Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August V           Band August V           Anhang August V

25. August


VIGESIMA QUINTA DIES.

SANCTI QUI VIII KAL. SEPTEMBRIS COLUNTUR.

Sanctus Bartholomæus apostolus, Albanopoli in Armenia vel Albania.
S. Gerontius ep. Italicæ in Hispania.
S. Eusebius M. Romæ.
S. Pontianus M. Romæ.
S. Vincentius M. Romæ.
S. Peregrinus M. Romæ.
S. Maginus vel Maximus M. apud Tarraconenses in Catalonia.
S. Genesius notarius ac M. Arelate in Gallia.
S. Genesius mimus ac M. Romæ.
S. Maxima V. & M. in territorio Carnutensi Galliæ.
S. Rufina Martyr.
S. Eutica Martyr.
S. Julianus Martyr.
& forte Julius Martyr.
S. Hermes Martyr.
S. Justus Martyr.
SS. Milites XVIII Martyres.
S. Julianus M. in Syria.
S. Joannes eremita Ruselli in Aprutio Italiæ.
S. Victor seu Victurus ep. Cenomanis in Gallia.
S. Gennadius I, patriarcha Constantinopolitanus.
S. Severus abbas Agathæ in Occitania Galliæ.
S. Epiphanius patriarcha Constantinopolitanus.
S. Mennas vel Menas patriarcha Constantinopolitanus.
S. Aredius abbas Altanensis, apud Lemovices in Gallia.
S. Ebba V. & abbatissa in Coludensi Scotiæ monasterio.
S. Patricia V. Constantinopolitana, Neapoli.
S. Hunegundis virgo, in cœnobio Humolariensi in Veromanduis.
S. Gregorius Ultrajectinæ ecclesiæ rector, Ultrajecti in Belgio.
S. Ebba abbatissa M. in Coludensi Scotiæ monasterio.
SS. multæ ejusdem sociæ MM. in Coludensi Scotiæ monasterio.
S. Martianus abbas Aptæ Juliæ in Provincia Galliæ.
S. Gurloësius abbas, Ordinis S. Benedicti, in Kimperlegiensi monasterio Britanniæ minoris.
S. Ludovicus Francorum rex, prope Tunetum in Africa.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES DILATI.

Sancti Titi episcopi Gortynæ in Creta solennitas celebratur hac die apud Græcos; apud Latinos vero annua ejus memoria recolitur, & apud nos de eo actum est IV Januarii.
In Bremensibus sancti Libentii episcopi & confessoris. Textus est Galesinii: quem auctorem citat Ferrarius hac die in notis, nec non Canisium (apud quem tamen nihil tunc invenio de hoc Sancto in editionibus anni 1573, & 1599.) Idem Ferrarius eumdem præsulem retulerat die, quo nos de illo egimus, IV Janua.
Posterior translatio Blanduno Tornacum ad templum S. Mariæ, corporis S. Eleutherii episcopi Tornacensis anno MLXIV ponitur in Ephemeride seu Kalendario SS. Virginis Mariæ, quod edidit Antonius de Balinghem. De translationibus hujus Sancti adisis diem, quo ejus Acta illustravimus, XX Februarii.
S. Lucii Papæ & martyris festum ac translationem recoli in aliquot Kalendariis hac die, monuimus jam pridem ad diem IV Martii, quo Acta ipsius elucidavimus. Adi ergo eumdem diem IV Martii.
Elevatio sancti Martyris Gaii, quando in Daniam delatus fuit; de quo latius die IV Martii. Canisii est annuntiatio. Die IV Martii egerat de Caio Palatino, de quo etiam nos ad istum diem: sed nihil ibi invenio de ista elevatione ac translatione ad dictum diem IV Mart.
Translatio sancti Adelberti episcopi & martyris est apud Grevenum; de qua etiam Florarium nostrum Ms. Sanctum hunc præsulem Pragensem ac martyrem dedimus, ac de translatione ejus meminimus, quæ apud varios hodie signatur, ad diem XXIII Aprilis.
In Tuscia, civitate Florentia translatio S. Zenobii, ejusdem urbis (episcopi) & confessoris. Lege quæ diximus die XXV Maii.
S. Hildeverti episcopi Meldensis translatio Gornacum. Consule Commentarium historicum hujus Sancti apud nos XXVII Maii.
In Luca civitate beati Vincentii episcopi meminerunt Additiones Bruxellenses Mss. ad Usuardum Greveni. Adeat lector, quæ de SS. Vincentio episcopo, Benigno diacono & sociis, martyribus Mevaniæ in Umbria, habentur ad diem VI Junii.
In Cimbris Echarii confessoris & apostoli, qui ad Euangelii opus cum SS. Guthagono & Macra se accinxit. Hæc habet Dempsterus in Menologio Scotorum. Quisnam hic Confessor anuntietur, non est mihi compertum. Nec novi socios, quos ei adjungit. Notus tamen est S. Guthagonus confessor, de quo egimus die III Julii.
Turribii, & Gundanisoli episcoporum Cenomanensium & confessorum mentio fit apud Grevenum. Secundum alios vero, ut ibidem additur, IX Kalen. Augusti. Die XVI Aprilis, tomo 11 ejusdem mensis, pag. 415 de S. Thuribio ep. Cenomanensi scripsimus. Ad diem vero XXIII Julii, tom. V, pag. 398, de S. Gundanisolo nonnulla notata sunt. Consule itaque dictos dies Aprilis & XXIII Julii.
In Hispaniis civitate Compluto, sanctorum Justi & Pastoris martyrum memoria inter Auctaria ad Usuardum nostrum signatur e codice Centulensi. Adde Martyrologium a Florentinio editum, Florarium nostrum Ms., Maurolycum, & alia exemplaria. Martyrologium Reginæ Sueciæ in lapsum topographicum impingit, dum hac die, postquam mentionem fecisset de provincia Syriæ, item Campaniæ, ac de Arelato, subdit: Et in eadem provincia, natalis sanctorum Justi & Pastoris, ut licet videre inter Martyrologia Hieronymiana contracta, & a nobis edita. Habentur in Martyrologio Romano, & apud nos die VI Aug.
Bartholomæus cognomento Parvus (vulgo Piccioli) Dominicanus Bononiensis, archiepiscopus Armeniæ, hac die cum titulo beati notatur apud Masinum in Bononia perlustrata; diciturque a Deo accepisse miraculose donum loquendi, ac intelligendi omne genus linguarum, & martyrio affectus fuisse in Armenia 1335. Gaspar Bombaci in libro de Bononiensibus sanctitate illustribus pag. 69 illud affigit circa annum 1318, die XV Augusti: & agens de loco sepulturæ ejus, addit, ibidem per continuatorum miraculorum seriem pro sancto illum agnitum, ac Officio particulari honoratum a Fidelibus Armeniæ, ejusque tumbam, longo ordine tabellarum, ac votorum ornatam, resplendere continuis cereis, & lampadibus accensis; ipsosque Turcas, eo concurrentes in suis infirmitatibus, salutem consequi. Clemens Galanus in Opere Conciliationis ecclesiæ Armenæ cum Romana, anno 1650 Romæ edito, parte prima, cap. 30 agit de rebus a beato, uti eum vocat, Bartholomæo in Armenia præclare gestis; sed ibidem pag. 512, qui tandem, ait, virtutibus ac meritis opimus migravit ad Dominum anno salutis MCCCXXXIII; ubi vides, nullam fieri mentionem de ejus martyrio. Adduntur autem ista: Ejus sepulchrum, innumeris hactenus clarum miraculis, in Armenia ab ipsis etiam infidelibus magna colitur veneratione. Verum hæc, quæ publicam Viri venerationem utcumque videntur indicare, non satis possum combinare cum iis, quæ habentur post Martyrologium, juxta ritum sacri Ordinis Prædicatorum S. Dominici, auctoritate Apostolica reformatum & approbatum, ac jussu reverendissimi P. F. Seraphini Sicci, totius præfati Ordinis Generalis Magistri editum Romæ anno 1616, ut præfert editio, quæ apud nos est: nam post illud Martyrologium præter alia ponuntur Viri sanctitate insignes ejusdem Ordinis, & pag. 92 beati confessores, sed in his observo, quibusdam, sed paucis admodum addi titulum beati, in plerisque autem ab eodem abstineri: inter quos est pag. 95 Fr. Bartholomæus Armeniæ episcopus, qui vita sanctissima, & miraculorum dono resplenduit. Jam vero si sufficienter constitisset de legitimo cultu Bartholomæi; an verosimile est, publicum illud Ordinis instrumentum nomini ejus non appositurum fuisse dignitatem beati, si hæc ipsi fuisset debita? Nec video, quo pacto hic possit præsumi ignorantia. Alia plura, quæ nos retinuerunt, ne Bartholomæum in Opere nostro collocaremus, indicata sunt inter Prætermissos ad diem XV Augusti, tomo III ejusdem mensis pag. 200. Interea dum Sedis Apostolicæ oraculum in hac re aliquid pronuntiasse noverimus, vel eruditi PP. Dominicani certiora nobis documenta de vero ac publico cultu hujus venerabilis Viri ab immemorabili tempore ante famosum decretum Urbani PP. VIII subministraverint, locus ei dari poterit in Operis nostri Supplemento. Consulat itaque lector diem modo assignatum XV Augusti.
SS. episcoporum & conf. Theobaldi & Theodoli commemoratio est in nostro Florario Ms. Ad diem XVI Augusti apud nos habetur S. Theodolus ep. & conf. Seduni in Gallia. Theobaldi forte hic scribitur pro Ubaldi; cujus Vitam in Mss. Belgicis sub nomine Theobaldi scriptam esse indicavimus ad diem XVI Maii: de quo vide etiam inter Pratermissos die 1 Julii sub littera c. De S. Theobaldo autem archiepiscopo Viennensi in Gallia, egimus die XXI Maii. Suspicaremur, ab auctore Florarii supra indicari hunc ultimum quia cum Theodolo conjunctus est. Quocumque modo se res habeat, inspici possunt dies XVI & XXI Maii &c., ac XVI Augusti.
Ludo conversus in Hemmenrode refertur in Kalendario Ordinis Cisterciensis, Divione edito anno 1617. Vide Prætermissos ad diem XVII Aug.
Bernardus abb. ex variis Kalendariis signatur hac die in nostro indice Ms. Sanctorum, quem Bollandus exaravit. Puto hic indicari S. Bernardum abbatem Claravallensem: cujus Acta illustrata sunt XX Augusti.
Aureæ Virginis & martyris meminit Florarium nostrum Ms. Indicari hic suspicor hesternam synonymam, alias Chrysen. Alia autem V. & M., Cordubæ apud Hispanos, data est ad diem XIX Julii. Consuli itaque possunt dies XIX Julii, & XXIV Augusti.
Aptati presbyteri dum mentio fit inter Apographa Hieronymiana apud Florentinium in notis ad hanc diem, ponitur individuum, ut ita loquar, vagum, præmisso ipsius annuntiationi adverbio loci indeterminati alibi: ut non facile sit assequi, quis, & cujas sit ille Aptatus: nisi forte sit Eptadius, de quo actum est XXIV Augusti.
Sancti Sandradi abbatis meminit Beda Plantinianus. Nos de illo egimus inter Prætermissos ad diem XXIV Augusti.
Interiit Lugduni impie necatus Gratianus pius imperator, cujus præclaras dotes, & egregia in Ecclesiam merita sancti Patres, sacrique historici altis encomiis prædicarunt, inquit Saussayus, ponens eum hac die post textum suæ hodiernæ annuntiationis una cum aliis, quos minoribus litteris refert. De morte jam dicta scribunt Baronius & Pagius ad annum Christi 383.
Vita sancti Micheæ apocrypha, & e fabulis absurdis consuta exstat apud nos inter Vitas alias Mss. Sanctorum Hibernorum, quas habemus in involucro signatoMs. 167 A, per P. Fitzsimon huc missas, fol. 20 & seqq. Qualis vero hæc Vita sit, e speciminibus intellige, quæ ex illa extraho. Pater ejus dicitur rex Chananæorum, nomine Obeth, filius Eliud; mater regis Arabiæ filia, nomine Alipia: quæ dum annos viginti sterilis esset, prædicitur ab angelo proles parentibus nascitura, dum ter in fonte balneati essent Eliopoli: puer Micheas portatur baptizandus ad episcopum Alexandriæ Magonium, uti vult. Decimo septimo ætatis anno offertur ei post mortem patris, regnum Chananæum: sed illud recusat. Proficiscitur ad civitatem Alexandrinam, habitum monachalem ab episcopo suscipit; sacerdotio initiatur anno ætatis trigesimo: deinde ad natale solum digressus creatur episcopus: expletis autem in episcopali regimine annis 22, hinc discedit, angelo duce: inde perveniens ad ripam Nili fluminis, sociis LX sibi assecutis, fluminis impetum benedictionis appositione constringens, cum omni comitatu suo securus pertransiit. Deinde ad littus maris Rubri cum sociis veniens, secundum illud Israëlitici populi, ab expugnatione Pharaonis per Dominum salvati, sic * vestigio transitum fecit. Transacto autem bimestri, Hierosolymam: ubi patriarchale, ministerium per annos septem rexerit. Ad hæc, ab angelo ei apparente mittitur in montem Sion, & eodem profecto ostensa ipsi refertur ab angelo arbor illa, de qua pretiosum lignum præscissum erat: e quo ad vocem angeli tres excidit baculos, & angelus quartum. En nova scena: mittitur ab angelo Constantinopolim: cujus cathedræ præficitur. Quid plura? Septem in ea transactis annis Alpes transcendit &c. Denique septem sociorum millibus se comitantibus, totam Galliam, angelo duce, transit, & ad mare Anglicum transfretandum non repertis navibus, cum suis, siccis pedibus permeat illud. Sed jam satis & abunde nugarum ac ineptiarum est. Omitto alia. In fine est: Iste sanctus sepelitur Dubliniæ in ecclesia sua parochiali .. & obiit octavo Kalendas Septembris. Oratio: Deus, qui beatum Micheam pontificem tuum inter innumera mirabilia spatiosum mare sicco vestigio transire fecisti: concede, quæsumus, nos ejus interventu ab omnibus nequitiis peccaminum liberatos esse, secum in æterna lætitia congaudere. Per Dominum nostrum &c. Præter hæc, nihil novimus de isto qualicumque Michea, quo vel historiam ejus a fabulis expurgemus, vel cultum ipsius comprobemus.
S. Joannis archiepiscopi Constantinop. mentio fit in Menologio Sirleti, ac Menæis magnis Græcorum. Quisnam sit Joannes hic, compertum non habemus. Legi interim possunt quæ de Joanne II, cognomento Cappadoce apud nos observata sunt in Historia chronologica patriarcharum Constantinopol. a pag. 56*.
Depositio venerabilis Lamberti, piisimæ memoriæ episcopi Lingonensis .. cui mole carnis gravato Robertus rex Christianissimus ob reverentiam sanctitatis, in consessu episcoporum suppedaneum memorabili omne in ævum regiæ pietatis exemplo ministravit. Hæc Saussayus in Supplemento. Agitur de illo præsule tomo 4 Galliæ Christianæ, editionis novissimæ col. 552 & seqq.; ubi de isto facto nihil invenio.
.. Kal. Sept. sancti Quadrati mentio habetur in Kalendario antiquissimo ecclesiæ Carthaginensis, quod Mabillonius vulgavit tomo 3 Veterum analectorum, anno 1682 Parisiis impresso, pag. 399 post Massam candidam, de qua heri actum est apud nos. Verum cum nec huic, nec S. Quadrato apponatur ibi dies mensis; non constat nobis, an ad hodiernum diem, an ad alium referendus sit. Nec vero Mabillonius in Observationibus ad laudatum Kalendarium a pag. 411 cognitum ac perspectum habuit Sanctum istum: quem nos etiam non novimus.
Depositio S. Romandi confessoris, in Dolensi cœnobio Bituricensis diœcesis honorati, notatur a Saussayo in Supplemento. Castellanus in Martyrologio universali S. Romadium vocat, vulgo S. Romaize, ac Burgidoli in Bituricensi provincia eum annuntiat. Catherinotus in Sanctuario Bituricensi pag. 34 de S. Romado meminit; cetera nobis ignoto, sive cultum, sive res gestas spectes.
Ronnanus titulo sancti donatur a Camerario in Menologio Scotorum, citante Dempsterum in Mendicabulis repressis, & alios. Dempsterum cursim lustravi; sed Ronnanum non reperi: nec operæ pretium videtur, singillatim perlegere totum illum libellum; cum Dempsterus æque ac Camerarius sint valde exiguæ, ne dicam nullius, auctoritatis in suis Fastis Sanctorum. Si ad alios addidisset eorum nomina; consuli potuissent.
Piligrimi archiepiscopi Coloniensis elevatio & transsatio nota nobis est e duplice instrumento Ms., quod habemus. Ac primum quidem refert gesta anno 1643, die XVII Augusti circa translationem primam: secundum vero agit de expurgatione ossium, ac translatione e sacristia in mausoleum lapideum ad cornu Euangelii principis aræ SS. Apostolorum, & expurgationem factam signat die X Decembris; translationem autem die XII ejusdem mensis anno supra notato. Verum ex hac clausula Protestatus est admodum R. D. Decanus, idque mihi notario, ut signanter exprimerem, imperavit, quod ego hoc ipso scripto notum omnibus esse manifestumque volo, nihil hic aliud gestum esse, quam corpus archiepiscopi Piligrimi de loco in locum digniorem, qui fundatori ecclesiæ debetur, translatum consuetis ab Ecclesia præscriptis ritibus, nullo cultu religioso reliquiis ejus exhibito: donec aliud quidpiam a Sede Apostolica circa ejus beatificationem statuatur: ex hac, inquam, clausula patet, nullum tunc temporis publicum cultum ei exhibitum fuisse, atque adeo illum inter reliquos hujus diei Cælites non collocandum: cum nesciamus, an postea apud Sedem Apostolicam aliquid tentatum sit. Mentionem vero facimus de eo hac die, qua dicitur obiisse in inscriptione, quæ profertur in primo instrumento. Plura de hoc Viro suggerunt Gelenius lib. 3 Coloniæ suæ, syntagmate 6, a pag. 298, & editio nova Galliæ Christianæ tomo 3, col. 655 & sequentibus. Gelenius autem lib. 4 in Fastis, die XXV Augusti, pag. 717 titulum venerabilis ipsi dumtaxat tribuit.
Sanctorum Aredii abbatis, & Justini presbyteri ac confessoris mentio habetur inter Auctaria ad Usuardum ex editione Lubeco-Coloniensi, ac Greveno: quos etiam annuntiat Martyrologium vulgo Canisianum. S. Aredium abbatem dabimus hac die: quisnam vero sit Justinus ille, incompertum nobis est, atque adeo illum prætermittimus, donec plura de eo resciamus.
Michanus aliquis notatur ex variis Kalendariis in nostro Ms. indice Sanctorum, de quo supra.
Hac die, prima dedicatio ecclesiæ Laubiensis scribitur apud Ferrarium in Novo Catalogo Sanctorum.
Item Pactis, dedicatio ecclesiæ cathedralis.
Denique, Apud Vicentiam in M. Berico, dedicatio ecclesiæ B. M. V. De hac postrema annuntiatione, Abest, ait, ab urbe M. P. Ibi cœnobium Fratrum Ord. Servorum, & imago B. M. V., innumeris miraculis, uti vota tot appensa testantur, fulgens, ob duas ejusdem Virginis apparitiones: quarum altera in diem VII Martii; altera in 2 Augusti incidit. Sed præsenti die solemnitas & apparitionis & dedicationis agitur.
In Petrogorica provincia S. Riberius (vulgo S. Rabier) confessor scribitur apud Castellanum; aliunde nobis ignotus.
Lindisfarnæ S. Egredi episcopi. Ita Ferrarius: de quo etiam Demsterus. Nos majores de illo notitias desideramus.
Toleti, beati Martini Ruizii confessoris, miraculis clari. Annuntiatio est Arturi a Monasterio in Martyrologio Franciscano. Sed cautius ab illo titulo beati abstinent Waddingus & Hueberus. Hic enim in Menologio ejusdem Ordinis Martinum a virtutibus & miraculis laudat: ille vero in Annalibus Minorum tomo 8, anno 1733 Romæ edito, ad annum 1364, num. 20, in egregio elogio, quo illum condecorat, inter alia sic scribit: Obiit sanctissime in veteri Conventu S. Francisci Patrum Conventualium, qui postea datus est sororibus instituti sanctissimæ Conceptionis, ibique conspicitur ejus sepulcrum in muro arcuato supra cratem sanctimonialium ad latus Euangelii, & ex alia parte altare, in ejus honorem erectum, imposita tabula, quæ aliquot ejus miracula repræsentat; sed nihil ibidem invenio, quo publicas Viri cultus sufficienter probetur. Liceat interim mihi quærere, cujus auctoritate, & quo tempore illud altare erectum fuerit; ad hæc, an, & quidnam in eodem altari ad honorem ejus fiat. Enimvero de hoc altari nihil lego apud citatos Arturum ac Hueberum. His itaque consideratis, non audemus hactenus Martino isti alium dare locum, quam inter venerabiles. Vitam ejus habet Benignus Fremaut, Ordinis FF. Minorum Recollectorum, in Generali legenda Ordinis S. Francisci, Flandrice edita, ad diem XXV Augusti. Alios, qui de ipso agunt, recitat Arturus in notis.
Huic nonnullos alios subjungimus e Fastis Franciscanis.
Ludovicus Sotellus, apud Facum in Japonia pro fide combustus, Gerardus, Mutinæ in Italia, Quidam Sanctus in Monte Compatre in Latio, Mariartus, Teugmolagii in Hibernia, Archangelus de Messana, in Sicilia, Francisca ab Andrea, Fulginii in Umbria ex Fastis Franciscanis apud Arturum & Hueberum.
Additur ab Arturo: Florentiæ, Catharinæ de Pazzis, virginis, cum titulo beatæ; quo etiam annuntiat Joannem Numantinum conf., in India Orientali, ac Petrum a Fonte, Abulæ. Mariartum & Archangelum inter hodiernos non habet. Alios supra recitatos vocat etiam beatos. Hueberus dicit, Sanctus colitur; sed dictum non probat. Castellanus in suo Martyrologio universali, Sotello jam laudato, quem prope Omuram in Japonia annuntiat, duos Fratres laïcos ejusdem Ordinis; anonymum ex Ordine FF. Prædicatorum, & alium e nostra Societate, adjungit, apposito anno 1624; qui etiam signatur in Menologio Societatis Jesu Ms., quod habemus, ad diem XXV Augusti, & in quo Pater ille, in civitate Omurana, sicut ibi indicatur, diuturno igne combustus, vocatur Michaël Carvaglio, ac dicitur natione Lusitanus, patria Bracarensis; laudaturque a vita angelica, & afflictationibus corporis &c.
Vita venerabilis fratris Petri Vasquez, gloriosi fidei Christi confessoris datur hac die apud Marchesium in Sacro diario Dominicano. Vide quæ dixi statim de anonymo ex Ord. Prædicatorum & aliis.
Vita sororis Dominicæ Vorræ, quæ cum opinione sanctitatis obiisse refertur in monasterio S. Catharinæ Senensis Neapoli, habetur hac die in eodem Sacro diario.
In Hemmenrode depositio beati Arnoldi de Sancto-Severino notatur ab Henriquezio. Beati titulum ipsi dat consueta liberalitate sua: nam subdit: Qui .. pie obdormivit in Domino.
In Gallia Paulus titulo beati donatur in Menologio Cisterciensi apud Henriquezium, qui eum laudat, & sub Hugonis abbatis Bonavallensis magisterio novitium obiisse memorat.
Item In Gallia Narbonensi beatæ memoriæ Joannes Marionus in eodem Menologio laudatur. Utrumque etiam refert Saussayus, at minoribus litteris, hac die post textum annuntiationis suæ.
Incendium oppidi Tuitiensis, in quo Corpus Dominicum a flamma circumfusa intactum remansit, memorat Molanus in editione anni 1573, hac die accidisse. De hac re etiam scribunt Wionus, Dorganius, Menardus. Tuitium autem, vulgo Duitz, pagus est Germaniæ cum cœnobio, ad ulteriorem Rheni ripam, contra Coloniam Agrippinam, ex Baudrando.
Historiam admirabilem vitæ ac mortis miraculosarum beati Fratris Rayneri a Burgo sancti sepulchri, Religiosi Capucini, in Italia anno MDLXXXIX mortui, die XXV Augusti, habemus in folio expanso Gallice editam Leodii (sed annus impressionis non additur) cum approbatione R. Vicarii generalis Leodiensis, ac consensu superiorum. Virum hunc veneramur tum propter singulares ejus virtutes, tum propter res mirabiles, queæ de illo in dicta Historia commemorantur; sed sub beati titulo aliis hujus diei Cælitibus in hoc Opere illum non annumeramus, donec Sedis Apostolicæ oraculum loquatur. De eo etiam agit Hueberus in Menologio Franciscano ad diem XXVI Martii, apposito ibidem anno 1581: ubi & recte a titulo beati abstinet, & narrationem suam ita concludit: Superiorum authoritate formantur pro eo .. processus ad finem canonizationis.
Pistorii in Thuscia S. Felicis presbyteri memoria exstat hac die in utroque Catalogo Ferrarii, & in Martyrologio universali apud Castellanum. Habetur in Romano XXVI Augusti.
Joannes Bassandus cum titulo beatæ memoriæ, hoc die tamquam ejus emortuali laudatur a Saussayo in Supplemento. Eum quoque annuntiat Ferrarius in Novo catalogo Sanctorum, & beatum vocat. Quidnam ei debeatur, dispiciemus XXVI Augusti.
Aletii in Salentinis S. Orontii primi ejusdem urbis episcopi & martyris. Ita Ferrarius in Novo catalogo SS. Ast in Catalogo Sanctorum Italiæ, de eo agit die XXIV. Adisis dicta inter Prætermissos die XVI, XX & XXIV hujus mensis, ac dicenda ad diem ejusdem mensis XXVI Aug.
Justus episcopus Aletinus & martyr habetur apud Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ. At nos de eo acturi sumus die XXVI Augusti.
Simplex quædam femina, Ermina nomine, Remis claruit, paupercula quidem censu, at patientia & humilitate locuples, varrisque ac portentosis apparitionibus sibi factis probata a Deo, quas auctor quidam synchronus, cujus Ms. exstat apud Sanvictorianos Parisienses, fideliter retulit, ediditque nuper R. P. de Foigny, sacræ theologiæ doctor, Gallico idiomate. Hæc, & plura alia de Erminæ visionibus refert Guilielmus Marlot in Metropolis Remensis historia tom. 2, lib. 4, cap. 26, a pag. 679. Vivere desiit XXV mensis Augusti .. anno MCCCXCVI, qui ibidem signatur in ejus epitaphio Gallico. Tumulata dicitur apud Marlotum in navi ecclesiæ S. Pauli, ubi nunc chorus est monialium, sub albo lapide, cui incisa cernitur ejus effigies cum brevi hoc epitaphio, de quo jam memini. Deinde subdit, historicam visorum & ostensorum Erminæ narrationem a Joanne Morellio, Sandionysiano apud Remenses canonico Regulari, Parisios missam esse ad Gersonium academiæ cancellarium, quatenus, eadem prius discussa, & diligenter examinata cum Petro d'Ailly, Navarræi collegii archimagistro, demum episcopo Cameracensi .., edicere velit, an seculi mores permittant, ut prælo committeretur. Quale vero Gersonius super hac re judicium tulerit, patet e tribus conclusionibus ejus, quæ ibidem pag. 681 & sequentibus legi possunt. Porro conclusiones Gersonii, ac Vitam Erminæ valde diffusam in Ms. habemus. Sed quod huc potissimum spectat; deberet probari publicus ejus cultus. Gersonius in conclusione tertia meminit quidem de mirabili hujus devotæ ac piæ mulieris vita; & in prologo ad Vitam Ms., de qua dixi, Christi fidelis ancillæ Erminæ nomine vocatur. Deinde sequitur: Incipit Vita Christi fidelis anncillæ Erminæ venerabilis viduæ. Post Vitam denique hæc ponitur clausula: Explicit historia Erminæ, Christi fidelis ancillæ, quam fecit primo in Gallico frater Radulphus supprior Vallis scolarium Remis, confessor prædictæ famulæ Dei, & hanc dominus Joannes de Balayo supprior canonicorum Regularium S. Augustini Remis apud S. Dionysium transtulit de Gallico in Latinum. Martotus post Erminæ gesta, quæ addit pag. 681, quæ omnia a directore Johanne le Graveur scripto mandata sunt, stilo quidem simplici, sed vero, ut ab infimæ conditionis femina narrabantur. Itaque non satis concipio; primo, quo nixus fundamento hanc Erminam Castellanus cum titulo beatæ referat die XXVI Augusti: secundo, qua ratione ibidem faciat Gersonium Vitæ ipsius auctorem. Vide inter Prætermissos ad eumdem diem XXVI Augusti.
Festum omnium reliquiarum sanctorum Martyrum collegii Vratislaviensis Societatis Jesu in Silesia, celebratur ibidem Dominica post festum S. Bartholomæi. Testimonium recognitionis & approbationis istorum sacrorum pignorum, die XII mensis Julii, anno 1663 signatum, apud nos est; videlicet reliquiæ S. Luciani martyris cum integro capite, ossa grandiora complura; S. Maximæ virginis & M. capitis pars anterior cum majoribus corporis ossibus; S. Benedictæ virginis & M. ossa magna in magna quantitate. Denique SS. Nili, Victoriani, Euticii, Ericii & Demetrii MM. notabilos reliquiæ. Obeserva 10. Corpora SS. Luciani, Maximæ & Benedictæ, a P. Nicolao Lancicio allata, testimonium habent, cum istis nominibus ea esse inventa. Imo audivi P. Lancicium affirmantem, suas reliquias, quascumque distribuit, esse ejus nominis proprii, non arbitrarie dati, cujus esse asserebat, sicut testatur P. Theodorus Moretus noster, cujus verba transcripsi. Laudantur Nicolaus Lancicius, ac Theodorus Moretus in Bibliotheca scriptorum Societatis Jesu. 20. Testimonium reliquiarum SS. Nili &c. Martyrum a P. Goswino Nickel datum, qui deinde ejusdem Societatis fuit decimus Generalis, seorsim est missum, uti notat laudatus P. Moretus, & assignat istos tribus e dictis Martyribus dies; S. Maximæ V. M. Romanæ 2 Septembris: S. Luciano Rom. M. XXVIII Maii: S. Benedictæ V. M. Rom. V Maii. De hac facta mentio inter Prætermissos die V. Maii: de illo XXVIII Maii. S.Maxima martyr, sive hæc sit illa, sive alia, signatur Romæ in Martyrologio Romano ad dictum diem 2 Septem.
S. Grata a die I Maii ad hunc remissa, quo tunc colebatur. Nunc vero colitur die IV Septembris. In utroque Ferrarii Catalogo ad præsentem diem dicitur vidua. Dabitur IV Sept.
Corpus S. Osmannæ virginis est in quodam sacello prope ecclesiam S. Dionysii: ac in ejusdem breviario Vita ipsius succincte descripta est die XXV Augusti. Ex Breulio in Theatro antiquitatum Parisiensium lib. 4, pag. 1107. Sed Castellanus in suo Martyrologio universali, ac novissimum Martyrologium Parisiense hanc sanctam Virginem annuntiant alio die, quo & apud nos de ea tractabitur, IX Sept.
S. Thomæ confessoris, & episcopi Herfordiensis depositio Monte-Flasconis in Tuscia, refertur in Martyrologio Anglico Joannis Wilsoni, anno 1608 edito. Habetur in Romano hic Præsul 2 Octobris.
Transitus sanctæ Alveræ virginis refertur apud Saussayum tomo 2, pag. 1249. De ea apud nos tomo 3 Aprilis, die XXV, pag. 366 mentio facta est ex Martyrologio Ms. monasterii S. Sabini in agro Tarbiensi. Ibidem etiam a nobis obiter dictum de reliquiis S. Alvertæ virginis & martyris Aginnensis, quæ germana fuit S. Fidis, & cum hac potest referri ad VI Octobris, & indicatus etiam ibi fuit istarum reliquiarum locus apud Petrocorios. Castellanus in Martyrologio universali ad diem IX Martii sequentem ponit annuntiationem: In Petrocoricensi provincia S. Alvera (ad marginem vocatur Alvenera) virgo: cujus caput honoratur in ecclesia sui nominis prope locum vulgo Limeil. Habemus hic Alveram virginem diverso die notatam; habemus virginem Alvertam ac martyrem, ad VI Octobris relatam. An vero, & quot sint distinguendæ, non scimus. Videri interim poterit, an major notitia his accessura sit VI Octobris.
Translatio sanctæ Hedwigis Ducissæ Slesiæ, de qua postea, ex Additionibus Bruxellensibus Mss. ad Usuardum Greveni. In Florario autem nostro Ms. notatur alio modo: Translatio sanctæ Hadewigis viduæ, anno salutis MCCLXVIII. Hæc Sancta habetur in Martyrologio Romano die XV Octobris, a quo festum ejus transfertur ibidem ad diem XVII Octobris.
Romæ, passio sanctorum Nemesii diaconi, & Lucilliæ filiæ ejus, quos Usuardus habet pridie Kalend. Novembris, die scilicet, quo corpora eorum a sancto Sixto sunt elevata, ex Greveno. S. Lucillæ, filiæ Nemesii martyris meminit hodie Florarium nostrum Ms., & Castellanus. Sed inter Prætermissos ad diem XXV Julii distulimus eos ad diem XXXI Octob.
Quinque fratrum martyrum, videlicet Benedicti, Johannis, Matthæi Isaac, & Cristini annuntiatio signatur apud Grevenum, & in Martyrologio Germanico, quod vulgo sub nomine Canisii citari solet. Heri inter Prætermissos dilati sunt ad diem XII Novembris.
Hilda abbatissa in Anglia habetur apud nos inter Prætermissos ad diem V Martii, & dicitur coli XXV Augusti: quo die de illa agunt Florarium nostrum Ms., nec non Auctaria ad Usuardum a nobis editum: ubi recte observatum est, ab aliis eam poni die XVII Novembris, quo natalis ejus colitur, uti habet in notis Ferrarius in Novo catalogo Sanctorum ad XXV Augusti. Hac vero die, inquit, aliqua illius translatio celebratur. Nos inter Prætermissos ad diem V Augusti abbatissam illam remisimus ad XVII Novembris, quo refertur obiisse apud Capgravium in Legenda Angliæ, Londini edita anno 1516, fol. 180 verso, & apud Mabillonium in Actis Sanctorum Benedictinorum seculo 2, pag. 776. Exspectet itaque lector quæ de ista Sancta dicentur XVII Novembris.
Mercurii martyris & militis commemoratio notatur in nostro Florario Ms. Exstat synonymus martyr, ac miles in Martyrologio Romano XXV Novembris.
Colonia Agrippina, translatio brachii sancti Annonis episcopi & confessoris, a monte Sibergensi ad ecclesiam sancti Georgii, exstat apud Grevenum. De Translatione hac etiam agitur ex editione Usuardina Lubeco-Coloniensi apud nos hac die inter auctaria ad Usuardum nostrum. Colitur S. Anno in Martyrologio Romano IV Decembris.
Romæ, S. Euticiani (voluit dicere Eutychiani) Papæ & martyris sepultura, anno salutis CCLXXIX, habetur in nostro Florario Ms. Annuntiatur hic Sanctus in Martyrologio Romano, & a nobis differtur ad diem VIII Decemb.
Historia translationis SS. Saviniani, Potentiani, sociorumque Martyrum, in Senonense sancti Petri cœnobium, narratur in Actis Benedictinis, a Mabillonio vulgatis, sec. 6, parte I, a pag. 254. Usui hæc translatio esse poterit alias, quando duo nominati Martyres dabuntur cum Romano Martyrologio ad diem XXXI Decembris.

[Annotata]

* f. sicco

DE S. BARTHOLOMÆO APOSTOLO,
ALBANOPOLI IN ARMENIA VEL ALBANIA,

Seculo I.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Bartholomæus apostolus, Albanopoli in Armenia vel Albania (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Proposita controversia an S. Bartholomæus sit idem qui Nathanaël probatur rationibus ex SS. Litteris desumptis Nathanaëlem fuisse apostolum.

Acta sancti Bartholomæi obscura sane & dubia illustraturi, [Cum disputetur, an S. Bartholomæus sit Nathanaël,] discutiendam omnino censuimus controversiam, inter eruditos dudum agitari cœptam, utrum S. Bartholomæus idem sit qui Nathanaël, Joan. 1 a Philippo ad Christum adductus. Variæ hac de re, planeque invicem oppositæ sunt eruditorum sententiæ. Eminentissimus Baronius ad annum Christi 31 num. 28 ita scribit: Putarunt aliqui, Nathanaëlem eumdem esse cum Bartholomæo, levibus quibusdam conjecturis permoti: quibus minime assentimur; sed Augustino tutius inhæremus, dum ait, idcirco Nathanaëlem non fuisse a Domino electum inter Apostolos, quod esset legis doctor. Non miror Baronium, re nondum penitus discussa, Augustino inhærendum censuisse. Contraria tamen opinio eodem fere tempore placuit Cornelio Jansenio Gandensium episcopo in Concord. euang. cap. 7, & Cornelio a Lapide in Joan. cap. 1, aliisque eruditionis laude præstantissimis.

[2] Rem magis illustrare conati sunt Bartholomæus Gavantus Dissertatione post sacros ritus edita, [& alii negent, alii affirment, editis dissertationibus,] & Joannes Roberti Dissertatione Duaci impressa anno Christi 1610; in quibus multis rationibus contendunt Nathanaëlem non esse alium a S. Bartholomæo apostolo. Eruditissimus Calmetus in Mat. cap. 10 præcipuis horum rationibus commemoratis, ita pronuntiat: Omnes hæ rationes, quæ separatim sumptæ vim magnam non haberent, inter se unitæ argumentum formant, cui resistere foret difficile. Verum Bailetus ad diem XXIV Augusti in Bartholomæo, hanc illorum sententiam non nisi tenui conjectura nixam affirmat, secutus in hoc Tillemontium, Monum. eccles. tom. 1, pag. 642, qui nota 1 in Bartholomæum, nullum huic sententiæ dicit esse fundamentum. Quin Ambrosius Gardebosc Historiæ ecclesiasticæ tom. 1, pag. 120 errorem Ruperti vocat, censura temeraria forte magis, quam solida. Miror viros adeo eruditos ne verbo quidem probare conatos esse prætensam harum conjecturarum levitatem, quippe non ignorarunt alia aliorum de his fuisse indicia. Nituntur illi quidem auctoritate S. Augustini, eumque secuti S. Gregorii, qui Nathanaëlem fuisse apostolum negant; sed contendunt alii, eas esse rationes, quibus eumdem demonstrant fuisse apostolum, ut auctoritati horum patrum in re historica sint præferendæ. Hic igitur nodus, hoc examinandum.

[3] S. Augustinus, qua fuit animi modestia, nobis, [res proponitur examinanda.] ut spero, hanc dabit veniam, qua ipse se semper usum profitetur. Audi ipsum in epist. ad S. Hieronymum tom. 4 Operum S. Hieron. editionis Parisiensis ultimæ part. 2 col. 630: Alios (auctores præter canonicos, de quibus fuerat locutus) ita lego, ut quantalibet sanctitate doctrinaque præpolleant, non ideo verum putem, quia ipsi ita senserunt; sed quia mihi vel per illos auctores canonicos, vel probabili ratione, quod a vero non abhorreat, persuadere potuerunt: nec te, mi frater, sentire aliquid aliter existimo; prorsus, inquam, non te arbitror sic legi tuos libros velle, tamquam Prophetarum vel Apostolorum, de quorum scriptis, quod omni errore careant, dubitare nefarium est. Hæc, pro omni etiam materia ab Augustino enuntiata, locum præsertim habent in historica controversia, in qua in errorem labi facilius est & frequentius. Non invito itaque S. Augustino probare primo conabimur, Nathanaëlem fuisse Apostolum ex duodecim unum; quod si evicerimus, haud difficulter probabimus, non alium fuisse, quam S. Bartholomæum. Argumenta adferemus præcipua ex auctoribus supra laudatis, neglecta quidem ab aliquibus, sed minime refutata, nec pauca ad ulteriorem probationem adjungemus.

[4] [Probatur ex vocatione,] Joan. cap. 1, describitur quomodo Nathanaël ad Christum fuerit vocatus: hinc primum nobis, illudque multiplex, suggeritur argumentum, quod ita deducit laudatus Joannes Robertus: E duodecim Apostolis si quatuor Euangelistas consulas, non omnium vocationem descriptam invenies, sed eximiorum tantum. Primi merito censentur nobile illud par fratrum Petrus, & Andreas; & alterum Jacobus, & Joannes. Restant Philippus, & Matthæus, de quibus inter omnes constet, fuisse Apostolos. Jam vide, si Petri, & Andreæ vocationem seponamus, sitne ullius alterius vocatio majore studio, & accuratione descripta, quam a dilecto Discipulo est Nathanaëlis; lege, inquam, primum caput Euangelii secundum Joannem, initio facto a versiculo 45, & exceptis iis, quos dixi, attende, ecquid in aliorum vocatione conferendum invenias. Ita ille. Liceat hic mihi uti forma magis dialectica. Nullius nisi Apostolorum apud Euangelistas vocatio descripta legitur, nomine illius, qui vocabatur, addito: legitur autem Nathanaëlis descripta ibidem vocatio nomine, multisque circumstantiis additis; igitur fateamur necesse est, vel Nathanaëlem fuisse Apostolum, vel singularem prorsus ab Euangelistis Nathanaëli honorem habitum, quod ultimum ex postea dicendis minime est verisimile.

[5] Adverte præterea, si placet, ordinem ab Euangelistis in enumerandis Apostolis servatum; [ordine Apostolorum,] invenies ubique Petrum, Andream, Jacobum, & Joannem, qui simul a Christo vocati leguntur Mat. 4, primo commemoratos: sequuntur ubique Philippus & Bartholomæus. Quæ ratio, obsecro, dari potest, nisi ut ne narratio disjungeret, quos vocatio conjunxerat. Sicut igitur simul vocati sunt Petrus & Andreas, Jacobus, & Joannes; ita tamen ut Petrus per Andream fuerit adductus; ita & simul vocati videntur Philippus & Bartholomæus, ita tamen ut Bartholomæus (apud Joannem Nathanaël) per Philippum fuerit adductus. Matthæus deinde, cujus vocatio post sex jam numeratos descripta legitur apud Marcum cap. 2, & Lucam cap. 5, ubique commemoratur post Bartholomæum, nisi quod seipse modestiæ, ut videtur, causa, Thomæ etiam postposuerit. Dic sodes, cur Bartholomæus Matthæo præponitur, nisi quod prior Matthæo post Philippum sit a Christo vocatus? Nam in commemorandis apostolis hunc fere ordinem servasse videntur Euangelistæ, ut qui priores Christum erant secuti, primos numerarent, ubi nulla ratio hunc ordinem invertere suadebat. Hæ duæ rationes non modo apostolum, sed & Bartholomæum fuisse probare videntur, de quo postea latius.

[6] Nunc ad aliud argumentum progrediamur, quod ex similitudine, [similitudine cum Petro,] quæ reperitur in vocatione Petri, & Nathanaëlis ita format Robertus: Alteram rationem mihi suggerit Parallelum, quod studiose, & velut data opera descriptor Joannes fecit, & sedulo lectori proposuit in duobus illis paribus; hinc Andrea, & Petro; inde Philippo, & Nathanaële. Inspice, sodes, mecum, & vide, an ovum ovo, lac lacti sit similius Joan. cap. 1.
℣. 41. Invenit Andreas fratrem suum Simonem.
℣. 45. Invenit Philippus Nathanael.
℣. 41. Dicit Andreas Simoni: invenimus Messiam.
℣. 45. Dicit Philippus Nathanaeli: Invenimus Jesum.
℣. 42. Andreas adduxit Simonem ad Jesum.
℣. 46. Philippus Nathanaeli: Veni, et vide.
℣. 42. Intuitus Petrum Jesus.
℣. 47. Vidit Jesus Nathanael.
℣. 42. Tu es Simon filius Jona, tu vocaberis Cephas.
℣. 47. Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.

Tum, paucis interjectis, Petri & Nathanaëlis confessionem sic exhibet similem. Mat. 16 ℣. 16 Petrus Christo: Tu es Christus filius Dei vivi. Joan. 1 ℣. 49. Nathanaël Christo: Rabbi, tu es filius Dei, tu es Rex Israel. Agnovit similem utriusque confessionem S. Augustinus in Euang. Joan. trac. 7: Talem vocem protulit (Nathanaël) Tu es filius Dei, tu es Rex Israel, qualem tanto post Petrus, quando ei Dominus ait; Beatus es Simon Bar-Jona &c. Sed prosequamur parallelum. Sic pergit Robertus: Habes utriusque confessionem & professionem, iisdem fere verbis conceptam. Audi jam vicissim Christi responsum, & promissionem, non quidem eamdem, sed tamen utrimque magnam. Mat. 16 ℣. 17. Christus Petro Beatus es Simon Bariona, quia caro, et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in cælis est. Joan. 1 ℣. 50, 51. Maius his videbis: Videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra filium hominis, ait idem Nathanaëli.

[7] [promissione ei facta,] Habes perfectissimam similitudinem in Petri & Nathanaëlis vocatione, confessione, promissis utrique a Domino factis, laude utriusque veridico Christi ore prolata. Constanter etiam Christo adhæsisse Nathanaëlem patebit, quando eum cum Petro aliisque Apostolis post Christi Resurrectionem postremæ Domini mensæ admotum videbimus. Ex his facile colliges ad familiarem Domini convictum, adeoque ad apostolatum Nathanaëlem fuisse admissum. Quod si nondum his acquiescas; pressius tecum sic ratiocinabor. Majora Christus promisit Nathanaëli, quam ulli ex discipulis, qui non fuerit Apostolus, igitur & Apostolum fuisse credamus necesse est: maxime cum multa alia concurrant, quæ id persuadeant. Deinde promisit Christus Nathanaëli simul & Philippo apostolo: Videbitis cælum apertum, & angelos Dei ascendentes, & descendentes supra filium hominis. Vel, ut Origenes contra Celsum lib. 1, & alii volunt, dum Nathanaëli loquitur & Philippo, hæc omnibus promisit apostolis. Cur ergo apostolorum numero excludamus eum, cui eadem quæ apostolis promissa legimus? Denique hæc promissio impleta a multis statuitur in horto Gethsemani: Ubi, ait Gavantus, certe non convenere nisi apostoli, octo remotius, tres propius Christo Domino.

[8] [ex apparitione Joan. 21,] Aliud argumentum non minus fertile idem Joannes suppeditat cap. 21, ubi describit, quomodo Christus apparuerit discipulis suis ad mare Tiberiadis. Verba Euangelistæ accipe: Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic: Erant simul Simon Petrus, & Thomas, qui dicitur Didymus, & Nathanaël; qui erat a Cana Galilææ, & filii Zebedæi, & alii ex discipulis ejus duo. Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus & nos tecum. Tum piscationem describit, ac prandium discipulis a Domino in maris litore præparatum: demum subjicit Euangelista ℣. 14: Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis. Hi septem, inter quos tertius nominatur Nathanaël, omnes videntur fuisse apostoli. Primo enim hanc apparitionem post duas præcedentes, solis Apostolis factas, subjicit Joannes; ac eodem in hac apparitione discipulorum nomine utitur, quo usus fuerat in præcedentibus. Deinde nomine discipulorum non alios quam Apostolos designat Joannes, ut advertit sæpe laudatus Robertus, vel, ubi designat alios, adjungit continuo ex quo pateat apostolos non fuisse, quos ita nominat. Sic cum cap. 6 ℣. 61, 62, 67 quosdam discipulos murmurasse, & retro dixisset abiisse: mox ℣. 68 eos a DUODECIM alios ostendit. Item cap. 19 ℣. 38 Josephum ab Arimathæa discipulum dicit, sed addit occultum propter metum Judæorum. Cum igitur in hac nobili piscatione discipulos Joannes simpliciter nominet; Apostolos utique intelligere debemus: eo etiam argumento, quod qui nominatim, præter Nathanaëlem, recensentur, notissimi sunt, atque etiam magni nominis Apostoli. Gavantus argumentum desumit ex eo, quod apparitio hæc vocetur tertia discipulis facta: nam si discipuli quicumque hic intelligantur, quinta dicenda esset aut certe quarta, cum & euntibus in Emmaus apparuerit Dominus, tertia autem est, si soli intelligantur apostoli.

[9] Lubet hic etiam pauca interrogare adversarios; priusquam præcipuum ex hoc loco argumentum proponamus. [rationibus inde desumptis,] Cur, obsecro, Nathanaël hic Jacobo præponitur & Joanni, si non fuerit apostolus? Deinde, unde tanta Nathanaëli cum Petro aliisque apostolis familiaritas, quanta hic insinuatur; Vado piscari. Venimus & nos tecum? Quippe, si ob legis peritiam ab apostolatu fuerit prohibitus, nec inter 72 discipulos erit numerandus, ut postea pluribus probabitur. Scribit Chrysostomus in hunc locum: Cum nihil ergo haberent, quod facerent, piscatum se contulerunt, & hoc nocte faciebant quod formidarent. Dic, sodes, cur nihil habet, quod agat Nathanaël, cur formidat, si Christi discipulorum numero fuerit exclusus, quia legis peritus. Hæc breviter: quibus fortasse utcumque responderi poterit, non ita tamen ut non maneat longe verisimilius piscatorem potius fuisse Nathanaëlem, aut similis artis professorem, quam legis doctorem. De quo plura, cum ad auctoritatem S. Augustini erit respondendum. Nunc ad aliud argumentum properamus.

[10] Numquam Christus Dominus familiariter egit post Resurrectionem suam, [ex familiari Christi convivio,] nisi cum solis Apostolis; sed vel aliena specie, vel, ubi innotuerat, brevissime. Apparitiones excutiamus singulas. Apparet Magdalenæ Joan. 20. Aliquamdiu ludit amantem sui mulierem, sed incognitus. Tandem se manifestat; sed ecce a sui contactu prohibitam, e vestigio mitit ad discipulos. Hæc cum Magdalena, quacum ante mortem suam tam familiariter egerat, quæ mortuum tanto studio quæsierat, redivivum tanto gaudio invenerat. Mat. 28 . 9 Occurrit piis mulieribus Jesus. Nec mora: Ite, inquit, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilæam, ibi me videbunt. Luc. 24 adjungit se Dominus euntibus Emmauntem discipulis, sed, Oculi illorum tenebantur, ne eum agnoscerent: interrogat illos, arguit, increpat, instruit, mensæ etiam accumbit semper ignotus. Tandem Aperti sunt oculi eorum, & cognoverunt eum. Quid deinde? Et ipse evanuit ex oculis eorum. Viden' quam parce, quam severe cum omnibus his egerit gloriosus jam Dominus? At non ita cum solis Apostolis, quos Principes super omnem terram constituit, quosque adeo & blandis verbis consolari, & multis ad Ecclesiam spectantibus instruere oportebat. Luc. 24 Stetit Jesus in medio eorum, & dicit eis: Ego sum, nolite timere… Videte manus meas, & pedes, quia ego ipse sum: palpate, & videte; quia spiritus carnem & ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus, & pedes. Quin & cibum cum eis sumpsit, ut ibidem est legere. En, ut benevole, ut amice, ut familiariter agat; sed cum soli aderant Apostoli. Joan. 20 præsentibus rursum solis Apostolis, amicissime Thomam ad fidem invitat. Infer, inquit Thomæ, digitum tuum huc, & vide manus meas, & affer manum tuam, & mitte in latus meum: & noli esse incredulus, sed fidelis. Quid his dici potest amicum magis & familiare? Cæcus igitur sit, qui non videat immensum discrimen inter agendi modum, quem tenuit cum apostolis Dominus jam gloriosus, illumque quo usus est cum discipulis inferioribus. Sed quorsum, inquies, hæc tam late deducta? Ut luce clarius pateat, hanc, de qua agimus, apparitionem, non aliis, quam apostolis, fuisse factam. Ipsam modo apparitionem inspiciamus propius. Joan. 21. . 4 Stetit Jesus in littore. ℣. 5 dixit eis Jesus: Pueri numquid pulmentarium habetis? ℣. 6. Mittite in dexteram navigii rete, & invenietis. Mox ℣. 7 ex captura piscium immensa Joannes Petro: Dominus est. ℣. 9 viderunt prunas a Domino positas, & piscem superpositum, & panem. ℣. 12 dicit eis Jesus: Venite, prandete. ℣. 13 Et venit Jesus, & accipit panem, & dat eis, & piscem similiter. Quandonam vel ante mortem suam familiarius cum suis egit Dominus, quam hic agit? Ostendit se illis, interrogat de captura piscium, docet ubi sint capturi, prandium iis parat, discumbentibus ministrat. Quis credat cum aliis, quam cum apostolis hæc acta esse, qui quam parcum erga alios, & severum se exhibuerit gloriosus Dominus, recte perpenderit? Ostende vel unum præter apostolos, quocum familiariter post resurrectionem egerit Dominus; & imbelle fatebor argumentum. Quem si exhibere non potes; fatere mecum, minime credendum esse Nathanaëli, aliisque duobus, hic datum esse, ut cum Christo mensæ accumberent tam familiariter, nisi fuissent apostoli; cum memineris Magdalenæ, tantæ Christi dilectrici, tantaque antea cum eodem necessitudine conjunctæ, severe dictum esse: Noli me tangere? Neque hic dici potest, propter Petrum, aliosque tres apostolos, iis hunc honorem habitum: hoc enim neutiquam est verisimile ex eo, quod in aliis duabus apparitionibus non alii fuerint quam apostoli. Præterea: vel Apostoli post Christi resurrectionem sæpe cum aliis erant discipulis, vel erant plerumque soli: si primum; Christus igitur studiose occasionem captavit, ut, cum soli essent, familiariter cum ipsis ageret. Si postremum: neque hic cum aliis eos fuisse credendum est; neque videtur accessurus fuisse Dominus eo præcise tempore, cum adessent alii. Solis scilicet Apostolis dixerat Dominus Joan. 6 ℣. 71: Nonne ego vos duodecim elegi? Soli hi dicturi erant Act. 10: Qui manducavimus, & bibimus cum illo, postquam resurrexit a mortuis. Soli hi audierant; Vobis datum est nosse mysteria regni cælorum. Hic locus aliud mihi suggerit argumentum, præcedenti non minus efficax.

[11] [ex eo quod Petrus hic constitutus sit caput Ecclesiæ,] In hac apparitione, absoluto prandio, Christus Petro contulit principatum Ecclesiæ, Mat. 16 promissum, ut passim docent doctores & interpretes. Audi Chrysostomum Hom. 88 in illud, Pasce oves meas. Si amas, inquit, me, fratrum præfecturam suscipe. Toletus in Commentario hujus loci sic habet: Prandio peracto, Dominus gubernationem omnium suorum fidelium, & totius Ecclesiæ curam, & regimen committit Petro: impletque quod ante passionem promiserat Matth. 16: Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, & tibi dabo claves regni cælorum; ecce nunc tradit, & eum in caput totius Ecclesiæ inter omnes apostolos elegit. Nunc, quisquis alios hic adfuisse, quam apostolos contendis; ostende ubi Christus egerit de rebus ad Ecclesiæ regimen spectantibus, nisi cum solis apostolis. Mat. 16 præfecturam promittit Petro. Ubi alii quam apostoli? In ultima ante mortem suam cœna, præter alia multa, sacerdotes instituit: Hoc facite in meam commemorationem. Nullus interfuit præter Apostolos. In apparitione Joan. 20: Sicut misit me pater & ego mitto vos. Hæc cum dixisset, insufflavit: & dixit eis: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata remittuntur eis: & quorum retinueritis retenta sunt. Soli hic iterum præsentes Apostoli. Petrum hic creat summum Pontificem. Cur alios præsentes fuisse putem, quam Apostolos?

[12] Aliud argumentum hic habet Gavantus, neque sane ineptum. [quia cum Matthia, & Barsaba non fuit propositus, ad locum Judæ implendum.] Si Nathanaël non erat de duodecim apostolis, Cur in locum Judæ neque nominatur cum Matthia & Barsaba? Primo sane loco videretur nominandus, qui Christi & Apostolis constanter adhæserat, ac omni ex parte vir erat laudatissimus. Ratio itaque hæc una videtur fuisse, quia, inquit, jam erat ille de duodecim.

§ II. Respondetur rationibus SS. Augustini & Gregorii, quorum auctoritati aliorum Patrum auctoritas opponitur.

[Ratio S. Augustini] Nunc ad auctoritatem S. Augustini respondendum: hæc enim sola varios in contrariam traxit opinionem; hanc unam quasi murum inexpugnabilem omnibus telis nostris opponunt. Trac. 7 in Joan. Euang. post laudatum mirifice Nathanaëlem, ita scribit: Quid ergo facimus, fratres? Deberet iste primus esse in apostolis? Non solum primus non invenitur in apostolis, sed nec medius, nec ultimus inter duodecim Nathanaël est, cui tantum testimonium perhibuit Filius Dei, dicens: Ecce vere Israëlita in quo dolus non est. Quæritur causa? Quantum Dominus intimat, PROBABILITER invenimus. Intelligere enim debemus, ipsum Nathanaëlem eruditem, & peritum legis fuisse: propterea noluit illum Dominus inter discipulos ponere; quia idiotas elegit, unde confunderet mundum. Quod deinde probat ex Apostolo. 1 Cor. 1. Audiamus etiam quomodo probet magnus Pater, Nathanaëlem doctum fuisse, & peritum legis. Facit hoc in psal. 65 his verbis: Unde intelligimus, quod ille (Nathanaël) peritus erat legis? Quando audivit ab uno ex eis, qui locuti erant Dominum, dicente: Invenimus Messiam, quod interpretatur Christus: quæsivit unde, & dictum est; A Nazareth: & ille: A Nazareth potest aliquid boni esse. Procul dubio qui intellexit, quia a Nazareth potest aliquid boni esse, peritus erat legis, & bene Prophetas inspexerat. Novi esse in illis verbis aliam pronuntiationem, sed a prudentioribus non est approbata, ut quasi desperasse videretur ille, cum audiens dixisset, A Nazareth potest aliquid boni esse? id est, Numquid potest? Sic pronuntiando quasi desperaret. Sequitur autem ibi: Veni & vide. Hæc verba, id est, Veni & vide, utramque possunt pronuntiationem sequi. Si dicas, quasi non credens, A Nazareth potest aliquid boni esse? Respondetur; Veni & vide quod non credis. Rursus si dicas confirmans, A Nazareth potest aliquid boni esse; respondetur; Veni & vide, quam verum sit bonum quod nuntio a Nazareth; & quam recte credas, veni & exporire. Hinc tamen existimatur doctus ille in lege fuisse, quia non est electus inter discipulos ab illo, qui stulta mundi prius elegit, cum tantum ei perhibuerit testimonium Dominus dicens: Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est. Habes sensum S. Patris, fideliter relatum. Quædam tamen notanda. Nam nec ipsos, qui S. Augustino gloriantur, adversarios hic eum in omnibus sequi existimo.

[14] [examinatur,] Primo manifestum est, meram hic a S. Augustino dari conjecturam, dum asserit legis peritum fuisse Nathanaëlem, ideoque non electum. Id ipse significat, dum dicit: Probabiliter invenimus. Rursus id innuit, dum in Psal. cit. ait: Hinc tamen existimatur doctus ille in lege fuisse, quia non est electus &c. Ac si diceret: sive legendum sit: A Nazareth potest aliquid boni esse? interrogando. Sive; A Nazareth potest aliquid boni esse, affirmando: ex eo tamen, quod non fuerit electus apostolus, conjicio in lege fuisse doctum. Hoc igitur modo in sententiam illam, quam obiter asseruit in concione ad populum, abductus videtur fuisse S. Augustinus. Nullum inveniebat in duodecim apostolorum catalogo Nathanaëlem nomine; hinc in illorum numero non fuisse putavit; rationem quæsivit; nec aptiorem invenit, quam quod legis peritus fuisset, ideoque non electus.

[15] [& ostenditur S. Augustinum] Nunc audiamus sæpe laudatum Joannem Robertum: Primum, inquit, tota res, & scribendi modus ostendit, Augustinum (quod de aliis quoque, puta Gregorio, siqui antiquorum cum eo sentiunt, dictum volumus) hanc rem non ex professo egisse, ut examinaret, fuissetne Nathanaël apostolus, non dubitasse, non existimasse, esse, qui fuisse apostolum sentirent: sed, supposito, ut in scholis loquimur, apostolum non fuisse, rationem affert, quam audisti. Non igitur æquum est, ea in re auctoritatem ejus adeo urgere, quam non nisi obiter asseruit. Deinde, non quamvis Augustini sententiam ejusmodi esse, ut eam pro oraculo habere debeamus, optimus testis est ipse, & ejus retractationum libri. Neque recte dixeris, illud necessario ab omnibus tenendum, (maxime in re historica) quod Augustinus asseruit, nec retractavit. Nam ut ab argumento, quod in manibus est, non recedam, in illum Psalmum scribens, quem ante dixi, verba Nathanaëlis (habes totum contextum in psal. 65 superius) A Nazareth potest aliquid boni esse; asseveranter posita vult; non cum interrogatione: cum vulgo omnes iis verbis Nathanaëlem interrogasse velint, & emendatiores codices omnes interrogationis notulam iis addant. Neque tamen quisquam veretur Augustini additam ibidem censuram: Novi esse in illius verbis, inquit, aliam pronuntiationem (nempe cum interrogatione) sed a prudentioribus non est approbata.

[16] [in multis hic etiam deseri ab ipsis adversariis.] Juvat hic audire Toletum, qui propter S. Augustini auctoritatem nobis est contrarius. Ita notat annot. 78 in Joan. cap. 1 circa eumdum hunc locum: Aug. tract. 17 superiorem sententiam duobus modis dictam esse posse affirmat. Unus est interrogandi. Alter est affirmandi. Ipse Aug. affirmanter dictam esse magis probat, quasi Nathanaël Philippo consentiens, asserat a Nazareth posse exire Christum. At Cyril. lib. 2, cap. 15, & Chrys. Hom. 19 per modum dubitationis, & interrogationis sententiam legunt, & ea videtur legitima expositio. Cur igitur Augustini sententiam adeo contra nos urget Toletus, quam ipse in eodem loco deserit? Quin & fundamentum, quo contra apostolatum Nathanaëlis nititur Augustinus, destruit, & refutat his verbis: Si ratio Augustini in universum probaret, nec Paulus eligendus videretur; qui doctior multo Nathanaële erat.

[17] Sed pergat Robertus: Quid, quod ratio, quam Augustinus affert, ex ipsa divina Scriptura infirmari potest? [Ratio S. Augustini refutatur ex scriptura,] “Nullus doctus, inquit, primo electus est”. Atqui, O sancte, O admirande vir, Saulus sane electus est. At quis homo? Nutritus secus pedes Gamalielis, eruditus juxta veritatem paternæ legis. (Act. 22 ℣. 3) Quis homo? Qui profecerat in Judaismo supra multos coetaneos suos (Gal. 1 ℣ 14) … Atqui, ait sanctus Doctor: “Infirma mundi elegit Deus”. Sic est, fatemur. Sed non abjecit potentes. Recte Apostolus, & provide: Non multi sapientes (1 Cor. 1 ℣. 26) Non dixit, Nullos sapientes, qui ipse erat sapiens. Neque dixeris exemplum Sauli minus recte adferri, quia non fuit de numero duodecim Apostolorum: nam ratio, quam affert Apostolus, cur potentes, & docti non fuerint electi, hæc est 1 Cor. 1 ℣. 29: Ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. Non minus autem locum habet in Paulo hæc ratio, quam in aliis apostolis. Imo fortasse magis: Paulus enim vas electionis de se ipse ait: Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis, 2 Cor. 11 ℣. 5. Paulus imperitus quidem sermone, sed non scientia, ibidem ℣. 6, Abundantius illis omnibus laboravit 1 Cor. 15 ℣. 10. Ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverit Euangelium Christi, Rom. 15 ℣. 19. Non itaque universim abstinuisse videtur Dominus ab eligendo legis Judaicæ utcumque peritos, aut sacræ Scripturæ studiosos, sed ab eligendo magni nominis philosophos, aut oratores, qui videri potuissent sua potius doctrina, vel eloquentia, quam virtute crucis Christi, mundum ad fidem attraxisse. Hæc, quantum mihi videtur, mens Apostoli: quod clarius ex dicendis patebit.

[18] Pergit porro Robertus: Illud etiam, si licet, disquiramus, [ab exemplo Philippi.] unde tandem Augustinus, & alii quidam, Nathanaëlem adeo eruditum, & peritum fuisse colligent? An ex eo, quod interrogat, possitne a Nazareth aliquid boni esse? Sive id affirmat, ex Angustini mente? Sed velim mihi dici, cur id majus peritiæ signum in Nathanaële sit, quam in Philippo illud, quod ait: “Quem scripsit Moyses in lege, & Prophetæ, invenimus Jesum, filium Joseph a Nazareth”? Quod si dicas, ex iis recte argui, etiam Philippum peritum fuisse Scripturarum; jam nihil mirum erit, doctum Nathanaëlem fuisse ad apostolatum vocatum, quando vocatus est nihilo indoctior Philippus. Suffragatur dictis S. Chrysostomus Hom. 20 in Joan. editionis novæ Parisiensis, quam semper citabimus, in verba Philippi: Quem scripsit Moyses in lege & Prophetæ invenimus, ita scribens: Viden' quam vigilaret, & quam frequenter Moysis scripta meditaretur? Si frequenter meditabatur Moysis scripta Philippus, non erat legis, & Scripturæ imperitus. Arcta etiam amicitia, quæ inter Philippum, & Nathanaëlem fuisse videtur, innuit, utrumque iisdem fere studiis fuisse addictum. Hæc sufficere putamus, ut pateat, non esse hic inhærendum auctoritati S. Augustini; neque ipsum Augustinum a nobis hac in parte dissensurum fuisse putamus, si & rem per otium examinare, & argumenta postmodum inventa ei videre licuisset.

[19] At dissentit etiam a nobis S. Gregorius in Job lib. 33, [Respondetur S. Gregorio.] cap. 16, ubi hæc scribit: Unde in Euangelio Dominus Nathanaëlem laudat, nec tamen in sorte prædicantium numerat: quia ad prædicandum eum tales venire debuerant, qui de laude propria nihil habebant. Veneror auctoritatem Patris sanctissimi juxta ac doctissimi; verum rationem hic allatam probare non possum, maxime cum obstet auctoritas gravissima aliorum Patrum mox proferenda. Quid? cunctosne, qui ad apostolatum vocati sunt, laudatæ vitæ fuisse negem? At Andreas certe Joannis Baptistæ erat discipulus; idem de Petro, Philippo, Jacobo, Joanne sentiunt varii. Non est igitur, cur hos improbos fuisse putem. Sed neque de aliis id mihi suspicari integrum, unum si excipias Matthæum publicanum, nam quisque præsumendus est probus, donec probetur improbus.

[20] [Ex Chrysostomo,] Nunc vero, ne sine auctoritate antiquorum, a doctissimorum Patrum opinione recedere videamur, proferemus Patres numero plures, & litterali S. Scripturæ intelligentia neque Augustino inferiores, neque Gregorio. S. Chrysostomus variis locis insinuat Nathanaëlem inter apostolos numerandum. Pauca accipe. Hom. 20 in Joan. sic habet: Assumptis ergo discipulis, primo scilicet vocatis, ad reliquorum venatum proficiscitur, ac Philippum, & Nathanaëlem attrahit. Agit de vocatione Apostolorum, ut clarissime patet ex antecedentibus & consequentibus. Nam subdit: De hoc (Nathanaële) autem non tam mirabile fuit, … sed mirum erat quod Petrus, & Jacobus, & Philippus secuti sint. Præterea in tota hac, & præcedenti Homilia, non aliter de vocatione, & instructione Nathanaëlis loquitur, quam de vocatione Petri, aliorumque apostolorum. Hom. 87 septem illos, quibus ad mare Tiberiadis Christus apparuit, apostolos fuisse insinuat, dum in illud Joan. 21, Postea manifestavit se discipulis ad mare Tiberiadis, sic commentatur: Viden' quomodo non frequenter cum illis versetur, neque sicut antea? Apparuit enim vespere (Apostolis, absente Thoma) & evolavit. Deinde post dies octo semel (iisdem præsente Thoma) & rursum avolavit. Postea ad mare, & rursum cum multo timore. Nonne clarissime significat hos septem eos esse, quibus bis jam apparuerat Dominus? Atqui non alii bi erant quam Apostoli: mens igitur Chrysostomi est, hos septem, inter quos Nathanaël, fuisse apostolos. Rursus id insinuat Hom. 88, ubi rationem investigans cur solum Petrum de dilectione interrogaverit Christus, hæc scribit: Et cur aliis prætermissis, de his hunc (Petrum) alloquitur? Eximius erat inter Apostolos, os discipulorum, & cœtus illius caput. Si non omnes putasset apostolos, dixisset utique, Cur Jacobo, Joanne, & Thoma prætermissis. Sed omnes putabat apostolos sanctus doctor, neque de hoc dubitare poterit, qui citatas a nobis Homilias diligenter pervolverit. Sentit igitur nobiscum, Nathanaëlem fuisse apostolum, Græcorum Patrum literali Scripturæ interpretatione facile princeps Chrysostomus.

[21] [Cyrillo Alexandrino,] Neque aliter sentit Cyrillus Alexandrinus, celeberrimus itidem sacræ Scripturæ interpres. Primo enim in prædictam apparitionem ad mare Tiberiadis lib. 12 in Joannem sic loquitur: Dominus noster Jesus Christus discipulis suis denuo dat optatissimo sui conspectu frui largiter, ac jam tertio iis supervenit, ut firmum constantemque erga se fidei sensum inderet. Nam qui non semel, sed tertio jam eum spectaverant, quomodo non omni ex animo credulitate excussa piorum dogmatum veri aliis prædicatores existerent? Supinæ Cyrillum, ut & superius Chrysostomum, negligentiæ arguas oportet, si non omnes putaverint esse apostolos, qui tertio apparuisse his Dominum dicunt, cum non nisi tribus ex septem tertio jam apparuisset. Prosequitur Cyrillus: Exit ergo Petrus piscatum una cum aliis: ei quippe se comites adjungunt: per hæc quoque Servatore nostro Christo utile quiddam disponente, atque ordinante. Dixit enim ad eos alicubi, cum ad apostolatus dignitatem eos vocaret: (Mat. 4 ℣. 19) Venite post me, & faciam vos fieri piscatores hominum. Quibus, obsecro, hoc dictum nisi apostolis? Neque vero hic objicias, id non nisi Petro & Andreæ dictum legi. Quippe dum Petro loquitur Christus & Andreæ, de omnibus id dicit Apostolis: quemadmodum Joan. 1 ℣. 5 dum Nathanaëli dicit & Philippo: Videbitis cælum apertum, & angelos Dei ascendentes, & descendentes supra Filium hominis, id omnibus promittit Apostolis, ex mente ejusdem Cyrilli, aliorumque. Pluribus mentem suam Cyrillus aperit eodem loco, sed his prætermissis, aliud quid adjungam ex lib. 9, ubi scribit in illud Joan. 14 ℣. 7. A modo comgnoscetis eum & vidistis eum, quod solum sufficere possit, ut certissime constet Nathanaëlem a Cyrillo inter duodecim Apostolos numeratum. Probat ibidem ex confessione Nathanaëlis Joan. 1, ex adoratione discipulorum Mat. 14, & ex testimonio Petri Mat. 16, Christi divinitatem apostolis non fuisse incognitam: atque ita disserit. Illos (apostolos) etiam credidisse Dominum vere esse Dei Filium nequaquam dubium est recte sentientibus Alioquin quomodo Nathanaël ille Israëlita, simul ac audisset: “Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te” fidei confessionem statim intulit, dicens: “Rabbi tu es filius Dei, tu es Rex Israël”? Aera profecto verberat Cyrillus, nisi apostolum putaverit Nathanaëlem e duodecim unum; probat enim de Nathanaele, quod de solis erat probandum Apostolis. Nam explicat sermonem Christi in ultima cœna ad solos apostolos habitum, ex quo dubium oriebatur, utrum illi cognovissent Christum esse Filium Dei. Certum itaque esse debet & indubitatum, Nathanaëlem Cyrillo esse apostolum.

[22] His accedit Origenes lib. 1 contra Celsum num. 48 edit. Paris., [Origene,] ubi ita scribit: Salvator suis apostolis prædicens fore, ut cælos apertos & ipsi cernerent, ait: Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, & angelos Dei ascendentes, & descendentes super Filium hominis. Promissio hæc facta est Nathanaëli Joan. 1 ℣. 51, & Phillipo: Origenes vero dicit hoc prædictum apostolis; quia videlicet id omnibus promissum censet, licet his duobus dictum non ignoraret: at vero promissionem hanc Apostolis communem non recte putaret, nisi Nathanaëlem ad quem Dominus sermonem præcipue dirigebat, censeret fuisse apostolum.

[23] S. Epiphanius, jam a Roberto citatus Hæresi 51, [Epiphanio, juvenco] quæ est Alogorum, in editione Petavii tom. 1, pag. 439, & sequentibus, eodem modo narrat vocationem Petri, Andreæ, Joannis, Jacobi, Philippi, ac Nathanaëlis. Num. 17 Quo tempore Petrus Andreæ vocatus est opera: tum Philippus, & per Philippum Nathanaël. Atqui illi vocati sunt ad munus apostolicum. Ad idem itaque ex sententia Epiphanii vocatus videtur Nathanael. Imo num. 15 agens de invitatis cum Christo ad nuptias, adeo apostolis inferiorem non facit, ut eum Philippo priorem nominet. Additur a Roberto antiquissimus testis, isque Latinus, cum ceteri fere sint Græci, Juvencus, ait, Presbyter, NOBILISSIMI GENERIS Hispanus, inquit S. Hieronymus, Christum cum Nathanaële sic loquentem facit (lib. 2 Histor. Euang.) Ante etiam quam te vocitarent verba Philippi, vidit, & elegit COMITEM te spiritus author. Quid per COMITEM, nisi apostolum intellexit, apostolos enim eosque solos, Christi comites, & domesticos fuisse, tota Euangelia clamant. Videtur Juvencus exprimere voluisse illud Marci cap. 3 ℣. 14: Fecit ut essent duodecim cum illo. Unum itaque ex duodecim Christi comitibus facit Nathanaelem.

[24] [Ruperto] Nefas sit Rupertum Tuitiensem abbatem prætermittere, qui omnium maxime hanc quæstionem examinasse videtur, & non apostolum modo, sed & Bartholomæum apostolum Nathanaëlem putavit, tacito nomine Augustino etiam respondens: Et quis, inquit, non optaret, ut lucerna tantæ claritatis nequaquam sub modio lateret, sed supra candelabrum poneretur, & omnibus, qui in domo Ecclesiæ sunt, luceret? Quis rogo non cuperet, ut tantus confessor Filii Dei, computaretur inter magnos apostolos Christi? Quid enim amplius Petrus confessus est, qui non solum apostolatum, sed & præ ceteris claves meruit regni cælorum? Quærenti hoc forte dicat aliquis: Petrus piscator erat: Nathanaël legis peritus erat. Propositum autem Deo fuerat, ut per infirma & contemptibilia mundi fortia confringeret, & per ea, quæ stulta fuerant, confunderet sapientes. Igitur in proposito persistens, piscatoris Petri fidem, & confessionem non solum apostolatu, sed & cælorum clavibus remuneravit. Nathanaëlis autem confessionem, nec apostolico remuneravit ordine; quia legis peritus erat, inferius dereliquit.

[25] [Nathanaëlis apostolatus probatur.] Cum hoc dixerit quis, non sic omnino satisfaciet studioso lectori, quia videlicet spiritus scientiæ, qui unus est de septem spiritibus Dei, cum sit honorabile donum Dei, nullo modo fidei veritatem, vel meritum diminuit. Imo docta sanctitas, sanctam rusticitatem præcellit (testante angelo) qui ad Danielem dicit: Quia docti fulgebunt sicut splendor firmamenti, & qui ad justitiam erudiunt plurimos, quasi stellæ in perpetuas æternitates. Tum allato Pauli exemplo confirmat doctos a Christo non fuisse rejectos; ac demum fuisse putat Bartholomæum Apostolum. Nunc prætermissis recentioribus Cornelio a lapide, Jansenio Gandensium episcopo, Benedicto Aria Montano, aliisque plurimis doctoribus, qui partim citantur a Roberto, partim postea scripsere, pro apostolatu Nathanaëlis, consensum proferemus quasi orbis universi.

§ III. Probatur idem apostolatus consensu orbis Christiani fere universi.

[Apostolum dicunt Armeni, Chaldæi, Syri] Armeni, & Chaldæi, apud quos Euangelium prædicasse S. Bartholomæum ac mortem gloriosam obiisse postea probabimus, Nathanaëlem non alium putant quam Bartholomæum Apostolum: uti multis locis videre est apud Josephum Simonium Assemanum Syrum Maronitam tom. 3, part. 1, art. 2 Bibliothecæ orientalis Romæ non ita pridem impressæ. Tom. 3, part. 2, pag. 4, citatur Marsi Salomonis filius (hunc tom. 3, part. 1, pag. 554 claruisse dicit anno Christi 1135) ita scribens: Nathanaël Bartholomæus, & Lebæus &c… Orientem fide imbuerunt. Ibidem Ebidjesus Sobensis in Armenia metropolita (quem ab eruditione multum laudat, ac obiisse dicit anno 1318, tom. 3, part. 1, pag. 325,) hoc habet: Bartholomæus qui & Nathanaël. Pag. 5 Elias episcopus Damascenus, (seu Metropolita creatus anno 893 apud eumdem tom. 3, part. 1, pag. 513) hæc scribit: Quos secutus est ex duodecim apostolis Nathanaël, qui & Ebn-Tholmai; id est, filius Tholmai, sive Bartholomæus. Ibidem Amrus (claruit hic anno 1340, eodem teste tom. 3, part. 1, pag. 380) Nathanaël qui & Bartholomæus. Eadem pag. scribit Assemanus ipse; Nathanaëlem cum Bartholomæo confundunt Chaldæi.

[27] Idem Assemanus tom. 3, part. 1, pag. 321, [in hac quæstione non contemnendi:] de Salomone Bassoræ, qui Bassorensem ecclesiam metropolita regebat anno Christi MCCXXII, inquit pag. 309, hæc notat: Nathanaëlem eumdem cum Bartholomæo Apostolo facit: quod & plures alii Syri affirmant. Verum Salomon sibi ipsi contradicit, qui duobus præcedentibus capitibus Nathanaëlem inter discipulos 70 retulerat. At responderi potest Salomonem putasse, duos fuisse Nathanaëles, Apostolum alterum, eumque Bartholomæum, alterum ex septuaginta discipulis unum: quod & Gavanto placuit in dissertatione sæpius laudata. Hæc quidem opinio exiguum habere videtur fundamentum, sed verisimile non est, Salomonem in eodem fere loco sibi contradicere voluisse. Hæc auctores Chaldæi, Armeni, Syri etiam multi, Nestoriani quidem illi, adeoque, ubi de fide agitur, quibus credamus indigni; at in hac controversia non omni auctoritate destituti, cum & antiqui sint & docti, & illarum fuerint provinciarum incolæ, quas S. Bartholomæus sudore suo rigavit & sanguine: ex traditione enim majorum suorum hæc habere potuerunt. Jam vero universæ gentis hanc esse communem sententiam probatur ex eo, quod in Synaxariis duobus ad finem partis 1 tom. 3 a pag. 645 Bibliothecæ suæ ab Assemano adjectis, nulla Nathanaëlis fiat mentio, cum sanctos in Scriptura commemoratos diligenter ibidem expressos reperias.

[28] Æthiopes, teste Roberto sæpius citato, in Missa sua, [ut etiam Abassyni, Ægyptii,] sive canone universali, cum pro antiquo Catholicæ Ecclesiæ ritu, Sanctorum meminerunt, eorumque intercessionem petunt, inter Apostolos S Nathanaëlem ponunt, Apostolum nominant, tribus aliis e duodecim præmittunt. Habet hanc Missam Wicelius. Videntur autem Æthiopes Nathanaëlem confundere cum Simone Chananæo, ut colligitur ex eo, quod & in hac liturgia, & in fastis sacris Ecclesiæ Alexandrinæ, nempe Coptitarum Ægypti, & Æthiopum regni Habessinorum, quos ex eorum Menologiis, & Calendariis diligenter excerpsit Jobus Ludolfus, ac typis edidit Francofurti anno Christi 1691, nulla Simonis Chananæi Apostoli fiat mentio; at in fastis X Julii ponatur Nathanaël Chananæus.

[29] Æthiopibus & Ægyptiis consonant Græci, qui in Menologio suo ad diem XXII Aprilis ita habent: [Græci, Mosci,] Eodem die S. Apostoli Nathanaëlis, qui fuit Simon Zelotes; hic fuit ex Cana Galilææ. Et die Maii X S. Apostoli Simonis Zelotæ. Hic Simon est Nathanaël appellatus. Mosci, Græcos, a quibus Christi fide imbuti fuere, sequi ubique soliti, Simonem Apostolum ponunt in Calendario suo eodem die X Maii, apud Possevinum in Apparatu tom. 2, pag. 367, uti & in Ephemeridibus figuratis, a Papebrochio ante tomum 1 Maii impressis, sed nihil de Nathanaële addunt, brevitatis, ut apparet, causa, uno nomine contenti. Habemus itaque pro Apostolatu Nathanaëlis nobiscum sentientes Chaldæos, Armenos, Syros, Æthiopes, Ægyptios, Græcos, Moscos, id est orbem Christianum fere universum, quamvis eorum multi in persona designanda fallantur, ut probabimus § sequenti. Restat ut Latinam Ecclesiam ab his non dissentire ostendamus; quod nunc aggredior.

[30] [ac tacitus Ecclesiæ Latinæ sensus,] Sanctum esse Nathanaëlem, atque dignissimum, qui in Sanctorum Fastis locum habeat, idque satis constare ex Euangelio fatebuntur, puto, etiam adversarii. Neque enim fallit Christi testimonium: Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est Joan. 1 ℣. 47. In quem locum hæc scribit S. Augustinus trac. 7: Magnum testimonium: hoc nec Andreæ dictum, nec Petro dictum, nec Philippo, quod dictum est de Nathanaële: “Ecce vere Israëlita in quo dolus non est”. Et Paullo ante: Audite qualis fuerit, Dominus ipse perhibet testimonium. Magnus Dominus cognitus testimonio Joannis: beatus Nathanaël cognitus testimonio veritatis. Chrysostomus itidem multis Nathanaëlem laudat, & Cyrillus, aliique patres, quorum hic ponere verba longum esset. Perpendi etiam potest qualia ipsi a Christo Domino, & quanta sint promissa, Joan. 1 ℣. 51. Maius his videbis … Videbitis cælum apertum, & angelos Dei ascendentes, & descendentes supra Filium hominis. Adde, quod constanter Dominum secutus, ultimoque Christi jam gloriosi prandio cum Apostolorum præcipuis sit adhibitus. Tillemontius ipse fatetur, quod constanter Christum secutus sit: Quia, inquit, virtus ipsius erat vere sincera, & humilis. Unde igitur esse dicam ut nomen Nathanaëlis omnibus Latinorum fastis sit incognitum? Perscrutare martyrologia præcipua: puta Hieronymiana, Bedæ a Floro auctum, Romanum vetus a Rosweydo editum, Adonis, Usuardi, Rabani, Notkeri, Romanum modernum, aliaque ex his conflata; altum ubique de Nathanaële silentium. Quid hujusce silentii causæ esse dicam? Nam neque Ecclesia, neque martyrologi virtutem viri ignorare potuere, aut merita; & aliunde, quotquot in scriptura paullo sunt celebriores, diligenter martyrologiis reperiuntur inserti. Non aliam profecto causam invenio, quam quod existimarent Martyrologi, existimarent Ecclesiæ moderatores, Nathanaëlem alio nomine sacris fastis esse insertum.

[31] [qui pro Nathanaëlis apostolatu exponitur.] Hoc si negaveris, Ecclesiam totam summæ accusabis socordiæ, atque negligentiæ, quæ virum sanctissimum omnibus sacris fastis sciens prudensque exulare permiserit. Neque dixeris, insertum quidem esse martyrologiis, sed nomine nobis ignoto: adeoque inde non sequi fuisse Apostolum. Hoc enim non est verisimile. Quod sic ostendo. Martyrologi solent Sanctos sacris fastis adscribere nomine magis celebri, & noto. Jam vero nullum ostendere poteris nomen, quod sit magis celebre, & notum in Scripturis, & Patribus, quam sit nomen Nathanaël, sola si Apostolorum nomina excipias. Ratio itaque nulla est, cur suspicemur Nathanaëlem alio, quam alicujus Apostoli nomine sacris fastis esse insertum. Restat igitur ut existimemus Apostoli cujusdam, nempe Bartholomæi, (ut § seq. probabitur) nomine in sacris fastis locum habere, quod hoc nomine orbi toti sit notissimus, & in quatuor Apostolorum catalogis celebretur Mat. 10. Mar. 3. Luc. 6. Act. 1. Accipe ratiocinationem illam forma fere dialectica. Non potuit Ecclesia fastis sanctorum Nathanaëlem virum laudatissimum non inserere. At nomen non inscripsit: ergo censet eum jam alio nomine inscriptum. Atqui non potest censere nomine minus noto, & celebri inscriptum esse; ergo eum censet inscriptum nomine alicujus Apostoli, adeoque & esse Apostolum ex duodecim unum. Hæc mea de Ecclesiæ silentio est conjectura Si quis certiora docere potest, aut magis verisimilia, lubens amplectar.

[32] Habes consensum universi fere orbis pro Apostolatu Nathanaëlis, [Vel apostolus Nathanaël, vel etiam a 72 numero segregandus.] partim expressis verbis declaratum, partim tacite insinuatum Quod si his non acquiescas; edissere obsecro, utrum eum in numero 72 discipulorum habendum censeas; an vero penitus a Christi discipulis segregandum. Si omnino segreges, ut exigit ratio S. Augustini, nam difficulter reperies, cur doctos eligere voluerit ad prædicandum Dominus inter discipulos septuaginta duos, noluerit autem inter apostolos. Si, inquam, ne quidem inter septuaginta duos tibi est Nathanaël, toti Ecclesiæ, eruditis omnibus eris contrarius, qui, prælucente Scriptura sacra, semper inter Christi discipulos numerarunt Nathanaëlem. Sin vero inter minores discipulos eum habendum opineris, rationem destruis, cur eum ab apostolorum numero exclusum existimes. Patet itaque adversariorum præsipuum fundamentum se ipso destrui, ac prorsus concidere.

[33] Non lubet dissimulare quid stabilitæ modo sententiæ obstare videatur. [Refutantur Petrus de Natalibus,] Nam Petrus de Natalibus episcopus Equilinus in Catalogo Sanctorum lib. 1, cap. 9, de Nathanaële agens, affirmat ejus corpus apud Treugren. civitatem servari. Verum non explicat qua in provincia sit civitas illa omnibus ignota. Monachus San-Sulpitianus anonymus in Patriarchio Bituricensi apud Labbeum in Bibliotheca Mss. tom. 2, pag. 5 legit Tungrensem civitatem, quæ satis antiqua, & nota est in Belgio nostro. At ignotum Tungrensibus Nathanaëlis corpus, nec ulla in antiquo eorum Kalendario de Nathanaële memoria. Et vero non magis constitisse Equilino, ubi quiesceret corpus Nathanaëlis, quam id norint Tungrenses, omnino mihi persuadeo. Etenim si notum fuisset Equilini tempore, ubi corpus viri sanctissimi servaretur, quis credat tam negligentes futuros fuisse tanti thesauri possessores, ut nec festum illius curassent celebrandum, nec orbi manifestassent corpus viri sanctissimi apud se esse depositum. At, inquies, qua ergo ratione ad id scribendum induci potuit Equilinus? Id ego quidem non magis me assequi profiteor, quam cur multa alia plane fabulosa Operi suo inseruerit, nisi quod subdat: Hæc frater Vincentius, Bellovacensis, opinor: apud quem tamen hæc diu frustra quæsivi. Suspicari tamen quis posset, Nathanaëlem cum sancto quopiam alio confusum fuisse ab Equilino; prout factum videbimus in hisce, quæ subnecto, quæque ipse rejicit Equilinus.

[34] Inventum fuit seculo VI corpus S. Ursini, seu Ursicini, [Carolus Saussayus,] primi Bituricensium episcopi per revelationem ipsius sancti, ut scribit S. Gregorius Turonensis lib. de Gloria confessorum cap. 80. Hunc eumdem esse cum Nathanaële finxerunt scriptores quidam, ex quibus id defluxit in martyrologia quædam Usuardi a posterioribus aucta, quemadmodum invenies in Usuardi nostri auctariis ad diem IX Novembris, in quibus ea opinio bis repetitur. Eadem placuit Carolo Saussaio in Martyrologio Gallicano pag. 846. Refutavit olim hanc opinionem memoratus supra monachus anonymus loco citato. Tillemontius, qui tom. 4 Monumentorum pag. 477, & rursum pag. 726 agit de S. Ursino, ne referre quidem eam voluit, nedum refutare. Novissimi item Galliæ Christianæ editores tom. 2, col. 4, ubi de S. Ursino disputant, commentum hoc contemnere maluerunt quam confutare. Etenim vel solo S. Gregorii Turonensis silentio satis refellitur fabella: unde enim didicerunt posteriores illi scriptores Ursinum esse Nathanaëlem a Christo laudatum, qui ne Ursinum quidem ipsum novissent, nisi corpus suum hic revelasset? Quippe laudatus Turonensis asserit omnem ejus memoriam fuisse sublatam usque ad tempus corporis per revelationem inventi. Cum itaque non revelaverit se Nathanaëlem fuisse: sed Ursinum primum Bituricensium episcopum, commentitiis fabellis adnumeranda venit memorata opinio.

[35] [& Hispani quidam fabulatores.] In Hispaniam etiam pertrahere Nathanaëlem voluerunt fabulatores quidam, dum supposititio Flavii Lucii Dextri Chronico ad annum 105 hæc inseruerunt: Nathanaël, unus de 70 Domini discipulis, requiescit in urbe Treuga, prope Legionem Septimam-Geminam. Aliis dicitur ad Trigundum oppidum prope Brigantium in Gallæcia jacere, nunc vero turrestrium ignobile. Addit, Bivarius in Commentario: Haud dubium quin in Hispaniarum provinciis prædicationi instanter incubuerit. Nec minus confidenter Joannes Tamayus Salazarius in Martyrologio Hispano ad diem XXX Novembris eum Treguæ in Hispania annuntiat: verum cum addit in Actis, quæ ex Dextro, atque Equilino conflata recitat, memoriam ejus prorsus obliteratam esse aut Suevorum, seu Alonorum * irruptione, seu Saracenorum excidio, omnem, siquam alias mereretur, fidem sibi abrogat. Etenim, si corpus ejus, ut præmittit, in Hispania olim honorifice sepultum, & per plura secula veneratum quievit, quomodo viri tanti memoria adeo excidit, ut diem festum Apostoli sui numquam deinde celebrarint Hispani? Plura non addo: nam injurius sim Hispanorum in Sanctos pietati, si illos ipsos Tamayo, aliisque fidem habuisse existimem, quod cultum Apostoli scilicet sui numquam curarint restituendum.

[Annotata]

* Alanorum

§ IV. Probatur S. Nathanaëlem non alium esse a S. Bartholomæo Apostolo.

[Ostenditur Nathanaëlem non fuisse alium,] Quoniam sufficienter, ut confidimus, probatum a nobis est, S. Nathanaëlem apostolum fuisse ex duodecim unum, minoris erit laboris quis potissimum ex duodecim fuerit demonstrare. Ac primo quidem de Petro, Andrea, Jacobo Zebedæi, Joanne Philippo, Thoma, quos Joannes eodem loco cum Nathanaële commemorat, nullum potest cuiquam suboriri dubium. Matthæum vocatio satis ostendit a Nathanaële diversum. De Juda autem Jacobi, sive Thaddæo, Simone Chananæo seu Zelote, ac Jacobo Alphæi, aliquod quidem possit oriri dubium, sed facile eximendum. Primo enim prænomina his sunt apud Judæos vulgaria Jacobus, Judas, Simon. Duplex igitur fuisset Nathanaëli prænomen, quod certe minus est usitatum. Deinde, inter postremos ubique ponuntur illi tres in omnibus apostolorum catalogis, cum Nathanaë cum Philippo inter primos ad apostolicam dignitatem a Domino fuerit vocatus. Judas præterea a Joanne Euangelista nominatur cap. 14 ℣. 22; nec ratio est, cur suspicemur quod Euangelista eumdem modo Nathanaëlem, modo Judam, nominare voluerit. Jacobum Alphæi publicanum fuisse, ac Matthæi Apostoli fratrem, multis probavit Henschenius tom. 1 Maii, pag. 19, quod minime convenit Nathanaëli nostro. Neque ullum suspicatum fuisse putem de Jacobo Alphæi, aut Juda, Nathanaëlem fuisse.

[37] De Simone vero id Græci senserunt, suoque inseruerunt Menologio, [ex numero apostolorum,] cum aliis, quos § præcedenti dedimus: hac, ut putamus conjectura permoti, quod ex eadem cum Nathanaële Cana Galilææ fuisse videatur. Verumenimvero conjectura hæc est levissima, neque ipsorum, quod non admodum antiqui sint, auctoritas tanta in designando Simone, quanta est cum dicunt Nathanaëlem fuisse Apostolum; nam in hoc Patres suos Chrysostomum, Cyrillum, Epiphanium, aliosque a nobis § 2 citatos, duces habent; in illo mere divinare videntur. Fateor tamen non tam convincentia esse argumenta, quæ Simonem evincant a Nathanaële distinctum, quam ea sint, quæ id demonstrent de aliis apostolis. Verum sufficere debent jam data; nempe prænomen Simonis, quod sine probabili ratione dici non debet Nathanaëli fuisse; & ordo in recensendis apostolis ab Euangelistis servatus; cum neutiquam fiat verisimile, Nathanaëlem virum Christi Domini testimonio laudatissimum, & inter primos ad Christum sequendum vocatum, ab iis semper inter postremos fuisse recensendum. Majorem hæc lucem accipient ex sequentibus.

[38] Unus ergo superest Bartholomæus, quem & Scriptura, [quam S. Bartholomæum, Syrorum, Chaldæorum, Armenorum, Latinorum,] & ratio, & major auctoritas, Nathanaëlem fuisse clamant. Ab auctoritate ducam exordium. Chaldæi, Armeni, & Syri multi a seculo Christi nono Nathanaëlem eumdem esse cum Bartholomæo scripserunt. Et vero quis non videat, multa illos scire potuisse de Bartholomæo apostolo suo, quæ Latinos latuerunt, & Græcos? Horum itaque auctoritas in hac controversia Græcorum auctoritati longe præponderat. Rupertus, Latinique ipsum secuti, qui Nathanaëlem dixerunt Apostolum, omnes in Bartholomæum consentiunt. At mihi hic non lubet longum doctorum catalogum texere. Siquis scire desideret quibusnam hæc placuerit sententia, consulat laudatas ante dissertationes Joannis Roberti, & Bartholomæi Gavanti: adhæc Joannem Stephanum Menochium nostrum in Historia Italice scripta part. 3, cap. 55, pag. 91 & 92.

[39] Unum e Græcis addo Nicetam Paphlagonem, qui in Oratione de S. Bartholomæo infra Latine danda mentem suam non obscure insinuat. [ac Nicetæ Paphlagonis Græci auctoritate.] Quippe num. 3 ea de juventute, virtutibus, & doctrina Bartholomæi memorat, quæ de Nathanaële Scriptura sacra Joan. 1 insinuat, quæque SS. patres Augustinus præsertim & Chrysostomus de Nathanaële tradunt: tum intento quasi digito in vocationem Nathanaëlis Joan. 1, ubi Christus de eo dicit: Ecce vere Israëlita; Bartholomæi vocationem his verbis describit: Tunc etiam, tunc, inquam, & verum hunc Israëlitam vocavit Bartholomæum. Deinde num. 9, Bartholomæi mortem referens, clarissime alludit ad promissionem Nathanaëli a Christo factam Joan. 1: Videbitis cælum apertum, & angelos Dei ascendentes & descendentes. Hisce enim utitur verbis: Hinc quidem angeli e cælo super eum descendentes & ascendentes, augustissimum ei parabant ascensum; superne vero apertum ei erat cælum. Quibus sententiam suam de Bartholomæo satis declarare videtur, præsertim cum in Simonis, aliorumque apostolorum vocatione ac morte enarranda hasce ad gesta Nathanaëlis allusiones non habeat Nicetas, ut dubitare vix possimus quin studiose id fecerit, ut significaret eumdem sibi esse Bartholomæum & Nathanaëlem. Hactenus auctoritas: nunc eadem sententia rationibus e Scriptura petitis est confirmanda.

[40] [Idem ostenditur rationibus,] Ratio prima, quam ex Scriptura hausit Rupertus, sic traditur a sæpe citato Roberto num. 26: Matthæus cap. 10, Marcus cap. 3, Lucas cap. 6, dum diligenter duodecim Apostolorum catalogum texunt, & eos fere studiose conjungunt, qui simul vocati, ut Petrum cum Andrea, Jacobum cum Joanne: semper ibidem cum Philippo jungunt Bartholomæum. Cur hoc, nisi quia hoc etiam par simul vocati? Nec tamen simul, nisi Bartholomæus est Nathanaël. Huic rationi occurrit Eminentissimus Toletus, annotatione LXXXI in Joan. Quod dicunt, inquit, post Philippum in numero Apostolorum describi Bartholomæum, ex quo ipsum esse Nathanaëlem colligunt, nihil probat; nam. Act. 1 dissociantur. At patet inspicienti, & notavit Tostatus in Matth. cap. 10 ℣. 3, ordinem vocationis a Luca in Actibus Apostolorum esse neglectum: nam & Petrum ab Andrea disjungit, & Joannem a Jacobo, & Thomam conjungit cum Philippo; ita ut videatur eos hic primo recensere voluisse Lucas, qui majori cum Domino familiaritate fuerant conjuncti. Primus etenim hoc etiam ordine, & Princeps Petrus. Secundus Joannes Discipulus quem diligebat Jesus. Tertius Jacobus in monte Thabor, in horto Gethzemani, aliisque occasionibus familiariter cum Petro, & Joanne ad arcana Domini admissus. Ex his de reliquis non inepta fieri potest conjectura. Nam qui sequuntur Andreas, Philippus, Thomas præ ceteris a Joanne cum Jesu commemorantur. At vero in Euangeliis ordo vocationis ubique videtur servatus, ut observat Tostatus loco citato, in eo saltem quod simul commemorantur, qui simul a Domino fuerant vocati. Hac itaque objectione non infringitur vis argumenti.

[41] [ex sacra Scriptura] Altera ratio itidem Ruperti, a Roberto commemoratur ibidem his verbis: Nisi hæc duo nomina ejusdem hominis sunt, nusquam reperias Bartholomæi vocationem. Fatetur hoc argumentum non omnino concludere. Vim majorem accipit ex eo, quod omnium, qui Bartholomæum præcedunt in catalogis Apostolorum ab Euangelistis datis, uti & Matthæi, qui sequitur, vocatio legatur descripta, quamvis quinque postremorum vocatio, addito saltem nomine, scripta non habeatur, ut diximus. Alia adfertur ratio, quod Joannes Bartholomæum numquam nominet; reliqui autem Euangelistæ taceant Nathanaëlem. Hæc fateor, rem non probat; sed, concurrentibus aliis argumentis, magis facit verisimilem, & destruit rationem, quæ pro contraria opinione ex diverso nomine posset objici.

[42] Argumentum præterea efficacissimum, si supponas Apostolum fuisse Nathanaëlem, quod jam probavimus, desumitur ex nominibus Nathanaël, & Bartholomæus. [desumptis.] Quippe Nathanaël propium nomen, sive prænomen est; Bartholomæus cognomen. Primum probatur a Gavanto ex Num. cap. 1, 2, 7, 10; & 1 Paral. 2, 15, 24, 26; 2 Paral. 17, 35, 1 Esd. cap. 10, quibus locis nomen Nathanaë reperitur ut proprium. Quod interpretatum, inquit, significat donum Dei. Secundum probatur ab eodem; Qui Bartholomai est idem ac filius Tholmai, vel Tholomai. Certum est autem Tholmai esse viri nomen Num. 13, Jos. 15, Judic. 1, 1 Paral. 3: item Tholomai 2 Reg. 13, & fortasse, inquit, pater Nathanaëlis vocabatur Tholmai, vel Tholomai. Ostende, quisquis nobis adversaris, vel unum in sacris literis, cujus prænomen Bartholomæus. At Respondet huic argumento laudatus Toletus loco citato: Dicunt, inquit, rursus Bartholomæum nomen esse commune, quod si aliquid probaret, nec Barnabas, nec Barsabas essent nomina propria. Per nomen commune videtur Toletus intelligere cognomen; nam alioqui ad argumentum non responderet. Assentior itaque viro doctissimo, qui argumentum nostrum adeo hic non destruit, ut confirmet magis. Admittere enim videtur argumentum concludere, si Barnabas, Barsabas, & similia sint nomina communia, sive cognomina. Atqui id ita esse, manifestum est ex Scripturis. Audi Gavantum citatum: Similia, inquit, cognomina habes inter Apostolicos viros. Bariona seu Barionna, filius Joannis. Simon Joannis diligis me? Joan. 21. Barnabas, qui vocabatur Joseph Act. 4, cognominabatur Barnabas, ait Lucas. Barsabas, qui & Joseph Act. 1. Bartimæus, filius Timæi, Mar. 10. Quid apertius? Elymas etiam magus cognominabatur Bariesu, Act. 13. Ergo pari modo Bartholomæus cognomen erat. Audi textum totum de Barnaba Act. 4 ℣. 36. Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis, quod est interpretatum Filius consolationis. De Barsaba Act. 1. Joseph, qui vocabatur Barsabas. Patet itaque clarissime utriusque nomen fuisse Joseph, nomina autem Barnabas, & Barsabas addititia esse ad nomen primum, quod & de reliquis a Gavanto citatis est manifestum. Nullum itaque potest esse dubium, quin & nomen Bartholomæus primo nomini fuerit adjectum. Atqui tamen nomina illa addititia Barnabas, & Barsabas ita invaluerant, ut primum fere fuerit obliteratum: non est igitur, cur miremur apostolum hunc a tribus Euangelistis Bartholomæum esse nominatum. Neque itidem mirum videri debet, a Joanne Nathanaëlem vocari, qui apostolorum neminem solo cognomine appellavit.

[43] Ne quid omnino, quod adversarii pro se afferunt, [Solvuntur objectiones] neglexisse videar; reliqua apponam, quæ habet laudatus Toletus: nam hic unus omnia fere contra nostram sententiam militantia argumenta collegit, nostraque conatus est dissolvere. Probavimus § 1 Nathanaëlem fuisse Apostolum ex apparitione Christi ad mare Tiberiadis Joan. 21. Quasi, inquit Toletus, non apparuerit etiam aliis discipulis, qui Apostoli non erant. Sic est, apparuit & aliis discipulis. Sed aliis discipulis non apparuit tam familiariter, aliis discipulis prandium non apparavit, coram aliis discipulis res ad Ecclesiæ regimen spectantes non ordinavit; ut probavimus, & factum esse in hac apparitione ostendimus. Prosequitur Toletus: Non habent robur rationes hæ, ad rem tam gravem, & contra communem sententiam confirmandam. At nostram sententiam apud eruditos longe esse communiorem, abunde patet ex dictis. omnibus; & confirmat Florentinius in Indiculo Apostolorum ante Martyrologium exercit. 4 de Simone Chananæo pag. 166, ubi recensitis variis de Nathanaële opinionibus hæc subdit: Plurimi tamen in Bartholomæum concordant: eum scilicet fuisse Nathanaëlem.

[44] [Cardinalis] Audiamus modo Eminentissimi contra nos argumenta. Plus, ait, roboris contra illorum sententiam habet, quod in novo Testamento quater ponitur apostolorum catalogus. Matth. 10. Marc. 3. Luc. 6. Act. 1, & nullibi mentio Nathanaëlis facta est, quod si fuisset binomius, explicassent Euangelistæ, sicut & fecerunt in Thoma, & Matthæo: maxime maximeJoannes, qui ultimus, & ejus historiam narravit. Nonne sagittæ parvulorum sunt, quibus hic contra nos pugnat vir eruditissimus? In nullis apostolorum catalogis Nathanaël ponitur: igitur non est apostolus. Quid ergo? Ut Barjonam, Didymum, Lebbæum prætermittam, ignota in catalogis apostolorum nomina, ita telum hoc retorqueo. Nullis in apostolorum catalogis Levi commemoratur: ergo Levi non est apostolus, ut putarunt pauci, ab omnibus aliis refutati. Respondebis, aliunde probari, Levi eumdem esse cum Matthæo. Idem & nos respondemus, qui sufficienter probavimus. Nathanaëlem eumdem esse cum Bartholomæo. Quod si, inquit, fuisset binomius, explicassent Euangelistæ, sicut & fecerunt in Thoma, & Matthæo: maxime Joannes &c. De Matthæo id nullibi explicatum invenio: nam in apostolorum catalogis, & in vocatione Matth. 9, constanter Matthæus vocatur: in vocatione vero & convivio Luc. 5 Levi; in vocatione Mar. 2 Levi Alphæi nominatur: nusquam Mattahæi simul & Levi nomine commemoratur, aut binomius fuisse dicitur. Quod de Thoma dicitur verum est; at a Joanne in omnibus neutiquam observatum. Nam in Juda, qui Matth. 10 & Marc. 3 Thaddæus, Luc. 6 Judas Jacobi dicitur, id prætermittit Joannes cap. 14 ℣. 20, ubi eum sic memorat. Dicit ei Judas, inquit, non ille Jscariotes. Cur igitur in Juda prætermittere licuit Joanni, non licuit in Nathanaële? Licuit utique in utroque. Neque enim omnia ubique dicenda, aut explicanda sunt. Addi potest, nullibi a Joanne explicatum, sibi, fratrique suo Jacobo Boanerges a Christo nomen fuisse impositum.

[45] [Toleti.] Redeamus ad Toletum, qui disputationem suam ita concludit: Quod autem ad Apostolatum vocatus non fuerit, Dei judicio relinquamus. Recte, nisi probaretur vocatum fuisse. Nulla enim ratio plena hujus rei dari potest. Viden', ut non nitatur ratione S. Augustini, a doctrina Nathnaëlis desumpta? Illam jam Superius ab eo refutatam ostendimus. Deinde sic pergit: Satis magnum beneficium accepit, quod de numero eorum fuerit, qui Christum confessi sunt, & æternum meruit suæ confessionis accipere præmium, nomenque ejus in Ecclesia factum est gloriosum, & illustre. Unde nomen ejus gloriosum in Ecclesia, & illustre; si Apostolus non fuerit: cum omnibus sacris fastis exulet, omni cultu sit destitutus? Habes argumenta doctissimi Toleti, quæ quam infirma sint nemo non videat. Ex quo non parum firmatur sententia nostra, quæ a viro etiam eruditissimo non aliis potuit rationibus oppugnari.

[46] Non possum non mirari in hac controversia crisim Bailleti. [ailletus efutatur.] Quippe ad diem XXIV Augusti in S. Bartholomæo num. 1 sic scribit. Illa opinio, quæ statuit Nathanaëlem eumdem cum Bartholomæo, non aliud habet fundamentum, quam debilem quamdam conjecturam. Antea ad diem XXII Aprilis in S. Nathanaële ita definiverat: Ipsorum (qui Nathanaëlem dicunt Bartholomæum) rationes speciosæ procul dubio sunt: sed vellemus convincentes contra auctoritatem S. Augustini, & S. Gregorii magni; aut potius contra silentium Scripturæ. Non quæro quam apte hæc inter se cohæreant: Quelque foible conjecture, ut ait, Raisons spécieuses. Illud peto, cur silentium Scripturæ nobis objiciat, qui rationes pro hac sententia allatas, quas procul dubio speciosas fatetur, ex S. Scriptura depromptas esse non ignorat; quamvis argumenta quædam ab auctoritate Patrum & Martyrologorum sint adjecta. De Nathanaële XXII Aprilis ita concludit. Nomen ipsius in Latinorum martyrologiis non invenitur. Nonne hic haud inepte quis ex Bailleto quærat, cur eum sanctum vocet, interque sanctos commemoret? Nam rationes, quibus sanctitas ejus probatur, speciosæ quidem sunt; at convincentes volumus contra Martyrologorum omnium, totiusque Ecclesiæ silentium. Neque enim Græci possunt Bailleto, qui cum Simone Chananæo, contra ipsius sententiam, eumdem faciunt Nathanaëlem. Neque rationes, quibus sanctitatem Nathanaëlis probaret Bailletus, adeo convincentes sunt, ut, si cui malignari lubeat, non facile eas destruere possit. Dici enim poterit, initia quidem ejus in Scriptura commemorari laudabilia, at finem sileri. Atqui, ut recte S. Hieronymus in Epist. ad Furiam, quæ habetur tom. 4 edition. ultimæ Parifien. col. 556: Non quæruntur in Christianis initia, sed finis. Paulus male cœpit: sed bene finivit. Judæ laudantur exordia, sed finis proditione damnatur. En, si Bailleti crisim sequamur, non modo apostolatum, sed & sanctitatem Nathanaëlis in dubium vocatam. Qua igitur auctoritate Bailletus sanctum vocat Nathanaëlem, contra silentium, ut putat, Ecclesiæ? Ipse viderit. Nos duce Scriptura sacra, viam monstrantibus Patribus, comitante doctorum agmine bene longo, non modo sanctum dicimus; sed & apostolum & Bartholomæum esse existimamus.

§ V. Sancti Patria & vitæ conditio ante vocationem.

[Patria Apostoli Cana Galilææ,] Quæ duobus sequentibus paragraphis disputabimus, pleraque sub nomine Nathanaëlis de sancto Apostolo nostro relata leguntur; siquis igitur non assentiatur sententiæ nostræ in præcedentibus probatæ, hæc deNathanaële dicta accipiat. Patriam Apostoli manifeste nobis declarat Joannes cap. 21 ℣. 2 his verbis: Nathanaël, qui erat a Cana Galilææ. Adrichomius in Theatro Terræ sanctæ in tribu Zabulon pag. 138 hanc ita describit: Cana, alias Chana, Galilææ civitas est, quæ ob id in Euangelica historia Cana Galilææ, ac teste Hieronymo, Cana minor vocitatur, ad distinctionem Canæ majoris, quæ est in tribu Aser. Sita est a Ptolomaide versus Eurum quarto milliario, ab urbe Sephori versus Corum, tertio; & a villa Rama versus Septentrionem, secundo. Ab Aquilone autem montem habet altum, & rotundum, in cujus declivo a latere ædificata est. Porro contra Austrum, amplum, fertilem, & amœnum campum habet, qui vallis Carmelon appellatur. Ex hac civitate fuerunt D. Simon Apostolus, & Nathanaël verus Israëlita Salvatoris testimonio comprobatus. Hic Dominus noster in nuptiis … initium fecit miraculorum, aquam convertens in vinum.. Adhuc Hieronymi ætate Cana hæc oppidum erat. Hactenus Adrichomius.

[48] [quæ duplex, utra ex his non constat;] Quaresmius in Elucidatione Terræ sanctæ tom. 2, lib. 7, cap. 6, non consentit in omnibus Adrichomio: nam Apud Nazarethas, inquit, & alios proximos habitatores, duplicis Canæ Galilææ fit mentio; (excepta illa majori) alterius, quæ Cana Galilææ simpliciter, alterius, quæ Sepher Cana dicitur. Cana Galilææ describitur in occidentali plaga Nazareth parum ad Aquilonem vergendo, in colle supra pulchram, & spatiosam planitiem Zabulon; dissita a Sephori ad sex, a Nazareth decem circiter milliaribus: villula est exigua pauculas continens domos, nullam ecclesiam, nec signa ecclesiæ, ut cum aliis observavi: ibi non sunt vineæ, nec multæ arbores, sed paucæ oleæ. Sepher Cana distat a Nazareth quatuor milliaribus: in ejus Aquilonari plaga inclinando ad Orientem est in monte sita; circa spatiosam habet planitiem, ubi multæ arbores: continet multas domos; ibique ecclesias esse accepi … Forte tempore Christi civitatula erat, postea in vicum redacta. Deinde inquirit utra sit Cana Galilææ, in qua Dominus nuptiis interfuerit, vinumque ex aqua fecerit. Neque rem definit: quamvis in Sepher Canam sit propensior, quia minus hæc a Nazareth est remota. Illud tamen Canæ, quæ simpliciter Galilææ dicitur, favere videtur, quod eodem plane nomine in Euangelio memoretur. Quidquid sit, hoc certum videtur, Canam Nathanaëlis patriam, illam esse, in qua Dominus aquam in vinum mutavit. Hæc de Apostoli patria dicta sufficiant.

[49] [parentes ignoti: aliqui regia stirpe natum tradunt,] S. Bartholomæi parentes ignoti sunt in sacris Literis, neque apud auctores fide dignos commemorantur. Sunt tamen aliqui; qui Bartholomæum nobili, aut regia etiam stirpe oriundum scribunt. Apud Cotelerium Operum SS. Patrum tom. 1, pag. 272 editionis anni 1698 in notis ad lib. 2, cap. 63 Constitutionum Apostolicarum hæc verba proferuntur ex supposititia epistola de morte S. Hieronymi. Duodecim fatemur Christum Apostolos elegisse: quorum omnium solus Bartholomæus carnis origine fuit nobilis. Petrus de Natalibus Equilinus episcopus in Catalogo sanctorum lib. 7 cap. 103 hæc habet: Bartholomæus Apostolus natione Syrus, & nepos fuit regis Syrorum ex patre, solusque ex omnibus apostolis secundum carnem nobilitate decoratus, unde & propter ipsum solum in cœna Domini facta est contentio inter discipulos, quis eorum videretur esse major. Cum enim Christus apostolis dixisset: quod unus ex eis ipsum traditurus esset: apostoli suspicati sunt: quod proditor ille hoc facere vellet, quatenus regnum Israël, quem (lege quod) sperabant carnaliter Christum obtenturum, sibi usurpare cuperet. Et cum nullus inter eos esset, qui ad talem dignitatem aspirare putaretur, nisi Bartholomæus propter nobilitatem regiam; ideo habuerunt eum de tali proditione suspectum, & quæstionem de majoritate fecerunt. Hæc Damascenus, inquit, sed locum non indicat; neque operæ pretium esse putavi omnia Damasceni opera perlegere, ut scirem, an hæc revera scripserit. Quæsivi tamen in S. Damasceni scriptis, neque quid simile inveni. Suspicor itaque ex suppositis Damasceno desumpta esse. Subdit Equilinus: Unde in quibusdam ecclesiis Euangelium in hoc festo de dicta contentione inter discipulos facta legitur. Hæc quam inepta sint, & ab omni veri specie aliena, nemo non perspiciat. Ineptiora etiam, quæ ibidem sequuntur. Legitur autem in quadam historia, licet apocrypha; quod dum pervenisset ad Bartholomæum, regis Syriæ filio carentis nepotem, adhuc juvenem, de doctrina & miraculis Christi, apud Judæam prædicantis, misit ad eum nuncium, quod libenter ejus discipulum se faceret; si Jesus gratiam unam illi concederet. Audierat enim quod discipuli ejus pauperes in abjecto habitu incedebant. Si ergo propter honorem regiæ dignitatis sibi concederet, ut purpura indutus uteretur, ipsum perpetuo sequeretur. Cui Christus optata libere concessit: dixit tamen nuncio ut ex parte sua diceret Bartholomæo; quod qui materialem chlamydem deponere recusaret, adhuc pro ejus amore naturalem vestem; hoc est corporis cutem dimitteret. Et sic Christus Bartholomæum in Apostolum suum recepit: & ille semper purpuræ usum retinuit. Ineptias has ad longum describere volui, ut hinc manifestum fiat lectori, quam male sibi cohæreat tota illa de Bartholomæi regia stirpe fabella. Ineptus sim, si operose hæc refutare velim. Lubet tamen pauca delibare.

[50] In primis inepte Christi tempore Rex Syrorum fingitur Bartholomæi avus, [quod cum aliis fabulis,] cum Syria dudum in Romanorum provinciam fuerat redacta. Deinde, quomodo Apostoli suspicari potuerunt, quod Bartholomæus Dominum tradere vellet, ut sibi regnum Israëlis occuparet contra Romanorum potentiam, qui viribus ad id omnibus erat destitutus? Vel insanos fingas apostolos oportet, qui id suspicentur, vel mente captum ipsi putaverint Bartholomæum, qui id moliretur. Adde alias omnino fuisse rationes hujus contentionis, quæ plus vice simplici fuit inter Apostolos, a Patribus esse assignatas, quas, quia huc non pertinent, vide apud interpretes. Tertium, quod observo, fatetur desumptum ex historia apocrypha, nec tamen censura notat necessaria: Bartholomæum, inquam, ea conditione ad apostolatum admissum, ut purpuratus semper incederet; & purpuræ usum perpetuo ab Apostolo retentum. Quis Euangelia legit, qui non facile perspiciat, quam hæc Christi, & apostolorum paupertati, & humilitati sint contraria, quam a moribus eorumdum absona; ne dicam in S. Bartholomæum injuriosa? Hujus itaque fabellæ inventores conficta illa nobilitate adeo non honorant S. Bartholomæum, ut eum potius dedecorent, dum ut superbum nobis depingunt, & ambitiosum. Sed quænam hujus fabellæ fuerit occasio, videamus.

[51] Eruditi non aliam assignare solent causam, quam falsam nominis Bartholomæi interpretationem, [ex falsa nominis interpretatione ortum, refutatur:] & recte. Audiamus Eminentissimum Baronium in notis ad Martyrologium Romanum, ubi ad diem XXV Augusti docte hanc fabulam proponit, & refellit. De Bartholomæo, inquit, apud nonnullos ea invaluit opinio, ut fuerit Syrus genere, atque a rege Ptolomæo originem duxerit, dictusque Bartholomæus, quasi filius Ptolomæi. Sed perperam quidem: nam Ptolomæi in Ægypto, non in Syria regnarunt: præterea apostolos omnes Galilæos fuisse, docet divina Scriptura, quæ ait Act. Apost. cap. 1. Viri Galilæi, &c. & cap. 2: Ecce omnes, qui loquuntur Galilæi sunt, &c. Ceterum si Bartholomæum hic genere Syrum dixerimus, quod Galilæa est in Palæstina, & Palæstina in Syria; eadem quoque ratione ceteros etiam apostolos Syros esse, dicere debemus… Ad hæc addimus etiam, Bartholomæum non a Ptolomæo esse dictum; sed sicut Judæus erat genere, ab Hebraicis vocibus sic appellatus, Bar Tholmai, Filius Tholmai. Est Tholmai nomen proprium Hebraicum, & in divinis Scripturis repetitum, (Vide locos assignatos § 4; nam apud Baronium numeri perturbati sunt.) Quod autem pro Bartholmai dicamus Bartholomæum, mirum videri non debet, cum & in ceteris Hebraicis vocibus id ipsum contingat, ut eadem Latine, vel Græce reddita, non eodem modo pronuncientur.

[52] [nomen Bartholomæi Syriacum,] Libenter assentior viro doctissimo. Unum tamen observo ex S. Hieronymo, quia facit ad nomen Sancti, de quo agimus, exponendum. Lib. de Nominibus Hebraicis, de Matthæo sub littera B, ita scribit laudatus Pater: Bartholomæus, Filius suspendentis aquas, vel filius suspendentis me. Syrum est nomen, non Hebræum. Et paulo inferius in Bariona: Bar quippe lingua Syra filius. Et si placuerit advertere locis citatis; invenies Tholmai nomen esse incolarum terræ priorum, non Hebræorum. Verum ex hac observatione, non minuitur vis argumenti; nam eo tempore lingua Syriaca erat Judæis usitata, & multi Syriaca habebant nomina, ut in S. Hieronymo libro citato videri potest. Satis itaque refutata est fictitia S. Apostoli nobilitas, quæ Patribus Augustino, Chrysostomo, aliisque antiquis ignota, tantisque fabulis adornata penitus eliminanda est.

[53] [Piscatorem fuisse Bartholomæum] Unum Baronii argumentum, quia ad aliam ducit disputationem superius prætermissum, hic adnecto. Theodoretus, inquit, in præfat. de Euang. verit. cum agit de lib. de legibus, Bartholomæum, sicut ceteros, nullum excipiens fuisse piscatorem affirmat, idque etiam Metaphrastes testatur: (in oratione Josephi cujusdam inferius danda) quod verius mihi probatur: nam secundum Paul. 1 ad Corinth. cap. 1. Ignobilia mundi, & contemptibilia elegit Deus. Hæc Apostoli sententia, nobilem non fuisse Bartholomæum probat, non probat piscatorem fuisse. Favet quidem huic opinioni, quod Nathanaël, nobis Bartholomæus, Joan. 21 cum Petro aliisque piscatus fuerit; sed facile responderi potest, id ex amicitia, & mutua familiaritate factum, consentiente S. Chrysostomo Hom. 87 in Joannem: Alii, inquit, discipuli sequebantur, quod una de reliquo conjuncti essent, & simul vellent piscantes videre, atque hoc otio placide frui. Hæc igitur infirmiora sunt argumenta, quam ut piscatorem fuisse Bartholomæum evincant.

[54] [non probant satis, qui id asserunt.] Piscatorem autem non fuisse colligi videtur ex patria Cana Galilææ, quæ remotior a mari erat, & fluviis saltem insignioribus; ita ut vel nulli videantur ibidem fuisse piscatores, vel certe pauci admodum, qui in lacubus forte quibusdam piscarentur. Ne tamen Theodoreti auctoritas quemquam moveat, ipsa Theodoreti verba adducamus. Loco a Baronio citato sic habet: Magnum … me operæ pretium facturum existimavi, si celeberrimis apud Græcos legumlatoribus, Christianæ religionis duces conferrem, nostros inquam piscatores, nostrum sutorem, nostrum publicanum. Per sutorem, haud dubie Paulum intelligit; per publicanum, Matthæum. An, quia reliquos Christianorum duces piscatores vocat, omnes omnino apostolos, exceptis jam dictis, piscatores fuisse contendit? Non facile crediderim. Nam in ipsa disputatione, cujus hæc est præfatio, sive lib. 9, qui est de legibus, tom. 2, pag. 623 editionis Coloniensis, plures publicanos facit. At legum, inquit, quas nostri piscatores, nostri publicani, quasque sutor tentoriorum tulerunt. Et post pauca: Piscatorum tamen, nostrique sutoris abolere leges non potuit. Quin in Psalmum 67 ℣. 7 ita habet: Talis fuit Matthæus, talis Jacobus Alphæi, talis Zacchæus, qui a peccati vinculis liberati. Cur, obsecro, Jacobum Alphæi cum publicanis illis a peccati vinculis liberatum dicit, nisi quia & ipsum publicanum putavit, secutus S. Chrysostomum in cap. 10 Matth. ℣. 5? Perspicuum hinc esse puto, Theodoretum non voluisse hic docere, apostolos omnes fuisse piscatores; nam modo plures publicanos facit, modo publicanos omittit. Verum, quia notum erat, varios ex apostolis piscatores fuisse, idcirco eo præcipue nomine fuisse usum; reliquorum artificia, utpote ignota, tacere debuisse. Hæc de Theodoreto. Quod apud Metaphrastem habetur ex laudatione Josephi, exigui etiam est momenti. Verba, lector, accipe: Videamus … quemadmodum ex piscium piscatore hominum piscator factus sit. Alludit auctor ad verba Christi ad Apostolos dicta Matth. 4 ℣ 19: Venite post me, & faciam vos fieri piscatores hominum. Hinc forte, quia hominum piscator constitutus a Christo fuerat Bartholomæus, verisimile putaverit Josephus ille, piscium piscatorem antea fuisse, illudque ut probabile enuntiaverit; non etiam existimo, notum fuisse Josepho illi, quod antiquioribus patribus fuit incognitum, ut postea probabimus. Non itaque opinor piscatorem fuisse S. Bartholomæum.

[55] Cotelerius num. 49 laudatus pag. 272 profert Indiculum Apostolorum, [An agri cultor?] sumptum, ut testatur, ex antiquis Mss. Christianissimi regis num. 1789, 1026; in quo de S. Bartholomæo hæc habentur, ex Græco translata: Bartholomæus, de patre Sosthene, matre vero Urinia, cultor pascui, seu olerum sator. In Constitutionibus etiam apostolicis apud eumdem ibidem dicitur de apostolis: Alii agricolæ. Addi potest ad qualemcumque horum confirmationem Epistola scripta a Damiano episcopo Ticinensi, ut probat Labbeus Tom. 6 Conciliorum col. 577, sub nomine Mansueti archiepiscopi Mediolanensis, seu synodi Mediolanensis anni 679 ad Constantinum Pogonatum imperatorem, quæ, teste ibidem Paulo diacono, non mediocre suffragium tulit in synodo VI œcumenica, in qua hæc leguntur apud Labbeum citatum col. 603: Nam si relegas (regulas fidei) insignissime imperator, non cum dialecticis, non cum rhetoricis, non cum grammaticis, sed cum ruricolis, & piscatoribus Dominus posuit rationem, & his tradidit sui secreta consilii, quos & principes ordinavit, quibus ligandi solvendique tribuit potestatem. Hic satis aperte insinuatur, apostolorum aliquos fuisse agricolas, nec video, cui ex apostolis id melius conveniret, quam Bartholomæo; Cana enim oppidulum, quod, ut ex ejus descriptione superius vidimus, amplum, fertilem, & amœnum campum habet, haud dubie multos ex incolis habuit agricolas; multos, qui vel hortos colerent, vel greges pascerent.

[56] [id incertum.] Potuit igitur Bartholomæus aut horti, aut agri paterni cultor, quietam sibi, Deoque vitam ducere. Hæc, fateor, non displicerent, si melioribus niterentur testimoniis. Verum Indiculus ille Græculi cujusdam esse videtur, & quædam habet aperte falsa. Constitutiones Apostolicæ quam fidem mereantur, norunt eruditi. Quod autem in epistola illa synodali dicitur, videtur ex his Constitutionibus desumptum, nec tam antiquus est istius epistolæ auctor, ut assensum nostrum hac in re extorquere debeat. Siquidem obstat silentium antiquorum Patrum, & auctoritas Origenis, qui lib. 1 contra Celsum num. 62 editionis Parisiensis, post Petri, Andreæ, Joannis, Jacobi, & Matthæi commemoratam conditionem, hæc subjungit: Qua vero arte cæteri, priusquam discipuli Jesu fierent, victum sibi comparaverint, nobis incompertum est. Malim itaque cum Origine fateri, incognitum mihi esse, qua fuerit ante Apostolatum vitæ conditione, quamve artem exercuerit, ut sibi victum compararet, quam incertis hisce traditionibus præbere assensum. Hactenus de vitæ conditione; nunc qua fuerit doctrina Nathanaël Bartholomæus investigandum.

§ VI. Doctrina, vocatio, virtutes, & alia quædam.

[S. Augustinus non legis doctorem, sed peritum legis, seu doctum] Videntur aliqui S. Augustinum locis § 2 citatis ita intellexisse, ac si asseruisset, Nathanaëlem fuisse legis Doctorem. Nam Baronius ad annum Christi 31 num. 28 hanc rationem allatam dicit ab Augustino, cur non fuerit electus inter apostolos Nathanaël: Quod esset legis DOCTOR. Cornelius a Lapide in cap. 1. Joan. eamdem Augustini rationem assignat; Quod Nathanaël videatur fuisse legis DOCTOR. At ego in S. Augustino omnino hoc non invenio. Verba ejus, quia ad præsens institutum simul conducunt, referam fideliter. Tractatu 7 in Joan. col. 254. Nathanaëlem eruditum, & peritum legis vocat. Paullo inferius: Doctissimus legis dicitur. In psalmum 65, col. 480. Doctus … in lege: post pauca: Peritus erat legis. Rursus infra Doctus ille in lege. Nusquam, locis citatis, Doctorem legis fuisse affirmat, vel se existimasse doctorem fuisse insinuat. Chrysostomus Hom. 20 in Joannem, doctum itidem Nathanaëlem, & sacræ Scripturæ studiosum agnovit. Col. 116: Quia, inquit, Nathanaël peritus erat, & veritatis studiosus sectator. Eadem col. inferius. Quia hic magis quam Philippus in propheticis versatus erat. Adstipulatur Cyrillus in Joan. cap. 1 45 his verbis: Norat quippe Philippus studiosissimum illum esse (Nathanaëlem) ac valde eruditum. Nec non S. Gregorius Nyssenus in Cantica hom. 15 dicens: Quod peraccurate ex libris vaticiniorum de Domini mysterio edoctus esset.

[58] [cum aliis Patribus dixit: qui id ex Scriptura collegerunt diversimode.] Colligunt eam Apostoli doctrinam ex eo, quod Philippus dixerit Nathanaëli Joan. 1: Quem scripsit Moyses in lege, & Prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. Et responderit Nathanaël: A Nazareth potest aliquid boni esse? Verum id colligunt diversimode. Augustinus quidem putat, assensum fuisse Nathanaëlem Philippo, ex eoque doctrinam ejus, & in lege peritiam consequi existimat. Rectius meo judicio Chrysostomus eamdem ex ejus dubitatione deducit. Audi ipsum loco citato: Audierat enim ex Scripturis Christum ex Bethleem oriturum esse, & ex vico in quo fuerat David. Ea itaque fama apud Judæos obtinebat, & Propheta olim prædicaverat his verbis: “ Et tu Bethleem nequaquam minima es in principibus Juda; ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël”. Cum audisset ergo a Nazareth esse, turbatus est, & dubitavit, quod Philippi verba cum prophetica prædictione non consonare videret. Sunt, qui doctrinam S. Bartholomæi colligunt ex Theologia mystica sub nomine S. Dionysii Areopagitæ citari solita, ubi cap. 1 hæc habentur: Ita divinus Bartholomæus dicit: “Et multam theologiam esse & minimam, & Euangelium latum, & magnum, & rursus concisum”. Verum cum ex eo non satis probetur doctrina, quæ fuit ante vocationem, sufficit mihi attulisse tot Patrum testimonia, Scripturamque ipsam, quæ diligentem legis, & prophetarum scrutatorem fuisse Nathanaëlem insinuat.

[59] Mirabitur quis fortasse hanc doctrinam in homine tenui, [An fuit Joannis Baptistæ discipulus?] & simplice, qualis erat Nathanaël Bartholomæus. Sed considerare debet, frequentem fuisse sacræ Scripturæ lectionem apud Judæos Act. 15 ℣. 21: Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne Sabbatum legitur. Et Joan. 5 ℣. 39 Christus dixit Judæis: Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere. Idque tanto diligentius fecit Nathanaël, quanto salutis suæ studiosior, Deique erat amantior. Cornelius a Lapide in cap. 1 Joan. ipsum etiam sub disciplina S. Joannis Baptistæ profecisse putat, ejusque vel discipulum, vel certe auditorem fuisse. Responderi potest, inquit, Nathanaëlem fuisse legis studiosum, non doctorem; æque ac erat Philippus, cum eo de adventu Messiæ ex lege disserens, ac Petrus, & Andreas. Videntur enim hi omnes fuisse Joannis Baptistæ discipuli, vel auditores, atque ab eo transmissi ad Christum.

[60] Favet huic conjecturæ S. Epiphanius Hæresi 51 citata num. 14, [id non est improbabile.] ubi socium Andreæ, qui cum ipso primus ad Christum accessit, & Joannis Baptistæ erat discipulus Joan. 1 ℣. 37, Philippum putat fuisse, vel Joannem, aut Jacobum. Censet itaque Epiphanius, plures Joannis Baptistæ discipulos Christo adhæsisse. Et certum videtur, Joannem Baptistam ad Christum transmittere voluisse, quoscumque ex discipulis suis ad id noverat magis idoneos. Hæc igitur Cornelii conjectura non videtur mihi improbanda, sed conjectura est, adeoque rem non facit omnino certam. Ceterum, sive discipulus fuerit Joannis, sive auditor tantum, sive ne auditor quidem; studium sacrarum Scripturarum, mediocremque saltem earum peritiam, Nathanaëli omnino adjudicandam existimo: profanarum vero scientiarum, philosophiæ puta, & eloquentiæ studium, & vel mediocrem earum peritiam penitus abjudicandam; non enim oratores elegit Dominus, aut Philosophos; sacræ Scripturæ lectores, & auditores non abjecit. Nunc quomodo sub Christi disciplinam se tradiderit exponendum.

[61] Vocationem Nathanaëlis luculenter describit Joannes cap. 1 a ℣. 45: Invenit Philippus Nathanaël, [Vocatio Apostoli, & virtutes] & dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, & prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. Et dixit ei Nathanaë: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni & vide. Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, & dicit de eo: Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est. Dicit ei Nathanaël: Unde me nosti? Respondit Jesus, & dixit ei: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te. Respondit ei Nathanaël, & ait: Rabii, tu es Filius Dei, tu es Rex Israël. Respondit Jesus, & dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis: majus his videbis. Et dicit ei: Amen, amen, dico vobis, videbitis cælum apertum, & angelos Dei ascendentes, & descendentes supra Filium hominis. De his multa disseruimus in præcedentibus, quæ hic omittentur; quædam tamen ad virtutes Nathanaëlis declarandas subjungemus ex Chrysostomo. Hom. 20 in illud: A Nazareth potest aliquid boni esse? S. Pater modestiam ejus ita prædicat, & prudentiam: Animadverte autem ejus in ipsa dubitatione prudentiam, modestiamque. Non enim statim dixit, Me fallis, o Philippe, & mentiris. Non credo, non adibo: a Prophetis didici Christum a Bethleem venturum esse; & tu dicis, a Nazareth. Ergo non is ipse est. Verum nihil simile dixit. Sed quid? Adit illum & ipse, ac dum non admittit eum a Nazareth esse, accuratum Scripturarum studium ostendit, & mores suos fallaciæ non obnoxios; quod autem hæc nunciantem non respuat, magnum Christi adventus desiderium exhibet. Cogitabat enim potuisse Philippum circa locum errare. Animadverte item, quam moderate fidem ipsi neget, & interroget. Neque enim dixit; Nihil boni fert Galilæa. Sed quomodo? “A Nazareth potest aliquid boni esse”? Audi & alias ejus virtutes. Candorem ita subnectit: Ideoque ait Christus: “Ecce vere Israëlita in quo dolus non est”. Itaque potest Israëlita mendax esse: sed non hic vir talis, ejus quippe judicium nullam habet personarum acceptionem, nihil ad gratiam, nihil ad odium loquitur. Constantiam post pauca: Vide mihi, inquit, hominem constantem, & firmum. Cum dixisset enim Christus, “Ecce vere Israëlita”, non laudibus emollitus est, non encomiis raptus, sed perstat inquirens, & accuratius explorans, vultque clarum quidpiam ediscere. Fervorem ejus confessionis inferius idem Pater quasi penicillo delineat, in hæc scribens verba: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es Rex Israël. Viden', inquit, animam gaudio exsultantem, & verbis Jesum amplexantem? Tu es, inquit, ille expectatus, & desideratus. Viden' stupentem, mirantem, exsultantem, salientem præ voluptate? Hactenus Chrysostomus de egregiis Nathanaëlis virtutibus. Utrum autem hic verum Deum confessus fuerit per hæc verba Tu es Filius Dei, quod hom. 21 negat Chrysostomus; Cyrillus, aliique quidam affirmant, S. Scripturæ interpretibus examinandum relinquo. Videri potest Toletus in cap. 1 ℣. 49 Joannis annotatione 79.

[62] [Quotus ex Apostolis vocatus?] Ambiguum hic est, quotus inter apostolos vocatus a Domino fuerit Nathanaël. Si Joannis Euangelium solum consulamus, quarto loco vocatus videtur; post Andream nempe, Petrum, & Philippum. Verum ordo in recensendis apostolis, ab Euangelistis servatus, insinuat, ante Philippum & Nathanaëlem vocatos esse Jacobum, & Joannem; & id opinatur S. Epiphanius Hæresi 51 num. 14. Postquam enim suspicatus erat, socium illum Andreæ, cujus nomen tacetur Joan. 1 ℣. 37, fuisse Philippum, ita se corrigit: Nisi forte Joannem mavis, aut Jacobum Zebedæi filium. Primos enim vocari illos oportuit: tum deinceps Philippum, quo in Euangeliis ordine numerantur. Atque ita sexto loco vocatus fuerit Nathanaël, quo in apostolorum catalogis ab Euangelistis ponitur Bartholomæus. Dicam conjecturam ex verbis S. Epiphanii mihi suggestam, quam quisque ut lubet accipiat, quia parum faciet ad laudem S. Bartholomæi. Suspicor, socium illum Andreæ anonymum, ipsum esse Joannem Apostolum, per eumque Jacobo fratri Christum innotuisse, sicut innotuit Petro per Andream, Nathanaëli per Philippum: verum hæc omnia Euangelistam silentio involvisse modestiæ causa, sicut nomen Boanerges sibi fratrique suo impositum siluit, multaque alia ad laudem suam spectantia. Ut ut est, aut quarto, aut sexto loco numeranda venit vocatio Nathanaëlis Bartholomæi.

[63] Post vocationem Nathanaëlis subjiciuntur a Joanne cap. 2 nuptiæ, [An in nuptiis Canæ Galileæ ei Bartholomæi nomen inditum?] factæ in Cana Galilææ. Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ: & erat Mater Jesu ibi. Vocatus est autem & Jesus, & discipuli ejus, ad nuptias. S. Epiphanius Hæresi citata num. 15 his verbis ista subjungit: Ubi ex enucleatis utrimque minutisque verbis ac sententiis colligitur. Christum alios secum adduxisse discipulos, qui cum eo remanserant. Cujusmodi forte Nathanaël fuit, & Philippus, aliique nonnulli. Recte mea quidem sententia: Nathanaëlem enim nuptiis his cum Jesu interfuisse vix dubitare permittit & recens vocatio, & patria Cana, in qua nuptiæ celebratæ sunt. Invitatum ad has nuptias Christum occasione Nathanaëlis suspicatur Rupertus, indeque ei nomen Bartholomæi inditum. Sic enim habet in Joan. cap. 1, pag. 36 editionis Coloniensis: Constat, quia Bartholomæus non Hebraicum, sed Syrum nomen est, quod Latine est Filius suspendentis aquas. Nathanaël autem Hebraicum, & interpretatur Donum Dei. Fortasse ergo hic ipse Nathanaël, qui erat a Chana Galilææ, Bartholomæus est, quod interpretatur Filius suspendentis aquas: quia tertia die cum nuptiæ fierent in illo vico suo Chana Galilææ, forte per occasionem ejus Dominus invitatus ad nuptias, aquas in vinum convertens in admirationem omnium illas suspenderat. Ruperti conjecturam exemplo illustrat Gavantus in dissertatione sæpe citata: Sicuti, inquit, Jacobus & Joannes dicti sunt Boanerges, filii tonitrui: quamquam hi a Christo cognominati fuere, ille a civibus; eo quod Christo addictus fuit ex multis ejusdem loci incolis. Conjecturam hanc viri sancti ut subtilem, & ingeniosam non improbo, sed incertam existimo, cum nomen Bartholomæi a patre facile habere potuerit Nathanaël. Nathanaëlem autem nuptiis interfuisse omnino puto, ejusque occasione Jesum fuisse invitatum, satis apparet verisimile.

[64] Post hæc nihil in Euangeliis de S. Bartholomæo occurrit usque ad mortem Christi, [An fuerit unus ex duobus euntibus in Emmaus?] nisi quod cum aliis undecim apostolis in eorum catalogis sexto ubique loco post Philippum numeretur. S. Epiphanius Hæresi 23 num. 6, pag. 67 scribit; Salvatorem a mortuis excitatum Nathanaël, ac Cleophæ in via apparuisse; euntibus scilicet in Emmaus Luc. 24. Verum alii Patres Epiphanio non consentiunt. Neque ullum in Scripturis est fundamentum, ex quo Nathanaëlem fuisse colligamus. Videsis Calmetum in cap. 24 Luc. ℣. 13. In reliquis apparitionibus, ubi vel maxima ex parte, vel omnes aderant apostoli, adfuit etiam Bartholomæus, neque umquam se videtur ab aliis segregasse. Sed hæc satis disputata sunt, neque hic pluribus explicanda.

§ VII. Prædicatio Apostoli Indica.

[Variæ prædicationi Bartholomæi assignatæ provinciæ,] Prædicationi S. Bartholomæi tam variæ assignantur provinciæ, tam obscure, nulla ordinis, aut temporis nota distinctæ indicantur, ut difficile sit invenire, unde exordium ducam, ubi finiam. Quippe alii Indiam; alii Armeniam, Chaldæam, Persidam; alii varias minoris Asiæ provincias, ejus doctrina illuminatas scribunt. Et vere hi quidem, ut existimo, neque enim dubitari potest, quin provincias orbis varias prædicando peragraverit, & fidei luce illustraverit, sicut & alios constat fecisse apostolos; sed obscure admodum, ut dixi. Quapropter, ut probabili saltem disputatione lux aliqua affulgeat, aliquis ordo appareat: primum auctorum testimonia afferam, ut constet quibus in provinciis prædicaverit. Deinde examinabo ubi probabiliter prius, ubi posterius fidei semina jecerit.

[66] [inter quas India,] Indiam, de qua primo agendum, nobis describit Christophorus Cellarius tom. 2 Geographæ antiquæ lib. 3, cap. 23, pag. 523 his verbis: India, Ἰνδικὴ, amplissima Orientis regio, secundum flumina, quorum duo maxima sunt, Indus & Ganges, in duas magnas partes dividitur, quarum altera dicitur, India intra Gangem … Altera, India extra Gangem … Indiæ intra Gangem terminos ab Occasu constituit (Ptolomæus) Paropanisadarum regionem, Arachosiam, & Gadrosiam: a Septemtrionibus Imaum montem: ab Oriente Gangem fluvium: a Meridie Oceanum. Quæ extra flumen Gangem est, terminatur ab Occasu illo flumine: a Septemtrionibus Scythia & Scythia & Serica: ab Ortu Sinarum regione: a Meridie Oceano. Utrum in India, modo descripta, prædicaverit Apostolus, disceptatur ab eruditis. Nam Indiam martyrologi multi, multi itidem historici designant. Sunt tamen, qui Indiam latissime, & improprie sumptam volunt. Menæa Græca XI Junii asserunt prædicasse Indis, qui felices vocantur, Euangelio secundum Matthæum ibi tradito. Freculphus lib. 2, cap. 4 in Bibliot. Patrum sec. 9, par. 1, pag. 505 edition. Colon. hæc scribit: Bartholomæus apostolus … Lycaoniam in sortem prædicationis accepit, atque Euangelium juxta Matthæum apud Indos in eorum linguam convertit. Martyrologia item varia Indicam prædicationem adstruunt. Consonat Fortunatus lib. 8, cap. 4: Inde triumphantem fert India Bartholomæum. Et S. Anselmus hom. 1, pag. 158 editionis anni 1721, Bartholomæum in Indiam a Christo destinatum scribit. Atque, ut alios prætermittam, Eusebius lib. 5 Historiæ ecclesiasticæ cap. 10, & S. Hieronymus de Scriptoribus ecclesiasticis in Pantæno, scribunt, Euangelium S. Matthæi apud Indos a S. Bartholomæo relictum, ibique a Pantæno inventum esse. Quapropter satis certum existimo, S. Bartholomæum in India prædicasse, ibique S. Matthæi Euangelium reliquisse. Neque id negant hodiedum eruditi; verum per Indiam varii intelligi volunt Arabiam felicem, quæ ab antiquis etiam nominata fuit India. Id præ ceteris contendit, & multis erudite probare conatur laudatus sæpe a nobis Assemanus.

[67] Tom. 3, par. 2, pag. 568, & seqq. ostendit felicis Arabiæ incolas, [quam improprie intelligunt aliqui,] qui uno postea Homeritarum vocabulo innotuere, & Æthiopes, & Indos etiam fuisse dictos ab antiquioribus; ipsamque Arabiam felicem & Indiam, & Æthiopiam ab aliquibus fuisse cognominatam. Uti & de Æthiopia Africana probat Pagius, Indiam ab aliquibus fuisse dictam, ad annum Christi 327 a num. 9: neque hac de re ulla inter nos erit controversia. Laudatus Assemanus pag. 592 hinc ulterius deducit sequentia: Ex eodem Menologio, & ex iis, quæ supra de Æthiopibus, & Indis diximus, palam fit, Homeritas, Arabiæ felicis populos fuisse Æthiopas, Indosque illos, quibus Bartholomæus, Matthæus, & Matthias, fidem Christi annuntiarunt. Bartholomæum ibidem Christi fidem annuntiasse (nam de Matthæo, & Matthia hic non disputo) satis mihi fit verisimile ex eo, quod prædicasse dicatur Indis, qui felices nominantur, quod & infra confirmabitur ex Niceta Paphlagone. Non æque mihi probatur, quod post pauca subjicit his verbis: De Æthiopibus, Indisque Arabiæ felicis intelligendum, quod Hieronymus … scribit, Pantænum philosophum ad Indos peregrinatum memoriam de Bartholomæi prædicatione virentem adhuc reperisse. Nam ostendam hæc intelligenda esse de Indis, Indiam proprie & communiter dictam incolentibus. Confirmat Assemanus sententiam suam ex Philostorgio lib. 2, cap. 6. Quem ut hominem Arianum, & impostorem libenter ei concedo. Sed audi, quid ipsius editor Jacobus Gothofredus in hunc locum notet. Dissertatione ad cap. 6, lib. 2, pag. 59, postquam probavit, narrationem Philostorgii ab aliorum historicorum narrationibus multum differre, concludit: Igitur & hæc Philostorgianæ κρὺψεως & ψευδολογίας structura est; qua causa Photius in ingressu hujus narrationis eum δυσσεβῆ vocat. Affert etiam pro sua sententia Rufinum, & Socratem, in quo ex parte saltem consentientem habet Pagium, de quibus postea. Nam prius ostendam S. Bartholomæum in India, etiam proprie dicta, prædicasse, ibique relictum Matthæi Euangelium a Pantæno inventum esse; ut scribit Baronius ad annum Christi 185.

[68] Eusebius lib. 5 Hist. Eccl. cap. 10 ita scribit: [sed probatur, fuisse proprie dictam variis] Pantænus … disciplina philosophorum, qui Stoici appellati sunt, institutus eodem temporis momento, cum primis excelluisse traditur. Quem amore ardentissimo erga sacram Scripturam flagrantem, tantum studii in illa propaganda posuisse ferunt, ut præco Euangelii gentibus, quæ Orientem incolebant ordinatus, ad Indorum usque regiones sese conferret. Erant autem erant, inquam, ad id temporis complures verbi prædicatores, & fideles nuncii, qui divino Apostolorum imitandorum studio inflammati, magna adjumenta cum ad verbum Dei in animis hominum exædificandum, tum ad idem augendum afferebant. Quorum e numero unus erat Pantænus ille, quem ad Judæos (lege Indos ut est in Græco) perrexisse diximus: ubi (ut fertur) Euangelium Matthæi (quod ante ejus adventum ibi fuerat receptum) in manibus quorumdam, qui in illis locis Christum profitebantur, reperit: quibus Bartholomæum, unum ex apostolis, prædicasse, illisque Matthæi Euangelium literis Hebraicis scriptum reliquisse, & illud ipsum ad monstratum tempus reservatum constat. Hæc sane verba non Arabiam felicem, ut vult Assemanus: non Nubiam Æthiopiæ partem, ubi Pantænum prædicasse vult Pagius ad annum 327 num. 22; sed Indiam orientalem nobis designant; ut recte Baronius loco supra citato. Non enim perspicio quomodo Arabiæ, aut Nubiæ incolæ recte vocari possint gentes, quæ Orientem incolebant, cum Nubia Australis sit Alexandriæ, & Ægypto; Arabia Orientalis quidem, sed contermina: gentes autem nobis finitimas Orientem incolere, ubi supersunt aliæ longe magis ad Orientem a nobis remotæ, non congrue dicimus. Atqui tamen Præco Euangelii gentibus, quæ Orientem incolebant, ordinatus fuisse dicitur Pantænus: Indis igitur ad Orientem maxime remotis, non Arabibus, non Nubiis. Deinde, cur tantopere commendatur divinum ipsius Apostolos imitandi studium, ut ad Indorum usque regionem se conferret, nisi multum dissita aliqua regio designetur, qualis India Orientalis; non Arabia, non Nubia, utraque Ægypto propinqua, quin & contermina, ut fatentur adversarii?

[69] [argumentis ex Eusebio,] Hæc quamvis Eusebii mentem abunde declarare videantur: quia tamen adversarios habeo maxime eruditos, lubet & ex aliis ejus scriptis eam ulterius demonstrare. Lib. 4 de Vita Constantini, cap. 50 hæc ad propositum nostrum scribit: Eodem fere tempore adetant ab Indis Orientalibus legati, qui dona imperatori afferebant: in quibus erant omnia prope clarissimarum & pretiosissimarum gemmarum genera, animantia etiam tota natura ab hisce nostris discrepantia: quæ omnia ad imperatorem deferebant, ut significarent ejus imperium usque ad ultimam Oceani oram pertinere, principesque Indorum, picturarum, & statuarum muneribus declarare, se illum cum summa potestate omnium imperatorem & regem agnoscere, & profiteri. Ita accidit, ut ei primum ad imperium venienti, initio Britanni ad ultimas fere Occidentis solis oras Oceano cincti parerent, nunc vero postremum Indi in extremis Orientis partibus siti. Hic Indos significari proprie dictos fatebuntur, puto, adversarii; & clarissime patet ex muneribus allatis, & addita voce Orientalibus. Quod & superius declaratur hoc modo: Gentibus, quæ Orientem incolebant, cui statim additur: Ad Indorum usque regionem sese conferret. Nam iidem procul dubio sunt Indi Orientales, & Indi, qui Orientem incolunt. Sed satis sit de Eusebio, cujus mens minime mihi videtur dubia.

[70] [Hieronymo,] Non minus clare Indiam proprie dictam designat S. Hieronymus, lib. de Scriptoribus ecclesiasticis cap. 36 in Pantæno ita scribens: Pantenus Stoicæ sectæ philosophus, juxta quamdam veterem in Alexandria consuetudinem, ubi a Marco euangelista semper ecclesiastici fuere doctores, tantæ prudentiæ & eruditionis, tam in Scripturis divinis, quam in seculari litteratura fuit, ut in Indiam quoque rogatus ab illius gentis legatis, a Demetrio Alexandriæ episcopo mitteretur; ubi reperit Bartholomæum de duodecim apostolis, adventum Domini Jesu, juxta Matthæi Euangelium prædicasse, quod Hebraicis litteris scriptum, revertens Alexandriam, secum detulit. Nunc peto ab eruditis adversariis, qui operose desudant, ut ostendant ab aliquibus, geographiæ vel ignaris, vel negligentibus, Arabiam cum India nomine confusam esse, confusam quoque Æthiopiam; peto, inquam, an putent peritissimum in omni literatura Hieronymum nihil inter istas regiones discrevisse, an putent nihil discrevisse Eusebium? Nam quamdiu non ostendunt apud Eusebium & Hieronymum Indiæ nomine intelligi Felicem Arabiam, vel Æthiopiam, nihil omnino agunt. Cum enim commune apud geographos harum provinciarum nomen non sit India, ostendere debent ab Eusebio & Hieronymo Indiam vocatas esse, ut evincant per Indicam Pantæni peregrinationem ab Eusebio, & Hieronymo descriptam, intelligendam esse Arabicam, vel Æthiopicam. At ego ostendam luculenter, ab Hieronymo dictas regiones ab India fuisse distinctas. In Epistola enim 50 ad Paulinum 2, quæ habetur tom. 4, par. 2, a col. 568 editionis Parisiensi, Apollonii magi peregrinationem ita describit: Apollonius … intravit Persas, pertransivit Caucasum, Albanos, Scythas, Massagetas, opulentissima Indiæ regna penetravit: & ad extremum latissimo Physon amne transmisso, pervenit ad Brachmanas … inde per Elamitas, Babylonios, Chaldæos, Medos, Assyrios, Parthos, Syros, Phœnices, Arabes Palæstinos, reversus Alexandriam, perrexit Æthiopiam, ut Gymnosophistas, & famosissimam solis mensam videret in sabulo. Numquid non disertissime Arabes, & Æthiopiam ab opulentissimis Indiæ regnis secernit Hieronymus, de cujus mente hæc instituitur controversia? Hæc sane mihi sufficere videntur, ut de mente S. Hieronymi nobis constare possit. Quam tamen & alio argumento manifestam facio.

[71] Brachmanas in India proprie dicta agnoscit Hieronymus, [qui Pantænum in Indiam ad Brachmanas missum scribit,] dum ait: Latissimo Physon amne transmisso, pervenit ad Branchmanas. Et lib. 4 in Ezechielem cap. 13 itidem, ut superius, Indiæ Brachmanas, Ætiopiæ Gymnosophistas adscribit: Indorum Brachmanes, & Æthiopum Gymnosophistæ. Neque vero alibi Brachmanas, ut opinor, quærent adversarii. Pantænus autem ex mente Hieronymi Brachmanas docuit. Audi ipsum in Epistola ad Magnum, quæ in dicta editone est 83, col. 656 tomi citati. Pantænus, inquit, Stoicæ sectæ philosophus, ob præcipuæ eruditionis gloriam, a Demetrio Alexandriæ episcopo, missus est in Indiam; ut Christum apud Brachmanas, & illius gentis philosophos prædicaret. Nonne eo missum hic significat Pantænum, quo supra profectum dixerat Apollonium? Ad Brachmanas puta Indiæ Orientalis philosophos. Dubium itaque superesse videtur nullum, quin in India Orientali Pantænum docuisse voluerit S. Hieronymus, ibique relictum a S. Bartholomæo Matthæi Euangelium reperisse. Si modo Rufinum, & Socratem, quos objiciunt, adversariis concederem, nihil profecto haberent, quod cum auctoritate Hieronymi, & Eusebii esset comparandum. Verum ne hos quidem adversariis favere, nunc ostendere aggredior.

[72] Rufinus lib. 10, cap. 9 hæc scribit: In ea divisione orbis terræ, [quibus Rufinus & Socrates] quæ ad prædicandum verbum Dei sorte per apostolos celebrata est: cum aliæ aliis provinciæ obvenissent; Thomæ Parthia, & Matthæo Æthiopia, eique adhærens citerior India Bartholomæo dicitur sorte decreta. Inter quam Parthiamque media; sed longo interior tractu India ulterior jacet, multis variisque linguis & gentibus habitata. Quam velut longe remotam, nullus apostolicæ prædicationis vomer impresserat. Quæ tamen tempore Constantini tali quadam ex causa semina fidei prima suscepit. Metrodorus quidam philosophus inspiciendorum locorum, & orbis perscrutandi gratia, ulteriorem dicitur Indiam pentrasse. Cujus exemplo invitatus etiam Meropius quidam Tyrius philosophus simili ex causa adire Indiam voluit. Socrates lib. 1, cap. 15 eadem fere habet: Cum apostoli sortito iter ad gentes suscepissent, Thomas Parthiam … obtinuit: Matthæus Æthiopiam: Bartholomæus Indiam, quæ huic finitima est, sortitione accepit. India autem interior, quam permultæ gentes barbaræ accolunt linguis inter ipsas discrepantes, non ante tempora Constantini verbo Christi, & ejus religione illustrata est. Quæ vero causa eos ad Christi fidem amplectendam impulerit, jam dicturus venio. Meropius quidam philosophus, genere Tyrius, studio Indorum regionem pervidendi incensus fuit: exemplo credo Metrodori philosophi ad eam rem provocatus, qui eamdem regionem ante lustraverat. Assemanus loco citato, per Indiam citeriorem, & ulteriorem sive interiorem intelligi vult Arabiam Felicem, & Æthiopiam. Pagius num. 8 Æthiopiam Ægypto viciniorem, & remotiorem. At ego contendo Indiam Gangeticam, seu proprie dictam, in citeriorem & ulteriorem distinctam etiam hic intelligendam esse; quod jam ostendo.

[73] [consentiunt.] In primis nomen Indiæ non aliam designare videtur, quam celeberrimam illam citra & ultra Gangem in provincias & regna multa divisam. Hæc enim sola proprio Indiæ nomine nota est apud geographos. Neque alius horum auctorum sensus, qui accurate Indiam distinguunt ab Æthiopia, dum hanc Matthæo, illam Bartholomæo sorte obtigisse scribunt. Quod autem Æthiopiæ finitimam, & adjacentem dicant, minus se geographiæ peritos ostendunt, non aliam tamen designant, quam illam Indiæ partem, quæ citra Gangem sita, prima se ex Æthiopia in Indiam navigantibus offert. Secundo Indiam ulteriorem Rufinus, & Socrates illam agnoscunt, quam adivit Metrodorus, ejusque exemplo Meropius. At Metrodorum non aliam adivisse Indiam, quam proprie dictam constat, & fatetur Pagius, ex Cedreno num. 16 hæc addens: Metrodorus quidam Persa, sub prætextu philosophandi in Indiam se ad Brachmanas contulit. Viden' ad Brachmanas se contulisse? atqui Brachmanes ultra Gangem inventi sunt ab Apollonio, ut ex Hieronymo supra citato patet: Latissimo Physon (Gange) amne transmisso pervenit ad Brachmanas Apollonius. Ergo non aliam nobis Indiam per ulteriorem, vel etiam interiorem describunt, quam Indiam ultra Gangem vasto terrarum spatio extensam. Neque aliter sensit Carolus a S. Paulo in Geographia sacra pag. 260, ubi sola Socratis lectione opus esse asserit, ut hæc veritas intelligatur.

[74] [Respondetur argumento Pagii ex geographia desumpto,] Attamen se opponit Holstenius in notis ad hunc Caroli locum, quem secutus est Pagius: maluerunt hi varios sibi in Socrate errores fingere, quam simplicem ejus verborum sensum commoda interpretatione, qualem jam dedimus, retinere. Verba Holstenii accipe, sic ratiocinantis: Socrates totam hanc narrationem a Rufino accepit, sed neuter Gangem nominat, ut de Indis intra vel extra Gangem sitis hic locus accipi possit. Hoc sane frivolum est, nec longiori refutatione dignum. Nam neque Nilum Rufinis nominat, aut Socrates, cur igitur Æthiopiam Nilo intersectam potius designatam vult Holstenius? Aliud ex geographia subjicit argumentum hoc modo. Nam cum interiorem Indiam ratione citerioris appellent, interior hic necessario pro exteriore, sive pro India extra Gangem accipienda foret: quia India extra (lege intra Gangem, ut sensus intelligibilis sit & verus) Gangem nobis citerior est: atque hoc absurdum, & contra omnem veræ geographiæ rationem. Itaque cum citeriorem Indiam hic appellent eam, quæ Æthiopiæ adhæret, in qua Bartholomæus Euangelium prædicavit, quam Æthiopiam sub Ægypto esse nemo dubitavit (quia rubrum mare attingit ad Adulin, & ostium sinus Arabici) India interior nulla alia intelligi potest præter Æthiopiam interiorem, cujus metropolis erat Auxumis, quo antea nemo præconum Christi penetraverat. Hæc Holstenius obscure admodum, sed veritas explicata offusas tenebras facile dissipabit.

[75] Dico itaquc: India citerior Rufino & Socrati India est citra Gangem, [ex quo multa sequuntur incommoda,] sive illæ Indiæ provinciæ, Ægypto & Æthiopiæ viciniores, quas Indiam intra Gangem vocant geographi. India ulterior, sive interior, India est ultra Gangem sita: quam passim vocamus Indiam extra Gangem. Totus ergo Holstenii scrupulus in eo consistit, quod vox India interior pro India extra Gangem non recte videatur intelligi. At, cum auctores illi satis indicent, se per Indiam Interiorem intelligere idem, quod per ulteriorem, quid contra rectam geographiam peccent non video. Nam sicut Æthiopiam interiorem Holstenius ipse vocat eam Æthiopiæ partem, quæ intra Æthiopiam magis a nobis est remota, ita Rufinus remotiorem a nobis Indiæ partem modo Indiam interiorem, modo ulteriorem vocat. At fallitur cum Holstenio Pagius, ex eo quod Bartholomæum non in vera India prædicasse vult, sed in Æthiopia, idque contra proprium Rufini verborum sensum, contra apertissimam Hieronymi, & Eusebii sententiam. Quam multa autem hinc sequantur plane absona, attende. Primo Æthiopiam obtigisse Matthæo, Bartholomæo Indiam clamant auctores. Illi Matthæum in Æthiopia remotiore ab Ægypto, Bartholomæum statuunt in parte Æthiopiæ Ægypto magis vicina. Secundo verbis vim inferre coguntur, dum Æthiopiam Ægypto finitimam etiam Indiam vocatam volunt, cum omnes Pagii probationes tantum evincant, remotissimam Æthiopiæ partem, aut potius regiones supra Catadupa positas Indiam a quibusdam vocari. Audi verba ipsius num. 11: Quare manifestum est, Lucianum eam regionem, quæ supra Catadupa sunt, Ἴνδιαν appellare. Vides hic non viciniorem Æthiopiam, sed regionem supra Catadupa, seu remotiorem ab Ægypto Æthiopiam, Indiam vocari. Idem tantum sequitur ex Virgilii versu, quem allegat, de Nilo ita scribentis: Usque coloratis amnis devexus ab Indis. Ubi vides, inquit, populos, quos Nilus alluit, Indos apellari. Imo vero video Indos apellari, populos illos, apud quos Nilus oritur; non omnes, quos Nilus alluit, Indos appellari video, ne & ipsos tandem Ægyptios, Indos appellari velit Pagius, nam & hos Nilus alluit.

[76] Tertio errat Pagius, dum errasse vult Rufinum Metrodori itinere scribendo num. 16. [qui Rufinum perperam reprehendit,] Præterea inquit fallitur in eo (Rufinus) quod Metrodorum Indiam, quam ulteriorem appellat, seu Æthiopiam hodiernam penetrasse scribit. Metrodorus enim non Æthiopiam, seu Indiam respectu nostro citeriorem, sed veram Indiam, seu Indiam ulteriorem (ut a viro qui in imperio Romano scribebat vocari debuit) perlustravit. Accipe sensum verborum: Fallitur, Rufinus, inquit, quod Metrodorum Indiam, quam ulteriorem appellat … penetrasse scribit. Metrodorus enim .. veram Indiam, seu Indiam ulteriorem .. perlustravit. Indiam ulteriorem perlustratam scribit Rufinus: Indiam ulteriorem perlustratam dicit Pagius: quomodo ergo Rufinus fallitur? Indiam vocare debuit vir in Romano scribens imperio: vocavit Indiam. Sed & Indiam intelligere debuit Pagius, non Æthiopiam; præsertim cum & Socrates supra citatus, & Theodoretus Histor. eccles. lib. 1, cap. 23, & Sozomenus lib. 2, cap. 23 eamdem historiam scribant, & Indiam ubique nominent, non Æthiopiam. An Historicos hos omnes, in Romano scribentes imperio, tam oscitantes fuisse putat, ut cum Æthiopiam nobis designare volunt, nominent Indiam? Plura ex tota hac Pagii disputatione addere possem, ex quibus pateret, quam multos in Rufino errores agnoscere maluerit, quam proprium ipsius verborum sensum sequi. Legat eam, qui voluerit a num. 7: & intelliget, Pagium non minus cum Rufino, ex quo oppugnat Baronium, quam cum ipso Baronio hoc loco pugnare. Sed audiamus tamen prudens viri eruditi monitum, quod si ipse secutus fuisset, a Baronio hac in re non dissentiret.

[77] [suumque tandem ipse deseruit argumentum.] Non hinc, inquit, discedam quin monuero, non opera veræ geographiæ Rufinum ejus parum peritum, sed propriis ejus verbis, cum antiquis collatis intelligendum esse. Placet Rufinum intelligendi modus, sed non putaveram hunc proponendum ab eo, qui ex geographia Rufini sua deduxit argumenta: quidquid enim operose ex Holstenio contra sententiam nostram struxit, hic uno calami tractu destruit. Nam hac posita regula, Pagium ita convinco. Rufinus Indiam Bartholomæi prædicationi assignat: atqui India, si proprie sumatur, secundum antiquos tum historicos, tum geographos, significat provincias citra, & ultra Gangem positas: imo & juxta Pagium ipsum num. 16, ubi has provincias vocat, veram Indiam. Ergo Rufinus de India vera seu Gangetica intelligi debet. Quid Pagium in hæc abrupta deduxerit, ut relicta propria verborum significatione Indiam, S. Bartholomæi prædicatione illustratam, in Æthiopiæ exigua parte sibi fingeret, non perspicio: nam neque sibi satis hic constat, cum ad annum Christi 42 num. 2 ita Apostolorum prædicationem per totum terrarum orbem extendat, ut ne Americam quidem excipiat: hic vero ne Auxumitanos quidem Æthiopas non adeo ab Ægypto remotos, verbum Dei ab apostolis audivisse velit. Hæc paullo fusius disputata, ne auctoritas tantorum virorum veritati officeret. Ceterum de Frumentio, cujus occasione huc illi delapsi sunt, hic ego non disputo: dabitur de eo disputandi locus, cum Acta ipsius venient examinanda. Nunc pauca Assemano, qui Indicam Bartholomæi prædicationem Homeritidi, seu Arabiæ felici includit, respondenda. Fateor ipsius sententiam mihi minus improbabilem videri, quam refutatam modo Pagii; non pauca tamen & ex illa sequuntur incommoda.

[78] [Assemanus refutatur.] Primo enim cum Matthæo decreta fuerit Æthiopia, Bartholomæo India, utrumque uni includit Arabiæ. Audi ejus verba: Æthiopia vero, cujus Apostolatum Matthæus sortitus est, cuique confinis India Bartholomæi, hoc est, Sabæa, dicitur, non Abissinia est, ut nonnulli autumant: … sed Arabia ipsa Petræa, qua parte Felici seu Sabææ potius adhæret. Hæc, fateor, concoquere non possum. Quid? Apostoli, quibus dictum erat a Domino: Euntes in mundum universum, prædicate Euangelium omni creaturæ Marc. 16, tam arctas sibi ad prædicandum designaverant provincias, ut duobus una assignata fuerit Arabia? Neutiquam id mihi fit verisimile. Deinde verbis Rufini etiam hic vis infertur; qui Indiam nominat, & Æthiopiam; non Arabiam Felicem & Petræam; quæ his nominibus apud paucissimos, qui nec geographi sunt, designatæ leguntur; cum contra India Orientalis, & Æthiopia Africana apud historicos, & geographos quoscumque, suis nominibus notissimæ sint, & celeberrimæ. Itaque S. Bartholomæum in Arabia prædicasse non inficior, sed & in India Orientali verbum Dei annuntiasse, satis puto superius ex Eusebio, & Hieronymo demonstratum est, & adeo ex Rufino & Socrate non infirmatum, ut potius multis modis confirmatum fuerit, & stabilitum. Sequor ergo sententiam Nicetæ Paphlagonis in Oratione encomiastica hic postea danda, ubi de S. Apostolo nostro hæc scribit: Ad Arabes, quos Felices vocant, profectus Vir beatissimus; neque ad illos solum, sed & Indis posthæc & Æthiopibus orientalibus, ut sermo Dei, ut lumen scientiæ, ut vitæ æternæ doctrina & informatio transmissus. Primum itaque Arabes docuit, ex Arabia aut terrestri itinere per Persidem, aut, quod magis credo, trajectu brevi Oceani Arabici, in Indiam profectus est.

§ VIII. Apostoli in aliis provinciis prædicatio.

[Bartholomæus cum Philippo Hierapoli] Ab India in minorem Asiam regredior: nam & ibidem prædicasse S. apostolum Bartholomæum, ex variis auctoribus constat. Henschenius tom. 1 Maii a pag. 7 dedit Acta S. Philippi apostoli, ex quibus multa habemus spectantia ad Asiaticam S. Bartholomæi prædicationem. Ea huc igitur transferam, & aliunde, ut potero confirmabo. Num. 7 ex Menologio seculo X Basilii imperatoris Porphyrogeniti auctoritate conscripto, profert elogium Philippi, quod etiam invenies in Anecdotis Ughellianis post tom. 10 Italiæ sacræ col. 293, ex quo hæc delibo: Philippus… Traiano imperatore profectus est Hierapolim, cum septem filiabus & Mariamne sorore sua, & Bartholomæo apostolo; ubi Jesu Christi verbum nusquam non disseminando, deducebat ab idolorum vanitate multitudinem gentilium, qui eodem in loco, simul cum Nicanora uxore proconsulis, hominis inter suos primarii, serpentem dignabantur cultu & honore divino. Quare cum proconsulis jussu Bartholomæus & Philippus sublimibus e muro pedibus penderent: orante Philippo gentiles omnes cum proconsule, cum vipera, cum sacerdotibus ejus, repentino terrarum hiatu hausti sunt. Verum omnes singulari Dei beneficio, præter proconsulem cædis Sanctorum auctorem, & viperam, emersere in apertum aërem: solutoque Bartholomæo, Philippus eo cruciatu consumptus est.

[80] Ibidem num. 8 ex pervetusto Græco Synaxario ecclesiæ Constantinopolitanæ ad XIV Novembris datur epitome Vitæ S. Philippi, [prædicasse, crucique cum eo affixus,] ex qua decerpo in rem nostram sequentia: Philippus Hierapolim (quæ tunc Ophioryme, quasi serpentinus impetus dicebatur) accessit cum Mariamne sorore sua, & Bartholomæo apostolo. Docebat autem euangelium Christi, persuadens infidelibus ut ab errore idolorum discederent: viperam namque instar Dei habebant. Multi autem fidem Christi suscipiebant, inter quos erat Nicanora uxor proconsulis, qui eos magna ignominia prosequebatur, volens plurimum ulcisci. Quare captum, calcaneis pedum perforatis, mandavit inverso capite de ligno suspendi, una cum apostolo Bartholomæo, cui idem supplicium inflictum. Cum Philippus ita suspensus preces funderet, subito terra aperta absorpsit omnes infideles Hierapoli existentes, una cum proconsule & vipera, hujusque sacerdotibus. Verum miserante Christo omnes, excepto proconsule & vipera, liberati sunt, & mox Bartholomæum dissolverunt. Philippus autem eorum repressit conatum, atque ita in ligno vitam finivit. Hujus corpus cum Bartholomæus & Mariamne sepulturæ tradidissent, in Lycaoniam discesserunt. In Menæis Græcis ad eumdem diem XIV Novembris aliqua diverso modo referuntur, quæ hic fideliter translata adjungam. Dicitur ibi cum Philippo ejusque sorore Mariamne Mysiæ & Lydiæ civitates prædicando euangelium obiisse, multasque afflictiones ab infidelibus pertulisse, flagellis & virgis cæsus, carceribus inclusus, lapidibus appetitus, iisdem comitibus. Additur deinde tertius Joannes apostolus in Asia prædicans. Nihil de cultu serpentis, nihil de morte proconsulis ibi refertur. Mors vero Philippi, & Bartholomæi liberatio, hoc modo commemoratur: Philippus vero per plateam tractus, deinde talis trajectis, in lignum sublatus est: atque ita orans Deo tradidit spiritum. Continuo terra concussa motu, sonitumque emittens, scissa est: ac multos infidelium absorpsit. Reliqui vero terrore correpti, Bartholomæo & Mariamnæ adhuc pendentibus fiunt supplices: ipsisque solutis veram fidem amplectuntur. Sequitur sepultura S. Philippi: dicitur Stachys, cujus domus memoratur combusta a proconsule & populo, creatus Byzantinus episcopus; quod an verum sit discutietur XXXI Octobris, quo die colitur. Postremum dicitur Bartholomæus cum Mariamne in Lycaoniam profectus. Eadem quoad substantiam narrantur in Actis Philippi, quæ ex Metaphraste dedit Henschenius a pag. 12, ubi in fine hæc adduntur: Bartholomæus autem & Mariamne, modico ibidem (Hierapoli) commorati tempore, cum iterum venerando illi corpori (Philippi) hymnorum atque exequiarum justa splendidius persolvissent, & præsentes amplius confirmassent in fide, ad propria reversi sunt. prædicando ubique euangelium Christi.

[81] [& facto terræ motu,] Nicetas Paphlago in Oratione encomiastica de Philippo apud Combefisium in Auctario PP. novissimo a pag. 383 eadem fere narrat de viperæ apud Laodicenos cultu, de morte Philippi, de Bartholomæi suspensione, & depositione, cui similiter sororem Philippi adjungit, sed Mariam nominat; in quibusdam tamen a præcedentium narratione differt: nam & viperam Philippi precibus necatam refert ante supplicium, & apostolos suspendio damnatos non a proconsule, sed a primoribus civitatis narrat, & terræ motum verisimiliori hoc modo memorat: Terræ motu subito locus quatitur, totusque ille succussus chorus alta voragine subsidebat, quo tota fere civitas, Jesu homines theatro traductura, concesserat: omnemque populum unus cum solo hiatus absorbebat (id est absorpturus videbatur.) Jam itaque gravi salutis, vitæque pulsante periculo, Philippum cum sociis inclamabant: atque ea se ratione ab errore abscessuros, veroque Deo credituros, etiam atque etiam pollicebantur. At Philippus sociique ferventibus Deum supplicationibus placare; orantibus Dominus confestim apparere, moxque terram, ne mergeretur, hiatuque subsideret, confulcire; vi denique divina instar scalæ pereuntibus submissa, iter ad salutem munire. Hæc incredulis fidei occasio. Subjicit tum Nicetas mortem Philippi, ac Bartholomæi liberationem, reliquaque, prout supra narrata sunt. Eadem habemus fere relata in Oratione de Bartholomæo infra edenda Josephi, & apud Nicephorum Callistum lib. 2, cap. 39, quæ hic brevitatis causa prætermitto.

[82] Expectas, opinor, lector, ut edicam quid in his narrationibus verum videatur, [mortuo Philippo, liberatus dicitur.] quid fictitium. Ego quid sentiam candide eloquar: qui meum judicium sequi non voluerit; per me licet, sequatur suum. Omnes hæ narrationes (Nicetam excipio) multum Græcæ amplificationis & fictitii ornatus videntur habere admixtum. Dum enim proconsulem in scenam inducunt, ejusque uxorem ad fidem conversam, dum solum cum vipera proconsulem hiatu terræ absumptum scribunt, antiquum obtinere Græci, id est veram historiam fictitiis fabulis ornare mihi videntur. Ratio est, tum quia hæc a Niceta prudenter sunt prætermissa, tum quia proconsules Asiæ non residebant Hierapoli, neque reorum suppliciis præsentes, ut plurimum, erant. Nicetæ vero narratio a verisimilitudine non recedit. Sicui cultus ille viperæ displicet, legat in Epitome Livii decadis 2 lib. 1, quæ scribit Florus de angue, cui Æsculapii divinitatem inesse putabant, ex Epidauro Romam traducto, temploque ibidem ei erecto: neque soli Epidaurii, & Romani serpentes coluerunt, sed & multæ aliæ gentes. De Hierapolitanis autem id probabiliter colligi potest ex iis, quæ scribit in Notitiis orbis antiqui Christophorus Cellarius tom. 2, pag. 93 de Hierapoli Phrygiæ: Sed cui Deo præcipue devota hæc civitas fuerit, incertum est: nummi varias figuras referunt, Apollinis, Dianæ Ephesiæ, Æsculapii &c. Videntur ergo in serpente Æsculapium colere voluisse, ut Romani, & Epidaurii. Liberatum itaque S. Bartholomæum suspendio, ut Nicetas scribit, verisimile puto, ut absolute verum asserere non audeo. Prædicasse vero in minori Asia Philippo comite Bartholomæum, tot testibus id asserentibus, quamvis non ejusdem sint fidei, credendum omnino puto; multaque & gravia ab infidelibus perpessum esse, non dubito.

[83] Post mortem Philippi Bartholomæus, rebus Hierapoli compositis, [Prædicat in Lycaonia,] in Lycaoniam profectus memoratur. Id confirmatur ex Oratione de 12 Apostolis, edita inter Opera Chrysostomi spuria tom. 8, pag. 11, ubi hæc habentur: Bartholomæus Lycaonas ad temperantiam instituit. Agnoscunt hanc in Lycaonia Bartholomæi prædicationem Baronius ad annum Christi 44, num. 34, & Natalis Alexander ad seculum Christi primum cap. 8, num. 7, sed uterque addit errorem geographicum, dum Lycaonas majoris Armeniæ populos dicit: Lycaonia enim minoris Asiæ provincia, inter Pamphyliam, (inquit sæpe laudatus Cellarius tom. 2, lib. 3, cap. 4, pag. 120) Cappadociam, Pisidiam, Phrygiamque contenta est, in quam ex Phrygia, in qua Hierapolis sita est, profectum vidimus. Ceterum, non pertransiisse cursim Lycaoniam, sed longo satis tempore fidei, morumque documenta Lycaonibus tradidisse, ipso loquendi modo auctor ille significat, qui eos ad temperantiam institutos dicit. Verum relicta minori Asia, in Armeniam nunc Apostolum comitemur.

[84] [Armenia] Clemens Galanus Surrentinus, S. Sedis Apostolicæ ad Armenos missionarius, scripsit superiori seculo Conciliationem ecclesiæ Armeniacæ cum Romana, in qua tom. 1, pag. 4, sic loquitur: Inter illustres totius Asiæ regiones clarissima multis nominibus existimata jure fuit Armenia. Quod & late ibidem probat. Laudatus supra Cellarius ejus terminos nobis describit tom. 2, lib. 3, cap. 11, pag. 228 in hunc modum: Armeniæ majoris terminos secundum Strabonem lib. XI, pag. 363 hos ponimus: a Meridie Taurus est, quo a Mesopotamia dirimitur: ab Ortu Media tam magna quam Atropatia: a Septemtrione illa Caucasi abscissa pars, quæ Albaniam & Iberiam meridianam utramque ambit; aut ipsa Iberia, & Albania: ab Occasu solis minor Armenia, seu Paryadres montes, & gentes quædam Ponticæ, & Euphrates. Ita etiam Ptolomæus lib. V, cap. XIII, nisi quod ab Occasu etiam Moschicos montes nominat: ab Ortu partem maris Caspii a Cyri ostiis, maxime illam, quæ circa Araxis sit ostia. Pars enim illa, quam Ptolomæus inter utriusque fluminis alveos, antequam in mare exonerentur, interceptam posuit; & inde in Austrum nonnihil in ora procurrit, quo referenda sit dubitatur, quum Strabo, ut vidimus, videatur Albaniæ sub Caspianæ nomine adjunxisse, Ptolomæus Armeniæ; quam etiam Atropateni, quos stringit, sibi vindicare possint.

[85] [majore,] Talem igitur regionem (inquit pag. 5 Galanus) majorem nimirum Armeniam, post gloriosam Christi Domini Ascensionem in cælum, Bartholomæo ad euangelium Christi prædicandum obtigisse, affirmat etiam Baronius; ad annum Christi 44 num. 34. S. Theodorus Studita, cujus de Bartholomæo sermonem infra damus, Armeniam etiam Apostolo attribuit: Ei autem, inquiens, qui nunc celebri fama laudatur, sors & portio Armeniæ locus, qui est ab Evilath usque Gabaoth, & in multis gentibus, & civitatibus est distributus. Quid hac phrasi, Ab Evilath usque Gabaoth, designatum terrarum voluerit S. Pater, est obscurissimum. Videtur in Indiam usque, ut terminum Orientalem, Armeniam, & prædicationem S. Bartholomæi extendere. Nam per terram Evilath, seu Hevilath, quam Gen. 2 ℣. 11 Phison unus ex paradisi fluviis circuire dicitur, antiqui pene omnes Indiam intelligunt intra Gangem sitam, sicut per Phison, Gangem intellexerunt: an recte, hic non disputo. Videsis aut Calmetum, aut a Lapide in cap. 2 Gen. Per Gabaoth haud dubie terminum Occidentalem significat. Quem autem? Hoc nec ullibi explicatum invenio, nec sine fundamento divinare volo. Porro luce euangelii Armeniam a Bartholomæo illustratam confirmat Martyrologium, & Breviarium Romanum, aliique auctores quam plurimi.

[86] [aliis Asiæ majoris provinciis.] Scriptores Armeni, citati apud Assemanum tom. 3, par. 2, non modo Armeniacam S. Bartholomæi prædicationem pro comperta habent, sed & multas addunt Asiæ provincias. Unum ex multis referam. Pag. 5 Amrus ante laudatus sic loquitur: Nathanaël qui & Bartholomæus, una cum Thoma, & Lebæo ex XII, & cum Adæo, Mari, & Aghæo ex septuaginta, docuit Nisibin, (urbem Mesopotamiæ) Mesopotamiam, Mosul (Assyriam teste Assemano supra) Babyloniam, Chaldæam, Arabiam, Orientem, Nabathæm, Huzitidem (hæ duæ provinciæ sunt Arabiæ) & Persidem: tum in Armeniam majorem profectus, ejus incolas Christiana religione imbuit, ibique ecclesiam ædificavit, demum ad Indos & ulteriores Sinas migravit, eique pellis detracta est. Subjicit Assemanus ipse: Quod de Indis Sinisque dicitur, suspicor ad Thomam referendum esse, & Bartholomæo apostolo ex amanuensis incuria, aut Amri oscitantia tributum. Assentior viro erudito in eo, quod non putem post diuturnos in Armenia labores, in Indiam amplius pervenisse, ibique martyrio coronatum. Potuit tamen ea intentione, ut Indiam repeteret, ad partes Asiæ magis Orientales accedere, fructuque prædicationis retentus in via, puta in Albania, ubi probabilius gloriosa morte sublatum dicemus, subsistere. Ceterum in omnibus his provinciis quasi in transitu aliquamdiu fidei semina jecisse Apostolum mihi non improbatur, diu in illis substitisse non existimo: nam præcipuæ provinciæ a S. Bartholomæo fidei luce illustratæ, India esse videtur, minor Asia, & major Armenia, addi fortasse potest finitima Armeniæ Albania, ut patebit, cum de morte Apostoli erit agendum. Nicetas in Oratione sæpe citata etiam Æthiopas orientales a Bartholomæo fide imbutos scribit, quamvis id in Latina versione Combefisii sit prætermissum. Verum non Africanos Æthiopas intelligendos putem, sed Indos ipsos orientales. Nam & auctor sermonis de duodecim Apostolis supra citatus, idem de Thoma affirmat: Thomas baptismate Æthiopas dealbat. Potuerunt illi Indiæ populi Æthiopes vocari, vel a colore nigro cum Æthiopibus communi, vel quia ex Æthiopia profecti, ibidem sedes locarunt. Audi doctissimum Petavium in notis ad S. Epiphanium tom. 2, pag. 371: Multiplex, inquit, apud antiquos erat Æthiopia. Altera in Asia ad Indum, sive ut alii volunt, Gangem fluvium. Altera in Africa &c. De hac itaque Æthiopia, de his Æthiopibus Nicetas intelligendus, qui forte per Æthiopas, non nisi nigro homines colore significare voluit. Sed tempus est ut inquiramus, ubi, quoque mortis genere laborum suorum mercedem consecutus sit gloriosus Apostolus.

§ IX. Ubi, qua occasione, & quomodo, martyrii palmam adeptus sit S. Bartholomæus. Ordo prædicationis usque ad mortem probabiliter assignatus.

[Apostolus mortuus Albanopoli, forte in Albania.] Unde, & quo mortis genere ad cælos transmigraverit Bartholomæus apostolus, non nisi probabili conjectura dici potest. Quod ad locum spectat, multi martyrologi Indiam assignant, ut Usuardus, Ado, Florus Bedam amplificans Indiam interiorem; Florentinius ad XXIV Augusti etiam Indiam habet, quamvis ad XIII Junii Persidem assignet. Plurimi tamen auctores Majorem Armeniam Apostoli morte nobilitatam scribunt, quibus Martyrologium & Breviarium Romanum accedunt: verba alia occasione infra dabimus. Ne longior sim auctores singulos recensendo, ponam verba Tillemontii, cujus mihi placet conjectura: Omnes recentiores Græci, & Latini unanimi voce dicunt, martyrium subiisse in urbe Albana, vel Albanopoli dicta, quandoque per corruptionem Urbanopoli, quam statuunt in magna Armenia seu Indica, ut vocant. Putem esse fortasse urbem Albanam in Albania ad litus maris Caspii, quæ finitima est Armeniæ. Placet, inquam, hæc mihi conjectura: cum quia nullam in Armenia civitatem invenio hujusmodi nominis, tum quia auctores ita discrepant in provincia assignanda, in qua civitas hæc fuit sita. Sic enim aliqua hujus discrepantiæ ratio dari potest: quippe Armeniam dicere potuerunt, quia huic est finitima; Persiam, quia latissimum Persarum imperium totam fere Asiam complexum, & notissimum erat, & non longe dissitum ab hac urbe; Indiam, quia remotiores sibique ignotas provincias hoc fere nomine indigetabant, & in India constabat prædicasse Apostolum. Denique ipsi etiam Armeni doctores huic favere videntur sententiæ. Amrus certe supra citatus scribit, ædificata in Armenia Ecclesia, in Indiam profectum esse, neque alii, ibidem apud Assemanum citati, ejus in Armenia ipsa mortem collocant. Diligens autem Armeniacæ historiæ investigator supra laudatus Galanus, Præterea, inquit, liquido constat, utrumque apostolum (Bartholomæum & Thaddæum) circa regiones illas (Armeniæ) martyrium subiisse, quod cum hac opinione optime convenire, per se patet. Hæ rationes sunt, cur cum Tillemontio suspicer Albanopoli in Albania S. Bartholomæum martyrio coronatum. Siquis tamen meliora assignet, discere hic malim, quam docere. Quod autem Nicephorus Callistus lib. 2, cap. 10, Urbanopoli in Cilicia passum scribat, singularis est; nec tanta ipsius auctoritas, ut nos morari debeat.

[88] [Martyrii occasio dicitur] Occasionem necis Apostolo illatæ, ejusque auctorem Breviarium Romanum hoc modo memorat in lectionibus XXIV Augusti: Venit (Apostolus) in majorem Armeniam: ibi Polymium regem, & conjugem ejus, ac præterea duodecim civitates, ad Christianam fidem perduxit. Quæ res in eum magnam invidiam concitavit illius gentis sacerdotum. Nam usque adeo Astyagem Polymii regis fratrem in Apostolum incenderunt, ut is vivo Bartholomæo pellem crudeliter detrahi jusserit, ac caput abscindi, quo in martyrio animam Deo reddidit. Consonat fere martyrologium Galesinii ad nonum Kalendas Septembris: Deinde in Armeniam minorem profectus, Polemonem regem, ejusque conjugem, tum civitates præterea duodecim religioni Christianæ adjunxit. Cujus rei invidia commoti idolorum sacerdotes, regis Polemonis fratrem in Apostolum usque adeo concitarunt, ut is vivo Bartholomæo pellem crudeliter detrahi, tum caput abscindi jusserit. Videtur hic minor Armenia pro majori per errorem irrepsisse, & reguli conversi nomen mutatur aliquantulum, ut patet: cetera plane conveniunt. Romanum Martyrologium, quod hodiedum in usu est, tantum ait: Cum ibi plurimos ad fidem convertisset: Polymium, ejusque conjugem, & duodecim civitates ad fidem conversas tacet. Et vero, quo hæc confirmem, non habeo, præter fabulosa Pseudo- Abdiæ Acta, aliaque ejusdem furfuris ex iis desumpta; ubi hæc fusius referuntur, multaque adjunguntur fictitia, de quibus suo loco.

[89] Galanus supra citatus pag. 6 inquirit sub quo Armeniæ rege hæc contigerint. [conversio Polymii regis,] Ubi enim dixerat, martyrium subiisse Bartholomæum, postquam … Polymium quemdam Armeniæ regulum ad fidem convertit; ut communiter omnes, recentiores puta, Abdiam secutos; ita post pauca subjicit: Quomodo autem sub Sanatrugho, qui Armeniorum rex nominetur (tempore Bartholomæi occisi) ista potuerint contingere, in dubium vocari posse videtur; cum nos, Bartholomæum jussu potius Astyagis, fratris Polymii regis, capite mulctatum legamus. Audiamus an hoc dubium satis removeat Galanus. Enumeratis duobus a Christo regibus Armeniæ, ita prosequitur pag. 9: Tertius fuit Sanatrughus filius sororis Abagari, (quem Christi tempore regnasse dixerat) cujus imperio sanctos apostolos Bartholomæum, & Thaddæum in regionibus illis interfectos fuisse, narrant Armenii: a quibus tamen minime discrepant historici nostri, quamvis Bartholomæum, jubente Astyage, regis Polymii fratre, ab idololatris sacerdotibus neci traditum asserant: nam Polymius, & Astyages quarumdam Armenarum provinciarum esse reguli potuerunt sub imperio Sanatrughi, totius Armeniæ regis. Et quidem, quod Astyages, frater Polymii regis, rex quoque fuerit, affirmat Martyrologium Romanum: ac ultro, singularium tantum provinciarum regulos eos fuisse, colligimus ex Abdia Babylonio, aliisque gravibus auctoribus. Hæc Galanus.

[90] Verum objectum dubium adeo non eximit hæc responsio, [ejusque auctor Astyages rex Polymii frater,] quamvis satis apta, si constaret ab Astyage neci datum Bartholomæum, ut nomen tyranni, cujus imperio occisus est Apostolus, incertius sit quam ante: Galanus enim pro gravi auctore obtrudit nobis Abdiam, qui fabulator est ineptissimus, aliosque, qui forsan ex impuro Abdiæ fonte id imprudenter hauserunt: neque enim alios assignandos putem, quam Abdiam, sive auctorem, qui Passiones scripsit Apostolorum, hujusque sectatores, qui Astyagis nomen memoriæ prodiderint. Qui vero nihil cum Abdia habent commune, & auctores sunt melioris certe notæ, quam Abdias, nomen illius tyranni non exprimunt. Tacet Astyagem S. Theodorus Studita; tacet Nicetas Paphlago; tacet Josephus a Metaphraste editus; tacet Freculphus, editus in Bibliotheca Patrum sec. 9, par. 1, pag. 505: denique tacent alii plurimi, quos uti & Græcorum Menologia & Menæa prætermitto. Armeni etiam Astyagem nesciunt, Sanatrughumque tunc Armeniæ regem asserunt. Præterea observo hos omnes fere auctores quoad locum consentire, exceptis iis, qui locum non nominant. Cur igitur locum mirifico consensu exprimunt, auctorem cædis tacent? Nimirum quia locus innotuerat, auctor latebat. Quid, quod illorum aliqui alios omnino a rege nominant. Nicetas coram primoribus civitatis accusatum, illorumque jussu occisum scribit. Josephus loci præsidem auctorem cædis nominat. Alii generali nomine barbaros, aut impios vocant.

[91] In tanto veterum de Astyage silentio solos ex antiquioribus martyrologis invenio Florum & Rabanum, qui Astyagem nominant, ita ut hæc videantur vel ex ipso Abdia, vel ex Abdiæ sectatoribus transcripsisse. [quod videtur ex Pseudo-abdia sumptum, adeoque incertum.] Abdiam certe liberaliter descripsit Bellovacensis in Speculo lib. 9, cap. 83, & seqq., ita ut mirari non possimus cædis auctorem, etiamsi fictitius esset, inde ad alios auctores derivatum. Ex his autem, vel aliis Abdiam secutis, in Romanum Martyrologium & Breviarium videtur hoc irrepsisse, cum antiquiores & melioris notæ auctores, ut supra ostensum, illud non habeant. Hinc toti huic cædis occasioni modo narratæ, toti, inquam, historiæ de Polymio, ejusque uxore, & duodecim civitatibus, ac de nece per Astyagem illata, tantum quisque fidei tribuerit, quantum Romano Breviario, dictisque martyrologiis tribuendum esse putaverit; quorum auctoritas licet non sit contemnenda; non tantam tamen esse existimo in hisce circumstantiis, ut dictæ historiæ firmum teneamur præbere consensum. Sed tempus est, ut inquiramus, qua tandem morte gloriosus Pugil fidei suæ confessionem, & prædicationem firmaverit, pro qua satis certum est occubuisse.

[92] [Alii crucifixum scribunt,] Mors itidem, ut cetera Apostoli, varie a variis auctoribus refertur. Græci plerique in crucem actum scribunt, Latini fere excoriatum habent, addunt aliqui & capite minutum. Nicetas Paphlago: Hæc, inquam, cum audissent impii, orationis novitate attoniti, atque adversus crucifixum indignati, continuo illius præconem virgis cæsum in crucem agunt. Quoad crucem consentit Josephus his verbis: Crucis supplicio & ipse condemnatus est. Verumtamen addit inferius modum diversum, a Niceta prætermissum: Rogavit carnifices illos, ut verso in terram capite in cruce suffigeretur: nec rectus, quemadmodum ejus magister, in crucem ageretur: ita & in ipsis cruciatibus suam in magistrum reverentiam conservabat. Quin etiam in cruce suffixus cum fratribus loqui non destitit, quoad sanctissimam illam animam Deo tradidit. Dissentit ab his in speciem certe (nam sunt, qui omnia conciliare volunt) S. Theodorus Studita, & ipse tamen Græcus, hæc scribens num. 4: Postquam vivus decoriatus est, capite plectitur. Freculphus loco supra citato: Ad ultimum in Albano majoris urbe Armeniæ vivens a barbaris decoriatur, sicque terræ conditur. Latini plerique, uti & Amrus Armenus supra citatus, his assentiuntur; Græci vero passim, cum Niceta & Josepho, cruci affixum scribunt. Utri rectius? Difficile sane & ambiguum id determinare.

[93] [alii vero excoriatum,] Ex his tamen sententiis verisimilior mihi apparet Latinorum, & Studitæ, qui excoria tum dicunt, quam Græcorum, qui crucifixum, cum quia majori nititur auctoritate, tum quia ratio id magis suadere videtur. Theodorus enim Studita cum Latinis & Armenis, qui melius de his quam Græci potuere esse instructi, auctoritate Græcis præponderant: adde communem in Ecclesia Latina de pelle Bartholomæo detracta traditionem esse, quam ex Abdia certe non habuit, cum ille de hac altum sileat. Rationem etiam Latinis favere dixi; nam crucis supplicium ab ignorantibus mortis speciem facilius fingi potuit, utpote satis eo tempore vulgare, vel cum prima in crucem sublatione, quam iidem Hierapoli factam scribunt, confundi. Non tam facile fingi potuit excoriatio, minus commune supplicium, quamvis apud populos Orientales non inusitatum.

[94] Verum utrumque supplicium in S. Bartholomæo adhibitum fuisse, quidam neoterici ostendere conati sunt, [fingunt alii utrumque factum:] ut auctores modo memoratos inter se conciliarent. Neque inficior modum eos conciliandi non omnino defuturum, si scriptores illi, qui inter se discordant, tantæ essent auctoritatis, ut ab eorum dictis nefas esset recedere: nam vel in cruce pellis detrahi potuit, vel post pellem detractam cadaver ad ignominiam in crucem tolli, quod Orientalibus usitatum fuisse scribit Lipsius lib. 3 de Cruce, cap. 12. Verum cum nullus ex auctoribus discordantibus innuat, utrumque supplicium fuisse adhibitum, id factum revera esse suspicari non possum, nedum affirmare. Neque enim tanta est dictorum scriptorum auctoritas, ut ad eos conciliandos necesse sit tam inusitata confingere, præsertim quod nullum istius opinionis ipsi suggerant fundamentum. Itaque probabilius existimo, pelle nudatum fuisse Sanctum: in crucem fuisse sublatum, ut certo falsum non abjicio, sed ut minus verisimile habeo; utrumque conjungendum non autumo.

[97] Quod vero aliqui auctores addunt, post cutem detractam, [quid ex his magis verisimile sit, explicatur.] caput Sancto fuisse amputatum, nullo modo pugnat cum excoriatione, ideoque facilius admitti potest, cum auctorem habeat S. Theodorum Studitam. At merito contemnitur, quod ad hoc exornandum lib. 7, cap. 103 addit Equilinus: Cumque pelle nudatus adhuc vivus permansisset: & excoriatus Dominum prædicaret: & multos tantum cernentes miraculum convertisset: jussu regis decollatus est die sequenti videlicet VIII Calend. prædicti mensis (Septembris.) Propter hoc quidam ejus festum celebrant die præcedenti, agentes memoriam martyrii excoriationis; quidam die sequenti agentes memoriam decollationis. Subtilem scilicet rationem reddit hujus diversitatis, sed illis ipsis, opinor, qui diversos hosce dies S. Bartholomæo sacros esse voluere, incognitam. Nunc totum prædicationis cursum ad mortem usque probabili conjectura describam, necui tot regiones ab Apostolo obitas, ut supra diximus, incredibile videatur.

[96] Primum in Judæa cum cæteris Apostolis prædicavit sanctus Bartholomæus; [Prædicationis ordo in Judæa, variis Arabiæ provinciis,] donec Apostoli invicem divisi in suas quique profecti sunt provincias. Qua divisione facta anno, ut putamus, ab Ascensione Christi duodecimo, in Indiam S. Bartholomæum profectum existimo, ita tamen ut in transitu varias regiones Christi fide imbuerit; neque enim ita in longe dissitas regiones abierunt Apostoli, ut eas, per quas iter instituebant, omnino negligerent. Itaque in itinere, ad Indias suscepto, fide illustratas putem supra nominatas Arabiæ provincias, Huzitidem, Nabathæam, Arabiam felicem, seu Homeritidem. Huzitis enim, sive terra Hus, licet situs ejus incertus sit, prima tendentibus ex Judæa in Orientem se offerre videtur, secundum Calmetum in Dictionario biblico, ubi ita suam sententiam profert ad vocem Hus: Censemus, certum ejusdem regionis situm in Idumæa constituendum ad Orientem Jordanis, & Galaaditidis, non longe a Bozra, & a regione, veteri nomine Ausitide appellata. Hinc progressus fuerit in Nabathæam, de cujus incolis Cellarius Geographiæ plenioris tom. 2, lib. 3, cap. 14: Nobile quoque nomen in Arabia est Nabatæorum: quod Hieronymus Quæst. in Genes. XXV a Nabajoth, Ismaëlis primogenito deducit.“ A Nabajoth, inquit, omnis regio, ab Euphrate usque ad mare rubrum, Nabatena usque hodie dicitur”. Desertam sic Arabiam cum magna parte Petrææ comprehendit. Ex hac in Homeritidem, sive Arabiam felicem, etiam Sabæam dictam pervenitur; in qua Apostolum prædicasse dictum est. Scio iter a me descriptum non esse in Indiam brevissimum, nec ab Occidente recte in Orientem ducere, sed ad Austrum parumper vergere. Verum cum hæ provinciæ Apostoli prædicatione scribantur illustratæ, non video ubi hoc commodius collocem, quam in itinere ad Indos suscepto; nam ex Arabia felice facili per mare trajectu in Indiam citeriorem penetrare potuit. Per has itaque Arabiæ provincias in transitu saltem, forte etiam longiori mora, illustratas, in Indiam intra Gangem, ubi nunc vastissimum magni Mogoris imperium, ubi Bisnagar, aliaque regna sunt, pervenire potuit.

[97] [India,] Quanto autem tempore amplissimum illum Indiæ agrum excoluerit S. Apostolus incertum est. At plures Indicis laboribus annos tribuendos, Ecclesiamque ibidem recte constitutam, ex eo colligi videtur, quod tanto post tempore Pantænus memoriam Apostolicæ prædicationis vigentem deprehenderit, Euangeliumque Matthæi, apud fideles ibi relictum, non in Indorum linguam conversum, ut perperam supra scribit Freculphus, sed Hebraicis litteris exaratum, ut Eusebius testatur, & Hieronymus. Non enim discedens, relicturus ibidem videtur fuisse Euangelium, nisi Ecclesia recte constituta fuisset, & spes affulsisset ulterioris Indorum conversionis. Quod autem jactum in agrum Indorum fidei semen in uberiorem messem, post Apostoli discessum, non excreverit, præter judicia Dei, quæ scrutari non oportet, gentis pertinacia, vel principum tyrannide contingere potuit. Nunc Apostolum in minorem Asiam deducemus, ubi aliqui primam prædicationem ponunt. Verum his obstat Rufinus, aliique, qui Indiam Bartholomæo decretam scribunt: & tempus ipsum horum sententiæ repugnat, nam in Asia minore cum Philippo ex Scythia reduce, usque ad mortem ipsius prædicasse dicitur Bartholomæus; & post mortem Philippi ex Phrygia in Lycaoniam profectus: commodius ergo Indica prædicatio prior videtur collocata, ne dicere cogamur Bartholomæum ab Apostolorum divisione usque ad Philippi mortem semper in minore Asia mansisse, quod minus est verisimile.

[98] [Asia minore,] India itaque relicta, per obscuriores aliquot intermedias provincias in Persidem regressus videtur Bartholomæus; inde Babyloniam lustrarit & Assyriam, vicinas provincias; atque in Mesopotamiam fuerit progressus, quas itidem regiones Bartholomæo attribuunt Armeni: unde in Terram sanctam, vel in Asiam minorem, hodiedum Natoliam, potuit pervenire. Hoc per conjecturam descriptum iter: nam potuit deinde etiam hasce lustrare provincias. In minori Asia Philippo conjunctum esse, cum eoque Mysiam, & Lydiam percurrisse, in Phrygia multa passum; ac, Philippo Hierapoli in cruce mortuo, in Lycaoniam profectum, ex Græcis auctoribus narratum est. Lycaonas dein multo tempore docuisse videtur, egregiumque laborum suorum fructum in ea provincia collegisse. Hæc in Asia minori, provincia a pluribus auctoribus memorata. Ultimam modo Bartholomæi palæstram, Armeniam, inquam, majorem invisemus Hæc ideo a me statuitur ultima, quia in illa, saltem paullo latius sumpta, non modo, ut cum Apostolo loquar, bonum certamen certavit, sed & cursum consummavit, repositam sibi justitiæ coronam a justo Judice consecutus.

[99] Ex Asia minore in majorem Armeniam profectus Apostolus, [Armenia majore.] amplissimum rursus nactus est laboribus suis campum. Multis ibidem annis prædicasse est verisimile; nam, ut scribit Amras Armenus doctor, num. 86 citatus, ejus incolas Christiana religione imbuit, ibique Ecclesiam ædificavit, quod brevi tempore non videtur peractum. A partibus Occidentem versus sitis ad Orientem paulatim progressum putem, donec ad finitimam Armeniæ Albaniam pervenerit, ubi probabiliter gloriosa morte defunctum, supra diximus. Quod quo anno factum, incertum est. Labbeus tamen in Compendio chronologico ad annum Christi 71 ita scribit: Aliqui hoc anno ponunt martyrium S. Bartholomæi Apostoli. Si ad illum annum pervenerit Apostolus, imo si etiam decennio citius defunctus fuerit, satis profecto temporis habuit, ut descriptas a nobis provincias perlustraret, & singulas Christiana fide illuminaret. Nunc te, lector, monitum velim, hunc prædicationis ordinem a me non esse assignatum, ut necessario ita factum credas, sed ut perspicias, non esse incredibile, omnes hasce provincias visitatas ab Apostolo, & fide imbutas. Quippe si tres illas provincias, Indiam dico, minorem Asiam, & majorem Armeniam, quæ pluribus testibus a Bartholomæo dicuntur excultæ, quam ut id negare prudenter possimus, fateamur illi tribuendas: ratio fere itineris exigit, ut & eas, quas Armeni auctores adjiciunt, ei non abjudicemus. Quod ad itineris ordinem attinet, magis quid fieri commode potuerit, quam quid factum fuerit ostendere volui; nisi quod Indiam ante minorem Asiam; Armeniamque post reliquas, ab Apostolo fide imbutas existimem.

§ X. An aliquid scripserit Apostolus?

[Pseudo-euangelium secundum Bartholomæum: quem quædam scripsisse putant aliqui,] Hæretici antiquiores finxerunt Euangelium aliquod secundum Bartholomæum, de quo meminit S. Hieronymus prologo Commentariorum super Matthæum, quod & ibidem refutat ex quatuor animalibus Ezech. 1, quatuor Euangelistas significantibus. Gelasius Papa illud olim inter apocrypha rejecit, apud Labbe tom. 4 Concil. Col. Fuerunt etiam Catholici, qui quædam a S. Bartholomæo scripta esse putaverunt, quia in mystica vulgo S. Dionysii Theologia, quædam ejusdem Apostoli sententia citatur hoc modo: Ὅυτω γοῦν θεῖος Βαρθολομαῖός φησι, καὶ πολλὴν τὴν θεολογίαν εἶναι καὶ ἐλαχίστην· καὶ τὸ Ἐυαγγέλιον πλατὺ καὶ μέγα, καὶ ἆυθις συντετμημένον. Quam ita Latinam reddit Corderius noster Operum S. Dionysii tom. 2, pag. 3. Hac utique ratione divus Bartholomæus ait, & copiosam esse theologiam, & minimam, atque Euangelium amplum & magnum, & rursus concisum. Ex quo ita colligit § 3, pag. 10 laudatus Corderius: Unde colligitur, S. Bartholomæum aliqua etiam Theologica scripsisse, uti & alios Apostolos verosimile est, de rebus ac quæstionibus divinis per epistolam pro occasione interrogatos, de iisdem brevi saltem scripto respondisse, & sublimissima, quæ ex ipso Deo hauserant oracula, tradidisse, quæ aliquamdiu, ut solent epistolæ, asservabantur; & Catholicis communicabantur, sed postmodum temporum injuriis interciderint. Idem ante in scholiis ad S. Dionysium collegerat S. Maximus, apud citatum Corderium pag. 15, ita in dictum locum scribens: Σημείωσαι καὶ ἐντεῦθεν τὸ ἄπλαστον τοῦ εἶναι ταῦτα τὰ θεῖα συντάγματα τοῦ μεγάλου Διονυσίου. Πρὸς οἷς γὰρ ἐν τοῖς προτέροις λόγοις τινῶν τῶν συνόντων τοῖς Ἀποστόλοις μνήμην χρήσεων ἐποιήσατο, νῦν παραπλησίως τοῦ θείου Βαρτολομαίου χρῆσιν ἄγει, ὡς δηλοῖ τὸ φησίν. Εἰ γὰρ ἀγράφως ἦν διδάξας, εἰρήκει ἄν Ἔφη. Hæc S. Maximi verba genuine interpretatur Corderius hoc modo: Hinc etiam nota, hæc divina Opera sine fictione esse magni Dionysii. Præterquam enim quod in prioribus libris quorumdam dicta citaverit, qui Apostolis convixerant, modo similiter divi Bartholomæi sententiam adducit; uti verbum AIT declarat. Nam si absque scripto id tradidisset, utique dixisset AIEBAT.

[101] [inter quos S. Maximus, cujus locum corruptum vult Combefisius,] Combefisius in Auctario novissimo part. 1, pag. 496, in hunc Maximi locum errorem irrepsisse putat; emendandum, ut ait, ex ipsa serie, & ex Pachymere. Non gravabor viri eruditi rationes expendere. Ita sententiam suam probare aggreditur: Probat Maximus esse genuinum opus Areopagitæ, ex simplicitate, qua in superioribus citavit auctoritates χρήσεις, quorumdam, qui cum Apostolis vixerunt; & νῦν παραπλησίως &c. ut supra. Hic sane Combefisius a mente Maximi aberrat longissime, Græcorum verborum vim non assecutus. Non enim τὸ ἄπλαστον, quod simplicitatem interpretatur, refertur ad modum citandi auctoritates, ut refert Combefisius, sed ad esse Opera S. Dionysii. Audi verba: Σημείωσαι, inquit, καὶ ἐντεῦθεν τὸ ἄπλαστον τοῦ εἶναι ταῦτα τὰ θεῖα συντάγματα &c. Quod sic barbare vertas: Nota & hinc non fictum (sive non fictionem) essendi hæc divina Opera &c. Quodque eleganter expressit Corderius: Hinc etiam nota, hæc divina Opera sine fictione esse magni Dionysii. Audiamus an meliora sint cetera Combefisii. Prolatis verbis Græcis, hæc subjungit: Ubi Cord. “Modo similiter D. Bartholomæi sententiam adducit, uti verbum Ait declarat. Nam si absque scripto id tradidisset, utique dixisset, Dixit” (Aiebat habet Corderius) Quasi nimirum velit Maximus, Bartholomæum aliquid scripsisse, atque id sibi videatur ex Dionysio ipso colligere. Nec aliter Lancel.; quod ita sensisse, vel inde voluisse colligere Maximum virum sapientissimum, perridiculum est. At ridiculum mihi profecto non videtur virum etiam sapientissimum, prout verba ejus sonant, intelligere. Substituendam tamen putat aliam sententiam Combefisius, quia Pachymeres, quem adducit, hæc de traditione quadam Bartholomæi non scripta intelligit, quemque non Dionysii magis, quam ipsius Maximi fidissimum vocat paraphrastem. Non video cur Pachymerem Maximi velit interpretem, nam Maximo, quem ne nominat quidem hoc loco, Pachymeres est prorsus contrarius: unde hic nihil prodest ad mentem Maximi intelligendam. Accipe nunc, quam substituit sententiam. Sic ergo, ait, & Max. “Χρῆσιν ἄγραφον ἄγει, ὡς δηλοῖ τὸ, φησίν· εἰ γὰρ ἐγγράφως ἦν διδάξας, εἰρήκει ἄν Ἔφη. Sententiam non scriptam adducit, uti verbum, Ait, declarat: nam si scripto id tradidisset, utique dixisset, Dixit”. Est id quidem subtilius, inquit, quam verius. At ne subtiliter quidem substitutum. Rationem substitutionis suæ magis ridiculam, sic prosequens. Aliquid tamen momenti habens ad conjecturam; ut quod viva voce; quasi de præsenti, & rumor volans significetur; quod vero scriptum est, de præterito, quasi ratum, eo quod libris & chartæ, seu tabulis insertum est. Fallor si hæc placitura sint eruditis; at ne ipsi quidem Combefisio placuerunt. Idcirco post pauca: Ne sic leviter existimemus lusisse Maximum, (quis leviter ludentem inducit Maximum nisi Combefisius?) pro ἔφη .. scripserit γράφει, in quo subtiliter mentem venatur Dionysii. Nempe si sententiam scriptam Bartholomæi citasset, dicturus erat γράφει, SCRIBIT, ut in ejusmodi solet. En lector, quot corruptiones sint necessariæ, ut tandem ridicule disputantem inducat Maximum. Nam neque Dionysium, neque Maximum ipsum in citationibus suis id servasse, ut cum scriptam sententiam citarent, semper dicerent γράφει scribit, manifestum est ipsorum scripta legentibus. Passim enim dicunt φήσιν, ait, etiam de scripta sententia, rarius, γράφει scribit. Nonne igitur ridicule ex voce φησίν, ait, quæ frequentius etiam est usitata, cum scripta adducitur sententia, colligeret Maximus, sententiam Bartholomæi adduci ore prolatam, non scriptam?

[102] Nunc, ne quis putet collectionem Maximi æque esse ridiculam, [sed integer probatur:] si verba ipsius servantur integra, sique, prout verba sonant, colligere voluerit, sententiam Bartholomæi scriptam citatam fuisse a Dionysio, quia citata fuit per τὸ dicit, non dicebat aut dixit; collectionem illam paullo prolixius exponam, quæ nihil certe habet inconcinni, nihil ridiculi, prout putabat Combefisius. Audi verba Maximi: Modo, inquit, similiter D. Bartholomæi sententiam adducit: uti verbum, Ait, declarat. Nam si absque scripto id tradidisset, utique dixisset, Aiebat. Quod sic expono. Qui scriptam alicujus sententiam citat, quamvis uti possit & præterito, recte utitur præsenti dicit, quoniam litera scripta manet; & auctor præsenti tempore in scriptis suis adhuc loquitur. Qui vero ore prolatam sententiam adfert, uti passim debet præterito perfecto vel imperfecto; nam auctor præsenti tempore sententiam illam non dicit; sed dicebat, vel dixit, dum viveret. Id quidem non servatur, quando personam quasi præsentem inducimus per prosopopœiam, nec quando ejusdem personæ dicta vel facta describimus. Servatur tamen plerumque, quando ad dicta nostra confirmanda celebrem alicujus sententiam ore prolatam adducimus. Audi quomodo Act. 20, ℣. 35 dictum Christi, antea non scriptum, citetur: Quoniam ipse DIXIT. “Beatius est dare magis quam accipere”. Audi & Hieronymum in cap. 6 ad Galatas, ubi dictum Joannis celebre, non scriptum, adducit: Beatus Joannes Euangelista … nihil aliud per singulas solebat proferre collectas, nisi hoc: “ Filioli diligite alterutrum”. Minus recte, minusque proprie in priori sententia dictum fuisset Dicit; in secunda, Profert, vel solet proferre, ut patet ex sensu. Qui plura exempla desiderat, legat veterum philosophorum vel Patrum apophthegmata, a variis collecta. Sic itaque & Maximus contendit, Dionysium non dicturum fuisse Ait, si sententiam oretenus prolatam citasset, quia id eo tempore, quo scribebat Dionysius non dicebat Bartholomæus: sed dicturum fuisse Aiebat, quod magis fuisset proprium & genuinum. Habes, lector, collectionem Maximi, quæ certe ridicula videri non debet, quoniam a consuetudine citandi passim recepta argumentatur: an autem rem plane conficiat, nunc examinandum.

[103] [an scripserit S. Bartholomæus incertum.] Si omnino constaret Opus illud de Theologia mystica esse magni Dionysii Areopagitæ, argumentum S. Maximi probabiliter satis evinceret verba Bartholomæi adducta, ex aliquo ipsius scripto esse desumpta: verum cum de auctore istius Operis maxima inter eruditos sit controversia, multique contendant Opus esse auctoris longe posterioris, idque ex hac ipsa S. Bartholomæi auctoritate allata probare conentur, tota hæc Maximi ratiocinatio incerto nititur fundamento: ita ut ne quidem certo inferre possimus, sententiam hanc S. Bartholomæo tribuendam, tamquam apophthegma aliquod, scripto ab eo non exaratum, sed sæpius dictitari solitum. Dicam itaque breviter quid de re tota sentiam. Qui Theologiæ mysticæ S. Dionysium Areopagitam statuunt auctorem, admittere necessario debent hanc Bartholomæi esse sententiam, vel ex scriptis ejus desumptam, vel ut apophthegma Sancto familiare. Qualia apophthegmata tum veterum philosophorum, tum antiquorum Patrum reperiuntur multa, variorum scriptis posterorum memoriæ commendata. In dicta autem suppositione probabilius mihi videtur, sententiam illam ex scripto quodam Apostoli productam, quam oretenus ab eo traditam. Nam modus citandi Dionysii id magis indicat, ut recte colligit Maximus; neque incredibile videtur, Bartholomæum, uti & alios Apostolos, de rebus divinis consultum fuisse, & vel brevi scripto, vel epistola mentem suam aperuisse; quæ scripta temporis injuriis, tyrannorumque persecutionibus intercidere potuerunt: sicut intercidisse videtur quædam Pauli ad Corinthios epistola, cujus ipse meminit in priori ad Corinthios cap. 5 ℣. 9. Quamvis non omnino improbabile putem, Dionysium intelligendum esse de sententia Bartholomæi oretenus tradita, ut intelligit Pachymeres in paraphrasi Dionysii, in citata Corderii editione tom. 2, pag. 22, cum ille modus citandi celebria dicta non ita universalis sit, ut a Dionysio non potuerit negligi. Hæc in supposito, quod mystica Theologia sit S. Dionysii, cum vero quæstioni celebri de Scriptis S. Dionysii me hic immiscere nolim, de re tota nihil certi statuendum judico. Sunt, qui illam, de qua disputatur, sententiam ex Pseudo-euangelio secundum Bartholomæum depromptam putent, quod verisimile est, si alius a magno Areopagita Theologiæ mysticæ sit auctor. Ceterum apud Labbeum tom. 1 Conciliorum col. 489 ex lib. 8 Constitutionum apostolicarum cap. 19, & 20, habetur quædam Constitutio de diaconissa nomine Bartholomæi. Verum cum hæ Constitutiones sub Clementis nomine sint confictæ, pluribus de his agere supersedeo. Nunc quæ, & qualia sint quæ de S. Bartholomæo circumferuntur Acta, necessario discutiendum.

§ XI. Scriptores Actorum varii.

[Acta] Baronius in Martyrologio Romano ad diem XXV Augusti de Actis S. Bartholomæi hæc memorat: Gestorum autem ejus quædam feruntur Abdiæ nomine; quædam incerto auctore in libro qui inscribitur, Passiones apostolorum, habentur: alia his similia extant in antiquis codicibus manuscrip.: alia, quæ scripta a Josepho recitat Metaphrastes: edidit & alia Perionius, in quibus omnibus (secundum apostoli sententiam) sic omnia probet lector, ut quod bonum est, teneat. Recte Baronius non omnia quæ de S. Bartholomæo scripta leguntur, pro veris habenda, sed singula examinanda monet: verum non æque promptum erit omnibus, qui scripta illa legent, verum a falso secernere: idcirco pro instituto nostro quantum singuli auctores, qui S. Bartholomæi gesta scripsere, fidei mereantur, paullo prolixius examinabimus, ut fabulæ, quæ hic occurrunt multæ, eliminentur. Abdias vulgo Babylonius ceteris prior tempore, ut videtur, quamvis ætas ejus definiri non possit. Cæteris autem priorem fuisse inde colligo, quod alioquin non prætermisisset translationem Liparitanam aliorum ævo notissimam. Unde perperam seculo X eum vixisse vult Oudinus tom. 2 de Script. Eccl. col. 420, cujus argumento non probatur quidquam ex Usuardo sumpsisse Abdiam. De hoc Sixtus Senensis lib. 2 Bibliothecæ sanctæ pag. 43 ita scribit: Apostolorum duodecim Vitæ, has, ut referunt Jacobus Archiepiscopus Genuensis in libro Annuarum solemnitatum, & Petrus episcopus Equilinus libro 9 Catalogi Sanctorum, Hebraice scripsit Abdias primus Babylonis episcopus, ab ipsis Apostolis ordinatus, quas Eutropius Abdiæ discipulus, transtulit ex Hebræo in Græcum, & Julius Africanus in Latinum: verum ut opinor, Julius non Latine, sed Græce scripsit. Nuper ex Germania sub titulo hujus Abdiæ prodiere libri decem de Historia certaminis apostolici, Oporini typis excusi, quos ut fide indignos, Paulus Papa quartus inter scripta a se damnata rejecit. Hæc Sixtus, cum imposturæ Pseudo-Abdiæ nondum erant penitus detectæ.

[105] Bellarminus de Scriptoribus ecclesiasticis in Abdia pag. 69 editionis anni 1613 de Vitis apostolorum ejusdem Pseudo-Abdiæ dicit: [Abdiæ fabulosa] Vitæ apostolorum, quæ sub nomine ejus circumferuntur, fabulis similiores sunt, quam veræ narrationi. Nec melius critici moderni de Pseudo-Abdia pronuntiant. Audi unum ex omnibus Remigium Ceilier tom. 1 Historiæ generalis auctorum sacrorum lib. 3, cap. 2, art. 3, pag. 489: Acta Apostolorum, Abdiæ tributa, rejecta sunt communi consensu, ut supposita & fabulis plena. Impostor, qui hæc Acta composuit, se venditat pro episcopo, ab ipsis Apostolis, cum in Persidem irent, consecrato. Opus suum in linguam Latinam translatum dicit per Julium Africanum, & Hegesippum secundi seculi scriptorem citat, quem, si fuisset primi seculi, aut temporis Apostolorum, videre non potuisset. Acta illa in duos libros distributa sunt. Multi ibidem reperiuntur modi loquendi, qui manifeste probant, Opus ab initio Latine scriptum fuisse, non Hebraice, ut auctor nobis persuasum cupit. Recte itaque Tillemontius dixit tom. 1 Monument. pag. 596, nota 3 in Jacobum Majorem; quod non nisi in hoc auctore reperitur, non majoris esse ponderis, quam si nullibi reperiretur. Addo ego, hoc ipso quod aliqua in Pseudo-Abdia habeantur, eadem mihi suspecta fieri, si in recentioribus auctoribus inveniam, cum videantur ex impuro hoc fonte profluxisse.

[106] Hac de causa statueram a figmentis Abdiæ prorsus abstinere; [multi recentiores secuti, ideo edenda:] sed re maturius perpensa mutavi consilium. Vidi enim ex recentioribus biographis nullum fere esse, qui multa ex Abdiæ fabulis scriptis suis non admiscuerit, adeoque fabulas has magis jam invaluisse, quam ut solo silentio sepeliri possint: quapropter tota hæc Acta fabulosa lectorum oculis objicienda putavi, ut videat quisque, nihil simile in sinceris utcumque Bartholomæi Actis, post illa subjiciendis, reperiri. Hinc eadem opera manifestum fiet, quid fidei mereatur Petrus Equilinus episcopus, Jacobus Januensis, Perionius, aliique auctores, in illis, quæ ex Abdia liberaliter descripserunt. Hactenus de omnibus Pseudo-Abdiæ scriptis dictum est. Audiamus nunc etiam quid maxime circa Acta S. Bartholomæi notaverint eruditi quidam. Molanus in Martyrologio Usuardi ad nonum Kalendas Septembris inter alia hæc notat. De passione autem ejus quæ incipit, Indiæ tres: (est hoc initium Actorum Bartholomæi per Abdiam) præclare scripsit Radulphus de Rivo ab hinc annis fere ducentis: Passiones sanctorum Bartholomæi, Matthæi, Simonis & Judæ, periculose in officio divino leguntur: de Canonum observantia proposit. 11.

[107] [de his Hesselii censura.] Post Molani Martyrologium citatum, impressa legitur historiarum Censura Joannis Hesselii, ubi cap. 8 hæc de Bartholomæi Actis habentur. Passionem sancti Bartholomæi, quæ incipit: Indiæ tres esse apud historiographos dicuntur, non recipio, quamvis sciam magni fieri (illo scilicet tempore.) Non solum quia dæmon de eo dicit, quod Angeli non permittunt eum fatigari, aut esurire: & quod dicit eum purpura, & gemmis vestiri; quæ incredibilia sunt, eo quod Christus non per eum, qui tamquam nobilem se gessit in vestibus, convertit mundum, sed per contemnentes ornatum externum. Nec discipulus major est Domino, qui fessus fuit, & esurivit. Neque solum ob verba diaboli, quæ possent mendacia dici, rejicio historiam; sed quia ipse Apostolus ex sua persona dicit, quod nulla ab initio seculi votum virginitatis obtulit ante Mariam. (An hæc ratio satis sit solida hic non disputo: eam multis probare conatur Hesselius, verum non pauciora possent reponi. Qui hæc cupit, videre potest in Responsionibus Papebrochii part. 2 articulum 15.) Item dicit S. Bartholomæus quod sicut accipiter accipit avem, ita diabolus rapuit Christum, & posuit inter feras in deserto, cum expresse dicant Lucas, Matthæus, & Marcus, Christum a proprio spiritu ductum in desertum. Et dicit hæc Historia Dominum dixisse ad diabolum in prima tentatione: Ego ejiciam te de dominatione, quam per dejectionem primi hominis usurpasti. Certe si hæc dixisset, diabolus scivisset eum esse Filium Dei: nec secundo tentasset dicens: Si Filius Dei es. Deinde dicit, diabolum alterum angelum apostolicum sibi sociasse, qui dicitur Mammoma: quasi videlicet diabolus non sit ipse Mammona, aut quasi ipse solus non possit satis tentare. Deinde ponit unicam tentationem diaboli, qua dicit eum Christum tulisse in montem excelsum, & supra pinnam templi, cum Matthæus & Lucas expresse distinguant tentationem factam in pinna templi ab ea, quæ facta est in monte excelso. Hæc Hesselius. Plura observabo in notis, ubi etiam assignabo, unde multa Abdias videatur mutuatus.

[108] [Orationes encomiasticæ de S. Bartholomæo] Præter fabulas Abdiæ habemus de S. Bartholomæo tres Orationes encomiasticas Græcorum auctorum; nempe S. Theodori Studitæ, Josephi cujusdam incogniti, & Nicetæ Paphlagonis, de quibus agit Tillemontius tom. 1 Monument. pag. 643 nota in Bartholomæum tertia. Pag. 644 ita eorum fidem elevat: Præterquam quod tempus, quo Josephus, S. Theodorus, & Nicetas vixerunt, non magnam ipsis tribuit auctoritatem, videmus quod se invicem destruant, in facto principali, id est, morte Sancti. Ita Tillemontius, in dictos auctores iniquior, quos eodem fere cum Abdia loco habere videtur. At vero, etiamsi conciliari vix possit, quod de morte S. Bartholomæi scripserunt, non omnes errasse sequitur, sed unum ex illis. Quæ præterea objicit, ad translationem corporis spectant, in gloria Sancti posthuma examinandam. Idem auctor pag. 643 putat, Josephum S. Theodoro antiquiorem esse; at contrarium mox ostendam esse probabilius. Antiquior ergo inter illos, uti auctoritate major, videtur esse S. Theodorus Studita, de quo ita Bellarminus de Scriptor ecclesiast. ad annum 820.

[109] Sanctus Theodorus Studites, vir admirandus, & potens opere & sermone … [S. Theodori Studitæ,] Miraculis clarus migravit in cælum anno Domino DCCCXXVI. Porro sanctissimum fuisse Theodorum & doctissimum, apud omnes in confesso est; ita ut nulla possit esse suspicio, fabulas eum scribere voluisse: prudenter autem processisse, ex eo probatur, quod maluerit pauca narrare, eaque sibi probata, quam multa & incerta scribere. Mihi itaque, quidquid critici aliqui senserint, religio est, tali viro fidem non adhibere in iis, quæ de gestis S. Bartholomæi memoriæ tradidit; ut & de corporis translationibus postea ostendam.

[110] Sermonem S. Theodori edidit jam pridem Acherius tom. 2 Spicilegii recusi pag. 124, [interprete S. Berthario,] & seqq., sicut eum interpretatus est Anastasius Bibliothecarius. Habemus nos eumdem ex variis codicibus Mss.: primo ex codice 696 reginæ Sueciæ, dein ex vetusto Passionario Ms. Neapolitani monasterii S. Mariæ montis Oliveti; tertium Ms. apographum Capua Bollando transmissum est a P. Silvestro Acosta Capuano, rectore ecclesiæ SS. Cosmæ & Damiani de Quadropanis. Horum porro posteriora duo quam aptissime inter se consentiunt etiam quoad voces; ab Anastasiana vero interpretatione quoad phrasim sæpe dissentiunt, ita ut dubitari non possit quin alterius sint interpretis. Interpres autem ille in tertio dicitur fuisse S. Bertharius abbas Casinensis, de quo Leo Ostiensis in Chronico Casinensi lib. 1, cap. 33: Hic apprime litteratus, nonnullos tractatus, atque sermones, nec non & versus in Sanctorum laude composuit. Cujus & Anticimenon de plurimis tam veteris quam novi Testamenti quæstionibus hic habetur: aliquot etiam de arte grammatica libri &c. Creatus est abbas, ut ibidem in notis dicitur, anno 856 vel 857, quo etiam tempore Anastasius Bibliothecarius floruit.

[111] Ex hujus igitur interpretatione Bertharii Studitæ Orationem edam collatis inter se manuscriptis. [qui addidit Translationem corporis alteram;] Præfigitur Orationi præfatio, quæ etiam habetur apud Acherium, sed mutila, quæ ejusdem videtur esse auctoris. Subditur etiam Orationi Studitæ narratio translationis Beneventum, quæ subjecta legitur apud Acherium, unde dubium puto, an Anastasio narratio istius translationis tribuenda sit, an Berthario; quin imo potius Barthario, quam Anastasio adjudicandam existimo, tum quia Anastasius in epistola sua ad Aionem Beneventanum antistitem nullam adjunctæ a se narrationis mentionem facit, tum quia in festo ipsius translationis dicta videtur ex his verbis, partim apud Acherium omissis: Qua deinceps occasione, quove sit ordine de eadem insula Beneventum translatum, UNDE HODIERNA FESTIVITAS CELEBRATUR, EVESTIGIO PROMENDUM EST. Jam vero Anastasius Orationem Studitæ interpretatus est, ut ad episcopum Beneventanum eam mitteret, non ut pro concione recitaret. Bertharius autem eam ad suos declamare potuit, aut certe prælegendam in festo translationis tradere. Tum denique quia hæc narratio in duobus manuscriptis cum Oratione versa a Berthario conjuncta legitur: an autem cum interpretatione Anastasii eam conjunctam invenerit Acherius, mihi est incertum. Hæc, si uni tantum adscribenda sit dicta translationis Historia: verum, cum inter se discrepent variis locis editio Acheriana & nostra Mss., maxime in diebus, quo Sanctus colitur, assignandis, fieri potest, ut uterque auctor hanc Historiam interpretationi suæ subjunxerit.

[112] [Josephi, forsan Hymnographi,] Sequitur anonymi Josephi sermo, quem ex Metaphraste Latine edidit Surius tom. 3 ad diem XXIV Augusti; quemque ab Allatio de Simeonum scriptis pag. 103 notatum invenio hoc titulo: Josephi εγκώμιον εἰς τὸν ἅγιον Βαρθολομαῖον τὸν Ἀπόστολον. Quis ille sit Josephus non constat; per conjecturam tamen probabilem putem fuisse S. Josephum Hymnographum, qui eodem cum S. Theodoro seculo non floruit, eo tamen posterior; atque itidem, ut ille, egregie contra Iconoclastas hæreticos decertavit. Acta ejus edidit Papebrochius tom. 1 Aprilis a pag. 265, ex quibus cum prædicto Papebrochio hanc conjecturam desumo. Narratur ibidem in Vita, a Joanne diacono conscripta, Josephum ab aliquo donatum fuisse reliquiis S. Bartholomæi, ei sacellum extruxisse, ab eo multa edoctum, atque inter cetera sacros hymnos pangendi facultatem accepisse. Quæ omnia probant patronum Josepho singularem fuisse Bartholomæum. Unde non inepte laudatus Papebrochius in notis ibidem litera B, ita scribit: De sancto Bartholomæo extat .. Oratio Josephi τοῦ ταπεινοῦ καὶ ἐλαχίστου humilis & minimi: quem Hymnographum esse merito judices. Et XXV Augusti ad diem translationis invenitur canon ad hanc acrostichidem compositus:

Ὕμνοις γεραίρω τὸν καλόν μου προστάτην.

Ubi quod Προστάτην præsidem, patronum, protectorem suum appellet Bartholomæum poëta, idque in acrostichide, Josephum auctorem possis agnoscere, quamvis nomen nusquam exprimatur. Cum igitur Oratio illa circa idem tempus scripta videatur, & auctor ubique singularem erga S. Bartholomæum amorem prodat, probabile puto, huic Josepho, qui ab hymnis pangendis Hymnographus dictus est, eam tribuendam; quamvis & alius eodem seculo floruerit Josephus frater S. Theodori Studitæ, & archiepiscopus Thessalonicensis, cujus Acta dedit Pinius tom. III Julii a pag. 710, cujus & epistola quædam extat apud Baronium ad annum 808 num. 18, & Oratio de cruce apud Gretserum tom. 2, pag. 1200. Ceterum quiscumque hujus Orationis fuerit auctor, pauca de S. Bartholomæo scivisse videtur, ideoque & pauca scripsisse: quæque de morte Sancti tradit, minus videntur probabilia. Quæ in eo reprehendit Baronius ad annum 54 num. 3, de cultu serpentis apud Hierapolitanos, examinata sunt § 8, & ulterius in notis discutientur.

[113] [& Nicetæ Paphlagonis.] Subjiciam denique quarto loco Orationem encomiasticam Nicetæ Paphlagonis, quam Græco-Latinam edidit Combefisius in Auctario novissimo Patrum part. 1 a pag. 392, notisque illustravit. Satis hæc convenit cum præcedenti, nisi quod plura & distincta magis narrat Sancti gesta. Si quid minus probabile appareat, in notis observabo. Sed lectorem monitum velim, nihil in tribus his Orationibus fere occurrere, quod in commentario nostro non pertractavimus; volui tamen eas hic exhibere, ut omnia, quæ ad sanctum Bartholomæum spectantia, fide utcumque digna, invenire potui, haberentur conjuncta. Orationem porro exhibere statueram, uti eam Latine reddidit memoratus Combefisius, verum dum Græca cum Latinis accuratius confero, quandoque aberrantem invenio interpretem, ubique vero obscurum adeo, ut judicarem Orationem Latinis auribus minime placituram, nisi nova adornaretur interpretatio. Manum itaque operi admovi, atque totam ex Græca Latinam feci, prout eam curiosus lector infra inveniet.

ACTA FABULOSA
Auctore Pseudo-Abdia Babylonio.
Ex Ms. S. Martini Treviris, collato cum aliis Mss., & editis exemplaribus.

Bartholomæus apostolus, Albanopoli in Armenia vel Albania (S.)

BHL Number: 1002

A. Pseudo Abdia.

CAPUT I.
Bartholomæi in Indiam adventu Astaroth mutus redditus, Berith consultus, dæmones ejecti, mysteria fidei Polymio regi exposita.

[Bartholomæi in India præsentia] Indiæ a tres esse ab historiographis asseruntur. Prima est India, quæ ad Æthiopiam mittit: secunda, quæ ad Medos: tertia, quæ finem facit: nam ex uno latere tenebrarum regionem b gerit, ex alio latere mare Oceanum. In hanc c ergo Indiam veniens Bartholomæus apostolus, ingressus est templum, in quo erat idolum nomine Astaroth d, & quasi peregrinus ibi manere cœpit. In hoc idolo dæmon talis erat, qui diceret se curare languentes, & cæcos, sed sine dubio quos ipse lædebat, illuminare. Erant enim sine Deo vero, unde necesse erat, ut a deo falso ludificarentur: deus enim falsus hac arte illudit eos, qui Deum verum non habent: facit eis dolores, infirmitates, damna, pericula, & dat responsa, ut sacrificent ei, & cum non læduntur ab eo, hoc videtur stultis, quasi sanantur ab eo: ille autem non sanando, sicut credunt, subvenit; sed a læsione cessando, & cum desinit lædere, curasse creditur.

[2] Unde factum est, ut Sancto Bartholomæo apostolo ibi manente nulla responsa daret Astaroth, [obmutescit idolum Astaroth,] & nulli poterat ex his, quos læserat, subvenire. Cumque jam plenum esset languentibus templum & quotidie sacrificantibus nullum daret secundum consuetudinem responsum; infirmi ex longinquis regionibus adducti jacebant, & sacerdotes, qui ibi erant, eidem idolo sacrificabant. Sed cum in ipso templo, ut dictum est, nullum posset dare dæmon responsum, & neque sacrificando, neque seipsos more suo laniando proficerent, perrexerunt in aliam civitatem, ubi aliud dæmonium colebatur, cui nomen erat Berith e; & illic sacrificantes cœperunt inquirere, quare deus eorum Astaroth non eis daret responsa.

[3] [cujus causam rogatus dæmon in alio idolo Berith, Bartholomæi adventum dicit,] Respondens autem Berith, dicit: Deus vester sic captivus & religatus catenis igneis strictus tenetur, ut neque suspirare, neque loqui audeat, ex illa hora, qua illic apostolus Bartholomæus ingressus est. Dicunt illi, & quis est iste Bartholomæus? Respondit dæmon: Amicus Dei est omnipotentis, ideo huc venit in istam provinciam, ut omnia numina, quæ colunt Indi, evacuet.

[4] [quem ipsis ex signis notum facit,] Dixerunt autem cultores ad Berith idolum: Dic nobis signa Bartholomæi, ut possimus invenire eum, quia inter multa millia hominum non possumus eum agnoscere. Respondit dæmon: Capillo nigro capitis est, & crispo: caro candida; oculi grandes; nares æquales, & directæ; aures coopertæ crine capitis; barba prolixa, habens paucos canos; statura æqualis, quæ nec longa possit nec brevis adverti. Vestitur colobio f albo clavato g purpura; indutus est pallio albo, habente per singulos angulos gemmas h purpureas. Viginti sex anni sunt, ex quo ipsa, quæ nunc gestat, vestimenta indutus est: numquam sordidantur, numquam veterascunt; similiter & ejus sandalia per XXVI annos numquam veterascunt i. Centies flexis genibus per diem, centies per noctem orat Deum k. Vox ejus quasi tuba vehemens est.

[5] [ejusque privilegia narrat.] Ambulant cum eo angeli Dei, qui non eum permittunt fatigari, non esurire, non sitire, sed semper eodem vultu & animo perseverat. Omni hora hilaris & lætus permanet, omnia providet, omnia novit, omnem linguam omnium gentium loquitur, & intelligit. Et ecce hoc quod interrogastis, & quod ego do responsum, ille jam novit. Angeli enim Dei famulantur, & nuntiant ei; & cum cœperitis eum quærere, si vult, ostendet se vobis; si non vult, non poteritis eum invenire l.

[6] [Quæsitus Bartholomæus, dæmoneque ejecto repertus,] Rogo autem vos, ut dum eum inveneritis, rogetis eum pro me, ne huc veniat, & hoc mihi faciant angeli, qui cum eo sunt, quod fecerunt collegæ meo Astaroth: & hæc dicens dæmon conticuit. Revertentes autem cœperunt circuire, & inquirere omnium peregrinorum vultus & habitum, & per duos dies non invenerunt eum. Factum est autem, ut quidam plenus dæmonio clamaret, & diceret: Apostole Dei Bartholomæe, incendunt me orationes tuæ. Tunc Apostolus dixit ei m: Obmutesce & exi ab eo; & statim liberatus est homo, qui per multos annos fuerat fatigatus ab eo.

[7] [accersitur a Polymio Rege, cujus filiam etiam dæmonio liberat:] Polymius n autem rex civitatis (al. provinciæ) ejusdem cum haberet filiam lunaticam, nuntiatum est illi de hoc dæmonioso: & misit, & rogavit eum dicens: Filia mea male vexatur, peto ut sicut liberasti Speustium, qui per multos annos passus est, ita & filiam meam liberes. Exurgens autem perrexit ad eum: at ubi vidit eam Apostolus catenis strictam, quia omnes morsu attrectabat, &, quos poterat tenere, scindebat, & cædebat, adeo ut nullus ausus esset accedere ad eam; tunc Apostolus jussit eam solvi. Dicunt ei ministri: Et quis est ausus manum mittere ad eam? Dicit ei Apostolus: Jam ego vinctum teneo inimicum, qui in ipsa erat: & vos adhuc timetis eam? Ite & solvite eam, & levate eam, & reficite eam: & crastina die adducite eam ad me. Exeuntes autem fecerunt sicut jussit Apostolus, & ultra non potuit eam vexare dæmon.

[8] Tunc rex oneravit o camelos auro, argento, gemmis, [Polymio, muneribus recusatis, Christum natum] vestibus, & cœpit quærere Apostolum, & penitus non invenit eum: & reportata sunt omnia ad palatium ejus. Factum est autem, cum transisset nox, & aurora futuri diei inciperet, apparuit Apostolus solus cum solo rege, ostio clauso p in cubiculo ejus: & dixit ei: Ut quid me quæsivisti tota die cum auro, & argento, gemmis, & vestibus? Ista munera his sunt necessaria, qui terrena quærunt: ego autem nihil terrenum, nihil carnale desidero. Unde scire te volo quia Filius Dei dignatus est per uterum Virginis nasci cum homine, ita ut homo Virginis vulva conceptus, secum in ipsa secreta Virginis haberet Deum, qui fecit cælum, & terram, mare, & omnia, quæ in eis sunt. Hic simul cum homine natus ex utero Virginis, cœpit habere initium ut homo esset, qui numquam habuit initium; sed ipse semper initium fuit, & omnibus initium dedit, sive visibilibus, sive invisibilibus creaturis.

[9] Hæc autem Virgo cum execraretur omnem virum, [ex Virgine,] ipsa servandæ virginitatis votum prima Deo omnipotenti vovit: primam autem ideo dixi, quia ex quo homo factus est ab initio seculi, nulla ante eam hoc votum Deo obtulit. Hæc ergo prima inter fœminas hoc constituit in corde suo ut diceret Deo: Domine, offero tibi virginitatem meam: cum hoc a nullo homine nec verbo didicisset, nec per exemplum ad imitationem invitata constituit, ut virgo pro amore Dei specialiter permaneret. Huic subito, in suo cubiculo clausæ, splendens sicut sol Gabriël angelus Dei apparuit: quæ cum terrore perculsa expavesceret; ait ad illam angelus: Noli timere, Maria; invenisti gratiam ante Deum: ecce concipies & paries Filium & vocabis nomen ejus Jesum. At illa timore deposito, constanter ait: Quomodo fiet hoc? Quoniam virum non cognosco: id est hoc constitui, ut non cognoscam. Cui angelus respondit: Propter hoc Spiritus sanctus veniet in te, & virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque quod ex te nascetur, Filius Dei sanctus vocabitur.

[10] Hic ergo cum natus esset, passus est se tentari a diabolo illo, [tentatum a diabolo,] qui primum hominem vicerat, suadendo ut de arbore vetita a Domino manducaret. Ipsum ergo permisit ad se accedere, & sicut dixerat Adæ, id est primo homini, per mulierem: Manduca, & manducavit; & ideo de paradiso projectus primus homo in isto mundo exiliatus genuit omne hominum genus; ita & isti diceret: Dic lapidibus istis ut panes fiant, & manduca, ut non esurias. Cui respondit: Non in pane tantum vivit homo; sed in omni verbo Dei. Hic ergo diabolus qui per manducantem hominem vicerat, victoriam suam per jejunantem & se contemnentem amisit. Par enim erat, ut qui filium virginis vicerat, a Filio Virginis vinceretur.

[11] Dicit ei rex: Et quomodo dixisti, primam hanc esse Virginem, [victorem,] ex qua natus est homo cum Deo? Apostolus respondit: Ago Deo gratias, quia sollicite audis. Primus ergo homo Adam dictus est, hic de terra factus est: terra autem mater ejus, ex qua factus est, virgo erat; quia nec sanguine humano polluta erat, nec ad sepulturam alicujus hominis mortui fuerat aperta. Par ergo erat, ut dixi, ut qui filium virginis vicerat, a Filio Virginis vinceretur: & sicut ideo vicit; quia egit arte callida ut manducaret contra vetitum, & de paradiso pelleretur, & pulsus homo clausum haberet paradisum: ita egit iste Virginis Filius, ut artem diaboli ad se venire permitteret. Ars autem ejus talis fuit, ut sicut accipiter rapit avem, quam potuerit, ita raperet Filium hominis Virginis, & poneret eum inter feras in deserto; & per quadraginta dies non dixit ei: Manduca: quia non vidit eum esurientem: hoc enim ipse diabolus statuerat in corde suo, ut si XL diebus transactis non esurisset, pro certo nosset quia verus esset Deus. Deus autem verus erat, immo & est, sed sic creditur verus Deus, ut etiam homo verus permanens, non se intelligere permitteret nisi ab his, qui puro corde, & piis operibus q perseverant. Hic autem sathanas, ubi vidit post quadraginta dies eum esurire, quasi securus effectus, quod Deus non esset, dixit ei: Quare esuris? Dic, ut lapides isti panes fiant, & manduca. Et Dominus ad eum: Audi, diabole, si ideo hominibus dominaris, quia omnium pater hominum Adam, suasioni tuæ obtemperans, Dei legem sibi positam contempsit: ecce ego legem Dei custodïens, non manducabo, ut te superem. Ego homo ad hoc veni, ut ejiciam te de dominatione, quam tibi per dejectionem primi hominis usurpasti. Tunc vidit se diabolus exclusum, & alterum sibi angelum apostaticum, qui Mammona dicitur, sociavit: & protulit immensa pondera auri, & argenti, & gemmarum, & omnem gloriam, quæ est in hoc seculo: & dixit ei: Hæc omnia tibi dabo, si adoraveris me. Dicit ei: Vade retro satanas; scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, & ipsi soli servies. Fuit & alia tentatio superbiæ, quam in excelso super pinnam templi exercuit, ut qui semel vicerat hominem, terræ virginis filium, a sanctæ Virginis Filio homine tripliciter vinceretur.

[12] [missionem Apostolorum,] Et sicut qui victor extiterit tyranni, mittit comites suos, ut in omnibus locis, ubi tyrannus possidet, titulos regis sui victoris ac triumphatoris imponant: ita hic homo Christus Jesus, qui vicit, misit nos in omnes provincias, ut expellamus ministros diaboli, qui per templa in statuis habitant, & homines, qui eos colunt, de potestate ejus, qui victus est, auferamus. Ideo aurum & argentum non accipimus, sed contemnimus, sicut ipse contempsit: quia ibi esse cupimus divites, ubi solum ejus regnat imperium; ubi nec languor, nec morbus, nec tristitia, nec mors locum aliquem habere noscuntur; ubi felicitas perpetua, ac beatitudo perennis est; & gaudium sine fine, & sunt delitiæ sempiternæ: & ideo templum vestrum ingressus, dæmonem, qui in idolo dabat responsa, ab angelis ejus, qui me misit, religatum obtineo. Qui si baptizatus fueris, & permiseris te illuminari, faciam te videre, & cognoscere quanto malo carueris.

[13] [& dæmonis fraudes prædicat.] Nam omnes illi, qui jacent in templo ægrotantes, audi qua arte videbatur curare eos diabolus, qui primum hominem vicit, &, sæpe jam dixi, per ipsam victoriam pessimam potestatem habere videtur, in aliis vero majorem, in aliis minorem; in his, qui minus peccant; majorem in his, qui plus peccant. Ipse ergo diabolus facit homines arte sua ægrotare, & suadet eis credere idolis, ut animas eorum potestate obtineat. Cessat nunc lædere eos, cum dixerint lapidi, aut metallo cuicumque: Tu es Deus meus. Sed quia ipse dæmon, qui in ipsa statua erat, a me victus tenetur, sacrificantibus, & se adorantibus nullum potest dare responsum. Sed si vis probare ita esse, jubebo illi ut ingrediatur statuam suam, & faciam eum confiteri hoc ipsum, quod sit religatus, & responsa dare non possit. Dicit ei rex: Crastina prima hora diei parati erunt pontifices sacrificare ei, & ego illuc superveniam, ut videam hoc factum mirabile.

ANNOTATA.

a Mira hæc Indiarum divisio. Videtur Abdias noster non melior esse geographus, quam historiographus. Etenim hanc trium Indiarum ita divisarum assertionem non magis, ut opinor, invenias apud historiographos, quam reliquas ipsius fabulas ante ipsum scriptas reperias. Hoc itaque cum ceteris inepte videtur conficlum.

b Quid per tenebrarum regionem velit, obscurum est. An forte imperitus geographus putavit Indiam illam, quæ, ut dicit, finem facit, orbis simul ac lucis esse terminum?

c Postremam, seu tertiam, ut vocat, Indiam videtur designare: To hanc enim in omnibus Mss. invenio.

d Astaroth. Adverte hic, lector, Palæstinorum seu Sidoniorum deam Astarten, plurali Astaroth, ut sæpius in sacris Literis vocatur, ad Indos translatam. Idem inferius observare poteris in idolo Berith, de quo mentio habetur Judic. 9, ubi & Baal-berith vocatur, quod significat deum fœderis. Hinc viri ingenium ad fingendum cognosce; idola ab Apostolo destructa in scenam inducere volebat, sed non attendebat ineptus fabulator, alia Indorum idolis esse nomina, alia Phœnicum, & Palæstinorum. Ceterum Astarten communiter interpretes Venerem fuisse putant. Qui plura de his cupit, adeat dissertationem Calmeti de Diis Phœnicum, præfixam Commentario ipsius in minores Prophetas a pag. 47.

e Berith: Sunt, qui legunt Beerith: Basileensiseditio habet Beireth. Vide de Berith notam præcedentem.

f Colobio. Colobium, teste Cangio in Glossario, est tunica absque manicis, vel certe cum manicis, sed brevioribus, & quæ ad cubitum vix pertinerent.

g Clavato purpura. Videtur vestimentum describere purpura, minutis clavis artificiose intexta, distinctum, quod sane est splendidius, quam ut conveniat pauperi Christi discipulo.

h Hic regiam plane vestem affingit Apostolo: regum enim est vestes purpura, gemmisque distinctas gestare, non Apostolorum; sed difficile est mendaci, unicuique personæ convenientia fingere.

i Deuter. 29 ℣. 5 dicit Moyses Israëlitis: Adduxit vos (Dominus) quadraginta annis per desertum: non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt. Magis insigne erat hoc Israëlitis datum beneficium, quam ut idem Bartholomæo non affingeret impostor Abdias. Sed, inquiet aliquis, cur eadem gratia Bartholomæo dari non potuit? Dari potuisse non inficior: datam fuisse non credendum puto fabulatori, cujus ubique figmentatam manifesta sunt.

k Et hoc meliori eget auctore, ut fidem inveniat.

l De his omnibus vide Censuram Hesselii § XI, & attende quam diversa de se scripserit Paulus 2 ad Corinth. cap. 11: In labore & ærumna, .. in fame & siti. Et cap. 1 ℣. 8: Quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere. Tales voluit Dominus Apostolos, quibus calicem suum bibendum obtulit, quosque sui in laboribus, & vitæ incommodis perferendis imitatores esse voluit; non angelorum eis talem famulatum promisit, quo omnia ab eis mortalis vitæ incommoda arcerentur; hoc enim beatorum est, in cælo regnantium, non in terris militantium Apostolorum. Hæc itaque omnia ut nugas, ut ineptias, ut mera Abdiæ figmenta prudens lector abjiciat, in quocumque demum post Abdiam auctore fuerint reperta.

m Hic ex Scriptura Marc. 1 Christi miraculum transfert ad Bartholomæum. Blandiens ibidem dæmon, a Christo ejicitur his verbis: Obmutesce & exi de homine. Hic itidem Bartholomæo adulatus dæmon, ejicitur similibus verbis: Obmutesce, & exi ab eo.

n Polymius, Polomius, Polimius, Polemon, ita diverse nomen hoc exprimitur. At incognitus ille omnibus antiquis historicis Polymius, exceptis Abdia, ejusque sectatoribus, videtur in Abdiæ nostri cerebro natus; quin & Scripturam edoctus, nam mox eum his Scripturæ verbis loquentem inducit: Filia mea male vexatur Mat. 15 ℣. 22. Totum autem hoc miraculum ex variis Euangelii locis huc translatum est, ut facile advertet studiosus lector.

o Viden' lector, ut Indiæ monarcham nobis exhibeat? Camelos auro, argento, gemmis, vestibus onerat. At tantus, tantisque pollens opibus morte liberare non potuit Apostolum, a quo fidem edoctus fingitur; sed contentus fuit cum reliquis ipsum sepulturæ dare: quæ sane non satis inter se cohærent. Neque modus offerendi hæc munera minus inepte confictus. Quid enim necesse erat, ut camelos oneraret? An non poterat ad se vocare Apostolum, præsentique ex thesauris suis offerre quantum placebat? At legerit 4 Reg. 10, reginam Sabæ ad Salomonem venisse: Camelis portantibus aromata, & aurum infinitum nimis, & gemmas pretiosas. Ita & Polymium ad Bartholomæum mittere voluit.

p Modo Bartholomæum ingressum ostio clauso exhibet, ut Christus ingressus est ad Apostolos, sicut mox quæsitum frustra Bartholomæum induxerat, uti Judæi quærebant Jesum in die festo.

q Multa ex his tentationibus omissa sunt in editione Basileensi, quia, ut opinor, parum Euangelio videbantur consona. Vide Censuram Hesselii de hac tentatione § XI. Quod autem hic dicere fingitur Apostolus, quod Christus, non se intelligere permitteret nisi ab his, qui puro corde, & piis operibus perseverant, absurdissimum est, & hæreticum: omnia etiam, quæ sequuntur tam inepta sunt, ut dicere debeamus, fabulatorem hunc Scripturam quidem legisse, quod ubique apparet, sed minime intellexisse.

CAPUT II.
Idola fracta, templum consecratum, Polymius cum suis conversus, mors Apostoli &c.

[Dæmon se vinctum fatetur,] Factum est autem altero die, prima hora diei, sacrificantibus eis cœpit clamare dæmon: Cessate, miseri, sacrificare mihi, ne pejora patiamini, quam ego, qui catenis igneis religatus sum ab angelis Jesu Christi, quem Judæi crucifixerunt, putantes eum posse detineri a morte: ille autem ipsam mortem, quæ regina nostra est, captivavit; & ipsum principem nostrum, maritum mortis, vinculis ignitis vinxit: & tertia die victor mortis, & diaboli resurrexit: & dedit signum crucis suæ Apostolis suis, & misit eos per universas partes sæculi, ex quibus unus hic est, qui me vinctum tenet. Peto vos ut rogetis eum pro me, ut dimittat me ire ad alteram provinciam.

[15] Tunc sanctus Bartholomæus ait: Confitere, immundissime dæmon, [fraudesque suas aperit,] istos omnes, qui hic ægritudines patiuntur, quis est qui eos læsit. Respondit dæmon: Princeps noster diabolus, sic quomodo religatus est, ipse nos mittit ad homines, ut lædamus. Primo quidem carnem eorum, quoniam in animabus hominum non possumus habere potestatem, nisi sacrificaverint: at ubi sacrificaverint, pro salute corporis sui nobis, cessamus nocere eis, quia jam in animabus eorum potestatem habere incipimus. Jam ergo per hoc, quod ab eorum læsione cessamus, videmur curare eos, & colimur quasi dii, cum pro certo simus dæmones, ministri ejus, quem in cruce positus Jesus Filius Virginis religavit. A die ergo, qua discipulus ejus huc venit apostolus Bartholomæus, ardentibus catenis strictus consumor; & ideo loquor, quia jussit mihi: nam ausus non essem loqui eo præsente, nec ipse princeps noster. Dicit ei Apostolus: Quare non salvas hos omnes, qui ad te convenerunt? Dicit ei dæmon: Nos quando corpora lædimus, nisi animas læserimus a, corpora in sua læsione perdurant. Dicit ei Apostolus: Et quomodo animas læditis? Respondit dæmon: Cum crediderint nos esse deos, & sacrificaverint nobis, tollit se Deus ab his, qui sacrificant, & nos vulnera corporum non tollimus, sed migramus ad animam.

[16] Tunc dicit Apostolus ad plebem: Ecce quem deum putabatis curare vos. [Apostolus populo Deum prædicat:] Audite nunc verum Deum creatorem nostrum, qui in cælis habitat, non in lapidibus vanis: &, si vultis ut orem pro vobis, & omnes hi sanitatem recipiant, deponite idolum hoc & confringite, & cum hoc feceritis, templum hoc Christi nomini consecrabo, tum vos omnes in isto templo Christi baptismate consecrabo.

[17] Tunc jussu regis omnes populi miserunt funes, [evertuntur idola;] & trochleas, & simulacrum non poterant evertere. Tunc Apostolus dixit eis: Solvite vincula ejus, & cum exsolvissent omnia: dicit ad dæmonem, qui in eo erat: Si vis, ut non te faciam in abyssum mitti; exi de isto simulachro, & confringe illud, & vade in terram desertam, ubi nec avis volat, nec arator arat, nec vox hominis resonat. At ille statim egressus, comminuit omnia genera idolorum, nec solum ipsum majus idolum, sed & minora, ubicumque pro ornamento templi singillatim erant posita, minutavit, ita ut picturam omnem deleret. Tunc omnes una voce clamare cœperunt: Unus Deus omnipotens, quem prædicat Bartholomæus.

[18] [& orante Apostolo, apparet Angelus mundans templum,] Tunc expandens Bartholomæus manus suas ad cælum, dixit: Deus Abraham, & Deus Isaac, & Deus Jacob, qui ad redemptionem nostram unigenitum tuum Filium, Dominum nostrum, direxisti, ut nos omnes, qui eramus servi peccati, suo sanguine redimeret, & tibi filios faceret. Qui verus Deus ex hoc cognosceris, quia semper idem es, & immutabilis perseveras, unus Deus cum Filio Pater, unus etiam cum Spiritu sancto, vere trinus, & vere unus, unus Pater ingenitus, unus Filius unigenitus Dominus noster Jesus Christus, unus Spiritus sanctus illuminator, & ductor animarum nostrarum, qui ex Patre procedit, & est in Patre & Filio tuo Domino nostro Jesu Christo, qui in suo nomine nobis dedit hanc potestatem, ut infirmos salvaremus, cæcos illuminaremus, leprosos mundaremus, paralyticos absolveremus, dæmones fugaremus & suscitaremus mortuos: & dixit nobis: Amen dico vobis, quæcumque in nomine meo petieritis a Patre meo, dabit vobis. Peto ergo in ejus nomine, ut omnis hæc multitudo salvetur, ut cognoscant omnes, quia tu es Deus unus in cælo, & in terra, & in mari, qui salutem recuperas per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum, qui tecum & cum Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorum Cumque omnes respondissent, Amen b: apparuit angelus Domini splendidus sicut sol, habens alas, & per quatuor angulos templi circumvolans, digito suo in quadratis saxis sculpsit signum crucis, & dixit: Hæc dicit Dominus qui misit me: Sicut vos omnes ab infirmitate vestra mundamini, ita mundavi templum hoc ab omni sorde, & habitatore ejus, quem jussit Apostolus Dei ire in locum desertum ab hominibus: & jussit ut eum prius ostendam vobis, quem videntes nolite expavescere; sed quale signum ego sculpsi in his saxis, tale vos digito vestro facite in frontibus vestris, & omnia mala fugient a vobis.

[19] [qui & dæmonem populo ostensum dimittit:] Tunc ostendit eis ingentem Ægyptium, nigriorem fuligine, facie acuta cum barba prolixa; crines usque ad pedes, oculos igneos sicut ferrum ignitum, scintillas emittens; ex ore ejus, & naribus egrediebatur flamma sulphurea: habens alas spineas, sicut c strix, erat vinctus a tergo manus, ignitis catenis strictus. Et dixit ei angelus Domini: Quoniam audisti vocem Apostoli, & omnium pollutionum genera de isto templo mundasti, secundum promissum Apostoli solvam te, ut vadas ubi nulla conversatio hominum est, vel esse potest, & ibi sis usque ad diem judicii. Et cum exsolvisset eum, ille ululatum teterrimum diræ vocis emittens, evolavit, & nusquam comparuit. Angelus autem Domini videntibus cunctis evolavit ad cælum.

[20] [convertitur Polymius Rex cum suis;] Tunc rex una cum uxore sua & duobus filiis & cum omni exercitu suo, & cum omni populo, qui salvatus est, civitatis suæ, & vicinarum urbium, quæ ad ejus regnum pertinebant, credens baptizatus est, & deposito diademate capitis, & purpura cœpit Apostolum non d deserere.

[21] [quibus auditis Astyages rex] Interea colligentes se universorum pontifices templorum, abierunt ad Astyagem e regem, fratrem ejus majorem, & dixerunt: Frater tuus discipulus factus est magi hominis, qui templa nostra sibi vindicat, & deos nostros confringit. Cum hoc flentes referrent, ecce & aliarum civitatum pontifices eadem cœperunt flentes referre.

[22] Tunc rex Astyages indignatus, misit mille viros armatos cum pontificibus, [jubet comprehendi Bartholomæum:] ut ubicumque invenirent Apostolum, vinctum illum perducerent ad eum: quod cum fecissent; dixit ad eum Astyages rex: Tu es qui evertisti fratrem meum? Cui Apostolus dixit: Ego non everti eum, sed converti. Dicit ei rex: Tu es qui Deos nostros fecisti comminui? Dicit ei Apostolus: Ego dedi potestatem dæmonibus, qui in eis erant, ut ipsi conquassarent idola vana, in quibus degebant, ut omnes homines relicto errore crederent omnipotenti Deo, qui in cælis habitat. Dicit ei rex: Sicut tu fecisti fratrem meum, ut relinqueret Deum suum, & Deo tuo crederet; ita & ego faciam te relinquere Deum tuum, & deo meo credere, & ipsi sacrificare. Dicit ei Apostolus: Ego Deum, quem colebat frater tuus, religatum, & vinctum ostendi; & ipsum feci, ut frangeret simulachrum suum: si potueris tu hoc facere Deo meo, poteris me ad sacrificium provocare: si autem tu nihil potueris Deo meo facere, ego omnes deos tuos comminuam, & tu crede Deo meo Hæc cum diceret nuntiatum est regi, quod deus ejus Baldat f cecidisset, & minutatim abiisset.

[23] Tunc rex scidit g purpuream vestem, qua indutus erat: [& occidi.] & fecit fustibus cædi sanctum apostolum Bartholomæum, cæsum autem jussit decollari.

[24] Venientes h autem innumerabiles populi duodecim civitatum, [Polymius sepulto Bartholomæo fit episcopus.] qui per eum crediderunt una cum rege, abstulerunt cum hymnis, & cum omni gloria corpus ejus, & construxerunt ei basilicam miræ magnitudinis & in eo posuerunt corpus ejus. Factum est autem tricesimo die depositionis ejus, acceptus est a dæmonio rex Astyages, venit ad tumulum ejus, & omnes pontifices pleni dæmoniis, confitentes apostolatum ejus, sic sunt mortui. Factus est autem timor & tremor super omnes incredulos, & crediderunt universi, atque baptizati sunt a presbyteris, quos ordinaverat apostolus Bartholomæus. Factum est autem per revelationem acclamante universo populo, & omni clero, ordinatur rex Polymius episcopus, & cœpit in nomine Apostoli signa facere: fuit autem in episcopatu annis XX; & perfectis omnibus, atque bene compositis, & bene constabilitis, migravit ad Dominum; cui honor est & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hic iterum multæ ineptiæ in editione Basileensi prætermissæ: quasi non satis læsissent animas suas, qui accedunt ad dæmonem, ut ab eo curentur. Nec sui memor est, ut solent mendaces: nam ante causam, cur non curaret eos dæmon, fuisse dixit adventum Bartholomæi, nunc quod non sacrificarent, cum mox sacrificantes dæmoni induxerit sacerdotes. Sed similia in posterum non observabo, cum omnia æque fere sint inepta.

b Amen. Scilicet omnes subito modum orandi, & respondendi in Ecclesia noverant, qui numquam vel verbum de Christo, & Ecclesia, vel ejus orandi modo audierant: quam belle hæc conficta!

c Strix, alii habent stirps; Basileensis histrix: verum histrix alas non habet. Strix forte non habet alas spineas, sed horrendam volucrem voluitin similitudinem adducere; est autem strix avis nocturna ab horrendo stridore dicta, & mali ominis; sed non satis cognita. Tota hæc dæmonis descriptio, ut cetera Abdiæ, ridicula, & inepta non minus est, quam horrenda.

d Importuna hæc regis pietas inepte hic fingitur: neque enim permisisset Apostolus, ut Polymius in regno converso adeo necessarius, quo fides Christiana firmas ageret radices, continuo se regno abdicaret, Apostolumque, omnesque recenter conversos ethnicorum libidini exponeret, vel trucidandos, vel rursum pervertendos. Neque minus ridicule totum simul regnum, duodecim civitates, ut postea ait, & populus innumerabilis conversus fingitur; cum postea scribat, mille tantum viros missos, qui ubicumque invenirent Apostolum, utique in regno Polymii, vinctum illum perducerent ad Astyagem. Scio dici hic posse, Polymium forte fuisse fratris sui Astyagis proregem; sed nec modus loquendi hoc satis permittit; & divitias majores ante affinxit Polymio, dum eum camelos auro, argento, gemmis, vestibus pretiosis onerasse dixit, quam proregivideantur convenire.

e Astyagem. Scribitur a quibusdam Astriges, Astiarges, Astraiges. De quo vide, quæ dicta sunt in Commentario § 9.

f Baldat, alii Vualdath; nihil refert quomodo scribatur, quia nomen haud dubie fictum est, nisi voluerit nomen unius ex Jobi amicis huc transferre.

g Mos ille scindendi vestimenta in magno luctu, maxime usitatus fuit Hebræis, & vicinis populis Orientalibus, ut ex multis Scripturæ locis est compertum. Legitur etiam apud Virgilium: It scissa veste Latinus. Idem de Lacedæmoniis scribit Herodotus lib. 1. De Indis id mihi non est compertum. Putem id ex more Hebræorum in Scripturis notissimo, ad Indos a fabulatore nostro translatum.

h Hoc nimirum passus fuisset Astyages, ut & tanta pompa sepelirent corpus, & basilicam tantam ei extruerent? Sed pulchram fabulæ totius catastrophen subnectit. Arrepti a dæmone Astyages, & pontifices omnes, veniunt ad tumulum Apostoli, (alia Mss. habent templum) confitentur apostolatum ejus, moriuntur omnes, fere utAntiochus Epiphanes 2 Machab. cap. 9. Deinde infideles omnes convertuntur, baptismate abluuntur omnes: Polymius consecratur episcopus. At a quo? Neque enim ullius in India episcopi facta est mentio. Viginti annis episcopatum administrat. Cujus urbis, obsecro, aut provinciæ? Quod ignorare non debuit aut silere, qui annos episcopatus non siluit. Rebus bene stabilitis, moritur. Unde igitur factum, ut India tam cito ad idola sua reverteretur? Ut nulla Polymii apud alios antiquos Scriptores sit memoria? Id scilicet non curat Abdias noster, ad fingendum quidem audacissimus, ad figmenta vero sua verisimili modo exponenda non satis idoneus. Habes hic, lector, totam S. Bartholomæi fabulosam Passionem, prout apud nos extat in variis Mss., ex qua colliges, quid fidei mereantur, quæ Perionius, Petrus Equilinus, Jacobus Januensis, Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, aliique cum his fabulosis Actis habent communia: nam dubitare non possum, quin ex impurissimo hoc fonte profluxerint. Nihil certe ex his omnibus legitur in tribus Orationibus mox subjiciendis, nihil in ullo auctore antiquo, & probato: unde ad ea refutanda, quæ ipsi hinc desumpserunt, prætermissis quibusdam, quæ nimis videbantur absurda, sufficere existimavi, si hunc, ex quo hauserunt, fontem assignarem.

ORATIO ENCOMIASTICA,
Auctore S. Theodoro Studita,
Ex tribus Mss. pervetustis, collatis cum editione Acherii.

Bartholomæus apostolus, Albanopoli in Armenia vel Albania (S.)

BHL Number: 1005

A. Theodoro Studita.

PRÆFATIO INTERPRETIS, UT VIDETUR.

[Præfatio de S. Theodoro Studita.] Beati Bartholomæi apostoli venerabile, omniumque laudum solemni attollendum corpus præconio, qualiter de Armenia, Indorum a provincia, post decessum Polimii regis, atque pontificis, aliquot elabentibus annis, per iniquorum, atque infidelium perfidiam, imo divinæ dispositionis nutum, Lipareos mirabiliter sit evectum in insulam, cujusdam Theodori reverendissimi sacerdotis veridica est relatione reseratum. Qui videlicet Theodorus apud Constantinopolitanam urbem, temporibus fuit b Adriani, & Leonis c Romanorum Pontificum, vir valde mirabilis, qui dum non solum scientia, sed & signorum polleret virtutibus, imperialium, insigniumque cœnobiorum, Studii d videlicet, & Saccudiorum e, constitutus est abbas. Qui semper in apostolicæ Sedis communione persistens, hæreticorum minas, & imperatorum vesaniam, etiam tormentis affectus, mentis virtute repressit, necnon & sancti Spiritus gratia plenus opuscula nonnulla composuit, inter quæ & sermonem de beato Bartholomæo satis utilem Græco edidit famine, qui Græco vocabulo Encomion dicitur, quod latine Præconium, sive laus, exprimitur, qui ad Latinitatis notitiam fideliter translatus, ut scrupulum omnem de nutantium pectoribus auferat, & improbas invidorum, ac detrahentium linguas comprimat, atque ignorantiam instruat insciorum, consequenter legendus est: habet enim se hujusmodi narratio illius.

ANNOTATA.

a Armeniam non esse proprie Indorum provinciam norunt geographiæ periti: ita tamen vocavit interpres, quia omnes provinciæ longe dissitæ & parum cognitæ, a quibusdam antiquis India vocantur. Porro sermo Theodori non tantum translationem enarrat, sed & gesta S. Bartholomæi quædam complectitur. De Polymio vide dicta nostra § 9.

b Adriani, primi illius nominis ad pontificatum evecti anno 772, ut ad illum annum num. 1 habet Pagius.

c Leonis. Tertius hic fuit, suffectus Adriano anno 795, ut idem Pagius ad dictum annum num. 3 scribit. Hinc colligitur, Theodorum jam floruisse seculo octavo ad finem vergente; quamquam obierit tantum anno 826, ut ibidem probat Pagius num. 17.

d Studii. Monasterium præclarum Constantinopolistructum per quemdam, Roma Constantinopolim profectum, Studium nomine; a quo monasterium Studium, & ejus ascetæ Studitæ dicti sunt, multis laudibus insignes. Videsis Vitam S. Theodori Studitæ tom. 5 Operum Sirmondi a pag. 17, vel apud nos tom. 1 Feb. pag. 538.

e Saccudiorum. Aliud monasterium non longe a Constantinopoli Sacudion nomine, structum est a S. Platone, cujus Vita data est tom. 1 Aprilis a pag. 364. Sub S. Platone avunculo suo Theodorus religiosæ vitæ tirocinium posuit, ab eodem Sacudioni præfectus est, demum ad Studii præfecturam translatus. Vide Vitam Theodori citatam a pag. 8 apud Sirmondum; & vitam S. Platonis apud nos assignatam. Nunc Orationem ipsam Studitæ, lector, accipe.

[Oratio]

[Laudandus S. Bartholomæus:] Maximum quidem certamen, ut ita dicam, gloriæ, qua meritorum laus contexitur, sed majori devotione martyr quisque debet attolli, in cujus beatificatione omnis sermo non sufficit. At vero & Apostolum irreprehensibiliter collaudare, quantæ putas esse poterit etiam insignium magistrorum industriæ; scilicet quem Spiritus sanctus ad omnium contemplationem plausibus & modulatis vocibus extulit? Cujus enim sonus in omnem terram exivit, ut verborum virtute fines ordinaret orbis, oportebit utique, ut & laus ejus ex æquo audiatur, & intellectu percipiatur. Et ad hæc quis idoneus? quis sufficiens? quis robustus? Numquidnam quia nec princeps Apostolorum a est, ut Petrus; nec, ut Joannes, Christo dilectus, Bartholomæus, idcirco paucioribus sermonibus prædicandus, &, quasi non sit multi præconii, minus aliquid efferendus? Discipulum Christi audis ex toto, & non pertimescis eum, qui misit illum? Testem veritatis sensu capis, & non miraris eum, qui est digne canendus? Quin etsi multorum unus erat, nullo tamen famulorum Dei minori est laude promendus.

[3] [quotus in numero Apostolorum:] An quia est duodenarii numeri medius, non amplius aliquid obtinebit in laudibus? Est enim duodenarius numerus in se cytharæ harmoniæ similis, æquum ab utraque parte sonum divinæ sermocinationi similem dans. At vero si volueris, sicut in annuali circulo, ut uniuscujusque mensis ex æquo utilis omnibus modis conferatur numerus, & propria alter ab altero quantitate, & qualitate suam habeat differentiam; non plane nobis is, qui laudatur, exiguus; sed nimis sublimis virtute spiritus apparebit, habens quid in ipsa supputatione mysticum Dei verborum secundum arithmeticam artem: solus enim senarius numerus a monade perfectus est partibus suis, complens ex his ipsis medietatem quidem suam, quæ est tria, tertiam vero partem suam perficit ex duobus, sextam autem monadem consummans. Potro si & secundum Actus Apostolorum dinumerabimus, septimum ponemus Bartholomæum; eritque ipse iterum principium & vertex secundæ hexados, ita ut hinc possimus argumentari eum ad Petrum habere relationem, dum ex prima quidem hexade principium reputatur in termino, ex secunda vero summitas est eorum, qui post ipsum dinumerantur.

[4] [confertur cum Petro, ubi & mortis genus.] Nota diligentissime: Petrus docet nationes, sed Bartholomæus consequenter paria investigat. Petri speciosi pedes bona euangelizantis, sed & Bartholomæi æque jocundi, sublimia de Deo loquentis. Petrus operatur prodigia magna, sed & Bartholomæus facit miracula valida. Petrus deorsum capite crucifigitur, sed & Bartholomæus e diverso pœnas sustinens, postquam vivus decoriatus est, capite plectitur. Quot Petrus agit, totidem operatur Bartholomæus, ad quot valet Petrus mysteria capessenda, at tot Bartholomæus sufficit penetranda. Æqualiter exequitur divini verbi rationem, æqualiter Ecclesiam fundat, æqua lance habuit & cætera divina charismata. Veni ergo placatus, esto ferax verbi, o Beate, resera linguam meam mutam, da mihi materiam præconium tuæ magnitudinis enarrandi, non ut ipse proficias aliquid, habens intrinsecus beatitudinis plenitudinem, sed ut quomodo declaretur amor circa te divinitus prædestinatus, & ut ego pauperrimus puer tuus tuis paternis orationibus fruar in laude celebritatis tuæ. Non enim poterit sine illuminationis participatione manere, qui ad splendorem radii solis b pupillam erexerit.

[5] [Quo ad prædicandum missus:] Alius igitur Apostolorum hic, alius vero alibi percepit partem orbis, in prædicatione Dei cognitionis, & omnes universitatem sibi dispertientes, prædicatores regis regum Christi constituti sunt. Constitues enim eos principes super omnem terram, pronuntiavit littera. Ei autem, qui nunc celebri fama laudatur, sors & portio fuit Armeniæ locus, qui est ab Evilath c usque Gabaon d, in multis gentibus, & civitatibus destributus. Iste ergo cum mitteretur, hoc mystice pronuntiante, ut opinor, audivit a Domino: Vade discipule ad prædicationem, exi ad pugnam, capax esto periculorum, consule figmento meo, cujus misertus Homo factus sum, & pro quo dedecus mortis elegi. Ego paternum opus consummavi, primus testis veritatis factus: vos, quod necessarium est, implete, & quæ verbis meis desunt, ad similitudinem meam supplete. Imitare Magistrum tuum, æmulare Dominum tuum, æqua passiones passionibus, pro sanguine sanguinem pone, pro carnibus carnes trade; patere, quæ sustinui pro te passus, ostende in te ipso manifestam cognitionem characteris mei, arma tibi sint benignitas in sudoribus, mansuetudo inter maledicos, patientia in his, qui te presserint, ut ovis in medio luporum efficere, ut e leo fortitudine armare. Non recusavit Apostolus, non dixit: Quomodo lupos f fugare poterit agnus, unus decem millia, peregrinus primos cives, exul duces, regum multiplicem purpuram is qui unam possidet tunicam? Sed ut famulus fidelis, Dominico adquiescens præcepto, pergit gaudens, nihil adferens secum, nisi tantum Christi pretiosum nomen pro omni armatura.

[6] Itaque apprehendens solum sorte præceptum, quanta illic gesserit, [quæ in prædicando præstiterit:] quanta subiens pertulerit, sermo depingit: quorum quædam secundum traditionem antiquæ relationis acta, quædam vero secundum rationem doctrinarum euangelicarum gesta consistunt. Si enim lux mundi est, profecto ea, quæ lucis sunt, operatus est in his, qui illuminati non erant: & si sal terræ consistit, manifestum est, quia gentes irrationabiles saliens emundavit: & si operator nominatur, consequenter & agriculturam spiritualem perfecit. Quod autem communiter dicitur, & per singulas personas rationabiliter accipiendum est. Igitur vide eum secundum allegoriam, aliquando quidem terram arare non bobus quidem trahentibus ferrum, sed linguæ aratro rationabilia rura sulcantem, jugo videlicet contemplationis, & actionis, nec seminantem aliquid diffluentium, & corruptibilium, sed fidei verbum in profundo cordis recondentem, aliquando vero plantantem paradisos, & vineas Domini; illos videlicet, qui jam receptione verbi ad meliora incrementum fecerunt, & ab ineunte ætate per singula tempora fructus multiplices dederunt; & aliquando medicinaliter exhibita singulis passionum remedia conferentem. Et, ut universalius dicatur, cæcos oculis illuminantem, leprosos mundantem, febres expellentem, claudis gressum, surdisque auditum præbentem, atque reliquorum languorum multimodas species sanitatibus incorruptibilibus naturæ propriæ refrænantem; & certe pastoralem morem suscipientem, & semitas Dei perficientem, deducentem, revocantem, pugnantem, propellentem bestias hæreseos, dæmonumque phalangas; imperfectos jugiter rigare manu doctrinæ, crescentes in ætate Christi verbi lacte nutrire, spinas cruentantes evellere, silvas impietatis secare, sepes dogmaticas circumponere, & quidquid deesse constiterit eorum, quæ opportuna sunt ad sequendum, facile providere. Ipse autem ædificator est, & architectus ædificii & fabricationis non manufactæ, templorum videlicet Domini, quæ per spiritum, & veritatem construuntur, ac perficiuntur in populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.

[7] [fructus prædicationis, labores, mors:] Intuere mecum, o homo, civitates, & habitacula, quæ olim populus seductus infidelitate possedit, nequitiæ turrem ponens in Dei cognitione, & adversariorum insidias facile dimissas, campos florentes, vineas condensitate pullulantes, hortos odorem dantes, ægrotantes, omni languore, & omni infirmitate depulsa, sanitati pristinæ reformatos. Talia sunt, ut ita quis dicat, prima spolia, & hæ exuviæ tanti agonis: & hi labores in fame, & siti, in frigore, & nuditate, in contumeliis, & opprobriis, in carceribus, & vinculis, in persecutionibus, & abductionibus de loco in locum, de civitate in civitatem, & de theatro ad theatrum, in tormentis, & verberibus, ad extremum in occisione & gladio. Propter g quæ oportebat eos remunerari Magistrum, salvatorem & medicum; pro his operantur atrocia, convitiantur, detrahunt, percellunt, torquent, radunt; quid non dicentes, quid non agentes, quid non excogitantes, quid non adinvenientes eorum, quæ ad acriorem afflictionem, & tribulationis ejus augmentum proficere crediderunt? O pravam crudelitatem! O feralem persecutorum insaniam! Quales mercedes curatori obtulerunt, qui visum, qui auditum receperunt, qui ædificati ab eo, qui instructi fuerant, pro honore inhonorantiam, pro benedictione maledictionem, pro muneribus pœnas, pro requiescibili vita amarissimam reddiderunt mortem. Ferunt h enim de eo, quod postquam multa & intolerabilia tormenta subiit, decoriatus ab impiis, in i morem follis, fuerit, & postea decollatus: sicque demum a fidelibus defunctum corpus intra arcam conditum extiterit; quibus & in vita patronus, & post obitum apparuit magnus Dei prædicator.

[8] [miracula post mortem Corpus pelago injectum:] Non enim vel postquam migravit ex hoc mundo neglexit occisores, sed ut pastor bonus, quantum temporis erat, in vita hac miraculis perditos & prodigiis immutabat adversos. Sed & bestialem mentem & inhumanum cor, nil erat, quod compesceret, nil quod retraheret, usquequo in profunda malorum decideret. Quid ergo de cætero faciunt? Insaniunt contra sacrum illud corpus, furunt contra diversas præstantem sanitates jugiter arcam: respuunt remedium ægroti, orbi manum ducentem, cæci lucis datorem, naufragi gubernatorem, morte affecti vivificantem, & per prædicationem suam æternam vitam dantem: & hoc quomodo? Hanc ipsam projiciunt in pelagus, tamquam eis tantus Apostolus nulla præstiterit beneficia. Invidorum etenim vitium hujusmodi est, ut voluntaria perditione sua nec aliorum salutem fieri patiantur.

[9] Sed is, qui per David longe ante clamavit: “In mari viæ tuæ, [& miraculose Liparim delatum:] & semitæ tuæ in aquis multis, & vestigia tua non cognoscentur” & hic tumidum mare pervium arcæ constituit, & Petrus magnus, clamante ad eum Christo, in mari ambulasse dignoscitur, & divinus Bartholomæus similiter arcæ, corpus suum gestanti, vim gradiendi contra fluctus exhibuit. O insigne miraculum; o opus magnificum! Mota est enim in impetu arca de regionibus Armeniæ, cum quatuor aliorum martyrum arcis, quæ similiter, dum signa operarentur, cum ea fuerant in mare projectæ. Et per tantum spatium maris quatuor his ambulantibus, & præcedentibus, & obsequium quodammodo Apostolo facientibus, venerunt in ulteriores partes Siciliæ, in insulam, quæ vocatur Liparis, per revelationem sanctissimo Agathoni, qui illic erat episcopus k, ostensæ. Quis audivit tanta prodigia? Quis didicit tam magnificum opus, miraculum in miraculo? Liparis enim, id est pinguescens, quodammodo insula ferens ipsa sibi pinguedinis nomen, & hoc forsitan ineffabilibus vocibus clamans: Veni ad l me pauperculam, Thesaure ditissime sanctissimi Spiritus: veni ad me, quæ sum inhonorabilis, pretiosissima margarita: veni ad me supplicem, qui ab aliis es ejectus iniquissime: inhabita me, & multipliciter inhabitabor; salva me, & populosa ero; nomine tuo fungar m, & ubique personabo n. Si lumina tua alii a se repulerunt, sed ego splendorem tuum desidero tristis & mœsta, si alii mensa vivorum eloquiorum tuorum potiti sunt, sed ego reliquiarum tuarum, ut catellus, micas colligere gestio.

[10] Ad hæc, quemadmodum quosdam ministros, alium martyrum huc, [comitantibus id quatuor Sanctorum corporibus:] alium illuc retrorsum relinquens Apostolus; Papinum quidem in civitatem Siciliæ o Mylas, & Messinam p Lucianum nomine destinavit: reliquos vero duos in Calabritidem terram direxit, Gregorium quidem in civitatem q Columnam, Acatium autem in civitatem, quæ vocatur r Squillace, quatenus quisque in unaquaque civitate protector esset habitatorum, qui etiam usque hodie splendent suffragiis eorum. Ipse præterea, veluti Rex, & Dominus, propria requie potitus, profectus est ad civitatem, ad quam provocabatur, & susceptus est præclare cum multis candelis, odoribus, atque hymnis, cunctis ei obviam, qui illic aderant, occurrentibus in exultatione.

[11] De cætero vero, non progrediebatur arca. Quidam enim trahebant, [immobile primum, dein mobile delatum in urbem: recedente prodigiose monte Vulcano.] quidam lamentabantur, quidam vero orabant, illa autem erat immobilis. Resumpsit tamen gaudium tristitia, & cum esset in multa dementatione populus, obtinuit tandem, quod invenerat: prope enim est Dominus omnibus invocantibus eum. Honore igitur arca illa inde sublata condebito cum thesauro, quem gerebat, reposita est, ubi sacrum templum ejus protinus est locatum: facto etiam cum consummatione miraculo illo præcipuo. Denique cum mons, qui Vulcanus s vocatur, pene contiguus esset insulæ, nocivus erat his, qui circumquaque morabantur: tunc recessu invisibili motus est, quasi stadiis septem circa mare suspensus, ita ut usque hodie appareat videntibus, quasi figuratio tractus fugientis ignis.

[12] [Miracula & laus Apostoli,] Porro quot, & quanta deinceps operatus sit, aut mira faciens operetur circa eos, qui diversis languoribus & infirmitatibus obstricti, ad ipsum fide confugiunt, nec nostrum est dicere ob prolixitatem tractatus, nec incredibile videri debet audienti, cum pignus credulitatis ex uno habeant aliorum exhibitiones miræ gestorum. Sed ave, o Beate beatorum, ter beate Bartholomæe; ave, qui es Dei imitator, boni scilicet magistri: ave, qui es divinæ lucis splendor sanctæ Ecclesiæ: ave, qui es bene sonans organum spiritus melodiæ: ave, qui es multi saporis, & dulcis fructus palmes Christi, vividæ & Paternæ culturæ vitis: ave, digne meritis famule Domini universorum: ave, merito desiderabilis amice supercælestis Sponsi: ave, qui es sapientia effluentis & multiplicis potationis, lumen spiritualis paradisi: ave, qui es peritæ capturæ piscator rationabilium piscium: ave, qui es divina virtute vulnerator diaboli, mundum suo latrocinio vulnerantis: ave, artificiose rhetor veræ sapientiæ: ave, multipliciter apparens mundo lucifer Dei cognitionis. Gaudeas, divinitus illustrata, & ignea columna orthodoxiæ; gaudeas, qui ab Oriente ad Occidentem per mare gloriose ambulasti: gaudeas, sol orbis terræ, qui cuncta illuminasti; gaudeas, os Dei sapientiæ linguam habens ignitam; gaudeas, jugiter emanans fons sanitatum; gaudeas, dæmonum terribilis insecutor; gaudeas, qui es multipliciter optabilis formositas Armeniæ: gaudeas, qui es Lipareos salutaris & multipliciter adorabilis gloriatio; gaudeas, qui mare sanctificasti meabilibus gressibus; gaudeas, qui terram purpuream fecisti rubore castissimi sanguinis tui; gaudeas, qui aërem suavitatis odoribus replesti, sacris spiraminibus divinorum eloquiorum tuorum; gaudeas, qui ad cælos commeasti, & medius in choro divinæ aciei tuæ refulges in gloriæ inaccessibilis splendore, exultationis insatiabili jucunditate.

[13] [cui se aliosque commendat auctor.] Illinc nos benignissime intuearis, illinc benedicas te beatificantibus, illinc glorifices te canentes, illinc concordes orbem terræ placatum; sacerdotes justitia in sanctitate induantur, reges bonis operibus in orthodoxia contra barbaros armentur; monasticam vitam tenentes conversationem æqualem angelorum, & sine dolore custodiant; viri mulieribus, & rursum mulieres viris, competentem legem conservent; patres cum filiis, dominos cum servis, prælatos cum subditis, mutuum dantes cum debitoribus, venumdantes cum ementibus, omni benevolentiæ tuæ affectu ad utilitatem reipublicæ protege; & cuncta, quæ secundum beneplacitum Dei dirigi debent, patrocinio tuo defende; & præcipue alumnos decoratæ Lipareos, pastorem quoque, ac gregem, qui construxit sacrum templum tuum, & eum, qui te, licet breviter, ecce laudare præsumit.

ANNOTATA.

a Ms. reginæ Sueciæ: Quia nec Petrus nec Joannes est. Aliud: Quia nec Petro nec Joanne divinior.

b Legitur in Ms. reginæ Sueciæ, accesserit, vel pupillas erexerit, ut est apud Acherium, quocum illud Ms. recte consentit, ex quo colligo illud esse Anastasii Bibliothecarii, ut monui § XI.

c Per Hevilath diximus probabiliter Indiam designari, in Commentario prævio § 8.

d Gabaon, aliud Ms. Gabaoth. Consule § 8 Commentarii prævii.

e Alia Mss. Ut armatus fortitudine acuere.

f Fugare, Mss. alia habent, nancisci minus recte. Minutias has tamen non notabo deinceps.

g Hoc loco secutus sum Ms. cum Dacherio fere consentiens, quia sensus aliorum passivus plane erat imperfectus.

h Apud Dacherium hic quædam adjuncta sunt, quæ in Mss. non reperio, ne in illo quidem, quod in omnibus fere cum ipso consentit. Sunt autem sequentia: Legitur etiam in gestis ejus antiquioribus & emendatioribus, quod Lycaoniæ verbum vitæ prædicavit. Dehinc Indiæ euangelizans, ad ultimum in Armenia majori, quæ ejusdem est provinciæ, in Albano ipsius Armeniæ urbe, usque ad illud: Postquam multa. Unde oritur mihi dubium, an hæc Theodoro, an interpreti Anastasio, an potius interpolatori cuiquam sint tribuenda. Potuere enim ad marginem ab aliquo hæc notari; itaque deinde in textumirrepere, quod mihi verisimilius videtur; cum sine his sensus sit perfectior: nam postquam ingratam persecutorum crudelitatem retulit, eam his probat: Ferunt enim de eo(al. Fertur enim) quod postquam multa & intolerabilia tormenta subiit, decoriatus ab impiis in modum follis fuerit, & postea decollatus. Ad probandam autem hanc crudelitatem nihil fecit prædicatio in Lycaonia & India. Hinc notet lector, Armeniam non dici Indiæ provinciam a Theodoro, ut eruditi quidam, hanc interpolationem secuti, crediderunt.

i In morem follis. Phrasis est obscurissima. Combesisius in Auctario novissimo pag. 496 hanc phrasim, inquit, vellem essent imitati, qui a barbaris vivum excoriatum, & jussu Astyagis capite truncatum dixerunt; insinuans aliquid minus hic intelligendum, quam vivi excoriationem, quam ipse minus putat probabilem. At vivum excoriatum fuisse Bartholomæum jam supra dixerat Theodorus, ita ut vivi excoriatio necessario & hoc loco veniat intelligenda. Quis autem phrasi hac excoriationis modus significetur, plane incertum, & obscurum. Conjecturas accipe. Follis varia significat, instrumentumventum excitandi, pilam ludo aptam, marsupium ex corio factum; quandoque sumitur pro sacco, unde & follitus dicitur corio obvolutus. An igitur voluit, ita pellem detractam Bartholomæo, uti saccus detrahitur illi, qui eo obvolutus est? An sicut pilæ corium detrahitur, ita cutem abstractam esse? An forte Græce fuit φολὶς, quod squamam significat; & dicere voluit, ita pelle exutum esse Sanctum, quemadmodum squama exuuntur serpentes? An potius inflatum instar follis fuisse corpus Apostoli carnem inter & pellem, uti oves jugulatæ inflari solent, quo pellis facilius detrahatur?

k Ostensæ. Acherius habet, episcopus Hostensis, quod mendum est manifestum, nec id in ullo invenio Ms. Quis porro fuerit hic Agatho, dicetur in Gloria posthuma, ubi & de Lipari agitur.

l Nota tum hic, tum per totum sermonem, quædam oratorie describi, quæ minus ad litteram accipienda sunt.

m Fungar, id est, utar in bonum meum.

n Alia Mss. personabor.

o Mylas. Octavius Caietanus tom. 1 Vitarum Sanctorum Siculorum pag. 135 de his Bartholomæi comitibus agens, dicit Mylas, Siciliæ oppidum, Liparim insulam contra sitas. Et post pauca: In litore, qua parte Chersonesus in Occasum flectitur (nam Mylæ Chersoneso impositæ) extat vetus ædicula D. Pappiano (ita ab aliis vocatur, qui hic Papinus) sacra: illuc loculum ejus ejectum, conditumque fama est. Refert & miracula, & tandem concludit: Porro D. Pappianus Mylensis urbis patronus habetur. Agit de eo Papebrochius tom. V Junii ad diem 28 ejusdem mensis pag. 360, in eo tamen forte non sequendus, quod corpus S. Pappiani aliunde Mylas adnatasse putet, lapsu memoriæ existimans nomen ipsius a S. Theodoro non fuisse expressum.

p Messinam Lucianum; de quo Laudatus Caietanus: Divi Luciani memoria penes Messanenses maxime Saracenorum cladibus extincta, nuper restaurata est. Eum simul cum S. Pappiano ad 28 Junii commemorat Franciscus Carrera noster in Pantheo Siculo pag. 166.

q Columnam. Columna Rhegia, vel Rhegina, civitas fuit maritima, ut habetur ex Cellario tom. 1 Geographiæ antiquæ pag. 585, in extremaBruitiorum parte, ad fretum Mamertinum, ait Caietanus, e regione urbis Messanæ, turriculæ instar erecta, Scyllæum inter & Rhegium Julium; quam hic designari, non videtur dubitandum. Memoriam autem & cultum S. Gregorii, uti & Acacii cum urbe ipsa abolitum opinor Saracenorum in istis partibus dominio.

r Squillace, ita Ms., quod maxime secutus sum: alia duo Mss. habent Chale, aliud cum Acherio Cale: Græca Menæa cum Paphlagone Ἀσκάλους. Quænam inter tot lectiones præferenda sit non omnino constat: nullam tamen ex omnibus puto genuinam, nisi forte hanc, quam secutus sum. Namque apud Cluverium tom. 2 Italiæ antiquæ pag. 1305, & Cellarium tom. 1, pag. 588 est oppidum maritimum in Brutiis, quod olim Scylacium vel Scylaceum, ante etiam Scylletium dictum fuit, nunc Squillaci vulgo appellatur, situmque est in sinu ejusdem nominis. Hoc ergo oppidum hic designatum existimo, nam Asculum sive in Piceno, sive in Apulia, cum utrumque mediterraneum sit, designari non potuit.

s De hoc monte, prodigioque consule in Gloria posthuma cap. 1 § 2.

TRANSLATIO CORPORIS BENEVENTUM,
Auctore, ut videtur, S. Berthario abbate Casinensi.
Ex duobus Mss.

Bartholomæus apostolus, Albanopoli in Armenia vel Albania (S.)

BHL Number: 1007

A. Berthario abbate.

[Ossa S. Bartholomæi Liparæ dispersa,] Hæc de beati Bartholomæi laudibus, ejusque mirabili adventu corporis in Liparim Theodorus fama sanctitatis, ac sacerdotii dignitate conspicuus, fido relatu explicuit. Qua deinceps occasione, quove sit ordine, de eadem insula Beneventum translatum, unde hodierna festivitas celebratur, e vestigio promendum est. Cum igitur in eadem insula Liparitana usque ad annum a octogentesimum trigesimum octavum ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi requiesceret corpus ejusdem beati Bartholomæi apostoli; supervenientes Saraceni deprædati sunt, atque depopulati sunt prædictam insulam, & rumpentes sepulcrum Bartholomæi beati, dispertierunt ossa ejus per loca diversa.

[15] Mox illis recedentibus, per visionem apparens Apostolus Dei cuidam Græco monacho, [eo jubente collecta,] qui fuerat custos ecclesiæ illius, ait illi: Surge, & collige ossa mea, quæ dispersa sunt. Cui ille respondit: Quare ossa tua b debemus colligere, aut aliquem tibi honorem facere, cum tu dimiseris nos, & populum istum a paganis deleri, & non nos adjuvisti? At ille dixit: Per longa annorum curricula pro hoc populo Deum deprecatus sum, & meis eum precibus concessit Deus, unde usque nunc constiterunt securi. Sed quia multiplicata sunt mala illius, & crevit iniquitas ejus nimis, non jam impetrare potui a Domino, quod pro eo rogavi, & ideo periit. Tu surge tantum, & collige ossa mea, & reconde, ut tibi præcipio. Cui ille monachus ait: Et quomodo ea invenire potero, qui nescio ubi dispersa sint? Dicit ei Apostolus: Nocte vade ad colligendum ea, & ubi aliqua videris splendere, ut ignem, hæc leva, quia ipsa sunt ossa mea. Qui statim surgens perrexit ad locum, & invenit ea, sicut ei Apostolus dixerat, & collegit ea indubitanter, & recondita in vase abscondit; & abiit, relicto ibi socio suo.

[16] Cumque pro exquirendis Saracenis illuc Longabardorum irent navigia, [ac Beneventum translata.] inventum ibi prædictum monachum, & sancti Apostoli corpus tulerunt, & abierunt. Supervenientes autem Saraceni circumdederunt navem illam, ubi sanctum ducebatur corpus Apostoli, ita ut ei spes evadendi non esset. Tunc subito factæ sunt densissimæ tenebræ circa navem Saracenorum, ita ut nescirent quo pergerent, & liberata est navis illa. Quibus adhuc in mari degentibus, unum ex nautis ejusdem navis, a gravi infirmitate pressum, per orationem Apostoli salvavit Dominus. Exeuntes autem in terram, cum omni honore Beneventum duxerunt sanctum corpus Apostoli Dei, & in altario recondiderunt, anno ab incarnatione Domini octingentesimo trigesimo nono, vigesimo quinto die mensis Octobris. Cujus prior quidem ex Indorum parte transvectio in Liparitanam insulam celebratur c nono Kalendas Septembris, dormitionis vero ejus festiva celebritas colitur quinto decimo Kalendas Julii. Sicque ter in anno ejus sacratissima celebratur festivitas. Regnante Domino nostro Jesu Christo, quem decet omnis honor & gloria, omnisque adoratio, cum omnipotente Patre, ac sanctissimo, & vivifico Spiritu, nunc & semper in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ita tempus signant omnia Mss. nostra. De tempore porro hujus translationis, ceterisque ejus circumstantiis fuse disputabimus cap. 1, § 4 & 5 Gloriæ posthumæ, ubi & miracula dabimus eam secuta.

b De hac phrasi parum reverenti consule § 5 assignatum.

c Tria, hoc loco memorata, festa celebrata fuisse Casini existimo, quod & Beneventi observari testatur Marius de Vipera in Catalogo Sanctorum ecclesiæ Beneventanæ: sed ad 25 Augusti diem mortis, die vero 17 Junii translationemLiparitanam celebrari testatur ad dictos dies: quod cum hoc nostro auctore non consentit. Cum neutro etiam consonat Relatio hujus translationis apud Acherium tom. 2 Spicilegii pag. 126, ubi sic legitur: Cujus prior quidem ex Indorum parte transvectio in Liparitanam insulam celebratur decima tertia die mensis Junii: dormitionis vero ejus festiva celebritas colitur … nono Kalendas Septembris. De hac diversitate vide in Gloria posthuma num. 2.

ORATIO ALTERA
Auctore Josepho forsan Hymnographo.
Ex editione Surii.

Bartholomæus apostolus, Albanopoli in Armenia vel Albania (S.)

A. Josepho.

[Laudandus S. Bartholomæus.] Hujus concionis author, & diei festi jucunditatem spiritualem nobis afferentis hilaritas, est beatus apostolus Bartholomæus: qui cum divinus sit Apostolus, & luminis splendore, purisque sancti Spiritus fulgoribus tantum illustretur, quantum verbis explicari non potest, nobis etiam lumen suggerit, qui sacram & gloriosam ejus memoriam celebramus. Age igitur, divinis vocibus illum collaudantes quam maxime possumus, divina ipsius narratione delectemur, & laudationibus honoremus Virum, quovis honore superiorem. Laudemus Apostolum, a Deo ipso laudatum. Beatum prædicemus eum, qui semper beatus est. Ejus gloriam celebremus, quem extulit divina gloria. Videamus quisnam ante fuerit, & qualis postea evaserit: quemadmodum qui prius idiota a erat, & pauperem vitam agebat, omni ex parte sapiens effectus, & omnium bonorum divitiis ornatus fuerit: quemadmodum e terrestri cælestis evaserit, e minimo maximus, & ex piscium b piscatore, hominum piscator factus sit.

[2] [Electio ejus ad Apostolatum;] Itaque cum Deus ipse homo factus, propter misericordiæ suæ viscera nostrum corpus gestaret, & discipulorum delectum haberet, is, inquam, qui prænovit omnia, priusquam generentur, celeberrimum apostolum Bartholomæum delegit, amicumque sibi verum & fidelem cooptavit. O divinæ vocationis præstantiam! o magnam & singularem felicitatem! o qualem hic invenit Magistrum, qui maximis mysteriis eum initiavit, & sapientem effecit! o beatam illam animam, dignam habitam, quæ cum Deo versaretur, cum Deo & omnipotente Domino cibum sumeret, & sacra doctrina, orationem & facultatem omnem superante, instrueretur!

[3] [res ab eo præclare gestæ;] Postea vero, quam Magistrum suum in cruce suffixum, eumdemque sepultum, & post resurrectionem ad cælos ascendentem vidit, & sanctissimi Spiritus dono æque, ac reliqui Apostoli, donatus est, tamquam generosus aliquis miles, validissimis armis undique munitus, adversus hostile bellum prosiluit: & ipsos quidem hostes validissime percussit, his vero, qui ad vitam ipsam venire studebant, salutem conciliavit. Tetendit orationis suæ retia, & gentes ipsas e profundo ereptas, illas quidem captivas, sed ad vitam tamen ductas, conservavit: evertit idolorum templa, & Dei ecclesias erexit, humana corda in sterilitatem conversa, cælestis doctrinæ aratro renovavit: eaque ita excoluit, ut tamquam feraces campi, fructum ferre possent: accendit miraculorum facem, & affectuum humanorum caliginem profugavit: in quascumque partes permeabat, velut stella quædam justitiæ solem prædicans, illustremque fulgorem emittens, fallaciæ tenebras destruebat: & oratione quidem dæmones ipsos fugabat, precibus autem morbos insanabiles curabat, leprosos mundos faciens, cæcis visum restituens, claudos ad currendum expeditos reddens, corda denique & animos imbecilliores confirmans.

[4] Erat una cum Bartholomæo & beatus ille apostolus Philippus, [prædicatio Hierapoli, & alibi:] quocum multo tempore divinum Euangelium prædicavit. Hi cum in urbem Hierapolim venissent, cui prius nomen erat c Ophioryme, multas ærumnas, & cruciatus non mediocres sustinuerunt, cum ejus civitatis homines violenti essent, & valde inhumani: quippe qui d viperam colere consueverant, venenum pestiferum & lethale, tamquam fructum aliquem percipientes. Illi cum divinos apostolos vidissent, dicebant novum quemdam Deum ab illis nuntiari, & a vetere cultu ipsos averti, atque a paternis traditionibus abalienari. Quamobrem cum manus in eos injecissent, admirandæ sanctitatis virum apostolum Philippum cruce condemnaverunt. Divinus autem Bartholomæus, instar alicujus bovis aratoris, a suo compare separatus ingemiscebat, ac lamentabatur quidem, sed non desinebat tamen suavem illum sulcum ducere, qui animarum agricolæ Deo uberes fructus allaturus esset: quinimmo ita ut consueverat, huc atque illuc obibat, fidei sermonem disseminans, pravam zizaniam evellens, & quidquid salutare iis esset, qui eum suscipiebant, diligenter declarans. O beatos illos pedes, euangelicis gressibus speciosos factos, & ad infinitarum animarum adeptionem recta via progredientes! o linguam illam divinam, ex qua salutaris potus effluxit, qui ab impietatis æstu multos liberavit! o manus, quæ violentos hostes expugnarunt, & animas ipsas e diaboli manibus eripuerunt! o divinos & illustres oculos, per quos multorum oculi patefacti sunt, qui erant perfidiæ tenebris obscurati!

[5] Cum igitur regiones illas ita peragraret, venit ad urbem quamdam, [mors in cruce.] cujus cives cum idolorum superstitione liberasset, ab ejus loci præside crucis e supplicio & ipse condemnatus est. Ad quam dum Beatus ille accederet, totus gaudio perfusus: Salve, inquit, crux, per quam humanum genus gaudio affectum est: salve, ejus crucis imitatio, per quam mors mortem dissolvit, & mortales ipsos immortalitate donavit: salve crux, in quam cum Christus ascendit, terrenos homines cælestes effecit: salve crux, quæ mihi hinc migranti vehiculum effecta es, quo ad cælos perduci possim; quæ denique mei Præceptoris imitatorem me fecisti. Ad te ascendo, neque moram duco: jam enim tempus meum completum est. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: opus, quod mihi Christus magister meus tradidit, perfeci. Hæc cum dixisset, & Deum precatus esset, rogavit carnifices illos, ut verso in terram capite, in cruce suffigeretur: nec rectus, quemadmodum ejus Magister, in crucem ageretur: ita & in ipsis cruciatibus suam in Magistrum reverentiam conservabat. Quinetiam in cruce suffixus, cum fratribus loqui non destitit, quoad sanctissimam illam animam Deo tradidit. Cujus ascensum angeli applausu exceperunt, aër purgatus est, & divinorum Apostolorum chorus exultavit.

[6] [ Corpus mari injectum,] Cum vero multum temporis præteriisset, ejus regionis tyranni f, vitæ pravitatem exercentes, & multorum deorum ebrietate debacchantes, cum viderent loculos illos, in quibus beati apostoli Bartholomæi reliquiæ conditæ erant, splendida quædam & illustria miracula edere, & eos a morbis liberare, qui eo accedebant, pravum consilium & suo proposito dignum inierunt. Venite, inquiunt, in profundum mare corpus hoc demergamus. Sed, o miseri, ejusne corpus in mare demergetis, qui profundum illum draconem in altum demersit, qui salutaris aquæ fontem aperuit, & abunde cælestia dogmata hominibus impertivit? Venite, inquiunt, mari obruamus. Eumne vos obruetis, qui veritatem antea obrutam detexit, & infidelitatis salsedinem exterminavit? Venite, inquiunt, & temerarium furorem effundentes, in maritimas undas hoc corpus projiciamus, ne ex eo, tamquam e rationali aliquo flumine, salus ad eos defluat, qui morborum angustiis comprimuntur.

[7] [miraculo Liparim delatum,] Hæc cum dixissent, quod cogitarant, aggressi sunt, & una cum quatuor aliorum martyrum loculis, beati Bartholomæi reliquias in mare dejecerunt. Martyres autem illi gloriosi, apostolum Bartholomæum valde inclytum, duo a dextera, & duo a sinistra parte, medium habentes g Pontum, ipsum sine fluctuatione aliqua transmittebant: cumque ad Bosphorum Thracium in Propontidem venissent, Hellesponti angustias transierunt: deinde transmisso Ægeo & Ionio mari, ad Siciliam applicuerunt: & Syracusas ad sinistram derelinquentes, atque Occidentem versus tendentes, ad insulam Liparim pervenerunt. Itaque celeberrimus ille Apostolus ad eam insulam deductus est. Divini autem illi martyres cum id complevissent, quod Deus voluerat, quam celerrime redierunt in eam viam, in quam unumquemque divina providentia direxit. Statim autem is, qui ecclesiam Liparis insulæ gubernabat, per divinam revelationem didicit, Christi Apostolum ad maris litus appulisse.

[8] [ibique revelatione agnitum, & reverenter acceptum.] Erat ejus ecclesiæ gubernator Agatho ille, cujus gloria longe lateque apud omnes celebrabatur. Cum ille igitur properasset, & loculos ad continentem appulsos vidisset, stupore & gaudio repletus, summa voce: Bene, inquit, quod huc venisti, ut portus salutaris, ad eos, qui pelagi fluctibus periculosis agitamur Bene, quod venisti, divinum Spiritus paracleti flumen, ex quo veritatis aquæ scaturiunt, & pietas multa redundat. In mari viæ tuæ, & semitæ tuæ in aquis multis, & vestigia tua non cognoscentur. Veni, & animas nostras irriga, affectuum nostrorum servorem reprime, cordium januas patefactas gratiarum tuarum muneribus repleas. Hoc a te Liparis insula supplex petit, quam habitare feliciter voluisti. Hæc, inquam, insula his verbis te alloquitur: Tu, qui multo lumine illustris es, & illius divini Orientis vere amicus, quomodo factum est, ut talis tantusque apud meæ paupertatis Occidentem diversatus sis, ab Orientis partibus commotus, & per maritimos sinus nobis ostensus? Dives facta sum, quæ antea paupertate laborabam, thesaurum magnum hodie sum consecuta: neque ulla in re Roma illa ipsa urbe decantata, beatos apostolos Petrum & Paulum habitatores tenente, inferior ego sum: Bartholomæum enim habitatorem possideo. Omnes insulæ mihi gratulemini, omnes urbes, quæ ubique estis, mecum una exultate. In vobis multorum sanctorum corpora posita sunt: mihi satis est unus pro omnibus.

[9] Sed, o beatissime, & divinis angelis par factus Apostole, [Laudes Apostoli,] quis tua præclara facta pro dignitate laudaret? Quis pericula, pro Christo a te suscepta, enumerare posset? Quæ cum quotidie subires, a tristibus periculis mortales liberasti. Tu vere sal illud es, quod corda illa, quæ evanuerant, atque insipida evaserant, condivisti: & inscitiæ salsedine purgata, putredinem ex multorum deorum superstitione contractam, expurgasti. Tu es rationale illud flumen, ex divina sede profectum, juncorum plenum torrentem abluens, Ecclesiæ vero sulcos replens, pravitatis rivos exsiccans, ipsius denique terræ faciem irrigans. Tu es sagena illa solidissima, quæ rationales pisces, in erroris profundo natantes, comprehendisti, eosque supernæ illi mensæ obsonium obtulisti. Tu es aureum illud candelabrum, in quo paracleti Spiritus ignis, tamquam fax quædam, adveniens, multiplicis vitii zizania combussit, & divinæ cognitionis splendorem emisit. Tu es divini Solis lucidus radius, qui a summo cælo usque ad extremum percurrens, & erroris tenebras imminuens, & iis, qui sedebant in umbra mortis, hoc est, in malis lethalibus, effulgens, per lavacrum regenerationis Dei filios mortales homines effecisti. Tu es pretiosus ille lapis, ab angulari lapide illo missus, in quo Ecclesiam Christus ipse ædificavit, quæ nullo umquam tempore quassari aut concuti poterit. Tu es purissimum illud aurum, & cælestis Dei pretiosissimum munus, lucis columna, Ecclesiæ fundamentum, Spiritus sancti diversorium, magniloquentiæ præco, aquila in altum volans, suave canens luscinia, cælestis cicada h, angelus denique in humano corpore versans, aurea columna, stella lucidissima, florens paradisus, Spiritus sancti myrothecium, ægrotantium medicus, divinæ gratiæ tuba, vitis fœcundissima, olea fructifera, fluctuantium portus, peccantium patronus, defessorum recreatio, oppressorum refugium, miraculorum fons, dæmonum profugatio, Apostolorum gloria, angelorum civis, qui prophetis sublimior, & martyrum consors fuisti, ejus denique gloriæ, quæ revelanda est particeps, sempiternorum bonorum hæres, mundi lumen, omnium (ut summatim dicam) bonorum thesaurus.

[10] Itaque salve, Bartholomæe, illius magni tonitrui fulgur, [quem in fine invocat auctor.] quod in rota mundi hujus apparuisti, & idolorum insaniam ac noctem extinxisti. Salve, Bartholomæe, ille Spiritus sancti calamus celeriter scribens, qui legem in tabulis cordis pulcherrime descripsisti: legem, inquam, illam non veterem, sed valde novam. Salve, Bartholomæe, potentis verbi sagitta acutissima, quæ hostium corda vulnerasti, dæmonum per aërem vagantium turmas percussisti, & mortalium animas vitio vulneratas, sanas effecisti. Salve, Bartholomæe, qui idolorum templa solo adæquasti, & homines ipsos viventis Dei templa reddidisti. Salve Spiritus sancti gladius, qui alienigenarum turmas sermonis acie, & omnes mentes ad Christi obedientiam captivas duxisti. Salve concinna sancti Spiritus paracleti cithara, rationalis tibia, Christi instrumentum, quod cælestia dogmata nobis cecinisti, & pravæ impietatis modulationes confudisti. Salve cælum perpulchrum, divinis splendoribus illustre, in quo ille Sol justitiæ requiescit, & orationis dux, quo tu innixus, fallaciam omnem evertisti. Te quidem laudationibus extollere vellem, sed rerum multitudine confundor, & dictionis infirmitate opprimor: nam vel hi, qui oratoria facultate maxime præstant, inferiores sunt, quam ut te laudare possint: neque quisquam est, qui pro dignitate laudes tuas narrare valeat. Tuis igitur precibus Deum ipsum nobis propitium facias, & peccatorum perturbationem, qua vexamur, sedare velis, quique tuum diem festum recolimus, nobis omnibus delictorum veniam, & cælestis gaudii participationem tuis orationibus impetres, in Christo Jesu Domino nostro, cui gloria cum Patre & Spiritu sancto, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Idiota vocatur, quia idiotæ electi sunt ad munus apostolicum: fuisse tamen utcumque in Scripturis versatum probavi § 6 Commentarii prævii.

b Piscatorem probabilius non fuisse S. Bartholomæum, probatum est in Commentario prævio § 5.

c Ophioryme. Illud Hierapolis nomen apud auctores alios, præterquam in Synaxario Constantinopolitano citato § 8 Commentarii, non invenio: crediderim nomen vulgare non fuisse, sed per ludibrium a Christianis impositum propter insanum viperæ cultum. Recte ejus etymologia exponitur in dicto Synaxario Serpentinus impetus: deducitur enim ab ὄφις serpens, & ὄρνυκαι, impetu feror.

d Displicuit hic viperæ cultus Baronio tom. 1 Annalium ad annum 54 num. 3, quia scilicet alios Phrygum deos scribit Eusebius de Præparatione Euangelica lib. 2, cap. 4. At non videtur argumentum illud, ab Eusebii silentio deductum, sufficiens, ut omnibus auctoribus, qui hoc asserunt, fidem abjudicemus: præsertim cum Eusebius ibidem non omnes ex professo Phrygum deos enumeret, sed aliquos solum ad eorum deliria refutanda commemoret. Vide itaque hunc viperæ cultum a variis assertum § 8 Commentarii prævii, & rationibus etiam utcumque probatum.

e De martyrio Sancti agitur § 9 in Commentario prævio, ex quo disces ea, quæ hic scribuntur, ut oratoria sunt, ita minus esse probabilia.

f Nota, lector, neque ab hoc auctore, neque a Studita asseri, corpus permansisse semper eo, quo primum sepultum fuit, loco, usque ad translationem Liparitanam: nam tantum volunt, corpus pelago injectum, eaque ratione Liparim delatum, idque post multum temporis, & ab ejus regionis tyrannis: de quo consule, quæ probabiliter disputabimus in Gloria posthuma cap. 1, § 1 & 2.

g Corporis sacri iter hic scribitur, ut commodius fieri potuit: an ita re ipsa factum sit, nec scivit, opinor, auctor, nec certo tradere potuit.

h

Cicada insecti genus est canorum. Hinc Virgilius lib. 3. Georg.

Et cantu querulæ rumpent arbusta cicadæ. Utitur hac metaphora, quo exprimat eloquentiam Apostoli, & perpetuum divina dogmata prædicandi studium. Reliqua, quæ hic occurrere possunt dubia, notata sunt ad Orationem præcedentem.

ORATIO TERTIA
Auctore Niceta Paphlagone,
Ex editione Græca Combefisii Latine reddita, interprete J. S.

Bartholomæus apostolus, Albanopoli in Armenia vel Albania (S.)

A. Niceta Paphlagone.

Incensum desiderium, at ingenium infirmum: fervens amor, [Arduum laudare S. Bartholomæum,] at tenuis oratio: etenim spiritus quidem promptus est, ac properat, ardetque Apostolorum quemlibet debito prosequi laudationis præconio; at mens fatiscit, non habens unde digna proposito argumento sensa inveniat; quin & sermo labascit, an rerum laudandarum præstantiam dicendo assequi possit incertus. Et quidem cum dicendorum excellentiam intuetur animus, digitum ori imponit, ac, veluti quid disertissimum, silentium sibi indicit: cum vero spiritus fervore, tamquam interno igni, succenditur, quasi imbecillitatis suæ oblitus, continere se nequaquam potest, quin concitetur ad impositam sibi laudationem. Quonam igitur modo perplexa hæc difficultas amovenda, nisi opem orationi flagitando ab illis ipsis, qui laudandi sunt? Quippe in aliis quidem argumentis nihil subsidii ab ipsis accedit, nisi a se ipse abunde instructus accesserit orator, in sacris vero sanctisque Dei filiis secus apparet. Etenim mentem sapientissimam inopem consilii fieri, orationemque disertissimam perplexam hærere necesse est, nisi gratia ab ipso, qui laudatur, largiter fuerit subministrata.

[2] Cum igitur magnus nos hodie Bartholomæus, in annua sua memoria, [cujus opem auctor implorat.] ad gratiæ suæ claritatem laudibus celebrandam convocarit, proponensque & sanctitatis suæ excellentiam, & varia prodigia, tum & perpessiones suas, & crucem amore Crucifixi toleratam, nostrum in se amorem accenderit; quin & inflammet etiam ad mirabilia ipsius prædicanda; flagitemus ipsum gratiæ illustrationem, viresque ab ipsius spiritu sincera fide & fervida prece attrahamus: hoc autem modo sacrum illud, Christique gratiis reverendum caput, laudibus rite, velut floribus, coronantes, utcumque, opinor, solari poterimus desiderium nostrum; nulla enim adeo re divinus divinorum amor, ac eorum, qui amantur, laudibus, lenimen nanciscitur, ac solamen. Adsis igitur o Colendissime, & Clarissime; adsis mihi, assiste spiritu, utpote qui spiritus es purissimus & sanctissimus, sanctique & divini Spiritus progenies & similitudo: inspira intellectum, inspira orationem; intellectum, qui divinæ sanctitatis tuæ perspiciat magnificentiam; orationem, quæ mirificam tuam proferre valeat præstantiam; quo utrumque, intellectus scilicet & oratio nobis, mirabilia tua cogitantibus, & enarrantibus, sanctius evadat atque illustrius: cum vel sola tui memoria sanctitatem præstet atque illuminationem, non minus nobis, qui spiritu dumtaxat, velut in speculo relucentem formam, intuemur, quam illis, qui olim sacro viderunt corpore versantem in terris.

[3] Etenim ab infantia totus Deo consecratus, pietatisque forma, religionis cultu, legis meditatione, mandatorum observantia, ad perfectiorem præparatus fuit Dei cognitionem. (Novit enim Dominus suos ab utero sanctificare, [Pueritia Sancti, & vocatio ad apostolatum,] a prima statim formatione iis illabi, illis invisibili modo se comitem præbere, eosque ad se dirigere & deducere.) Ubi vero princeps consummatorque fidei apparuit Christus, atque omnem Judæam, Galilæam omnem peragrabat, regnum cælorum annuntians; & verbis mirabilibus, operibus mirabilioribus Euangelio fidem concilians, oves Israëlis, quæ perierant, ad se congregabat; tunc etiam, tunc, inquam, & verum a hunc Israëlitam vocavit Bartholomæum. Quid igitur ille? Num vocantem respuit? Aut credit quidem, at non sequitur? Aut sequitur quidem, sed ad tempus? Aut in finem usque sequitur, verum uti unus e vulgo turbaque fidelium? Num relatus quidam in album discipulorum, at illorum, qui secundi ordinis erant apud Magistrum? Nequaquam. Quin potius simul atque bonum Pastorem vidit, & hic illum usque ad intima mentis agnovit b, ab eo itidem agnitus est, ita ut & suprema primaque electione dignus haberetur, & principibus Apostolorum aggregaretur, & sacrum venerandumque duodecim cum aliis compleret chorum. Exinde rerum omnium terrenarum possessione abdicata, patriæ nempe, parentum, cognatorum, amicorum, omniumque, quæ hominibus bona videntur, ac summo studio prosequenda: adhec abnegata etiam anima sua, Vir admirandus omnem corporis libidinem, omnem proprii cordis voluntatem abjecit, ut Jesu amicitie, ac scientie perfectioris fieret particeps. Inde destinatum persequens scopum, ac comprehendens, velut qui sincere spiritu viveret, spiritu incederet & ambularet, Dei quidem amicus & adoptione filius, gratie vero dono Unigeniti frater est constitutus. Et vero quomodo ille Christi socius non esset ac contubernalis, ejusdemque cum ipso tecti, mense, conversationis, vie, & vite rationis particeps; quocum fanda omnia atque infanda mysteria; quocum opera & verba Dei, que Pater luminum mortalibus manifestavit, fuere communicata?

[4] [& familiarem Christi convictum:] Beatos igitur predico oculos tuos, o Verbi Spectator ac mysteriorum conscie, & Theologe c Discipule, quod inaccessi decoris, plusquam celestis pulchritudinis Speciosi forma pre filiis hominum jucundissimo aspectu perfruitus es. Beatas predico aures tuas, quod verbis ore Dei prolatis, sacra auditione, Christi colloquio non mediocriter impletus es. Complector in spiritu beatissima labra atque os tuum: deosculor & malas & linguam, ut que supremum Numen sepe sunt deosculate, illius deliciis implete, & sanctitate imbute. Beatum dico gustum, olfactum, tactumque tuum: gustum quidem, quod ejusdem cum Verbo mense, ejusdem salis fueris particeps; iisdemque cum Servatore tum sensus tum mentis epulis, sepius quam dici possit, fueris saturatus: olfactum autem, quod purissimis unguentis ac spirituali summi omnium Regis scientie fragrantia fueris delibutus: tactum vero, quod frequenter purissimum ab omni macula corpus caste contrectaveris, tremendumque Cherubim, ac Seraphim maxime reverendum, propriis, ut par erat, manibus ministrans, appropinquans attigeris, itaque omnibus omnino sensibus sanctitatem contraxeris, dum appropinquas ei, qui superat omnem sensum, ejusque familiari in corpore uteris conversatione. Magis etiam te laudo & beatum predico, quod non defeceris mente, in tentationibus non hæsitaveris animo, non vacillaveris cogitatione: at immotus cum Magistro manseris, varia opprobria sustinueris, condemnato damnationis, patienti perpessionis, dolenti doloris participem & consortem te exhibueris. Etenim mente quodammodo cum Crucifixo crucifixus es, cum moriente mortuus, cum sepulto animi proposito sepultus: unde & cum resurgente resurrexisti, & revixisti; ejusdemque Domini fœdere tibi firmatum est, ut in regno cælorum ad eumdem cum principibus convictum, quin & ad idem cum iis solium, in regeneratione sis evehendus.

[5] Sane quemadmodum Jesu patientis, resurgentis, & in cælum ascendentis spectator cum primis Apostolis fuisti & particeps, [accepto Spiritu sancto quantus evaserit; & quanta passus:] ita cum iisdem pariter vivifico Spiritus sancti impletus es dono. Etenim prius Domini verbis, ut cælum quoddam mente præditum, mundoque superius firmatus; victu sanctis congruo corpore mundatus, sanctis repræsentationibus anima insigniter illuminatus, divinis illustrationibus ad quamdam quasi divinitatem mente supra naturam evectus, ac ut solium quoddam gloriæ præcellens, & sanctitatis requies interiori homine præparatus, Spiritum sanctum de cælo descendentem linguarum ignearum specie suscepisti. Hic vero totum te penitus adimplens, divina tibi sua charismata supra modum impartiens, in te consistens, in te firmatus, & instrumentum suæ potestatis concinnum, & os Deum loquens, & linguam divina sonantem sibi formavit: ad hæc veluti vas quoddam sacrum & pretiosum de gente ad gentem deducens, transferensque, dispensationis doctrinam, salutiferam, inquam, Jesu incarnationem, resurrectionem, & regnum, disertissime cunctis mortalibus per te elocutus est. Quis igitur fontis instar manantem in te S. Spiritus virtutem pro meritis laudet? Quis exundantem theologiæ scientiam dicendo assequatur? Quis virtutem ex illis secutam ac honestatem? Quis occulto mentis tuæ sinu absconditam perfectionem digno prosequatur elogio? Quis sermonum sublimitatem? Quis operum excellentiam? Quis morum lenitatem, suavitatem, Christi similitudinem? Quis tandem inaccessam, reverendam, Deique similitudine lucentem spiritus præstantiam? Jam vero quonam quis modo cognoscat, ut egressus Jerosolyma atque Judæa ad gentes divinæ pacis Euangelista? Quas passus Euangelii causa in cunctis locis & urbibus seditiones, jactationesque? Quis circuitus, itinera, pericula, labores, fugas, plagas, carceres, flagellationes, lapidationes, opprobria, valeat enumerare? Quis abductiones ad præsides, coram magistratibus accusationes, contra fidelium institutum d calumnias, convicia, vexationes, ustiones, verbera, flagra, lacerationes, ac laniatus recensere?

[6] Quis referat quanta & qualia Philippo socius Hierapoli perpessus sit, [in crucem actus Hierapoli; dona cælestia;] puta primam in crucem e sublationem, omnemque ibidem infidelium insultum & impetum, omnes cruciatus, labores, ærumnas? Quæ vero mens intelligat, quæ oratio explicet auxiliorum Christi copiam, cælestium illustrationum, illuminationum, fulcimentorum abyssum? Contemplationis porro eminentiam, theologiæ sublimitatem, immensam divinæ sapientiȩ Bartholomȩi latitudinem quis aptus investigare? Etenim qui ipsam substantialiter Dei sapientiam, infinitam illam, perfectam, divinissimam firmiter habet cordi suo insidentem, omnia quidem Spiritu scrutatur etiam prosunda Dei; ipse vero a nullo eorum, qui versantur in terra, comprehenditur: atque ipse quidem dijudicat omnia, spiritualis enim est; dijudicatur vero a nemine, spiritu enim Christi agitur: quis autem cognovit sensum Domini, qui instruat eum f?

[7] [provinciæ peragratæ, institutæ ecclesiæ;] Nunc autem quis litteris exequatur facta per ipsum portenta magnifica, quibus digito Dei perpetratis, ad conversionem Deique cognitionem alienos a fide inducebat? Namque ad Arabes, quos Felices vocant, profectus Vir beatissimus; neque ad illos solum, sed & Indis posthec, & Æthiopibus g orientalibus, ut sermo Dei, ut lumen scientiȩ, ut vite eterne doctrina & informatio, transmissus, ipsis illorum linguis diserte Christum annuntiavit. Adhec quemcumque fugans demonum contra homines impetum; quemcumque morbum, quemcumque in Jesu nomine sanans languorem; quin & mortuis non paucis ejusdem nominis virtute vitam restituens, innumeros quotidie credentes, fidei rudimenta edoctos, Christo adjungebat; hos regenerationis lavacro emundans, sanctoque Spiritu h illorum corda inflammans, digniores ex ipsis, majorique gratia donatos, episcopos consecrabat & presbyteros admirandus maxime sacrorum Antistes: quos & sacris quibusvis ritibus exornans, & sacrarum Litterarum doctrina, & mysteriorum traditione pro captu illorum instituens, immaculatas Christo ecclesias in provinciis & urbibus, quas peragrabat, excitavit. Hujusmodi Bartholomei preclare gesta; hujusmodi magni Ecclesie Preconis facinora; hunc in modum longo tempore apud immanissimas versatus gentes, non modo nihil ab illis feritatis mutuatus est, sed & suam illis adspersit humanitatem: non modo vel minimam omnino erroris illorum vel malitie conversatione cum ipsis contraxit labem; sed potius precellenti benignitate, Deique imitatione, maximam impietatis illorum ac sȩvitiȩ partem correxit, soli non absimilis, qui in cœnum dimittit radios, neque sordescit tamen, sed magis fœtorem emacerat, exterminat, atque imminuit.

[8] [postrema in Armenia prædicatio,] Postquam cursu preclare consummato, fideque servata, innumeros ad Dominum converterat, multisque salutis causa extiterat, cupiebat tandem finem nancisci laboribus dignum, gravi jam senectute corpore fatiscens, atque ad Christum emigrare, Deique requie frui insatiabili desiderio cupiens. Neque vero neglexit Justi desiderium Dominus, neque illud exaudiens minora, quam flagitabat, concessit. Verum uti in omnibus Christo similis erat Vir beatissimus, uti in omnibus vitam instituerat adeo Christo dignam, ut recte intuentibus alter ipse Christus & esset, & se vivendi norma exhiberet, ita & finem toti vite congruum subsequi oportebat. Que itaque consummationis occasio? Videamus quam & illa Christo digna. Versabatur in civitate quadam majoris Armeniȩ (Urbanopolim i vocant) sacer Theologus, magnifice ibidem pro more suo, divineque Deum prȩdicans, atque omnes deos, demones omnes nihili faciendos, solum vero Jesum colendum proponens, solum hunc ut cognoscerent obtestabatur Deum verum, Deum perfectum, solum sanctum, temporis principii expertem, eternum, incomprehensibilem, lumen eternum ex eterno natum lumine, seu manantem ex Deo Patre splendorem, lumen principio carens, ac pariter cum eo carens principio, qui ineffabili ratione, quæ verbis exprimi nec possit, nec mente percipi, hujus ipsius luminis est principium. Hic quidquid est nostræ naturæ assumens, similiterque nobiscum, ex sancta ac veneranda Virgine, ut veritas fidei nostræ docet, factus Homo, ac trium annorum spatio & sermonibus Deo dignissimis, & operibus maxime præcellentibus nobiscum conversatus cum esset, cruci deinde, divina dispensante providentia, ac morti traditus, tertia vero die a morte excitatus, atque ad cælum, nobis in eum intuentibus, evectus, ad dexteram Dei consedit. Hic etiam veniet orbem juste judicaturus, atque unicuique mercedem daturus secundum opera ejus. Ab illo & nos, inquiebat, missi, hortamur atque obsecramus vos, fratres, credite, ac salutarem in ejus nomine baptismum suscipite: quin & Spiritus sancti dono percepto vitæ æternæ atque immortalis regni heredes evadetis in Christo Jesu. Amen.

[9] Talia, atque his longe plura, ac magis divina, cum placido blandoque alloquio sacratissimus Bartholomæus adstantibus ipso illorum idiomate declamaret, [martyrium in cruce consummatum.] atque alii quidem crederent, verboque veritatis adstipularentur; alii vero exacerbarentur, ac dæmoniaca adversus eum æmulatione concitarentur; scelestissimi quidam derepente Senem divinissimum corripiunt, sublatoque contra ipsum clamore, ad urbis primores deferunt. Hi autem temere hunc Ducem discutientes, assertamque doctrinam audientes, videlicet Deum, cum sit ante secula, hominem factum in tempore, crucifixum, tertia die a morte suscitatum, in cælum assumptum, venturum ad Judicandum vivos & mortuos: hæc, inquam, cum audissent impii, orationis novitate attoniti, atque adversus Crucifixum indignati, continuo illius Præconem, virgis cæsum, in crucem agunt, æquum esse exclamantes, ut Crucifixi Sacerdos crucis subiret supplicium. Ille autem alacri animo adibat lignum, lætitiaque, qua poterat maxima, illi affigebatur. Hinc quidem angeli e cælo super eum descendentes & ascendentes k, augustissimum illi parabant ascensum; superne vero apertum ei erat cælum, omnesque cælestium virtutum hierarchiæ se præparabant, quo susciperent ac salutarent dilectissimum Domini Discipulum. Hic vero, ubi gratiarum actionem supplicationi conjunctam, ut thymiama fragrantissimum, cum confessione ad Deum Patrem, præmisisset; deinde placide ac libenter carnis vinculis solutus, Deique Spiritui, e terra in cælum evehenti, conjunctus atque coagmentatus, omnino corpore evolat, atque cum gloria migrat ad Dominum: &, ut vere Filius, ineffabili cum exultatione ad Patrem cælis celsiorem adductus, immaculatam longævamque hereditatem, divinas delicias, supremum primumque cum Petro & Paulo apud summum omnium Regem honorem consequitur.

[10] Ad te igitur me converto pretiosissimum apud Deum & sanctissimum caput. [Laudes Apostoli,] Salve lapis pretiose, qui ex duodecim unus, angulari Lapide dignus, dignus pretiosissima illa Margarita, illique proxime connexus, coagmentatus, contextus, ac coædificatus in habitaculum Dei in spiritu.

Salve stella lucidissima ac spectabilis, pulcherrimaque ac late conspicua, quæ cum undecim illis apte concinnata, cum iisdem ordinata es atque inserta plexæ e stellis gloriȩ coronæ, quam cælestis Sponsus, ut sacrum habet Eloquium, sponsæ capiti aptatam imposuit.

Salve angelorum voluptas, archangelorum delinimentum, principatuum odoris fragrantia, potestatum splendor, dominationum decus, cum thronis solio equalis, sodalis cherubim, seraphim contubernalis. Salve Apostolorum ornamentum, martyrum lumen, Divorum omnium sanctimonia & splendor, res Deo digna, nomen desiderabile: qui digne divineque Bartholomæus nuncupatus; qui vere Filius suspendens aquas l, id enim nomen significat.

Salve, quia Deum etiam imitatus, quemadmodum Filius Dei verbo aquas suspendit aërias, atque a terra elevat, quibus etiam, juxta sacram Scripturam, “tegit cœnacula ejus”: ita & tu aquas multas, nimirum humi repentes animas eorum, qui per te Christo crediderunt, Euangelio in sublime extulisti; ex quibus spirituales magis, ab omni prorsus terreno avulsos sensu, suspendens, perfectiusque ad Deum elevans, iisdem illorum fidelium, qui, in secundo constituti ordine, velut cœnacula sunt, animas tegis.

[11] [cui se suosque auctor commendat.] Salve, Vir beate, magnifice, admirande: qui docuisti magnum & parvum, amplum & angustum esse salutare Euangelium m: magnum quidem, quia cujusvis mentis, naturæque ratione preditæ, superat intellectum: parvum vero, quia de dignitate sua multum remittens, qui cælis celsior est, ad humilitatem, & similitudinem terrigenarum se accommodavit. Vel, magnum ob divinitatis majestatem, parvum ob extremam humane nature tenuitatem; quarum nova mixtio n & temperatio summam Euangelii constituit. Jam vero amplum est, quia amplam in se atque immensam intelligentiȩ ac sapientiȩ in arcanis mysteriis continet altitudinem: angustum rursus, quia brevem atque concisum compendio tradit de Deo sermonem. Gaude, ac letare clarissime, regiaque dignitate ornatissime Dei Fili; quia solium tibi in celis apud Regem glorie preparatum est Christum, in quo & sedebis cum senioribus Verbi, cum primariis sectatoribus Christi, judicaturus Israëlem, ut divina Veritatis eterne habet promissio.

Salve denique; sed & nos, divinioribus invisens accessibus, ab omni miseria, procella, cordis dolore, ac tentationibus eripe: esto nobis turris fortitudinis a facie inimici: esto nobis sequester, esto apud Christum bonus reconciliator, qui nos illi adducas spe nostra nequaquam cum pudore frustratos, summoque omnium Regi concilies: ad gloriam Patris & Filii & Spiritus sancti, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Vocationem Nathanaëlis hic apte descriptam videas, ut Joan. 1 ℣. 47: Ecce vere Israëlita. Adi § 4 Commentarii prævii num. 39.

b Id est, se cognoscere ostendit. Ostendit Jesus se intima Nathanaëlis cognoscere, dum dixit: In quo dolus non est. Nathanaël vero Jesum agnovit dicens: Tu es Filius Dei, tu es Rex Israël. Porro Nathanaëlem eumdem esse cum Bartholomeo, probavimus ab initio Commentarii prævii, quem consule. Hallucinatum esse in hoc loco Combefisium, facile videbit lector linguæ Græcæ peritus, qui ejus interpretationem consuluerit: nam ejus errores assignare mihi non est propositum.

c Græce θεηγόρε: θεηγόρος vero Theologus exponitur ponitur a Suida & aliis passim.

d Institutum Græce ὁδὸς, ita sumitur Act. 9 ℣. 4, & sæpe alibi in novo Testamento.

e De hac in crucem sublatione agit itidem Nicetas in Oratione encomiastica de Philippo, & nos in Commentario præ vio § 8, quem lector potest consulere.

f Producit auctor Pauli apostoli auctoritatem 1 Cor. 2, ut ostendat S. apostoli Bartholomæi virtutes comprehendi non posse ab homine.

g De prædicatione in Arabia & India actum est § 7 Commentarii; quinam per Æthiopes orientales videantur hoc loco intelligendi, dictum § 8 in fine.

h Sacramento Confirmationis.

i De hac egimus in Commentario § 9, uti & de mortis genere.

k Alludit ad promissionem Christi, factam Nathanaëli Joan. 1 ℣. 51: Amen amen dico vobis videbitis cælum apertum, & angelos Dei ascendentes & descendentes supra Filium hominis. Quo rursum insinuare videtur Bartholomæum eumdem esse cum Nathanaële, ut hoc loco observatCombefisius, & nos observavimus § 4 Commentarii prævii.

l Ex bar filius, thola suspendit, & maim aquæ. Alii interpretantur Filius suspendentis aquas. Utraque quidem interpretatio est legitima; videtur tamen ei nomen datum potius a patre Tholmai vel Tholomai, adjuncto Bar, filius.

m Hanc Bartholomæi sententiam Paullo aliter in Mystica Theologia S. Dionysio vulgo adscripta assignatam, an scripto tradiderit Apostolus, an aliter docuerit, disputatur § 10 Commentarii, quem potes, lector, consulere.

n Cavendum ne hic Euthychiana naturarum mixtio intelligatur, hoc enim a mente auctoris est alienum; summam vero in una Christi persona dignitatem, cum summa humilitate conjunctam intelligit.

GLORIA SANCTI POSTHUMA
Ex cultu, variis sacri corporis translationibus, miraculis, reliquiis & c.

Bartholomæus apostolus, Albanopoli in Armenia vel Albania (S.)

BHL Number: 1009, 1010

AUCTORE J. S.

CAPUT I.
De cultu, & gemina corporis translatione.

§ I. Cultus: sacrum corpus Anastasiopolim delatum; deinde in Liparim insulam: utraque translatio conciliata.

Cultus S. Bartholomæi toto orbe celeberrimus omnium gentium sacris fastis innnotescit, diebus tamen & mensibus maxime diversis. Armeni Apostolum suum celebrant XXV Februarii, & VIII Decembris; uti videre est in duobus ipsorum Kalendariis, quæ Assemanus tom. 3, part. 2 Bibliothecæ Orientalis edidit a pag. 645. [Festum S. Bartholomæi apud Varias gentes variis diebus] Coptitæ Ægypti & Æthiopiæ seu regni Habessinorum in Kalendario, quod Jobus Ludolphus edidit, ejus memoriam annuntiant ad XVIII Junii, & XX Novembris. In Typico Græco Sabæ Bartholomæus cum Barnaba conjungitur XI Junii, & XXV Augusti reliquiarum relatio ponitur, ad insulam Liparim, opinor. Hoc plane sequuntur Græci in Ephemeridibus metricis, & Mosci in figuratis, quas Papebrochius lectorum oculis objecit ante tomum 1 Maii, addunt tamen, XI Junii diem esse obitus, quod Typicum tacite insinuare videtur: verum id certius vellem probatum. Porro Mosci præter morem aliorum apostolorum Bartholomæum pingunt pallio episcopali indutum; at, cur id faciant, se non divinare, ait ibidem Papebrochius. Cetera Græcorum Menologia & Menæa hisce fere consentiunt, nisi quod longiora texant elogia, quæ aptius alibi discutientur. Ne Latinorum quidem fasti sacri eodem die commemorant S. Bartholomæum. Hieronymiana enim martyrologia apud Florentinium ad XIII Junii eum his verbis annuntiant: In Perside natalis S. Bartholomæi apostoli. At vero die XXIV Augusti, mutato mortis loco, ejus memoriam ita celebrant: In India sancti Bartholomæi apostoli. Hunc autem XXIV Augusti diem ceteri plerique ejus memoriæ adscribunt, ut Florus Bedam augens, brevi elogio adjecto, quod sive locum mortis spectes, sive genus, sive auctorem, totum redolet pseudo-Abdiam. Verba accipe: In India natale Bartholomæi apostoli, qui decollatus est in India interiore pro Christo jussu regis Astyagis. Brevius Ado: In India beati Bartholomæi apostoli.

[2] [& mensibus celebratur, sed dies martyrii incertus.] Usuardus eodem die hisce Apostolum verbis laudat: Natalis beati Bartholomæi apostoli, qui apud Indiam Christi Euangelium prædicans, decollatione martyrium complevit. Hujus Apostoli sacratissimum corpus, primum ad insulam Liparis, deinde Beneventum translatum, pia fidelium veneratione honoratur. Hisce fere consonant Rabanus, Wandelbertus, ceterique martyrologi Latini, si genus mortis excipias, aliaque, quæ jam discussa sunt, aut suo loco disputabuntur. Porro, licet in plerisque ecclesiis Latinis dies XXIV Augusti memoriæ S. Bartholomæi sit sacer, Romana tamen ecclesia die sequenti ejus festivitatem celebrat, quo & memoria ejus Martyrologio Romano adscripta legitur his verbis: Sancti Bartholomæi apostoli, qui in India Christi Euangelium prædicavit: inde in majorem Armeniam profectus, cum ibi plurimos ad fidem convertisset, vivus a barbaris decoriatus est, atque Astyagis regis jussu capitis decollatione martyrium complevit. Ejus sacrum corpus primo ad Liparam insulam, deinde Beneventum, postremo Romam ad insulam Tiberinam translatum, ibi pia fidelium veneratione honoratur. Quædam in hoc elogio minus certa partim jam excussa sunt, partim examinabuntur inferius. Videt, opinor, lector, quam variis diebus hujus Sancti memoria celebretur: quis autem ex omnibus illis sit obitus dies, determinari non potest. Tribus vicibus summa celebritate agi festum Apostoli Beneventi, aliisque Italiæ locis, jam notavimus ad Translationem Beneventanam lit. c, & dicetur num. 61: verum hinc quidem patet, cum die martyrii geminam translationem coli; constat item, translationem Beneventum celebrari XXV Octobris; translationem vero Liparim alibi XXIV, alibi XXV Augusti agi, probabilius apparet, quia eo die relatio reliquiarum ponitur; quamvis Vipera loco citato dissentiat cum adducto ibidem translationis Beneventanæ auctore. At ne sic quidem certam assignare possumus martyrii diem, cum variis mensis Junii diebus mors ejus celebretur apud varios, neque illorum auctoritas tanta sit, ut tuto acquiescere valeamus. Ceterum ex dicendis manifestum fiet, maxima solemnitate Apostolum coli Romæ, Beneventi & Liparæ. Hisce breviter de cultu disputatis, ad quæstiones admodum intricatas de variis sacri corporis translationibus gradum facio.

[3] Tillemontius tom. 1. Monum. pag. 387 in Bartholomæo de sacri corporis translationibus hæc scribit: [Translatio corporis Liparam ab aliquibus in dubium vocata,] Theodorus lector, qui scribebat seculo VI, asserit imperatorem Anastasium, extructo circa annum DVIII oppido Dara in Mesopotamia, illuc transferri jussisse corpus S. Bartholomæi apostoli. Procopius loquitur de ecclesia S. Bartholomæi Daræ sub Justiniano. Aliis relinquimus hæc concilianda cum iis, quæ scripta videmus a Gregorio Turonensi, quod eodem seculo asserant se habere in insula Lipara prope Siciliam corpus ejusdem Apostoli, quod eo, inquiebant, translatum erat ex loco, ubi fuerat passus: ibique ædificatum erat templum magnificum, ipsius nomini dicatum, ubi varia dicebantur fieri miracula. Si nulla fuerit fraus nec ab una, nec ab alia parte, necesse est error intervenerit, reliquiæque alterius cujusdam S. Bartholomæi sumptæ fuerint pro iis, quæ sunt Apostoli. Traditio ecclesiæ Liparitanæ videtur communi consensu recepta fuisse a seculo IX tum a Græcis, tum a Latinis. Verum illud molestum accidit, quod modus, quo asserunt se accepisse corpus S. Bartholomæi, sit hujusmodi, ut eum referre non ausim, ne offendam omnes, qui fabulas oderunt, majorique eas odio prosequuntur in rebus religionis, quam in aliis. Hæc Tillemontius timide quidem, &, ut videri possit, modeste; ita tamen, ut & viros omni exceptione majores, sive sanctitatem spectes, sive eruditionem, pro fabulatoribus habeat, & communem Ecclesiæ Latinæ & Græcæ traditionem de corpore S. Bartholomæi, Beneventi tamdiu culto, in dubium non modo vocet, sed & satis aperte impugnet; ita ut, judice Tillemontio, de corpore plane incerto, & forsan supposititio, tamdiu disceptaverint Romani, & Beneventani. Bailletus tom. 2. Vitarum Sanctorum adhæret Tillemontio suo fidelis Achates. At vero, non erat cur viri hi eruditi tantopere commoverentur, ea si ea, quæ scripsit Theodorus lector lib. 2 Collectan. conciliari non possent, cum corpore S. Bartholomæi Liparæ asserto a S. Gregorio Turonensi, etiamsi idem tempus illi designassent: poterat enim Theodorus intelligi de reliquiis quibusdam, vel de parte aliqua corporis, cum vocet τὸ λείψανον, quod non minus recte de reliquiis quibusdam, quam de toto corpore potest exponi. Verum necesse non est ad hanc distinctionem confugere: nam & corpus Daræ fuisse depositum ab Anastasio verum existimo, deinde & Liparam fuisse translatum ostendam, & quomodo duo hæc amico inter se nexu concilientur, ex dicendis patebit.

[4] Euagrius lib. 3 Histor. ecclesiast. cap. 37, de Dara, sive Anastasiopoli condita hæc scripsit: Hoc bello confecto, Anastasius locum quemdam Mesopotamiæ, qui Daras dicitur, in extremis imperii Romani finibus situm, [quia illud sub Anastasio imperatore] & velut terminum, quo altera respublica ab altera distinguitur, ex agro in civitatem mutavit: ac primo muro fortissimo circumdedit, deinde varia ædificia, eaque eximia in illo extruxit, ut ecclesias & alias sacras ædes: ut regales porticus, balnea publica, & alia id genus, quibus illustres urbes magnifice, & egregie adornari solent. Ferunt autem nonnulli locum illum ideo Daras appellatum, quod Darius ibidem ab Alexandro rege Macedonum, Philippi filio, penitus devictus fuit. Idem narrat Procopius lib. 1 de Bello Persico cap. 10, ubi addit: Distat Nisibi stadiis C minus duobus, a limite autem utriusque imperii circiter XXVIII; aliique apud Baronium & Pagium citati ad annum Christi 507 in fine, qui & addunt, Anastasiopolim fuisse dictam a conditore Anastasio. Adjungit ad hæc Nicephorus lib. 16, cap. 37 sequentia: Urbe ea condita, postquam inde discessit, in somnis ei Bartholomæus apostolus assistens, per oraculum commissam sibi a Deo mœnium eorum tutelam esse significavit. Anastasius vero visionem eam ad rem contulit: nam reliquias ejus repertas ibi reposuit. Eminentissimus Baronius loco mox citato id refutare voluit ex Theodoro Lectore lib. 2, quem his verbis citat: Anastasius condidit Daram; & cum condidisset, vidit in somnis Bartholomæum apostolum dicentem, subvertisse ipsum civitatis custodiam, quod reliquias suas illo missas reprobasset. Atque ita habet versio Theodori per Wolfangum Musculum facta; verum Musculus hæretica fide locum Theodori hic expressit, translationem reliquiarum S. Bartholomæi supprimere conatus. Audi Græca Theodori verba: Ἀναστάσιος βασιλεὺς ἔκ͂τισε τὸ Δάρας, καὶ κτίσας, ὄναρ τεθέαται Βαρθολομαῖον λέγοντα τὸν ἀπόστολον, ὡς αὐτὸς τὴν φυλακὴν ἐπετράπη τῆς πόλεως· διὸ τὸ λείψανον αὐτοῦ ἐκεῖ πέμψας ἀπέθετο. Quod fideliter interpretatur Henricus Valesius hoc modo: Anastasius imperator urbem Daras ædificavit. Ea vero jam ædificata, Bartholomæum apostolum in somnis vidit, dicentem suscepisse se urbis custodiam. Quare Anastasius Bartholomæi reliquias illuc misit, & in ea urbe deponi præcepit. Eruditissimus itaque Baronius, infideli Musculi versione deceptus, perperam reprehendit Nicephorum, qui Theodoro Lectori hic plane consonat. In eumdem impegit scopulum Florentinius, re etiam paullo amplificata, dum in Indiculo Apostolorum ante Martyrologium pag. 158 hæc refert: Theodorus Lector … auctor est, ab Anastasio Daræ munitiones restauratas concidisse, quia illo missas D. Bartholomæi reliquias reprobasset. Etenim ne in Musculi quidem versione hoc legitur.

[5] [Anastasiopoli depositum. Narratur illa ex Turonensi] Depositum hoc modo est Anastasiopoli sacrum Bartholomæi corpus, acceptum vel a loco, ubi primo fuerat sepultum, vel quo fuerat deinde translatum; quod non constat. Factum id verosimiliter anno Christi 507, Anastasii imperatoris 17, quo Daras memoratur condita a Baronio, & Pagio, vel certe non diu post. Justinianus dein imperator templum ibidem Apostolo extruxit, ut refert Procopius lib.2 de Ædificiis Justiniani cap. 2, qui etiam ibidem narrat, urbem bis frustra a Persis obsessam, Apostolo, ut videtur, suos protegente. Verum neque perpetua fuit ea protectio, neque sacer ille thesaurus ibidem usque ad finem ejusdem seculi permansit. Quippe S. Gregorius Turonensis episcopus lib. 1 de Gloria martyrum, cap. 33, ante finem hujus seculi scribens, Liparam translatum testatur, cujus narrationem, quam cum modo narratis collidere voluit Tillemontius, ex iis potius verisimiliorem fieri, nunc ostendam. Sed audiamus prius ipsum Gregorium loco citato editionis Ruinartianæ col. 757: Bartholomæum apostolum, inquit, apud Indiam (alii legunt Asiam) passum, agonis ipsius narrat Historia. Post multorum vero annorum spatia de passione ejus, cum iterum Christianis persecutio advenisset, & viderent gentiles omnem populum ad ejus sepulcrum concurrere, eique deprecationes assidue, & incensa deferre, invidia inlecti, abstulerunt corpus ejus, & ponentes in sarcophagum plumbeum, projecerunt illud in mare, dicentes: Quia non seduces amplius populum nostrum. Sed providentia Dei cooperante per secretum operis ejus, sarcophagum plumbeum a loco illo aquis subvehentibus sublevatum, delatum est ad insulam, vocabulo Liparis; revelatumque est Christianis, ut eum colligerent: collectumque ac sepultum, ædificaverunt super eum templum magnum. In quo nunc invocatus, prodesse populis multis virtutibus ac beneficiis manifestat. Hactenus Gregorius, res suo tempore gestas narrans, ut colligitur primo ex eo, quod dicat, in quo nunc invocatus; insinuat enim templum illud recenter fuisse extructum, templum autem protinus, delato Liparam corpore, conditum fuisse, narrat Studita. Secundo, quia in proœmio librorum de miraculis, quorum hic unus, præmonet, quod aliqua de miraculis, quæ hactenus latuerunt, pandere desideret; si latuerat hactenus illud miraculum, id est, si a nemine scriptum erat, unde illud didicit Gregorius, nisi ipsius tempore factum fuerit: nam neminem citat, & sine ullo dubio, ut rem manifestam, illud refert. Tertio, toto Justiniani imperatoris tempore corpus sacrum Anastasiopoli permansisse videtur, neque enim ulla ratio dari potest, cur illud inde dicamus ablatum. Quarto translatio facta narratur, cum Liparitanam ecclesiam regebat Agatho, qui S. Gregorio fuit coævus, & eodem, quo ille, tempore episcopus. Quintam rationem subministrabit occasio, qua sacrum illud pignus verosimiliter Anastasiopoli amotum, & in Liparam devectum fuit, quæ incidit in ipsam Gregorii Turonensis, qua floruit, & scripsit, ætatem: sed hanc pluribus oportet investigare.

[6] Baronius, & Pagius ad annum Christi 574, [auctore verosimilius coævo,] Justini junioris 10, narant ex variis auctoribus, quomodo Anastasiopolis, seu Daras, a Persis fuerit capta, bello inter Romanos, & Persas orto, quia hi Christianos persequebantur, indeque Armeni ad Romanos defecerant. Rem, in quantum ad institutum pertinet, subjiciam ex Euagrio, interprete, & editore Henrico Valesio. Ille autem lib. 5, cap. 7, ita scribit: Incolæ majoris Armeniæ, quæ nunc Persarmenia dicitur, … fidem Christianam professi, cum a Persis graviter vexarentur, præcipue iis in rebus, quæ ad religionem ipsorum pertinebant. (Habes hic illud Gregorii supra: Cum iterum Christianis persecutio advenisset) clam legatos ad Justinum miserunt, rogantes ut Romanorum ditioni subjicerentur, quo libere absque ullo impedimento, divini cultus cæremonias peragerent. Quam legationem cum admisisset Justinus … Armenii præfectos suos necarunt, & universi Romano imperio sese adjunxerunt. Hinc bellum inter Romanos, & Persas. Torpentibus Romanis discurrunt per Orientem Persæ Antiochiam usque, quæ pluribus apud Euagrium descripta reperias. Cap. 9 Chosdroes Persarum rex Romanos milites intra oppidum Daras concludit. Cap. 10 auctus ducis sui copiis urbem vi expugnat, quod ibidem sic narratur: His rebus gestis, Adaarmanes ad Chosdroem venit, qui urbem Daras nondum expugnaverat. Ejus igitur copiis conjunctus, maximum rebus momentum attulit … Hoc modo Chosdroes hiberno tempore urbem illam vi cepit. Obsederat autem urbem illam Chosdroes quinque & amplius menses, nemine eam defendente. Cum igitur universos ex urbe eduxisset, immensam hominum multitudinem: & quosdam ex iis crudeliter illic mactasset, reliquos vero vivos servasset, urbem quidem, utpote opportune sitam, præsidio imposito munivit: ipse vero in regionem suam reversus est. Hic dubitari non potest, quin in sacrum S. Bartholomæi corpus, quod facile audire potuit pro urbis munitione ibi positum, pieque a Christianis cultum fuisse, debacchatus sit homo ferox, & Christi sacrorum hostis acerrimus: cum & aliunde satis notum sit, Persas sacra Christianorum pignora diripere, secumque auferre solitos fuisse.

[7] [& probatur nihil involvere repugnantiæ,] Verum unus hic occurrit scrupulus, quo pacto scilicet in mare Sancti corpus projicere potuerint Persæ: sed & hunc ex Euagrio amovere conabor, ut Gregorii narratio ne in adjunctis quidem a verisimilitudine recedere videatur, nam aliorum hac de re narrationes hic nondum expendo. Vidimus superius ex Euagrio, Persas liberrime Antiochiam usque vagatos fuisse, quam & adorti sunt; ex quo intelligimus, Syriam ad mare usque Mediterraneum ipsorum incursibus patuisse, nemine resistente: hæc autem libertas, capta Anastasiopoli, adeo certe non fuit diminuta, ut majoribus jam copiis toto illo hyberno tempore potuerint excurrere. Cur igitur in simili quadam excursione invisum sibi Bartholomæi corpus secum ducere non potuere, illudque in mare Mediterraneum demergere, ne umquam deinceps Christianorum pateret oculis? Quid factum fuerit non dico: quid fieri potuerit inquiro. Deinde laudatus Euagrius cap. 14 de Chosdroe: Qui post captam, inquit, urbem Daras, confestim æstivo tempore in Armeniam irruperat, atque inde Cæsaream, Cappadociæ & reliquarum illic urbium metropolim, invadere meditabatur: Romanorum autem imperium tantopere despiciebat, ut cum cæsar legatos ad eum misisset, eos ad conspectum suum minime admiserit, sed usque ad urbem Cæsaream sequi ipsum jusserit. Illic enim eorum legationem auditurum esse aiebat.

[8] [soluta objectione præcipua,] Quantum tum undique terrorem per minorem Armeniam, Pontum, & Cappadociam ejus adventus attulerit, discimus ex Vita S. Eutychii Patriarchæ Constantinopolitani ab Eustatio presbytero ejus domestico scripta, & illustrata ab Henschenio tom. 1 Aprilis a pag. 548, in qua cap. 7 hæc leguntur: Impiorum Persarum incursum in rempublicam nostram, quo novus Nabuchodonosor Chosroes Sebastem venit, & Melitenem, norunt omnes. Cum igitur in magnas angustias, atque discrimen res essent adductæ, vicini fere omnes Nicopoli, Neocæsarea, Comanis, Zela, aliisque ex civitatibus finitimis Amaseam (ubi exul degebat Eutychius) se conferebant, tamquam in munitissimum locum, confisi non tam præsidio urbis, quam viri sancti precibus: omnes enim tam indigenæ, quam advenæ inquilini, qui magna ex parte erant Iberes, & hospites reliqui spes suas secundum Deum in illo collocarant. Ex his colligimus, omnem illum tractum minoris Armeniæ, & Ponti, ad Pontum Euxinum usque, infestis Persarum armis tunc pervium fuisse. Cur in hac expeditione traductum Anastasiopoli sacrum corpus Ponto Euxino non potuit demergi? Nam Ponto Euxino injectum fuisse, plerique tradunt auctores, quamvis id Gregorii narratio non exigat. Potuit ad hoc incitari tyrannus tum quia religionis causa Armenii defecerant, bellumque fuerat inchoatum, tum quia Armenos patrono suo omni modo spoliare satagebat, reliquosque Orientales, cui illos multum confidere procul dubio intellexerat. Sed, inquies, jam thesauro illo spoliati erant: quid igitur necesse erat mari injicere? Ut scilicet in perpetuum illo carerent, amputata sibi, suisque posteris facultate corpus sacrum, facta demum pace, restituendi. Adde, quod nihil sibi a Romanis metueret, milite in Europa legendo occupatis, ideoque & libere vagari, & odio in Christianorum sacra indulgere posset. Neque hic recte dicant adversarii, nihil de his ab historicis memoriæ proditum esse: nam hoc neutiquam mirari possumus; quod ab infidelibus hæc gesta Christianos latuerint. Satis nobis esse debet, quod a præclaris auctoribus scriptum sit, aquis injectum fuisse sacrum corpus, atque eo quidem tempore, cum iterum persecutio adversus Christianos fuisset exorta, quod huic tempori recte congruit. Quod, si minus verisimile putes, in Pontum Euxinum venerandum hunc thesaurum fuisse projectum, non desunt in Cappadocia fluvii, qui sese in idem mare exonerant: si in unum ex his sacrum corpus projectum putes, itaque in Euxinum delatum, minus proprie locuti fuere auctores, vel, si omnino ita velis, in levi errarunt circumstantia. Certe venerandum corpus injuria ab impiis affectum, Christianorumque oculis subductum fuisse, dubitare non possumus: cur igitur aqua demersum tot testibus non credamus?

[9] Juvat nunc Tillemontium ipsum, qui receptam communi, [& ex ipsius Tillemontii principiis,] ut fatetur, consensu a Latinis pariter, & Græcis traditionem, in dubium vocavit, auxilio advocare. Quippe si a principiis alibi positis non recessisset, non videtur de hac traditione fuisse dubitaturus. Nam in præfatione sua tom. 1. Monum. pag. 15 ita loquitur: Fatemur in toto hoc opere magis consultam esse auctoritatem, quam ratiocinationem. Convicti sumus multis exemplis, res, quæ apparent maxime improbabiles, quandoque tamen inveniri veras. Quod exemplo S. Scripturæ confirmat, ex qua exempla hujusmodi plurima dari possent. Videmus similiter, inquit, res, quæ primo videntur maxime contrariæ, facillime tamen conciliari, quando adjuncta illarum singula cognoscuntur… Hoc principio inducti, cum vidimus res assertas per auctores antiquos & præstantes, quorum testimonium Ecclesiæ Catholicæ filii revereri debent, non putavimus illos deseri posse, saltem nisi viderimus ad hoc rationes gravissimas. Et eodem tom. pag. 631 nota 13 in Jacobum Minorem: Non infrequens est in historiis maxime veris reperiri id genus improbabilia. Rationem, cur id fieri solet, assignat pag. 632. Modus, quo aliqui res narrant, verissima etiam sæpe suspecta facit & incredibilia, quia non referunt nisi quædam facta invicem separata, omissis iis, quæ illa conjungunt, & illorum ostenderent possibilitatem vel probabilitatem. Hæc egregie Tillemontius, quæ locum in primis habere in translatione corporis S. Bartholomæi potuit ipse advertere; nam rei adjuncta, quæ illam omnino redderent probabilem, omissa sunt, non auctorum culpa, qui illam retulerunt, sed quia minus poterant esse cognita.

[10] [ut vera admittenda decernitur.] Cur itaque Tillemontius traditionem Liparitanam a Latinis pariter ac Græcis, ut fatetur, receptam, gravissimorumque virorum testimonio nixam, in dubium vocavit? Cur illam cum translatione Anastasiopolim facta collidere voluit? Cur ab una vel alia parte dolum, aut errorem fuisse contendit? Illane, quam affert, tam gravis est ratio? Corpus nimirum eodem seculo Anastasiopolim translatum fuisse dicitur, eodem seculo in insula fuisse Liparitana; ut hic fraudem, vel errorem suspicari necesse sit? Acsi initio seculi transferri non potuisset Anastasiopolim, adulto fere seculo Liparam deportari? Non uni modo translationi, sed & pluribus tempus sufficiens reperire hic potuit Tillemontius. Verum, inquit, translatum dicitur a loco, ubi Apostolus fuerat passus. Non hoc dicitur a S. Theodoro Studita, non a Josepho, quamvis hi loquantur obscurius: non certe a Gregorio Turonensi, cujus narrationem translationi Anastasiopolitanæ contrariam insinuat Tillemontius. At, inquies, ab aliis, qui idem narrant, asseritur. Hos igitur aggredi oportuit, hos erroris convincere, non rem ipsam, illiusque Scriptores primos cum translatione prima Anastasiopolim facta collidere. Nam posteriores quidam imprudenter id addiderunt, quorum auctoritate translatio Liparitana non nititur. Translatio ergo corporis Liparitana, quamvis propter circumstantias omissas, minus probabili modo fuerit narrata, certa manere debet & indubitata, stante pro ea consensu Græcorum & Latinorum, interque eos Gregorio Turonensi viro sancto & docto, &, quod præcipuum est, scriptore coævo; S. Theodoro Studita, viro sanctitatis notissimæ, atque eruditionis tantæ, ut infensissimus in eum, propter sacras imagines defensas, Guilielmus Cave heterodoxus, fateri fuerit coactus, in Historia Script. ecclesiast. pag. 359: Vir erat supra communem litteratorum sortem eruditus, in quovis fere scientiarum genere non mediocriter versatus; Anastasio Bibliothecario, viro Græce & Latine docto, & erudito; Josepho, ut videtur, Hymnographo, aliisque, quorum texere catalogum longum foret. Hæc de translatione quoad substantiam. Nunc examinandum, an modus ejus tam fabulosus sit, quam visus fuit Tillemontio.

§ II. Quomodo corpus fuerit Liparam transportatum?

[Modus translationis per mare] Septem Italiam inter & Siciliam interjacent insulæ, Æoliæ dictæ, quia Æolus in illis regnasse dicitur, & Vulcaniæ ab ignibus, quos eructant. Media fere harum, & princeps Lipara, quæ urbem eodem nomine tenuit, inquit Cellarius Geographiæ antiquæ tom. 1, lib. 2, cap. 12, pag. 652, tantæque fuit potentiæ, ut classem haberet, ceterisque Æoliis imperaret. Hanc S. Bartholomæi corpore ditatam jam vidimus. An autem hoc modo, ut passim traditur, miraculoso factum sit, hic inquirimus. Modum hunc jam dedimus ex Gregorio Turonensi § præcedenti; ex Josepho, & Theodoro Studita in ipsorum Orationibus. Breviter autem ad hæc contrahitur, in quibus auctores jam dati, & infra dandi, consentiunt. Corpus sarcophago inclusum, pelagoque ab infidelibus injectum, divina regente providentia Liparam delatum fuit, ibique per revelationem cognitum, ac honorifice extructo templo depositum, multis miraculis inclaruit. Hæc rei totius substantia primo examinanda, deinde & circumstantiæ, quæ ab aliquibus adjunguntur, discutiendæ. Mirabilis hæc historia, grande miraculum, non diffiteor. Verum, siquis hoc ipso, quod mirabilia legat, ea falsa existimat, sæpe impingat necesse est, neque satis agnoscere videtur, mirabilem esse in Sanctis suis Deum. Non negamus tamen eo firmiora afferenda esse testimonia, quo magis mirabilia, & a veri specie abhorrentia sunt, quæ narrantur. Hic itaque expendendum, an hujusmodi sint testimonia, quæ afferuntur, ut iis rem tantam credere possimus, ac debeamus.

[12] Honoratus a S. Maria in Animadversionibus ad regulas & usum critices tom. 1, [a testibus omni exceptione majoribus assertus,] part. 2, diss. 6, art. 6, pag. 230 æquissimam statuit regulam, qua & veritatem alicujus historiæ relatæ cognoscamus, & eum, qui retulit, non esse illius inventorem; cujus eam partem, quæ veritatem historiæ agnoscendam continet, hujus examinis ponam fundamentum. Vix, inquit, est regula critices magis falli nescia, ut nos certos reddamus de veritate alicujus historiæ, a scriptore quodam relatæ …, quam si alii auctores, quibuscum primus nullam habuit connexionem, confirmant, quod ille asserit. Minus etiam fallet hæc regula, se auctores illi vel vixerint eo tempore, quo res debuit esse peracta, vel acri fuerint ingenio, & magna eruditione, qua facilius verum a falso poterant secernere. At hæc, de qua agimus, translatio tales habuit assertores. Nam S. Gregorius Turonensis hanc suo tempore, ut probavimus, factam Latine scripsit in Gallia; S. Theodorus Studita, aliique, qui Gregorii historiam numquam, ut opinor, viderant, illam seculo nono descripserunt Græce in Græcia; alii Liparæ, infra referendi; S. Bertharius abbas Casinensis & Anastasius Bibliothecarius dignam putarunt, quam ex Græco sermone Latine redderent; ut recentiores plurimos prætermittam, qui dignam eamdem judicaverunt, quam scriptis suis insererent; ut taceam Ecclesiæ Latinæ & Græcæ seculo IX consensum in Liparitana traditione admittenda. Adde quod antiquiorum nullus reperiatur, qui translationem modo superius explicato peractam esse, fuerit inficiatus. Habemus itaque testes omni exceptione majores Gregorium Turonensem coævum, doctum, sincerum: Theodorum Studitam eruditum egregie & sanctum, qui nec fabularum amans umquam audiit, vel de credulitate nimia suspectus fuit, quorum unus alterum non descripsit: habemus multos ejusdem fere temporis viros eruditos, consensumque Ecclesiæ iis adhærentem, neminem, qui circa illa tempora vixit, dissentientem. Fidem itaque tot tantisque testibus abnegare non possumus, nisi ea scriberent, quæ aperte falsa esse convinceremus.

[13] At talis non est hæc translatio, ut breviter hic ostendo. [neque talis ut credi non possit,] Quippe initio seculi VI sub imperio Anastasii corpus sacrum in urbe Darensi depositum, capta sub Justino juniore elapsis plusquam sexaginta annis urbe, multis pelago injici potuit modis, ut docuimus § præcedenti. Cur itaque divina providentia illud Liparam deferre, ibidemque fidelibus revelare non potuit? Quid hic, obsecro, absurdi, quid absoni? Unum asseritur miraculum, quo arca lapidea, vel plumbea aquis supernataverit, revelatio una, qua illa Liparensibus fuerit manifestata. Tam multa in Actis Sanctorum, etiam maxime authenticis, leguntur similia, ut exemplis supersedendum putem, ne nimium excrescat hæc disputatio. Satisfaciendum est tamen Tillemontio, ne hujus auctoritas veritati officiat.

[14] [admitti debet ut verus, nequidquam obstante Tillemontio,] Non ausus est hunc translationis modum referre Tillemontius, ne offenderet osores fabularum. At dignum putavit, quem encomiis celebraret, cumque Petri super aquas ambulatione conferret, vir supra communem litteratorum sortem eruditus, in quovis fere scientiarum genere non mediocriter versatus, S. Theodorus Studita. An, quæ in illo translationis modo videri possunt fabulosa, Tillemontius videre potuit, non potuit Theodorus? Id sane mihi non fit verisimile. Ut enim par fuerit eruditio Tillemontii, ætas certe favet Theodoro, qui initio seculi noni melius scire potuit, quid sub finem seculi sexti peractum fuerit in insula Liparitana, cum corpus inde nondum esset amotum, quam id scire potuit Tillemontius seculo præterito. Unius itaque S. Theodori auctoritati comparatus Tillemontius, longe erit inferior. Quid si nunc addam Gregorium Turonensem, quem ipse Tillemontius tom. 4. Monum. nota 2 in Dionysium pag. 708 sequitur pro tempore missionis S. Dionysii & aliorum, ut auctorem ceteris meliorem, quamvis ibidem scribat de re tribus, ut minimum, seculis præterita: quid, inquam, si hunc addam, ut auctorem res sui temporis scribentem? Quid si auctores alios relatos, & Græcorum omnium & Latinorum consensum; nam nullus umquam corpus Sancti Liparam alio modo venisse memoriæ prodidit; communi tamen consensu a seculo nono Græci & Latini Liparitanam traditionem admittunt, fatente Tillemontio.

[15] [qui non satis hic sui similis.] Horum, inquam, omnium si auctoritatem adjungam, non modo longe erit inferior Tillemontius, sed nec sui satis apparebit similis, quod alibi magna erga sanctos Patres & antiquos auctores reverentia eorum testimonia recipiat, etiamsi varia adducantur, quæ obstare possint; hic vero tantopere eorum auctoritatem aspernetur, ut non modo ab eis recedat, sed & tantarum fabularum scriptores asserat, ut eas ipse referre non ausit, ne omnes, qui fabulas oderunt, offendat. Timuit hic certe vir eruditus, ubi non erat timor, ubi timendum fuerat, non timuit. Ceterum, quod magis miror, post verba citata tom. 1, pag. 388, continuo minus timidus, narrat reliquiarum Apostoli recollectionem, Liparæ a monacho Græco factam, uno nixus Anastasii Bibliothecarii testimonio; atqui in illa recollectione & divina revelatio, & cæleste lumen, quo ossa demonstrata sunt, & miracula narrantur facta, ita ut non minus apparere possit mirabilis, quam hæc, de qua disputamus, translatio: si ergo unum hic Anastasii sufficiat testimonium, cur nobis in translatione Liparitana ejusdem Anastasii testimonium, tot aliis conjunctum, non sufficiat? Sufficere sane debuisset & Tillemontio, nisi ipsam etiam corporis Liparæ præsentiam suspectam habuisset, suo nixus paralogismo, quod corpus eodem seculo Anastasiopolim translatum, eodem seculo Liparæ esse non posset, illuc ut dicebatur, Albanopoli transportatum, cui satisfecimus § præcedente. Nunc ex aliis eamdem translationem referamus, ut circumstantias quasdam, ab iis adjunctas, examinemus.

[16] Rocchus Pirrus in Sicilia sacra tom. 2, pag. 660, [In alia hujus translationis narratione,] & Ferdinandus Ughellus Italiæ sacræ tom. 1, col. 773 editionis anni 1717, uterque in Agathone primo, juxta ipsos, Liparensium episcopo sub Decio & Valeriano imperatoribus, proferunt vetustum manuscriptum, in quo se legisse testantur sequentia, quæ ex Pirro describam, nulla alicujus momenti re mutata apud Ughellum: Quod cives, ac incolæ Albanopolis tot, tantisque beneficiis a Bartholomæo quotidie acceptis ingrati, ejus corpus in arca lapidea inclusum ejecerunt in profundum maris; mox in eos divina ultio sævivit, & ab hostibus civitas vastatur: accolæ vero servituti subjiciuntur; pietas tamen divina easdem Bartholomæi exuvias in Liparim insulam vexit, ad eum sane locum haud longe ab ea urbe; ubi adhuc sub aquis lapidea arca visitur, uti mihi ibidem agenti narraverunt Liparenses ex traditione manuducta ad nostra hæc tempora accepisse. De corporis sacri appulsu ab angelo monitus noster Agatho in locum adiit, & cælestem thesaurum invenit, procumbit in genua, veneratur sacras exuvias, atque quo potuit honore tractavit: intellexit scilicet divinitus id suæ insulæ munimentum dari, e mari in cathedrale templum presbyterorum humeris invehi jussit; sed tanto civium plausu ac gestantis lætitiæ significationibus ea gesta sunt, ut Agatho suggestum ascendens, concionem ad populum habuit in ipso die translationis: his fere verbis. Tum oratio subditur apud Pirrum, non qualem Agatho habuit ad populum, sed qualem in simili occasione habere congrue potuit, ut auctor ipse innuit, cum dicit: His fere verbis; quam idcirco hic describendam non putavi.

[17] Uterque auctor factam statuit translationem tempore hujus Agathonis, [quam non recte sub Decio,] idque sub imperio Decii vel Valeriani, sive seculo tertio, sed mox apertissimus additur anachronismus. Audi iterum Pirrum, cui quoad rem consentit Ughellus: Tunc, inquit, accidit S. Bartholomæi apostoli sacri corporis translatio; quo fuerat in primis illustrata Daras civitas in finibus Persidis, ut scribit Theod. lector. Quo pacto sacro corpore illustrata in primis fuerat Daras, quæ non nisi seculo sexto sub Anastasio imperatore sacro hoc thesauro ditata est, auctore citato Theodoro; si jam seculo tertio Liparam fuerat translatum? Hic error apertior est, quam ut longiori refutatione indigeat. Nicolaus Coletus ad locum Ughelli, quem edidit, ita notat: Dubito, an revera illo ævo Liparitana insula episcopum habuerit Agathonem. Nominatur quidam Agatho Liparitanus episcopus in Oratione de corpore S. Bartholomæi, in istam insulam advecto, eumque Rocchus Pyrrhus vult esse, cujus in Actis SS. Alphii &c. habeatur Vita (& de quo hic Ughellus:) sed eam translationem libentius crediderim ævo S. Gregorii, quo Liparitanus episcopus erat Agatho, quam Decii factam: ideoque adhuc requiro certius de alterius Agathonis existentia testimonium. Talem enim Liparitani verosimiliter inter patronos suos colerent, si habuissent. Tum citat Operis nostri tom. 11 Maii pag. 548; ubi illa notat Papebrochius, qui ante ostenderat, Acta illa SS. Alphii, Philadalphi, & Cyrini martyrum, in quibus frequens illius Agathonis fit mentio, esse fabulosa, ideoque tom. V Junii pag. 248 Agathonem illum inter prætermissos collocavit. Sed parum interest ad rem nostram, fueritne tunc Agatho aliquis Liparitanus episcopus, necne: sufficit, fuisse aliquem sub finem seculi sexti, ad cujus tempora translatio est referenda, quam Gregorius Turonensis satis denotat suo tempore esse factam, quamque capta a Persis Daras illo tempore peractam esse persuadet.

[18] [vel Constantino factam dixerunt aliqui,] Porro quo anno translatio facta fuerit, non liquet. Nam neque quo anno Agatho factus sit Liparitanus episcopus constat, sed solum habemus, eum per S. Gregorium ab episcopatu amotum circa annum 592, ut ex epistolis Gregorii probat Ughellus citatus col. 774, neque dici potest, an Persæ sacrum corpus post captam Daram statim abjecerint, an aliquanto post; neque item quanto tempore in mari fuerit. Statui tamen debet translatio inter annum 574, quo capta Daras secundum Baronium & Pagium, & annum 592, quo Agatho ab episcopatu est depositus. Morari nos hic non debet manuscriptum Florarium Sanctorum, in quo translatio facta dicitur anno Christi 331. Etenim auctor ille, qui seculo 15 demum scripsit, junior est, quam ut de tempore istius translationis nos certos reddere possit: maxime cum nullus tunc Agatho Liparitanus videatur fuisse episcopus, neque cum depositione corporis Daræ, per Anastasium facta, hæc epocha possit conciliari. Hæ porro recentiorum in assignando translationis tempore hallucinationes causam videntur præbuisse Tillemontio eam impugnandi, sed advertere oportuit, hæc ab antiquis scripta non esse, ideoque recentiores potius corrigendos, quam translationem ipsam negandam.

[19] [quædam corrigenda.] Jam vero quæ narrantur de corpore ab Albanopolitanis pelago injecto, ex populari traditione sumpta sunt, uti & de civitate eorum ab hostibus diruta, ideoque non admittenda. Neque enim hæc a Gregorio, neque a Studita, aut Josepho scripta sunt, quamvis hi duo ultimi ita loquantur, ut, si res esset omnino dubia, hoc videri possent insinuare. Hic autem error inde profluxisse videtur, quod hoc unum divina revelatione esset cognitum, corpus ab infidelibus mari immersum; cumque ignorarent primam translationem, putarunt ab iis abjectum, apud quos ab initio fuerat sepultum: minus potuerunt errare circa corpus eo delatum, quod ipsi poterant præsentes intueri, ideoque error ille, etiamsi ab initio fuisset, quod non videtur, minuere non debet fidem, quoad ipsam translationem ipsis adhibendam. Accipe nunc & Menæa Græcorum, prout Latine reddita sunt a Radero nostro, in quibus & aliæ hujus translationis adjunguntur circumstantiæ.

[20] [Amplior ex Menæis Græcis.] Ad diem XXV Augusti ita habent: Opportune nunc & mihi licet exclamare. Quam admirabilis Deus in Sanctis suis! ut qui statuerim explicare rarum, & plane formidandum prodigium. Sanctus apostolus Bartholomæus, diversis in locis nomen Domini mortalibus aperuit, & prædicavit. Actus est in crucem in magna Armenia Orientis regione. Hunc fideles in fine vitæ ipsius repertum deposuerunt in arcam lapideam. Ut autem illa urna perennes sanitatum fontes profundebat, concurrerunt populi, & ab omnibus morborum suorum molestiis sunt liberati. Quod cum viderent satellites diaboli, cœperunt furere & insanire contra illam tumbam. Itaque explorata re & tempore, hunc sarcophagum, qui S. Apostoli continebat corpus, una cum quatuor aliorum martyrum arcis in mare abjecerunt. Hoc autem totum eo factum est, ut totus ille maris tractus, per quem corpora transierunt, & loca omnia, per quæ gratia divina Sanctos diviserat, consecrarentur & benedicerentur. Cum enim sanctus Apostolus magnos Ponti sinus, & Hellesponti angustias, ac fretum trajecisset, in mare Ægæum & Adriaticum pervenit, relicta nobili & inclyta magna Siciliæ insula a sinistris. Habebat autem comites dictorum martyrum urnas, quæ S. Bartholomæum sequebantur, Pappiani, inquam, Luciani, Gregorii & Acaii, & in Liparam insulam appulerunt. Quam mirabilia opera tua, Domine, & quæ oratio sufficiat ad explicandas laudes mirabilium tuorum? Et inclyti quidem martyres magnum Apostolum veluti imperatorem, quo loco illi placuit, requiescere reliquerunt, & statim illuc navigarunt, ubi quemque divina sors tabernaculum figere volebat. Pappianus ergo Ancillam Siciliæ urbem, Lucianus Messanam, Gregorius Colimnam Calabriæ oppidum, Acacius Ascalis civitatem ita appellatam delatus est.

[21] Sanctus autem Apostolus seipsum Agathoni Liparæ episcopo aperuit, [ejusdem translationis narratio,] qui statim ad locum, ubi arca quieverat, accurrit, & spectato ingenti & tremendo prodigio, præ stupore attonitus: Et unde, inquit, o Lipara, tantus & tam magnus thesaurus? Profecto nimium magnificata es, & singulari gloria illustrata, salta, exulta, excipe tuis manibus hoc sacrum pignus & exclama; Bene & feliciter ades, o Domini Apostole. Hæc atque alia episcopus præfatus, cum & Apostolum & insulam beatos prædicasset, conticuit. Ubi vero sancta arca ad illustrem locum deferenda erat, in quo & divinum ad gloriam laudatissimi Apostoli templum excitandum erat, multi quidem admoverunt manus, ut sacrum loculum traherent; sed ille non paruit, nec loco moveri poterat, quoad divinitus edoctus Agatho geminas sub jugo admoveret buculas, quæ tenuibus alligatam funibus ingentem arcam, quo Apostolus, qui in illa servabatur, volebat, nullo negotio pertraxerunt.

[22] Hic miris miriora successere, quæ multis fortasse cælestium prodigiorum insuetis incredibilia videbuntur. [quæ ex Niceta Paphlagone videtur sumpta.] Parva insula est, cui Vurcanos nomen; fontem habet, qui dies noctesque perenniter scaturit. Hæc insula quasi sola adventum Apostoli sensit: nam cum sua vicinitate Liparæ noceret, statim cælesti quadam vi ad septem stadia a Lipara recessit, tractu illo veluti flumine aliquo distincto, miraculum hodieque ostendente & prædicante. O miraculum miraculorum! o prodigium prodigiosissimum! Ubi simile quid umquam sub sole cognitum est? Postquam autem episcopus elegans & illustre templum Apostolo excitavit, in eoque pretiosissimum thesaurum, corpus, inquam, sacrum cum ipsa arca deposuit: quis assequatur oratione, quot ibi quotidie miracula sint perpetrata? Tota hæc narratio Menæis inserta auctorem habere videtur Nicetam Paphlagonem, nam hujus nomine citatur a variis, cumque Oratione ipsius encomiastica sive stylum spectes, sive mortem Sancti in ea relatam, recte consentit. Nunc quædam, quæ prodigiosa maxime sunt, vel in speciem contraria, expendenda.

[23] In omnibus fere relationibus arca, cui sacrum corpus fuit inclusum, dicitur fuisse lapidea. Turonensis tamen plumbeum vocat sarcophagum, quod & Combefisius in suo Menæorum codice haberi, [An corpus impositum arcæ lapideæ, an plumbeæ?] testatur in Auctario nota 2 ad hanc translationem pag. 496, quæ ipse ibidem hoc modo conciliare conatur: Num, quod fere usus habet, in arca lapidea urna plumbea erat, ac utrumque in mare projecerunt inofficiosi homines; nequa Apostoli memoria, etiam vacuo tumulo, apud eos extaret, & qua confoveri posset populi in eum devotio? Hanc conjecturam non improbo. Potuit etiam arca lapidea plumbo fuisse munita, vel obtecta, ut nonnemo putavit. Non nego tamen, facile quoad hanc circumstantiam errorem obrepere potuisse Turonensi, sed nihil hoc ad rei substantiam.

[24] [An insula,] Majorem difficultatem habet, quod hic, & apud Studitam narratur, stupendum plane prodigium de insula, quæ Græce hic Βουρκάνος dicitur, ab Anastasio dicta est Vulcanus in versione Latina Studitæ, designarique putatur communiter insula, quæ Siciliam inter & Liparam sita, alio nomine Hiera, quia sacra Vulcano est, nominatur, de quo Virgilius lib.8. Æneid.

Insula Sicanium juxta latus, Æoliamque
Erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis:
Vulcani domus, & Vulcania nomine tellus.

Eadem & Thermissa vocatur a Strabone, & templum Vulcani, ut videre est apud Cellarium in Notitia orbis antiqui tom. 1, pag. 653. Insula porro ad septem stadia recessisse dicitur a Lipara, cui propter continuas ignium eructationes noxia erat ejus propinquitas. Prodigium hoc ita verisimile reddere conatur Octavius Caietanus noster in Animadversionibus ad Vitas Sanctorum tom. 1, pag. 136: Insulam vero Vulcanum, Lipari pene contiguam, ad D. Bartholomæi corporis appulsum stadiis septem procul cessisse, sanctissimi Apostoli benevolentia erga Liparæos, factum intellige: enimvero ut ignium periculis, qui e proximo Vulcani cratere damno accolarum erumpebant, insula longius pulsa illos eximeret. Nec mirum, divinitus semotam, quæ naturæ miraculo haud cum orbe enata, sed e pelago repente emerserat, Coss. Posthumio Albino, & Fabio Labeone, ut memorant Plinius (lib. 2, cap. 87) Eutropius, Paulus Orosius, Isidorus. Habet id etiam Ado in Chronico ad quintam ætatem post annum mundi 4588 his verbis: Vulcani insula, quæ ante non fuerat, repente in mari orta est. At hæc certo admitti non possunt ut vera, cum auctores longe antiquiores hujus insulæ mentionem faciant, sed de alia forte hæc erunt intelligenda, uti & ipsum, de quo disputamus miraculum, si vere contigerit.

[25] [& quænam] Philippus Cluverius Siciliæ antiquæ lib. 2, cap. 14, pag. 409 Fazellum, qui eosdem pro enata e mari Hiera, seu Vulcano insula, adduxerat auctores, ita refutat: Ingens error, vel memoriæ lapsus. Quippe jam annis fere CC ante urbis Romæ annum 10L (quo anno consulibus Sp. Posthumio Albino, & Q. Fabio Labeone insulam enatam scribit Fazellus) meminit ejus Thucydides; ut supra perspectum: & post hunc c circiter annis Aristoteles. Tum citat inter alia hæc ex Orosio lib. 4, cap. 20: In Sicilia tunc Vulcani insula, quæ ante non fuerat, repente in mari edita cum miraculo omnium, usque ad nunc manet. Et illa ex Isidoro lib. 14, cap. 6: Æoliæ insulæ Siciliæ:… Ex iis quædam ab initio non fuerunt: quædam, postea mari editæ, usque nunc permanent. Adductis & Plinii verbis, sic colligit: Ex illis Orosii verbis, proxime perscriptis, colligo hanc insulam prope Hieram sive Vulcaniam emersisse: & est hodieque hoc situ exigua quædam insula, vulgari vocabulo Volcanello, ac variante incolarum dialecto Bolcanello ac Borcanello. Recte Cluverius, neque enim plus indicant auctores citati, neque de Hiera ipsa intelligi possunt, dudum ante memorabili. De hac autem ipse Fazellus, apud Cluverium ibidem citatus, sic loquitur Decade 1 lib. 1, cap. 1, pag. 3: Tertia insula Vulcanellus tenuissimo euripo a Vulcania recedit: quæ & ignem ipsa aliquando evomuit. Euripus ad ætatem usque meam pervius, ac fida navigiis statio. Nunc interjecta ex Vulcaniæ caminis cinerum, ac lapidum mole præclusus est. Hanc itaque pelago emersisse credibile est, ut emerserunt multæ aliæ, quod de Hiera aperte falsum est, saltem pro tempore ab auctoribus assignato.

[26] Nunc similiter ostendo, hanc designatam esse a S. Theodoro Studita, [loco mota?] & Menæis, cum dicunt ad adventum corporis S. Bartholomæi recessisse, neque intelligi posse Hieram. Nam a Menæis vocatur νησίδιον, ac si Latine diceretur Insulula. At Hiera, si cum Lipara comparetur, ita inepte vocabitur, cum ex præcipuis sit inter Æolias. A Studita vero vocatur Mons, quod nomen Hieræ neutiquam quadrare potest. Adde quod manifeste falsum sit, Hieram Liparæ umquam fere contiguam fuisse, ut fuisse dicunt montem illum, quem aiunt recessisse. Ita ut de Hiera miraculum illud nullo modo intelligi possit, quæ semper inter Siciliam & Liparam, quo nunc est loco, sita fuisse videtur. Verum de Vulcanello illud incertum; potuit propinquior fuisse Liparæ, potuit & recessisse, cum antiqui de illa non meminerint. Neque tantum hoc in monte, seu exigua insula, ex pelago orta, est prodigium, ut credi non possit, viris fide dignis id sine ulla dubitatione, & tamquam rem exploratam asserentibus: neque tamen illorum testimonio id tam certum redditur, ut dubium videri non possit, cum in similibus falli facile possint etiam eruditi, maxime cum scribunt ea, quæ ipsi oculis subjicere non potuerunt. Hoc itaque, cum ab omnibus scriptum non sit, inter minus certa Sancti miracula habendum existimo, non inter fabulas abjiciendum. Nam auctoritas, qua hoc miraculum nititur, certa est, & minime contemnenda; difficultates vero, quæ contra moventur, non evincunt aut fieri non potuisse, aut factum non esse.

[27] De reliquis hujus translationis circumstantiis, de comitibus Sancto adjunctis, [An arca facta sit immobilis?] de templo extructo Liparæ, de itinere, ac modis quibusdam loquendi oratoriis minus stricte intelligendis, egimus in notis ad Orationes Theodori ac Josephi. Unum adhuc hoc loco observo in narratione ex Pirro superius data, ubi dicitur corpus a mari ad cathedrale templum presbyterorum humeris invehi jussum ab Agathone episcopo; cum Studita, prout editus est tom. 2 Spicilegii, pag. 125 hæc scribat: De cætero cum perventum esset ad urbem, non progrediebatur arca; quidam enim summopere trahebant; illa autem erat immobilis. Et cum esset populus in multa dementatione, resumpsit tandem gaudium tristitia, quia obtinuit quod petierat a Domino: prope est enim Dominus invocantibus eum. Super duas itaque vitulas castas assumpta, reposita (est) ubi sacrum ejus templum protinus est locatum. Additur in Menæis; immotam fuisse arcam, Quoad divinitus edoctus Agatho geminas sub jugo admoveret buculas, quæ tenuibus alligatam funibus ingentem arcam, quo Apostolus, qui in illa servabatur, volebat, nullo negotio pertraxerunt. Hæc minus inter se conciliari possunt, nihilque de hoc miraculo Turonensis, nihil Josephus; ita ut dubium videri possit hoc prodigium, præsertim cum, dissentientibus hic Studitæ Mss., in eo, quod in editione secuti sumus, nihil legatur de admotis vitulis.

[28] [Quid de re tota sentiendum?] Erunt fortasse, qui putent, propter qualescumque has in circumstantiis quibusdam diversitates, totam translationis historiam minus esse certam; quibus ego nequaquam consentio. Cum enim optime inter omnes conveniat de corpore per pelagus Liparam advecto, eo majorem in hac advectione auctoritatem habere debent, quo minus circa minoris momenti circumstantias consentiunt. Quippe ex eo discimus, unum sua non descripsisse ex alio, ut sæpe in similibus solet contingere. Fateor magnas huic translationi opponi difficultates, non eas tamen, ut cum auctoritate, qua translatio nititur, conferri valeant, quemadmodum tota hac disputatione me ostendisse confido. Sequenda itaque hic est regula ad recte judicandum aptissima, quam profert Honoratus a S. Maria in Opere jam laudato part. 2, pag. 298, his verbis: Quando accidit, ut factum sufficienter sit testatum testimonio alicujus auctoris auctoritate præditi, quique se clare explicat, & non ambigue; cui ab aliis scriptoribus non contradicitur, quique erroris convinci non potest: auctoritas conjecturis prævalere debet. Fallor, nisi omnes, qui hanc critices regulam sequi volunt, translationem, de qua egimus, ut veram sint admissuri.

§ III. Reliqua ad Liparam spectantia.

[Templum Liparæ structum,] Reliqua, quæ Liparæ in honorem Apostoli gesta sunt, ex auctoribus juvabit hic describere, antequam referamus, quomodo sacrum corpus Beneventum fuerit translatum. Vidimus supra ex Theodoro Studita, templum in honorem Apostoli protinus esse extructum, simul ac sacræ reliquiæ Liparam fuere perlatæ. Templum autem illud jam ædificatum erat ante finem seculi sexti, cum scribebat S. Gregorius Turonensis, ex quo lib. 1 de Gloria martyrum cap. 34 hæc habemus: Ædificaverunt super eum templum magnum; in quo nunc invocatus, prodesse populis multis virtutibus ac beneficiis manifestat. Quoad miracula non abludit a Turonensi loco citato Studita: Porro, inquiens, quot & quanta deinceps mirabiliter operatus sit; aut mira faciens operetur hactenus circa eos, qui a diversis languoribus, & infirmitatibus obstricti, ad ipsum fide confugiunt, nec necessarium est dicere ob prolixitatem tractatus, nec incredibile audienti. Vides, perennem illum prodigiorum, & beneficiorum fontem post ducentos & amplius annos, cum hæc scriberet Studita, nondum exaruisse. Consentiunt utrique auctori Menæa Græca; & manuscripta varia.

[30] [ubi plurima patrata miracula:] Verum miraculorum Liparæ factorum relatio an scripta aliquando fuerit, an Saracenorum incursione, vel injuria temporis interierit, an lateat alicubi, mihi incertum est: ad manus certe nostras nondum pervenit. Ceterum plurima fuisse atque eximia, undique est manifestum. Nam & in Antiphona, quam ex Officio veteris Breviarii ecclesiæ Beneventanæ deprompsit Marius de Vipera, in Catalogo Sanctorum ejusdem ecclesiæ pag. 33 ita legitur: Armenia prædicat gloriam tuam, Liparis miracula, Beneventum laudes tuas Bartholomæe beatissime, & universa creatura gratiam tuam. Cum miracula Apostoli Lipari præ Benevento attribuant ipsi Beneventani, quamvis & apud illos in ipso jam corporis adventu patrata sint plurima, ingenti plane numero Liparæ facta fuisse, dicamus necesse est. Accipe itaque quæ in hanc sententiam habet manuscriptum quoddam Lugdunense, quod scriptum dicitur ex relatione episcopi cujusdam, qui translationi Beneventanæ adfuerat, de quo plura deinde: In hac, inquit, insula, quæ inter Siciliam & Beneventum brevi freto interjacet, cum in basilica miri operis, quæ in ejus honorem a fidelibus condita præfulgebat, debita veneratione præfatus Dei Apostolus coleretur, multisque virtutum ac beneficiorum operibus ad Dei gloriam, & salutem Christiani populi per plurima annorum curricula declararetur. Hæc de eximiis Apostoli Liparæ patratis miraculis dicta sufficiant, quando singulorum enarrationem dare non possumus.

[31] Ut sanctus Bartholomæus in Liparitanos largus erat atque beneficus, [Novum templum] ita & illi haud dubie pio cultu Apostolum sibi benevolum reddere studuerunt. Verum Saracenis deinde in Lipara rerum potitis, reliquiisque Apostoli Beneventum translatis, ut referemus, intermissus quidem est ibidem Sancti cultus, ita tamen, ut pulsis postmodum per Nortmannos Saracenis, continuo revixerit. Quo hoc anno factum, operæ pretium non existimo operosius investigare; rem gestam narrant Rocchus Pirrus tom. 2 Siciliæ sacræ a pag. 664, & Ferdinandus Ughellus tom. 1 editionis citatæ in episcopis Liparitanis a col. 775, qui non templum tantum in honorem S. Bartholomæi ædificatum, sed & cœnobium exstructum, eidemque Apostolo dicatum scribunt.

[32] Audi Ughellum co. 775: Quamquam autem ab anno MLXXX Saracenis superatis, [per Nortmannos Apostolo exstructum,] Robertus, & Rogerius Northmanni eam insulam Christianis restituissent, ubi statim a Rogerio templum D. Bartholomæo erectum est, teste Fazello (decad. 1, lib. 1, pag. 3) & ab aliquibus monasticam profitentibus cœnobium est ædificatum, cui Ambrosius præfectus est. Fuit idem cœnobium S. Bartholomæo sacrum, ut infra patebit, egregieque dotatum liberalitate eorumdem principum, ut sequitur apud Ughellum: Eo tempore comes ex diplomate, quod confirmatum fuit a Rogerio II, ejus filio, anno MCXXXIV concessit Liparam, Vulcanum, Salinam, Panariam, Strangulon, Arcuri, & Feliculi insulas. Æolias has omnes esse non dubitem, quamvis aliquarum nomina non parum corrupta sint. Ita eo tempore vocatas fuisse lingua tum Siculis vulgari, verisimile est. Quem autem in finem hæ insulæ monasterio sint concessæ colligimus ex Ughello, qui de his ait col. 771: Inter omnes Æolias hæc sola (Lipara) hodie habitatur, soli natura ferax, magno aluminis proventu, fructuumque domesticorum copia clara. Ad agros itaque colendos, fructusque colligendos cœnobio S. Bartholomæi videntur attributæ. Neque hic tamen stetit comitum liberalitas. Nam ita prosequitur Ughellus: Deinde ab eodem comite Rogerio multa fuerunt data prædia in Calabria eidem abbati Ambrosio, & monasterio Liparensi ex diplomate hoc anno MLXXXVIII. Accipe ipsum diploma, prout illud recitat laudatus Ughellus.

[33] [& monasterium eidem dicatum, cui insulæ Æoliæ,] Rogerius comes Calabriæ, & Siciliæ adjutorium Christianorum XXVI mensis Julii, XI Indictione, anno ab initio mundi 6596 (ex ipsorum scilicet computatione.) Postquam cum filiis meis ex Francia veni in Militum. (Videtur designari Miletus, η in i Latinum deflexo, quæ urbs quidem parva hodiedum in Calabria ulteriori, episcopalis tamen; vulgo nunc Melito vocatur, ibi & bullam Urbani II, hæc confirmantis datam videbimus inferius) dedi abbati Ambrosio pro monasterio S. Bartholomæi Liparensis terragia * infrascripta pro salute animæ meæ, & remissione omnium peccatorum meorum, quæ terragia sunt prope faciem castri Militi, limitata cum finibus infrascriptis, quæ terragia do tibi D. Ambrosio abbati, ut habeas, & in tua dominatione possideas, & quod nullus contradicere possit ullo modo. Si quis vero vellet contradicere prædicto privilegio nostro, & dictæ benevolæ donationi nostræ aliquo modo, maledictionem trecentorum & decem octo sanctorum Patrum (concilii Nicæni) anathema … ab eis, & maledictionem Judæ Ischariotis habeat in æternum, & in seculum seculi. Hactenus Rogerius. Easdem, inquit Ughellus ibidem, largitiones, & insulam ipsam Liparensem monasterio Liparensi, omniaque bona ei data suo privilegio confirmavit Urbanus Papa II. Bullam Urbani, quia non modo has donationes confirmat, sed & translationem Liparitanam docet, & monasterium sub speciali Sedis apostolicæ protectione constituit, partim hic ex Pirro, transcribendam duxi, his verbis conceptam:

[34] [confirmante Pontifice, donatæ,] Urbanus episcopus servus servorum Dei dilecto fratri Ambrosio abbati Liparitano, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Cum universæ insulæ secundum instituta regalia juris publici sint; constat profecto, quia religiosi imperatoris Constantini privilegio in jus proprium B. Petro, ejusque successoribus Occidentales omnes insulæ condonatæ sunt, maxime quæ circa Italiæ oram habentur, quarum multæ, peccatis exigentibus accolarum, a Saracenis captæ, Christiani nominis gloriam amiserunt: inter quas Liparis, B. Bartholomæi apostoli corpore quondam insignita, eremi instar redacta cognoscitur: quam multis annorum curriculis evolutis, cum Saracenorum vires divinæ misericordiæ potentia repressisset, religiosi fratres divinæ servitutis studio eamdem ingressi insulam, monastica illic domicilia construere curaverunt; & plurimos in eamdem insulam colonos sua industria constituerunt. Nos itaque, quibus ex divinæ arbitrio voluntatis per apostolicæ Sedis culmen cunctarum solicitudo imminet ecclesiarum, licet in eadem insula episcopatum quondam fuisse in sanctæ Gregorianæ paginæ registris agnoscamus; quia tamen episcopi dignitatem nunc ipsius loci exiguitas, & accolarum raritas non meretur; monasterium tamen illic haberi, & totius insulæ ambitum possidere præsentis paginæ auctoritate sancimus. Ipsum etiam monasterium, cui fraternitas tua, auctore Domino, præsidet, in B. Bartholomæi honore, & nomine consecratum, in sanctæ Romanæ, & apostolicæ Sedis gremio fovendum speciali protectione suscipimus. Reliqua bullæ ad hæc confirmandum de more adjecta videri possunt apud Pirrum pag. 665, vel Ughellum col. 776, quæ sic demum concluditur: Datum Militi per manus Joannis S. R. E. Diac. Cardinalis III Nonas Junii Ind. XIV Incar. Dom. MXCI Pont. vero domini Urbani Papæ II an. IV.

[35] Multa alia eidem S. Bartholomæi monasterio donata invenies, [& alia.] lector, apud auctores citatos, uti & Pactense monasterium eidem conjunctum, ac demum episcopalem dignitatem illi concessam: quæ, ut minus ad institutum nostrum spectantia prætermitto. Hæc vero afferre volui, ut constaret apostoli Bartholomæi in illa insula cultum protinus post superatos Saracenos resumptum esse, quem & deinde semper ibidem viguisse non dubito, uti & hodiedum viget egregie.

[Annotata]

* i. e. terras

CAPUT II.
De translatione sacri corporis Beneventum, ceterisque ea occasione factis.

[Prologus]

§ I. Translationis occasio, tempus, auctor.

[Occasio translationis fuit vastatio Liparæ,] Sacrum S. Bartholomæi corpus seculo nono Lipara Beneventum transportatum esse, in confesso est: verum circa translationis hujus circumstantias non paucæ occurrunt difficultates, diligenter pro instituto nostro examinandæ. Ut itaque res tota clarius innotescat, inquiremus primo qua occasione, secundo quo anno, tertio quibus cooperantibus, translatio facta sit: quarto denique translationem ipsam cum miraculis in ea factis, deindeque secutis subjiciemus. Occasio hujus translationis summo omnium consensu memoratur, irruptio Saracenorum, per quos sacra Apostoli ossa sunt dispersa. Bertharius abbas in Relatione istius translationis Sermoni Studitæ addita hæc scribit: Supervenientes itaque Saraceni deprædati sunt & depopulaverunt prædictam insulam, & rumpentes sepulcrum Apostoli disperserunt ossa ejus per diversa. Manuscriptum Lugdunense num. 30 citatum ita habet: Nuperrime a Saracenis vastata ac perversa Sicilia, etiam eadem insula (Lipara) hostili clade oppressa, penitusque depopulata est. Cumque & episcopum loci, & clerum cum plebe seu monachis sorte miserabili vel captivitati, vel gladio destinarent, irruentes etiam monasterio, ubi venerabile corpus Apostoli quiescebat, invadunt monachos, diripiunt omnia, ipsa quoque veneranda ossa Apostoli, aliis immixta ossibus, instigante zelo diaboli in mare dispergunt, ne videlicet usquam ejus reliquiæ reperiri vel agnosci possent. Nescio an fidem mereatur anonymus hic in eo, quod addit, ossa sacra aliis immixta, & in mare dispersa fuisse: nam & alias deinde circumstantias adjungit translationi, quas apud nullos adjunctas invenio.

[37] Manuscriptum aliud ex membraneo Legendario Vallicellensi num. 1,[& sacrorum ossium dispersio:] fol. 247 recte Berthario consenat, occasionem translationis exponens his verbis: Dum in insula Liparitana … requiesceret corpus B. Bartholomæi apostoli, supervenientibus Saracenis, deprædaverunt atque depopulaverunt prædictam insulam, erumpentes sepulcrum B. Bartholomæi, disperserunt ossa ejus per diversa. Habeo præterea quoddam manuscriptum ex Lectionario Ms. bibliothecæ Medicææ S. Laurentii pluteo 20, in quo eodem prorsus modo hæc narrantur: verba accipe: Saraceni Siciliam invadentes, Liparitanam insulam, ubi corpus S. Bartholomæi quiescebat, vastaverunt, ac ejus sepulcrum confringentes, ossa ejus disperserunt. Consentit Sigebertus in Chronico ad annum Christi 831 his verbis: Saraceni, Siciliam incursantes, etiam Lyparim insulam devastant, ubi corpus Bartholomæi apostoli quiescebat… Cujus ossa modo a Saracenis huc illucque dispersa, & a quodam monacho, ipso revelante, collecta, Beneventum transferuntur. Assentitur etiam Tillemontius tom. 1 Monum. pag. 388 in Bartholomæo, aliique recentiores, ita ut res illa, tot testibus nixa, minime videri debeat dubia. Quare corrigendi sunt recentiores quidam, qui scripserunt translatum corpus, ne in Saracenorum manus veniret, cum antiquiores communi consensu illud non modo in Saracenorum manus venisse, sed & ab iis injuria affectum fuisse memoriæ prodiderint. Hæc itaque translationis occasio. Addi hic posset, quomodo sacra ossa a monacho quodam collecta sint; sed illud inferius cum ipsa translatione enarrabimus.

[38] [annus non 809,] Quo autem anno ossa sacra fuerint Beneventum translata, non æque convenit inter auctores. Tillemontius loco supra citato ex Anastasio Bibliotecario, prout ille editus est ab Acherio tom. 2. Spicilegii, editionis anni 1723 pag. 126; & Bailletus tom. 2, col. 369 in Bartholomæo, annum assignant vastationi Liparæ, & sacrorum ossium dispersioni 808; translationi 809: cujus, inquiunt, anni XXV Octobris sacra ossa Beneventi sub altari quodam locata fuere. Idem annus 808 assignatur in brevi Chronico Remensi, quod extat tom. 1 Bibliothecæ Labbeanæ, ut etiam notat Pagius citandus. Verum hi longe a vero aberrant, neque aliud habent fundamentum, quam errorem librarii alicujus, ut patebit inferius.

[39] [neque 831, aut 840;] Sigebertus in Chronico translationem illam ponit anno 831; quo itidem anno statuitur in manuscripto bibliothecæ Medicææ S. Laurentii supra laudato; Pirrus tamen sæpe memoratus pag. 664, & Ughellus itidem aliquoties adductus col. 772 Sigebertum citant pro anno 832. Hæc chronologia non omnino improbabilis videri potest: nam & Saraceni Siciliam jam aliquot annis incursaverant, & Theophilus imperator Græcis præerat, sub cujus imperio translatio facta traditur a Menæis, sive Niceta Paphlagone, ut Pagius, aliique hanc Menæorum relationem citant: non esse tamen sequendam patebit inferius. Baronius ad annum 840 in fine ex Leone Ostiensi eumdem annum 840 statuit, minus quidem a vero aberrans, aberrans tamen. Baronio quoad omnia consonat Ughellus tom. 8 Italiæ sacræ in Urso archiepiscopo Beneventano col. 40, quamvis alibi, ut mox dictum, Sigeberti sententiam non improbet. Pagius denique ad annum Christi 840 num. 12 verum hujus translationis annum ostendit 839, quem Bollandus tom. 2 Februarii pag. 820, & Labbeus in Epitome chronologica jam assignarant, quemque & nos confirmabimus.

[40] [sed 839;] Ut rem clarius intelligas, lector, adverte, a Leone Ostiensi expressum non esse annum Christi 840, sed tertium ordinationis Bassacii abbatis Casinensis, ex quo alii hunc Christi annum putaverunt deducendum. Nunc Pagium loco citato audiamus: In Chronico, inquit, Casinensi Leo Ostiensis lib. 1, cap. 25, & seq. asserit Bassacium abbatem Casinensem ordinatum fuisse anno Christi DCCCXXXVII, post Authpertum, X Kal. Martii demortuum. Quare annus præfecturæ Bassacii tertius, quo idem Leo asserit, corpus S. Bartholomæi apostoli ex Lipari insula Beneventum esse translatum, sub Sicardo duce Beneventano, in annum superiorem Christi (839) convenit, quo ideo ea translatio secundum istum chronographum peracta. Ineluctabile est hoc argumentum ad vindicandam nostræ sententiæ auctoritatem Leonis Ostiensis, præsertim cum Bassacius abbas fuerit ordinatus mense Martio, translatio vero facta sit mense Octobri. Nititur dein hæc confirmare ex Niceta Paphlagone, cujus narratio Menæis inserta, ex quo hæc verba producit: Longa itaque decursa serie, extremis temporibus, in diebus Theophili imperatoris capto ab Agarenis ob plura nostra scelera, in quo sanctus Apostolus jacebat, præsidio, omnique Lipara insula manente desolata, Beneventanæ urbis regulus, Apostoli perceptis miraculis, ferventi erga Sanctum fide excitatus, Amalphitanæ urbis nautis aliquot convocatis, ac, quantas par erat, pecunias dare pollicitus, ire jussit, ac pretiosum illum thesaurum ad se deferre, quod & contigit. Ex his habemus, translationem factam imperante Theophilo, quod convenit anno 839; non tamen pugnat cum anno 840, neque cum 831, contra quos frustra adduceretur, cum omnibus his annis imperaverit Theophilus. Pugnat tamen validissime contra annum 809, cum eo anno Theophilus ab imperio abesset longissime.

[41] Objicit dein sibi Pagius auctoritatem Anastasii Bibliothecarii ab Acherio editi, [ut probatur] in quo, ut supra diximus, exprimitur pro irruptione Saracenorum annus 808, pro translatione 809: atque ita concludit: Ex his patet, Nicetam Paphlagonem, Leonem Ostiensem, & Anastasium, quoad tempus, quo hæc translatio facta, inter se convenire; sed librarium in utroque loco Anastasii citato numerum XXX omisisse, quod numeri VIII & IX manifeste innuunt. Fatetur tamen in Chronico Remensi supra citato translationem illam poni ad annum DCCCVIII: Quare, inquit, ille librariorum error antiquus; nam vix mihi persuadere possum Anastasium hac in re lapsum esse. Hactenus Pagius, veram quidem conjecturam de omisso numero XXX afferens, non sufficientem tamen vel hujus conjecturæ, vel cur tres illi auctores Leo Ostiensis, Nicetas Paphlago, & Anastasius in annum 839 consentiant, rationem assignans, ita ut ratiocinatio ipsius videri possit nec clara, nec solida. Rem itaque totam paucis expedio.

[42] Habeo hanc Anastasii Bibliothecarii, seu potius S. Bertharii, [ex manuscriptis,] ut probavimus in Commentario prævio § XI, enarrationem in duobus manuscriptis. Primum accepimus Neapoli, missum a P. Antonio Beatillo Societatis nostræ XVIII Septembris anni 1638, desumptum ex vetusto Passionario Mss. Neapolitani monasterii S. Mariæ montis Oliveti, ut in margine notatur. Aliud, vetustate pene consumptum, missum est Bollando anno 1660 a Silvestro Acosta Capuano, rectore ecclesiæ SS. Cosmæ & Damiani de Quadropanis. In his manuscriptis annus, quo sacra ossa dispersa sunt, dicitur fuisse Christi 838, quo translata 839, & additur: Vigesimo quinto die mensis Octobris, quo narrant sacrum corpus in altario reconditum: nostra igitur manuscripta corrupta sunt, vel corrupta sunt, quæ secutus est Acherius. At nostra corrupta esse, quæ Leoni Ostiensi, & Nicetæ Paphlagoni recte consonant, neutiquam est credendum: ergo numerum XXX ex Acheriano manuscripto excidisse, dicamus necesse est. Hinc itaque sententia, quæ statuit annum 809 sufficienter refutata est.

[43] [aliisque auctoribus:] Neque magnopere laborandum est, ut refutetur sententia Sigeberti, qui annum Christi 831 statuit. Nam repugnat auctoritas Leonis Ostiensis, & coævi rei gestæ S. Bertharii, vel, si velis, Anastasii. Præterea sub Sicardo Beneventano principe translationem factam videbimus: atqui hic principatum adeptus est anno tantum 833, ut Pagius, aliique scribunt: itaque non anno istius seculi 31, multo minus 9, verum, ut auctores supradicti asserunt, 39 corpus S. Bartholomæi Beneventum translatum est. Denique hanc sententiam confirmat Hugo abbas Flaviniacensis in Chronico Virdunensi tom. 1 Bibliothecæ Labbeanæ pag. 120, ubi hæc habet: Anno Domini DCCCXXXIX corpus sancti Bartholomæi Beneventum delatum est. Hæc de tempore.

[44] [auctor translationis] Nunc videndum, cujus potissimum pietate sacrum hunc thesaurum acceperit Beneventum. Marius de Vipera in Chronologia episcoporum Beneventanorum pag. 52 in Urso episcopo ita scribit ad propositum nostrum: Ursus electus episcopus XL, eodem Pontifice Gregorio IV. Quo præsule principis Sicardi pietate, ac diligentia corpus gloriosissimi apostoli Bartholomæi fuit ex Lipari insula Beneventum translatum, & a Beneventanis magno cum gloriæ apparatu receptum, & inter eorum protectores adscriptus an. Do. MXXXIX die XXV Octob., & in ecclesia beatissimæ Virginis, quæ hodie metropolitana est, honorifice collocatum. Quæ translationis dies quotannis cum octava, & synodo litaniarum colitur. Et post pauca hæc subdit: Ecclesiam in apostoli Bartholomæi honorem, a principe Sicardo inceptam, episcopus noster Ursus perfecit, & dicavit. Ita Beneventanus archidiaconus, laudem translati corporis Sicardo principi attribuens, quamvis in honorando Sancto episcopus suis partibus non defuerit. Ughellus tom. 8 editionis citatæ col. 42 maluit præcipuam hujus translationis laudem episcopo adscribere, Ursonis quoque, inquiens, pietate ac diligentia corpus gloriosissimi apostoli Bartholomæi fuit ex Lipari insula Beneventum translatum. Credibile est hortante episcopo id fecisse Sicardum. Quod spectat ad corpus receptum, templumque dicatum, consentit Viperæ Ughellus. Leo Ostiensis supra citatus tantum ait, id factum superstite adhuc principe Sicardo.

[45] [Sicardus princeps Beneventanus,] Herempertus vero id Sicardo principi tribuit tom. 5 Scriptorum rerum Italicarum pag. 32 hæc narrans: Interea factum est, ut Tyrrheni æquoris insulas, Ausoniæque universa loca Sicardus princeps circumiret, & quotquot corpora Sanctorum invenire posset, Beneventum cum debito honore deferret. Atque per idem tempus ex Liparitana insula B. Bartholomæi apostoli corpus Beneventum magno cum tripudio deferri jussit. Neque alium designat Nicetas Paphlago in Auctario Græcorum patrum novissimo Combefisii pag. 400, ubi rem narrat hoc modo: Longa itaque annorum decursa serie, extremis temporibus, in diebus Theophili imperatoris, capto ab Agarenis, ob plura nostra scelera, in quo sanctus Apostolus jacebat, præsidio, omnique Lipara insula manente desolata, Beneventanæ urbis regulus, Apostoli perceptis miraculis, ferventi erga Sanctum fide excitatus, Amalphitanæ urbis nautis aliquot convocatis, ac, quantas par erat, pecunias dare pollicitus, ire jussit, ac pretiosum illum thesaurum ad se deferre; quod & contigit. Quem dicebam itaque regulus longo procul a mari intervallo, accito loci episcopo, multisque aliis, tum ex clero, tum ex plurimo populo, (Græce καὶ τοῦ πλείστου λαοῦ, quod perperam versum est, ex vulgi plebe) in occursum Apostoli exivit; adductumque Beneventum sacrum pignus, in venerabili æde (Græce τόπῳ) deposuit: ubi etiam oppidanis omnibus sanitates præstans clarescebat magnus Apostolus, in Dei nostri gloriam, qui omnem boni rationem excedit. Hæc ejusdem seculi scriptor Nicetas.

[46] Ex dictis itaque colligo primo, gloriam translati Beneventum sacri corporis Sicardo principi tribuendam, [hortante verosimiliter episcopo.] nec tamen omnino abjudicandam Urso vel Ursoni, ut alii vocant, episcopo, qui ad id videtur consilio & monitis concurrisse. Secundo, non casu Liparim delatas Longobardorum naves, sacrum pignus abstulisse; sed ut id facerent a Sicardo missas fuisse. Tertio, id factum esse, postquam Saraceni vastatam atque expilatam undique Liparam deseruissent. Quarto, hinc colligi potest, quod coævorum scriptorum auctoritate jam satis firmatum est, sacrum corpus avectum non esse metu Saracenorum adventantium, neque enim id Liparitani permisissent, qui Sicardo non erant subjecti. Nunc tandem quomodo facta sit translatio, quæque eam secuta sint miracula, subjiciendum.

§ II. Translatio: miracula eam secuta.

[S. Bartholomæus apparens] Totam hujus translationis historiam jam dedimus post Orationem S. Theodori Studitæ: ne tamen quibusdam, qui miraculis & visionibus difficulter fidem adhibere solent, non satis unius testimonio firmata videatur, aliorum quorumdam de ea ex manuscriptis variis adjungam testimonia. In Ms. Lectionario bibliothecæ Medicææ, ante citato, sequentia reperio: Cum igitur Saraceni ejus ossa dispersissent; illis recedentibus apparuit Apostolus cuidam monacho, (monachus hic a recentioribus passim Theodorus vocatur) dicens: Surge collige ossa mea, quæ dispersa sunt. Cui ille: Qua ratione ossa tua colligere, aut aliquem honorem tibi exhibere debemus, cum nos deleri permiseris, nec auxilium nobis impenderis? Hæc verba minus crude velim lector accipiat: nam videri possunt, & sunt revera, parum erga sanctum Apostolum reverentia: sed accipi possunt posteriora, ut pia querela, ex nimio tamen dolore, & simplicitate profecta; fere ut illa Psalmi 43 a ℣. 10: Nunc autem repulisti, & confudisti nos: & non egredieris Deus in virtutibus nostris, & quæ sequuntur usque ad ℣. 18. Priora vero per modum admirantis, non vero nolentis sacra ossa colligere: sicut Joan. 4 ℣. 9 verba mulieris Samaritanæ ad Christum: Quomodo tu Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? Ac si diceret: Quomodo, o Apostole, petis tibi a nobis honorem exhiberi, quos aversari videris, nullo nobis contra infideles præstito auxilio? Hæc de querela simplicis istius monachi, quæ durius forte, quam dicta fuit, ab auctoribus est descripta, quamvis eodem fere modo in quinque diversorum auctorum manuscriptis habeatur.

[48] [monacho, jubet eum,] Nunc quid responderit Apostolus audiamus: Cui ille, prosequitur auctor: Per multum temporis meritis meis Dominus populo huic pepercit, sed eorum peccatis nimis invalescentibus, & usque ad cælum clamantibus, jam pro eis non potui veniam obtinere. Sed cum monachus diceret: Quomodo inter tot aliorum ossa sua invenire posset; ait: Nocte ad ea colligenda ibis, & ea, quæ ut ignem splendentia videris, protinus levabis. Qui omnia, ut dixerat, inveniens, Apostoli ossa levavit, & super quamdam navem conscendens, Beneventum, quæ est metropolis Apuliæ, ea transtulit. A recentioribus dicuntur Salernum primo, inde mox Beneventum translata; quod unde acceperint, me latet. Prædicta omnia in quatuor manuscriptis, partim a coævis, partim ex coævorum testimonio exaratis, firmata habentur, additis tamen in quibusdam circumstantiis aliis, hic prætermissis.

[49] [sua ossa dispersa colligere,] Verum non lubet accumulare cum tædio lectoris relationes ejusdem rei plane similes. Quapropter, omissis aliis, duorum tantum subjiciam auctorum coævorum testimonia. Ms. auctorum Lugdunensium, qui se omnia didicisse testantur ex Narbonensi episcopo, Beneventi tunc agente, post relatam sacrorum ossium dispersionem, sic pergit: Verum omnipotentis Dei clementissima providentia, relicti sunt ibi tres, sive quatuor senes monachi, quos præ ætate vel miseratione vel contemptu dignos barbari judicaverant, quibus desolatis atque lugentibus per visum se beatus Apostolus ostendere dignatus est, eosque blanda consolatione refovens, ut sua ossa ad litus rejecta (nam in mare projecta narraverat, de quo § superiore) solliciti perquirere, atque colligere studerent, admonuit. Uni monacho revelationem factam scribunt alii: plures tamen in insula monachos superfuisse habet etiam Ms. quoddam Ultrajectinum S. Salvatoris.

[50] [quæ, signo splendoris collecta, Beneventani] Cumque illi ab eo quærerent, quo pacto illa a ceteris discernere ossibus valerent? Ite, inquit, secreto noctis silentio per ora litoris, & ubicumque ad stellæ instar lucis radium coruscare videritis, ea fidenter legite, & diligenter fidelibus profutura recondite. Jerunt itaque, & promissi splendoris indicio collecta, rursus sub altaris secreto cum omni gaudio, ac diligentia locaverunt. Interea dum hoc solo fruuntur solatio, nec quidquam aliud sibi agendum, nisi ad tanti Patroni gremium moriendum esse decernerent; adfuit divino nutu navis Beneventanorum, quæ ad exploranda hostium molimina fuerat definita: qui egressi, cum totam late insulam depopulatam vacuamque reperissent, pia stimulante cura locum Apostoli corporis properantes adeunt, quem sibi notissimum & votiva frequenter visitatio, & pervulgata Apostoli virtus effecerat, cupientes videlicet, si illud inibi reperirent, sicut ex longo jam tempore optaverant, multisque precibus sive etiam muneribus expetierant, tam gloriosi pignoris patrocinium ad propriam urbem transferre.

[51] [transferunt per mare Beneventum,] Inventis autem senibus illis lugentibus, & Christiana pietate consolatis, poscunt obnixe, ut sibi desideratum munus ostenderent. Cumque excusarent, nec locum illum tanto patrocinio privari paterentur, Beneventani illi severius imminentes, districtis gladiis præsens eis exitium minabantur, nisi summa celeritate, quod petebant, ostenderent. Victi ultimæ necessitatis articulo, divinum thesaurum pandunt, id summopere deprecantes, ut quocumque ille transferretur, sibi quoque pariter peregrinari, & commorari liceret: quod illi citissime, & libentissime annuentes, ac juramento firmantes, arrepto reverendi pignoris loculo, hostium metuentes insidias, velocissime discedunt. De vi monachis illata alii auctores non meminerunt.

[52] Verum ubi ascensa navi, flatu venti congruo pelagus sulcare cœperunt; [juvante miraculo,] subsecuta continuo inimicorum puppis, periculosissime adpropinquare cœpit; sed illis Apostoli præsidium implorantibus, mira omnipotentis Dei virtute, mox unus ille status venti, qui & fidelibus ad fugiendum, & perfidis ad insequendum indiscrete suffragari videbatur, in semet divisus, cœpit illos optabili celeritate ad litus impellere, istos vero impetu violento retrorsum agere, ac stupentes longius propulsare. Alii narrant tenebras ortas, quibus hostium visus fuit impeditus.

[53] Cumque jam, beato Apostolo famulante, ad locum quemdam tuti litoris perlati essent, [& Apostoli apparitione iterata:] ibique ob reparationem virium paululum quiescentes, somnum caperent; ecce iterum clementissimus Patronus nauclero dignatus assistere; Ocius, inquit, abscedite, nam inimicorum navis propinquat. (Hanc apparitionem omittunt alii.) Expergefactus ille accelerat abscessum, & patrium feliciter cum sociis ingreditur portum. Itaque omnis Beneventi civitas tam pio & jucundo nuntio gavisa, simul cum pontifice & populis cælestem alacriter excepit Patronum, ac fide promptissima, & devotissima templo eximii operis ædificato, ad perpetuam sibi tutelam, sacra pignora locaverunt.

[54] Erat iisdem diebus illis in partibus, quorumdam iniqua insectatione peregrinus, [ut retulit episcopus, tunc iis in partibus agens:] vir valde fidelis, & venerabilis vitæ, Narbonensis episcopus, qui, rogante præfatæ urbis antistite, novam Apostoli basilicam Domino dedicavit, beatas reliquias condidit, & ex more Missarum solemnia celebravit; nec non & partes piorum pignorum, multis per Gallias locis ex benedictione Christi impertivit, præcipue Lugdunensium civitati, ubi jam venerabilis Apostoli memoria, in venerabili martyrum crypta, reverenter excolitur, a quo minimi omnium fidelium hæc omnia certa relatione didicimus, quæ ad ædificationem legentium, opitulante Domino, memoriæ mandare curavimus. Hæc quidem Lugdunensium relatio non in omnibus consentit cum aliis aliorum auctorum: addit enim quædam ab aliis omissa, quædam narrat modo paululum diverso: neque ideo tamen absolute videtur falsitatis arguenda: quippe episcopus ille hæc discere potuit vel ex monachis ipsis, vel ex aliis, qui Lipari fuerant, sacrumque corpus Beneventum advexerant. Ceterum, cum mutationes illæ, quas suis locis notavi, rei substantiam non mutent, judicium de iis lectorum permitto arbitrio.

[55] Episcopus autem Narbonensis, ex cujus relatione hæc scripta, [quis ille fuerit exponitur.] quique ecclesiam S. Bartholomæi dedicasse hic dicitur, fuisse videtur Bartholomæus primus hujus nominis archiepiscopus Narbonensis, qui Lotharii partibus adhæsit contra Ludovicum pium imperatorem ipsius patrem, ut Sammarthani tom. 1 Galliæ Christianæ pag. 369, aliique historici Galli referunt, eaque de causa in Italiam fugit, quodque inimicus esset etiam Caroli Calvi Ludovici filii, sub illius imperio in episcopatum suum non est restitutus, ut narrat Cointius in Annalibus ecclesiasticis Francorum ad annum Christi 844, num. 36. Romæ ille circa annum 844 per Pontificem restitui petiit, sed frustra. Potuit igitur hic Beneventi eo tempore degere, ac templum mandante episcopo Beneventano dedicare, aliquasque demum Sancti reliquias, ut narratur, in Galliam portare. Habes, lector, cujus fide nitantur, quæ in Lugdunensium relatione aliis sunt adjecta, quæ ideo ab aliis differre videtur, quia scripta est, sicut rem totam memoria retinuerat ille episcopus.

[56] [Alius item narrat sacra ossa dispersa,] Demum subjicio historiam totam cum miraculis subsecutis, fidelissime, ut videtur, scriptam a teste in multis oculato, sed minus Latine docto, cum solœcismos immisceat non paucos. Habemus illam ex Legendario Ms. Vallicellensi, num. 1, fol. 247; habuerunt & illam iidem Lugdunenses Benevento, ut testantur, acceptam, ac suæ relationi subjecerunt, correctis tantum utcumque solœcismis & barbarismis, ex quorum correctione illam hic subjicio: Capta ac vastata Sicilia, supervenientes Saraceni, deprædaverunt atque depopulaverunt Lypparim, insulam vicinam; & rumpentes sepulchrum S. Bartholomæi, disperserunt ossa ejus per diversa. Tunc per visionem apparens idem Apostolus Dei cuidam Græco monacho, qui fuerat custos ecclesiæ illius, ait illi: Surge, collige ossa mea, quæ dispersa sunt. Cui ille respondit: Quare ossa tua debemus colligere, aut aliquem tibi honorem facere; cum tu dimiseris nos, & populum istum a paganis deleri, & non nos adjuvisti? At ille dixit: Per longa annorum curricula pro hoc populo Deum precatus sum, & meis precibus concessit Deus; unde usque nunc constiterunt securi; sed quia multiplicata sunt mala ipsius, & crevit iniquitas ejus nimis, non jam impetrare potui a Deo, quod pro eo rogavi, ideo periit. Tu surge tantum, & collige ossa mea & reconde, ut tibi præcipio. Cui ille monachus ait: Et quomodo ea invenire potero, qui nescio ubi dispersa sunt? Dicit ei Apostolus: Nocte vade ad colligenda ea, & ubi videris aliqua resplendere ut ignis, hæc leva, quia ipsa sunt ossa mea.

[57] [jussuque Apostoli collecta, ac Beneven tum portata,] Qui statim surgens, perrexit ad locum, & invenit sicut ei Apostolus dixerat, & collegit ea indubitanter, & recondita in vase, abscondit, & abiit, relicto ibi socio suo. Cumque pro exquirendis Saracenis illuc Longobardorum irent navigia, inventum ibi prædictum monachum, & S. Apostoli corpus tulerunt, & abierunt. Supervenientes autem Saraceni, circumdederunt navem illam, ubi sanctum ducebatur corpus Apostoli; ita ut spes evadendi non esset. Tunc subito factæ sunt densissimæ tenebræ ante Sarracenorum naves, ita ut nescirent, quo pergerent, & liberata est navis illa. Cum adhuc in mari navigarent, unum ex nautis ejusdem navis a gravi infirmitate salvavit Deus. Exeuntes autem in terram, cum magno honore Beneventum duxerunt sanctum corpus Apostoli Dei, & in altario recondiderunt anno ab Incarnatione Domini octingentesimo trigesimo nono, vigesimo quinto die mensis Octobris.

[58] [ubi suavis odor, & multi sanati,] Ante vero quam in altario conderetur, ut scrupulum dubitationis de corde omnium auferret Deus, facta sunt miracula curationum plurima ab eodem Apostolo; e quibus aliquanta ad confirmanda corda audientium enarramus. Cum enim corpus beati Bartholomæi apostoli in ecclesia S. Laurentii foris Beneventum adhuc inhumatum servaretur, die secundo postquam adductum est, subito factus est ibi odor nimiæ suavitatis, & dum iste odor maneret, sanata est ibi mulier, quæ acrius a dæmonio vexabatur.

Interposito autem die uno, iterum unus puer, qui longo tempore graviter a spasmo lacerabatur, sanatus est ibi.

Deinde quidam clericus, qui gravem dolorem capitis diuturne patiebatur, illic effectus est sanus.

Inde etiam alius clericus, cujus unum oculum album totum infirmatis a longo tempore fecerat, per orationem beati Bartholomæi apostoli, statim illic sanitatem recepit, ita ut nulla ei macula in eodem oculo remaneret: sed similem alteri sano oculo effectum inde reportavit, agens gratias Deo.

[59] Post hæc iterum odor magnus effectus est, & manente eodem odore, [repetitus odor, & sanationes;] quidam adolescens, qui illic jacebat præ infirmitate sua, quoniam longo tempore fuerat claudus, nec aliter incedere poterat, nisi alienis manibus portaretur; subito ita sanus effectus est, ut surgeret & ambularet, & nullum pristinæ infirmitatis haberet indicium.

Iterum quidam homo, cui per longum tempus nimie doluerat una coxa, veniens ante corpus ejus, jacuit postulans sanitatem ab eo, qui media nocte, divina gratia sanus effectus, recessit.

Deinde unus puerulus ex nobili genere ortus, qui fortiter ab immundo spiritu vexabatur, sero veniens jacuit ibi, & mane sanus recessit.

Nec non & quædam mulier cum nimia febre illuc veniens, ante corpus Apostoli se projiciens, postulabat misericordiam Dei, quæ intercessione sancti Bartholomæi sana recessit, gratiam dans Deo.

Iterum quidam clericus, qui acriter fatigabatur a dolore coxæ, illic salvatus est.

Alter quoque claudus adductus est ad corpus S Bartholomæi apostoli, qui devote se ante corpus ejus clericavit *, & statim sanus effectus recessit.

Quidam presbyter per annum integrum gravem dolorem renum patiebatur, qui devote veniens, jactavit se in oratione illic, & sanus inde surrexit.

Similiter & alteri presbytero de diuturno capitis dolore evenit.

Venit etiam quidam adolescens cum nimia febre, & solutione, & vomitu, jam morti proximus, & clericavit se ibi, postulans sanitatem ab Apostolo Dei, qui statim sanus factus est, & recessit valens.

Quædam sanctimonialis fæmina illuc veniens, oculos lippos habens, jacuit ibi aliquibus diebus, & salvata est.

Altera sanctimonialis fæmina, quæ laborabat nimia febre, & tinnitum gravem patiebatur capitis per longum tempus, & unum brachium læsum habebat, ita ut illam manum non valeret sibi ad os ducere; jacuit ante corpus Apostoli, & de omnibus recessit sanissima, agens gratias Deo.

Post hæc quidam Græcus, & unus puer cum febribus venientes, jacuerunt ibi, & sani effecti recesserunt.

Iterum quædam mulier præ dolore oculorum diu non videns, adducta est illuc, quæ aliquamdiu illic jacens, illuminata, & sine dolore recessit.

Quædam etiam puella, quæ longo tempore fuerat paralytica, & omnibus membris dissoluta, projecta est ante corpus S. Apostoli, cui divina gratia per meritum beati Bartholomæi apostoli, ita integerrimam præstitit sanitatem, ut nec signum pristinæ infirmitatis in ea reperiri posset: sed valens ac læta recessit, exiliens & laudans Deum.

[60] [oleum recusatum miraculose;] Quadam die venit mulier quædam deferens oleo plenum vas fictile, & erat cauma, & oleum in eo liquatum erat. Petiit, ut ex eo mitteretur in lampadem, quæ juxta corpus Apostoli ardebat. Sumentes ministri vas, inclinabant illud, ut ex eo in lampadem mitterent, & penitus nil exibat de vase. Mittebant digitos suos in vas, & palpabant plenum esse liquato oleo, similiter aspicientes, videbant illud plenum liquato oleo, & inclinantes super lampadem nil decurrebat ex eo. Quidam vero ex ministris ait: Puto non est acceptum beato Bartholomæo de hoc oleo fundi in lampadem suam; evacuetur in aliud vas. Inclinatum autem in aliud vas, sub omni celeritate (ut olei liquati mos est) evacuatum est vas, de quo prius exire super lampadem nil valebat.

[61] [sanati auctori cogniti.] Possumus namque veracius & nomina eorum, in quibus prædictæ virtutes divinitus sunt operatæ, dicere; & ubi habitant, innotescere; ut, quia omnes vivunt, qui hoc legerint inquirentes, agnoscant quia vera sunt, non solum hæc; sed & multa alia, quæ hic scripta non sunt. Sed quia, qui præsto sunt, bene sciunt, quia vera sunt, etiam & illos noscunt, in quibus peracta sunt, futuris non ingeramus fastidium, computando vocabula hominum & locorum, sed credant scriptis, & credentes referant Deo & Domino Jesu Christo laudes & gratias, qui magna per Sanctos suos ad nostram salutem operari dignatur, qui vivit & regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti per omnia secula seculorum. Amen.

[Annotata]

* Auctor Beneventanus. Devotavit se clericatui

§ III. Facta Beneventi ad honorem Sancti: aut ad eum spectantia.

[Cultus Sancti Beneventi:] Marius de Vipera in Catalogo Sanctorum ecclesiæ Beneventanæ refert, tribus vicibus per annum festivitatem S. Bartholomæi ibidem celebrari; nimirum XVII Junii translationem ex India, ut vocant, in Liparam insulam; XXV Octobris translationem Beneventum; & XXV Augusti, quo eum die & Romana celebrat Ecclesia. Ad diem autem XXV Augusti hæc de ejus solemnitate exaravit: Cujus sancti Apostoli natalem colit ecclesia Beneventana solemni pompa cum octava, & synodo diœcesana, & per archiepiscopum cum suo capitulo fit cappella in condigno templo eidem Apostolo excitato, ubi non absque magno populi concursu celebrat, & per quindecim dies solemnes nundinæ Beneventi habentur. Et in die octava ibidem fit cappella per canonicos, & clerum cathedralis. Quod templum fuit a Sicardo principe quinto Beneventano magnifice inceptum anno Domini DCCCXXXIX, & ipso de medio sublato, fuit ab Urso electo Beneventano augustissime perfectum. Et in hac eadem die fuit solemni ritu consecratum ab Arnaldo archiepiscopo Beneventano, & in eo corpus gloriosi Apostoli (quod in insigni basilica Genitricis Dei Mariæ, quæ hodie cathedralis est, asservabatur) translatum anno salutis MCCCXXXVIII de licentia Benedicti Papæ XII, ut per ejus bullam sub datum Avinioni quarto Idus Maii ejusdem prædicti anni, Pontificatus sui anno quarto. Cujus sacrum corpus multis quoque fulget miraculis, & præsertim in liberandis energumenis, maximaque populi frequentia veneratur. Hactenus Marius, quoad cultum Sancti eadem fere referens in festo translationis ad XXV Octobris. Verum quod de templo Sancti narrat, neque clare est expositum, neque videtur verum.

[63] Nam templum, ab Arnaldo archiepiscopo dedicatum, [quæ prima S. Bartholomæi ecclesia?] non est illud, quod struere cœpit Sicardus, & Ursus episcopus perfecit, cum illud ab eodem Urso dedicatum, sanctique Bartholomæi corpore ditatum ipse scribat Marius num. 4 citatus, non satis hic sibi consentiens. Templum autem a Sicardo inchoatum, perfectumque ab Urso, non fuit separatum ædificium, sed sacellum magnificum in ipso cathedrali templo S. Apostolo erectum, ut recte eminentissimus Cardinalis Ursinus, postea Benedictus Papa XIII, in bulla de S. Bartholomæi reliquiis infra edenda, his verbis: Capellam cathedrali in ecclesia statuere cœpit (Sicardus,) quam morte præventus imperfectam reliquit, & Ursus Beneventatus tunc Pontifex absolvit, in eamque corpus transtulit die XXV Octobris anno DCCCXXXIX. Huic sacello donata quædam ab imperatrice Flora Lotharii uxore, scribit in historia Italica regni Neapolitani Franciscus Capece Latro, ac simul dicta nostra confirmat, cujus verba lib. 1, pag. 33, sic reddo Latine: Post hæc Flora imperatrix uxor Lotharii multa cum magnificentia intravit Beneventum, pretiosaque dona dedit sacello S. Bartholomæi, ædificato magnifice a Sicardo principe quinto istius civitatis …, in quo sacello non conspicitur aliud visu dignum, dignumque pro ornatu & reverentia corporis Apostoli, ibi quiescentis, præter magnificentiam antiqui ædificii. Falco in Chronico Beneventano ad annum 1137 hanc refert historiam, & Floridam vocat imperatricem, quæ, inquit, Missarum solemnia ibi audiens, pallium quoddam super altare B. Bartholomæi, & libram unam argenti obtulit. Hoc igitur in sacello in ipsa cathedrali ecclesia sacrum pignus servatum per annos fere quingentos, nempe usque ad annum 1338. Hinc mirum videri non debet, sacellum illud, licet magnificum initio, lapsu temporis minus dignum fuisse, ubi sacrum Apostoli corpus servaretur.

[64] Anno Christi 969 Joannes XIII, concilio Romæ habito, [Archiepiscopus Beneventi in honorem Apostoli constitutus]. episcopum Beneventanum, tum temporis Landolphum, ad archiepiscopi dignitatem promovit, Quoniam, inquit in bulla sua, sancta sedes est, ubi beati Bartholomæi Apostoli corpus requiescit. Bullam habes apud Ughellum tom. 8 a col. 61, & Harduinum in Actis conciliorum tom. 6, part. 1, col. 679 cum omnibus Cardinalium & episcoporum subscriptionibus. Hactenus retulimus ea, quæ facta sunt, cum Sancti corpus certo erat Beneventi. Nunc quædam referemus, quæ contigerunt postquam illud inde ablatum fuisse Romani contendunt, de qua controversia agemus inferius. Non lubet tamen quascumque principum virorum aut feminarum ad istud peregrinationes, neque indulgentias sacello concessas latius prosequi, ne nimium excrescat hic commentarius; quiædam de his tamen referenda erunt, cum modo dictam de corpore controversiam enarrabimus. At, quod proprius ad Sanctum spectat, miraculum quoddam, seu apparitio, quæ a quibusdam narratur, hic inserenda.

[65] [Apparitio S. Bartholomæi cum aliis:] Vipera mox memoratus in Chronologia episcop. Benevent. pag. 121, relata clade, qua Fridericus II imperator Beneventum afflixit circa annum 1240, hæc subdit: Et non propterea ex prædictis iniquissimus imperator furorem extinxit, imo peior effectus, adeo ut aliquot post annos in talem rabiem devenerit contra Beneventanam urbem, quod per suum irrevocabile decretum mandavit dirui omnes ecclesias, quæ Beneventi erant, nec non civium reliquias, quæ ex prædicto excidio evaserant, ad alia loca transferri. Sed divina succurrente misericordia, dum prædictum executioni demandare se accingebat, miraculum memoriæ dignum Beneventi successit. Vir quidam ex Beneventanis, quosdam viros abbates, & fulgentes invenit in platea, qui ad invicem loqui, & intra se aliqua tractare videbantur. Qui cum vehementer admirans, quinam essent interrogasset? Unus eorum respondit: Iste est Bartholomæus apostolus cum ceteris Sanctis, quorum in hac urbe ecclesiæ habebantur, ut inter se inquirerent, & tractarent quali pœna esset ille plectendus, qui eos de habitaculis suis ejecit. Et inter eos inviolabili sententia est firmatum, ut ille sine mora ad judicium Dei accedat, de his omnibus in ejus judicio responsurus. Post modicum vero tempus imperator a Manfredo spurio filio fuit miserabiliter extinctus anno Domini MCCL. Hæc Vipera, citans in margine Claudium de Rota, & Jacobum de Voragine, qui idem narrant in Actis S. Bartholomæi. Ughellus autem col. 138: De miraculo, inquit, quod Vipera refert ex Voragine in Actis S. Bartholomæi apostoli, puto non esse ambigendum.

[66] [nova S. Bartholomæi structa basilica, cui corpus illatum,] Anno Christi 1338, extructa Beneventanorum liberalitate nova, eaque propria S. Bartholomæo ecclesia, templo cathedrali contigua, in eam sacrum corpus translatum, honorificeque depositum fuit per Arnaldum de Brusacco ex ordine Minorum archiepiscopum Beneventanum, consentiente ad id Benedicto XII Romano Pontifice. Horum bullas recitat Ughellus col. 145, & dabuntur in Bulla Cardinalis Ursini inferius subjicienda. De templo autem hoc, quod satis amplum fuit atque magnificum, ita scribitur in epistola quadam eminentissimi Cardinalis Ursini, Benevento huc missa XIX Junii anni 1699: Per civitatem, ac etiam cleri & fidelium collatis oblationibus, ampla basilica, cum tribus tholis, sive hemisphæriis, & ex his uno Romani Pantheonis instar circumacto, constructa, in capite ejusdem decentissima per Arnaldum archiepiscopum ornata fuit capella, non solum contigua, sed ita adjuncta ecclesiæ cathedrali, ut in eam per ostium pateret aditus; & e cathedrali ad S. Bartholomæi basilicam, e basilica in cathedralem, sacerdotes cælestem hostiam immolaturi, sacris vestibus induti, quotidie accederent, licet tres aliæ fores in templi fronte, ubi etiam excelsa surgebat porticus, haberentur. Ingentem porro fuisse ad hoc templum populi, S. Bartholomæum venerantis, confluxum, patebit ex variis Pontificum bullis per decursum citandis. Porro antequam translatio facta est, sacra ossa coram provinciæ episcopis fuere recognita, & arca marmorea, cui eatenus sacrum corpus fuerat inclusum, imposita fuit alteri arcæ ex ære conslatæ, ut infra latius enarrabitur.

[67] Anno 1350 Stephanus Beneventanus archiepiscopus, Consentiente capitulo, inquit Ughellus col. 148, [in collegiatam erigitur: corpus decentius locatum,] ecclesiam ipsam S. Bartholomæi in collegiatam erexit, & capellanos ejusdem in canonicos, & capitulum; ubi perpetuo stabilivit duodecim clericos divinis laudibus servientes. Bullam, in qua hoc factum legitur, tradit ibidem Ughellus. Anno 1672 rursus sacra ossa decentius locata, ut eidem Ughello additum ab editore Nicolao Coleti, hoc modo: Joannes Baptista Foppa (archiepiscopus,) insigni D. Bartholomæi apostoli, ac præcipui patroni templo, suo, aliorumque collato ære, nobilem confessionem, instar illius Vaticanæ basilicæ, pretioso marmore ditatam, extrui curavit, atque in eleganti ejusdem confessionis ara, sacra Apostoli præfati lipsana anno MDCLXXII recondidit, translata scilicet ex sacello, in quo per Arnaldum fuerant recondita. Hoc in loco sacra lipsana permansere usque ad annum 1688, quo terræ motu concussa civitas Beneventana, tota fere corruit una cum templo S. Bartholomæi, cujus tamen arca servata inter ruinas est integra, & post septem menses e ruderibus eruta. Ruinam hanc, ex qua non sine miraculo evasit incolumis, refert Cardinalis ipse Ursinus, tum Beneventanæ ecclesiæ præsul, in epistola dedicatoria ante dissertationem pro corpore S. Bartholomæi Benevento asserendo editam, hoc modo:

[68] Notum certe factum est omnibus, quantus terræ, [basilica terræ motu collapsa, arca continens corpus] memoria mortalium, acciderit motus die V mensis Junii anni MDCLXXXVIII, quo non aliquæ domus solum, aut familiæ periere; sed civitas hæc universa, 1367 e suis interemptis, subversa est in momento. Nihil immune, & innoxium fuit. Metropolitana partim quassata, partim eversa, archiepiscopium funditus dirutum extitere. Basilica vero S. apostoli Bartholomæi in aliis hujusmodi motibus indemnis, & toties defuncta metu, vasta convulsa ruina dissiluit. In tanta rerum clade, a Domino factum est, & est mirabile in oculis nostris, ut arca, in qua gloriosissimi apostoli Bartholomæi pretiosissimum corpus reconditur, etsi basilicæ parietes, a suis sedibus revulsi, in illam deciderint, marmoreas circumstantes columnas confregerint, tantumque lapidum superinjectum acervum reliquerint, ut ante diem septimum Februarii subsequentis anni MDCLXXXIX extrahi non potuerit; eo tamen die integra prorsus reperta est. Accurrere quotquot residui fuerant, ut post ruinarum diluvium, arcam, non in montium jugis positam, sed e ruderibus erutam, lacrymis, præ lætitia obortis, perfusi intuerentur. Qualis sit arca describit laudatus Cardinalis, ut sequitur:

[69] Ea est ex ære cyprio, alteram continens marmoream arculam, [integra reperta: qualis hæc?] aliquantulum acuminatam, & in quatuor lateribus liliorum floribus incisam, altitudinis palmi unius, & unciarum trium cum dimidia, latitudinis vero unciarum decem, cannabinis alligatam chordulis, aliqua ex parte nimia præ vetustate attritis, singulis desuper suo modo collectis, & super nodos extant in capite sigilla quinque in cera Hispanica impressa, nempe tria magna, & duo parva: nec non alia duo item parva supra eamdem, quamdam quasi crucem efformantia, & circumcirca alia tria sigilla magna cum effigie B. Virginis, & ejus, qui arculam obsignaverat, archiepiscopi, in quorum uno aquilæ velut effigies apparet, in reliquis nulla impressionis vestigia ob vetustatem reliqua sunt. Quibus visis, & in publicas tabulas relatis, arca exterior ex ære cyprio, ut prætulimus, rursus clausa & obsignata nostro sigillo, recondita fuit sub altare marmoreum in capite quintæ navis nostræ metropolitanæ ecclesiæ, ubi nunc extat.

[70] [Basilica reædificata,] Eruta autem e ruderibus & in metropolitana ecclesia deposita sacrarum Apostoli reliquiarum arca, laudatissimus Cardinalis diligentissimam navavit operam, ut S. Bartholomæi basilica quam primum restauraretur. Hoc ipse narrat in præfata epistola his verbis: Somnum tamen non dedimus oculis nostris, & palpebris nostris dormitationem, & requiem temporibus nostris, donec inveniremus nostro Patrono locum, tabernaculum Apostolo Domini. Jacto itaque per nos stato ritu primario lapide die XIII Martii MDCXCII, Deo auxiliante, ejusque beatissimo Apostolo solatium præbente, basilicam ipsam nostris, cleri, & populi impensis non solum inchoatam, sed & in altitudinem incrementum accipientem, in hanc metropolitanam ad præfatum provinciale concilium (celebratum anno 1693 mense Aprili) convenientes vidistis, & ea, qua polletis, humanitate, qua commendastis, qua ad expeditam consummationem nos impulistis, sacrarum reliquiarum translationi interesse quam primum concupientes. Hæc Ursinus anno 1694 die XIX mensis Martii, quando, ut ait, Chorus prope ad fastigium perductus erat, sacristiæ perfectæ, opus in dies assurgebat.

[71] [corpusque in ea repositum.] Tenuit tamen hæc templi, utpote magnificentissimi, structura occupatum virum eminentissimum usque ad annum 1698; quando, perfecta basilica, omnibusque ad solennem translationem paratis, concilium provinciale secundum habuit, in quo sacra ossa per juratos anatomicos diligenter recognita, & numerata, deindeque urnæ porphyreticæ imposita, magna cum veneratione in novum templum translata, & ibidem in principis æræ camera per Cardinalem archiepiscopum locata sunt. Quæ, aliaque in hoc concilio peracta, uti & pleraque hoc § disputata, abunde docet ejusdem eminentissimi Cardinalis Bulla, XV Maii anni 1698 in lucem emissa, quam integram hic subjicere visum est. Titulus autem bullæ hic præfigitur: Bulla elevationis, recognitionis, ostensionis, repositionis, translationis, & consignationis sacri corporis gloriosissimi apostoli S. Bartholomæi in nova ecclesia, Beneventi eidem erecta, decreto sacri concilii provincialis secundi, anno Domini MDCXCVIII mense Majo, præsidente emin. Cardinale Ursino archiepiscopo metropolita cum aliis quatuordecim episcopis comprovincialibus, aliisque inferioribus ordinariis, nec non quatuor absentium episcoporum suffraganeorum procuratoribus, novemque exteris episcopis, sacras prædictas functiones honestantibus. Quia vero bulla longior est, in quatuor eam partes divisi, quidque in singulis partibus tractetur, brevi apposito titulo, & in margine adjectis additionibus indicavi: en itaque bullam ipsam.

PARS I
Continens ea, quæ facta sunt usque ad annum MDCLXXXVIII.

[Divinas miserationes confitetur;] Frater Vincentius Maria, ordinis Prædicatorum, miserat. D. tit. S. Sixti, S. R. E. presb. Card. Ursinus, S. Beneventanæ ecclesiæ archiep. metropolita, de assensu, & consensu reverendissimorum DD. coëpiscoporum nostrorum, qui in nostram S. provincialem synodum convenerunt. Ad perenne rei monimentum. Benedictus Pater misericordiarum, & Deus totius consolationis, qui ita consolatus est nos in omni tribulatione nostra, ut potuerimus & ipsi consolari eos, qui in omni pressura fuerunt, ob civitatem hanc nostram, decem ab hinc annis, non solum concussam, & terræ moventis tempestatibus jactatam, sed & in ruinam, & pulverem redactam; idem namque misericors, & miserator Dominus, juxta divitias bonitatis suæ, non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis, quinimo nos erigens elisos, omnia quæ corruerant allevavit, & multis ærumnis, & calamitatibus afflictos, multiplici etiam gaudio, ex apostoli sui Bartholomæi gloria, consolatus est.

[73] Nemo quippe est, qui nesciat terræmotu diei quintæ mensis Junii anni MDCLXXXVIII, [quod terræ motu] tantam accidisse huic nostræ civitati cladem, quantam neque majores nostri meminerunt, cum nihil integrum remanserit, excepta metropolitanæ campanaria turri, in qua, juxta tunc exortum proverbium, inscribi poterat: Beneventum hic fuit. Quæ urbis facies, quis aspectus tunc rerum undequaque luctuosus, & miserabilis; quæ civium MCCCLXVII interemptio; quæ ædificiorum prope universorum pernicies! Metropolitana quinque naves quassata, transversam vero navim cum choro, secretariis, & bibliotheca, dejecta, & prostrata, archiepiscopio funditus diruto, basilica S. Bartholomæi apostoli, aliis motibus inconcussa, a fundamentis eversa, nec sine acerbissimo doloris sensu commemorari potest, nec certe commemorare necesse est, cum non desint qui oculis suis perspexerint, & passi sint, & nos etiam e ruderibus eruti, licet oculis calcario pulvere læsis, & vidimus, & omnium miserias paterna miseratione complexi sumus.

[74] Sed in tanta calamitate dives in misericordia sua Deus magnam tribuit spiritualis lætitiæ materiam, [sacrum Apostoli corpus illæsum:] futuris omnibus generationibus prædicandam. Ipse namque, qui Sanctorum suorum ossa custodit, gloriosissimi apostoli Bartholomæi sacratissimum corpus, sub basilicæ suæ dirutis parietibus menses circiter novem alte sepultum, ita custodivit, ut, quo modo Arnaldus de Brusacco ordinis Minorum prædecessor noster collocaverat, eodem prorsus aptatum, & servatum invenerimus.

[75] Quod ut clarius innotescat, rem altius repetendam ducimus. [illud Lipara Beneventum translatum,] Anno siquidem post Christum natum DCCCXXXVIII Liparitana insula ab Saracenis occupata, inter cæteras clades, illa cumprimis omnem excessit sævitiam, qua S. Bartholomæi corporis ossa, ex urna, qua condebantur, extracta, nefarii viri dispersere: Theodorus autem monachus, qui fuerat sacri depositi custos, per quietem ab Apostolo ipso monitus, dispersa collegit, & Samnitium classe, quæ seram opem allatura advenerat, Salernum petit, & Sicardo V. Samnitium principi cælestem tribuit thesaurum, quem ille Beneventum detulit, ac pro eo decenter servando capellam cathedrali in ecclesia statuere cœpit, quam morte præventus imperfectam reliquit, & Ursus Beneventanus tunc pontifex absolvit, in eamque corpus transtulit die XXV Octobris anno DCCCXXXIX, qui dies publica diœcesani cleri prece (quam litaniarum synodum vocant) quotannis celebratur.

[76] [Otho III petens, accipit corpus S. Paulini.] Cum autem pretiosissimum Apostoli corpus multis miraculis Beneventi fulgere fama ubique terrarum referret, Otho III imperator “anno ab Incarnatione Domini millesimo, Beneventum venit” (Leonis Ostiensis verbis, juxta accuratiorem Angeli de Nuce Archiepis. Rossanensis lectionem, utimur) “& causa pœnitentiæ, quam illi beatus Romualdus injunxerat, abiit ad montem Garganum. Reversusque consequenter Beneventum, petiit a civibus corpus S. Bartholomæi apostoli, qui nihil tunc illi negare audentes, habito cum archiepiscopo, qui tunc eidem urbi præerat, consilio, callide illi pro corpore Apostoli, corpus B. Paulini Nolani episcopi, quod satis decenter apud episcopium ipsius civitatis erat reconditum, ostenderunt, & eo sublato, recessit, tali fraude deceptus. Quod postquam rescivit, nimium indignatus, corpus quidem confessoris, quod detulerat, honorifice satis apud insulam Romæ recondidit, sequenti vero tempore perrexit iterum super Beneventum, & obsedit eam undique per dies multos: sed nihil adversus eam prævalens, Romam reversus est. Unde vix ad sua reverti incipiens, mortuus est apud oppidum, quod nuncupatur Paternum”.

[77] [Basilica propria S. Bartholomæo erigitur,] Cum itaque S. pontifex Paulinus, qui seipsum vivum pro viduæ filio Wandalis tradidit, seipsum quoque mortalitate functum pro beatissimo Bartholomæ apostolo Othoni III, ne tanto thesauro Beneventum viduaretur, tradidisset, civitas nostra omni defuncta metu, cælesti recondendo thesauro propriam ecclesiam erigendam curavit, in quam recolen. mem. Arnaldus de Brusacco ord. Min., archiepiscopus prædecessor noster, sacrum Apostoli corpus translaturus, a felic: record: Benedicto PP. XII hanc facultatem petiit, & obtinuit, acceptis Apostolicis litteris tenoris, qui sequitur:

[78] [annuente per bullam Pontifice] “Benedictus Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Arnaldo archiepiscopo Beneventano salutem, & Apostolicam benedictionem. Qui suscepta de manu Domini supernæ benedictionis palma in perennitate consistunt laudis, & gloriæ devoto metuendi sunt animo, & omni veneratione colendi, ut ipsi apud divinam clementiam, cujus visione fruuntur, tanto promptius intercedant pro peccatoribus, quanto eorum animos devotiores ad laudandum in Sanctis suis Dominum perspexerint, & ad exercitium bonorum operum magis aptos. Sane fraternitatis tuæ petitio nobis nuper exhibita continebat, quod tu attente considerans, quod corpus B. Bartholomæi apostoli, quod olim ad tuam Beneventanam ecclesiam extitisse dicitur miraculose translatum, in loco indecenti, & minus idoneo ipsi ecclesiæ contiguo conservatur, & propterea cupiens illud in loco honesto, & honorabili collocari, zelo devotionis accensus in quadam speciosa capella ecclesiæ prædictæ similiter contigua, quam venerando ipsius Apostoli vocabulo insignitam cives Beneventani jam dudum ab antiquis temporibus in honorem ejusdem Apostoli construxerunt, locum aptum, devotum, & idoneum tuis fecisti sumptibus construi, ac etiam præparari, ubi corpus ipsius Apostoli, & nonnullorum aliorum Sanctorum venerandas reliquias, quæ similiter in despectis locis, & minus decentibus conservantur, ad laudem divini nominis, ac ejusdem Apostoli, & totius Curiæ cælestis honorem, devotionemque fidelium, & animarum suarum salutis augmentum cum reverentia debita, & congrua solemnitate transferre desideras, ac etiam collocare. Quare nobis humiliter supplicasti, ut transferendi ad dictam capellam corpus ejusdem Apostoli, & reliquias memoratas cum debita reverentia, & honore, illaque in dicto loco per te in prædicta capella præparato, ut prædicitur, collocandi licentiam concedere dignaremur”.

[79] “Nos igitur devotionem, & propositum tuum in hac parte multipliciter in Domino commendantes, [ut in hanc transferatur corpus,] & illam de tua sinceritate gerentes fiduciam, quod ad Dei laudem, & gloriam dictorum Apostoli, & Sanctorum reverentiam, & honorem, ac devotionis, & consolationis augmentum populi catholici studebis exequi supradicta, licentiam tibi concedimus postulatam. Ut autem fideles Christi, quos sicut nobis ex debito pastoralis incumbit officii acceptabiles reddere desideramus Altissimo, & libentius ad eorumdem Apostoli, & Sanctorum reverentiam invitentur, eoque frequentius, & devotius ad dictam capellam ad implorandam ibidem divinam misericordiam pro peccatis, velut ad portum confluant salutarem, quo se potioris ubertate gratiæ senserint fœcundari, de omnipotentis Dei misericordia, & beatorum Petri & Pauli apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus vere pœnitentibus, & confessis, qui capellam ipsam in festo præfati Apostoli visitaverint annuatim unum annum, & quadraginta dies de injunctis eis pœnitentiis misericorditer relaxamus. Datum Avinioni IV Maii anno tertio” (scilicet pontificatus.

[80] Qua facultate accepta, Arnaldus in arca ex ære cyprio affabre elaborata, [arca ærea paratur, cui includatur marmorea,] de qua inquit: Pro eodem pretioso corpore collocando, & recondendo in quadam capsa procurata, & excogitata diutius pro causa memoriali perenni: marmoream antiquam arculam inclusit, & ante inclusionem, sacrum corpus in ipsa jacens recognovit coram Beneventanæ provinciæ episcopis, sive ut ipse inquit: Corpus &c. quod hodierna die sub testimonio dominorum episcoporum Beneventanæ provinciæ, publicarum, & aliarum innumerabilium personarum inventum est, & ostensum, cum reverentia debita transtulimus, & recondimus: prout latius ex infrascripta ejus bulla tenoris subsequentis:

[81] “Arnaldus miseratione Divina archiepiscopus Beneventanus. [Arnaldi archiepiscopi bulla] Universis Christi fidelibus præsentes litteras inspecturis, salutem in eo, qui est omnium vera Salus. Rex excelsus, & in majestate mirabilis, cujus ineffabilis altitudo prudentiæ, recti censura judicii, cælestia pariter, & terrena disponit, etsi cunctos ejus ministros magnificet, & cælestis efficiat beatitudinis possessores; illos tamen, ut dignis digna rependat, potioribus attollit insignibus dignitatum, & præmiorum ulteriori retributione prosequitur, quos digniores agnoscit, & commendat ingentior excellentia meritorum, sic & alma mater Ecclesia, ejusque fideles, sequendo ejus sancta vestigia, & exemplo laudabili ducti, licet universos in regnis cælestibus constitutos studiis honorare sollicitis, & sonoris efferre præconiis non desistant, gloriosissimos tamen Christianæ fidei principes, athletas Dei electos, justos sæculi judices, lumina vera mundi, videlicet, Christi Redemptoris Apostolos numero duodeno contentos, qui viventes in carne prædictam Ecclesiam suo pretioso sanguine plantaverunt, ipsam erigendo sublimiter, & disciplinis sanctissimis dirigendo, laudibus personare præcipuis, & specialibus honoribus disposuerunt, & consueverunt, prout tenentur, specialius venerari. In quorum consortio, & numero gloriosus Bartholomæus apostolus, cujus corpus sanctissimum in hac Beneventana civitate quiescit, suis exigentibus meritis, divina dispositione extitit aggregatus, & demum post ejus vitam sanctissimam, & angelicam, & recolendam passionem ipsius, longi curricula temporis, in translatione ipsius pretiosi corporis miraculosa a Lipari Beneventum. Tunc in ejus jucundo introitu ad civitatem ejusdem, principes, antistites, clerus, & populus, & condecens tabernaculum sibi construere, in quo reconderetur corpus ipsius, & alias spirituales, & temporales subjectiones devotas, & honorificentias permiserunt”.

[82] [refert basilicam structam,] “Et licet ad recipiendum, & collocan dum condigne tam pretiosissimum corpus, nec nos, nec clerus, vel populus civitatis ipsius sumus, vel fuerimus sufficientes, aut digni; studuit tamen eadem civitas totis conatibus, divina semper auxiliante clementia, sub vocabulo ejusdem Apostoli erigere basilicam, seu tabernaculum, utcumque, sicut apparet, spatiosum, & pulchium, Et quia corpus ipsius gloriosum extra tabernaculum ipsum post ejus miraculosam translationem prædictam in loco minus decenti posuit; tamen nunc, prout melius potuit, extitit collocatum. Nos sollicite, digneque considerantes, & debita perlustrantes meditatione ad divini nominis, ejusdemque Apostoli gloriam, & honorem, & quantum nobis possibile fuit, in loco magis congruo, & electo ejusdem tabernaculi capellam, quantum scivimus, pro eodem pretioso corpore collocando, & recondendo in quadam capsa procurata, & excogitata diutius pro causa memoriali perenni, petita tamen, & obtenta prius licentia de translatione, seu mutatione hujusmodi facienda a Sanctissimo in Christo Patre, & Domino, D. Benedicto divina providentia PP. XII, qui in hujusmodi translatione, seu festo Apostoli supradicti devote venientibus ad ecclesiam ipsam unum annum, & quadraginta dies de indulgentia annis singulis gratiose concessit per suas litteras speciales”.

[83] [corpus recognitum, & translatum,] “Verum quia condecens est, & æquum, ut tam sanctissimi corpus Apostoli recondatur, & permaneat in loco sacrato, tam ipsam basilicam, seu tabernaculum, quam eamdem capellam, seu locum, ubi corpus ejusdem Apostoli recondi, & manere debet, quod hodierna die sub testimonio dominorum episcoporum Beneventanæ provinciæ, publicarum, & aliarum innumerabilium personarum inventum est, & ostensum, cum reverentia debita transtulimus, & recondimus de licentia domini summi Pontificis supradicti, prius pro dïcti Apostoli reverentia, & honore mandavimus, & fecimus cum solemnitate debita consecrari. Et ut tantæ solemnitatis, translationis videlicet corporis ejusdem Apostoli, & consecrationis ipsius basilicæ, & præter quotidianam memoriam festi ejus, quam de ipso generaliter faciunt ecclesiæ, & fideles solemniter, & specialiter annuatim memoria celebretur, & devotæ turbæ fidelium, tam in die præsenti, quam aliis diebus subscriptis ad eamdem ecclesiam, & corpus ejusdem Apostoli visitandum affectuose concurrant, & ad Christi servitium inflammentur;

[84] “Nos Christi fideles ad visitandum tam pretiosum corpus, [indulgentias concessas.] capellam, & ecclesiam ejusdem, donis volentes specialibus frui, & in futurum etiam animare: de omnipotentis Dei misericordia, & beatorum apostolorum Petri & Pauli, atque Bartholomæi meritis ea authoritate confisi omnibus Christi fidelibus vere pœnitentibus, & confessis, qui hujusmodi consecrationi ecclesiæ, & capellæ factæ de nostro mandato, ac præsentibus nobis, & tantis venerabilibus patribus dominis episcopis Beneventanæ provinciæ, & ad hoc eorum consensum, & auctoritatem, ac indulgentiam, quam poterant concedentibus, & ipsa die eamdem ecclesiam, & capellam devote curaverint visitare, unum annum, & quadraginta dies pro consecratione ejusdem ecclesiæ; tantumdem, prout melius possumus, pro ejusdem capellæ consecratione dictam indulgentiam unius anni, & quadraginta dierum concessam, ut supra dicitur, per apostolicam Sedem, ob reverentiam ejusdem translationis, & festi, ultra alias indulgentias per apostolicam Sedem, vel legatos ipsius, aut Beneventanos antistites, vel pontifices, alias olim concessas, de injunctis eis pœnitentiis misericorditer in Domino relaxamus; & omnibus Christi fidelibus vere pœnitentibus, & confessis, qui anno quolibet in eodem die, & festo B. Bartholomæi apostoli, & qui in festivitatibus solemnibus omnibus Domini Jesu Christi, B. Mariæ Virginis matris ejus, beatorum Apostolorum omnium, & præcipue dicti Apostoli patroni nostri, singulisque diebus Dominicis, Lunæ, & Veneris anni cujuslibet in futurum, dictam ecclesiam B. Bartholomæi apostoli, aut capellam, in qua venerabile corpus hodie est translatum, devote curaverint visitare, ultra alias indulgentias supradictas, tam per prædictum dominum summum Pontificem, ratione dictæ translationis, & festi ejusdem Apostoli, quam per nos, & alios dominos episcopos Beneventanæ provinciæ, ut a jure, ratione dictæ consecrationis seu consecrationum concessas, in die festo quolibet prædictorum quadraginta dies de injunctis eis pœnitentiis misericorditer in Domino relaxamus. In quorum testimonium, & certitudinem singulorum, præsentes nostras patentes exinde fieri mandavimus, & nostri sigilli appensione muniri. Dat. Beneventi die XXV mensis Augusti VI Indictionis, anno Dom. MCCCXXXVIII, pontificatus prædicti summi Pontificis domini Benedicti divina providentia PP. XII anno quarto”.

[85] [Translatio alia anno 1672.] Sacrum itaque corpus in arcula marmorea, quam in majori arca ærea Arnaldus composuit, in peculiari sacello, quod erat in capite chori basilicæ prædictæ reconditum, crateque ferrea tribus clavibus munita custoditum extitit usque ad annum MDCLXXII: quo anno die XI Junii rec. mem. archiepiscopus Foppa, prædecessor noster, arcam prædictam cum sacro corpore, prout extabat, transtulit, & sub stipite altaris martyrii, seu confessionis, quæ erat sub ara maxima, ab ipsomet archiepiscopo elegantissime constructæ, reposuit, ut ex publico Instrumento per acta notarii Josephi de Pompeio, die, mense, & anno, quibus supra, ibidemque perseveravit usque ad diem septimum Februarii MDCLXXXIX.

PARS II.
Terræ motu templum S. Bartholomæi collapsum; corpus ad metropolim translatum; nova basilica ædificata; restitutio corporis in concilio decreta.

[Arca e ruderibus collapsi templi eruta,] Anno siquidem MDCLXXXVIII, die V Junii terræmotu, ut prætulimus, antiqua basilica dejecta, tota ruina in confessionem præfatam incubuit, & in tantam ruderum crevit congeriem, ut usque ad diem septimum Februarii omnino eruderari non valuerit; quo die supra omnium spem arca integra apparuit, & extracta est, omnibus præ lætitia collachrymantibus, & fore sperantibus, ut tanto fœderis signo inter Deum, & nos permanente, civitas denuo consurgeret, & immensis ærumnis non impar subsidium accederet. Die igitur VII Februarii MDCLXXXIX sacrum depositum e ruinis levatum, & in metropolitanam ecclesiam, de nostro speciali mandato, translatum fuit, præsente vicario nostro generali, nostro metropolitano capitulo, dignitatibus, & canonicis nostri collegii S. Bartholomæi, nec non magistratu civitatis, aliisque quam plurimis ex ordine nobilium, & populo fere innumero.

[87] [& hic descripta,] Coram quibus recognita fuit integra arca sacri depositi ex ære cyprio longitudinis palmorum trium cum dimidio, & uno digito, latitudinis palmorum duorum, dempto quarto: altitudinis palmorum duorum cum dimidio; formaque arcæ oblonga, in summitate acuminata, & in parte anteriori figuris ex eodem metallo ornata, scilicet figura Salvatoris inter duos angelos, candelabra manibus gestantes, inferius vero figura divi Bartholomæi inter duos angelos genuflexos, thuribula in manibus habentes; & in hac parte duabus seris ferreis muniebatur, nec aperiri poterat, quia claves non reperiebantur. Ex parte vero posteriori ornata tribus episcoporum infulatorum, & vestibus pontificalibus indutorum figuris, quorum nomina tunc legi non poterant: similiter & episcoporum duæ figuræ, singulæ in singulis lateribus: supra arcam vero inventæ fuerunt duæ statuæ parvulæ, nempe B. Mariæ Virginis, & divi Joannis ex eodem metallo cyprio; nec non duo flores cum pomis, & statuis parvulis ejusdem materiæ.

[88] Quæ quidem arca, assistentibus omnibus præmemoratis, [defertur ad templum metropolitanum,] processionali ritu cum interventu confraternitatum, cleri urbani, collegiorumque S. Spiritus, & S. Bartholomæi, ac nostro metropolitano capitulo cum intorticiis accensis, & populo prope innumero, deducta fuit in metropolitanam ecclesiam, & intra altare marmoreum ad hoc destinatum in capite quintæ navis ad ipsius ecclesiæ dexteram, ad sinistram vero ingredientis positum, & proprie quod turrim respicit campanariam, inclusa fuit per modum provisionis, & non aliter &c., quod altare fuit undequaque fabrica munitum, ita ut arca prædicta minime amoveri posset, nisi amoto altari, ut clarius legitur ex publico instrumento, rogato notario canonico Martio Lizza dicta die VII Februarii MDCLXXXIX. Quoniam vero hoc, sacro corpori, ut ita dicamus, datum hospitium, longius quam vellemus protrahendum erat, ipsum altare marmoreum in nobiliorem formam construendum mandavimus; cujus rei gratia necesse fuit arcam ipsam removeri, ac decenti loco per aliquot dies conservari; quocirca die prima mensis Augusti MDCXCI dignitatibus, & canonicis sacræ basilicæ S. Bartholomæi instantibus, coram vicario nostro generali, quibusdam ecclesiæ metropolitanæ capitularibus, ipsisque dignitatibus, & canonicis præfatæ basilicæ, magistratu civitatis, aliisque nobilibus, remota fuit mensa lapidea, claudens stipitem prænominati altaris, & quatuor canonici sacræ basilicæ S. Bartholomæi canonicalibus insigniis induti, arcam extraxere, & super mensam nuceam, holoserico ornatam, statim apposuerunt, præsentibus supradictis; ipsa autem capsa illico observata, compertum fuit, quod duæ seræ ferreæ, quæ arcam muniebant, & aperiri non poterant sine clavibus, quæ desiderabantur, e suo loco, in quo fixæ extabant, erant sejunctæ: & peritorum consilio statim adhibito, sententia fuit, quod parvuli clavi, ipsas seras configentes, temporis antiquitate, & ærugine corrosi, ob varios motus terræ, & ruinæ, nec non aperitionis altaris martyrii, & hujus secundi altaris, ubi arca loco depositi asservabatur, defecerint.

[89] Cum vero ex tali eventu ipsa arca ex ære cyprio amplius munita non remaneret, [qua aperta invenitur in ea minor marmorea,] per nostrum vicarium generalem mandatum fuit interius observari; qua aperta, visum, & compertum fuit in eadem extare aliam antiquissimam capsulam, seu arculam marmoream parum acuminatam, & circumcirca ab omnibus quatuor lateribus marmoreis incisam liliis. Arcula vero prædicta erat altitudinis palmi unius, & unius unciæ: longitudinis similiter palmi unius, & unciarum trium cum dimidio: latitudinis vero unciarum decem, alligata chordulis parvi fili cannabis agglomeratis, pluribus in partibus cursu temporis consumptis, & super eisdem chordulis, scilicet in capite sigilla quinque in cera Hispanica, nempe tria magna, & duo parva, nec non alia duo parva sigilla supra eamdem per modum crucis, & circumcirca alia sigilla tria magna cum effigie B. Mariæ Virginis, & archiepiscopi pro tempore cum parva mitra, in quorum uno observatum fuit adesse quamdam aquilam impressam, cætera vero non poterant cognosci ob temporis vetustatem.

[90] His peractis, arca ex ære cyprio fuit denuo clausa, [clausa denuo,] & tribus in partibus alligata, in medio scilicet, & a duabus extremitatibus tribus vittis sericis albi, rubri, & nigri coloris, & super nodis sigillata tribus parvis sigillis in cera Hispanica, nempe in medio sigillo nostri vicarii, a latere dextero sigillo nostri capituli, a sinistro communitatis, quæ arca sic obsignata statim recondita fuit in quadam capsa nucea, tribus munita clavibus, nempe una, qua vicarius noster clausit, & penes dilectum filium priorem collegii S. Bartholomæi deposuit: altera, qua bibliothecarius nostræ metropolitanæ ecclesiæ clausit: tertia, qua & ipse clausit primus ex civitatis consulibus. Hæc itaque capsa sic munita, ad modum altaris cum candelabris, & lampadibus aptata fuit, & publicæ venerationi exposita in prima capella dictæ quintæ navis, dies, & noctes custodita per dignitates, & canonicos dictæ sacræ basilicæ divi Bartholomæi, prout latius ex publico instrumento, rogato eodem notario canonico Lizza, die prima Augusti MDCXCI.

[91] [in altari reponitur, munita] Die vero nona ejusdem mensis Augusti, cum altare prædictum elegantius constructum fuisset nostris sumptibus, idem noster vicarius generalis, præsentibus nonnullis ex nostro metropolitano capitulo, & canonicis divi Bartholomæi, facto accessu ad cathedralem, mandavit diligenter observari dictam capsam nuceam, & inventa fuit bene clausa; aperta deinde per supra memoratos, qui claves custodierunt; visa, & reperta fuit capsa ex ære cyprio, ut prætulimus, obsignata, & suis sigillis munita: quæ rursum pro majori custodia ferreis filis, iisque duplicatis munita fuit in medio, & in duabus extremitatibus, super quibus tres facti fuerunt nodi ex ipso ferro, & in unoquoque nodo impositum fuit plumbeum sigillum, V3 * in medio sigillum nostrum, a latere dextero nostri capituli, & a sinistro communitatis, & ipsa tria sigilla conglutinata fuerunt stamno *, ne arca de cætero amplius aperiretur, & sic denuo recondita fuit in altari noviter constructo in capite quintæ navis, ubi prius; & mensa ita firmata, ut nullo modo abstrahi posset, prout latius ex publico Instrumento, rogato præfato notario canonico Lizza, dicta nona die mensis Augusti MDCXCI.

[92] [sigillo archiepiscopi.] Cum autem hæc fierent, nos Romæ degebamus, ubi de prædictis certiores facti, mandavimus attentatum de sigillis, aliis quam nostris, removeri; quocirca reverendiss. P. dominus Pompejus Sarnellius episcopus Vigiliensis, tunc noster generalis auditor, vocatis, & præsentibus capitularibus, & consulibus civitatis, amota mensa, amoveri, & deleri fecit alia sigilla, & loco illorum nostrum item impressit, & altare rursus clausum, & bene firmatum fuit, ut plenius ex instrumento præfati notarii Lizza sub die IV mensis Septembris MDCXCI.

[93] [Nova basilica structa,] Ubi autem nostra civitas caput e ruinis extollere cœpit, inter cætera cordis nostri desiderabilia, id intensis a Deo affectibus postulavimus, ut ecclesia præfati Apostoli denuo erigeretur, &, Deo dante, primarium lapidem stato ritu imposuimus die XIII Martii MDCXCII. Metropolitanam interim ecclesiam restitutam, & ornatam solemni ritu dicavimus eodem anno die XXVI Maii, S. Philippi Nerii natalitio, cujus precibus quam vitam vivimus, acceptam referimus; archiepiscopio quoque a fundamentis erecto, provinciale concilium commode celebravimus mense Aprili anni MDCXCIII. Cum autem omni studio, & contentione novæ basilicæ opera duceretur, ad eum tandem statum, etsi non quem tanti Apostoli majestas, sed quem nostra valuit tenuitas, perducta est, ut divinis inibi officiis sedulo incumbatur, ideoque sacratissimi Apostolici corporis, in metropolitana depositi loco asservati, restitutio amplius differenda visa non fuit.

[94] Congregato igitur secundo provinciali concilio, collegium nostrum S. Bartholomæi suppliciter pro restitutione institit, [canonici S. Bartholomæi petunt] ejusque petitioni metropolitanum capitulum nostrum, & civitatis magistratus adhæsere, porrecto supplici libello in prima synodali congregatione, habita die II Maii currentis anni. Placuitque patribus, ut causa cognita procederetur; quocirca electi fuerunt in ponentem reverendissimus pater dominus Dominicus Morelli episcopus Lucerinus, & in promotorem fiscalem reverendissimus pater dominus Michaël Pitirrus episcopus Thermulanus, in causæ notarium dilectus filius rev. dom. canonicus Paduanus Sanctorius, qui servatis servandis procederent, & referrent. Ab ipsis itaque compulsatæ fuerunt scripturæ antiquæ, & bullæ summorum Pontificum, & aliorum notariorum copiæ extractæ; facta demum de omnibus relatione in publica congregatione synodali coram omnibus patribus infrascriptis, ex quibus tantum defuit, ægræ valetudinis causa, reverendissimus pater dominus Emilius de Cavaleriis episcopus Trojanus eligens, citata parte, die X Maii latum fuit decretum tenoris, qui sequitur:

[95] “In causa vertente in secundo sacro concilio provinciali inter MM. RR. DD. dignitates, [restitutionem corporis:] & canonicos collegii S. Bartholomæi apostoli hujus civitatis, & reverendissimum capitulum metropolitanum, & illustrissimum magistratum, & communitatem civitatis ejusdem illis adhærentes, actores ex una parte; & illustrissimum, ac reverendissimum dominum episcopum Thermulanum promotorem fiscalem, in præsenti causa deputatum, ex altera, de, & super restitutione petita sacri corporis divi Bartholomæi apostoli, causa depositi, a memorata sacra basilica ejusdem Sancti, ob terræmotum anni MDCLXXXVIII funditus collapsa, ad ecclesiam metropolitanam ejusdem civitatis asportati, & reconditi sub altari S. Mariæ Majoris intus ipsam metropolitanam, & aliis, ”prout ex actis, &c.

[96] “Die X mensis Maii MDCXCVIII in congregatione publica synodali, [in concilio congregati] habita in aula magna archiepiscopii, intervenientibus in ea sanctissimis patribus, nempe eminentissimo, & reverendissimo in Christo patre, & domino, domino fratre Vincentio Maria, ordinis Prædic. miserat. divina Tit. S. Sixti S. R. E. presbytero Cardinali Ursino, S. Beneventanæ ecclesiæ archiepiscopo metropolita præside, & illustrissimis, & reverendissimis dominis episcopis comprovincialibus, hoc est: P. Cælestino de Labonia episcopo Montis-Marani: P. Josepho de Lazara episcopo Aliphano: P. Francisco Scanegata episcopo Abellinensi, Frequentino, Aquæputridæ, seu Mirabelli, & Quintodecimi: P. Angelo Ceraso episcopo Bibinensi: P. Francisco Antonio Punxi episcopo Asculano, & Hordonensi: P. Francisco Antonio Jannone episcopo Bujanensi, & Sæpinensi: P. Josepho Catalano episcopo Larinensi: P. Dominico Morelli episcopo Lucerino, Florentino, & Turtibulem.: P. Michaële Pitirro episcopo Thermulano: P. Pompejo Sarnellio episcopo Vigiliensi, ad votum decisivum admisso, & vice metropolitani capituli abbatis oppidi sancti Lupi nullius: P. Francisco Protonobilissimo episcopo Trivicano: P. Blasio Gammaro episcopo Thelesino: P. Hiacyntho de Calce episcopo Arianen.: P. D. Vito Antonio Pastorale, abbate generali Montis-virginis: M. R. D. Augustino Fantetta vicario generali oppidi Alberoni nullius, votum decisivum habentibus; & procuratoribus episcoporum absentium, hoc est M. R. D. primicerio Jacobo Antonio de Antonellis procuratore P. Jacobi Circi episcopi S. Agathæ Gothorum, & Sessulæ: M. R. D. Antonio America archipresbytero oppidi Mottæ, procuratore P. Dominici Surrentini episcopi Vulturariensis, & Montis-Corbini: ven. presbytero Nicolao Scorza, procuratore P. Caroli Felicis Matta, episcopi S. Severi, Civitatensis, & Dragonariensis: R. D. Jacobo Antonio canonico Florentino, procuratore P. Philippi de Corduba episcopi Guardiæ Alferiæ: nec non adm. reverendis theologis synodalibus, hoc est D. Joanne Jordano protonotario apostolico canonico Abellinensi: D. Michaële Ramomondi prot. apostolico theologo P. episcopi Trojani: patre Nicolao Squillante congregationis Oratorii: patre Joanne Baptista Mongio ord. S. Benedicti congregationis Cælestinorum priore: patre magistro Fr. Joanne Baptista Spada Ursino, exprovinciali ord. Prædicatorum: P. magistro Fr. Joanne Michaële de Cavaleriis ord. Prædicatorum: patre magistro Fr. Petro Antonio Caballo ord. Prædicatorum: patre Fr. Sebastiano Jascone ord. Minorum S. Francisci de Observantia exprovinciali, & lectore jubilato: patre magistro Fr. Anselmo Sabbatino exprovinciali ord. Minor. Conventualium: patre magistro Fr. Alberto Annubba exprovinciali ord. Carmelitarum: patre Fr. Hieronymo a S. Nicolao exdiffinitore ord. Carmelitarum Discalceatorum: patre” Dominico Viva Societatis Jesu.

[97] [decernunt, ut corpus recognescatur, & restituatur.] “Viso libello porrecto per oratores, visis scripturis omnibus ad formam juris compulsatis, & extractis, visa monitione facta super expeditione causæ, referente P. Dominico Morelli episcopo Lucerino causæ ponente: audito P. Michaële Pitirro episcopo Thermulano promotore fiscali, consideratis, & rimatis omnibus in jure, & in facto considerandis, auditisque votis consultivis, & concordibus supradictorum RR. theologorum, sancta synodus plenis votis, & nemine penitus discrepante, decrevit, quod sacrum corpus divi Batholomæi apostoli in ecclesia metropolitana, depositi causa, asportatum anno Domini MDCLXXXIX die VII Februarii, prout ex publicis instrumentis in actis &c., elevetur ab altari S. Mariæ Majoris, sub quo reconditur, canonice recognoscatur, deinde reponatur in tutiori urna, & tandem stato ritu, sacræ basilicæ, in honorem ejusdem sancti erectæ, restituatur, & pro effectu prædicto cætera alia fiant juxta sacros canones, sacrosque ritus, & ecclesiasticas cæremonias in his præscripta, & ita &c. omni &c. Ita ego Fr. Vincentius Maria Card. archiepiscopus metropolita de consensu, & assensu reverendissimorum dominorum coëpiscoporum meorum pronuntiavi, & diffinitive sententiavi. P. Can. Sanctorius curiæ archiepis. cancellarius, & causæ not. dep.”

[Annotata]

* i. e. videlicet

* forte stanno

PARS III.
Apertio arcarum: quæ cum ossibus inventa: ossa per juratos anatomicos recognita & numerata, & vitreis ampullis imposita.

[Archiepiscopus cum aliis] Pro cujus decreti executione, XI Maii die Dominico, una cum dominis episcopis enuntiatis, quibus accessit reverendissimus dom. Carolus Cutillo episcopus Minoren., qui ad concilii functiones honestandas advenerat, nec non procuratoribus quatuor dominorum episcoporum absentium, capitulo nostræ metropolitanæ, collegio S. Bartholomæi, theologisque enumeratis, itemque domino gubernatore, & magistratu, una cum notariis concilii, de quibus infra, & testibus specialiter vocatis, accessimus ad metropolitanam ecclesiam, & proprie ad altare sub titulo S. Mariæ Majoris, in quo corpus S. Bartholomæi apostoli pro deposito reconditum extabat, prout ex publicis instrumentis jam relatis, rogato notario canonico Lizza sub diebus VII Februarii MDCLXXXIX, prima, & nona Augusti MDCXCI, & IV Septembris ejusdem anni, & ante ipsum altare una cum eisdem dominis episcopis, dignitatibus, & canonicis, domino Joanne de Effectibus utriusque signaturæ referendario, gubernatore, & magistratu, suis locis adstantibus, septem psalmos pœnitentiales recitavimus; quibus absolutis, cum supradictis omnibus ad secretarium processionaliter accesimus, ubi nos, & domini episcopi Bibinen., Thermularum, & Vigilien. pontificaliter induti, ad memoratum altare S. Mariæ Majoris eodem processionali ritu reversi fuimus, & debitis persolutis orationibus, assistentibus nobis dominis episcopis Lucerino ponente, & Thermulano promotore fiscali, altare a peritis fabris recognitum fuit, & integrum omnino inventum.

[99] Qua recognitione peracta, nos, assumpto scalpello, [aperit arcam æream,] aperitionem inchoavimus, & deinde de nostro mandato fabri prosecuti sunt. Aperto altari, compertisque omnibus, prout in relatis Instrumentis descripta erant, apparuit capsa ærea sacrum continens depositum, quam quatuor ex mansionariis nostris extraxere, ex quorum manibus nos, & domini episcopi Bibinen., Thermularum, & Vigilien. accepimus, illamque super mensam extra cancellos paratam, & ornatam apposuimus. Domini interim ponens, & promotor fiscalis capsam eamdem recognoverunt, & omnia ad amussim invenerunt, prout in instrumentis usque ad diem IV Septembris MDCXCI. Facta igitur omnium, & singulorum recognitione, area ærea aperta fuit, & in ea inventum velum temporis vetustate denigratum, quod erat ex gossipio, & in extremis filo aureo contextum, quodque fortassis arculam marmoream contegebat. Moneta insuper argentea ibidem erat formæ rotundæ, magnitudine Romanum julium adæquans, cum imagine ex una parte regis cum sceptro liliato in dextera, & orbe in sinistra, leonibus duobus insidentis, & cum inscriptione Karolus Dei gratia Hierusalem et Siciliæ rex, & ex altera cum imagine S. crucis liliis circumquaque ornata, & inscriptione: Honor Regis judicium diligit.

[100] [& marmoream; in qua sacra ossa,] Inde deventum est ad recognitionem arculæ marmoreæ, & inventam clausam cum suis chordulis, & sigillis juxta descriptionem in relatis instrumentis factam, sic clausam, ut erat, manibus nostris elevavimus, & super feretro, holoserico ornato, imposuimus, alligantes eam vittis, ad hoc in eodem feretro appositis, clero interim canente psalmos, & processionali ritu cum DD. episcopis, cæterisque prædictis incedente, nos, dominique episcopi Bibinen., Thermularum, & Vigilien., feretrum humeris nostris ad secretarium detulimus, & hic supra mensam mappis, & sericis ornatam, capsulam ipsam deposuimus, & solvimus: deinde nobis ad nostram sedem accedentibus, tres domini episcopi paramenta pontificalia exuerunt. Nos deinde de nostra sede descendentes, & ad prædictam mensam accedentes, deposita mitra, inchoavimus hymnum Veni Creator Spiritus; quo persoluto, videntibus omnibus patribus, aliisque enumeratis, capsulæ operculum elevavimus, & statim visa sunt sacra ossa corporis divi Bartholomæi, supra quæ aderat lamina plumbea, mox describenda.

[101] [& laminæ plumbeæ nomine Apostoli inscriptæ:] Tunc quasi in mentis excessu præ thesauri inventi lætitia, vocem extollentes, exclamavimus potius quam cantavimus hymnum Te Deum: & dum hymnus caneretur, thure imposito, & benedicto, sacra lipsana nive candidiora, & lacte ipso nitidiora adolevimus, prout successive fecerunt episcopi omnes, canonici, & reliqui presbyteri, qui aderant. Absoluto hymno, versiculo, & oratione pro actione gratiarum, reassumpta mitra, in faldistorio e regione adstantium sedentes, videntibus omnibus plumbeam laminam extraximus, in qua Longobardis litteris incisum erat: SCS BARTHOLOMEUS APLS. Qua remota, sacra ossa singillatim elevare cœpimus, & statim apparuit altera lamina plumbea antiquissima, quam extraximus, & invenimus vetustate corrosam, & sua spuma, sive ærugine coopertam; ita ut tunc legi minime posset; qua deinde expolita, in ea eædem litteræ apparuerunt, quæ in recentiori lamina, sed charactere Latino antiquissimo in hæc verba: SCS BARTHOLoMEUS A: nam in extrema parte videbatur abrupta, prout revera exstitit: alia etenim ossa elevantes, particulam ruptam invenimus; continentem alias litteras: PST.

[102] [ossium numerus, & laminarum antiquitas:] Sacrorum itaque ossium elevationem prosequentes, computatis magnis, & parvis, invenimus usque ad numerum DLXXXV, præter innumera ossium fragmenta, quæ ob tenuitatem numerari non potuere, & alia in pulverem redacta: quæ omnia pro decreta recognitione facienda supra papyros ad id aptatas exposuimus. Interim inventas laminas a peritis metallariis recognoscendas mandavimus, qui priorem, majoremque quadringentis ab hinc annis confectam, minorem vero septingentis annis longe antiquiorem, ex ipsius plumbi deficientia dixere. Capsam insuper æream observantes, quadringentis quoque ab hinc annis excusam retulerunt. Fabri deinde marmorarii, in sculptura marmorum periti, lapideam arculam inspicientes, dixerunt, septingentos annos excedere, prout sculptura illius, & linea quædam in fundo vetustate aperta, quæ non penetrat, ostendebant. Deinde peritos anatomistas, de quorum peritia facti fuimus certiores, & qui ossium enumerationi interfuerunt, pro recognitione ad amussim facienda juramento adstrinximus, & serio monuimus.

[103] Quoniam vero nox imminebat, tempusque sacris reliquiis minutatim discernendis minime idoneum existimatum fuit; [ossa in sequentem diem reclusa.] interim vasa vitrea ad hunc effectum parata, stato ritu benediximus, & in eisdem ossa omnia recondi fecimus, quibus vasa novem referta sunt. Quæ vasa suis operculis clausa, recondi jussimus in arcula serico elaborata, cum sua sera, & clavi: qua munita clavi, hæc penes dominum promotorem fiscalem remansit, & pro majori custodia capsulam eamdem vittis sericis alligatam sigillis nostro, & promotoris ejusdem, in conspectu omnium obsignavimus: eamdemque sic obsignatam in tuto armario, quod est retro altare dicti secretarii, ubi aliæ reliquiæ in suis thecis asservantur, reposuimus: hac quoque armarii clave penes dominum promotorem relicta, animo recognitionem continuandi, cæteraque faciendi, quæ exsecutionem decreti lati die X Maii concernunt. Quibus peractis, pontificales vestes deposuimus, & deinde super faldistorio cum patribus aliquantulum oravimus; qua oratione expleta, patres ipsos comiter dimisimus, & nos in secretario mansimus, sacris vigiliis sedulam operam cum fratribus nostri ordinis dantes, quod & reliqui regulares, prout ipsis præscripsimus, successivi persolverunt: ut latius ex publico instrumento, rogatis tribus concilii notariis apostolicis Paduano canonico Sanctorio, canonico Lizza, & clerico Dominico Fontanella die XI ejusdem mensis Maii.

[104] Subsequenti die, qui XII fuit, inchoatam recognitionem prosecuturi, [Postridie ossa populo ostensa,] post vesperas una cum præfatis dominis patribus comprovincialibus, quorum numerum subsequentes, qui honoris gratia accesserunt, auxere, nempe Timotheus Agnellini archiepiscopus Mardinen. in Mesopotamia, Nicolaus Antonius Tura episcopus Sernen., Alphonsus Pacelli episcopus Muranus, & enuntiatus Carolus Cutillo episcopus Minoren., unaque cum duobus ordinariis inferioribus enuntiatis, absentium episcoporum quatuor procuratoribus, theologis synodalibus, gubernatore, & magistratu, nec non notariis, & testibus, ad secretarium accessimus, & ubi se quisque ad sua loca recepit, nobis, magistratus nomine, suppliciter instatum fuit, quatenus excitatæ populi pietati annuentes, sacra lipsana, etsi nondum in suis vasis clausa, & obsignata, eidem populo ostenderentur. Hujusmodi instantiam patribus proposuimus, qui, devoti populi fervore moti, responderunt, esse annuendum, placuitque pro hac die petitam ostensionem fieri, decretam vero recognitionis prosecutionem, cum tempus non suppeteret, in crastinum differendam. Sancitum insuper fuit, ut præfata recognitio ad futuræ identitati consulendum ad amussim fieret, & juxta peritorum anatomistarum sensum, omnia ossium, quæ discerni possent, nomina describerentur: cujus decreti exsecutionem S. synodus nobis, dominisque episcopis ponenti & promotori, cum faculate alios episcopos in casu legitimi impedimenti, sive in aliqua synodali actione occupationis, substituendi; nec non, his exsecutioni demandatis, vasa, in quibus sacri corporis ossa, sic discreta, & descripta, & cineres segregandi, recondenda erant, claudendi, & obsignandi. Quapropter ad petitam ostensionem debito ritu faciendam, devenientes, pontificalia paramenta nos, & tres alii reverendissimi domini episcopi, videlicet Muranus, Bibinen., & Vigilien., suscepimus, & capsulam novem reliquiarum sacri corporis ampullas continentem, alligatam & obsignatam, ex assignato armario, quod est post altare secretarii, extractam & recognitam, & a domino promotore rursus apertam post thurificationem, & cantica, & post prædictorum vasorum patribus ostentionem, & in eadem repositionem, consueto feretro cum suo ornatu imposuimus, & nos una cum tribus præfatis episcopis eidem humeros supposuimus, & processionali ritu cum cantu ad aram maximam detulimus, ibique rursus apertam thurificavimus; & pontificalem ambonem cum duobus episcopis Murano, & Bibinen., relicto ad aram Vigilien., & Thermulano, ascendimus; & habita ad populum homilia, ampullas singulas, ad nos delatas, eidem ostendimus, schedulas, quibus ampullæ inter se distinguebantur episcopo Bibinen. legente: duas quoque plumbeas laminas, cum sacro corpore inventas, legimus, & monstravimus.

[105] [& nova urna benedicta:] Quibus persolutis, ampullisque in sua capsula, stato ritu, repositis, cantato hymno, Te Deum: capsulam clausam, eidemque feretro impositam, ordine, & modo, quo veneramus, in secretarium retulimus. Ubi super consueta mensa capsula collocata, nos ad altare novam urnam porphyreticam, pro sacrosancti Bartholomæi corpore recondendo, orationibus in pontificali præscriptis initiavimus; capsulam deinde in mensa repositam, alligatam, & sigillis coram omnibus munitam, in sæpe dicto ar mario reposuimus, hujus clavi domino promotori consignata. Sacris denique vestibus depositis, patribusque comiter dimissis, nocturnis excubiis super corpore Apostolico persolvendis, una cum religiosis viris designatis, incubuimus; prout latius in Instrumento confecto eodem die XII Maii, rogatis notariis eisdem.

[106] [jurata anatomici] Die vero XIII ejusdem mensis Maii hori decima circiter, nos una cum reverendiss. DD. Dominico Morelli episcopo Lucerino ponente, Michaële Pitirro episcopo Thermulano promotore, Alphonso Pacelli episcopo Murano, & Fr. Vincentio de Magistris nostri ordinis Prædic. episcopo Cassanen., adhibitis etiam, & vocatis patre Nicolao Squillante congregationis Oratorii, & patre Dominico Viva Societ. Jesu, theologis synodalibus, nec non consuetis notariis, & testibus, accessimus ad secretarium nostræ metropolitanæ, ubi vocati aderant dilecti filii Antonius Volpe, & Angelus de Auria, artium & medicinæ doctores, testesque in anatomia periti, probati, & jurati, & continuando exsecutionem decretorum nostri sacri provincialis concilii, deventum fuit ad actum canonicæ recognitionis, numerationis, & specificationis anatomicæ ossium corporis divi Bartholomæi. Quocirca a domino promotore aperto armario sæpe dicto post altare secretarii, extracta capsula ejusque clausura recognita, consuetis quoque orationibus recitatis, periti in anatomia rursus in manibus nostris juramentum de fideliter se gerendo, & de veritate dicenda præstitere: super itaque mensa consueta, de capsula, ruptis sigillis, aperta, extractæ fuerunt ampullæ, in quibus sacra pignora condebantur, & super eamdem mensam expositæ, & coram nobis, DD. episcopis, & theologis, notariis, & testibus, prædicti in anatomia periti omnia ossa, de ampullis extracta, supra quasdam largas papyros in extremitatibus plicatas, & pro debita cautela, ne quid dilaberetur, elevatas, exposuere.

[107] Et deinde manu tecta velis separaverunt ossa, [sacra ossa recognoscunt:] illaque, illorumque partes, separata ad amussim per nomina propria cujusque ossis, & cujuslibet partis ipsorum specificaverunt, & sic separata, & specificata reposuerunt in separatis ampullis, multaque alia ossium fragmenta, quæ ob exiguitatem neque numerari, neque specificari valuerunt, in præcipua ampulla posita sunt, quemadmodum & ipsorum ossium pulveres suam ampullam complevere. Inventa quoque sunt inter sacra corporis lipsana nonnullæ piscium spinæ, lapilli, & tabularum ex abiete fragmenta, quibus ossa adhuc exstare, prout in insula Lipara collecta fuere, ostendebatur: una itaque ampulla piscium spinas, altera lapillos, & tabularum fragmenta recepit. Dum hæc agerentur, nos, & domini episcopi Lucerinus, & Thermulanus ad secretam synodalem congregationem vocati fuimus, & juxta datam substituendi facultatem, nostras vices domino Murano episcopo dedimus, Lucerinus vero sibi dominum episcopum Cassanen. subrogavit; Thermulanus autem promotor huic suo ministerio congregationem prædictam posthabuit.

[108] Congregatione synodali absoluta, nos, & dom. Lucerinus episcopus, [inveniunt omnes corporis partes, exceptis brachiis, claviculis & sterno:] cum dom. episc. Trojano ad secretarium revertimus, & adhuc recognitionem facientibus astantes, specificationem, & nominationem diligenter observavimus; qua peracta coram nobis, aliisque prænominatis episcopis, anatomistæ distincte super prædicta ossium specificatione per propria nomina, & separatione in novem ampullis, deposuerunt, asserendo insuper se juxta suum sensum, & peritiam cognovisse in eisdem ossibus adesse singulas partes totius corporis, exceptis humeris, sive brachiis, claviculis, & sterno. Præfata igitur sacrorum ossium per propria nomina specificatio, & in novem ampullis facta separatio, hujusmodi est:

[109] In primo vase figuræ sphæricæ, altitudinis unciarum quatuor & semiunciæ, [novem ampullis imponuntur: quid in tribus primis:] diametri unciarum duarum, & dimidiæ, Bona pars cranii. Decem ejusdem cranii particulæ grandiores. Septemdecim ejusdem cranii particulæ minores. Septem aliæ ejusdem cranii particulæ exiguæ. Tres partes grandiores ossium organi auditus, appellatæ incus, orbiculare, & stapes. Duæ partes minores ex malleo. Septem dentes cum dimidio, id est, duo molares, unus caninus, quatuor incisorii integri, & unus dimidius. In secundo vase figuræ sphæricæ, altitudinis unciarum quinque, diametri unciarum trium. Duæ partes grandiores vertebrarum lumborum. Novem aliæ earumdem vertebrarum particulæ minores. Pars vertebræ colli. Novem particulæ spathulæ. In tertio vase figuræ sphæricæ, altitudinis unciarum octo, diametri quatuor. Septem partes capitum articulorum. Decem aliæ particulæ eorumdem. Septem & viginti particulæ ossis onnominati. Grande os femoris ultra dimidium palmum. Tria alia femoris ossa paulo minora. Novem partes femoris item grandes. Viginti partes femoris minores. Centum sexaginta particulæ ossium femoris, & tibiæ. Grande os anterius tibiæ. Sex aliæ partes ejusdem tibiæ item grandes. Particula suræ, & proprie caput, quod facit malleolum exterius integrum. Pars cubiti. Duæ bonæ partes radii. Alia pars ejusdem radii minor. Particula articuli cubiti. Decem capita diversorum articulorum grandium. Quindecim articulorum particulæ. Quatuordecim suræ particulæ. Quinque & quinquaginta particulæ tibiæ. Octo particulæ ossis ulnæ. Quatuor minores particulæ ejusdem ossis. Tres particulæ patellæ genu.

[110] [quid in sex reliquis:] In quarto vase figuræ sphæricæ, altitudinis unciarum quinque, & dimidiæ, diametri unciarum trium Novem partes metacarpi, duæ majores, reliquæ minores. Octo integra carpi ossa. Tria & viginti digitorum manuum ossa, alia integra, alia fracta. Sex tarsi, seu pedis ossa integra. Decem metatarsi ossicula partim integra, partim fracta. Septem integri articuli ossium grandium digitorum pedum. Octo articuli minores digitorum pedum integri, & alii quatuor minutiores. Duodecim particulæ ossium tarsi innominatæ. Os scapulæ. Septem partes diversarum costarum, duæ majores, reliquæ minores. Quinque partes costarum cum vertebrarum portionibus. Duodecim aliæ costarum particulæ minores. Viginti aliæ costarum particulæ exiguæ. Quatuor & viginti aliæ particulæ ossis indiscernibilis. In quinto vase figuræ sphæricæ, altitudinis unciarum octo & dimidiæ, diametri quatuor. Innumerabiles, diversæque ossium particulæ, quæ ob exiguitatem specificari non valuerunt. In sexto vase figuræ sphæricæ, altitudinis unciarum quinque, & trium diametri Cineres, sive pulveres ossium. In septimo vase figuræ sphæricæ, altitudinis unciarum quatuor, diametri vero trium. Os grandius metacarpi integrum. In octavo vase figuræ sphæricæ, altitudinis unciarum trium, diametri duarum. Decem particulæ spinarum piscium, quæ inter ipsa sacra ossa commixtæ repertæ sunt. In nono vase figuræ sphæricæ, altitudinis unciarum quinque, & trium diametri. Varia lapidum, & ligni fragmenta, quæ pariter inter sacra ossa inventa sunt permixta.

[111] [ampullæ obsignatæ reponuntur.] Absoluta igitur specificatione, nominatione, & in singulis vasis repositione prædicta, prosequentes decreti exsecutionem, quoad vasorum præfatorum obsignationem, hoc pacto, in omnium conspectu, obsignavimus. Unumquodque vas vitreum suas continens reliquias, ut prætulimus, suo operculo item vitreo clausum fuit, interposito gossipio, ut operculum ipsum firmius adhæreret: deinde transmissæ fuerunt singulæ vittæ sericæ rubri coloris e singulis operculis ad singula ora ampullarum per duos annulos vitreos, tam operculis, quam ampullis hinc inde firmiter inhærentes, quæ vittæ sic transmissæ supra cujusque ampullæ opercula conversæ fuerunt, & in binos nodos firmiter alligatæ, quibus nobis, cera Hispanica illitis, sigillum nostrum parvulum impressum fuit; singulis pariter ampullis singulæ additæ fuerunt schedulæ papyraceæ, ossium continentes specificationem, donec consimiles de pergameno sufficerentur. Qua obsignatione peracta, ampullæ sic obsignatæ in eadem capsula sæpe dicta repositæ fuerunt, & clausæ a domino promotore fiscali: ipsa vero capsa alligata, & duobus sigillis nostro, & promotoris prædicti munita, in consueto armario custodita fuit clavi, quam ipse promotor servabat. Prout latius in instrumento, rogatis prædictis concilii notariis eodem die XIII currentis Maii.

PARS IV.
Facta in secunda sessione synodi: corpus relatum & repositum in templo novo.

[Secunda sessio synodalis,] Die vero XIV ejusdem mensis Maii habita fuit in nostra metropolitana secunda sessio synodalis, intervenientibus nobiscum reverendissimis DD. comprovincialibus episcopis jam enumeratis, excepto P. Francisco Scanegata, qui ægræ valetudinis causa in archiepiscopio se continebat, nec non aliis novem reverendissimis DD. episcopis, qui honoris gratia ad sessionem accesserant, videlicet Timotheo Agnellini archiepiscopo Mardinen. in Mesopotamia, Francisco Vignola episcopo Minerbinen., Nicolao Antonio Thura episcopo Sarnen., Alphonso Pacelli episcopo Murano, Jo. Francisco de Laurentiis episcopo Venusino, Fr. Marcello de Cavaleriis ord. Prædic. episcopo Gravinen., Fr. Vincentio de Magistris ord. Prædic. episcopo Cassanem., Carolo Cutillo monacho sancti Benedicti congregationis Montis Virginis episcopo Minorem., Josepho Schinosi episcopo Casertano, nec non duobus ordinariis inferioribus, procuratoribus quatuor episcoporum absentium, theologis, aliisque in concilio congregatis.

[113] Cumque in ipsa sessione, synodi secretarius ex ambone decreta synodalia usque ad tit. VI inclusive legisset, [in qua decreta translationis lecta,] de mandato nostro addidit lectionem, solemnioremque publicationem decreti super translatione sacri corporis divi Bartholomæi, lati in publica congregatione synodali, habita die X currentis mensis: quod ubi patres, aliique, superius descripti audiere, iterum alta voce dixerunt: Deo gratias, qui dignatus est nobis concedere, ut videremus, & manibus contrectaremus corpus divi Bartholomæi, eo modo, quo nobis per sacras constitutiones, & publica documenta nuntiatum fuerat. Legit insuper instrumentum elevationis dicti sacri corporis, confectum die XI currentis mensis, nec non alterum ostensionis sacri corporis elevati, factæ patribus, & populo, una cum decreto per ipsam synodum lato: ossa scilicet numerari, recognosci, specificari, & describi per anatomistas, & sigillari, sub rogatu diei XII mensis ejusdem. Legit demum, & publicavit instrumentum numerationis, recognitionis, & specificationis ossium per propria nomina, per anatomistas factæ, & inclusionis ejusdem sacri corporis in vasis vitreis, & obsignationis eorumdem sub rogatu diei XIII ejusdem mensis.

[114] Qua lectione, & publicatione peracta, dominus ponens sanctæ synodo retulit, [mandante synodo,] æquum, & congruum esse, ut præfatæ sacræ reliquiæ sic selectæ, & in suis vasis repositæ, & obsignatæ, tum dominis episcopis, qui ad sacrum nostrum consessum cohonestandum pro sua egregia pietate nuper advenerant, tum innumeris ferme Christi fidelibus, qui e variis regionibus ad sacrum Apostoli corpus venerandum confluxerant, ut omnium religioni satisfieret, ostenderentur; cumque omnes responderent, Placet: mandavimus sacrum corpus e secretario asportari, prout DD. episcopi ponens, & promotor, a pluribus dignitatibus, & canonicis nostræ metropolitanæ comitati, recognito coram eisdem armario, exsecuti sunt, capsulam sacra Lipsana continentem suis ulnis ad aram maximam processionali ritu, & cum canticis deferentes.

[115] [sacra ossa rursus populo ostensa,] Apertis interim ecclesiæ januis de nostro mandato, ecclesia innumero pene populo repleta est. Capsulam deinde obsignatam, coram patribus, cæterisque resignandam mandavimus; cumque nos ambonem nostrum ascenderimus, ipsi DD. episcopi ponens, & promotor capsulam sic apertam ad nos detulerunt in ambonem, quæ ostensio ut notior fieret, mandavimus, ut synodi a secretis de ambone altero, qui e regione extat, catalogum reliquiarum recognitarum, & specificatarum cum propriis nominibus, per peritos anatomistas factum, alta voce legeret: quo illum legente, nos singulas ampullas in catalogo designatas, & ab eo expressas e capsula extrahentes ostendimus, ut erant, obsignatas populo, qui in lacrymas præ cordis lætitia erumpentes, ora, manusque in cælum tendebant, Deo de tanto munere gratias agentes, beatissimique Apostoli patrocinio sese commendantes.

[116] [& os metacarpi extra urnam servari decretum.] Qua religione moti proposuimus patribus, si placeret, os integrum metacarpi in septimo vase inclusum, extra urnam, in qua reliqua recondenda erant, ut confluentibus devotis deinceps ostendi posset, asservari: & patres conjunctis animis, ita fieri dixerunt. Quibus peractis, de ambone descendimus, capsulam cum reliquiarum vasculis reportantes ad aram maximam, in qua, spectantibus omnibus, de more clausa, & obsignata, ab eisdem DD. episcopis eodem ritu, quo venerant, cum canticis ad secretarium delata, & in armario sæpe dicto sub promotoris clavi reposita fuit, animo actionem continuandi, schedulasque de pergameno vasis affigendi, easdemque reponendi in urna porphyretica, ut prætulimus, jam benedicta. Omnibus deinde e secretario ad sacrum confessum reversis, stato ritu sessio absoluta fuit, prout fusius in instrumento; rogatis eisdem concilii notariis die XIV Maii.

[117] [Archiepiscopus cum suis] Eodem die XIV ejusdem mensis Maii ante vesperas, nos una cum enuntiatis tribus & viginti reverendissimis DD. episcopis, cum quibus nos numerum quatuor & viginti complebamus, nec non cum duobus ordinariis inferioribus, quatuor absentium episcoporum procuratoribus, theologis, domino gubernatore, & magistratu, anatomistis, notariis concilii, & testibus, ad secretarium nostræ metropolitanæ pro absolvenda canonica sacrarum reliquiarum corporis S. Bartholomæi apostoli recognitione cum schedularum de pergameno vasis vitreis appositione accessimus, ibique oratione peracta, unusquisque ad sua loca se recepit, & nos in nostra sede pontificalia paramenta accepimus, capitulares suas sacras vestes induerunt.

[118] [sacras reliquias ampullis inclusas ostendit,] Nos igitur pontificaliter induti una cum DD. episcopis ponente, & promotore ad secretarii armarium sæpe memoratum adivimus, quo a D. promotore, qui de mane clauserat, aperto, capsulam clausam, & duobus sigillis munitam, extraximus, & ostensam patribus sic clausam, & munitam, super secretarii altare collocavimus; & fractis sigillis, spectantibus omnibus, aperuimus, & vitrea vasa, quibus S. Bartholomæi corpus condebatur, extraximus, canticis, & thurificatione de more adhibitis; tunc mandavimus in schedulis de pergamento summatim nomina reliquiarum juxta anatomistarum sensum, & peritiam annotari, eisdemque vasis pro perenni memoria firmiter annecti. Ad hoc exsequendum patres DD. episcopos ponentem, & promotorem deputarunt. Proinde nos cum patribus, & canonicis processionali ritu ad chorum pro vesperis solemnibus de translatione canendis, accessimus. Interim præfati episcopi ponens, & promotor deputati una cum notariis concilii, & testibus, ac anatomistis remanserunt, coram quibus dilectus filius R. D. canonicus Martius Lizza, unus ex notariis, ad tenorem catalogi per anatomistas facti, & jam relati, schedulas de pergameno confecit, & reliquiarum nomina, summatim tamen, ut mandavimus, in eis exaravit, & singulas singulis vasis vitreis gummi, quam Arabicam vocant, tenaciter agglutinavit.

[119] Tenor autem schedularum est qui sequitur juxta vasorum vitreorum ordinem, [singulis ampullis apponitur inscripto;] quem ita exhibemus, ut remoto septimo, in urna juxta decretum synodale non reponendo, huic translato numero, reliqui sequentes subrogentur, ita ut octo deinceps in urna mox apponenda numerentur. In primo igitur vase annexa de pergameno schedula hæc habet: Numerus 1. Ossa cranii, & organi auditus, dentes molares duo, incisorii quinque cum dimidio S. Bartholomæi apostoli, hic reposita die XIII mensis Maii MDCXCVIII. In 11 vase schedula sic inscribitur: Numerus 11. Vertebræ, & spathulæ S. Bartholomæi apostoli, hic repositæ, die XIII mensis Maii MDCXCVIII. In III vase hæc extat schedula sic inscripta: Numerus III. Ossa articulorum, femoris, tibiæ, suræ, ulnæ, radii, patellæ, & os innominatum S. Bartholomæi apostoli, hic reposita, die XIII mensis Maii MDCXCVIII. In IV vase hæc legitur schedula: Numerus IV. Ossa carpi, metacarpi, & digitorum manuum, tarsi, metatarsi, digitorum pedum, costarum, & alia indiscriminabilia S. Bartholomæi apostoli, hic reposita, die XIII mensis Maii MDCXCVIII. In V schedula hæc continet: Numerus V. Fragmenta ossium S. Bartholomæi apostoli, hic reposita, die XIII mensis Maii MDCXCVIII. In VI vase schedula sic inscripta: Numerus VI. Sacri pulveres ossium S. Bartholomæi apostoli, hic repositi, die XIII mensis Maii MDCXCVIII. In VII vase apposita schedula sic habet: Numerus VII. Spinæ piscium confusim repertæ cum sacris lipsanis S. Bartholomæi apostoli, hic repositæ, die XIII mensis Maii MDCXCVIII. In VIII vase schedula sic legitur: Numerus VIII. Particulæ lapidum, & lignorum confusim repertæ cum sacris lipsanis S. Bartholomæi apostoli, hic repositæ, die XIII mensis Maii MDCXCVIII. Quod autem in catalogo septimum erat vas, modo nonum, & extra urnam, juxta enunciatum patrum decretum asservandum, suam quoque habet schedulam annexam tenoris, qui sequitur: Os magnum integrum metacarpi S. Bartholomæi, hic repositum, die XIII mensis Maii MDCXCVIII.

[120] Absolutis vesperis, nos cum patribus ad secretarium reversi, [ampullæ includuntur urnæ porphyreticæ:] octo vasa, obsignata, & suis schedulis de pergameno, ut prætulimus, specificata, in urna porphyretica jam benedicta reposuimus, aptantes inter ea gossipium, ne, altero alterum urgente, frangerentur. Septimum vero vas, modo nonum, in quo repositum est os magnum metacarpi, extra urnam relictum, obsignatum, & inscriptum ut erat, in sæpe dicto armario sacrarum reliquiarum secretarii reponendum, servata forma sæpius repetiti synodalis decreti, demandavimus, prout illud reposuit, & armarium clausit dominus episcopus promotor, qui clavem tradidit thesaurario Mariella, sacrarum reliquiarum in hac nostra metropolitana existentium custodi. Urnam vero porphyreticam, octo prædicta continentem vasa, thurificavimus, & suo deinde clausimus operculo item porphyretico, quod vasi ita conjungitur: vasis labrum circulus ferreus circumdat, & de eo ad operculum tres radii item ferrei protenduntur, ejusdemque operculi fastigio clavis ferreis sinuosis, quos vites vocant, firmantur. Hoc tamen pacto urna nunc clausa non fuit, cum artifex nondum perfecisset tres laminas plumbeas, nunc pariter in ea ad perpetuam hujusce præsentis sacræ actionis memoriam reponendas, pollicitus tamen est ipsas in crastinum ante vesperas omnino absolutas exhibere. Tenor autem inscriptionis, tribus laminis incidendæ, hac die dictatæ, est, qui sequitur.

[121] [inscriptio tribus laminis æreis incidenda:] “Anno Domini MDCXCVIII XI Maii, Dominica die, Ego Fr. Vincentius Maria ord. Prædic. miseratione divina tit. S. Sixti S R. E Presbyter Cardinalis Ursinus, hujus sanctæ metropolitanæ ecclesiæ archiepiscopus, in secunda mea provinciali synodo, de ejusdem synodi mandato coram Patribus elevavi, & recognovi corpus hoc S. Bartholomæi apostoli, quod erat in urna lapidea, in qua inveni duas laminas plumbeas, alteram antiquissimam, & in extrema parte ruptam, his verbis: ✠ SCS. BARTHOLoMEUS APST., alteram item antiquam, priorem sic exprimentem: ✠ SCS. BARTHOLOMEUS APLS.: & corpus ipsum reposui in vasis vitreis VIII; & eadem vasa die XIV Maii collocavi in hac urna porphyretica, præsentibus sanctissimis, & reverendissimis provinciæ episcopis, nempe Fr. Cælestino Labonia ord. Erem. S. Augustini, episcopo Montis-Marani; Josepho Lazara clericorum Minorum, episcopo Aliphano; Francisco Scanegata episcopo Abellinen., & Frequentino; Angelo Cerasio episcopo Bibinen.; Francisco Antonio Punii episcopo Asculano, & Hordonen.; Francisco Antonio Giannone episcopo Boianen.; Josepho Catalano episcopo Larinen.; Dominico Morelli episcopo Lucerino; Michaële Pitirro episcopo Thermulano; Pompeio Sarnellio episcopo Vigilien. ad votum decisivum admisso, & vice metropolitani capituli abbatis oppidi S. Lupi nullius; Francisco Protonobilissimo episcopo Trivicano; Blasio Gambaro episcopo Thelesino; Emilio Jacobo de Cavaleriis episcopo Troiano eligente; Hiacyntho de Calce clerico regulari, episcopo Arianen., ordinariis: P. Vito Antonio Pastorale ord. S. Benedicti congregationis Montisvirginis abbate generali nullius; Augustino Fantetta vicario Alberoni nullius. Sacras prædictas functiones honestantibus Timotheo Agnellini archiepiscopo Mardinen. in Mesopotamia; Francisco Vignola episcopo Minerbinen.; Nicolao Antonio Thura episcopo Sarnen.; Alphonso Pacelli episcopo Murano; Joanne Francisco de Laurentiis episcopo Venusino; Fr. Marcello de Cavaleriis ord. Prædic., episcopo Gravinen; Fr. Vincentio de Magistris ord. Præd., episcopo Cassanen.; D. Carolo Cutillo monacho S. Benedicti congregationis Montisvirginis, episcopo Minoren.; Josepho Schinosi episcopo Casertano”.

[122] Cum itaque, ut prætulimus, artifex incisionem præfatæ inscriptionis nondum absolvisset, urna interim porphyretica alligata fuit vitta serica rubri coloris tam circa labrum, [urna obsignata defertur ad aram maximam:] quam supra operculum, & obsignata tribus sigillis nostris in cera Hispanica, supra eamdem vittam liquata impressis: deinde cum psalmis, & canticis urna sic obsignata imposita fuit feretro, ad hoc egregie elaborato, flosculis sericis, quasi per areolas distributis, undequaque mirifice exornato, quod processionali ritu, capitulo parato procedente, & patribus, nos, & DD. episcopi Montis-Marani, Muranen., & Bibinen., pontificalibus similiter induti, ad aram maximam nostræ metropolitanæ bajulavimus, domino gubernatore, & magistratu cum intorticiis accensis subsequentibus. Ibi urnam populo ostendimus, & publicæ adorationi cum thurificatione, & orationibus exposuimus. Demum ordine, quo veneramus, ad secretarium revertentes, inibi sacras vestes deposuimus, & brevi oratione ante secretarii altare persoluta, patres comiter dimisimus, nosque ad chorum reversi fuimus, sacris excubiis super sacro Apostoli corpore initium daturi, invenimusque populum a prædicto nostro recessu B. Virginis Mariæ Psalterium, sive rosarium decantantem. Noctem interim verterunt in diem, civitate universa innumeris luminibus illustrata, campanariis turribus frequentes festivos sonitus edentibus, populoque turmatim ad sacras confluente vigilias. Actio vero præfata latius habetur in instrumento, rogatis tribus concilii notariis superius relatis, die XIV currentis Maii post vesperas.

[123] Die tandem XV mensis ejusdem nos una cum reverendissimis DD. episcopis comprovincialibus, [cantatis vesperis,] aliisque novem, qui ad honestandas sacras functiones advenerant, quorum nomina retulimus, quique nobiscum quatuor, & viginti pontificum numerum complebant, nec non cum duobus ordinariis inferioribus, quatuor absentium episcoporum suffraganeorum procuratoribus, theologis, & decretalistis synodalibus, domino gubernatore, & magistratu, tribusque notariis concilii, & testibus rogatis, ac specialiter vocatis, ad nostram metropolitanam accessimus, ibique solemnes vesperas solemni ritu decantavimus: & primo psalmo inchoato, processioni solemni, ob magnum confraternitatum quatuor & quadraginta, nec non cleri, ex universa pene archidiœcesi, numerum, initium datum fuit. Absolutis vesperis, patres omnes pontificalia, cæteri sua paramenta sibi convenientia induerunt, paratis jam canonicis pro assistentia vesperis a nobis decantatis præstita. Omnibus sic indutis, antiphonam: Cum gaudio exibitis, præintonavimus, & imposito in thuribulis incenso, urnam apud altare thurificavimus.

[124] Interim recognita, spectantibus patribus, urna, [apertæ urnæ imponuntur tres laminæ,] corpus divi Apostoli continente, & reperta eisdem sigillis, quibus hesterna die munita fuerat, firmata, de nostro mandato, videntibus cunctis, fractis sigillis, rursus aperta fuit, & in eadem pro perenni hujusce novæ translationis monimento prius tres novas laminas plumbeas jam absolutas cum inscriptione, quam supra retulimus, reposuimus. Sunt autem hæ tres laminæ in extrema parte conjunctæ vittis sericis rubri coloris, per foramina immissis, quæ vittæ e duobus pendent lateribus, & super eisdem in cera Hispanica impressa sunt novemdecim ex tribus & viginti episcopis præsentibus sigilla, nempe Montis-Marani, Aliphani, Abellinen., Bibinen., Asculani, Bojanen., Larinen., Lucerini, Thermulani, Vigilien., Thelesini, Trojani, Arianen., Minerbinen., Sarnen., Murani, Venusini, Gravinen., & Minoren., reliquorum vero quatuor episcoporum, & duorum inferiorum ordinariorum non fuerunt impressa, quia secum e suis residentiis sigilla non detulerant.

[125] [bulla archiepiscopi, & alia,] In media vero prædicta inferiore laminarum, sic conjunctarum, parte, est transmissa chordula serica rubri, & albi coloris, ex qua pendet nostra archiepiscopalis consueta plumbea bulla, habens ex una parte impressas imagines capitum B. Mariæ Virginis a dextris, & S. Bartholomæi apostoli a sinistris cum cruce intermedia, & supra caput S. Mariæ adsunt literæ: S. M., hoc est: S. Maria: & supra caput divi Bartholomæi extant litteræ: S. B.: hoc est: S. Bartholomæus: infra imagines incisus legitur annus MDCXCVIII. Ex altera parte ejusdem plumbeæ bullæ adest inscriptio: Fr. Vinc. Maria Ord. Præd. Card. Ursinus Archiepus Bnus. Insuper in eadem urna reposuimus numisma argenteum, habens ex una parte imagines capitum B. Mariæ, & S. Bartholomæi, prout de plumbea retulimus, altera nostram habet imaginem mitra, & pallio decoratam, cum eadem inscriptione in gyro: Fr. Vinc. Maria Ord. Præd. Card. Ursinus Archiep. Bnus.

[126] [uti & duæ laminæ antiquæ:] Subinde in eadem urna duas laminas plumbeas, cum ipso sacro corpore in capsula marmorea repertas, & in primo instrumento elevationis dicti sacri corporis confecto sub die XI currentis mensis descriptas, & exemplatas inclusimus: quarum laminarum minorem, in extremitate ruptam, cum separata particula, involvimus schedula de pergameno nostra manu subscripta tenoris sequentis: “Lamina plumbea antiquissima fuit recognita a peritis juridice examinatis, excedere annos septingentos, XIV Maii A. D. MDCXCVIII. Fr. Vinc. Maria Card. archiep.” Quibus sic repositis, aptato novo gossipio, ne, quæ intra urnam erant, mutuo se urgerent, coram omnibus patribus, ipsisque videntibus, urnæ impositum fuit operculum, & circa ejusdem urnæ labrum circulus ferreus appositus est, ex quo circulo tres radii ferrei protenduntur ad operculi fastigium, ut circa illud breviori ferreo circulo inhærentes firmentur, licet nunc totaliter firmati non fuerint; hujusmodi enim actus post hujus translationis processionem peragendus erat in basilica divi Bartholomæi in actuali consignatione prædictæ sacræ urnæ, & collocationis ipsius in camera sub ara maxima ejusdem basilicæ.

[127] [instituta supplicatione, urna] Interea urna sæpe dicta firmiter alligata fuit vitta serica, & postea super nobile feretrum jam descriptum imposita, quod quippe feretrum cum sacra urna, donec solemnis processio ad sacram basilicam pervenit, semper humeris nostris dulce pondus incubuit, quod & alii tres pontifices, qui feretrum nobiscum comportabant, fecissent, nisi & aliis suas vices, & honoris, & pietatis gratia concessissent. Quod vero ad processionem attinet, methodus pro ejus directione impressa, ne hic justo longiores simus, in actis hujus sacri concilii exhibetur. Ubi vero processio ad sacram basilicam, terminum ei designatum, pervenit, ad illius ingressum, hymno: Te Deum: decantato, sacra tecta reboarunt: deposita igitur statis ritibus urna, exposita fuit super aram maximam vario, & pretioso marmore, etiam in camera pro urna ibidem recondenda, nempe intus, & foris elegantissime nostris sumptibus, si non pro tanti Apostoli dignitate, pro nostra tamen tenuitate elaboratam.

[128] Postquam igitur & thurificationem, & orationes debitas exhibuimus, [ad templum S. Bartholomæi delata;] populo solemniter benediximus, publicata per archidiaconum nostrum indulgentia plenaria a sanctissimo domino Innocentio Papa XII concessa visitantibus hodie hanc novam sancti Apostoli basilicam. Subinde nos in faldistorio super altare sedentes, oblationem intorticiorum a magistratu, aliis nobilibus, & ab aliquibus de clero foraneo pro servitio hujus sacri altaris, in sanctissimi Apostoli reverentiam suscepimus. Quo facto, sacra urna, de nostro mandato, firmiter obserata fuit, apposito operculi fastigio ferreo circulo breviori, qui clausus fuit clavo ferreo sinuoso, quem vulgus vitem appellat, cui clavo caput incisum fuit: ad ipsum vero breviorem circulum reducti fuerunt tres radii ferrei e majore urnæ circulo, quo labrum circumdatur, protensi, & in eodem breviori circulo tribus consimilibus clavis affixi, quibus pariter clavis capita incisa fuerunt: & super quatuor prædicta incisionum vestigia, cera Hispanica infusa, quatuor nostra parva impressimus sigilla. Sic igitur dicta urna coram patribus obserata, munita, & obsignata, nos patres eosdem ob tarditatem horæ comiter dimisimus, qui processionali ritu cum cæteris de clero ad secretarium nostræ metropolitanæ pro sacrarum vestium dimissione recesserunt.

[129] Nos vero cum DD. episcopis ponente, & promotore, [ibique obsignata, & in principis aræ camera deposita.] canonicis hujus sacræ basilicæ, ministris, & capellanis, nec non & magistratu, remansimus pro eadem urna, sic obsignata, dignitatibus, & canonicis collegii nostri S. Bartholomæi consignanda; prout fecimus collocando propriis manibus, dictis DD. episcopis assistentibus, sacram urnam in principis aræ camera. Hæc autem urna est, ut sæpe diximus, ex marmore porphyretico, studiosissime elaborata, altitudinis palmorum duorum, latitudinis per gyrum ductæ palmorum quatuor, & dimidii, valoris ducatorum ultra mille, elegantissimo opere pretiositatem marmoris exæquante. Urna itaque in dicti altaris camera collocata, eadem camera munita fuit crate ferrea in orbem ducta, & ex aurichalco exterius affabre composita, choro interim psalmorum cantibus personante. Cumque in nostra pontificali sede in medio chori sedissemus, DD. episcopis, & sacræ basilicæ canonicis in eodem choro considentibus, ad eosdem canonicos verba exhortationis, ut tantis muneribus digno servitio responderent, habuimus; mandantes eisdem, ut in hujusce sacræ translationis memoriam, infra bimestre inscriptionem marmori incisam, verba, in tribus laminis in urna porphyretica inclusis exarata, continentem, apponendam curarent: interim vero pro debita Deo gratiarum actione per octo dies continuos integrum Davidicum Psalterium in tribus diversis horis distinctum, quotidie persolverent. Peracto demum sermone, ante altare oravimus & processionaliter cum DD. episcopis Lucerino, & Thermulano, dictæque sacræ basilicæ canonicis, ad ejusdem secretarium accessimus, ubi, sacris depositis vestibus, huic terminum actioni imposuimus.

[130] Quibus sic peractis, ad perpetuam rei memoriam, hanc nostram paginam, petitionis, decreti, elevationis, recognitionis, ostensionis, repositionis, translationis, restitutionis, consignationis, sigillo nostro sub plumbo expediendam jussimus. [Conclusio ad Dei laudem hortatur.] Reliquum est, ut pro tam insigni beneficio, omnes cum omni humilitate benedicamus, & glorificemus eum, quem decet omnis benedictio, & gloria in secula seculorum. Confiteamur Domino in omnibus mirabilibus ejus, & cognoscat omnis caro, quoniam non defecerunt in diebus nostris miserationes ejus, qui quamvis, peccatis nostris exigentibus, visitavit nos in virga indignationis suæ, non tamen continuit in ira misericordias suas: lætati enim sumus pro diebus, quibus nos humiliavit, annis, quibus vidimus mala, dum in afflictionibus nostris gloriosissimi apostoli sui Bartholomæi omni laude dignissimi præsidio munit, ipsiusque meritorum, & intercessionum suffragiis protegit, ac defendit. Assiduis denique precibus ab eo postulemus, ut tanto Apostolo intercedente, a peccatis nostris faciem suam avertens, misereatur nostri, & respiciat nos, ac immittat timorem suum super gentes, quæ non cognoverunt eum, ut agnoscant, quia non est alius Deus, nisi Deus noster. Dat. Beneventi in secunda nostra provinciali synodo anno Domini millesimo sexcentesimo nonagesimo octavo, die vero XV mensis Maii, Indict. VI, Poñtus nostri Beneventani anno XIII, ordinationis vero nostræ XXIV.

[131] [Lumen ex sacris ossibus visum:] Hactenus Bulla Eminentissimi. Qui plura de his cupit, adire potest Ephemerides P. Dominici Viva Societatis nostræ, qui rei gestæ interfuit, ac singula exacte narravit sermone Italico. Discet ex iis præsertim, quanta omnium, ac præ ceteris sanctissimi antistitis Ursini pietate, quanto populi cujuscumque conditionis concursu, res tota fuerit peracta, quæ brevitatis causa prætermitto. Duo tamen, ad gloriam Sancti præcipue conducentia, nefas est præterire. Pag. 33 narrat, testatum sibi esse illustrissimum quemdam singularis æstimationis atque virtutis episcopum, vidisse se ex arcula marmorea, cum primum aperiretur … ingentem splendorem ex splendentibus ossibus egressum. Et tam certo, inquit, asserebat, non fuisse oculorum hallucinationem, ut juridice cum juramento declarasset ad gloriam Sancti, si modestia ipsum non retinuisset, prohibens mihi etiam ne nomen suum manifestarem. In memoriam hujus prodigii hos Viva adjecit versiculos:

Quæ nova fax oculis splendet, sacra lipsana monstrat.
      Tune polum spectris fallere posse putas?
Si quæ sunt reliquæ: pellit lux alma tenebras,
      Mens dubium posthac ponat, & urat amor.

[132] [rota rhedæ ter transit] Aliud pag. 41 narrat miraculum, cui pauca præmittit de tempore pluvio in serenum, cum supplicatio incederet, mutato; hoc modo: Non habuit infernus, quo turbaret tam bene ordinatam supplicationem: quin potius, ubi tempus & antea & postea perpetuo fuit pluviosum, die illo sol jam exul venit, ut spectator esset officiosus tanti triumphi. Studebat dæmon alio modo funestare diem, quippe in magna populi pressura circa templum patrum Dominicanorum, ubi magnum erat theatrum cum altari pensili, filius Antonii Todisci, Joannes nomine, unius vix lustri infantulus, humi prolabitur, per cujus crus alterum agitur rota minor rhedæ, multis personis onustæ. Tolluntur in cælum clamores contra aurigam; ille, quo rem restitueret, vehementius loris restringit equos, ut velociter recedentes, rotam iterum per tenellum illud crus agerent: cumque rursum excitati progrederentur, tertia etiam vice per illud transit. Creverunt parentum & clamores & planctus, putantium, se infantulum jam contritum inventuros.

[133] Verum Sanctus potens suum patrocinium, & in infernum dominium volens ostendere, [crus pueri illæsum.] ipsi pro munimine fuit: nam infans sublevatus, inventus est omnino incolumis, exiguo tantum livore in loco, quem rota tetigerat, apparente, ad gratiæ cælestis testimonium, clamantibus tum omnibus: Miraculum! miraculum sancti Apostoli! qui a multis tum fuerat invocatus. De quo jam juridica informatio fuit instituta: & testati sunt omnes, tum seculares, tum reverendi admodum patres Dominicani, facti testes oculati, tum medici, & chirurgi, qui crus lividum observarunt, non potuisse id naturaliter contingere, nec sine evidenti miraculo: quod cælum voluit, ut au hentice prodigio hoc, tamquam signo characteristico, ostenderet, hæc vere esse ossa illius Sancti, qui se amore Domini sui, pelle exui permisit. Hæc Viva, qui in miraculi memoriam hoc adjecit distichon:

Ter pueri premit acta pedem rota; nec terit ossa,
      Sed pellem, Divi glubiti ut ossa probet.

CAPUT III.
An corpus S. Bartholomæi Romam translatum?

§ I. Cultus Romæ: controversia Romanos inter ac Beneventanos de sacro corpore.

[Cultus Romæ: controversia de corpore diuturna,] Romæ magna veneratione coli S. Bartholomæum testatur Carolus Bartholomæus Piazza in Hemerologio sacro Romæ Christianæ ad diem XXV Augusti, ubi scribit, festum ejus grandi solemnitate, populique concursu, per octiduum celebrari in ecclesia Sancto dicata in Insula Lycaonia, seu S. Bartholomæi. De ecclesia hac Floravantes Martinellus in Roma sacra pag. 77 & seq. post duas alias S. Bartholomæi ecclesias memoratas, hæc scribit: Altare majus sustentatur quatuor columnis ophitinis. Ibidem labrum porphyreticum, cui imposita alba tabula marmorea pulcherrima. Intus S. Bartholomæi apostoli corpus spectabile. Paulus IV, cum dictum S. Apostoli corpus inter ruinas sui templi ob inundationem collapsi anno MDLVII repertum fuisset, illud magna & solemni pompa ac supplicationibus in templum D. Petri comportandum curavit: quod postea Pius IV restitui mandavit, ut vidi in instrumento consignationis die XXVII Julii MDLX in archivo Vaticanæ basilicæ. Fruitur quoque (eadem ecclesia) sacro sancti Paulini episcopi Nolani corpore… Olim erat collegiata, ut ex lapide sepulcrali in ecclesia sancti Jacobi in Septimiano. Est titulus Cardinalis sub cura fratrum Minorum de Observantia. Hi auctores non minus Romæ indubitanter asserunt sacrum S. Bartholomæi corpus, quam illud Benevento tribuunt Beneventani. Hinc diuturna viguit controversia, numquam fortasse terminanda, Romanos inter ac Beneventanos, utri sacrum S. Bartholomæi corpus possideant. Plurima hinc inde scripta, argumenta producta plurima. Egregiam pro Beneventanis hac de re dissertationem edidit anno 1636 Annibal Mascambrunus Stabiensis episcopus: alteram præcedenti prolixiorem anno 1694 in lucem dedit eminentissimus Cardinalis Ursinus, quam Italice reddidit aliquanto auctiorem Basilius Janellus anno 1695. Neque in Ephemeridibus, quas de translatione corporis jam relata scripsit Dominicus Viva Societatis nostræ, Beneventanorum causam neglexit.

[135] [necdum pro Beneventanis decisa,] Eruditis his dissertationibus, atque ipsa in primis reliquiarum recognitione, quæ argumentum est Beneventanis omnium maximum, sacri corporis possessio videri quibusdam possit abunde Benevento vindicata; neque immerito victoriam cecinisse Pompeius Sarnellius episcopus Vigiliensis hoc epigrammate Janelli dissertationi præfixo:

Romanos pugna Beneventum distinet annis
      Centum: sed tandem dat studiosa manus.
Bartholomæus adit Beneventum: pugna revixit
      Per tot sæcla; manus det modo Roma suas.

Sed id nobis videri non debet, parte inaudita altera, neque ita visum est Emmanueli Caietano Sousa, qui tom. 2 de Expeditione Hispanica S. Jacobi Majoris pag. 1229 ait, Sarnellium immerito cecinisse victoriam. Quia, inquit, pro Roma, insulaque Lycaonia prodiit Francisci Dini Dissertatio historico-critica de translatione, & collocatione corporis S. Bartholomæi apostoli Romæ in insula Lycaonia, seu vindiciæ Breviarii Romani adversus dissertationes episcopi Mascambruni, Marii Viperæ vicarii capitularis Beneventani, aliorumque recentissimorum, ac decreta in concilio Beneventano coram eminentissimo, ac reverendissimo Vincentio Maria Cardinali Ursino archiepiscopo lata, quæ impressa fuit Venetiis typis Dominici Lovisæ anno MDCCI (imo 1700) in quarto. Et tantum abest, ut Roma dederit manus suas, ut Sarnellius sperabat, quin potius Clemens XI Pontifex Maximus silentium imposuerit eidem Cardinali Ursino, aliisque negantibus corpus S. Bartholomæi apostoli extare Romæ. Unde sarta tectaque remansit auctoritas Breviarii Romani id asserentis, & quod magis est, observationeque dignissimum, ipse Cardinalis Ursinus ad summum Pontificatum evectus, assumpto nomine Benedicti XIII, nullam mutationem fieri jussit in Romano Breviario, qui licet Pontificatum tenuerit usque ad sextum annum, fueritque Pontifex rerum ecclesiasticarum maxime sollicitus, nullique labori parcens in iis, quæ ad sacros ritus, ecclesiasticamque disciplinam spectant. Hactenus laudatus Sousa.

[136] [quibus tamen silentium non videtur imposuisse Clemens XI,] Verum, quod scribit silentium a Clemente XI impositum fuisse Cardinali Ursino, vix, aut ne vix quidem, fidem apud me obtinere potest. Primo enim neque verba Pontificis commemorat, neque tempus, quo silentium fuisset impositum. Secundo Cardinalis Ursinus ab anno 1698, quo absoluta sunt, quæ retulimus, omnia, jam siluisse videtur & nihil ultra movisse, cur igitur silenti silentium imponat Clemens Pontifex, creatus sub finem anni 1700 die XXIII mensis Novembris? Tertio nihil de illo silentio majores nostri, similia diligentissime notare soliti, mihi reliquerunt, cum tamen alia minoris etiam momenti diligenter notata invenerim, maxime circa hanc controversiam, de qua Papebrochius aliquid in Vita S. Paulini dicere statuerat; prout dixit tom. IV Junii, anno 1707 impresso, pag. 233, sed nihil de hoc silentio. Quarto illustrissimus Franciscus Maria de Aste archiepiscopus Hydruntinus in Disceptationibus in Martyrologium Romanum Clementi XI dicatis, & Beneventi impressis anno 1716, pag. 389, controversiam hanc refert prolatis utriusque partis argumentis; qui, si silentium fuisset impositum, id scire debuisset & commemorare; at ne verbum quidem de silentio ibidem legitur; quin potius in partes Beneventanorum inclinat, atque ita corrigi posse Romanum Martyrologium ait, si scribatur: Relatio sanctarum reliquiarum beati apostoli Bartholomæi, additis his: Quæ Beneventi & Romæ in insula Tiberina pia fidelium devotione honorantur.

[137] Accedit quod prædictus Sousa alia quædam Operi suo inseruerit, [ut Sousa asserit minus in scribendo accuratus.] quæ manifeste falsa sunt. Unum profero exemplum, ut & vera esse, quæ dico, lector intelligat, & labem integerrimo viro adspersam, quantum possum, abstergam. Tom. 1 Expeditionis Hispanicæ citatæ pag. 878 ita scribit de Papebrochio nostro: Sed movere nos non debet Papebrochius, qui in Hispania nullius est auctoritatis, cum a supremis sanctæ Inquisitionis tribunalibus sint prohibita ea, quæ scripsit in Actis Sanctorum, non solum in nostra Lusitania, sed in tota Hispania. Hæc Sousa anno 1727: reliqua, quæ adjungit prætermitto, ut ad propositum nostrum non necessaria. Atqui Opera Papebrochii in Lusitania numquam damnata sunt: deinde ignorare non poterat, censuram contra Opera Papebrochii anno 1695 latam in Hispania, æquissimo judicio relaxatam fuisse anno 1715 ab eadem Inquisitione generali, decreto de hac re edito, quod videri potest tom. VII Junii pag. 34. Qua ergo seu æquitate seu veritate scribit anno 1727, Opera Papebrochii de Actis Sanctorum in Hispania & Lusitania esse prohibita? Hinc igitur, concurrentibus rationibus supra allatis, fidem habendam non existimo asserto per Sousam silentio.

[138] Secutus itaque exemplum illustrissimi de Aste, [Status controversiæ] expendam argumenta hinc a Beneventanis inde a Romanis allata, & si quid uni vel alteri parti favens invenero, fideliter sine ullo partium studio adjiciam. Verum, ut vis argumentorum melius innotescat, clare explicandum est, in quo sita sit controversia. In confesso est utrimque, corpus S. Bartholomæi fuisse Beneventi usque ad finem fere decimi seculi. Illud ibidem permansisse contendunt Beneventani nec paucis, nec levibus nixi argumentis: abductum fuisse, Romamque translatum ad insulam Lycaoniam sive Tiberinam, affirmant Romani, & passim Germani scriptores, multis itidem rationibus, & auctoritatibus subnixi. De auctore tamen & tempore hujus translationis inter hos non convenit: quidam enim id tribuunt Ottoni II imperatori, quod & Baronio placuit in Martyrol Romam. ad XXV Augusti, atque ita in Breviario legebatur olim: alii Ottonem III hujus translationis auctorem faciunt, uti hodiedum habet Breviarium Romanum, quod & eminentissimus Baronius ad annum Christi 1000 num. 8 asseruit, prioris sententiæ auctores erroris insimulans. Franciscus Dinus, acerrimus Romanorum vindex, Ottoni II rem initio attribuit, verum ne de trecentis, quos jactat, auctoribus magnum cogatur detrahere numerum, in decursu omnes, qui pro Ottone III steterunt, ad suas partes trahit, quin & aliquos, qui non minus Beneventanis favent, quam Romanis. Nunc videndum, quomodo pars quælibet suam sententiam explicet.

[139] [expositus:] Beneventani aiunt, Ottonem III petiisse corpus S. Bartholomæi, cui cum nihil negare auderent, dolo usos fuisse majores suos, ne sacrum thesaurum amitterent, eique pro corpore S. Bartholomæi substituisse corpus S. Paulini Nolani episcopi: quo deinde comperto, Ottonem Beneventum cum exercitu rediisse, urbemque obsedisse; at re infecta abscedere fuisse coactum. Hoc Beneventanorum fundamentum ex Leone Ostiensi, infra citando. Romani vero quidam, qui Ottoni III translationem tribuunt, substitutionem corporis sancti Paulini non negant; verum adjiciunt, reversum Ottonem Benevento potitum esse, & corpus S. Bartholomæi etiam transtulisse. Prætensam fraudem omnino negant eorum aliqui. Qui autem Ottonem II translationis auctorem volunt, ita rem narrant: Otto, inquiunt, accepta clade, quod a Romanis & Beneventanis in pugna desertus esset, cum in Romanos animadvertere non auderet, iram in Beneventanos exercuit, nam imparatos, nihilque tale timentes adortus, urbem cepit, spoliavit, incendit, ac S. Bartholomæi reliquias Benevento ablatas, Romam transtulit, ubi & paullo post ex morbo obiit.

[140] [quomodo veritas hic indaganda.] Jam vero, ut partium momenta melius expendantur; notandum est, non numero historicorum translationem vel affirmantium vel negantium, veritatem hujus historiæ investigandam esse, sed considerandum in primis quanta fide polleat, qui primus translationem vel asseruit vel negavit: neque hoc tantum, verum vel maxime unde hauserit, quæ literis mandavit, an non potuerit bona etiam fide scribere, quæ falsa erant, populari fama deceptus. Etenim cum neutra pars scriptores rei gestæ contemporaneos afferat, asserta utriusque partis ortum duxerunt ex fama & traditione populi: expendendum itaque quæ traditio appareat magis verisimilis, quænam melioribus rationibus sit suffulta. Non itaque ad examinanda hujus controversiæ momenta, omnes auctores, qui de ea scripserunt, adducam; sed utriusque partis præcipua fundamenta quanti valeant, quasque patiantur difficultates, expendam, unico veritatis, quantum possum, illustrandæ studio.

§ II. Præcipuum Beneventanorum fundamentum; sive Leonis Ostiensis relatio examinata, oppugnata, & defensa.

[Leonis Ostiensis relatio:] Beneventani tamquam Achillem pro se prima in acie collocant auctoritatem Leonis Marsicani Cardinalis & episcopi Ostiensis, qui in Chronico Casinensi lib. 2, cap. 24, prout nuperrime editus est inter Scriptores rerum Italicarum tom. 4, pag. 354, ita scribit: Hujus abbatis (nempe Joannis) anno tertio, qui est millesimus ab Incarnatione Domini, supradictus imperator Beneventum venit, & causa pœnitentiæ, quam illi beatus Romualdus injunxerat, abiit ad montem Garganum Reversusque consequenter Beneventum, petiit ab eis corpus sancti Bartholomæi apostoli. Qui nihil tunc illi negare audentes, callide illi pro corpore Apostoli, corpus beati Paulini Nolani episcopi, quod satis decenter apud episcopium ipsius civitatis erat reconditum, ostenderunt, & eo sublato recessit tali fraude deceptus. Quod postquam rescivit, nimium indignatus; corpus quidem confessoris, quod detulerat, honorifice satis apud insulam Romæ recondidit: sequenti vero tempore, perrexit iterum super Beneventum, & obsedit eam undique per dies multos: sed nihil adversus eam prævalens, Romam reversus est. Unde vix ad sua reverti incipiens, mortuus est apud oppidum, quod nuncupatur Paternum. Hactenus Ostiensis.

[142] Leonis in hac historia auctoritatem magni faciendam his rationibus contendunt Beneventani: [& ejus auctoritas stabilita:] quia primus & omnium antiquissimus est, qui hanc literis mandavit historiam: quia sinceræ fidei scriptor, suique temporis integerrimus, ut eum vocat Baronius: quia verisimile est, secretiora hujus facti documenta in Casinensibus scriniis extitisse, dum scripsit Ostiensis: quia Matthæus Lauretus nihil in hac relatione mutandum duxit. Post quæ ita prosequitur Dissertatio Ursini: Confirmatur Leonis Ostiensis narratio ex immemorabili institutione festi S. Bartholomæi in Cava, quotannis celebrari consueti, Beneventi die IV Septembris, quod aliunde non effluxit, quam a Cava, in qua latuit B. Apostoli corpus, ne pia civium fraus, qua Otto III deceptus fuerat, detegeretur. Qui locus ad annum usque MDCLXXXVIII, quo terræ motus vi tota cum basilica subversus est, summa omnium veneratione habitus fuit. Hoc primum Beneventanorum argumentum præ ceteris diligenter expendendum est, ut pateat, quo illi fundamento suam tueantur sententiam. Producam itaque primum, quæ Franciscus Dinus ad hoc respondit, quamvis majore verborum apparatu, quam rationum pondere tum hic, tum in tota sua Dissertatione, rem agere videatur.

[143] Dinus itaque in Dissertatione historicocritica de translatione corporis S. Bartholomæi pag. 31 ad argumentum ita respondet: [Francisci Dini inepta,] Leo e vivis excessit ad annum MCXVI: igitur historiam protulit CXXX annos post præmissam translationem, si hæc Othoni II juxta veriorem, probatissimamque opinionem tribuatur, ut nec contemporaneus, nec certe primus censeri possit, cum ad eam ætatem esset in humanis Otho anno MCXXXVIII episcopus renunciatus teste Vossio, qui plura aggerat de Othonis Frisingensis fide, & auctoritate. Verumenimvero in limine responsionis suæ gravissime offendit Dinus, & forsan non inepte hinc colligent eruditi, eum nihil adversariis velle concedere, sive verum id sit, sive falsum. Quæ enim hæc ratiocinatio: Leo obiit anno 1116, id est annis 22 antequam episcopus creatus sit Otto; ergo Leo non scripsit ante Ottonem? Hoc tamen est ipsum Dini ratiocinium; etiamsi verum esse concederemus Leonem ante annum 1116 non esse mortuum, de quo, licet incertum sit, vitilitigare non lubet. Nam manifestius est, quam ut prudenter negari vel debeat vel possit, Leonem Ostiensem Ottone Frisingensi, mortuo anno 1159 judice Bellarmino de Script., pag. 342, vel 1158, secundum Labbei Chron. ad illum annum, scriptorem esse antiquiorem. Primus itaque hujus historiæ scriptor est Leo Ostiensis, sed non contemporaneus, qui tamen non scripsit 130 annos post rem gestam, ut perperam asserit Dinus, cum ante mortem Chronicum suum exaraverit.

[144] Deinde Dinus multa accumulat in Leonem Ostiensem parum æqua, [& iniqua in Ostiensem responsio:] multa quibus ostendere nititur Leoni Ostiensi hæc esse supposita, neque veretur adulationis dicam, an imposturæ, crimen imponere interrimæ famæ antistiti; pag. 33 ita scribens: Igitur Leo a pueritia in Cassino oblatus a vulgo accolarum deceptus, ut principi populo adularetur, ne provinciam tanto munere orbatam fateretur, translationem negare adortus est. Modestius vellem scripsisset Dinus de Leone Ostiensi, de quo bibliographi passim non male sentiunt. Ne autem multorum accumulare oporteat testimonia: unum pro omnibus audi Muratorium, qui ejus Opera nuperrime recudit inter Scriptores Italiæ tom. 4, in Præfatione ad Chronicon Casinense pag. 153 de eo loquentem: Quod est, inquit, ad Chronicon monasterii Casinensis, cujus nunc novam editonem damus, omnium eruditorum calculo Opus maximi faciendum est, tum quod complectitur res celeberrimi istius cœnobii ab ipsius sancti Benedicti fundatoris Vita, … tum etiam quod Leo magnæ gravitatis & auctoritatis vir ad ipsum conscribendum simul archivo Casinensi, aliisque antiquitatis venerandæ monumentis est usus. Hisce auctoritatem Leonis satis vindicatam existimo contra dicteria Francisci Dini, quæ alioquin parum sunt probabilia. Cur enim Beneventanis potius adulari voluisset Leo, quam Romanis, qui priusquam Chronicon suum exararet in Romani Pontificis obsequio occupatus erat, ut ipse testatur in Prologo pag. 244, & plura sperare poterat a Romanis quam Beneventanis? Nihilo validiora sunt, quæ de interpolatione & mutilatione Chronici Casnensis subtexuit Dinus, ut probaret hæc Ostiensi fuisse deinde adjecta. Nam, quamvis Chronicon toties recusum sit, atque ad fidem Mss. codicum exactum, numquam hæc historia fuit prætermissa, numquam dubitatum, opinor, ab aliquo editore, quin hæc vere esset Leonis. Quod demum ait Dinus, Ostiensem in his ab omnibus deseri, falsum patebit ex dicendis, cum multi quidem ei refragentur, sed nec pauci consentiant. Reliqua Dini dicta contra Ostiensem prætereo, quod nihil præterea afferat, quo se expediat: atque ad alia quædam contra Leonis auctoritatem argumenta transeo, quæ unico veritatis investigandæ studio fuere proposita.

[145] [argumenta alia conera banc narrationem.] Miserat Eminentissimus Cardinalis Ursinus Dissertationem suam ad majores nostros, hortatus etiam, ut, siquid circa illam controversiam haberent dubii, id libere expromerent. Fecit id Janningus primo circa quædam, quæ ad templum S. Bartholomæi spectabant, ad quæ ita respondit eminentissimus, ut omne circa punctum illud sibi dubium exemptum fateretur Janningus. Verum, alia mißa epistola, difficultates proposuit magis urgentes, circa auctoritatem, aut potius relationem Leonis Ostiensis, de qua agimus. Omnes autem ipsius rationes eo fere tendunt, ut ostendat, verisimile magis esse, Beneventanos deceptos fuisse per suos, qui ne civium Beneventanorum indignationem & odium incurrerent, hujus fraudis famam spargere in vulgus poterant, quam deceptum fuisse imperatorem, quem sine gravi periculo decipere non potuissent. Hæc itaque argumenta per modum dubiorum eminentissimo Ursino proposita, & in scriniis nostris servata, ipsis Janningi verbis erudito lectori hic exhibebo. Et responsum Beneverto missum fideliter subtexam, ut, quantum tribuendum sit relationi Ostiensis, lectoris permittatur arbitrio. Epistola Janningi Roma, ubi tunc ipse degebat, missa VII Novembris 1699, sic habet:

EMINENTISSIME PRINCEPS, REVERENDISSIME DOMINE.

[ex epistola Janningi ad Ursinum;] Ex quo non ita pridem, imperio potius Dominationis vestræ, quam sponte mea, exponere ausus fui quiddam dubitationis super translatione corporis S. Bartholomæi apostoli; cui mox a Dominatione vestra abunde satisfactum fuit: recurrit identidem animo aliud quidpiam, quod tunc etiam tetigi obiter; & hactenus me sollicitum habet; quid respondere possim, aut debeam, si quis Romanus civis, opinionis, ac traditionis suæ urbis tenax, ut fit, negare pergeret, corpus S. Bartholomæi superesse modo, aut fuisse Beneventi post annum Christi millesimum; sustinens pro suo in patriam amore, corpus illud anno millesimo vere translatum fuisse ab Ottone III imperatore Romam, ibidemque hodiedum in veneratione esse. Ut probet, allegabit ipsam, quam convincentem putat, Romanæ urbis traditionem.

[147] Opponere quidem hic ego possum traditionem contrariam Beneventanorum; [traditio Beneventana,] atque etiam addere ex Leone Ostiensi, traditionem Romanorum falso niti principio. Cives quippe Beneventanos prædictum imperatorem, corpus S. Bartholomæi apostoli petentem, callide decepisse; atque ei pro corpore S. Bartholomæi apostoli, tradidisse corpus S. Paulini episcopi.

[148] Verum quid opponam, haud scio, si Romanus idem contendat, [ex qua scripsit Ostiensis, ] traditionem Beneventanorum potius niti falso principio, quam traditionem Romanorum: & Leonem Ostiensem, ex tali Beneventanorum traditione scribentem, nihil traditioni addere auctoritatis, aut fidei majoris.

[149] Principium quippe, dicet Romanus ille, quo nititur traditio Beneventana, [fraude nixa:] corpus sancti Bartholomæi mansisse Beneventi, est sola relatio, & prætensa infidelitas illorum, qui reliquias imperatori tradentes, eum decepisse perhibentur. Aliunde enim sciri non potuit, deceptum fuisse imperatorem, quam ex illis ipsis, qui deceperunt: cum nemo alius id scire potuerit. Principium autem, quo nititur traditio Romana, est auctoritas imperatoris, qui certo scitur, Beneventi existens, petiisse corpus S. Bartholomæi; & fidelitas proborum virorum (tales etenim credendi sunt, nisi probentur fuisse mali) qui consentientes, certe visi consentire, petitioni imperatoris, tradiderunt ei reliquias, utique quas rogati ab ipso fuerant, quasque nemo bonus suspicari potest alias fuisse.

[150] Similiter quid opponam Romano, si pergat porro quærere ex me; [deceptio imperatoris periculosa,] quo pacto cives Beneventani, qui nihil tunc imperatori negare audebant, uti loquitur Ostiensis, ausi fuerint ipsum decipere? An deceptio illa non erat periculosæ plenum opus aleæ? An non erat injuriosa majestati cæsareæ? An erumpere non poterat facile? Quid si erumpebat? Nonne secum trahebat ruinam publicam civium, & civitatis ab imperatore, juvene, bellicoso, armato, & irritato inferendam?

[151] Quid opponam, si deinde quærat; quomodo potuerit imperator decipi, [difficilis,] cui præsenti, & videnti reliquiæ fuerunt traditæ in ipso episcopio, uti testatur ipse Ostiensis? An tam obscuro loco & negligenter habebant cives Beneventani venerabile sancti Apostoli corpus, & carum sibi pignus, ut dignosci non posset; aut nesciretur passim, etiam ab imperatore, qui illud petebat; & ab aulicis ejus, sagaci hominum genere, ubi conditum servaretur, & a fideli populo honoraretur?

[152] [per quos peracta?] Si quærat 3, quinam cives Beneventani, cujus Ordinis, aut gradus, quam multi, aut pauci, deceperint imperatorem, aut conscii fuerint deceptionis faciendæ?

[153] [an a multis peccatis possii excusari?] Si quærat 4; quo pacto possint excusari deceptores illi, a temeritate, infidelitate, impietate, & sacrilegio? A temeritate quidem, qua, decipientes imperatorem, exposuerunt se & civitatem suam periculo ruinæ? Ab infidelitate vero, qua, quod signis promittebant, & monstrabant se daturos imperatori, non dederunt? Ab impietate autem & sacrilegio; dum S. Paulinum, corpus ejus sub nomine S. Bartholomæi alienantes, privant omni illo cultu, & veneratione, quibus deinceps a fidelibus in corpore suo honoratus fuisset: atque tantumdem faciunt, acsi corpus ejusdem S. Paulini e mundo eliminarent, deleta inter homines memoria ejus?

[154] [an excusandus archiepiscopus?] Si quærat 5, qua ratione eximi culpa possit archiepiscopus Beneventanus, cujus scitu, & consilio, si credimus Ostiensi, imperator deceptus fuit?

[155] [An deceptoribus credendum?] Si quærat 6, quam prudenter credere cives potuerint deceptoribus imperatoris; qui dicentes se imperatorem decepisse, fatebantur ipsi, & annuntiabant civibus, se deceptores esse? deceptoribus autem notis, quam prudenter creditur?

[156] [An non postius] Si quærat 7; an qui deceperunt, ut prætenditur, imperatorem Romanum, & quidem in rebus sacris, & cum periculo præsenti superventuræ ab illo vindictæ in caput suum, & totam civitatem: an illi scrupulo sibi duxerint, decipere cives suos, a quibus nihil propterea timere debebant; imo sperare etiam præmium, laudem, & applausum poterant; si decipiebant, persuadentes ipsis, non esse datum imperatori corpus S. Bartholomæi, quod datum erat: si vero non decipiebant, timere sibi debebant, propter ablatum corpus S. Bartholomæi, saltem indignationem civium, si non & gravius aliquid ab inconsiderato, & præcipite vulgo?

[157] [deceptus populus,] Si quærat 8; an non multo facilius fuerit persuadere populo, tunc, cum reliquiæ tradebantur, absenti; & quales traditæ essent, ignoranti; non fuisse traditum imperatori corpus sancti Bartholomæi: quam imperatori cum suis præsenti, & omnia inspectanti, non tradere corpus illud, quod petierat, ac unice desiderabat?

[158] [quam imperator,] Si quærat 9, quomodo persuadere sibi possint Beneventani, deceptum fuisse imperatorem, & non se, cum prætensi deceptores tunc saltem, quando imperatori reliquias tradiderunt, censebantur adhuc veri, & fideles: at vero, quando civibus suis dixerunt se imperatorem decepisse, jam constabat improbos, atque infideles esse?

[159] [quod crimen minus?] Si quærat 10: an non magis debeant opinari, & credere cives Beneventani, se a deceptoribus illis deceptos fuisse; quam cupiunt credere, & credi, deceptum ab iis fuisse imperatorem: præsertim cum deceptio civium in casu præsenti minus crimen sit variis ex capitibus, quam sit deceptio imperatoris?

[160] Si quærat 11, an operæ pretium fuerit Beneventanis, [Quid fuerit utilius, & gloriosius Benevento.] per tot discrimina, malasque artes perdere, cum conscientia proborum virorum, sanctissimi & celeberrimi episcopi corpus unum, ut aliud S. Apostoli retineatur? Si quærat denique 12, quid gloriosius Beneventanæ civitati sit, ipsam, ut beneficam, & bene meritam de imperatore Ottone tertio, ac Romana urbe, carere corpore S. Bartholomæi; quam per fraudem illud sibi retentum contendere?

[161] Responsum Benevento missum die XI Junii 1700, [Responsum Benevento missum:] hoc prænotatum titulo: Responsio ad solidas, doctasque objectiones Adm. Rev. Patris Conradi Janningi e Soc. Jesu adversus Beneventanorum traditionem super existentia corporis S. Bartholomæi apostoli Beneventi; ita sonat.

[162] Antequam responsum detur dubiis, tam ingeniose propositis, [traditio Beneventanorum probata] duo firmanda sunt puncta, e quibus illorum opportuna pendet solutio. Primum id est, quod Beneventanorum traditio longe a Romanorum traditione distat. Pro prima etenim plura concurrunt consectaria, ac fere inenodabilia argumenta, quæ eamdem credibilem reddunt: secus vero pro secunda. Sufficit Dissertationem typis editam percurrere, ut hoc pro certo habeatur. Primo pro Beneventana traditione affertur bulla Leonis IX de anno MLIII, & altera Stephani item IX de anno MLVII, asserentes in S. ecclesia Beneventana pretiosissimum corpus beatissimi Bartholomæi requiescere. Hoc itidem habetur in bullis Clementis VI anni MCCCXLVII, Bonifacii IX MCD, & aliorum Romanorum Pontificum. Et hæc abbatem Ughellum tom. VIII, col. cx Ital. sacræ, Romæ tunc typis excudentem, & oppositam prius sectantem sententiam, ad se plene victum declarandum coëgere. Secundo habetur auctoritas Leonis Card. Ostiensis, qui eodem sæculo scripsit, quo Otho III imperator sacrum corpus a Beneventanis habitum transtulit. Et Cardinalis Baronius, licet his adversetur, tamen Ostiensem sinceræ fidei scriptorem, sui temporis integerrimum prædicat. Lauretus, qui exacte cribravit nonnulla illius sæculi gesta, & a præfato auctore enarrata, licet nodum in scirpo quæsiisset, nihilominus nihil prorsus hac in re adnotavit. Imo archiepiscopus de Nuce, qui toto pectore Laureti opus impugnavit, in hoc eum oppugnare non est ausus. Tertio habetur Historia Eadmeri in illa Dissertatione legenda. Quarto Ladislai regis attestatio anni MCDXIV. Quinto Martyrologia Usuardi, Wandelberti, Florentinum, ac Beneventanum in medium efferuntur.

[163] Verum enim vero præ ceteris pondus obtinet suum provinciale concilium, [variis argumentis, & recognitionibus,] anno MCCCXXXVIII celebratum, in quo Fr. Arnaldus de Brusacco archiepiscopus, Benedicti XII Pontificis maximi facultate, ad antiquam, & vere augustam basilicam, anno MDCLXXXVIII terræmotus causa dirutam, corpus gloriosissimi Apostoli transtulit, recognitum prius, ac in ærea urna reconditum, ac nuper anno MDCXCVIII aperta. Et si duabus plumbeis laminis in urna repertis lumen adjiciatur, ac petiolis spinarum, & sassulis cum sacris ossibus inventis, tum etiam si perpendatur, quod non fuerunt reperta inter hæc lipsana ejusdem Sancti brachia, cum sit compertum, quod unum Carpineti colatur, dono datum a Bernardo Leoduni comitis Pennæ filio anno CMLXII; alterum vero Cantuariæ, Immæ Anglorum reginæ dono datum ab Alphano III nostro archiepiscopo anno circiter MXVII. Tum etiam si habeatur ratio varietatis litterarum, seu characterum, qua nomen Apostoli erat scriptum, nempe Latinis literis in lamina antiqua apposita, cum e Liparitana insula huc advenit urna, & Longobardis in altera, cum dictus archiepiscopus de Brusacco in citato concilio anno MCCCXXXVIII, sacrum corpus recognovit, nulla major probatio ad finem, moralem rei, hucusque sedulo perquisitæ, evidentiam habendi, desideranda videtur.

[164] [præ Romanorum,] Altera vero ex parte pro Romana traditione affertur dumtaxat Othonis Frisingensis auctoritas, qui anno MCLVIII ex humanis profectus est, quique scripsit: “Tradunt Romani, se corpus D. Bartholomæi habere: nec Romæ haberi asseruit.

[165] [cujus præcipua fundamenta refutantur.] Ex quo clare dignoscitur, quodnam discrimen intercedat inter auctoritatem Ostiensis, qui eodem sæculo traditionem Beneventanorum scripto consignavit, & illam Frisingensis, qui sequenti sæculo Romanorum dicta conscripsit illis verbis: “Tradunt Romani” cum evidenti errore in re, in persona, & in tempore. Sed quid de Roberto de Monte dicendum? Hic poëtæ magis, quam historici munus, ac formam exhibuit. Refert enim quamdam Tyberis inundationem anno MCLVII, cujus nemo unus memoriam posteritati commendavit. Scribit insuper S. Apostoli corpus fuisse integrum inventum, excepta pelle, quæ remansit Beneventi. Et quomodo integrum reperiri poterat corpus, si tot corporis reliquiæ in variis orbis partibus distributæ habebantur? Quisnam umquam Apostoli pellem Beneventi extitisse asseruit? Huc ossa tantum translata fuere, quæ Theodorus monachus in Liparitana insula non sine miraculo collegerat, ubi a Saracenis in psamathone, seu sabulo fuerant dispersa. Præterea Frederici I imperatoris auctoritas habetur. Verum quam sit hæc nullius æris, ac momenti, ex citata Dissertatione plura menda, quam verba eamdem continere clare liquet. Quod vero majus pondus portendit, ex Romanis Breviario, ac Martyrologio effertur. Attamen in utroque fuit hoc additum, præterito sæculo occidente, juxta Romanam fidem, ex supradictis conjecturis desumptam. Legatur, quod dicitur super hoc, in eadem Dissertatione, & liquido constabit fundamenti imbecillitas; & firmatum remanebit primum punctum, nempe, quod longe magis sint solida, ac valida argumenta credibilitatis, quæ in favorem Beneventanæ traditionis militant.

[166] [Fraus Beneventanis fuit licita;] Secundum punctum decernendum id est, nempe quod licite potuerint Beneventani, eorum archiepiscopi accedente consilio, fraudem illam obducere eodem prorsus modo, quo licitissime in casu, quo per vim ingenti baccatus pyropo exhibendus est annulus, pyropus in amethystum, & in vitrum adamas vertitur, ut qui annulum rapere exoptat, decipiatur. Et certe accidere potuit fraus absque mendacio, infidelitate, sacrilegio, temeritate, ac injustitia, & absque eo, quod ulla prorsus læderetur virtus; imo laudabili sagacitate, ac solertia, perinde ac deceptus se tantum fraudem merentem, non quidem deceptorem, qui suas partes solerter exolvit, doleret.

[167] [ac sine mendacio & sacrilegio;] Equidem primo a fraude exulavit mendacium, cum licite potuerint adhiberi æquivocæ voces, & ambiguæ. Nulla infidelitas imperatori exhibita, sed potius fidelitatem magistratus & archiepiscopus civibus exhibuere, dum imperatori minime erant obstricti, nec ulla præcessit promissio. Civibus se fideles exhibere debebant totis viribus, tantum thesaurum custodiendo: eumque hac fraude prorsus licita optime custodiere. Nullum adfuit sacrilegium, quia cultui verum corpus exposuere; nec debitum cultum corpori S. pontificis Paulini debitum sustulere, illud pro corpore S. Apostoli tradentes; quia in votis habuere fraudem aperire post imperatoris discessum, prout effecerunt, urbem prius munientes, ut decepti imperatoris iram evaderent, ac vires. Et quod ita se res habuerit, optime ex citato Ostiensi lib. 2, cap. 24, post factum immediate scribente, elicitur in illis verbis: “Quod postquam (imperator) rescivit, nimium indignatus, corpus quidem confessoris, quod detulerat, honorifice satis apud insulam Romæ recondidit”. Igitur Beneventani non retinuere Apostoli corpus, ut semper abditum haberent, sed ut publicæ exponerent venerationi post imperatoris discessum, & amoto illud amittendi periculo; & sic quo tempore patefacere licebat Apostoli corpus retinuisse, tunc etiam S. Paulini corpus exhibuisse patefacerent; ac proinde ejus loci, ubi ipsius S. confessoris corpus coli debuisset, universum orbem redderent certiorem.

[168] Procul fuit temeritas, dum tali modo tradiderunt, [temeritate & injustitia.] ut fraudis aperitio esset difficilis: & cum tandem aliquando esset aperta, muniti cæsaris iram eluderent, prout realiter immediate contigit, dum fraude aperta, imperator indignatus, illatam sibi ulturus injuriam: “Sequenti tempore (sunt verba prælaudati Ostiensis, ubi supra) perrexit iterum super Beneventum, & obsedit eam undique per dies multos: sed nihil adversus eam prævalens, Romam reversus est”. Tandem injustitiæ notam evaserunt, aliamque labem, qua maculari possent cives, vel reddi posset fraus laude non digna. Et si omnes uno ore, ac exquisitis laudibus Judith extollimus, ac convestimus, eo quod sua fraude, licet periculosa, tantam populo attulerit utilitatem; quare Beneventanum magistratum laudibus debitis exspoliabimus, cum fraude tam perspicaci Benevento non fabulosum servaverit palladium? Firmatis itaque duobus præmissis punctis, facilis videtur duodecim propositorum dubiorum solutio.

[169] Itaque quoad primum, ubi dicitur. “Principium, quo nititur traditio Beneventana, [Responsio] corpus S. Bartholomæi mansisse Beneventi, est sola relatio, & prætensa infidelitas illorum, qui reliquias imperatori tradentes, eum decepisse perhibentur. Aliunde enim sciri non potuit deceptum fuisse imperatorem; quam ex illis ipsis, qui deceperunt: cum nemo alius id scire potuerit. Principium autem, quo nititur traditio Romana, est auctoritas imperatoris, qui certo scitur Beneventi existens petiisse corpus S. Bartholomæi; & fidelitas proborum virorum (tales etenim credendi sunt, nisi probentur fuisse mali) qui consentientes, certe visi consentire, petitioni imperatoris, tradiderunt ei reliquias, utique quas rogati ab ipso fuerant, quasque nemo bonus suspicari potest alias fuisse”.

[170] Respondetur, verum esse, quod tam Beneventanus, quam Romanus traditionibus suis se tuentur, [ad primum] sed non æqua lance decertant; dum credibilitatis motiva, quæ in favorem Beneventanæ traditionis militant, excellunt ea, quæ pro Romana belligerant traditione. Eodem prorsus modo, quo Catholicus, schismaticus, Turca, & Hebræus eorum fidem astruunt in Verbo Dei scripto, & tradito. Attamen alia sunt motiva credibilitatis, quæ Catholicum muniunt, & quæ alios; ideoque solus Catholicus non decipitur. Verum est, quod Ostiensis Beneventanorum scribens traditionem, nullum pondus directe adjicit ei, quod est credendum; cum tantum credere debeamus magistratui, piam fraudem se commisisse asserenti. At sicuti credibilitatis nostræ fidei motiva nullum addunt directe pondus ei, quod credendum est, cum Deo loquenti tantum sit credendum, reddunt tamen ad evidentiam credibile, Deum locutum fuisse: ita Ostiensis relatio credibilem reddit illam quam se commisisse fraudem testatam voluit magistratus.

[171] [dubium:] Beneventana traditio roboratur bullis tot Pontificum illis temporibus propinquorum, & forsan tunc temporis viventium: stipatur ab Ostiense auctore non tantum probatissimo, sed Italo, & coævo: per totum orbem Catholicum in tot Martyrologiis fuit decantata: item recognita a viris summæ æstimationis, sanctimoniæ causa vel dignitatis, qui vel Beneventi sacrum Bartholomæi corpus religiose visitarunt, vel reliquias habendas curarunt; &, quod caput est, oculato testimonio duorum provincialium conciliorum visa, & comprobata est illius veritas, adeo ut prudenter dubitari nequeat. Contra Romana traditio innititur assertione scriptoris non coætanei, sed exteri, adeoque rerum Italarum inscii: solo edicto imperatoris excommunicati, & judicis incompetentis: Actis apocryphis Lateranensis concilii, & quæ Romano Breviario post sex sæcula, tantisque adhibitis mutationibus, vix, ægreque fuit inserta. Traditio Beneventana una semper, & eadem per viam regiam hactenus incessit, & inpræsentiarum incedit. Romana vero contradictionum inexplicabili labyrintho sese involvit, dum asserentes Romani, D. Paulini corpus Romæ quiescere, suppositionem unius corporis pro alio tacite fatentur, cum nulla habeatur memoria translationis corporis S. Paulini Romam, quod procul dubio Beneventi quiescebat, a Sicardo V Principe translatum. Neque hoc affirmari potest, nisi mediante suppositione a Beneventanis relata. Non itaque dicatur: Principium, quo nititur traditio Beneventana, est sola relatio, & infidelitas deceptorum: etenim respondetur, niti hac relatione, circumvallata tot signis credibilitatis, quæ illam innegabilem reddunt, dum Romana nititur tantum relatione imperatoris, & solidis credibilitatis motivis destituitur. Addimus Beneventanæ traditioni fidem adhiberi non eo tantum ex capite, quod eam innocentis fraudis auctores deposuerint; verum etiam quia cum vix imperator abiisset, aperientes fraudis telam, claris signis ostenderint, Beneventi remansisse corpus Apostoli, idem prorsus, quod prius colebatur; alias iram non contraxisset imperator, nec sequenti anno Beneventum injuriam ulturus rediisset. Contra Romana traditio nullam meretur fidem, quia licet ab initio deposuisset imperator se D. Apostoli corpus recepisse: illo deinde se a Beneventanis illusum declarante, eo quod sibi D. Paulini corpus pro corpore Apostoli tradiderint, & credentibus Romanis se habuisse in Othonis persona S. Paulini corpus, clare infertur (pauca verba, eaque non necessaria hic omisi); eorum traditionem adulterinam habendam esse, ac depravatam. Advertatur demum traditionis Romanæ auctorem esse imperatorem deceptum, & rei ab altero gestæ testem: auctores Beneventanæ traditionis esse ipsosmet principales, qui rem ab ipsis gestam deposuerunt; & archiepiscopum, cui jus canonicum facultatem præbet testandi, ac authenticas reddendi sacras reliquias, & viros cordatos Beneventanos, qui in hoc facto se piissimos exhibuere, ac prudentissimos: piissimos, dum innocenti astu corpus S. Patroni servarunt: prudentissimos, quia specie cæsaris voluntatem foventes, eumque verbis lactantes, ipsius iræ se minime dederunt; cæsarem factis veneno imbuerunt *, ac cives, tunc impotentes, utpote inermes ad eorum tutelam tuendam innoxios servarunt: & cum in periculo versarentur, vel in cæsaris iram incidendi, si corpus negarent; vel magnum thesaurum amittendi, si vere traderent, scylla, & charybdi superatis, media via optatum portum tenuere.

[172] Ad Secundum quæsitum: “Quo pacto cives Beneventani, [ad secundum,] qui nihil tunc imperatori negare audebant, uti loquitur Ostiensis, ausi fuerint ipsum decipere? An deceptio illa non erat periculosæ plenum opus aleæ? An non erat injuriosa majestati cæsareæ? An erumpere non poterat facile? Quid si erumpebat? Nonne secum trahebat ruinam publicam civium, & civitatis, ab imperatore juvene, bellicoso, armato, & irritato inferendam”? Respondemus, quod ideo deceperunt, quia non valebant ei tunc se opponere, prout in more positum est cum eo, qui vim infert. Verum est, quod fraus subjacebat periculo, quod posset aperiri: sed periculum erat valde remotum, cum ad secretum custodiendum quælibet prudens, ac solers cautio fuisset adhibita. Et cum erat aperienda fraus, civitas prius optime fuisset vallata, ita ut imperatorem iratum illudere potuisset, prout illusit. Itaque prudentiæ effectus fuit licita fraude injustam vim eludere, cum tunc nullum præsentissimum esset remedium. Imo magnæ fuit fortitudinis, ac magnanimitatis trophæum, non resilire ob metum alicujus valde remoti periculi. Addatur, quod Beneventani universe nihil imperatori palam, & aperta facie negare audebant; attamen a perpetranda fraude neque archiepiscopum, neque paucos prudentes removit ulla consideratio; ab omni enim periculo tutos illos reddebat paucorum rei consciorum integritas, & secretum inviolabile, quod rei complices promittebant. Itaque Beneventani collective accepti non ausi sunt negare: distributive dissensi sunt, & negavere. Hinc eruitur, possibile fuisse suppositionem unius sacri corporis vice alterius peragere absque datæ fidei defectu; neque materialiter, etiamsi Beneventani S. Apostoli corpus spopondissent; cum necesse minime fuisset, quod identice, qui promiserant, hi fraudem adhibuissent; cum hi duo actus a pluribus peragi potuissent. Sed etsi materialiter fidei defectus intercessisset, formaliter non intercessit, ut dictum fuit, dum promissio, utpote metu extorta, nullæ obligationi erat obnoxia. Nec referunt Historiæ, imperatorem petiisse a Beneventanis juramentum, quod non esset ab eis decipiendus; adeoque ob reverentiam Numinis invocati, fidei servandæ obligationem contraxissent. Imo eadem petentis magnitudo, qui sua innixus potentia, ac majestate nihil sibi posse, aut debere negari existimabat, reddit verisimile, quod extraordinarias non adhibuerit cautiones, nec ullum curaverit juramentum.

[173] [quomodo, potuerit decipi imperator?] Additur: “Quomodo potuerit imperator decipi, cui præsenti, & videnti reliquiæ fuerunt traditæ in ipso episcopio, uti testatur Ostiensis? An tam obscuro loco, & negligenter habebant cives Beneventani venerabile S. Apostoli corpus, & carum sibi pignus, ut dignosci non posset, aut nesciretur passim etiam ab imperatore, qui illud petebat, & ab aulicis ejus, sagaci hominum genere, ubi conditum servaretur, & a fideli populo honoraretur”? Primum respondetur, quod Ostiensis minime dicat, in episcopio datas fuisse imperatori reliquias, sed tantum:” Callide illi pro corpore Apostoli corpus B. Paulini, quod satis decenter apud episcopium ipsius civitatis erat reconditum” ostendisse, & eo sublato recessisse tali fraude deceptum. Præterea quid tam facile, quam tradere in urna occlusa corpus alterius Sancti pro altero? Ad finem illudendi cæsarem, ejusque aulicos satis, superque erat conventio magistratus, qui in re tanti momenti secreto se fidelissimum subjiciebat. Modus in hoc facto adhibitus infertur ex hoc, quod in narrata Dissertatione dicitur vigere Beneventi traditio vetustissima celebrandi pridie Nonas Septembris festum S. Bartholomæi in cavea, ubi Apostoli corpus fuit occlusum, ne pia fraus ab imperatore aperiretur. Et hic sacer locus a Beneventano populo intus S. Apostoli basilicam, anno MDCLXXXVIII dirutam, colebatur. Pro facili habetur, quod magistratus in hac cavea sacrum corpus recondiderit, & in loco, ubi prius colebatur, consilio & consensu archiepiscopi, noctu in eodem loco, & vase seu lipsanotheca, S. Paulini corpus reposuerit, eo adhibito modo, ut nemo fraudis odorem hauserit: & post imperatoris discessum non solum archiepiscopus, & magistratus ostenderint Beneventanis, quod sapienter peregerant, sed debitis, ac indubitatis signis deceptum ostenderint imperatorem. Nec est credibile, archiepiscopum, & magistratum potuisse decipere cives, dicendo imperatorem decepisse, absque eo quod deceperint imperatorem. Poterant equidem absque culpæ labe illudere imperatorem, qui thesaurum non suum vi suum volebat; at absque culpa cives decipere non valebant, eis negando sacri corporis traditionem imperatori factam. Ideo est tantum credibile, quod traditio affert, nempe imperatorem deceptum fuisse, non cives; eo vel maxime, quod imperator fraudem noscere non poterat; cives vero nullo negotio valebant cognoscere, an fuissent decepti, circumstantias, eaque omnia, quæ veritatis tutos ipsos reddere potuissent, perpendentes.

[174] [ad tertium,] Ad tertium quæsitum: “Quinam cives Beneventani, cujus ordinis, aut gradus, quam multi, aut pauci deceperint imperatorem, aut conscii fuerint deceptionis faciendæ”? Respondetur prius supponendum esse, quod in hujusmodi rebus evenire solet, nempe quod pauci e magistratu, consulto tantum archiepiscopo, deceptionis conscii fuerint. Nec est verisimile, quod omnes cives fraudem callerent, quia fraus perdifficile abdi potuisset, ac tegi. Ergo dici debet, quod fuerint conscii ii tantum, qui civitatem regebant, & quibus imperatoris petitio fuit directa. Hi quippe, qui probatæ fidei, magnæ probitatis, ac prudentiæ erant, pro certo arcanum operuissent usque eo, quod operire fas esset; & poterant exinde testes idonei, & opportuno in numero coram archiepiscopo haberi, cum post cæsaris discessum divulganda erat suppositio corporis S. Paulini pro corpore S. Bartholomæi. Nec valebant alii Beneventani invidere paucis illis e magistratu, utpote qui consensum præstitissent (uti tunc credebatur) imperatoris petitioni; dum pro comperto erat, non posse tunc per vim imperatori præsenti obsistere.

[175] Ad quartum quæsitum: “Quo pacto possint excusari deceptores illi a temeritate, [ad quartum] infidelitate, impietate, & sacrilegio? A temeritate quidem, qua decipientes imperatorem, exposuerunt se, & civitatem suam periculo ruinæ? Ab infidelitate vero, qua, quod signis promittebant, & monstrabant se daturos imperatori, non dederunt? Ab impietate autem, & sacrilegio; dum S. Paulinum, corpus ejus sub nomine S. Bartholomæi alienantes, privant omni illo cultu, & veneratione, quibus deinceps a fidelibus in corpore suo honoratus fuisset: atque tantumdem faciunt, acsi corpus ejusdem S. Paulini e mundo eliminarent, deleta inter homines memoria ejus”. Sufficiens satis fuit responsio in 2 puncto præmisso, cum prætulimus, potuisse hoc peragi, non solum absque culpa, verum etiam magna cum laude. Ostendere signis, exhibere corpus S. Bartholomæi, & non tradere, fidelitati minime obsistit; dum nulla præsupponitur promissio; & ubi nulla promissio, nulla est infidelitas. Et licet hæc adfuerit, attamen, quia non plene libera, sed ob gravem timorem extorta, non erat obligatoria. Si vero per infidelitatem velit significari quamdam insinceritatem, neque hæc in hoc casu adstipulatur; dum simulationes non sunt sinceritati inimicæ, cum ad bonum finem ordinantur. Scimus ipsum Redemptorem, discipulos alloquentem Emmaus, finxisse se longius ire; non quia volebat ire (ut doctus quidam subdit interpres) sed quia volebat audire: “Mane nobiscum Domine”.

[176] Quod vero temeritatis notam evaserint, clarum est ex supra præmissis, [dubium] dum prudenter putavere rem fore occultam, quousque imperator ad propria rediisset. Nam deinde, urbe munita, cæsaris potentiam nihili habebant. Neque hoc magna indiget probatione. Ex antiquis enim habetur historiis, Beneventanos cives parvi fecisse cæsares, cum eis ita libuit. Anno MXLVI cum Beneventum advenisset Henricus II imperator, Beneventani (sunt verba Lupi Protospatæ) ad ejus injuriam absciderunt sternutas equi ejus. Anno MXLVII, idem Henricus, Beneventum adveniens (refert Leo Ostiensis in sua Chronographia) cum noluissent eum cives recipere, tam ob suam, quam ob patris injuriam, totam civitatem a Clemente Papa II, qui cum illo tunc erat, excommunicari fecit. Otho III in Beneventanum archiepiscopum a Silvestro II Pontifice maximo Alicem, seu Aiacem ejusdem ecclesiæ diaconum creari fecit, & Beneventani recipere noluerunt. Idem Otho Beneventi principem Ademerium creavit, dejecto Laidolpho, & cives recusavere, & in ejus locum Landulphus II subrogatus fuit.

[177] Præterea est considerandum, quod civitas Beneventana anno millesimo non enumerabat octo mille animas, [responsio:] ut in præsens enumerat, sive decem & octo mille, ut anno MDCLVI, in quo accidit pestis; sed erat maximo populo referta, & licet magnitudinem illam, ac potentiam non ostentaret, quam portendit tempore, quo erat vel insignis, ut aliqui ferunt, Samnitium metropolis, aut saltem inter Samnii primas urbes, urbs nulli secunda, quæque unius sæculi spacio Romanis bellum indixit, eosque victos sub Caudinis furcis transire coëgit, vel cum serenissimorum Longobardorum principum regia amplissimo præerat principatui; nihilominus erat civitas magna situ, viribus potens, rebus gestis præclara, muris vallata, populo onusta, nobilitate tanta dives, ut anno MCII centum nobiles oratores ad Urbanum II summum Pontificem pro publicis negociis transmiserit; ex quo ipsius urbis magnitudo facile conjici potest, (verba sunt nostræ ecclesiæ archidiaconi Marii de Vipera in Chronologia antistitum Beneventanorum, qui e Falcone nostro itidem chronista desumpsit.) Itaque non debet, aut temeritas, aut ausus æstimari fraus illa, a Beneventanis parata cæsari. Præterquam quod cum jactet Beneventum sanguinis mixtionem a quatuor inclytis nationibus, nempe Græca, Samnite, Romana, & Longobarda, tamquam nobile Græcorum jus patronatus, astum jactabat. Celebris aper Diomedi Ætoliæ regi, nostroque primo fundatori, seu restauratori (teste Procopio de bello Goth. lib. 1, pag. 38) dono datus a Meleagro Oënei Calydoniæ regis filio, & quem Beneventum suum insigne, seu stemma ostentat, Beneventanis infuderat animi concordiam, conjunctamque unionem, fortitudinem, ac constantiam, majestati cæsaris jure merito opponendas. Quod additur, nempe quod alienato S. Paulini corpore sub nomine D. Bartholomæi privatus fuisset D. Paulinus omni illo cultu, ac veneratione, quibus a fidelibus deinceps in corpore suo honoratus fuisset, jam fuit responsum, quod, cum post discessum imperatoris esset aperienda fraus, tunc fuisset, prout fuit ex præcitata Ostiensis narrarione, satis evulgatum universo, quod Romæ thus erat adhibendum D. Paulino, Beneventi D. Bartholomæo: ergo non extra mundum eliminatum fuit a Beneventanis corpus S. Paulini, nec inter homines deleta veneranda D. Bartholomæi memoria.

[178] [ad quintum,] Ad quintum quæsitum: “Qua ratione eximi culpa possit archiepiscopus Beneventanus, cujus scitu, & consilio imperator deceptus fuit”. Jam factum fuit satis, cum diximus, laudabilem in modum se gessisse tantum, ac numquam satis laudatum antistitem.

[179] [ad sextum,] Ad sextum quæsitum: “Quam prudenter credere cives potuerint deceptoribus imperatoris, qui dicentes, se imperatorem decepisse, fatebantur ipsi, & annunciabant civibus se deceptores esse? Deceptoribus autem notis quam prudenter creditur”? In responso ad 2 quæsitum luculenter fuit dictum: Prudentissime; tum quia declarantes, se illusisse imperatorem, non ideo se fide indignos reddebant, dum absque defectu malæ fraudis imperatorem decipere potuerant; sed non poterant absque hoc defectu cives decipere. Tum etiam, quia ex circumstantiis, & e signis valebant explorare, percipere, ac discere, utrumne ipsi deciperentur a magistratu, qui imperatorem decepisse asserebat. Addimus, quod tunc militaret argumentum, cum archiepiscopus, & pauci cives, reliquis reluctantibus civibus, morem imperatori gessissent. Sed si petitio fuit porrecta civibus, & hi palam negare non audentes cæsari, inviti sacrum corpus concessere, quam ob causam poterat archiepiscopus fabulam narrare, ne cives irritaret? Et advertatur qualis, quantique meriti fuerit hic archiepiscopus. Sufficiat dicere, fuisse Alphanum II, tanti meriti virum, ut a Gregorio V anno CMXCVIII, præter privilegiorum suæ ecclesiæ confirmationem, hoc pro suo nepote tunc clerico privilegium obstinere meruerit: “Concedimus autem Alphano clerico vestro nepoti integrum ipsum archiepiscopatum, post decessum tuum habendum”.

[180] Ad septimum quæsitum: “An qui deceperunt, ut prætenditur, [ad septimum,] imperatorem Romanum, & quidem in rebus sacris, & cum periculo præsenti superventuræ ab illo vindictæ in caput suum, ac totam civitatem: an illi scrupulo sibi duxerint, decipere cives suos, a quibus nihil propterea timere debebant; imo sperare etiam præmium, laudem, & applausum poterant; si decipiebant, persuadentes ipsis, non esse datum imperatori corpus S. Bartholomæi, quod datum erat: si vero non decipiebant, timere sibi debebant, propter ablatum corpus S. Bartholomæi, saltem indignationem civium, si non & gravius aliquid ab inconsiderato, & præcipite vulgo”? Respondetur, quod equidem magistratus, & multo magis archiepiscopus maximo scrupulo tribuissent decipere cives, & asserere, se retinuisse cum fraude corpus Apostoli, si jam concessissent. Hoc certe fuisset mendacium impium, & sacrilegum, ut consideranti patet. Nec a tanto magistratu, & multo minus a tanto antistite tanta impietas præsumi valebat. Præterquam quod poterant se tueri a civium indignatione in medium afferendo impotentiam resistendi viribus imperatoris, & si causam habuissent, non erat tam facile negotium eos decipere ob multa signa, quæ poterant investigare.

[181] Ad octavum quæsitum: “An non multo facilius fuerit, persuadere populo, tunc, cum reliquiæ tradebantur, [ad octavum,] absenti; & quales traditæ essent ignoranti, non fuisse traditum imperatori corpus S. Bartholomæi: quam imperatori cum suis præsenti, & omnia inspectanti, non tradere corpus illud, quod petierat, ac unice desiderabat”? Respondetur, quod negative demonstravimus. Poterat enim facili negocio decipi imperator, qui exterus non valebat dignoscere, an datum corpus esset unius, aut alterius Sancti, cum cæteroqui nullam somniaret fraudem: sed cives, qui audientes fraudem imperatori exhibitam, poterant & ipsi se deceptos suspicari, rite ac diligenter potuerunt omnia signa cognoscere, ac perpendere, ut veritas appareret; & facile erat universo populo opportuna signa percipere, dum sua res agebatur, & suarum rerum erat scientissimus.

[182] Ad nonum quæsitum: “Quomodo persuadere sibi possint Beneventani deceptum fuisse imperatorem, [ad nonum,] & non se, cum prætensi deceptores tunc saltem, quando imperatori reliquias tradiderunt, censebantur adhuc veri & fideles: at vero quando civibus suis dixerunt, se imperatorem decepisse, jam constabat improbos ac infideles esse”? Respondetur quod in primo puncto fuit firmatum, quod sagacitas in decipiendo imperatorem fuit adhibita exquisita cum laude, & absque infidelitate, & culpa; qua de causa Beneventani non exinde poterant animi pendere ac hæsitare, se a talibus viris deceptos fuisse. Et si id suspicati fuissent, poterant signa exquirere, ut omnem hæsitationem exuere ac deponere valuissent.

[183] Ad decimum quæsitum: “An non magis debeant opinari, [ad decimum,] & credere cives Beneventani, se a deceptoribus illis deceptos fuisse, quam cupiunt credere, & credi, deceptum ab iis fuisse imperatorem, præsertim cum deceptio civium in casu præsenti, minus crimen sit variis ex capitibus, quam sit deceptio imperatoris”? Respondetur, satis superque fuisse probatum, quod potuerit facilius & absque ulla culpa decipi imperator, cujus injusta vis tunc oppugnari non poterat. At deceptos fuisse cives opinari ipsi non possunt, præter id quod communiter corpus D. Apostoli Beneventi coli peroptabant, credendum volunt archiepiscopo, & magistratui piam fraudem propalantibus, eamque tot evidentibus probabilitatis signis confirmantibus. Dum e contra tali mendacio cum sacrilegio illos maculari necesse haud erat, cum eos imperatoris potentiæ tunc obsistere non valuisse noverint: nec qualibet ex causa præsumendum est hujusmodi sacrilegium ab illo archiepiscopo, & ab illo magistratu. E converso necesse erat omnem rem non illicitam sequi, ne tantus amitteretur Tutelaris. Nobis exploratum habetur a Camillo Tutino in Vita D. Januarii nostri civis, & episcopi, ac totius regni præsentissimi patroni, quod cum Card. Oliverius Carrafa, insignis monasterii Montis-Virginis commendatarius, enixis precibus Ferdinandi I de Aragonia Neapolitani regis dudum sibi porrectis, obtinuisset ab Alexandro VI summo Pontifice quoddam breve directum Alexandro Carrafa Neapolitano archiepiscopo, & præfati Card. Oliverii germano, cum facultate transferendi corpus ejusdem D. Januarii a præfato monasterio Neapolim, & cum dictus Alexander Neapolitanus antistes se ad monasterium præfatum anno MCDXCVII contulisset, & brevi exhibito corpus petiisset, monachi illud tradere renuerunt; adeoque quingentis militibus a Frederico tunc regnante habitis Montem, nedum cœnobium, obsidere opus fuit. Hinc per vim & metum, parito * brevi Apostolico, fuit sacrum corpus a monachis traditum. Verum sagax, & prudens archiepiscopus, veritus, ne sibi accideret, quod Othoni cum Beneventanis acciderat, sequentes adhibuit diligentias. Prius jurejurando super sacra synaxi exhibito singulos monachos obstrinxit ad affirmandum, illud vere & realiter esse D. Januarii nostri antistitis corpus. Deinde ut omnis abigeretur hæsitatio, singula ossa mensuranda curavit, nempe dexterum brachium cum sinistro, dexteram manum cum læva, & sic successive reliqua membra, cum omnia in corpore sint proportionis ejusdem, ac mensuræ. Quid difficilius videtur & incredibilius, factumne Beneventanorum, an audire quod inter monachos reperiantur, qui renuant exhibere corpus Cardinali Commendatario, Apostolico brevi suffulto, & adversentur voluntati regis, in cujus regno vivebant? Hoc talpæ oculi, nedum aquilæ perspiciunt. Scribit Matthæus Villanus cap. 16, lib. 3, relatus a Ferdinando de Marra duce Guardiæ, disserente de nobili familia de Baucio, quod comes Fran. de Baucio Theani dominus ob memoriam conjunctionis, quæ inter Florentinos, & comitem novellum ejus parentem intercesserat, concedendum curavit Florentinorum oratori anno MCCCXII brachium S. Reparatæ, quod in asceterio sanctimonialium Theani servabatur, & quod solemni pompa Florentiam delatum, ac in principe templo die XXII Junii ejusdem anni repositum, & præcipuo cultu habitum, quadriennio post cum auro & argento ornatum vellent Florentini, ab eis deprehensum est, abbatissæ Theanensis astu, vice veri brachii, brachium ex gypso compactum traditum fuisse. Et fraudibus hujuscemodi affatim redundant Historiæ.

[184] Ad undecimum quæsitum: “An operæ pretium fuerit Beneventanis, [ad undecimum,] per tot discrimina, malasque artes perdere, cum conscientia proborum virorum, sanctissimi & celeberrimi episcopi corpus unum, ut aliud S. Apostoli retineatur”? Respondetur, quod licet laudabilius fuisset (quod tamen damus, & non concedimus) retinere D. Paulini corpus, non ideo potest dici, quod grave sacrilegium deinde perpetrarint, cum populo S. Apostoli corpus se retinuisse dixerunt. Sed aperte negatur, quod melius fuisset corpus D. Paulini, quam illud tam magni Apostoli ac præstantissimi Patroni, etiam in conspectu illorum discriminum, & illa fraude & astu retinere, non quidem malis artibus, cum omnino procul hæ fuerint a facto. Cæterum excusare possemus nostros Beneventanos eo ex capite, quod innumeris Sanctorum corporibus in ecclesiis civitatis, ac præsertim in ipsa metropolitana existentibus ditati, attamen cum alios Sanctos subrogare potuissent, D. Paulinum supposuere, fidentes, quod qui vivus in Africa se loco filii viduæ captivum tradidit, mortuus pro corpore D. Bartholomæi suum Beneventi corpus Othoni exhiberi non dedignaretur. Quod vero melius sit ac jucundius Benevento corpus S. Apostoli possidere, quam illud D. Paulini, cum ambos retinere non posset, non est qui adversetur. Quod deinde pericula, & hæsitationes nil ponderis addant, exploratum habetur a sapienti consideratione, quod periculum aperitionis fraudis remotissimum erat, cum non possent ab archiepiscopo, & ab iis de magistratu tantum rei consciis, & quorum commune commodum agebatur, proditionem ullam ac insidias metuere. Periculum cæsaris iram provocandi, cum piæ fraudis certior fieret, nullius æris habetur: enimvero urbs deinde diligenter munita cæsareas copias indubitanter elusit, ut ex prælaudato Ostiensi habetur ibi: “Sequenti vero tempore &c.” Subsequentes hæsitationes, credendumne esset magistratui fraudem asserenti, &” si vere Beneventi corpus Apostoli remansisset, tunc temporis non prævidit magistratus, cum prudenter crederet fore, ab oculis, ac omnium conspectu abituras, debitis exhibitis signis, ac indicibus. Et licet fuissent præcognitæ, satius erat, retinere pro se corpus S. Apostoli ejus fisos patrocinio, quod nempe viritatem elucescere faceret, ne ejus reliquiis debitus defraudaretur honor ac cultus. Ni dicere malimus, Deum diu has hæsitationes permisisse, ut magis, magisque Beneventanorum ac Romanorum amor ac pietas erga Apostolum incenderentur. Post tamen tot, tantasque hæsitationes placuit omnia bonum in lumen vergere, cum in ultimo provinciali concilio, anno MDCXCVIII habito, sacra lipsana ita claruerint, ut non possit amplius ambigi, an ipsa sint vera & propria D. Bartholomæi. Et indubitanter constat ex circumstantiis in Actis concilii, & in Ephemeride patris Viva Societ. Jesu enarratis, & ex miraculis, quibus Beneventanorum fidem Deus obfirmatam voluit; cum dici non valeat naturale lumen illud, quod ex sacris reliquiis visum est fulgescere, dum urna aperiretur; & ultra naturæ vires contigit præservatio pueri, super cujus crure ter quadrigæ rota innocens pertransiit tempore translationis sacrarum reliquiarum ad novam basilicam. Et hic denuo ponderetur oportet, quod traditio Romanorum, se habuisse cum S. Paulini corpore, etiam illud D. Bartholomæi, forsan oriri potuit ex silentio imperatoris, qui noluit se aperte deceptum declarare. Traditio Beneventanorum fundanda erat in positiva assertione archiepiscopi, & magistratus, qui imperatorem deceperant, quod claris signis comprobare debebant; quamobrem hæc nostra traditio, non illa adversariorum maximum obtinet pondus. Imo etiamsi imperator deposuisset, se non fuisse deceptum, non ideo Beneventanis fide dignior esset, qui fraudem asserebant. Imperator enim conscius esse non poterat rei a Beneventanis gestæ, dum sacrum corpus exhibuere, & hi proprium factum perquam belle callebant.

[185] [ad duodecimum:] Ad duodecimum & ultimum quæsitum: “Quid gloriosius Beneventanæ civitati sit, ipsam, ut beneficam, & bene meritam de imperatore Othone III, ac Romana urbe, carere corpore S. Bartholomæi; quam per fraudem illud sibi retentum contendere”? Respondetur primo, quod hoc est dubium mere speculativum, & nihil prorsus officit, aut proficit rebus nostris. Secundo quid gloriæ lumen Benevento accederet, si diceretur per vim magni fui Tutelaris corpus præbuisse, quod retinere cives poterant, licet maximis, proximisque periculis expositi? Tertio, si libenti animo dedissent, ob prodigalitatem, & paucam Sancti æstimationem omni ignominia digni habiti fuissent Beneventani, & haberentur. Quam itaque gloriam comparassent, si per vim dedissent? Asserere se retinuisse cum fraude non est aliud, quam fateri, se tunc temporis immunitos non potuisse obsistere. At deserere tam gloriosi Patroni cultum Beneventi, & velle traditioni Romanæ, tam imbecilliter fundatæ, cedere, & assentiri, indicibilis esset irreverentia, & ingens dedecus redoleret; cum falso, uti falso cognito, cederetur. Hæc, ut dubiis pro modulo nostro respondeamus, dedimus. Cæterum qui ea subtiliter, & ingeniose gemino veluti nodo adstrinxit, solvere poterit, & explicare.

[186] [eadem fraus alibi usitata.] Hactenus Beneventanorum ad dubia Janningi responsio, quæ erudita certe est & ingeniosa: an autem omnem omnino exhauriat difficultatem, judicium meum non interpono. Puto tamen difficultates illas facilius solvendas, si admiserint Beneventani, aliquas S. Bartholomæi reliquias una cum S. Paulini corpore fuisse traditas, ut facile advertet eruditus lector. Porro, quod factum Beneventi de corpore S. Bartholomæi narratur ab Ostiensi, factum legitur Cameraci de sacris SS. Gaugerici & Autberti corporibus, ab Ottone I imperatore petitis, pro quibus alia substituta sunt ab episcopo Cameracensi Fulberto. Vide hæc pluribus narrata tom. 11 Augusti in Actis S. Gaugerici pag. 667: addit tamen, qui hæc Acta illustravit, antecessor meus Boschius, quasdam verosimiliter petitorum corporum reliquias fuisse adjunctas, ut evitarentur scilicet memorata superius incommoda. Ceterum auctoritatem Ostiensis contra Dini objectiones uberius defensam inveniet lector in nupera Historia abbatiæ Cassinensis Erasmi Gattula tom. 1, pag. 906 & seqq. Nunc quænam præterea pro se allegent Beneventani examinandum, licet eorum aliqua jam in præfato responso perstricta sint.

[Annotata]

* i. e. fefellerunt,

* i. e. cum parerent

§ III. Reliqua Beneventanorum argumenta, & Dini ad hæc responsa exponuntur.

[Testimonium Eadmeri Angli;] Argumentum secundum, quo Beneventani probant traditionem suam, sumitur ex Eadmero scriptore Anglo; qui in Historia sua, uti & in Vita S. Anselmi apud nos tom. III Aprilis pag. 917, narrat, ab archiepiscopo Beneventano brachium S. Bartholomæi in Angliam portatum, reginæque Emmæ donatum anno 1017; quam historiam contra Dini objectiones vindicabimus, & latius enarrabimus, ubi agendum erit de reliquiis per varias provincias dispersis. Dicitur autem, quod Brachium ipsum in ipsa ecclesia a reliquo corpore servabatur remotum. Ex inferunt, etiam reliquum corpus in eadem ecclesia tum fuisse servatum. Negat hanc consequentiam Dinus pag. 46, & hæc dicta fuisse contendit, Quod corpus alibi, nimirum in Urbe .. adservaretur, aliquod vero os venerabile in ea ecclesia inesset. Responderi forte commodius posset, Eadmerum, dum hæc scriberet de corpore, secutum fuisse traditionem Beneventanorum, ideoque nullum huic traditioni pondus addere, quamvis putaverit corpus etiam Beneventi fuisse servatum; quod & ad reliqua omnia Beneventanorum argumenta reponi potest; an autem satis solide, non disputo.

[188] Tertium desumunt argumentum ex eo quod Sugerius abbas San-Dionysiani monasterii anno 1122, [visitatum corpus a Sugerio abbate, & Florida imperatrice;] inter cetera Sanctorum veneratione religiosa loca, adierit Beneventum, ut S. Bartholomæum veneraretur, ut ipse testatur in Vita Ludovici Crassi, inquit Ursinus. Simile argumentum subditur de Florida imperatrice Lotharii uxore, quæ itidem templum S. Bartholomæi Beneventi visitavit, & donis honoravit anno 1137, ut narrat ad illum annum Chronicon Beneventanum Falconis tom. 5 Scriptorum rerum Italicarum pag. 123. De Sugerio respondet Dinus pag. 47 & seq.: Sugerius tamen, nec alius quisquam professus est adorasse corpus, sed visitasse ecclesias, & loca S Bartholomæi. Deinde, Et nos insuper adducere possumus innumerabiles magnos viros, qui Romam adeuntes ad basilicam hujus Apostoli confluentes, & ecclesiam, & simul sacrum corpus venerantur. Verum non credent Beneventani, pro seculo XI aut XII, hos a Dino produci posse, nisi adduxerit nominatim, cum satis appareat ex tota ejus Dissertatione, vagas ipsius expressiones non magni faciendas esse. Primum ipsius responsum jam præoccupaverant Beneventani in Supplice libello pro restitutione corporis provinciali synodo oblato § 3 his verbis: Dicendum est per necesse, quod abbas ille habuit pro vero, sacrum hoc corpus non adesse Romæ, quia visitasset ibi, sed adesse hic Beneventi, quo venit ad visitandum. Nam qui corpus ipsum Romæ venerari posset, cur Beneventum adiret, ut solam ecclesiam visitaret? De Florida imperatrice idem fere respondet Dinus, & adjungit nullibi exprimi, Sugerium & Floridam corpus ipsum visitasse. Sed quamvis hoc non dicatur expressis verbis, satis ex dictis videtur consequi. Et hos igitur Beneventanorum traditioni assensos fuisse, dicamus necesse est.

[189] [testimonium S. Antonini;] Quartum argumentum petunt ab auctoritate Jacobi de Voragine episcopi Januensis, & S. Antonini, qui parte 1 Historiæ tit. 6, cap. 12 hæc tantum habet ad propositum: Communiter tenetur corpus ejus haberi Beneventi; licet & Romani asserant se illud habere. Unde solum probatur, quæ opinio tunc magis fuerit communis, quod utique facile scire potuit Florentinus archiepiscopus, & sincere scribere. Frustra igitur hic auctoritatem S. Antonini deprimere conatur Dinus. Quod spectat ad Januensem, favet hic Beneventanis, maxime propter apparitionem S. Bartholomæi Beneventi ab eo relatam, & a nobis supra commemoratam numero 65.

[190] [S. Brigittæ peregrinatio Beneventum;] Afferunt etiam Beneventani S. Brigittam, quæ ut lib. 2 Vitæ Italicæ cap. 21 narratur, reliquias S. Bartholomæi Beneventi visitavit. Respondet quidem Dinus, nullibi dici, veneratam fuisse corpus Sancti, sed hoc satis videtur ex dictis erui, maxime cum Romæ multas ecclesias invisisse scribatur ejusdem libri cap. 2, neque ulla mentio fiat S. Bartholomæi.

[191] [sententia Ughelli;] Testimonia recentiorum auctorum prætermitto præter unam Ughelli sententiam, quæ eo majus pondus habere debet, quo maturiori præmisso examine illam auctor exprompsit, tom. 8 Italiæ sacræ col. 73 editionis novæ ita scribens: Quæ autem sit circa hoc mea sententia diu hæsitavi illam aperire; ubi autem incidi in diploma quoddam originale Leonis IX suo loco transcribendum, haud me continere potui, quin illam propalarem, corpus sancti hujus gloriosissimi Apostoli adhuc Beneventi asservari; siquidem illa translatio, sive facta fuerit Benevento Romam anno CMLXXXIII, ut asserit Baronius (in notis ad Martyrologium) sive anno M, ut alii volunt (& ipse Baronius in Annalibus ad illum annum) tamen me magis movent verba illa Leonis IX, in quibus asserit, prædictum corpus asservari adhuc ipso vivente in ecclesia majori Beneventana, quam testimonium ullum Sigeberti, aut Ottonis Frisingensis, præcipue cum a translatione asserta ad pontificatum prædicti Leonis IX vix intercurrerint quinquaginta anni. De bulla Leonis agemus inferius. Quæ hic respondet Dinus, maxime contra bullam intorta sunt, suoque loco discutienda.

[192] [Martyrologia nihil fere probantia;] Pugnant deinde Beneventani argumentis, ex variis Martyrologiis adductis, quæ mihi parum ad rem facere videntur. Nam Usuardum & Wandelbertum, quos adducunt, fatentur ante prætensam vixisse translationem; hi igitur tamquam inutiles milites e pugna dimittendi. Quod autem aiunt, Molanum nihil ad ipsorum locum notasse, nihil probat, nisi Molanum se huic controversiæ immiscere noluisse. Adonem, quem tertio loco ponunt, Trevirensem volunt archiepiscopum, & post disputatæ translationis tempus vixisse: verum, cum plurimi contra sentiant, hoc ipsis fuerat probandum. Martyrologium Pulsanensis cœnobii manuscriptum (si post dubiam hanc translationem exaratum fuit, licet hoc non constet ex eo, quod meminerit obitus B. Joannis Pulsanensis abbatis, defuncti anno 1139, cum similia manuscriptis Martyrologiis soleant adjici) tantum probat traditionem hanc Beneventi fuisse, quod aliunde satis confirmatum est. Nihil præterea probant Martyrologium Beneventanum & Florentinum, quæ subjiciunt. Hæc igitur brevitatis causa missa facio.

[193] Varias etiam Pontificum bullas producit eminentissimus Ursinus § 3 Dissertationis suæ, [bulla Leonis IX;] quibus possessionem sacri corporis Benevento asserere nititur. Primo loco adducitur Bulla Leonis IX, quam recitat Ughellus citatus col. 78, in qua post privilegia multa Beneventanæ ecclesiæ concessa, subjungitur: Ubi pretiosissimum corpus beatissimi Bartholomæi apostoli requiescit. Et inferius: Pretiosissimis Sanctorum corporibus ditata, videlicet Bartholomæi apostoli, atque Januarii martyris &c. Data legitur bulla anno D. Leonis noni Papæ V, Indict. VI, id est anno Christi 1053. Multis hanc bullam suspectam de suppositione reddere conatur Dinus. Primo quia data dicitur Beneventi: verum nulla ea est ratio, cum Pontifex eo anno Beneventum post infaustam militum suorum cum Normannis pugnam profectus fuerit; cum igitur Beneventi non potuit bullam illam concedere? At inquit; Leo Ostiensis nullam de bullis Leonis aut Stephani facit mentionem: neque Desiderius abbas Casinensis, in Dialogis: Et Falcon, qui sæpe agit de S. Bartholomæo, hæc omnia penitus non omisisset, si vera fuissent. Addit silentium Arnaldi, Donati in Hymnis, & sequentium Pontificum, qui de S. Bartholomæo fuere locuti. His adjicit verba quædam Papebrochii de argumento negativo, sed adulterata, & mutila. Dabo igitur ipsa Papebrochii verba ex Responsionibus art. 3 § 15, a num. 154, ubi sic habet: Habes hic scriptores omnes Carmeliticos ejus ætatis, qui tacuerunt de bulla ista: non omissuri, si scivissent: scituri autem si fuisset. Tum subdit: Non est quidem vis negativi argumenti eadem ubique; sed pro diversis circumstantiis, in aliis prænans & valida, in aliis straminea & nulla. Tunc autem vis argumenti istius major est, quando auctores rei, quam tacuerunt, meminisse potuerunt & debuerunt; quod hic locum habere non video. Cur enim Leo Ostiensis, cur Desiderius abbas, bullæ Beneventanis datæ debuerunt meminisse? Cur reliqui apud Dinum citati, qui longo post tempore in humanis fuere, bullam illam ignorare non potuere? Et si sciverunt, cur non potuere silentio præterire? Cum, præter citata de corpore S. Bartholomæi verba, in dicta bulla nihil contineatur, nisi privilegia Beneventanæ ecclesiæ concessa, quæ quamdiu in dubium non vocabantur, necesse non erat bullæ illius meminisse.

[194] Sed & bullæ illius meminit Stephanus IX, [& Stephani IX illam confirmans,] anno 1058 totam confirmans, eademque de corpore S. Bartholomæi, Beneventi servato commemorans, ut volunt Beneventani, & Ughellus sæpe laudatus col. 80, qui hoc modo pro Beneventanis disserit: Hic idem Pontifex (Stephanus) asserit apud Beneventanos requiescere corpus beati Bartholomæi, Januarii, & Barbati, quod ad corroborationem dico, nam cum hic Pontifex fuerit abbas Casinensis, & valde vicinus, imo vixerit tempore Othonis imperatoris, probe poterat ei constare de translatione corporis sancti Bartholomæi Benevento Romam, si vere facta fuisset per eumdem Othonem. Hoc sane argumentum tam validum est, ut opus fuerit Dino & hanc Bullam suspectam reddere, & suppositam contendere; sed argumenta, quæ hactenus adduxit negativa, non satis ad hoc sunt solida. Audiamus quid proferat ulterius: Imo, inquit, hujus bullæ arguitur falsitas, quod Romæ lata dicatur Idibus Julii, ut ait Mascambrunus: die XII Julii in Urbe datam anno MLIV, Indict. V, asserit Vipera. Verum hæc non militant contra bullam, cum in ea nullibi legatur Romæ datam esse, aut Beneventi; sed solum ostendit falsam esse eorum opinionem, qui Romæ anno 1054 bullam datam putaverunt. Quem errorem correxit Ughellus, qui probabilius Beneventi datam existimat. Hæc autem sententiarum diversitas orta est ex eo, quod in bulla non exprimatur locus, ubi data sit, uti & in aliis contingit ejusdem Leonis. Neque obstare debet, quominus bulla habeatur legitima, quod quædam initio habeantur, quæ ex Dini sententia rectius potuerant dici: nam cum initium, ut testatur Ughellus, plane fuerit corrosum, quæ minus recte ibi posita, primis bullæ editoribus imputanda sunt, non bullæ auctori. Neque rursum ad rem facit, quod in bulla habeantur voces quædam barbaræ; nam hoc potius arguit bullam eo tempore datam, cum barbaries linguæ Latinæ late dominabatur, quam postea confictam esse. Neque tertio, quod quædam diverso modo a diversis editoribus fuerint lecta, quod in ipsis sacris Literis contingit sæpissime.

[195] [quas supposititias esse,] Denique, quo bullam supposititiam ostendat Dinus, quædam adducit ex Mabillonio de Re diplomatica, sed nihilo fidelius citata, quam quæ sæpe producit ex Papebrochio; nam cum locos ab ipsos citatos, & multa alia in Mabillonio summo labore pervolvissem, non nisi quædam citatorum ab ipso verborum vestigia deprehendi, ut antea mihi contigerat in quærendis citatis Papebrochii locis. Lib. 2, cap. 14 de re Diplomatica ita loquentem inducit Mabillonium: “Nedum bullæ, quod sint corrosæ, vel aliqua rasura notatæ, inefficaces esse ad fidem promerendam, sed etiam, si deficiant signa plumbea, de quibus uti cœperunt Stephanus III ac Adrianus I”. Subdit Dinus: Referens, qualiter cum in quibusdam bullis desiderarentur signa plumbea, suspectas evasisse. Horum, inquam, non nisi quædam vestigia in Mabillonio reperio: nam cap. citato num. 7 hæc habet: At quando plumbearum (bullarum) usus inceperit, controversum inter eruditos. Polydorus Virgilius id refert ad tempora Stephani III, & Hadriani I. Deinde refert aliorum sententias, & rem relinquit incertam. Non ergo dicit Mabillonius, uti cœpisse bullis plumbeis Stephanum III, ac Adrianum I. Dein num. 14 ex Innocentio III refert novem modos, quibus bullæ falsari possunt. Ubi falsificandi species hæc recensetur; Quinta, cum literis bullatis & redditis, in eis aliquid per rasuram tenuem immutatur. Tertio num. 7 refert privilegia quædam Cantuariensis ecclesiæ in dubium vocata, quod in eis bullæ plumbeæ desiderarentur. Hæc illorum, quæ citat Dinus, vestigia in Mabillonio inveni, quæ non parum abludunt a citatis Dini verbis, nec quidquam ad rem faciunt.

[196] [ostendere nititur Dinus,] Ne autem putem, alibi haberi in Mabillonio, facit, tum quia eadem fide solet citare Papebrochium, tum quia phrasis Mabilloniana multo est elegantior, quam sint citata verba, tum denique quia hæc vestigia citato loco inveniuntur. Videamus, an quæ deinceps citat, sint fideliora. Ita prosequitur: Et adverto ad verba, Bene valete in bulla supposititii Leonis transcripta, cum Leo IX, ut ait versatissimus idem P. Mabillonius, “Semper habeat in bullis” Perpetuam in Domino salutem. Citatur autem in margine lib. 6 corollarium primum. Excussi diligenter hoc corollarium. Pag. 622 sub littera e varias affert variorum Pontificum clausulas, & inter alia hæc dicit: In eo itaque Bullario (Cluniacensi) multa inveniuntur diplomata pontificia ante Leonem IX cum titulo IN PERPETUUM. Tum relatis variis clausulis, prosequitur: Silvester II, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM, quam formulam Leo IX, aliique subinde præferunt, aut aliam, IN PERPETUUM; nisi quod Leo semel habet, PERPETUAM IN DOMINO SALUTEM. Nota lector, Semel dixit Mabillonius, Semper Dinus ex Mabillonio citat. Pergit hoc modo Mabillonius: Salutatio in fine expressa his verbis, BENE VALETE, integris (ut suo loco diximus, nempe lib. 2, cap. 14, num. 10) legitur in bullis ante Leonem IX, qui hæc verba in monogramma redegit. Non itaque omisit illud Bene valete Leo IX, sed alio modo expressit, quam Pontifices præcedentes, qui illud scribebant integris vocibus, Leo vere in monogramma contractum, prout exhibet Mabillonius pag. 445. Adde quod idem citata pag. 622 sub litera c habet Mabillonius: Deinde difficile est statuere, quas formulas prætulerint antiquiores Pontifices, quoniam in vulgatis eorum litteris inscriptiones passim aut penitus rescissæ sunt, aut diminutæ. Ad hæc in eis, quæ nobis integræ relictæ sunt, non constantes formulas adhiberi, sed varias esse pro diversis Pontificibus, immo pro diversis plerumque rescriptis, (notare juvat, ut habet initio sensus.)

[197] Non video itaque quid bullæ huic Leoninæ obstet, [sed id non evincit;] quod de Stephani itidem bulla dictum volo, quominus haberi possit legitima, præter solum antiquiorum silentium, quod infirmum est argumentum, cum tam multæ ab eruditis e tabulariis & scriniis productæ sint bullæ, de quibus tacuerunt veteres, quæque ea de causa non minus habentur legitimæ. Labbeus tom. 9 Conciliorum Col. profert bullam ejusdem Pontificis Leonis IX ad Sicenolphum abbatem S. Sophiæ Beneventi, datam anno 1052. Conferat utramque curiosus lector, & satis, ut opinor, inter se conformes reperiet, maxime in subscriptione, quæ apud Labbeum plane est eadem cum illa, quam edidit Ughellus, mutato tantum anno. Excutiat regulas Mabillonii, cuicumque id lubuerit, nec quidquam, puto, inveniet, quod suppositionem manifestet. Hæc prolixius, quam statueram, tractanda fuere, ne quis putaret præcipuum Beneventanæ traditionis fundamentum a Dino eversum esse, cujus sphalmata, quæ sane frequentia sunt, ubi de summa rei non agitur, lubens brevitatis causa prætereo, at in præcipuis argumentis non putavi prætermittenda. Objicit deinde quod bullæ laudatæ ad alium finem sint latæ, ideoque in hac controversia levis auctoritatis. Fortasse hic aliquid diceret, si prædicti Pontifices multis post seculis vixissent; at cum non nisi medio circiter seculo, aut paullo amplius post disputatam translationem pontificatum obtinuerint, non videntur eam ignoraturi fuisse, si facta fuisset, neque Benevento sacrum corpus asserturi.

[198] Allegant præterea Beneventani bullam Benedicti XII, [bulla Benedicti XII,] qua anno 1337 facultatem concedit transferendi sacrum corpus in novam basilicam his verbis: Quare nobis humiliter supplicasti, ut transferendi ad dictam capellam corpus ejusdem Apostoli licentiam concedere dignaremur; nos igitur devotionem & propositum tuum in hac parte multipliciter in Domino commendantes, & illam de tua sinceritate gerentes fiduciam, quod ad Dei laudem, & gloriam dictorum Apostoli & Sanctorum reverentiam & honorem, ac devotionis & consolationis augmentum populi catholici, studebis exequi supradicta, licentiam tibi concedimus postulatam. Adjungit & indulgentias Pontifex visitantibus ecclesiam prædictam, ut videre est apud Ughellum col. 145, ubi totam recitat Pontificis bullam. Hinc, inquiunt Beneventani in Dissertatione sæpe citata, Arnaldus (archiepiscopus eo tempore Beneventanus) ipsius basilicæ consecratione peracta, luculentissimum de sacrarum reliquiarum existentia dedit testimonium; accitis namque Samnii episcopis, eas extraxisse dicit, & ante translationem ostendisse amplissimo in diplomate. Diploma ipsum, in quo hæc late enarrantur, videsis apud Ughellum a col. 145.

[199] [quam frustra in alium sensum trahit,] Non ausus est hanc bullam negare sæpe memoratus Franciscus Dinus. Nodum tamen quærit in scirpo propter aliqua in bulla Pontificis asserta, quæ in alium, quam dicta sunt, sensum pertrahere nititur. Postquam enim citavit hæc Pontificis verba: Nos igitur devotionem, & propositum tuum multipliciter in Domino commendantes. (Alii habent considerantes) & illam de tua sinceritate gerentes fiduciam; subsistit, sequentia addere minus sibi tutum ratus; atque subjungit: Hæc postrema diplomatis verba clare evincunt, nihil certo asseri per summum Pontificem, sed hunc potius annuere supplici libello, ac in præsulis sinceritate acquiescere: acsi Pontifex propter sinceritatem Arnaldi credidisset corpus Apostoli quiescere Beneventi. At non hanc esse mentem Pontificis patet ex textu supra citato, ex quo verum hunc sensum accipe: Et illam de tua sinceritate gerentes fiduciam, quod ad Dei laudem &c. … studebis exequi supradicta. Itaque Pontifex ex sinceritate Arnaldi confidit omnia ad Dei & Sanctorum gloriam peragenda; at circa corpus Beneventi servatum non dicit se in præsulis sinceritate acquiescere.

[200] [sibique favere vult Dinus;] Respondet deinde ad argumentum Dinus, Benedictum, Pontificem Gallum, minus circa permanentiam corporis Romæ fuisse informatum. Tertio ex bulla Benedicti sibi contra Beneventanos argumentum depromit, quia corpus dicitur tunc servatum fuisse in loco indecenti, atque ita ratiocinatur pag. 76: Eadem bulla est mihi argumento ad comprobandam confictitiam sacri corporis translationem, siquidem ex ea elicitur corpus mansisse in locis despectis, & indecentibus, ut inde colligas nullam famam rei veritate, & integritate suffultam a dignitatibus, & gravibus viris, nec posteris traditionem demandatam … de actuali permanentia sacri corporis, dum hujus urna in loco despecto posthabita haberetur a Beneventanis, quamvis his reliquiæ Apostoli patroni pretiosissimæ extitissent, si fuissent, & decentiori semper loco collocandæ. Nescio, an Romanæ traditioni hic jugulum non petat imprudens Dinus, de quo postea: Beneventanos certe non ferit. Nam quia locus, sive sacellum S. Bartholomæi, injuria temporis, quo pretiosissima quæque paulatim consumuntur, viluerat, diligens adhibita est cura, ut nova eidem Apostolo, eaque magnifica exstrueretur basilica, in qua sacer ille thesaurus decentius collocaretur: unde minime inferri potest, sacrum corpus in oblivione fuisse apud Beneventanos. Uti neque ex iis, quæ subjungit dictus auctor, multos scilicet Pontifices Beneventi fuisse, neque de sacro hoc corpore meminisse. Neque enim aliquorum silentium quidquam officere potest, ubi tam multi loquuntur. Quæ præterea adjungit, tamquam minus ad rem facientia prætermitto.

[201] Addunt Beneventani bullam Clementis VI anni 1347, [bullæ Pontificum variæ,] quam recitat Janellus pag. 102; & Bonifacii IX anni 1400, quam idem tradit pag. 104: in quibus asseritur, corpus S. Bartholomæi in basilica ejusdem Beneventi quiescere, & indulgentiæ conceduntur dictam basilicam modo in bullis præscripto visitantibus Nihil ad has responsi invenio datum, nisi quod ibi corpus quiescere dicatur, ubi vel exigua est corporis particula. Sequitur apud laudatum Janellum pag. 106 bulla Urbani V anni 1363; & pag. 108 alia ejusdem Pontificis eodem anno data; pag. 110 bulla Pii II anni 1459, in quibus asseritur corpus B. Bartholomæi, Beneventi quiescere, ait laudata Ursini Dissertatio. Additur tamen in his bullis, ut asseritur, dicitur. Quapropter fatetur eminentissimus Ursinus non probari his bullis, tamquam immediata Romani Pontificis auctoritate traditionem Beneventanam; sicut superioribus bullis probari asserit. At solerter advertit, si Pontifices hi judicassent falsam esse traditionem ecclesiæ Beneventanæ, aures eidem non fuisse præbituros. Quod confirmat exemplo Clementis IV, Qui, inquit, consimili in re talia rescripsit anno 1268 serenissimæ Isabellæ, S. Ludovici noni Galliarum regis sorori: Quod si forsan caput B. Pauli apostoli apud te esse putas, depone conscientiam ne fallaris, ne ponas scandalum matri tuæ Romanæ Ecclesiæ, quæ deceptionem hujusmodi non æquanimiter toleraret.

[202] Adjiciunt denique bullas Romanorum Pontificum, [bullæ quibus usus pallii conceditur,] quibus conceditur Beneventanis archiepiscopis usus pallii in die translationis S. Bartholomæi. Puta Sergii IV anni 1011, editam apud Janellum pag. 112; Anastasii IV anni 1153, apud eumdem pag. 116; & Adriani IV ibidem pag. 120: ex quibus hoc deducunt argumentum. Pallium concedi non solet nisi in festis solemnioribus, atqui festum translationis S. Bartholomæi non esset solemne, si corpus inde fuisset ablatum; ergo dicendum omnino, corpus Apostoli eo tempore in ecclesia Beneventana adhuc quievisse. Ad concessionem pallii respondet Dinus, usum pallii pro more antiquo concessum, quod solemni supplicatione festum translationis .. celebraretur. Quæ responsio mihi satis videtur probabilis, si æque aliis Beneventanorum argumentis posset responderi; præsertim si dicantur quædam reliquiæ Beneventi post corporis ablationem permansisse.

[203] Addit deinde ad omnes simul bullas Pontificias: Ad fovendam supplicis populi devotionem, [quid omnibus bullis respondeat Dinus.] apud quem aliqua corporis particula remanserit, corpus (ut in precibus proponebatur) appellare indignati non sunt. Quæ responsio forte probabilius a Beneventanis regeri poterit ad omnia fere Romanæ traditionis argumenta, § sequenti proponenda. Ait deinde, Papam non esse testem coævum, nec re discussa firmiter asserere. Quibus addit lacinias quasdam Papebrochii, ut ait, in Responsionibus supra citatis art. 3, num. 109. Verum in Papebrochio, eo saltem loco, non nisi primam partem invenio num. 108, ubi ait, Viros prudentes etiam errare subinde in factis est notorium. At cum Papebrochium libenter citet laudatus auctor, sed in sensu plerumque alieno, quanta sit, judice Papebrochio, fides bullis Pontificiis tribuenda, hic subjicio ex eodem art. 3 Responsionum, § 2, num. 16, ubi hæc habet: Bullis, brevibus, constitutionibus, decretis summorum Pontificum &c., etiam extra casum & materiam fidei, aut morum salutarium emanatis, maximam, saltem intra lineam auctoritatis humanæ, universi Catholici debent deferentiam, fidem, ac observantiam. Non itaque satisfacit auctoritati bullæ, qui dicit, Pontificem non esse testem coævum, maxime si pro contraria sententia testes coævos non adducat, prout non adduxit Franciscus Dinus. Non tamen vult Papebrochius, quævis Romani Pontificis diplomata ab omni etiam facti errore prorsus immunia esse censenda: verum, ut habet num. 110, Semper præsumuntur nihil præter veritatem continere, nisi oppositum probetur, vel ob fundamentum non leve suspicio prudens ingeratur. Hactenus de bullis Pontificiis, quæ pondus Beneventanæ traditioni adjiciunt non leve.

[204] [Bullæ archiepiscoporum Beneventanorum, & epistola Ladislai regis,] Adducunt deinde Beneventani bullas quasdam suorum antistitum, quibus præsentiam corporis S. Bartholomæi urbi suæ confirmant. Videlicet Romani Capoferri archiepiscopi Beneventani, anno 1273 datam, & apud citatum Ughellum col. 136 editam, in qua hæc de S. Bartholomæo leguntur: Qui in præfata civitate (Beneventana) sacratissimum suum corpus voluit præservari. Dein instrumentum quoddam authenticum anni 1346, in quo de Guilielmo tunc archiepiscopo hæc dicuntur: Cupiens … quod in capella, in qua ipsum sacratissimum corpus quiescit, divinus cultus jugiter observetur. Hoc instrumentum dicunt servari in bibliotheca Beneventana num. 500. Tertio epistolam Ladislai regis Neapolitani, anno 1414 die VI Februarii scriptam ad archiepiscopum Beneventanum, ejusdemque ecclesiæ capitulum, qua reliquias S. Bartholomæi petit Carolo de Malatesta, ex qua desumo hæc verba: Cum magnificus Carolus de Malatesta præcipuus noster amicus carissimus, ad D. Bartholomæum apostolum magnum gerens singularis devotionis affectum, aliquid ipsius reliquiarum habere desideret: cumque gloriosi illius Apostoli sanctum ipsum corpus in ipsa Beneventana servetur ecclesia &c. Epistolam totam tradit Janellus pag. 124.

[205] [epistola Donati archiepiscopi,] His adjungunt epistolam Donati archiepiscopi eodem anno die XVI Februarii ad canonicos Beneventanæ ecclesiæ hac super re scriptam, qua narrat quomodo se regi excusaverit. Ex hac autem epistola quædam, quia ad S. Bartholomæum spectant propinquius, paullo latius judicavi hic describenda: Nos, inquit, reverenter, sicut decuit, responsum dedimus rationabile, inducendo excusationes debitas, qualiter nobis non erat possibile, vota ipsius majestatis adimplere absque scandalo gravi, enarrandoque qualiter corpus B. Bartholomæi reconditum fuerat, & translatum, ubi hodie jacet cum maxima solemnitate, & auctoritate Apostolica, sine cujus licentia non possemus in totum, nec in partem ipsius gloriosissimi corporis tangere, nec cives permitterent, nec consentirent; cum nullum thesaurum, nec protectorem habere reputent, præterquam subsidium ipsius gloriosissimi Apostoli, & quod reclusum est tribus vinculis indissolubilibus, clavibus, & vectibus ferreis, a tempore reconditionis, seu translationis affati corporis gloriosi, & qualiter alias fuit tentatum ante reconditionem ipsius corporis clam rapere certam particulam reliquiarum supradicti corporis, & judicio Dei, & corporis prælibati Apostoli, tanta supervenit aëris tempestas, quod modo aliquo * valuit, qui rapuerat partem ipsam reliquiarum, quemdam pontem fluminis decurrentis prope mœnia civitatis Beneventanæ transferre, qui agnito, quod miraculo ipsius Apostoli tota procella aëris supervenerat, ductus conscientia suum reatum publice patefecit, & illam particulam, quam abstulerat, quam citius devotissime restituit. Totam epistolam exhibet Janellus pag. 126. Ad duo prima testimonia respondet Dinus, horum archiepiscoporum dictum facile explodi; cum coævi non sint. Quæ methodus sane facilis est quævis argumenta solvendi. Addit & alia quædam nihilo firmiora, quæ brevitatis causa prætermitto.

[206] At contra litteras præsertim Donati archiepiscopi difficultates objicit non plane contemnendas. [contra quam difficultates quædam objectæ,] Nam primo contendit ex Vipera, Donatum archiepiscopum anno 1412 esse mortuum: quod Vipera in Chronologia archiepiscoporum Beneventanorum pag. 141 asserit, & probat, ut sequitur: Anno MCDXII, die VIII Aprilis, Indict. V, archiepiscopus Donatus obdormivit in Domino, … ut ex bibliotheca Beneventana in codice emortuali, signato num. CXLVIII, & ex sequenti inscriptione suæ sepulturæ (intelligitur:)

Præsulis egregii requiescunt ossa Donati
Hic tumulata mei. Querar heu te Samnis in ævum!
Alta domos genuit regni domus inter Aquinas
Hunc, sed eum melius genuerunt stegmata * morum.
Quid queror o mortale genus? Quid plasma caducum?
Cum mens æterna melior pars gaudeat aura;
Cursus & annorum placeat; dic versibus illum:
Mille quadrincentosque decem jungenda duobus,
Inter quos annos Indictio Quinta notatur.

[207] Versus ex Ughello dedi col. 161, qui ibidem Viperam refutare conatur, [quibus respondetur ex Ughello;] at non sine errore aliquo: Verum, inquit, error deprehenditur in his versibus, quibus addendi sunt anni XIV, qui conficient annum MCDXXVI, in quem cadit Indictio quinta. Sed fallitur Ughellus, nam Indictio quinta cadit in annum 1412, & 1427: quarta vero in 1426, ut deprehendet quiscumque novit Indictiones enumerare, vel chronographos voluerit consulere. Argumenta tamen Ughelli videntur evincere, diutius superfuisse Donatum, quam usque ad annum 1412, ut statuit Vipera. Forte usque ad 1427, quo fuit Indictio quinta, quoque ejus successor, ut vult Ughellus, XVI Kalendas Julii electus est. Argumenta autem Ughelli hæc sunt: quod Ex diplomate Martini V in electione Pauli clare appareat, Donatum de Aquino successorem immediate habuisse Paulum Capranicam, anno 1427, ut vult, electum. Vellem bullam dedisset Ughellus, ut lector de re melius posset judicare. Præterea ante protulerat col. 160 bullam quamdam Donati anno 1418 datam, post quam & alia ejus monumenta reperiri asserit; tum ex libro emortuali tabularii Beneventani, signato num. 148 pag. 6 hæc recitat: Anno Domini MCDXXVI quintæ Indictionis, ista die XII Aprilis fuit sepultus in ecclesia majori D. Donatus de Aquino archiepiscopus Beneventanus, & obiit in Gripta Mainarda (Beneventanæ diœcesis oppido, ut ait col. 160) die VIII dicti mensis, & stetit in sede sua annis XLI. Ex his omnibus concludo, circa mortem Donati Ughello potius adhærendum quam Viperæ, licet annus 1427, qui cum Indictione quinta concurrit, videatur anno 1426 præferendus. Neque assentiri possum Dino pag. 85, propter epitaphium supra citatum, Ughello his verbis insultanti: Ego magis defero veteri marmoreo loci monumento, & bibliothecæ auctoritati, quam decem scripturis Ughellianis. Non possum, inquam, his assentiri; nam quod de bibliotheca jactat, utrique est commune, cum uterque codicem citaverit emortualem num. 148 notatum. Epitaphium autem illud unicum non tanti est, quanti sunt omnia alia simul Ughelli argumenta, quibus addi debet hæc ipsa Donati, de qua agitur epistola: præsertim cum non constet, quo tempore epitaphium fuerit marmori incisum, licet antiquum esse non negaverim.

[208] [objectiones contra Ladislai epistolam solutæ.] Quidquid autem de his sit verius, nihil facit ad veritatem epistolæ Ladislai regis, S. Bartholomæi reliquias petentis; cum epistola dumtaxat inscripta fuerit archiepiscopo Beneventano, sive Donatus is fuerit, sive alius quiscumque, ut videre est apud Viperam pag. 142, & Ughellum col. 159. Verum objicit contra Ladislai epistolam Dinus, non negaturos fuisse Beneventanos sacras reliquias regi humane petenti; Apud quos, inquit, memor vigebat metus, Ladislao detestabili anathemate interdicto, maxima incommoda passam fuisse civitatem, ut prodit Vipera, (pag. 141, id factum dicens anno 1409.) Cum membra, ait paullo ante, hujus Apostoli passim reperiantur diffusa, & etiam privatis viris missa. Verum ad varios quidem reperio missas S. Bartholomæi reliquias ante translationem anno 1337 factam; non itidem post id tempus. Denique suspectam reddit Dino epistolam, quod magna in ea insinuetur amicitia inter Ladislaum, & Carolum Malatestam, quæ minus ei videtur verisimilis, quod Ladislaus paullo ante marchionem Estensem, ut ait, ad Romandiolam oppugnandam delegerat, … in qua provincia dominabantur Carolus & Andreas Malatesta Ariminensium domini. At inter Malatestam & Ladislaum bellum fuisse non probat; & forte hoc beneficio hic illum ad partes suas pertrahere voluit. Non video itaque, cur epistola ut vera admitti non possit, quamvis hoc seculi 15 monumentum sit efficacius ad ostendendum, quanto viri principes S. Bartholomæum in honore habuerint, quam ad traditionem Beneventanam comprobandam: attamen & hæc antiquioribus nixa monumentis, hinc etiam utcumque confirmatur.

[209] [Argumenta ex nupera corporis visitatione desumpta,] Probant denique Beneventani, sacrum Bartholomæi corpus in urbe sua requiescere, ex iis, quæ præterito seculo ibidem facta narravimus. Primo ex eo, quod collapso templo arca ærea, sacrum corpus continens, reperta fuerit integra. Ex laminis in arca repertis, indicantibus esse corpus S. Bartholomæi; ex lumine e sacris ossibus emicare viso, & miraculo in translatione facto, ut retulimus; ex piscium spinis & lapillis cum sacris ossibus inventis; unde colligunt eadem esse ossa, quæ Liparæ dispersa, & dein collecta fuere. Denique ex judicio totius synodi provincialis, quæ corpus Beneventi servatum, esse corpus S. Bartholomæi, probationibus, & signis, quæ retulimus, visis, judicavit, ac pro eo coluit. Quæ ad hæc respondet Romanæ traditionis defensor, non magni momenti sunt. Primo: Hi, inquit, magni viri non præbent fidem factis antiquis. Attamen gravissimum horum judicium magni faciendum est. Deinde suspicionem ingerit, laminas ab aliquo olim confictas esse, postquam corpus fuerat Romam translatum, relicto fortasse Beneventi corio. At antiquarii judicarunt, unam ex iis septingentis annis esse longe antiquiorem.

[210] Tertio contendit, ingentem illum ossium numerum non posse uni corpori Apostoli congruere: [quibus frustra fidem detrahere nititur Dinus.] Et admirationem, inquit, peperit, te ingentes propemodum nobis longinquis obtulisse ossium acervos in arcula unius palmi, ut dicitur, contentos, & adeo magnificis verbis descriptos. Quod objicitur de arcula unius palmi, explicandum est ex bulla eminentissimi Ursini, in qua arculæ istius magnitudo sic describitur: Arcula vero prædicta erat altitudinis palmi unius, & unius unciæ: longitudinis similiter palmi unius, & unciarum trium cum dimidio: latitudinis vero unciarum decem. In qua omnia ossa fuisse, quæ in bulla descripta sunt, credere potius debuisset Dinus viris fide dignissimis, quam exaggerata arculæ parvitate, & ossium magnitudine, rem quasi incredibilem in suspicionem vocare. Nescio an satis perpenderit memoratus dissertator, quam exiguam ille apud prudentes fidem mereatur, qui omnia carpit, omnibus fidem detrahit. Quæ itaque præterea affert, ut dubium ingerat de reliquiis in arca repertis, non commemoro: nam quæ per sanctissimum antistitem Ursinum, & congregatos in provinciali synodo episcopos gesta sunt, nullis cavillationibus apud prudentes rerum æstimatores fient dubia.

[211] Huc usque argumenta, quibus maxime nititur traditio Beneventanorum de corpore S. Bartholomæi fideliter exponere, [Supra relatis argumentis subjungimus testimonium] quæque iis non recte objici videbantur, removere sum conatus: sed velim lector intelligat, non omnia Francisci Dini responsa a me producta esse, sed ea tantum, quæ aliquid difficultatis vel habebant, vel saltem difficultatem continere videri poterant; reliqua qui desiderat, ipsum poterit consulere. Nunc pauca quædam, mihi dum versor in perscrutandis Sancti Actis, ultro oblata, his adjungenda duxi. In Bibliotheca Mss. Labbeana tom. 1 quædam fragmenta recensentur Bernardi Guidonis, inter quæ pag. 638 hæc reperio ad propositum nostrum: Domnus Aubertus quiescit in ecclesia seu monasterio Beneventi, ubi sunt canonici regulares, ad cujus tumulum multi febricitantes sæpe curantur. Hic cum esset magister Parisius (i. e. Parisiis,) & canonicus Lemovicensis, tandem soli Deo vacare desiderans, cum licentia & assensu capituli Lemovicensis in manso quodam parochiæ de Saliniaco, nomine Segundelas, ecclesiam in honore S. Mariæ Magdalenæ ædificavit: sed postea per episcopum Lemovicensem Jordanum in manso, qui dicebatur Segundeletas, translatus est: ad quem locum translatis reliquiis B. Bartholomæi de Benevento civitate Italiæ, quo tunc temporis corpus beati Apostoli allatum fuit de Lipari insula, domnus Apostolus (videtur mendum, & legendum episcopus, vel Aubertus) ecclesiam in ipsius honore fundavit, & locum Beneventum deinceps appellari mandavit… Attulerunt autem illas reliquias quidam magni viri de terra, qui sancti Apostoli limina visitaverunt, & divino cursu eodem die, & ipsa hora, qua episcopus prædicabat, eas episcopo obtulerunt. Ideo dixit Beneventum … appelletur hic locus.

[212] Tom. 2 Galliæ Christianæ col. 619 ita scribitur de abbatia Beneventi: [ex Historia monasterii anno 1028 constructi,] Beneventum sancto Bartholomæo sacrum, ordinis S. Augustini, inchoatur anno MXXVIII in loco de Secondelas, duabus leucis ab urbe Lemovicensi, sumptibus Roberti canonici Lemovicensis. Præfuit eo tempore Jordanus ecclesiæ Lemovicensi, uti videre est apud auctorem citatum col. 515, per quem Aubertus ad locum secundum translatus supra dicitur; ita ut omnia satis consonent, nisi quod nomen loci antiquum a Bernardo Guidonis vocetur Segundeletas, ab auctore vero Galliæ Christianæ Secondelas, quæ differentia rei ipsius obstare non potest veritati. Ex his itaque habemus, reliquias has Benevento missas esse circa annum 1028, ibique tum temporis corpus S. Bartholomæi fuisse. Scrupulus quidem hic aliquis esse potest, quia dicitur: Quo tunc temporis corpus beati Apostoli allatum fuit de Lipari; sed & ætas Jordani episcopi, & constructio ecclesiæ satis manifestant, hoc improprie dictum esse, pro Ubi tunc erat corpus, antea de Lipari allatum. Ceterum parumne an multum Beneventanorum causam juvare possit hæc Historia pro asserendo eisdem post annum millesimum Bartholomæi corpore, lectorum relinquo judicio, rem ipsam retulisse contentus.

[213] [& argumentum ex epistola Clementis IV,] Edmundus Martene tom. 2 Thesauri anecdotorum col. 306 recitat epistolam Clementis IV, anno 1266, ut notat, scriptam ad Carolum Andegavensem Siciliæ regem, qua eumdem reprehendit de excessibus per ipsius exercitum commissis in urbe Beneventana, atque inter alia hæc scribit: Cum enim suffragante procul dubio beato Bartholomæo, qui ejusdem civitatis (Beneventi) patronus existit, de suis & tuis hostibus (Manfredo, quem prope Beneventum eodem anno vicerat) incredibiliter triumphasses: erat profecto ejus ecclesia regiis decoranda muneribus. Primo solus Bartholomæus vocatur patronus Beneventi, solius ipsius favori adscribitur victoria, ipsius decorandam Pontifex dicit fuisse ecclesiam; quæ cur dixerit Pontifex vix intelligi potest, nisi judicaverit S. Bartholomæi corpus ibidem requiescere.

[214] [item testimonium ex testamento Ludovici Andegavensis;] Idem auctor citati Operis tom. 1, a col. 1594 edidit testamentum Ludovici Andegavensis, Siciliæ itidem regis, anno 1383, ut notat, factum: in quo sermone Gallico hæc leguntur Col. Similiter volumus fundatum anniversarium & Missas pro defunctis, ut supra, Beneventi in ecclesia, ubi requiescit benedictum corpus .. sancti Bartholomæi. His plura non addo. In commodum tamen lectoris, ut, quibus testimoniis traditio Beneventana nitatur, melius intelligat, omnia hic breviter ordine temporis exhibeo.

[215] [argumenta omnia summatim exhibita.] Anno 1028 Beneventum monasterium conditum, ac S. Bartholomæo dicatum, reliquiis ejus Benevento acceptis. Anno 1053 bulla Leonis IX, asserens corpus Benevento. Anno 1057 bulla Stephani IX, id confirmans. Circa finem ejusdem seculi testimonium Leonis Ostiensis. Eodem fere tempore scripsit Eadmerus Anglus, supra etiam adductus. Quinque itaque monumenta seculo undecimo traditionem Beneventanam confirmant. Seculo duodecimo duo invenio monumenta, puta peregrinationem Sugerii abbatis Beneventum ad S. Bartholomæum anno 1122, ut habet Dissertatio Ursini; & dona ab imperatrice Florida eidem Sancto Beneventi oblata anno 1137. Seculo decimo tertio favet probabiliter Clemens IV anno 1266: adstipulatur omnino archiepiscopus Beneventanus Romanus Capoferrus anno 1273; favet itidem Jacobus Januensis episcopus 1298, præsertim cum referat apparitionem cap. 2, § 3, num. 64 a nobis narratam. Seculo XIV Benedictus XII anno 1337; eodem anno Arnaldus archiepiscopus cum episcopis Samnii; anno 1346 Guilielmus archiepiscopus; anno 1348 Clemens VI eamdem traditionem firmant: cui Urbanus V anno 1362 itidem favet; & S. Brigitta anno 1372: eamdem affirmat Ludovicus Siciliæ rex anno 1383. Seculo XV anno 1400 Bonifacius IX; anno 1414 Ladislaus rex, & Donatus archiepiscopus traditioni adstipulantur. S. Antoninus communiorem affert sententiam, anno 1459 mortuus: Pius II favet traditioni anno 1459: quibus adjiciunt, quos ego cum multis recentioribus prætermisi, anno 1474 Angelum Catonem; Robertum Caracciolum de Liccio, episcopum Aquinatensem, anno 1495 mortuum; Zenobium Acciaiolum bibliothecarium vaticanum anno 1515; Mascambrunum & Ughellum. Habes, lector, catenam perpetuam testium pro Beneventana traditione pugnantium, a primo post disputatam translationem seculo ad nostra usque tempora serie non interrupta deductam. Nunc etiam, quibus Romanorum traditio nitatur fundamentis, fideliter enarrandum.

[Annotata]

* addendum videtur non

* i. e. stemmata

§ IV. Argumenta pro Romana traditione, maxime quæ Ottoni II translationem attribuunt.

[Romanorum argumenta:] Franciscus Dinus Romanis S. Bartholomæi corpus vindicaturus, ita pag. 6 argumenta sua proponere aggreditur: Othonem II e Benevento sacrum Apostoli corpus transtulisse, ultra antiquissima monumenta, tercentos habeo auctores, curiose quidem lectos, signatosque fideliter; ne tamen opus hoc purpuratorum quorumdam principum jussu vulgandum excresceret, probabiliores hic adduxi, penitus omissis, vel brevi epilogo indicatis quibusdam eorum verbis, ne nauseam legentibus parerem; quorum tamen omnium nomina in alia (si res ita exigat) vehementiori replicatione non prætermittenda censui, ut hanc veritatem universi orbis scriptoribus patentissimam, conviciosis adversariorum diffugiis vindicatam, in medium proferam luculentius. Magnifica enimvero verba, si facta dictis respondeant. Verum ne lector minus eruditus, & ad verba magis quam ad rationes solidas attendere solitus, perpetua hujus auctoris jactantia in fraudem inducatur, Thrasonicam illam vanitatem modeste quandoque retundere, necessarium existimavi. Quod tamen Romanorum causæ obesse non debet: nam potest illa solidis subnixa stare fundamentis, etiamsi ejus defensor illa nimium exaggerare fuerit conatus.

[217] Primum, inquit ibidem, hujus rei fundamentum est inconcussa Romanorum traditio, [traditio utrique parti communis,] ab Ecclesia in Martyrologiis, ac Breviariis probata, auctoribus omnium seculorum fusissime referendis confirmata, reique signis ad oculum verificata. Hoc fundamentum utrique parti commune; quibus illud confirmetur rationibus & auctoritatibus audiamus.

[218] Et I., inquit, adducitur testimonium Othonis episcopi Frisingensis, & ex Germanis, qui XI seculo non exacto fuit in humanis, scribens. Otto non scripsit seculo undecimo, [testimonium Ottonis Frisingensis,] ut verba intelligi possunt, in humanis tamen esse potuit sub finem istius seculi. Verba autem Ottonis lib. 6 Chronici, cap. 25 hæc sunt: Tradunt de ipso (Ottone II) Romani, quod Benevento capta, beati apostoli Bartholomæi ossa inde asportarit, ac Romæ in Lycaonia insula, in tumba porphyretica ea collocaverit, in terramque suam per Tiberim, & mare in præfato sarcophago deportare cogitaverit: sed, eo in brevi vita exempto, pretiosum thesaurum ibidem remansisse. Ottonis fidem commendat pag. 7 his verbis: Otho integritate laudatissimus, teste Trithemio, ab his, qui a coævis valuerunt accipere, Romanorum retulit traditionem. Multis ad hanc auctoritatem respondent Beneventani, ex quibus ea referam, quæ videntur solidiora. Ursinus in Dissertatione art. 2 ita loquitur: Respondeo primo, Othonem Frisingensem S. Bartholomæi translationem, ut certam non asserere; sed ut obscuram, ac dubia Romanorum traditione jactitatam. Id patet ex eo, quod dicat: Tradunt Romani; quodque illam Ottonis in Beneventanos expeditionem non scripserit, sed leviter hac occasione tantum perstrinxerit. Ad quod tamen reponi potest, multa alia Ottonis II gesta ab hoc auctore prætermissa, de quo non nisi paucissima enarravit.

[219] [quod erroris arguunt Beneventani,] Præterea erroris arguunt hanc relationem Ottonis (si tamen Ottonis dicenda est, cum tantum referat, quid Romani tum dicerent, in quo ipsum deceptum fuisse non existimo) atque ita ratiocinantur: Error in eventu est, cum dicat Othonem II, capta Benevento, B. Bartholomæi ossa inde asportasse, quod falsissimum est; Otho II enim numquam Benevento arma intulit. Probant id illi primo argumento quidem negativo, sed hoc loco satis efficaci: ex silentio scilicet Hermanni Contracti, qui anno MLIV scripsit;.. Lamberti Schafnaburgensis, qui rerum Germanicarum perduxit Historiam ad annum MLXXVII, quo vivebat; Mariani Scoti, qui Chronicon ad annum MLXXXIII edidit, triennio ante suum obitum: qui omnes Othonis II res ab imperii exordio usque ad extremum diem accuratissime describentes, nullam de Beneventano bello; aut Apostolica translatione memoriam reliquerunt. Imo… Lupus Protospata, qui Chronicon accuratissimum edidit, de rebus in regno Neapolitano gestis ab anno DCCCLX ad annum MCXI, quo florebat ipse, ubi quam diligentissime, atque ex instituto narrat exterarum gentium in Neapolitanum regnum irruptiones, prælia, illatas acceptasque clades: nihil tamen de illa Othonis II in Beneventanos expeditione, dirutaque atque incensa urbe, prorsus habet. Quod hic de diruta atque incensa urbe dicitur, Frisingensis non habet, sed Blondus, eamdem referens historiam, postea citandus; ut etiam quod de fuga Beneventanorum jamjam refutabit auctor, sic prosequens: Nec Sigebertus, qui ad annum CMLXXX Othonem II navali prælio fusum, ac partim natatu, partim subveniente scapha, liberatum refert: Romanos quidem hac occasione terga vertisse innuit: verum Beneventanos, vel in partem ignaviæ venisse, vel ab imperatore idcirco captos, atque deletos, ne quidem verbo significat. Quin etiam Baronius ipse nihil hujuscemodi de Othone II in Annalibus memorat.

[220] Neque Pagius, quæ Baronius omittit supplere solitus, neque auctores ab eo ad annum 983 citati, licet infaustam Ottonis in Calabria pugnam referant, [variisque rationibus infirmant;] quidquam habent de his omnibus. Atqui auctores tempore tam propinqui rei gestæ, si gesta sit, non videntur ignoraturi fuisse expeditionem illam Beneventanam, neque, si scivissent, omissuri. Itaque existimandum videtur, Frisingensem de hac in Beneventanos expeditione, & reliquiarum translatione nihil omnino cognovisse, nisi quod Romani aliqui incerta fama de his jactabant; eaque de causa scripsisse; Tradunt Romani; non autem, Ossa transtulit, Beneventum cepit; quod ne ipse quidem credidisse videtur, licet id Romæ ab aliquibus creditum fuisse scripserit. Hanc autem ex proposito argumento consecutionem deducere malui, quam credere de Ottone Frisingensi, quod aiunt Beneventani, Eam in Beneventanos expeditionem venditasse, ut aliqua veritatis specie suam de translatis Bartholomæi reliquiis fabulam obduceret. Plures contra Ottonis relationem difficultates proferemus, ubi exposuerimus mentem eorum, quos Frisingensi succenturiatos proferunt Romani.

[221] Sic itaque prosequitur pag. 7 Franciscus Dinus: [testimonium Godefridi Viterbiensis,] De qua (Romanorum traditione) deinde testis est Goffredus a Viterbo; cujus hæc citat verba ex Chronici lib. 5, cap. 25: Tradunt Romani, quod ipse Otho II, capto Benevento, ossa S. Bartholomæi asportaverit: auctoritatem vero ejus his verbis commendat: Hic fuit a sacris scriniis Conrado III, & Frederico primo, in peregrinatione L annorum bibliothecas omnes excussit. Pro quibus citat Vossium lib. 2, cap. 54, qui 40 annos ejus peregrinationi attribuit, non 50. Addam quæ ulterius habet ad propositum nostrum Viterbiensis. Chronici part. 17 in Ottone II, ubi & præcedentia quærenda; ita post citata verba prosequitur: Et ea Romæ in insula Tiberis, quæ dicitur Lycaonia, in ecclesia, quæ nunc vocatur S. Bartholomæi, in concha porphyretica collocaverit, & postmodum easdem reliquias cum eodem sarcophago, per Tyberim in mare, & per mare in suam Franciam deducere cogitasset: eo autem morte prævento reliquiæ Romæ sic remanserunt.

[222] Accedit, inquit Dinus, Martinus Polonus archiepiscopus, [Martini Poloni, & aliorum,] cujus hæc sunt verba ad annum 979 in Ottone II: Demum exercitum congregans, Beneventum obsedit: qua capta, ossa beati Bartholomæi (ut dicitur) inde apportavit. Reliqua, quæ sequuntur, consonant præcedentium relationi. Ne hunc quidem illaudatum præterit dissertator, nam Oudinum citat in Supplemento de script. eccles., eumque his verbis loquentem inducit: Codicem Martini, qui manibus litteratorum teritur, promereri indubiam fidem &c. Fallor, si vel umbram horum verborum in memorato Oudini Opere inventurus sit lector: imo agnoscit pag. 550, Chronicon Martini scatere fabulis, sed quas jam, constat, esse immissas ab hæreticis, inquit ipse tum Catholicus, at deinde factus apostata. Itaque & Bellarminum audi de Scriptoribus ad annum 1250: Fuit, inquit, Martinus vir simplex, & fabellas pro historiis obtrudit. Hæc de Martino Polono, quem tamen in hac errasse historia ex dictis non sequitur. Nam & multi recentiores huic relationi assentiuntur, ut fatentur Beneventani his verbis: Ex his hauserunt seculo XIV, & XV Flavius Blondus, Petrus de Natalibus, Jacobus Philippus Bergomensis, Joannes Baptista Egnatius, Carolus Sigonius, Joannes Nauclerus, & alii recentiores bene multi. Audi citatum ab ipsis Blondum: Cum Romani Beneventanique ex acie profugi, non solum detractassent prælium, sed signa deseruissent, & quia copiarum præsidio destitutus, in desertores signorum Romanos animadvertere non auderet, iram in Beneventanos exercuit, & Beneventanos adortus imparatos, & nihil tale timentes, urbem cepit, spoliavit, incendit, per eamque occasionem asportatas B. Bartholomæi apostoli reliquias, Romæ in insula Jovis primo dicta, & postmodum Lycaonia, locatas ferunt: Othonem, Benevento deleta, in urbem Romam reversum, ibi defunctum, & in Petri apostoli basilica sepultum, Ptolomæus, & Guillelmus sunt auctores. Reliquorum, qui rem modo jam dicto gestam esse referunt, verba non recenseo; nam ingentem eorum esse numerum fatentur Beneventani.

[223] [respondent Beneventani ad numerum auctorum,] Respondent itaque hi ex Baronio ad annum 1125 num. 12: Non numero historicorum veritatem historiæ consuevimus æstimare: sed quanta fide polleat primus dictor cujuslibet assertionis: nam reliquos primum sequi auctorem, & ejus vestigiis inhærere, frequentiori usu in more positum reperimus. Tum contendunt, magis credendum Ostiensi, quam Frisingensi; quod ille antiquior, & rei gestæ propinquior: quod vero sublestam dicunt fidem Frisingensis, non omnibus probatum iri existimo.

[224] [& opponunt Leonem Ostiensem antiquiorem ceteris,] Deinde Frisingensis narrationem evertere nituntur contraria Leonis Ostiensis relatione lib. 2, cap. 9, qui hæc scribit: Anno Domini nongentesimo octogesimo tertio (Otto II,) iterum magno exercitu congregato, cum Saracenis in Calabriam dimicaturus descendit: sed divina permissione superatus ab illis, vix ipse cum non multis evadere potuit. In quo etiam prælio Landulphus princeps (Beneventanus & Capuanus, ut habet Vipera pag.74) filius principis Pandulphi, cum fratre suo Atenulpho, & aliis pluribus mortuus est. Imperator autem Capuam reversus, firmavit principatum relictæ Pandulphi principis Aloaræ, & filio ejus Landenulpho. Ipse vero pro recolligendo milite, ac certamine restaurando, Romam rediens eodem tempore defunctus est. Ex his ita ratiocinantur in laudata sæpius Dissertatione art. 2, pag. 13: Ostiensis inter scriptores, qui adducunter, antiquissimus, veracior censendus est, atque præstantior; sed is nec verbum quidem pronunciat (ut nec multi alii supra citati) de Benevento capta, spoliata, incensa. Fabulæ itaque loco censendum est, quod Otho Frisingensis, ejusque gregales de suo tantum cerebro dixerunt. Malim dicere, Quod illi ex incerta Romanorum fama hauserunt.

[225] [ex quo quædam sumunt argumenta;] Tum ita prosequitur: Imo ex iis verbis Cardinalis Ostiensis tria petuntur adversus istiusmodi fabulatores argumenta. Primo, quia Othonis exercitu ita profligato, ut vix ipse cum nonnullis evadere potuerit, natando aufugiens … eas vires deinde habere non poterat, quibus Beneventum, munitissimam tunc urbem expugnaret. Ad hoc utcumque responderi potest, imparatos aggressum esse, postquam reparasset exercitum. Secundo, inquiunt, quia incredibile est, Othonem ferro, flammisque in Beneventanos rependisse occisionem Landulphi eorum principis. Tertio, quia principatum Beneventanum confirmans viduæ Aloaræ, ejusque filio Landenulpho, gratum potius, quam iniquum animum erga Beneventanos Otho indicavit. Tandem Beneventanos ex acie se non subduxisse, ut alii scribunt, sic probare conantur ex Landulphi eorum principis, ejusque fratris cæde: Nam Beneventanos suorum principum signa secutos esse indubium est: unde fit, ut absque eis prælium deserere nequiverint; sed principes strenue dimicantes occubuerunt: ergo verum non est Beneventanos defecisse. Ita illi probabiliter quidem concludunt, siquis tamen putaret relationem, quam oppugnant, satis aliunde firmatam; facili negotio hæc evertentur, si dixerit non raro principes a suis militibus desertos in acie occubuisse, idque hoc loco videri factum; unde & Otto se in principis uxorem & filium æquissimum exhibuit, in Beneventanos vero offensum. Hæc, inquam, dici possent, si Frisingensis, & sequacium ipsius narratio certa fide subsisteret: at non pauca in illorum relatione, præter jam dicta, incommoda mihi occurrunt, quæ veri studioso lectori candide proponenda censui.

[226] Primo enim hæc Beneventi obsidio facta scribitur post cladem a Græcis simul, [aliæ contra Frisingensis narrationem] & Saracenis in Calabria acceptam. At illo tempore debebat se potius contra hostes præmunire imperator, quam amicos male officio functos ulcisci, quod, repressis hostibus, commodius fieri potuisset postea; imprudentem igitur videntur nobis describere imperatorem, qui eum illo tempore Beneventum aggressum fuisse scribunt. Deinde, vastata urbe Beneventana, Romam detulisse corpus S. Bartholomæi dicitur: Romanos autem in eadem cum Beneventanis culpa fuisse volunt: non videntur igitur Romani imperatorem in urbem admissuri fuisse, qui sævientem in Beneventanos audierant, neque meliora ab eo poterant exspectare, utpote ejusdem culpæ participes. Tertio, ea intentione sacrum corpus Romam translatum narrant, ut illud per Tiberim, & mare in Germaniam deferretur; neque considerant, quam incommodum nobis iter, quotque periculis expositum describant. An non erat Gallia & Hispania circumnaviganda? An non transeundum fretum Herculeum? An non Rheni deinde ostia subeunda, & adverso flumine ab Hollandia in Germaniam usque sacrum onus deportandum? Quot autem in illo itinere pericula, dominantibus in Hispania & Africa Saracenis? Quam immensus in subeundo adverso flumine labor? Denique quam multa in toto hoc itinere non credenda? At si imperator cupiebat omnino sacrum hunc thesaurum in Germaniam deferre, id longe tutius & commodius terrestri itinere facere potuisset. Verum putem post tantam ignominiam clademque ab hostibus acceptam bellicis magis consiliis intentum fuisse tunc temporis imperatorem, quam cogitasse, qua ratione sacra Sanctorum pignora in Germaniam deportaret. Hæc itaque mihi nec verisimilia videntur, nec satis congrue excogitata.

[227] Superest & alia difficultas, quæ hujusmodi mihi apparet, [difficultates propositæ.] ut translationem sacri corporis Romam Othoni II adjudicare prudenter non possimus. Corpus, ut asserunt, depositum est in ecclesia S. Adalberti, quæ deinde tractu temporis S. Bartholomæi vocari cœpit. Atqui S. Adalbertus, dudum post hunc annum superstes, templum Romæ habere non poterat, in quo S. Bartholomæi corpus deponeretur. Non igitur per Ottonem II illud translatum videtur, nec Romæ in Lycaonia insula in tumba porphyretica collocatum, ut narrat Frisingensis, eumque secuti auctores. Vidisse hanc difficultatem Baronium existimo, eaque maxime de causa priorem sententiam mutasse tom. 10 Annalium ad annum Christi 1000 num. 8, ubi manifesti erroris ait redargui eos, qui translationem Ottoni II attribuunt, illamque Ottoni III tribuendam variis argumentis contendit, quæ suo loco referemus. Franciscus Dinus aliquid quidem profert alia occasione, quod etiam pro hac difficultate solvenda assumi posset: nempe translationem factam per Ottonem II, depositionem vero in dicta ecclesia per Ottonem III: sed neminem ex trecentis, quos jactat, auctoribus afferre poterit, qui hoc asseruerit, nisi recentiores forte, qui hanc difficultatem tollere sunt conati. Quin contra auctores citati Frisingensis, Viterbiensis, Polonus, aliique, expressis verbis affirmant, corpus eo loco mansisse, ubi fuerat ab Ottone II collocatum. Ex dictis colligo, translationem, si facta fuit, Ottoni III potius cum Baronio, quam Ottoni II adjudicandam. Pro qua sententia quæ & qualia militent argumenta, nunc enarrandum.

§ V. Argumenta ejusdem traditionis, quæ translationem fere tribuunt Ottoni III; quædam adjecta, quæ Ottoni II.

[Inscriptio ecclesiæ Tiberinæ] Adfertur translatione, ab Ottone III facta, primo inscriptio ecclesiæ Tiberinæ, ubi sacrum corpus dicitur quiescere, posita Tempore Paschalis II Papæ, anno Dominicæ incarnationis MCXIII, Indictione septima, mense Aprili, die quarta. Inscriptionem autem factam per ipsum Pontificem, dicit Baronius ad annum 1000 num. 8 his verbis: Qui restituit eamdem ecclesiam, Paschalis II post centum & tredecim annos, hos versus in superliminari portæ majoris ejusdem ecclesiæ inscribendos curavit, qui hodie quoque ita leguntur:

Tertius istorum rex transtulit Otto piorum
      Corpora, queis domus hæc sic redimita viget.
Quæ domus ista gerit si pignora noscere quæris:
Corpora Paulini sint credas Bartholomæi.

Ad hæc Franciscus Dinus, non satis memor se antea trecentis auctoribus fultum Ottoni II translationem tribuisse, pag. 9: Panditur, inquit, antiquitas, reique veritas, tum certæ diei mensisque appositione, tum stylo carminum prorsus barbaro; & fides augetur, quod duo postrema carmina fuere in marmore satis antiquo literis Longobardis in superliminari ejusdem ecclesiæ relata, & adhuc manent, vetustiori inscriptione, instaurato atrio, ac ipsamet sæpe ecclesia, incuriose deperdita.

[229] [multis rationibus oppugnata ab Ursino,] Multa contra antiquitatem hujus inscriptionis objiciunt Beneventani, quæ ipsorum verbis hic referam. Eminentissimus Ursinus ait art. 3: Respondeo, memoratam restitutionem fictitiam esse, sicut etiam, quæ legitur, inscriptionem.. Probatur id omnium, quotquot scripserunt, tum antiquiorum, tum recentiorum historicorum silentio: si enim ita se res habuisset, nec Fredericus imperator suis id literis (si tamen, ut Baronius autumat, veræ sunt) siluisset anno MCLXVII. Nec Godefridus Viterbiensis, nec Martinus Polonus, prætensa restitutione posteriores, nec Egnatius, nec Platina, nec Sigonius, nec Nauclerus, aliique recentiores translationem ab Othone II factam asseruissent, nec Baronius ipse, in notis ad Martyrologium die XXV Augusti (si ea tunc vera judicasset) in tam splendidam incidisset contradictionem, (id est, non tribuisset translationem Ottoni II, quod postea tacite retractat.) Præterea si Paschalis II judicio, anno MCXIII de S. Bartholomæi corpore decretum fuerat: quare Suggerius abbas San-dionysianus anno MCXXII, novennio scilicet post, Roma relicta, Beneventum contendit ad Apostoli reliquias colendas? Quare tot insequentium Pontificum diplomata … corpus Apostoli Beneventi quiescere confirmarunt? Numquid enim eos Paschalis II decretum, ac publicam illam epigraphen ignorasse potius effutiemus? absit. Nihilominus, qui Paschalis II res prosecuti sunt, omnem quoad ecclesiarum consecrationes, restitutiones, ac reliquiarum inventiones, translationesque diligentiam adhibuisse constat; ut in Platina, & Ciaconio videre est; verum nec quidquam de hac restitutione scripserunt. Hanc Oldoinus in suis ad Ciaconium Additionibus nuper retulit: at unde illam, quove ex monumento eruerit, non admonuit. Arguit deinde Indictionem eo anno fuisse sextam, cum septima scripta sit.

[230] Nullus, ut opinor, negabit, quæ proposita sunt contra inscriptionem illam, [aliisque difficultatibus obnoxia;] in quantum ibi servari dicitur corpus S. Bartholomæi, argumenta esse non contemnenda; licet tantum negativa sint, quatenus restitutionem ecclesiæ a Paschali factam oppugnant, adeoque eatenus minus valida. Quid autem præter jam dicta, minus certam faciat istius inscriptionis fidem, erudito lectori aperiam. Videntur mihi hæc carmina non uno & eodem tempore ibidem posita: non enim percipio, cur primo hexametro subjecissent pentametrum; secundo autem hexametro aliud hexametrum addidissent, si hæc pariter fuissent superliminari insculpta. Adde, quod primi duo versiculi faciant sensum integrum, uti & duo ultimi. Quod confirmari videtur ex eo, quod Franciscus Dinus referat, postremos duos versiculos mansisse, sublatis ceteris. Si itaque conjecturæ locus est, potuere prima carmina, quæ nihil habent Beneventanæ traditioni contrarium, tempore Paschalis II posita esse, posteriora vero postmodum adjecta. Ut ut est, id mihi manifestum satis videtur, inscriptionem non esse positam per ipsum Pontificem, cum hoc non fuisset in ipsa inscriptione prætermissum, adjectusque fuisset Pontificatus annus. Aliud etiam infra subjiciam argumentum, quod mihi contra omnia Romanorum fundamenta non levem videtur continere difficultatem. Sed alia prius Romanæ traditionis argumenta sunt referenda.

[231] Subjicit Franciscus Dinus huic inscriptioni pervetusta quædam carmina, [carmina quædam vetusta,] Quæ, inquit pag. 9, ante ecclesiæ, ac sacelli ejusdem Apostoli restaurationem legebantur in capella S. Bartholomæi, quæ inveni in scriptura quadam characteris ferme duorum seculorum exscripta, in quibus hæc de S. Bartholomæo:

India decoriat, tenet insula Bartholomæum.

Hæc carmina scripta fuisse anno 1180, videtur ex primo satis probari, si fideliter omnia per Dinum citata sunt; sed carmina ipsa inter se fere cohærent velut ægri somnia, ita ut videantur ab homine prorsus indocto, nec minus inepto fuisse composita: quapropter nihil hæc magnopere carmina ad rem faciunt. Progredior igitur ad auctoritatem Frederici primi imperatoris.

[232] [constitutio Frederici I imperatoris,] Anno 1167 Fredericus I dicitur constitutionem edidisse pro dubio, de quo agimus, dirimendo. Totam hanc refert in Dissertatione sua Cardinalis Ursinus, verum tam multos in illa errores, & lapsus historicos ostendit, ut Franciscus Dinus eam maluerit nominare tantum, quam lectorum oculis exhibere; respondens pag. 114: Fridericum non fuisse historicum, nec annalistam, & nihil de his asseruisse præterquam ex magni Frisingensis fide. Ex quo responso, & ipsis constitutionis verbis, facile colligit lector, sive Frederico tribuenda sit constitutio, sive abjudicanda, per eam nihil addi ad auctoritatem Ottonis Frisingensis, quem sequitur: Nos, inquit, pro inquirenda hujus rei veritate, & removenda de cordibus hominum omni dubietate, annales prædecessorum nostrorum catholicorum imperatorum revolvimus, & ipsorum Annalium sexto libro (utique Ottonis Frisingensis, quem lib. 6, cap. 25 supra citavimus) invenimus, qualiter imperator Otho II venerandum corpus sanctissimi apostoli Bartholomæi a Benevento Romam detulerit, & insula Lycaonia, & in tumba porphyretica gloriosissime collocaverit. Et post pauca rem narrat, sicuti narravit Frisingensis; cujus relationem videtur sequi voluisse imperator, ut dolorem inureret Beneventanis; quod laudatus Ursinus advertit his verbis: Quod si causam hujusmodi perscribendi literas in Friderico quæras, recens in Beneventanos odium occurret; eodem namque anno MCLXVII Alexandrum III Pontificem maximum honorifice receperant, postquam nefarius imperator, pseudopapæ studens, omne scelerum genus adversus apostolicam Sedem, ejusque Pontificem moliri cœpit, ut anonymus Casinensis, & Romualdus Florentinus apud Baronium num. V ad annum MCLXVII perhibent.

[233] [Acta synodalia Alexandri III insinuata a Baronio, sed numquam producta,] Baronius ad annum 1000 num. 6 insinuat de hac controversia actum fuisse ab Alexandro III in concilio quodam: nam post memoratas Frederici imperatoris litteras, Accedunt, inquit, his Acta synodalia sub Alexandro III, de quibus suo loco inferius dicendum. Verum non præstitit vir eruditissimus, quod promisit; ita ut videatur nihil in his Actis invenisse, quod ad hanc controversiam spectaret, vel siquid invenerit, non probasse. Eminentissimus Ursinus art. 6, postquam ostendit nihil ex his Actis productum esse, quod huc pertinet, neque Baronium, qui Acta utriusque concilii, ab Alexandro III celebrati, accurate descripsit, vel meminisse Bartholomæi, ita concludit: Cum itaque ille (Baronius) non protulerit (Acta synodalia) ea certe etiamnum desiderari aperte demonstrat; nec talia umquam iis in conciliis esse meditata.

[234] [scheda quædam referens consecrationem ecclesiæ] Profert tamen Franciscus Dinus pag. 12, & 13, non Acta quidem synodalia, sed tabulam quamdam antiquam ecclesiæ S. Bartholomæi, ex qua, quia vetustate erat oblitterata, novam dicit tabulam confectam, cujus quædam recitat monumenta: verum, ut mihi apparent, tam ruinosa, ut ea hic non describerem, nisi conjicerem, ex iis forte Baronium putasse, de hac re actum fuisse in concilio Lateranensi sub Alexandro III. Ita porro habet prima ejus tabulæ memoria apud Dinum citatum:

In Dei nōie Amen.

Anno Domini MCLXXIX Indictione XII mensis Martii Alexander Papa III celebravit Romæ synodum in majoris ecclesiæ basilica Lateranensi. Omnes archiepiscopi, episcopi, abbates, priores, & infinita clericorum multitudo, qui diversis partibus orbis in hac inclyta urbe in prædicta synodo congregati erant, venerunt ad ecclesiam D. Bartholomæi, ibique reverenter super corpore Apostoli Missæ officium celebrans, sacrificium solenniter obtulit Deo, & dictam ecclesiam beati Bartholomæi apostoli consecravit, & maximam indulgentiam ibi posuit. Post prædicationem vero in pulpito ab eo publice in populo factam, in confessione jussit apostoli Bartholomæi nomen a magno celebrante diacono Cardinale S. Mariæ in porticu enixe nominari, ipse quoque summus Pontifex in absolutione Apostoli memorati nomen honorifice nominavit, & post Missæ celebrationem stationem singulis annis in festo S. Paulini concessit.

[235] Contra hoc monumentum ita Ursinus: Quanti ea (scheda) sit facienda, [S. Bartholomæi, aliaque continens minus verisimilia,] illorum, qui e vestibulo tantum sacros ritus salutarunt, judicio stet; cum a Pontifice prius Missam celebratam fuisse, deinde dicatam ecclesiam commentetur. Advertat studiosus lector, quam multa hic uno tempore facta fingantur: Pontifex solenniter celebrat, dedicat ecclesiam, indulgentiam concedit, ad concionem dicit, Mißa deinde celebrata, stationem singulis annis in festo S. Paulini indicit; verisimilia hæc sint eis, qui putant tam cito hæc fieri posse, quam fingi; mihi non sunt verisimilia.

[236] Sequitur pag. 13 hæc lacinia nihilo præcedenti melior: [similes quædam lasciniæ fide indignæ.] Alexander episcopus servus servorum Dei confirmavit omnes indulgentias concessas per prædecessores suos, ac etiam ipse summus Pontifex concessit magnam indulgentiam venientibus ad ecclesiam S. Bartholomæi apostoli vere pœnitentibus & confessis, eo quod vidit & osculatus fuit corpus SS. Bartholomæi apostoli, & Paulini confessoris. Post quam alia additur nomine Cælestini III, & alia rursus Anacleti II antipapæ, huic non absimiles, quas siquis recte perpenderit, comperiet scriptas esse ab homine imperito. Hæc, aut similia monumenta, vidisse Baronium suspicor, sed fide indigna putasse; quamquam hinc sperare potuerit, se ipsa Acta synodalia, & Pontificum diplomata inventurum. At si illi tam negligenter privilegiorum suorum bullas servare studuerint, non merentur ut similibus laciniis fidem lector adhibeat. Subjicit deinde pag. 14 præfatus Dissertator ex eodem, ut inquit, fasciculo hæc verba: Ex codice Ms. Vitæ Sanctorum, qui habetur in bibliotheca congregationis Oratorii, S. Paulini corpus videtur esse conjunctum S. Bartholomæo in insula, in ecclesia S. Adalberti, quæ nunc vocatur S. Bartholomæi, quorum trium Sanctorum meritis ibique præstantur beneficia plurima. Quæ quam fideliter sint citata mihi non liquet, at non multum ad rem facere, facile lector intelliget.

[237] Dissimulare hoc loco non licet difficultatem, quam omnibus argumentis opponere possunt Beneventani. [Aliæ difficultates contra Romanam traditionem:] Baronius ad annum 1000 num. 5 ita scribit: Hoc eodem anno Otto imperator ex Polonia, quo pietatis ergo … fuerat peregrinatus, ad visitanda sacra pignora S. Adalberti martyris (Martyrio coronati anno 997, ut idem ad illum annum, & Pagius habent) Romam rediens sacras reliquias secum detulit ejusdem martyris, quibus, ubi collocarentur, erigendam curavit ecclesiam in insula Tiberina. Hæc sacra pignora fuisse Manus martyris, ex appendice ad ejus Vitam refert ibidem. Num. 6 ait: Otto vero, quo inchoatam a se Romæ ecclesiam, quam plurimis posset, sacris Sanctorum reliquiis exornaret, consilium iniit, ut corpus S. Bartholomæi apostoli Beneventi consistens, illinc Romam deduceret. Et num. 8: Factum est autem, ut illatione corporis S. Bartholomæi in ecclesiam sub titulo S. Adalberti martyris inchoatam, transierit ipsa in nomen & cultum ejusdem Apostoli, memoriaque Adalberti hoc modo fuerit paulatim oblivione deleta, Hæc relatio viri eminentissimi, si res omnino facta est, omnium mihi videtur optima. Sed non caret difficultatibus; quarum unam tangit, & solvere conatur laudatus auctor num. 9 hoc modo:

[238] [quod ecclesia S. Bartholomæi minori forma structa,] At si quæras, inquit, cur tanti Apostoli corpus non in aliqua amplissimarum basilicarum sit reconditum, sed in ecclesia nullo modo patriarchalibus basilicis comparanda: plures possunt afferri causæ, vel quod, ut plerique aiunt, delaturus illud Otto in Germaniam, illic ad tempus dumtaxat voluit collocasse: vel quod, quam extruere inchoavit ecclesiam, eam, ut audisti, quam plurimis quærens nobilitare reliquiis, & Apostolico pignore reddere celeberrimam; si vixisset, in longe augustiorem formam extruxisset. Primo hoc responso difficultatem sibi non solvit Baronius, nam ipse nec credidit, nec scripsit, ea intentione Ottonem III sacra ossa Benevento abstulisse, ut ea transferret in Germaniam, sed ut iis S. Adalberti ecclesiam locupletaret. Alii hoc scripserunt quidem de Ottone II, nullus vero, quem vidi, antiquorum de Ottone III. Secundum Baronii responsum minus mihi videtur probabile: cum enim multa Sanctorum corpora; ut ipse. Baronius narrat, in eam intulerit ecclesiam Otto, ipso adhuc vivo ad fastigium videtur perducta fuisse ecclesia; nec video cur eam minori forma prius ædificare voluisset, postea vero augustiori exstruere; nisi forte ornamenta quædam ecclesiæ addenda intelligi voluit Baronius, quod eum facere voluisse est verisimile, sed difficultatem de minori ecclesiæ forma non dissolvit.

[239] [& S. Adalberto, non Bartholomæo, initio sit dicata.] At alia hic superest difficultas. Anno enim millesimo dicitur ecclesia S. Adalberti inchoata, eodem anno translatum S. Bartholomæi venerandum corpus, atque in dicta ecclesia collocatum. Nunc ego non intelligo cur Otto voluerit eo deferri S. Bartholomæi corpus, & ecclesiam interim alteri exstruere, alteri dedicari voluerit, cujus non corpus, sed partem corporis aliquam, puta manum, vel, ut vocant alii, brachium, eo detulerat. Adeone igitur Apostolum coluit imperator, ut ejus corpus Beneventanis vel maxime invitis auferret? Adeone rursum contempsit, ut eum sub umbra martyris, cui ecclesiam exstruebat, latere voluerit? Si tanti faciebat Bartholomæum, cur ejus nomine ecclesiam dedicari non jussit? Si tam parvi, cur Beneventanis Patronum suum non reliquit? Hæc mihi in hoc facto occurrit difficultas, quam egomet mihi eximere non possum, nisi suspicari velim, non ipsum corpus, sed aliquas S. Bartholomæi reliquias ecclesiæ S. Adalberti illatas fuisse, quæ postmodum, crescente fama, ut fit, corpus vocari cœperunt. Scio quidem hujusmodi subtilitates non magni faciendas esse, ubi veritas historica satis aliunde habetur probata, at translationem hanc non satis probatam esse contendunt Beneventani. Nunc ad aliud argumentum, quod magni fecisse videtur Baronius, transeundum.

[240] Eminentissimus hic auctor ad annum citatum num. 7 scripsit sequentia: [Testimonium Roberti Montensis,] Porro coëgit necessitas, ut post multum temporis eædem Apostoli sacræ reliquiæ detegerentur, quod Robertus, qui ad Sigebertum adjecit Appendicem, … sic enarrat. Accipe Roberti Montensis verba ex Appendice ad annum 1157: Circa hoc tempus, ait, inundatione Tyberis facta non modica, Romæ in quadam insula ejusdem fluminis in ecclesiola antiqua inventum est in quodam sarcophago corpus beati Bartholomæi apostoli totum integrum, excepto corio, quod remansit Beneventi, quando Otto imperator capta eadem civitate corpus prædicti Apostoli transtulit Romam, sicut tabulæ æxeæ demonstrant, scriptæ literis Græcis & Latinis, quæ repertæ fuerunt in corpore Apostoli. Repertum est etiam in eadem ecclesia corpus Paulini Nolani episcopi. Hæc Robertus, non exprimens utrum Ottoni II, an tertio translatio sit adscribenda. Valide, ut solent, atque acriter, hanc Roberti relationem oppugnant Beneventani art. 4, quorum rationes in compendium redigam.

[241] Primo negant hanc Tiberis inundationem umquam fuisse, [Beneventanorum ad hoc responsa,] quia a nemine legitur scripta. Reponit autem Dinus pag. 107, potuisse inundationem minorem esse, quam fuerunt illæ, quæ scriptæ sunt. Secundo falsitatis arguunt, quod dicit totum integrum corpus repertum esse, cum a Saracenis in insula Lipara sacra ossa dispersa sint: Quod si, inquiunt, integrum dicere malueris, quia nullum ex ossibus deerat, neque etiam a falsitate extricaberis: deerat namque brachium, quod Landulphus Beneventanus archiepiscopus dederat Bernardo filio Leoduni Pennarum comiti anno CMLXII. Hanc brachii donationem, aliarumque in Galliam reliquiarum translationem, factam ante disputatam hanc Romam translationem, probabimus suo loco. Subtiliter tamen se hic extricare conatur Dinus pag. 107, explicans illud: Totum integrum, Hoc est exundatione intactum, nec dispersum, … sine ullo pristini status detrimento. Verum an ita Roberti locum intellecturus sit lector, partium studio vacuus, vehementer dubito. Reliquas porro Dini replicationes, quoties inutiles mihi videbuntur, brevitatis causa præteribo: Tertia, inquiunt, falsi ratio, quod corium Beneventi remansisse ait. Ubinam, quæso, Roberte, de corio legisti in Liparitana translatione? Tuus ipse Sigebertus ossa tantum per agros dispersa annotavit. Ad laminas, quas cum corpore inventas narrat Robertus, dicunt: Beneventanos .. illas apposuisse ad fidem ab Othone pia in fraude captandam non ambigimus. Denique coarguunt eum, quod scripserit etiam Paulini corpus inventum. Verum hoc etiam translatum ab Ottone III contendit Dinus, quamvis id antiquorum neminem, excepto Roberto, habere sciam. Hæc fere eminentissimus Ursinus.

[242] Sed & alia quædam in hac Roberti relatione mihi videntur parum verisimilia, [aliæ in illo testimonio difficultates.] quæ erudito lectori paucis exponam. Hunc ego locum intelligendum puto, sicut intellexit supra Baronius, ut velit, reliquias ignotas fuisse, & tum demum detectas, quod satis liquet ex his verbis: In ecclesiola antiqua inventum est in quodam sarcophago corpus B. Bartholomæi. Veligitur numquam Romani cognoverant, ubinam sacrum corpus fuisset depositum, vel si noverant, id deinde exciderat. At neutrum est verisimile, aut credibile. Primum hoc modo facio manifestum. Narratur translatio Benevento facta post captam urbem; magno itaque cum strepitu, ita ut Romani eam non potuerint ignorare; neque porro ignorarunt, si facta sit; nam ex Romanorum traditione eam jam scripserat Frisingensis, & locum, ubi corpus dicebatur depositum, assignarat: qua igitur veritatis specie corpus anno 1157 primum innotuisse Romanis scriberet Robertus? Restat itaque ut dicere voluerit, corpus oblivioni traditum, rursus hac occasione inventum esse. Quis autem credat thesaurum tantum, tantaque contentione acceptum, tam negligenter fuisse custoditum? Ego certe animum inducere non possum, ut hoc existimem. Deinde cur Viterbiensis, cur Fredericus imperator, circa hæc tempora scribentes ea, quæ jam recitata sunt, nihil horum produxerunt? Uno ut absolvam verbo, vel hæc Romanorum probatio deserenda, vel, quotquot jam allatæ sunt, expungendæ; neque enim video hanc Roberti relationem cum productis aliorum locis recte conciliari posse. Hæc ad Robertum.

[243] [Breviarium & Martyrologium Romanum;] Militat etiam pro Romana traditione auctoritas Breviarii & Martyrologii Romani, in quibus, prout hodiedum leguntur, dicitur sacrum Bartholomæi corpus Romam ad insulam Tiberinam translatum; atqui id non videtur Breviario & Martyrologio insertum sine maturo examine virorum eruditorum: ergo non videtur ab auctoritate tanta recedendum. Quid ad hoc argumentum eminentissimus Ursinus respondeat, exponam ipsius plerumque verbis, quibusdam tamen brevitatis causa prætermissis.

[244] [ad quæ reponii Ursinus non esse ab omni errore immunia,] Respondeo primo, inquit art. 7, maximæ quidem auctoritatis esse Breviarium Romanum in iis, quæ per sese ad cultum ecclesiasticum attinent: minoris tamen ponderis esse in privatis factis, aut gestis, quæ in Vita Sanctorum ex occasione referuntur ita, ut efficax inde argumentum peti non possit, ubi præsertim antiquiora monumenta adversantur. Nec enim ecclesia ipsa, quæ iis utitur, inconcussæ infallibilisque veritatis judicat quæcumque breviariis suis sunt inserta, cum multoties pro variis temporibus, varia ex occasione ea mutaverit, correxeritque; uti ibidem probat. Et deinde ad Martyrologium ita reponit: Respondeo idem de Martyrologio Romano, ac de Breviario ferendum judicium, cum si quæ in uno sint, quæ eruditis negotium facessant, in alterum transfundantur. Hujus generis permulta in illo etiamnum extare, consentiunt viri historicæ rei peritissimi… Nec obstat ecclesiasticus usus, quasi ab omnibus omnino maculis pura censenda sint Martyrologia, quibus Romana utitur Ecclesia, cum illorum auctores humani semper aliquid patiantur. Hæc omnia quibusdam exemplis firmare nititur, quorum tamen quædam inter eruditos etiamnum controversa sunt. Hoc primum eminentissimi viri responsum.

[245] [& sæpius in hac historia mutata,] Præterea Respondeo, inquit, secundo, inconstantissimum esse in D. Bartholomæi translatione Breviarium Romanum, atque adeo minus urgere auctoritatem ejus, ut ex triplici illius immutatione liquido constat. I. quia Breviaria Romana anno MCDLVIII Pii II auctoritate, MCDLXXXII, MDXLV, MDLII, MDLVII, MDLXI, MDLXIV nec per umbram quidem sacra Bartholomæi ossa Romam asportata, & in Tiberina insula reposita fuisse referunt. 2. Breviarium anni MDLXVIII auctoritate Pii V approbatum, a veteri lectione deflexit, additaque translatio est, in hæc verba: “Ejus corpus … postremo Romam ab Othone II imperatore, Gregorio V Pontifice Maximo, portatum, in Tiberis insula in ecclesia ejus nomine Deo dicata, collocatum fuit.” … 3. in novissimo Breviario Clementis VIII anno MDCII edito, quod de Gregorio V dicebatur expunctum fuit, & repudiato Othonis II nomine, Otho III translationis auctor suffectus est… Hinc in tot illis Breviarii editionibus triplex animadvertitur immutatio, in re, in persona, in epocha: cui ergo ex tot, tam variis, tam recentibus, tam manifestis scatentibus mendis, epochæ scilicet & personæ, assertionibus animum potius inclinemus? Et in fine ad Martyrologii auctoritatem: Respondeo, inquit, secundo, in Martyrologio Romanam Benevento translationem anno MDLXXXIV primo adjectam esse sub Gregorio PP. XIII; atque ideo contra Beneventanos adduci non posse, cum in historia temporis diuturnitati stetur.

[246] Franciscus Dinus, qui dissertationem suam vocat vindicias Romani Breviarii, [Dinus, ut moderni Breviarii vindex videatur, inepte sensum exponit,] pag. 125 contendit, in moderno Breviario nihil haberi contrarium antiquiori Pii II, in quo Ottoni II tribuitur translatio, atque hoc modo verba Breviarii moderni interpungit: Ejus corpus Albani … sepultum est: quod postea ad Liparim insulam: inde Beneventum translatum est: postremo Romam: (Hic interpunctionem vult poni, quam nullibi, putem, invenit, nec sensus admittit) ab Othone tertio imperatore portatum, in Tiberis insula, in ecclesia ejus nomine Deo dicata collocatum fuit. At, qui non omnino cæcutiunt, facile advertent meram hanc esse cavillationem, nec sententiam Francisci Dini, cum moderno Breviario conciliari posse: neque ipse hoc non vidit; nam continuo superaddit hæc verba: Vel procederet (Breviarium) juxta non satis digestam Baronii opinionem in Annalibus; quam pag. 126 vocat primam Baronii opinionem: constat tamen hanc esse Baronii opinionem postremo scriptis mandatam, retractata saltem tacite priore; Baronius itaque consentit Breviario, non Dinus.

[247] Emmanuël Cajetanus Sousa in nupero Opere de Expeditione Hispanica S. Jacobi apostoli tom. 2 gravissime reprehendit illos, [Sousæ argumenta pro Breviario Romano,] qui ab auctoritate Breviarii vel latum unguem recedunt, eosque morosos appellat criticos. Porro Breviarii auctoritatem maximam ostendere nititur a pag. 1157 Ex quinque causis ipsius Breviarii, nempe ex causa materiali, ex causa formali, ex causa finali, ex causa efficiente, & denique ex causa exemplari. Audiamus quomodo argumentetur ex causa Breviarii formali. Pag. 1159 Lectio, inquit, Breviarii quatenus est historia, debet constare veritate, alias enim esset fabula, non historia, cujus prima lex est (teste Cicerone lib. 2 de Oratore) ut nihil falsi dicere audeat. Ergo Ecclesia in lectionibus Breviarii nobis veras historias proponit, non vero confictas fabulas obtrudit. Ergo ecclesia judicat esse vera, quæ in lectionibus Breviarii collocari jussit. Qua ergo prudentia, quove jure poterit quispiam judicio ecclesiæ reluctari? Deinde lectio Breviarii, ut lectio est, continet materiam prædicandam & credendam, quamque ipsa ecclesia prædicari & credi jubet, ut mox ostendam. Quis autem Catholicus non perhorrescit dicere Ecclesiam præcipere, ut prædicetur mendacium, jubere, ut credatur mendacio?… Ex quibus denique infert: Ergo quidquid in Breviario relictum est, tamquam verum retentum est, ac proinde extare quampiam historiam in Breviario, signum certissimum est, illam ab Ecclesia judicatam fuisse veram.

[248] [quæ ipse alibi destruit,] Hæc si legitime deducta est conclusio, merito reprehendendus Eminentissimus Ursinus, qui Breviario in hac controversia non acquievit. At paucis saltem ab imprudentia vindicandus vir laudatissimus, & immerito inter morosos criticos numerandus: neque id erit difficile, cum ipse Sousa sufficientem ad hoc præbeat materiam, una scilicet manu ædificans, altera, quæ struxit, destruens. Dicat, obsecro, vir eruditus, si hæc vere dicta putet de Breviario Urbani VIII jussu correcto, an eadem non sint dicenda de Romano Breviario anteriori? Lectio Breviarii continet materiam prædicandam & credendam: Quis autem catholicus non perhorrescit dicere, Ecclesiam præcipere, ut prædicetur mendacium, jubere, ut credatur mendacio. Si hæc, inquam, vera putet de Breviario moderno, cur eadem vera putare non debeat de Breviario ante ducentos annos usitato, non intelligo; neque enim magis hoc tempore, quæ Breviario inserta sunt, credenda proponit Ecclesia, quam ante ducentos annos proponebat. Quomodo igitur laudatus auctor non cohorruit totus, quando de Breviario Romano ante ducentos circiter annos usitato pag. 1174 ex Josepho Silos scripsit sequentia: Quod vero Romæ tunc temporis Breviarium terebatur nullis non erroribus ac mendis plenum. Damnatæ ab Ecclesia memoriæ auctorum homiliæ: incertæ, nulliusque fidei passim historiæ, in illo nempe legebantur. Prætermitto reliqua, quæ exaggerans Breviarii illius corruptiones, scripsit memoratus auctor, vehemens nimis in utramque partem. Illud tamen adverto, omnia illius argumenta, quæ a causa finali, formali, materiali, exemplari, quin & efficiente, deducta sunt, ab eo hic destrui: cum omnia aptari possint Breviario antiquiori non minus, quam moderno, si vera sunt. Pro exemplo habe, quæ scribit pag. 1162, argumento deducto a causa finali, hoc modo: Mendaciis Deus non colitur, sed offenditur: ergo liber, quo Deus colitur, omni caret mendacio: sed Deus breviario Urbani (adde & antiquioribus) colitur, non offenditur; ergo in Urbani breviario (quidni & antiquioribus?) omnia sunt vera, nullumque mendacium invenitur.

[249] [non probant illud ab omni errore immune,] Hæc itaque argumenta, aliaque Emmanuëlis Sousa, quæ omnia adferre longum esset, & supervacaneum, cum jam refutata sint, postquam hæc scripseram, ab eruditissimo auctore Hispano, Didaco del Corro, in Dissertatione Theologico-critica, quam Hispali anno 1739 edidit de valore argumenti ex Breviario Romano petiti: hæc, inquam, argumenta non probant, Breviarium modernum ita ab omni errore immune esse, ut in eo leviusculum erratum, vel historia quædam minus probabilis reperiri non possit: nam quædam inseri potuere quando videbantur probabiliora, quæ, aliis postmodum erutis monumentis, minus probabilia reperta sunt: ut eruditi hodiedum passim agnoscunt, & agnovit etiam Baronius. Quod satis esse existimo ad opinionem eminentissimi Ursini a temeritate vindicandam. Neque hinc fiet, ut omnibus Breviarii historiis fides abrogari possit, ut pag. 1166 contendit Sousa. Quis enim omnibus S. Augustini scriptis fidem abroget, quia unum aliquod, aut plura etiam errata historica in doctore maximo agnoscit? Verum, omisso hoc auctore, quanti valeat in factis hujusmodi auctoritas Breviari Romani, erudite exponit & probat eminentissimus Cardinalis Prosper de Lambertinis in Opere dectissimo de Beatificatione & Canonizatione servorum Dei tom 4, part. 2, cap. 13, num. 5, ubi vitato utrimque extremo, ita loquitur: Sed quatenus per mediam viam, quæ tutior est, incedendum sit, videtur quidem, tuto pede asseri posse, non modicum auctoritatis pondus factis historicis accrescere, quæ relata sunt, & approbata in Breviario Romano… Attamen ita, ut vetitum existimari non possit, debita cum modestia, & non sine gravi fundamento, quæ contingunt in factis historicis, difficultates exponere, easque judicio Sedis apostolicæ supponere, ut eorum subsistentiam perpendat in hypothesi, quod manus iterum admoveatur ad Breviarii Romani correctionem. Quod deinde multis exemplis ostendit.

[250] Præter memorata jam argumenta, recentiorum auctorum sententias affert Franciscus Dinus: [bulla Sixti V Corpus Romanis asserens,] sed hos mihi prætereundos censui, cum tanti facienda sit illorum auctoritas, quanti rationes, quas allegant; nihil autem allegent præter jam dicta, quod alicujus sit ponderis. Unam hic itaque adjungam auctoritatem Sixti V Pontificis Maximi, de quo pag. 20 hæc tradit memoratus auctor: Plurimum vero pro verificandis his, quæ diximus, confert bulla Sixti V a PP. insulæ mihi communicata. Bullam recitat, ut sequitur: Sixtus PP. V. Ad perpetuam rei memoriam. Cum dilectus filius noster Antonius tituli S. Bartholomæi in insula S. R. E. presbyter Cardinalis, sanctæ Severinæ nuncupatus, altare majus in ecclesia ejusdem tituli S. Bartholomæi, quod superioribus annis magna Tiberis inundatione simul cum ecclesiæ parte collapsum, atque confractum fuerat, post ejusdem ecclesiæ instaurationem de novo ædificaverit, & decentiori forma constructum ornaverit, illudque die Dominico proximo, qui erit XVIII hujus mensis, solemni dictæ S. R. E. more, & ritu consecrare, ac in eo ipsius S. Bartholomæi apostoli, & aliorum Sanctorum corpora, ac reliquias reponere in animo habeat &c. Sequuntur dein indulgentiæ a Pontifice concessæ dictam ecclesiam visitantibus; & data ponitur bulla, Die XV Augusti MDLXXXV Pontificatus nostri anno primo. Addit Dinus: Hæc autem bulla motu proprio, & certa rei scientia, tot elogiis patentissima evulgata, est ingens hujus veritatis testimonium. At ego de motu Pontificis proprio & certa scientia nihil in bulla reperio. Ceterum quanta sit bullæ hujus authentia, quamque fideliter ipsa recitata, mihi non liquet.

[251] Subjicit huic bullæ sæpe jam memoratus auctor ex eodem, [memoriæ quædam Cardinalis sanctæ Severinæ:] ut ait, libro archivii PP. S. Bartholomæi transumptum quoddam ex Diario Santorii Cardinalis S. Severinæ, ejusdemque Memoriam alteram, in quibus reliquiæ sub ara majori ab eodem Cardinali repositæ leguntur. Verum in Diarii transumpto hæc adduntur: Propter quod adeo laboravi insudavique, ut ob grave feretri pondus saucia remanserit caro lateris sinistri, cujus dolor toto vitæ decursu fuit a me toleratus apposito medicamento, ac plastra ferrea. Quæ verba scriptum illud mihi suspectum faciunt; neque enim credibile est ob grave pondus carnem lateris sauciam fuisse, aut sanari non potuisse, si læsa fuisset. Deinde in eodem scripto leguntur hæc verba: Corpora S. Bartholomæi apostoli, SS. martyrum Adalberti &c. At certum est corpus S. Adalberti ibi non esse totum. Hæc itaque Cardinalis scripta omittenda duxi, quæ ipsam etiam Sixti bullam, ex eodem penu depromptam, apud prudentes forte minus certam reddent.

[252] [monumenta omnia compendio data:] Hæc sunt præcipua, quibus Romanorum civium traditio nititur, argumenta, quorum nullum invenire potui, quod non toto seculo & ultra sit dubia hac translatione posterius. Accipe omnia breviter. Seculo duodecimo primus pro Romanorum traditione testis citatur Otto Frisinensis, cui eodem seculo adstipulatur Godefridus Viterbiensis. Addunt Romani anno 1113 inscriptionem Tiberinam, Friderici imperatoris constitutionem anno 1167, Alexandri III Acta synodalia anno 1179; verum hæc instrumenta acerrime impetunt Beneventani. Seculo XIII pro Romanis testatur Robertus de Monte, & Martinus Polonus. Posterioribus seculis auctores accedunt plurimi inter quos Flavius Blondus, Jacobus Philippus Bergomensis, Joannes Baptista Egnatius, Carolus Sigonius, Joannes Nauclerus, & eminentissimus Baronius cum Breviario & Martyrologio Romano, bulla etiam Sixti V, si genuina sit. Denique minoris notæ auctores ingenti numero; quamvis illi inter se non consentiant in translationis auctore assignando, ut notavimus.

[253] [quid de re tota sentiendum.] Nunc si monumenta utriusque partis inter se conferamus. Prævalebunt Beneventani antiquitate testium & auctoritate, Romani numero: multa in Beneventana traditione, præsertim si relatione Leonis Ostiensis standum sit, reperies, quæ difficultatem pariant; plura etiam in Romana, sive cum Baronio Roberto Montensi fidem habeas, sive cum Francisco Dino Ottoni Frisingensi adhæreas. Ex quibus mihi omnino persuadeo, utroque loco haberi reliquias Apostoli, translationemque factam esse aliquarum: quæ an majorem, an minorem corporis partem constituant, meum non est dijudicare. Illustrissimus Franciscus Maria de Aste in Disceptationibus ad Martyrologium Romanum ad VIII Kal. Septembris pag. 392, relatis utriusque partis argumentis, ita concludit: Quum actus hujus cultus continuati appareant tam pro Benevento quam pro Roma, utrobique sacrum illud corpus, donec aliter per supremos censores decretum fuerit, in illa veneratione habendum erit, qua hactenus habitum, ut pluries eminentissimi Patres S. Romanæ Ecclesiæ decrevere. Et post pauca: Colatur Romæ, & Beneventi; & quibus causa definienda, cordatus lector videat, pro cujus scitu hæc indicata. Addo verba Papebrochii tom. 4 Junii ad Acta S. Paulini pag. 233: Si sacra congregatio rituum, causæ cognitione suscepta, sacras utriusque loci capsas aperiri jubeat, & quid utraque contineatur fideliter referri; fortassis invenietur utrobique pars magna ejusdem esse corporis. Certe si Beneventum ea causa repetiit Otto, urbemque obsedit, ut scribit Ostiensis; verosimile non est, obsidione dimissa, omnino vacuum rediisse; nec etiam Beneventanos eo terrore compulsos totum dimisisse; sed potius tam carum pignus cum imperatore partitos, retento apud se veteri scrinio cum præcipuis aliquot ossibus, & epigraphis, quales erant, servatis; alteram partem Romæ depositam fuisse velut corpus integrum, ut passim in talibus fieri assolet.

CAPUT IV.
De reliquiis undequaque sparsis, miraculisque variis locis factis.

§ I. Reliquiæ in varias Provincias portatæ; ubi & miracula quædam Apostoli patrocinio facta.

[S. Bartholomæi reliquiæ in Oriente datæ S. Josepho Hymnographo,] Uti multas orbis provincias vivus adiit, fideique lumine illustravit S. Bartholomæus, ita varias sacro suo corpore urbes & provincias post mortem honorasse vidimus: restat ut enarremus, quantum quidem diligenti investigatione assequi potuimus, quæ præ ceteris urbes, quæ regna, sacris gloriosi Apostoli pignoribus fuerint locupletata. Ac primo quidem quasdam hujus Apostoli reliquias per Orientem fuisse sparsas, antequam sacrum ejus corpus Liparim, aut certe Beneventum, fuit delatum, omnino existimo. Exemplum invenio in Vita S. Josephi Hymnographi apud nos tom. 1 Aprilis pag. 274, ex qua hæc delibo: Porro in Thessaliæ finibus jam pridem versans (Josephus) a divino quodam homine, scientiaque incomparabili, sacratissimis magni apostoli Bartholomæi reliquiis forte donatur. Igitur huic templum ædificare constituit, multa miracula quotidie patranti; quem per quietem sæpenumero vidit cælestia sibi mysteria aperientem, ac sacræ paginæ difficultates explanantem. Cum vero ingenti aliquando desiderio æstuaret sanctum Apostolum versibus exornandi, tamen continebat se, metuens ne forte minus acceptum, gratumque a se illi eveniret, ac instar Moysis quadraginta dies carnem macerans, ut divinarum cantionum tabulas acciperet; occlusisque sensuum januis, ac mente ab omni evagatione in se collecta, sancti Apostoli corpus pie reverenterque complectitur.

[255] Nec frustratus est hominem suus labor: nam pridie ejus diei, [cui apparens Apostolus confert facultatem] quo divi Bartholomæi memoria celebratur, videt virum linea veste circumamictum, cujusmodi in Palæstina vulgo utuntur, sacras templi valvas tenentem, ac Josephum ad se advocantem. Is sacræ mensæ velamen (Græce ἀράχνιον, Velum accipio, inquit in notis Papebrochius, quo .. altare & omnis altaris supellex, extra divini officii tempora contegi solet) pulsans, tollit sancti Euangelii codicem, & ejus pectori imponens: Benedicat tibi, inquit, præpotentis Dei manus, influant in linguam tuam cælestis sapientiæ maria, fiat cor tuum sancti Spiritus sedes, tuique cantus universum terrarum orbem demulceant: ut quisquis iis fruetur, & verborum & rerum suavitate captus, spirituales sirenas appellare possit. His dictis visum evanuit; sed verba in imos præcordiorum sulcos defossa, ac seminata, uberem postmodum segetem tulere. Atque hæc fuit divini charismatis incitatio, hæc divitiarum dona, hoc incomparabile beneficium. Itaque simul ad scribendos versus manum admovit, mirum quantum & soni suavitate aures demulceret, ac blanda sententiarum vi animos percelleret ac commoveret.

[256] [sacros hymnos componendi plane eximiam.] Multis prosequitur idem auctor mirabilem S. Josephi in hymnis componendis facilitatem & elegantiam, quæ loco citato in Actis legi possunt: nam insignem prorsus ea in arte fuisse, facile colligitur ex eo, quod Hymnographus per excellentiam fuerit nominatus. Notat tamen ad hunc locum Papebrochius, in Synaxario Claromontano haberi τοῦ Ἀνδρέου, ac si ad S. Andream hæc omnia referenda essent, in margine tamen ejusdem Synaxarii notari: In aliis Synaxariis legitur S. Bartholomæi reliquiam, atque ita potius legendum esse probat etiam ex eo, quod nihil de S. Andrea scripsisse legatur Hymnographus, quædam vero de S. Bartholomæo probabilius scripserit, ut in Commentario prævio notavimus. Porro idem miraculum brevius ex Synaxario Claromontano narratur tom. citato pag. 267 his verbis: Invenerat, cum adhuc esset in finibus Thessalonicæ, sancti apostoli Bartholomæi reliquiam. Hanc igitur accipiens, sub illius nomine ædificavit sacellum; cœpitque multa cum sollicitudine versare animo, quomodo festivitatem ejus sacris canticis componendis ornaret, cum lacrymis atque singultibus supplicans, ut hujus desiderii sui compos effici mereretur. Et vero compos ejus effectus est. Noctu enim virum quemdam reverendum conspicatus est ad latus epistolæ, qui videbatur sacra e mensa Euangelium tollere, ipsumque Josephi imponens pectori, sua eum benedictione impertiri. Ex tunc autem gratiam componendorum hymnorum & facultatem habuit tam expeditam, ut quidam existimarent, eum melodias sacras non proferre ex se ipso, sed aliunde acceptas, & memoriæ commendatas pronuntiare, & præbere postulantibus. Itaque Ecclesiam universam suis illustravit hymnis, cœpitque omnium ore celebrari, & cunctis haberi amabilis, non tantum idiotis, sed etiam principibus & imperatoribus ipsis. Hactenus de beneficio plane eximio, cultori suo præstito a S. Bartholomæo. Ceterum plura id genus miracula in Oriente facta esse, sacrasque Apostoli reliquias aliis locis fuisse sparsas, non dubito.

[257] [Reliquiæ Lugduni, ubi quis temere martyrum cryptam ingressus,] Cap. 2 § 2 hujus Commentarii narravi ex Ms. Lugdunensi, Apostoli reliquias in Galliam delatas fuisse per episcopum quemdam, quem dixi probabiliter fuisse Bartholomæum, primum istius nominis Narbonensium archiepiscopum, quod elucidandum in hunc locum servavi. Dicitur autem ibidem: Partes piorum pignorum, multis per Gallias locis ex benedictione Christi impertivit, præcipue Lugdunensium civitati, ubi jam venerabilis Apostoli memoria, in venerabili martyrum crypta reverenter excolitur. Hanc martyrum cryptam multis illustrat Franciscus Chiffletius in Opere nostro tom. 1 Junii ad Vitam S. Claudii, ubi pag. 678 hæc habet ad S. Bartholomæum spectantia: Pius quidam ac præpotens miles, Bartholomæus nomine, sacrarum reliquiarum cultui addictissimus, cum jam plures provincias peragrasset, tum ut religiosa loca viseret, tum etiam ut Sanctorum reliquias, quascumque posset consequi, sibi compararet; nactus aliquando patroni sui Bartholomæi apostoli partem capitis inferiorem, quam maxillam vocant, Lugdunum venit: ubi cognito, quod Septimii Severi tempore, sub episcopo Irenæo multa Christianorum millia martyrium fecerant, & sanguine suo Ararim in Sagonam verterant, quorum corporibus in profundissimum antrum conjectis, S. Patiens duo templa sub uno tecto imposuerat: adito loco, visoque adhuc patente antro, quod ad putei speciem crepidine ambiebatur, pia motus temeritate, intro se dimisit. Tum vero repentina perculsus cæcitate, factusque eo casu perspicacior, intellexit ingentem illum martyrum exercitum divino consilio æternis gloriæ triumphis reservari; eaque de causa sic occludendum, ut nec mortalium conspectibus pateret.

[258] Voto igitur se obligavit, si Dei beneficio visum reciperet, [& cæcitate percussus, voto facto visum recipit, & altare Apostolo erigit.] daturum se operam, ut sacro puteo operculum induceretur, super quod erecto altari, suas apostoli Bartholomæi reliquias includendas traderet, fundatis a se officiis ac sacrificiis in posterum cohonestandas: quod & implevit. Qua ex causa collegium cathedralis ecclesiæ Lugdunensis, singulis annis in festo S. Bartholomæi, in cryptam S. Irenæi convenire ad Missam & ad vesperas, ritu solenni decantandas consuevit. Post hæc de altari S. Bartholomæi ita loquitur: Exinde usque ad novorum hæreticorum (Calvinistas intelligit) devastationem, in crypta S. Irenæi sex fuere altaria … Sextum S. Bartholomæi, quod in medio cryptæ choro sacræ speluncæ operculo incubabat. De tempore erecti hujus altaris sub S. Bartholomæi nomine, visus sum mihi aliquid deprehendisse in bulla Innocentii Papæ IV, data Lugduni XV Kalendas Decembris, pontificatus anno tertio, adeoque Christi anno MCCXLV; qua omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui S. Bartholomæi & S. Irenæi festis diebus ipsam S. Irenæi ecclesiam religiose viserent, quadraginta dies indulgentiarum concessit. Haud enim multo ante opertus fuisse videtur martyrum puteus, eique infrato pavimento altare superpositum: cum sit verisimile, ad primam S. Bartholomæi reliquiarum expositionem, fuisse illis hoc Pontificis indulto conciliatam venerationem. Hæc de Sancti reliquiis Lugdunum portatis, miraculoque ibidem facto.

[259] Ex Chronico Ms. abbatiæ S. Jacobi Leodii, [Leodium missæ reliquiæ;] deducto ad annum 1194, auctore Lamberto parvo, quædam nobis transmissa de reliquiis Sanctorum eo missis, in quo Stephanus IX, aliis X, transmisisse dicitur Theodwino episcopo Leodiensi … duo brachia sanctorum apostolorum Jacobi Alphæi & Bartholomæi; quas reliquias Godefridus frater ejusdem Papæ in castro Bulloniensi recipiens, portavit easdem prædicto episcopo in castro Hoiensi: quas episcopus reverenter accipiens duxit eas navigio ad ecclesiam nostram (prædictæ abbatiæ) ibique coram clero & populo civitatis Missam celebrans … tradidit deinde ecclesiæ S. Bartholomæi brachium S. Apostoli. De ecclesia S. Bartholomæi Leodii scribit Bartholomæus Fisen noster in Historia Leodiensi lib. 7, pag. 260 ad annum 1015: Tertio post die (a festo Simonis & Judæ) S. Bartholomæi ædem pariter dedicarunt; quam vir nobilis Godescalcus Morialmæus S. Lamberti præpositus extra urbis pomœrium extruxerat, addixeratque vectigalia duodenis canonicis alendis. Laudatus Fisen ad annum 1056 pag. 304 memorat reliquias S. Bartholomæi transmissas ex Hispania cum reliquiis S. Jacobi Majoris. Foullonius itidem in Historia Leodiensi ad eundem annum tom. 1, pag. 238 harum meminit reliquiarum tum ex Hispania acceptarum, tum ex Italia per Stephanum summum Pontificem transmissarum, licet S. Bartholomæum non nominet: citatum vero supra manuscriptum, missas ex Hispania & ex Italia reliquias narrat, & utrisque aliquid S. Bartholomæi adfuisse insinuat. Ut ut est, mihi satis probatur, reliquias S. Bartholomæi sive ex Italia, ut narravimus, sive ex Hispania, ut alii magis insinuant, puta particulam brachii, Leodium missas fuisse circa medium seculi undecimi.

[260] [ubi cobibitum incendium ab Apostoli collegio & domo mulieris ei devotæ.] His subjungo miraculum a memorato Fiseno relatum lib. 10 Historiæ pag. 376, ad annum Domini 1142 his verbis: Horrendo … incendio civitatis optima pars conflagravit .. Prodigium inter hæc sane memoria dignum accidit. Matronæ cujusdam ædes, quamquam ligneæ, manserunt ab hoc incendio prorsus illæsæ. Ardebant in proximo omnia, nec ignem ferebant lapideæ domus, ipsumque S. Georgii contiguum templum: male materiatam, & cariosam domum unicam innocui adlambebant ignes, quorum ardore saxa quoque dissolverentur. Nota erat fæminæ probitas. Neque dubitatum est in virtutis præmium, renovata primorum seculorum prodigia; quibus Chaldæa fornax adstantes improbos absumpsit, immissos non attigit tres pueros insontes. Piæ huic matronæ S. Bartholomæum præsidio fuisse crediderunt nonnulli, quem proprio quodam studio colebat; eique nuper præclarum aliquem basilicæ ornatum consecrarat. Et vero mira B. Apostoli virtus emicuit tanta illa calamitate. Ad ejus collegii tabernas horrendæ alicujus tempestatis instar devenerat incendium: repente substitit, non secus ac rapidus torrens, præcelsi montis objectu. Attollebantur interdum globi flammarum, quasi si teneri indignarentur; & ædificium invadere certabant: relabebanturque in semet, ac in fumos abibant. S. Apostoli vis illa fuit sua tegentis. Hæc Leodii.

[261] [Structo Carpinetensi S. Bartholomæi monasterio ejus brachium infertur;] Ughellus tomo 6 Italiæ sacræ inseruit Chronicon monasterii S. Bartholomæi de Carpineto, ex quo translationem reliquiarum ejusdem Apostoli hic referam. Col. editionis veteris narrat dictum Chronicon, episcopum Beneventanum a consanguineo suo Bernardo comite Pennensi consultum, utrum acceptius sit Deo Sepulcrum Dominicum visitare, an monasterium construere, monasterii constructionem prætulisse, atque hæc addidisse: Ego dabo tibi de oculis Domini, id est de reliquiis Apostolorum, qui fuerunt oculi Domini. Reversus igitur in honore gloriosi apostoli Bartholomæi monasterium construe, cujus te postmodum sacris ditabo reliquiis. Memoratus comes constructo atque egregie dotato monasterio Carpinetensi in provincia Piceno in territorio Pennensi ad radicem montis Apennini, ut ibidem refertur, reversus est ad episcopum, tunc temporis Landolphum, ut habet Ughellus tom. 8 in episcopis Beneventanis ad annum 962, quo hæc notat contigisse, atque promissas reliquias petiit: Qui (Col. ) ut cognovit salutiferi sui consilii semen messem uberem protulisse, .. videns se illum lucratum fuisse in Domino, in eodem lætus & gaudens, donavit ei brachium dexterum a cubito ad humerum gloriosissimi apostoli Bartholomæi, quod eo tempore, quo, disponente Deo, almifici corpus Apostoli de Lippari fuit Beneventum translatum, principante Sicardo quinto filio Siconis principis, ad roborandam fidem videntium, ut illic Apostoli corpus quiesceret, super altare in argentea capsa fuit locatum. Tunc ille … pretioso ditatus thesauro, cum exultatione magna remeavit ad propria. Et convocatis postmodum episcopis, Pennensi, Aprutino, Theatino, Valvensi, & Marsicano, fecit ipsum sacratissimum brachium, in majori altario hujus ecclesiæ consecrari, ipsamque totam ecclesiam solenniter dedicari, anno Dominicæ Incarnationis nongentisimo sexagesimo secundo, VI Kal. Septembris.

[262] Præsentiam reliquiarum suarum in monasterio Carpinetensi confirmare dignatus est ipse Apostolus, [ut incredulo revelat ipse Apostolus:] prout refertur lib. 4 dicti Chronici Col. sequentibus verbis: Quadam die, cum quidam monachus, nomine Berardus de Carapelle, diceret se nullo modo fidei assensum præbere, quod brachium beati apostoli Bartholomæi esset in hoc monasterio reconditum; subsequenti nocte, dum se sopori dedisset, & coram altari beati Bartholomæi per visionem astaret, vidit ipsum Apostolum coram eodem altario stantem, dextrumque humerum suum in manibus tenentem, ac dicentem: Numquid non credis brachium meum esse in hoc monasterio? Amodo scias, & ultra exinde nullatenus dubites, quia hic proprie humerus meus est, in hoc meo altario reconditus. Ex tanta itaque visione prædictus monachus pavore correptus evigilavit, & narravit abbati, & ceteris fratribus quæ viderat, & ego ipse hæc eadem eum postea narrantem audivi.

[263] Narravimus supra piam Leodiensis feminæ liberalitatem egregie remuneratam ab Apostolo: [cujus altaris supellectilem constare ausi puniuntur.] hic vero videbimus audax in supellectilem, eidem Apostolo sacratam, facinus non impune dimissum. Rem narrat memoratus chronographus lib. 3, Col. Abbas dicti monasterii, ut nepoti suo castellum quoddam conservaret, quod alterius familiæ viro nobili erat vendendum, argenteam altaris S. Bartholomæi supellectilem conflari jusserat. Adducta in medium argentea altaris tabula, cum eam nullus auderet confringere, monachus ceteris audentior nomine Joannes Bonihominis … argenteam crucem Salvatoris malleo duro confregit, quem præsumptionis excessum evidentissimum postea est subsecutum miraculum, quia crus illius audacissimi monachi totum scaturiens putruit, & sic horrido languore interiit … Procedente autem tempore idem abbas ægrotavit ad mortem, tunc fecit ad se gentilem suum nepotem venire, & cum singultu longa trahens suspiria cum lacrymis aiebat: Heu, heu dura sunt mihi parata infernorum supplicia, eo quod apostoli Bartholomæi sum novus ego decoriator, acrius eum, quam antiqui carnifices pro te, dulcissime nepos, decoriavi At, debita damni restitutione petita, & obtenta, abbatem hunc felicius, quam præsagiebat, obiisse sperare fas est. Discere hinc possunt quibus ecclesiarum thesauri sunt concrediti, quanti sit periculi in res Deo, Sanctisque dicatas, sacrilegas manus injicere.

[264] Juvat his adjicere aliud S. Bartholomæi beneficium, [Marinus Comacli comes hostium manibus elapsus,] templumque in gratiarum actionem eidem erectum. Refert id Ughellus in episcopis Ferrariensibus tom. 2 Italiæ sacræ col. 557 & seq., ex quo rem in pauciora contractam hic exhibeo. Marinus Comacli comes, bello a Venetis impetitus, & Comacli obsessus, Postquam bellica inclyta facinora explicuisset sustinendæ hostium glomeratæ multitudini impar, sese in aquas conjecit, ac natatu in quasdam piscatorias cymbas applicuit. A suis agnitus, amantissime exceptus Ferrariam productus est, ubi jam illum Lada comitissa mater veluti extinctum lugebat. Cumque ad civitatem accederet die S. Bartholomæo sacro, eodem anno DCCCLIV, in suavissimos obviæ matris amplexus eodem in loco se effudit, ubi nunc ecclesia cœnobii S. Bartholomæi spectatur, milliari uno a Ferraria dissita. Stabat ibi tunc temporis humilis, & angusta ecclesiola, quam Sabinus nobilis Ferrariensis e Givalorum stirpe sanctitate conspicuus incolebat, eoque se ex hominum commercio subduxerat, ut liberius cælo animum transfunderet, rebusque divinis operam daret. Lada ergo post exceptos amantissimi filii amplexus, Numinique, ac D. Bartholomæo gratias actas, monasterium templumque ibi erigere, Viatoris episcopi (Ferrariensis) auctoritate decrevit, consiliumque citissime in opus perducere cœpit, cum die octava Septembris, magna populi frequentia circumfusa, ubi ad Sabinum accessisset, proxime alveo, cujus hactenus vestigia extitere, primum lapidem jecit.

[265] [cum matre templum S. Bartholomæo struit.] At non diu post defuncta, opus absolvere non potuit, jusserat tamen, ut putat Ughellus, ante mortem prope ecclesiæ fores in magna marmoreæ columnæ basi subjectum monumentum incidi; quod post mortem ipsius positum facile videbit lector.

Eripiens Veneto periturum marte Marinum
      Neptunus matri reddidit incolumem.
Hic ubi Verbigenæ magno assertoris alumno
      Stat templum, abjecta qui tenet astra cute.
Latta parens profugam sobolem complexa recepit,
      Quam vexit tactis fida carina vadis.
Ipsi sacra dies Heroi illuxerat, ergo
      Et templum hic, sacra & surgere jussa domus.
Virgineo a partu sæcla octo evolvit olympus,
      Quarta decem lustris addita messis iit.
Principe digna viro conjux, ast dignior astris,
      Interque Estenses gloria rara nurus.
Piscosi imperium dederat fortuna Comacli
      Latta tibi, virtus clarior astra dedit.

Ibidem aliud, inquit Ughellus, spectabatur marmoreum monumentum, .. quod sequitur:

D. O. M.

Latta Comacli comitissa, Othonis primi Estensis uxor, ob Marini filii charissimi sospitatem, quam eodem ab exercitu Veneto prope obsesso, enixe a Deo flagitaverat, impetratam, cum ipso die, qui sacer est S. apostolo Bartholomæo, filio per fossam, canale scapha clam evecto, in ripam hoc eodem in loco, ubi templum hoc est, occurrisset, seu grati animi causa, seu etiam voti rea, templum in hoc loco, ac monasterium in honorem S. Bartholomæi apostoli describi, atque excitari jussit anno salutis humanæ DCCCLIV.

Plura qui desiderat de templo ac monasterio memorato, adeat Ughellum loco citato.

§ II. Brachium in Angliam portatum: reliquiæ variis locis cultæ.

[Brachium S. Bartholomæi] Eadmerus monachus Cantuariensis ordinis S. Benedicti, occasione concilii Barensis, cui ipse cum S. Anselmo interfuit, narrat translationem brachii S. Bartholomæi in Angliam, prout eam puer a senioribus Cantuariæ primo, deinde vero in concilio a Beneventano archiepiscopo audiverat. Historiam hanc, utpote traditioni, quam defendendam susceperat, minus commodam, multis suspectam reddere, atque evertere conatur Franciscus Dinus in Dissertatione sæpius adducta: cujus viri auctoritatem, utpote certissima sæpe negantis, licet non magni faciendam putem, ostendam tamen breviter ejus objectiones majori molimine, quam robore, contra hanc translationem fuisse intortas. Factum prius, lector, accipe. Tradit illud prædictus auctor lib. 2 Historiæ novorum, post Anselmi editionem anni 1721, etiam recusæ, pag. ibidem 54 hoc modo: Tempore, aiunt (seniores Cantuarienses, qui rem Eadmero narrarunt,) quo ipsa Domina, sicut regina (Immam ante dixerat) in regno Anglorum magna & præpotens habebatur, pontifex ecclesiæ Beneventanæ venit in Angliam, quem sicut ipse ferebat, immanis fames certis præsagiis totam Apuliam afflictura, illo deduxerat: cupiens aliquo modo si non posset toti provinciæ, saltem suis civibus tantum malum propulsare. Is iter ingressus brachium S. Bartholomæi apostoli secum tulerat, spe sibi certa promittens, se per illud multa lucraturum. Idem quippe brachium, ob hujusmodi necessitudinum contrahenda subsidia in ipsa ecclesia Beneventi a reliquo corpore servabatur remotum..

[267] Pontifex igitur Angliam veniens, ipsam reginam adiit, [in Angliam portatum,] & illius allocutione potitus, quid detulerit, quam ob causam tam remotas orbis adierit partes, insinuavit. At illa hominis charitativo labore ad misericordiam flexa, de suis ei copiose largita est, & illum patriam remeare, nec non eis, quibus imminens famis periculum formidabat, subvenire hortata est. Sed ipse intelligens non sufficere sibi ad suum negotium quæ habebat, eos, quos magis familiares in curia ipsi dominæ esse acceperat, percunctatus est, utrum os, quod attulerat, dato pretio, reginæ in jus proprium transferre curæ esset. Quid multa? Investigatur de re animus dominæ, & invenitur promptissimus esse; certam se tantummodo episcopus faceret, ipsum os nominati Apostoli revera fuisse, & taliter, ut ipsamet testaretur sibi, sublata omni ambiguitate, satisfactum. Ad quod ille: Quo, inquit, modo? Super Corpus, ait, Dominicum, & super Sanctorum reliquias, quas ei proponam, jurejurando, reliquias, de quibus agitur, veraciter esse de corpore beati Bartholomæi, & id remota omni æquivocatione atque sophismate, faciat. Hoc, inquit episcopus, secure me facturum polliceor.

[268] Veniens itaque Cantuariam cum brachio ipso, [& ecclesiæ Cantuariensi donatum:] prout illi rex & regina dictaverant, decenter susceptus est. Astante igitur ipsa, monachorum quoque ac clericorum pimmenso agmine eam vallante, inter quos etiam supra memorati viri, a quibus hæc accepimus, se præsentes fuisse testati sunt, numerosaque utriusque sexus & ætatis multitudine ob hoc convolante & audiente, jurando super altare & corpus Christi nec non Sanctorum reliquias … asseveravit ipsum os, de quo sermo habebatur, beati Bartholomæi apostoli proprium fuisse, nec ipsi assertioni suæ aliquid omnino sophismatis, aut æquivocationis inesse. Quo facto, memorabilis domina quamplures argenti libras antistiti contulit, & osse potita, illud ecclesiæ Christi Cantuariensi solemni donatione ex parte regis Cnudi, suaque concessit. Illis quippe diebus hic mos Anglis erat, patrocinia Sanctorum omnibus sæculi rebus anteferre. Pontifex quippe sedis ipsius Agelnothus nomine, inter reliqua, quæ homini dedit, cappam illi valde pretiosam aurifrigio ex omni parte ornatam dedit, quæ & illius ecclesiæ decori, & ecclesiæ Cantuariensis futuris temporibus tantæ rei existeret testimonio & probationi. Ego igitur, cum, ut dixi, concilio præsens antistitem Beneventanum cappa reliquis præstante ornatum viderem, & eam ex his, quæ olim audieram, optime nossem, non modice lætatus, & cappam, & verba mihi puero exinde dicta, patri Anselmo ostendi. Mox celebrato concilio, ubi Beneventanum ipsum adii, & inter alia mutuæ dilectionis colloquia cœpi de eadem cappa loqui, & unde illam haberet quasi nescius interrogavi; summam rei exposuit, & eam ordine, quo descripsi, suam ecclesiam ab ecclesia Cantuariensi adeptam esse declaravit. Qua de re certior effectus, putavi aliquibus gratum, hoc ipsum huic opusculo indere, licet propositum narrationis tramitem me hoc agendo non nescirem excedere. Hactenus auctor, in cujus verbis candida simplicitas elucet, atque sincera fides.

[269] [contra hoc factum quædam objecta] Attamen Franciscus Dinus pag. 44 ita loquitur: Hujus enarratio suspectissima habetur, quam idem profitetur Eadmerus adjunctam extra ordinem temporum, & tramitem suarum lectionum, quod putaret aliquibus gratum futurum, his nimirum, qui a puriori catholicæ fidei cultu extorres, de simonia notare adoriuntur præsules Italos, quæ plane in hac hypothesi esset apertissima. Duplex hæc est objectio, utraque imbellis. Nam idcirco alieno loco & tempore retulit hoc factum Eadmerus, quia historiam temporis, quo res facta est, numquam scripsit, ita ut suo eam inserere loco non potuerit. Quod de simonia hic dicit, latius probat, sed inutili labore: namque non negamus, si verba Eadmeri in rigore sumantur, venditionem fuisse simoniacam; sed non probat, neque facile probari potest, venditionem proprie dictam intelligendum esse, sive verba auctoris, quibus dicit, Percunctatus est utrum os, quod attulerat, dato pretio in jus proprium regina transferre vellet, prout ad literam sonant, sumenda esse. Vitilitigare tamen hic nolim, cum parum ad rem faciat, sive contractus materialiter, ut loquuntur, simoniacus revera intervenerit, sive auctor ita rem exposuerit, ut intervenisse videatur, cum neutrum pro temporis illius simplicitate & ignorantia sit mirandum. Audi Mabillonium de re Diplomatica lib. 6, coroll. 1, pag. 623: De simoniaco, inquit, contractu diversæ etiam fuerunt pro tempore sententiæ, ac diversa disciplina. Fuit tempus, cum Sanctorum reliquias nundinari liceret impune. Quidni ergo utamur hoc loco S. Augustini dicto lib. 22, cap. 47 contra Faustum, Quando mos erat, crimen non erat; non quia ex se turpis non est, ac lege naturæ vetita reliquiarum nundinatio, sed quia bona fide putabant tum temporis homines, eam sibi non esse illicitam; sicuti licitam semper fuisse sciebant earum ab infidelibus redemptionem.

[270] [solvuntur.] Quod autem dicit Franciscus Dinus eam historiam ab Anglis confictam esse ad simoniæ notam inurendam episcopis Italis, ne verisimile quidem est. Perpende hæc verba relationi inserta: Hic mos Anglis erat, patrocinia Sanctorum omnibus sæculi rebus anteferre, considera, quanto in honore reliquias habitas fuisse auctor narraverit. Hæccine Angli, heu quantum ab illis mutati! confinxerint? Sibine vulnus mortiferum inflixerint, ut vel leviter perstringerent adversarios? Aliis sane argumentis opus est, ut hoc fiat probabile. His itaque rationibus non evincitur has narrationes uti aniles explodendas, ut ait auctor ad explodendum promptior, quam in ratiocinando subtilior. Quæ præterea objicit, vim nullam habent; nam frustra contradictionem quærit in tempore, quo res peracta dicitur, cum tempus non assignet Eadmerus: circa annum 1020 rem contigisse scribit Alfordus ad eumdem annum tom. 3 Annalium ecclesiæ Anglicanæ, num. 20 & seq. Neque efficacius est, quod ait variis locis duo vel tria Apostoli brachia servari, quibus etiam plura mox superaddam, nec enim integra ubivis brachia intelligenda sunt, sed os aliquod brachii pro more brachium vocatur, ita ut mirum videri non debeat si vel decem alicujus Sancti brachia assignentur. Deinde brachia alibi assignata minus solido nituntur fundamento, si unum excipias Carpineti servatum, quam hoc, de quo agitur: Quibus omnibus sedulo expensis, non evanescit penitus anilis fabula Eadmeri, ut perperam concludit Dinus, sed fidelis auctoris præclari relatio, neglectis Dini cavillationibus, omnino ut vera videtur admittenda.

[271] Hactenus de reliquiis egimus, quarum translationem memoriæ proditam in variis auctoribus reperimus. [Sacra Apostoli lipsana] Nunc adjungemus plurimas plurimis locis sparsas, quarum translatio nos latet; quas tamen varii auctores variis urbibus & ecclesiis assignant. Non ausim sperare, fateor, multas me non prætermissurum, neque asserere omnes, quas recensebo, tam certo esse S. Bartholomæi, ut de quibusdam suboriri non possit dubium; illud unum assevero, nihil fidelium pietati aut merito descessurum, si forte alterius Sancti sacra pignora pro reliquiis S. Bartholomæi coluerit, ut sæpe in hoc Opere ostensum est. Breviter itaque rerum vestigia legam, ab Italia ducturus exordium.

[272] Mabillonius in Itinere Italico pag. 86 hæc scribit: [in Italia,] Sabbato die festo sancti Bartholomæi, ejus ecclesiam invisimus, in insula Lycaonia (quæ modo S. Bartholomæi dicitur) sitam, ubi corpus Apostoli sub majori altari, & cacabus in quo recepta ejus cutis, asservantur. Ipso die nomina eorum, qui paschali communioni non fecerunt satis, quotannis in tabella describi solent, atque in ejusdem ecclesiæ atrio exponi, ut pro nominatim excommunicatis habeantur, Pellem Apostoli servari Romæ scribit etiam Piazza ad XXV Augusti, dicens id haberi ex traditione. Idem assignat Sancti reliquias in templo S. Bartholomæi Bergomensium, & S. Bartholomæi Coriariorum: item in templis SS. Apostolorum, S. Eusebii, S. Laurentii extra muros, S. Mariæ angelorum, S. Crucis in Hierusalem, S. Sabinæ, S. Praxedis, & S. Pudentianæ. Leo Ostiensis in Chronico Casinensi lib. 3, cap. 3 reliquias S. Bartholomæi Casini ait servari, & cap. 34 hæc scribit: Hæc ubi, cooperante Domino, prout optaverat, consummavit (Desiderius abbas;) beati Bartholomæi apostoli basilicam, cum fratrum universo conventu tertio Nonas Januarias a Joanne, hujus ante cœnobii monacho, post Sorano episcopo, fecit solemniter dedicari. In cujus altari Apostolici corporis partem non exiguam in argentea recondidit capsa. Hæc Casini. Mascambrunus in Dissertatione de corpore S. Bartholomæi pag. 27 scribit: Auctor etiam est Paulus Regius, ejusdem Apostoli caput Neapoli coli in monasterio monialium S. Mariæ D. Reginæ, partem capitis crediderim. Laurentius Beyerlinck in Theatro vitæ humanæ, ad vocem Reliquiæ, pag. 303 reliquias S. Bartholomæi haberi dicit Neapoli in ecclesia S. Mariæ de sapientia: & pag. 304 in S. Catharina de Sena. Ughellus tom. 7, pag. 243 editionis primæ ecclesiam sanctimonialium sanctissimæ Trinitatis Amalphitanam exornari dicit Brachio sancti Bartholomæi apostoli. In Ms. Itinere Romano Henschenii & Papebrochii, ab eodem Papebrochio accurate descripto, pag. 271 dicitur servari magna pars de pelle D. Bartholomæi in cœnobio Franciscanorum prope Assisium, dicto Rio torto. Idem Papebrochius in Reditu item Ms. pag. 224 Genuæ apud patres Barnabitas, præter alias Sanctorum reliquias, S. Bartholomæi pedem sibi ostensum ita enarrat: S. Bartholomæi apostoli pes integer in carne & pelle siccatus, auro munitus vetusti operis, & crystallo inclusus, pyxidique eburneis signis admodum vetustis ornatæ, a cujus cultu loco nomen, cognomen vero de Armenis, quod primi isthic monachi forte Armeni fuerint. Armenos fuisse, & Basilianos docet in Historia Gallica ordinum religiosorum Hippolytus Helyot tom. 1, pag. 243 & seqq. Potuerunt itaque primi illi monachi hunc Apostoli pedem, jam ante translationem corporis in Europam, in Armenia accipere. Masinus in Bononia perlustrata ad XXIV Augusti, pag. 428, editionis anni 1666, reliquias S. Bartholomæi assignat ecclesiæ parochiali prioratus ejusdem Apostoli patrum Theatinorum: notabiles item reliquias ait servari in ecclesia S. Joannis in monte, uti & dentem ejusdem Sancti in ecclesia S. Mariæ Liberatricis; reliquias item esse in confraternitate septem gaudiorum beatæ Virginis. Bucelinus in Sacrario Benedictino ad IX Kalendas Septembris pag. 22 de sacris Apostoli reliquiis hæc inter alia: Pars pellis non modica in S. Blasii de Cataldo Venetiis. Demum tom. III Julii Operis nostri, in Prætermissis ad diem XII, reliquiæ S. Bartholomæi delatæ dicuntur ad templum Societatis Jesu Genuæ. Hactenus de reliquiis Apostoli in Italia.

[273] [in Gallia, ubi prodigium in Sylva majori,] Neque paucis locis hæ inveniuntur in Gallia; aliquas jam assignavimus, alias breviter accipe. Guilielmus Marlot in Historia metropolis Remensis tom. 2, lib. 1, pag. 27 inter sacra lipsana, quibus gazophylacium monasterii S. Theodorici prope Remos ornatur, numerat reliquias S. Bartholomæi apostoli, titularis ac primi ecclesiæ patroni; in cujus annua festivitate maximus fit e Rhemorum civitate, & pagis adjacentibus, ad montis-Hor populi concursus, plenarias indulgentias lucraturi. Idem auctor lib. 2, cap. 21, pag. 240 in collegiata S. Symphoriani ecclesia Remensi servari dicit, Partem corporis S. Bartholomæi apostoli. De reliquiis item S. Bartholomæi in Sylva majori, cœnobio ordinis S. Benedicti in diœcesi Burdegalensi ex eodem cœnobio scripta lego ad Papebrochium anno 1669 sequentia: Secundum est, quod quamdiu aliquæ e reliquiis S. Bartholomæi apostoli fuerunt inclusæ in gallo plumbeo, campanilis summitati superposito, (ibi autem erant collocatæ ab antiquis temporibus) istud monasterium nullum umquam expertum est a fulgure nocumentum, ex quo autem inde a quodam tecta reficiente ablata sunt (quod a quadraginta circiter annis contigit) pertulit non modica, quorum præcipuum est, quod unus e monachis nostris, idemque subprior, dum die XXVI Februarii anni MDCLXVII serotinis horis in choro vacaret orationi, ab eo media corporis sui parte exustus, vitam sequenti die finierit: (adde quod idem artifex brevi misero exitu extinctus est) unde & factum est, ut reverendus pater dominus Gabriel Bellordeau, tunc temporis, nec non etiamnum hujus monasterii prior, eidem gallo alias immiserit reliquias prædicto anno MDCLXVII, & ex illo tempore a fulgure huc usque permansimus incolumes. Tertium est, quod circa festum sancti Bartholomæi advolat infinita pæne alatarum formicarum in idem campanile multitudo, ibique omnes moriuntur: & hoc singulis accidit annis: quando autem inceperit id prodigii, incognitum: asserunt enim capulares senes majorum suorum temporibus id esse actitatum. Hæc monachus dicti cœnobii. Andreas Saussaius in Martyrologio Gallicano ad XXIV Augusti pag. 544 de sancti Bartholomæi sacris lipsanis hæc scribit: Cujus pretiosum caput Tolosæ in sacrario basilicæ S. Saturnini … ea, qua decet, religione servatur: brachium vero alterum, cui manus hæret in Gersiacensi monialium cœnobio, ordinis sancti Benedicti, episcopatus Parisiensis, præclare conditum, prorsusque adhuc integrum (pelle dumtaxat detracta) ostenditur piis cultoribus, qui illuc hodie magna frequentia confluunt. De brachio hoc Bucelinus in Sacrario Benedictino, quod Menologio subjunxit, pag. 22 Saussaio consonat. Quæ, uti & sequentia, curiosius discutere non est animus. Huc usque in Gallia.

[274] Hinc in vicinum Belgium progredior, qua cœpi brevitate, [in Belgio] servatas multis ibidem locis Sancti reliquias indicaturus. Adductus modo Saussaius ita prosequitur: Porro alterum gloriosi hujus Apostoli brachium servatur carne & ossibus adhuc amictum Bethuniæ in collegiata ipsius ecclesia, conditum in ferculo argenteo, optime ad tam pretiosi pignoris cultum condecorato. Arnoldus Rayssius in Hierogazophylacio Belgico pag. 83 ejusdem ecclesiæ reliquias enumerans, his verbis Saussaium præcessit: Brachium S. Bartholomæi, carne & ossibus plane amictum, oculato teste me… Adservatur hoc brachium in theca argentea optime ad hoc condecorata reclusum. Henschenius etiam in prætermissis ad XV Junii, seu tom. 11 dicti mensis, pag. 1011 translationis hujus brachii meminit hoc modo: S. Bartholomæi translatio brachii in Bethunia indicatur in Mss. additionibus Carthusiæ Tornacensis hoc die. Putabit fortasse quisquam, hæc cum tot brachiis ante memoratis conciliari non posse; maxime quod brachia hæc dicantur carne amicta. In quibus tamen nihil est repugnantiæ: nam si duo hæc brachia integra supponamus esse a manu usque ad cubitum, reliqua, quæ memorata sunt, brachia ex ossibus reliquis a cubito usque ad humerum constare possunt. Laudatus Rayssius ejusdem Apostoli reliquias adscribit pag. 41 ecclesiæ collegiatæ S. Amati Duaci: pag. 216 Flinensi ordinis Cisterciensis virginum cœnobio, sesqui milliari a Duaco sito; pag. 294 Marchianensi S. Benedicti monasterio ad Scarpam fluvium, tertio fere milliari a Duaco; uti & Quercu-cincto, vulgo Querchin, uno ab eodem urbe milliari dissito. In Maricollensi vero, ejusdem ordinis in Hanonia cœnobio, ait pag. 297 servari de articulo pedis sancti Bartholomæi apostoli. De ecclesia S. Petri insulis pag. 425 hæc tradit: Visitur etiam in hac nobili collegiata ecclesia non leve frustum pellis D. Bartholomæi apostoli, quod argento exornavit, donavitque Joannes Bawet ejus loci canonicus, qui magnam olim Bethuniæ operam impendit, eruendo & componendo ejusdem Apostoli brachio, dum illic inter canonicos degeret. Pag. vero 279 brachium, juncturam pedis integram, & os integrum corporis assignat abbatiæ Lætiensi ordinis S. Benedicti in Hannonia.

[275] [plurimis locis ex Rayssio,] Idem pag. 219 partem calvariæ S. Bartholomæi apostoli numerat inter reliquias, quibus nobilitatur Floreffiense cœnobium S. Norberti ad Sabim, secundo a Namurco milliari situm. Pag. 387 reliquias ejusdem Apostoli haberi pronuntiat Ogniaci ad Sabim in sancti Nicolai cœnobio ordinis canonicorum regularium S. Augustini. Quo itidem teste pag. 429, Phanopinense ejusdem ordinis cœnobium, brachii nobilem portionem ossis S. Bartholomæi apostoli, argenteo brachio egregie confecto, decentissime conservat: &, pag. 451, Rutilensis Cartusia ad ripam Mosæ juncturam unam digitorum. Testatur præterea sæpe memoratus auctor pag. 396 in Oratorio aulæ Bruxellensis brachio argenteo reclusas esse reliquias brachii S. Bartholomæi apostoli: pag. vero 222 in Vorstiensi ordinis S. Benedicti virginum prope Bruxellas cœnobio sacros ejusdem cineres haberi: pag. 463 ossa servari Brugis in ecclesia collegiata S. Salvatoris. Cujus denique pag. 402 reliquias assignat Parco, ordinis Præmonstratensis abbatiæ, juxta Lovanium; pag. 329 collegiatæ ecclesiæ B. Mariæ Tungrensi; & pag. 260 bis Ultrajecto. Multas Rayssius, at non omnes in Belgio S. Bartholomæi reliquias assignat. Quapropter quæ ad notitiam meam pervenerunt, aliunde subjungam.

[276] [aliæ ibidem,] Andreas Bouwens scripsit Thesaurum Servatianum, in quo exponit reliquias, quas pervetusta S. Servatii collegiata ecclesia Trajecti ad Mosam veneratur. Inter has pag. 18 S. Bartholomæi reliquias ita enumerat: De scapula, digito, ossibus. Extat & alia Trajecti collegiata ecclesia B. Mariæ Virgini sacra, quæ particulam cranii S. Bartholomæi apostoli notabilem possidet, servatque breve Innocentii VIII Pontificis, anno MCDLXXXVII, Pontificatus IV, die XIX Decembris ad Decanum & capitulum ejusdem ecclesiæ datum, quo eam cranii particulam argenteo capiti includi, & publicæ venerationi exponi permittit. Hujus brevis habeo apographum descriptum, mihique transmissum per R. P. Petrum Dolmans Societatis nostræ, qui adjungit sequentia: Vidi & ipse VIII Martii (anni 1738) particulam Cranii S. Bartholomæi, inclusam capiti ex argento conflato: & quamquam pars, quæ apparet, satis sit notabilis, aiunt tamen totam videri non posse. Partem scapulæ & ossium, in D. Servatii servatam, se itidem vidisse testatur. Reliquias in utraque hac Trajectensium collegiata ecclesia servatas, etiam memorat Beyerlinck in Theatro vitæ humanæ ad vocem Reliquiæ, sed minus accurate. Franciscus Diericx abbas cœnobii S. Salvatoris ordinis Cisterciensis Antverpiæ anno 1674 tractatum edidit de reliquiis in abbatiæ suæ ecclesia publicæ venerationi expositis, inter quas pag. 262 numerat Bina ossa S. Bartholomæi apostoli, de quorum approbatione, suæque ecclesiæ donatione, fuse disputat, quem lector potest consulere. In catalogo reliquiarum domus nostræ professæ Antverpiensis, in qua hæc scribo, numerantur menti partes duæ S. Bartholomæi apostoli. Masaci frustum pellis ejusdem Apostoli servari legitur in libello Flandrico Ms., auctore Pr. Arnoldo Hertsworm, priore S. Crucis Venlonæ.

§ III. Reliquiæ in Germania, & Hispania.

[Sacra lipsana Coloniæ,] Ex Belgio gradum facimus ad proximas Germaniæ provincias, olim Belgio annumeratas, ad ulteriores deinde progressuri. Colonia, multis Sanctorum reliquiis maxime nobilitata, prima hic occurrit præ ceteris urbibus memoranda. Ægidius Gelenius de Magnitudine sacra & civili Coloniæ Agrippinensis plurimas sparsim assignat S. Bartholomæi reliquias; pag. 275 in collegio S. Severini de pelle S. Bartholomæi; pag. 298 in ecclesia collegiata Sanctorum Apostolorum, Geminus dens S. Bartholomæi apostoli; pag. 326 in thesauro basilicæ B. M. V. in capitolio numerat Brachium S. Bartholomæi: pag. 372 in SS. Medicorum Panthaleonis &c. partem Barchii cum reliquiis: pag. 456 ossicula duo in Cartusia ibidem: pag. 492 in ecclesia PP. Augustinianorum: Maxilla, ait, S. Bartholomæi apostoli, item particula unius digiti ejusdem, pag. 510 in thesauro collegii Societatis Jesu, Maxilla & quinque particulæ, quarum una est digitalis magnitudinis, aliæ magnitudine conchæ marinæ communis, reliquæ minutæ: pag. 549 in monasterio SS. Bartholomæi, & Apri, quod virginum est ordinis Cisterciensis, brachium S. Bartholomæi apostoli, formæ argentei brachii inclusum, & ejusdem Apostoli digitus inclusus argento: pag. 584 ossiculum in monasterio S. Vincentii; pag. 646 in collegio Steinfeldensi ordinis Præmonstratensis mandibula S. Bartholomæi apostoli ab auctore eodem memoratur: qui & ejusdem Apostoli reliquias memorat Pag. 238, 264, 266, 268, 274, 289, 292, 409, 412, 442, 445, 463, 560, quibus non addit, de qua corporis parte habeantur, quem lector curiosus poterit consulere: aliquas porro ex his notatas itidem invenio in Beyerlinck ante assignato, ad vocem Reliquiæ.

[278] Reverendus dominus Joannes Waxweiler pastor in Altpseidt diœcesis Trevirensis hujusmodi anno 1673 transmisit testimonium: [& aliis pluribus Germaniæ locis,] Testor in ecclesia mea parochiali asservari a tempore immemoriali notabilem reliquiam S. Bartholomæi, serico inclusam cum inscriptione vetusta, quæ hactenus sine alio speciali cultu in ciborio inclusa permansit, ego autem ad ejusdem Sancti venerationem majorem, capsulæ intus & foris serico inductæ, & eleganti opere & acu elaboratæ, imponendam curavi. Beyerlinck in Opere memorato, sub voce Reliquiæ, pag. 283 scribit de S. Stephani templo Moguntiæ hæc inter alia: Ibidem de cultris, quibus decoriatus S. Bartholomæus, monstratur unus: pag. autem 285 in Monte Andechs monasterio Benedictinorum in Bavaria, particulam corporis servari ait. Bucelinus in Sacrario Benedictino pag. 22: Brachium, inquit, & aliquot ossa in Andechs. Fuit aliquando rumor de ipso S. Bartholomæi corpore in Bavariam translato, ut cognoscet lector ex epistola episcopi Frisingensis Erchanberti, quam edidit Bernardus Pez tom. 6 Anecdotorum col. 76; utrum occasione reliquiarum quarumdam illuc delatarum mihi incertum est; famam vero illam fuisse mendacem, satis constat. Papebrochius in Itinere Romano jam memorato, pag. 45 inter memoranda Francofurti visa hæc habet: In templo majori videramus sinciput S. Bartholomæi. Thomas Joannes Pessina de Czechorod in Metropoli Pragensi pag. 516 scribit, in dicta metropoli, D. Vito sacra, sequentes servari reliquias: S. Bartholomæi apostoli, inquit, superior pars capitis, & pars mandibulæ: item seorsim in pyxide argentea inaurata dens: & alia tria satis magna ossa: unum de crure vel brachio inter Carsteinenses, quæ omnia obtinuit Carolus IV in monasterio S. Gebhardi Constantiæ: ita refert martyrologium ecclesiæ Pragensis. Carsteinenses reliquiæ sunt, quas dudum in arce regia Carsteina servatas, Ferdinandus III ad metropolitanam Pragensem transferri jussit: in quarum catalogo impresso tria hic memorata ossa itidem nominantur.

[279] [ubi & prodigium;] Bucelinus loco assignato, præter jam memoratas, alias hoc modo S. Bartholomæi reliquias commemorat: Sacrum ejus caput in Augia divite, cœnobio ordinis S. Benedicti in insula Rheni, prope Constantiam Alemanniæ, vulgo Richenow. Os bene magnum, ait idem, in divi Trudperti asservatur: situm est cœnobium in pago Brisgoia, & diœcesi Constantiensi, ut colligo ex Mabillonio tom. 3. Annalium Benedict. pag. 317. Mandibula inferior S. Bartholomæi apostoli tota in Murbach, ejusdem ordinis in Alsatia cœnobio: Articulus ossis & alia insignis portio in Weingartten, diœcesis Constantiensis monasterio. Hæc Bucelinus ad Germaniam spectantia. Quibus annecto ex Cæsario Heisterbacensi lib. 8, cap. 60 miraculum in dente sancti Bartholomæi factum, quod refert hoc modo: In monte S. Salvatoris juxta Aquasgrani (Aquisgranum) nuper inclusa quædam defuncta est, quæ inter suas reliquias, etiam dentem habuit sancti Bartholomæi apostoli. Hoc cum scisset sacerdos, qui ei Missas celebrabat, cumque postulasset, & illa non annuisset, recessum minabatur, nisi saltem mediam ei partem donaret: illa vero dentem illum diligens, & sacerdote carere nolens, ut divideretur consensit, licet invitissime. Mira res; mox enim ut sacerdos cultellum denti supposuit, ac si denuo Sanctus pateretur, guttatim de illo sanguis erupit: quo viso sacerdos territus est, dentemque inclusæ dimisit integrum. Ego vero eumdem dentem anno præterito vidi apud sanctimoniales in Porceto; cœnobio virginum ordinis Cisterciensis prope Aquisgranum. Aquisgranenses etiam inter reliquias numeratur quid de capillis S. Bartholomæi. Hæc de reliquiis in Germania.

[280] [eadem in Hispania,] Hispaniam denique invisamus, quædam & ibidem de S. Bartholomæi venerandis reliquiis collecturi. Bucelinus aliquoties jam adductus loco assignato hæc tradit: Aliquot ossa cum frusto cutis in S. Dominici de Silos, Toletano virginum cœnobio: Costa in D. Virginis de Naxara abbatia, cujus meminit Mabillonius tom. 3 Annalium Bened. pag. 379. Ornatur etiam pretiosis Apostoli nostri lipsanis Scorialense S. Laurentii monasterium Hieronymianorum, ex cujus Lipsanologio Ms. anno 1722 ibidem degens Pinius descripsit Hispanice, quæ Latine hic reddo: Os brachii S. Bartholomæi apostoli sine junctura, sexta ulnæ parte latum, cum inscriptione antiquo charactere in pergameno exarata. Adjunctum est instrumentum authenticum Laurentii episcopi Cyrenensis, suffraganei Coloniensis anno 1597, XXIV Novembris signatum, quo testatur, reliquias illas ex monasterio S. Dionysii in Mollembach ad Visurgim, prævalente ibidem hæresi, acceptas, instituto examine verissimas atque sanctas repertas, & pro talibus … veneranter semper habitas fuisse. Idcirco, inquit, zelum ejusmodi sanctas reliquias vindicantium multum laudantes, episcopali auctoritate tenore præsentium licentiam concedimus eidem R. P. Delgado (regis Catholici in istis partibus procuratori) dicta sacratissima munimenta, in amplificationem divini cultus, ad bene memoratam Catholicam majestatem transferendi, & ibidem exaltandi. Hoc modo dictæ reliquiæ in Hispaniam delatæ, debito ibidem in honore & veneratione habentur. Præterea hæc numerantur in dicto Lipsanologio: Frustum pellis, latum quatuor digitis cum dimidio: costa integra, larga quartam ulnæ partem & ultra. Notabiles quoque S. Bartholomæi reliquias in ecclesia cathedrali Lugensi Ægidius Gonzalez Davila Theatri ecclesiastici tom. 3, pag. 173 scribit asservari.

[281] Sisto hic gradum lector, longius progressus, quam statueram: [quomodo dicta de reliquiis intelligenda:] quamquam non dubitem, quin alia etiamnum alibi ejusdem sancti Apostoli reperiantur sacra lipsana: verum omnia omnino recensere humanæ non est diligentiæ, neque id exigit institutum nostrum. Siquis forte miratur, tam multas unius Sancti ubique fere locorum haberi reliquias, & præsertim brachia tam multa enumerata esse, secum ille perpendat, in his sæpe partem sumi pro toto, & os brachii, vel capitis, non adeo magnum, brachium nominari, vel caput, quod & in ceteris partibus usuvenit. Hæc qui recte consideraverit, facile deprehendet, quæ recensuimus, sacra lipsana & inter se, & cum traditione etiam Beneventana, cum reliquiis, inquam, in citata cap. 2 § 3 Ursini bulla enumeratis, conciliari posse; quæ minus ad hæc attento lectori inter se pugnare viderentur. Ceterum nos commovere non debet, quod scribit apud Assemanum tom. 3, part. 1, pag. 306 Jesujabus, Nisibis seculo XIII episcopus, corpus Nathanaëlis seu Bartholomæi apostoli haberi in Armenia: nam & multa alia apud suos haberi Orientales gloriatur Nestorianus ille, puta paradisum, in eoque Enochum & Eliam, & animas SS. Petri & Pauli, tantaque hæc asserit confidentia, acsi cum prædictis Sanctis in paradiso egisset familiariter: quæ ut falsa sunt & ridicula, ita ostendunt hæreticum illum contemptu magis, quam longiori refutatione esse dignum.

[282] [singularis S. Bartholomæi excellentia.] Monasteria & ecclesias, toto orbe S. Bartholomæo sacra, non enumero; cum plura sint, quam ut breviter commemorari possint. Illud tamen ad gloriam S. Apostoli, cui primitias hujus laboris mei consecravi, observo, in omnibus fuisse magnum & prorsus eximium: nam & antequam ad Dominum sequendum vocaretur laudatissimus erat, teste æterna & falli nescia Veritate; & in munere Apostolico summus, uti testantur innumeræ totius pene Asiæ provinciæ ejus prædicationibus illustratæ; & in morte perferenda fortissimus, cum in ea pertulisse videatur tormenta pene inaudita; & post mortem in sacro suo corpore admirandus non minus, quam omnium votis expetitus, ita ut, quamvis multa hujus Apostoli gesta sint obscura & incognita, gloriæ ejus magnitudo & excellentia certa sit & indubitata.

DE S. GERUNTIO VEL GERONTIO EPISCOPO
ITALICÆ IN HISPANIA,

Seculo I.

SYLLOGE HISTORICA.
Antiquus hujus Sancti cultus, ætas qua floruit aut obiit, locus mortis & exigua gestorum notitia.

Gerontius ep. Italicæ in Hispania (S.)

AUCTORE G. C.

Inter veteres Martyrologos, quorum notitiam habemus, [Sanctus iste Præsul] hodie solus Usuardus in editione nostra hunc Antistitem sic annuntiat: In Hispania civitate Italica, sancti Gerontii episcopi, in carcere quiescentis. Unde Sollerius noster hac die ad Martyrologium Usuardi illustratum monet sequentia: Gerontius vel Geruntius antiquioribus omnibus Martyrologis incognitus est, nec satis perspicio, unde eum Usuardus accipere potuerit, nisi in Hispanico itinere notitiam ejus aliquam nactus sit, quam subinde dignam censuerit, quæ in Fastis sacris locum obtineret. Tempore Apostolorum vixisse aut prædicasse, nusquam innuit; unde a Martyrologii Romani reformatoribus, ex aliis documentis id adjectum fuisse oportet, de qua re videri tantisper potest Baronii notatio.

[2] [relatus in antiquis codicibus Usuardinis] Ceterum huic annuntiationi consentiunt varii codices Usuardini, quos Sollerius ibidem recenset. At codex Pratensis, quem Benedictini Parisienses autographum esse contendunt, eraso Hispaniæ nomine, tantummodo urbem, in qua hic sanctus Præsul obiit, assignat his paucis verbis: Civitate Italica sancti Geruntii episcopi in carcere quiescentis. Quare anonymus hujus codicis Pratensis editor, qui autographum Usuardi San-Germanensis monachi Martyrologium Parisiis anno 1718 primum prælo subjecit, & ab observationibus Sollerii nostri vindicavit, ad illam annuntiationem hodiernam hæc notat: Delevit Usuardus in suo codice in Hispania. Qua de causa, quis dixerit? An quia de urbe satis nota loquens, inutile judicaverit regionem appellare, in qua sita erat? Porro editor ille circa annuntiationis hujus originem cum Sollerio concordat, aut eum secutus est, dum ibidem mox hæc subjungit: De sancto Geruntio nihil apud Martyrologos, qui Usuardum ætate superant. Illius cultum in Hispania dubio procul accepit.

[3] Haud dubie S. Gerontius ex Martyrologio Usuardino relatus est in modernum Romanum, [ac hodierno Martyrologio Romano,] quod illum hac die sic memorat: Italicæ in Hispania sancti Geruntii episcopi, qui tempore Apostolorum Euangelium in ea provincia prædicans, post multos labores in carcere quievit. Cur autem in hoc Martyrologio Romano dicatur iste sanctus Præsul Euangelium prædicasse tempore Apostolorum, quod in Martyrologio Usuardino non legitur, facile colligimus ex notis eminentissimi Baronii, qui hodie ad illam Martyrologii Romani annuntiationem observat sequentia: Hujus Acta describuntur sacro hymno, quem legimus in antiquo Breviario Toletano: quæ miramur præteriisse eos, qui res Hispanicas novissime sunt prosecuti, & jejune admodum de eo scripsere.

[4] Eminentissimus scriptor hac annotatione designat hymnum proprium veteris Breviarii Mozarabici, [etiam colitur inveteri Breviario Mozarabico,] quem Toleti anno 1722 transcripsi, & qui, sublatis librarii mendis, ita sonat:

Sacratum Christi antistitem
      Gerontium confessorem
      Dignis canamus laudibus,
      Et celebremus vocibus.
Hic fertur Apostolico
      Vates fulsisse tempore
      Et prædicasse supremum
      Patrem * potentis filii *.
Quique dum per Occiduam
      Percurreret clarus plagam,
      Tandem ira gentilium
      Ad passionem trahitur.
Sed mox præcepto præsidis
      Nodis gravatus ferreis,
      Horrendis umbris carceris
      Datur in jus carnificis.
Quem ferunt vinctum vinculis
      Inter pallentes tenebras
      Raptam e sacro corpore
      Dedisse cælo animam.
Sic inter Apostolica
      Locatus jam consortia
      Gaudet cælesti gloria
      Et clara Christi gratia.
Namque infulatus gemino
      Fulget & nitet præmio;
      Sacerdotali titulo
      Et confessionis præmio.
Gloria Patri personet
      Christoque unigenito,
      Paraclito Spiritui
      In seculorum secula. Amen.

[5] Ex hoc veteri Mozarabum Breviario imprimis patet, [& jam seculo 7 basilicam suo nomine insignitam habuit.] annuam S. Gerontii festivitatem solenniter ab immemorabili tempore celebratam fuisse. Sed adhuc antiquiorem distinctioremque cultus ejus notitiam eruimus ex Vita S. Fructuosi præsulis Bracarensis, qui seculo VII floruit. In ea biographus suppar apud Mabillonium seculo secundo Benedictino pag. 586 & sequente miraculum ad rem nostram narrat his verbis: Quadam die ipse beatissimus Fructuosus devotionis implendæ gratia de civitate Spalensi * ad basilicam sancti Gerontii navigio profectus est. Dum ibidem desiderii sui vota, adnitente Domino, devotus persolvisset, & vesperascente die iterum redire, unde venerat, disposuisset, nautæ ipsi, qui per longa spatia pelagi navem gubernaverant, fessi labore navigii, non solum vires ad gubernandam navim non habere se dixerunt, verum etiam, quod diei pars extrema jam superesset, cœperunt querimoniari. Deinde antiquus ille scriptor exponit, quomodo navis ista ultro, nautis dormientibus, & S. Fructuoso Officium ecclesiasticum recitante, celeriter ad ulteriorem amnis ripam & statutum locum sine remis appulerit. Hic ad propositum nostrum pertinet, quod eo jam tempore S. Gerontius ibi basilicam vel ecclesiam nomini suo dedicatam habuerit, eamque sanctus Fructuosus devotionis gratia visitaverit. Hæc de immemorabili & antiquo sancti Præsulis hodierni cultu dicta sufficiant.

[6] [Videtur floruisse seculo primo,] Etiam ex hymno jam relato discimus, quod Mozarabes ex vulgari traditione tunc putaverint, S. Gerontium temporibus Apostolicis floruisse. Tamen Joannes Vasæus in Chronico Hispaniæ apud nos pag. 279 eumdem sanctum Antistitem recenset inter eos, qui in persecutione Diocletiani & Maximiani Herculei martyrium subierunt, ut manifestum fiet lectori curioso, qui citatum Vasæi Chronicon a pagina 271 usque ad paginam 183 percurrere voluerit. Verum opinioni recentioris hujus scriptoris præferenda est antiqua Mozarabum traditio, quæ maxime confirmaretur, si genuinum esset epigramma, quod Joannes Tamayus de Salazar S. Isidoro Hispalensi adscribit, & in Martyrologio suo Hispanico ex Mss., si lubet asserenti credere, ad diem XXV Augusti sic refert:

Hoc templum tenet ossa diu sacrata Gerunti
      Præsulis Italicæ, qui fuit urbis amor.
Hic & Apostolicum perauxit vomere germen,
      Christiferæque Crucis, qua fides alma cluet.
Denique sub gladio pateris indigna Neronis
      Supplicia, Antistes, carceris, atque famis.

[7] [licet ætas ejus non confirmetur ficto Tamayi epigrammate,] Jam superius dixi, chronologicam Mozarabum traditionem maxime confirmandam esse ex hoc epigrammate, si genuinum foret, & ab ipso sancto Isidoro Hispalensi scriptum: nam ex illo prudenter concluderemus, Sanctum nostrum sub imperio Neronis prædicasse & in carcere mortuum esse, cum antiquiora monumenta huic chronologiæ non contradicant. Sed hunc Martyrologum Hispanum jam toties tamque evidenter imposturæ convicimus, ut ei similia testimonia proferenti fidem non adhibeamus. Quare potius assentimur Nicolao Antonio erudito Hispano, qui in Bibliotheca veteri Hispana tomo 1 pag. 267 de scriptis hujusmodi a Tamayo Salazario allatis tale fert judicium: In Martyrologio Hispano Joannis Tamaii nunc denuo producta videmus quædam sancti Patris (nimirum Isidori Hispalensis, cujus veras lucubrationes a supposititiis Antonius ibi secernit) carmina, quæ ex Mss. se dare ait; cujus liberalitati occinere libet Virgilianum illud: Timeo Danaos et dona ferentes. Non enim tales sunt, quales videri volunt, Tamaji codices. Quod quidem a me haud calumniose dici, sæpius testatum facimus. Certe Nicolaus Antonius id sæpe per decursum Operum suorum demonstrat, ac præcipue tomo 2 ejusdem Bibliothecæ pag. 20 similes Tamayi fraudes detegit.

[8] [cui anonymus Usuardi Pratensis editor] Igitur anonymus Usuardi San-Germanensis editor hunc auctorem non satis noverat, quando post alia superius relata, confidenter in observatione ad hodiernam Sancti nostri annuntiationem hæc addit: Quod antiquius habetur de illo Geruntio, est epigramma Isidori Hispalensis, quod manu exaratum legit, & suo Martyrologio Hispanico intexuit Joannes Tamayus Salazar. In illo epigrammate Geruntius dicitur carceris famisque supplicia passus sub Nerone. Unde colligit Salazar, passum esse circa annum LXVIII, quo vehementius in Hispania sæviebat Neronis crudelitas. Hac occasione possent in illum codicis Pratensis editorem retorqueri eadem verba, quibus ipse pagina XL Præfationis suæ Sollerium nostrum sic alloquitur: Ea tibi facile condono. Qui enim potuisses de illo codice recte judicare, qui alienis oculis, iisque non admodum perspicacibus, utebaris … Persuasum habeo, multo benignius acturum te fuisse cum Pratensi codice, si tuis oculis illum perlustrare licuisset.

[9] Paucis vocibus mutatis, hæc anonymo Martyrologii Usuardini San-Germanensis editori haud difficulter aptari possent: [nimis leviter credidit.] nam vir ille eruditus & criticus non tam affirmate de authentica hujus epigrammatis fide pronuntiare poterat, qui alienis oculis, iisque admodum fallacibus, utebatur. Nimis leviter nimirum statim fidem adhibuit Tamayo, qui epigramma istud S. Isidoro Hispalensi adscribebat, ac in Ms. se vidisse jactabat. Certe mihi persuadeo, editorem illum non tam cito crediturum fuisse huic Martyrologo Hispano, si Nicolai Antonii vel eminentissimi Cardinalis Aguirrii judicium de Joanne Tamayo Salazario legisset. Quamvis ex epigrammate illo tempus mortis assignare non audeam, tamen propter auctoritatem Breviarii Mozarabici probabiliter existimo, S. Gerontium tempore Apostolorum floruisse, & propterea superius initio hujus sylloges in margine ætatem illius seculo primo alligavi. Jam de loco mortis & cathedræ ejus pauca subjungam.

[10] De palæstra ultimi agonis sive martyrii late dicti Papebrochius noster in Vita S. Ferdinandi regis ad diem XXX Maii, [Quamvis hic Sanctus obierit Italicæ in Hispania,] seu tomo VII istius mensis pag. 340 sic disserit: Porro pergendo, secundum fluminis ejusdem fluxum (scilicet Bætis, de quo ibi sermo est) eadem tabula ostendit amphitheatri amplissimi rudera, cum monasterio S. Isidori locisque nomen a sanctis Brigitta & Pontio sortitis; additurque epigraphe Sevilla vieja id est Hispalis vetus. Hinc aliquando mihi visum est verosimile, quod Mauri, qui vix ullam Hispaniæ civitatem, aut ne vix quidem ullam dimiserunt, quam non aut aboleverint penitus, aut alio transtulerint; eam, quæ sub Romanis Gothisque fuerat, Hispalim a dextero Bætis fluminis latere ad sinistrum transportarint. Verum eruditi omnes Hispani appellationem istam Seviliæ veteris rident, ut insulsum rudis vulgi commentum, certisque argumentis docent, veteris Italicæ, non Hispalis reliquias esse, amplissimorum, quæ istic adhuc reperiuntur, ruderum vestigia. Nam & frequentes istic effodiuntur nummi Italicæ nomen inscriptum habentes in aversa facie; & quem vulgus vocat Santiponce, videtur esse S. Gerontius Italicæ in Hispania episcopus & martyr, XXV Augusti inscriptus Romano Martyrologio. Itinerarium autem Antonini imperatoris, ab Hispali Italicam P. M. VI consituit, idque trans flumen occidentem versus. Est autem ibidem adhuc locus Talca dictus, in partitione territorii Hispalensis a sancto Rege decreta, qui propius nomen veteris Italicæ repræsentat.

[11] De situ veteris Italicæ ipsi scriptores Hispani inter se disceptant, ut Ludovicus Nonius ostendit in topographia sua Hispaniæ, ubi cap. 17 tradit sequentia: [de cujus urbis situ auctores dissentiunt,] Quamvis Italica nihil præter deformes ruinas & divulsa rudera ostendat, optimorum tamen imperatorum manibus pauca hæc dentur; ut natale illorum solum cunctis innotescat: multis enim situs ejus priscus ignoratur. Auctor est Appianus Alexandrinus in Ibericis, a Scipione Africano conditam, peracto bello Hispanico, ubi emeritos & mutilatos membro aliquo milites reliquit; quo tamen loco illam condiderit, non exprimit. Ptolomæus illam in Bætica collocat; ex Plinio vero Ilipam prius vocatam colligunt aliqui…Auctor est Vasæus, ignorari a plurimis antiquum situm; aliqui Nieblam esse putant; Ambrosius Morales Sivilla la vieja ostendit esse & Hieronymus Surita. Deinde etiam meminit de loco hodiedum Talca dicto, cujus nomen ab Italica corruptum derivari videtur, & post alias ejusdem destructæ civitatis notitias tandem caput istud concludit his verbis: Episcopalis urbs fuit elapsis seculis; primum episcopum D. Geruntium confessorem habuit. Quidquid sit de vero veteris Italicæ situ, nobis sufficit, eam urbem olim in Bætica Hispaniæ provincia non procul ab Hispali exstitisse, ibique S. Gerontium habuisse basilicam suo nomine insignitam, quemadmodum supra ex Actis S. Fructuosi retulimus.

[12] [tamen de episcopatu ipsius Italicensi] Ambrosius Morales aliique sinceri rerum Hispanicarum scriptores de gestis sancti hujus Antistitis pauca tradunt, eo quod antiquitas vix ulla posteritati reliquerit. Unde Thomas de Trugillo Dominicanus tomo 2 Thesauri concionatorum Col. illum exornat hoc brevi elogio: Beatus Gerontius fuit episcopus Italicæ civitatis prope Hispalim. Cumque in carcerem conjectus esset propterea, quod Christi fidem profiteretur, ibidem mortuus est. Imo dubitari potest, an S. Gerontius fuerit episcopus Italicensis, etiamsi Italicæ comprehensus in carcere obierit: nam illis temporibus designabantur varii præsules apostolici vel regionarii, ut ad prædicandam Christi fidem diversas provincias aut civitates percurrerent, etsi nullam certam cathedram tenerent. Nos saltem in conciliis Hispaniæ nullum episcopum Italicensem hactenus invenimus ante Eulalium, qui subscripsit synodo Toletanæ tertiæ, quæ anno 589 celebrata est, ut apud eminentissimum Cardinalem de Aguirre tomo 2 conciliorum Hispaniæ pag. 350, & apud Harduinum nostrum tomo 3 col. 485 videre est.

[13] [aliisque gestis nihil certi scimus.] Quapropter eruditis Hispanis antiquiores hujus cathedræ præsules indagandos relinquimus, & non omnino temere suspicamur, S. Gerontium fuisse forsan unum ex istis episcopis Apostolicis, qui primis Ecclesiæ seculis fixam sedem non habebant, & in quadam regione vel provincia ministeriis episcopalibus fungebantur. Quidam scriptores hunc sanctum Præsulem cognominant martyrem, nonnulli confessorem, cum inter tormenta non exspiraverit, & tamen pro fide Christi in carcerem detrusus ibi obierit. Unde uterque hic titulus facile conciliatur, ut Ambrosius Morales in Historia Hispaniæ lib. 10, cap. 28 demonstrat. Si quis ergo hunc Sanctum appellare voluerit martyrem late dictum, non refragabor. Hæc sunt omnia, quæ de S. Gerontio probabiliter asserere possumus: nam nihili facimus Acta, quæ Tamayus amplificavit. Si quis tamen plura, eaque verosimiliora repererit, libenter ei novam notitiam gratulabimur.

[Annotata]

* forte Patris potentis Filium.

* Id est Hispalensi

DE SS. MARTYRIBUS ROMANIS
EUSEBIO, PONTIANO, VINCENTIO, PEREGRINO

Sub Commodo.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Eusebius M. Romæ (S.)
Pontianus M. Romæ (S.)
Vincentius M. Romæ (S.)
Peregrinus M. Romæ (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Cultus: Actorum notitia.

Pleraque Martyrologia annuntiant hoc die quatuor SS. Martyres, Romæ sub Commodo imperatore passos, [Nomen in martryrologiis:] videlicet Eusebium, Pontianum, (quidam Potentianum vocant) Vincentium, & Peregrinum. Breviter rem exsequitur Romanum parvum, seu vetus his verbis: Romæ quatuor martyrum Eusebii, Pontiani, Peregrini, & Vincentii. Ado vero: Eodem die Romæ, natale sanctorum quatuor martyrum Eusebii, Pontiani, Peregrini, atque Vincentii, imperante Commodo, Vitellio judice. Post quæ Actorum subdit compendium, quod, quia consonat Actis infra edendis, hic prætermitto. Tormenta, quibus cruciati sunt hi Martyres, brevius tradit Usuardus, qui eos ita memorat: Romæ, natalis Sanctorum martyrum Eusebii, Pontiani, Vincentii, & Peregrini, sub Commodo imperatore, qui primo in equuleum levati, nervis quoque distenti, ac deinde fustibus cæsi sunt, flammis circa eorum latera appositis; sed cum in laude Christi fidelissimi permanerent, plumbatis usque ad emissionem spiritus mactati sunt. Usuardo consonat Romanum modernum. Reliquos martyrologos non adduco, cum nullum de cultu horum Martyrum suboriri possit dubium.

[2] Acta horum Martyrum varie a variis accepta sunt. [Acta ab aliis probata, impugnata a Tillemontio:] Baronius, qui ad annum Christi 192 num. 2 se ea manuscripta legisse testatur, minime suspecta habuisse videtur; neque illius temporis, aut præcedentium seculorum scriptor ullus, quod sciam, de illorum fide dubitavit. At recentiores quidam critici, rigidius singula examinare soliti, Actorum illorum fidem suspectam habuisse videntur, dum ab iis referendis abstinent. Tillemontius vero aperte impugnat, iis tamen rationibus, quæ, quod intendit, non satis videntur evincere. Illa certe, quæ objicit, exigui ad hoc sunt momenti, ut deinde ostendam. Verum cum omnia illorum Actorum manuscripta non omnino inter se consentiant, & alia aliis majores contineant difficultates, potuit Tillemontius incidere in manuscriptum illud, quod translationem reliquiarum in Galliam annexam habet, & quædam continet cum historia temporis, quo passi leguntur hi Martyres, nequaquam consentientia. Quapropter, ut ostendam Acta horum martyrum, quamquam minus certa, apertæ saltem falsitatis convinci non posse, rem paullo altius repetendam duxi.

[3] Defuncto, anno Christi 180 secundum Pagium, Marco Aurelio imperatore; [mores Commodi imperatoris, & status religionis] ejus filius Commodus Romani imperii clavum suscepit; homo, ut scriptores consentiunt, immani crudelitate, tantaque morum turpitudine, ut sub illius imperio facta legamus plurima, quæ fieri potuisse nullus crederet. Hinc, si quæ in Actis horum Martyrum facta legimus, quæ moribus Romanorum minus videntur consona, mirari non debemus, cum apud Dionem, Herodianum, Lampridium, aliosque, multa alia inveniamus, quæ a Romanorum gravitate magis abhorreant, ut ad singula, quæ in Actis miranda occurrunt, annotabimus. Nunc quomodo se res Christianorum habuerint, hoc hominis monstro imperante, ex Eusebio videamus. Lib. 5 Historiæ eccles. cap. 20 ita scribit: Commodo imperium Romanum gubernante, nostra religio ad pacatum & tranquillum statum traducta fuit, & pax, divina gratia largiente, omnes ecclesias in toto terrarum orbe occupavit. Quo quidem tempore salutaris Dei sermo hominum mentes cujusque generis adeo attraxit ad piam Dei omnium rerum conditoris religionem cultumque, ut jam Romæ complures, & genere illustres, & rerum affluentia admodum locupletati, una cum omni familia, & cognatione sua, se ad suam ipsorum salutem amplexandam reciperent. Verum istud virtutis hosti, & invidia natura sua exæstuanti, diabolo minime ferendum videbatur: & propterea varias de integro machinas contra nos astute fabricare aggressus est.

[4] [sub ejus imperio.] Quænam fuerint hæ machinæ diaboli, declarat uno Apollonii senatoris Christiani exemplo. Hic cum a servo de Christiana religione accusatus esset; servo crura confringuntur, Apollonio caput amputatur, utrique juxta leges, a præcedentibus imperatoribus latas. Ex quo discimus, leges contra Christianos latas vim suam retinuisse sub Commodo, quamvis ipse a novis promulgandis contra illos legibus abstinuerit, neque eos investigare laboraverit. Itaque imperator, & præfecti illius, contra Christianos agere poterant, vel ut illorum bona invaderent, vel ut aliunde invisos de medio tollerent, ut sub aliis imperatoribus, qui Christianos alioqui non curarunt persequi, non raro factum constat. Hæc prænotasse oportuit, ut intelligamus, quænam horum Martyrum Acta utcumque sint tolerabilia; quænam adjectis deinde fabulis certo sint interpolata.

[5] [Ex Mss. quinque tria sibi consentientia, non omnino rejicienda:] Quinque habeo horum Actorum manuscripta exemplaria, quorum duo in novem lectiones distributa, apte inter se consentiunt. Alterum horum Mss. notatur desumptum ex codice basilicæ S. Petri, alterum est anonymum. Tertium Ms., transumptum ex Passionali pergameno Bodecensis cœnobii, ordinis Regularium S. Augustini, diœcesis Paderbornensis, acceperunt majores nostri a P. Joanne Gamansio. Hoc autem cum præcedentibus non male consonat, nisi quod facta quædam, quæ in illis leguntur, in hoc sint prætermissa; quodque hoc adjunctam habeat translationem corporum SS. Eusebii & Pontiani in Galliam, ex quo colligo duobus memoratis esse posterius. Quid autem in hoc omissum sit, lectorem in notis ad præcedentia docebo. Jam vero quid in his Actis, prout in Mss. memoratis leguntur, tantopere displicere debuerit Tillemontio, sane non perspicio. Etenim meminisse oportet, Acta martyrum quandoque exarata esse ab hominibus minus eruditis; ideoque, etiamsi & bona fide & vere fuerint scripta, in iis quædam occurrere, quæ propter omissas circumstantias, ex quibus rei veritas enitesceret, vel dubia videantur vel falsa, aut etiam omnino incredibilia. Audiamus igitur an objectiones Tillemontii tam efficaces sint, ut omnem his Actis fidem detrahant; nam pro veritate standum est, ubi non ostenditur falsitas.

[6] Multa, ait tom. 3 Monument. pag. 59, in iis occurrere, [objectioni Tillemontii respondetur,] quæ quomodo sustineat non perspicit: etiamsi vel nihil esset præterea, quam quod aiunt, S. Julium senatorem adeo fustibus cæsum, ut mortem oppetierit. Non ita exceptum S. Apollonium senatorem docet Eusebius, supra scilicet citatus. Hanc Tillemontii objectionem jam diluit Sollerius in Actis S. Julii tom. III Augusti pag. 701, sequentibus verbis: Non video, inquit, quid tantopere sæviat Tillemontius in illa, quæ de S. Julii martyrio memorantur, quasi senatoribus Christianis varia supplicia inferri non potuerint, æque ac ceteris; præsertim sub insano imperatore Commodo. Verum equidem esse admitto, non usque adeo sævitum fuisse in virum senatorem Apollonium, de quo pridem a majoribus actum est ad XVIII Aprilis; ast hic præfectus describitur Commodi insania dignissimus, nempe animo ferus, opere crudelis, omnibusque vitiis obsessus, ut facile concedi possit, immanem illum Vitellium in exosum sibi senatorem S. Julium fustibus sæviisse. Addo, S. Apollonium a senatu condemnatum fuisse, hac tantum de causa, quod Christianus esset: Quippe, inquit Eusebius, vetus lex apud illos extabat, Christianos, qui semel in judicio comparuerant, nisi professionis suæ sententiam mutarent, non omnino liberos dimittendos esse. At S. Julius libere respondendo & imperatoris, & Vitellii in se animum exacerbaverat.

[7] Crudelius etiam in nobiles Christianos sævitum esse sub variis imperatoribus, [& ostenditur] allatis exemplis jam docuit Sollerius memoratus. At minus hoc mirandum sub Commodo, senatus hoste, & persecutore. Etenim quam ille senatum oderit pariter atque contempserit, Herodianus, & Dio abunde docent. Odium, odiique in senatum causam ex Herodiano lib. 1 intelliges. Narrat ibidem conspirationem quorumdam senatorum in Commodum, dato ipsum occidendi negotio Quintiano senatorii ordinis juveni: Ille, inquit, in aditu amphitheatri subsistens, quippe obscuro loco facile se occultum sperabat fore, nudato confestim pugione, ac magna voce proclamans: Hunc tibi senatus mittit: dum loquitur nudumque ostentat pugionem, comprehensus a militibus, pœnas amentiæ dedit… Hæc igitur prima maximaque odii causa adolescenti (Commodo) adversus senatum extitit. Ita namque animum verba illa sauciarant, ut omnes hostium loco haberet, semperque ejus memoriæ vox illa irruentis in se juvenis inhæreret.

[8] Contemptum senatus audi ex Dionis, oculati testis, [scrupulum esse prorsus inanem.] Epitome, in Commodo ita belluæ hujus crudelitatem enarrantis: Omnes, inquit, qui in urbe morbo, aut alia de causa pedibus carebant, unum in locum conduxerat, cumque eorum genua quibusdam rebus, serpentibus simillimis, complicavisset, dedissetque eis spongias, quas jacerent pro lapidibus, omnes clava, ita ut si gigantes essent, percussit atque interfecit. Is timor nobis erat cum ceteris communis: nam & nobis senatoribus id fecit; cujus causa certissimum interitum expectavimus. Abscisso enim capite strutocameli, quem occiderat, eo venit, ubi sedebamus: cumque id caput sinistra, dextera gladium cruentum porrigeret, nihil dixit; tantum caput suum ferox movit, ut ostenderet idem se nobis facturum. Itane igitur mirabimur, senatorem fustibus usque ad mortem cæsum sub homine, cui sanguis humanus ludus erat, cui nomen senatorium execratio, ut hoc vel solum sufficere existimemus, ad Acta Martyrum repudianda? Adeo sane id me non mirari fateor, ut mirarer potius, si mitius cum senatore, imperante Commodo, esset actum. Hæc ad inanem Tillemontii scrupulum penitus evellendum sufficere existimavi. Discursus itidem quosdam sibi displicere dicit: verum cum nullum designet, quidquid occurret, in notis observabimus. Hæc igitur Acta ex dictis Ms. edam, non quidem ut probatissima, ut fide tamen non indigna.

[9] [Ms. aliud interpolatum:] Quartum, quod habeo manuscriptum, transmisit olim Chiffletius noster, in variis Galliæ bibliothecis repertum. Verum illud ex prioribus quidem conflatum, sed auctum & interpolatum esse, facile intelligimus, quia præfationem habet præfixam, translationemque reliquiarum in Galliam subjunctam, & initio parum cum historia Eusebii congruit. Audi quomodo post præfationem rem narrare aggrediatur: Temporibus Commodi regis sæva persequutio Christianorum innotuit orbi; ita ut circumquaque Christiani perquirerentur, morteque turpisfima multarentur, si nollent sacrificare idolis. Quod falsum esse patet ex Eusebio, num. 3 citato. Quibus similia quædam sequuntur, & Pontianus semper in hoc Ms. vocatur Potentianus. Quare ab eo abstinendum duxi, etiamsi aliis quoad reliqua satis congruat: si quando tamen pro translatione reliquiarum adducendum veniet, citabo sub nomine Ms. Gallici. Hoc Ms. habuisse Vincentium Bellovacensem, videtur manifestum. Primo, quia sævientem sub Commodo persecutionem in Christianos memorat. Secundo, quia nomen Pontiani in Potentianum mutat, quod utrumque in hoc solo Ms. invenio. Ex Bellovacensi porro sua edidit Surius ad XXV Augusti: quæ ille lib. 10 Speculi Histor. a cap. 119 dederat.

[10] [aliud magis etiam corruptum,] Quintum Ms. ex cœnobio S. Pontiani Lucensi acceptum, donavit museo nostro Ferdinandus Ughellus. Habet illud annexam historiam translationis corporis S. Pontiani Lucam, seculo X, ut volunt, factam. Manuscripto hoc usus est Cæsar Franciottus in Historia Italice scripta de miraculosis imaginibus, vitisque & corporibus Sanctorum, Lucæ servatis, a pag. 276, ubi de S. Pontiani martyrio, & translatione tractat: patet id ex utriusque collatione, quamvis Franciottus non omnes hujus manuscripti fabulas historiæ suæ inseruerit. Porro dictum Ms. ceteris longe est corruptius: nam & martyrii, & translationis historia apertas quasdam continet fabulas; & tota translationis relatio tam inconcinna est & absona, ut verum a falso separari nequeat. Pauca e multis accipe. Narrata Martyrum morte, hæc subdit: Tunc Vitellius vicarius abiit, & nunciavit hæc omnia imperatori Commodo, qui eum ipsa hora strangulatum invenit in domo Vestaliani. Cœpit autem Vitellius ipsa hora clamare: O sancti Martyres, cur me catenis igneis colligastis; & hæc dicens expiravit. Pulchre enimvero, & concinne. Quin & paullo post ait, Commodum a dæmone strangulatum inventum esse. Neque meliora sunt quæ de translatione indubitanter se dicit cognovisse, & videndo in veritate reperisse.

[11] Pauca speciminis gratia subjungo. Refert corpus S. Pontiani acceptum a Joanne summo Pontifice, [cui annexa translationis S. Pontiani relatio, fabulis plena.] Cujus, inquit, præsulatus dignitas nono loco extitit a beato Gregorio, magno scilicet; quod quadrat in Joannem IV, cujus & res gestas præcipuas describit. Attamen in fine narrationis translationem anno 904 (alii 926 ex eodem dixere) contigisse asseverat, videlicet cum Joannes IV trecentis fere annis jam obierat. Hæccine scribere potuit, qui rem indubitanter cognoverat, qui in veritate videndo repererat? Fabulosum quoque videtur, certe Actis contrarium est, quod narrat, Caput S. Pontiani, quod ab impiis crudeliter fuit obtruncatum, ita integrum atque incorruptum repertum esse, veluti si tunc ab ipso corpore fuisset truncatum:& libellum inventum esse, in quo inter alia habebatur, linguam S. Pontiano præcisam esse. Nam neque de sectione capitis, neque de linguæ S. Pontiani præcisione quidquam Acta meminerunt. Placuit hoc tamen Franciotto, uti & quod refert, Hugonem ex Arelatensi, seu Provinciæ comite, Italiæ regem (quem & imperatorem coronatum vult) ad sepulcrum S. Pontiani, cum esset toto contractus corpore, sanitati restitutum, quod mallem ego ab auctore fide digniore narratum legere, ut fidem adhiberem. Miracula præterea refert plurima, sed omnino ad fidem faciendam incongrue Quapropter dignam non existimavi hanc translationis narrationem, quam Actis nostris insererem; de translatione vero ipsa agam § seq.

§ II. Corpora SS. Martyrum translata; reliquiæ.

[Corpora SS. Eusebii, & Pontiani in Galliam translata dicuntur:] Ado in Martyrologio ad VIII Kalend. Septembris, post Martyrum elogium, subdit sequentia: Multo post tempore beatorum martyrum Eusebii & Pontiani (largitione Papæ Nicolai, primi utique) membra ad Gallias translata, in monasteriis, S. apostolo Petro voto religioso collatis, reverenter tumulata venerantur. Sigebertus in Chronico ad annum Domini 865 id factum collocat, hoc modo: Corpora sanctorum Eusebii & Potentiani martyrum, dono Nicolai Papæ ad Gallias translata, in monasteriis, voto religiosorum sancto Petro collatis, honorifice tumulantur. Consentit his Ms. Gallicum, in quo S. Pontianus itidem vocatur Potentianus. In Ms. Bodecensi, de quo num. 5, res ita narratur: Transacto deinde multo tempore; corpora beatorum martyrum Eusebii & Pontiani largitione Nicolai Papæ ad Gallias translata, & in monasterio quodam, in honore beati Petri apostoli dedicato, reverenter collocata, signis & virtutibus fulgent. Hæc illi. Tillemontius loco ante assignato, loquens de quatuor his Martyribus, Illorum corpora ait per Nicolaum Papam Galliæ monasteriis donata, testemque citat Adonem, & manuscriptum. At jam vidimus, id non omnibus quatuor, sed de duobus dumtaxat affirmari.

[13] [sed incertum quibus monasteriis donata;] Quibus vero Galliæ monasteriis donata sint sacra horum Martyrum corpora, non dicunt auctores hactenus adducti. Autissiodorensis Monachus in Chronologia ad annum 865 rem narrat distinctius: Anno, inquit, DCCCLXV corpora sanctorum martyrum Eusebii & Pontiani comes Girardus de Rossilione largitione Papæ Nicolai ab urbe Roma in Gallias transtulit, & B. Eusebium Pulteriaci, Pontianum vero Verzelliaci, in monasteriis scilicet, quæ ipse fundaverat in Lingonensi diœcesi, ubi hodie requiescunt, honorifice composuit. Huic repugnant monachi Prumienses in diœcesi Trevirensi, qui corpora SS. Eusebii & Pontiani Roma ad se perlata fuisse existimant. Etenim in Sacrario ecclesiæ suæ, quod habeo manuscriptum, & impressum, cap. 5 ita scribunt: Marcuardus comes, & abbas monasterii Prumiensis III, ecclesiam S. Salvatoris Sanctorum patrociniis condecorari, & muniri desiderans, accepta imperiali epistola a gloriosissimo imperatore Lothario, (obiit hic in Prumiensi cœnobio anno 855) Romam profectus, a Sergio Papa (videlicet II) quadraginta sex Sanctorum corpora accepit. Inter hæc numerantur Corpora SS. martyrum Eusebii & Pontiani, .. qui passi sunt Romæ sub Commodo imperatore, & Vitellio judice … una cum SS. Vincentio & Peregrino, quorum festum altera D. Bartholomæi.

[14] [Prumienses monachi sibi ea donata putant,] Quæ si vera sunt, jam neque anno 865, ut Sigebertus scribit, neque dono Nicolai Pontificis, horum Martyrum corpora in Galliam sunt perlata. Consultus hac de re Matthæus Klefferus, Prumiensis monachus, X Aprilis 1623 ita rescripsit, inter cetera: Omnino certum est, corpora SS. Eusebii & Pontiani ante tempus ab ipso (Sigeberto) assignatum, cum ceteris, quæ fuerunt numero XLVI, Roma Prumiam esse translata per abbatem Prumiensis cœnobii tertium, sub Lothario imperatore & Sergio Pontifice, a quo donata fuere reverendo Marquardo abbati, cum esset in comitatu domini Ludovici, filii Lotharii imperatoris … quando a patre missus in regem ibi unctus fuit. Contigit id anno 844, teste Pagio ibidem num. 2, ubi & invenies multos episcopos & abbates cum Ludovico Romam profectos esse. Nam, ut prosequitur, cum omnia Sanctorum corpora suis nominibus nota non sint, hæc tamen sunt. SS. Marii, Marthæ … Eusebii, Pontiani &c. Unde, inquit, testimonium illud Sigeberti vel ex quadam scientia, vel notitia obscura procedere autumo, vel secundum partem intelligendum, quod quædam dictorum Sanctorum residuæ reliquiæ pro corporibus traditæ fuerint. Rem ego lectoris arbitrio decidendam permitto, cum ad testimonium Sigeberti alia supra memorata accesserint, quæ Prumiensibus repugnant.

[15] [& corpus S. Eusebii aiunt Arnhemium translatum.] Narrat idem Klefferus, quomodo corpus S. Eusebii ex cœnobio Prumiensi anno 1451 translatum sit Arnhemium, Geldriæ urbem, ad Rhenum sitam. Translatio autem, ait, S. Eusebii, quæ facta est sub abbate nostro XLI domino Joanne ab Eps anno Domini MCDLI, sic describitur, ac descripta invenitur apud nos: Corpus S. Eusebii ad instantiam Arnulphi ducis Geldriæ, summo Pontifice consentiente, hinc in Arnheim translatum, infinitis claruit miraculis, & argenteæ tumbæ impositum, in festo ipsi dicato a quatuor sacerdotibus ante sectam Calvini processionaliter, & honorifice circumferebatur. Nunc vero Daventriæ asservatur. Urbs est ad Isalam, primaria Transisalaniæ provinciæ. Translationem sacri corporis Arnhemium, confirmat instrumentum Germanicum, datum anno 1453 die festo S. Remigii, quo consules ceterique magistratus urbis Arnhemiensis, eam omnibus notam facere voluerunt. Hactenus de reliquiis in Galliam translatis, aut Germaniam.

[16] Sed, quod spectat ad corpus S. Pontiani, vehementer his reclamant Lucenses, [Corpus S. Pontiani Lucam translatum] qui illud in urbe sua requiescere contendunt. Translationis quidem historiam, prout eam manuscriptam habemus, multis fabulis inquinatam videri, supra diximus: at inde inferre nolumus, corpus S. Pontiani Lucam non fuisse delatum. Quippe festum S. Pontiani XXV Augusti Lucæ celebrari, ecclesiamque ibidem haberi ejusdem Sancti nomine insignitam, satis constat; hoc autem non temere, nec sine ratione factum credimus. Ughellus certe tom. 1, in episcoporum Lucensium catalogo, col. 803 editionis Venetæ, de hac translatione ita scribit: Nec prætermittendum videtur, sub ejusdem Petri episcopatu Lucam fuisse delatum corpus S. Pontiani martyris a Jacobo cathedralis archidiacono anno CMXXVI. Ille ipse est, qui post Petrum episcopum Lucensem sedem est assecutus: quam ille reverendam reliquiam a Joanne Pontifice X dono acceperat. S. Pontiani autem festum concelebratur Lucæ die XXV mensis Augusti. Hinc corrige Tillemontium, qui Ughellum in historia episcoporum Lucensium de hac translatione non loqui asserit. Consentit Ughello quoad translationem factam, quoad tempus vero dissentit, Florentinius in Martyrologio vetustiori ad XXV Augusti, ubi ita habet: Corpora S. Pontiani, & Eusebii tempore Nicolai Papæ translata fuisse in Galliam affirmat Ado in Martyr.: quod de parte tantum reliquiarum accipiendum esse crederem, saltem quoad S. Pontianum. Sigebertus enim scribit in Chron. id accidisse anno DCCCLXV, quando jam Lucam translatum fuerat ipsius S. Pontiani M. corpus a Jacobo diacono, qui deinde episcopus fuit anno DCCCII, ut ex monumentis ecclesiæ S. Pontiani, & tabulario secretiori episcopatus Lucensis constat.

[17] Uterque translationem attribuit Jacobo diacono, [credunt auctores probati; sed incertum quo anno.] qui postea fuit episcopus: verum cum duo ejusdem nominis diaconi episcopi facti legantur in Ughelli catalogo, res æque manet incerta. De primo Ughellus hæc scribit col. 797: Jacobum archidiaconum Lucensem fratri Joanni defuncto suffecere anno DCCC. Quæ epocha, si justa sit, non potuit anno 802 S. Pontiani corpus transferre adhuc diaconus. At editor Ughelli notat in margine annum DCCCIII; quæ correctio, si vera est, facit, ut, ex mente Florentinii, id anno 802 præstare potuerit. Alterum Jacobum, cui Ughellus corpus S. Pontiani acceptum refert, episcopum creatum dicit anno 934, ita ut id diaconus facere potuerit anno 926, quando Joannes X erat Pontifex. Manuscripta translationis relatio, siquid ea auctoritatis habere debeat, eamque secutus Franciottus, favent Ughello, cum a Joanne Pontifice corpus acceptum dicant; nullus enim Joannes erat Pontifex anno 802, erat 926: sed alia secutus est instrumenta Florentinius. Quapropter rem relinquimus lectoris judicio decidendam. Ex dictis colliget lector, corpus S. Pontiani tribus locis a diversis auctoribus adscribi; quorum autem potiora sint jura, omnino esse ambiguum. Possunt singuli partem habere notabilem, nisi forte alia Martyrum corpora pro aliis sint accepta.

[18] [Quædam S. Vincentii reliquiæ in Hispaniam feruntur translatæ:] De sacris S. Vincentii reliquiis in Hispaniam translatis Joannes Tamayus Salazarius tom. 4 Martyrologii Hispani pag. 587 hæc scribit: Postmodum sacra Vincentii martyris pignora Hispaniam adlata, & collegio Complutensi fratrum Excalceatorum SSS. Trinitatis applicata fuere, ubi honorifice conduntur, & venerantur. Quibus subjungit: Quatenus ad translationem sacrarum exuviarum S. Vincentii martyris Roma Hispaniam, & quod iisdem R. P. F. Joannes ab Annunciatione ex ordine Excalceatorum SSS. Trinitatis cum aliis Sanctorum corporibus abs Urbano VIII Pont. Max. fuerit donatus, multis superius diversis in locis diximus, & authenticis diplomatibus probavimus, illasque Complutensi collegio applicatas retulimus tom. 11, fol. XLV. Hactenus ille. Legi a pag. 45 authentica illa diplomata, sed ne nomen quidem S. Vincentiiin illis reperire potui: unde relatio Tamayi non parum fit suspecta, cum ejus nomen prætermitti non debuisset, si corpus ipsum fuisset translatum. Verumtamen cum præter corpora Sanctorum in illis relata, reliquiæ quædam aliorum adfuisse dicantur, potuere & S. Vincentii, Romæ passi, quædam adesse exuviæ, quæ Complutensi sint donatæ collegio, quamvis id ibidem non habeat.

[19] [conjectura de corpore S. Peregrini:] Henschenius in prætermissis ad diem XVI Maii, seu tom. III ejusdem mensis pag. 560, affert sequentem de S. Peregrini corpore conjecturam: S. Peregrini corpus in ecclesia Vaticana, quia nuper credi cœpit esse Autissiodorensis episcopi & martyris, a Carolo magno allatum Romam ad S. Leonem Papam III, ideo ibidem hodie colitur cum officio de martyre pontifice: sed quia oratorium S. Peregrini ante Leonis hujus tempora Romæ fuit, omnino credo ex Romanis martyribus unum esse, ac verosimiliter eum, cujus ibidem gloriosa passio inscribitur Martyrologiis ad diem … XXV Augusti. Porro Octavius Pancirolus in Thesauris absconditis urbis Romæ pag. 516, & Floravantes Martinellus in Roma sacra pag. 279, dicunt quidem oratorium illud ædificatum a Leone III, & S. Peregrino dedicatum: verum contrarium probatur ex Anastasio Bibliothecario, quem citant: hic enim in Leone III pag. 203 ita scribit: Verum etiam & in oratorio S. Peregrini, quod ponitur in hospitali Dominico ad Naumachiam, fecit canistra ex argento pendentia libras quinque & unciam unam. Unde cum dictum oratorium muneribus honorare dicatur, non autem dicatur ædificasse, illud jam ante exstructum fuisse colligitur. Hac de causa Henschenius in S. Peregrino episcopo Autissiodorensi pag. 563 dicti tomi, rursum suspicatur illud oratorium fuisse S. Peregrini martyris unius e quatuor, de quibus agimus: quod si verum est, videtur idem esse, qui colitur in ecclesia Vaticana S. Petri, sub cujus jure hoc oratorium esse affirmat laudatus Martinellus. At, fateor, conjectura mihi apparet non satis certa ad rem decidendam.

[20] Ceterum, non obstantibus hisce, quæ de corporum translatione jam disputavimus, laudatus Pancirolus pag. 438 scribit, corpora quatuor horum Martyrum Romæ servari in ecclesia S. Laurentii in Lucina, [corpora item Romæ servari dicuntur, at non satis id probatur.] eo, ut vult, translata anno Christi 1112 sub Paschale 11 Pontifice, idque per Benedictum quemdam canonicum, & laïcos quosdam ex ecclesia S. Stephani vetustate collapsa. Quæ omnia eruit ex inscriptione lapidis ejusdem ecclesiæ; at certum magis vellem rei testimonium, priusquam infirmarem prædicta. Si tamen vera sunt, quæ Pancirolus memorat, fieri potuit, ut de corporibus alio translatis servarentur Romæ ossa quædam, eaque in dictam ecclesiam pro ipsis corporibus, ut in his contingit frequenter, fuerint translata. Plura de horum Martyrum sacris reliquiis non addo, licet alibi inveniam sacra pignora ejusdem nominis Martyrum, cum discernere non possim, hisne an aliis synonymis Martyribus sint adscribenda.

ACTA
auctore anonymo.
Ex Ms. codice Basilicæ S. Petri, collato cum aliis Mss.

Eusebius M. Romæ (S.)
Pontianus M. Romæ (S.)
Vincentius M. Romæ (S.)
Peregrinus M. Romæ (S.)

BHL Number: 2742

A. ANONYMO.

[Ex Commodi insania captata occasione] Lectio 1. Regnante iniquissimo a Commodo, hujus præceptione sic divulgatum est, ut die natalis hujus omne vulgus ad agonem b convenirent; & hoc declaravit in curione c dicens, ut universitas plebis Romani cœtus Herculis d potentis, vel Jovis in laudem adclamarent; ita ut ipse Commodus induisset pellem leonis, & accipiens mitram e suam, ante sedem suam simulacrum aureum Jovis f, & in agone coram omni hoc cœtu, sedens fluctuabat. Cui omnis populus acclamavit, dicens: Protector Hercules reipublicæ, & defensor libertatis Romanæ audaciæ, quod clamatum est septuagies quinquies.

[2] Eodem tempore erant viri Christiani, in quodam loco, [Sancti fidem prædicantes,] in vico qui appellatur g Lannarius; inter quos erant viri religiosi, Eusebius, Vincentius, Peregrinus, & Pontianus servi Dei, & Domini nostri Jesu Christi, qui facultatem suam pauperibus erogaverant, & Domino servire contulerant. Hi, cum audissent quod Commodus fecisset, deridebant, & per omnem civitatem prædicabant populo, dicentes: Date honorem Domino Jesu Christo, & recedite a fallacia diabolica, & credite in Deum cæli, Patrem omnipotentem, & Jesum Christum, Filium ejus, unicum Dominum nostrum; & agite pœnitentiam, & baptizemini in nomine ejus, ut deleantur vestra peccata, ne simul pereatis cum Commodo domino vestro.

[3] Lectio 11. Audiens quidam senator, nomine Julius h, [convertunt Julium senatorem, quem Commodus] hoc publice prædicantes, vocavit eos in domum suam, & instanter audiens prædicationem eorum, credidit; & cœpit facultates suas pauperibus per manus eorum distribuere: & dum omnia erogasset, rogavit ad se quemdam presbyterum, nomine Rufinum, & petiit se baptizari, & percepto baptismo cum omni domo sua, cœpit & ipse publice prædicare nomen Domini, & omnem reditum suum dare, & distribuere pauperibus. Hoc cum nunciatum fuisset Commodo; iratus jussit eum teneri. Qui cum ei fuisset præsentatus, dixit ad eum: Juli, quomodo amens factus es, ut deseras Deum Jovem & Herculem: & quærasi amentiam vanam? Cui respondit viriliter: Simul cum eis pereas k, qui simul ore mentiris.

[4] [libere respondentem tradit Vitellio, cujus jussu fustibus necatur.] Lectio III. Eodem tempore tradidit eum cuidam Vitellio exmagistro peditum, cui præcepit, ut omnes facultates ejus requireret, & coactaret eum, ut sacrificet Deo Herculi: quod si non acquieverit, & sacrificaverit, non vacet l, diutius vivere. Suscipiens denique eum Vitellius vicarius, fecit eum in custodia coarctari, & post triduum jussit sibi tribunal parari in m tellure, & ante conspectum suum præsentari. Et cum præsentatus fuisset, his verbis eum alloquitur, dicens: Julium reum introduci præcipimus nudum n, catenis munitum. Et conversus ad eum Vitellius dixit: Cognoscis præcepta principum, qui jusserunt, ut deponas pertinaciam tuam, & adores, & sacrifices Deo Herculi, & Jovi? Respondit Julius libere, & dixit: Et tu, & princeps tuus simul pereatis o. Vitellius vicarius dixit: In quem tamen præsumis, quia jam damnatus es? Respondit Julius: In Domino nostro Jesu Christo, qui te damnat, & principes tuos, in interitum æternum. Hoc audiens Vitellius jussit fustibus cædi, qui dum cæderetur p emisit spiritum. Cujus corpus præcepit ante amphiteatrum jactari. Noctu vero collegerunt corpus ejus Eusebius, Pontianus, Peregrinus, & Vincentius, & sepelierunt in cœmiterio Calepodii, sub die quarta decima Calendas Septembris per Jesum Christum Dominum nostrum.

[5] [Capti Sancti quatuor interrogantur,] Lectio IV. Eodem quoque tempore hoc audiens Vitellius, quia Eusebius, Pontianus, Peregrinus, & Vincentius collegissent corpus beati Julii, præcepit ut tenerentur, & adducerentur ante conspectum suum. Et dum præsentati fuissent, dixit ad eos: Vos diripuistis facultates Julii, cum & corpus ejus vos constet collegisse. Respondit Eusebius: Nos fecimus, & quia q meruimus. Vitellius dixit: Vere meruistis thesauros alienos diripere, & facultates r vobis non traditas abstrahere. Date facultates Julii, ne pereatis, sicut ille periit. Respondit Eusebius, dicens: Nos ita optamus. Vitellius dixit: Date facultates Julii, & sacrificate diis. Respondit Vincentius, & dixit; Non sunt dii, sed dæmones, qui vobiscum torqueri habent in æternum.

[6] [ac variis tormentis crucianiut:] Lectio V. Eadem vero hora jussit, in equuleo facie ad faciem levarentur; & extendi nervis, & cædi fustibus, sub voce præconia dicens: deos, & principes nolite blasphemare. Et jussit cessare tormenta: & dicit Vitellius: Parcite vobis ipsis, & sacrificate diis. Respondit Eusebius: Miser, fac quod facis, noli cessare; quia si nos speras a fraternitate domini nostri Julii separari, perdis horas tuas. Vitellius dixit: Isti confidunt de magia, ut in tormentis gaudeant. Respondit Vincentius; Nos & gaudemus, & exultamus in Domino nostro Jesu Christo. At ille iracundia plenus, jussit ut flammæ ad latera eorum applicarentur; illi autem voce clara dixerunt: Gloria tibi Domine, qui nos visitas.

[7] [quorum sanguinem detersum ab angelo videns Antonius carnifex convertitur.] Unus autem de carnificibus s vidit oculis suis stantem juvenem cum spongia, & tergentem latera eorum, & cœpit clamare voce clara: Vere Deus est Christus, quem ii prædicant. Ego vero video angelum stantem, & lavare eos. Respondit Vitellius cum clamore, dicens: O seductores! O magica ars! Qui seduxerunt hominem clarissimum, approbatum reipublicæ. Eadem hora carnifex nomine Antonius credidit, qui tamen occulte fugit ad sanctum Rufinum presbyterum, quem suscipiens beatus Rufinus, baptizavit eum in nomine Patris & Filii, & Spiritus sancti.

[8] Lectio VI. Tunc Vitellius deposuit eos de equuleo, [Lingua S. Eusebius præsecta loquitur: Antonius martyrio coronatur:] & dixit ad eos: Quare crudeles estis vobis ipsis, & non deponitis insanias falsas, & adoratis deos cum sacrificiis, & vivetis? Respondit Vincentius; Miser, tu crudelis es, qui tibi non t parcis: & nobis dicis, Crudeles? Vitellius dixit: Quomodo? Quia derelinquis Deum cæli, & terræ & quæris mortem perpetuam; & vos, & illi, qui in hac condemnatione constituti estis. Vitellius dixit: Ego quæro mortem perpetuam, an vos, qui hæc tormenta patimini? Eusebius dixit: Nos in gloria constituti sumus, tu vero in condemnatione cum principe tuo diabolo, cum quo periturus es in gehenna æterna. Iratus Vitellius jussit Eusebio linguam præcidi: & ejecta lingua ex ore beati Eusebii: ecce currens Antonius clamabat: Miser Vitelli, quid facis hominibus sanctis? Tunc cœpit Vitellius u sanguinem per os evomere. Clamabat vero Eusebius sine lingua, voce clara: Gloria tibi Domine Jesu Christe, qui dignatus es me cum servis tuis ad gloriam pervenire. Eadem hora quidam Christianus, nomine Faustus, collegit linguam beati Eusebii, & misit in tunicam suam in sinu suo, & fugit. Eadem hora jussit Vitellius Antonium capitis subire sententiam, qui ductus in via Aurelia juxta formam x Traiani decollatus est undecimo Calendas Septembris: per Jesum Christum Dominum nostrum.

[9] Lectio VII. Beatum vero Eusebium, Vincentium, Peregrinum, [sacerdos Capitolii cæcus Martyres visitat, & baptismum petit,] & Pontianum, maceratos plagis, jussit in carcerem recludi. Reclusi vero cœperunt omni die, ac nocte in hymnis Deo gratias agere: ad quos veniebant multi Christiani, & confortabantur ab eis. Post triduum vero veniens ad eos beatus Julius y quasi in corpore, visitavit eos, quibus videntibus dixit: Salvate custodem carceris. Et post aliud adducebantur ad beatos Martyres cæci etiam & infirmi, & eorum orationibus salvi fiebant. Veniens autem quidam sacerdos capitolii cæcus, rogabat ut baptizaretur. Cui dixerunt: Si credis ex toto corde, & illuminaberis & vita æterna frueris. Respondit Lupulus sacerdos, & dixit: Ego credo, & ideo ad vos confugi, etiam & vobiscum desidero in his vinculis mancipari.

[10] Lectio VIII. Tunc rogaverunt ad se sanctum Rufinum, [qui baptismo suscepto visum recipit, quo miraculo custos carceris convertitur.] qui veniens ad carcerem interrogavit Lupulum cæcum: Si credis ex toto corde? Ille autem clamavit dicens: Credo in dominum Jesum Christum, Filium Dei Patris, quem cognovi in sacrificio dæmones confiteri, & catechizavit eum, & benedicens aquam, deposuit eam in pelvem, & baptizavit. Cui ita dicebat: Credis in Deum, Patrem Domini nostri Jesu Christi, & in Christum, & in Spiritum sanctum? Cui respondit Lupulus: Credo domine. Et dixit: Si credis, fiat tibi quod desideras. Tunc voce clara exclamavit: Credo, illumina me Domine Jesu Christe. Eodem vero clamante, cucurrit custos carceris, & vidit illuminatum Lupulum, qui fuerat ab annis quatuor cæcus, & misit se ad pedes Sanctorum, ut baptizaretur, quem beatus Rufinus in ipsa hora baptizavit nomine Simplicium: eadem hora Simplicius post baptismum suum cum lacrymis declaravit corpus Antonii martyris, ubi jaceret. Post sextum vero diem inventum corpus sanum & illæsum rapuit beatus Rufinus presbyter, & sepelivit in cœmiterio Calepodii in crypta die octavo z.

[11] [mors & sepultura martyrum.] Lectio IX. Vitellius intimavit omnia gesta imperatori Commodo de Sanctis, & quomodo loqueretur Eusebius sine lingua. Cui ita præcepit, dicens: Extingue eos. Ipsa autem die jussit sibi tribunal parari in Tellure, & adduci ad se Eusebium, Vincentium, Peregrinum, & Pontianum: sub voce præconia aa introducti sunt. Vitellius dixit: Introducantur rei. Qui venientes in conspectum ejus; dicit Vitellius: Afferte tripodam, ut sacrificent ii. Illi autem exspuentes deriserunt eum. Respondit Eusebius: O miser, cujus cor implevit diabolus. Eadem hora dedit sententiam, dicens: Ante amphitheatrum plumbatis exhalent. Qui ducti ad petram sceleratam bb cum plumbatis cc sub voce præconia necati sunt. Quorum beatorum martyrum corpora; Eusebii videlicet, Vincentii, Peregrini, & Pontiani collegit beatus Rufinus, & sepelivit non longe ab urbe Roma miliario sexto, in arenario inter viam Aureliam, & triumphalem, dd octavo Calendas Septembris. Quos perduxit quædam matrona impositos in birotis ee vehiculo, ubi florent orationes eorum usque in hodiernum diem, ad laudem, & gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit, & regnat nunc & semper in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Solus post patrem imperavit ab anno 180 usque ad 192, ut vult Pagius. De impiis ejus moribus quædam diximus § 1 Commentarii prævii. Plura Herodianus, Dio, Lampridius, & alii.

b Ad agonem, ita Ms. Bodecense. In aliis additur martyrii, quod videtur redundare. Eusebius in Chronico ad annum 192 scribit: Commodus multos nobilium interficit, & spectacula populo Romano præbet insignia. Horum sæpius meminere Herodianus, & Dio in Commodo, sed quo præcise anno non exprimunt.

c Curia Ms. Bodecense.

d Sibi scilicet acclamaret, & patri suo Jovi: nam se Herculem, Jovis filium, dici volebat. Audi Herodianum lib. 1: Eoque vecordiæ petulantiæque processit, ut paternum primo cognomen repudiaret, ac pro Commodo Marci filio, Herculem se Jovis filium jusserit appellari: depositoque principum Romanorum cultu, leonis pellem substerneret, manuque clavam gestaret. Lampridius in Commodo: Accepit, ait, statuas in Herculis habitu, eique immolatum est, ut Deo. Dio in Commodo: Multa cognomina sibi sumpsit Commodus, sed præsertim Herculis. Et post pauca, quam insigniter ei adularentur, declarans: Pleræque, inquit, statuæ habitu Herculis ei collocatæ sunt, decretumque fuit, ut id tempus, quo principatum teneret, nominaretur seculum aureum, idque in omnibus litteris scriberetur. Hic vero aureus, hic Hercules, & Deus (jam enim audiebat hæc nomina) &c.

e Mitra vario modo sumitur, ut videre est in Glossario Cangii. In primis muliebre erat capitis tegumentum: Erat autem, inquit Cangius tom. 4, pag. 842, mitra tæniæ species, qua mulieres caput cingebant; quod ornamentum ita ipsis proprium existimabatur, ut viris probrosum esset, iisque non nisi in desidiæ insimulationem concederetur. Non abhorrebat hoc tamen a moribus Commodi, qui muliebrem etiam ornatum adamavit. Audi Herodianum citatum supra, ubi sic prosequitur: Simul purpureas sibi atque auro intextas vestes circumdaret, non sine omnium irrisione: quippe eodem schemate & fæminarum luxum, & heroum virtutem repræsentabat. Lampridius clarius significat, quam non abhorruerit ab habitu muliebri, Clava, inquiens, non solum leones in veste muliebri & pelle leonina, sed etiam multos homines afflixit. Hæc itaque significatio mitræ non male huic loco congruere videtur. Quamvis etiam accipi possit alia significatione, a Cangio his verbis indicata: Mitram denique vocabant nostri capitis tegumentum, quod imperatorum, & regum coronis substernitur.

f Sensus est minus perfectus: adde habens, aut quid simile. Ms. Bodecense ita habet: Ita ut ipse rex Commodus indueret pellem leonis, & accipiens mitram suam ante propriam sedem, simulacrum aureum Jovi statueret, & in agone coram omni cœtu sedens, illud adoraret.

g Lannarius, duo Mss. Canarius, Bodecense Chanarius, Bellovacensis & Surius, Carnarius. Rectius, ut videtur, Baronius ad annum 192 num 2, Lanarius, quod probat hoc modo, explicans simul hunc locum: Accidit, ut Christiani quidam tantam impietatem, imo stultitiam Commodi, cum deus Hercules dici vellet, æquo animo ferre non valentes, palam per urbis publicas vias istæc Commodi ludicra riderent, subsannarent, atque damnantes detestarentur: unde & suppeditata est illis occasio subeundi martyrium. Fuerunt hi Eusebius, Pontianus, Vincentius, & Peregrinus: quos Romæ habitare consuevisse in vico Lanario, scripta Acta eorum, quæ legimus, docent: licet, quæ sunt typis excusa, habeant, sed depravate, vicum Carnarium, cujus nominis nullum vicum Romæ fuisse legimus, sed bene Lanarium; imo ejus nominis duos, quorum alter in tertia regione erat, quæ Isidis, & Monetæ dicta est; alter vero in regione septima, Via lata, qui dictus est Lanarius vicus ulterior, ut ex Publio Victore, & Sexto Rufo constat.

h Actum est de S. Julio ad diem 19 Augusti. Baronius num. 6: Sed quod ad Julium, inquit, senatorem a Commodo occisum pertinet, æque suspicio mentem pulsat, num hic ille ipse sit Julius Proculus senator, quem Lampridius inter senatores ab eodem imperatore occisos adnumerat, eumque a Commodo necatum esse cum suis tradit: eos enim omnes cum ille recenseat, privatam cujusque necis causam prætermittit. Eumdem esse mihi admodum est verisimile, nihil tamen certi cum Baronio statuere possum.

i Amentiam, ita pleraque Mss. Aliud, Amicitiam.

k Crediderim, honestioribus verbis imperatori insinuatum fuisse, periturum cum diis suis, si in eorum cultu perseveraret. Ms. Bodecense ita solum habet: Adhæc constanter respondens Julius. Ms. Gallicum, ut & Bellovacensis fere, & Surius: Tu simul pereas cum diis tuis, quos vario errore deos esse temerario ore mentiris. Scio responsa Martyrum similia displicere severioribus criticis, nec dubito quin huc etiam respexerit Tillemontius citatus § 1, cum dixit, discursus quosdam in his Actis reperiri, qui sustineri non possint. Duplici itaque modo ostendohinc Acta non repudianda, ut fabulosa. Primo, si responsa durius ab auctore expressa sint, quam a Sancto fuere prolata, non idcirco facta, quæ tradit, historica rejicienda sunt; uti facta, quæ narrat Livius, Curtius, & similes Historici, non negamus, etiamsi sciamus multos ab ipsis discursus fuisse aliter scriptos, quam fuere prolati. Secundo erudite ostendit Honoratus a S. Maria in Animadversionibus ad regulas critices diss. 4, art. 8 duriora hæc Martyrum responsa inveniri etiam in Actis maxime sinceris, atque adeo ex his infirmum duci argumentum, ad ostendendum Acta esse corrupta, aut fabulosa. Et vero cur non credamus sanctos Martyres durius quandoque tyrannis respondisse; qui novimus S. Paulum apostolum Act. 23 dixisse: Percutiat te Deus, paries dealbate? Quibus similia non desunt in sacris Litteris. Hæc ad objectionem Tillemontii ex discursibus desumptam.

l Vacet, sensus exigere videtur sinat, aut quid simile. Potest tamen exponi hoc modo: Non vacet ei diutius vivere. Ms. Bodecense habet: Quacumque vellet morte occideret.

m In tellure: ita Mss. duo. Alia cum impressishabent, In Tellude. Templum Telluris variis locis apud Panvinium in Urbe Roma reperio. Martinellus in Roma sacra pag. 38 de hoc templo ita scribit: In Telluris seu Telludis templo, quod ex Actis martyrum conjicitur fuisse inter amphitheatrum, & templum Palladis, quod erat proximum ecclesiæ S. Sebastiani in Palladio, ac prope Solis simulacrum. In hunc locum sæpe senatum cogi consuevisse, jam notarunt majores nostri locis variis. Plurium Martyrum tormentis hunc locum nobilitatum invenies apud Martinellum laudatum. Videri potest Rosweydus in annotatis ad Martyrologium Adonis ad VI Idus Maii.

n Non prorsus nudum fuisse existimo, sed vestibus senatoriis exutum. Quamvis ne quidem incredibile esset sub Commodo, omnino nudum introductum fuisse, ut facile possem ostendere, si vocis nudus significatio id exigeret.

o Pereatis. Alia Mss. peribitis. Consule dicta ad litteram i.

p Videsis dicta in Commentario a num. 7, ubi ostendi, id non esse incredibile sub Commodo. De cœmeterio Calepodii lit. X.

q Mira apparet responsio. At videntur ita respondere, quia negare non poterant opes S. Julii senatoris sua opera pauperibus esse erogatas. In Ms. Bodecensi responsio est mutata, hoc modo: Corpus quidem ejus sepelivimus, sed de facultatibus ejus nihil prorsus abstulimus, nisi quantum per manus nostras, ipso adhuc vivente, pauperibus erogavimus. Videtur auctor sensum facere voluisse probabiliorem, ut quandoque alibi. Sed, mea quidem sententia, præferenda sunt Mss. Romana.

r Mss. Romana hic prorsus erant mendosa. Sensum itaque supplevi ex Lucensi, quod aliis præplacet hoc loco. Gallicum habet: Quia meruistis thesauros alienos diripere, difficultas vobis non sit reddi.

s Hujus infra narratur martyrium. Antonius in Mss. omnibus vocatur: Antoninum vocavit Bellovacensis, sub quo nomine Martyrologio Romano insertus est XXII Augusti, ubi de eo actum.

t Ms. Bodecense: Miser, tu potius crudelis es, qui nec tibi parcis, nec nobis.

u Potuit hoc fieri præ nimia iracundia; uti contigisse Valentiniano imperatori ex historiis constat.

x Aringhus in Roma subterranea lib. 2, cap. XI viam & portam Aureliam describit: in qua docet fuisse formam Trajani, de qua ita: Sane in beatorum Martyrum Actis frequens admodum mentio habetur Trajanæ cujusdam formæ, aquæ ductus videlicet, qui inibi extabant. Quin imo & in vetusto quodam lapide, & apud Publium Vict. de aqua Trajana mentio incurrit. Quocirca verisimile nobis fit, Trajanum imperatorem hujuscemodi aquæductus, viamque cum eis pariter instaurasso, iisdemque restitutis suum utrique nomen imposuisse: viæ scilicet, quam communius Aureliam dictam, Trajanam etiam vocari dixerat, & formæ seu æquæductibus. Cap. 12 in eadem via Aurelia situm cœmeterium S. Calepodii, ubi supra sepultus dicitur S. Julius, fuse describit, atque a S. Calepodio presbytero & martyre nomen sortitum esse docet. De S. Antonio diximus lit. s.

y Hæc apparitio prætermissa est in Ms. Bodecensi.

z Die octavo, nempe a martyrio ejus.

aa Sub voce præconia, seu præconis, ut scilicetomnibus causa innotesceret.

bb Petra scelerata, inquit laudatus Martinellus pag. 39, erat locus in Urbe, unde supplicia de reis sumenda exprimebantur voce per præconem, ut omnibus causa notesceret, licet etiam aliquando id fiebat per inscriptionem. Fuisse prope amphitheatrum ex eodem pag. 27 clarescit, & ex his Actis confirmatur. Petram quamdam, quam hanc ipsam credunt, in qua multi Martyres occisi sunt, in cryptis Vaticanis religiose servari scribit memoratus modo Aringhus lib. 2, cap. 4, qui nomen Sceleratæ isti petræ odio Christianorum a gentilibus impositum fuisse existimat. Neque multum ab his abludit Baronius ad annum 192 num. 5.

cc Ex Antonio Gallonio de Martyrii instrumentis pag. 47, Plumbatæ sunt lora ex pluribus funibus, superius in nodum colligatis, quibus inferius globi innexi sunt plumbei, glandium instar: his collum humerosque percutiebant. Notat auctor, his percussos tantum fuisse homines ignobiles, &, licet legibus vetitum esset, ne id fieret usque ad mortem, variis tamen de causis id non raro factum.

dd De porta & via triumphali consuli potest Aringhus lib. 2, cap. 3. Inter hanc & viam Aureliam in arenario seu crypta subterranea Sanctorumcorpora sepulta sunt.

ee Birotum est vehiculum constans duabus rotis. Aliud Ms. habet birotis vehiculis, plura enim videntur adhibita.

DE S. MAGINO VEL MAXIMO M.
APUD TARRACONENSES IN CATALONIA.

Sub Maximino, ut fertur.

Sylloge de cultu, miraculis, & Actis.

Maginus vel Maximus M. apud Tarraconenses in Catalonia (S.)

AUCTORE J. P.

Tarraco, urbs est Hispaniæ in Catalonia, in cujus territorio certavit ac vicit S. Maginus, vel, ut alii eum nominant, Maximus, [Ejus memoria in Martyrologio Romano,] martyrii laurea, ac publico decoratus cultu. Refertur in Martyrologio Romano hac die: Tarracone sancti Magini martyris. Joannes Mariana de Rebus Hispaniæ lib. 4, cap. 9, ad annum 236, Maximus, inquit, & socii hoc tempore pro religione sanguinem profudisse memorantur, ad Bufragani montis specum, a Tarracone viginti quatuor millibus passuum. Unde is ad necem extractus est, eo loco templo dicato colitur; & fortassis Maximus hic est, quem cives Tarraconenses vulgo sanctum Magi nuncupare soliti sunt. Ambrosius de Morales in Chronico Hispaniæ libro 9, cap. 43 scribit, nullam de S. Maximo haberi mentionem in Martyrologiis, nec in episcopo Equilino, neque in breviariis, quorum multa se affirmat vidisse in Hispania. Sanctum vero illum censet esse eumdem, quem Tarracone communiter vocant S. Magi, multis etiam hominibus idem nomen habentibus, e pio patrum affectu ad se traductum.

[2] Domeneccus in Historia Sanctorum Cataloniæ varia collegit de S. Magino a folio 78 verso, [ædes sacra:] & inter alia vult, eum canonizatum fuisse, atque hanc de ea re testificationem, Magini martyris in montibus Brufaganiæ pro Christo passi, in Catalogo Sanctorum scriptam invenisse Sagarram, qui Alexandro VI erat a secretis, eamdemque misisse ad locum S. Colomæ, patriam suam. Dicta testificatio seu scriptura apud Padillam parte 1 Historiæ ecclesiasticæ Hispaniæ, centuria 3, cap. 4, fol. 103 sic incipit: Canonizatio Magini martyris; quæ non habet ullam veri speciem. Domeneccus memorat, corpus ejus in eodem loco, in quo capite truncatus fuit, sepultum esse, in sacello videlicet ecclesiæ infra altare: item Deo non placere, ut idem corpus conspiciatur, ac publicæ venerationi exponatur, manibus eorum, quibus commissa erat cura illud effodiendi, dum excavata esset terra usque ad lapidem sepulcralem, paralysi correptis, ac deinde adstantium precibus ad priorem statum reductis, sicut refert idem Domeneccus. Superest, ut narremus, quæ de aliis Sancti prodigiis circumferuntur.

[3] [miracula quædam] Moralesius ex Ludovici Icarti libro de Magnitudine ac rebus memorabilibus Tarraconensis civitatis affirmat, in caverna Sancti (dicitur enim solitariam in ea vitam duxisse, ut postea videbitur) & in ejusdem ecclesia accidisse multa miracula, sufficienter approbata. Verum cum auctor ille non sit nobis in promptu, aliunde contrahemus quædam miracula, sive sint eadem sive diversa. Domeneccus postquam generatim dixisset, cæcos, surdos, febricitantes, morbo contagioso, aliisque infirmitatibus laborantes in ejus sacello sanari, Deumque indidisse virtutem fonti ipsius, varias curandi infirmitates, subdit ista singillatim.

[4] [referuntur.] Paulus Ferrerius e loco S. Colomæ de Querald, ut vocat Domeneccus, ex magna infirmitate prorsus visu privatus, ac duobus mensibus cæcus, ad cavernam ac sepulturam sancti Martyris remedium quærit, ac perfectum oculorum usum adeptus est.

Michaël Mercerus, ex loco Benicarlo, captus fuerat a Mauris, &, quia male ab eisdem tractabatur, infirmus, ac auditu privatus. Sed a captivitate redux, invocato S. Magino, usum sensus istius recuperavit.

Bernardus Folgarus, natus ad S. Clarum in regno Galliæ, morbo Gallico miserrime conflictatus est. Novenam instituit in sacello Martyris, lavit se aqua fontis ejus, ac perfectam sanitatem obtinuit.

Uxor domini Lordi, e loco, qui dicitur Borriana, in regno Valentiæ contraxerat luem pestiferam, ac febrim admodum gravem: dumque jam cum morte luctaretur, maritus ipsius aquam e fonte Martyris potandam ei præbuit, ac certo voto se obstrinxit: & eadem hora, qua biberat dictam aquam, reliquit eam febris, & intra dies quatuor convaluit.

Mulier quædam contracta ac paralytica, facto voto tam a se quam a suo marito, sospes fuit die quinta.

Uxor Joannis Morati e loco Olot in episcopatu Gerundensi, per annos septemdecim sterilis erat: applicat sibi Sancti mensuram (forte cingulum hic indicatur) magna cum devotione, & in fine mensium novem parit filium. Denique Sanctus iste tot patrat miracula, sicuti addit Domeneccus, ut quasi sint infinita. Hæc nos in fide Domenecci, superiora de eo referentis.

[5] Quæ de Martyris Actis memorant Marieta, Domeneccus, [Acta,] ac Moralesius, nullius vel exiguæ nobis sunt auctoritatis, quia non ostenditur monumentum aliquod antiquum, e quo transmissa fuerint ad posteros a seculo Christi tertio, quo vixit Maximinus, & quo imperante fertur hic sanctus Pugil martyrii coronam consecutus. Reddimus tamen Latine, quæ habentur apud Moralesium Hispanice ex Icarto in hanc sententiam: Sanctum, inquit, degentem in montibus, quibus nomen Bufraganiæ, sex leucis a civitate (de Tarraconensi est sermo) distante, ac in cavernam abditum, ut Deo serviret, quia Christianus erat, ad civitatem adduci jussit præses quidam imperatorum; dumque a fide Christiana amovere eum non posset, duræ custodiæ eum addixit. Ubi filiam præsidis a dæmonio possessam sanavit: ac postea per miraculum carcere solutus rediit ad cavernam suam in monte: quem præses ibidem quæri mandavit; & post cruciatus tandem caput ei amputatum est, multis miraculis in ista caverna, & in ecclesia Sancti, quæ ibi est, patratis, prout comperiet, inquit, sufficiente cum approbatione, qui in dicto auctore videre id voluerit.

[6] [& nonnulla apocrypha eisdem assuta.] Narrat Domeneccus ex relatione populari, quod in locis, ubi guttæ sanguinis ceciderunt, nascantur rosæ, unam alteramve maculam coloris sanguinei in foliis suis habentes, in testimonium illius sanguinis, quem ibidem Martyr effudit; sed hodiedum, uti addit, paucas ex hisce rosas reperiri ob rationes, quas subdit. Verum relatio ista nobis displicet, tum quia popularis est, tum quia multum videtur habere de phantasia. Tamayus hoc die agens de sancto nostro Martyre, aperit more sibi consueto officinam falsitatum, quæ ex eadem prodierunt, plaustris infamem. Etenim præter personatum Flavium Dextrum, ac Luitprandum, quos allegat; profert Acta metrica, quæ a S. Orentio episcopo Illiberitano scripta fuisse affirmat. Apud Harduinum quidem tomo 2 Conciliorum columna 1044 Orontius episcopus Illeberitanæ civitatis, qui concilio Tarraconensi, anno Christi 516 habito, subscribit; sed additur ad marginem forte Ilerditanæ ex Tarraconensi provincia; alium vero alterutrius cathedræ præsulem non novimus; nedum sanctum ac biographum, qui a Tamayo obtruditur, larvatis auctoribus assueto, & de quo pluribus agit ad diem VII Julii: ubi fictitius Maximus cum suis commentatoribus in scenam prodit. Consuli possunt, quæ ad dictum diem habentur apud nos inter Prætermissos.

DE S. GENESIO MIMO ET MART.
ROMÆ

Exeunte seculo III aut ineunte IV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Mira Sancti conversio, memoria in antiquis Martyrologiis, tempus martyrii, Acta, & diversa eorum exemplaria.

Genesius mimus ac M. Romæ (S.)

AUCTORE G. C.

Prodigiosam divinæ gratiæ virtutem evidenter agnoscimus in hoc Sancto, qui tunc ad fidem Christianam subito conversus est, quando sacra ejusdem fidei mysteria publice ludubrio gentilium exponebat, [Hic Sanctus mirabiliter] & hinc discimus, quam incomprehensibilia sint judicia Dei & absconditæ viæ ejus, quibus homines nonnullos ad æternam salutem perducit. Duo similia divinæ gratiæ miracula jam occurrerunt in Opere nostro ad diem XXVII Februarii & XIV Aprilis, quibus addi poterit ad diem XV Septembris subita conversio sancti Porphyrii mimi, qui coram Juliano apostata per jocum baptismum suscipiens, Dei virtute derepente mutatus, Christianum se esse professus est; ac mox, jubente eo, securi percussus, martyrio coronatur, ut Martyrologium Romanum illo die annuntiabit.

[2] [ex histrions Martyr factus] Haud dubie Theodoretus Cyri episcopus hæc mirabilium conversionum exempla designat, dum Sermone VIII de Martyribus in editione Jacobi Sirmondi nostri tomo 4 Operum suorum pag. 606 varias Martyrum conditiones exponit his verbis: Examinemus, quinam fuerint, & unde orti, qui hac gratia donati sunt. Num clari forsitan & illustres quidam, qui se generis nobilitate jactarent, aut divitiarum copia circumfluerent, aut potentatu aliquo celebres facti essent? Minime gentium, o viri! Nihil horum illi habuerunt; sed privati homines gregariique fuerunt. Nonnulli vero ipsorum famuli etiam & ancillæ, quæ infirmis in corporibus generose certarunt; alii matrimonii jugum caste trahentes, aliæ nuptias nondum expertæ. Audio ego vero, nonnullos etiam in scena educatos, repente in athletarum ordinem transiisse, victoresque factos, coronam esse consecutos, & postquam renuntiati fuerunt, magno dæmonas terrore concussisse, quibus olim subditi fuerant. Multi quin etiam sacerdotes & neocori * contra impietatem trophæa sustulerunt Ex talibus ergo viris ac feminis Martyrum chori constituti sunt. Videtur hic Theodoretus alludere ad S. Genesium similesque histriones, qui repente in Martyrum ordinem transierunt, & e scena vel theatro ad cælum migrarunt.

[3] Quidquid sit de intentione Theodoreti, hodiernus ille Martyr noster in antiquissimis Ecclesiæ Fastis ad diem XXIV vel XXV Augusti celebratur Martyrologia Hieronymiana, [die 24 Augusti vel sequente;] apud Florentinium, & Wandelbertus in Usuardo illustrato apud Sollerium nostrum die XXIV hujus mensis Romæ sancti Genesii Martyris memoriam annuntiant. Sed Ado, Usuardus, & vetus Martyrologium Romanum Rosweydi, festum ejus ad diem sequentem differunt, quorum vestigiis insistimus cum Martyrologio Romano hodierno, quod eumdem sanctum Martyrem exornat hoc elogio: Item Romæ, sancti Genesii martyris, qui primum sub gentilitate mimus, cum in theatro, spectante Diocletiano imperatore, mysteriis Christianorum illuderet, a Deo inspiratus, repente conversus ad fidem & baptizatus est. Mox imperatoris jussu fustibus crudelissime cæsus, deinde in equuleo suspensus, & ungularum diutissima laceratione vexatus, lampadibus etiam inflammatus, cum in fide Christi persisteret dicens: Non est rex præter Christum, pro quo si millies occidar, ipsum mihi de ore, ipsum mihi de corde auferre non poteritis; martyrii palmam capitis obtruncatione promeruit.

[4] Nescimus, an eodem die hic Martyr in vetustissimo Kalendario Carthaginensi colatur, [in antiquis Martyrologiis celebratur,] cum dies annuæ festivitatis ibi erasus sit, & locus ejus apud Mabillonium tomo 3 Analectorum pag. 412 punctis expleatur hoc modo:Kal. Sept. sancti Genesi mimi. Sed expressius die XXV Augusti Natal. S. Genesi celebratur in veteri Kalendario Romano, quod Joannes Fronto Canonicus Regularis anno 1652 Parisiis edidit, & cujus antiquitas ante annum Christi 731 collocanda est, ut ibidem laudatus editor in Prænotatis § 2 probat. Cum Frontone aliisque verosimilius opinamur, in hoc Kalendario Romano potius annuntiari S. Genesium Romanum, quam Arelatensem ejusdem nominis martyrem, de quo inferius agemus. Hæc autem opinio nobis longe probabilior videtur, eo quod S. Genesius Romanus a multis seculis Romæ habuerit ecclesiam suo nomine appellatam, cujus tectum Gregorius III Pontifex ante annum Christi 741 noviter restauravit, ut in novissima Romana editione Anastasii Bibliothecarii tomo 4 pag. 202 vel sect. 199 legitur.

[5] Etiam probabilius ad S. Genesium Romanum ex histrione martyrem spectat ecclesia, [& adhuc hodiedum in Italia] de qua Florentinius in Notis ad Martyrologium Hieronymianum die XXV Augusti narrat sequentia: Solemnis dies est sancti Genesii, sive Romani sive Arelatensis hoc ipso die XXV Augusti in pago Lucensi Bargecchia nuncupato, ubi ecclesia est ejusdem nomini dicata, & anniversarium prodigium ætate nostra a me etiam visum perdurat; nec illud breviter hic adnotare ad sancti Martyris gloriam alienum duxi. In pervigilio festi sancti Genesii (mimum signare ibi videntur vetustæ imagines, & mimum recolit hoc die Rabanus) magnus fit ex convicinis populis ad ecclesiam illam concursus: qui enim epileptico morbo laborant, familiaribus vel propinquis stipati ad sanationem vel miranda soli circumpositi ad ecclesiam alacres pergunt.

[6] [prope urbem Lucensem colitur.] Vix terram sacram illam attingunt, qui hujusmodi morbo laborant, cum statim epileptico insultu apprehenduntur, & in terram delapsi piorum manibus ad ecclesiæ porticum devehuntur, totaque pervigilii nocte aliorum auxilio a porticu ad crucem in extremo sacræ illius telluris appositam vehuntur & revehuntur, creberrimis morbi paroxismis vexati. Plurimi integram sanitatem adipiscuntur; reliquos constans fama est per annum a morbo ulterius non apprehendi. Omnia hæc quotannis omnium adstantium oculis obvia sunt, digna ut inter miranda ea referantur, quæ tamquam genuinæ Ecclesiæ signa voluit Deus esse perennia Epilepsiam inde circumstantes populi vocant morbum sancti Genesii, & in illum, qui stare loco nescit, parœmiam jactant: Tetigit terram sancti Genesii. Nos hac in re Florentinio testi occulato fidem adhibemus, & alibi per intercessionem Sanctorum similia annua miracula contingere non ignoramus. Hæc ad immemorabilem & hactenus perseverantem sancti Martyris nostri cultum dicta sufficiant. Jam tempus hujus martyrii præterpropter assignare conabimur.

[7] [Inquiritur tempus Passionis,] Eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis martyrium hujus S. Genesii ad annum Christi 303 num. 118 refert his verbis: Tunc etiam egregium spectaculum Urbi præbuit Genesius mimus, qui in theatro, imperatore spectante, cum mysteriis Christianorum illuderet, repente Dei virtute mutatus, serio agere cœpit, quod jocis antea actitabat; usque adeo, ut perfecte factus Christianus, Christumque alta voce confessus, tormentis exagitatus, consecutus fuerit tandem coronam martyrii. Erravit itaque Pagius, dum in Critica historico-chronologica in Annales Baronii ad annum Christi 303 num. 10 sic scripsit: De hoc sancto Genesio nullum verbum habet Baronius in Annalibus, licet de eo loquatur in Notis ad Martyrologium Romanum ad diem XXV Augusti, quo, sicuti alter sanctus Genesius Arelatensis, de quo statim, colitur. Hinc, ut opinor, factum, ut Mombritius & quidam alii ex duobus Genesiis unicum fecerint, quod eo proclivius fuit, quo Arelatensis hoc etiam seculo passus sit. Præter evidentem errorem, quem Pagius hoc loco circa silentium Cardinalis Baronii committit, etiam non obscure innuit, S. Genesium Romanum ineunte seculo IV vel anno Christi 303 passum esse.

[8] [de quo chronologi disceptant,] Sed huic Baronii chronologiæ manuscripta quædam Actorum exemplaria contradicunt, & martyrium S. Genesii Romani collocant sub quarto Diocletiani consulatu, qui in annum Christi 290 incidit. Verum Tillemontius tomo 4 Monument. eccles. pag. 695 contendit, his Actis interpolatis & longioribus non multum fidei tribuendum esse, cum Diocletianus anno Christi 290 Romæ non fuerit. Quamvis autem Diocletianus anno Christi 303 Romæ vicennalia celebraverit, tamen Ruinartius in admonitione prævia ad Passionem hujus S. Genesii, quam Parisiis anno 1689 inter Acta Martyrum sincera & selecta edidit, ibidem pagg. 282 & sequente hunc annum timide rejicit his verbis: Sancti Genesii mortem ad annum CCCIII refert Cardinalis Baronius; sed quamvis non omnino certum sit & exploratum, quo anno contigerit, eam tamen citius accidisse veri similius videtur.

[9] Tillemontius loco proxime citato chronologiam eminentissimi Baronii impugnat quibusdam ratiunculis non contemnendis, [& quod præterpropter assignamus,] licet hæ rem non satis evidenter evincant, & ex aliquibus conjecturis gloriosum S. Genesii certamen anno Christi 285 vel 286 affigit. Cum Diocletianus anno Christi 284 imperator a militibus electus fuerit, huic chronotaxi Tillemontianæ videtur obstare benignitas aut lenitas, quam imperator ille primis imperii sui temporibus erga Christianos ostendit, ut Eusebius Cæsariensis lib. 8 Historiæ ecclesiasticæ cap. 1 testatur. Unde Ruinartius in Præfatione ad Acta sincera Martyrum pag. LVIII supradictæ editionis Parisiensis initium primæ persecutionis Diocletianeæ anno Christi 293 consignat. Quandoquidem inter has tricas chronologicas incerti hæremus, initio hujus Commentarii superius in margine martyrium S. Genesii nostri circa finem seculi tertii vel exordium quarti lato modo collocavimus. Nunc superest, ut curiosum lectorem de variis impressis ac manuscriptis Actorum exemplaribus præmoneamus.

[10] Laurentius Surius in Vitis Sanctorum ad diem XXV Augusti typis vulgavit longiora S. Genesii Acta, [omissisque longioribus ejus Actis,] quæ severis censoribus non placent, & ab eruditis passim interpolationis accusantur. Tillemontio displicet in illis exordium, quod apud Surium sic sonat: Diocletiano imperatore, cum per annos quatuor ecclesiæ omnes clausæ essent, Romæ mimus quidam fuit, Genesius nomine. Ad hæc Actorum verba Tillemontius tomo 4 Monument. eccles. pag. 694 observat, immanissimam Diocletianni persecutionem, quæ anno Christi 303 cœpit, non nisi duobus annis durasse, & eo tempore ecclesias Christianorum non tantum clausas, sed destructas fuisse. Si vero quis hæc ad anteriorem Diocletiani persecutionem referre velit, ibidem criticus allegatus illum interrogat, unde noverit, ecclesias Christianorum tunc ubique per quatuor annos clausas fuisse, quemadmodum Acta ista innuunt: si enim persecutio illa tam diu durasset, inquit, & omnes ecclesiæ clausæ fuissent, Eusebius Cæsariensis id in Historia sua ecclesiastica non tacuisset.

[11] Præterea Tillemontius improbat aliam de S. Genesio narrationem, [quæ videntur interpolata,] quæ in iisdem Actis ita legitur: Cum jam autem omnia divinorum mysteriorum secreta completa essent, indutus est vestibus albis, panemque & dulciaria, cereosque elargiebatur. Clausula hujus periodi supponit, tempore Diocletiani apud Christianos in more positum fuisse, ut recens baptizati panem, cereos, aliaque distribuerent. At Tillemontius opinatur, has cæremonias tantum usurpari cœpisse sequentibus seculis, quando Christiani plena mysteriorum religionis suæ celebrandorum libertate fruebantur. Hæc & similia, quæ Tillemontium offendunt, etiam in plerisque Mss. Musei nostri codicibus & apographis occurrunt, in quorum uno, sicut etiam in apographo Trevirensi sancti Maximini, Acta ejusdem S. Genesii sic incipiunt: Imperante Diocletiano, cum cessassent per annos quatuor Ecclesiæ episcopi, & sacerdotes &c. Florentinius in Annotationibus ad Martyrologium Hieronymianum pag. 775 ex codice quodam suo similem lectionem assignat, eamque alteri præfert. Sed istud Actorum initium Tillemontio magis displicet, quam alterum supra relatum, cum semper Ecclesia habuerit episcopos & sacerdotes, ac numquam Romæ tales Christianæ religionis administratores omnino per annos quatuor cessaverint.

[12] [breviora ex tribus Mss. codicibus] Hæ difficultates Actis Surianis aliisque similibus oppositæ, quæ satis graves videntur, non occurrunt in brevi ejusdem Martyris Passione, quam Ruinartius anno 1689 Parisiis a pag. 283 inter Acta Martyrum sincera & selecta vulgavit ex tribus Mss. Codicibus, ut in admonitione prævia declarat his verbis: Hujus beati Martyris Acta in pluribus quidem codicibus Mss. invenimus, sed in tribus solummodo pura & sincera, quæ fere integra Ado in suo Martyrologio descripsit. Trium autem codicum, quibus usi sumus, primus est bibliothecæ Colbertinæ; secundus ex bibliotheca RR. PP. Carmelitarum excalceatorum Parisiensium; tertius denique nostræ bibliothecæ sancti Germani dono datus a viro clarissimo Antonio Herovallio. Omnes æqui vetustatis æstimatores hæc Acta Ruinartii laudant, & ex iis colligimus, hodiernam Adonis annuntiationem ex genuinis S. Genesii Actis desumptam esse.

[13] [a Ruinartio edita recudemus,] Attamen in Passione Ruinartiana & Martyrologio Adonis occurrit aliquis loquendi modus, qui cum chronologia Tillemontii conciliari vix potest: nam in ambobus illis Actis Diocletianus appellatur sævissimus tyrannus, cui Christiani exosi erant. Verum in systemate chronologico Tillemontii aliorumque, qui martyrium S. Genesii anno Christi 285 vel 286 affigunt, ista appellatio tunc non conveniebat Diocletiano, qui primis imperii sui temporibus lenem sese & mansuetum erga Christianos exhibebat, ut superius ex testimonio Eusebii Cæsariensis obiter indicavimus. Hinc ipse Tillemontius tomo 4 Monument. eccles. pag. 695 sponte concedit, illud sævissimi tyranni & osoris Christianorum cognomen hic forsan additum fuisse ab iis, qui primigenia S. Genesii Acta postmodum transcripserunt.

[14] [& cum Ms. Ultrajectino conferemus.] Inter diversa Actorum exemplaria, quæ passim Surianis Actis similia sunt, in Museo nostro conservavimus apographum breve, quod Rosweydus olim ex Ms. codice Cartusianorum Ultrajectensium describi curavit. In isto apographo Ultrajectino, quod ad Acta Ruinartiana & Adoniana proxime accedit, nulla fit mentio de crudelitate vel odio Diocletiani adversus Christianos, ita ut illud ceteris exemplaribus in hac parte purius videri possit. Cum tamen in eodem referatur unum alterumve episodium, quod in Actis sinceris omittitur, istud apograghum Ultrajectinum prælo non subjiciemus; sed Ruinartianam ejusdem Passionis editionem cum apographo nostro collatam recudemus, eamque consuetis observationibus illustrantes, etiam varias majoris momenti lectiones in Annotatis aut in margine assignabimus.

[Annotata]

* id estæditui

PASSIO
auctore anonymo,
Ex editione Ruinartiana, quam cum Ms. apographo Cartusianorum Ultrajectensium contulimus.

Genesius mimus ac M. Romæ (S.)

BHL Number: 3315

EX EDITIS.

[Genesius mysteria Christianorum publice ludibrio exponens,] Beatus Genesius cum esset in urbe Roma magister mimithemelæ a artis, qui stans cantabat super pulpitum, quod themele vocabatur, & rerum humanarum erat imitator: & quadam die cum vellet Diocletiano Imperatori ludum exhibere de mysteriis Christianæ observantiæ, utpote sævissimo tyranno, cui Christiani exosi erant b, & hujus rei gratia, spectante Imperatore & omni populo, in medio theatri quasi ægrotus decumbens se posceret baptizari, mimum in hæc verba proposuit; Eja, nostri, gravem me sentio, levem me fieri volo. Illi responderunt: Quomodo te levem facimus, si gravis es? Numquid nos fabri sumus, & ad runcinam te missuri sumus? Hæc verba exhibuerunt populo risum.

[2] Genesius iterum: Vesani, Christianus desidero mori. [subito ad horum fidem convertitur,] Quare? inquiunt. Quibus Genesius: Ut * in illa die veluti fugitivus in Deo * inveniar c. Evocato autem presbytero & exorcista d, repente, Deo inspirante, credidit. Nam illi juxta lectum ipsius cum resedissent, dicunt ei: Quid ad nos misisti, filiole? Genesius, jam non simulate ac ficte, sed ex puro corde respondit: Quia accipere cupio gratiam Christi, per quam renatus liberer a ruina iniquitatum mearum. Cumque Sacramentorum mysteria complessent, & indutus vestibus albis esset; veluti per ludum a militibus raptus, & ad similitudinem Sanctorum martyrum, de Christi discutiendus nomine, Imperatori fuisset exhibitus, stans in editiori loco e, ita concionatus est.

[3] Audi Imperator, & omnis exercitus, sapientes & populi hujus urbis. [eamque serio professus,] Ego quotiescumque Christianum vel nominatum audivi, exhorrui, & in confessione permanentibus insultavi. Ego etiam parentes meos, & affines f, causa nominis Christiani exsecratus sum, & in tanta derisione habui Christianos, ut mysteria eorum diligenti examinatione perquirerem, ut ex eorum sanctificatione ludum vobis exhibere vellem. At ubi me aqua nudum tetigit, & interrogatus credere me respondi, vidi super me manum cælitus venientem, & angelos radiantes super me stetisse, qui omnia peccata, quæ ab infantia feci, recitaverunt de libro; quæ g mox in ipsa aqua laverunt, in qua in conspectu vestro perfusus sum, & mihi candidiorem nive postmodum ostenderunt. Nunc igitur, inclyte Imperator, & vos omnes populi, qui de his mysteriis risistis, mecum credite, verum Dominum esse Christum, hunc esse lumen, hunc esse veritatem, hunc esse pietatem, & per ipsum vos ad indulgentiam posse pertingere.

[4] [laurea martyrii coronatur.] Ad hæc Imperator h Diocletianus vehementissime indignatus, statim eum fustibus crudelissime cæsum Plautiano præfecto tradidit ad sacrificia compellendum: a quo in equuleo suspensus, & ungularum diutissima laceratione vexatus, lampadibus etiam inflammatus, cum in fide persisteret dicens: Non est rex præter eum, quem vidi; & adoro, & colo eum; & pro ejus cultura si millies occidar, ipsius ero, ut cœpi. Christum mihi de ore, Christum mihi de corde auferre tormenta non poterunt. Valde enim pæniteo me errasse, quod ante nomen sanctum in hominibus sanctis exhorrui, & satis tardius ad adorandum verum Regem superbus miles accessi. Martyrii coronam capitis obtruncatione promeruit i. Tunc Plutianus k præfectus hæc audiens, jussit eum illico decollari. Et decollatus est beatus martyr Genesius VIII l Kal. Septembris m, præstante Domino nostro Jesu Christo qui vivit & regnat per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Derivatur a Græco θυμέλη, quod locum editiorem significabat, in quo gesticulatores saltare vel gestis ridiculis adstantes recreare solebant, ut Ruinartius in notis observat. Sanctus in Ms. nostro Ultrajectino clarius magister artis mimicæ vocatur.

b Quæ de sævitia & odio Diocletiani contra Christianos hic eo tempore memorantur, in Ms. apographo Ultrajectino non leguntur, & forsan his Actis ab aliquo postmodum addita sunt, ut num. 13 Commentarii prævii monuimus.

c In aliis Mss. codicibus & apographis subinde hæc periodus ita exprimitur: Ne illa die velut fugitivus a Deo inveniar. Quamvis hæc primo intuitu contraria videantur, tamen ita intelligi possunt, ut eumdem fere sensum efficiant: nam Genesius forsan significare vult, se petere baptismum, ne in die judicii fugitivus aut alienus a Deo, sine baptismo inveniatur, vel ut per baptismum consepultus cum Christo, sicut Apostolus in epistola ad Romanos cap. 6 ℣. 4 scribit, ab infidelitate vel gentilitate fugitivus in Deo inveniatur.

d Id est, evocati sunt alii histriones, qui mimice partes presbyteri & exorcistæ agerent, ut Tillemontius aliique monent.

e In Ms. Ultrajectino & aliis apographis hoc ita legitur: Ascendens super basim, ubi statua fuerat Veneris, ita concionatus est.

f Cum Genesius habuisset parentes & affines Christianos, nihil mirum, quod cæremonias baptismi nosset, ut Ruinartius notavit.

g Videtur sensus exigere, ut quem pro quæ legatur, ita ut istud relativum referatur ad librum, quem angeli postea nive candidiorem ei ostenderunt. Hæc lectio confirmatur ex apographo Ultrajectino, quod eamdem rem narrat his verbis: Cum ergo aqua baptizatus fuissem, similiter & liber ille perfusus, nive candidior effectus est, ita ut etiam signum scripturæ præteritæ non demonstraret.

h Hic in Ms. Ultrajectino interseritur sequens episodium: Tunc imperator accensus furore jussit omnes, qui cum eo lusus meditati fuerant, ante se adduci & virgis fortiter cædi, æstimans eos similiter credere. At illi cœperunt nomen sanctum blasphemare cum exprobratione dicentes: Nos aliter meditati sumus. Iste autem insanus factus, lætitiam suam dimisit & planctum sibi Christianitatis assumpsit, ac propter hoc solus experiatur, quod solus fecit. Tunc imperator sæviens in Genesium &c. Quamvis hoc episodium legatur etiam in Actis longioribus, tamen nobis non videtur satis verosimile, & propterea Ms. nostrum Ultrajectinum typis edere noluimus, ut in fine Commentarii prævii breviter indicavimus.

i Hic terminantur Acta in apographo Ultrajectino, & Ruinartius in notis monet, sequentem clausulam in solo Codice PP. Carmelitarum Parisiensium inveniri.

k Ille præfectus supra vocatur Plautianus; in apographo autem Ultrajectino Plusianus appellatur.

l Nonnulli codices & apographa habent, hunc Sanctum nono, alii octavo Kalendas Septembris laurea martyrii coronatum fuisse, & hinc quædam Martyrologia illum alterutro die memorant, ut num. 3 Commentarii prævii diximus.

m Hic in aliquibus Mss. codicibus & ecgraphis additur quartus Diocletiani consulatus, & in aliis nullus exprimitur. Cum vero Diocletianus tempore quarti sui consulatus non fuerit Romæ, Tillemontius contendit, illam temporis notam vitiosam & nihili faciendam esse, sicut in Commentario prævio num. 8 retulimus.

* al. Ne

* al. a Deo

DE S. GENESIO NOTARIO ET M.
ARELATE IN GALLIA,

Circiter an. CCCIII aut CCCVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Genesius notarius ac M. Arelate in Gallia (S.)

BHL Number: 3306, 3307

AUCTORE G. C.

§ I. Distinctio hujus Sancti ab aliis martyribus homonymis, antiquus ejusdem cultus apud Gallos & Hispanos; qua occasione duo Genesii, qui perperam Martyrologio Hispanico inscripti sunt, obiter examinantur.

Petrus de Natalibus episcopus Equilinus in Catalogo Sanctorum lib. 7, cap. 110 duos distinctos ejusdem nominis Martyres hodiernos in unum conflavit, [Scriptores aliqui hunc Martyrem Arelatensem] & Acta unius alteri perperam tribuit, ut patet ex sequenti Passionis initio, quod apud ipsum loco proxime citato sic sonat: Genesius martyr apud Arelatensem urbem passus est sub Diocletiano imperatore: qui ex eadem civitate oriundus artem mimostellam * exercens Christianos pertinaciter irridebat. Deinde narrat Acta S. Genesii Romani, quæ superius ex Ruinartio dedimus, & iis æque ineptum finem imponit hoc modo: Decollatus est, & in civitate Arelatensi sepultus VIII Calendas Septembris. Petrum Equilinum errantem secutus est Mombritius, qui apud nos tomo 1 fol. 333 eamdem Passionem exorditur his verbis: Imperante Diocletiano, cum cessassent per annos quatuor ecclesiæ apud omnes episcopos & sacerdotes, fuit quidam in civitate Arelato mimus temeleæ * artis, nomine Genesius. At saltem postea Mombritius apud nos eodem tomo, folio 341 verso genuina S. Genesii Arelatensis Acta contraxit, de quibus Equilinus nullam mentionem facit.

[2] Non adeo mirum est, hos viros simpliciores tam turpiter errasse iis temporibus, [cum Romano ejusdem nominis martyre perperam confundunt,] quibus ars critica negligebatur. Sed magis miramur, eruditissimum Joannem Savaronem præterito seculo in eumdem crassum errorem incidisse, dum notas scribit in duos libellos anonymos seculi decimi de Sanctis, ecclesiis & monasteriis Claromontanis, ubi pag. 37 inter alios sanctos Genesios ab ipso recensetur imprimis Arelatensis ille, qui ex thymelico Christianus & martyr apud omnes celebris est. Ex hoc loquendi modo liquet, ab incauto Savarone S. Genesium Arelatensem notarium & martyrem cum S. Genesio thymelico vel mimo & martyre Romano confusum fuisse. Hunc Savaronis errorem etiam indicavit Heribertus Rosweydus noster in notis ad Opera S. Paulini Nolani, quæ anno Christi 1622 Antverpiæ typis Plantinianis edi curavit, ubi pag. 834 varios hujus nominis Sanctos assignat, eosque ab hodierno S. Genesio martyre Arelatensi breviter ita distinguit: Alius est Genesius mimus, thymelicæ artis magister, cujus eodem quoque die Martyrologia meminere; quem non rite Savaro lib. 1 de ecclesiis Claromontanis cap. XVII cum priore confundit: nam thymelicus Romæ fuit; exceptor ille Arelate. Alius item Genesius martyr, qui notus Martyrologio Romano XI Octobris, cum Anastasio presbytero & Placido aliisque sociis.

[3] [& ideo hic accurate distinguitur] Sunt & alii duo Genesii extra Romanas tabulas, in suis tamen ecclesiis in Arvernia celebres. Prior est Genesius martyr juxta castellum Tigernense, qui in albis positus per martyrium ad cælum migravit, de quo Gregorius Turonensis lib. 1 de Gloria Martyrum cap. LXVII, cujus festum, teste Savarone supra, V Calendas Novembris celebratur. Posterior fuit episcopus Claromontensis XXV, & celebris ejus memoria III Junii, ad quem diem tomo 1 Junii pag. 322 & sequentibus Acta ejus ab Henschenio illustrata sunt. His ego superaddo sanctum Genesium Beorritanum seu Bigorritanum martyrem, qui variis Martyrologis ignotus est, & de quo S. Gregorius Turonensis in libro de Gloria Martyrum cap. 74 narrat sequentia: Est alius Martyr infra terminum urbis Beorritanæ (codex Floriacensis annorum sexcentorum exprimit in ipso contextu proprium hujus Sancti nomen, quod alii codices passim in titulo habent, ut Ruinartius inter addenda & emendanda ad suam Gregorii Turonensis editionem Col. testatur) presbyterii honore præditus, cujus passionis historia apud loci incolas legitur.

[4] Hic dum esset in corpore, castaneum diu aridum suis orationibus obtinuit in viriditatem redire: [ab aliis Sanctis homonymis,] in cujus basilica cum plerumque super infirmos mirabilia ostendantur, illud præ ceteris est admirabile, quod lilium dudum collectum & siccum in ejus solennitate denuo revirescit, ita ut intueantur illa die populi flores novos, quos pridem viderant arefactos. Ad hujus enim sepulcrum plerumque sacramentum mendax prolatum a perfidis, virtute Martyris confutatur, ut qui temeritate elatus advenerat, emendatus abscedat. Utinam Gregorius Turonensis ætatem & annuam hujus S. Genesii Bigorritani festivitatem indicasset! Denique adhuc memoratur in Gallia late dicta S. Genesius monachus & martyr, quem Saussayus in Appendice ad Martyrologium suum Gallicanum tomo 2 pag. 1223 annuntiat his verbis: Sanctus Genesius monachus impie occisus a Danis, cum Bezuense monasterium, quatuor leucis a Divione distans, ab iis ersum fuit anno salutis DCCCLXXXVIII. Hæc de variis Genesiis referre volui, ne quis forsan istos homonymos Galliæ Martyres inter se vel cum aliis etiam confundat. Igitur ex omnibus hactenus relatis certum maneat, hodiernum S. Genesium Arelatensem ab histrione Romano aliisque jam recensitis ejusdem nominis Martyribus distinguendum esse.

[5] Vix intelligo, quid sibi velit Joannes Roberti noster, [& improprie Romanus cognominatur.] dum inter Elogia Sanctorum quinquaginta Juris peritorum pag. 35 elogio hodierni sancti Notarii vel Exceptoris, quod ex genuinis ejus Actis excerpsit, hunc præfigit titulum: sanctus Genesius martyr Arelatensis, Romanus. Qua de causa Martyr ille hic Romanus cognominatur? Hinc certe dubium subortum est Juris-peritis Romanis, quod Fridericus Ampring noster, anno 1680 Romæ commorans, decessoribus nostris ita proposuit: Ignoscat R. V. brevi incommodo, quod in re præsenti nemo melius expedire novit. Notarii Romani libenter vellent scire, quomodo probetur, S. Genesium martyrem Arelatensem fuisse Romanum, uti P. Joannes Roberti in Elogiis sanctorum quinquaginta juris-peritorum illum nominat. De sancto Genesio mimo certum est, fuisse Romanum; sed de altero nullum fundamentum in Actis apud Surium die XXV Augusti relatis haberi potest, quod fuerit Romanus. Papebrochius Ampringio nostro respondit, istam expressionem verosimiliter attribuendam esse erranti memoriæ, nisi forsan auctor memorati Opusculi illum Martyrem improprie Romanum vocare voluerit, eo quod urbs Arelatensis olim fuerit colonia Romana, & ab Ausonio Gallica vel potius Gallula Roma appelletur, ut apud Hadrianum Valesium in Notitia Galliarum pag. 38 videre est. Nos etiam non novimus aliud effugium, quo hæc impropria locutio excusari possit. Quapropter ad antiquum & celebrem hujus sancti Martyris Arelatensis cultum demonstrandum progredimur.

[6] In vetustissimis Hieronymiani Martyrologii apographis S. Genesius Arelatensis hac die annuntiatur, [Martyrologia aliaque vetera scriptorum testimonia indicant] ut apud Florentinium videre est. Accedit vetus Romanum Rosweydi nostri Martyrologium, quod eodem die memoriam sancti Genesii Arelatensis breviter indicat. Sed has breves annuntiationes Ado, qui procul dubio genuina ipsius Acta vidit, hodie ampliavit in hunc modum: Ipso eodemque die, natalis sancti Genesii Arelatensis, qui ante tribunal judicis, exceptoris functus officio, cum impia, quibus Christiani puniri jubebantur, edicta nollet excipere, projectis in publico tabulis, se Christianum esse testatus, abscessit; & post modicum intervallum deprehensus ab apparitoribus, atque in ripa fluminis Rhodani decollatus, martyrii gloriam proprio cruore baptizatus accepit. Hoc elogium Usuardus ex Adone contraxit, ut indicant eadem fere verba, quæ in Martyrologio illius ita leguntur: Eodem die beati Genesii Arelatensis, qui exceptoris functus officio, cum impia, quibus Christiani puniri jubebantur, edicta nollet excipere, comprehensus atque decollatus, martyrii gloriam proprio cruore baptizatus accepit. Ut alios Martyrologos recentiores omittam, Wandelbertus eumdem Martyrem nostrum exornat hoc versiculo:

Octava hinc Arelas celebrat te, sancte Genesi. Nimirum quotannis VIII Kalendas Septembris aut die XXV Augusti celebratur inclytum hujus Sancti martyrium, & aliis diebus recolitur annua memoria nonnullarum rerum, quæ ad honorem ejusdem Sancti spectant, ut jam videbimus.

[7] [immemorabilem ejusdem Martyris cultum,] Christiani Arelatenses ab immemorabili tempore ad gloriam sancti sui Popularis ædifica runt altare & templum, quorum anniversaria dedicatio die XVI Decembris apud Florentinium pag. 1032 refertur ex veteribus Martyrologiis, ubi unum apographum sic habet: Arelato dedicatio basilicæ & altare sancti Genesii. Alterum vero Corbeiense eamdem commemorationem ibidem emendatius exprimit his paucis verbis: Arelati dedicatio basilicæ & altaris sancti Genesii martyris. Unde Saussayus etiam die XVI Decembris hanc annuam dedicationis festivitatem Martyrologio suo Gallicano inseruit. Arbitramur, hanc Arelatensem S. Genesii ecclesiam jam celebrem fuisse seculo quarto exeunte, quando Prudentius poeta Hispanus in Opere de Coronis Martyrum, hymno 4 post alia sic cecinit:

Teque præpollens Arelas habebit, sancte Genesi.

Certe seculo sequente Venantius Fortunatus Carmine quarto libri octavi videtur Prudentium imitatus esse, & publicum S. Genesii Arelatensis cultum indicasse hoc versu hexametro:

Porrigit ipsa decens Arelas pia dona Genesi.

Verum illa S. Genesii martyris veneratio, quæ apud Arelatenses ab immemorabili tempore initium habuit, ex ipsis Actis aliisque monumentis infra edendis non parum confirmabitur.

[8] [qui confirmatur ex antiquis peregrinationibus] Interea vetus hujus Arelatensis ecclesiæ celebritas etiam colligitur ex Actis sancti Quinidii præsulis Vasionensis, qui post medium seculi sexti obiit, & cujus gesta Bollandus noster ad diem XV Februarii illustravit. In his Actis num. 2 de matre istius episcopi Vasionensis ad rem nostram leguntur sequentia: More Christianæ religionis festivitas beati Genesii martyris Christi, Arelas * pro ejus confessione passi, agebatur. Et ecce inter turbam, quæ undecumque ad limina beati Martyris colligebatur, Quinidii mater mox futura, gravata sinu, felici puerperio onerata, ardore pietatis ducta pervenit: nam & ipsa familiarius locum amplectebatur. Obseratis januis ecclesiæ, cum pro amore Martyris vigilias factura foris substitisset, affectu pio lacrymis suffusa, ut in amorem Dei rapitur, orationem continuat, illico audit, propter memoriam sancti Martyris, angelorum dulcissimum stupendumque concentum. Post hæc ibidem narratur, quomodo fores ecclesiæ Arelatensis huic mulieri patuerint, & ab angelo felix S. Quinidii nativitas ei prædicta fuerit. Ex hoc magno populi concursu manifeste concludimus, antiquitus annuam S. Genesii festivitatem in ecclesia Arelatensi solenniter celebratam fuisse.

[9] Eodem seculo floruit sanctus Apollinaris, Valentinus in Gallia episcopus, [ad ecclesiam Arelatensem institutis,] cujus Vitam Edmundus Martene Benedictinus in Collectione sua amplissima veterum monumentorum tomo 6 col. 779 & sequentibus ex Ms. codice reginæ Sueciæ non ita pridem vulgavit. In his Actis, quæ ab auctore coævo ac teste oculato conscripta sunt, ibidem col. 781 fit mentio de itinere, quod sanctus ille præsul Valentinus ad urbem Arelatensem instituit, ut sese sisteret tam liminibus sancti Genesii martyris, quam conspectibus pontificum, atque affectibus propinquorum. Deinde coævus ille biographus narrat, se ad urbem Arelatensem pervenisse cum sancto Apollinare, quando S. Cæsarius ibi erat episcopus. Ex hoc auctoris synchroni testimonio confirmatur, ante medium seculi sexti, quo S. Cæsarius Arelatensis obiit, jam pias peregrinationes ad Arelatensem S. Genesii ecclesiam frequenter institutas esse. Hæc chronologia distinctius indicari poterit ad diem V Octobris, qua S. Apollinaris Valentinus episcopus in Martyrologio Romano collocatur. Interim satis mirari non possumus, quod eruditissimus hujus Vitæ editor Marteneus ibi ad nomen S. Genesii martyris apposuerit annotationem sequentem: Hic Arelate cum sacra Christianorum in theatro irridendo repræsentaret, divino lumine illustratus, & ex mimo factus Christianus, Salvatoris fidem suo sanguine obsignavit. In hac annotatione videmus manifestam duorum Martyrum confusionem, quæ superius abunde refutata est, & inde discimus, interdum viros etiam circumspectissimos turpiter hallucinari, quod humanum est, & ideo a nobis alienum non putamus.

[10] Jam revertimur ad immemorabilem S. Genesii Arelatensis cultum, [& inde propagatus est ad ecclesiam Lodovensem,] qui paulatim ad alias Galliæ ecclesias extensus est, ut colligimus ex Vita sancti Fulcranni præsulis Lodevensis, de quo Bernardus Guidonis apud nos die XIII Februarii num. 15 sic scribit: Consummato autem opere basilicæ sancti Genesii, quo ipsam erexit, ampliavit & roboravit, tandem eam honorifice dedicare studuit, convocatis ad dedicationem viris, reverendissimo domino Imerico archipræsule Narbonensi, Ryquino Magalonensi & Deusdedit Ruthenensi episcopis reverendissimis; quæ facta est anno Dominicæ Incarnationis CMLXXV. Illustrissimus Joannes Plantavitius de la Pause, elapso seculo Lodovensis episcopus, in Chronologia præsulum Lodovensium pag. 60 asserit, hanc ecclesiam dudum antea titulum S. Genesii habuisse, & a sancto Fulcranno dumtaxat instauratam esse, sicut ex proprio ecclesiæ Lodovensis Officio ibi refert his verbis: Ecclesiam cathedralem ex vili materia ab aliquot seculis in honorem sancti Genesii Arelatensis martyris exstructam a fundamentis ita instauravit & auxit, ut eam de novo construxisse dicatur. Unde Lodovenses S. Genesium Arelatensem agnoscunt primarium ecclesiæ suæ patronum, & annuam dedicationis festivitatem solenniter celebrant Dominica prima Octobris sub ritu duplici cum Octava, sicut in directorio præscribitur.

[11] Hæc Lodovensium pietas erga suum Patronum verosimiliter adhuc crevit post acceptas ejusdem reliquias, [ubi solenni Officio festum ejus celebratur,] de quibus Petrus Saxius Arelatensis ecclesiæ Canonicus in suo Pontificio Arelatensi apud Joannem Burchardum Menckenium inter scriptores Rerum Germanicarum tomo 1 col. 288 sic meminit: Demum composito cum civibus Arelatensibus decimarum jure, Joannes Baucianus antistes Arelatensis (de hoc enim ibi sermo est) ecclesiæ Lodovensi beati Genesii Arelatensis martyris reliquias concessit, brachium videlicet & sanguinem pixide inclusum, moriturque anno MCCLVII. Illustrissimus Joannes Plantavitius in Opere supra laudato hanc reliquiarum translationem inter annum Christi 1245 & 1246 refert, & narrationem Saxii de parachronismo accusat his verbis: Circa idem tempus reliquias sancti Genesii martyris Lodovensium protopatroni, brachium videlicet & sanguinem pixide inclusum concessit Guillelmo nostro (erat hic Guilielmus de Casellis, qui ab anno Christi 1241 usque ad annum 1259 in cathedra Lodovensi sedit) ex eodem concilio redeunti & Arelate transeunti (non autem anno MCCLVII, ut notavit Saxius in Pontificio Arelatensi) Joannes Baucianus octuagesimus quartus Arelatensis archiepiscopus in ejusdem Saxii nomenclatura, quas in ejus Sancti basilica solenni ritu reposuit. At salva illustrissimi Plantavitii pace, Saxius hoc loquendi modo fortasse tantum significare voluit, illam reliquiarum translationem factam esse tempore Joannis Bauciani præsulis Arelatensis, qui anno Christi 1257 e vivis excessit.

[12] [& verosimiliter ad alias Galliæ ecclesias.] Quidquid sit de hac Saxii chronologia, Lodovenses adhuc hodiedum celebrant annuam hujus translationis commemorationem sub ritu duplici, sicut in Officiis propriis ecclesiæ Lodovensis præscribitur, & Saussayus in Martyrologio suo Gallicano ad diem undecimam Aprilis testatur his verbis: Lodevæ decimo quinto die post Pascha fit in majori ecclesia festum translationis sancti Genesii martyris, ejusdem ecclesiæ patroni. Porro Lodovensis ecclesia ad diem XXV Augusti martyrium S. Genesii quotannis recolit Officio proprio primæ classis cum Octava, & tunc per octo dies ex antiquis auctoribus gesta & miracula sancti sui Patroni solenniter decantat. Non dubitamus, quin aliæ multæ Galliarum ecclesiæ venerentur hunc sanctum Martyrem propter sacras ejus reliquias aliasve causas, quamvis distincta earum notitia ad nos non pervenerit.

[13] [Quinimo veneratio illius extensa est ad Hispanos,] Neque illa solennis veneratio sese continuit intra limites Galliæ; sed montes Pyrenæos superavit, & ab aliquot seculis in Hispaniam transiit, quemadmodum liquet ex veteri Breviario Mozarabico, cujus partem Toleti commorans anno 1722 transcripsi. In illo venerandæ antiquitatis Officio celebrari S. Genesium Arelatensem, luce clarius evincit hymnus proprius, cujus barbarum stylum nonnihil ex conjectura corrigam vel in margine explicabo. Antiquus autem iste hymnus inter alia ad propositum nostrum non pertinentia de sancto Martyre Arelatensi hæc habet:

Genesius igitur ille juvenculus,
Civis eximius Arelatis oppidi,
Ætatis peragens floscula primulæ
      Injuncto paret ordini.
Exceptor ïgitur dum nitesceret *,
Ac jussa tabulis publica scriberet,
Afflatus subito munere cælico,
      Quo vota cumulat pia,
Extemplo officium abnuit impium,
Et ceris renuit imprimere manum
Cælestis cupiens effici accola *
      Vita, votisque, moribus.
Post, Euangelicus sermo ut intonat *,
Diversas latebras per loca appetens,
Sese occulte recipit in abditis
      Horrore ministerii.
Quem quærens valide turba satellitum,
Nec hunc, ut cuperet, reperit uspiam,
Vastis reboans rictibus arbiter *,
      Ferrum sumite, clamitat:
Festinis propere pergite gressibus,
Inventum refugam plectite, percutite,
Qui nostra monita temnere ausus est,
      Nec sacros deos incolit *.
Quod fama referens Martyris auribus,
Ablutum neque se nosceret æquore *,
Ferventi Rhodanum spiritu appetit,
      Quo sordes queat ablui *.
Auro lucidior inde regrediens,
Repertus jugulus sternitur impetu *,
Cæli agminibus illico jungitur,
      Comptus vertice laurea.

Ex his evidenter patet, Hispanos antiquitus in patria sua S. Genesium Arelatensem solenniter coluisse. Quinimo libenter credimus, ambos hodiernos ejusdem nominis Martyres in Hispania immemorabilem cultum obtinuisse, quandoquidem in veteri Breviario Burgensi, quod anno 1502 impressum est, hac die communis utrique legitur sequens oratio: Deus, qui nos annua beatorum martyrum tuorum Genesii atque Genesii solennitate lætificas, præsta, quæsumus, ut quorum gaudemus meritis, provocemur exemplis. Per &c. Lectiones autem propriæ, quæ ibi recitantur ad S. Genesium Arelatensem tantummodo pertinent. Attamen communis lectio de pluribus martyribus ad Genesium Arelatensem, & Mimum Romanum videtur referenda.

[14] Sed postmodum quidam pseudo-scriptores his addiderunt alios ejusdem nominis martyres, [ex quibus tamen aliqui fabulatores] eosque in Hispania passos volunt, ut jam breviter ostendemus. Joannes Tamayus de Salazar exemplo Pseudo-Dextri & Pseudo Juliani confinxit duos alios Genesios martyres Hispanos, ex quibus hac die XXV Augusti unum iu Martyrologio suo Hispanico sic annuntiat: Cordubæ in Bætica Hispania, sancti Genesii militis & martyris, qui cum, ut Domino militaret, abjecto militari baltheo, Catholicum indueret thoracem, in prima apud Hispaniam persecutione Neronis comprehensus, nec a fide desisteret, ad gloriam egregius agonista Christo loricatus adscendit. Alterum vero cum sociis martyribus incerto loco passum fraudulenter ex Martyrologio Romano subripuit, & Mantuæ Carpetanorum sive Matriti collocavit, sicut in Hispanico Martyrologio suo ad diem XI Octobris audacter indicat hac annuntiatione: Mantuæ in Carpetanis Hispaniæ sanctorum Anastasii presbyteri, Placidi & Genesii martyrum, qui, sæviente imperatoris Juliani immanissimi apostatæ in Christi ascetas persecutionis procella, propter Crucifixi nomen comprehensi, cum nec minis a Numine, nec blanditiis a nomine dimoveri valuissent, martyrio coronati, gloriam promeruerunt æternam.

[15] Inter posthuma eruditissimi Nicolai Antonii manuscripta, [alios duos ejusdem nominis martyres] de quibus jam sæpius alibi mentio facta est, habemus prolixam dissertationem tum Latinam tum Hispanicam, qua sincerus ille scriptor Hispanus ambos istos Genesios popularibus suis abjudicat, ac solidis argumentis probat, ecclesias aliaque publicæ venerationis indicia, quæ adhuc in Hispania supersunt, ad solum S. Genesium Arelatensem pertinere. Sed nobis nec lubet nec vacat, longam istam disputationem transcribere, cum præsertim singulis fere diebus in Martyrologio Tamayi similes occurrant fabellæ, quas jam sæpe nimis operose refutavimus. Quapropter hac de re prudens Nicolai Antonii judicium breviter excerpemus ex Bibliotheca Hispana veteri, in qua lib. 6, cap. 20, num. 451, sive tomo 1 pag. 399 quemdam incautum fabularum defensorem refellit his verbis: Quidquid tamen is dicat de quatuor Genesiis, primo Arelatensi, secundo Romano, tertio Barcinone nato Mantuæque Carpetanorum cæso, cujus Acta profert, quarto demum Cordubensi, de quo nunc agimus; certissimum haberi debet, non alteri quam primo Arelatensi exceptori sive notario publico oblatum ab Hispanis cultum in dedicatione ecclesiarum fuisse.

[16] [temere & fallaciter patriæ suæ adscripserunt.] Deinde ibidem numero sequente Nicolaus Antonius opinionem suam confirmat ex Officio proprio Mozarabico, quod Toleti de S. Genesio Arelatensi celebratur, & post exhibitum hymni supra relati fragmentum, sic adversarium interrogat: Putasne ad alterum olim directum cultus solennis Officium, alteri autem Genesio dicata fuisse sacra templa, non Matriti tantum Toletique aut Cordubæ; sed & Hispali & Salmanticæ ac forsan alibi? Credant Bivarius, Ramirezius, Tamajus (qui carmen quoddam Cypriani sui Cordubensis hypobolimæi adducit) Argaïziusque superstitiose his falsis historiæ numinibus assurgentes; non ceteri, quibus intimatum jam sæpius fuit devitare hos scopulos, quibus jam fere universæ antiquitatum nostrarum auctoritatis navem allisimus. Certe Pseudo-Dexter aliique impostores in Historiam Hispanicam tot fabulas induxerunt, ut vix vera a falsis secerni possint, sicut in paragrapho sequente experiemur.

[Annotata]

* id est mimicam

* id est thymelicæ

* id est Arelate

* id est claresceret

* id est incola

* id est, ut Euangelium monet

* id est judex

* id est colit.

* pro aqua baptismi

* pro abluere

* id est caput amputatur

§ II. Indagatur, quis aut qualis fuerit sanctus Genesius, qui in Carthaginensi Hispaniæ provincia apud PP. Minoritas Sciarenses hodie colitur.

[In Carthaginensi Hispaniæ provincia] Illustrissimus Franciscus Gonzaga in Opere de origine & progressu Seraphicæ Religionis, locum, in quo Sanctus hic hodiedum colitur, & a quo vernacule ab Hispanis san Gines de la Xara, id est, sanctus Genesius Sciarensis appellatur, Conventu XVI provinciæ Carthaginensis apud nos fol. 972 verso describit his verbis: Quod hic Conventus, in loco deserto ac vastæ solitudinis ad decem millia passuum a nova Carthagine, atque ad tria millia ab Oceano mari situs, divo Genesio dicatus evaserit, in causa est circum-vicinorum populorum ad ipsum Sanctum ob recepta ab eo beneficia devotio: nam ex summi Pontificis Innocentii VIII, qui inclyto heroï Joanni Ciaconio olim ejus ædificandi facultatem anno a partu Virgineo MCDXCI fecit, mandato sanctissimæ virginis Mariæ Annuntiationi sacrandus veniebat. His accessit præexistens eodem in loco ædicula, in ejusdem sancti Genesii honorem erecta, quæ præfatis populis commendatissima erat.

[18] Extitit igitur ædificatum hoc monasterium, a viginti Fratribus frequentius inhabitatum, statim ab anno Domini MCDXCI a præfato heroë Joanne Ciaconio, [colitur quidam S. Genesius,] idque ex Apostolica Innocentii VIII auctoritate; ea tamen posita lege, ut Franciscanis Amadeis deserviret, immediateque generali totius Minoritici Ordinis Ministro subesset. Eidem legi subscripsit Alexander VI Pontifex maximus anno Domini MCDXCIII. Habentur amborum Pontificum summorum diplomata in hujusmet loci archivis. Hæc tamen lex ob plurima, quæ sequebantur, incommoda exsecutione caruit; imo Conventus ipse a prima sui erectione hujus provinciæ Patribus paruit. Est locus hic Carthaginensibus celeberrimus, præcipue vero in mari periclitantibus, quod sanctus Genesius Rolandi magni Francorum regis ac Olivæ reginæ olim filius, cujus corpus occulto in loco in præsentis monasterii ecclesia sepultum creditur, illis opportune quacumque in necessitate adsit.

[19] Quod hoc loco illustrissimus Gonzaga de parentibus istius S. Genesii pronuntiat, [cujus historia est incerta,] id haud dubie simpliciter hausit ex quadam populari Sciarensium accolarum traditione, quæ non magni facienda est: quis enim est Rolandus ille magnus Francorum rex ac Olivæ reginæ maritus, qui sanctum Genesium progenuit? Anforsan indicatur famosus iste Rolandus heros, qui fabulosæ Pseudo-Turpini narrationi in Vita Caroli Magni copiosam materiam præbuit? At is numquam regnum Francorum administravit. Adde quod hic Sanctus ex alia ejusdem loci traditione frater Rolandi vocetur in Hispanica Vita, quam Melchior Huelamus anno 1607 Murciæ edidit, & variis episodiis suspectisque historiis amplificavit. Igitur exiguam fidem meretur hæc incerta populi traditio, quæ sibi non constat, & nullis antiquis instrumentis stabilitur.

[20] Securius ac certius explodi potest Joannes Tamayus de Salazar, [& quem Tamayus Hispanus,] qui in Martyrologio suo Hispanico nomen & Acta S. Adelhardi Corbeiensis in Gallia abbatis huic S. Genesio affinxit, & die secunda Januarii illum sanctum abbatem pro S. Genesio Sciarensi annuntiavit his verbis: Corbeiæ in Gallia natalis sancti Adelhardi cognomento Genesii, episcopi, ut creditur, Urcitani in Hispania, qui a Ludovico pio Francorum principe exsulatus, prope Carthaginem Spartariam degens eremitorium struens, Corbeiæ post rediens sanctissime diem clausit extremum. Deinde ibidem in notis ex Melchiore Huelamo Hispanicam S. Genesii Vitam Latine contraxit, & alia ejusdem Sancti Acta pro arbitrio suo concinnavit, eaque commiscuit, ut S. Adelhardum Corbeiensem prorsus in S. Genesium Sciarensem transformaret. Sed hæc omnia ad inducendam confusionem gratis ab ipso excogitata esse, facile deprehendet cautus lector, qui vel levi oculo percurrere voluerit antiqua S. Adelhardi Corbeiensis Acta, quæ Bollandus noster ad diem secundam Januarii vulgavit, & in quibus de nomine vel cognomine Genesii, quod hic sanctus abbas umquam gesserit, nulla fit mentio.

[21] Si Tamayum interroges, ubi cognomen istud sancto Adelardo Corbeiensi datum invenerit, [fretus auctoritate pseudo-scriptorum,] confidenter allegat suos pseudo-magistros Julianum & Luitprandum, & his duobus oraculis omne dubium sublatum arbitratur. At nos horum duorum testium, quos sæpe mendaces experti sumus, auctoritatem tanti facimus, acsi neminem citasset, & hos duos Sanctos inter se longe diversos existimamus. Si autem ad hanc diversitatem probandam dicas, eos diversis diebus celebrari, Tamayus intrepide respondet hoc modo: Licet ibidem festivitas sancti Genesii ad diem XXV Augusti referatur, non ex hoc nostram conturbat ecphrasim; quia cum majores nostri penitus sancti Adelhardi Acta perdidere, nec, quid tenendum foret quoad diem transitus cognovere, attracti ex sinonome * nominis sancti Genesii Arelatensis, cujus illo die festum concelebrat Ecclesia, ejus itidem appinxerunt, cum revera hodie (nimirum die secunda Januarii, de qua agit) indicendum esset. At imperitus ille fabulator non advertit, ipsam mortis diem in antiquis S. Adelhardi Corbeiensis Actis exprimi, & hunc Sanctum propterea ab omnibus fere Martyrologis ad diem secundam Januarii referri, sicut ipse Tamayus antea imprudenter fassus fuerat.

[22] [cum Adelhardo abbate Corbeiensi confundit,] Accolæ Sciarenses ex qualicumque traditione putant, adhuc apud se sacras S. Genesii reliquias occulto vel ignoto loco quiescere, quemadmodum in Vita ejus Hispanica apud Melchiorem Huelamum cap. 4 legi potest. Cum vero supradictus Tamayus videret, hanc vulgarem Sciarensium traditionem non satis apte convenire sancto Adelhardo abbati Corbeiensi, qui in Gallia mortuus fuerat, & quem cum S. Genesio confuderat, cœpit excogitare modum, quo factam illam confusionem defenderet, & sacras hujus abbatis Corbeiensis exuvias in Hispania collocaret. Itaque cum pseudo-Juliano finxit, ossa hujus sancti Abbatis ex Corbeia Galliæ, ubi ante centum annos obierat, in Hispaniam translata fuisse, & in Martyrologio suo Hispanico hanc translationem die XXI Maii confidenter annuntiat hoc modo: Prope Carthaginem Spartariam ad montem Larinum translatio sacrorum pignorum beati Adelhardi cognomento Genesii abbatis ex urbe Corbeia Galliæ, ubi ejus sanctitas insigni mirabilium frequentia floret.

[23] [ut Majores nostri jam diu observarunt.] Majores nostri illam Martyrologi Hispani fraudem detexerunt, & ideo inter Prætermissos ad diem XXI Maii rotunde suam hac de re sententiam indicarunt his verbis: Sancti Adelardi abbatis translatio sacrorum pignorum ex urbe Galliæ Corbeia ad montem Larinum prope Carthaginem Spartariam inscripta est Martyrologio Hispanico Tamayi Salazar, citatis Juliani Petri Adversariis & Chronico, nuper adornatis. Imo de eo secunda die Januarii egerat, & ubique dat cognomentum Genesii ac titulum episcopi, ut creditur, inquit, Urcitani in Hispania; aitque, quod a Ludovico Pio in exsilium actus in dicto monte Larino delituerit, pro quibus citatur Usuardus, eo multo junior, ad hunc XXI Maii. Quæ omnia impudenter conficta sunt. Exsul vixit Adelardus abbas in Herio insula Aquitaniæ, & corpus ejus fuisse Corbeiæ adhuc seculo XII constat; proinde non fuit in Hispaniam translatum circa annum DCCCI. Consule Acta illius varia & miracula cum translationibus a nobis edita secunda Januarii.

[24] [Nos cum Waddingo Minorita fatemur,] Propter has Tamayi fabulas & incertam Sciarensium traditionem dubitamus, aut potius ignoramus, quid de Actis hujus sancti Genesii tuto credi possit. Eadem dubitatio vel ignorantia suspensum tenuit Waddingum, qui in Annalibus Minorum ad annum Christi 1437 num. 48 de origine Conventus Sciarensis ita scribit: In registro Ordinis lego, Ministrum Generalem hoc anno die XVIII Maii facultatem dedisse fratribus Alphonso Rubeo Conchensi & Francisco de Molina, provinciæ Castellanæ alumnis, ut ad eremitorium sancti Genesii, diœcesis Carthaginensis transirent, & sub obedientia Guardini illius Conventus morarentur. Quare censendum est, ædem non tam factam, quam refectam vel ampliatam ab illustri heroë, a quo primitus constructam anno MCDXCI sub Innocentio VIII videtur sentire Gonzaga. Ad hunc etiam refert originem hujus cœnobii Melchior Huelamus peculiari libro, quem de Vita & miraculis sancti Genesii scripsit, inconcinne congestis multis, quæ ad destinatum sibi historiæ argumentum minime conducunt. Tres legi, qui de hoc sancto Viro scripserunt, duos prædictos Gonzagam & Huelamum, tertium Joannem Marquez; sed omnes circa parentes discordant: postremus Adelardum Genesium, nescio quo fundamento, appellat, & cum Adelardo abbate Corbeiensi ex aliorum conjecturis confundit. Ego nihil certum circa parentes, mortis tempus, aut constantem vitæ statum deprehendi.

[25] Præter istos tres auctores, quos Waddingus hoc loco citat, [res gestas hujus Sancti nobis ignotas esse,] etiam legimus Franciscum de Cascales, qui in Discursibus historicis de Regno Murciano, quos Hispanice anno 1621 Murciæ vulgavit, fol. 451 & sequentibus traditionem de S. Genesio Sciarensi fusius exponit. Hic Hispanus ejusdem Carthaginensis provinciæ scriptor etiam sanctum Genesium suum cum sancto Adelhardo abbate perperam confundit, & omnes Tamayi aliorumve pseudo-scriptorum fabulas adoptat. Hinc colligimus, quam parum fidere oporteat huic traditioni, quæ tam vitiosa & diversa deprehenditur. Quapropter ingenue fatemur, incerta vel ignota nobis esse omnia, quæ de sancto Genesio illo passim circumferuntur, si proprium ejus nomen, immemorabilem cultum, & aliqua recentioris ævi miracula vel beneficia excipias.

[26] Imprimis nomen ejus & titulum sancti reperimus in diplomate Alexandri VI Pontificis, [& quamvis Sciaræ pro confessore coli dicatur] qui anno Dominicæ Incarnationis 1493 concessit facultatem construendi vel instaurandi Conventum Fratrum Minorum in eremitorio sancti Genesii de la Xara nuncupato, in quodam loco deserto, & a civitate Carthaginensi per decem milliaria vel circa distante, & circa littus maris consistente, quemadmodum in Regesto Pontificio post tomum septimum Annalium Waddingi pag. 96 & sequente legitur. Hunc immemorabilem sancti Genesii cultum confirmavit & auxit Clemens VIII Papa, cujus Bulla apud Melchiorem Huelamum post Hispanicam S. Genesii Vitam fol. 168 verso refertur in hunc modum: Cum, sicut accepimus, in ecclesia sancti Genesii de la Sciara Carthaginensis [diœcesis] una pia utriusque sexus Christi fidelium confraternitas, non tamen unius artis specialis, cordigerorum sancti Francisci nuncupatorum canonice instituta existat, quæ se in bonis operibus exercere consuevit; Nos, ut confraternitas prædicta majora indies suscipiat incrementa, … tam ipsis nunc & pro tempore confratribus, quam aliis utriusque sexus Christi fidelibus vere pœnitentibus & confessis ac sanctissima Communione refectis, qui prædictam ecclesiam in festo ejusdem sancti Genesii CONFESSORIS, quod celebratur vigesima quinta mensis Augusti, a primis Vesperis usque ad occasum solis festivitatis hujusmodi devote visitaverint, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam & remissionem misericorditer in Domino concedimus. Clemens VIII dedit hanc Bullam anno Pontificatus suo octavo, qui anno Christi 1599 respondet, ut ibidem in fine indicatur.

[27] [ex populari & incerta Sciarensium traditione] Quamvis in hac Bulla S. Genesius cognomine confessoris appelletur, tamen hæc appellatio non habet majorem certitudinem, quam ipsa vacillans traditio Sciarensium, qui procul dubio illum titulum Pontifici Romano suggesserunt. Quis autem spondeat, illam Sciarensium traditionem de gestis S. Genesii confessoris a sesqui-seculo non prodiisse ex fabulosis illis Chronicis aliisque similibus figmentis, quibus aliqui pseudo-scriptores totam antiquitatem Hispanicam contaminarunt & obscurarunt, ut supra demonstravimus? Nos saltem ante ducentos annos in instrumentis fide dignis nullam S. Genesii confessoris mentionem invenimus, quamvis tunc & antea cultus S. Genesii martyris Arelatensis in Hispania celeberrimus esset, ut ex veteri Breviario Mozarabico ostendimus. Huc accedit, quod Cordubense S. Genesii templum, de quo divus Eulogius in Memoriali Sanctorum lib. 2, cap. 10 circa finem meminit, S. Genesio martyri tribuendum sit, idque Nicolaus Antonius etiam de aliis ejusdem nominis ecclesiis in Hispania judicandum censeat.

[28] [tamen cum Papebrochio nostro dubitamus,] Unde Papebrochius noster in scheda ante vitam Hispanicam S. Genesii Sciarensis successores suos ita monuit: Examinandum, an non sit fabula: forte enim cultus S. Genesii martyris istic ab aliquo pio eremita inductus occasionem ejusmodi fictioni dedit, ita ut miracula ad Genesium martyrem vere spectent, qui etiam XXV Augusti colitur. Quapropter eruditos Carthaginensis provinciæ viros hic rogatos volumus, ut hunc scrupulum nobis adimant, & traditionem suam de gestis & ætate S. Genesii confessoris ex antiquis documentis stabiliant. Hæc Papebrochii nostri suspicio non est prorsus temeraria, cum Waddingus etiam post editam Clementis VIII Bullam, quam partim supra retulimus, in Annalibus Minorum ad annum Christi 1397 num. 2 hunc eumdem S. Genesium Sciarensem cognomine martyris appellaverit, ubi Acta B. Joannis de Cetina sic exorditur: Joannes patre Joanne Laurentii Cetinæ (oppidum est in confinibus Aragoniæ Castellam versus) natus, adolescentiori ætate inservivit cuidam heroï Aragonio; inutiliter tamen, neque majori fructu, quam temporis & virtutum jactura. Divino quodam igniculo resipiscens, hero & mundo valedixit, eremumque petiit sancti Genesii MARTYRIS non prope * a civitate Murciana diœcesis Carthaginensis, ubi aliquot annis pie vixit. Deinde gesta & martyrium hujus Joannis enarrat.

[29] [an hæc Martyris in confessorem mutatio] At Waddingus (inquient Sciarenses suæ traditionis defensores) in iisdem Annalibus Minorum ad annum Christi 1437 num. 48 priorem opinionem suam revocat his verbis: Confessorem omnes dicunt; unde corrigendus est locus, ubi alias ex Vita nostri beati Joannis Cetinæ MARTYREM appellavi & ædem prope Murciam, leucis decem distantem, constitui. Unde ita legendum est; eremumque petiit sancti Genesii, non procul a civitate Carthaginensi. Equidem fateor, hæc a Waddingo sic correcta esse. Sed utinam simul expressisset urgentes rationes, ob quas sententiam mutavit! Videtur autem ab ipso hæc unica causa allegari, quod illum S. Genesium omnes Sciarenses accolæ confessorem dicant. Forte Waddingus ex Fratribus suis Sciarensibus intellexit, hanc esse vulgarem loci traditionem de suo S. Genesio, & ideo priorem sententiam suam de martyrio istius S. Genesii revocavit. Quidquid sit de illa revocationis causa, nos tam facile non movemur communi plebis opinione, cujus originem & antiquitatem ignoramus. Si porro Sciarenses ostenderint, hanc traditionem suam esse antiquam, & solido fundamento niti, Waddingum retractantem imitabimur.

[30] Quamvis autem Waddingus loco supra citato fateatur, [non sit orta ex fabulosis Hispanorum chronicis,] se nihil certi deprehendisse circa parentes illius sancti Genesii, mortis tempus, aut constantem vitæ statum, tamen ex populari traditione mox ibidem subjungit sequentia: Multis referunt Divum florere miraculis, consanguineum fuisse Gallorum regum, & Caroli Magni nepotem, ibique jacere sepultum. Plurimi eo confluunt veneraturi & beneficia impetraturi; eaque ille frequenter exhibet præsertim in mari periclitantibus. Verum hæc tanta generis nobilitas aut regia consanguinitas non parum nobis suspecta est, tum quod antiqui scriptores Galli & Hispani de illa nusquam meminerint, tum quod recentiores fabulatores Hispani similem generis claritatem tribuant Adelhardo abbati Corbeiensi, quem Genesium cognominant, & cum S. Genesio Sciarensi perperam confundunt, ut supra vidimus. Unde non immerito veremur, ne traditio Sciarensium circa nobilem sui sancti Genesii stirpem ex illa fabulosa confusione prodierit, & ab his pseudo-scriptoribus originem suam acceperit.

[31] Quod attinet ad miracula, quibus hic S. Genesius in Carthaginensi provincia coruscare dicitur, [adeoque utrum miracula,] iis faciliorem fidem adhibemus, quia recentiora sunt, & ab auctoribus coævis aut subæqualibus conscripta: nam Melchior Huelamus in Hispanica S. Genesii Vita cap. 14 & sequentibus diffuse narrat aliqua, quæ non diu ante ætatem suam contigerunt. Sive hæc miracula spectent ad S. Genesium confessorem, sicut Sciarenses existimant, sive ad S. Genesium martyrem Arelatensem, quemadmodum Papebrochius noster superius allegatus suspicabatur, illa breviter memorabimus ad honorem alterutrius Sancti, cum hodie mentio fiat de utroque illo Genesio (si duo distincti sunt) & de neutro sese alias oblatura sit opportunior agendi occasio. Tamayus hæc miracula vel beneficia satis fideliter ex Hispanico Melchioris Huelami libro Latine contraxit, & in Martyrologio suo ad diem XXI Maii retulit, quamvis ea ibidem S. Adelhardo Corbeiensi perperam adscripserit.

[32] Latina ipsius interpretatio, quam hic brevitatis causa transcribimus, [quæ Tamayus ex Hispanico Huelami libro] tomo 3 Martyrologii Hispanici pag. 266 sic sonat: Anno MDLIII navis e portu solvens Carthaginensi, a ventis impetita validis, ultimam ruinam exspectabat, cum navarchi famulus particulam lapidis de sepulcro sancti Genesii extrahens, illamque, nomine ejus invocato, in mare projiciens, protinus tempestas sedata est. Anno Domini MDLXI Franciscus Xorquera & alii tres socii, qui piscatione victum quærebant, paratis a Mauris insidiis, in captivitatem redacti sunt. Illi, invocato sancti Genesii nomine & auxilio, sese in mare projicientes, liberi ad portum, postquam per quatuor fere leucas absque periculo & anxietate natassent, reversi sunt.

[33] Fere simile obtigit miraculum sexdecim civibus Carthaginensibus anno MDLXIII: nam cum ipsi e portu solverent & littus quærerent Numidicum, ut, excursionibus factis, in patriam spoliis redirent onusti, evenit, quod a Maurorum celoce intercepti, [Latine in compendium redegit,] libertatem deplorarent deperditam; sed oratione ad Deum meritis sancti Genesii facta, extemplo validus exsurgens ventus sic Maurorum arripuit celocem, ut nec amplius fuerit a quoquam visa, & illi in Hispaniam pervenere lætantes. Quidam equitis Murciensis filius anginæ morbo laborans, brevi intervallo decessit; cujus pater dolore mortis filii compunctus, Deo & sancto Genesio promisit (si filius hujus vitæ luce frueretur) se per annum, filium vero per sexennium in cœnobii ministeriis continuo servituros. Hoc peracto voto, filii cadaver in lectica poni jubens ad ecclesiam, in qua sancti Abbatis (Adelhardum abbatem Corbeiensem perperam intelligit, ut supra monuimus) pignora quiescunt, pergens, & illud super aram imponens, repetita per triduum oratione, eleemosynis & voto adolescentem filium vivum recepit. Noluimus hoc loco vitiosam Tamayi latinitatem vel luxatas ejus periodos corrigere, cum saltem satis intelligatur substantia rei, quam narrat.

[34] [sancto Martyri Arelatensi non sint adscribenda.] Ex his aliisque miraculis, quæ Melchior Huelamus Hispanice verbosis episodiis exponit, nemo confidenter inferat, ibi corpus S. Genesii sepultum esse, sicut Sciarenses ex traditione sua contendunt: nam tale argumentum proponens acciperet a nobis eamdem responsionem, quam S. Gregorius olim dedit cuidam Petro quærenti, cur Sancti majora signa facerent, ubi minime per semetipsos jacent. Nimirum S. Gregorius Papa lib. 2 Dialogorum cap. 38, in novissima Operum suorum editione Parisiensi tomo 2 col. 276 ad hanc quæstionem sic respondet: Ubi in suis corporibus sancti Martyres jacent, dubium, Petre, non est, quod multa valeant signa demonstare, sicut & faciunt, & pura mente quærentibus innumera miracula ostendunt. Sed quia ab infirmis potest mentibus dubitari, utrumne ad exaudiendum ibi præsentes sint, ubi constat, quia in suis corporibus non sint, ibi necesse est eos majora signa ostendere, ubi de eorum præsentia potest mens infirma dubitare. Quorum vero mens in Deo fixa est, tanto magis habet fidei meritum, quanto illic eos novit & non jacere corpore, & tamen non deesse ab exauditione. Ceterum hæ sunt conjecturæ nostræ de S. Genesio Sciarensi, quas eruditis in tanta veterum documentorum penuria proposuimus, libenter eas revocaturi vel opinionem mutaturi, si quis certiora nos docuerit. Nunc ab hac necessaria digressione ad S. Genesium Arelatensem revertimur.

[Annotata]

* forsan synonymia

* lege procul, ut mox dicetur.

§ III. Sincera sancti Martyris Arelatensis Acta, dubius eorum scriptor, incertus martyrii annus & duplex Arelatensium traditio refutata.

[De vero Actorum scriptore,] Quamvis apud eruditos nondum sit omnino certum, quis Acta S. Genesii Arelatensis posteritati reliquerit, tamen omnes etiam severissimi veterum monumentorum censores ea pro genuinis habent, & communi consensu affirmant, istud inclytum martyrium ab auctore sincero fideliter ad posteros transmissum fuisse. Certe pius hujus Passionis scriptor, qui forsan ineunte seculo quinto floruit, in prologo suo lectores monet, ideo sese adhuc tempestive hæc Acta collegisse, ne ea, quæ adhuc viva recordatione rerum, ut sunt gesta, referuntur, evanescente per tempus vel tradentium vel accipientium fide, fabulosa credantur. Idcirco Ruinartius ante Passionem hujus sancti Martyris Arelatensis, quam Parisiis inter Acta Martyrum sincera & selecta vulgavit, pag. 601 istius editionis ita præfatur: Cum persecutionis tempore nemo beati Genesii Arelatensis martyrium descripsisset, pace tandem Ecclesiæ reddita, hæc jactura alicujus fidelis & pii scriptoris calamo resarcita fuit, qui Genesii Passionem, quam modo exhibemus, litteris mandavit. Hanc sub beati Paulini Nolani episcopi nomine vulgavit Laurentius Surius, cui plerique auctores consentiunt, nec adversantur codices manuscripti. Et sane quamquam nonnulli dubitant, an verus sit beati Paulini fœtus, nemo tamen inficiari potest, quin ab ipsius ævi auctore descripta fuerit.

[36] Deinde Ruinartius ibidem testatur, in tribus aut quatuor Mss. codicibus ante hæc Acta nomen Paulini episcopi expressum legi, [qui seculo V floruit,] & propterea sese illud etiam editioni suæ præfixisse. Sed hinc non sequitur, illam lucubrationem Nolano hujus nominis antistiti tribuendam esse: nam Rosweydus noster in notis ad Antverpiensem suam S. Paulini Nolani editionem pag. 834 innuit, eam probabilius adscribi posse Paulino episcopo Biterrensi, qui post initium seculi quinti cathedram tenuit, ut apud Sammarthanos in Gallia Christiana veteris editionis tomo 2 pag. 408 videre est. Forte Rosweydus judicabat, hanc narrationem de Martyre Galliæ verosimilius episcopo Gallo, quam Italo convenire. Tamen istud opusculum S. Paulino Nolano tribuunt plerique recentiores critici cum nupero Paulinianarum lucubrationum editore Gallo, quem Tillemontius tomo 5 Monument. eccles. pag. 569 vernacule le Brun cognominat. Hic editor illud martyrium S. Genesii Arelatensis reliquit inter Opera S. Paulini Nolani, quæ Parisiis anno 1685 vulgavit, & in notis tomo 2 pag. 114 monet sequentia: Dubitat Rosweydus, an sancti Genesii martyris historia sit genuinus Paulini nostri fœtus; eam Paulino cuidam Biterrensi episcopo, qui anno CDXX sedit, adjudicari posse existimat. Hæc tamen Paulino Nolano vulgo tribuitur; nec sane aliquid obstat, quo minus ei adscribatur, licet non videamus, quam occasionem illius texendæ narrationis habuerit.

[37] Quidquid sit de vero illius historiæ scriptore, qui certe magnam fidem meretur, [inter eruditos disceptatur,] nos defectu notitiæ certioris hanc litem indecisam relinquimus exemplo Ruinartii, qui post assignatum ex Mss. suis codicibus Paulini episcopi nomen, in laudata admonitione prævia ad eamdem Passionem pag. 602 Parisiensis editionis ita anceps hæret: Sed quis fuit ille Paulinus? Nolanus an Biterrensis episcopus, an alius, plane incertum est. Igitur ob auctoritatem veterum codicum, quos Ruinartius allegat, his Actis nomen Paulini episcopi præmittemus, & ex ipso post Commentarium prævium recudemus eamdem S. Genesii Passionem, de qua editor ille lectorem sic præmonet: Hanc autem, quam ex Surio edidit novæ editionis Operum sancti Paulini collector (Ruinartius hic designat illum collectorem Gallum, cujus cognomen ex Tillemontio superius indicavi) cum aliquot codicibus manuscriptis denuo collatam exhibemus. Verum cum in ea editione, & in unico codice Colbertino quandoque occurrant integræ sententiæ, quæ in aliis codicibus manuscriptis non habentur, nec tamen videantur omnino respuendæ, eas ansulis inclusas reliquimus.

[38] [sicut etiam de auctore Homiliæ,] Præter hanc brevem Passionis historiam adhuc superest Homilia, quæ ad laudem S. Genesii Arelatensis eodem seculo quinto recitata est, & cujus auctor adhuc magis, quam præcedens, apud eruditos in controversiam adducitur, ut colligi potest ex sequente Ruinartii ratiocinio, quod in jam sæpe citata admonitione prævia exprimitur his verbis: Paullo post Faustus Regiensis episcopus, aut Eucherius Lugdunensis, sive alius auctor, cujus Homiliæ aliquot cum aliis aliorum auctorum sub nomine Eusebii Emisseni seu Eusebii Gallicani editæ sunt tomo quinto Bibliothecæ Patrum, homiliam de beato Genesio edidit, in qua sæpius Passionis hujus non solum sententiis, sed & ipsis verbis utitur, ut ex aliquot locis, quæ in notulis proferemus, patebit… Porro Papirius Massonus in Descriptione Franciæ per flumina laudat Patientis Lugdunensis episcopi homiliam elegantem de sancto Genesio Arelatensi, quam cum videre non licuerit, an diversa sit ab ea Passione, quam sub sancti Paulini nomine editam diximus, aut ab homilia Eusebii Gallicani laudata, sub cujus nomine aliquot Eucherii Lugdunensis opuscula edita sunt, judicare non possumus; siquidem certum est, alios etiam auctores de sancti Genesii laudibus scripsisse. Inter alios sermones sanctorum Augustini, Cæsarii, Fausti, aliorumque ejusdem ævi scriptorum, qui Romæ in codice manuscripto num. 3836 bibliothecæ Vaticanæ habentur, duo exstant de sancto Genesio absque auctoris nomine. Sed Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum pag. 38 mavult hanc Homiliam tribuere sancto Hilario Arelatensi, sicut ibidem indicat his verbis: Auctor Homiliæ de sancto Genesio martyre, urbis Arelatensis indigena & patrono (sive in Paulinus Nolanus episcopus, sive Paulinus Biterrensis, sive Patiens Lugdunensis antistes, sive, ut potius reor, Hilarius Arelatensis fuit) docet urbem hanc geminam seu duplicem fuisse ætate sua. At Valesius Homiliam confundit cum Passione, ut patet ex verbis Actorum, quæ hoc loco allegat.

[39] [quam ex Ms. apographo edimus,] Theophilus Raynaudus noster in Hagiologio Lugdunensi pag. 76 hanc Homiliam sancto Patienti episcopo Lugdunensi tribuit, & a Passione S. Genesii Arelatensis clarius distinguit hoc modo: Facundiam sancti Patientis indicat florulenta homilia in sancti Genesii laudem, quæ legitur in miscella nomine Eusebii Gallicani aut Eucherii prænotata: eam enim homiliam Papyrius Massonius in Galliæ descriptione per flumina agens de urbe Arelate tribuit sancto Patienti, constatque habitam extra Arelatem, ut legenti erit perspicuum. Non videtur autem Massonius agere de illa alia scriptione, quæ apud Surium legitur tomo IV, die XXV Augusti, & habetur immista Operibus sancti Paulini Nolani, titulo Martyrii sancti Genesii: nec enim ea scriptio dicenda est homilia, aut confundenda cum illa de sancto Genesio vere homilia, quæ exstat in miscella Eusebiana (ut perperam factum est ab Auberto Miræo in Auctario de Scriptoribus ecclesiasticis cap. 118) cum ea quam dixi scriptio, sit narratio historica modi, quo sanctus Genesius passus est. In pergameno Musei nostri codice, quiMs. 201 signatur, habemus hanc homiliam sermonibus Eusebii Emisseni vel Eucherii Lugdunensis immixtam, quam Surius die XXV Augusti post Acta & miraculum S. Genesii Arelatensis etiam prælo subjecit.

[40] Quandoquidem igitur hæc homilia continet & illustrat aliqua sancti Martyris istius gesta, [& in qua narratur,] cum quibus Acta post hunc Commentarium prævium recudenda conferri poterunt, hic illam cum Suriana editione collatam vulgabimus ex memorato Ms. codice nostro, qui folio 68 & sequente sic habet: Hodie natale sancti Genesii celebramus; & merito beatorum Martyrum passiones, natales vocamus dies, quando eos martyrii vita & gloriæ fides, dum ingerit morti, genuit æternitati, & perpetua gaudia brevi dolore parturiit. Merito plane dicendi natales dies, per quos illi, qui nati fuerant in hanc fragilitatis humanæ miseriam, subito renascuntur in gloriam, vitæ perennis initium de mortis fine sumentes. Etenim si istos dies natales vocamus, quibus in hanc lucem in delictis & doloribus nascimur ad dolores, quibus in hunc mundum cum fletu infantiæ vagitantes ingredimur, omnis homo quasi futuræ per totam vitam propheta * miseriæ, & infelicitatem naturæ prima illa lacrymabili voce testatur; siquidem primo statu vita nascentium, quæ ad omnem suscepta * cursum, in tribulatione agitur. Justius ergo isti celebrantur natales, quibus Sancti ex corruptibili luce in novam illam futuri seculi veniunt claritatem, & filii hominum in adoptionem divinæ paternitatis ascendunt, & consortes paulo ante mortalium subito cives incipiunt esse angelorum.

[41] Ex eorum numero erat Beatus ille, cujus hodie præclarum gloriosi agonis celebramus triumphum; [quomodo S. Genesius Arelatensis,] qui adhuc catechumenus, adhuc a divinis legibus peregrinus, adhuc alienus, omnia in se subito mandata pietatis fidei plenitudine consummavit. Catechumenus ad confessionis certamina progreditur; non tingitur fonte, sed abluitur passione; non vivificatur baptismate, sed morte regeneratur; & quid tandem crederet, vel quid pro eo Redemptori suo deberet, profusione sanguinis confitetur. Non potest quidem dicere; Consepultus sum Christo per baptismum in mortem; sed potest dicere, Per mortem illi jungor in baptismo, id est, in morte. Ipse enim Dominus mortem suam baptismum pronuntiavit dicens: Baptismate habeo baptizari, quod vos non scitis. Beatus ergo & inclytus Christi testis hanc Domini sui mortem, etsi non edidit mysterio, plus est quod imitatur exemplo.

[42] O quantum agit ille in pectoribus humanis divinus ignis! [adhuc catechumenus,] Catechumenus æternam comperit vitam. Nondum profectus ad Christi militiam, & jam dignus ad amicitiam. Nondum assumptus ad famulatum, & jam idoneus ad testimonium. Nondum intromissus Ecclesiæ januam, subito ipsam penetrat cæli regiam. Nondum miles Dei, & jam coheres. Nondum domesticus in domo Dei, & jam filius in regno Dei. Et sane meruit hanc gloriam inconcussa illa in tanto Martyre animi virtus & fidei magnitudo occulto diu * Christi amore nutrita, & subitis approbata documentis. Nam cum secretus adhuc Dei Famulus in exceptorum ordine militaret, & ante tribunal pagani Cæsaris assisteret, audiens eum in caput Christianorum cruentas pronuntiare sententias, piam dexteram ab excipiendo tamquam sacrificando revocavit, & imprimere * sacrilega verba contremuit, quia Christum paginis cordis gerebat inscriptum.

[43] [publicam fidei Christianæ professionem] Projectis itaque codicibus ante oculös profani judicis, nefarias ejus voces & edicta impia atque decreta tota jam martyris libertate condemnat. Tormenta in oculis erant, dolor eorum, quos pœna laceraverat, usque ad metum carnificum, usque ad tremorem torquentium perveniebat; & inter hæc ille Christianum se esse tota exultatione clamabat, tamquam Christiani non ad supplicia, sed ad præmia quærerentur. Quanta & quam nova spectacula Deo atque angelis suis præbuit fides piorum! Ecce in sacrilegi tyranni ministerio militem suum Christus invenit. Solebat Ecclesia ad tribunalia persecutorum martyres mittere; ecce nunc stupendo genere Ecclesiæ martyrem tribunal persecutoris emisit. Pronuntiat itaque: Christianus sum. Omnis insania persecutoris, verso in illum furore, consurgit; æstuat dolore & confusione judex cruentus; plus erubescit, cultorem fidei de parte emersisse perfidiæ.

[44] [fuso sanguine firmaverit,] Incumbente itaque persecutionis mole, insequentibus diaboli ministris, Rhodani se immittit fluentis. In ulteriorem ripam de civitate in civitatem, flumine obsequente, transgreditur; non ut gloriosam mortem fugeret, sed ut de martyrii ordine nil deesset, dicente ipso Domino: Si vos persecuti fuerint in civitate ista, fugite in aliam. Illic apprehensus Christo immolatur, & triumphali cruore perfunditur. Unda pretiosi sanguinis baptismi sacramenta complentur. Cadit in pretium veritatis hostia * pietatis. Sub ipsa itaque felicissimæ civitatis mœnia fidelium humeris funus inclyti Victoris infertur. Unde nunc inter utrasque urbis illius partes gemino honore gloriosus, illam ripam triumpho sanctificat, hanc sepulcro; illam sanguine illustrat, hanc corpore.

[45] [cujus exemplo auditores] Fideles itaque populi peculiarius exultantes de perpetui propugnatoris auxilio, ferunt ad tumulum vota, de tumulo votorum referunt gaudia. Pulsant hi precibus, respondet ille virtutibus: vincunter per quotidiana Martyris beneficia alumnæ urbis obsequia. Unde merito in prosperis colunt, quem præsentem in periculis cognoverunt. Frequentibus itaque tribulationibus approbarunt, quantum apud Deum possit proprius Suffragator. Quam pretiosa sunt martyrum vulnera! Quam gloriosa certamina, inter quæ tormentis viventes & mortibus triumphantes, vexati in paucis, bene disponentur in multis. Coram hominibus afflicti, coram angelis glorificandi, brevem Deo vitam sub æternitatis commercio fœneraverunt: & ideo sicut aurum in fornace ignis, ita illi in camino tribulationis probati, fulgebunt sicut sol; de quibus per beatum Joannem vox divina testatur: Hi sunt, qui venerunt ex magna tribulatione, & laverunt stolas suas, & candidas eas fecerunt in sanguine agni; propter hoc stabunt in conspectu throni.

[46] [ad spirituale martyrium excitantur.] Hos ergo, charissimi, ita miremur, ut homines fuisse meminerimus; hos, inquam, ita miremur, ut eos nostri similes noverimus, & sub eadem, qua nos sumus, carnis fragilitate vixisse; & per hoc sequamur, in quantum possumus, fidem illorum; sectemur animi virtutem, qua terrena ac præsentia respuentes, vim regnis cælestibus intulerunt. Superaverunt illi corporum dolores, nos superemus morum & cordium passiones; vicerunt illi tormenta, nos vitia; illi sacrificare dæmoniis horruerunt, nos malitiam, invidiam, obtrectationes, contentiones, tamquam profana sacrificia, detestemur; ut inter hujus mundi conflictationes, vitia, persecutores virtutis probent, esse nos martyres. Persequamur in nobis peccata & iniquitates nostras. Expugnemus superbiam, debellemus iracundiam. Ipsi in nobis & persecutoris partes exsequamur & martyrum per castigationem vigiliarum, per contritionem jejuniorum, per custodiam castitatis. Exhibeamus corpora nostra hostiam viventem, sanctam, placentem Deo. Acquiramus nobis novum, non carnis morte, sed carnalis vitæ mortificatione martyrium, ut de nobis quoque etiam viventibus dici possit: Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus. Ergo in quantum fieri potest, exstinguatur in nobis quidquid peccati est; mortificetur morti, quod seculi est, ut pretiosa perficiatur in conspectu Domini mors viventium, ut animositates, cupiditates, atque præsentium blandimenta rerum, sicut ea mors extorquebit invitis, ita ea nobis veritas fidei & Dei auferat timor; & non necessitas ea a nobis separet, sed voluntas, ut terminum vitiis, ut finem concupiscentiis ac delictis nostris non interitus faciat, sed profectus.

[47] In hac homilia dicitur S. Genesius Arelatensis publice generosam fidei Christianæ professionem edidisse, [Ex hac Homilia quidam annum Passionis assignat,] cum ante tribunal pagani Cæsaris assisteret. Hinc Adrianus Bailletus in Gallicis ejusdem S. Genesii Actis colligit, imperatorem tunc in urbe Arelatensi præsentem fuisse, quamvis nomen istius imperatoris aut Cæsaris non exprimatur. Cum autem Maximianus Herculeus anno Christi 308 resumpserit Arelate diadema Romani imperii, quod antea invitus abdicaverat, inde Bailletus ulterius infert, martyrium S. Genesii Arelatensis huic anno probabiliter affigi posse. Licet hæc conjectura non sit omnino improbabilis, tamen nobis videtur incerta, cum Diocletianus & ipse Maximianus Herculeus in Gallia, & forsan Arelate, fuerint ante aliquot annos, quibus hoc S. Genesii Arelatensis martyrium ex simili conjectura collocari posset. Adde, quod anno Christi 308 talis esset Maximiani Herculei status, ut ei non multum luberet Christianos persequi, sicut facile intelliget, qui Romanam istius temporis historiam consulere voluerit.

[48] Eminentissimus Cardinalis Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 303 num. 130 varios in Gallia martyres hoc anno sub præside Rictio Varo collocat, [quem tamen incertum putamus,] & inter illos hodiernum S. Genesium memorat his verbis: Arelate tunc quoque passus est Genesius Actorum publicorum exceptor; hic quidem jussus coram tribunali excipere decretum in Christianos, pertæsus sceleris, abjectis tabulis ante pedes judicis, aufugit atque delituit, divinoque afflatus Spiritu baptismum ab episcopo sibi impartiri rogans, Dei voluntate accidit, ut antequam illius compos fieri posset, a præsidis ministris præventus, proprio fuerit sanguine baptizatus, atque coronam martyrii consecutus, celebrique memoria, qua passus est die, adscriptus tabulis sanctorum martyrum. Verum Tillemontius tomo 5 Monument. eccles. pag. 3 & sequente putat, Rictium Varum præfectum prætorii ante finem seculi tertii mortuum esse. Ruinartius & alii judicant, incertum esse annum, quo S. Genesius Arelatensis martyrium subiit. Hisce postremis auctoribus adhæremus, donec alicunde major certioris chronologiæ lux affulserit. Interea tamen initio Commentarii hujus in margine annum 303 vel 308 notavimus, ut saltem tempus aliquod istius martyrii præterpropter assignaremus. Nunc examinabimus unam alteramve civium Arelatensium traditionem, quæ ad hoc martyrium spectat.

[49] [& duas populares Arelatensium traditiones] Supra laudatus Petrus Saxius in Pontificio Arelatensi, quod apud Menckenium inter scriptores Rerum Germanicarum nuper recusum est, ibidem tomo 1 col. 123 primam popularem Arelatensium traditionem exponit his verbis: Porro cives, Genesium, cum cervicem a tyranni crudelitate subduceret, velletque in eam urbis partem transmeare, in qua hodie suburbium est Trencataille, undis Rhodani recendentibus, sicco vestigio trajecisse existimant. Oportet hanc traditionem non adeo recentem esse, cum vetus Officium Mozarabicum mentionem ejusdem rei faciat in oratione seu collecta propria, quæ sic recitatur: Omnipotens Domine, qui beatissimum Genesium martyrem tuum passionum stimulis & imminentium fluctuum cumulis probari non obrui permisisti, cum eum dimicantem nec pœna superaret, nec immersum unda supprimeret; quia ei & illic adfuisti, ne cruciatibus vinceretur, & hic præstitisti, ut contra naturam fluctibus portaretur, miraculis tantis fidem omnibus præsta, ut vota celebrantibus devotissime conferantur. Amen. Videntur hic Mozarabes illam Rhodani trajectionem pro miraculo habere.

[50] [antiquis testimoniis destitutas,] Tamen antiquissimi Passionis ejus & miraculorum scriptores in ea fluminis trajectione nullum miraculum agnoscunt: nam sanctus Gregorius Turonensis lib. 1 de Gloria Martyrum cap. 69 simpliciter indicat, hunc sanctum Martyrem in Rhodano natasse, sicut alia occasione postmodum referemus. Quinimo primus Actorum scriptor in Passione, post hunc Commentarium ex Ruinartio recudenda, apud nos num. 5 diserte asserit, Sanctum nostrum periculo comprehensionis proximum, instinctu Domini sese in Rhodanum præcipitasse, & sic natandi adminiculo ad alteram fluvii ripam pervenisse. Si S. Genesius erat natandi peritus, ut hic supponi videtur, nullum in ea fluminis trajectione quærendum est miraculum, cujus etiam vetustissimi scriptores nullum suo silentio indicium præbent.

[51] [aut potius iis contrarias] Quidam Mss. codices hæc paullo aliter exprimunt, & exemplum sancti Petri Apostoli super aquas ambulantis addunt in hunc modum: Atque hæc causa profecto exstitit, ut natandi adminiculo perveniret, qui exemplo beatissimi Petri ad Christum tendens, per summa gurgitum ambulare potuisset. Quid si Mozarabes ex hac periodo male intellecta putaverint, S. Genesium exemplo beatissimi Petri contra naturam fluctibus portatum fuisse, quemadmodum in sua collecta innuunt? Forsan Arelatenses nonnulli propter alibi allatam populi Israëlitici prodigioso modo mare rubrum transeuntis comparationem existimarunt, etiam sanctum Martyrem, undis Rhodani recedentibus, hunc fluvium sicco pede trajecisse, ut Saxius supra testatur. Hinc popularis & inconstans illa traditio apud Arelatenses oriri, & ad Mozarabes transire, ac paulatim invalescere potuit. At undecumque hæc originem vel incrementum habuerit, nos absque manifesto veterum scriptorum testimonio miracula multiplicare non audemus.

[52] [propter Actorum silentium rejicimus.] Loco superius citato Petrus Saxius alteram Arelatensium traditionem sic refert: Affirmant, Genesium e flumine egredientem a servo publico percussum, caput præ manibus gestasse, ut alterum Dionysium, ad illum usque locum, ubi morus sanguine Martyris irrigatus excreverat. Verum ipse Saxius Canonicus Arelatensis ecclesiæ de ista capitis gestatione ibidem breviter & caute sic pronuntiat: Caput vero gestasse cum nullibi legero (licet ita illum pictores & statuarii effingant) non assero; celebrem tamen miraculis agnoscit ecclesia. Juvat hac de re audire Henschenium nostrum, dum ad diem XXV Maii occasione SS. Maximi & Venerandi martyrum Ebroïcensium, qui in Actis fabulosis etiam capita sua gestasse dicebantur, tomo VI istius mensis pag. 38 illam capitis gestationem explicat his verbis: Ad hæc aliud nihil habemus dicere, quam, recepta semel per Galliam consuetudine, omnes eos Sanctos, qui capite minuti fuisse credebantur, exprimendi in statuis picturisve cum eodem capite intra manus ante pectus sublato; invaluisse popularem errorem, quo crediti sunt illi decisa capita post mortem sustulisse, & ad locum suæ venerationi dicatum deportasse. Potuit id semel iterumque revera contigisse; sed agnito semel illo, quod tam multos in errorem induxit, fallaci principio; de nullo Sancto potest prudenter credi, cujus Acta non sint omnino sincerissima, & ab omni interpolationis suspicione, propter auctorum indubitabilem fidem, remotissima. Nos confirmationis gratia hisce addimus, Acta S. Genesii nostri quidem sincera esse, sed in iis de hac capitis gestatione nullum verbum fieri, adeoque istam Arelatensium traditionem nobis prorsus improbabilem videri. Ceterum cum Saxio & ecclesia Arelatensi agnoscimus alia præclari hujus Martyris miracula, quæ jam paragrapho sequente ex testibus omni exceptione majoribus colligemus.

[Annotata]

* Sur. prophetia

* Sur. suspecta

* Sur. (dico)

* Sur. implere

* Sur. hostis

§ IV. Diversa miracula patrocinio Sancti post martyrium ejus patrata, & ab auctoribus fide dignissimis conscripta.

[Testis oculatus narrat,] Ante annum Christi 429, quo S. Honoratus antistes Arelatensis ad Superos migravit, intercessione S. Genesii contigit insigne miraculum, quod S. Hilarius oculatus testis & immediatus sancti Honorati Arelatensis episcopi successor litteris mandavit, ut eruditi passim tradunt. Attamen famosus Quesnellus contra torrentem nititur, & in editione Operum sancti Leonis Papæ tomo 1 pag. 730 hoc opusculum sancto Hilario Arelatensi abjudicat his verbis: Narrationem de miraculis sancti Genesii, quæ apud Surium Hilarii nomine decorata legitur, abhorret ab ejus facundia, stylumque prorsus redolet Honorati Massiliensis, quem & testatur Gennadius plura ad Vitas sanctorum Patrum pertinentia scripsisse. Verum hæc levis ratiuncula vel temeraria. Quesnelli conjectura corruere videtur ex sola chronologia: nam anno Christi 427 vel 428 patratum est istud S. Genesii miraculum, cui scriptor ipse præsens adfuit, ut in sua narratione testatur. Honoratus autem Massiliensis adhuc vivebat anno Christi 494, quod ingens temporis intervallum memoratam Quesnelli conjecturam prorsus improbabilem reddit. Porro Tillemontius & alii severi lucubrationum censores in historia hujus miraculi nihil sancto Hilario Arelatensi indignum inveniunt, ut apud Benedictinos in Historia litteraria Galliæ nuper edita tomo 2 pag. 269 videre est.

[54] [quomodo plurimi cives Arelatenses,] Joannes Salinas Canonicus Regularis Lateranensis anno 1731 Romæ hanc miraculi narrationem inter Opera S. Hilarii Arelatensis ex Surio recudit, eamque cum aliis codicibus aut editionibus videtur contulisse. Nos hic eamdem cum impressis exemplaribus collatam transcribemus ex Ms. apographo Chiffletiano, quod ita sonat: Opera Domini enarrare honorificum est. Ergo operæ pretium est miracula divini operis, ad sancti martyris Genesii gloriam referenda, narrare: natali enim ipsius die frequens ille in civitate Arelatensi casus, pontis abrupti periculo, urbem totam nimio tremore concussit, & animis subiti pavoris discrimine concussis, solemnitatis lætitiam recepta salutis gratia lætiorem reddidit, jucunditate duplicata: nam cum suos in hac celebritate plus etiam quam suos Arelas populus coëgisset, quorum in illa die gaudiis agendis ipsa civitas angusta erat, semitæ & spatia camporum, & ideo hærente in se agmine & laborantibus cunctis sua densitate, ibat in ulterioris fluminis ripam in honorem Martyris Christo devotus exercitus cum charis conjugibus, dulcibus pignoribus, plura simul beneficia habere festinans, nec contentus uno in loco vota profundere, in ecclesia pervigil, antelucanus ad locum cædis & sanguinis festinabat; item ad sepulcrum, gaudiorum immolans hostias, quasi occupaturus aures Martyris properabat; nec Clericorum officia solemniter ordinata, nec ipsum denique lucis tempus exspectabat: splendor siquidem festivitatis, collucente tota urbe, omnem omnimodis pepulerat noctis horrorem.

[55] [disrupto Rhodani ponte,] Interim via illa navalis, qua inter confœderatas sibi urbes, illius terribilis Rhodani terga calcantur, subito aut sub injusto fasce aut nimio materiarum pondere, aut per obliquos amnes, in lapsum * prona diffusa est. Incertum est, quo casu (certum tamen cujus insidiis) pretiosum onus, hoc est, fidelium turmam in mediis fluctibus male pendula strata deposuit, adstante me, quod veraciter loquor, & pedem ab ipso, ut ita dixerim, ponte referente. Ingens illico fragor populi tam ruentis, quam circumstantis exoritur; pavor tota urbe percurrit. Hic conjugi, ille filiis, alii propinquis, alii amicis, omnes simul diversis affectibus metuunt. Inter hæc sanctæ recordationis antistiti Honorato, quo tunc ille populus pastore gaudebat, uni pro omnibus metuenti omne cladis pondus incubuit. Quos tunc illa pietas stimulos accepit? Quam subita animi ægritudine ægro se ægrior * fuit? Erectis confestim ad cælum oculis, & exæquata cordis intentione luminibus, ita a nobis circumstantibus mentis excessu totus abscessit, ut nemo dubitaret, quin tribunalibus Christi cum sancto Genesio opem præsentis mali impetraturus adstaret.

[56] [maximum submersionis discrimen adierint,] Agebantur interim grandi tumultu miseranda naufragia, mixti hominibus phalerati equi, impedito indignantes natatu, altis pectoribus crura jactabant; quidquid obvium fuerat, seu admoniti periculo, seu pavidi instinctu proculcantes: pavida virtute implicitæ charis oneribus matrum ulnæ, & pressi caveis * matronalibus famuli, & tota itineris sui immixta fragminibus pompa solennis. Nemo hoc loco malus interpres occurrat, nemo tantam Martyris gloriam maligna obtrectatione obscure, & ripam vicinam nullus alleget; nemo vadis exceptos asserat, quos palam dextera divina salvavit. Depressa peregrinorum littorum mercibus quotidie iisdem ripis inæstimabilium onerum navigia junguntur: navem illic ferendis pontibus, tamquam jacere fundum desperaret aggeribus, ordinatio antiqua constituit. Tantum in hoc vasto gurgite stipati populi pondus exposuit, quantum longissimis, validissimis, eodemque confractis pondere trabibus acceperat.

[57] Occurrat nunc animis atque oculis ista replicantium simul totum, [& ope S. Genesii] Rhodanus, ruina, naufragium, implicanda turba miserorum diversa, in unum diaboli insidiis conglomerata pernicies. Nihil periculo defuit, ut ad gloriam Martyris nil deesset. Quando enim alumnos ipsius mergeret fluvius, quem eodem die piis natatibus * consecrasset? O magna Dei gloria! Erupit e vasto gurgite gloriosus exercitus. Jordanem iterum crederes, rupto divinitus amne, patuisse; aut iterum maria populo Dei, sicut sub Moyse quondam duce, in virgæ imperio iter inter fluenta solidum præbuisse. Neminem ruina quassavit, neminem gravatum vestibus fluvius involvit, nemini haustum suum fluvius ingessit; illæsos omnes incolumesque vernacula ac familiaris ripa suscepit. Pompa omnis, sicut ingressa fuerat, egressa est. Matres familias e profundo famulorum suorum cervicibus mobilium cubiculorum secreta vexerunt *: comptæ in honorem Dei virgines nulla fluitantium monilium detrimenta senserunt: acus ipsæ, ut ita dixerim, sicut affixæ fuerant maternis manibus, hæserunt. Nemo damnum aliquod rei, nemo dispendium salutis accepit.

[58] Occurrunt pignora chara pignoribus; unusquisque proximum suum, [præsens illud mortis periculum] cui plurimum timuerat, lætus amplectitur. Cujus hæc, nisi Christi, per intercessionem Martyris sui, præsens virtus operata est? Convenit itaque episcopus Martyrem, & Dominum Martyr. Ostensum est salute dignum populi fidelis officium. Et denique plurimi (quod mecum forsitan & qui fecistis agnoscitis) illico, ne vel leviter turbare devotionem sanctam liceret inimico, vestibus ut erant madidis, navigia conscendunt, & matutinum rigorem fluvii, spe fervente, contemnunt; festini, quo intenderant, ad locum scilicet cædis, animo victore perveniunt, alacritate majori post periculum recens vota fusuri.

[59] O dignæ audiri preces, quæ non fractæ injuriis imputare nesciunt, quod periclitati sunt, grates referre sciunt, [omnes incolumes prodigiose evaserint,] quod evaserant. Omnes gaudio tripudiant; assistunt denique solemnibus læti; interfuisse periculis juvat, quia conspicabile interfuisse miraculis. Tanti cuique fuit de salute dubitasse, ut salutem suam mirabiliter acquireret. Integro suorum numero Honoratus pastor exultat; qui quidem hæc manu politiori majorique gratia mansuris perpetuo seculo scriptis mandare potuisset, nisi divini muneris conscius, in legatione sancti Martyris particeps designatus, quod se præsule Dominus hæc contulisset, insolentius exultare timuisset. Et quidem ad nos beneficia per plures diffusa perveniunt. Ceterum quanti in se privata cognoscunt? Quod soli Deo adscribimus, qui omnium conditor & conscius, colitur & vivit cum Filio & Spiritu sancto, per infinita secula seculorum. Amen.

[60] Nunc ad illam miraculi narrationem quædam notanda occurrunt. Primo ex episcopatu sancti Honorati Arelatensis patet, [ad quam narrationem nonnulla observamus,] hanc prodigiosam populi Arelatensis conservationem differri non posse ultra annum Christi 429, quo sanctus ille præsul e vivis excessit. Secundo ex variis hujus historiæ locis liquet, narratorem illius fuisse simul oculatum ejusdem miraculi testem; ex qua sola temporis & præsentiæ ratione contra Quesnellum sequitur, hanc lucubrationem improbabiliter adscribi Honorato Massiliensi, qui adhuc anno 494 inter vivos degebat, ut supra monuimus. Tertio in ipsa lectione jam experti sumus, hanc narrationem subinde non satis claram esse. Sed hanc obscuritatem partim stylo istius seculi, partim imputamus imperitis librariis, qui periodos aliquas luxarunt, ut satis apparet ex variantibus lectionibus, quas ad marginem posuimus. Denique curioso lectori ad gloriam sancti Martyris exhibere voluimus istud historiæ sacræ fragmentum, quod magis fide & antiquitate, quam facundia sua venerandum est.

[61] [& eidem alia ejusdem Martyris miracula] Huic addimus alia ejusdem sancti Martyris miracula, quæ Gregorius Turonensis haud dubie ex antiquioribus monumentis vel fiaeli traditione collegit: postquam enim sanctus ille scriptor lib. 1 de gloria Martyrum cap. 67 meminerat de translatis quibusdam sancti Genesii Arelatensis reliquiis, ut in Actis S. Aviti præsulis Arverni ad diem XXI Augusti superius pag. 447 hujus tomi notavimus, in editione Ruinartianæ cap. 68 de eodem sancto Martyre Arelatensi narrat sequentia: Hic vero martyr Genesius decisione cervicis agonem pro Christi nomine apud eamdem Arelatensem scilicet urbem, pollente fervore fidei, consummavit. Est autem ibi arbor, ubi dicitur decollatus fuisse, genere morus, ex qua infirmis multa plerumque beneficia, impartiente Martyre, sunt concessa. Sed decursis temporibus, cum rami cortexque ejus pro salvatione a multis detraherentur, arefacta est. Verumtamen adhuc fideliter petentibus vivit, similia præbens medicamina, quod superest de columna.

[62] [ex S. Gregorio Turonensi] Tum capite sequente contrahit miraculum, quod ex Hilario præsule Arelatensi jam supra retulimus, & huic alia nonnulla ibidem subjungit in hunc modum: Sed & pons quondam super Rhodanum fluvium, ubi beatus Martyr natasse fertur, in die solemnitatis ejus, disruptis catenis, quia super naves locatus erat, nutare cœpit, ac præ nimio pondere populorum ipsæ naves dehiscentes, in alveo fluminis populum submergebant. Tunc omnes simul in discrimine positi una voce clamaverunt dicentes: Genesi beatissime, eripe nos propriæ sanctitatis virtute, ne pereat plebs, quæ fideliter advenit tua devote solemnia celebrare. Mox flante vento, vulgus omne ad littus reductum miratur, se virtute Martyris esse salvatum. Nam & cancelli beati sepulcri sæpius a Langobardis vel reliquis hostibus confracti sunt. Sed arrepti a dæmone homines, aut comprehensi rabie, debacchantes aut propriis se dentibus lacerantes nihil de iis, quæ violenter ceperant, abstulerunt.

[63] [subjungimus] Ferunt etiam in hac urbe fuisse mulierem, cui a viro crimen impactum, nec omnino probatum, a judice ut aquis immergeretur, dijudicata est; cui cum ad collum lapis immensus funibus colligatus fuisset, in Rhodanum de navi præcipitata est. Illa vero beati Martyris auxilium precabatur, & nomen ejus invocans aiebat: Sancte Genesi, gloriose martyr, qui has aquas natandi pulsu sanctificasti, erue me juxta innocentiam meam, & statim super aquas ferri cœpit. Quod videntes populi susceperunt eam in navi, & ad basilicam Sancti deduxerunt incolumen; nec ulterius a viro vel a judice est quæsita. Quandoquidem jam sæpe laudatus Petrus Saxius Canonicus Arelatensis loco superius citato testatur, plurima superesse miracula, quibus non vult immorari, non dubitamus, quin hic sanctus Martyr alia multa beneficia clientibus suis contulerit. Cum tamen illa ad notitiam nostram non pervenerint, hunc Commentarium finimus, & Passionem Sancti ex Ruinartio recusam consuetis annotationibus illustramus.

[Annotata]

* al. obliquum amnis illapsum

* al. ægris præsto

* id est, onerati sarcinis dominarum

* al. natalibus

* al. viderunt

ACTA
auctore Paulino episcopo.
Ex Actis Martyrum sinceris & selectis, quæ Ruinartius anno 1689 Parisiis edidit, & quæ cum aliis Mss. contulimus, pag. 603 & sequentibus.

Genesius notarius ac M. Arelate in Gallia (S.)

BHL Number: 3304

A. Paulino episc.

[Præmisso prologo,] Proprium atque indigenam Arelatensis urbis beatissimum Genesium martyrem, alumnum ejusdem jure nascendi, patronum virtute moriendi, celebrare jam a principio atque extollere, omnium fidelium studia, omnes religiosorum litteræ debuerunt; ut tanti meriti gloriosa documenta consignata scriptorum fide, & vivacibus commendata monumentis, illibata atque integra ad posteros pervenirent; quæ admiratio semper facëeret nova, & veneratio probaret antiqua. Sed quoniam succedentes sibi per incertum vitæ tempus ætates tradere hæc invicem memoriæ mutuæ, quam mandare litteris, maluerunt; vel nunc oportet eadem fidelibus scriptis in tempora secutura transmittere, ne ea, quæ adhuc viva recordatione rerum, ut sunt gesta, referuntur; evanescente per tempus vel tradentium vel accipientium fide, fabulosa credantur a.

[2] Sanctus itaque Genesius in juventutis flore primævo, [scriptor Actorum narrat,] provincialis militiæ b tirocinia suscepit, [eam officii partem studio & arte complexus, quæ patronorum verba vel nova signorum velocitate, vel dextræ, sonum vocis æquaret c; spiritualem futuræ gloriæ imaginem præfigurans, ut qui præcepta divina celeriter audiret, ea fidelibus notis piæ mentis exciperet.] Accidit autem, ut, eodem ante tribunal judicis exceptoris munus implente, impia atque sacrilega mandatæ persecutionis jussa legerentur; quæ cum d devotus Deo repudiaret auditus, & imprimere ceris manus sancta respueret.

[3] Abjectis ergo ante pedes judicis tabulis, triste ministerium sacrata jam Deo mens refugit. [qua occasione S. Genesius,] Et ut in nullo a præceptis Euangelicis actus martyrii deviaret, quibus declinare persecutionis impetum vel permittimur vel jubemur, [alia atque alia non solum latebra, verum etiam civitate mutata, cum & alio loco scriptum sit, Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma] ab ira se furentis judicis paulisper occuluit. Qui cum eum corripi protinus offerrique jussisset, neque facilis investigatio ad procuratam latebram perveniret; crudelissimis pœnæ ministris, ut ubi repertum gladio interficerent, imperavit. Quod ubi beato Genesio, vel occultis nuntiis, vel rumore compertum est, diversa latendi loca, ut exitus docet, non infirmitate spiritus, sed carnis trepidatione mutavit.

[4] [notarius Arelatensis,] Atque interim, licet superfluo, de præsumptæ fidei confirmatione sollicitus, quoniam nondum erat ex aqua & Spiritu sancto renatus, per fidos internuntios a Catholicæ religionis antistite donum baptismatis postulavit. Sed ille fortasse temporis angustiis impeditus, [vel juvenili ætati diffidens, ardentia vota distulit] huic fideliter indicavit, quod plenam consummationem etiam hujus muneris daret prompta pro Christo cruoris effusio. [Et hæc quidem cunctatio sacerdotis, divino, ut æstimo, promta nutu atque judicio provocata dispositaque est; ut circa ejus solemnem consecrationem officia humana cessarent, cui unius baptismatis duplex gratia, ex utroque e scilicet Christi latere & aqua & sanguis, parabatur.]

[5] [generose fidem Christianam professus,] Itaque cum jam Dominus, per Spiritum sanctum futuri martyris scrutans arcana, non pateretur differri coronam, ubi videbat paratam esse victoriam, percussoribus eum suis obtulit, & iis, quorum in eumdem avida crudelitas inhiabat, ostendit. Atque is, ubi se perspicit deprehensum, instinctu Domini Rhodanum petiit, & sancta fluento membra committit, [ut eum illic a contagio mortali, velut alterius Jordanis undis, occultus baptista purgaret; & mutuo alternoque mysterio, & aquis corpus, & aquas corpore consecravit. Atque hæc causa profecto exstitit,] ac sic natandi adminiculo cum ad alteram ripam pervenisset, [qui exemplo beatissimi Petri ad Christum tendens, per summa gurgitum ambulare potuit * f.]

[6] Transgressum continuo in ulteriora fluminis, & de subeundæ passionis præmiis Christo sponsore securum in eo beatum Martyrem loco, [pro ea martyrium subierit,] quem effusioni sanguinis gloriosi Dominus elegerat, quique nunc oratione assidua, & votis numquam irritis frequentatur, percussor assequitur, exoptatoque gladii ictu festinantem ad Deum animam vinculis corporis, quibus tenebatur, absolvit; & utraque substantia propriæ originis elementa repetente, terrena interim terris membra commendat, & cælestem spiritum emittit ad cælum. Providerunt tamen fideles temporis illius Dei servi, ut utramque fluminis ripam geminatis urbibus ambiendam g unius Martyris tutela muniret. Nam in ipso beatæ passionis loco, consecrati cruoris vestigia relinquentes, in alterum fluvii latus honoratas reliquias transtulerunt, ut utrobique præsens sanctus Genesius, illic sanguine haberetur, hic corpore.

[7] [& lectores ad venerationem hujus Martyris hortatur.] Hæc omnia fideliter, atque ut gesta sunt, vel comperta, vel dicta, libentibus devotisque animis, qui noveratis, recognoscite; qui ignorabatis, agnoscite; & gloriam tanti Martyris, per singula annorum spatia crescentem, & in sæcula æterna victuram, mentis oculis contuentes, unusquisque pro viribus ad similia, si simile se tempus obtulerit, animos præparate; & ut beatus Genesius, throno Domini usque ad vindictæ suæ tempus assistens, sacerdotibus ac ministris, clero, vobisque omnibus, & ei, qui instructioni vestræ ista composuit, patrocinetur, orate, Amen.

ANNOTATA.

a In Commentario prævio num. 35 ex his prologi verbis asseruimus, auctorem sincerum & antiquum hæc Acta collegisse ex recentiore adeoque puriore traditione, quamvis certus eorum scriptor assignari non possit.

b Nomine provincialis militiæ hic non intelligitur aliquod officium militare seu bellicum, sed ministerium curiale, sicut sæpe alibi significatur, ut in auctiore Cangii Glossario ad vocem militia videre est.

c

Itaque S. Genesius fungebatur illo officio, quod M. Manilius poëta ethnicus trecentis annis ante istud martyrium lib. 4 Astronomici descripsit his versibus:

Hic & scriptor erit velox, cui littera verbum est,
Quique notis linguam superet, cursumque loquentis
Excipiat longas nova per compendia voces.

Hinc paullo post sanctus Martyr ille exceptor vocatur, & alibi in ordine exceptorum militassedicitur.

d Videtur hoc loco conjunctio cum abundare. Unde in alio apographo nostro hæc periodus ita legitur: Accidit autem, ut, cum ante tribunal exceptoris fungeretur officio, injusto atque sacrilego mandato persecutionis jussa ederentur, quæ devotus Deo repudiaret auditus, & imprimere ceris manus sancta respueret.

e Noster Cornelius a Lapide citat veteres, qui utrumque Christi latus perfossum fuisse putant, ut in Commentariis ejus ad cap. 19 Joannis ℣. 34 videre est.

f Forsan ex male intellecta hac comparatione sancti Petri apostoli super aquam ambulantis ortum habet illa Mozarabum vel Arelatensium traditio, quam § 3 Commentarii prævii num. 49& sequentibus rejecimus.

g Recte scriptor Actorum hoc loco dicit, utramque Rhodani ripam geminata civitate ambiendam, cum tempore S. Genesii nondum utramque fluminis istius ripam ambiret duplex Arelas, ut eam urbem epistola XXIII vocat Ausonius poëta Burdigalensis, qui etiam in Carmine de Claris urbibus situm illius ætate sua sic describit:

Pande, duplex Arelate, tuos blanda hospita portus.
Gallula Roma Arelas; quam Narbo Martius, & quam
Accolit Alpinis opulenta Vienna colonis:
Præcipitis Rhodani sic intercisa fluentis,
Ut mediam facias navali ponte plateam.

Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum pag. 38 & sequente solerter hanc martyriographi nostri phrasin observavit, & inde ibidem de origine pontis & alterius urbis Arelatensis ita disserit: Arelatum quidem primo simplex fuit, ac totum in sinistra Rhodani ripa positum; sed postea Constantinus maximus Augustus in dextra fluminis ripa novam e regione veteris urbem statuit, atque ambas ponte navali conjunxit… Cum igitur Arelatum nec duplex interfluente Rhodano, nec ponte navali decoratum fuerit sub Diocletiano & Maximiano Augustis, cum Genesius occubuit; fuerit duplex, pontemque navalem habuerit sub Valentiniano Majore, sive ætate Ausonii, hoc est annis post depositam a Diocletiano & Maximiano purpuram circiter sexaginta; cum utraque fluminis Rhodani ripa geminatis urbibus AMBIENDA fuerit ætate Genesii, AMBITA fuerit ætate Ausonii, medium inter Maximianum & Valentinianum principes imperatorem neminem alium reperio, quam Constantinum maximum Augustum, cui pons iste navalis & nova ista urbs Arelatensis jure tribui possint.

* al. potuisset.

DE S. MAXIMA VIRG. ET MART.
IN TERRITORIO CARNUTENSI GALLIÆ,

Incerto tempore.

Sylloge de Actis, translatione, & cultu.

Maxima V. & M. in territorio Carnutensi Galliæ (S.)

AUCTORE J. P.

Tria potissimum consideranda propono de hac Sancta: ac primum quidem de ejus historia seu Actis: [Castigantur Acta] secundum de ipsius translatione: tertium de publico, quo honoratur, cultu. Ad primum quod spectat; die VII Maii apud nos inter Prætermissos jam pridem insinuatum fuit, diem hunc natalem indicari in Actis Mss., sed plane fabulosis: ad hæc, dici, quod dies translationis apud Carnotenses celebretur, quo, si quid certius nobis compertum fuerit, posse de ea agi indicavimus hac die XXV Augusti. Apographum nostrum, quod Daniel Papebrochius propria manu transcripsit, hoc titulo prænotatur: Historia de vita & origine ac passione sacra beatissimæ martyris Maximæ: quæ, ut mox subditur, desumpta sunt ex lectionibus Officii ipsius, quod hymnis, Missa, prosa, cæterisque propriis repertum inter schedas P. Joannis a S. Martino, Bernardini Fuliensis, ab eodem fabulosa judicata, & merito. Historia vero prædicta sic incipit: Operæ pretium est lectioni inserere mira præclaraque gesta, nec non & originem beatissimæ Maximæ virginis & martyris &c. Sive autem fabulosus ille, incertique nominis ac temporis auctor voluerit qualemqualem stylum suum exercere in hoc argumento; sive, cum nihil haberet in promptu, quod de hac Sancta vere ac historice diceret, ut tamen aliquid diceret, lectorem voluerit ducere nugis a se confictis, vel alibi inventis, & aliquam de eadem Sancta sibi prorsus ignota notitiam suggerere; utcumque res se habeat; quam male cohærentia effutiat, planum fiet ex nonnullis fragmentis, quæ speciminis gratia ex istius fabulatoris historia delibare visum est.

[2] [e variis] Fuit quondam hujus loci accola quidam rex, nomine Dordanus, nobilis genere, divitiis & opibus opulentus, tamen paganus: qui secundum seculi pompam geminos generavit, quorum alter Maximinus nominatur; qui post multas Christianorum persecutiones, & diras cruces, nutu divino instinctus, & pœnitentia ductus, nec non fonte sacro regeneratus; quamvis in dira Christicolarum obsidione unicam sororem, B. Maximam scilicet, decollaverit; tamen bonis operibus insistens, postea in Aurelianensi cathedra episcopali, auspice Deo simul & juvante, sublimatur, & tandem post labores cum Christo in pace requievit. Altera fuit B. Maxima virgo & martyr veneranda, quæ usque ad annum ætatis decimum quartum idola coluisse in domo paterna refertur, ac Dordanus quemdam Christianum macerasse pro Christi nominis confessione, quem B. Maxima clam patre ac familia ejus invisebat, & ab eodem instructa fidem Christi admisit.

[3] Ad hæc, diabolus Virginis patrem in somniis adversus illam instigat. [sublestæ fidei,] Deinde Dordanus, suis primatibus accersitis, quam plurimos consuluit .. de hoc somnio .. Qui statim consilio inito Dordano responderunt: Huc diversarum regionum in omni sapientia peritissimi humana adducantur oratores & philosophi, qui hujusmodi inauditæ visionis sciant modum interpretari, & certis disponere verbis. Tunc Dordanus .. misso nuntio in diversarum partes regionum, hominum ludificatores duo sathanæ accersiti & reperti venerunt, qui sub specie humana latitantes &c. Ne pluribus lectorem morer; mitto blanditias, quibus pater animum filiæ mutare tentavit, dicens, quod illam daturus esset nuptui magno ac celebrato magnati Castilliæ regis filio: nec memoro supplicia, quæ eidem infligi jussit. Denique ut aliis supersedeam, tunc Maximinus frater puellæ, arrepto evaginatoque gladio, ulla sine mora in eam animadvertere festinavit .. Tunc ipsa propriis manibus comam colligens ense fratris cecidit. Pauca hæc e fabulosa ista historia extraxisse sufficiat speciminis gratia, quibus subjungo meas de illa cogitationes.

[4] Ac primo quidem, quando dicit auctor, Quidam hujus loci incola, [speciminibus.] non intelligo alium ab eo indicari locum, quam tractum vel urbem Carnotensem, conformiter ad titulum supra narrationi huic prænotatum. Secundo, Dordanus, Maximinus, ac Maxima pagani; & quæ de eisdem narrantur, videntur referenda ad tria vel quatuor prima Christi secula. Tertio, quisnam Dordanus ille rex? Haud equidem invenire illum potui, atque adeo in animum induco, personam esse fictam, donec discere mihi liceat, ubi, quando, quibuscum vixerit. Quarto, personatus etiam mihi est Maximinus ille, Maximæ frater, ejusdemque in morte lictor, ac deinde episcopus Aurelianensis: nam inter istius sedis præsules nullum hujus nominis invenio apud Sammarthanos in Gallia Christiana tom. 2, pag. 235 & sequentibus. Quinto, convocatio illa oratorum ac philosophorum, quid est, nisi scenicum episodium? Sexto, ejusdem furfuris sunt isti ludificatores duo satanæ, qui sub humana specie dicuntur latitasse. Septimo, adde his epimetri loco Castilliæ regis filium. Hactenus cogitationes meas exposui de apocrypha illa historia. Nunc superest dispiciendum, an melius aliquid sperare liceat de S. Maximæ translatione.

[5] Hanc sua manu etiam transcripsit Papebrochius noster hoc titulo: [Ejusdem furfuris] In translatione reliquiarum B. martyris Maximæ, omnia sicut in die passionis præter lectiones. Post finem vero historiæ ejusdem translationis, hanc eidem apponit censuram: Prosæ & hymni (in quibus pro Maxima semper Mama nominatur) eodem omnino tenore ipsam illam narrationem continent, quæ lectiones pro festo, & iisdem figmentis referta eumdem quoque videntur habere auctorem. Inter alias autem magnas, quas magno conatu profert nugas, ne quidem nosse sese indicat, unde & a quo reliquiæ S. Maximæ fuerint transportatæ; immo ne quidem transportatas affirmat, sed promissas dumtaxat: Cum ita jam, inquit, tam sedulo hæc tractaret mentis arbitrio præfata nobilis vidua; ecce eminus nutu divino quemdam ex longinquo terrarum climate adventasse conspicit, qui se, quas diu desideraverat, reliquias daturum repromisit.

[6] [& narratio] En tibi nunc, lector, alia, quæ ex qualicumque translationis instrumento delibo: Tempore illo, videlicet Incarnationis Dominicæ MDXXXIX, quo divinæ Majestati placuit, Patronæ nostræ, scilicet sanctissimæ Maximæ martyris, sacras huc asportare reliquias, dicendorum series & ordo præcurrat .. Fuit siquidem præfato tempore illo quædam nobilis vidua Anno *, genere & opibus clara, sed moribus & famositate clarior, quæ … ecclesiarum limina summopere frequentans, inter suas preces … hoc summe exoravit, quatenus, antequam moreretur, .. conspicere, oreque tangere solo, & devota mente venerari S. Maximæ reliquias in hoc templum reportandas digne mereretur. Cum ita jam tam sedulo hæc tractaret &c. Quæ numero præcedente jam diximus; post hæc instinctu salubri admonita, quid his super rebus cunctis actura esset, voluit sapientium rationes, consilia & oraculum admittere, ne in aliquo .. tam magnæ rei gestæ eventus periclitaretur. Interim, missis Romam legationibus, summum Pontificem super his rebus eventis debite consuluit, & .. summi Pontificis .. concessum expectavit.

[7] [translationis;] Quibus præfatis omnibus a Summo Præsule cognitis, ac .. approbatis, bis quini Cardinales sanctæ Romanæ Ecclesiæ omnibus utriusque sexus, qui [in] honorem beatissimæ martyris Maximæ hoc suum templum devote visitaverint, & pro ipsius reparatione quid temporalium bonorum erogaverint in festus sequentibus, videlicet in sacra solennitate translationis hodiernæ, quod festum apud nos tamquam mobile & solenne celebratur & colitur Dominica secunda post Assumptionem beatissimæ Virginis Mariæ; in Nativitate & Annuntiatione ipsius Virginis Mariæ; in decollatione sacra S. Maximæ, quod festum annua revelatione Nonis Maii mater nostra colit ecclesia, & in festo beatissimæ Annæ matris Virginis Mariæ, singuli eorum Cardinalium auctoritate Apostolica plenarie centum dies indulgentiarum salubriter relaxarunt. Præterea Ludovicus.. Carnotensis episcopus præfatas indulgentias .. cum quadraginta diebus .. indulgentiæ .. VII Kal. Junias tempore & anno prædictis decenter approbavit.

[8] [prout confecitur ex fragmentis ejusdem,] Insuper venerabilis Bartholomæus abbas D. Carauni Carnotensis diœcesis, & ejusdem episcopatus tunc temporis suffraganeus, in absentia antistitis Carnotensis, hæc sancta reliquiarum solennia magna cum reverentia, præsentibus utriusque sexus diversarum partium populis, solenniter dedicavit, & loco, quo nunc adorantur VIII Kal. Sept. anno & tempore prænotatis, ad laudem & gloriam Dei, & suæ sanctæ Maximæ martyris humiliter reclinavit. Unde nos ergo, dilectissimi Fratres, .. sanctissimæ martyris Maximæ translationem divinis Officiis celebremus &c. Atque hæc quidem sunt, quæ ex qualicumque translationis instrumento extrahenda putavi, in quo non pauca occurrunt, quæ materiem præbent ulteriorum observationum.

[9] Nam præter ea, quæ antea sunt indicata contra illud documentum, [quæ hic examinantur. Videtur tamen translatio aliqua] displicet primo, quod translatio illa affigatur anno 1539: quia inde colligitur, ejusdem auctorem nimis esse recentem, quam ut fidem mereatur, hanc sanctam Maximam virginem ac martyrem esse eamdem, quæ colitur apud Dordincum in Gallia, & cujus ætas nescitur, uti inferius dicetur, quando agetur de ipsius cultu. Displicent secundo, & neutiquam videntur probabilia, quæ scribit de modo ejusdem translationis: nam nec ecclesiæ nomen, ad quam vult asportatas S. Maximæ reliquias, exprimit, nec indicat, quales hæ fuerint, nec unde venerint, nec ponit nomen summi Pontificis, nec Cardinalium, quos in scenam producit, imo vero ne vel ipsam quidem istius sacri pignoris traditionem factam fuisse declarat. De his itaque quid credas, quid non credas? Quid de legatis Romam missis? Quid de indulgentiis concessis a decem Cardinalibus? Interim, nisi translationis scriptor splendide imponat, videtur probabile, hanc aliquando factam fuisse, si non S. Maximæ virg. & mart. diei VII Maii; alicujus saltem synonymæ, cujus reliquiæ vel ex cryptis Romanis fuerint extractæ sub hoc nomine, vel aliunde sub eodem in Gallias, ac deinde ad ecclesiam S. Maximæ, quæ annuntiatur die VII Maii, delatæ, quas scriptor translationis in unam confuderit. In hanc vero conjecturam inducunt me episcopi duo, quos nominat, quosque indulgentiis S. Maximæ translationem ditasse affirmat: quorum alter Ludovicus Carnotensis episcopus; alter Bartholomæus abbas D. Carauni .., & ejusdem episcopatus tunc temporis suffraganeus.

[10] Apud Sammarthanos tomo 2 Galliæ Christianæ, in episcopis Carnotensibus fol. 493 verso indicatur, [facta fuisse.] Ludovicum Guillard promotum fuisse ad episcopatum Carnotensem anno 1527: de quo præsule etiam ibidem agitur in episcopis Cabilonensibus fol. 453 verso. In eodem autem Opere tomo 4, pag. 216 inter abbates S. Carauni (abbatia est juxta urbis Carnotensis suburbia) occurrit Bartholomæus Simon episcopus Sebastiensis, suffraganeus Carnotensis; abbas autem anno MDXXV præfuit annis XVI. Hinc apparet verosimile, translationem aliquam S. Maximæ, quæcumque ea fuerit, factam fuisse tunc temporis, hoc videlicet die XXV Augusti, ad quem dilata est, ut aliqua certiora de ista S. Maxima, inter Prætermissos ad diem VII Maii, ut dicebam supra num. 1, notata, nancisceremur. Ea jam in promptu habemus, pauca quidem; sed sufficientia tamen, quantum nobis videtur, ut, illæso Urbani PP. VIII decreto famoso, Sanctæ isti locum demus hac die in Opere nostro.

[11] [Sanctæ cultus probatur.] Castellanus, ecclesiæ Deiparæ Virginis apud Parisienses canonicus, ad dictum diem VII Maii, hæc scribit in suo Martyrologio universali: Prope Dordincum (vulgo Dourdan) in diœcesi Carnotensi S. Maxima (Ste Meme) tamquam virgo & martyr honorata in loco, qui gerit ejus nomen, unius diei itinere Parisiis distante. Hanc Castellani annuntiationem postea confirmavit novum Martyrologium Parisiense, anno 1727 sub Eminentissimo Noaillio ejusdem urbis archiepiscopo editum, quod ad dictum quidem diem de hac Sancta nihil habet; sed inter addenda & emendanda pag. VIII ad Nonas Maii, satis indicat, illam tunc perperam fuisse omissam, defectum illum his verbis ibi supplens: In territorio Carnutensi, sanctæ Maximæ virginis & martyris, cujus memoriam usque hodie vicus cum ecclesia prope Durdincum sub ejus nomine Deo dicata custodit. Collectores vero hujus Martyrologii satis innuunt, nihil se habuisse comperti de ætate ipsius, quando in notula marginali eidem apponunt inc. temp. Ex his itaque certo conficitur, S. Maximæ, quam hodie damus, exhiberi publicam in isto loco venerationem; in qua re attendi potest ad circumstantiam ejusdem loci, in quo ipsa colitur, & ad urbem Parisiensem, in qua testimonium perhibent de cultu auctores citati, hunc vel visu, vel certa relatione edocti, cum Durdinco non distarent amplius quam unius diei itinere.

[Annotata]

* f. Anna

DE SANCTIS MARTYRIBUS
RUFINA, EUTICA, JULIANO, ET FORTE JULIO, HERMETE, JUSTO, AC MILITIBUS XVIII,
Ex apographis Hieronymianis.

[Commentarius]

Rufina Martyr (S.)
Eutica Martyr (S.)
Julianus Martyr (S.)
Julius Martyr (S.)
Hermes Martyr (S.)
Justus Martyr (S.)
Milites XVIII Martyres (SS.)

AUCTORE J. P.

Apographa Hieronymiana a Florentinio edita novas hic iterum, uti alias identidem assolent, [Dantur variæ] tricas obtrudunt nobis, quas si non satis enodare potuerimus; cogitationes tamen nostras super iis proferre, & aliquid saltem lucis præferre conabimur obscuræ annuntiationi huic, quæ in textu hodierno apud laudatum Florentinium sic sonat: In Capua civitate Campaniæ natalis sanctorum Rufinæ, Euticæ cum sociis eorum. Consonat Martyrologium reginæ Sueciæ apud nos inter Martyrologia Hieronymiana contracta: Capua Campaniæ, natalis sanctorum Rufinæ, Euticæ: sed socios non addit. Rhinoviense vero ac Richenoviense: Romæ Euticetis. Richenoviense addit: In Capua civitate, sanctorum Rufini, Eutici. Augustanum: Juliani, Rufini. Romæ Gerasii martyris, Hermetis. Labbeanum: Juliani, Rufinæ. Romæ, Genesi, Hermetis. Quibus adde Corbeiense brevius: In provincia Syriæ, natalis S. Juliani, Rufini; & aliud sub nomine Venerabilis Bedæ, quod habemus exceptum e Ms. membranaceo S. Lamberti Leodii: Item Rufini, Etitici *, Ermetis, Justi. Denique inter additiones ad Martyrologium Bedæ a nobis vulgatum ante tomum 11 Martii, hæc sunt: In Capua civitate Campaniæ, natale SS. Rufini & Julii. Hermetis. Sed hi duo sic memorantur in ipso textu Martyrologii a Florentinio editi: Arelato natalis sanctorum Genesii martyris, Juli, Hermetis.

[2] Vides hic, lector, merum chaos, in quo nec nomina, [de intricatis] nec numerus, nec ordo, nec loca conveniunt. De S. Genesio Romano (supra mendose Gerasio) agimus hodie cum Martyrologio Romano. Si Rufinus ille, qui Capuæ modo annuntiabatur, sit idem cum synonymo martyre, qui ibidem, sed titulo episcopi donatus, exstat in eodem Romano, spectat ad XXVI Augusti; sin alius sit, uti videtur esse, quia nullibi superius vocatur episcopus; plura de illo comperta haud novimus. Hodie autem cum Martyrologio Romano tractatur de S. Juliano M. in Syria. Alia controversia est e textu Martyrologii apud Florentinium, antea citati, an videlicet Rufina, & Eutica sit legendum, ac de feminis agatur; an scribendum Rufini, & Euticetis, seu rectius Eutychetis. Lectionem femininam præfert Florentinius in notis; sed non satis persuadet. Sanctas martyres, inquit, Rufinam, & Euticam; non Rufinum, ut legit Martyrologium Corbeiense, recolunt hac die libri nostri, quibus consonat Ms. reginæ Sueciæ VIII Cal. “Capuæ Campaniæ, natalis sanctarum Rufinæ, Euticæ”. Sed lectioni masculinæ favent annuntiationes, quas aliunde retulimus supra: ita ut vix scias, cui lectioni adhæreas potius in tanta, tamque assidua, dicamus quotidiana, apographorum Hieronymianorum corruptione.

[3] Additur in libris nostris, sicut pergit Florentinius, CUM EORUM SOCIIS, [horum Martyrum annuntiationibus] sicut in M. Corbeiensi: de quibus ex aliis hagiologiis nihil mihi addere licuit. Si vera ibi lectio sit masculina eorum; videtur esse falsa lectio Rufinæ & Euticæ feminina; utra autem sit genuina; & an pro eorum legi debeat earum, quis tuto statuat? Novam difficultatem creant milites XVIII, qui in textu apud Florentinium sequuntur: In cimiterio ejusdem Via Nomentana milites XVIII. Præterquam enim, quod non sit nobis notum, quales isti sint, textus hic etiam est mutilus. Verba hæc, ut affirmat Florentinius in notis, neque in Martyrologio Antverpiensi, neque in Corbeiensi prostant: & aliquem Romæ certum martyrem veneratum hic deficere, monstrant illa, IN COEMETERIO EJUSDEM. Viam enim Nomentanam ex urbe Roma Nomentum versus ortum duxisse, certum est. Et fortasse Eusebius, ac reliqui S. Pontiani socii, omnibus fere Latinorum memorati, hic desiderantur, qui Romæ agonem compleverunt.

[4] [notæ.] Exinde anonymi milites XVIII Via Nomentana, in ejusdem Viæ Arenario, seu cœmeterio recoli potuerunt. Celebrius Viæ illius cœmeterium, sanctæ Agnetis erat: sed eadem Via decimo quarto ab Urbe lapide ad Arcus Nomentanos erat Arenarium, ubi sepulti sunt Primus & Felicianus martyres, cujus meminit liber Pontificalis in Theodoro. Erat & cœmeterium, sine alia additione vocatum, cœmeterium Martyrum, Via Nomentana: cujus meminit Beda Ms. Vaticanus apud Aringium lib. 4, cap. 26, num. 2; & in hoc SS. Milites venerari cum aliis martyribus potuisse, nihil vetat. Nos interim conjecturis hisce, ac aliis superioribus observationibus valere jussis, cum præsens materia sit talis, ut probabilis ex ea exitus sperari non possit; in titulo superiore, quem eidem præmisimus, nomina expressimus, prout habentur in dicto textu, ita tamen, ut addita a nobis sint nomina eorum, qui alibi, etiamsi non sint in isto textu, exprimuntur. Dixi tamen Juliano & forte Julio, quia cum illa nomina sint fere similia, facile accidere potuit, ut unus idemque bis positus fuerit.

[Annotata]

* f. Eutici,

DE S. JULIANO MARTYRE
IN SYRIA.

Cultus ex antiquis Martyrologiis.

Julianus M. in Syria (S.)

AUCTORE G. C.

Martyrologium Romanum hodie assignat in Syria sancti Juliani martyris memoriam, [Hic Sanctus in Syria passus,] & eminentissimus Baronius in notis ad hanc annuntiationem asserit, de eo agere vetera manuscripta, & recentiores adstipulari. Utinam eminentissimus ille Martyrologii explicator nos aperte docuisset, quæ & qualia sint hæc vetera manuscripta! Si enim per ea intelligat antiquos Martyrologiorum codices, ultro fatemur, hunc sanctum Martyrem in variis exemplaribus Hieronymianis & Auctariis Usuardinis hac die annuntiari. Si vero vetera manuscripta Vitæ vel Martyrii monumenta indicare velit, illa nec habemus, nec invenire possumus. Videtur etiam iis caruisse Castellanus, qui hodie in Martyrologio suo universali ad marginem dubitat, an hic S. Julianus non sit idem cum eo, qui die XII Augusti cum S. Macario socio in Syria annuntiatur. At nullam suæ dubitationis rationem reddit.

[2] [antiquis Martyrologiis inscribitur,] Forte Castellanus ad hanc suspicionem inductus est ob clausulam fere similem, quæ utrique annuntiationi tunc additur: nam die XII Augusti apud Florentinium annuntiatur in Syria vico Magarato natalis sanctorum Macharii, Juliani; ubi multa regio convenit monachorum. Die autem XXV Augusti solus S. Julianus hodiernus ita memoratur: In provintia Syriæ natalis sancti Juliani, ubi magnus sit conventus monachorum, qui meruit fide coronari. Florentinius in notis ad utramque annuntiationem densas hasce tenebras divinando frustra dissipare conatur. Interim de veteribus utriusque vel alterutrius Martyris Actis nihil subministrat.

[3] [licet tempus & adjuncta martyrii non inveniantur.] Petrus de Natalibus hos duos Julianos in Syria martyres satis inter se distinguit, dum lib. XI Catalogi Sanctorum num. 214 priorem cum socio sic refert: Macarius & Julianus eodem die (nimirum XII Augusti) in Syria coronantur. Deinde ibidem num. 224 martyrium alterius cum sacerdotio ita conjungit: Julianus martyr & presbyter in provincia Syriæ VIII Kalen. Septembris passus est. Igitur hodiernus S. Julianus propter diversum venerationis diem ac dignitatem sacerdotii videtur ab altero ejusdem nominis & regionis martyre distinctus. Dum eminentissimus Baronius in notis ad Martyrologium Romanum dicit, recentiores adstipulari, verosimiliter indicare voluit Martyrologos recentiores, inter quos Bellinus de Padua in duplici Martyrologii sui editione hunc sanctum Martyrem collocat in provincia stiriæ pro Syriæ, quod forsan est mendum typographicum. Porro nobis non lubet in his tenebris diutius palpare, donec alicunde quædam lux affulserit: nam jam inde nimis diu tempus & circumstantias martyrii frustra quæsivimus.

DE SANCTO JOANNE EREMITA
RUSELLI IN APRUTIO ITALIÆ.

[Commentarius]

Joannes eremita Ruselli in Aprutio Italiæ (S.)

J. P.

Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ eum sic laudat ad hanc diem: Joannes eremita Ruselli pago Aprutii citerioris, Triventinæ diœcesis, apud quem vitam solitariam duxisse, ac miraculis coruscasse fertur, venerationem habet hac die: cujus corpus ibidem asservatur. In Catalogo autem Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, ita denuo ipsum annuntiat: Ruscelli in Aprutio S. Joannis eremitæ. In notis autem rem confirmat ex ejus Vita Ms., quæ in ecclesia Ruselli, pago Aprutii, Triventinæ diœcesis, ubi is quiescit, & venerationem habet, asservatur. Castellanus in suo Martyrologio universali illum etiam refert hoc modo: In diœcesi Triventina in confiniis Aprutii ac Comitatus Molisini, S. Joannes de Rusello, solitarius. Vitæ a Ferrario supra memoratæ frustra apud nos quæsivi exemplar: in ejusdem tamen hagiologi fide asserentis Eremitam hunc coli, Operi nostro inter alios præsentis diei cælites dandum ei locum duxi, etiamsi aliunde mihi prorsus sit ignotus.

DE S. VICTORE SEU VICTURO EP.
CENOMANIS IN GALLIA,

Circa annum CDXIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Victor seu Victurus ep. Cenomanis in Gallia (S.)

BHL Number: 8599

AUCTORE J. S.

§ I. Duo Victores, seu Victor & Victorius, Cenomanensium episcopi, ibidem culti: horum successio probata.

Duos ecclesiæ suæ sanctos Episcopos, Patrem & filium, vel ejusdem, vel certe similis nominis, colunt Cenomanenses. [Nomen Sancti ejusque filii:] Patrem communius Victorem nominatum invenio, filium modo Victorem, modo Victorium, alibi etiam Victorinum. Hic tamen sæpius Victorius dictus legitur, atque ita ipse nomen suum subscripsit concilio Turonico I; unde probabilius videtur Victorium proprie vocatum fuisse, simili cum Patre nomine, non eodem. Unde in uno Actorum Mss. exemplari, etiam cum baptismus describitur, constanter Victorius nominatur. Utut est, nos patrem Victorem, filium Victorium apellabimus. In Gestis autem episcoporum Cenomanensium, editis a Mabillonio anno 1682, tom. 3 veterum Analectorum pater Victurus filius Victurius vocatur, a voce Gallica Victeur Latina, ut apparet, mutuata, atque iisdem semper nominibus in illo episcoporum Catalogo, seu gestorum Historia nuncupantur, quod pro citandis ex Gestis memoratis semel monuisse sufficiat. Hæc de nominibus, quorum similitudine factum videtur, ut duo hi Sancti a quibusdam fuerint in unum confusi.

[2] Moderni quidam critici dubitaverunt, an revera distincti fuerint Victor, [uterque confusus a Baronio:] & Victorius, filiusque Patri in episcopatum successerit, qua de re paullo post agetur pluribus. Distinctos autem, fuisse, vel ex iis solis patebit, quæ de cultu utriusque dicentur. Martyrologium Romanum ad Kalendas Septembris Victorium annuntiat hoc modo: Apud Cenomanos sancti Victorii episcopi. Sive nomen, sive diem hic considerem, filius, qui 1 Septembris colitur, venit intelligendus: nam Patris memoria celebratur XXV Augusti. At nota eruditissimi Baronii Patrem omnino designat; sic enim in prolata verba commentatur: Successit hic S. Liborio ejusdem sedis episcopo, quintus ordine, seditque annos XXIV, menses VII, dies XIII, ut constat ex tabulis ejus ecclesiæ. Omnia hæc Victori patri recte convenire patebit ex sequentibus. Quemadmodum & illud, quod subjungit Baronius: Claruit temporibus Theodosii imperatoris, notissimus S. Martino, ut apparet ex his, quæ de eo hic Beda scribit in Martyrologio. Filio vero verosimilius tribuendum, quod modo citatis interjicit, Agit de eo Greg. Turonensis, in Actis S. Victorii probabimus. Unde colligo neutrum Romano Martyrologio excludere voluisse Baronium, sed illi non nisi unum innotuisse, atque ex eo utriusque gesta confudisse.

[3] Præiverat Baronio Galesinius, atque utrique Usuardus eodem die: [utriusque nomen] sub nomine tamen Victoris. Audi Usuardum: Cenomannis sancti Victoris episcopi. Ad quæ in Usuardo suo notat Sollerius: De Victore agunt Florus & Rabanus, quorum elogia plane dissimilia. Neque hoc mirum; quippe alter Patrem, alter filium annuntiat, aut certe alter ex Patris, alter ex filii gestis elogium suum contexuit. Rabanum ad Kalendas Septembris loquentem audiamus: Cenomannis, inquit, civitate Galliæ natale Victoris episcopi. Nam dum sanctus Martinus Turonensis episcopus perrexit ad sepeliendum Leporium (Liborium) pontificem supradictæ urbis, & venisset ad oppidum, respiciens, vidit hominem operantem in vinea, eratque clericus, subdiaconi officium adeptus: revelatumque est Sancto Dei, eo quod ipse esset successurus in episcopalem locum: vocavitque illum sanctus Martinus ad se dicens illi: Benedic me domine Victor. Cui ille: Benedic tu mihi, domine mi, & benedictus sermo tuus. Sicque jussu sancti viri secutus est eum, quem, convocata plebe atque coadunata, ordinavit episcopum, ejusque filium Victorinum nomine baptizavit, & secum ad nutriendum ad Dei servitium tulit: quem etiam post obitum Patris defuncti eidem civitati ordinavit episcopum. Hæc de Victore patre dici, atque ex Actis, quæ edemus, deprompta esse, patet ad oculum. Quæ de Victorio, quem Victorinum vocat, non omnino recte hic dicuntur, suo loco corrigemus.

[4] Florus elogium ex Turonensi desumpsit lib. de Gloria conf. cap. 56, [in fastis diversis:] atque ita eum celebrat: Cenomanis, depositio S. Victoris episcopi & confessoris: qui dum civitas ipsa cremaretur incendio, & validis globis flammæ huc illucque, impellente vento, propellerentur; quasi pastor bonus non perferens ecclesiasticas caulas ab insidiis sathanæ devastari, obviam se turbinibus obtulit, elevataque manu facto signo crucis econtra, illico omne cessavit incendium. Hæc Florus, prout ante tomum 11 Martii apud nos est editus. Ruinartius in notis ad locum Turonensis, unde hæc desumpta dixi, de Victorio filio intelligit, quod, non quidem certum, probabilius tamen puto, quia nomen Victorii patri tributum vix lego, Turonensis autem Victorio rem attribuit. Ex dictis habemus certe cultum Victoris patris, distinctumque ab eo filium apud Rabanum, licet ille filium fastis non inscripserit, ut sanctum. Nunc utriusque cultum antiquissimum ostendemus.

[5] Gesta Pontificum Cenomanensium, quæ seculo IX ultra medietatem progresso compilata, [cultus utriusque antiquus,] existimat Papebrochius in S. Innocentio tom. III Junii pag. 855, quæque anno 1682 edita a Mabillonio tom. 3 Analectorum, variis locis Victurum & Victurium sanctos vocant & beatos. Pag. 46 in episcoporum catalogo, Beatus Victurus, & Beatus Victurius, quem titulum iis, qui cultum non habent, non apponit. Pag. 79 sanctum Innocentem sepultum dicit juxta corpora S. Victuri & sancti Victurii, atque eodem honoris titulo eosdem nominat aliis locis. Cultum jam seculo VI solemni festivitate sanctum Victorem, colligimus ex instrumento S. Domnoli, qui ejusdem urbis seculo VI erat episcopus, pag. 102 dictorum Analectorum, ubi sic loquitur: Cum evocassem domnum, & fratrem meum Audoveum episcopum Andegavæ civitatis visitare sancta limina patroni peculiaris mei Victoris episcopi, immo & sollemnitatem ipsius celebrare &c. Quod & de sancto Victorio videtur dicendum. Quippe tom. 1 Annal. Bened. pag. 159 ita scribit Mabillonius: Idem etiam Domnolus (jam dictus) antiquum sancti Victurii monasterium prope fluvium Sartæ … & censuum & monachorum numero auxit. Videtur hoc monasterium Victorio filio sacrum fuisse, nam Pater Victurius non solet appellari. Itaque de cultu antiquissimo utriusque dubitare non possumus, quamvis id pro seculo VI de utroque non omnino certum putem, cum nomina potuerint confundi.

[6] [& nomen in recentioribus Martyrologiis.] Recentiores martyrologi S. Victorem patrem a Victorio filio distinxerunt, at ne inter illos quidem omnino convenit. Claudius Castellanus in Martyrologio universali ad 1 Septembris: Cenomanis, inquit, sanctus Victor episcopus. In margine autem notat sequentia: In Rabano Victor, in gestis episcoporum Cenomanensium Victurius. At Rabanus patrem Victorem vocat, filium Victorinum, ut vidimus: Gesta vero Cenomanensium episcoporum filium Victurium, patrem Victurum nominant; itaque idem non fuit a Rabano Victor, in Gestis Victurius appellatus. Designat tamen filium Castellanus; nam inter Sanctos, quorum obitus dies ignoratur, (Aëmeros vocat) pag. 903 Patrem sic annuntiat: Sanctus Victutus, episcopus Cenomanensis, mortuus inter XXII Januarii, & XVIII Februarii; qui successorem habuit sanctum Victorem filium suum, 1 Septembris cultum, cujus (filii) ecclesia est apud moniales Pratenses. Unde hoc S. Victoris, seu Victuri mortis tempus collegerit Castellanus, non invenio; omnes enim auctores, quos consului, vel diem mortis tacent, vel XXV Augusti assignant. Præferendum igitur hoc loco Martyrologium Parisiense, anno 1727 luci datum; quippe & nomen utriusque, & cultus diem recte distinguit; dum ad XXV Augusti Patrem ita memorat: Cenomannis sancti Victoris episcopi. Ad 1 Septembris filium paullo prolixius: Cenomannis, sancti Victurii, qui interfuit conciliis Andegavensi, & primo Turonensi. Hisce consonant Mothier in nota ad 1 Septembris Martyrologii Romani, Corvaisier, & Bondonnet in Chronologia episcoporum Cenomanensium; atque hæc de cultu sufficiant.

[7] [Ordo primorum episcoporum Cenomanensium in dubium vocatus,] Gesta episcoporum Cenomanensium jam laudata hunc episcoporum statuunt ordinem. Primum S. Julianum, II S. Turibium, III S. Pavacium, IV S. Liborium, V S. Victurum, seu Victorem, VI S. Victurium seu Victorium, VII S. Principium, VIII S. Innocentem. Tillemontius tom. 4 Monument. nota 77 in S. Dionysium fatetur, hunc ordinem niti monumentis seculi IX, ideoque non facili ratione immutandum: multis tamen contra dictum ordinem disputat, contenditque vel duos fuisse Turibios; vel Turibium, qui secundo loco ponitur, septimo, nempe post Victorium, statuendum. Dubitat item an Victorius filius patri Victori successerit nullo intermedio: demum ex Cointio inter Principium & Innocentem alium Victorem ecclesiæ Cenomanensi præfuisse existimat. Hæc omnia dubie quidem disputat, ita tamen, ut non obscure in sententiam modo expositam inclinare videatur. Bailletus in Vitis Sanctorum tom. 3, ad 1 Septembris, in S. Victore, dubitantem circa Victorem & Victorium sequitur Tillemontium, dubiumque esse asserit, an Victorius, quem patri filium successisse habent Acta, non statuendus sit inter Principium & Innocentem medius. At memoratus Tillemontius tom. 16, nota 3 in S. Perpetuum, quæ est de Victore & Victorio, vela utcumque contrahit, neque distinctionem Victoris & Victorii se oppugnare velle asserit, quia potius ad catalogum primorum episcoporum Cenomanensium adjiciendos aliquot putat, quam ex eo delendos: Quamvis, inquit, duo nomina adeo similia, quæ nullo intermedio sibi invicem subjunguntur, satis causæ præbeant existimandi, non esse nisi unum episcopum. Quin & alius admitti debet Victor Cenomanensis episcopus circa annum DXXX, qui in catalogis illius ecclesiæ annotatus non fuit.

[8] Cointius in Annalibus Francorum tom. 1, ad annum Domini 513, [ad quos, præter alios, Victorem quemdam adjiciendum putant aliqui.] num. 1 Victorem hunc, ab alio Victore & Victorio distinctum, inter Principium & Innocentium omnino collocandum contendit, atque eodem anno 513 illius ingressum statuit, obitum vero anno 531, ut ibidem videre est num. 22. Nuperus quidam episcoporum Cenomanensium chronographus non modo hunc Victorem, sed & Severianum quemdam dictis Principio &Innocentio interponit, Turibiumque secundum Principio præmittit. Rationem, cur Victorem illum catalogo episcoporum Cenomanenfium adjiciendum putent Tillemontius, Cointius, aliique, assignant ex Vita S. Melanii Rhedonensis episcopi, pridem a Bollando illustrata tom. 1 Januarii a pag. 327, ubi num. 21 & seq., & rursum num. 31, in exsequiis S. Melanii, memoratur quidam Victor episcopus, quem Cenomanensem fuisse ex adjunctis erui videtur. Ut res clarius elucidetur, tria discutiam. Primo an fuerit S. Victor successor S. Liborii a S. Martino ordinatus. Secundo an huic successerit filius, sanctus Victorius. Tertio quid sentiendum sit de Victore, quem laudati auctores episcoporum Cenomanensium catalogo adjiciendum putant.

[9] Primum itaque, S. Victorem a S. Martino episcopum fuisse ordinatum, [S. Victorem a S. Martino ecclesiæ Cenomanensis] tot testibus probatur, ut ea de re dubitare non possimus, nisi rationes obstarent gravissimæ. Quatuor S. Liborii Vitas, tom. V Julii a pag. 407 editas, lector inveniet; in omnibus his dicitur a S. Martino sepultus Liborius, atque in quarta ita res narratur a num. 16: Eodem tempore S. Martinus episcopus Turonensem regebat ecclesiam, vir apostolicis clarus omnino virtutibus: cui inter illa, quibus assidue frui solebat, angelicæ collocutionis mysteria, etiam hoc ex divina revelatione præceptum est, ut ad urbem Cenomanicam pergeret, atque ibidem, in infirmitate positum Dominum visitaret. Unde animadvertens, hanc Domini infirmitatem de aliquo membrorum suorum intelligendam, de quibus ipse dicturus est in judicio, Infirmus fui, & visitastis me; cœpit illico festinus ad memoratam pergere civitatem.

[10] Cui cum jam appropinquans, juxta vineam quamdam iter ageret, [episcopum ordinatum, ex variis] vidit eminus in ea stantem clericum gradu subdiaconum, Victurium nomine, operi quidem, quodcumque ibi agendum erat, studiosius insudantem, sed nihilominus frequentatione psalmodiæ laudes Domini decantantem. Hic erat discipulus S. Liborii, atque in ipsa suæ continentiæ, mentisque, & habitus humilitate, bonæ institutionis magistri optimi clarum præbebat indicium. Quem intuens S. Martinus, revelante sibi Spiritu sancto, hunc esse futurum ibi episcopum, his eum verbis salutavit, dicens: Ave noster pontifex. Dehinc illi baculum suum dedit, atque ita concito gradu in urbem properavit. Relatis deinde S. Liborii obitu, & sepultura, sic auctor prosequitur: Sequenti vero die vir Dei Martinus populum omnem, qui ad tanti viri exsequias copiosus nimis & innumerabilis convenerat, & internum amorem erga pastorem suum largissimis lacrymarum fontibus testabatur, in ecclesiam convocans, sanctæ admonitionibus doctrinæ consolabatur, eisque præfatum Victurium ordinavit episcopum. Hanc Vitam, quæ tribus aliis prolixior est, graviter & bona fide sub finem seculi IX scriptam esse, colliges facile ex Bollandi ad eam Commentario § 2. Quod autem Victorem seu Victurum hic vocet Victurium, vel Patris nomen cum filii nomine confudit, vel describentium vitio fieri potuit.

[11] [auctoribus,] Idem testantur Acta sancti Victuri, in episcoporum Cenomanensium Gestis tom. 3 Analectorum a pag. 68, quæ tum ad rei probationem tum ad gloriam Sancti, in quantum ad propositum nostrum spectant, huic loco juvabit inserere: Domnus Victurus, inquit auctor, Cenomannicæ urbis pontifex, successorque beati Liborii, ejusdem urbis episcopi, qui ut ægrotare cœpit, & finis vitæ beati Liborii appropinquavit, sanctus Martinus, Turonicæ urbis archiepiscopus, divinitus ammonitus, ad visitandum eum atque sepeliendum venire non tardavit. Antequam autem in prædictam urbem adveniret ad visitandum, & ad animam jam dicti pontificis Domino commendandam … cœpit cogitare beatus Martinus quid de futuro fieret episcopo. Sedente vero illo, & equitante super asello suo, & hæc meditante, divinitus illi ostensus est quidam clericus, & subdiaconus nomine Victurus, procul ab urbe in vinea sua laborans, & cum fodesorio * suo eam fodiens, exparsus capite & pedibus pulvere, & totis viribus vineam suam, preces & hymnos Domino psallendo, exercebat & colebat. Quem ut cognovit antedictus dominus Martinus, gratia Domini illuminatus, futurum fore pontificem; vocavit eum ad se, & salutans eum dixit: Ave domne pontifex. Cujus verba prædictus Victurus benigne suscipiens, & prono vultu se contra eum humilians, sperabat quod irrideret eum beatus Martinus: quia nullo modo se credebat pontificem umquam fore. Beatus enim Martinus dedit illi baculum suum, quo sustentari solebat, & deduxit eum secum usque ad urbem. Subdit obitum S. Liborii, & exequias eidem a S. Martino factas; tum pergit:

[12] Hoc autem facto, in civitatem properavit (S. Martinus [contra quosdam de eo dubitantes,]) & populo de futuro pontifice allocutus, beatum Victurum prædictum subdiaconum in eadem civitate episcopum ordinavit, & ejus conjugem, Mauram nomine, sacro velamine Domino consecravit, eorumque filium beatum Victurium nomine baptizavit, & a fonte propriis suis manibus deprecantibus Patre & matre suscepit, & in filium sibi eum adoptavit. Post pauca de filio, de Patre ita prosequitur: Prædictus Victurus, pater Victurii, pontifex in jam dicta Cenomannica urbe pontificatus ministerium condigne, & devote exercens, multos suis prædicationibus atque exhortationibus ad Dominum convertit, & magnum lucrum in sancta Dei Ecclesia fecit. Hi vero, sive ceteri actus sui, plenius in ejus Vita inscripta reperiuntur. Hic autem sedit in prædicta sede annos XXIV, & menses VII, diesque XIII, presbyteros CCCV, diaconos CCXII, & reliquos ministros in sacro ordine sacravit, quantum necesse fuit. Qui & in pace obiit, & in ecclesia Apostolorum ultra fluvium Sartæ, in qua dominus Liborius requiescit in corpore, honorifice a suis sepultus est, & vivit æternaliter cum Christo. Paullo uberius hæc citavi, quam ad rem, qua de agitur, probandum, erat necessarium: ut Sancti gesta una opera lector intelligat.

[13] Tertio loco testis accedat Vita a nobis edenda, in qua ordinatio S. Victoris per S. Martinum eodem fere modo, [probatur;] at paullo fusius enarratur. Quartus ejusdem veritatis testis est Rabanus, cujus verba, num. 3 producta, brevius quidem, sed eodem plane modo rem enarrant. Addo demum testimonium Martyrologii, sub Bedæ nomine diu circumlati, ad 1 Septembris, sed nomina non parum luxata sunt, ut facile lector deprehendet: Scinomannis, inquit, (Cenomannis) civitate Galliæ, natale Victoris episcopi. Nam dum sanctus Martinus Turonis episcopus pergeret ad sepeliendum Leporinum (Liborium) episcopum supradictæ urbis, & venisset ad oppidum, respiciens vidit hominem operantem in vinea, (eratque subdiaconus) revelatum est sancto Dei, eo quod ipse successurus esset in episcopalem locum. Vocavitque illum S. Martinus ad se, dicens illi: Benedic domine Victor. Reliqua, quæ prorsus Rabano consonant, prætermitto, uti & recentiores auctores, qui eadem scribunt. Habemus itaque tot testibus probatam S. Victoris ordinationem a S. Martino factam, ut iis merito acquiescere possimus, cum nulla cujusquam ponderis ratio in contrarium fuerit allata.

[14] Filium patri successisse, secundo loco me probaturum dixi. [uti & filium Victorium patri successisse.] Id testantur auctores omnes modo adducti, exceptis S. Liborii Actis, ad cujus Vitam nihil attinebat hæc commemorare. Confirmatur hæc successio ex conciliis, Andegavensi, & Turonico primo, quibus interfuit Victorius Cenomanensis episcopus, tum etiam ex Venetico, quod ad ipsum scripsit epistolam synodalem: nam cum hæc concilia post medium seculi V celebrata sint, non videtur ætas patris Victoris eo usque extendenda, quo filius jam senex erat; præsertim contra aperta tot auctorum testimonia. Cum autem hoc negaturi non sint, qui primum admiserint, pluribus supersedeo, atque ad 1 Septembris, quæ spectant ad Victorium latius disputabo. Ad tertium itaque progredior, nimirum an & alius Victor seculo VI post S. Principium ecclesiæ Cenomanensi præfuerit episcopus, quod præcedentibus magis est dubium.

[Annotata]

* id est, ligone.

§ II. An alius a S. Victore & Victorio Victor seculo VI Cenomanensis episcopus? Tempus episcopatus Victoris & Victorii: Acta.

[Ratio, cur alius Victor catalogo videatur adjiciendus:] In Vita S. Melanii Rhedonensis episcopi tom. 1 Januarii pag. 330 ita legitur: Eodem fere tempore convenerunt simul vir Dei Melanius, & electus Dei Albinus, sanctusque Victor, atque Launus, & S. Marsus in Andegava civitate. Porro Victor hic num. 22 vocatur episcopus; cumque singuli rediissent ad propriam sedem num. 22, Marsus Venit Cenomannis ad B. Victorem: unde recte videtur concludi sedem propriam Victoris fuisse sedem Cenomanensem. Iidem deinde episcopi cap. 6 interfuisse dicuntur exsequiis S. Melanii: at obitum Melanii recte collocavit Bollandus num. 9 Commentarii prævii intra annum 530 & 549: ergo, cum vita S. Victorii eo usque extendi non possit, necessario dicendum videtur, alium quemdam Victorem ecclesiæ Cenomanensi seculo VI præfuisse, eumque inter Principium & Innocentem collocandum. Ita visum Bollando in notis ad Vitam S. Melanii, quem secuti Cointius, Tillemontius, aliique. Fateor tale esse hoc argumentum, ut prædicti auctores non temere existimaverint hunc Victorem circa annum 530 Cenomanensi præfuisse ecclesiæ: obstant tamen huic opinioni difficultates non contemnendæ, quæ me ab assensu absterrent, remque magis examinandam suadent.

[16] [Argumenta quædam contra hanc opinionem,] Primo enim mirum videtur, hunc episcopum, quem & sanctum & beatum vocat Vita memorata, ita fuisse oblivioni traditum, ut in Catalogo episcoporum, qui seculo IX formatus est, nullus ipsi locus fuerit assignatus. Deinde, quamvis circa id tempus varia in Gallia habita fuerint concilia, nulli omnino hic Victor subscriptus legitur. Tertio S. Principius Cenomanensis episcopus anno 511 subscripsit concilio Aurelianensi. Anno 533 Innocentius subscripsit concilio Aurelianensi 11, non addito sedis suæ nomine: at S. Innocentium Cenomanensem esse, locorum vicinitas facit verisimile, qui & Aurelianensi IV anno 541 subscriptus reperitur. Ex his necesse est concludamus, S. Innocentium inter annum 511 & 533 factum esse episcopum, dicitur autem sedisse apud Mabillonium pag. 74 tempore Anastasii imperatoris … Chlodovei … & Childeberti regum, idque pag. 79 annos XLV, menses X, dies XX. Hos annos episcopatus Innocentii, ad dimidiam partem & ultra contrahunt, qui Victorem admittunt: & revera magnopere minuendi sunt in illorum sententia, cum Domnolus successor ejus anno 566 vel 567 concilio Turonensi legatur subscriptus, interque illum & Innocentium sedes longo tempore vacaverit. Hæc itaque incommoda obstant, quo minus hunc Victorem censeam episcopis Cenomanensibus annumerandum.

[17] [cujus fundamentum] Et vero Acta illa S. Melanii non incommode explicari poterunt, etiamsi non admittamus S. Victorem, de quo agitur, Cenomanensem fuisse episcopum; totumque, quo Victor hic nititur, argumentum corruet. Convenerunt Melanius Rhedonensis, Albinus Andegavensis, Launus, Bollando S. Laudus, Lautus vel Lauto Constantiensis; Marsus Bollando Marcus, Marcius, vel Martinus Aurelianensis, aliis Nannetensis, & Victor. Cur, nomine paullulum mutato, legi non poterit Vigor? Non enim video, cur nomen S. Vigoris æque luxari non potuerit, quam præcedentium episcoporum. Quid ergo, si intel