Martyre passi, memorantur in Mss. Menæis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ. Hos præcedenti die jam transmisimus ad diem quo colitur S. Procopius, VIII Julii.
SS. Macarius, Savinus, Antonius & Bonifortis Martyres Placentiæ, indicantur in adscriptis a Carthusia Bruxellensi ad Grevenum, nulla re addita, ut difficile sit judicare; & forte nomen Martyrum male est intrusum, quo sublato possent intelligi S. Macarius Romanus, cujus caput esse Placentiæ diximus ad ejus Acta 11 Ianuarii. S. Savinus Episcopus Placentinus, ejus urbis Patronus, relatus XVII Januarii,
S. Antoninus Martyr, hic Antonius, etiam urbis Tutelaris, colitur ibidem IV Julii.
S. Bonifortis, quis ibi colatur, nec dum potuimus scire.
S. Walthenus, Abbas in Mailros, cum longo elogio profertur in Menologio Scotico Dempsteri, & ex ejus schedis in Catalogo generali Ferrarii. Verum ut idem Dempsterus in Hist. Eccl. gentis Scotorum pag. 655 ait cum Capgravio, mortuus est & ab aliis relatus, quando Vitam dabimus a Iordano accurate scriptam III Augusti.
S. Firmi, S. Rustici, S. Primi, S. Marci, S. Lazari, S. Apollinari, Translatio Veronæ, ex Tabulis Ecclesiæ Veronensis, refertur a Ferrario. Ex his Firmus & Rusticus Martyres coluntur IX Augusti. Primus & Marcus, Martyres Tergestini, X Maji. Lazarus etiam Martyr Tergestinus X Aprilis. Apollinaris ibidem Martyr VI Decembris.
S. Helenæ Augustæ elevatio Romæ, & translatio in Gallias ad Altum villare monasterium Remensis diœcesis, indicatur apud Galesinium, Canisium, Saussajum, Arturum, & ritu duplici colitur Cracoviæ in Polonia. De hac controversia agendum erit ad ejus Natalem XVIII Augusti.
SS. Dionysii, Rustici & Eleutherii, Inventio vestimentorū & pulveris in Prioratu de Strata. Quæ res ad eorum natalem illustrari poterit, die IX Octobris.
Sanctinus & Antonius Confessores, discipuli S. Dionysii successive primi Episcopi Meldenses, referuntur in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, item apud Grevenum & Canisium. Ast in Ms. Florario refertur Sanctinus cum socio, & dein Antoninus Confessor. In Meldensi Breviario coluntur Confessores Sanctinus XI Octobris. & Antoninus aliis Antonius sequenti die XII Oct.
S. Aderaldi, Canonici & Archidiaconi Trecensis, translatio indicatur a Nicolao des Guerrois de Sanctis Trecensibus: dies ejus natalis est XX Octobris.
S. Judas Apostolus cum elogio refertur in Menologio Basilii Imp. & Ms. Synaxario CP. Colitur a Latinis XXVIII Octobris.
Triginta quatuor Martyres, sub Aureliano Præfecto Panormi in Sicilia coronati, ex tabulis ecclesiæ Panormitanæ referuntur hodie a Philippo Ferrario & Octavio Cajetano: omnis autem eorum notitia petenda est ex Actis S. Nymphæ: quæ an fidem aliquam mereantur, & an ab ea, quæ cum Sanctis Tryphone & Respicio Romæ colitur, distinguenda sit alia Panormitana, examinandum erit ad diem XII Novembris.
S. Jacobi Intercisi, Persæ Martyris, Translatio corporis Bracaram in Lusitania, solenni officio ibidem celebratur, teste Cardoso in Hagiologio Lusitano. Dies natalis est XXVII Novembris.

DE SANCTO MARCIANO,
EPICOPO RAVENNATVM IN ITALIA.

CIRCA CXXVII.

SYLLOGE HISTORICA.
Ejus cultus & ætas: distinctio a S. Marciano Episc. Dertonensi.

Marcianus, Episcopus Ravennatum in Italia (S.)

G. H.

[1] Sæpius nobis agendum est de Sanctis Episcopis Ravennatibus: horum primus S. Apollinaris, S. Petri Apostoli discipulus, & præcipuus urbis Patronus, colitur XXIII Iulii. Huic succeßit secundus S. Aderitus, cui sacer est dies XXVIII Septembris. De tertio Eleocadio egimus XIV Februarii, ejusque obitum retulimus ad annum Christi CXII, cui tunc suffectus est S. Marcianus, hujus Sedis quartus Episcopus, qui hunc XXII Maji sibi sacrum habet, [Cultus sacer.] & colitur officio Ecclesiastico sub ritu duplici, sed omnia de Communi Confessoris & Pontificis recitantur, & incipiunt Lectiones primi Nocturni, Fidelis sermo; secundi, Ad Sancti, tertii, Homo peregre. Missa, Statuit, cum Gloria in excelsis & Credo. Ejus sacra memoria inscripta est Ms. Martyrologio Florentino, in bibliotheca Magni Ducis & apud Carolum Strozzium Senatorem a nobis reperto: in quo ista leguntur, Apud Ravennam civitatem S. Martiani Archiepiscopi & Confessoris. At quia tunc temporis titulus Archiepiscopi necdum solebat usurpari, nitidius in hodierno Martyrologio Romano ista recitantur: Ravennæ S. Marciani Episcopi & Confessoris. De eo Ferdinandus Vghellus in Episcopis Ravennatibus ista prædicavit: [Tempus Sedis] IV Episcopus S. Martianus, ex indicio columbæ cælitus delapsæ, Eleocadio successit circa annum CXII: quam ille Ecclesiam rexit usque ad annum CXXVII. Plenus autem meritis ivit ad Superos XI Kalendas Junii, sepultusque est apud suum antecessorem. Hisce Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ista addit: [zelus fidei:] Hic tanto animi ardore Christum prædicabat, ut Ravennates non tantum in accepta religione confirmaret, sed & ad calamitates quaslibet perferendas, & ad necem ipsam fortiter pro Christo subeundam vehementer incenderet. Cum enim variis oppugnationibus adversariorum impeterentur; nullis tamen ictibus frangi, deque pietatis gradu dejici potuerunt. Multis autem initiatis, ipse gloria rerum gestarum cumulatissimus, XI Kalendas Junii anno CXXVIII ad cælestem patriam evolavit, & in æde S. Eleocadii conditus est.

[2] Alius eodem tempore floruit in Italia S. Marcianus Episcopus, sed urbis Dertonensis; [ab eo S. Marcianus Ep. Dertonensis est diversus,] & qui sub Traiano pro Christi nomine martyrii palmam adeptus, ut Martyr colitur: cujus Acta & inventionem corporis dedimus die VI Martii. Hieronymus Rubeus, diligens alias & accuratus scriptor, deceptus nominis similitudine aut identitate, ex quibusdam apocryphis Mss. utrumque Marcianum in unum conflavit lib. 1 Historiæ Ravennatum pag. 55, quasi S. Marcianus, Episcopus Ravennatum, Dertonæ ob Christianam fidem martyrium subiisset; & sanctum ejus corpus Ravennam ad suam ecclesiam fuisset reductum. Verum constat corpus S. Marciani, Episcopi Dertonensis & Martyris, in sua Ecclesia detineri, & ibi eum ut Martyrem coli: econtra S. Marciani Episcopi Ravennensis corpus apud suos fuisse sepultum, eumque supra ostendimur non Martyrem, sed Confessorem haberi. Hieronymus Fabri, inter sacras memorias antiquæ Ravennæ, anno MDCLXIV in lucem datas, eamdem distinctionem confirmat auctoritate S. Petri Chrysologi, qui ante annum CCCCXXXXVIIII quo obiit, Sermone 128 de S. Apollinari dicit, quod B. Apollinaris primo Sacerdotio solus hanc Ecclesiam Ravennatem vernaculo atque inclito Martyrii honore decoravit. Expreßius etiam S. Petrus Damiani, sed annis post Chrysologum plus quam sexcentis, Serm. 3 de S. Apollinari asserit, quod hujus discipuli, beati Aderitus videlicet & Calocerus, Martianus & Eleuchadius, licet nequaquam carnificum gladiis sint percussi, a martyrii tamen desiderio nullatenus creduntur fuisse extranei.

DE SANCTO AURELIANO
MARTYRE ROMANO, PAPIAM TRANSLATO.

SUB DECIO IMP.

COMMENTARIUS CRITICUS.
Quo proponitur & expenditur compendium Actorum, de eo imprudenter contextorum.

Aurelianus, Martyr Romanus, Papiam translatus (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Ferrarius in Catalogo generali ad diem secundum Februarii primo loco celebrat S. Aurelianum, Martyrem Romæ sub Decio. [Memoria sacra:] Dein in Notis citat Galesinium, qui Laurelianum appellat. Sed in Tabulis Ecclesiæ Papiensis, quæ corpus habet, & illum die XXII Maji colit, Aurelianus nominatur. De eo Jacobus Gualla in Sanctuario Ecclesiæ Papiensis, & Stephanus Breventanus in Historia ejusdem urbis lib. 3, imo 4, ut infra citabitur. Hæc ibi Ferrarius: qui iterum ad hunc XXII Maji recolit S. Aurelianum Martyrem sub Decio, & Papiæ adscribit, annotaturque ex Tabulis Ecclesiæ Papiensis, Romæ passus & Corpus Papiam translatum. [Gualla de eo scribit] Idem Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ aliquod martyrii elogium edidit, ex Jacobo Gualla lib. 3 Sanctuarii cap. 9. Cui licet non magnam fidem habendam existimemus, ipsum tamen hic damus, ut judicii de eo nostri æquitatem æstimare per se lector poßit.

[2] Aurelianus inclitus Martyr, Decio Imperatore regnante (dum Romæ in Christianos tam sæva fureret persecutio, [quod arguēs idololatras captus sit:] quod Christum confitentes aut gladio capite truncabantur, aut cremabantur igne, aut feris laniandi tradebantur, aut mittebantur in metallum) cum filio puerulo, nomine Maximo, religiose educato, qui postea secum martyrio coronatus cælo suscipitur, magnam hominum offendens multitudinem, qui spurca idola colerent, cœpit exclamare: O stulti & cæci, cur diis lapideis, mutis & surdis, immolatis, quibus vos ipsi longe estis meliores? Unde statim, Hila Præfecto jubente, capitur, trahiturque ad idolorum simulacra colenda. At Aurelianus in fide constantissimus exclamat: Idola vestra non colo: solum Christum immortalem Deum verum adoro, cui servio. Tunc Præfectus: Nisi nobiscum nostros colueris Deos, diris suppliciis subjicieris. Et curvantibus genua cunctis ad idola, Aurelianus in cælum alta voce sic orabat lacrymans: Deus omnipotens, cæli & terræ omniumque Creator, sicut dixisti: Si fidem habueritis & monti dixeritis, quod de uno in alium se transferet locum, sic fiet; super hos suosque deos tuam ostende virtutem, ut intelligant te solum verum Deum, immortalem atque tremendum. [Matth. 17, 19.] [oratione idola transtulerit:] Cum autem filius ejus puerulus respondisset, Amen; statim illa idolorum simulacra in alium locum miraculose sunt delata, cum capite ad humum verso & pedibus in sublimi. Hilas autem Præfectus, qui manifesto Dei judicio totus irriguit, neque se movere poterat, exclamat: Aureliane serve Dei, si tua oratione liberatus fuero, Christum adoro. Quo liberato Aureliani oratione, magis rabidus minatur Aureliano, quod, nisi deos suos in pristinum restituat locum, diris deficiet tormentis. Cui vir Dei: Si rui dii te juverunt, quo velint suis eant pedibus. Tunc Præfectus eum vinctum misit ad Decium: & in via quamdam matronam ab incurabili morbo liberavit: [sanaverit ægram,] quæ postea cum omni familia ad fidem est conversa.

[3] Ductus autem ad Decium, dum contemneret Deorum culturam, appellaretque Decium stultum, quod lapideos & ligneos deos coleret; magnis cæditur cruciatibus: lætus tamen, divinum invocans præsidium, sic orabat: Deus in adjutorium meum intende, Domine ad adjuvandum me festina. [filiam Decii Imp. a dæmone liberatur,] Interea Decii filia stridens dentibus, vexatur a dæmone sæpius clamitante: Solo Aureliano Dei servo jubente recedere cogar: alius minime me depellere potest. Quod videns Decius ait Aureliano: Si filiam meam liberaveris, magnis te extollam honoribus atque divitiis. At ipse: Dii tui cur eam non liberant? Sed si eam liberavero, credes in Christum omnipotentem Deum? Credam, inquit Decius. Cui Aurelianus: Magna perfidia est obduratum cor tuum: verumtamen ut salvum faciam hunc astantem populum, & videat Dei mirabilia, & credat; ecce in Christi nomine eam libero. Qua liberata, populus exclamat: Verus & magnus est Deus Aureliani. Sed ipse perfidus Decius asserebat, ea fieri arte magica: jubetque Aurelianum cruento decollari gladio, nisi deos suos colat. Inquit Aurelianus, Duc me ad eos. [idolisque destructis] Ad quos cum applicuisset, ante suos pedes corruerunt omnes, in pulveremque evanuerunt. Tunc Decius furore incensus, præscindi linguam fecit viro Dei: qui tamen ut ante loquebatur. Ad quem properans filia Decii, quæ a dæmone erat obsessa, Christiana est effecta.

[4] [lingua præscissa locutus:] Demum cum Aurelianus declarasset, mori non posse, nisi capite truncaretur. Decio imperante ducitur ad Capitolium, & cum puerulo Maximo filio cruenta gladii cæde mactatur. Cujus quidem anima instar candidæ columbæ e corpore egredi videbatur. [cum S. Maximo filio decollatus sit.] Eorum namque corpora a fidelibus collacrymantibus devote sunt sepulta. Romæ, in crypta Callisti extra urbem ad tertium lapidem, regnante supra memorato impio Decio, cum Hylla & Gelasco Consulibus, secundo die Februarii. [corpus trāslatum Papiam,] Postea ejusdem Aureliani venerabile corpus Ticinum est translatum, & reconditum in oratorio sacrarum Virginum monasterii Senatoris, per Ducem Senatorem illustrissimum: ibidemque modo veneratur, ad laudem Regis æterni Jesu Christi benedicti: cui laus, honor, & gloria sit in æternum.

[5] Hactenus Iacobus Gualla, vir suo tempore ob singularem doctrinam ac virtutem æstimatus, ac mortuus anno MDV, qui præfatur se Sanctuarium Papiense scripsisse juxta sacras historias, pervetusto scripto relictas, indeque dilucidam veritatem sumpsisse. [servatur in monasterio Benedictino.] Eadem extant Italice apud Stephanum Breventanum lib. 4 Historiæ Papiensit anno MDLXX excusæ cap. 3. Hic prædictum oratorium sacrarum Virginum ait esse Ordinis Benedictini, sed illud monasterium appellari Senatoris a quodam Senatore ejus fundatore, Corpus etiam S. Aureliani Roma Papiam fuisse translatum a quodam Senatore Romano. Aliud satis accuratum compendum legitur apud supra indicatum Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ, in lucem edito sub annum MDCXIII. Et ille quidem fide bona credendi sunt transcripsisse Paßionem, qualem apud Sanctimoniales repererant. Hoc tamen nobis non sufficit, ut credamus, [ubi primum composita videntur Acta] primum ejus Auctorem, quem præsumere licet unum fuisse ex monasterii illius Confessariis, revera habuisse antiquiora aliqua Acta, simul cum sacro corpore allata: sed pro nimia medii ævi simplicitate, talia haud illicite fingi existimantis, ad publicæ devotionis incitamentum, suo arbitratu scripsisse, quæ credebat cum aliqua veri specie legenda.

[6] Non potuit ille divinare prodituros aliquando veterum Consulum Fastos, certißime docturos, qui quibus annis Magistratum illum gesserint; alioqui cautius agendum scivisset, & nullos potius Consules nominandos, quam Hyllam & Gelasium; qui cum nulli umquam fuerint, nedum sub Decio Imperatore, manifestam faciunt auctoris eos commenti imposturam. Idem credo faceret Præfectorum Vrbis catalogus, si is quem solum nunc habemus editum a Bucherio, [additis imprudenter Consulibus,] incipientem a Lolliano (qui Valeriano II & Gallieno Coss. id est anno vulgaris æræ CCLIV Vrbi præfuit) sexennio citius inchoaretur, alium haud dubio Præfectum Vrbis, quam Hilam hic nominatum, daturus. Sicut autem ex suo cerebro illos finxit, sic potuit etiam pro arbitrio Decium elegisse, sub quo passum Aurelianum credi juberet; ipsaque tormenta tolerata & miracula patrata, qualia in aliorum Martyrum Paßionibus forte legerat, cum prodigio animæ sub specie columbæ evolantis e corpore. Et quia legerat in Martyrologio Adonis vel Notkeri, ad XVIII Octobris de S. Triphonia uxore Decii Cæsaris, cum filia Decii Cyrilla, a Justino Presbytero baptizata; potuit inde sumpsisse occasionem inducendi aliquam filiam Decii, quæ fuerit ab Aureliano liberata. Facilius credam, sanctum hoc corpus extractum fuisse ex Callisti cœmeterio: talis enim, nec alia fere notitia solet cum sacris corporibus Roma transmitti. Inde tamen non sequitur post Decii tempora primum passum esse Aurelianum: quia Callistus Papa, non fuit fundator, sed solum, instaurator dicti cœmeterii; si vere ibidem antiquitus sepulti, & non postea eodem translati sunt, SS. Anicetus & Soter Pontifices Romani, prout dicitur ad illorum Acta XVIII & XXII Aprilis.

[7] [Cultus 31 Ianua. & 2 Februarii.] Die XXXI Ianuarii refertur apud Grevenum sive Carthusianos Colonienses in Auctario Vsuardi S. Aurelianus Martyr: suspicatique sumus eumdem esse de quo hic agimus: certe non fuit nobis operæ pretium, ex tam levi recentique indicio, illius ut diversi specialem memoriam tunc agere. Secundo etiam die Februarii, quo passus hic dicitur, præter memoratos supra Ferrarium & Galesinium, ejus meminerunt Felicius, & qui Vsuardum auctius edidit Parisiis anno MDXXXIII, uti tum ad Prætermissos & in alios dies translatos diximus. At nullam ullo die memoriam reperimus S. Maximi pueruli, filii S. Aureliani, cujus tam celebris supra in Actis facta est mentio: eum tamen in titulo proposuissemus, ut hoc die cum patre commemorandum, si vel Papiæ vel alibi haberentur Reliquiæ, sub isto nomine Roma translatæ. Nunc, quia tota ejus historia nobis est gratuitæ fictionis suspecta, non audemus eo nomine, ut vere Martyris, numerum Sanctorum hujus diei augere.

DE SS. CASTO ET ÆMILIO
MARTYRIBVS IN AFRICA.

CIRCA CCL.

Acta Martyrii ex S. Cypriano, cultus ex Fastis probatus.

Castus, Martyr in Africa (S.)
Æmilius, Martyr in Africa (S.)

G. H.

Sanctus Cæcilius Cyprianus, in illustri tractatu de Lapsis, meminit horum Martyrum, cum deplorasset quod aliqui ex fragilitate humana a fide ob tormenta defecerint, quæ hic, ut horum Martyrum excusetur lapsus, juvat præponere. Queri de tormentis potest, qui per tormenta superatus est: excusationem doloris obtendere, qui victus est in dolore. Potest rogare talis & dicere: Certare quidem fortiter volui, & sacramēti mei memor, devotionis & fidei arma suscepi: sed me in congressione pugnantē cruciamenta varia & supplicia longa vicerunt. [Post defectionem inter tormenta,] Stetit mens stabilis & fides fortis, & cum torquētibus pœnis immobilis diu anima luctata est: sed cum durissimi Judicis recrudescente sævitia jam fatigatum, jam lassum corpus, nunc fagella scinderent, nunc contunderent fustes, nunc equuleus extenderet, nunc ungula effoderet, nunc flamma torreret; caro me in reluctatione deseruit, infirmitas viscerum cessit; nec animus, sed corpus in dolore defecit. Potest cito proficere ad veniam causa talis: potest ejusmodi excusatio esse miserabilis. Sic sic Casto & Æmilio aliquando Dominus ignovit: sic in prima congressione devictos, victores in secundo prælio reddidit, ut fortiores ignibus fierent, [resumptis animis martyrium subeunt:] qui ignibus ante cessissent; ut unde superati essent, inde superarent. Deprecabantur illi, non lacrymarum miseratione, sed vulnerum; nec sola lamentabili voce, sed laceratione corporis & dolore. Manabat pro fletibus sanguis, & pro lacrymis cruor semiustulatis visceribus defluebat. Hæc S. Cyprianus.

[2] Natalis horum Martyrum paßim notatur in omnibus Latinis Martyrologiis ad hunc XXII Maji, & in genuino Beda ista leguntur XI Kalendas Junii In Africa Casti, Æmilii, qui per ignem passionis martyrium consummaverunt. [relati in Fastis sacris 22 Maji.] Scripsit hoc Cyprianus in libro de Lapsis. Quæ eadem aut his similia habent Rabanus, Vsuardus, Ado, Notkerus, aliique recentiores, & consentiunt quam plurima Mss. Martyrologia. In aliquibus, uti etiam in hodierno Martyrologio Romano, paulo plura ex Cypriano describuntur. Præfuit hic Ecclesiæ Carthaginensi ab anno CCXLVIII usque ad annum CCLVIII, quo & ipse martyrium passus est: intra quod tempus hi Martyres coronati sunt, forte anno CCL in magna Decii persecutione, quando etiam Origenes thus adolevit.

DE SS. CASTO ET CASSIO
EPISCOPIS MARTYRIBVS IN CAMPANIA.

SYLLOGE HISTORICA
De legitimo cultu, supposititiis Actis, incertis Reliquiis.

Castus, Episcopus, Martyr in Campania (S.)
Cassius, Episcopus, Martyr in Campania (S.)

G. H.

Michael Monachus, Canonicus Capuanus, in Sanctuario Capuano, quæ de veneratione & Actis horum Martyrum innotuerunt, diligenter collegit, & inter quatuor Kalendaria Capuana ex pervetustis membranis eruta tertium & quartum ad hunc XXII Maji, proserunt Sanctos Martyres Castum & Cassium, [Cultus sacer Capuæ:] & in tertio additur recitari tres lectiones. Itidem in secundo memorantur omisso titulo Martyrum. Habemus antiquum Breviarium Capuanum excusum anno MCCCCLXXXIX, in quo præscribitur veneratio horum Martyrum, deque iis habentur tres Lectiones ad Matutinum recitandæ: sed eæ, etiam judicio Michaelis Monachi, potius encomium vel prologum Actorum, quam Acta continent, quibus ipse Michael alias lectiones, quæ Acta martyrii magis explicant, aliunde addit. In illis dicuntur ad Episcopatus honorem sublimati, quod sic confirmat Monachus: SS. Castus & Casius Episcopi creduntur & Coluntur a Soranis: Soræ namque in arcu super altare, [& Soræ.] eorum sunt imagines cum mitra & baculo Pastorali: Illuc die XXII Maji procedit Clerus, qui a Præfecto arcis cum lætitiæ signis acceptus, ibi solennem Missam facit. Cum aliquando Sora ab inimicis obsideretur, nocte visi sunt supra montem Sancti, habentes in manu facem, & in quatuor lateribus montis ingens numerus militum in Crucis formam distributus. Qua visione inimici perterriti recesserunt, & Cales obviam civitatem invadentes depopulati sunt.

[2] Hactenus Monachus, in Notationibus ad Lectiones ex Breviariis Capuanis antiquis: [Acta mutuata ex Actis SS. Casti & Secundini i Iulii.] quas Lectiones subjungeremus, nisi manifestum nobis esset, eas esse verbotenus contractas ex prolixioribus Actis, nobis Cajeta transmißis, SS. Casti & Secundini, Sinuessæ passorum, proferendis ad primum Iulii quo coluntur, Cajetæ sub altari juxta sacrarium conditi, in eamque civitatem diu ante annum DCCCCLXVI delati, sicut tunc dicemus. Hos igitur relinguentes Cajetanis, damus Soranis eos qui nunc coluntur, ut diversos: quamvis non fine scrupulo; non quidem quoad SS. Secundinum & Cassium, quos satis sua distinguunt nomina, sed quoad Castum; metuentes ne sit unus idemque, & divisis in plures urbes Reliquiis, in uno loco junctus S. Cassio, in altero additus S. Secundino, communi utrobique festo cum hoc & cum illo colatur. Petrus Diaconus lib. 2 de viris Illustribus Casinensibus cap. 32 Gregorius, inquit, Tarracinensis Episcopus, parvulus in Casino oblatus, memoria tenax, ingenio vivax, tantæ fuit gravitatis, suavitatis, & eloquentiæ, ut a nonnullis columna Ecclesiæ diceretur. Scripsit Passionem SS. Casti & Cassii … Cantus SS. Casti & Cassii: Hymnos eorum… Fuit autem temporibus Alexii, Henrici ac Ioannis Imperatorum, initio seculi XII. Vtinam hæc ejus scripta extarent invariata.

[3] De tempore æque incerta nobis sunt omnia, voluimus autem illorum memoriam immediate subjungere memoriæ SS. Casti & Æmilii Afrorum, [Reliquiæ an Pragæ,] ut facilius appareret discrimen. Qui in Ms. Martyrologio Casinensi ad XXI Iunii refertur S. Cassius Martyr, fortaßis huc spectat. Per similem conjecturam Ioannes Pezzina de Czechorod, Decanus Pragensis & Episcopus Samadriensis, in Diario suæ Metropolitanæ Ecclesiæ S. Viti ad XXII Maji, indicavit, quod in ea habeatur Casti Martyris pars insignis Reliquiarum, ex Germania inferiore Pragam anno MCCCLXXII allata. Fortaßis autem eæ sunt S. Cassii: [Cameraci,] nam Rayßius in Hierogazophylacio Belgico, de hujus ossibus ait esse aliqua Cameraci in ecclesia S. Autberti Canonicorum Regularium S. Augustini; & os magnum in Floreffiensi Præmonstratensium Abbatia ad Sabim prope Namurcum. Ægidius etiam Gelenius, enumerans Reliquias quæ Coloniæ sunt in sacello Hollandico SS. Willibrordi & Bonifacii, meminit unius orbis, in quo ex corporibus, [& Coloniæ?] tum alioram Sanctorum Octo, tum S. Cassii repositum sit aliquid. Sed quis verosimile faciet unius esse omnia? Denique ex litteris Sora datis intelligimus, ibidem in arce sacellum esse sub nomine S. Casti consecratum, sed nihil præter nudum nomen ad hunc diem cum titulo Episcopi & Confessoris in libris ecclesiæ Cathedralis inveniri.

DE SANCTO GOSVVINO
PVERO MARTYRE, ROMÆ.

COMMENTARIUS JOANNIS BOLLANDI
De notitia martyrii ex recentiorum Martyrologiis ac nominis etymologia.

Goswinus puer, Martyr Romæ (S.)

Natalem S. Goswini ad XI Kalendas Iunias consignavere in suis Fastis Hermannus Greven Carthusianus ante annos CXL, Petrus Canisius noster, Molanus, Ferrarius. Priores duo solum exprimunt nomen laureamque his verbis: Goswini Martyris. Molanus in auctario ad Vsuardum, [Dicitur puer Romæ passus,] locum certaminis, ætatemque athelæ: Romæ, inquit, S. Goswini pueri ac Martyris. Ferrarius in generali Catalogo Sanctorum Molanum citans, ab eo tamen de loco dissentit: Eadem die, ait, apud Coloniam S. Gosuini pueri Martyris. Eadem in Fastis Agrippinensibus habet Ægidius Gelenius: sed nihil præterea de hoc Divo uspiam reperit, ut nobis testatus est. Ms. Florarium Sanctorum loco dißimulato, tempus Martyrii indicat, sed XXVII Maji ponit: Passio, inquit, Goeswini pueri & Martyris sub Antonino Pio, anno salutis CLXXVI. Verum is erat annus a monte Antonini Pii XVI, imperii M. Aurelii & L. Verii XVI Pollione & Apro Coss.

[2] Ex horum verbis auctorum auguror, Sancti hujus Martyris uspiam Acta aliqua extare, [fors a Belgica oriundus,] aut asservari reliquias, adscriptis, quæ retulimus in aliquo pittacio; ut in antiquis herothecis solet. Nomen Teutonicum est: unde poßit divinare quispiam, ex Germania Belgicave ortum, Romam vel in parentum aut necessariorum comitatu, vel iu Præfecti cujuspiam ex iis regionibus redeuntibus famulitio, venisse; fidemque, quam sive in patria hauserat, sive didicerat Romæ, libere professum, palmam retulisse Martyrii.

[3] Nisi quis potius suspicetur, in eas oras ignoti Martyris allatas Roma reliquias fuisse, qui deinde Goswinus, id est, [aut ab Episcopo donatus nomine Teutonico,] Dei-dilectus, aut Dei-amicus, sive Theophilus, sit a quopiam Antistie nuncupatus, generali nomine in proprium verso. Nam Wine sive Win veteri nostratium, atque etiam Anglorum lingua, Amicum sive dilectum significat. Ita in Vita S. Lebuini Presbyteri apud Surium XII Novembris Hucbaldus, vetus scriptor: Post clara plurimorum lumina Doctorum, quæ idem sol justitiæ, ut Occidentis depellerent tenebras, proprio irradiaverat fulgore, [in quo Win. amicum significat,] ut & ipsi lux essent hujus mundi; unum quoque sidus eximium, jam pene advesperascente istius seculi die, sui splendoris gratia perfusum copiosissime, ad eorum illuminationem dignatus est promere, Lebuinum videlicet, carum sibi amicum, juxta idioma nominis sibi optime congruentis. Fertur enim a suæ pertitis linguæ, quod LIEFWIN patriotice sit vocatus, quod Romanis sonat, Carus amicus. Demptis vero vel demutatis ad Latinitatem quibusdam litteris, dictus est Lebuinus, Ea voce Wine paßim exponit Wilteramus Abbas in Paraphrasi Cantici Canticorum, a Paullo Merula edita, quod Latine est Dilectus. Ita illud cap. I. v. XII, Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi, reddit ipse veteri Francica lingua, ut Merula loquitur, sive Teutonica aut Saxonica: Min Wine, is mïr also ein gebundelin mirron. Et v. XIII, Borrus Cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi. Min Wine is mer Worthan ethele Winthruvo van Cypro, in then Wingardon Engaddi. Et V, XV, Ecce tu pulcher es, dilecte mi, & decorus. Sino schone bistu Wine min, ande eerlich. Atque ita deinceps. Plura similis nomenclaturæ exempla affert Iacobus Revius Daventriæ illustratæ lib. 1 pag. 10, ut Hlodewin, qui Chlodoveus vulgo, id est, Amicus populi: Baldwin, amicus strenuus: Winfrid, amicus pacis, vel cara pax. Ita ergo Goswin, [God Deū;] Dei amicus. Est enim God sermone Teutonico Deus. Inde Gods-win, vel Godes-win, vel euphoniæ gratia d abjecto Goswin vel Goeswin. [ut sit Goswin Theophilus, sive amiscus Dei,] Quid si Sanctus aliquis, cujus allatæ Roma in inferiorem Germaniam exuviæ erant, Theophilus dicebatur; & ut pro Theodulo vel Servo-Dei, Godscalc nostrates vocavere quosdam, pro Deodato, vel Deusdedit, Gotgave; ita Goswin, eum appellare maluerunt?

[4] Sed prior mihi magis probatur conjectura, ut S. Goswinus e Germania secunda oriundus, Romam sit, quacumque demum occasione, profectus aut deportatus. Erant autem Antonini Pii & M. Aurelii ætate, Christiani jam complures in eadem Germania secunda, iis præsertim locis ubi præsidia erant Romana, Coloniæ Vbiorum, Atuatucæ Tungrorum, Iuliaci, Marcoduri, & alibi. Atque in provinciis Relgicis, seu Germaniæ inferioris Cisrhenano tractu multi paßim ab S. Goswino, [Frequens id apud Belgas nomen.] patrono nomen in baptismo sortiuntur. Alius est B. Goswinus (sed cui nondum publici sacrorum honores, Apostolicæ Sedis auctoritate decreti) Abbas Aquiscincti juxta Duacum monasterii, mortuus anno MCLXVI, cujus Vitam IX Octobris edemus Ejus haud dubie ab illo antiquiore qualicumq; Goswino, ducta appellatio: licet extra Germanicum Imperium, sive regnum Lothariense, Duaci videlicet, natus sit. Atque ex iis quæ hic diximus, liquet, quid nonnullorum responderi queat argutis (ut ipsi putant) quæstiunculis, qui fieri possit ut e vetustis Romanorum cœmeteriis eruta sint corpora Sanctorum, quibus Germanica, gentibusve aliis usurpata, nomina adscripta. Ita in collegio Societatis IESV Montibus Hannoniæ Belgii præclara urbe, S. Henrici Martyris cum publica veneratione asservatur corpus, e S. Priscillæ cœmeterio Romæ effossum. Quidni enim, ad quam Vrbem ex toto orbe terratum plurimi confluebant, seu militiæ seu negotiorum caußa, aut sola curiositate ducti, etiam Belgæ, eam frequentarint vicinique Germani, cum amplius CCCC annis sub ejusdem imperio Vrbis fuerint, donec id demutare, armis prævalescentes, Franci coegerunt? Atque ut omittam ab antiquis Imperatoribus adscitos corporum custodes Germanos, Batavos, atque alios; nonne ex notitia Imperii patet, plurimas ex hisce gentibus lectas fuisse militum turmas? Ita Nervii, Mattiaci, Menapii Vandili, Germani, Franci, Quadi, Alamanni, atque alii, sub variis militasse Ducibus ac Præfidibus, in eadem notitia leguntur. Quid ni ex his aliquis, nostris sacris imbutus, martyrium Romæ consummare potuerit?

[5] Hactenus olim Bollandus noster, in gratiam amici sui Goswini Nickel, [sed absque respectis ad aliquem Sanctum.] tunc inferioris Rhenanæ Provincialis Præpositi, postea autem Generalis totius nostræ Societatis. Quod autem poßimus addere nihil suppetit, nisi votum, ut de loco, in quo illius Sancti servantur Reliquiæ, alicunde obveniat major notitia; qua habita, fortaßis etiam plus luminis affulgebit præmemoratis conjecturis. Interim verosimile est eos qui tali nomine apud nos vocantur, sic appellatos absque ullo ad hunc vel alium aliquem Sanctum respectu: ut plerique eorum, quibus ejusmodi nomina patriæ originis obtigerunt, primum quidem ex pio parentum voto adinventa, deinde ad avorum proavorumque aut patrinorum memoriam conservandam in familiis quibusdam privatis studiosius continuata; æque ac alia quædam boni ominis vocabula, delecta ad nuncupationem filiorum, velut publico privatove bono natorum, ut sunt Ruwardus Custos quietis, Lidericus, Dives populo, aliaque similia nulliusdum illustris Sancti, ad quem respectus haberi ex hodierno usu poßit, patrocinio nobilitata.

DE S. AVSONIO MARTYRE
PRIMO EPISCOPO ENGOLISMENSI IN AQVITANIA.

SECULO III

COMMENTARIUS PRÆVIUS
Continens elogia recentiorum scriptorum, cultus ab antiquo perseverantis argumenta, Corlæi de Actis antiquis præjudicium.

Ausonius Martyr, primus Episcopus Engolismensis in Aquitania (S.)

AUCTORE D. P.

Engolisma, sive Inculisma urbs Aquitaniæ valde illustris est & caput propriæ provinciæ, cujus Episcopos varii prodiderunt; ex quibus post Franciscum Corleum & Gabrielem Carlonium eos edidit Ioannes Chenu; ac de S. Ausonio, [Elogia ex Ioan Chenu,] qui hoc XXII Maji colitur, ista habet: Primus Ausonius, genere Gallus, Moritoniæ, quod oppidum est in Santonis, ex nobilibus parentibus Albino & Eugenia progenitus, Divi Martialis Lemovicensis Episcopi discipulus, & ab eo Episcopus Engolismensis inauguratus anno CCLX, obiit CCLXX a Vandalis occisus. Secutus dein Claudius Robertus, & hoc eum encomio celebrat: [Roberto] Primus, S. Ausonius, vulgo S. Ausoni, discipulus S. Martialis, Mortaniæ Santonum Albino & Eugenia claris parentibus ortus, a barbaris occisus XI Kalendas Junii. Sanmarthani ejus meminerunt cum hoc elogio: B. Ausonius, [Sanmarthamis] Engolismensium Apostolus ac primus Pontifex, anno CCLX populis jus divinum dixit. Non est enim memoriæ per legitima documenta & historicos proditum, fidem Christi Engolismensibus ante hoc tempus annuntiatam fuisse… Martyrium passus est Ausonius die XI Junii, imo die XI Kalendas Junii.

[2] [& recentioribus Martyrologiis 22 Maji,] Memoratur ad hunc diem Ausonius Episcopus in Ms. Florario Sanctorum; qui in Martyrologio Richardi Witfordi Anglice anno MDXXVI Londini excuso, dicitur Martyr a Wandalis occisus. Saussajus in Martyrologio Gallicano eum exornat hoc elogio: Engolismæ S. Ausonii Episcopi & Martyris. Is S. Martialis discipulus, cum ab illo istic ordinatus Episcopus, multam fidelium segetem verbi diffuso vivifici semine excitasset; in odium assertæ provectæque pietatis, ab impiis interemptus, Episcopali tiaræ addita cum omnium virtutum gemmis gloriosi martyrii laurea, consecutus est supernæ beatitudinis præmium. De quo hoc memorabile proditur, quod decisum caput propriis sustulerit manibus in eum locum, ubi a fratre & successore Antonio, religioso funere humatum est. Hæc ibi Saussajus. Verum illud ultimum memorabile credimus aliud fundamentum non habere, quam quod Sancti capite plexi solerent antiquitus in statuis depingi cum eo ante pectus sublato. [a Saussajo etiam 20 Maji.] Idem Saussajus in Supplemento sui Martyrologii ad diem XX Maji dicit, quod Engolismæ passio S. Ausonii, primi illius Sedis Episcopi & Martyris hodie colitur, tametsi undecimo Kalendas agone perfunctus a nonnullis Hagiologis perhibeatur. Verum ad relatum XX diem in nullo nos Martyrologio ejus nomen reperimus, & in Historia Episcoporum & Comitum Engolismensium, ex tribus Mss. a Philippo Labbe edita, dicitur capitis obtruncatione martyrium consummasse, sepultus in confinio urbis in Occidentali parte, undecimo Kalendas Junii.

[3] In Concilio Lemovicensi, anno MXXXI die XIV Kalendas Decembris habito, [De eo relata in Concilio Lemovicensi,] dicitur Episcopus Engolismensis Hugo, vir undecumque doctissimus, qui ante annos quadraginta migrarat… in quadam sua editione de Martiale hæc locutus: Istis, temporibus, dum Martialis… ad Burdegalam urbem ad prædicandum Vasconibus proficisceretur, transitum per civitatem Engolismam habuit: & diu illic demoratus, Engolismensem populum ad Deum vivum convertit, eisque primum Episcopum, nomine Ausonium, ex ipsa patria oriundum, quem ipse baptizaverat, ordinavit Fuit Hugo iste, secundum Sammarthanos, ordinatus Episcopus anno DCCCCLXIV; cujus de S. Martiali collectionem inveniri haud parum optabile nobis est pro die XXX Iunii, quo Sanctus iste colitur; si forte præter vitæ Acta de posterioribus miraculis aut translationibus contineat aliquid. Dubito tamen an ab illa collectione diversum sit Scriptum, [& historia Engolismensi:] quo usum se prositetur Anonymus monachus, sub annum MCLIX Historiam Pontisicum & Comitum Engolismensium texens, prout extat tom. 2 Novæ bibliothecæ Philippi Labbe, ubi Caput I de Ausonio Episcopo, tale est. Primus igitur Engolismensium Episcopus Ausonius fuit, natione Xantonicus, patre Albino, matre vero Eugenia, oppido Mauritania natus a B. Martiale Episcopus ordinatus Engolismensis: qui persecutione Wandalica capitis obtruncatione martyrium consummavit: sepultus in consinio urbis, in Occidentali parte, undecimo Kalendas Junii. Cessavit Episcopatus per multa tempora.

[4] Quæ hic de ordinatione Episcopali a S. Martiali suscepta, [ubi & a S. Martiale ordinatus & occisus a Wandalis dicitur,] deque morte illata a Wandalis dicuntur, nimio ab invicem discrepant intervallo; cum Wandali ex suis ad mare Balthicum sedibus, in extrema Boreali Germania positis, primum egreßi sciantur seculo Christi V. Prudentius igitur pro Wandalis intelliguntur Alemanni, cum suo Rege Chroco Gallias pervagati tempore Valeriani & Gallieni, ante fortaßis quam hi octavam in Christianos persecutionem suscitassent, anno Imperii sui IV, Christi CCLVI: quod tempus non longe abest a tempore persecutionis Decianæ, inchoatæ anno Christi CCXLIX qua durante missum in Gallias cum aliis sex sociis S. Martialem, & Lemovicensibus destinatum Episcopum, scribit ex S. Saturnini Apostoli Tholosani Vita S Gregorius Turonersis. Huic autem chronotaxi favet qualiscumque S. Ausonii Legenda, [sed intelligi possent Alemanni sub Chroco R.] cum ait, quod Engolismis obseßis tempore illo, quo quædam infidelium persecutio, e Germaniæ finibus egressa, Gallias populabatur… B. Ausonius cum germano suo Aptonio quotidie in ecclesia Dei orationibus vacabat. Sed quis nos securos reddet, quod eadem traditio vulgi, disparatißima quandoque conjungentis, quæ Ausonium fecit fratrem A ptonii, Episcopi post illum Engolismensis, [nisi adderetur frater Aptonius;] sed longo tempore interjecto (utpote primum vita functi circa annum DLXXIV) propter solam, ut videtur, nominum germanitatem; quis inquam, securos nos reddet, quod eadem traditio, simili, sed contrario antrorsum saltu usa, non arripuerit S. Martialem, pro alio quocumque Lemovicensi Episcopo, qui sub finem seculi IV vixerit, & Ausonium Engolismensibus Episcopum dederit, ita ut hic vere a Wandalis occisus fuerit?

[5] Sed salvetur vetus, qua potest, traditio: & ne nimium offendat Aptonius frater, [An fingemus duos Engolismis] indulgeamus etiam Lemovicensibus Aptonium alium, illo seculi VI Episcopo, nusquam inter Sanctos memorato, antiquiorem: cujus reliquiæ una cum Reliquiis SS. Cæsarii, Eparchii atque Calfagiæ, in eadem in qua & corpus S. Ausonii ecclesia servatæ fuerint usque ad annum MDLXVIII, quando sacra omnia consudit dißipavitque Calviniana rabies. Ex hoc tempore a suburbio in urbem translata est S. Ausonii Abbatia, curante Ludovico XIV Galliarum Rege, & pauca dumtaxat Patroni sui ossa conservat in pervetusta capsula. Nam ut nobis Engolismis scribit P. Franciscus du Fe, Legitur in antiquo Ms. cui annus MCXCVII adnotatus est, prædictorum Sanctorum ossa, [quorū prior sit S. Ausonio contumulatus post eumque translatus an. 1129.] non multo tempore post primam translationem inventa esse in sepulcro seu mausolæo, ubi S. Ausonii corpus fuerat repositum; & in nova capsula condita fuisse, factamque alteram omnium eorum simul translationem III Kalendas Aprilis anni MCXXIX. Fuerat autem Translatio corporis S. Ausonii, ex illo sepulcro ad altare noviter & magnificentissime restauratæ ecclesiæ majus, facta anno MCXVIII, a Girardo Episcopo Engolismensi, ut constat ex antiquis Abbatiæ monumentis atque una Lectione officii S. Ausonii. Verum quid proderit geminasse Aptonios, si non etiam geminentur Eparchii? Certum enim est eum, qui similiter sui nominis Abbatiam Engolismis habet & Patronus colitur, seculo dumtaxat VI vixisse.

[6] Profecto, si dicere verum licet, nihil est quod de S. Ausonio poßimus pro certo asseverare, [Constat saltem de celebritate cultus,] præter celeberrimum & antiquißimum illius apud Engolismenses cultum: qui occasionem dederit condendæ ad ejus honorem ecclesiæ, cum monasterio Sanctimonialium, quibus Carolus Magnus, Engolismæ degens, basilicam S. Sonnæ contulit, cum amplissimo territorio, quod ad leucam usque versus Orientem excurrebat. Exinde, inquiunt Sammarthani, Reges Francorum hoc monasterium beneficiis cumularunt: puta idem Carolus ejusque liberi; Philippus I & II, Franciscus I, Joanna Navarræ Regina, Comites ac Comitissæ Engolismenses. Præterea dirutum ab Anglis, [in sui nominis Abbatia] dum urbe potiti sunt anno MCCCXLV, Joanna Borbonia, Caroli V uxor, quasi secundario illud erexit; ac præclare etiam anno MDXXCV Ludovica Sabauda, Comitissa Engolismæ, Francisci mater, cum vetustate corrueret, partem Abbatiæ suis sumptibus construxit. Addit P. Franciscus du Fe, maximum numerum immunitatum ac privilegiorum, non solum Abbatiæ prædictæ, sed etiam ejus subditis; vota item quam plurima, in eadem ecclesia persoluta; vigiliasque longissimas, ab antiquis temporibus ibidem fieri solitas: quæ omnia satis superque probant cultum ac venerationem sacris B. Ausonii Reliquiis speciali, modo semper exhibitam fuisse; cum in omnibus Instrumentis publicis aperte dicatur, ea facta atque concessa esse in honorem illius. Sed neque post Abbatiæ translationem ac Reliquiarum dissipationem, [& parocbia.] eo in loco cessat Sancti Antistitis veneratio: remansit enim ibidem Parochia, ad præsentationem Abbatissæ Curatum accipere solita, cujus ecclesia, studio ac pietate hodierni Parochi, in longe meliorem quam antea erat formam reficitur; ad eamque est frequens concursus populi, post acceptas a B. Ausonio sanitatum gratias sua ibi vota solventis.

[7] Asservatur etiamnum in archivis prædictæ Abbatiæ pervetus Ms. per modum diplomatis, [Pervigilabant in ea ante installationē novi Episcopi] ex quo constat, novos Præsules Engolismenses, antequam inirent possessionem sui Episcopatus, debuisse primum ad Abbatiæ ecclesiam accedere; ibique ad ejus majorem portam ab Abbatissa ipsiusque Monialibus cum honore excipi solitos, ea quæ cantui præerat propriam S. Ausonii Antiphonam præcinente: deinde ejusmodi Præsules ad locum, ubi sacrum illius corpus quiesceret, deduci solere; ibique de manibus prædictæ Monialis Vitam ejusdem Sancti accipere, eamque evolvendo ac longas preces fundendo usque ad horam secundam post noctem mediam constanter perseverare; deinde vero in quoddam cubiculum admitti, ad quietem porro sumendam: redeunte autem luce accedere illuc honoris causa præcipuos quatuor Comitatus totius Barones, [& legebant sancti Acta,] qui installandum Episcopum ducerent in Cathedralem S. Petri Ecclesiam. Hactenus Pater ille, cum immediate post P. Henschenii mortem mitteret mihi sua manu fideliter descripta, ex pervetusto ipsius Abbatiæ Codice, illa quæ novis Episcopis legenda tam operose tradebantur S. Ausonii Acta; non quasi usquequaque probata sibi, sed tamquam primum eorum omnium fontem, quæ ab annis pluribus quam septingentis de S. Ausonio, si non universim credita, saltem relata communiter fuerunt.

[8] Sed prius quam pergam ego de Actis illis judicare; accipe præsationem Francisci Corlei ad eadem ab erroribus (ut putat) repurgata. Beati Ausonii, primi Engolismæ Episcopi, [quæ Franc. Corleus fatetur scatere erroribus,] vitam & sequentium Episcoporum nomina, seriem, & catalogum orsurus, pauca hæc de mei instituti ratione præfabor. Cum in manus incidisset rerum ab Ausonio gestarum commentarius, qui circumfertur, & in cœnobio illius vice Legendæ (quam vocant) asservatur; inveni illum multis & non contemnendis erroribus, infelicitate temporum & veræ historiæ ignoratione refertum; cui restituendo aliquot dies insumpsi: primo quæ proborum auctorum scriptis non consentire, aut relata in alia tempora reperi, hæc emendavi. Si quid probabile minus, aut majestatem Christiani nominis non sapere visum est, hoc totum delevi: multa supplevi quæ deerant. Deinde ad veterum scriptorum fidem & exemplar totam narrationem accommodavi. In quo faciendo si quis me ausus temerarii damnet, intelligat velim venerandæ quidem antiquitatis opus fuisse; sed ita mendis deturpatum, ut facile sit conjicere auctorem (virum alioquin bonum) non quæ vidisset, at quæ multis ante seculis gesta audiisset, pie magis quam caute litteris mandata, posteritati tradidisse. Utque res tota magis elucescat, [eorumque precipuos enumerat,] insigniores hujus commentarii locos, qui animadversione nostra eguerunt, subnectam. In primis non probatum est mihi, quod de Eugenia Ausonii matre ibi memoria traditum est, septuagenariam Angelo præmonente peperisse: gratia anterioribus seculis paucis admodum concessa, iisque multa virtute præstantibus heroinis. Miraculum, & tota Angeli, Albini, & Eugeniæ conjugum colloquentium narratio, nimium affectata videntur; confictaque potius (piorum manium pace dixerim) ad imitationem eorum, quæ de Anna, Elizabetha, & Sarra dicta sunt, quam veri specie fulta. Item quod obiter de S. Martiale, Lemovicum Episcopo Ausoniique præceptore, a Petro Apostolo in Gallias misso, ibidem dicitur, fidei veteris repugnat historiæ, nec alibi dictum reperire est: quamvis Lemovices (nec verius) eum a Clemente missum affirment, nonagesimo circiter a Christi nativitate anno. Constar enim ex Gregorio Turonum Episcopo auctore antiquo, vixisse Martialem Lemovicum sub Decio, ducentesimo quinquagesimo salutis anno. Quod & ex Ausonii nostri Vitæ compendio probatum videre est, eum ab Wandalis (quos tunc primum in Gallias irrupisse satis constat) sub Valeriano successore Decii martyrio coronatum asserente. Compendii verba hæc sunt. [& supinam auctoris ignorantiam redarguit.] Tempore illo quo Wandalica persecutio e Germaniæ finibus progressa Gallias populabatur, prædictæ gentis Rex cum exercitu validissimo, captis prius universis Galliæ urbibus, excepta Metensium civitate, Engolismæ adstitit. Et paulo post: Certum autem habemus, hunc de quo nobis est sermo, Antistitem, Wandalorum extitisse temporibus: qui primum imperantibus Valeriano & Gallieno Augustis, postmodum quoque Theodosio minore Arcadii filio, omni Gallia Hispaniaque peruagati sunt. Quæ verba eo libentius hic inserui, ut ex eorum specimine innotescat, quam supina fuerit auctoris ignorantia, qui Martialem Ausonii magistrum Petro, moxque sui oblitus, discipulum Valeriano Imperatori coævos facit. Quid quod Aptonium fratrem Ausonii, ejusque in Episcopatu successorem asserit? Inter quos, ducentos & quinquaginta annos intercessisse palam est. Quid etiam quod Martialem, & Ausonium Lemovicæ agentes navem conscendisse, & maritimo itinere Mauritaniam Santonum oppidum invisisse affirmat? Ait insuper auctor compendii illius, Engolismam urbem ab Wandalis septennio & mensibus sex obsessam, tandem nebula circumtectam, & ab oculis obsidentium ereptam, Numinis præsidio defensam esse, ipsosque Wandalos ibidem mutuo se ad internecionem confodisse. Quod quam a veritate alienum sit, ex Gregorio & Aimoino Gallicarum rerum scriptoribus constat: qui Wandalos tunc temporis per totam Galliam grassatos, insigniores quasque urbes funditus evertisse, postremoque apud Arelatem a Mario, cohortium Romanarum Præfecto, profligatos, auctores sunt: neque tam insigne miraculum (si usquam contigisset) reticuissent. Plane ridicula videri potest apud eumdem auctorem Angeli assertio, omnibus qui Christiani facti, & bene operati in cœmeterio divini Ausonii tumulati fuissent, vitam æternam pollicentis. His addo nonnulla miracula, quæ ibidem fusius recitata consulto omisi, aut uno verbo perstrinxi, quod omnino aniles fabellas olerent, nec rem Christianam promovere mihi visa sunt. Hæc te admonitum volui, benevole lector, [atque correctionem promittit.] ut intelligeres me non temere in meslem alienam manum injecisse. Scio (gratia Deo) quid veterum scriptis tribuendum sit, in his præcipue quæ ad religionem attinent. Vetum in re tam clara cœcutire non oportuit.

[9] Ita ille, anno MDLXXVI Kalendis Decembris, suum istud opusculum offerens Reverendo in Christo Patri & Domino Carolo a Bony, [itaque edidit Bosquetus ex Ms. ejus] Engolismensis Ecclesiæ Episcopo, per Epistolam dedicatoriam, quam, & simul Præfationem istam, ipsamque Vitam hactenus ineditas, Franciscus Bosquetius Prætor Narbonensis dignas censuit inferi suis Ecclesiæ Gallicanæ Historiis, anno MDCXXXVI editis, utpote scriptas ex sua de primis Galliæ Apostolis sententia: quam sententiam ab Henschenio nustro expensam, & pro verosimiliori acceptam vide ad diem XXX Aprilis, ubi de S. Eutropio, Santonensi Episcopo similis plane movetur quæstio. Nolo tamen dißimulare, pro contraria & Gallis paßim gratiori opinione extare viri æque ac Bosquetus eruditi. Petri de Marca, Epistolam ad Henricum Valesium, editam anno MDCLVIII, quæ nobis occasionem dabit denuo rem totam seposito nationali affectu, ad examen revocandi XXX Iunii ante Acta S. Martialis, tamquam magis proprio loco. Vbi si communis sententia pro qua Lemovicenses in prædicta Synodo velut pro aris ac focis pugnant, prævalere posse probetur; longius etiam ab ætate S. Martialis recedet ætas S. Ausonii. Nunc, quod hunc spectat propius considero verba accepta ex eodem, (ut Corlæus loquitur) Vitæ Compendio, quod antea nominabatur, Commentarius, qui circumfertur vice Legendæ; & cogor non sine admiratione credere, primigeniam Legendam Corlæo visam non esse, sed interpolatam dumtaxat ab aliquo, qui tum illa de Wandalis ex se adjecerit, tum alia quædam fortaßis immutarit (ut est septuagenaria ætas matris, cum vetus Legenda dicat, quod parentes Sancti sexaginta & sex annorum curriculis fructu ventris privati fuerint, [compendiū eorum secuti.] unde sequeretur ut minimum octogenariam matrem fuisse cum peperit) tum denique addiderit fabellam de cœmeterio, in eadem veteri Legenda non inveniendam, sed in Actis Sanctorum Hibernicorum nimis quam sæpe occurrentem; ut suspicari quis poßit, Compendii auctorem si non ex Hibernis, saltem fuisse ex Britannis Armoricis, eadem fere qua illi simplicitate nimia de Sanctis credere & scribere olim solitis. Nunc Corlæi compositionem exhibeamus, cum antiqua Legenda postea conferendam.

VITA NOVA
Auctore Francisco Corlæo.
Ex editione Francisci Bosqueti.

Ausonius Martyr, primus Episcopus Engolismensis in Aquitania (S.)

AUCTORE CORLÆO.

[1] Beatus Ausonius Mauritanæ Santonum oriundus fuit, [Natus parentibus Gentilibus,] nobili quidem genere secundum seculi dignitatem, Gentili tamen. Quippe Albinus ejus pater, loci Dominus, opibus & clientelis præpotens, majorum superstitionem secutus, nullam veri Dei notitiam habuerat: quamvis aliunde, & quantum paganica sinebat religio, vir bonus & prudens; qui satagens de filio, sic eum a prima ærate erudiendum curavit, ut præclaræ animi dotes jam inde a puero in illo apparerent, signa prænuntia eorum, quæ Deus postmodum in homine implevit. Nam quamvis primas inter coævos adolescentes, propter prærogativam honoris, teneret; sic se in mediis deliciis & voluptatum illecebris continebar, ut jam Christo regeneratus intelligi posset, purus & integer ab his vitiis, quibus illa ætas implicari solet. Multa illi circa socios benignitas, multa erga egenos caritas, multa erga superiores humilitas, & patientia vel ultra humanum modum; ut non mirum videri debeat, quomodo tam cito Christum animo conceperit, qui ultro se vetæ pretatis candidatum profitebatur.

[2] Vivebat tunc temporis, miraculis & sanctitate clarus, Martialis Lemovicum Episcopus; qui (si Gregorio Turonensi Episcopo credimus) durante Deciana persecutione, [sed a S. Martiale cū iis conversus,] cum sex aliis Episcopis ad prædicandum in Gallias missus fuerat. Ille boni Pastoris functus officio, ovile sibi commissum lustrando, vicinas urbes & locos circuibat, Burdegalam, Pictaviam, & Santonas. Qui cum Deo inspirante Mauritaniam venisset, hospitioque acceptus ab Albino & Eugenia uxore ejus Christum eis annuntiasset, ita protinus in eorum animis divini amoris ignis exarsit, ut statim abjectis idolis Christum profiterentur, baptismateque sancto cum filio & tota domo irrorata, Ausonium Martiali instituendum commendarent. Sicque adolescens Ausonius, famulatui veri Dei mancipatus, & sacræ doctrinæ factus auditor, non est credibile quantum in ea modici temporis spatio profecerit, [illi adhæsit:] qualis virtutum cumulus ei accesserit. Non illi curæ sunt opes, non prædives devolvenda hereditas, non sodalium familiaritas. Unus illi omnium instar Dominus Jesus, quem redamet & colat, pro cujus nomine paratus sit vel sanguinem effundere. Sed aliquantum post temporis admonitus in somniis, ut suos, inter quos plures adhuc gentilitas detinebat, religiosa solicitudine visitaret; de consensu magistri profectus patriam repedavit; multosque ex propinquis & popularibus suis ab idolorum servitute liberavit, eis prædicans Jesum Christum, & hunc crucifixum. Quæ Martialis intelligens, discipulo redeunte gratulatus, admonitusque Dominum Ausonii velle uti opera, impositis manibus & Diaconatus officio, eumdem circa urbes propinquas dimisit ad seminandum semen Euangelicum.

[3] Erat tunc temporis urbs Engolisma cum toto adjacenti pago idolis dedita, [Engolisma prædicans,] & sub ditione Imperii Romania Garrulo Præfecto administrabatur. Huc ergo divertit Ausonius, jecitque prima Ecclesiæ Engolismensis fundamenta, primus ea in urbe Christi Apostolus; occultus tamen initio propter metum Paganorum: Garrulo autem erat soror nomine Caliaga. Hæc cum ad marginem fluvii Carantonæ, radicem montis cui urbs imposita est allabentis, cum coævis puellis spatiaretur; erupit e fluviali specu sub specie draconis dæmon nequissimus, irruitque in pavidam virginem, & diu vexatam similem reddidit exanimi. Ecce puellæ corpus moribundum ferebatur fratri præsentandum; [Præfecti sororem a diabolo obsessam liberat:] cum ille miserandi casus jam factus certior, occurrit in via, deos suos objurgans. Fit concursus multitudinis, ingens lactus undique. Tum B. Ausonius, tempus advenisse intelligens, quo onus sibi commissum propalam exequeretur; plenus Spiritu sancto se in medio populi protulit, confisusque de superna virtute, & memor verborum Domini qui dixerat, Si quid petieritis Patrem in nomine meo, ille dabit vobis; ad Præfectum verba dirigens ait: Ne tristeris, Garrule; potens est Deus levare virginem ab immundo spiritu; sed & animas vestras, si consenseritis: crede, & liberabitur soror tua. Ad quem Garrulus: Quisnam deorum habet tantam potestatem? Et Ausonius: Dominus Jesus Christus, qui spiritibus dominatur. Et Garrulus: Quis est Dominus Jesus? Ausonius ait: Is est, quem prædicat potens in verbo & opere Martialis. Et ille: Ecce paratus sum credere, si fiat mihi secundum verbum tuum. Tunc beatus Apostolus, manibus in cœlum elatis, ait: Deus optime maxime, pater Domini nostri Jesu Christi, apud quem non impossibile est omne verbum; respice in faciem dilecti filii tui, qui reseratis inferi portis suos inde abducens, tenebrarum principem domuit; cui omne genu flectitur, cælestium, terrestrium, & infernorum; inque ejus reverentiam dignare hanc puellam, a persequente diabolo mundatam, vitæ meliori restituere; simulque excȩcatos cordis oculos populi hujus, radiis justitiæ tuæ illustrare; ut cognoscat te unum & verum esse Deum, datorem perennis vitæ æque ac mortalis. Additque apprehensa virginis manu; Adjuro te, immunde spiritus, in nomine Domini Jesu Christi, ut ab hac puellula innoxius recedas, & demergaris non reversurus in specum tuam. Quo dicto frendens ille, assumpta iterum draconis forma, videntibus cunctis prosiluit, inque fluvium demersus est; puella autem in pedes constitit, dans honorem Deo.

[4] Tunc Præfectus cum omni turba adstantis populi ait: Quid moraris, Ausoni, nos Christianos facere? Ecce servi Dei tui, & Dei nostri. Quibus ait Ausonius: Audite viri Engolismenses, conservi & cohæredes regni Dei; vidistis quæ Dominus Iesus per manus nostras facere dignatus est. Nos quidem ministri fuimus voluntatis ejus, ille vero auctor operis nostri; ut per hoc credatis, quia est Dominus omnipotens, qui fecit cælum & terram & omnia quæ in eis sunt; qui permisit inimico humani generis sathanæ, ut sub specie serpentis, quemadmodum & primis parentibus nostris, [& instructos baptizat:] vobis insidiaretur: hic serpens, qui Caliagæ vim injecit, diabolus est, quitamquam leo rugiens circuit vos, quærens quem devoret: huic Deus dedit potestatem nocendi immerenti virgini, ut per hoc liberemini in posterum ab illius servitute, cum intelligitis quam potens, pius, & misericors sit Dominus. Credite ergo in Deum, & ejus Filium Jesum Christum: credite in Spiritum paracletum: accipite sanctum baptisma, quo signati tuti sitis a serpente invisibili. Hisque dictis omnes in dicto fluvii margine lavacro regenerationis perluit. Quod audiens S. Martialis, qui Lemovicis mansionem faciebat, & quanta Dominus operatus fuisset per Apostolum suum; gratulabundus discipulo & novæ in Deo Ecclesiæ, venit Engolismam, ut animos adhuc infirmorum Deo stabiliret, [creatus Episcopus] confirmaretque adversus insidias non credentium Gentilium. Quo in loco cum per aliquos dies moratus fuisset, prædicans regnum Dei & cum idololatris disputans, videns non esse bonum fideles sine Pastore manere, ad instantiam eorum B. Ausonium eis præfecit, Episcopum, eique commendata Christi Ecclesia in propria reversus est.

[5] Jam vero sumpto Episcopatu, qualem vir Dei se, quantumque præstiterit, non est nostræ facultatis evolvere; [multas curat construi ecclesias,] quantumque animarum profectum fecerit, accurrentibus undique ex circumjacenti regione nobilibus & rusticis ad verbum Dei audiendum; adeo ut passim multæ erigerentur ecclesiæ, cum hactenus in illis regionibus nomen Christi pene inauditum fuisset. Inprimis pia & devota virgo, Garruli soror, quæ ab immundo spiritu liberata fuerat, adjunctis sibi aliquot nobilibus puellis virginitatem professa, locum, in quo orationi vacaret, a beato Episcopo meruit accipere extra urbem, a parte Occidentali ad primum lapidem, ubi & præstante fratre ædificare curavit ecclesiam. Ipse quoque Episcopus aliam fidelibus convocandis & sacris peragendis construxit intra urbem, parte meridionali prope muros, beatæ & incomparabili Virgini Mariæ consecratam, quam sub nomine S. Mariæ de Pagina ad nostra usque tempora reservavit. Sed & multa alia miracula B. Ausonium fecisse, retulit nobis antiquitas: inter quæ in villa Vernensi, [cæcum illuminat,] cæcum lumini restitutum narrat, Petragoreumque Sigilbertum, mansuefactione ursi ad fidem conversum, & plurima id genus; per quæ vir Dei prima ecclesiæ Engolismensis fundamenta jecit, quæ brevitatis amore prætereo.

[6] Sed nequaquam reticenda est virginis Calefagiæ historia, quæ nobili orta sanguine, abundabat opibus, [sanat fluxum sanguinis,] sanitate privata; quippe quæ perpetuo sanguinis fluxu laboraret. Ad hanc pervenerat fama eorum, quæ Dominus indies per Apostolum suum edebat miracula: nec mora, jubet parari rhedam, quam plena spei bonæ consecravit aditura virum; in ipsoque instanti, fluxus ejus sedatus est. Assidebat illi comes Arcadius, qui a proposito dimovere puellam conabatur, docens quanta in medicis & sortilegiis impendisset; inveteratum morbum nulla ope sanari posse. Cum ecce ipse morbus Arcadium invadit: ita ut qui nuper incolumis dominæ de medico detrectabat, jam ultro æger ad vota usque eum concupisceret. Quid amplius? Convenit Ausonium Calefagia, ei sistitur Arcadius moribundus; hic præ infidelitate sua, illa jam dudum per fidem a morbo sæviente mundata: hic reatum fatetur, opem implorat; illa fidem augeri, confirmarique valetudinem efflagitat: uterque voti fit compos, mundatur uterque, mentemque sanam in corpore accipit sano: fiunt Christianæ Calefagia & Arcadius (dispari tamen gratia) & tota Calefagiæ familia. Ab illoque tempore dicta virgo, patriæ & suorum oblita, Dei servitio mancipata est: comesque Caliagæ individua facta, ambæ virgines calore fidei accensæ, ambæ sacri velaminis benedictionem expectantes.

[7] Virgines ergo Caliaga & Calefagia cum cœtu nobilium puellarum vacabant orationi & jejuniis, tam mente quam corpore reclusæ in ædicula ad id consecrata, & a beato Episcopo concessa, ad primum urbis lapidem, ut dictum est, [Virgines in cœnobiolo Deo consecrat:] virginitatem quidem jam dudum professæ, sed nondum velatæ, quod exequi vir Dei differebat, quoad eorum perseverantiam & zelum cognosceret. Quo demum perspecto, die ad id destinata, convocato populo introduci virgines jubet, & quid peterent interrogat. Dicentibus illis, se cupere Domino consecrari; imponens velamen super caput earum & comitantium virginum, eis benedixit, dicens: Deus plasmator corporum, efflator animarum, qui ætatis aut sexus acceptionem non habes, nec ullam conditionem gratia tua ducis indignam; sed omnium æqualis es creator ac redemptor; tu has famulas tuas, quas ex omni numero gregis bonus pastor ad conservandam coronam perpetuæ virginitatis eligere dignatus es, & quæ futuris seculis illis succedent in hac domo tua virgines, tuæ protectionis scuto circumtege; ut vincentes carnis illecebras & mortalia connubia respuentes, insolubilem filii tui Domini nostri Jesu Christi copulam mereantur. His petimus, Domine, arma suggeras, non carnalia, sed spiritus virtute potentia, ut in earum corpore te muniente non possit dominari peccatum; atq; sub tua gratia vivere cupientibus, nihil sibi humani generis hostis de his vasis jam tuo nomini consecratis valeat vindicare; omnem etiam genuinum calorem imber gratiæ tuæ cȩlestis extinguat, lumen vero perpetuæ castitatis accendat; facies scandalis pudica non patear, nec incautis negligentia occasionem prȩbeat delinquendi, sitq; in his cauta virginitas, ornata pariter & armata fide integra, spe certa, & caritate sincera; ut prȩparatis animis ad continentiam virtus tanta præstetur, quæ superet diaboli universa figmenta, præsentia contemnendo futura sectetur, jejunia epulis præferat, lectiones sacras choreis anteponat; ut orationibus pastæ, eruditionibus expletæ, vigiliis recreatæ, opus gratiæ virginalis exerceant: his virtutum armis has famulas tuas interius exteriusque communiens, præsta inoffensum cursum virginitatis, ut hunc implere per Dominum Jesum Christum valeant, cum quo est tibi honor & gloria in Spiritu sancto, nunc & semper, & in secula seculorum. Cumque dixissent Amen, confectis mysteriis eas dimisit.

[8] Ceterum de moribus ejus, quanta cum humilitate pater cum filiis, pastor cum ovibus conversatus fuerit; quanta ejus gravitas in implenda Episcopali dignitate, in emendandis vitiis auctoritas; qualis fides, zelus, & omnium virtutum exemplum in eo apparuerit, [omni virtutum gensre claret,] si vellemus dicere, victi materiæ mole succumberemus. Nam etsi facta illius explicari verbis utcumque possint, interiorem vitam illius, & quotidianam conversationem, abstinentiam in jejuniis, perseverantiam in vigiliis & orationibus, in ærumnis constantiam, animum cælo semper intentum, nullumque vacuum ab opere Dei tempus, nulla unquam explicabit oratio. Nemo unquam illum vidit fractum, nemo commotum, nemo mœrentem, nemo ridentem: unus idemque semper, cælestem quodammodo lætitiam vultu præferens. Nihil in illius ore nisi Christus, nihil in corde nisi pietas, pax, & misericordia. Sermo illius, omnes mundi hujus illecebras & onera relinquenda, abnegandos nosmetipsos, Christum insequendum. Jam quid ille pro spe æternitatis non pertulerit, famis, vigiliarum, nuditatum, jejuniorum? quæ non senserit invidorum opprobria gentilium, infestationes? quid non sustinuerit laborum, pro irriganda Domini quam plantaverat vinea? Hæc cum vir Dei jam per aliquot annos fecisset, feliciter functus Episcopali officio; providissetque pater sedulus Ecclesiis sub specula ejus degentibus, Presbyteros, Diaconos, & Pastores; pius Dominus, ærumnarum ejus misertus, finem illi per gloriosum martyrii exitum imponere voluit, qui contigit in hunc modum.

[10] Olim populi erant superioris Germaniæ Wandali, gens barbara, cæde & rapina victitans, qui persæpe in Gallias aliasque Imperii Romani partes irruptionem fecerunt. Prima illorum irruptio fuit tempore Valeriani & Galieni Imperatorum, anno salutis circiter ducentesimo sexagesimo, Duce Chroco: ejus gesta nefaria, & vitam paulo altius repetere non abs re esse existimo. [in irruptione Wandalorum Duce Chroco,] Hic vere Scytha natione & moribus, nihil præter sanguinem & cædes spirans, aliquando a matre (non absimilis naturæ femina) quæsiisse fertur, qua re potissimum æternam famam inter mortales sibi parare posset. Dicente illa perpetuum nomen sibi comparaturum, si quæque præclara famosaque ædificia, urbesque ipsas cum habitatoribus funditus everteret; adjuncta sibi sui generis perditorum hominum manu non modica, transversaque Germania, Gallias adortus est, jam inde a tempore Julii Cæsaris alta in pace degentes, nec sibi quidquam metuentes. Et primo apud Moguntiam (ut verbis Aimoini historici utar) ponte transiens, ipsam urbem miserabiliter delevit: inde iter ad Metensem urbem deflexit, cujus muri nocte, quæ diem adventus ejus præcedebat, divino nutu sponte ruentes, viam irrupturis aperuerunt. Incertum utrum hanc divina dignatio flagitiosis & impœnitentibus invexerit calamitatem civibus, an forte, ut infandissimi homicidæ justa acceleraretur perditio, quo cælestia putans opitulari sibi suffragia, eo contenderet audacius ubi impii ausus merita lueret supplicia. Civibus denique Metensibus usque ad internecionem deletis, Treviros properat: inde universas Gallias pervagatur, præcipuasque urbes, insignesque antiquitate aut opere ædes funditus subvertit: inter quas fuit & delubrum illud apud Arvernos celebratissimum, quod Gallica lingua Vasso appellatum memoriæ tradit Gregorius Turonum Episcopus. Fuit quoque ista urbs Engolisma, pluresque aliæ non ignobiles civitates, quibus incensis & dirutis, filius hic perditionis, nefandi patrator sceleris Chrocus, cum tandem Arelatum urbem pervenisset, interceptus a Mario Narbonensis provinciæ Præfecto, deleto exercitu comprehenditur: perque urbes, quas everterat, ludibrio circumductus, immanis hostis omnium tormentorum genere excruciatus, pœnas, quas immerentibus populis inflixerat, miseranda morte luit.

[11] Urbs ergo Engolisma ab Wandalis obsessa est, [& Engolisma ab iis obsessa,] in quam vicinarum regionum incolæ se cum suis receperant, scilicet munita arte & natura & loco, Nec ea statim Chrocus potitus est, tam acriter resistentibus civibus, & pro salute & liberis sacrisque ipsis depugnantibus, quam insolenter urgente hoste immanissimo. Hic omni arte & dolis oppugnabat pavidam civitatem: tuebantur se cives loci opportunitate, seseque intra murorum claustra continebant, omni illis intercluso exitu. Pius imprimis Episcopus, non tantum armis fidei se tegens, indesinenter pro populo preces & lacrymas fundebat ad Dominum. Sed & muros circuibat, conveniebat unumquemque, monebatque ut forti animo crudelem Christiani nominis hostem propulsarent. Denique tam Ducis providi, quam boni Pastoris fungebatur officio, parans ipse pro ovibus animam dare. Verum cum jam tamdiu protracta fuisset obsidio, ut cibaria obsessis penitus defecissent; Ausonius, nullum amplius esse resistendi locum intelligens, [consolatur cives:] populum convocat & solatur, dicens: Carissimi fratres, multifariam Deus populum suum affligi permittit, aliquando ad gloriam nominis sui, sæpius ut probet castigetque. Quoquo modo sit, laudandus Dominus, voluntatique ejus obsequendum est. Ne turbemini ergo de ruina vestræ urbis: si nostri causa hæc accidunt, peccatores sumus graviora merentes; si Deo nos nostraque gloriæ suæ inservire placet, quis illi invidebit, quando ipsius opus sumus? quis non gaudebit, quod dignus habitus sit pro nomine Jesu contumeliam pati? Soli non sumus, quos visitavit Deus; ecce tota fere Gallia pari calamitate perculsa, tradente Domino, in manus impiorum pervenit: Meliores non sumus fratribus nostris, omnes inique egimus, inveximusque iram Dei super nos: sed pius & misericors Dominus quærentibus eum. Cedendum itaque est tempori, parendum Dei ordinationi, deprecandus hostis si forte vestri misereatur. Hominem conveniamus; ecce præibo vos: quantum ad me attinet certus sum non vitaturum hostiles manus: sed & cupio dissolvi & esse cum Christo, cupio pro vobis victima fieri. Nam expedit aliquando ut unus moriatur pro multis. Expedit ut unius sanguine truculenti Chroci ira satietur, ne tota hæc plebs pereat. Sinite jam testem me esse apud hostes fidei eorum quæ annuntiavi vobis, ut & credatis, quia vera dixi.

[12] Hæc illo dicente dolor & luctus invasit mœrentem populum. Eia, dicebat, cur nos Pater deseris, aut cui nos desolatos relinquis? [accedit ad Chrocum:] Invadent gregem tuum lupi rapaces, & quis eos perculso Pastore prohibebit? Tunc ille conversus ad Dominum ait: Domine si adhuc populo tuo sum necessarius, non recusabo laborem, fiat voluntas tua. Deinde ad populum ait: Filioli, non jam estis ovile meum, sed Christi; ille providebit gregi suo, eamus. Assumpraque plebe, Pontificalibus indutus ornamentis, Cleroq; comitatus, processit ad portam urbis Orientalem, quæ Petragorica nuncupatur, ubi Chrocum habere tentoria sciebat: & reserata porta signum hosti dedit velle se eum alloqui. Ecce ille advolat, stipatus denso suorum agmine, plenus minarum, sanguinem ore spirans: cui b. Ausonius ait. Invictissime Rex, Deus propter delicta tradidit tibi nos: tu homo memineris nos homines esse: si in te quidpiam peccatum est, Ego sum, Ego sum, qui testis tibi obsistere volui. Ipse sum, qui peccavi; parce innocenti plebi, condona furorem tuum supplicibus. Cui Chrocus: Esne ille impietatis Christianæ assertor, qui consiliis meis tamdiu obstitisti? Qui plebeculam hanc vanis Dei tui deliramentis insascinasti? Num scis me esse Deum & deorum nuntium? Ausonius dixit: Christianus sum, & Episcopus, [fidem professus occiditur,] novi unicum & verum Deum, qui fecit cælum & terram; huic nos Christiani deservimus, hunc deprecamur diebus & noctibus pro nobis, & pro te ipso, Rex, & pro omnibus hominibus. Chrocus dixit: in hac ergo voluntate perseveras? Ausonius dixit: Bona voluntas, quæ Deum novit, mutari non potest. Chrocus ait: Da honorē diis immortalibus. Ausonius dixit: Non faciam. Chrocus ait: Ergo morierus. Ausonius respondit: Fac quod libitum est, in re tam injusta nulla est consolatio. Tunc Chrocus eum apprehendi, & capite plecti jussit. Et ita beatus Episcopus passus est, ejusque corpus clam sublatum a Caliaga & Calefagia virginibus, [sepelitur.] inque constructo ab his delubro sepultum a parte septentrionali non longe a porta. Passus est autem beatissimus Ausonius Martyr die XI Kalendas Junii, Galieno imperante, regnante vero Domino nostro Jesu Christo in secula seculorum. Amen.

ANNOTATIO.


Habes, lector, compositionem novam Corlæi, si non veram, [Verisimilitudo talis narrationis,] saltem majori ex parte similem veræ, quatenus in ea nihil insulsum, nihil certiori veritati evidenter repugnans; modo patienter ferant Lemovicenses S. Ausonium sub Chroco passum, discipulum dici S. Martialis; vel Engolismenses sinant, pro Martiali accipi quemcumque ejus successorem. Facile autem excusabis, quod pro Alemannis sive Suevis, quorum Rex fuit Chrocus, nominentur Wandali; sicuti pro Wandalis quandoque nominantur Hunni; confundentibus Auctoribus nomina Barbarorum, quiGallias succeßive populati sunt. Garruli Præfecti nomen, risum movere alicui posset, qui nesciret Tetricos, Injuriosos, & alios æquæ infaustæ appellationis plures, in Historia ecclesiastica Galliarum citra controversiam legi. Caliaga & Calefagia, [facile a quibusdā scrupulis expeditur:] vera quoque nomina esse potuerunt, licet vulgari usu, a primigenia Græcæ formationis rectitudine aliquantum detorta. Græcis autem vel Latinis nominibus, seculo in quo versamur III, sic usos Aquitanos, ut barbararum ex veteri Gallicana lingua, tunc prorsus abolita, nomenclationum nulla uspiam appareant vestigia, in confesso est. Quomodo igitur, inquies, recipietur Sygilbertus ille Petragoricensis, Francicæ procul dubio seu Teutonicæ originis nomen, æquæ ac nomen Gratulfi, inter nominandos intra Ausonii Presbyteros recensiti? Dicetur; hujusmodi appellationes, in Gallias eatenus intactas a Barbaris, potuisse irrepere, saltem paucas, occasione Legionum Romanarum, a custodia Rhenani limitis redeuntium, quibus ex ipsis Barbaris admixti aliqui Romanis adhæserint: & sic etiam isti scrupulo occurretur.

Restat tamen ut videamus, utrum, posita & admissa, quam Corlæus Actis S. Ausonii induxit, veri similitudine, resecando manifeste falsa; cetera debeant, aut saltem prudenter poßint recipi ut vera. Ego Corlæo atque Bosquetio multum defero: tamen, salva unicuique aliter judicandilibertate, censeo; complures quidem fabulas, Sanctorum vetustiorum Vitis, [ne tamen illa fidem obtineat ut vera,] post aliquot seculorum decursum compositis, temere admixtas, & ab hominibus simplicibus bona fide traditas posteris, habere aliquod in vera historia fundamentum; proinde non inutiliter ea quæ veri speciem habent a manifesto falsis secerni per conjecturam (quod & nos sæpe conamur facere) sed conjecturam hanc eatenus solum esse probandam, quatenus ut conjectura profertur, non autem ut certa historia. Cum vero ab Officiis divinis aliisque rebus sacris conveniat abesse, non solum manifestam falsitatem, sed etiam justam illius prudentemque formidinem; numquid non longe consultius foret, de Sanctis, de quorum Vitæ gestis, nihil ut verum dici nisi per conjecturam potest, nullas proprias Lectiones usurpari, aut pro concione exponi populo; [obstat fabulositas Legendæ veteris, quæ ideo in lucem datur.] sed omnia de Communi dici ac fieri? Tunc autem jure prudenterque formidamus, ne quid omnino gratis confictum sit, licet alioqui non ab simile vero; cum ejus nullæ aliunde habetur notitia, quam ex narrationibus manifesto fabulosis. Talem autem esse veterem S. Ausonii Legendam, adeoque nihil omnino ei tuto credi, ut intelligas; sicut alias quandoque, sic etiam hic expedit, originalem textum protrahi in lucem; qui quamdiu latet, nequit prudens ferri judicium de accepta inde relatione, & dißimulante omnia quæ possent rem suspectam facere. Prius tamen quam veteremLegendam exhibeam, monitum te velim; non eo primitus ordine, quo nunc invenitur, scriptam videri: sed cum esset in Lectiones pro die festo & Octavas partienda, placuisse ut in festo recitaretur quod in Legenda primum erat & ultimum, de nativitate, ordinatione & paßione Sancti: postea vero per Octavam miracula. Quomodo cum deinde consequenter, absque Responsoriis intercurrentibus, seorsim descripta esset Legenda, apparuit ordo, ut nunc est, perturbatus. Nolo tamen ex hac tam verosimili conjectura mutare quidquam.

VETUS LEGENDA APOCRYPHA
Ex antiquo Ms. monasterii S. Ausonii.

Ausonius Martyr, primus Episcopus Engolismensis in Aquitania (S.)

BHL Number: 0828

EX MS.

[1] Sanctus tam Deo quam hominibus placitus Ausonius, in territorii Aquitanici oppido, quod dicitur Mauritania, [Gentilibus & sterilibus parentibus] præsentis seculi sumpsit exordium; parentibus juxta originis dignitatem genere clarissimis, gentilitatis tamen erroribus adhuc implicatis. Verum quia juxta Euangelicam vocem, potens est Deus ex lapidibus suscitare filios Abrahæ; iidem parentes, spiritus divini timore succensi, cœperunt despectis idolorum culturis creatori potius servire, quam creaturæ. Albinus igitur sancti viri genitor, mater vero Eugenia, sexaginta & sex annorum curriculis fructu ventris privati, quotidianis Dominum exorabant precibus, quatenus eis sobolem dare dignaretur. Hæc iis precibus proinde continuis orantibus, directus divinitus [Angelus est] luce clara conspicuus, cujus fulgore perterriti, penitus nihil poterant loqui, quique eos ita cœpit alloqui: Ne timueritis, quoniam exaudita est oratio vestra. Agnoscentes autem vocem Angeli, [ab Angelo proles promittitur:] cœperunt glorificare Deum, dicentes, Vere Dominus Angelum suum misit nobis, cujus exhortatione roborati, novimus petitionem nostram a Deo exauditam. Talia illis perorantibus, Angelus Domini benedicens eis, disparuit protinus. Confirmati igitur simul allocutione & Angelica benedictione, tertia post hæc noctis quiete, ejus munere de quo dicitur, Omne datum optimum & omne donum perfectum de sursum est; Eugenia, tunc temporis nobilissima matrona, concipiens duplici secundata partu, duplicibus se postmodum gavisa est muneribus ditatam, dum in uno partu gemellis ditata est filiorum proventibus. [Iac. 1, 17] Paululum igitur ante partum iterum adest Angelus Domini, [quæ eis gemina nascitur.] & ita mulierem allo quitur: Eugenia! Cui illa respondit; Quis es Domine: Ad hæc ille. Ego sum, inquit, Angelus Domini, missus ad te. Et adjecit; Antequam noctis hujus caligo in lucem prorumpat, noveris te geminos filios parituram, quorum alter Ausonius, alter nuncupabitur Aptonius, in tutelam & salvationem Mauritaniæ, ac totius patriæ istius. His Angelicis venerabilis femina roborata sermonibus, juxta condictum, paulo ante lucem geminos enixa est filios.

[2] Succedentibus autem temporibus, cum necdum Christianæ Religionis documentis Galliarum sive Aquitanorum provinciæ illustrarentur; ne ignorantiæ tenebris diutius circumfunderentur, accidit B. Petrum, Apostolorum Principiem, diversis Italiæ atque Galliæ urbibus diversos destinasse Antistites: qui divini verbi semina gentilibus erogantes, [A S. Petro missus Lemovicas Martialis,] eorum corda ad sensus bonorum operum reddendos vomere prædicationis exararent, & exarando ad fidei segetes referendas animarent. Inter ceteros vero imo super ceteros, Galliarum urbi florentissimæ tunc temporis, quæ dicitur Lemovicas, primum misit Antistitem, egregium per omnia Martialem, qui verbo prædicationis, cooperantibus miraculorum signis, Gentilium feritatem in divini cultus converteret mollitiem. Cujus celeberrimæ prædicationis fama, clarissimus, de quo nobis est sermo, vir, Albinus scilicet ac illius illustris conjux Eugenia, id quod coluerant execrantes, [omnes baptizat:] cum jam cordis fide credidissent ad justitiam, ore autem necdum in publico consiterentur ad salutem, cum maximo rerum suarum apparatu, cum filiis suis atque familia copiosa, ad B. Martialem accelerant. Iis igitur viam ingressis, nutu Dei miserantis, obviam facti sunt B. Martiali, qui tunc Burdigalensium & Mauritaniæ confinia gratia prædicationis adire properabat; [Albini filios Engolismam ducit,] cui clarissimus Albinus & uxor ejus Eugenia, pedibus illius advoluti, clamare cœperunt, dicentes, Obsecramus te, beatissime & magister bone, ut baptizare digneris nos & filios nostros omnemque familiam domus nostræ, acceptis a nobis munerum speciebus quamplurimis auri & argenti, purpureis quoque vestibus ac sericis. His auditis vocibus, egregius Martialis tam pueros quam eorum genitores omnemque familiam, in fide & nomine salutiferæ Trinitatis, baptizavit. Postquam autem confirmati sunt in fide Domini Albinus & uxor ejus Eugenia, B. Martialis, sumptis secum duobus prædictorum filiis, Ausonio videlicet & Aptonio, Burdigalam urbem expetiit; Prædicante vero eo, [Ausonium Episcopum ordinat.] multi credentes Christo, baptizati sunt in remissionem peccatorum. Consilio initio prædictus Christi Pontifex Martialis, quia tunc temporis vicina sibi urbs Engolismensium pagano subjecta videbatur errori, præsertim cum nec tum ei Pontificalis constituta esset persona, quæ prædicatione sua eam ad Christum converteret; assumpto Ausonio ad civitatem, de qua loquimur, properare cœpit; ingressique sunt ejusdem urbis territorium. Cumque illi civitati euangelizassent, & innumeram multitudinem Christi fidei subjugassent; Dei prævia gratia, concordi favore populi, prædictæ urbi B. Martialis inthronizavit Deo per omnia placitum Ausonium, præcipiens ei ut Pastoralem Ecclesiæ curam gereret, & pro ovibus sibi commissis, si necesse esset, animam ponere non dubitaret. Quibus consummatis B. Martialis ad urbem Lemovicam regrederetur, gaudens & exultans in Domino, quod Ecclesiæ Dei præfecisset Pontificem, & gregi Pastorem.

[3] Tempore illo quo quædam infidelium persecutio, e Germaniæ finibus egressa, Gallias populabatur; prædictæ gentis Rex cum exercitu validissimo Engolismæ astitit, [Hic obsessa a barbaris urbe,] eamque septem continuis annis & mensibus sex obsedit. Beatus vero Ausonius cum Germano suo Aptonio quotidie in ecclesia Dei orationibus vacabat, postulans a Deo, ut populus Christianus ab eo mereretur defendi. Fames autem gavissima civitatem obtinuerat, ac cives vehementer beato viro imminebant, dicentes, magis se velle inimicis tradere, quam fame perire: quos vir Dei dissimulanter differebat, & ea die interim Missarum solennia celebravit. Interea sole occumbente & nocte succedente, cœpit beatus Præsul optatam tamdiu & præmeditatam desiderare Martyrii coronam. Hæc eo volente, Angelus Domini apparuit ei, & dixit; Ausoni, cum primum venturi diei aurora apparuerit, procede ad portam Orientalem istius urbis cum paucis tuorum; ego etenim ero tecum. Sum autem Angelus a Deo missus, ut annuntiem tibi cuncta quæ ventura sunt tibi die crastina; ministros vero tuos festinanter ad Regem dirige, [eam dedere jussus ab Angelo,] qui subtradendam hanc urbem denuntient. Fecit vir beatus sicut Angelus ei intimaverat: & missis ad Regem nuntiis de urbis traditione insinuat; qui his auditis lætus admodum efficitur. Nec sic tamen furor animi ejus a beati Pontificis interfectione placari potuit: dixitque nuntiis, Ubi est Ausonius, auctor maleficiorum? Qui ajunt; Ecce ad portam Orientalem istius urbis. Qui confestim sumptis militibus illuc properat, invenitque sanctum Dei ibi sedentem. Volens autem Deus parcere civitati, & plebi Christianæ in ea commoranti, nebula densissima urbem cooperuit, in tantum ut ne vestigium quidem ullum muri ipsius inspicere potuissent. Interea dum S. Ausonius Angelo Domini præcedente ad sinistram urbis partem forinsecus deambularet, [egreditur & capite plectitur.] obvius ei prædicti Regis gladiator extitit, qui Christiano habitu eum amictum intuens, illico abstracto gladio caput illius amputavit. Secutum est vero magnum & celeberrimum miraculum; nam prædictus Rex ejusque exercitus, instinctu dȩmoniaco in furorem versi, in seipsos irruentes, usque ad interemptionem magna se strage occisionis prostraverunt. Angelus vero Domini apprehensum caput beati Martyris posuit illud in ipsius brachiis, dicens, Sequere me. Secutus autem Angelum Domini, cum jam passibus septuaginta sex a loco decollationis caput deportasset, substitit, jubente Angelo, ut, sibi tumularia ibi fieret sepultura. Quem locum idem Angelus per gyrum circumiens benedicendo sanctificavit, & sanctificando benedixit: quo in loco, præstante Domino, innumerabilia deinceps patrata sunt miracula. a

[4] Illis temporibus his in partibus quidam Regii honoris, nomine Garrulus, Reipublicæ dominabatur, potentia nimirum prævalidus. [Garrulus Dux Gentilis,] Quo appropinquante ex more ad civitatem timor invasit populum, metuentem ne in se sæviret, si diis suis non immolaret. Quos sanctus consolans Ausonius, ita alloquitur; Videte, filii mei, amatores Christi, ne timeatis, neque paveatis minas Ducis iniqui, neque colatis vana & superstitiosa idola, quæ colunt satellites ejus. Interea die post hæc tertia adveniens prȩdictus Garrulus a partibus Galliarum aliis, ad urbem devenit Engolismam, quam ut ingressus est, continuo suggesserunt ei cuncta quæ beatus Martialis in eadem urbe gesserat, & qualiter in ea populis degentibus quemdam hominem suæ sectæ superposuerat, Ausonium nomine, quem Episcopum nominant. Hæc audiens Garrulus, iracundiæ furore succensus, [Ausonium sibi sisti jubet:] talia sibi dicentribus ait; Quisnam est, inquit, Ausonius? At illi ajunt, Filius extitit Albini Senatoris, genere nobilissimi, cujus uxor & istius mater genere clarissima fuit Eugenia. His dictis jussit Rex eum adduci ad se; euotes autem ministri pervenerunt ad locum, ubi Pontifex morabatur; quem unus ex militibus nomine Herculius ita alloquitur; Præcepto Regali ad te directi sumus, quatenus ad aulam accedas Regiam, responsum redditurus; quisnam te huc adduxerit, quisve hujus civitatis curam tibi commiserit. Cui Beatus respondit Ausonius; Dominus in cælo paravit sedem suam, & regnum ejus omnibus dominabitur, Herculius, ait, Quis est iste Dominus? B Ausonius ait, Creator & conditor cæli & terræ & omnium Creaturarum, quique propter nos, [quod facturus miles obsidetur a dæmone.] & propter nostram salutem descendit de cælo, ut nos a potestate diaboli liberaret, & vitam æternam in cælis conferret. Hæc audiens Herculius, & dicta sancti viri irridens, Deoq; non dans honorem, illico a diabolo arreptus cœpit dentibus fremendo se dilaniare, omnesque quos cursu assequi poterat scissis vestibus discerpere, baculoque quem tunc forte gerebat graviter cædere, Qua de re milites coacti, fortibus funium ligaminibus brachia manusque illi strinxerunt, ita ut ex unguis ejus sanguis effunderetur, sicque Regiis eum sistunt obtutibus. Quē cum intuitus esset, cœpit socios ipsius inquirere, qualiter hoc ei acciderit. Cui illi responderunt; Scis, optime Ducum, a te nos cum eo missos ad Ausonium, quatenus illum conspectui tuo sisteremus; quem cum hic prior allocutus fuisset, & in multa pertraheretur confabulatio, subito arreptum tum eum vidimus a dæmone, qui ita eum, ut videtis, vexat.

[5] Dux hæc audiens, missis iterum apparitoribus jussit sancti in sibi sisti Ausonium, cui & ait: Quis sis & unde adveneris, [Ipse Dux visu & loquela privatus,] cujusq; progenie ortus sis, quove censearis nomine, ne moreris pandere. Ad quem B. Ausonius, Patre, inquit, progenitus sum Albino, matreque Eugenia; ipse Ausonius vocor, & fidem Christianæ Religionis toto corde veneror & amplector. Hæc audiens Dux, ministris imperat vinciri eum manibus & pedibus, & projici in carcerem, ubi noctis obscuritatem umbrarum densitas obscuraret. Ministris hæc præparantibus, B. Ausonius dixit Regi, Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanæ sunt; oculi Domini super justos, & aures ejus in preces eorum. Hæc dicente beato viro, statim Dux oculorum lumine simul & linguæ officio privatur. Cernens talia beatus Pontifex, cœpit dicere his qui cum eo erant; Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. [Psal. 127] Interim B. Ausonius Dominum exoravit, permanente Regis cæcitate, ut lingua ad loquendum solveretur; quod & factum est, licet adhuc in incredulitate persisteret. Tunc Garrulus dixit ad beatos germanos, Ausoniū scilicet & Aptonium; quem Deum colitis? Responderunt, Credimus in Deum Patrem omnipotentem, [indeq; conversus,] Jesum quoque Christum, &c. Garrulus dixit, Si hæc vera esse scirem, absque ulla dubietate Christo vestro crederem, & baptismum perciperem. Responderunt viri sancti; Fiducialiter tibi pollicemur, quia mox ut baptismo lotus fueris absque mora sanaberis. Cum hæc dixissent, apparuit super eos lux de cælo, & cum luce vox dicens, Ausoni, fiduciam habe in me, quia quæcumque petieris a me impetrabis. Hanc vocem audiens Dux, simulque splendorem qui refulserat sentiens, ait; Quæ est ista lux? Responderunt ei fratres; Lux est incomparabilis, qua circumdedit Deus servos suos; unde si credis ex toto corde filium Dei Dominum nostrum Jesum Christum salutem tibi posse conferre, & omnium peccatorum tuorum Indulgentiam tibi concedere, & lumen oculorum tibi negatum reddere, ore confitere. Garrulus respondit, Ego indulgentiam solam dari peccatis meis desidero, & credo Jesum Christum filium Dei esse & Salvatorem mundi. Et his dictis, aperti sunt oculi ejus, cœpitq; clarissime videre; provolutusque pedibus S. Ausonii, cœpit eos osculari; clamans & dicens, Vere Deus est Christus, quem colunt isti. Et ait ad B. Ausonium; O Pater beatissime, dignare mihi sanctæ regenerationis lavacrum dare in nomine Domini Jesu Christi. Accepta igitur aqua B. Ausonius & sanctificata, [cum omni populo baptizatur,] baptizavit prædictum Ducem sub trina im nersione catholicæ fidei, suscipiente eum a fonte B. Aptonio; batizato vero Duce baptizati sunt in domo ejus utriusque sexus mille sexcenti septuaginti quatuor. Quibus peractis Dux Garrulus, missis veredariis per omnem regionem propriæ ditionis, jussit ut si quis non acquiesceret baptizari, sententia plecteretur capitali. Crastina vero illucescente die, baptizati sunt in urbe Engolisina fere tria millia, exceptis parvulis & mulieribus: & postmodum BB Ausonius & Aptonius gaudentes & lætantes baptizaverunt eo die plebem civitatis, a minimo usque ad maximum, confirmantes populum in fide & nomine Trinitatis. bPosthæc Garrulus, proficiens quotidie in operibus bonis, die noctuque exercebatur in Lege Domini, jejuniis, vigiliis atque orationibus jugiter intentus: eleemosynis vero ita erat deditus, ut alicui ex prioribus Patribus coæquari dignus esset. [& pie moritur.] His illo intento studiis bonorum operum adest Dominus, remuneraturus servum suum, quem serorino dignaretur ditare denario. Sciens autem idem pius vir imminere diem obitus sui, beatum ad se jussit accersiri Ausonium protinus, ac dixit ei; Famule Dei ac Pastor animarum in Christo credentium, novi imminere diem transitus mei, & idcirco adsis mihi protector in orationibus tuis; ne gaudeat super me inimicus meus, ne quando dicat prævalui adversus eum. Accipe igitur omnem divitiarum varietatem, in auro atque argento & ceteris speciebus, & divide ea tuis ecclesiis & pauperibus; quatenus in hos usus erogata pecunia, saluti animæ meæ proficiat. Hæc eo dicente & ultimo spiritu jam deficiente, audita est in aëre vox Angelorum, hymnum Deo canentium & exitum illius præstolantium. Igitur post annos conversionis tres & menses sex, felix Garruli Ducis anima, vinculis corporis absoluta, ad cælum migravit, quarto Kalendarum Septembrium die; ab Angelis feliciter suscepta, ac in Paradiso Sanctis omnibus sociata. Quo in pace suscepto, B. Ausonius more sibi solito pastorali invigilabat cura, solicitus ne maligni insidiatoris versutia, aliqua dominico gregi inferret damna. c

[6] Temporibus B. Ausonii martyris & primi Engolismensis Episcopi, extitit quædam puella, [Calfagia hæmorrhœa patiens,] genere nobilissima, opibus referta, nomine Calfagia, quæ per annos duodecim sanguinis flaxum perpessa, in medicos maximam substantiam consumpserat, qui nihil ei penitus profecerant. Auditu ergo comperta B. Ausonii fama, servis ac ministris suis imperat, ut parato sibi vehiculo, ad hominem Dei eam perducerent, quatenus illius suffragantibus meritis, ab eo quo detinebatur sanaretur fluxu sanguinis. Sed hæc illa inter apparatum dicente, subito mirum in modum, fluxus sanguinis ejus stetit; quod illa sentiens exclamavit voce magna, & dixit; [subito sanatur,] Vere non est alius Deus, præter eum, quem colunt Ausonius & Aptonius. Igitur cum maximo auri atque argenti pondere ambulante ea cum servis suis; quidam ex eis, pravæ mentis insania instigatus, nomine Arcadius, ait ad eam: Ecce, Domina, fere omnes opes tuas in medicis & maleficis insumpsisti, qui nihil tibi profecerunt; in vanum ergo ad hos viros iter agis, qui postquam eos donis tuis ditaveris, penitus nihil tibi proficient. Hæc eo dicente, protinus ipse fons sanguinis effusus est in Arcadium; quod videntes conservi, [morbo in famulum blasphemis transeunta:] timore perculsi non modico dicebant; Vere non est alius Deus in universa terra, nisi quem prædicant Ausonius & Aptonius. Imponentes autem Arcadium vehiculo, deduxerunt eum ante prȩsentiam Pontificis. Verum illorum domina prædicta calfagia puella, præcedens eos, prior accessit ad Episcopum; & procidens ad pedes ejus, dixit, Famule Dei Ausoni, jube me baptizari, antequam huc appropiet Arcadius servus meus, cujus in corpus, pravitate sua exigente, sanguinis fluxus effusus est. B vero Ausonius, audiens verba ejus, & fidem & devotionem illius admiratus, [qui, baptizata illa] ait ad eam; Calfagia, si ex toto corde credideris, omnia quæcumque petieris a Deo impetrabis. At illa respondit; Credo Deum omnipotentem factorem totius mundi; credo filium Dei vivi, quem Judæi crucifixerunt, & qui die tertia resurrexit. Post hanc vocem B. Ausonius sumpsit equam, & mox baptizavit eam in nomine Trinitatis; quo facto, illico sanitati est reddita, & cœpit nomen Domini magna voce glorificare dicens; Gloria tibi, Domine, qui per famulum tuum Ausonium, sanitati me restituisti, & per baptismi sacramentum animæ meæ tenebras illuminasti. Hæc ea dicente, ecce omnis illius familia, [& deprecante, sanatur.] quæ Dominæ sequebatur vestigia, advenit, habens in comitatu Arcadium, nobilis Calfagiæ servum; quem cum de vehiulo deponerent, sanguinis fluxus nimius effusus est ab eo. Quod cernens præfata Calfagia, procidit ad pedes Pontificis, clamans & dicens: Famule Dei Ausoni, suppliciter per orationum tuarum merita postulo sanari servum meum hunc, sicut quondam liberasti Garrulum, oculorum cæcitate mulratum. Illius dictis Beatus permotus Ausonius, ait ad ægrotum, In nomine Domini nostri Jesu Christi, esto sanus, Arcadi, ab infirmitate quam pateris. Hæc dicente Pontifice, Arcadius statim depulsa ægritudine saluti restitutus est d.

[7] Quodam tempore, beato Pontifice in villa varaçense commorante, [Illuminato cæco paupere,] accessit ad eum quidam oculorum lumine carens; & ejus provolutus pedibus ait; Ausoni famule Dei, scio, quia meritis orationum tuarum possunt mihi aperiri fenestratæ acies oculorum meorum. Cui B. Ausonius; Fiat, inquit, tibi secundum fidem tuam, converlusque tetigit oculos ejus, & statim recepit lumen, & glorificabat Dominum. Et quia idem cæcus, paupertatis inopia pressus, vestium nuditatem simul patiebatur; a Beato Præsule indumentorum solatiis donatus, in sua regressus est, duplici ditatus munere, dum cæcitatis caruit carcere, & nuditatis relevatus est pauperie. At vere Beatus Pontifex in eodem loco, [triennio reclusus vivit Ausonius,] arctissima sese reclusit custodia, triennii ac quinque mensium spatio sine humana cibi administratione; quia Dominicis insistens operose servitiis, Angelico pascebatur ministerio. Populi ejusdem provinciæ ad eum confluebant, cupientes ab eo pane verbi Dei, id est, ope prædicationis recreari. [& miraculis claret.] Infirmi quoque per eum orationibus curabantur; dæmoniaci ab immundis spiritibus solvebantur, languidis sanitas restituebatur, cæcis lumen restaurabatur; paralytici sospitatem, claudi gressuum officium promerebantur, aliaque magnalia multa Dominus per famulum suum operari dignatus est.

[Annotata]

Hactenus ecgraphum, prima vice ad meam petitionem descriptum: sed in eo aliqua deesse intelligens, ideo omissa, quia præ aliis apocrypha minusque ad historiam facere videbantur petii & impetravi ut etiam illa mibi mitterentur, aliquam fortaßis lucem datura circa ætatem auctoris, sin minus confirmatura judicium de nimia ejus ad concinnandas fabulas facilitate. Et missa quidem sunt quæ petieram omnia; sed non indicata loca quibus deberent singula puncta interseri. Cum autem perturbato semel, ob eam quam prænotavi causam, rerum ordine, non magni referat suo singula loco reponi; illa hic consequenter subjicio, quantum per conjecturam assequor iis quæ signantur locis inserenda.

a

[8] Beatissimi Ausonii temporibus, sacratissimus Petragoricæ urbis Antistes Beatus florebat Fronto, atq; ipse eidem urbi Petragoricæ directus est a B. Petro Apostolo, [Petragoricensis, S. Frontonem audire nolens,] verbi divini semina prærogare populo erroneo; quorum quidam nomine Sygilbertus, inveteratus dierum atque operum malorum, plurimas B. Frontoni ingerebat injurias. Cumque ejus prædicationibus saluberrimis non acquiesceret, quadam die B. Fronto, tædio verborum illius malorum afflictus, prædicto ait Sygilberto; Si meis dictis fidem non adhibes, surgens vade ad urbem Engolismam, ubi Ausonius moratur Episcopus: ex cujus ore & testimonio, si ea quæ tibi prædico, vera non probaveris, tibi me obnoxium facies morti. Audiens hæc perfidus Sygilbertus, cupiens experiri quod B. Fronto dixerat tertia abhinc die, sumpto secum furtim servo, proprio nomine Theodotione, urbem devenit Engolismam; [ab eoque ad S. Ausoniū missus,] & ingressus portam urbis, obvium habet Cælarium, Beati Ausonii Archidiaconum, qui perduxit eum ad locum ubi sanctus Dei Ausonius psalmis, hymnis, & canticis vacabat. Ad quem conversus Ausonius, cum plurima sanctæ prædicationis verba illi perorasset, nullatenus eum a perversæ mentis insania flectere potuit; verum sancti viri dicta pro nihilo ducens, eodem sui adventus die pagum repetere cœpit Petragoricum. Ambulante vero eo cum servo suo, subito ursus ei ferocissimus obviam factus est. Quem dum cum rugitu terribili impetum contra se facere vidisset; timore perterritus, feram adjurare cœpit, per Crucifixum quem Judæi crucifixerunt, quemque prædicabat Ausonius, ut staret neque ullatenus eum læderet. [urso ad hujus nomen cicurato, convertitur.] Qua Sygilberti adjuratione fera perterrita, pedibus ejus advolvitur, & oblita feritatis in agni mansuetudinem permutatur. Sygilbertus sumpto cinctorio, ursi subnexuit collo, imperans ut se sequeretur ad B. Ausonium. Videns hæc B. Ausonius, exultans in Dei mirabilibus, magis autem congaudens credulitati Sygilberti, expansis in cælum manibus, gratias referebat; & jussit prædictum virum, simulque illius servum, aqua Baptismatis regenerari. Quibus expletis, jussit vir Dei prædicto Sygilberto, quatenus supra memorati ursi dorso insideret, seseque cum eo urbi Petragoricæ præsentiæ B. Frontonis statueret. Accedens igitur Sygilbertus ad B. Frontonem ait, S. Ausonius & vere Dei famulus me misit ad te, ut hoc signo istius ursi in mansuetudinem versi, cognoscat Sanctitas tua, me ad viam veritatis conversum ab idolorum culturis. Beatus hæc audiens Fronto devotissime Deo gratias agit.

b

[9] Fuerat eo tempore, puella quædam regii generis, nomine Caliaga, quæ quadam die, [Caliagam invasam a dæmone] adjunctis sibi viris atque puellis, per crepidinem fluminis Carantonis cœpit deambulare; & dum more infantili, quoddam pomum ore attrectare conaretur, ex ipsius labiis in flumen casu cecidit. Quod Draco quidam fluvialis, qui in prædicto amne morabatur, quique ibi demerserat multos, excipiens deglutivit. Illico prædicta puella loquendi officio privatur, manibus & genibus curvatur, corde turbatur, oculis cæcatur, sensu privatur, judicio frustratur: quam ministri manibus allevantes, ac in urbem deferentes, conspectui Regis intulerunt ejulantes. Quam videns Præfatus Rex, ejus ipsius germanus, corde turbatus est; valdeque flens, peccatis cœpit imputare suis, puellam istam appetitam fuisse insidiis diaboli. Interea reminiscens Rex B. Ausonii, illico ad Varacensem villam properare cœpit, quo beatum virum didicerat, psalmis, hymnis, & orationibus, in jojuniis ac vigiliis vacate. Cujus ostio humiliter propinquans, Homo Dei, ait, est mihi germana, quæ sathanæ insidias passa, dæmonio fatigatur; quare suppliciter postulo, ut egressus reclusionis claustro; nobiscum ad urbem gradiaris, & sorori meæ succurras ope tuæ intercessionis. Cui petitioni vir Dei misericorditer annuens, [liberat Ausonius,] sine mora cum eo ad civitatem properare cœpit. Propinquantibus autem eis portæ civitatis, gaudebat omnis populus, in occursum Pontificis exiliens, & dicens, Gloria tibi Domine. Ingressus autem urbem, post orationum vota soluta, accessit ad domum ubi puella manebat, & tenens ejus dexteram allevavit eam, dicens, in nomine Jesu Christi præcipio tibi, sta supra pedes tuos. Ad hanc beati Præsulis jussionem puella stetit supra pedes suos. Tunc S. Ausonius, petens locum sibi demonstrari, ubi hæc acta fuerant; una cum Rege ac populo atque puella accessit ad fluvium, ubi nequissimus inhabitabat draco; qui cum adjuratus fuisset, subito e fluvio exiliens, omnium aspectibus apparuit teterrimus; aitque B. Ausonio, Ausoni, orationes tuæ incendunt me, quæ valde prævalent in conspectu Domini: deprecor autem, ne me in exilium ire permittas. Et ait S. Ausonius; Præcipio tibi, Draco, in nomine Jesu Christi Nazareni, ut pomi morsum projicias ab ore tuo, ante vestigia mea; quod statim draco implevit. Tunc Præsul accipiens pomum benedixit, deditque puellæ; quod puella accipiens, & sumens, eadem hota sanitati est restituta; Draco autem, orante S. Ausonio, demersus est in abyfsum.

c

[10] Fecerat B. Ausonius diebus vitæ suæ has ordinationes, in Presbyteratus dignitatem Gratulphum atq; [varias ordinationes facit,] Eparchium, Nicetum & Sigetium, Benedictum atque Constantium: Diaconos quinque, Florentium & Auxilium, Valentinum & Savintanum, atque Cæsarium; Subdiaconos quatuor, Maximianum, Crescentianum, Abundium, & Heraclium. Acolythos tres, Cassianum, Aurelium, & Gerontium; qui diurno & nocturno cursui insistentes, cum eo jugiter in Dei laudibus perseverarent. Multa quidem alia fuerant scribenda de virtutibus B. Ausonii; sed ne fastidiosis Lectoribus tædium ingererent, multa prætermittimus.

d

[11] Quadam die, cum prædicasset populo B. Martialis, [parentibus suis assistit in morte] assumptis discipulis suis Ausonio atque Aptonio, ad hospitia sua remearunt, quiescentibus autem illis, circa primæ vigiliæ tempus, adest Angelus Domini B. Ausonio, in visu transitum patris & matris ipsius, qui in crastinum futurus erat, illi prænuntians. Surgentes vero circa mediæ noctis tempora, instanter matutinalibus psalmodiis & orationibus cœperunt cum B. Martiale insistere. Quibus expletis refertei B. Ausonius, quæ per visum ea nocte didicerat. Cui ait B. Martialis; Si hæc ita se habent, necesse est observare quod nocturna injunctum est visione. Ego comes & socius itineris factus, vobiscum iter agam quantocius. [simul cum S. Martiali,] Quæ Beati viri verba cum placuissent valde Fratribus, diei aurora illucescente ingressi naviculam, maritima navigatione, Mauritaniæ portum cœperunt expetere. Egressi vero navicula, adeunt domum, in qua ambo ægri decumbebant, Albinus scilicet & uxor ejus Eugenia Intuens autem Albinus B. Martialem, clamare cœpit & dicere, Gloria ribi Christe, qui me non fraudasti visione beati magistri mei Martialis, per quem regeneratus sum in Christo unda baptismatis, cum uxore mea, & filiis, quos jam intueor, illius hærentes obsequiis. His dictis, Domino se commendans & B. Martiali, sumptoque per eum Sacramento viatico, animam reddidit Creatori. Nec mora, venerabilis ejus conjux Eugenia, virum moriendo subsecuta, viam est universæ carnis ingressa. Sepulti vero a B. Martiale sunt & ejus discipulis eorumdem filiis, decimo quinto Kalendas Februarii.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS
FAUSTINO, TIMOTHEO, VENUSTO, CASTO, EMELIO, COTTO, ROGATO, ALBINO, ROGATIANO, MAXENTIO, FELICE, JANUARIO, CONCESSO, CASTO, EMELIO, PLASSO.
Ex Martyrologio S. Hieronymi & aliorum.

[Commentarius]

Faustinus, Martyr Romæ (S.)
Timotheus, Martyr Romæ (S.)
Venustus, Martyr Romæ (S.)
Castus, Martyr Romæ (S.)
Emelius, Martyr Romæ (S.)
Cottus, Martyr Romæ (S.)
Rogatus, Martyr Romæ (S.)
Albinus, Martyr Romæ (S.)
Rogatianus, Martyr Romæ (S.)
Maxentius, Martyr Romæ (S.)
Felix, Martyr Romæ (S.)
Januarius, Martyr Romæ (S.)
Concessus, Martyr Romæ (S.)
Castus II, Martyr Romæ (S.)
Emelius II, Martyr Romæ (S.)
Plassus, Martyr Romæ (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa ab his Martyribus hunc diem auspicantur, ac perfectißime præ ceteris Ms. Blumianum, in quo ista habentur: [Martyres 16 in antiquis Fastis,] Romæ natalis Sanctorum Faustini, Timothei, Venusti, Casti, Emelii, Cotti, Rogati, Albini, Rogatiani, Maxentii, Felicis, Januarii, Concessi, item Casti, item Emelii, Plassi. En sedecim nomina Martyrum, quos simul hoc die passos esse ita indicat antiquum Ms, Reginæ Sueciæ ab Holstenio æstimatum: Romæ natalis Sanctorum Faustini, Timothei, Venusti, cum aliis tredecim: quos simul suis nominibus expreßimus. Proxime accedit Ms. Corbeiense Parisiis excusum, in quo priora nomina conveniunt, at sub finem ita legitur: Concessi, item Casti, item Plassi, cum legi oporteret: Concessi, item Casti, item Emeli, Plassi cum nomen Plassi non repeteretur, sed ut supra vidimus, nomen Emelii, quod etiam repetitur in Ms. Epternacensi: in quo hi Martyres tribuuntur Africæ, & desunt nomina Januarii & Concessi. In Ms. Lucensi, Romæ tribuuntur: sed aliquo amanuensium stupore a primo Emelio, ibi Emilo, usque ad secundum Emelium decem desiderantur nomina. Hactenus antiquiora manuscripta de his sedecim Martyribus, a quibus separamus SS. Castum Æmilium in Africa passos, & a S. Cypriano laudatos ut supra relatum: ob quos tamen videtur arrepta occasio hos attribuendi Africæ. Nos relinquimus judicio lectorum, num eorum aliqui, propter Castum & Æmilium in Africa passos, sint hic omittendi.

[2] Hodiernum Martyrologium Romanum a tribus primis Martyribus, [tres primi in aliis.] in dicto Ms. Reginæ Succiæ nominatis, hunc etiam diem auspicatur his verbis: Romæ Sanctorum Martyrum Faustini, Timothei & Venusti. In notis citantur Beda, Usuardus, Ado & alii recentiores. Verum nihil de his Sanctis tradunt Beda, Vsuardus, & Ado in genuinis suis Martyrologiis. Notkerus ista habet: Romæ nativitas SS. Faustini, Timothei, Venusti cum sociis eorum. At relicta sociorum mentione prædicti tres Romæ tribuuntur in Mss. Romano Cardinalis Barberini & Trevirensi S. Maximini, & in Martyrologio sub nomine Bedæ excuso: item a Greveno, Canisio & Galesinio. Eisdem additur Castus in Mss. Casinensi & Altempsiano: at Mantissus in Ms. Pragensi, forsan loco Maxentii. Bellinus de Padua ist a sub finem habet: Romæ Sanctorum Faustini & Timothei: quæ eadem primo loco traduntur in Mss. Augustano S. Vdalrici, [aut duo.] & Parisiensi Labbæi, & aliis adjunguntur in variis Martyrologiis sub nomine Vsuardi auctis, item a Maurolyco Felicio, Molano & aliis. In Appendice ad Adonem ista leguntur: Romæ natalis SS. Faustini & Timothei & & aliorum: e quibus in Mss. Richenoviensi & Rhinoviensi indicantur nomina Emili & Maxenti; in Aquisgranensi, Maxenti, Felicis, Emeli: & in his Africæ tribuuntur: & Faustus loco Faustini in nonnullis dicitur. In Ms. Casinensi SS. Faustinus & Timotheus referuntur XXIII Maji. In Breviarii Moguntini anno 1495 & 1505 excusi Kalendario est ad hunc XXII Maji memoria S. Faustini Martyris.

[3] Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ sub annum MDCXIII excuso, refert SS. Faustinum, Timotheum & Venustum Romæ passos, sed addit prorsus ignorari sub quo Imperatore & quo mortis genere. Quod videtur olfecisse Pseudo-Iulianus Petri, dum ista in Chronico num 208, tradit: Floret Romæ memoria S. Venusti, Hispaniæ Vicarii, [An S. Venustus fuerit Hispanus?] post (ut creditur) Martyris, qui a Juliano apostata creatus Vicarius, Christianus cognitus, occisus est XXII Maji. Idem in Adversariis num. 150 ista addit: S. Venustus, qui passus est Romæ, cum multis functus esset muneribus publicis, XXII Maji, cujus alias memini, creditur, dictus Pub. Bæbius Venustus, & Oretanus fuisse, qui pontem in honorem templi B. Mariæ condidit, petente ordine Oretanorum, ut pateret aditus ad templum. Fuisse cuidam Venusto a Juliano commissam Vicariam Hispaniæ tradit Ammianus Marcellinus in Iuliano lib. 32. Sed reliqua eidem afficta credimus donec melius probentur; & vel maxime, quod addidit Tamajus Salazar in Martyrologio Hispanico, dictum Venustum cum Faustino & Timotheo Romæ pro fide Christi comprehensium, ad martyrii lauream viriliter properasse.

[4] [S. Timothei reliquiæ an Bononiæ,] Masinus in Bononia perlustrata ad hunc XXII Maji tradit, conservari in ecclesia S.Dominici aliquas reliquias S. Timothei Martyris. Sed quo argumento conjiciatur esse hujus Timothei, de jam egimus, non apparet, Nihilo certius majores nostri hic Antuerpiæ, in Litaniis Sanctorum quorum Reliquiæ in ecclesia Domus Professæ Societatis Iesu asservantur, [& S. Venusti Antuerpiæ?] cum inter eas reperissent particulam S. Venusti, in extrema linea, ubi cuique suus dies cultus aßignatur, adscripserunt hunc XXII Maji.

DE S. IOATHA MARTYRE
ET PATRONO BELLVNI IN DITIONE VENETA.
Ex Catalogo Philippi Ferrarii.

SUB MAXIMIANO

[Commentarius]

Joathas Martyr, Patronus Belluni in Ditione Veneta (S.)

G. H.

Bellunum, civitas Marchiæ Tarvisinæ Episcopalis in valle ad Calorē fluvium, inter montes propius Venetias vergentes, habet Ecclesiam Cathedralem priscæ architecturæ, S. Martino dicatam, cujus brachium dicitur poßidere. Ejus urbis tutelaris Patronus est S. Joathas Martyr, quem passum in Africa, [Colitur Patronus Belluni,] ejusque corpus ibidem conditum summa veneratione haberi, scribit Ferrarius in Catalogo generali, cujus Acta Mss. se vidisse ait. Verum idem Ferrarius in Catalogo Sanctorū Italiæ solum citat Lectiones antiquas, in festo ejus ab Ecclesia Bellunensi recitari consuetas. Has per R. P. Iacobum Willi, Collegii nostri Tridentini Rectorem, communicare rogatus Vicarius Belluni Episcopalis Reverendiss. D. Petrus de Zanna, humanißime respondit, anno MDCLXXXI, XVI Septembris; eas ut usurpari, sic & videri desitas: nulli se diligentiæ parciturum, ut latentes eruat. Quod licet ei non successerit, haud tamen desperamus eas adhuc alicunde prodituras, [ubi corpus.] ut addi poßint hujus operis Supplementis: interim ex Vicarii ejusdem litteris addo, quod corpus in ecclesia Cathedrali, una cum aliis insignibus Reliquiis, in urna ex poliro marmore, ante aram maximam posita, asservatur; & caput in argentea theca inclusum circumfertur in solenni supplicatione: quæ cum universi Cleri ac populi concursu infra Octavam Corporis Christi quotannis celebratur. Ferrarius ex prædictis Lectionibus Epitomen hanc profert.

[2] Joathas, gente Pentapolitanus, apud Dadium Judicem, [Martyrium passus dicitur in Pentapoli,] Roma in Pentapolim a Maximiano Imperatore, ut Christianos puniret, missum, accusatus & interrogatus, libere se Christianum esse, nec velle Deos (qui oculos habent & non vident, aures habent & non audiunt, os habent & non loquuntur, manus habent & non palpant, pedes habent & non ambulant, quæ sunt opera hominum & in ore ipsorum non est spiritus) venerari, respondit. Quibus verbis iratus Judex, os ejus lapidibus tundi, ipsumq; fustibus cæsum & vinctum in carcerem trudi jubet, rotamque interim acutissimis gladiis, guibus corpus Martyris crudeliter dilaniaretur, expediri. Postera luce Joathas, qui ea nocte agonem suum Deo precibus commendarat, eductus, cum in sententia non colendi deos persisteret, jussu impii Judicis alligatur: rotaque tamdiu circumducitur, donec sanctus Martyr corpore perfracto, ubi clamans dixisset. Suscipe Domine animam meam, spiritum exhalaret. Cujus ossa, ne a Christianis inventa sepelirentur, jubente Judice, in locum occultum projecta sunt. Verum B. Theodorus Episcopus, cum Eudoclito Diacono, [corpus mirabiliter inventum,] junctis bobus plaustro, eique insidens (cum in Dei nomine bobus præcepisset, ut se ad locum, ubi Martyris Reliquiæ latebant, perducerent) eo pervenit; collectasque Reliquias reverenter plaustro imposuit. Sed boves ad Adrianam villam cum immobiles constitissent; sanctus Episcopus ibidem sancti Martyris Reliquias condidit: quo in loco postea ecclesia constructa fuit, cum multa Deus mirabilia operaretur. Quibus Reliquiis Bellunum mirabiliter delatis, Bellunenses S. Joatham in Patronum habere & venerari cœpere. Hæc ex dictis Lectionibus Ferrarius, [& translatum Bellunum.] qui annotat; quo tempore aut quomodo ex Cyrene Bellunum Reliquiæ S. Joathæ translatæ fuerint, Lectiones memoratas non docere.

[3] Pentapolitanus dicitur in Lectionibus, & Judex Dadius Roma in Pentapolim missus. [Est autem Pentapolis in Africæ,] Hinc infert Ferrarius passum in Africa, & ex Cyrene Reliquias Bellunum translatas, quod potuit aliunde scivisse. Est siquidem Pentapolis regio Cyrenaicæ, mari Libyco exposita, & ob quinque urbes, quæ sunt Berenica, Arsinoe, Ptolemais, Cyrene & Appolonia, sic appellata. Sed etiam Pentapolis regio Italiæ ad mare Adriaticum fuit, cujus civitates sunt Ariminum, Pisaurum, Fanum, Auximum & Ancona, [& alia in Italiæ.] Quid si in istis partibus passus ad Adrianam aliquam villam (uti ibidem est Adria urbs & Adriaticū mare) fuisset sepultus: sic facilius potuissent Reliquiæ transferri, eo tempore, quo ibidem Pentapolis nominabatur. Verum ista ne quidem conjectando asserimus, se dubium motum, ad ulteriorem inquisitionem Bellunensibus discutiendū relinquimus.

DE S. SOPHIA MARTYRE
MEDICINÆ PERITA APVD GRÆCOS.
Ex eorum Synaxariis Mss.

[Commentarius]

Sophia Martyr, Medicinæ perita, apud Græcos (S.)

G. H.

Plures coluntur apud Græcos sanctæ mulieres, Sophiæ dictæ, a quibus hanc arbitramur diversam: cujus meminerunt plura Mss. Menæa, Mediolanensia bibliothecæ Ambrosianæ, & XX Maji Taurinensia Ducis Sabaudiæ, item hoc die Ms. Synaxarium Ecclesiæ Constantinopolitanæ, his ubique verbis: Καὶ ἄθλησις τῆς ἁγίας Μάρτυρος Σοφίας τὴς ὶατρίνης. Et certamen sanctæ Martyris Sophiæ, medicæ. Idem lego in Latina versione Martyrologii Arabo-Ægyptii in nostro Collegto Maronitico Romæ servati. Genus martyrii indicatur in Mss. Menæis quæ Divione item in Collegio Societatis Iesu apud Petrum Franciscum Chiffletium reperimus, dum ibi legimus. ἁγία Σοφία ἰατρίνη ξίφει τελειοῦται. Sancta Sophia medica gladio finem vitæ sortitur. Et hi adduntur versus.

Ιατρὸς ἔν πρὶν σωμάτων Σοφία
Τμηθεῖσα γοῦν δείκνυται καὶ πνευμάτων.

Sophia pridem corporum medica, facta est.
Medica animarum, cæsa cum capite fuit.

DE SS. MARCELLO ET CODRATO SEU CODRO
MARTYRIBVS APVD GRÆCOS.
Ex iisdem Mss. eorum Synaxariis.

[Commentarius]

Marcellus, Martyr apud Græcos (S.)
Codratus, seu Codrus, Martyr apud Græcos (S.)

G. H.

Pervetustum Ms. Synaxarium Ecclesiæ Constantinopolitanæ hos duos conjungit his verbis: Καὶ τῶν ἂγίων Μαρτύρων Μαρκέλλου καὶ Κοδράτου. Verum in Ms. Menæis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ ita proponuntur: Καὶ τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Μαρκέλλου καὶ Κοδράτου. Quæ eadem sed ad XX Maji leguntur in Menæis duplicibus Taurinensibus Ducis Sabaudiæ. Cum plena distinctione referuntur ambo in Mss. Menæis Divionensibus Societatis Iesu, & de genere martyrii S. Marcelli ista leguntur: Τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ ἅγιος Μάρκελλος μόλυβδον ποτισθεὶς χακλάζοντα τελειοῦται. Eadem die S. Marcellus, cum plumbum fervens in potum sumpsisset, ad finem vitæ pervenit. Et isti junguntur versus:

Μολύβδινον Μάρκελλος ἔμπυρον πόμα
Οὕτως πίνων ἦν ὡσεί τις ὓδωρ πίνει,

Igne resoluti pocula sic plumbi ebibit
Marcellus, haustum laticis ut gelidi alius.

Deinde ista subjunguntur: ἅγιος μάρτυς Κόδρος ὑπὸ ἵππων συρόμενος τελειοῦταὶ. S. Martyr Codrus ab equis distractus, martyrium consummat. Et illud additur distichon.

Ἱππηλατήσας, καὶ πόλου νύσσαν φθάσας
Τὰς χεῖρας ἄιρεις, καὶ στεφος δέχῃ, Κόδρε.

Equis agendis obtinens metam poli,
Extende, Codre, dexteram & palmam accipe.

DE SANCTIS THMVI IN ÆGYPTO MARTYRIBVS
DONATO URBIS EPISCOPO MACARIO PRESB. THEODORO DIAC.

SUB LICINIO IMP.

COMMENTARIUS DANIELIS CARDONI.
Exhibens Græcorum Actorum synopsim, chronologiam, fidem.

Donatus Episc. Martyr Thmui in Ægypto (S.)
Macarius Presb. Martyr Thmui in Ægypto (S.)
Theodorus Diac. Martyr Thmui in Ægypto (S.)

AUCTORE D. C.

Sanctum nobis Donatum, Episcopum & Martyrem, Acta græca exhibent e Bibliothecæ Medicææ pluteo 9, Codice 14, descripta, sub hoc titulo Μαρτύριον τοῦ Ἁγίου Δονάτου Ἐπισκόπου, Μακαρίου Πρεσβυτέρου, Θεοδώρου Διακόνου, Μαρτυρισάντων ἐν Ποθμουίῃ: [Acta ex Græco Florentino.] Martyrium S. Donati Episcopi, Macarii Presbyteri, Theodori Diaconi in Pothmuie passorum: de quibus quæ sparsim in Actis indicantur, ad narrationis substantiam potißimum pertinentia, breviter hic damus, ut facilius deinde statui poßit de recta temporum ratione, quibus ea quæ narrantur dicenda sunt contigisse. Patre igitur Crescentino, & exigua (cujus nomen haud exprimitur) Istriæ, qua Pannoniæ Dalmatiæque conjungitur, urbecula oriundus Donatus, primam omnem ætatem pietati ac literis tradit. Tum, ad Græcorum aliorumque infidelium confutandos errores, Aquilejam evocatus, & Presbyter factus, tamdiu ibidem moratur, donec Maximiani Diocletianique persecutione nimium quantum ingravescente, [Horum Synopsis docet,] fluvium Nationem, qui ad Aquileiam spectat, enavigans, in Dalmatiam fuga pervenit. Hic montis altißimi verticem, urbe haud procul Saloniana, occupat; & commodam speluncam nactus, latebras in ea & Deo quietius vacandi opportunitatem invenit. Secundo deinde persecutionis anno accidit ut Diocletianus, sibi & Maximiano Iovem atque Herculem redditurus propitios, eumdem illum montem sacrificiis impiis deligeret. Cumque nullum ab oraculis eliceretur responsum, ita sacrificuli pronuntiarunt; Christianorum unum aliquem eo loci absque dubitatione commorari, qui scilicet idolorum suorum or a obstruat. [sub Diocletiano fidem confessos in Dalmatia,] Quæsitus diligenter, & tandem etiam repertus Donatus ad Diocletianum adducitur, a quo de fide sua fideique mysteriis interrogatus, fortißime respondet: Macarium & Theodorum, quos supra nominavi, de Christo credere persuasos, ritu Christiano abluit. Superato deinde una cum illis absque ulla læsione ignis supplicio, a bestiis quoque divinitus servatur. Concutitur interim terra, ædificia corruunt, multi opprimuntur. Dum autem hæc fiunt, jubentur a Deo sancti Martyres Thmuim sese conferre. Parent hi, & terrestri itinere ad mare usque progreßi, ibique navem nacti, Alexandriam primum, ac deinde Thmuim perveniunt, cujus urbis Episcopus Phileas; cum in persecutione cecidisset, Donatus divino nutu in locum Phileæ & thronum succeßit; in eoque permansit, donec ferociente magis magisque in Christianos Licinio, [passos sub Licinio in Ægypto;] ejus ad extremum jussu; una cum Macario Presbytero & Theodoro Diacono, membratim concisi felices animas Deo tradidere.

[2] Hanc narrationem, disputatiunculis, concionibus, & aliis e more plurium Græcorum Hagiographorum amplificationibus distentam, proponit; quisquis hæc ad posteritatem Acta tradidit; [primum an. 304,] quem vitæ monasticæ sectatorem fuisse non vana videri potest conjectura, ex eo quod Salonianum, ad quem scriptionem suam dirigit, Fratrem vocet Deo acceptißimum; quæ compellatio religiosam potius quam carnalem fraternitatem inter eos fuisse significat. Ex descripta autem jam breviter narratione hanc non absurde Chronotaxim statuas. Anno secundo persecutionis a se concitatæ in montem prope Salonas conscendit Diocletianus Diis sacrificaturus. Hujus autē persecutionis Diocletianææ initium communiter sumitur ab anno vulgaris Æræ CCCIII quo tempore Donatus jam Sacerdos ordinatus dici potest Aquileja profugus, usque ad annum sequentem in dicto jam sæpe monte latuisse. [alterum an. 316,] Anno enim CCCIV Diocletianus, nonum suum Consulatum auspicatus Ravennæ, post difficilem morbum Nicomediam primum pervenit in autumno, quo interim tempore in Dalmatia patria sua per æstatem fuisse potuit, inde per Thraciæ atrajecturus in Bithyniam atque ita occasio dicta ei esse quærendi Donati. Dicitur deinde Donatus eo occisus tempore, quo Licinius Imperator vehementius adversum Christianos sæviit; id autem fecit anno CCCXVI, quando (ut ex Eusebii lib. 2 de Vita Cosntantini cap. 2 ad hanc annum notavit Baronius) novum genus mortis quidam Episcopi subierunt, corpore in multas particulas ense minutatim dissecto; ac post istud crudele supplicium, & omni scelere in tragœdiis audito magis horrendum, in profundos maris gurgites piscibus vorandi projecti sunt. Atque hoc ipsißimum est supplicii genus, quo cum Macario & Theodoro crudeliter necatum legimus Donatum: qui annum ætatis tunc egerit circiter quinquagesimum, florueritq; sub finem seculi tertii, occisus paulo post initium seculi quarti.

[3] Hactenus Daniel Cardonus, heu! quondam noster in hisce studiis socius; inter ipsa rerum hujusmodi tractandarum exordia præreptus funere immaturo: [D. P. Fides Actorum.] quibus additum velim, Codicem Græcum, ex quo descripta Acta sunt, illum esse eumdem, qui S. Syram aliosque ecclesiæ Orientalis Sanctos pro mense Majo plures nobis dedit, cui, licet soli, fidem habemus plenam de hisce Martyribus: quia cum multos sub Licinio passos esse constet, paucorum tamen Acta ad nostram notitiam hactenus pervenerunt. Cur vero tam prolixe tractet Auctor quæ sunt in Dalmatia gesta, strictissimus in ceteris, vix aliam causam poßis divinando dære, quam quod in Dalmatia primum composita hæc Acta fuerint; idemque suadet Saloniani cui in inscribitur, nomen, sumptum ab urbe nominis in Dalmatia celebris, in qua palatium suum Diocletianus habuit, dictus ipse a Dioclea patria ibidem sua: ex quibus ejus ibi frequens commoratio comprobatur: eademque optime conciliantur cum narratione proposita.

ACTA
Ex Ms. Bibliothecæ Florentinæ Pluteo 9 Cod. 14.
Interprete Daniele Cardono Societatis Jesu.

Donatus Episc. Martyr Thmui in Ægypto (S.)
Macarius Presb. Martyr Thmui in Ægypto (S.)
Theodorus Diac. Martyr Thmui in Ægypto (S.)

EX MS. FLORENT.

CAPUT I.
Donati cum Gentilibus & Iudæis concertatio, fuga in Dalmatiam.

[1] Μεγάλη τῶν Ἁγίων δόξα, Σαλονιανὲ θεοφιλέστατε ἀδελφέ· ἐξοχῆς καὶ ὑπέρλαμπρος αὐτῶν στέφανος. Θαυμάζουσιν αὐτοὺς οἱ Ἄγγελοι, καὶ πᾶσαι τῶν οὐρανῶν αἱ Δυνάμεις· ὧν τοῦ κλήπου εἰ καὶ ἀναξίους ἑαυτούς γινώσκωμεν, ὥμος δεόμεθα, ἵνα ταῖς αὐτῶν ἱκεσίαις κουφεσμὸν σχῶμεν τῶν πεπονηρευμένων, καὶ ἡνίκα πολὺς ἐκεῖνος τῶν Ἁγίων ἐσμὸς, τὴν σωτηρίαν διὰ τοῦ Μαρτυρίου κτησάμενος εἰς τὰς τῆς ἀνω Ἰερουσαλὴμ μονὰς μέλλει χόρον συστησάμενος εἶναι, καὶ ἡμεῖς καταξιωθῶμεν τῆς θέας ἐκείνης ταῖς αὐτῶν ἱκεσίαις.

[2] Δονάτος τοίνυν μακάριος, τεχθεὶς ἐκ πατρὸς Κρεσκεντίνου τὴν προσηγωρίαν, ὁρμώμενος ἐκ τῆς Ἰστριῶν πολίχνης, ἐν τῇ συνορίᾳ τυχγανούσης Δαλματίας τε καὶ Παννονίας, ἐκ νέας ἡλικίας τὸ τοῦ Χριστοῦ δεξάμενος βάπτισμα τοῖς μοναστηρίοις καὶ ταῖς ἐκκλησίαις ὁσημέραι προσεκαρτερεῖ. Εἰκοστὸν τοίνυν ἀγὼν ἐνιαυτὸν, καὶ καθαρεύων τῶν μολυνόντων τὸ τῶν ἀνθρώπων σῶμα, ἐσεμνύετο ἐλευθερίοις εἰς ἀκρὸν ἐντραφεὶς λόγοις. Χρόνου δὲ ἀπελθόντος παρακληθεὶς παρὰ τῶν ἐν Ἰστρίᾳ ἐκκλησιῶν διαβῆναι, πρὸς αὐτοὺς πρὸς ἔλεγχον τῶν ἐκεῖσε διαγόντων ἐθνικῶν ἐν τῇ Ἀκυληΐᾳ ἀφηκόμενος, παρὰ τοῦ τῆς ἐπαρχίας ἐκείνης Ἐπισκόπου χειροτενεῖται Πρεσβύτερος, καὶ δὴ τὰ τῶν ἐθνικῶν τὰ τῆς ἡμετέρας πίστεως, τοῦτ᾽ ἔστι, τὸν τῆς μακαρίας Παρθένου τόκον καταγγελλόντων, αὐτὸς ἀποκρίνᾳτο· Τί ἄπιστον εἶναι νομίζετε εἰ παρθένος τέτοκεν, ὁπότε τὰς μελίσσας ἀμοίρους εἶναι συνουσίας, καὶ μὴ ἐκ συναφείας τέκτειν πᾶσι πρόδηλον, καὶ ἑτέρων δὲ οὐκ ὀλίγα ζῶα τοιούτῳ τρόπῳ τέκτεται. Τοῦτο οὖν μὴ ἄπιστον φανείη τὸ θείᾳ δυνάμει γενόμενον ἐπὶ ἀνακαινισμῷ τῆς ἀνθρωπότητος, οὕτινος τεκμήρια καὶ ὑποδείγματα καὶ ἐν τῇ τῶν ἀλόγων διαδείκνυται γονῇ. Οὕτως θαυμάζω ἀνθ᾽ ὅτου τοῦτο ὑμῖν τοῖς Ἕλλησιν ἀδύνατον φαίνεται, οἵτινες πιστεύετε τὴν ἡμετέραν Ἀθηνᾶν ἐκ τῆς κορυφῆς τίκτεσθαι τοῦ Διός. Τί τοίνυν πρὸς πίστιν πειθανότερον, τί μᾶλλον τῇ φύσει ἀντίκειται; θέλεια ἐνταῦθα ἐστὶν καὶ ἐκ Πνεύματος ἁγίου συνέλαβεν, καὶ τῆς φύσεως τάξις σώζεται. Ἴδετε τῆς συλλήψεως καὶ τοῦ τόκου τὸν καθήκοντα καιρὸν μετὰ τὴν σύλληψιν γεγονότος. Ἐκεῖ δὲ οὐδὲν θηλείας φύσις· ἀνὴρ δὲ μόνος καὶ τόκος μυθεύεται ὡς ἐκείνοις πιστεύεται, διὰ τοῦτο θαυμάζεται. Ἀλλὰ καὶ τὸν Διόνυσον ἐκ τῶν μηρῶν αὐτοῦ τοῦ Διὸς γεγενῆσθαι φατὲ, καὶ ἰδοὺ καὶ ἓτερον εἶδος τέρατος. Καὶ οἱ τοιουτοις καὶ ἑτέροις ψεύσμασι πιστεύοντες, πῶς τῇ ἀληθείᾳ οὐ πιστεύετε; Ἀλλ᾽ ἀδύνατὀν εἶναι ἡγεῖσθε ὅτι νεᾶνις θήλεια σύλληψιν θείαν οὐ πάθει ἀνθρώπου, ἀλλ᾽ ὑπὸ Πνεύματος ἁγίου ἔσχεν. Εἰ μὲν οὖν δυσχεραινετε πρὸς τὸ πιστεύειν τοῦτο, πῶς τοῖς οὕτως αἰσχροῖς τέρασι πιστεύετε τοῖς παρ᾽ ὑμῶν. Ρᾴδια γὰρ πολλῷ μᾶλλον καὶ πρόχειρα τὰ ἡμέτερα, καὶ σεμνὰ, καὶ ὅσια, προσήκει ἡμᾶς δέχεσθαι καὶ πιστεύειν.

[3] Τούτων λεχθέντων παρὰ τοῦ Μακαρίου ἐπίστευσαν ἐν αὐτῇ τῇ ὥρᾳ τῷ Χριστῷ τριακόσιοι περί που ἄνδρες, ἐν οἷς ἦσαν φιλόσοφοι ἕπτα, καὶ ῥήτορες ἕνδεκα. Ἀλλ᾽ οἱ Ἰουδαῖοι φθόνῳ βλυθέντες καὶ ἀγανακτοῦντες, ἒρεθίζοντες τὸν Μακάριον ἄνδρα· Μεῖζον, ἔφασκον, θαῦμα ἡμέτερος ἐπεδείξατο προφήτης Ἐλισσαῖος, γεννηθεὶς ἐκ γυναικὸς, δεσπότης ὑμῶν Χριστὸς, ἐκ παρθένου μέγα εἰργάσατο θαῦμα, τὸν Λάζαρον ἐκ τοῦ θανάτου εἰς φῶς ἀνακαλεσάμενος, ὡς διδάσκετε. Τί δύνασθε μεῖζον εἰπεῖν εἰ νεκρὸς ὑπὸ τοῦ ζῶντος ἀνέστη; τὸ μεῖζον ἡμεῖς ἀποδεικνύομεν, καὶ ὑμεῖς συνομολογήσετε. γὰρ ἡμέτερος Ἐλισσαῖος, ἤδη τε τελευτικῶς τὸν χρόνους ἔχοντα νεκρὸν ῥιφεὶς νεκρὸς καὶ ἁψάμενος τῶν ὀστέων αὐτοῦ ἂν ἐζωπύρησεν, καὶ ὃ, οὐκ εἶχεν, ἔδωκεν, καὶ οὗ αὐτὸς ἐστέρητο, ἑτέρῳ ἔδωκεν. Τοῦτο δὴ θώμεθα μάλιστα τῶν λοιπῶν θαυμάτων εἶναι ἀξιοπιστότερον ὅτι τεθνεὼς τὴν τῆς ζωῆς πνοὴν διὰ τοῦ νεκροῦ ἀπέλαβεν σώματος. Εἰ τοῦτο παρέσχεν Χριστὸς ἐν πᾶσιν τοῖς ἔργοις αὐτοῦ, εἴπατε. Πῶς οὖν οὐχὶ μᾶλλον οὗτος δυνατώτερος φαίνεται, ὃν ἡμεῖς προφήτην, οὐ Θεὸν, ὁμολογοῦμεν; τὶ τοιοῦτον καὶ ὅμοιον τούτων γινόμενον, ὑμεῖς ἐπίστασθε, εἴπατε, ἵνα καὶ τῇ τιμῇ προηγήσεται διὰ τῶν θαυμάτων φανεὶς λαμπρότερος.

[4] Πρὸς οὓς Μακάριος Δονάτος φησίν· Ὑμεῖς ἀεὶ βλάσφημον κατὰ τοῦ Δεσπότου κινοῦντες στόμα οὐ παύεσθε. Εἰ γὰρ μακάριος Ἐλισσαῖος τετελευτικῶς ἕτερον τεθνεῶτα τῇ ἀφῇ τοῦ οἰκείου λειψάνου ἀνέστησεν, ταύτῃ μᾶλλον τὸ θαῦμα μεῖζον τὸ τοῦ Χριστοῦ τὸ τοῦ προφήτου ἀνεφάνη. γὰρ Δεσπότης Χριστὸς Ἰησοῦς τοῦ τάφου αὐτοῦ τὸν λίθον διὰ τὴν ἡμετέραν ἀπιστίαν σφραγισθέντος καὶ φυλαττομένου ὑπὸ στρατιωτῶν ἀνέστη τριήμερος. Ὅτι δὲ ἀνέστη καὶ ἄκοντες ἔγνωτε, ἀθρόον τῶν καταχθονίων σπαραχθέντων, καὶ περιδέους γενομένου τοῦ στρατιωτικοῦ στίφους καὶ τοῦ λίθου ἀποκλισθέντος. Οὐ μόνον δὲ αὐτὸς ἀνέστη, ἀλλὰ καὶ πολλὰ σώματα τῶν κεκοιμημένων Ἁγίων ἀνεζωοποίησεν. Εἰ οὖν τὴν ἴσην δύναμιν εἶχεν Προφήτης, διὰ τί μὴ καὶ ἑαυτὸν ἀνέστησεν ὡς Χριστός; Τούτων ῥηθέντων ἀποθαυμάσαντες οἱ Ἰουδαῖοι τὸν δίκαιον ἐπὶ τῇ εὐθυβόλῳ ἀπολογίᾳ, οὐδὲν ἀληθέστερον ἔφασαν εἶναι τῶν εἰρημένων. Περιφανέστατα γὰρ θεία συνῆν αὐτῷ χάρις, δι᾽ ἧς ἀναριθμήτους εἰς τὴν τοῦ Χριστοῦ προσεκάλεσατο πίστιν.

[5] Ἐπεὶ δὴ δὲ πανταχοῦ διεβοήθη ἀρετὴ τοῦ μακαρίου Δονάτου, Μαξιμιανὸς Βασιλεὺς ἀκούσας, καὶ τὰς τάξεις τοῦ παλατίου συγκαλέσας φησίν. Φεῦ! πόσον καθέρπει θρησκεία τοῦ Χριστοῦ διά τινος Δονάτου, ὥστι ἔλκος εἰς ἀγέλην ἐμποσὼν καὶ λαθραίως τοῖς διηγήμασι τοῖς ἀφυλάκτοις ἰὸν ἔχειν θανατικὸν δείκνυται. Ὡς δὲ κατέμαθεν πάλιν τὰ σημεῖα καὶ τὰ θαύματα, διὰ Μακαρίου Χριστὸς ἐποίει, τυφλοὺς θεραπευομένους, κωφοὺς ἀκούοντας καὶ ἄλλους πλείστους διαφόρων ἀσθενειῶν ἀπαλλαττομένους, ἔτι τε τετρακοσίους περί που μετὰ τῶν φιλοσόφων καὶ ῥητόρων ἑλκύσαι τὸ βάπτισμα, ἐκπλαγεὶς ἅμα καὶ ταραχθεὶς ἐν συνεδρίῳ ἔφη· πατέρες γεγραμμένοι, οὔκ ἐστιν παραπληξία, ἵνα ἑνὸς Χριστιανοῦ ῥήμασιν, οἱ κορυφαῖοι ἡμῶν καὶ ῥήτορες μηδεμίαν εὑρεθῶσιν ἀποδεδωκότες ἀπόκρισιν; Ἑπὶ τούτοις οὖν ἀγανακτήσαντες, ὅτε Διοκλητιανὸς καὶ Μαξιμιανὸς ἤρξαντο πυριθεῖν τὰς ἐκκλησίας καὶ ἀναιρεῖν τοὺς Χριστιανοὺς, καὶ οὕτως διωγμὸς διὰ πάσης σχεδὸν τῆς οἰκουμένης ὑπερβαλλόντως ἐξετείνετο. Ἐπὶ δέκα γοῦν ἐνιαυτοὺς ἐμπρησμοὶ κατὰ τῶν ἐκκλησιῶν, δημεύσεις κατὰ τῶν ἀθώων, πληγαὶ καὶ τραύματα τοῖς μάρτυσιν ἀναπαύστως ἐνεφέροντο.

[6] Ἀλλὰ καὶ εἰς τὴν Ἀκυληΐαν στρατόπεδα ἐπὶ ἀνιχνεύσει τοῦ Δονάτου ἐκινεῖτο διὰ βασιλικῶν διαταγμάτων· καὶ ἔπαθλα τοῖς καταμηνύουσι προέκειτο, εἴ τις μάλιστα μὲν ζῶντα θηράσειεν ἐκεῖνον τὸν Μακάριον, εἰ δὲ μὴ τὴν κεφαλὴν γοῦν αὐτοῦ κομίζοιεν. Γνοὺς οὖν ταῦτα Ἁγιώτατος, τοὺς τόπους εκείνους ἀπολιπὼν, καὶ εἰς πλοῖον ἐμβὰς, διὰ τοῦ τῆς πόλεως ἐκείνης ποταμοῦ Νάσιτος καλουμένου τὴν πορείαν ἐποιεῖτο, καὶ θᾶττον εἰς τῶν Δαλματῶν ἔσπευσεν χώραν. Ἔνθα δὴ ἀφικόμενος, ὑψηλοτάτου κορυφὴν ὄρους οὐ μακρὰν Σαλονῶν κατείληφεν, καὶ σπηλαίῳ ἐμφωλεύσας, τὰς εὐχὰς καὶ τοὺς ὕμνους ἀδιαλείπτους τῷ Θεῷ ποιούμενος, προσεκαρτέρει. Καὶ εἰρηκώς; Μὴ μεριμνήσητε τί φάγητε, τί πίητε· ἐπάξιον σιτηρέσιον οὐρανόθεν χωρηγεῖν αὐτῷ ἐν ἐρήμῳ ὄρει κατηξίωσεν.

[1] Magna est, Saloniane, Frater Deo gratissime, magna, [Prologus Auctoris,] inquam, est ea qua Sancti in cælo perfruuntur gloria. Eximia quædam illos ac supra modum illustris corona facit spectabiles. Non mediocrem sui admirationem Angelorum aliarumque in cælis existentium virtutum mentibus iidem ingerunt. Felicitatis vero tantæ in partem aliquam admitti indignos omnino quamvis esse nos ultro fateamur, illud tamen suppliciter beatas illas mentes rogatum cupimus, ut suo pro nobis apud Deum interventu malorum nostrorum levamen saltem aliquod impetrent; utque, cum ingens illa sanctorum hominum multitudo, qui fuso in Dei causa sanguine beatam adepti sunt immortalitatem, in unum fuerit chorum cælestis istius Hierusalem congregata, nos quoque haud inveniamur indigni, qui eorumdem intercessione jucundum adeo spectaculum oculis usurpare possimus.

[2] Beatissimus igitur Donatus, patre Crescentino genitus, [Donatus in Istria natus,] Istriorum quoddam oppidum a , in Dalmatiæ Pannoniæque situm confiniis, natale habuit. Is cum ab ineunte primum ætate sacrum Christi baptisma suscepisset, in religiosis sacrorum hominum cœnobiis & ecclesiis assiduo versabatur. Ad vigesimum vitæ annum ut pervenit, integrum se ac purum ab iis omnibus servare conatus fuit, quæ mortalium passim corpora reddere solent fœdiora; animum autem suum liberalioribus omnibus disciplinis ita imbuit, ut ad summum scientiæ culmen non sine magna sua gloria tandem evaserit. Secuto deinde tempore a sanctis quæ in Istria sunt ecclesiis evocatus, ut degentium ibidem Ethnicorum errores Christianæ veritatis luce dispelleret, Aquilejam ubi pervenit, a provinciæ istius Episcopo sacrum Presbyteratus ordinem suscepit: [& Aquilejæ ordinatus Presbyter,] ac mox quæcumque a Paganis adversus fidei nostræ arcana sanctissima, hoc est, adversus beatæ Virginis partum adferebantur obstacula disjicere hoc modo est aggressus; Quid in eo tantum est absurdi quod Virginem doceamus peperisse? cum apiculas etiam ipsas, & animalium aliorum non pauca, coïtus omnis expertia, parere tamen nemo non sciat. Non igitur hoc fide omni reputemus indignum, [defendit coram Gentilibus partum Virginis;] quod generis humani in integrum restituendi causa divino consilio divinaque virtute factum dicimus, quando veritatis hujus argumenta certissima in brutorum animantium partubus ante oculos quotidie habemus. Est equidem quod non parum, admirer, id vobis, hominibus Græcis, videre fieri non posse, quibus persuasissimum esse scimus, Minervam e Jovis capite sine ullo conjugii usu prodiisse. Quod igitur ad fidem impetrandam dari potest accommodatius, & quid ex alia parte videri potest magis naturæ esse contrarium? Virginem adducimus in medium, quæ concepit de spiritu sancto, & sic naturæ ordo quodammodo servatur. Videte autem tam conceptionis, quam partus ipsius, conceptionem subsecuri, tempus & ordinem convenientem. Ac in vestris quidem figmentis nulla mulieris intervenit cooperatio, solus Jupiter peperisse asseritur, quod vobis fide & admiratione videtur esse dignissimum. Dionysium quoque e Jovis femore natum dicitis. En aliam prodigii speciem. Talia vos mendacia recipere cum non dubitetis, fideine nostræ arcanis, certa veritate subnixis, fidem pergitis denegare? Sed illud vobis minime credendum putatur, quod fœtum quemdam divinum, non humano coïtu, sed sola Spiritus sancti operatione puella concipiat. Verum enimvero si difficiles adeo vos exhibetis ad illud quod asserimus credendum, quomodo fieri potest ut figmenta & prodigia tam enormia non dubitetis recipere? Nostræ namque fidei arcana vestris illis longe sunt & ad fidem faciliora, & ampliorem quemdam splendorem sanctitatemque continent, ob quas prærogativas digniora quoque sunt quæ fidem apud homines obtineant.

[3] Hæc cum a viro sanctissimo fuissent prolata, trecenti circiter viri, atq; inter eos Philosophi septem, [& contra Iudæos Eliseum Christo præferentes,] ac Rhetores undecim, eodem tempore in Christum crediderunt. At qui aderant Judæi, invidiæ stimulis excæcati, & graviter quæ dicta factaque fuerant ferentes; hac ratione sancto homini negotium facessere cœperunt; illustrius multo Propheta noster Eliseus miraculum nobis præbet, etsi modo omnibus communi e muliere natus sit, quam vester vobis præbeat Christus. Magnum videlicet is, quem de virgine natum dicitis, patravit prodigium, quando e mortis & sepulchri tenebris in lucem vitamque novam evocavit Lazarum, ut vos quidem traditis. Quid enim majus fieri potest, [ut qui mortuus mortuum suscitarit,] quam si mortuus suscitetur ab homine vivo? Majus attamen aliquid in medium proferre nos possumus, quod nec ipsi vos negaturi estis. Eliseus quippe, de quo agitur, cum & ipse esset mortuus, b hominem alium mortuum solo suorum ossium contactu vitæ restituit, deditque quo ipsemet carebat. Atque hoc est opinione nostra operum omnium admirandorum maxima dignum admiratione & fide, propterea quod qui vita erat privatus, usuram vitæ a demortui hominis corpore acceperit. Quidquamne tanto prodigio simile Christum, quem tantopere extollitis, patrasse dicetis? Quo igitur modo non ille habendus erit potentior, quem nos, ut Prophetam solum, non etiam ut Deum, veneramur? Aut quid vos tandem proferre potestis, quod cum hoc Elisei miraculo quadam possit ratione conferri? si potestis, agite, in medium illud adducite, ut qui pluribus & illustrioribus excellit miraculis, majore etiam sit in veneratione.

[4] His ita respondit S. Donatus; Vos equidem numquam definitis blaspemias in Dominum turpi ore evomere. Etenim si B. Eliseus, mortuus existens, solo reliquiarum suarum attactu novam homini mortuo vitam impetravit; [probat eo majorem Christum,] majus certe aliquid & admirabilius patrasse videri potest Christus, quam Propheta ille. Dominus siquidem Jesus Christus, ingentem sepulchri lapidem penetrans, qui propter infidelitatem vestram figillo publico munitus a non paucis militibus custodiebatur, tertio die a mortuis surrexit. Quod autem, quemadmodum dixi, a mortuis ille surrexit, [qui seipsum resuscitavit.] volentes nolentes fateri vos est necesse; disruptis scilicet repente inferni vinculis, & militum ad sepulchrum vigilantium turma terrore subito perculsa, nec non virtute plusquam humana amoto lapide. Nec ipse modo surrexit a mortuis, sed plura etiam Sanctorum corpora, qui jam morte obita dormierant, in vitam fuerunt revocata. Si itaque nihil admodum Christo de potentia concedit Propheta, cur non seipsum quoque suscitare a mortuis valuit, quemadmodum Christus? Quæ cum a viro sancto dicerentur, non mediocri stupore perculsi Judæi, ob robustam & promptam hominis justi ad ea quæ objecta erant responsionem, ultro fassi sunt, verius nihil esse aut dici posse quam quod asserebat Donatus. Manifestissimum porro erat, singularem quamdam divinitus ei prærogativam inditam, qua innumeros mortales ad Christi suscipiendam fidem suaviter perducebat.

[5] Cum itaque pulcherrima de Donato fama ubiq; percrebresceret, non parum commotus Imperator c Maximianus, [Commoto adhæc Maximiano,] ad convocatos palatii sui administros primarios hanc orationem habuit; Vah! quam longe lateque Christiana se Religio diffundit, Donati nescio cujus potissimum opera! Quæ quidem religio pessimi cujusdam ulceris rationem obtinet, quod cum per greges populorum serpere semel cœpit, mortiferum tandem venenū incautis afflare deprehenditur. Idem vero Imperator, cum rursus de signis & prodigiis, quæ per B. Donatum efficere Christus dignabatur, non pauca inaudisset; cæcis videlicet visum, surdis reddi auditum, multosque alios a variis sanari infirmitatibus; quin etiam trecentos circiter viros, inter quos Philosophi & Rhetores aliqui, sacrum suscepisse baptisma; [& cum Diocletiano Ecclesiam persequente,] stupore pariter & indignatione plenus, ita in senatu suos est allocutus, Quantæ putatis, Patres conscripti, illud tribuendum esse ignorantiæ dementiæve, quod Sapientum vestrorum præcipui, atque ipsi adeo Rhetores, ad Christiani unius dicta responsi nihil inveniant? Hanc ergo ob causam graviter indignantes Diocletianus & Maximianus faces Ecclesiis, persecutionem Christianis adeo gravem inferre cœperunt, ut per universum terrarum orbem ejus sese immanitas quasi diffuderit. Decennio d sane integro incendia Ecclesiarum, proscriptiones Christianorum, innocentium plagæ, & vulnera Martyrum absque mora aut requie fuerunt continuata.

[6] Versus autem Aquilejam multa etiam armatorum millia e, ad Donatum præcipue investigandum & comprehendendum, jussu Imperatorum fuere dimissa; constituta etiam mercede iis qui virum sanctum persecutoribus proderent, [eorum furorem declinans Donatus,] potissimum si quispiam id efficeret ut vivus in emissariorum manus incideret; sin id nequiret, occisi saltem caput ad Imperatores deferret. Hisce contra se machinationibus intellectis vir sanctissimus, loca ea deserere apud se statuit, & conscensa nave per fluvium, qui urbem illam interluit & Nasitus f appellatur, in Dalmatarum regionem evadere magno studio contendit. Quo ubi advenit, [in Dalmatiam se recipit.] summum altissimi montis verticem, qui Saloniensum g urbe haud procul distabat, occupavit: in quo quamdiu latuit, assiduas Deo preces & hymnos absque intermissione vir beatus obtulit, cuncta ad vitam sustentandam necessaria abunde illi suppeditante, in monte quamvis adeo deserto, qui dixit; Nolite soliciti esse quid manducetis aut quid bibatis. [Luc. 10, 22]

ANNOTATA D. C.

a Hoc verum esse potest si sumantur Istria, Dalmatia, & Pannonia post declinationem Imperii, quando totus ille tractus, cui Illyrico antea fuerat nomen, quique Liburniam complectebatur atque Dalmatiam, uno Dalmatiæ nomine, & mare tractui adjacens, Mare Dalmaticum fuit appellatum. Quo posito, non difficilis, quamvis nec omnino certa, conjectura de Donati urbe natali fieri poterit, si de trium istarum Provinciarum finibus, quibus invicem committebantur, verosimile simile saltem aliquid statuas. Id etiam obiter hinc observare licet, Acta ea, quæ de Donato ejusque sociis e Græco vertimus, nonnisi post Imperii declinationem fuisse descripta

b In Græco hic prorsus perplexa est constructio, sensus tamen clarus ei qui novit historiam descriptam 4 Regum 13.

c Diocletiano ut plurimum Nicomediæ atque in Oriente agente, Occidentem potißimum curabat Maximianus, Mediolani residens: qui post persecutionem Nicomediæ communi consilio instauratam, potuit in transitu versus Italiam fuisse in Istria, ubi prædicabat Donatus.

d Decennium hoc persecutionis computatur ab anno 303 ad 313, quando victo Maximino proposita sunt de restituendis ecclesiis edicta, & totum illud tempus vocatur persecutio Diocletiani & Maximiani, licet hi jant pridem Imperium deposuissent, utpote ab iis suscitata.

e Grandior hyperbole, sed non inusitata Græcis.

f Natisus, imo Natison, cujus fluvii pars manu perducta est Aquilejam, & vulgo Natisa dicitur.

g Salona urbs olim ampla in ora littorali, prope cujus rudera hodie visitur castrum ejusdem nominis: ibi suum Diocletianus palatium habuit.

CAPUT II.
Confessio fidei coram Diocletiano, sociorum conversio.

[7] Δευτέρῳ τοίνυν ἐνιαυτῷ τοῦ διωγμοῦ Διοκλητιανὸς ἐν τῷ ὄρει, οὐ μακρὰν τῶν Σαλονῶν εἶναι εἰρήκαμεν, σπένδων ὑπὲρ μὲν ἑαυτοῦ τῷ Διῒ, ὑπὲρ δὲ Μαξιμιανοῦ τῷ Ἡρακλεῖ· ἀπόκρισιν δὲ οὐδεμίαν ὧν ἐπεζήτει ἐδέχετο, καὶ ἐπυνθάνετο παρὰ τῶν ἱερέων τὴν αἰτίαν τῆς σιωπῆς. Οἱ οὖν μιερεῖς ἀπεκρίναντο· Πάρεστί τις ἐνιαῦθα, ὃν οὐκ ἴσμεν, ὃς λατρεύει τὸν Κριστὸν, καὶ διὰ τούτου οἱ χρησμοὶ παρὰ τῶν θεῶν οὐκ ἀποδίδονται. Ἐκέλευσεν οὖν Διοκλητιανὸς ζητῆσαι τοῦτον. Ἀνιχνεύοντες τοίνυν αὐτὸν, εὑρίσκουσιν ἐν τῷ σπηλαίῳ ψάλλοντα, καὶ προσάγουσι τῷ Διοκλητιανῷ, ὃς ἔφη τῷ Δονάτῳ· Πῶς ὑμεῖς ὡς πεπληρωμένοι μυστηρίων φησώμενοι τὴν διάνοιαν καθ᾽ ἡμᾶς αὐτοὺς ἐπτόησθε, καὶ ἀνθρωπίνῃ κρίσει ὑποπεπτωκέναι τὰ θεῖα ἡγεῖσθε; Πρὸς ὃν Δανάτος ἀπεκρίνατο· Τοῦ Χριστοῦ ἐστι τοῦτο τὸ μυστήριον. Αὐτὸς γὰρ διὰ τῆς ἑαυτοῦ σαρκὸς τὸ πατρικὸν βούλημα διεσάφησεν, καὶ τὰς διὰ τῆς γλώσσης δοθείσας ἐντολὰς τῇ ἐκχύσει τοῦ ἰδίου αἵματος ἀνεπλήρωσεν. Διὰ γὰρ τῶν δύο διαθηκῶν τὰ μυστήρια τῶν πατρικῶν διατάξεων ἡμῖν ἀπεκάλυψεν, οὐ μέλανι ἐγχαράξας, ἀλλὰ ζῶντι πνεύματι τῆς αὐτοῦ θεότητος ἀναφανείσης.

[8] Πρὸς ταῦτα Διοκλητιανός. Συνάδει, ὡς ἔοικεν, τὰ παρ᾽ ὑμῶν τῶν Χριστιανῶν λεγόμενα, ταῖς ἀναρμόστοις γραφαῖς τῶν Ἰουδαίων, ἐν αἷς οὐδὲν σαφὲς, οὐδὲν ὑγιὲς καθέστηκεν, ἀλλὰ λοιπὸν εἴς τινα διηγήματα ἄκοσμα καὶ συνάῤῥητα κατατρέχετε, οὐ μόνον ἀσαφῇ τυγχάνει, ἀλλὰ καὶ παντὸς ἐπαίνου τοῖς διηγουμένοις ἀλλότρια. Πρὸς ταῦτα Δονάτος· Πᾶσα γραφὴ θεόπνευστος καὶ ὠφέλιμος, καὶ διδασκαλία τοῦ καινοῦ μυστηρίου τοῖς παλαίοις συμφωνεῖ, καὶ αὐτῷ τῷ εἱρμῷ καὶ αὐτῷ τῷ ὑποδείγματι τῶν πάλαι συνταχθέντων. ἡμετέρα διὰ τῶν Εὐαγγελίων ῥυθμίζεται ἱστορίᾳ, καὶ ἔσεσθαι ταῦτα οἱ τῶν Ἰουδαίων προφῆται προεμήνυσαν. Ἄνδρες γὰρ θεόθεν ἐμπνευσθέντες, ἄνθρωπον ἅμα καὶ Θεὸν τὸν αὐτὸν ὀφθησόμενον ἤξειν τε τοῦτον τὸν κόσμον, καὶ διδάσκαλον πάντων ἐθνῶν, καὶ τῆς πατρικῆς θεότητος, καὶ τῶν ἱερῶν δογμάτων ἐσόμενον διὰ τῶν εὐσεβῶν διδασκάλων κηρύξας, καὶ περὶ τοῦ τρόπου τοῦ θανάτου αὐτοῦ, ὅπως τοῦ βίου τούτου ἀναχωρήσῃ, καὶ ὅπως ἐκ τῶν νεκρῶν ἐπανήξῃ, καὶ ὅπως εἰς τὸν οὐρανὸν, ὅθεν καὶ κατῆλθεν, ἐπανέλθῃ, καὶ πρὸς τὸν Πατέρα ὑποστρέψῃ. Καὶ οὐδεμίαν ἠγοῦμαι ἀξιοπιστοτέραν τῆς ἡμετέρας διδασκαλίας ἔκθεσιν ἔσεσθαι. γὰρ ἦν ἐν ταῖς γραφαῖς ἀποκεκρυμμένον μυστήριον, ἀπεκαλύφθη. Ποίῳ τοίνυν τρόπῳ, ἔφη Διοκλητιανὸς, ἐπιεικὴς καὶ ἐλεήμων ἐστὶν ὑμέτερος Θεὸς, ὃς ἠνέσχετο ἀπὸ τοῦ Ἀδὰμ ἕως τοῦ Μοΰσεως, καὶ ἀπὸ τοῦ Μοΰσεως ἄχρι τῆς ἐλεύσεως, ὡς ὑμεῖς λέγεται, τοῦ Χριστοῦ, πάντα τὰ ἔθνη ἀγνοίᾳ τοῦ νόμου καὶ τῶν ἐντολῶν τοῦ Θεοῦ ἀπόλλυσθαι. Τί δὲ ἀναγκαῖον ἦν ἐν ἐσχάτοις καιροῖς ἐλθεῖν αὐτὸν, καὶ μὴ πρότερον, πρινὴ τὰ ἀναρίθμητα τῶν ἀνθρώπων φθαρῆναι πλήθη; Πρὸς ταῦτα Δονάτος ἔφη· ἐξ ἀρχῆς διαφόροις τρόποις τὸν κόσμον πάντα τοῦ ἀνθρωπίνου γὲνους εὐεργετήσας Θεὸς, καὶ οὐδέποτε παυσάμενος τῆς περὶ αὐτὸν ὠφελείας, ἐν ἐσχάτοις τὰ μείζονα ἐφιλοτιμήσατο. Ἐν ἐσχάτῳ γὰρ κυνδίνῳ ὄντων, καὶ ἐν αὐτῇ τῇ ἀπογνώσει τῶν ἠσθενηκότων, παραγενόμενος Μονογενὴς τοῦ Θεοῦ Λόγος παντὶ ἔθνει τὰ πάντα ἀνεκαίνισεν.

[9] Πρὸς ὃν Μακάριός τις Πραιπόσιτος τοῦ κουβουκλίου, κελεύσει τοῦ Διοκλητιανοῦ. μᾶλλον δὲ θείῳ νεύματι ἀπεκρίνατο· Καὶ ἡμεῖς τούτῳ τῷ πίωνι καὶ εὐθηρουμένῳ τῆς διδασκαλίας λειμῶνι ἐκ τοῦ τοσούτου πλούτου τῆς συνέσεως, καθάπερ ἐκ οοικίλης πόας, κᾂν μὴ παντελῶς ἐδιδάχθημεν, ὅμως τινά πως γινώσκομεν. Οὔτε γὰρ ἡμῖν τοῦ ἑνὸς πράγματος ἄγνοια τὴν τοῦ ἑτέρου ἀπέκλεισεν γνῶσιν. Πρὸς φησιν Δονάτος· Τὸν ἡμέτερον Θεὸν κτίστην ὄντα τοῦ παντὸς, καὶ Λόγον τοῦ Πατρὸς, γηράσκοντος ἤδη τοῦ κόσμου συλληφθέντα ἐν Παρθένῳ, καὶ ἀποκυλιθέντα ἄνθρωπον ἑαυτὸν παραστῆσαι, οὐ παυσάμενον τοῦ εἶναι Θεὸν. Γινώσκομεν ἐκεῖνον μορφὴν ἀνειληφέναι δούλου, ἐκεῖνον ἐμπτύσματα ἀντὶ τῶν σωτηριωδῶν θαυματουργιῶν, ἐκεῖνον ῥαπίσματα, ἐκεῖνον στέφανον ἐξ ἀκανθῶν, ἐκεῖνον πρὸς τῷ τέλει σταυρὸν ὑπὲρ ἡμῶν ὑπομεῖναι, ἐκεῖνον εἰς τὸν ᾅδην κατεληλυθέναι, ἐκεῖνον τῇ τρίτῃ ἡμέρᾳ ἀναστῆναι ἐν αὐτῷ τῷ σώματι, τῷ ἐν τῷ σταυρῷ προσηλωμένῳ, καὶ εἰς τὸν οὐρανὸν ἀνεληλυθέναι νικηφόρον, καὶ καθιεῖσθαι ἐν δεξιᾷ τοῦ, Θεοῦ, ὅθεν ἥξει κρῖναι ζῶντας καὶ νεκρούς.

[10] Τούτων ῥηθέντων Θεόδωρος, καὶ αὐτὸς εὐνοῦχος καὶ Κουβικουλάριος θεόθεν ἐμπνευσθεὶς ἔφη· Ἡμεῖς οἱ περὶ τὰς τερατώδεις θρησκείας ἐπτοημένοι, τὸν Θεὸν, ὃν ὑμεῖς μετὰ παντὸς σεβάσματος δοξάζετε, Λόγον τοῦ αἰωνίου Πατρὸς ὑπάρχοντα καὶ σαρκωθέντα, ἡμῶν μᾶλλον χάριν, καὶ οὐχ ἑαυτοῦ, τῇ γῇ ἐπιφανέντα, καὶ φωτίσαντα τὰ ἐσκοτισμένα, οὐδαμῶς ὀφείλομεν τολμᾷν ὑποβάλλειν ὕβρεσιν. Εἶ γὰρ εὐηγγελίσατο, εἶχέν τινα ἀντιβολὴν, οὐκ οὖν οἱ πιστεύοντες εἰς αὐτὸν τῇ ἐκχύσει τοῦ αἵματος αὐτοῦ ἐκαθαίροντο. Οὐ γαρ γηΐνην ὁδὸν τοῖς πλανομένοις ἐφανέρωσεν, ἀλλὰ τὴν ἔνδοξον πορείαν τὴν ἑπουράνιον ἀπεκάλυψεν. Τούτων ῥηθέντων Διοκλητιανὸς εἰς τὰ βασίλεια ἀνεχώρησεν, ἑσπέρας λοιπὸν οὔσης. Ἐν αὐτῇ δὲ νυκτὶ Μακάριος καὶ Θεόδωρος καθεύδοντες ἐν τῷ κουβουκλίῳ Διοκλητιανοῦ, ἐν ἐθεάσαντο ἐνύπνιον. Ἵδον γὰρ Δονάτον τὸν Πρεσβύτερον ἀναγινώσκοντα αὐτοῖς τὸ Εὐαγγέλιον, αὐτούς τε ἀναφερομένους ὑπ᾽ αὐτοῦ εἰς ὄρος λίαν ὑψιλὸν, εἶτα ἐκεῖθεν εἰς τὸν οὐρανὸν παρίστασθαι τῷ βήματι τοῦ παντοκράτορος, τούς τε Ἀγγέλους καὶ τοὺς Ἁγίους προσκυνοῦντας τὸν Δεσπότην καὶ αὐτοὺς δὲ τοῦτο αὐτὸ ποιοῦντας. Ἡμέρας δὲ γενόμενης, ἐν πολλῇ φροντίδι ὄντα τὸν Διοκλητιανὸν ἐνταράττουσιν ἀμφότεροι, διηγησάμενοι τὸ αὐτὸ τεθεάσται ἐνύπνιον· καὶ καταλιπόντες αὐτὸν, ἀνελθόντες εἰς τὸ ὄρος, προσεκυλινδοῦντο τοῖς ποσὶ τοῦ μακαρίου Δονάτου, διηγούμενοι ὅπως δι᾽ αὐτοῦ εἰς τὸν οὐρανὸν ἡρπάγησαν, καὶ τὰ ἐκεῖ κάλλη τεθέανται. Ἀκούσας τοίνυν ταῦτα Μακαριώτατος καὶ θαυμάσας, παρέδωκεν αὐτοῖς τὸ τῆς πίστεως μυστήριον, καὶ τὸ ἅγιον βάπτισμα.

[7] [Donatus tacentibus ob ejus viciniam idolis] Secundo deinde persecutionis anno, in eo ipso monte quem Salonis haud procul diximus abesse, pro incolumitate quidem sua Jovi, pro salute vero Maximiani sacrificia a Herculi offerre instituit. Cumque responsi nihil ad ea quæ proposuerat a simulacris eliceret, pertinacis adeo silentii causam e sacrificulis suis sciscitatus est. Cui sacrificuli; Adest, inquiunt, eorum aliquis, quem nos quidem hactenus ignoramus; attamen adest qui sacra Christiana profitetur: atque hinc accidit ut Deorum nostrorum oracula more solito nobis non reddantur. His intellectis continuo jussit Diocletianus ut Christianum illum diligenti perscrutatione in lucem protrahere conarentur. [ad Diocletianum ducitur,] Imperatoris mandato impigre obsecuti milites, quæsitum toto monte Donatum in spelunca quadam psalmodiæ vacantem reperiunt, & ad Diocletianum perducunt. Qui virum sanctum sic est allocutus; Quomodo vos, sic quasi arcanis nescio quibus de religione scientiis essetis instructi, mentibus vestris adversum nos ita concitamini? Qui fit ut humano vos judicio ea quȩ ad Deos pertinent subjici existimetis? Cui sic respondit Donatus; Christi & Christianorum magnum hoc est arcanum. Christus siquidem carne nostra indutus, Patris sui æterni voluntatem nobis aperuit, & mandata quæ sola hucusque voce nobis fuerant dictata, sanguinis sui profusione confirmata esse voluit. In utriusque enim testamenti tabulis consignata divinæ providentiæ arcana, ob oculos nostros ponere haud est dedignatus; non jam atramento illa consignans, sed vivifico divinitatis ipsius spiritu animis nostris ea pulchre insinuans.

[8] Ad quæ Diocletianus; Non dissimilia sunt quæcumque vos Christiani affertis, iis quæ in libris suis insulsis Judæi habent descripta; in quibus nihil veritati, nihil doctrinæ sanæ consonum, [& coram eo fidei suæ rationem reddit:] sed contra ad narrationes quasdam sane inconditas & relatu indignas recurritis, quæ non solum certo nullo conspiciuntur niti fundamento, sed nihil etiam laudis ab auditoribus suis obtinent. Tunc Donatus; Omnis, inquit, Scriptura divinitus inspirata est utilis, & novi mysterii doctrina conformis ponitur doctrinis antiquorum, tam quoad seriem rerum, quam quoad earumdem exhibitionem apud veteres litteris consignatam. Nostra namque doctrina sacrorum Euangeliorum historiam continet, quæ aliquando futura Judȩorum Vates sanctissimos diu ante prædixisse constat. Viri scilicet hi, accepto cælitus divinandi spiritu, Deum pariter & hominem oculis nostris aspectabilem venturum in hunc orbem, & nationes omnes de Patris sui divinitate aliisque sacris dogmatibus, tam per se quam per alios Euangelii sui præcones sanctissimos, edocturum prænuntiarunt; quemadmodum & alia non pauca, de modo quo mortem Deus-homo tandem esset obiturus, de resurrectione ejusdem a mortuis, de ascensu in cælum, unde ad nos descenderat, deque ejus ad Patrem suum reditu. Nec ullum putamus doctrinæ nostræ caput certiori veritate fulciri. Etenim quod in scripturis antiquioribus obscurum adhuc erat mysterium, divino munere nunc est revelatum. At qua ratione fieri potest, reponit Diocletianus, ut mansuetudine & misericordia Deus ille vester splendeat, qui ab Adamo ad Moysis usque tempora, & a temporibus Moysis, ad Christi, ut quidem vocatis, in terras adventum, universas orbis nationes tanta legis & mandatorum Dei ignorantia passus est perire? Quid vero necesse erat ut ultimis ille veniret temporibus, & non antequam infinita hominum multitudo in exitium rueret? Quibus Diocletiani dictis ita Donatus occurrit: Is qui a principio variis humanum genus universum, nec unius rationis beneficiis affecit Deus, nec umquam de ejus incolumitate & commodis curam deposuit, beneficiorum omnium maximum extremis voluit temporibus reservatum. Cum enim ad summum periculi jam esset perventum, & in misera de rebus suis desperatione versarentur homines & contabescerent, unigenitum Dei Verbum ad nos descendens novam quamdam rerum omnium faciem in mundum induxit.

[9] Tunc Macarius aliquis, cubiculi Imperatorii Præpositus, divino magis nutu, quam mandato Diocletiani sic respondit: Nos etiam, si nescis, ex opimo illo & fertili doctrinæ omnis prato, tamque insigni rerum intellectibiliū thesauro, [Illi respondere jussus Macarius Cubicularius, convertitur,] veluti ex variis herbis, aliqua, si non omnino perdidicimus, rudi saltem modo cognoscimus. Non enim ex eo quod unam quampiam rem ignoremus, ad alterius cujusdam notitiam aditus nobis est interclusus. Ad quæ sic Donatus; Deum nos novimus & confitemur universitatis hujus conditorem, & Verbum Patris, qui, cum in senectutem veluti quamdam mundus iste jam vergeret, conceptus a Virgine, naturam suscepit hominis, nec propterea divinitatem amisit. Scimus illum formam sumpsisse servi, sputis pro tot ad salutem facientibus beneficiis dedecoratum, alapis percussum, spinea corona redimitum, crucem tandē nostra causa subiisse. Eumdem illum descendisse ad inferos, tertia die surrexisse a mortuis; in eodem illo corpore, quod pro salute mortalium in cruce fuit fixum, victorem denique in cȩlos se penetrasse, & nunc ad Patris sui dexteram sedere, unde venturus est aliquando Judex vivorum & mortuorum, absque dubitatione credimus.

[10] Cum sic Donatus dissereret, Theodorus Eunuchus & Cubicularius Imperatoris, [& socius hujus Theodorus,] non sine divino impulsu ita eum compellat; Nos sane qui prodigiosam adeo religionem habemus, Deum illum quem tanta vos in veneratione habetis, Patris æterni Verbum, & nostra potius quam sua causa incarnatum, qui in orbe hoc nostro apparuit, & tenebras illuminavit hominum, nequaquam putamus contumeliis a quopiam esse subjiciendum. Etenim si ea quæ docuit solidam aliquam admitterent refutationem, non jam illi qui in eum credunt, vel ipsa sanguinis sui effusione ullo modo puri efficerentur: quippe non terrenam quamdam aut humilem, sed cælestem plane ad salutem pertingendi rationem hominibus, in graves errores delapsis, ille ostendit. His dictis, ad regias sese ædes Diocletianus retulit, [simulque baptizantur:] declinante in vesperum die. Ea ipsa nocte Macarius & Theodorus, cum in cubiculo Diocletiani somnum caperent, tali fuerunt visione detenti. Spectare sibi videbantur Donatum Presbyterum, qui sacrum eis Euangelium prælegebat, se vero ipsos in altissimum sustolli montem conspexerunt, atque inde in cælum deductos consistere ante Dei tribunal, ubi Angelos & Sanctos cȩli incolas secum pariter Deo accidere supplices animadvertebant. Ut primum illuxit, non parum commoverunt animum Diocletiani earum rerum quas in somno viderant narratione. Quo deinde relicto, ac conscenso monte ad S. Donati pedes sese abjecere, illud commemorantes, quo modo ipsius ductu in cȩlum per visionem fuissent abrepti, & quæcumq; ibi reperiebantur visu digna, oculis percepissent. Talia audiens vir beatissimus & vehementer admirans, religionis nostræ mysteria iis omnia explicuit & ritu Christiano volentes lavit.

[Annotatum]

a Maximianus, Herculi præcipue devotus, Herculius inde dictus est, Diocletianus autem Jovis.

CAPUT III.
Tormenta superata, fuga in Ægyptum & martyrium.

[11] ὙΠοστρεψάντων τοίνυν αὐτῶν Μακάριος, συνεστὸς καὶ πάσης παῤῥησίας ἔμπλεως ὑπάρχων, εἴπεν πρὸς Διοκλητιανόν. Ιὠσίππος ἐξ Ἱεροσολύμων ἱερεὺς γενόμενος, καὶ ἱστορῶν μετ᾽ ἀληθείας τὰ κατὰ Ἰουδαίους, μαρτυρεῖ τὸν Χριστὸν τὸν Θεὸν ἀληθινὸν γεγονότα, ἐνανθρωπίσαντά τε καὶ σταυρωθέντα, καὶ τῇ τρίτῃ ἡμέρᾳ ἐγερθέντα, οὗ τὰ συγγράμματα ἐν τῇ δημοσίᾳ ἀπόκειται βιβλιοθήκῃ. Λέγει δὲ οὕτως· Γίνεται δὲ κατὰ τοῦτον τὸν καιρὸν Ἰησοῦς σοφὸς ἀνήρ· εἴγε ἄνδρα αὐτὸν λέγειν χρῆ· ἦν γὰρ παραδόξων ἔργων ποιητὴς, διδάσκαλος ἀνθρώπων τῶν ἡδονῇ ἀληθῆ δεχομένων. Καὶ πολλοὺς μὲν Ἰουδαίων, πολλοὺς δὲ τοῦ ἑλληνικοῦ ἐπείγετο. Χριστὸς οὗτος ἦν· καὶ αὐτὸν ἐνδείξει τῶν πρώτων ἀνδρῶν παρ᾽ ἡμῖν σταυρῷ ἐπιτετιμηκότος Πιλάτου, οὐκ ἐπαύσαντο οἱ τὸ πρῶτον ἀγαπήσαντες. Ἐφάνη γὰρ αὐτοῖς τρίτην ἔχων ἡμέραν πάλιν ζῶν, τῶν θείων Προφητῶν ταῦτα καὶ ἄλλα μυρία θαυμάσια περ᾽ αὐτοῦ εἰρηκότων, καὶ οὐκ ἔτι νῦν τὸ Χριστιανὸν ἀπὸ τοῦδε ὠνομασμένον οὐκ ἐπέλιπε φύλον. Ταῦτα οὖν τοῦ τῶν Ἑβραίων γραμματέως πάλαι ταῖς ἑαυτοῦ βίβλοις ἐγχαράξαντος περὶ τοῦ Δεσπότου καὶ Σωτῆρος ἡμῶν, ποία ἄρα ἀπολογία τοῖς ἀπίστοις ὑποληφθήσεται; ἐπιμελέστερον τοίνυν παρ᾽ ἡμῶν, Βασιλεῦ, προσήκει ταῦτα ἐρευνᾶθαι. Ποῖόν τινα ἄρα νομίζετε τὸν τῶν Χριστανῶν Θεόν; διὰ τί δὲ τοῦτον οὐ προσεδέξασθε, καὶ αὐτῷ λατρεύετε, ἀλλὰ τοῖς θεοῖς τῶν ἐθνῶν; ὃν καὶ Ῥωμαίων βασιλεία ὑπετάγη; Διὰ τί δὲ μόος παρ᾽ ὑμῶν οὐ προσκυνεῖται; Εἰ δὲ μηδὲν ἰσχύη ἕλως, ποίῳ λόγῳ συντετριμμένων τῶν ὑμετέρων βδελυγμάτων παρὰ πᾶσι σχεδὸν τοῖς ἔθνεσι, μόνος ἕχει τὸ κράτος; Πρὸς ταύτας τὰς ἀπολογίας θυμῷ συσχεθεὶς Διοκλητιανὸς οὐδὲν ἀπεκρίνατο. Τότε καὶ Θεόδωρος ἔφη· Ἐφράγη ὡς ὁρᾶς, Μακάριε, στόμα λαλοῦντων ἄδικα. Ἐπεμάνησαν γὰρ πολλοῖς οἱ ὑπηρέται τῶν αἱμοβόρων, ἀλλ᾽ ἐφέστηκεν αὐτίκα τούτων τιμωρὸς δεξιὰ τοῦ Θεοῦ.

[12] Τούτων ῥηθέντων μανίας πολλῆς ἐμφορηθεὶς Διοκλητιανὸς πρὸς τοὺς Ἁγίους φησίν· Ἀπάχθητε καὶ ὑμεῖς ὑπὸ θεομηνίας ἑλκόμενοι, καθὰ καὶ Θεόδωρος καὶ Γοργόνιος οἱ Πραίποσιτοί μου, οὓς μετὰ πολλὰς καὶ ποικίλας βασάνους τελευταῖον ἀγχονισθῆναι ἐκέλευσα. Καὶ ἐμμανὴς γενόμενος ἐπενόει κατ᾽ αὐτῶν διάφορα κολαστηρίων εἴδη. Πρῶτον μὲν γὰρ πυρὶ τὸ σῶμα Δονάτου καὶ Μακαρίου καὶ Θεοδώρου ὺποβάλλεται, εἶτα θηρίοις διαφόροις. Ἐκεὶ λέοντες, πάρδοι, ἄρκτοι, καὶ θηρίων πᾶν γένος, ἀλλὰ καὶ χοῖροι ἄγριοι, καὶ ταῦροι, οἱ τῆς διὰ σιδήρου καὶ πυρὸς ἁφῆς ἀγριώτεροι καθίσταντο, καὶ ἦν πρόχειρα ταῦτα κατὰ τῶν τοῦ Θεοῦ Ἁγίων. Οἱ δὲ τοῦ Θεοῦ θεραπεῦται τὰς εὐχὰς αὐτῶν ἀνέπεμπτον βοῶντες· Μὴ παραδὼς Δέσποτα τοῖς θηρίοις ψυχὰς ἐξομολογουμένων σε. Τὰ δὲ θηρία τοὺς μὲν ἐποτρύνοντας αὐτἀ κατὰ τῶν δικαίων θᾶττον τοῦ δέοντος διεσπάραξαν, τῶν δὲ Μαρτύρων οὒχ ἥψαντο, ἱνὰ δειχθῆ πᾶσιν ὅτι θεία αὐτοὺς ἐφρούρει δύναμις. Τότε τοίνυν θάμβος μέγα καὶ δέος πάντας τοὺς ἐν τῷ θεάτρῳ εἴληφεν βλέποντας τοὺς Ἁγιωτάτους χαίροντας καὶ φαιδρῷ τῷ προσώπῳ ἐν μέσῳ τῶν θηρίων ἑστῶτας.

[13] Καὶ τούτων οὕτως πραχθέντων, Δονάτος πρότερον πρὸς τὸν δῆμον εἶπεν· τοῦ Θεοῦ Υἱὸς, ἐν ἀρχῇ σὺν τῷ Πατρὶ κτίσας τὸν ἄνθρωπον, αὐτὸς ἐνανθρωπίσας εἶπεν περὶ τοῦ Πατρὸς, καὶ ποιήσας σημεῖα καὶ διδάξας τοὺς μαθητὰς, ἔπαθεν ὑπὲρ ἡμῶν, καὶ ἐτάφη, καὶ τῇ τρίτῃ ἡμέρᾳ ἀνέστη, καὶ ἀνελθὼν εἰς τοὺς οὐρανοὺς, ὅθεν προσδοκᾶται ἧξειν κρῖναι ζῶντας καὶ νεκρούς. Καὶ ἡμῖν ἐλπίδα ἀναστάσεως ἔδωκεν τῷ ὁμοίῳ τύπῳ· οὐ κατὰ φαντασίαν, ὡς στυκοφαντοῦσιν οί ἀσύνετοι, ἀλλὰ ταῦτα αὐτὰ ἐν οἷς ζῶμεν καὶ κινούμεθα τὰ σώματα ἀποληψόμενοι. Καὶ διὰ τοῦτο οὐ φοβούμεθα τοὺς ἀποκτείνοντας τὸ σῶμα, τὴν δὲ ψυχὴν μὴ δυναμένους ἀποκτῆναι, ἀλλ᾽ ἐκεῖνον φοβούμεθα τὸν δυνάμενον καὶ ψυχὴν καὶ σῶμα ἀπολέσαι ἐν γεέννῃ πυρός. Καὶ ἐξεβοήθη ἐκ τοῦ δήμου δωδέκατον· Χριστὲ βοήθει, καὶ ἐπάκουσον Δονάτου. Καὶ γενομένης σιωπῆς, εὐνοῦχος Μακάριος εὐηγγελίσατο λέγων· Ταῦτα νῦν καθ᾽ ἡμῶν πράττετε, ἔσεσθαι ἡμῖν αὐτὸς προεῖπεν Χριστὸς, καὶ ὅτι παραστησόμεθα βασιλεῦσιν καὶ ἄρχουσιν· καὶ αὐτὸς ἐπὶ τούτῳ μόνῳ τὸν θάνατον κατεδέξατο, ἵνα αὐτὸν νικήσῃ διὰ τῆς ἀναστάσεως. Καὶ ἐξεβοήθη ὑπὸ τοῦ δήμου πρὸς αὐτὸν ἑπτάκιος· Χριστὲ, ἐπάκουσον Μακαρίου. Εἶτα Θεόδωρος ἀπεκρίνατο περὶ τῆς καταφρονήσεως τοῦ θανάτου, καὶ τῆς ἀναστάσεως τῆς σαρκὸς, καὶ φησίν· Τοῦτο τὸ σῶμα ἄφθαρτον κτισθὲν, καὶ διὰ τὴν παράβασιν κατάρον δεξάμενον, εἰκότως ὑπὸ φθορὰν γέγονεν. Ἤκουσεν γάρ· Γῆ εἰ καὶ εἰς γῆν ἀπελεύσῃ· ὅπερ τοῦ Θεοῦ Λόγος ἐπὶ τέλει τῶν αἰώνων σαρκωθεὶς, παθών τε, καὶ ἀναστὰς, εἰς ἀφθαρσίαν μετέστησεν. Καθὼς καὶ Ἁπόστολος λέγει· Δεῖ γὰρ τὸ φθαρτὸν τοῦτο ἐνδύσασθαι ἀφθαρσίαν· καὶ οὕτω πάλιν τῶν ἄνθρωπον ἀνακληθῆναι εἰς τὸ ἐξ ἀρχῆς, τῆς φθορᾶς ἐκ ποδῶν γενομένης διὰ τῆς ἀναστάσεως.

[14] Τούτων ῥηθέντων σεισμὸς ἐγένετο μέγας, καὶ ἀθρόον συμπεσόντα οἰκήματα οὐκ ὀλίγον πλῆθος ἀνθρώπων ἀπέκτειναν. Οὗ γενομένου, Δονάτος καὶ οἱ σὺν αὐτῷ, δεξάμενοι παρὰ Χριστοῦ τοῦ Θεοῦ ἀπόκρισιν, εἰς πόλιν Ποθμούην καλουμένην ἀπελθεῖν κελεύονται. Καὶ ὁδοιπορήσαντες ἄχρι θαλάσσης, νηόστε ἐπιτυχόντες πρὸς ἀπόπλουν, μηδὲν ὑπερθέμενοι ἐπέβησαν αὐτῇ, καὶ αἰσίῳ χρησάμενοι δρόμῳ τῇ δωδεκάτῃ ἡμέρᾳ εἰς τὴν Ἀλεξανδρείαν παραγίνονται, εsbiti;τα εἰς Τίθμουλον ἀφικνοῦνται ἧς Ἐπίσκοπος ἦν Φιλήας, ὃς τῆς σάλης τοῦ διωγμοῦ κινουμένης, ἐν τῇ ὁμολογίᾳ τοῦ Δεσπότου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ διαμείνας, τὸν στέφανον τοῦ μαρτυρίου διὰ τῆς ἀφαιρέσεως τῆς κεφαλῆς ἀνεδήσατο. Εἰσελθόντος τοίνυν τοῦ ἁγίου Δονάτου ἐν τῷ κυριακῷ, περιστερὰ οὐρανόθεν πεμφθεῖσα τῇ κεφαλῇ αὐτοῦ ἐπεκάθισεν· ἦν θεασάμενοι οἱ παρόντες, τοῦτον ἄξιον Ἐπισκοπῆς εἶναι τῇ τοῦ Θεοῦ κρίσει ἐψήφαντο, καὶ εὐθέως ἐνθρονίσαντες αὐτὸν τελείᾳ ἱερατείᾳ καθίδρυσαν. Καθ᾽ ὃν καιρὸν Λικίνιος τὴν βασιλείαν διαδεξάμενος διωγμὸν ἐγείρει κατὰ τῶν Χριστιανῶν, καὶ πρῶτον μὲν πάντας ἐκ παλατίου αὐτοῦ τοὺς Χριστιανοὺς ἐξελθεῖν παρακελεύεται, ἔπειτα καὶ πάσῃ ἀποτάττεσθαι στρατείᾳ. Προἳόντος δὲ τοῦ χρόνου, ἀποθηριοθεὶς προστίθησι διατάγματα τυραννικὰ, ὡς τοὺς ὁμολογοῦντας ἑαυτοὺς Χριστιανοὺς εἶναι ἐν φρουρᾷ βάλλεσθαι, καὶ μηδένα τροφὴν ποτον προσαγαγεῖν, φάσκων, ἄτοπον εἶναι φιλανθρωπίας ἀξιοῦσθαι τοὺς ὑπὸ τῶν αὐτοῦ νόμων καταδικαζομένους. Καὶ οὕτω πλήθη ταῖς φυλακαῖς ἐμβληθέντα, λοιμῶ διεφθείρετο. Μετὰ δὲ ταῦτα ἐκέλευσεν πάντας τοὺς μὴ ἀνεσχομένους τῶν μεμολυσμένων θυσιῶν μετασχεῖν ἀναιρεῖσθαι· ὧι ἔξαρχοι ἦσαν οἱ μακαριώτατοι καὶ ἀποστολικοὶ ἄνδρες Δονάτος Ἐπίσκοπος, καὶ Μακάριος Πρεσβύτερος, καὶ Θεόδωρος Διάκονος, ἐν τῇ προλεχθήσῃ ὁμολογίᾳ τοῦ Χριστοῦ τῷ Διοκλητιανῷ πρῶτον ἐνδόξως ἀντιστάντες, καὶ νῦν τῷ Λικινίῳ, οὓς ἐκέλευσεν μελιδὸν κατασμηθῆναι. Καὶ λαβόντες οἱ δήμιοι καὶ ῥαχίζοντες, καὶ εἰς μέρη διαιροῦντες τὰ σώματα τῶν Ἁγίων, εἰς τὴν θάλασσαν ἔρριπτον. Καὶ οὗτως ἐτελειώθησαν οἱ ἅγιοι τοῦ Θεοῦ Μάρτυρες, δικάζοντες τὴν ἁγίαν καὶ ὁμοούσιον Τριάδα, ᾖ πρέπει πᾶσα δόξα, τιμὴ, καὶ προσκύνησις, εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[11] Illis igitur unde advenerant reversis, Macarius rerum intelligentior & majori utens liberat, [Macarius & Theodorus Christi divinitatem coram Diocletiano prædicantes] hanc apud Diocletianum orationem habuit: Josephus Sacerdos Hierosolymitanus, quique historiam Judæorum integra fide ad posteros tradidit, Christum verum Deum fuisse testatur, cui rei certissimum in ejus libris testimonium hoc habemus: a Eodem tempore fuit Jesus, vir sapiens, si tamen virum eum fas est dicere: erat enim mirabilium operum patrator, & doctor eorum qui libenter vera suscipiunt, plurimosque tam de Judæis quam de gentibus sectatores habuit. Christus hic erat, quem accusatum a nostræ gentis Principibus, Pilatus cum addixisset cruci, nihilominus non destiterunt eum diligere, qui ab initio cœperant. Apparuit enim iis tertia die vivus, ita ut divinitus de eo Prophetȩ hoc & alia multa miranda prædixerint, & usque in hodiernum Christianorum genus, ab hoc denominatum, non deficit. Hæc ea sunt quæ Hebræorum dictus jam historicus a tanto tempore de Domino & Servatore nostro posteritati tradidit. Quæ igitur excusationis ratio nunc est relicta nolentibus fidem veram suscipere? Hoc equidem summa cura perscrutemur necesle est, o Imperator. Quem enim vos tandem Christianorum esse Deum arbitramini? Cur non illum potius suscipiendum & colendum putatis, quam idola gentium? Cui jam per universum Romanorum Imperium obedientia & cultus præstatur, cur a vobis solis cultu censetur indignus? Si ille parum adeo ut existimatis valeat, quo modo factum est ut, confractis ubique fere gentium idolis, solus ille cultum & venerationem obtineat? Ad liberam adeo Christi coram se confessionem animo commotus Diocletianus, responsum quod daret non habuit. Tunc igitur & Theodorus; Obstructum est, ut vides, o Macari, os loquentium iniqua. Furorem quidem suum in non paucos effuderunt hominum sanguinariorum administri, sed dextera Domini, scelerum vindex, in eos confestim incubuit.

[12] His dictis in rabiem versus Diocletianus, sic allocutus est Sanctos; [cum Donato igni & bestiis objiciuntur:] Vos quoque ut apparet eadem erga Christum insania estis abrepti, qua non ita pridem Theodorus b & Gorgonius Præpositi mei, quos post plures variosque cruciatus laqueo ad extremum vitam jussi finire. Tum magis etiam magisque excandescens multa suppliciorum genera adversus viros sanctissimos, versabat animo. Primum igitur igni, deinde feris, traduntur plectendi Donatus, Macarius & Theodorus. Eo siquidem loco non leones, non pardi, non ursi, non omne genus ferarum, non etiam sues ac tauri silvestres, quorum morsus ignis ac ferri tormentum acerbitate sua longe excedunt, deerant, qui protinus contra Sanctos Dei fuerunt soluti. Illi autem suas ad ipsum preces dicebant, clamantes; [a quibus nihil læsi] Ne tradas bestiis animas confitentium tibi. At feroces istæ belluæ eos ipsos, a quibus adversus Christi athletas instigabantur, dicto citius dilacerarunt, ne tactis quidem Martyrum sanctorum corporibus; ut palam omnibus constaret, quod hi divina quadam virtute protegerentur. Tunc sane omnes qui ad theatrum spectandi causa convenerant, ingens metus incessir; cum viros sanctissimos lætitia insolita exultare, vultuque ad omnem hilaritatem composito medias inter belluas versari conspicerent.

[13] [populo suadent fidem Christi,] Quæ dum fiunt, primus omnium Donatus ita ad populum dicere est exorsus: Dei ipsius Filius, qui ab initio cum Patre suo hominem creavit, hominis ipsemet naturam suscipiens, testimonium de Patre perhibuit, ac multis deinde insignis miraculis, postquam cȩlestem discipulis suis doctrinam tradidit, multa pro nobis est perpessus: tum sepulchro conditus tertia die a mortuis surrexit, & in cælos ad extremum abiit, unde expectatur venturus ad judicandum vivos ac mortuos. Spem ille nobis reliquit haud dubiam, fore ut eodem modo a mortuis aliquando resurgamus; non imaginarie, quemadmodum stulti quidam perverse autumant & docent; sed hæc ipsa corpora, in quibus nunc vivimus & movemur, iterum recipientes. Hinc profecto illud fit, ut non timeamus eos qui corpus quidem occidunt, animum vero occidere non possunt; sed ejus solius timor nos percellat, qui animum simul ac corpus perdere potest in gehenna ignis. Ad hanc oratiotionem duodecies a populo exclamatum est; Auxilio adsis, [& multos covertunt.] Christe, & Donatum benigne exaudi. Facto deinde silentio, Macarius sic eis nuntiavit: Hoc ipsum quod nunc adversum nos peragitis, secundum Christi ipsius prædictionem, nobis erat obventurum, ut ante Reges ac Præsides duceremur; quam ob rem ipse etiam met oppetere mortem voluit, ut per resurrectionem suam mortem superaret. Macario dicenti septies ab omni turba acclamatum est: Macarium, Christe, exaudi. Tunc Theodorus, de contemptu mortis & resurrectione carnis locuturus, hæc pronuntiavit; Corpus istud quod incorruptibile primum Deus creavit, & per transgressionem in maledictum incidit, suo merito corruptioni factum est obnoxium. Audivit enim: Terra es, & in terram reverteris. Attamen Verbum divinum, in fine seculorum carnem pro nobis indutum, nec pauca perpessum, & resurgens a mortuis, illud rursum incorruptionis capax effecit; quemadmodum & Apostolus scriptum reliquit; Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem; & sic hominem revocari ad id quod ab initio erat, sublata de medio corruptione per resurrectionem. [1 Cor. 15, 35.]

[14] His dictis, ingens repente motus terræ extitit: & cum multa ex improviso ædificia in solum corruissent, non exigua hominum multitudo extincta est. [Facto terræ motu Sancti in Ægyptū evadunt,] Quod ubi accidit, Donatus ejusque socii, accepta divinitus a Christo & Deo super hoc responsione, in urbem, quam Pothmuim c dicunt, abire jubentur. Terrestri ergo itinere ad mare usque perveniunt, ubi navim ad trajiciendum nacti, nihil moræ interponentes, eam conscenderunt; & secundo usi vento cursuque, duodecimo post die Alexandriam, atque inde Tithmulum perveniunt, cui tunc urbi Episcopus præerat d Phileas; qui exorta dein persecutione, in confessione Domini nostri Jesu Christi persistens, [ubi Donatus factus Episcopus] coronam martyrii capite minutus retulit. Cum autem Donatus ingrederetur ecclesiam, demissa e e cælo columba capiti ejus insedit: quam ut qui aderant conspexerunt, hunc enimvero Episcopatus honore dignissimum pronuntiarunt, Deo videlicet ipso ita indicante. Ac continuo in eum dignitatis gradum evehentes advenam, supremo Sacerdotio decorarūt. Cumq; circa ea tempora Licinius Imperii habenas suscepisset f, magnam in Christianos persecutionem excitat: & ante omnia, quicumque in palatio ejus versabantur Christiani, absque mora tam palatio quam universo deinde exercitu jussi sunt abire. Progressu vero temporis magis magisque efferatus, tyranno digna edicta proposuit; ut quicumque Christianos se faterentur, in carcerem conjecti, cibo omni privarentur ac potu; addens, rem esse indignam aliquid erga eos exhibere humanitatis, [Denique sub Licinio cum sociis martyrium pertulit.] qui contra ejus leges deliquisse aperte essent convicti. Quo factum est ut ingens hominum vis in custodiam tradita, fame contabuerit. Ad extremum universos, qui impuris idolorum sacrificiis polluere sese detrectassent, tolli e medio imperavit. Horum principes fuere beatissimi Apostolicique viri, Donatus Episcopus, Macarius Presbyter, & Theodorus Diaconus: qui ut in descripta supra consessione Christi gloriose adeo primum Diocletiano restiterant, ita & nunc restitere Licinio, qui membratim eos mandavit concidi. Obsecuti imperio carnifices, hominum sanctorum corpora in frusta dissecta conjecerunt in pelagus. Hic finis fuit beatorum Christi Martyrum, qui inter acerbissimos cruciatus laudarunt sanctam & consubstantialem Trinitatem, cui debita est gloria, honor, & adoratio, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Iosephus de Antiquit. Iul. lib. 1 cap. 4 hæc quidem habet, sed locum ex Eusebii Hist. Eccl. lib. 1 cap. 11 descripsit, auctor. Vide autem hujus loci veritatem, pulchre defensam contra sciolos quosdam ab Eusebii Commentatore Valesio in Annotationibus pag. 20.

b Idem Eusebius lib. 8 cap. 6 SS. Dorothei, non Theodori & Gorgonii martyrium describit, longe aliter quam in fabulosis SS. Indes & Domnæ actis: fuerunt autem initio hujus ultimæ persecutionis an. 303 paßi Nicomediæ, & referuntur in Romano Martyrologio 9 Septembris.

c Februarii nostri die 4 ad vitam S. Phileæ Thmuitarum Episcopi & Martyris, eodemque die ad vitam Isidori Pelusiotæ, urbis Thmuitanæ situs & multiplex corruptio nominis sufficienter exponitur: quæ igitur ibi dicta hic non repetemus. Satis erit monuisse ad duodecim, quas ibidem adducimus, nominis Thmuis corruptas scriptiones, duas hic novas accedere, ubi loco Thmuis scribitur Pothmuis, & Tithmulus; ideo fortaßis quod legitimæ vocis initium pronuntiatu erat durius ac difficilius.

d Passum esse S. Phileam anno 304 docuimus, quando & acta Rufino laudata hactenusque inedita dedimus.

e Κυριακὸν pro ecclesia poni notum est, nec desunt qui Teutonicum kirch, kerck inde duci velint: sed & Dominicum Latine invenies apud Cyprianum, Hieronymum, aliosque sanctos Patres.

f Licinius anno 307 Cæsar creatus a Galerio Maximiano, victo deinde Maximino Imperium arripuit, & anno 313 ducta Constantini Magni sorore Christianis palam favit: cœpit autem eos persequi anno 316, quod ei non diu impune licuit.

DE SANCTO LUPICINO
EPISCOPO VERONENSI IN ITALIA.

SYLLOGE HISTORICA.
De cultu, reliquiis, officio ex Augustino Valerio, Episcopo Veronensi.

Lupicinus, Episcopus Veronensis in Italia (S.)

G. H.

Celebrari Veronæ sub ritu duplici hoc XXII Maji S. Lupicinum Episcopum, indicat Tabula Sanctorum Veronensium, [Cultus,] anno MDXVIII confecta; & compendium Vitæ quod apud Valerium Augustinum Episcopum Veronensem, in Antiquis monumentis Sanctorum Ecclesiæ Veronensis, pag. 39 hujusmodi habetur. Lupicinum Veronȩ Episcopum, proditum est vetustis manuscriptis libris, fuisse virum optimum atque sanctissimum. Obiit vir Dei, [corpus,] incredibile sui desiderium universo Veronæ populo relinquens, undecimo Kalendas Junii; & in basilica S. Zenonis ejus corpus nunc requiescit, non longe ab ejus turri eo in latere, quod est ad meridiem; ubi in ejus honorem & Sanctorum Lucilli, qui ei in Episcopatu successit, [altare,] & Crescentiani Martyris altare erectum est. In consecratione ecclesiæ S. Mariæ, cognomento Antiquæ, anno salutis MCLXXXV, itemque altaris S. Jacobi in ecclesia sanctorum Apostolorum, [Reliquiæ.] positæ in eo fuere Reliquiæ etiam sancti hujus Episcopi. His addendum ex Indice Reliquiarum, quæ in Ecclesiis Veronensibus adservantur, aliquas S. Lupicini Reliquias esse in ecclesia S. Salvatoris ad Fregnanum, & duplici sanctimonialium, scilicet S. Antonii & S. Ioannis. Aliquas etiam Reliquias S. Lupicini esse Bononiæ in ecclesia S. Stephani, tradit Masinus in Bononia perlustrata; sed ad XXXI Maji: quo die S. Lupicinus est inscriptus hodierno Martyrologio Romano, ubi a Baronio citantur Tabulæ Ecclesiæ Veronensis & Augustinus Valerius pag. 9 & 39. Verum dictis locis accurate exprimitur dies 22 Maji & undecimus Kalendas Maji. Hoc autem sequuntur Galesinius, Ferrarius in Catalogo generali & alio Sanctorum Italiæ, Onuphrius Panvinius lib. 4 Antiquitatum veronensium cap. 7, Ferdinandus Vghellus de Episcopis Veronensibus, Ioannes Franciscus Tintus lib. 5 Nobilitatis Veronensis cap. 9, Nicolaus Brautius in Martyrologio Poetico, & alii.

[2] Alii duo quorum sacra corpora apud S. Zenonem in eodem altari servantur, sunt S. Crescentianus Martyr, [Imagines] qui colitur V Septembris; & S. Lucillus Episcopus, cui sacer est dies XXXI Octobris. Pro palla altaris, inquit dictus Augustinus Valerius, depictæ sunt tres imagines, quarum media palmam in manu tenens, est unius Martyris: reliquæ duæ sunt imagines Episcoporum cum mitris pastoralibus, chirothecis & libris in dextra manu: sub quibus imaginibus in vase ipsius pallæ hæc carmina sunt depicta.

Hic Crescentiani Martyris ossa quiescunt;
      Et cum Lucillo tu, Lupicine, simul. [epitaphium]
Cælestis patriæ consortes atque sepulchri,
      Veronam Præsul ducit uterque suam.

In latere ipsius altaris ad Septemtrionem versus altare majus est tabella vetusta ex membranis, parieti appensa, in qua hæc sunt verba. Corpora SS. Crescentiani Martyris, Lucilli & Lupicini Confessorum Episcoporum Veronensium. Supra ipsum altare est alia tabella ex membranis, ubi supradictorum commemoratio est descripta. Antiphona. In circuitu tuo, [Antiphona,] Domine, lumen est, quod numquam deficiet, ubi constituisti lucidissimas mansiones, ibi requiescunt Sanctorum animæ. ℣. Exultent justi in conspectu Dei. ℞. Et delectentur in Lætitia. Oratio. Deus qui nos, in tantis periculis constitutos, pro humana scis fragilitate non posse subsistere, [Oratio.] da nobis per intercessionem sanctorum Confessorum tuorum atque Pontificum Lucilli & Lupicini, nec non gloriosissimi Martyris Crescentiani, quorum corpora hic in præsenti tumulo requiescunt, salutem mentis & corporis, ut ea qua pro peccatis patimur, te adjuvante vincamus, per Christum Dominum nostrum.

[3] Quo tempore hic aliique sederint, & quo ordine sibi invicem successerint, [Tempus Sedis.] asserit Panvinius majorum fatalis ignavia tenebris vetustatis oppressum esse, ac proinde nuda nomina ordine alphabetico suggerit.

DE S. HELENA VIRGINE
AVTISSIODORI IN GALLIA.

SECULO V.

SYLLOGE HISTORICA
Elogium, cultum, ætatem, translationem complexa.

Helena Virgo, Autissiodori in Gall. (S.)

G. H.

Antiquißima memoria hujus Virginis est in Vita S. Amatoris Episcopi Autißiodorensis, quam dedimus ipsis Kalendis hujus, [Elogium ex ex Vita S. Amatoris Episcopi.] mensis Maji, conscriptam a Stephano Presbytero, ad petitionem S. Aunarii, Episcopi etiam Autißiodorensis. In dicta Vita describitur capite ultimo obitus S. Amatoris his verbis: Præcepit se ad sanctam ecclesiam provehi, ut ibi Spiritum Datori redderet, ubi die ac nocte ei consueverat profiteri. Progreditur cum eo dextera lævaque frequens multitudo, præcedit Clericorum chorus, matronarum caterva subsecutura. At ille ubi ecclesiam est ingressus, Pontificalem thronum ascendens, fere diei hora tertia emisit spiritum. Cui continuo chorus Sanctorum, quod est ad dicendum mirabile successit, & Spiritum ejus cum hymnis & laudibus in specte columbæ vehebat ad cælum. Hoc a multis cernentibus & narrantibus est confirmatum, & maxime ab Helena sacratissima puella, quæ eodem tempore cunctis virtutibus ac miraculis præcellebat. Hæc in dicta Vita S. Amatoris Episcopi.

[2] Testimonium huic narrationi præbent antiqua quatuor Martyrologii Hieronymiani apographa, sed aucta a posteris; [Cultus Sacer ex antiquis fastis.] ex quibus Epternacense, ante mille fere annos conscriptum, ista adjungit ad hunc XXII Maji: Civitate Autissiodoro depositio & translatio Helenæ Virginis. Quæ eadem, sed ad diem sequentem, referuntur in codice Corbeiensi Parisiis excuso, in quo titulus Sanctæ adjungitur. In Apographis Lucensi & Blumiano ista ad hunc diem leguntur: In civitate Autissiodorensi depositio & translatio corporis S. Helenæ Virginis. Sequuntur paßim posteriores. Ex his Vsuardus, Bellinus, aliique cum Romano Martyrologio solum ista habent: Autissiodori S. Helenæ Virginis. At depositionem ejus referri indicant Notkerus, Maurolycus, aliique: quam transitum ejus appellat vetus, sed parvum, Ms. Trevirense S. Maximini. Majus elogium additur in Mss. Laubiensi & Morinorum sub nomine Adonis; Bruxellensi S. Gudilæ, Pragensi, & alio S. Cyraci; item in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ sub nota anni 1490 excuso & aliis, quod est hujusmodi: Autissiodoro S. Helenæ Virginis, quæ sicut in Gestis S. Amatoris legitur, & multimoda meritorum virtute claruit, & miraculis effulsit. Eadem, sed mutata phrasi, ita leguntur apud Galesinium: Autissiodori S. Helenæ Virginis, virtutum meritis & rerum divine mirificeque gestarum splendore illustris. Arturus du Monstier in Gynæceo sacro hoc formavit elogium: Autissiodori Helenæ Virginis, quæ tota liquefacta in desiderium gloriæ æternæ, animam meritis divitem, cælo emisit.

[3] [Tempus obitus,] Quamdiu post obitum S. Amatoris, circa annum CCCCXVIII vita functi, vixerit illa, non liquet. Potuit autem corpus hujus Virginis depositum fuisse hoc XXII Maji, eodemque post aliquot annorum decursum fuisse translatum. Inscripta est ejus memoria ad hunc etiam diem Kalendariis antiquorum Breviariorum Ecclesiæ Autißiodorensis, [& translationis.] quæ nobis submisit Petrus le Venier Pœnitentiarius dictæ Ecclesiæ: cujus humanitatem nos anno MDCLXII Autißiodori experti fuimus, & admirati illius illustrem bibliothecam. Sed non indicatur num dies celebretur Depositionis an Translationis. Saussajus ad XX Iunii ista habet: Autissiodori translatio S. Helenæ Virginis, cujus gloriosus transitus anniversia celebritate fulget die XXII Maji.

DE S. ROMANO MONACHO
IN DIOECESI AVTISSIODORENSI ET SENONENSI.

SECULO VI

COMMENTARIUS HISTORICUS.
De ejus Monasterio, Reliquiis, Cultu: item de Actis ejusdem, incertis quoad vitam, certioribus quoad translationes & miracula.

Romanus monachus, in diœcesi Autissiodorensi & Senonensi (S.)

G. H.

Sancti Romani festum hoc XXII Maji celebratur in diœcesi Autißiodorensi & Senonensi, & omnia in Officio Ecclesiastico præ scribuntur de Communi recitanda: [Cultus Sacer] in utriusque autem Ecclesiæ Breviariis cognominatur S. Romanus Monachus & Confessor. Fuit autem Monachus in monasterio Fontis-Rogi, vulgo Font-rouge, quod sex leucis Autißiodoro versus partem Australem distabat, [monasterium ejus ubi?] & sicut tradit Georgius Viollet, Monachus Autißiodorensis apud S. Germanum, cujus ibidem humanitatem anno MDCLXII experti sumus, & variis antiquitatum monumentis doti) dictum monasterium sitam fuit eo in loco, ubi nunc oppidum Druense, vulgo Dreuë vel Druy, cernitur, cum nonnullis vestigiis monasterii, quod a pluribus seculis nomine ac censu spoliatum fuit. Sacrum corpus ex Fonte-Rogi delatum in urbem Autißiodorensem, inde ad diœcesin Senonensem est, uti infra in Actis dicitur: at modo in urbe Senonensi, in ecclesia Parochiali S. Germani dicta, [Corpus & Caput Senonas translatum.] cum debita veneratione adservatur. Ius præsentandi Pastorem in dicta ecclesia est penes Abbatem S. Remigii Autißiodorensis, in cujus ecclesia dictum corpus olim fuit adservatum: Caput auro inductum in ecclesia S. Petri Vivi honoratur.

[2] Quo tempore floruerit non omnino certum est. Prima ejus mentio, teste Mabilono in Observatione prævia ad ejus Vitam, apparet ex litteris Aldrici & Wenilonis Pontificū Senonensium & Caroli Calvi Regis; scilicet quod monasteriū S. Remigii per dictos Pontifices fuerat extructum ac dein Ansegisus illorum successor corpus eo transtulerit, circa ann. DCCCC ab Hugone Abbate S. Germani Autißiodorensis impetratum, ut scribit Autißiodorensis in chronico. [memoria in Martyrologiis] Fuit autem Ansegisus frater Walæ Episcopi Autißiodorensis. Memoria S. Romani in Martyrologio Ms. monasterii Luxoviensis hoc die servata est his verbis: In pago Senonico Valliliacensis monasterii, translatio corporis beatissimi Romani Confessoris. An ergo Romanus, S. Columbano junior, secundum ejus Regulam vixit? Nolim id ego asseverare. In Ms. Martyrologio Ordinis Carmelitici, in quo Sancti Senonenses & Autißiodorenses plurimi continentur, ista leguntur: In territorio Autissiodorēsi Dompni Romani Abbatis. In Ms. codice primario Vsuardi, quod Parisiis in monasterio S. Germani asservatur, sub finem, alia, sed etiam antiqua manu, adscriptum est: Senonis S. Romani Confessoris. Quæ verba iu alio codice istius monasterii, sed aliquanto recentiore, in ipso textu habentur. Ea sic leguntur in Ms. Florario: Autissiodoro S. Romani Abbatis. Eadem cum titulo Beati habentur in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ sub annum MCCCCXC excuso, item apud Grevenum in Auctario Vsuardi annis MDXV & MDXXI impresso. At Maurolycus Abbas Messanensis ista refert: Autissiodori S. Helenæ Virginis, & Romani Abbatis in pago ipsius urbis. Quæ eadem apud Constantinum Felicium leguntur. In Ms. Kalendario Autißiodorensi ad diem XXIII Maji refertur S. Romanus, Abbas Confessor.

[3] Extant Acta illius in Bibliotheca Floriacensi, a Ioanne Bosio primum edita, [Vita.] & dein recusa inter Acta Sanctorum Ordinis S. Benedicti seculo primo, sed plurimis miraculis omißis. In his Actis placent quæ de translationibus & miraculis continentur, quia consensum habent cum antiquis Chronicis, & auctor ait miracula fuisse fideliter collecta ab his qui viderunt, vel ab eis quos interfuisse contigit agnoverunt. Ast de rebus in vita gestis nusquam sic eas scriptas reperire potuisse asserit in Prologo. Et mox quæ in Vita S. Mauri Abbatis habentur allegat sub nomine Fausti. Verum menda tot & tam gravia referuntur, ut Carolus le Cointe in Annalibus Ecclesiasticis Francorum ad an. 543 num. 2 asserat, illa scripta Fausti, non tantum ab Odone, sed etiam ab alio recentiore fuisse depravata. Nos menda infra in Notis commodius referimus, & liberum judicium lectori relinquimus de tota illa relatione. Habemus Martyrologium Bellini de Padua, secundum morem Romanæ curiæ Venetiis an. MCCCCXCVIII excusum, in quo nulla S. Romani fit mentio. Verum exstat idem cum Additionibus auctum & Parisiis anno MDXXI impressum, in quo sub finem ista sunt adjecta: In Galliis monasterio, quod vocatur Vallilias, S. Romani Abbatis, alumni Patris Benedicti. Quæ plane eadem descripsit Molanus, ediditque in suo Auctario Vsuardi, uti hunc secutus Canisius in Martyrologio Germanico, quæ Baronius alia phrasi inscripsit Martyrologio Romano; & monet distinguendum a S. Romano Abbate Iurensi, cujus Acta dedimus XXVIII Februarii, ad quem diem retulit hunc S. Romanum Claudius de Rota in sua Legenda sub finem libri, ubi ex prædictis Actis, quæ ad ejus res in vita gestas spectant, descripsit. Memoratur etiam S. Romanus in Martyrologiis monasticis Wionis, [quo auctore scripta.] Dorganii, Menardi, Bucelini. Allegat Wion initium hujus Vitæ, & adscribit S. Berthario Abbati Casinensi. Verum Ioannes Boscius Gislebertum appellat, & Mabillon in duobus Mss. dictam Vitam reperit absque nomine auctoris, quem arbitratur vixisse circa annum ML, tempore Winemari Abbatis, qui fuit coævus Mainardi Archiepiscopi Senonensis circa annum MLV. [& quo tempore.] Winemari illius mentio habetur num. 26, & auctor tempora sua appellat.

VITA
Auctore Gisleberto monacho.

Romanus monachus, in diœcesi Autissiodorensi & Senonensi (S.)

BHL Number: 7305

A. GISLEBERTO.

LIBER I
De rebus S. Romani in vita gestis, & variis corporis translationibus.

PROLOGUS.

[1] Adest nobis dies venerandæ commemorationis beatissimi Romani, egregii Confessoris Christi; [Quia hujus sancti, memoria dignissimi,] quæ licet omnibus pie viventibus sit venerabilis & colenda, nobis tamen est præcipua devotione suscipienda, quos proniores in ejus venerationem dignissima reddit affectio. Hic enim noster est specialis patronus & certa provisio, quos sacratissima exornat præsentia, protegit meritis, virtutibus illustrat. Qui quondam beati Patris Benedicti alumnus, & in rebus divinis extitit cooperator ac socius. Quem ad spiritalis agonis tirocinium properantem, tamquam miles emeritus, & diutina jam exercitatione instructissimus præliator, doctrina instruxit, pane aluit, exhortatione firmavit. Vere felix, vere gloriosus, cui concessum est, ut illius educator existeret, qui Monasticæ religionis arcem, jam super Christum fundatam, quaquaversum per orbem nobiliter excoleret, proveheret, sublimaret. Jure eos æquales meritis possidet cælum, quos in terris adhuc positos Christi caritas & germana dilectio inseparabiliter tenuit sociatos. Sed hodie nobis de B. Romano semper agitur, cujus tota conversatio bonorum operum speculum facta est mundo, cui, juxta Apostolum, vivere Christus fuit, & mori lucrum: & carne in terris positus, mente semper in cælestibus versabatur, dissolui cupiens & esse cum Christo: quique secundum quod Vates divinus præcipit, spiritale canticum, in tuba ductili & voce tubæ corneæ, Deo jugiter modulatus est. [Phil. 1, 21, Psal. 97, 6] Tuba quippe ductilis, quæ crebris percussionibus ex metalli massa producitur, mortificationem carnis designat. Et ille in tuba ductili Deo canit, qui carnem suam cum vitiis & concupiscentiis crucifigit, qui castigat corpus suum & in servitutem redigit, ut productum extenuatumque disciplinis cælestibus, supernam possit concinere melodiam. Tuba vero cornea cælestem conversationem figuraliter exprimit: cornu quippe de carne nascitur, sed carnem excedens, carneam mollitiem deserit, & in osseam proficit firmitatem. In tuba ergo cornea Deo psallit, quia ea quæ sursum sunt quærit, non quæ super terram. Talis hujus sancti Patris conversatio, talis ejus tota vita fuit, sancta, [Vita non invenitur scripta,] innocua, cœlebs, gratiosa, pudicitiæ floribus perornata, fide integra, spe robusta, caritate diffusa, omni postremo bonitate conspicua: de qua nihil est quod digne satis valeat dici. Idcirco hæc breviter perstringimus, & veluti quasdam conversationis ejus lineas ducimus: quia quod non sine magno cordis dolore dicimus, nusquam eam scriptam reperire valuimus.

[2] Et quidem tanti viri actus & miracula non dubitamus fuisse scripta; esset quippe inhumanissimum, immo impium, supprimi silentio, quæ per famulum suum ad profectum multorum Deus operari dignatus est: [forsan est perdita.] sed incandescente contra Ecclesiam immanissima persecutione, adeo ut plurimis vel fugientibus, vel in necem occumbentibus, maxima raritas superesset Christianorum; & ut noster Poëta dicit, vacabat tunc temporis potentibus opprimere, prioribus rapere, privatis perdere, miseris flere; hoc modo sicut & aliorum multorum Sanctorum, sic etiam vitam hujus de quo loquimur Patris, perditum iri contigit, dum unusquisque cogitabat magis qualiter Vitam morti jam jamque imminenti eximeret, quam ut custodiendis proferendisque libris operam daret. [auctor eam undecumque colligit.] Atque ideo quæ in prima ætate gesserit, quas diaboli tentationes pertulerit, quæ miracula ostenderit, vel quo fine mundum deseruerit, ignoramus. Illud sane magnum sanctitati ejus præbet testimoniū, quod Beatus Papa Gregorius in libris Dialogorum de eo commemorat, quod & nos breviter supra tetigisse meminimus. Sed & in Vita B. Mauri Monachi, dilectissimi Benedicti discipuli, quæ a S. Fausto suo condiscipulo elegantissime digesta est, ejus memoria honorifice, & sicut Sanctum decet, facta reperitur. Quædam etiam ad nos, per succedentium relationem, fideli narratione contigit emanasse: de quibus omnibus quasi quoddam breve corpusculum colligentes, quæ de Sancto nobis comperta sunt, ipsius adjuti precibus conabimur explanare.

CAPUT I.
Insulsa relatio de rebus in vita gestis.

[3] Vir Domini Romanus, a pueritia monachus, disciplinis monasterialibus apprime eruditus est. Assuescebat adhuc puerulus crebris subdere membra jejuniis, sanctis interesse assidue vigiliis, & in tenero corpusculo senum cruces ac caumenias nitebatur adhuc invalidus experiri. Jam vero transcursis adoloscentiȩ metis, cum in robur virilis evasisset ætatis, omni ex parte in virtutum studio probatus ac spectabilis habebatur, adeo ut suo exemplo multos ad contemptum seculi ac desiderium sancti propositi accenderet. Quodam itaque tempore, cum sanctus ac dulci semper memoria recolendus Benedictus, spretis seculi actibus abjurataque mundi gloria, eremum peteret; hunc de quo loquimur, a Sanctum obvium habuit, quo tenderet inquisivit. [S. Benedicto in specu necessaria suppeditat.] Cujus cum desiderium cognovisset, & secretum tenuit, & adjutorium impendit, eique sanctæ conversationis habitum tradidit, & in quantum licuit ministravit. Vir autem Domini ad destinatum locum perveniens, in arctissimo specu se tradidit, tribusque annis excepto Romano monacho, hominibus incognitus mansit. Qui Romanus non longe in monasterio sub Adeodati Patris Regula degebat: sed pie ejusdem Patris sui oculis furabatur horas, & quem sibi ad manducandum subripere poterat, diebus certis, Benedicto panem deferebat. Ad eumdem vero specum a Romani cella iter non erat, quia excelsa desuper rupes eminebat: sed ex eadem rupe in longissimo fune religatum Romanus deponere panē consueverat. In qua etiam resti parvum tintinnabulum inseruit, ut ad sonum tintinnabuli vir Dei cognosceret, quando sibi Romanus panem præberet, quem exiens acciperet. Sed antiquus hostis, unius caritati indivens, alterius refectioni; cum quadam die submitti panem conspiceret, jactavit lapidem & tintinnabulum fregit: Romanus tamen modis congruentibus ministrare non desiit b.

[4] c Ea tempestate gravissimæ persecutionis procella per totam Italiam, [sed ob Italiæ clades,] ac pene per omnem Romani Imperii terram detonabat, Gothis, Alanis & Wandalis omnia flammis & ferro proterentibus. Quo tempore destructæ ecclesiæ, subversa monasteria, captæ urbes, desolatȩ domus, diruta castra, strages hominum innumeræ factæ, & multus ubique humani generis sanguis effusus est. Quod cernens vir Domini Romanus, non cessabat Dominum deprecari, ut suam respiceret Ecclesiam, quam sibi suo sanguine acquisierat; nec sineret eam insanis subjici nationibus, sed eam in fide nominis sui conservaret illæsam. Cum hoc indesinenter ageret, noctes diesque in oratione continuans; [traditur cælesti monitis Gallias petiisse,] quadam nocte per divinam revelationem audivit, permissione Dei ista fieri; omnemque terram, justo sed occulto ejus judicio, sævis gentibus traditam; inde mutabilem fore cælitus prolatam (sententiam; atque ideo non eum debere sic in immensum tristari, sed glorificare potius Dominum, juste salubriterque omnia disponentem; qui percutit & sanat, vulnerat & medetur; quique idcirco temporaliter peccantibus flagella irrogat, ne in æternum pereant: præterea juberi sibi a Deo, ut relicta Italia ad Gallias tenderet, & verbi divini semina longe lateque spargeret, ac sanctæ conversationis exempla cunctis præberet.

[5] Hoc responso Spiritus sancti accepto, d convocatis Fratribus sic eos allocutus est: Fratres & Domini mei, dulce lumen oculorum meorum, maximumq; pignus amoris mei & gaudii, audite me servum Christi, sanctæ fraternitatis vestræ commilitionem ac socium. Cernitis quibus malis mundus premitur, quibus cladibus perurgetur. Ubique luctus, ubiq; pavor, & plurima mortis imago. Non hæc casu, verum manifestissima ira Dei contingunt. [vale Fratribus dicto,] Peccatis enim hominum Dei patientia exacerbata, versa est in furorem; mansuetudo mutata est in severitatem; adeo ut mirum sit, quod adhuc tolerat, leviora peccatoribus inferens quam merentur; & non sicut quondam Sodomitas & Gomorritas, ita nunc sceleribus plenam terram nubibus exurat fulmineis. Cum hæc ita sint, Fratres, non debemus de mundi percussionibus dolere, quem scimus ipsis suis percussionibus interire. Vita enim nobis alia a Christo est promissa, cujus promissio inconcussa atq; immobilis permanet, finis ignara, doloris nescia: in qua gaudium est, epulatio & pax imperterrita, ubi beata immortalitas & immortalis beatitudo, ubi æterna securitas & secura regnat æternitas. Hanc expectantes adversa seculi non debemus pavescere; sed magis appropinquantem nostram redemptionem, levatis sursum capitibus, hoc est exhilaratis cordibus, expectare. Me si Deus meo voto res agere, & secundum meum velle vivere sineret, optaveram, sanctissimi Fratres, vobiscum omnia seculi discrimina perferre: quæcumque prospera, quæcumque adversa contigissent, collato vobiscum robore sustinere, simulque patienter vivere, simul delectabiliter mori. Sed quia non est in hominis potestate via ejus, sed in illius qui cum magna tranquillitate disponit omnia; quæso ne me retinere velitis. Deus præcipit ut pergamus ad Gallias; parere debemus, eundum est: vos oro ut mei benigne memores sitis; quia & ego, dum spiritus hoc luteum vasculum inhabitando vegetaverit, vos in corde & in visceribus meis, ut fas est & decet, semper habebo. Deus autem omnipotens vos sancta custodia circumvallet; atque a præsenti seculo nequam ereptos, salvos faciat in regnum suum cæleste; & concedat mihi exiguo & humili in illa vita vos sine confusione videre.

[6] Hæc dicens & valefaciens eis, parvo sumptu profectus est; ignotus mundo, adscriptus civis in cælo. Transmissa Italia, Gallias ingressus, [Consistit prope Autissiodorum.] pervenit tandem in pagum Autissiodorensem, in locum qui Fons-Rogi appellatur: ubi aliquanto tempore demoratus, monasterium statuit: ibique plurimos a vanitate seculi conversos, ad quietam & sobriam conversationem, monitis simul & exemplis provocatos, adduxit. Quo in loco habetur Basilica, ejus nomine, & miraculorū quæ per eū Deus operatur privilegio, nobiliter insignis. Non multo post tempore, B. e Bertingranus, Cenomannicæ civitatis Episcopus, legatos ad deiferum Patrem Benedictū direxit, cui etiam exenia transmisit decentissima; exposcens ut ei perfectissimos quosq; & in monastica disciplina experientissimos ex suis discipulis dirigeret viros, qui in fundo Episcopii ejus monasterium, secundum instituta Regulȩ ipsius sanctissimi Patris, ædificare deberent. Nil ergo moratus Dei famulus, [a S. Mauro misso in Gallias,] alacriter ad hoc opus direxit S. Maurum, sibi familiariter obedientia & omni morum probitate dilectum discipulum: cui etiam quatuor alios addidit Fratres, cum quibus rantæ expeditionis laborem subiret intrepidus. Sane ex illis quatuor Fratribus unus fuit hic Faustus, qui f Vitam ejusdem B. Mauri eleganti admodum descripsit stylo: cujus etiam verbis, ut certior legentibus constet fides, quæ sequuntur censuimus intimanda. Nos itaque cum appropinquante solennitate Paschali, quotidie profectionem acceleraremus, eo die quo Dominica celebratur Cœna, in pagum devenimus Autissiodorensem.

[7] Audiens autem B. Maurus opinionem S. Romani monachi, qui beatissimo Patri nostro Benedicto in initio adjutor & cooperator extitit, sicut in historia Vitæ ejus plenissime invenitur; quique per revelationem Gallias petens, cœnobiolum in eodem pago, in loco qui Fons-Rogi nuncupatur, ædificabat; petiit duces itineris nostri, ut eo divertentes, ibidem sanctum Pascha celebraremus. [invisitur:] Hoc autem B. Maurus maxime expetebat, quia & sequenti die transitum sanctissimi Magistri nostri complendum esse sciebat, & colloquio B. Romani desiderabiliter frui cupiebat. Ductores vero nostri, petitionibus viri Dei libenter annuentes, concito gradu illuc tendere festinarunt. Die itaque Parasceves, hora illic sexta pervenientes, devotissime a B. Romano suscepti sumus. Cumque nos omnes, qui cum B. Mauro pergebamus, ad ea quæ opus ad diem festum erant præparanda vel emenda occupati essemus; ipsi sanctissimi viri dulcia invicem perennis vitæ serebant colloquia. Et cum jam vespertina hora post solenne officium, quod specialiter (utpote annuatim) eo celebratur die, [ex eo S. Benedicti obitum instantē intelligit:] propinquaret; vir Dei S. Maurus B. Romano dixit: Crastina die beatissimus Pater noster Benedictus, terreni deposito corporis onere, cœlibem gaudens & hilaris scandet ad patriam. Quod audiens S. Romanus, illico in lacrymas resolutus, flere inconsolabiliter cœpit. Quem B. Maurus consolari cupiens, aiebat: Gaudere potius quam flere ideo de ejus migratione debemus; quia & Patronum magnum præmittimus, & præsentiorem eum nunc, quam si in carne viveret, fumus habituri. Hæc tamen dicens nec ipse se poterat a fletu cohibere.

[8] Noctem illam quæ g duodecimo Kalendas Aprilis habebatur, & qua sacratissimum vigiliarum Paschæ illucescebat Sabbatum, tam beatissimus Maurus ac nos qui cum eo ibamus, quam S. Romanus cum aliquibus suis, jejuni pervigilem duximus: unusquisque nostrum secreto apud se (ut illis diebus in Ecclesia Romana mos erat) psalmos & orationum preces devote pro exitu ejusdem Patris nostri Deo dilectissimi Benedicti consummantes. Cum vero transacta jam hora quasi tertia ipsius sacratissimæ diei, Beatissimus Maurus in ecclesia consistens, transitum ejus qualicumque eveniret hora, orando & psallendo prȩmunire, longe licet positus, satageret, seque pavimento in orationem dedisset; raptus in spiritu, subito se transpositum in loco de quo egressi fueramus vidit, conspexitque viam palliis stratam ac innumeris coruscam lampadibus, recto Orientis tramite ab ejus cella in cælum usq; tendentem: in qua etiam visione duos Congregationis nostræ Fratres socios habuit, cum quibus eamdem simul visionem conspexit. Itaq; cum viam quā cernebant mirarentur attentius, venerando habitu vir desuper clarus assistens, cujus esset via quam cernerent, inquisivit: quod illi se nescire professi sunt. Quibus ille respondit: Hæc est via, qua dilectus Domino cælum Benedictus ascendit. Hanc visionem unus ex illis duobus Fratribus nostris; qui eam simul cum B. Mauro viderunt & in nostro morabatur cœnobio, alter vero, ut Beatus scripsit Gregorius, longius positus vidit. Mox vero ut Beatus ad se reversus est Maurus, ocius S. Romanum ac nos evocans, cuncta quæ viderat lucide nobis per ordinem retulit; diemque illam & sequentem Dominicam, qua specialiter dies Resurrectionis Dominicæ colebatur, solennem & celebrem omni cum gaudio & lætitia peregimus.

[9] Secunda autem feria festivitatis ipsius, antequam proficisci cœpissemus, [ac Paschate celebrato,] S. Romanus B. Mauro dixit: Si absque animæ periculo locum hunc deserere potuissem, melius tecum, amantissime Frater, cuperem habitare, quam alibi finem vitæ terminare. Sed quia & hos deserere periculum est, & ultimus mihi jam jamque h imminet dies; perge felix quo mitteris, ac prospere felici utere sorte. Deus autem omnipotens semper sit tecum, [valedicit S. Mauro,] & cum Fratribus qui tecum pergunt; & recto itinere perducat vos ad veram repromissionis terram, quam omnibus electis suis polliceri est dignatus, ubi præparavit eis, quæ nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt; nisi in illorum qui terrena omnia amore ejus proterentes, ac desiderio cælestium abdicantes, dicere cum Apostolo valent, Nobis autem revelavit Deus per spiritum suum. [2 Cor. 2, 10] Romanus itaque Dei famulus, post gloriosam & plenam virtutibus vitam, [moritur,] post innumeram multitudinem vitæ æternæ acquisitam, consummato viriliter monasticæ possessionis curriculo, felici & jam dudum exoptato transitu migravit ad Dominum. Tumque, ut vere fatear, mori desiit & vivere cœpit; exutusque mundi tenebris, cælesti est claritate vestitus. Nunc assistit vultui omnipotentis Dei, accipiens de manu ejus stolam candidam, animæ dico incorruptionem & indefectivam beatitudinem. Præstolatur autem stolam duplicem, cum resumpto in fine mundi corpore, carnis simul & animæ gaudebit immortalitate. Sepultus vero est in sua ipsius Basilica a Fratribus, [sepelitur.] quos gemina in diversum dispertiebat affectio; quoniam quidem illi lætandum esse noverant, sibi dolendum; illius congaudendum glorificationi, suæ ingemiscendum desolationi.

ANNOTATA.

a Hinc usque ad finem numeri sunt verba S. Gregorii Magni, in Vita S. Benedicti 21 Martii illustrata cap. 1.

b S. Gregorius ista prædictis addit: Cum vero jam Deus omnipotens Romanum vellet a labore quiescere, excitavit Sacerdotem & pastores, aliosque, qui S. Benedicto cibos ferrent &c. nulla postea Romani facta mentione, ut videatur is ex sensu S. Gregorii paulo post obiisse.

c Anno 406 Gallia fuit subjecta dispersioni & devastationi factæ a Wandalis, Suevis, Alanis, qui inde anno 409 Hispanias ingreßi sunt, non Italiam. At Gothi occuparunt Romam dicto an. 409 & sequenti. Hi deinde sub Rege Athaulfo & nomine Visigothorum Gallias ingreßi eas vastarunt, quos secuti sunt Burgundiones. Burgundionibus Franci adhuc ethnici successerunt, ut non videatur tunc fuga in Gallias tuta cuiquam fuisse: interim vide enormem anachronismum, per quem hæc fuga facta dicitur eo tempore, quod S. Benedicti initia preceßit integro fere seculo: siquidem hic si annos solum 62 vixit, & anno æt. 14 monachum induit, hoc solum fecisse potuit anno 494 utpote mortuus an. 543.

d Videtur hæc Fratrum convocatio & ad eos facta adhortatio viri senis esse, aut in auctoritate constituti.

e Bertingrannus aliis Bertchramnus: sed is Badegisilo anno 586 mortuo succeßit, & an. 589 adfuit conventui Episcoporū pro sanctimonialibus Pictavensibus. Quam procul hæc absunt ab an. 543, quo S. Maurus venisset in Gallias sub mortem S. Benedicti? Attigimus ea 16 Maji ante vitam S. Domnoli, qui mortuo Bertchramno S. Maurum dicitur recipere noluisse: suggeßimusque Bonitum V Abbatem Casinensem, pro quo S. Benedictus obrepserit, quique discipulum suum Maurum, alium a famoso discipulo S. Benedicti sub annum 517 nato, in Gallias miserit, paulo ante destructionem monasterii factam a Longobardis an. 589.

f Vita a S. Fausto scripta non extat, nisi interpolata ab Odone Abbate, & forsan depravata magis ab alio recentiore. Coluntur S. Faustus 15 Februarii, S. Maurus 15 Ianuarii.

g Quam est tota hæc relatio absurda? Ergo Pascha tunc fuisset celebratum 22 Martii, quod rarißime accidit: & toto seculo sexto nonnisi semel contigit scilicet anno 509, cyclo Lunæ 16, Solis littera Dominicali D. Mortuus est S. Benedictus citata 12 Kalendas Aprilis sive 21 Martii, an. 543 pridie Dominicæ Passionis: pro qua stolidus ille interpolator legit pridie Dominicæ Paschatis, & reliqua de cœna Dominica, die Parasceves, Sabbato vigiliarum Paschæ, Dominica Resurrectionis, & feria secunda festivitatis ipsius, consequenter cum summa temeritate aptata fuerunt rebus quæ post eam mortem gestæ dicuntur. Si tamen pro S. Benedicto liceret substituere Bonitum, ut dixi, qui dispersas suorum Reliquias Romæ in Lateranensi cœnobio collegerit, moxq; obierit dolori succumbens pridie Paschæipsius an. 589 die 19 Aprilis, satis inter se congruent omnia, modo distinguantur duo Romani unus senior alter junior Benedicto.

h In eadem suppositione obiisset hic junior Romanus ipso anno 589 feria 5 hebdomadis 4 post Pascha.

CAPUT II.
Variæ translationes corporis S. Romani.

[10] In hoc igitur loco per aliquot annos beati viri corpus digna veneratione servatum est. Verum quia nefas erat mundanis tenebris lucernam obnubi sideream, & ipsa per se Veritas civitatem supra montem positam non posse abscondi protestata est; inconveniens & damnosum erat, [Corpus trāssertur ad ecclesiam S. Amatoris,] sacratissimi corporis thesaurum diu in loco minus celebri minusque noto latere; sed ad communem omnium utilitatem atque profectum cunctis innotescere ac divulgari. [Matth. 5] Crescente itaque fidelium devotione, corpus beati viri de loco primariæ sepulturæ ad urbem Autissiodorum delatum, atque in ecclesia Beatissimi a Amatoris honorifice conditum est. Aliquot anni jam fluxerant, & Sancti nomen ac veneratio, omnium pectoribus insinuata, magis magisque increbrescebat. Unde Fratres ex cœnobio ter Beati b Germani, Pontificis & Confessoris Christi, fide in Deum, spe in Sanctum feruentes, c Heribaldo Autissiodorensi Ecclesiæ præsidente Episcopo, venerandum sæpe dicti viri Dei corpus obnixe ut sibi daretur expetierunt; & licet ægerrime ac cum magni sudore laboris, tandem obtinere meruerunt. Sicque inde levatum, & cum staurophoria d ac cereostata, cumque divinorum melodia coruscantibus, [inde ad monasterium S. Germani,] deportatum est. Erat ibi tunc quidam Presbyter ecclesiæ turis, cui vocabulum est e Bonus-hortus, Aaron nomine; qui Fratribus jam dicti loci optime notus & familiaris habebatur. Is ergo, cum sanctæ Reliquiæ feretro componerentur, [os capitis in pagum Bonnart,] accessit; eisque quibus id officium deputatum erat, sese importunus miscuit; ac nemine circumspiciente, os capitis, quo superne cerebrum tegitur, quodque vulgo testa dicitur, furto sublegit; atque optimo potitus spolio, ad suam trepidus repedavit ecclesiam: ibique plurimo tempore sacrum pignus permansit, frequentibus se circa ægrotantes præstitæ sanitatis declarans indiciis. Jamque instabat tempus quo Dominus Sanctum suum mirificaret, quemque apud se glorificaverat in cælo, apud homines magnificaret in mundo. Hoc tali constat ordine gestum.

[11] Ansegisus f erat Sanctæ Senonum Metropolis Ecclesiæ Archiepiscopus, vir in cunctis optime agens, & in ecclesiasticis negotiis experientissimus. Hic cum anxie animo cogitare cœpisset, Sancti hujus undecumque impetrare Reliquias; [inde Senonas,] nuntiatum est ei, quod in ecclesia suæ diœceseos Sancti haberentur Reliquiæ. Cumque ille, quænam hæc esset ecclesia, curiosa indagatione perquireret; dictum est ei de hoc Presbytero, quod præcipuam partem Sancti hujus haberet verticis. Quo audito, Antistes gavisus quam maxime, Deoque agens gratias de oblata sibi desideratæ rei opportunitate, Presbyterum ad se accersiri præcepit; a quo omni re certius agnita, mature accedit ad locum, jubetque cælestem sibi ostendi thesaurum: suscipiensque Sancti Reliquias, amplectitur, applicat oculis, [ac missa legatione Autissiodorum,] avidioribus demulcet osculis; sicque voti compos, suam lætus redit ad urbem. Deinde majori adhuc desiderio accenditur, quærere [cœpit] ubi sancti corporis haberentur Reliquiæ; comperiensque in jam dicto Beatissimi Germani cænobio Sancti corpus haberi, deprecatus est primum Domnum g Hugonem loci ipsius Abbatem, re autem vera regni totius moderatorem ac principem: dein direxit illuc h Abbonem, Nivernensis Ecclesiæ Episcopum: nam quia res magna petebatur, magnis profecto utendum erat interpretibus ac ministris. Veniens ergo Episcopus, [corpus impetratur] convocatis loci primoribus, causam, propter quam missus fuerat exposuit. Fratribus hoc satis durum & difficile cœpit videri, hærebantque, & quid responderent ignorabant, Sed quia Abbatis pie præcipientis imperiis obviare nefarium, & Episcoporum precibus non acquiescere impium erat; victi tandem succumbunt, & se facturos quod Archiepiscopus petierat repromittunt.

[12] His acceptis promissionibus, Reverentissimus Antistes ad suam quamfestine reversus est urbem. [a Senonensibus excipitur solenni apparatu.] Atque omnis moræ impatiens, sumptis secum Cleri primoribus, atque adunata religiosi apparatus frequentia, & nihilominus non modica plebis caterva, Autissiodorum properat. Jamque eo appropinquante dici non potest quanto studio, quamque ardentissima devotione tota civitas obviam venerit; adeo ut maximo se salutis & gaudii munere caruisse duceret, qui huic spectaculo defuisset. Procedunt splendifico habitu, hinc sacra Monachorum agmina, inde veneranda Cleri candidiseri turba. Cerneres in terris cælestem chorum, & splendidissimum Angelicæ societatis conventum. Omnia divinis laudibus & superni melodimatis concentibus personabant. Cum tali itaque pompa ingrediuntur ecclesiam; & præmissa oratione ac data solenniter benedictione, accedit Episcopus ad locum, quo sanctissimi somatis thesaurus erat reconditus, Fratribus cum letania divinum suffragium invocantibus; sumitque glebam prædicti corporis, divini odoris nectare fragrantem; reponens loco eodem pretiosissimas multorum Sanctorum ac Martyrum Reliquias, quæ hodieque ibidem condigno venerantur honore. [Vallilias transfertur.] Adepto itaque exoptato munere, & voti sui compos effectus Episcopus, cum gaudio reversus est ad cœnobium, quod Vallilias i sive Vallis-lilii nuncupatur; ibique pro maximo ac pretiosissimo thesauro, sacrosancti k corporis pignus collocavit; tantaque se circa locum ipsum benevolentia & largitate profudit, ut eum summa dilectione semper incoleret, & necessarios reditus abundantissime delegaret, artium quoque diversarum magistros studiossime præpararet.

[13] Hoc itaque ad Christum migrante, & post diutinos labores ad laborum præmia transeunte, [quo cœnobio a Normannis deleto,] successit in Sede Pontificali Ebrardus, venerandus Archiepiscopus, non minus doctrina quam vita virtutibus plena & miraculis: cujus tempore gens incredula Northmannorum per Gallias se se diffudit, cædibus, incendiis, atque omni crudelitatis genere debacchata. Siquidem peccatis nostris exigentibus, atque vires adversariis suggerentibus, subversa sunt castra, desolatæ urbes, destructæ ecclesiæ, succensa monasteria, ut ad nos vel maxime illud pertinere videatur, quod Esaias Propheta, prævidens sanctæ illius civitatis & augustissimi templi ruinam, lugubri ad Deum voce querebatur dicens: Ubi laudaverunt te patres nostri, facta est combustio ignis. [Isa. 64, 11] Tunc quoque præfatum S. Remigii cœnobium incensum & ad solum usque dirutum est, [refertur in urbem:] Suavo strenuissimo loci ipsius Abbate cum Fratribus ad Senonicam urbem confugientibus, atque ut Deus afflictum populum placatus respiceret interdiu & noctibus deprecantibus. Interea hostilis exercitus Senonum oppugnabat l civitatem, eamque infestis viribus, & omni arte quæsitis machinis capere nitebatur; cum repente venerandus Antistes, optato (ut ipse a Deo expetierat) languore corripitur. Quo ad Christum migrante, Gualterius, m & generosi stemmatis nobilitate & totius scientiæ eruditione clarissimus, [qua ab hostibus præservata,] Pontificalem Senonicæ urbis sortitur dignitatem. Tandem Sanctorum precibus, ira Dei, juste peccatoribus superducta, in misericordiam versa est. Franguntur vires hostium, retunditur impetus, confidentia debilitatur; sicque intelligentes, frustra se niti contra eos quos divina pietas tuebatur, ab urbis obsidione recedunt.

[15] Pace interim reddita, & post diutinam calamitatem populo aliquantulum respirante, Bovo n cui post obitum præfati Suavii Abbatiæ cura erat commissa, cogitare cœpit, quid de loco ageret, cujus tantummodo supersedissent ruinæ: denique si illum vellet in pristinum statum reparare, opus certe difficillimum, ne dicam impossibile, videbatur. Illud quoque vel maxime ejus animum etiam tuta timentem exagitabat, ne si quid forte operis in loco deserto & ab urbe remotissimo agere cœpisset, reversi denuo adversarii more suæ crudelitatis incenderent, subruerent, dissiparent: mens siquidem, rerum memoria quas viderat trepida, & adhuc graviora formidans, per diversa raptabatur consilia, & quid eligeret ignorabat. [ad cænobiū suburbanum fertur,] Tandem placuit Abbati, Fratribus quoque hoc ipsum ex communi consensu poscentibus, ut in prædiolo suo, quod est in suburbio Senonicæ urbis sub ipsis civitatis mœnibus situm, monasterium fundaretur, ubi prisco tempore conditum fuerat: qui locus & situs opportunitate, & fluminis præterfluentis amœnitate ad id construendum aptissimus videbatur. Ergo ædificata pulchro satis schemate basilica, ceterisque habitationibus religioni monasticæ congruentibus, illuc B. Romani corpus cum lætitia transtulerunt: ubi florent meritorum ejus insignia, ad laudem & gloriam omnipotentis Dei, qui est mirabilis in Sanctis suis.

[16] Nec otiose prætermittendum est respondere iis, [Miracula a vivente facta ignorantur.] quibus signa & miracula in tantum grata sunt, ut nihil putent Deo placere, nisi quod eorum exhibitio commendaverit; cum ille potius bonæ vitæ meritum, quam signorum corporalium requirat effectum; ut enim ait Euangelicus Poëta,

--- Merito cessante bono, miracula nil sunt,
      Quæ faciunt plerumque mali. ---

& ipse Dominus Apostolos docuit, ut a se non signa & miracula, sed mansuetudinem discerent & humilitatem, inquiens, Discite a me, quia mitis sum & humilis corde. [Mat. 11, 29] Qua propter etsi beatissimi Romani miracula, quæ in corpore positus gesserit, non legimus; non ideo impar ceteris Sanctis habendus, quibus fide parem & sanctitate eum fuisse non dubitamus: nec vero sanctissimus Pater Benedictus alumno suarum virtutum ex æquo invidet gloriam, cum quo in cælestibus beatæ immortalitatis meruit palmam. Et quidem non dubitamus eum multas dum viveret fecisse virtutes; sed vel segni scriptorum negligentia non sunt litteris traditæ, quæ res non minimum Sanctorum præconiis persæpe intulit detrimentū; vel certe si signa operum ejus scripta fuerunt, aut situ diutinæ vetustatis consenuerunt, aut tempore infelicitatis, monasteriis & ecclesiis depopulatis rebusque omnibus profligatis & perditis, illa nihilominus ad nihilum devenerunt: quippe hominibus quaquaversum fugientibus, & sibi tantum suæque vitæ consulentibus; nullamque de custodiendis archivis curam habentibus. Dicat itaque qui volet, nulla ejus in vita extitisse miracula; dum sciat eum jam mortuum innumera fecisse & facere quotidie miraculorum signa. [ex multis patratis post mortem] Deus enim qui ab æterno sua sapientia cuncta præordinat, eaque ex arcano divini consilii, locis temporibusque prolata visibiliter manifestat; acceptissimum sibi famulum eo potissimum tempore miraculis voluit illustrare, quando superato omnium tentationum luctamine fas esset justum exultare in Domino, & rectum secura deceret laudatio, nec jam exinde laudis æmula timeretur elatio.

[17] Hæc breviter diximus pro memoria sanctissimi Confessoris Domini Romani, indignum arbitrantes, tantum ac talem virum silentii modio contegi, & non ad profectum atque utilitatem omnium pie viventium publicari. Ceterum ea quæ post felicissimum excessum ejus, vel in prima sacri corporis ejus translatione, vel deinceps in loco, in quo sanctissimum ejus corpus deportatum venerabiliter reconditum est, [Auctor sequentia edit.] per eum Dominus dignatus est operari; ab his qui viderunt, vel ab eis quos interfuisse contigit agnoverunt, fideliter collecta atque plenissime descripta studuimus opportune subjungere, ad laudem & gloriam summæ lucis & viæ, veritatis & vitæ, Dei & Domini nostri Jesu Christi, qui cum Deo Patre & Spiritu sancto vivit, regnat & benedicitur in omni gente, loco & tempore, nunc & per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a S. Amator Episcopus Autissiodorensis consecratus fuit anno 388, mortuus anno 418 Kalendis Maji, ad quas dedimus Vitam, & de basilica illi erecta egimus.

b S. Germanus, successor dicti S. Amatoris, colitur 31 Iulii, cujus egregium monasterium etiamnum ibidemextat, & in ejus ecclesia nos venerati fuimus anno 1662 plurimorum Sanctorum mausolæa.

c Heriboldus Episcopus 36 sub Carolo Calvo Rege floruit, huic summe carus, uti & Lupo Abbati Ferrariensi, Hincmaro, Flodoardo, Walafrido Straboni, viris tum doctrina illustribus, sepultus in dicta Abbatia S Germani.

d Ita correxit Mabillon, cum scriptum esset Staurophona, æque recte forsitan pro Cereostata, scripsisset Cereostatiam, si eam vocem apud antiquos invenisset; Cereostata enim candelabra sunt.

e Bonus-hortus, vulgo Bonnart, sicut in margine notat Mabillon. Tabula Gastinensis regionis apud Blaew notat locum Bonnaut, duabus circiter leucis infra urbem ad dexteram Icaunæ ripam.

f Ansegisus, creatus Archiepiscopus anno 871, mortuus anno 883.

g Hugonem hunc fuisse Abbatem S. Germani laicum, asserit Mabillon.

h Abbo, Episcopus Nivernensis, subscripsit Synodo Sueßionensi, anno 866, Trecensi 861, Pontigonensi 876, iterum Trecensi 878.

i Erat monasterium S. Remigii apud Vallilias, vulgo Vareilles, octavo a Senonibus millario, cœptum ibidem extrui ab Aldrico Archiepiscopo tempore Ludovici Pii, & ab ejus successore Wenilone perfectum.

k Clarius in Chronico S. Petri Vivi, ipse ibi monachus Benedictinus ista habet: Transtulit Ansegisus in ecclesiam S. Remigii apud Vallilias S. Romantum de cœnobio S. Germani Antissiodorensis, impetrato hoc ab Hugone Abbate ejusdem loci. Eadem habet monachus Antißiodorensis in Chronico ad annum 876. In quodam Kalendario Ms. monasterii S. Petri Vivi ad hunc XXII Aprilis dicitur, Senonis quiescere in ecclesia parochiali ei sacra, & caput illius auro inductum coli in æde S. Petri Vivi.

l Anno 886 obsessam urbem asserit Clarius, idque a die 30 Novembris usque ad sequentem Maium: anno deinde sequenti obiit Ebrardus seu Evrardus Archiepiscopus ipsis Kal. Februarii, laudatus a doctrina in poëmate de Obsidione Parisiensi, nusquam vero alibi quod sciam a sanctitate & miraculis.

m Gualterius, sive Walterius, a Sammarthanis dicitur obiisse anno 923, 13 Decembris, & cognominem sibi nepotem habuisse successorem.

n Alias Bono, ut in margine notat Mabillon.

LIBER SECUNDUS
De Miraculis S. Romani Abbatis.

CAPUT I.
Miracula in Translatione corporis & post eam patrata.

[1] Cum glebam gloriosi corporis Domini Romani, ut supra satis luculente insertum est, venerandus Antistes Ansegisus cum summis precibus & cum veneranda prosecutione prosequeretur, [In transtatione corporis Senonas,] & ad suam cum melliflua melodia veheret gloriosam Sedem; perlongum est de singulis valde virtutibus disputare, quanti cæci illuminati, quanti dæmoniaci curati, quanti surdi auditum recipientes, quantæque a Christo virtutes patratæ, ad glorificandum Sanctum suum: ut quem videlicet jam gloria & honore laureatum habebat in cœlis, prodigiis miraculorum decoraret in terris. Attamen de multis ut proposuimus pauca narremus.

[2] Cum beati viri corpus villam transiret, cui vocabulum est Curtis-Abbonis, [mulier impotens, vegata redditur:] cum dignitate psallentium obviam perrexit mulier quædam, Josia, a parentibus vocitata, quæ ab omni actione manuum aliena manebat. Erant enim manus illius dissolutæ, contracti nervi officio carentes salutari, intolerabilis dolor omni manebat corpore, & pene nil movere poterat: suffragiis tamen aliarum sustentata feminarum, pergit cum devoto corde, gemitus effundit inenarrabiles ab intimo pectoris antro, manum præsidii postulata a S. Romano, quem sciebat possidere cœlum cum gaudio, dicens: O Electe Dei Romane, fer infelici mulieri auxilium deposcenti, qui cum exultatione luciflua lætaris in cælesti patria: ne contemnas sceleratam mulierem, sexumque fragilem ad te clamantem, qui satis bene nosti caducam esse humanam mentem. Dum hæc & his similia flebili proclamaret eloquio, gratiose patefecit Omnipotens plebi, quæ sancta membra egregii prosequebatur Confessoris, quam proficua manebat in cælis supplicatio S. Romani. Recepit protinus mulier conclamatam salutem, exultat cor populi præ gaudio, mens multorum fit hilarior, voces erumpunt in altum, collaudant splendificum Dominum, qui mirabiliter suum glorificat tironem. Vere ineffabilis est clementia Salvatoris nostri. Cum patramus illicita, ultionem sustinemus condignam; castigat corpora nostra ægritudines tribuens congruas, ut expurget a delictis arcana pectoris nostri. Hoc, Fratres, debet quisque nostrum cum summo suscipere gaudio, si ei Omnipotens temporalem confert passionem, ut per præsentem tolerantiam perveniat ad sedem sine limite fulgentem. Oportet enim nos per diversas injurias huc illucque distrahere, ut per diversas ærumnas hujus caduci seculi gradientes, cum felici tramire ad sidereum regnum dirigamus animum: quo per præsentes tribulationes gestantes manipulos nostros, mereamur capere cum summo gaudio coronas sine fine fulgentes.

[3] Præterea pio religiosæ intentionis studio commovente, ipsa quoque viri dignissimi beatorum actuum solicitante congerie, non est prætereundum enarrari vestræque commendandum indagini, [alta item curatur.] qualiter quædam mulier, Ragenis dicta a sacri baptismatis unda, ex ea quæ vocatur a Neronis-villa oriunda, ferme per triennium diutissimo laboriosæ ægritudinis impulsu confecta, nervorum omnium dissolutione stupida, membrorumque omnium ita tenebatur officio destituta, ut nullatenus ei a quoquam vita viventium remedium adferri potuerit, cum plurimi ad eam accesserint curationis præditi gratia, nisi illi per divinitatis potentiam promitteretur spes recuperandæ sospitatis gratuita. Denique dum nihil apud se certum aliud haberet, nisi quoad morte intercludente extremum vitæ præsentis occubuisset diem; propitiante tandem divinæ visitationis respectu, cœpit intra se comminisci, si quo modo Sanctorum oracula circumiens, eorum interventu sanitatis mereretur dono potiri. Sicque iter ambulare desiderans, S. Hilarii b in villa Patricii, ibi pro his quorum fides exigit Deum deprecantis, lento quamvis gressu primum appulit ad titulum, ejus petitura piæ intercessionis adminiculum. Nec multo post, illa supplicante importune, & sancto Dei subveniente opportune, tunc quidem est reddita sanitati pristinæ, annuente cælitus Spiritus sancti munere: jam jamque convalescentibus membris, pene dudum emortuis, incolumitatis est gaudio circumfulta, adeo ut nulla eam alicujus instigaret vis doloris.

[4] His ita decursis, cum post aliqua temporis evoluta curricula, ab omni liberrima reperiretur incommodo; [eadem visum amissum recipit,] rurfus exigente proprii sceleris noxa, immo pro nobis Domini altissimi laude & gloria, per S. Romanum haud longe postmodum declaranda, oculorum sibi acie penitus denegata, lucis hujus corusco cœpit splendore privari. Cumque se ita haberet casus infortunii, effudit animam suam in conspectu Domini; atque in secreto cordis sui toto animi nisu exæstuans conferebat; quatenus si forsitan posse suppeditaret, in Sancti hujus, de quo loquimur, deveniret præsentiam. Denique vero vota votis accumulans, & non tam corporis quam mentis gressibus ire viam incipiens, non post multum, ubi venit in pontem Tillianensium ante beatissimum Romanum, querulis eum clamare precibus non desistens, eadem etiam populari quæ aderat multitudine prosequente, precabatur, quatenus vir Dei, sui precaminis opitulante suffregio, illi iterum rediviva restitueret oculorum officia. Nec mora, Dei operante potentia, & S. Romani annuente clementia, quæ venerat cum fidei devotione, efficitur lætabunda de reddita sibi luminis hujus gratissima visione. Illa deinceps ad propria cum gaudio regrediente, qui illo tunc adfuere præsentes, gratias Deo retulerunt gaudentes. Nos quoque in ejus laudibus exultemus, ipsum omnium illuminatorem in hunc mundum venientem laudemus, amemus, quantumque ipsius dono poterimus attollamus; cujus muneris est creata salvare, perdita reformare, & majora per Sanctos quam se operatus est, ipso teste, mundo præstare.

[5] Procedat sermo condignus ad stupendum miraculum enarrandum. Alia extitit mulier orta ex Wastinensi c pago, vocabulo Amalberga; cui accidit quondam muliebres de partu pati dolores. [A dæmone vexata,] In ipso autem temporis articulo, quo partum fundere in ima deberet, vir ejus subitaneo correptus languore diem clausit extremum. Restat infelici mulieri duplex pœna: tristitia de amissione viri, immanis dolor de partu imminenti. Non post multo tempore a partu resoluta, exhilarationem quam de genito filio possidere debuerat, auferebat immanis anxietas de proprii viri dispendio. Tempore vero purgationis expleto, postquam natum quem genuerat ad ecclesiam detulit, & Omnipotenti gratias egit, & post mystica dona a Sacerdotibus patrata, & oblationem pro viro oblatam; egreditur ipsa cum torvido vultu a foribus ecclesiæ, pergit velox ad lamentabilem tumulum viri sui, decubat super illum, rivulos lacrymarum manare facit ab oculis, more mulierum alta emittens suspiria. Valido itaque singultu diutinaque maceratione consumpta, vesperascente jam die, mulier repedavit ad propria. Tum parat balneum, lavat genitum, iterumque deplorat viri supplementum. Intenta tamen in illo officio dum perseveraret, audivit extrinsecus vocem admodum terribilem, illam inclamantem. Quæ consurgens, & tremulo gressu ceu timida progrediens, dignoscere gliscens quis eam tam horribiliter vocasset, pervenit ad ostium; vidit tetram imaginem innixam baculo, & juxta domus ipsius limina superciliose stantem. Ad visum autem timore perterrita, sanctæ Dei Genitricis auxilium voce exclamavit repentina. Hujus adminiculum voce exposcens flebili, utpote muliebri, pedem ab ostio retraxit cursu veloci, muniensque se vivifico Crucis signaculo, cum gravi tremore procumbit in thoro. Adest rursum deliramentum diaboli; videt speciem cunctis speciebus horribilem, quæ juxta illius lectum superbe erigens collum, ad derisionem potius quam ad salutem, natum quem genuerat, ut illi ad suscipiendum e sacro fonte daret, rogabat. Cui illa cum ingenti respondit constantia: Miror quomodo tu, cum sis toto corpore nigerrimus & hispidus, & totius fœditatis amicus, & inventor omnis nequitiæ, modo quæras salutem animæ; scilicet ut filium meum a sacro suscipias baptismate, qui quotidie animas ad ima gliscis distrahere. Hoc tamen pro certo scito, quia numquam tibi a me hujus rei effectus tribuetur. His auditis, imago illa terribilis, utpote diabolica, cum furibundo & repentino impetu, [irruit in eam] cupiens puerum auferre ab amplexu brachiorum genitricis. Exclamat iterum viriliter, & a sancta Christi Genitrice poscit manum auxilii. Deinde ille larveus hostis, enormi ictu & rabida impulsione discerpens illam, alligavit eam, pronam incedere faciens per revolutiones quatuor annorum, adjiciens illi tristitiam super tristitiam, volens penitus absorbere eam. Quæ pectus suum divino muniens signaculo, veternum fugavit inimicum, immanem retinens corpore & anima languorem, dolorem in animo sustinens de recenti funere proprii viri, in corpore validam ægritudinem diabolica vi illatam.

[6] Ea tempestate, ut præfatum est, hunc de quo sermo agitur beatissimum athletam suum Romanum Dominus prodigiis mirificabat, [S. Romani meritis curatur,] quæ usquequaque diffusa ad hujus infelicis mulieris pervenere notitiam. Tunc illa, cum ardore fidei desiderans a diutina ægritudine jam resolvi, vehi se fecit in biroto d ad luculentum sepulchrum tanti Patroni, de quo tantarum virtutum emanabat odor nectareus. Quam parentes ejus ferentes illuc quo desiderabat animus, ad tumbam scilicet gloriosi Confessoris, prosternit se in pulverem, poscit præsidium a summo piissimoque Judice, flagitat etiam manum suffragii a S. Romano, cujus interventu æstimabat se adipisci incolumitatis donum. Rogitat cum altis suspiriis, cujus mens morabatur in furvis tenebris; poscit cum devoto corde, pulset Romanus aures divinæ clementiæ, qui plenus adest pietate, utpote qui faciem contemplatur piissimi Judicis quotidie. Invenit mulier, quod cum summa devotione quæsivit. Cerneres mulierem toto corpore tremebundam, mirantes populos, mirabilia expectantes superna. Cœperunt nervi vigere, qui erant consumpti diutina maceratione: absolvit eam gloriosus Confessor Domini a vinculis tortuosi serpentis; & actum est tunc e sacro sepulchro, quod quondam egit filius Dei, quando natam Abrahæ, quam venenosus anguis alligaverat, liberam abire præcepit; solvitque eam a diris nexibus, qui mirabilis est in sua majestate, laudabilis in Sanctis, cujus laus non deficiet, cujus æternitas semper fulget. [Luc. 13, 10]

[7] Illud etiam non abs re esse videtur in nostri operis processu adnectendum, quod ea tempestate qua vir Domini gloriosus Romanus, [Cæco lumen restituitur.] tam innumera miraculorum præconia mundo impertiens, nequaquam sub modio latitabat; sed instar lucernæ ardentis & super candelabrum positæ virtutum jubare clarescens, non mediocre ferebat plurimis remedii emolumentum; femina quædam, de jure dominationis sancti Proto-martyris Stephani, de villa Rimuiaco oriunda, nomine Segletrudis, ubi hausit auribus quod vir Domini tanta præberet populis beneficia, secum conferebat qualiter ad ejus memoriam ire potuisset. Erat enim ei filius unicus puerulus, Letherius e vulgo nominatus, cui diutina jam impellente consuetudine oculorum subtractum est intuendi officium; jugique angore afficiebatur pro eo, pro quo ad memorata beati viri præsidia mente ire disponebat. Et quamquam meritorum suorum justitiam ad impetrandam filii sospitatem minus sciret sufficientem, fide tamen nihil hæsitans, lacrymosis cœpit insistere precaminibus, quatenus per eum celerius Dei opitulamine frui mereretur. Plurimis ergo orationis gratia illo properantibus, simul pergens cum illis, ut quæsitæ salutis prolis unicæ fieret compos, taliter virum Dei deprecabatur attentius: Sancte, inquiens, & Deo dilecte Romane, qui omnium es ad te confugientium piæ consolationis refugium, quique destitutioni omnium in te sperantium compatiens divinæ opus gratiæ impertiris; miserationis tuæ nunc manum mihi porrige, quæ inter cetera Sanctorum oracula te incunctanter aggredior. Quamquam enim ab illis nil quæsiti medicaminis obstinenti filio meo redintegrationis suæ sit medela dilata, tamen non illi arbitror penitus denegatam: te namque voti istius haud dubito futurum compotem. Nec mora, protinus ut talia prosecuta est, divina præsto fuit potentia, ad demonstrandam sanctitudinis viri Dei potentiam, quæ post cæcas tenebras, mulieris filio felicem ex integro fecit irradiare diem: moxque propulsa totius agitationis molestia, sibique redintegrato luminis officio, pulsis tenebrarum obstaculis, lucis quoque diurnæ copia suffusus, ita integerrimæ redditus sospitati, simul cum matre incolumis repedavit ad propria, ac si minime foret eatenus cæcitatis fasce depressus. Qui nequaquam deinceps illius amaritudinis peste pulsatus, pro suæ curationis dono, tam ille quam ommes qui aderant, voce consona laudes Domino cecinerunt.

[8] Dignum etiam videtur nequaquam silentio comprimi, quod mulier quædam nomine Helena, [Ægra oblata candela convalescit.] illustribus natalibus orta, audiens quanta & qualia languentibus beneficia, divina pietas, ob honorem & laudem Sancti sui, infuso miserationis suæ rore, præstare dignaretur; dum per continua sex annorum volumina gravissimo quateretur dolore renium, pedali quidem gradu quoquomodo incedebat baculo lateri innixo, sed omni gravata incommodo totius jam carebat medicaminis subsidio. Cumque prædictæ passionis in dies augmenta captans ita cruciatus accresceret, ut sese sanitatis ulterius remedia consequi posse titubaret (utpote quæ jam in quamlibet partem se vertere nec difficulter poterat, nisi alieno fulta præfidio foret) auditu comperit, quod venerabile corpus B. Romani, cum plebeia promiscui sexus multitudine, transferendum esset in monasterium Valliliacense. Quod cum eadem die usque adeo prosequeretur honorifice, præunte & subsequente quam maximo Cleri atque vulgi popularis Dominumque collaudantis cuneo; ubi perlata est sancti viri gleba ad antedictum monasterium, illico quamquam gradu non concito illuc perveniens, adjuvantis populi levamine freta, supernæ visitationis respectu cœpit animotenus comminisci, quatenus accenderet pro voto ante tumulum illius candelam staturæ suæ parili longitudine. Ibique pro se orabunda in Basilicæ solo præcumbens, totamque diem precibus expendens & sequentem noctem insomnem ducens, subito inter orandum, Deo propitiante & Sancto suo interpellante, voti sui compos effecta, cœpit a prædicta superius renium ægritudine convalescere. Denique vero, paulatim succedente plenissimo virium robore, quæ venerat cum fide, remeavit ad sua, gratulabunda de reddito sibi dudum denegatæ sospitatis munere.

ANNOTATA.

a Neronis, alias Noëronis villa.

b Quis hic S. Hilarius? An Pictaviensis, de quo 13 Ianuarii; vel Arelatensis, de quo egimus 5 Maji?

c Wastinensis pagus, vulgo le Gastinois, inter Ligerim & Sequanam, Senonensi pago ad Occidentem adjacet.

d Birotum, a gemina qua agitur rota nomen habere, idemque esse quod Carrum, videtur evidens & notat hoc loco Mabillon; interim velut explicationis causa addit Gallis Brouëtte dici, qua tamen voce paßim omnes intelligunt trusile unius rotæ vehiculum.

e Alias Legerius.

CAPUT II.
Alia miracula in variis morbis curandis.

[9] Sed & illud narratu dignum non præteribo, quod quidam vir, cujus in Aquitaniæ partibus fuit origo, natalium flore nobilitatis usque adeo pollens, [Vir nobilis cæcus ac moribundus sanatur.] Gundoinus vocabulo dictus, casu devenit in territorium Senonum, viribus corporis potens, sanitate alacrior: ubi aliquantulum in tantæ alacritatis valetudine degens, infelici (ut ita dicam) omine correptus, subito dum non speratur, plurimæ infirmitatis urgetur impulsu. Et cum die noctuque irremedialibus pessime angeretur doloribus, ad suæ infirmitatis cumulum addita est & alia pestis, quæ ei cæcitatem inculcans, graviter laborare compulit de amisso oculorum lumine. His ita sibi illatis, cum jam in lectulo decubans ita gravaretur, ut a medicis desperaretur; illis qui circumstabant præsentibus requirit quid ageret. At illis eum curationis suæ gratiam adipisci posse hæsitantibus; Si essem, inquit, in Basilica B. Romani aliorum delatus adminiculo, protinus donarer sospitatis gaudio. Confido, inquam, quod possit oculis meis visum restituere, & reddere me sanitati pristinæ; suumque mihimet non dedignabitur præstare, ut credo, intercessionis solatium, qui digna miseratione preces solatur omnium ad se confugientium. Inter has autem torturæ suæ varias cruces, ut illius misereretur jugiter Sancti implorat emolumentum; ne eum videlicet in mortem sineret abire captivum, cujus devotus cupiebat expetere templum. Taliter ergo sæpedicti invocato nomine Patroni, ad gloriosum illius templum famulorum bajulatione delatus, quibus potuit ex animo orationibus incubuit. Nec multo post, inter alia ibi quamplurimis collata salutis beneficia, hic quod amiserat jam dudum vivendi recuperat officium: & cum præsens ei pene fuerit paulo ante pallidæ mortis occursus, omnium membrorum redintegrato robore, protinus nullorum solatii indigus, repedavit ad propria lætabundus.

[10] Est illud memoriæ fidelium inserendum, in quo divina virtus famuli sui Romani approbavit meritum. [Teduinus monachus a febribus eximitur.] Teduinus quidam, a primis Senonum oriundus, S. Remigii cœnobialis alumnus, sacræ institutionis tirocinium emeriti usque perduxit ad præmium. Quippe monasticæ religionis decussatus schemate, cum esset liberalium artium præditus facundia, venustate morum non destitit vitæ suæ excolere cursum. Verum quoniam qui filii agnoscuntur paternis verberibus coërcentur, premuntur flagellis, ne insolescant vitiis spe adipiscendæ hereditatis; ut animus ejus assuetus virtuti, juxta Pauli exemplum, vegetaretur infirmitate, & ne de meritorum quantitate subreperet eidem morbus extollentiæ, permisit eum superna miseratio acri febrium torqueri incommodo: in qua certaminis afflictione, totum se & in gratiarum actione expendebat, & in nullo continentiæ vix nostris seculis imitabile propositum laxabat. Oculis effusæ clementiæ prospiciens superna miseratio in utroque tam invictum ejus conflictum, mentali eum admonuit inspiratione, Patris nostri Romani expetere prȩsidium. Igitur sanctissimo Fratrum accersito conventu, precibus prout valuit ambivit se deportari ad memoriam Sancti. Quorum fultus solatio (nam ex valido languore viandi ei negabatur posse) cum devotione supplici pervenit ad locum sepulchri: totiusque tractu corporis procumbens ante glebam sanctissimi Confessoris,ex intima cordis sede has cœpit gemituum voces emittere. Eia, inquit, Confessor gloriose, aspice quibus afficior pœnis, exigente criminum meorum scelere. Si tibi ita videtur, jam satis sit cum his doloribus tantum certasse certamen; & a superno Judice, simul cum venia peccaminū, sanitatis mihi impetra optatum. Redde eum mihi propitium, quem hactenus meis culpis expertus sum offensum. Pande nunc meis lacrymis aures piæ exauditionis, qui tua intercessione indigis, pro fide petentium, te præsentem reddere non refugis. Ne averseris te in angustiis supplicantē, si dum vixero non dedigneris me habere servientem. His & hujusmodi questibus dum totum tridui occuparat spatium, quarto demum die effectum suarum obtinuit precum; summique nostri Protectoris intercessione, adstantium in oculis,cum vigore sanitatis, a loco quo jacuerat surrexit; & gratias referens Deo, suæ incolumitatis auctori, psallentium choro admixtus, pro recuperata sanitate cœpit divina beneficia non tacere,

[11] Præterea quia tantorum insignium miraculorum non proderit arripuisse principia, si hæc etiam similiter non congrua commendarit instantia; unum memorabilium, pii potius ardorem desiderii quam leporem culti sermonis inquirens, imperito quamvis digeram stylo; per quod humana poterit experiri diligentia, quanta operum ac sudoris assuetudine vir Domini venerabilissimus Romanus cælestium promeruit perfectionem donorum. Neque etiam signorum ejus enormitatem texere contendam, sed ea tantum quæ ab anterioribus nostris accepimus, quæque ab eisdem sunt nimis plane executa, perpaucis aperire conabor. Itaque quidam extitit adolescentiæ floribus pubescens, nomine Joseph, qui in territorio Senonum a parentibus progenitus, ab ipsis quoque est ibidem pueritiæ profectibus educatus. [Filius dissolutus & matri injurius,] Qui cum jam florulentæ juventutis decore pulcresceret, & ad virile robur tenderet; ei tam ex libero arbitrio quam ex pravo dæmonum suasu, tam superflua atque pestifera accidit incontinuitas,ut non modo diutinæ edacitatis illecebris, verum assiduis semet urgeret falerni potatibus: unde non intermissæ potationis letale virus ita ejus infecit animum, ut insuper a via rectitudinis ejus jam violata deviaret memoria. Sicque nequaquam ab eodem quem cœperat usu se retinens, ab his quæ bona sunt declinando, illicitis quoque indiscrete indulgendo, multimodas genitrici suæ injurias instinctu ingerebat dæmonico.

[12] Quapropter fortuitu accidit, ut illum mater considerans normam irrevocabiliter præcavere vivendi, quadam vice prænimio fellita mœrore maledicendo inculcaret: [ab eoque dæmoni traditus,] Mala quæ mihi, fili, inconsulta impictate ingeris, super caput tuum redintegrentur. Talia intulit, atque illico filius potioris criminis & majoris insolentiæ fomitem incurrens, dæmonicæ possessionis est in hunc modum traditus excidio. Sane post aliqua, cum pater & mater illius (ut moris est) Trecassinas in partes negotiandi gratia properarent, ipse domi remanens, fratri suo secum commoranti inquiens, Faciam ait, Frater mi, candelam longitudinis meæ instar, & deferam illam cras ad basilicam S. Romani, post Missarum decursa solennia reversurus ad propria.

[13] Hæc ut dixerat executus, die postero fratre secum comitante, ejusdem Patroni progressus est ad mœnia templi. [& elapsus e manibus se ducentium ad S. Romanum] In quo secus portæ introitum, cum jam proximum esset ut sol radios suæ lucis sub undis absconderet, nocturnæ pausationi animæ votum accommodans; ubi ventum est ad vigilias matutinas, psallentium vocibus experrectus, secum nimis solicite agere cœpit. Expleta autem ex more duodecim lectionum functione, velut sibi regularis postulat institutio; postquam in analogio recitari initiata est Euangelii lectio, idem graviori visus est agitari dæmonis impulsu, atque plus satis infeliciter discerpi, vociferans inter alia, velle se ad nota repedare habitacula. Cumque hinc se de manibus tenentium undecumque omnibus robustior eliceret, cœpit solivagus incedere per silvam, consitam in prospectu ecclesiæ ibidem constructæ.

[14] Taliter igitur errabundo incessu hac illacque discurrens, & quo tenderet nesciens, tandem diutissimæ fatigationis molestia pressus, [ac domum reversus,] somno coarctatur subitaneo, atque ibi jacuit, donec illucesceret succedentis diei hora tertia. Denique finito longo dormitationis intervallo, evigilans a somno, aggressus est demum cœptum prius iter explere erroneus; quousque tandem applicitus est ad fiscum, qui vulgo nuncupatur Malliacus. Ibique obvians illi quædam mulier, cœpit cum eo collationem texere, sciscitans ab eo unde veniret, aut quorsum tenderet. Cumque responderet se de basilica S. Romani venire; illa adjecit inquirere, utrumnam ipso die audisset illic concelebrata modulamina? At ut ipsa dicebat, ita actum esse illo subdole significante, ab ea causa retentus est prandii: postea dimissus ab illa, tandem vix appulit ad propria.

[15] Interim jam eo domum regresso, subito dum non speratur, pater illius cum matre a foro revertitur: tantusque in eis est ignitus fervor doloris, tamque inflicta solicitudo gemebunda pro illato proli carissimæ miserabili omine, ut dictum videatur abhorrere. Finito autem illius diei articulo, noctisque sequentis expenso curriculo, dum succedentis diei lux in mane protumperet, cum nimiis anxietatis vocibus, quas nec commemorari dignum est, deliberatione decreverunt mutua, quatenus filium damnationis complicem ad Sanctum ducere Romanum deberent, si forsitan dignaretur eum a tantæ anxietudinis detrimento reddere extorrem. [sed reductus liberatur,] Confestim itaque dicta factis exequentes, cœperunt eum in eundo compellere. At ille solo innixus, ac multifariam semet dilanians, multipliciter se nitebatur ab illo itinere extorquere. Præterea illum [equo] superponentes (utpote qui jam prope ejus validitati contraire nequibant; cum multi accessissent aliunde ad ferendum adminiculum) atque maxima eum tenentes, virilitate, duxerunt ad prænominatam S. Romani basilicam. At ubi appropiaverunt foribus ecclesiæ, cœpit sonipes (quod est mirabile dictu) fremere ac se ad resistendum erigere, quasi non ausus cum rali sessore Sancto Dei approximare. Tunc deponentes energumenum, solotenus coëgerunt incumbere ante sancti viri corpus venerabile; atque in his vocibus erupit, inquiens: Quia propter tuam, S. Romane, candelam hoc patior. Magis autem ac magis illum discerpens, cum jam semimortuus æstimaretur, tandem eo die nutu annuente deifico, dilecti Domini id obtinente suffragio, cœpit ab ore ejus & naribus cruor emanare fœtidus, salivis spumeis intermixtus, ipse quoque picei horroris deformitate deturbatus: postremo a dæmoniacæ dominationis perniciosa colluctatione mirabiliter est ereptus. Ab illo ergo die, per totum vitæ suæ spatium, statuit sese potissima compescere continentia, in cibi videlicet imminutione & potus perceptione; nec postmodum tam infeliciter sicut prius pravi virus obloquii ejus irrepsit animū. Genitor vero & genitrix, tanti medicaminis compotes effecti, cum prole sibi liberrime reddita, in sua cum gaudio sunt reversi.

[16] Non tacebimus & illud, quod quædam mulier Arvis nomine, singulari erat unicæ prolis prædita dote: cui circa eum inerat intemperantis plenissima amoris dilectio, [Puer surdus & claudus sanatur.] quia præter ipsum nullum habebat alium, in quo spes posteritatis videretur consistere. Quamquam autem naturæ quod suum erat impertiret, in intimis tamen cordis conclavibus in hoc amor tabescebat maternus, quoniam permissione deifica, quin potius ad comprobanda non longe post sancti viri præconia, geminæ quatiebatur contritionis anxietudine. Nam a primævis suorum exordiis natalium, temporali hujus semper caruit auditionis officio: sed & unius femoris marcescente nervorum compagine, unius erat pedis destitutus deambulatione. Cum igitur hac de re genitrix illius non mediocri circumferretur discrimine, omni instantia curationum genera mente perquirens solicita, quadam vice dum nox sui cursus iter perageret, & ipsa nocturnæ pausationi indulgeret; spiritualis intuitu contemplationis sibi visum est, quod cum prælibato filio uterino Sanctorum usquequaq; lustraret oracula, expostulans sanitati illi reddi juvamina. His ita visis, superveniente diei splendore, audivit referri a commanentibus, quod ad S. Romanum ire, ac peculiare deberent orationum concelebrare sacrificium. Quem laborem tota cum illis suscipiens industria, eorum juncta agmini, unicum detulit pignus ad limina oratorii præfati Protectoris nostri. Quem cum ibidem exposuisset, se in orationem effudit, & dignam Deo satisfactionem, tam pro suis negligentiis, quam & pro filii incommoditatibus in promptu exhibens, confessionis suæ veniam implorabat; hoc ferventius orationum puritate flagitans, quatenus S. Romanus unigenitum illius, gemina saucietate dehonestatum, sub ipsius momentaneo horæ spatio vigori donaret temporaneo: & quem longa eatenus hebetaverat ægrimonia, redintegratio restitueret cælitus salutariter impensa. Hac igitur deprecationum jugitate expensa, exauditionis divinitus obtinuit effectum; & confestim S. Romani annuentibus meritis, audiendi recuperata sunt ei officia;& gressuum enervitate procul remota, perpetim progressionem acquisivit ante denegatam. Sic uterq; suæ retributionem humilitatis promeriti, in sua rediere ab omni noxietate liberrimi.

CAPUT III.
Miracula, a Mabillone omissa, ex Boscio relata.

[17] Præterea mulier quoque alia, nobilis prosapiæ generositate orta extitit, [Mulier post mortem infantis absq; baptismo,] de villa quæ populari appellatione Scabia nuncupatur. Huic autem erat unicus puerulus ita tenellus, ut non amplius a primævis nativitatis suæ in hujus mundi lacrymosam convallem cunabulis, nisi trium tantummodo hebdomadarum spatium, ipsa quæ eum protulit teste, crederetur expendisse temporis. Processu itaque tam parvissimæ ætatis expenso, subito dum non speratur, mortis pallidæ irrumpente articulo, novissimum vitæ præsentis clausit diem. Quod vero maximi extitit causa doloris, matris id protelante incuria, utpote quæ abundanti fuerat geniti elegantia retenta, per quod falso credebatur vitæ longævitas cito non defutura: cum sacri necdum foret renatus baptismatis unda, in ipso mox ortu, proh dolor ! amisit lumina nequaquam ulterius rediviva; sicque geminæ mortis horrore correptus, ignibus mancipatur æternis; quoniam sine dubio, vitæ æternæ privabitur gaudio, qui vitali non fuerit tinctus in lavacro. Denique vero genitrix illius, pro cujus sceleris noxa hæc contigisse haud dubium fuit; suo viro veri factum perterrita confiteri, in illo in quo mortem obierat loco, puerile distulit humare corpusculum: sed protinus in ulnas eum excipiens, viro Prætextato cum circummanentibus inscio, ad aliam cursu concito detulit villam, ibidemque deliberavit humandum. Talibus autem profana infelicitate decursis, ut per hoc ni fallor comprobaretur justæ ultionis recompensationem perpeti; eadem die qua ista perpetrata sunt, emarcuit manus ejus dextera, nervis quoque contractis laxa cute, [amissum usum dexteræ] stupentibus digitis in toto præcedenti cubito, nihil diu potitæ sospitatis usu [privatam] remanere declaratum est : & quod matris infelicitas denegare visa est ad modicum, supernus Arbiter sole manifestius propalavit in plurimum. Enimvero per triginta circiter annorum volumina, cum totam suppellectilem in medicos erogaverit, nullo medicamine sui curationem obtinuit. Tandem igitur cum jam penitus desperaretur, post tot temporum intervalla decursa, [recuperat:] comperiens per S. Romanum prȩstante Domino plurima dari sanitatis beneficia, devotis passibus Vallilias adire disposuit; atque viam aggrediens, quoquo potuit incessu illius attigit limina basilicæ: ibique vario precamine voces ingeminans, beati viri intercedente meritorum suffragio, quæsitæ sanitatis gaudium est adepta: ejusque est restituta manus dextera, nec ullam pertulit ulterius de hujus infirmitatis fasce gravitatem. a

[18] Cum mens vestra obstupescat, Fratres, de salutifero odore tantarum virtutum, atque in fide Christi firmo robore corroboretur; ardet adhuc desiderium nostrum, ut pandat Christi prodigia, ad clarificandum Confessorem egregium olim patrata. [mutus & surdus a nativitate] Audite ergo nunc in uno eodemque homine clara duo acta miracula. Puer quidam, dudum a parentibus Arnoinus vocitatus, ex eo die quo in hanc miseram vitam lapsus est, duo perdidit officia corporis, auditum videlicet & loquelam. Cujus mens continuatam sustinens lamentationem, diutinis quotidie afficiebatur singultibus; quia nec voce stipem quibat flagitare, neque auditu aurium ullam poterat capere consolationem. Quid autumatis, Fratres dilectissimi? quam acerbe cruciabatur in mente, qui ita erat omni dissolutus corpore, quaq; se flecteret parte, ignorabat. Parentes vero illius, cum gravem de illo in corde tenerent mœstitiam, volvebant pectore quid eis oporteret agere, quia cernebant illum in mundo sine ullo corporis officio. Clarum vero rumorem cum haurirent de virtutibus sanctissimi atque omni veneratione dignissime Romani, deferunt eum illuc, faciuntque in terram procumbere, ut posceret corde quod nequibat voce. Diu jacet, diu respirat; gemitus emittit, qui non poterat fari: tandem resolvitur lingua a diris vinculis, gloriosi Romani meritis: [sanatur.] hebetatus situs aurium repellitur, flabra cælestia aures illius verberant, recipit officium aurium: fit grata exultatio in populo, crescit fides credentium in Domino, gemit truculentus anguis, torquetur invidia qui est deputatus in æterna pœna. Curemus igitur illius declinare laqueos, qui quotidianis momentis paratus est jugiter trahere nos ad ima Cocyti. Caveamus etiam ne infundat mortiferum virus in nostris pectoribus, & auferat ab ore nostro seu a corde dulcia Christi pabula, quæ præstant nobis suavitatem loquendi, auditumque nostrum cælesti refovent suffragio: ut cum dies venerit inenarrabilis, gaudere mereamur cum summo judice nostro: necnon altisonis jubilationibus collaudare, cujus imperium semper fulget, de cujus dominatione cælum & terra resplendet.

[19] Illud quoque vestræ statuimus inculcandum memoriæ, quod quædam mulier, Antrici incolatus ut ferebatur indigena, [Femina a febribus liberatur:] dum vi febris pessimæ diutino temporis incremento mirabiliter pullaretur, festinoq; occursu dilecti Domini glebam sequeretur, in melioratæ sanitatis recreatione semet refoveri precabatur attentius. Jam enim omnium membrorum siccata compage, utpote irremediabili eatenus ardore ignescens, ita diriguerat, ut nihil omnino virium se aliquando recipere confideret. Taliterque injuriis affecta multiplicibus, totis præcordiorum visceribus, sanctum Domini, qui nulli recte petenti denegat proventum, efflagitat, ut suimet misereatur. Denique adveniente hora diei, qua mediū cæli Sol transcenderat axem, subito sopore depressa, somnum cepit; viditq; in mentis excessu quemdam hominis similitudinem habentem, atque in hunc modum sibi colloquentem: Vade, & nequaquam moras innectens, sume linteum S. Romani, & eum aqua perfunde: quam cum hauseris, crede quod erit tibi causa salutis. Nec mora, postquam hæc excepit verba; illico excitata, talia sicut fuerat monita implevit concita. Statimque supernæ dignationis consolationibus freta, & sancti viri meritorum suffragiis relevata, a prælibato pestiferæ ægritudinis cœpit relaxari contagio: sicque sanitatis integræ compos effecta, nomen largitoris Christi, Iaudem quoque & gloriam beatissimi viri, cum immani glorificavit exultationis jubilo. b

[20] Mulier quoque quædam tunc temporis, Leodegardis ut ferebatur vocabulo nuncupata, de jure dominationis S. Remigii Confessoris egregii, [similiter & alia mulier,] omnium membrorum suorum quatiebatur doloribus, febre invalescente præmaxima, prȩteritis jam ab ineunte ægritudine bis quaternis mensibus. Cumque nihil medicamenti uspiam jam prope moritura reperire quivisset; factum est in una dierum, ut immanissima doloris anxietudine pressa, inter ægrotandum captaret somnum. Contigit autem illi, videre virū in somnis sibi talia referentem: Proficiscere quibus poteris passuum incessibus ad Sanctum Dei Romanum, & scito confidenter, quoniam per eum sanitatis donaberis gaudio. His itaque visis, experrecta de somno, fidem præbuit dicto; moxque complevit talia facto. Protinus quoque illo quo fuerat monita progressa, solo mox incubuit; atque in lacrymas erumpens, Dei virum intimo implorat mentis affectu. Denique sui efficacia precaminis, paulatim captans incrementa virtutis, cœpit firmari robore desideratæ valetudinis: sicque fidei roborata firmitate, atque totius corporis integritate, taliterque restincta febre omnique fugato dolore, solidatis membris, ad sua cum gaudio repedavit illæsa. c

[21] Transeamus ad aliud non dissimile, & speculemur in miraculorum exhibitione, iste Sanctus de quo agitur quanto donatus sit munere. Maiënarius quidam noster, [alius gravi ægritudine liberatur:] parentibus non mediocribus puer, quartano validissime vexabatur typho: qui bis quaternis mensibus hujus ægritudinis fasce prægravatus, cum a multis remedium speraret salutis, in nullo ei patebat spes cupitæ sanitatis. Quidquid habere poterat in sumptibus, medicinæ erogabat auctoribus; & in desiderando medelam, totius victus consumebat stipem: si quidem sensu hebetatus pondere infirmitatis, nesciebat recolere, in proximo adesse, qui precibus pestes a corporibus posset fugare. Cumque indies magis magisque ægresceret, vitæ diffidentia mortis præstolabatur extrema. Jam lassatæ medicorum manus ab ejus curatione ceciderant; jam verborum carmina, huic ut fertur morbo medentia, in ore omnium conticuerant. Igitur omni spe salutis deposita, cum jam in ipso vitæ penderet limine, paululū mente recepta, sensit auribus, aliorum relatu, B. Romanum claris mundum irradiare virtutibus. Quo percepto, quia pene ei vocis intercludebatur officium; quoquomodo indiciis verborum adstantes cœpit compellare: Antiquæ dilectionis amici carissimi, ferte me quantocius ad tumulum Domini Romani. Videor mihi videre jam diutinum periculum evasisse; e vicino esse recolens, ex cujus intercessione omne procedit medicamen: digne denique cedunt omnia medicorum experimenta, quoniam hic solus est, cui a Christo donata sunt meæ imbecillitatis salubria. Festinato illi ejus obsecundant monitis, eumque tollentes cum grabato, ad Sancti devehunt polyandrum. Cumque pro ejus recuperanda salute, una cum ægro, hi qui eum detulerant excubarent orandi officio, æger idem resolvitur in sopore: parvoque emenso spatio experrectus, cum somni torpore, invaletudinis caruit langore. Ac pro hoc ipso cuncti qui adstabant immoderato tripudiantes gaudio, qui hactenus æger venerat, cum gratiarum & salutis munere repedavit ad propria.

[22] Nullo modo censeo & hoc silentio obliterandum, in quo, Jesu bone, laus tua prædicatur per famulum. Mulier quædam a parentibus, nescio fortuitu an industria, Aigleranna dicta, claris decorata natalibus, propaginis ortum apud Fontanas accepit vicum. Quæ dum adolescentiæ annos excedens semina ageret; visum est ei naturalem relinquere fundum, alteriusque villæ expetere incolatum. Hujus deliberationis succedente effectu, [sanatur clauda,] in villa quæ Visis ab incolis sortita est nomen, cum omni sua suppellectili demigravit. In qua multorum annorum transigens curricula, cum ætas prolixior vergeretur in senium, & cariosa longævitas laxa cute faciem in rugarum contraheret exarationem; pendet dubium utrum exigente mole ejus scelerum, an ad demonstrandum viri Dei meritum, maximum membrorum luit detrimentum. Nam flexuosi genuum nervi complicati in nodo insolubili, & rigore tenaci in solidum durati, veluti basibus infirmatis, non patiebantur a terra sursum prodire fabricam totius corporis. Hoc diutino tabescens incommodo, varia Sanctorum lustrans oracula, nullius suffragari sibi expertus est merita. Sed postquam percepit solerti procuratione [in ecclesia] sæpe dicti Pontificis, corpus Domini Romani præcipuo honore depositum, loco quo coruscat miraculis; summopere cœpit mente disponere & actu satagere, quoad ejus præsentiam quoquo pacto valeret pertingere. Cumque aliquatenus facultate suppeditante, evectioni præparandæ in subeundo operam daret; dictu mirandum! ac si validæ febris ab incursu, cœperunt membra illius frigere & horribili fremore undique concuti. Famulantium officio imponitur gestatorio, & cum fide credula Confessoris summi procedit ad aulam: qua subselliis obsequentium intromissa, ut ad ejus pervenit tumbam, Dei nunc per ipsius meritum approbavit virtutem. Perplexis enim, sicut præmisimus, poplitum nervis, ut sibi visum est, quadam vi a sua nodositate laxatis & in naturale obsequium reformatis, quamvis cum dolore non parvo, potita est gradiendi officio: & quia contracta membris, auxilio eguerat vehentis; regressa est domum propriis plantis, de reliquo non requirens ministerium bajulatoris.

[23] Aliud quoque quid enucleandum gratum habuimus. Quoniam eadem tempestate, quædam femina Senonicæ civitatis indigena, quæ uni civium nomine Gundacio jure serviendi famulabatur ancilla, ab ardore febrium occupabatur irremediabili. Namque tanta premebatur doloris anxietudine, ut non modo vigere, verum nec quo cibo utimur, [& alia periculose ægra] aliquo modo valeret traiicere. Cumque ita ab omni haberetur expers sospitatis officio, vertitur res in discrimine, utrumnam videlicet convalesceret, an etiam mortem oppeteret. Igitur dum in toto unius anni spatio ita ȩgerrimo fatigaretur incommodo, ut cibi ei aditus denegaretur; factum est in una noctium, dum in noctis opacæ silentio cuncta quiescerent, & ipsa in suæ dormitationis somnio noviter conquievit; viditque in visu (ut postmodum retulit) quasi innumeram populorū frequentiam, ad prædictum Dei Patronum progredientem; seque illis interpositam, viam eamdem gressibus incedentem, atq; communi precamine Sanctum Dei in sui suffragio interpellantem. His itaque visis, excitatur a somno, visionis præteritæ non immemor. Confestim vero suo talia suggerens Domino, dimissis subnixe obsecrat aspectibus, quatenus ei visionis implendæ facilitatem conferret. At ille non modo animi voto consensum impertivit, verum ad itineris difficultatem levigandam, admonet ut sui fruatur sessione sonipedis. Sed illa prædita munere fidei devotissimæ, talia sibi fieri omnimodis denegat non debere: sed magis ratum habuit, pedali festinatione se illo debere proficisci. Quod denique opere implens, ubi ad Sancti basilicam festina appulit, ut suæ miserationis levamine recrearetur, instantissima voce precatur. Cujus querimoniæ confestim quod petebat divinitatis indulsit potentia, ad sancti viri meritorum insignia præconanda: atque quæ eatenus omnimodæ salubritatis extiterat indiga, paulatim vigore adepto, diu optatæ est sanitati reddita. Deinde ad propria remeans habitacula, longa de profundo corde trahens suspiria, tam Domino suo quam etiam circumquaque manentibus indicat cognatis & amicis, quantis profectibus S. Romanus se rogantium fidei consuleret. Itaque his ita fieri divina providentia auditis, gratiarum distributorem Dominum non mediocribus attollunt laudibus, qui Sanctos suos potenter mirificans, vario non cessat decorare miraculorum vibramine. d

[24] Eodem fere sub tempore, venit altera mulier, nomine Linatia, de pago Tornodorensi, quæ pridem de concepto pueri fœtu satis abundanterque desudans, [item clauda] in ipsa partus effusione maximam incurrit infirmationis injuriam. Cumque septennio hujus pateretur cruciaminis difficultatem, utrorumque femorum stupentibus nervis, ita tandem claudicans effecta est, ut etiam suræ crurium natibus inhȩrerent. Taliter vero prolixiori gravata incommodo, viandi tramitem penitus amisit; universamque substantiam sub obtentu medicaminis, præ rigore gravissimæ ægritudinis, in medicinæ operam erogavit, quam nullis usibus, nullisque commodis sibi didicit profuturam. Tantæ igitur inquietudinis oneri succumbens diebus pariter ac noctibus, cum jam destructione solita cœpisset imminui; novissime parentes illius ejus diuturnæ compassi gravitati, cœperunt comminisci, qualiter cum illa varios usquequaque circuirent Sanctorum titulos. Denique asino stramenta superponentes, eam desuper imposuerunt; atque vicissim sustentantes, plurima pagi Senonici lustravere cœnobia: sed nequaquam sunt adepti sanitatis præmia, cum multa Sanctorum poposcerint suffragia. Cumque nulla jam convalescendi de ea spes haberetur, sed & cum inflicto infirmitatis contagio, ad domum propriam remearet; a comeantibus ad ultimum bonam virtutum B. Romani hausit opinionem, quod videlicet nonnullis, quorum fides exigebat, innumera conferret sanitatis compendia. Dehinc marito suo cum cognatis supplicat, ut eam cita deliberatione in ejus accelerarent sistere præsentia. Cujus petitioni statim annuentes, hoc implendi operam adhibuerunt. At ubi appropiaverunt ad villam quæ dicitur, Verillas, cœperunt membra illius invicem disrumpendo contorqueri. Paulatimque vigore resumpto, jam diu fessa corporis membra, ut provolvit se ante altare, visa sunt perfectius in pleno vigere robore. Sicque erectionis suæ gaudium adepta, venerabilissimum Dei virum laudibus extulit, indefessis, cujus opitulamine tam præoptabili fuerat recreata munere.

[25] Sed & quidam puer Magenerius dictus, laborioso febrium æstuans typho, bis quaternorum mensium jam expenso curriculo, [& aliis tres infirmi.] ubi venit in præsentiam ejus, sine mora obtentum meruit emolumenti & salutis optatæ: redditus est gaudio, qui eatenus quartano laboraverat incommodo. Mulier quoque quædam S. Remigii, uno erat penitus dissoluta brachio, irremediabili usque adeo vulnere cruentato. Magis ac magis igitur invalescente morbo, cum jam sibi visum esset, quod operandi perpetim privaretur officio; quadam die plebeiis adjuncta catervis, quæ viri sanctissimi Romani templum more adibant solito, varia consecuturi sanitatis beneficia; mox ut prostrata est solo oratorii, quæ venerat illo cum fidei devotione, redditur gratulabunda de sua restitutione. Altera etiam diutissime fatigata renum multifaria dissolutione, postquam prædictum est aggressa Patronum; quæ per multa se nequiverat erigere temporum intervalla, sanitatis subito concessæ obtinuit remedia. e

[26]

Nostris factum temporibus
Constat miraculi decus,
Quod Romanus promeruit
A Christo suis meritis.
Rei fuit necessitas [Claudus sanatur:]
Pro raptorum injuria,
Qui tollunt res monasticas
Propter sui superbiam,
Ut Sancti corpus splendidū
Deferretur vehiculo
In villam Pontus nomine,
Super Igaunæ fluvium,
Qui dat pascui copiam
His qui vescuntur sapidam.
Abbas erat Winemarus
Ipsius monasterii
Pater vir venerabilis,
Qui officinas plurimas
Construxit sat egregias,
Ad habitandum monachis
Qui serviunt Remigio,
Antistiti præcipuo.
Hic in Sancti præsentia
Excubabat, vigilias
Persolvendo sollicitus,
Cū ceteris tunc Fratribus,
Qui vigilabant propius,
Romanum decus patriæ,
Rogantes pio pectore.
Jacebat in ipsa domo
Quidā pauper homuncio,
Contractus ipse, genibus
Terra reptādo & manibus,
Alboinus de nomine,
Civis ipsius villulæ:
Cujus erat hospitium,
Quod tenebat sanctissimū
Romani patris feretrum.
Cum solis sidus radios,
Emenso cæli spatio,
Sub terris flammas poneret,
Ut noctem terris revehat,
Quam mane facto dissipat;
Ille pauper accelerat
Sancti tangere capsulam,
Quam dū manu fideliter,
Fide plena contingeret,
Paulatim cœpit surgere,
Nervorum se erigere
Cœperūt chordȩ & genua,
Bases plantarum tremulæ
Cœperunt state solide:
Sanguis per talos defluit,
Dum virtus redit corpori
Voces emittit stupidas,
Horrendum alte resonat.
His excitati vocibus
Qui dormiebant gravius,
Ora rigabant lacrymis,
Tundentes pectus digitis,
Læti facti miraculo,
Tripudiantes gaudio.
Imperat Abbas Winemarus
Manu ut ora comprimant,
Sed potius silentio
Grates reddant Altissimo,
Qui debilem consolidat
Romani sub præsentia.
Lumen extinctum fuerat,
Quod in laterna positum
Ardebat ante feretrum.
Omnes clamore stupidi,
Lumen requirunt pavidi,
Ut claresceret oculis,
Contigerat quod hospiti.
Unus minister affuit
Extinctum lumen bajulat,
Ut ante Sanctum perferat
Scintillam clari luminis,
Quod casu forte defuit.
Sed dum pergit velocius,
Pars quædam quam reliquerat
Candelæ lumen occupat;
Succensaque divinitus
Lumen præbet fidelibus.
Plantis vident consistere
Qui jacebat in stramine,
Et recto gressu vadere
Qui se per terram penitus,
Solitus erat trahere.
Vir nobilis prosapiæ,
Rainardus vero nomine.
Urbis Comes Senonicæ,
Huic miro miraculo
Interfuit omnimodo.
Hæc civitas antiquitus
Caput extitit urbium,
Quas Galli cives incolunt,
Qui quondā Brenno principe,
Sedem urbis Romuleæ
Ceperunt forti pectore.
Armis accincti Gallicis
Trecenta fere millia,
Urbem cepere nobilem;
Aurum tollentes remeant,
Totam pene deleverant,
Orbis terrarum Dominam,
Nisi anser a gutture,
Conclamasset altissime.
Custodes Capitolii,
Evigilati anseris
Clamore, surgunt conciti;
Auro repellunt Senones, [lumen divinitus accenditur.]
Quos ferro duces nequeūt,
Orosius Historicus
Et Jordanis Episcopus,
Et alii quam plurimi
Hoc in suis historiis;
Narraverunt veridicis:
Quas te moneo legere,
Si vis hæc plene discere.
Tūc videbis hunc Rithmicū
Veri dixisse paululum,
De magna urbe Senonnm.
Sub cujus altis mœnibus
Jacet corpus sanctissimū,
Romani Patris conditum,
De quo dicetur amplius:
Quod dictaverit calamus,
Cordis depinget digitus.

[27]

In VVastinēsi opidulo,
Mulier quædam pessimo
Perversa est dæmonio;
Quæ sȩvis stridēs dentibus,
Et ore frendens acrius
Alternis vadit saltibus,
Vt cernas diabolicum
Monstrū dæmonis pessimū. [dæmoniaca,]
Mille voces a gutture
Emittit dæmon pessimus:
Vt taurus mugit horride,
Vt leo clamat valide,
Vt porcus grunnit stridule,
Vt Asinus horrifice.
Ferreis nexa mulier
Vinclis & duris manicis,
Et loris stricta corii,
Sparso crine muliebri
Vi parentum attrahitur;
Repugnans torvis vultibus,
Ne ducatur ad tumulum
Sancti Romani lucidum,
Miraculis egregium;
Quo spes salutis redditur,
Sanitas & revertitur,
Vbi dæmones fugiunt,
Romanū sanctū metuunt,
Christo jubente trepidant
Ne trudantur in tartara;
Digni morte perpetua.
Erat tunc Abbas sapiens
Orator & rhetoricus,
Doctus & liberalibus
Disciplinis in omnibus,
Rainulfus, vir egregius:
Qui Sancti tunc Remigii
Regebat monasterium.

Dæmonium vero sævum, ut ingressum est oratorium, sævire cœpit. [infuso in gustur vino, tactu brachii sacrato,] Romani vero vino brachium lavatur beatissimum. Vinum vero ori mulieris infunditur Domni Abbatis manibus; ac vix per meatus intraverat, in venasque se diffuderat vis vini, quod cœpit pugnare cum dæmone, utpote sacratum sancti contactu corporis. Sic in uno corpusculo contraria pugnant duo: vinum quod cor lætificat, dæmon qui corpus possessæ agitat. At vicit vinum bibitum, dæmonis monstrum pessimum. Et S. Romani precibus, cum rivo tetri sanguinis diabolus excluditur & exit. Mulier postea terræ decubat ac si sit mortua, ante aram Pontificis ac Francorum Præsulis Remigii, [liberatur.] adeo ut diceres illam cum sanguine vitam fudisse misere. Exclamant itaque qui aderant omnes, inter quos vir ejus flens & ejulans ajebat: Quid fiet, Domne Abba? uxor mea vivens in corpore venit, at mortiferæ nunc subjacet neci: vitam amisit, perdidit. Adveximus eam incitati fama Romani Patris vestri præcipui, confidentes ipsam sanitati esse restituendam. Heu! vero nunc spem nostram vacui perdidimus, & labor noster omnis disperiit. Melius nobis fuerat ut vivens nobiscum viveret, ac cibos ore caperet, quam vitam tam horribili amitteret morte. Abbas vero piis cum lacrymis ac de Romani beati confisus meritis, fiduciam habens Dei, hæc salubriter respondit: Desinant fletus & lacrymæ, non mulier somno mortis tegitur, sed lassa membris recubat, mortis soporis nescia. Hostis mundi hæreditatem perdidit superbiens, filii quam hominum nunc possident: ac ob id ex invidia dum hoc manebit seculum, erit inter illum & genus humanum dissidium continuum. Nil novi vobis præsentibus agit antiquus hostis. Hæc locutus, fusis super faciem lacrymis, Rainulfus Abbas humilis, iterum vinum, brachio S. Romani sacratum, infundit labiis mulieris; quod ut glutivit, surgit lento conamine femina de pavimento, & gratiam Deo ac Sancto agens Romano, dicebat: Bene venisti, Pater Itale, Gallicanam nostram provinciam dignissime invisere. Sicque soluta a catenis diaboli, læta remeavit ad sua, plenis gradiens incessibus.

[28] Quidam adolescentulus, ambobus genibus curvus, ac more quadrupedis per terram cubitis reptans, adeo ut cælum aspicere nequiret. Nam animalis omne genus terram respicit penitus, est semper ventri serviens, herbam mandendo ruminans; unde sumpsit originem, [incurvus versus terram erigitur.] ibi tendit ingluviem; cum Deus de homine quem similem sibi fecit, jusserat oculis sidera eum cernere, mirari cæli culmina, atque quos sol sedulo peragrat circulos intelligere, Ille ergo juvenculus, Teudo nomine, mœstus animo, rogabat Deum assidue, ut S. Romani merito, gressus reciperet usum, ac rectum sineret Omnipotens incedere, quem plasmaverat de pulvere. Quadam ergo dierum ita rogans ut potuit, reptando incedebat contra vitream basilicæ S. Romani, qua lumen intus radiabat; & dum se servum S. Romani fore profiteretur, si incedendi beneficium ipso annuente assequeretur; cœpit mox extra basilicam ut erat constitutus, a B. Romano qui intus erat exaudiri. Nam statim ejus se profuderunt nervi, & genua extendit, fuso sanguine liquido ad talos usque, atque nervi dato sonitu (ut cum ossa valida manu viri alicujus fortis franguntur) concrepuerunt, & rectus puer stetit. Fit concursus & strepitus ad sonitum, clamor ad cælum tollitur, & laudatur altissimus Christus tonans in nubibus; Romanusque miraculis clarus habetur, publicis verisque patulus indiciis. Sic sancti in servitio Romani Teudo mansit, & dum vixit in corpore, servivit semper optime, sponsionis non immemor suæ, quam fecerat in atrio Ecclesiæ.

Talia Romani pro meritis
Christus donat Senonicis,
Ut recolant assidue
Quanto fruantur munere.
Nam Gemmam cæli possident
Dum penes se hunc retinent,
Quem protulit Italia.
Servatque modo Gallia.

ANNOTATA.

a Miraculum hoc de restituta dextera & sequentia duo, apud Boscium leguntur post curationem Helenæ, relatam num. 8.

b Hic quoque ab eodem Boscio interponitur miraculum de nobili cæco, ut supra num. 9.

c Rursus idem prosequitur textum prioris Capitis, referendo curationem Teduini.

d Hinc iterum pergit Boscius a num. II usque ad finem Capitis prioris.

e Mirum, si sequentia miracula, numeris quibusdam ac pene etiam rhitmo adstricta, ejusdem cum prioribus auctoris sint,

DE SANCTO EUSEBIO
EPISCOPO COMENSI IN ITALIA.

SEC. VI.

SYLLOGE HISTORICA
De vitæ actis, & inani studio ipsum aliosque similes familiis suis asserentium.

Eusebius, Episcopus Comensis in Italia (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Antiqua nobilisque civitas Comum, sita in montibus confiniisque Insubriæ, ad extremitatem Larii lacus, plurimos habuit Episcopos Catalogo Sanctorum adscriptos; ex his celebravimus ad diem VIII Martii S. Provinum, ad II & VIII Aprilis SS. Abundium & Amantium, post quos aliosque septimus ejusdem Sedis Episcopus fuit S. Eusebius, hoc XXII Maji vita mortali functus. Franciscus Bellarinus Comensis, Doctor Iuris, Protonatarius Apostolicus & Archipresbyter Locarnanus, lib. 2 Chronici Comensis pag. 98 pauca hæc de S. Eusebio collegit.

[2] Cum jam cives Comenses in sancta side præclare essent instituti & confirmati ab Episcopis externarum nationum, non defuereunt ex indigenis valde idonei ad hanc suam Ecclesiam regendam: [Elogium ex Bellarino,] inter quos fuit Eusebius, ex familia Cassella & loco Sotramento dicto, in territorio Vico sito prognatus. Hic ab antecessore suo S. Exuperantio fuit creatus Episcopus, congratulantibus sibi & congaudentibus civibus Comensibus, qui infinitas Deo egerunt gratias, quod virum tanti meriti, apud se fœcunde genitum, acceperint Pastorem. Hic multa patravit miracula, & cum omni solicitudine procuravit suis prædicationibus & vita exemplari gregem sibi commissum conservare in fide Catholica, & protegere, ne bonorum conscientiæ falso impii & excommunicati Arii dogmate, in illis periculosis temporibus, coinquinarentur. Cum vero Ecclesiam Dei per annos tredecim summa cum defatigatione rexisset, cum universali omnium dolore, animam suo Creatori reddidit, die XXII Maji anno DXXV, tempore Joannis primi Pontificis Maximi, & Justini itidem primi Imperatoris, depositus in utna lapidea, ac sepultus in sacello laterali ecclesiæ Sanctorum Apostolorum, & Catalogo cælestis Hierarchiæ inscriptus. Hæc ibi. Quibus similia, sed contractius, habent Vghellus tomo 5 Italiæ sacræ in Episcopis Comensibus, & Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ & alio Catalogo generali. Hic asserit Vicum, in quo natus est, modo Burgum Vici adhuc dici, urbi conjunctum. Ast Vghellus familiam seu gentem non Casselam, sed Cassertam appellat. Miramur eruditos viros circa hujuscemodi nugas occupari, atque ambitioni ridiculæ familiarum nobilium, quæ in antiquitate sex septemve seculorum probanda prudentius sisterent curas suas, assentatione inanißima servire.

[3] Sapientior illis Auctor Novocomensis Martyrologii anno 1675 vulgati, Primus Aloysius de Tattis, [aliud correctius ex Comensi Martyrol.] cavit antiquos Sanctos partiri per familias, neque præsumpsit definire Sedis annos, nulla antiquiori auctoritate prælucente; sed hoc dumtaxat elogium texit: XI Kalen. Junii Novocomi, in D. Abundii ecclesia, S. Eusebii Novocomensis Episcopi & Confessoris, qui in disciplinis & Christianæ religionis virtutibus educatus, ita in illis profecit, ut S. Exuperantio vita functo in Sede Comensi subrogari meruerit. Cum autem hanc Ecclesiam aliquot annis sanctissime gubernasset, gloriosis onustus meritis, evolavit in cælum. In Notis ait: Natus est in Vici suburbio, apud eum locum qui de Sub-monte nuncupabatur, fato functus circa annum Domini DXXV, & tumulatus in basilica D. Abundii apud ossa ejusdem. Sed erecta postmodum illi ara in eodem templo, sub ipsa una sepulcri locum invenit cum corpore S. Eupilii, qui fuit etiam ex Comensibus Sanctis Episcopis unus, & colitur XI Octobris, sicut Exuperantius XXII Iunii. Hanc S. Eusebii aram Urbanus II Pontifex maximus solenni ritu consecravit, additis illi Indulgentiis ad expianda fidelium invisentium crimina anno MLXXXXV. Hoc ipsium altare, in templi instauratione labefactatum, sacris denuo ceremoniis ad pristinam venerationem restituit Felicianus Ninguarda, ab anno MDLXXXVIII ad MDLXXXXV Comensis Episcopus.

[4] [Quam vanum sit antiquis illis Episcopis] Similia fere idem Auctor scripserat in prima parte Annalium civitatis Comensis, edita anno 1663; ingenue agnoscens, nulla firma haberi stabiliendæ chronologiæ in plerisque Episcopis fundamenta: eos autem qui suæ familiæ S. Eusebium inserunt, hortatur, ut ipsius imitando virtutes, saltem in eamdem cælestem familiam cum ipso adscribi mereantur: de eorum vero opinione sic loquitur. Hic incipiunt hodierni scriptores aliqui cuique Episcopo cognomen gentilitium addere, designando familiam ex qua nati sunt: idem recentiores alii fecere circa Episcopos Mediolanenses, Novarienses, Vercellenses, ceterosque intra extraque Insubriam: qua in re quam nullum subsit fundamentum, videt quisquis sine passione ac præjudicio scit ponderare novitates. Non scribuntur historiæ, sicuti fabulæ: hæ in chimericis fundantur conceptibus intellectus, illæ in solida ratione: quæ cum Chronologis prædictis desit, relinquit compositionibus eorum apud sapientem æstimatorem inventionis paulo minus quam poēticæ notam; facitque sæpe sæpius videri incredibilem ipsam quoque veritatem, dum traducitur in pompa tot pigmentorum, naturalem ejus formam deturpantium potius quam ornantium. Nec ego, nec alius quisquam negaverit florente Roma, [certarum familiarum cognomenta affingere?] etiam diu ante Christum, Italicos populos habuisse communiter usitata familiarum cognomenta: sed ea simul cum Romani imperii occasu sic obscurata obliterataque sunt, succedentibus Barbaris & Italiam sibi vindicantibus, ut earum quæ sub illis fuerunt familiarum nec minima quidem supersit memoria, sive in libris, sive in contractibus, sive in publicis inscriptionibus; quandoquidem in ea antiquitate nihil compareat præter nudum ac simplex nomen ejus cujus fit mentio. Cum igitur apud habentes vel modicam præteritorum seculorum notitiam ante annum millesimum, vel ut largissime sumam nongentesimum, id habeatur plus quam certum; non videmus qua ratione boni illi scriptores (nisi fuerint cælitus illuminati in præmium suæ excessivæ bonitatis) potuerint tam certo affirmare, quod affirmant, de Episcopis nostris. Summi Ecclesiæ Romani Pontifices, omni fere seculo nacti eximios rerum suarum præcones, jacturam cognominum gentilitiorum sint passi; nostri autem Præsules, quorum memoriam suscitare vix ab uno seculo & paucis insuper lustris curæ cuiquam fuit, eam obtinuerint felicitatem, ut oblivione abolitis ipsorum gestis, recuperaverint nomina familiarum e quibus descenderunt? Apage ab historia veraci fictiones tales, cum evidenti præjudicio veritatis adinventas. Hactenus ille, cujus verba integre placuit Latine reddere, quo Italis, identidem nos solicitantibus, ut nunc hunc nunc istum Sanctum ex hac vel illa familia prodiisse asseveremus, respondeat pro nobis homo Italus.

DE SANCTO FULGENTIO
EPISCOPO OTRICVLANO IN ITALIA.

SECULO VI

COMMENTARIUS HISTORICUS.
De ejus cultu, notitia ex S. Gregorio: aliis Actis apocryphis.

Fulgentius, Episcopus Otriculanus in Italia (S.)

AUCTORE G. H.

Otriculum, sive Utriculum, aliis etiam Otriculi & Urticuli, oppidum, aliud vetus, aliud hodiernum. Vetus erat in planitie juxta Tiberis ripam, ubi etiam testudines & columnæ multaque alia antiquitatis vestigia reperiuntur. [Cultus Sacer.] Ast hodiernum in monte vicino constructum, est inter Narniam ad Boream & Civitatem-Castellanam ad meridiem. In antiquo Otriculo fuit Episcopus S. Florentius, cujus in hodierno oppido perseverat veneratio Ecclesiastica, quæ in Ms. Florario Sanctorum & apud Galesinium relata est ad Kalendas Ianuarii: ast apud Ferrarium in Catalogo generali ad diem tertium Decembris: sed in Catalogo Sanctorum Italiæ transmittit lectorem ad hunc XXII Maji, quando in utroque Catalogo de eo agit: Elogia ubique desumuntur ex lib. 3 Dialogorum S. Gregorii Magni, qui cum capite undecimo egisset de S. Cerbonio Populonii Episcopo, [Acta ex Dialogis S. Gregorii] cujus annua celebritas est die X Octobris; ac narrasset navem, in qua illius corpus vehebatur, a procellosa pluvia intactam fuisse: mox capite duodecimo de S. Fulgentio ista recenset.

[2] Hoc quod de divisa pluvia factum narravi miraculum, etiam in alterius Episcopi veneratione monstratum est. Nam quidam Clericus senex, qui adhuc superest, eidem rei præsto se fuisse testatur, dicens: Fulgentius Episcopus, qui Utriculensi Ecclesiæ præerat, Regem crudelissimum Totilam infensum omnimodo habebat. [Mittit ad Totilam munera,] Cumque ad easdem partes cum exercitu propinquasset, curæ fuit Episcopo per Clericos suos xenia ei transmittere; ejusque furoris insaniam, si posset, muneribus mitigare. Quæ ille, ut vidit, protinus sprevit: atque iratus suis hominibus jussit, ut eumdem Episcopum sub omni asperitate constringerent, eumque ejus examini servarent. [constrictus ed eum ducitur:] Quem dum feroces Gothi, ministri scilicet crudelitatis illius, tenuissent, circumdantes eum uno in loco stare præceperunt, eique in terra circulum designaverunt, extra quem pedem tendere nullo modo auderet. Cumque vir Dei in sole nimio æstuaret, ab eisdem Gothis circumdatus, & designatione circuli inclusus, [inclusus circulo designato,] repente coruscationes & tonitrua & tanta vis pluviæ erupit, ut hi qui eum custodiendum acceperant, immensitatem pluviæ ferre non possent. Et dum magna nimis inundatio fieret, intra eamdem designationem circuli, in qua vir Domini Fulgentius stetit, ne una quidem pluviæ gutta descendit. Quod dum Regi crudelissimo nuntiatum esset, illa mens effera ad magnam ejus reverentiam versa est, cujus pœnam prius insatiabili furore sitiebat. [a pluvia intactus manet.] Sic omnipotens Deus contra elatas carnalium mentes potentiæ suæ miracula per despectos operatur, ut qui superbe contra præcepta veritatis se elevant, eorum cervicem veritas per humiles premat. Hactenus S. Gregorius: & ex illo Petrus de Natalibus lib. 2 Catalogi cap. 33 & alii. Egimus die XIV Maji de SS. Victore & Corona, & in Analectis num. 2 diximus, S. Fulgentium circa annum DXL corpus S. Victoris reperisse, ac supra illud construxisse altare. Masinus in Bononia perlustrata, Reliquias ejusdem aliquas asserit servari in ecclesia S. Stephani. Ferrarius ex monumentis Ecclesiæ Viriculanæ ista adjungit:

[3] [an vivus in fovea sepultus?] Cum Torilas Utriculum venisset, ac iniquorum instigatione sanctum Episcopum cædi, ac ante currum suum vinctum duci præcepisset; illum milites, quod a prædicatione non desisteret, in foveam præcipitantes vivum sepeliunt. At globo lucis, ex quo vox Fulgentii orantis, & alterius illum consolantis audita est, conspecto; Rex & adstantes, viri sanctitatem admirati, factique pœnitentes, ipsum ad sepulturam comitati sunt. Quibus illam Annotationem addit Ferrarius: Si ita res se habet, pro Martyre ergo, non pro Confessore ab Ecclesia Utriculana S. Fulgentius Episcopus colendus est. Sed qui credi potest narratio tam diversa ab ea quam nobis tradidit S. Gregorius? Itaque non existimamus laborandum nobis, ut ex Otriculana ecclesia accipiamus ea ipsa quæ Ferrarius allegat monumenta, merito pro figmentis habenda.

DE SANCTA JULIA
VIRGINE MARTYRE IN CORSICA.

SECULO VI AUT VII

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus Actis, ætate, cultu, translatione Brixiam,

Julia Virgo, Martyr in Corsica (S.)

AUCTORE D. P.

Celebris est memoria S. Juliæ in omnibus Latinis iisque vetustioribus Martyrologiis. Inter hæc eminent quatuor Martyrologii Hieronymiani apographa; in quibus post veteres Martyres, quos solos Hieronymus potuit descripsisse, [Memoria Sacra. in antiquis fastis] ab alio ejusdem Martyrologii auctius describendi curatore, sed perquam anisquo, ad hunc XXII Maji addita leguntur hæc verba: In Corsica insula natalis Juliæ: ita Ms. Epternacense. At Lucense & Blumianum. In Corsica insula passio S. Juliæ: additurque Virginis & Martyris in Ms. Corbeiensi Parisiis excuso: & ubique deinde ex priori die repetitur. In Cæsarea Cappadociæ natalis S. Poliocti, quod similiter a Hieronymo scriptum ibi non fuit. Ejusdem S. Juliȩ mentio fit in MSS. Martyrologiis Barberiniano, in Supplemento Bedæ, Augustano S. Vdalrici, Richenoviensi prope Constantiam, Trevirensi S. Maximini, aliisque. Consentiunt Vsuardus, Ado, Notkerus, aliique posteriores cum hodierno Martyrologio Romano, in quo ista habentur: In Corsica S. Juliæ Virginis, quæ crucis supplicio coronata est.

[2] Acta martyrii pluries obtinuimus, sed inter varia egrapha, phrasi, variantiæ primum locum obtinet, quod nos Florentiæ descripsimus in bibliotheca Medicæa, [Acta Passionis ex Mss.] ex Legendario supra pluteum XX reperto. Auctor in Prologo asserit, se ea ex traditione ac plena fide majorum accepisse. Aliud ecgraphum, aliquanto elegantius, sed sine prologo, Ioannes Gamansius noster reperit in monasterio Westphaliæ Bodecensi Canonicorum Regularium diœcesis Paderbornensis, ubi in fine dicitur quod Monachi, qui Angelico monitu ex Gorgona vicina insula Corsicam adnavigantes corpus Martyris e cruce deposuerunt, avexeruntque, invenerunt Vitam & passionem ejus ac certamen Angelicis manibus descriptum. Quod si verum est, dolendum profecto ejusmodi scripturam, quantumcumque brevem, adeo negligenter fuisse servatam, ut diu post opus fuerit ex majorum traditione describere Acta. Fatendum est enim irrepsiße quædam, correctionem potius quam fidem merenta. Interim Florentina Acta, quod solum nunc possumus, ex Bodecensibus illustravimus. Tertia Acta nobis submisit Bernardinus Faynus, Brixiensis Canonicus ex antiquo Breviario Brixiensium sanctimonialium regii cœnobii S. Juliæ, in quo ejus venerabile corpus asservatur. Hæc veteribus nihil addunt, nisi laxiorem phrasim: quare ex iis aliud non sumemus, quam clausulam de corporis translatione: deinde dabimus Hymnos de Sancta, in ejus festo recitari solitos, quæ cultum confirmant, & fidem habitam Paßioni ex Gorgona insula simul cum corpore acceptæ. Alia ex dictis excerpta excusa reperiuntur in Appendice Adonis, & inde desumpta apud Surium & Baronium legi possunt; uti, & ea quæ edidit Petrus de Natalibus lib. 5 cap. 29 ex quibus suum elogium formavit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ. De eadem S. Julia post Christophorum Laurum Octavium Roßium aliosque, plura habet Salvator Vitalis in Sacra Chronica Corsicæ anno MDCXXXIX Florentiæ impressa, sed (uti optime observat Franciscus Mariæ Florentinius in Notis ad Martyrologium Hieronymianum) pia magis quam solida veritate suffulta: dum Sanctam fingit in Corsica natam, fidem insulanis prædicasse, & sub Barbaro Præside tempore Diocletiani passam, aliaque similia, quæ non est operæ pretium refutare.

[3] Primus in Actis memoratus locus, est Carthago civitas, qua ab hostibus barbaris expugnata, [Videtur passa] abducta inde Julia sit. Baronius in Notis ad Martyrologium Romanum & in Annalibus ad annum CCCCXL num. 16 & 17 respexit ad tempora Wandalorum, quando ab his capta fuit Carthago, &s usque ad annum DXXXIII possessa. Paulo autem prius quam illi ab Africa expellerentur, potuit Julia adhuc parvula ab iis fuisse in servitutem vendita, & post viginti aut plurium annorum decursum ad Corsicam cum domino suo appulisse. Atque hoc sensisse videntur Brixiensium Lectionum auctores, cum a tempore tumulati in Gorgona corporis (quod ipsum a tempore mortis aliquam multis annis disjungi fortaßis debet) usque ad ejusdem corporis translationem Brixiam, sub annum DCCLIII, dicunt fluxisse ducentorum circiter annorum curriculum. Quia tamen S. Julia in servitutem abducta venisse dicitur in potestatem cujusdam mercatoris Palestinii, [6 aut 7 seculo,] si mihi liceret tempus illud contrahere ad annos circiter centum & quinquaginta, magis placeret irruptio Persarum, qui torrentis instar Syria, Ægypto, Lybiaque decursis, Carthaginem occuparunt anno DCXVI; & iter cum præda relegentes, potuerunt Sanctam in Palæstina reliquisse, venditam alicui Saraceno, licet Paganum Acta appellent, & a Paganis in Corsica deinde crucifixā Sanctā dicant. Cum enim illa Acta diu post rem gestam scripta sint, facile fuit, idololatras pro quibusvis infidelibus venire in calamum, nihil explorati de eorum superstitione habentis auctoris, & tamen volentis hanc Paßionem particularibus circumstantiis pro suo captu excogitatis ornare. Certe Wandalis anteriora aliqua sub Gentilibus Imperatoribus tempora, non patiuntur nos cogitare, vel capta a barbaris Carthago, vel Gorgonenses & Caprarienses monachi in Actis memorati; quorum priores corpus avexere; nec Persarum incursione posteriorem aliquam seculi VII sub Saracenis calamitatem cogitare sinit antiquitas Epternacensis ecgraphi, ubi Julia ad ceteros Martyres addita invenitur. Erat quidem insula Corsica Christiana tunc tota: sed nihil impedit, quo minus Promontorium sacrum, ad quod cum domino suo Iulia, Capocorso vulgo dictum, saltem ad breve tempus appulit, obtinuerint ejusdem impietatis consortes piratæ Wandali aut Saraceni; quorum duci eadem licentia fecerit auctor nomen Felicis, quo Iuliæ dominum vocavit Eusebium: neque enim id credo ex majorum traditione acceptum, sed aque ac verba quibus usi inter se dicuntur, ornatus causa excogitatum. Saraceni autem, paucis post extinctum Chos roen annis, Persarum Imperio Syriaque & Ægypto potiti, totum mediterraneum habebant piraticis lembis infestum, nec raro exscensione facta figebant tentoria, ad rerum hominumque prædam ex agris agendam, incolis intra munitiora loca urbiumque præsidia se continentibus, nec prohibere audentibus: & in tales inciderit navis quæ Juliam vehebat.

[4] Porro cum Gorgona insula vix amplius quam P. M. XXX distet a Corsica, [Cultus in Corsica quo modo cœptus] pronum fuit cultum S. Juliæ, jam fama miraculorum celebris, assumi ab iis, apud quos passa fuerat; eique ecclesias nonnullas dedicari, illo imprimis loco ubi crucifixa dicebatur, videlicet in extremo insulæ angulo versus Italiam, juxta oppidum Nonza. Ad hujus muros ait Vitalis pag. 168 scaturire fontem, istic ubi abjectæ creduntur mamillæ Virginis a corpore rescissæ, cujus aqua saluberrima habetur & miraculosa, ideoque etiam longe lateque effertur. Nominatim autem id expertam asserit Provisoris Liburnensis filiam, depositam a medicis sub annum MDCIX, illiusque aquæ gustu subitæ redditam sanitati: quin etiam constanter affirmatum sibi esse ab incolis, quod antequam maceria, [ejusdem ibi miraculosus fons] ejusdem fontis labro circumducta, obliniretur calce, consueverint per lapidum commissuras erumpere die XXII Maji, a primo mane usque in vesperam, lacteæ simul & sanguine æ guttæ, omnibus conspicuæ: remque eam vel pueris notißimam fuisse, cum ipse circa annum MDCXXX talia examinaret, nunc vero rarius parciusque id fieri. Addit idem Vitalis, præter ipsius loci Parochialem ecclesiam, S. Juliæ sacram, in ipso crucifixionis loco sacellum antiquitus fuisse, quod lapsu temporis ruinosum fuerit a Fidelibus instauratum; aliamque ejusdem nominis ecclesiam, cognominatam de Tavaria, trans montes prope Vigianellum. Rem autem imprimis memorabilem in ædificatione Parochialis Nonzænæ factam ait, videlicet quod cum situs loci incommodior & justo vicinior arci videretur, voluerint incolæ eam facere in collo Guaita dicto, intervallo passuum ducentorum ab oppido: sed omnem materiem illuc collatam, repertam quotidie mane esse ubi nunc ecclesia est; positisque ad observandum nocturnis custodiis, visam esse puellam, quæ carrum a duobus niveis juvencis tractum eadem materia onerabat, quam non dubitaverint S. Juliam fuisse. Et certe tam specialem ea se Nunzanis Patronam præbuit, ut eorum oppidum nunquam ullum passa sit a Turcicis piratis assultum, [& ecclesiæ variæ.] licet vicira alia cum suo ingenti damno eos aliquando sint experta. Denique concludit suum tertium librum Vitalis, qui totus de S. Julia est, hac precandi formula, credo ut usurpata a Corsis.

℣. Ora pro nobis beata Mater Julia,

℞. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus. Deus creator & conservator omnium gentium, misericordiam tuam humiliter postulamus, ut hunc diem beatæ Martyris tuȩ Juliȩ congruis actionibus celebrantes, sempiterna quoque exercitatione lætemur.

[5] [Corpus Brixiam translatum an. 763.] Celebris præterea Brixiæ in Subalpinis est memoria translati corporis S. Juliæ ex insula Gorgona, & Brixiæ depositi in monasterio sub nomine Domini Salvatoris & S. Juliæ a Desiderio Rege Longobardorum, precibus Ansæ uxoris magnificentissime erecto ac dotato, una cum ecclesia, quam Paulus hujus nominis primus Pontifex Maximus, annuens tantorum Principum votis, anno DCCLXIII solenni ritu consecravit. Qui in hoc celebri monasterio statuit sub regula S. Benedicti eorumdem Regum filiam Angelbergam in Abbatissam, … Dotarunt ipsi Reges hoc idem templum & cœnobium multis prædiis & multis etiam Sanctorum corporibus: sed præcipue S. Juliæ Virginis & Martyris Carthaginensis, apud Corsicæ regionem cruci affixæ. Corpus ejus tanta semper veneratione est cultum, ut moniales, ejusdem Angelbergæ primæ Abbatissæ sectatrices, ob summam tantæ Virginis & Martyris devotionem, omisso priori Regio templo inveterato, novum a fundamentis admiranda structuræ ædificaverint; sicuti ex monumentis marmoreis in capella majori exculptis, & ex sequenti inscriptione supra januam ejus apparet: RELICTO TEMPLO, QUOD DESIDERIUS REX SALVATORI EREXERAT, HOC NOBILIUS DEO ET S. JULIÆ DICATUM SACRÆ MONIALES EXTRUXERE, ANNO SALUTIS MDXC. Itæ Bernardinus Faynus in Notis ad Martyrologium Brixianum; anno MDCLXV Brixiæ excusum: ubi etiam ait in veteris templi fundatione Regia manu positum fuisse Titulum, quem integre sic legendum putat: Divæ Juliæ Cartaginensi, Ansoloni filiæ, Christi Virgini & Martyri, Salvatori Desiderius Rex & Ansa Regina. Verum Iosephus Ceus Liburnensis, Congregationis Oratorii Presbyter Romæ, non judicat in fundamentis positum lapidem fuisse; sed inscriptionem sepulcralem in epistola sua ad nos scripta appellat, his notis expressam. D. O. M. ET DIVÆ. IULIÆ. CARTHAG. ANALSONI. F. CHRISTI. VIR. ET. MART. T. H. S. DESIDERIUS. REX. ANS. Vbi litteræ T. H. S. explicari possunt Tumulum hunc vel Tumban aut Thecam hanc sacrat: & ultimæ litteræ, ævo extritæ, sic forsan integrandæ erunt; ANSÆ REGINÆ. ROGATU. Atque ita prima ecclesia sub nomine solius Salvatoris steterit, secunda sub nomine S. Juliæ. Est autem Brixia sub Metropoli Mediolanensi, in cujus antiquis Missalibus & Breviariis S. Juliæ Virginis & Martyris memoria celebratur. In Kalendario antiquo Breviarii Dolensis, anno MDXIX excusi, indicatur S. Juliana Virgo & Martyr, quæ videtur hæc Julia esse. Variæ alioquin in hoc opere celebrantur etiam Julianæ.

ACTA
Ex Mss. Florentino & Bodecensi.

Julia Virgo, Martyr in Corsica (S.)

BHL Number: 4516

EX MSS.

[1] [Acta ex traditione majorum accepta.]Scriptum est, Fratres a carissimi, narrabunt ea filiis suis, ut ponant in Deo spem suam, & non obliviscantur quæcumque operatus est Deus in Sanctis suis. In illis namque diebus, requirentibus nobis a senioribus, qualis fuerit vita sanctæ Martyris Juliæ, vel quod trophæum ejus passionis obtinuerit palmam martyrii; hoc nobis plena fide gestorum retulerunt, sibi a parentibus suis ita fuisse relatum, quod nos idem posteritati qualicumque paginula, non tam elegantia sermonis, quam simplicitate fidelissima, lectoribus credimus transmittendum: ne forte senescente fide, in occultis tantæ Martyris passio impendatur, [Captiva pagono servit:] quæ a Capite-Corsicæ b effusione sui sanguinis in amore D. N. Jesu Christi totam provinciam c consecravit.

[2] In illo tempore cum civitas Carthago d capta fuisset, tunc B. Julia ex ea capta ducta est; arque sortito inservitium pervenit cujusdam viri, nomine Eusebii. Sed venerabilis Martyr Apostolicum observabat præceptum: serviebat Domino carnali, non quasi ad oculum serviens, sed tamquam Deo omni imperio subdita publice famulabatur. [& arcte jejunat:] Et licet Paganus nus e fuisset dominus ejus, admirabatur tantam ejus servitii virtutem: propter quod etiam in aliquo venarabatur constantiam ejusdem religionis. At ubi servitio famulatus requies ei data fuisset, aut lectioni vacabat aut orationibus insistebat. Igitur cum se cibi contritione in amore Dei affligeret, nullatenus a domino suo nec blandimentis nec monitionibus vel unius diei, ut fertur, jejunio potuit relaxari, nisi solum Resurrectionis Dominicæ diei. Pallebat vultus ejus jejunio, sed fides firma durabat: arescebant membra afflictione, sed mens cȩlo intenta, verbis Dei quotidie pascebatur: pallebat violis abstinentiæ f, ardescebat liliis castitatis.

[3] Itaque Dominus ejus carnalis Eusebius, civis Syriæ Palȩstinæ, [translata in Corsicam:] ad Gallias cum pretiosissimis mercimoniis properans, inopinantibus nobis quod pretiosum habuit Capite-Corsicæ reliquit. Igitur cum ibidem fortissimis remigiis navem suam anchoris sisterent, videns unius ritus a Paganis sacrificia ibidem impendi, statim præceps Eusebius cum suis omnibus ad sacrificandum descendit: eadem vero die taurum dæmonibus suis immolabat. Interea cum illi crapulis baccharentur; Sancta vero Julia propter errorem de imo pectoris alta suspiria protraheret, nuntiatum est Felici g a satellitibus suis, in navi esse puellam, quæ cultum deorum irrideret. Alloquitur Felix Saxo filius serpentis Eusebium dicens: Quare non omnes, qui tecum sunt, ad cultum nostrorum Deorum descenderunt? Præterea audio ibi esse puellam, quæ nomina nostrorum Deorum irridet. Ad hæc Eusebius respondit: [pro fide crucianda,] Puellam quam dicis, nullo modo a cultu vel superstitione Christianorum amovere prævalui, neque sub interminatione ad nostram religionem adducere potui: & nisi mihi fidelissima servitia sui famulatus necessaria essent, jam eam pœnis diversis affeceram. Tunc Felix Saxo ait ad eum: aut eam diis nostris vota solvere compelle, aut certe dabo tibi de meis quatuor ancillas quæ tibi placuerint meliores, aut pretium quod taxatum fuerit, tantum da mihi eam. Ad hæc Eusebus respondit: Si mihi integrum censum tuum dare volueris, non poterit ad ejusdem meritum servitii comparari.

[4] Tunc habito consilio venenatissimus serpens convivium præparavit, ubi Eusebius poculis crapulatus, alto somno sopitus est. Statis Gentilium turba furens navim conscenderunt, atque exinde S. Juliam ad littus deposuerunt. Tunc Felix Saxo dixit ad eam: [alapis cæditur:] Sacrifica diis, puella, ego pro te Domino tuo quantum petierit dabo, & nexum tuæ conditionis absolvo. Sancta vero Julia respondit: Libertas mea Christi servitium est: cui ego quotidie mente pura deservio. Ceterum istum vestrum errorem non solum non veneror, verum etiam & detestor. Tunc Felix Saxo jubet eam alapis cædi. Sancta vero Julia ait: Si Dominus meus Jesus Christus propter me sputa & alapas in facie accepit, quare non ego propter meipsam alapis cȩdar; & pro sputis, lacrymis meis maxillæ meæ rigentur. Igitur sævissimus draco jussit eam crinibus torqueri. Venerabilis Dei Martyr torquetur, flagellatur: illa vero in confessione sua clamat: Illum confiteor qui propter me flagellis cæsus est: nam si Dominus meus propter me spinis est coronatus, & trophæum crucis suscepit, quare non ego per mollitiem capillorum meorum, & per hujus vexillum fidei sustineam hujus passionis certamina, ut merear pervenire ad martyrii palmam? Itaq; festinus draco, [cruci affixa moritur.] ne sævitiæ suæ damna pateretur, statim jussit Sanctam Christi famulam in patibulo crucis imponi: & expergefacto Eusebio ibidem pertulit certamina victrix ultima. Cumque laxasset [corporis] claustra, sepulcri subjecta meritis, h ex ore ejus columba rapido petiit astra volatu. i

[5] Ibidem in thalamo crucis dotalia sua plena fide confessionis recitavit, & sanguinis sui effusione subscripsit adstantibus Angelis: atque per eos divina dispensatione in insula Margarita k nuntiatum est, ad sanctorum monachorum congregationem. [Avectum inde corpus,] Qui confestim navim conscenderunt, & levantes vela, præstante sibi vento solatium, subito pervenerunt in Capite-Corsicæ: & requirentes ita invenerunt, sicut eis ab Angelis fuerat revelatum. Qui cum omni reverentia deponentes corpus sanctæ Martyris de cruce, posuerunt eam in navi: & levantes vela navigabant sub omni celeritate, regredientes præstante sibi l contrario vento. Tunc obviaverunt eis monachi cum navi de insula, que dicitur Capraria, m præstante sibi vento magnum solatium; & mirati sunt, quod contra venti fortitudinem in modum volucrum vela plena iter suum agerent. Qui accedentes & diligentissime requirentes, quæ virtus Dei esset in navi, exposuerunt eis omnia per ordinem sicut gesta fuerant: [deponitur in iusula Gorgoniensi.] & postulantes ab eis Reliquiarū benedictionem impetraverunt, & regressi sunt in sua. Illi autem pervenerunt in insulam Gorgonensem, & deponentes corpus ejus de navi [invenerunt vitam & passionem ejus ac certamen Angelicis manibus descriptum. Tunc gaudio repleta est omnis illa Fratrum Congregatio: & accipientes corpus pretiosissimæ Martyris Juliæ] n & condientes aromatibus, posuerunt in o monumento cum gaudio magno. Gesta sunt autem hæc XI Kalend. Juniarum in hoc loco, ubi florent orationes Sanctorum, ad laudem D. N. Jesu Christi, cui est honor & gloria in secula seculorum Amen.

ANNOTATA.

a Monachos Gorgonenses alloqui auctor videtur, ante annum 763 quo avectum inde corpus, fortaßis seculo 7 scribens.

b Caput-Corsicæ vulgo Capo-Corso, Promontorium sacrum Ptolomæi.

c Provinciæ nomine videtur omnes eas insulas intelligere, quæ cum Sardinia uni Præsidi suberant.

d Anno 439 a Wandalis, vel 625 a Persis: sed si sub Wandalis vendita est Julia, licebit sumere annos extremos dominatus eorum in Africa, qui desiit 533.

e Potius Arianus, aut Saracenus.

f Melius forte Albescebat.

g Ms. Bodecense Felici cuidam, qui major erat inter turbas immolantium: cognomen nullum addit: quid vero auctori primo in mentem venerit, ut Saxonem faceret hunc Felicem, non divino, nisi forte voluit notare Toparcham Sagonensem: Fuit enim Sagona medio ævo nota civitas Corsicæ, hodie destructa.

h Ms. Bodecense tacet de columba, & sic habet. Cumque illi soporis fræna laxasset, sancta illa anima carne soluta, martyrii palma roseata, ad astra cælorum lætum cum Angelis petit volatum: nullibi quidquamde mamillis abscißis, sed solum in Hymnis earum sit mentio.

i Ms. Bodecense pro duabus sequentibus lineis hæc habet: Acta sunt hæc sub die XI Kalendarum Junii, ab impiissimis Paganis, qui crudeliter sanctissimam illam puellam, in crucis patibulo suspensam, in odium nominis Christi martyriali sanguine perfusam, ad siderea regna transmiserunt. Cumque tantum scelus peregissent, territi mox de Angelorum præsentia, omnes aufugerunt, eamque solam reliquerunt: quam tamen Christus solam non reliquit, sed custodiam ei sanctorum Angelorum deputavit, quorum etiam ministerio nuntiatum est ad sanctorum Monachorum congregationem qui erant in vicino.

k Margarita, vetus Gorgonæ insulæ nomen fuisse videtur, Ptolomæo aliisque antiquis neutrum nomen innotuit, propter ignobilitatem loci, qui teste Vitali pag. 192 scopulus potius quam insula est.

l Ms. Bodec. Prospero vento pervenerunt ad monasterium suum, quod est de in insula Gorgoniensi.

m Capraria insula etiam Ptolomæo nota, duplo proprior Corsicæ quam Gorgona: Silent autem de hoc occursu Ms. Bodecense & Breviarium Monachorum Brixiensium.

n Ex Ms. Bodecensi accepta est hæc parenthesis.

o Idem Ms. in decentissimo ecclesiæ loco.

APPENDIX
Ex Breviario Monachorum Brixiensium.

Julia Virgo, Martyr in Corsica (S.)

[6] Postea vero, quando beneplacitum fuit Deo, circiter ducentorum annorum curriculum, [Corpus Brixiam translatum] Dei nutu inspirata Ansa Regina, uxor Desiderii gentis Longobardorum Regis, audiens ejus venerabilia gesta atque miracula; ejus desiderio accensa, præcepit ejus Corpus debita cum veneratione sibi afferri. Tunc apud Brixiam civitatem, ad honorem ipsius Beatæ Martyris Juliæ, monasterium digno cultu dignaque fabrica constructum dedicavit, ubi Corpus ipsius mirificatissime collocavit. In quo loco ejus florent orationes, memoriaque ejus non derelinquitur usque in hodiernum diem: [claret miraculis.] atque interventu ipsius beneficia præstantur omnibus, qui ad ejus sanctum Corpus, sacratissimamque solennitatem vera fide, pura mente, sanctisque operibus celebraturi conveniunt. Nec dubitandum nobis est, fratres carissimi, ejus piis intercessionibus a peccatis & malis omnibus nos Dominum liberare, cui tam excellentem martyrii gratiam voluit prærogare, si puris dignisque mentibus eam nos voluimus celebrare.

[7] Mores igitur nostros, fratres carissimi, ad exemplum hujus Beatæ Juliæ, omniumque Sanctorum Patrum, [Peroratio ad ejus cultum & imitationē;] corrigere & componere satagamus: si ad eorū consortia de quibus agitur, pervenire desideramus. Quid enim prodest festis interesse Sanctorū, si deesse contingat choris lætantibus Angelorum. Quid hic valet ad tempus jucundari carnaliter, si non ibi contingat perpetuo gratulari spiritualiter? Quid hic proderit carnem suam epulis vitiorumque luxu enutrire? illic enim non solum semper esurire, verum etiam de digito cujuslibet pauperis aquæ guttam perpetuo sitire; & quod pejus est animam & corpus igni perpetuo damnari[oportebit], unde nunquā contingat amplius liberari. Hujus itaq; sanctæ Martyris imitemur exempla, ut a vitiis & concupiscentiis nostra crucifigamus membra, quatenus ab his omnibus pœnis possimus liberari, simulque cum B. Julia Sanctisque omnibus, eorum adjuti precibus, in Christo perpetuo lætari: cui est cum Domino Patre, sanctoque Spiritu, in tribus Personis, una divinitas, æqualis gloria, laus & potestas ante mundi principia, & nunc, & per infinita secula seculorum. Amen.

HYMNI
Ex eodem Breviario Brixiensi.

Julia Virgo, Martyr in Corsica (S.)

AD VESPERAS

[1]

Causa, corona Martyrū,
      Deus efficax omnium,
      Sexum fecit femineum
      Sede potiri Martyrum.
Si durat quod est fragile,
      Nobis est admirabile,
      Sic in sexu muliebri
      Durities Martyrii.
Majorem decet fieri
      Audaciam Martyrii,
      Si quando sexus fragilis
      Laude gaudet certaminis.
Carthaginensis Julia
      Tormentis imperterrita,
      Minas non timet mulier,
      Quas crudus agit arbiter.
In omnibus Christicola,
      Ut probaretur Julia,
      Crucis subit patibula
      Christi regnans vestigia.
Cruci configi meruit,
      Quia per crucem credidit
      Certam salutem fieri
      Omni humano generi.
Pretiosa est passio,
      Et admiranda ratio,
      Ancillam sui Domini
      Damnari morte parili.
Nunc lætatur perpetui
      Spem consecuta præmii:
      Una prudentum Virginū
      Psallit in Choro Martyrū.
Beata Martyr Julia
      Nostrum magna fiducia,
      Tuis precibus impetra
      Nostra deleri crimina.
Deo sit laus, & gloria,
      Per quē laudantur omnia,
      Laudes, quas tibi promimus
      Nobis succurrant ocius. Amen.

AD MATUTINUM

[2]

Adest Beatæ Virginis
      Sacer natalis Juliæ,
      Quo cælū scandit inclitis
      Martyr onusta præmiis.
Infanda nam barbaries
      Prædaverat Carthaginē,
      Ex qua colendā Virginem
      Eusebius sortitus est.
Sed Virgo Christi Julia,
      Jugo carnali subdita,
      Almam pudico pectore
      Fidem servabat sedule.
Pallebat os jejunio
      Vigebat mens juncta Deo,
      Non vincula, non verbera
      Pavebat Christi vernula.
Saxo Felix Dux improbus
      Puellæ tentat animum:
      Armis munita fortibus
      Nescit timere perfidum.
Hæc mortis in eculeo
      Flagris attrita concinit:
      Crucis nixa patibulo
      Hostis Trophæū sustulit.
Et bonum finem tribuens
      Columba valde splendida
      Ex ore ejus prodiit,
      Viā polorū petiit. Amen.

AD LAUDES

[3]

Beata namque Julia,
      Ad cujus urnam sistimus,
      Nobis adest cum gaudio
      Omni colenda tempore.
In hac die sed maxime
      Hoc prosequi nos cōdecet,
      Qua mēbra linquens terrea,
      Perrexit ad cælestia
Exemplaque salubria
      Nobis reliquit plurima,
      Quæ si sequamur strenue
      Nos deviare non sinent.
Viri, puellæ, parvuli
      Morbis gravati pessimis,
      Ejus rogatu redditi
      Sunt sanitati pristinæ.
Laus, Honor, Virtus, Gloria
      Deo Patri, & Filio,
      Sancto simul Paraclito
      In seculorū secula. Amen.

AD SECUNDAS VESPERAS

[4]

Beata Virgo Julia
      Mundana linquēs omnia,
      Christi sequens vestigia,
      Transivit ad cælestia.
Ex Nobili familia
      Martyr processiit Julia,
      Oriunda fuit Carthagine
      Splendore grādis Africȩ.
Devicta tunc Carthagine
      A Barbarorum rabie,
      Insulam ducta Corsicæ
      Permansit brevi tempore.
Nā quod Præfectus voluit,
      Eusebius hoc renuit:
      Decepto tandem callide,
      Respondit coram Præside.
Cur, Felix Saxo, desipis?
      Quid vana verba loqueris?
      Nō me revolvūt munera,
      Nec sæva mortis vulnera.
Orare sprevit Idola
      Ancilla Christa Julia,
      Jussa torqueri variis
      Tormentis & suppliciis.
Dilaceratis artubus
      Ab omni parte carnibus,
      Graphiis & virgulis
      Mamillis quoq; Virginis;
Pendens crucis patibulo
      Preces mittit Altissimo,
      Animam meam suscipe,
      Magnæ Deus potentiæ.
Ei Christus apparuit,
      Cum diras pœnas sustulit;
      Virtutum parans præmia,
      Beata cæli gaudia.
Emissus Christo spiritus,
      Sanctorū choris jungitur,
      Cum triumphali laurea
      Cælorum scandit sidera.
Tulerunt corpus Monachi,
      Ab Angelis præmoniti,
      Gorgone parent tumulū,
      Christe Redēptor omniū.
Ornavit eam veritas,
      Spesque fides, & charitas
      Virtutes & nobilitas,
      O lux beata Trinitas.
Vexillum portat Virginū,
      Sanctarū quoq; Martyrū,
      Florescit sicut lilia
      Inter sanctarum agmina.
Omnes sanavit languidos
      In Christi fide fervidos,
      Ad corpus Sāctæ Virginis
      Consors paterni luminis.
Sit Trinitati Gloria,
      Quam deprecatur Iulia,
      Quæ donet nobis gaudia
      Per infinita secula. Amen.

IN TRANSLATIONE

[5]

Rex Lombardorū Flavius
      Illustris Desiderius
      Fundavit hoc cœnobium,
      Et sacravit monialium.
In Salvatoris Nomine,
      Virginis quoque Iuliæ,
      Anxæ Reginæ precibus,
      Exultat cælum laudibus.
Sacratum corpus Iuliæ
      Translatum jacet Brixiæ:
      Ornavit illud splendide,
      Lucis Creator optime.
Sanctorum multa corpora
      Secum traduxit socia,
      Et Martyrū, & Virginum,
      Deus tuorum militum.
Summo locavit gaudio,
      Regali monasterio,
      Dotato magno munere
      Honore sanctæ Iuliæ.
Felix lætetur Brixia
      Dona tot ferens inclita,
      Sanctorū tenet Corpora
      Ducta per mundi climata.
            Sit Trinitati Gloria &c.

DE SANCTO LUPO
EPISCOPO LEMOVICENSI IN AQVITANIA.

POST DCXXXVII.

SYLLOGE HISTORICA.
Post elogium ex Breviario agens de ejus ætate, & elevatione corporis.

Lupus, Episcopus Lemovicensis in Aquitania (S.)

G. H.

Lemovicum, urbs Aquitaniæ primæ Episcopalis, gloriatur fidem se Christianam accepisse a S. Martiale primo suo Episcopo. Inter hujus successores nameratur decimus sextus S. Lupus, quem solenni veneratione sub ritu duplici colit hoc XXII Maji Ecclesia Lemovicensis, in sua urbe & tota diœcesi; atque in secundo Nocturno ad Matutinum has de virtutibus ejus recitat Lectiones.

[2] Lupus, laudabilis vitæ Presbyter, tumuli S. Martialis fidelis custos, [Elogium ex Breviario Lemovic.] ut mira sanctitate floruit, ita non sine miraculo Lemovicensis Ecclesiæ factus est Episcopus. Vita functo Antistite Clerus & populus, dubii quemnam sufficerent, cum ad sepulcrum beatissimi Apostoli preces fudissent, inter ipsos tandem convenit, ut probitate insignes duo, Lupus & alius itidem Sacerdos, ad Francorum Regem Chlotharium mitterentur: qui utrum vellet ordinari juberet, omnium fere tamen votis in Lupum concurrentibus. Cum eam legationem vir sanctus, ab omni ambitione alienus, aliquamdiu recusasset; importunis precibus exoratus, iter suscepit. Verum cum nulla alia nobilitate, quam ea quæ a virtute sumitur, nullo vestium splendore insignis videretur; non ei facilis ad Regem patuit aditus. Divino nutu effectum est, ut Chlotharii filius, gravi febri correptus, frustra tentatis medicorum remediis, Regina lacrymis & triduano jejunio afflicta, oblato a viro Dei sacrificio sanaretur. Eo miraculo permotus Rex fuit, ut in Lupum consentiret, nec nisi multis muneribus donatum abire pateretur. Opinionem quam de se apud populum excitaverat, in Episcopatu non fefellit; ut qui dignitate celsior, sanctitate extitit sublimior Lupus, non lupus, imo Pastor vigilantissimus. Clarus denique miraculis, cursu vitæ religiosissime confecto, repositam justitiæ coronam accepit in cælis undecimo Kalendas Junii. Corpus sacrum in æde S. Michaelis de Leonibus conditum solenni ritu, Deo sanctitatem servi fidelissimi illustribus miraculis declarante, fuit a Geraldo Episcopo Lemovicensi e terra sublatum, anno Salutis millesimo centesimo quinquagesimo octavo.

[3] Hactenus Lectiones Breviarii Lemovicensis, anno MDCXXV excusi. Eadem sua phrasi exposuit Saussajus in Martyrologio Gallicano ad hunc XXII Maji. Quo itidem die sacra ejus memoria inscripta est Ms. Martyrologio Carmelitano Coloniæ adservato & Ms. Florario, [memoria in Fastis sacris.] item excusis fastis Maurolyci, Felicii, Ferrarii; & sub nomine Lupini Martyrologio Coloniæ & Lubecæ sub annum MCCCCXL excuso, & apud Grevenum in Auctario Vsuardi.

[4] Rex, per quem ad Episcopatum promotus Sanctus est, fuit Chlotharius II, anno DCXXVIII vita functus, [Tempus Sedis.] & videtur ejus ex Sichilde filius Charibertas sive Aribertus, dein Rex Tolosanus, tunc ejus sacrificio a febri liberatus. At S. Lupus subscripsit fundationi monasterii Solemniacensis in agro Lemovicensi, a S. Eligio factæ X Kalendas Decembris, anno X Dagoberti Regis, Christi DCXXXI. Non videtur postea diu superfuisse: nam succeßit ei Simplicius, mortuus cum S. Eligius adhuc laicus esset, adeoque ante annum DCXL. Consule hujus Vitam lib. 2 num. 28, prout apud Surium ad Kalendas Decembris extat a S. Audoëno scripta. Bernardus Guidonis Episcopus Lodevensis, de Gestis Episcoporum Lemovicensium cap. 2, hæc breviter observat. S. Lupus a Chlothario Francorum Rege (de duobus enim erat altercatio) electus fuit: cujus corpus, a proprio elevatum tumulo, positum fuit in Ecclesia S. Michaelis de Leonibus, anno Domini 358 ubi mendum apparet amanuensis, & forte legendum anno 558, aut quid simile.

[5] Gaufredus, cœnobita monasterii S. Martialis Lemovicensis & Prior Vosiensis, cap. 15 Chronici, agit de Sanctis in Episcopatu præclarioribus, & ista interserit: Archangeli Ecclesiam Superiorem perornat Lupus ille magnus, non gregis vastator, [miracula patrata.] sed ovium pervigil Pastor: qui primordio Henrici Regis Angliæ, filii Gaufredi Andegavensis Comitis, signa & miracula plurima Lemovicæ patravit. Dictus Henricus II creatus est Rex Angliæ anno MCLV, sub quo (ut additur cap. 54 ejusdem Chronici) Corpus S. Lupi Lemovicensis Episcopi elevatum est a proprio tumulo, quia parietes Ecclesiæ S. Martialis reædificabantur. Tunc multa populorum caterva Lemovicæ confluxit, [elevatio corporis.] propter multiplicitatem signorum, quæ Dominus per illum Præsulem ex insperato dignatus est exercere. Quod supra factum dicitur anno MCLVIII a Geraldo Episcopo: qui vixit usque ad annum MCLXXVII, mortuus tunc Kalendis Decembris.

DE S. QUITERIA VIRG. MART.
IN ADVRENSI VASCONIÆ DIOECESI.

COMMENTARIUS CRITICUS.
De cultu & corpore in Galliis, pro quo & Hispani & Lusitani certant, deque fabulosis ejus Actis, ac vera ætate.

Quiteria Virgo, Martyr in Adurensi Vasconiæ diœcesi (S.)

AUCTORE D. P.

Qvam certus est hodie S. Quiteriæ cultus, fuitque seculis præcedentibus aliquot, tam incerta sunt omnia, quæ de ejusdem ætate, patria, [Antiquioribus Martyrologis ignota,] genere, ac martyrii loco in Gallicis Hispanicisque legendariis, tam impreßis quam manuscriptis leguntur. Nec enim antiquis Martyrologiis ullis inscriptum nomen, aut vetustioribus Paßionalibus membraneis Acta reperiuntur inserta. Allegatur quidem Vsuardus, sed apud Molanum in Additionibus recentius collectis, quales tamen in tam multis, quæ partim habemus, partim vidimus Vsuardi exemplaribus, ad usus variarum Ecclesiarum auctis, necdum nobis occurrerunt. Interim, ut dixi, certus est ejus cultus; & quidem in Vasconia, cui ipsam adscribit Molanus, visitur oppidum Mansi S. Quiteriæ, cujus ecclesia cum Concathedralis titulo, Episcopali Adurensi annectitur, & magna populorum copia frequentatur, inquiunt San-Marthani tomo 2 Galliæ Christianæ pag. 15. [colitur in ecclesia sui nominis apud Vascones:] Est enim Episcopus Abbas S. Quiteriæ; quin & aliquando in more fuisse ut Episcopi, Vico-julienses primitus, deinde Adurenses dicti, etiam S. Quiteriæ Episcopos se scriberent, ait Saussayus: probaturque ex Concilio Nugaroliensi celebrato ad annum MCCXC, considentibus cum Amaneo Episcopo Auscitano, Coseranensi, Olorensi, Tarbiensi, Lascuriensi, Adurensi & S. Quiteriæ Episcopis, ubi Adurensis & S. Quiteriæ pro uno eodemque præsumendus est poni, fortaßis etiam melius abesset conjunctio &; certe non recte in margine notatur Vasatensis pro S. Quiteriæ Episcopo legendus; cum Vasatum, vulgo Bazas, situm sit ad Garumnam. Sed errorem hunc prius erraverat Saussajus, Vasato S. Quiteriam adscribens. Nisi forte eruditißimi Conciliorum editores suggerere voluerunt, pro Episcopo S. Quiteriæ, qui non fuit ab Adurensi diversus, rectius ponendum Vasatensem, æque Auscitani Archiepiscopi Suffraganeum. Porro S. Quiteriæ in illa ecclesia cultum conservant frequentia beneficia, in amentibus præsertim furiosisque sanæ menti reddendis; quorum infra dabimus collectionem aliquam, ab anno MDCXXIIII usque ad MDCXXXIIII.

[2] Corpus illuc ex Hispania primitus fuisse allatum censuit Saussayus, [ubi corpus ab hæreticis dissipatum,] in Martyrologio Gallicano ad hunc diem. Postea mutata sententia, eodemmet loco passam Sanctam scripsit in Supplemento. De corpore asseruit, quod ad S. Severi excitatum ea in diœcesi cœnobium translatum fuit, ubi tamdiu quievit in honore, quamdiu in Gallia fides Patrum viguit. At erumpente ex orco tetra hȩreseos lue, Calvinistæ, occupato plus quam Turcica rabie monasterio, sacratissima S. Quiteriæ ossa, e sacrario deturbata, in rogum conjecerunt: e quo nihilominus pia fidelium æmulatione partim erepta, [collectum a Catholicis.] semiusta, absconsa sunt, servataque; & demum P. Anselmo Rolle, Superiori Seminarii Tolosani Ordinis S. Benedicti, religioso data munere, ibi ab eo recondita sunt magna cum veneratione.

[3] [illud etiæm apud se esse credunt Hispani & Lusitani.] Hispani & Lusitani, licet utrique existiment se corpus habere, eo ubi primum credunt sepultum fuisse loco; hi cum Cardoso in oppido ac monte Pombiero quatuor leucis Conimbrica; isti ex Pseudo-Iuliano, prope Margalizam in agro Toletano; neutri tamen quidquam ostentant de corpore. Cultum vero S. Quiteriæ apud se receptum probant ex Breviariis antiquis diœceseon variarum; & ex Toletano quidem hanc Collectam proferunt: Præsta quæsumus omnipotens Deus, qui Beatam Quiteriam virginitate & martyrio decorasti, ut sicut tua virtute diabolum colligavit, & Regulum cum infinita plebe convertit, ita & a rabie diabolica, & a cunctis infirmitatis fraudibus, ejus assiduis precibus nos facias liberari. [Acta fundata in Actis 9 filiarum Catillii,] Fundatur hæc Oratio in Actis ipsius Sanctæ: hæc autem, & alia Acta earum quæ ipsius dicuntur sororum, fundamentum habent in quadam omnibus communi fabella, jam olim per Hispaniam recepta, atque ex hac in Vasconiam translata, de quodam Catillio Rege, cujus uxor Calsia novem uno partu filias enixa, veritaque ne id sibi vir suus probro verteret, omnes fluvio mergendas tradiderit obstetrici Silæ: hæc autem ipsas tradiderit educandas Christianis; quæ a nutricibus genus suum edoctæ, atque ad patrem Christianorum hostem fidei causæ adductæ agnitæque, fugam in varias partes capeßiverint singulæ, ubi denique Martyrio coronatæ sint. Ita de omnibus communiter, ex Seguntino & Palentino Breviariis, Tamayus ad XVIII Ianuarii.

[4] Hoc posito fundamento, Acta S. Quiteriæ sic incipiunt, in Latinis quæ habemus compendiis, ex Mss. Canonicorum Regularium Rubeæ-vallis in Brabantia, [omnino fabulosa esse,] Carthusianorum prope Confluentiam, & Bodecensium in Westphalia. Erat quidam Rex magnus super omnes Orientales, Catillius nomine, habens uxorem nomine Calsiam, de stirpe Juliani Imperatoris. Deinde, omissa expositione novem filiarum educationeque furtiva, dicitur earum præcipua Quiteria, divinitus fidem edocta per Angelum adhuc tredecennis, Deumque in Oriano monte clam orare solita; cum vero esset a parentibus nuptui tradenda juveni cuidam potenti, nomine Germano, consilio Angeli, dimissa patris regia urbe Blancagia, cum triginta puellis & octo pueris fugisse in vallem Aufragiam, ubi Rex Lentimanus dominabatur, fidei Christianæ apostata, thesaurumque e spoliis ecclesiarum collectum sub Alphiano fluvio absconditum habebat. Hoc cum ei Virgo indicasset, & post varia in carcere patienter tolerato prodigia fidem divinæ mißionis obtinuisset; dicitur ipsum ac gentem ejus totam ad Christum reduxisse, cum interventu duorum qui apud ipsum erant Episcoporum, Martiani & Valentiani: deinde ex monte Galgani tricipitem bestiam Carnaliam, [ex eorum epitome patet.] dæmonem ex Monte Unguli depulisse, ne cui nocerent amplius; atque cum BB. Remedio, Simplicio & Columbiana ac ceteris seceßisse in montem Columbanum, ubi fuerit ecclesia S. Petro Apostolo sacra, & ubi illa Deo serviens undecumque adductos rabidos ac furiosos curabat. Interim fingitur Germanus juvenis, Sanctæ Procus, cum Rege Blancagiæ Catellio, alteroque Rege Adriano, junctis copiis intrasse Aufragiam vallem, occupasse civitatem, Quiteriam quæsivisse; cumque in Columbano monte eam esse intellexisset, Dormitianum quemdam ad ejus cædem immisiße. Hic vero primum ipsam decapitarit, videritque sublatum caput quo jusserat Angelus suis manibus portantē; deinde superveniens Rex Adrianus, etiam Regem Lentimanum, cum duobus Episcopis, Columbiana virgine & Romano Quiteriæ socio, omnibusque in monte congregatis occiderit. Denique Liberatum quemdam, in Valle Aufragiæ commorantem, Angelico monitu ad sepulturam Sanctorum Sanctarumque excitum ascendisse montem, omnesque in ecclesia S. Petri sepelivisse: ad quorum corpora crebrescentibus miraculis, Germanus ipse conversus, patrem quoque suum converterit; & post longam pœnitentiam eodem in monte sancte obierit.

[5] Vetera hæc figmenta (quorum Latinum fontem necdum integrum videre licuit, Gallicam versionem ex Vasconia accepimus, Latinam paraphrasim, [& talia ante nos etiam alii judicaverunt.] a quodam Nebrisensi initio seculi præcedentis compositam, exhibet Tamayus) Vetera hæc inquam figmenta vel eorum epitomen, qualem habere nos diximus, viderat etiam Collector Legendarii Vltrajectini, scripti ad usum ecclesiæ S. Martini: sed veniens ad nomen S. Quiteriæ & diem XXII Maji, hoc solum notavit: Hæc dicitur fuisse filia cujusdam Regis Catillii, cujus uxor dicebatur Calfia, de tribu Juliani Imperatoris; quæ dicitur fuisse martyrizata in valle Aufragia, & in monte Columbiano in ecclesia S. Petri sepulta: sed quia hæc Legenda videtur valde apocrypha, ideo est hic prætermisssa. Prudenter sane: nec minus prudenter vir eruditißimus Iacobus Sirmondus, visa epitome quam Bollandus nofler cum eodem communicaverat, rescripsit, longe consultius Ecclesiæque honorificentius videre carere ineptiis similibus, quam eas in lucem proferre. Sed quid agas? Aliorum alius sensus est. Dum enim fabulosas ejusmodi Legendas nacti aliqui, easdem castigatiores politioresque recudunt, rescißis quæ impudentis fictionis inanitatem nimis evidentem redderent circumstantiis; efficiunt, ut de re tota nequeat judicare lector, nisi admonitus ex quam lutulento fonte hausta sint illa ipsa, quæ nunc specie verosimiliori offeruntur. Tamajus etiam atque Cardosus, & eorum in Hispania sequaces, Pseudodextrinis commentis subnixi, nunc corrigendo in nominibus quidpiam, nunc pro ignotis nota atque hodierni usus nomina locorum substituendo, ambiguitatem omnem auferre se credunt, & civitatem Blancagiam, Aufragiam Vallem, Alphianum seu Alisanum fluvium, Oranum & Columbanum montes, toti ignotos antiquitati, veluti digito demonstrare intra suam Hispaniam.

[6] Equidem vix dubito, quin sicuti Regum Catellii & Calciæ, [Prodiit illa fictis locorū ac personarum nominibus,] Adriani atque Germani, Lentimani seu Leuciani, Episcoporum quoque Marciani & Valentiani nomina gratis conficta sunt; sic & locorum appellationes pro libidine fuerint excogitatæ tales, quæ sua peregrinitate antiquitatis speciem imperitis repræsentarent. Hoc qui in Actis S. Quiteriæ concinnandis fecit, præter fabulam de filiabus Regis Catellii, a Pseudo-juliano in C. Attilium virum Consularē & Lusitaniæ Regulum transformati; videtur etiam præ oculis habuisse quamdam, nihilo meliorem Legendam S. Severi Martyris, quam optaremus nancisci pro die 1 Novembris; ex iisque Alphianum flumen, Adrianumque Regem accepisse. Certe in tabulis fundati sub annum DCCCCLXXXII Severiani monasterii, in oppido vulgariter Caput-Vasconiæ dicto, [aut ex apocrypha S. Severi M. legenda sumptis,] apud Petrum a Marca in Probationibus ad Historiæ Bearnensis lib. 3 cap. 8, & Sammarthanos Tomo 4 pag. 824, fundator illius Guilielmus Sancius Comes dicit, quod S. Severi gesta vel Passionem requirendo, inventum est, qualiter olim illud monasterium fuerat constructum, & a Francigenis destructum; quomodo scilicet Rex hujus patriæ (Vasconiam intellige) Adrianus, post reintegrationem sui corporis, regnum & se totum præfati Martyris subjecit ditioni. Ipse vero restaurator inter cetera donat, omnia quæ sunt inter duos fluvios, ab Alpheano, qui modo vulgo vocatur Aturris, usque ad Gavasensem: Et rursum in ea charta, qua monasterium jam fundatum subjicitur Sedi Apostolicæ, idem Guilielmus Sancius dicit, ipsum esse situm super fluvium Alpheanum. Filius quoque illius, Bernardus Guilielmus Comes, in alia donatione asserit, quod idem gloriosissimus Athleta, Severus, Adrianum Regem ab incredulitatis errore, omnemque provinciam ad fidem Christi convertit.

[7] Ridiculos ergo sese faciunt, qui ut S. Quiteriæ Acta Hispaniæ aptarent, [ex qua ipsa tamen sequitur Vasconiæ adscribendam Quiteriam] in eaque invenirent Adrianum Regem Toletanum, suum Pseudo-Iulianum fecerunt scribere, quod res peracta fuerit apud Vesetaniam (sic enim placuit corrumpere Vascitaniæ seu Vasconiæ notum nimis nomen, quam ut in Hispaniam transferretur) apud Vesetaniam, inquam, nulli veterum notam, Provinciam proximam Toletanæ meridiem versus; oppido vero Adura vel Aërea, quod nunc Margaliza dicitur, cui scilicet Rex præfuerit Leucianus, Adurensium & Carpetanorum Regulus. Sed nescivit impostor Episcopalem in Vasconia urbem Aduram vel Aëriam, vulgo Ayre, manifestum indicium mendacii daturam. Magis impune fingi potuit, natam Sanctam in civitate Galeciæ dicta Belcagia, quæ nunc Bajona dicitur: non enim est ulla regio quæ talis nominis urbem sibi asserat, aut a asserere aliquando potuerit. Interim ex nomine Alfanii, jam olim Aturri flumini attributo, manifestum fit, Legendæ qualiscumque auctorem intellexisse Vasconiam; in eaque collocavisse Anfragiam vallem; ac Columbanum montem dicere voluisse, illum ipsum qui Aeriæ imminet, continetque Mansum S. Quiteriæ, vulgo le Mas. Vtrum autem Catilli Regiam cis vel trans Pyrenæos locaverit, incertum est.

[8] Ad ætatem quod attinet, primo Christi seculo admovere Sanctam conatus est Pseudo-Iulianus, quando inter alios, [passam seculo, non I] quos Leuciani tyranni persecutio ad defectionem impulerit, nominat Julianum Episcopum Toletanū, de quo ait, quod Missis a B. Clemente litteris resipuit, addens iisdem Martialem Tyrasonensem & Valentinum Valeriensem: quos voluit esse Marcianum & Valentinianum nominatos in Actis, contractamq; maculam eluisse suo sanguine. Gallica Actorum veterum interpretatio sic concluditur: Hic explicit passio gloriosæ Virginis S. Quiteriæ, quæ fuit decollata XI Kalend. Junii, id est XXI Maji, anno Gratiæ CCCCLXXVIII. Acta Mss. Latina breviora in Rubea Valle & Carthusia Confluentina atque Bodecæ sic terminantur: Passa est autem S. Quiteria in Vasconia, prope civitatem Adurensem, undecimo Kalendas Junii, anno Domini quadringentesimo septuagesimo septimo. Multi etiam languentes, ad sepulcrum ipsius venientes, sunt curati; & ubique in omni necessitate devote ipsam invocantes exaudiuntur. Hac tempestate, iidem Gothi, qui Hispaniam Italiamque, etiam tenebant vicinas ipsis Galliæ regiones, in qua Vasconia: & nomen Quiteriæ Gothicum esse uidetur, hodie Hispanis adhuc usitatum in nominibus Guiterii & Guiteriæ. [sed 5 vel etiam serius,] Eamdem originem referunt quarumdam ex novem sororum nomina, Doda, Genivera, Wilgefortis. Silentium tamen Adonis & Vsuardi de Quiteria facit, ut ipsorum ætate necdum notam fuisse credamus; adeoque incerta omnino manet conjectura: nec aliud dici verosimiliter potest, quam populari traditione cæsam pro castitate credi, incerto tempore; [quod & nomen ejus Gothicum suadet.] inventoque ac miraculis celebrari cœpto corpore, sub decursum seculi octavi aut noni, extitisse aliquem, qui compilaverit Acta, qualia indicavimus, ex suo illa commentus cerebro, & de simplicis populi fide confisus: quæ pro veteribus edita & in Legendariis fuerint recepta, meliorum veriorumque defectu. His ergo omißis, ad miracula, cultum Sanctæ apud Vascones probantia, convertor.

MIRACULA
ab anno MDCXXIIII per decennium scripta.
Ex Instrumento Notariali Gallico.

Quiteria Virgo, Martyr in Adurensi Vasconiæ diœcesi (S.)

EX MS. GALLICO

[9] Die Veneris, XIX Aprilis anni MDCXXIIII, mane, intra ecclesiam Abbatialem S. Quiteriæ Mansi Aëriensis, Catharina des Dalcheux, [Curati amentes an. 1624, 19 Aprilis,] ex parochia Ysosii diœcesis Aquensis, in prȩsentiarum parochiæ de Caudresse prope urbem Aquensem inquilina, filia qu. Petri des Dalcheux & Margaritæ de Moura, annorum circiter quindecim, plusquam duobus mensibus & semis gravi correpta infirmitate, cum phrenesi & magna conturbatione spiritus, per Dei gratiam & intercessionem S. Quiteriæ, post novenam in dicta ecclesia ex more ibi consueto celebratam, exivit inde mente & corpore sana; rediitque in domum suam redditis Deo gratiis, in comitatu Nicolai Dabadie, Sergiantii in parochia Aquensi; & Natalis de Baseigne, habitantium d. loci de Caudresse, a quibus & adducta fuerat, quique illam in hac urbe expectaverant a die adventus sui, qui fuit nona hujus mensis. Qua de re per me Joannem Cascail Notarium Regium, ad petitionem Fr. Joannis Clementis Religiosi & Sacristani d. ecclesiæ, instrumentum hoc concessum fuit, coram Fr. Joannes Joly Eleemosynario, Hieronymo Raoux Camerario, Petro Aymare Operario, omnibus Religiosis professis d. ecclesiæ; Vitale-Petro Puguery & Joanne Damne, mercatoribus atque habitantibus d. urbis, signantibus simul cum prædictis Dabadie atque Clemente, (quod non fecit dicta des Dalcheux, scribere ut ajebat nesciens) & interpellatis ad id per me Joanne Mag. Arnaldo Cassain Presbytero d. ecclesiæ.

[10] Die Veneris XXIIII mensis Maji anni MDCXXIIII, circa septimam matutinam, intra d. ecclesiā Abbatialem S. Quiteriæ Mansi Aëriensis, [24 Maji,] Sampson de Molie Faber ferrarius, natus & inquilinus loci Cazaubon in Armeniaco diœcesis Ausciensis, annorum XXVII, a trimestri & amplius gravi morbo ac phrenesi conturbatus, postquam ea de causa domi suæ vinctus fuerat mense circiter integro, conductus fuit ad hanc ecclesiam, per Vitalem de Molie germanum fratrem suum, & Petrum de Pouchalant famulum suum: impletaq; in eadem ecclesia secundum morem novena, per intercessionem Dei & S. Quiteriæ regressus est in domum suam bene sanus corpore & spiritu, post suscepta in ecclesia Pœnitentiæ atque Eucharistiæ sacramenta, redditasque Deo & S. Quiteriæ gratias pro recepto beneficio. De quo & prædictis omnibus requisitus concessusque est a me præsens actus Fr. Joanni Clementi Sacristano, coram Fr. Petro Laduc Priore, Joanne Joly Eleemosynario, Raoux Camerario, Petro Aymarc Operario, Antonio Aubriac, omnibus Religiosis d. ecclesiæ, simulque signantibus, quod non fecerunt dicti fratres de Mobie neq; Ponchalant, quia dicebant quod nesciebant scribere. Vtrobique sequebantur subsignantium præcitata nomina, ac denique ipse Notarius subjungebat, signans Joannes Cascail Notarius Regius.

[11] Eadem plane forma, cum expreßione testium tam Religiosorum quam Laicorum, notantur sequentes omnes curationes, ab eadem motæ mentis infirmitate: quare solum miraculi tempus nomenque sanati, cum aliis paucis circumstantiis, deinceps hic latine reddemus. Die Dominica XVI mensis Junii ante meridiem, [16 Iunii,] Petrus de Nercain, cribrorum propola, nativus & habitans territorii Grenatensis in Marsano, annorum circiter XXXII, a bimestri insaniens, adductus est per Joannem Tincens, Joannem de Nercain, & Bartholomæum de Nercain, proximos suos consanguineos… Die XXVII Septembris, [27 Sept.] in capellam quo ab omni tempore solent adduci furiosi, & ibi per novem dies manere ac jejunare, veniens Menjon des Coubiers, habitans vignani in Marsano, adduxit Bartholdam des Coubiers filiam suam, annorum circiter XII aut XIII; cum eadem, sanæ menti post consuetum novemdium reddita, reversurus, beneficiumque coram Notario & restibus agniturus.

[12] [item anno 1625 7 Maji,] Similiter die Mercurii & VII Maji, anni MDCXXV Joanna de Paramis, annorum circiter XL, uxor Joannis de Touyz, per maritum & nepotem suum Menigaudum Oupatz, ante novemdium adducta, eodem in oratione ad jejuniis transacto, [14 Iunii,] reducta est ab iisdem sana… Die XIIII Junii anno MDCXXV, circa septimam matutinam, coram me Notario & testibus rogatis, comparuit Bernardus de la Bariere, habitans in oppido S. Macarii in diœcesi Burdegalensi, annorum circiter XXXII; dicens, quod abhinc sex vel septem mensibus correptus amentia, sic ut domi suæ fuerit vinculis constringendus, a fratre suo germano Jacobo de la Bariere & consanguineis aliis commendatus fuerit S. Quiteriæ, voto facto; & huc adductus IV die præsentis mensis, post consuetum novemdiale jejunium sensui suo redditu sit: peractaque Confessione atque Communione, cum suis in patrium oppidum regressurus, gratiam sibi factam voluit Instrumento publico testatam relinqui. Die Jovis XVIII Septembris, [18 Sept.] Perottus de Peccassi, annorum circiter XXV, natus & habitans in parochia Sedzero Bearnensis provinciæ, diœcesis Lescarensis, egressus est mentis sanæ compos ex sacello meridionali, quo inductus fuerat & religatus, in festo Beatæ Virginis ultime præterito, die VIII hujus mensis, per Guilielmum de Peemilher & Guilielmum de Peccassi fratres suos; quia uno abhinc mense in amentiam lapsus fuerat, sic ut nemo ei auderet appropinquare: exivit autem confessus & communicatus nono die suæ reclusionis & abstinentiæ.

[13] [& anno 1626, 5 Februarii,] Die Jovis V Februarii anni MDCXXVI personaliter comparuerunt Simon & Perottonus de Lasbats, fratres, textores lini, ex loco de Mongu diœcesis Lescarensis; dixeruntque quod die Lunæ XXVI Januarii prȩteriti, adduxerint in hanc ecclesiam Bertrinam de Pison, matrem Simonis & Perottini novercam, annorum circiter LX, phreneticam ab annis tribus, [24 Martii,] quam, consueto ibidem novendio peracto sano sensui redditam, essent reducturi domum. XXIV mensis Martii, idem sibi in simili casu professus est accidisse quidam Joannes de Therze, faber lignarius, ex Lagny districtus Rechouënsis in diœcesi Aëriensi, adductus ab uxore sua Bernardina de Hustaillon & filio Bernardino de Therze, coram Priore, Camerario, & Operario Religiosis prænominatis; nec non D. Severo Deschars Advocato curiali & Joanne Meney Magistro chirurgo. [11 Sept.] XI Septembris Joannes de Novau, ex loco S. Cyrici in Marsano territorii Villanovani, annorum circiter XXVIII, eadem ex causa inductus in capellam, quæ est ad dexteram ingredientibus per portam majorem, post novem dies ac totidem noctes, die XXI dicti mensis sanus inde egressus est, incomitatu Vitalis de Novau patrui sui, & post Sacramenta rite suscepta domū reversus.

[14] Die Lunæ IV Octobris anni MDCXXVII Mag. Antonius de Bedora, [4 Octob.] Presbyter Vicarius S. Martini de Bonuto, in diœcesi Aquensi, adductus huc ad consuetum mentæ motis novemdium, rediit sanus ab ea quam diu erat passus phrenesi, in comitatu amicorum suorum Stephani de Laureto, Matthæi de Bedora, Petri Dernibrolle & Bonnegardæ Benvenuti. Anno deinde MDCXXXIV die Dominica, [& anno 1634, 19 Febr.] XIX Februarii, Nobilis vir D. Godefridus Bafus Armiger, Toparcha de Pouy, alloquens D. Joannem Joly monasterii Priorem, dixit se huc venisse, ut adduceret nobilem virum Carolum de Cambis, loci ejusdem Toparcham, filium nobilis quondam Joannis de Cambis; eo quod ante duos circiter menses, existens in loco Preignac dicto prope Lengon, inciderit in maniam; ipse autem Dominus de Pouy suasu quorumdam devoverit illum B. Quiteriæ; quapropter nunc D. Priorem rogabat, ut eumdem reciperet ad novenam ex more agendam. Quo annuente deductus est Dominus de Cambis in capellam a præd. Domino de Pouy & famulis ejus duobus, Daniele la Fargue & Petro Penevet. Cumque ibi mansisset & quotidie Missæ fuissent pro eo celebratæ, prima die Martii eductus inde sanus est, atque cum eodem Domino de Pouy & famulis suis prænominatis domum reversus, rogato desuper instrumento.

[15] [18 Maji,] Die Jovis XVIII Maji, ante meridiem, coram me Notario regio constitutus Joannes de Commarien, agricola ex Ganyac diœcesis Aquensis, dixit, quod ante tres menses frater uxoris suæ Vincentius Labamu, agricola etiam ipse ejusdem loci, ex mœrore quem conceperat ob mortem filioli, a porco domestico occisi, lapsus in phrenesim, post votum per ipsum Joannem aliosque consanguineos factum, adductus, peractoque novemdio sanæ menti redditus, cum ipso sanus domum redeat. [20 Maji,] Die Sabbati XX Maji anni ejusdem MDCXXXIIII, coram prænominato Joanne Cascail, Notario Regio & Secretario Capituli d. ecclesiæ, comparuit personaliter Ioannes Guichenec vinitor, ex Bascons diœcesis Aëriensis; attestans, quod ante quindecim dies infirmata uxor sua Catharina de Labac, annum agens circiter XXX, subito mentis suæ usum amisit: quo viso ipse eamdem die Mercurii ante octiduum vovit S. Quiteriæ, atque ad ecclesiam ejus adduxit: ubi novemdium agens consueto more, jejuna scilicet nec nisi panem & aquam sumens semel in die, bibensque de aqua fonticuli scaturientis prope tumulum Sanctæ, sanata fuit; plenoque sensui reddita, post sumpta Pœnitentiæ & Eucharistiæ sacramenta revertit ad propria, cum præfato marito suo: qui Instrumentum publicum de collata sibi gratia confici petiit.

[16] Die Mercurii XXVI Maji ejusdem anni, personaliter se præsentantes Bernardinus Bordeux, [26 Maji,] Vitalis Taraube, & Matthæus Condier, ex territorio Montis-regalis in Condomio, locuti sunt Fratribus Joanni Joly Priori, & Simoni Deschars Sacristæ, Religiosis præd. monasterii; dixeruntque, quod tribus abhinc annis Bernardus Bordeux, filius legitimus & naturalis Barnardoni, agens ætatis annum circiter XXII, mente sua excussus fuit, sicut & cognatus d. Bernardonis Petrus Bordeux; in eadem domo commorantes uno abhinc anno, sic ut turbato spiritu neuter sciret quid ageret. Quo cognito dicti eorum consanguinei, auditis quæ hic fiebant mirabilibus, ipsos adduxerunt, impetraruntque ut ad novendium in ecclesia ex more agendum sub consuetæ abstinentiæ lege reciperentur. Positus igitur eorum unus est in parvo sacello ad ingressum ecclesiæ, & alter in sacello septentrionali; ubi illi inventi sunt pacate prorsus se habentes; & Bernardus quidem sanæ menti redditus, Petrus vero, qualis antea semper fuerat, innocens. Itaque Bernardus Sacramenta suscepit: regressique consanguinei domum ambos reduxerunt, post actas gratias rogatumque de prædictis instrumentum publicum.

[17] [1 Iulii,] Die Sabbati, primo mensis Julii anni MDCXXXIIII coram quinque Religiosis Fr. Joanne Joly Priore &c. stitit se Bertrandus de Pomiers, agricola, inquilinus urbis Aquensis, qui dixit, quod ab hebdomadis circiter tribus, Stephanina Dileu uxor sua, spiritu magis quam corpore ægra, atque ab eo S. Quiteriæ oblata, die Martis, XX Junii proxime elapsi, ac sequenti die huc adducta est. Postquam autem edoctus ipse quid agendum esset, eam in capella meridionali ad ingressum per fabrum ferrarium vinciri & alligari fecisset, atque ex more jejunare in pane & aqua; postea rediens sanam reperit, confessamque & communicatam reduxit, mente tam integra, ac si turbata numquam fuisset.

[18] Hactenus Instrumenta illa, singula, ut dixi, de singulis ad longum scripta in forma authentica, sicut ea a R. P. Petro de S. Marco Fulliensi accepit Eques Rotomagi nobilißimus Dominus de Hannivel, & per nostrum P. Ioannem Dardes submisit Bollando, [Vltimæ curationi attestatur qui vidit & authentica misit 7 Iulii.] sub initium anni MDCXXXV; ut dubitare vix poßim, quin simili deinceps modo usque ad præsens tempus, notatæ sint curationes succeßive factæ: quibus tamen operose ex Vasconia requirendis dandam operam non judicavi, eo quod ejusdem plane sint formæ omnia, & in solis fere nominibus curatorum testiumque diversa. Finio igitur cum ipsius R. P. Petri Epistola, ex Tutellensi Fulliensium monasterio in Lemovicibus data ad prælaudatum Dominum de Hannivel, die VII Iulii anno MDCXXXIIII in hæc verba: Domine mi. Venio ex partibus Vasconiæ, ubi visitavi ecclesiam S.Quiteriæ; ibique vidi feminam rabidam, & a duobus diebus alligatam, quæ nihil ex sana ratione agebat aut loquebatur. Redivi ad eamdem visendam die septimo novenæ, quando notavi eam nonnulla moveri verecundia, eo quod se alligatam videret: tandem vero finita novena, mentis sanæ compos apparuit, confessaque & communicata cum suis consanguineis læta recessit. Illa digressa, alligatus ibidem est juvenis, in furias actus per nimium quo puellam quamdam deperibat amorem. Fuit autem is sibi restitutus quarto aut quinto die, mansit tamen alligatus ut novenam compleret. Ad confirmationem prædictorum scriptum ad me Burdegala est, [Fons miraculosus.] anno MDCLXXVI, a Collegii istic nostri viro insigni Francisco Cosso, fontem Sanctæ, qui creditur ad ejus preces emicuisse hodieque scaturit, perenni miraculo celebrem esse, quod ipse, inquit, meis oculis vidi, & infiniti homines quotannis spectant. Nempe in ipso pervigilio Festi, circa horam tertiam, ubi primæ Vesperæ cani cœpræ sunt, fons ille sensim assurgit crescirq; uno ut minimum pede geometrico: postridie vero, sub finem secundarum Vesperarum, eodem modo decrescit, recipitque sese ad priorem statum. Hujus aquis potantur homines mente capti, toto novem dierum intervallo, quo in beatæ Martyris templo ad stipitem alligantur, sicque ad sanitatem redeunt.

APPENDIX
De cultu S. Quiteriæ in Lusitania.

Quiteria Virgo, Martyr in Adurensi Vasconiæ diœcesi (S.)

EX MS. GALLICO

[19] Georgius Cardosus, in suo Hagiologio Lusitano ad XXX Martii, [Colitur 30 Martii in diœc. Eborensi.] primo loco collocat triumphum S. Guiteriæ Virginis, quæ circa Montem-majorem, oppidum diœcesis Eborensis, devotam Christo virginitatem servans, vixerit solitaria in quadam vicini collis spelunca; unde extracta raptaque ad Romanum Præsidem causa Christianæ Religionis, post varia tormenta, jussa præcipitari per asperum quoddam illius montis latus, martyrii palmam cum laureola virginali conjunxerit; noctuque sublata a fidelibus, & sepulta in ea quæ hodieque Spelunca sancta dicitur, invocatur ibidem, potissimum tempore grassantium morborum; & plurimæ illius regionis mulieres, ejus respectu, Guiteriæ appellantur: ibidem etiam ostenditur marmor, cum quo ad collum ligato præcipitata, spiritum efflasse creditur. In Notis profitetur Cardosus sequi se auctorem P. Ludovicum dos Anjos, in Horto Portugalliæ num. 7, distinguentem illam ab altera Sancta ejusdem nominis, quæ colitur in diœcesi Bracarensi; cui tamen vulgus applicet eadem Acta, quæ Adurensis causa primum ficta esse omnino credimus.

[20] Ergo ad hunc XXII Maji rursum de S. Quiteria, [22 Maji in Conimbricensi, tamquam diversa:] velut de altera, agit Cardosus: aitque ex traditione populari civium Palumbariensium, vulgo Pombiero quatuor leucis Conimbrica, credi vixisse in ejusdem nominis monte; decollatam autem juxta vicum Sardanellæ in valle Adafoga, quam fluvius Alba irrigat; unde sublatum caput in montem tulerit ad ecclesiam S. Petri, quam rotundam fuisse residua etiamnum rudera testentur. Itaque prædicta Acta sic ille explicat, ut Mons Columbarius in Palumbarium, Aufragia vallis in Adafogam, fluvius Alfanius in Albam, populari usu sint appellando mutata. Traditionem autem confirmat apparitione, facta ut prætenditur puellæ cuidem pastoritiæ, ante annos non multos (scripsit autem Cardosus post annum MDCLX) quæ jussa fuerit monere incolas, ut super ruinas prædictæ ecclesiæ in illius honorem eremitorium construerent; ubi æque ac in altero, istic ubi decollata putatur pridem extructo, plura invocantibus ipsam præstentur divinitus beneficia. Sed hæc omnia aliud nobis non probant, quam unius ejusdemque S. Quiteriæ, quæ apud Adurenses colitur, etiam in hoc regno locis variis cultum: cujus ignorata origo occasionem dederit ipsius Paßionem Lusitaniæ adscribendi, faventibus præsertim fabulis de Catillio Rege ejusque filiabus Belcagiæ in Gallecia natis, siquidem Belcagium placuit Galleciæ adscribere.

[21] Invocatur autem a Lusitanis Quiteria, sicut in Notis scribit idem Cardosus, contra angustias & palpitationes cordis, canumque rabidorum morsus, [item in Alenqueriensi, ubi miraculosa ejus imago.] cum multiplici beneficiorum miraculosorum effectu: quem etiam experiuntur termini Alenqueriensis incolæ, in loco S. Quiteriæ de Meca dicto, propter ejus ibi antiquissimam imaginem: coram qua benedictus panis ipsos quoque rabiosos canes a rabie sanat, postquam fuerit intinctus lampadi ante dictam imaginem ardenti. Traditur autem quod imago illa fuerit miraculose inventa. Cum enim pastores quidam ista in regione custodirent greges suos, dicuntur eminus vidisse in quodam spineto immensum splendorem; ad quem propius accedentes, viderint eum procedere ex formosa quadam imagine S. Quiteriæ, sicut indicabat nomen subscriptum. Illi totius rei indicium mox detulerunt ad Priorem Dominæ nostræ de Varsea, qui clero ac populo comitante accedens ad locum, dictam imaginem requisivit, inventamque festive ac lætanter detulit ad ecclesiam suam. Verum illa paulo post per seipsam rediit ad locum apparitionis prædictæ; unde cum intelligeretur velle Deum ut ipsa ibi coleretur, erecta mox ecclesia est. Hæc autem decursu longioris temporis in ruinam propendens, restaurata fuit anno MDLXVIIII. Constat insuper, quod grassante per totam Lusitaniam pestilentia, isto in loco nemo unus lue communi tactus fuerit, beneficio haud dubie referendo in potentem sanctæ Virginis intercessionem.

[22] Ista Cardosus; quibus similia mallem legere in Tamayo, ad probandum peculiarem cultum Sanctæ in variis Hispaniæ locis, quam male defensas & peius interpolatas Legendæ veteris fabulas. [Saussaius etiam duds fingit in Gallia.] Has uti non cavit Saussayus, sic etiam auxit, geminando ad XXII Maji Quiterias Sanctas; quarum una passa sit in Vasconia, alterius itidem Virginis & Martyris natalis colatur in territorio Carnotensi, vico Aufragiæ quæ ex urbe Bajocensi in Neustria orta, sub Trajano Principe præclarum fidei certamen consummarit. Ita ille ex Belcagia, fecisse videtur Bajocas; & quia in Carnutibus sub Decanatu Belsiensi invenitur parochia Ausfargis nuncupata, persuasus id nominis fluxisse ab Aufragia, in Paßione S. Quiteriæ celebrata, novum istud commentum adornavit.

[23] Convertit autem hoc in rem suam Episcopus Tarraconensis Didacus, ad facilitandam fidem duplicis Quiteriæ, quarum una Hispanis sit propria, & paßionis socium habuerit, [Socios martyrii addunt aliqui.] non Marcianum (ut scribitur in Actis) sed Martialem Episcopum Tarraconensem, a Iuliano-Petro nominatum. Huic proinde sacros honores in sua diœcesi instituendos esse contendit, libello in suæ sententiæ comprobationem Hispanice edito, sub annum MDCLXIII, cum titulo Brevis Discursus; quem libellum etiam misit Bollando nostro, additis litteris, quibus vehementer conatur ejus suffragium demereri. Sed cavit ille, ne subscriberet novellis sub Iuliani Toletani nomine fictionibus; quas vel ideo abominamur magis, quia Prælatos in Hispania non paucos, pios utique magis quam cautos, adduxerunt, ut cultum ecclesiasticum decernerent multis, qui non dico ad Hispaniam nihil pertinent, (id enim levius foret) sed nec probari quidem possunt in rerum natura fuisse. Hoc vero etiam intelligi volumus, de S. Columbina Virgine, S. Leuciano Rege, S. Valentiniano Episcopo, Romano, Columbano, & Simplicio, qui omnes ut Martyres inscribuntur Hagiologio Lusitano, Martyrologium Hispanum Tamaji secuto; in quo iidem, præter Columbinam, notati ad hunc diem reperiuntur, & quidem Leucianus; cum peculiaribus Actis, a Tamayo compositis excerptisque ex Paßione S. Quiteriæ, nobis nimis incerta, quam ut ex ea Sanctum aliquem recipiamus, aliunde ignotum.

DE S. AYGULPHO, SIVE AIULFO,
ARCHIEPISCOPO BITVRICENSI IN GALLIA.

CIRCA DCCCXXXVIII.

COMMENTARIUS HISTORICUS
Ejus elogia ex variis, laus inter Carmina Theodulphi Ep. Aurelian. ætas, translatio, professio.

Aygulphus, siue Ajulfus, Archiepiscopus Bituricensis in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Qvintum damus hoc mense Majo Episcopum Bituricensem, Sanctis adscriptum. Is est S. Aygulphus, sive Aiulfus, quadragesimus sextus Episcopus, mortuus hoc XXII Maji; quo die inter festa propria diœcesis Bituricensis, in antiquis Breviariis Bituricensibus, recolitur; ex quibus aliquod vitæ compendium descriptum Rotomago ad nos mi sit anno MDCXLII Ioannes Westhouen, [cultus 22 Maji,] Societatis nostræ Sacerdos: unde & aliud, sed dumtaxat circa exordium paucis verbis diversum, ex Ms. perantiquo misit Ioannes Dardes, item Societatis nostræ Presbyter, ambo studiorum nostrorum amantißimi. Illud ergo, ut certißimum monumentum, hic damus.

[2] Quo tempore inclitus Bituricensium Præsul Elbonius humanis ablatus est, diu vixerat in quodam eremitorio sanctissimus servus Dei Aygulphus eremita, [Elogium ex Breviariis Mss.] in solitudine sua nobilis vitæ sanctitate, gloriæ fama, & operibus. Hic virtutum suarum celebri radiatione taliter animos omnium ad se attraxerat, quatenus præfato Antistiti, consensu omnium, per Canonicam electionem in Archiepiscopum successor assumptus sit. Cum igitur absens monendus esset de sua promotione, missus est ad eum cum litteris nuntius: in cujus gratiam hoc insigne fertur edidisse miraculum. Cum eremitorium attigisset festinus litterarum lator, & fame & siti cruciaretur; nihilque haberet sanctus vir Dei quod ei traderet, quoniam omnia desiciebant; apparuit ipsis magnus cervorum cœtus qui transibat, inter quos cerva erat: cui beatus eremita, compatiens nuntio, præcepit ut maneret his verbis: Sta, cerva. Quæ statim obediens quasi voci Dei, substitit. Quod factum ut vidit nuntius, eam adiit, & inclinans se, mammam ejus suxit, donec resocillatus est. Unde factum est, ut locus ille usque in hodiernum diem, Sta-cerva, nominaretur. Supervenientibus post epistolæ latorem aliis, ægre & invitus Bituricam persuasus est ire, & deductus est. Appropinquanti totus Clerus summa cum gratulatione obviam processit, illumque ad suam Sedem honorifice deduxit. Præpositus Ecclesiæ, non sibi dormiendum, sed gregi suo vigilandum duxit. Episcopatum suum rexit viginti sex annis per turbulenta tempora. Secesserat in eremum suam, quando in morbum incidit, per quem felici fine requievit undecimo Kalendas Junii: quo die ejus depositionem commemorat Ecclesia Bituricensis, sicut unius Confessoris Pontificis. Ejus mausoleum retro altare positum est, cum hac inscriptione: Hic requiescit, Beati Aygulfi [corpus] Et successit S. Radulphus, qui circa tempora Caroli Calvi vixit.

[3] Hæc ex dictis Mss. Annos Sedis viginti sex censemus accipiendos ab anno DCCCXII usque ad annum DCCCXXXVIII, vel uno alterove anno serius. [Tempus Sedis,] Nam Elbonius ejus decessor florebat anno DCCCX, quando Indictione IV exemplar Formatæ pro Dodoberto Presbytero, ut in sua parochia apud Hercambaldum manere posset, inscripsit ad Archiepiscopum Senonensem Magnonem. Successor vero Radulphus anno Christi DCCCXLI, Caroli Calvi Regis primo, mense Martio aliquas donationes fecit, quas una cum præcedenti Formata habent Sanmarthani in Archiepiscopis Bituricensibus. Auctor Patriarchii Bituricensis apud Philippum Labbe longum de eo encomium habet, in quo de vita ejus eremitica ista tradit:

[4] [Aliud elogium ex Patriarchio Bituricensi,] Quadragesimus Sextus præfuit S. Aigulfus, alias Aiulfus. Sanctus hic post mortem parentum suorum adhuc juvenis existens, audita Domini voce, qua in Euangelio dixit: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum & sequatur me; quid enim prodest homini, si universum mundum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? illico profusis mixta gaudiis suspiria cordis mittens ad cælos, se Dominum nostrum Jesum Christum ultro secuturum, ac eidem flore mundi calcato solerter militaturum proponens, in abditissimum nemus secessit, dicens cum Propheta: Ecce elongavi fugiens, & mansi in solitudine, expectans eum, qui salvum me fecit &c. [Ps. 54, 8.] Hic itaque magni Eliæ & Ioannis Baptistæ æmulator existens ferventissimus, in illa secreta eremi vastitate, die ac nocte cum summa animi voluptate piam divinarum Scripturarum intelligentiam & sensum mente in Deum excitata meditans, brevi temporis spatio in omni virtutum genere perfectus evasit. At ubi clarescentibus tantæ sanctitatis insignibus, beati viri nomen longe lateque enituit; vacante Aquitani Primatus Sede, unanimi cunctorum assensu, idem verus Dei cultor in Pontificem Bituricensis Ecclesiȩ eligitur. Quod ille ubi veraciter perdidicit, se indignum tanto honore humilitatis gratia æstimans, fugam iniit. Sed dum subterfugiens in interioris nemoris parte delitesceret, tandem ab eo, qui eidem litteras electionis de se factæ adferebat, divino nutu est inventus. Contigit autem ipsum nuntium, multis diebus in illa eremo errando, ad mortem usque famis inopia pene deductum esse. Huic vero B. Aigulphus, ut totus semper misericordiæ visceribus affluebat, homini fame pereunti compassus, valde affligebatur, quod unde ei succurreret non haberet. Verum inter hæc ipse elevans oculos, forte conspicatur cervarum gregem haud procul transeuntem; extollensque vocem, uni earum sistere gradum jubet in nomine Domini, his usus verbis: Sta cerva. Qua quidem non sine magno miraculo subsistente, inclinavit se famelicus ille nuntius, & sugens cervæ mammas, vires illico recepit. Hinc eidem loco vocabulum impositum est, Sta-cerva; sed inde mos inolevit, ut corrupto nomine Sagerzia appelletur. Adductus igitur S. Aygulphus, statimque consecratus, Pontificali in throno solenniter collocatur.

[5] Hæc auctor Patriarchii Bituricensis seculo proxime elapso scripsit, [emendatur circa tempus Sedis.] sed mox in tempore Sedis illi aßignando multum hallucinatur, dum veterem Catologum, in quo præfuisse annis viginti & sex dicitur, a se citatum corrigit, quasi unum tantummodo annum & aliquot menses ab anno DCCCXL ad DCCCXLII sedisset. Verum in annis etiam aliorū Episcoporū aßignandis plurimum aberravit, quod de S. Aigulpho infra clare demonstramus. Hic porro secesserat in eremum suam, (ut idem Auctor habet) ac tandem feliciter moriens undecimo Kalendas Junii, [Ecclesia S. Aigulphi.] aulam regni cælestis gaudenter intrare meruit. Cujus sacra ossa magno devotionis affectu a Christianis fidelibus honorifice asservantur in eodem loco, ubi in memoriam ipsius constructa est Parochialis ecclesia, ex ipsius denominationis vocabulo appellata Gallice Sainct-Au, seu Sainct-Hou. Hæc ibi. In Registro generali beneficiorum diœcesis Bituricensis, sub annum MDCXLVIII excuso, collocatur hæc S. Aigulphi parochia, vulgo S. Aoust aut Ayeul, in Archipresbyteratu Castri Radulphi, vulgo Chasteau-Roux aut Casteau-Raoul, prope Angerim fluvium, a quo duabus leucis distat S. Aigulphi parochia versus urbem Bituricensem, cujus præsentatio spectat ad Abbatem Dolensem. De aliquibus Reliquiis ejus in Campania servatis, & osse translato ad Belgas, agitur in Vita B. Mariæ Oigniacensis XXIII Iunii, cap. X.

[6] Contiguæ diœceses sunt Bituricensis & Aurelianensis, & eorum Episcopi interiore amicitia conjuncti, [Theodulphus Episc. Aurelianensis,] Aigulphus scilicet & Theodulphus, vir singulari doctrina præditus, sed insimulatus quasi particeps fuisset conjurationis Bernardi Regis adversus Ludovicum Pium Imperatorem patruum suum, propter quod Episcopatu spoliatus anno DCCCXVII, vixit Andegavis exul in monasterio: quo tempore scripsit carmen ad Aigulphum sive Aiulfum Episcopum, qui tum magna cum laude aliquot annis rexerat suum Episcopatum. Hoc ergo carmen, a Sirmondo editum, extat lib. 4 Carminum ejus numero 4: quod hic damus.

[7]

Hoc Aiulfe tibi, Præsul sanctissime, mitto
      Teudulfus carmen, exul ab exilio.
Nobilis & pulchræ fueras puer indolis olim; [laudat pueritiam,]
      Nunc vir es, ornatus nobilitatis ope.
Quæ fuit in puero docilis solertia parvo;
      Nunc manet in magno, dante Tonante, viro.
Signa puer magnæ semper virtutis habebas
      Magna, docens magnum te fore sorte virum.
Sic sata promittunt fœcundæ præmia messis,
      Sic tauri in vitulo forma patet tenero.
Ingenuas artes studium tibi discere tandem
      Extitit, & cultum his pectus habere satis. [studia,]
At nunc divini tibi tradere dogmata verbi
      Est labor, & populis jura referre poli.
Qui tunc Grammatico sumebas pocula fonte,
      Ambrosio mentes nunc bene rore rigas.
Vivere te sancte rumor dispergit ubique,
      Magna per ora virum sat tua fama volat.
Cuncta quis expediet laudis præconia vestræ,
      Quæ Suitegaudus iste referre solet: [opera illustria in Episcopatu,]
Suitegaudus, ubi probitas, verumque, fidesque,
      Et bona cuncta simul consociata manent.
Hunc Deus, & probitas vitæ, atque electio Fratrum
      Prætulerat sancto me mediante gregi:
Sed male livor edax, dolus & pellacia fallax, [exule sibi exuli relata.]
      Præsulis a propria Sede removit eum.
Est Deus in cælo, proprio hunc qui reddat ovili,
      Cura sit ut proprii, quæ fuit ante gregis
Hic de parte tulit vestra mihi verba benigna,
      Et mihi præsentem te dedit ore suo.
Dum bona vestra mihi narrat, me perfovet ægrum;
      Actibus eque tuis mens mea læta manet.
Hic vice res studet a nobis hac quærere quasdam:
      Vestra, & responsum, quod tibi portet, habet:
Rettulit ille mihi studiumque, decusque, modumque,
      Quo vehis officii pondera digna tui:
Qualiter exemplis & verbis ferre ducatum
      Non cessas populis ad pia regna poli.

[8]

Es bona magna gerens, ut agas majora precamur; [Hortatur ad majorem perfectionē.]
      Poscimus optatam ut det tibi Christus opem.
Sunt exempla tibi Patrum sectanda priorum,
      Exemplo & verbis ut doceare tuis:
Et tua continuis crescat doctrina diebus,
      Atque ut qui caput es per pia membra mees.
Et Patriarchali primæ prælatus honore es
      Sedis, & alma Patrum est subdita turba tibi.
Inde manere tibi prudens solertia debet,
      Omnibus ut specimen sis, decus, ordo, modus.
Quo magis es celsus, humilis magis esse memento,
      Gratia te altithroni ditet ut alma Dei.
Esto bonis agnus, leo fervidus esto malignis,
      Pars amet ista patrem, ut illa pavescat herum.
Cumque piis fueris pius, & districtus acerbis,
      Te pars hæc matrem sentiat, illa patrem.
Sit tibi larga manus, placidum cor, dulcia verba,
      Sis probus & solers, promptus ad omne bonum.

[9]

Sed quid ago, vel quo me nunc mea fistula ducit?
      Doctoris similis sum modo factus ego. [petitq; ejus preces.]
Te precor interea, nostræ memor esto ruinæ,
      Orate ut precibus fors mala nostra levet.
Forsan te orante, Fratrumque juvante caterva,
      Omnipotens veniam det miserando mihi:
Et nos exilio relevet miseratus ab isto,
      Joseph qui exemit carcere, sive Petrum.
Ipse Deo fateor peccamina multa peregi,
      Quæ superant numero temer, arena maris,
Et pluviæ guttas, maris undam, sidera cæli
      Herbarum frutices, germina cuncta soli.
Hæc sunt ærumnas ego cur sum missus in istas,
      Esse nec ut debent sunt mala tanta mihi. [innocentiam suam indicat.]
Non Regi aut proli, non ejus crede jugali
      Peccavi, ut meritis hæc mala tanta veham.
Crede meis verbis, frater sanctissime, crede,
      Me objecti haud quaquam criminis esse reum.
Perderet ut sceptrum, vitam, propriumque nepotem,
      Hæc tria sum numquam consiliatus ego.
Addimus & quartum, mihi non fuit illa voluntas
      Utcumque, ut rerum hæc mala tanta forent:
Hoc ego clamavi, clamo, clamoque per ævum,
      Hæc donec animæ membra liquor vegetat.
Qui modo non credit, cogetur credere tandem,
      Ventum erit ut magni Judicis ante thronum.
Qui mihi testis erit pius & justissimus ultor,
      Omnia cui semper nuda & aperta manent.
Qui non acceptat personas, munera sive
      Diligit, æquum æquus diligit omne bonum.
Ejus in adspectu falsissima cuncta patebunt:
      Hic mens alterius non ope testis eget.
Me tua, care, fovet dulcis compassio, Frater:
      Tristitiæque meæ pars tibi magna manet.
Det Pater altithronus, cælum terramq; gubernans,
      Lætitiæ nostræ ut postmodo compos eas.
Tescio cunctorum redimitum flore bonorum,
      Lampade virtutum seu rutilare satis.
Sit tibi vita, salus, & Christi gratia Regis, [optat omnia felicia.]
      Extet & Omnipotens fautor ubique tibi.
Vive Deo felix per tempora longa Sacerdos,
      Deque bono in melius profice rite: vale.

[10] Hactenus Theodulfus Episcopus Aurelianensis, qui Carolo Mægno, quamdiu vixit inter intimos amicos adhæserat, ejusque testamento subscripserat, inter Missos Dominicos amplißima & honorata præfectura functus; [liberatus Theodulphus,] at quo loco S. Aigulphum, cujus videtur potißimum ingenuitatem ac ceteras virtutes per Suitegaudum cognovisse, ipse apud se habuerit, lector consideret; ut cui res omnes suas aperuerit, ejusque voluerit auxilio juvari, & consilio dirigi, in suo, [anno 821 obiit.] quod patiebatur, exilio anno DCCCXVII & sequentibus, e quo liberatus & ad suam Sedem regressus, anno DCCCXXI vita functus est.

[11] [S. Aigulphus anno 828 sedit in Concilio Tolosano,] Memoratur S. Aiulfus in Capitulario tertio Ludovici Imperatoris, scripto sub finem anni DCCCXXVIII, de iis quæ Aquisgrani privato in Placito constituit, quando & Concilia Episcoporum quatuor in locis fieri jußit, & Missos Dominicos per universum regnum delegavit. Vnus ex dictis locis fuit aßignata Tolosa, in qua conveniebant Notho Arelatensis, Bartholomæus Narbonensis, Aiulfus Bituricensis, & Bartholomæus alterius Sedis. Præterea Ebbo Remorum Archiepiscopus, quod in Ludovicum Pium Imperatorem conspiraverat, ab Episcopis anno DCCCXXXV depositus, scripsit libellum, [an. 835 ab Ebbone Iudex electus.] in quo, deligit Iudicem delictorum suorum Aiulfum Archiepiscopum Bituricensem, cum Bradarado & Modoino Episcopis. Hinc liquet ejus Sedi recte posse cum antiquis monumentis aßignari annos sex & viginti, scilicet, ut diximus ab anno DCCCXII usque ad annum DCCCXXXVIII aut uno alterove anno serius.

[12] Requievit autem hoc die in pace, & colitur Officio Ecclesiastico Confessoris Pontificis. [Elogium ex Saussaio.] At Saussaius in Martyrologio Gallicano longo eum encomio, sed non absque variis mendis exornat, & martyrio coronatum asserit his verbis: Bituricis natalis S. Aigulphi, Episcopi ejusdem Sedis & Martyris. Hic ab ineunte ætate divinis litteris eruditus, ac Christi totus obsequiis deditus, in solitudinem secedens, herbarum radicibus & cervæ lacte, quæ statis ad eam horis veniebat, duriter dum victitaret, virtutibusque cælestem vitam in terris imitaretur; post repentinum Ebroini Præsulis Bituricensis obitum, divinitus electus tantæ Sedis Antistes, ex eremo renitens abstractus, atque a toto Clero & populo solenni susceptus occursu, postquam rite pro more consecratus est, admirabili sanctitatis & vigilantiæ Pastoralis splendore Ecclesiæ suæ præluxit: demumque pro justitia & caritate decertans, violenta morte ac glorioso funere martyrii coronam (dum tota Aquitania bellicis tumultibus quateretur) pro votorum cumulo meritorumque fœnore adeptus est. Corpus ejus prope Castrum-Rodulphi, in sacra ipsimet ecclesia, multo honore conditum quiescit in capsula: cui e sarcophago lapideo, ubi humatum fuerat, retro majus altare, per Joannem de Soliaco Archiepiscopum Bituricensem, ante annos super trecentos octoginta, illatum est congrua cum solennitate. Hæc Saussajus. Verum unde habet, quod lacte cervæ quæ statis horis adveniret, vixerit? Occasio videtur ex eo arrepta, quod nuntius adferens litteras de electione ejus in Archiepiscopum, semel fuerit lacte cervæ refocillatus.

[13] Claudius Robertus, in Archiepiscopis Bituricensibus, asserit Dominum Rolandum Hebert Archiepiscopum, dum XXII Maji anni MDCXXIII visitaret capsam Reliquiarum hujus Sancti, invenisse Schedam talem, quam hic damus. Joannes permissione divina Bituricensis Archiepiscopus, Aquitaniæ Primas, universis præsentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noveritis quod nos anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono, die Dominica, [Tempus translationis.] qua cantatur Misericordia Domini (ea est deis XVI Aprilis) corpus B. Aygulphi Martyris transtulimus in eadem Ecclesia S. Aygulphi, de quodam sarcophago lapideo, retro majus altare dictæ ecclesiæ sito, in quo diu requieverat; in præsentem capsam ligneam, præsentibus nobiscum religiosis viris Mollebecensi, Cazalis Benedicti, & de Cellis S. Eusitii Abbatibus, & nobili Domina Agneta, Domina Castri-Radulfi, & aliis bonis. In cujus rei testimonium sigillum nostrum, una cum sigillis Dominorum Abbatum & Dominæ prædictæ, præsentibus litteris duximus apponendum. Datum anno & die prædictis. Sigillatum sigillis quinque ceræ viridis. Hæc ibi: intruso transcribentis per errorem titulo Martyris; sicut vitiatus est annus MCCLXIX, cum scribi debuerit annus MCCLXXIX, quo cyclo Lunæ VII Solis XXVIII littera Dominicali A Pascha celebratum fuit die secunda Aprilis, & Dominica Misericordia incidit in XVI Aprilis.

[14] Quod assumitur a Claudio Roberto & Saussaio circa tempus, quo statuimus S. Aigulphum obiisse, quasi eo fuerit Aquitania tota bellicis tumultibus quassata, non probatur: demus tamen verum esse, an hinc continuo inferri potest S. Aygulphum martyrio coronatum fuisse, [An fuerit Benedictinus?] contra antiqua Ecclesiæ Bituricensis monumenta, & hactenus servatam in cultu Ecclesiastico traditionem. Festum translationis celebrat Saussaius ad diem XVI Aprilis quando etiam Martyrem appellat; uti iterum ad diem X Iunii, quo ejus memoriam denuo celebrat: at sequenti die XI Junii asserunt eum coli Ioannes Chenu & Sanmarthani, forsan decepti, quod dies sit non XI Iunii sed XI Kalendas Iunii, qui est hic XXI Maji. Interim ad dictum XI Iunii refertur a Menardo & Bucelino, ac dicitur eum in cœnobio probatione sui diuturna, juxta regulam S. P. N. Benedicti, strenue se exercuisse, in eremum seceßisse, & a Wione lib. 2 cap. 19 statuitur monachus & eremita fuisse. Sed ea apud antiquiores scriptores non invenimus.

DE S. IOANNE ABBATE,
PARMÆ IN ITALIA.

AN. DCCCCLXXXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Vita a monacho coævo scripta, tempore regiminis atque obitus, & cultu.

Joannes Abbas, Ord. S. Benedicti Parmæ in Italia (S.)

G. H.

[1] Ecclesia Parmensis celebrat hoc XXII Maji natalitia S. Joannis, civis sui & primi Abbatis monasterii S. Ioannis Euangelistæ ibidem conditi. Vitam ejus & miracula descripsit dicti monasterii Monachus, qui illos a se visos testatur jam senes, quos S. Joannes suum in monasterium admiserat: [Vita scripta a monacho synchrono.] a quibus asserit num. 3 audivisse, quæ de Sancto viro collegit. Hoc autem præstitisse se ait num. 15, cum temporibus Hugonis Episcopi sancti viri ossa in novam ecclesiam transferrentur. Præfuit autem dictus Hugo ab anno MXXVII, usque ad annum MXLVI. Inter illustriores monachos, quorum testimonio auctor nititur, est Rastaldus, quem inquit, sanctæ Ecclesiæ Pistoriensi postea Præsulem vidimus. Porro Vghellus tomo 3 Italiæ sacræ hunc ait anno MXVIII solenni SS. Baronti, Desiderii & Sociorum monachorum translationi interfuisse, pauloque post ex hac mortali vita decessisse. Acta dictorum Sanctorum dedimus XXV Martii. Hinc colligimus Vitam S. Joannis fuisse scriptam circa annum MXXX.

[2] At temporis, quo S. Joannes Abbas floruerit, varii sunt characteres. [Fuit Abbas tempore Ottonis Imp.] Horum præcipuus est tempus piissimi Ottonis secundi clementissimi Imperatoris, qui Romanorum gubernabat Imperium, uti sub initium Vitæ dicitur, & accurate sub finem describitur. Succeßit is Ottoni primo patri suo, VII Maji, anno DCCCCLXXIII vita functo. Ast ipse Romæ e vita deceßit anno DCCCCLXXXIII. Quo tempore, ut alium demus characterem, vixit fundator memorati monasterii S. Ioannis Euangelistæ Sigefridus, secundus istius nominis Episcopus Parmensis, subrogatus in locum Humberti Episcopi, [& Sigefridi Episc. Parmensis,] qui adhuc vivebat anno DCCCCLXXIII, quando conventui Mazaliæ in territorio Mutinensi ab Honesto Archiepiscopo Ravennate celebrato interfuit, ubi Albertus Bononiensis Episcopus Humbertum Parmensem sua jura invadentem accusavit. Quæ controversia late deducitur ab Hieronymo Rubeo, lib. 5 historiæ Ravennatum pag. 264 & seqq. Videtur huic memoratus Sigefredus ipso anno DCCCCLXXIII aut sequente succeßisse, qui S. Joannem monasterii sui consecravit Abbatem anno DCCCCLXXV. [consecratus an. 975] Hic vero post septem annos, quibus gregem sibi commissum rexit, vitam sanctam absolvit anno DCCCCLXXXII, qui tertius character est, [mortuus an. 982.] sed errore amanuensium omisso unico X, quod facile fieri potuit, legitur corrupte annus DCCCCLXXII, & plures in errorem abducti censuerunt hunc characterem prævalere. Hinc loco Sigefredi Episcopi apud Vghellum substitutus est ante indicatus Humbertus, cujus nulla prorsus in dicta Vita fit mentio: & Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ allegat Ottonem primum & secundum Imperatores, scilicet quando simul imperabant; sed hoc accuratus auctor dixisset, & tum non erat Sigefredus Episcopus, qui eum consecrasse Abbatem dicitur in Actis; a quo tertius ante memoratus Hugo in præfata Ecclesia Episcopatum tenuisse, etiam indicatur num. 15. [Dantur Acta ex Mss.] Maneant ergo Acta inconvulsa, restituto solum anno DCCCCLXXXII, loco anni DCCCCLXXII. Ea nos Romæ accepimus a Ferdinando Vghello, & contulimus cum alio Ms. asservato in bibliotheca Novæ-cellæ Patrum Congregationis Oratorii signato littera O & numero 34.

[3] Extant Compendia varia hujus Vitæ: ac primum est in Historia monastica Petri Recordati de Bugiana anno MDLXXV excusa, ubi folio 549, dicitur Sacrum ejus sepulcrum die XXII Maji a tota urbe Parmensi publica & solenni processione honorari. Alterum est in Sanctuario Ecclesiæ Parmensis sub annum MDXCV edito, ex quo suum compendium desumpsit Ferrarius, & in hoc ista sub finem habentur: Quem Gregorius VII Pontifex Maximus in Sanctorum numero, ob miracula quibus post mortem micuit, adscripsisse fertur. Vitam S. Joannis Italice edidit Ranuccius Picus, [Vita Italice scripta.] Secretarius Serenissimi Ducis Parmensis, in Theatro Sanctorum & Beatorum Civitatis Parmensis sub annum MDCXLII impresso, allegatque aliam Vitam sub Abbate Mauro ante viginti circiter annos excusam. [Memoria in Fastis,] Celebris etiam memoria invenitur S. Joannis Abbatis in Martyrologiis monasticis Wionis, Dorgani, Menardi & Bucelini. Eumdem etiam Ghinius retulit in Natalibus Sanctorum Canonicorum, eo quod fuerat Ecclesiæ Parmensis Canonicus. Eumdem denique commemorant Ferrarius in Catalogo generali, & Brautius in Martyrologio Poētico. [etiā 8 Maji.] Rursumque die VIII Maji ejusdem Joannis translatio refertur in dictis Martyrologiis monasticis, & Catalogo generali Ferrarii.

VITA
Auctore monacho ejus monasterii Synchrono.
Ex Mss. Codicibus.

Joannes Abbas, Ord. S. Benedicti Parmæ in Italia (S.)

BHL Number: 4419

AUCTORE SYNCHRONO.

CAPUT I.
Ortus, educatio, vita monastica. Electio in Abbatem, Aliqua miracula.

[1] Tempore, quo piissimus Otho secundus clementissime Romanum gubernabat Imperium, fuit vir quidam venerabilis in civitate, quæ vocatur Parma, Joannes nomine, qui ex optimo a genere originem duxit: nobilitatem tamen illam mentis, quæ plus omnibus est amanda, coluit magis quam carnis. Et merito iste vir Joannes vocatus est: [Stirpe nobilis,] interpretatur enim gratia Dei, vel, inquo est gratia. Vere quidem Dei gratiam in isto viro esse cognovimus: nam ab infantia Deum timere cœpit, atque virginitatem suam mente & corpore, Dei gratia cooperante, pariter custodivit. Hujus mater cū concepta prole utero gravida teneretur, & tempus jam parturientis appropinquaret, ob partus difficultatem, [utero matris mortuæ excisus,] antequam filium enixa esset, de hac mortali vita sublata est. Cujus cum post, peracto ipsi obsequio, sicut mos est defunctorum, antequam in sepulcro poneretur, uterus cæsus esset, inde vivus elegansq; puerulus evulsus est. Qui cum ablactatus esset, a parentibus suis decenter, ut oportuerat, enutritus est: atque, cum jam septennis esset, sacris litteris imbuendus est traditus, necnon post hæc in sancta Parmensi ecclesia ab ipsius Sedis Præsule Canonicus ordinatus est. Sed cum jam ibidem Deo deservire adhuc puer inciperet; [Canonicus Parmensis,] atque, aliter quam illa ætas permitteret, divinis rebus operam daret; factus juvenis cœpit mente pertractare quomodo vel qualiter seculum cum suis oblectationibus derelinqueret; & Christo Domino, cujus se servitio subdiderat, placere potuisset.

[2] Cumque hoc diu tacite pertractaret, dedit operam, ut patriā parentesque, velut Abraham relinqueret, & orationis causa Sanctorum loca perquireret, atque ad sepulcrum Domini usque visendum Hierosolymas peragraret. [Hierosolymam adit sexies,] Quod cum vir Domini sedule peregisset, nostræ non est facultatis evolvere, quantos ibi labores pro Christo sustinuerit; vel quanta lacrymarum flumina in sanctis locis ubertim fuderit. Cumque jam sexta peracta vice idem venerabilis vir suum desideratum fecisset iter, & in monastico b habitu, [ibiq; sumpto habitu monastico,] quem in sancta Hierosolymorum urbe a sanctis viris acceperat, in suam urbem reversus esset; vir reverendus supradictæ sanctæ Parmensis Ecclesiæ Præsul, Sigifredus nomine, (cum cœnobium in S. Joannis Apostoli & Euangelistæ ecclesiam, quæ est juxta & foris supradictæ urbis muros, jam constituere decrevisset) cœpit huc illucque discurrere, & ubi virum Deo dignum inveniret solicite perquirere, quem suæ Abbatiæ, quam jam Christo fundaverat, constituere Abbatem posset. Sed cum per multa, ut diximus, discurreret, & secundum suæ mentis insitam qualitatem virum ad hoc opus strenuum non inveniret; [constituitur Abbas S. Ioannis, Parmæ:] eligit hunc sanctissimum virum, sibi & suis omnibus bene notum, castum, sobrium, benignum, misericordem, qui etiam ab ipsis, ut ita dicam, cunabulis Christi vestigia est secutus: & cum consilio Clericorum & populi, consentientibus etiam aliquantis jam illic congregatis Fratribus, dignum sui cœnobii, ut experti sumus, consecravit Abbatem.

[3] Præsul itaque prælibatus tantum in sui cœnobii exarsit amorem, ut non tantum illic congregatos veneraretur ac diligeret Fratres, verum etiam ubicumque in sua diœcesi religiosos reperiret Clericos, [multos colligit Clericos:] solicite ac diligentissime invitabat, ut sacrum in suo cœnobio acciperent religionis habitum. Verum cum in hoc multum diuque laboraret, aliquantos illic optimos coadunavit Clericos: quos non post multum tempus nimio confectos senio, in præfato cœnobio religiosos vidimus monachos, atque ab ipsis audivimus, quæ de sancto viro scribere conamur. Insuper etiam Ravennam perrexit, atque ibi in c sancta Synodo, subter confirmante Archiepiscopo cum ceteris Coepiscopis, [statuta curat confirmari in Synodo Ravennensi.] decretum in prænominato monasterio tali ordine conscripsit, ut si quis unquam ex successoribus suis in jam dicto cœnobio per pecuniam aut aliunde Abbatem constitueret, anathematis jaculo feriretur, atque cum Simone mago & Juda proditore damnaretur. Quod Decretum etiam sanctissimo vito d Majolo ad confirmandum tradidit; cujus quidem mellifluis admonitionibus in prædicto cœnobio multa ad cœnobialem usum apta constituit. His vero omissis, ad ea quæ de sancto viro inchoavimus, succincte pergamus.

[4] Ordinatus autem iste vir Beatissimus, regiminis curam officio tenuit, moribus implevit, & in tantum amorem conditoris sui exardescere cœpit, ut illum ultra humanum modum transcendere crederes. Erat enim in sermone verax, [eximius in omni virtute] in judicio justus, in opere castus, fide Catholicus, aspectu Angelicus, spe patientissimus, misericordia plenus, humilitate præcipuus, atque ita in eleemosynis largus, ut in tota urbe vix inveniretur vidua, pauper, indigens, orphanus, cui sanctus vir, misericordia (ut diximus) plenus, de sibi collatis bonis non subveniret. Cumque jam magna conversatione polleret, se seque a malis operibus funditus abstineret, & carnem suam a vitiis abstinendo domaret, [miraculis claret.] atque oviculas sibi commissas verbo simul & exemplo ad recti itineris tramitem perduceret, cœpit etiam miraculis coruscare; ut lucerna super candelabrum posita omnibus, qui in domo sunt, luceret.

[5] Igitur dum quodam tempore quidam ex suis discipulis, Christophorus nomine, arte scriptoria peritus, ex ipsius jussu quemdam codicem scriberet, atque membranam ob istiusmodi gratiam incidere vellet; ita suum vulneravit digitum, ut os continuo ipsius denudaretur. Qui cum ab ipso, cur non scriberet, requisitus esset; dixit, se non posse, [digitū vulneratum saliva sanat:] propter vulnerati digiti dolorem. Cumque sancto viro vulnus ostendisset, mox vir Dei saliva linivit, ac ita sanatum reddidit, ut mirum in modum vix signum ibi appareret. Qui illico resedit; & magna cum cordis exultatione scribere cœpit. Quem digitum longo post tempore ipse Frater, prædicti monasterii jam Præpositus, nobis demonstravit; atque ea, quæ retulimus, narravit.

[6] Alio quoque tempore dum a quodam venerabili viro, nomine Joannes, sanctæ prædictæ ecclesiæ Archidiacono, qui postea in sancta e Mutinensi ecclesia Pontificalem cathedram rexit, [vinū multiplicat,] vas unum permodicum, potionis plenum, quod nos monachi justititiam vocamus, huic sancto viro transmissum esset, atque refectionis hora ipso benedicente omnes Fratres ex eo sufficienter biberent; ita incredibili facto opus est subsecutum, ut quindecim & eo amplius ex eo biberent Fratres, & ita vas plenum semper f repertum est, ac si intactum post primam permanserit impletionem. Hæc vero, quæ retulimus, ex ipsis Fratribus, Gandulfo nomine, referente audivimus, qui ad mensam cum ceteris Fratribus resedit, atque potionis benedictionem cum aliis suscepit. In quo facto Eliseo consimilen decrevimus æstimandum, qui de paucis herbis plurimos in longum pavit artifices.

[7] Sed neque silendum hoc prætereo, quod a supradicto Christophoro Præposito narrante cognovi. Dum quadam die ad quoddam cœnobium g Brixelli positum, pro quibusdam causis idem vir beatus advenisset; [tempestatē pellit.] tanta coruscationis & fulguris ac tonitrui virtus, tantaque grandinis inundatio erupit, ut pene omnes segetes vel vineæ atque arbores fructiferæ viderentur consumi. Tunc vir sanctus sub axe cæli nudo, prout erat piissimus, exivit, palmas ad cælum tetendit, lacrymas fudit, totamque illam metuendam coruscationis & grandinis inundationem mox orando in tranquillam serenitatem perduxit. Quo facto Domini nostri virtutem est secutus, qui in navi ventis imperavit & mari, factaque est tranquillitas magna. [Matth. 8, 26.] Nec mirum, si magistri virtutem iste vir beatus est imiratus: quia ipse Dominus noster in Euangelio discipulis suis est pollicitus, dicens: Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio & ipse faciet, & majora horum faciet. [Ioa. 14, 12] Vere quidem iste vir sanctus, veritatis discipulus factus, ita verum magistri secutus est iter, ut quod sibi commissos docuit verbis, opere ipse prius impleverit.

[8] Neque illud taceam, quod ejus prædictus discipulus, nomine Gandulfus, narrare consueverat. Huic sancto viro consuetudo erat, ut per singulos annos Romam pergeret, & ad limina Apostolorum suarum precum vota Domino redderet, atque ibi multa lacrymarum flumina contrito corde ubertim ex divina inspiratione funderet. [a femina convitia passus,] Cumque ex more quodam tempore hoc in itinere perambularet, in domum cujusdam matronæ cum supradicto Joanne Archidiacono se hospitio recepit. Sed cum prædicta matrona a sancto viro pro quodam inhonesto opere humiliter reprehenderetur, & ne amplius illud flagitium committeret admonitur; ita contra eumdem venerabilem virum in gravem iracundiam exarsit, ut multis etiam convitiis & opprobriis sancto viro contraire non timeret. Vir autem Domini, miræ humiliratis & patientiæ munere repletus, cum hanc nimium furentem conspiceret, non tantum illius probra patienter sustinuit, verum etiam suos contra eam ob sui vindictam furentes, ne ullam ei inferrent molestiam, magna cum gravitate compescuit. Cumque prædicta mulier in sanctum virum multa, [cohibet alios a vindicta,] sicut diximus, nefanda verba injiceret, & quasi jam a labore fessa quiescere vellet; mox magno cum clamore cœpit a sancto viro veniam postulare, atque ex gutturis dolore jam se morti propinquam esse anxie pronuntiare. Et cum diu se ream esse, & ob meritum sancti viri hoc sibi evenisse cum lacrymis clamitaret; illico ad sancti viri vestigia deducitur, atque ad pedes ejus lacrymans prosternitur. Cumque diutissime, socio jam dicto Archidiacono ipsiusque sancti viri fratribus, ipsum, ut sibi misereretur, cum lacrymis exoraret, & sanctus vir se indignum ac tanti facti non esse idoneum pronuntiaret; [eamque a gutturis dolore sanat,] tamen ob illorum petitionem illico misericordia motus est, atque pro illa preces fundere non est dedignatus. Nam cum signaculum sanctæ Crucis in ejus guttura imprimeret, & Domini pietatem pro ea enixius oraret; ad ejus jussum, continuo ut eam tetigit, quoddam sanguineum ac fœtidum in nucis modum ex ore projecit; moxque a terra sana surrexit, Deum quoque cum magna cordis exultatione laudare cœpit.

[9] Fixum nunc paululum teneamus ingressum, factaque in tanti viri laudem aliquantulum mente cogitemus. Stemus interim, & videamus, si vir iste beatus in hoc suo facto Domini præcepta sit secutus. Dicit enim ipse in Euangelio: Orate pro persequentibus, & calumniantibus vos. [præbens nobis exemplum patientiæ.] Vere sanctus iste pro hac muliere oravit, quando se maledicenti non maledixit, sed e contrario benedixit, atque ejus convitia patienter sustinuit; & non tantum patienter sustinuit, verum etiam pro ea Domini misericordiam imploravit, atque ad pristinam usque sanitatem orando perduxit. In quo facto, nos desidiosi & male viventes confundimur, qui nec unum quidem verbum pro Christo sustinere volumus; quando vero ab aliquo Fratre convitiamur, pro unico tantum verbo millia reddimus convitia. Et si ad tempus post furorem vel iracundiam fratri aliquando parcimus, quasi magnum aliquid nobis fecisse videmur: cum vir iste beatus mille sustinuerit convitia, & non solum, sicut diximus, vel modicum non est contristatus; sed etiam pro sibi convitiantis sanitate preces fundere non est dedignatus. Nos quidem volumus præmia vitæ habere cum Sanctis; at cum illis sustinere & pati pro Christo nolumus. Nunc ergo, Fratres, patientiæ virtutem acquirere festinemus, ut a Christo Domino illius præmia mereamur accipere, dicente; Beati Pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Nunc ista dicta sufficiant: ast vero nunc ad ea, quæ de sancto viro inchoavimus, revertamur.

ANNOTATA.

a Franciscus Sansovinus libro de Origine familiarum Italicarum S. Joannem statuit inter viros illustres familiæ Corrigiæ, quam ex Comitibus Habspurgensibus deducit, & avum S. Joannis statuit Gibertum, qui tempore Caroli Magni floruisset circa annum DCCLXXX. Quæ aliaque ibi relata non cohærent, sed absque fundamento ex cogitata sunt. Ferrarius ait patrem ejus Joannem Picus Gerardum, ac matrem Euphrosynam fuisse. In Silentio Vitam scribentis Vitæ Auctoris nolumus similia admittere, ac sufficiat eum ex optimo genere originem duxisse.

b Picus credit habitum S. Basilii ibidem susceptum.

c Rubeus sub Honesto Episcopo Ravennatum tradit Synodum habitam, sed forsan potius ad annum 976 quam ad 973 referendam: aut alia potuit fuisse celebrata.

d S. Majolus tunc valde celebris erat Abbas Cluniacensis, cui monasterio præfuit per annos 40, scilicet ab anno 954 ad an. 994. Cujus varia Acta illustravimus ad diem XI Maji.

e Joannes creatus est Mutinensis Episcopus anno 993. Hic ex affectu ad Ordinem Benedictinum fundavit Mutinæ nobile S. Petri monasterium anno 996, & ex sui Episcopatus opibus consentiente Clero locupletavit anno 998, utriusque rei diplomata edidit Vghellus. Mortuus dein est circa annum 1003.

f Hinc Picus credit consuetudinem introductam in dicto monasterio, ut in festo S. Ioannis benedicatur & distribuatur vinum. De voce Justitiæ eo sensu ut vas vinarium significet, justam unius refectionis mensuram continens, unde & nomen habet, vide Cangium in Glossario.

g Brixellum vulgo Bresselo oppidum Parma VIII M. P. dißitum prope Padum, in ditione hodierna Mutinensi.

CAPUT II.
Alia miracula in vita & mortem patrata. Felix ejus obitus.

[10] Alio quoque tempore, sicut idem Frater prædictus referebat, cum vir iste beatus idipsum iter peragere vellet, ad quemdā fluvium, nomine a Arnum, pervenit. Cumque idem fluvius inundatione facta sui cursus alveum egressus esset, [Arnum exundantem Cruce munitus transit] & omnibus transvadando iter denegaret, ac multa populorum turba propter transvadandi difficultatem ibi turbata permaneret; Vir Domini prædictus, in Christo confisus, signo se sanctæ Crucis armavit; & cum suis omnibus, velut athleta, per medium furentis fluvii alveum, transire promeruit. At cum ipse fluvius in tantum crevisset, ut vix ibi navis cursum tenere potuisset; Vir sanctus ita cum suis recto tramite, adjutus Christi gratia, securus equitando transivit, ut nec etiam unda furens eorum pedes madefactaret. Quod cum gens equitatura, quæ ad hoc spectaculum cum multis aliis diversi generis hominibus aderat, vidisset, ac temere similiter equitando transvadare vellet, & Vir sanctus magno cum clamore illis, ne hoc facerent, prohiberet; atque ipsi econtra sancto viro resistendo, in fluvium temere introirent; [alios temere sequentes liberat.] ita vim suam aqua contra illos extorsit, ut statim in ipso fluvio necati essent, nisi vir sanctus orationibus suis protegendo, & per semetipsum eos adjuvando, cito succurreret. Quo stupefacti miraculo universi qui affuere, magnificas laudes Christo reddiderunt; & manibus in cælum erectis diutissime Deum glorificaverunt, qui ita quotidie suos non destitit Sanctos magnificare. O quam dulcis est Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti illum! O quam sunt mira Deus tua portenta! Iste vir sanctus fluctivagos ornatus mundi, fortiter resistendo atque dimicando, illæsus calcavit; & contra se tumidum sævientemque fluvium omni cum fiducia transire promeruit.

[11] Sed neque illud silendum existimo, quod a multis referentibus audivi. Dum quodam die jam * dictus Dominus Christophorus, qui ruris curam illo in tempore habebat, suos vellet diluculo invisere famulos; eum, quo tenderet, requisivit vir Domini. Cumque quo pergere deberet ipsi indicasset, [prædicit alteri periculum a serpente.] vir sanctus continuo adjecit, dicens: Cave, Frater, ut locum illum juxta spinarum condensa caute perambules, ne forte a serpente quem ibi reperies, aliquam molestiam patiaris. Quod cum Frater ille a sancto viro audisset, & secum hoc tacite in via pertractaret; mox, ut in prædemonstratum sibi locum pervenit, ibi miræ longitudinis serpentem invenit: quem mox ut vidit, nimium exhorruit; sed sanctæ Crucis signaculo munitus, atque sancti viri orationibus adjutus, illæsus in claustrum monasterii ad suos Fratres reversus est. Qui, cum eis prædictus Frater hoc quod sibi evenerat indicaret, Prophetiæ hunc habere spiritum crediderunt.

[12] Præterea cum idem vir beatus nocturno silentio in oratorio b S. Columbani, quod majori ecclesiæ contiguum fuit, suarum precum vota Christo Jesu assidue redderet; [pernoctat in oratione,] & aliquando quinquagenos, sæpe etiam centenos psalmos, nonnumquam vero ex ordine totum psalterium ante nocturnalē consummaret synaxim; exceptis dumtaxat horarum spatiis, quibus orationum, lacrymarumque, ac creberrimorum singultuum preces fundebat; diabolus, qui est nostræ salutis invidus, cernens hunc beatum virum in divinis laudibus, ut diximus, quotidie pernoctantem, inquirere cœpit, qua arte eum inquietare posset. Nam cum vir beatus oraret, ipse contiguus hostis, qui mille assumit artes ut Dei servos perturbet, modis omnibus quibus poterat illum concitare non desistebat. Verum cum intempesta noctis hora in ecclesia B. Columbani, [dæmones insultantes Cruce superat.] sicut præfati sumus, ad Dominum preces funderet; diabolus in pulcherrimæ mulieris specie ante eum saltando sæpe ludebat, aliquando etiam sibi lucernam extinguebat; atque post hæc, sicut ipse Fratribus referebat, illic leonum rugitus audiebat, ursorum murmur, equorumque hinnitus, onagrorum rugitus, porcorum stridores, canum latratus, cattarum maulatus, serpentum sibilos, ut vel sic viri Dei animum ab orationis studio removere posset. Cumque Dei vir has dæmonum insultationes sentiret, non solum immobilis permanebat, atque a Dei laudibus animum non revocabat; verum etiam sanctæ Crucis signo munitus, inimicum, sicut fumum, evanescere faciebat. Sunt etiā alia multa laude digna, quæ de sancto viro scribere possumus, sed jam ista nunc dicta sufficiant: qualiter aurem ad Dominum de hac vita migraverit scire volentibus, Deo juvante, scribere studeamus.

[13] Igitur dum tempus appropinquaret, quo Dominus ac Salvator noster hujus sancti viri labores remunerare vellet, [æger] & gregem sibi commissum per septē rexisset irreprehensibiliter annos; infirmitate tactus est, & ad extremum usque perductus. Cumque diem exitus sui jam appropinquare sentiret, & duo ex monasterii Fratribus, * Gandulphus, quem nuper præfati sumus, & c Restaldus, quem sanctæ Pistoriensi Ecclesiæ postea Præsulem vidimus, ejus assisterent lectulo, sic illis locutus est, dicens: Jam nunc Fratres pergite, [spectantibus duobus monachis] & cum ceteris, qui nunc sunt cœnaturi cibum sumite. Sed cum alios ibi adesse non cernerent Fratres, quos ibi relinquerent, & hoc, quod jusserat implere dubitarent; iterum illis dixit: Nolite de me, filioli, nunc esse soliciti, sed sicut nunc jussi hinc festinanter abite, cellulæque ostium post vos claudere curate. Cumque subito, sicut dixerat, cella exissent, & post se cellæ ostium clauderent; non, sicut præceperat, ad cœnam perrexerunt, sed ante cellæ ostium tacite perstiterunt. Et ecce subito lux, cum odoris magna fragrantia emissa, omne illius cellæ spatium implevit; & tantæ claritatis splendor circa illos emicuit, ut eorum corda inæstimabili pavore perstringeret. Tunc sanctus vir viribus receptis, [invisitur a Deipara,] summa cum cordis exultatione subito clamare cœpit: Gratias non modicas vobis ago, eo quod servum vestrum visitare dignati estis: ipsi etenim scitis, quam semper multum dilexi, atque prout potui sedula mente vobis fidelitatem servavi. Nunc autem vestris dignis orationibus me adjuvate; atque, ut securus ante tremendi examinis tribunal assistere possim, universitatis Judicem ipsum enixius pro me orate. Cumque hoc crebrius diceret, atque post hæc quasi sub silentio vocem comprimeret; paulatim lux, quæ fuerat emissa, subtracta est; sed is, quem diximus, odor remansit. Nam cum Fratres illi, qui ante cellæ fores perstiterant, jam secum sociatis aliquibus Fratribus, ad illum audacter introirent; cum sine mora percunctati sunt, cum quibus, nullo ibi remanente, locutus fuisset. Quibus ille ait: Domina mea Maria, quam semper dilexi, sociatis secum aliis Virginibus, me visitare dignata est, atque subito me de hac vita migraturum manifestavit. Sed jam hanc Fratres omnes convocate, atque in hora exitus mei, quæ vicina est, pro me peccatore Domini misericordiam enixius implorate. Cumque omnes Fratres, una cum præfato d Præsule: simul & clero convenissent; psallentibus omnibus & flentibus, accepto viatico; cum per septē, [& sumpto palam viatico moritur,] sicut diximus, annos, menses tres, & dies octo cœnobium honestissime rexisset, undecimo Kalendas Junii suum consummavit agonem, atque carnis ergastulo exutus animam cælo reddidit.

[14] Quo defuncto tota urbs ita luctu repleta est, ut vix in tota civitate domus inveniretur, in quo lamentum non audiretur & planctus. Nam & venerabilis hujus sancti cœnobii Præpositus, [cum magno omnium luctu:] Rimprandus nomine, sæpe nobis narrare consueverat, dicens: In illis diebus cum adhuc in domo paterna manerem, cum quidam nobis vicinus Presbyter ipsa die ab urbe supradicta esset egressus, & a vicinis nostris quid boni in civitate vidisset vel audisset, interrogaretur, tale nobis dedit responsum dicens; Ad multorum certe obsequia mortuorum, Pontificum, Regum, Ducum, ac Marchionum, & Abbatum interfui, & nunquam tam grandem luctum, tamque grave lamentum audivi, sicut hodie in transitu Domini Joannis Abbatis in nostra civitate prospexi. Ubique luctus audiebatur, & planctus: et vix in urbe tota domus, in qua lamentum non audiretur, inveniebatur. Undique per plateas divites & pauperes, viduȩ simul & orphani concurrebant, ut ad obsequia sancti Patris occurrere potuissent. Flebant igitur nimium monachi, eo quod tantum ac talem amisissent Pastorem; Pontifex etiam simul cum populo flebat, pro eo quod tali carerent Patrono: insuper & pauperes flebant in destitutione tanti Patris, a quo quotidie eleemosynis recreabantur. Sepultus est autem idem venerabilis Pater a dicto Pontifice & Fratribus intra monasterii claustrum, juxta majorem ecclesiam, [claret miraculis.] in locello marmoreo: in quo loco, ad ostendendam sancti viri virtutem, multa Dominus beneficia inibi petentibus largire dignatus est.

[15] Igitur cum jam prænominatus Antistes de talis viri transitu, simul & cœnobii destitutione, tristis mœrensque permaneret; divino afflatus spiritu cum magna solicitudine e perquirere cœpit, ubi monachum, quem dignum in sui monasterii constitueret Abbatem, invenire potuisset. [sufficitur e Ioannes alter,] Cumque hoc devote perageret, interveniente B. Joanne Apostolo & Euangelista, atque præstantibus viri sancti meritis, invenit quemdam venerabilem monachum in cœnobio S. Petri, quod Cælum-aureum cognominatur, Joannem nomine, olim prædictæ matris suæ ecclesiæ strenuissimum Canonicum; quem Domini pietas de hac seculi voragine ad monasticum fecit habitum transire, castum, sobrium, humilem, & longi jejunii maceratione castigatum, eleemosynis largum, atque a prædicti Monasterii Abbate, Domino Azzone, regulariter receptum, cum consensu & permissione dicti Abbatis; & a monachis electione facta, & subter confirmata, atque ab ipso Episcopo roborata, omni cum honore Dominum prædictum Joannem Abbatem consecravit.

[16] [transfertur corpus ad novam ecclesiam,] Sed neque hoc prætereundum dignum esse reor, quod Dominus ob hujus sancti viri merita nostris temporibus ostendere dignatus est. Temporibus namque Hugonis Pontificis, qui f tertius post Sigifredum Præsulem in præfata Ecclesia Episcopatum tenuit, cum hujus sancti viri ossa in nova ecclesia, ubi nunc ejus sepulcrum cernitur, Fratres transmutarent; & accensis luminibus cum crucibus apparatis omnes in altum psallerent; repente pergrande tintinnabulum unum, quod cum ceteris tintinnabulis sonabat, cum ipsa trabe, inqua supra turrim pendebat, ab alto cecidit; atque laterem unum, super quem corruit, in frusta comminuit; ipsum autem illæsum ab omni fractura permansit.

[17] Item ipso die, cum quidam urbicus ultra fluvium g, qui juxta murum civitatis fluit, transire voluisset, dum super ipsius fluminis pontem perambularet, repente cultellum, [cultellus in fluvium lapsus recipitur,] quod secum ferebat, in medium fluminis alveum cecidit. Cumque spes reperiendi ferramen nulla esset, jam talem ad Deum orationem fudit; Omnipotens Deus, per hujus sancti viri, cujus hodie ossa tumulantur, merita & intercessionem, meum mihi redde cultellum. Cum vero hanc orationem complevisset, mox de ponte descendit, & juxta marginem alvei cultellum in aqua jacentem invenit.

[18] Item illis in diebus alius quidam urbicus, ipsius sancti viri propinquus, cum ejus equus a fure quodam ablatus sibi fuisset, ad sepulcrum illius usque pervenit. Et cum viri sancti adjutorium ibi diutius imploraret, nocte superveniente apparuit ei idem vir Domini in visione nocturna; [& equus a fure abductus:] eique locum, inquo suus equus a fure custodiebatur, ostendit; atque cum magna securitate, ut equum inde deduceret, præcepit. Cumque diluculo surrexisset, concite secundum viri Dei admonitionem orationis causa ad ecclesiam perrexit; atque mox ut ad prædemonstratum locum pervenit, equum cum fure, sicut sibi prædictum fuerat, invenit. Quem cum audacter comprehendisset secundum viri sancti admonitionem, absque humano opere a compede ferri solutus est. Et sic intrepidus ac securus, latrone proprio aspiciente, lætus cum equo suo domum remeavit.

[19] Genitrix insuper mea cum quadam die visitandi gratia in monasterium ad me pervenisset, [sumpta in potu particula tumbæ ægri sanantur:] petiit & accipere meruit de hujus sancti viri tumba particulam, atque ita cum gaudio ad propria remeavit: quæ cum infirmantibus de ipsa tumbæ particula ad potandum tribueret, ita, cooperante Christi gratia, in sua patria actum est, ut omnes ex ea potantes sani & incolumes, a quacumque detinebantur infirmitate, redderentur.

[20] Nostris quoq; temporibus quod obtutibus nostris conspeximus, ignavia quamvis pressi, occultare non debemus. Ignaviæ namque decernitur esse, quod Dominus noster Jesus Christus per suos famulos non desistit quotidie operari, si nos sileamus. Verum ad cumulum laudis, quotidie fidelium votis, omnipotentis donorum largitoris gratia, sanitatum efficacia accrescit: quia unde Deum in Sanctis suis mirabilem prædicamus, virtutum continuationem examussim exaggeramus. Monachus namque in nostro cœnobio existens, Isimprandus nuncupabatur & Levitæ ministerio fungebatur, in cujus dextra cancri morbus crudescebat: [item cancri morbus] ita ut nulli dubium esset, quin festinantius, nisi Dei omnipotentis opitulatio cito affuisset, ad occasum raperetur. Archigenis h cataplasma quoque defecerat, cesserat etiam omnis medicamenti incassum industria. Cum repente prænominatus Frater concito gressu, a monachorum contubernio in refectorio, veluti moris est cibariis consuetudinariis vescentium, exurgens, mauseolum adivit, in quo sanctissimi Joannis Abbatis occultabantur ossa. Lacrymis perfusus Beatissimi Joannis Abbatis auxilium in sui adjutorium invocans, sic devote dicebat: O sancte Joannes, qui omnibus aliis incolumitatis argumenta clementer impertiris, quæso uberrimis lacrymis mihi miserrimo salutiferum sospitatis antidotum celerrime conferre digneris. [implorato S. Ioannes] Ad hanc vocem subito conticuit, & somnus ejus artubus desideratissimus celeriter ipsum occupavit. Qui statim obdormiscens, & postmodum festinato expergefactus, manum dexteram ita a cancro eruderatam nactus est, ut nullatenus incommoditatis pristinæ pene vestigium inveniret. Quo facto congaudens omnipotenti Deo laudes rependit innumeras; & S. Joannis beneficium cognoscens, piissimo ac benignissimo omnium Salvatori magnificas cum exultatione laudes & gratias sedulus minister devotissime lacrymans assidue referebat. Accedens quoque ad Fratrum collegium omnes unanimiter in unum conglomeravit, obsecrans tandem cunctorum Retributorem bonorum, pro tam salubri adminiculationis auxilio, laudis præconium referrent. Nos itaque, qui hæc obtulimus & conspeximus, tanti viri miraculum ad posterorum memoriam, ut Dei famulantes cautiores existant, intimare dignum duximus: ut sciant omnes, qui invocant nomen Domini, ipsorum orationes minime sperni.

[21] Sunt & alia multa commemoratione digna, quæ per eum a Christo cognoscuntur operata, ut si litteris scriberentur, forsitan antea nobis tempus, [febricitantes & alii ægri curantur.] quam sermo deficeret. Maxime cum ad ejus sepulcrum quotidie febricitantes, aut aliquibus infirmitatibus laborantes, nobis cernētibus, perveniant; & hausto [pulvere] de locello marmoreo obliti, omni infirmitate sani ad propria cū gaudio revertantur. Nos itaque Fratres Carissimi, Domini omnipotentis magnalia collaudare studeamus, qui talē nobis dignatus est condonare Pastorem, cujus exemplis informamur, miraculis coruscamus, orationibus apud Dominum nostrum Jesum Christum adjuvamur: qui, ut supra diximus, Beatissimus Joannes Parmensis, S. Joannis Euangelistæ de Parma dignissimus Abbas fuit, tempore Piissimi Othonis secundi clementissimi Imperatoris, qui Romanorum gubernabat Imperium, anno Domini i * DCCCLXXII; præstante Domino nostro Jesu Christo, cujus imperium sine fine permanet in secula seculorum. Amen. k.

ANNOTATA.

* num. 5

* num. 8

* imo DCCCCLXXXII.

a Arnus fluvius Hetruriæ, Florentiam interluit & Pisam, Parma autem euntibus Romam est rectißimum iter per istas Hetruriæ plagas.

b S. Columbanus Abbas colitur 21 Novembris.

c De tempore Episcopatus Restaldi supra egimus.

d Scilicet Sigefredo Episcopo, monasterii fundatore, ut dictum num. 2.

e Hic aliqua deerant in Ms. Congregationis Oratorii, sed integra in altero Ms.

f Interposito Elbuno, sive Elburgo Episcopo, secutus Hugo, de quo supra actum.

g Fluvius hic Parma dictus: ipsi civitati nomen fecit.

h Archigenus, pro medico vel chirurgo, necdum alibi, quod sciam, lectum est.

i Hactenus omnia accuratißime scripta reperiuntur: sed unus hic nævus per oscitantiam admissus ac facillime emendandus addito, scilicet unico X, ut supra monuimus.

k Ad scriptum erat in Vita ab Vghello communicata, asservari S. Joannis hujus Abbatis corpus sub cœnobii Parmensis ecclesiæ ara majore.

DE S. BOBONE SEU BOVO
VIQVERIÆ IN ITALIA.

CIRCA DCCCCLXXXVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS
De ejus cultu, Vita ex Mss. danda, Fraxineto Saracenis erepto.

Bobo seu Bovus, Viqueriæ in Italia (S.)

G. H.

[1] Viqueria seu Vicheria, vulgo Voghera, oppidum dives est & opulentum, Dertonam inter & Papiam, ad fluvium Stafforam, antiquis Iriam; unde Viqueriam, etiam Iriam seu potius Vicum-Iriæ antiquis dictum fuisse arbitramur cum Cluverio lib. 1 Italiæ antiquæ cap. 10. [Viqueriæ situs,] In hoc oppido, in Ecclesia Collegiata S. Laurentii, quiescit corpus S. Bobonis, qui aliter Bobus & Bovus (vulgo San-Bovo) appellatur, [Cultus sacer S, Bobonis 22 Maji.] & ut Protector principalis & Advocatus tam Cleri quam oppidi & territorii Viqueriensis hoc XXII Maji solenni veneratione colitur, atque in Officio quotidiano, dum Suffragia Sanctorum recitantur, ejus Commemoratio celebratur. In Missali Mediolanensis Ecclesiæ anni MDXXII, & Breviario ejusdem Ecclesiæ anni MDXXXIX & MDLX secundum institutionem S. Ambrosii, in Kalendario præfixo ista leguntur: XI Kalendas Junii S. Bovi Confessoris & Juliæ Virginis & Martyris. De hac jam supra egimus. Eodem die eum coli Laude-Pompeia tradit Ferrarius in Catalogo generali, licet ipse tam ibi quam in Catalogo Sanctorum Italiæ referat ad diem XXIII Maji, arbitratus tunc coli Viqueriæ. Sed ex litteris Archipresbyteri Ecclesiæ Viquerianæ scimus, eum hoc XXII Maji solitum coli, & Acta infra inserenda in omnibus exemplaribus habent eum XI Kalendas Junii vita functum. Quo etiam die refertur apud Grevenum & Molanum in Auctario Vsuardi, & apud Canisium in Martyrologio Germanico, ubi tamē non Bobo seu Bovus, sed Bonus scribitur. Colitur etiam Veronæ, sed ut prædictus Ferrarius asserit XXV Maji. Verum in antiquis monumentis Ecclesiæ Veronensis ab Augustino Valerio editis pag. 46 & seqq. extat aliqua ejus Vita, in qua litteris transpositis dicitur migrasse in cælum IX Kalendas Junii, qui esset XXIV Maji, cum imprimendum fuisset XI Kalendas Junii, qui est jam dictus XXII Maji.

[2] [Ecclesia illi dicata cum monasterio,] Ad sacram S. Bobonis venerationem confirmandam etiam conducit scire, ad honorem ipsius fuisse olim constructum monasterium Ordinis Benedictini, cum ecclesia illi sacrata, posita prope viam, quæ Magistra dicitur, in capite suburbii S. Petro dicati, distante viginti circiter passus ab Ecclesia nova, eidem S. Boboni etiam sacrata cum conventu Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum S. Francisci, uti hæc aliaque mox referenda descripsit Frater Anacletus Cezzius de Vicqueria, dicti Ordinis Capuccinorum in jam memorato conventu residens, & nobis Genua transmisit Ioannes Stephanus Fliscus Societatis Iesu, ibidem sacræ Theologiæ Professor ac deinde Rector Collegii.

[3] Vita S. Bobonis extat Viqueriæ in pervetusto Legendario de Vitis Sanctorum, quo utebantur Reverendi Canonici Collegiatæ Ecclesiæ S. Laurentii de Viqueria, [Vita ex 2 Mss.] in recitandis Lectionibus ad Matutinum in festivitatibus Sanctorum. Ex quo Legendario, per Reverendum Dominum Cæsarem Cattaneum ejusdem Ecclesiæ Canonicum Decanum sibi commodato, descripsit eam ante indicatus Anacletus, qui sub initium & iterum sub finem testatur atque confirmat, se eamdem fideliter ad verbum extraxisse. Eadem Vita S. Bobonis extat in prægrandi pergameno cœnobii Blaburensis prope Vlmam in Suevia Ordinis Benedictini, Paßionali Sanctorum decimo, parte prima folio L, quod fuerat per Fr. Bartholomæum Krafft anno MCCCCLXXX elegantißime exaratum. Inde hanc Vitam curavit describi Ioannes Gamansius Societatis nostræ Sacerdos, & ipsemet post factam curiosam collationem nobis submisit. [& Mombritio:] Præterea eamdem habemus apud Boninum Mombritium, in Legendario ante ducentos annos excuso parte 1 folio 141 & sequentibus. Extat hinc extracta epitome, nonnullis omißis & aliis additis, in supra citatis Monumentis Ecclesiæ Veronensis ab Augustino Valerio conscriptis. Edidit etiam illustre Vitæ compendium supra citatus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ: & elogia quædam eidem composuerunt Scriptores Ticinenses seu Papienses, uti infra dicetur.

[4] Tempus & locus, in quibus vixerit Sanctus, colligi potest utcumq; ex situ Fraxineti ejus occupatione per Saracenos, & destructione munitionis per S. Bobonem; de qua, qui vixit eodem tempore, Luitprandus, non procul a Viqueria Diaconus Ticinensis seu Papiensis, lib. 1 Rerum gestarum ab Imperatoribus & Regibus Europæ, cap. 1 ista habet: Oppidum vocabulo Fraxinetum, in Italicorum Provincialiumve confinio, mari ab uno latere cingitur, & in ceteris densissima spinarum silva munitur… [Fraxinetū a Saracenis occupatum,] Viginti Sarraceni, lintre parva ex Hispania egressi, nolentes istuc vento delati Christicolas jugulant, locumque sibi vendicant montemque Maurum cohærentem refugium parant. Accersitum plures in Hispaniam dirigunt: centum secum Saracenos mox reducunt; suasque copias ex Hispania semper augentes, Provinciales modis omnibus insequuntur, sæviunt, exterminant, nihil reliqui faciunt. Hæc aliaque ibidem Luitprandus: qui lib. 2 cap. 11 ista addit. Sed & Sarraceni, qui Fraxinetum inhabitabant, post labefactionem Provincialium, quasdam summas Italiæ partes sibi vicinas laniabant; unde tantus timor invaserat universos, ut nullus esset, qui horum præsentiam, nisi forte tutissimis præstolaretur in locis. Hæc ibi, quibus similia habet lib. 5 cap. 5, ubi indicatur apparatus Hugonis Regis, ut dictos Sarracenos e Fraxineto deturbaret: [expugnat,] & cap. 17 dicitur Hugo Fraxinetum ingressus, Saracenos omnes in montem Maurum fugere compulisse. Sed cum iis fœdus iniit, ut ipsis contra Berengarium uteretur; quod factum est anno DCCCCXLIV. Verum irrito eventu: hinc anno sequenti eum in Provinciam fugisse, & brevi viam universæ carnis ingressum scribit cap. 14: quem ibidem in constructo a se monasterio S. Petri de Arle monachum effectum asserit Leo Ostiensis lib. 1 Chronici Casinensis cap. 61. Habemus tempus quo Sarraceni tenebant Fraxinetum, & populabantur vicinas ditiones: hinc progrediendum ad illud quo S. Bobo ipsum cepit, combußit, ac vastavit. Si detur alicui conjecturæ locus, posset hæc fundari in Historia Glabri Rodulphi monachi Cluniacensis, cujus lib. 1 & pag. 6 ista leguntur: Sarraceni paulo post in loco, qui Fraxinetus dicitur, circumacti ab exercitu Willermi Arelatensis Ducis, omnesque in brevi perierunt, ut ne unus quidem rediret in patriam. [sub Principatu Guillielmi Ducis,] Erat hic Dux, aliis Comes, aut Princeps totius Provinciæ, Willermus, sive Guillielmus, sub Conrado Pacifico, Rege Alamanniæ, Burgundiæ Transjuranæ, & regni Arelatensis, cui ut Principi jam quasi hereditario attribuebantur ea, quæ ipsius exercitus Duces generose perpetrabant. Quidni autem horum unus censeatur S. Bobo? qui Fraxinetum occupavit, ita ut ea occasione omnes Sarraceni fuerint ex Provincia & vicinis ditionibus expulsi, cooperante reliquo dicti Willermi exercitu. Tempus rei gestæ indicatur a Glabro, [circa annū 973,] quando addit, quod Ipso tempore mortuus est Otto Imperator, suscepitque filius ejus secundus Otto Imperium. Factum id enim est anno DCCCCLXXIII die III Maji.

[5] De situ Fraxineti ista, ut magis probabilia, accipio ex Chorographia Honorati Bucheti, qui pagina 170 ita scribit: Fraxinetum erat in Provincia & diœcesi Foro. Juliensi, [Situs Fraxineti & vicinorum locorum,] vulgo Frejus, in loco vulgo Frainet dicto, inter pagos Molam, Grimaldum & Guardam, paßim la Garde Frainet prope sinum maris Grimaldicum. Nomen deductum ait a fraxinis arboribus, quarum ibi maxima est copia, ad silvas usque quas Maures appellant, nomine conformi Mauri, quo usus est supra Luitprandus. Denique ex situ Fraxineti reliqua loca, in Actis S. Bobonis relata, non procul inde posita, cognosci possunt. Sunt namque in dicta diœcesi Foro-Iuliensi loca sub diversis castris sive castellis nominata circiter centum (& inter alia Castrum de Castro-veteri) aut Castra a variis Sanctis cognominata, ut facile potuerit Castrum seu Castellum Nugherium, in quo natus est S. Bobo, si non plane deletum sit, sub simili nomine latere. Quod idem de Petra-impia in montis cacumine facilius credi potest. His ita deductis, quia regione in pace constituta solitus erat S. Bobo quot annis Romam proficisci, & in itinere Viqueriæ mortuus est XI Kalendas Junii Sabbato Pentecostes, quærendus nobis est annus aliquis, quo littera Dominicali C Pascha incidit in diem IV Aprilis, & festum Pentecostes in XXIII Maji, ut contigit anno LXXV & LXXXVI post nongentesimum. Itaque ad alterutrum, [obitus circa an. 986.] & potius ad annum DCCCCLXXXVI arbitramur referendum felicem S. Bobonis ex hac vita discessum.

VITA
Ex Mss. Viqueriensi & Blaburiensi atque Mombritio.

Bobo seu Bovus, Viqueriæ in Italia (S.)

BHL Number: 1383

EX MSS.

[1] In partibus Provinciæ, Castello quod Nugherium * dicitur, nobilissimis & Christianissimis parentibus natus est beatissimus Bobo. Pater ejus Adelfredus, mater Odilinde nominabantur. Opibus divites & nobilitate sublimes, [Nobilibus parentibus natus,] vana gloria & secularibus cupiditatibus depulsis.

Omnipotentis opus vigili sub corde fovebant,
Gressibus & fidei sequebantur verba magistri.

Imo æquali voluntate & pari concordia carissimam nutrientes prolem, bonis eam moribus instruebant. Puer autem bonæ indolis crescendo, paternum morem quasi hereditario jure non morabatur amplecti, exercens se arcu & pharetra & equestri luctamine; ut si quando necessarium foret arcum cognosceret, & si equitandum equum non ignoraret; [virtutem cum armis jungit:] fide tamen Catholica eruditus, studebat ut Christianus in omnibus haberetur. Hoc magnum posteritatis præsagium erat, quod cum puer nondum quindecim esset annorum, seculariter, ut mos est, desiderans scandere inter seculares operationes, Christianum opus retinere studebat. In pueritia fidelis incola habebatur. Cum vero ad juvenilem pervenit ætatem, virtutum initio in pueritia sumpto, de virtute in virtutem scandere conabatur. Quod adeo factum est, ut ab omnibus amaretur & cum grandi diligentia veneraretur. Et merito: incursus enim hostium, Christicolarum terram defendendo, sæpe refrænaverat, & pro pauperie multorum se clypeum opposuerat. Proposuerant enim Hispanicolæ devastare Provinciam, quod sæpenumero tentaverant: quibus ipse, magis mori desiderans, quam Christianum nomen illis subjiceretur, viriliter obsistebat. Crevit igitur hujus valentiæ fama laudabilis, ita ut nonnulli Paganorum, piratarum quoque & latrocinantium regionem præfatam soliti deturbare, a barbarico impetu acquiescerent. His & multis aliis

Lætus uterque parens, posito jam pondere carnis,
Ad patriam rediere suam, quam culpa parentum
Clauserat, & cæli cives meruere videri.

Unde factum est ut totius familiæ & possessionis pondus [ad Bobonem] deverteretur, quam ipse bene regendo opibus & moribus confovebat.

[2] Post paucum vero tempus accidit, ut per Provinciæ partes, quæ una ex Transalpinis regionibus fertilitate potens & abundantia virorum ad præsens habetur, Paganorum perfidia superabundanter excresceret: [contra Sarracenos Fraxinetum detinentes.] qui ex Hispania navigantes, circumquaque regionem devastare moliebantur. Possidebant enim in suæ audacis crudelitatis auxilium insulam, quæ Fraxenetum dicitur, quam ipsi præoccupaverant, navali munitione & maris amplexu munitam. Nullus in eam introitus habebatur, nisi quod tellus tenuem linguam in æquora porrexerat, quæ cum insula jungebatur, quam ipsi firmissimæ turris munitione obstruxerant: in hac absque omni timore, velut in propria patria, morabantur. Excitabant ergo in Christianos quotidie neces & latrocinia: & quotquot invenire vel superare poterant, ad præfatam insulam reportantes, in tuto refugio colligebant: unde innata superbia Paganorum dicebant, se

Quæ sunt trans Alpes leviter devincere partes,
Et populum Christi divellere lege magistri.

Raræ quoq; munitiones in regione illa habebantur; sed unusquisque in villa sua gaudens ante præscriptam Paganorum incursionem propriis utebatur: & non solum divites & nobiles in divitiis & nobilitate congaudebant, sed etiam pauperes Christo devote servientes, a quo liberati sunt, etiam in paupertate sua cum summa alacritate vivebant. Postquam vero præscripta incursio prævaluit, jam multis in captivitatem ductis, Bobonem lacessere moliti sunt; [munit montis cacumē:] ut fortiore de victo, accolas leviores ocius delerent. Quod audiens Bobo beatissimus, & quadam jam ex parte cognoscens, quod tutum esset prævidit. Montis unius cacumen, quod Petra-impia nuncupatur, præoccupans, speque vivens in Domino, secularis suæ munitionis ibi construxit ædificium: in quo firmissime habitans Dominum deprecabatur quotidie, ut populum suum conservaret, triumphum de inimicis & pacem concederet, ne perturbatione impiorum regnum cælorum amitteret.

[3] Vovit etiam dicens, quod si sibi Deus inimicos Christicolas oppugnantes suffocare permitteret, [vovet visitare limina Apostolorum,] se arma depositurum, orphanorum & viduarum curam deinceps habiturum, beatorum Apostolorum Petri & Pauli limina semel in anno, & (si magis posset) per totum vitæ suæ spatium deinceps petiturum. Sicque denique factum est: quod enim petiit a Deo obtinuit, & ipse quod vovit fideliter adimplevit. Firmabatur igitur in manibus ipsius monarchiæ totius prosperitas, & admiratio cum virtutibus accrescebat. Quod supradictæ gentis Regem (Regem enim habebant) latere non potuit, & ideo studentes insidiarum jaculis illum moliebantur devincere. Accidit autem ut die quadam Bobo fortissimus villam, in qua sui commorabantur, tribus tantum comitantibus vernaculis visere decrevisset, quod confortationis studio faciebat. Postquam ad villam perventum est, & sub cujusdam arboris patulis frondibus moraretur, [a S. Petro confortatur:] (sol enim in meridie prævalebat) arboreæ umbræ oblectamine victus dormire non distulit. Cui dormienti Beatus Petrus Apostolus somni visione apparuit, dicens:

Confortare Bobo, tecum Deus, esto robustus:
Nec timeas, sed sperne minas quas pestifer hostis,
Actibus immodicis nunc nunc implere minatur.

Ego enim precibus meis a Domino obtinui, ut triumphum tibi de visibilibus & invisibilibus inimicis concederet; Surge tamen citissime, ad arcem recurre, ne inimici ad hoc mirabiliter cupidi illam valeant præoccupare. His dictis nusquam comparuit.

[4] Expergefactus itaque Bobo confidendo pertimuit, & enarrans servis quod viderat somnium, properabat ad arcem, redeuntibus secum qui venerant. Et ecce e specula quadam eminus prospiciens, illos fere jam fastigia montis captantes vidit. Unde perterritus ocius properabat, [per Saracenos obsidentes ingreditur arcem,] magis tamen gressibus fidei quam corporali incessu: & iterum atque iterum Apostolica recolligens verba, se victurum sperabat, quod loci difficultas & ocior illorum ad arcem progressio negare videbatur. Quapropter longa trahens suspiria, Dominum exorabat dicens, Omnipotens Deus cujus obsequi voluntati nil aliud est, quam perfecte ditari, cui possibilia sunt quæcumque impossibilia videntur, respicere digneris ad humilitatis meæ preces. Confirma in manibus meis, quod beatissimo Apostolo tuo Petro de me promittere dignatus es, ne elata superbia Paganorum Christianum nomen valeat delere. Et hæc dicendo arcem præintrare viriliter satagebat: Pagani tamen montem præoccupantes ante portam manebant. O mira potentia Salvatoris! Bobo adhuc obsecrabat & precibus repugnabat, & quod clypeo & hasta non valuit, precibus totum meruit obtinere. Per quorum medium vir beatissimus, spe providus & fide fervidus, [illosque fugat:] arcem ingreditur, suosque secum ducens, desuper tela cœperunt dejicere. Confusi vero Pagani, & nimio terrore perterriti, dum se nil profecturos aspicerent, ad tutum refugium repedarunt; in quo fiducialiter commorantes, studebant qualiter Bobonem suosque devincerent.

[5] Dominus Deus, populi Christiani salutem providens, omnes illorum perturbabat insidias. Qui postquam multas devastavere provincias, quarum opibus divites effecti crevere, cumque extrinseca rabies aliquatenus deferbuisset, intrinseca rabie commoti, in se suas convertere manus: & adeo, ut nonnulli aliorum bonis invidentes, quod communiter ceperant, commune non existimabant. Unusquisque etiam nefanda adulteria, prout poterat, exercebat: Quod non solum quidam de plebc operabantur, verum etiam Rex, in quo tota victoria esse credebatur, luxuriæ mirabiliter deditus, si quempiam suorum conjugem seculo habilem habere cognosceret, contra jus omne rapere nitebatur. Sed postquam multas alias attentavit, [ob horum & Regis luxuriam,] &, ut voluit abusus quievit; Portitoris illius, qui insulæ introitu assidue utebatur, conjugem pulcherrimam adamavit: quam nec multas divitias, aurum, argentum, vestes pretiosas promittendo, nec etiam minitando flectere potuit. Unde vehementer iratus Rex, quod precibus & minis non potuit, vi tandem potitus est. Tristis itaque effectus est Portitor, & magis mortem quam vitam desiderans, volvebat assidue, [a portario monetur,] qualiter suam posset vindicare injuriam. Et post multa, multa revolvens ad portum tandem voluntatis adtinxit. Tunc puerum ad se accersens quemdam, hunc precibus monuit dicens: Festinus adito Bobonem: cujus inclitissima fama tuas ut credo jam sæpe perculit aures, & has illi meæ parvitatis litteras salutando deferto, quarum exemplar litterarum infra continetur. Boboni inclitissimo viro, Christicolarum clypeo, Paganus, in quo totius Fraxeneti custodia stabilita quiescit, salutem. Quia te, christianitatis amatorem, cognovi hominem, cujus promissio firma & rata videtur; has tibi miserabiles angustiæ meæ voces significare salutiferum esse cognovi. Mihi etenim denegatur cum Paganis vivere, verum Christianus mori desidero. Pagani enim in sua conversi viscera, [de Fraxineto tradendo:] alter alterius neces moliuntur: exercent adulteria & rapinas; mihi etiam Rex ipse uxorem rapuit; & quod deterius est, mortem minatur. Præpara igitur te, & congrega non modicam multitudinem, ad delendam invisam gentem. Quotquot enim tecum duxeris introducam, quod in fide mea paciscor.

[6] His auditis gratias egit Bobo operanti Deo, qui fere ad portum salutis suum jam adduxerat populum; & convocans non modicam multitudinem equitum & peditum, iter aggreditur. [illud occupat & demolitur:] Dum autem ad insulam propinquarent, præmiserunt legatos, Portitoris voluntatem renunciaturos. Qui cum gaudio remeantes, significavere victoriam de inimicis. Profecti itaque venerunt ad introitum insulæ. Quibus Portitor portam aperiens, insulæ denotavit introitū: quam ipsi gratanter intrantes, repugnantium colla cædebant. Unusquisque vero circumquaque discurrens, quoscumque poterat trucidabat. Ut autem ad Regem perventum est, a cæde cessandum fore judicavit inclitus Bobo; & ad se Regem vocans, interrogabat si vellet confiteri Christum. Cui ille, Libentius, [Regi & aliis fidem Christi amplexis parcit,] inquit, volo cum Christianis feliciter vivere, quam cum Paganis infeliciter mori. Quod omnes audientes admirati sunt, & educentes eum mirabiliter venerabantur: insulam quoque comburentes devastaverunt, & quicumque volebant confiteri Christum reservabantur, nolentes autem duplici interitu damnabantur. Exeuntes autem cum lætitia magna baptizaverunt Regem, cum non modica multitudine suorum: & gratias illi agentes qui benedictus in secula conservat universa, unusquisque repedavit in propria. His ita transactis tellus multis diebus pacificata quievit.

[7] Sed postquam sathanas suas cassatas cognovit insidias, non solitus a malo desistere, alias molitur. Accidit ut quidam, diabolicæ fraudis stimulante nequitia, carnalem fratrem Bobonis ausus interficeret. [fratris sui occisori vitam concedit.] Unde Bobo commotus funditus turbabatur: vincebatur enim intrinsecæ perditionis metu, vincebat tamen fortitudinis assumptione, & iram in inimicum excitatam revocabat sui misericordia: & ita athleta Bobo plus intra se, quam in hoste præliabatur. Quoties enim hostem cogitabat, accendebatur; sed cum animæ suæ periculum pertractaret, molliebatur. Victus igitur ad tempus quievit. Post aliquot vero curricula temporis, Bobo tribus comitantibus vernaculis solum inimicum vidit: quem eminus prospiciens, adeundum fore judicavit, dicendo: Nullus eum videtote percutiat, sed mihi soli, cui debetur fratris vindicta servetur. Cujus voluntatem in coaptatione inimicus cognoscens, locum evadendi non habens, de propria est diffisus salute. Meliori tamen facto usus, arma projicit; & ante Bobonem corruens, clamabat: Parce, parce, inclitissime Bobo, ne me interficias peccatorem: si enim interfectionem distuleris suffocabis diabolum, quem nunc cognovi de mea interfectione gaudere. His auditis, commota sunt viscera ejus, & pietate commotus, inter longa suspiria loquebatur: Impie, crudelis, cur tale facinus perpetrare non dubitabas? putabasne in solo isto universum semen familiȩ suȩ posse delere? Equidem non fecisti:

Reddere qui valeo pro factis digna, supersum.
Non manibus moriere meis, sed vive: Fidelis
Sis Domino Christo, qui tempore salvet in isto.

Surge itaque & pacis osculum accipe, & ne differas inimici mortales devitare insidias, ne ipsius deprehensus servitio æternaliter puniaris. Felix felicem imitatus est magistrum, qui suis monendo dixerat discipulis, Nulli malum pro malo reddentes. Quibus ita sedatis siluit terra, omni gloria circumsepta.

[8] Bobo quoque accrescens quotidie, sui compos, & voti non immemor, arma deposuit; & totus pacificus effectus, per singulos annos Romipeta habebatur, memor promissionis Apostolicæ visionis. Quotiescumque Romam proficiscebatur mulum secum semper ducebat, in quo vel vix; vel numquam sedere consueverat: numquam tamen & absque cæco & claudo & paupere aliquo vacuum dimittebat, [quotannis Romam proficiscitur:] & quem vehebat ciborum refectione alebat. Macerabat itaque corpus genere quodam martyrii, ne vitia carnis, deliciis accrescentia, irrumpendi aditum invenirent. Eques enim non talibus usus, pedestri exercitio terebatur; & bajulans sibi crucem, Christi sequebatur vestigia. Sed Dominus multas servi sui non deinceps passus ærumnas, hunc finem voluit habere Bobonis laborem. Die autem quadam cum Romam proficisceretur, sancto Pentecostes festo appropinquante, Viqueriam ad usque pervenit; quæ una ex Italicis villis & nobilitate laudabilis, populoso frequentabatur accessu. [moritur Viqueriæ.] Cum vero ad villam venisset, & more solito hospitaretur, pati videbatur; & non ultra progrdiens, in cujusdam compatris sui domo morabatur. Et prȩnoscens extremum advenisse diem, locum elegit in quo pretiosa illius membra reconderentur. Sumensque quidquid secum de facultatibus habebat, pauperibus gratanter distribuens, fundens vigiles preces ad Dominum, & corde integro illum exorans, XI Kalend. Junii sancto Sabbatho Pentecostes,

Membra matrem repetunt, petiit sed spiritus astra, eo regnante, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus, per infinita secula seculorum. Amen.

[Annotatum]

* Noghiers

MIRACULA
Post mortem patrata.

Bobo seu Bovus, Viqueriæ in Italia (S.)

BHL Number: 1384

EX MS.

[9] Postquam de ejus laudabilibus actibus, in quibus ipse se adhuc carnali pondere circumseptus exercuit, sufficienter significavimus, ea quæ per eum Dominus carnali dissoluta materia operari voluit, præsens stylus explicare non differat. [Sepulcrum sepimento clauditur] Beatissimi igitur membra Bobonis sepulturæ tradita in prædicto loco quiescunt, sicut ipse vivendo disposuerat. Cujus gloriosissimi corporis præconandæ virtutes ad tempus primitus quievere. Assidue tamen per eum Dominus virtutes magnificas operabatur: nam si equus, vel pecus, vel aliquod animal (ut forte) ejus sepulturam transiret, cominus expirabat. Unde accolæ perterriti, usi consilio, clausuram ligneam circumquaque struxerunt, ut & locus sepulturæ nitidissime conservaretur, & animalium deinceps jactura cessaret. Quod ita factum manebat: sed Dominus nolens fidelis sui virtutes diu ignorari, infirmorum, claudorum, aridorum salutem prævidens, hoc modo illum revelare dignatus est.

[10] In Liguriæ partibus, in Castro quod Tragaucium dicitur, quidam juvenis morabatur, Joannes nomine, qui nimio corporis languore depressam sororem habebat, lumine utroque carentem: & ideo Omnipotentem recuperatorem omnium assidue precabatur, ut illi perdita restauraret. Ad cujus humilitatis preces inclinans Dominus suæ misericordiæ aures, [cæca illuminatur,] nocturna visione Angelum suum, sanitatis consilium deferentem, ad illum usque direxit, dicentem: Si vis tuæ infirmitatis remedium habere sororis, surge & Viqueriam festinus adito: ibique in capite villæ sepulturam invenies lignis undique circumseptam, in qua gloriosa membra Bobonis in pace quiescunt: cujus intercessionibus infirmitatis evasionem & visus restaurationem inveniet. His auditis surrexit ille, & Angelicis est roboratus promissionibus, nullo modo de sororis diffidens salute, concitusque puerum itineris ductorem accersiens, Viqueriam ad usque pervenit: sciscitans ubi talis haberetur sepultura, ad locum adtinxit, in quo contrito corde & humiliato Dominum precabatur, ut meritis & intercessionibus inclitissimi servi sui Bobonis passionem & privationem depelleret. Qui post orationem subito prosilientes, sana & videns effecta est mulier. Quod omnis audiens populus, senes & juvenes, virgines & viduæ, pueri & puellæ, ad stupendum miraculum percurrebant. Et interrogantes hominem quod acciderat, [corpus elevatur,] rei gestæ visionem per ordinem audiebant. Unde lætus effectus omnis populus in B. Bobonis laudibus prorumpebant, fodientesque preciosissimum inveniunt corpus, a quo tanta odoris abundantia emanabat, ut si etiam virtutes cessarent, in odoris illius fragrantia corporis sanctitas cognosceretur. Et accipientes corpus, cum hymnis & laudibus condiderunt in sarcophago novo. Eodem depositionis suæ die construxerunt quoque basilicam, [ecclesia construitur:] ad laudem & gloriam omnipotentis Dei, in qua tria altaria ædificavere: quorum medium in honore sanctæ Dei Genitricis semperque Virginis Mariæ Sanctique Nicolai atque Sancti Bobonis consecratum est; aliud quoque in S. Bartholomæi nomine, tertium vero in honore Archangeli & B. Benedicti ædificavere; gratias agentes omnipotenti Deo, qui suum visitare dignatus est populum.

[11] Hoc audientes innumerabiles populi utriusque sexus, ad ejus limina concurrebant, Christi misericordiam ejus intercessionibus postulantes. [cacus illuminatur:] Unusquisque secundum suæ passionis effectum, ejus benignitatis precabatur auxilium. Si conscius peccatorum obstaculis angebatur, peccatorum remedia postulabat. Si corporali premebatur infirmitate, passionis evasionem, Sancti intercedentibus meritis, inveniebat. Sonuit igitur fama virtutum, & diffamando miraculo tota provincia replebatur. Quo audito quidam cæcus effectus, [contractus sanatur:] in castro quod Rivus-turbidus dicitur degens, absque mora ad S. Bobonis gloriosa conductus vestibula ejus merita precabatur, dicens; Inclitissime fidelis Domini benedicte Bobo, miserrimo mihi peccatori subvenire non differas. Exaudi in cæcitate laborantem, ejus postulando virtutem, qui cæci nati oculos aperuit, qui est benedictus in secula. Qui postquam ab oratione surrexit, oculorum remota albugine, optatam meruit videre lucem, laudans & magnificans omnipotentiam Creatoris, qui solo præcepto restaurat universa. His ita transactis, alius quidam in villa quæ Carlaxe dicitur morabatur, quem ita superveniens ægritudo contraxerat, quod vel vix vel numquam cælum videre valeret: pedum officio minime utebatur: sed manibus scabella vehentibus, genibus proficiscebatur. Qui virtutum audiens famam, ejus tendere ad limina nitebatur: sed postquam sanctum pervenit ad limen, more solito ingredi festinabat, benedicens Dominum qui suum assidue erigebat populum.

[12] Dum hæc talia agerentur, & ad præconanda miracula populi frequentia adveniret, puella quædam, cæcitatis obstaculo diu tribulata, [alia cæca illuminatur:] in Montebello solita habitare, advenerat. Et audiens quod factum fuerat, multis audientibus precabatur dicens: Et mihi subveniant quæso sanctissimæ preces pietatis tuæ. Me miseram, succurre precor te corde precanti, ut oculorum cȩcitate depulsa, meȩ mentis oculos dehinc ad religionis opus aperias. Vix illa verba compleverat, nullo interveniente temporis spatio, sana facta dicebat; Benedictus es Deus omnipotens, qui patris mei Bobonis meritis me in hac hora visitare dignatus es. Unde populi exultantes qui advenerant, & alii præ gaudio flentes, Conditoris laudabant magnalia.

[12] Alia quoque miracula quȩ sequuntur, nullo modo credo prætereunda. Secretum enim Regis celare bonum est, sed Dei mirabilia enarrare magnificum est. In Castro quod Caselle dicitur duo homines morabantur, qui eadem ægritudine devincti, fere nulla membrorum habebant officia: curvata enim erat junctura membrorum adeo, quod nec brachia neque tibias valerent distendere. [Sanantur contracti plures] Quadam die itaque quod optaverant facere decreverunt, & immissi vehiculo ad ejus usque perducuntur ecclesiam. Qui postquam de vehiculo sunt depositi, & ante altare adducti, per spatium ferme duarum horarum prostrati jacuere, orationes ad Dominum pro ut noverant effundentes. Ossium crepitus, cum membra distenderentur, paulatim audiebantur. Illi quoque vociferantes præ nimio dolore preces miserabiliter effundebant. Mirabile satis, qui per multa temporum spatia eamdem infirmitatem perpessi fuerant, eodem momento sanitari sunt restituti. Exeuntes

Gaudebant sani propriis incedere plantis,
Quos aliena modo conductio duxerat illuc.

[14] His ita pristinæ sanitati restitutis, alius quidam de Lacusano qui manus habendo illorum carebat officiis, advenit; & postquam sanctissima tetigit limina, sanitati restitutus contractionis impedimentum evasit. Nec non quidam in Castro quodam, quod Via-cava dicitur, nutritus, pedum officio destitutus, evasit infirmitatis obstaculum. Post quorum evasionem puella quædam de Vico-piculo, febribus & alia ægritudine circumsepta, [& morbi varii] ejus auxilia postulabat: cujus ipse exaudiens preces, pristinæ restituit sanitati. Quidam quoque puerulus Papiensis advenerat, corporis infirmitate omnino constrictus, quem illico sanitati restituit. Advenit etiam Bobiensis quidam, qui guttæ impedimento funditus loquelam amiserat; cui post diuturnas cordis contritiones, redduntur officia. Advenit etiam quædam mulier cæca, habitans in Castro quod S. Julittæ nomine sonat: quæ diu rogitans suæ pietatis auxilium, ad portum tandem voluntatis adtinxit. Quidam quoque de Lardiraco, aridus in parte membrorum; & cæcus unus de Lomello, gratia propriæ consolationis advenerant, ejus misericordiam miserabiliter postulantes: & ideo unusquisque petitionis suscepit consilium. Alter enim horum sanitatem accepit membrorum; alter vero, cæcitate depulsa, optatam potuit lucem videre. In Viqueria quoque quædam Theutonica mulier morabatur, cui neque pedibus proficisci, neque manibus aliquid operari licebat: quæ videns eum assidue tantas operari virtutes, sui misericordiam exspectabat: & ipsa tandem quod exspectavit obtinuit. Mulier etiam de Aquitania aridam habens manum, & mutus quidam ad ejus postulanda suffragia advenere: & dum aliquandiu ibi commorarentur, femina sanitatem manus invenit, & vir ut optaverat loquebatur. De Adda quoque cæcus quidam advenerat, qui mox ut ejus tetigit limina, lumen recepit. De Laudensibus vero partibus homo quidam, secum ducens puerulum, [& aliter ægri] advenit, ambo membrorum gravati contractione: quos eodem die sanitati restituit. Inter tot & tantas nominabiles virtutes homo quidam advenit, quem morbus qui vulgo cancer dicitur adeo devastaverat, quod fere jam oculum dextrum amiserat. Qui diu vigiles fundens ad Dominum preces, ita pristinæ restitutus est sanitati, quod nec in facie illius etiam plagæ cicatrix inveniretur. Hoc peracto miraculo & mulier quædam advenit, per cujus os dæmon loquebatur, dicens,

Bobo tuis precibus cur me compellis abire.
Et terribiles emittendo rugitus,
Compulsus tandem precibus Bobonis abivit.

[15] Aliud quoque miraculum, quod inter cetera patratum audivi, [2 blasphemantes,] scriptum etiam vidisse me recolo, prætereundum non credo. Equites quidam tanta de eo mirabilia audientes, Viqueriam adire festinant; non ut delictorum suorum veniam postularent, sed ut viderent mirabilia quæ fiebant; quos hac intentione venisse sequens littera declarabit. Postquam cerȩ multitudinem advenire conspicerent, cupiditate devicti, candelas a monachis altare custodientibus obnixe petebant. Quorum illi annuentes petitionibus prout poterant, caritatis studio impartiebant; sed quia illorum non replebatur cupiditas, blasphemantes, monachos mirabiliter vituperabant: unde tristes effecti monachi, lamentabantur, a B. Bobone auxilium acclamantes. Illi vero cum superbia recedentes, a minis nullo modo desistebant; sed postquam a monasterio discessissent, [cæcitate percussi sanantur.] cæcitate percussi ultra progredi non valebant. Stupefacti igitur & multo dissoluti timore, quia ultra progredi non valebant, revertebantur, corde integro veniam postulantes. O Divina potentia & præconanda glorificatio! qui paulo ante venerant, ut in aliis virtutum operationes viderent, in se proprias agnoscentes gaudebant. Hoc audientes universi populi, concurrentes dicebant; Benedictus Deus omnipotens, qui facis mirabilia solus.

[16] Duo quoque Milites, necessitatis suæ causa Viqueriam ad usque pervenerant. Dumque ibi aliquandiu commorarentur, inter diversas sermocinationes alter alterum interpellabat, dicens; [2 negligentes ejus ecclesiam visitare puniuntur.] Velles ad ecclesiam S. Bobonis proficisci? Cui ille, Vadant, inquit illi, qui illius virtutis auxilio indigent: nos autem sani & incolumes, non talibus indigentes virtutibus, ad propria redeamus. Quo facto conabantur [iter] supplere, & proficisci incipientes cum ad villæ exitum pervenirent, equos calcaribus & verberibus urgentes nullo modo egredi potuerunt. Descendentes itaque, quod equites non poterant, pedites complere conabantur. Sed nec uno nec alio modo egredi valuere, donec prius ad S. Bobonis merita, ejus collaudando virtutes pervenirent. Et postquam sanctam intravere ecclesiam, qui modo confusi advenerant, læti effecti, Christi laudabant magnalia: offerentesque prout poterant dona & vota voventes, ad propria cum gaudio sunt reversi. Amen.

DE CORPORE S. BOBONIS.
Sitne Viqueriæ an Papiæ, aut saltem aliquando hic fuerit?

Bobo seu Bovus, Viqueriæ in Italia (S.)

EX MS.

[1] Controversia de loco, in quo requiescit corpus S. Bobonis, agitatur inter Papienses & Viquerienses. Philippus Ferrarius, [Controversia est de Corpore] in Academia Papiensi publicus Mathematices Professor, in Catalogo Sanctorum Italiæ anno MDCXIII excuso, & encomio S. Bobonis scripserat, corpus S. Bobonis apud Ticinensem urbem, in ecclesia S. Apollinaris, repertum fuisse. At postmodum in Catalogo generali Sanctorum, anno MDCXXV edito, quasi modeste retractans priorem sententiam, ista annotat: Corpus Vico-Iriæ jacet, licet Papiæ etiam esse feratur. Nos prius referemus quæ a Viqueriensibus allegantur.

[2] Ac primo certum est corpus S. Bobonis fuisse ex ejus præscripto Viqueriæ sepultum, & miraculis claruisse, [quod Viqueriæ sepultum:] ac tunc elevatum atque in novo sarcophago conditum: deinde basilicam constructam, in eaque altare ad honorem S. Bobonis consecratum. [an. 1469 inventum,] Postmodum anno MCCCCLXIX inventum est corpus apud Viquerienses in medio altari die XXII Februarii, qui tunc incidebat in feriam tertiam post Dominicam primam Quadragesimæ. Mox autem a die XXIIII Februarii, intra tres menses, scilicet usque ad diem XXIII Maji, ejus meritis & interceßione patrata fuerunt illustria miraculis claruit: miracula duo & quadraginta: quæ paucis tunc descripta extant in archivio Collegiatæ Ecclesiæ S. Laurentii, vocabulis & characteribus antiquis, prout illis temporibue in usu erant: ex quo Ms. sibi a D. Nicolao de Ruys accommodato, eæ descripsit supra indicatus Anacletus Ceucius Capuccinus, quæ ejus manu exarata nobis Genua transmisit supra memoratus Ioannes Stephanus Fliscus Societatis, Iesu, & nos infra damus. Festum inventionis illius solenni cultu & magno populi concursu celebratur quotannis Dominica secunda Quadragesimæ, scilicet proxima post ipsam inventionem, quo tempore clarebat Sanctus novis miraculis.

[3] Denique anno MCCCCLXX, id est sequente post inventionem, sacrum corpus reconditum & reclusum in novam arcam marmoream, desuper ipsum altare depositum est XXI Maji hora Vesperarum, quæ tunc solenniter de ipso Sancto recitabantur, [an. 1470., reclusum,] eo quod festum sequenti die esset celebrandum. Authenticum instrumentum hujus reclusionis addimus a Carolo Vespasiano Garino Ecclesiæ Collegiatæ S. Laurentii Archipresbytero communicatum, & a dicto Flisco nobis transmissum: qui etiam ex memoria domestica Francisci Negri, Canonici olim Viqueriensis, illud transmisit testimonium: Anno MDXXII die VII mensis Novembris, circa horam vigesimam, Corpus S. Bobonis de Viqueria fuit exportatum per Reverendos Dominos Canonicos & Clericos S. Laurentii oppidi Viqueriæ, [an. 1522 delatum ad Sacristiam.] & alios Clericos de dicta ecclesia S. Laurentii, & fuit positum in sacristia ejusdem ecclesiæ. Hæc ibi. Addit Garinus id factum ob semina belli, tunc suscitati in illis partibus a milite Gallicano Francisci Regis; qui postea Papiam obsidens, fuit captus XXIV Februarii anno MDXXV.

[4] Huc postremo spectant aliquot petriæ seu laminæ marmoreæ, desumptæ ex antiqua arca, in qua reconditum fuit corpus S. Bobonis. [veteris tumuli marmoreæ tabulæ.] Horum una & primaria posita est in interiori angulo dextro prope altare majus, & continebat ista verba: Hic jacet corpus & membra S. Bobonis de Viqueria, posita in præsenti arca nova MCCCCLXX die ultimo Aprilis. Repositam autē fuisse arcam desuper altare XXI Maji jam diximus. Alia petra marmorea posita est supra portam Conventus dictæ ecclesiæ, in qua sculpta est imago Domini nostri Iesu Christi in sepulcro. Alia etiam petra, in qua imago S. Bobonis super equū, posita est supra portam ecclesiæ prope tectum. In alia denique est imago cadaveris ipsius sancti, cum ense præ manibus, & posita in ante dicto angulo ecclesiæ supra illam primo relatam. Quæ omnia latius describit sæpius laudatus Capuccinus Anacletus, asserens se juniorem vidisse arcam illam priusquam dirumperetur. Et hæc sunt quæ pro sua posseßione proferunt Viquerienses.

[5] At contra Papienses etiam proferunt antiqua monumenta, scilicet Rodobaldi istius nominis secundi Episcopi, qui dicitur sedisse ab anno XXX usque ad annum LIV supra millesimū & ducentesimum, [Papiæ dicitur corpus S. Bobonis fuisse anno 1236,] Hunc enim asserit Vghellus tomo I Italiæ sacræ in Episcopis Papiensibus, civitatis sanctarū Reliquiarum repertorium constituisse, ne obliviosa vetustas illarum deleret memoriam. De hoc autem Ricobaldo ad annum MCCXXXVI scribit Paulus Paratus in sua historia: In monasterio S. Apollinaris extra urbem in dicta ecclesia jacet corpus S. Apollinaris Archiepiscopi Ravennæ item in dicta ecclesia est sparzata de ferro, ubi jacet corpus S. Bobonis Confessoris & Militis Provinciæ. Hæc ibi, quibus conformia leguntur in Historia Ticinensi, Gallicana appellata, scripta Avenione a quodam Aulico Gallico, ubi ad annum MCCCXXX dicitur: In ecclesia S. Apollinaris corpus S. Bobonis, Militis Provincialis, qui totam Provinciam a Sarracenis armis suis strenue liberavit: [& anno 1330,] inde tendens Romam peregre moritur: a Viqueria Papiam translatus est. Hæc ibi. Verum quo tempore hi duo scriptores vixerint, non potuimus assequi. At Iacobus Gualla Patricius Ticinensis, qui anno MDV e vita deceßit, [& circa an. 1500,] lib. 3 Sanctuarii Papiæ cap. 7 ista habet: Apollinaris eo in delubro, a suo nomine nuncupato tumulatur: qui sanctitate clarissimus ab Apostolo Principe Petro fuit ordinatus Episcopus, Ravennam deinde mittitur ad pontificandum. Cujus quidem sacrum corpus per tempora Ticinum delatum eam in sacram ædem, in pervetusta crypta fuit conditum … Bobonis quoq; [cum corpore S. Apollinaris Episc. Ravennæ,] sancti Militis ex Provincia oriundi, qui pro Christi fide contra Sarracenos strenue pugnavit, quique, dum Romam peregrinus properaret, apud Viqueriam gravi morbo correptus moritur: venerabile ejusdem corpus Ticinum delatum, præcipua devotione ibidem colitur, una cum brachio S. Thomæ de Aquino. Hactenus Gualla: quem describit & sequitur Stephanus Brenventanus Papiensis lib. 4 Historiæ Antiquitatum Papiensium Italice anno MDLXX excusæ cap. 2; ubi addit, [& brachio S. Thomæ de Aquino:] prædictam ecclesiam S. Apollinaris, cum Franciscus Rex Francorum anno MDXXIV Papiam obsideret, solo æquatam fuisse, & omnia sacra ad ecclesiam S. Thomæ Ordinis Prædicatorum translata fuisse.

[6] Verum plura valde difficilia in ista relatione reperiuntur. Ravennates enim asserunt corpus S. Apollinaris esse in cœnobio ipsi dicato in Classe oppido, [sed corpus S. Apollinaris aliis est Classensi in monasterio.] vix tribus milliaribus Ravenna distante: quod auctoritate Alexandri III Pontificis anno MCLXXIII est examinatum ab Ildebrando & Theodino Cardinalibus, Gerardo Archiepiscopo Ravennate aliisque, & anathematis pœna iis proposita qui alibi esse D. Apollinaris sanctum corpus affirmarent. Novißime anno MDXI, cum Iulius secundus Papa esset Ravennæ, facta est nova corporis ejus translatio cujus plenam historiam habemus edendam ad diem ejus Natalem XXIII Iulii. Interim videri possunt quæ Rubeus scripsit lib. 5 Historiæ Ravennatum pag. 241. Omitto autem varia monumenta quæ habemus de corpore S. Apollinaris is in Germaniam delato, alius enim fortaßis Apollinaris est: interim videri possunt quædam apud Hermannum Crombach Societatis Iesu in Historia trium Regum Magorum tomo 3 lib. 2 cap. II. Minor est scrupulus, est tamen aliquis circa brachium S. Thomæ Aquinatis, [& brachia S. Thomæ sunt Parisiis & Neapoli.] ibidem Papiæ ut præfertur asservatum: nam brachia ejus diximus ad Vitam VII Martii pag. 740 deposita esse unum in Conventu Parisiensi, alterum Neapoli in ecclesia S. Dominici, diciturque brachium verum Regi oblatum, & ipso aliisque comitantibus delatum ad Conventum Parisiensem, deinde, os verum brachii de nodo ad nodum integrum assensu, Definitorum Capituli generalis Neapolim trasmissum. Sed cum hic loquendi modus significet solum os primarium ab humero ad cubitum; [Quomodo eadem Papiæ adscribantur.] nihil impedit quominus minora duo ossa, a cubito ad carpum pertinentia, divisim a majori osse alibi habeantur, & eorum unum Papiæ sit. Similiter suspicari possemus solum aliqua SS. Apollinaris ac Bobonis ossa ibidem existentia, sumi & appellari pro integris corporibus: aut Papiæ esse Reliquias vel corpora aliorum Sanctorum cognominum, quæ mox credantur SS. Apollinaris Ravennatis & Bobonis Viqueriensis, uti sæpißime deprehendimus factum in variis Sanctis: vel denique Corporibus Sanctorum anonymorum, ob affectum erga dictos Sanctos, imposita horum nomina, & pro veneratione assumptos dies eorum natales.

[7] Interim qualecumque fuerit illud corpus S. Bobonis, ob destruendam ecclesiam delatum Papiam, [Corpus illud sæpius translatū.] primum ad ecclesiam S. Thomæ Ordinis Prædicatorum, inde translatum est ad ecclesiam sanctimonialium S. Catharinæ de Senis, atque ibi in capsa marmorea pie asservatum. Verum quia prædictæ sanctimoniales novam ecclesiam construi fecerunt, cum aliis rebus etiam præfatum corpus in dicta capsa marmorea reconditum, solenni proceßione & multis luminibus accensis, de veteri ad novam ecclesiam deportatum est die Veneris XXIX Aprilis anno MDCXXXIX, [usq; ad an, 1639.] sub auspiciis admodum Reverendæ Matris, Sororis Vrsulæ Hyacinthæ Bottæ, ejusdem monasterii Priorissæ. Quæ omnia communicavit supra laudatus Carolus Vespasianus Garinus, sub finem addens S. Bobonem Viqueriæ, Laude, Pompeia, & per totam Lombardiam invocari in morbis & molestiis bestiarum & armentorum, occasione sumpta ex primis miraculis ad sepulcrum patratis.

MIRACULA
Anno MCCCCLXIX post inventionem Corporis facta, & nova illius reclusio anno MCCCCLXX.
Ex Ms. Vigueriensi.

Bobo seu Bovus, Viqueriæ in Italia (S.)

BHL Number: 1385, 1386

EX MS.

[1] Ista sunt miracula nuper obtenta a S. Bobone, cujus corpus inventum est anno millesimo quadringentesimo sexagesimo nono, die vigesimo secundo Februarii.

Initium miraculorum fuit in peregrino, qui nihil sentiebat de uno brachio, & facta oratione obtinuit salutem.

Item in filio Stephani Gabriani de Viqueria, qui non poterat ambulare, facta oratione obtinuit gressum.

Item in Joanne Antonio de Ricciis, qui habebat tres digitos curvos & manum curvam, facta oratione liberatus fuit, vigilando totam noctem supra foveam, in qua erat sepultus.

Item in filia Hilarii de Gentilis de Terdona, quæ patiebatur fluxum corporis, facta oratione per parentes habuit sanitatem.

Item in sorore Domini Presbyteri de Povris de Viqueria, que stetit per annos septem curva; & facta oratione obtinuit sanitatem, & stetit per totam noctem in fovea B. Bobonis.

Item in homine de Novaria, qui patiebatur in juncturis pedum guttam, & statim oratione facta obtinuit sanitatem.

Item in Zanino de Pilie, qui in ætate annorum sexaginta apertus in utraque parte, statim sanus effectus est, & vigilavit per totam noctem in fovea B. Bobonis de Vigueria.

Item in Bono Merio, qui habebat genua curva, & oratione facta sanus reductus est.

Item Antonia Tarinacia de Viqueria, sanata est de una infirmitate, suæ a morbo fistulæ, quam portavit per annos decem & octo, & facta oratione recepit sanitatem.

Item in uno puero de la Turri, annorum duorum aperto ab uno latere, facto voto per parentes, liberatus est.

Item in una Domina de Pontecurrono, quæ habebat guttam in uno brachio, quod non poterat ipsum movere: & facta oratione recepit sanitatem statim.

Item in una puella de Porana, quæ habebat signum in oculo dextro, & propterea nihil videbat; & facta oratione recepit visum & signum evanuit.

Item quidam juvenis de Castro novo, qui habebat tibiam fistulatam in quinque partibus, & vovit se devote B. Boboni, & facta oratione recepit sanitatem, & liberatus est totaliter.

Item Lazarinus de Ferrariis de Silvano, qui erat apertus ab utroque latere, vovit visitare ecclesiam & vigilare per totam noctem: & facta oratione recepit sanitatem.

Item quædam Marieta de Monteregali, quæ carebat visu in oculo sinistro, & patiebatur in uno brachio, & non valebat movereid, devote oratione facta recepit visum in dicto oculo, & in brachio recepit sanitatem die XII Martii,

Item in una puella de Silvano, quæ habebat unum brachium quasi aridum, de quo non valebat se adjuvare; per intercessionem S. Bobonis, & facta oratione cum magna devotione, habuit sanitatem. Item quidam puer de Calcabatio, annorum quatuor apertus ab uno latere, facto voto per parentes obtinuit sanitatem.

Item unus de Casali, apertus ab utroque latere, facta oratione sanatus est.

Item quædam puella de Silvano habebat suas variolas in oculis: & devote oratione facta, liberata est ab illis variolis.

Item mulier de tertio ordine de Pontecurrono tota infirma, & vix poterat ambulare & non poterat erigere brachium dextrum; & facto voto sanata est totaliter Dei gratia & S. Bobonis.

Item quædam mulier de Castro-novo habebat certam infirmitatem in ancha sinistra & non poterat ambulare nisi cum baculo. Votum emisit; & completa oratione recepit sanitatem, & dimisit baculum ante altare appensum.

Item quædam Bertramina de Castro-novo de Torris diœcesis Terdonensis, quæ patiebatur malum in tibia sinistra, ita quod non valebat ipsam erigere, nec ambulare; voto facto S. Boboni, & facta oratione devote habuit sanitatem die XXIII Martii.

Item una de Castro-novo nomine Isabeta de Cataneis patiebatur in brachiis & in genibus, ita quod non valebat flectere genua, & portavit febrem quartanam per quatuor annos; facta disciplina, & vigilia, & voto, ab istis malis habuit sanitatem.

Item quædam mulier de Terdona, quæ quasi nihil videbat, vovit se S. Boboni visitare ecclesiam, & evigilare per totam noctem. Completo voto, & oratione finita, Dei gratia obtinuit sanitatem, & visum recepit die III Aprilis.

Item Jacobus de Nolo, totus stropiatus ab una parte, ita quod non poterat ambulare sine baculo, & venit stare in fovea S. Bobonis per totam noctem genibus flexis, in camisia, & pedibus nudis; facto voto sanitatis gaudium obtinuit, & reliquit baculum appensum ad altare die V Aprilis.

Item quædam mulier de Vigueria, quasi insensata, per decem & novem menses habuit febrem quartanam; & voto emisso, per intercessionem B. Bobonis recepit sanitatem die XXIV Martii. Et multa alia miracula fecit S. Bobo, quæ non sunt scripta, & sunt in summa XXVII miracula, a die XXIV Februarii usque diem V Aprilis.

Item quidam puer de Silvano annorum decem, apertus ab utroque, latere, visitavit ecclesiam S. Bobonis, & fecerunt votum parentes ejus: completo voto sanatus est, & dimisit bravium ante altare.

Item Peragoli, filius de Porana, infimus, ita quod non porerat requiescere, nec cibum sumere: emisso voto per Patrem ipsius, & vigilando per totam noctem Dei gratia sanus effectus est XXIX Aprilis.

Item N. filius apertus ab utroque, latere, emisso per parentes ejus voto, & vigilando, per totam noctem, Dei gratia statim liberatus est, dimisit bracrium ante altare appensum die supradicto.

Item in filia Lazarini de Ferrariis, infirmata in uno brachio videlicet dextro, & non poterat ipsum movere: vovit pater ejus visitare ecclesiam, & vigilare per totam noctem: expleto voto sanata est statim die III Maji.

Item quædam puella de vigueria annorum decem non poterat ambulare, & unum brachium habebat quasi aridum: facto voto per parentes ejus, & vigilando per totam noctem in fovea Sancti, sanata est die V Maji.

Item Magister Gasparinus Arcivora Doctor, qui regit Scolas in civitate Papæ habuit febrem quartanam per octo menses, & vovit se devotissime S. Boboni, suam ecclesiam personaliter visitare, & Missam ipsius S. Bobonis facere celebrare: quæ omnia devotissime peragit, & per intercessionem Sancti ipsius liberatus est, die XIV Maji.

Item filius Petri de Perusiis nomine Sebastianus, fuit vulneratus in capite gravi vulnere, ita quod omnes Medici Viquerienses nullam spem habebant, propter cicatricem incurabilem: & semivivo relicto, pater ejus devotissime ecclesiam visitavit, & se in foveam prostravit, amarissime flendo & rogando: & voto emisso per intercessionem S. Bobonis habuit sanitatem die XX Maji.

Item quidam Nicolaus, dictus Ciribicus de Viqueria, Armiger, infirmatus ita & taliter quod non poterat se regere, nec ambulare valebat; vovit S, Boboni se visitare ecclesiam: completo voto & visitatione facta, sanus effectus est die XXI Maji.

Item Chichinus & Antonius, fratres de Podio de Montedondone, quilibet ipsorum habebat filium, qui ambo filii erant aperti ab ambabus partibus: & voverunt omnes visitare ecclesiam; completo voto, & visitatione facta sani effecti sunt die XXI Maji.

Item quidam de Linarolo diœcesis Papiensis habebat filium annorum sex carentem visu: vovit visitare ecclesiam, & vigilare per totam noctem cum filio suo: completo voto visum recepit die suprascripto.

Item quidam Fr. Hieronymus, Eremita in loco Casellarum, infirmatus ad mortem, ita quod Medici non habebant spem: & ipse tamquam sanus mente vovit visitare ecclesiam S. Bobonis, & vigilare in ea per totam noctem: completis itaque votis recepit sanitatem die suprascripto.

Item quædam puella annorum decem & octo, non valens præ multitudine infirmitatis ambulare sine adjutorio, vovit se S. Boboni, & vigilavit per tres noctes in fovea, ubi jacebat corpus S. Bobonis: & voto completo obtinuit, sanitatem die suprascripto

Item quædam mulier de Silvano annorum triginta patiebatur in facie, quod ortum erat ex colera; non audebat videri ab aliquo, tam deformata erat: vovit S. Boboni vigilare per unam noctem in ecclesia, & per intercessionem S. Bobonis recepit sanitatem die suprascripto.

Item quædam mulier de Castro-novo annorum XXVI, habebat coleram in facie ita quod non volebat videre, nec videri; se devovit S. Boboni, & emisso voto per intercessionem S. Bobonis sana reducta est, & vigilavit in fovea, ubi erat corpus per duas noctes: & hoc die suprascripto.

Item filius D. Marchini de Guerris de Viqueria, annorum duorum vel circa, infirmatus as mortem, prefatus genitor cum maxima devotione vovit se S. Boboni, & completo voto statim per intercessionem S. Bobonis recipit sanitatem die XXIII Maji.

Hæc ibi, ubi notabiles voces duæ, paßim non obviæ, Bracrium & Colera. Ex primo, herniæ vinculum significante, a Longobardico Brak ruptura, habes diminutiva Tomo 2 Martii Bracheriolum & Tom. 2 Aprilis Brachirolum; Cangius in Glossario a Brachis seu Braccis etymon accersere mavult. Colera singulariter esse videtur quod idem Cangius ex Mss. gloßis pluraliter Coleres appelat, & humores interpratur. Quid autem si morbum ictericum interpretemur, effectum Choleræ, id est flavæ bilis, per cutem oculosque diffusæ?

Restat ut inventi corporis reclusionem novam ex ejusdem Vigueriensis ecclesiæ instrumento authentico producamus. Ipsum tale est. In nomine Domini Amen. Anno a nativitate ejusdem millesimo quadringentesimo septuagesimo indictione tertia, die vigesimo primo Maji, [An. 1470,] hora vesperarum, in burgo Vigueriæ, nuncupato burgo portæ S. Petri, in ecclesia S. Bobonis, præsentibus pro testibus idoneis vocatis & rogatis, egregiis D. Joanne Petro de Sartis legum Doctore, D. Joanne Stephano de Cavaneis legum Professore, D. Carolo de Pixalibus Jurisperito, Rainaldo Balduino Notario, Ser-Bonacedre de Castaldis, [coram testibus,] nec non in præsentia quam plurium dignarum aliarum personarum, videlicet, V. D. Archipresbyteri totius Capituli, D D. Canonicorum Ecclesiæ S. Laurentii dictæ Terræ & Capituli, Dominorum Fratrum Minorum S. Francisci, qui ex causa infrascipta ibi convenerunt. Cum anno superiore inventum sit in eadem ecclesia S. Bobonis, in altari medio, sanctissimum corpus & ejus sanctissimi corporis ossa, in quadam marmorea rubra sepultura; & de eo loco non digno, ipsum sanctissimum corpus & ossa extracta sint, cum præsentia, auctoritate & licentia reverendi & insignis decretorum Doctoris Sigismondi de Vellonis, [Corpus S. Bobonis Solenni pompa repositum.] Vicarii & Locumentenentis Generalis Reverenissimi Domini D. Michaëlis de Merliano Episcopi Tertonensis, ad finem ut illud & ea in digniore loco recondantur, in præsentia Reverendi Domini Bernardi de Baldizonibus, Dei gratia Abbatis monasterii S. Bobonis prœdicti; construi & fabricari fecerunt arcam marmoream desuper ipsum altare de medio, ubi primo ipsum sanctissimum corpus inventum fuit: & in ipsa arca decreverunt idem D. Abbas, nec non egregii D. Antonius della Cauda filius D. Rufini, & Jacobus de Boscho filius D. Petri, Syndici & Syndicario nomine Communitatis & hominum terræ Viqueriæ, & deliberatione generalis Consilii dictæ terræ, & ipsum sanctissimum corpus in dicta arca recondi seu recludi, ibi perpetuo mansurum. Et etiam ob id in præsentia præfatorum testium specialiter vocatorum præfatorumq; D D. Canonicorū S. Laurentii Capituli, & etiam D D. Fratrum S. Francisci, aliarumque multarum dignarum personarum de dicta terra, & Jacobi de Miliardis & mei Notarii, rogati in vesperis in dicta ecclesia, in ejusdem honorem, cum hymnis & canticis luminaribusque accensis, per manus præfati D. Abbatis nec non & Ven. D. Gulielmi de Christianis Archipresbyteri ecclesiæ seu plebis S. Laurentii dictæ terræ, ipsum sanctissimum corpus seu ossa ejusdem, in quadam cassa marmorea, existenter existentia, clavata cum tribus clavibus, repositum, reconditum, & reclusum fuit & fuerunt in dicta arca marmorea, existente desuper ipsum altare, super columnis duabus, a parte de verso mane. Clausaque & implombata fuit dicta arca, retento tamen ex ea quadam [parte] ossis brachii dicti sancti. Et ad perpetuam memoriam harum præfati D. Abbas, Archipresbyter, & Syndici jusserunt & rogaverunt per me Abraam de Cavaneis, & per Jacobum de Miliardis publicum conficere instrumentum præsentibus suprascriptis.

DE S. FULCO PEREGRINO
IN OPPIDO SANCTI-PATRIS DIOECESIS AQVINATIS.

SEC. XII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus cultu, actis, sociis, miraculis.

Fulcus, in oppido Sancti-Patris diœcesis Aquinatis in Italia (S.)

D. P.

[1] Primam hujus Sancti notitiam debent exteri Cæsari Baronio, Romani Martyrologii tabulas recognoscenti augentique ad hunc XXII, ubi scripsit; Apud Aquinum S. Fulci Confessoris, addens in Notis: [Nomen Fastis insertum.] De eo vetera monumenta ecclesiæ Aquinatis, ubi de eo natalis dies agitur. Hoc indicio monitus Philippus Ferrarius, cum illa monumenta sibi communicari ab Episcopo Aquinate petiisset, queritur in Catalogo generali ea nondum habere potuisse; interimque tale elogium texit: In Anglia natus, cum Grimoaldo Presbytero & Eleutherio fratribus in Italiam peregrinatus, Romam, deinde Aquinum venit: in cujus territorio sive diœcesi vitam duxit sanctitate plenam: denique multis clarus miraculis obdormivit in Domino XI Kal. Junii:cujus corpus Ceperani, oppidulo Latii ad Lirim, asservari fertur. Ferrario credulus Nicolaus Brautius Episcopus Sarsinæ, in Martyrologio poëtico, hoc ei distichon concinnavit:

Germano bino Fulcus sociatur: Aquini
      Ignotus coluit, donec obivit, agrum.

Vt autem solum hic Ferrarium præ oculis habuit; ita solum Baronium Constantinus Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum, ad illius verba istud Confessoribus omnibus commune elogium addens, quod Dei virtute fultus, despiciens mundum, & terrena triumphans, divitias cælo conditiore, manu.

[2] Iejuna hæc valde, nec satis certa mihi videbantur. Considerans ergo quam parum Sora distaret nominatum a Ferrario Ceparanum, quam parum item inde abesset Aquinum, ad nostri istic Collegii Procuratorem dedi litteras: [Acta ex ejus ecclesia accepta.] per hunc vero, non Aquino, non Ceparano, sed ex ignoto eatenus mihi Sancti-Patris oppido, diœcesis nihilominus Aquinatis, ubi S. Fulci corpus servatur in proprii nominis ecclesia (nescio quam procul a Ceparano) accepi ipsius Sancti Acta aliqua, anno MDCLXXXII XXIV Aprilis descripta manu Iacobi Georgii, Sacerdotis ibidem Præbendati, sub attestatione Archipresbyteri San. Patrensis Domni Francisci Capuani, fidem facientis, concordare omnia cum eo quod habetur ibidem Aquinatis originalis ecgrapho, facto sub annum MDCLXIII, & per Marcellum Episcopum Aquinatem subsignato. In horum Actorum, ante annos ut minimum centum scriptorum, [conjectura de ætate.] fine, numerantur plus quam ducenti anni, quod brachium Sancti furtim ablatum restitutumque fuit: dicitur etiam non parvum elapsum tempus, quod destructo, in quo reversus Hierosolymis Sanctus servierat juxtaque fuerat sepultus hospitali, extra oppidi mœnia sito, corpus ignotum delituit. Prionde haud absurda conjectura fuerit, qua quis opinaretur, seculo circiter XII (quando potißimum transmarinæ peregrinationes frequentabantur) floruisse S. Fulcum, adeoque coævum fuisse Sanctis Gerio atque Liberio seu Oliverio, ex simili peregrinatione apud Anconam & Montem-sanctus in Piceno conditis, sicut videbimus ad eorum Natales XXV & XXVII hujus.

[3] Nullum in his Actis verbum, quo Clericus, nedum Canonicus indicetur fuisse Fulcus; [Errores Ferrarii & aliorum.] nulla quoque mentio Romæ; nulla denique duorum Fratrum, quorum primus Ferrarius meminit ad XXIX Maji & XXIX Septembris: utrobique allegans Aquinatis Ecclesiæ monumenta, sed Acta propria nulla sibi visa esse confitens; ut videatur parum fideli informatione deceptus, fratres credidisse, quia simili occasione & eadem verosimiliter ætate peregrinabundi in diœcesi prædicta substiterunt obieruntque; Eleutherius Arcani in Latio, Grimoaldus Ponte-curvo in Campania. Qui vero S. Fulci nobis descripsit acta, spem etiam fecit ex tribus vicinis parochiis obtinendi notitiam totidem illius sociorum, quorum corpora simili in honore habeantur; videlicet S. Gerardi apud Gallianum, [Socii] S. Bernardi in Rocca d'Arci, & S. Ardoini Ceparenensium Patroni: quorum solus Bernardus ad XIV Octobris Ferrario notus est, ex Lectionibus Officii proprii, quas hac occasione nobis mittendas confidimus, cum Actis duorum aliorum: quorum ultimus videtur a Ferrario confusus cum S. Fulco fuisse, quando hunc Ceparano adscripsit.

[4] Ipsum Sancti-Patris oppidum, nescio unde sic nuncupatum, ad statum pertinet Ducis Sorani: in capella autem qua Sancti corpus servatur, ardet ante ipsum perpetuo lampas, [Miracula.] unde in die ejus festo acceptum distributumque oleum, efficax est contra varios morbos remedium, ut quotidiana experientia constare in epistola asserit prælaudatus San-Patrensis Presbyter, dolens incuria quadam fieri, ut ejusmodi gratiarum nullæ scripto signentur. Tempore autem pestis frequentari præcipue sacrum corpus ait, advenientibus ex omni circum vicinia contactis, quorum plurimi domum sani redierint annis præteritis, quibus lues ista per Campaniam sæviit aliquoties. Nec unum solum festum S. Fulco celebratur, sed etiam alterum die XIX Septembris, sub titulo Translationis. Cujus Translationis facile esset definire tempus, si haberetur nomen Episcopi per quem curata fuit: sed æque hoc latet, atque annus, quo ipse Sanctus obiit.

[5] Cultum ejus ante annos centum jam elapsos probavit Gregorius XIII, cujus nutu anno MDLXXXIII in typographia camerali impressum fuit programma Indulgentiarum, quod ex Italico Latine sic reddo: [Indulgentiæ an. 1582 concessæ.] Sanctitas Domini nostri Gregorii Papæ XIII, ad incrementum religionis inter fideles & salutem animarum, concessit per proximos decem annos plenariam Indulgentiam & remissionem omnium suorum peccatorum, cunctis fidelibus Christianis, tam unius quam alterius sexus, qui vere pœnitentes, confessi & communicati singulis istorum decem annorum visitaverint ecclesiam S. Fulci in oppido Sancti-Patris diœcesis Aquinatis, in festo ipsius S. Fulci, quod erit XXII Maji, a primis Vesperis usque ad occasum solis dicti jam festi; & in prædicta ecclesia oraverint devote Deum pro concordia Principum Christianorum, extirpatione hæreseon & exaltatione sanctæ matris Ecclesiæ: quemadmodum apparet per Breve suæ Beatitudinis, sub die XVIII Maji MDLXXXII. In eadem Charta, sicut eam habemus, desuper exprimitur S. Fulcus, eodem plane modo quo pingi solet S. Rocchus, nisi quod absit canis, stans in habitu peregrini, & manu sinistra dexterum crus nudatum ostentans, quasi ulcere pestilenti exesum.

ACTA
Ex Ms. Cancellariæ Episcopalis-Aquini.

Fulcus, in oppido Sancti-Patris diœcesis Aquinatis in Italia (S.)

EX MSS.

In terra Sancti-Patris corpus B. Fulci seu Fulconis Confessoris: pro cujus Vita seu Legenda hæc habeatur notitia seu traditio.

[1] Beatus vir, qui inventus est sine macula & qui post aurum non abiit nec speravit in pecuniæ thesauris: quis est hic? [In voluntaria paupertate,] & laudabimus eum. Hunc Beatum, esse Fulconem, procusdubio affirmare & probare possumus, qui in Anglia paternis maternisque bonis Domini pauperibus erogatis, ob corporis macerationem terrarum orbem peregrinare cœpit: primumque Heirosolymam, Jesu Christi sepulcrum visitatum, petiit: inde rediens postea totam peregrinavit Apuliam, nonnulla pie visitando loca, [mortuus peregre,] ut carnem, mundum atque diabolum, tamquam principales hominis inimicos, itineris fatigatione atque oratione superaret. Denique, ut Domini fuit voluntas, post diuturnos animi corporisque labores, ad Sancti-Patris Terram pervenit; ubi ut reliquum vitæ suæ spatium, spirituales exercendo misericordiæ operas, terminaret, in ipsius Terræ hospitali, extra mœnia positum, se contulit: [& sepultus juxta hospitale,] in quo dum vixit tale fuit suum exercitium, ut Deo & infirmis semper operam daret: Deo scilicet oratione, infirmis vero postea assiduo ministerio. In tali se exercens officio obdormivit in Domino; atque extra hospitale, ut incognitus peregrinus, fuit sepultus.

[2] Peracta vero hospitalis ruina, non parvo elapso tempore, nolens Deus tantum suum servum oblivioni dari (nam mirabilis Deus in Sanctis suis) per viam qua homines super ipsius B. Fulconis tumulum iter faciebant, [eodem destructo,] animalia transire nequibant, etiam verberibus coacta. Quid hoc significaret ignorantibus Sancto-patrensibus, omnipotentiæ nutu evenit, quod ipse B. Fulco noctu cuidam homini claudo, ac totius sui corporis a nativitate immobili, in visione apparuit sibique dixit: Ego sum Fulco, Dei devotus, qui corpus prope dirutum hospitale habeo. [apparens cuidā claudo,] Cras mane e lecto surges, atque ejusdem Terræ Presbytero omnia a me relata referes, eique ex parte mea dicas, ut cras mane nulla interposita mora suum adeat Episcopum, meque talia tibi fuisse locutum sibi narrabis, ut suo congregato Clero ex dicto tumulo meum extrahat corpus, ut, acsi Christi devotus servus, in ecclesia sepulcrum obtinere merear. His dictis apud infirmum, [transferri se jubet:] firmum factum, invisibilis præfatus Beatus fuit: nocte vero præterita, mane e lecto surgens, ad prædictum Archipresbyterum protinus perrexit, secumque quæ sibi commissa fuerant communicavit.

[3] Dictis suis Archipresbyter fidem adhibuit, videns maxime infirmum ipsum a sua infirmitate liberatum. Quapropter statim ad suum accessit Episcopum, eique talem explicavit visionem. Qua audita Episcopus maximopere suam increpat credulitatem, [Visioni incredulus Episcopus,] atque carcerem ei minatur, si talia amplius dicere audeat. Quo perterritus Archiprebyter, nulla postposita mora, ab Episcopo recedit ad Sanctum-Patrem. Episcopus vero post Archipresbyteri discessum e sede sua se tollere conans, in qua sedebat, non potuit, nec etiam servorum auxilio. At magnum se commisisse errorem Episcopus postea agnoscens, visionem ab Archipresbytero Sancti-Patris sibi relatam non credendo, [immobilitate punitur:] suis imperat servis ut statim ad prædictum perveniant Archipresbyterum, illumque rogent ut ad eum remeare velit: cui regresso talia verba facit: Archipresbyter, in non adhibendo tibi fidem erravi, atque debitam hujus erroris pœnam reporto, dum ex hoc loco immobilis factus sum: propterea ad Sanctum Patrem redeas, ibique pro mea valetudine B. Fulconem ores: & ego ei promitto, nunc sanitate obtenta, me illuc duobus aliis convocatis Episcopis illico accessurum, atque omnia a te mihi dicta adimpleturum.

[4] His dictis atque promissis, sanus evasit: & ut promissis staret, [sibique redditus,] absque temporis intervallo prȩdictos exoravit Episcopos, ac cum illis una ad Sanctum-Patrem perrexit: quo cum pervenissent, Pontificalibus induri vestibus, ad locum a claudo sibi ostensum accesserunt; &, quo animalia transire nolebant, effoderunt. Ubi sanctissimum Fulconis repererunt corpus: cui ut dignum daretur sepulcrum, [jussa peragit.] a duobus Episcopis in quoddam sacellum, intra dictam Terram existens, translatum fuit. Ubi postea in B. Fulconis honore templum fuit dicatum: cujus Natalis celebratur die vigesima secunda mensis Maji, Translatio vero prædicta die decima nona mensis Septembris. Dictumque B. Fulconis corpus repositum fuit in quodam armario ligneo, columna suffulto desuper quadratum lapidem, in medio pavimento prædictæ ecclesiæ posita, ut adhuc est videre. Quæ columna cum ad nihilum devotionis causa esset reducta ab alienigenarum incisione, [Supersunt hodieq; Reliquiæ,] adeo ut columna ipsa una cum armario ruinam facere videretur; illud ante altare, ipsius Beati honori dicatum, posuerunt, atque caput & brachia argento texerunt: quæ in præsentiarum, intra ligneum armarium deauratum, super dictum altare collocatum, reperiuntur.

[5] Et antequam in dicto armario recondita essent, in quadam capsa erant, [ex quibus brachium furto ablatum,] a qua a duobus latronibus sublata fuerunt, atque sic ab illis portata usque ad ecclesiam S. Mariæ de Campo, in Albeti territorio existentem, ubi avaritia obcæcati, atque argenti aviditate impulsi, ipsius Beati brachium fregerunt. Quo facto, Dei permissione, nec ambulare, nec ex illo loco se movere potuerunt: quamobrē ipsi Beato voverunt, si eorum pristinam sanitatem a Deo impetrare dignaretur, statim ad Sanctum-Patrem eos esse regressuros, [miraculose restituitur:] atque ad suum locum prædicta reposituros. Quo terminato voto incolumes evaserunt, atque ad Sanctum-Patrem redierunt, atque omnia suo loco reposuerunt: quæ ad omnipotentis Dei gloriam atque B. Fulconis honorem etiam servantur: atque brachii fractura, pellicea ligula atque filo ligata, integra atque intacta videntur usque ad prȩsens, quod etiam ducentorum annorum hoc numerum excedit. Quæ prædicta omnia & per antiquorum traditiones & per quamdam depositam historiam apparent.

[6] Quæ hæc sit Historia Aquinatibus porro indigandum relinquo, inventam libenter daturus in Supplemento: requiro etiam Episcopi nomen per quem facta Translatio, quo cetera latent. cognito haud tamen difficile erit divinare vicinorum qui suam ei præsentiam exhibuerint Episcoporum nomina, proxime enim sunt Sora, Aletrium, Ferentinum, Veruli in Latio; in Campania vero Venafrum, Sinuessa, Fundi, omnes urbes Episcopales, intra decimum quartum circiter ab Aquino lapidem. Albetum quousque relatum a furibus brachium fuit, nullæ tabulæ geographicæ exprimunt; uti nec ipsum oppidum Sancti-Patris: credibile interim est non admodum dißita loca esse, & utraque Aquino proxima.

DE S. ATTO SEU ATTHONE
EX ABBATE GENERALI VALLUMBROSANO,
EPISCOPO PISTORIENSI IN HETRVRIA.

MCLV.

COMMENTARIUS HISTORICUS
Ex Vallumbrosanis & Pistoriensibus monumentis.

Atto ex Abbate Vallis-Umbrosæ Episcopus Pistoriensis in Hetruria (S.)

AUCTORE D. P.

CAPUT I.
Patria Sancti Hispania: Vita a variis recentioribus scripta.

[1] Vallumbrosanæ Congregationis a S. Ioanne Gualberto institutæ, Abbas Generalis octavus, Pistoriensis vero Ecclesiæ ex eadem Congregatione quartus Episcopus, [Atto Pistorien. Episcopus,] Attus, Actus, Actius antiquioribus scriptoribus, ex sui temporis Latino usu dictus; aliis ex vulgaris linguæ Italice forma, Atto sive Attho nuncupatus invenitur: & sic ipsemet anno MCLIII die XXIV Aprilis, sub instrumento quodam, Ego, inquit Fr. Atto Pecen. Monachus & dictus Pistoriensis Episcopus, huic brevi firmando subscripsi, & illud fieri rogavi cum omni bona voluntate, uti in Vita Italica infra notanda legitur, eademque nomenclatura usi sunt Pontifices Romani in suis ad eum litteris. Patria viri sancti creditur paßim Hispaniæ urbs Pax-Augusta, vulgo Badajoz; ideoque in vetustioribus Vallumbrosanorum Officiis anno 1624 forolivii impreßis sic inchoabantur lectiones: Quo tempore Mauri & Arabes Hispaniæ dominabantur, totamque fere provinciam morum fœditate corruperant, ortus est Atto honestis parentibus in urbe Pacensi, quæ ad Lusitaniæ fines prope Anam fluvium sita est. Verum Barbarorum convictum detestatus Atto, ut liberiore studio Catholicam fidem excoleret, patriam reliquit, in qua ad Sacerdotium & ad Cathedralis ecclesiæ Canonicatum fuerat promotus.

[2] [rectius forte dicetur Hetruscus Pecensis, non Hispanus Pacensis,] Sed quamvis hæc ita lecta aliquando sint, ad persuadendum tamen quod Hispanus fuerit Sanctus, non Hetruscus, parum efficacia sunt. Nam, ut de nomine nihil dicam, antiquis æque ac recentioribus Hispanis inusitato, Hetruscis autem familiari, qui & olim Actium Tullum Volscorum Regem Coriolani hospitem habuerunt, & iisdem quibus floruit Sanctus seculis varios ejusdem nominis numerabant Episcopos, uti videre est apud Vghellum tom. 3 Italiæ sacræ: quæ obsecro ratio suadet, ut Pecen. legatur Pacensis? cum in Hetruria sit fluvius Peza, nomen tribuens toti Pezensi seu Pecensi valli; in qua Paßinianum Vallumborsani Ordinis præcipuum monasterium, & S. Gualberti corpore venerabile? Ex altera quoque Arni parte fluvius est & Vallis Pesciæ, ejusdemque nominis oppidum nobilißimum. Vtrobique autem plurimæ ecclesiæ sunt, & in alterutro tractu potuit Sanctus, si non ut Canonicus, (hoc enim probatu difficilius esset) certe ut Prebyter ministrasse, prius quam fieret Religiosus. Econtra certum est Christianos plerosque in Hispania, quamdia Maurorum jugum tulerunt, vix reliquias aut rudera ecclesiarum habuisse, & fere absque externo cultu religionis vixisse, nedum habuisse Episcopos Canonicosve. Pacensis autem civitas anno MCCXXVIII recuperata, anno primum MCCLV, curante primo suo post Mauricam desolationem Episcopo Petro, Canonicos habere cœpit, uti scribit Gonzales Davila in Theatro illius Ecclesiæ. Tamayus de Salazar, [Presbyter non Canonicus fuisse.] in Notis ad Martyrologium Hispanicum hujus diei, prædictam difficultatem sibi objicit, respondetque, Pacensem urbem ea conditione ceßisse Mauris, ut Episcopum sibi & religionis cultum salvum haberet, idque confirmat, allegatis primum Isidoro Pacensi, qui anno DCCCVI vixerit & chronicon scripserit, tum Julio Pacensi, qui anno DCCCCXXXII subscripserit privilegio Ranimiri II; potißimum vero (nam septem alios fictitios prætereo) ex privilegiis anno MCXXXV ab Adephonso Castellæ Rege, dicto Imperatore, conceßis Episcopo, Clero & Muzarabibus in urbe Pacensi existentibus. Sed hæc ut ficta non sint (sicut ficta sunt hoc seculo plurima ab Hispanis nonnullis, nescio quo spiritu actis) ut summum probant potuisse Atthonem ex illo Musarabum Clero fuisse; non autem ideneam aliquam congruæ antiquitatis auctoritem haberi, quæ probet revera sic contigisse.

[3] Primus quem invenio in ea fuisse sententia est D. Marcus, ab anno MDXLVII per triennium Præses totius Ordinis Vallumbrosani, in quodam memoriali, [Hispanus credi cœpit pracedenti seculo,] Florentiæ apud S. Trinitatem servato, ita scribens: Divo Bernardo credit cœpit præcedenti seculo, successit B. Atto, natione Hispanus. Secutus Eudoxius Locatellus, Vallumbrosanæ historiæ anno MDLXXXIII Italica lingua vulgatæ auctor, lib. 2 cap. 3 Sancti hujus res gestas breviter explicans; causam autem suæ brevitatis eam reddens (quæ si vera est, persuadere etiam potest incerto plane fundamento niti opinionem de patria illius) videlicet incendium geminum, quo factum sit ut perierint, si quæ antea extiterunt scripturæ, viri sancti vitam, virtutes ac miracula continentes. Videtur tamen nihil omnino esse in principio scriptum, unde haberi potuerit talis Sancti patria, eo quod usque ad annum MCC absque cultu humi latuerit defossum corpus. Et tunc quidem, sicut infra dicetur, repertum illud integrum est, translatumque in marmoream arcam; nulla tamen scribendæ Vitæ cura sumpta, [quando nulla habebantur de eo scripturæ vetustiores.] defunctis prerisque, qui viventis sanctitatem compertam habentes ex familiariori convictu, de ea dignum aliquid scribere potuissent. Esto enim incendio aliquo perierint Pistorienses scripturæ, non simul etiam periisse potuerunt in tot Vallumbrosanæ Congregationis monasteriis transcripta talis Vitæ, si extitisset, exempla; sicuti non perierunt SS. Ioannis Gualberti & Bernardi Parmensis ab ipso Attone descriptæ historiæ. Vt autem post annum MCC cœperit Sanctus haberi Atto, & invocatus aliqua patrare micarula, incertum est an hæc litteris mandata fuerint, nullo eorum uspiam indicio apparente. Nihil certe reperitur ante annum MCCCXXXVII, quando conscriptæ memoriæ quædam de Translatione tunc facta eamque secutis miraculis.

[4] Inter Historicos Vallumbrosani Ordinis primus qui aliquid omnino scripserit de S. Attone, occurrit Hieronymus Monachus, in opusculo de Vallumbrosanæ Religionis Beatis ad Laurentium Medicem, post annum MCCCCL edito, [Tacent de patria primi ejus laudatores Hieronymus,] ita loquens. B. Acto, hujus S. Mariæ monasterii Abbas & totius Ordinis Generalis extitit: quem deinde invitum summus Pontifex præfecit Pistoriensi Episcopatui. Quod laboriosum onus & perpetuum, ita prædicando, caste humiliterque vivendo agebat, ut omnium Hetruriæ Episcoporum in se gratiam & caritatem mirifice transferret; ita ut cum omnes virtute anteiret, omnibus tamen carus esset. Imo adhuc supersunt epistolæ D. Ranerii Cardinalis & Didaci Episcopi Compostellanensis, & ipsius B. Actonis Episcopi Pistoriensis, in quibus agitur quomodo ei sanctissimi Jacobi caput dono Pistorium usque summa cum veneratione misit. Precibus cujus, ut dicitur, sanctissimi Jacobi Apostoli majoris, fratris Joannis Apostoli & Euangelistæ, caput mire ex ultima Hispania Pistorium usque delatum est: & templum illud D. Jacobi Apostoli, Pistorii dicatum est, quod opimis spoliis & vasis sacris aureis argenteisque, sua tempestate & deinde usque ad hæc tempora, mirifice est ornatum. Hic sanctissimi Joannis vitam, qua fere universa hæc Religio in præsenti tempore utitur, diligentissime & fideliter litteris mandari curavit. Cujus corpus adhuc in ipsius ecclesia S. Jacobi, Jesu Christi clementia suisque meritis, integrum ostenditur.

[5] Hæc Hieronymus, nulla facta Hispanicæ orginis mentione. Annis circiter quinquaginta junior Hieronymo fuit Donnus Bernardus, [& Bernardus monachi Vallumbrosani] ejusdem instituti monachus, qui teste Pocciantio in Bibliotheca Florentina, edita anno MDLXXXIX, gesta S. Aucti conscripsit: sic enim ibi nomen legitur, loco Acti, typographico, ut existimo, errore, post nomen Accursii; alias ante Augustini nomen ponendum. Verum ex Iustiniano mox citando pag. 94 intelligitur, Bernardus ille breves dumtaxat scripsisse Annales, in quibus vix aliud de Sancto refert, quam hoc breve elogium: Fuit vita multum venerabilis, plenus sacra & perfecta doctrina, egregiusque verbi Dei prædicator: & hæc verba aliquanto prolixius deduxit Nicolaus Vngharus, ibidem a Iustiniano relatus, in libello quodam de viris illustribus Vallisumbrosæ, Præsidentis generalis officio functus circa annum MDLXX; neuter vero Hispaniæ meminit, sicut nec eo senior Raphael Volaterranus, qui sub Iulio II initio seculi XVI scribens ac florens, lib. 21 Vrbanorum Commentariorum, inter viros sanctos Vallumbrosani Ordinis, sic nominat Actonem Præsulem Pistoriensem, ut verbum aliud nullum addat. Sicut autem antiquiores, quos jam enumeravi auctores, omnes tacent de patria: ita e converso recentiores citra hæsitationem affirmant, Hispaniam fuisse. Ac primum Arnoldus Wion lib. 3 ligni vitæ, cum allegatis Tabulis Vallisumbrosæ ad XXII Maji sic scripsisset, Pistorii S. Acti, ejusdem civitatis Episcopi & Confessoris, Ordinis Vallis-umbrosæ, sanctitate conspicui: in Notis hæc addidit: Patria ei fuit Hispania, & seculo relicto monasticæ vitæ genus amplexus est in cœnobio Vallis-umbrosæ: deinde ob insignes animi dotes in Abbatem electus, non longe post Generalatus totius Ordinis apicem ascendit; a quo ad Ecclesiæ Pistoriensis regimen assumptus, eamdem capite S. Jacobi Apostoli Compostellani ditavit, & miraculis gloriosus migravit in cælum, anno MCLIII; & in ecclesia S. Joannis Rotundi sepultus est. Succeßit Constantinus Cajetanus Abbas, [præsertim vitæ scriptores duo,] qui vel a sacra Rituum Congregatione vel a Pistoriensibus rogatus, anno MDCV collegit quascumque potuit memorias, ad instruendam causam Beatificationis, faciendæ ex solenni ritu Ecclesiæ Romanæ. Hanc Constantini informationem habuisse potuit, qui postea Vitam Sancti Latine ac fusim scribere conatus est, Ludovicus a S. Laurentino Cordubensis, anno MDCXIII Romæ impressam, & dedicatam Ioanni Beltrano Guevaræ, Salernitanæ quondam & tunc Pacensis Ecclesiæ Præsuli: & talis fere impressa extat apud Tamajum Salazar, una cum alia recentiori, Sapphico carmine concinnata a Pancratio Florentino Monacho Vallumbrosano: qui Ludovicum secutus est, & Pacem Juliam cum Pace-Augusta ejusdem exemplo imperite confudit. [aliique post eos,] Non habuerunt Vitam illam Philippus Ferrarius aut Silvanus Razzius, sed Locatellum simpliciter posuerunt præ oculis: habuit autem Franciscus Forteguerra Pistoriensis, a quo scriptam Vitam hactenus non vidimus. Habuit denique eamdem omnium postremus Iustinianus Marchetti, quo nemo prolixius accuratiusque argumentum istud tractavit, libro quidem Italico, sed monumentis Latinis etiam instructo, editoque Pistorii anno MDCXXX, cum dedicatoria ad Decanum atque Capitulum ecclesiæ Pacensis; adeo certum omnes jam habent, Pacensem revera esse Sanctum, quod tamen, ut minimum, est perquam incerium.

[6] [& recentissimæ Officii proprii Lectiones:] Porro ex omnibus istis, inter Officia propria Ordinis a Sacra Congregatione Rituum MDCLXXIII approbata, conflatæ sunt hujusmodi Lectiones quatuor, secundum ritum Monastici Breviarii recitandæ ad II Nocturnum.

V Attho, natione Hispanus, patria Pacensis, litteris & moribus cultissimus, jam ætate provectus in Italiam venit, ut sacra Romæ monumenta inviseret, [ubi dicitur peregrinatus per Italiam,] & sanctorum Apostolorum limina adoraret. Exinde sacrum Montis-Cassini archisterium & Camaldulensem adiit eremum; ex quibus in Dei amorem ita exarsit, ut cetera Sanctorum loca cupidius exoptaret videre. Sed Vallem-umbrosam aggressus, Monachorum ibi degentium religione & sanctitatis viva imagine delectatus, relicto seculo & cucullum indutus, sanctissimi Patris Benedicti legibus ac Vallumbrosanis strictioribus institutis se devovit.

VI Tanta in eodem cœnobio, sub S. Bernardi Abbatis & Cardinalis directione, virtute & apud omnes existimatione profecit, ut assumpto ad Episcopatum Parmensem Bernardo, [in Generalatu successisse Bernardo Parmensi Ep.] mortuoque Theodorico ejus Vicario viro sanctissimo, post quinquennium a quo habitum sumpserat monasticum, omnium votis & præcipue ejusdem S. Bernardi precibus, Abbas & totius Vallumbrosanæ Congregationis Generalis electus sit: quo in munere, & alios ad sui imitationem provocavit, & multis monasteriis conditis, sacrum vitæ rigorem mirifice propagavit.

VII Fama autem sanctitatis ejus ubiq; diffusa, a Pistoriensibus ex eadē Congregatione successive quartus Episcopus, [in Episcopatu Hildebrando,] post Hildebrandum instantissime deposcitur. Quod munus, jubente summo Pontifice, invitus licet & multum reluctans, admittere coactus, de monachicis nihilominus studiis atque exercitiis nihil prȩtermisit. Divino cultui addictissimus, Horis omnibus, tam diurnis quam nocturnis, semper interfuit: ægrotos, ut verum Postorem decet, diligentissime fovit: afflictos, viduas, pupillos ac pauperes recreavit, quos ope ac opera juvit, sanctisque moribus instituit.

[& acceptis S. Iacobi Reliquiis] VIII Ecclesiam suam ad annos viginti gobernavit, itaut ea tempestate, in qua schismata plura regnarunt, in Anglicano Concilio, Matthȩus quidam Cardinalis S. Georgii publice dixerit: Romana & Apostolica Sedes beata foret, si Atthonis Pistoriensis Episcopi duceretur moderamine gubernaculi. Ejus inter merita haud minimū fuit impetratio Reliquiarum S. Jacobi Apostoli a Didaco Archiepiscopo Compostellano, quem deinceps Pistorienses urbis suæ Tutelarem sibi adoptarunt. Demū meritis plenus ac senio confectus, insignibus a Deo miraculis honoratus, [obiisse an. 1155.] inter Monachorum suorum manus sanctam efflavit animam, anno millesimo centesimo quinquagesimo quinto: cujus sacrū corpus, post centum octuaginta annos integrum repertū, cælestis odoris suavitate fragrantissimum, adhuc incorruptum in ecclesia Episcopali quiescit.

CAPUT II.
Regiminis utriusque tempora, & res in eo gestæ.

[7] Tiberius Petraccius, nunc Pistoriensis S. Michaelis monasterii Abbas, [Post obtentam anno 1133 confirmationē Privilegiorum Ordinis,] antea vero Congregationis suæ procurator in Vrbe generalis, vir eruditißimus, Lectionum prædictarum auctor fuit. Hic annum MCLIII, quo Locatelus aliiq; Locatellum secuti obiisse S. Attonem scripserunt, mutavit notavitque annum MCLV. An recte, statuendum est ex publicis instrumentis, qualia in hanc rem duo suppetunt. Primum est Pontificiū quoddam Breve, cujus meminit Locarellus, tamquam anno MCXXXIII die II Septembris expediti, quo Innocentius Papa II, D. Attoni ejusque successoribus Generalibus imponit pensionem sex denariorum Mediolanensis monetæ, annue solvendorum Lateranensi Palatio. Alterum & cum priori componendum est ejusdem Innocentii Papæ privilegium, Venerabili Fratri Attoni Pistoriensi Episcopo inscriptum, quod, cum gratulatione quasi recenter initi Episcopatus, sic exorditur. Pistoriensis Ecclesia, [factus Episc. Pistoriensis, similem impetrat pro sua Ecclesia.] largiente auctore omnium bonorum Domino, in Thusciæ partibus a longis retro temporibus specialis prærogativæ munus obtinuit, ut sapientum & discretorum Pastorum regimine præfulgeret, & tam in spiritualibus quam in temporalibus per eorum industriam gratum Deo susciperet incrementum. Gaudemus equidem & debita jucunditate lætamur, quoniam supernæ dispositionis providentia te, Frater Atto Episcope, sapientem utique virum & in religione probatum, ejusdem loci Pastorem constituit, & ad gubernandum & instruendum doctrinæ & vitæ exemplo populum suum miseratione divina vocavit. Quanto ergo vita tua religiosior est, & præfata Pistoriensis Ecclesia (cui auctore Deo prȩsides) existit B. Petro devotior, tanto ex injuncto nobis Apostolatus officio magis grata incumbit necessitas, ut prænominatam Ecclesiam, tibi a Deo commissam, auctoritate Apostolica privilegiis muniamus, & ei jus suum illibate & integre conservemus.

[8] Referunt hanc Bullam datam duodecimo Kalendas Januarii, Baronius in Annalibus ad annum 1133 & Vghellus tom. 3 Italiæ sacræ col. 359; sed tanta cum diversitate annalium characterum, ut impoßibile fuerit ullum sanum judicium inde elicere; cum prior notet annum Incarnationis MCXXXIII, [anno, non 1133,] Indictionem XII, & IV annum Pontificatus, (quem constat esse cœptum in Februario anni MCXXX, adeo ut anni Incarnationis & Pontificatus non conveniant) posterior vero notet annum Incarnationis MCXXXIIII, Indictionem XII Pontificatus annum quintum, ubi reperitur eadem incongruentia circa annum Incarnationis & Pontificatus, ut sileam de numero Indictionis, siquidem ex stylo Romanæ Curiæ a Kalendis Septembris anni MCXXXIIII inchoanda fuerat Indictio XIII. In hac erga perplexitate consulendum ipsum autographum censui, cujus inspectionem cum ab Operariis S. Iacobi impetrasset Collegii nostri Pistoriensis Rector Bernardinus Cavalcantius, invenit neutrum contextum esse sincerum; sed ita haberi: Datum Pisis per manus Americi S. Romanæ ecclesiæ Diac. Card. Cancell. XII. Kal. Januarii Indict. XI, Incarnationis Dominicæ anno MCXXXIIII, Pontificatus vero D. Innocentii Papæ II anno IIII. [sed 1134:] Verum neque hic recte se habent omnia, Indictioni enim non jam unus, sed duo anni deficiunt: quem defectum si poßimus imputare oscitantiæ scriptoris, sic ut totius Bullæ sinceritas non veniat propterea in suspicionem falsi (de quo alii viderint) & si anni Dominici Pontificalisque congruentia sola sufficiat ad ordinandam Chronologiam; consequens erit, quod qui anno MCXXXIII mense Septembri solum Abbas erat, nec nisi sequenti jam forte in hiemem vergente factus est Episcopus, ac totis XX annis suam illam Ecclesiam gubernavit, mortuus XXII Maji, debuerit obiisse anno MCLV, [mortuus 1155.] non autem MCLIII, nedum MCXLVII, ut scribit Michael Pocciantius. Neque ex parte successorum, Treciæ & Gratiani, ullum offertur impedimentum, deficientibus documentis, quæ Treciam prius sedisse probent,

[9] Quam autem hoc bene observavit Petraccius, tam prudenter cavit in iisdem lectionibus, ne S. Attonis ingressum ad Ordinem, [Videtur factus religiosus diu ante an. 1124,] cum Ludovico atque Iustiniano, referret ad annum MCXXIIII, si verum est, quod post quinquenium ab assumpto habitu factus sit totius Congregationis Abbas generalis. Etenim B. Bernardus, cui is suffectus est, anno MXCVII ab Vrbano II factus Cardinalis, anno MCVI a Parmensi populo ad Episcopalem Sedem est tractus, Paschale II electionem approbante. Quod si B. Atto, Episcopus intra ipsam Hetruriā factus, ubi pleraq; Ordinis monasteria erant, dimisit regimen Monachorum, uti probant privilegia successori Gualdo concessa Innocentii Papæ anno X, Christi MCXXXIX, ita ut mox ab evectione Attonis suffectus ille videatur; quanto magis credi debet Bernardus, Generalatui renuntiasse, tanto longius residere per officium obligatus? [cum successerit Generali Bernardo,] Si autem in Vallumbrosano archivio adhuc extat privilegium, intercendente Bernardo impetratum Ordini ab Imperatore Henrico V anno MCXXIV die V Augusti; non inde conficitur retentum ab eodem Bernardo fuisse titulum Generalis, ad illum usque annum & ultra; cum privilegium petere & impetrare potuerit, ut sui quondam Ordinis Protector; sicut non desiit eumdem etiam Episcopus amplificare auctoritate sua & gratia, per Romandiolam atque Lombardiam.

[10] Videant igitur Vallumbrosani Patres, quorum judicio libenter id subjicio, utrum Historiæ suæ aliquod incommodum proventurum sit, si dicatur Bernardus, mox atque Cardinalis creatus est, & ad varias pro Apostolica Sede legationes obeundas directus; videns quod jam non sufficeret Ordini per seipsum regendo, Theodoricum vicarium constituerit, cum titulo Abbatis Vallumbrosani; sub quo ad habitum venerit jam Presbyter Atto, circa initium seculi XII, tantumq; brevi tempore profecerit ut eidem Theodorico ante annum MCVI mortuo, successerit Abbas ejusdem monasterii, cum auctoritate Vicarii Generalis: deinde vero, [circa annu 1106.] resignante post susceptum Episcopatum Bernardo, absoluta ac suprema potestate cœperit Ordinem regere. Quod si desunt in Vallumbrosano archivio publicorum actuum instrumenta, ex quibus doceatur Atto totis fere triginta annis Ordinem rexisse antequam crearetur Episcopus; desunt etiam quibus ostendatur tam diu Vicarius fuisse Theodoricus, solo nomine notus apud Locatellum. Tum vero consequens foret, Attonem anno circiter MLXX natum, [adeoque natus sit circa ut 1070,] cum obiit anno MCLV, octogenario majorem fuisse, atque adeo vere senio confectum dici in Lectionibus, magno cum judicio, ut apparet, collectis; adeo ut, licet, ex communi jam sensu, natione Hispanus, patria Pacensis dicatur in principio Sanctus, taceatur tamen Canonicatus, a Ludovico primum excogitatus & temere assertus. Interim vellem ex Petraccio discere, undenam acceperit, quod alibi nusquam legimus, Attonem prius quam in Vallumbrosam se reciperet, non solum Camaldulensem eremum, sed etiam Montis Cassini Archisterium visitasse.

[11] Omitto transcribere quæ de S. Attonis virtutibus referunt Constantinus Cajetanus in Actis Beatificationis; Thesaurus Veli in Vita B. Bernardi decessoris, edita Romæ anno MDCXII; & anno sequenti, Ludovicus a S. Laurentio; [Scripsit librum Epistolarum,] multo fortaßis minora meritis, per conjecturam tamen solam, nullius antiqui scriptoris, quem vidisse illi potuerint auctoritati subnixa, uti supra satis ostensum est. Majori cum cognitione Michael Pocciantius in Bibliotheca ait, quod fuerit sacrarum scripturarum cultor egregius: hoc enim colligi potuit ex libro Epistolarum ejus, non minus piarum quam doctarum; quem æque aut magis dolendum est excidisse, quam Annales scriptos a Donno Bernardo; ex quibus idem Pocciantius accepit, scripsisse Attonem, non solū vitā S. Joannis Gualberti, [& Vitam S, Io. Gualberti, ac forte etiam S. Bernardi Parmensis,] quæ habetur impressa Romæ an. 1612; sed etiam Bernardi de Ubertis S. R. E. Cardinalis. Est hic illius decessor, Sanctus Parmensis Episcopus supra laudatus, cujus Vitam habemus diversimode scriptam, antequam eam Thesaurus Veli interpolaret; sed nusquam auctor indicat se Bernardi synchronum; alioqui non leve argumentum id de ea suspicandi, præbere potest silentium de successore, ad regimen Ordinis Vallumbrosani delecto, quod modestiam denotaret Attonis, de se ipso scribere fugientis. Silvanus Raizzius in Vitis Sanctorum ac Beatorum Hetruscorum, eumdem Attonem auctorem facit etiam Vitæ S. Verdianæ cujus originalem contextum hactenus non potuimus assequi, [non S. Verdianæ.] sed ex Italica Razzii versione iterum Latinum fecit deditque Bollandus. Auctor vitæ illius se Beatæ conterraneum profitetur, & hinc Razzius concludit S. Attonem in Castro Florentino natum fuisse: sed vehementer fallitur, oblitus quod illum scripserit obiisse anno MCLIII, Verdianam vero anno MCCXXII, Bollandus vero etiam XX annis serius mortuam esse ostendit.

[12] Quod attinet ad Ordinis incrementum, ait Locatellus quod sub Attonis Generalatu Ordini accesserit, non solum Canonica S. Mariæ de Vigesimo, [Fundatur sub eo monasterium Senense an. 1119.] fundante eam D. Ambrosio Abbate Paßinianensi, quæ ipsa deinde in Abbatiam erecta est (id enim parvi nostra refert, dum annus non additur) sed etiam, quod Vgo, ejusdem Paßinianensis monasterii Abbas tertius, Attone gubernante, anno MCXIX fundaverit monasterium S. Michaelis Senensis, in vinea Hospitalis, jam pridem prædictæ Abbatiæ donata: unde solidißime confirmatur assumptum nostrum de longe prolixiori Præfectura Sancti, quam externi scriptores Ludovicus & Iustinianus tradiderunt. Addit idem Ludovicus quod Sanctus anno MCXXX, [& Ordo varie promovetur.] Innocentii Papæ II anno primo, obtinuit confirmationem multarum immunitatum, Vallumbrosanæ Congregationi a diversis Pontificibus concessarum. Ad annum vero XXXIII ejusdem seculi pertinet acquisitio monasterii S. Vigilii de Lugana, in diœcesi Veronensi obtenta, cujus causa emanavit Breve initio capitis commemoratum. Sed neque jam factus Episcopus Atto curare Ordinis negotia recusavit, præsens sæpe Capitulis ut ait Locatellus, & nonnumquam comes accedens Abbatibus monasteria visitantibus: & sic anno MCXL die XI Iulii, coram Gregorio Episcopo Bergomensi, altaria duo majori collateralia consecrasse legitur in monasterio Sancti Sepulcri de Astino extra muros Bergomenses, uti legitur in Vinea Bergomensi.

[13] Episcopo consecrato, prima (ut vidimus) cura fuit Pistoriensis Ecclesiæ jura Apostolicæ auctoritatis munimine confirmanda curare. [Ecclesiæ Pistorien. jura confirmantur:] Sed si Bullæ id probantis sinceritas haud levi scrupulo obnoxia est, propter male notatam Indictionem XI pro XIII; graviori etiam præjudicio tenetur altera, quæ sub nomine Cælestini II habetur, toto initio eadem, & quasi tunc recens Episcopatum succepisset Atto, qui jam in eo nonum annum agebat: siquidem subscribitur Datum Laterani per manus Gerardi SS. Romanæ Ecclesiæ Presbyteri Card. ac Bibliothecarii, XIII Kal. Martii, Indict. XII Incarn. Dñicæ anno MCXLIII Pontificatus D. Cælestini Papæ II anno I. Ita oculata fide, licet manu aliena, nobis transcripsit supranominatus Bernardinus Cavalcantius: & tamen certum est, quod eo anno non nisi VI Indictio currebat: & quod soleant Pontifices decessorum suorum Privilegia confirmaturi, eorumdem tenori verbotenus transcribendo, novum aliquod exordium præfigere. Proinde tantum abest ut posterior Bulla priorem confirmet, ut per illam magis reddatur suspecta, ne saltem originalis non sit; licet præter eos per quorum manus datæ dicuntur, reperiantur subscripti, priori quidem Cardinales decem, ut sunt apud Vghellum; posteriori vero viginti unus. Certius esse videtur, quod idem Cælestinus XIII Kalend. Martii scripsit in favorem S. Attonis Clero & populo Pratensi. Manifestum est, inquit, quoniam obedientia omnium virtutum stabilitas est & fundamentum: quocirca per Apostolica vobis scripta mandamus, quatenus venerabili Fratri nostro, Attoni Pistoriensi Episcopo, discreto siquidem & religioso viro, tamquam proprio Pastori & animarum vestrarum Episcopo, absque ulla contradictione, debitam obedientiam & reverentiam humiliter deferatis: de possessione vero & pensionibus Ecclesiæ suæ nullam ei injuriam faciatis, nec ab aliis fieri permittatis. Idem denique Cælestinus S. Attoni commisit cognoscendā controversiam, [causam inter Pisanos & Lucenses cognoscit] quæ inter Archiepiscopum Pisanum Lucensemque Episcopum vertebatur eodem anno MCXLIII, sicut refert Michael Angelus Salvi, auctor Historiæ Pistoriensis editæ anno MDCLVI pag. 78 ex ipsiusmet Sancti Episcopi Instrumento, condito per manus Olitoris. Acolythi ejus & Canonici atque Iudicis & Notarii Pistoriensis, sub die I Maji hac fere forma, Residens Mag. Atto Episcopus Pistoriensis in ecclesia terræ Valda, delegato Sedis Apostolicæ in causa inter Archiepiscopum Pisanum & Lucensem Episcopum; vidensq; quod Archiepiscopus cœpisset in prædicto loco castellum ædificare, mandavit ut destrueretur: quia parata erat lis inter civitates Pisanam & Lucensem &c. recepitque novum instrumentum Episcopi Lucensis, mandando ne quid innovaretur, ea lege ut causa caderet ea pars quæ mandatum transgrederetur.

[14] Interim contigerat, sicut in epistola sua narrat Magister Raynerius, Compostella ex Gallecia Pistorium scribens, [Laudatus a Matthæo Card. Legato Apostolico in Anglia;] quod dum ipse Studium teneret Quintonio in Anglia, id est supremarum facultatum aliquam publice profiteretur, Romana & Apostolica Sedes in tantam Attonis prorupit laudem excellentiæ, in Curia Præsulis Quintoniensium, per Dominum Matthæum Diaconum & Cardinalem S. Georgii, ut interrogatus a Raynerio de Pistoriensis & Romanæ Ecclesiæ statu, dixerit, quod Romana & Apostolica Sedes beata foret, si Attonis duceretur moderamine gubernaculi. Totam Epistolam recitat Vghellus Italiæ sacræ tom. 3 col. 361, & recitando haud dubie animadvertit, istum Matthæum Cardinalem deesse curatæ a se ante annos septemdecim editioni Ciacconii; non tamen suam illam animadversionem communicavit cum nostro Oldoino, novißimam ejusdem Ciacconii fere in quadruplum aucti editionem molienti: quare neque nunc Matthæus S. Georgii Diaconus Cardinalis invenitur inter Cardinales hujus temporis, ab Innocentio II creatus in locum Rustici, Titulum S. Georgii obtinentis, sed eodem privati propter schisma, quod una cum aliis complicibus fecerat, Anacleto Antipapæ adhærens. Huic ergo Matthæo partem aliquam earum Legationum attribuas licet, quas Matthæo Cardinali Cluniacensi Episcopo Sabinensi adscribunt editores Ciacconii, atque imprimis Anglicanam, qua regnum istud sibi univit Innocentius, ejusdem Matthæi laudatißima opera fortaßis etiam alibi usus.

[15] Videtur autem quod S. Atto, per eumdem Matthæum Cardinalem aut alia via edoctus, [ad se invitat Mag. Rayneriū,] quantus in doctrina Raynerius esset, eumdem Compostellam transgressum, & eodem quo in Anglia Scholarum Magisterio fungentem sub Archiepiscopo Compostellano Iacobo, studuerit revocare ad propriam suam Pistoriensem Ecclesiam cujus Clero adscriptus erat; simulque cum eo accipere partem aliquam Reliquiarum S. Iacobi Apostoli, mißis eum in finem legatis duobus. Etenim per eosdem Legatos, suo dilectissimo Patri Attoni, Dei gratia Pistoriensis Ecclesiæ Pontifici reverendissimo, Raynerius eadem gratia ejusdem Ecclesiæ omnium Levitarum minimus, quod semper debetur, obedientiam scilicet & reverentiam offerens, sic rescribit. Tuis desiderabilibus perlectis charris, salutatione fideli, oratione dominica, benedictionis promissione, gratiarum actione, salutari doctrina, utili honestoque imperio usquequaque refecti sumus. Quocirca non milliaris & immobilis, [postea Canonicum Compostellanum:] sed vivus & advolans cupio fieri lapis, exemplo illius quem reprobaverunt ædificantes … vitæ docendo viam, prius tamen incedendo per eam… Ad te igitur, promissor fidelissime, & ad sacratissimam meam Pistoriensem Ecclesiam matrem, divina comitante clementia, cum debuero & potero, redibo: & te & eam pro viribus honorare & juvare non immerito statui. Redieritne, ut promiserat, aliquando Raynerius, vehementer dubito. Causa dubitandi est, quod Hieronymus Vallumbrosanus, in elogio Sancti superius relato, appellet Raynerium Cardinalem, id est, Canonicum Compostellanum: sic enim ut appellarentur Canonici illi Paschalis II concesserat. Nam hinc persuadeor, eum qui tunc quidē cum scriberet necdum talis erat, postea vinculo isto obstrictum, & Compostellanæ Ecclesiæ fuisse incardinatum, ideoque per prolepsim Cardinalem vocatum. Quidquid ejus rei sit, longe majus beneficium quam forte rogatus fuerat, Attoni & Pistoriensibus præstitit Raynerius, quando non modico labore & sudore, & angustissima (uti scribit) difficultate, obtinuit partem non minimam de capite beatissimi Jacobi Apostoli, [ab eoque accipit aliquid de capite S. Iacobi anno 1145,] Fratris Joannis Euangelistæ, omnibus apud Dominum Archiepiscopum Compostellanæ Sedis intercedentibus Personis atque ejusdem ecclesiæ Canonicis. Et hanc, inquit Raynerius, non promitto, sed fideliter atque filialiter & devote per * medium Villanum, prudentissimum virum & vestrum legatum, & per Thebaldum avunculum ejus, vobis & sanctæ matri Ecclesiæ Pistoriensi ad præsens mitto. Suppliciter igitur (prosequitur idem) atque obnixe vestram imploramus sanctitatem atque pietatem, ut ea reverentia & honore, quo tantum decet Apostolum & nostram matrem Ecclesiam vestramque personam, exeundo obviare cum Clero & populo, si vestræ complacet majestati, facta ex ordine processione, supradicta patrocinia suscipiatis, & ad vestram & nostram matrem Ecclesiam, cui delegamus, deducatis & honeste tractetis: & in honorem supradicti Apostoli, in basilica nostræ matris Pistoriensis Ecclesiæ, altare larga benedictione consecrare, sicut mihi litteris significastis, quantocius studeatis.

[16] Recepit Reliquias desideratas S. Atto anno MCXLV, & abunde explevit quod promiserat. [& miracula ejus Pontifici exponit.] Quia autem post earum receptionem collocationemque ineffabilis divinæ clementiæ magnitudo plurima clara diversorum miraculorum genera, B. Jacobi Apostoli meritis ad sacratissimum altare suum, ad compunctionem fidelium, in Pistoriensi ecclesia demonstravit; ipse Sanctus personaliter se contulit ad Eugenium Papam III, eodē anno electum & adhuc Viterbii commorantem; eidemque retulit, quod Cæci, claudi, contracti, & alii diversis languoribus debiles in eodem loco, per B. Jacobi preces & merita, optatæ salutis remedia percepere. Quapropter Pontifex, pro tanta divinæ gratiæ ostensione omnipotenti Domino gratias referens, dignum duxit ut fideles Christiani, qui præfatum venerabilem locum pietatis intuitu devote visitaverint, peccatorum suorum relevationem aliquam mererentur, de injuncta pœnitentia septem dierum indulgentiam singulis relaxando, per Breve datum Viterbii X Kal. Decembris. Extat illud aliaque eodem spectantia Brevia & epistolæ. Compostella acceptæ, cum relatione miraculorum prædictorum, in veteri Ms. Thesauri Reliquiarum S. Iacobi Pistorii, atque ex parte Latine & Italice proferuntur a Iustiniano Marchetti. Nos eadem vel inde, vel ex authentico exemplo manu Mercurii Accursii Notarii publici, tempore Clementis VIII exarato, expectamus integrum & fidele ecgraphum, ad magni Iacobi Apostoli sanctique Attonis laudem, dandum XXV Iulii.

[16] Porro ad reliquas ejusdem S. Attonis laudes addit Ludovicus a S. Laurentio, [dotat Hospitale,] quod Hospitale S. Jacobi, in burgo portæ Gaialdaticæ Pistoriensis civitatis constructum, propriis bonis locupletare curarit. Hujus sane rei extat instrumentum istud, cui (sicut supra dictum est) ipse subscripsit Ego Fr. Atto Pecen. factumque est in gratiam Rusticcutii, Rectoris ipsius Hospitalis, anno MCLIII, XXIV Aprilis, de novem cultris terræ, datis ad sustentationem & refectionem pauperum, titulo emphiteuseos, cum obligatione unius libræ ceræ & olei, ad lampadarium S. Iacobi quovis anno solvendæ. [& pie moritur.] Post quod factum alia nulla memoria S. Attonis reperitur; solumque nobis restant verba Bernardi monachi apud Iustinianum, quod Venerabilis Atto, Episcopus Pistoriensis, post multas sanctas operationes, signa & miracula, maximo cum honore sepultus est. Annum haud dubie addidit Bernardus, utpote Annales scribere professus, eumdem quem ex illo Pocciantius transcripsit MCXLVII, quod dißimulavit Iustinianus, erratum in anno esse videns; quamvis nec ipse aliique ante eum, ac postea Michael Angelus prælaudatus, notantes annum MCLIII verum mortis tempus attigerint, prædicto forsitan instrumento persuasi mutare annum a Bernardo signatum; & viginti annorum numerum se habituros rati, si Episcopum ordinatum dicerent anno MCXXXIII: quos meliori ratiocinio correxit Petraccius, pro tertio post millesimum centesimum quinquagesimum, notans quinquagesimum quintum ejusdem seculi.

[Annotatum]

* an. Medicum

CAPUT III.
Translatio corporis duplex: miracula posteriorem secuta.

[18] Fvisse sepultum S. Attonem in ecclesia S. Mariæ, quæ dicebatur in Curte, [Sepultus in Cathedrali] hodie vero S. Joannis rotundi in foro nuncupatur, scribit Locatellius, nec dubitat Iustinianus: sed hic usque ad annum MCC insepultum stetisse corpus credit, non ausus per conjecturam definire locum, in quo fuerit asservatum. Existimo ego verum esse, quod (fortaßis ex Bernardo) scripsit Pocciantius, quod scilicet mortui corpus in cathedrali ecclesia primo reconditum est; ac verosimiliter juxta ipsum S. Iacobi Apostoli altare, ab eo erectum, aut etiam intra ejus cancellos. Postquam autem accumulatis ibidem eleemosynis, visum fuit Præfectis Operæ sacellum condere spatiosius, ea quæ nunc cernitur dimensione; accidere potuit ut vel novo operi incommodaret sepulcrum Attonis (siquidem illud jam tunc erectum supra terram stabat) vel (quod existimo verosimilius) inter fundamenta jacienda retectum apertumque, exhibuerit præter expectationem corpus miraculose integrum; & hoc dederit causam fabricandi marmoream, quæ hodieque superest, arcam; cujus anterior frons insculptam habet historiam allatarum Reliquiarum S. Iacobi, quas peregrini duo genuflexi exhibent illi Pontificaliter induto, & duobus Angelis venerantium speciem habentibus stipato. Vt autem hanc arcam in aliam ecclesiam transferendam Domini Operarii censerent, movere eos potuit certa fides veræ sanctitatis, per incorruptionem corporis declaratæ divinitus, eique innixa spes secuturorum miraculorum, [elevatur & an. 1200, & transfertur ad S. Mariæ:] si alio quam ubi eatenus latuerat loco propriam obtineret venerationem, & a cultu S. Iacobi distinctam. Itaque anno MCC translatum fuerit sacrum istud depositum ad ecclesiam S. Mariæ, ibique intra arcam prædictam collocatum manserit usque ad annum MCCCXXXVII, licet primæ illius Translationis nulla nunc extet apud Pistorienses memoria, uti nec eorum quæ facta sunt in ornando S. Iacobi sacello quidquam scitur ante annum MCCLXI, quo erectum fuisse ibi novum altare docemur veteri inscriptione, ibidē visenda & ab Iustiniano relata pag. 90. Anni autem MCC notitia habetur ex veteri Thesauri Iacobæi Ms. jam allegato, sub hac forma, una cum historia secundæ translationis & miraculorum eam secutorum.

[18] In quodam libro chartarum hedinarum, cooperto corio pavonatio obscuro, in honorem beatissimi Jacobi Apostoli in suis Vigiliis, existente in sacristia dictæ Operæ, quasi in fine dicti libri, [ubi anno 1337 repertus adhuc integer,] reperiuntur infrascripta de B. Atto Episcopo Pistoriensi & de ejus sancto corpore. In anno nativitatis Domini nostri Jesu Christi millesimo trecentesimo trigesimo septimo, Indictione V, in die XXV mensis Januarii, in laudabili & felici introitu & initio Officii Operariorum tunc existentium, volendo honorificare corpus pretiosi & venerabilis B. Atti, olim Abbatis de Vallimbroxia & postea Episcopi Pistoriensis, repertum fuit in ejus sepultura, qua fuerat sepultus in anno Domini millesimo ducentesimo. Corpus vero dicti B. Atti repertum fuit in prima ejus sepultura per dictos Operarios, & per aliquos Capellanos Capellȩ S. Jacobi præscripti, & per Magistrum Cellinum, qui erat caput Magistrorum ædificantium ecclesiam S. Joannis Baptistæ, anno Dominicæ nativitatis millesimo trecentesimo trigesimo septimo. Et dictum beatum corpus repertum fuit, totum integrum positum, solidum, & sine aliqua diminutione. Et fuit missum & depositum in quadam capsa katricolata de ferro, it quod a cuncta gente clare videri poterat: & sic publice & manifeste tota illa die permansit. Et sequenti die missum & positum fuit in sacristia Operæ supra scriptæ, [refertur ad Cathedralem 22 Iunii,] & ibi retentum fuit, donec factum fuit quoddam katricolatum juxta capellam Sancti suprascripti: & ibi mansit donec ejus sepultura fuit facta de marmore & capsa: quia provisum fuerat per Commune Pistorii, quod in fieri faciendo quamdam honorabilem sepulturam pro corpore beatissimi Atti suprascripti, expendi deberent de denariis Operæ S. Jacobi suprascripti libræ centum denariorum. Positum fuit pretiosissimum corpus S. Atti prædicti die Dominica, XXII mensis Junii. Quod corpus honorabiliter portatum fuit per honorabiles viros, D. Tommasum, honorabilem Potestatem civitatis Pistorii; & per Dominos Anzianos, & Vexilliferum justitiæ, & per certos clarissimos viros Lucanos, & per Operarios suprascriptos. Repertum fuit dictum corpus, & positum & missum in dicta capsa in præsentia totius cleri & totius populi civitatis Pistorii. Deo gratias.

[20] Addit Iustinianus inventionem & translationem hanc incidisse in tempus D. Barontii de Ricciardis Episcopi Pistoriensis: [cum omnibus rebus in arca repertis.] Vghellus Barenzum appellat, & ab anno MCCCXXII ad MCCCXLIX sedisse ait. Addit etiam idem Iustinianus in primo, id est (ut ego intelligo) in priori apud S. Mariam sepulcro, inventam esse laminam plumbeam, cui ex una parte inscriptum esset, Atto Episcopus Pistorien. ex altera, Hic requiescit. Porro in quodam Sacristiæ Iacobeæ Inventario, sub nota anni MCCCLXIII, inveniuntur Italicis verbis notata hæc sequentia. Annulus B. Atti pyxide eburnea. Corpus B. Atti, & arca in qua allatum est ad portam ecclesiæ. Planeta qua induitur Dominus Sanctus Atto. Plures aliæ claves capsularum & corporis S. Atti in sacristia. Corpus S. Atti positum in arca katricolata, & tres claves parvulæ corporis S. Atti. Alibi vero eodem anno similiter invenitur Italice scriptum, Corpus B. Atti & arca, in qua stat allatum ad portam ecclesiæ, [Exinde in statuis & picturis honoratur ut Sanctus.] cum capsula, in qua sunt vestimenta suprascripti corporis, quibus erat involutum quando eductum fuit de arca, & cum reverentia translatum ad capellam. Ad confirmationem præterea auctioris cultus a tempore dictæ translationis, facit statua Sancti argentea parva, una cum statunculis aliorum quinque Sanctorum similiter argenteis, posita supra altare S. Iacobi, cum memoria Rever. P. Pandolfi Arferuoli Sacristæ S. Iacobi & nota anni MCCCLXXXVI. Et huic parvæ statuæ prorsus similis est pictura pervetus, in eo conclavi quod audiendis causis, ad Dominorum Operariorum jurisdictionem spectantibus, servire solebat; ubi supra ipsius Scribæ cellam depictus fornix, S. Atti triumque aliorum Pistoriensium Patronorum imaginem exprimit, cum mitra Episcopali ac diademate. Est autem etiam talis pictura alia in refectorio inferiori monasterii Pistoriensis, dicti S. Michaelis ad Furculas, in actu manu tenentis librum, eumque offerentis Crucifixo, medio inter ejus iconem & iconem B. Bernardi Parmensis superius memorati.

[21] Existimat Ludovicus a S. Laurentio, ante prædictam sancti corporis inventionem, non solum pie venerabilem fuisse Attonis memoriam, [Colitur a Vallumbrosanis 22 Iunii.] sed etiam in Sanctorum numerum relatum ejus nomen, idque suadere censet Missalia & Breviaria vetustiora Vallumbrosanæ Congregationis, in quibus titulo sanctitatis decorabatur, & sub festo & Officio duplici recitabatur. Sed si de canonizatione agitur, per Pontificem facta ritu solenni, certum est nullam hujusmodi actus superesset memoriam: Missalia autem & Breviaria illa accurate nominantur a Iustiniano pag. 125, suntque superiori seculo impressa omnia, puta anno MDI, XXXII, LXIII & LXXV; in quibus eorumque Kalendariis notatur S. Attonis festum; agendum XXII Iunii, ipso scilicet anniversario translationis præfatæ: quod factum non fuisset, si ante illam translationem jam debitus sancto Episcopo exhibebatur cultus, non qualiscumque, sed plenus, qualem probarent Missalia & Breviaria.

[22] [a Pistoriensibus 3 Dominica ejusdem mensis.] Pro Ecclesia autem Pistoriensi nihil etiam constitutum fuisse ante prædictam translationem merito dixerim: post eam autem anno MCCCXL & LII scriptum legitur in libro consultationum, ad Operam S. Iacobi spectantium, Festum beati Domini ac Sancti Attonis tertia Dominica Junii celebratur, & ideo in honorem ejus sumpsimus tertiam cujusque mensis Dominicam, in eaque ostendimus gloriosum ejus corpus, quod tam diu prostat apertum, donec absolvantur Missæ, ut devotio sanctissimi nominis ejus multiplicetur & crescat. Addit Iustinianus, pariter decretum fuisse, ut quam diu aperta maneret arca S. Attonis, omnes & singuli Capellani S. Jacobi, post suam quique Missam, pluviale induti ante prædictam arcam genuflexi perseverent, donec proximus Missam absolvens ei succedat, indicta quinque solidorum mulcta ei qui decreto non paruerit. Anno quidem illo quo facta Translatio est, quia littera Dominicalis E ipsio censebatur Kalendis; dies XXII Iunii cadebat in Dominicam mensis quartam: sed quia extra hunc casum, non nisi sexto post anno recursurum, necesse erat Dominicam quartam Iunii cadere infra Octavam S. Ioannis Baptistæ, & aliquando in ipsum Nativitatis illius festum, colendo solennius S. Attoni aptior visa est Dominica tertia, nullo simili concursu unquam impedienda.

[23] Katricolata autem arca sive (ut magis Latine loquar) craticulata, [describuntur miracula,] in quam anno MCCCXXXVII fuit translatum corpus, operiebatur, ut ait Iustinianus, pretioso stragulo, quod præfatus Presbyter Pandolfus Arferuoli curaverat faciendum; stabatque elevata supra ipsam illam marmoream arcam, qua hodieque ei pro basi est, simul cum ipso corpore allata ab ecclesia S. Mariæ. Atque in hoc statu manserunt omnia usque ad annum MDCVI, accurrentibus interim ad sacri depositi venerationem undique populis; quorum pietatem excitabant miracula, ipso anno Translationis patrari cœpta, quorum nonnulla in antiquo illo codice habentur descripta, sub hoc titulo: Hæc sunt quædam miracula, inter alia facta per Dominum nostrum & intercessionibus S. Atti, tempore translationis sui sanctissimi corporis, visa & publice manifestata multitudini populi civitatis Pistorii. Iuvat illa legenda dare, servata genuini styli simplicitate, ut scripta primitus sunt, mihique curante prænominato Rectore transmissa: notata tamen in margine varietate lectionis, ex veteri tabella, de qua infra.

[24] Matthæus Bernardi * Sartor, civis Florentinus de populo S. Pauli, audiens miracula, quæ fiebant per reverendissimum corpus S. Acti, infirmitate gravatus guttæ, jam sunt duo anni elapsi, adeo ut sine magna pœna & difficultate se movere non poterat: [Sanantur arthritis,] & dum sic ægrotaret cum magno dolore in ipsa civitate Florentiæ, quædam mulier Pistoriensis, nomine Domina Cecca, videns eum tanto dolore vexatum, ait ei: Amice, de novo apparuit in civitate Pistorii quidam Sanctus, nomine Actus, qui fuit Abbas Vallis-umbrosæ sanctissimæ vitæ, & postea Episcopus Pistoriensis: qui, noviter reinvento ejus corpore pretioso, facit multa & infinita miracula. Voveas te sibi, & habeas devotionē & fidē Deo, & in continenti sanaberis. Qui Matthæus, illico reverentia & devotione motus, se vovendo eidem, ait, quod si Deus ipsum ob reverentiam S. Acti ab ipsa ægritudine liberaret, volebat ire Pistorium ad visitandum ejus corpus sanctissimum pedibus denudatis. Et facto dicto voto, dolor ipse & ægritudo guttæ cessavit, & est penitus liberatus. Et ad ipsius miraculi certitudinem pleniorem, hodie die XXIX mensis Aprilis, idem Matthæus, veniens a civitate Florentiæ ad civitatem Pistorii, ad visitandum ejus beatissimum corpus, a dicta ægritudine liberatus ex toto; nudis pedibus; Operariis & multitudini populi, inter quos præsentes fuerunt Gurinus Graudoni & Gheradinus Crani de Imbarcatis de Pistorio aliisque prædicta omnia audientibus, hoc miraculum devotissime enarravit: de quibus Deo Patri sit gloria in secula seculorum. Amen.

[25] Domina Viola, uxor Ser-Joannis Neri olim D. Odaldi Capitanei S. Michaelis in Bonaccia, [contractio manus,] personaliter veniens ac reverenter in sacristia S. Jacobi Apostoli, in præsentia ipsorum Operariorum dixit & narravit, quod jam sunt duo anni & ultra, ipsa Domina Viola habebat ejus dexteram manum * contractam, ita quod nullo modo eam poterat aperire: quæ devotione mota, vovit se B. Acto, & ei se humiliter commendavit: qua commendatione facta, sine mora ipsa Domina, meritis ipsius * sancti Corporis, fuit a dicta infirmitate totaliter liberata. Quidam Ricoverus habebat quamdam suam filiam, ætatis quatuor annorum, [febris letalis,] quæ gravissimis febribus tenebatur, in tantum quod erat a parentibus derelicta. Recogitans igitur idem Ricoverus de sanctissimi Acti misericordia & meritis, eam sibi devotissime commendavit vovens Deo & illi, certam reverentiam & oblationem ceræ facere ad corpus suum: quo emisso voto, filia est de mortis faucibus revocata, & plenæ sanitati restituta.

[26] Vannes olim filius Partini Ser-Vannis de Bombassallis, infirmitate gravatus ab infantia sua existens … meritis sanctissimi Acti fuit liberatus, emisso prius a matre voto. Gentilis Jacomucci de * Fognano, ætatis annorum triginta, quæ infra octo dies a die suæ nativitatis corporali lumine privata stetit; [annorū 30 cæcitas,] audiens miracula quæ Deus quotidie operabatur meritis sanctissimi Acti, cum devotione introducta ad locum, ubi venerandum corpus noviter translatum est, ipsius quoque Reliquias contingens, beneficium visionis impetravit. Domina Bandina Guidi Ormagni, infirma gravibus doloribus colicis; decima quarta nocte mensis Junii commendans se beatissimo Acto; devovens, si contingeret eam liberari, ad corpus suum devenire, & reddere votum quod promittebat; statim fuit a dicta ægritudine liberata. Cujus beneficii ipsa non immemor, * quæ vovit, statim festo die ex testimonio mandavit.

[27] Anno Nativitatis Domini MCCCLVII Indictione XI, die Jovis, VII mensis Septembris, Bonocursus Neri de Florentia venit ad sacristiam S. Jacobi Apostoli, in præsentia Operariorum ipsius S. Jacobi, & dixit infrascripta miracula, [Cetera deficientia in veteri Ms.] quæ omnipotens Dominus fecerat in persona ipsius Bonocursi, per merita S. Acti prædicti, Scilicet imprimis, dum ipse Bonoccursus … Hic nos deficit antiquus codex, uno alterove folio ut apparet avulso: cetera ergo suppleat tabella, cujus ecgraphum invenimus Romæ in Bibliotheca Valli-cellana, inter Antonii Gallonii Collectanea, sub hoc titulo. Hæc miracula infrascripta inventa sunt in Opera S. Jacobi in civitate Pistorii. [habentur in tabella,] Et ego Presbyter Franciscus olim Ser-Bastiani de Vergelesiis Pistoriensis, jam jam in nostra Cathedrali, in quadam ibi existente tabella, ad perpetuam memoriam notavi. Illa autem sic incipiunt: Primum miraculum est, quod corpus B. Acti repertum fuit in prima sua sepultura anno Domini MCCCXXXVII die XXV Januarii: quod repertum est quando deputati [fuerunt] ad ædificationem cujusdam ecclesiæ in nostra platea, nuncupatæ ecclesia S. Joannis Baptistæ. Et sepultum fuit anno Domini MCC: & sine aliquo impedimento inventum est, & ad præsens potest videri ab omnibus cum suis paramentis: quæ paramenta sunt nova & sine aliqua læsione: & qui vident corpus ejus, affirmant maximum esse miraculum.

[28] [fidem faciente de curatis contractione brachii,] Ita hæc tabella, in qua deinde secundum ponitur, quod supra est primum, sed contractum in pauca; cetera vero simili ordine sub quadam phrasis diversitate. Quod autem superius quartam legi integre non potuit, in tabula quintum est & prolixius refertur hoc modo: Quidam Vannes Partini, Ser-Vannis de Buonvasalis de Pistorio, gravatur in lecto infirmitate incurabili, videlicet retractione brachii; mater sua, audita statim fama inventionis hujus sancti corporis, genuflexa vovit Deo & B. Acto, si reciperet sanitatem pro suo filio, offerre Beato illi pondus quoddam argenti, in testimonium hujus sanitatis ab eo receptæ. Et sic aridum quasi corpus, tangendo membra hujus S. Acti, pristinam sanitatem accepit. Sextum septimumque in Tabula, relata superius sunt quinto sextoque loco, variata non nihil phrasi, & addita etiam notabili, quem margo noster exhibet circumstantia; unde apparet, ea miracula aliunde quam ex libro originali esse transcripta a Presbytero Francisco: qui superius desiderata beneficia, ut ab ipso Bonoccurso relata fuerunt, & alia insuper tria extra formam depositionis legalis, sic scripta reperit.

[29] [tumore crurum,] Bonoccursus nomine de Neris Florentinus, cum esset Pisis, & tenendo crura inflata, & habendo alteram infirmitatem; taliter quod incedere non poterat; & tenendo magnam fidem Deo & B. Acto, quod per ejus merita reciperet sanitatem; fecit votum visitare hoc corpus, & sic habuit sanitatem & votum adimplevit. Idem Bonoccursus infirmatus dolore ventris vel infirmitate colica, [colico dolore,] fecit votum offerre cereum librarum viginti quinque Deo & B. Acto, ut intercedere dignaretur pro sua sanitate apud Deum, [& sanatus est]. Supradictus Bonoccursus, cum esset Romandiolæ, in servitium Ecclesiæ Romanæ, ut bellum ageret contra perfidum tyrannum Civitatis For-Livii; [item de liberatis a morte inter hostes,] & esset ibi cum viginti quinque sociis, ut faceret quamdam imboscatam erga eos tyranni: & cum solus remaneret de illis in medio inimicorum, votum fecit Domino & B. Acto, venire ad visitandum corpus suum; & facto voto ipse solus evasit, & adimplevit suam voluntatem. Et ille ore suo venit, ad publicandum se tantam gratiam recepisse a Deo per merita B. Acti, Operariis civitatis nostræ, & cartam fieri fecerunt a suo Notario: & sic fuit semper devotus. Foroliviensis qui hic indicatur tyrannus Franciscus Ordelaffus fuit, de cujus gestis, succeßibus, & ferocia vide Paulum Bonoli lib. 6 Hist. Foroliviensis & Odorici Rainaldi Annales ecclesiasticos: Paulus vero ad hunc ipsum annum 1337 notat, quod mense Octobri receptus in gratiam Ordelaffus, fuerit Vicarius perpetuus civitatis suæ constitutus, sub tributo pendendo Ecclesiæ, in cujus tamen fide non diu mansit: ejus autem perpetua fere felicitas finem habuit anno 1359, quando se urbemque dedere Pontificio Legato coactus fuit.

[30] Bartholomæus nomine quidam civis Florentinus del Nero, cum esset Præses Civitatis Pisarum, [& paralyse sanata,] & haberet quamdam partem corporis aridam & male tractatam; venit ejus in mentem memoria Dei & corporis B. Acti inventionis. Fecit votum venire ad visitandum reliquias B. Acti, & offerre quamdam quantitatem aureorum, ad laudem Dei & B. Acti, ut dignaretur intercedere Deum pro sua sanitate: & recepit sanitatem a Deo, per merita beatissimi Acti. Bartholomæus superius dictus, cum esset Romandiolæ, cum comitibus suis circa triginta, & ab inimicis superatus, fecit votum Deo & B. Acto, si evaderet tale infortunium venire ad visitandum corpus & reliquias B. Acti, & offerre vestes ejus & arma ejus; facto voto evasit inter socios suos solus, quia alius mortuus, alius vulneratus, & alii in fugam abierunt. Adeoque ille miser commendavit se Deo, quod per merita ipsius S. Acti evaderet mortem & esset sanus & salvus. Et sic accepta gratia, semper dum viveret, eum peculiarem intercessorem habuit, ad laudem Dei & B. Acti, qui dignetur etiam pro nobis intercedere. Amen.

[Annotata]

* al. Sutoris.

* quasi aridam & siccam,

* tangedo membra ipsius

* Ferignano

* quantitatem ceræ & aliquantos aureos.

CAPUT IV.
Sancti cultus per Romanos Pontifices auctus: translatio nova & secuta miracula.

[31] Eo quo supra diximus modo expositum S. Attonis corpus, non solum a vulgo fidelium fuit religiose deinceps visitatum, sed ipsos quoque Romanos Pontifices veneratores habuit aliquando. [Corpus visitatur ab Alexandro 5 & Eugenio 4.] Sic (teste Ludovico a S. Laurentio) anno Domini MCCCCIX mense Novembri, Alexander V, Pisis peste coactus, cum sedecim Cardinalibus Pistorium adivit, ut supplex B. Attonis veneraretur corpus: quod ut fecit, sancto viro se & Romanam Ecclesiam commendavit. Eadem fecisse traditur Eugenius Papa IV, cum Florentiam Ferraria, ad cœptum Concilium celebrandum, veniret mense Januario, anno Domini MCCCCXXXI. Sed ab his nihil mutatum circa cultum, Vallumbrosanis diem XXII Iunii, Pistoriensibus Dominicam ejusdem mensis tertiam observantibus, usque ad annum MDCIV; quando utrisque placuit Apostolicam appellare Sedem, ut sibi liceret die XXII Maji, quo Sanctus obiit, festum ipsius agere cum Officio & Missa de Confessore Pontifice, [Clemens 8, rogatus a Vallumbrosanis & Pistoriensibus,] idque per totam diœcesim & Congregationem. Porrecta ergo Clementi Papæ VIII communi utrorumque nomine supplicatio fuit per Illustriss. Cardinalem Iustinianum, Protectorem Congregationis Vallumbrosanæ; qua ad sacram Rituum Congregationem transmissa, una cum Documentis Pistorio allatis & adm. Rev. D. Constantino Cajetano Monacho Caßinensi industrie compilatis; commissum eorum examen fuit Cæsari Cardinali Baronio. Hic vero die XI Decembris judicium adeo favens retulit, ut Congregatio advocata in secretum Consistorium coram Pontifice XV ejusdem mensis, precibus annuendum censuerit, & decreverit Pontifex, prout anno mox sequenti factum sub hac forma.

[32] Clemens Papa VIII, ad perpetuam rei memoriam. Pietati ac devotioni dilectorum filiorum, Civium & Populi civitatis Pistorii ac universæ Congregationis Monachorum Vallisumbrosæ, [permittit festum cum officio 22 Maji.] quantum cum Domino possumus satisfacere cupientes, piis ac devotis eorum supplicationibus, nobis super hoc humiliter porrectis, inclinati; ex voto venerabilium Fratrum nostrum S. R. E. Cardinalium, super sacris ritibus & ceremoniis deputatorum, quibus hoc negotium examinandum commisimus, auctoritate Apostolica, tenore præsentium, ut in civitate ac diœcesi Pistoriensi ac in omnibus ejusdem Congregationis Vallisumbrosæ tam Monachorum quam Monialium ecclesiis & monasteriis ubicumque existentibus, Officium & Missam de B. Attone, qui dictæ Congregationis Vallisumbrosæ octavus Generalis & postea Pistoriensis Episcopus fuit, die XXII Maji, qua in Domino requievit, juxta regulas Breviarii & Missalis Romani, libere & licite recitari possit & valeat … licentiam perpetuo concedimus & indulgemus, non obstantibus &c. Datum Romæ apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die XXIIII Januarii MDCV, Pontificatus nostri anno tertio decimo.

[33] Hac gratiosa conceßione excitati Pistorienses, constituunt novam capellam ex marmore, eodem ubi arca stabat loco fabricandam: [Itaque an. 1606 fit nova translatio,] qua ut potuit citißime absoluta anno MDCVI relatum fuit sacrum corpus, ex sacristia, ubi tantisper quieverat, ad priorem locum, intra capsam resplendenti crystallo præmunitam, telaque filis aureis intexta opertam, quæ ibidem eleganti ex ferro crate circumdata, supra veterem arcam per ferias Paschales, XXVI Martii inchoatas, populo aperta fuit, inter numerosas faces suavesque concentus. Jacet autem corpus sanctum, indutum planetam antiqui moris, per cujus latera circa medium aperta transmittuntur brachia, [corporis incorrupti,] sursum ac deorsum mobilia; ipsa vero est ex nitenti panno lineis viridibus, albis, nigrisq; & rubeis striato, adeoque recenti ac pulchro ac si primum esset a contextu rescissus. Mitra similiter veteris usus est, humilis, parva, acuminata, ex Damascena tela alba & acupicta. Pedum ex levissimo ligno, sed adhuc solidissimo, absque cuspide. Albam inferiori in limbo prætexta ornat, qualem antiquitus scimus in usu fuisse Clero Pistoriensi, maxime in solennioribus festis; nec deest annulus in digito, aliaque ornamenta: caput vero reclinatur supra pulvinar æque vetus: omnia autem membra integerrima sunt, & adhuc carnosa, sic ut tactui cedant mollia adhuc, denuoque resurgant si manum removeas. Aperto nonnihil ore hians vultus, dentes aliquot conspiciendos præbet, ipsumque palatum intus album. Extremitas narium, licet eminus intuentibus nonnihil videatur esse consumpta, vere tamen consumpta non est, sed depressa, verosimiliter ab operculo loculi, intra quem primum conditus Sanctus fuit, & hoc cognovimus ipsum propius & remota crystallo intuiti, in eoq; observavimus aliquid aquilini Oculi similiter integri, sic ut unius etiam pupilla appareat: aures purissimæ, vultus plenus atque ad quadraturam vergens, propter mensi satis largi spatium. Manus ac pedes suis digitis, & hi unguibus instructi sunt; digiti autem pedum, hallucibus exceptis, sursum curvati: omnibus autem color carnis adhuc ad stuporem intuentium est vividus. Statura corporis alta tres fere ulnas. Hactenus Iustinianus Marchetti, attestans quod anno MDCXXVI curiose fuerit scrutatus omnia, ipsa brachia adducens ac reducens, atque de conjectura sua ætatem Sancto tribuens annorum LXV, quæ in nostra sententia ad annum octogesimū fere debuit acceßisse.

[34] Taliter constitutum cum esset intra capellam corpus (ut prosequitur idem Iustinianus) ad demonstrationem interioris gaudii & debitam adorationem convenerunt XXII Maji D. Alexander del Caccia Florentinus, dignus S. Attonis in Sede Episcopali successor, [& festum solennius agitur;] cum Clero Magistratuque & magna Pistoriensis populi multitudine, circa prȩdictum sacrum tumulum; Missaque solennis a Reverendiss. Episcopo cantata est, quæ Missa & alia ad festum spectantia ut quotannis quam potest solennissime iterentur, commissum est Operariis S. Jacobi, Post Missam ducta est pompa processionalis cum imagine Sancti, a Cathedrali per forum totum, gestantibus illam primum quatuor venerabilibus Monachis Vallumbrosanis, deinde aliis successive de Clero Sacerdotibus sub baldachino, quod sustinebant sex Nobiles viri ad hoc a Concilio generali electi. [brachium Vallumbrosanis donetur:] Anno autem MDCVII Religiosi Vallumbrosani a prȩdicto Reverendiss. D. Episcopo postularunt Reliquiam aliquam sui quondam Sancti Generalis. Quorum desiderio facturus ille satis die XI Februarii, assistente sibi universo Clero ac Magistratu, modica serra (quæ hodieq; devote servatur in conclavi ad latus sacelli S. Jacobi, post facti memoriā ejus lamellæ insculpram) jussit a miraculoso corpore auferri os unum brachiale, una cum adhærente eidem carne a cubito ad manum. Hoc in actu Don Balthassar Vallumbrosanus recitavit devotam orationem de laudibus S. Attonis: deinde cum processione solemni portata fuit venerabilis illa Reliquia ad monasterium Pistoriense S. Michaelis de Furculis, ibique tradita in manus Don Thesauri Veli, Abbatis S. Michaelis de Passiniano, & conditum de re tota est instrumentum publicum, coram quator Nobilibus ad hoc a Concilio generali lectis & duobus ex Operariis S. Jacobi.

[35] Die XII Februarii prædictus D. Thesaurus Veli, cum aliis ejusdem Congregationis Monachis, venerabile pignus detulerunt Florentiam, [& post monachā Florentiæ sanatam,] in comitatu quatuor prædictorum Nobilium; ubi solenni pompa magnaque devotione excepti sunt in æde Sanctissimæ Trinitatis, ab illius loci Monachis. Dum autem Florentiæ essent, ipse prænominatus Abbas detulit sanctam Reliquiam ad Sanctimoniales sui Ordinis, ibidem devenerandam osculandamque; quas inter una, Soror Aurelia dicta, quæ totis decem diebus ac noctibus graviter infirma lecto decubuerat, postquam præmissa humili prece ipsa quoque osculum impressisset sancto brachio, ad stuporem omnium subito fuit a tam gravi morbo liberata. Denique die XIII Februarii, [Passiniani collocatur,] Ordinis Præsidens Generalis Don Prosper Boni-Matthæi, tunc Florentiæ assistens, cum aliis Monachis prædictisque quatuor Nobilibus Pistoriensibus, profecti sunt Passinianum; ubi ab ibidem commorantibus Monachis devotissime recepta sancta Reliquia est, & nobilissimæ thecæ argenteæ inclusa, collocanda postea intra capellam ad hoc dedicatam, quæ modo eleganti opere absoluta cernitur.

[36] Pistorii vero non minus post ultimam illam, quam antea post priorem Translationem patrata fuerunt miracula, quorum aliqua ex Italico Iustiniani Latine reddita sic narrantur: Anno MDCVII D. Julius Sozzifanti, Nobilis Pistoriensis, sub noctem diei XXII Maji erat in quodam suo prædio, [Vir nobilis, ruina domus suæ opprimendus,] Saliconis appellato apud Seravallem territorii Pistoriensis, exutis superioribus vestibus lectum ingressurus. Sed Deo se primum, uti convenit, commendans de genubus; audivit fragorem rei cujusdam labentis circa parietem, ad quem subtus cubiculum fabricabatur cella vinaria, & ad quem lecti caput acclinabatur. Interrogavit ergo villicum suum, in vicino loco cœnantem cum fabro, quid rei? Illi vero responderent, glires esse. Prosequebatur ergo orationes suas, quando sensit iterari fragorem, & nescio quid de tecti materia intra cubiculum labi. Iterum ille interrogavit, quid caderet; rursumque responsum, nihil id esse. Non potuit responso acquiescere Nobilis, dumque ambiguus intra se hæret, visus est sibi audire vocem intus monentem, Cito, cito; egredere hinc. Quare villico & fabro dixit: Eja surgite, & mecum vos proripite foras: quia certum casum minatur domus. Cumque illi pergerent asseverare identidem nullum esse periculum; ipse econtra scalas occupat, festinatque descendere, altum clamans, Foras, foras, donec & illi sequerentur. Vix autem medietatem scalarum attigerant, quando corruit frontispicium domus, nec solum mensam ad quam prædicti cœnabant, sed etiam lectum quem erat ingressurus Julius, opplevit rudere. Unde præsentiam divini auxilii intelligens, in domesticum commentarium hæc verba retulit. [liberationē adscribit S. Attoni,] Quia modicam caveam struere dum volui, subversa fuit facies orientalis domus, cum meo damno non exiguo, sed majori felicitate, propter gratiam quam a Deo recepi, cui placuit vitam meam servare a ruina per suam misericordiam; quo in periculo credo mihi adfuisse auxilium Reginæ cælorum & intercessionem S. Attonis, qui noluit ut in die suȩ solennitatis XXII Maji, anni MDCVII, circa horam secundam noctis, tam misere perirem, cum discrimine ipsius animæ meæ: quapropter semper benedicatur Deus, & gratiæ intercessioni referantur. Sic ille, qui mox instituit anniversarium sacrum, ad altare sancti corporis, cum aliis quibusdam obsequiis faciendum.

[37] Archangelus Mandosius, Nobilis Romanus, per aliquot dies Pistorii moratus, cum S. Attoni sese commendans singularem aliquam gratiam postulasset impetrassetque, [Ob receptas gratias fundatur annua & mēstrua missa.] menstruum in eadem capella Sacrum celebrandum constituit, duplex autem Sacrificium in festo ipsius Sancti, cui etiam viridem ex serico papilionem obtulit. Paupercula quædam in mea S. Hilarii parochia, nomine Barbara, quam multis mensibus cæcam sæpe vidi alieno ductu ambulare, cum vota S. Attoni fecisset, visum intra dies paucos recuperavit. Duo quoque Sacerdotes Pistorienses, hoc tam multorum mortibus funestato anno MDCXXIX, serio a me interrogati, [sanantur moribundi duo,] qua ratione evasissent periculum, a quo non evasuros medici judicarant; vitam suam acceptam retulerunt S. Attoni, cui votum fecerant. Unus autem eorum addidit, quod ipso momento facti voti, de Missa ad ejus altare quamprimum posset celebranda, melius se habere senserit. Circa alterum vero notabile est, quod ei quædam soror sua, in Hospitali Dominarum de Cippo Monacha Pistorii, in hæc verba scripserit: Significo tibi, quod S. Atto te velit sanare, si eum velis assumere in Patronum. Referente etiam adm. Rev. D. Pandolfo Arferuoli, Sacrista S. Jacobi, didicimus, [item moribunda:] quod eodem prænotato anno Canonicus unus & duæ Pistorienses matronæ, ad mortem ægrotantes, postulato linteo cui nuper fuit involutum corpus sanctum, quando reponendum erat in capellam, eoque impetrato, commendantes se Sancto recuperaverint sanitatem. Sed neque defuerunt divinæ justitiæ exempla in eos, qui injuriosi erga Sanctum quomodocumque fuerunt. Nam cum Nobili cuidam Pistoriensi credita esset notabilis pecuniæ summa, ornatui sacræ arcæ impendenda, ipseque eam dilapidaret; longe Pistorio ad CLXVII P.M. positus, [punitur injurius Sancto.] subito periit, die XXII Maji in noctem vergente. Multitudo autem votorum in charta aut tabula expressorum maxima satis declarat, quam multi ad Sancti patrocinium recurrant: adsunt etiam anathemata argentea numero magno, ex iisque ante hos viginti annos memini confectum fuisse vas quoddam ad divini Officii usum.

[38] Neq; apud Pistorienses substitit beneficentia S. Attonis, sed etiam ad Hispanos transivit, qui eum apud se natum credunt. Cum enim Episcopus & Clerus, [Apud Pacenses an. 1614 coli cœptus Sanctus,] nec non & Magistratus civesque & incolæ civitatis Pacensis, ex singulari erga B. Attonem, qui ex dicta civitate originem traxit, devotionis affectu, in festo illius Officium & Missam de communi unius Confessoris Pontificis celebrare posse summopere desiderarent; indulsit id eis Paulus Papa V, pro civitate & diœcesi Pacensi; absque tamen Lectionibus propriis, per Breve datum VIII Aprilis anno MDCXIIII. Nec non Urbanus VIII (uti habet in Martyrologio Hispanico Tamayus) efflagitante Joanne Sanctio de Valverde, in Episcopali Pacensi Curia Procuratore, concessit ut eremitorium in dicti Joannis Sanctii prædio construeretur, ibidemque effigies B. Attonis elevaretur, Sacrumque conficeretur, arbitrio, visitatione, [erecta in eremitorio imagine,] & interventu Ordinarii; ut patet ex Brevi, expedito Romæ apud S. Mariam Majorem die XXIII Novembris anno MDCXXIIII. Ex hinc cives & comprovinciales apud Deum mirabilem habent in suis necessitatibus Patronum. Cum autem hæc scriberem, inquit idem Tamayus, in manus pervenit meas catalogus quadraginta unius miraculorum, a S. Attone patratorum, post ejus imaginis, nimia vetustate decoræ, elevationem apud Pacenses: quæ quia probata & in Ms. Codice relata sunt, ne tanto fraudetur honore Sanctus noster, aliqua hic subjicere proposuimus.

[39] D. Eleonora de Contreras, quondam Joannis Adame uxor, cum morbo intercedente correpta extremum Ecclesiæ Sacramentum accepisset, voto emissa ad S. Attonem de visitando ejus eremitorio, si pristinæ valetudini restitueretur, protinus sanitati restituta, [variis se invocantibus sanitatem præstat.] votum persolvit. Petrus Garcia de Vera & Silva, Presbyter & ecclesiæ B. Mariæ del Castillo Parochus, cum a physicis de ejus salute desperaretur, ex quo se morti proximum agnoscebat, corde & ore B. Attonem interpellavit, & eleemosyna oblata ad ejus eremitorium, subito sanitatem accepit. Franciscus Ximenez de Vera, cum filium, vix septem hebdomades agentem, pleuritidis morbo laborantem haberet, & jam supremum spiritum exhalantem, contusis oculis & ultimo vitæ deliquio jacentem, ita ut jam cadaver sub linteo involvere satagerent; cucurrit paterna pietas ad B. Attonis merita, a quo & puerum repente sanitati restitutum, & omnium admirationem promeriut. Joannes Sancius Valverde, in audientia Episcopali Pacensi Procurator, S. Attonis addictissimus servus, cujus curæ eremitorium & omnia quæ ad devotionem desiderantur augendam commissa sunt, cum oculorum fluxum pateretur, emisso voto, Missa peracta, e sancti Episcopi ecclesia liberatus discessit.

[40] P. Fr. Didacus Ximenez, ex Dominicana familia alumnus, cum propter erisipelam, qua in cruribus laborabat, fere omni carne consumpta, vix tibiæ, venæ, aut nervi viderentur, ita ut ad ultimum vitæ terminum pervenisset, ex quo omnibus Ecclesiæ Sacramentis vallatus, jam jam nihil nisi sepulcrum superesset; fidelis quidam amicus novemdiale sacrum S. Attoni promisit, & ultimo perveniente voti die, infirmus, saluti restitutus, laudes Domino, qui est mirabilis in Sanctis suis, lætabundus persolvit. Franciscus Rodericus Suarez, puerulum filium herniosum cum haberet, & ad sanitatem reducere ope medicorum illum statuisset; convocatis aliptis, ut illud ministerium ferro & igne perficerent, subito dolore correptus chirurgos dimisit; puerulum ad S. Attonem perduxit, & voto facto, subito ligaminibus solutus puerulus sanitatem accepit. Alios quatuor puerulos, hujusmodi morbo laborantes, ad perfectam sanitatem diversis temporibus S. Atto perduxit: cujus si miracula omnia referrem, prolixum catalogum texerem. Dicta sufficiant; ut Dei omnipotentia laudetur. Hactenus ille, sub annum MDCLII scribens Majum & Iunium.

[41] [an. 1673 inscribitur Martyrol, Romano,] Denique anno MDCLXXIII die XXI Ianuarii sacra Rituum Congregatio, ad enixam supplicationem P. Tiberii Petraccii, Procuratoris generalis Congregationis Ordinis Vallisumbrosæ, nomine dictæ suæ Congregationis exhibitam, referente Eminentiss. D. Cardinali Bona, censuit posse apponi & imprimi in Romano Martyrologio, tum alia quædam Sanctorum Ordinis elogia, puta Ioannis Gualberti Institutoris, Gregorii Papæ VII, Petri & Bernardi Cardinalium, ac Verdianæ Virginis, tum ad XXII Maji hoc ut jacet: Pistorii in Thuscia S. Atthonis Episcopi, Ordinis Vallisumbrosæ. Die autem IV Martii eadem Congregatio, ad preces ejusdem, proprias de SS. Verdiana, Petro, Attone, Gregorio Lectiones, [& novæ Lectiones probantur.] recitandas cum officio sub ritu Duplici die eorum festo, ab eodem Eminentiss. D. Cardinali Bona, de mandato ejusdem sacræ Congregationis revisas & emendatas, prout jacent, & superius impressæ sunt, approbavit, pro Religiosis dictæ Congregationis Ordinis Vallisumbrosæ tantum, ac imprimi posse concessit; ut ultra jam nihil sit quo attolli cultus S. Attonis poßit, nisi ad universam Ecclesiam aliquando extendatur, Lectionibus præfatis Romano etiam Breviario inferendis.

DE S. HUMILITATE ABBATISSA
ORDINIS VALLVMBROSANI FLORENTIÆ.

ANNO MCCCX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus cultu, officio, festo; Vitæ auctoribus, translatione corporis & brachii.

Humilitas, Abbatissa Ord. Vallisumbrosæ Florentiæ in Hetruria (B.)

AUCTORE D. P.

Priusquam Florentia discederemus anno MDCLXII, placuit XIII Februarii ad suburbanum S. Salvii monasterium egredi, trahente nos illuc celebri fama SS. Humilitatis & Margaritæ, quarum ibi & acta & corpora haberi dicebantur. [In S. Salvii monasterio corpus integrum] Advenientes, excepit Reverendißima D. Catharina Angela Passerini; &, quoniam alius tunc ad manum Sacerdos non erat, cujus opera in ostendendo nobis integerrimo S. Humilitatis corpore uteretur, ipsas templi atque sacrarii claves mihi dedit: qui illuc cum P. Henschenio ingressus, post adoratum rite ad arame majorem Deum, sumpto superpelliceo atque stola, acceßi ad aram lateralem, sub quo hæc legebatur inscriptio. D.O.M. Virgini Deiparæ, S. Humilitati, B. Margaritæ discipulæ, Monialibus Congregationis Vallumbrosanæ, D. Clemens Bonentius Patavinus, ejusdem Congregationis Monachus, hujus monasterii Prior, P. An. MDCXXIII. [super altari facto anno 1623] Aperui deinde valvam arcæ, inter altare & supra imminentem ei tabulam sic collocatæ, ut ultra murum quidem ecclesiæ introrsum non promineret, extrorsum vero, in æquali cum ipso altari altitudine consisteret, quasi supra aliud altare ex parte monasterii, in sacello interiori ac domestico Menialium, quarum aliquæ cum Abbatissa ibi adstabant honoris causa, & plures circum arcam candelas accenderant. Arcæ, venustæ atque eleganti, crystallina erant latera omnia, sic ut clarißime posset conspici intro collocatum corpus, in sui Ordinis habitu decentißime compositum; sed ore aliquantum hiante, cui insertum aliquid bombacii, quod ajebant sæpe renovari, & devotis amicis distribui, plurimas gratias eo mediante obtineri profitentibus; æque ac per lineas rosas, quæ ad vivum effictæ sacro corpori plures insternebantur, & nobiscum etiam fuerunt communicatæ.

[2] Subtus eam arcam, infra altare, dicebantur haberi ossa B. Margaritæ, [Festum cum Officio de communi,] de qua agemus XXVI Augusti: cetera fere solam S. Humilitatem spectabant, appensis circum altaris tabulam anathematis pluribus, etiam argenteis, in monumentum receptorum cælitus beneficiorum. Hujus etiam festum cum Octava a se agi XXII Maji testabantur Monachæ, fierique Officium ac Missam de communi non Virginum (fuit enim matrimonio illigata Sancta, quando de consensu mariti, ipsius exemplum sequentis, Canonicalem primo S. Marci Religionem, Monasticam deinde Vallisumbrosæ Regulam professa est) olim autem Missam propriam in usu fuisse dicebant cum hac Collecta, etiam in Officio recitanda, nomine, non Sacerdotis Officiantis , sed Conventus aßistentis; Omnipotens sempiterne Deus, qui remissis delictis beatitudinem te confessis attribuis, B. Humilitatis precibus exaudi vota præsentis familiæ tuæ; & confracto peccati aculeo, spirituali nos exultatione perfunde: ut quæ hactenus sicut oves perditæ eramus, Filii tui sanguine restitutæ, in patria gloriemur: qui tecum vivit & regnat. [olim preprio:] Sequebatur, pro Epistola Lectio libri Ecclesiastici ex Cap. XXVI. Mulier sensata & racita, non est immutatio eruditæ animæ. Gratia super gratiam mulier sancta & pudorata: omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ. Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus: lucerna splendens super candelabrum sanctum, & species faciei super ætatem stabilem: columnæ aureȩ super bases argenteas, & pedes firmi super plantas stabilis mulieris. Fundamenta æterna supra petram solidam, & mandata Dei in corde mulieris sanctæ. Succedebat Evangelium ex Matthæi XIII. Simile est regnum cælorum grano sinapis: quæ omnia nunc ad ritum communem reducta sunt.

[3] Porro ex Vita Italica, quam edidit anno MDCXXXII adm. Rev. P. D. Ignatius Guiducii Florentinus, Monachus Vallumbrosanus & Abbas S. Christinæ; [cœptum mox ab obitu celebrari] apparebat antiquißima consuetudine, & mox ab obitu Sanctæ eamque proximo anno MCCCXI secuta elevatione corporis, cœptum celebrari festum prædictum. Siquidem lib. 3 cap. 6 allegantur Indulgentiæ, a pluribus Prælatis, pro more illius ævi, concessæ visitantibus ecclesiam S. Ioannis Euangelistæ a S. Humilitate ædificatam, tum in majoribus festivitatibus atque Dominicis per annum, tum præcipue in natali ipsius Sanctæ, per quatuor Brevia Avenione expedita anno MCCCXVII, primum quidem XXV Martii, reliqua mense Aprili, Ioannis Papæ XXII Pontificatus anno I, subscribentibus Isnardo Patriarcha Antiocheno, Raimundo Andrinopolitano, Petro Nazareno, [cum indulgentiis anno 1317 conæssis] & Bartholomæo Ragusano Archiepiscopis, Episcopis vero Benedicto Suacinensi, Guilielmo Cumanensi, Guttero Giennensi, Petro Cittanovano, Gottifredo Brachilensi, Ægidio Adriensi, Petro Narniensi, Bartholomæo Cernensi, Ferdinando Cordubensi, Guilielmo Tartariæ, Joanne Nepensi, Hugone Placentino, Cojordano Avenionensi, Petro Corbacensi, Guidone Astiensi, Joanne Tectehensi, & Aimone Arbensi. Hi tamen ex primo Brevi, ab infra laudando Hippolyto Cerbonio, cum nonnulla diversitate nominum ac titulorum, sic exprimuntur pag. 21 Isnardus Patriarcha Antiochiȩ. Raimundus Andrinopolitanus. Bartholomæus Ragusinus. Petrus Nazarenus Archiepiscopus. Petrus Civitatis-novæ. Godofridus Brachilensis. Bartholomæus Suaciniensis. Bartholom. Cernensis. Guilielmus Camanensis. Hugo Placentinus. Joannes Avisionensis. Petrus Corbacciensis. Bartholomæus Brachalensis. Petrus Navariniensis. Petrus in Dominio Tartarorum. Gutter Gienn. Ægidius Andripol. Episc. Extat etiam apud ipsas Sanctimoniales Psalterium monasticum, [& hymnis propriis,] secundum Ordinem Vallis Vmbrosæ impressum Florentiæ anno MDLXVI, curante D. Lactantio Medolaco Bergomensi, de mandato Reverendiss. Patris & Domini D. Constantii Minuccii de Prato-veteri ejusdem Ordinis Generalis in parvo octavo, uti appellant, cui sub calcem adsuta sunt Officia quædam ipsi Ordini propria, atque post hymnos de S. Stephano Protomartyre, inveniuntur hymni duo & tres orationes de S. Humilitate, infra dandæ a nobis quæ utrum aliquando fuerint in usu publico ignoramus.

[4] Neque Florentinis tantum nota hæc festivitas est, sed etiam Faventinis, apud quos S. Humilitas nata, nupta, & velata, [etiam a Faventinis agitur,] ac deinde reclusa annis duodecim, & denique fundatrix monasterii S. Mariæ in Malta fuit. Cumque hoc monasterium, mœnibus urbis vicinum, nimis expositum videretur insolentiæ militari, tunc grassanti; intercedente apud Alexandrum VI Duce Valentino Cæsare Borgia, data licentia fuit ipsum cum ecclesia transferendi eum in locum, in quo prius steterat monasterium S. Perpetuaæ idq; sub nomine S. Humilitatis, [ubi ejus brachium] quæ eodem in loco primos Religionis annos agerat, juxta Breve datum anno MDI, die XII Iulii, Pontificatus anno VIIII. Adiveramus ipsi, anno MDCLXXVII Novembris Faventia transeuntes, monasterium, totum novo opere a fundamentis extructum: in cujus satis eleganti ecclesia vidimus ipsius Divæ Altare, lumine lampadis perpetuo ardentis illustratum, multisque anathematis circum ornatū qui autem nos deduxerunt, asserebant in monasterio haberi ipsius Sanctæ brachium. Hujus rei memor scripti ad Rectorem Faventini Collegii R. P. Iacobum Castelli, de auctore ac tempore translatii illuc brachii, deque miraculis ibidem ad Sanctæ invocationem patrætis, discere aliquid sperans: sed rescripsit, Monachas Faventinas excusare, eo quod ardente aliquando monasterio veteres omnes scripturæ conflagrarint: neque modo quidquam inveniatur præter ipsam sanctam, quam venerantur, Reliquiam.

[5] [Vita Latina ex Ms. Notariali,] Quoniam vero in præfatione ad Lectorem profitebatur idem Guiduccius, secutum se Vitam a coævo scriptam, atque ex originali transcriptam auctoritate Episcopali, hanc ipsam apud Monachas S. Salvii requisivimus, & benigne exhibitam in sacristia descripsi ipsemet, una cum authenticatione hujusmodi. In Dei nomine. Amen. Reperitur in quodam libro seu chronica, composita de vita & operibus venerandæ ac religiosæ sanctæque memoriæ mulieris, Sororis Humilitatis, dudum Abbatissæ monasterii S. Joannis Euangelistæ juxta Florentiam, ordinis Vallis-umbrosæ (apud quod monasterium ipsa Humilitas spiritum emisit ad cælos, & suum in ecclesia dicti monasterii corpus exstitit a Christi fidelibus devotissime tumulatum) existente ipso libro in ecclesia dicti monasterii, vita, transitus, & miracula, quæ divina pietas ipsius Sanctȩ meritis demonstravit; prout de verbo ad verbum tenor, ex ipso libro transsumptus, per ordinem hic apparet. Qui liber auscultatus fuit cū exemplo præsenti, transsumpto ex ipso libro, per me Philippum infrascriptum Notarium transsumentem, una cum Benedicto & Marsoppo Notariis infrascriptis, in præsentia Reverendi viri, D. Matthæi Abbatis monasterii S. Laurentii de S. Severino, Vicarii Ven. P. D. Francisci Dei Gratia Episcopi Floretini, pro tribunali sedentis in ecclesia S. Salvatoris de Florentia. Et quia inventa fuerunt ad invicem concordare, idem D. Vicarius huic exemplo suam & Curiæ dicti D. Episcopi auctoritatem interposuit & decretum; sub annis Incarnationis Dominicæ MCCCXXXII, Indictione XV, die IX mensis Septembris, Pontificatus S.P.D. Joannis Papæ XXII anno XVII, præsentibus testibus Ser-Jacobo Ser-Miniati, & Ser-Petro Paganuccii, Notariis Episcopalis Curiæ Florentiæ, & aliis plurimis. Hanc ergo Vitam cum descripsissemus, exhibiti etiam nobis ad collationem faciendam sunt alii libri membranei duo antiquiores (ut videbatur) in quibus ejusmodi authenticatio non aderat.

[6] Auctor se Monachum Vallumbrosanum videtur profiteri, cum Sorores Carissimas appellat; imo & ipsius Monasterii Priorem seu Confessarium, cum sic orditur, [non est ejusdem qui scripsit de B. Margarita.] Cogitis me S. Humilitatis vitam, matris vestræ ac meæ, diversis voluminibus a diversis diversimode scriptam, in unum volumen, prolixitate omissa, redigere, nec non quæ ab ipsa relatione veridica didici. Quare nulla verosimilitudine nititur conjectura Guiduccii, suggerentis eumdem videri posse, qui B. Margaretæ Vitam seu potius Revelationes Scripsit, Joannem Presbyterum Faventinum. Hic enim ipsius B. Margaretæ nepos, ut adit post ea quæ Latine scripsit, profitetur se in principio Notarium; post alia vero quæ Scripsit Italice, multo expreßius seipsum indigetat Rectorem ecclesiæ S. Antonii Faventiæ & Imperiali auctoritate Notarium. Allegat deinde prædictus Guiduccius duas alias Vitas, antiquitus Scriptas, unam Italice, alteram Latine, in quodam libro de diversis Sanctis Faventinis (quem sane librum optaremus totum descriptum habere) sed auctores non nominat; neque usquam in margine, ubi diligenter suos indicat fontes, quidquam habet huc faciens, nisi forte ad libri I. [Alii de illa auctores.] Caput 1 allegans Joannem Zaratinum Castellinum in suis Notabilibus, & Joannem Baptistam Azzurinum in Vita S. Humilitatis: & deinde lib. 3 cap. I post alios plures, qui ejus cum laude meminerunt, ut sunt Raphael Volaterranus lib. 21 Anthoropologiæ, Hieronymus Vallumbrosanus infra referendus, Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc diem, Petrus Ricordati in Historia Monastica, Arnoldus Wion in Ligno Vitæ, Eudoxius Locatelli post Vitam S. Joannis Gualberti, Lucas Castellini in libro de certitudine gloriæ Sanctorum: post hos, inquam, omnes laudat ultimo scriptum D. Hippolyti Cerboni Abbatis Vollumbrosani Discursum, de vita & miraculis ipsius Sanctæ. Est hic Discursus impressus Italice anno 1624, eique subjungitur prolixum Poëma de sanguineis lacrymis Humilitatis, inter meditandam Christi Passionem.

[7] Habemus scriptores istos omnes, præter duos primo nominatos. Sicut autem in iis quos habemus, nihil magnopere invenit Guiduccius quo suam augeret scriptionem: [Vita Italica prolixior auct. Guiduccio,] sic neque ex aliis multum videtur habere potuisse, quod non habuerit in præmemorata Vita, nisi fortaßis posteriora quædam miracula, paucasque notitias, quas in Annotata ex ipso transferimus: qui toto primo libro suo & majori etiam parte secundi aliud non egit, quam quæ brevißismis verbis Vita absolvit, prolixioribus extendere, similibusque aliorum Sanctorum præsertim Vallumbro sanorum exemplis, atque Scripturarum sententiis illustrare. Hoc vero minime ei cutandum fuisset, si conservandis diversis voluminibus, quibus mox ab obitu Sanctæ inscripta ejus Acta a diversis diversimode fuerunt, cura fuisset impensa conveniens, & maximo nobis usui nunc futura. Accidit enim Auctori huic nostro, quod ille sibi evenire testabatur, qui scripsit:

--- Brevis esse laboro,
      Obscurus fio. ---

Obscuritati huic, quatenus fieri poterit, occurrent Annotata nostra: [Sanctæ ipsius sermones, Latine dictati.] postmodum agemus de virtutibus ipsius Sanctæ ex Guiduccio, uso ad hoc præsique dictatis ab ipsamet Sancta sermonibus: si tamen loca ab eo Italice reddita, poßimus originali phrasi habere Latine expressa. Latine enim omnia dictabat Sancta, divinitus edocta, ad usum suarum Monacharum ejusdem linguæ satis peritarum; & ideo etiam Latine sunt pro iisdem scriptæ suarum Sanctarum Matrum Vitæ. Ipse vero Guiduccius, ut hujus ætatis ignorantiæ consuleret, qua multi etiam religiosi viri minorem habent sacræ istius linguæ usum, quam ante tam pauca secula habebant paßim sanctimoniales Virgines, non solum eos quos dixi textus, sed etiam sermones aliquot integros præcumque formulas a Sancta dictatas Italice reddidit; in quibus vel sic lectis tanta apparet cælestis spiritus suavitas & affluentia, ut optabile sit ea omnia fideliter transcripta eliquando venire in manus illorum, qui vel Sanctorum Patrum Bibliothecam augere, vel operum anecdotorum Spicilegia colligere satagunt.

[8] Quod creditæ nobis Spartæ satis est, id agimus: quare curam illam aliis dimittentes, iis solis monumentis eruderandis intendimus, quæ ad historiam sacram spectant, & talibus subjungimus rerum etiam postea actarum notitiam undecumque acceptam: [Translatio corporis e loco S. Ioan. Euang. ad S. Sälvii,] Ita ex libro 3 Guiducii sumemus atque Latine reddemus, quidquid ille habet de Tanslatione corporis S. Humilitatis ad ecclesiam & monasterium S. Salvii, quod antea virorum fuerat, & caput perniciosißimi schismatis in Ordine; & tunc quidem ad regularem observantiam reductum, sed quatuor solum Monachos cum Priore habebat: proinde opportunum fuit, traducendis eo sanctimonialibus, occasione ædificandæ arcis veteri suo monasteria exclusis, & nullam certam sedem Florentiæ habentibus, prout factum anno MDXXIV. Hanc vero Translationem, de qua inter prætermissos egimus V Maji, secuta complura miracula sunt, quæ similiter Italice a Guiduccio descripta latinitati donabimus. Prius tamen placet ex Hieronymi Vallumbrosani supralaudato Ms. libello ad Laurentium Medicem, de Vallumbrosanæ Religionis Beatis, dare elogium S. Humilitatis, quo ille ante annos plures quam centum viginti suum istum libellum clausit, etiam ad XX Maji in duobus ejusdem Ordinis Beatis, Orlando atque Alberto, laudatum. Ipsum hujusmodi est, post elogium B. Berthæ Abbatissæ, editum a nobis XXIV Martii.

[9] Fuit & altera, Monialis Faventina, cui nomen Humilitas: [Elogium ex Hieronyomo Vallumbr.] huic non minor inerat familiaritas cum S. Joanne Euangelista, ac legitur olim cum Virgine gloriosa Maria S. Bernardo Claravellensi extitisse: de quo sanctissimo Joanne cum sæpius meditaretur, sæpissime in somniis vel per visum ei apparere dignabatur. Hinc facile cuivis patere potest, quanta & mentis & corporis inerat ei puritas; cum ipsi familiaris existeret, qui dum vixit præter matrem Jesu Mariam in ea virtute præ ceteris floruit. Hæc itaque cum monasterium Monialium, quod de Malta dicitur (abest enim non multum a civitate Faventina) cum Monialibus quibusdam sanctissimis incoleret, & Dei omnipotentis cultum sibi jam gratius & perpetuum in animum induxisset, cibo parca, lingua modica, casta, quieta, opportuna, & patientia incredibili prædita, omnium in se gratiam & caritatem, qua plurimum ipsa redundabat, transferens, per visum a S. Joanne Euangelista, Florentinam urbem adeat monetur; ibi locum sibi monasterii ædificandi fore. Quam rem Monialibus aliis referens, mox in mœstitiam ac lacrymas versas hortari, ut mandata Jesu, & D. Benedicti instituta, & Patris Joannis, in Dei servitio & honore servare & augere diligenter & caste cum studio & labore curarent. [ubi quomodo Faventia transierit Florentiam,] Inde quædam seniores paululum viæ lacrymis prosecutæ, caritatisque osculo ultro citroque dato; tandem illæ ad monasterium, ea vero cum duabus Florentiam contendit: ibique non solum animum, sed pedem defixit; & bene vivendi norma & optimis vite institutis, propediem religiosis omnis generis & populis grata acceptaque facta est. Et cum multis polleret miraculis, & precibus etiam Joannis Euangelistæ sanctissimi exanimo cadaveri vitam reddidisset, sui visendi causa undique concursus fit. Demum brevi post tempore templum mirificum Florentiæ, extra portam quæ Faventina dicitur, in S. Joannis Euangelistæ honorem dedicatum est, & ei Monialium ædes addita: in qua ista Deo grata Humilitas amplam & Deo gratam familiam, suis optimis monitis & exemplis, Domino Jesu & Euangelistæ ejus educavit; semper cum suis ipsum Dominum Jesum in Psalmis laudans & hymnis & canticis spiritualibus. Demum soluta vinculis corporis eo contendit, ubi cum Jesu & Apostolo suo & ceteris Sanctis perpetuo & felici ævo fruitur. Hactenus Hieronymus, ex alio verosimiliter antiquiori compendio Vitæ, in quo de matrimonio ejus maritoque nihil scriptum legebatur; unde ipsum contigit errare in titulo, & Virginem appellare, ejusque virginitatem expreßius commendare, quam Reginæ virginum ejusque adoptivo Virgini Joanni adeo familiarem fuisse intelligebat: id autem ne offenderet, verbum unum alterumve initio mutavi.

VITA
Auctore Monacho sui Ordinis & familiari.
Ex Notariali transumpto anni 1332.

Humilitas, Abbatissa Ord. Vallisumbrosæ Florentiæ in Hetruria (B.)

BHL Number: 4045

EX MS.

PROLOGUS.

[1] Cogitis me, Sorores carissimæ, [Prolixe ab aliis scripta & sibi nota paucis scribere proponit auctor.] S. Humilitatis vitam, Matris vestræ ac meæ, diversis voluminibus a diversis diversimode scriptam, in unum volumen prolixitate omissa redigere; nec non quæ ab ipsa relatione verifica didici ponere; cum me, ut asseritis, cadem prodente multa credatis nosse, quæ ipsius prodant veridice sanctitatem. Verum me, licet parere vobis retraheret vitæ defectus, parvitas intellectus, temporalis conflictus, ejusque detractorum balatus; coëgit tamen vestræ sanctitatis affectus, quo (ut nostis) constringimur intime vestri adventus a primævis. Sumite igitur avide: imitamini matrem tam sanctam. Sumite collectum vestris orationibus, quod anxia caritas vestri in omnibus subditi sub certis capitulis lucide transmittit; & si quid ejus imitatione asperum appareret, ævi quæso conspicitate brevitatem, corporis vilitatem, mortis necessitatem, cælestis patriæ amœnitatem, Christi asperitatem, & cuncta pro certo facilitate prævia dulcedinem distillabunt.

CAPUT I.
Prima ejus adolescentia, conjugium, Vita religiosa, transitus ad Ordinem Vallumbrosanum.

[2] Rosanensis, a sacræ Religionis baptismate vocata Humilitas, in provincia Romandiolæ civitate Faventiæ multum nobili orta prosapia, patre videlicet Elimonte, b matreque Richilda c, ab ipsis infantiæ annis divinis intenta obsequiis, orationibus continuis, & eleemosynis magnis vacando, se Domino continue commendabat; [A pueris dedita pietati,] post Christum totam se submittens Christiferæ, quam ex tunc omnibus suis factis statuebat & statuendo sumebat præcipuam totis suis nisibus in matronam. Et ut in aula tanti Regis tantȩque Reginæ ei facili conamine pateret accessus, B. Joannem Euangelistam suum ibidem procuratorem instituit, obtinere quidquid vellet illo prævio non formidans apud illum, qui dedit & per consequens penes illam quæ suscepit, ad crucem flendo amarissime, in matrem dulciter & alumnum. Rosanensis igitur spreta pulchra valde aspectu, suavis affatu, compositione morum incredibiliter gratiosa relatu omnium, [supra vanitate vestiu,] dum die quadam ornatu levissimo, quia ditissimorum parentum unica, more patriæ se monstraret; subito ad se rediit, in cameram introivit, orationi se dedit, quid senserit siluit, nisi quod omni vanitate deposita se totam ineffabiliter transmutavit. Quod ejus genitores considerantes, crudeliter doluerunt; & ex ipsius vitæ dispositione quoad ornatus depositionem, [eleemosynis intendit,] vilium assumptionem, & coætanearum visationem, spem omnem, quam ex ipsius exaltatione in seculo habuerant, perdiderunt; & solum, ne clam ingrederetur monasterium, attenderunt.

[3] Cœpit interea quidquid poterat occulte & publice pauperibus erogare: camerariæ fatigatæ plurimum hoc ejus genitoribus nuntiare. Quod illi se scire dissimularunt, [monasteriū frustra petit,] & ut sibi parerent ad votum in omnibus injunxerunt. Aliquibus Abbatissis de affectu monasterii patefecit; quælibet assensit, sed quomodo extrahi ex parentum possit custodia nulla cernit, eo quod assensum divina providentia nondum dedit. Cum Fredericus Imperator Faventiam d post longam obsidionem obtinuisset, & in civitatem ingressus esset, patruus e ipsius, audita hujus pulchritudinis fama, [recusat nubere viro Principi.] cæco amore capitur: nuntios plures dirigit, nullus eam cernit. Qui se cum sic posse nihil cernit, parentibus demum in uxorem adolescens eam petit. Se Christum velle, nullum alium, requisita puella respondit: quod adolescens persentiens, intolerabili labore se supra tollit, inquitare eam ulterius deserit, & quod non sit talis puella in hac vita publice nuntiavit. Et licet hæc ipsa persenserit, non minus tamen circa sui custodiam, usque quo prædictus affuit Faventiæ, vigilavit.

[4] Elimonte quoque ejus genitor, brevi tempore elapso, ex hoc seculo nequam fine bono eripitur: & Rosanensis Ugolotto f nobili viro civitatis Faventiæ matrimonio copulatur. Quo novennio in deliciis magnis degente, de vitæ mutatione prædicare desinit: sed derisorium ille reputans, [Civi Faventino nupta, anno post nono,] non se facturum in perpetuum sibi dixit. Illa vero continuis diebus magno tempore orationi se dedit, & quod negat ille a Deo petit; & in gravem infirmitatem, dum jure persisteret, carissimus cito ruit. Hinc inde medici advocantur, ab omnibus judicatur eum oportere caste vivere: at si non, in languorem fœtidum & incurabilem ipsum concito casurum, & in brevi morte crudelissima moriturum. Cœpit ille se caste de cetero victurum dicere, ac consanguineos suos & suæ conjugis, ut eam inducant ad hoc, ne pereat, rogitare. Quod ut Rosanensis persensit, Deo exaudienti eam laudes devotas dedit, & deinceps velut cum germano quoad vixit fideliterque habitavit. Prædictus vero vir illius, antequam eam relinqueret, plures ex ea filios & g filias genuit.

[5] Considerans prudens Domina quod suum poterat desiderium adimplere; [una cum illo fit Religiosa.] cœpit eum prætextu sanitatis corporeæ incessanter confoitare, & ad religionis ingressum pro viribus animare. Cui is, multo mœrore ac fletu crudeli demonstrando assensit: inter Sorores Monasterii S. Perpetuæ h prope Faventiam sancte degentes sub regula, datis sibi omnibus quæ habebat, ingredi permisit; & ipse inter Fratres externos ejusdem loci humiliter introivit. Tunc Rosanensi nomen mutatur, & ut vocetur deinceps Soror Humilitas publicatur. Vigesimum quartum annum Rosanensis compleverat, dum hæc facit: & ab ipsa die ipsius olim conjux eam oculo corporeo nunquam vidit. Subito cepit in feminam alteram transmutari, omnia vilia monasterii suis manibus operari, ac religione taliter informari, quod non ex seculo, sed quod ex deserto venerit nulli erat dubium: silentii, orationis, solitudinis, obsequii erga sanas pariter & infirmas, abstinentiæ atque arduorum aliorum operum ipsis cernentibus jam exemplum.

[6] Die quadam Sorores, cum esset illitterata, eam vocarunt, & ut legeret secundæ mensæ, ut mos est Monialium, solatiose ut æstimo injunxerunt. [litterarum ignara mirabiliter legit,] Illa vero caput flexit, & ut obediret librum sumpsit: quem ad locum aptum accedens aperuit, ea voce incipiens, Nolite despicere opera Dei, quia omnia vera & justa sunt: super quo tam ardua, in cælum erectis semper luminibus, dixit, quod totum Conventum currentem ad spectaculum ac admirationem mirabilem excitavit: & dum sibi signum terminationis factum fuit, dicendo, Tu autem, uti decuit, Spiritu sancto edocta optime terminavit. Quæ autem legit, nullus unquam in præfacto codice prius vel post penitus adinvenit: & ex tunc Conventus, data sibi doctrice, ipsam litteras, quas & didicit, discere procuravit.

[7] Dum quodam tempore cancro quodam graviter in renibus esset læsa, tenendo (ut æstimabat) quia medicum nolebat, curatricem deputatam ab Abbatissa; ne fœtore gravaretur Conventus, orationi se dedit: a qua surgens confestim sanata fuit. [& mirabilius curatur a cancro.] Et tum Soror, quæ sibi ab Abbatissa in curatricem data fuerat, more solito curare eam volens, ipsam sic sanatam reperit, ac si nulla ibi læsio unquam fuerit: de quo plurimum admirans, causam ab ea quæsivit: qua fideliter sumpta, totum factum per ordinem devotione maxima Sororibus publicavit.

[8] Cœpit Soror Humilitas ceteris prætermissis orationi vacare; quod ut plene posset, totis viribus deserta expetere, licet propter arctam custodiam humano auxilio [id assequi] omnimode desperaret. Quo affectu dum diutius perstitisset, contemplationis divinæ die una se dedit: quod senserit, tacuit, nisi quod ex monasterio se die Sabbathi proximo exituram prædixit, & quod flagitabat se infallibiliter habituram toti Conventui patefecit. Qui considerans murorum altitudinem, portæ ac Fratrum ejus exterorumque custodiam, phantastice fore quasi dictum existimans, [solitudinis cupida educitur ab Angelo foras,] ipsius verbis velut impossibilibus non attendit. Superveniente vero nocte prædicta, vox quædam insonuit: Soror Humilitas, surge: meque sequere, dixit. Paritura, ad lectum cujusdam Sororis valde pauperis prius accessit, tunicam suam consumptam pene totam subripuit, meliorem quam habebat eidem reliquit; & manu Psalterium tenens, signo Crucis se muniens, super murum in instanti posita ipsa fuit. Dum vero sic esset, & de descensu anxie cogitaret; quidam eam invisibiliter, ut prius, arripuit, & super muro libro prȩdicto dimisso, firmatis portis, clavibus Fratrum, illas ea præsente aperuit; forisque extra totum locum incolumem ipsam suaviter collocavit. Ad quemdam i fluvium ibidem situatum devenit, super quo velut pertransiens siccis pedibus ambulavit. [transitoque fluvio,] Subito ad se rediit: ubi erat, ceu a somno evigilans, vidit; & Deo gratiis redditis ad locum Sororum Ordinis k S. Claræ, ob sui custodiam, gradu concito properavit.

[9] Ad locum vero jam supradictum Soror Humilitas cum devenit, omnes in admirationem Sorores induxit; & ob suam formositatem de periculo deviationis, inter alias Abbatissa, [recipit se in cœnobium Clarissarū,] plurimum dubitavit. Tamen nil Abbatissa ostendens, una cum suo Conventu, benigne multum eam recepit, & secum concito intromisit. Quæ dum ipsius intentionem audierunt, ædificatione magna ædificatæ, ac de exitu tam arctæ custodiæ non modicum admiratæ; pro quodam Milite l Nicolao nomine, stricto ejusdem consanguineo, ex quo secum esse noluit, miserunt; & in ipsius manus eam, multis devotis profusis lacrymis, remiserunt. Ipse vero dulciter audita causa eam domum adduxit, [inde in domum consanguinei,] & in quamdam pulchram cameram, penes se tenens clavem, necessariis magnifice munitam intromisit. Ibi tempore quo fuit super nudum pavimentum jacuit; arctissimoque silentio, continuis orationibus vacans, prȩter panem & aquam in cibum aliud nihil assumpsit.

[10] Religiosus quidam S. Apollinaris m civitatis Faventiæ, cui propter infirmitatem horribilem pes amputari debebat, [qui ei cellā fabricari facit juxta ecclesiam S. Apollinaris:] peritorum consilio audita ejus fama illuc portari se fecit, & sibi se humiliter commendavit. Illa vero pietate commota, ejus pedem signo Crucis tetigit. Qui confestim curatus, ad propria factum publicando suis pedibus lætissimus remeavit. Quod Dominus Nicolaus prædictus attendens, mora omni semota, ejus petitionibus ei cellam (ad Curati puto instantiam) juxta suam ecclesiam fieri procuravit. Juxta ecclesiam S. Apollinaris in civitate jam dicta eam cellam fabricarunt, parvam multum, cum fenestrula in ecclesia respondenti, qua videre posset & recipere Sacrosanctæ Matris Ecclesiæ Sacramenta; nec non alteram deforis, unde reciperet eleemosynam, & libere satisfaceret accedentibus, ut quæsivit. Ad ingressum dies statuitur; [in quam ab Abbate Crispiniensi inducta,] civitas tota illo concurrit, & ut Sanctam videant ab omnibus acclamatur. Abbas de Crispino, cui subest locus, illuc perrexit: sacræ Religionis, recepta ejus obedientia, ei habitum dedit: subvenire in necessariis pro se ac famula sibi spopondit: ut Christum pauperem sequatur paupercula, redditis gratiis, omnia refutavit: & signata signo Crucis, post oratorium quamdam n assidem ad jacendum sibi dari petiit. Nec aliud habuit quoad vixit ibidem, nec secum casu aliquo intromitti sustinuit.

[11] Annis duodecim in cella prædicta stetit, pane solum & aqua, [asperrimā vitam agit annis 12,] decoctis herbis amaris intus in solennitatibus, semper usa fuit: & ad tantam abstinentiam devenit, quod die qualibet tribus unciis panis suum corpusculum sustentavit: nec secum, toto tempore quo fuit in cella, in duplici refectione, vel ciborum usu, aliter quam sicut dictum, casu aliquo dispensavit o. Corpore super nudo setis equinis, aut corio porci, versis setis incisis ad carnem, semper omni casu, modo, & tempore vestita sterit, cum cuculla vilissima, nullis interpositis pellibus aut aliquibus vestimentis. Utebatur interdum loco cilicii veste lanea asperrima, quando casu aliquo condeceret: fatigata vero super genibus, super prædictam assidem se locabat; muro, gravata somno, caput ponebat psallendo, sic somnum sumebat, vel cogitando aliquid de divinis.

[12] Die quadam mustela quædam cum pelteolo p ad collum in cellam introivit: ceu datam in sociam divinitus care sumit: [fruitur mustelæ societate:] dum vacabat orationi ad ejus pedes se ponit: de carnibus sibi datis studiose quousque fuit in cella, non gustavit: nec alio cibo unquam nisi, quo Matrem sanctam cui divinitus data in sociam fuit, sua existimatione in cellula uti vidit. Tempore magno sic peracto, cum quasdam Dominas in cellis, juxta suæ Dominæ cellam, esse inspiceret; super fenestram ascendit, Dominam suam quasi deridendo inspexit, sonalium ibi deposuit, & quasi valedicens nunquam comparuit q. Vir igitur suus, ejus absentiam ferre non valens; cunctis quæ cum ipsa dederat monasterio care r dimissis, licentiam sociandi eam instanter petiit. Qua obtenta, [vir quoque ad Vallumbrosanos transit.] in præfato monasterio S. Appollinaris, jugo sanctæ obedientiæ se adstrinxit, & post Prȩlatum, olim conjugem in Prælatam sumpsit: semper eam Dominam dixit, & licet nunquam eam videret (ut dictum est) ejus monita in nullo casu aliquando prætermisit: qui vivens triennio, sancto fine vitam hanc ærumnosam dulciter terminavit s.

ANNOTATA.

a Non est novum Italis, etiam a civitatibus sumere nomina propria, nescio quo respectu, fortaßis ad conservandam memoriam originis, olim aliunde traductæ. Sic B. Luchesium sive Lucensem 28 Aprilis, sic Genovesas mulieres dictas lego: est autem Rosana seu Rossana oppidulum, titulo Comitatus insigne inter, Parmam & Regium, unde Rosanensis dicta, quæ postea in Religione, quasi in altero baptismo, Humilitas: nata an. 1226, ut colligitur ex ætate annorum 24 qua est ingressa monasterium, quæ annos 9 in matrimonio vixerat, necdum nupta anno 1241, quandourbs capiebatur, atque adeo annum 15 tunc agens.

b Elimonte, quibusdam Altimonte, cujus aliqua memoria invenitur in quodam Notariali instrumento anni 1225, 8 Ianuarii, rogato Faventiæ ab Vgone Spada.

c Richildæ nomen Guiduccius nos docuit, alioqui per solam initialem litteram R. uti & alia plura, ex istius seculi usu perquam incommodo, scriptum erat.

d Capta fuit a Friderico, bellum Ecclesiæ inferente, Faventia anno 1241 die 22 Maji.

e Patruelis potius: nam Fredericus 2 duos dumtaxat patruos habuisse scitur Conradum & Philippum, succeßive Duces Sueviæ, pro fratre suo Henrico VI electo Imperatore; quorum ultimus anno 1208 abiit. Ambo effusi in libidines, facile potuerunt filium aliquem nothum reliquisse, qui Friderici castra sequens, ad hasce nuptiæs adspiraverit.

f Hoc quoque nomen a Guiduccio sumendum fuit, alias una solum littera scriptum: appellat autem is Ugolottum de Caccianemicis, familia etiam Bononiæ nobili, unde an. 1144 Lucius II Papa assumptus, & Givamontes anno 1257 Faventini populi Capitaneus.

g Guiduccius duorum dumtaxat filiorum meminit, paulo post baptismum defunctorum.

h Monasterium hoc S. Perpetuæ fuisse Ordinis Canonicorum S. Marci Mantuæ, apparet ex Bulla Alexandri 6 anno 1501; agebatur autem annus 1250, quando illa hoc monasterium ingressa est; nec nisi biennio, vel ut summum triennio, ibi mansit: siquidem annis 12 postea vixit solitaria in cella, & ante annum 1266 fundatum habuit monasterium de quo infra: proinde manifeste erravit Guiduccius lib.3 cap.2 ubi commorationi huic totum decennium aßignat.

i Lamonem appellat Guiduccius, Amonem tabulæ chorographicæ, est que civitati ad orientem propinquus.

k Idem S. Martini nomine locum appellat: & addit quod Abbatissa Sanctam initio acriter increparit de eo quod ausa stulte videbatur: contra quam hic dicitur.

l Idem Italice Zio, quod ambignnm est pro patruo vel avunculo: additque Priorem S. Perpetuæ frustra conatum ipsam reducere, sed miraculo positi supra murum Breviarii persuasum eam suæ voluntati dimisisse: ipsam vero, cum omnes negarent posse eam salva conscientia manere extra monasterium, & ordinem dimittere quem professa erat, nisi alium strictiorem ingrederetur, elegisse ordinem Vallumbrosanum, qui patitur etiam solitarie viventes.

m Prioratus S. Apollinaris prope Faventiam, cum titulo Parochiæ, dependet ab Abbatia S. Crispini Ordinis Vallumbrosani.

n Assis, assidis, pro assere seu tabula, medio ævo satis est frequens: addit Guiduccius eidem affixum fuisse in capite truncum, qui esset pro cervicali.

o Idem Guiduccius cap.25 diducit, quomodo aliquando in spiritu rapta dies novemdecim absque ullo humano cibo egerit; donec admonitus Abbas S. Crispini advenit, ipsamque sonora voce compellans, in virtute sanctæ obedientiæ præcepit ad sensus redire, cibum sumere, & quomodo tam diuturno jejunio sufficere corpus potuerit declarare: quod promptißime fecit, etsi incredibili cum labore quoad cibi trajectionem, sicut postea fassa est.

p Pelteolum, mox infra Sonalium, vulgo Sonaglio a sonando, dicitur Tintinnabulum orbiculare, Nola. Prioris nominis quod sit etymon haud facile dixero, suspicor esse diminutivum a Teutonio Bel, nola.

q Guiduccius ait, quod cum inde discessura Sancta esset, desiliit de fenestra, & qua venerat abiens nusquam amplius visa est: quo videtur significatum fuisse, aliam ei societatem deinceps habendam.

r Care, id est, libenter, ex caritate.

s Addit Guiduccius mutato nomine dictum Donnum Ludovicum, & testem allegat tabellam formæ Græcanicæ, a Cimabue, ut ajunt, pictam, quæ ipsius dicitur refferre effigiem, in veteri habitu Vallumbrosano cum diademate, habetque suprascriptum sanctus Ludovicus: quem & Confessarius suus dicere solebat, post S. Franciscum, paulo ante, id est anno 1226, ad Superos translatum, nullum magis humilem eo sibi notum fuisse. Obiisse autem mihi videtur circa annum 1256, prius quam sanctæ adderetur suus secundus Angelus: de quo ipsa in Serm.4 sic loquitur: Iste Angelus a Deo mihi datus fuit post triginta annos ætatis meæ, dum intravi in cogitamina majoris gravedinis: nam quando mihi datæ ad custodiendum pecudes fuerunt vere, non habebam virgam nec potentiam ejus fortitudinis. Quæ nam autem hæ pecudes, sive oves? an quas ei jam Reclusæ per visum aliquod Dominus ostendit, præmonens quod plurium regimini præficienda aliquando esset? Ita existimo, nisi velis quod jam tunc Faventinæ aliquæ mulieres cœperint ab ea in spiritu, instrui, ex quibus deinde circa annum 1266 coaluit monasterium, de quo mox.

CAPUT II.
Monasteria prope Faventiam & Florentiam struit & regit Abbatissa: miraculis etiam post mortem clara.

[13] Cœperunt a Episcopi, Abbates, aliique Clerici religiosi [rogare] eam, ut construeret monasterium b in civitate; inter quos erat Rev. Vir D. Plebanus, c Abbas Major Ordinis Vallumbrosæ. Cui solide credens, de cella exivit: juxta Faventiam, in loco qui Malta dicitur, in honorem Deiferæ d sub regula B. Benedicti cœnobium construxit; [Fundato monasterio Maltensi juxta Faventiam,] in quo (sub prȩdicti Patris obedientia degens & Regula prætaxata) ejusdem Patris suorumque successorum manibus se ac locum, perpetuo subjugavit. Cœpit fama sanctitatis ejus hinc inde discurrere: magnatum plurimi suo dominio filias & conjunctas tradere, quas servare Regulam jam dictam ad litteram docebat; quamvis ipsa de vita, quam tenuerat in cella, casu aliquo nil mutaret. Die quadam cum quandam sororem recepisset, & notabiliter quod minus bene officium Prælationis in quodam cœnobio habuerat attendisset, eam turpiter delinquentem invenit; & quod deterius est, secreto correpta sæpius ab ea, emendationi attendere non curavit. [Sororem delinquentem castigat & corrigit,] Quod mater attendens, publice in Capitulo eam redarguit, & discretarum concilio tamquam resistentem proterve carceri mancipavit: quæ & ciborum quidquam sumere penitus recusavit. Pluribus diebus dum tali statu permansisset, ad carcerem Abbatissa perrexit, cruciatis brachiis genua flectit, ut suæ attendat saluti eam dulciter exoravit. Tunc illa ejus pedibus se prostravit; & suum scelus confessa, pœnitentiam voluntarie fecit; & de cætero sancte vivendo, quod bene fuerit correpta, omnibus patefecit.

[14] Die quadam Sororem quamdam de suis, graviter infirmam, more solito visitavit: peccatum tale nominando inter se & ipsam secreto, [alios ad integre consitendum revelatis eorum peccatis inducit:] quod præ verecundia nulli unquam confessa fuerat, denudavit; & ut confiteatur dulciter animavit; & sciat pro certo quod feria VI proxima venienti, & hora sexta, est de hoc seculo exitura; & de ipso peccato cum aliis Deo rationem redditura, nuntiavit. Ex quo illa confusa in se rediit, coram astanti Conventu quod verum fuerit publice dixit, & Sacerdoti confessa multis lacrymis, hora diei prædicta cælica penetravit. Cuidam suo Cappellano, eunti mane quodam celebrare, obviam ivit; & quasi dissimulando, quo tenderet requisivit. Cui quo ibat respondenti, secreto multum devote dixit, Confitere prius, Fili mi, tale peccatum quod commisisti: & tunc secure accedere non formides. Tunc ille confusus cum multis pudorosis lacrymis prius per ordinem cuncta, quæ solum Deum scire credebat, ei dixit; & diligenter confessus, de cetero talia non commisit.

[15] Cum Pisciculus quidam sibi oblatus esset, cellerariæ injunxit ut aptari faceret: & ex ipso toti Conventui mane daret. Illa vero confiderans, quod vix duabus & male sufficeret, diligenter cum piperato liquido aptavit, & soli Abbatissæ super mensam apposuit. Quod illa considerans, coram toto Conventu paropsidem irata sumpsit, & in pavimentum cum pisce projecit. Mirabile dictu? non sic suaviter impositum mensæ, sicut dejectum fuit: nam velut foret clavatum ligneumque persisteret, e sic in terra delatum totus Conventus vidit. Tunc serviens de terra [inobedientem miraculo redarguit,] levavit, & de ipso, ut prius jusserat, Sororibus omnibus ministravit. Die quadam subito cuidam ex Sororibus, dum esset sancta Mater Faventiæ, fluere in catinum sanguis ita ex naribus cœpit, quod omni desperata remedio sanitatis medicorum relatu, ad finem ultimum, [ægram sanat,] ut cunctis patuit, propinquabat. Quod dum nutrix pia persensit, summum medicum dulciter ex more advocans, super eam signum Crucis indidit, & confestim resumptis viribus plenissime curata fuit. Cum ob nivium abundantiam more patriæ domorum immineret ruina, [nivem dissipat,] nec valerent sibi modo aliquo providere, ipsam Fratres extrinseci & conventus adeunt, & quod sibi suisque provideat in tali tribulatione humiliter petunt. Tunc illa, confortatis eis, orationi se dedit: & subito fugata varietate temporis, sol calidus valde apparuit, & destructis nivibus tota illa varietas conquievit.

[16] [lassa divinitus equū accipit,] Cum Romam quibusdam arduis negotiis pedester pergeret, & in asperiori via præ lassitudine omnino deficeret; quidam cum equo mansuetissimo appatuit, super ipsum eam posuit, & usque ad hospitium suaviter secum fabulando perduxit: quo ea deposita valedicens, [& panem sibi congruum.] quis fuerit huc usque non dixit, aut quomodo recederet ex sociis tam Dominabus quam Fratribus nullus vidit. Dum vero prædicto loco consocii ederent, & ipsa de pane tam aspero sumere nil valeret; quod omnes ederent præcipiens, a mensa (surrexit, & in viam quousque manducarent solitaria multum orationi se dedit nam ei consuetudo erat, ut quoties quovis tempore ad locum aliquem descendebat, confestim super genibus incumbens orationi vacabat, usquequo aliis attendere oportebat) subito quidam apparuit, panem albissimum ei dedit, & ut ex ipso reficeretur benigne præcepit atque discessit. Cui dum hilariter obediret, Fratres & Sorores qui comederant adfuerunt, [duas Reclusas solatur,] & admirati plurimū, audito negotio, dantes Deo laudes, iter quod ire cœperant perfecerunt. Dum vero in præfato itinere ad cellam duarum Reclusarum descendisset, mox ut eam viderunt, clamare cœperunt, Hȩc est Domina, quæ nobis in somnis apparuit, & qualiter in via Dei deberemus pergere nos instruxit. Unde hospitari secum coëgerunt, & ab ea, ut visione viderant, magna noctis parte devotissime perceperunt. Quadam nocte, dum suo monasterio Matutinalibus interesset, [sitim ægræ Sororis levat.] subito signum fecit, & ut sibi vinum portaretur & aqua cum mansuetudine imperavit. Quo allato, in infirmitorium ad quamdam infirmam graviter misit; & quæ siti gravata dormire non poterat, Deo & Matri sanctæ redditis gratiis potum sumpsit, & deinde suaviter requievit.

[16] Licet ei B.Joannes Euangelista pluries apparuisset, & suum fabricari locum injunxisset; [Iussa Florentiæ struere monasterium S: Io.Euang.] quadam nocte sibi apparuit, & ne Venetiis sicut disposuerat. sed ut faceret Florentiæ, imperavit; promittens quod de ipso quod Faventiæ feceret, & quod Florentiæ factura erat, curam gereret spiritualem, & in itinere viarum discrimina transiret, plenarie periculi sine nota. Tunc signo Crucis se muniens, quasdam Sorores vocavit secreto: factum eis propolavit; & nihil ex monasterio assumens, Priorissæ f Conventum commendavit; & cum his quas g nominaverat nudis pedibus, inter guerrarum discrimina, cum tota sua societate incolumis, Euangelista prævio properavit. Cū diu habere B. Euangelistæ Joannis reliquias affectasset, nec unde posset casu aliquo habere existimaret, devenit Florentiam eundo ad plebem h Ottonis: ubi recipitur a Plebano & Clericis gratulanter; [ejus Religuias in via accipit,] & si vellet videre suas Reliquias, ei dicit se ostendere affectanter. Quæ libenter promissum recipiens, reverentia maxima conspicit. Qua motus Plebanus jam dictus, quamdā capsulam cum manna Euangelistæ Joannis quam reperit, cum suis Reliquiis ei gratuite i condonavit: quam inæstimabili gaudio Florentiam tulit, & decenti tempore ipsius honore mire pulchritudinis ecclesiam fabricavit.

[17] A Florentinis itaque Prælatis & subditis, religiosis & laicis, gaudiose recipitur; & hospitio conducto, extra civitatem in platea S.Ambrosii, [& biennio post ingreditur novas ædes.] honorifice collocatur:ubi visa sanctitate ejus, in tanta veneratione habetur, quod velut Sancta inæstimabiliter publicatur. Dum sic Florentiæ biennio quasi sterisset, locus ubi nunc est [monasterium]a Florentinis k emitur: quo ipsa confestim, cum aliquibus Dominabus nobilibus civitatis Florentiæ, & illis quas secum Faventia duxerat, quam potuit citius se reclusit; & sub Regula quam assumpserat, ut sonat, simpliciter Deo militare instruxit.

[18] Dum die quadam, ut agere solebat, in lecto fluminis l Munionis, juxta locum earum situati, lapillos pro loci ædificatione colligeret & super asellum poneret, [mortuum resuscitat.] domumque ipsum deducendo perduceret; duabus mulieribus, filium cujusdam Florentini gestantibus graviterque flentibus, obvia atque pietate commota, causam tanti luctus dulciter inquisivit. Ad quam dum dicerent, prætextu infirmitatis diutinæ præcepto ipsorum genitorum ad eos duxisse, & sic in itinere decessisse; omissis verbis multis, ejus pedibus se prosternunt, & ut eis resuscitet prȩdictum puerum singultibus maximis eam poscunt. Tunc benignitatis mater brachiis eum sumit, ante altare B.Joannis Euangelistæ, tunc existens in quadam donumcula juxta viam, super prædellam m eum posuit, & devote coram astantibus orationi se dedit. Qua fatigata diutius surgit, filium sumit, [cuidam vicinam mortē prædicit,] ac incolumem eis dedit; mandans suis ut quamdiu vixerit nulli dicant, & quod ad recolligendum lapides concito secum pergant. Nobilis quidam Miles de Rubeis civitatis Florentiæ, populi S. Felicitatis, nomine Bernardus, die quadam ipsam visitavit; ac se, licet secularis, multum devote suis orationibus commendavit. Quem illa benigne suscipiens, ut suæ animæ attenderet persuasit, quod die Jovis proximo accedenti de hoc erat seculo exiturus, & ante Deum de suis rationem actibus redditurus. Ille igitur, licet sanus & clarissimus foret, his auditis expavit; & ad propria rediens, die prædicta (ut protulit) exspiravit.

[10] Mater igitur sancta, olim aspectu pulcherrima, via Dei & seculi prudentissima, pœnitentiæ tramite de die in diem plus avida, in advocandis peccatoribus dulciflua, in correctionibus ut expediebat vinum fundendo & oleum sagacissima, omnium morum compositione ornatissima, caritate perfectissima, ætatis suæ (ni fallor) anno n octogesimo vel ultra, in magnum languorem die B. Luciæ o devenit: in quo ex fervore pœnitentiæ fiendæ (quam semper etiam nutu, dum non posset loqui, ostendebat) omnes adstantes ad serviendum Altissimo incredibiliter accendebat. Die igitur vigesimo secundo Maji MCCCX, [ipsa moritus an. 1310:] feria VI, hora quasi VI, coram adstanti suo sancto collegio, flenti acriter pariterque psallenti, cælica penetravit. Die vero Dominica, in ecclesia quam in honore S. Joannis Euangelistæ ædificaverat, juxta suum altare sinistro p latere, honore maximo Prælatorum secularium & religiosorum, ac Clericorum aliorum, coram populi multitudine copiosa, devotione mirabili sepulta fuit.

[20] Cœpit interea lapis q superpositus tumulo emittere oleum apparenter. Quod altera r Sororum attendens, ne foret illusio, [& sepulchro oleum sudante,] cœpit tergere sæpe sȩpius & prudenter. Quod dum quid divinū fore conspexit, ut erat, dixit omnibus accedentibus. Facta extersione omni experientia verifice patuit, & ob id de ipsius translatione Florentinis quidem curū dedit. Ex latere dextero altaris in eadem ecclesia solenne altare s devotione fidelium erigitur, in quo die VI Junii MCCCXI, præsentibus Venerabilibus Patribus & Dominis, Antonio t Episcopo Florentino, Rogerio Abbate Vallumbro lumbrosæ, Azzone Abbate Florentino, Gratia septimensi uAbbate, ac cum aliis multis Prælatis & subditis Religiosis & secularibus, [elevatur corpus an. 1311,] nec non diversis Clericis, & Florentini Populi admirabili multitudine, corpus de loco, ubi erat tumulatum super nuda terra, integrum extrahitur; populo videndum, usquequo celebrentur Missarum solennia, conceditur: quibus expletis, ornatum mirifice, in locum pro ipsa factum (uti diximus) honore magno, uti decuit, sepelitur.

[21] Rev. vir D. Albertus, Abbas de x Razzolo, gravi pedis languore detentus, se sibi devotione maxima commendavit: [patrantur miracula.] & ut sibi sanitatem redderet, humiliter exoravit. Oratione vero vix expleta, optime liberatus fuit; & hoc [testis] suæ translationis existens, publice nuntiavit. Mulier quædem, quindecim quasi annis oculorum lumine privata, locum Sanctæ visitans, de suis rebus avide petiit: quædā Soror urceolum yquemdam, Sanctæ mensæ superpositum diutine ante ipsam, ei dedit: quem oculis devotissime ponens, subito curata optime, repatriare curavit. Cuidam Sorori ipsius Monasterii graviter languenti D. nomine, quodam mane nec plene vigilanti nec bene dormienti, apparuit; & ut de lecto surgeret in ecclesiamque iret, auditura secundam Missam ut ipsa faciebat, præcepit, pariterque discessit. Cui concito illa obediens de lecto surrexit, & audire Missam sana & hilaris, multas Deo & suæ sanctæ Matri reddendo gratias, properavit. Juvencula quædam ejusdem loci Soror, nomine Francisca z, dum in extremis laboraret, subito, astante toto sancto Conventu suo, Expectate me, Expectate me, clamare cœpit. Quæ dum ab astantibus, quid foret, requisita esset; sanctam Matrem Abbatissam nutibus fore dixit: & sic clarefacta valde, ad ipsam quam vocaverat subito evolavit.

[22] Si ultra quam volueritis, Sorores lanctæ, vestris neglexi postulationibus obedire, cedite precor veniā aberranti, [Epilogus auctoris.] quamvis queat nullus præstolanti celeriter subvenire: quadam tamen confidentia me retraxi ad plura, tractatum minorem reddidi ad singula. Vestram novi prudentiam non latere, ac ad tam arduum opus posse posequi (prout dixi) vos me cernere non dotatum. Vestris, precor posse orationibus, illam de qua scripsi, quamvis improvide, penes Christum in patria revidere; quæ gaudet perfecte illo, quem dum religione diutine viveret, ceu in præsentiarum lacrymando uberrime, clavis in cruce vidit semper mortuum, & postea lancea crudelissime nostris sceleribus perforatum. Et qui hanc legit; supplico, non pigeat corrigendo revidere, ubi conspicit quod est scriptum in aliquo vitiatum: nam gratum erit in tam sancta Domina nil videri, nisi caritate prævia emendatura

ANNOTATA.

a Guiduccius Cap. 29 narrat quomodo fuerit ab Episcopo Faventino visitata, eumque per conjecturam credit fuisse dictum Jacobum. Vghellus tom. 2 Italiæ sacræ sedisse primum hujus nominis ait ab anno 1259 ad 1270.

b Idem Guiduccius Cap. 30 explicat, quomodo nonnullis mulieribus, petentibus ut juxta ipsam sibi quoque extruere cellas liceret, monachi abnuerint; ipsa vero per visum monita sit a Deipara, de erigendo a fundamentis monasterio.

c D. Plebanus, Generalis Ordinis XVIII, ab anno 1258 ad 1272.

d Vulgo dictum S. Maria Novella alla Malta, extra portam olim Gavazinam, nunc Hospitalis appellatam, in fundo S. Petri, quem anno 1266 Episcopus donarit eo fine ut ibi fieret monasterium, quo sub annum 1500 destructo, fundus ille rediit ad Episcopum, inquit Guiduccius: qui deinde recenset fundos eidem monasterio donatos in Cauplano, Albonello, Claudiano & Gualdrara, per Fulconem Lamberti qu. Fulconis, ejusque matrem Ermellinam.

e Guiduccius magis clare dicit, scutellam, licet figlina esset, neque fractam esse neque eversam, & pisciculum illum inter manus atq; ora multiplicatum suffecisse omnibus.

f Idem vocat Sororem Concordiam.

g Tres solum socias assumpsisse eam idem ait, interque eas fuisse B. Margaretam, cujus supra meminimus, & vitam dabimus 26 Augusti: hæc autem facta esse anno 1280, idque ex multis instrumentis contractibusque etiam nunc asservatis.

h Plebs Ottonis vulgo la Pieve del To, distans octo milliaribus Faventia, & tribus ultra oppidum Berzighellæ.

i Tacet hic de Reliquiis Guiduccius, sed tantum pecuniæ donatum ait, quanta in reliquum iter sufficere poterat: in transitu vero Apennini occurrisse ait variis locis latrones, qui conspecta Sancta statim arma deposuerint, ut ne timeret: deinde cap. 26 libri 2 dicit eam Florentia Faventiam aliquando excurrisse propter negotia, & tunc iterum eodem hospitio usam accepisse Reliquias istas.

k Anno 128219 Octobris emit Sancta 12 Sextaria & 9 Panora terræ a Fratribus quibusdam de Pœnitentia dictis, tunc Florentiæ habitantibus, pro libris 382 & solidis 10, in parochia S. Laurentii, extra sed juxta civitatem, ad portam S. Joannis, contiguam portæ S. Galli, quæ fuit clausa tempore B. Margaretæ; atq; pro ea aperta alia versus portam Pratensem, quæ nominata fuit porta Faventina, in memoriam & honorem S. Humilitatis. Harum portarum hodieque supersunt vestigia, comprehensa ab arce. Cœpit ergo ibi fabricare Sancta, præhabito consensu omnium quorū intererat; imprimis D. Valentini II, Generalis Vallumbrosani XX, qui licentiam expedivit 14 Martii 1282, expressis nominibus supplicantiū Sororum, Humilitatis scilicet, Margaretæ, Æmiliæ, Domninæ, Joannæ, Jacobæ, Jacominæ, Benedictæ. Consenserunt etiam min eamde fabricam Mag. Jacobus Præpositus ecclesiæ Florentinæ, & D. Aldobrandinus Prior S. Laurentii; ipsoque die 14 Martii positus in fundamenta est primus lapis, de consensu Capituli Sede vacante, a Reverendiff. D. Fr. Philippo ex Ordine Minorum Episcopo Fesulano, sua præsentia suoque exemplo die tota omnes animante, ad operam eleemosynasque conferendas, etiam exhibitione Indulgentiæ dierum quadraginta:similis Indulgentia postea concessa fuit ab eo qui ecclesiam consecravit anno 1297 Episcopo Florentino, D. Francisco de Balneoregio. Hæc Guiduccius lib. 2 cap. 18: cum præmisisset quod biennio habitaverint foris ad partem septentrionalem urbis, in loco S. Ambrosii, ubi concessæ eis erat dominicalia quædam a piis hominibus.

l Munio, paulo infra civitatem in Arnun influens, ipsam pene arcem nunc alluit.

m Predella Tuscana lingua gradus ligneus altaris, seu suppedaneum

n Scriptum fuerat centesimo: sed cum supra probaverimus natam anno 1226 correxi octogesimo vel ultra: antiquis interim exemplaribus omnibus hunc errorem inesse, notat Guiduccius.

o Festum S. Luciæ celebratur 13 Decembris.

p Altare majus fuisse scribit Guiduccius, quod erat in media ecclesia.

q Lapidem hunc celatum fuisse idem ait.

r Fortaßis Ancilla Sororum, scribit enim idem auctor, quod Sorores desuper ex Choro despicientes id primū notarunt, miseruntque ancillam sibi in ecclesia ministrantem, ut lapidē extergeret; quæ cum deinde idem sæpius ultro fecisset, rursum ut hoc faceret monita, cū indignatione responderit, attenderent ipsæ orationibus suis, nec Dei opera scrutarentur curiosius;nihilominus eadem ancilla sȩpius resumpsit curā extergendi lapidis, rem tacite considerando, donec etiam ecclesiæ minister Clericus illā notavit, & Abbatissæ indicavit: quæ prius quam fidem adhiberet dictis, aliā majoris apud se fidei personam delegavit ad explorandam veritatem miraculi, deinde vero jussit lapidem tapete insterni reverentiæ causa. Paucis post diebus venit eo ex monasterio Vallumbrosanorum S. Pancratii Florentiæ Monachus, miraculum per se cogniturus. Qui lapidem madere cernens, sustulit oculos, dubitans ne desuper forsitan humor illapsus esset. Huic vero assistens ancilla prædicta, porrexit detractum capiti linteum, jussitque extergere lapidem; quod ille fecit, rursumque vidit erumpentes olei purissimi stillas, quodque viderat regressus ad suos cum stupore narravit. Denique cum matronæ aliquot Florentinæ eodem venissent, & sublato tapeto idem notassent; plures relatu suo moverunt, ut ipsi rem prodigiosam & spiritualis solatii plenam intueri vellent.

s Super hoc altari, inquit Guiduccius, eleganti in tabula beneque ornata reprȩsentabatur ipsa, & picturam ambiebant tabellæ quatuordecim, præcipua quædam illius opera referentes: quæ quidem pictura in isto altari stetit, quamdiu ibi fuerunt Monachæ, id est per annos 240. Nunc in S. Salvii devote asservatur. Solet autem, inquit idem lib. 1 cap. 26 pingi cum pellicula agnina supra velum: quia talem gestare solebat quando fuit Florentiæ Abbatissa, eademque pellicula adhuc in honore habetur.

t Antonius Ursus, Episcopus Florentinus, ab anno 1309 ad 1321.

u Septimum, Abbatia Ordinis Cisterciensis, diœcesis Senensis.

x Razzolum, Abbatia Ordinis Vallumbrosani, sub nomine S. Pauli, inter Apennini juga.

y Urceolus hic usque in præsentem diem apud Monachas in S. Salvii venerabiliter custoditur, inquit Guiduccius.

z Idem suggerit nomen, sola prima sui littera scriptum.

CAPUT III.
Supplementum miraculorum in vita atque post mortem patratorum.

[23] Quodam die dum in monasterio prȩedicto non reperitur nisi unicus panis, & hora reficiendi jam transiret; venerabilis Abbatissa fuit allocuta Cellerariam, [Vnico pane totum conventum reficit.] dicens; Quare Sorores nō comedunt? At illa, Quia hic panis sufficientia non habetur: excepto enim uno tantum pane, nullū alium reperimus. Abbatissa vero, confidens de omnipotentia sui creatoris, qui ex nihilo cuncta condidit & creavit, qui etiam est omnia in omnibus; mox ut hæc audivit, præcepit mensam more solito præparari, & unicum panem confestim afferri. Accipiens autem illum Abbatissa, elevatis oculis in cælum dixit; Dominus qui pavit quinque millia hominum de quinque panibus hordeaceis, te multiplicet: factoque Crucis signaculo fregit, dicens Cellariæ, ut cuique discumbentium suum fragmen apponeret, & Dominus multiplicabit illum in ore ipsarum. Celleraria autem hæc audiens & firmiter credens, unicuiq; unum contulit. Sorores vero, quæ tredecim erant, comederunt ad plenum in maximo gaudio, remanseruntque plura fragmenta quam illa quæ reposita fuerant.

[25] Quodam tempore dum in labiis Abbatissȩ quidam tumor fuisset exortus, ita quod non permittebat illam comedere; Moniales dixerunt, Domina, oportet mitti pro medico ut liberari possitis. [sanatur miraculose,] Abbatissa vero, se nolle respondens, ait: Illius medicinam volo, qui me liberavit de cancro. Sequenti vero die liberata fuit. Alio quoque a tempore, cum exercitus Bononiensium esset ad civitatem Faventiæ, Abbatissa prædixit Monialibus, quod Bononienses die sequenti debebant venire, & intrare monasterium, & deprædari oves & boves & universa quæ sibi placerent: ideoque præcepit eis, quod omnia bene reconderent, ne amitti possent. Die itaque quem Abbatissa prædixerat, Bononienses iverunt ad monasterium, [prædicit deprædationem monasterii,] auferentes cuncta quȩ erant in monasterio, exceptis indumentis Monialium quibus continue utebantur. Illas quidem, ob reverentiam Venerabilis Abbatissȩ, omnino nō lȩdentes, reversi sunt ad castra.

[26] Accidit alio tempore, quod Abbatissa divina revelatione prævidit caristiam venturam in anno proxime futuro; vocavitque Cellerariam, interrogans eam de ceteris frugibus quas habebat, [& annonæ caritatem] a frumento usque ad farra: prȩcepitque ei ne ausa esset de dictis frugibus exhibere animalibus, sed omnes conservaret de cetero usque ad annum venturum. Cumque hæc Celleraria ceteris nuntiasset Sororibus, dixerunt ad invicem: Credidit forsitan Domina nostra nos de tanta ubertate, qua sumus, in egestatem venire: absit hoc a nobis. Appropinquante vero tempore cum caritudine maxima & fame, frumentum seu aliud bladum, quod Abbatissa fecerat conservari, sic profuit monasterio, quod nihil de caritudine senserunt, sed illo tempore largas eleemosynas fecerunt. b Quod Moniales videntes, Dominum collaudabant, quem cum Abbatissa vere habitare videbant.

[27] Quædam Domina mundum relinquens, intravit monasterium supradictum cum omnibus bonis suis. Cumque post aliquod tempus confessa fuisset Sacerdoti, Abbatissa vocavit eam, [revelat peccatum a male confessa celatum.] quærens utrum bene esset confessa. At illa, Utique Domina. Et Abbatissa, Non mihi sic videtur, quia video te turbatam faciem habere. Tunc illa, Quoddam peccatum habeo, quod unquam nemini ausa fui confiteri. Abbatissa dixit ei, Nunquam poteris salvari, nisi confitearis peccatum, quod furtim abscondis. Illa autem considerans sui sceleris enormitatem, dixit se ausam non esse alicui confiteri. Tunc Abbatissa, Vis illud confiteri Sacerdoti, si proprio ore dixero ei? Tunc illa, sciens suum scelus omnibus esse occultum & nemini apertum, dixit ei; Quomodo potestis scire ea quæ nunquam alicui confessa fui? Abbatissa respondit: Bene scio, bene scio. At illa consentiens, dixit ut faceret quidquid vellet. Advocans autem Sacerdotem Abbatissa, dixit ei peccatum suæ Sororis, quod nemini unquam confessa fuerat. Cumque Sacerdos hoc Sorori nuntiaret, obstupuit nimis, & præ nimio timore confessa est ei peccatum. Sacerdos autem absolvit, eam, collaudans Deum de sanctitate Venerabilis Abbatissæ.

[28] Dum æstivo tempore de mense Augusti, Abbatissa febrim continuam pateretur, & nihil aliud quam glaciem peteret, & illæ dicerent quod tempus glaciei tunc non adesset; Abbatissa dixit, [glaciem inveniri facit in æstate,] quod ad puteum irent. Quæ cum ad puteum quodam mane invissent, in situla congelatam aquam in modum c incisorii invenerunt; & accipientes glaciem, attulerunt ad Abbatissam, omnes simul obstupescentes.

[29] Mos iste erat Abbatissæ, ut cum videret in Deum aliquem mortaliter peccare, statim facie turbata respiceret in peccantem; amissoque colore quasi semiviva efficiebatur. Semel dum Christi passionem, [lacrymis sanguineis flet Christi passionem,] quam semper in pectore gerebat, amare defleret; panniculo, quem pre nimiis lacrymis secum ferebat, more solito cœpit tergere oculos suos. In quem respiciens, vidit lacrymas in sanguinem totaliter esse conversas. Cumque hæc vidisset, prȩ nimia humilitate abscondit panniculum, ne videretur d ab alio.

[30] Alio quoque tempore, dum Abbatissa maneret in claustro monasterii jam dicti, habens secum Monialem scribentem ea quȩ sibi dicebat Abbatissa, sub compendio, videlicet librum de Angelis, & anima, & de multis sermonibus valde bonis, qui liber est in ipso e monasterio; cumque Abbatissa scribi faceret eumdem librū; euntibus per claustrum duabus Monialibus pariterque versus Abbatissam respicientibus, viderunt super humeros Abbatissæ columbam albissimam, [librum dictanti videtur in aurē loqui columba,] cum pedibus aureis & rostro aureo, tenentem rostrum in aure illius, donec scribi fecit librum prædictum. Moniales denique referebant Abbatissæ, quȩ propriis viderant oculis. At illa, inquiens eis, Sic est quod dicitis: tamen quæ vidistis nemini unquam referre prȩsumatis. Die quadam dum scribi faceret in claustro prædicto, alibi fortiter per totam domum pluebat, [nec officit pluvia.] supra dorsum vero & humeros ipsarum nullam guttam pluit: hoc enim vere patuit omnibus in claustro commorantibus.

[31] Semel venit ad eam quædam mulier, ferens secum quamdam suam neptem, patientem morbum scrophulam: [sanat scrophulas,] quæ cum pervenisset ad eam, projecit se ad pedes Abbatissæ, & ut neptem suam a prædicta infirmitate curaret humiliter deprecata est eam. Abbatissa vero, pia & humilis, ignorans illius infirmitatem, gulam ejus tetigit, Crucis signaculum faciens, & benedixit illam. Mox autem mulier respiciens, vidit neptem suam sanatam, gratias agens Deo Sanctoque Joanni Euangelistæ.

[32] Tertia vero die post obitum suum, dum quidam monachus Presbyter brachium doleret, nec a sex mensibus citra Missam celebrare potuisset, [brachium male affectum,] venit ad tumulum Abbatissȩ; & se sibi commendans ac in orationem dans, illico liberatum se sensit, gratias agens Deo & B. Humilitati. Eadem autem die cum quædam mulier infirmitatem a quinquennio passa fuisset; & quasi omni die nec loqui, nec comedere, nec os aperire potuisset, cum illam habebat; nec unquam profecisset medicina aliqua; venit ad purissimū corpus B. Humilitatis, & tangens ejusdem corpus orare cœpit. Quæ domum recedens, melioratam se sensit: & post paucos dies se reperit totaliter liberatam, gratias agens Deo & B. Humilitati. [duas graviter infirmas,] Prȩdicta quidem die mulier quædam, devotissima B. Humilitatis, quæ diu occultam infirmitatem passa fuerat, venit ad monumentum, ubi jam sepultum erat corpus sanctissimū. Cumque doleret & fleret mulier super illud, orans cum lacrymis, consolationem immensam sensit, incipiens dicere hanc orationem, sicut revelatum est ei; O sanctissima Humilitas, plena fuisti patientia & caritate, amore Christi matrisque gratia, semper precor te orare pro me Regem cælicum, ut mea parcat crimina tuis sanctis meritis f. Quam orationem dixit bene quadragesies, antequam de monumento surgeret, propter gaudium quod habebat. Quæ ab oratione surgens, mox sanatam se sensit, gratiasque Deo reddidit & B. Humilitati.

[33] [item alias duas,] Quodam tempore mulier quȩdam, dum pateretur infirmitatem gravissimam, semel in maxima pœna dormiens, vocem audivit dicentem sibi, Recommenda te S. Humilitati: nam meritis ipsius scias te sanitatem obtinere. Cumque expergefacta fuisset, se reverenter ac devotissime recommendans eidem, mox liberatam se sensit. Alia mulier laborabat in extremis, dicebatque suis, Quare mittitis pro medicis? Nonne videtis diem mortis imminere? Genitor autem ejus hoc audiens, confestim ad B. Humilitatem venit, atq; affectione nimia filiam suam eidem recommendavit: cumque domum reverteretur, Soror quȩdam jam dicti loci, portans secum velamen sanctæ Abbatissæ, præfatam visitavit infirmam: & ligantes cum ipso caput ejusdem infirmæ, mox convaluit, & post paucos dies totaliter sanata est.

[34] Cum quædam mulier, veniens ad jam dictum monasterium, [manum læsam,] petiisset devotissime de rebus Abbatissæ; accepit modicum pannorum quos Abbatissa in dorso detulerat, recessitque Vulterras: aderat enim illic quidam, in cujus manus vitrum incaute intraverat, qui præ nimio dolore quietem & pacem nequaquam invenire poterat. Cumque mulier infirmi dolentis manum tetigisset pannis prȩdictis, illico liberatus est, gratias agens Deo & B. Humilitati. Alia mulier filium quemdam habebat, [& puerum herniosum.] qui ruptus & inflatus in vesica erat: cumque parentes unicum filium cernerent tam perniciose infirmatum esse, multum dolebant. Vir autem irato animo inquiens ad propriam uxorem, dixit, Male custodisti filium nostrum. Mox mater recommendavit illum B. Humilitati, consurgensque de mane vidit filium suum plenissime sanatum.

[35] Alia quoque mulier dolens brachia, cum laborare non posset nisi cum immenso dolore, petiit & venit ad tumulum venerabilis Abbatissæ, [item mulieres duas.] & humiliter se sibi atque devote recommendavit: cumque recommendasset, mox se sanatam sensit, gratiam agens Deo Beatæque Humilitati. Quædam Monialis ipsius monasterii, dum quinque annis plena fuisset doloribus in toto corpore, nec sine gravi pœna deambulare posset, recommendavit se Abbatissæ sanctæ; videns quod nulla medicina sibi proficeret. Cumque ab oratione surgeret, ita se liberatam sensit, quod nullus dolor in ea remansit, laudavitque Deum & B. Humilitatem.

Fides Notarialis.

[36] Et ego Benedictus Mag. Martini, Imperiali auctoritate Judex atque Notarius Florentinus, & nunc R. P. D. Francisci D. G. Episcopi Florentini Notarius, originalem librum, dictam chronicam continentem, vidi & legi, & ipsum cum exemplo præsenti transumpto per infrascriptum Philippum Notarium & per infrascriptum Marsoppium Notarium subscripto, in præsentia suprascripti D. Matthæi Vicarii D. Episcopi Florentini, diligenter cum ipsis Notariis auscultavi: & quia invicem concordabant, de ipsius D. Vicarii mandato, suam & Curiæ D. Episcopi auctoritatem & decretum huic exemplo interponentes, hic me in testem cum solito signo subscripsi, in ecclesia S. Salvatoris Florentiæ, præsentibus testibus Ser-Jacobo Ser-Miniati, Ser-Petro Paganuccii, Notariis Curiȩ Episcopalis, die anno, indictione, & Pontificatu, supra in principio scriptis. Ego Marsoppus D. Guidalotti Pintaccii de Signa, Imperiali auctoritate Judex &c. Et ego Philippus filius qu. Benincase de Florentia, Imperiali auctoritate &c.

ANNOTATA.

a Anno 1274 inquit Guiduccius lib. 2. cap. 3, occasione factionum inter Guelfos & Gibellinos.

b Idem Cap. 7 totum hoc narrat de caritate quam prædixerit futuram in Romandiola, triennio prius quam adveniret: & postea c. 27 narrat, quod Faventiæ existens propter quædam negotia, & prophetice prænoscens caritatem proximo anno futuram in Tuscia, unam comitum suarum remiserit Florentiam, cum mandatis, ut quantamcumq; ibi reperiret pecuniam, præsenti usui non necessariam, expenderet in fruges pro anno sequenti emendas: si autem inventæ pecuniæ non sufficerent, peteret ab istis & istis, quos nominabat, Florentinis nobilibus quantum esset satis: quod deinde magnum commodum attulit.

c Guiduccius, In formam mediæ lunæ.

d

Sed frustra, inquit idem, quia paucos intra dies res innotuit Sororibus, unde in Hymno ejus legitur.

Dum plangis sacratissima dilecti Jesu stigmata,
Pro lacrymis das sanguinem, qui totam rigat faciē.

e Est autem liber hic, quod mireris, scriptus lingua Latina, ut patet ex variis locis ex eo allegatis per Guiduccium, qui id ipsum expresse asserit servaturque etiam hodie.

f Guiduccius eam orationem leviter immutatam sic refert, O sanctissima Humilitas, plena fuisti patientia & caritate, propter amorem Domini mei Jesu Christi, & matris sanctissimæ Virginis Mariæ, precor te semper, ut adores pro me Regem cæli, ut ex tuis sanctis meritis mihi remittat mea peccamina. Amen.

ANALECTA
De virtutibus, scriptis, translationibus & miraculis S. Humilitatis.
Ex Vita Italice edita per Ignatiū Guiducciū.

Humilitas, Abbatissa Ord. Vallisumbrosæ Florentiæ in Hetruria (B.)

EX ITAL. GUIDUCI.

CAPUT I.
De Spiritu quo instructa scripsit, & duobus Angelis Custodibus ejus, & S. Ioanne Euangelista Patrono.

[1] Fuit res omnino admirabilis, videre B. Humilitatem, quæ numquam litteras didicerat, [Indocta dictat tractatus Latinos doctissimos,] non solum legentem super mensa, uti dicitur in Vita; sed etiam discurrentem loquentemque Latina lingua, quasi multum in ea studii posuisset; dictando sermones & tractatus pulcherrimos de rebus spiritualibus, in quibus apparet profunda doctrina, aptissimis expressa verbis, etiam circa sublimiora sacræ Theologiæ mysteria, cum descriptione dilucida gloriæ immensæ Beatorum. Invenire in iis est præstantes discursus super Incarnatione divina, nobilitate & officiis Angelorum, laudibus Deiparæ atque Joannis Euangelistæ, S. Jacobi & Angelorum Custodum. Ponderandum autem hic imprimis est, [verbis a Spiritu sancto suggestis,] quod verba ejus non tam ab ipsa profecta fuerint, quam cælitus a Spiritu sancto dictata: id enim, Deo sic ordinante, variis Sermonum suorum locis ipsamet indicavit. Puta sermone III, cujus verba, ac reliqua post hac similia loca exhibebo ex Italica versione iterum a me Latine reddita: nā originales textus sæpius petitos ac pridem promissos, quos varie impediti amici necdum transcribere potuerunt, expectare non licet, moram non ferente prælo. Sermone ergo tertio sic ait: Miror & timeo atque erubesco de iis rebus, quas audeo scribere & dictare: quia eas non legi in aliis libris, neque humanæ scientiæ addiscendæ unquam me applicavi; sed solus Dei spiritus in me loquitur, qui impletos meum iis verbis quæ debeo dicere. [sicut ipsamet variis locis fatetur.] In secundo autem: Notum vobis sit, inquit, verba divina quæ loquor, non esse mea, sed venire a Patre & altissimo Deo, qui dat unicuique sicut magis ei placet. Ipse me docet interrogare & respondere, & mecum interim loquitur in abscondito: ego autem vobis exterius in publico loquor. Ipse me docet in silentio spiritus, & ego clara voce pronuntio vobis divina illa verba quæ audio. Cavete igitur ne in vacuum recipiatis, quæ mea lingua effert, mota a Spiritu sancto. Et alibi: Ego vado ad Dominum, ut me jubeat hoc opus facere; & statim spiritus mei Jesu docet me. Ex tunc & semper de re omni secura sum, quod non loquar velut ignorans: sed intelligo quidquid video, pleneque instructa sum de eo quod cogito. Denique Sermone VIII sic habet: Quoniam tu magister meus es regius, dulcissimus & suavis: tu loqueris mecum exhilarando me, & loquendo accendis desiderium amandi Christum. Tu me doces loqui & cognoscere veritatem. Cum mihi vicinus es, facis ut ego indigna famula tua loquar & proferam ore meo ea verba, quæ non sunt mea.

[2] Ex dictis liquido apparet, ea quæ dictavit Humilitas, omnia ab eodem fuisse spiritu, qui similia hoc eodem seculo XIV operaturus erat in alia æque dilecta sua sponsa S. Catharina Senensi, [prout postea fecit S. Catharina Senensis.] annis XXXVII post illius mortem nascitura; quæ suo Confessario (ut est in libro 1 Vitæ num. 84) sic edixit: Habeatis pro conclusione verissima, Pater mi, quod nihil quod pertinet ad viam salutis, docuit me unquam aliquis homo vel mulier, sed præcise ipse Dominus & Magister, Sponsus pretiosus & super dulcissimus animæ meæ, Dominus Jesus Christus, vel per suam inspirationem, vel per claram apparitionem loquens mihi, sicut ego modo loquor vobiscum. Idem etiam demonstrarunt divina miracusa, quæ dictantem Humilitatem illustraverunt, referunturque supra in Vita sua num. 29. Ex istis autem sic dictatis sermonibus cognoscimus, [Ex illis novimus,] quod præter assignatum sibi a nativitate custodem Angelum; postea, cum cura animarum sibi subditarum, acceperit etiam, ad earum commodius regimen, Angelum alterum, quemadmodum in tali casu fieri solere docent Theologi. Etenim Sermone IV sic loquitur.

[3] Equidem omnes Angelos cælestes amo, sed duo imprimis sunt deliciæ jucunditatis meæ, qui diu noctuque me confortant, [duos Angelos custodes ei datos fuisse:] & communicant inæstimabilia dona divitiarum suarum. Dominus meus eos mihi in custodes assignavit, ut me defendant ab omni molestia, quod divinum mandatum diligentissime sunt hactenus executi, quia eorum robore optime sum confortata. Ambo illi me sustinent a dextera & a sinistra, neque cadere possum nisi per socordiam meam: adeo ut si me firmiter juxta ipsos tenuero, nunquam nocere mihi possint inimici mei. Per gratiam S. Joannis Euangelistæ, & hunc & illum scio proprio quemque nomine appellare. Primus est ex choro Angelorum, eorum qui dantur hominibus in vita sua ad custodiam; & nomen ejus est Sapiel, [unum Sapiel dictū,] quod denotat divinam sapientiam. Quoties nomen illud audio pronuntiari, subito exhilaratur mihi cor. Hic autem fuit mecum ab eo momento, quo in hanc vitam sum ingressa. Fateor quidem quod eum sæpius offenderim tam multis meis defectibus; sed ipse, ut totus benignus, omnem culpam mihi remisit, quin etiam semper mihi apud Dominum Jesum fuit sedulus advocatus. Alius appellatur Emmanuel, ex ordine Cherubinorum; [alterū Emmanuel Cherubinū,] mihique fuit datus post annum ætatis trigesimum, quando ingressa sum in cogitationes magnorum negotiorum: quoniam a Deo commissa mihi fuit custodia ovium, licet non haberem pastoralem virgam, neque robur aut vires sufficientes tanto operi. Ille proprias suas alas expandit, meque juvit in laboribus & moliminibus meis: &, ut est benignus, consolatus est me, participem me faciens suorum opulentissimorum thesaurorum. Ac rursum alibi, id est, Sermone XII, Manifestum vobis sit quod duo isti Angeli sint proprii, primi, atque optimi, ad opem auxiliumque mihi apud Deum ferendum, declarando mihi multa de divinis secretis.

[4] His duobus Angelis obedientissima illa semper fuit; & ad eosdem honorandos composuit pulchrum illum Tractatum de Curia Paradisi, ubi hæc leguntur. [in quorum honorem dictat tractatum de Curia Paradisi.] Habeo immensam gloriam in corde meo, certificata de nobilitate & magnitudine Angelorum meorum: cum autem cogito de eorum pulchritudine, sentio me abire in ecstasim, ac veluti extra me rapi præ excessu gaudii; quia duos amatores habeo tam perfectos, qui semper assistunt in Dei præsentia, & interim magno subsidio mihi sunt. Illi sunt sicut duæ rupes inexpugnabiles; in iisque omnem securitatem repositam habeo: tantaque est eorum fortitudo, ut non metuam cum quibuscumque inimicis committi. Sunt admodum sapientes, & tam industrii, ut in omni genere virtutis me erudiant. Tam solicite autem & tam prompte mihi prospiciunt, ut prius quam necessarium sit, eos mihi adesse comperiam: suntque duæ solidæ columnæ, ad sustentandam meam debilitatem.

[5] Huic tam potenti societati commendabat se in suis necessitatibus, sicuti Sermone XI declarat, dicens: Et vos Angeli mei fortes, obambulate omnes vias meas, & diligenter advigilate ne inimici valeant appropinquare ostiis cordis mei. Exerite coram me gladium defensionis vestræ, & constringite os meum tam bene, ut occlusum maneat omni verbo vano & otioso, nec inde egredi tale possit cū volet. Exacuite linguam meam novacula, [ipsisq; commendat singulos sui corporis sensus.] ad extirpanda quæcumque vitia & virtutes plantandas. Oculis meis imponite duo sigilla amoris, ut nullam hujus mundi rem simul cum Dilecto intueri valeant: tenete nihilominus eosdem apertos & vigiles, ut non impediantur per somnolentiam recitare divina Officia, neque mentem aggravent quando debet intendere Dei laudibus. Servate aures meas apertas ad nomen Jesu: & efficite ne ad illas penetrate possit verbum aliud ullum, quod animæ mortiferum venenum sit. Ligate pedes meos catena amoris, ne valeant se movere per viam peccati: sed omnes gressus mei sint ad honorem Christi, & suæ gloriosæ matris. Constringite manus meas vestris benedictis alis, semper promptis & paratis ad divina obsequia. Removete odoratum ab omni vanitate, ut anima mea solum sentiat odorem cælestium florum. Custodite omnes meos corporales sensus, ut oblectentur spirituales, & anima possit quiete repausare cum suo Dilecto. Facite ut viæ divini amoris in me ita muniantur, ut quando incurrent in eas flumina vanarum oblectationum nequeant pertransire, pertraherent enim animam ad submersionem. Angeli mei carissimi, ecce deposita sum in vestram custodiam, & commendata vobis a meo dulcissimo Jesu; rogo vos in nomine ejus, ut semper solicite custodiatis me. Commendo me vobis, o benignissimi Angeli mei: orate Verbum æternum, ut velit ad se trahere cor meum, nec permittat unquam ut alio evagetur. Denique Sermone II circa finem ait: O Emmanuel, o Sapiel, qui estis Angeli mei custodes, oro vos, dulcissimi ut ex omnibus viribus vestris præstetis mihi auxilium tam efficax, ut cum deduxeritis me ad præsentiam magnæ Reginæ, possim contemplari & frui matre cum dilecto suo, & de sinu materno inter brachia mea accipere gloriosum istum infantulum.

[6] [His addit Patronos alios,] Longum foret cetera omnia loca enumerare, in quibus dilectos illos suos Angelos laudat, eisque gratias agit. Satis est scire duos fuisse, quorum tutelæ adjunxerat etiam sibi patrocinium speciale S. Joannis Euangelistæ, S. Jacobi Majoris, & S. Joannis Baptistæ, quos nominabat tres solidissimas vitæ suæ columnas: unde & dicebat Sermone XI: Effice mi Domine, ut isti mei sancti Advocati me animent, ut absque tui offensa per vias rectas me feram ad tuam prȩsentiam. Impera illis ut usque ad mortem sint mei custodes, & tunc offerant tibi animam meam, totam hilarem & jucundum. Neque istis contenta, sed ut erat amantissima sui Sponsi, ita venerabatur omnes ejus famulos; ex quibus sibi insuper Protectores delegerat S. Catharinam Virginem & Martyrem, Archangelum Gabrielem, S. Cæciliam, S. Josephum, atque imprimis gloriosissimam Dei Matrem, sicut infra apparebit. Quod ad S. Joannem Euangelistam attinet, [præsertim S. Ioannem Euangel.] cœpit ei devotius affici Humilitas jam inde a pueritia sua: crescentibus autem annis crevit & devotio, dum ipsa novis novisque abillo favoribus quotidie cumulabatur, patrem eum habens ac magistrum in via spiritus, uti expresse ait in quodam Sermone: S. Joannes Euangelista magister meus est & doctor, sine quo nullam doctrinam volo addiscere. Ipse, post Christum & suam benedictam Matrem, est gloria mea, spes mea, refugium meum, consilium meum & lætitia animæ meæ.

[7] Sermone vero XI declarat hisce verbis amorem ejus erga se: O Euangelista, bajule dulcium amorum: tu de cælo dilectis tuis speciosa multa munera mittis. [suumq; erga illum amorem explicat.] Memento mei pauperis & mendicæ, si tamen me adhuc agnoscis. Sicut mei curam habuisti quando eram dives, ita non derelinquas me in urgentioribus necessitatibus. Si enim propter amorem Soldani Saracenorum in has terras venissem, sicut veni amore tui, pro urbanitate sua solicitam mei curam ageret. Recordare paulisper, o Joannes continuarum largitiorum, quibus me cumulabas rebus pretiosissimis & incomparabilibus: recordare dulcium illarum legationum, quas mihi mittebas, ut magis me in tuum amorem inflammares. Equidem ex toto corde diligo te: & quamvis ego sim vile ac pretii nullius folium, tu vero lilium candidum & odoriserum; noli nunc oblivisci quod mihi aliquando magnam tuam liberalitatem exhibueris. Memento tantisper pulcherrimi illius cultelli, quem ipse fabricasti percussionibus amoris, non flagellationis, [memor beneficiorum ab eo acceptorum:] quo mihi cor transfixisti; & amorem revovando, eodem cultello rursum me pervasisti; tibique tam fortiter confixisti, ut inde avelli nequeat vel auferri dulcis amor tuus. O dilectissime Joannes, tu me ligasti catena, aurea & desponsasti annulo. Cum igitur commendata sim tuæ custodiæ, o sponse mi dulcissime, noli me derelinquere. Obsecro ut recorderis quod obnupsisti me tuo amore, & dotasti muneribus sponsalitiis, totque aliis rebus pretiosis ac pulchris, una cum linea illa pretiosarum gemmarum. Possem & de aliis multis tuis donis loqui, sed tempus est finiendi, ne quibus mens parum sana est, spinas colligant & rosas disperdant. Confiteor præterea quod male usa sim donis tuis, nec te amaverim sicut debebam; sed purus amor meus factus est deterior, minusque imo male ordinatus: verum tu in amando misericors es. Obsecro ergo ut renovemus amicitiam, sic ut anima mea recreetur in tuo amore, [& de ejus laudibus dictat 2 Sermones.] & producat optimum illum quem desidero fructum, ut possit operari ad gloriam tuam. Ex quibus aliisque verbis indubie possumus intelligere, quam singulariter afficeretur huic magno Sancto; in cujus honorem duos etiam Sermones dictavit, in quibus distincte & magno cum affectu declarat, quanta erga eum reverentia sibi esset divinitus indita, quantam in eo positam haberet fiduciam, quanta ejus familiaritate ac liberalitate uteretur.

CAPUT II
Devotio Sanctæ erga Deiparam: ejus Laudes quomodo & quo fructu ab ipsa dictatæ.

[8] Multo tenerior erat S. Humilitatis devotio erga beatissimam Dei Matrem. Constat enim quod numquam ordiebatur actionem aliquam, quin imploraret illius adjutorium; [Ad Deiparam solita semper confugere,] & laus Mariæ omnibus ejus sermonibus miscebatur. Si aliqua ei accidebat adversitas vel necessitas qualiscumque gravabat, implorato illius auxilio statim confortabatur. In hac defixas habebat suas omnes cogitationes, modo virgineum ejus partum considerans, laboriosaque officia filiolo educando impensa; modo acerbissimæ passionis gladium meditans, modo supremam in res omnes creatas potestatem ipsi concessam comtemplans. Proinde mirum non erat, quod hujus erga se amoris intuitu cælorum Regina tot gratias ei fecerit, & sæpius ei se personaliter videndam præbuerit, quemadmodum in ejus Sermonibus legitur. [multa bona ei accepta refert,] Nam in III confitetur & clare agnoscit, quod Cælorum Regina dux ipsi & comes sit per semitam Paradisi, quod Sermone VIII his verbis explicat. Regina cælorum malus & velum est in navicula animæ nostræ, suaque misericordia facile illam deducit, monstrans viam tutam, brevitatemque itineris, & quod cito perventura sit ad portum. Ibi occurrent eidem Angeli, qui thesaurum ejus repræsentabunt Domino; qui tamquam liberalissimus, pro uno talento reddet centum, prȩter ingentem copiam inæstimabilium divitiarum. Et Sermone XII: Scitis, Fratres, quod non solum in visione, sed etiam in colloquio familiari ac domestico, omnibus nostris interrogationibus & petitionibus ab ipso ore Mariæ Virginis data sint gratissima responsa. Tum Sermone IX, Non mihi imputetur, inquit, ad gloriam quod lingua mea eloquor, quia non sunt verba mea, nec ego eorum habeo potestatem; sed reddite laudem Reginæ, quia ab ejus bonitate cuncta derivantur.

[9] Sermone etiam IV de ejus laudibus sic discurrit: Suprema Deitas venit ab imperiali cælo in terram, & humiliter intravit vasculum unius puellæ, [ipsiusque humilitatem,] quam pulchritudine sibi similem reddidit, quia erat mater simplicitatis, cujus puritas tanta est, ut splendere eam faciat inter omnes Virgines velut gemmam purissimam. Ipsa est Regina humilitatis, quæ sapienter penetravit ad fundum hujus virtutis. Ipsa est Domina nostra, quæ humillimis oculis suis tales vibravit intuitus, ut satis potentes fuerint ad summum Deum de suo cælesti throno deducendum in terras. Paulo autem inferius subjungit: Tam florida est ipsius virginitas, ut colloquentes secum efficiat castos. Et Sermone VI: O radix sancta, quæ nobis protulit ramum, quo vita nostra gubernatur ! O Virgo gloriosa, cujus festivitas semper solenniter innovatur in cælo! Tanta tamque divina est pulchritudo ejus, [pulchritudinem,] ut Angeli & Sancti nequeant satiari eam intuendo. Cincinni ejus impleti sunt auro, quo caput ejus sanctissimum operitur; nec potest explicari pulchritudo vel splendor, quo caput istud irradiat omnia. Oculi ejus, honestissimi & amorosi, accendunt in corde flammam divinam. Risus ejus & os, dum loquitur, semper apportant novum aliquod ac pretiosum donum: verbis autem suis exhilarat audientes, purificans & condecorans mentem. Angeli desiderant audire illam, & in ejus voce delectantur Sancti. Ab ore & naribus ejus expirat fragantia tam suavis odoris, ut in omnibus renovet cupidinem iterum ipsam videndi atque salutandi. Labia ejus rubicundiora sunt magisque odorifera quam rosæ novellæ. Tota cȩlestis curia adorat pectus illud divinum quod lactavit æternum Regem, & corpus, quod est sacratissimum altare. Dum ei loquuntur Angeli Sanctique, tollunt sibi coronas regales de capite, [majestatem impense laudat.] & replicant illam gratiosam salutem, quam olim in terra eidem dixit Archangelus Gabriel: & simul omnes exspectant benedictionem a sanctissimis illis manibus, in quibus reposita est omnis potestas: deinde optant famulatum & reverentiam exhibere huic benedictæ Reginæ, quæ est Imperatrix Angelorum & totius Curiæ divinæ. Corona ipsius stellarum duodecim, per figuram designata in Apostolis, & encausto solaris splendoris depicta, quam infudit ei summi Regis pulchritudo, quando de hac vita ascendit ad nuptias supra omnes cælos, & collocata fuit ad dexteram Dei, sedens supra Cherubinos. Hæc est lætitia curiæ totius cælestis &c.

[10] In hisce similibusque discursibus videtur Humilitas finem nullum invenire: cujus erga se affectui correspondens liberalissima Virgo, [Iubelur ab ea texere Iesulo pallium,] inter alios favores hunc ei specialiter contulit, quod aliquando meditanti de puerperio suo divino apparuit, mandans ut singula ejus mysteria attente contemplaretur, quatenus ea aliis posset ipsa manifestare. Mandavit insuper, ut parvulum suum Jesum amiciret pallio, gemmis intexto, & triplicis coloris varietate spectabili. Cumque illa humiliter responderet, O Domina mea dulcissima, impossibile mihi apparet cæli terræque factorem, quem vix ipsi Angeli contingere audent, veste materiali contegere; maxime cum nec gemmas ullas possideam, nec colorum requisitorum species noverim. Respondit autem Sanctissima, nihil eo angeretur, adfuturum enim jubente se mox Euangelistam Joannem, qui doceret quid facto opus foret. Hic autem ei continuo explicavit, vestem illam non debere esse materialem; sed totam ex rebus spiritualibus contextam, puta ex dilatato corde, [quod quale esse debeat docet S. Ioannes Euangelistæ.] spiritu humiliato, ardenti animo, dulcedine amoris inexplicabili, suspiriis ferventibus, copiosis lacrymis, contemplatione penetrativa. Ex his, ut totidem aureis filamentis gemmisque, contextam vestem offerret infanti; colores autem tres requisitos nominabat, rubrum, incarnatum & album: quorum primo denotari ajebat Christi divinitatem, secundo humanitatem ejusdem, tertio virginitatem & merita matris Mariæ. Hac enim veste non solum operiri filium ac matrem, sed totam quoque cælestem curiam.

[11] Sic instructa Humilitas, [Ipsa dictat Laudes B. Mariæ,] sicut in Hymno de ipsa canitur,

Librum componit spiritu dictante,
Laudibus plenum Virginis Mariæ,
Quem si quis legat gratiam reportat
      Precibus suis.

Recitant autem frequentissime istas Laudes Monachæ S. Salvii, sunt enim plenæ mysteriis. Incarnationis divinæ, & singulares Deiparæ prærogativas continent, & tam filii quam matris nomen frequentissime iterant. In principio autem ipsius tractatus, [orans pro recitaturis eas,] qui solum istas Laudes continet, hujusmodi oratio invenitur: O sancta Virgo Maria, Regina cæli, exaudi preces & orationem meam. Peto autem a te misericordiam pro iis omnibus, qui legent hunc librum in tui honorem, vel legi audient, aut devote eidem afficientur. Da eis magnum præmium & donum prȩtiosum, tui, inquam, & Jesu Christi amorem. In hora mortis adsis in eorumdem defensionem, liberando ipsorum animas ab ore draconis. Tu vero, Jesu, in regno cælesti concede eis salutem & gloriam. Amen. Aliam deinde precatiunculam composuit, dictis Laudibus præmittendam, hoc modo: O Virgo purissima, illumina corda nostra luce Spiritus sancti, ut possimus audire doctrinam, & addiscere, atque eo modo recitare ut tibi ad laudem cedat & nobis infirmis ad medicinam. Explicat deinde, [& explicans unde acceperit easdē,] sic volente illo quo inspirante agebatur, quomodo prædictæ Laudes non sint suæ compositionis, dicens: O carissimi Fratres & Sorores pientissimæ, magna devotione afficiamur erga has Mariæ Virginis Laudes, quæ non sunt desumptæ ex libro aliquo, neque ex doctrina humana acceptæ. Magistri earum scribendarum fuerunt Jesus Christus & Virgo Maria, qui sunt culmen & perfectio omnis virtutis, ipsis sit gloria. Mulier quædam ipsas dictavit, & alia scripsit: & Spiritus sanctus easdem inspiravit cuidam peccatrici.

[12] Narrat postea ipsa S. Humilitas, quomodo prædictæ Laudes in Vigilia Assumptionis Dominæ nostræ sibi fuerint revelatæ; [in earum usu donata singularibus gratiis.] easque recitans singulari quadam gratia dignata fuerit, sed quali non indicat: solum ait, Peccatrix quædam (talem seipsam nominabat humillima Sancta) petebat certam gratiam, pro qua Domina mea mediatrix intercessit, statimque obtinuit. O quam fortunatum munus, immensum, mirandum, amabile, totumque suave & pretiosum hoc fuit! Donavit ei gratiam perquam insignem, lucem quamdam divinam, qua scivit uti occasione laudandi illam seque ipsi commendandi, unde cor ejus non parum fuit exhilaratum. Hic ostendit Domina nostra suam veram humilitatem, quia amat peccatores eisque misericordissima est, quandoquidem tam clementer egerit cum peccatrice ista. O carissimi Fratres, recitemus sæpe & attente meditemur istas Laudes. Dico vobis in veritate, quod ea ratione a Maria Virgine obtinebimus multa spiritualia dona: eo quod in ipsis laudemus celsissimam Dominam, quæ animabus nostris adfert efficacem medicinam. Ipsa cor exhilarat, mentem illuminat, pacem componit inter spiritum & sensum, longe pellit cogitationes malas periculosasque tentationes, ac sui amoris participes nos facit. Dum enim Mariæ Virginis odorem percipimus, efficit illa ut mens obliviscatur rerum temporalium, docetque Christum & res spirituales amare; facit mundum & cuncta terrena contemnere, & cælestia quærere cum maximo desiderio ea inveniendi. Quapropter præparemus cor nostrum, & pascamur fructu harum divinarum Laudum Mariæ Virginis, quæ lux nostra est & stella matutina.

[13] Ad earumdem laudum efficaciam comprobandum faciunt duo miracula, [Religiosus quidam in visione] quæ in veteri codice una cum ipsis reperiuntur descripta. Religiosus quidam tam gravi spiritus tribulatione pressus, ut sibi videretur plane derelictus a Deo; cum magni faceret exemplarem hujus sanctæ Abbatissæ vitam, ejus confisus meritis ad S. Salvii monasterium se contulit, ubi audiverat vivere inclusas puellas virgines optimi nominis. Prius autem quam ad alicujus earum conspectum affatumve veniret, voluit Deus alia ratione declarare ipsi magnam ipsarum puritatem. Repræsentavit enim ei mensam, regia magnificentia & ferculis omnino cælestibus instructam, cui accumbebant omnes illæ, & accumbebat etiam ipse. Incredibilis erat tam divinæ refectionis suavitas: temperabat tamen eam dolor nonnullus ex conspectu trium Sanctimonialium, quæ a jam dicta mensa reclusæ, procul inde velut ægræ jacebant in terra. [proponens illas transcribere,] Finita visione mansit bono viro compassivus dolor, conjunctus cum desiderio misellas juvandi; & facta oratione decrevit prædictas orationes, ab illarum Abbatissa compositas, transcribere; primum quidem ut ipsemet solatium spirituale inveniret, quo ab illa tribulatione eximeretur; deinde vero ut tres istæ Sorores eas legendo ac relegendo meliores evaderent, & ad communem cum sociabus gradum sanctitatis pervenirent. Volens igitur quamprimum operi applicare manum, & ad hoc ab istis tribus id summopere optantibus stimulatus, rursus excessit mente; viditque easdem tres candidissima opertas veste, quibus obviam facta matrona aspectus venerandi, subito deduxit ipsas ad ceterarum consortium; quæ simul omnes cœperunt dictum Religiosum percutere ac flagellare, implorantem præ doloris sensu auxilium sanctæ Fundatricis. [liberatur a gravi tribulatione.] Deinde sibi redditus omnino serenatum sibi animum esse comperit, eo solo quod proposuisset per scriptionem dictarum Laudum, devotionem propagare tam gratam Reginæ Angelorum.

[14] Alius quidam Religiosus, salutis consequendæ cupidissimus, elegerat in loco aliquo deserto sibi suoque Creatori solitarius vivere. [idem expertus alius] Id ferre minime valens dæmon, quascumque potuit tentationum machinas contra eum vertit tam furiose, ut ille pene jam manus daret. Resistebat nihilominus varieque se defendebat: cumque inter alia media quodam die etiam prædictas Laudes cœpisset recitare, victoriam celerem de inimico a Deipara, retulit intercedentibus meritis ipsius Sanctæ. Superatus autem infernalis hostis, relatæque confusionis impatiens, die quadam sub horam Tertiarum horribili & gigantea specie apparuit in cubiculi ostio, totumque a fundamentis concussit, [ipsas Italice vertit] atque ita disparuit. Ipse vero devotus Religiosus ex ea die Sanctæ nostræ devotissimus mansit; atque ut ad plures pertingeret, tam proficuarum orationum fructus, eas ex Latina lingua in vulgarem transtulit, & ad earum calcem sic scripsit: Ideo carissimi Fratres, frequenter & devote recitemus has laudes beatissimæ Virginis: & quisquis tribulationem aliquam vel infirmitatem spiritus patitur, cum hujusmodi precibus recurrat ad cælestem Imperatricem; quia easdem attente recitans, facile illam movebit ad concedendam sibi desideratam salutem, ac pristinam suæ mentis quietem, quemadmodum ipsa Sancta in principio harum laudum affirmat.

CAPUT III.
Translatio corporis ad monasterium S. Salvii, aliaque duplex ad altare proprium: probatus antiquus Sanctæ cultus, & inchoantur Processus.

[15] Timebat Respublica Florentina bellum & obsidionem civitatis suæ ab exercitu Clementis Papæ VII, [In loco destructi veteris monasterii] conjuncto cum copiis Caroli V Imperatoris Volens ergo se munire, & quatenus posset inexpugnabilē reddere, mandavit destrui ædificia multa muris vicina, ne inimico receptum præberent. Inter ea fuerunt ædes filiarum S. Humilitatis, quarum pars a fundamentis diruta est, pars humilior dimidio facta, adhuc ostendit vestigia veteris dormitorii. Ibidem etiam invenitur puteus ille, ubi æstivo tempore glaciem fecit inveniri Sancta, prout in Vita ejus legitur num. 27, hodieque vocatur Puteus S. Humilitatis; [servatur puteus Sanctæ] juxta quem atrii cujusdam indicia conspiciuntur, quo loco D. Joannes Brancadori a Firmio, arcis ipsius istic ædificatæ Præfectus, depingi fecit Sanctam, cui devotissimus erat, lecto decumbentem in eo statu, in quo prædictam glaciem orando impetravit. Curabat idem ut ipse puteus mundus & integer servaretur, [contra febres famosus.] eo quod ad ipsum ex omni circum vicinia accuratus cum magna fiducia consequendæ sanitatis præsertim a febribus, quam fiduciam confirmat successus ipse in pluribus aquam inde sumptam bibentibus. De ecclesia vero S. Joannis Euangelistæ aliud nihil superest, quam pars frontispicii cum quibusoā pilis ex albo marmore, & modicum vestigium fastigii ejus, quod totum ex marmore albo nigroque eleganter composito politoque constructum fuerat.

[16] Destructum autem monasterium, ex ea quam dixi causa fuit, anno MDXXIX die XXIV Septembris, [Destructum est illud an. 1529] cum non exiguo insuper damno in prædiis, domibus agrisque vicinis ad monasterium pariter spectantibus, annis CCLVII postquam in loci ipsius possessionem filias suas induxerat S. Humilitas. Die XXIV mensis prædicti, eædem inductæ sunt in urbanum S. Catharinæ monasterium: ubi vix mensibus duobus steterunt, quando eis die XXIV Novembris nuntiatum est, exeundum intra biduum esse. [traductæque in urbem monachæ] Fuit is nuntius tanto tristior bonis istis Matribus, quanto minor spes erat cito obtinendi promissam sibi, cum destrueretur locus S. Joannis, habitationem ad S. Antonii; nec possibile erat in ista rerum confusione, hospitium idoneum invenire quo se reciperent. Sed difficultatem hanc sustulit D. Raphael qu. Francisci de Hieronymis, in sequentem annum nominatus Confalonerius, vir probus & justus. Effecit enim, [ad S. Antonii:] ut promissa concupitaque habitatio vacuaretur a militibus ibi residentibus; ita ut immigrare illuc potuerint XVIII Decembris; ibique manserunt usque dum anno MDXXIV translatæ fuerunt ad monasterium S. Salvii ubii nunc degunt, hoc qui sequitur modo.

[17] Volebat Illustrissimus Alexander de Medicis, primus Dux Florentiæ, fabricati arcem cum munitionibus, [& hoc loco arci novæ attributo,] intra quas necesse erat etiam comprehendi majorem partem loci occupati a monasterio S. Antonii: unde Rectoribus urbis necessarium fuit de habitatione alia Sanctimonialibus nostris prospicere. Itaque re collata cum Reverendissimo Vallis-umbrosæ Generali, decretum fuit, ut ipse earum spiritualis Pater concederet illis monasterium S. Salvii: quod ipsis compatiens libenter annuit, & consentiente Clemente Papa VII, ab eodem Duce Alexandro fuit excutioni mandatum. [an. 1524 migrant ad S. Salvii.] Huc ergo ingressæ sunt Reverendæ illæ Matres XIV Augusti, Reverendissimo Generale P. Joanne Maria Cunigiani illas excipiente ad principalem portam monasterii, & liberali dono ipsum resignante cu omnibus eo spectantibus, hortis, vineis, campis, argento & supellectili ecclesiæ. Donationem acceptavit Abbatissa tunc temporis D. Dianora, filia D. Petri-Pauli Machiavelli, magnæ prudentiæ matrona: quæ inter turbas tumultusque illos, subditas sibi Monachas magna cum quiete gubernavit, sub directione D. Blasii, earumdem regimini spirituali præfecti.

[18] Corpus ipsius Dei famulæ (quod ab anno MCCCXI usque ad annum MDXXIX quieverat sub altari, [Dum illuc etiam corpus Sanctæ transfertur,] ad ipsius honorem erecto, annis CCXVII) die XXVI Septembris, una cum corpore B. Margaritæ, translatum fuit ad S. Catharinæ, exinde vero ad S. Antonii, ac denique ad S. Salvii; in qua ultima translatione casus contigit memorabilis. Bajulus qui ex æde S. Catharinæ ad ædem S. Antonii transtulerat capsam ligneam, sacrorum pignorum custodem ferro, craticulatam, longamque circiter ulnas tres, professus publice fuerat, quod illius nullum pondus sensisset: quare idemmet quinquennio post pro beneficio sibi petiit indulgeri, ut rursus transferre sacram capsam posset. Graviorem capsam fecerant panni, [nullum arcæ alias gravis pondus sentitur a bajulo.] arcæ inclusi & stipantes sancta corpora cum multo gossypio ne concussa succussaque paterentur quidquiam. Dalmatica item Diaconalis injecta tegebat feretrum, pro more illius temporis; iter autem erat duorum milliarum; juravit tamen etiam tunc nullum sibi pondus esse visum, quemadmodum relatum est in Actum Notarialem Mag. Bernardi Mochi, sub die XVI Decembris anni MDCX. Postea pro varietate occasionum prædicta arca collocata fuit in variis locis ipsius ecclesiæ, [ea primum locatur in sacristia;] semper tamen cum quanta maxime potuit reverentia, ex voluntate ipsarummet Sanctimonialium. Ac primo posita est in sacristia monasterii, supra pulcherrimum altare ea causa erectum: deinde in choro superiori, hac quam describere aggredior occasione.

[19] Anno MDLVII die XIII Septembris ripas transgressus Arnus, eum in modum inundaverat totam S. Salvii planitiem, ut prædictam capsam operuerit totam ulna integra altior aqua: nec tamen cum biduo post inde extraheretur capsa, [& anno 1557 ab exundante Arno nil passa,] vel una guttula illuc se penetrasse inventa: adeoque illæsum permansit quidquid intro positum erat, ut etiam suum candorem servaverit byssus sericea, ipsa involvens corpora, auroque inscriptas habens litteras aureas: quibus hinc quidem Sancta Humilitas, inde annus MDXXX exprimebatur: cum tamen similes panni cito soleant encausto illo consumi, quo ipsis aurum applicatur. Ideo byssus illa a Sanctimonialibus reverenter servatur; & ad subsidium infirmantium requisita, mittitur in loca varia, cum frequenti consecutæ sanitatis fructu. Ne tamē eidem periculo alias subjacerent sacra corpora, placuit in eum quem dixi chorū arcam transferri, [an. 1562 transfertur ad prorium altare:] ubi illa mansit usque ad XXI Maji anni MDLXII. Tunc ea delata est ad novum altare, in sacristia ecclesiæ perquam pulchre ornatum, sub tabernaculo affabre sculpto ex marmore candido, manu Benedicti Rovezzanensis sculptoris notissimi. Eadē arca anno MDCXXIV die XXXI Martii collocata est in ecclesia, super altari quod ingredientibus dextrum occurrit, opus curante jam inde a XXII Maji præcedentis anni D. Clemente Bonenti de Padua Monacho Vallumbrosano. [quod anno 1624 innovatur,] Translationi huic faciendæ annuit Illustriss. D. Alexander Martii Medices, Archiepiscopus Florentinus: apertaq; fuit capsa coram testibus septem, ac D. Zenobio Benveri Notario Florentino: qui omnes invenerunt videruntque corpus integrum demptis, solum brachiis, quorum alterum pridem concessum erat Monialibus S. Humilitatis Faventiæ, [& invenitur corpus incorruptū rescissis solum brachiis.] totum sibi corpus deposcentibus; alterum apud ipsas monachas. S. Salvii pulcherrimæ crystallo inclusum servatur. Est autem notatu dignum, quod adeo candida manserit cutis Sanctæ, toto trecentorum & quod excurrit annorum tempore, ut viventis speciem pene referat; nec minus quod militarem furorem evaserit, tam nihil passa a ruinis incendiisque quibus plus vice simplici obruta capsa fuit, quam ab inundationibus fluvialibus. Multum etiam gossypii est repertum circa corpora sacra, ipsaq; tegebantur panno rubro, & supra hunc expansa erat prædicta byssus, aliaque tota virgulata auro.

[20] Nova deinde facta est capsa, speciosa non minus quam pretiosa, [huic nova capsa fabricatur] cujus latera crystallina sic paterent aspectui, ut pulveri introitum nullum relinquerent. In hac reposita fuit S. Humilitas, facie sursum versa, sic ut præter vultum pedesque conspiciatur nihil: reliquum enim corpus operit cuculla monastica ad normam Ordinis Vallumbrosani. Ossa B. Margaritæ dissoluta, collocata sunt ad pedes suæ Magistræ, eo plane modo quo fuerant reperta in capsa veteri. Acta sunt autem hæc die XXX Aprilis MDCXXIV, [& translatio fit 4 Maji,] coram prædicto Notario. Postea die IV Maji absolutis Vesperis, prædicta nova capsa fuit collocata super novum altare S. Humilitatis, ad quod bis in hebdomade plenariam Indulgentiam concessit Gregorius XV, sub Missa ibidem celebranda pro ipsius monasterii defunctis Sanctimonialibus. Stetit ita exposita sacra Reliquia per biduum, id est usque mane diei VI: tantus autem fuit concursus populi, [cum maximo concursu die 25.] tam ex urbe quam ex omni circum vicinia, quantam nemo in ulla solennitate se vidisse meminerat, ita ut angustæ viderentur viæ publicæ quæ ducunt ac monasterium; id quod mirabilius fuit, quia nulla præcesserat publicatio hujus rei futuræ, sed curatum erat ut quam secretissime omnia fierent.

[21] Movit ea frequentia supralaudatum arcis Præfectum D. Joannem Brancadori, ut eodem die v ad S. Salvii adduci fecerit sexcentos mortariolos, quibus ex communi bombardariorum munitione, absque monasterii impendio, sæpius explosis, [eodem postridie venit Magnus Dux cum suis.] aucta lætitia fuit plaususq; popularis. Eodē die bis illuc inter plures alias illustres personas venit Illust. D. Alphonsus Giglioli, Nuntius Apostolicus apud Magnum Ducem Hetruriæ: venit etiam Eminentiss. D. Carolus Cardinalis de Medices, Vallumbrosanæ Congregationis Protector, sed propter constipationem populi non potuit cum rheda sua transire. Ob hanc causam venire in alium diem distulerunt Serenissimus Ferdinandus II, Magnus Hetruriæ Dux, cum fratribus & sororibus suis, ejusdem avia D. Christiana a Lotharingia, & mater D. Maria Magdalena ab Austria; Dux item & Ducissa Mantuæ, Princeps Laurentius de Medices & Principissa Urbini, cum omni aulico comitatu. Ergo die VI Maji sancta istæc Reliquia processionaliter deducta est intra claustrum, ita collocata ante cratem, quæ exterius interiusque altare loco parietis separat, ut a populo in ecclesia posito æque ac Monialibus intus constitutis conspici possit, neutri tamen se mutuo videre.

[22] Solebat Congregatio nostra Vallumbrosana in aliquibus monasteriis celebrare Missam, [Vetus Sanctæ officium in Breviariis Ordinis,] & Officium recitare in honorem hujus Sanctæ, habeturque notata Missa cum Antiphonis & Hymnis atque Orationibus propriis, excusis in variis libellis aut psalteriis, secundum usum Vallumbrosani Ordinis. Id quod etiam colligi potest ex quatuor Brevibus Pontificiis, vere insignibus, per quæ conceduntur Indulgentiæ visitantibus ecclesiam S. Joannis Euangelistæ Præterea Alexander Papa VI, anno MDI Pontificatus sui IX, concessit facultatem Anzianis Faventinis, ad intercessionem Valentini Ducis Cæsaris Borgiæ, ut pro monasterio S. Mariæ Novellæ (quod, quia ipsis civitatis fossis inhærebat, fuerat belli tempore complanatum) aliud erigendi intra civitatem sub titulo S. Humilitatis. In Kalendario quoque Psalterii Vallumbrosani, ad XXII Maji, rubrica notatur Humilitatis Abbatissæ: & in Officio Mariano secundum usum ejusdem Congregationis, in Litaniis post Psalmos Pœnitentiales, [aliaque indicia festi antiquitus celebrati] legitur S. Humilitas ora pro nobis. Quæ omnia indubitatum testimonium præbent festi antiquitus celebrati. Quin etiam inter ephemerides monasterii, quibus continetur quid quoque die expensum receptumque sit usque ad annum MCCCC, reperiuntur adnotati sumptus, facti a Monialibus pro die festo S. Humilitatis.

[23] Verum postquam destructa fuit ecclesia S. Joannis, cum deesset commoditas visitandi altare & corpus hujus famulæ Dei, quod intra monasterium detinebatur nulli externo conspicuum; refrixerat observantia illa, præterquam inter Sanctimoniales utriusque monasterii Florentini & Faventini. De hoc ergo mœsti Patres, & optantes defectum reparare, negotiū commendarunt Ordinis Procuratori in Curia D. Virginio Moscardi; [ad quæ examinanda nominatus Commissarius anno 1621] qui mox informandum curavit D. Franciscum Peniam Auditorem Rotæ, eique obtulit antiquissimas memorias de vita, sanctitate & miraculis magnæ hujus Dei famulæ. Ast prius quam causa deduceretur in Rotam uterque e vivis abiit anno MDCXI. Aliquot deinde annis post, Virginii successor D. Thomas Davanzati, eumdem in finem supplicavit Congregationi Rituum, & Commissoriales obtinuit dirigendas ad Illustriss. Dominos Episcopum Faventinum & Archiepiscopum Florentinum; quibus eis mandabatur, ut in sua quisque diœcesi apud filias ipsius Sanctæ informationem sumerent, de vita, miraculis, devotione & concursu populari, aliisque rebus pertinentibus ad probandum suæ Sanctitati antiquum Humilitatis cultum. Signatæ fuerunt litteræ ille die XX Aprilis anni MDCXXIV: & postea die XXIX Maji D. Alexander Martii de Medices Archiepiscopus Florentinus ad S. Salvii idcirco venit, in comitatu trium suorum Canonicorum, Cruciferique & Caudatarii ac Cancellarii.

[24] Vix eo advenerat Præsul, cum in ipsa porticu ante ecclesiam, vidit marmoream antiquissimam statuam, qua S. Humilitatem repræsentari demonstrabat agnina super caput pellicula, [videt veterem Sanctæ statuam,] cum qua semper & ubique pingitur; dixitque non fore opus alia probatione, cum illa sola sufficeret ad finem incentum. Vidit nihilominus multas vetustissimas picturas, quarum aliquæ factæ erant ante trecentos annos, & omnes exhibebant circumductum Sanctæ capiti diadema. Præcipue tamen ei placuit tabula, sexto post felicem transitum anno, [& antiquas picturas,] id est MCCCXVI picta, cum monacha ad pedes orante (quam B. Margaritam esse volunt) circumdata areolis quatuordecim, continentibus totidem S. Humilitatis miracula, & ipsam in sinlis earum diadematam. In monasterio præterea ostensæ eidem sunt multæ scripturæ & memoriæ antiquæ, manu notariali authenticatæ, [ac scripturas] quibus Vita Sanctæ continetur; liber item choralis, in quo notata Missa cum Antiphonis, Hymnis & Orationibus jam olim compositis; aliaque plura, quæ longum foret enumerare singula. His omnibus plene sibi satisfactum testatus est Archiepiscopus, accedente insuper ea scriptura qua continebantur miracula facta per bombacium, quo corpus intra veterem arcam fuerat constipatum, quodque post diem translationis prædictæ liberaliter fuerat erogatum populo. [& corpus.] Vidit denique corpus ipsum, adhuc simile viventi post annos CCCXXII, & de omnibus relationem factam scripto excepit.

[25] Successit post hæc annus MDCXXVII quando D. Everardus Niccolini, Congregationis Vallumbrosanȩ Præses generalis, volens causam istam promoveri, D. Ignatio Guiduccio, tunc suo in Urbe Procuratori generali, rem commendavit: qui accepta relatione eorum quæ apud S. Salvii Archiepiscopus egerat, signata die XII Novembris anni MDCXXVII, [Fit relatio Congregationi Rituum anno 1628] informavit Eminentiss. D. Cardinalem Mellinum, hujus causæ Ponentem. Hic denique anno MDCXXVIII die XXVI Februarii, magno cum affectu, de illa retulit coram Sacra Rituum Congregatione, concludens quod Vallumbrosanæ Congregationi posset concedi, quam petebat, facultas Missæ Officiique de Dei famula Humilitate, ut Sancta, faciendi; attenta certitudine authenticorum documentorum, in quibus præcipuum locum tenebat Vita, anno MCCCXXX a Vicario Episcopi Florentini authenticata, cum Bullis Indulgentiarum & Brevi originali Alexandri VI. Addidit his efficacissimas rationes, puta quod anno transitum felicem immediate subsecuto D. Episcopus Florentinus, præsentibus multis Prælatis & Dominis titulatis, sub ejus nomine erexerit & consecraverit pulcherrimum altare, ac super eo perquam honorifice adorandum exposuerit sacrum corpus; quod jam olim ejus festum fuerit celebratum, [probaturque variis modis ut Sancta, semper culta Humilitas,] sicut abunde probant Missa, Hymni, Antiphonæ, & cetera manu typisque expressa in S. Salvii; cum quotidiana commemoratione ibidem a Sanctimonialibus usurpari solita, juxta earum Psalterium impressum; quod eædem Monachæ, nec non Faventinæ, ab immemorabili solitæ sint festum agere, recitando tamen omnia de Communi; & sæpe per annum in ejus honore Sacrum dicendum curare, cum magna populi devotione & frequentia (prout jurata utrimq; testimonia, ab Archiepiscopo Florentino collecta, docebant) quod titulus Sanctȩ statim ei a morte datus, & in refossione sacri corporis; idq; etiam appareat in multis psalteriis, martyrologiis, kalendariis & scriptoribus antiquis. Nec leviter appendendum æstimabat, quod ipsa Fundatrix fuerit Monacharum Ordinis Vallumbrosani, quȩ proinde ȩque ac S. Joannes Gualberti, Monachorum Institutor, digna esset veneratione publica. Postea producebat relationem D. Archiepiscopi Florentini, testis oculati tot imaginum, statuarum, tabellarum votivarum cum radiis, diademate, titulo Sanctæ expressarum spatio annorum trecentorum: denique recitavit Summarium vitæ ac miraculorum, optimo ordine digestum a D. Pompejo Serni, Auditore Eminentiss. D. Cardinalis Pii.

[26] Tali Relatione audita, inspectisque & consideratis documentis allegatis, decrevit Congregatio, posse Apostolica auctoritate formati Processus ad comprobandum, [Iubentur fieri processus ad Canonizationem.] quod Monachæ celebrent festum recitantes Officum de Communi, & facientes celebrari Missas, cum concursu & devotione populi. Itaque die x Martii anni MDCXXVIII, S. D. N. Urbanus Papa VIII desideratam Apostolicam Commissionem benigne concessit, & die ejusdem mensis XXVIII fuerunt a sacra Congregatione expeditȩ litteræ Remissoriales & Compulsoriales Florentiam atque Faventiam, ad hoc ut auctoritate Apostolica, per Illustriss. Dominos diœceseon dictarum Prælatos, formentur Processus, valituri in ordine ad Canonizationem, quandocumque esset qui posset ac vellet expensas necessarias facere. Finitus est autem Processus Florentinus & Romam missus anno MDCXXIX XXX Martii, Faventinus vero anno MDCXXX die XXI Februarii.

CAPUT IV.
Miracula post Translationem S. Humilitatis facta, etiam usu gossypii ad corpus positi.

[27] Erat in monasterio S. Joannis Euangelistæ juvencula Monacha, [Sanantur Monacha toto corpore cruciata,] toto corpore tam male affecta, tantosque jam pridem dolores patiens, ut vivere ipsam supra modum tæderet. Huic magistra sua suasit, ut quando omni die videbantur miracula per intercessionem S. Humilitatis in variis hominibus externis facta, ipsa quoque cum viva fide ad eamdē recurreret. Paruit consilio salutari adolescentula, Sanctamque deprecata est, ut, quæ tam multos juverat, etiam in ipsa ostenderet potentiam suæ benignitatis. Proxima nocte apparuit ei S. Humilitas: quam illa videns continuo cœpit sese ipsi commendare, & quod desiderabat postulare. Sancta vero benigne respondit: Nihil dubites, filia, ista enim fides te sanavit: vade & audi devote sacrificium Missæ: quidquid enim optasti consequeris. [& puella febrim patiens,] Paruit ipsa, Missam audivit, statimque ex integro sanatam se comperit. Ibidem educabatur puella quædam Florentina, & ardentissima febri jam diu affligebatur, quando recordata glaciei a Sancta, cui devota valde erat, olim impetratæ in simili infirmitate, ab eadem refrigerium aliquod & auxilium humiliter requisivit. Apparuit autem illa ipsi noctu, cum situla glaciei plena, velut hanc ei porrigens, moxque disparuit: puella vero mane evigilans, seque a febri liberam sentiens, magna cum animi consolatione gratias egit: inveniturque prædictum miraculum depictum in tabula satis antiqua, servaturque ad S. Salvii, in qua conspicitur Sancta, tenens situlam plenam glacie, & puella ante ipsam genu flexa.

[28] D. Gregorius Tiglia-mochi, monachus Vallumbrosanus & Confessarius ad S. Salvii, [an. 1562 curatur dolor brachii.] annum jam quintum patiebatur gravem in brachio dolorem, sic ut nec movere ipsum, nec uti aliquatenus eo posset. Hic cum anno MDLXII die XXI Maji delaturus esset corpus Sanctæ, a choro Sanctimonialium ad altere Sacristiæ inferioris; statim atque attigit capsam quæ tantas continebat Reliquias, eo dolore liberari se sensit, nec tale quid amplius passus est. Tale autem miraculum, una cum tribus sequentibus, reperitur in actis registratum manu Mag. Bernardi Mochi, Notarii publici Florentini, sub die XVI Decembris anni MDCX. Anno MDLXXXVII Sor. Joanna, [1587 liberatur energumena,] Monacha ad S. Salvii, filia D. Benedicti Bonaccursi, dicta in seculo Floretta, ab anno ætatis suæ XIV maleficiata fuerat, occultusque in ea manserat dæmon per annos XVIII, quamvis subinde aliquod sui daret indicium. Sed decursis prædictis annis, in Vigilia Assumptionis Marianæ, cœpit evidenter se manifestare, variis ac miserandis modis possessam affligens; modo visu, modo auditu vel loquela, modo sensibus omnibus eam privando, ita ut nec movere ipsa se posset, neque moveri ab aliis, facta ponderis importabilis. Ea res haud modicam monasterio conturbationem attulit: quare sæpe iteratis jejuniis orationibusque rogatus Deus ipsaque sancta Mater est, pro ejus liberatione: deinde exorcismos Ecclesiæ per dies sex super ipsam continuavit D. Alphonsus Porta, Monachus Vallumbrosanus & Confessarius loci: ultima autem die, eademque Vigilia S. Bartholomæi, circumlatum processionaliter est brachium S. Humilitatis. Cumque hymnis & psalmis devote recitatis prædicta Reliquia posita esset supra caput infirmæ, [adhibito Sanctæ brachio,] exivit dæmon, relinquens illam per horæ spatium quasi mortuam. Horribilis porro fuit strepitus & ululatus excitatus ab egrediente dæmone: eumque non solum Monachæ in monasterio, sed etiam frequens populus, qui ad processionem accurrerat, audivit: infirma vero, statim ut ad se rediit, flexis genibus ac manibus junctis hymnum Te Deum recitavit, totosque XXXVIII annos postea incolumnis vixit.

[29] Anno MDXC D. Julia Galeotti, Nobilis Florentina, uxor Alexandri Reineri, [eodem sanantur moribunda an. 1590] unius anni spatio ægra decumbebat ad mortem. Sæpius pro ea curanda adunatum fuerat Collegium Medicorum: sed parum ei prodesse potuerant. Demum ipsa se vovit S. Humilitari, multaque cum instantia supplicavit, ut domum suam illius venerabile brachium deportaretur. Mox autem atque illud capite suo excepit, melius habuit, ac brevi restituta est integræ sanitati. [& an. 1607 clinica per septennium.] Anno MDCVII septem annis infirma jacuerat D. Porcia Laudi, uxor D. Benedicti Ridolfi, Nobilis Florentini, morbo non minus gravi quam fastidioso; sic enim caput insidebat, ut attollere ipsum nullatenus posset, nec nisi cum maxima molestia movere; cui malo accedebat dolor toto corpore diffusus. Ignotum medicis symptoma nulla poterat arte levari, dubitabaturque an ipsum non esset maleficio adscribendum. Recurrit ergo ad Sanctam infirma, eidem se commendans: cumque devote supplicanti in domum esset delatum ejus brachium, melius sibi fieri sensit; utque decentius exciperet tam venerabilem Reliquiam, ipsa per se surrexit de lecto (id quod nequiverat tot annis facere) propriisque manibus aptavit, ac floribus ornavit altariolum cui esset imponenda. Deinde cum illa capiti ejus esset imposita, facto desuper Crucis signo, cum admiratione circumstantium omnium, persanata est a tam gravi cruciatu, nec umquam postea, quoad vixit, similem est passa. Præsentes miraculo aderant D. Catharina de Pazzis, uxor D. Bernardi Zerzelli; D. Margarita Capponi, uxor D. Francisci Michelozzi; & D. Maria Capponi, uxor Capitanei Pecori: quæ publicum tam admirabili eventui testimonium dixerunt.

[30] Cum D. Clemens Bonenti, Monachus Vallumbrosanus & monasterii S. Salvii Rector, [Rector monasterii deliquium passus] esset in sacristia, ubi jam inde ab anno MDLXII corpus Sanctæ stabat super altari; subitam syncopen passus est, quæ tam diuturna tamque vehemens fuit, ut certo crederetur esse mortuus, jamque adessent bajuli cadaver elaturi, quando cœpit in se reverti. Cognito autem tam periculoso symptomate, cum necdum loqui posset, oculos defixit in altare Sanctæ; seque ei interiori oratione commendans, promisit, quod ejus beneficio sibi redditus, faceret ejusdem corpus inde transferri in ecclesiam supra novum altare decentius exornandum. Vix tale decretum animo votoque formaverat, cum subito ad pristinam rediit sanitatem: [vovet altare novum curandum,] & licet alias quandoque passus ejusmodi deliquia & vertigines fuerit, postea tamen nihil tale sensit unquam; & ideo non dubitavit incolumitatem suam Sanctæ, ut miraculo acceptam, referre. Itaque cœpit ad novum altare construendum apparare omnia: & ecce nocte quadam videt Sanctam, solicite commendantem, ne quam moram cœpto operi interponeret. Obtenta ergo a Superioribus licentia initium fabricando altari novo fecit, urgens absolutionem operis, ac sæpe dicens eo perfecto moriturum se: quod sic omnino evenit. [eoque absoluto moritur ut prædixerat.] Paucis enim superfuit mensibus post translatum illuc sacrum corpus, debili exinde valetudine semper utens; susceptisque Ecclesiæ Sacramentis præmunitus ad exitum, magna cum humilitate & devotione spiritum reddidit Creatori.

[31] Uxor Raphaelis Corsi pistoris Archiepiscopalis Florentiæ, præclucis angina faucibus nihil trajicere poterat, nec stillatum quidem: voto autem facto S. Humilitati, [sanatur angina,] subito convaluit. Catharina Francisci de Mazzuola, manum gerens enormiter ac fœde tumefactam, cum gravissimo spasmo, accessit ad altare S. Humilitatis, eique se commendans, sequenti die invenit manum detumuisse, [& mancæ duarū manus.] ac sanatam se esse. Catharina Angeli de Amerino, cum anno MDCXX ex devotione Fæsulas ivisset, cadens in terram tam male affectam manum inde retulit, ut contrahentibus se digitis omnibus, nec aperire ipsam posset, nec quidquam ea operari. Tandem anno MDCXXIV die XIII Maji accessit ad S. Salvii: & cum se ibi magno cum fervore commendasset Sanctæ, fideliter oravit ut corona sua precatoria applicaretur capsæ, in qua sacrum corpus requiescit: deinde eamdem admovit mancæ manui, atque per singulos digitos ipsam duxit. Stupori autem omnibus fuit, quod sequenti nocte laxatis nervis ita sese extenderint ipsi digiti, ac si nihil mali unquam in eis fuisset: quapropter in gratiarum actionem attulit manum argenteam, capsæ appendendam.

[32] Sequitur nunc indiculus sanitatum, gratiose obtentarum per usum gossypii illius, cui sacrum corpus veteri in arca fuit impositum & undique stipatum, [Vsu gossypii ad corpus positi curantur, spasmus,] ne concuti & quassari posset dum transferretur. D. Julius Cæsar Guerini, Capitaneus levis equitatus Serenissimi Magni Ducis, diebus quadraginta magnis cum doloribus spasmum toleraverat in uno suorum crurium, occasione plumbeæ glandis sclopo immissæ: ut autem partem affectam isto gossypio tetigit, signumque Crucis super ea cum eodem expressit, cessante dolore, brevi convaluit: venitque ad S. Salvii, magno cum animi gaudio testimonium depositurus recuperatæ sanitatis. Eodem modo & sequenti die subito se sanatum sensit Petrus Dominici del Golpe, [febris,] ab ardentissima, febri a qua fuerat totis tribus mensibus crudelē in modum afflictatus. Dianora, uxor Antonii Scacchi, [nephritis,] dies viginti duos jacuerat in lecto plena doloribus, qui per collum usque ad renes ducti ibi hærebant, tanta cum molestia, ut nec movere se posset, usque dum prædictum gossypium sibi applicuit: quo facto mox levius doluit, ac cito tota sanata fuit. Petrus Laurentius Becagli decem hebdomadas patiebatur crudelissimam febrem: [febris,] cui D. Marius Acciajuoli, intra chartulam misit de prædicto gossypio: & subito ad ejus tactum convaluit æger. Sed cum persanatus aliqua inordinate egisset, indeque in febrim recidisset; idem Nobilis ipsiusque Patronus eamdem chartulam ipsi misit, [ejusque recidiva;] confidens quod Sancta, humanæ fragilitati compatiens, denuo suam ei opem præstaret: quod & fecit. Cum enim de novo eodem gossypio se signasset æger, perfectam recepit sanitatem die IV Augusti anno MDCXXIV.

[33] Cum Elisabetha, filia Baccii Scalandroni, venisset ad visitandum Sanctæ corpus, [sanguinis fluxus e naribus,] adhuc in ecclesia prostans; prorupit ei de naribus sanguis: neque fluere cessans per horas duas, adeo debilitavit caput, ut deficere inciperet, nullo humano proficiente remedio. Recurrit ergo ad intercessionem S. Humilitatis, capitique imponens aliquid ex gossypio prædicto, stitit subito periculosum illum fluxum, & sanata est. D. Dominicus Gigolus de Parma venit ad S. Salvii, eo die quo illuc accessit Magnus Hetruriæ Dux Ferdinandus II. [desperata febris,] Post aliquot autem dies Parmam regressus, lecto decubuit correptus febri: eaque indies accrescente, depositus a medicis est. Recordatus autem S. Humilitatis, ei se commendavit. Cumque ipsam sibi visus esset in somnis videre, postridie surrexit sanus, & egit Deo ac famulæ ejus gratias. Ejusdem Dominici rustica quædam duobus mensibus tulerat apostema in latere, tam malignum & solidum, ut chirurgi non potuerint illud ad maturitatem & vomicam faciendam adducere. [apostema lateris,] Dominus ergo suus misit ei particulam d. gossypii; qua cum se devote signasset infirma, ruptum fuit apostema, sanataque est mulier, ipsi Sanctæ & patrono suo gratias agens.

[34] Margarita Joannis Pagni, per horas quadraginta crudelem passa febrem, [febris continua,] nullam capere quietem poterat: votum ergo fecit S. Humilitati, gossypium ejus applicavit sibi, & mane sequenti prorsus sana fuit. Elisabeth Agnuli Dini, quinque mensibus tulit manum sinistram sic impeditam, ut ea nullo modo uti posset & totum brachium inde intumesceret. Hæc cum die quadam advenisset qua corpus Sanctæ spectandum præbetur, [manus māca.] ejusque brachium ipsius capiti fuisset impositum, & manui deinde applicatum gossypium; statim convalescens brachium rediit ad usus pristinos, & ipsa argenteum brachium ad altare detulit. Felix cauponaria in Varlungo, [crucis tumor,] crus monstrose tumefactum habens, decubuerat lecto septimanam totam, quia pedibus nequibat ullatenus subsistere. Cum autem sequenti Dominica bajulos requiri jussisset, a quibus ad Missam audiendam deferretur in ecclesiam; oblatam sibi gossypii particulam malo applicuit, statimque crus detumuit, & ipsa per se ad ecclesiam processit. Catharina Nicolai Pagoletti, [continua febris,] tribus diebus continuis cum febri conflictata, cum inflatione monstrosa gutturis, que totam deformabat, eodem gossypio applicato, convaluit ipso momento, atque ad agri laborem exercendum processit. Philippus Pauli de Logoro, correptus repentina febri & capitis dolore, [dolor,] sic ut in sede fuerit referendus domum, simili applicatione statim convaluit, atque ad opificii sui exercitium rediit.

[35] Soror Thecla de Fortuna, monacha in S. Ambrosii Florentiæ, [& tumor capitis,] ex quadam indispositione ferens caput valde inflatum ac vultum totum, in momento sanata est, mox atque admovit sibi gossypium istud. D. Clemens Presbyter, filius Laurentii a Pace, [dolor in genu,] diebus pluribus tantum in genu sinistro dolorem sustinuerat, ut ei impossibile esset terram pede contingere. Signavit autem partem offensam gossypio illo, statimque venit ad S. Salvii gratias acturus pro beneficio. Triennis puerulus, Andreæ Vettinensis & Vitæ uxoris suæ filius, ex chirugi judicio oculorum unum prorsus amiserat, altero vero videbat perparum: sed utrique visus integer rediit, [oculi obscuratio,] statim atque applicatum ei Sanctæ gossypium fuit: & invicem par oculorum argenteorum parentes obtulerunt. Horatii barbitonsoris uxor, [dolor capitis,] pluribus diebus passa dolorem capitis intolerabilem, eodem remedio curata subito fuit. Michaeli Antonii Servalli obierat frater ex cardalgia, & ipse ex eadem infirmitate periclitabatut; [cordis,] jamq; depositus a medicis erat Oleo sacro inunctus, quando pro eo votum factum est B. Humilitati, applicatumque gossypium; & continuo crepuit apostema, cessavit febris, & ipse fuscam vestem induit, eoque in habitu ire voluit ac S. Humilitati gratias agere. Soror Maria Angela Rucellai, [& oculorum,] Monacha in Monticellis Florentiæ, male ex oculis habens, gossypioque signata, convaluit. Cum autem postea dictum gossypium casu quodam ipsi excidisset in horto, pluvia quidem densissima super ipsum decidit, inventum est tamen involutum suæ chartæ, tam siccum ac si omnino non pluisset, quamvis aqua & luto opertum fuisset. Bartholomæus Laurentii Allegri de Linto, decem diebus lecto affixus per febrem, [febris extrema,] stomacho sic everso ut cibum omnino nullum retineret, ingravescente malo, vitæ prospiciebat imminere periculum. Positum ergo super eum fuit aliquid gossypii, atq; illius panni quo Sanctæ vultus fuerat coopertus: statimque sanari incipiens cœpit cibum sumere, & sequenti die modicissimam sensit febrim, postridie vero omnino nullam.

[36] Andreas Justi Montelatici, diu gravatus infirmitate stomachi, [infirmitas stomachi,] quæ tandem in vitæ discrimen vergebat; applicata sibi chartula, in qua erat aliquid de capillis atque gossypio Beatæ, subito convaluit. Augustinus Raphaelis del Brozzi tempore longiori multas tulerat plagas circa guttur, [plaga in gutture,] cum intenso ac fere intolerabili dolore, qui ei cœperat circa XXIV Junii anno MDCXXIII, totum ejus vultum fœde corrumpens destruensque. Anni autem sequentis die X Maji, in equo se deduci fecit ad corpus S. Felicitatis: ubi guttur suum ipso gossypio signans, subito dolorem omnem a plagis dispulit, & die XXVII Maji votivum anathema tulit ad S. Salvii, quia se plane sanatum credebat. D. Ignatius, [febris letalis,] Monachus Vallumbrosanus, diebus quinque febri ardentissima cum intensissimo capitis & pectoris dolore laboraverat, & desperabatur a medicis, ideoque de apparando funere in diem sequentem cogitabatur. Mansit autem in maximis angustiis usque ad mediam noctem, omnis expers quietis, Interim maximo cum affectu commendavit se Sanctæ, & oratione finita obdormivit. Mane vero experrectus liberum a febri & dolore omni se sensit, & mox pristinas vires recuperavit. Veniens ergo die sequenti medicus D. Antonius Medici, & in tam bono statu suum ægrum reperiens, vehementer obstupuit: sed intelligens quid actum fuisset, magnam concepit etiam ipse venerationem erga Sanctam. Is vero qui infirmus fuerat, statim accessit ad S. Salvii, atque in altari dictæ Sanctæ sacrificium Deo eucharisticum obtulit, ibique argenteum anathema reliquit.

[37] D. Jacobus Federighi, pustulis pestilentibus sic conspersus, [petecciæ,] ut proxime moriturus crederetur; consignatus eo panno quo corpus Sanctæ fuerat intra capsam coopertum, & ipso in momento melius habere incipiens, cito totus convaluit. Plebs tota Abbatiæ S. Reparatæ de Marradio, anno MDCXXX, præmisso jejunio, confessione & communione, pari se obstrinxerat voto in honorem Sanctæ, ut liberarentur ab epidemico quod tunc grassabatur malo: [pestilentia,] & quamvis Castellum vicinaque loca pervaserit maligna lues, locus tamen ipse tam immunis ab ea servatus est, ut nemo unus questus sit sibi caput dolere. Romulus Statii, graviter infirmus depositusq; a medicis jacebat propter febrim hecticā quæ in continuā conversa erat: [hectica,] sed mox atque cœpit se commendare Sanctæ, cœpit etiam habere melius, citoque convaluit. Puella multis annis in lecto jacens sic contracta, [contractio,] ut movere se ipsa in nullam partem posset, gossypio tacta & statim sanata fuit. Uxor Thomæ Montelatici duobus post puerperium mensibus sic impedita brachio ut uti eo non posset, neque auxilium ferre medici, recurrit ad opem Sanctæ implorandam; & subito melius habens intra octiduum plenam recuperavit sanitatem: atque in memoriam beneficii argenteum brachium obtulit ad altare.

[38] Fr. Laurentius, Conversus Vallumbrosanus, sub equo in fossam profundam corruit: [discussa pericula gravia,] seque commendans Sanctæ, illæsus inde eductus fuit. Pessimum quoddam propositum animo conceperat Hippolytus Potiti, ad terminandum negotium unde suæ & plurium aliarum familiarum ruina timebatur: nec poterant personæ Deum timentes, quæ medias sese offerebant, fixam ejus voluntatem flectere; donec ultro ipse ad auxilium Sanctæ implorandum se vertit, exauditumque expertus est, turbis omnibus in brevi sedatis. Catharina Antonii del Pace, erysipelati vultum occupanti remedium nullum inveniens, [sanatur erisipelas,] dissipavit illud, superposito sibi gossypio sæpe dicto. Filius D. Julii Cæsaris Paganelli, Nobilis Faventini, & uxoris suæ D. Bartholomææ Barbaveræ, gravissimis oppressus symptomatis tantum non videbatur mortuus, idque ei accidebat sæpius. [epilepsia,] Sed cum voto oblatus Sanctæ subito convaluit, delatusque est cum anathemate argenteo ad altare ipsius. Simili successu alia quædam nobilis matrona Faventiæ filium suum de equo lapsum commendavit Sanctæ, sanumque recepit. [febris,] D. Julius Rondanini, febri maligna correptus, Missam in illius honorem dicendam curavit, & statim liber a febri fuit.

[39] [surditas,] Perfectam surditatem incurrerat Soror Catharina, Monacha Ordinis Dominicani Faventiæ. Cumque intellexit multas gratias per interecessionem S. Humilitatis obtineri, quodam vespere ei se commendavit, & sequenti die surrexit acutum audiens. [dolor brachii,] Soror Archangela, Monacha in S. Humilitatis Faventiæ, diuturno brachii cruciatu exercita, eodem liberata fuit, ubi se commendavit Sanctæ. Soror Victoria in eodem monasterio, gravissimo correpta symptomate agebat animam, [sensuum privatio,] motus loquelæ & sensus expers, neque extremorum Sacramentorum capax. Quod ultimum cum socias Moniales præcipue angeret, omnes flexæ in genua cœperunt ipsam benignissimæ suæ Matri commendare. Ecce autem rem stupendam! Rediit in se ægra, tamquam si nihil mali pateretur, Confessioneque peracta & suscepto Viatico, diem totum pro sana egit; sequenti vero die maxima cum devotione spiritum reddidit. Soror Laura-Felix Vergimilii, acrem in brachio cruciatum patiens, eumdem detersit gossypio illud signans, & argenteum brachium obtulit in memoriam acceptæ gratiæ. Sorori Thedoræ Carrari in oculo panus emerserat, [oculi vitiū,] qui præter deformitatem in illo etiam cæcitatem causabat: sed commendans se Sanctæ, eodem liberata fuit.

[40] Soror Magdalena fuerat totum mensem cæca, sic ut non nisi alienis manibus capere cibum posset: [cæcitas,] invocata autem Sancta statim recuperavit visum. Alias cum ex dolore pectoris deficeret, signata gossypio ad se rediit. Soror Cæcilia Victoria, a medicis deposita erat propter malignam febrim: [febris,] sed a quadam sua amita ut se S. Humilitati commendaret monita, cum recitasset devotam illam orationem, quæ incipit, O sanctissima Humilitas, statim soporata fuit, & experrecta est sana. Sorori Mauræ Dingofanti, [petecciæ,] pestilenti febre cum pustulis laboranti, post prȩbitam extremam Unctionem applicita vesicatoria erant a chirurgo, qui sequenti mane proculdubio extinctam se reperturum ajebat: sed quia Sanctæ se commendavit, reperit illam idem ex integro sanam. Alias corā Sanctæ brachio eadem orans liberata fuit a cruciatu gravi, quem suo in brachio sic patiebatur, ut neque vestire se neque aliud quidquam operari posset. Anno MDCXXX I Camillus, filius Petri Francisci de Marradio, pestilentia correptus, [pestis,] cum vomitu & febri excessiva; jamque depositus a medicis, eo quod omnes eo in loco correpti isto malo jam obiissent; votum nuncupavit S. Humilitati, & cessante mox febri cessavit vomitus, atque anthrax pestifer crepuit.

[41] [arthritis,] Anno MDCXXXII Antonia, filia Andreæ Pampaloni, annis septem arthritide sic fuit vincta, ut numquam vel ambulare vel etiam insistere pedibus posset. Vovit ergo S. Humilitati, pro obtinenda liberiori gressus facultate, Vigiliam festi ipsius agere jejuna in pane & aqua. Ecce autem dum vesperi in suo cubili consuetas preces Sanctæ offert, audivit vocem dicentem sibi, Surge & ambula. Obedivit illa, cœpitque per cameram ambulare. Accurrerunt ad tantam novitatem mater & frater ipsius D. Hieronymus, Rector S. Stephani in Curtibus, multique vicini, & admiratione pleni gratias Deo egerunt. Duravit hæc ei sanitas diebus quatuor, adeo ut foras etiam ad quoddam suum prædium via difficili arduaque sit progressa: post quartum autem diem, cum vellet mane de lecto egredi, [catarrhus gravis.] rursum sese reperit pedibus mancam, itaq; permansit sic, ut solum ambulare cum sustentaculo deinceps potuerit. Silvagiæ Redini, uxori Silvii Annibalis, vehemens catarrhus febrim attulerat, cum dolore capitis quietem omnem auferente. Petiit autem perquam instanter ut ferretur sibi velum S. Humilitatis, eoque consignata statim febri & dolore caruit.

HYMNI ET ORATIONES
Ex Officiis Vallumbrosanis, anno 1566 Florentiæ cusis.

Humilitas, Abbatissa Ord. Vallisumbrosæ Florentiæ in Hetruria (B.)

HYMNUS PRIMUS.

Laudes excelsas cantent Moniales,
Melos flammantes Monachi devoti,
Festo sacrato piæ Matris nostræ
      Humilitatis.
Mundum tu spernis, alta Cherubina,
Volans ad Christum ardens Seraphina:
Qui te vestivit suo resignatam
      Lumine quondam.
Cherubim magnus summæ Jerarchiæ
Te sponsam Christi curat & gubernat;
Cum Pastoralem curam assumpsisti
      Angelus fortis.
Librum componis Spiritu dictante,
Laudibus plenum Virginis Mariæ:
Quem si quis legit, gratiam reportat
      Precibus tuis.
Dies diei verbum eructasti,
Haustum ed fonte summæ Trinitatis;
Cum de adventu nostri Redemptoris
      Causas expandis.
Sculptam in corde celte caritatis
Habes Mariam, matrem Sponsi tui;
Cujus amore vulnerata clamas,
      Ave Regina.
Multos tractatus scribis, Doctrix sancta,
Nesciens librum, idiota sciens,
Candidam tenens humero columbam
      Spiritum sanctum.
Pallium texis Christo nascituro
Trini coloris, monita beata
Mystice complens Virginis Mariæ,
      Quam dilexisti.
Te desponsavit annulo superno
Sanctus Joannes, aquila cælestis;
Atque largitur dona pretiosa
      De Paradiso.
Cum cibum sumis, tibi demonstrantur
Stigmata Christi, vinumque myrrhatum,
Pauperes, nudi, atque carcerati,
      Pane carentes.
Gloria Deo sit æterno Patri,
Et Jesu Christo, sanctæ Trinitati,
Matri Mariæ, Joannique sancto
      Euangelistæ. Amen.

ALIUS HYMNUS,

Hymnum canamus gloriæ, hymnum novæ victoriæ,
      Humilitatis Dominæ sanctæ virtutis munere.
In arcta cella clauderis, annis bissenis tunderis,
      Et post hæc de sub modio reluces in candelabro.
Matrona nobilissima, omni virtute prædita,
      In monte sancto civitas Florentiam irradias.
Orationis imbribus cancrum fugas a renibus,
      Et labia tumentia abhorrens medicamina.
Joannes te præmonuit ut venias Florentiam,
      Et Dominarum civium componas monasterium.
Signis coruscas maximis & validis prodigiis:
      Puer decennis moritur, sed vivus per te redditur.
Dum plangis sacratissima dilecti Jesu vulnera,
      Pro lacrymis das sanguinem, qui totam rigat faciē.
Unico pane satias famelicas discipulas:
      Et multa panis fragmina reponit Dispensaria.
Occulta cordis penetras, peccata multa reseras, (dens.
      Propinquam morti arguens, ejus decessum prævi-
Febri dum ardes valida, ferens Augusti caumata;
      Desiderasti glaciem, quam sumens sentis requiem.
Qui visitant Mausoleum, reportant beneficium;
      Et sanitatis gratiam, qui fidem habent optimam.
Gloria tibi Domine, qui natus es de Virgine,
      Cum Patre & sancto Spiritu, per seculorum secula.
            Amen.

ANTIPHONA.

O flos castitatis, benignitatis, misericordiæ, & caritatis, B. Humilitas, intercede pro tuis quotidie devotis, tuum suffragium postulantibus.

ORATIO.

Deus qui S. Humilitatem ad summa virtutum & contemplationum cælestium præstantissime ducere dignatus es: præsta quæsumus, ut meritis ejus & precibus, relictis terrenis, semper cælestia meditemur. Per Dominum &c.

ALIA.

Deus, qui gloriosam Humilitatem, litteras ignorantem, tanta sancti Spiritus abundantia replevisti, ut librum de cælestibus & laudibus civium supernorum Latino sermone componeret: prȩsta nobis quæsumus, ut precibus ejus & meritis ejusdem sancti Spiritus gratia repleamur. Per Dominum &c.

ALIA.

Deus, qui dilectissimæ Sponsæ tuæ Humilitatis sanctum corpus, ad ostendendam gloriosæ mentis ejus integritatem, illæsum & integrum conservare dignatus es: concede propitius, ut precibus & meritis ejus, nostræ mentis & corporis nulla corruptionis vulnera patiamur. Per Dominum.

DE BEATA RITA
VIDVA ORDINIS EREMITARVM S. AVGVSTINI CASSIÆ IN VMBRIA.

MCCCCLVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus cultu, scriptoribus vitæ, & anno mortis.

Rita, Vidua Ordinis Eremitarum S. Augustini, Casciæ in Umbria (B.)

AUCTORE D. P.

Floruit Seculo Christi XIV & XV B. Rita, sive (ut nomen integre efferatur) Margarita, quæ cum adulta aliquamdiu in matrimonio vixisset, mortuo marito vidua facta, sanctißimum arripuit vivendi modum; ac dein inter sanctimoniales Ordinis Eremitarum S. Angustini assumpta, [Cassiæ sancte mortua,] vixit & mortua est Cassiæ, seu Cassii, (Cursulam veteribus fuisse volunt aliqui) quod est Vmbriæ oppidum satis frequens in Spoletana diœcesi, a sua metropoli XX circiter millibus passuum distans, a Nursia solum septem: atque ibidem in suo monasterio corpus integrum servatur, ipsaque miraculis fulget. Fuit spoletanæ diœcesis Antistes olim Maffeus Cardinalis Barberinus, qui (attestante Vghello in Episcopis Spoletanis) sanctimonialium cœnobia, securioribus adhibitis disciplinis, adeo brevi instituta optime habuit, ac si tum primum exordirentur florere. Hic postmodum creatus Pontifex Romanus atque Vrbanus VIII dictus, singularem, quam de B. Ritæ rebus gestis ac miraculis notitiam habuit, [ab Vrbano VIII ut Beata coli permissa an. 1627,] facilius Supplicationibus Priorissæ & sanctimonialium monasterii B. Ritæ Ordinis S. Augustiui de Cassia Spoletanæ diœcesis inclinatus, licentiam & facultatem est impartius, ut de dicta B. Rita in tota diœcesi Spoletana, ac ab omnibus utriusque sexus dicti Ordinis Religiosis ubique existentibus, Officium & Missa tamquam de Communi nec Virginis nec Martyris recitari & celebrari libere & licite possit & valeat, per Breve datum Romæ II Octobris MDCXXVII. Postmodum etiam novis Supplicationibus inclinatus, licentiam & facultatem impartitus est, ut in die festivo de eadem B. Rita Missa ab omnibus Presbyteris Secularibus, ad omnes totius Ordinis præfati ac diœcesis Spoletanæ ecclesias confluentibus, celebrari libere similiter & licite possit & valeat … per Breve similiter Datum Romæ die IV Februarii MDCXXVIII.

[2] Vitam primus scripsisse videtur Ioannes Georgius de Amicis Caßianus, [Vita antiqua nulla extat,] ab Herrera indicatus (qui eam anno MDC Viterbii imprimendam curavit) & alteri eamdem in versus translaturo materiam suggeßisse. Virumque opusculum, sine auctorum nomine, nec addito, Latinene an Italice scripserint, laudat Fr. Augustinus Cavallucius in Præfatione, multumque iis vult addidisse videri. Et revera miracula complura addidit, jam inde ab ipso quo Beata obiit anno publicis consignata monumentis, quemadmodum vidimus in exemplo a Patribus nostris submisso Senis, ubi anno MDCX impressum fuerat. Verum licet Cavalluccius Vitæ ei exornandæ per integra decem Capita, prius quam ad miracula veniat, multim chartæ verborumque insum at; apparet tamen, tum ipsum, tum alios ipsum prægressos, vix quidquam reperisse antiquitus de rebus ante mortem scriptum; & nisi quædam vetus pictura in sex tabellas divisa, [plures hoc seculo scriptæ sunt,] ipsarumque Sanctimonialium traditioni conjuncta, aliquam earumdem memoriam conservasset, omnino defuturum fuisse quod scriberent. Neque plus dicere potuerunt, Onuphrius Martini Ilicetanus, & Hieronymus de Getthis Romanus ab Herrera laudati, ut Cavallucio posteriores, sed ignoti nobis; idem sentire possumus, de Vita quam Hispanice edidit Alphonsus de Arragon & Borgia, Provinciæ Castellanæ alumnus; nec non de alia quam apud se nunc habet P. Aloysius Torellus, a P. Donatu de Donatis Lucensi publici juris factam. Illa autem Cavaluccii tam parum solidæ materiæ habet; ut cum, prætermißis Compendiis mox nominandis, eam vellem ex Italico Latinam facere, qua parte historica erat (nam episodiis moralibus immorari non conveniebat) denique unum Caput vix plenum invenerim.

[3] Atque hæc causa fuit cur ipso Beatificationis anno, quo Patres Augustiniani fere ubique novæ suæ Beatæ notitiam divulgare conati sunt, edita ejus vita, [pleræque ex Italico Cavalluccii sumptæ,] profeßi sint omnes solum ejus Compendium se dare; licet etiam illud ipsum quod dabant verborum plusculum, minus substantiæ haberet: quia scilicet, rejectis Cavallucii superfluis, admodum parum supererat materiæ. Primum ejusmodi Compendium, quod præcipuo nobis usui ad formandum Appendicem fuit, Romæ ex typographia Cameræ Apostolicæ prodiit anno Beatificationis prædicto; quod anno mox sequenti auctius recusum Bononiæ fuit, opera Pauli Fraßinelli Ordinis Augustiniani Theologi. Aliud antea prodierat Mediolani, a Priore & Conventu S. Marci oblatum Comitissæ Iustinæ Visconti Biliæ, partim ex Cavallucio prænominato, partim ex Andreæ Gelsominii Episcopi Asculani Thesauro devotionis cælestis ad Beatam Virginem, [sicut & Gallica Simpliciani,] prolixius deducente argumentum hoc. Et hæc quidem Italice ex professo de B. Rita, ut Iacobillum in Sanctis Vmbriæ aliosque præteream. Simplicianus a S. Martino Vitas Sanctorum Augustinianorum Gallice edidit Tolosæ, anno MDCXLI, eisque Vitam B. Ritæ inseruit, perquam floride amplificatam, & epigrammatis Latinis Gallicisque distinctam. Sed dum fatetur vix alium auctorem habuisse præ oculis, quam Cavalluccium & Romanam Epitomen; satis certos nos facit, multas pulchras circumstantias, quas adjungit, ex ingenio ipsius & verosimilitudine; non autem ex idonea auctoritate acceptas fuisse; quod scribendi genus ut vulgo gratum, sic historicis perquam incommodum accidit; haud parum postea laborantibus, ut certis relationibus cognita a verosimilibus rhetorizantium encomiastarum adinventionibus secernant. Habet tamen Simplicianus, quam alibi non reperi, Relationem nomine Congregationis Rituum Vrbano Pontifici factam; sed versam Gallice, quam si originaliter Latinam exhibuisset, vellem huic operi inserere, [& Latina Curtii.] quamvis in hac quoque (utpote diu post rem factam composita) fortaßis aliqua inveniantur non omnino certa. Nam ubi Cavallucius dicit auditum in obitu Beatæ trinum monasticæ campanæ pulsum tangente nemine; ibi dicit Relatio, apud Simplicianum, campanam quamdam convocando ad funus populo tota die ita sonuisse; ipse vero Simplicianus rem auget, dicendo id de omnibus totius oppidi campanis: quod indico, ut intelligatur, quam multa inter se dissona irrepere necesse sit in historias, quarum auctores non discernunt inter antiquitus reperta & suas conjecturas, sed eodem omnia stylo tradunt. Multo autem prius quam Gallice Simplicianus Latine scripsit Cornelius Curtius, & compendio contractam Vitam edidit Antuerpiæ anno MDCXXXVI. Vtrum Teutonica & Germanica linguæ alius quispiam eam Curtii Epitomen verterit, necdum comperi: sed ex omnibus simul collatis disce, præter ea quæ ex Cavalluccio seligam, nihil historica via compertum haberi: proinde ea omnia missa facio, & soli Cavallucio insistere propono, addita tamen ex aliis Appendice.

[4] Difficultas est aliqua quomodo tam in prædicta Vita quam circa annum & diem obitus B. Ritæ, quod in præ citatis omnibus Vitæ compendiis Italicis & apud Iacobillum de Sanctis Vmbriæ, nec non in folio quodam expanso anni MDCLXXV, [Obiit Beata Sabbato 22 Maji non an. 1447,] dicatur obiisse Rita in Sabbato die XXII Maji anno MCCCCXLVII. Qui characteres non cohærent. Nam dicto anno MCCCCXLVII cyclo Solis XXVIII littera Dominicali A, Sabbatum non incidit in diem XXII Maji, sed in XX Maji, quem ideo arripuit Cornelius Curtius. Nævius XXII retinuit, sed expunxit Sabbatum: Auctor Lectionum quæ jam in festiva solennitate recitantur, omisso etiam Sabbato, scripsit Sanctam anno post Christum natum millesimo quadringentesimo quadragesimo tertio, [aut 1443,] undecimo Kalendas Junii obdormivisse in Domino, ac proinde feria hebdomadis quarta, cyclo Solis XXIV littera Dominicali F. Iosephus Pamphilus in Chronico Ordinis Fratrum Eremitarum S. Augustini, ut cum XXII Maji Sabbatum componeret, nullo alio auctore præeunte obitum B. Ritæ transtulit ad annum Bissextilem MCCCCLXXXIV habentem litteras Dominicales D C, [vel 1484,] Cyclo Solis III. Thomas de Herrera parte 2 Alphabeti Augustiniani pag. 333 ita de obitu scribit: Tandem annis & bonis operibus plena, non anno MCCCCXLVII ut Andreas Gelfominius in Thesauro cælestis devotionis ad beatam Virginem cap. 8 & 11 pag. 60 & alii existimarunt; [sed anno Pisano 1457,] sed anno MCCCCLVII, ut in arca quæ corpus ejus conservat, inscriptum est antiquis characteribus, postquam anno MCCCCL Romam Jubilȩi tempore visitasset, die Sabbati XXII mensis Maji ad cælos migravit. Herreram quoad diem & annum sequitur Ludovicus Torellus de Vitis Sanctorum ac Beatorum Augustinianorum Centuria 3 cap. 85, sed tacuit de Sabbatho: videbat enim quod anno MCCCCLVII habente litteram Dominicalem B, dies XXII Maji ceciderit in Dominicam.

[5] Difficultas tamen tota solvi videtur, & vetus arcæ inscriptio servari, [qui nobis est 1456.] si sumatur annus, non ille qui modo usurpatur, sed quem Covarruvias tom. 2 Resolut. variar. lib. 1 cap. 12 num. 1 appellat Pisanum, cujus initium sumitur novem mensibus ante nativitatem ipso Incarnationis Dominicæ festo XXV Martii: hanc enim rationem temporis plurimæ per Hetruriam & Vmbriam civitates tenuerunt, & sic Majus anni secundum illos MCCCCLVII, esset Majus vulgaris anni MCCCCLVI, quando cyclo Solis IX litteris Dominicalibus D C dies XXII Maji revera in Sabbatum incidit: itaque salvatur tempus Iubilæi Romani anno MCCCCL celebrati sub Nicolao Papa IV, uti scribit S. Antoninus 3 parte tit. 22 cap. 12 §. 3. Certius tamen definiri res posset, si miraculorum post obitum Beatæ patratorum Notarialia exempla haberentur: concursus enim diei & feriæ, ex Notariali, stylo indicari solitus manifestum faceret unde Cascienses soliti fuerint anni sui initium ducere. Est autem valde mirum, quod cum omnes quos præcitavimus vitæ Scriptores seu potius abbreviatores expresse meminerint Iubilæi a Sancta ante mortem petiti, eam mortem potuerint aliqui ponere ante annum jubilarem, facile ex historicis ejus ævi noscendum. Porro ex anno mortis pendet annus nativitatis, [nata sub annum 1386.] quem facile fuerit præter propter definire, si B. Rita obierit circiter septuagenaria, sicut habet Romana Relatio, ex eaque alii; consequens enim fuerit natam illam fuisse circa annum MCCCLXXXVI. Quod non ita per conjecturam dictum videtur, quin poßit fundamentum dare corrigendo errori (haud dubium quin typothetico) apud Cavallucium ubi dicuntur parentes Ritæ convenisse in matrimonium, diu absque liberis futurum, anno 1309; si enim affinem substituas characterem 6 pro 0, & legas 1369 rem plane similem vero posueris. Mediolanenses Abbreviatores, nescientes quomodo errorem corrigerent, satis habuerunt definire seculum XIV, quo nata sit inter annum 1300 & 1400.

VITA
Ex Italico Fr. Augustini Cavalluccii.

Rita, Vidua Ordinis Eremitarum S. Augustini, Casciæ in Umbria (B.)

EX ITAL. CABALUCI.

PROOEMIUM.

Quamvis Vita nostræ B. Ritæ, Lector benevole, bis jam prælo subjecta fuerit, [Consilium & forma ac fontes operis.] semel prosa & iterum versu; utrobique tamen non satis distincte explicari videntur insignia ejus acta: quapropter non solum a multis fide dignis personis solicite instructus propriisque oculis non pauca edoctus, tam circa vitam quam circa miracula, in brevi transsumpto per Jacobum Victorium Hispellatem nuper edito, perpensis meditate singulis tandem decrevi, in unum opus colligere omnia ac prælo subjicere; idque ut tum fidelium devotioni augendæ serviam, tum mandato paream adm. Rev. P. Magistri Laurentii de Fulginio Augustiniani. Distinxi autē opus in plura Capitula; videlicet de sua origine, de intentione qua debet status religiosus suscipi, de ingressu illius ad eamdē, quomodo propriam omnem voluntatem abdicaverit, quam diligenter vota religiosa sigillatim singula observaverit, adjungendo monita multa Religiosis lectoribus profutura; de abstinentia ejus magna, oratione frequenti, felici transitu, ac denique miraculis.

CAPUT I.
De vita Beatæ in seculo ac religione, & felici ejusdem transitu.

[1] Inter alia fertilis Umbriæ oppida in diœcesi Spoletana, prope Montem-corvum Cassia adjacet, [Nata in Rocca-Porena,] antiquum & celebre, ad cujus jurisdictionem pertinet Rocca-Porena, duobus passuum millibus inde dissitum castrum. In hoc vivebant seculo Christianæ æræ decimo quarto conjuges duo, multa cum concordia, addicti operibus religionis & pietatis Christianæ, imprimis autem pie affecti erga Dominicam passionem; & pacis inter dissidentes conciliandæ tam studiosi, ut passim Paciferi Jesu Christi appellarentur. Sed conjugio sterili multis annis usi, jam fere pervenerant ad senectam, [ex parentibus diu sterilibus,] quando divinæ bonitati placuit eis filiam largiri, claram toti mundo futuram operibus & miraculis. Mirabatur se gravidam mulier jam vetula, quando oranti adstitit Angelus, qui bono animo esse juberet; fore enim ut filiam pareret acceptissimam Deo. Peperit autem absque dolore: dubitantes, vero quod ei nomen imponerent parentes, moniti nocturno visu sunt, Ritam ut appellarent. Sub hoc nomine baptizata infantula dum aliquando jaceret in cunis, pluries visa turba albarum apum infantile os ingredi atque egredi: quod prodigium fecit ut curam intenderet mater educationi illius; cui illa pulcherrime respondens, ita crescebat ætate & gratia, ut parentibus nunquam fuerit molesta in aliquo.

[2] Interim annis graves parentes nihil curabant solicitius, quam ut filiam prius quam morerentur in honesto matrimonio collocatam viderent: quo licet minime propenderet, [duodennis marito difficili traditur,] sponsum Christum optare professa, eorum tamen consentiens voluntati, duodennis adhuc se tradidit in potestatem viri, perquam ferocis & passim formidati. Sed hunc ita mulcere scivit Rita, ut eum magno cum stupore omnium mire mansuetum divinique obsequii studiosum reddiderit, totis octodecim annis cum eo pacatissime vivens; nihilo tamen minus intenta devotionibus suis, quibus beatam Virginem, Baptistam Joannem, Sanctum Patrem Augustinum, Sanctumque Nicolaum Tolentinatem impensius prosequebatur. Jejunabat autem omnibus Marianorum festorum pervigiliis in pane & aqua, [jejunio & orationi nihilominus vacat:] esuriales reliquos dies ab Ecclesia constitutos religiose observans, & ultra majorem Quadragesimam communem omnibus alias duas; intendebat eleemosynis & curæ pauperum infirmorum, approbante uxoris actiones marito.

[3] Interim gemina proles eaque mascula nata iis erat, cui dum Christiane educandæ intendit pro matris officio Rita, occiditur ei infeliciter vir suus: cujus morte non minus afflicta quam quod videret filios de sumenda aliquando vindicta serio cogitare; [marito cæso & mortuis liberis,] postquam hujusmodi voluntatem vidit suis adhortationibus flecti non posse, eodem caritatis ardore, quo Deum fuerat pro homicida precata, precari eumdem cœpit, ut filios prius ex hac vita tolleret, quam illi fundendo contra ejus prȩceptum sanguine manus inquinarent. Neque tarde quod precabatur obtinuit, & ambos infirmitate correptos cito vidit ad vitam meliorem prægressos. [petit Casciæ admitti inter Augustinianas,] Ita mundanis soluta vinculis, postquam conjugali ac materno litavit affectui, seque ad Dei voluntatem exequendam composuit; monentem quasi interius sensit, ut Casciam transiret ad monasterium reverendarum Matrum S. Mariæ Magdalenæ. Ivit ergo petiitque humiliter ad habitum recipi: sed per Abbatissam Sanctimonialibus istis proposita, rejecta ab his fuit, non tamen dejecta. Et enim ad suum reversa castellum pietatis exercitiis cœpit vacare attentius; inter quæ cum iterum revivisceret prius conceptum vitæ religiosioris desiderium, rediit Casciam semel iterumque. Sed tertia quoque vice repulsam passa, cogitavit humiliter, necdū advenisse tempus præfinitum a Deo, quo voti sui compos efficeretur.

[4] Ergo consueta exercitia orationis prosequens, dum nocte quadam pervigilat supplicans; domus suæ ostium vehementius pulsari audivit, [& ad eas a S. Ioan. Bapt. introducitur,] vocemq; clamantis, Rita, Rita. Accurrit illico ad fenestram: sed nemine ante domum viso, cum se denuo orationi reddidisset; similem vocem ad se fieri audivit, qua monebatur a Jesu petere ut in sponsam ejus reciperetur, viditque tres Sanctos in suum auxilium missos. Tum rapta in extasim sensit sibi voce clara dici; Veni, dilecta Rita, jam enim tempus est ut ingrediaris monasterium, unde toties fuisti repulsa. Rursum ergo ad fenestram illa: viditque ante fores S. Joannem Baptistam: post quem protinus egressa, usque in locum qui Scopulus Rupis-Porenæ nuncupatur, obstupuit ad horrorem tam prȩcipitis altitudinis, quam vel pleno die tentare quis horreat: sed apparentibus mox duobus aliis ipsius Advocatis S. P. Augustino & S. Nicolao Tolentinate, [receptaque velū suscipit,] animos resumens, eosdem secuta est usque Casciam & intra monasterium ipsum penetravit, portis fenestrisque omnibus clausis, ut erant, manentibus. Quod cum admirarentur Monachæ, aliæque in alias reseratæ domus culpam suspectando rejicerent; illa quod factum mirabiliter erat ingenue professa, facile persuasit Sororibus, ne vellent ejectam quam Sancti introduxerant; virtutemque & perseverantiam ejus bene expertæ, etiam ad solennem trium religiosorum votorum Professionem, sacrum velum concedentes, eamdem receperunt. Ipsa vero non solum tunc Deo gratias egit; sed quanto deinceps vixit tempore istum sui ingressus diem festivum habuit.

[5] Cum die quadam sacro Missæ officio interesset, menti ejus tam alte impressa fuerunt hæc Euangelii verba, [visione scalæ in cælum pertingentis animatur,] Ego sum via veritas & vita, ut divino illustrata spiritu in eorumdem sensum quam altissime penetraverit, meditandoque inardesceret in amorem Jesu. Prima autem post factam professionem nocte, viderat scalam, cujus summitas ipsos cȩlos attingebat, eique innixum Dominum suum dilectissimum; indicio haud obscuro, quod per trium solennium votorum gradus perventura esset ad summam Christianæ perfectionis. Erat porro obedientiæ studiosa imprimis & amans clausuræ: [Iubilæi causa Romam proficiscitur,] verumtamen occasione anni sancti, cum plures ex Sororibus Romam se transferrent lucrandi Jubilæi causa, ipsam quoque desiderium subiit eodem eundi: quod aperiens Matri Abbatissæ responsum accepit, non prius ei hoc permittendum, quam persanata esset plaga inferius commemoranda. Hæc vero simplici unguento adhibito mox coaluit, eiq; commoditatem præbuit complendi pii desiderii: [sanata tantisper quæ obstabat plaga.] quod ut divinitus inspiratum fuisse pateret, iterum illa crepuit, cum Roma in monasteriū Rita revertisset. Magis etiam obedientiam ejus probavit, quod ad imperiū Abbatissæ ipsam experire volentis, quotidiano labore diu irrigaverit siccā plantulam, quæ in horto monasterii aruerat; sicut de Abbate Joanne legimus inter Vitas-patrum.

[6] In supradicto Romano itinere patuit etiam quantum ei cordi esset paupertas, [viaticum ad id datum rejicit.] dum peculium ad viatici usus concessū in transitu fluminis a se abjecit: coarguentibusq; eam sodalibus respondit, nihil illo opus esse qui Christum habebant provisorem, se vero ipso gravari diutius non potuisse. Solebat autem sȩpius inculcare Sororibus, tum demum magni faciendas ab hominibus (si tamen id tanti esset) quando invenirentur contemptrices mundanarum divitiarum. [Salutariter Sorores instruit,] Dicebat etiam rationem optimam ad reprimendos carnis stimulos esse, nullam corporis rationem habere, nullam ei compassionem impendere. Nec minus quam dicebat faciebat ipsa, modo digitum, modo pedem adurens sibi, ad restinguenda concupiscentiæ incendia. Suadebat vero amare clausuram, soliciteque attendere in custodiam oculorum & linguæ, neque externum quemquam temere alloqui, quod omnis hoc in genere excessus non careret gravi culpa, & ad famam esset periculosior. [ter quotidie flagris in corpus sævit:] Flagellabat ipsa sese quotidie ter; ac prima quidem vice prolixius pro defunctis, catenulis ferreis ad id utens; secunda disciplina, pro benefactoribus, ex corio scissa; tertia pro peccatoribus omnibus, erat contexta ex funiculis. Harum vehementiam cum ferre nequiret inimicus, avertere eam a tanto rigore identidem nitebatur, modo disciplinas subtractas abscondendo, modo cogitationes imittendo, ne forte sibi mortem acceleraret: sed omnibus ejus versutiis superior illa, pergebat cum Apostolo castigans corpus suum & redigens in servitutem. Interrogata vero quonam iret, quando se recipiebat ad flagellationem consuetam, Ad debilitandas, inquiebat inimici vires, & arma contra eum sumenda. Induta quoque semper erat cilicio, ex setis porcinis contexto: consueratque intra tunicam spinas, quibus identidem laceraretur.

[7] Mirum in modum dedita orationi, videbatur ab ea non posse cessare: [meditandæ Passioni addicta,] meditationum vero ejus potissimum argumentum Passio Domini erat, quam ut vivacius menti suæ objiceret, stationes sibi intra cellam distinxerat, sic ut unam partem montem Calvariæ appellaret, in angulo cogitaret Christi sepulcrum, alibi alios passus consideraret: in eoque exercitio sic fere quotidie afficiebatur, ut identidem a Sororibus inveniretur alienata a sensibus, ac pene mortua crederetur. A media nocte usque ad auroram solita contemplandis divinis insistere, adeo breve rebatur tempus, ut de præpropero solis ortu non raro quereretur. Audierat aliquando concionantem B. Jacobum della Marca de acerbissima Christi passione, [spinam ex corona Crucifixi fronte excipit,] tamque alte animo ejus verba impresserat, ut domum regressa prostrataque ante pedes Crucifixi, etiam nunc in veteri oratorio visendi, ardentissime eum cœperit flagitare, ut sibi quoque largiretur unam saltem earum spinarum sentire, quibus tam numerose confixum fuerat ejus sacrum caput. Quod autem petebat abunde obtinuit: neque enim solum sensit ejusmodi cruciatum, sed etiam frontem sauciam exinde habuit immedicabili plaga, [quæ ei plaga ad mortem usque mansit.] quæ omni deinceps vitæ tempore eidem mansit (nisi quantum in Romano itinere posuit) computrescensque & vermibus scatens adeo gravem de se emittebat fœtorem, ut, ne Sororibus molesta esset, earum consortio ut plurimum se subtraheret; quindenis aliquando diebus integris nulli nisi Jesu suo loquens. Decidentibus autem de capite ejus vermibus, si qua interrogaret eam quid rei id esset, ridenti vultu respondebat, esse Angelellos suos.

[8] Jam vero quam grata Deo & ad quidquid libuisset efficax oratio ejus fuerit, [ægram curat,] facile per se poterit unusquisque æstimare: invenio autem quod cum eam aliquando mulier Casciana rogasset, deprecaretur Deum pro filia insirma; ut domum rediit, orante ea, [energumenam liberat:] filiam sanam omnino reperit. Item quod energumenam quamdam similiter orando liberaverit a dæmonio, obsessum corpus dimittere coacto. Quorum miraculorum fama cum cœpisset se diffundere per oppidum, indeque etiam latius proserpere; factus est ad eam visitandā etiam e remotis regionibus accursus frequens, quorum nemo absque solatio & bonæ ædificationis fructu revertebatur.

[9] Post hæc aliaque plura ejus sancta opera, quorum memoriam consequi non potui, visitans eam Dominus infirmitate corripuit, [extremum infirmata,] ad exemplar patientiæ invictæ præbendum. Quo tempore cum vix aliquid alimenti sumeret, mirabantur Sorores qua ratione posset vitam trahere, nisi quod crederent sumenda sæpius Eucharistia magis ipsam quam materiali aliquo cibo sustentari. Sic jacentem invisit quædam consanguinea sua specialius dilecta, quæ cum in digressu rogasset infirmam, numquid earum quas domi habebat rerum vellet; Vellem, inquit Rita, rosam ex hortulo meo: [in Ianuario rosas & ficus reperiri facit:] hortulum enim habuerat illa domui suæ junctum in Rocca-Porena, in eoq; nonnullas rosarum plantas. Mensis tum Januarius agebatur: quare delirare infirmam rata altera, subrisit & abiit. Sed in Roccam-Porenam regressa, & hortulum Ritæ forte inspiciens, vernantem in rosario florem ac bene rubicundum reperit; & petitionis pridianæ recordata, decerptum illico Casciam attulit exhibuitque infirmæ. Quæ rosam tam boni odoris colorisque accipiens, post actas Deo gratias, per admirantium Sororum manus transire eam voluit. Rursus autem ab eadem consanguinea ex eodem hortulo recentes duas ficus petiit: quas illa, jam minime hæsitans, requisivit, inventas decerpsit, decerptas attulit Casciam, ad stuporem incolarum, qui easdem videre & tangere gestiebant, ipsis oculis suis ægre credentes.

[10] Post hæc exactis mensibus aliquot sensit mortem suam adesse, [extremis munita pie moritur,] convocatisque Sororibus omnibus petiit extrema Ecclesiæ sacramenta: quibus susceptis omnes ad Augustinianæ Regulæ observantiam hortata, conjunxit in formam Crucis manus: & benedictione Abbatissæ accepta, placidissime expiravit anno millesimo quadringentesimo septimo, in Sabbato sub noctem, [22 Maji,] die XXII Maji. Ipso autem quo expiravit momento, audita est monasterii campana, movente nemine, ter pulsari, manibus (uti credere fas est) Angelicis; & subita lux per cellam resplenduit, totoque cœnobio percepta fuit odoris plane cælestis fragrantia. Cadaver mire formosum apparebat inspicientibus: nihil tamen majori stupori erat, quam quod plaga frontis, antea tam horrida, quasi in carbunculum conversa rutilaret. Sequenti mane omnibus ad honorandas exequias cum multitudine cereorum accurrentibus, relictum in ecclesia corpus fuit, dum locus tam honorato funeri condignus pararetur. [ad corpus sanatur brachium aridum.] Interim quædam consanguinea defunctæ adfuit, brachium ad omne opus inutile ferens: sed conata collum cognatæ amplecti, redivisse brachio emortuo vitam sensit: magnaque cum lætitia ipsum omnibus ostentans, ac liberrime quocumque esset collibitum agens, divulgavit miraculum, universali mox plausu exceptum. Hæc historia etiam hodie depicta monstratur in veteri tela, una cum aliis quinque prȩcipuis punctis; sic ut primo reprȩsententur apes candidæ, circum os in cunis jacentis infantulæ volitantes; secundo tres præ-nominati Sancti, [vetus de ejus vitæ pictura.] ducentes ipsam ad monasterium; tertio Professio illius, sub habitu sanctæ Matris Monicæ quarto punctura, in fronte excepta ante imaginem Crucifixi; quinto transitus ejus, & obsequia Sororum aliorumque moribundæ lectulo circumstantium; sexto concursus populorum, ad visitandum mortuæ corpus. Cetera quæ ibi expressa non sunt, ut melius potui describere curavi, ad Dei & suæ Beatæ gloriam.

CAPUT II.
Miracula ad invocationem B. Ritæ facta seculo XV.

[11] Infirma mundi elegisse Deum ut fortia quæque confunderet, patuit per miracula, quæ etiam his nostris temporibus facere dignatus est Deus in ecclesia, ubi sacrum B. Ritæ corpus quiescit, [Miraculis multis illustratur post mortem,] quemadmodum demonstrant anathemata multa argentea ac cerea, figuræ in ligno telave depictæ, ferrea vincula captivorum solutorum, scipiones aut fulcra subaxillaria debilium: de quibus omnibus fidem certissimam faciunt Notarii, publicis de uno quoque miraculo testimoniis subscripti. His alii multi fide dignissimi testes accedunt, reverendi Sacerdotes ex Ordinibus SS. Augustini & Francisci: itaque abunde certificatur, multos graviter infirmos vulneratosque sanatos esse, illuminatos cæcos, debilibus ac claudicantibus gressum, & a nativitate mutis loquelam esse donatam; liberatos energumenos, & morti subtractos quos ad eam subeundam judicialis condemnarat sententia: ut superfluum fortassis videri possit ea referre sigillatim. Ad pleniorem tamen satisfactionem Reverendarum istarum Matrum, quas, obliterato priori S. Mariæ Magdalenæ nomine, S. Ritæ appellare vulgus consuevit; notabo illustriora quædam, adscripto anno, mense, die, ac nomine personæ, cui unaquæque gratia facta est.

[12] Prius tamen quam ad particularia miracula descendam, præmittendum censeo, quod etiam hodie, [& cælesti fragrantia prodeunte ex arca,] dum reseratur arca in qua corpus conditur, sentiatur mira quædam fragrantia, quasi odoriferæ alicujus mixturæ, quamdiu illa aperta manet. Quin etiam observatum fuit diligenter, & certissimo cognitū quod singulis vicibus, quibus D. N. Jesus Christus cuipiam gratiam notabilem facit per merita S. Ritæ, hujusmodi fragrantia percipiatur aliquot diebus ante; & postea ex variis locis atque urbibus advenire peregrinos voti reos, acceptaque beneficia oblata eleemosyna testantes. Ita paucis ab hinc annis accidit, ut cum diebus aliquammultis totum monasterium suavissimo odore perfusum mirarentur omnes, [maxime dū aliquod miraculum fit.] Senogallia adveniret D. Violantes, uxor Mag. Andreæ Medici, plena gaudio, & argenteum anathema cum gratiarum actionibus offerens, pro servato sibi filio, cujus vitam medici desperaverant. Multis præterea ab hinc annis experientia docuit, vela, quibus caput suum cooperiebat Sancta, & quæcumq; alia ipsi ad indumentum corporis in usu fuerant, nec non mappam corpori eidem defuncto aliquando instratam, salvifica pollere virtute, & parturientibus, facilitare laborem, ac dæmonibus pellendis efficaciam habere. [item miræculosa vestium omnium integritate.] Amplius autem videri potest, quod vel ad solum contactum cannæ, cui affixæ sunt pelliculæ quædam, ad capsam in qua jacet intus ac deforis emundandam a pulveribus, dæmonia compellantur egredi. Hinc Reverendæ illæ Matres & plenæ caritate, morem sibi fecerunt, ejusmodi velorum ac linteaminum particulas amicis distribuendi; quæ collo infirmantium appensæ, multis sanitatem celerem reddidere; uti etiam frustilla, ex tunicis B. Ritæ resecta.

[13] Anno MCCCCLVII die XXV Maji, Baptista Angeli de Colgiacone, [Sanantur nonnulli 25 Maji,] oculorum usu omnino privatus & ad corpus B. Ritæ orans, pristinum eorum lumen recuperavit. Eodem die allata illuc Lucretia Ser-Pauli de Colforcello, non solum annis gravis sed etiam hydrope, ibidem recepit sanitatem. Eodem mense Cecca Antonii de Fucella, aure una per annos quinque nihil audiens, evidentibus coram omni populo signis demonstravit eam sibi esse reseratam. Die quoque XXIX, [29 ejusdē,] Salimenes Antonii de Podio, digitum unius manus plane emortuum habens, eumque sacro corpori non minus reverenter quam devote ac fideliter admovens, speratam obtinuisse gratiam multis cum lacrymis publice est testanus. Ultimo vero die mensis, Giacomuccia Leonardi de Occone, [& ultimo.] multis annis graviter crura dolens, totoque inflata corpore, ita ut biennio non nisi parcissime vesci posset; inter domesticorum brachia delata ante corpus, ipsa in ecclesia mansit diebus octo , nec nisi libera inde recessit, gratiis copiose actis. Eodem die Cecca Joannis de Bissellis, territorii Nurciensis, adducta fuit a nativitate muta, sicut ejus testabantur parentes: qui dum coram sancto corpore suas, fundunt preces, loqui puella cœpit & Ave Maria recitare, cum maxima admiratione præsentis populi.

[14] Die II Junii, Mattheus Regis de Ocone votum fecit pro filio, [Item 2, 3, 7 Iunii,] quem usque ad mortem torquebat calculus vesicæ innatus, eoque facto liberatum eum fuisse testabatur. Die III Spiritus Angeli de Cascia, ischiadis doloribus intensissimis laborans, atque ad B. Ritam recurrens, auxilium retulit. Eodem die Antonius a S. Cypriano de Matrice, a nativitate mutus, atque ad B. Ritam adductus a patre, & per biduum ferventer ejus meritis commendatus, fandi accepit potestatem. Die VII, Matthia * Cancri de Rocca-Indulfi, districtus Nurciensis, similiter a nativitate muta, similiterque adducta a parentibus, cum loqui cunctis audientibus cœpisset, continuo in gratiarum actiones commoti Clerus populusque, processionem publicam indicendam censuerunt, in qua R. P. Mag. Joannes Pauletti de Cascia orationem ad eos habuit. [& 18 ejusdem,] Die XVIII Junii anni prædicti Lucia Sanctis, de Castello S. Mariæ territorii præfati, annorum quindecim spatio unius oculi lumine privata, alterumque pano obfuscatum ferens, adeo ut perparum omnino videret, atq; ad manum duci deberet: cum suam orationem ante corpus Beatæ diebus quindecim continuasset, utroque demum oculo illuminata, gratias divinæ Majestati retulit, non sine piis lacrymis suspiriisque.

[15] [continuantur miracula an. 1477] Anno MCCCCLXXVII, die III Junii, Petrus-Santes, filiolus Florentii de Paganello, Nurcini districtus, morbo quodam amiserat loquendi facultatem ac pene omnium sensuum usum, adeo ut se erigere in pedes nequiret. Pro hoc cum votum B. Ritæ nuncupatum esset, auditus fuit appellare matrem atque dicere, Mamma, cum magna admiratione parentum. Qui iterantes votum; viderunt puerum intra tres dies omni membrorum ac linguæ vinculo absolutum, & gavisi sunt.

[16] Anno MCCCCLXXVIII, die XII Junii, Santes Marciani de Rocca-Porena, dum pila ludens velociter currit, in socium cultro accinctum impegit tam violenter, [1478,] ut conversa cuspis ei intrans in corpus, grandem intulerit plagam: quæ licet secundum artem bene curata fuisset, nihilominus in fistulam versa, fecit medicos de vita ipsi servanda desperare. Sed quem servare illi non poterant, servavit patrocinium B. Ritæ in vota advocatæ, & periculo exemit.

[17] [1480,] Anno MCCCCLXXX, Spiritus Petri-Antonii de Podio, factus phreneticus, tanta agebatur amentia, ut sȩpius vagaretur per silvas & montes, domi autē conclusus vim faceret ut se posset dejicere per fenestras: postquā autem die VII Aprilis B. Ritam invocavit pro filio mater, sub obligatione cujusdam voti; gratiam eidem obtinuit, mentiq; sanæ restitutum lætata est.

[18] [1481,] Anno MCCCCLXXXI, Vannota Ser-Antonii de Foliano tam gravi laborabat angina, ut præclusis ea faucibus nihil cibi transmittere posset amplius, ac ne bibere quidem; jamque deposita a medicis sæpe etiam mortua credebatur; cum die XXII Maji sibi aliquantum restituta, circumstantibus dixit, O quam gratam visionem mihi interrupistis! Quȩrentibus autem quid vidisset; B. Ritam, inquit, consolantē me, & manu tangentem guttur meum, atque dicentem, Ne dubites, filia, surge & expue. Quod illa faciens liberam se sensit; pendetq; etiamnum in tabula depictum hoc miraculum prope arcam Beatæ. Eodem die Antonius Joannis de Oolforcella, filium habens cui urinæ meatum præcludebat calculus, veficæ collum occupans, ipsumque B. Ritæ commendans, pertinaci & periculoso illo obice liberavit eum.

[19] [1482,] Anno MCCCCLXXXII, die XXII Maji, Joannes-Marinus Marci de Longe, serpentinam quamdam infirmitatem diu erat passus, quo totum corpus impediebatur; sed cum ad implorandum Beatæ auxilium ejus parentes recurrissent, voti compotes pro filio sunt facti. Eodem anno die XII Novembris, Petrus-Marinus Mariani de Nurcia, in uno oculorum ac genuum tam graviter læsus, ut diu tentatam curationem tandem medici desperaverint; seipsum B. Ritæ per votum obtulit, atque intra octavum diem eatenus convaluit, ut potuerit ad agendas gratias corpus sanctum accedere, coram quo denique perfectam obtinuit sanitatem.

[20] [1483,] Anno MCCCCLXXXIII, Sancta Dominici de Longe, caput & guttur longo tempore inflata, sic ut loqui non posset, magnoque dolore urgeretur ad mortem; quod lingua non poterat, animo concepit votum, de visitando cum eleemosyna corpore B. Ritæ: idque personaliter plene sanata persolvit. II Junii anni ejusdem, Jacomuccia Marini de S. Anatolia, ex contabulatione quadam duodecim pedes alta cecidit, adeoque graviter allisa terræ est, ut lumborum compago rupta ei sit, & cadentem subsequens de alto saxum, eidem etiam humerum fregit. Dolorum vehementiam secutus est spasmus, qui mortuam videri faciebat. Factum ergo pro ea votum est, cujus efficacim mox experta, cum eleemosyna venit actura gratias. Deinde die X Novembris, Antonius Antonii de Nurcia, cui præter septē inflicta vulnera, humerus pene a trunco suo erat abscissus, cum pro mortuo derelictus esset, facientibus pro eo votum parentibus convaluit, votoque satisfecit.

[21] Anno MCCCCLXXXIV, Menica Dominici de Nurcia sanata fuit XVIII Julii, [1484:] postquam diu frustra laborassent parentes ad curandam plagam, quæ ei per biennium sub aure duraverat computrueratque, sic ut plures ossium particulæ per eam eductæ fuerint: hoc autem acceptum referri debuit B. Ritæ a parentibus invocatæ. Die IX Decembris, Joannes-Andreas Joannetti de Atri procerā quamdam nucem excidens, eam tam improviso supra se ruentem excepit, ut nemo circumstantium dubitaret quin totus contritus ac certo moriturus esset. Ipse nihilominus B. Ritæ se devovit: & ecce grandis illa arbor, miraculose conversa in latus, facultatem ipsi præbuit subducendi se ponderi tam immaniter prementi.

[22] [1485,] Anno MCCCCLXXXV Ser-Bartholomæus Amadei de Cassia, in recuperatione oppidi quod Castellum Cassiæ dicitur talum sagitta læsus, cum ferrum nequiret a medicis chirurgisque eximi, spasmique accederent; recordatus miraculorum B. Ritæ, cujus tum forte anniversarius dies imminebat, ipsam oravit, ut apud Deum intercedens, eum a tam intenso dolore liberaret: quo facto denuo tentaverunt medici ferrum eximire, cum eoque majorem partem cruciatus abstulerunt. Die ergo sequenti, quo festum celebrabatur, fidenter accessit ad ecclesiam, Missam auditurus: sub qua per Dei gratiam ita continuo melius sibi fieri sensit, ut non nisi persanato vulnere domum redierit.

[23] [& 1486.] Anno MCCCCLXXXVI, mense Januarii, Petrus-Marinus Marini de Nurcia, læsus in crure, tantam effudit copiam sanguinis, ut non modo impeditus manserit toto illo latere neque stare supra pedes posset, verum etiam mente motus sibi ipsi exciderit. Recordatus tamen micraculorum B. Ritæ, visitare corpus, Missamque ad illud curare vovit; & mox habere levius cœpit, votoque suo se personaliter exolvit. XXII die Aprilis, Angelus Pauli de Colcorioso, dolores intolerabiles patiens ab arenis, quæ urinæ meatum nullum permittebant nisi cum ingenti cruciatu; votum vovit, emisitque calculum cum urina, qui ad corpus oblatus in memoriam fuit. Die XXXIX mensis prædicti, Andreas Angeli de Onellis, decimum annum clinicus, ut vovit se accessurum ad corpus B. Ritæ, & in ecclesia ejus curaturam Missæ sacrificium, subito convaluit, votum solvit, & die I Maji ingressus est Cassiæ in Magistratum.

[Annotatum]

* al. Cæsarina,

CAPUT III.
Alia miracula facta seculo XVI & initio seculi XVII.

[24] [Renovantur curationes miraculosæ an. 1501,] Anno MDI, die X Junii, Perna, Joannis-Petri de Helena Nurcini, quæ mense Majo fuerat nuptui tradita, & mox a malis invasa geniis diuturnos, tulerat cruciatus; persuasa denique ut B. Ritæ cum voto se commendaret, paruit salutaria monentibus; moxque ut ecclesiam est ingressa, cœpit habere levius, atque intra paucos dies liberata fuit. Eodem mense, Joannes Bartholomæi alias Contestabilis de Rocca-Scuri, cum suo se gladio in junctura pedis læsisset, venamque ex majoribus unam scidisset, adeo copiosum sanguinem emittebat, ut eo pene omni effuso, medicus D. Gaspar de Trevi actum de illo esse judicarit. Sed ille vovit visitare ecclesiam B. Ritæ cum eleemosyna: & mox sanguis stetit; ac præter opinionem plurium medicorum conservatus, coronam argenteam gratus attulit, quæ hodieque una cum aliis cimeliis ornandæ sacræ capsæ servit.

[25] [1503,] Anno MDIII, die VII Martii, Petrus-Angelus Petri-Dominici de Sanboleta, Nurcinus, domum suam pestilentia infectam sentiens, in eaque jam lugens mortuam filiam; Deum per merita S. Ritæ rogavit, ut reliquam familiam salvam sibi a contagio prœstaret: & exauditus, liberali eleemosyna testatus est gratitudinem suam.

[26] Anno MDX, quidam D. Franciscus de Monteferrato cancrum in gutture patiens quintum annum decumbebat lecto, [1510 Monferratensis cancrosus,] quando una noctium dormienti apparuit B. Rita; & fidem somnio non habenti, apparuit iterum nocte sequenti. Quapropter omnes ad se accedentes interrogabat, ubinam locorum haberetur corpus cujusdam Beatæ, frontem læsam gestantis; narrabatque ea quæ dormiens viderat. Verum illis rem in risum vertentibus, ipsam rursus tertia nocte visus est videre, audireque dicentem, Ego sum B. Rita de Cassia: [jussus visitare corpus B. Ritæ,] vade & visita ecclesiam ubi est corpus meum: & hæc dicens videbatur manu guttur ejus contingere. Ipse vero expergiscens sanatumque se reperiens, mane sequenti in viam se daturus domesticis dixit, abeo peregrinatum, usque dum invenero corpus illius Beatæ, quæ toties noctu me visitavit. Ita pervenit Senas, nobilissimam Hetruriæ urbem multorumque Sanctorum corporibus ditatam; sperans iftic reperiendam quam quærebat: sed spe sua frustratus, variosque interrogans, [tande Cassiam venit sanatum se profitens.] nomen S. Cassiani audivit, celebre iis in partibus, propter balnea salutaria ad quæ undique acceditur. Sed neque ibi quidquam ex animi sententia nactus, Romam usque perrexit; ubi post inquisitionem multiplicem, tandem in diversorio publico Nurcinos aliquot Peregrinos offendit, a quibus de via Casciam ducente edoctus, illuc venit; actisque Deo gratiis monstrabat circatricem ex plaga cancri relictam in gula, & luculentam eleemosynam obtulit Beatæ, cujus contactu se dicebat sanatum: quapropter ab omnibus Presbyteris & populo instituta fuit devota processio, sub qua miraculum istud publicavit adm. R. P. Mag. Ludovicus de Cassia Ordinis S. Francisci.

[27] Anno MDXXIV Joannes-Angelus Leonardi de Ocone, pridem correptus a dæmone, [Alii plures juvantur an. 1524,] & die XXVI Aprilis adductus ad visitandum corpus Beatæ, intra triduum fuit ab illis dimissus: unde quantuam habuit donavit loco isti, seque insuper in servum addixit monasterio, in cujus etiam famulatu usque ad mortem perseveravit. Mense eodem, Bernardinus Dominici de S. Joanne, qui a septem spiritibus immundis per annos decem, menses septem obsessus fuerat, & eorum quinque eatenus occultos gesserat, tunc vero ab eisdem sese prodentibus gravius vexabatur; fuit ad corpus B. Ritæ præsentabus, & post orationem fusam liberatus.

[28] Anno MDXXV, die X Maji, ad monasterium venit Joannes Franciscus Nardi de S. Bonito, [1525,] cujus triennem filiolum Osarum tam atrox catarrhus occuparat, ut triduo toto sine cibo maneret, clausis oculis instar mortui. Ideo consilii inops pater, voto B. Ritæ facto venerat visitare sepulcrum; factaque per se perque Reverendas Matres oratione, accepit a Rev. Matre Abbatissa, partem ex tunica ipsius Beatæ cum qua domum regressus, filiumque eodem in statu reperiens, super faciem oculosque ejus dictam tunicæ particulam duxit; quibus mox apertis restitutus sensui puer est, sanusque apparuit. Rediit ergo mox ad sacrum corpus jam lætus pater, eleemosynamque Matribus reverendis obtulit, cum multa gratiarum actione pro tam efficacium precum suffragio.

[29] Anno MDXXVII Bernardinus, alias Fatatus Nicolai de Cassia, [& 1527 ad mortem læsus,] silvam quamdam in Aprutio transiens, a latronibus invasus, spoliatus, multisque vulneribus inflictis pro mortuo est derelictus: cui sic humi strato B. Rita apparuit, ipseque eidem se commendans, surrexit in pedes; atque ut melius potuit ad proximum proreptans oppidum, denuo velut exanimis corruit. Cadentem viderunt aliqui, & accurrentes acceptum inter brachia detulerunt ad conventum Fratrum: ubi curatus sanatusque redivit Cassiam; votoque suo facturus satis, ad monasterium detulit casum suum supra telam depictum, quæ ibi hodieque visitur in memoriam miraculi.

[30] Anno MDXXXIX die, I Maji, Scholastica Jacobi de Agriano Nursina obtulit vestem viridem, ex voto facto B. Ritæ, quia filium a medicis depositum ea invocata in vivis servaverat. [1539 liberatur a submersione puella,] Eodem die, Antonia Joannis-Silvestri de Rocca-Porena, annorum novem puella, transiens pontem Corno fluvio instratum, improviso lapsa est in profundum, adeo ut per spatium dimidii milliaris sub aquis torrentibus provoluta nusquam conspiceretur. Qui autem ad casum accurrerant & fluminis cursum insecuri fuerant, invenerunt illam sedentem in ripa, plane siccam atque illæsam, quia cadens B. Ritæ se commendaverat. Venuccius Sanctis de Foliano, [brachio ac pede dolens curatur,] inutile prorsus brachium gerens, B. Ritæ voverat ceream figuram brachii. Curatusque divinitus, cum Dominica proxima constituisset suo se voto exolvere mane, mutato repente proposito Nurciam abiit ad sua quædam negotia. Eunti autem supervenit per viam in uno pedum dolor tantus, ut progredi posse desperaret. Recordatus ergo dilati voti, ipsum denuo confirmavit; addens etiam cerei pedis oblationem, si hac quoque vice juvaretur: quod & contigit: itaque immediate post cum gemino anathemate accessit ad beatum corpus. Denique die VII Decembris Lucessa Joannis-Petri de S. Georgio, uxor Joannis Marini de Colcorioso, longo tempore dæmoniaca, cum pro ea oraturus populus multus ad B. Ritam convenisset, [& liberatur energumena,] subito liberata fuit ab immundis spiritibus, palam quiritantibus cogi se ad discessum a B. Rita. Verum reversa domum, iterum vexari cœpit; rursumque adducta & liberata est; confessaque se vidisse B. Ritam, imperantem dæmoniis ut egrederentur, reluctantesque eximentem suis manibus, dicentemque bono ut esset animo, venisse se ad eam juvandum.

[31] [1541 energumena alia,] Anno MDXLI D. Cassandra de Aquila, filios tres habens, pro eorum minore ad mortem infirmo votum fecerat, quod eum ductura esset ad B. Ritam, si Deus sanitatem concederet; nec frustra. Sed cum negligeret votum factum implere. Rursus infirmatus puer obierat, & ipsa correpta a dæmone fuerat, fingente se spiritum esse filii defuncti. Quare cum multis annis afflicta vixisset, audivissetque malignum clare edicentem, non discessurum se ab ea nisi adduceretur ad B. Ritam; duobus superstitibus filiis indicavit votum cujus causa torquebatur. Aquila ergo adducentes matrem magna cum molestia sua, tanto semper majori quanto magis propinquabant Cassiæ, [Aquila a filiis adducta,] partim sublatam in humeros partim violenter raptatam, tandem introduxerunt ubi corpus sanctum erat: cumque & ab ipsis & a populo ferventes preces essent ad Beatam effusæ, Cassandra filiis inter brachia ruit veluti mortua, dum interim videbatur guttur ejus inflari, auditus est spiritus tamquam si filii fuisset clamare, Miraculum! miraculum! Hæc sunt signa quæ me daturum promiseram quando a corpore matris meæ discederem. Egresso autem spiritu rediit ad se Cassandra, filiosque rogavit ubinam esset: respondentibus autem illis quod apud B. Ritam; surrexit in pedes, accessit ad capsam, actisque Deo & Beatæ gratiis Aquilam cum filiis sana revertit.

[32] Anno MDXLVIII die VIII Junii, [1548 servantur moribundæ duæ,] Brigidæ uxori Mag. Marsilii Nurcini, graviter infirmæ & depositæ a medicis, assistebat Hieronymus quidam Amicus, Nucerinus; cumque dormiret visus est sibi audire vocem, jubentem ut ægra B. Ritæ devoveretur: mane autem facto somnium suum narravit domesticis: qui risu ut somnium excepere. Verum sequenti nocte iterum eamdem vocem audiens, excitata familia tota, cum ceteris concepit votum; & illa subito ad se reversa convaluit, ac loqui incipiens promisit coronam argenteam, quam paulo post uti promiserat obtulit. Mulier quædam ex longinqua regione, Cassiæ diu contracta jacuerat, jamque erat omnibus destituta sensibus, quapropter funebribus involuta, delata in feretro est ad acclesiam B. Ritæ ipsique fideliter commendata: statimque liberata per se pedes ad domum suam regressa est, [puella cocles illuminatur,] multo cum comitatu acclamantium Miraculum, miraculum. Sic redeunti occurrit mulier quædam alia, cui filia erat, ab inveterato super unum oculorum pano jam plane cocles. Ut ergo illam vidit, quam a multis retro annis lecto affixam noverat, magno cum servore spiritus ipso in loco se conjecit in genua, & filiam suam si visus oculo obducto redderetur obtulit monasterio B. Ritæ, modo ipsius maritique consensus accederet. Illi vero abierant Nurciam, quærendi remedii causa: sed ut intellexerunt quod actum erat, votum matris confirmarunt filia ac pater ejus: & dimissis omnibus medicamentis intra breve tempus dissolutus est panus; & utroque jam oculo recte videns puella, ingressa est monasterium; ubi haud diu post electa Abbatissa, munus id magna cum omnium satisfactione tenuit triginta quinque continuis annis. Potentia Antonii de Monte-Leonis, [liberatur obsessa.] pridem obsessa a dæmone, deducta ad corpus B. Ritæ, ibidem liberata est post orationem a se & Sanctimonialibus factam, quemadmodum ante obitum suum testata fuit.

[33] Denique D. Antonia de Leonessa, anno MDCIII similiter a malignis spiritibus invasa, [1603 mundatur alia.] diuque ac dire vexata, votoquoq; S. Ritæ facto liberata, venit ad visitandam ejus ecclesiam cum argenteo anathemate, & scutum insuper unum eleemosynæ nomine relinquens, exinde quotannis eamdem eleemosynam iterare usque modo non cessat. Adeo ut ex omnibus hactenus deductis concludere possimus, hanc Beatam Deo perquam acceptam fuisse, qui eam in morte & post mortem tot miraculis decoravit.

[34] Non omiserim porro indicare, quod Reverendæ istæ Matres multis abhinc annis usu receperint, [Panes in honorē Beatæ distributi,] conficere in suo monasterio mense Majo parvos panes, ea copia quæ duobus asinis onerandis sufficeret; & hos ipso Beatæ festo pro Dei amore & in honorem Beatæ distribuere. Hi longo satis servantur tempore, absque mucore vel macula: & experientia docuit, quod a febricitantibus degustati aut aliter infirmis beneficium frequenter conferant sanitatis optatæ. Illud etiam mirabilius usu venit, quod in tempestatibus, vel nimiis imbribus, [febres & tempestates coercent,] aut importuna grandine, expositi aëri panes prædicti, post recitatum super iis Pater & Ave, cessare faciunt procellas ac ventos, quo pacto navicularii plurimi & mercatores a naufragio aliisque periculis erutos se fatentur. Dicam præterea, quod eædem Reverendæ Matres, alentes lampadem supra capsam ardentem ad partem interiorem, [eodem servit oleum lampadis.] sæpius de illius oleo largiantur petentibus ad male affecta corpora eo inungenda: quod multis felicissime cessit, ac nominatim D. Colucciæ Joannis-Andreæ Nurcini: quæ cum haberet filiolum nomine Venturam, pedibus & cruribus, manibus ac brachiis impeditum; eumque dicto oleo unxisset, anno MDCII brevi de lecto surgentem vidir, quem quocumque graditur circumducens, testatur omnibus, magna cum fide devotione & lætitia, eum esse puerum, quem B. Rita erexit in pedes, & ambulare fecit antea immobilem.

[35] Hæc sunt B. Ritæ miracula, alia qui volet pro sua devotione videre, inspiciat Notarialia instrumenta quæ in prædicto monasterio asservantur; & consideret picturas, supra lignum vel telam expressas, quæ circum ipsius corpus pendent in testimonium.

APPENDIX
Ex Relatione Italica Romæ impressa & aliis.

Rita, Vidua Ordinis Eremitarum S. Augustini, Casciæ in Umbria (B.)

EX VARIIS

[36] Postquam auctor Relationis, Caßianensium Matrum nomine & sumptibus in Apostolicæ Cameræ typographia impressæ, [Quæ de prædictis habentur scripturæ & instrumenta,] ut diximus, primam de vita ac virtutibus Ritæ partem absolvit; secundam de miraculis orditur hoc modo: Quæcumque superius enarravimus publica voce famaque noscuntur, a majoribus transmissa ad posteros, per traditionem longi temporis numquam interrupti: inveniuntur prȩterea scripturæ quædam antiquæ, per quas eadem confirmantur: præ ceteris autem consideratione digna est tela, ab ipso felicis transitus anno picta, præcipua quædam puncta exprimens. Hanc telam operæ pretium foret etiam æri insculptam videre; [desiderantur pro supplemento.] sed magis ad rem nostram facerent ipsæ antiquæ scripturæ, pro quibus, nec non Notarialibus circa miracula prænarrata instrumentis Caßia obtinendis, nobis quidem solicitudo non defuit; sed, quod mirandum, bona voluntas ei, qui pro veteri notitia multa pollicitus nihil postea effectum dedit: quod ei Deus & Beata ignoscat, publica Ordinis commoda, recenti cuidam nec justæ offensiunculæ postponenti. Erit forsitan post hac alius ex eodem Ordine, qui sui Confratris culpam purget, in ordine ad Supplementum Maji. Ad Relationem Romanam redeo, quæ cœptæ orationis filum sic prosequitur.

[37] De prædictis vero admodum bene informata D. Constantia Barberina, [Agente D. Constantia Barberina,] tum quia ipsius Beatæ vitam olim legerat, tum quia denuo cuncta didicerat ex Domino Fausto Poli, Canonico S. Petri, & Magistro domus S. D. N. Urbani VIII; cupiens propriæ devotioni facere satis, pro legitima Beatificatione Ritæ Beatitudinem suam rogavit. Quamvis enim temporibus anteactis fuerit a circumjectis populis honorata ut Sancta, appensis ad sepulcrum magno numero anathematis lampadibusque, & devotione integrarum Communitatum, processionaliter venientium ad venerandum ejus incorruptum corpus; nihil tamen adhuc super eo cultu fuerat ab Apostolica Sede decretum. Domina ergo Constantia intercessionem suam efficaciter interponente apud summum Pontificem cognatum suum; Sanctitas sua, memor quod corpus prædictum Cassiæ visitasset, dum esset Spoleti Episcopus; commisit Illustrissimis Dominis Cardinalibus sacræ Congregationis Rituum, [& Vrbano 8 annuente formatur processus,] ut ad legalem informationem desuper sumendam in forma consueta procederent. Cum ergo Dominationes suæ illustrissimæ Commissoriales expedivissent, extrema cum diligentia ac fidelitate fabricatus est Processus, per quem non solum confirmata sunt omnia superius scripta; sed etiam digestæ sunt multæ gratiæ atque miracula, quorum aliqua hic breviter subjungere placet.

[38] Non fuerit autem inconveniens ante omnia considerare corrupti post annos centum octoginta & unum corporis miraculosam conservationem; in quo non solum nihil vel extremarũ partium deficiat hactenus, [in quo probatur corporis incorruptio aliaque miracula,] sed nec ipse quidem vividus color, ita ut dormienti quam mortuæ similior videatur. Huc accedit suavis ac delicatus odor, nullo humano artificio comparatus, qui continuo ex illius Reliquiis spirat, præsertim in occasionibus alicujus miraculi faciendi. Manet prȩterea etiamnum domus ejus in Rocca-Porena, in cujus tecto grandis patet apertura, per quam communis popularium traditio habet descendere solitum Angelum ad visitandam Beatam. Istud certum est, nulla unquam opera claudi ab hominibus potuisse: quidquid enim cooperuisset illorum industria, mox iterum discoopertum apparuit. Ceterum constat quod incorporeus Angelus non eguerit istiusmodi porta; quapropter Simplicianus a S. Martino veriorem causam consecutus videtur, cum ait; ipsam sibi foramen istud aperuisse, ut cælum posset indesinenter contemplari, portis domus & fenestris clausis. Sed ejusmodi imbecillitas, popularibus traditionibus familiaris, ipsi miraculo nihil detrahit. Addit idem Simplicianus, eadem in domuncula repertas vestes Beatæ, inde Caßiam translatæ, hodiedum servari integerrimas; & cum ad parturientes deferuntur, facile puerperium ipsis præstare. Hoc dum Itali tacent, in ipsius solius fide positum sit, donec certius confirmetur. Istis autem præmißis, transit Relatio de qua supra, ad singularia aliquot collatarum miraculose sanitatum beneficia; unde nonnulla hic placet reprasentare.

[39] [& varia supra naturam curationes.] Alexander Alexandrini de Matrice, crus de parte in partem transfixus, superveniente spasmo properabat ad mortem. Sed cum unctus esset oleo lampadis ante sepulcrum Beatæ ardentis, seque eidem devote commendasset, mox cessarunt convulsiones ac deinde perfecte sanatus fuit, nullo vulneris vestigio remanente. Ristonus Sarcius, indidem oriundus, laterum dolore atrocissimo pressus, & finem vitæ sibi adesse existimans, uxoris consilio vovit visitare corpus Beatæ, & e vestigio liberatus fuit. Granitia, filia Pacis-Antonii Vanatelli, de Atri Cassiensis territorii oppido, dextero in latere apostema ferebat, quod acerbissimos ei pariebat cruciatus, quibus nullum remedium spondebat chirurgus citra incisionem. Hanc exhorrescens mulier sumpsit oleum de lampade Beatæ, eoque inungens latus dolorem dispulit, [ex Relatione Romana.] nullas sui reliquias dimittentẽ in parte affecta. Joannes Andreas, filius Fabiani Fortunati, ætatis annorum quatuor circiter, prope locum consistens corruit; tantoque cum impetu impegit frontem in ollam aquæ bullientis, ut olla diffracta & ipse tota facie adustus manserit, neque loqui aut videre quidquam posset. Hunc mater Beatæ commendavit, & puer cito loqui incipiens etiam oculos aperuit, nullaque in parte offensus apparuit. Bernardinus Tiberii manum propriam tam infeliciter impegit oculo, ut pupilla disrupta fuerit, & crystallinus humor guttatim exciderit. Timebant autem medici non solum ei qui crepuerat oculo, sed etiam alteri ne visu privaretur: ipse tamen adductus ad corpus Beatæ perfecte curatus ibi est. Præmittuntur admiscenturque his alia quædam, jam supra ex Cavallucio relata, neque hic repetenda.

[40] His aliisque Curtius interserit, quod Cecca, Joannis de chiodo filia, ab ortu muta, ad tumulum sacrum sistitur, & B. Ritæ animitus commendata, solutis statim linguæ impedimentis, insonat Ave Maria. [Accedunt ex Curtio & Simpliciano alia.] Hæc ille, cui ex Simpliciano addas, quod sibi a fide dignis relatum asseverat; corripuisse aliquando incendium capellam, in qua beatum corpus arcæ suæ inclusum jacet; consumptisque aliis ornamentis omnibus, arcam tamen attingere non potuisse, eamque sic miraculose servatam fuisse, ad communem omnium admirationem. Porro Curtius suam concludens Epitomen. Qui volet, inquit, omnia cognoscere (sed quis poterit?) accipiat in manum, plenum de B. Rita nuper editum Commentarium. Quærenti quis commentarius iste, nemo eorum apud quos Curtius vixit, scripsit, [desideratur etiam processus prædictus.] & obiit, respondere potuit; neque ex Italia plus lucis allatum, aut indicatum aliquid, præter ea quæ inde habemus compendia, sumpta ex opere Cavallucii: quod si Codex Processus continens intelligitur, non bene editus dici potest, qui hactenus in tenebris archiviorum delitescit, & nec rogantibus quidem proprioque impendio descriptum volentibus communicatur. Sed ad Relationem Romanam revertor.

[41] Concluditur hæc cum explicatione festorum Caßia celebratorum die XXII Maji MDCXXVIII occasione novæ Beatificationis, tamquam eo congruentior proposito, quod popularis devotio tunc fuerit novis miraculis inflammata magis. [Anno 1628 Beatificatio Cassiæ celebratur] Cum ergo appropinquaret anniversaria dies felicis in cælum transitus, apparatu quam potuerat splendidissimo decretum est eam agere. Itaque præter festivum sonitum campanarum diebus aliquot antea reboantem, excitati sunt tam Casciæ quam in vicinis locis non paucis triumphales ignes; magnusque numerus Religiosorum, præsertim Augustiniani Ordinis, invitatus est ad honestandam Processionem, in qua circumferendum erat vexillum Beatæ: cui etiam intervenire voluerunt castellorum atque oppidorum vicinorum Curati singuli, cum grandi ex candida cera face, & bona copia monetæ argenteæ in eleemosynam: tantus autem erat extraneorum concursus ut fuerint censita ad quindecim millia. [maximo concursu & apparatu;] Hi processionem comitati longo ordine sunt, quidam etiam pœnitentialibus saccis induti, prægrediente serie trecentarum ardentium facularum: & ut omnis ætas ac sexus partem suam in pompa haberet, pueri puellȩque multæ partitim comparuerunt, in habitu idoneo ad varios Sanctos Sanctasque repræsentandas. Mane solennis Missa, Vesperæ post meridiem cantatæ fuerunt, præsente tum Gubernatore tum Magistratu loci: ut autem populus non dimitteretur absque voluptate idonea, medio foro erecta stabat scena, in quam inductus fuit David pœnitens, cum apparatu regiis personis digno, satisfactione publica, & actorum laude non ordinaria.

[42] Ecclesia Beatæ intus ac foris pulcherrime adornata erat, non solum panno serico abundanter ipsam vestiente; [ipsoque die liberatur energumena Spoletana,] sed etiam novemdecim grandioribus tabulis, honeste pictis, repræsentantibus actus & miracula Beatæ. Nihil autē æque ad hujus laudem fecit, quam quod ipso festi die fuerit a dæmonio liberata nobilis quædam matrona Spoletana, quæ multis annis extiterat obsessa. Corpus vero sanctum spectaculo & admirationi omnibus fuit, non solum propter consuetas miraculosæ integritatis & fragrantiæ luavissimæ prærogativas, verum etiam quia cum antea semper oculos habuisset clausos, [& cadaver Beatæ oculos aperit.] isto die a quam plurimis visi hi sint aperti, & quasi viveret refulgentes: qua de re ut constet certius, sumitur in prȩsentiarum diligens informatio conficiturque Processus. Eodem anno (ut scribit Victorellus in Additionibus ad Ciacconium in Nicolao V, sub quo Rita obiit) Antonius Barberinus, excelsi animi adolescens, ante paucos menses ab Urbano VIII patruo suo Purpura honestatus, & Sanctimonialium B. Ritæ Protector, XVIII Kal. Augusti in D. Augustini æde, jussu impensaque sua splendido ac divite ornamento decorata, sanctam Viduam insigni veneratione honoravit, summo Pontifice non invito. [Romæ instauratur festum 16 Iulii.] Interfuit Purpuratorum Patrum Senatus solenni Sacro, admiranda femina insigni panegyrico celebrata, populus qui frequentissimus advolavit a Pontifice maximo spiritalibus donis cumulatus. Antonium Cardinalem solennitati præfuisse dixeris. Hinc est quod præmemoratam Relationem eidem nuncupatam voluerint Abbatissa & Sanctimoniales, quarum nomine est edita.

[43] Quod Processum attinet ultimis verbis indicatum, is nobis necessarius non est, cum penes me sit instrumentum, propriis manibus testium insignium decem subscriptum, & a publico Notario subsignatum, atque Reipublicæ Caßianæ sigillo jussu Consulum a Dominico de Lancillottis Cancellario munitum, [Publico instrumento anni 1682] anno MDCLXXXII die ultima, Maji, de prædictis fidem faciens hunc in modum. In nomine Dei. Amen. Die Sabbathi ad XVI Maji MDCLXXXII, in ecclesia antiquitus dicta S. Mariæ Magdalenæ, hodie vero appellata B. Ritæ, Nos infrascripti Casciani diœcesis Spoletinæ, medio nostro juramento tactis sacris Scripturis, ad delationem mei infrascripti Notarii & Cancellarii foranei Episcopalis terræ Cassiæ, plenam & indubitatam facimus fidem, quomodo in præsentiarum reperiatur corpus B. Ritæ integrum, [certificatur præsens incorruptio corporis,] incorruptum, cum carne candida absque ulla vitii cujusquam macula, oculis apertis ac specialiter sinistro magis quam dextero, superciliis firmis, ore aliquantum aperto, sic ut commodissime distingui possint dentes, candidi, etiam ipsi; sicut etiam manus candidæ sunt & carnosæ, non exsuccæ, cum unguibus pariter candidis tamquam personæ viventis.

[44] Similiter observatæ sunt vestes ac velamenta capitis, eædem & eadem ipsa quæ vivens gestavit, [& vestium,] & cum quibus corpus mortuæ compositum intra capsam fuit, eamdem in qua modo reperitur (sicut ex traditione perpetua Sanctimonialium monasterii habetur) integra & incorrupta, nihilque a tineis vel tempore passa, ac talia omnino in præsentiarum ac si persona nunc vivens ipsis indueretur. Insuper testamur in veritate ut supra, [suavis fragrantia,] olfecisse nos sæpius cujusdam odoris admirandi fragrantiam, eoque cælestem nobis visam, quod neque dici possit cujusmodi sit, neque arti ulli humanæ adscribi; cum sacrum istud corpus nec balsamo nec aromatis conditum fuerit aut apertum, sed impositum capsæ cum suis omnibus intestinis, non divisis aut separatis; odor autem iste sic aliquando propagatus est, ut etiam extra ecclesiam potuerit percipi. Denique ut supra attestamur, observasse nos, quod beatum corpus, sublevatum a loco in quo ordinarie situm est, [& elevatio Beatæ intra arcam.] sustulerit sese usque ad crates, arcam in qua jacet operientes; idque contingere occasione festi, & quando miraculum aliquod patratur: quemadmodum contigit anno MDCXXVIII cum prima vice celebraretur ejus Beatificatio; qua de re habetur fides authentica conscripta anno MDCLX, XIII Junii, per instrumentum Ser-Josephi Bennati Notarii &c. Subscribunt autem sua quisque manu, Carolus Judici Vicarius generalis, Raphael Gittadonius Archipresbyter, Dionysius Pamphili Vicarius Foraneus, Hortensius Martini & Antonius Ferfarelli Canonici, Cherubinus Bernardi de Cascia Capitaneus cohortis loricatorum, ibidem ad custodiam positorum; Joannes Angelus Gratiani, Capitaneus civilis; ac denique Alexius Martini de Cascia, ipsum instrumentum tamquam Notarius signans.

[45] Atque hæc ad omnimodam præmissorum certitudinem sufficere possent; [eisdem attestatur Historiographus Ordinis,] placet tamen pro conclusione adjungere epistolam adm. R. P. Aloysii Torelli, Augustinianæ Religionis Historiographi generalis, Bononiæ apud S. Iacobum in pervigilio S. Nicolai Tolentinatis die IX Septembris MDCLXXXI ad me datam hoc tenore. Ex litteris Paternitatis vestræ percepi desiderium quo æstuat, sciendi quinam cultus corpori B. Ritæ a populis exhibeatur, & quæ miracula post Beatificationem ob ejusdem merita piissimus Deus fuerit operatus; & si quæ alia recentiora mirabilia ad hæc usque tempora fuerint subsecuta. Ut igitur sanctæ cupiditati vestræ, ut par est, integre satisfaciam, cultum quod attinet, dico, semper indies crescere. [explicans celebritatem cultus,] Undique enim ex omnibus Umbriæ partibus, ac etiam ex finitimis regionibus quamplurimi populi circa illius festum Cassiam turmatim confluunt, sua vota impleturi, vel nova pro suis necessitatibus emissuri: nec desunt qui per totum anni circulum devotionis ergo illuc fere quotidie properent.

[46] Quantum vero spectat ad recentiora mirabilia, quæ adhuc P. V. si quæ contigerint, scire cupit; respondeo multa quidem contigisse, quæ brevis hæc pagina capere non valet; ex quibus duo tantum, [causam apertorum in beatificationis festo oculorum,] sed ceteris insigniora, dabo; quorum alterum hoc est. Dum Cassiæ post Beatificationem Ritȩ nostræ in ecclesia Monialium, ubi ejus venerabile corpus requiescit, solennis festivitas celebraretur; casus, malo dæmone operante, repente accidit, qui solennitatem illam magnam valde interturbavit. [causam apertorum in beatificationis festo oculorum,] Lis enim inter Clericos & Religiosos nostros adeo atrox repente exorta est, ut populus universus, qui ibi multus erat, extemplo hinc & inde divisus, partim pro Clericis partim pro Fratribus, jam jam dimicaturus viseretur. Cum ecce corpus B. Ritæ, quod publicæ venerationi expositum fuerat, oculos illico aperuit; illorumque pupillæ adeo integræ atque pulchræ apparuerunt, ut momento furor tumultuantis populi mirabiliter deferbuerit; cunctique flexo poplite misericordiam inclamantes, veniam humiliter pro tanto sacrilegio a Deo imploraverint.

[47] Alterum vero miraculum quod superius narrare spopondi; [& occasiones quibus se corpus elevat:] perpetuum dici potest. Etenim quotiescumque qui aliquam jurisdictionem in monasterium illud habent (quemadmodum Episcopus Spoletanus, sub cujus Diœcesi est, Pater Provincialis noster Umbriæ, Prior localis Cassiæ, ac etiam aliquando Monialium Confessarius) cupiunt ex devotione, vel ex alia rationabili causa beatum illud Corpus visitare; statim ac arca lignea, in cujus fundo prædictum corpus jacet, aperitur; illico, ut extensum manet, ad arcæ summitatem ascendit, ut facilius & commodius inspici possit. De hoc porro miraculo (quod non semel vidit modernus Spoletanus Episcopus) testem habeo R. P. M. F. Nicolaum Simonettum, Cassiani monasterii doctum alumnum, qui cum anno MDCLXXIII ad Capitulum Generale, Romæ eo anno celebrandum, [prout an. 1673 expertus est Provincialis.] suæ Provinciæ Definitor se transferre deberet, cuperetque in eo Capitulo in Provincialem suæ Provinciæ eligi; ante discessum Missam celebrare voluit in ecclesia B. Ritæ: qua persoluta, ad prædictam arcam accedens, intercessionem Beatæ multis precibus pro dicto Provincialatu consequendo imploravit: protestatus tamen est, dignitatem illam ea tantum lege expetere, ut in Dei gloriam, animæque salutem, atque Provinciæ beneficium cederet. Romam igitur abiit, ubi absque ulla arte, & fere nec ullo verbulo usus, Provincialis evasit. Reversus Cassiam, statim altera die ad monasterium antedictum perrexit, Missam celebraturus; gratiasque itidem Deo primum, ac deinde B. Ritæ pro tanto beneficio relaturus. Post Missam ad arcam pergit, Abbatissam cum Monialibus suis advocat, arcam aperiri jubet; & mox beatum Corpus ad summitatem arcæ de more ascendere non sine magna lacrymarum effusione cernit: gratias quam maximas potuit egit, ejusque sancto ac præpotenti patrocinio se, monasterium suum Cassianum, totamque Umbriæ Provinciam, sibi ejus intercessione commissam, commendavit. Eventum istum idem P. M. Nicolaus Simonettus jurejurando testatus est mihi suis litteris eodem anno MDCLXXIII, quod & fecit prædictus Pater Baccalaureus F. Gregorius Offidanus Monialium Confessarius.

[48] Prætereo hic alia duo miracula perpetua; nimirum Corpus ejus, post trecentos annos & amplius, [Acta inserta Annolibus Ordinis.] adhuc omnino incorruptum esse, &, quod majus est, visu pulcherrimum. Alterum est monastica vestis, quam post mortem induta fuit, quæ adhuc integra, fortis, & recens est, ac si modo consuta fuisset. Addo me quoque ejusdem B. Ritæ ex variis Auctoribus compilasse Vitam, meoque septimo Tomo, qui nunc sub prælo est, sub anno MCCCCLVII, qui fuit ejus vitæ postremus, inseruisse: & quamvis in ea componenda quantum potui brevitati studuerim, nihilominus septem integra folia cum dimidio implevit. Prædictos Annales necdum in Belgio videre licuit: spero tamen Lugdunensium bibliopolarum opera eosdem aliquando consequi: interim addo, quod opera prænominati Provincialis anno MDCLXXV die IV Maji Provinciale Capitulum fuerit Casciæ celebratum, eo scilicet fine, ut perpetua illa B. Ritæ miracula tot testes haberent, quot essent conventuri ad comitia Patres: qui deinde ad suos quique Conventus regreßi, notitiam venerationemque ipsius ubique excitarent. Vt autem certior memoria esset, curatum a Priore ac Patribus Caßianis fuit, ut Romæ & Bononiæ excuderetur in solio expanso brevißimum Compendium Vitæ, inter eos distribuendum, una cum imagine, repræsentante Beatā ante altare genuflexam, cui ex Crucifixi corona decerpta spina descendit in frontem; superne autem advolat cælestis genius, capiti ejus coronam spineam impositurus.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Mai V: 23. Mai




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 22. Mai

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 22. Mai

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 12.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.