Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Mai V           Band Mai V           Anhang Mai V

23. Mai


DIES VIGESIMA TERTIA MAII.

SANCTI, QVI X KALENDAS IVNII COLVNTVR:

Sanctus Euphebius, Episcopus Neapolitanus.
S. Salonas, Martyr apud Græcos,
S. Seleucus, Martyr apud Græcos,
S. Desiderius Episcopus, Martyr apud Lingones in Gallia.
Sancti alii plurimi, Martyres apud Lingones in Gallia.
Sancti Martyres in Cappadocia & Mesopotamia passi.
S. Quintus, Martyr in Africa.
S. Lucius, Martyr in Africa.
S. Julianus, Martyr in Africa.
S. Montana, Martyr in Africa.
S. Januaria, Martyr in Africa.
S. Emelia, Martyr in Africa.
S. Nonna, Martyr in Africa.
S. Almerida, Martyr in Africa.
S. Astus, Martyr in Africa.
S. Basileus, Martyr in Africa.
S. Victorius, Martyr in Africa.
S. Firmus, Martyr in Africa.
S. Montanus, Martyr in Africa.
S. Julianus, Martyr in Africa.
S. Victoricus, Martyr in Africa.
S. Fidelius, Martyr in Africa.
S. Donatus, Martyr in Africa.
S. Nicia, Martyr in Africa.
S. Faustus, Martyr in Africa.
S. Timotheus, Martyr in Africa.
S. Silvanus, Martyr in Africa.
S. Focius, Martyr in Africa.
S. Epictitus seu Epitacius, Martyr in Hispania
S. Apton, Martyr in Hispania
S. Basilas, Martyr in Hispania
S. Apton alter, Martyr in Hispania
S. Eutychius Abbas, Nursiæ & Fulginii in Umbria.
S. Florentius monachus, Nursiæ & Fulginii in Umbria.
S. Desiderius Martyr, Episcopus Viennensis in Gallia.
S. Siacrius, Episcopus Niciensis in Alpibus maritimis.
S. Anno, Episc. Veronensis in Italia:
S. Michael, Confessor Episcopus Synadarum in Phrygia.
S. Guibertus, Fundator Gemblacensis monasterii, in Brabantia.
S. Guillelmus Martyr, Roffæ in Anglia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Theopomptus Episcopus & Synesius Martyres, Nicomediæ passi dicuntur a Petro de Natalibus lib. 5 cap. 33, & sequuntur Grevenus, Maurolycus, Canisius. Consule quæ diximus inter Prætermissos XXI Maji. At sunt alio nomine Theopompus & Theonas, de quibus egimus, maxime in Appendice ad diem III Januarii.
S. Verus seu Virus Episcopus Viennensis, sub finem seculi sexti, refertur in Martyrologio Gallicano Saussaji, quem hoc die obiisse asserunt Ioannes Boschius & Ioan. Chenu. De eo agimus infra in Vita S. Desiderii successoris. At cum aliis ejus Acta dedimus XIII Januarii.
S. Æmilius Dux, Lucæ in Hetruria, indicatur in adscriptis Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. De eo egimus I Februarii.
Alwreda, Soror Irmgardis, Magdeburgi vitæ Sanctitate clara, laudatur a Dithmaro, & refertur in Menologio Laherii. De ea una & Irmgarde actum inter Prætermissos VII Februarii.
S. Maria Unguentifera, hodie laudatur in Ms. Synaxario Divionensi: nos de S. Maria, Cleophæ uxore, Jacobi & Joseph matre, egimus ad diem, quo colitur a Latinis, IX Aprilis.
SS. Supplicius & Servilianus, Martyres Romani, memorantur in Mss. S. Cyriaci & Pragensi, item longo encomio apud Canisium, ob sacras Reliquias in Germaniam ad monasterium Elwangese delatas Vti dictum in illorum Actis num. 5, editis die eorum natali XX Aprilis.
S. Gaii Papæ Romæ & CCL memoria celebratur in Ms. Divionensi. De Sociis nihil alibi legimus, ne quidem ad Vitam S. Caii Papæ XXII Aprilis.
S. Epipodius Martyr Lugduni proponitur in Ms. Divionensi in auctario Bedæ. Vitam dedimus XXII Aprilis.
S. Eutropius, Episcopus & Martyr, memoratur in Ms. Florario non addita Sede Episcopali. Forsan est Santonensis in Gallia, cujus Acta dedimus XXX Aprilis.
S. Mercurialis Episcopus Foroliviensis, refertur in Martyrologio Romano & aliis, ast colitur, quando late de eo egimus & plures Mercuriales fingentibus contradiximus XXX Aprilis.
S. Teutilla, Martyr in Umbria, soror S. Cryspoliti, profertur in Gynæceo sacro Arturi. De utroque egimus XII Maji.
SS. Victi, Quintini, Faustini, & Timothei Martyrum memoria celebratur in antiquo Ms. Casinensi. Ex his videntur referendi SS. Victus & Quintinus, aliis Quintus, ad diem XXI Maji.
Faustinus & Timotheus ad XXII Maji.
S. Helena, Virgo Antissiodori, refertur in apographo Martyrologii Hieronymiani Corbeiensi Parisiis excuso. De ea egimus XXII Maji.
S. Romanus, Abbas Confessor, indicatur in Ms. Kalendario Antißiodorensi. Vitam dedimus XXII Maji.
S. Bobo, Vico Iriæ seu Viqueriæ in Italia, indicatur a Ferrario in utroque Catalogo. Acta ejus varia dedimus XXII Maji.
Sanctorum Benigni & Evagrii, tamquam Martyrū in persecutione Severi Syracusis passorum, festum hac die urbs illa celebrat, nixa auctoritate cujusdam Lilii, in edito a se de persecutionibus Ecclesiæ libro ita scribentis. Nos auctorem & librum qui sint ignoramus, & compertum habentes Sicularū Ecclesiarum fastos ex auctoribus vel apocryphis vel obscuris auctos pluribus Sanctis hoc ævo fuisse, malumus hos (absq; præjudicio tamē) dimittere.
Juliana mater B. Demetriadis, quam SS. Augustinus, Chrysostomus & Hieronymus laudarunt, ut Sancta refertur in Gynæceo sacro Arturi Poterit de utraq; simul agi, ubi de culta & die natali certius constiterit.
SS. Benigni & Blasii Martyrum, Urbani & Hilarii Confessorum, & S. Radegundis Reginæ adventus Reliquiarū indicatur in Ms. Martyrologio S. Maximini, non addita ecclesia ad quam delatæ. Damus ad Acta S. Maximini XXIX Maji catalogum Reliquiarum, quæ asservantur in ejus Ecclesia, absq; mentione horum Sanctorum. Dedimus ad XXIV Februarii post Vitā S. Mathiæ Apostoli etiam Catalogum Reliquiarum, quæ in Ecclesia Trevirensi illi dicata asservantur: habemus & aliarū ibidē Ecclesiarū Catalogos excusos de Reliquiis in illis exponi solitis absq; mentione sed etiam, harum, quod sufficit indicasse. Forsan aut nos alibi reperiemus, aut alii indicabunt se invenisse hunc nobis ignotum thesaurum.
S. Eusebius Episcopus Confessor Neapoli indicatur in Ms. Patriciano a nobis Neapoli reperto. Fuit seculo septimo ibidem Episcopus hujus nominis, sed non habetur Sanctus. Sufficeret tamen ad probandum-veterē cultum dictum perantiquum Martyrologium, nisi hoc die etiam coleretur S. Euphebius, Episcopus Neapolitanus, a quo nomen Eusebii non multum discrepat.
Gobanus Mairgensis, de Tegh-Scuithin seu domo Scuthini, indicatur in Ms. Tamlachtensi. Colganus ad 16 Ianuarii in notis ad 3 librum de Vita S.Fursei (cujus aliquis socius dictus est Gobbanus) num. 6 septem proponit Gobbanos, & singulis diem Natalem aßignat, sed non meminit hujus diei. Quare ut ipse non vult suam periclitari fidem, definiendo quis eorum fuerit socius S. Fursei, ita & nos abstinemus ab illo, dum lucem majorem nanciscamur.
Nechtlagius Episcopus, Crimthanus de Magh-dumha, Foelchue, Commanus, indicantur in Ms. Hibernico Tamlachtensi.
Sraphanus Cluain-morensis refertur in eodē Ms. Tamlachtensi. Aliis dicitur Stephanus Cluainmorensis, monasterii in Lagenia. Eum hoc die coli indicat etiam Colganus ad 13 Martii in Notis ad Vitam S. Mochoemori num. 17.
Luceria Virgo legitur in adjunctis Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum, de qua majorem lucem optamus.
Calixta, nobilis Romana, indicatur in Ms. Florario & in Auctario Greveni ad Vsuardum, de qua certiora cuperemus intelligere.
Ricuvera, a S. Norberto Fundatore Ordinis Prȩmōstratensis sacro velamine donata, & pauperum Xenodochio præfecta, incendiū signo Crucis repressit, & bonis operibus cumulata, an, 1136 obiit, Præmonstrati in pauperum cœmeterio sepulta. Quæ aliaque refert Ioannes le Paige lib. 2 Bibliothecæ Præmonstratensis pag. 438, & lib. 1 cap. 18, ubi titulo Beatæ honoratur, uti etiam a Saussajo in Appendice Martyrologii Gallicani, quod dies obitus ignoretur. Illam Arturus du Monstier in Gynæceo sacro in hunc diem more suo conjecit, & Beatæ titulum etiam contulit. Cujus rei antiquiora testimonia opus esset proferri.
Maurinus, aliis Maurianus & Mauritius, Abbas S. Benigni Divione, cum titulo Beati indicatur a Ferrario: at solum piæ memoriæ nomen habet apud Saussajū in Supplemento. Silent Martyrologi Benedictini.
S. Euphrosyna Virgo, Wseslai Ducis Polocensis filia, inscio parente habitum monasticum suscepit Polaciæ. Mansit multo tempore ad ecclesiā Cathedralem S. Sophiæ, ex manuum suarum labore, ac præsertim librorum transcriptione, egenis necessaria tribuendo. Divino dein monitu extra civitatem Salvatoris ecclesiam atque monasterium extruxit. Exactis ibi pluribus annis religiose, Hierosolymitanam peregrinationē suscepit. Mortua est Hierosolymis vigesima tertia Maji, sepulta in monasterio Deiparæ, vulgo Russo dicto. Vixit circa annū millesimum centesimū septuagesimū tertium: Hæc P. Wiiuk-Kojalowix in Miscellaneis Lithuanicis, ubi ait ex ritu Græco fuisse. Est Polocia seu Polotska urbs ibidē ampla, olim Ducatus nunc Palatinatus caput: sed non satis constatistic seculo XII fuisse religionem Christianam cum Ecclesia Cathedrali. Hinc nos optaremus de hac Sancta certiora monumenta. Vide interim quæ diximus 25 Septembris ad Ephemerides metricas Græcorum, occasione antiquioris S. Euphrosynæ.
Joannes Cala, Anachoreta in Calabria, a nobis inter Prætermissos relatus 13 Aprilis, quo dicitur obiisse anno 1255, & huc dilatus fuerat, dum causa prætensi ab antiquo cultus decideretur in Curia Romana: decisa autem ea nunc est 27 Iunii 1680 a Congregatione Inquisitionis, coram S.D.N. Innocentio Papa XI, & cassato Vicarii Cassanensis decreto, quo cultus ille velut satis certus manu tenendus esse pronuntiabatur, Sanctitas sua omnem cultum, hactenus qu. asserto Joanni Cala exhibitum, penitus tollit & interdicit: ossa etiam aliasq; corporis partes seu reliquias, quatenus e tumulo fuerunt extracta, in sepulcro, ubi alia fidelium defunctorum cadavera requiescunt, recondi & cum illis confundi, numquā inde amovenda seu extrahenda; imagines vero, tam pictas quam sculptas vel impressas, ipsum Joannem Cala repræsentantes, prout & vestes ejus aliasque reliquias extrinsecas, ab omnibus ac singulis ecclesiis, oratoriis, sacellis & altaribus omnino tolli & amoveri; diademata, radios, laureolas, titulum Beati, omnia quoque ac singula sanctitatis vel beatitudinis signa vel indicia undequaque aboleri; libros, codices & folia quæcumque, sive manuscripta sive impressa, in quibus de prætensa ejusdem sanctitate, miraculis, vaticiniis, visionibus, aliisq; hujusmodi signis tractatur, uti falsa & apocrypha prorsus improbari præcipit &c. Quæ hic indicanda fuerunt, ut omnibus innotescat exitus controversiæ, & peremptoria definitio, cui parere necesse sit obedientes Ecclesiæ Romanæ filios.
Wipertus, propter minorennem ætatem a Pontifice Romano contemptus, sed immissa ei una nocte canitie Episcopus Raceburgensis in Germania creatus, Ecclesiā suam, libertatis Ecclesiasticæ vindex, præclare gubernavit, & apud Ecclesiam suam quievit in pace, uti traditur a Krantzio lib. 9 Metropolis cap. 47, & Ioanne le Paige lib. 2 Bibliothecæ Ordinis Præmonstratensis pag. 589, addente eum circa annum 1372 die 23 Maji obiisse, ad quem eum retulit Chrysostomus vander Sterre in Natalibus Sanctorum Ordinis Præmonstratensis, forsan quod hoc die colatur S. Guibertus, aliis Wibertus Abbas Gemblacensis. Ceterum dictus Wipertus ab his duobus honoratur titulo Beati, a quo abstinet Krantzius.
Fr. Hieronymus Savanarola Ordinis Prædicatorum, anno 1498 in Vigilia Ascensionis extinctus Florentiæ, propter zelum, ut visum est inimicis, immoderatū reformationis Ecclesiasticæ, titulo Beati a variis sui Ordinis scriptoribus honoratur; & Ioannes de Rehac in opere de sanctis Canonizatis dicti Ordinis, ultimo loco ejus Vitam Gallice a se collectam ponit, appelatq; Beatum Martyrem. Idem notat, quod etiam S. Philippus Nerius ejus imaginem solitus fuerit, tamquam Sancti radiis caput cinctam, habere in cubiculo, & opem implorare. Equidem ejus famæ causæq; nec detractum quidquam nec præjudicatum volo; merito tamen dubito, an Apostolica Sedes probatura sit, id in præsenti opere fieri. De hoc cum me securum reddiderint sacerrimi istius Ordinis Superiores, libenter de Hieronymo ut Beato agam in Supplemento Maji. Interim vel ideo justius videor posse abillo abstinere, quod qui nuperrime de hoc argumento tomos duos edidit & in fronte Vitā, scriptam a Ioanne Pico Mirandulæ Concordiæq; Principe, cum variis pro Hieronymo suo Apologiis & publicorū actorum instrumentis, compendioq; Revelationū ejus, per coævum Hieronymum Benivenium civem Florentinum collecto; atque epistolas ejusdem Spirituales Cardinali Gravinæ dedicavit, Frater, inquam, Iacobus Quetif, satis habeat Reverendum Patrem appellasse. Erit fortaßis cum idem Auctor pro tertio tomo edere volet alia quæ Illustrißimus Antonius Magliabechius aliique eruditi Florentini vellent non fuisse omissa, videlicet ineditum hactenus Pici Nepotis opusculum contra Samuelem Casinensem in defensionem Savanarolæ, nec minus quam alia post Vitam recusa recudi dignas Apologias Georgii Benigni Archiepiscopi Nazareni, & eruditißimi Ioannis Nerii. Nos vero, si id probatum fuerit, ex Italico Latinam in linguam transferemus, quæ invenimus Florentiæ in Bibliotheca S. Marci hactenus inedita, Vitam scilicet auctore Francisco Burlamachio, quamvis valde prolixam; & Miracula, per Augustinum Campi de Petramola collecta. Sed ut dixi altioris Potestatis nutum præstolamur; maxime cum nullius publici cultus Hieronymo a suo Ordini delati indicium, Florentiæ vel alibi, conspexerimus; & post Martyrologium jussu Reverendiss. Magistri Generalis editum Romæ anno 1616, in Indiculo Beatorum Martyrum ac Confessorum suorum, prætermittatur; multo proinde potiori jure nos videmur debere expressam Apostolicæ Sedis sententiam expectare.
Guillelmus, monachus Claræ-vallis, apparitionibus clarus laudatur a Cæsario lib. 8, cap. 49 & lib. 12 cap. 58, & refertur ad hunc diem in Kalendario Cisterciensi Divione excuso & apud Henriquez, Chalemotum ac Bucelinum. Saussajus Piis annumerat. Ab omni titulo abstinet Cæsarius.
Angelus, Eremita Vallisumbrosæ, anno 1509 mortuus, ab Eudosio Locatello lib. 2 Historiæ Vallumbrosanæ cap. 5 cum titulo Beati Domini laudatur, non indicato die mortis: qui ad hunc diem cum titulo Sancti refertur a Wione, eumque secutis Dorganio, Menardo; Bucelino. Non est in Catalogo Beatorum nobis a Vallumbrosanis dato.
Marci Cyriacopoli e Candia prognati, & Smirnæ occisi anno 1643 die 23 Maji generosa mors, descripta est ab Isaaco d'Aultry Societatis Iesu Constantinopoli, & Italice excusa Panormi anno 1644, quod hic indicasse sufficit.
Nicolaus a Pratis, Ordinis Cælestinorum Sacerdos, Angelicæ puritatis & Deiparæ Virginis cultor eximius, cum titulo Venerabilis memoratur a Bucelino & Saussajo.
Rostagnus Aquis in Gallia anno 1282,
Joannes Forestus in Anglia occisus anno 1538,
Elisabetha ab Annuntiatione Lusitana anno 1534,
Quiteria a Cruce Hispana anno 1543,
Maria de Jesu Hispana anno 1575, Ordinis Minorum memorantur in Martyrol. Francisc. Arturi & Virgines etiam in ejus Gynæceo.
Bartholomæus Agricola de Amberg, Germanus Sacerdos Ordinis Minorum, hoc die in conventu S. Francisci Neapoli obiit anno 1621: ad cujus sanctitatem prohandam sequenti anno permissu Superiorum impreßi sunt ibidem Articuli, velut in Ordine ad Processum desuper formandum, quod ab Apostolica Sede fieri permissum credimus, sed quatenus progressum in negotio sit hactenus, ignoramus: nec puto lateret, si quid indultum esset quo posset Beatis annumerari. Itaque articulos istos tantisper seponimus.
Margarita de Gerines, venerabilis ac beata Ordinis S. Dominici, indicatur in Menologio Lovetii.
Simeon Stylita junior in monte mirabili honoratur in Menologio Basilii Imp. Acta ejus damus XXIV Maji.
S. Leo Abbas Mentanacensis in diœcesi Trecensi indicatur in Martyrol. Gallic. Saussaii, Ejus Acta damus XXV Maji.
S. Canionis Episcopi passio ponitur in Ms. Kalendario S. Maximini. Ea referetur die XXV Maji.
S. Joannes Psychaita Confessor, ab Iconomachis plurima passus, indicatur in Menæis Mss. Chifletianis. De eo agimus XXV Maji.
S. Antidius, Episcopus Vesontinus, Martyr, memoratur in Ms. Florario Sanctorum, ab aliis cum Martyrologio Romano XXV Junii.
Alea sanctimonialis, in Vita S. Moduennæ Abbatissæ suæ, laudatur, & hoc die cum titulo Sanctæ refertur in Menologio Bucelini. De ea agendum erit ad dictam S. Moduennæ Vitam V Julii.
Hemelaydes Virgo, aliis Hermelendis, Soror SS. Gudilæ & Pharaildis, proponitur ut Sancta in Gynæceo Sacro Arturi. Mentio ejus fit in Notis ad Molani Natales Belgii (qui ejus seorsim non meminit) post Vitam S. Amalbergæ viduæ, quæ earum mater habetur, quādo poterit ejus vita & cultus examinari die X Julii, aut cum Saussajo in Martyrologio Gallicano ad Vitam S. Raynildis, quæ etiam soror censetur, die XVI Julii.
S. Wibertus, monachus Frislariæ in Hassia, indicatur a Greveno in Auctario Vsuardi. Ab aliis vero differtur usque in diem XIII Augusti.
Tezelinus, pater S. Bernardi, ejusque in religione filius, cum titulo Beati memoratur ab Henriquez, Chalemoto & Bucelino. Quæ de ipso possent, eruenda forent ex Vita S. Bernardi, quando ea indicabuntur XX Augusti.
S. Projectitius, Diaconus & Martyr Bergomas, refertur a Galesinio & Ferrario in Catalogo generali. Dies natalis est XVIII Augusti.
S. Victorinus, Episcopus Emiternensis, indicatur apud Galesinium, & Germaniæ tribuitur. Est autem Amiternensis in Aprutio, & colitur V Septembris.
S. Stephani Episcopi Calatini caput & ossa, a Vincio Episcopo exhumata & pulpito recondita, anno MDXII, XXIII Maji, legi in marmore ante altare testatur Vghellus in Calatinis Episcopis tomo 6 Italiæ sacræ col. 568. Dies ejus natalis incidit in XXIX Octob.
S. Austremonii, Episcopi & Martyris, adventus Reliquiarum in Magno-loco, refertur in Ms. Candiacensis Prioratus. Est Austremonius, Episcopus Arvernensis primus, non tam martyrio quam confeßione fidei clarus; & colitur I Novembris.
Fidelis, eremita Scotus, S. Florentio semper adhæsit; & eo ad honorem Episcopalem Ecclesiæ Argentinensis assumpto, ipse quoque Archidiaconatum administravit. Ita Ferrarius & Dempsterus in Menologio Scotico & lib. 6 Hist. Eccl. gentis Scotorum pag. 285, citatis tabulis Ecclesiæ Argentinensis & Vita S. Florentii. Hanc prælo olim paravit Henschenius in gratiam R. P. Florentii Montmorency, cum aliquas S. Florentii Reliquias Insulis deponeret in ecclesia Societatis Iesu. Habemus etiam antiquißima Breviaria Ecclesiæ Argentinensis: sed nusquam aliquid de hoc Fideli eremita legimus. Si tamen contingat ab aliquo nos edoceri, poterit de eo agi cum S. Florentio VII Novembris.
S. Mennæ Martyris solennitas, sub ritu novem lectionum, præscribitur in Ordine divini Officii Ecclesiæ Cathedralis Claromontanæ pro anno 1656. Arbitramur intelligi S. Mennam inscriptum Breviario Romano ad diem XI Novembris.
B. Siardi, Abbatis Horti Mariani in Frisia, adventus Reliquiarum; quas Antuerpiam advectas, in cœnobio S. Michaëlis honoratas, inde ad cœnobium S. Foillani translatas, scribit Chrysostomus vandet Sterre in Natalibus Sanctorum Ordinis Præmonstratensis. Dies natalis B. Siardi est XIII Novembris.

DE SANCTO EUPHEBIO
EPISCOPO NEAPOLITANO IN CAMPANIA.

SEC. III.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus cultu, ætate, miraculis: horumque & translationis Actis.

Euphebius, Episcopus Neapolitanus (S.)

D. P.

[1] Tabulæ Martyrologii Romani ad hunc diem XXIII Maji de hoc Episcopo ist a indicant: Neapoli in Campania S. Euphebii Episcopi: ubi sic in Notis Baronius. [Cultus Sacer.] De eo tabulæ Ecclesiæ Neapolitanæ. Ejus res gestæ habentur descriptæ ex vetustis codicibus a Paulo Regio. Migravit ex hac vita anno a Christo Domino DCCXIII. Legi & libellum miraculorum ejus. Hæc ibi. Scripserunt postea magis accurate Cæsar Engenii Caraciolus, in sua Neapoli sacra Italice pag. 642, ubi vulgo S. Eufrimum vocari ait: Latine vero Bartholomæus Chioccarellus Neapolitanus, in Catalogo Antistitum Ecclesiæ Neapolitanæ; & Antonius Caracciolus, ibidem Clericus Regularis, in libro singulari de Sacris Ecclesiæ Neapolitanæ monumentis cap. 14, atque Ferdinandus Vghellus, tomo 6 Italiæ Sacræ in Episcopis Neapolitanis. Hi autem omnes deplorant Acta rerum a S. Euphebio gestarum, quæ arbitrantur conscripta fuisse, [Acta non extant:] temporum injuria ac bellorum cladibus excidisse. Addit Chioccarellus maximam se adhibuisse diligentiam, sed nihil certi se de ejus vita comperisse. David Romæus, in libello de Septem Sanctis Custodibus ac Præsidibus urbis Neapolitanæ, Neapoli sub annum MDLXXI excuso, aliquod ejus elogium habet, sed quale de omnibus Sanctis, honeste educatis & ad dignitatem Episcopalem promotis, dici posse videatur. Illud interim amplificavit Paulus Regius par. 2 de Sanctis Neapolitanis pag 159 & sequentibus anno MDXCIII excusa, obitumque aßgnavit, ad annum DCCXIII, [Tempus Sedis, non seculo 8] quod ex eo descripsit Baronius. Verum supra citati auctores id plane rejiciunt, & Caracciolus, Quo tempore, inquit, Euphebius vixerit, aut Episcopus fuerit, signate quidem sciti nequit. Id solum novimus, admodum antiquum fuisse Neapolis Episcopum. Nam Joannes Diaconus octavum numerat Episcopum Ephevum. Apud hunc illud elogium legitur: Pulcher corpore, pulchrior & mente, plebi Dei sanctissime præfuit, & fideliter ministravit. Septimus Ecclesiæ Neapolitanæ Episcopus, [sed 3.] cui succeßisset S. Euphebius, habetur S. Eustasius aliquatenus a nobis illustratus XXIX Martii. Hic dicitur S. Agrippino subrogatus circa annū CLXXX, quamdiu autem sederit non indicatur. At S. Euphebii Successores habentur S. Marcianus, qui colitur die XXX Octobris; & Zosimus seu Cosmus, qui sub Constantino Magno floruit. His sic positis, referendus videtur S. Euphebius ad Seculum Christi tertium: at quibus præcise annis Ecclesiæ Neapolitanæ præfuerit, non potest definiri. Alius ab hoc præfuit Ecclesiæ Neapolitanæ Eusebius seculo septimo, & in antiquo Ms. Patriciano ad hunc diem indicatur memoria S. Eusebii Episcopi & Confessoris Neapoli. Sed potuit utriusque nomen confundi.

[2] Quem Baronius asserit se legisse libellum miraculorum ejus, damus nos ex triplici codice Ms; scilicet uno superius relati Antonii Caraccioli, [Miracula ex Ms.] ex cujus tomo 1 Collectionis Vitarum Sanctorum Confessorum Neapoli descripsimus, alio Romæ apud Patres Congregationis Oratorii ex tomo Patris Gallonii, ac demum ex Ms. Longobardico Cardinalis San-Severini etiam Romæ, apud Perillustrem Dominum a Costa reperto. Contulimus illa cum excusis Neapoli anno MDXXV inter Officia Sanctorum Protectorum urbis Neapolitanæ, ubi ea sunt distributa in novem Lectiones, ad Matutinum recitari solitas cum hac Oratione. Da nobis quȩsumus, Domine Deus noster, Beati Euphebii Confessoris tui atque Pontificis gloriam incessabili devotione venerari, ut quem digna mente non possumus imitari, humilibus saltem frequentemus obsequiis. Per Dominum &c. Porro, inquit Caracciolus, non solum Neapoli, sed Capuæ etiam & Salerni, Divi Euphebii nomen, [Cultus Capuæ & Salerni.] atque annui cultus diem Breviaria illarū Ecclesiarum abunde testantur. Libet autem Orationē ex Salernitano, a Grimoaldo II Arepiscopo anno Salutis MCLXVI conscripto, hic subnectere, quam in ejus festo recitare consueverant. Ea est hujusmodi. Deus qui perennem gloriam sanctissimi Euphebii Confessoris tui atque Pontificis animæ constituisti; tribue quæsumus ejus apud te ita patrociniis sublevari, ut cum eo vitam possideamus æternam. Cum autem olim post obitum celebris foret Sanctitas Euphebii, consecrata fuit extra mœnia urbis & ejus nomini dicata Ecclesia, ad quam sacrum ejus corpus translatum est, eratque ibidem quando miracula quædam contigerunt: quorum primum ad Saracenorum spectat tempora id est ad seculum nonum. Postquam enim uti scribit Caracciolus, Docibilis Dux Cajetanus anno DCCCLXXVII iniit fœdus cum Saracenis, tradiditque eis arcem Gariliani munitissimam, quam per quadraginta annos tenuerunt, ex ea crebro populabundi excurrebant per totam Campaniam. Miraculis ex Cardinalis S. Severini Ms. Longobardico, apud Dominum a Costa Romæ invento, & alio Vallicellano transumptis, collatione facta cum Lectionibus antiquis, subjicitur historia inventi corporis anno MDLXXXIX, ex authenticis documentis Latine reddita.

MIRACULA DUO
Ex variis Mss. & antiquis Lectionibus.

Euphebius, Episcopus Neapolitanus (S.)

BHL Number: 2705

EX MSS.

[1] Sciendum namque est, Fratres carissimi, quod Sancti Deo placentes, & pro ejus nomine legirime decertantes, a gemino æterni Regis munere adornantur, cum legitimi certaminis de cælesti gazophylacio obtinent bravium, [Sancto miraculis clarescente,] & propter crebra virtutum b miracula a Christicolis attentius nobilitantur. De quorum collegio hic sanctissimus Christi Confessor Euphebius post multa annorum curricula, ex quo carne mortali exurus ad cælestia regna migravit, apud Parthenopenses, quibus Pontificali dignitate redemitus præfuit, Christo sibi concedente pluribus effulsit miraculis. Quæ quia tam mira sunt, ut subsequens sermo depingit, nullo modo reticenda censemus: sed ad laudem Imperatoris ipsius, cujus munere consecutus est, ut & in cælo arcem teneat sanctitatis, & in terris miracula faciat ex virtute, multorum auribus fideli relatione commodum duximus enarrare.

[2] Enimvero cum quidam Præsbyter extra Neapolitana mœnia in illius nomine conditam ecclesiam c sedulus frequentaret, [Presbyter Ecclesiam ejus a Saracenis insessam adit;] & illic quotidie sacra Missarum solennia exhiberet; contigit ut Agarenorum impetus improvise adveniens (quia intrinsecus non poterat) ex extrinsecus vicina quæque vastaret. Quod prædictus audiens Presbyter; Nullus inquit, me terror ab obsequio mei Patris ac Domini poterit cohibere: d interritus adibo, & Missarum solennia, si dignus sum, solito more perficiam. Verumtamen illius virtutis efficaciam hoc volo probare indicio, si me sedulo obsequentem inter iniquorum hostium gladios & tela poterit custodire. Et hæc dicens, insertam baculo sportulam, Ecclesiasticis refertam monilibus, collotenus gestans, [Missaque ibi celebrata,] intrepidus iter arripuit. Ad ecclesiam vero veniens, priusquam ingrederetur, breve distichon in hunc modum carmen composuit.

Præsul amande, tui sim tutus numine templi;
En tibi devotus solitas paro reddere laudes.

Et hæc dicens, Casula indutus, Missarum solennia solito constantior inchoavit. Necdum prece finita Agarenorum manus illius sacri templi ædificia undique circumstat. Verum omnipotens Deus, ob meritum sanctissimi Præsulis Euphebii, tanta eos cæcitate percussit, ut per ecclesiæ aditum introspicerent, & sacra mysteria celebrantem Presbyterum non viderent. Illis itaque forinsecus vagantibus, Presbyter Missarum solennia consummavit.

[3] Expletis vero Missarum solenniis, vocem prædictus Presbyter de cælo audivit, dicentem sibi: Ne formides, ne paveas; constanter proprium arripe baculum, & quoscumque obvios habueris intrepidus percute. [barbaros partim cedit,] Ego enim eos, te aliquo modo feriente, prosternam. Quo firmatus oraculo, baculum, ut sibi fuerat jussum, arripiens, extra ecclesiæ januam audacter exivit; & quos ante fores ecclesiæ reperit, ictu baculi ferientis extinxit. Deinde recto tramite contra civitatis mænia proficiscens, quoscumque hostium obvios habuit, e ejusdem virgæ tactu delevit, ceteri vero videntes corpora suorum sine telorum percussionibus strata, [partim in fugam vertit,] terroris nimietate fugati, ad classes redeunt; ac mucronibus raptim retinacula truncantes navium, velis remisque prout poterant marina sulcantes æquora, ad propria ire moribundi festinant. Mira Dei Clementia, mira & incomprehensibilis, quod totius civitatis populus gladiis & telis armatus, non posset præsumere; unius inermis Presbyteri baculus, ipso adjuvante; alios in terram stravit, alios in fugam vertit.

[4] Prædictus vero Presbyter ad civitatem rediens, suos concives ad currendum & inusitata videnda miracula hortans, [cum stupore populi spectatum effusi.] aiebat:

Currite Christicolæ celeres, properate securi,
Nullus in urbe metus voce liberante divina.
Hoc baculo plures jam credite morte peremptos:
Ast alii furtim fugiendo per æquora currunt.

Cumque populus civitatis de inaudito miraculo titubaret, nec Presbytero talia referenti credulitatis assensum præberet; Ite, inquit Presbyter, & per iter quo redii usque ad ecclesiam properate; & dum quæ dixi vera probaveritis, non mihi, sed conditori omnium Christo Domino, imo & sanctissimo Confessori Euphebio munera persolvite laudis: cujus munere fretus alios hostium extinxi, alios in fugam verti. Cumque incredibilis multitudo per verbum Presbyteri ad hoc spectaculum curreret, & plurimorum corpora per viam (sicut Presbyter dixerat) extincta videret; volucri cursu ad civitatem rediens omnipotenti Domino & S. Euphebio illius delectissimo Confessori laudes referebat.

[5] Alio quoque tempore quidam Parthenopensium Presbyter, prædicti Sacerdotis exemplum cupiens imitari, prædicti sanctissimi Euphebii ecclesiam, quam prædiximus, [Videtur ipse Sanctus in eadem Missam ecclesia celebrare.] assidue frequentabat. Cumque ex more cum suo discipulo solita Missarum solennia celebraturus pergeret; Curre puer, inquit, ecclesiæ, januam aperi, & ea quæ opus sunt ad Missarum solennia festinus præpara: ego enim te subsequens proficiscar. Tunc puer præceptis Magistri obediens cucurrit, ad ecclesiam venit, clavem de sinu protulit. Sed priusquam aperiret, per januæ aspiciens rimas, mirabile dictu, vidit ante sanctum altare reverendum Sacerdotem, Pontificalibus infulis redimitum, Missarum solennia celebrantem; juxta quem per totam ecclesiam tantus erat aromatum fumus, ut etiam per fenestras & cavernas ecclesiæ illius nimietas exhalaret. Tum territus puer, ut invenerat obseratam januam linguens, retro reversus magistro suo obvians. Revertere, inquit. Nam quemdam reverendissimum, vestitum Pontificali dignitate, ante altare stantem, & sacra mysteria celebrantem, per januæ rimas priusquam aperirem conspexi. Sed miror unde illi aditus introeundi patuerit, cum janua seris & clave apud nos retenta firmata sit, nec aliunde aditus pateat unde intrare potuerit. Tunc Presbyter, ut rei veritatem cognosceret, ad ecclesiam cum discipulo festinus accessit; aperiensque ecclesiæ januam, neminem vidit: fumum tantum & odorem aromatum naribus sensit & conspexit oculis. Qua de re obstupefactus Presbyter, inquit: Nunc cognosco, beatissime Pater Euphebi, quia tu custos, tu rector tui templi existis. Non miror si post mortalis sarcinam carnis positam, tui officii fungeris dignitate: quia multos tui ordinis scimus, quibus voluissent, post mortem carnis apparuisse, & se in carnis effigie adhuc in hoc seculo viventibus exhibuisse. Deinceps in tuo obsequio ardentior fiam, credens quia non mediocriter diligis, qui in hoc templo sancto tuo corporaliter serviunt, quod tu spiritualiter frequentare non desinis.

[6] Nec multo post quidam Clarissimus vir apud Parthenopenses, dives & admodum religiosus, [devotus S. Euphebii,] hujus sanctissimii Euphebii festum continuo venerabatur obsequio; ejusque patrocinio fidens, quodcumque de suis operibus disponebat, ac si in corpore viveret, ejus arbitrio committebat. Cumque hoc diutius moliretur; contigit, ut quidam de longinquis partibus veniens, valde sibi notus & compater, ab eo auxilium implorans, aiebat: O strenuissime vir, nosti me tibi spirituali consanguinitate conjunctum? nihil est quod in me possis aliquo modo dubitare. Navi fracta, amissis mercibus, desævientis naufragio pelagi nudus evasi. Nunc te precor, [naufrago mutuatus 50 solidos,] carissime, ut misericordi viscere mihi subvenias, miseroque nausrago saltem vel quinquaginta commodes solidos: quibus in redeundi utilitate propria expensis, possim ad patriam remeare. Et ille, Quem, inquit, mihi fidejussorem ponis, si tibi quos postulas præstavero solidos? At naufragus, Deum, inquit, tibi fidejussorem pono, quia non a me accipies malum pro bono, sed statim ut in patriam rediero, aut per me aut per meum nuntium in constituto termino recipies solidos Prædictus autem Parthenopensis vir ait: Non licet, frater, nec tibi Deum vadem ponere, nec mihi recipere. Mei Patroni ac Domini Præsulis Euphebii ecclesiam adeamus, ipsum mihi mediatorem constitue, ut si tu de meis negligenter tractaveris solidis, f ipse, quem totius nostræ domus custodem & tutorem credo, mihi quæ nostra sunt reddat. Et hæc dicens naufragum ad sanctissimi Patris Euphebii ecclesiam duxit. Tunc is qui solidos postulabat, [veluti sub fidejussione Sancti,] ac si eum in corpore viventem attenderet, clara voce ait; O sanctissime Euphebi, in tua fide de manu hujus creditoris accipio solidos, ea ratione, ut si in condicto termino illi quȩ sua sunt non restituero; tu, cui apud Deum omnia possibilia sunt, de meis manibus creditum aurum requiras. Tunc creditor verbis naufragi credulus effectus, aurum de sinu protulit, & petenti naufrago quinquaginta largitus est solidos. Quibus acceptis, & in mercibus sibi utilibus expensis, ad propria remeavit: sed transacto termino, amicitiæ creditoris oblitus, solidos dirigere distulit.

[7] Cumque diu post condictum terminum ipse creditor expectaret, & nullo modo eos redire conspiceret; uxor illius feminea indignatione virum deridebat, dicens: Vade, & parietibus templi Dei fidejussoris præstitos quære solidos, nam aurum, quod tu fraudulento naufrago commisisti, [& eosdem termino cōdicto non reddi quæstus,] non accipies in æternum. Tunc vir ejus ad ecclesiam veniens, sancto Præsuli conquerebatur, dicens: Itane in me agis, sanctissime Pater? Eane fide te mediatorem suscepi, ut de meis solidis g negligenter tractares? Nunquidnam de meis facultatibus tua festa non colui? & tibi famulantes prout potui non honoravi? Quod si deinceps de tuo obsequio negligens fuero, non mihi sed tibi imputabitur culpa, qui h nostris propriis consentire damnis cognosceris. Et hæc dicens ab ecclesia i valde indignans abibat.

[8] Eadem vero nocte idem sanctissimus Præsul prædicti naufragi adiit patriam, eique comminanter in somniis apparuit, Cur inquiens, modicæ fidei, me fidejussorem tuo creditori dedisti? k Cur in conduto termino tibi creditos solidos non misisti? Vade celer; & tuo creditori, cui me vadem posuisti, sine mora dirige solidos. Quod si me spreto hoc facere amplius distuleris, cælestem deprecor Regem, & hoc quod tibi creditum fuit, & omnis tua possessio quantocitius diripiatur. Cui prædictus naufragus, Cur, inquit, me tam asperis verbis objurgas, sanctissime Pater? Numquid per tam tempestuosum & procellosum & perturbatum mare Neapolim solidos dirigere potero? [ipsos per mare miraculose recipit.] Cui sanctus, Tolle, inquit, aliquod lignum, & in modum capsæ, ubi solidos claudas, studiose effodito; & desuper optime solidatum cooperculum apta, & postea tibi creditos solidos cum cartula, quæ tuum & illius nomen & numerum solidorum contineat, intromitte: ego enim quocumque modo, quousque ad Neapolitanum portum perveniant, & solidis & ligno per sævientis maris procellas gubernator existam. Quo audito naufragus, de lecto exiliens, juxta quod sibi in somniis visum fuerat, lignum optime præparavit: atque in eodem in modum capsæ locum concavum fecit; atque intromissis cum cartula solidis, lignum in mare jactavit. Mira Dei clementia! Inter tot procellas & turbines, prædictum lignum cum solidis, sanctissimo Præsule invisibiliter gubernante, Neapoli cum pluribus aliis lignis, quæ tempestas impulerat, applicuit portum. Cumque populus civitatis catervatim ad ea colligenda ad maris oram concurreret, mirabile dictu, cetera ligna manibus hominum se velut sponte præbebant; Cum vero quis lignum, in quo solidi conditi erant, comprehendere vellet; ac si illud aliquis forti nisu impelleret, contra undas pelagi fugiebat. Interea prædictus Præsul S. Euphebius, prædictum creditorem in somnis admonens, Vade, inquit, ad littus maris; & lignum, quod ad te velut sponte venerit, in siccum trahe: quo intrinsecus perscrutato, naufrago creditos reperies solidos, & ne mihi amplius calumniam inferre præsumas. Tunc expergefactus creditor, ad mare concitus properans, prædictum lignum (velut illud impelleret aliquis) ad ejus vestigia venit. Quo accepto & intrinsecus perscrutato, sicut Sanctus dixerat invenit, & numerum solidorum, & chartulam utrorumque nomina continentem. Quibus acceptis omnipotenti Deo & S. Euphebio gratias referebat.

ANNOTATA.

a In duplici Ms. gremio, sed gemino legendum, scilicet ob duplex bravium & cælestis gloriæ & virtutis miraculorum in terra.

b Ms. Caraccioli. Signa a fidelibus attentius honorantur.

c Ms. Caracciol. sedule visitaret.

d Ita Ms. S. Severini, alia intentus.

e Ms. Gallonii, ex ejus virtute baculi. Lect. ex ejusdem virtute baculi.

f Lect. & Ms. Gallonii, demens.

g Ms. Caracc. debitor ille deludat.

h Ms. Gallonii & Lect. nostris pro peccatis consentire, Ms. S. Sever. meis prius consentire.

i Ms. S. Sever. velut indignans.

k Ms. Carac. Cur in condicto termino tuo creditori me vadem posuisti? Sine Mora dirige solidos.

INVENTIO ET TRANSLATIO
SS. EUPHEBII, FORTUNATI, MAXIMI.

Euphebius, Episcopus Neapolitanus (S.)

EX MS. ITALICO.

[1] Antiquissima censenda est ædes sacra, Euphebio dicata. [Ecclesia S. Euphebii data Capuccinis,] Ea vero anno millesimo quingentesimo trigesimo a Vincentio Carafa Archiepiscopo tradita est religiosissimis Patribus Capuccinis, qui tum Neapolim ductu Fratris Ludovici Forosemproniensis, viri sanctitate conspicui, advenerant. Non debeo tamen silentio præterire præclaram sacri corporis Divi Euphebii inventionem, quæ anno Domini millesimo quingentesimo octogesimo nono, [ejus corpus inventum:] Sixto Quinto Summo Pontifice, contigit. Nam annuit Deus Fratris Euangelistæ Lupiensis, Euphebiani monasterii Vicarii piis votis, summopere exoptantis, sacra Sanctorum lipsana, quæ in ea vetusta ecclesia olim tumulata noverat, reperire, & honestiore loco reponere. Itaque die XX Novembris, sub ejus ædis parastata, detectum est S. Euphebii corpus, lignea capsa conclusum, quam ferrei circuli ambiebant: caput vero non repererunt. Nam id jam antea sejunctum a corpore, translatum intra urbem, servatumque fuerat in æde Archiepiscopali. Die autem sequenti coram Alexandro Gloriero, Pontificiæ Cameræ Clerico & Apostolico Nuntio, qui ad eam ecclesiam una cum Lælio Brancatio aliisque nobilibus viris accesserat, ibique Sacrum peregerat, sub eadem parastata aræ maximæ proxima, [cum corporibus SS. Fortunati & Maximi,] reperta sunt cum ingenti adstantiam voluptate, atque effossa, SS. Fortunati & Maximi, antiquorum Neapolis Episcoporum veneranda corpora, cum hac epigraphe: Hic jacent Maximi et Fortunati corpora, sub Paulo primo.

[2] Porro cum unum ex his Divis ad ædem Conceptionis Deiparæ Virginis Cappucini Patres transferre cuperent, Sixto Quinto rem omnem deferunt: eumque exorant, ut transferendi sacri corporis licentiam impertiret. Pontificem vero respondisse ferunt: Se per quietem a Divis jam dictis monitum, ne, [simulque deposita sub aram maximam,] qui per octingentos circiter annos conjuncti quievissent, disjungi ullatenus permitteret. Itaque sub ara ejusdem Euphebianæ ædis primaria, tres hi Divi honorificum e pario marmore tumulum habuerunt, solenni supplicatione per religiosum agmen, dum eo inferrentur, rite pieque celebrata, die VIII Junii anno MDXCI, post Missam a Nuntio prædicto cantatam. [an. 1591.] Ex quibus aliisque Ecclesiæ Neapolitanæ monumentis licet colligere, Divi Euphebii corpus primo sepultum fuisse, ut mos antiquus, in cœmeterio, quod Joannes Diaconus Urso Episcopo tradidit: deinde translatum ad Stephaniam Basilicam, ut idem habet in Euphebio Episcopo; deinde in ædem sui nominis, ubi nunc cum Sanctis collegis suis Maximo & Fortunato jacet, fuisse transvectum. Hactenus Paulus Regius & post eum Cæsar Engenii Caraccioli.

[3] Colebantur Sancti Maximus & Fortunatus, prior XI, posterior XIV Iunii, ut scribit Bartholomæus Cioccarellus, in opere de Episcopis Neapolitanis; inde vero translatos esse ad XII & XV ejusdem mensis, itaque hodie coli asserit prænominatus Caracciolus. [Coluntur postremi mense Iunio] Hunc vero aliosque, arbitrantes utrumque in ecclesia S. Euphebii quiescere, erroris se convincere putat Bartholomæus jam allegata auctoritate Ioannis Diaconi. Sed non animadvertit a semetipso asseri, hunc scripsisse suum Episcoporum Neapolitanorum Chronicon circa annum CCCCXCIX, ex titulo autem supra relato intelligi, ipsos in ecclesiam S Euphebii, utique ex Stephania, primum fuisse allatos sub Paulo primo, qui obiit dumtaxat anno DCCLXVII: ex quo tempore si numeres usque ad annum invetionis, [huc allati seculo 8.] plusquam annos octingentos invenies, quibus illi simul se quievisse Sixto V indicarunt. Itaque nihil est quod de veritate inventorum translatorumque corporum dubitet illo ex capite quisquam: minus autem poterit dubitare, si legat epistolam quam anno MDXC super hac ipsa se prædictus Apostolicus Nuntius scripsit Hieronymo Cardinali Rusticuccio, sacræ Rituum Congregationis Præsidi; cujus verba sic Latine sonant.

[4] Quemadmodum Illustriss.ac Reverendiss. Dominatio vestra mihi mandavit, [Nuntius Apostol. 15 Novem. 1590 locum adiens,] per suas datas XV Novembris, ex voluntate Sanctitatis suæ, contuli me ad S. Euphebium, conventum scilicet horum venerabilium Patrum Cappucinorum, causa inspiciendi locum ubi requiescunt corpora SS. Euphebii prædicti, Fortunati & Maximi, quæ ut possent in locum decentiorem intra idem templum transferri, illi a sua Beatitudine impetraverant. Est autem mihi monstratus locus subtus altare majus, ubi pro certo credebantur antiquitus repositi: quod etiam quoad gloriosum S. Euphebium confirmabant duæ illius marmoreæ statuæ post dictum altare: quarum antiquior una, alia recentior, utraque autem extensa jacet ad longitudinem ipsius altaris, repræsentans Sanctum in habitu Episcopali cum Cruce in manu. Jussi autem fornicem altaris retro aperiri, ut diligenter considerarem, quomodo ibidem sepulti essent Sancti: & inveni sub eodem altari majori ejusque grandiori pictura intra convexitatem fornicis tres antiquas illorum imagines, [sub aperto fornice tria sepulcra invenit,] coloribus expressas, cum inscriptione nominis uniuscujusque supra caput litteris Longobardicis, nomen vero S. Euphebii sic exprimebatur, Sanctus Effrimus. Itaque decretum fuit, ut subtus imagines prædictas cavaretur altare coram me: quod & factum est. Igitur post sublatam incrustationem coloribus variegatam, tribus in locis reperta fuerunt, (non intra urnas, aut alterius materiei capsas, sed intra totidem sepulcra ibidem fabricata) totidem corporum distincta ossa, perpendiculariter sub uniuscujusque imagine. Hoc solum intererat, quod corpus S. Euphebii esset positum loco eminentiori, quam alia, in suo ut dixi fabricato sepulcro, subtus marmoream veterem statuam, [cum cujusque nomine & effigie.] cui proxima erat statua altera recentioris operis. Atque ex hac coordinatione judicatum est, ab olim ita jacuisse sancta corpora, sicuti imaginum ordo se habet: quæ deinde, cum quanta potuimus reverentia, collocata sunt distinctim intra tria vasa, in quibus usque modo servantur.

[5] Hi Patres, pro zelo suo desiderantes majori cum magnificentia honorare prædicta gloriosa corpora, animo designaverunt, exponere illa supra altare in tribus distinctis thecis, una majori crystallina arca claudendis, secundum rationem perspectivæ: qui locus & forma absque ulla comparatione decentior ac dignior erit quam prior sepultura. [itemque indicia alia,] Sed quia Illustriss. Dominatio vestra jussit ad se prius referri de re tota, dilata Translatio est. Interim examen prosequens, præter indicium imaginum, ad comprobandum quod iis subjecta olim corpora eorumdem Sanctorum sint, quorum picturæ; inveni probationem desumptam ex Proprio Protectorum hujus civitatis, ordinato per Cardinalem Oliverium Caraffam bonæ mem. anno MDXXV, & relato per Davidem Romæum in libro quem scripsit de Vitis ipsorum sanctorum Patronorum, ac postea per Reverendiss. D. Paulum Regium Episcopum Vicensem, adstipulante iis denique Romano Martyrologio. Omitto autem multa miracula, quæ successive facta videntur, cum magna hujus populi admiratione & devotione, per intercessionem S. Euphebii in hac sua ecclesia, vulgariter S. Eufrimi nuncupata, maxime circa expulsionem dæmonum & liberationem energumenorum. Caput S. Euphebii conservatur in thesauro Archiepiscopali Neapoli, decenter ornatum in habitu Episcopali: & in pictura subtus altari Patrum Cappucinorum, ipse in eodem habitu repræsentatur, medius inter alias duorum Sanctorum imagines, [in ecclesia quæ creditur oratorium S. Euphebii fuisse.] quarum dextera S. Fortunati est, sinistra vero S. Maximi, in habitu Episcopali similiter expressorum. Fama est quod dicta Patrum Cappucinorum ecclesia ipsiusmet gloriosi S. Euphebii oratorium fuerit, idque absque alia ulteriori probatione verosimile facit humilitas fornicis & obscuritas ecclesiæ. Desiderant porto prædicti Patres, ad alium quemdam suum in hac urbe locum transferre corpus S. Fortunati aut S. Maximi: quod, si annuat Reverendiss. Dominatio Tua, fiet cum debita solennitate.

[6] Hisce litteris Cardinalis hunc in modum respendit: Illustrissimi hi Domini sacræ Congregationis Rituum, postquam mature consideraverunt, quid conniat fieri, [Horum translationes probans Congregatio Ricuum] tam quoad modum reponendi corpora trium sanctorum Episcoporum Euphebii, Fortunati & Maximi, secundum informationem a Dominatio ne Tua missam, quam quoad supplicationem Patrum, cupientium unum eorum alio transferre; decretum suum condiderunt ea forma quæ in adjuncto his folio plene continetur, secundum quam procedendum erit: talis enim est voluntas Sanctissimi Domini nostri. Ego Dominationi vestræ a Deo animitus apprecor omne verum solatium. Romæ XIX Januarii, anni MDXC. Decretum Congregationis tale erat.

[7] Quamvis ex epistola D. Glorierii non intelligatur distincte, [præscribit, ut præ? ta debita attestaviticne,] quod retegendis corporibus trium sanctorum Episcoporum Euphebii, Fortunati, & Maximi, intervenerint Notarii publici ecclesiastici, præsumere tamen vult Sacra Congregatio, velut certum, quod intervenerint; adeoque facta sit omnis ea diligentia in particulari, quæ requirebatur, tam in eo quo actio illa processit modo, quam circa inventionem sanctorum corporum, retectionem, situm, signa, & probationes authenticas, aliasque omnes notabiles circumstantias dictæ inventionis recognitionisque. Quod si forte aliquid requisitæ deligentiæ omissum est, necessarium erit supplere defectum per attestationem D. Nuntii, in bona ac plena forma: cui poterunt etiam subscribere aliqui eorum qui præsentes adfuerunt, maxime si fuerint personæ religiosæ & Sacerdotes.

[8] Nullo autem modo probatur sacræ Congregationi, ut sancta corpora reponantur in arca crystallina, exponenda supra altare, [ponantur, non supra, sed infra altare,] quemadmodum scribitur Patres Cappucinos intendere; cum id a ritu & usu Ecclesiæ alienum sit, quæ solet Sanctorum corpora tenere sub terra, vel intra altaria supra quæ tremendum Sacrificium offertur. Proinde faciendum erit pulchrum altare marmoreum, intra quod, prius rite consecratum, sacra corpora reponantur: sic ut illa collocentur distinctim intra tres arculas plumbeas; sin vero aliter videatur, intra unam, separatim tamen per intervalla: ipsa autem involvantur sericeis pannis coloris convenientis Ordini eorum, puta Confessorum vel Martyrum: atque intra eamdem capsam seu capsas ponatur lamina ænea, cum litteris bene sculptis, continens Sanctorum nomina, & tempus quo istic fuerunt collocati, ac notitiam loci ex quo translati fuerunt. Facienda præterea erit tabula marmorea vel ænea, & loco ecclesiæ conspicuo affigenda; per quam constet intra ejusmodi altare esse corpus vel corpora ejus Sancti vel Sanctorum, [additis cuiquo titulis æneis,] qui illuc transferentur, addito expresse id factum de licentia suæ Sanctitatis. Poterunt autem partes aliquæ Reliquiarum non admodum grandes reservari, ut hierothecis decentibus inclusæ, in eorumdem Sanctorum festis aliisque solennitatibus, populo supra altare veneranda exponantur. Curandum porro erit ut omnibus majoris momenti actibus interveniant ut minimum Notarii duo, unus D. Nuntii & alter Archiepiscopalis: qui de omnibus & singulis conficiant unam aut plura publica instrumenta, reponenda in archivio Episcopali ad memoriam posterorum.

[9] [& permittit alio transferri corpus S. Fortunati vel S. Maximi,] Placet etiam Congregationi, ut boni Patres pro sua consolatione, unum ex prædictis corporibus transferre possint in novam suam ecclesiam, modo corpus S. Euphebii maneat in ecclesia propria, ubi creditur ejus oratorium fuisse. Translatio autem talis facienda erit magna cum solennitate, magnificentia & devotione, procedente toto Clero Regulari ac Seculari, & interveniente Vice-Rege Magistratibusque nobilibus ac plebejis: eumque in finem Sanctissimus Dominus plenariam Indulgentiam largietur. Quod si D. Archiepiscopus in civitate præsens aderit, conveniet etiam invitari aut omnes aut aliquos comprovinciales Episcopos; nec parum ad honestandam pompam conferet præsentia ipsius D. Nuntii: [cum processione solenni.] atque in hunc finem transmittetur narratio solennis Translationis, tam ejus qua corpus S. Gregorii Nazianzeni delatum est in Basilicam Vaticanam; quam qua corpora SS. Abundii & Abundantii Patres Jesuitæ ad se receperunt. Videtur etiam, quod processio, egrediendo per portam Regiam & intrando per portam Capuanam, habitura sit spatium se venuste explicandi, exhibendique in partibus frequentioribus illius nobilis civitatis; in omnibus curando ut cum magnificentia ipsius nobilissimæ civitatis conjungatur pietas & ædificatio Christiana: nihil enim minus expectatur a civitate tam Catholica & devota, ut Deus in Sanctis suis glorificetur.

ATTESTATIO GUARDIANI
De Actis ante Translationem & veritate sacrorum ossium.

Euphebius, Episcopus Neapolitanus (S.)

EX MS. ITALICO.

[1] [Quia faciendæ Translationi interposuit se Discalceatus,] Accepta instructione prædicta, diligenter & quiete parabantur omnia, ad Translationem ipsam decenter celebrandam, die quadam Dominica ejusdem anni MDXC, habentis litteram Dominicalem G, & Pascha celebrantis die XXII Aprilis; adeo ut conjectare poßimus, electam Dominicam quartam vel quintam post Pascha; inter quas dies XXIII Maji, annuum S. Euphebii festum referens, occupabat quartam hebdomadæ feriam. Ne tamen res perageretur, intervenit importuna oppositio Discalceati cujusdam P. Ieremiæ Polanchi, de veritate & sanctitate prædictorum corporum dubium moventis, prætextu tunc pariter refossorum aliorum corporum, quasi permixta essent omnia, vel aliquid simile. Eidem etiam non probabatur rem per Nuntium agi, quam judicabat Archiepiscopo deferendam. Ita discussa res tota est, ipsomet die, quo pro excipiendis religioso epulo Episcopis ac Prælatis, solennitatem sua præsentia cohonestaturis, altilia (ut cum Euangelio loquar) occisa & omnia parata erant. Hac mora destinatæ Translationi injecta, fuerunt etiam qui Guardianum accusarent, de nimio in prandium apparandum construendumque altare sumptu facto: ita ut necesse fuerit per Commissarium Ordinis rem cognosci ac definiri: [re iterum in examen adducta,] Quod licet non adeo multum ad historiam S. Euphebii facere videatur; quia tamen eadem occasione cognitæ sunt plures circumstantiæ, ad inventionem Sancti corporis, ejusque imagines & Reliquias pertinentes, & prætermissæ in ea quam Nuntius fecit relatione; juvat totum examen Guardiani, cui Fr. Andreæ de Celento nomen erat, adscribere cum responsis; palam etiam facturis solicitum Patrum istorum zelum, ne quid detrimenti pateretur rigor Cappucinicæ, id est arctißimæ paupertatis, ab omni superfluitate abhorrentis. Ergo

[2] Die XXI Aprilis anni MDXCI Rev. P. Guardianus S. Eufremi, [explicat Guardianus quando & coram quibus reperta sint corpora,] injuncto prius obedientiali præcepto per Fr. Bernardinum de Aquila, Commissarium pro negotiis occurrentibus imminentis Capituli anni prænotati, interrogatus de tempore quo facta fuit exhumatio prædictorum sanctorum corporum; de die, an de nocte, & coram quibus; respondit, de tempore quidem non se preȩcise recordari, sed scire quod sub principium excavationis ageretur prima ac dimidia circiter noctis hora: præsentes autem adfuisse P. Fr. Euangelistam de Lupiis tunc Vicarium Provincialem, ipsumque Deponentem, P. Sorbo, P. Fr. Basilium de Neapoli, Fr. Bonaventuram de Neapoli, Fr. Alexandrum de Lauro; item Fr. Danielem de Neapoli Guardianum Conceptionis, & Fr. Cornelium de S. Christina. Post quos advenerint etiam subscripti Fratres Ludovicus de Castellione & Stephanus de Nocera, defunctus post ipsam exhumationem, cum quibusdam aliis quorum non recordatur.

[3] Interrogatus de cujus licentia res facta sit, respondit, quod P. Fr. Euangelista de Lupiis, tunc Vicarius, [auctoritate Nuntii Apostolici,] dixerit ipsimet Deponenti, aut alteri Fratri id ex parte Vicarii relaturo, pro dicta Translatione facienda scriptum fuisse Romam, unde negotium commissum sit Nuntio Apostolico, qui P. Vicario licentiam dedit explorandi num ibi revera adessent præfata corpora, idque secreto; ne si forte ea non invenirentur, scandalum oriretur in populo: re autem explorata venturum ipsummet, quemadmodum immediate post primo mane venit. Interrogatus quot corpora sint inventa; respondit, [idque sine confusione eorum inter se,] quod ossa illa quæ servantur intra arcam, fuerint reperta in tribus sepulcris, nec subtus illa sepulcra fuerint inventa corpora alia unum supra alterum: quamvis sub sepulcro quod præsumitur fuisse S. Eufremi craticula sit,infra quam reperta sunt duo vel quatuor ossa; & sub pavimento aliorum duorum sepulcrorum reperta fuerint pauca quædam ossa, antequam multo inferius reperirentur alia ossa magno & majori numero; quemadmodum ajebat Deponens reperiendum in scriptis, propria sua manu desuper confectis, affixisque intra capsam, in qua distinctis loculis prædicta ossa asservantur: quæ quidem scripta expresse dicunt, ubinam sint inventa singula. Lecto autem sibi examine P. Jeremiæ Polanchi, & confrontato in præsentia dicti Patris Deponentis; respondit,hanc depositionem, quod reperta fuerint plus quam tria vel quatuor corpora, nihil definire: sed, si placet Superioribus, inspiciantur, inquit, [aut cum aliis pariter inventis.] ipsamet ossa, per eum qui aptus sit discernere; & tunc scietur, utrum sint plura ossa quam trium integrorum corporum. Insuper dicit, quod unum alterumve os ex iis quæ sub pavimento, ut supra dictum est, reperta fuerunt, si bene recordatur, casu permixta sint ossibus ex tertio sepulcro sumptis.

[4] [Ex reliquiis S. Euphebii aliquid donatum matronæ cuidam,] Interrogatus, cuinam ex dictis Reliquiis aliquid donasset; respondit: Die quodam venit D. Constantia de Correttis cum D. Episcopo de Cerra, petiitque a me modicam earum partem: sed eidem a me responsum est, quod non volebam ei dare quidquam, priusquam Reliquiarum istarum approbatio Roma advenisser, per quam liceret eas habere pro veris verorum Sanctorum Reliquiis. Dominus autem Episcopus reposuit, nihil referre; quia interim dum responsum veniret, prædicta Domina habitura eas solum esset velut in deposito: itaque ei donavi dentem unum molarem, ex iis ossibus quæ preȩtenduntur esse S. Euphremi, quem ipsa Domina desiderabat: idemque D. Episcopus, ad ejusdem Dominæ instantiam, etiam ex aliis Reliquiis nonnihil sibi sumpsit. Dedi etiam aliis quibusdam Reliquias, sed ex iis dumtaxat quæ prætenduntur esse de corpore S. Euphremii, [& aliis nonnullis:] idque cum licentia Patris Auditoris Nuntiaturæ & P. Provincialis, suntque ex fragmentis collectis de terra ipsius sepulturæ cribrata: nam ossa intra capsam contenta nullatenus attigi. Postquam autem Roma advenit decretum, ut inventa haberentur pro corporibus Sanctorum, ipse Deponens dedit etiam exiisdem fragmentis, tamquam magnas certasque Reliquias. Huic depositioni, quoad Reliquias coram Episcopo de Cerra acceptas, consonans Fr. Alexander de Lauro, expreßius addit; quod, cum D. Constantia non esset uno dente molari contenta, Episcopus accepit de corpore S. Euphremi duo ossa longa, dimidium circiter palmum; ex aliis quantum ceperit non recordatur; cepisse tamen aliquid meminit.

[5] Interrogatus Guardianus de expensis factis circa altare, [expensos in altare, minus quam ducatos 54.] respondit, scripto se daturum rationem omnium quæ per suas manus transierunt, quorum summa non transit Ducatos quinquaginta quatuor: & ex his ipsis Ducatos aliquot a se Deponente fuisse expensos in apparatum ecclesiæ: si quid aliud expensum sit, cujus modo non recordetur, id se producturum. Interrogatus de expensis factis proprio die, quo debebat fieri solennitas Translationis Reliquiarum corporum Sanctorum, & non fuit facta; respondit, primo fuisse minuta vitulinæ carnis, deinde caulium germina (Broccolos appellant) cum portione vaccinæ, [& solum 45 Carlinos in epulum.] tres lances grandiores panis intriti cum tribus elixis gallinis; gallum Indicum assum cum tribus caponibus, denique caseolos & fructus cum pane albo ac duabus phyalis vini, quod mendicato quæsitum expresse est de mandato suo: in vitulinam autem & vaccinam impensos circiter viginti Carlinos, gallinas æstimatione conjecturali moderata septem Carlinis cum dimidio stetisse, gallum Indicum cum caponibus septemdecim Carlinis emi potuisse, caseolos & fructus sumptos esse e domestica penu. Est autem Carlinus idem fere quod Iulius Romanus, quatenus decem Carlini unum scutum Neapolitanum constituunt, sicut decem Iulii scutum Romanum, valoris aliquanto quam Neopolitanum majoris, sub differentia quinque in centum.

[6] Postmodum iterum ad examen citatus Guardianus, de situ veteris sepulturæ, [item quo situ inventa corpora & imagines:] impeditaque per Discalceatum Translatione responsurus; respondit, quod Altare majus ecclesiæ erat subtus fornicatum: & quod in muro, subtus altari ex parte posteriori videbantur, sicut videntur etiam hodie, tres imagines Sanctorum antiquissimæ, Francico more depictæ in habitu Episcopali, cum suo cujusque nominis titulo superne; sic ut in medio esset S. Eufrimus, hinc S. Maximus & inde S. Fortunatus. Aderat sepulcrum conjunctum altari, ex parte posteriori ipsius aliquanto elevatum, sic ut superficies æquaretur superficiei altaris: supra quod sepulcrum jacebat extensa figura lapidea, sculpturæ rudis & antiquissimæ, in habitu Episcopali cum diademate, ut Sancti: & hoc sepulcrum fuit ab omnibus Neapolitanis civibus semper habitum honoratumque pro sepulcro S. Eufremi: & juxta eminentiorem illam figuram antiquam immediate collocata erat alia figura marmorea, & hæc de consensu Ordinis multis jam elapsis annis curata a Fratribus est, in habitu Episcopali Sanctum repræsentans etiam ipsa.

[7] Translatio autem fiebat sine strepitu: verum Discalceatus, non motus pio zelo, sed indignatione, [& quomodo intercessum sit translationi,] quia hoc in negotio nulla fuerat ratio ipsius habita, eidem se opposuit: scandalum tamen non tuit publicum, sed coram solo Nuntio, Episcopo S. Severi, & paucis aliquot Ecclesiasticis, qui Discalceatum judicabant indiscretissime agere. Ipse autem postquam suum recognovit errorem, retractavit a dicta, & sustulit impedimentum a se positum, dicendo, Translationem ab Archiepiscopo, non autem a Nuntio faciendam: ac proinde facta illa fuisset altero die, quemadmodum D. Nuntius designaverat; nisi iste post talem retractationem de novo sese opposuisset. Imo ipse D. Nuntius, priusquam locutus esset Discalceatus, quadam die ad S. Eufremum venit peracturus translationem & collocationem ipsarum Reliquiarum in suis locis: [ante alia ex causa ad octiduum dilatæ;] sed dilata res est ad persuasionem D. Sanseverinatis Episcopi, suggerentis ut alio potius die, majori, cum ceremoniarum pompa, ipsam faceret: nec deerant qui dilationis causam esse dicerent, quod D. Nuntius non satis esset præmeditatus præscriptos tali actioni ritus, atque constitutum fuisse ut proxima Dominica, octavo post die ventura, expectaretur: interim autem Discalceatus intervenit,seque opposuit.

[8] Trium Episcoporum ac duorum Angelorum figurȩ sculptæ ex marmore, in quibus prætenditur factus excessus, parvæ satis sunt, [expensæque ut moderatæ, fuerint approbatæ.] & per modum orbicularis scuti haud valde profunde exsculptæ; permissæque sunt fieri, quia promittebat sculptor totum fere opus facere pro Dei amore. Vidit ipsa marmora, cum sculperentur, P. Vicarius, nec verbum contradixit: postea tamen propter querelas a Fratribus delatas ad P. Commissarium, justo majores expensas fieri causantium, suspensa fuit operis absolutio, donec rem totam cognosceret P. Hieronymus de Castello: cui in Apuliam eunti commissum erat, ut inspiceret altare quod fabricabatur: & huic impensa pecuniæ summa, minor visa est ea, quæ in nostra canonica Amalfitana impensa fuit aliis Reliquiis adornandis, multo minus notabilibus quam sint hæ; nec tamen quisquam Prælatorum aut Fratrum nimiam sibi videri monstravit.

[9] Hactenus Actus originarii, partim Latine partim Italice scripti, [Interim revocata videtur facultas alio transferendi unum ex tribus Sanctis.] prout eos Romæ invenimus apud Illustriss. D. Iosephum Costa, Cardinalis Sanseverinatis nepotem,in quadam similium rerum ad Sanctos spectantium collectione. Cum autem causa XXI Aprilis, ut dictum est, cœperit examinari, & VIII Iunii secuta sit Translatio, conjectare possumus, difficultates illas divinitus sic fuisse dispositas, ut interim facultatem sacrorum corporum ab invicem separandorum, a Congregatione indultam , Pontifex auferret; & Translatio, quam modeste ac ferme silentio facturus Nuntius fuerat, priusquam altare marmoreum perfectum esset instructumque; eo demum per otium consummato, celebraretur splendidius, ex mente Pontificis; prout revera factum esse licet ex eo conjectare, quod tantum temporis intercesserit a die obtentæ Roma facultatis usque ad prædictum VIII Iunii, incidentem in Sabbatum infra Octavam Pentecostes, anno isto habente litteram Dominicalem F, & Pascha XIV Aprilis, celebrati die II Iunii; ut secutura mox Dominica frequenti plebi præberet opportunitatem concurrendi ad venerationem sanctorum suorum Episcoporum, in suo altari pridie collocatorum.

DE SS. SALONA ET SELEUCO,
MARTYRIBVS APVD GRÆCOS.
ex Ms. Synaxario Divionensi.

[Commentarius]

Salonas, Martyr apud Græcos (S.)
Seleucus, Martyr apud Græcos (S.)

D. P.

Laudatum a nobis sæpe Divionense Synaxarium (quod quia noster Petrus Franciscus Chiffletius p.m. utendum exhibuit, sæpe appellamus Chiffletianum) prænotatos in titulo duos Martyres nobis profert, ignotos alibi; sed eo modo, ut neque locum aut tempus quo paßi sunt, neque an simul sint paßi, scire valeamus; sed solum quo mortis genere coronam obtinuerint: quod & tituli, & disticha titulis subscripta, hoc modo exprimunt.

ἅγιος Μάρτυς Σαλώνας ξίφει τελειοῦται.

Sanctus Martyr Salonas gladio consummatur.

Σπονδὰς ἀπειθῶν προσφέρειν ἐιδώλοισι,
Τέμνῃ, Σαλώνα, καὶ Θεῷ σπόνδη γένῃ

Libare idolis, Salona, dum recusas,
Gladio secaris, fisque libamen Deo.

ἅγιος Μάρτυς Σέλευκος πρίονι τελειοῦται.

Sanctus Martyr Seleucus serra consummatur.

Φέρει Σέλευκος ἀστενακτὶ τὴν πρίσιν,
Καὶ τὸν πολυστένακτον ἐκλείπει βίον.

Serram Seleucus absque gemitibus tulit,
Plenamque dereliquit gemitibus vitam.

DE S. DESIDERIO EPISCOPO,
ET PLVRIMIS ALIIS MARTYRIBVS,
APVD LINGONAS IN CAMPANIA GALLICA.

CIRCA CCLXIV.

Commentarius Prævius.

Desiderius Episcopus, Martyr apud Lingones in Gallia (S.)
Alii plurimi, Martyres apud Lingones in Gallia (SS.)

AUCTORE G. H.

§. I. Gallia a Barbaris vastata. Acta S. Desiderii. Cultus sacer.

Anno Christianæ Æræ ducentesimo quinquagesimo quarto, Valerianus & Gallienus ejus filius Romanum Imperium adepti sunt: qui gravem contra Christianos persecutionem commoverunt. Ex his Valerianus anno ducentesimo quinquagesimo nono a Rege Persarum Sapore captus & cute nudatus interiit; at Gallienus anno CCLXVIII, cum fratre Valeriano, [Temporibus Gallieni Imperatoris,] ad Mediolanum occisus. Erat Gallienus luxu nequitiaque perditus: cujus tempore undique, tam a barbaris quam a tyrannis (quos triginta suis nominibus percenset Trebellius Pollio) Imperium Romanum laceratum fuit; imprimis autem Gallia, a Wandalis, Alamannis, aliisque Germaniæ populis misere vastata & occupata, usque ad tempora Probi Imperatoris, qui regnavit ab anno CCLXXVI, usque ad annum CCLXXXII. Hic, teste Flavio Vopisco, cum ingenti exercitu Gallias petiit, quæ omnes occiso Posthumio turbatæ fuerant, interfecto Aureliano a Germanis possessæ. [Gallia vastata fuit,] Tanta autem prælia illic feliciter gessit, ut per Gallias septuaginta nobilissimas reciperet civitates. Quæ fere eadem scripsit Probus ad Senatum Romanum. At præcipuus, qui invaserat Gallias, fuit Rex Crocus, de quo Gregorius Turonensis lib. 1 Historiæ Francorum cap. 30, [potissimum a Croco Rege,] indicata persecutione Valeriani & Gallieni, ista subdit: Horum tempore & Chrocus ille Alamannorum Rex commoto exercitu Gallias pervagavit. Sub hoc plurimi Episcopi Galliæ trucidati martyrii coronam meruerunt: e quibus Gregorius cap. 32, profert S. Privatum, urbis Gabalitanæ Episcopum: [sub quo occisi S. Privatus Ep. Gabalitanus,] cujus Acta illustria habemus ex variis Mss. danda ad diem XXI Augusti. Ibi dicuntur, repente omnes pene barbaræ nationes, unita intentione prorupisse, adeo ut Orientem Occidentemque vastantes cuncta prosternerent, populos trucidarent; & omni regione populatione evacuata, solitudines relinquerent, vastitate horribiles. E quibus Alamanni tunc transmisso Rheno Gallias petierunt, numero quoque potius, quam virtute prævalidi: quibus Crocon Regem tunc præfuisse confirmat antiquitas. Hȩc itaque gens, multitudine innumerabilis, locustarum more Gallias pervagata, universas perterruit vel delevit, quod etiam magnarum urbium protestantur ruinæ. Hactenus illa Acta, quæ etiam in aliis antiquis Mss. ejusdem S. Privati, sic indicantur: Tunc Alamanni cum Rege suo, nomine Crocho, transmisso Rheno Gallias petierunt. Surius edidit Acta eadem, sed stylo elimato, & Regem Storconem vocat, in margine autem monet Crocum esse legendum. Paßi sunt sub eodem Rege Croco apud Arvernos SS. Antholianus & Liminæus, [SS. Antholianus & Liminæus,] etiam a Gregorio Turonensi memorati. Prioris Acta dedimus VI Februarii, alterius XXIX Martii.

[2] Sub hoc eodem Croco subacti fuerunt Lingones, eorumque urbs, antiquis Andomatunum, occupata, etiamdum ampla & munita, in Baßiniaco agro Campaniæ Gallicanæ adscripto, ad Matronæ fluvii fontes sita, sex circiter leucis a confinio Ducatus & Comitatus Burgundiæ, [& S. Desiderius Ep. Lingonensis.] cujus urbis Episcopi sunt Duces & Pares Franciæ. Horum Lingonum Episcopus S.Desiderius, sub eodem Croco Rege martyrio coronatus, hoc die XXIII Maji, quotannis solenni veneratione colitur. Acta martyrii, hactenus inedita, damus ex variis antiquis codicibus Mss. scilicet Travirensi monasterii S. Maximini, [Acta martyrii dantur ex Mss.] Aroasiensi cœnobii Canonicorum Regularium in Artesia, Bellovacensi a Petro Loveto olim transmisso, alio Christinæ Reginæ Sueciæ numero 81 signato, alio denique insigni Legendario nostro, quod ab hoc mense se Majo usque ad finem Decembris sæpius allegabimus. Auctor horum Actorum videtur esse valde antiquus, & a Warnahario meliori stylo excultus. Dedimus XVII Ianuarii Acta Sanctorum Tergeminorum Speusippi, Eleusippi & Meleusippi, etiam ab eodem Warnahario exculta, qui in Prologo ad S. Ceraunum Episcopum Parisiensem (cui sacer est dies XXIII Septembris) ait, Gesta Sanctorum Geminorum, [a Warnahario exculta:] qui in suburbio Lingonicæ civitatis pretiosam adepti sunt consummationem martyrii, vel Beatissimi Desiderii Martyris & Antistitis ipsius civitatis, sicut devotionis studio imperarat, ita desideratissime se famulationis studio cognovisse. Hæc Warnaharius, qui Crocum, non Alamannorum, ut alii relati, sed Wandalorum Regem constituit: ceterum de eodem Croco agit, ejusque interitum apud Arelatenses describit. Secutus Aimoinus, lib. 3 Histor. Franc. cap. 1 ex veterum scriptis interserit, quomodo Crocus cum gente Wandalorum, junctis quoque Suevis & Alanis, Arelas expugnare nisus, a quodam milite, Mario nomine, captus & per civitates quas everterat ductus, pœnis cruciatus interiit. Forte Marius iste fuit septimus inter triginta Tyrannos numeratus, qui a Trebellio Pollione dicitur vir strenuus, ac militaribus usque ad Imperium gradibus evectus. Sed hæc pluribus VI Februarii dicta sunt ad Vitam S. Antholiani Martyris.

[3] Memoria sacra Martyrologiis antiquis inscripta est, & cum elogio isto apud Vsuardum: [memoria in Fastis sacris,] Apud Lingones passio S. Desiderii Episcopi. Hic cum plebem suam ab exercitu Wandalorum vexari cerneret, pro ea supplicaturus exiens statim jugulari est jussus: qui pro ovibus sibi creditis cervicem libenter tetendit, & percussus gladio migravit ad Christum. Passi sunt cum eo & alii plures de numero gregis sui, & apud eamdem urbem conditi. Hæc ibi, quæ plane eadem leguntur in Martyrologio Romano & apud Adonem: qui de Sepultura S. Desiderii ista addit: Sepultus est ibidem beatus Martyr in basilica juxta urbis muros, quod fidelium populus a Christo ei commissus, [sepultura,] præcipuo ipsius amore & pia devotione, ad tutelam fieri curavit. Claudius Robertus Lingonensis, in Gallia Christiana & Episcopis Lingonensibus, Sepultus, inquit, Desiderius fuit in Ecclesia, intra urbis muros, de ipsius nomine modo appellata, [ecclesia,] Prioratusque titulo decorata, quæ antea in S. Magdalenes patrocinio extitit: ubi quoque ipsius Præsulis corpus elevatum fuit XIX Januarii a Guilielmo Episcopo LXX, quod factum est anno MCCCXIV. [festum,] At die XXIII Maji solenne ejus festum peragitur in diœcesi, ex præcepto Guidonis Episcopi LXXXV, mortui anno MCCCCLXXX. In Breviario Lingonensi sub annū MDCIV excuso præscribitur S. Desiderii Episcopi & Sociorum Martyrū officium Ecclesiasticum sub ritu duplici, & Lectiones novem desumuntur ex Actis infra dandis. Aliæ lectiones recitantur de Elevatione corporis, infra etiam dandæ.

§. II. Tempus martyrii varium a diversis signatum. Cultus Genuæ & vicinis locis.

[4] Paravit prælo Chronicon Lingonense Iacobus Vignerius, Societatis Iesu Sacerdos, cujus aliquod compendium edidit anno MDCLXV, in quo pag. 13 ista scribit: Annus urbis Romanæ millesimus, Philipporum Cæsarum quartus, [Tempus Sedis S. Desiderii,] Christi CCXLIX fuit, quo seculares Ludi celebrati, eodemque fere tempore alii sacratiores apud Lingonas, nempe ab novi Pontificis exordia sive natalem. Is Desiderius, votis omnium expetitus, quoniam a Deo destinatus, extitit; quo Præsule res Christiana floruit, incrementique plurimum cepit. Neque enim assentimur Sigeberto aliisque, cædem ipsius sub irruptione Wandalica anni CCCCVII aut VIII; sine etiam (ut ipsi volunt) anni CCCCX collacantibus. [e sensu Vignerii,] Pacificis illum temporibus Philipporum, & (post Decios) Galli, Volusiani, Valerianique sanctissime vixisse ex eo concludimus, quod Valeriano, post infaustum prælium aut per fraudem capto, Gallienoque filio recens imperante, utique Salutis anno CCLXIV Chrocus, sive Croscus, aliis etiam dictus Carocus, [circa an. 264 occisi.] magna Suevorum, Wandalorum, Alamannorum manu cinctus, in Gallias penetravit, & Lingonum arcem Automadunum obsedit. Barbarum Principem Desiderius, vigilantissimus Pastor, non dubitavit adire, pro grege sibi commisso supplicaturus. Cumque sævienti divinam ultionem intentaret, jussus est illico trucidari & capite truncari: quod dicitur ambabus manibus excepisse. & intra fundatam a se B. Magdalenes basilicam detulisse: quæ multis postæ seculis instaurata; atque ejus tumulo & nomine consecrata, etiamnum perdurat. Hæc Vignerius. At capitis ambabus manibus excepti & deportati, nulla est apud antiquos mentio. Ejusmodi autem famæ seu fabulæ ansa arrepta est in variis Sanctis capite plexis, quod solerent statuæ eorum cum capite ante pectus depingi, quo solum indicabatur, eos capite plexos martyrium subiisse.

[5] Sigebertus in Chronico ad annum CCCCXI ista scribit: Wandali duce Crosco Gallias pervagati, [in Chronico Sigeberti an. 411,] multas urbes & Ecclesias subvertunt. Croscus tandem a Mariano Præfide Arelate captus, & per victas urbes ignominiose retractus, ad mortem tormentatur. Sub hoc turbine inter multos martyrizantur, Sedunenses Florentinus & Hilarius, Desiderius Lingonensis cum Vicentio Archidiacono, Antidius Besontionensis Episcopus. Hæc ibi. Coluntur SS. Florentinus & Hilarius XXVII Septembris, dicunturque in Actis Mss. paßi sub Rege Crosco, & gente Wandalorum barbara Gallias devastante, nulla posteriorum temporum facta mentione. Ast Acta S. Antidii Vesontionensis Episcopi, a Chisfletio par. 2 Vesontionis edita. erunt suo temproe XVII aut XXV Iunii danda & examinanda quod in iis plurima videantur perperam congesta, interque alia de S. Desiderio istæ leguntur: Unde factum est, ut B. Desiderium, Lingonensem Antistitem, virentem ac fructiterum vitis Dominicæ palmitem, quia brutis noluit ipsorum obedire præstigiis, numinibus scilicet ut litaret vanissimis, mucronis ictu cervicis nudarent intimis. Memorabilem nec non & Valerium, ejusdem Doctoris eximii discipulum, quem ad Archilevitæ delegerat officium, multimodis cruciatibus distortum, cælestis militiæ tironibus reddidere consocium. Hæc ibi. S. Valerius Archidiaconus, perperam a Sigeberto Vincentius appellatus, a Vignerio adjungitur S. Desiderio, velut sub Croco seculo Christi tertio etiam passus, de quo agendum erit die XXII Octobris. At Crocus sive Croscus (ut citata S. Antidii Acta habent) cum Arelatem pervenisset, jam majori destitutus exercitu, captus a Mario Præside, catenis nexus, per plures quas vastaverat urbes ad improperium reductus, victisque victor ad vindicandas injurias repræsentatus, post multorum cruciatuum tormenta impiam vitam misero finivit obitu. Hæc ibi, quæ eadem de interitu Croci habentur in Actis S. Desiderii, & apud Gregorium Turonensem, a quo ea peracta dicuntur tempore Galieni Imperatoris.

[7] Aliud sibi objicit argumentum supra citatus Iacobus Vignerius, agens de filiis Constantini Magni, & ista tradit: Ante hos annos nempe CCCXLV vel CCCXLVI Concilium nationale Coloniæ Agrippinæ habitum: [Num S. Desiderius adfuerit Conc. Agrippinensi an. 346,] cui legitur interfuisse, qui minime adesse potuit, Desiderius Lingonensis Episcopus, sive is secundum Sigebertum, anno postea CCCCX gladio Wandalorum ceciderit, sive longe ante, ut nos contestamur, obierit. Itaque certo statuimus Urbanum scribi oportuisse, erratumque in ejus appellatione, quomodo & in plurium Antistitum Bisuntini, Remensis, Metensis, Virdunensis, & quarumdam Ecclesiarum nomenclatura, uti Baronius, Sirmondus, aliique observarunt. Hæc Vignerius. [an S. Vrbanus,] Colitur Vrbanus Episcopus Lingonensis XXIII Ianuarii, de cujus ætate, neque in Vita ibidem edita, neque in Breviario Lingonensi aliquid significatur. Sed esto dicto Concilio Coloniensi non adfuerit, ac serius vixerit: quidni aliquis Desiderius, [aut Desiderius 2.] secundus istius nominis adfuerit, ad honorem S. Desiderii Martyris sic appellatus?

[8] [Cultus sacer Genuæ,] Officia propria Genuensis Ecclesiæ, jussu Stephani S. R. E. Cardinalis Duratii Archiepiscopi Genuensis edita. anno MDCXL, in Kalendario præfixo ad hunc XXIII Maji, præscribunt illud, S. Desiderii Genuensis, Episcopi & Martyris sub ritu duplici. Philippus Ferrarius hac de causa Catalogo Sanctorum Italiæ inscripsit, & ex monumentis Ecclesiæ Genuensis hæc de priore vita & ad Episcopatum electione scribit ad hunc XXIII Maji. Desiderius, patria Genuensis & agricola, vir simplex & timens Deum, [ubi traditur nasus,] terram aratro exercebat apud Bavarum villam; cum Lingonenses Romam ad Episcopum deposcendum, nomine Desiderium, profecti (ab Angelo enim admoniti fuerant, ut eum Episcopum suæ civitatis eligerent, cujus baculus terræ defixus germinaret) ea pertrasire illis contigit, ubi Desiderius erat: [& inde miraculose evocatus ad Episcopatū.] qui ab eo viam suscitantes, cum illi nomen Desiderii esse intelligerent; illiusque baculum in terra fixum, donec de via responderet, statim florescentem cernerent, illium, licet illitteratum, Episcopum consecrandum curant. Qui divinitus instructus, dum munus Pastorale præclare exequitur, Wandali in Galliam irruentes Lingones obsident, captaque civitate sanctum Episcopum … comprehendunt, & ad Croscum Ducem perducunt, qui illum … decollari jussit. Hæc ibi. Augustinus Calcagninus, Ecclesiæ Metropolitanæ Genuensis Canonicus Pœnitentiarius, edidit anno MDCLV Sacram palmam Genuensem; & in ea primo loco late deducit Italice Vitam sancti Martyris Genuensis Desiderii, [Vita Italica,] Episcopi Lingonensis, ac dein Latine subjungit Divi Desiderii, Episcopi Lingonensis Gestorū brevē excursum, cum hymno de eodē & Prosa, juxta stylum Ecclesiarum Lingonensiū: quæ ibidē legi possunt. In dicta Vita Italicd dicitur Villaggium de Bavari ab urbe Genua quinque passuum millibus distare. Demum subjungitur longum documentum donationis sacræ Reliquiæ S. Desiderii ac translationis Genuam, [Reliquiæ ibidem.] quod etiam omittimus, ac solum damus Summarium ejus lapidi marmoreo incisum his verbis:

[9] Divi Desiderii Genuensis, Lingonensium Præsulis & Martyris vertebra, quæ inter sacra hujus Metropolitanæ lipsana colitur, [Summariū translationis,] thesaurus Regum regnique Galliæ fuit. Ludovicus XIV, Joannetino Justiniano Patricio Genuensi, de se & Ludovico patre optime merito, parum ratus Marchionis dignitatem contulisse, partem hanc Regii plane cordis ut adderet, ab eodem voluit impetrari, Eminentissimo & Reverendissimo Stephano Cardinali Duratio Genuæ Archiepiscopo ac Reverendissimo Capitulo & Canonicis dono dandum. Qui beneficii memores, religiosissimo civi annum perpetuumque sacrificium spoponderunt, ut in actis Jo. Baptistæ Badaraci Notarii die III Julii MDCLIV. Hæc ibi. Desiderii hujus Episcopi, ut annotat supra Ferrarius, memoria in multis Italiæ urbibus celebris est, [festū in Castro-novo.] Genuæ maxime & Dertonæ: in cujus diœcesi Castrum-Novum est, oppidum peramplum & minime obscurum, cujus hic sanctus Episcopus Tutelaris est. Rem plane miram Neocastrenses narrant, territorium ipsorum, quod ante filicibus refertum erat, ex die qua festivitatem S. Desiderii ab operibus cessantes celebrare voverunt, illis omnino caruisse, cum tamen in finitimis cernantur. Masinus in Bononia perlustrata tradit, aliquas ejus Reliquias asservari in Ecclesia S. Gabrielis ad portram Ravegnanam. [Reliquiæ Bononiæ.] Celebratur etiam ejus festum officio Ecclesiastico in Ecclesia & diœcesi Mediolanensi.

[10] Inter Officia propria Sanctorum Ecclesiæ Arelatensis, anno MDCLVI excusa, præscribitur cultus S. Desiderii sub ritu duplici, & sub finem Lectionis VI ista adduntur: In cœmeterio S.Honorati Arelate erat olim oratorium, huic inclito Martyri dedicatum, in quo ejus reliquiæ quiescebant, quæ postea in ædem S. Trophimi sunt collocatæ. Præterea Avenione D. Bertrandus de Deucio, S.R.E. Cardinalis Archiepiscopus Ebredunensis, grandem ecclesiam sub invocatione S. Desiderii extruxit dedicavitque, & insigni Canonicorum Capitulo ornavit, addita etiam dote pro Musica. Illi vero paucis ab hinc annis, inquit D. Richardus Iosephus de Cambis Dominus de Fargues, in suis ad nos memoriis, post annum MDCLXXIV ad nos missis, Capitulo Lingonensi supplicarunt pro impetranda insigni aliqua communis jam Patroni reliquia, & obtinuerunt primam colli vertebram, ut partem ejus membri in quo Sanctus fuerat passus: quæ in æde S. Nicolai super pontem Avenionensem locata, maxima cum solennitate translata deinde ad prædictam Collegiatam fuit; & exhinc quotannis proceßionaliter circumfertur in proprio ipsius festo, quando ritu duplici Officium de eo fit. Nec solum ibi colitur Sanctus; sed etiam in ecclesia Collegii Societatis Iesu, propter varias ipsius Reliquias, ibidem in majori altari collocatas a D. Dominico de Marinis Archiepiscopo Avenionensi, cum ecclesiam illam IX Maji consecraret.

[11] Elwanga Sueviæ monasterium, ab Heriolpho Episcopo Lingonensi constructum, cultum etiam S. Desiderii Lingonensis assumpsit, [Arelate, Avenione,] cum Commemoratione ejus in Laudibus & Mißis privatis, ob venerationem translationis corporum SS. Sulpitii & Serviliani, uti diximus ad horum diem natalem XX Aprilis. Aliqua etiam apud Elwangenses traditio est, quasi S. Desiderius baptizasset Sanctos Tergeminos Martyres Speusippum, Eleusippum & Melasippum, quorum etiam ibidem Reliquiæ asservantur, uti diximus ad eorum Acta XVII Ianuarii, [Cultus Elwangæ in Suevia,] ubi etiam dicuntur baptizati a S. Benigno Presbytero & Martyre. De hujus adventus & martyrii tempore nonulla diximus I Maji ad Vitam S. Andeoli Subdiaconi & Martyris, reliqua dicenda erunt ad Kalendas Novembris diem ejus natalem. Coloniæ etiam ecclesiam fuisse, quæ nunc B. Mariæ ad Indulgentias, olim S. Desiderii in Vallo dicebatur, scribit in Fastis Coloniensibus Gelenius. Summa semper veneratione mansisse apud Lingonenses S. Desiderium indicant plurimæ parochiæ, quæ sub ejus nomine notæ sunt in Registro beneficiorum dictæ diœcesis, [Variæ parochiæ a S. Desiderio nominatæ] e quibus sunt in Decanatu S. Sequani parochia S. Desiderii de Charanceio, in decanatu Bezensi S.Desiderii & Antreino, in Castilionensi ad Sequanam S. Desiderii de Mont-lior & de Laine, in Barrensi ad Albulam S. Desiderii de Lepon, de Monsan, & duplex de Corisiere, in Vinemerensi S. Desiderii de Chellajo. Vt alia loca omittam; celebre quoque est apud Lotharingos Fanum S. Desiderii, præclarum oppidum, uti aliud æque celebre in Campania inferiore.

ACTA MARTYRII,
A Warnahario exculta,
Ex V codicibus Mss. & Breviario Lingonensi.

Desiderius Episcopus, Martyr apud Lingones in Gallia (S.)
Alii plurimi, Martyres apud Lingones in Gallia (SS.)

BHL Number: 2145

AUCTORE WARNAH. EX MSS.

PROLOGUS.

Qvantæ a sint in electis ac prædestinatis Dei omnipotentis Sacerdotibus virtures; beatissimi Desiderii Martyris, & Pontificis lingonicæ urbis, [Auctor tenuitatem excusat.] cujus redivivo anni circulo festa de more solennia celebramus, præconia manifestant: cujus etsi gesta imperita loci rusticitas per ordinē publicare nō valet; ipse tamen suis claris virtutibus Deo opitulante sese manisfestare non cessat. b Innumera enim sunt bonitatis ejus virtutum insignia, pauca tamen potest c dicendo nostræ tenuitas facundiæ ut condecet deflorare. d Quanto namque prædictus Martyr divino præfertur munere gloriosus, tanto magis dictator apparet ad narrandas ejus virtutes per ignorantiam e fastidiosus.

ANNOTATA.

a Ms. S. Max. perquā turbatum, hoc modo. Quanta sit in el. ac præd. Sac. a Deo omnipotente gratia largitionibus B. Des. M. & P. Lin. vr. red. an. circ. festa de more sol. celebrantes, suggesta… republicare non valet, sese suis præclaret virtutibus Deo opitulante, per quas manifestari non cessat.

b Ms. Reg. Suec. Innumera enim sunt boni operis.

c Ms. S. Max. dicendi in copia. Ms. Reg. Suec. dicendo inops Aroas. dicendo inopia nostra tenuitatis facundia.

d Ms. S. Max. & Bellon. Quia quantum divino ritu prædictus Martyr in munere.

e Ita Ms. Reg. Suec. Alia Mss. omnino desidiosus.

CAPUT I.
Irruptio Wandalorum. Martyrium S. Desiderii & Sociorum.

[2] Tempore illo, cum Wandalorum barbara & Gentilis ferocitas ad Galliarum venisset debellandas provincias; [In irruptione Wandalorum] & devictis ac superatis Gallis, Galliarum etiam urbes infestatione bellica plurimum devastaret, & in rapina prædæ crudelissime cuncta depopularetur cupiditatis instinctu; nutus Dei, eventus etiam rei atque itineris, gentem ipsam nefandam cum Rege eorum a Crosco ad civitatem Lingonas usque perduxit. Tunc vero beatissimus Desiderius in eadem urbe Pontificali officio fungebatur, Sacerdos virtutibus præstantissimus. Et licet b opposito monte in sublime firma sit ex parte maxima naturalis expositionis munitio, [urbs Lingonensis,] & quadrorum lapidum studiose subjuncta compago muros ipsius civitatis efficiat tutiores; ad probandam tamen fidem præfati Antistitis, & eorum qui gloriosum martyrium, in sancta Christi confessione manentes, cum eodem adepti fuisse dignoscuntur; circumfusa Wandalorum multitudo urbem undique circumvallat, & in obsidione perditionis a cunctis partibus civitas circumdatur. [fortiter oppugnatur,] Nec mora missilibus, fundis, sagittis, diversisque telis evertere mœnia, acrius impugnantes Wandali, crudelitatis instantia perurgebant. E contra beatissimus Pontifex Desiderius, cum suis Sacerdotibus, vel ceteris civibus, [S. Desiderio frustra deprecante;] de muro clamabat dicens: Christi servi sumus, Christum Dominum nostrum Deum vivum & verum colimus, qui universum mundum constituit. Nolite in nobis crudele scelus admittere, per quod Dei potentiam contra vos in iracundiam provocetis.

[3] Sed quoniam Dei prædestinatione, martyrii præfinita dies advenerat; terror & metus inde simul cives omnes unus invaserat, nec se ultra ulla virtutis audacia defendere conabantur, [& intercipitur.] sed retro redacti infra mœnia fugientes, quo quisque pergeret ignorabat. Wandali vero præcipiti cursu irrumpentes, ruptis portis ingrediebantur mœnia. Ast alii scalis oppositis in muros diversa de parte ruentes, ignes in c pergama submittebant; gladiis, diversisque jaculis cives omnes impia cæde prosternebant: nulli sua profuit ætas, nulli sexui vel ævo pepercit impietas: natos pendentes ad ubera cum matribus impia jugulabat crudelitas: unus gemitus & planctus morientium in totis mœnibus personabat.

[4] Denique beatissimus Desiderius Antistes, in oratione positus invenitur, [S. Desiderius ad Regem abductus] Regisque cum ceteris Christicolis obtutibus præsentatur. Ille autem de perditione civium Pastorali solicitudine dolore repletus, pro se Principem rogare noluit; sed ut pereuntibus civibus subveniret attentius exoravit dicens: Si pius es, jam parce rector optime, precor, miseris civibus, & a tanta crudelitatis cæde hostiles manus tuorum ut compescas humiliter omnino deposco. Ad hæc Princeps barbarus, immitis, naturalis crudelitatis asperitate durus, eventu victoriæ tumefactus, barbara locutione hoc sancto Desiderio despecta responsione narravit, quod beatus Antistes nulla potuit intelligentiæ capacitate cognoscere. Ideoque & quod prius Sacerdos Dei precatus fuerat Rex crudelissimus ignorabat. [frustra se pro aliis victimam offert:] Obtulit se etiā pro suis civibus, cervice parata pius Pastor ad victimam, ut cessaret de pereuntibus civibus vel aliquantulum jam ruina. Nulla rector impius permotus est pietate: sed crudelitatis perseverantia inflammatus, caput amputari præcepit Sacerdotis: plures etiam Christianos d eadem simul hora & eadem sententia interire præcepit. [occisus cum illis] In totis namque Pergamis in Christi confessione perseverantes, eadem die diversa sunt passim cæde prostrati. De cultu religionis interrogati, quicumque Christum confessus se dixit credere, nusquam in tota urbe potuit evadere. O urbs Lingona, quod tunc subito remansa desolata, de tuis civibus ingemiscis? habes inde magis quo exultes, [cum magna Lingonensium gloriæ.] dum tantos eodem tempore pro tuo munimine conquisisti Martyres. Pro nihilo temporale damnum tua reputes in censura e quod lugeas; dum absque taxatione pretii, inde nunc habes & habitura es lucra sine fine mansura quo gaudeas f. Contristata es tunc incendiis, gladiis, rapinis, cum omni humilitatis exemplo in favillam redacta; unde nunc es exornata, illustrataque fortitudine, & tutaminis suffragio præmunita, inde es & permanes in perpetuum præ ceteris urbibus gloriosa.

ANNOTATA.

a Ms. S. Max. Croco, aliis apud Vignier Chroco & Caroco, de eo supra egimus.

b Idem Ms. oppositione montis, alia Mss. opposito montis. In Breviario iis omißis ita legitur. Licet naturalis expositionis munitis &c.

c Pergama, arcium Trojanorum nomen fuit, imo & pro Troja sumptum, inde huc transfertur ad quascumq; arces & loca munita.

d In aliquibus Mss. Sacerdotes, scilicet cum aliis.

e Mss. aliqua, non lugeas.

f Ms. S. Max. Concremata es.

CAPUT II.
Percussor & Rex puniti. S. Desiderii miracula & memoria.

[5] Tam præclari Desiderii Martyris beatitudinis initium, [Pereune percussor sancti] & præcipuam perfectæ dilectionis gratiam in effusione sanguinis sui, repentinis indiciis in persecutoribus ejus divina pietas patefecit. Percussor illico suus, amentiæ sensu damnatus, impatientiæ furore correptus; per mœnia horribilibus vocibus clamans, cursu concito caput in portam civitatis impulit; & crebra percussione evacuatus cerebro, exanimis ibidem a paventibus sociis contemplatur. Auditis his timor & tremor hostium cunctorum animos stupentium penetravit, & a paulisper ab effundendo sanguine cessarunt. Denique non post multum temporis Deus judex justus sancti sui Desiderii Martyris, vel ceterorum Martyrum urbis istius, ultione convictus, in b Arelatensi urbe Croscum Principem suis tradidit inimicis. Qui captus & catenatus, [& Crocus Rex Arelate] tam diu diversis tormentis est diuturno tempore afflictus, quousque per crudelissimam assiduamque cædem ad mortis interitum perveniret juxta suum meritum.

[6] Beatissimus autem Desiderius Pontifex, ob præcedentem conversationem & boni operis studium martyrii condignam coronam promeruit, pro eo quod prius justus inventus est & probatus. Cujus vitæ initium castitas, sobrietas, eleemosynarum largitio, misericordia in pauperibus, pietas, morum probitas, patientiæ æquanimitas, ac Deo ita acceptabilis in omnibus est repertus, [Omni virtutum genere ornatus,] ut ad cælorum regna, consociata militia multorum martyrum, acquisitione sua cum maxima beatitudine perveniret. In urbe sua sanctus Pontifex dono martyrii præcipue locupletatus est, in eadem etiam urbe pro salvationum beneficiis cum ceteris Martyribus veneratione est debita tumulatus. Præterito tempore, quantum fuit a suis civibus honoratus atque dilectus, sepulturæ suȩ locus manifestis declarare videtur indiciis, in tantum ut infra muros amor populi diffusus corpus ad tumulandum reciperet Sacerdotis, [a suis digne sepelitur.] quem cum pro bonitatis mansuetudine & sanctitatis constantia satis diligebat superstitem. Nam si quis ad ejus limina ægrotus advenerit, inde Deo opitulante revertitur confortatus; [claret miraculis:] si mœrore perterritus, sancti Martyris obtentu inde confestim redit exhilaratus; si cæcus, claudus, surdus, mutus, ab adversa parte vexatus advenerit, suam quisque ibi medicinam & remedia pristina sine mora percipit opportuna.

[7] Inter cetera virtutum suarum insignia multiplicia, Martyr in suo nomine non patitur impunitam ferre perfidiam. [Pejerantes super altare ejus, aut nomen puniuntur.] Nam si quis intra septa ecclesiæ ipsius, invocato nomine Christi super ejus sanctum altare, sub falsitatis ingenio mendax perpetrare tentaverit sacramentum, c ultione divina perditionis illico sententia condemnatur; fides per fidelem Martyrem conservatur. Nullus ibidem, divina obtemperante gratia, in fallacibus juramentis nomen ipsius Martyris invocare, aut memorare præsumit. O præferendum beatitudine Martyrem, qui tantum obtinuit apud Deum, ut ostendere possit post obitum, quod odit inquitatem, & diligit veritatem; detestatur perjurium, condemnat mendacium. Hortatur pius pastor, curam habens defunctus de ovibus, cives bonos, ut fidei integritatem pro animarum suarum salvatione sine macula omnino custodiant. Detestatur malignos, perfidiam æmulatur, dat perditionis exemplum specialius ut emendent.

[8] Habetis denique Sacerdotes illustres, Primates, & omnis plebs Lingonici populi, præclari Martyris, ceterorum cui subjuncta est caterva Marttyrum, intrinsecus tutamen urbis egregium & præcipuam de eo custodiam civitatis; extrinsecus autem de tribus Geminis fratribus d Martyribus singulare urbis præsidium ante positum, & civitatis maximum divinæ remunerationis ornatum. Nimirum satis superest in laude hujus sancti Desiderii Martyris de virtutibus amplius quod dicatur, sed fastidium generat auditori major si fuerit prolixitas dictionis. Nam ad confirmandam præclari Martyris testimonii veritatem, porta, ubi percussor pro admisso scelere reus impulsione capitis semetipsum peremit, [Porta ubi licter periit, deinceps fuit clausa.] nullum ab eodem tempore ingressionis viantibus officium præbuit, nec ægrediendi ab urbe consuetudinarium aditum populis ulterius patefecit: sed saxis clausa, pro offensionis indiciis, damnata potius perseverat. Denique cum ipsius gladiator Sacerdotis sacrum corpus truncavit, e in librum divinum ferventis ictus peraccessit apertum. Ubi multa quidem folia perforavit, divina tamē f salvatione litterarum tramitem non contigit effusio sanguinis. Livor in libro certum beati Martyris passionis indicium manifestat, & in nullo scripturæ seriem legentibus perturbat. In utroque vivens testimonii veritas, & præsenti populo demonstratur, & venturo semper ad cernendum Dei ordinatione servatur; dum ferro, aciem acuminis proprii, ad beatitudinem hujus Martyris ampliandam, vel libri folia perforanda, habere concessum est, at divina verba, ibidem in letterarum monumentis inserta, violare propter Martyris sui gloriam Dei omnipotentia non permisit; regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria, virtus & potestas, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ms. Reg. Suec. paulisper impietas barbara ab effundendo cruore cessare fecit.

b Gregorius Turonensis lib. 1 Hist. Franc. cap. 32, Chrocus, inquit, apud Arelatensem Galliarum urbem comprehensus, diversis affectus suppliciis, gladio verberatus interiit, non immerito pœnas, quas Sanctis Dei intulerat, luens. Similia plura ex Aimoino sunt relata.

c Ms. S. Max. ultio divina eum persequitur.

d Coluntur Tergemini Martyres, ut supra dictum 17 Ianuarii.

e Ms. S. Max. in divino libro ferientis ictus pro accessu acceptus est.

f Ms. Reg. Suec. litterarii tramitem, Ms. S. Max. litterarum apicem. Ceterum totum hunc contextum paulo aliter ex monumentis Genuensibus ita exponit & multo clarius Ferrarius: Liber quoque, in quo Desiderius preces recitare consueverat, suo sanguine ita aspersus fuit, ut cum eo plura folia tincta fuissent, characteres tamen illæsi remanerent. Qui liber ad hæc usque tempora monstratur.

HISTORIA TRANSLATIONIS
Ex Breviario Lingonensi.

Desiderius Episcopus, Martyr apud Lingones in Gallia (S.)
Alii plurimi, Martyres apud Lingones in Gallia (SS.)

BHL Number: 2146

[1] Post multorum annorum curricula venerabilis Guido de Menenlis, [Capsæ argenteæ in auratæ] quondam ecclesiæ beati Martyris Desiderii Prior, capsam argenteam atque adauratam, ad collocandum gloriosi Martyris corpus, miro opere fabricare fecit: quo peracto viam universæ carnis est ingressus. Deinde Guillermus de Duro-forti Lingonensis Præsul, qui post fuit Rotomagensis Archiepiscopus, una cum Stephano de Noëriis Religioso, [imponendum corpus,] qui tunc Prioratum B. Desiderii regebat, cœperunt anxii in animo suo volvere, qualiter sanctum corpus magnificare seu relevare possent. Sperantes autem in Domino, accitis vicinis Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Religiosis & Sacerdotibus, cum innumerabili Cleri ac populi multitudine, ad tanti mysterii solennitatem, matura eorum deliberatione, relevationis dies fuit assignata, anno videlicet Domini millesimo trecentesimo quatuordecimo, decimo quinto Kalendas Februarii. Igitur descendente venerabili Episcopo Guillermo, Priore, ceterisque Religiosis ac Sacerdotibus, [anno 1314, 19 Ianuarii inventum] in locum ubi conditum erat beati Martyris corpus, invenerunt ejus tumulum lapideum a terra desuper levatum, plumbo & ferro clausum, firmiterque signatum. Aperto denique tumulo tanta odoris fragantia de ejus corpore circumquaque emanavit, ut videretur circumstantibus, quod ecclesia balsamis & aromatibus plena foret tota. [cum hæc inscriptione.] Invenerunt itaque beati Martyris corpus, cum certis litteris valde authenticis & sigillatis, omni corruptione carentibus, sanctissimæ vitæ & martyrii almi Desiderii testimonium perhibentibus veritatis. Tenor dictarum litterarum erat: Iste pius Pastor & Rector justus, Christi Martyr insignis Desiderius, fuit vas virtutum in vita sua, & origo totius sanctitatis.

[2] Quibus visis, pretiosum corpus, purum & integrum, ornamentis Pontificalibus decoratum, caput suum super pectus ejus in manibus tenens, [elevatum cum magno jubilo,] a deputatis de tumulo est sublatum, & omnibus circumstantibus ostensum. Quantæ tunc jubilationes, quantæ laudes per totam urbem die noctuque sonuerunt, lingua narrare non sufficit. [& in altari ejus depositum.] Divinis denique obsequiis orationibusque peractis, beati Martyris corpus in prædicta capsa argentea, variis lapidibus ornata, ante Ecclesiæ altare Dominicum, in ejus honore dedicatum, est honorifice depositum.

[3] Brachium ejus dextrum, costa una cum mento & duabus maxillis, [Aliquæ reliquiæ delatæ ad ecclesiam S. Mammetis.] in ecclesia B. Mammetis fuerunt per dictum Præsulem deportata, atque in argento honorifice recondita. Eadem denique die tanta miracula meritis beati Martyris fecit Deus, ut vix dinumerare quis potuerit, ad laudem ejus, qui vivit & regnat in secula. Amen.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
IN CAPPADOCIA ET MESOPOTAMIA PASSIS.
Ex Eusebio & Ruffino.

SUB MAXIMIANO.

[Commentarius]

Martyres in Cappadocia & Mesopotamia passi (SS.)

G. H.

Horum Martyrum memoria celebratur in Martyrologio Romano his verbis: In Cappadocia commemoratio Sanctorum Martyrum, qui in persecutione Maximiani Galerii confractis cruribus necati sunt: [Martyrium relatum ex Martyrol. Rom.] item eorum, qui eodem tempore in Mesopotamia appensi pedibus in sublime, capite verso deorsum, suffocati fumo, & lento igne consumpti, Martyrium compleverunt. Eusebius lib. 8 historiæ Ecclesiasticæ de his agit, & secundum divisionem capitum apud Christophorsonum cap. 24, ast apud Valesium cap. 12, ista leguntur: Quid nunc opus est reliquos nominatim commemorare, [Eusebio,] aut multitudinem hominum recensere, aut varias tormentorum species orationis penicillo depingere? Quippe cum admirandi Martyres partim securibus cæsi sint, ut in Arabia contigit; partim suffractis cruribus interierint, quemadmodum accidit in Cappadocia; nonnulli capite deorsum verso pedibus suspensi, leni ac remisso igne subtus accenso, flagrantis materiæ fumo suffocati sint, ut in Mesopotamia factum est.

[2] De Sanctis Martyribus tunc in Arabia pro Christo passis egimus die XXII Februarii. [Ruffino,] At de hic relatis Martyribus ista habet Ruffinus lib. 8 cap. 11. Sed unde sufficimus propria uniuscujusque Martyris per singulos enumerare supplicia? Quis enim possit illa repetere, quibus apud Arabiam Martyres securibus cæsi sunt? Quomodo quis repeteret quæ in Cappadocia gesta sunt, ubi crura frangi Dei cultoribus jubebantur? Quis Mesopotamiæ referat cruciatus, ubi Christianos suini tergoris more singulis manibus pedibusq; suspensos, amarissimo fumo subter suggesto, indignis cruciatibus enecabant? Alios vero lento igni prope adhibitos tormentis longioribus absumebant. [Nicephoro Callisto.] Hæc ibi. Similia habet Nicephorus Callistus lib. 7 cap. 11, qui tamen scribit, Martyres altero pede in sublime sublatos, molliori igne supposito, fumo ex materia viridiroe proveniente, suffocatos.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS,
QUINTO, LUCIO, JULIANO, MONTANA, JANUARIA, EMELIA, NONNA, ALMERIDA, ASTO, BASILEO, EP. VICTORIO, FIRMO, MONTANO, JULIANO, VICTORICO, FIDELIO, DONATO, NICIA, FAUSTO, TIMOTHEO, SILVANO, ET FOCIO.
Ex Martyrologio S. Hieronymi.

[Commentarius]

Quintus, Martyr in Africa (S.)
Lucius, Martyr in Africa (S.)
Julianus, Martyr in Africa (S.)
Montana, Martyr in Africa (S.)
Januaria, Martyr in Africa (S.)
Emelia, Martyr in Africa (S.)
Nonna, Martyr in Africa (S.)
Almerida, Martyr in Africa (S.)
Astus, Martyr in Africa (S.)
Basileus, Martyr in Africa (S.)
Victorius, Martyr in Africa (S.)
Firmus, Martyr in Africa (S.)
Montanus, Martyr in Africa (S.)
Julianus, Martyr in Africa (S.)
Victoricus, Martyr in Africa (S.)
Fidelius, Martyr in Africa (S.)
Donatus, Martyr in Africa (S.)
Nicia, Martyr in Africa (S.)
Faustus, Martyr in Africa (S.)
Timotheus, Martyr in Africa (S.)
Silvanus, Martyr in Africa (S.)
Focius, Martyr in Africa (S.)

AUCTORE G. H.

Ilustrem hanc Afrorum Martyrum classem celebrant antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa. Ex his Corbeiense Parisiis excusum hoc ordine & modo illos proponit: [Martyres ex Fastis S. Hieronymi] In Africa Quinti, Luci, Juliani, Montanæ, Januariæ, Emeliæ, Nonnæ, Almeridi, Asti, Basilei Episcopi, Victuri, Firmi, Montani, Juliani, Victurici, Fideli, Donati, Niciæ, Fausti, Timothei, Silvani, Foci. Hæc ibi, ex quibus duo ultimi desunt in aliis apographis, & loco Almeridi in Epternacensi & Lucensi est Almerida, uti in his & Blumiano est Victori loco Victuri: & sic pro Victurici est in Lucensi & Blumiano Victorici, & pro Niciæ est in Epternacensi Nicæ. Et hactenus ex Martyrologio Hieronymiano.

[2] [& aliis.] Notkerus ita refert aliquos: In Africa Quinti & Lucii & aliorum multorum. Hos duos in Africa passos tradunt præter Florarium Sanctorum Ms. Romanum Cardinalis Barberini, Trevirense S. Maximini, Coloniense S. Mariæ ad Gradus, Leodiensia S. Lamberti & S. Laurentii, Rhinoviense & Richoviense: in quo (sed aliis interpositis) adduntur nomina Juliani, Felicis, Montani, Januariæ. In Casinensi sunt nomina Quinti & Fausti: in Auctario Greveni ad Vsuardum Lucii, Quinti, Montani, & aliorum. In Mss. Tornacensi & Lætiensi, Juliani Martyris, qui in Atrebatensi Ms. dicitur Julius Martyr. Et palæstra Africa omissa, celebratur memoria in Ms. Aquisgran. & Kalendario Lucensi Quinti & Lucii. In Ms. Vaticano S. Petri fit mentio horum trium, Quinti, Lucii, Januarii, aliis supra Januariæ: in Ms. Pragensi Lucii & Quintini; & in Augustano Quinti, Lucii, Juliani, Firmi, Fausti. Qui etiam referuntur in Ms. Parisiensi Labbæi, cum Africa illorum palæstra.

[3] Galesinius hoc eos elogio conatur ornare: In Africa beatorum Martyrum Quintii, Lucii, & Juliani. [An passi in persecutione Wandalica] Ii in persecutione Vandalica, pro pietate Catholica susceptis fortiter concertationibus, ut fortissimi Dei milites coronis pro victoria donantur. Hæc ibi, quæ inde adjecta sunt tertiæ editioni Martyrologii Germanici a Canisio conscripti. Citat Galesinius aliquod Ms. nec dubitamus quin in eo repererit tres nominatos Martyres, Quintum, tum, Lucium, & Julianum, eosque Africæ adscriptos, ut & nos ex tot Martyrologiis eos jam protulimus: sed Galesinius (quod etiā alibi observavimus) eos ex sua conjectura transtulit ad Wandalicam persecutionem, de qua agit Victor Vticensis, ab eo indicatus: licet apud eum tale martyrium non describatur, imo nec nomina reperiantur. Passos proinde sub Imperatoribus ethnicis arbitramur, & sic potuisse Martyrologio S. Hieronymi inseri, uti ex quatuor ejus apographis deduximus. Baronius, nimium Galesinio credulus, uti alias sæpius, aliquam conatus est adhibere medelam: & loco Quintii assumpsit Quintianum, atque ista Martyrologio Romano inseruit: In Africa sanctorum Martyrum Quintiani, Lucii & Juliani, qui in persecutione Wandalica passi, æternas coronas meruerunt. Dein annotat, fuisse Quintianum Siccensem Episcopum in Africa, tempore Hunnerici Regis Wandalorum, de quo Victor de Persecutione Wandalica lib. 2.

[4] In Codice Ms. Reginæ Sueciæ & ab Holstenio inter Animadversa ad Martyrologium Romanum excuso, [& alibi Cæsareæ tributi.] loco Africæ præponitur Cæsarea hoc modo: In Cæsarea Lucii, Juliani, Felicis, cum aliis x. Vbi Felix, supra ex Ms. Richenoviensi etiam productus, videtur loco Fideli aut alterius intrusus.

DE SS. EPICTITO SIVE EPITACIO, APTONO, BASILIO, ET ALIO APTONO, MARTYRIBVS IN HISPANIA.

COMMENTARIUS CRITICUS.
De nominum notitia in Martyrologiis, Episcopatu uni trium priorum tributo, variis figmentis circa S. Epitacium.

Epictitus seu Epitacius, Martyr in Hispania (S.)
Apton, Martyr in Hispania (S.)
Basilas, Martyr in Hispania (S.)
Apton alter, Martyr in Hispania (S.)

AUCTORE G. H.

Mvlta circa hos Sanctos intricata sunt: hæc ut a lectore melius concipiantur, quæ in antiquis Martyrologiis de iis invenimus, primo referemus. In antiquißimo apographo Martyrologii Hieronymiani, [Memoria in Martyrologio Hieronymiano,] quod apud Epternacenses adservatur ante mille prope annos exaratum, ista leguntur: X Kalendas Junii, Spanis Epicti & Aptoni … Basili Episcopi, item Aptoni. In Lucensi apographo, a Florentinio edito, ea sic habentur: In Spaniis Natalis SS. Epictiti, Aptoni, Basili Episcopi, item Aptoni. In Ms. apographo Blumiano scribitur Basili Episcopi & bis Optoni. In apographo Corbeiensi Parisiis excuso, Basili Episcopi & bis Aptonii, cui sub finem additur nomen Jocundi: quod additamenium est suspectum, quia sæpius in isto apographo reperitur sub finem adjectum, licet in aliis desit. Quod ergo Epicti in priore scribitur, contortum apparet, & cum aliis legendum Epictiti. Erat in eodem Ms. interposita memoria S. Desiderii; sed facili amanuensium lapsu.

[2] Hactenus apographa Martyrologii Hieronymiani: jam reliqua inspiciamus. Ac primo S. Basilius Episcopus cum tribus aliis, scilicet indicatis, memorantur in Ms Reginæ Sueciæ, ab Holstenio vulgato. Antiquum Romanum Cardinalis Barberini, in additamento Bedæ ista habet: [& aliis, saltem trium,] In Hispaniis nat. SS. Epictiti, Aptoni, Basilii Episcopi. Aliquod antiquum Ms. Corbeiense ista tradit: In Hispaniis nat. SS. Epictiti, Aptonii. Ms. Ado Leodiensis monasterii S. Laurentii, item Mss. Coloniense S. Mariæ ad Gradus & Trevirense S. Maximini, In Hispania Epicteti, Aptoni, Basilii Episcopi. Ms. Pragense Ecclesiæ Cathedralis, In Hispaniis Epictici, Basilei Episcopi, Aptoti, qui melius in Ms. Leodiensi S. Lamberti & aliis relatis Aptonus dicitur: de quo tamen silent sequentia Martyrologia. Ac primo valde antiquum Trevirense S. Maximini: [aut duorum: & Basilius habetur Episcopus,] In Spaniis Epictiti, Basilii Episcopi. Septem aut octo Mss. Vsuardi, sed aucta, quæ apud nos sunt, ista habent: In Hispaniis natale SS. Epictici & Basilei Episcopi. In Martyrologio Coliniæ & Lubecæ anno 1490 excuso & apud Grevenum, additur, Martyrum. Ms.Carmelitanum: In Hispaniis B. Basilei Præsulis & Epuliti Martyrum, ubi errore amanuensis Epuliti pro Epictiti scriptum. Mss. Casinensis monasterii & Romanum Ducis Altempsii: In Hisp. S. Basilii Episcopi. Ita hactenus Basilius in omnibus Episcopus dicitur, & sine isto titulo refertur Epictitus. Vterque etiam sine isto titulo habetur in Mss. Aquisgranensi, Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbei, & apud Notkerum. Iterum uterque cum isto titulo memoratur in Mss. Richenoviensi & Rhinoviensi: sed scribuntur nomina Epicterii Episcopi & Basi Episcopi. Petrus de Natalibus lib. 11 cap. 130 num. 148, Epiticus ait, & Basileus Episcopi in Hispania clarent X Kalendas Junii.

[3] At contra ordo supra relatus immutatur in Martyrologio Bellini, [ab aliis Epitacius dicitur Episcopus.] secundum morem Romanæ curiæ sub annum 1498 Venetiis excuso, in quo ista leguntur: In Hispaniis Epitacii Episcopi & Basilei. Secuti sunt Maurolycus, Felicius, Molanus, Canisius, Galesinius cum hodierno Romano. Quo citato referuntur ambo ab Ambrosio Morales in Chronico Generali Hispaniæ anno MDLXXIV excuso lib. 10 cap. 28, & Ioanne Marieta in Historia Ecclesiastica Sanctorum Hispaniæ anno MDXCVI impressa lib. 2 cap. 32. Eosdem habent Basilius Sanctorus, Villegas, & alii in Floribus Sanctorum, Padilla in Historia Eccl. Hispaniæ centuria 4 cap. 31. Et hi asserunt nihil aliud de iis sciri posse. Reperimus eos in citato Martyrologio Ms. Reginæ Sueciæ attribui Hispaniarum civitati Valentiæ: ast in Mss. Richenaugiensi & Rhinoviensi urbi Emeritæ.

[4] Habes collecta, in gratiam Hispanorum, ultra quadraginta testimonia antiquorum Martyrologiorum & scriptorum, quibus possemus addere silentium reliquorum, qui ante hoc seculum XVII floruerunt: [Aliqua de iis censentur conficta,] quando tandem excogitata sunt, & sub larva antiquorum scriptorum prodierunt plurima figmenta, quæ etiam viros eruditos in errorem abduxerunt. Ita Prudentius Sandovallius Episcopus Tudensis, primum Ecclesiæ suæ Episcopum statuit S. Epitacium, de quo hic agimus: cujus etiam præcipuum argumentum est ex quodam fragmento scripto sub nomine Athanasii, qui fuisset primus Episcopus Cæsaraugustanus. Hujus aliquam mentionem fecimus ad XV Maji, ubi de Adventu VII Episcoporum, ab SS. Petro & Paulo in Hispaniam missorum, egimus; ab iisque censuimus removendum Athanasium. Vt tamen is fabulosus non esset, sed primorum illorum Episcoporum vere socius, non continuo approbandum hoc sub ejus nomine editum fragmentum, imo figmentum:

[5] Ego novi S. Petrum, primum Bracarensem Episcopum: [quasi a S. Petro Bracarensi Ep. seculo. essent consecrati Episcopi.] quem antiquum Prophetam suscitavit S. Jacobus Zebedæi filius, Magister meus. Hic venerat cum duodecim tribubus, missis a Nabuchodonosor in Hispaniam Hierosolymis, duce Nabuchocerdan vel Pyrrho Hispanorum Præfecto. Dictus est hic Propheta Samuel junior, vel Malachias senior, propter morum gravitatem & vultus pulchritudinem, Uriæ Prophetæ filius. Factus Episcopus multos Judæorum ad fidem convertit, dicens se venisse cum illorum majoribus & prædicasse transmigratis; obiisse vero XX anno post adventum eorum in Hispanias. Hic vir Apostolicus, acceptis a S. Jacobo institutionibus Apostolicis, Euangelio & Ordine Missæ ac celebratione Sacramentorum, venit Bracaram. Epistolas Apostolico plenas spiritu scripsit ad Ecclesias: in quibus Episcopos constituit, ut Iriensem, Amphilochiensem, Eminiensem, Portuensem, ubi S. Basileum condiscipulum posuit (qui illi per martyrium sublato successit in Sede Bracarensi) Epitacium in Tudensi. Isti viri divini planeque Apostolici, instar Apostolorum, non in una semper urbe morabantur, sed quo rapiebat illos Spiritus sanctus ferebantur: ut Epitatius, qui non solum in Tudensi diœcesi, sed in urbe Lusitaniæ Ambratia prædicavit. Qui signis & varietate linguarum… prædicationem illustrabant: nec soli ibant prædicatum, sed multis discipulis comitati, ut fecit Christus, Petrus, Jacobus, & Apostoli ceteri.

[6] Hæc apud Sandovallium dictus Athanasius. Egimus de S. Petro Episcopo Bracarensi ad diem XXVI Aprilis, in Appendice pag. 1001 & sequenti, [alia commentitia a variis asserta.] arbitrati eum potius seculo Christi quinto vixisse: & explosimus hanc ejus inauditam hactenus suscitationem a mortuis, ceteraque adjuncta, ut plane fabulosa: proinde iis hic iterum refutandis non oportet immorari. Secundum Sandovallii argumenti, desumitur ex Dextri Chronico æque fictitio, cui ista inserta. Anno CCLXXVII floret memoria Tude S. Epicteti sui primi Episcopi, discipuli S. Petri Bracarensis: Creditur passus gravissima tormenta sub principio Neronis. His similia habentur ad annum CCLXVIII. Additur Iuliani Archipresbyteri ejusdem farinæ scriptum his verbis: Anno CCLII Tudei & alibi floret memoria S. Epitacii, Tudensis Episcopi & Martyris. Demum ad istam rationem conflatum videtur Martyrologium, quod ubi totum prodierit, de isto rectum judicium poterit ferri. Nihilo majoris auctoritatis est, quod ex æque fistitio Maximi Episcopi Cæsaraugustani Chronico sic prosertur: Anno DLXXXIII, ex ruinis Ambratiæ, ubi S. Epitatius, primus Episcopus Tudensis, passus est, Neufila Episcopus Tudensis Tuden Reliquias transtulit: Anastasius Episcopus ædem illi sacravit. Interim hujusmodi auctoritatibus nixum Sandovallium, in suo tractatu anno MDCXIX excuso, Secuti sunt Rodericus de Acunha in Historia ecclesiæ Portuensis & Bracarensis, Franciscus Bivarius & Rodericus Carus ad Dextrum, & potißimum Ioannes Tamajus Salazar in libro particulari de Actis S. Epitacii anno MDCXLVI edito, ac demum in Martyrologio Hispanico ad hunc XXIII Maji: quem poterit talium rerum curiosus adire, aut etiam postea editum Hagiologium Lusitanum Georgii Cardosi.

DE S. EVTYCHIO ABBATE, ET FLORENTIO MONACHO,
NVRSIÆ ET FVLGINII IN VMBRIA.

CIRCA DXL ET DXLVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De eorum monasterio, translatione, cultu diebus variis.

Eutychius Abbas, Nursiæ & Fulginii in Umbria (S.)
Florentius monachus, Nursiæ & Fulginii in Umbria (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Nursia urbs, antiquis Romanis notißima, habita fuit una Sabinarum urbium in confiniis Piceni & Vmbriæ, cui modo attribuitur. Inter hujus urbis & diœcesis Sanctos Tutelares sunt SS. Spes & Eutychius, sive Euticius aut Eutitius, Abbates monasterii, [Post vitam aliquamdiu solitarie actam,] in vicina valle Castoriana, circiter sex millibus passuum Nursia dißiti: quod illic construxit S.Spes Abbas, cujus Acta dedimus die XXVIII Martii. Haud procul a dicto monasterio vixerunt solitarii SS. Eutychius & Florentius, in aliqua crypta in magna pœnitentia & sancta erga se invicem caritate: & consiruxerunt parvum aliquod tugurium, cum oratorio etiam non magno. Erat autem S. Eutychius vir multæ doctrinæ, & magni zeli ac fervoris, in vita etiam activa exercitatus; hinc post obitum S Spei Abbatis & intervallum aliquot annorum, quo aliquis monachus præfuerat, [S. Eutychius fit Abbas monasterii vicini,] ab illius subditis in Abbatem electus S. Eutychius, per plures annos in omni bonitate illud monasterium rexit, monachosque in omni virtutum genere instituit. Hinc cum fama sanctitatis ejus late spargeretur, plurimi se subjecerunt ejus disciplinæ, monasticam vitam amplexi: varii, propriis habitationibus relictis, alia sibi prope monasterium domicilia construxerunt: e quibus quatuor parochiæ accreverunt sub cura Abbatis ejusve Vicarii.

[2] Dum autem S. Eutychius in hoc suo regimine ejusque monachi ac successores viverent, cum multa observantia atque exemplo singulari, ac varii bona stabilia & mobilia conferrent; facta est Abbatia ditißima, ac sub se constitutas habuit Præposituras, [postea florentissimi.] Prioratus, Plebes, Rectoratus, Canonicatus & Beneficia, cum cura Pastorali eis annexa aut etiam libera: & non solum in territorio Nursiensi, sed etiam Caßiensi, Cerretensi, & locis magis dißitis, in diœcesibus Spoletana, Asculana, Camerinensi & aliis. Plurima etiam dicto cœnobio concessa fuerunt privilegia, gratiæ & exemptiones a Summis Pontificibus Innocentio IV, Gregorio XI, & Martino V; item ab Episcopis Spoletanis Henrico & Bartholomæo, nec non ab Imperatoribus Ottone III. Conrado II, & aliis Principibus & Magistratibus, uti hæc omnia indicavit Iacobillus, in ejus Actis inter Sanctos Vmbriæ editis.

[3] Ad Acta S. Spei Abbatis diximus, hunc circa annum DXVII vita functum, Post cujus obitum cum aliquis ex discipulis fere decem annis præfuisset, [translatus ad ecclesiam ei dicatam,] secundum calculum Iacobilli, subrogatus fuisset S. Eutychius circa annum DXXVI, mortuus circa annum DXL, die XXIII Maji, sepultus in ecclesia sui monasterii, in cujus locum alia multo illustrior a posteris constructa fuit, & S. Eutychio dedicata. Corpora SS. Spei & Eutychii fuerunt in ecclesiam eam translata ad majus altare, & urnæ marmoreæ inclusa: Capita vero eorum cum magna veneratione adservantur in Tabernaculo & in mansiuncula prope sacristiā erecta. Vestes quoque ejus, quæ erant instar rudis cilicii, sub forma tunicæ monachorum confectæ, etiamnum in magna æstimatione habentur; in sacrario argentato depositæ, per quas Deus multa mirabilia patrare solet. Nam præter illa, quæ infra ex S. Gregorio Magno proferentur, cum anno MCCCCXCII diuturna siccitate fructus terræ, ne omnes perirent, in periculo forent, exposita fuit tunica seu cilicium S. Eutychii, ac subito copiosa pluvia irrigavit agros, [habet festum in pepulo:] cum magna omnium consolatione. Tunc publico decreto sancitum est ut festum S. Eutychii in urbe ac territorio Nursiensi celebraretur solenniter, neque liceret aliquod opus servile exercere: assumpta etiam obligatione offerendi quotannis in ejus festo duas faces cereas librarum viginti quinque. Alio deinde instrumento, anno MDIX confecto, in gratiam sui Protectoris S. Eutychii monasterio ejus contulerunt priviligium, quo duplex mulcta imposita iis, qui aliquod damnum bonis aut personis monasterii inferrent.

[4] Multa enim Deus per interceßionem S. Eutychii miracula operatur, [claret miraculis:] dum accurrentes ad ejus Sacras Reliquias, claudi, phrenetici, aliique variis infirmitatibus vexati sanantur, & energumeni liberantur. Cum bos furto esset abductus, ad hos monachos pertinens, S. Eutychius apparens, minatus est furi castigationem nisi bovem restitueret: quo non obediente, bos ultro e casa ejus, qui furatus fuerat, aufugiens ad portam monasterii, agnitus est a monachis & ad stabulum reductus. Sed singulare privilegium videtur a Deo huic Sancto collatum, ut in magna siccitate pluvia impetretur, si ejus tunica aut cilicium per triduum in majori altari exponatur. Quod sæpius postulatur a Nursiensibus, cum facibus proceßionaliter advenientibus & audituris quod tunc celebratur solenne Sacrum: atque ita factum fuisse anno MDXIII & MDCIX, cum optatißimo succeßu, in registris annotatum est. Præterea plures per Italiam S. Eutychio dedicatæ visuntur ecclesiæ, quales tres in territorio Spoletano, unam in Vissensi, atque unam etiam in Fulginiano indicat supra memoratus Iacobillus, [variæ ei dicatæ ecclesiæ.] ex quo, quæ retulimus, potißimum desumpta sunt. In Ms. Martyrologio Vallicellano ad hunc XXIII Maji ista leguntur: In Nursinæ partibus provinciæ, depositio beatissimi Euticii Confessoris & Abbatis.

[5] At S. Florentius, dum viveret S. Eutychius, in priore crypta permansit; eoque mortuo Fulginium ad S. Vincentium Episcopum (quicum e Syria ad hasce Italiæ partes venisse nonnulli autumant) seceßisse creditur; [S. Florentius Fulginii] atque in tugurio, in quo S. Vincentius ante latuerat, primum vixisse, deinde in annexo domicilio, aut etiam cœnobio ad honorem S. Silvestri constructo vitam austeram duxisse; ac tandem pœnitentiæ laboribus fractus, prima die mensis Iunii, anno DXLVIII sanctißime vitam finivisse. Corpus ejus in Cathedrali ecclesia sepultum est: [depositus in Cathedrali] quæ cum anno MCXLVI publicis sumptibus fuisset ampliata, SS. Ioanni Baptistæ, Feliciano Martyri, & Florentio monacho est consecrata: sed usu hodierno solum retinuit nomen S. Feliciani, cujus varia Acta dedimus XXIV Ianuarii. Perseverat nihilominus in dicta ecclesia S. Florentii sacellum, ejusque festum sub ritu duplici celebratur in urbe & diœcesi Fulginiensi dicta prima Iunii, [colitur I Iunii.] atque ex antiquißima consuetudine, dum in Officio Suffragia Sanctorum implorantur, hæc oratio recitatur: Per merita gloriosa sanctorum Martyrum Heraclii, Justi, & Mauri, atque Florentii, & Petri Confessorum, quorum corpora in nostra requiescunt Ecclesia &c. Iacobillus Acta ejus deduxit, edita ad dictas Kalendas Iunii.

[6] Eodem modo ob grandem devotionem, quam Fulginates habuerunt erga hunc S. Florentium, [uti ibidem S. Eutychius 23 Maji.] voluerunt etiam revereri dilectum ejus socium S. Eutychium, ac propterea ab antiquis temporibus erexerunt illi ecclesiam in quodam pago suæ diœcesis, Belfiore appellato, eamque illi dedicarunt, & quotannis huc usque celebrant sub ritu duplici ejus festum XXIII Maji, quo die ex hac vita ad cælestem migravit. Eodem modo Clerus Ecclesiæ Nursinæ & Sacerdotes Abbatiæ Vallis-Castorianæ, quæ S. Eutychii nomen habet, cum lectionibus propriis a Sede Apostolica approbatis, celebrant festum S. Eutychii hoc XXIII Maji, & S. Florentii XXVII Iunii, [& apud Nursianos S. Florentius 27 Iunii] quo die creditur translata hujus aliqua illustris Reliquia ad dictam Abbatiam. Vtrorumque memoria simul hoc XXIII Maji in Martyrologio Romano sic habetur: Apud Nursiam Sanctorum Eutychii & Florentii monachorum, quorum meminit B. Gregorius Papa. Quo etiam die celebrat utrumque Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, [23 Maji.] relato encomio ex lib. 3 Dialog S. Gregorii cap. 5, quod itidem fecit Petrus de Natalibus lib. 2 cap. 11. additque sub finem, quievisse in Christo S. Eutitium V Kalendas Januarii, [& 28 Decembris,] eoque etiam festum consocii Florentii in illis partibus celebrari: Sed forsan deceptus fuit natali S. Eutychii Presbyteri & Domitiani Diaconi, Martyrum Ancyranorum. Interim illum secuti sunt Grevenus & Molanus in Auctario Vsuardi, Maurolycus, Galesinius Canisius, aliique, item in Martyrologiis monasticis Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus. Fuerunt porro Abbates, & sub se habuerunt monachos SS. Spes & Eutychius: & ille (si Iacobillo fides habenda) construxit monasterium circa annum CCCCLXXI, [An Benedictini?] id est novem annis antequam S. Benedictus nasceretur. Num autem S. Eutychius postea assumpserit regulam S. Benedicti, non liquet. Mabillon primo seculo Ordinis Benedictini ne quidem inter Prætermissos retulit. Assumpta tamen fuit in illo monasterio, sed nescitur quando, regula S. Benedicti, & permansit usque ad annum MDLXVIII, quando sub Commendatorio fuerunt ibidem duo Canonici, duo Sacellani Presbyteri seculares ibidem cum Sacristano.

VITA
Auctore S. Gregorio Magno,
Libro 3 Dialogorum cap. 15.

Eutychius Abbas, Nursiæ & Fulginii in Umbria (S.)
Florentius monachus, Nursiæ & Fulginii in Umbria (S.)

BHL Number: 2791

EX S. GREGORIO.

[1] Neque hoc sileam, quod ex regione eadem venerabilis viri Sanctuli Presbyteri narratione cognovi; & de cujus verbis [Petre] ipse non dubitas, quia ejus vitam fidemque minime ignoras.

[2] Eodem quippe tempore in Nursinæ partibus provinciæ duo viri in vita atque habitu sanctæ conversationis habitabant, quorum unus Eutychius, [Sanctis apud Nursiam commorantibus] alter vero Florentius dicebatur. Sed idem Eutychius in spiritali zelo atque in fervore virtutis se exercuerat, multorumque animas ad Deum perducere exhortando satagebat. Florentius vero simplicitati atque orationi deditam ducebat vitam. Non longe autem erat monasterium, quod Rectoris sui morte erat destitutum: [Eutychius Abbas eligitur:] ex quo sibi monachi eumdem Eutychium præesse voluerunt. Qui eorum precibus acquiescens, multis annis monasterium rexit, discipulorumque animas in studio sanctæ conversationis exercuit.

[3] Ac ne oratorium, in quo prius habitaverat, solum remanere potuisset, illic venerabilem virum Florentium reliquit. In quo dum solus habitaret, [Florentio socius ursus accedit,] die quadam sese in orationem dedit, atque ab omnipotenti Domino petiit, ut ei illic ad habitandum aliquod solatium donare dignaretur. Qui mox ut implevit orationem, oratorium egressus, ante fores ursum reperit stantem. Qui dum ad terram caput deprimeret, nihilque feritatis in suis moribus demonstraret; aperte dabat intelligi, quod ad viri Dei obsequium venisset: quod vir quoque Domini protinus agnovit. Et quia in eadem cella quatuor vel quinque pecudes remanserant, quibus omnino deerat qui pasceret & custodiret; eidem urso præcepit, dicens: [& ejus oves pascit:] Vade, atque oves has ad pastum elice: ad horam vero sextam revertere. Cœpit itaque hoc indesinenter agere. Injungebatur urso cura pastoralis, & quas manducare consueverat, pascebat oves bestia jejuna. Cum vir Domini jejunare volebat ad nonam, præcipiebat urso eadem hora cum ovibus reverti: cum vero noluisset, ad sextam. In omnibus itaque mandatis viri Dei obtemperabat ursus, ut neque ad sextam jussus redire, veniret ad nonam; neque ad nonam jussus redire, veniret ad sextam. Cumque diu hoc ageretur, cœpit in loco eodem tantæ virtutis fama longe lateque crebrescere.

[4] Sed quia antiquus hostis, unde bonos cernit enitescere ad gloriam, [hoc a monachis occiso,] inde perversos per invidiam rapit ad pœnam, quatuor viri ex discipulis venerabilis Eutychii vehementer invidentes, quod eorum Magister signa non faceret, & is qui solus ab eo relictus fuerat, tanto hoc miraculo elatus appareret, eumdem ursum insidiantes occiderunt. Cumque hora qua jussus fuerat non rediret, vir Dei Florentius suspectus est redditus, & usque ad horam vespertinam expectans, affligi cœpit, quod is, quem ex simplicitate multa fratrem vocare consueverat, ursus minime reverteretur. Die vero altero perrexit ad agrum, ursum pariter ovesque quæsiturus, quem occisum reperit: sed solicite inquirens, citius a quibus occisus fuerat invenit. Tunc sese in lamentum dedit, Fratrum malitiam magis quam ursi mortem deplorans.

[5] [dolet ipsos ad suam imprecationem] Quem venerandus vir Eutychius ad se deductum consolari studuit: sed idem vir Domini coram eo doloris magni stimulis accensus, imprecatus est, dicens: Spero in omnipotenti Deo, quia in hac vita ante oculos omnium ex sua malitia vindictam recipiant, qui nihil se lædentem ursum meum occiderunt. Cujus vocem protinus ultio divina secuta est. Nam quatuor monachi, qui eumdem ursum occiderant, statim elephantino morbo percussi sunt, ut membris putrescentibus interirent. Quod factum vir Dei Florentius vehementer expavit, seque ita Fratribus maladixisse timuit. [elephantia percussos,] Omni enim vitæ suæ tempore flebat, quia exauditus fuerat, se crudelem, se in eorum morte clamavit homicidam. Quod idcirco omnipotentem Deum fecisse credimus, ne vir meræ simplicitatis quantolibet dolore commotus, intorquere ultra præsumeret jaculum maledictionis …

[6] Idem vir Dei egit aliud quod silere non debeo. Cum enim magna ejus opinio longe lateque crebresceret; quidam Diaconus longe posirus ad eum pergere studuit, ut ejus se orationibus commendaret. Qui ad ejus cellulam veniens, omnem locum per circuitum invenit innumeris serpentibus plenum. Cumque vehementer expavisset; [oratione serpentes tollit:] clamavit dicens: Serve Dei, ora. Erat autem tum mira serenitas. Egressus vero Florentius, ad cælum oculos & palmas tetendit, ut illam pestem sicut sciret Dominus auferret. Ad cujus vocem subito cælum intonuit: atque idem tonitru omnes illos, qui eumdem locum occupaverant, serpentes interemit. Quos cum vir Dei Florentius interemptos aspiceret, dixit: Ecce illos occidisti, Domine, quis eos hinc levabit? Moxque ad ejus vocem tantæ aves venerunt, quanti serpentes occisi fuerant: quæ asportantes singulos, & longius projicientes, locum habitationis illius mundum a serpentibus omnimodo fecerunt …

[7] [ejus socii S. Eutychii] Eutychius vero, qui prædicti Florentii in via Domini socius fuerat, magnus post mortem claruit in virtute signorum. Nam cum multa cives urbis illius de eo soleant narrare miracula, illud tamen est præcipuum, quod usque ad hæc Longobardorum tempora omnipotens Deus per vestimentum illius assidue dignabatur operari. Nam quoties pluvia deerat, & æstu nimio terram longa siccitas exurebat, [veste circumlata impetratur pluvia.] collecti in unum cives urbis illius ejus tunicam levare, atque in conspectu Domini cum precibus offerre consueverant. Cum qua dum per agros pergerent exorantes, repente pluvia tribuebatur, quæ plene terram satiare potuisset. Ex qua re patuit, ejus anima quid virtutis intus, quid meriti haberet, cujus foris ostensa vestis iram Conditoris averteret.

DE S. DESIDERIO MARTYRE,
EPISCOPO VIENNENSI IN GALLIA.

ANNO DCVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Actorum chronologia, auctore, fide: deque ipsius cæde, translatione, reliquiis.

Desiderius Martyr, Episcopus Viennensis in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

Alter Galliarum Episcopus & Martyr Desiderius, hodie colitur, altero Lingonensi Episcopo, de quo supra actum, aliquot seculis junior: qui cum Ecclesiæ Viennensi sub quatuor ejus Episcopis ultra annos quadraginta fidele ministerium præstitisset, [Actorum ejus chronologia.] anno DXCVI S. Vero seu Viro, XIII Ianuarri vita functo, subrogatus est: sed anno DCIII in exilium pulsus, per quadriennium in insula Levisio vixit: inde ad Sedem reversus, anno sequente DCVIII martyrio coronatus est juxta flumen Calaronam, [locus martyrii,] & in vico Prisciano sepultus. Vocatur ea parochia hoc tempore S. Desiderii ad Calaronam, vulgo S. Didier de Chalaronne, sita in dominio Dombesio, nec procul inde apud Thogißium oppidum fluvius Calarona in Ararim defluit: [& sepulturæ.] per quem corpus devectum est in Rhodanum, & sic Viennam delatum, atque in ecclesia SS Petri & Pauli extra muros depositum a S Ætherio Episcopo; inter quem & S. Desiderium solus sedit S. Domnolus, circa annum DCXVIII vita functus. Colitur hic XVI Iunii, & S. Ætherius XIV ejusdem mensis.

[2] Vita S. Desiderii scripta est ab auctore coævo, sub Domnola successore, quam hactenus ineditam damus ex veteri Ms. a Petro Francisco Chifletio nostro Divione submissam Extat magna ejus parts eisdem plane verbis in Breviario Viennensi anno MDXXII excuso, [Vita scripta ab auctore coævo ex Mss.] in novem Lectiones ad Matutinum recitari solitas distincta, reliqua parte rescissa & prætermissa. Nulla hic fit mentio translati corporis Viennam, quia id sub successore Domnoli Ætherio factum est. Meminit hujus Vitæ Ionas antiquus auctor in Vita S. Columbani Abbatis, circa annum DCXLIII scripta, in qua ista habet: Eo in tempore Theodericus atque Brunechildis, non solum adversus Columbanum insaniebant, verum etiam & contra sanctissimum Desiderium, Viennensis urbis Episcopum, adversabantur. Quem primo exilio damnatum, multis injuriis affligere nitebantur; ad postremum vero glorioso martyrio coronarunt : cujus Gesta scripta habentur, quibus & quantis adversitatibus gloriosos apud Dominum meruit habere triumphos. Hæc Ionas. Ado etiam Episcopus Viennensis circa annum DCCCLXX Vitam ejusdem S. Desiderii, sicut antiquis scriptis commendatur, [Ionæ & Adoni laudata,] se conscripsisse testatur. Eam edidit Henricus Canisius tomo 6 Antiquarum lectionum, & ex eo in ultima editione Suriana recusam habemus: ex qua subjungimus, quæ spectant ad Translationem corporis Viennam quia reliqua ex priori Vita transcripta sunt, cum amplificationibus aut nullius momenti, aut censuræ subjiciendis, ut conferenti patebit. Extat etiam aliqua S. Desiderii Vita apud Boninum Mombritium, quæ minus probatur, [ex quo datur historiæ Translationis.] & ibidem legi potest hic omissa. Omittimus etiam quæ Romæ descripsimus apud Patres Oratorii, sumpta ex monumentis ecclesiæ Pistoriensis, quiæ ex aliis contracta. Fredegarius in Chronico describit exilium & martyrium S. Desiderii, sed Acta jam indicata non habuit, & ideo aberrat dum exilium ejus ad biennium contræhit, & martyrii reum facit S. Aridium Episcopum Lugdenensem, [Non fuit ejus cædis reus S. Aridius.] cujus neque Acta, neque Ado, neque alii antiqui meminerunt. Rainaudus in Indiculo Sanctorum Lugdunensium illius famam tuetur contra Fredegarium, ejusque sequacem Aimoinum.

[3] Florus Subdiaconus Lugdunensis, Adone antiquior, in suo Martyrologio ista scribit: In Vienna depositio S. Desiderii Episcopi, qui jussu Theodorici Regis & Brunechildis Reginæ primo est lapidatus; & cum jam vitam exhalaret, fuste in collū percussus, & sic interemptus est. Longo elogio eum prosequitur Notkerus, sed ex Vita per Adonem scripta, quod eam idem Apostolicus vir, [Reliquiæ in Helvetia.] inquit, anno DCCCLXX, per virum sanctissimum Beroldum Presbyterum indigenam eorumdem locorum sed nunc in castro Turcico Christi servitiis insistentem, cum reliquiis ipsius sancti Martyris Desiderii & aliorum Sanctorum pignoribus atque agonibus, nobis in cœnobio B. Galli constitutis direxit. Hinc colitur ibidem officio Ecclesiastico sub ritu duplici. Est aliud in Helvetia celebre monasterium, vulgo Einsidlen id est Fremitarum, seu S. Meginradi cella dictum, in quo adservari caput S. Desiderii Episcopi & Martyris testatur Bucelinus in Sacrario Benedictino. Ioannes Lieuræus in Antiquitatibus Viennensibus cap. 22 testatur, eum publica in populo festivitate Viennæ coli hoc XXIII Maji Plurimi eumdem referunt XI Februarii, ob translationem corporis Viennam, quo die etiam inscriptus est Martyrologiis Benedictinis, Menardi & Bucelini. Hic asserit ante fuisse Luxoviensem monachum, sed fallitur cum Wione, qui Lugdunensem etiam Episcopum fuisse tradit. [Non fuit monachus Luxoviensis.] At Constantinus Ghinius eum recolit in Natalibus Canonicorum die XII Februarii, quo die passum arbitratur. Galesinius eumdem refert IV Augusti, at qua de causa non indicat ejus interim auctotitate memoratur etiam a Ferrario isto IV Augusti, uti etiam XXI Iunii, quem secutus in Supplemento Saussajus.

VITA
Auctore coævo composita.
Ex Mss. eruta a Petro Francisco Chifletio.

Desiderius Martyr, Episcopus Viennensis in Gallia (S.)

BHL Number: 2152

A. COAEVO EX MSS.

Hic vir sanctus, in Augustudunensi civitate ex nobili prosapia oriundus, quia justificationes Domini in omni tempore fuerat desideraturus, quasi quodam præsagio futurorum cum Daniele nomen sortitus, [Æduensis nobilis,] in baptismo vocatus est Desiderius. Qui a pueritia studiis litterarum traditus, superna donante gratia, inter sui temporis scholares in seculari dumtaxat scientia factus est præcipuus, sicut evidenter patebit in subsequentibus. Deinde Viennam expetens, & B. a Naamato ejusdem urbis Archiepiscopo adhærens, diligenter ab eo quasi filius a patre enutritur, [Viennæ sub 4 Episcopis degit:] doctrinis ecclesiasticis imbuitur. Huic autem S. Naamato in Episcopatus regimine successit b S. Philippus; cujus temporibus monasterium S. Andreæ, a Romula Eugenia, Ausemondi Ducis filia, in Vienna inferius construitur, atque sub testamento matri Ecclesiæ traditur. Nam aliud monasterium S. Andreæ superius in colle civitatis situm jam erat, quod B. c Leonianus, temporibus S. Aviti ejusdem urbis Episcopi fundaverat, ubi eadem ipsa Remula sub disciplina regulari nutrita fuerat.S. Philippo in Episcopatu successit Euantius, Evantio vero sanctus d Virus. Horum ergo quatuor Archiepiscoporum temporibus in Ecclesia Viennensi Sanctus deguit Desiderius; [Diaconus creatus:] acceptoque ibidem Diaconatus officio, inter Clericos Deo servire in bonis operibus studuit. Sancto autem viro de hac vita migrante, in ejus locum B. Desiderius levatur Archiepiscopus, S. Gregorio magno Doctore tunc temporis Sedi Apostolicæ præsidente. Quod autem litterarum scientia affatim splenduerit, hinc ut prædixi, liquido comprobari potest, quod cum Archiepiscopus factus, [dein Archiepiscopus.] ex more Romam misisset pro adipiscendo Sedis Apostolicæ Pallio , præfatus Beatus Papa e Gregorius, directa epistola eum vehementer redarguit, quod Grammaticam quibusdam exponeret; admonens ne hoc ulterius faceret, quia in uno se ore cum Jovis laudibus, Christi laudes non caperent.

[2] Eodem namque tempore f Brunechildis Regina impiissima regnum Burgundiorum obtinebat, [Brunechildem ob nuptias incestas arguens,] Arrianæ hæreseos fautrix famosissima: cujus maritus Rex Sigebertus dum contra fratrem suum Chilpericum Regem, in urbe Tornaco residentem, regnum ejus obtinere volens processisset, & a duobus juvenibus prope eamdem urbem Dei judicio g dolo interfectus fuisset;eadem Brunechildis,legitimo spreto matrimonio, nepotem ejus Meroveū adolescentem, præfati Chilperici Regis filium , maritum h accepit. Quod Chilpericus audiens, & coram filium suum pro tam incestuoso conjugio, quod se nesciente commiserat, justissima ira frendens; eumdem filium suum Meroveum, captum & tonsoratum, Presbyterumque ordinatum, in pago Cenomannico monasterium i intrare coëgit. Beatus autem Desiderius Episcopus eamdem Brunechildem, tam pro isto incestuoso matrimonio, quam pro aliis pravitatibus suis, zelo Divino succensus, arguere cœpit. Protinus illa nimio furore inflammatur; & sicut Jezabel contra Eliā [& Herodias contra Joannem Baptistam] ita & nunc earum sectatrix & pedissequa Brunechildis, contra Desiderium inardescit. Alloquitur nobiles & ignobiles, plebeios & militares, [in exilium pellitur:] & in sanctum virum totum concitat orbem terrarum. Accusatores perquirit, & ut eum de aliqua falsitate accusent, alios hortatur, aliis præcipit; falsos etiam testes sollicite adjungit, utque criminatoribus in mendacii concinnatione testificando auxilium præbeant, præmiorum promissione corrumpit. Quid multa? Diabolo instigante & Domino permittente, mulier quod conabatur perficit; sanctumque virum in insula Levisio nomine exilio pertrahi k compellit.

[3] Sed Deus, qui Joseph in Ægypto vendito & in carcere posito non defuit, Beato etiam Desiderio in exilium directo clementer affuit. Nam cum ingressus oratorium, [ubi honoratur miraculo lampadis non deficientis,] consuetumque divini Officii nocte volens peragere cursum, manu propria lampadem accendisset; tantam Dominus dignatus est ostendere gratiam, ut a die Dominico quo eam accenderat, per singulos sigillatim venientes totius septimanæ dies usq; ad alteram Dominicam, nec oleum minueretur nec linum lampadis. l Tanti miraculi fama tota protinus repletur provincia; curruntque diversi, & oculis videndo vera fuisse probant, quæ auribus audierant. Nonnulli etiam ad Sanctum ex diversis partibus infirmi adveniunt, atque eodem oleo præfatæ lampadis ab eo peruncti in Christi nomine suas quique calamitates effugiunt. Inter quos quidam leprosus advenit, oleoque prædicto ab Episcopo linitus, pristinæ sanitati est illico restitutus.

[4] Nonnulli etiam ferunt manna cæleste ei a Domino, per avem, sicut sanctis Paulo & Antonio, [aliisque prodigiis.] ibidem transmissum. Quadam etiam vice, dum a fidelibus Dominum timentibus & ad eum pergentibus vasculum vino plenum fuisset delatum, & exinde longo tempore universis ad eum venientibus fuisset convivium præparatum, nec jam se existimarent vel unius prandii refectionem ex eo posse habere; ecce subito unus ex vernaculis lacrymarum rore perfusus, ad Pontificem accurrit, dicens vinum ex toto defecisse, vasque vacuum remansisse. Præsul nihil motus, nec tristitia aut mœrore detentus, sed hilari corde exultans in Domino, paulisper oravit: deinde famulis, ut iterum ad vas videndum pergerent, imperavit. Illi præcepto ejus obedientes, locum in quo vas positum erat introeunt; propiusque accedentes plenum illud vivo usque ad summum conspiciunt; statimq; celeri cursu ad Pontificem redeuntes, quod invenerant cum gaudio referunt.

[5] Dum ergo ista & his similia Christus Dominus per famulū suum operaretur assidue; [Revocatus ab exilio,] & exinde fama ejus per totam crebresceret de die in diem provinciam, invida & insatiabilis persecutrix nimio livore tacta, quod gloriam ejus magis ac magis cerneret in populo disseminari; simulans se super eum pietate motam fore, jubet eum ad propriā Sedem redire, cum jam in exilio constaret eum per annos quatuor detentum fuisse. Illud plebs Viennensis, ac si post tanti temporis tenebras novam lucem de cælo super se videret descindere, laudes Deo lætabunda concinit, & sicut Joanni Euangelistæ quondam de Pathmos insula redeunti omnis populus accurrit Ephesiorum, clamantium & dicentium, Benedictus qui venit in nomine Domini; sic & isti Pastori suo advenienti procul ab urbe obviam ruunt, eumque præcedentes ac subsequentes, in voce exultationis & jubilationis, ad Sedem propriam deducunt.

[6] Nec tamen pestifera illa persecutrix , serpentino repleta veneno, destitit dolos & consilia perquirere, quibus illum posset occidere, [recipit ministros per S. Severum e vinculis.] aut si hoc non posset, satis quotidie irritare. Quemdam itaque Judicem in supradicta urbe constituit, qui miseriarum suarum voluptatibus deserviret, atque insidiarum omnium studia circa Ecclesiæ sanctæ famulos irrogaret. Cumque Judex iniquitatis in instiusmodi rebus intenderet, ut sanctum Pontificem ad iracundiam totis viribus provocaret; quadam die, duodecim servientibus sanctæ Ecclesiæ comprehensis, carceri publico eos mancipari præcepit, atque catenarum obligatione in odium beati viri connexuit. Cumque longo tempore, non ergastulo, sed imo carceris detinerentur obscuro; orante pro eis B. Desiderio Episcopo, S. m Severus, qui jam multos annos ex hac vita migraverat, & in ecclesia B. Stephani intra ejusdem civitatis muros sepultus fuerat, quadam nocte inter catenarum pondera carceratis medius astitit : eosque dormientes a somno visibiliter suscitans , ab eorum corpore vincula deposuit: sicque eos foribus reseratis, cum ipsis exire compulit, atque liberos abire imperavit. Omnes itaque cum depositis a se vinculis ad basilicam B. Stephani, atque ad sepulcrum B. Severi pariter venerunt; deinde ad S. Desiderium properantes, gaudium non parvum, tam ipsi quam universis ejusdem Ecclesiæ filiis contulerunt.

[7] Hæc igitur & his similia B. Desiderii miracula cum ad aures excellentissimi Principis Theoderici Regis pervenissent, [Quia Theodorico Regi suaserat matrimonium,] missis ad eum legatis humiliter petiit, ut usque ad suam dignaretur præsentiam fatigari: quoniam plurimum desiderabat ejus colloquio perfrui. Mox servus Christi non distulit Regis parere petitioni. Veniens itaque interrogatur a Principe, si melius esset conjugium sortiri, quam per carnis miseriam bacchari. Illico vir sanctus exemplo B. Pauli Apostoli ei respondit, quia melius est nubere quam uri. Itemque, quod propter fornicationem unusquisque suam uxorem habeat, & unaquæque suum virum habeat. Postquam autem discedente Pontifice hæc ejus suasio fama currente auribus delata fuisset præfatæ Brunechildis Reginæ; protinus nimio inflammata furore, ardenti consilio servum Dei conatur occidere; conquerens ipsius verbis Regis amorem erga se refriguisse. A tribus itaque impiis comitibus, Beffano scilicet, & Gasisredo, atque Betone, Pontifici Dei etiam intra fores ecclesiæ juges insidias jubet parari: & ubicumque possit comprehendi, protinus eum præcepit interfici. Tunc vir sanctus, animo fixus in Domino, intrepidus optat excipere, [Jussu Brunechudis occiditur.] quod sibi olim a Domino cognoverat promissum fuisse: festinansque optatum assequi martyrium, hinc & in se constipatas acies celeri cursu ingreditur armatorum. Cum ergo eum hostes in territorio Lugdunensi, juxta flumen cujus vocabulum est Calarona adstantes conspicarentur, & eum occidere vellent, & multi ex ipsa plebe cum nimio fletu testarentur , talia se nulla ratione velle admittere; tum Sanctus Dei, poplite fixo in terram, atque oratione completa, caput obtulit indubitanter, ostendens se velle accipere ictum ferientis. Subito unus ex satellitibus impiorum, projecto grandi lapide, caput collisit Pastoris; moxque uno tantum lapidis ictu sanctum virum in terram cadere coëgit. Sed cum diuturno spatio placita Deo anima nullatenus vellet propriam sedem relinquere; perfidus ille, apprehenso ambabus manibus stipite, cervicem tanti confregit Pastoris. Tali ergo martyrio B. Desiderii anima migravit ad Dominum, acceptura ab eo gloriam & honorem, per omnia secula seculorum. Amen.

[8] Corpus autem ejusdem cum magno honore in n Prisciniaco vico Lugdunensi sepelierunt; ubi Dominus, cujus esset meriti, multis demonstrare cœpit signis miraculorum: ex quibus pauca describimus, [Ad sepulchrum sanantur contractus,] quia cuncta referre nimis videretur tædiosum. Quidam homo pauperculus, origine Romanus, adeo universa nervorum atque membrorum suorum ariditate fuerat contractus, ut solummodo caput & linguam agitare videretur. Cumque ab amicis suis in cophino pro recuperanda sanitate, per multa Sanctorum loca fuisset deportatus, & famam de B. Desiderii audisset virtutibus; rogavit ut illuc deferretur. Ubi vero de sancto ejus sanguine membra sua perunxit, protinus Episcopi operante gratia pristinæ sanitati restitutus, incolumis est ad propria reversus. Alius etiam homo, nomine Claudius, in territorio Lugdunensi commanens, habebat filiam, nomine Seclisiam, quæ cum vermis adhærentis assidua corrosione, tibiarum amissa sospitate,continue claudicaret, & jam se ulterius sanandam desperaret; suasit ei pater, ut cum fide sancti Martyris sepulcrum expetens ejus misericordiam imploraret. Quod mox ut illa complevit: coopertoriumque illud, quo Sanctum tegebatur sepulcrum, contingere potuit; ac oleo illo Sancto liniri meruit; protinus dolore diffugato, sanissima ad patris sui domum rediit. Cæci quoque ibi quam plures illuminati, [cæci & febricitantes.] & febricitantes nonnulli sunt sanati: alii quoque infirmi multi a diversis ægritudinibus per Dei gratiam liberati.

[9] Passus est autem B. Desiderius Martyr, & vigesimus septimus Episcopus Ecclesiæ Viennensis, X Kal. Junii, temporibus Theodorici Regis & Brunechildis Reginæ. Chlotarius siquidem præclarissimus Rex Francorum, audiens B. Desiderium, jussu Brunechildis perfidæ Reginæ, tam injuste quam crudeliter interfectum fuisse, volente Deo justa ira succensus, & ad tantum facinus vindicandum divinitus animatus, eamdem o Brunechildem a militibus suis jussit comprehendi, sibique præsentari, [Brunechildis punitur.] congregataque Optimatum suorum curia, tam pro ifto quam pro aliis sceleribus; judicantibus Francis eam indomitis equis præcepit religari: brachiisque & cruribus divaricatis, membratim discissam, hortibili nece fecit interimi; ac postmodum ossa illius jussit igne cremari. Regnante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu vivit & regnat per omnia secula seculorum. Amen.

Annotata.

a Naamatus obiit circa an. 558. In translatione corporum ejus & aliorum traduntur datæ Indulgentiæ ab Innocentio 4 Papa.

b SS. Philippus & Evantius ejus successor coluntur 3 Februarii, quando de iis egimus, & obitum S. Evantii retulimus ad an. 586.

c S. Leonianus Abbas, frater S. Aniani Episcopi Aurelianensis, colitur 16 Novembris.

d S. Verus seu Virus a Saussajo hoc die cum S. Desiderio refertur. Nos de eo egimus 13 Ianuarii.

e S. Gregorius Magnus commendavit illi & Coëpiscopis Gallis SS. Augustinum Laurentium & alios, abeuntes anno 596 in Angliam. Dedit huic petenti Pallium, scripsit anno 599, & arguit docentem Grammaticam anno 601.

f Brunechildis Ariana, dum nuberet Sigeberto Regi Austrasiorum anno 566, facta est Catholica, laudata a S. Gregorio Magno; condidit ecclesiam S. Martini & Xenodochium Augustoduni, & alia ædificia construxit & reparavit: sed passa est ab inimicis multas calumnias.

g Sigeberto, anno 575 per fraudem interfecto, succeßitfilius ejus ex Brunechilde Childebertus: & huic anno 596 filii, Theodericus in Burgundia, & Theodobertus in Austrasia.

h Anno 576.

i Anisolense diœcesis Cenomannicæ.

k Anno 8 Theoderici Regis Burgundionum, Christi an. 603, uti annus prior apud Fredegarium legitur.

l Anno 607.

m Hic est S. Serverus Presbyter, cujus meminit Ado in Chronico ad an. 452. Colitur 8 Augusti.

n Priscianum, nunc S. Didier de Chalaronne in Dominio Dombensi.

o Anno 613, a quo Chlotharius Francorum Monarcha regnavit usque ad annum 628.

ACTA TRANSLATIONIS,
Auctore S. Adone Episcopo Viennensi.

Desiderius Martyr, Episcopus Viennensis in Gallia (S.)

BHL Number: 2150

[1] Evoluto itaque tempore, visum est Pontifici Viennensium & sanctissimo Clero ac universo populo, ut precibus suis pervincerent Chlotarium, tunc temporis pium Regem, quatenus concedere dignaretur eis membra beatissimi viri, quæ sicut sepulta fuerant, in diœcesi Lugdunensi & in loco passionis suæ servabantur. Quæ idem pius Rex clementer indulsit; videbat enim dignissimam rem & Deo carissimam illos postulare, [Facultate a Chlothario Rege accepta,] & affectum piorum filiorum circa patris reverentiam esse profusum. Quis tantum opus pietatis quærentibus non concederet? Debent Patres filiis thesaurizare. Thesaurizavit plane iste thesaurum illis non deficientem in cælis, quos purpura sanguinis sui ad decorem filiorum supervestivit; debent & filii patribus affectum piæ caritatis & obedientiæ, ac de pomis desiderabilibus virtutum eos reficere, ut eorum gustu & odore refecti & satiati in caritate, templum decoris & domus Dei unum in Christo fiant. Quæ gratia piæ matris Ecclesiæ major, quam ut videat filios suos digne Deo ambulantes? caput humilitatis in compage caritatis connexum, membris vigorem timoris & pietatis bonæ spei subministrare?

[2] Revertuntur alacres a Principe tam Clerus quam populus, quod desiderium cordis sui, desiderium amoris sui impetrare meruissent. [abitur ad locum martyrii.] Benedictus Deus qui dedit hoc in corde Regis, ut magnificaret civitatem nostram, de receptione beatissimi Pastoris nostri ac Martyris sui. Congregatur universa Ecclesia, gaudium tam celebre omnibus indicitur, parantur cruces, parantur luminaria, feretrum pretiosissimis vestibus componitur, festivis ornatibus universi induuntur, ac tali pompa honoris fit processus ad sancti Pontificis martyrium.

[3] Rem dicturus sum devotionis in Deum plenissimæ. Populi tam Viennenses quam Lugdunenses in unum conveniunt; fit pia altercatio, [nec sine altercatione aufertur corpus.] Lugdunenses Martyrem habere, Viennenses Pastorem referre; atque inter utrosque carissima concertatio, cum isti acquisitum, illi reposcerent Patronum. Isti cum quibus Martyr in Deo vivebat, illi cum quibus & carne magister vixerat. Quid longius morer? Dum perseverantissime utrimq; pro amore Martyris in sententia durarent, ruit nox. Viennenses, qui plus dilexerant, & quibus justior causa famulabatur, consilium subtilius capessunt. Furtim egesta humo, sanctum sepulcrum reserantes, navicula cum rete piscatorio parata, subcelant corpus, atque per a Saonam & Rhodanum ante mittunt. Lætis undis tam sanctum funus ipse Rhodanus, suis civibus serviturus, excipit. Crepusculum rediit, atque caterva Viennensis cum feretro vacuo pedestris revertitur: exultant Lugdunenses decepti vana spe; sed non diu tam felix furtum eos latuit, sicque lætitiam desperata victoria perdiderunt.

[4] Illi autem qui navi transferebant membra Pontificis, ut venerunt contra b Fasianam villam, appulerunt ad littus, sustinentes sanctam catervam pedestrium. Erat tunc temporis ager Fasianus, [Factis in via miraculis,] jam ut proprius delegatus pauperibus sanctorum Martyrum, in quorum honore Viennensis Ecclesia fundata consistit; nam ante (sicut idem Martyr, in testamento suo quod fecit sanctis Martyribus c Machabæis, & sancto Mauricio, ac sex millibus sexcentis sexaginta, commemorat) ex maternis & paternis eadem villa, sorte beato Desiderio obneverat. In quo testamento, quod præsentibus sanctis Coëpiscopis manu propria fecit, sub Dei omnipotentis obtestatione constituit, ut nullus præsumeret votum ipsius, intuitu pietatis perfectum, in aliud quam ipse statuerat mutare. Quod si aliquis spiritu cupiditatis incitatus fecisset, si sententiam suæ actionis pœnitendo non mutaret, anathema in æternum fieret. Sustinentes igitur vectores sancti funeris in hac villa illos qui per terram pedestres veniebant, in loco mundissimo interim sancta membra composuerunt. Quid miraculi tunc contigerit, silere non puto. Mulier multis annis ab spiritu immundo vexata, illuc manibus suorum attracta, ut sancti Martyris locum attigit, illico virtute divina curata est.

[5] Ut autem B. d Ætherius tunc Viennensis Antistes, cum reliquis qui in urbe remanserant, advenit, & sancto feretro ulnis piorum subvecto, chorusque beati populi, voces cantantium Deoque nostro psallentium, in altum sustulit; quis ibi tam ferreum pectus, tam dura præcordia habere potuit, qui non aut gemitum præ nimia exultatione cordis emiserit, aut lacrymis ora rigaverit?

[6] Tali igitur cælesti agmine præeunte & subsequente, pervehitur beati viri corpus usque ad locum sepulcri, quod digna veneratione paratum erat in ecclesia beatissimorum Apostolorum Petri & Pauli extra civitatem, [defertur ad ecclesiam SS. Petri & Pauli,] ubi & multorum Pontificum ejusdem urbis Viennensis membra tumulata servantur. Cumque jam odoramentis & pretiosis linteaminibus involvendum sanctissimi Martyris corpus, Episcoporum manibus tractaretur, quod in laude omnipotentis Dei reticendum non est, ita sanctissimi capitis vulnera integrata apparuerunt, ut penitus ubi cutis rupta fuerit non appareret. [adhuc integrum.] Nam & reliquum corpus, suis juncturis & nervis constructum, sana pelle sua vestitum manebat, recinentibus choris Psalmisque antiphonatim consonantibus.

[7] Ut Sanctus Dei tumulo est ad tuitionem totius urbis compositus; mox gloriosa mulier, quæ fuerat quondam B. Ætherei in laicali habitu conjunx, sed tunc vere sanctimonialis, [Tum cæcus a nativitate illuminatur.] hominem a nativitate cæcum juxta tumbam Episcopi & Martyris Desiderii constituit, eumque fidem habere præmonuit. Adfuit virtus divina, quæ semper suos glorificat, & quanti meriti esset apud Deum, is qui in loco illo teneretur, evidentibus signis monstravit. Nam in conspectu totius Ecclesiæ cæcus idem lumen inexpertum recepit. Multaque ibi Dominus per servum suum operatus est, quæ si quis universa scribere voluerit, volumen longi operis consummabit … Dies translationis ejus, quando translatus est ab territorio Lugdunensi, de Prisciniaco villa, in suburbio Viennensi in Ecclesia B. Petri, agitur III Idus Februarii.

ANNOTATA.

a Saona, antiquis Araris, miscetur Rhodano Lugduni.

b Fasiana villa, vulgo Feisin; Massonio dicitur infula infra Lugdunum, longitudinis unius leucæ & totidem latitudinis.

c Coluntur hi 22 Septembris, est que iis etiamnum Ecclesia Cathedralis sacra.

d S. Ætherius creatus circa ann. 618, habuit succeßores, Clarentium, tum Syndulphum, qui interfuit Concilio Remensi sub Sonnatio an. 624, aut initio sequentis.

DE SANCTO SIACRIO
EPISCOPO NICIENSI IN ALPIBVS MARITIMIS.

CIRCA DCCLXXXVII.

COMMENTARIUS HISTORICUS,
De ejus Actis, professione, reliquiis, prosapia.

Siacrius, Episcopus Niciensis in Alpibus maritimis (S.)

BHL Number: 7696

AUCTORE G. H.

Nicæa seu Nicia, in radicibus Alpium Maritimarum, non longe ab faucibus Vari fluvii, a quo Gallia modo ab Italia disterminatur, urbs est Episcopalis sub Ducis Sabaudiæ ditione, cum arce munitißima. Hujus urbis fuit Episcopus S. Siacrius, seu Siagrius, relatus a Ferrario in Catalogo generali ad hunc XXIII Maji, [Memoria 23 Maji.] qui addit se inde ejus Vitam Ms. accepisse: at quænam illa potuerit esse, haud scimus. Aliqua Italice scripta nobis submissa fuit Taurino a Ioanne Iacobo Turrinetto, tunc Collegii Societatis Iesu ibidem Rectore: sed quæ videtur desumpta magna ex parte, ex illa S. Siacrii Vita, quam ex antiquis Mss. cœnobii S. Pontii, [Vita ex Ms. S. Pontii.] quod erexerat, a variis solecismis vindicatam, edidit in Chronologia Sanctorum monasterii Lerinensis Vincentius Barrali par. I pag. 132, quæ est hujusmodi.

[2] Beatus Siacrius, Episcopus primus urbis Niciensis, natione & genere Caroli Magni Imperatoris, Pippini filii, [Cum Carolo Magno profectus,] fuit. Qui Carolus, divina inspiratione ad partes Provinciæ Provinciarum disponente, pervenit, ut Paganos & infideles ex dictis locis expelleret, & ipsam gentem ad fidem Catholicam reduceret. Qui cum venisset ad fines Cimellienses & Nicienses; Regem Chimeriensem, Cimelliensem, & Niciensem ope divina destruxit & effugavit. Duxerat autem idem Carolus secum dilectum honestumque juvenem Beatum Siacrium, nepotem suum Comitem Briensem: qui inveniens in districtu Cimellæ ecclesiam, [curat ab ipso monasteriū S. Pontii erigi,] in qua S. Pontii Martyris corpus venerabatur; monasticam regulam sectari gestiens, a patruo Carolo Magno, ut inibi sibi monasterium ædificaretur, instantissimis precibus obtinuit. In quo postmodum B. Siacrius veluti clarum jubar virtutibus ac miraculis plurimis effulsit, ipsumque monasterium multiplici virtutum genere decoravit. Ad cujus piam petitionem idem Imperator Comitatum Cimelliensem, [& Cimelliensem Comitatum donari:] sibi & monachis, præsentibus & futuris, in perpetuum in præfato cœnobio Deo militantibus, ad quotidiana onera supportanda, benigne cessit ac largitus est.

[3] Moderante vero summum Apostolicæ Sedis clavum Adriano Papa primo, anno ejus quinto, qui erat Domini septingentesimus septuagesimus septimus, [ex Abbate Episcopus Niciensis obit 23 Maji] B. Siacrius a monasterio extractus, primus Episcopus civitatis Niciensis ordinatus fuit: in quo per decem annos laudabiliter vixit, virtutibus eximiis coruscavit, ac demum ejus anima decimo Kalendas Junii, carne soluta, æthereas regiones, cum Christo perenniter regnatura, feliciter conscendit. Corpus vero ejus sepulturæ mandatum est in basilica prædicti monasterii S. Pontii, in quo primus Monachorum Pastor extiterat.

[4] Porro Sanctus hic Siacrius, in adolescentia & in omni vita sua, largitione divina, meruit infirmos curare, dæmones fugare, virtutes plurimas exercere: [miracula patrat,] in quo tanta lux cælestis gratiæ mirum in modum radiabat, ut rebellium Dominus corda non minus miraculis quā prædicationibus per ipsum obtineret. Tanta denique & tam profunda erat præditus humilitate, ut etsi magna & ineffabilia Dominus per ipsum, populo vidente & audiente, ederet mirabilia, numquam tamen vitio subjacuit vanæ gloriæ. Aliquando quidam puer laxis loris cursu volatili equitans, incauteque ab equo desiliens, extinctus est. Tunc clamor populi extollitur, [mortuum resuscitat:] pervenitque ad aures S Siacrii: qui statim accurrit, & facta oratione, signoque salutiferæ Crucis imposito, puer revixit, & sanum reddidit patri suo, populo plaudente ac dicente: Benedictus qui venit in nomine Domini. O beate vir Siacri, ô Pastor egregie, te suppliciter deprecamur, ut pro nobis depreceris Dominum, qui te secum regnaturum dat per omne seculum. Amen. Obiit circa annum Domini septingentesimum octogesimum septimum.

[5] Hactenus Acta illa apud Vincentium Barrali, qui in Indice ejus natalem asserit esse hunc XXIII Maji: quo die etiam refertur a Saussajo in Supplemento Martyrologii Gallicani, ita tamen ut non ex monasterio S. Pontii, sed ex Lerinensi dicatur ad Præsulatum fuisse evocatus Sanctus. Ferdinandus Vghellus tomo 4 Italiæ sacræ in Episcopis Niciensibus, eamdem Vitam, sed contractam edidit. Franciscus Augustinus ab Ecclesia, in Chronologica historia Pedemontanæ regionis cap. 15, in Serie Episcoporum Niciensium aliquod Vitæ compendium habet, [An Ordinis Benedictini?] in quo Abbatiam S. Pontii Ordinis S. Benedicti asserit fuisse. Num tamen ab initio sub S. Siacrio, videtur dubitare Ioannes Mabillon, qui eum parte 2 seculi 3 Benedictini ad Prætermissos rejecit, licet Menardus & Bucelinus eum Fastis Benedictinis adscripsissent. Auctor Italici Ms. supramemorati, miraculo pueri ex equo lapsi & per Sanctum resuscitati, alterum simile addit de puero, quem unigenitum habens matrona nobilis, magnis cum lamentis ad Episcopum detulit, obtestans ut eum sibi vivum orando redderet; quod ille misericordia motus præstitit. Addit etiam defunctum Siagrium multis post mortem miraculis claruisse.

[6] Quod ad Genealogiam ejus spectat, prædictus auctor Italicus, postquam operose refutavit eos qui Caroli Magni ex filio Pipino nepotem esse crediderunt, [Nec Caroli Magni ex Pipino filius, neque frater,] Caroli Martelli ex Pipino Rege facit nepotem; atque adeo confundit Caroli Magni fratrem juniorem cum synonymo ejus patruo, & illius exemplo motum Siagrium putat monasticam quietem concupivisse. Econtra Carolomanni junioris filium fuisse Siagrium, adeoque Caroli Magni ex fratre nepotem scribunt Buchetus in vera Origine familiæ Regiæ pag. 12 Honoratus Bouchæus lib. 5 Hist. Provinciæ sect. 2 cap. 2, Philippus Labbe in Tabula Genealogica secunda cap. 10 & alii. Fuit hic Carolomannus Rex Alsatiæ, Burgundiæ & Provinciæ, cumque mortuo Pipino Rege sub annum DCCLXVIII de stabiliendo filiorum regno tractarent Franci, placuit affinitatem contrahi cum Desiderio Longobardorum Rege. Hoc vero ne fieret impedire conatus fuit, qui eodem anno ad Pontificatum Romanum ascenderat, [neque nepos ex fratre Carolomanno fuit,] Stephanus Papa III: inter posuitque comminationem anathematis, eo maxime titulo, quod uterque Rex jam Dei voluntate & præceptione genitoris conjugio legitimo esset copulatus. Sed conjugium ejusmodi nunquam consummatum, ac ne contractum quidem fuisse, verum intra sponsalium terminos constitisse, diximus ad Vitam S. Hildegardis Reginæ XXX Aprilis num. 9; ostendimusque, non obstante Pontificis prohibitione, Carolomannum uxorem ex Longobardis accepisse; quod etiam cum bona Pontificis venia pene fecit Carolus Magnus anno DCCLXX, & sequenti anno II Nonas Decembris Carolomannus decessit. Hujus regna cum sibi Carolus Magnus vindicaret, id impeditura uxor ejus & filii in Italiam pergunt, ut habetur in Annalibus Francorum. Filiorum primus Pipinus, puer obiisse creditur, secundus si fuit hic Siagrius, profecto nec anno DCCLXXVII potuit extractus fuisse ex monasterio, quod Abbas regebat, ut ordinaretur Episcopus, utpote tum necdum octennis; neque circa annum DCCLXXXVII obiisse. Præterea non Carolus Magnus, sed Martellus Saracenos ex Provincia ac Niciensi tractu expulit: neque Comitum Briensium titulus ea ætate notus erat. Multis igitur modis vacillant Acta apud Barralim.

[7] Quod si conjectandum est aliquid, suspicabor, Siagrium Caroli Martelli, non ex Pippino, [sed potius Martelli nepos ex Carolomanno, Magni patruo.] sed ex Carolomanno nepotem, Caroli Magni patruelem fuisse. Hic enim Carolomannus, priusquam abdicato regno monachum indueret in Italia, conjugem habuit, ex eaque filium Drogonem, quidni & Siagrium? qui patris exemplo monachus etiam esse elegerit, annos circiter natus XXIV quando regnare cœpit Carolus Magnus. Ita anno Adriani Papæ quinto annorum fuerit XXXIII, & decimo Episcopatus anno potuerit obiisse, alioqui ad multo posteriores annos differendus. S. Pontii Martyris, cui relata Abbatia fuit dicata, Acta illustravimus ad diem XIV Maji, ubi late situm antiquæ urbis Cimellensis descripsimus, quæ ibidem benevolus Lector poterit videre. Hujus & Siacrii Reliquias in dicta Abbatia S. Pontii etiamnum asservari, asserit dictus Buchæus lib. 2 cap. 29 & lib. 5 cap. 3.

DE SANCTO ANNONE
EPISCOPO VERONENSI IN ITALIA.

CIRCA DCCLXXX.

Acta ex Valerio Augustino & Ferdinando Ughello.

Anno, Episc. Veronensis in Italia (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Avgustinus Valerius Episcopus Veronensis, in antiquis monumentis sanctorum Episcoporum Veronensium, de S. Annone hanc rerum gestarum epitomen scripsit: Anno, civis Veronensis, parentibus ortus religione & generis nobilitate claris, [Invitus Episcopus creatus,] Presbyter antea factus, in demortui Veronæ Episcopi locum, magno Cleri & populi consensu, ob eximiam doctrinam & admirabilem sanctitatem, invitus Episcopus eligitur. Ne Dei tamen voluntati adversaretur, multis ab eo id flagitantibus, gravissimum impositum sibi munus suscepit: in quo assidue se gessit, ut pristinæ suæ religionis ac sanctitatis exempla quotidie dederit illustriora. Beatus Episcopus ac pius Pater, dum in magna populi Veronensis calamitate, ob diutinam cæli siccitatem dira fame ac lue laborantis, mœrore conficiebatur, assiduis precibus & lacrymis collacrymante Maria ejus sorore (cui cognomen postea inditum est Consolatrix) sanctissima Virgine, [transert corpora SS. Firmi & Rustici,] tantæ calamitatis divino monitu causam comperit. Nam Angelico ministerio utrique una eademque nocte revelatum est, non prius Veronam manu Domini ex ea calamitate liberandam, quam beatorum Martyrum Firmi & Rustici corpora in illam essent reducta; ut ibi honore debito condita conquiescerent, ubi pro gloria Christi martyrii coronam acceperunt. Magna igitur diligentia, qua ratione sancta illa corpora inveniri possent, multæ ac variæ consultationes per eum cum Clero & viris de populo pietate & prudentia præstantibus sunt habitæ. [& SS. Teuteriæ & Tuscæ.] Inventa vero sunt, & S. Mariȩ Consolatricis opera Veronam translata. Claruit autem B. Anno circa annum Domini DCCLV. Consecravit ecclesiam SS. Teuteriæ & Tuscæ Virginum, earumque corpora in arca marmorea collocavit. Obiit decimo Kalendas Junii. Nunc in Ecclesia Cathedrali, subter altari S. Andreæ, [Corpus in altari:] in arca marmorea ejus corpus collocatum est. In consecratione altarium majorum ecclesiæ S. Marci Veronæ, ecclesiæ monialium S. Catharinæ Virginis & Martyris, & ecclesiæ monialium S. Mariæ Magdalenæ, inter ceteras aliorum Sanctorum, positæ in eis sunt Reliquiæ etiam sancti hujus Episcopi. Hæc ibi folio 37, at folio 5 hæc insuper indicantur: S. Annonis Episcopi Veronensis corpus requiescit in Ecclesia Cathedrali, in altari S. Andreæ prope januam septemtrionalem, in arca marmorea, in qua hi versus incisi sunt.

Veronæ Prælul, cæli qui fulget in arce,
Hic situs est Anno sanctus, Pater inclitus urbis.
Floruit B. Anno circa annum Domini DCCLX.

In palla ipsius altaris est imago S. Annonis in habitu Pontificali, & in eadem ecclesia est titulus S. Annonis … In Psalmista vetusto ex membranis in ecclesia sanctorum Apostolorum hæc de S. Annone: Anno Domini septingentesimo quinquagesimo primo vivebat S. Anno Episcopus Veronensis, frater S. Mariæ Consolatricis, qui consecravit ecclesiam sanctarum Virginum, in dicta ecclesia in arca præsenti, & dedit magnam indulgentiam cum aliis quamplurimis. [Reliquiæ alibi.] In ecclesia etiam sanctorum Apostolorum, ut ex libro prædicto, consecratum fuit altare S. Jacobi, reliquiis etiam S. Annonis Episcopi; & altare majus ecclesiæ S. Mariæ Magdalenæ in Campo Martio Veronæ, consecratum anno Domini MCCCXVIII, ut ex tabula vetusta apud moniales dictæ ecclesiæ: item altaria ecclesiæ Omnium Sanctorum, ut ex tabula in sacrario ipsius ecclesiæ: item altare portatile, positum super altare majus ecclesiæ S. Clementis Veronæ, ut ex ipso altari portatili: item altaria majora ecclesiæ S. Marci & S. Catharinæ Virginis & Martyris. In ecclesia S. Zenonis in oratorio, inter Reliquias quæ asservantur in dextro & sinistro cornu altaris majoris, & in ecclesiis Sanctissimæ Trinitatis & Marci. In Disciplina etiam S. Mariæ de Domo, posita in vicinia S. Mariæ ad Favam, inter Reliquias quæ ibi asservantur, sunt etiam Reliquiæ S. Annonis Episcopi. Hæc ibi: & confirmantur in Indice Reliquiarum, ibidem a solio 76 excuso: ubi præterea ejusdem S. Annonis aliquæ Reliquiæ dicuntur asservari in ecclesiis S. Cæciliæ & S. Gabrielis. Acta SS. Teuteriæ & Tuscæ dedimus V Maji, daturi S. Mariæ Consolatricis Kalendis Augusti, & SS. Firmi & Rustici Martyrum die IX ejusdem Augusti. Ferdinandus Vghellus in Episcopis Veronensibus statuit S. Annonem hujus Ecclesiæ Episcopum XLI, [transfert corpora SS. Primi, Marci Lazari & Apollinaris,] creditque corpora SS. Primi & Marci, Lazari & Apollinaris Subdiaconi & Martyrum ex Tergestina civitate Veronam fuisse translata a S. Maria Consolatrice, & recondita a S. Annone Episcopo anno DCCLV in ecclesia S. Firmi majori, in crypta sub confessione ejusdem ecclesiæ, post altare majus in sepulcro marmoreo, ubi post ipsum altare sunt hæ litteræ in duabus tabulis depictæ, etiam apud Augustinum Valerium folio 17 relatæ.

Translatio Sanctorum Martyrum, hic requiescentiū,
facta fuit XI Kalendas Junii anno Domini DCCLV,
per B. Annonem tunc Episcopum Veronensem.
cum universo Clero ac populo solennizata.

Ex his Sanctis colitur XII Aprilis S. Lazarus Diaconus, ubi plura de hac Translatione invenientur. At SS. Primi & Marci Martyrum Acta dedimus X Maji. [obit circa an. 780.] S. Apollinaris Subdiaconus & Martyr colitur VI Decembris. Denique addit Vghellus S. Annonem, de Ecclesia Veronensi optime meritum, obiisse sub Rege Carolo Magno, circa annum Domini DCCLXXX. Quæ plane eadem leguntur apud Onuphrium Panvinium lib. 5 Antiquitatum Veronensium cap. 15. Eumdem celebrat Ferrarius in Catalogo generali & alio Sanctorum Italiæ; & Galesinius, qui Ammonium appellat, sed in Notis ait potius Annonem vocari.

DE S. MICHAELE CONFESSORE,
EPISCOPO SYNNADARVM IN PHRYGIA.

CIRCA DCCCXX.

COMMENTARIUS HISTORICUS,
Elogia ejus ex Synaxariis, tempus certaminis, acta in Episcopatu ex variis.

Michael, Confessor Episcopus Synadarum in Phrygia (S.)

AUCTORE G. H.

Celeberrima est memoria hujus Sancti, qui solus hujus diei Officium implet in Menæis absque ullius alterius Sancti societate, & in Ephemeride metrica solus notatur, atque inde etiam Moschis innotuit, figuratus apud eos. De hoc sancto Confessore in Menologii Basilii Porphyrogenetæ Imperatoris istud extat elogium, [Elogium ex Menol. Basilii Imp.] quod post primum Tomum Maji Græce dedimus, Latine autem sic sonat. Michaël, sanctus Pater noster & Christi Confessor, fuit monachus pius & Deum timens, atque ob religiosum ipsius vitæ institutum Synadarum consecratus est Episcopus. Postea vero sub Imperio Leonis Iconomachi, propter orthodoxam fidem, inter ærumnas quas sustinebat, constans permansit in Christi populo docendo ea quæ ad salutem spectarent. At suis sermonibus velut jaculis hæreticos percutiens, eosque a suo grege expellens, impium Imperatorem ad iracundiam provocavit. Vocatus igitur ab ipso, jussus est venerationem sacrarum imaginum abnegare: ac cum id constanter respuisset, durissimis exiliis subjectus fuit: ubi cum tentationes ac miserias plurimas ob veritatem atque orthodoxæ religionis doctrinam sustinuisset, atque ad finem usque immutabiliter constans perseverasset; huic mortali vitæ gaudens finem imposuit, duplici coronatus diademate, summi nimirum Sacerdotii ac fidei confessionis. Hæc ex Menologio Basilii Imperatoris: quæ aliquanto latius explicantur in Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, [aliud ex Ms. Synaxario.] quod spectat ad Collegium Ludovicianum Societatis Iesu Parisiis, & sunt ejusmodi.

[2] Μηνὶ Μαΐῳ ΚΓ᾽. Μνήμη τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν καὶ Ὁμολοτητοῦ Μιχαὴλ, Ἐπισκόπου Συνάδων. Οὗτος ἀγγελώνυμος Μιχαὴλ, διὰ βίου τελείου ἑαυτὸν ἐκκαθάρας, ἐκ μητρικῶν ἀγγαλῶν γετονὼς ἀνάθημα τῷ Θεῷ, ὤφθη Ἱερεὺς τοῦ Θεοῦ ὑψίστου· καὶ ὑπ᾽ ἀυτοῦ δυναμούμενος τῶν θεομάχων πᾶσαν κατέσβεσε γλωσσαλγίαν, ἁιρετιζόντων ἄθεα στόματα φιμώσας, κατά τῆς θείας ἀυτὰ μορφώσεως ἀνοιγόμενα. Μὴ φέρων γὰρ τῆς γλώσσης ἀυτοῦ θὴρ δυσώνυμος τὸ θεῖον ρεὗμα, ὅτι περεστὼς Μακάριος ἔμπροσθεν τοῦ βήματος ἀυτοῦ οὐ κατεπλάγη τὰς μάστιγας καὶ ἀπειλὰς, ὀυ δὲ κεχαυνώθη τὸν νοῦν, αλλ᾽ ἐλευθέρᾳ τῇ φωνῇ ἐξεβόησε, Ιὴν ἄχραντον καὶ θεῖον ἐίκονα σέβω καὶ προςκυνῶ τοὕ Σωτῆρος ἡμῶν καὶ Θεοῦ Ἰησοῦ Χριστοῦ, καὶ τῆς παναγίας ἀυτοῦ Μητρὸς, τὸ δὲ σὸν δόγμα διαπτύω καὶ εἰς οὐδὲν λογίζομαι. δὲ ἀισχύνης ὑποπληθεὶς καὶ τῷ θυμῷ ὑπερζέσας ἐξορίᾳ ἀυτὸν μακρᾷ καταδικάζει. Αὐτὸς δὲ διαπηρῶν το κατ᾽ εἴκονα ἀῤῥύπωτον καὶ ἀκοιλίδωτον, καὶ διωκόμενος τόπον ἐκ τόπου, θλείψεις πολλὰς ὑπομείνας καὶ πικρίας, ἐις ἐυρύχωρον πλάτος κατάντησε. Οὕτως τὸν δρόμον τελήσας καὶ διπλοῖς στεφάνοις κοσμούμενος, προστέτεθη τοῖς Ἀρχιερεῦσι Ἀρχιερεὺς καὶ τοῖς Μάρτυσιν Μάρτυς, τὰ γέρα τῶν ἀγώνων λειψόμενος. Quorum hæc est Latina interpretatio: Hic Angelicum nomen sortitus Michael, per vitam perfectam se immaculatum custodivit, & ex ulnis maternis Numini consecratus apparuit Dei altissimi Sacerdos: a quo cælesti virtute confortatus, omnem linguam adversus Deum se exerentem extinxit, impiaque hæreticorum ora, in divinas Dei imagines blasphemiam eructantia, prorsus obturavit. Verum infausto nomine fera bestia, non ferebat divinum ejus eloquium: neque enim ejus minis aut flagellis percellebatur, neque animo his quidquam cessit, sed libera voce palam exclamavit: Immaculatam & divinam imaginem veneror & colo Salvatoris & Domini nostri Jesu Christi, atque sanctissimæ matris ejus: tuum autem decretum respuo, & ut nullius momenti æstimo. Offensus his Tyrannus & pudefactus, gravique ira inflammatus, longo Sanctum exilio damnat. Sed Sanctus erga imagines conservans animum immotum atque immutabilem, locum ex loco in persecutione mutavit, quoad in amplissimum cælestis regionis campum evaderet. Hoc igitur præclaro vitæ cursu absoluto, gemina corona ornatus, inter Episcopos ut Episcopus, & inter Martyres ut Martyr est collocatus. Similia habentur paßim in omnibus Græcorum Menæis, tum manu exaratis quam typo cusis, & Memoria notatur in Arabo-Ægyptio Ms. Maronitarum.

[3] Tempus memoratæ supra persecutionis optime explicatur in Vita S. Nicetæ Hegumeni Mediciensis in Bithynia vicina, quam scripsit Theosterictus monachus & ejus discipulus, quam ex Ms. Græco Vaticano erutam ac Latine redditam edidimus ad diem III Aprilis: in qua capite 5 explicatur iconomachia, a Leone Armeno resuscitata cum magna fidelium persecutione, & num. 35 ista leguntur. Negaverunt Patres permittendum esse, ut vel ante conspectum suum isti, vel ad colloquium venirent. Cumque Imperatoris mentem perspectam haberent proclivem in malum, [pro cultu imaginum,] ab eoque non abducendam, licet universam Scripturam adducerent in testimonium; respondit Æmilianus Episcopus Cyzici: Si quæstio Ecclesiastica est, ut dicis, Imperator, discutiatur in Ecclesia, ut moris est: nam a principio consueverunt quæstiones Ecclesiasticæ in Ecclesia tractari, non in palatio. Sed & ego, inquit Imperator, sum filius Ecclesiæ, [Leoni Armeno se opponit:] & velut mediator utrosque vos audiam, ut hinc inde dicta dijudicans, quæ vera sunt cognoscam. Ad hæc Michaël Synadarum Episcopus: Si mediator es, quare non facis quæ sunt mediatoris? Nam istos quidem abscondis in palatio congregasque, fiduciam illis dans ad docendum impia dogmata: alii autem neque in angulis audent dicere quidpiam, perterrefacti tuis ubique edictis. Non est hoc judicium mediationis, sed tyrannidis. Eodem modo cum SS. Æmiliano & Michaële responderunt Leoni Armeno S. Theophylactus Episcopus Nicomediensis, Petrus Nicænus Episcopus, S. Euthymius Episcopus Sardium, & S. Theodorus Studita: quorum sententiæ ibidem legi possunt. Tunc, ut habetur num. 39, [mittitur in exilium:] iracundia exæstuans Imperator, & pro æquitate suam æstimans injuriam, dimisit omnes, ac plerosque in exilium relegavit. Nam de S. Michaële cap. 7, num. 45 ista ibidem indicantur; Zacharias, S. Nicetæ beneficus Custos, pro administratione publicarū rerum missus ab Imperatore in partes Thraciæ, captus a barbaris oras illas accolentibus, & vinctus in eorum regionem abductus est. Id cum audivisset Michael, sanctissimus Synadarum Episcopus, ex custodia, in qua detinebatur etiam ipse, significavit beatissimo Nicetæ, quod communis ipsorum amicus Zacharias comprehensus a Thracibus, in eorum terram vinctus abiit: sed rogo, inquiebat, coge pro eo Deum: potes enim. Hæc ibi.

[4] Colitur memoratus S. Theophylactus Metropolita Nicomediensis VIII Martii, ubi de eo protulimus elogium ex veteri codice Tiliano a Francisco Combefis productum, in quo ista leguntur: Quia Tarasius divino suffragio in urbis Constantinopolitanæ Sedem evehitur, divinusque Pontifex creatur (quod factum XXVDecembris, [ante sub S. Tarasio monachus,] anno DCCLXXXIV) per id tempus Michaël Synadensis ac admirabilis Theophylactus vitam monasticam arripiunt, atque a magno Tarasio ad monasterium destinantur, quod ad Ponti Euxini ostium est positum. Tum vero, cum eorum virtus promovisset ac instar fideris eluceret, dignos judicans magnus Tarasius Summo Sacerdotio, Michaëlem quidem mittit Synadam, beatus vero Theophylactus Nicomediæ ordinatur Episcopus. Hæc ibi. Vita functus est S. Tarasius anno DCCCVI, die XXV Februarii, quo ejus Vitam illustravimus. Huic succeßit S. Nicephorus, Dominica Paschæ XII Aprilis ordinatus. [& Episcopus creatus.] Hic post cædem Nicephori Imperatoris iconomachi, electum anno DCCCXI Imperatorem Michaëlem Curopalatem Catholicum coronavit: qui mox, attestante Theophane, ad Leonem III sanctissimum Romæ Papam litteras Synodicas transmisit: ad hoc enim tempus a Nicephoro Imperatore prohibitus fuerat, quo minus id præstaret. Eas litteras asserit se ferendas commendasse sanctissimo Metropolitæ Synadon sive Synadarum (non autem Synnaculorum ut perperam intrusum) Christo amabilis civitatis: & dein addit: [ab eo Romā legatus ad Leonem III] Certi sumus de jam dudum accepta ejus apud vos appellatione & locutione, quod benigne a vobis videbitur & suscipietur. Rogamus autem & propter nostram parvitatem, ut majori cum benevolentia & familiaritate, quæ susceptionis sunt & honoris ei deferantur. Etenim erga vestram dilectionem valde ardenti & sincero amore afficitur, & in Ecclesiasticis rebus studiosum & alacrem se præbet, sicut & in sermone & conversatione ac virtute ceteris antecellit: qui & debet, Deo bene juvante, & vos in hoc movente, dilectionis & concordiæ symbola, hoc est honorandos vestros apices & syllabarum, quæ in manibus sunt rescripta, ad nos ferre, ad majorem lætitiam nostram spiritualem & perfectionem nostræ in Domino amabilis affectionis. Hæc in dictis litteris Synodalibus, quas integras edidit Baronius ad an. 811 a numero 20 ad numerum 23.

[5] Michaëli ultro Imperium relinquenti succeßit Leo Armenus, qui, uti in citato supra elogio S. Theophylacti legitur, universos damnat exilio, ac divinum quidem Nicephorum relegat in Tasum insulam, [exul in Eudociade.] inclytum vero Michaëlem Synadis Episcopum in Eudociadem, aliosque in alia loca deportat. Est autem urbs Synadarum metropolis Phrygiæ Salutaris: at urbis Sinnaculorum nullum uspiam vestigium reperitur. Simile est σφάλμα Sirleti in suo Menologio, ubi dicitur S. Michaël ejectus in exilium a Leone Isaurico, quod elogium ita etiam expreßit Baronius in Notis ad hunc XXIII Maji. Ast in ipso Martyrologio solum ista leguntur: Synnadæ in Phrygia S. Michaëlis Episcopi, addit Molanus, & Confessoris. Canonis hoc die propositi Odæ, nihil continent singulare quod elogia non habeant: solum videtur indicari Ode V, quod aliqua erudite scripserit, cum dicitur: Ποταμοὺς ἀν ἔβλυσε διδαγμάτων, οἷς ἐντρυφῶντες εὐφραινόμεθα, Μάκαρ. Doctrinarum flumina de te emanant, quibus fruentes exultamus, o Beate. Quod autem in brevi tempore expleverit multa, colligi quadamtenus posset ex hoc dist icho ante elogium:

Τῷ κυματώδει μικρὸν ἐμπρέψας βίῳ,
Λύῃ Μιχαὴλ οἷα κούφη πομφόλυξ.

Tempestuoso perparum sæclo micans,
Ceu bulla flatu solveris Michael levi.

DE SANCTO GVIBERTO,
FUNDATORE GEMBLACENSIS MONASTERII
ET MONACHO ORDINIS S. BENEDICTI IN BRABANTIA.

ANNO DCCCCLXII

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Vita a Sigeberto scripta, ætate, cultu & Reliquiis Sancti.

Guibertus, Fundator Gemblacensis monasterii, in Brabantia (S.)

AUCTORE G. H.

Gemblacum, antiquis Gemmelaus, vulgo Gemblours, olim castrum, a S. Guiberto in monasterium Ordinis S. Benedicti conversum, situm in diœcesi olim Leodiensi, nunc Namurcensi, [Gemblacum monasterium S. Guiberti,] & hodiernæ Brabantiæ insertum: quod accursu incolarum, ob miracula & venerationem S. Guiberti, adeo accrevit; ut Arnulphus Abbas nonus illud circa annum MCL mœnibus cinxerit. Gaudent Abbates titulo Comitum, & in publicis Ordinum Brabantiæ comitiis primum inter Nobiles locum obtinent. Monasticam vitam auspicatus S. Guibertus in monasterio Gorziensi prope urbem Metensem; [Gorziæ defuncti.] ibique etiam vita functus, sed Gemblacum translatus, ibidem sepulturam habuit. De Gorziensi monasterio consule Acta B. Ioannis ibidem Abbatis, a nobis ad diem XXVII Februarii illustrata.

[2] Vitam S. Guiberti scripsit Sigebertus monachus Gemblacensis, [Vita a Sigeberto scripta] editam ad hunc XXIII Maji a Laurentio Surio, quam nos contulimus cum duobus codicibus Mss. altero Trevirensi monasterii S. Maximini, altero cœnobii Corsendoncani Canonicorum Regularium in Campini a prope Turnhoutum; in quo aderat Historia elevati corporis, quam Vitæ subjungimus. Habuimus & Vitam & dictam elevationis historiam ex Ms. codice Vltrajectino, [& historia elevationis ex Mss.] sed in compendium contractam: profuit tamen etiam illa epitome pro aliqua lectionum varietate internoscenda: & quia meminit libri, innumera fere miracula ad Sancti tumbam patrata referentis, occasionem nobis dedit eum solicitius apud Gemblancenses requirendi; sed negaverunt aliquid ejusmodi apud se inveniri. Autbertus Miræus in Notitia Ecclesiarum Belgii cap. 56 edidit duo Ottonis I Imperatoris diplomata: [diplomata apud Miræum] quorum altero confirmat constructionem dicti monasterii Gemblacensis eique oblatas posseßiones; altero constituit Advocatum ejus Lambertum Comitem Lovaniensem: quæ ibi videri possunt. Ex priore præcipua in Vitam a se scriptam transtulit Sigebertus, addiditque subscriptionem, quæ apud Miræum desideratur. Richardus Wassenburgius lib. 3 Antiquitatum Galliæ Belgicæ fol. 179 etiam intexuit aliqua S. Guiberti Acta, [alia apud Wasseburgium.] in quibus asserit, hujus potißimum auctoritate dejectum fuisse Hilduinum, simoniace promotum ad Episcopatum Leodiensem, & Richarium illi subrogatum, cum ipse sibi oblatum Episcopatum recusasset. Factum id fuisse anno DCCCCXX constat ex Flodoardi Chronico, qui tamen S. Guiberti non meminit. Bartholomæus autem Fisen utroque in opere infra laudando amplius dicit, illum de Hilduino conquerentem, Carolo Simplici dignum visum, licet adhuc Laicum, qui dejecto sacrilego substitueretur: quod ille tamen recusaverit.

[3] Tempus vitæ ejus nemo accurate proposuit: Cum tamen anno DCCCCXX adhuc in militia seculari existens, judicatus fuerit aptus, qui ordinaretur Episcopus Leodiensis, satis intelligitur tunc aliquam ætatem habuisse. Demus ergo eum, quem constat obiisse anno DCCCCLXII, vixisse circiter septuaginta annos; & sequetur, natum circiter annum DCCCXCII, [Videtur natus circa an. 892,] ætatis anno XXVIII judicatum dignum, qui ad Episcopatum assumeretur. In Historia elevationis dicitur quadraginta fere annorum spatia in bonorum operum consummasse exercitio: sive intelligatur constructio monasterii Gemblacensis, sive monasticæ vitæ in Gorziensi cœnobio auspicium, annus indicabitur vicesimus secundus supra nongentesimum. Confirmatio Ottonis primi Imperatoris supra indicata de constructo monasterio, facta est anno DCCCCXLVI, ac biennio dein elapso datus Advocatus. Hungaros, in hasce partes irruentes anno DCCCCLIV, aliquos convertit: ac denique anno ut dictum DCCCCLXII, [mortuus an. 962,] hoc XXIII Maji suum Deo reddidit spiritum. Elapsis dein annis CXXXVII, scilicet anno MXCIX, cœpit multis clarere miraculis, ac postea anno MCX ejus corpus fuit solenniter elevatum.

[4] Memoria illius sacra deinceps fuit Fastis inscripta, atque ad hunc XXIII Maji refertur in Ms. Martyrologio Trevirensi S. Maximini his paucis verbis: [inscriptus Fastis 23 Maji,] S. Wiberti Confessoris. In Ms. Bruxellensi Ecclesiæ S. Gudulæ ita solebat recitari. Apud Gemblacum S. Witberti, qui inter nobiles Lotharingiæ Milites primus, militiæ deposito & religionis accingens se cingulo, Gemblacense cœnobium fundavit. In Gemblacensi Ecclesia ista solebant annuntiari. In Gemblaco monasterio S. Guiberti, Patris nostri ac Fundatoris, Confessoris præclari in miraculis. Secuti paßim alii, præsertim monasticorum Martyrologiorum auctores, Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus, cum Ms. Florario, ac Galesinio, Canisio, Sauffajo, Fisen, potißimum autē Molano in Natalibus Sanctorum Belgii, ubi plurima de eo recitat. [perperam 4 Febru.] Colitur die IV Februarii S. Gilbertus, Fundator Ordinis Sempringaumensis in Anglia, cujus loco Petrus de Natalibus lib. 3 cap. 83 supposuit hunc Guibertum, quem Gilibertum scribit, asserens 2 Nonas Februarii in pace quievisse. Secuti mox Galesinius, Felicius, Baronius in Notis ad Martyrol. [25 April. & 25 Octobris.] Rom. Miræus in Fastis Belgicis & alii. In Ms. Florario refertur etiam XXIII Aprilis per errorem, loco XXIII Maji: omnes ex Vitæ auctore & utriusque Sancti distinctione redarguendi. Simili mendo ad XXV Octobris inscriptus est Ms. Kalendario Ordinis Benedictini, fere desumpto ex Trithemio, qui aliquod elogium habet lib. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 217: sed Vitam, quam asserit scriptam fuisse a Sigeberto non legit, dum diem obitus silet, notatque claruisse Sanctum anno DCCCCXX, quo adhuc militiæ cingulo erat accinctus.

[5] Est autem præter primariam festivitatem, quæ XXIII Maji cum octava celebratur, alia secundaria festivitas, [elevatio 23 Septem.] propter corporis elevationem ad diem XXIII Octobris haberi solita; quæ apud Gemblacenses annue proclamatur istis verbis: In Gemblaco, elevatio corporis sancti Patris nostri Guiberti, Confessoris Christi, in miraculis præclari. Secuti sunt Molanus, Canisius, Wion, Dorganius, Ferrarius. Arnoldus Rayzzius in Hierogazophylacio Belgico pag. 223 scribit anno MDCXXIII, [inspectio Reliquiarum anno 1623] die XXIII Julii, visitatas fuisse Reliquias in Ecclesia Gemblacensi asservatas, in præsentia Abbatum Gemblacensis & Villariensis, item Hyacinthi de Casali Capucini, tunc pro tempore a Sede Apostolica in Belgio Legati, & Andreæ Trevisii, Medici Serenissimæ Infantis Isabellæ Claræ Eugeniæ. Tunc primo, inquit Rayzzius, inventum fuit corpus gloriosissimi Confessoris Guiberti, linteis & sericis involutum, & inter varias ossium partes, magna pars ipsius calvariæ, ossa brachiorum & tibiarum, spinæ dorsi & scapularum integrarum, item vertebræ multæ spinæ dorsi. Addit Rayzzius, se dono accepisse de S. Guiberti vertebra integra, & de medietate minoris ossis brachii ejusdem. Præterea pag. 219 asserit os S. Guiberti Confessoris in ecclesia Florenffiensis monasterii esse. Dedicavit autem S. Guibertus monasterium suum Gemblacense Deo, & Apostolorum Principi Petro, Sanctoque Exuperio Martyri. Fuit hic ex Thebæis Martyribus primarius S. Mauritii socius, cujus ille Reliquias obtinuit, & harum magnam adhuc partem ibidem servari dicetur ad diem illorum natalem XXII Septembris.

[6] Miræus in Natalibus ista suggerit, hic inserenda: Fuit prædium quoddam monasterii, [Mons S. Guiberti,] quod nunc Mons S. Guiberti dicitur, locus incultus, sed munitioni aptus. Quem locum ne invasor occuparet & muniret, consuluit Godefridus Comes Lovaniensis, Dux Lothariensis, qui Advocatus erat Gemblacensium, ab Imperatore constitutus, & ab Episcopo Leodiensi confirmatus, ut feretrum S. Guiberti eo adduceretur, [miraculis ejus celebris.] ad reficiendum destructam ecclesiam. Tantam autem sanitatum gratiam Deus per eum largitus est, ut insignis ex oblationibus constructa sit ecclesia, circa quam multi ædes struxerunt. Unde Godefridus nullum voluit loci esse Advocatum prȩter se, nec aliud jus legale aut consuetudinarium ibi observari quam in Gemblaco: Godefridus autem tertius ejus nominis & honoris, confirmavit etiam burgensibus dicti Montis nundinale forum. Hæc Molanus: distat autem vicus iste Gemblaco, Bruxellas versus, sesqui hora itineris. Godefridus filius Henrici II Comitis Lovaniensis præfuit ab anno MCVI ad annum MCXL, cui tunc successit filius Godefridus II; & hoc sub annum MCXLIV vita functo subrogatus est Godefridus III, in Cunis vulgo dictus, qui vixit usque ad annum MCLXXXVI. Bartholomæus Fisen obitus & elevationis S. Guiberti meminit in Historia Leodiensis Ecclesiæ: in Floribus quoque ejusdem Ecclesiæ ex Sigeberto atque Molano elogium contexit, cui in Floribus subjungit seriem chronologicam Abbatum Gemblacensium, ab Erluino, quem Guibertus instituit, usque ad tempus scriptionis suæ, id est ad annum MDCXLVII.

VITA
Auctore Sigeberto Gemblacensi monacho.

Guibertus, Fundator Gemblacensis monasterii, in Brabantia (S.)

BHL Number: 8882

A. SIGEBERTO.

CAPUT I.
Prosapia, educatio, militia : Gemblacense monasterium constructum.

[1] Insignis Pater Guibertus, in pago a Germiensi feliciter natus, hominibus illius temporis ad exemplum creditur esse datus. Cujus avum b Redingum, & aviam Gislam, [Germii illustri stirpe natus,] patrem quoque Lietoldum & matrem Osburgam, omnes, qui hujus antiquitatis retinent notitiam, fatentur longam antiquæ nobilitatis c traxisse lineam. Porro mate ejus Osburga, d abutens Apostolica indulgentia, qua dicitur, Melius est nubere quam uri; post mortem prioris mariti Lietoldi, de quo susceperat Dominum Guibertum & Remundem ejus germanam; dum gaudens polygamia, secundi, tertii, & etiam quarti mariti non refutat copulam, ex multis maritis prolem genuit numerosam: e Helluinum scilicet, f Oilbaldum, Raginardum, Dodam, præter eos quorum nomina obliteravit oblivio; quorum longe lateque pullulante prosapia, se pene tota repleri & nobilitari gaudet Lotharingia. [1 Cor.7.] Siquidem ex prosapiæ numerositate, accrescebat potestatis eminentia; ex possessionum multiplicitate, rerum affluebat opulentia, per quas g cumulari & provehi solet mundanȩ nobilitatis potentia. Hoc tamen in servo Dei nullus ducat satis prædicabile, cum secundum Dominicam vocem, non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet; & secundum Apostolum, non est personarum acceptio apud Deum. [Luc. 12., Rom. 2.] Sed hoc in eo nimis debet esse commendabile, quia cum veritas dicat, Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem in regnum cælorum intrare; hic, tamquam gibbi sarcina superexcrescente, terrenæ nobilitatis & facultatis deposito tumore, hoc hominum impossibile, per pronam animi voluntatem redegit ad possibile. [Matth.19.]

[2] Hic ergo justus plantatus, & fidei firmitate radicatus in domo Domini, jam inde a teneris annis flores virtutum emittere cœpit, in atriis domus Dei nostri eminens, ut palma altitudine nobilitatis, utque cedrus Libani multiplicandus suaveolenti ubertate sanctitatis. At postquam de floribus bonæ ejus indolis pulchritudo & suavis odor pietatis se longe lateque effudit, & tempore primi h Henrici, gloriosi & victoriosi Regis, in fructuum gemmas erupit; [pieq; educatus,] tandem circa tempora Otthonis primi, quasi oliva fructifera in domo Domini ubertim maturescere cœpit. Qualis autem per prima ætatis incrementa ejus vita fuerit, non est discutiendum nobis: nam superflue quæritur de arbore, qualis sit radix ejus, quæ latet humo obruta; cum ex solo sapore fructus, cognoscatur arboris natura: Veritatis enim voce dicitur, Unaquæque arbor ex fructu suo cognoscitur: non enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam. [Luc. 6.] Hæc ergo arbor in agro Domini plantata, nec spina nec rubus fuit, de qua nulla punctionis asperitas, nulla amaritudinis acerbitas processit; sed tanta dulcedo fructu effluxit, ut proventus ejus etiam nunc in Ecclesia Dei fructificet. Siquidem fratribus ejus de carnalis posteritatis proventu cogitantibus, solus sanctæ memoriæ Guibertus spiritualis generationis heredes suspirabat ; bene monitus ab Apostolo, Qui sine uxore est, cogitat quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo. [1 Cor.7.] Ideo de patrimonio suo non quæsivit carnalis copulæ sponsam dotare, sed matrem suam Ecclesiam unico affectu ditare: quæ sibi fratres brevi victuros aleret, imo cælestis filiationis prolem numquam morituram augeret; quam nec cum dolore pareret, nec cum dolore amitteret, sed quæ eum æternali gaudio filio Dei cohereditaret. Militabat interim mundo specie tenus; [militiæ vacat inculpatus.] sed quantum patiebatur hujus negotii usus, a militiæ vitiis erat extraneus. Et, ne curram per singula vitiorum genera a quibus Deo auxiliante destitit, aut per singula virtutum officia quibus diligenter institit; hoc in eo egregie præter cetera laudabile fuit, quod cum hujus generis hominibus familiare sit, res alienas & maxime pauperum & ecclesiarum Dei insolenter rapere, hic profecto nescivit aliena diripere violenter, qui sua tam hilariter pauperibus & ecclesiis Christi novit distribuere.

[3] Postquam ergo diu sub chlamyde militaris habitus latuit, quia lucerna sub modio posita diutius latere non debuit, nodum & impedimentum divini servitii a se quantocius dissolvit, [dein eidem renuntians] & militiæ secularis cingulum deposuit. Ita mundi veteranus, terrenæ militiæ rude donatus, cœpit esse novus Christi tirunculus; & longævus mundi servus, per vindictam divinæ libertatis factus suus, effectus est Dei libertus. Igitur post multiformes spatiosæ viæ anfractus ad angustam vitæ portam directus, ut cantaret nudus viator coram hujus mundi latronibus, deliberavit etiam a cunctis nocivæ possessionis se expedire oneribus. Ne enim post plenam legalium præceptorum observantiam, cumulo suæ perfectionis deesset illud unum Dominicæ sententiæ ; Vade , & vende omnia quæ habes, & da pauperibus; & veni, sequere me, & habebis thesaurum in cælo; hic omnia sua, non quidem vendidit, sed fideli debitorio Christo commendare ad usuram studuit; gaudens quod ejus fœnerator existeret, de quo non dubitaret, quin sibi fideliter i usuram solveret. [Matth. 19., 2. Cor. 6.] Ut enim unus esset illorum, de quibus Apostolus dicit, tamquam nihil habentes, & omnia possidentes; volebat sua habere, & non habere: habere, bene dispensando; non habere, avare conservando. Fidelis namque & prudens servus, constitutus a Domino super familiam suam, tam provide & lucrose sategit locare peculii sui summam, ut cum nihil sibi de summa decresceret, de mercede tamen fœnoris sumptus eximeret, unde conservis suis in tempore tritici mensuram erogaret. Quid enim lucrosius fideli œconomo, [bona servat in servitiū Dei expendenda.] quam sua in servos Domini profundere, quæ ipse Dominus in seipsum gratanter dignatur refundere? Præterea & alio Dominicæ vocis hortatu incitabatur, ut & alios exemplo & auxilio ad bene agendum illiceret, dum non negligenter dictum a Domino recoleret; Qui recipit Prophetam vel Justum in nomine Prophetæ vel Justi, mercedem Prophetæ vel Justi accipiet; & illud Danielis; Qui ad justitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellæ in perpetuas æternitates. [Matth. 10., Dan. 12.] Unde ut mercedem justitiæ multorum acciperet, non satis esse visum est sibi, si ipse solus ad justitiam tenderet, nisi & alios secum currere suo exemplo & hortatu moneret, & ipse causa salutis multorum fieret, & duplicem coronam remunerationis acciperet.

[4] Hic fratrum amator, qui ex alto cordis suspirio ad Deum clamare poterat cum Esaia, A facie tua Domine concepimus, & quasi parturivimus, & peperimus spiritum salutis tuæ, quem fecimus in terra; quod cogitando conceperat, & quasi longo deliberationis æstu parturiverat, [Fundat monasterium Gemblacense:] piam animi pepererat benevolentiam, per quam Deo filios salutis faceret super terram. [Esa 26.] De proprietate siquidem hereditatis suæ fundum, Gemmelaus dictum delegit, & Deo & Apostolorum principi Petro Sanctoque Exuperio Martyri glorioso, ad construendum in eorum honore monasterium, devotissime delegavit. Hic tabernacula, dilecta Deo & delectabilia hominibus, construens Domino virtutum, ut passer humilitatis volatu directus, invenit sibi domum; & ut turtur, zelo castitatis & gemitu compunctionis animatus, posuit sibi nidum, ubi reponeret pullos suos, sub alis matris Ecclesiæ confovendos. [Psal. 83.] Ibi monachorum collecta caterva, per eorum obsequium disponebat immolare Deo laudum sacrificia, & reddere Altissimo vota sua: qui seminantes ei spiritualia, sua meterent carnalia. Hos ad rectam morum volens informari regulam, ad Apostolicæ vitæ dirigi fecit lineam, per quam in initio fidei fundatam primitivam competerat Ecclesiam: in quibus illud præcipuum erat, ut nulla eis propria, sed omnia essent communia; ut quorum conversatio jam erat in cælis, Angelicam quodammodo vitam degerent in terris. Porro ipse ad eorum, tamquam ad Apostolorum pedes ponens omnia quæ habebat, [ei confert facultates suas:] ut usibus eorum ad omnem sufficientiam necessaria suppeterent, solicita paternitate disponebat. Unde legali traditione tradidit eis villam superius nominatam Gemmelaus, & omnia ad eamdem appendentia, & alia multa, undecumque in parte vel sorte sua jure hereditatis cedentia.

[5] Ad hoc opus felici auspicio inceptum, animabatur non solum divinitatis gratia, sed etiam nobilissimæ & Christianissimæ aviæ suæ Gislæ pia k convenientia: quæ dulcissimum nepotem suum videns viam veritatis insistere, [adjutus in hoc a Gisla avia,] collaborabat magnopere, ut amoto omni impedimento a cœpto pietatis itinere, viam mandatorum Dei dilatato corde posset currere. Quia enim non, ut Esau pilosus, venationum vanis aut nocivis exercitiis inserviebat; sed, ut lenis Jacob domi habitans, simplicitati & innocentiæ studebat; totam se in ejus dilectione transfuderat. Quippe quem exemplo fidelis Abrahæ de terra & de cognatione sua jam dudum animo exisse cognoverat, ei terram repromissionis competere credebat: nec eum volebat suo destituere subsidio, quem perpendebat per omnia dirigi divino auxilio. Ideo salubri reperto consilio, omnes l res hereditatis suæ, quas sibi vir suus Redingus dotis gratia impenderat, vel quas ipsi pari æquitatis industria addiderant patrimonio suo, ad præsidium Deo placitæ constructionis contulit legaliter carissimo nepoti suo.

[6] Ad hæc omnia non parum solatii Divinitas fideli suo Guiberto contulerat, [& Erluino directore.] quod in his omnibus Doctorem & Patronum quemdam venerabilem virum, Erluinum nomine, præviderat; qui & ipse canonicam, quam vivebat, regulam ad monasticam vitam converterat, & in Gorziensi cœnobio regulariter degendi omnibus exemplo erat. Is pio Patrono nostro, in omnibus utilium rerum consiliis exequendis, in ecclesia ædificanda & officinis claustri construendis, in Fratribus ad ovile Dei convocandis & regendis, aderat adjutor opportunus & unanimis.

ANNOTATA.

a Germium, pagus Lotharingiæ Ortelio, pro quo in pago Darnuensi legitur in Ms, S. Maximini, & Darnay locum Lotharingiæ indicat Du Val in Alphabeto Franciæ. Gemblacum quoque dicitur in charta Ottonis primi esse in Comitatu Darnuensi.

b Ms. Corsend. Rodingum, Ms. S. Maxim. Rodigum, in diplomate Rothingum.

c Wasseburgius addit Regum Austrasiæ.

d Ms. Corsend. gaudens.

e Mss. Cors. & S. Max. Hellinum.

f Eadem Oibaldum & Orbaldum.

g Ms. S. Max. æmulari.

h Hic est Henricus Auceps, pater Ottonis primi, qui isti anno 936 functo succeßit.

i Surius mensuram.

k Idem conniventia.

l Res singulæ in diplomate Ottonis Imperatoris enumerantur & confirmantur.

CAPUT II.
Vita monastica Gorziæ. Gemblacensibus datus Erluinus Abbas. Immunitates ab Ottone I concessæ, a Benedicto VII confirmatæ.

[7] Alii ad perfectionis culmen tendenti sufficere videtur a malo declinasse, mundi pompis abrenuntiasse, sua omnia pauperibus erogasse; at Dominus Guibertus, quæ retro sunt oblitus, in anteriora se extendere nitebatur, semetipsum arguens imperfectionis, nisi argumento Dominicæ manus ad unguem expoliretur. Audiens nempe Dominum dicentem; Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, & tollat crucem suam, & sequatur me; totum hoc Dominicum imperium traxit ad se; & abnegans semetipsum, tulit crucem mortificationis Jesu in corpore suo; castigans corpus suum & in servitutem redigens, ne forte aliis prædicans ipse reprobus inveniretur. [Luc.9.] Tulit crucem etiam fraternæ compassionis, quando erutus de cribro diabolicæ tentationis, ipse aliquando conversus, confirmabat Fratres suos, [Monasticæ vitæ se tradens Guibertus,] pro quibus Christus ipse biberat calicem passionis. Igitur arrepto rationis clavo, post rerum suarum jacturam, nudus enatavit de mundi hujus naufragio;& tandem potitus monasticæ quietis portu, ancoram stabilitatis de alto pectoris sui jecit in claustralis vitæ profundo. Videbat enim, quod nusquam alibi tutius perfugium esset fugienti a mundi periculo; cum in claustris monasterii & eremi non desit solitudo; & si quem aliquo modo diabolicæ incursionis titillet inquietudo, præsto adsit prompta fraternæ consolationis fortitudo. Videbat etiam, quod non altius posset ascendere, si posset illum religionis gradum attingere, ad quem omni quidem ordini Ecclesiastico, omniq; terrenæ potestati liceat accedere, a quo nulli omnino, nulla omnino occasione, liceat impune recedere. Præterea vir prudens, ante & retro oculatus, nihil temere & improvide sibi agendum esse attendebat diligentius. Ut enim athleta stadium ingresius, solicite qualitatem loci circumspicit, ne quod offendiculum sibi pugnanti vel currenti obsit; ita & hic noster athleta opportunitatem & qualitatem loci, ubi propositum suum secure, exequeretur, caute dispexit; scilicet ubi nec indulgeret sibi disciplina remissior, nec pro intuitu notæ nobilitatis male blandiretur sibi honorificentia impensior. Timebat enim ne sibi diceretur a Domino: Utinam calidus esses, aut frigidus: sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo. Timebat etiam, ne sicut ille, qui contra flantem ventum flores portat, etiam ipse inanitate elationis inflatus, collectos virtutum flores perderet, & quasi pulveris squalore, fœditate apostasiæ sorderet & cæcutiret. [Apoc. 3.]

[8] Denique columba Christi, nolens diutius involvi mundanis fluctuationibus, dom non inveniret ubi requiesceret pes ejus, adiit arcam paratam a Deo multorum saluti, claustrum scilicet Gorziensis cœnobii. Id cœnobium olim vir magni nominis, [recedit in Gorziense cœnobium,] Pipini Regis ex sorore nepos, a Grodegandus Metensis Episcopus construxit, & ad æternum sanctitatis suæ monumentum opibus ditavit: &, quod majus est, religionis gratia decoravit. Sed processu temporis, crebrescente bellorum malitia, & per hæc crudescente malorum miseria, & quia leges silent inter arma; ideo invalescente quaqua terrarum injustiria, etiam ibi, per notam temporis & Prælatorum incuriam, disciplinæ regularis cœpit emolliri censura. Et hæc cælestis iræ permissio tamdiu permansit, donec tandem divinæ miserationis oculus super inhabitantes terram prospexit, qui & infidelitatis tenebras amovit, & lumen veritatis revocavit. Adhæc inter primos a Deo missus est b Adelbero, primus hujus nominis Metensis Episcopus, qui nobilium Christianissimus, & Christianorum nobilissimus (erat quippe frater c Friderici Ducis) in hoc primum regiminis sui dedit exercitium, ut & seculari potentia & Episcopali censura exturbaret a sua diœcesi irreligiositatis vitium. Hujus bonæ intentionis oculum intendens primum super monasticam disciplinam, elaborat eam ad Apostolicæ vitæ redigere normam. Et incipiens a Gorzia, quæ ceteris monasteriis erat præstantior in sua parochia, ubi institutæ religionis vix ipsa apparebant vestigia; non prius destitit, quam monasticæ vitæ professores, a seculi vanitate retractos, rectæ viæ reddidit, & ante omnia radicem malorum, & malam Monachorum novercam, scilicet proprietatum concupiscentiam, mucrone pastorali extinxit; & qui in seculi compitis patebant luporum morsibus, Dominico ovili inclusit. Collaborabat sibi ad hoc pius Gorziensis Abbas Agenoldus d, restaurandæ sanctæ religionis adjutor opportunus. Itaque extirpatis nocivis radicibus de Dominici horti areola, [& sub Agenoldo Abbate,] Adelberone Episcopo plantante, Agenoldo rigante, Deo autem incrementum dante, crescebant solito uberius virtutum plantaria. Quicumque ergo abrenuntiantes seculo, suave jugum Christi tollere volebant, quam mites & humiles corde exemplo Christi esse deberent, hic ediscebant. Quicumque ex militari habitu in timore Domini fortitudinem suam mutabant, hic quasi in campo divini tirocinii experimentum sui capiebant. [Genes.28.] Quicumque ex Clericali sorte ad altiorem humilitatis gradum optabant alcendere, hic cum Jacob non in somnis, sed re vera scalam cælos attingentem merebantur videre, per quam Angelos ascendentes & descendentes possent videre.

[9] Cum ergo hic tantus sanctæ religionis fervor tam longe & tam late caloris sui diffunderet flammas, huc ad disciplinam Domini omnis confluebat nobilitas, omnis dignitas, omnis sine personarum discretione professio concurrebat & ætas; nec quisquam vel initium conversionis se credebat arripuisse, cui non contigerat Gorziensi Regulæ initiatum esse. Hic inveniebatur lac, quod parvulus sugeret; hic solidus panis, quem perfectus manderet, [sedulo ad virtutem exercetur:] & aliquando quasi nutrix in corpus suum trajiceret, ut & alios rudes vel infirmos inde pasceret. Inter eos hic noster Patronus Guibertus, non ultimæ nobilitatis, imo non ultimæ humilitatis & sanctitatis, spiritu Dei agente, est adductus: ut qui jam dudum renuntiaverat suis omnibus, hic etiam sibimet si renuntiaret, ut Christo perfectius adhæreret. Seipsum ergo, & omnes quos Christo lucri fecerat, venerandi Patris Agenoldi committens manibus, adhærebat ei studiosius, & ab ore ejus pendebat intentius; utpote qui ex doctrina ejus non solum pasci habebat, sed & de micis ex ea collectis per se Christi pauperibus ferre satagebat. Et ut id, ad quod venerat, diligentius exsequeretur, singulorum gratias solerter contemplabatur, & aliquid inde ad seipsum trajicere nitebatur. Erudiebatur illius patientia, accendebatur istius orandi instantia, alterius delectabatur obedientia; istius humilitatem, illius imitabatur sobrietatem; in hoc activæ vitæ laborem, in illo contemplationis mirabatur ardorem. Fiebat proinde miro modo, ut dum ipse de singulorum virtutibus aliquid decerpit, quod sibi sit pro exemplo, ipse solus omnibus esset exemplum. Ut enim, secundum Salomonis Proverbium, ferrum ferro acuitur: ita alter ab altero ad bene agendum exacuebatur: & ut homo consundit faciem amici sui, ita & eos pia fraternæ æmulationis movebat confusio, nisi alter alterum quiret imitari. [Prov. 27.]

[10] Ipse ergo qui mundi renuntiaverat vanitatibus, timens ne iterum ejus illiceretur voluptatibus, dum sub obtentu disponendarum Ecclesiasticarum rerum adhuc ei deserviret specie tenus; ad hoc etiam timens illud Apostolicum, [Idem constituto Gēblaci Erluino,] doctorem non debere esse neophytum, ne elatus incidat in judicium diaboli; induxit in animum, venienti morbo quantocyus occurrendum. Venerabilem, cujus supra meminimus, e Erluinum, virum Deo placitum, hominibus acceptum, in gymnasio sanctæ religionis laudabiliter exercitatum, lucrandis Deo animabus intentissimum, amicitiis Principum terræ & majorum Ecclesiæ gloriosum, exequendis rebus Ecclesiasticis per omnia idoneum; hunc talem virum, utpote patrem & intimum suum, convenit amicabiliter, in eum se rejecit quam familiariter, in eo quasi in reclinatorio animæ suæ tantum incumbit fiducialiter: ei ex ordine velle suum aperiens, ei seipsum magis quam sibi credens, communicato cum Fratribus consilio, eum Abbatem sibi deligit, & fidelibus Christi adnitentibus Dominico ovili præfici facit. Ille tamquam bonus pater familias, doctus de thesauro suo proferre nova & vetera, sciens sic adimpleri legem Christi, si alter alterius portet onera; supposuit humiliter humerum ad suscipiendum onus, satis quidem grave, sed Deo sibi cooperante portabile: animatus illo proverbio, quod per Sapientem dicitur, Frater qui a fratre adjuvatur, [Prov. 18.] quasi civitas, quæ non expugnatur. Ita vir sanctus Guibertus, strenuo cooperatori suo Erluino Marthæ ministerio delegato, [ipse Gorziam regreditur.] ipse cum Maria sedens ad pedes Domini pro audiendo ipsius verbo, elegit optimam partem, quæ non auferetur ab eo. Nam ad alvearium monachorum, scilicet Gorziam, regressus, jejuniis, vigiliis & orationibus intentus, contemplationis virtuti vacabat liberius.

[11] Jam in laude Dei novella plantatio fructificaverat, [Ob fundatum feliciter monasterium] jam agricola pretiosum fructum terræ exspectans patienter ferebat, quia temporaneum & serotinum se accepturum non diffidebat; jam crescebat Christi gloria, jam illorum per quos benedicebatur nomen Domini multiplicabatur gratia: quando de Gemmelaus, novellæ scilicet constructionis cœnobio, boni odoris longe lateque exibat fragrantia, quod ibi sanctæ religionis fervente flamma, & justi de virtute in virtutem indies proficiebant, & injusti ab erroris tortitudine conversi jam in directum ibant. Ex hac boni odoris suavitate repleta erat tota domus Ecclesiæ, & attigerat jam ipsa culmina Imperialis aulæ, ubi cunctis Palatinis in ore erat pia nobilissimi viri Guiberti ad Deum conversio, & de ejus conversione non minima in tota Dei Ecclesia ædificatio, quod ejus exemplo multi renuntiantes seculo sanctæ Religionis se subjiciebant proposito.

[12] Sed invidia ubi desit, quæ nec in paradiso deliciarum, [delatus apud Imperatorem Ottonem,] nec in ipso quoque cælo defuit? Quidam, qui bona fidelis Christi Guiberti obliquo oculo limabant, aures Cæsaris adversus eum appellant, & invidiose ei derogantes, contra rempublicam eum egisse accusant, qui Gemmelaus regalem fiscum, majoribus ipsius munificentia Imperiali loco beneficii attributum, in partem proprietatis suæ usurpaverit; & injussu Regis, fundato ibi cœnobio, in sortem Ecclesiastici juris injuste transfuderit, quod fieri nullo modo lex publica sinit. Pius constructor [Guibertus] & sanctus provisor Erluinus loci nostri, ad causam dicendā edicto Regis ad curiam invitantur: causa proponitur, de injustitia expostulatur, in deliberanda sententia alius alii varie assentitur. [Matth. 10.] Discipuli Euangelii a Domino docti, Cum stabitis ante Reges & Præsides, nolite cogitare qualiter aut quid loquamini, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini; non sophisticam quærunt argumentationem, sed simplicitatis Christianæ prætendunt humilitatem. Scientes enim, quia periculosum est contra torrentem brachia tendere, nec ignorantes sententiam Apostoli, Qui potestati resistit, resistit Dei ordinationi; pedibus Imperatoris se humiliter provolvunt, & ne in se & in pauperes Christi terrena sua potentia abutatur suppliciter exposcunt; [simpliciter exponit factum,] dicentes, gaudendum esse majestati Imperatoris, quod temporibus imperii sui divina miseratio ostium misericordiæ suæ voluerit patefacere, dum tales aliquot viros dignatur mundo transmittere, qui digni sint exaudiri orantes pro statu reipublicæ: posse Imperatorem de alieno fundamento laudem mereri, si ab aliis in honorem Dei constructa loca, sua Regali potentia velit tueri: alieno labori eum posse participare, si res ab aliis Deo jure hereditario legatas, dignetur auctoritate Imperialis manus corroborare: dignum esse, ut apud Imperatoriam censuram plus valeat Deo placita veritatis æquitas, quam susurronum & bilinguium calliditas, vel adulantium dolositas, de quibus Sapientia dicit: Susurro & bilinguis maledictus, multos turbavit pacem habentes: & lingua tertia (hæc lingua adulantium intelligitur) multos commovit. [Rom. 13., Eccli. 28.] Hæc & alia in hunc modum locuti, a bona spe, quam in Deum habebant, non sunt frustrati; illud Sapientis dictum esse verum experti: Beatus, qui loquitur in auribus sapientis. Pius enim Rex Ottho, vere ad restaurandam rempublicam & reparandam Dei Ecclesiam directus a Deo, his salutis monitis aurem advertit gratanter, & petitionem fidelium Christi accepit dignanter. Annuit enim communi Palatinorum consilio, & regali censuit edicto, [impetrat consensum] ut rata & inconvulsa permaneret novella Gemmelacensis cœnobii constructio: & quidquid illi ecclesiæ ab ipso Domino Guiberto, vel etiam aliorum venerabilium virorum largitione fuerat concessum, ut nullus infidelium vel aliquis heredum ejus infringere audeat, omnino est interdictum. Insuper permissa est eis potestas f Advocatum & regularem Abbatem cum imperio Regis eligendi, castellum construendi, mercatum, percussuram monetæ, maceriam faciendi. [in immunitatem cœnobii Gemblacensis,] Ipse locus ab omni omnium servitio immunis est redditus in civitate, in castello, in villa, super aquas, in pontibus, in omnibus Imperii sui locis, ab omni telonio & tributo est absolutus, sub solo Regiæ defensionis munimine subjectus.

[13] Omnis res jam composita videbatur, omnia jam in tuto esse credebantur, nihil ex aliqua parte metuebatur: de rebus ecclesiæ traditis, & de libertate ipsius loci charta conscripta, Imperiali erat edicto confirmata, & annuli impressione Imperialis auctorizata, quæ auctorizatio facta est solenniter Leodii XII Kalend. Octob. anno Dominicæ Incarnationis nongentesimo quadragesimosexto, Indictione IV, Regni Domini Ottonis primi anno undecimo, Cathedram Trajectensis ecclesiæ regente g Hugone. Ad hanc confirmationem Imperialis potestatis, accessit etiam Apostolicæ Sedis auctoritas, dum a h Benedicto VII hujus nominis Papa decretum est, ut rata esset in perpetuum Gemmelacensis cœnobii prærogata immunitas. Decretum est etiam, ut de alio monasterio ibi Abbas non constituatur; sed ipsi servi Dei, secundum S. Benedicti regulam viventes, [a Benedicto VII approbatam.] ex sua propria congregatione Abbatem eligendi potestatem habeant; & ut Abbas ipse, privilegiis Sedis Apostolicæ, infulis decoretur; & ut ipsum monasterium, sub jurisdictione Sanctæ Romanæ Apostolicæ Sedis constitutum, nullius alterius Ecclesiæ jurisdictionibus submittatur, interminando ex auctoritate B. Petri Apostolorum Principis, sub divini obtestatione judicii ac validis anathematis interdictionibus, ut nulla aliquando vel parva vel magna persona aliquid de rebus vel possessionibus ad idem monasterium pertinentibus, auferre vel alienare præsumat. Hoc scriptum per manum Bonifacii Notarii Regionarii atque Scriniarii Sanctæ Romanæ Ecclesiæ, Datum est VIII Kalend. Aprilis, per manus Stephani Episcopi ac Bibliothecarii Sanctæ Sedis Apostolicæ, anno Pontificatus domini Benedicti VII Papæ i nono, imperante Ottone a Deo coronato, magno ac pacifico Imperatore anno XVI. k

ANNOTATA.

a Floruit S. Grodegandus seculo Christi 8, mortuus anno 766 die 6 Martii, quo die Acta ejus ex variis collegimus, & §. 2 prosapiam illustrem deduximus; non tamen admisimus cum Pipini Regis ex sorore nepotem fuisse, quod hic dicitur: §. 3 deduximus vatia monasteria ab eo constructa, & inter illa hoc Gorziense, de quo late egimus 27 Februarii ad Vitam B. Ioannis Abbatis Gorziensis.

b Adelbero privilegium Gorziensibus dedit anno 928, 17 Kalend. Ianuarii, vixit usque ad annum 966.

c Sigebertus in Chronico ad an. 945, hos fratres agnoscit.

d Agenoldus sive Agenaldus adfuit anno 942 consecrationi Ecclesiæ S. Maximini apud Treviros.

e Erluinus dicitur vixisse usque ad annum 986, verum nescio, an paulo ante non aliquid desideretur, quo clarius intelligatur Gorzia Gemblacum transiisse Sanctus, ad monasterium ibi ordinandum.

f Otto Imperator Advocatum dedit anno 948 Lambertum I Comitem Lovaniensem, & hæc omnia confirmavit diplomate edito a Miræo in Notitia Ecclesiarum Belgii cap. 56, cum alio primario ante concesso anno 946 ut mox dicitur.

g Hugo Episcopus, licet Leodii sederet, appellatur Trajectensis ad Mosam, ex Abbate S. Maximini assumptus anno 945, mortuus anno 947.

h Benedictus VII paßim dicitur ex Baronio creatus II Maji an. 975 sed Collega meus Papebrochius ostendet, ordinationem ejus differendam ad 19 Decembris: obiit anno 984, 10 Iulii: quo eodem anno data hæc approbatio, post obitum S. Guiberti obtenta intelligitur.

i Hic aliquis imperite adscripserat, qui est annus Domini 953 & quidem per zifram; ut plane novitium esse glossema intelligas, ideoque illud expunximus. Consuluerat imperitus interpolator Sigeberti chronicon, in quo anni Otthonis numerantur, non a coronatione Imperiali facta Romæ anno 967 in Natali Domini, cujus solius ratio haberi solet in Pontificum Bullis; sed a coronatione Regia, vivente adhuc patre facta Aquisgrani anno 961 in die Pentecostes. Surius in margine censuit legendum esse Agapeti II annum VI: qui fuisset annus 16 Otthonis, verum non secundi, sed primi; annus utem Christi solum 951. Nescio tamen an non ipse Sigebertus sui obliviscatur, qui sequenti capite meminit Apostolicæ censuræ, vivente adhuc S. Guiberto, monasterium munientis.

k Ms. compendium Vltrajectinum addit: Ad cujus tumbam ex hinc innumerabilia acciderunt miracula, sicut liber confectus inde testatur.

CAPUT III.
Monasterium infestatum. Pius obitus & sepultura.

[14] Ita aliquamdiu arridente sereno cælo prosperitatis, derepente inhorruit maxima immissio diabolicæ tempestatis. Siquidem Heribrandus de vico a Maviwolt, qui inter nobiles b Bratuspantium genere & divitiis eminebat, cujus nobilitatem alia nobilitas augebat; ei quippe c Rembidis, germana nobilissimi senioris nostri Guiberti, [Ab affine suo viri sancti infestatur monasterium.] nupserat: hic injustitiæ gladio accinctus, cupiditatis armis confisus, clamat Gemmelacensem fiscum hereditaria lege, ex matrimonio uxoris suæ Rembidis, sibi competere; affinem suum Guibertum non legaliter egisse, qui sub obtentu religionis uxorem suam, germanam scilicet illius, voluerit injuste exheredare. Contempta ergo Imperialis Curiæ auctoritate, contempo Apostolicæ censuræ anathemate, junctis sibi complicibus suæ injustitiæ, non timet Abbatiam insolenter invadere, & substantiam Fratrum violenter diripere. In officinis claustri equi stabulantur, per loca monasticæ solitudini competentia secularis personæ militiæ vagantur, Fratres per latibula sanctuarii quomodocumque sese tutantur, & in tantæ tribulationis articulo subsidium divinæ pietatis præstolantur. Videbatur nempe malevolis implendæ injustitiæ opportunum esse tempus, quia ipse sanctus vir Guibertus mundo jam mortuus, & ab eis longe remotus, excusserat se a cunctis ratiociniis mundani tumultus: potro Abbas Erluinis, recens oculis privatus, restaurandis rebus perditis putabatur esse minus idoneus. Hic sinister rumor ut perculit aures sancti viri, cujus conversatio jam erat in cælis, quid ei tunc fuerit animi, non opus est exprimere verbis; cui quamvis indignum videretur de stiva Dominici aratri oculos retro convertere, & grave esset, se, emeritum militia, bello mundanæ solicitudinis iterum involuere; non distulit tamen pro consolandis Fratribus iter accelerare, qui pro illis paratus erat etiam animam ponere. Veniens ergo desideratus ad desideratum locum, qui testimonium erat suaæ devotionis, tristes & desolatos Fratres confirmat verbis consolatoriis, & quibus potuit armis humilitatis & modestiæ occurrit adversariis, & feritatem & cupiditatem eorum mitigare laborabat monitis suasoriis. Illi præsentiam sanctitatis ejus aliquantulum reveriti, & aliud clausam in pectore, aliud in lingua promptum habentes, cesserunt ad tempus ejus voluntati, se intuitu affinitatis ejus ab injustitia ista cessaturos polliciti d.

[15] [Ex Hungaris late] Sæpe nominatus & sæpe nominandus nobis Dominus Guibertus, tam gratiosus fuit Deo, ut dignus fuerit etiam Apostolicæ prædicationis ministerio. Gens siquidem e Hungarorum, quæ quibusdam munitissimis clusis remota, nec ad meridianam nec ad occidentalem plagam exeundi habuerat facultatem; per f Arnulphum Imperatorem ruptis clusis emissa, mortuo Arnulpho Imperatore, totam Italiam, totam Germaniam, ut fera tempestas, vario vastationis genere depopulata est per annos circiter quinquaginta. Hæc gens etiam tempore primi Ottonis aggressa Lotharingiam, deducta est a Duce g Conrado usque ad silvam Carbonariam, [etiam Belgium populantibus] & virtute Dei apud Lobiense cœnobium ostensa prohibita ultra prodire, rediit impune. Hungaris ergo in eundo & redeundo per vicum Gemmelacensem transeuntibus occurrit vir Dei Guibertus, non clypeo aut galea materiali protectus, sed tantum gladio verbi Dei accinctus, paratus bibere calicem passionis, & ponere animam suam propter salvandas Fratrum animas: qua, ut dicit veritas, non est major caritas. [Joan. 15.] Et primo miles Christi secundum præceptum Euangelii offerens illis verbum pacis, [quosdam convertit Sanctus:] ingressus est viam prædicationis; & paulatim mitigata eorum rabie, cœpit jam agere de eorum salute; nec destitit illis, idololatriæ spurcitia sordentibus, pandere fidei dogmata & Regis æterni mysteria, donec aliquos eorum a regno diaboli abstraxit, eosque abjurantes sacramenta diabolicæ militiæ, transcripsit in novum nomen Christianæ militiæ. Benedictus Deus per omnia, qui Guiberto sub signis suis militanti adfuit, eique civicam coronam tribuit.

[16] Prævidens vir Deo plenus, non esse paratum sibi a Deo Patre, ut biberet primum calicem passionis; animum appulit ut mereretur bibere saltem secundum calicem confessionis: & ideo totus in hoc ut consulendo sibi consuleret etiam aliis, excogitavit opus, quod non sibi solum, sed etiam aliis prodesset. Nam amplectens super omnia caritatem, quæ est vinculum perfectionis, & in qua est plenitudo legis: & ob hoc maxime, quod hoc speciale mandatum est Domini, dicentis, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis; cœpit agere cum pluribus devotis & Dei fidelibus, ut per unum mutuæ caritatis conglutinati amorem, fraternalem inter se statuerent societatem: ut cum omnes unum in Christo essent, [commendat caritatem muturam:] unum saperent, unum intelligerent, unum in Christo vellent, unum nollent, nihil diabolica æmulatione contractum, odio condignum, vel contrarietate inveniretur diversum; ut vere pacifici mererentur beatitudinem filiorum Dei.[Joan. 13.] Ad hæc etiam, ut secundum Jacobi præceptum, peccata sua alterutrum confiterentur, & orando pro invicem salvarentur; & sicut Veritas ait; Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus: ita loti baptismo alterutræ confessionis, lotis pedibus, quibus non potest sine labe terra calcari, id est, expiatis actibus humanæ vitæ, quæ vix aut nullatenus sine nævo peccati potest transigi, per fraternæ orationis auxilium redderentur toti mundi, eleemosynis, jejuniis, psalmis, hymnis, canticis spiritualibus, ad hoc constitutis, ab invicem expiati. [Jacob 5., Joan. 13.] Delectabat enim eos illud B. Augustini, qui in laudem caritatis prorumpens, ait: Dulcis sonus, caritas est: dulcis res & delectabilis, caritas est, quæ præsentes & absentes in unum colligit fratres.

[17] Sic vir Dei tactus quodam præsagio futurorum, quod propediem tendendum sibi esset ad supernæ vocationis bravium, [prævidens obitum,] prævidit sibi in futurum, ut quando deposito carnis onere ingrederetur viam universæ carnis, aciem hujus fraternæ societatis hinc inde locaret in subsidiis, quæ tartarearum catervarum incursus perturbaret orationum telis. Hujus negotii perficiendi secundas partes relinquens fideli vicario suo Abbati Erluino, cavens sibi per omnia, ne sub obtentu alicujus rei exequendæ quantulumcumque iterum implicaretur seculo, ultimum vale dicens Fratribus & amicis, & optabilem pacis & dilectionis memoriam relinquens eis, [Gorziam redit,] maturavit viam ad amicam sibi quietem Gorziensis solitudinis. Sicut enim piscis, extractus ab aqua, non potest vivere; ita ipse timebat de vita animæ suæ, quoties a contemplationis extrahebatur requie. Post tot & tantos labores, dum jamjamque expectaret dari sibi a Deo desideratam missionem militiæ suæ; tandem Rex regum, lætatus militem suum diu pro castris suorum viriliter stetisse, tempus esse duxit ei præmia laboris, reddere, & capiti ejus coronam laudis imponere.

[18] Et jam instante tempore resolutionis suæ, cœpit languescere. Summus enim Artifex, qui semper invenit in opere suo quod adhuc tundat & poliat, electum suum tamquam aurum in fornace probabat, [æger invisitur a Gemblacensibus,] ut excoqueret ad purum scoriam peccatorum ejus. Gemmelacenses ut audierunt Dominum & Patrem suum ad mortem infirmari, non putuerunt suo temperare dolori. Hunc eorum dolorem nimis exaggerabat, si eum in terra peregrinationis suæ, ipsis absentibus, contingeret obire. Unde qui ex his majusculi esse videbantur, sine mora Gorziam tendunt, & Dominum suum viventem inveniunt: & aliquantulum dissimulato dolore, agunt cum eo de reportando ejus corpore. Ille accersito ad se Abbate suo, cui nomen erat Oilbaldus, aperit ei suum suorumque desiderium, & hoc ab eo ultimum expetit beneficium, ut liceat suis defuncti corporis sui glebam referre ad Gemmelacense cœnobium. [disponit sepulturam,] Abbas ex consilio respondit ut pater filio: Mi fili dulcissime, angustiæ mihi sunt undique: sanctitatem tuam revereor, animam tuam ad Deum euntem scandalizare vereor: sed timeo, ne illi super hoc scandalizentur, qui te ut Patrem venerantur, & amorem, quem exhibuerunt tibi viventi, vellent exhibere præsentialiter etiam morienti. Ecce voluntatem meam postpono tuæ voluntati, si adspiraverit tibi & tuis voluntas Dei: si suppetit tuis facultas implendi desiderium suum, non nego meum assensum. Tandem vir Dei consummatus in virtutum gratia, quod majus est quam si claruisset miraculorum gloria (miraculis quippe nonnumquam virtutes obfuscantur, miracula vero solis virtutibus commendantur) decimo Kalendas Junii reddidit spiritum, fatigatum nec victum fructuosis laboribus; [feliciter exspirat.] & ad patres suos appositus, qui seminaverat in benedictionibus, messuit etiam in benedictionibus centuplum, & vitam æternam secundum Domini promissionem est adeptus. [Matth. 19.]

[19] Gemmelacenses læti ab invitis Domini sui corpus suscipiunt, & se votivo operi accingunt. Qui præcaventes, ne æstivi caloris nimietas faceret injurias sancto corpori, interiora corporis ejiciunt, ibique terræ infodiunt: cadaver vero sale & variis pigmentorum odoribus conspergunt, quæ putredini corporeæ corruptionis repugnare possunt. Unus autem eorum, nomine Adecho, qui semper familiarius fuerat obsecutus sancto viro, ac per hoc etiam sancto corpori adhuc obsequebatur instantius; hic comparato carro cum bobus, superponit sanctum corpus, non quo honore Dominum decuit, sed quo amore ipse debuit. Jam præcesserant longiuscule; & ecce omnis Gorziensium populus exarsit in iram & furorem, ægre ferentes corpus illius absportari, [Corpus Gēblacum defertur.] cujus meritis se credebant a Deo adjuvari. Ergo facto grege, perstrepunt populari more, & paucos multi insequentes conclamant. Ad clamorem concurrentium Gemmelacenses obstupescunt, & tacito cordis clamore auxilium Dei quærunt: & qui pro filiis Israël pugnavit contra insequentes Ægyptios, pugnavit etiam pro istis. Subito enim orta tempestate, aër inhorruit, & clara die nox aliena incubuit. Concrepant tonitrua, micant fulgura, cadunt fulmina: illos tenebræ palpabiles ab itinere revocant; isti uno itinere gradientes, nec ad dexteram nec ad sinistram declinabant. Ita illi divinitus exterriti, retrocedunt: isti adjuti divinitus, libere incedunt. Tam prædicabili miraculo sanctus Dei Guibertus illustratus, cum multa omnium veneratione ad Gemmelacense cœnobium est relatus, & cum honore debito in ecclesia Sancti Salvatoris, Sanctique Petri Apostoli sepultus, se cum Deo vivere ostendit invocantibus. Credunt enim se ejus tuitione protegendos perpetualiter omnes, qui invocant eum præsentialiter. Obiit autem hic sanctus Dei anno Dominicæ incarnationis nongentesimo sexagesimo secundo, decimo Kalendas Junii.

ANNOTATA.

a Ms. S. Maxim. Mainnuolt.

b Bratuspantes qui modo Brabanti dicuntur, de quorum antiquis limitibus sæpius egimus. In Ms. Corsend. erat Brabantensium.

c Ms. Corsendonc. Remnidis. Ms. S. Maxim. Remuvidis, & supra num. 1 Remundis.

d Addit Miræus, idem fecisse, Robertum Comitem Namurcensem, eorumque exemplis alios. Nec res illa contra potentes invasores ab Ottone est sopita, nisi cum dimidia & ampliori jactura monasterii.

e De Hungaris & eorum irruptionibus actum est 18 Aprilis ad Miracula S. Vrsmari cap. 1, pag. 564 & sequenti.

f Arnulphus Carolo Crasso patri, 12 aut 13 Ianuarii anno 888 mortuo, succeßit, Romæ Imperator coronatus, anno 896, mortuus anno 899.

g Dux Conradus, in dictis Miraculis S. Vrsmari Cono appellatur. Contigit ea irruptio anno 954.

HISTORIA ELEVATIONIS
Corporis S. Guiberti.
Ex Ms. Corsendoncano.

Guibertus, Fundator Gemblacensis monasterii, in Brabantia (S.)

BHL Number: 8884, 8886

EX MS.

Exultemus dilectissimi, exultemus in gloria, quam in festa hujus diei observatione nobis confert Dei gratia. Hodie quippe Deus nobis donavit, [Proœmium.] quod ab origine mundi paravit: gaudium videlicet de sancto Confessore suo Guiberto, quem in operandis miraculis, hereditavit, sicut scriptum est, nomine æterno. Quæ gloria nobis ex corporali ejus præsentia specialis, omnibus Christianis facta est generalis: quia quem locus iste jam olim Patrem a Deo meruit, hodie apud Deum mundus Patronum agnovit. [Ecli, 15, c] Igitur Sanctus Guibertus, quadraginta fere annorum spatio in bonorum operum consummatus exercitio, apud Gorzam suæ conversionis cænobium vita defunctus, in Gemblacis suæ conversationis loco sepultura est functus: ubi ab anno Dominicæ incarnationis nongentesimo sexagesimo secundo (eo quippe hominem exuit) per annos centum triginta septem tacito nomine jacuit, vix perpaucis fidelibus per chartas veteres recordantibus umbram sanctitatis ejus.

[2] Anno autem Dominicæ Incarnationis millesimo nonagesimo nono, [Ab anno 1099,] refulsit nominis ejus memoria, nova signorum gratia illum mirificante Dei magnificentia: quæ ita in eo mirabilis fuit per duodecim annos ante sancti corporis elevationem, ut longe lateque maximum ei ab omnibus comparaverit amorem & honorem. [frequentia miracula facta,] Unde multis nostrum, multis etiam extraneorum videri cœpit indignum, quod vir tantæ apud Deum sanctitatis, nullo cultu venerationis honoretur a nobis. Horum maxima pars erat Sigebertus, antiquæ scientiæ ac reverentiæ monachus, hujus Ecclesiæ nostræ Gemblacensis oculus, [Sigeberto Scriptore pro elevatione corporis,] cui pie invigilabat vita & conversatione ac religionis fervore. Tanto namque certior erat de sanctitatis ejus gratia, quanto vitam ejus virtutibus plenam, multa styli prosecutus est elegantia. Qui ex evidenti miraculorum ostensione, accepta explendi desiderii sui occasione, de elevatione sancti ejus corporis cœpit agere apud eos, quorum hoc erat auctoritatis. a Denique Domni b Liorhardi Abbatis voluntate consulta & benedictione percepta, [ab Abbate Leodium misso,] ad impetrandam super verbo Episcopi Leodiensis auctoritatem, ipse ab eo suscepit legationem. Currum Dei tunc aurigabat Leodii Dominus c Othbertus, Ecclesiæ suæ inter prȩdecessores suos satis commodus: [Othbertus Episcopus,] qui ubi bonam bene desiderantium voluntatem audivit, discussa & comperta rerum veritate, justa petentibus assensum suum dedit; gaudens tempore suo per Dei misericordiam revelatum, unde omnis mundus a necessitatum pondere se sentiret relevatū. Ab Domino Heinrico, loci nostri Archidiacono, causa defertur d Frederico Coloniensium Archiepiscopo. [& Fredericus Archiepisc. Colon. consentiunt.] Confert ille in Synodo generali quid esset agendum super negotio nobis speciali, & exconsilio libens annuit. Ita divinitus agente clementia, Dominus noster Episcopus eo erga nos factus est promptioris animi, quo in hoc se gaudebat habere assensum & auctoritatem etiam sui Metropolitani. Denique ad hujus negotii executionem ipse cœpit insistere, quem in assentiendo, unde consultus fuerat, præ nimio gestientis animi desiderio vix sperabamus persistere. Hoc enim crebri ad eum nostri legationis excursus agebant, voluntatis ejus indices ad nos reducentes.

[3] Postquam autem, per crebra nostræ legationis internuntia, diversa de hac re data sunt & accepta responsa; Dominus Abbas Liethardus jam per se statuit curare, quod aliis totum curandum videbatur commisisse. Ergo licet fractus ætate senili, seipsum impendens grandioris viæ labori, Leodium properat, quodam, [Communi consilio Leodii acto.] ut ita dixerim, alleviatus vehiculo boni desiderii. Ibi tam Episcopum quam Archidiaconos, tam Abbates quam universos Ecclesiasticæ reipublicæ inveniens Præpositos, petiit ut ab eis unanimiter definiretur, quando conceptum fidelibus animis votum compleretur. Quod & factum est. Sane quoniam ad tanta novæ salutis gaudia non facile posset evocari semota populorum frequentia, placuit ut nono Kalendarum Octobrium die sancti corporis elevatio fieret, [statuitur dies 23 Septembris,] eo quod pridie in martyrio Sanctorum Thebæorum, e specialiter nobis solenni, satis ingens populus, & indicti commercii & votivæ orationis causa, ad hunc locum conveniret. Dominus Abbas Liothardus, in his quæ sibi bene vel dicta vel facta sunt lætatus, hujus lætitiæ participationem ad nostram detulit expectationem: deinde monuit ut desiderata boni Patroni solennia debita nostræ devotionis prævenirent munia. [& pridie indicitur jejunium.] Namque ad prosperandos a Deo hujus rei successus, ex Episcopi mandato jejunium indixit, quod ipse una nobiscum eo devotior quo solicitior perfecit.

[4] Jamque effulserat dies illa, cælo terræque festiva: cælo, pro compare designato, terræ, [Dum Corpus elevatum,] pro Patrono sibi assignato. Aderat utriusque sexus plebs innumerabilis, quos undecumque advocaverat amor & honor sancti Confessoris. Convenerat etiam plures Abbates & Archidiaconi, ac alii Ecclesiasticæ religionis tam auctores quam discipuli, quos ad cælestis thesauri compositionem invitaverat auctoritas Domini Episcopi, & religiositas tractandæ rei. [populo foris ostenditur,] Quorum devotis obsequiis sancti corporis margaritum, levatum de loco sepulturæ, in proximam agri planitiem est deportatum, expectantibus populis demonstrandum. Interea pro re & tempore habito ad populum sermone, cum omnibus satisfactum esset pro expectatione super sancti corporis visione, sanctus Confessor Guibertus ab omnibus veneratur, a pluribus votiva vel spontanea oblatione muneratur. Inde ad loci nostri tutelam & salvationem, cum feretro, in placitam sibi Ecclesiæ nostræ Gemblacensis repositus est mansionem. Multis denique fidelium non satis visum est, nisi aliquid Reliquiarum singuli, ut petierant, accipere mererentur, unde ab eis cruces, altaria, vel etiam integra oratoria dedicarentur. Quanta vero fuerit hujus diei lætitia, quæ in Domino lætantium & exultantium gloria, quia nemo ad dicendum potest sufficere, bonum est silere quam parum dicere: imo quia promptiora sunt testimonia rerum quam verborum, de ea credatur innumerabili turbæ fidelium populorum, quos ad anniversarium suæ ipsius elevationis diem gratia sancti Confessoris invitat, & semper (ut credimus) invitabit per novam miraculorum operationem. Facta est autem celebritas hujus elevationis anno quarto Heinrici quinti hujus nominis Imperatoris, [an. 1110,] qui fuit millesimus centesimus decimus ab incarnatione Domini Salvatoris.

[5] Hujus elevationis dies tanto est signorum privilegio commendatus, ut non humana temeritate, sed divina ordinatione, credatur esse dispositus. Cum enim in eo, quem præscripsimus, [Signū Crucis in aëre apparet,] loco expositum Sancti corpus spectaretur a populo; apparuit, quibus videre datum est, signum Crucis in cælo super ipsum locum, quod videbatur orbe splendente circumfusum; rerum (ut creditur) mysterio insinuante, ut quia communis hostis hoc signo victus est Christo triumphante, per hujus Patroni merita suppliciis ejus erui sperarent ab inimicorum visibilium & invisibilium potestate. Et quia semel inimicorum mentio facta est, prætereundum non est, quod in honorem & amorem sancti Confessoris tot inimici inter se homines ad gratiam redierunt, quot hi qui aderant nunquam sua memoria redisse viderunt; unde salvo privilegio Dominicæ nativitatis, Angelicum illud carmen aptandum est gratiæ hujus nostræ festivitatis: Gloria in excelsis Dei, & in terra pax hominibus bonæ voluntatis &c. Quomodo enim non detur gloria in excelsis Deo, qui Sanctum suum apud se glorificatum in dælo, coram hominibus glorificavit crucis ostenso signo? Consequenter etiam in terra pax hominibus bonæ voluntatis esse debet, quibus Divinitas, in omnibus vel offensis vel necessitatibus tantum apud se intercessorum præbet. Ad cujus meriti commendationem non immerito factam crediderimus crucis f demonstrationem; quippe quem scimus propter Deum expedite sequendum seipsum sibi abnegasse, & crucem suam hoc est carnis suæ mortificationem post Christum tulisse. Denique & orbis ille, [orbe lucente circumfusū,] qui apparentem crucem visus est circumfulsisse, non indecenter æstimatur coronæ signator fuisse, quam iste Sanctus pro suis laboribus creditur a Deo meruisse. Cur autem hoc signum alii viderunt,alii videre non meruerunt, non ad nostrum de aliquo præjudicium, [non ab omnibus visum:] sed ad divinum de omnibus pertinet judicium. Deus enim judex justus etiam hoc tempore judicat dequibusdam, dignos istos, quia quod rectum est agunt; & si adhuc errant, nihil ex obstinatione, sed ex ignorantia & simplicitate faciunt; [indignos] illos, quia viventes & videntes in ignem vadunt. Unde credendum est & dicendum, quod Deus hoc signo Sanctum suum propter illos glorificaverit, quod de eo non perfide, sed more humano dubitarent: ideoque illud vidisse multos dubitantium, paucos sanctitatem ejus credentium, neminem virtutibus ejus invidentium.

[6] Quid autem dicemus de muliere peccatrice, quæ cum opportuno loco staret elevata in conspectu populi, [peccatrix nequit corpus videre,] sancta pignora non potuit videre? Nimirum quod in occulto Divinitatis judicio ejus causa talis erat, ut indigna esset videre quod omnium adspectibus expositum fuerat. Seipsam tamen ipsa conveniens, & nihil præter peccata sua visibus suis obstare cognoscens, [nisi pœnitens.] tam diu apud se Deo humili satisfecit oratione, donec perfui mereretur sanctarum Reliquiarum visione.

[7] Nec minus miraculo dignum est, quod in altera muliere factum est. Hæc dum ad nova hujus diei gaudia cum populi venisset frequentia, desiderium fideli portavit in pectore, ut aliquam portiunculam sibi reportaret de sancti Confessoris corpore. Expositis igitur ad videndum sanctis pignoribus, astabat ipsa cum astantibus; & tanto ejus desiderium augebatur, quanta augmenti causa videnti proponebatur. Quid igitur ageret? quo se verteret? Non erat ea persona, [Optans aliquid ex Reliquiis,] quæ de tam pretioso munere quemquam interpellare præsumeret, vel cui interpellanti quisquam impartire auderet. Quia igitur de humano adjutorio illam omnimoda occupaverat desperatio, Deum præcordialiter orabat ne fraudaretur a desiderio suo. Dum autem soli Deo causam suam revelaret, utque exaudiretur indeficienter oraret; mirum dictu, in manibus suis, quas supplices in cælum porrexerat, subito invenit quiddam Reliquiarum quas tantopere desiderabat: quod unum dentium sancti Confessoris fuisse proditum est ab eis, quos rei testes contigit esse g. [reperit dentem in manu sua.] Ecce qualiter uno die & loco a Deo quatuor miraculis sanctus Pater noster Guibertus glorificatus est, uno per Crucis in cælo demonstrationem, altero per inimicorum hominum reconciliationem, tertio in muliere cui & clausi & aperti sunt oculi carnis, quarto in exauditione alterius etiam mulieris. De quorum miraculorum gloria, a Deo in tali Patrono nobis concessa, nihil dicere, nihil dignum possumus retribuere, nisi ut hæc Dei opera, Dei fateamur esse miracula, qui in Sanctis suis gloriosus vivit & regnat in secula. Amen.

APPENDIX

[8] Apud oppidum Dinantheum h confluebat undique magna populorum frequentia, eo quod ibi per memoriam Dei Genitricis Mariæ declarabatur multa miraculorum gloria & gratia. Et quia ibi aliquibus reddebatur optata sanitas, multos ibi jacere faciebat spes recuperandæ sanitatis. Venerat illuc inter aliquos quædam puella, nomine Hersendis, per infirmitatem visu oculorum privata; poscebat & ipsa sanitatem sibi conferri a Genitrice Dei: sed quamvis non meru erit remedium, meruit tamen recuperandi remedii consilium. Admonita est in somnis venire ad Gemblacense monasterium, quia ibi non deesset sibi sanitatis remedium. Venit ergo die Dominica ante martyrium Apostolorum, & cum multis lacrymis orans ostendebat cordis sui affectum. Sed quia nesciebat quo se verteret, vel cui causam suam aperiret; præ mœrore cordis ac dolore corporis tota hebdomada lecto decubuit. Vespere Sabbati ad acclesiam rediit, & causam suam aperuit, ac ut liceret sibi in ecclesia pernoctare vix obtinuit. [Cæca illuminatur.] Ad tumulum S. Guiberti deducta ibi pernoctavit, & quam devotius potuit sanctum Dei pro se ipsa interpellavit. Nec frustra: diliculo enim surgens a Sancti tumulo, mox ut exivit ab Ecclesiæ ostio, Gratias inquit, o Deus, tibi ago, quia video lumen oculis, quod multo tempore non vidi. Hæc miraculorum gratia, lætificans animos fidelium, convertit omnes ad laudandum Dominum: lætabantur enim cuncti, hæc Dei dona in Sancto suo videntes; & laudabant Deum qui eos visitaverat ex alto, cum judicaret dignos quos hujuscemodi multipliciter lætificaret miraculis.

ANNOTATA.

a Addit Miræus: Dum esset custos ecclesiæ, visiones accepit de ejus futura exaltatione.

b Liethardus præfuit Abbas ab anno 1093, ad annum 1115, quo obiit 4 Februarii.

c Othbertus, initio simoniace ordinatus, postea Ecclesiæ & Summo Pontifici reconciliatus, sedit ab anno 1092, ad annum 1119, quo deceßit 31 Ianuarii.

d Fredericus, apud Dodechinum in Appendice Mariani Scoti anno 1099, dicitur succeßisse Hermanno; mortuus anno 1131.

e Propter corpus S. Exuperii e Thebæorum Martyribus ibidem servatum.

f Ecgraphum nostrum demigrationem: sed apparet in originali vocem contracte scriptam fuisse demonstrationem: quod iterum infra occurrit.

g In Ms. Vltrajectino, quod omnia contractius habet, hic finitur narratio.

h Vulgo Dinant ad Mosam supra Namurcum. Ibi antiquum esse B. Mariæ cultum probat Divisio regni, inter Carolum Calvum Franciæ & Ludovicum Germaniæ Reges fratres, scripta an. 870, ubi fit mentio S. Mariæ in Deonant. Videtur autem omnino indicari locus, de quo Renerus in Sacrario Laurentiano Duodena II, num. 4, Leffiæ cœnobio juxta Dionantum vetus est S. Mariæ imago, a multis retro seculis ad hæc usque tempora signis quam plurimis clara: hinc loco nomen datum a quibusdam, ut monasterium B. Mariæ Leffiensis ad miracula vocitetur. Situm est in suburbio Bovinium versus, in eoque primum sanctimoniales, tum seculares Canonici resederunt; quibus anno 1152, auctoritate Henrici Comitis Namurcensis: successerunt Præmonstratenses ex Floreffia, ibique hodiedum manent, uti nobis scripsit anno 1681 Reverendiss. D. Petrus Abbas Leffiensis; addens, populari traditione initium ecclesiæ ipsamque imaginem Marianam S. Materno adscribi, quæ sane magna esset antiquitas, si non fide major.

DE S. GUILLELMO MARTYRE
ROFFÆ IN ANGLIA.

Vita ex Legenda Joannis Capgravii.

Guillelmus Martyr, Roffæ in Anglia (S.)

BHL Number: 8930

AUCTORE G. H.

Memoria hujus Sancti Martyris inscripta est ad hunc XXIII Maji Auctario Greveni ad Vsuardum, excuso anno MDXV & MDXXI, his verbis: [Cultus Sacer.] Guillelmi Martyris Roffensis, cujus corpus cum jaceret occultum, divinitus per miracula revelatum fuit. Quæ plane eadem leguntur in Martyrologio Germanico Petri Canisii, addito solum titulo sancti Martyris. Ionnes Molanus, in suis ad Vsuardum additionibus, ista habet: In Anglia, civitate Roffensi, passio S. Guilielmi. Ferrarius in Catalogo generali ita ejus meminit: Roffæ in Anglia S. Guilielmi Martyris, ac citat Tabulas Ecclesiæ Roffensis, & Martyrologium Anglicanum, in quo dicitur magna cum solennitate sepultus in Ecclesia Cathedrali Roffensi, S. Andreæ dicata, ibidemque debito cum honore & veneratione diem ejus natalem celebrari. Eumdem refert David Camerarius in Menologio Scotico, [Vita ex Legenda Capgravii.] citatis Chronicis Sconensibus, quæ non vidimus, ac Vitam martyriumque refert ex Legenda Anglicana Ioannis Capgravii, prout hic subjicimus.

[2] [Natione Scotus,] Beatus igitur Willelmus Martyr, in Scotia natus est, in urbe Pertha, quæ vulgo dicitur villa-S. Joannis. Qui cum adhuc juventutis flore vernaret, lasciviam amplexus secularem, usque ad tempus quod Pater cælestis in sua potestate disposuit, [a vita seculari convertitur:] tamquam lignum aridum infructuosus permansit. Verum germinaverunt speciosa deserti, dum hoc lignum in tempore suo fructum attulit, aqua sapientiȩ salutaris irrigatum. Denique cum lanugo pilis infructificans prodiret natura disponente, matrique juvenis proferret genas dissimiles, in virum alium subito mutatus est. Et præcavens quidem in futurum, evacuavit ea quæ erant parvuli, castigavitque corpus suum, [pistor panem decimum dat pauperibus:] & carnem spiritui servire coëgit. Arte pistoria, quam a juventute didicerat, familiolam suam sustentans, decimum panem caritatis intuitu pauperibus erogavit; quatenus inter Cælicolas Angelorum pane refici mereretur. Vir ergo iste simplex, & rectus ac timens Deum, & recedens a malo, in populo mitissimus apparuit, orphanorum pater, viduarum defensor, pauperum sedulus adjutor existens. Nec in Dei servitio verus hic Christicola tepidus aliquando permansit, quin quotidie sanctæ Matris Ecclesiæ limina frequentaret.

[3] Quodam autem diluculo cum adhuc tenebræ essent, [infantem expositum curat educandum,] ante fores templi Domini causa devotionis adventans, infantem vagientem reperit, vilibus villosisque panniculis involutum. Cujus miseriæ Sanctus compatiens, clanculo pusiolum arripuit, arreptum mulieri nutriendum tradidit, nutritum & adultum arte panifica diligenter instruxit, instructum quoque super omnes vernaculos domus suæ specialiter dilexit. Accidit itaque quod idem vir voto se obligavit, Dominicæ passionis visitare locum: qui disponens domui suæ, vocavit servos suos, & tradidit illis omnia bona sua. [& peregrinaturus Hierosolymam] Et audita quadam [die] magna cum devotione Catholica Missa, fecit sibi, ut moris est, peregrinorum peram & baculum consecrari, ut statim proficisceretur; non ignorans, quoniam per multas hujus mundi lacrymarum vallis tribulationes oportet nos introire in regnum cælorum. Acceptaque ab omni domus suæ familia licentia, omnibusque tam vicinis quam consanguineis valedicens, itineris comitem nullum secum adduxit, [assumit comitem:] præter supra memoratum inventitium, in quo, tamquam pater fidelissimus piissimusque in filio suo carnali, confidebat. Erat autem nomen servo Cokerman Deveni, quod lingua Scotensium, inventitius David interpretatur. Sic vir Israëlita, Christi coheres, egressus de terra & de cognatione sua, reliquit fratres & sorores, universamque substantiam suam, ut centuplum acciperet: & profectus est statim. Transeuntes autem primam & secundam provinciam, [Roffam pervenit:] viaque regia per Angliam incedentes, venerunt ad urbem Roffensem, quæ Saxonum lingua Roffecestria nuncupatur. Est autem Roffa municipium in Cantiæ provincia, super Medweyam amnem optimo loco situm, distans ab urbe Londoniarum, Angliæ metropoli, viginti quatuor milliaribus versus Doroverniam, quæ antiquitus Kacerkarir, nunc autem Cantuaria nuncupatur.

[4] Cum autem in urbe supradicta morarentur per triduum, artus solutos ut quies usui laboris aptos redderet; intravit satanas in cor servi nequam, ut avaritiæ debriatus veneno, mortem Domino suo penitus intentaret. [abductus a comite interimitur] Quærebat autem parricida & proditor opportunitatem, ut eum perimeret sine turbis, ne forte tumultus in populo. Post triduum egredientes ab urbe versus Cantuariam, cum ad quoddam bivium pervenissent, B. Willelmo viam rectam carpere volenti, præ perfidia proditor pellax haud potuit acquiescere, sed illum procaci vultu respiciens dixit: Ut quid viæ perditio hæc? Ut quid in vacuum laboravimus viam rectam deserendo, quam heri, dum ad Missarum fuisti solennia, ab incolis hujus provinciæ didici? Absit ut per viam quam desideras gradiamur, ne forte aliquid adversum nobis contingat. Hæc & alia superflua susurrone suadente, secum intrepidus perrexit. Euntibus autem illis per devia, nactus est proposito tempus opportunum scurra subdolus: securimque vibrans spurius & degener alumnus, piissimum patrem & peregrinum, pœnitentialiter progredientem, in occipite percussit; percussum prostratumque imbecillem impiissime jugulavit: sicque agnus innocens a lupo laceratur, sic granum frumenti cadens in terram mortuum, nec non proditionis oppressum palea, multum fructum affert: sic B. Willelmi spiritus, egressus de tenebris & umbra mortis, amictus est lumine sicut vestimento. Et quia legitime certavit, sufferens tentationem, accipere meruit coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se. Quid plura? Nebulo nefarius, quem nefas fugat, fugit ut profugus; non refugio, sed furis funere fungi dignus.

[5] Prænotato Beati Willelmi Martyris glorioso triumpho, qualiter migravit a corpore, [miraculis claret.] operæ pretium est miracula scriptis inserere, quæ ob illius meritum operatur potentia cælestis: de quibus & vetera prosequi & nova cudere licet. Nec vobis displiceat, Carissimi, si quandoque * martyrologiam vitans, sub breviloquio transeam: quia & placet vobis dicendi parsimonia; & quamquam arrideat multa dicendorum materia, stylus tamen prolixus fastidium gignit. Lucerna deinceps accensa non ponatur sub modio, sed super candelabrum, ut luceat, & fracto alabastro tota domus odore repleatur unguenti.

[6] Fuit igitur eisdem temporibus in Cantiæ finibus præfatis quædam mulier vesana torvo spiritu, nec non a dæmonio male vexata, ita quod montes & colles transiliens, nec non per palteas & vicos nuda discurrens, [Energumena, imposita corona cadaveri illudens,] insaniæ symptomata miserabiliter ostendit. Cumque quadam die per locum, ubi jacuit corpus exanime, pertransiret, inter spinas & tribulos illud intuens, dixit: Amice, usquequo dormis? Dormi jam, & requiesce. Quare, lascive juvenis, cum sis candidus, corona candida non uteris? Hæc & his similia, tamquam pica loquax, astando garriens, coronam de caprifolio plexam beati Martyris capiti circumposuit. Reversa deinde Cananeæ filia, male a dæmonio vexata, tamquam leȩna raptis catulis, ardua quæque montium transcendit, in imis vallium dissilit, penitus ignorans unde veniat aut quo vadat. Altera vero die rediens per locum, ubi sanctum corpus reliquerat, iterum appropinquans ait: Redde mihi somniator quam dedi tibi coronam, quoniam te decet super autum & lapidem pretiosum multum. Pro pudor! stertis adhuc & mihi non loqueris? Hæc & alia garrunlans indigna relatu, mortuo tamquam vivo, Martyris a capite coronam, [eamdem sibi imponit & liberatur.] cerebro nec non cruore cruentatam imo consecratam, abstulit, capitique proprio superposuit. Mirabilis Deus in Sanctis suis, illico manifestavit electum sibi Martyrem. Manifestavit autem sic. Mulier namque fatua, cruento corollario coronata, dicto citius ferali rabie deposita, humanam rationem adepta est. Unde præ verecundia tota die usque ad vesperum inter fruticeta latuit, & ad se reversa dixit: Nunc scio vere, quia misit Dominus Angelum suum, & eripuit me de manu satanȩ meritis istius Martyris, ut manifestentur opera Dei in illo, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen. Et prædictus gloriosus Martyr jacet apud civitatem Roffensem prædictam.

[7] Hactenus illa Vita apud Capgravium, cujus auctorem tradunt Wilsonus & Ferrarius fuisse Thomam monachum Monimetensem, [an Vitam scripserit Thomas Monumetensis.] Benedictinum Congregationis Cluniacensis, qui dicitur floruisse anno MCLX, & scripsisse ad Guilielmum de Turebes Episcopum Norwicensem de Guillelmo puero & Marytre libros septem, de miraculis ejusdem librum unum. Ita Ioannes Pitseus de Scriptoribus Angliæ. Sed ista de S. Wilielmo puero. Norwici a Iudæis occiso, videntur intelligenda, de quo & nos egimus XXV Martii. Num præterea hujus S. Willelmi Vitam Scripserit, non satis liquet: sed neque de tempore quo res contigerit ulla verosimilis conjectura se offert: quare ad ultimum locum hic eam referimus.

ANNOTATA.

* an Matæologiam?

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Mai V: 24. Mai




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 23. Mai

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 23. Mai

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 12.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.