Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober XII           Band Oktober XII           Anhang Oktober XII

26. Oktober - Ergänzungen


OCTOBRIS DIES VIGESIMA SEXTA

SANCTI QUI DE VII KALENDAS NOVEMBRIS SUPERSUNT

B. Fulcus, conf. pont. Placentiæ et Papiæ in Italia
S. Bernardus Calvonius, conf. pont. Vici in Hispania
S. Damianus Finariensis, qui et Furcherius, conf. non pont. ord. FF. Prædic. Regii Lepidi
B. Bonaventura de Potentia, conf. ord. FF. Min. Conv. in Italia
Appendix de BB. Alexandris Macchiavelliis, conff. non pontt. Bononiæ

DE S. FULCO CONF. PONT. PLACENTIÆ ET PAPIÆ

CIRCA ANNUM MCCXXIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS

Fulcus, conf. pont. Placentiæ et Papiæ in Italia (B.)

AUCTORE V. D. B.

§ I. S. Fulci cultus, tenuis olim Papiæ, sed post reliquiarum retectionem major. Origo memoriæ in martyrologiis. Cultus Placentiæ procuratus opera Campii.

Papiensis civitas, Ticinum dicta, et utroque nomine antiquitus nominata, urbs nobilissima Italiæ, [Sæculo XIV S. Fulcus nondum recensebatur inter sanctos Papienses.] flosque Liguriæ, ac demum caput et camera seu sedes totius regni Longobardorum, multis extitit privilegiis decorata; inter quæ sunt illa potissimum recolenda, quibus eam Dominus ac Salvator noster per servos suos magnifice sublimavit. Hæc circa annum 1330 de patria sua scripsit anonymus exsul in libro de Laudibus civitatis Ticinensis, quæ dicitur Papia [Ap. Muratori, Scriptores rerum Italicarum, tom. XI, col. 5.] ; qui dein singula decora breviter prosecutus est. Ubi et hæc leguntur [Ibid. col. 7.] : In hac urbe per successionem plures quam quinquaginta pontifices resederunt; ex quibus undecim sunt per Romanam ecclesiam canonizati et sanctorum catalogo adscripti. Nomina sunt hæc: Syrus, Inventius, Ursicinus, Crispinus, Epiphanius, Maximus, Ennodius, Crispinus, Damianus et Hieronymus: unde liquet tunc temporis S. Fulci nomen martyrologio Papiensi Usuardino nondum inscriptum esse. Neque etiam, quando recenset corpora sanctorum, in altero templo cathedrali S. Stephani, ubi etiam S. Fulcus quietem nactus est, sepulta, commemorat sancti Fulci reliquias; sed corpora sanctorum confessorum et episcoporum Syri, primi prædicatoris, Joannis, episcopi Nicensis, ac Armentarii, episcopi Papiensis; item corpus S. Gengulfi martyris, qui fuit miles Pipini, regis Francorum [Ibid. col. 8.] .

[2] [Jacobus Gualla initio sæculi XVI primus celebravit ejus sanctimoniam; cujus fama, quum occasione renovationis templi cathedralis] Verumtamen, nedum S. Fulci fama et sanctitatis gloria perierit aut obscurata fuerit, crevit paulatim; ita ut sæculo XVI ineunte Jacobus Gualla, patricius Ticinensis, ac juris utriusque consultus, pontificiique multos annos in patrio gymnasio lector, summa diligentia scripserit ejus Vitam eique locum dederit in Sanctuario Papiensi: quod anno 1505 statim post auctoris mortem in lucem venit, iterumque, præmissa illius Vita, anno 1587; quas ambas editiones coram habemus. Eodem sæculo novum accessit decus beato viro. S. Stephani templo adjacebat templum S. Mariæ Majoris; ita ut in priore seu aquilonali canonici cathedrales æstate divina celebrarent officia, in altero hieme [Ap. Muratori, Scriptores rerum Italicarum, tom. XI, col. 5.] . Sæculo autem XV communiæ visum est loco duarum ædium magnificentissimam basilicam, ab architectone Ticinensi Rocchio designatam [Moroni, Dizionario di erudizione ecclesiastica, tom. LII, pag. 17.] , condere; cujus ambitu non illarum solum areæ clauderentur, verum etiam vicinia. Quod opus die 29 junii anni 1488 episcopus Ascanius Maria Sfortia, solemniter primo jacto lapide, auspicatus est. Publica privataque collata pecunia, indulgentiarum thesauro aperto, erectis montibus aliisque industriis non segniter aliquandiu promota fabrica [Romualdus a S. Maria, Flavia Papia Sacra, tom. I, pag. 40 et seqq.] ; refriguit tamen paulatim ardor, donec Hippolytus Rubeus seu Rossi, qui ex concilio Tridentino rerum sacrarum fervidus redierat, cohortationibus et exemplo cives pellexit ad continuandam basilicam.

[3] [ejus reliquiæ bis solemniter translatæ sunt, plurimum aucta est:] Hoc ipso autem tempore, anno scilicet 1567, idem præsul, quum capella S. Simonis, in qua prope altare in tumulo marmoreo quietem nactus erat S. Fulcus, destructa esset, loculum hunc aperiri jussit et sacras exuvias, non sine admiranda suavitate repertas, decentiori loco recondi voluit [Ibid. tom. II, pag. 159. Cfr Campi, Historia ecclesiastica di Piacenza, tom. II, pag. 142.] . Paraverat scilicet ad altare maximum, (ut alibi [Acta SS. Auctar. tom. VI Octobris, pag. 26.] ex Campio [Campi, pag. 142 et 143.] , Placentinæ historiæ patre, narravi,) pulcherrimum S. Syro, Papiensium patrono, e marmore tumulum; quem sex in partibus distribui voluit, ut in singulis suus sanctis esset loculus. Hæc autem erat partitio:

S. RODOBALDI
EPISCOPI
PAPIÆ.
S. LITIFREDI
EPISCOPI
PAPIÆ.
S. ROMANINI P.
CORPUS SANCTI
SYRI
EPISCOPI
PAPIÆ
S. FULCI
EPISCOPI
PAPIÆ.
S. DAMIANI
EPISCOPI
PAPIÆ.

Quum vero anno 1614 magna pars novi templi perfecta esset et cum veteri conjuncta, ex veteri in illam novam partem translatum est altare illud maximum; ipsum vero sepulcrum quinque SS. Ticinensium episcoporum et S. Romanini presbyteri, jubente episcopo Joanne Baptista Bigli, translatum est in oratorium subterraneum, quod in nova æde extructum erat. Noluit præsul loculos reserari, sed præcepit ut dignissimo loco mausolæum poneretur et ornaretur altari, quod omni ex parte imaginibus eorumdem sanctorum niteret. Qua duplici solemni translatione fieri non potuit ut beatissimi episcopi memoria non renovaretur.

[4] [anno 1578 ejus nomen Martyrologio inscripsit Galesinius, quem quinque annis post Baronius secutus est.] Priorem celebritatem (altera posterior est) licet ignorasse videatur Petrus Galesinius, S. Caroli Borromæi in restauranda disciplina ecclesiastica adjutor, S. Fulci tamen nomen ad præsentem diem intulit in Martyrologium, S. Romanæ ecclesiæ usui accommodatum, quod anno 1578 typis Venetis in lucem venit, his verbis: Papiæ, sancti Fulchi, episcopi et confessoris; auctoritate Jacobi Vallæ seu Guallæ nixus, ut in notationibus ad finem profitetur. Hinc anno 1583, quo prima Baroniani Martyrologii Romani editio prodiit, transiisse videtur ejusdem memoria in præsens Martyrologium Romanum, hac forma: Papiæ, sancti Fulci episcopi; quæ forma in eodem Martyrologio ad hanc usque diem perseveravit. Verumtamen illustrissimus scriptor in editione, quæ anno 1586 Romæ prodiit et bis deinde Antverpiæ, in annotatis ad S. Fulci nomen hæc subjecit: De eodem tabulæ ecclesiæ Papiensis et Jacobus Valla de episcopis Papiensibus; quibus indicare videtur S. Fulci nomen tunc temporis jam inscriptum fuisse tabulis seu kalendario liturgico Papiensi. Sed nonne solus præluxit Galesinius, qui prior loco Sanctuarii Papiæ, (qui sincerus est Guallæ seu Vallæ libri titulus,) scripsit: Jacobus Valla in libro de episcopis Papiæ? ita ut incerta conjectura definiverit Baronius tum S. Fulci festivitatem actam fuisse Papiæ: certe Ferrarius, qui anno 1613 Catalogum sanctorum Italiæ edidit, nullas tabulas Papienses commemorat, sed Placentinas dumtaxat; et Romualdus a S. Maria, qui anno 1699 diligenter significavit omnes libros, ubi de S. Fulco sermo est, tabulas ecclesiasticas Papienses nonnisi ex auctoritate Baronii adduxit [Ibid. tom. I, pag. 124.] .

[5] [Casu Campius reperit S. Fulcum Papiensem antea Placentinam cathedram occupasse et diligenter in ejus gesta inquirit;] Quamobrem, siquid divinando assequi possim, æstimo prius Placentiæ fieri cœptum esse ut S. Fulci festivitas officio ecclesiastico celebraretur. Quam rem fuse narravit Petrus Maria Campius, canonicus Placentinus, qui in ea partem magnam habuit. Quum scilicet sub annum 1600 egregius hic canonicus, quem Placentinæ historiæ patrem jam nuncupavi, multus esset in colligendis lectionibus Proprii Placentini, Romanæ curiæ auctoritate approbandis, atque nemo omnino Placentiæ quidpiam de S. Fulco nosset, subiit ei aliquando dubitare an Umberti Locati dicta de Fulco quodam, qui prius Placentinus dein Papiensis fuisset episcopus, ad eum Fulcum spectarent, qui in Martyrologio Romano ad diem 26 octobris laudatur [Ibid. tom. II, pag. 100 et 101.] . Verba autem illa in editione latina (nam et altera italica exstat) sunt hæc [De Placentinæ urbis origine, successu et laudibus seriosa narratio, ap. Grævium et Burmannum. Thesaurus antiq., et hist. Italiæ, tom. III, part. II ad fin. col. 34 et 35.] : Anno 1220 Fulco, patria Placentinus, (monasterii S. Euphemiæ præpositus hic fuerat,) Honorio ejus nominis tertio pontifice maximo sedente, episcopus Placentinus ordinatus, sedit nonnullos menses; deinde translatus fuit ad episcopatum Papiensem. Quum itaque intellexisset Fulcum Placentinum Martyrologio Romano inscriptum esse, excussit civitatis tabularia ut paulo plura de ejus gestis reperiret. Vana non fuit opera; adhibitoque Guallæ Sanctuario, has confecit lectiones, quas venerabilis cardinalis Bellarminus recognovit et sacra Rituum congregatio approbavit die 9 aprilis anni 1608 et iterum die 23 septembris anni 1609, Claudiusque Rangonius, Placentinus episcopus, idibus augusti anni 1610 ad usum cleri sui excudi jussit; nisi quod videntur jam die 23 martii anni 1601 probatæ fuisse et paulo post venisse in lucem, ita ut anno 1608 nova dumtaxat approbatio fuerit. Quas lectiones etiam admiserunt canonici regulares Placentini S. Euphemiæ, et cum licentia S. Sedis, die 22 decembris anni 1612 concessa [Poggiali. Memorie storiche di Piacenza, tom. V, pag. 91.] , universa congregatio canonicorum regularium S. Salvatoris, cujus illi pars erant; itemque congregatio Lateranensis. Placet has initio recitare ex Officiis propriis canonicorum regularium congregationis S. Salvatoris, anno 1613 Romæ impressis, quo deinde facilior nostra sit via: (alia quidem plura exemplaria habemus tum Placentina tum Lateranensia, sed nullum quod antiquius sit.)

[6] [quæ tribus lectionibus,] Ecce itaque Lectio IV. Fulcus Placentinus *, ex gente Scota oriundus, singulare integritatis et innocentiæ exemplum fuit. In summa rerum omnium inopia cum de ardenti literarum ac pietatis studio nihil remitteret, divina ei bonitas non defuit. Exierat aliquando ille ad cogendam stipem, ut solet *; mercatoris cujusdam ancilla improbior frustum offert panis, sed ea conditione ut episcopatum sibi obtrudi ne unquam patiatur: retrahit manum bonus adolescens, iniquum ratus etiam in fame eam accipere conditionem, qua ad sequendum Deum, quem intus jam senserat, liberum iter non pateret. Delata res ad herum est; qui, accersito statim Fulco, quotidianum in ædibus suis cibum ac perpetuum, sed prius acriter objurgata coram eo femina, humaniter liberaliterque pollicetur.

[7] [a sacra rituum congregatione approbatis,] Lectio V. Post maximos in litteris ac pietate progressus, cooptatur in ordinem S. Euphemiæ canonicorum regularium; mittitur Parisios ad studium theologiæ; evadit is, quem ejus scripta testantur. Ubi in patriam revertitur, summa in eo enituit et animi demissio et vitæ sanctitas. Itaque, mortuo præposito, in ipsius locum sufficitur, nondum triginta annos natus. Admirantur hominis prudentiam, non modo sui, sed etiam Placentinus antistes Grimerius. Quo etiam factum ut in plurimis gravissimisque ecclesiæ suæ rebus opera et consilio Fulci libenter uteretur. Expertus fidem et integritatem, primo eum cathedralis templi canonicum, deinde vero archipresbyterum faciendum curat.

[8] [explicuit.] Lectio VI. Anno salutis nostræ millesimo ducentesimo decimo moritur Grimerius; eligitur pastor Fulcus a clero universo: præest annos sex singulari cum prudentia, tum etiam fidelitate. Inde ad Papiensem ecclesiam Honorii Tertii voluntate translatus, dum quinos et denos quotidie mensæ suæ pauperes adhibet; dum totidem alios in literarum studiis alit; dum viduarum, orphanorum, virginum, miserorum omnium curam numquam deponit, communis omnium parens una omnium voce prædicatur. Sed quoniam, vigiliis, precibus, corporis afflictionibus, crebris ad populum concionibus totus intentus, nihil sibi parcit, dum aliis prosit, tredecim annis in hac assidua pastoralis officii ac virtutum exercitatione consumptis, ad præmia cælestis vitæ evocatur. Ejus sanctitas est non dubiis postea signis declarata et multo populi universi sermone celebrata.

[9] Quoniam vero simul lubet locum de cultu S. Fulci absolvere, monendum superest quod ecclesia Placentina ejus festivitatem celebravit ritu semiduplici usque ad annum 1729; tunc autem qui Placentiæ sacris præerat episcopus, singulari libello supplici postulavit Romanam curiam ut tum in civitate tum in diœcesi eamdem peragere liceret ritu duplici: cui petitioni annuit sacra Rituum congregatio die 10 decembris ejusdem anni. Celebraverunt eamdem auctoritate sacræ rituum congregationis ritu semiduplici canonici S. Salvatoris ab anno 1612; qui ritus an dein gradu creverit me latet. Lateranensis autem congregatio ab initio ritum duplicem adhibuit. Quum enim anno 1570 S. Pius papa V ejus alumnis facultatem fecisset agendi festa plurium, qui canonici regulares habebantur, adjecit deinde Romanus pontifex generalem facultatem omnium quoque aliorum dictæ congregationis et ordinis sanctorum festa etiam sub duplici officio celebrandi; hinc in Propriis hujus congregationis, quorum alia in Italia, alia in Belgio, alia in Germania impressa exemplaria coram habeo, festum S. Fulci ritu duplici cernitur. Ut autem mihi constat ex sanctorum Ticinensis ecclesiæ episcoporum vitæ Breviario, quem rarissimum librum Joannes Baptista de Gasparis anno jubilari 1650 absolvit et sequenti typis edidit, tum ritu duplici utebatur ecclesia Ticinensis in celebranda S. Fulci festivate; quem ritum hactenus retinuit.

[Annotata]

* in Æmilia add. Pennotius.

* Solebat Penn.

§ II. Patria et familia S. Fulci; admissio inter canonicos regulares S. Euphemiæ; studia Parisiis; reditus Placentiam. Primæ conciones.

[A multis dicitur S. Fulcus natione Scotus fuisse; sed certissime Placentiæ natus est circa annum 1164 ex familia de Scotis;] Porro ut ad S. Fulci vitam veniamus, prima occurrit controversia de ejus patria. Eum ex Scotia oriundum facit Gualla; quam opinationem circa annum 1570 secutus est Stephanus Breventanus [Historiæ Papiæ, cap. XVIII, ap. Campium, tom. II, pag. 101.] , patria Ticinensis, itemque ad annum 1597 Joannes Maria Spelta [Hist. episc. Papiensium, ibid. pag. cit.] , patria Ticinencis; eamdemque sententiam, etiam postquam lectiones Placentinæ contrariæ Romæ probatæ sunt, retinuit Abrahamus Bzovius [Continuatio Annalium Baronii, ad an. 1229, num. 7.] , unius fere Guallæ vestigiis insistens, et Philippus Ferrarius, his verbis ejus memoriam incipiens [Catalogus SS. Italiæ, pag. 674.] : Fulcus, qui et Fulco, natione Scotus, adolescens, relicta patria, in Italiam veniens, Placentiæ subsedit; et Joannes Baptista de Gasparis, qui scripsit [Ticinensis ecclesiæ episcoporum vitæ, pag. 79.] : Fulcus, Placentinus a diuturno illius civitatis domicilio appellatus, ex Scotia veniens ære vacuus, etc. Ab his tamen dissensit Hieronymus Bossius, qui in Diptychis episcoporum Papiensium, anno 1640 excusis, non dubitavit scribere [Ap. Campium, tom. II, pag. 100.] : S. Fulcus Scotus, Placentinus, e patrio episcopatu ad Ticinensem transiit. Cui præiverat qui anno 1628 imaginem sculpendam curavit cum hac epigraphe [Ibid. pag. cit.] : S. Fulcus Scotus, Placentinus, episcopus primum Placenciæ deinde Papiæ. Verumtamen non omnes assenserunt Papienses; ne quidem postquam anno 1651, quo etiam Gasparii prodiit liber, in lucem dedit Petrus Maria Campius Historiam ecclesiasticam Placentinam, in qua accurate de hoc argumento disputavit: certe Romualdus a S. Maria, cujus opus anno 1695 absolutum est et quadriennio post prelum subiit, ita exorditur beati viri laudes [Flavia Papia sacra, tom. II, pag. 158.] : Fulcus, Ticinensis ecclesiæ gloriosus antistes, ex Scotia originem duxisse fertur. Contra Nicolaus Coleti [Italia sacra, tom. I, col. 1098.] in secunda Ughellianæ Italiæ sacræ editione palmam omnino adjudicavit Campio, valere jusso Thoma Dempstero, qui S. Fulci nomine suum Scotichronicon auxerat. Poggiali [Memorie storiche di Piacenza, tom. V, pag. 89.] , Campio similiter assensit. Et quidem Campii argumenta plane victricia sunt: ostendit enim minimam esse Guallæ auctoritatem de his omnibus S. Fulci gestis, priusquam Papiam venit; deinde promit Umberti Locati verba, sub annum 1550 scripta et supra a nobis num. 4 recitata, atque hæc alia Fabricii Marlianii Mediolanensis, episcopi Placentini, qui circa annum 1490 catalogum decessorum suorum texuit [Ap. Campium, tom. II, pag. 102.] : Fulco, natione Placentinus, et præpositus S. Euphemiæ, electus fuit episcopus Placentinus. Quod vero præcipuum est, ex monumentis authenticis atque ipsius S. Fulci testimonio demonstravit eum natum esse anno circiter 1164 atque anno ætatis tertio versatum esse Placentiæ; quo plane concidit Guallæ narratio. Anno enim 1221 dixit ipsemet Papiæ coram delegatis apostolicis quod de electione Tedaldi, (electi episcopi Placentini anno 1167,) nihil sciebat, quia non erat clericus adhuc, (nequaquaquam autem quod Placentiam nondum venerat). De electione D. Arditionis, (electi medio anno 1192,) dixit, quod non interfuit, quia tunc adolescens erat, seu tricenario minor; quam ætatem neque anno 1194, quo præpositus S. Euphemiæ esse jussus est, omnino attigerat. Quæ singula pluribus declarare opus non est, quum inferius suis locis recursura sint. Quod autem Campius eum familia aliqua nomine Scota natum esse velit, id non hoc uno fundamento nititur quod tum in propinquo vico de Septima Guido et Obertus Scoti fratres habitarent atque ea ratione fides aliqua sit Guallæ, qui gentilitium nomen converterit in patrium: sed testimonium superest plane non negligendum. In Chronicis enim Placentinis episcoporum Placentinorum, per Fabricium de Marliano, episcopum Terdonensem et postea Placentinum, redactis anno Domini 1476, sed potius scriptis anno 1388 et integro sæculo post a Marlia no continuatis, (vidit enim Bosellius [Storie piacentine, pag. IX et X.] exemplar antiquum, desinens in anno 1388 cum his verbis: Non vidi ulterius, nec scio. Amen); in quibus legitur [Muratori, Scriptt. rerum italicarum, tom XVI, col. 931.] : Fulco de Scotis, natione Placentinus et præpositus S. Euphemiæ, eligitur ad episcopatum Placentinum circa tempora 1219 vel 20. Hic sedit certis mensibus; deinde idem transfertur ad episcopatum Papiensem; ita ut certa supersint vestigia traditionis quod de Scotis familiæ suæ nomen est.

[11] [adolescens fit canonicus S. Euphemiæ; ad Parisiense universale studium mittitur, ubi concionatur ad socios;] Esto itaque beatus vir natus sit Placentiæ domo de Scotis anno circiter 1164 pauperibus parentibus; a divite mercatore aliquandiu quotidianum cibum acceperit, ut tradit Gualla; seque aliquando futurum episcopum præsenserit: hoc certum est eum in adolescentia canonicum regularem factum esse in capitulo Placentino S. Euphemiæ. Sub annum 1091, quo Placentiæ, divæ Euphemiæ invento corpore, ejus reædificata fuit ecclesia [Locatus in Thesauro Grævii et Burmanni, tom. III, part. II, col. 22.] , videtur incohatum fuisse hoc capitulum; quod multis deinde donis, quæ partim recenset Campius, completum est; donec anno 1490, pontifice Innocentio VIII, cum cura animarum datum est congregationi SS. Salvatoris [Lubini Abbatiæ Italiæ, pag. 300.] , pontifice Martino V Bononiæ erectæ [Hélyot, ap. Migne, Dictionnaire des ordres religieux, V° St-Sauveur (Chanoines reguliers de).] . Quod magnæ spei adolescens esset, missus est Parisios, ubi literarum studia perficeret. Fervebat enim tum Placentiæ inter canonicos discendi ardor; ita ut capitulum cathedrale, Urbano papa III anno 1166 approbante, statuisset ut canonici, dum honeste in scholis ac studiose permanerent, tertiam partem proventionum omnium, quas perciperent in ecclesia ipsa præsentes, deberent ad sustentationem suam habere, et, relicta fratribus una tertia, alia pars communi usui applicaretur [Campi, tom. II, pag. 369.] . Quum autem Parisiis esset, consuetudo jam erat ut scholares clerici aliquando sermonem sacrum ad condiscipulos suos haberent: qui mos etiam exstabat Lovanii initio sæculi XVII, ut liquet ex literis, quibus Cornelius Jansenius rogavit amicum suum, abbatem S. Sigiranni, ut, quum sodalitas Mariana Jesuitarum Lovaniensium diruenda videretur eaque de causa confraternitas S. Rosarii FF. Prædicatorum promovenda, atque sibi oratio in hoc cœtu festivitate B. Mariæ in cælum assumptæ pronuntianda esset, sibi concionem ex Gallia transmitteret. Ad socios itaque, cum esset Parisiis, (qui titulus sermonis est,) dixit B. Fulcus; quæ oratio numero XI simul cum multis aliis medio sæculo XVII adhuc servabatur Placentiæ in bibliotheca conventus FF. Prædicatorum S. Joannis in Canalibus; unde hoc initium descripsit Campius [Ibid. tom. II, pag. 67.] : Ego vero, cum nec sermone, nec scientia peritus sim, capacitati vestræ minime sufficere possum; verum tamen me patienter sustineatis rogo: nam

Sæpe quidem magnas lux pellit parva tenebras,
      Rivulus et dulces sæpe ministrat aquas.

Licet autem tum sanctimonia, tum duarum sedium episcopalium occupatio insignem S. Fulco pepererint gloriam; frustra tamen ejus nomen in Historia universitatis Parisiensis Bulæi inquisiveris. Theologiæ, quæ potissimum tum florebat in hoc generali studio, operam dedisse censendus est S. Fulcus, siquidem in Italia facile meliores juris scholas reperisset. Quantis autem castimoniæ periculis ibidem objectus fuerit beatus juvenis, ex scholarium Parisiensium moribus et scortorum libertate facile divinare est [Cfr Bulæus, Historia universitatis, Parisiensis, tom. II, pag. 686 et seqq.] ; sed procul dubio Deus, qui pueros Hebræorum servanit in medio camino ignis, a carnis illecebris incolumem custodivit adolescentem clericum.

[12] [anno 1192 redux et subdiaconus concionatur ad fratres de obedientia: ex hoc sermone liquet canonicos S. Euphemiæ tum regulares fuisse;] Hic inde Placentiam redux erat die 13 decembris anni 1193; qua die Lanfrancus Arcelli, S. Euphemiæ præpositus, (ut ex rogito seu instrumento Joannis de S. Agatha notarii, in S. Euphemiæ tabulario asservato, didicit Campius [Hist. eccl. di Piacenza, tom. II, pag. 74.] ,) beatum virum jam subdiaconum simul cum aliis canonicis protulit, qui investioni agrorum aliquot (qui locationis modus erat) interessent. Ut autem Parisiis ad suos reversus erat, jussus est doctrinæ experimentum facere aut admiraturis specimen dare. Hinc sermo ejus ordine XIII cum titulo [Ibid. pag. 99.] : Inter fratres suos, cum rediisset a schola, de obedientia sermo; cujus hoc est initium: Venit Jesus Nazareth ad parentes suos et erat subditus illis. Ex hac verborum serie, viri fratres et patres, etc. Excusat dein pro more suam imperitiam: Non enim me misit Dominus docere, cum sim infirmus et rudis moribus et doctrina; sed omnibus humiliter obedire; et subjungit hæc verba, quibus plane constat S. Euphemiæ canonicos regulares fuisse, non autem sæculares: Hæc autem illa vota, quæ nos claustrales facimus, cum stabilitatem loci promittimus et obedientiam præposito: ista enim illa vota, quæ distinxerunt labia mea, quæ nullo præcepto cogente voluntarie vovi, quæ ore proprio promulgavi, etc. Unde liquet illic tum expressis verbis promissam fuisse stabilitatem, licet alibi passim sola obedientia exprimeretur in professione canonicorum regularium [Cfr Constitutiones Morbacenses sæculi XII, ap. Amort, Vetus disciplina canonicorum, pag. 403; et aliæ ap. Martene, Appendix ad antiquos ecclesiæ ritus in editione Veneta anni 1783, post tomum III, pag. 313. Alias formulas vide ap. Lelong, de Ordine canonico, pag. 545 et seqq.] ; verumtamen stabilitatis professio, quam non unus S. Benedictus, sed et SS. Isidorus, Aurelianus et Fructuosus inter veteres commendaverant [Examen historicum et canonicum, pag. 23.] , in pluribus capitulis usitabatur, ut liquet ex Constitutionibus S. Petri de Honestis, anno 1117 a B. Paschali papa II approbatis [Ap. Amort, Disciplina canonica, pag. 548.] , et ex pluribus formulis, editis a Lelong [De Ordine canonico, pag. 545 et seqq.] . Sed, licet profitendi ratio verbis diversissimis fieret, eadem tamen erant omnium canonicorum regularium religiosa officia, ut a multis sæpius explicatum est.

[13] [circa annum 1194 fit præpositus et concionatur in decessoris tricenario; biennio post contractum init de deducenda aqua;] His autem omnibus officiis tanta laude fungebatur beatus vir ut, quum anno circiter 1194 Lanfrancus præpositus diem obiisset, ipse ejus loco fratrum suffragio substitutus fuerit. Quum itaque pro defuncto tricenarium ea ratione celebrandum esset, ut ab ipso obitus die usque ad finitum tricenarium seu trigesimum diem nulla umquam intermitteretur dies, quin ei missa celebraretur et quotidie tribueretur pro eo pauperibus ad eleemosynam tantumdem de victualibus refectorii, quantum unus frater vivens acciperet [Constitutiones Morbacenses, cap. 138, ap. Amort, Disciplina canonicorum, pag. 426.] , atque pro vicibus suis hoc faceret sanctus præpositus, sermonem habuit, servatum cum reliquis, in quo sortem suam questus est, quod, quum ea nondum esset ætate, qua vitam suam apostolicam auspicatus est Christus, præpositi munere fungi deberet [Campi, tom. II, pag. 103.] . Unde liquet, ut supra monuimus, eum circa annum 1164 natum esse. Biennio postquam hac dignitate auctus est, assensu et comitatu suorum fratrum aliorumque quorum intererat, sub porticu S. Euphemiæ contractum cum duobus civibus Placentinis iniit; quo contractu his viris certis conditionibus facultas facta est deducendi per suam aream tribus canalibus communem aquam [Ibid. pag. 78.] .

[14] [vendit domum, ut commune exstruat dormitorium: concionatur sæpius ad clerum;] Quod autem sequitur singulare specimen est ejus curæ disciplinæ regularis. Sanctissima lex erat, conciliorum præceptis et experientia firmata, ut omnes simul in dormitorio, nisi quem aut infirmitas aut senectus id facere prohiberent, dormirent, singuli per singulos lectos quiescentes [Constitutiones Morbacenses, cap. LIV, ap. Amort, Disciplina etc. pag. 401.] ; sed quia commune dormitorium non erat, aut pessima compositum conditione, hanc legem sequi non poterant S. Euphemiæ canonici: quamobrem S. Fulcus, licet necessaria careret pecunia, rei tam necessariæ providere statuit. Die itaque 11 junii anni 1197, consentientibus suis fratribus, vendidit Uberto Bracciforte triginta libris Placentinis, novæ fabricæ impendendis, domum, templi areæ adhærentem; ea lege ut nec fenestræ, nec portæ aperiri possent, ex quibus in hanc aream prospectus pateret [Campi, tom. II, pag. 80; ex Rog. Alberti Riotti, notarii, 1197, ind. XV, die 11 junii, in archivio S. Euphemiæ.] . Singulæ autem libræ Placentinæ pendent 318 grammatibus seu tantum quantum franci 64; sed potestatis erant quantæ nunc franci 440. Intra claustra non se continebat S. Fulci spiritualis ardor: quum enim facultate oratoria polleret, dixit sæpius ad clerum Placentinum; unde codici pergameno, quem jam sæpius apud FF. Prædicatores Placentinos servatum fuisse diximus, pro titulo inscriptum erat: Incipiunt sermones Fulconis, præpositi S. Euphemiæ, ad clerum [Campi, tom. II, pag. 101.] .

[15] [interest prius ut testis, dein ut arbiter controversiæ, agitatæ inter episcopum et capitulum cathedrale Placentinum;] Quanta autem ejus esset fama et de ejus integritate fiducia accipe splendidissimum testimonium. Inter Grimerium, episcopum Placentinum, et capitulum cathedrale lis jam pridem fervebat de amborum juribus; cui dirimendæ Innocentius papa III anno 1201 designaverat delegatos apostolicos archipresbyterum et archidiaconum Mediolanenses. In quam civitatem quum anno sequenti ambæ partes sese contulerunt, socium sibi adjunxit Grimerius S. Fulcum, S. Euphemiæ præpositum. Sententiam tulerunt judices die 27 octobris in archidiaconi domo; qua jussus est episcopus natali Domini et festo paschatis canonicos et famulitium eorum cibare; nullos ordinare clericos, consecrare ecclesias aut altaria, benedicere abbates aut abbatissas, et ecclesias aut prælaturas conferre sine consilio et præsentia canonicorum, si adesse vellent; nisi episcopus demonstraret sibi singulare privilegium esse aut speciale jus: nulla bona immobilia episcopatus alienare aut in feudum dare sine consensu scripto canonicorum: sed ei concessæ eleemosynæ seu oblationes, factæ episcopo extra cathedrale templum occasione consecrationis abbatum, abbatissarum, templorum et altarium. Contra, statutum canonicos sine episcopi consensu ecclesiæ bona neque alienare, neque permutare posse; invalidas esse alienationes, hactenus a canonicis factas, imprimis vero divisionem bonorum ecclesiæ cathedralis et S. Justinæ, invito episcopo, inter se factam; sed vitam communem eis servandam, reditibus, mensa, granario, penu et dormitorio communibus; et demum quum processiones ad S. Antonii, S. Savini, S. Joannis et S. Sepulcri instituerent, ab eis monendum esse episcopum, si in civitate esset, ut (si vellet) pars esse posset [Campi, tom II, pag. 89 et 90.] . Sed neutra pars huic sententiæ assensit; quamobrem, ut constat ex instrumento Rogerii Guilielmi de Rotofredi, VII kal. oct. anni 1203 confecto, res permissa est duobus arbitris, S. Fulco scilicet, et Petro Caponi, canonico cathedrali, universæ controversiæ peritissimis. Hi itaque sententiam Mediolanensem nonnihil emendarunt, videlicet ut posset episcopus sine capituli consensu extra Quatuor tempora et extra ædem cathedalem ordines minores conferre; sine eodem consensu conferri posse ab episcopo feuda renunciata, aut ad episcopum redeuntia, aut concessiones in empytheusim, factas cum jure; suspensionem nullam ab eo fieri posse in civitate aut suburbiis sine capituli consilio; obligationes occasione consecrationum extra templum cathedrale ita dividendas esse ut episcopis cederent cimelia seu vasa sacra et unus ex cereis cum vino, et canonici haberent gausape seu mappam mensæ et alterum cereum cum pane: quæ nunc in solis fere episcoporum consecrationibus offeruntur: ecclesiæ reditus in præbendas divisum iri, concessa præposito facultate faciendi cum capituli consilio libellos, investituras, locationes et emphyteuses, servato tamen in communi quantum necesse esset pauperum prandiis et eleemosynis, communibus expensis et hospitum receptioni; et mensam dormitoriumque commune fore pro veteri more. Quæ ambabus partibus, in episcopali palatio congregatis, omnino placuerunt; non sine laude prudentiæ S. Fulci [Ibid. pag. 91.] . Nam licet VI kal. augusti anni sequentis Innocentius papa III improbarit bonorum divisionem, qua vita communis brevi periret [Ibid. pag. 92.] , XIV tamen kal. januarii anni 1228 Gregorius IX papa arbitrariam S. Fulci et Caponis sententiam infinite confirmavit [Ibid. pag. 390.] . Hoc insuper mirum est, quod omnia jura, quæ sibi vindicabat capitulum, anno 1194 prætensa fuisse ab archidiacono adversus Arditionem episcopum eique pleraque per arbitros adjudicata [Ibid. pag. 373.] . Sed labyrintho intricatiora erant singulorum collegiorum et prælatorum Placentiæ jura.

[16] [negotio pupillorum et liti de rivo implicatur; judicat ut delegatus apostolicus; donum accipit a Consule Placentino.] Universim autem plurimum usus fuisse videtur Grimerius S. Fulci opera; certe, biduo post arbitrariam sententiam illam, in palatio episcopali interfuisse legitur beatus vir negotio pupillorum [Ibid. pag. 91.] ; quorum res episcopali curæ per leges Romanas permissa erat. Interea monasterii rationes non negligebat; eodem enim tempore curabat ut quum lis quædam esset inter monachos S. Benedicti seu S. Marci et canonicos S. Euphæmiæ de rivo quodam, ipso proximo mense octobri testimonia produxit coram notario publico, quibus monasterii jura certa fierent [Ibid. pag. cit.] . Innotuit etiam ejus sapientia Innocentio papæ III. Jurgium erat inter Leonardum Rozo, civem Placentinum, et Guifredum, priorem S. Matthæi, vulgo S. Maffei, de jure patronatus hujus ecclesiæ et hospitalis S. Maffei. Res delata ad Innocentium papam; qui, literis datis mense novembri anni 1203, rem commisit Grimerio, episcopo Placentino, Fulconi, præposito S. Euphemiæ, et Rolando, abbati S. Savini. Die 19 maji anni 1204 communi consensu vicit Leonardus; quem eadem die S. Fulcus in S. Maffei æde Romani pontificis auctoritate utriusque loci patronatu investivit [Ibid. pag. 91 et 93.] . Non minus placebat beatus vir civili magistratui, quamvis in clerum parum æquo; die enim 9 julii ejusdem anni 1204 in claustro S. Mariæ cessit ei, in gratiam monasterii S. Euphemiæ, Fulcus Radinus, unus ex Placentinus consulibus, omnia quæ erant ei jura in hospitium et ecclesiam S. Jacobi de Madonara [Ibid. pag. 92.] .

§ III. Interdictum Placentinum; exsilium S. Fulci; reditus; novæ conciones.

[Hic consul caput erat violatorum immunitatis ecclesiasticæ et rebellium adversus Innocentium III.] Verum hoc loco in gravissimas difficultates incurrimus. Eo enim anno, ut legitur in coævo Chronico Placentino, non ita pridem dato in lucem [Huillard-Bréholles, Chronicum Placentinum et Chronicum de rebus in Italia gestis, pag. 28.] , seditio fuit inter dominum episcopum et clerum Placentiæ et commune occasione duarum milium librarum, (ingentis pro tempore summæ, qua burgum S. Domnini et Bargone tum empta sunt); quas ipsi consules ab eis petebant pro subsidio debiti communis solvendi; quod tunc erat XVI milia librarum. Quas dominus episcopus et clerus Placentiæ dare recusaverunt; et ob id extra districtum Placentiæ exierunt, vi expulsi [Regestum Innocentii III, lib. IX, epist. 166 et 167.] atque multo majoribus quam bis mille librarum damnis affecti. Quæ tragœdia cœpta sit oportet anno 1203, siquidem nonis octobris anni 1206 ad potestatem, consules populumque Placentinum Innocentius papa III scripsit [Ibid. epist. 167.] : Jam expectavimus TRIENNIUM, si forte infatuata ficulnea, fota stercoribus, non protulerit ex se fructum; et quidem constat ex literis ejusdem Innocentii, datis Romæ IX kal. martii anni 1204 [Ibid. lib. VII, epist. 224.] , tum jam aliquandiu Placentinos fuisse propter iniquitatem, quam in Deum et ejus ecclesiam commiserant, excommunicationis vinculo innodatos et evitandos, donec a suo resipiscerent errore; quod quo citius fieret, concessit pontifex episcopis Placentino et Terdonensi facultatem eos absolvendi, ubi ad ecclesiæ mandatum redirent [Ibid. epist. 225.] . An itaque S. Fulcus, nimio pacis amore, hæc non observavit? Equidem arbitrorinitio viam clementiæ tentatam fuisse, neque statim expulsos fuisse episcopum et clerum; atque interea illud donum a consule Fulco Radino concessum fuisse S. Fulco; postmodum autem, quum episcopus et clerus impositum vectigal solvere constanter renuerent et magistratus excommunicatos denuntiarent, in exsilium cum jactura omnium bonorum a magistratu pulsos fuisse: quod exsilium non potuit non participare S. Fulcus. Et quidem in controversia an S. Joannis canonici essent de corpore capituli cathedralis, unus ex illis canonicis dixit [Ap. Campi. tom. II, pag. 386.] : Et quando episcopus Grimerius exivit de Placentia cum alio clero, scripsit archiepiscopo Januensi pro me et Joanne Regutii tamquam pro suis fratribus et canonicis majoris ecclesiæ; et iste (S. Fulcus), qui modo est electus in episcopum, scripsit illas literas sua propria manu.

[18] [Quæ inobedientia duravit ab anno 1203] Fax atque discordiæ dux erat ille ipse Fulcus Radinus, S. Fulci benefactor, veluti constat Innocentii III literis, IV idus junii anni 1206 ad episcopum et clerum Placentinos datis: Ex literis vestris, inquit [Regestum Innocentii III, lib. IX, epist. 77.] , accepimus evidenter, quod consules et consiliarii Placentini, reatum proprium cognoscentes, ad mandatum apostolicæ sedis redire cupiunt humiliter et devote… Verum, quum prædicti consules Fulconi Radin juramento teneantur adstricti, ne ad concordiam veniant sine ipso, nec ipse vult eis dare licentiam, neque jurare, nisi tali tenore ut nullum sibi fiat mandatum vel (si factum fuerit) observare minime teneatur, nos rogastis instanter ut juramentum ipsius hoc modo suscipere dignaremur; quo et ipsis aperiatur ostium evadendi et universa civitas propter unum solum hominem in interitum non labatur. Nil dubitans has conditiones, auctoritati ecclesiasticæ plane inimicas, rejecit pontifex; declarans insuper juramentum, præstitum Radino, nullius roboris esse, seque esse paratum reliquos sine ipso admittere; sed ne consentirent perfecit Radinus. Quæ quum intellexit Innocentius, timens ne hoc pertinaciæ et violatæ immunitatis ecclesiasticæ exemplum latius serperet, singularem severitatem adhibere statuit. Die itaque VII kal. augusti scripsit ad episcopos (ut videtur) Longobardiæ [Ibid. epist. 131.] : Fraternitati vestræ in virtute obedientiæ per apostolica scripta districte præcipiendo mandamus, quatenus mercimonia seu quælibet bona, quæ de mercatoribus. Placentinis in vestrum seu vestrorum posse devenerint, detinere curetis, et faciatis ab aliis detineri, donec populus Placentinus ecclesiæ, matri suæ, quam offendit graviter et offendere non desistit, de damnis et injuriis irrogatis debitam satisfactionem impendat. Sed neque his victa est Placentini magistratus pervicacia: quamobrem pontifex die 7 octobris literas gravissimas ad consules et populum Placentinum scripsit, iterum denuntians eos censuras ecclesiasticas incurrisse, addensque minas, quod, nisi intra mensem resipiscerent, episcopalem sedem auferret et diœcesim divideret inter vicinos episcopos; misitque simul ad eos, qui has minas exsequeretur, nempe Gregorium Galganum de S. Apostolo, tituli S. Mariæ in Porticu diaconum cardinalem [Ibid. lib. IX, epist. 167:] , aut (si hic abesset) visitatores Longobardiæ: Lotharium scilicet, episcopum Vercellensem; Gerardum Sessium, abbatem de Tilieto; et B. Albertum, presbyterum Mantuanum [Ibid. 168 et 169.] ; quæ omnibus episcopis Longobardiæ nota voluit [Ibid. epist. 166.] .

[19] [usque ad annum 1207, quo Placentini excommunicatione soluti sunt,] Atque his tandem ad meliorem mentem reducti Placentini literas Romanis mercatoribus direxerunt, significantes se ad mandatum apostolicæ sedis desiderare humiliter ac devote redire [Ibid. epist. 169.] . Quod consilium laudavit pontifex, literis ad Placentinos datis [Ibid. epist. cit.] ; misitque iterum ad eos Vercellensem episcopum cum suis sociis. Qui ut primum revocarunt Placentiam Grimerium episcopum, Venetiis cum præcipuis aliquot clericis hærentem; sed frustra. Quum tamen legati animos bene comparatos reperirent, a consulibus et præcipuis aliquot civibus juramentum exegerunt et ante templum cathedrale absolverunt omnem multitudinem [Boselli, Storie piacentine, pag. 133.] . Unde in coævo chronico Placentino ad annum 1206 legitur [Huillard-Bréholles, Chronic. Placentinum, pag. 29.] : Eodem anno, die jovis, XV [I] mensis novembris, juraverunt stare præceptis ecclesiæ super discordia, quam habebant cum episcopo et clero Placentino, per dominum episcopum Vercellarum et presbyterum Albertum Mantuanum, quibus causa delegata erat a domino papa. Atque anno sequenti (1207), mense februario, finita est concordia inter commune Placentiæ et clerum Placentinum, existentibus consulibus Rufino de Porta, Carnevario de Fontana, etc. Continuo post episcopus et clerici Placentini ex una parte et ex altera Ubertus Vicecomes, Joannes de Malamina et Petrus de Vilimercato, nuntii communiæ Placentinæ, super faciendo Placentinis mandato coram Innocentio papa proponere curaverunt, illi justitiam, isti misericordiam implorantes [Regestum Innocentii, lib. X, epist. 64.] . Mense majo anni 1207 rescripsit ad consules et populum Placentinum literas, paterna gravitate et clementia conspicuas, et formam mandati, quam iisdem illis communicavit, misit ad episcopos Vercellensem et Iporediensem, nec non ad abbatem de Tilieto et Albertum Mantuanum, visitatores Longobardiæ [Ibid. epist. cit.] . Quæ forma hæc erat [Campi, Hist. eccl. di Piacenza, tom. II, pag. 380.] : Iloc est præceptum, quod vobis injungimus sub debito præstiti juramenti, ut de cætero contra tenorem Lateranensis concilii non gravetis episcopum vel clerum Placentinum exactionibus vel collectis, et restituatis omnes fructus extantes, quos eis abstulistis vel fecistis auferri. Super aliis autem rebus ablatis condescendimus vobis hoc modo, si tamen hanc gratiam velitis gratamhab ere; ut ad præsens tria millia librarum illis reddatis; et pro residuo, sicut offertis, communia obligetis eisdem; ita ut vos nomine ipsorum faciatis proventus eorum fideliter colligi et eis integre assignari, donec ipsis plene fuerit satisfactum. Si vero modum istum acceptare non vultis: quia non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum: cum dubium non existat quin possitis, si velitis, sive mutuo, sive alio modo pecuniam invenire; sub eadem districtione præcipimus ut summam pecuniæ pro rebus ablatis secundum existimationem factam intra sex menses integre persolvatis. Possessiones vero, quas habebant ecclesiæ Placentinæ, in eum statum reducere procuretis, in quo fuerunt tempore violentiæ irrogatæ. Sed novæ injectæ fuerunt moræ; quare pontifex die V kal. augusti anni 1207 jussit præpositum et capitulum Placentinos quam primum ad civitatem accedere atque præcepta sua exsequi [Campi, Hist. eccl. di Piacenza, tom. II, pag. 380 et 381. Regestum, lib. X, epist. 222.] . Atque ea ratione pax demum reducta est.

[20] [et S. Fulcus cum reliquis clericis expulsis rediit et ordinavit res hospitii de Madonara.] Dociles ergo tandem animos offenderunt episcopus et canonici; qui ita res composuerunt, ut brevi post omnes regressi sint clerici. Certe S. Fulcus Placentiæ jam versabatur die 13 septembris anni 1207; qua quippe, præsente Opizone Novello, patrono et fundatore, in manus ejus resignavit presbyter Lanfrancus administrationem hospitii et templi S. Jacobi de Madonara, in quæ certa jam jura ei collata fuerant a consule Fulco Radino; deinde secundum pacta, inter Opizonem et canonicos S. Euphemiæ inita, elegit Lanfrancus ministrum et rectorem virum nomine Rinaldum, quem beatus præpositus confirmavit et investivit ecclesia et hospitio; demum Opizo contulit sanctissimo viro amplissimam facultatem administrandi hospitii bona, potissimum ut æs alienum solveretur, patrono tamen certis servatis juribus [Campi, tom. II, pag. 95, ex Rogito Jacobi Aimoni not. 13 sept. 1270.] . Adeoque qualecumque hoc testimonium est S. Fulcum habitum fuisse non minus industrium administratorem quam verbi Dei præconem egregium.

[21] [S. Fulcus concionatur in synodo diœcesana, ad suos fratres et ad clerum: insignis locus de presbyterorum sanctitate.] Fuit autem brevi iterum ei explicanda hæc sua facultas oratoria. Quadriennali illa perturbatione et clericorum dispersione non minus ecclesiasticorum virorum mores quam populi pietas passa erat; quamobrem initio anni 1208 synodum celebrare statuit Grimerius episcopus; voluitque ut S. Euphemiæ præpositus ad convocatos clericos diceret. Dixit de his cap. IV Proverbiorum verbis: Audite, filii, disciplinam patris; et attendite ut sciatis prudentiam: donum bonum tribuat vobis, etc.; demonstravitque quam sancta sit oporteat clericorum vita, non tantum quia christiani sunt, sed quia segregati a mundo et electi in sortem et partem Domini; tantoque magis quod aliorum duces in semita virtutum sunt [Sermo S Fulci I ap. FF. Præd. in synodo D. Grimerii, ap. Campi, tom II, pag 97.] . Proxima dominica I Quadragesimæ bis dixit: quæ res, ut illo ævo, præclara valde erat: semel scilicet domi ad canonicos S. Euphemiæ, semel in cœtu clericorum Placentinorum, utrosque docens necesse esse ut cum jejunio conjungatur vitæ innocentia et bonorum operum exercitatio faciendo bonum [Sermo II et III, ibid. pag. cit.] . Alterius orationis hanc particulam, plane non malam, recitavit Campius: Puritas quoque corporis, beati viri verba sunt, necessaria est: quia summopere providere debemus ne oculi, qui vident Omnia-videntem, inclinentur ad videndam mulieris pulchritudinem; ne lingua, quæ loquendo deponit de cælo Dei Filium et in altari sub specie panis et vini format Christi membra, concinnet dolos, detractiones et mendacia; ne manus, quæ contingunt sanguinem Christi, polluantur sanguine peccati; ne digiti tractent aliquid immundum vel inconcessum, qui frequenter tractant illud, quod est de munda carne conceptum, in mundiori natum, in mundissima resuscitatum; ne pedes, qui intrant ad Dominum qui lætificat juventutem nostram, ingrediantur per peccati pollutam viam. Quicumque enim ad altare Dei accedit inquinatus luxuria, juxta Filium Virginis idolum ponit Veneris; qui sacra verba illius sacramenti ore immundo profert, in faciem spuit Salvatoris; et, cum altari vel corpori Christi osculum infigit, osculo sicut Judas Filium hominis tradit; et cum in os sanctissimam carnem ponit, eam quasi in lutum platearum projicit. Exercitium denique operis necessarium est, quod in duobus consistit, scilicet in abstinere a malis et facere bonum; etc.

§ IV. S. Fulcus canonicus et archipresbyter ecclesiæ cathedralis; publicum magisterium; pauca alia gesta.

[Medio anno 1208 fit canonicus et archipresbyter cathedralis:] Quum autem tanta esset S. Fulci laus et auctoritas apud Placentinos, mirum profecto non est si Grimerius episcopus et canonici cathedrales eum corpori suo sociare conati sunt et reapse sociaverunt, eum prius canonicum, dein archipresbyterum eligentes: quæ prima post episcopalem illic erat dignitas. Facta hæc sunt inter diem 11 maji et 25 junii anni 1208. Die enim illa 11 maji sedit adhuc tamquam præpositus S. Euphemiæ sub templi porticu, Christophorum notarium investiens domo vicina, ut ex instrumento Rogerii Oberti de Presbyteris notarii, illa die condito, constat [Ibid. pag. 98.] ; ex altera vero parte, die 25 junii proxima, tamquam archipresbyter interfuit litis diremptioni; quæ erat inter capitulum cathedrale et clericos S. Mariæ de Gariverto super jure designandi hujus templi præpositi; et pro bono pacis et concordiæ suspensa potius est quam finita: de qua re exstat instrumentum, die 25 junii a notario Joanne Carmangiario confectum [Ibid. pag. 99.] . Verisimile itaque est beatum virum canonicum creatum fuisse circa initium mensis junii et paulo post archipresbyterum. Quo autem jure hæc facta sint, difficilior quæstio est: de qua id unum dici potest, quod quum maxima doctrinæ et dexteritatis laude beatus vir Placentiæ floreret et præbenda in capitulo cathedrali vacaret, eum collegio suo, utut sæculari, cooptarunt canonici, licet stabilitatem inter canonicos regulares esset professus; cui electioni assensisse beatum virum, sive quia regulares canonici, ut quinquennio post rescripsit Innocentius III, regulæ laxiori quam monachi inserviant [De statu monachorum et canonicorum regularium, cap. Quod Dei (lib. III, tit. XXXV, cap. 5).] ; sive quia ipsa stabilitas benedictina, multo severior, pro melioratione, ut loquitur Hildemarus [Cfr Martene, Commentarius in Regulam S. Benedicti, pag. 759] , deseri posset.

[23] [quomodo hæc facta sint.] Quidni acta hujus electionis habemus? Supersunt tamen certa testimonia, quibus, si neque causæ declarentur, neque adjuncta, res ipsa manifesta fit. Quum scilicet anno 1215 controversia ferveret de canonicis S. Joannis, utrum de corpore essent capituli cathedralis (quam controversiam inferius explicabimus), introducti sunt canonici S. Joannis complures, qui testati sunt se nonnullis actibus capitularibus capituli cathedralis interfuisse et in eis partem habuisse; aut alia peregisse, quæ nonnisi a canonicis cathedralibus fieri possent. Quorum unus hæc narravit [Campi, tom. II, pag. 386.] : Et scio quod ego et alii prædicti de S. Joanne interfuimus in capitulo majoris ecclesiæ, quando iste (S. Fulcus), qui modo electus est in episcopum, fuit electus in simplicem sacerdotem seu canonicum majoris seu cathedralis ecclesiæ, et ita recepimus illum ad osculum pacis, quam fratres et canonici majoris ecclesiæ, et hoc præsente episcopo (Grimerio). Et postea interfuimus in capitulo majoris ecclesiæ cum aliis canonicis majoris ecclesiæ, præsente episcopo, tamquam fratres et canonici majoris ecclesiæ, quando idem electus (S. Fulcus) fuit promotus et electus in archipresbyterum Placentinum, et ita recepimus illum ad osculum pacis, sicut alii canonici majoris ecclesiæ; et, nobis præsentibus, promisit eidem episcopo quod observaret suam hebdomadam in celebratione divini officii seu vice sua integram hebdomadam missam majorem de Tertia aut de Sexta, si esset jejunium, celebraret, sicut alii sacerdotes canonici majoris ecclesiæ. Singularem hanc promissionem paulo clarius explicuit alter S. Joannis canonicus, nomine Joannes Regutii, presbyter: Et tunc scio, ait [Ibid. pag. 387.] , quod idem episcopus Grimerius dixit D. Fulco, eidem nunc electo in episcopum: “Nos volumus ut promittatis nobis quod observabitis vestram hebdomadam in celebratione divini officii, sicut alii sacerdotes, nec hoc dimittatis occasione archipresbyteratus.” Et ille respondit: “Bene promitto, et bene possum facere; et etiam (si opus fuerit) faciam de illis aliorum canonicorum.”

[24] [Publice docet S. Fulcus Placentiæ.] Atque ille alter canonicus hæc supra dixerat [Ibid. pag. 386.] : Et scio quod D. Fulco, nunc electus (episcopus Placentinus), quando erat archipresbyter me rogavit, ut pro eo cantarem missam de Tertia in sua septimana; quia propter impedimentum regendi scholas non poterat cantare ipse missam; et hanc missam nullus sacerdos debet canere, nisi sit canonicus majoris ecclesiæ. Ex quo liquet loco sanctum virum Placentiæ publice docuisse; publici enim doctores scholas regere dicebantur. Convenit autem inter omnes ab anno 1248 studium generale Placentiæ exstitisse; sed medio sæculo ante celeberrimos illic floruisse juris doctores et cathedras rexisse demonstravit Campius [Hist. eccl. di Piacenza, tom. II, 187. Cfr Tiraboschi, Storia della letteratura italiana, tom. III, lib. IV, cap. I, § 12; cap. VI, § 28.] ; qui et contendit diploma concessum fuisse ab Ottone III circa annum 996; et quidem Locatus, scriptor diligens, hæc ad annum 1009 tradidit [Ap. Grævium et Burmannum, Thesaurus Italiæ, tom. III, part. II, col. 21.] : Academia et omnium bonarum artium studium, ab Ottone ejus nominis tertio imperatore jam impetratum, in civitate Placentina sub Rogerio, optimo legum interprete ac glossatore, florere cœpit. Plura dabit Campius [Hist. eccles. di Piacenza, tom. II, pag. 187 et seqq.] .

[25] [Subscribit decreto de minuendis canonicis S. Olderici.] Die sexta augusti anni 1208, ut ex instrumento notarii Carmangiarii constat [Ibid. pag. 99.] , subscripsit beatus Fulcus ordinationi Grimerii episcopi, qua capitulum sæculare S. Olderici propter redituum tenuitatem ad tres reduxit presbyteros et duos clericos, communiter viventes. Grimerio Romam profecto, S. Fulcus archipresbyter, cum multis canonicis, excepit die 26 julii anni 1209 testimonium Arimburgæ, mulieris Burgundicæ ex diœcesi Vesontionensi, quod, quum septem hebdomadas omnino cæca fuisset, promissis ad sepulcrum B. Raimundi, qui novem annis ante die 28 julii Placentiæ obiverat, duobus oglearibus ceræ visitatoque sepulcro, visum receperat [Cfr instrumentum Cormangiarii, ap. Campi, tom. II, pag. 381.] . Annus vero sequens multo insignior fuit morte Grimerii Portæ, Placentini episcopi, qui MCCX, die jovis, octavo mensis aprilis ante dominicam Olivæ, ante Completorium obiit [Ap. Campi, tom. II, pag. 100.] ; vir pius et bonus, olim monasterii de Columba ordinis Cisterciensis abbas, in vita laudatus et post mortem, sanctoque Fulco amico imprimis flebilis.

§ VI. Electio S. Fulci ad cathedram Placentinam, a sede apostolica numquam confirmata.

[Ex quibus documentis nota fit S. Fulci electio ad cathedram Placentinam.] Quum itaque Grimerius e vivis recessisset, Placentiam misit Innocentius III papa Gerardum Sessium, antea abbatem de Tilieto, tunc vero episcopum electum Novariensem, et non multo post S. R. E. cardinalem et episcopum Albanensem, unumque ex tribus visitatoribus Longobardiæ, qui electioni præsideret; quoniam ecclesia Placentina, nullo intermedio, a sede apostolica pendebat. Sed jura, consuetudines, leges, omnia incerta erant Placentiæ; unde factum est ut, quæ tum peracta est S. Fulci electio in controversiam deducta fuerit et numquam a Romano pontifice fuerit confirmata. Summum itaque hoc negotium vitæ S. Fulci, quantum fieri potest, declarandum est. Quod ut præstetur, ad manum sunt imprimis literæ capituli cathedralis, anno 1213 iis datis canonicis qui simul cum S. Antonini canonicis pontificiam confirmationem postularent; deinde testimonia, anno 1215 collecta de unione capituli S. Joannis cum capitulo cathedrali; tertio testimonia, annis 1219 et 1220 subscripta, de consuetudinibus ecclesiæ Placentinæ in eligendis suis episcopis: quibus accedit sæpe laudatum Chronicum Placentinum, nuper editum, et pauca aliquot documenta, quæ Campius indicavit, sed non edidit. Ex his itaque aliisque monumentis negotium istud explicare conabimur.

[27] [Non multo ante populus intererat per magistratus electioni episcoporum Placentinorum; et clerus omnis:] Imprimis ad hæc usque tempora partem in episcoporum electionibus per magistratus suos habuerat populus Placentinus. Certe anno 1192, quum instaret electio, die 24 junii dixerunt majoris ecclesiæ præposito et Placentino archidiacono, præsente S. Antonini præposito [Boselli, Storie piacentine, pag. 340 et 341.] : Qui ad episcopalem electionem faciendam intenditis, quæ jure consensu fieri debet, nos vicem populi in hoc obtinentes, omnibus electoribus * unius et trium personarum, circa quæ episcopalis electio pendeat, et electioni ipsius episcopi interesse debemus et volumus et omnes electiones et episcopalis pronunciatio *, nobis scientibus et affirmantibus, fieri volumus; et deinde interposuerunt legitimam appellationem ad Romanum pontificem, si ab his consuetudinibus discederetur. Discessum non est; adeoque biduo post, quum electio in broido * monasterii S. Savini coram Petro Diano, tituli S. Cæciliæ presbytero cardinali et Romanæ sedis legato, celebrata est, interfuit gonfalonerius, cum quatuordecim consulibus negotiatorum et sex consulibus communiæ et multis aliis laicis. Ex clericis autem interfuerunt O. de Rocha, archidiaconus; O. majoris ecclesiæ Placentinæ præpositus; Romanus, monasterii S. Savini abbas; Aicardus, presbyter ejusdem majoris [ecclesiæ]; Albertus, presbyter; Nicolaus Morbius et Dundedeus Galicianus, diaconi; Guilielmus Marchio, subdiaconus; Petrus Comes, canonicus; domnus Azo, prior istius monasterii, et domnus Bernardus, monachus; Guido, ecclesiæ S. Antonini, præpositus; Bernardus de Placentino et Hugo Macagnanus, canonici; presbyter Joannes ecclesiæ S. Joannis et presbyter Gerardus; Otto, præpositus S. Brigidæ; presbyter Petrus ejusdem ecclesiæ; Lanfrancus, S. Euphemiæ præpositus; Joannes, archipresbyter capellanorum cum magna parte capellanorum. Ubi notandus est locus et clericorum diversitas et commixtio. Legatus autem ad postulationem Placentini cleri et consulum Placentiæ et totius populi ad honorem Dei et Romanæ ecclesiæ et domni Enrichi, Romanorum imperatoris, electionem in domno Ardicione factam ex sua parte confirmavit.

[28] [modus electionis decessoris.] Instrumentum electionis Grimerii, qui anno 1199 successit, non exstat; sed ex literis confirmatoriis Innocentii III [Ap. Campi. tom II, pag. 376 et 377.] novimus Hugonem Vicedominum, majoris ecclesiæ magistrum, Albertum, S. Antonini canonicum, et Al., priorem S. Savini, cum literis archidiaconi, cleri et populi Placentini ad sedem Romanam accessisse; in quibus literis clerici ejusdem civitatis dicuntur convenisse, et de substituendo pastore longum tractatum habuisse, et in Grimerium vota sua unanimiter contulisse. Aliquanto explicatiora anno 1219 aut sequenti retulit coram legatis pontificiis ipse S. Fulcus: De electione autem D. Grimerii dicit, ita legitur in instrumento legitimo [Ibid. pag. 382.] , quod modus habitus fuit talis: quod fuerunt ad ipsam electionem electores de canonicis majoris ecclesiæ, de canonicis S. Antonini, de monachis S. Savini et de clericis aliarum ecclesiarum. Interrogatus quomodo scit, respondit, quia interfuit in capitulo veteri majoris ecclesiæ, ubi erant ipsi electores; et dicit se non reminisci de nominibus… Et dicit se fuisse interrogatum, (quando quondam Grimerius fuit electus,) quem volebat; et vidit multos clericos civitatis interrogari simili modo. Ex his autem aliisque locis liquet canonicos aut clericos omnes non fuisse electores, etiamsi interessent; sed aliquot electos aut designatos fuisse; qui mos intelligi potest ex his, quæ anno 1212 idem Innocentius papa de electione Mediolanensi scripsit [Regest. lib. XV, epist. 112.] ; inquiri jubens utrum de antiqua et approbata consuetudine omnes et singuli, tam abbates quam præpositi, ac etiam capellani parem cum ordinariis seu canonicis cathedralibus in electione vocem haberent; et, si nec omnes, nec parem, qui et quantam; utrum videlicet non in singulis ordinum, sed in ordinibus singulorum esset paritas attendenda; vel potius jus eligendi penes ordinarios seu canonicos cathedrales tantum resideret, et cæteri propter honestatem solummodo vocari consueverint ad cautelam, etc. Patet autem ex postulatione consulum Placentinorum anni 1192 Placentiæ ab aliis unum electorem designatum fuisse et ab aliis tres.

[29] [Absente populo, tres a delegato apostolico dirimuntur controversiæ, ita ut omnia jura in eum deriventur.] Utut hæc fuerunt, quum legatus pontificius universum clerum in palatium episcopale coegisset, (nuspiam mentio fit communiæ aut consulum,) prima fuit contentio inter canonicos S. Joannis, qualitercumque in unum corpus unitos cum canonicis cathedralibus, et canonicos St. Antonini de præcessu seu præcedentia: et tunc electus Novariensis, qui tunc erat ibi pro ipsa electione legatus, dixit utrique parti: “Propter electionem episcopi non possumus modo intelligere diligenter super hac contentione; sed ita dicimus, ut sine præjudicio illi de S. Joanne præcedant illis de S. Antonio. Et ita præcesserunt [Testimonia anni 1215, ap. Campi, tom. II, pag. 386.] . Secundam controversiam ita exposuit anno 1219 Ansaldus de Cario, S. Antonini præpositus [Ibid. pag. 382.] : Tunc fuit discordia inter capitulum majoris ecclesiæ et archidiaconum pro electoribus faciendis. Unde D. Gerardus ipsos electores pronuntiavit. Sed et tertia exstitit controversia, quam D. Vicedominus Cossadoca, post S. Fulcum Placentinus episcopus, his declaravit verbis [Ibid. pag. cit.] : Electioni D. Fulconis interfui; et tunc quæstio fuit inter canonicos majoris ecclesiæ, et canonicos S. Antonini, et alium clerum; videlicet, quia canonici majoris ecclesiæ dicebant quod ad eos electio episcopi solummodo pertinebat; et illi de S. Antonino et alius clerus dicebant quod debebant interesse electioni episcopi. Tandem quædam compositio fuit inter eos facta secundum quod continetur in quodam instrumento, inde per Petrum Lachetam facto. Quæ die 28 julii anni 1210 [Ibid. pag. 104.] . Interrogatus quis fecit electores ipsius D. Fulconis, respondit: “Cum discordia esset de electoribus faciendis; D. Gerardus de Sesso, Novariensis electus, cujus consilio de mandato D. papæ debebamus procedere in electione episcopi facienda, dixit quod illi, inter quos discordia erat, committerent in eum de ipsa discordia; et sic commisimus in illum de discordia illa: qui postea dixit ut ego, (tum præpositus ecclesiæ cathedralis), et archidiaconus, et etiam quilibet, qui volebat, daret sibi in scriptis eos, quos crederet esse idoneos ad electionem; et quod volebat quod de illis ecclesiis, quarum clerici dicebant quod debebant ex eis fieri electores, daremus ei in scriptis, quos credebamus ex illis esse utiliores; quæ hactenus dicta ad diem 28 julii referenda sunt. Unde ego sequentibus diebus dedi ei in scriptis illos, quos credebam esse idoneos; de quibus ipse fecit electores; et ex ipsis dimisit seu non admisit. Neque dubium est quin archidiaconus et alii similiter aliquot electorum nomina suggesserint.

[30] [Qui duodecim designat electores aliorumque vota explorat,] Ex his designavit legatus pontificius electores duodecim; quorum hæc sunt nomina [Testimonia anni 1215, ap. Campi, tom. II, pag. 381 et 382.] :

de majori ecclesia Mag. Albertus de Pado, Petrus Caponus, Mag. Ferrus;
de s. Antonini capitulo Mag. Joannes de Otto, Presb. Amizo, Mag. Bertolus, archipr. capellanorum, pro capellanis;
de s. Savini monasterio D. Jacobus, dein prior, Alius;
de s. Joannis D. Nicolaus, canonicus;
de Mediano D. Henricus, monachus;
de clero urbano Presb. Albertus de Carmiano;
de clero a foris Presb. Otto de Brona.

Quæ deinde die 2 augusti facta sunt, ita narrat magister Joannes de Otto [Ibid. pag. 381.] : Electioni D. Fulconis [inter] fui, videlicet quia eram in claustro S. Antonini; et dictum fuit (nescio per quem) quod ego et presbyter Amizo et magister Bertolus, tunc archipresbyter capellanorum, pro capellanis facti eramus electores D. episcopi. Et ita vocatus …, de voluntate capituli S. Antonini, a quo missi fuimus, ivimus coram D. Gerardo, Novariensi electo, in palatio episcopi, in quo erat: qui D. Gerardus pro nobis miserat (ut credo)… Sed et adfuerunt præter electores alii de clero intus et de foris. Factis itaque et congregatis electoribus, fuimus in camera palatii episcopi cum prædicto D. Gerardo electo; et ipse pro nobis ad nostram postulationem faciebat vocare canonicos alios majoris ecclesiæ, et S. Antonini, et de alio clero, quos dicebamus; ita ut novorum quædam electorum accessio facta fuerit. Et explorabat (quia major seu præses erat ex nobis) voluntatem cujuslibet dicendo: “Quis vobis videtur bonus et idoneus in episcopum?” Et ipsi respondebant quod volebant, et eorum voluntates scribebantur. Inquisitis voluntatibus eorum quos voluimus (scilicet novorum electorum), fuimus (duodecim primi electores) soli in ipsa camera. Et [legatus D. papæ fecit jurare duodecim electores de episcopo eligendo [Testimonium S. Fulconis, ap. Campi, tom. II, pag. 383.] ]; et ipse cœpit inquirere et inquisivit voluntates omnium nostrum separatim…

[31] [atque ipse demum solus S. Fulcum designat episcopum; qui levatur more regum Francorum.] Hoc facto, cœpimus inquirere in quem major pars consenserat; sed non perfecimus: quia ipse D. Gerardus electus nobis dixit ut vota nostra et vicem nostram committeremus in eum, et eum facere dimitteremus seu sineremus. Tandem omnes commiserunt vicem suam in eum, me et magistro Amizone exceptis; qui cœpimus facere placitum et dicere quod non committeremus: unde appellavimus. Tandem remisimus appellationem et commisimus vicem nostram in eum; et ipse pronunciavit D. Fulconem in episcopum. Hinc in altero Chronico Placentino [Ap. Campi, tom. II, pag. 104.] legitur: Eodem anno (1210), die lunæ, secundo augusti, fuit electus in episcopum D. Fulco, canonicus et archipresbyter majoris Placentinæ ecclesiæ; et in altero, nuperius edito [Huillard-Breholles, Chronic. Placentinum, pag. 35.] : Eodem anno, die lunæ, secundo mensis augusti, levatus fuit archipresbyter Fulco majoris ecclesiæ episcopus Placentiæ. Quæ levatio singularis ritus est, quem memini alibi [Acta SS. tom. IX Octobris, pag. 377.] explicare; et qui non solum in Gallia, ut æstimavit Martenius [De antiquis ecclesiæ ritibus, lib. I, cap. VIII, art. X, num. 19.] , sed apud omnes Germanicæ stirpis populos, (exceptis Anglis, ritus Romanos secutis,) adeoque inter Longobardos viguit. Quo scilicet more veteres Franci et reliqui Germani reges suos creabant, eodem electos episcopos elevabant a terra et sublatos humeris circumferebant, universo populo ostendentes; atque hæc est S. Fulci elevatio, a chronographo indicata.

[32] [Duæ legationes ad Innocentium III fiunt, quibus obtineatur electionis confirmatio;] Continuo post decretum confectum est et Romam missum, ut confirmatio obtineretur; quemadmodum constat ex testimoniis Joannis Regutii, Joannis Aroldelli et tertii canonici S. Joannis, qui anno 1215 iisdem fere verbis deposuerunt [Ap. Campi, tom II, pag. 386 et 387.] : Et ergo et alii canonici S. Joannis, qui erant Placentiæ, subscripsimus in decreto, misso Romam per Ugonem Vicedominum, (postmodum episcopum,) et Albertum de Ceno pro D. Fulconis electi Placentini confirmatione petenda. Sed non annuit Innocentius papa; quod prius expendendum videretur an legitime electio facta esset. Obstabant scilicet nomine capituli S. Antonini et cleri Placentini Joannes Belmonte et magister F., ambo S. Antonini canonici [Ibid. pag. 109.] . Quum itaque jam quadriennium moræ necterentur, difficultates vincendæ visæ sunt nova instituta legatione, insueto adornata modo: de qua sequens exstat instrumentum [Ibid. pag. 383.] : Anno dominicæ incarnationis millesimo ducentesimo decimo tertio, indictione secunda, die octava kalendas februarii, Placentiæ in claustro S. Antonini, coram Joanne presbytero, clerico ecclesiæ Gragnani, Oberto de Sariano, Rizardo, serviente archidiaconi, testibus rogatis. Archipresbyter Gerardus Castezii ex parte domini electi (S. Fulci) et capituli Placentini porrexit et dedit D. Guidoni, præposito ecclesiæ S. Antonini, in præsentia et consensu magistri Amizonis, magistri Bertoli, magistri Joannis Otoe *, archidiaconi Jacobi Capoaciæ, Ugonis de Gragnano, Ansaldi de Cario, Ugonis de Arcellis, Tomaxii, canonicorum dictæ ecclesiæ, tales literas, sigillatas sigillo capituli; in quo sigillo erat imago aquilæ et circa sigillum erant literæ: SIGILLUM PLACENTINI CAPITULI. Tenor quarum talis est: “Capitulum Placentinum dilectis in Christo fratribus, Joanni de Belmonte et magistro F., Sancti Antonini canonicis, salutem et synceram in Domino charitatem. Probitati vestræ literis præsentibus intimamus quod latores præsentium D. præpositum nostrum, et P. Caciam, fratrem nostrum, atque præpositum S. Euphemiæ, ad sedem apostolicam destinamus pro confirmatione electi nostri a summo pontifice postulanda. Adhæc discretionem vestram volumus non latere quod de consensu et voluntate capituli S. Antonini, vice et nomine ecclesiæ S. Antonini, ad eamdem confirmationem postulandam vos eligimus; ita ut, si ambo potestis interesse, ambo interesse velitis: si vero ambo non potestis interesse, qui nuncupatus fuerit, debeat interesse. Quocirca discretionem vestram rogamus in Domino et obsecramus, quatenus eos vice et nomine ecclesiæ vestræ S. Antonini associare velitis in prædicta confirmatione petenda; consilium vestrum et auxilium eisdem (sicut plene de vobis confidimus) impendentes.” Quas literas ego infrascriptus Joannes Savinus notarius vidi et legi, in quibus continebatur ut supra; et eas de consensu et voluntate dicti D. præpositi et capituli S. Antonini autenticavi et in publicam formam redegi. Ego Savinus, notarius sacri palatii, huic interfui; et ipsas literas præcepto prædictorum autenticavi et scripsi duas in uno tenore.

[33] [sed numquam consensit Romanus pontifex.] Pauca animadvertenda videntur: imprimis, licet tum passim in Italia adeoque in Longobardia [Art. de vérifier les dates, tom. I, diss. sur les dates, pag. X; Nouveau traité de diplomatique, tom. V, pag. 584; Fumagalli, Istitutioni diplomatiche, tom. II, pag. 59 et 60.] anni initium duceretur a die 25 decembris, Placentiæ tamen tribus mensibus posterius fuisse idem exordium, die 25 martii constitutum, uti apparet ex Chronico Placentino [Huillard-Bréholles, Chronicum Placentinum ad an. 1159, 1185, 1188, 1193, 1194 etc.] , desinente in anno 1235; ubi annus ubique a festo Annuntiationis seu Incarnationis incohatur; adeoque anno 1214, qui indictione secunda indicetur, confectum esse hoc instrumentum; quod deinde duo canonici capituli S. Antonini, de consensu hujus capituli, eligantur a canonicis cathedralibus ut cum tribus aliis Romam pergant, videri inventum ut utriusque partis integra essent jura: quum canonici cathedrales contenderent sibi solis competere episcopi electionem, et S. Antonini canonici se opponerent electioni, in qua partem haberent nullam; tertio demum tum omnes consensisse in petitionem de confirmanda electione S. Fulci: etenim anno 1210 assensum jam dederant S. Joannis canonici, nunc autem etiam canonici S. Antonini. Verumtamen, licet electio, per duplicem compromissionem facta, legitima esset, non tamen omnia placebant; maxime quod legatus, post collecta suffragia, sed non lecta, in se eligendi facultatem derivasset; quamquam omnes volentes nolentes jure suo cessissent. Præterea verisimile est nuntios plurium collegiorum, quibus de eligendi jure diversæ essent sententiæ, Romæ nequaquam inter se convenisse; aut certe voluisse ut simul statueretur quæ deinceps singulorum futuræ essent partes in electionibus episcoporum Placentinorum. Quid, quod memoria superest electi antiepiscopi? In Chronico scilicet episcoporum Placentinorum, cujus priorem partem anno 1388 scriptam esse superius diximus, hæc leguntur [Ap. Muratori, Scriptt. rer. Ital. tom. XVI, col. 631.] : Quidam frater Jacobus ordinis Prædicatorum eligitur ad episcopatum Placentinum. Hic moram non traxit in episcopatu; fuit enim electus anno Domini 1215 vel circa; nullos habuit reditus; quia multos habuit adversantes sibi: fuit enim in maximo conflictu. Cujus tamen alibi mentionem non reperimus; atque insuper tum nondum approbatum erat novum S. Dominici institutum. Utut est, controversia inter Placentina capitula plurimum referbuit anno 1218, quo demum dirimenda commissa est tribus judicibus delegatis [Campi, tom. II, pag. 116.] ; qui sequentibus annis in usus et consuetudines Placentinas et vicinarum civitatum diligenter inquisiverunt. Sed tum a biennio Papiam jam translatus fuerat S. Fulcus, numquam a Romano pontifice in episcopatu Placentino confirmatus; ut manifestum est ex memoria, inscripta antiquo calendario templi cathedralis [Ibid. pag. 112.] : Quinto idus septembris 1216, indictione IV, D. Fulco, archipresbyter Placentinus, et super eamdem civitatem episcopus electus, cum ANTE CONFIRMATIONEM esset a Papiensibus in episcopum electus et a papa Honorio illis confirmatus, donavit huic Placentinæ ecclesiæ etc.

[Annotata]

* electionibus?

* episcopalem pronuntiationem

* preau?

* Otto

§ VII. Administratio spiritualis et temporalis diœcesis Placentinæ S. Fulci. Hospitalis S. Lazari ordinatio.

[S. Fulcus, etsi non confirmatus, administravit diœcesim Placentinam secundum jus antiquum,] Verum, licet S. Fulcus confirmatus numquam fuerit in sede Placentina, sexennium tamen diœcesim administravit. Hoc ab eo factum esse statuit Campius [Ibid. pag. 114.] , quod Innocentius III eatenus confirmasset ejus electionem, ut diœcesim administrare posset; et reipsa sæpius deinde pontifices Romani diœcesium administratores, procuratores seu vicarios instituerunt episcopos electos, dum electio eorum examinaretur. Verum leges, quibus hæc nituntur, S. Fulci electione posteriores sunt, quum Innocentius papa III primum anno 1215 in concilio Lateranensi statuerit [De electione, cap. Nihil (lib. I, tit. VI, cap. 44.)] ut inter episcopos electos, qui ad Romanum pertinent immediate pontificem, ii solum qui valde remoti, videlicet ultra Italiam constituti sint, si electi fuerint in concordia, dispensative propter necessitates ecclesiarum et utilitates in spiritualibus et temporalibus administrent; sic tamen ut de rebus ecclesiasticis nil penitus alienent; reliquis, intra Italiam positis, omni administratione penitus interdictis. Et caput Avaritiæ [Ibid. cap. Avaritiæ (in sexto, lib. I, tit. VI, cap. 5.)] , quo vetantur procuratorum aut œconomorum aliove titulo in temporalibus vel spiritualibus se immiscere, conditum est in concilio generali Lugdunensi anni 1273; demum caput Injunctæ [Ibid. cap. Injunctæ (Extrav. comm. lib. I, tit. III, cap. 1.)] quo firmius et latius hoc decretum factum est, a Bonifacio VIII inductum est anno 1300. Pro pristina itaque libertate potuit S. Fulcus, quippe qui levatus fuerat seu cathedram Placentinam corporaliter occupaverat, diœcesim tum in temporalibus, tum in spiritualibus administrare. Alia autem profecto ejus fuisset conditio, si sesquianno post ejus contigisset electio.

[35] [ut liquet ex actibus pro construendo templo Burginovi, pro parthenone Cisterciensi et monasterio S. Franchæ] Inter reliquias vero, quæ de sua administratione supersunt, venit primo loco instrumentum, quod, eo præsente et consentiente, die 6 decembris anni 1211 confecit Joannes Tabernarius, notarius publicus, et quo abbas monasterii S. Sixti, servatis sex modiis frumenti annuis, dedit in perpetuam emphyteusim Ugoni, archipresbytero de Olubra, bona destructæ ecclesiæ de Cassanerio seu Casarnello, ut inde titulo B. Mariæ templum excitaret in Borgonovo et presbyter aleretur. Alterum exemplum est 26 junii anni 1214. Extruebatur Valeriæ, apud S. Gabrielis, parthenon Cisterciensis; in cujus gratiam præpositus majoris ecclesiæ, Roma redux, in perpetuum investivit Siccam, illius monasterii fundatricem, decimis quibusdam, annuo censu unius modii frumenti constituto: quæ res iterum gesta est, consentiente D. Fulcone, electo Placentino et archipresbytero majoris ecclesiæ [Ap. Campi, tom. II, pag. 384 et 385.] . Eodem tempore Carentia, ex domo Placentina Vicecomitum, Garizia de Tuna aliæque matronæ consilio S. Franchæ, abbatissæ S. Syri, moliebantur alium parthenonem in Monte-lona. Ad quem accedens Carentia cum sociabus decem, cum consilio et auxilio domini de Bajomontis Vicecomitis abbatis, atque monachorum de Columba, quorum consiliis ac regimini se supposuerant, anno Domini millesimo ducentesimo quarto decimo pro sua matre spirituali unanimiter elegerunt dominam Francam supradictam; quam et abbatissam (prout jam erat) vocantes et earum rectricem constituentes, consensu etiam (S. Fulci,) episcopi Placentini (electi), translata fuit de monasterio S. Syri, in quo per triginta annos jam vixerat et plus, ad prædictum locum de Montelona, anno eodem, de mense octobris [Acta SS. tom. III Aprilis, pag. 387.] ; unde triennio post parthenon translatus est Valeriam, de qua supra, et anno 1218 Plectolos, ubi tandem constitit [Ibid. pag. cit.] ; sed hæc postrema acta sunt, quum S. Fulcus Placentinæ ecclesiæ non amplius præsideret.

[36] [et ex duobus actibus investituræ.] Duo instrumenta, de rebus temporalibus anno 1215 confecta, retulit Campius; ex quibus particulas dumtaxat recitabo [Campi, tom. II, pag. 385.] : Anno dominicæ incarnationis millesimo ducentesimo quinto decimo, indictione tertia, die veneris, undecimo mensis aprilis, in palatio Placentino, in præsentia presbyteri Gerardi, canonici S. Euphemiæ, etc. D. Fulco, electus Placentinus, investivit Gerardum, et Rabaldum, et Raynerium, filios quondam Azonis de Strarivo, in eis eorumque hæredibus tantum, nominatim de duodecima parte totius districtus villæ Strarivi, de tenuta Joannis de Gragnano, quæ erat duodecima… De quo districtu dictus dominus investiverat Lanfrancum de Piscina; qui Lanfrancus ibidem præsens illum refutaverat… Pro investitura fuit confessus dominus se ab eis recepisse novem soldos Placentinos, renuntiando exceptioni non receptæ investituræ. Unde emphiteotæ pro ficto seu annuo censu solvendo, et hoc toto attendendo obligaverunt domino omnia eorum bona. Alterum confectum est eodem anno, die dominico (quod mireris), nono calendas junii in palatio Placentino. Eo autem [Ibid. pag. cit.] in præsentia trium testium et notarii publici D. Fulco, electus Placentinus, nomine episcopatus investivit Rolandum Pedixinum de Prato, in eoque ejusque hæredibus tantum, nominatim de medietate totius sortis terræ Pedixinorum, quam ipse Rolandus solitus erat tenere per episcopatum et palatium Placentinum in territorio Gropalli ad locum, ubi dicitur Pratum; quod totum dominus habuerat per divisionem factam cum Arduino Bagaroto de districtu, quem dominus in ea habuerat. Luce itaque clarius est S. Fulcum res episcopatus Placentini tum spirituales tum temporales administrasse; quidquid alii olim tradiderint.

[37] [Concionatur S. Fulcus in synodo Novariensi; canonicos suos Placentinos ad vitam communem traduci curat.] Actus aliquot alios, a jurisdictione episcopali alienos, subjicimus. Quum scilicet, Gerardus de Sessia, episcopus electus Novariensis et nomine pontificis electionis Placentinæ præses, eo tempore synodum in sua diœcesi celebrandam duxisset, in auxilium vocavit S. Fulcum; qui et orationem coram congregato clero haberet. Quæ oratio XVII est in codice scriptorum S. Fulci, Placentiæ servato; ubi titulus ei est: Apud Novariam in concilio D. Albanensis [Ibid. pag. 106.] ; nam hoc ipso anno 1210 episcopus cardinalis Albanensis creatus est Gerardus de Sessia, jure tamen ad diœcesim Novariensem non abdicato [Ughelli, Italia sacra, tom. IV, col. 709.] . Paulo post ille idem Gerardus de Sessia Placentiam se contulit et juxta mandata apostolica Adriani, Lucii et aliorum Romanorum pontificum et juxta laudabilem morem suum antiquum ad vitam communem revocavit canonicos cathedrales. Quam confirmationem Guala Muricula, S. P. notarius, authenticavit in palatio Novariensis episcopatus anno 1211, indictione XIV, die 6 octobris. Sollicitudinem suam desiderari passus non est S. Fulcus; certe aliquot annis post communi mensa adhuc utebantur canonici [Campi, tom. II, pag. 382 et 383; cfr pag. 106 et 107, col. 2.] .

[38] [Sæpe concionatur.] Nil autem magis sibi commendatum habuit quam ut commissum sibi gregem pabulo divini verbi nutriret; quod tanto ei fuit facilius quo majori polleret facundia. Atque ex illis concionibus maxime excrevit liber ille concionum, quem sæpe memoravimus et quem in fine accuratius describemus.

[39] [Ut delegatus pontificius componit res hospitii S. Lazari;] Erant autem jam pridem controversiæ inter magistrum, conversos, sorores hospitii S. Lazari et infirmos seu leprosos, quum de gubernatione domus, tum de receptione curaque infirmorum et divisione redituum et eleemosynarum. Postquam autem aliquandiu jam litigaverant, ad Romanum pontificem recurrerant infirmi. Negotium dirimendum commisit Innocentius III S. Fulco et abbatibus de Columba et S. Savini; qui, visitato hospitio, singula non minori diligentia quam cura die 2 maji anni 1214 ita definierunt ut egregiam domus religiosæ et hospitalis Regulam condiderint. Partim eam recitavit Campius [pag. 383 et 384.] ; initium dumtaxat dabimus: Domini Fulco, Placentinus archipresbyter et dictus electus, et Bajamons, abbas monasterii Columbæ, et Rolandus, abbas monasterii S. Savini, quibus causæ, quæ vertebantur inter infirmos et sanos domus S. Lazari, per dominum papam commissæ erant, [sicut in literis ejusdem D. papæ continetur], et in quos fratres, tam sani, quam infirmi, qui in domo et hospitali S. Lazari commorantur, unanimiter se commiserunt, renunciando primo ipsi infirmi omnibus commissionibus, quas a parte D. papæ habuerant super prædictis causis, etc. Ita ordinandum dixerunt et firmiter observandum. Omnia dein declarant quæ ad religiosa vota, officia divina, vestes, jejunia, separationem utriusque sexus aliaque id genus spectant; dein res infirmorum. Ex quibus posterioribus placet locum referre, ex quo pateat S. Fulci benignitas. (Nam vix dubitandum est quin in his potiores partes habuerit.) Quia vero, inquit, infirmis, maxime qui incurabili morbo gravantur, lex sive onus abstinentiæ et jejuniorum, seu etiam vigiliarum, non est imponendum; (utpote illis quibus, si patienter ferant, sua pœna cum sola cordis contritione sufficit ad præteritæ vitæ mala delenda); non injungimus eis jugum regulæ gravioris, nisi ut a malis, tam in verbo, quam in facto declinent; et promittant simpliciter bonas consuetudines domus et statuta, quæ super eos facta sunt, firmiter observare.

§ VIII. Lis S. Fulci cum canonicis S. Joannis. Novum interdictum Placentinum.

[Litem habet S. Fulcus cum canonicis S. Joannis, contendentibus se esse de corpore capituli cathedralis:] Ipse S. Fulcus a litigiis immunis non fuit, potissime cum canonicis S. Joannis, utrum scilicet de corpore capituli cathedralis essent, necne. Modus fuit, (Aimerici archidiaconi Placentini, anno 1215 in testimonium simul cum aliis vocati [Campi, tom II, pag. 387.] , verba sunt,) sed modus fuit, quod propter possessiones ecclesiæ S. Joannis, donatas per episcopum Arditionem ecclesiæ majori, sex canonici de S. Joanne residentiam facere debebant in ecclesia majori et ibi servire; et majus altare debebat fieri in honorem B. Mariæ et S. Joannis; et suffragium debebat fieri in majori ecclesia pro S. Joanne sicut pro S. Maria; et illa ecclesia S. Joannis debebat uniri majori ecclesiæ, et non major ecclesia illi. Causa fuit illius donationis et unionis (sicut audivi), quia illa ecclesia S. Joannis propter ampliationem plateæ communis et propter mercatum removendum de ecclesia majori debebat destrui (sicut dicebatur); et quia turpia et inhonesta fiebant in illa ecclesia S. Joannis, quia multa diverticula erant in ea. Volebat autem Arditio, verba sunt canonici S. Joannis [Ibid. pag. 386.] , ut nos canonici dictæ ecclesiæ S. Joannis essemus fratres et canonici majoris ecclesiæ; et post multa nobiscum tractata tandem, præsente eodem episcopo et multis ex dictis canonicis ejusdem majoris ecclesiæ fuimus in capitulo dictæ majoris ecclesiæ recepti ad osculum pacis in canonicos et fratres dictæ majoris ecclesiæ anno 1194, die 9 octobris… Archidiaconus Obertus et præpositus Obertus miserunt me et pro confirmatione hujusmodi unionis petenda a D. Cælestino papa; et præpositus Obertus me præsente literas sigillavit manu propria sigillo capituli; quas portavi Romam pro ea confirmatione petenda; et ipsam confirmationem ab eodem Cælestino papa impetravi cum consilio et adjutorio Guidonis, qui tunc erat vicedominus. Atque ad hæc adjiciebant S. Joannis canonici se multis actis capitularibus interfuisse et plurima egisse, quæ nonnisi a canonicis cathedralibus fieri possent.

[41] [quam rem negant S. Fulcus et canonici cathedrales et vincunt.] Sed opponebant S. Fulcus et canonici cathedrales eam unionem numquam perfectam esse. Verum, inquit archidiaconus Aimericus, nec ipsi canonici S. Joannis venerunt facere residentiam in majori ecclesia; nec majus altare factum est, nec suffragium, sicut dictum est; nec causa est subsecuta, quia ecclesia, quæ ab anno 1169 diruenda visa erat, nec est destructa; nec platea, in qua mercatus fiebat et quæ ea de causa angustior erat, ampliata est, quoniam anno 1206 extra civitatem post templum S. Sixti mercatus ille translatus fuerat; sed ecclesia præparata est et illuminata, ita quod inhonesta et turpia non possunt ibi fieri magis quam in aliis ecclesiis; et mercatum remotum est de ecclesia propter statutum civitatis. Alius canonicus, nomine magister Ugutionus Rondana, addidit talem donationem cum præfata pactione et canonicorum exclusione fuisse injustam, cum non liceat episcopo, nec abbati terram ecclesiæ vertere ad aliam; alius, nomine Airoldus Rondana, templum S. Joannis magnum satis esse, et Gerardus Adrianus locum esse pium, plurimum frequentatum et sacris reliquiis, pictis tabulis aliisque decoribus conspicuum; ita ut magnum detrimentum futurum esset, si diutius deserta maneret hæc ædes sacra. Quæ omnia collecta sunt instrumento, cujus hoc est initium: Anno dominicæ incarnationis millesimo ducentesimo quinto decimo, indictione quarta, die sabbathi, decimo mensis octobris in camera palatii episcopatus Placentiæ, D. Bajamons, abbas Clarevallensis, cui et archidiacono Parmensi et abbati de Castilliono a summo pontifice causa delegata fuit, quæ vertitur inter D. Fulconem, procuratorem palatii et episcopatus Placentini, ex una parte et canonicos S. Joannis de Domo ex altera; jussit Joannem tabernarium notarium autenticare et in publicam formam redigere omnes testes et acta, productos et facta in dicta causa. Causam suam vicit S. Fulcus simul cum canonicis cathedralibus; quibus luculente favebat æquitas. Auctoritate itaque pontificia unio duorum capitulorum soluta est; et sex S. Joannis canonici cum suo præposito jussi in restaurato suo templo rem divinam procurare [Ibid. pag. 111.] .

[42] [S. Fulcus non videtur inter fuisse concilio Lateranensi. Interdictum Placentiæ,] Volunt nonnulli scriptores Papienses S. Fulcum continuo post Romam profectum esse, qui interesset concilio Lateranensi generali, medio mense novembri sequenti incohato; sed nulla hujus rei exstat certa memoria, et forte obstat quod nonnisi episcopus electus esset. Eo tamen Placentini legatos suos miserunt, ut constat ex coævo Chronico, quod sæpius jam adduximus. Placet ejus verba adducere, ut inde pateat quam difficilibus temporibus S. Fulcus episcopatum Placentinum occupaverit. Ibidemque, ait chronographus [Huillard-Bréholles, Chronicum Placentinum, pag. 49 et seqq.] , ad concilium scilicet Lateranense, Mediolanenses et Placentini et totius eorum partis legati, et Cremonenses et Papienses et totius eorum partis ambaxatores de mandato Domini papæ perrexere, sperantes et credentes discordiam, quæ est inter dominum Ottonem, imperatorem, et Fredericum, Siciliæ regem, accordari debere pariter et pacisci. Die vero martis, IV kalendas januarii, seu 29 decembris, episcopus Parmensis (Regiensis etiam missus fuerat; sed in itinere substiterat impeditus;) cum nostræ civitatis legatis, civitatem Placentiæ a Roma veniens, voluntate et præcepto summi pontificis, Placentiæ civitatem de interdicto extraxit, postquam scilicet sex diebus ante jurassent cives se mandata pontificis facturos, nec quidquam acturos quo sacris interdici meruerant [Rog. Oberti de Olzola notar. 1215, x kal. januarii, ap. Campi, tom. II, pag. 111.] . Causa hujus interdicti hæc erat. Innocentius III papa prætulerat Ottonem IV contra Philippum Suevicum, Henrici imperatoris defuncti fratrem, in adeptione imperii, adeoque augustali eum Romæ corona donaverat, accepto sacramento se jura omnia et patrimonium ecclesiæ Romanæ protecturum. Perperam respondit promissis Otto; terras, a Mathilde relictas, invasit; et neque blanditiis, neque precibus, neque minis a pontifice victus, regnum Siculum armis irrumpere paravit.

[43] [dum S. Fulcus episcopus esset.] Nil supererat ineunte anno 1211 quam ut infidus princeps ejusque auxiliatores communione ecclesiastica interdicerentur: quam sententiam cardinalis Albanensis per universam Italiam superiorem promulgavit, et archiepiscopus Moguntinus per Germaniam. Quo via strata est ut brevi post in conventu Nurembergensi a plerisque imperii electoribus exauctoraretur imperator et Fridericus Barbarossa, Siciliæ rex, ejus eligeretur loco. Consensit Innocentius III et juvenis princeps anno sequenti imperator processit. Gerardus de Sessia tum jussit nomine pontificis ut omnes Longobardiæ civitates novum imperatorem agnoscerent. Paruerunt pleræque, non tamen omnes, minime Mediolanum et Placentia; quæ sequentibus annis continuum fere gesserunt bellum adversus Papienses et Cremonenses. Qui mense augusto anni 1212 cum Brescianis, Veronensibus, Ferrariensibus et Azone VI, Estensi marchione et comite S. Bonifacii, concordiam et societatem fecerant [Muratori, Antichita Estensi, tom. I, pag. 400.] : quod bellum nuspiam fusius explicatur quam in Chronico Placentino, quod octo abhinc annis primus in lucem dedit Huillard-Breholles. Anno 1211, initio controversiæ, quoniam canonici Capuani officium divinum celebrarant, præsente Ottone, civitatem sacris interdixerat pontifex: Mediolanenses et Placentinos, quod se ab eadem causa avelli non paterentur, eadem pœna affecit anno sequenti [Campi, tom. II, pag. 107; cfr Cavitellii Annales Cremonenses ad an. 1212, ap. Grævium, Thesaurus antiquitatum Italiæ, tom III, part. I, col. 1329.] ; a qua, quoniam universalis pax in concilio Lateranensi stabilita erat, ad finem anni 1215 absoluti sunt. Sed anno 1216, indictione IV, cardinales mense madii ad civitatem Placentiæ venerunt, dicentes ei ex parte summi pontificis ut treguam Papiensibus tenerent, nec eos offendere deberent: quod si facerent, eos interdicerent. Deinde iverunt Mediolanum eis similia verba dicentes. Mediolanenses autem et Placentini, nolentes a proposito desistere eorum, in terra Papiensium hostiliter intraverunt; et ideo civitatem Placentiæ et Mediolani sub interdicto posuerunt [Huillard-Bréholles, Chronicum Placentinum, pag. 50.] .

§ IX. S. Fulci electio ad cathedram Papiensem; donum factum ecclesiæ Placentinæ; pax firmata inter Placentinos et Papienses; nundinæ Papienses; privilegia confirmata. Disciplina restituta in monasterio de Cæloaureo.

[Episcopus Papiensis eligitur S. Fulcus; donum factum templo cathedrali Placentinæ.] Dubium nequaquam est quin S. Fulcus pontificia jussa omnino perfecerit; quæ opinio non sola ejus vitæ sanctimonia nititur, sed maxime quia hoc ipso tempore a Papiensibus, Placentinorum adversariis et Innocentio III obedientissimis, episcopus electus est atque deinceps a Frederici imperatoris partibus stetit. Facta est autem S. Fulci ad sedem Papiensem electio ante quintam idus septembris anni 1216, ut liquet ex indiculo, cujus initium supra num. 3 dedimus et quo illa ipsa die ante suum discessum Placentinæ ecclesiæ donavit super altare S. Justinæ calicem argenteum deauratum, librum Pœnitentialem, aliumque magistri et cardinalis Petri Capuani, in distinctiones divisum (verisimiliter ejus commentarios in jus pontificium), et tapetem ad pedes altaris venerabundus posuit. Vacabat autem Papiensis sedes ab extremo anno 1215, quum Rodobaldus Sangregorius, Lateranensi concilio præsens, diem obierat; nam quod cardinalis Gregorius Crescentius a Caballomarmoreo episcopus designatus fuisse dicitur et paulo post mortuus [Campi, tom. II, pag. 113; Ughelli, Italia sacra, tom. I, col. 1097 et 1098; Marroni, de Ecclesia et episcopis Papiensibus commentarius, pag. 47.] , parum probabile est, siquidem Gregorius usque ad annum 1230 vixit [Novaës, Elementi di storia pontificia, tom. III, pag. 130.] ; nisi forte breve tempus novam dignitatem retinuerit. Electus fuisse traditur S. Fulcus nomine cleri Papiensis a tribus canonicis cathedralibus, a tribus præpositis, S. Michaelis scilicet, S. Joannis de Dominabus et S. Mariæ in Pertica (cujus postremi locum canonicus occupabat), et a tribus capellanis ecclesiarum parœcialium civitatis [Campi, tom. II, pag. 113.] ; quæ ita accurata sunt, ut non possint nisi ex bonis documentis deprompta esse. Verumtamen, ut antiquæ consuetudines Ticinenses loquuntur [Ap. Romualdum a S. Maria, Papia Sacra, tom. I, pag. 46.] , sciri etiam dignum est, quod, si oporteret episcopum eligi, præpositus cathedralis ecclesiæ habebat majorem vim et potestatem in electione, quam aliquis alius. Probavit electionem Honorius III, a mense julio anni 1216 Romanus pontifex; cui sedes Papiensis seu Ticinensis non secus ac Placentina immediate obnoxia erat; et XV kal. januarii literas dedit ad capitulum Placentinum ut, quam primum ab archiepiscopo Januensi requisiti fuissent, novum sibi præsulem loco S. Fulci eligerent [Ap. Campi, tom. II, pag. 388.] ; quod nonnisi die 7 junii anni 1217 factum est [Huillard-Bréholles, Chronicum Placentinum, pag. 56.] .

[45] Septem diebus ante, seu anno MCCXVI[I], indictione V, [Pacem firmat inter Papienses et Placentinos;] facta est pax et concordia et sacramentis firmata inter Mediolanenses et Placentinos et suam partem, et Papienses et suam partem præter Cremonenses; et hoc fuit actum in palatio ejusdem civitatis in die mercurii pridie kalendas junii [Huillard-Bréholles, Chronicum Placentinum, pag. 56.] . Qua in re partes præcipuas habuit S. Fulcus, quo nullus inter Placentinos et Papienses aptior sequester erat et arbiter. Hic itaque pro Papiensium parte, et Lanfrancus, civis Brescianus et potestas Placentiæ, pro Placentinorum parte convenerunt in agri Mediolanensis vico nomine Campomorto, et die 10 maji anni 1217 coram notario Bernardo de Laurentio pacti sunt de conditionibus; quibus jus omne in loca de Mondonico, Sancti Martini, Ulmi et Plebeculæ * Placentinis cessit. Quæ tamen pax nequaquam firma fuit; quoniam Papienses ferre non poterant pristinos socios suos Cremonenses a Mediolanensibus et Placentinis vinci et opprimi. Quum itaque bellum recruduisset et Placentini Papiensium terras invasissent, denuo excommunicati et sacris interdicti sunt; sed die 6 novembris anni 1217 his censuris liberati fuerunt a S. Fulco et Jacobo, episcopo electo Laudensi, delegatis pontificiis: quæ res multa solemnitate peracta est. Campanæ sonitu convocati Lanfrancus potestas, consules justitiæ, consiliarii consilii et nuntii populi Placentini ad consilium generale; ubi coram vicedomino, episcopo electo Placentino, multisque præcipuis ex clero Placentino viris, jurarunt se observaturos et facturos mandata Romani pontificis de negotio Papiensi, propter quod pœnis ecclesiasticis mulctati essent: quos deinde omnes simul cum populo Placentino excommunicationis et interdicti vinculis exemerunt S. Fulcus et electus Laudensis [Boselli, Storie Piacentine, pag. 136, ex archivio municipalii, in Reg. pic. fol. 279.] . Mors Ottonis, qui die 19 maji anni 1218 e vivis recessit, levamen illis discordiis longe maximum attulit. Jussit scilicet Honorius papa III omnes Longobardos, qui belli fuissent participes, inter se convenire et amicitiæ fœdera pacisci. Die itaque 2 decembris anni 1218 solemnissimus conventus celebratus est in templo cathedrali Laudensi; cui conventui aderat S. Fulcus. Præsentes nempe erant præsules Mediolanensis, Papiensis, Cremonensis, Parmensis, Placentinus, Vercellensis, Bergomas, Bobiensis et Laudensis, Potestas et consules Placentini, plurimarum civitatum nuntii; in qua corona medius exsistens Hugo de Comitibus, qui et Ugolinus et dein Gregorius papa IV, tum vero episcopus Ostiensis et Velletrinus sedisque apostolicæ legatus, sub pœna perjurii quadragenariam pacem indixit Mediolanensibus, Placentinis, Papiensibus, Cremonensibus, Parmensibus omniumque amicis et sociis, qui sibi omnes vicissim in templo manum porrexerunt in concordiæ signum; imperans ut sibi invicem intra et extra suas terras mutuam concederent securitatem, veniam darent omnium injuriarum, offensionum et prædationum omnisque alius damni, quod sibi ab adventu Friderici II mutuo intulissent, omnesque captivos e carceribus dimitterent: quam treguam annos quadraginta duraturam [Ibid. pag. 136 et 137. Affo, Storia di Parma, tom. III, pag. 99 et 100; rem accuratius narrat et edidit ipsum instrumentum, tom. cit. pag. 331 et seqq.] . His aliisque subsidiis paulatim prævaluerunt in universa Italia Friderici imperatoris partes; qui anno 1220 mense septembri primo intravit et venit in Lombardiam, quando ibat Romam pro corona habenda et a summo pontifice recipienda [Ap. Huillard, pag. 64.] .

[46] [nundinas obtinet a Friderico imperatore, quem adivit prope Mantuam.] Transiisse Papiam non videtur; sed ad eum accessit S. Fulcus, et ad commodum Ticinensium, ut loquitur Joannes Baptista de Gasparis [Breviarium SS. epp. Ticinensis ecclesiæ, pag. 81.] , nundinas singulo quoque die martis Papiæ celebrandas a Friderico imperatore obtinuit S. Fulcus. Hæc primus narravit initio sæculi XVI Corius in Historia Mediolanensi ad hunc annum; quibus addit Spelta, Ticinensis historicus, alia quoque jura et privilegia rogatu S. Fulci ab imperatore concessa fuisse. Certe, quum Fridericus ex Germania in Italiam movit, (ita ut die 13 septembris Novarræ versaretur et quintodecimo kalendas octobris in S. Leonis vico prope Mantuam [Muratori, Annali d'Italia, ad an. 1220. tom. VII, pag. 162 et 163.] ,) ad eum cum aliis multis Italiæ episcopis et proceribus se contulit S. Fulcus; quin et interfuit sententiæ, a Friderico latæ, adversus filios comitum Alberti de Casalod et Nerisii, qui castrum de Gonzaga aliaque terræ comitissæ Mathildis loca occupabant, eadem in manus imperatoris resignare nolentes. Etenim F. Papiensis episcopus et Matthæus de Corrigia potestas Papiensis leguntur inter principes imperii, et prælatos et nobiles Italiæ, quibus præsentibus hæc omnia acta sunt: instrumentum ipsum datum in castris apud S. Leonem, VIII kalend. octobr. et publicatum apud Spinlabert, pridie kalend. mensis ejusdem, anno Domini millesimo CC.XX, indictione VIII more græcorum [Baluzii Miscellanea, edit. Mansi, tom. III, pag. 94 et 95; Pertz, Monumenta Germaniæ, leges, tom. II, pag. 239 et 240.] . Consilio tamen multorum episcoporum, ante habito, non interfuit S. Fulcus.

[47] [Honorius III confirmat privilegia ecclesiæ Papiensi;] Grata non minus fuit S. Fulci industria et opera Honorio papæ III; qui, ut Papiensium fidelitatem eorumque episcopi alacre studium præmio aliquo afficeret, pristina ecclesiæ Papiensis privilegia confirmavit, solemni data bulla mense majo, indictione V, incarnationis Domini anno 1217, pontificatus vero sui anno primo. Quum initium aliquantum ad laudem S. Fulci cedat, ecce illud [De Gasparis, SS. Ticinensis ecclesiæ epp. vitæ, pag. 84; Romaldus a S. Maria, Papia sacra, tom. I, pag. 58; Ughelli, Italia sacra, tom. I, col. 1098.] : Honorius episcopus, servus servorum Dei, Ven. Fr. Fulconi, episcopo Papiensi, ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum. Et ipsa justitiæ ratio et apostolicæ sedis deposcit benignitas ut locis et personis, B. Petro et S. R. E. spiritualiter adhærentibus, et in ejus devotione et obedientia persistentibus, et patrocinii et evectionis nostræ manum abundantius et propensius extendere debeamus. Hujus itaque rationis debito promoti, honorem et dignitatem Papiensi ecclesiæ, tamquam propriæ et speciali apostolicæ sedis filiæ, volumus conservare. Quocirca, Vener. in Christo frater, Fulco episcope, quem sincera in Christo charitate diligimus, tuis justis postulationibus gratum impartientes assensum, ad exemplar prædecessorum nostrorum felicis memoriæ Callixti, Innocentii, Eugenii, Anastasii et Innocentii, Romanorum pontificum; prædictam Papiensem ecclesiam, cui (Deo authore) [te] præesse dignoscimus, præsentis scripti privilegio communimus; et omnem ipsius ecclesiæ dignitatem, per eorumdem Romanorum pontificum privilegia vel authentica scripta concessam, nos quoque autoritatis nostræ favore nihilominus confirmamus. Verumtamen nihil novi contulit Honorius III papa; quin etiam singulare Joannis papæ VIII privilegium, quo archiepiscopi Mediolanensis et Ravennas jubebantur cum suis suffraganeis interesse Ticinensibus synodis, non innovavit. Non itaque est cur occasione S. Fulci agitatissimam quæstionem de exemptione aliisque decoribus ecclesiæ Papiensis ad incudem revocem: cæterum de ea vide Romualdum a S. Maria [Papia sacra, tom. I, pag. 56 et seqq.] et Capsonium [Origine e privilegi della Chiesa Pavese.] , qui dixerunt pro ecclesia Papiensi, Joannem Villam [Fasti della metropoli e del metropolita di Milano, pag. 52 et seqq.] , qui Mediolanensis sedis jura validissime vindicavit, et demum Marronium [De ecclesia et episcopis Papiensibus, pag. 1 et seqq.] , qui levius ea de re scripsit et quasi mediam viam tenuit. Id tantum monebo Joannem Villam [Fasti etc. pag. 65.] manifeste justo longius procedere, quum usque ad medium sæculum XIII Papiam Mediolano subjectam fuisse contendit: quod cum Honorii III literis nequaquam convenit; in quibus quippe Papiensis ecclesia dicitur propria et specialis apostolicæ sedis filia.

[48] [Disciplinæ causa canonicos regulares inducit in monasterium S. Petri de Cæloaureo.] Ut Placentiæ sic Papiæ maxima sapientia administravit S. Fulcus rem spiritualem, quantum ex superstitibus indiciis colligere fas est. Quum itaque monasterium S. Petri in Cæloaureo, sanctæ sedi immediate subjectum et S. Augustini corpore dives, adeo in spiritualibus et temporalibus esset collapsum, et magna ex parte dirutum jaceret, debito septem millium librarum Papiensium (immanis summa!) oppressum, et nuper abbas Innocentii III temporibus a monachis sacrilege occisus fuisset [Thomas Cantipratensis, lib. 1, cap. 21, num. 4, pag. 84, edit Colvenerii.] , cardinalis Hugo, Ostiensis episcopus, tum per Longobardiam legatus, et dein nomine Gregorius IX pontifex, eo accessit, nigrisque monachis per alia monasteria dispersis, rem temporalem commisit viris providis et bonis, statuitque (si Honorio III hoc consilium probaretur) illuc introducere canonicos regulares Mortarienses, plurima tum sanctimoniæ laude insignes. Quod ut fieret, multi continuo Longobardiæ prælati supplices ad sedem apostolicam dederunt literas; quemadmodum ipse Honorius refert in epistola, Laterani idibus junii anni 1222 ad Hugonem data [Pennottus, Generalis ordinis canonicorum historia, tom. I, cap. 62, pag. 207, edit. II.] . Auctoritatem suam libenter communicavit pontifex sanctissimo legato; qui, variis negotiis occupatus, mandavit venerabili fratri nostro Jacobo, episcopo Taurinensi, ut, personaliter ad memoratum monasterium accedens, diligenter inquireret voluntatem episcopi S. Fulci, cleri et populi Papiensis; et, si videret posse fieri sine scandalo, Mortariensium domui monasterium concederet. Præfatus vero Taurinensis, juxta ipsius legati mandatum personaliter ad Papiensem civitatem accedens et super prædicto negotio diligenter inquirens episcopi, cleri et populi voluntatem, omnes in hoc invenit unanimes et concordes; et cum tandem deliberato consilio respondissent quod hujusmodi translationem plurimum acceptabant, (salvo tamen jure apostolicæ sedis, et imperii, et episcopi, et civitatis Papiensis, ac jure ac honore advocatorum monasterii memorati,) idem Taurinensis ad sæpedictum monasterium cum præfato Papiæ episcopo, et cleri et populi multitudine copiosa procedens, monasterium ipsum cum omnibus ecclesiis, possessionibus, juribus et pertinentiis suis domui Mortariensi libere et absolute ea qua fungebatur auctoritate concessit, expresso ut monasterium ipsum caput Mortariensis ordinis de cætero haberetur: quæ desumpsimus iterum ex Honorii III literis, datis Laterani idibus novembris sequentibus, quibus hæc singulariter confirmavit [Ibid. pag. 207 et 208.] . Miscet hæc nonnihil Justus Fontaninius [De corpore S. Augustini, pag. 36.] ; sed apostolicis diplomatibus sua satis stat fides.

[Annotata]

* Pievette

§ X. Interdictum Papiense; exsilium S. Fulci; legata aliaque id genus.

[Ob violatam immunitatem ecclesiasticam et S. Fulci auctoritatem Papienses interdicto mulctantur et S. Fulcum cum clero expellunt.] Interea autem, dum hic lapis offensionis de medio tolleretur, longe gravissimis difficultatibus involvebatur S. Fulcus. Per continua bella pleræque omnes Italiæ superioris civitates non tantum thesaurum suum exhauserant, sed infinito ære alieno opprimebantur; atque insuper commune illius temporis ingenium erat ut temporalia ecclesiarum jura minuerentur, ditiones tollerentur et immunitates posthaberentur: de Placentia quædam supra videmus; sed hæc generalis conditio, quam aliquantum quidem infregit Innocentius papa III, sed nequaquam abrogavit; cæterum antiqua mali labes [Cfr Raumer Geschichte der Hohenstaufen und ihrer Zeit, tom. V, pag. 92 et seqq.; Hauleville, Histoire des communes lombardes, tom. II, pag. 313 et seqq.] . Quum itaque Papia æri alieno solvendo se vix parem intelligeret, clero partem oneris anno 1222 imposuit et vi exegit [Raumer, tom. V, pag. 99, ex Regestis Honorii III, anno VI, epist. 373.] : neque illic stetit magistratus; sed, ut episcopalem S. Fulci auctoritatem penitus infringeret, exsilii proposita pœna vetuit ne quis clericus aut laicus aliquam querelam ad beatum virum deferret [Ibid. loc. cit.] ; aliaque statuit quibus status ecclesiasticus prorsus labefactaretur. Quam temeritatem censuris ecclesiasticis cohibuit Honorius; sed, ut mitis erat ingenio, quamprimum rem componere sategit. Quamobrem literis de XV kalendas februarii anni 1223 Oppizoni Fieschi, episcopo Parmensi, in mandatis dedit ut Papiam se conferret, gravissima detrimenta resarturus et auctoritate apostolica absoluturus Papienses, si animi ponerent pervicaciam [Campi, tom. II, pag. 128.] . Vana fuit Oppizonis opera: Papienses quippe per nuntios suos proposuerunt aliam omnino satisfaciendi rationem; quam sibi imponi Honorius plane non sivit. III itaque nonas julii ejusdem anni literas dedit ad Guallam, presbyterum cardinalem tituli S. Martini, quibus declaravit quare Papiensium conditionem admittere non posset; eumque, tot aliis negotiis probatum egregium sequestrum, stimulavit ut Papiam se conferret et controversiæ capita definiret [Campi, tom. II, pag. 128.] . Sed feliciores non fuerunt Guallæ conatus; adeoque S. Fulcus et omnis clerus, quod intrepide starent pro ecclesiæ jurium defensione, solum vertere coacti sunt, bonis omnibus spoliati. Quam penuriam miseratus, Romanus pontifex die XII kal. decembris anni 1224 ad episcopum Parmensem scripsit ut S. Fulci ejusque clericorum, pro immunitate ecclesiastica exsulantium, necessitatibus providere curaret [Ibid. pag. 129.] .

[50] [Pia vidua eum instituit hæredem et alius exsecutorem testamentarium.] Dum vero in hac miseria positus est beatus vir, facile fieri potuit ut aliquod ei subministratum fuerit subsidium a Placentinis, quos inter habebat fautores egregios et virtutum admiratores. Cujus rei specimen est testamentum, quod pia vidua Placentina, Compostellam ad S. Jacobi profectura, die 9 julii anni 1226 in plebe seu parochia de Portaalbera, territorio Papiensi, quo se contulerat, coram notario Guilielmo de Monteacuto fecit. Accipe hoc documentum, S. Fulco perquam honorificum [Ibid. pag. 131 et 132.] : Quia D. Emengarda, uxor quondam Gerardi de Puteo, cupit limina B. Jacobi apostoli, sibi divina favente gratia, visitare; timens ne distantia terrarum amicis suis ejus voluntas occuparetur, suam præmisit ultimam voluatatem, in hoc testamento suo dicens: “Ego, quæ supra, Emengarda, testamentum per nuncupationem, seu adhibitis testibus, faciens, in Dei omnipotentis nomine instituo D. Fulconem, Dei gratia Papiensem episcopum, meum benefactorem, personaliter mihi hæredem in omnibus meis bonis, confidens de bonitate et sanctitate ipsius episcopi, qui de bonis istis disponet melius et ordinabit ad salutem et utilitatem animæ meæ. Ad præsens namque cum defecero, do et lego communi Placentiæ tres solidos Placentinos, et hoc meum testamentum ultimum esse volo, etc.” Tribus annis ante Bernardus, canonicus S. Juventii, (quæ hospitalis domus in agro Papiensi sita erat), non minori fiducia eumdem beatissimum virum exsecutorem testamentarium instituerat de bonis sitis in loco Zacconis, ut inde desolata illa hospitalis domus renovaretur; quæ quum non sufficere intelligeret sanctus episcopus, demortui voluntatem interpretatus, eadem consignarat in manus Beltrami Salimbeni, ministri hospitalis domus S. Antonii in prato Ticini, imposito onere ut ex proventibus, quot possent, pauperes nutrirentur.

[51] [Anno 1227 (S. Fulcus Papiæ redux est) et res aliquot ordinat.] Quum Emengarda testamentum suum anno 1226 condidit, verisimiliter compositæ jam erant turbæ Papienses et S. Fulcus ad cathedram suam redierat. Profecto eam occupabat verno tempore anni 1227; siquidem die 3 aprilis hujus anni, Lantelini Ferrarii notarii publici ministerio adhibito, transcripsit, Papiæ exsistens, fabricæ templi cathedralis Placentini bona, ab Emengarda derelicta sitaque partim Florentiolæ, partim in parochia de Fontana, potissime secundum viam Parmensem prope ædiculam et eremitorium B. Mariæ de Gallo [Ibid. pag. 134.] : præclarum sapientiæ exemplum, quod Placentinæ ecclesiæ, non autem Papiensi, dedit bona, a femina Placentina derelicta. Eodem anno 1227 cum S. Fulcus, Ticinensis episcopus, apostolici delegati munere Ticini fungeretur, ad ejus tribunal acta fuit causa litis canonicorum regularium Mortariensium, qui ædem S. Petri in Cæloaureo occupabant, et quorumdam de Castro S. Petri; contra quos sententiam dixisse fertur [Romualdus a S. Maria, Flavia sacra, tom. I, pag. 79, ex Hier. Bossio, Chronico sacro, ubi de ecclesia S. Petri in Cæloaureo.] . Ad idem verisimiliter tempus referendum est legatum, quo (ut in antiquo Calendario legitur) S. Fulcus, episcopus Papiensis, fundavit in templo S. Thomæ Placentino (in cujus vicinia forte natus erat) anniversarium, mense decembri quotannis celebrandum [Campi, tom. II, pag 103.] .

§ XI. Concionum liber S. Fulci. Mortis tempus.

[Plurimum concionatur S. Fulcus] Interea non omittebat beatus vir concionandi munus, tantopere episcopis commendatum; quin et curavit librum confieri, ex quo presbyteri et episcopi minoris doctrinæ aut facundiæ sermones suos excerperent aut potius argumenta colligerent: neque ipse sanctus videtur eas pronuntiasse quales scriptæ sunt. Loca quidem nonnulla ornata sunt et declarata; sed ubique indicatæ potius res dicendæ, quam propositæ: quæ omnium fere librorum concionalium illius ævi forma et methodus est. Ecce specimen, depromptum ex sermone, dicto in cœmeterio Placentino S. Mariæ de Bethleem [Ibid. pag. 142.] : Novissima nostra, quæ memorare debemus (ne ad peccatum nos deduci sinamus), novem sunt præcipue: videlicet horror in exitu; dolor in transitu; putrefactio in carnis interitu; pavor in judiciis tremendis; pudor in Dei, angelorum et hominum conspectu; vermis conscientiæ in peccatorum recordatione; gemitus in tenebrarum obscuritate; anxietas in pœnarum acerbitate; desperatio certa de liberatione. Quæ breviora sunt quam ut in orationis propositione concludantur; sed hæc lingua vernacula explanabantur ad populum, affectuum, sententiarum, imaginum cæterisque eloquentiæ subsidiis non neglectis.

[53] [et conciones suas in aliorum utilitatem colligit et auget:] Rationem autem illius libri explicuit ipse beatus vir: Cum olim, inquit [Ibid. pag. 141 et 142.] initio, apud Placentiam constitutus et diversis curæ pastoralis officiis diversis temporibus occupatus, quasdam prædicationes ad populum, non solum ad solemnitates Domini nostri Jesu Christi atque aliorum sanctorum festivitates, verum etiam ad dies dominicales per anni circulum, pertinentes, de Scripturis sanctis et canonicis necnon de sanctorum doctorum ecclesiæ acaliorum patrum orthodoxorum variis auctoritatibus diligenti studio compilassem: tandem, in episcopatu Papiensi licet indignus existens, inter cætera opuscula, quæ de quibusdam rebus utilibus, videlicet de tribus ordinibus salvandorum, de signaculo animæ, ac de ipsius etiam salvatione pro cauto meo compegi; subiit animum quosdam etiam communes et quasi generales compilare sermones, hac siquidem consideratione atque necessaria utilitate, quoniam non solum in festivis, verum etiam in profestis diebus pro quibusdam rebus honestis, ntpote in synodis episcoporum, in capitulis sive consortiis clericorum, in visitationibus hospitalium, in subventionibus egenorum, in exequiis defunctorum, et hujusmodi, quando scilicet clerus et populus congregantur in unum; et, sicut decet prædicatorem in solemnitatibus ea proponere quæ pertineant ad diem festum, ita nihilominus dignum videtur et congruum ea, quæ proposito conveniant, de thesauro cordis sui in singulis diebus proferre. His itaque de causis in corde meo proposui istos et quosdam alios sermones, tam de primis quam de novissimis, in unum volumen conscribere, ne propter indigentiam locutionum fieret in terra (hoc est in ecclesia fidelium) fames audiendi seu proponendi Dei verbum; et ut ministri sermonis habere possent qualemcumque copiam dicendorum, sciendum tamen est, quod inter prædicationes festivitatum quædam generales sunt, quæ in singulis diebus proponi queunt, et in istis sermonibus nonnulli, qui sanctorum festivitatibus valent aptari. Suscipite igitur et hoc munusculum, fratres nostri carissimi, sacerdotes Christi et Dei; quia et ecclesiæ Dei cedent ad decorem, et sacerdotali officio ad gloriam et honorem, et multis tam legentibus quam audientibus proficient ad ædificationem pariter et salutem, præstante Domino etc.

[54] [elenchus concionum.] Partem dumtaxat titulorum dedit Campius [Campi, tom. II, pag. 142.] , scilicet:
In synodo D. Grimerii: sermo unus.
Ad capitulum fratrum in capite jejunii: sermo unus.
In capitulo clericorum in capite jennuii: sermones quatuor.
In capite jejunii ad capitulum: sermo unus.
In die obitus magistri Romani: sermo unus.
In consortio capellanorum: sermones duo.
In trigesimo præpositi Lanfranci: sermo unus.
Ad socios, cum esset Parisiis, in die paschæ: sermo unus.
Inter fratres suos, cum rediisset a schola, de obedientia: sermo unus.
Apud Novariam in concilio D. Albanensis: sermo unus.
Apud sanctum Sepulcrum: sermo unus.
In hebdomade sancta ad populum: sermo unus.
Ad religiosos: sermo unus.
In festo confessoris vel martyris: sermo unus.
Ad hospitale sancti Syri: sermo unus.
In ecclesia majori pro laborerio ejusdem: sermo unus.
In cœmeterio de Bethleem: sermo unus.
Sermo de quærendo Domino: sermo unus.
Apud hospitale sancti Lazari: sermo unus.
In cœmiterio hospitalis de Bethleem: sermo unus.

[55] [Quo die et anno S. Fulcus mortuus sit.] Quo anno ad meliorem vitam transierit B. Fulcus, tacet Jacobus Gualla, chronologiæ nuspiam curiosus. De Gasparis [Sanctorum Ticinensis etc. pag. 81.] autem, Bzovius [Annales eccles. ad. an. 1229, num. 7.] , Ferrarius [Catalogus SS. Italiæ, pag. 674.] , Ughellius [Italia sacra, tom. I, col. 1098.] , Campius [Istorie di Piacenza, tom. II, pag. 141.] , Bosellius [Storie Piacentine, pag. 134.] aliique consentiunt eum diem obiisse anno 1229; et nonnisi lapsu calami ab his discedit Romualdus a S. Maria [Papia sacra, tom. II, pag. 159; cfr tom. I, pag. 54 et 79.] . Quæ sententia a vero non multum abesse potest. Ut enim vidimus, in vivis certissime erat S. Fulcus anno 1227; anno autem 1230 S. Rodobaldus ei successerat, aut certe anno 1233 [Acta SS. auctarium ad. tom. VI Octobris, pag. 22.] . Dies, qua beatus vir mortuus est, vexat me etiam; quoniam Gualla eam non indicat et Galesinio, qui primus sancti viri natalem ad diem 26 octobris consignavit, unus Gualla præluxisse videtur: exinde tamen omnes, puta Martyrologium Romanum, de Gasparis, Ferrarius, Romualdus a S. Maria, Campius, Bosellius aliique, nihil dubitantes, statuunt S. Fulcum præsenti die abivisse in cælum. Sed quid nemo, quem sciam, indicat qua auctoritate nitatur hæc opinio? Quoniam vero præsenti die colitur S. Fulcus, Salicti in diœcesi Bononiensi vita functus, nullus suspicetur ad præsentem diem S. Fulcum, Placentinum seu Papiensem, relatum fuisse juxta vulgarem morem, quo ignorati natales sanctorum iis diebus celebrantur, qui notioribus aut antiquioribus homonymis sacri sunt. Non ita est; seu potius Ferrarius propter nominis communitatem ad diem 26 octobris, quo S. Fulcus noster Martyrologio Romano inscriptus est, consignavit S. Fulcum Bononiensem, cujus festum agitur die dominica post Nativitatem B. Mariæ V. [Melloni, Atti o memorie degli uomini illustri in santità di Bologna, cl. II, tom. I, pag. 79 et seqq.] . Siquid itaque de anno dieque mortis S. Fulci Papiensis supersit, hoc totum Placentinorum et Papiensium industriæ et sagacitati committo. Et quidem, licet diligentiam meam non omnino desiderari passus fuerim, satis video quanta huic meæ lucubrationi desint; quæ nonnisi a Placentinis, maxime a Papiensibus, quorum tabularia vix umquam, non dicam pervestigata, sed aperta fuerunt, suppleri possunt. Utut autem hæc sunt, ex illis quæ undequaque collegimus, omnino apparet S. Fulcum virum vere insignem fuisse, potentem verbo et opere, animo strenuum et imperterritum, prudentemque et actuosum, verbo episcopum, quales nunc requirit miserrima Italiæ conditio.

DE SANCTO FULCHO PAPIÆ EPISCOPO.
Ex Sanctuario Papiæ, lib. V, cap. VI, Jacobi Guallæ, juxta editiones anni 1505 et 1587.

Fulcus, conf. pont. Placentiæ et Papiæ in Italia (B.)
a

[S. Fulcus, perperam dictus ex Scotia oriundus et Placentiæ literis institus,] Fulchus, præsul Ticinensis perbeatus, ex Scotia oriundus b, in eadem sacra æde c suas venerandas reliquias habet. Qui, recte considerans Dei fontem uberrimum sapientiæ cunctis patere discere cupientibus, ex Scotia gente veniens, ære vacuus, plenus autem ardore discendi, superatis Alpibus, descendit in Italiam, ad Placentiam scilicet urbem: ubi eo tempore florebant studia disciplinarum d. Et cogitans a Deo se hominem creatum, cujus cœlestis parentis figuram gestabat, (quod quidem hominis templum non auro, non argento, non gemmarum donis corruptibilibus, sed æternis virtutum muneribus venit exornandum,) solerti ingenio ibidem litteris operam dare cœpit, et super omnia cœlestem doctrinam inquirere: illam intelligens utiliorem pro animarum eruditione ad bene beateque vivendum.

[2] [in adolescentia mendicato vivit et se episcopum futurum præsentit;] Et dum vacaret studiis, adeo pauper erat, ut vitæ necessariis sæpius indigeret *, sæpiusque cogeretur mendicatum inquirere panem. Contigit autem semel, dum apud ædes cujusdam mercatoris eleemosinam peteret, quod mulier quædam, pauperem deridens Fulchum, inquit: “Hanc tibi offero panis bucellam; ut numquam consequaris episcopatum.” At statim Fulchus manum, quam ad eleemosinam jam extenderat, retraxit; ne contra Dei voluntatem subdolum mulieris eloquium adimpleret: jam Dominus spiritum suum effuderat in eum! Hero ædis postea re relata, illico ad eum evocavit Fulchum; et, in ejus præsentia vehementer impudentem objurgans mulierculam, pia provisione firmavit, quod suis in ædibus in singulos dies semel reficeretur.

[3] [ob præclaras dotes eligitur episcopus Placentinus;] Proficiente * autem Fulcho de virtute in virtutem, cujus mens tota bonarum artium studiis erat intenta, (ut haud minus morum gravitate quam litterarum [scientia] exornaretur, præstaretque insigni religione ac doctrina, essetque modestus, prudens, gravis, continens, clemens, divinæ legis scientissimus, nullo religionis, pietatis, humanitatis, benignitatis exemplo prætermisso; eo, quod in ejus vultu, oculis, ore et gestu nil nisi virtus, sapientia et veneranda religio eluceret,) ecce quod Placentinus moritur antistes; et voce populi in pastorem Fulchus eligitur e. Cui electioni numquam voluit consentire ob magnam familiaritatem in ea urbe contractam f.

[4] [dein fit episcopus Papiæ, ubi quotidie quindecim pauperes et quindecim scholares pascit.] Postea vero, Papiæ episcopo defuncto, quoniam Fulchi perspicua fama ad Ticinenses pervenerat, eorum pontificii sede sublimatur g. In qua dum pontificaret, difficile esset recensere quantis claruerit virtutibus et sanctitatis operibus, præcipue pietatis in orphanos, viduas, pupillos et quoscumque miserabiles. Et inter cætera sua pia opera memoranda fertur quod cum bis septem et uno paupere familiari convivio in singulos dies discumberet; totidem item scholaribus disciplinis incumbentibus pariter et præceptoribus de vitæ necessariis provideret. Ea pietatis scala cœlum scandens, Fulchus, pastor pientissimus, vir religione et virtute mirandus, clemens in delinquentes, beneficus in pauperes, in hospites benignus, misericors erga calamitosos, patria et Scotia gente peregrinus, magna virtute Italus, diffusa charitate Ticinensis, ut omnibus charus fuerat, ita post mortem ab omnibus magno laudum præconio sanctus atque optimus pontifex celebratur.

ANNOTATA.

a Nulla antiquior hactenus in medium prodiit S. Fulci Vita. Alias ediderunt Ferrarius in Catalogo sanctorum Italiæ, auctor Fastorum Marianorum cum divorum elogiis ad diem 26 octobris, Joannes Baptista de Gasparis in Breviario sanctorum episcoporum Ticinensis ecclesiæ, Romualdus a S. Maria in Papia sacra et auctor Hagiologii Italici. Sed nemo in indagandis ejus gestis præclarius versatus est quam Petrus Maria Campi, qui lectiones de sancto viro, a S. R. C. approbatas, confecit et ejus acta mirabili diligentia distribuit ad suos annos in secundo Historiæ ecclesiasticæ Placentinæ tomo. Hos omnes vidimus. Sed Spelta in Historia episcoporum Ticinensium, Breventanus in Historia Papiæ et Bossius in Diptychis et Vitis episcoporum Ticinensimu celebrant etiam S. Fulcum; verumtamen ex Ferrario, Gaspario, Romualdo a S. Maria aliisque, qui iis usi sunt, apparet nihil illic legi quod aliunde non innotescat.

b In commentario prævio, num. 10, ostendimus S. Fulcum natione esse Placentinum ex familia de Scotis; unde orta est fabula eum Scotum fuisse origine.

c Ante locutus erat Gualla de SS. Crispinis I et II, Papiensibus episcopis, tumulatis in altera æde cathedrali S. Stephani. Vide Commentarium prævium, num. 1 et seqq. de mutata S. Fulci sepultura.

d Florebant reapse Placentiæ sæculo XII extremo scholæ juridicæ, jam pridem institutæ; et complures ex clero, qui illo ævo et deinceps in instrumentis publicis leguntur, dicuntur magistri. Verumtamen studia absolvit S. Fulcus Parisiis. De quibus rebus plura diximus in Commentario prævio num. 11.

e S. Fulcus primus inter Placentinos episcopus electus est, quin populus in electione partem habuerit. Ejus electionis modum explicatum vide in Commentario prævio, num. 26 et seqq.

f Consensit S. Fulcus suæ electioni et sex annos episcopatum Placentinum administravit. Ex conjectura scripsit hæc Gualla, quod non assequeretur quare, Placentia relicta, Papiam venerit sanctus vir. De his vide Commentarium prævium, num. 33 et seqq.

g In Commentario prævio num. 44 hæc declarata vide.

* impr. indigeretur

* impr proficiscente

DE S. BERNARDO CALVONIO, CONF. PONT. VICI IN CATALAUNIA HISPANICA,

ANNO MCCXLIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Bernardus Calvonius, conf. pont. Vici in Hispania (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ I. Vitæ S. Bernardi Calvonii qualisqualis synopsis ex lectionibus approbatis a S. R. C.

S. Bernardus Calvonius, ordinis Cisterciensis et ecclesiæ Vicensis in Hispania singulare decus et ornamentum, [Pleraque scripta, quæ de S. Bernardo Calvonio supersunt, pertinent ad ejus canonisationem.] laudatores habuit complures; quos pro more initio hujus Commentarii indicari oportet. Verum, quum ii plerique scripta sua eo confecerint animo ut ejus canonizationi procurandæ utilia essent, interea autem multa in ejus honorem publice facta sint quæ cultus ecclesiastici rationem haberent; hinc fit ut de biographis illis opportunus sermo institui non possit, quin simul explicentur quæ ad sanctitatem B. Bernardi declarandam, quæ ad ejus gloriam extollendam et ad cælitum honores ei asserendos peracta sint. Quamobrem, ne scindamus quæ tam arcte inter se conjuncta sunt aut eadem bis repetere cogamur; ita de fontibus Actorum B. Bernardi disseremus, ut simul de ejus cultu agamus. Quum autem minus aptum videatur ut, omissa vita, de his quæ mortem secuta sint verba fiant, præmittimus breviarium gestorum ejus, qualiter vulgo circumferuntur. Dabunt id lectiones, quas die prima julii anni 1702 sacra rituum congregatio ad preces Henrici a S. Philippo Nerio, visitatoris provincialis provinciæ Romanæ congregationis S. Bernardi ordinis Cisterciensis, approbavit et ut a monachis utriusque sexus congregationis prædicti ordinis quotannis in festo S. Bernardi, die 24 octobris, recitarentur indulsit. Sunt autem sequentes.

[2] [Vitæ ejus summarium] Lectio IV. Bernardus, cognominatus Calvonius a manso Calvo, ejus natali solo Tarraconensis diœcesis in Catalonia, sacris literis summopere deditus, in theologum consummatum evasit, numquam ad libros nisi ab oratione transire solitus. Cum jam insigni pietatis, doctrinæ, virtutumque omnium splendore præluceret, a pluribus episcopis optabatur ut in suis ecclesiis canonicus eligeretur: ipse autem ad sacram solitudinem tantum aspirans in monasterio de Sanctis Crucibus Cisterciensem ordinem ingressus est. Multis a professione monastica in omni virtute transactis annis, abbas eidem cœnobio est præfectus, ut cæteris suæ doctrinæ et virtutis exemplo præiret. Ad viri Dei imperium creaturæ tum irrationales, tum etiam insensibiles naturæ vim cohibebant. Prophetiæ spiritu afflatus, plura humanæ cognitioni prorsus impervia prædicebat. Cum in ipsum aliquando nonnullæ mulieres procaces oculos injecissent, ejusque pulchritudinem dentiumque candorem immodice commendassent; [ex lectionibus S. R. C. approbatis.] is, castitatis et pudicitiæ studiosissimus, in se ipsum sæviens et indignatus, divino spiritu impellente, dentes sibi lapide confregit, nullum detrimentum in esu et in concionibus ex ea læsione perpessus.

[3] Lectio V. Virtutibus itaque et signis Bernardus in universa Hispania et Gallia celebris, Ausetanæ seu Viquensis ecclesiæ, invitus licet et reluctans, et non nisi authoritate apostolica compulsus, consecratur episcopus communi cleri et populi acclamatione. In hac quidem dignitate emicuit Bernardus uti vir vere apostolicus; qui, boni pastoris partes fidelissime adimplens, singulis diebus dominicis ad populum concionem habebat, pupillas et viduas tuebatur, ægris subveniebat, pecunia pauperes, inopes virgines suis sumptibus dotabat, et diœcesim propriam sæpe sæpius per se ipsum visitabat. A Gregorio nono pontifice maximo contra hæreticos, tunc temporis per Hispaniam et Galliam grassantes, beatus præsul una cum duobus fratribus ordinis Prædicatorum inquisitor et judex institutus est. Lectio VI. Nec his contentus infideles plurimos verbo prædicationis ad christianæ fidei cognitionem adduxit, collectoque milite non paucas paganorum urbes expugnavit; in quibus, expulsis mahometanis, veram religionem stabilivit. Acerrimus exstitit proprii corporis castigator et aliquando pro levi culpa suos artus cingulo ferreo tam stricte circumligavit ut sibimet grave vulnus inflixerit; quod cingulum tamen nonnisi cælitus admonitus deposuit. Cum ad propriam sedem sanctus episcopus revertebatur, multoties urbis campanæ ultro pulsabant; quo signo cives pastoris sui adventum agnoscebant. Inexplebili caritati indulgens, aliquando tribus uvarum racemis omnia domus suæ dolia vino replevit; quod cum singulis diebus inter pauperes abundanter distribueretur, divinitus augebatur; idemque de panibus inter egenos dispensatis interdum evenit. Meritis itaque et virtutibus clarus anno salutis millesimo ducentesimo quadragesimo tertio sanctissimam vitam pari morte conclusit, multis adhuc post obitum coruscans miraculis, ita ut centum et amplius authentice comprobata in ecclesia Viquensi facta legantur et ejus festum officio ecclesiastico in ea diœcesi celebratur.

§ II. Miracula post mortem ut collecta; festi ejus in honorem instituti fata; documenta anno 1330 collecta pro ejus canonisatione; vita conscripta.

[B. Bernardi sepulcrum, prima miracula et infinitus populi concursus;] Statim post mortem cœpit Vicensis populus venerationem exhibere sancto suo præsuli; cujus corpus quum dies octo publice exponeretur et corruptionis nulla præferret signa, convenit multitudo maxima, neque incassum ex hac sua pietate auxilium cæleste speravit. In sacello prope fontes baptismales Vicensis cathedralis templi dein paratum est sepulcrum et tot tantæque divinæ gratiæ concessæ fuere ejus cultoribus ut anno sequenti, postulante capitulo, episcopus Bernardus de Muro demandarit Raimundo de Capraria seu de Cabreta et Raimundo de Sala seu de Salis, Vicensibus canonicis, negotium conscribendi miracula quæ in dies accidebant; et quidem iidem centum et quatuor collegerunt facta, quæ eam speciem habere sibi videbantur [Domenec, Historia general de los santos de Cataluña, pag. 259. Cfr Villanueva, Viaje literario a las iglesias de Espana, tom. VII, pag. 30.] . Quæ Vico accepta dabit inferius Memoriale instrumentorum. Fieri non poterant tot prodigia, quin multus populus accurreret, oblationes secum ferens. Hinc, ut in Regestis episcopalibus Vicensibus legitur, anno Domini 1246, IV nonas junii commendaverunt dominus episcopus Vicensis et capitulum ejusdem B. de Gambrera clavigero seu thesaurario oblationes, quas homines deferebant ad tumulum beati Bernardi. Ubi titulus BEATI Bernardi observandus est; licet, quum tanta esset in eum populi pietas et fiducia, cuipiam mirum videri non debeat jam tum et beati et sancti cognomen datum et lampades ejus sepulcro fuisse appositas [Villanueva, loc. cit. Cfr inferius Memoriale instrumentorum.] . Dum miracula illa fierent, fatiscebat et ruinas trahebat S. Petri cathedralis ædes, in qua B. Bernardi ossa jacebant et magna populi frequentia honorabantur. Instituit itaque Raimundus de Angularia seu de Anglesola, Vicensis præsul, confratriam, quæ quinquennium duraret et pecuniam, ad reædificandum templum necessariam, per universam diœcesim colligeret. Quas literas, XI kalendas septembris anno 1268 datas, quod plurimum quoque faciunt ad B. Bernardi laudem et cultus antiquitatem testificandam, inferius insertas invenies in Memoriali instrumentorum. Postquam autem templum refectum est, perrexerunt pii homines tantum ceræ ad tumulum B. Bernardi conferre, ut quum, quæ aliis sanctis offerebatur, semel dumtaxat in anno auferenda videretur, ea, quæ in beati viri memoriam dabatur, sæpius tollere posset claviger seu thesaurarius: quemadmodum ex constitutione, quam IV kal. junias anni 1310 capitulum Vicense fecit et nos infra in Memoriali instrumentorum recitabimus, manifestum est.

[5] [quum miracula fiunt, campanæ pulsansantur et thesaurarius ea conscribit;] Tunc vero temporis tot adhuc ad beati viri tumulum res mirandæ fieri solebant, ut canonici XVI kal. junias seu die 17 maji anni 1312 statuerint [Ibid. pag. 31. Cfr. infra Memoriale instrumentorum.] quod, cum contigerit beatum Bernardum, quondam Vicensem episcopum, facere miracula; ipsis miraculis publicatis, pulsentur cimbala majora unum magnum tractum; et quod dicta miracula per Vincensem clavigerum seu ejus locum tenentem scribantur in quodam libro et nomina etiam illorum qui sciverint dicta miracula facta fuisse; et quod primo sequenti sermone, qui fiet in dicta sede, publice denuntientur dicta miracula. Neque in his quidquam singulare est, nisi quod tot tunc fierent miracula ut certa lege indicandum esset quid in his rerum adjunctis agendum foret. Quod enim ad campanarum pulsum spectat, alibi sæpius ea in miraculorum patratione agitata fuisse legimus et, ut uno exemplo in re manifesta contentus sim, in opusculo Haimonis abbatis de constructione templi monasterialis S. Petri super Divam, quod toties expetitum reperit nuper et in lucem edidit cl. v. Leopoldus Delisle, hæc occurrunt [Bibliothèque de l'école des chartes, V° série, tom. I, pag. 123. Cfr Acta Sanctorum, tom. X Octobris, pag. 853.] : Quid dicam? quid singulas enumerem sanitates, cum enumerare eas impossibile sit, quia sunt enumerabiles *? Per singulas autem (sanitates seu miracula) processiones ad altare majus solemnes aguntur, SIGNA PULSANTUR, laudes et gratiæ matri misericordiæ referuntur. Quod institutum adhuc in Italia viget; ut constat ex his quæ hac ipsa die, qua hæc censemus et castigamus, 24 scilicet septembris anni 1863, in ephemeridibus Bruxellensibus legimus de imagine Deiparæ Sublaci oculos movente. Neque ad ullum propius spectabat miracula conscribere quam ad clavigerum seu ecclesiæ thesaurarium, qui quippe omnia quæ in templo fiebant procurabat.

[6] [festi, quod anno 1324 jam agebatur, fata tum Vici, tum in abbatia SS. Crucum;] Quum autem tot fierent miracula, pronum erat ut festus dies in thaumaturgi honorem ageretur. Is jam anno 1324 inductus erat, ut constat ex decreto capitulari coævo, his concepto verbis [Villanueva, Viaje, tom. VII, pag. 31. Cfr. Memoriale instrumentorum.] : Item fiat IX lectionum SS. Luciani et Marciani martyrum. Et celebretur eorum festivitas in tertia die post festum sancti Bernardi, episcopi Vicensis; quibus indicari videtur S. Bernardi festivitatem tum jam actam fuisse die 24 octobris, quandoquidem SS. Lucianus et Marcianus martyres ante omnem hominum memoriam (ut ex martyrologiis Vicensibus, licet aliud agens, abunde demonstravit canonicus Jacobus Ripoll Vilamajor [Los martirologios escritos para uso de la S. Iglesia de Vich antes del siglo trece no ponen martirizados en Nicomedia ni en Africa a los santos martires Luciano y Marciano.] ,) colantur Vici die 26 octobris: quod B. Bernardi festum, paucis annis interruptum, perseveravit usque ad Urbani VIII tempora; quando, quod forte ejus decretis videbatur contrarium, suppressum fuit. Non enim, ut suo loco apparebit, anno 1626 amplius celebrabatur; sed non multo ante sublatum fuerat, siquidem die 27 februarii anni 1681, interposito jurejurando, Sigismundus Pujol, senex 82 annorum, testatus est sexaginta circiter annis ante adhuc in usu fuisse ut quotannis summa celebritate beati viri ageretur festivitas, cum officio proprio, missa et oratione panegyrica; sumptus vero procuratos fuisse a licentiatis seu jurisconsultis, qui eum ut patronem colerent. Quo pertinet Onuphrii Relles assertio suo tempore adhuc vixisse senes qui aliquoties interfuissent officiis propriis ad sancti episcopi altare decantatis. Verumenimvero, licet festum S. Bernardi, episcopi Vicensis, agi diceretur, id magis specie, quam revera factum fuisse videtur. Quod enim hactenus nemo prodidit, episcopus et capitulum Vicense a die 20 augusti, vero legitimoque S. Bernardi, abbatis Clarævallensis, natali, hujus sanctissimi viri festivitatem et officium liturgicum transtulerant in diem 24 aut 26 octobris, qua S. Bernardus, Vicensis episcopus, diem obierat; ita ut populo satisfactum esset, quod S. Bernardi (quicumque is demum esset) festivitas ageretur, et pareretur aliquatenus decretis ecclesiasticis, quibus, inconsulta sede apostolica, non licet novos invehere sanctos, multoque minus in eorum honorem liturgiam et officium canonicum celebrare: quem morem a simplicitate illius ævi præstat excusare quam pluribus ostendere quantum alienus sit a sinceritate christiana et ab ecclesiastica disciplina. Abusus is visus est Benedicto de Tocco, qui ab anno 1557 ad 1572 Vicensem cathedram tenuit et qui vi decreti Tridentini de sanctorum veneratione suppressum voluit anno (ni fallor) 1568, quando typis Barcinonensibus Claudii Bornat novum Rituale diœcesanum excudi jussit. Sed quum Bertrandus de Guevara a 29 aprilis anni 1573 in episcopali sede successisset, petiit ab eo die 7 julii anni 1573 capitulum et senatus civilis ut antiqua consuetudo reduceretur; quod factum fuerit oportet. Quæ omnia quum manifesta sint ex libello supplice, oblato Bertrando de Guevara, et ex notarii publici commentariis, non sine admiratione ex Rellesio intellexi in Rituali Vicensi, quod anno 1547 Lugduni typis Cornelii de Septemgrangiis voluntate Joannis de Tormo, episcopi Vicensis, simul cum Missali et Breviario edidit, legi ad 26 octobris S. Bernardi Calvonii festum ritu duplici majori peragendum. Quod Rellesii assertum examinent qui hoc Rituale possident; equidem interea arbitror Rellesium nimia properatione seu fuco ad diem 26 octobris sibi visum esse legere S. Bernardum Calvonium loco S. Bernardi abbatis. Majori simplicitate utebantur SS. Crucum monachi, quorum asceterium olim rexerat beatus vir [Bernabè Montalvo, Cronica del Cistel, part. I, ad an. 1233, ap. Relles, Vida etc. pag. 228.] . Agebant itaque maxima pietate patris sui festum; neque Urbani VIII temporibus suppressum fuit, quandoquidem in ordine divini officii abbatiæ SS. Crucum in annum 1720 ad diem 26 octobris (non autem ad 24) legitur festum agendum esse eodem ritu, quo festa Paschatis, Pentecostes, Ascensionis, Assumptionis, Omnium sanctorum et similia; omnibus desumptis ex officio de communi unius pontificis et confessoris: quæ totidem argumenta sunt illa non niti Clementis papæ XI concessione, de qua inferius dicetur; sed veteri consuetudine.

[7] [quæstus publici et confraternitas instituitur in honorem S. Bernardi Calvonii;] Quum itaque modo minus probabili S. Bernardi Calvonii festivitas ageretur, nequaquam mirum est si in instrumentis authenticis non sancti appellatione, sed alia minus solemni laude tunc temporis ornaretur. Et quidem quum XIII kalendas martii anni 1326 Berengarius Caguardia, tum episcopus Vicensis, imitatus decessorem Raimundum, qui quæstores cum indulgentiis et confraternitatis rotulo circummiserat, collecturos pecunias ad opus templi cathedralis Vicensis, orationem hortatoriam dedisset ad gregem suum et vicinas diœceses, omnes Christi fideles invitans ad auxiliatrices manus porrigendas ad opus claustri, quo ecclesia cathedralis evidentissime indigebat et ad quod propriæ dictæ ecclesiæ absque subventione Christi fidelium non suppetebant facultates; virum laudabilem Bernardum, quondam ejusdem ecclesiæ episcopum, simpliciter nominavit, verumtamen iis adjunctis quibus appareat quanta esset ejus apud populum veneratio. Quid, quod et indulgentias concessit in die ejus depositionis? Sed præstat universum hunc locum recitare: Eapropter, inquit præsul [Villanueva, Viaje, tom. VII, pag. 263.] , quod claustrum necessarium est et facultates non sufficientes, decens et congruum reputantes ut fideles populi, quos (sicut nobis ex debito pastoralis incumbit officii) acceptabiles reddere desideramus Altissimo, ad [ab]solutionem operis supradicti, et ad implorandam ibidem divinam misericordiam pro peccatis ac dulcedinem reffectionis æternæ sumendam, ad ecclesiam ipsam velut ad portum confluant salutarem: de omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus vere pœnitentibus et confessis, qui ad eamdem ecclesiam in festivitatibus ipsorum apostolorum Petri et Pauli, ac dedicationis ejusdem (quæ ultima die mensis augusti anno quolibet celebratur) et per omnes ipsarum festivitatum octavas, necnon [die 26 octobris, natali] sanctorum martirum Luciani et Marciani, qui in civitate prædicta fuerunt palma martirii coronati, et [die 28 maji, natali] beati Justi confessoris, ac in die depositionis * viri laudabilis Bernardi, quondam ejusdem ecclesiæ episcopi, cujus meritis multa et aperta miracula in eadem ecclesia virtus Altissimi operatur; quorum corpora ibidem requiescunt; devotionis causa accesserint, annuatim singulis singulas quadragenas pro qualibet horarum divini officii, quibus in ecclesia ipsa interfuerint. Deinde in decennium confraternitatem erigit ex porrecturis auxiliatrices manus, tot instructam privilegiis, ut fere plura non inscribantur bullæ cruciatæ. Quæ literæ insigne monumentum sunt viarum, quæ illo ævo tentarentur, sicubi majores ædes sacræ construendæ essent: verum longiores sunt et alienæ nimis quam ut hic inserantur.

[8] [Cogitatur anno 1330 de procuranda S. Bernardi canonisatione et ab abbate SS. Crucum petitur gestorum notitia;] Illo itaque tempore plane perspectum habebant Vicenses S. Bernardum Calvonium alio recensitum esse in ecclesia loco quam SS. Lucianum, Marcianum et Justum: quamobrem, quum in votis esset omnium ut, qui miraculorum fama florebat, cælitum honores legitime acciperet, anno 1330, VIII kalendas junias, statuerunt episcopus, qui tum Galcerannus Çacosta erat, et canonici Vicenses, misso de gremio suo canonico, Romanum pontificem convenire et communibus expensis causam canonisationis B. Bernardi promovere. Nemo tamen ad Joannem papam XXII ivissevidetur; sed annis sequentibus, certe 1338, 1339, 1340 et 1341, domi colligere tentarunt quidquid de ejus vita et miraculis innotescebat. Anno itaque 1338 dedit episcopus literas ad Franciscum Mirum, abbatem monasterii de Sanctis Crucibus, (in quo idem munus habuisse beatum virum jam vidimus,) et ab eo postulavit ut quidquid de decessoris sui memoria illic adhuc superesset secum communicaret. Responsi duo exemplaria medio sæculo XVII adhuc supererant, alterum in tabulario ecclesiæ Vicensis, alterum in monasterio de Sanctis Crucibus, ut aperte tradit Manrique [Annales Cistercienses, ad an. 1214, cap. VI, num. 5, tom. IV, pag. 53.] . Prius nobiscum communicatum voluit reverendissimus præsul, qui non minori ardore quam prudentia Vicensem diœcesim nunc regit; alterum ex ipso Manriquio coram habemus. Accipe hujus epistolæ, anno 1338 scriptæ, initium [Ibid. numm. 6 et 7.] ; Reverendo in Christo patri ac domino Galcerando, divina providentia Viquensi episcopo, frater Franciscus, dictus abbas monasterii Sanctarum Crucum, æternam in Domino salutem. Venerandæ paternitatis vestræ litteras dudum suscepimus reverenter, inter cætera continentes quod (ex eo quia beatus Bernardus, qui fuit episcopus Viquensis, et monachus primo dicti monasterii Sanctarum Crucum, oriundusque de manso Calbo Tarraconensis diœcesis, habetur ibi in magna devotione et reverentia propter miracula multa, quæ Dominus Jesus Christus ibi ejus meritis fecit et operatur), rogabatis attentius ut etiam de miraculis, ut intellexeratis, pro eo hic factis, necnon de vita et actibus ejus, prout hic scripta essent aut scirentur, vos plenarie certiorare vellemus, intendentes ipsum facere canonizari. Quibus et aliis, in dictis litteris vestris contentis, diligenter et solicite perlectis, singula pleno percepimus intellectu; unde paternitati vestræ ducimus præsentibus respondendum quod nos, cupientes (ut convenit) tam vota devotionis vestræ implere quam sancti illius merita (quantum humana nostra patitur infirmitas) extollere, perquisivimus et perquiri fecimus solicite et attente in dicto monasterio diversa scrinia, si forte invenirentur Miracula scripta aliqua dicti sancti, seu Vita vel Actus ejusdem; et inquisitis cum diligentia, invenimus in quodam libro sermonum beatæ Mariæ quemdam quaternum papireum antiquatum, in quo scripta sunt plura miracula dicti sancti: quem quidem quaternum vestræ ducimus paternitati destinandum, ut de ipsis potius eadem paternitas legendo possit informari. Ultra hæc autem nihil aliud de vita vel actibus ipsius relatione digna potuimus invenire; aut scire, nisi ea quæ inferius continentur. Ubi notandus est quaternus seu codex ille papireus antiquatus seu antiquus; quo tamen nil aliud nisi pauca quædam miracula continebantur. Integram Francisci Miri epistolam suo loco recitabimus in Memoriali instrumentorum, quod post hunc Commentarium edemus.

[9] [jubentur duo canonici in miracula conquirere et negotium canonisationis in curia Avenionensi promovere: quid de processu, quem Romæ exstitisse volunt?] Sequentibus annis mense majo aut junio duobus canonicis dabatur aut renovabatur mandatum, ut inquirerent in miracula, quæ vivus aut mortuus B. Bernardus fecerat, eaque scripto consignarent, inde ordinantes processum; adeoque pridie nonas junii anni 1346 statutum est ut Jacobus de S. Clemente et Petrus Joannes intenderent sollicite circa procuranda, habenda et dirigenda omnia necessaria pro obtinenda commissione a Domino papa super canonisatione beati Bernardi, Vicensis episcopi; seu ut curarent se institui commissarios apostolicos, qui testes juratos audirent aut secundum juris formas instrumenta colligerent, processum apostolicum conficientes. Verum indicium nullum reperio quod hæc facta sunt, licet Jacobus Villanova [Viaje, tom. VII, pag. 31.] affirmet vere Romam missum fuisse processum de miraculis; quod accepit ex Onuphrio Relles [Vida, virtudes, y milagros de san Bernardo Calvò, pag. 220 et 221.] , narrante processum Romæ olim visum esse a P. Magistro Salinas, monacho SS. Crucum, priore de Montesano et vicario generali Cisterciensi; quem, admiratione vitæ et miraculorum B. Bernardi captum eumdem processum ex latino hispanice vertisse et ineunte sæculo XVII misisse ad Ignatium Iberum, abbatem de Fitero in Navarra, tum scribendæ ordinis historiæ operam dantem; sed frustra deinceps Romæ et Fiteri investigationes fuisse factas ut iterum processus reperiretur. Ast, si licentia sit hæc explicare, equidem puto magistro Salinas obvium fuisse exemplar codicis anno 1573 conscripti, quo continetur mandatum capitulare de promovenda S. Bernardi canonisatione, miracula collecta paulo post mortem et demum epistolam Francisci Miri, abbatis SS. Crucum, ad Galcerannum episcopum; qui quidem codex, ut ex apographo mihi constat, hoc titulo insignitur: Originalis processus actitatus de vita et miraculis gloriosissimi S. Bernardi, Vicensis episcopi, cujus corpus tumulatum existit in altari S. Martini et capella ejusdem, constitutis intus ecclesiam cathedralem Vicensem; et cujus apographum Romam deferri jussum est. Neque dubium est quin Domenecus, qui ante annum 1602, quando primum ejus Vitæ sanctorum Catalauniæ in lucem venerunt, in scribendis rebus S. Bernardi versatus est, intellexerit eumdem librum, ubi commemorat un processo, que esta en el archivo del cabildo de la cathedral de Vique [Historia de los santos de Cataluña, pag. 253.] ; qui processus ad marginem vocatur Processo de la vida y milagros del siervo de Dios. Sed nil aliud Romam delatum fuisse videtur, maxime circa medium sæculum XIV. Tunc enim Romæ non versabatur Clemens papa VI ejusque proximi successores, sed Avenione; unde id documentorum genus olim Romam devectum non esse plane constat.

[10] [Conscribitur post annum 1338 Vita lingua Catalauna, quam latine] Multo certius est circa id tempus confectam fuisse Vitam, sermone Provinciali seu Lemovicino, seu etiam Catalauno (alii enim aliter linguam vernaculam Catalauniæ Hispanicæ designant) conscriptam Vicique adhuc servatam. [vertemus et ex qua alii complures sua hauserunt.] Cujus apographum ad nos destinatum fuit atque etiam versio stylo plane simplici et fideli facta sæculo XVII; quam Vitam etiam præ oculis habuit Antonius Domenec, qui anno 1602 eamdem, in Hispanicum seu Castellanum idioma conversam, simul cum aliis sanctorum Catalauniæ Vitis in lucem edidit; quæ editio anno 1630 post scriptoris mortem renovata est. Interea Chrysostomus Henriquez ante annum 1621 (ut ex approbationibus apparet) similiter vertit in latinum, monumenta ecclesiæ Celsonensis (Vicensem intelligit) et monasterii Sanctarum Crucum laudans [Fasciculus sanctorum ordinis Cisterciensis, lib. II, dist. IX, tom. II, pag. 105.] . Verum, quum non nudam pristinam narrationem secutus sit Domenecus, sed eam pluribus auxerit, Henriquezius vero ita inhæreat Domeneci vestigiis, ut manifestum sit eum hinc sua deprompsisse, cautione opus est. De his itaque hæc tene. Præluxit Domeneco Vita Lemovicina, quam nonnullis miraculis amplificavit, ex processu, de quo supra, collectis; Henriquezius autem nulla singularia Vicensia aut SS. Crucum documenta habuit; sed Domeneci Hispanica verba nimia libertate latina fecit. Paucis mutatis, latinam Henriquezii versionem ad diem 16 octobris in suo Martyrologio Hispanico inseruit Tamajus de Salazar eamdemque secuti sunt qui anno 1702 lectiones, initio hujus commentarii editas, conscripserunt. Ut autem inde ad Vitam Lemovicinam revertamur, vix quidpiam ei inest, quod ex epistola Francisci Miri depromptum non sit. Omissis autem miraculis post mortem patratis, inserta fuit hæc Vita Flori sanctorum, antiquissima manu scripto, ut loquitur Domenecus [Hist. de los santos de Cataluña, pag. 253.] , qui eam etiam vocat Historiam vitæ antiquissimam [Ibid. pag. 259.] . Pluribus item inserta fuit scriptionibus de canonisatione B. Bernardi, quæ sæculis XVI et XVII non uno tempore confectæ sunt. Flos autem ille sanctorum idem est, quem, lingua Lemovicina scriptum, reperit Villanova [Viaje, tom. VI, pag. 113 et 114.] ineunte hoc sæculo in tabulario ecclesiæ cathedralis Vicensis et quem ob literarum et linguæ formam, ob præsentiam Vitæ S. Ludovici, episcopi Tolosani, anno 1297 mortui, et absentiam secundæ translationis S. Eulaliæ Barcinonensis, quæ die 10 julii anni 1309 maxima solemnitate facta est [Domenec, Hist. de los santos de Cataluna, pag. 48.] et ob alia id genus indicia judicavit scriptum esse circa exordia sæculi XIV; verumtamen fallacia sunt hæc indicia; adeoque quum B. Bernardi Vita Lemovicina epistola Francisci Miri certe recentior sit, necesse est ut et Flos sanctorum anno 1338 sit posterior.

[Annotata]

* innumerabiles

* intelligitur 24 octobris.

§ III. Altare S. Bernardi; fundationes multifariæ; indulgentiæ propter novum sepulcrum, quod tamen non perficitur.

[Fundatio beneficii ad altare S. Bernardi in templo Vicensi anno 1283 facta;] Dum autem illa auctoritate episcoporum et capituli Vicensium fierent, alia multa sponte sua faciebant Christi fideles, quibus venerationem suam in B. Bernardum testatam facerent,et quorum postmodum nonnulla, quum controversia agitaretur an B. Bernardus censendus esset necne canonisatus, collecta fuerunt ex libris notariatus Vicensis publici et scriptionibus advocatorum ea de re inserta. Primum autem documentum, quod illic reperi quodque etiam edidit Onuphrius Relles noster [Vida, etc. pag. 238.] , anni 1283 est eoque spectat ut instituatur altare ad stabilimentum sacerdotale seu beneficium et ad honorem sancti Bernardi, quondam Vicensis episcopi, dedicetur. Accipe instrumentum: In Christi nomine, ego Gullielmus Xamar canonicus, gravi detentus infirmitate, tamen in meo pleno sensu, loquela atque memoria integra constitutus, meum facio, condo et ordino testamentum; in quo rogando meos manumissores etc. Deinde, completis et deductis omnibus supradictis, ad honorem Dei et gloriosæ Virginis matris ejus et beati Petri et totius curiæ cælestis, et ob remissionem et indulgentiam meorum peccatorum, et parentum meorum, et omnium defunctorum, statuo et ordino perpetuo stabilimentum sacerdotale in Vicensi ecclesia: presbyter vero, qui dictum stabilimentum sacerdotale rexerit seu tenuerit, intersit in choro Vicensis ecclesiæ semper omnibus horis diurnis pariter et nocturnis, et pro anima mea, et parentum meorum, et omnium fidelium defunctorum, celebret missam singulis diebus, prout honeste poterit, in altari S. Mariæ de choro Vicensis ecclesiæ, quousque ad honorem beati Bernardi, quondam Vicensis episcopi, cujus sancto corpore Vicensis ecclesia decoratur, fuerit dedicatum. Cum autem dictum altare dedicatum fuerit ad honorem dicti santi Bernardi, dictus presbyter in eodem altari sancti Bernardi celebret singulis diebus perpetuo et intersit divinis horis, prout superius est narratum. Actum est hoc X kal. maji, anno Domini 1283.

[12] [qui titulus perseveravit usque ad sæculum XVII;] Quod altare, præsentia corporis B. Bernardi decorum, reapse aliquando erectum fuit; ut constat ex testamento, quod die 10 maji anni 1380 Guilielmus Condamina Pelagre, Vicensis civis, fecit [Ibid. pag. 240.] : Item, inquit, dimitto lampadibus altarium sancti Antonii, et passionis imaginis Christi, et corporis beati Bernardi sedis Vici, cuilibet ipsarum, medium octavum olei, ibi ardens ad honorem Domini nostri Jesu Christi et dictorum suorum sanctorum, etc. Similiter in Speculo, reddituum omnium anniversariorum et distributionum quotidianarum, (qui liber anno 1398 scriptus est,) mentio fit de capella et altari S. Bernardi et S. Martini: qui titulus ad finem sæculi XVII perseverabat, semper S. Bernardum Vicensem, non autem Clarævallensem designans [Ibid. pag. 240 et 241.] . Demum Jacobus Valls, notarius publicus Vicensis, in testamento, quod die 11 decembris anni 1464 condidit, meminit etiam de sancti Bernardi altari, ad quod quippe vellet duodecim missas quotannis celebrari: Item, inquit [Ibid. pag. 241.] , quia ego sum valde devotus ad beatum Bernardum, episcopum Vicensem, propter miraculum, per ejus intercessionem et merita per Dominum nostrum Jesum Christum sua clementia mihi factum, ideo volo, mando, et ordino, quod dictus hæres universalis infrascriptus et successores sui in dicta mea hæreditate faciant celebrari in altari dicti sancti Bernardi, quolibet anno pro animabus mei et aliorum prædictorum duodecim missas per illos presbyteros, quos idem hæres meus elegerit et voluerit.

[13] [aliæ fundationes ad S. Bernardi honorem summalim recensitæ.] Aliæ fundationes, summatim recensentur in alio commentario, circa medium sæculum XVII lingua Catalauna conscripto; ex quo hæc excerpenda et latina facienda visa sunt: Similiter postea plures alii non solum fundarunt ad altare S. Bernardi Calvonii et sub ejus invocatione alia beneficia, (quemadmodum unum fundavit Petra de S. Eulalia, aliud T. Quadres, aliud Raimundus Montonus, et aliud D. Gaspar de Moncado, ut constat ex Speculo anniversariorum, quod in archivio publico illustris capituli cathedralis Vicensis servatur, et in quo Speculo recensentur omnia beneficia, in templo cathedrali fundata; et aliud demum fundavit VII idus maji anni 1293 ad idem altare et sub eadem invocatione Berengarius Doper, ut constat ex ejus testamento, quod est penes Petrum Simonem, scriptorem juratum Vicensem;) non solum itaque similia beneficia fundarunt, verum etiam faces cereas et alia pietatis opera ad corpus dicti Bernardi Calvonii, supplicantes domno episcopo et præposito (domer) dictæ ecclesiæ ut curarent has faces et cereos ardere, quemadmodum expressis verbis legitur in testamento Bernardi Catuell de die 3 martii anni 1361; Ferrerii Miri de die 5 novembris anni 1275; Sibilliæ, uxoris Ferrerii de Tanerals de die 21 septembris anni 1289; Sibiliæ Pinosæ de die 9 aprilis anni 1303; D. Joannis Coemas de die 7 septembris anni 1337; Berengarii Joannis Francisci Torra et Petri Puig anni 1344 et aliorum multorum, quorum nomina brevitatis gratia omittuntur. Placet autem paulo plenius referre ex publico tabulario notariatus Vicensis particulam testamenti, quod kal. februarii anni 1343 Ferrerius de Conellas condidit et in quo, post fundatum in templo cathedrali beneficium, sic pergit: Item volo quod per totum unum annum, a die obitus mei in antea computandum, teneatur comburendo de bonis meis una lampas ante corpus B. Bernardi Vici propter aliquod evidens miraculum, quod ad supplicationem meam ipse B. Bernardus fecit; quia videlicet a morte suscitavit Arnaldum filium meum. Quibus adde legatum de fili incerati massa, quod die 30 octobris anni 1365 testamento suo insertum voluit Maria, uxor Bernardi Mora, civis Vicensis.

[14] [Item testamenta.] Alii plures reliquerunt omnia sua bona unde solverentur expensæ canonisationis divi pastoris; quas inter Eleonora, filia Petri de Pruneriis seu de Prunes et simul uxor Guilielmi de Malle domicelli, in testamento, quod die 5 augusti anni 1363 condidit; item Petrus de Cuspineda die 6 augusti anni 1380; Prixana anno 1362; Guilielmus Holm, alias de Basora; et alii plures. Verum timeo ne hæc paulisper exaggerata sint. Coram enim habeo excerptum primi testamenti seu Eleonoræ de Pruneriis, quod non absolutum, sed plane conditionatum erat, si scilicet monasterii intra certum tempus constructio non fieret; si vero, inquit, ipsum monasterium intra dictum spatium quatuor annorum non fuerit inceptum, volo quod omnia bona mea dentur in missionibus fiendis ad opus canonizandi corpus B. Bernardi sedis Vici; et in hoc casu ipsum beatum Bernardum et missiones fiendas ad opus canonizandi dictum beati corpus sancti Bernardi mihi heredes universales facio ac volo quod sint heredes mei universales. Quidquid id est, huc præterea pertinent quæ apud Onuphrium Relles cap. 38 Vitæ S. Bernardi [Vida de san Bernardo Calvò, pag. 221.] leguntur atque hic latina facienda visa sunt: Doctor Franciscus Colldelram, dignissimus capituli Vicensis canonicus, qui in recognoscendis S. Bernardi Calvonii rebus et in tabulariis civilibus et ecclesiasticis Vicensibus explorandis multam operam posuit, mecum communicavit multa testamentorum excerpta, quæ repererat et quibus legata fiebant pro expensis canonisationis sanctissimi viri: unde apparet non segnes hujus negotii fuisse Vicenses; et quidem tanto ardore actum ut unus aliquis omnia sua bona dederit, si intra biennium canonisatio absolveretur. Intelligitur Petrus de Cuspineda lanificus; qui tamen non omnia sua bona huic rei assignavit, sed partem tantum; neque absolute sed certo dumtaxat casu: quemadmodum ex authentico documento mihi constat. Ne vero necesse sit denuo redire ad fundationes, quæ ad augendam S. Bernardi venerationem olim factæ sint, placet hoc loco etiam eas referre quæ recentioris sint ævi. In schedis itaque meis Vicensibus fundationes pias, annis 1638 et 1650 constitutas, reperi; quin tamen explicentur. Dein hæc ibidem legi: Die 18 mensis septembris anno a nativitate Domini 1659 fundatum fuit sacrum quotidianum in sacello S. Bernardi a presbytero D. Josepho Comalada; post venit fundatio anni 1713: quas inter ponenda est ordinatio antiquioris, anno 1699 facta. Proavus D. Joannis Reixach, quem Joannem in promovendo S. Bernardi cultu præclare versantem loco suo videbimus, jam pridem legatum reliquerat, 12 librarum seu 33 1/4 francorum, qui quotannis honoribus sancti episcopi procurandis impenderentur. Quæ res quum jam pridem neglecta fuisset, pronepos ejus rogavit ut deinceps cantaretur a Vicensibus canonicis officium, missa votiva de communi omnium sanctorum et ut oratio panegyrica fieret. Ad quæ quum non sufficeret illa pecuniæ summa, auxit Joannes Reixah dotem, ut reditus deinceps essent 29 librarum et 10 denariorum, seu francorum 82 circiter; statuit capitulum, præsente episcopo Antonio Pascual, die 3 octobris 1699 et 17 septembris 1700 ut celebritas hæc fieret prima die dominica post festa SS. Luciani et Marciani et ut concionator de beato viro diceret quasi de sancto, cujus cultus sit immemorabilis. Unde intelligitur festum S. Bernardi non omnino interiisse, quum ab officio liturgico recitando in ejus honorem circa annum 1625 cessatum est; quin etiam ex iisdem illis schedis intellexi anno 1655 natali SS. Simeonis et Judæ festivitatem S. Bernardi actam fuisse atque ante ejus capellam concionem habitam.

[15] [Anno 1338, quum renovandum videretur sepulcrum, Garcias episcopus indulgentias proposuit manus auxiliatrices porrigentibus;] Circa idem tempus cogitabatur de renovando S. Bernardi sepulcro, quod pro tanti patroni gloria non videbatur satis magnificum. Re quidem vera, uti constat ex antiquissima Vita, quum diem obiverat sanctissimus episcopus, cives Vicenses corpus ejus sepelierant, (quæ prima ejus sepultura fuit;) et deinde (quæ secunda ejus sepultura dicenda est) fabricaverant aliquod pretiosum sepulchrum marmorei lapidis, … intra quamdam capellam dictæ sedis seu templi cathedralis Vicensis, scilicet prope fontes baptismales. Quod secundum sepulcrum factum non est intra octo post mortem dies, ut in Vita apud Domenecum et Henriquezium legitur, (nequaquam enim possibile fuit tam pulcram fabricam, quam mox describemus, intra octiduum conficere,) sed quum altare S. Bernardi Calvonii Vici erectum est; quod post annum 1283 factum esse vidimus. Verum, licet secundum hoc sepulcrum præclarum esset, quum tamen tot miracula cum maximo populi concursu fierent, non amplius satis pretiosum visum est pristinum monumentum; et propterea, verba sunt episcopi Garciæ Fernandez de Heredia, anno 1381 fuit ordinatum quod in dicta sede seu templo cathedrali fieret unum solemne sepulchrum cum rexiis et quoddam aliud pulchrum opus, in quo ipsius sancti corpus magis honorifice quam sit solitum teneretur et etiam illuminaretur. Verum, quum opus ejusmodi, quod futurum erat non modicum sumptuosum, nequiret fieri absque Christi fidelium eleemosynis et succursu, pro more illius ævi quadraginta dierum indulgentiæ concessæ fuerunt tum iis qui dictis operi, luminariæ et ornamentis manus porrexerint adjutrices, tum iis qui in festo S. Bernardi aliisque præcipuis Christi, B. Mariæ Virginis et apostolorum ejusdem sepulcrum pie visitaverint; quod edictum, Vici die quinta mensis octobris anno a nativitate Domini 1381 propositum, inferius in Memoriali instrumentorum recurret integrum.

[16] [id tamen factum non est, nisi initio sæculi XVIII, expensis canonici Josephi Rexach, qui et splendidissimum sacellum excitavit.] Quod consilium non videtur tum fuisse adimpletum. Imprimis nuspiam hujus operis reperitur memoria; deinde sepulcrum, quod anno 1688 adhuc exstabat, idem, ut monuimus, censendum est quod anno 1380 jam positum erat super altare, quod in testamento Guilielmi Condominæ altare dicebatur corporis beati Bernardi sedis Vici; quod altare sæculo ante, ut ex testamento canonici Xamar intelleximus, nondum conditum erat. Præterea solemne sepulcrum, quod meditabatur Garcias, rexia seu clathros ferreos habere debebat; et dein conficiendum videbatur quoddam aliud pulchrum opus, in quo ipsius sancti corpus magis honorifice, quam sit solitum, teneretur et etiam illuminaretur; id est, si quid intelligam, vetus sepulcrum circumdandum erat clathris ferreis, atque inde extrahendum corpus B. Bernardi, in theca argentea aut ex cupro aurato collocandum et deinceps facilius honestandum luminibus. Verum anno 1688 neque clathri ferrei erant, neque duplex sepulcrum aut quidpiam simile. Sed quod exstabat sepulcrum unicum, erat, ut monuimus, ex marmore exscalpto valde affabre factum, suffultum sex columnis, cum miraculis in fronte et ad latera diligenter sculptis. Pallio, quod aliquando repam dixerunt Franci, seu panno serico coopertum erat, positumque super altare, in quo missæ sacrificium sæpius tum quotidie offerebatur [Relles, Vida etc. pag. 162 et 243.] . Quæ res duravit donec capella S. Bernardi plane restaurata est. Tum enim, die nempe 24 novembris anni 1694, corpus et reliquiæ ex S. Martini sacello relatæ fuerunt ad novam urnam novumque sacellum. Cujus rei memoriam servat tabella, parieti sacristiæ S. Bernardi affixa atque his inscripta verbis: Die dominica, 21 mensis novembris, anno a nativitate Domini millessimo sexcentessimo nonagessimo quarto, a sacello, juxta scalam claustri novi sedis (seu templi cathedralis) Vicensis constructo, fuit translatum ad præsentem capellam corpus S. Bernardi Calvo, episcopi et confessoris, processione solemni. Sed his publicæ pietati satisfactum non est, et cogitatum de opere majoris pretii. Id perfectum anno 1723 ab aurifabro Matons; adeoque die 23 octobris hujus anni, pridie antequam festum beati viri agebatur, sanctissimum corpus collocatum est in magna ex argento lipsanotheca, inter ornamenta crystallina super altare posita [Madoz, Diccionario geografico de España, tom. XVI, pag. 30; et schedæ Vicenses mss.] . Ut vero nihil ad … thecæ ornatum et magnificentiam desiderari videretur, adjicitur nunc demum (sic anno 1819 scribebat Jacobus Ripoll [Constitutiones Petri Albalate, archiepiscopi Tarraconensis, pro capitulo Vicensi.] ,) dum hæc typis mandantur, sancti episcopi affabre elaborata ex argento icon, quam illustrissimum canonicorum collegium ære proprio perficiendam curavit, addita pecuniæ summa, quam Ill. D. D. Petrus Magnet, canonicus lectoralis, qui e vivis excessit anno 1811, ad monumenti hujus erectionem fuerat elargitus.

[17] [Hujus sepulcri et rerum appositarum descriptio.] Sed quæ nunc sit hujus sepulcri species, dabit, quam ex hispanico latinam facio, descriptio, Vico ad me multa humanitate missa. Corpus itaque extensum jacet in tumulo, et dicitur non multis abhinc annis adhuc fuisse integrum. Verum pellis faciei nunc amplius non cernitur, sed ossa apparent, carne nuda. Manus sinistra seorsim servatur in lipsanotheca, quæ in processionibus portetur. Duabus vestibus, una alteram tegente, indutus est. Baculus pastoralis ligneus est, in quatuor partes divisus. Dextera chirotheca cooperta est et digito gestat annulum smaragdinum. Mitra, qua caput cingitur, episcopale donum est. Est et alia mitra parva, unum palmum et quadrantem longa, qua alia continetur, multos annos temporibus sancti præsulis imposita, nunc autem ad ægrotos, maxime si capite doleant, solita deferri. Coopertus est loculus theca interiore, ex purpureo panno serico et villoso anno 1694 confecta, et altera ex ligno cum ingenti argentea lamina, cui insculptæ sunt quinque particulæ vitæ S. Bernardi. Amplius autem non exsistit statua ex argento, quæ quippe anno 1822 furto sublata sit. A postica parte altaris, apertis duabus tabulis ligneis clathrisque ferreis, trans quorum foramina corpus S. Bernardi apparet, retegitur tumulus. Inest calix stanneus, quatuor et dimidium pollices altum; quo sanctus vir usus esse dicitur: quæ res disputationibus aliquando locum dedit, aliis dicentibus minorem esse pro usu sacro, aliis calicem, Valentiæ servatum, quem in ultima cœna Christus Dominus adhibuerit, altum esse septem dumtaxat pollicibus: verum, omisso calice Valentino, plane certum est calicem illum stanneum numquam a S. Bernardo fuisse usurpatum; sed sepulcralem esse, qui scilicet secundum antiquissimum morem in episcoporum et presbyterorum sepulcris in dignitatis testimonium, ut enses in militum tumulis, cadaveribus apponi solet. Universum vero novum sacellum mirabilis dicitur esse fabrica; quam a medio sæculo XVII de suo fieri curavit canonicus Joannes Onuphrius Reixach, annuo reditu centum librarum, adeoque jure merito sepulturam illic nactus. Circumcirca parietes jaspide et marmore vestiti et decem majoribus tabulis pictis, sedecim pedes altis et octo latis, distincti, quibus potissima beati viri gesta expressa sunt. Præterea in capellæ sacrario exstat sancti episcopi picta effigies, octo pedes alta et quatuor lata, atque aliæ insuper minores imagines. Fundatoris sepulcro hæc inscripta sunt verba [Villanueva, Viaje, tom. VI, pag. 112.] :

D. O. M.
IOSEPHVS REXACH. ONVPHRII FILIVS
CIVIS ET CANONICVS AVSETANVS
VIRTVTE AC PIETATE CONSPICVVS
HOC SACELLVM B. BERNARDO EPISCOPO D. F. I.
HOC TVMVLVM SIBI ET SVIS P. C.
CHRISTVM AC S. PETRVM APOSTOLVM
EX ASSE HAEREDES FACIENS
OBIIT VII IDVS AVGVSTI ANNO DOMINI MDCCXXXII
Trophæa META LABORVM mortis

§ IV. Inutiles conatus pro canonisatione sub annos 1573, 1602, 1626 et 1652. Volunt S. Bernardum canonisatum fuisse.

[Post concilium Tridentinum et ineunte sæculo XVII canonisationis negotium a Vicensibus resumitur;] Postquam autem Garcias Fernandez de Heredia frustra molitus esset quod trecentis fere quinquaginta annis post perfectum est, resedit paulatim ardor honorandi B. Bernardi, quo forte nonnihil valuerunt episcopi exteri, novo reservationum jure designati, et res Vicenses parum curantes seu etiam illic parum residentes. Verum quum per concilium Tridentinum passim pietas paulatim redintegrata esset et Dei cultus sanctorumque veneratio renovata, apud Vicenses etiam de S. Bernardi augendis honoribus iisque confirmandis sedulo actum est. Initio tamen parum abfuit quin episcopus, Benedictus de Tocco, anno 1568 (ut supra num. 6 monuimus) S. Bernardi cultum funditus destrueret; sed ut anno 1573 Joannes Bertrandus de Guevara ei successit, initio mensis julii capitulum et decuria Vicensis eum rogarunt ut pristinos usus reduceret et simul miracula colligi juberet, quatenus aliquando beatificatio aut canonisatio a sancta sede obtineretur: utrumque placuisse videtur, et certe prisca celebritas restituta fuisse; sed non constat quidpiam præterea fuisse peractum, nisi quod codex miraculorum, quæ ab anno 1244 usque ad annum 1337 authentice collecta fuerant, iterum descriptus sit, simul cum epistola Francisci Miri et præmissa canonicorum et municipum petitione: quæ omnia simul originalis processus titulo dicta reperi atque ipse suo loco editurus sum. Inutilis itaque denuo fuit novus ille conatus. Verumtamen quievit potius negotium quam periit; et quidem anno 1602, kalendis martii, quum concilium provinciale celebraret cum suis suffraganeis aliisque prælatis Joannes Teres, Tarraconensis archiepiscopus, boni consuluerunt patres causam beatificationis et canonizationis S. Bernardi Calvonii commendare Romano pontifici; quorum literas, pietate plenas, Memoriali documentorum inseram. Sed pro more, quod pecunia deesset, nil tum perfici potuisse videtur. Postquam itaque die 29 septembris anni 1625 e vivis recesserat frater Andreas de S. Hieronymo, olim prior Escurialensis, tum Vicensis episcopus; et dum usque ad medium annum 1627 vacaret sedes, Joannes Barrera, presbyter, sacræ theologiæ doctor, archidiaconus et canonicus Vicensis eoque nomine diœcesis administrator, cum capituli assensu ad omnes Vicensis diœcesis fideles mandatum dedit, eleemosynas petens quæ immensis beatificationis et canonisationis B. Bernardi sumptibus impenderentur. Cujus rei occasio hæc fuit. Circa medium mensem julium anni 1626 duo Cistercienses, Vicum transeuntes, missæ sacrificium in honorem S. Bernardi obtulerant; quorum major dixit deinde sese, dum anno 1602 Romæ versaretur et chartas de negotiis ordinis sui inquireret, incidisse in processum canonisationis S. Bernardi. De qua re quum die 17 julii anni 1626 ad capitulum relatum fuisset, quatuor domini designati sunt, qui hoc negotium curarent, pecuniam colligentes, senatus urbani adjutorium sibi consociantes, literas dantes Romam et alio, verbo id omne agentes, quod ad optatum finem facere posse videretur. Invitatus itaque fuit ordo decurionum, ut ne operam suam desiderari sineret; neque vana fuit hæc oratio. Designati fuere quatuor consiliarii, Franciscus Sala, Josephus Calvet, Michael Llueva Selles et Macia Verges, qui die 31 julii in capitulum admissi fuerunt; ubi nuntiarunt senatum consentire capitulo de promovenda S. Bernardi canonisatione: quæ mihi ex tomo XV Consiliorum * municipalium et ex libro I et II secretariæ capituli descripta fuerunt. Quum ergo municipes plane faverent canonicorum conatibus, proposuit die 4 augusti ejusdem anni 1626 diœcesis administrator decretum de petendis eleemosynis: quæ sufficientes fuisse videntur ut, quod flagrantissimis votis expetebatur, tentari posse censeretur.

[18] [sub annum 1626 novi conatus, denuo inutiles;] Congesta itaque fuere præcipua documenta de vita et miraculis B. Bernardi, scilicet decretum capituli Vicensis anni 1244, quo ad miracula conscribenda duo designati sunt canonici, simul cum horum scriptis; secundo literas pastorales Raimundi, episcopi Vicensis, anni 1268; tertio Vitam antiquam lemovice seu catalaunice scriptam; quarto constitutiones plures capituli Vicensis, quæ ad B. Bernardi honorem faciant; quinto epistolam abbatis SS. Crucum; et sexto demum Garciæ, episcopi Vicensis, epistolam: quæ omnia quum Memoriali instrumentorum contineantur, manifestum est ea anno 1626 fuisse collecta. Tradita autem ea fuerunt duobus causidicis seu J. U. doctoribus; quorum alter Michael Aguilo, alter Hippolytus Merenda, amboque senserunt (prioris commentarius diem 3 decembris anni 1626 inscriptum in fronte gerit) scripta illa sufficere, quibus in curia Romana demonstretur B. Bernardum vitæ fuisse integerrimæ ejusque sanctimoniam divino miraculorum signaculo fuisse consecratam. Verumtamen nil hac via perfectum fuisse videtur; licet in scriptione, anno 1628 de juribus dignitatis archidiaconalis Vicensis confecta, quam vidit Jacobus Villanueva [Viaje, tom. VII, pag. 32.] , legatur tum adhuc spem fuisse ut B. Bernardus Romani pontificis decreto sanctis accenseretur; et licet die 29 augusti anni 1632 decreto capitulari statutum fuerit ut, qui sexennio ante designati fuerant, ordine disponerent scriptiones antiquas et recentes de sanctimonia et miraculis S. Bernardi et præterea coram episcopo ad futuram rei memoriam informationum conficerent tabulas, quibus deinde a sancta sede obtineretur beatificatio et canonisatio, aut certe licentia recitandi officii in die ejus festo: et did 3 septembris proxima decretum est ut notariis et scribis, quorum opera in hoc negotio adhiberetur, sua esset merces; demum die 16 ejusdem mensis designati aliquot canonici et municipes, qui opulentum sacellum in S. Bernardi honorem promoverent. Sed hæc bonæ voluntatis mera indicia, sine effectu.

[19] [item alii sub annum 1652;] Verumtamen medio sæculo XVII pristinus fervor visus est aliquantum reviviscere. Certe anno 1652 canonicus Lucianus Codina, sodalium suorum decreto, multa diligentia tabularia aliaque documentorum veterum scrinia scrutabatur, quærens testimonia de vita et miraculis B. Bernardi, quo ad ejus canonisationem aliquando deveniretur; quæ tum communicavit cum Onuphrio nostro Relles, qui similiter multus erat in inquirendis beati viri rebus, ejus Historiam conscripturus. Tam sua, quam quæ Codina repererat, in unum congessit Relles et ad Codinam destinavit. Verum ubi ille mortuus est, nemo curavit ejus scripta, et causa canonisationis B. Bernardi plane seposita fuit; donec tandem triginta annis post Franciscus Colldelram, canonicus Vicensis B. Bernardi amantissimus, cogitavit de inquirendis Codinæ scriptis. Inutilis is fuit labor, nisi quod in Onuphrium Relles incidit, qui meminit se pristina sua adversaria reliquisse in Societatis Jesu Barcinonensi collegio de Belen. Quæ ubi nactus est Colldelramus, cultum B. Bernardi aut stabilire aut redintegrare statuit et in eamdem sententiam traxit episcopum et sodales suos de capitulo Vicensi: quo pertinet, ni fallor, epistola capituli Vicensis inscriptione carens; quæ venit post Memoriale instrumentorum. Eis tamen jure merito non placuit pristinam tentare viam, sed aliam potius breviorem et multo minoris sumptus.

[20] [episcopus et capitulum statuunt petere a Romano pontifice redintegrationem cultus, præpostere abrogati.] Postquam enim Urbanus VIII jussisset ut cultus omnium virorum, qui sanctitatis opinione obiissent et qui centum annis ante publice coli non cœpissent aut perrexissent, plane omitteretur, nisi ex Romani pontificis auctoritate legitimus esset, luculentum utique erat abrogandum non esse cultum publicum, etiamsi numquam expressis verbis sanctæ sedi probatus fuisset, dummodo centenariæ jam esset ætatis, quum Urbanus VIII leges suas proposuit. Verum passim hæc severius intellecta fuerunt; ita ut alii suppresserint venerationem sanctorum, quæ nonnisi bona venia sanctæ sedis, sed vivæ dumtaxat vocis oraculo aut alia minus solemni forma concessa, niteretur; alii ecclesiasticos honores, multis sæculis sanctorum memoriæ delatos, sed numquam a Romano pontifice confirmatos: et quidem arbitror Vicenses etiam æstimasse se non amplius B. Bernardi festum agere posse atque inde anno 1626 fuisse inductos ut canonisationem ejus prosequerentur: qua opinione multa explicantur, quæ secus obscurissima sint. Utut id est, medio sæculo XVIII festum S. Bernardi, quod olim tanta solemnitate egerant, non amplius celebrabant; et sane missam et officium in ejus honorem, quod olim eximia celebritate peregerant, omittebant. Consilia itaque inter se contulerunt Vicenses episcopus et canonici statueruntque per viam cultus procedere, id est demonstrare sanctæ sedi B. Bernardi cultum publicum ante omnem hominum memoriam exstitisse, eoque comprobato aut redintegrato, concedi posse licentiam iterum missæ celebrandæ in ejus honorem et recitandi divini officii.

[21] [Voluerunt tum causidici S. Bernardum jam pridem canonisatum fuisse, manifesto errore.] Confecti itaque sunt novi commentarii; in quorum altero collecta veteris cultus testimonia, in altero quæsitum an sanctus Bernardus Calvonus episcopus sit canonisatus et an de eo possit officium recitari ac missa celebrari. Ad quod dubium nescio quis causidicus affirmavit B. Bernardum fuisse canonisatum, licet nesciretur a quo, et licet videretur obstare quod in civitate Vicensi et in ejus ecclesia cathedrali, cujus episcopus fuit, et ubi ejus corpus magna totius cleri et populi devotione integrum asservatur, colitur ac veneratur, de hoc dubium erat; adeo quod multoties etiam nostris temporibus in capitulo canonicorum ac etiam in consilio consiliariorum ac procerum dictæ civitatis fuerit propositum ac resolutum procurandam esse ejus canonisationem totibus viribus et ad id consequendum factas esse aliquas diligentias, præcipue in anno 1626. Quod si ejus canonisatio tunc temporis nota esset apud illos, de hoc minime actum esset. Absurdissima ad hanc difficultatem responsa et alia ejusdem generis omitto, quoniam ipsum capitulum Vicense agnovit S. Rituum congregationem sibi adeundam esse.

[Annotata]

* Acuerdos.

§ V. Processus fit anno 1681 de cultu S. Bernardi; sed nil perficitur. Cultus ille legitimus, licet nulla umquam facta sit canonisatio. Memoria in fastis sacris.

[Roma mittitur instructio;] Roma itaque missa est instructio et facultas, data episcopo Vicensi, tamquam judici delegato, subdelegatos judices constituendi. Quod vero mirum est, neque capitulum Vicense, neque civitas postulatoris loco est habita; sed parœcia dœcesis Tarraconensis, scilicet communitas de Reus Campi, in quo jacet Mansum Calvonis, natalis locus S. Bernardi, constituta est quæ postulatoris partes ageret; atque hæc die 8 maji anni 1678 procuratorem designavit Josephum Xuriguer, causidicum Vicensem, qui testes introduceret, solemniter declaraturos quomodo corpus gloriosi sancti Bernardi Calvonis, episcopi Vicensis, abhinc decem, viginti, triginta, quadraginta, quinquaginta, sexaginta, septuaginta, octoginta, nonaginta, centum aut plures annos ante omnem hominum memoriam in ecclesia cathedrali, civitate et diœcesi Vicensi, receperit et recipiat cultum et venerationem; eaque publica et communia a civibus et incolis dictæ civitatis et diœcesis Vicensis; item venerationem illam tantam esse ut testimonium dicant quod ita viderint a longissimo recordationis suæ tempore, id est plus quadraginta annis, et quoniam ita audiverint a majoribus, dicentibus se similiter vidisse et audivisse a majoribus et senioribus, eosque aut alios numquam vidisse aut audivisse B. Bernardum cultu et veneratione, quibus sancti honorentur, non fuisse honoratum; ita ut ita semper visum fuerit et fama sit et fuerit in dicta ecclesia cathedrali, civitate et diœcesi Vecensi.

[23] [sed nil fere fit nisi anno 1681, quum testes aliquot de cultu audiuntur.] Verumtamen ante initium mensis februarii anni 1681 nil fere fuit actum. Tum vero, quum Jacobus Mas, Vicensis episcopus, judicem commissarium designasset Didacum Moxi, vicarium suum generalem in spiritualibus et temporalibus atque etiam officialem, coram ejus tribunali die 3 illius mensis comparuerunt Josephus Albanell, ligni faber, Josephus Angel et Adroguerius, civis Vicensis, et Sigismundus Bru, presbyter Vicensis, et die 7 februarii Petrus Joannes Maragull Padrinajalerius et Monserratus Pico, ligni faber, die 21 februarii Jacobus Fontenberta, presbyter et beneficiarius Vicensis, et Joannes Ozona, pharmacopola Vicensis, die 24 ejusdem mensis Didacus Albanell, apparator pellium et causidicus Vicensis, die 25 Didacus Serrarica, causidicus Vicensis, et demum die 27 Sigismundus Pujol, lanæ parator Vicensis, qui omnes ætatis provectæ viri ad utrumque articulum affirmanter responderunt, multa singularia afferentes de antiquitate, amplitudine, et celebritate cultus B. Bernardi. Quorum tamen pleraque ex aliis documentis innotuerunt, eaque de causa prætereunda sunt: ex reliquis præcipua seligemus.

[24] [Horum testimoniorum summarium;] Imprimis conveniunt omnes inter se populi concursum ad B. Bernardi tumulum et altare omni tempore esse maximum, non solum civium Vicensium, verum etiam peregrinorum; ita ut aliquando duas horas exspectandum esset advenis, priusquam ad sepulcrum accedere possent; a longinquo etiam venire presbyteros et religiosos, qui in illo altari celebrent missæ sacrificium; multos petere ut missæ illic pro se fiant; hinc contingere ut quotidie plures missæ coram ejus reliquiis celebrentur; ut ardeant illic fere semper cerei et aliquando tres lampades; ut offerantur annuli aurei, lapides pretiosi, alia donaria seu anathemata, aut etiam acceptorum beneficiorum testimonia, ut sudaria, fulcra, tabulæ pictæ, cerei et alia id genus; centum circiter annis ante, a licentiatis seu jurisconsultis in patroni sui honorem oblatam fuisse lampadem argenteam, quæ adhuc perseveret; olim primum consiliarium civitatis, nomine Brossam, tunicam officii sui illic suspendisse, quæ dein capellæ ornamento esset; olim dramata seu fabulas ex vita S. Bernardi publice in theatro actas fuisse: ad quæ ex Onuphrio Relles addo anno 1689 in pariete capellæ B. Bernardi adhuc pyxidem fuisse, in quam fideles eleemossyas suas, unde luminare illic procuraretur, immitterent, et puerum choralem seu clericulum ecclesiam circuire fuisse solitum, eumdem ob finem eleemosynas petentem. Omnes autem illi laudant maximopere usum ferendi ad infirmos, qui capite ægrotent, aut, quum ad capellam veniant, capiti eorum imponendi sancti viri episcopalem mitram; quam pyxidi argenteæ includendam curasse excellentissimum virum Josephum de Pinos, quod, invocato B. Bernardo, ab illo malo liberatus fuisset; multo in honore hanc mitram esse, ita ut intra civitatem nonnisi capellanus eam ad ægrotos deferat, extra mœnia canonicus; qua pietate innumeros infirmos fuisse adjutos et in dies adjuvari; hæc et alia miracula sæpissime contingere; antiqua etiam ferri in populo, patrata divinitus, dum sanctus vir adhuc viveret: scilicet quum episcopatus sui tempore Vicum rediret, ubi ad collem de Malla veniret, civitatis campanas solitas fuisse sponte sua sonare; idem contigisse, quum aliquando Barcinoni appropinquaret; eaque occasione factum esse ut, quum propter naturæ requisita ab equo descendisset, ventus ingens surrexerit, beati viri vestes solverit, fibula constrictas, fibulamque in mare propulerit; atque tum cessasse campanarum sonitum; aliquanto autem post a coquo repertam in ore piscis marini et a sancto episcopo agnitam illam suam fibulam; accidisse etiam ut duo licentiati consilium inierint de decipiendo beato viro; quo consilio alterum ad portam templi maximam jacuisse, veluti mortuum; alterum adstitisse qui eleemosynam ab adveniente episcopo postularet, unde posset fratrem sepulturæ mandare; eum, accepta eleemosyna, dixisse socio et monuisse ut surgeret; sed hunc repertum revera mortuum; advenisse dein S. Bernardum et, impertita benedictione, revocasse ad vitam. Quæ narrationes, nullis antiquis fultæ testimoniis, ad id tantum valent ut intelligatur quanta esset ejus apud populum existimatio et sanctitatis fama.

[25] [hæc denuo vana fuerunt; quo statu resessent, quum Onuphrius Relles annis 1688 et sequentibus S. Bernardi Vitam conscriberet;] Verumenimvero universa hæc inquisitio denuo frustra facta est; ita ut ne Romam quidem missa fuisse videantur collecta testimonia. Quin etiam communicata non fuerunt cum Onuphrio Relles, quum anno 1688 et sequenti B. Bernardi Vitam [Vida, virtudes, y milagros de san Bernardo Calvò, religioso Cisterciense, abad de santas Cruzes, y obispo de la ciudad de Vique. Por el P. Onofre Relles, theologo de la Compañia de Jesus y examinator synodal en los obispados de Barcelona y Girona. Barcelona. En la imprinta de Rafael Figuerò, año 1689.] scriberet seu potius typis ederet, quamvis capituli Vicensis expensis. Hic itaque, nil cogitans de his quæ nuper pro obtinenda beatificatione æquipollenti acta fuerant, in fine operis sui demonstrare aggreditur certissimum esse B. Bernardum vocepopuli, ab antiquo, ut loquitur, canonisatum fuisse canonisatione particulari; dein opinatur eum etiam solemni generalique canonisatione fuisse canonisatum; sed ignorari a quo papa; recurrendum tamen videri ad Romanum pontificem qui antiquum cultum confirmet et licentiam recitandi in ejus honorem divinum officium renovet. Et, quoniam hæc adhuc res Vicenses torquere videtur, paucis eam expediam. Imprimis verba ambigua seponamus omnino. Atqui canonisatio, qualis nunc intelligitur, actus est quo universæ ecclesiæ præcipitur ut defunctus inter cælites censeatur: qui quum ad totam ecclesiam pertineat, fieri solum potest a Romano pontifice, a concilio generali, aut (ut leges generales introducuntur per solum usum et consuetudinem generalem) etiam per consuetudinem, ita sanctam universim habitam, ut hinc sine piaculo recedi non posse æstimetur. Sic a Romano pontifice, ut unico exemplo stem) canonisatus fuit S. Ignatius Loyola; S. Sturmius, abbas Fuldensis, a concilio generali Lateranensi, præside Innocentio papa II [Benedictus XIV, de Canonisatione Sanctorum, lib. I, cap. VIII, num. 18.] ; et universali consuetudine S. Augustinus. Quocirca, nisi continua confusione laborare velimus, canonisatio particularis expellenda est, et beatificatio dicenda, quæ cultum dumtaxat finitum certisque limitibus circumscriptum designet. Atque hæc beatificatio multis etiam modis olim fieri poterat, scilicet aut a Romano pontifice, legem particularem ferente aut licentiam concedente; aut ab episcopo; aut a synodo diœcesana aut provinciali; aut demum voce populi, cum expresso aut tacito episcopi consensu; quæ fere consuetudine particulari continentur.

[25] [quem errare ostenditur, ubi contendit S. Bernardum habendum esse canonisatum:] Porro nuspiam vestigium est ab episcopo, synodo particulari aut generali, multoque minus a Romano pontifice umquam decretum fuisse propositum, quo expressis verbis B. Bernardus Calvonius aut canonisaretur aut beatificaretur. Quæ vero afferuntur in contrarium, nullius plane sunt ponderis. Primo scilicet loco profert Onuphrius Relles testimonium Chrysostomi Henriquez, qui sæculo XVII in Apparatu Menologii Cisterciensis, cap. 2, hæc scripsit: Sanctus Bernardus de Alzira, sanctus Bernardus, Vicensis episcopus, Cistercienses fuerunt, miraculis coruscarunt; sancti declarati, in diversis civitatibus festive coluntur: ubi omnis vis in verbis sancti declarati constituta est, quæ utique nimis generalia sunt et recentioris ævi quam ut considerari mereantur. Secundo loco affert Lucam Castellinum, professorem in universitate Romana; qui in catalogo sanctorum canonisatorum, ad finem tractatus de certitudine gloriæ sanctorum canonisatorum, ubi ad S. Bernardi Calvonii nomen venit, sic pergit: Sanctus Bernardus Calvo, episcopus Vicensis in Hispania, certo solemniter canonisatus, quamvis nesciatur determinate per quem: omnes scriptores ordinis Cisterciensis, præsertim Guido Claravallensis de Viris illustribus dicti ordinis. Sed nulla iis dictis fides. Castellinus enim librum de certitudine gloriæ sanctorum scripsit anno 1628, biennio postquam Vicenses cœpissent B. Bernardi canonisationem promovere; neque singularem auctoritatem habet, quippe qui neque Hispanus, neque Cisterciensis fuerit, sed Italus ex ordine Fratrum Prædicatorum. Falsum deinde est omnes scriptores Cistercienses in affirmanda ea re convenire, quum nulli sint. Qui vero Guido Claravallensis de Viris illustribus laudatur, ne exsistit quidem: nam qui Guido Claravallensis in republica literaria innotuit, mortuus est ante B. Bernardum et de rebus theologicis scripsit. Alia testimonia nulla profert Onuphrius Relles; contra causidici, qui sæpius in hoc negotio occupati fuerunt, multa exhibent, quibus quidem constat B. Bernardum omni tempore sanctis accensitum fuisse et publice cultum, sed nequaquam ullo, Romani pontificis aut concilii œcumenici præcepto, multo minus consuetudine, quæ vim legis universalis habeat, canonisatum fuisse.

[26] [sed cultus ejus omnino legitimus est, utpote centum annis antecedens decreta Urbani VIII.] Per consuetudinem itaque cum episcoporum Vicensium consensu inductus fuerat B. Bernardi cultus; atque is olim, quum celebrabatur ejus festum, multo solemnior erat. Ut quæ perierant hominum culpa, legitime restaurarentur, necessarium erat S. Rituum Congregationis decretum, quo repristinaretur, ut ajunt, antiqua celebritas; quæ vero supererant, hæc absque ulla nova licentia servari poterant, utpote Urbanianis decretis centum annis antiquiora. Quapropter prorsus laudanda sunt, quæ anno 1688 Antonius Pasqual, Vicensis episcopus, in relatione de statu diœcesis suæ ad limina Apostolorum seu ad congregationem concilii destinavit nobisque servavit Onuphrius Relles noster [Vida etc. pag. 242 et seqq.] : In alia capella, sic enim pergit, templum cathedrale ejusque partes describens, ejusdem sedis seu templi cathedralis, quæ capella titulum habet sancti Martini episcopi, veneratur corpus Bernardi Calvonii, sancti communiter nuncupati, præsulis hujus ecclesiæ et defuncti VII kal. novembris anno salutis 1243, cum fama (ut traditur) et opinione sanctitatis, ac miraculis clari; indutum sacris paramentis cum baculo et chirothecis coloris albi, positis in manibus, et annulis aureis, fidelium votis elargitis, ac plurimis aliis donis aureis et argenteis in circuitu et in armario, in pariete ejusdem capellæ defixo. Præfatum corpus depositum inspicitur intus sepulchrum marmoreum super sex columnis, e terra elevatum, cum miraculis, in ejus frontispicio et lateribus sculptis, ac coopertum panno serico; cui adhærent gradus altaris cum imagine sanctissimi Crucifixi, ubi singulis diebus sacrum pluries celebratur. Occasione visitationis cathedralis sanctitatem hujus eximii prælati inquisivi; et, factis diligentiis, inveni episcopos, prædecessores meos, nomine Beati et Sancti ipsum appellasse in annis 1268, 1312, 1330, 1340 et aliis, et signanter in visitationibus hujus ecclesiæ; quarum antiquior legitur de anno 1413; usque ad præsens indulgentias quadraginta dierum elargientibus eleemosynas pro luminibus, fabrica et ornamentis, concessisse. In memorata capella reperiuntur fundata quinque beneficia sub invocatione sancti Bernardi ab anno 1293, et alia pia relicta. Quibus omnibus perspectis, in eodem cultu et veneratione tantum religiosum præsulem reliqui, existimando non esse comprehensum in decretis sanctæ Inquisitionis sive constitutionis Sanctissimi Domini nostri etc. Urbani VIII felicis recordationis.

[27] [et quidem initio sæculi XVIII congregatio Cisterciensis a S. R. C. facultatem recitandi officii divini in ejus honorem obtinuit. Cultus in SS. Crucum et Vilæsiccæ.] Postea nil amplius fecisse videntur Vicenses, quo probarent sanctæ sedi B. Bernardi ecclesiasticam venerationem. Quin etiam, quum initio sæculi XVIII sacra Rituum Congregatio ad petitionem superiorum congregationis S. Bernardi ordinis Cisterciensis concessisset licentiam celebrandi festa et recitandi divinum officium in honorem plurium veterum sanctorum ordinis, atque ea de re tredecim decreta proposuisset annis 1701, 1702, 1703 et 1710, (quæ inter decretum de die 1 julii anni 1702 legitur, quo monachis utriusque sexus congregationis prædicti ordinis potestas fit ut licite possint die 24 octobris celebrare festum et recitare sub ritu duplici officium et missam sancti Bernardi, episcopi et confessoris), quæ omnia decreta Clemens papa XI literis apostolicis in forma brevis die 25 septembris anni 1710 confirmavit; quum itaque id concessisset sacra congregatio, nequaquam moti fuerunt Vicenses ad petendum ut illa ad se extenderetur facultas. Unde in Annuali ordine Romano recitandi et celebrandi juxta rubricas in sancta cathedrali totaque Vicensi diœcesi anno 1720 bissextili, ad diem 24 octobris venit S. Raphaelis archangeli festum, et ad diem 26 SS. Luciani et Martiani, omisso plane B. Bernardo. Verum postea, licet Jacobus Ripoll, Vicensis canonicus, et Jacobus Villanueva, qui in declarando B. Bernardi cultu nonnullam operam posuerunt, ne verbum quidem habeant ex quo intelligatur nunc sanctissimi episcopi festum a Vicensibus agi; et licet in magna documentorum copia, quam indidem accepi, et in collectione officiorum propriorum, quæ in musæo nostro asservantur, nil vidi quasi solemni ritu annuoque officio B. Bernardi memoriam celebrent Vicenses, non tamen dubito quin inter annum 1720 et 1764 Vicenses postularint ut licentia, facta Cisterciensibus, ad se extenderetur. In libello enim pio de colendo novem dies B. Bernardo [Novenari del glorios S. Bernat Calvò, que fou bisbe de la cuitat de Vich 1764 et 1847.] , quem anno illo 1764 Franciscus Marti y de Rexach dedit in lucem, pro novo Cisterciensium more festum S. Bernardi dicitur concurrere cum die 24 octobris; deinde in fine legitur eadem oratio, quam S. Rituum Congregatio approbavit pro Cisterciensium usu. Et quidem, multo postquam hæc disserueram, venerunt in manus meas rescripta Vicensia, quibus hæc res declaretur. Scilicet ineunte anno 1722 efflagitarunt Vicenses a S. Rituum congregatione sequens decretum: Cum alias sacra rituum congregatio monachis Cisterciensibus S. Bernardi recitationem officii S. Bernardi Calvo, episcopi Vicensis, die ipsius festo 24 octobris indulserit; nunc ad preces episcopi, capituli et cleri civitatis Vicensis idem officium recitari et missam respective celebrari ab omnibus sæcularibus et regularibus civitatis ejusdem tantum, qui ad horas canonicas tenentur, posse et debere benigne concessit. Die 24 januarii 1722. F. Card. Paulutius Pr. Cujus rei nuntius quum Vicum delatus esset, convenit capitulum die 23 martii et decrevit ut proxima die dominica hymnus Te Deum solemniter concineretur; dein die 3 julii Officii Cisterciensis exemplaria typis excudi jussit monuitque urbanum senatum, quod 24 octobris, B. Bernardi festa die, triduana pietas in sancti præsulis honorem incoharetur: quæ tamen die 3 octobris peracta est, necessariam pecuniam subministrante prima die episcopo, secunda capitulo, tertia civitate, renovatis capellæ S. Bernardi pictis tabulis, convocatis omnibus religiosis et confraternitatum sodalibus, expositisque sancti præsulis reliquiis. Sed his non satiabatur Vicensium pietas. Petierunt itaque licentiam celebrandi quotannis per universam diœcesim S. Bernardi festivitatem ritu duplici secundæ classis; qua obtenta, in festo S. Augustini anni 1723 Te Deum laudamus cantarunt solemniter canonici: tantus tum erat fervor et devotio. Ad finem sæculi superioris penetravit etiam S. Bernardi cultus ad parœciam Villamsiccam, quo pertinere Mansum Calvonium monuimus; quæ res ex instrumento hispanico mihi constat. Anno scilicet 1770 episcopum Vicensem adierant Villæsiccæ magistratus, os seu reliquias popularis sui petiturus; responsumque tulit necesse esse ut prius pietas in S. Bernardum illic ferveret. Voto itaque publico annuam festivitatem statuerunt, capellamque et altare in ejus honorem erexerunt in templo parœciali. Tunc demum, die 4 novembris anni 1774 bajulus cum sex rectoribus, duobus deputatis, duobus procuratoribus et secretario renovavit oppidi postulationem, supplicatione oblata episcopo; in qua S. Bernardus patronus etiam Villæsiccæ dicitur. Exstat etiam ibidem eremitorium titulo Dominæ Nostræ de Pericelide (de la Pineda) et capella publica in villa, cui nomen la Granja. Capellæ patronus S. Bernardus Calvonius. Uterque locus penes communitatem est [Madoz, Diccionario de España, V° Vilaseca, tom. XVI, pag. 86.] . Jam pridem eadem fortuna obtigerat parœciæ de Reus. Anno enim 1677, die 17 maji, episcopus et capitulum dederunt illi loco et magnifice in templo condiderunt os integrum femoris dextri et alterum parvum os pedis dextri; atque exinde videtur beatus vir illic patronus factus esse; certe in schedis meis Vicensibus scriptum reperio die 26 octobris anni 1788 orationem panegyricam S. Bernardi Calvonis, protectoris villæ de Reus, habitam fuisse a Josepho Mudana Mercenario. Verum inter ipsos Cistercienses, quibus omnium primis licentia facta erat recitandi B. Bernardi officii liturgici, decretum anni 1702 extra Italiam parum valuit ad augendum aut propagandum B. Bernardi cultum. Scilicet coram habeo directoria seu ordines divini officii recitandi juxta ritum Cisterciensem in diœcesi Leodiensi pro annis 1788 et 1805, item in Belgio pro anno 1841, itemque ad usum congregationis Austriacæ pro anno 1854; atque illic nuspiam B. Bernardi festum inscriptum est. Quod nemo mirabitur, sciens quanta difficultate in abbatiis nova officia aliæve immutationes liturgicæ admittantur.

[28] [Memoria S. Bernardi in fastis sacris ad 16 octobris ex errore, ad 26.] Superest ut beati viri commemorationes in Martyrologiis inquiramus. Ex his quæ passim jam retulimus certissime constat, atque ex iis quæ infra suo loco referemus similiter constabit ex hac terra recessisse beatum virum die 26 octobris; adeoque ipse Chrysostomus Henriquez in Fasciculo sanctorum ordinis Cisterciensis, quem anno 1621 scripsit et decennio post Coloniæ edidit, recte perhibet eum Patri æterno animam reddidisse septimo kalendas novembres, vigesima scilicet sexta die octobris, anno a nativitate Domini millesimo ducentesimo quadragesimo tertio. Verum ille idem, qui anno 1629 Menologium Cisterciense absolvit et anno post edidit, errore decem dierum memoriam B. Bernardi a septimo kalendas novembris ad decimum septimum, seu a die vigesima sexta octobris ad diem decimam sextam transtulit, hoc ei ad hanc diem texens elogium: In Hispania sanctus Bernardus, abbas Sanctarum Crucium et episcopus Viquensis, vir vere apostolicus, magni zeli, puritatis angelicæ, et rigidus corporis sui castigator, atque multorum miraculorum patrator insignis; qui infideles verbo prædicationis ad veræ fidei cognitionem adduxit, nec his contentus, collecto milite, non paucas paganorum urbes expugnavit; in quibus, expulsis Mahumetanis, christianam religionem stabilivit, et tandem verus pontifex, concionator, apostolus et bellorun Domini pugnator egregius, ad præparatam sibi in cælo coronam multis meritis dives ascendit. Henriquezium secutus est Tamayus de Salazar in Martyrologio Hispanico, cujus partem quintam anno 1658 edidit; ubi ad diem 16 octobris hæc scripsit: Ausæ in Hispania citeriori S. Bernardi, ipsius urbis et Solsonensis episcopi, qui ex monacho Sanctarum Crucium ordinis Cisterciensis, apostolica auctoritate coactus, dignitates accepit; postmodum celebris opere et sermone potensque miraculis ad Dominum migravit insignis; et in Vita, sumpta ex Henriquezii Fasciculo, consequenter dixit beatum præsulem vita functum esse die 16 octobris. Qua via iverunt etiam auctor Calendarii Cisterciensis, rubricis Romani accommodati jussuque abbatis Cisterciensis Parisiis anno 1689 editi, in quo minoribus typis hæc ad diem 16 octobris leguntur expressa: In Hispania Tarraconensi B. Bernardi episcopi; qui etiam potens opere et sermone, cum esset abbas Sanctarum Crucum, assumptus est invitus ad regendam ecclesiam Viquensem, et ubique zelo fidei, virginitate, miraculis et austeritate fuit illustris; quin etiam Claudius Chastelain, cæteroquin accuratissimus, in Martyrologio universali.

[29] [atque etiam ad 24 octobris.] Multo melius Hugo Menard in Martyrologio Benedictino, quod anno 1629 Parisiis dedit in lucem, ad diem 26 octobris laudavit in Hispania memoriam sancti Bernardi, cognomento Calvonii, episcopi Celsonencis, ordinis Cisterciensis. Bucelinus in Menologio Benedictino ad diem 16 octobris in Hispania sancti Bernardi, Viquensis episcopi, viri vere apostolici, meminit et ad diem 23 octobris fuse ejus laudes celebravit, studiose omittens mortis diem; quam in Annalium Benedictinorum secunda parte ad annum 1243 etiam præterivit. In Lexico sanctorum universali, quod Joannes Stadleret Franciscus Josephus Heim, ambo præstantes presbyteri, ab anno 1858 Augustæ in Germania multa diligentia edere cœperunt, annuntiatur B. Bernardus ad diem 24 octobris et simul ad 26. Quum autem Cistercienses Romani obtinuerunt facultatem recitandi officii B. Bernardi, videntur sacræ Rituum Congregationi obtulisse vetus Rituale aut Breviarium Vicense, in quo propter SS. Luciani et sociorum festum, quod die 26 octobris pridem illic agebatur, B. Bernardi natalis adscribebatur diei 24 octobris. Hinc in supplemento Martyrologii Romani ad usum Cirterciensium sub die 24 octobris legitur: In Hispania sancti Bernardi, qui ex primo abbate cœnobii de Sanctis Crucibus in Catalonia ordinis Cisterciensis, episcopus Viquensis factus, spiritu apostolico plenus ac insignibus miraculis præclarus effulsit. Hinc quum postea S. Gabrielis archangeli festivitas introducta est ad diem 24 octobris et S. Bernardi commemoratio secundo loco posita et simul ad diem sequentem translata, arbitrati beatum virum mortem obiisse die 24 octobris, dixerunt ad diem 25 octobris ejusdem supplementi: Sancti Bernardi episcopi, qui pridie hujus diei migravit in cælum. Errat autem Onuphrius Relles, quum B. Bernardi memoriam recoli tradit in Martyrologio secundum usum ecclesiæ Romanæ Galesinii, in Ferrarii Catalogo generali sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, et in Sanctuario Hispaniæ et Franciæ Molani. Recentiores libros gallos et germanos, in quibus commemoratur, omitto.

§ VI. S. Bernardi patria, genus, studia et officium profanum Tarracone.

[S. Bernardus natus est in avito manso Calvo, paræcia Villasicca, diæcesi Tarraconensi,] Natum fuisse B. Bernardum in manso seu prædio rustico, dicto Calvone, nemo umquam revocavit in dubium; quoniam id nititur tum vetusti biographi testimonio [Vide infra in Memoriali instrumentorum et Fasciculum SS. Ord. Cist. lib. II, pag. 97 etc.] , tum ipso cognomine de Calvon, quod inde traxisse traditur beatus vir, in coævis diplomatibus nuncupatus Bernardus Calvon, atque etiam Bernardus Calvo et Bernardus de Calvo; quamquam valde verisimile est id nomen simul fuisse paternum. Nam Hugo de Cervellione, Tarraconensis archiepiscopus, dedit die 11 aprilis anni 1169 N. Calbo hæreditatem, sitam prope hanc civitatem, et ad hanc usque diem, ait Villanueva [Viaje literario, tom. XIX, pag. 155.] , dictam Mas Calbo; ita ut id prædium a S. Bernardi patre aut avo id nomen accepisse, non autem huic familiæ dedisse videatur. Sitne agnomen contumeliosum, a calvitie deductum, quum calvus, gallice chauve, catalaunis sit calvo, valde obscurum; quum accentus obstare videatur, (nisi tamen diminutivum Calvoun esse dicatur,) et Calvo facile detorqueri potuerit a Carbo, latine Carbone. Situm autem id erat mansum in parœcia S. Stephani de Villasicca * diœcesis Tarraconensis, media leuca a publico templo. Sebastianus Minano [Diccionario geografico-estadistico de España y Portugal, tom. IX, pag. 472 et seqq.] et similiter Paschalis Madoz [Diccionario geografico-estadistico-historico de España, tom. XVI, pag. 283 et seqq.] , multas alias cognomines Villassiccas recensentes, hanc parœciam non neglexerunt, sed alio loco, nempe v° Vilaseca illustrarunt; Depping [Aperçu géographique de l'Espagne et du Portugal, pag. 75.] , illis aliis omnibus omissis, unam nostram Villamsiccam, duabus leucis a Tarracone dissitam vergentemque ad austrum, refert. Alexander de la Borde [Itinéraire descriptif de l'Espagne, tom. II, pag. 110 et 117.] ejus quoque meminit traditque oppidum esse exiguum et turpis aspectus, reliquiis murorum circumdatum et positum sesquileucam a Cambrils et tantumdem a Tarracone. Madoz [Diccionario etc. tom. XI, pag. 281.] ei assignat tres focos et incolas 21; Minano [Diccionario etc. tom. V, pag. 430.] etiam parochiam ei adscribit. Atque hæ recentiores memoriæ. Mansum Calvonis a fertili solo, ab ære æquabili et maris vicinitate laudat plurimum Onuphrius Relles [Vida de san Bernardo, pag. 4 et seqq.] , et paradisum terrestrem, oleis omnique pomiferarum arborum genere, frumento aliisque segetibus consitum, appellat; verumtamen ejus ævo in media planitie, unius casæ supererant parietinæ, pristini forte castri reliquiæ. Suum enim olim id mansum habuerat dominum; cujus ditio simul cum jurisdictione et auctoritate a die 15 februarii anni 1571 (ut ex schedis, Vico mihi submissis, intellexi) erat penes Villam de Reus. Hac quoque ditione olim potitum fuisse S. Bernardum Rellesii sententia est, quoniam Garroferum bajulum, quod est justitiæ ministrum, habuerit; sed, quum natu maximus non fuerit sanctus vir, et maxime quum in ejus hæreditaria parte mansus ille non recenseatur, alio (ni fallor) ex capite is ei sub fuit magistratus, ut suo loco aperiam.

[31] [nobili genere: ejus consanguinei.] Baptizatum fuisse beatum puerum in templo S. Stephani de Villasicca tradit idem ille Rellesius, re quidem vera conjectura potius nixus quam certo documento; sed conjectura illa satis firma esse videtur, licet Celedonius Vila Reddensis [Ap. J. Ripoll Vilamayor, Constitutiones archiep. Tarracon. pro diœcesi Auson seu Viquensi, pag. 3.] , sollertissimus (sic eum laudari reperio) Gotholaunicarum rerum investigator, evincere nixus sit id fieri non potuisse, quum tunc S. Stephani de Villasicca ecclesia nondum exsisteret; quod manifestum fieri ex Bulla, qua anno 1194 Cælestinus papa III bona et jura archiepiscopatus Tarraconensis recensuit. Verum in hac bulla, quam Jacobus Villanueva [Viaje literario, tom. XIX, pag. 300 et seqq.] ex autographo edidit, non omnes recensentur sigillatim ecclesiæ, sed multæ per globos, ita ut ne media quidem pars nominibus suis exprimantur. Utrum N. iste, cui archiepiscopus Hugo de Cervellione hæreditatis suæ prædium contulit B. Bernardi pater an avus fuerit, quæri potest; ad quod quæsitum verisimilius respondendum est S. Bernardi patrem indicari. Matrem dictam fuisse Beatricem, fratrem vero Guilielmum et sororem Guilielmam ex charta, scripta anno 1215, inferius liquebit; itemque sanctum virum, quum mansum Calvonis inter ejus bona non recenseatur, natu maximum non fuisse, quemadmodum jam monui. Genus ejus honestum fuisse tradit Henriquez [Fasciculus etc. lib. II, pag. 97.] ; medium fuisse, quod nec illustris extollere prosapia, nec abjecta deprimere potuisset, asserit Manrique [Annales Cistercienses, ad an. 1214, cap. 6, num. 8.] ; et quamquam id videantur divinando dixisse, a veritate tamen non aberrarunt, ut ex eadem illa charta etiam apparebit. Quod Onuphrius Relles natum seu baptizatum scripsit beatum virum anno 1180, videtur quoque divinatio esse; sed neque hæc spernenda est, quippe quæ conveniat cum reliquis ejus gestis, quorum tempus innotuit.

[32] [Ilerdæ, in novo studio generali, philosophiæ et utrique juri non potuit vacare; quod hæc institutio recentior est.] Parisiisne, tum celebri Academia, ait Manrique [Ibid. loc. cit.] , an Tarracone intra proprios sibi lares, sacris literis navarit, in dubio est; et primum illud videtur verosimilius homini Catalano, cui facilis ad Galliam patebat aditus; quo tempore vel a Castellanis, remotioribus loco, frequentabatur. Quæ res multo verisimilior est quam quod ex suo penu protulit Vincentius Domenec, scilicet beatum virum theologiæ dedisse operam in studio literarum generali Ilerdensi; qua assertione in errorem traxit auctorem meditati Vicensis officii, ubi similiter beatus vir Ilerdæ studiis vacasse perhibetur. Verum enimvero ne ex primis quidem hujus universitatis scholaribus esse potuit, ut ejus suadet ætas et instituti studii tempus. Quum enim Jacobus II, Aragoniæ, Valentiæ et Murciæ rex, comesque Barcinonensis, intelligeret non bellicæ artis solum operibus populos suos exercendos esse, sed disciplinas liberales, quas alibi florentes videbat, inter eos etiam promovendas esse, petierat a Bonifacio papa VIII, (qui et annuit die 1 aprilis anni 1300,) ut sibi liceret in civitate vel loco insigni terræ suæ, quem ad hoc magis aptum cognovisset, literarum studium instituere generale; cujus doctores et scholares illis privilegiis, indulgentiis, libertatibus et immunitatibus gauderent quæ Tholosæ literarum studio immorantibus a sede apostolica hactenus erant concessa [España sagrada, tom. XLVII, pag. 245 et seqq. et 340.] . Diplomate, dato Cæsaraugustæ die 1 septembris ejusdem anni, Ilerdam, quæ quasi quoddam intermedium terrarum ac regnorum suorum exsistebat, designavit et statuit ut in ipsa civitate esset studium generale de cætero, tam in jure canonico quam civili, medicina, philosophia et artibus ac quibuslibet facultatibus aliis et approbatis scientiis quibuscumque; et simul vetuit ne quis infra et terram et dominationem suam alibi quam in suo studio Illerdensi jura canonica vel civilia, scientiam medicinæ seu philosophiæ præsumeret legere vel docere, aut audire [Ibid. pag. 341 et 342.] . Sequentibus diebus cum consilio et assensu episcoporum aliorumque primorum plura alia constituta sunt [Ibid. pag. 343 et seqq.] , quæ hujus loci non videntur esse: id unum addam ex his quidem manifestum fieri clericos æque ac laicos in studio illo ab initio versatos fuisse; sed nuspiam tamen de cathedra theologica mentiomen fieri; quod jam tum passim multo pluris fierent disciplinæ juridicæ atque etiam ecclesiæ pastoribus dicerentur utiliores [Bouix, Juris canonici principia, pag. 73.] , et certe plus pecuniæ afferrent licentiatis et doctoribus quam scientia theologica. Cæterum in difficiliores theologicæ dogmaticæ partes excurrere tum amabant philosophiæ artiumque magistri; et theologia dogmatica et moralis fere tota continebatur corpore juris, quo definitiones dogmaticas conciliorum, præcepta morum et sacramentorum rationes etiam comprehensas fuisse nemo non novit. Sed nimium excurro, quum centum annis ante studuerit S. Bernardus; qui tamen æstimandus non est singulare in discenda theologia posuisse studium, sed potius (ubi terrarum nescio) ejus hausisse placita, prout ea philosophicis et juridicis immixta essent.

[33] [Statim a studiis factus non est Cisterciensis monachus beatus vir, sed judex forensis; ut constat ex judicio prolato] Hinc facile est judicare quid veri subsit iis, quæ in lectione IV officii approbati S. Bernardi leguntur, scilicet eum sacris literis summopere deditum in theologum consummatum evasisse; hæc deprompta ex Manrique [Annales Cisterc. ad an. 1214, cap. VI, num. 8.] , scriptore passim accurato, sed hic continuo fere aberrante. Ex eodem hæc alia ejusdem officii hausta sunt verba: Cum jam insigni pietatis, doctrinæ, virtutumque omnium splendore præluceret, a pluribus episcopis optabatur, ut in suis ecclesiis canonicus eligeretur; ipse autem, ad sacram solitudinem tantum aspirans, in monasterio de Sanctis Crucibus Cisterciensem ordinem ingressus est. Contra affirmat Villanueva [Villanueva, Viaje Literario, tom. VII, pag. 20.] B. Bernardum canonicum fuisse Tarraconensem atque etiam vicarium generalem. Verum videntur hæ omnes laudes totidem esse errores. Certe postquam studia literaria reliquit beatus vir, nequaquam ad solitudinem aspirabat, sed in rebus versabatur forensibus. Et quidem superest hujus rei documentum, quo constat eum ab Raimundo, archiepiscopo Tarraconensi, in hoc rerum genere fuisse occupatum; sententiam intelligo quam die 20 septembris anni 1209 tulit ipse Raimundus et cujus originale exemplar ad hanc diem servat tabularium episcopale et capitulare Vicense. Hæc autem erat causa. Quum anno 1207 Guilielmus de Tavartet, Vicensis episcopus, a duobus suis canonicis, Guilielmo Grosso et Gilaberto de Monteregali, multis criminibus accusatus, ab Innocentio III [Lib. V, tit. I de accusationibus, c. 19, Cum oporteat.] Romam accitus fuisset, (mendacem autem fuisse accusationem repererunt judices delegati apostolici, archiepiscopus Tarraconensis, abbas de Populeto et archidiaconus Barcinonensis [Villanueva, Viaje literario, tom. VII, pag. 18 et 243.] ,) Guilielmus de Montecatano *, Vicecomes Bearnensis, in historia Catalauniæ celebratissimus, et occisor Berengarii de Villamulorum, archiepiscopi Tarraconensis, absenti præsuli, ejus ecclesiæ et hominibus multa damna intulerat: quare redux episcopus Guilielmum excommunicationi, ejusque terram interdicto supposuit; de qua sententia appellavit vicecomes ad Tarraconensem archiepiscopum, qui pro tribunali sedens Petrum de Tolone et B. Bernardum assessorum loco habuit. Accipe autem sententiam secundum exemplar, quod in singulari folio anno 1818 edidit Jacobus Ripoll Vilamajor, Vicensis canonicus et archivio præfectus.

[34] [in causa Guilielmi de Montecatano,] Ego Raymundus, Dei dignatione Terraconensis archiepiscopus, assidentibus mihi Bernardo, archidiacono Barchinonensi, Petro de Tolone et Bernardo Calvone, in causa, quæ vertitur inter Ven. fratrem nostrum Guilelmum episcopum et ecclesiam Vicen. ex una parte, et Guilelmum de Montecatano ex altera, interloquendo pronuncio, dictum Guilelmum de Montecatano debere restituere præfato episcopo et ecclesiæ Vicen. omnia damna, quæ a die, qua episcopus iter Romanum arripuit, usque in præsentem diem ipsi episcopo et ecclesiæ ab ipso Guilelmo vel hominibus suis de mandato tamen suo vel consensu fuerunt illata: quam restitutionem dico debere fieri secundum quod episcopus et clerici facient jurejurando per suos homines averari, taxatione facta a me vel a delegato a me: hac restitutione plenarie facta, juret Guilelmus de Montecatano staturum se mandato episcopi super omnibus, pro quibus vinculo excommunicationis ab episcopo fuerat innodatus et terra ipsius supposita interdicto. Episcopus vero faciat ei mandatum suum de consilio meo vel alicujus, cui ego in hac parte commisero vices meas. Iis plenarie et solemniter actis, interloquor episcopum debere absolvere personam dicti Guilelmi et terram ipsius ab interdicto relaxare. Super pecunia vero, quam episcopus asserebat Guilelmum jam dictum abstulisse hominibus ecclesiæ villæ Vici, mihi ad præsens sententiare retineo, quousque, mediante cognitione de causa ipsa, mihi plenius liqueat. Super attestationibus autem ab utraque parte receptis et recipiendis utrum valeant vel non, nihil ad præsens dico, sed tam super illis quam super quibuslibet aliis præter prædicta, ut lis suo marte discurrat, interloquendo pronuntio. Actum est hoc XII Kal. octobris an. Dom. M. CC. nono. † Ego Raymundus Dei gratia Terragonen. archiepiscopus confirmo. Sig† num mei Bernardi Calvonis. Ego Guilelmus de Castellet Not. Dom. archiepiscopi hæc scripsi die et anno præfixo. Sig† num Andreæ sacerdotis et pub. villæ Vici scriptoris. Petrus sacerdos, qui hæc fideliter transtulit. V Kal. septembris ann. Dom. M. CCX.

[35] [qui se subjecit interlocutoriæ sententiæ.] Exsecutioni data fuit hæc sententia die 22 martii anni 1211; nam, licet annus 1210 scriptus sit, intelligendus est annus sequens, quoniam tum in regis Aragoniæ terris incoharentur fere anni die 25 martii [Art de vérifier les dates, tom. I, pag. X. Cfr. Villanueva, Viaje literario, tom. XIX, pag. 164.] . Juro ego Guilelmus de Montecatano, tactis sacrosanctis quatuor Evangeliis, vobis, Dom. Guilelmo, Ausonensi episcopo, quod stabo mandatis vestris super iis omnibus pro quibus excommunicastis me, et diebus, ad hoc statutis a vobis et assignatis, mandatum quod mihi fecistis super prædictis, malitia omni postposita, adimplebo, per Deum super sancta quatuor Evangelia. Quod est factum XI. Kal. aprilis ann. Dom. M. CC. X. Sig† num Guilelmi de Cardona. Sig† num Petri de S. Eugenia. Sig† num Petri de Rivopetrarum. Sig† num Bernardi Calvonis. Guilelmus de Montecatano. Ego Raymundus, Dei gratia Tarraconensis archiepiscopus, confirmo. Petrus sacerdos, qui hoc scripsit die et anno quo supra. Sig† num Andreæ sacerdotis et publici villæ Vici scriptoris. Raymundus sacerdos, qui hoc fideliter transtulit X. Kal. octob. ann. Dom. M. CC. XV. Interlocutoria illa tantum erat sententia, qua pars tantum litis dirimebatur; quæ vero reliquum acta sunt me latent; neque ad sanctum Bernardum pertinent.

[36] [Vicarius generalis Tarraconensis non fuit, neque etiam canonicus hujus sedis, quippe qui res proprias habebat: quod institutis canonicorum Tarroconensium vetabatur.] Verisimiliter propter hanc sententiam, in qua Raimundo archiepiscopo assedit beatus vir, arbitratus est Villanueva [Viaje literario, tom. XIX, pag. 155.] eum canonicum Tarraconensem fuisse atque etiam vicarium archiepiscopi generalem. Nam, ut dicere mittam de vicariatu generali, de cujus institutione ne cogitatum quidem tum forte fuerat Tarrocone (nulla certe uspiam apparent vestigia), canonici Tarraconenses omnes erant illo aevo regulares, proprium non habentes; contra B. Bernardus, antequam Cisterciensis monachus factus esset, regularem numquam vitam cum hac lege professus erat, ut constabit ex testamento, quod anno 1215 condidit et ex quo sat multa bona habuisse propria liquebit; quæ cum institutis canonicorum Tarraconensium nequaquam conveniebant. Anno scilicet 1154 Bernardus archiepiscopus instituerat ut in cathedrali ecclesia sanctæ Theclæ essent amodo et in perpetuum canonici regulares et non alii, qui ibidem canonicam et apostolicam vitam ducerent secundum regularem institutionem beati patris Augustini et morem et consuetudinem ecclesiæ sancti Rufi, ut latius in diplomate, quod ex autographo exemplari edidit Villanueva [Viaje literario, tom. XIX, pag. 214 et et seqq.] , videre licet. In professione quidem paupertatis votum non exprimebant, dicentes [Ibid. pag. 232 et 233.] : Ego frater N. offerens trado me ipsum Deo et ecclesiæ sanctæ M. et promitto obedientiam secundum canonicam regulam sancti Augustini Domino N. præfatæ ecclesiæ episcopo vel abbati et successoribus ejus, quos sanior pars congregationis canonice elegerit; verum, ut alibi [Examen historicum de regularium et sæcularium clericorum juribus, pag. 20.] docuimus, communis illo ævo ea formula, eaque voto paupertatis et castitatis contenta esse (utpote S. Augustini regula præcepta) censebantur; quod id ipsum anno 1530 confessi sunt Tarraconenses canonici, quum a Clemente papa VII postularunt ut capitulum suum sæculare fieret, declarantes [Vide Bullam Clementis VII ap. Villanueva, Viaje literario, tom. XIX, pag. 253.] se contra suum institutum, a longo tempore citra, bona etiam patrimonialia in particulari possidere, ac fructus, redditus et proventus benefficiorum ecclesiasticorum, per se pro tempore obtentorum, in suos usus convertere, necnon de bonis per se adquisitis disponere consuevisse, etiam nullo forte jure aut auctoritate sufficiente; qui abusus ineunte sæculo XIII certissime non invaluerant; quum tum passim adhuc, etiam ii canonici regulares, qui secundum statuta Aquisgranensia proprium habere poterant, miro ardore ad omnimodam paupertatem impellerentur. Et sane statim ac novitius professionem memoratam fecerat, sermonem habebat archiepiscopus de exemplo primorum christianorum, quorum plures possessiones et facultates rerum vendentes congregatis cum matre Jhu in unum prætia deferebant gaudentes. Quæ accepta apostoli tribuebant omnibus, prout opus erat. Sicque iste (sic loquebatur de novo professo ad circumstantes canonicos) nihilominus, inspirante Deo, eorum exemplo commonitus, nostris obtat * jungi consorciis. Idcirco damus ei communem societatem vivendi nobiscum [Ibid. pag. 233.] . Demum, licet canonici regulares secundum statuta Aquisgranensia proprietarii esse possent [Cfr Acta SS. tom. IX Octobris, pag. 223 et seqq.] , nemo tamen umquam cogitavit canonicos regulares, S. Augustini regulam, prout illo ævo intelligebatur, et congregationis S. Rufi consuetudines professos, rerum suarum proprietatem servare potuisse [Cfr Hélyot, Hist. des ordres religieux, tom. II, pag. 17, 69 et seqq.; Amort, Vetus disciplina canonic. regul. et sæcul. passim; Fratres Sammarthani, Gallia Christiana, tom. IV, pag. 802.] .

[37] [Vir plane profanus erat, habens scutarium et bajulum, et sententiarum exsecutionem nomine archiepiscopi procurans. Civitatis conditio politica.] Nedum autem B. Bernardus Tarracone canonicus regularis fuerit, videtur ibidem vixisse vitam plane profanam. Certe, ut ex testamento liquet, quod anno 1215 novitius Cisterciensis fecit, scutarium * nomine Guilielmum habebat et bajulum * seu vicarium justitiæ ministrum nomine Garroferum; quo videatur S. Bernardus tum miles fuisse et partem habuisse in gubernandis rebus civilibus. Potiebatur autem tunc temporis Tarraconensis archiepiscopus parte civitatis. Hanc scilicet totam anno 1117 Raimundus, comes et marchio Barcinonensium et Provinciæ, dederat ecclesiæ Tarraconensi; sed anno 1128 sanctus Olegarius archiepiscopus feudali jure eamdem donarat Roberto comiti ejusque successoribus et omne abdicarat temporale regimen [Cfr diploma S. Olegarii ap. Villanueva, Viaje, tom. XIX, pag. 212.] . Infelicissimum profecto id fuerat consilium; nec mirum, si anno 1151 Bernardus Torts, Tarraconensis præsul, nixus feudali jure, propter malorum hominum (scilicet Roberti ejusque filii Guilielmi [Cfr judicium latum inter Bernardum et Robertum, ibid. pag. 280.] ) civitatem perturbantium inquietationem, illam dedit Raimundo, comiti Barcinonensi, Raimundi, qui illam olim dederat, filio [Cfr diploma Bernardi, ibid. pag. 275 et seqq.] . Sed loco non cessit Robertus comes et multo minus ejus conjux Agnes; quamobrem anno 1153 initum est pactum, quo duæ tertiæ partes factæ sint penes comitem Barcinonensem et archiepiscopum Tarraconensem et tertia relicta Roberto [Cfr testium charta, ibid. pag. 262.] . Verum post hujus mortem uxor et filius negarunt id pactum umquam fuisse factum; quod ideo anno 1162 multorum testimonio probatum est [Cfr testimonium eorum qui definitioni, ibid. pag. 283.] et sexennio post in plena curia regis Aragoniæ confirmatum [Cfr Judicium latum etc. ibid. pag. 287.] . Archiepiscopus tum erat Hugo de Cervellione; qui ea de causa incredibile in se excitavit odium, adeoque die 17 aprilis anni 1171, machinantibus Guilielmo, Roberto et Berengario fratribus et genitrice Agnete, truculentas expertus est manus [Ibid. pag. 158 et seqq.] . Quare, jubente Alexandro papa III [Ibid. pag. 289 et 290.] , illi omnes cum universa sua progenie de toto regno per edictum regium expulsi sunt et bonis suis privati [Ibid. pag. 159.] ; atque ea ratione iterum auctoritatem civilem Tarracone nacti sunt archiepiscopi. Unde intelligitur quo officio fungeretur B. Bernardus, scilicet justitia erat episcopi seu ejus nomine jus dicebat; et sententiarum exsecutionem procurabat; quod sine militari vi vix tum fieri poterat. Hinc forte concludere licet ne clericum quidem tunc fuisse B. Bernardum.

[Annotata]

* Vilaseca

* Moncada.

* optat

* écuyer

* bailli

§ VII. Ingressio monasterii SS. Crucum; tentationes a consanguineis; testamentum singulare ante professionem.

[Ingressus post morbum monasterium SS. Crucum anno 1214, inde a consanguineis fere seducitur.] Meliora primum cogitasse videtur cum esset Tarracone in ipsa sua infirmitate; qua anno 1213 ant ineunte 1214 laborasse censendus est et in qua primum testamentum, quod ex secundo tantum innotuit, condidit. Certum itaque habens et constitutum mundo ejusque honoribus et divitiis nuntium remittere, circa Pascha anni 1214, quod die 30 martii tum celebrabatur, ad monasterium Sanctarum Crucum venit. Abbas eo tempore erat Bernardus [Villanueva, Viaje, tom. XX, pag. 141.] , non autem Raimundus, ut scripsit Henriquez [Fasciculus SS. lib. II, pag. 97.] . Advenam probavit, suadens ei quadragesimale jejunium; quo absoluto, quum proximum esset Pentecostes festum, distulit eo usque ei vestem dare; at ut eum constantem vidit, induit eum illa die, quæ 18 maji erat, Cisterciensi novitiorum habitu. Ut hæc intellexerunt consanguinei, summo dolore fuere perciti; sperantes enim se aliquando multas divitias per beatum virum assecuturos, spes suas omnes præcisas cernebant. Nullum itaque non moverunt lapidem ut novitium ad sæculum reducerent; cujus rei narrationem aliquam inferius dabit S. Bernardi Vita, aliam abbatis Francisci ad Galcerandum episcopum epistola: Audivimus nos, inquit Franciscus, plus integro sæculo post scribens [Manrique, Annal. Cisterc. ad an. 1214, cap. VII, num. 10.] , et multi de monachis nostris a senioribus, qui non diu defuncti sunt, plenius enarrari, quod anno novitiatus ipsius accidit sibi istud. Cum enim ipse liberali scientia sufficienter imbutus esset, parentes, consanguinei et amici ejus, attendentes quod ex ejus scientia, si ipse remaneret in sæculo, possent utilitatem non modicam et subsidia reportare multipliciter, cum pluries eum infestassent ut ordinem et habitum desereret, consentiendo aliquando eorum suggestionibus, quadam die venit ad januam monasterii; ubi, exutus vestibus ordinis et indutus laïcalibus ornamentis, interrogavit unum de circumstantibus sæcularem, quales vestes melius sibi erant. Qui, divinitus non dubium inspiratus, respondit quod vestes ordinis. Unde statim, abjectis vestibus sæcularibus et resumptis regularibus, redivit ad claustrum; ibique quam sancte, quam honeste, quam laudabiliter se habuerit vitæ successus declarat.

[39] [Anno sequenti ante professionem religiosam, condit testamentum, quo constat eum ære alieno gravatum fuisse et alia colliguntur.] Quamquam tunc eadem severitas non esset in observanda lege de integro tirocinii anno eoque non interrupto, quæ post Bonifacii VIII decretalem Cum ad apostolicam et maxime post concilii Tridentini statuta invaluit, hinc tamen forte factum est ut post medium mensem julium anni 1215 novitius adhuc esset B. Bernardus, prout constat ex toties laudato secundo quod tum confecit testamento, non mortis, sed professionis causa: (ejus enim interpretationem sibi reservat): ita ut singulare et antiquum hujus rei monumentum sit et specimen. Factum id autem forte fuit, quod tum jam in illis partibus lex amortizationis, ut postea dicta est, viguisse videatur: de qua re confer literas Jacobi regis, quas infra num. 106 partim recitabimus. Atque ex hoc quidem documento multa lux affunditur iis, quæ modo vidimus de ejus consanguineis, eum a religione avaritiæ causa retrahentibus, atque iis etiam quæ ipse antea in sæculo egerat. Inde enim colligere est eum tanto ære alieno gravatum fuisse ut jusserit, quod si totus honor venditus seu omne ejus patrimonium non suffecerit ad debita solvenda, venderentur quoque duo ejus scyphi argentei et omnia alia ejus bona, præter ea quæ habuerunt Guillelmus scutarius ejus et Geraldus de Crossis; qua de re quum dubitaret, liquet hinc etiam valde male ab eo procuratas fuisse res domesticas.

[41] [Ante in judicio contenderat beatus vir cum extraneo et cum ipso suo fratre, quod hoc plus acceperat ex paterna hæreditate.] Torquet autem me multum is testamenti locus, ubi jubetur Guilielmus Calvo, S. Bernardi frater, Michaëli Navarro solvere centum morabitinos, quos ei debebat adhuc de exovario seu dote Beatricis uxoris suæ. Unde illa dotis solvendæ necessitas? Stupri reis posita lex est: Vel duc, vel dota. Quod si id durius videatur, dicere per me licet Beatricem illam eamdem esse ac Guilielmi fratris filiam, quam dotare voluerit S. Bernardus, quod ipse potiorem partem paternorum bonorum accepisset. Sed quidni omisit eam neptem suam dicere? Si hæc itaque conjectura minus placet, potest alia excogitari, v. g. B. Bernardum spontanea liberalitale dolem promisisse et necdum exsolvisse aut alio quovis capite hanc contraxisse obligationem. Licet enim necesse non sit sanctos semper jugum divinæ legis portasse, quum præter perpetuam innocentiam pœnitentiæ via ad cælum conducat, nemo tamen leviter, multo minus cælicolæ, reus faciendus est immanium scelerum. Dum in sæculo degeret, duos processus habuerat beatus vir, unum cum Arnaldo Rafanedlo, alterum cum fratre suo Guilielmo. Ita vicerat in priori causa ut Rafanedlus damnatus fuisset ad solvendum sibi centum solidos; quibus tantum frumenti tunc emere poterant homines quantum nunc pretio francorum 400 aut 500 [Mémoires sur l'appréciation de la fortune privée au moyen-âge. In Mémoires de l'Institut, savants divers, tom. I, pag. 269.] . Animi anxius erat beatus vir de hac victoria jussitque reddi Rafanedlo solidos triginta ad conscientiam suam sanius conservandam. Cum fratre autem Guilielmo in judicio contenderat post mortem patris de adeunda hæreditate, atque inde adeptus erat duas legitimas seu falcidias, id est, ni fallor, dimidiam partem omnium paternorum bonorum, deductis debitis. Falcidia enim lex plebisscitum erat, Augusti temporibus a P. Falcidio, tribuno plebis, propositum, quo cavebatur ut hæredibus necessariis quarta hæreditatis pars omnino cederet; hinc quadranti hæreditario, quod inde legitima dicta est sæpe falcidiæ nomen (quemadmodum hoc ipso loco) datum fuit [Cfr Calvini Lexicon magnum juris, V° Falcidia; Encyclopédie méthodique de Panckoucke, Jurisprudence, V° Legitime, Quarte falcidie.] . Paterno itaque testamento tantum acceperat solus B. Bernardus quantum simul frater et soror; quamobrem mirabitur nemo hos curasse ut ne sibi perirent fraternæ facultates, quum hic religiosam vestem induit. Et quidem jam antequam testamentum istud conficeret novitius, cartæ ejus non secundum ejus voluntatem fuerant traditæ Guilielmo Calvoni; qui et ejus bonorum usucapionem aut saltem administrationem susceperat, quippe qui supponatur in toties memorato testamento solvisse aliquid pro fratre, aut contemplatione ejus in debitis ejus, vel aliquid impendisse pro eo in honore aut bonis ejus utiliter vel necessario.

[41] [Quanta essent quantique valerent tum S. Bernardi bona.] Testamento suo legat B. Bernardus duo mansa; et quum singulis viginti quinque hectara facile assignare liceat [Cfr Acta SS. tom. IX Octobris, pag. 217.] , quinquaginta hectara possedisse censendus est. Trecentos etiam legavit marabotinos; de quibus sermo fit in coævis Consuetudinibus Ilerdensibus [Villanueva, Viaje, tom. XVI, pag. 176.] in aliismonumentis citatis a Cangio [Lexicum latinum, V° Marabotinus, Pipio.] , in appendice tomi IV operis Antonii de Capmany de mercatura Barcinonensium [Memorias historicas sobre la marina, comercio, y artes de la antigua ciudad de Barcelona, tom. IV, pag. 133.] aliisque libris. Sed scire satis erit anno 1213 una marca aurea contentos fuisse sexaginta marabotinos, ita ut horum singuli penderent sexaginta sex granis et valerent tredecim circiter francis gallicis [Abot de Bazinghem, Dictionnaire des monnaies, ap. Migne, Dictionnaire de numismatique, col. 895.] essetque hodie eorum potestas francorum 78 [Leber, op. supra cit. pag. 269.] . Aliis insuper legavit solidos 340; quorum hodierna potestas esset francorum 1402. Quæ si omnia summatim considerentur, omisso librorum, supellectilis aliarumque similium rerum valore, tantum dives fuisse censendus est B. Bernardus, quantum qui nunc hectara habet terrarum arabilium quinquaginta et simul francos possidet 23,400. Sed hinc quoque intellige quam turbatæ essent ejus rationes, ita ut nesciret utrum hæc ad solvenda sua debita futura essent satis. Sed tempus jam est ut beati novitii exhibeamus testamentum, quod in tabulario monasterii Sanctarum Crucum reperit Villanueva [Viaje literario, tom. VII, pag. 26, 244 et seqq.] .

[42] [Instituit exsecutores testamentarios; debita plura agnoscit; multa dat consanguineis;] In Christi nomine: ego Bernardus de Calvo, existens adhuc novitius intra conventus portam, sano plenoque sensu, et memoria integra, facio meum testamentum, in quo nomino manumissores et procuratores meos Raimundum præpositum Tarraconæ et Raimundum de Timors sacristam Tarraconensem, Michaellem Navarrum, Bernardum de Tamarito, et Arnaldum de Martorello; quibus confero plenam potestatem dividendi, distribuendi, et disponendi de omnibus meis bonis, secundum quod ordinatum invenerint in hac carta. In primis instituo mihi hæredem Guillelmum Calvionem fratrem meum. Dimitto ei totum jus meum, quod habeo, et habere debeo aliquo modo, in manso de Purpuris, ad omnes voluntates suas inde faciendas, ut ego facere poteram. Dimitto Domino Deo, et beatæ Mariæ de Sanctis Crucibus libros meos omnes. Dimitto sorori meæ Guillelmæ mansum meum de Raudelia, cum pertinentiis suis et tenedonibus, franche et libere ad omnes voluntates suas. Dimitto dominæ matri meæ Beatrici cameram meam totam, et omnem supellectilem. Volo et mando, quod eidem matri meæ solvat Guillelmus Calvo cc. morabatinos, pro quibus me ei (jam dudum est) obligavi, quemadmodum in carta inde confecta habetur, eo quod de sponsalitio suo sibi deberentur. Michaelli Navarro solvat similiter c. morabatinos, quos ei debeo adhuc de exovario Beatricis uxoris suæ. Cætera debita mea omnia atque legata volo et præcipio quod solvat idem frater meus, omni malitia et contradictione penitus deficiente. De debitis, quibus teneor Bernardo de Tamarito, vel aliis quibuscumque, credatur ipsi Bernardo, suo simplici verbo, absque sacramento et calumnia, eo quod fere plenam habet ipse notitiam super datis omnibus et acceptis, recognitione tamen mea et confessione super debitis non chyrografariis nihilominus prævalente.

[43] [nonnulla debita certa aut dubia solvi jubet;] Ea quæ Guillelmo, scutario meo, et Geraldo de Crocis dedi aut reliqui, cum essem adhuc Tarraconæ in ipsa mea infirmitate, firma et illibata jubeo custodiri. Volo quod reddantur Arnoldo Rafanedlo de c. solidis, quos ab eo habui pro placito quod secum habebam, triginta solidi ad conscientiam meam sanius conservandum. Artaldo de Creixello reddantur similiter triginta solidi. Joanni Angles de Alcoario triginta solidi. Joanni Forcald de Monterubeo XV solidi. Cuidam homini de Regali, nomine Olsine, XV solidi. Dimitto Arnoldo Garrofer, bajulo meo, LX solidos, eo quod propter fratrem meum passus sit damnum pecuniarium, et quoque corporale. Dimitto Guillelmono, filio Geraldi et Asalaidis, C. solidos, cum quibus fiat frater conversus in monasterio Sanctarum Crucum, cum ad ætatem venerit, qua fieri possit frater. Si vero noluerit esse frater, nihilominus habeat ipsos C. solidos. Volo quod reddantur Saurinæ de Castelleta X quartereas ordei, eo quod pater meus habuerit quondam de pignoratione Pinetæ XL quartereas ordei ultra sortem.

[44] [fratri Guilielmo, hæredi universali, si deficiat, dein substituit neptem; quod si hæc etiam deficiat, sororem Guilielmam;] Si Guillelmus Calvo quocumque casu contingente heres mihi non fuerit, substituo ei in omnibus, quæ sibi dimitto, Beatricem neptem meam, ita quod ipsa teneatur satisfacere debitis meis, et legatis, fideicomissis, vel relictis. Si quid vero solvit pro me, aut contemplatione mei Guillelmus Calvo in debitis meis, vel si quid impendit pro me in honore meo utiliter vel necessario, bona fide illud totum restituatur ei a Beatrice dicta, fructibus nihilominus vel proventibus ex honore meo perceptis in sortem ab eo computandis. Quod si etiam ipsa Beatrix, neptis mea, ex causa substitutionis heres mihi non fuerit, plenam potestatem et licentiam habeant manumissores mei vendendi, distrahendi, et, quomodocumque voluerint, alienandi totum honorem meum vel partem, ut exinde possint satisfacere debitis meis omnibus et relictis. Verum, si quid remanserit de honore meo, quod vendi non oportuerit, illud habeat totum soror mea Guillelma, et si totum vendi necesse fuerit, quod supererit solutis debitis et relictis, habeat similiter ipsa totum, ita quod teneatur dare in eo casu Raimundo de Barberano, nepoti meo, causa studiorum quantum ego dandum videro, vel quantum ipsi Guillelmæ placuerit, si forte me tunc non contigerit superesse.

[45] [omnem facultatem dat exsecutoribus, volens ante omnia debitis suis satisfieri;] Quod si totus honor venditus non suffecerit ad debita solvenda, vendantur quoque duo cifi mei argentei et omnia alia mea bona præter ea quæ habuerunt Guilelmus scutarius meus, et Geraldus de Crosis. In venditione vero honoris facienda præferatur ille, quem ex titulo emptionis, justo interveniente prætio, ego voluero præferendum. Et est certum quod manumissores mei licite et de jure possunt vendere honorem meum totum, si opus fuerit, non obstante iis clausula substitutionis, in testamento prius appositæ, aut aliqua alia causa, eo quod de jure duarum legitimarum seu falcidiarum habuerim eumin causa, quam obtinui contra fratrem meum Guilelmum. Si quam dubitationem aut quæstionem ex hoc testamento oriri forte aliquando contigerit, ipsa confessioni meæ et recognitioni relinquantur dilucidanda et declaranda. Ea quæ mihi debent domina Guilelma de Castroveteri, et F. de Guardia, vel alius quicumque, nec remitto, nec volo quod ab hærede meo, vel substituta nepte, aut a manumissoribus exigantur, sed fiat de illis secundum (quod) de permissione majoris mei facere disposuero. Cartas vero meas, quæ non secundum voluntatem meam fuerunt traditæ Guilelmo Calvoni, reservo mihi repetere posse quandocumque si voluero.

[46] [testamentum, olim Tarracone factum, denuo revocat.] Illud autem testamentum, quod feci Tarraconæ in mana Domini Petri Raimundi capellani, quod jam alias revocavi coram testibus adhibitis, stare nullatenus volo, sed ruptum, frivolum, atque nullum constituo; ita quod nulli umquam personæ ex illo competat actio aliqua utilis vel directa, istud pro illo eligens, et pro legitima constituens voluntate. Quod si non valetjure testamenti, valeat jure codicillorum; et si valere non possit ut scriptum, valeat ut nuncupativum. Quod est actum XII kalendas augusti, anno Domini MCC. XV. Sig† num mei Bernardi Calvonis, qui hoc testamentum firmo, et a testibus firmari rogo, et a manumissoribus. Sig† num Fratris Gaufridi de Roqueta. Sig† num Bernardi de Albano. Sig† num Bernardi Piquer. Sig† num Berengarii Canceler. Sig† num Guilelmi de Clirsa. Sig† num Petri de Sancto-Martino, vicem prioris tenentis. Sig† num Bernardi de Biscarre monachi. Sig† num fratris Bernardi de Clusa. Sig† num fratris Arnaldi de Frontiniano. Sig† num fratris Petri Bernardi. Sig† num Bernardi, abbatis de Sanctis Crucibus. Ego frater Petrus novicius hæc firmo. Ego Raimundus Tarraconensis præpositus. Sig† num Bernardi de Tamarito hæc firmo. Ego Arnaldus de Martorello hæc firmo, Sig† num Raimundi de Timors Tarraconensis ecclesiæ sacristæ. Ego Michael Capellanus Villærotundæ et notarius qui hoc scribere mandavi et subscribo. Ego frater Guilelmus Petri, qui hoc testamentum jussu Michaelis de Villarotunda capellani scripsi et hoc sig† num feci.

§ VIII. Abbatiæ SS. Crucum, cui præfectus fuit S. Bernardus, origines et fata. Templi perfectio.

[S. Bernardus fit abbas monasterii SS. Crucum; cujus exordia in Vallelaurea,] Profecit deinde plurimum beatus vir adeoque a fratribus abbas electus est; quo munere eum fungentem brevi videbimus mense majo anni 1225. Atque hic opportunus videtur esse locus, quo nonnulla de monasterio Sanctarum Crucum referamus. Duas sedes habuit hæc abbatia: alteram in diœcesi Barcinonensi ad montem Serdanolam, ubi S. Mariæ Vallislaureæ titulum gessit; alteram in finibus diœceseos Barcinonensis et Tarraconensis, in terra de Santas Creus; unde Sanctarum Crucum nomen sumpsit. De utroque monasterio multa diplomata edidit Villanueva [Viaje literario, tom. XX, pag. 235 – 261.] et brevem inde collegit ejus historiam [Ibid. pag. 134 – 146.] . Origines quoque ejus perscrutatus est et descripsit Hieronymus Pujades [Cronica universal del principado de Cataluna, tom. VIII, pag. 440 et seqq.] ; quod fecitetiam Petrus de Marca [Marca Hispanica, lib. IV, col. 502 et 503.] ; atque ante eum Manrique plurimis Annalium Cisterciensium locis [Ad an. 1152, cap. VI; ad an. 1158, cap. V, etc.] : sed passim multi admiscentur errores. Porro die 4 decembris anni 1150 Guilielmus Raimundi de Montecatano *, cognomine Dapifer et reapse dapifer Catalauniæ et Aragoniæ, filiique ejus Guilielmus et Raimundus atque Berengarius donarunt abbati Grandissilvæ in diœcesi Tolosana (de hoc monasterio plura vide ad diem 23 octobris in Vitis sanctorum Bertrandi et Giraldi de Salis) bona quæ habebant in monte de Serdanola; quod donum factum est in manu Guillelmi, prioris S. Mariæ Grandissilvæ et Guillermi (VI, comitis) de Montepesulano (et tum in Grandisilva pauperis monachi), et sociorum ejus [Donatio G. Raymundi Dapiferi, ap. Villanueva, Viaje, tom. XX, pag. 235 et 236.] , qui die 28 maji anni ibi habitabant et ecclesiam ædificabant cum monasterio [Donatio comitum de Cardona, ibid. pag. 236 et 237.] . Die 16 decembris anni 1152 proprium abbatem nondum habebat Vallislaurea; quamobrem ejus fundator Willermus Raymundi promisit abbati Grandissilvæ et Willermo de Montepessulano et fratribus habitatoribus monasterii S. Mariæ de Vallelaurea dare per unumquemquo annum c morabatinos in auro et alia multa, donec esset factum prædictum monasterium S. Mariæ de Vallelaurea.

[48] [primorum abbatum series chronologica,] Eadem die benedictus fuit primus abbas Guilielmus, quem plures [De Marca, Marca Hispanica, col. 502; Vaissette, Histoire du Languedoc, tom. II, pag. 489.] male crediderunt comitem fuisse Montepessulanum, minus forte male Villanueva [Viaje literario, tom. XX, pag. 138.] priorem Grandissilvæ, quamquam et hoc valde incertum sit. Certe catalogi communes Sanctarum Crucum [Ibid. loc. cit.] habent Guilielmum abbatem fuisse ab anno 1152; et in Chronologia Cisterciensi, qua ita disponuntur abbatiarum origines ut fere singulorum primorum abbatum benedictionem sequantur [Cfr Acta SS. tom. VIII Octobris, pag. 1120.] , legitur [Ap. Manrique, Annal. Cisterc. ad an. 1152, cap, VI, num. 8.] : Eodem anno (1152), XVII kalendas januarii, abbatia de SS. Crucibus. Die 5 julii anni 1154 seu XVIII regis Ludovici Junioris (initium regni computabant Catalauniæ incolæ a die 1 augusti anni 1137 [Cfr Donationes Agnetis, Guilielmi de Montecatheno, Raymundi etc. ap Villanueva, tom. XX, pag. 246, 248, 250 etc. et Art de vérifier les dates, tom. I, pag. 578.] ) ille idem Guilielmus Vallislaureæ adhuc abbas erat [Guillelmi de Montecatheno donatio, ap. Villanueva, tom. XX, pag. 239.] ; ita ut Villanueva, qui prius [Viaje, tom. XX, pag. 138.] monuerat Hugonem successisse anno 1158, deinde [Ibid. pag. 140.] melius retulerit hujus administrationis exordium ad annum 1155, recte censens in diplomate, cui ejus inscriptum est nomen, non legendum esse annum MCLIII, sed MCLV, qui solus convenit cum anno XVIII Ludovici Junioris, prout hujus regnum in Catalaunia computatum fuisse diximus: ecce autem locus [Ibid. pag. 250.] : III idus Julii, anno ab incarnatione Domini M.C.LIII. regnique Ludovici Junioris anno decimo octavo. Dabat autem hoc diplomate Raimundus, comes Barcinonensis, Deo et S. Mariæ Vallislaureæ, in manu videlicet domini Alexandri, abbatis Grandissylvæ, et venerabilis Ugonis, abbatis Vallislaureæ, ac viri religiosi Guillelmi Montispesulani ipsam speluncam de Ancosa cum omnibus terminis et pertinentiis, etc. Volunt [Manrique, Annales Cisterc. ad. an. 1152, cap. VI, num. 5; ad an. 1157, cap. V, num. 1; Pujades, Cronica de Cataluña, tom. VIII, pag. 440.] ad hoc mansum, in villa de Maguer situm et postea SS. Crucum grangiam, monachos Vallislaureæ, pristini monasterii nomine retento, translatos fuisse; sed nuspiam antiquam hujus translationis reperio memoriam et contrarium potius innuitur in pluribus diplomatibus, scriptis eo tempore quo Ancosæ degissent Vallislaureæ monachi.

[49] [translatio in terram SS. Crucum, sitam in finibus ambiguis diœceseon Barcinonensis et Tarraconensis,] Ipse Hugo non diu abbatiale pedum tenuit, quum in diplomatibus de die 28 et 31 maji anni 1156 Girardus seu Gerardus abbas S. Mariæ Vallislaureæ seu de Vallelaurea jam legatur [Villanueva, Viaje, tom. XX, pag. 240, 241 et 253.] . Anno 1158 Petrum de Puigvert in abbatiale munus successisse perhibet Villanueva [Ibid. pag. 140.] ; et certe cum a Geraldo Alaman seu Almandi, ejus consanguineis et affinibus terræ de Santas Creus donatio facta est VII kal. februarii seu die 26 januarii anno ab incarnatione Domini M. C. LVIII (anno exordiente die 25 martii,) Petrus erat Vallislaureæ abbas [Ibid. pag. 251 et 252.] . Sita erat illa terra in agro castri Montisacuti, in fine episcopatus Barcinonensis [Ibid. pag. 252.] , et multo opportunior visa est monasterio quam pristina sedes, quam aqua caruisse tradit Pujades [Cronica de Cataluña, tom. VIII, pag. 440.] . Cum itaque angustia et importunitas loci Vallislaureæ monachos ad alium locum compellerent migrare [Villanueva, tom. XX, pag. 252.] et Sanctæ Cruces placerent, majoris firmitatis causa nova diplomata conficienda visa sunt. Quapropter die 8 augusti anni 1160 Geraldus Almandi, Geraldus de Jurba, Guilielmus de Monteacuto donationem terræ Sanctarum Crucum renovarunt [De Marca, Marca Hispanica, col. 1329.] , eamque cum canonicorum suorum consensu confirmavit Guilielmus, Barcinonensis episcopus [Ibid. col. 1329 et 1330.] . Ast ut eo se transferre cœperunt Vallislaureæ monachi securiores, Hugo de Cervellione, qui circa medium annum 1163 ad Tarraconensem sedem evectus fuerat [Villanueva, tom. XIX, pag. 151 et 152.] , auctoritatem suam opposuit, eundem locum ad suam asserens diœcesin pertinere, quemadmodum die 14 julii anni 1108 aut sequentis Benevento rescripsit Alexander papa III [Ibid. tom. XX, pag. 252 et ap. de Marca, col. 1351.] ; jubens ut usque ad festum Assumptionis nil novi attentaretur adversus monachos, et aliis literis, datis die 10 septembris ejusdem anni, mandans quatenus neutri illorum (archiepiscopi Tarraconensis et episcopi Barcinonensis) jure parrochiali obedientiam vel reverentiam exhiberent, donec determinatum fuerit ad quem illorum præscriptus locus debeat de jure pertinere [Ibid. 253 et ap. de Marca, col. cit.] : quod quum determinatum fuerit numquam, hinc abbatia illa dicebatur utriusque diœcesis Tarraconensis et Barcinonensis aut nullius [Pujades, Cronica de Cataluña, tom. VIII, pag. 441.] , aut Tarraconensis seu Barcinonensis [De Marca, col. 503.] .

[50] [series abbatum usque ad S. Bernardum et eximia decora declarantur.] Ex illo tempore, scilicet ab anno 1169, abbas et monasterium Sanctarum Crucum dicta sunt. Gessit primus hoc nomen translationis auctor, Petrus de Puigvert, qui id retinuit saltem usque ad mensem septembrem anni 1174, quum ecclesia de Sanctis Crucibus cœpit ædificari [Notitia ædificationum ap. Villanueva, tom. XX, pag. 228.] , et verisimiliter usque ad annum 1185; quo ei successisse Hugonem, in cujus præsentia die 29 julii anni 1191 positus fuit primus lapis in fundamento dormitorii [Ibid. loc. cit.] et cujus nomen in designatione terminorum monasterii SS. Crucum, die 27 martii anni 1193 a Berengario Tarraconensi et Raimundo Barcinonensi præsulibus facta [Ap. Villanueva, tom. XX, col. 257 et 258.] , etiam legitur, tradit Villanueva [Ibid. pag. 141.] . Anno 1203 abbatiale officium gerebat Bernardus, quippe qui die 24 julii illius cum aliis consilia contulit ad procurandam pacem inter fratres monasteriorum de Bonarequie et de Populeto [Ibid. pag. 268.] ; idemque is esse videtur ac Bernardus Ager, qui anno 1220 Sanctarum Crucum erat abbas [Ibid. pag. 141.] . Huic successit anno 1222 Raimundus de Rifano; post quem idem munus occupavit B. Bernardus ante diem 22 maji anni 1225. Illo tempore multa jam possidebat bona SS. Crucum monasterium, quæ enumerare nolumus, ne infiniti simus. Creverunt hæc deinde valore atque etiam novis accessionibus, ita ut post Populetum nulla esset in illis terris abbatia SS. Crucibus opulentior. Vallisdignæ in regno Valentiæ et Altifontis in Sicilia circa annum 1300 mater facta est, atque etiam auctoritatem nacta fuit in militare cœnobium S. Georgii de Montesa in regno Valentiæ. Complures comites Barcinonenses reges Aragoniæ aliique principes sepulturam sibi in ea elegerunt et sub finem sæculi XIII ejus abbates creati fuerunt capellani majores regum Aragoniæ. Nihil itaque omnino defuit huic asceterio quo gloriosum esset apud Deum et homines. Florebat adhuc, quum ineunte hoc sæculo id visitavit Villanueva; ast nunc cum tot aliis bonis institutis periit. Verum hæc multo post B. Bernardi ævum acciderunt, neque diutius nos retinere possunt.

[51] [S. Bernardus, abbas factus, templum anno 1225 et deinceps absolvit.] Quum autem beatus vir abbatis officio auctus esset, habuit hanc felicitatem ut brevi templum, quod anno 1174 incohatum fuisse supra diximus, ita absolutum viderit ut in eo jam divina officia fieri possent. Hinc in Notitia quarumdam ædificationum monasterii SS. Crucum [Ap. Villanueva, tom. XX, pag. 228.] legimus: Item anno Domini M. CC. XXV. XI kalendas junii in die Pentechostes circa horam tertiam conventus dicti monasterii transmutavit se in ecclesiam novam præsidente domino Bernardo abbate cum XL. quinque monachis. (Postea ordinarius monachorum numerus fuit quadraginta, fratrum laicorum sedecim, præter multos donatos et familiares [Pujades, Cronica de Cataluña, tom. VIII, pag. 441.] .) Et dein: Item anno Domini M. CC. XXV. (id est 1226) XI kalendas aprilis commutatus est conventus prædictus in majori membro ecclesiæ ad vigilias matutinas. Tria enim membra seu naves habet id templum; quorum medium magnæ est altitudinis, ambo vero lateralia minoris sunt quam ut conspectus ingratus non sit. Ad caput autem majoris membri seu navis est presbyterium, quo continetur chorus, pulcherrimis sedilibus instructus et ultra pronæas alas * extensus. Verbis itaque illis indicari videtur monachos tunc nondum usos fuisse choro, et in media navi pro communi temporum illorum more divinis functos fuisse officiis. Cæterum templum, quod absolvit B. Bernardus, insigne opus gothicum * est et maxima fabrica, a porta usque ad gradus presbyterii 312 palmos catalaunenses longa et in pronæarum alarum regione 172 lata. Ex lapide communi secto, quem vicina dedit fodina, constructum est et non invenustis fenestris pictis ornatum [Villanueva, Viaje, tom. XX, pag. 140.] . Hæc ex Villanueva: ejus quoque laudes dabit Paschalis Madoz [Madoz, Diccionario, tom. VII, pag. 166.] . Pergit esse ecclesia matrix vicorum de Aiguamarcia et Poblas, et S. Luciæ titulum habet.

[Annotata]

* Moncada

* transept

* roman?

§ IX. Missiones et miracula S. Bernardi in diœcesi Ilerdensi et alibi; procuratio commissa a Gregorio papa IX; alia ejus gesta et decora, dum esset abbas.

[S. Bernardus inter fratres suos recipit Petrum de Puigvert, episcopum Urgellensem;] Dum SS. Crucum abbas esset S. Bernardus, partem habuit anno 1230 in ordinandis rebus ecclesiasticis insulæ Majoricæ; sed quum iisdem multo magis occupatus fuerit episcopatus sui tempore, satius de hoc negotio dicetur infra uno tractu. Eodem anno (quod indicium sit quanta in æstimatione esset SS. Crucum monasterium, quum ei præsideret B. Bernardus,) Petrus de Podioviridi seu de Puigvert, nobili ortus genere et vigesimo sexto anno Urgellensis episcopus, vitæ religiosæ desiderio illuc se contulit et vestem monasticam induit. In quam rem Gregorius papa IX Sparago, archiepiscopo Tarraconensi, et Berengario, episcopo Ilerdensi, commiserat ut officii ejus cessionem reciperent, facta ei ab eisdem provisione congrua, de qua valeret debito moderamine sustentari. Id peractum feria IV Majoris hebdomadæ, III nonas aprilis, eique assignati trecenti aurei, quotannis a mensa episcopali Urgellensi solvendi. Sed omissa fuit hæc solutio: quare Gregorius literas dedit ad Vitalem de Alguayre, abbatem Populetensem, Ferrarium Pallares, præpositum Tarraconensem, et A. ibidem archidiaconum, ut Pontium de Vilamur, in sede Urgellensi Petri successorem, compellerent ad solvendam decessori statutam pensionem, quo se ab ære alieno liberare posset et minus oneri esse monasterio SS. Crucum: quæ pontificia jussa duo posteriores fecerunt [Villanueva, Viaje, tom. XI, pag. 72 et 73.] . Quibus in componendis rebus partem habuisse B. Bernardum dubitari nequit, quippe cujus frater et subditus factus esset Petrus de Podioviridi.

[52] [jubetur a Gregorio papa IX in facultates capituli Tarraconensis inquirere;] Interea Romæ percrebuerat fama prudentiæ et probitatis beati viri: quapropter sæpius deinceps ei videbimus a Gregorio papa IX difficiliora et graviora negotia commissa. Tentamen quodammodo fuit mandatum, anno 1232 impositum; quod diploma quum breve sit, dabimus integrum [Ibid. tom. XIX, pag. 231.] : Gregorius episcopus etc. dilectis filiis abbati et priori Sanctarum Crucum, Cisterciensis ordinis, Terrachonensis diœcesis, salutem etc. Dilecti filii [Ferrarius Pallares] præpositus et capitulum Terrachonensis nobis humiliter supplicarunt ut, cum [triginta fere abhinc annis] venerabilis frater noster [Joannes], Sabinensis episcopus, tunc in partibus illis apostolicæ sedis legatus, venerabili fratri nostro (Raimundo de Rocaberti), Terrachonensium archiepiscopo, ut tricesimum canonicorum numerum in Terrachonensi ecclesia institueret, injunxisset; quia tot non possunt de ipsius ecclesiæ facultatibus comode sustentari, cum hospitalitatis onere præfata ecclesia non modicum aggravetur, providere super hoc ipsi ecclesiæ misericorditer dignaremur. Quia vero sic est ecclesiis de servitoribus providendum, quod ex eorum numero non graventur, discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus, quatenus inquiratis super præmissis omnibus diligenter veritatem, et quod inveneritis, nobis fideliter rescribatis. Datum Anagniæ XVI kalendas octobris pontificatus nostri anno sexto. Fecere jussa procul dubio B. Bernardus ejusque prior; verumtamen viginti tantum annis post capituli Tarraconensis votis satisfactum est, ab Innocentio scilicet papa IV [Ibid. pag. 81.] .

[53] [missiones instituit in diœcesi Ilerdensi, non ita pridem a Saracenis libera;] Alia singularia quæ hujus sint temporis non occurrunt: quocirca nil aliud hoc loco referendum videtur præter eam Francisci Miri epistolæ partem, quæ ad beati abbatis gesta pertinent et in quibus id singulare est primum et ultimum prodigium contigisse, quum beatus vir in diœcesi Ilerdensi seu ponus Ilerdæ aut in ejus vicinia missiones apostolicas institueret, ut in ejus Vita legitur. Quarum forte occasio fuit ipsa Illerdensis diœcesis hoc ævo conditio. Anno scilicet 712 cum reliqua Catalaunia in mahumetanorum manus hæc civitas venerat deditione, ut volunt Arabes [Cfr de Marlès Hist. de la domination des Arabes et des Maures en Espagne etc. tom. I, pag. 107.] , truculenta expugnatione, ut malunt Hispani [De la Canal, Espana sagrada, tom. XLVI, pag. 110 et 111.] , verisimillime autem subita occupatione. Deinceps sederunt episcopi Ilerdenses Rotæ in montanis, donec anno 1101, quo Petrus, rex Aragoniæ, Barbastrum expugnavit, cathedram suam eo contulerunt [Ibid. pag. 149 et 150.] . Viginti annis post statuerant christiani Ilerdam eripere e Maurorum manibus; unde testatorem reperit Villanueva [Viaje literario, tom. XV, pag. 2.] , volentem anno 1122 pergere in oste de Lerida, et anno 1123 Raimundum Berengarium III, comitem Barcinonensem, dantem monasterio de Solsona ipsam meschitam majorem, quæ est infra villam Ilerde, … quando Deus concedere nobis peccatoribus civitatem Ilerdam voluerit. Concessit eam brevi post Deus Alfonso, Aragoniæ regi [De Marlès, tom. II, pag. 334.] ; sed dum paucis post annis Aragonenses et Castellani inter se de Urracæ, reginæ Castellæ, hæreditate certarent, denuo ea civitate potiti erant Mauri [Ibid. pag. 355.] . Eam tenuerunt usque ad 24 octobris anni 1149 [Villanueva, Viaje, tom. XVI, pag. 4.] , quo eam post plurium mensium obsidionem pactis conditionibus accepit Raimundus, Barcinonensis comes [Instrumentum concordiæ etc. ibid. pag. 159.] . Quum itaque expugnata non fuisset Ilerda, nedum deleti aut extrusi mahumetani, pars bonorum eis relicta. Sane, quum postea bellum sæpius recruduit, credendum non est eis semper fuisse parcitum et paulatim non decrevisse eorum numerum; sed ineunte sæculo XIII plures fuisse qui ad fidem convertendi essent aut in ea confirmandi, quis dubitet? Et quidem in Constitutionibus pacis [Art. 17 ap. de Marca, Marca Hispanica, col. 1431.] , anno 1234 a Jacobo I, rege Aragoniæ, Tarracone editis, primo loco mentio fit sarracenorum de episcopatu Ilerdensi. In his itaque christiana doctrina imbuendis occupatum fuisse beatum Bernardum valde verisimile est; quamquam Valdenses quoque, passim in Catalaunia pullulantes [Jacobi I Constitutiones, ibid. col. 1425.] , suam forte etiam postularint operam. Sed accipe jam quæ abbas Franciscus Mirus, scribens ad Galcerandum episcopum, referat de B. Bernardo, Ilerdæ et alibi conversante.

[54] [ubi duo miracula patrat, alterum ope crucis, quæ describitur;] Ferebant, inquit [Ap. Manrique, Annal. Cisterc. ad an. 1234, cap. III, num. 1 et seqq.] , seniores nostræ domus, qui virum sanctum assequi potuerunt aut saltem eos, qui ipsum assequuti sunt, quod quadam die invitatus in quodam hospitio apud Illerdam, dum ipse cum suis sociis adhuc abbas ad mensam sederet, et quidam monachus, ipsis epulantibus, lectionem divinam legeret, ut est moris: avis quædam, quæ vulgariter dicitur calandria, (a peritis alauda calandra, atque olim, figura immutata, apud physiologos valde celebris erat, quod albo colore et supremo volatu Christum gloriose in cælum ascendentem repræsentare videretur [Cahier et Martin, Mélanges d'archéologie, tom. II, pag. 129 et seqq,] ,) existens in gabiola seu cavea, garriens nimis, eos multum perturbabat; cui in Dei nomine præcepit ut taceret. Cumque illa statim quasi mortua taceret, et domina ejus doleret, et multum sibi displiceret, putans illam fore mortuam; dictus abbas, perfecta lectione et cœna, licentiavit eam. Quæ protinus surrexit et statim more suo cantavit: de quo præsentes fuerunt plurimum stupefacti. Alio tempore accidit quod cum frugibus, quæ erant in quadam area juxta monasterium, (immo propre sacrarium seu sacristiam, ut tradunt Domenecus et Henriquezius,) quidam perversi ignem supposuissent, venit illuc abbas sanctus; et, accepta cruce in qua est lignum Domini, projecit eam super segetes ardentes: qui ignis virtute sanctæ crucis et meritis ipsius sine dubio illico fuit extinctus et segetes restauratæ. Reperit adhuc ineunte hoc sæculo Villanueva [Viaje, tom. XX, pag. 119.] hanc ligni crucis particulam, quam magnam dixit Pujades [Cronica de Cataluña, tom. VIII, pag. 442.] et auro circumdatam, eamque vidit duobus lapidibus sculptis * ornatam, quorum alter humanam, alter equinam figuram refert. Nil in his ornamentis mirum; quum olim quidquid pretiosum videbatur Deo dicabant, non examinantes deceretne an dedeceret: unde Rothomagi, ut multa alia hujus generis præteream, servatur antiquum ostensorium, cujus pedi impositæ sunt spurcissimæ veteres imagines [Biblioth. de l'école des Chartes.] .

[55] [messis vinique defectum tertio miraculo reparat; unde ortus ejus depingendi modus;] Ferunt et quodam anno nimium sterili, Manriquii [Annal. Cisterc. ad an. 1234, num. 2.] verba recito, cum monachi dolerent, quod non haberent quas in horrea inferrent fruges, imo neque quas meterent, nec vineæ in mustum botros protulissent; abbatem sanctum, verbis fidei plenis eorumdem mœstitiam consolatum, tot spiculas errantes avulsisse quot erant horrea, tot botrulos quot cadi; et propriis manibus illas confricantem, hos comprimentem, et vasa musto et horrea implesse granis, quæ non solum domesticis sufficerent, sed etiam peregrinis atque pauperibus. Atque hujus signi memoria conservatur in ejusdem picturis, dum terens spicas et botros manu comprimens in tabulis plerumque depingi solet; seu botros et spicas atque etiam lapidem, quo dentes sibi fregisse legitur, a latere aut coram positos habens [Cfr imagines, insertæ ejus Vitæ, auctore Onuphrio Relles, et Novendiali pietati, in honorem S. Bernardi Calvonis anno 1764 a Francisco Marti y de Rexach editæ et anno 1847 Vici recusæ.] . Hæc neque ex Francisco abbate, neque ex antiqua Vita hausit Manriquius, sed ex traditione SS. Crucum monachorum, beati viri interpretantium imagines. Communia alia miracula restitutæ salutis multis infirmis, quia ex ipsa frequentia velut vilescunt, prudens prætereo, subdit Manrique optimo jure, siquidem de his nuspiam singularis supersit memoria.

[56] [a longinquo monachi mortem cognoscit; fractis lapide dentibus, tentationem carnis amovet;] Alio tempore, Franciscum Mirum abbatem denuo loquentem produco, alio tempore, cum de remotis partibus [ex terra Ilerdensi, ubi Quadragesimales sermones habuerat, ut volunt Domenecus et Henriquezius] rediret ad monasterium et appropinquaret eidem, adhuc in via existens, subito descendit de animali, super quo (sedebat, et) [a via deflectens] stetit flexis genibus orando in terram per aliquam moram: cumque socii admirantes interrogarent eum cur hoc egisset; respondit quod ea hora fuit traditum sepulturæ corpus cujusdam monachi defuncti, cujus animam, dum conventus flecteret genua cantando more solito antiphonam: Clementissime Domine, ipse vidit in cælos ab angelis deferri; sicque cognoverunt, cum [post aliquot dies] intrassent monasterium, quod illa hora corpus dicti defuncti fuerat traditum sepulturæ. Noluit tamen se intra sola miracula continere Franciscus Mirus abbas et sequens castimoniæ amoris exemplum proposuit: Quadam vice, inquit, dum esset in partibus Illerdæ et quædam mulieres vidissent dentes suos albissimos, dixerunt: Quam pulchros dentes habes, monache! Illeque cum audisset et aliquantum elongasset se ab illis, secreto petivit unum lapidem de torrente seu via, ubi erant, et fregit sibi dentes; volens inplere mandatum illud Evangelium *: Si scandalizaverit te pes tuus, vel manus tua, aut oculus, projicies illam abs te. Quibus addit Henriquezius, nullo fonte indicato: Mirabantur omnes tam monachi quam sæculares, sanctissimi viri exemplum sine exemplo videntes, et inhonestæ illæ mulierculæ, plane confusæ, contritione et devotione commotæ, secreto pœnitentiam summis cum lacrymis ab eo petierunt. Duæ autem ex illis, forma et decore cæteris præstantiores, quæque hujus facti majorem præ aliis causam dederant, sæculi vanitatibus valedicentes, in monasterio quodam vitam deinceps usque ad ultimum agonem duxerunt sanctissimam. Quæ postrema quum singularia sint, non videntur sine aliquo auctore scripta.

[57] [et spiritale regimen accipit parthenonis Vallis de Onella, in diœcesi Barcinonensi.] Quæ præterea gesserit beatus abbas me latent, nisi quod anno 1226 die 29 martii accepit spirituale regimen novi parthenonis. In diœcesi scilicet Barcinonensi, in termino castelli Ollordæ, cœtus erat deodatarum feminarum, habentium ecclesiam vallis de Onella, vulgo Valldonzella. In favorem Cisterciensium ut hæc ædes sacra in perpetuum conventualis fieret, concessit Berengarius de Palou, Barcinonensis præsul, cum capituli sui assensu; ea lege ut ibidem institueretur monasterium Cisterciense sanctimonialium, subjectum abbati SS. Crucum in rebus, ad regulam S. Benedicti spectantibus, (quæ conditio non parum commendat B. Bernardi regularis observantiæ curam); in reliquis vero episcopo Barcinonensi. Mulierum animos tam scite rexit beatus abbas ut paucis annis post nonnullæ ex illis deodatis feminis Cistercienses leges et habitum admiserint et novæ fundationi factum sit initium [Aymerich, Nomina et acta episcoporum Barcinonensium, pag. 346.] . Post B. Bernardi mortem, anno scilicet 1269, transtulit Arnaldus de Gurb, Barcinonensis episcopus, id asceterium Barcinonem; ubi ineunte hoc sæculo adhuc exsistebat [Villanueva, Viaje, tom. XVII, pag. 220.] . Plura huc non pertinent.

[ANNOTATA]

* camees

* Evangelii

§ X. Depositio Guilielmi de Tavarteto, episcopi Vicensis; postulatio S. Bernardi; consecrationis dilatio.

[Dejecto a cathedra Vicensi Guilielmo de Tavarteto, quod male de fide sentiebat, et Romæ anno 1233 mortuo,] Jam si ad abbatis Francisci Miri epistolam redeamus, nil aliud inde amplius accipiemus quam generalia quædam dicta de B. Bernardi ad Vicensem sedem electione seu potius (quum monachus et abbas esset) postulatione. Cum meritis ipsius exigentibus, inquit ille [Ap. Manrique, ad an. 1234, cap. III, num. 5.] , abbas Sanctarum Crucum effectus esset, sed dein nobis ablatus vobisque donatus, factus est pro tempore episcopus Vicensis; et gradatim ascendens, sicut in functionibus ita etiam iret de virtute in virtutem, quousque Deum deorum in Sion videre mereretur. Hæc autem ejus promotionis fuit occasio. Guilielmus scilicet de Tavarteto, episcopus Vicensis, cujus causa (ut supra narravimus) B. Bernardus anno 1209 cum archiepiscopo Tarraconensi assessor pro tribunali sederat, tunc temporis male de fide sentiebat, ut auctor est Bzovius [Annales ecclesiastici, ad an. 1232, num. 8.] , nixus epistola 383, quam V kal. aprilis, pontificatus sui anno VI, seu die 28 martii anni 1232 dedit Anagniæ Gregorius papa IX; ita ut Villanueva [Viaje, tom. VII, pag. 24.] nimio patriæ amore in apertum errorem abduci se sinat, quam id inter fabulas referat. Contra eum itaque pontifex F. Petro Caderitæ, ordinis Prædicatorum presbytero, officium inquirendi commisit, injungens Jacobo regi ne pontificio delegato ejusve auxiliatoribus injuriam fieri permitteret. Sententiamne pronuntiarit F. Petrus, ipsemet anno 1279 propter fidei defensionem occisus, definire non ausim; sed Guilielmum e cathedra Vicensi fuisse detrusum certissimum est. In Necrologiis enim, quæ ex veteribus martyrologiis ecclesiæ Ausonensis seu Vicensis excerpsit Florez aut ejus successor Risco, hæc occurrunt [España sagrada, tom. XXVIII, pag. 319.] : II kal. decemb. Anno D.MCCXXXIII obiit Guillelmus de Tavarteto, quondam Vicensis episcopus; qui ad ecclesiam Romanam vocatus, ibidem episcopatui resignavit. Per hanc itaque coactam resignationem mense augusti ejusdem anni seu quatuor saltem mensibus ante Guilielmi mortem vacua erat Vicensis cathedra.

[58] [mense augusto anni 1233 successor postulatur per compromissionem S. Bernardus, præter antiquum modum, qui explicatur;] Quamobrem die 30 augusti ejusdem anni canonici Vicenses in eo convenerunt ut per compromissionem demandarent electionis negotium in manus Bernardi de Tornamira, Petri Guarretis et Joannis Draper; qui die 10 septembris B. Bernardum Calvonem elegerunt [Villanueva, Viaje, tom. VII, pag. 26.] . Valde singularis hæc est electio. Ad hoc enim usque tempus Vici servata fuerat consuetudo ut clerus et populus episcopos eligerent; et certe eo modo peracta fuerat anno 1195 electio Guilielmi de Tavarteto, continuo post missi ad Raimundum archiepiscopum Tarraconensem, a quo manuum impositionem acciperet [Decretum electionis etc. ibid. pag. 241 et 242.] . Asserere tamen non ausim tunc adhuc in usu fuisse (quemadmodum sæculo X) ut episcopus vicinus ad periculose ægrotantem collegam accurreret, morituri præsulis tumulator futurus, orphanæ ecclesiæ visitator et proximæ electionis præses; ut dein electio probaretur non solum archiepiscopo, verum etiam comprovincialibus episcopis [Acta electionis Georgii anno 914, ibid. pag. 268 et seqq.] . Quam itaque ob causam factum sit ut populus atque ipse clerus ab electione fuerit exclusus et quare ad compromissionem ventum fuerit, quis dixerit? Turbas fuisse atque ipsos canonicos inter se discordes fuisse pronum est conjicere. Neque minus mirum est S. Bernardum non fuisse consecratum episcopum ante mensem octobrem anni 1234, quamquam a die saltem 22 januarii possessionem iniisset Vicensis cathedræ et VII idus februarii anno Domini ab Incarnatione MCCXXXIII, id est anno 1234 æræ christianæ vulgaris cum reliquis Catalauniæ magnatibus, episcopis et abbatibus conventui regio Tarraconensi, de quo plura inferius, sæpius dein versatus fuerit cum archiepiscopa Tarraconensi, a quo sacrandus erat.

[59] [non tamen consecratur episcopus ante mensem octobrem anni 1234: de anni initio in Catalaunia.] Quod autem tam diu seu etiam diutius dilata fuit ejus consecratio, certum fecit Jacobus Ripoll Vilamajor, folio volanti editis in lucem notitiis de conductis septem famulis et contracto sat magno ære alieno. Verum nonne ex illis sequitur beatum virum etiam mense januario et februario anni 1235 electum dumtaxat fuisse, nondum episcopali consecratione accepta? Re quidem vera tunc in Catalaunia anni initium (ut supra jam diximus) vulgo non erat repositum ad diem 1 januarii, sed ad 25 martii: ita ut quæ signata sunt die VIII idus aprilis et III nonas octobris et maxime in contrahendis debitis consistant, censenda videantur ad annum 1234 pertinere; quæ vero præferunt diem 22 januarii, pridie nonas februarii et XIII kal. martii et partim in conducendis famulis, partim in debitis solvendis et ineundis contineantur, ad annum 1235. Et sane reliqua ejusdem generis documenta omnino inter se confusa sunt, nullo temporis ordine servato. Verum, licet hæc ita esse negandum non sit, in computis tamen illis, quos integros ad nos destinari voluit illustrissimus Vicensis præsul, indicia insunt, quibus constet anni initium illic duci a die 1 januarii: verbi gratia III idus julii anni 1237 vocatur in memoriam computus factus X kal. februarii transacti; qui dies ante indicatus est his verbis: Anno a Nativitate 1237, decimo kal. februarii; quo die, uti et III idus julii, adhuc debebat beatus vir Petro de Subrupe et Petro de Torrentibus; dum nonis decembribus ejusdem anni 1237 nil amplius deberet Petro de Subrupe, sed tantum Petro de Torrentibus.

[60] [Famulos aliosque conducit beatus vir; æs alienum contrahit totamque domum disponit: mensurarum aliquot, nummorum aliarumque rerum similium,] Quum autem notitiæ, quibus Ripollius usus est, ad illustrandos illius ævi mores maximi momenti esse videantur, quumque alibi multos computos edituri simus, opportune eas denuo typis exprimemus. Constat autem ex priori parte illo ævo famulis conductitiis data fuisse quotannis præter vestimenta aliquot quatuor quarteria hordei (quarterium autem Barcinonense continet 71 litra gallica [Doursther, Diction. universel des poids et mesures, pag. 450.] ,) et viginti solidos monetæ proculdubio Vicensis. Vicensis enim episcopus, quod regalia ei concesserat Otto, rex Francorum, jus cudendæ monetæ propriæ habebat; quæ ex statuto anni 1174 ita cudebatur ut esset de lege quatuor denariorum argenti puri et de legitimo pondere; ita quod octodecim solidi denariorum exirent ad marcham [Decretum Petri episcopi ap. Villanueva, Viaje, tom. VI, pag. 241.] , seu ut solidi Vicenses essent ex tam impura materia, ut de lege duodecim denariorum argenti puri, id est ex genuino argento non essent, sed ut tertia tantum pars esset argentum, duæ reliquæ ex ære aliave mixtura [Leber, Académie des inscriptions, savants étrangers, tom. I, pag. 299.] ; ex altera vero parte ut tam ponderosa esset, ut ex marca argenti fieri possent solidi dumtaxat octodecim: qui valor, lege firmissima constitutus, postea non videtur fuisse mutatus, quamdiu episcopi Vicenses monetam cuderunt. Solidi itaque Vicenses pondere, non autem valore prope quintuplo majores erant quam Barcinonenses, seu ea erant inter se proportione ut 18 et 88, seu 1 et 4,89. Nam de moneta Barcinonensi, ut in charta anni 1299 legitur [Ap. Cangium, Glossarium latinum, V° Moneta Barcinonensis.] , 65 solidi valent unam marcham argenti fini, recti, pensi Perpiniani seu 65/88 marcæ pensi Barcinonensis, quandoquidem ineunte anno 1214 injunctum fuisset notariis Barcinonensibus quod ponerent in chartis marcham argenti ad 88 solidos [Chronicum Barcinonense ap. de Marca, Marca Hispanica. col. 755.] . Quum autem marca passim dimidia libra sit et in Catalaunia pendat 268,35 grammatibus [Doursther, Dict. des poids, pag. 250.] , quantum fere franci 53,67, hinc fit ut singuli solidi Vicenses æquarent centesimas 74, id est fr. 0,74, singuli vero solidi Barcinonenses centesimas 61 seu fr. 0,61.

[61] [quæ tum in diœcesi Vicensi aliisque] Ut autem universum id argumentum nummarium (si ita loqui fas sit) continenter absolvam, placet pauca addere de solidis Jaccensibus et Melgoriensibus, qui inferius in novo testamento S. Bernardi obvii fient. Jaccensium valorem docet Antonius de Capmany [Memorias historicas sobre la marina etc. Suplemento a la colecion diplomatica, apendice, pag. 134.] , tradens undecim solidos Barcinonenses tantumdem valuisse quantum unum florenum aureum Aragonensem seu etiam novem solidos Jaccenses; ita ut singuli solidi Jaccenses æquarent 75 centesimas seu fr. 0,75. In Melgoriensium solidorum valorem, de quo jam pridem multi scripserant, annotavit plurima in Historia Occitaniæ D. Vaissette, sedulo in indicibus tomorum II et III significans loca, ex quibus ille valor definiri possit. Liquet autem inde solidos quinquaginta in marca argenti fini fuisse, quamdiu vixit B. Bernardus [Histoire du Languedoc, tom. II et III, indic. V° Monnaie. Cfr Du Cange, Glossarium, V° Moneta Melgoriensis.] . Verum quum marcam argenti suam haberent Melgorienses, quæ a communi, 24 circiter grammata continente, non multum differret, necesse est ut singuli solidi valuerint 96 circiter centesimas, id est fr. 0,96.

[62] [Catalauniæ partibus in usu erant, valor et potestas.] Quodsi jam quæratur quæ pecuniæ tum esset potestas, comparata cum præsenti tempore, in summas angustias devenimus. Vulgaris sententia est eam tum potestatem quintuplo majorem fuisse quam quæ nunc est; id est hectolitrum frumenti (frumentum enim optima mensura censetur) quod nunc viginti francis venditur, tum quatuor dumtaxat francis constitisse; a qua sententia minime velim recedere. Verumtamen alia omnino sequuntur ex lege, quam anno 1235 Jacobus rex tulit in Catalaunia et secundum quam pecuniæ potestas minus triplo fuisset major: quæ res intelligi nequit, nisi tunc penuria fuerit: et quidem universa hæc lex propter penuriam lata videtur. Placet tamen statutum XV, paucis intermixtis animadversionibus, integrum edere, quoniam optime inde cognoscitur quam variæ essent tempore S. Bernardi pecuniæ et mensurarum ratio. Item, inquit [Ap. de Marca, Marca Hispanica, col. 1430.] , statuimus quod per singulas civitates et castella et loca nostra, et nobilium, militum, et locorum religiosorum omnium Catalauniæ apud Ilerdam et in locis Cataloniæ, ubi currit moneta Jaccensis, vendatur caficium Ilerdæ frumenti ad pretium 25 solidorum, et caficium hordei 20 solidos. Unde apparet uno caficio tria quarteria Barcinonensia seu litra gallica 213 contenta fuisse et constitisse francis 18. Et in aliis locis, ubi sunt diversæ mensuræ, vendatur mensura illa secundum quantitatem cafecii llerdæ in Catalonia. Ubi currit Barchinonensis moneta, vendatur quarteria Barchinonensis seu 71 litra de frumento ad plus decem solidos, et quarteria hordei septem solidos, et de cibaria seu avena quatuor solidos, quarteria siliginis seu secalis octo solidos. Et in aliis locis Cataloniæ, ubi sunt diversæ mensuræ, vendatur mensura illa secundum valores et quantitatem quarteriæ Barchinonensis. In episcopatu vero Gerundensi migeria de frumento ad plus vendatur sex solidos, et de hordeo quatuor solidos; migeria itaque Gerundensis æquabat sex decimas partes quarteriæ Barcinonensis seu litra gallica 42. Migeria de Monellis de frumento quatuor solidos et dimidium et de hordeo tres solidos; unde hæc mensura ad litra circiter 32 accedebat. Et ad hanc rationem ceteræ mensuræ, quæ sunt in episcopatu Gerundensi valeant et vendantur. In Catalonia vero, ubi currit moneta Acromontensis, vendatur frumentum et hordeum ad valorem cambii Jacensis et ad quantitatem mensuræ Ilerdensis; id est mensuræ comparentur cum caficio Ilerdensi et moneta Acromontensis accipiatur secundum Jaccense cambium. Si quis vero ex præstito debebit bladum, solvat prædictam summam pecuniæ, si maluerit; et non teneatur reddere bladum pro blado. Valeat hoc statutum a festo sancti Johannis de junio usque ad unum annum. Annus enim, ut ita dicam, annonarius currebat passim in Catalaunia a S. Joannis Baptistæ festo; in Vicensi tamen et Gerundensi diœcesibus aliquando a fine julii [Cfr lex Jacobi de anno 1234 seu 1235 stylo novo ap. de Marca, col. 1431.] .

[63] [Famulorum merces.] Verum, ut ad mercedem conductitiorum S. Bernardi famulorum redeamus, omissa lege illa, quam ad annum frugum inopem pertinere diximus, viginti solidi Vicenses, qui illis dabantur, valebant francos 14,80; quorum potestas tanta tunc erat, quanta nunc francorum 74,00. Singulis dabantur insuper quatuor quarteriæ hordei; et præter id hordeum eamque pecuniam dabatur primario famulo integer vestitus; aliis pars vestitus, v. g. duæ camisiæ, binæ braccæ et calceamenta necessaria; uni tamen nil præter hordeum. Hordei pretium paulo infra dabitur. Sed accipe jam illam partem: Sub anno M.CC.XXXIIII. in festo Sci. Vincentii (22 jaauarii) Bernardus de Turre conduxit se cum B[ernardo], episcopo Vicen., inter conductum et vestitum [IIII quarteriis] ordei et XX. sol[idis] sine adjuncto, et debet servire per unum annum. Fidejussores P. de Gardiola… Petrus de Castaniola et Geraldus frater suus conduxerunt se quilibet pro IIII. qrtiis * ordei et quilibet habet XX. sol. [et duas camisias] et duas bragas et calciatum ad sufficientiam. Fidejussor B[er]n[ardus] de Bosco. Domenec conduxit se pro quatuor qrtiis ordei, et XX. sol. et duas camisias, et duas bragas, et calciatum. Fidejussor … Vitalis conduxit se sicut Domenec. — Martorel debet servire per unum annum… — R. de Torello conduxit se pro IIII. qr. * ordei a festo Paschæ usque ad unum annum. Fidejussor P. de Manleu…

[64] [Æs alienum solvit] Postquam itaque B. Bernardus familiam episcopalem sibi collegisset, disponenda ei erat res sua domestica seu temporalis. Imprimis solvit Fr. P. de Pax 500 morabatinos, tantumdem pendentes quantum francos 6500 et tantæ potestatis quantæ nunc 32,500; dein 500 macemutinas, valoris 3080 francorum, et potestatis in præsentia 15,400. Centum enim masumatinæ, ut Honorius III papa coævus loquitur [Ap. Cangium, Glossarium latinum, V° Masmodina.] , computantur pro marcha curiæ Romanæ; in quam quum ineunte sæculo XIV sexaginta quatuor floreni pontificii seu florentini et sexaginta quinque Dalphinales de viginti quatuor quaratis auri fini deberent intrare [Ibid. V° Marcha curiæ romanæ et V° Floreni.] , florenus vero pontificius idem esse videatur ac ducatus de camera [Ibid. V° Floreni.] , valens 17 juliis seu paulis et dimidio, id est francis 96,25 [Migne, Dictionnaire de numismatique, col. 1048 et 1049.] , facile computari potest 500 macemutinarum valor [500 mac. = 5 marc. = 5×64 fl. = 5×64×17 1/2 jul. = 5×64×17 1/2×0,55 cent. = 3,080 frs.] ; quare autem annulos aureos septem et unum argenteum dederit B. Bernardus eidem viro assequi non possum: puto tamen eum adeo ære alieno fuisse gravatum ut etiam supellectilem pretiosam cedere debuerit et ut frater Loretus 1200 solidos Vicenses et alius nescio quis 860 ejus nomine solverit: quæ omnia si conjungas et decem marcas argenti superaddas, invenies (ni fallor) B. Bernardum aut alios ejus nomine uni viro solvisse pondus argenti 12,038 francorum, quibus tantum tunc emisses communium ciborum quantum nunc francis 60,190. Lege jam id singulare fragmentum: Anno Dni. M.CC.XXXIIII pridie nonas februarii ego Fr. P. de Pax recepi a Dno. Vicen. episcopo D. morabatinos, et D. macemutinas, et VII. anulos aurei, et unum argentei. Et de alia parte recepi a Fr. P. Loret MCC. ff. (solidos), et de alia parte DCCC.LX. ff. Item recepi a jam dicto electo X. marchas argenti.

[65] [et contrahit, debitaque agnoscit.] Unde hanc sibi conquisiverit pecuniam beatus vir nuspiam legitur; sed brevi post novum æs alienum ab eo fuisse contractum certa habemus, ipsiusmet manu subscripta, testimonia. Ecce autem: Sub eodem anno XIIII. Kal. marcii. Memoria quam facit B. de Bosco, quod mutuavit Dno. B. Vicen … ducentas macemutinas in auro, et septingentos decem sol. Barchinon. monete de dublenco. Quod confessus est electus prædictus in præsentia Fr. B. de Favars, Fr. P. de Pax, et Fr. B. de Sco. Martino, et Fr. P. de Loret. Sig † num Guillelmi de Martorello, qui hoc scripsit mandato ejusdem electi. Acomodavit Bnardus de Sca. Eulalia eidem electo centum qrtias ordei, et centum qrtias espelte solvendas [dicto] Bn. in blado, vel in denariis, quantum plus valuerit usque ad messes proxime venturas; et hoc est in electione ejusdem Bn. de Sca. Eulalia. Et est fidejussor pro electo Bn. de Bosco. Debet Dnus electus Bnardo de Sca. Eulalia de centum qrtiis ordei et LXVII qrtiis de espelta DCCCCLX … solidos. Debet Dnus electus Bnardo de Bosco inter omnia quæ sibi debebat usque ad VIII id. aprilis trecentas quinquaginta macemutinas. Debet Dnus electus Vicen. Bnardo de Bosco inter omnia, quæ sibi debebat usque ad III nonas octobris an. M.CC.XXXIIII, septingentas macemutinas. Ego B. Vicensis electus hoc sig † num facio. Uni itaque Bernardo de Bosco debebat beatus vir pondus francorum 4312, et Bernardo de S. Eulalia 710; quibus debitis tantum onerabatur quantum nunc aliquis ære alieno francorum 25,110. Sat æquis conditionibus hordeum et speltam suam commodabat seu vendebat Bernardus de S. Eulalia; quarteriam scilicet hordei solidis vicensibus quinque et speltam sex et novem denariis. Anno sequenti, creverat, ut vidimus, pretium. Nulla autem in commodando benignitas tunc temporis exspectanda erat; ita ut proximo illo anno Jacobus statuerit quod nullus debitor teneatur solvere suo creditori nomine usurarum duodecim manc. pro centum et non plures; Judæi vero acciperent pro centum solidis viginti solidos in anno et non plures [Constitutiones pacis et treugæ, ap. de Marca, Marca Hispanica, col. 1431.] ; et quum his eumdem modum anno ante præscripsisset, cavere debuerat, sed irrito conatu [Ibid. col. 1433 et 1434.] ne miscerent usuram cum sorte [Ibid. col. 1426.] , id est ne usuras usurarum reciperent. Et quidem septuaginta annis post beneficii loco adhuc habebatur in illis partibus, si majus fœnus non expeteretur; certe in Libertatibus, quas Jacobus II, Aragoniæ rex, anno 1301 insulæ Majoricæ concessit, legimus [Villanueva, Viaje, tom. XXI, pag. 211.] : Item concedimus vobis et vestris et perpetuo statuimus quod Judæi et Sarraceni non accipiant pro usuris nisi quatuor denarios in mense de viginti solidis, licet alia pacta fuerint inter eos; id est viginti pro centum.

[66] .[Pars creditorum S. Bernardi potuerunt esse Vicenses canonici; qui, quod regulam Aquisgranensem sequerentur proprium habere poterant:] Qui autem illic leguntur pecuniam commodasse B. Bernardo, prima specie videntur omnes fuisse laici. Verumtamen ita non est. Ex eis enim plures siglis Fr nomen prænotatum habent; unde fratres eos dictos fuisse apparet. Suntne ergo illi Vicenses canonici? At vero regula S. Augustini eos obstrictos fuisse et nil proprii habuisse vult Floresius [España sagrada, tom. XXVIII, pag. 163 et 164.] : quæ res itidem obstare videtur quin eos monachos fuisse Cistercienses et SS. Crucum alumnos dicamus; quod Cistercienses sine proprio vivere aliquando professi sint. Quis hæc extricet? Res facilior quam primo conspectu reputes. Fac itaque inter eos aliquot fuisse canonicos Vicenses. Quid ergo? Re quidem vera, tum passim canonici cathedrales erant regulares eoque numero censebantur Vicenses; verumtamen nil obstabat quin proprietarii essent, quoniam Regulam sequebantur Aquisgranensem, per quam (ut alibi [Acta SS. tom. IX Octobris, pag. 223 et seqq.] ostendimus) fas erat ejus professoribus proprium pro voluntate retinere aut abdicare. Quod autem Aquisgranensis Regula Vici in usu erat, manifestum fecit Villanueva ex codice, quo opusculum S. Isidori et Regula Aquisgranensis continebantur et cui ad finem hæc adscripta erant: Dehinc vero inante a scripta est vita canonica, quam constituit Ludovicus imperator ad universos, qui pie vivere velint in sancta conversatione, clericos. Ego autem Ermemirus, quamvis indignus sacerdos, istos duos libros feci quoadunari eos in uno volumine, ut plenius ac vivatius quisque, degens in sancta professione, confestim inveniat lectionem, unde possit animam suam salvam facere: amen. Pax omnibus a Deo ista legentibus; et ortamur ut vestris orationibus adjuvemur. Scripta sunt hæc in sancta sede beati Petri Vico in anno IIII regnante Philippo rege, seu anno 1060. Quæ rerum constitutio nequaquam mutata est, quum paulo post Berengarius episcopus canonicos, quod male viverent, inde expulit, atque anno circiter 1080 pœnitentes reduxit. In Charta [Florez, España sagrada, tom. XXVIII, pag. 290 et 291.] enim, quam ea occasione condidit, multa quidem statuit de vitæ honestate, de communi claustro, refectorio et capitulo; sed licet in his consilium adhibuerit abbatis S. Rufi, cujus fratres jam tum proprio caruisse dicuntur, nil tamen adjunxit quod supra aut præter regulam Aquisgranensem esset. Fatendum tamen est in bulla, qua B. Urbanus II canonicum institutum Vicense confirmavit, interdici ne cui post professionem exhibitam proprium quid habere liceret [Villanueva, Viaje, tom. VI, pag. 249.] ; verum, ut ex receptione Tedmari levitæ [Ibid. pag. 253 et seqq.] , anno 1091 facta, apparet, illi sibi non proposuerant secundum Regulam S. Augustini, qua proprium vetitum esse tum æstimabatur [Amort, Disciplina canonica, part. II, cap. 8 et alibi passim.] , sed communiter secundum sanctorum Patrum institutionem omnipotenti Domino deservire; quibus verbis Regula Aquisgranensis certissime designabatur [Ibid. passim.] . Quamobrem, quum errore id onus eis imposuisset Romanus pontifex, opportunum non duxerunt id admittere; et, quibus libitum erat, perrexerunt proprium habere. Qua ratione Richardus ipse, qui utpote sacrista [Florez, tom. XXVIII, pag. 219.] seu prima ornatus dignitate prior erat atque ille idem cui literas suas anno 1099 inscripsit B. Urbanus II [Villanueva, tom. VI, pag. 248.] , anno proxime sequenti seu 1100 multum adhuc proprii habebat; de quo, quum in mortis periculo esset, testamento disposuit [Ibid. pag. 251 et seqq.] . Verumtamen, ut monuimus, si qui vellent omne proprium abjicere et solis ecclesiæ expensis vivere, id eis etiam licebat: cujus rei plura exempla in medium produxit Villanueva [Ibid. pag. 46 et seqq.] , demonstrans hos aliquando dictos fuisse monachos. Quæ sufficere videntur ut intelligatur quomodo B. Bernardus omni tempore a canonicis suis pecunias mutuo acceperit.

[67] [videntur tamen potius fuisse Cistercienses ex abbatia SS. Crucum, quibus tum licebat proprium seu peculium habere;] Verum licet ii ex canonicis, qui omne proprium abdicarent, monachi dicerentur, ii tamen qui in B. Bernardi palatio versabantur, eique pecuniam commodabant et quorum vestes (ut in computo anni 1243 legitur) sumptibus ejus parabantur, nequaquam videntur fuisse de capitulo Vicensi, sed Cistercienses ex abbatia SS. Crucum. Etenim Fr. Bg. de Sanangia, Fr. Petrus de Calzareins, Fr. Bartholomæus, Guilielmus de Carzona, aperte monachi Sanctarum Crucum appellantur; quare non dubitandum est quin Fr. B. de Sancto Martino, qui item monachus fuisse dicitur et non secus ac tres illi in episcopi comitatu erat, etiam ex abbatia SS. Crucum fuerit. Quum vero ii omnes, aliquando solis siglis Fr. designentur, omisso monachatus titulo, atque alii similiter cum solis siglis Fr. iique cum prioribus commixti appareant, nullus ambigo quin ii omnes, qui Fr. seu Fratres dicantur, monachi sint SS. Crucum: quare arbitror cum beato viro in suo palatio versatos esse præter Fratres Berengarium de Sanangia, Petrum de Calzareins, Bartholomæum, Guilielmum de Carzana et Bernardum de Sancto Martino, Fratres Petrum de Pax, Petrum Loret, Bernardum de Favars, G. de Baucerenni, R. de Martorello et G. Richer, cunctos Cisterciences ex monasterio SS. Crucum: quos tamen non puto simul omnes in episcopi, pristini sodalis sui, societate fuisse; sed potius alios post alios, licet quidam stabiliores fuerint. Profecto multum commendat S. Bernardum quæsita Cisterciensium societas, neque minus in Cistercienses beati viri fiducia; sed quam exitiosæ sint regularibus istiusmodi extra claustra commorationes docuit heu! nimis infelicissima experientia. Verum quod forte magis mireris, Fr. Petro de Calzareins debebat S. Bernardus mense octobri anni 1242 solidos centum quinquaginta et medio anno sequenti septuaginta solidos de duplo; ut tum ex computis, tum ex testamento beati episcopi patet. Verum is multum a vero aberrat, qui sibi persuaserit monachos tum nil proprii habuisse, aut quasi proprii, aut saltem quod peculii nomine nunc designetur. Quod tamen argumentum hic versare nolim, quum de eo accuratissime jam ante sæculum scripserit Carattinius [Vita Claustralis, pag. 365 et seqq.] , pluribus ostendens, Cistercienses illo tempore a proprio seu peculio non abhorruisse; quum vero initio sæculi XIII passim severior promoveretur disciplina, eos in comitiis anni 1211 proprium non sustulisse, sed superiorum auctoritati consuluisse. Decreto enim II [Ibid. pag. 382.] statuerunt ut nulli omnino liceret depositum alterius alteri commodare, vel etiam in usus proprios expendere sine licentia depositoris; nec a quoquam mutuaretur pecunia, ut alteri commodaretur; et demum ut nullus omnino ordinis Cisterciensis commodaret pecuniam alicui, nisi esset de ordine. Quum autem B. Bernardus, quamvis episcopus, pergeret de ordine Cisterciensi esse, poterat Frater Petrus de Calzareins ei de suo commodare pecuniam.

[68] [Compositio domus S. Bernardi: monachi; famuli; vicarius in temporalibus, bis quotannis rationem reddens;] Licet autem tamdiu jam in his monumentis moratus sim, nolim tamen ea relinquere quoniam, quum diligenter studuerit reditus mensæ suæ augere, atque ea de causa æs alienum sæpe susceperit, hinc factum est ut omni tempore difficilis fuerit res temporalis beati viri, licet in ea ordinanda et in disponenda sua domo multam operam posuisse videatur. Præter monachos enim, qui ejus sumptu vivebant, et famulos, quos paulo supra anno 1234 septem numero fuisse vidimus et qui anno sequenti decem erant, unum habebat notarium, scilicet Petrum de Pinn, atque dein alium, nomine A. Alamannum, postea tertium, nomine Ferrarium, quartum, dictum Petrum Dezpi, seu Dozpi, quintum magistrum Bernardum et forte alios, qui contractibus etiam minimis et redditioni computorum intererant, atque insuper vicarium in temporalibus, Raimundum de Clotis; quocum pactum iniit hac forma: Sub anno Dni 1235, VIII kal. novembris, in præsentia P. sacriste Vicen., Bn. de Bosco, et Bg. Clotis, et G. de Martorello, intus in camera palacii, Dnus B. Vicen. episcopus commendavit R. de Clotis de Vico tractationem negotiorum suorum omnium in Vico vel extra, scilicet de firmamentis, in quibus non sint bajuli certi episcopi, et tertiis, et aliis directis episcopi fideliter inquirendis. Et recepit hoc totum prædictus R. de Clotis in præsentia prædictorum, et in fide homagii promisit eidem episcopo fideliter et legaliter se tractare negotia supradicta et alia ad mandatum et beneplacitum episcopi. Et episcopus incontinenti promisit ei dare c sol. singulis annis pro vestibus; ita quod, quantum sibi placuerit, ipse R. de Clotis gerat et teneat tractatum negotium de prædictis. Commendatio itaque illa erat precaria seu ad nutum episcopi et pertinebat ad inquirenda et recipienda omnia jura, debita episcopo, nisi aliis incumberet ex officio receptio eorum: constituta pro vestibus annua mercede 100 solidorum Vicensium ponderis 74 francorum, potestatis 370; ita ut alia habuerit Raimundus de Clotis unde viveret. Bis quotannis, nempe ad finem junii et decembris, cum episcopo rationes putabat vicarius; quarum rationum placet exemplum hoc loco referre: Anno Dni 1238, idibus decembris, die Veneris, venit ad compotum et sumam R. de Clotis cum Dno episcopo B. Dei gratia Vicen. episcopo, de omnibus, quæ receperat et expenderat idem R. nomine vel ratione Dni episcopi usque diem superius memoratam. Et est sciendum quod, omnibus et singulis computatis, debet Dnus episcopus eidem Raimundo de Clotis c sol., minus XIII d[enariis], et remanent penes eumdem R. de Clotis s[cilicet] in palatio Dni episcopi LXI q[ua]r[teriæ] frumenti et CLV qr. et media ordei et VIII qr. de segal, et XCII qr. et media de espelta et II qr. favarum. Actum est hoc die et anno præfixis in præsentia P. Vicen., sacriste, fratris P. de Calsareins, Girberti et Petri de Pinn, notarii Dni episcopi antedicti.

[69] [œconomus, itembis quotannis rationem reddens;] Atque illæ fruges de officio Raimundi de Clotis erant; aliæ enim servabantur in castris, ut ex testamento sancti viri constabit, atque aliæ in palatio, ut ex his, quæ continenter adduntur, liquet: It[em], sic pergitur, die martis, in antea facta mesuratione, fuerunt invente in palatio CCLX qrtie ordei ad mesuram rasam, et de espelta CLX qr. similiter ad mesuram rasam, et de frumento CLX qr., et de milio CCC qr. et media ad mesuram rasam. Erat itaque alter, qui reliqui penus curam gereret et œconomi impleret partes. Is, nomine Girbertus Galterii, bis etiam quotannis, semel mense junio, aut julio, semel mense decembri, ad computum veniebat. Specimen esto rationum redditio exeuntis anni 1237: Anno Dni 1237 nonas decembris venit ad compotum et sumam Girbertus cum Dno episcopo, videlicet de omnibus expensis et receptionibus, quascumque fecerat idem Girbertus, nomine vel ratione episcopi usque ad diem illam quoquo modo. Et est sciendum quod, prædictis omnibus computatis Dnus episcopus debet eidem Girberto inter omnia, tam de præsenti compoto quam de transactis actis omnibus quingentos XXIII sol.; et Girbertus debet recipere omnes census et redditus, ad Dnum episcopum pertinentes, usque ad diem ferius * memoratam. Et nullum debitum aliud remanet ad solvendum Dno episcopo in operatoriis seu officinis et apothecis vel alibi in villa Vici, neque in Ausona, præter debitum tantum Petri de Torrentibus.

[70] [horum amborum laudat et remunerat servitium ante mortem.] Quum autem computi illi seu rationes redditæ essent, censebatur beatus virnil aliud debere nisi quod in schedula debere dicebatur; adeoque omne solvendi onus Girberto incumbebat, qui, ostensis expensarum instrumentis, necessariam pecuniam acceperat. Verum hic postea nova significabat debita, de quibus se non prius instrumenta habuisse affirmabat. Quo fiebat ut rationum redditiones numquam essent aut integræ aut sinceræ. Quare ab anno 1239 et multo apertius 1241 usque ad mortem voluit B. Bernardus ut computis cum Girberto adderetur episcopum nil aliud debere in villa Vici sine instrumentis; debere autem Girbertum persolvere omnia debita, quæ sint in instrumentis; seu etiam quidquid episcopus deberet in villa Vici sine instrumentis, totum teneri solvere prædictum Girbertum. Verumtamen ante mortem testatus est beatus vir Girberti servitium æque sibi placuisse ac Raimundi de Clotis. In Memoriali enim seu testamento hæc inscripta voluit: Ceterum in recompensacionem servicii nobis exhibiti a Raimundi de Clotis et Gisberto Gauterii, damus ipsi Raimundo de Clotis, si nos mori contigerit, nostram mulam fulvam, et damus eidem Gisberto nostrum palafreudum seu equum; quæ mula et qui palafreudus ipsis dentur et tradantur statim post obitum nostrum sine ulla questione. Quæ legata tanto magis notanda sunt quod nulla alia titulo remunerationis fecit sanctus episcopus.

[71] [S. Bernardi cura rerum temporalium.] Ut ex præmissis liquet, debita beati viri, antequam anno 1238 expeditionem Valentinam aggrederetur, maxima non erant: ante multo plus debuerat; sed ære alieno se liberarat tum parce vivendo, tum maxime elocando quidquid elocari poterat, potius quam ipse per ministros earumdem rerum procurationem faceret. Cujus administrationis placet aliquot referre specimina; ubi id notes venditionem esse elocationem seu venditionem juris rei per annum ad lucrum adhibendæ. Itaque ergo, ut scriptum reperimus, anno Dni 1236 circa festum S. Joannis Baptistæ venditum fuit furnum Petro Furnerio pro CXV quarteriis frumenti per unum annum. Fidejussores Tomas Espangol et F. de Guner (seu Gaver aut Giner). Item venditum fuit feudum de parrochia Vici Petro Ripolli pro XX sextariis bladi, medium ordeum, medium espelta. Fidejussor Tomas Espangol. Venditum fuit feudum decimæ de Torelo Petro de Turre de Torelo pro XL sextariis bladi, medium ordeum, medium espelta, Fidejussor Bertrandus Clericus de Torelo et P. Olvi * de Vico.

[Annotata]

* quarteriis

* quarteriis

* superius?

* Oliver

§ XI. Vici civitatis et cathedræ origines. Præcipua castra et prædia episcopalia. Moneta episcopalis Vicensis.

[Ex Ausa, quæ et Ausona, a Mauris occupata et bis] Quod illic Vicus et Ausona distinguuntur, paucis id etiam explicandum, maxime quod alibi quoque ea de re incidit sermo. Antiquum civitatis nomen Ausa; unde universus illius regionis populus dictus est Ausetani; qui pluribus titulis inscripti leguntur [Cfr Madoz, Diccionario geographico, tom. I, pag. 112.] . Ausa, cremento na seu ona, (quod Setelis quoque accessit, atque hinc Setelisonam, Celsonam, Solsonam, Sulsonam et Sulsunam effinxit,) latinitate senescescente, in Ausonam abiit. Quod nomen oppido remansit, donec sæculo VIII a Saracenis plane deletum est: ita ut nec aliquis christianorum in pago Ausonæ remaneret [Concilium Barcinonense anni 906, in España sagrada, tom. XXVIII, pag. 249.] . Quod Tarraco metropolis similiter destructa esset, commendata Ausonensis christianitas vicino archiepiscopo Narbonensi. Quæ rerum conditio anno 788 adhuc durabat, quum Danihel, archiepiscopus Narbonensis, in concilio Narbonensi [De Marca, de Concordia sacerdotii et imperii, lib. VI, cap. 25, tom. II, pag. 164 et 165.] de impacto ambitionis crimine se purgans, de Ausonensi parrochia rationem adhibens, ostendit quod nullo modo episcopum ponere illuc potuisset ob paganorum infestationem et quemadmodum auxiliante Deo per antecessoris sui industriam quondam ibidem hæresis extincta fuerit, et quia ejusdem pagi plebs, sicut quidam ipsorum in præsentia retulerunt, nulli parrochiæ adhærere vellet nisi Narbonensi. Et quidem nonnisi aliquot annis post pristinæ Ausæ sedes cœpit iterum incolas admittere, quum scilicet Ludovicus Pius, ut in ejus Vita [Ap. D. Bouquet, Recueil des Historiens français, tom. VII, pag. 91.] ad annum 798 legitur, ordinavit illo in tempore in finibus Aquitanorum circumquaque firmissimam tutelam: nam civitatem Ausonam, castrum Cardonam, Castaserram et reliqua oppida olim deserta munivit, habitare fecit et Burrello comiti cum congruis auxiliis tuenda commisit.

[73] [a Christianis recepta, natus est Vicus ad finem sæculi IX et redintegrata est sedes episcopalis.] Verum anno 826 bona hæc initia plane disturbata perfidia Aizonis, Gothi, qui de palatio imperatoris fugiens, ad civitatem Ausonam venit; ibique receptus, Rodam subvertit; … et misso fratre suo ad regem Saracenorum, Abdiraman nomine, validum contra Francos exercitum accepit [Ibid. pag. 107 et 108.] . Quæ vero tum a Mauris occupata sunt, in potestatem Christianorum non redierunt nisi post longissimi temporis intervallum, quando Ausonam, Rivumpullum et Manresam Wilfredus, comes Barcinonensis, Mauris abstulit circa annum 886 [Ibid. in notis.] . Continuo Wilfredus et fratres ejus, ex diversis locis et gentibus homines pio amore colligentes, prælibatam ecclesiam Ausonensem cum suis finibus in pristinum restauraverunt statum [Concilium Barcinonense anni 906 in España sagrada, tom. XXVIII, pag. 249.] . Verumtamen usque ad mortem præfuit Sigebodus, archiepiscopus Narbonensis. Cui quum successisset S. Theodardus, is ad petitionem marchionis Wilfredi et cleri populique Ausonensis Gothmarum sacra benedictione consecrare non distulit [Concilium Barcinonense anni 906 in España sagrada, tom. XXVIII, pag. 249.] : quod factum sit ante idus januarii anni 888, quo Gothmarus consecravit ecclesiam S. Andreæ de Fonda [Charta consecrationis, ibid. pag. 246.] . Quum autem pristinæ civitatis integratio lente et pedetentim fieret, novarum domorum insulæ nomen datum est Vici. Etenim id fuit, ait Petrus de Marca [Marca Hispanica, col. 191.] , eversarum urbium cognomen; ut patet in oppido Illiberi, quod ob eam causam deinde dictum est Vicus Eliberri a Mela et Plinio. Eodem modo antiqua urbs Sontiatum in Aquitania, quæ civitas Aturrensium dicitur in veteri Notitia provinciarum Galliæ, Vicojuli vocatur in alio Notitiæ codice antiquo et apud Gregorium Turonensem: in quibusdam synodis posterioris ævi episcopi ejus dicuntur Vicojulienses. Hodie vulgo Ayre. Ex eadem occasione civitas Orgellitana vocatur Vicus Urgellensis in veteribus actis. Ut itaque non universæ pristinæ Ausæ civitatis sedem Vicus occupavit, sed partem tantum, sic hæc sola pars Vicus aut Vicus Ausonensis dicta est, et reliqua perrexit Ausona appellari. Unde intelligitur quæ causa fuerit ut B. Bernardus alias res diceretur habere in villa Vici, alias in Ausona. Atque his difficilia quæque, quæ semestribus beati viri computis continentur, explicata arbitror: ipsos computos integros simul cum Memoriali seu testamento dabo ad finem Commentarii prævii.

[74] [Feuda ecclesiæ Vicensis, anno 888 accepta, et alia. Dominium civitatis.] Hinc etiam partim cognoscere licebit quæ feuda aliaque bona tum possideret ecclesia Vicensis: quorum pleraque ab Odone, rege Francorum, anno 888 collata fuerant. Concedimus igitur, dixerat ille [Florez, España sagrada, tom. XXVIII, pag. 245.] , jam dictæ ecclesiæ ejusque episcopo cum omnibus successoribus ejus in Ausonensi pago omnes regias dignitates, de Manresæ civitate quantum ipse comes consentivit ad ipsam ecclesiam de ipsa civitate, et vallem quæ dicitur Artesse, cum eclesiis, villis et villaribus, et cum finibus et adjacentiis illorum. Benedictus papa VII in bulla, quam anno 978 dedit, alia duo castra inter sedis Vicensis seu Ausonensis bona recensuit: Unum scilicet, inquit [Ibid. pag. 254.] , vocatur Monteboi (Mons bovinus), alium namque Tovos: quod posterius comes Borellus anno 970 dederat [Ibid. pag. 94.] . Alia minoris momenti præterimus. Concesserat etiam Odo rex in illo præcepto jam dictæ ecclesiæ ejusque episcopo cum omnibus successoribus ejus in Ausonensi pago omnes regias dignitates [Ibid. pag. 245.] ; atque alio, ut volunt, diplomate, multo magis perspicuis verbis, villam, quæ dicitur Vicus, in qua præfata sedes est fundata [Ibid. pag. 79.] . Quidquid est, plane certum est Vici dominum fuisse episcopum. Sed Arnulfus initio sæculi XI in feudum concessit fratri suo Mironi partem superiorem civitatis; quæ initio sæculi sequentis per matrimonium puellæ de domo Montiscatani * cum viro ex domo Dapiferorum ad Dapiferos transiit; qui hinc etiam Montiscatani nomen assumpserunt [Ibid. pag. cit. et Villanueva, Viaje, tom. VI, pag. 5.] . Quæ rerum conditio durabat, episcopo S. Bernardo; ita ut inferiorem civitatis partem cum templi cathedralis vicinia possideret; Dapiferi superiorem partem, ubi palatium suum habebant et forum Quintanum [Ibid. loc cit.] . Sæpe hinc dein ortæ difficultates; nullarum tamen vestigia reperimus in S. Bernardi gestis.

[75] [Jus episcopale cudendæ monetæ.] Regalium jure nitebatur monetæ cudendæ facultas; qua adhuc usum fuisse B. Bernardum verisimile est, siquidem successor ejus multam operam posuerit in eo jure vindicando, invocato etiam Innocentii papæ IV auxilio [Ibid. pag. 243.] et decreto publice proposito ne quis auderet alia moneta mercari [Ibid. pag. 244.] . Quibus renovabatur vetus lex, quam anno 1174 tulerat Petrus episcopus; nisi quod excommunicationis pœnam, reservata sibi absolutione, veteribus pœnis substituerat. Sed meliores, ni fallor, Petri pœnæ quam Bernardi de Mur, quum delicta civilia punienda essent: Statuimus, scripserat Petrus [Ibid. pag. 242.] , quod si quis infra villam Vici vendiderit vel comparaverit quamcumque rem cum alia moneta, nisi cum supradicta, donet pro justitia 10 solidos, si probus homo est et potens: si vero mediocris est, donet 5 solidos pro justitia: et si de minoribus est, ascendat in ciconia die mercati, et si intra septimanam contigerit, intret in costel. Ciconia autem seu trochlearium patibulum estrapade tollenoni seu ligno mobili et transverso, quo aqua hauritur (bascule), similis erat; costel autem suggestus cum collaria erat (carcan). De villanis, qui exterius venient, et extraneis ita statuimus quod donent duos solidos unusquisque, quando inter se mercantur cum alia moneta, aut ascendant in ciconia aut intrent in costel: unde apparet ciconiam et costel non gravem pœnam fuisse, neque violenter in terram missos fuisse qui in ciconiam ascendissent. Et si mercentur cum hominibus villæ, donent homines villæ numerum supradictæ pecuniæ, scilicet 10 aut 5 solidos. Hæc autem pœna sit de illis, qui usque ad centum solidos mercabuntur cum alia moneta; et si ultra centum solidos mercati fuerint, duplicetur jam dicta pœna. Supersunt etiamnum aliquot solidi Vicenses, quorum unum nomine S. Bernardi inscriptum volunt [Ibid. pag. 27 et seqq.] ; sed, ut arbitror, levi argumento nixi.

[76] [Maximo ardore fungitur B. Bernardus episcopalibus muneribus.] Verum hæc proculdubio temporalium rerum cura primum inter sanctissimi viri cogitationes locum non occupavit. Qui enim, quum adhuc monachus erat, laudabatur a fervore spiritus, obedientia, castimonia aliisque virtutibus, studiis dabat multam operam et verbum Dei multo ardore passim prædicabat, peccatores reducens ad pœnitentiam, ho mines Dei mandatorum freno coercens, judi ciorumque Dei severitate proposita, avertens malos a peccato, bonos autem ad sanctitatem impellens per æternæ mercedis declarationem et (quod præcipuum erat) exemplo suo omnibus præiens; is profecto, quum ad sacerdotii fastigium promotus est, non potuit totis viribus non incumbere in procurationem spiritualem diœcesis sibi concreditæ. Fidem itaque plenam merentur Domenecus et Henriquezius, sanctum antistitem his pingentes coloribus: Singulis diebus dominicis concionabatur, populum ad pietatem exhortans; et tamquam vigilantissimus tutor a quacumque oppressione pupillos et viduas defendebat. Summa animi benignitate visitabat ægrotos, pauperibus juvenibus sanctis monitionibus et pecuniis subveniebat; egenas virgines suis sumptibus dotabat et matrimonio jungebat. Denique omnes reditus, quos ex episcopatu habebat, hisce et similibus operibus consumebat. Singulis bienniis, vigilantissimus pater commissum sibi gregem visitabat, sacerdotum mores reformans, quascumque dissensiones inter populos mirabili sagacitate componens. Licet erga se ipsum rigidus et nimis austerus fuerit, noctes integras orationibus, studiis divinis, afflictionibus aliisque piis exercitiis consumens: mira tamen clementia et pietate excellebat; quam simul cum prudentia et severitate conjungens, publica vitia extirpabat, occulta vero amore et suavitate corripiebat. Hæ generales laudes; ad singularia gradus jam faciendus est.

[Annotata]

* Moncada

§ XII. Conventus Tarraconensis. Statuta adversus Valdenses et Albigenses. Quam inimica esset amborum doctrina utrique reipublicæ et quot quantaque ab his patrarentur facinora.

[Initio anni 1234 interest S. Bernardus conventui Tarraconensi; ubi præter alias leges nonnulla statuuntur adversus hæreticos, qui plerique] Inter prima episcopalia officia, quibus fungi debuit beatus vir, venit ejus accessio ad conventum regium Tarraconensem, cui cum reliquis Catalauniæ magnatibus, episcopis et abbatibus interfuit VII idus februarii anno Domini ab incarnatione MCCXXXIII, id est computando anni initium a die 25 martii seu a festo Incarnationis, et proin anno æræ vulgaris 1234. Communi consilio statuit in eo rex Jacobus ne laici publice vel privatim de fide disputarent; ne quis apud se Scripturam sacram vulgari seu romancia lingua haberet; ut hæretici, credentes vel receptores eorum perquirerentur auctoritate regis et episcoporum; ut nec Judæus posset fieri Saracenus, nec e converso; ut Judæi non reciperent plus viginti de centum; ut immunitas ecclesiastica servaretur intacta et alia id genus [Ap. de Marca, Marca Hispanica, col. 1425 et seqq.] . Jam vero quum in hæreticorum reductione B. Bernardum multam operam posuisse continuo visuri simus, opportunum videtur breviter inquirere quinam illi hæretici fuerint; Albigensesne, qui pleraque Manichæorum infanda placita sequebantur, an Valdenses, quorum multo mitiores erant errores seu qui, bono consilio populi et maxime cleri reformationem adorti, paulatim in schisma et dein in hæreses prolapsi fuerunt. Porro indubium videtur quin maxime Valdenses ibidem versati fuerint, quamquam Albigenses etiam non defuerint et alii hæretici. Sane anno 1197 Petrus II, rex Aragonum et comes Barchinonæ, constitutionem edidit maxime adversus Valdenses. Præcedentium, inquit [Ibid. col. 1384.] , patrum nostrorum in fide imitatores, sacrosanctæ Romanæ ecclesiæ canonibus obtemperantes, qui hæreticos, a consortio Dei et sanctæ ecclesiæ et catholicorum omnium exclusos ubique damnandos ac persequendos censuerunt, Valdenses scilicet, qui vulgariter dicuntur Sabatati, qui et alio nomine se vocant Pauperes de Lugduno, et omnes alios hæreticos, quorum non est numerus nec nomina sunt nota, a sancta ecclesia anathematizatos, ab omni regno et potestativo nostro tamquam inimicos crucis Christi christianæque fidei violatores et nostros etiam regnique nostri publicos hostes exire et fugere districte et irremediabiliter præcipimus. Quæ Petri regis constitutio nil aliud est quam renovatio edicti, quod paucis annis ante proposuerat ejus pater, rex Alfonsus II [Vide Alfonsi edictum ap. Mariana, præf. ad. Lucam Tudensem, Biblioth. Pat. Lugdun. tom. XXV, pag. 590.] . Similiter decretum, quod Jacobus rex anno 1234 tulit, et de quo num. 76 meminimus respicit etiam potissime Valdenses, multo magis versatos quam Albigenses in legendis lingua vernacula Scripturis sacris.

[77] [Valdenses erant.] Suppetit aliud argumentum plane firmum, ex his depromptum, quæ Petrus de Vallibus Cernaji de moribus Raimundi VI, comitis Tolosani, perhibet. (Re quidem vera volunt nonnulli [Hist. générale du Languedoc, tom. III, pag. 323.] falso accusatum fuisse Raimundum; utinam res ita esset! sed quærimus tantum an tum Albigenses essent in Aragoniæ regis terris; ita ut hoc loco id unum ex Petri verbis deducendum sit.) Ait hic itaque [Historia Albigensium, cap. IV, ap. Migne, Patrol. latina, tom. CLXXIII, col. 553.] : Infirmabatur quodam tempore comes maledictus in terra Aragonum, et cum multum invalesceret infirmitas, fecit sibi fieri lecticam et in lectica illa faciebat se Tolosam deportari: et cum quadam die quæreretur ab eo cur cum tanta festinatione se faceret deportari, cum tam gravissima infirmitate laboraret, respondit miser: Quia non sunt Boni homines in terra ista, inter quorum manus possim mori. Bonos homines autem Albigenses fuisse, qui et perfecti dicebantur et per quorum consolationem, quam vocabant, rectum morientibus iter parabatur ad cælum ignorat nemo. Unde satis liquet Albigenses ineunte sæculo XIII non potuisse magno numero versari in regis Aragoniæ ditionibus, siquidem hinc decessisse dicatur Raimundus VI, ut eos Tolosæ adiret; sed contra Valdenses ibidem versatos esse plurimos. Per continuos itus et reditus Gallorum et Hispanorum in mutuas regiones sparsum fuisse ultra Pyrenæos montes id virus dubitandum non est [Cfr Hurter, Vie d'Innocent III, tom. II, pag. 259, Bruxelles, 1839.] ; et quamquam non constet Petrum Aragonium, cujus legem paulo supra retuli, umquam hæreticorum placitis ex animo adhæsisse, quum tamen ab anno 1209 usque ad pugnam de Murello, in qua anno 1213 truculentam mortem invenit, comitum Tolosanorum partes secutus fuerit atque exinde sæpius cum hæreticorum tum Valdensium tum Albigensium agminibus milites suos immixtos habuerit, non potuit non esse in causa ut gens sua magis magisque erroribus inficeretur. Quum autem in Galliis Valdenses et Albigenses se invicem multum uterentur et sibi mutuum auxilium continuo ferrent, perquam faciliter communicabant sibi invicem suos errores, minus solliciti quid crederent quam quid ecclesiæ catholicæ doctrinæ adversaretur. Hinc alii plures, alii pauciores hæreses profitebantur, et rectissime dixit Petrus rex neque sectarum numerum, neque nomina fuisse nota; quamquam id omnibus commune erat placitum neminem ecclesiam nimio odio odisse posse.

[78] [Erant etiam Albigenses; quorum doctrina summopere libidinosa,] Equidem arbitror vix bonæ fidei posse esse illum qui non fateatur hæreticos illos maxime exitiosos fuisse societati civili æque ac ecclesiasticæ, et tot tantaque fuisse rationum momenta ad eos graviter reprimendos quot quantaque paucis abhinc annis exstiterunt in Galliis et alibi ad socialistarum et in America ad murmoniorum cohibendos ausus. Albigenses enim, et quotquot alii Bulgarorum, Catharorum, Petrobrusianorum, Henricianorum, Tanchelistarum, Patarenarorum, Publicanorum et aliis id genus nominibus illo ævo veniunt, turpissima quæque Manichaeorum dogmata et ritus sequebantur; de qua re tot collata jam pridem sunt testimonia, ut ipsi protestantes, qui non dubitarunt per duo sæcula eos inter avos suos connumerare, quo minus nova sua videretur doctrina, nunc plane consentiant eos manichæismi propagines fuisse [Cfr Gieseler, Lehrbuch der Kirchengeschichte, tom. II, part. II, pag. 520 et seqq. Bonn, 1831; Hurter, Histoire d'Innocent III, tom. II, pag. 215 et seqq.; maxime pag. 219.] ; atque hi omnes nequaquam se continebant intra blasphemias adversus Deum, ecclesiam ejusque sacramenta et universam doctrinam; sed, damnato matrimonio et honesta corporum conjunctione, quum carnis stimulis exagitarentur, ut luxuriam suam excusarent, dixerunt, teste Petro de Vallibus Cernaji [Ap. Gieseler, tom. cit. pag. 548.] , quod nullus poterat peccare ab umbilico et inferius. Nil itaque mirum si, ut Lucas Tudensis [Lib. III adv. Albigenses, cap. 5.] auctor est, efferebantur effrænes per varia desideria carnis, et nulla nociva est delectatio, quam non pertransiret eorum luxuria. Abutebatur filius matre, frater et pater in filia turpitudinem operabantur. Dicebant enim [Petrus de Vallibus Cernaji, loc. cit.] quod non peccabat quis gravius dormiendo cum matre vel sorore sua quam cum qualibet alia.

[79] [infanda hypocrisis, incredibilis in templa et clerum furor,] Tantæ turpitudini, quam jam olim Manichaeis exprobabat S. Augustinus, ipse eorum aliquando assecla, et quam nemo unus vir politicus in populo sineret impune serpere, jungebant incredibilem hypocrisim, passim se catholicos simulantes et eapropter infando sacrilegio horrendoque ludibrio ecclesiæ catholicæ sacramenta recipientes: quam sacris suis Deoque illatam injuriam non poterant non gravissime ferre fideles [Cfr Hurter, tom. II, pag. 226.] ; atque nunc, etiamsi singulares adversus sacrilegia sublatæ sint leges, ubique tamen illatam rebus ecclesiasticis contumeliam pœnis plectunt sæculares magistratus. Neque uspiam abstinuerunt hæretici illi manus ab evertendis ædificiis, Deo dicatis, arbitrati, ut Petrus de Bruis [Ap. Gieseler, tom. cit. pag. 524.] loquebatur, templorum vel ecclesiarum fabricam fieri non debere, factas insuper subrui oportere, nec esse necessaria christianis sacra loca ad orandum, quoniam æque in taberna et in ecclesia, in foro et in templo, ante altare vel ante stabulum invocatus Deus audit, et eos qui merentur exaudit; seu, ut declamabat Tanchelinus [Ibid. pag. cit.] , ecclesias Dei lupanaria esse reputanda. Quis itaque non excuset rogum Petri de Bruis, quo apud S. Ægidium zelus fidelium flammas dominicæ crucis, ab eo succensas, eum concremando ultus sit [Petrus Venerabilis ap. Gieseler, tom. cit. pag. 527.] ? Quid mirum, si Eudo de Stella, qui et Eon, eadem sequens placita, apud Guilielmum Neubrigensem [De rebus Anglicis, lib. I, cap. 19, ap. Gieseler, tom. cit. pag. 523.] legatur, seducta sibi multitudine aggregata, erupisse improvisus per diversas Galliæ provincias, ecclesiarum maxime ac monasteriorum infestator? Quid, quod B. Petrus Venerabilis, abbas Cluniacensis, scribens ad archiepiscopos Ebredunensem et Arelatensem, episcoposque Diensem et Vapincensem, in præfatione in hæc exit verba [Bibliot. PP. max. tom. XXII, pag. 1033, aq. Gieseler, tom. cit. pag. 523.] : In partibus vestris populi rebaptizati, ecclesiæ prophanatæ, altaria suffosa, cruces succensæ? Quum autem in partibus Cenomannicis Henricus monstra illa doctrinæ publice proposuisset, ea hæresi, ut in Actis episcoporum Cenomannensium, cap. 35, legitur [Mabillonii Vetera analecta, tom. III, pag. 312; edit. alt. pag. 315, ap. Gieseler, tom. cit. pag. 526.] , plebs in clerum versa est in furorem, adeo quod famulis eorum (clericorum) minarentur cruciatus, nec eis aliquid vendere, vel ab eis emere voluissent: imo habebant eos sicut ethnicos et publicanos. Præterea non tantum ædes eorum obruere, et bona dissipare, sed illos lapidare aut affligere patibulo decreverant, nisi princeps et optimates ejus resisterent. In civitate autem Brixiæ, verba Honorii III sunt [Ap. Raynaldum, Annales eccles. ad an. 1225, et Ricchinium, Monetæ adversus Catharos et Valdenses libri V, pag. XXVII.] , quasi quodam hæreticorum domicilio, ipsi hæretici, eorum fautores, nuper in tantam vesaniam proruperunt ut armatis turribus contra catholicos non solum ecclesias destruxerint incendiis et ruinis, verum etiam jactatis facibus ardentibus ex eisdem ore blasphemo latrare præsumpserint, quod excommunicabant Romanam ecclesiam et sequentes doctrinam ejusdem.

[80] [crudelia de suicidio per inediam et consolamenta placita ex scriptis, a protestantibus laudatis, referuntur.] Non magis parcebant corporibus; et plurium catholicorum cædes, quorum aliquot inter martyres relati sunt, ex historicis monumentis innotescit; quos mactare non audebant, carceri mancipabant; quos inter Albiensis episcopus, quem, ut refert Henricus, abbas Clarævallis [Ap. Gieseler, tom. cit. pag. 542.] , Rogerus, vicecomes Biterrensis, sub custodia hæreticorum in vinculis tenebat. Accedebat his, quasi nequitiæ cumulus, doctrina de baptismo spirituali, quod et consolamentum, receptio et bonus finis dicebatur et maxime dabatur infirmis. Qui vero recipiebantur in sua infirmitate, verbis utor Philippi a Limborch [Historia inquisitionis, pag. 35.] , SS. theologiæ inter Remonstrantes professoris, qui pro viribus Albigensium doctrinæ et disciplinæ impietatem elevat, iis præscriptum fuit se ponerent in endura, id est, inedia, quin et venæ sectione et balneatione sibi mortem accelerarent. Sic de muliere quadam dicitur in Libro sententiarum inquisitionis Tolosanæ, quod in abstinentia, quam ipsi vocant enduram, “multis diebus perduraverit mortemque corporalem sibi acceleraverit, sanguinem minuendo, balneum frequentando, potum letiferum ex succo cucumerum silvestrium, immisso in eo vitro fracto quo frangerentur ejus viscera, in fine ut finiret celerius, petitum avide assumendo.” De alia, quod “inhibita fuerit a socru, ne filiæ suæ parvulæ, a Petro Sancii hæreticatæ, daret lac ad bibendum, atque ita filia illa mortua sit.” Alia confitetur, “quod non viderit patrem suum, ex quo fuit hæreticatus, comedentem neque bibentem, nisi aquam frigidam.” Hugo autem quidam aliquot diebus in endura perseveravit; sed postmodum ad instantiam matris suæ comedit et convaluit. Eodem anno illum Petrus Sancii invitavit “ut se poneret in endura, et faceret bonum finem: verum tum non consensit, sed quando esset in ultimo vitæ suæ.” Idem ille vidit, “quod Sancius sibi procurabat et accelerabat mortem per minutionem, balneationem et frigidationem.” Aliam mulierem legitur Petrus Auterii recepisse, “et postquam recepta esset inhibuisse, ne amodo aliquis cibus ministraretur dictæ infirmæ hæreticatæ; duæ autem feminæ, quæ illi ministrabant, observarunt quod de tota nocte, nec de die sequente ullus cibus vel potus ei fuit ministratus, ne dicta infirma perderet bonum quod receperat, et ne faceret contra ordinationem Petri Auterii, quamvis dicta infirma requireret quod darent sibi cibum.” Quæ tamen tertia die comedit et convaluit. Ex quibus testimoniis, a Limbrochio collectis, apprime liquet quot homicidiorum et certe suicidiorum Albigensium doctrina fons esset et origo. Quod itaque, quæso, gubernium sineret homines ita dementari a fallacibus magistris? Quodsi non posset consiliis et persuasione tantum impedire malum, nonne ejuscemodi sectam carcere mulctaret aut exilio, et, si communes hæc castigationes non sufficerent, gladium adhiberet militis seu etiam chordam et flammas lictoris?

[81] [Complures frustra laborant eos liberare ab impactis criminibus,] Re quidem vera, quum diu protestantes, anxii novitatis, de qua merito a catholicis accusabantur, patres sibi et prædecessores veritatisque lutheranæ et calvinianæ testes inter Albigenses conquirerent, satagerunt eos ab impactis criminibus liberare. Verum nunc inter eos nullus amplius vir doctus est et cordatus quin fateatur eos veterum Manichæorum propaginem esse et potissima eorum dogmata et disciplinas abjiciat damnetque: attamen nescio qua veteris amicitiæ memoria volunt in eos misericordes esse et boni; adeoque plerique, licet fateantur Manichæorum placita eos fuisse secutos et multa honesto enduræ titulo patrasse homicidia, contendunt fidem non habendam esse testibus qui eos turpissimæ vitæ criminentur [Schmidt, Histoire et doctrine de la secte des Cathares et des Albigeois, tom. II, pag. 150 et seqq. Limborch et alii.] . Verum quæ supra retuli veterum testimonia, ea fere omnia ex Protestantium libris accepi, ex Limbrochii scilicet, Gieseler, Hurter aliorumque voluminibus, studio fere abstinens ab iis quæ a catholicis recitentur. Deinde nil omnino est quare fides non adjiciatur eorum dictis. Adversarii quidem plerique fuerunt, sed ii periti et accurati, qui nonnumquam cum iis in palæstram theologicam descenderant. Præterea quum iidem non minus restitissent Valdensibus, quidni his eadem crimina objiciant? Demum, si Albigenses ex Manichæis prognati sunt, (quod in dubium jam revocat nemo), quid mirum si Manichæorum obscenas disciplinas admiserint? Sane difficile intelligitur fieri posse ut ingentes turbæ adeo adversus ipsam legem naturalem desipiant: sed quis modum statuat humanæ vesaniæ, quando semel a vero Dei cultu recessum est? Babyloniorum et universæ Syriæ atque etiam Africæ religiones, mysteria Græcorum et Romanorum, et Floralia in media Roma, præsente Catone oculosque avertente, quis ignoret? Nonne etiam nunc in Russia sectæ sunt, æque impiæ et libidinosæ? Nonne paucos ante annos vetera Beghinorum instituta restaurata fuere in Gallia incredibili dementia, neque minori impudicitia? A tribunalibus damnati auctores et fautores; quorum dogmata absurdiora et ritus libidinosiores reperti sunt quam qui apud pristinos Albigenses usitati fuisse leguntur. Frustra itaque laborant qui Albigenses ab impactis criminibus liberare volunt.

[82] [Licet Valdenses mitius errarint, reipublicæ tamen christianæ et politicæ valde exitiosi erant,] Mitius profecto insaniebant Valdenses, sed ita tamen ut societati civili non minus exitiosi essent quam ecclesiasticæ, licet illo ævo una ab altera vix aut ne vix quidem distingueretur. Ab initio enim catholicorum juribus nequaquam pepercerunt. Valdus enim, ut Stephanus de Borbone, qui et de Bellavilla, ordine Prædicatorum et domo Lugdunensi [Ap. Gieseler, tom. cit, pag. 555.] , coævus testis est, non satis habens, evangelia et ea quæ corde retinuerat per vicos et plateas prædicare, multos homines et mulieres ad idem faciendum ad se convocabat, firmans eis Evangelia: qui etiam tam homines quam mulieres, idiotæ et illiterati, per villas discurrentes et domos penetrantes, et in plateis prædicantes, et etiam in ecclesiis ad idem alios provocabant. Quæ ecclesiarum invasio non sine maximis turbis fieri poterat. Se apostolorum paupertatis imitatores professi, nullum extra hanc viam saluti æternæ locum esse contendebant, dicentes quod nostri clerici et sacerdotes, qui habent divitias et possessiones, sunt filii diaboli et perditionis; et quod peccant qui dant eis decimas vel oblationes [Cfr Ricchinius, Monetæ adversus, Catharos et Valdenses libri quinque, pag. XLII; Hurter, tom. II, pag. 232; Gieseler, tom. cit. pag. 551 et seqq. Limborch, Hist. inquisit. Tolosanæ, pag. 31.] . Deinde ut læsæ auctoritatis ecclesiasticæ crimine se liberarent, prolapsi sunt in Donatistarum placitum potestatem omnem spiritualem perdi peccato; quod non potuere non trahere ad potestatem civilem [Historia episcoporum Autissiodorensium, ap. Labbe, Bibliotheca mss. tom. I, pag. 477.] . Statuerunt itaque soli Deo obediendum esse; et si homini, soli justo, qui Deum habet in se [Cfr Ricchinius, pag. XL; Hurter, tom. II, pag. 232.] .

[83] [neque ipsi umquam curarunt libertatem quam nunc dicunt politicam,] Neque minus labefactabant principum jura, quum docerent omne judicium a Deo esse prohibitum, et per consequens esse peccatum et contra Dei prohibitionem existere, quod judex aliquis in quocumque casu et ex causa quacumque hominem judicet ad supplicium seu ad mortem; quod hic applicarent verba Evangelii: Nolite judicare et non judicabimini [Ap. Limborch, pag. 32; Cfr Ricchinius, pag. XLI.] ; aut quum, jus belli negantes, homicidas reputarent et perditos, qui prædicabant pugnandum contra Saracenos [Ap. Ricchinium, pag. XLI.] . Neque ipsi umquam cogitarunt de libertate quam nunc dicunt politicam aut conscientiæ; sed id unum quærebant per fas et nefas numerum suum augere; et quam primum se satis validos intelligebant, alios jubebant facessere, ni mallent ad sacra sua transire. Acute itaque anonymus Usserianus [Ap. Usserium, de Christi eccles. successione edit. II Lond. 1682, pag. 112, et ap. Gieseler, tom. cit. pag. 557.] : Humillimo nunc incipiunt modo, quia pedem inferre nequeunt; quos si admiserimus, expellemur. Quum itaque minoris majorisve nulla esset distinctio, sed potius confusio; quum omnis, sive politica sive catholica, in pacis humanæ et salutis animarum dispendium daretur in exterminium disciplina; quum hæc labes jam in tantam prorumperet insaniam ut collatis viribus prompti essent assertore gladio libertatem sibi degenerem vendicare; nonne contra hanc formidabilem pestilentiam, quæ non blandis exhortationibus, sed immensis erat conatibus compescenda, benignitate opus non erat, sed severitate?

[84] [et eamdem quam Albigenses meruerunt pœnam.] Jure itaque merito de Brabantionibus et Aragonensibus, Navariis, Bascolis, Coterellis et Triaverdinis, qui tantam in christianos immanitatem exercebant, ut nec ecclesiis, nec monasteriis deferrent, non viduis et pupillis, non senibus et pueris, nec cuilibet parcerent ætati aut sexui, sed morte paganorum omnia perderent et vastarent, quique omnes aut Valdensium surculi erant aut certe placita eorum sequebantur, constituerunt patres Lateranenses ut eorum receptores et fautores publice denuntiarentur, eadem pœna inusti qua Albigenses, et ut adversus eos sacrum bellum indiceretur. Quodsi factum fuisset ocius, universis fere Galliarum provinciis, Germaniæ, Belgio, Italiæ, Hispaniæ atque etiam Angliæ non incubuissent tot mala, quot deinde in historiis sæculorum XII, XIII et XIV summo luctu legimus.

§ XIII. Inquisitionis origo et incrementa usque ad tempora S. Bernardi. Quomodo ipse constitutus inquisitor.

[Initio leniter adversus eos processum est, populo savius eos habente;] Initio passim adversus hæreticos processum est maxima lenitate, nisi quod populus, sæpe melius quam magistratus conscius quid facto opus sit, aliquando arbitratus est promptis suppliciis avertendam esse immanem illam calamitatem. Sic ille Henricus, Albigensium seu Manichaeorum doctrinæ propagator, quocum conflixit S. Bernardus abbas, quum ab Arelatensi archiepiscopo captus esset et domino papæ Innocentio [II] Pisis in authentico concilio præsentatus, ibique iterum convictus et generaliter hæreticus appellatus; graviores pœnas nequaquam luit; sed ne pergeret imprudentem plebem seducere, ad postremum carcere mancipatur; unde brevi post liber dimissus est. Cui postquam permissio concessa est abeundi ad aliam provinciam, nova secta novo cursu novum iter assumpsit delinquendi: quam protinus ita turbavit, quod minime christiani ecclesiarum adirent limina, sed divinum contemnentes mysterium, sacerdotibus oblationes, primitias, decimas, infirmorum visitationes et solitam denegabant reverentiam [Acta episcop. Cenomannensium, cap. 36, ap. Gieseler, tom. cit. pag. 527.] : adeo ut hæc lenitas in Henricum ad nil valuerit nisi ut brevissimo tempore res sacras et profanas universa Occitania interturbaret. Quum eodem fere tempore Cathari detecti fuissent Coloniæ ad Rhenum, et, per triduum admoniti, resipiscere noluissent, rapti sunt, ait Evervinus, præpositus Steinfeldensis, ad S. Bernardum scribens [Ap. Gieseler, tom. cit. pag. 532.] , a populis nimio zelo permotis, nobis tamen invitis, et in ignem positi atque cremati.

[86] [dein inductus novus inquisitionis modus,] Qui itaque tum nimius zelus visus est, postea, quum malum in dies serperet latius, quin industriis, quibus nunc securitati civili providetur, sed quas illa ætas nondum noverat, impediri posset, a sapientissimis viris probatus est et in usu positus; quin etiam consensione magistratus ecclesiastici et civilis introductum fuit novum institutum, quam vulgo inquisitionem nuncupamus. Ab initio ecclesiæ pœnas spirituales adversus hæreticos adhibitas fuisse dabunt ipsæ apostolorum epistolæ; in his dein per canones certus modus stabilitus est et ratio præscripta eas infligendi et remittendi. Quum autem universa societas christiana facta est, visum est principibus sæcularibus sua interesse ut hæc servaretur integra et (quantum fieri posset) illibata, adeoque ut quæ delinquerentur contra ecclesiæ auctoritatem peccata censerentur adversus ipsam rempublicam, quam gubernandam haberent. Quamobrem arbitrabantur a se plecti posse qui ecclesiam audire nollent. Unde factum est ut adversus hæreticos pœnæ indictæ sint spirituales ab ecclesia et corporales a principibus sæcularibus. Ut sine controversia episcoporum erat de doctrina christiana cognoscere, sic quoque eorum erat judicare utrum adversus eamdem doctrinam peccatum esset; quum autem sententiam tulerant de admisso crimine, supererat ut principes suas adversus hæreticos exsequerentur leges. Hæc utique quibusdam videntur mirum in modum severæ fuisse; sed considerandum est universam rationem pœnarum tunc parum clementem fuisse, ita ut simplex furtum plecteretur in viris suspendio, in feminis vivihumatione. Quæ si comparentur cum præsentibus furtorum pœnis, vivicomburium sane, ad quod tum plerumque damnabantur hæretici, sævior pœna non erat, quam qua nunc beguini, posthuma Albigensium progenies, in Galliis afficiuntur. Verum illa omnia, quæ B. Bernardi temporibus usurpabantur, multo ante exstabant quam de Albigensibus et Valdensibus auditum fuisset. Sed inter episcopos plures erant segnes et inertes, alii vero timidi et ignavi, atque interea infandi Manichæorum errores per Galliam, per Germaniam, per Italiam et per alias regiones incredibili pertinacia propagabantur; simulque Valdensium placita sub specie paupertatis christianæ promovendæ passim serpebant et prælatorum ecclesiasticorum evertebant auctoritatem. Quæ quum palam jam fierent cum minis et terrore, ita ut catholicorum templa muris circumvallanda essent (quemadmodum Biterris factum est), nova remedia eaque vehementiora, seu potius novæ exsecutionis formæ adhibendæ visæ sunt.

[87] [institutis inquisitoribus pontificiis loco episcopalium, prius temporaneis, dein perpetuis, accusatoribus et testibus non præsentibus.] Legati itaque sunt a pontifice viri fortes et constantes in varias provincias, infectas hæresibus, eisque negotium datum non tantum excipiendi spontaneas accusationes et dijudicandi reos, sed inquirendi in hæreticos, in suspectos de hæresi et in eorumdem fautores: quod passim fiebat proposito programmate, quo omnes sub gravissimis pœnis jubebantur ut, siquid de talibus nossent, ad se deferrent. Initio stabile id institutum non fuit, sed temporaneum et personale; et tardius tantum in variis regionibus per certas et perpetuas leges stabilitum est. Hoc tamen in eo novum erat ut non ordinariorum nomine, sed Romani pontificis aut conciliorum auctoritate inquisitores procederent; ut speciale hoc eorum esset officium; atque etiam ut in habendis judiciis alias leges sequerentur quam communes fori modos et usus: quarum hæ præcipuæ erant ut rei accusatorum et testium ignorarent nomina. Quæ si fiant, ubi salus reipublicæ periclitatur aut testium accusatorumque vita discrimini objicitur (ut certe Albigensium ævo obtinebat), nemo prudens damnare ausit; sed ea simul proxima esse gravissimis abusibus nemo, nisi pervicax sit et obfirmato animo, denegare poterit: et quidem auctor anonymus, qui anno 1789 italicis typis duobus voluminibus epistolas apologeticas de punitione hæreticorum et de tribunali sacræ inquisitionis edidit, non diffitetur abusus; sed passim suggerit abusus damnandos esse, non vero ipsam sacram inquisitionem. Profecto in hoc negotio multa discretione opus est. Qui contenderit maxima bona non orta esse et innumera amota fuisse ab Hispania mala per inquisitionem, is plane hospes est in historia; sed qui probarit omnia et secum statuerit nil perturbato animo aut præpropere ab hoc tribunali fuisse actum, is non minus vapulare meretur; adeoque, ut uno exemplo contentus sim, quis laudabit umquam inquisitionem hispanicam quod, non audito Papebrochio nostro, hæresis damnavit omnia volumina Actorum sanctorum, in quibus ipse partem aliquam habuerat, et nullis umquam precibus et explicationibus induci voluit ut aut hæreses indicaret aut absurdum judicium revocaret. Quis contra non laudabit sanctam sedem Romanam, quod injustam istam sententiam cassam esse declaravit? Verum hujus loci non est laudes et lapsus sacræ inquisitionis prosequi; cæterum de eo argumento plures recentius dixerunt: quos inter singularem commendationem sibi promeritus est C.-J. Hefele, doctor theologiæ in universitate Tubingensi [Der Kardinal Ximenes, cap XVIII, die spanische Inquisition und Llorente's geringe Glaubwürdigkeit, pag. 257 et seqq.] , et majorem forte nobilis vir Joannes Acton, qui in Hefelii librum sapientissimas animadversiones edidit [The Rambler, July, 1860, pag. 158 et seqq.] .

[88] [Inquisitiones prius factæ ab ordinariis,] Quo primum tempore inquisitores instituti sint et qui primi hoc munere fuerint ornati, difficilis quæstio est, quoniam non statim huic instituto perfectio sua et coronis accessit; adeoque, si quis quæreret de inquisitione hispanica, qualiter extremo sæculo XVIII adhuc vigebat, respondendum ei esset eam ante sæculum XV fuisse incognitam. Quamobrem recte animadvertit Mamachius [Annales ord. Prædicatorum, tom. I, pag. 203.] , ut fere in reliquis rebus ita in magistratu illo constituendo rem, a quibusdam veluti rudimentis profectam, paulatim crevisse et tamquam gradibus ad maturitatem fuisse perductam. Nos rem ad ea dumtaxat tempora prosequemur, quibus B. Bernardus Calvonius illis judiciorum rationibus immixtus fuit. Scilicet in concilio Lateranensi, quod anno 1179 celebravit Alexander papa III, capite 17, excommunicatio contra Albigenses eorumque fautores pronunciata est et admoniti principes aliique fideles ut eos etiam vi cohiberent, eorum bona confiscarent et personas servituti subjicerent [Labbe, Collect. concil. tom. X, col. 1522 et 1523.] . Quinquennio post, in concilio Veronensi [Ibid. col. 1737 et 1738.] Lucius papa III in præsentia imperatoris Frederici Barbarufa, multo accuratius hæc omnia definivit, percellens anathemate Valdenses simul ac Albigenses, aliaque statuens de suspectis, alia de resipiscentibus, alia de relapsis, alia de obstinatis; quos postremos brachio sæculari tradi jussit. Quarum rerum cognitio atque etiam annua hæreticorum inquisitio servata ordinariis tribunalibus ecclesiasticis. Id autem in eis erat præcipuum, quod principibus sæcularibus præceptum est ne paterentur hæreticos in ditionibus suis degere; quod militibus, qui adversus eos pergerent, eadem indulgentiarum præmia proposita sunt quæ crucesignatis, adversus Saracenos bellantibus; et quod demum episcopi jussi sunt aut ipsimet aut per suos archidiaconos quotannis in hæreticos inquirere.

[89] [deinde a legatis pontificiis;] Sed, ut supra universim monui, ea erat plurium antistitum vecordia atque etiam suspecta fides, ut pontifex nollet eis solis confidere: quare ut jam anno 1178 Alexander III Petrum, presbyterum cardinalem S. Chrysogoni, Tolosam [Rogerius de Hoveden, ap. D. Bouquet, Scriptt. rerum Gallicarum, tom. XIII, pag. 173 et seq.] et anno 1181 Lucius III Henricum, Albanensem episcopum cardinalem, ad castrum Vaurense ad hæreticos reducendos ablegarat [Gaufredus Vosiensis, ap. D. Bouquet, tom. XII, pag. 448.] ; sic Innocentius papa III, potestate pontificia mittendi legatos usus, B. Petrum de Castronovo et Radulphum, utrumque Fontisfrigidi Cisterciensem monachum, legatos suos constituit, paulo post addito Arnaldo, abbate Cisterciensi [Manrique, Annal. Cistc. ad an. 1204, cap. II. Cfr Hurter, Vie d'Innocent III, liv. XIV, tom. II, pag. 273.] ; quibus commendatum ut pertinaces hæreticos brachio sæculari denuntiarent, exilio, confiscatione bonorum et personarum proscriptione puniendos. Triennio post sponte sua iis accesserunt Didacus, episcopus Oxomensis, et S. Dominicus, qui deinceps ordinem Prædicatorum fundavit; atque horum opera eo maxime valuit ut catholicorum animi erigerentur et ut experientia constaret quam utilis esset et necessaria missionariis vitæ pauperis et arduæ professio. Tum Cistercium revocatus ad capitulum generale Arnaldus, acceptis prælectisque Innocentii III literis, quibus omnium abbatum ardor stimulabatur ut S. Petri naviculæ opem ferrent, curavit ut duodecim abbates eligerentur; qui anno proxime sequenti, qui est Christi 1207, cum triginta fratribus ad meridionales Galliæ partes profecti sunt. Sed quum spei non responderet eventus et in dies audaciores fierent hæretici, atque ipse B. Petrus de Castronovo impia nece anno 1208 trucidatus fuisset, Innocentius, ab episcopis Narbonensis provinciæ rogatus, severiorem viam iniitet omnes Galliarum milites ad arma adversus hæreticos sumenda excitavit; quæ expeditio, a Simone de Monteforti administrata, ita nota est ut neutiquam explicanda videatur [Hurter, Vie du pape Innocent III, capp. XIV et seqq.] .

[90] [omnium ardor innovatus anno 1215, 1229] Interea anno 1215 celebravit Innocentius concilium Lateranense IV, in quo capitibus III et VIII [Labbe, Conc. tom. XI, col. 148 et seqq.] omnium, maxime vero episcoporum, ardor adversus hæreticos in flammatus est et annuæ inquisitiones ab episcopis fieri iterum jussæ; quod institutum, nisi quod rebus spiritualibus contineretur, simile erat missorum dominicorum muneri et proximum veritati communi, quæ sæculo XVII in Belgio adhuc in usu erat. Verum anno 1229, quum fides catholica in diœcesi Tolosana et Narbonensi provincia planevinceret, synodi Tolosanæ patres, attendentes terras prædictas, post longæ ac miserabilis turbationis discrimina, tunc quasi miraculose pace de assensu et voluntate majorum gaudere, ordinandum duxerunt et statuendum de consilio archiepiscoporum, episcoporum, et prælatorum, et baronum, et militum, quæ ad purgationem hæreticæ pravitatis, conservationem pacis, necnon et terræ quasi neophytæ, norant expedire. Statuimus itaque, inquiunt [Ibid. tom. XI, col. 427 et 428.] , ut archiepiscopi et episcopi in singulis parochiis, tam in civitatibus quam extra sacerdotem unum et duos vel tres bonæ opinionis laicos vel plures, si opus fuerit, sacramento constringant, qui diligenter, fideliter, et frequenter inquirant hæreticos in eisdem parochiis, domos singulas et cameras subterraneas aliqua suspicione notabiles perscrutando et appensa seu adjuncta in ipsis tectis ædificia, seu quæcumque alia latibula, quæ omnia destrui præcipimus, perquirendo: et, si quos invenerint hæreticos, credentes, fautores et receptatores seu defensores eorum, adhibita cautela ne fugere possint, archiepiscopo vel episcopo, dominis locorum seu bailivis eorumdem, cum omni festinantia studeant intimare, ut animadversione debita puniantur. Quæ dein latius explicant, nil omittentes ut firma esset lex et strenue servaretur.

[91] [et deinceps, maxime in Aragonia et vicinis provinciis. S. Bernardus, inquisitor pontificius,] Biennio post Gregorius papa IX, anathematizans universos hæreticos, eorumque receptores, defensores et fautores, declaravit eos omnis fere juris, non ecclesiastici tantum, verum etiam civilis vacuos [Raynaldus, Annalium Baronii continuatio, ad an. 1231, numm. 14 et 15.] . Anno 1232 die 26 maji literas, quibus initium Declinante, dedit idem pontifex ad domnum Sparagum, archiepiscopum Tarraconensem, ejusque suffraganeos, plurimum eos adhortans ut fortes essent in inquirendis hæreticis et decretum suum sedulo custodirent. Currentibus calcar addebatur. Jam ut vidimus, ab anno 1194 Alphonsus II, rex Aragoniæ, procurantibus Gregorio, cardinali de S. Angelo et Cælestini papæ III legato, et Raimundo de Castelltersol, archiepiscopo Tarraconensi, ditionibus suis abscedere jusserat Valdenses omnesque hæreticos, vetans sub pœna læsæ majestatis ne quis eos reciperet [Llorente, Hist. de l'inquis. tom. I, pag. 30; Villanueva, Viaje, tom. XIX, pag. 171.] ; quod edictum triennio post Petrus II, ejus successor, in concilio Tarraconensi innovaverat, satagens ne per magistratuum socordiam vacua esset hæc lex. Neque quieverat Sparagus, Tarraconensis archiepiscopus; cujus etiamnum exstat diploma [De Marca, Marca Hispanica, col. 1384.] , quo innotuit eum adversus hæreticos plurimum usum esse Carthusianorum opera. Sub finem enim anni 1219 priori Carthusiæ de Scala Dei Saracenos de Benifalet, episcopis Tarraconensibus a rege Aragonum concessos, contulit, quod ad honorem Dei, ait [Villanueva, Viaje, tom. XIX, pag. 310 et 311.] , pro nostris utilitatibus infatigabiliter laboravit, a nostra diœcesi pravitatem hæreticam viriliter cum multa industria expellendo, et clerum et populum ab illicitis multiformiter corrigendo. Similiter Guilielmus de Montegrino, qui ut electus aliquandiu sedem Tarraconensem tenuit, gravi officio suo prudenter fungi studebat. His se non continuit Gregorius papa IX; sed XVII calendas junii anni 1235 B. Bernardo Calvonio, episcopo Vicensi, priori Barchinonensi et fratri Guilielmo de Barbarano ordinis Prædicatorum ut contra hæreticos in provincia Tarraconensi inquirerent et juxta præscriptum canonem procederent injunxit [Bzovius, Annales eccles. ad an. 1235, num. 5.] ; ubi episcopum ex ordine Cisterciensi cum duobus fratribus Prædicatoribus conjunctum cernere est, quod fere ea virorum societate in reducendis hærelicis id ætatis utebantur Romani pontifices.

[92] [sequi debebat formam, jussu Gregorii IX a S. Raimundo confectam,] Quem autem canonem sequi jubebantur, is ille ipse est quem, rogatu Gregorii IX papæ, S. Raimundus de Pennaforti conscripsit ut Guilielmi de Montegrino, electi illius Tarraconensis, dubiis satisfieret. Qui tractatus, in solis Annalibus ecclesiasticis Bzovii excusus, quum tam parum cognitus sit ut Quetif et Echard ejus nullam mentionem fecerint, huc transferendus videtur; maxime quo appareat multo majorem lenitatem illius ævi judiciis et reorum custodiæ in fuisse quam vulgo credatur. I. Credo, ait itaque S. Raimundus [Ibid. loc. cit.] , quod deprehensi in hæresi secundum statuta domini papæ debeant incarcerari in carcere de muro forti, et (quantum fieri potest) in loco non suspecto debeant retrudi, ita caute quod habeant custodes fideles catholicos et securos, per quorum munus provideatur eis in necessariis, et, illorum sollicitudine mediante, per viros religiosos confortentur interdum et moneantur ad pœnitentiam et patientiam: ut alii, maxime simplices vel suspecti, nullo modo possint habere aditus loquendi ad ipsos. II. Item, utrum autem conjunctim vel separatim ponantur in uno vel diversis carceribus, dummodo masculi cum mulieribus, vel conversi taliter ab hæresi cum aliis captis, in aliis facinoribus deprehensis, in eodem carcere non ponantur, non credo referre. Taliter etiam providendum est in qualitate carceris et vitæ necessariis, quod non mortem eorum propter nimiam asperitatem, sed potius vitam, sicut viri evangelici, in spiritu mansuetudinis et pietatis quærere videamur: quia, sicut ait pater noster Augustinus, sive plectendo, sive ignoscendo, hoc solum bene agitur ut vita hominum corrigatur. III. Credo, salvo meliori judicio, quod si uxor ejusdem esset conditionis cum viro, id est, ab hæresi cum ipso conversa, debent simul et separatim ab aliis in eodem carcere poni. Si autem ipsa non fuit hæretica, nec est celebratum divortium per * carnalem vel spiritualem fornicationem ab ecclesia inter ipsos, ad instantem petitionem uxoris catholicæ, si alias diligenter admonita non potest induci ad continentiam, debet (si fieri possit sine periculo) uxori fieri interdum copia viri sui, ut ei adulterandi occasio tollatur.

[93] [qua dubia complura] IV. Credo quod quicumque sit inquisitor a sede apostolica constitutus, potest rogare et monere episcopum cum debita reverentia, ut taliter deprehensos in suo episcopatu incarceret vel incarcerari faciat secundum domini papæ statuta, et incarceratos custodiri faciat diligenter, licet forsitan posset dici quod bona talium valeant confiscari. Inquisitori satis videtur sufficere quod de dictis bonis in carceribus constituendis de vitæ necessariis provideatur eisdem. V. Ille quoque, qui non sponte, sed metu confitetur in jure hæreticorum erroribus credidisse, eosdem errores multipliciter exprimendo, asserit tamen se a quinque annis vel pluribus a prædicto crimine emendatum, (quod probare non potest nisi per famam,) nec aliud contra ipsum a prædicto tempore valeat probari; an conversus, an hæreticus debeat reputari: licet prima facie forsitan dici posset quod hæreticus est censendus, tamen quia in re dubia certa non est facienda sententia, ut eos dubie tam super metu quam super perjuriis necnon et quibusdam aliis casum præsentem scripsistis, elegi tutius de ipso casu non respondere ad præsens. VI. Si quis citatus in jure confitetur sponte, id est non metu probationum vel tormentorum, se olim hæreticis credidisse, dicit tamen se de crimine emendatum et in confessione secreta absolutum seu reconciliatum, et paratus est probare per suum confessorem; si crimen occultum erat, ita quod præter confessionem aliæ probationes non habentur, videtur quod ei sufficiat (quantum ad hoc) testimonium confessoris, si tamen discretus sit et bonæ opinionis. Si autem non sponte, sed metu facta esset talis confessio, vel crimen non esset occultum, videtur ulterius secundum discretum judicantis arbitrium procedendum; præsertim si secundum confessoris cognitionem et probationes contra ipsum inventas convinci valeat aliquos in confessione sua tacuisse errores; habita semper consideratione utrum per malitiam vel simplicitatem hoc videatur fecisse.

[94] [prudenter] VII. Quod factum est canonice, a judice præsertim, qui habet auctoritatem inquirendi a sede apostolica, non solum circa homines provinciæ sibi deputatæ, sed etiam circa extraneos, qui in ipsa inveniuntur provincia: credo quod (quantum ad hunc articulum) alius judex, de cujus provincia erant ipsi extranei, sine reprehensionis nota potest habere ratum: nisi appareret erga illos, ut inquisitionem evaderent, fraudulenter fugisse et alii judici veritatem sui erroris non simpliciter expressisse: vel nisi, quando recessit, esset jam inchoata inquisitio contra ipsum; vel nisi alias, consideratis aliis circumstantiis, ex tali processu, facto in alia provincia, negotio fidei vel animarum saluti periculum immineret. VIII. Siquis recepit aliquando Valdenses, credens illos esse bonos homines, licet sciret quod ecclesia persequeretur eos et principes sæculares igni traderent cremandos, non tamen per confessionem ejus vel aliam probationem habeat, quod alicui errori crediderit speciali, credo quod, si talis scit vel credit quod ecclesia dictos Valdenses propter hæresim prosequitur vel condemnat, indubitanter est hæreticus judicandus; nisi constaret ipsum adeo fatuum et insanum quod nesciret quid esset hæresis vel error: nec subterfugit quominus super his doceretur et esset paratus credere secundum quod ecclesia doceret eum. Si autem ignorat causam persecutionis hujusmodi, credens eos esse catholicos, licet prima facie violenta præsumptio habeatur contra ipsum, cum debuerit approbare quos approbat ecclesia et reprobare quos reprobat, non videtur præsertim in foro confessionis hæreticus judicandus.

[95] [solvuntur.] IX. Si plures testes contra aliquem producuntur et unus dicit quod vidit Martinum adorantem R. hæreticum Romæ in hyeme; alius vero dicit eundem Martinum prædicasse hæresim Bononiæ in vere; tertius dicit eundem Martinum vidisse adorantem T. hæreticum Parisiis in æstate: credo, salvo meliori judicio, quod cum tales sint in suis testimoniis singulares, non potest contra eum sententia condemnationis proferri; nisi infamia contra ipsum et facta opinio talium testium et alia consimilia adminicula suffragentur. Tali tamen videtur canonica purgatio indicenda. X. Licet dubitationes vestræ essent per se apertæ, vel per viros religiosos et peritos, quorum credo vos habere copiam, terminandæ; ut tamen mea debilitas vestræ non videatur nolle satisfacere charitati, utcumque debiliter (quantum in me est) ad præsens satisfacere procuravi; rogans, et supplicans, et consulens ut a bonis et peritis nihilominus super his ad cautelam consilium adhibeatis. Quibus probis institutis instructus, commendatum negotium pro animi ardore aggressus est beatus vir; sed, quod in omnibus fere ejus rebus gestis dolemus, vestigium dumtaxat reperimus; modos, adjumenta, obices plane ignoramus: ita ut conjecturis potius locus sit quam narrationi. Interea autem non negligebat episcopatus sui officia; quæ in conservandis juribus partim posita esse manifestum est.

[Annotata.]

* propter

§ XIV. Controversia cum Populetensibus. Dedicationes ecclesiarum. Partes S. Bernardi in rebus Balearensibus, maxime in episcopatus constitutione.

[Causam suam de patronatu parœciæ de Verdu vicit S. Bernardus adversus monachos Populetenses; templum S. Mariæ de Casella consecrat.] Controversia itaque jam pridem orta erat inter Guilielmum, episcopum Vicensem, ejusque capitulum, ab una parte, et ab altera inter Vitalem, abbatem de Populeto, ejusque monasterium super patronatu parœciæ de Verdu, quæ nunc in provincia civili Ilerdensi et diœcesi Celsonensi jacet [Madoz, Diccionario, tom. XV, pag. 673.] . Nitebantur Populetenses eo titulo quod Guilielmus de Cervera, ejus loci dominus et successor atque hæres fundatorum, religiosam vestem Populeti induerat eoque transtulerat omnia sua jura. Sopita jacuit aliquandiu hæc lis. Verum, ut cathedram Vicensem occupavit S. Bernardus, eam, quippe qui jurisconsultus erat, noluit intermittere. Delata itaque est causa ad tribunal Guilielmi de Montegrino, archiepiscopi Tarraconensis; qui pro more commissarium seu judicem designavit, scilicet magistrum Petrum de Albalat, præpositum S. Andreæ et sacristam Ilerdensem: quod posterius munus in omnibus ecclesiis Aragonensibus insigne erat et sæpe gradus ad episcopalem dignitatem; et quidem die 14 octobris anni 1236 ille ipse Ilerdensis antistes electus est [Villanueva, Viaje, tom. XVI, pag. 135.] et initio anni 1238 archiepiscopus Tarraconensis. Quum autem hic aliis negotiis detineretur, consensu atque etiam rogatu partium subdelegavit Bernardum de Trago, archidiaconum de Benasque, et magistrum Matthæum, archidiaconum de Terrantona; qui testes audirent, documenta examinarent et sententiam ferrent. Illis itaque judicibus, die 31 augusti anni 1235 causam suam vicit B. Bernardus. Non quieverunt Populetenses et appellationem interposuerunt apud Gregorium papam IX; qui negotium commisit prioribus Scalæ Dei et Escornalbou atque Guilielmo Gatel, canonico Tarraconensi. Ut autem viderunt quibus fundamentis niteretur prior sententia, eam confirmarunt die 16 julii anni 1236 [Finestres y de Monsalvo, Historia de el real monasterio de Poblet, tom. II, pag. 263 et seqq.] . Utrumque diploma in scriniis Vicensibus vidit Jacobus de Villanueva [Viaje, tom. VII, pag. 27.] ; sed non magis quam Populetensis historiographus declaravit quæ adversariis opposuerit B. Bernardus. Interea Ermengaudus Sineterra et Elicsendis de Falcs, nunc Fals, perfecerunt templum S. Mariæ, quod de suo moliebantur in loco de Casellis; quæ nunc exigua parœcia est duabus a Minorissa distans leucis, olim in parochia de Cans seu Cantios, nunc Camps, ubi nunc ecclesia annexa de Fonollosa est. Dotem concesserant fundatores maximam; sed omnia loca, verbi gratia Cumbalonga seu Comallonga, non hactenus innotuerunt. Segur et Vilalta servarunt nomen; ex quibus ædes S. Petri de Vilalta nunc annexa est parœciæ Castelltallat, cujus ecclesia anno 1064 a Guilielmo de Balsenery, Vicensi episcopo, consecrata est. Solemnitati Casellensi, ut ex subscriptionibus liquet, inter fuerunt præter archidiaconum et fundatores, duo monachi SS. Crucum et complures canonici Vicenses, qui omnes diplomati subscripserunt. Ex testibus autem duo versus leoninos adhibuerunt: nempe Dalmatius archidiaconus et Petrus de Pax monachus; quorum ille hac formula usus est:

Hoc signavit ita Dalmatius archilevita † ; hic vero hac altera:

P. monachus scriptis de Pax sic firmat in istis.

Quod prior abbatiæ Stagnensis intervenit, non alia est ratio quam quod huic asceterio data erat nova ecclesia; et quidem præpositura de Casellis deinceps inter præcipuas dignitates Stagnenses recensita fuit. Peracta autem hæc est dedicatio et diploma conscriptum XIV kal. aprilis seu die 19 martii, anno 1235 secundum veterem stylum, et 1236 juxta novum: quæ dies feria IV erat, nulla festivitate distincta. Sed accipe ipsum diploma, quod folio singulari, anno 1830, rogatu et impensis Francisci Traveria y Saborit, canonici et rectoris seminarii Vicensis, in lucem dedit laudatissimus Jacobus Ripoll Villamajor. Quoniam Redemptor mundi, salvans hominem misericorditer, Jesus-Christus, suæ passionis tempore, eliminatis vetustatibus sinagogæ, novam ecclesiam, cælestis Hierusalem figuram habentem, proprio sanguine consecravit, ut fidelium unio fieret, et sacratissima domus Dei, quæ nunch in terris ipsius dispositione militat, spiritualibus documentis sublimis existeret sanctorum habitatio, quando in cælestibus regnis Dei virtute et judicio triumphabit: cunctis liqueat præsentibus et futuris, quod cum venerabilis in Christo P. Bernardus, Dei miseratione Vicensis seu Ausonensis sedis episcopus, ad devotam instantiam viri nobilis Ermengaudi Sineterra et domina Elicsendis de Falcs, uxoris suæ, prioris etiam et conventus sanctæ Mariæ Stagnensis ad ecclesiam sive capellam beatæ Mariæ virginis gloriosæ de Casellis, constructam ab eis ad servicium Jesu-Christi in parrochia S. Mariæ de Cans Vicensis diœcesis, personaliter accessisset, et eam ad suplicationem eorum proponeret consecrare ac dedicare, de dote et assignatione beneficiorum eidem ecclesiæ cum ipsis tractatum habuit pleniorem, ac præfatus nobilis Ermengaudus Sineterra et domina Elicsendis de Falcs, inter se habito colloquio et reducto ad concordiam pleniorem, ob remedium animarum suarum et parentum suorum, necnon omnium fidelium defunctorum, de libero assensu ac spontanea voluntate donaverunt, laudaverunt ac perpetuo concesserunt, in præsentia prædicti episcopi et plurium aliorum, præfatæ ecclesiæ S. Mariæ de Casellis totam illam donationem et concessionem, factam ab eisdem nobilibus Q.°0 priori et conventui S. Mariæ Stagnensis, quæ in instrumento inde confecto dinoscitur contineri, et præsenti instrumento expressis vocabulis inseritur in hunc modum. Donaverunt namque ipsi Ermengaudus Sineterra scilicet et domina Elicsendis uxor sua, et irrevocabiliter tradiderunt et etiam obtulerunt Domino Deo et ecclesiæ Beatæ Mariæ de Casellis, quam suis propriis beneficiis construxerant, mansum de Casellis, in quo ipsa ecclesia est fundata, quem mansum emerant de Cardona de Casellis. Donaverunt etiam ipsi ecclesiæ mansum Bernardi de Casellis, qui cum eodem se tenet manso. Et mansum de Ulmo, et mansum de Solario, et mansum de Podio, mansum etiam de Fontecalcata, mansum de Jungente et mansum de Solariogaceto, mansum de Capprariis, mansum etiam de Olzinis, et ipsum honorem, quem Petrus de Sancto Petro et Geraldus de Villasicca tenebant pro eis, et mansum de Fontelocusta, mansum de Conbabella, et mansum de Condaminis, qui est infra terminos castri de Falcs, quem tenebat pro eisdem Vitalis Turrecapraria, mansum Arnaldi Plomacii, qui est in termino de Segur apud Portespanam, duos mansos etiam de Casis, quos emerunt a Berengario Dalbespino, in termino de Segur, juxta locum qui dicitur Austor. Supradictos siquidem mansos et honores cum omnibus suis pertinentiis, tenedonibus et terminis, affrontationibus, ingressibus et egressibus, ac suis juribus universis, ad eosdem nobiles in . . . . . . sis et honoribus ante donationem hujusmodi spectantibus vel pertinentibus et debentibus pertinere, præfatæ ecclesiæ sanctæ Mariæ de Casellis, et clericis ibidem Domino Deo et beatæ Mariæ perpetuo servituris substituendis, ad ejus servicium faciendum donaverunt et laudaverunt ipsi nobiles, pro francho et proprio alodio libere et quiete ab ipsa ecclesia et suis clericis omni tempore possidendos, prout in instrumento inde confecto, adjectis quibusdam aliis conditionibus, plenius et difusius continetur. Nos autem Ermengaudus Sineterra et domina Elicsendis de Falchs, attendentes quod, aumentatis donis et meritis ipsius ecclesiæ de Casellis, donorum aumentar debeant rationes, ex certa scientia et consulta, gratuita et spontanea voluntate, ipsi ecclesiæ et clericis, perpetuo deservientibus in ea, supradicta omnia et singula, ut melius dici et intelligi potest, libentius confirmantes de præsenti adjicientes donamus, assignamus et concedimus eidem ecclesiæ S. Mariæ de Casellis, et suis clericis omni tempore possidenda et habenda, omne jus et dominium nobis pertinentia vel debentia pertinere in decimo et in taschis prædictorum mansorum, vel in illis personis quæ in ipso decimo et taschis aliquid per nos tenent. Sunt autem hæc omnia in parrochiis ecclesiarum S. Mariæ de Cans, S. Vincentii de Falcs, et S. Andreæ de Cumbalonga, S. Mariæ de Segur, et S. Petri de Villaalta. Donamus etiam et assignamus, et de præsenti tradimus ecclesiæ et clericis supradictis, sexaginta solidos Bar[cinonensis] monetæ de duplo, et octo quarterias frumenti, ad mensuram fori Minorisæ perpetuo censuales super redditibus illius molendini de Cubo, quod apud turrem nostram habemus in termino de Miralles. Ad hæc nos Bernardus, Dei gratia Ausonensis episcopus prælibatus, considerantes devotionem multiplicem nobilium prædictorum, et exequendo nostrum officium pastorale, confidimus promereri gratiam et misericordiam Dei vivi, ad honorem Dei omnipotentis et B. Mariæ virginis gloriosæ, ac aliorum sanctorum, sub anno dominicæ Incarnationis millesimo ducentesimo trigesimo quinto, die scilicet XIIII kalendas aprilis dedicavimus et consecravimus memoratam ecclesiam sive capellam de Casellis, et altare constructum in ea in honore B. Mariæ; quæ Mater Dei et hominis effecta vere Virgo Virginum meruit nominari: ut deinceps ipsa ecclesia, sponsa Jesu-Christi effecta, fidelium fiat conjunctio, et in peccatis perpetua defensio contra sæva jacula inimici, et convenientes in ea salubrium petitionum effectum apud Deum valeant liberius impetrare. Auctorizamus etiam et donando confirmamus eidem ecclesiæ, et universis clericis, ibidem Domino famulantibus, statutum cimiterium, quod eadem die ad latus ipsius ecclesiæ versus partem septentrionis duximus consecrandum. Et salvis parrochialium ecclesiarum laxationibus et juribus universis in eo, eisdem clericis et ceteris fidelibus liberam concedimus sepulturam; sed ut ipsa ecclesia cum omnibus ad se pertinentibus libertate ecclesiastica et immunitate debita graudeat in futurum, eidem et suis clericis triginta passuum immunitatem consignantes et libere concedentes, statuimus et firmiter inhibemus, ne aliquis homo vel femina cujuscumque conditionis hanc immunitatem vel sacrariam seu cimiterium infringere, violare audeat vel turbare, seu alicui personæ vel personis, rebus etiam quibuscumque infra ipsius spatium vel terminos præsumat violentiam vel injuriam irrogare. Et quicumque, ductus spiritu nequiori, talia (quod absit) præsumeret attemptare, indignationem Dei omnipotentis, et beatorum apostolorum Petri et Pauli ac aliorum sanctorum, et anathematis sententiam se noverit incursurum. Ad ultimum, ipsam ecclesiam sanctæ Mariæ de Casellis, cum omnibus ad se pertinentibus vel debentibus pertinere, sub libertate ecclesiastica ponimus et constituimus, videlicet, ut omnia bona, alodia et possessiones quæcumque, etiam mobilia et inmobilia, et specialiter supradicta omnia et singula, quæ hactenus juste et rationabiliter acquisivit, vel in posterum recte acquisitura est, Domino concedente, ex beneficentia scilicet pontificum vel liberalitate nol ilium, seu etiam oblatione fidelium quorumcumque, eadem ecclesia seu capella, et clerici, in ea perpetuo servientes, inconcusse habeant et possideant libere et tranquille. Salvis tamen in omnibus, Ausonensis sive Vicensis sedis S. Petri reverentia, auctoritate et justitia, jure nostro successorumque nostrorum. Quicumque vero eidem ecclesiæ et suis clericis de suis rebus contulerunt, sive in futurum collaturi sunt, aut illi etiam qui eamdem ecclesiam vel honores ipsius, vel ea quæ sunt juris sui bene defenderint, omnium beneficiorum et orationum sint participes, quæ fient, auctore Domino, in eadem, atque in futuro retributionem condignam a Domino consequantur. Si quis autem (quod absit) contra hanc dotalem paginam ac libertatem ecclesiasticam venire atemptaverit eamque violaverit, nisi admonitus resipuerit pœnitendo, a sacramentis ecclesiasticis fiat penitus alienus. Denique firmiter statuimus et præcipimus observari, quod clerici sæpefatæ ecclesiæ, diem tantæ solemnitatis annis singulis recensentes, eadem die ipsam ecclesiam per dedicationis officium solemniter venerentur. Actum est hoc XIIII calendas aprilis anno Incarnationis Jesu-Christi M.° CC.XXX quinto. Ego B. Ausonensis episcopus subscribo. Hoc signavit ita Dalmatius archilevita † . Sig † num mei Ermengaudi Sineterra. Sig † num Dominæ Elicsendis de Falcs, uxoris ipsius Ermengaudi, qui prædicta omnia laudamus, concedimus et firmamus, firmarique rogamus. P. monachus scriptis de Pax sic firmat in istis. Ego Frater B. de Sancto Martino, monachus Sanctarum Crucum me pro teste subscribo. Sig† num Petri de Castrogalino testis. Sig† num Raimundi de Moraria, sacerdotis, qui pro teste firmat. Petrus de Torrentibus qui hæc firmo. † Ego B. de Colle, Vicensis canonicus, qui hoc firmo. † Raimundus Vite, Vicensis canonicus. Sig† num Ego B. de Sto. Ipolito sacriscrinius firmo. † Ego Petrus de Vivario qui hoc firmo. Sig† num Petri de Ayreis, Vicensis canonici. Sig† num Petri, Vicensis sacristæ † . Ego B. de Tornamira, Vicensis præcentor, firmo † . Ego Raimundus de Capraria Vicensis canonicus subscribo. Ego Guilabertus firmo † . . . . . hæc firmo = Sig† num Guilermi de Martorello, subdiaconi et notarii domini episcopi Vicensis, qui hoc de mandato ejusdem scripsi die et anno præfixis. Neque hæc sola ecclesia ritibus sacris a B. Bernardo Deo dedicata est. Die 6 septembris ejusdem anni, inquit Jacobus Ripoll, annum 1235 intelligens, consecravit templum S. Petri de Huyre seu Avira, annexa parœciæ S. Quintini de Puigrodon; et die 3 decembris anni 1236 initiavit altare S. Andreæ in templo cathedrali Vicensi, ut constat ex his Martyrologii Vicensis antiqui verbis: “III nonas decembris, anno 1236, dedicatio altaris S. Andreæ apostoli, quod est ædificatum in Vicensi ecclesia: quæ dedicatio facta fuit sub ordinatione Bernardi, ejusdem ecclesiæ episcopi.”

[97] [Implicatur S. Bernardus rebus Balearensibus. Hæ insulæ] Rebus deinde multo gravioribus implicitus est beatus vir; quæ ea declarare studebimus brevitate, ut tamen qua de re agatur intelligi possit. Venit autem primo loco intricatissima quæstio de jure designandi episcopi Majoricensis, quæ inter sanctam sedem, Jacobum, Aragoniæ regem, et episcopos Barcinonenses agitata est et cui B. Bernardus, quum abbas adhuc esset SS. Crucum, immixtus fuit. De originibus christianis insularum Balearium vix quidquam quod certum sit compertum est. Imprimis tamen constat, imperantibus Romanis, has insulas Hispaniæ partem fuisse habitas atque etiam ante finem sæculi IV in singularem provinciam fuisse erectas, quæ Tarraconensi, Carthaginensi *, Lusitaniæ, Galliciæ, Bæticæ et Mauritaniæ Tingitanæ accesserit [Schelstraete, Opus geographicum, pag. 287.] ; qui ordo, quum religio christiana vicit in illis partibus, ad res etiam ecclesiasticas traductus fuisse videtur [Ibid. pag. 288. Cfr. Florez, España sagrada, tom. IV, pag. 84 et seqq.] . Verum, quum anno 416 Gothi Hispaniam invaserunt, sublata est Balearium provincia et Narbonensi addita [Schelstraete, Opus geog. pag. 521.] .

[98] [pro rerum politicarum varietate pars fuerunt] Sed non diu stetisse censenda est hæc ordinatio. Postquam enim anno 425 a Vandalis tentatæ et post mortem Valentiniani imperatoris, rege Genserico, sub annum 455 captæ fuissent [Herbilly, Histoire du royaume de Majorque, pag. 20.] , insulæ Sardiniæ sortem, quæ ab iisdem eodem fere tempore occupata fuit [Cantelius, Metropolitanarum urbium Historia, pag. 468] , ut in rebus civilibus, sic in ecclesiasticis secuta est; unde Sardiniæ provincia, quæ antea hanc dumtaxat insulam et Corsicam complectebatur, insigniter aucta est. Hinc in Catalogo nominum episcoporum catholicorum diversarum provinciarum, qui Carthaginem ex præcepto regali venerunt pro reddenda ratione fidei, die kalend. februarias, anno VI * Hunerici regis, Christi 484, sequentia veniunt nomina episcoporum insulæ seu provinciæ Sardiniæ [Ruinart, Histor. Persecutionis Vandalicæ Victoris Vitensis, pag. 139.] : Lucas Calaritanus, Martinianus de Foru-Trojani, Bonifacius de Sanafer, Macarius de Minorica, Vitalis Sulcitanus, Felix de Turribus, Helias de Majorica, Opilio de Evuso; quo constet tum tribus præcipuis Balearibus insulis suos fuisse antistites. Quod autem volunt nonnulli [Cfr Martini, Storia ecclesiastica di Sardegna, tom. I, pag. 92.] tum Calarim metropolim ecclesiasticam seu provinciæ ecclesiasticæ Sardiniæ caput fuisse, non placet. Certe civilis erat metropolis; sed pro Afrorum [Cfr Schelstraete, Ecclesia Africana, pag. 21 et seqq. Motta, de Metropolitico jure, pag. 27.] atque etiam forte Hispanorum [Florez, España sagrada, tom IV, pag. 71, 90 et seqq.] institutis is primas erat et universæ provinciæ præsidebat qui ante alios episcopali consecratione honestatus esset; licet inde paulatim desciverint Hispani, pedetentim communem concilii Antiocheni anni 341 disciplinam amplexi [Ibid. pag. 99 et seqq.] .

[99] [plurium provinciarum. Sors earum, donec penes Saracenos factæ sint.] Nondum integro sæculo exacto ab dira captivitate, Vandalis, ex Africa a Belisario pulsis, Sardinia et Corsica erepta est Cyrilli Romani ducis opera, Baleares autem insulæ, id est Ebusa, Majorica et Minorica, curis Apollinarii, natione Itali [Procopius, de Bello Vandalico, II, 5, edit. Bonn. tom. I, pag. 230 et 231.] , idque anno 534 [Cfr Papencordt, Geschichte der Vandalen, pag. 162.] . Permansit tum ea rerum conditio, quæ a Vandalis inducta fuit: ita tamen ut Sardinia non amplius singularis provincia fuerit, sed pars Mauritaniæ secundæ. Quare in Ordine præsidentiæ sanctissimorum patriarcharum, metropolitarum etc., quo episcopatuum ordo post expulsos Vandalos repræsentatur, veniunt prius Benepota et Mesopotamene in partibus Hispaniæ, dein Majorica et Minorica insulæ, et demum Sardiniæ et Mauritaniæ secundæ sedes [Schelstracte, Opus geographicum, pag. 682 et 683.] . Volunt nonnulli [Matthæjus, Sardinia sacra, pag. 65; Martini, Storia ecclesiastica di Sardegna, tom. I, pag. 93.] hanc constitutionem brevis fuisse temporis et Baleares insulas provinciæ Tarraconensi annumeratas fuisse, quoniam, quum S. Gregorius M. rescivisset monachos monasterii insulæ Capricanæ, quæ Majoricæ adjacet, male vivere, non ad Vitalem defensorem Calaritanum, sed ad Joannem, defensorem in Hispania, literas dedit, quibus eos redargueret et ad venerabiles leges revocaret [Regestum, lib. XIII, ind. VI, ep. 46.] ; sed parum probabilis hæc ratio, quum defensoris officium provinciæ finibus non terminaretur: quod autem magis urget, nulla episcoporum Majoricensium aut Minoricensium mentio fit in divisione ecclesiastica, quæ rege Wamba facta fuisse traditur [Morales, Coronica general de España, lib. XII, cap. 4, num. 19, tom. VI, pag. 282, edit. 1791.] . Satius itaque est, quum nil obstet, Mauritaniæ Secundæ Baleares adscribere, donec iis potiti sunt Mahumedani Arabes: quod quo factum sit anno non constat, aliis [Descriptiones de las islas Pithiusas y Baleares, pag. 74, Madrid, 1787; Madoz, Diccionario, tom. XI, pag. 162.] volentibus id ad annum 797 aut 798 referre, aliis [d'Hermilly, Histoire du royaume de Majorque, pag. 22.] paulo post occupatam Hispaniam anno 712, scilicet ante annum 726 [Matthæjus, pag. 5.] : quod longe verisimilius est.

[100] [Imperantibus Saracenis, episcopalis auctoritas transit ad præsulem Gerundensem, dein ad Barcinonensem.] Dum autem varia fortuna has insulas tenerent Saraceni, desierunt paulatim illic, uti etiam in Africa, episcopi esse; quo etiam nonnihil forte contulere Normanni, qui anno 859, ut Sebastianus, tum Salmanticensis episcopus, narrat [De Marca, Marca Hispanica, col. 328.] , Majoricam, Formenteram et Minoricam insulas aggressi gladio depopulaverunt. Quapropter Gerundenses præsules earum curam acceperunt; unde in diplomate, quod anno 898 [Cfr Villanueva, Viaje, tom. XIII, pag. 34, et tom. XXI, pag. 34.] ad Servum Dei, Gerundensem præsulem, dedit Romanus papa, in ditione ejus recensentur insulæ Majorica scilicet et Minorica [De Marca, Marca Hispanica, app. num. LIX, col. 834.] . Verum postquam anno 1015 Mudjehid edim, qui et Abuldjaisch Mudjehid edim ben Abdalla, ex familia Alameridarum [Cfr Casiri, Biblioth. Arab. Hisp. tom. II, pag. 44; et Aschbach, Geschichte der Ommaiden in Spanien, tom. II, pag. 271.] , ab Abderahmano Dianii seu Deniæ (Valentiæ provinciæ antiquissima civitas est [Cfr Florez, España sagrada, tom. VII, pag. 203 et seqq.] ,) princeps constitutus, civilium bellorum capta occasione, Baleares insulas invaserat [De Marlès, Histoire de la domination des Arabes en Espagne, tom. II, pag. 96.] , denuo mutata est ecclesiastica earum conditio. Gislebertus scilicet, qui et Guislabertus, qui a 21 septembris anni 1035 [Villanueva, Viaje, tom. XVII, pag. 178.] ad 1062 aut 1066 ecclesiæ Barcinonensi præfuit [Cfr Florez, tom. XXIX, pag. 223 et seqq. et 364; Aymerich, Nomina et acta epp. Barcinonensium, pag. 295 et seqq.] , gratiam Mudjehidi iniit, adeoque ab eo ejusque filio Hali obtinuit omnes ecclesias et episcopatum regni sui, quæ erant in insulis Balearibus et in urbe Deniæ, ut perpetim abinceps manerent sub diœcesi urbis Barchinonensis et ut omnes clerici, presbyteri et diaconi, in locis præfatis commanentes, minime conarentur deposcere ab aliquo pontificum ullius ordinationem clericatus, neque christmatis sacri confectionem, neque cultum aliquem ullius clericatus, nisi ab episcopo Barchinonensi aut ab ipso cui ille præcepisset. Quam donationem, quum die XIV kalendas decembris anni 1058 ecclesia cathedralis Barcinonensis consecrata est, metropolitæ Narbonensis et Arelatensis, et præter Gislebertum quinque episcopi, quos inter Berengarius Gerundensis, confirmarunt [De Marca, app. num. CCXLVIII, col. 1113 et seqq.] , et Hali cum suis filiis proxima die VII kalendas januarii renovavit [Ibid. num. CCXLIX, col. 1116.] ; accessit et Alexandri III papæ auctoritas, qui VI kalendas junii anni 1169 in jure etiam præfatæ ecclesiæ confirmavit intra maris spatium insulas duas Majoricam et Minoricam, sicut antiquis temporibus eandem ecclesiam constabat tenuisse [Villanueva, Viaje, tom. XVII, pag. 324.] .

[101] [Annis 1114 et 1115 expugnantur a christianis insulæ Ebusa et Majorica; quæ, iterum amissæ, recuperantur anno 1229. Controversiæ] Verum jam pridem cogitabant et sæpius tentarant christiani Baleares insulas Saracenis eripere [Cfr Amari, I diplomi arabi, del R. Archivio Florentino, pag. XXXV et seq.] ; quin etiam annis 1114 et 1115, B. Paschali papa II suadente, Pisani, conjunctis cum Barcinonensibus et Catalaunis armis, Ebusam insulam et Majoricam expugnarant, occisis plus quinquaginta millibus Saracenorum et triginta millibus christianorum liberatis. [de novo episcopatu creando. Quam partem in his rebus habuerit S. Bernardus.] Sed quum novum regnum filio Batalis viri christiani, quem carcere liberarant, moderandum tradidissent, nullo fere præsidio relicto [Pujades, Cronica universal del principado de Cataluña, tom. VIII, pag. 160.] , quantum truculentum et diuturnum fuit bellum, tantum inutilis et brevis hæc fuit victoria [Cfr maxime Laurentius diaconus, ap. Muratori, Scriptores rerum italicarum, tom. VI, col. 101 et seqq. 162 et 169.] ; adeoque anno sequenti insulas recepit sultanus Ali-ibn-Jusuf [Amari, I Diplomi arabi del l'Archivio Florentino, pag. XXXVI.] . Sæpius postmodum de eadem re consilia agitata fuerunt; quin anno 1205, quum Petrus II, Aragoniæ rex, Majoricæ occupationem meditaretur, promissis se obstrinxit Innocentius papa III se illic cathedram episcopalem erecturum, si in christianorum veniret manus [Cfr La Porte du Theil et Brecquigny, Epistolæ Innocentii III, lib. VIII, num. 93, tom. II, pag. 734; Migne, Opp. Innocentii III, tom. II, col. 666. Raynaldus, Continuatio Annalium Baronii, ad an. 1205, num. 63; Villanueva, Viaje, tom. XXI, pag. 38.] . Factum id demum a Jacobo I, juvene viginti annorum, sed jam viro summo, anno 1229, natali S. Silvestri, (qui dein quotannis solemni supplicatione celebratus est [Processio in die S Silvestri ex consueta ecclesiæ Majoricensis, ap. Villanueva, Viaje, tom. XXI, pag. 253 et seqq.] ,) urbe regia hostibus erepta et rege capto [D'Hermilly, Histoire du royaume de Majorque, pag. 51 et seqq. Cfr Zurita, de Marca, Mariana, Villanueva, etc.] . Petro, filio regis Portugalliæ, loco comitatus Urgellensis, in feudum data insula et postmodum Minorica quoque et vicinæ insulæ, quum hæ etiam in christianam libertatem vindicatæ fuerunt. Qua in re partem etiam aliquam habuit B. Bernardus, tum SS. Crucum abbas. Contulit enim se Ilerdam; ubi III kal. octobris anni 1231 diplomati subscripsit, quo Jacobus rex infanti Petro, comitatem Urgellensem cedenti, in feudum donavit insulam Majoricam jam occupatam, et insulam Minoricam aliquando occupandam: quod diploma edidit Villanueva [Viaje, tom. XXI, pag. 257 et seqq.] . Illic inter testes post episcopum Ilerdensem venit B. Bernardi nomen his siglis Fr. B. abbas sanctarum Crucum. Interea autem curandum erat ut in Majorica episcopus institueretur: verum multi hac in re jus sibi esse contendebant. Initio lis exstitit inter episcopum Barcinonensem, titulo Mudjehidi donationis, confirmatæ ab episcopis et ab ipsa sancta sede agnitæ, et inter regem Jacobum, quippe qui, assignatis reditibus, novam ecclesiam fundarat; accessit dein Gregorii papæ IX oppositio, prius quod dos non videretur sufficiens, dein quod litigiosa esset sedes, et demum quod peccatum esset contra canones. Intervenisse etiam videtur Tarraconensis archiepiscopi studium, provinciæ suæ novam ecclesiam vindicantis. Nullus huic negotio magis implicitus fuit quam B. Bernardus.

[102] [S. Bernardus cum abbate Populetensi arbitrariam sententiam pronuntiat adversus episcopum Barcinonensem in negotio episcopatus Majoricensis.] Jam anno 1230, quum SS. Crucum adhuc esset abbas, a rege Jacobo et Berengario, Barcinonensi præsule, ejusque capitulo arbiter et pacis sequester, simul cum Arnaldo, abbate Populetensi, electus est, ut id negotium pro juris prudentia componeret. Contulit itaque se Populetum, ubi festum et octavam Omnium Sanctorum celebrabat Jacobus rex, et sententiam, quam ex sequenti diplomate intelligere fas est, pronuntiavit [D'Archery, Spicilegium, tom. III, pag. 602. edit. in-folio.] : In Dei nomine et ex divina gratia manifestum sit cunctis præsentibus atque futuris, quod cum inter Jacobum, illustrem regem Aragonum et regni Majoricarum, comitem Barchinonensem et dominum Montispessulani, ex una parte, et venerabilem patrem Berengarium episcopum et capitulum Barchinonense ex altera, quæstio mota esset super ecclesia cathedrali de Majoricis, et ibidem episcopo eligendo, quæ omnia dictus episcopus et capitulum ad se de jure spectare dicebant ratione cujusdam donationis, quam quidam Sarracenus, olim dominus Deniæ et insulæ supradictæ, fecerat episcopo et ecclesiæ Barchinonensi, cui donationi consenserant olim comites Barchinonenses, archiepiscopi et episcopi plures, et etiam prædicta omnia sedes apostolica confirmavit. Quæ nitebantur probare per publica instrumenta. Tandem dicti episcopus et capitulum, attendentes quod dicta civitas et regnum Majoricarum episcopum exigebant, quem dominus rex Jacobus supradictus ibi creare volebat, animatus ad dotandam ecclesiam supradictam, quæ tamquam novella plantatio pullulabat, voluntati regiæ in hac parte liberaliter adhæserunt, ita quod, mediantibus Populeti et Sanctarum Crucum abbatibus et aliis bonis viris, super præmissis ad hanc concordiam sive compositionem amicabiliter pervenerunt; videlicet quod creetur episcopus in Majoricis, et fiat ibi ecclesia cathedralis, et ista prima vice solummodo sit episcopus civitatis alia persona quam dominus rex voluerit nominare, et quod dicti episcopus et capitulum illi nominationi non possint resistere, imo annuant regiæ voluntati, et eam charitatis brachiis amplectantur: et si forte persona nominata a domino rege ante consecrationem decederet, vel ejus consecratio impediretur electionis vitio vel electi, idem dominus rex aliam nominet personam, et sic de singulis, quousque talem dominus rex personam nominet, quæ ad consecrationem perveniat licite cum effectu. Mortuo autem isto primo episcopo consecrato, postea perpetuo fiat electio per episcopum et capitulum Barchinonæ, cum assensu regis Aragonum qui tunc regnabit, et de gremio ecclesiæ Barchinonæ, si ibi potuerit idoneus reperiri; si autem ibi inveniri non posset, de ipsa eadem ecclesia Majoricarum, vel de alia, per eumdem episcopum et capitulum Barchinonæ, consentiente tamen semper rege, episcopus assumatur ad ecclesiam supradictam; et sic perpetuo res procedat, verumtamen voluntas regia ultra duos menses nullatenus exspectetur. Iste idem ordo servetur, si in Minoricis vel Evica fieret ecclesia cathedralis, salva in omnibus portione civitatis et terræ assignata et assignanda episcopo Barchinonæ, ratione militum et hominum armatorum, quos secum duxit et habuit in captione civitatis et insulæ supradictæ, et salvo in omnibus apostolicæ sedis mandato. Datum apud Populetum octavo idus novembris anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo. Signum Jacobi, Dei gratia regis Aragonum et regni Majoricarum, comitis Barchenonensis, et domini Montispessulani. Hujus rei testes sunt, Frater A. Gallart, abbas Populeti. Frater B. Calvo, abbas Sanctarum Crucum. Frater G. de Cervaria. P. de Sentillis, sacrista Barchinonensis. P. Ferrandi de Albarazino. P. Cornelii. Pelegrinus de Castroacello. Signum Petri de Sancto Melione scriptoris, qui hoc mandato domini regis scripsi pro G. Rabacia notario suo, loco, die, et anno præfixis.

[103] [Electus episcopus impeditur quin consecretur a Gregorio papa IX, quod dos non videbatur sufficere;] Designavit itaque rex primum Majoricensis restitutæ sedes episcopum Bernardum, ab anno 1220 abbatem S. Felicis de Jecsalis seu Gissalis, nunc vulgo San Feliu de Guixols, in diœcesi Gerundensi, et belli Majoricani cum hominibus 179 participem [Villanueva, Viaje, tom. XV, pag. 1 et 11.] . Quare die nonas aprilis anni 1232, Barcinone versans, Jacobus postulato episcopo ejusque successoribus concessit totam decimam et primitiam omnium suorum bonorum, quæ tum in Majorica habebat et deinceps se habiturum sperabat in Minorica, scilicet fructuum terræ et animalium, quin etiam piscium et monetæ Majoricensis, excepta decima de Albuferiis et juribus personalibus [Ibid. tom. XXI, pag. 282 et 283.] . Verum hanc non dotem esse arbitratus est Gregorius papa IX, sed communia dumtaxat jura; maxime quod rex, episcopi et nobiles ante susceptam expeditionem voto se unanimiter astrinxerant, quod si Deus ipsis traderet terram illam, iidem in primis ecclesiæ Dei construendæ ibidem dominicaturas et dotem congruam assignarent; de quibus viri ecclesiastici, illic Domino servituri, possent commode sustentari [Ibid. pag. 285.] . Quare quum Sparagus de Barca, archiepiscopus Tarraconensis, et Jacobus rex eum literis adiissent, ut faceret munus consecrationis impendi Bernardo Guixolensi, rescripsit mense julio anni 1232 ad Poncium de Vilamur, episcopum Urgellensem, et ad Guilielmum de Cabanellas, episcopum Gerundensem, hortandum esse regem ut ecclesiæ Majoricensi de sufficientibus possessionibus et aliis reditibus dotare procuret. Qua sufficienter dotata, sic pergit [Ibid. pag. 284.] , provideatis sibi de auctoritate nostra de persona idonea in pastorem, ei munus consecrationis postmodum impensuri. Quia vero ipsi ecclesiæ de pastore sic volumus provideri, ut nullius jus ex hoc lædatur, volumus et mandamus ut ecclesiam sæpefatam ad manus Romanæ ecclesiæ reservetis, donec de jure Barchinonensis ecclesiæ ac aliorum per sedem apostolicam plenius cognoscatur. Datum Reate II kal. augusti, pontificatus nostri anno sexto.

[104] [suasu (ut videtur) episcopi Barcinonensis. Curatur ut dos augeatur.] Ex quarum literarum fine manifestum fit Barcinonensem præsulem non consensisse in arbitratum B. Bernardi et Arnaldi Populetensis; neque ejus nomine subscriptum est diploma, quod supra edidimus; neque alterum, quo dotem qualemqualem anno 1232 Jacobus rex Barcinone assignavit novæ sedi; sed Petri de Scintillis dumtaxat, sacristæ Barcinonensis. Quare valde verisimile est a Berengario, Barcinonensi episcopo, ea omnia profecta esse, quæ de dotis defectu objecit Gregorius IX. Sed nil valuere apud Jacobum Urgellensis et Gerundensis antistitum monita, quoniam omnes jam terræ distributæ erant et pars regia in feudum data Petro Lusitano. Quam ob causam Gregorius papa ad Guilielmum de Montegrino, sacristam Gerundensem et electum Tarraconensem archiepiscopum, literas dedit quibus ei mandavit ut regem Jacobum, dominum Petrum et omnes qui voti erant participes et in Majorica terras tenerent, etiam censuris compelleret ad dotandam novam ecclesiam; et dein initio anni 1235, III scilicet idus januarii, alias ad Ferrarium Pallares, præpositum Tarraconensem, jubens ut se in Majoricam conferret et assignandam dotem reciperet aliaque procuraret [Villanueva, Viaje, tom. XXI, pag. 285 et 286.] . Jussa fecit Ferrarius et multas donationes accepit nomine futuri episcopi [Ibid. pag. 67 et seqq.] .

[105] [Archiepiscopus Tarraconensis,]Sed ex quo tempore Mauris erepta erat Tarraco et pristina sedes restituta, contendebant archiepiscopi priscos suffraganeos, qui Mahumetanorum imperio Narbonensem præsulem et aliquandiu episcopum Vicensem metropolitam agnoverant, juri suo revendicare; qui conatus eis feliciter cesserant [Ibid. tom. XIX, pag. 47 et seqq.] . Nil itaque mirum si Ferrerius, Tarraconensis præpositus, et Guilielmus de Montegrino, archiepiscopus electus, in Majoricensem cathedram auctoritatem sedis Tarraconensis stabilire studuerint. Certe non satisfecerunt Romano pontifici [Ibid. tom. XXI, pag. 287.] ; quin etiam non solus Ferrerius donationes admisit, verum etiam electus archiepiscopus [Ibid. pag. 68.] , adeoque anno 1235, die 13 decembris, diploma dedit Jacobus rex Guilielmo de Montegrino, quo concessit episcopo præficiendo in ecclesia cathedrali Majoricarum et clericis residentibus in eadem, et vobis, ait, G. Dei gratia Terrachonen., electo, pro episcopo et clericis memoratis, quod in eadem insula possint libere possessiones emere; … ita tamen quod processu temporis, si nobis visum fuerit quod eadem ecclesia cathedralis ultra modum possessiones adquireret in insula memorata, possimus auctoritate nostra propria hanc adquirendi licentiam revocare. Ut itaque paulatim procedebat novæ ecclesiæ dotatio, sic crescebat archiepiscopi Tarraconensis auctoritas. Verum, ut ex his quæ supra declaravimus perquam manifestum est, jam ab ineunte sæculo V cessarat in illa insula eorum jurisdictio et potiora fuissent archiepiscopi Calaritani jura.

[106] [episcopus Barcinonensis et rex Jacobus sibi arragant constitutionem novi episcopi; Gregorius IX cassam facit erectionem episcopatus et novam diœcesim erigit, immediate a sancta sede, pendentem, donec provinciæ Valentinæ facta sit.] Neque meliora erant episcopi Barcinonensis. Etenim, etiamsi detur sub Maurorum tyrannide parum curari debuisse aut potuisse canones, quin immo legitime insulam Majoricam additam fuisse diœcesi Barcinonensi, quod antiquis canonibus ecclesiæ pastore vacuæ vicinis episcopis commendabantur; res tamen inaudita pæne erat propter erectionem novæ diœcesis, ex altera excisæ, huic jus designandi e suo sinu episcopos remanere. Paulo melior erat Jacobi regis conditio, quippe qui fundator censendus esset: verum tum nondum omnino prævaluerat ut pro patronatus jure reges designarent episcopos. Ut itaque æqua erat sententia, a S. Bernardo anno 1230 lata, si contendentes spectentur, Jacobus nempe rex et episcopus Barcinonensis; sic minus conveniebat cum canonibus, per quos capitulis cathedralibus sua adhuc servata erat facultas eligendi episcopos. Verum, licet tum jam rudimenta quædam capituli in Majorica essent [Ibid. pag. 81 et seqq.] , justus tamen canonicorum numerus non aderat, neque recta ordinatio; quum non ante diem 27 januarii anni 1240 facta sit a Gregorio IX facultas erigendi capituli cathedralis [Ibid. pag. 83.] . Nil itaque procedebat et dies fluebant et anni, quin quidquam fieret. Supererat ergo ut Romanus pontifex hæcomnia secundum canones componeret. Irritam itaque habuit novæ sedis erectionem, se inscio, auctoritate partim laica, partim episcopali, factam; atque reliqua omnia quæ hanc secuta erant eaque nitebantur. Incassum propterea abibat compositio, inter regem et episcopum Barcinonensem inita; electio seu postulatio Bernardi, Guixolensis abbatis, in primum episcopum, et alia id genus. Amovit quoque Tarraconensis archiepiscopi jurisdictionem, et declaravit ecclesiam Majoricanam ad se nullo medio pertinere [Ibid. pag. 287.] ; quam exemptionem die I aprilis anni 1248 Innocentius papa IV et alii dein pontifices confirmarunt et ratam habuerunt; donec die 9 julii anni 1492 Rodericus de Borgia, cardinalis archiepiscopus Portuensis, episcopus Majoricensis et administrator perpetuus ecclesiæ Valentinæ, ab Innocentio papa VIII primus archiepiscopus Valentinus designatus est; quam dignitatem ipse, paulo post summus pontifex nomine Alexander VI creatus, filio suo Cæsari contulit [Ibid. tom. I, pag. 52; cfr Raynaldus, Continuatio Annalium Baronii, ad an. 1492.] : atque ab eo tempore Majorica pars hujus provinciæ facta est [Cfr Moroni, Dizionario di erudizione ecclesiastica, V° Valenza, tom. LXXXVII, pag. 287.] .

[107] [S. Bernardus cum S. Raimundo de Pegnaforti et episcopo Ilerdensi jubetur anno 1237 a Gregorio IX episcopum Majoricensem eligere et curare ut consecretur.] Quum itaque Gregorius IX satius duxisset novam Majoricensem ecclesiam sedi apostolicæ nullo medio addicere, mense julio anni 1237 literas dedit ad Petrum de Albalat, episcopum Ilerdensem, ad B. Bernardum, Vicensem episcopum, et ad S. Raimundum de Pegnaforti, cui ita confidebat ut nulli magis [Villanueva, tom. XVI, pag. 136, et tom. XXI, pag. 69.] . Accipe literas [Ibid. tom. XXI, pag. 286.] : Gregoris episcopus, servus etc. venerabilibus fratribus [Petro et Bernardo] Illerdensi et Vicensi … episcopis et dilecto filio fratri Raimundo ordinis Fratrum prædicatorum, capellano et pœnitentiario nostro, salutem et apostolicam benedictionem. Licet, secundum apostolum, neque qui plantat, neque qui rigat sit aliquid, sed qui dat Dominus incrementum, vineæ tamen Domini Sabaoth cultores positi et custodes, desiderio desiderantes circa illam diligentem sollicitudinem et sollicitam diligentiam adhibere, et cooperatores Dei cupientes existere, juxta quod ex injunctæ nobis officio imminet servitutis, libenter ejus gratiam sequimur præeuntem. Quia etsi non egeat adminiculo alicujus, utpote cunctapotens, placet ei tamen humanæ cooperationis affectus, cui nihil potest adjici vel adimi per effectum. Sane gratias agentes gratiarum omnium largitori, qui per charissimi in Christo filii nostri illustris regis Aragonum et aliorum Christi fidelium ministerium propriam causam gerens, regnum Majoricarum dudum a Sarracenis invasum, cultui restituit Christiano, ac volentes ecclesiæ, Majoricanæ pastore carenti, quæ ad nos nullo medio pertinet, de persona idonea provideri, per quam commissus sibi populus cælestis irrigui foveatur humore, circumspectioni vestræ, de qua plenam fiduciam obtinemus, provisionem ipsius ecclesiæ duximus committendam. Quocirca discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus talem eidem ecclesiæ præficiatis in episcopum et pastorem, qui tanto congruat oneri et honori: ac faciatis ei a suis subditis obedientiam et reverentiam debitam exhiberi. Cui vos, fratres episcopi, adjuncto vobis legitimo collegarum numero, non quidem de Tarraconensi provintia, sed potius aliunde, consecrationis gratiam impendatis, recepturi ab eo postmodum pro nobis, et Romana ecclesia, fidelitatis solitæ juramentum, juxta formam, quam vobis sub bulla nostra mittimus interclusam, contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Formam autem juramenti, quod ipse præstabit, de verbo ad verbum nobis per ejus patentes litteras suo sigillo signatas per proprium nuntium quantocius transmittatis. Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exequantur. Datum Viterbii, idus julii, pontificatus nostri anno undecimo.

[107] [S. Bernardus eo officio fungitur. Vindicatur Gregorius IX ab accusatione Villanuevæ.] Functi sunt quam primum suo officio tres delegati apostolici et nomine Romani pontificis designarunt Bernardum de Turriliis; quem constat jam die 12 octobris anni 1238 Majoricensem cathedram occupasse [Villanueva, tom. XXI, pag. 127.] . Atque his continetur universum negotium, cujus initiis et fini implicitus fuit B. Bernardus et cujus occasione obscure carpere ausus est Gregorium IX Jacobus Villanueva [Ibid. pag. 57 et seqq.] , maxime quod Jacobum regem, quem alias tanto passim honore et amore prosecutus est, minus benevole tum habuit. Verum in hoc erravit diligentissimus scriptor, quod ad iniens sæculum XIII transtulit posteriorum temporum mores et consuetudines. Voti religio tum multo major erat quam nunc est et difficilius in eo dispensabatur; ita ut mirum profecto fuisset, si Gregorius eos, qui se ad Majoricensem dotandam ecclesiam voto obligarant, censurarum minis eo non compulisset. Quod vero ei non permisit episcoporum designationem, id tum in usu non erat; adeoque ipsemet rex id episcopo Barcinonensi cesserat. Huic autem plane jus nullum fuisse ejusque molimen canonibus sacris plane adversum jam monuimus.

[Annotata]

* Carthago Nova

* VIII

§ XV. Expeditiones Jacobi I, regis Aragoniæ, Valentina et Italica: quam partem in iis habuerit S. Bernardus.

[Monzone in conventu procerum, cui interfuit anno 1236 S. Bernardus, votum facit rex Jacobus de recuperando regno Valentino] Dum autem illa lis penderet, Jacobus rex, satis non habens Majoricam in libertatem vindicasse, meditabatur Valentiæ expugnationem. Impellebat Gregorius papa, qui et cruciatarum expeditionum solitas indulgentias et privilegia concesserat [Bleda, Coronica de los Moros, pag. 426.] . Mense itaque octobri anni 1236 curiam habuit rex Monzone seu Montesoni, in diœcesi Ilerdensi; non autem Oscæ, vulgo Huescæ, ut voluit Onuphrius Relles. Monzonem convenerunt procurator ecclesiæ Tarraconensis, episcopi Barcinonensis, Cæsaraugustanus, Turiasonensis, Tortosanus et B. Bernardus, Vicensis; multi religiosi viri, quos inter S. Raimundus de Pegnaforti et innumeri magnates. De bello convenit, treuga indicta, et certus valor constitutus monetæ Jacensi [Zurita, Anales de Aragon, lib. III, cap. 26, tom. I, pag. 146.] ; ne mercium instabili pretio mercatores averterentur et annonæ inopia oriretur. Hæc illius consilii præcipua capita. Ipse autem rex solemne votum fecit, quod satis fuerit indicasse [Catalanus, Concilia Hispaniæ, tom. V, pag. 188.] .

[109] [Ad finem dum taxat, nempe mense majo anni 1238, cum militibus interfuit S. Bernardus expeditioni Valentinæ.] Favebat tum omnino divinum numen Hispanorum ausis. Etenim non minus prudenter quam fortiter dimicabat S. Ferdinandus, Castellæ et Legionis rex, tum Cordubensem obsidionem urgens, brevi post Jacense et Hispalense regna expugnaturus et regem Granatensem habiturus vasallum. Portugalliæ quoque christiani incolæ ultimum parabant impetum, quo Saracenicum jugum plane excuterent. Jacobi autem res aliquot feliciter gestas jam recensuimus. Felix etiam fuit Valentina expeditio, quam passim multis celebrant Aragoniæ et Hispaniæ historici, singulari autem diligentia enarravit, qui anno 1788 tomum quartum Historiæ hispanicæ, auctore Mariana, edidit et post librum XII integrum tractatum de bello Valentino subjecit. Ab initio ejus particeps non fuisse videtur B. Bernardus; sed cum militibus advenit, postquam rex mense majo anno 1238 Valentiam jam obsidione et vallis cinxerat [Cfr Villanueva, Viaje, tom. VII, pag. 28.] ; atque hanc quidem ob rem plurimum æs alienum contraxit; a quo, quum morti proximus esset, nondum liber erat, ut suo loco in testamento videbimus. Ad hoc tempus pertinent sequentia, quæ ex Henriquezio, Domeneci vestigia relegente, sumimus: Zelo fidei succensus versus Valentiam iter direxit, et aliquas urbes et castra, divino favore munitus, parva tamen militum turma obsedit et occupavit. Habuit hæc expeditio insigne quiddam ad decus et gloriam christiani nominis. Cum enim Bernardus noster cælestis mentis instinctu adversus impias gentes commotus, exercitum duceret, militibus suis contra Mahumetanos certantibus, orationis fervore divinum implorabat auxilium; et suis precibus talem gratiam obtinuit quod, dum oraret, fidelium exercitus victoriam reportaret: et tandem, ingentibus hostium copiis interemptis et depulsis, victrici ornatus palma ad civitatem suam magno populi applausu reversus est. Cum autem per milliare adhuc a civitate abesset, res miranda contigit. Omnes enim campanæ, nullo movente, gratissimum adventum sancti viri sonitu suo præcinerunt. Qua de causa totus populus maxima lætitia affectus est. Quidni firmiore testimonio constat campanas a nemine fuisse motas?

[110] [Quum universa Italia partes scinderetur,] Dum autem res bellicæ tractarentur, non omissæ omnino politicæ: ex quibus nulla major fuit quam Italiæ pax et fausta gubernatio. Fervebant enim tunc temporis summopere simultates Gibelinorum et Guelforum, quorum alii fere imperatorum Germaniæ, Italiæ dominationem affectantium, alii Romanorum pontificum, ejusdem libertatem et supremam sibi auctoritatem plerumque vindicantium, partes sequebantur; cædibus, rapinis, exsiliis et proditionibus patriam deturpantes et jam exteros in suum auxilium vocantes, jam eosdem incredibili vafritie et crudelitate expellentes. Quæ odia et strages usque ad medium fere sæculum XVI continuata sunt, quando finis eis imposuit Carolus V imperator. Quum itaque Guelfi devicti fuissent, pro Italorum more (nam olim Græcos, Saracenos et Francos vicissim auxilio advocarant, ut quos prius in auxilium acciverant, dein alio novoque auxilio ejicerent, postmodum autem jam Gallos, jam Germanos inter se commiserant,) ad exteros confugerunt.

[111] [Gregorius papa IX invitat Jacobum I regem Aragoniæ adversus imperatorem Fredericum.] Porro, verbis utor Bernardini Gomesii Miedis [De vita et rebus gestis Jacobi I, lib. XI, in Hispania illustrata, tom. III, pag. 482 et 483.] , quocum conveniunt Zurita, Mariana, Ferreras aliique, per id temporis cum Jacobi fama ejusque rerum gestarum gloria universum orbem pervagaretur; atque optimi et bellicosissimi imperatoris nomine celebraretur, superiorque potentia et armis cæteris christianis regibus haberetur, ab Italis olim orbis domitoribus ipsoque summo capite ac Romanæ urbis rectore accersitus est ut afflictæ tandem propeque prostratæ Italiæ, maxime vero sacrosanctæ Romanæ sedi opem ferret: quas Fredericus imperator eo tempore, iniquo bello et contumeliis summa cum impietate affligebat multisque calamitatibus et cladibus prosequebatur; atrocissimum Cremonensi, Mantuanæ et Ticinensi, nobilissimis civitatibus, bellum inferens; quo Italia omnis concussa erat; totique interminatus ille fuerat se sub acerbissimum eam missurum jugum. Ad quam rem suscipiendam sæpius a Gregorio IX pont. max. rogatus est Jacobus, Federicum impium omnino esse atque anathemate dignum doctus; propterea quod non modo in suam matrem ecclesiam et Christi sacerdotes conspiraverat, sed ut sævus et inhumanus in Henricum natu majorem filium, Jacobi consobrinum, ad regnum Germaniæ adscitum, manus injecerat ipsumque in carcerem intruserat: ac propterea quod pontificias partes foveret, non solum regno, sed vita privaverat. Unde Mediolanensis, Bononiensis et Placentina, præstantissimæ Italiæ civitates, quibus ejusmodi bellum jam imminebat, legatos cum literis pontificiis ad Jacobum miserunt, qui summis precibus ab eo peterent ut ecclesiæ sacrosanctæ atque universæ Italiæ, quibus ab impio tyranno ultimum excidium parabatur, subveniret, ecclesiasticique præcipue ordinis et imperii tutelam susciperet. In ejus autem expeditionis sumptus CL millium librarum imperialium (sic loquebantur) et in singulos annos jura atque annuos reditus, qui imperatoribus in Cisalpina Gallia pendebantur, promittebant: seque patroni, defensoris ac gubernatoris loco ipsum; Romanam vero ecclesiam protectoris habituram; ac totam demum Italiam patris patriæque liberatoris nomine perpetuo donaturam.

[112] [S. Bernardum aliosque episcopos et proceres ad consilium vocat rex, an ab expeditione Valentina eundum sit in Italiam.] Legatis auditis atque magnifice exceptis, dum respondere parat, eos deduci jussit per castra; ipse vero, convocato consilio [in diem XIII junii anni 1238], ex [Jolante] regina, fœmina prudentissima, [qua non audita nil agebat umquam], et [Vitali de Canellas] Oscensi, [Bernardo de Monteacuto] Cæsaraugustano, [B. Bernardo Calvonio] Vicensi, [Ximeno] Segobricensi antitistibus, una cum [Raimundo Berengario] templario et [Petro de Exea] hospitali pro magistris, aliisque Aragonensibus et Catalanis proceribus, proposuit quam brevissime expeditionem italicam offerri sibi, quo tempore in Valentina oppugnatione esset: proinde utram utri præferret ab ipsis exposcere. De qua re ardua sane difficilique postquam in utramque partem satis disputatum est, tandem communi omnium sententia deliberatum fuit, ne faventi aspirantique fortunæ atque ad permagnas et gravissimas res bene gerendas sese offerenti deesset; divini quippe esse numinis ad tantum negotium vocari, quo et ecclesiæ sanctæ subveniret et Italiæ succurreret, ut catholici regis inde nomen, tantopere a majoribus suis expetitum, ipse forte dextera acquireret. Valentinas enim res in eas esse angustias adductas, ut cum tanto exercitu facile possent earum intra paucos dies potiri atque conduplicato victoris nomine italicam expeditionem obire. Quæ deliberatio, cum regis magnanimitate valde conveniens, rem eo deduxit ut in ipsis castris rex cum [Othone Cendatario, Mediolani et Placentiæ, et Juliano Leonardo, Faventiæ et Bononiæ] legatis pacisceretur. Atque in primis ipse recepit se in Italiam duo millia equitum ex nobilitate delectorum bellico cum apparatu transmissurum; et in Lombardia, Marcha Trevisana, aut Romandiola, ut petebatur, bellum cum Federico imperatore cumque sequentibus civitatibus usque ad internecionem gesturum. Verum, licet hæc tanta acta essent maturitate, nil tamen inde profectum est, quod forte vellet Deus ut pergerent Itali internecinis bellis a se ipsi pœnas expostulare.

[113] [S. Bernardus, quem volunt militem fortem fuisse, duobus mensibus ante captam Valentiam accipit a rege duas villas, quas postea commutat] Quod ad tantarum rerum examen vocabatur B. Bernardus, hinc intelligitur eum summopere regi acceptum fuisse et prudentem sagacemque virum habitum. Quin volunt eum militem strenuum fuisse et pugnacem [Villanueva, Viaje, tom. VII, pag. 28.] ; cujus tamen rei nullum exstat vestigium, nisi quod morti proximus scutum, quo olim in bello usus erat, adhuc servabat, ut ex ejus testamento constat, et quod teste biographo ejus vernaculo, semper ex omnibus præliis victor recessit. Meruit certe beatus vir ut die 20 julii, duobus ante expugnatam Valentiam mensibus rex Jacobus ei concesserit duos vicos rusticos, ex aliquot domibus constantes [Cfr Tractatus de expeditione Valentiana, post tom. IV Hist. Hispaniæ Marianæ, edit. 1788, pag. 399.] , in termino de Murviedro, dictos Labayren et Cunillera, et totidem alias in termino de Paterna, nuncupatas Alcudia et Benialcazim; quas posteriores triennio post ea lege regi reddidit ut hic earum loco beato viro castellum de Sagart donaret: postea vero horum omnium loco concessa baronia de Artes, castellum cum villa de Sallent, in valle de Llobregat, et alia loca [Ibid. loc. cit. Cfr biographus vernaculus.] . Diplomata, huc pertinentia, reperit et singularibus foliis [Cartas de donaciones hechas por el rey de Aragon etc.] in lucem dedit anno 1820 diligentissimus canonicus Vicensis, Jacobus Ripoll; quæ, ut vix nota sunt, juverit hoc loco attexere: Noverint universi, quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragon[iæ], Majoricarum et Valentiæ, comes Barchin. et Urgelli, ac dominus Montispessulani, donamus et confirmamus vobis Bernardo, eadem Vicen. episcopo, et successoribus vestris Vicen. episcopis in perpetuum illas duas alcherias, quarum una vocatur Labeiren, et alia vocatur Cunilare, quæ sunt in termino castri et villæ de Murvedre, et sunt contiguæ ad invicem; quas alcherias jam vobis dedimus, anno videlicet millesimo ducentesimo tricesimo octavo, tertio decimo kal. augusti. Has autem alcherias cum terminis, pertinentiis et tenedonibus suis donamus vobis et successoribus vestris, ut supradictum est, per hæreditatem et alodium, proprium similiter et liberum, ad habendum, tenendum et ad omnes voluntates vestras et successorum vestrorum libere faciendas. Ab hac autem donatione excipimus omnes terras et possessiones, quas laborabant, tenebant et possidebant Sarraceni de Murvedre in terminis dictarum alcheriarum, eo tempore, quo nos cum nostro exercitu cepimus Borrianam. Cætera omnia de terminis et tenedonibus dictarum alcheriarum, sive illo tempore erant ibi Sarraceni dictarum alcheriarum et eas possidebant, sive non, donamus et concedimus vobis, ut supradictum est, cum pratis, pascuis, aquis, lignis, furnis et molendinis, terris, arboribus, et cum omnibus ad dictas alcherias pertinentibus, exceptis possessionibus supradictis. Et si nos citra prædictum tempus, scilicet ex quo nos cepimus Borrianam, aliquid de terminis et tenedonibus dictarum alcheriarum, vel de terris eis subjectis dedimus, vendidimus vel alienavimus, totum promittimus vobis et vestris restituere integre. In compensationem etiam duarum alcheriarum, scilicet Alcudiæ et Benialcazim, quæ sunt juxta Paternam, quas vobis similiter dederamus, de præsenti donamus vobis, et successoribus vestris in perpetuum, castrum, quod dicitur Sagart, cum terminis, pratis, pascuis, herbis, aquis, lignis, furnis et molendinis, et pertinentiis universis a cælo in abyssum, sicut melius et plenius nos illud quondam dedimus abbatissæ et monasterio de Valbona, et postea illud emimus ab ipsa abbatissa et monasterio supradicto. Præfatum itaque castrum, dictum Sagart, et prædictas duas alcherias, Labeiren videlicet et Cunilare, cum omnibus supradictis, vos, et successores vestri Vicen. episcopi, exceptis iis, quæ superius memoravimus pro Sarracenis de Murvedre, ex nostra donatione et libera concessione nostra, ex nunc habeatis et possideatis ad vestras et successorum vestrorum voluntates perpetuo faciendas. Dat. Barchin. pridie kal. novemb. an. Dom. millesimo, ducentesimo quadragesimo primo. Sig † num Jacobi, Dei gratia regis Aragon[iæ], Majoricarum et Valentiæ, comitis Barchin. et Urgelli, ac domini Montispessulani. Hujus rei testes sunt P[etrus] Tarraconen. archiepiscopus. F. Valentianus episcopus. P[ontius] Dertusen. episcopus. G. d'Entenza. Eximinus de Focibus. Assalitus de Gudal. G. de Sto. Vincentio. Sig † num Guillelmoni scribæ, qui mandato Dom. regis hæc scribi fecit loco, die, et anno præfixis. = Lecta Regi.

[114] [Consentit regina.] Noverint universi, quod nos Yolans, Dei gratia regina Aragon[iæ], Majoricarum et Valentiæ, comitissa Barchin. et Urgelli, ac domina Montispessulani, laudamus, damus et confirmamus vobis Bernardo, eadem Vicen. episcopo, et successoribus vestris Vicen. episcopis, in perpetuum, illas duas alcherias, quarum una vocatur Labeiren, et alia vocatur Cunilare, quæ sunt in termino castri et villæ de Murvedre et sunt contiguæ ad invicem. Quas alcherias jam vobis dedit dominus, nobilis vir noster, Jacobus, Dei gratia rex Aragon[iæ], Majoricarum et Valentiæ, comes Barchin. et Urgelli, ac dominus Montispessulani, anno Dom[ini] millesimo ducentesimo tricesimo octavo, tertio decimo kal. augusti, et postea donavit et confirmavit anno præsenti, scilicet pridie kal. novemb. sicut in charta donationis et confirmationis, ab ipso domino rege vobis factæ, plenius continetur. Laudamus etiam, damus et confirmamus vobis et vestris successoribus in perpetuum, castrum, quod dicitur Sagart, quod dictus dom[inus] rex, vir noster, dedit abbatissæ et monasterio de Valbona, et postea emit ab abbatissa de Valbona et ejusdem monasterio, et postea dedit ipsum castrum vobis in compensatione duarum alcheriarum, scilicet Alcudiæ et Benialcazin, quæ sunt juxta Paternam, quas similiter vobis dederat idem dom[inus] rex. Prædictas itaque duas alcherias, Labeiren videlicet et Cunilara, et castrum dictum Sagart cum terminis et tenedonibus, horum cultis et eremis, pratis, pascuis, herbis, aquis, lignis, furnis et molendinis, et pertinentiis universis, sicut melius et plenius dom[inus] rex, noster vir, vobis dedit et confirmavit, sicut in dicta charta, a vobis sibi facta, plenius continetur, damus, laudamus et confirmamus vobis et successoribus vestris Vicen. episcopis in perpetuum, per hæreditatem, et alodium proprium, francum et liberum vestrum, ad vestras vestrorumque successorum omnes voluntates libere faciendas, ad habendum, tenendum, omnique tempore in pace possidendum. Dat. Barchin. III idus novembris, an. Dom. MCCXL. primo. Sig † num Yolans, Dei gratia regina Aragon[iæ] Majoricarum et Valentiæ, comitissa Barchin. et Urgelli, ac domina Montispessulani. Hujus rei testes sunt P[etrus] Terracon. archiepiscopus, F[errerius Pallares] Valentianus episcopus, P[ontius] Dertusen. episcopus, G. de Entensa, Assalitus de Gudal, Eximinus de Focibus, G. de Sto. Vincentio. Sig† num Magistri Guidonis, qui mandato dominæ reginæ hoc scribi fecit die, loco, et anno præfixis.

[115] [Deditur Valentia.] Quum ad finem mensis septembris anni in christianorum potestatem venit Valentia, adhibitus iterum a rege Jacobo B. Bernardus. Maluissent complures milites vi oppidum expugnare, ut prædam agere possent; sed aliter placuit Deo et regi. Licet enim Aben-Zeyan, qui Valentiæ rex habebatur, copiis abundaret et armis, quum tamen auxilium nullum aut sperari aut ad se venire posse intelligeret, maritima terrestrique viis a christiano exercitu et classe occupatis; satius duxit pactionibus quam bello fortunam experiri [Viardot, Histoire des Arabes et des Maures d'Espagne, tom. I, pag. 292 et 293; de Marlès, d'après Condé, Histoire de la domination des Arabes en Espagne et en Portugal, tom. II, pag. 43 et seqq.; Aschbach, Geschichte spaniens und Portugals zur Zeit der Herrschaft der Almoviden und Almohaden, tom. II, pag. 188 et seqq.] . Urbem itaque, arces oppidaque cis Sucronem, quamquam pleraque rex jam ceperat, regi se intra viginti dies traditurum ea conditione spopondit Zeyan, ut urbani possent, salvis suis sacris, moribus et bonis, et absque singularium vectigalium pensione domi manere; aut incolumes, auro, argentoque, armis et bonis exportatis, Cullarim aut Dianium abire; utrinque septennium armis abstineretur.

[116] [Deditionis Saracenorum Valentinorum conditiones, a militibus improbatas, confirmare jubetur S. Bernardus,] Vehementer displicuit id fœdus Jacobi militibus, quod in prædam hiarent; sed jussit rex ut a præcipuis, interposita jurisjurandi fide, confirmaretur: quorum numero iterum fuit B. Bernardus Calvonius cum infanti Ferdinando, ipsius regis patruo, archiepiscopis Narbonensi et Tarraconensi, episcopis Cæsaraugustano, Oscensi, Turiasonensi, Segobricensi et Tortosano, et compluribus magnatibus, quorum nomina Zurita [Annales de Aragon, lib. III, cap. 33, tom. I, pag. 154.] et Bleda [Coronica de los Moros de España, pag. 441 et 442.] recensent. Sed præstat ipsum diploma hoc loco edere, quod primus in lucem edidit Martinus Fernandez de Navarete in appendice ad Dissertationem [Memorias de la real academia de la historia, tom. V, pag. 166.] historicam de his quæ bellis cruciatis egerint Hispani, juxta exemplar, collatum Barcinone die 16 junii anni 1802 cum charta (ut videtur) originali, quæ in tabulario Coronæ Aragoniæ inter instrumenta anni 1238, num. 363, exsistit, curis Joannis Sans; deinde vero anno 1828 nonnihilo accuratius singulari folio [El obispo de Vich, S. Bernardo Calvo fue uno de los prelados que prometieron etc.] sæpe a nobis laudatus canonicus Vicensis, Jacobus Ripoll, secundum exemplar, die 10 maji anni 1827, ex eadem illa charta, nunc num. 734 signata, descriptum manu archivarii Prosperi de Bafarull. Hæc autem ejus est forma. Nos, Jacobus, Dei gratia rex Arag[oniæ] et regni Majoricarum, et comes Barchinone et Urgelli, et dominus Montispesulani, promittimus vobis Çayen, regi neto regis Lupi, et filio de Modef, quod vos et omnes Mauri, tam viri quam mulieres, qui exire voluerint de Valencia, vadant et exeant salvi et securi cum suis armis et cum toto sua ropa mobili, quam ducere voluerint et portare secum in nostra fide et in nostro guidatico; et ab hac die præsenti quod sint extra civitatem usque ad viginti dies elapsos continue. Præterea volumus et concedimus, quod omnes illi Mauri, qui remanere voluerint in termino Valenciæ, remaneant in nostra fide salvi et securi, et quod componant cum dominis, qui hereditates tenuerint. Item assecuramus et damus vobis firmas treugas per nos et omnes nostros vassallos, quod hinc ad VII annos dampnum malum vel guerram non faciamus per terram nec per mare, nec fieri permitamus in Deniam, nec in Cuileram, nec in suis terminis; et, si faceret forte aliquis de vassallis et hominibus nostris, faciemus illud emendari integre secundum quantitatem ejusdem maleficii: et pro hiis omnibus firmiter atendendis, complendis, et observandis nos in propria persona juramus, et facimus jurare domnum Fem *. Infantem Arag[oniæ], patruum nostrum, et domnum Nunonem Sancii, consanguineum nostrum, et domnum P. Cornelium majorem-domus Arag[oniæ], et domnum P. Fem *. de Acagra, et domnum Garciam Romei, et domnum Rodericum de Licana, et domnum Artallum de Luno, et domnum Berengarium de Entenza, et G. de Entenca, et domnum Atorella, et domnum Assalitum de Gudal, et domnum Furtuni Acnaric, et domnum Blascum Maca, et Rogerium comitem Pallariensem, et Gllmu * de Monte-Catano, et R. Bg *. de Ag. (Ager), et G. de Cervilione, et Berengarium de Eril, et R. G. de Odena, et Petrum de Queralt, et Guillelmum de Sancto Vincencio. Item nos P[etrus] Dei gratia Narbon., et P[etrus] Terrachon. archiepiscopi, et nos Berengarius Barchinone, P[etrus] * Cessaug[ustanus], V[italis] Oscen., G[arcia] * Tirasone, Ex[imenus] Sogobricen., P[ontius] Dertusensis, et B[ernardus] Vicensis episcopi promitimus quod hæc omnia supradicta faciemus atendi et atendemus, quantum in nobis fuerit et poterimus bona fide. Et ego Çayen rex prædictus promito vobis Jacobo, Dei gratia regi Aragonum, quod tradam et reddam vobis omnia castra et villas, quæ sunt et teneo citra Xuchar infra prædictos scilicet viginti dies, abstractis et retentis mihi illis duobus castris, Denia scilicet et Cuilera. = Dat. in Rocafa, in obsidione Valencie, quarto kalendas octobris, era millessima ducentessima septuagessima sexta. =Signum Guilelmi Scrib. qui mandato domini regis pro domino Berengario, Barchn. episcopo, cancellario suo, hanc cartam scripsit loco die et era præfixis cum litteris suprapositis in quinta linea.

[117] [qui cum rege civitatem ingreditur, mechittam purgat et partem recipit spoliorum.] Eadem die 28 septembris, S. Michaeli sacra, cum rege et exercitu sanctoque Raimundo de Pegnaforti [Touron, Hist. des hommes illustres de l'ordre de saint Dominique, tom. I, pag. 22 et 23.] , venerabili Michaeli de Fabra, S. Dominici discipulo [Hist. des premiers disciples de S. Dominique, pag. 665.] , Berengario de Castelbisbal, postea Gerundensi episcopo [Mariana, tom. IV, edit. 1788, pag. 410, et Villanueva, Viaje, tom. XIII, pag. 173 et seqq.] , et cum S. Petro Nolasco [Ribera, Militia Mercenariorum, cent. I, pag. 476.] civitatem ingressus est B. Bernardus, et Petro de Albalat, archiepiscopo Tarraconensi, adstitit, quum præcipuam meschitam aquis lustralibus purificaret et sacris Deo ritibus consecraret. Interea incolæ, quos sola regis fides tuebatur, intra dies quinque numero quinquaginta millium pristinas sedes suas deseruerunt. Domus vacuæ aliaque bona inter equites trecentos octoginta, plerosque Catalaunenses, divisa [Aschhach, Zurita etc.] . Partem quoque suam sortitus est B. Bernardus ut ex ejus testamento luculente constat; multo autem luculentius ex ipso diplomate, quod secundum exemplar authenticum anno 1820 in lucem dedit, quem modo nova laude ornabam, Jacobus Ripoll. His autem conceptum est verbis: Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragon. Majoricæ et Valentiæ, comes Barchin. et Urgelli et dominus Montispessulani, per nos et omnes nostros damus et concedimus per hæreditatem propriam, francam et liberam, vobis, venerabili et dilecto nostro B[ernardo], Dei gratia episcopo Vicen. et episcopis vestris successoribus in perpetuum domus in Valentia, quæ fuerunt de Raic Abuazmen, cum duabus domibus ad opus stabuli, quæ se tenent cum illis ex parte occidentali, et cum alia domo, quæ est ante portam earumdem domorum versus viam publicam, per quam itur ad portam turris majoris, quæ modo est Fratrum Militiæ Templi; et damus vobis hortum de Maomat Abenarap, ad habendum, tenendum, possidendum, expletandum, cum introitibus, exitibus, affrontationibus et suis pertinentiis universis a cælo in abyssum, ad dandum, vendendum, impignorandum, alienandum, et ad omnes vestras vestrorumque voluntates cuicumque volueritis faciendas. Datum Valentiæ, quarto idus decembris, era MCCLXX sexta. Sig† num Jacobi, Dei gratia regis Aragon. Majoricarum et Valentiæ, comitis Barchin. et Urgelli, et domini Montispessulani. Hujus rei testes sunt F[erdinandus], infans Aragon., P. dominus Majoricarum, P. Fernandic de Azagra, Eximenus de Urrea, A. de Luna. Sig† num Guillelmoni scribæ, qui mandato domini regis, pro domino Barchinonen. episcopo, cancellario suo, hoc scripsit. Situs harum domorum cognosci potest ex his quæ de Valentiæ topographia disserit auctor dissertationis de expeditione Valentina, subjecta tomo IX Historiæ Hispaniæ Marianæ [Historia general de España, edit. 1788, tom. IV, pag. 406.] . Operam tamen suam in divisione spoliorum non collocavit B. Bernardus; quæ prius a rege, dein ab equitibus aliis episcopis et proceribus concredita fuit: unde appareat B. Bernardum magni tum quidem factum esse, non tamen maximi.

[Annotata]

* Ferdinandum

* Ferdinandum

* Guilielmum

* Berengarium

* alii Bernardus

* alii Guilielmus

§ XVII. Concilio Tarraconensi sæpius interest S. Bernardus. Statuta capituli Vicensis exsequitur. Diœcesis suæ monasteria visitat. Pie moritur.

[Anno 1239 interest S. Bernardus concilio Tarraconensi; visitat archiepiscopus] Quum domum redierat B. Bernardus, brevi ad concilium provinciale Tarraconense vocatus est a Petro de Albalat, metropolita; qui quotannis fere id genus sacrorum conventuum celebrabat [Villanueva, Viaje, tom. XIX, pag. 163 et seqq.] . Initium illi cœtui datum est die 18 aprilis seu XIV kal. majas anni 1239 [Ibid. tom. VII, pag. 29.] eique præter Albalatium et B. Bernardum interfuerunt episcopi Barcinonensis, Dertusensis, Urgellensis, Oscensis et Ilerdensis. Statutum est ne clerici sæcularibus negotiis se immisceant; ut incendiarii et raptores publici tamquam excommunicati evitentur et ecclesiastica sepultura careant: ne occultæ ecclesiasticorum beneficiorum donationes fiant; ne quis duas canonicas seu præbendas in diversis ecclesiis obtineat; ut monachi et canonici regulares apostatæ redire teneantur ad sua claustra [De Marca, Marca Hispanica, lib. IV, ad an. 1239, col. 528.] . Paucis mensibus post suffraganeorum diœceses visitavit Petrus venitque mense augusto Vicum. Servatur etiamnum Vici visitationis charta seu ordinationes, quas illic tum fecit archiepiscopus et quæ ipsimet B. Bernardo, cui omnis exsecutio commissa est, inscriptæ sunt. Ecce initium [Ripoll in folio singulari, et Villanueva, Viaje, tom. VII, pag. 249.] : P[etrus] miseratione divina Terrachon. archiepiscopus venerabili fratri B[ernardo] per eandem Vicen. episcopo, salutem et sinceram in Domino charitatem. Cum essemus in Vicensi ecclesia personaliter constituti, eandem ex debito pastoralis officii visitantes et de statu ejusdem inquirentes sollicite, quædam invenimus digna reformatione juxta canonicas sanctiones et ordinationem, quam venerabilis pater J[oannes] Halgrina, domo Ambianensis, monachus Cluniacensis, Sabinensis episcopus, apostolicæ sedis legatus, fecerat in eadem ecclesia Vicensi, dum eam post Ilerdense concilium, IV kal. apriles anni 1229 celebratum [Cfr Catalanus, Concilia Hispaniæ, tom. V, pag. 184.] , visitaret.

[119] [capitulum Vicense, et statutorum exsecutionem,] Quapropter, sic pergit, vobis præcipimus et mandamus quatenus nullus canonicus vel clericus alius cendadalum (vulgo camelot) defferat rubeum vel viride, nec aurum in calcaribus, frenis, et sellis, et pectoralibus; nec aliquis in dignitate vel sacerdotio constitutus capam manicatam (vulgo capote) induat, nec comam nutriat, immo rotundam gerat tonsuram capitis, secundum aprobatam consuetudinem clericorum. (De qua consuetudine plura disputat Ripoll, ostendens ex concilio Toletano anni 633, Compostellano anni 1031 et maxime ex Montepessulano anni 1214, atque etiam ex imaginibus tum pictis in decreto Gratiani, tum sculpta S. Laurentii et demum ex auctoritate Masdeu [Historia critica de España. tom. XIII, pag. 318 et 319.] approbatam clericorum tonsuram similem fuisse Fratrum Minorum, Prædicatorum aliorumque, qui circulum crinium dumtaxat retinent). Volumus etiam et mandamus quod illi canonici, qui duas canonias intitulatas detinent, earum alteram infra mensem eligant quam obtabunt *; alioquin canoniis et beneficiis, quæ ratione canoniarum possident, priventur, nisi privilegio sedis apostolicæ poterunt se tueri.

[120] .[olim factorum,] Et mandamus quod diligens fiat inquisitio contra hereticos et clericos concubinarios, secundum quod provide fuit in Terrachon. concilio (anni proxime præcedentis) ordinatum. Super clericis non residentibus in ecclesiis fiat similiter inquisitio, et priventur eisdem, qui noluerint residere. Ordinationes vero venerabilium patrum J[oannis], quondam Sabinensis episcopi, et Sparagi, bonæ memoriæ quondam Terrachon. archiepiscopi, (qui kal. maji anni 1230 Tarracone concilium provinciale celebravit), vestro arbitrio duximus relinquendas, ut in executione ipsarum, secundum quod procedendum videritis, procedatis. Item præcipimus et mandamus quod omnes canonici teneantur confiteri singulis annis proprio confessori, et in tribus anni sollemnitatibus publice recipiant Corpus Christi: (plerique enim presbyteri non erant neque passim in religiosis ordinibus frequentior præcipiebatur sacramentorum susceptio).

[121] [quæ breviter explicantur,] Item constituimus quod nullus, habens administrationem vel dignitatem, pertinentia alii quasi pro benefitio audeat assignare; propter quod post mortem vel translationem ejusdem suo successori possint vel debeant aliquatenus impediri. Et siquis in contrarium fecit vel fecerit, irritum habeatur et vacuum. Et hoc idem de beneficiis, ad mensam episcopi pertinentibus, quæ canonicis sunt collata vel in posterum conferentur, observandum dicimus et mandamus. Præterea, quia episcopus, sicut intelleximus, vacante sacristia majori, archidiaconatu vel præcentoria majori, mandat alicui, habenti cappellaniam vel beneficium, cujus collatio pertineat ad episcopum tantum, ut eidem renunciet, antequam ei conferat sacristiam, archidiaconatum vel præcentoriam vacantem, et talis suo beneficio non renuntiaret, nisi crederet aliud quod vacat beneficium obtinere; quod quidem continere credimus speciem simoniæ: (præstat sane omnia nude et simpliciter in materia beneficiali peragi; in illis tamen, ubi partim resignatio, partim permutatio intercedit, speciem simoniæ plane nullam aut periculum video): talem consuetudinem reprobantes, quæ censenda est potius corruptela, ne id de cætero fieri debeat, penitus inhibemus; de consensu episcopi et capituli statuentes, quod cum aliqua de prædictis dignitatibus vacare contigerit, episcopus libere eam conferat, cui merito viderit conferendam, et canonicus, illam recipiendo, beneficiis sive capellaniis, quæ possidet, quarum donatio pertinet ad episcopum tantum, vel ad episcopum et capitulum insimul, sit ipso jure privatus; ita quod episcopus libere possit aliis illud conferre.

[122] [committit S. Bernardo.] Feriale vero, (seu modum cibi potusque in singulas hebdomadum aut certe in aliquot ferias præstitutum [Cfr Historia critica de Espana, tom. XIII, pag. 237.] ,) communi mensæ canonicorum a suæ institutionis principio assignatum, quod postea intelleximus inter aliquos in aliqua sui parte pro præbendis divisum, præcipimus integrari; quod circa ipsius divisionem hactenus fuerat attemptatum, decernentes irritum et innane *. Insuper præcipimus et mandamus quod in vigiliis Nathalis Domini, et Pentecostes, Omnium Sanctorum ac beati Petri apostoli evangelium et epistolam in altari majori decantent canonici, sicut de sollemnitatibus IX lectionum in vestra ecclesia extitit ordinatum. (In ecclesia universali missa in vigiliis Natalis Domini et Pentecostes sunt ritus duplicis; non item in vigiliis Omnium Sanctorum et B. Petri.) Horum autem executionem vobis, frater episcope Vicen., commendamus, rogantes atque præcipientes quatinus eam faciatis taliter in vestra ecclesia effectui mancipari, quod laus et fama inde redoleat apud homines, et æternam retributionem a Deo promereamini et gloriam in futurum. Dat. apud Vicum II nonas augusti anno Domini M.CC.XXX nono. Non est dubitandum quin his, licet nulla singularia sint, remedium attulerit B. Bernardus.

[123] [Hic diœcesis suæ monasteria visitat sæpius, quæ inter monasterium S. Mariæ de Stagno.] Hic autem metropolitam suum in visitationum ecclesiasticarum cura imitabatur. Certe Jacobus Villanova reperit inter reliquias prisci monasterii B. Mariæ de Stagno (Estany, seu Estanque) aliquot constitutiones de pitantiarum distributione reique temporalis administratione, quas B. Bernardus, quum anno 1240 id asceterium visitaret, confecerat; quin etiam in originali monumento notatum vidit jam ante visitatoris officio functum illic fuisse beatum virum [Ibid. pag. 29 et 237.] . Surgebat autem illa domus duabus aut tribus a Vico leucis, in montibus ad meridiem, non procul a stagno; quod, quum febrium causa esset, anno 1737 faucibus pulvere sulfureo apertis, dilapsum est [Madoz, Diccionario etc. v° Estany.] . Sæculo XI erecta, canonicos regulares S. Augustini cepit, donec eos anno 1592 cessare voluit Clemens papa VIII [Villanueva, Viaje, tom. VII, pag. 234 et seqq.] . Quum id visitavit B. Bernardus, præerat Guilielmus titulo prioris; ejus enim successor omnium primus abbas dictus est, præpositi aut prioris nominibus initio multo magis usitatis. Pendebant inde multæ filiales ædes sacræ, scilicet S. Petri de Arguells, S. Mariæ de Casellas, S. Mariæ de Maga, Rabinat, Segur, Sabarca, Terrasola, prioratus S. Salvatoris de Sabadell, Tarracola, Pontons in diœcesi Barcinonensi, S. Mariæ de Montmany et Vallcarca, S. Mariæ de Manlleu et S. Joannis las Abadesas [Pujades, Cronica universal del principado de Cataluña, tom. VI, pag. 447.] ; ita ut momento non careret opera, illic a B. Bernardo posita. Præterea in schedis, Vico ad me submissis, notatum reperio juxta librum, indicatum siglis: Cur. official. Protocollo de 1239 ad 42, fol. 6, S. Bernardum compromissarium electum fuisse a monachis de Caserras super reformatione monasterii in spiritualibus et temporalibus. Sed de hoc negotio plura non innotuerunt.

[124] [Concilio Tarraconensi anno 1243 interest; paulo post memoriale seu testamentum condit et demum pie moritur.] Concilio provinciali Tarraconensi, quod VIII idus majas anni 1240 incohatum est [De Marca, Marca Hispanica, lib. IV, ad an. 1240; Catalanus, Concilia Hispaniæ, tom. V, pag. 189.] , et alteri quod III idus majas anni 1242 celebrari cœpit [Ibid. ad an. 1242; Catalanus, pag. 30.] , non interfuit beatus episcopus [Ibid. locc. citt. Cfr Villanueva, Viaje, tom. VIII, pag. 30.] ; sed anno sequenti, quum aliud iterum Tarracone die 5 seu III nonas maji habebatur, noluit abesse. Paulo post vires suas paulatim deficere intelligens, memoriale fieri curavit, in quo singulariter cavit ne justitiæ leges negligerentur; quod eo magis pronum erat, quo plus æris alieni jam pridem contraxerat. Multis aliis de causis valde insigne id monumentum est; ita ut, licet Jacobus Ripoll et Jacobus Villanueva id jam ediderint, a nobis omnino omitti non possit. Inferius itaque id dabimus cum necessariis annotationibus. Diuturno morbo absumptus non fuisse videtur beatus vir, siquidem quatuor ante mortem diebus rationem dati et accepti iniit cum œconomo Girberto. Cum maxima sanctitatis opinione mortem obiit; ut ex his quæ initio de ejus cultu retulimus apprime manifestum est. Qui cum eo habitabant aut ei fam ulabantur videntur maximi ejus virtutum præcones fuisse: certe Maria, uxor Januarii de Podiolo, quæ paucis diebus post beati episcopi mortem de recuperata a se corporis valetudine coram legitime constitutis auditoribus testimonium dixit, professa est se, audita austeritate vitæ dicti episcopi ab uno nuncio, qui cum eodem manserat, commisisse se precibus et meritis illius: ubi tamen cave ne per austeritatem vitæ jejunia aliaque corporis afflictiones intelligas; (has tamen usurpasse beatum præsulem non dubito;) sed vitæ austeritas nil aliud est nisi sanctimonia; ita ut in Vita catalaunica hoc loco legatur: E agues hoyde la fame de la santadat gran de sent Bernat. Superest ut documenta quæ passim promisimus in lucem demus.

[Annotata]

* optabunt

* inane

MONUMENTA DE S. BERNARDO CALVONIO.

Bernardus Calvonius, conf. pont. Vici in Hispania (S.)

EX MSS.

CAPUT PRIMUM.
Reditus et jura feudalia S. Bernardi Calvonii, desumpta ex tabulario episcopali Vicensi.

a

Debet P. Furner a festo S. Johannis Baptistæ, proximo venturo, ad unum annum Dno episcopo Vicen. 200 qrterias frumenti, ita quod tenet … singulis septimanis quatuor. qr. frumenti b. Actum est hoc V. id. martii anno Dni 1234. Fidejussores P. de Albergaria, et P. de Fontecuberta, unusquisque pro toto.

[2] Debet Ariya et P. de Zatorra Dno Vicen. Ep. pro decimo de Torajo 35 sesters c de annona, medium ordeum, medium espelta … aportare ad palatium Dni episcopi dictum bladum cum eorum expensis; et unusquisque tenetur pro toto, et donant ei retorn d super omnes res eorum mobiles et immobiles … dictum episcopum de petra et de nebula e. Fidejussores P. Oliver de Mata et Bertran de Sco Felice; qui hoc totum unusquisque nostrum pro toto promittimus: : persolvi.

[3] Debet P. Gali Dno Vicen. Ep. pro decimo de Sca Eulalia, quam emit 45 sesters annone, medium ordeum, medium espelta. Debet aportare … ad palatium Dni Ep. cum suis expensis. Hoc totum emit … excepta petra et nebula. Fidejussores P. de Pradello, et … olosa unusquisque nostrum pro toto super nos, et super omnes res nostras.

[4] Debet J. Bardaner. Dno Vicen. episcopo 12 sesters annone, mig. f ordei, mig. espelta. Tomas Espanyol fermanza g … excepta petra et nebula.

[5] Debet Perpiya Samanbla Dno Vicen. episcopo 90 sol. pro leuda fori l a festo Sci Johannis Baptistæ proximo venturo ad unum… P. de Pradello fermanza. Hoc totum debet persolvere in proximo festo venturo Natalis Dni.

[6] Sub anno Dni 1234, circa festum S. Mariæ augusti, quidam miles de Toreyo fecit hommagium Dno episcopo Vicen. in præsentia multorum ante cameram ejusdem episcopi apud Vicum.

[7] Item R. Fulconis fecit homagium … eidem episcopo, sicut continetur in instrumento, inde confecto.

[8] Item sub eodem anno XIX kal. jan. R. de Timore fecit homagium eidem episcopo pro castro de Montelone m, in villa Cervariæ, in domibus Magri Ricardi, in præsentia Pet. de Guana (Grauyana) et P. de Qralto, et aliorum plurium.

[9] Item sub anno Dni 1235, circa festum Apparitionis n, Sibilica de Cicera fecit homagium eidem episcopo in ecclesia Sti Baudilii in præsentia plurium.

[10] Item R. de Castelleto de Bagis fecit homagium eidem episcopo in domibus canonice Minoricen. o in presentia multorum.

[11] Item Beatrix de Olost fecit homagium eidem episcopo in ecclesia Scæ Mariæ p apud Vicum in præsentia plurium, sicut continetur in instrumento inde confecto.

[12] Item IV kal. martii Berengarius de Sca Eugenia fecit homagium eidem episcopo pro domo de Eures et pro feudo Scæ Eulaliæ Rivo pm. in pr. mul.

[13] Item R. de Luza circa festum S. Michaelis transactum fecit et q in palatio apud Vicum.

[14] Item III non. aprilis P. Raimundi de villa de Mayn r fecit et in camera ejusdem episcopi apud Vicum in præsencia B. de Savassona, archidiaconi s, P. de Brolio, et Bg. de Sobirats, canonicorum Vicensium, et quorumdam aliorum.

[15] Item III non junii Sibilia de Gardia fecit et pro feudo de Arters t apud Minorisam in domo R. de Gnalosa in præsencia sacristæ Minorisen. et Gr. de Merleto decani de Gnena (Gruenena) et Prædicti R. de Gnalosa et plurium aliorum.

[16] Item XVII kal. augusti Petrus de sancta Eugenia mayor fecit et pro quadam decima S. Quircii de Fagia u apud pratum de Aguilar in præsencia archidiaconi et pietotoris x et sacriste Vicen. et aliorum canonicorum et P. R. de villa de Mayn, Bn. de Balenya, et Bg. de Sca Eugenia et plurium aliorum.

[17] Item P. de Tous y fecit homagium et juram. Ep. Vicen. apud Scm Benedictum.

[18] Item sub anno Dni 1236 kal. martii Arnaldus de Calaf miles fecit et apud Amenlam de feudo scilicet, quod tenet pro eo in castro de Arters. Et hoc fuit in præsencia Fr. Bn. de Sco Martino et Bg. de Calaf, filii ipsius Arnaldi, et aliorum.

[19] Item XVIII kal. madii apud Saleles juxta Minorisam G. de Pegera fecit et de feudo scilicet de Arters. Et hoc fecit in presen. archid. et Sacr. Vicen. et B. Guillelmi et Aroti de Adena et plur. alior.

[20] Anno Dni 1236 circa festum S. Joannis Baptistæ venditum fuit z furnum Petro Furnerio pro 115 qr. frumenti per unum annum. Fidejussores Tomas Espanyol et F. de Guner (Gaver seu Giner).

[21] Venditum fuit feudum de parrochia Vici Petro Pipolli pro 20 sext. bladi, med. ordeum, med. espelta. Fidejussor Tomas Espanyol.

[22] Venditum fuit feudum decime de Torelo aa Petro de Turre de Torelo pro 40 sext. bladi, med. ordeum, med. espelta. Fidejussor Bertrandus Clericus de Torelo et P. Olvi (Oliver) de Vico.

[23] Item sub anno Dni 1236 et VII idus julii fecit homagium Brg. Qralto Dno B. D. G. Vicen. Ep. cum sacramento scilicet sem. Audineam de Gurbo in præsentia Dalmacii de Castelione, A. de Tavarteto, B. de Sco Romano et Brg. de Cas[tel]lo, militum, et Fr. de Sco Martino, Fr. P. de Calzareins, monachorum, et P. de Brotio atque P. de Pausa, canonicorum Vicen., et alior. mult.

[24] Item. XVII. kal. novembris apud Carvariam bb infra ec[clesiam] ipsius ville Bngarius de Montepanone de Glorieta fecit homagium Dno. B. Vicen. episcopo pro decima de Bardello. Et hoc fecit in præsencia G. de Cervaria, P. de Cheralt et P. de Timore, archidiaconi Urgellensis P. de Montepalacio et G. de Merleto, decani Cervariæ.

[25] Item XV. kal. decem. Dna Elicsendis uxor Guillelmi de Caldariis fecit et pro feudo de Arters. Et hoc fecit in præsentia Bngarii et B. de Olo militum, et Bngarii de Savassona, B. de Angulo, et Fr. de Sco Martino et Fr. P. de Canezareins.

[26] Item sub anno Dni 1237, in vigilia S. Marchi Evang., VIII scilicet kal. madii, fecit homagium P. de Maala Dno B. Dei g. Vicen. episcopo in camera sua apud Vicum, coram presen. Fr. B. de Sco Martino, Fr. P. de Calzareins, et Petri Dozpi Not. ipsius Ep. et Ferrarii de Disalrig. militis.

[27] Item sub anno Dni 1238, XVIII kal. febr. fecit homagium P. de Villagelans Dno B. D. g. Vicen. episcopo in palacio suo apud Vicum coram presen. B. de Balanano, Fr. P. de Calzareins, Fr. B. de Sco Martino, monachorum, et B. de Talavera, Girberti atque Petri de Pinu Not. ejusd. D. episcopi, quod homagium sibi fecit pro feudo quod tenet in mercato.

[28] Anno Dni 1239 … fecit homagium de Regaria Dno B. D. G. Vicen. episcopo pro Castelleto de Corneto cc apud Vilamo (Vilaramo) cum sacramento in presen. R. de Luzano, et A. de Sco Augustino, Btrandi de Merola et G … sacrista Vicen. P. de Torrentibus, Fr. Bartolomei, monachi Sanctarum Crucum, et Fr. G. de Bauezereins.

[29] Anno Dni 1240, die Epiphaniæ Dni, fecit homagium B. de Duobusrivis filius R. de Duobusrivis quondam, Dno B. D. G. Vicen. episcopo pro honoribus, quos per ipsum tenet apud Turilionem, et apud Montembarbatum, et in quibusdam aliis locis; et factum fuit hoc apud sem. Petrum de Turillione, in presentia Fr. P. de Calzareins, monachi Sanctarum Crucum, et B. Clerici S. Petri de Turilione, et Btrandi de Vilario et plurium aliorum.

[30] Item XVI kal. april. an. Dni 1240, fecit homagium B. de Castrociro D. B. D. G. Vic. Ep. pro mansis quos tenet in termino castri de Arters, sub hac videlicet conditione quod si Dna Sibilla de Guardia obtine .. de jure quod ei… It. sub alia conditione, scilicet si A. de Vilar miles pro predictis mansis… Hoc fuit factum in palacio Dni episcopi, present. Fr. P. de Cadzarey, B. de Angulo et pluribus aliis.

[31] Anno Dni 1243, X. kal. april. fecit homagium D. B. D. G. Vi. Ep. G. de Pujalt, filius Bg. de Pujalt. Et episcopus concessit feudum quod per eum tenet, salvo jure suo, et salvo jure ejusdem G. et salvo jure matris sua Elixendis. Et hoc fuit factum present. G. de Vilagnata Casluz, Bartolomeus de Fornamira et fratre suo, et Fr. G. Richier, et aliis quibusdam et R. de Clotis.

ANNOTATA.

a Veniunt hæc ad finem computorum B. Bernardi et notata sunt fol. 61 et 62 Regesti. Ea cum reliquis ad usum nostrum descripta voluit illustrissimus episcopus Vicensis.

b Inferius num. 20 idem Petrus Furnerius, (quod cognomen et simul officii nomen est,) conduxit idem furnum, ad annum, non quarteriis frumenti 200, sed 115. De valore quarterii frumenti et ordei vide Commentarium prævium, num. 62.

c Sester, sistarium, sextarium, vulgo setier.

d Retorn, jus recuperandi.

e Ut hic venit: De petra et de nebula, sic inferius sæpius: Excepta petra et nebula. Grando seu petra et nimiæ pluviæ seu nebula causæ erant non solvendi statuti pretii aut non standi pactis conditionibus, uti apparet ex charta institutionis duodecim præpositurarum in templo Vicensi, anno 1176 conscripta; in qua cavetur ut nullus præpositorum prætendat occasionem aliquam grandinis, nebulæ vel cujuscumque te [mpestatis] … ad diminutionem servicii canonicæ [Villanueva, Viaje, tom. VI, pag. 255.] .

f Mig, miga, catalaunice, pro media.

g Fermanza, catalaunice, fidejussio.

l Leuda, leida Catalaunis aliisque est jus percipiendi aliquod vectigal ab iis, qui in foro venum exponunt frumentum aliasve fruges. Solidorum pretium explicuimus in Commentario prævio numm. 60 et 61.

m Montelone, vulgo Monlleo, in districtu municipali S. Antolii et judiciali Cerveriæ, constans ex novem domibus et templo parœciali [Madoz, Diccionario geografico, V°0 Monlleo.] . Ineunte sæculo XII penes episcopos Vicenses jam erat castrum de Monteleonis [Florez, Espana sagrada, tom. XXVIII, pag. 194.] .

n Indicatur festum Epiphaniæ; redibit de eo sermo in Annotatis ad Computos.

o Canonica Minoricensis, vulgo Manresa, omnino regularis erat et sequebatur regulam S. Augustini [Ibid. pag. 20 et seqq. 29, 174 et 191. Villanueva, tom. VII, pag. 171 et seqq.] .

p Est hæc ecclesia pars ecclesiæ cathedralis et dicebatur ecclesia rotunda B. Mariæ. Quod voluere nonnulli illic primitus fuisse sedem cathedralem, plura de hac ecclesia, quæ privilegiis nonnullis fruebatur, disputavit Jacobus Villanueva [Ibid. tom. VI, pag. 18 et seqq.] .

q Videtur esse fecit fidem, id est se obligavit seu homagium fecit; nisi illud f, quod etiam alibi occurrit, sit loco etc., id est, nisi indicium sit aliqua hic omissa esse.

r Est Vilademany.

s Debet legi præcentoris. Erant tres dignitates in capitulo Vicensi, archidiaconus, sacrista et scholasticus seu capiscol; sed loco scholastici venit etiam primicerius et in ipso testamento S. Bernardi præcentor.

t Inferius num. 19 et 25 redit feudum de Arters, num. 18 feudum in castro de Arters, et num. 30 mansi in termino castri de Arters. In Commentario prævio pauca de hac sedis Vicensis possessione diximus.

u Jam ante medium sæculum XI ecclesia S. Quirici (intelligitur martyr, filius S. Julittæ, qui mense junio colitur,) de manibus abbatissæ S. Joannis seu de Abbatissis (vetus monasterium diœcesis Vicensis erat) transierat cum aliis ecclesiis, alodiis, et terris, et oblationibus, et fiscis, et censibus multis, in manus episcoporum Vicensium: de qua re videnda Notitia Guifredi Ausonensis episcopi, post annum 1046 [Cfr Florez, España sagrada, tom. XXVIII, pag. 141 et seqq. et pag. 288 et seqq.] .

x Pietotor non potest non esse nisi præcentor. Vide annotatum s, ubi traditur Vici in capitulo tres dumtaxat fuisse dignitates.

y Castellum de Tous in comitatu Minoricensi jam a sæculo X, donante marchesio Borello, dominium factum erat ecclesiæ cathedralis Vicensis [Cfr Florez, España sagrada, tom. XXVIII, pag. 94, 126, 156 et seqq.] .

z Venditum non fuit ipsum furnum, sed annuus ejus usus; ita ut mera locatio intelligenda sit. Vide supra annotatum b.

aa Jam ab ineunte sæculo XI penes ecclesiam cathedralem Vicensem erat ecclesia de Torelo, duas leucas a Vico distans. Decimæ sequebantur plerumque ecclesiam.

bb Cervaria intelligitur; locus satis notus.

cc Ante medium sæculum XI Cornetum jam accensebatur bonis templi cathedralis Vicensis [Ibid. pag. 149.] .

CAPUT SECUNDUM.
Computi B. Bernardi ab anno 1234 ad 1243

a

Sub anno 1234, in festo S. Vincentii (22 januarii), Bernardus de Turre conduxit se cum B. episcopo Vicen. inter conductum et vestitum ordei, et 20 sol (solidis) sine adjuncto; et debet servire unum annum. Fidejussores P. de Gardiola … P. (Petrus) de Castaniola et Geraldus frater suus conduxerunt se quilibet pro 4 qrtiis (quarteriis) ordei; et quilibet habet 20 sol … et duas bragas et calciatum ad sufficientiam. Fidejussor B[ernardus] de Bosco. Domenec conduxit se pro quatuor qrtiis ordei, et 20 sol. et duas camisias; et duas bragas, et calciatum. Fidejussor… Vitalis conduxit se sicut Domenec. Martorel debet servire per unum annum. Bernardo debet servire per annum. B. de Torello conduxit se pro 4 qr. (quarteriis) ordei a festo Pascha usque ad unum annum. Fidejussor P. de Manleu. G. de Turre de Torello conduxit se pro 4 qr. ordei. Terminus a kal. madii. Fidejussor P. de Turre de Torello frater suus. Raymundus de Vilar tenetur servire a kal. madii ad unum annum sub ea forma qua Domenec prædictus conduxit se. Fidejussor Bn. de Furus de Vico. Petrus Vitalis tenetur servire a kal. madii ad unum annum sub ea forma, qua Domenec prædictus conduxit se. Fidejussor Brg. de Cute de Gurbo.

[2] Anno Dni 1234 pridie nonas februarii ego Frat. P. de Pax b recepi a Dno Vicensi episcopo 500 morabatinos et 500 macemutinas et 7 anulos aurei et unum argentei. Et de alia parte recepi a fratre P. Loret 1200 ff * et de alia parte 860 ff *. Item recepi a jam dicto electo 10 marchas argenti.

[3] Sub eodem anno XIII kal. marcii. Memoria quam facit Bn. de Bosco quod mutuavit Dno. B. (Bernardo) Vicen … ducentas macemutinas in auro et septingentos decem sol. Barchinon. monete de dublenco. Quod confessus est electus prædictus in præsentia fris (fratris) B. de Favars, fris P. de Pax, et fris B. de Sto Martino, et fris de Loret. Sig† num Gllmi de Martorello, qui hoc scripsit mandato ejusdem electi.

[4] Acomodavit Bnardus de Sta Eulalia eidem electo centum qrtias ordei, et centum qrtias espelte solvendas… Bn. in blado, vel in denariis, quantum plus valuerit usque ad messes proxime venturas; et hoc est in electione ejusdem Bn. de Sta. Eulalia. Et est fidejussor pro electo Bernardus de Bosco.

[5] Debet Dnus electus Bnardo de Sta Eulalia de centum qrtiis ordei et 67 qrtiis de espelta 960 … solidos.

[6] Debet Dnus electus Bnardo de Bosco inter omnia quæ sibi debebat usque ad VIII id. aprilis trecentas quinquaginta macemutinas.

[7] Debet Dnus electus Bnardo de Bosco inter omnia quæ sibi debebat usque ad III non. octobris an. 1234 septingentas macemutinas. Ego B. Vicensis electus hoc sig† num facio.

[8] Anno Domini 1235 recepit Gibertus in blado centum sext[arios] minus unus sext[arius], exceptis frumento furni, et semine laboratoris c, et blado familiæ de mercede; quæ omnia sunt soluta.

[9] Sub anno Dominicæ incarnationis 1235 kal. madii.. Verdager conduxit se cum domino Vicen. episcopo a festo primo venturo S. Marchi usque ad unum annum. B. Verdager fr. ipsius fidejussor. R. de Torello conduxit secum Dno episcopo pro 4 qrtiis ordei. Fidejussor P. de Menleu de Vico. G. de Turre similiter conduxit se. Fidejussor P. de Turre de Torello fr. suus. P. de Castanola et Gr. de Castanola debent servire similiter a proximo festo præterito Sti Vincentii ad unum annum. Fidejussor pro eis Bn. de Boscho. Vitalis de Pratis similiter debet servire. Burdus den Bassa tenetur servire a festo S. Mariæ augusti ad unum annum. Fidejussor Bassa den Sagrista. Burdus de Avinione similiter debet servire. Fidejussor Bg. de Clotis. Vigata similiter debet servire pro quatuor qrtiis ordei. Fidejussor P. Sabater cognatus suus. Duc debet servire ab isto festo S. Luch. ad unum annum. Fidejussor P. de Torrentibus, claviger S. Petri d.

[10] Sub anno Dni 1235, VIII kal. novembris, in præsentia P. sacristæ Vicen. Bn. de Bosco et Bg. de Clotis et G. de Martorello intus in camera palacii Dnus B. Vicen. episcopus commendavit R. de Clotis de Vico tractationem negotiorum suorum omnium in Vico vel extra scilicet de firmamentis, in quibus non sint bajuli certi episcopi, et terciis et aliis directis e episcopi fideliter inquirendis. Et recepit hoc totum prædictus R. de Clotis in præsentia prædictorum, et in fide homagii promisit eidem episcopo fideliter et legaliter se tractare negotia supradicta, et alia ad mandatum et beneplacitum episcopi. Et episcopus in continenti promisit ei dare c sol. singulis annis pro vestibus, ita quod quantum sibi placuerit ipse R. de Clotis gerat et teneat tractatum negotium de prædictis.

[11] In anno Dni 1236, kal. januarii, recognitum est totum bladum, quod habebat Dnus episcopus Vicen. in cunctiis… Et habet in palacio 52 qrtias frumenti cum frumento furni percipiendo usque ad Apparitionem Dni f proximam. Et 108 qrtias mestalli g et 219 qrtias ordei. Et 261 qrtias espelte, computatis omnibus et solutis usque ad hanc diem. Item habet episcopus in Arters 35 qrtias frumenti, et 16 qrtias siliginis. Et 28 qrtias mestalli et 114 qrtias et med. ordei. Et 28 qrtias et med. espelte; computatis omnibus et solutis usque ad presentem diem. It. habet episcopus apud Montboy h 161 qrtia et med. bladi, medium ordeum, med. espelta, ad mensuram de qsta (questia o quistia) i ipsius castri. Et 3 qrtias et med. frumenti ad mensuram de Aglata. Et ibi debet Bn. de Torrentibus episcopo 12 qrtias bladi, med. ordeum, med. espelta, ad mensuram qstie solvendas sibi in proximis venturis messibus. Item habet episcopus apud Cocalem decem qrtias frumenti, et decem qrtias ordei qrtias. Et debentur eidem episcopo de frumento furni usque ad festum S. Joannis Baptistæ mensis junii 88 qr. frumenti.

[12] Sub anno Dni 1236 kal. januarii computavit Bn. de Angulo cum domino episcopo Vicen. de redditibus et exitibus castri de Arters, et, computatis omnibus proventibus et censibus perceptis et percipiendis, exceptis vino et aventuriis k et ovibus censualibus usque ad kal. madii, et etiam paccata familia usque ad ipsas kal. debet Bn. de Angulo Dno episcopo 31 qur. frumenti et 16 qur. de segle et 28 qur. de mestallo, et 114 qur. et med. de ordeo et 28 qur. et medio de espelta. Et de supra. — Ego B. Vicensis episcopus subscribo. Sig† num Guillelmi de Martorello, qui hoc scripsit mandato Dni episcopi.

[13] Sub anno Dni 1236 kal. februarii, P. de Castanola et Gr. frat. suus debent servire ab istis kal. febr. ad unum annum. Fidejussor Bn. de Bosco. R. de Torelo a kal. aprilis ad unum annum. Fidejussor P. Bg. de Seva a kal. madii ad unum annum. Fidejussor Perpinianus de Mambla. Burdus de Avinione a kal. junii ad unum annum. Fidejussor Bg. de Clotis. Fr. G. de Turre a mediante junio ad unum annum. Fidejussor fr. suus P. de Turre de Torelo.

[14] In anno eodem 1236, circa festum S. Johannis Baptistæ mensis junii, facto compoto diligenti de toto blado veteri palacii, tam de receptis quam expensis deductis eisdem expensis usque ad ipsum festum Sci Johannis, remanent de blado veteri in palacio 72 qr. frumenti, et 96 qr. ordei, et 171 qr. espelte, et 30 minus s. qr. mestalli.

[15] Anno a Nativitate 1237, decimo kal. februar. Girbertus … cum Dno episcopo de omnibus exitibus et aventuriis perceptis et expensis factis a XIV kal. septem. usque ad præsentem diem. Et computatis omnibus tam receptis et quam expensis, debet Dnus episcopus eidem Girberto inter computum alium et istum I200 sol. minus 7 sol. et III di. (denarii). Ita quod nullum debitum remanet ad solvendum in operatoriis l vel alibi in villa Vici præter debitum P. de Sotsrocha et Petri de Torrentibus. Sciendum est quod 10 aurei Brg. de Queralto non fuerunt computati in compoto isto subscripto, quia Dnus episcopus eos solvere debet.

[16] Anno Dni I237, III id. julii, die lune, venit Girbertus ad compotum et sumam cum Dno episcopo, videlicet de omnibus expensis et receptionibus quascumque fecerat idem Girbertus a X kal. februarii transacti usque ad prædictam diem lune. Et est sciendum quod, prædictis omnibus computatis, Dnus episcopus debet eidem Girberto inter omnia tam de isto compoto quam de omnibus aliis 1208 sol. et 3 d. (denarios); et computavit Girbertus in receptionem suam omnia censualia festi Sti Petri usque ad præsentem diem. Et nullum debitum remanet ad solvendum Dno episcopo in operatoriis vel alibi in villa Vici vel in Ausona præter debitum Petri de Subrupe et Petri de Torrentibus m.

[17] Anno Dni 1237, [III] id. julii, die lune, computavit Girbertus cum Dno episcopo de omnibus bladis, quæ receperat et expenderat usque in præsentem diem. Et est sciendum quod remanent penes Girbertum 180 qurterie ordei, et 133 qurterie de expelta, et 68 qurterie frumenti. Et in hoc compotum nihil venit vel fuit computatum de blado præsentis anni, scilicet a festo S. Joannis Bapt. proxime transacto citra, nec de mercede familie. Sig† num Petri Dezpi, notarii Dni episcopi, qui hoc scripsit die et anno præfixis.

[18] Anno Dni 1237, nonas decembris, venit ad compotum et sumam Girbertus cum Dno episcopo videlicet de omnibus expensis et receptionibus quascumque fecerat idem Girbertus nomine vel ratione episcopi usque ad diem illam quoquomodo. Et est sciendum, quod, prædictis omnibus computatis, Dnus episcopus debet eidem Girberto inter omnia tam de præsenti compoto quam de transactis omnibus quingentos 23 sol. et Girbertus debet recipere omnes census et redditus ad Dnum episcopum pertinentes usque ad diem ferius memoratam. Et nullum debitum aliud remanet ad solvendum Dno episcopo in operatoriis vel alibi in villa Vici neque in Ausona præter debitum tantum Petri de Torrentibus.

[19] Anno Dni 1238, XV kal. februarii, die lune, computavit Girbertus cum Dno episcopo de omnibus bladis, quæ receperat et quæ expenderat usque in præsentem diem. Et est sciendum quod remanent penes Girbertum 288 qurterie ordei et 110 frumenti, et 147 espelte inter omne bladum vetus et novum; et est satisfactum familie de toto logerio n præsentis anni, s[cilicet] quod debent habere unusquisque eorum usque ad kal. junii. Verumtamen joverii o debent accipere bladum pro cibo ab hac die solummodo in an[non]a, et non venerunt in hoc compotum 83 qur. frumenti, quæ sunt recipiende adhuc pro furno usque ad festum S. Joannis Baptistæ. Sig† num Petri Dezpi, notarii Dni Vicen. episcopi, qui hoc scripsit die et anno præfixis.

[20] Anno Dni 1238 pridie videlicet kal. junii die lune, venit Girbertus ad compotum et sumam cum Dno B. Dei gratia Vicen. episcopo de omnibus et singulis que idem Girbertus usque ad diem prædictam nomine vel ratione ejusdem episcopi receperat vel expenderat quoquomodo. Et est sciendum quod, omnibus prædictis et singulis legitime computatis, Dnus episcopus ab eodem Girberto se tenuit per paccatum ad suæ bene placitum voluntatis et ipse Girbertus a Dno episcopo per paccatum se tenuit versa vice. Actum est hoc die et anno præfixis sub præsentia fris P. de Calsareins, fris B. de Sto Martino, monachorum, Raimundi de Clotis, Paschasii, et Petri de Pinu, notarii ejusdem Dni episcopi, qui hec scripsit.

[21] Anno Dni 1238 id. decembris die veneris venit ad compotum et sumam R. de Clotis cum Dno episcopo B. Dei gratia Vicen. episcopo de omnibus, quæ reciperat et expenderat idem R. nomine vel ratione Dni episcopi usque diem superius memoratam. Et est sciendum, quod omnibus et singulis computatis, debet Dnus episcopus eidem Raimundo de Clotis 109 sol. minus 13 d.; et remanent penes eundem R. de Clotis s (scilicet) in palatio Dni episcopi 66 qr. (quarteriæ) frumenti et 155 qr. et media ordei et 8 qr. de segal. et 92 qr. et media de espelta et 2 qr. favarum. Actum est hoc die et anno præfixis in præsentia P. Vicen. sacriste, fratris P. de Calsareins, Girberti, et Petri de Pinu, notarii Dni episcopi antedicti.

[22] Item die martis, in antea facta mesuratione, fuerunt invente in palatio 260 qrtie ordei ad mesuram rasam, et de espelta 160 qr. similiter ad mesuram rasam, et de frumento 145 qr. et de milio 3 qr. et media ad mesuram rasam. Et hæc fuerunt præter solagium quod remansit ad civitam p hospitum.

[23] Anno Dni 1239, XIII kal. junii, videlicet die veneris, venit ad compotum et sumam Girbertus cum Dno B. Dei gratia Vicen. episcopo de omnibus; quæ receperat et expenderat idem Girbertus nomine vel ratione Dni episcopi a die qua antea computaverat usque ad præsentem diem. Et est sciendum quod, omnibus et singulis computatis, Dnus episcopus debet eidem Girberto, inter omnia computatis vestibus et aliis omnibus tam de præsenti computo usque ad præsentem diem quam etiam de transacto, mille et sex solidos. Et non debet in operatoriis vel in alio aliquo loco aliquid, quod manulevaverit q jam dictus Girbertus. Et remanent penes eundem Girbertum in palatio centum vigenti et quatuor qrtarie frumenti, et quod teneat furnum usque ad festum Sti Joannis, et quadraginta qrterie ordei, et centum quatuor qrterie et dimidia espelte, et due quterie de milio. Actum est hoc die et anno præfixis in præsentia fris P. de Canesereins, et R. de Clotis et A. Alamanni notarii Dni episcopi.

[24] Memoriæ R. de Clotis. Venit ad computum cum Dno episcopo, anno Dni 1239, XIII kal. junii, de omnibus, quæ receperat vel expenderat nomine ipsius episcopi et computatis omnibus, debet ei Dnus episcopus centum viginti et septem solidos. Et Dnus episcopus est bene paccatus suus, et R. de Clotis similiter versa vice.

[25] Anno Dni 1239, kal. octobris, die mercurii, computavit Girbertus cum Dno episcopo de omnibus bladis, tam veteribus quam novis, quæ receperat et expenderat usque in præsentem diem. Et est sciendum quod remanent penes Girbertum 87 qurterie et media frumenti, et mestalli 45 et media, et ordei 116 qur., et expelte 126 et media. Et in hoc compotum non venit milium, neque quinque qurtie frumenti, quæ recipiende sunt in sabbato ante festum S. Michaelis, neque etiam de mensatis r mensium septem[bris] et aprilis. Et est satisfactum troteriis de loquerio s suo preterquam de præsenti anno usque ad junium. Et est similiter satisfactum joveriis de loquerio et cibo, quantum ad præsentem annum. Et habet computare jam dictus Girbertus denarios, quos habuit de 38 qurteriis frumenti cum alio computo denariorum, quod fuit factum XIII kal. junii retro, in quo computo debebat sibi episcopus 1006 sol. Et hoc fuit factum in præsentia F. P. de Cauceēns et R. de Clotis et A. Alamanni, Not. Dni episcopi.

[26] Anno Dni 1239, XVIII kal. decem., die scilicet lune, computavit Girbertus… Dnus episcopus debet eidem Girberto, inter omnia computatis vestibus… mille et VI s. Et in hoc fuit in præsentia Fr. Bqii. Fr. G. de Baucerenni, R. de Clotis et A. Alamanni, Not. Dni episcopi.

[27] Anno Dni 1240, 3 id. martii. Hæc est memoria q. R. de Clotis venit ad computum cum Dno B. Vicen. episcopo de omnibus, quæ receperat vel expenderat nomine ipsius episcopi; et computatis omnibus, debet ei Dnus episcopus 105 sol. et 5 d. et obulum; et Dnus episcopus est bene paccatus suus, et R. de Clotis similiter versa vice.

[28] Anno Dni M.CC. quadragesimo, XVIII kal. julii, scilicet die jovis, computavit Girbertus cum Dno episcopo de omnibus… Dnus episcopus (ut supra) 892 sol. et 5 di. : : : : Hoc autem fuit factum præsentibus Fr. P. de Calezareins, Fr. Bg. de Sanangia, Fr. R. de Martorel, R. de Clotis, Poncio de Argilagosa scriptore. Item preter istud compotum debet persolvere Dnus episcopus G. Cortesii juniori 60 sol. et P. de Subtusrocha 5 morabatinos, et R. Coqui 115 sol. et R. de Luciano 48 sol. et R. de Clotis 55 sol.

[29] Anno Dni M.CC. quadragesimo, III kal. novem., scilicet die martis, computavit Girbertus cum Dno episcopo etc. Dnus episcopus debet 826 sol. et 41 di. et non amplius. Hoc autem fuit factum præsentibus Fr. P. de Calezareins, et R. Fr. Bg. de Sanangia, B. de Talavera, R. de Clotis, et B. de Clotis, filio ejus, et Poncio de Argilagosa scriptore publico villæ Vici. Item preter istud compotum debet persolvere Dnus episcopus P. de Subtusrocha 5 morabatinos, et B. Coqui 115 sol.

[30] Anno Dni M.CC.XL. primo, idibus februarii, sequenti scilicet die post festum Stæ Eulaliæ Barchi., computavit Girbertus cum Dno episcopo de omnibus, etc. Dnus episcopus debet 549 sol: : : Actum est hoc præsentibus. 577 sol. minus 4 d. : : Quod fuit factum præsentibus R. de Clotis, Fr. P. de Calezareins, magistro B. notario Dni episcopi.

[31] IV. non. madii, anno Dni M.CC.XL.I, sequenti scilicet die post festum Stæ Crucis, computavit Girbertus cum Dno episcopo de omnibus etc. Dnus episcopus debet 603 sol. : : Actum est hoc præsentibus R. de Clotis, B. de Talavera, Fr. P. de Cadzarns. Manifestem est etiam quod remanent in palacio 156 qrtie ordei, et 52 qrtie spelte, et 80 qrtie frumenti; et non computatum hic frumentum quod debet haberi de furno usque ad festum Sti Joannis, scilicet 32 qrtie frumenti et media.

[32] VI kal. septem. anno Dni 1240, primo die martis ante kal. ejusdem mensis, computavit Girbertus cum Dno episcopo de omnibus bladis tam veteribus quam novis, etc. Remanent in palatio 400 qrtie ordei, computatis in isto ordeo mestallio et legumine, et de frumento 158 qrtie et media. Et de espelta 92 qrtie et media. Et est certum quod in hoc computum prefatum venit frumentum, ordeum, et espelta de mensata aprilis de Salliforis t.

[33] V. kal. septemb., in die Sti Augustini, an. Dni 1241, computavit Girbertus cum Dno episcopo de omnibus etc. Dnus episcopus debet 544 sol. et dim[idium]. Et est certum quod dictus Girbertus debet persolvere 20 et 4 sol. de Luciano. Preterea sciendum est quod Dnus episcopus nihil aliud debet in villa Vici sine instrumentis; debet enim Girbertus persolvere omnia debita, quæ sunt in instrumentis. Masmutine vero de pto (prato) Vici non venerunt in hoc computum, quia sunt scilicet 17 masmutine et quarta. Actum est hoc prefata die et anno, præsentibus Fr. P. de Cadzares, Fr. Bg. B. de Clotis, et B. Fr. Not. Dni. episcopi.

[34] VIII id. augusti, anno Dni 1242, computavit R. de Clotis cum Dno episcopo de omnibus, quæ receperat vel expenderat usque ad præsentem diem. Et est certum quod, universis et singulis computatis, debet Dnus episcopus dicto R. de Clotis 90 sol.; et nihil aliud debet episcopus in villa Vici, nisi forte a die, qua venit Valentia u, prout scilicet Girbertus ostendet in computo suo ab illa die citra.

[35] Anno Dni 1240 secundo, videlicet XVII kal. novemb. computavit Girbertus cum Dno episcopo etc. Dnus episcopus debet eidem Girberto 335 sol. et 4 d. Preterea sciendum est quod Dnus episcopus nihil aliud debet in villa Vici sive in Ausona sine instrumentis. Certum est etiam quod in hoc computum non venerunt 5 morabti P. R. de villa de Maya (valla de Mara) et alii 5 mora. B. et Btrandi de Tornamira, nec 24 solidi R. de Luciano, nec 81. sol. R. de Clotis, nec 150 sol. Fr. P. de Calezareins, nec debitum P. de Cumbaulmorum. Hoc autem fuit factum, præsentibus Fr. Bg. de Sanangia, et Fr. G. Richer, et R. de Clotis. Sig† num mei Poncii de Argilagosa, scriptoris ville Vici, qui hoc scripsi et interfui compoto supradicto.

[36] VI kal. jan. anno Dni 1242 computavit R. de Clotis cum Dno episcopo de receptione panis et denariorum furni et de expensis ejusdem; et est certum quod receperat de pane usque ad hanc diem præsentem 716 sol. et 8 d [enarios] et obolum. Et receperat in denariis 580 sol. minus III d. et obolo. Præterea sciendum est quod expendit in furno et in missionibus ejusdem 220 et III sol. et 8 d. Verumtamen sta præsens septimana Natalis Dni usuvenit in hoc computum, quia non potuit sciri quantum erat. Eodem die et anno fuit summa et memoria de omnibus computatis tam de furno quam de aliis; et computatis 300 sol., quos episcopus dedit R. de Clotis, debet Dnus episcopus eidem R. 200 minus 11 sol.

[37] VI kal. kal. jan. an. Dni 1242 computavit Girbertus cum Dno episcopo de omnibus etc. Dnus episcopus debet 582 sol. minus 3 d. Manifestum est etiam quod remanent in palacio 137 qrtie frumenti et media, et 305 qrtie ordei et 82 qrtie espelte et media. Sciendum est quod Dnus Ep. debet ex alia parte Girberto 37 sol. et 4 d. Actum est hoc præsentibus Fr. P. de Cadzarēs, et R. de Clotis, et Peytavino, et Bn. de Clotis.

[38] Anno Dni 1240 tercio, videlicet III id. februarii computavit Girbertus cum, etc. Dnus episcopus debet 338 sol. et 3 di. Certum est etiam quod in hoc computum non venerunt 81 sol. R. de Clotis, nec debitum P. de Cumbaulmorum, nec 50 sol. quos Dnus episcopus debet R. de Villa, pro F. de Torrentemalo. Hoc autem fuit factum præsentibus Fr. Bg. de Sanangio, et Fr. G. Richer et R. de Clotis. Sig† num mei Poncii de Argilagosa scriptoris ville Vici, qui hoc scripsi et interfui compoto supradicto.

[39] Anno Dni 1240 tercio, videlicet id. julii computavit Girbertus cum Dno episcopo in palacio de omnibus, quæ receperat et expenderat idem Girbertus nomine et ratione Dni episcopi a die qua antea computaverat, ut predicitur, usque ad hanc præsentem diem. Et est sciendum quod, omnibus et singulis computatis, Dnus episcopus debet eidem Girberto inter omnia 740 et 2 sol. et 2 di. Certum est autem quod in hoc compotum non venerunt aliqui morabatini, quos Dnus episcopus debet alicui vel aliquibus, nec venit illud quod episcopus debet militibus pro feudo, nec etiam in hoc compotum venerunt debitum R. de Sala, Vicensis canonici, nec debitum P. de Sala, clerici, nec debitum Bg. do Sco Salvatore, Vicensis, ebdomadarii x. Sciendum est preterea quod Dnus episcopus nihil aliud debet in villa Vici sine instrumentis, quia quidquid episcopus debet in villa Vici sine instrumentis, totum tenetur solvere prædictus Girbertus. Hoc autem fuit factum præsentibus Fr. Bg. de Sanangia monacho Scrum Crucum et R. de Clotis. Sig† num mei Poncii de Argilagosa, scriptoris ville Vici, qui hoc scripsi et interfui computo supradicto.

[40] Anno Dni 1240 tertio, videlicet XI kal. novemb. y, computavit Girbertus cum Dno episcopo in palacio de omnibus, quæ receperat et expenderat idem Girbertus nomine vel ratione Dni episcopi a die qua antea computaverant, ut predicitur, usque ad hanc præsentem diem. Et est sciendum quod, omnibus et singulis computatis, Dnus Ep. debet eidem Girberto inter omnia 1167 sol. et 6 di. Certum est autem, quod in hoc compotum non venerunt aliqui morabatini, quos Dnus, episcopus debet alicui vel aliquibus, nec venit illud quod Ep. debet militibus pro feudo, nec etiam in hoc compotum venerunt debitum R. de Sala Vicen. canonici, nec debitum P. de Sala clerici, nec debitum Bg. de Sco Salvatore, Vicen. ebdomadarii. Sciendum est preterea quod Dnus episcopus nihil aliud debet in villa Vici sine instrumentis, quia quidquid episcopus debet in villa Vici sine instrumentis totum tenetur solvere prædictus Girbertus. Preterea sciendum est quod vestes monachorum et familie palatii venerunt in hoc compotum. Hoc autem fuit factum præsentibus R. de Clotis, B. Coqui, et magistro B. Sig† num magistri Bnardi predicti, qui hoc scripsi mandato Dni episcopi et interfui compoto supradicto.

ANNOTATA.

a Ordine temporis disposuimus hos computos, ab illustrissimo episcopo Vicensi acceptos. Initium declaravimus in Commentario prævio, numm. 60 et seqq.

b In Commentario prævio num. 67 explicuimus fratres, qui hic passim appareant, videri omnes monachos Cistercienses fuisse abbatiæ SS. Crucum. Ibidem explicuimus quomodo eis liceret commodato dare B. Bernardo.

c Laborator, vulgo laboureur, agricola. Significatur hoc loco, præter frumentum, furni consumendum in palatio, semen necessarium agricolæ, et frumentum accipiendum pro mercede seu usu furni 99 sextarios concreditos fuisse Girberto, qui eos venderet aut servaret, et de quibus certe rationem postea reddere debebat. De frumento furni vide infra num. 31.

d Claviger S. Petri est sacrista capituli Vicensis, una ex tribus dignitatibus. Venit postea inter creditores beati viri.

e Firmamenta, bajuli, tertiæ et directa difficultatem facessunt. In Cangiano Glossarioadducuntur ex Donatione Petri, regis Aragonum, anno 1212 facta, hæc verba: Firmamenta omnium causarum civilium et criminalium; ex quo loco firmamenta mulctas esse diceres: videntur tamen hic, ut alibi firmantiæ, omne genus præstationum esse. Bajuli, sæpe superiorum potestatum locum tenentes, hic omne officialium genus repræsentare videntur. Tertiæ aliquando jus sunt percipiendi tertiam frugum partem; sed per synecdochen significant quodcumque jus aliquam frugum partem percipiendi. Non omittenda hic charta consecrationis ecclesiæ cathedralis Vicensis; quæ consecratio anno 1038 facta est. Constare enim ex illa charta videtur vere tertiam partem fuisse. Accipe verba [Florez, España sagrada, tom. XXVIII, pag. 283.] : Tertiam partem de redditibus ecclesiarum, vel sylvarum, aut de pratis, aut eremis, sive rafigis, vel quos hujus patriæ vulgus TERTIOS ABSOLUTE VOCAT, quemadmodum hucusque habuit, vel habere debuit… ut in perpetuum… possideat confirmamus. Directa sunt jura qualiacumque, vulgo droits.

f Notandum est… Apparitionem… idem esse cum Epiphania: ita legitur in Ordine officii Gothici tom. III Collect. concil. Hisp. pag. 266, atque inde in Glossario Cangiano.

g Mestallum est frumentum mixtum cum hordeo, vulgo metail.

h Castellum Montbuy, uti et Castellum Tous, de quo alibi, sita in extrema Marca Ausonensi, jam sæculo X possidebantur ab episcopo Vicensi [Ibid. pag. 254.] . De Arters jam supra fuit dictum. In omnibus videtur fuisse procurator; et quidem num. 12 apparet Bernardus de Angulo, hoc officium agens in castro de Arters.

i Questia, quistia, questa, vulgo quete, perquisition, droit de fouage, videtur hic, uti et alibi, quodcumque jus significare.

k Aventura, caducum seu casuel et quidquid ex confiscationibus et mulctis domico feudi aut prædii quasi fortuito obvenit. Cangius, in Glossario V° Aventura. Paccata familia, quæ pone venit et alibi sæpius, est quæ statutum pretium accepit, qui a ete payee.

l Operatoria sunt officinæ, in quibus laboratur.

m Petrus de Subrupe et Petrus de Torrentibus iidem sunt, qui paulo supra dicuntur P. de Sotsrocha et Petrus de Torrentibus; quorum posterior canonicus Vicensis erat. Eadem die de expensis et receptis atque etiam de bladis rationem reddidit Girbertus.

n Logerium est merces; nunc etiam provinciali lingua loger dicitur quod Gallis est recompense. Verumtamen ipsi Galli sæculo XVIII adhibebant adhuc vocabulum loyer loco recompense, salaire, etc.

o Joverii seu juverii apud Aragones et Catalaunos sunt bubulci, ut in appendice ad Cangii Glossarium manifeste ostendit Carpentarius.

p Civita seu civata, civada, cibado, sibado, sibada, est præstatio hordei, avenæ et aliarum forte frugum, quæ dominis feudorum penditur, maxime ratione juris hospitii. Cfr Cangius in Glossario, v° Civada.

q Manulevare est fidejubere; ita ut hoc loco significetur Girbertum se obligasse ad reliqua omnia, si quæ sint, solvenda. Tum et deinceps videtur nonnihil a Girberto cavisse B. Bernardus.

r Mensatæ sunt servitia per mensem et annona per mensem; uti dabit Cangius in Glossario, videtur posterior significatio hic adhibenda.

s Troterii sunt cursores, quasi diceres trotteurs. Loquerium est idem quod logerium supra annotato n; id est merces.

t Castellum de Salforas, una leuca distans a Vico et ad occidentem spectans, jam sæculo XI inter bona sedis Vicensis erat [Cfr ibid. pag. 161.] . Hinc singulis mensibus fruges accipiendæ erant.

u De expeditione Valentina adversus Mauros vide Commentarium prævium numm. 109 et seqq. atque etiam testamentum S. Bernardi.

x Erant tum Vici triginta canonici; dein clerici nonnulli. Verum, licet hebdomadarius ille passim sit canonicus qui sacrum majus canit et omnes horas incohat, non tamen videtur hoc loco illo sensu venire. Hebdomadarius scilicet apud Vicenses hebdomadarium officium aut canonicale vel non erat, vel non erat semper; sed hebdomadarii illis erant qui alibi dicebantur parochi, sacerdotes, rectores, etc. Quæ res constat ex ordinatione Raimundi de Anglesola seu de Angularia, episcopi Vicensis, qui anno 1267 vetuit ne deinceps diœcesis suæ ecclesiæ haberent duos hebdomadarios seu duos rectores, jubens ut qui fuerit rector tot teneret presbyteros et servitores in eadem ecclesia in suo officio quot usque tunc consuescerent ibi esse et deberent [Villanueva, Viaje, tom. VII, pag. 258.] .

y Quatuor itaque diebus ante mortem hunc computum fecit B. Bernardus. Unde apparet eum non esse mortuum ex diuturno morbo.

* solidos

* solidos

CAPUT TERTIUM.
Charta ultimæ voluntatis S. Bernardi Calvonii.
Ex editione Jacobi Ripoll et Jacobi Villanueva.

[Disponit S. Bernardus de rebus, quæ in palatio suo erant,] In Christi nomine. Hoc est memoriale a quod nos Bernardus, Dei gratia Vicensis episcopus, facimus presentibus Petro de Ayreis et Petro de Brolio et Petro de Pausa, Vicens. canonicis, de omnibus pannis, et vasculis tam panis quam vini, et de omnibus aliis arezamentis b et rebus, que nos emimus et modo sunt in palacio nostro; et etiam de omnibus debitis que nos solvere tenemur. In primis sunt in palacio VII culcitre, et XIIII Lodices, et XV capcialia, et IIII matalasia, et V saglits, et VIIII lecti lignei, et III strails, et Ia almuseria, et due vanoe, et I coopertorium staminis fortis, et V pulvinaria c.

[2] [in coquina et alibi,] In coquina sunt due caldarie eree, scilicet Ia parva que est fracta, et alia magna que non est fracta, et duo clamascles ferri, et III olle eree, et II olle eree que sunt fracte, et unum morterium ereum, et IIII ferres ignis, et I caput focarium, et due conque de lautone, et I pelvis, et III quantaleres eree, et due padeles, et IIII asts ferri, et IIII secures, et III coopertore ferri, et quedam grailles, et quedam mols ferri, et due cacie eree fracte, et I torrador caseorum, et III loces, et I morterium lapideum, et Ia sperla ferri, et I forroil d.

[3] [scilicet de utensilibus domesticis, sacris,] Item est in palacio una lanterna ferri cum coopertorio de staminea, que pendet in consistorio e. Est in camera episcopi una ataud f. Sunt in dispensa V arche et Ia ataud, et II pasteres, et III gerres olieres, et due bote ligni, una in qua stat nectar, et alia in qua stat acetum g. Et in farnera h sunt II atauds, et in granario IIII atauds, et in capella sancti Narcissi est una ataud. Et sunt in dispensa VII tovailles et II tessors i. Et sunt in palacio X tabule, et Ia mensa rotunda, et V banchs k. Et sunt in palacio … condirecta, et I cub esdogad, et II soladors, et aliud cub parvum, et Ia tinna, et IIII paria de portatoribus maneris, et XIII tonne, et V austores prime … camera palacii majoris I ataud. Item sunt in palacio V selabasts, et duo porci pastius l. Sunt in capella palacii IIII libri scilicet Officiarius, et Epistolarius, et Textus, et Misale, et duo vestimenta sacerdotalia, et duo calices, unus argenteus et alius stagni, et una almuceria; tamen calix argenteus est ecclesie sancti Petri. Et sunt in capella, quam nos defferimus nobiscum, indumenta pontificalia et unus liber, qui dicitur Ordinarius episcopalis, quem nos fieri fecimus m.

[4] [rusticis et aliis.] Sunt in manso nostro duo paria bovum et tria aradria condirecta, et dues axades n. Preterea habemus in nostro palacio Vici unam alcubam. Et habemus apud Valenciam in domibus nostris aliam alcubam majorem et pulcriorem illa alia predicta. Item habemus VIII anulos aureos cum lapidibus, et unum anulum argenteum cum lapide. Preterea habemus unum lapidem qui dicitur stopacius o sine anulo. Certum est autem quod nos emimus omnia et singula supradicta preter pauca.

[5] [Debita sua orta ex quinta,] Debita siquidem, que tenemur solvere, sunt hec. In primis certum est quod debemus quinte p MMM. C. XC. VIIII. sol. et V di *. Et in compotum quinte non venit illud quod tenemur dare pro nostra parte, quod levat sive facit M. DCCC. XL. I. sol. et I. di., nisi magister Philippus vel ejus locum tenens voluerit quod deducantur expense mansi nostri, que sunt D. L. sol. preter L sol. qui jam computati sunt in illa summa VIIII millia CC. V. sol. et V di. Et est certum quod dominus archiepiscopus habuit jam de quinta XI. milia sol. Item debemus domino archiepiscopo Tarrachon. c. morabatinos qui sunt de quinta; de quibus idem archiepiscopus habet instrumentum. Item recepimus nomine quinte a priore Stagnen. q DCCC. sol.

[6] [titulo acceptionis] Item de CC. LXX. et IIII. aureis, quos debebamus P. de Torrentibus r *, pro quibus erat ei obligatus noster furnus, fuit jam ipsi P. de Torrentibus satisfactum de exitibus ipsius furni in festo sancti Joannis proxime transacto in DCCCC. L. et III. sol. monete curribilis Barchin. de duplo s. Item debemus eidem Petro de Torrentibus ex alia parte CC aureos; pro quibus est ei obligatum cum carta illud debitum, quod Bernardus de Angulo de Arteriis debet nobis ratione venditionis exituum Castri de Arteriis t. Item debemus Ruberto de Pulcrovicino cum carta D sol. Jachen. pro quibus ei obligavimus illos censuales de Terrachona, qui sunt XXX aurei vel circa.

[7] [et commodati propter expeditionem Valentinam et castrum de Torrodella initi, enumerat,] Item debemus cum carta isti presenti preposito Minorise u CCC sol. Barchin. de duplo, quos ab ipso mutuo recepimus, quando ivimus Valentiam, pro quibus ei obligavimus exitus de Marganello: quos exitus levavit per duo expleta cum isto presenti expleto. Item debemus magistro R. Barchin. canonico XL. II. aureos vel circa, prout in instrumento inde confecto plenius continetur. Item debemus magistro Guillermo commoranti in Vico LX aureos, quos ab eodem mutuo recepimus ad illam solucionem CCC aureorum, quam facere tenebamur pro facto Valencie et castri de Torrodella x. Item debemus Petro de Subtusrocha V morobatinos, quos manulevavimus ad predictam solucionem faciendam. Item debemus Fri Petro de Calczareins y LXX sol. de duplo et Berengario de sancto Salvatore Vicen. ebdomadario LX sol. et Petro de Sala clerico XL sol. et Joanni clerico et monacho Sancti Martini de Cotibus pro facto de Torrodella XXXVII sol. et Guillermo Clerico de Quadris XX sol. pro eodem facto de Torrodella. Item debemus R. de Sala Vicen. canonico XXII sol. Item debemus Gisberto DCCXLIII sol. et V di., prout in albarano z, inter nos et ipsum facto per alphabetum diviso, continetur. Item debemus prepositure aprilis aa CXX sol. Mlgrs *., quos recepimus a Bernardo de Moraria de Minorisa, prout in instrumento vendicionis continetur.

[8] [et curat ut omnino solvantur.] Et quia certum est quod omnia debita quibus nos sumus obligati debemus pro facto Valencie, et pro castro de Torrodella, et pro causa Rivippolli, et pro melioramento quod fecimus in furno ville Vici, si successor noster vel aliqua alia persona opposuerit aliquod impedimentum ad predicta debita persolvenda, in presenti assignamus et obligamus ad ipsa debita persolvenda castrum de Torrodella, et omnes domos, quas habemus in civitate Valencie, et castrum de Sagard, quod est in regno Valencie, et illas duas alcherias, videlicet de Labayren et de Cunilayre, quas nobis auffert dominus rex, et illos vaureos, quos emimus in palacio, et omnia vasa vinaria et universa alia superius nominata que nos emimus, et totum bladum nostrum quod habemus in palacio et apud Montembovinum bb, et nostras decretales novas.

[9] [Remunerat procuratores suos et exsecutores ultimæ suæ voluntatis instituit.] Ceterum in recompensacionem servicii, nobis exhibiti a Raymundo de Clotis et Gisberto Gauterii, damus ipsi Raymundo de Clotis, si nos mori contigerit, nostram mulam falvam, et damus eidem Gisberto nostrum palafreudum; que mula et qui palafreudus ipsis dentur et tradantur statim post obitum nostrum sine aliqua questione. Predicta quidem omnia et singula comitimus fidei P. de Gavarreto Vicen. sacriste, et predictorum Petri de Ayreis et Petri de Brolio et Petri de Pausa, Vicen. Canonicorum, ut ipsi omnia nostra debita persolvi faciant, ut superius dicitur, de omnibus rebus predictis; et etiam quod faciant restitui de omnibus rebus predictis omnes nostras injurias, si quas alicui tenemus. Quibus debitis persolutis et injuriis restitutis; totum residuum tradatur successori nostro episcopo. Et si predictus sacrista nequiret hiis predictis interesse, dicti tres procedant, sua absencia non obstante, ad predicta debita persolvenda et injurias emendandas, et ad omnia alia (ut dictum est) adimplenda.

[10] [Quia monachus est, testamentum non facit, sed memoriale,] Et quia testamentum facere non possumus, nec debemus, cum simus monachus, facimus memoriale de nostris debitis omnibus et de rebus aliis predictis universis, quemadmodum superius est expressum. Rogamus itaque archidiachonum et precentorem et totum capitulum Vicen. quod non opponant aliquod impedimentum, nec opponi permitant ad nostra debita persolvenda, et ad injurias nostras restituendas, sive ad alia (ut predicitur) adimplenda.

[11] [quod archiepiscopo Tarraconensi committit.] Denique ponimus et mitimus istud memoriale et omnia hic expressa sub proteccione et deffensione Dni archiepiscopi Terrachon., eidem humiliter supplicando quod omnia et singula, hic scripta, attendi faciat et compleri ac firmiter observari in omnibus, quemadmodum sunt superius annotata. Hec autem omnia facimus salvo jure successoris nostri in rebus videlicet spectantibus ad mensam episcopalem. Quod est factum pridie idus julii anno Dni MCCXL. tercio. Ego Bernardus Vicensis episcopus, subscribo † . Ego Petrus de Pausa, Vicen. canonicus, subscribo † . Eg† o Petrus de Brulio, Vicensis canonicus, firmo. Ego Petrus de Gavarreto, Vicen. sacrista, firmo † . — Cum Fr. Guillermus de Corzana, monachus Sanctarum Crucum, aportasset nobis presens memoriale ex parte Ven. fratris Vicen. episcopi, quod subscriberemus in eo, et literas ab eo recepissemus, nos Petrus, Ste Terrach. ecclesie archiepiscopus, subscribimus in eodem. Sig† num Petri de Ayreis, Vicen. canonici et publici ville Vice notarii. Sig† num Poncii de Argilagosa, scriptoris jurati, qui hec scripsit mandato Petri de Ayreis publici Vicen. Not. die et anno quo supra.

ANNOTATA.

a Vocat memoriale potius quam testamentum, quoniam, ut infra ipse significat, monachus erat. Vide tamen Commentarium prævium, num. 124.

b Aresamen in lingua provinciali dicitur significare equipement, ordonnance, disposition.

c Lodices etiam latinis stragula coopertoria seu vestes lectorum. Capcialia, quæ vox fugit Cangium, provincialibus cabes, cabessial, chabes, cabessier, cabet, cabecal, Italis capezzale, Hispanis cabezal, est transversum lecti cervical, vulgo traversin. Culcitra autem, immo culcita, hispanice colcedra, est lectus plumeus. Matalasia sunt matelas seu lectus laneus. Saglits me torquet plurimum. Conjicio tamen esse pannum laneum subtilem, usitatum in Hispania, hispanice sayalete, gallice bure fine. Provinciales nunc adhuc dicunt saga, olim sagel. Saglits itaque possunt esse interulæ aut tunicæ laneæ. Strails suntne tomenta straminea? Almuseria idem quod almutium, vulgo aumusse; vanoæ seu vannæ sunt stragula; stamen forte seu stamfort est panni species, ipso suo nomine satis indicata; et pulvinaria demum, coussins.

d Instrumenta culinaria alia facilius intelliguntur; alia difficilius: conatum qualemcumque faciamus. Missis itaque caldariis æneis, clamascles ferri, provincialibus cumascle, cremal, carmal, cremascle, carmalher et clumascle, Catalaunis capmascles, est lamina denticulata seu catena suspendendis supra ignem lebetibus destinata, vulgo cremaillere; ferres ignis videntur esse des tisonniers; caput focarium, lingua provinciali chafuec, cafuech, carfuch, etc. vulgo chenet, est fulcimentum ligni in camino. Conque de lautone sunt pelves ex orichalco, bassins de laiton; quantaleres (ut edidit Ripoll) videntur esse candelabra; sin autem legendum (ut est apud Villanueva) quantareles, venit id a cantharo et scriptum est pro cantharulis, vulgo petits vases pour contenir de l'eau ou du vin; padeles pro patellis seu parvis patinis, vulgo plats; asts ferri pro astis, immo hastis, sunt verua, vulgo des broches de fer; coopertore ferri, vulgo des couvercles en fer; grailles, craticulæ, vulgo grils; mols ferri, mulctra (ni fallor) ferrea, vulgo vases a traire le lait, nisi potius sint moletrinæ ferreæ, des moulins de fer: certe mol lingua provinciali et mole lingua catalauna est moulin; caciæ, catalaunice casse, vulgo poelon; torrador caseorum, instrumentum quo caseus torretur, est roti; loces, cochlearia majora, vulgo lousses; sperla ferri, pro sperula ab spherula ex ferro, est vas ferreum rotundum; demum forroil, seu ferrolh, ferroulh, fourroulh, veroul et barroulh est veruculum, une broche.

e Coopertorium de staminea est involucrum ex panno, dicto etamine. Consistorium est vestibulum, porticus, aula anterior.

f Ataud, etiam ataud hispanice, ataude lusitanice, atahut, ataut, taut, atahuc lingua provinciali, est feretrum, sandapila, gallice biere. Olim erat etiam hispanice mensura granaria. Non potest itaque hic nil nisi arcam quamdam, vas quoddam ligneum significare.

g Pastera catalaunice, pastiera lingua provinciali, est latine mactra, vulgo huche. Gerres olieres sunt vasa olearia, des jarres a huile. Bota ligni sunt dolia lignea; bota Catalaunis, Hispanis, Lusitanis et Provincialibus est barrique, tonneau. Nectar est vinum pigmentatum, maxime melle mixtum.

h Farnera et farinera Catalaunis, fariniera, fariniera et farinadonira Provincialibus, et Harinero Hispanis, est locus seu cista, qua farina clauditur: hic locus. Tovaille, seu tovalla catalaunice, tovaglia italice, toualha provincialice, etc. est mappa, qua mensa sternitur aut manus lavantur.

i Tessors, loco tersors, vulgo essuie-mains.

k Tabulæ, vulgo tables; banchs, bancs.

l Condirecta est idem ac bene curata, in bono statu; hic nomen omissum; inferius veniunt aradria seu aratra condirecta. Vide Cangii Glossarium, V° Condirigere. Cub esdogad, id est cuppa cujus asseres soluti sunt; doga enim est douve. Solador seu salador, lingua provinciali saladour, gallice saloir, est vas salarium. Tinea pro tina, vulgo cuvier pour lessive. Paria de portatoribus maneris, seu paria tabularum gestatoriarum, quibus cibi in refectoria afferuntur, hispanice portador, gallice plateau en bois, porteur a main. Tonne, dolia, tonneaux. Austores, latine accipitres, vulgo autours, eperviers. Quid selabats? An silvatici porci? Porci pastius videntur esse domi pasti, saginati, pingues.

m Officiarius, Officiarium, Officialis liber, Officialis, Officiale est ille liber qui vulgo Rituale vocatur, aut Agenda, aut Manuale sacerdotum, aut Sacerdotale, aut demum Pastorale, et continet ritus sacramentorum, exsequiarum, benedictiones et id genus alia. Epistolarius continebat epistolas S. Pauli et aliorum apostolorum, non autem evangelia; quæ Textu (ut hic vocatur) continebantur. Ordinarius episcopalis vulgo dicitur Pontificale.

n Aradria condirecta sunt aratra in bono statu. Axades sunt pastina. Axada enim, catalaunice assada, est une houe.

o Alcuba, alcoba, alcove, ab arabico elkauf, zeta tentorium seu locus penetralis ubi cubatur. Videntur hoc loco significari vela et alia id genus, quibus lecti circumdantur aut objectacula, quibus ventus arcetur, maxime armaria, quibus lecti clauduntur et quæ etiamnum ab Hispanis alcobæ dicuntur. Stopacius pro topazo, vulgo topaze.

p Videntur hic nonnulla excidisse; ita ut universus locus intelligi nequeat. Quinta, quæ sæpe hic recurrit et cujus sensus (ut apud Cangium et lexicographos hispanos videri potest) multiplex est, non potest hic aliud significare quam villam, prædium rusticum, siquidem expensæ mansi huc pertineant. Si divinandum sit, S. Bernardus villam emerat ab archiepiscopo Tarraconensi pretio 11,000 solidorum et 100 morabatinorum; quæ pecuniæ summa æquivalet ponderi 7500 francorum, potestati 37,500; de quibus 11,000 solidos ex mutuo accepta pecunia solverat.

q De Stagnensi abbatia dictum in Commentario prævio num. 123. Castrum de Torrodella puto situm fuisse in diœcesi Gerundensi; nunc vulgari nomine Torroellam, olim Turriculam [Cfr de Marca, Marca Hispanica, col. 20.] . Verumtamen in ipsa diœcesi Vicensi sita sunt loca, quorum nomina huc accedunt, nempe locus S. Genesii de Tarradell [Madoz, Diccionario, tom. XIV, pag. 590.] et alter S. Martini de Torruella [Ibid. tom. XV, pag. 115.] . Quod factum castri de Torrodella conjungitur cum facto Vallenciæ, videtur utrobique sermo esse de expeditione militari. Res tamen certa non est; nam inferius causa Rivippolli additur, quæ videtur controversia de jurisdictione fuisse. Jam enim annis 1167 et 1168 jurgia erant inter episcopum Vicensem et Rivipollense cœnobium [Aguirre, Concilia Hisp. tom. V, pag. 316 et seqq.] ; quæ anno 1260 nondum desierant [Tristany, Corona Benedictina, pag. 316 et seqq.] , adeoque nonnisi 1748 a Benedicto XIV suppressa fuerunt [Villanueva, Viaje, tom. VIII, pag. 19.] . Non ausim itaque negare factum castri de Torrodella ad jurisdictionem pertinuisse. Certe medio sæculo XII fervebat lis inter Vicensem episcopum et præpositum Solsonensem de ecclesiis Anglesola, Tarrega, Taladell, Jorba, S. Coloma, Figuerola et Querault, positis in territorio de Segarra et Urgel. Quæ interventu Guilielmi de Torroja, episcopi Barcinonensis, et Bernardi Tort, archiepiscopi Tarraconensis, ita dirempta est ut media pars ecclesiarum a patronatu Solsonensi esset, salvo tamen jure episcopali sedis Vicensis. Quæ controversia tempore S. Bernardi facile renovari potuit. Etiam Taladellæ nomen primitus fuisse Turriculam manifestum est. Sed hæc forte omnia obscuriora sunt quam ut caligo dissipari possit. De facto Valenciæ vide Commentarium prævium, § XV. Petrus Subtusrocha cognosci poterit ex indice onomastico.

r Petrus de Torrentibus erat claviger S. Petri seu thesaurarius templi cathedralis Vicensis. Ex indice onomastico collige alia loca, ubi ejus nomen occurrit. Furnus autem ille venit etiam in Redituum elencho.

s De moneta Barcinonensi vide Commentarium prævium num. 60.

t De castro Arteriis vide Redituum elenchum. Alibi jam animadvertimus locationem dici aliquando venditionem. Hic exituum venditio dicitur, accurate satis.

u Minorrissæ, gallice Manrese, vetustissimum erat capitulum: de quo vide Florez, Villanueva, etc.

y Petrus de Calczareins erat monachus SS. Crucum Cisterciensis de comitatu S. Bernardi. Diximus in Commentario prævio quomodo tum commodare possent Cistercienses.

z Albaranus est breviculus, computus. Norunt etiamnum hanc vocem Hispani.

aa Præpositura aprilis quid sit cognosci non potest nisi ex charta institutionis [Cfr Villanueva, Viaje, tom. VI, pag. 255 et seqq.] , quæ anno 1176 facta est. Quum scilicet multum crevissent templi cathedralis Vicensis reditus, visum est in capitulo duodecim præposituras instituere, singulas nomine mensis indicatas, ita ut episcopus præposituram mensis martii haberet, alii canonici aliorum mensium. Qui præposituram nanciscebatur, peculiares reditus accipiebat, sed nullo prætextu poterat præposituram dimittere, nisi obtenta facultate et solutis viginti morabitinis.

bb Mons bovinus est Montebuy; de quo castro dictum est supra. De alcheriis seu prædiis rusticis aliisque expeditionis Valentinæ rebus vide Commentarium prævium § XV.

* denarios

* Melgorienses

MEMORIALE INSTRUMENTORUM.

Bernardus Calvonius, conf. pont. Vici in Hispania (S.)
a

PROLOGUS.

[Sequentia instrumenta collecta sunt procurandæ canonizationis causa.] Memoriale instrumentorum et monumentorum, quæ adjuvare possunt ad demostrandam sanctitudinem beati Bernardi, Vicensis episcopi, et ad docendum quod olim temporibus elapsis festum de illo celebrabatur in ecclesia cathedrali Vicensi, in qua corpus ipsius custoditur in quadam capella, intra limites dictæ ecclesiæ constructa, vulgo dicta de sanct Bernat, in solemni sepulchro lapidis marmorei, in quo sunt sculpta atque depicta aliqua miracula, ab eo gesta tam in vita quam post ejus obitum, et ibi magna veneratione, devotione ac totius populi frequentatione colitur. Quod quidem factum est ut consulatur dominis doctoribus an hæc sufficiant ad impetrandum a SS. D. N. papa declarari jam ab eo antiquitus fuisse beatum, aut noviter obtinendam beatificationem ipsius, aut saltem consequendum ut ipsius festum et officium celebretur per totam diœcesim Vicensem, cujus episcopus fuit, aut ad minus in ipsamet sua ecclesia cathedrali, attento quod ejus sanctum corpus in ea integrum hucusque asservatur; necnon dicant modum et formam, quibus sit procedendum, et quid agendum et procurandum ad supradicta consequendum.

ANNOTATUM.

a Collectum fuit id Memoriale anno 1625. Vide de ejus causa et originibus Commentarium prævium, num. 18.

CAPUT PRIMUM.
Sequitur epistola abbatis Sanctarum Crucum.

[Abbas SS. Crucum ex monasterii traditione et antiquo codice] Reverendo patri et domino Galcerando, divina providentia Vicensi episcopo, frater Franciscus, dictus abbas monasterii Sanctarum Crucum, æternam in Domino salutem. Venerandæ paternitatis vestræ litteras dudum suscepimus reverenter, intercetera continentes, quod ex eo, quia beatus Bernardus, qui fuit episcopus Vicensis et monachus quondam dicti monasterii Sanctarum Crucum, oriundus de Manso Calvoni Tarraconensis diœcesis, habetur in magna devotione et reverentia a gentibus propter miracula multa, quæ Dominus Jesus Christus ibi ejus meritis facit et operatur, rogabatis attentius ut etiam de miraculis (ut intellexeratis) pro eo hic factis, nec non de vita, et actibus ejus, prout scripta essent vel scriberentur, vos plenarie certiorare vellemus; intendentes ipsum facere canonizari. Quibus, et aliis in dictis litteris vestris contentis diligenter et solicite perlectis, singula pleno percepimus intellectu. Unde paternitati vestræ ducimus præsentibus respondendum quod nos, cupientes (ut convenit) tam vota devotionis vestræ implere, quam sancti illius merita (quantum humana patitur nostra infirmitas) extollere, perquisivimus et perquiri fecimus solliciti et attenti in dicto nostro monasterio diversa scrinia, si forte invenirentur miracula scripta aliqua dicti sancti, seu vita vel actus ejusdem; et inquisitis cum diligentia, invenimus in quodam libro sermonum beatæ Mariæ quemdam quaternum papireum antiquatum, in quo scripta sunt plura miracula dicti sancti; quem quidem quaternum vestræ ducimus paternitati destinandum, ut de ipsis potius eadem legendo paternitas valeat informari. Nihil aliud de vita vel actibus ipsius relatione dignum potuimus invenire aut scire nisi ea, quæ inferius continentur.

[2] [narrat quomodo S. Bernardus novitius vicerit tentationem deserendæ vitæ monasticæ] Audivimus eum nos et multi de monachis nostris a pluribus nostris senioribus, non diu defunctis, pluries enarrari quod anno novitiatus ipsius accidit sibi istud. Cum enim ipse esset litterali scientia sufficienter imbutus, parentes, consanguinei et amici ejus, attendentes quod ex ejus scientia, si ipse remaneret in sæculo, possent utilitatem non modicam et subsidia multipliciter reportare, cum pluries eum infestassent, ut ordinem et habitum desereret, consentiendo aliquandiu eorum suggestionibus, quadam die venit ad januam monasterii; ubi exutus vestibus ordinis, et indutus laicalibus indumentis, interrogavit unum de circunstantibus secularem, quales vestes meliores sibi erant. Qui divinitus (non dubium) inspiratus, respondit quod vestes ordinis. Unde, statim abjectis vestibus secularibus, et resumptis regularibus, redivit ad claustrum; ubi quam sancte, quam honeste, quam laudabiliter se habuit, vitæ successus declarat. Nam progressu temporis meritis suis exigentibus factus est abbas monasterii prælibati; et inde nobis ablatus, vobisque donatus, factus est pro tempore episcopus Vicensis ut gradatim ascendendo et eundo de virtute in virtutem Deum deorum in Sion videre mereretur.

[3] [et aliam contra castitatem. Miracula calandriæ et incendii per sanctam crucem exstincti.] Narrabant etiam dicti seniores quod quadam die, invitatus in quodam hospitio apud Ilerdam, dum ipse cum suis sociis adhuc abbas ad mensam sederet et quidam monachus, ipsis epulantibus, lectionem divinam legeret, ut est moris, avis quædam, quæ vulgariter dicitur calandria a, existens in gabiola, garriens nimis, eos multum perturbabat. Cui in nomine Domini præcepit ut taceret. Cumque illa statim quasi mortua jaceret, et domina ejus doleret et sibi multum displiceret, putans illam esse mortuam, dictus abbas, perfecta lectione et cœna, licentiavit eam; quæ protinus surrexit, et statim more suo cantavit: de quo præsentes fuerunt plurimum stupefacti. Alia vice, dum esset in partibus illis Ilerdæ et quædam mulieres vidissent dentes suos albissimos, dixerunt: Quam pulchros dentes habet monachus ille? Qui cum audisset et aliquantulum elongasset se ab illis, secreto petiit unum lapidem de torrente seu via, ubi erant; et fregit sibi dentes, volens implere mandatum illud evangelicum: Si scandalizaverit te pes tuus, vel manus tua, aut oculus, projice illum abs te. Alio tempore accidit quod, cum fruges, quæ erant in quadam area juxta monasterium, quidam perversi igni supposuissent, venit illuc; et, accepta cruce in qua est lignum Domini, projecit eam super segetes ardentes: qui ignis virtute sanctæ crucis b et meritis ipsius sine dubio illico fuit extinctus et segetes restauratæ.

[4] [Monachi mortem divinitus cognoscit. Gulam jejunio reprimit.] Alioque tempore, dum de remotis partibus rediret ad monasterium et appropinquaret eidem, adhuc in via existens, subito descendit ab animali, super quo sedebat; et stetit flexis genibus orando in terra per aliquam moram. Cumque socii sui admirantes interrogassent eum cur hoc egisset, respondit quod ea hora fuerat traditum sepulturæ corpus cujusdam monachi defuncti; cujus animam, dum conventus flecteret genua cantando more solito Antiphonam “O, clementissime c,” ipse vidit in cælis ab angelis deferri; sicque invenerunt, cum intrassent monasterium, quod illa hora corpus dicti defuncti fuerat traditum sepulturæ. Quadam etiam die, dum esset episcopus, et iret apud Minorissam visitatum, et esset quasi deprope dictam villam, quidam socius suus interrogavit quosdam de viatoribus, si erat ibi bonum vinum; qui cum dixisset optimum esse, ibi complacuit sibi quam plurimum d. Sed postea procedendo ultra redivit ad cor suum, suamque conscientiam et cogitationem arguendo pœnituit, et ideo in pane et aqua abstinuit illa die, corrigendo et castigando carnem suam, et voluptatem (ut debuit) compescendo. Multa quidem et alia signa his similia audivimus ab eo facta, de quibus non recordamur ad præsens. Credimus tamen quod tam ista, quam alia quæ vobis scripta transmittimus, sufficiunt ad prædicta. Quapropter omnipotentum Deum ea qua possumus devotione rogamus quatenus ut et votum vestrum de canonizando sanctum prædictum, cujus memoria in benedictione est et gloria in honore, adimplere faciat et permittat; et deinde post præsentis vitæ labores ad vitam æternam ejusdem sancti meritis et intercessione suffultos pariter nos perducat. Amen. Datum in Sanctis Crucibus IV kal. decembris anno Domini 1338.

ANNOTATA.

a Vide quæ num. 54 Commentarii prævii de hac avicula diximus.

b De hac cruce et crucis dominicæ reliquiis aliqua monuimus in Commentario prævio num. 54.

c Quum Ordo ad inhumandum mortuum, abs Cisterciensibus usitatus, extra eorum monasteria non facile obvius sit, ecce hæc antiphona, quam ad finem Breviarii, anno 1630 typis impressi, reperi: Clementissime Domine, qui pro nostra miseria ab impiorum manibus mortis supplicium pertulisti, libera animam ejus de inferni voragine et de ministris tartareis miserator absolve, et cuncta ejus peccata oblivione perpetua dele: eam ad lucem tuam angeli tradant, paradisique januam introducant, ut dum corpusculum pulveri traditur, ad æternitatem perducant. Domine, miserere super peccatore. Cantabatur olim, ut constat ex libro Usuum Cisterciensium, edito a Martennio inter Antiquos monachorum ritus, lib. V, cap. X, num. 58, dum corpus ex ecclesia ad tumulum deferebatur; postmodum vero, dum corpus jam in fossa depositum esset, fossa vero nondum esset terra completa.

d Hæc ita intelligenda sunt quasi ipse S. Bernardus nimiam inde voluptatem in se sensisset; atque ita etiam intellexit auctor Vitæ sermone catalaunico, quæ latine olim versa jam sequitur.

CAPUT SECUNDUM.
Sequitur Vita beati Bernardi, episcopi Vicensis, scripta et inventa inter Vitas sanctorum in quodam libro vetustissimo, intitulato de Vitis sanctorum, in dicto archivio custodito, in lingua materna sive catalauna, licet antiqua plane, et simplici stilo composita, quæ in linguam latinam simili stilo sic conversa est.
De Vita sancti Bernardi, episcopi Vicensis.

a

[S. Bernardus, prius monachus dein abbas] Beatus Bernardus fuit episcopus civitatis Vicensis; attamen fuit primo monachus monasterii Sanctarum Crucum; et fuit oriundus de manso Calvoni, [SS. Crucum, tentatur in tirocinio a consanguineis,] archiepiscopatu Tarraconensi; et fuit optimus monachus et sanctæ vitæ; et postea fuit electus episcopus civitatis Vicensis; et erat vir literatissimus; et cum in primo anno, quo ipse ingressus fuit prædictum monasterium, cognati et amici eum plurimum arguerent eo quod ordinem fuisset introgressus, dicentes melius et utilius esse in sæculo remanere; et ideo quod habitum relinqueret, et vestes laïcales iterum assumeret; et sanctus Bernardus ex uno illorum, qui ad hoc inducebant, quæsivit quales vestes eligeret: et, inspiratus a Domino Jesu Christo, sibimet responsum dedit, dicens [se] velle accipere et vestire vestes ordinis; et statim cucurrit ad claustrum, ibique sanctissime vixit. Postea fuit abbas dicti monasterii Sanctarum Crucum.

[2] [catandriæ imperat, dentes sibi amore castitatis frangit, ignem extinguit,] Quodam die invitatus in quadam domo in partibus civitatis Ilerdæ cum suis sociis, et cum essent in mensa, quidam monachus lectionem legebat; et quædam avis calandria, in quadam gabia existens, canens turbabat monachum legentem. Quare beatus Bernardus in nomine Domini Jesu Christi ei præcepit ut taceret: in continenti quasi mortua in gabiola. cecidit. Domina autem domus, credens avem mortuam, quam plurimum sibi doluit. Cæterum, lectione perfecta et cœna facta, beatus Bernardus avem licentiavit ut resurgeret et prosequeretur cantus suos; quæ illico surrexit et protinus cantavit, mirantibus omnibus circumstantibus. Iterum reversus Beatus Bernardus ad supradictas partes Ilerdenses, cum mulieres quædam vidissent ejus dentes pulchros et albissimos, dixerunt inter se: Videtis quam pulchros dentes habet monachus ille? Quæ verba audivit beatus Bernardus; et cum aliquandiu elongasset, quæsivit lapidem de torrente seu riaria, in qua aderant; et dentes sibi fregit, cupiens mandatum illud evangelicum adimplere, dicens: Si scandalizaverit te oculus tuus, aut pes tuus, aut manus tua, projice eum abs te. Alio tempore accidit quod cum essent plures segetes in quadam area subtus monasterium Sanctarum Crucum, quidam perversi homines, perditionis filii, jecerunt ignem in eas; qui ignis maximus fuit atque terribilis: quem cum vidisset beatus Bernardus, accepit crucem, in qua est lignum in quo Jesus Christus Dominus Noster redemit nos, et eam injecit super ignem ardentem messis; et statim ignis per virtutem sanctissimæ crucis extinctus est, et segetes omnes remanserunt omnino illæsæ.

[3] [e longuinquo novit monachum ad sepulcrum deferri, peccatum gulæ castigat et pie moritur.] Alio die, veniens beatus Bernardus a remotis, cum appropinquaret supradictum monasterium et descenderet subito ab animali, in quo sedebat, et genuflecteret se super terram, oravit per aliquam moram. De quo maxime fuerunt mirati ejus socii, qui interrogaverunt cur hoc fecisset; et respondens ait: Nunc hæc ipsa hora est, in qua corpus cujusdam monachi defuncti in nostro monasterio traditum est sepulturæ et monachi ejusdem monasterii genuflexi cecinerunt antiphonam: “O clementissime Jesu,” ut moris est; et ego vidi angelos ascendentes in cælum cum anima dicti monachi. Et cum pervenissent ad monasterium, invenerunt illa hora corpus illius religiosi fuisse sepultum. Alia die cum beatus Bernardus, jam episcopus Vicensis, iter faceret ad visitandum episcopatum versus Minorissam et cum jam esset satis prope, et socius peteret a viatoribus an ibi esset bonum vinum; qui responderunt: Optimum ibi invenietis. Quod cum beatus Bernardus audivisset, quam plurimum sibi complacuit; sed ultra procedendo citius suam mentem arguit et conscientiam, et valde pœnituit abstinuitque per totum illum diem, solo pane et aqua contentus. Deinceps sanctissime honestissimeque vixit, et rexit suum episcopatum, in oratione Dei semper existens. Qui postea spiritum Deo et Domino nostro Jesu Christo tradidit; et cives Vicenses corpus ejus sepelierunt, et deinde fabricaverunt aliquod pretiosum sepulchrum marmorei lapidis, in quo ejus corpus collocatum persistit usque hodiernum diem, intra quamdam capellam dictæ sedis Vicensis. b

ANNOTATA.

a Licet catalaunicum præ oculis haberem exemplar, ex quo hæc Vita latine versa est, præplacuit tamen eam ipsam versionem describere, quæ Memoriali instrumentorum inserta est, ut Romam mitteretur.

b Quæ notanda forent ad hanc Vitam, jam dicta sunt ad epistolam Francisci Miri, ex qua illa desumpta est.

CAPUT TERTIUM.
Miracula collecta a deputatis canonicis.

[Ex processu authentico, facto brevi post mortem,] Adest in archivio dictæ ecclesiæ cathedralis Vicensis quidam liber foliis pergamenis profecto vetustissimus, cujus inscriptio et Kalendarium uniuscujusque diei litteris rubris, sive vermiliis scripta sunt, et initium cujuslibet miraculi littera majuscula ejusdem coloris depicta; in quo quidem libro inveniuntur centum et quatuor miracula, aut saltim pro talibus numerata, quorum aliqua præcipua ponuntur hic ad demonstrandum modum et formam, quibus scripta sunt, ut domini doctores et practici consulendi indicent et referant, an dictus liber et omnia in eo contenta sint in forma probanti; viso et considerato, quod sumus in antiquissimis aut saltim in antiquis; cujus libri tenor talis est. HIC INCIPIUNT MIRACULA BEATI BERNARDI, VIRI RELIGIOSI, ABBATIS SANCTARUM CURCUM, QUI POSTEA DEI GRATIA IN SEDE VICENSI PRÆSULATUS OBTINUIT DIGNITATEM ET FELICITER MIGRAVIT AD CHRISTUM VII KAL. NOVEMBRIS ANNO DOMINI 1243. QUÆ QUIDEM MIRACULA, QUÆ DOMINUS FACERE DIGNATUR IN EJUS EXTOLLATIONEM, NOS R. DE CAPRARIA, R. DE SALA VICENSES CONONICI AD COMMISSIONEM DOMINI EPISCOPI, ET AD MAGNAM PRECUM INSTANTIAM CAPITULI DICTÆ SEDIS a, PRÆSTANTE DOMINO, IN SCRIPTIS DUXIMUS REDIGENDA AD MAJOREM OMNIUM INFORMATIONEM ET AD HABENDUM MEMORIAM IN FUTURUM.

[2] [refertur sanatio mulieris,] Anno Dni 1244 II kal. martii. Nos R. de Capraria et R. de Sala, Vicenses canonici, dati et communiter assignati ab episcopo et capitulo Vicensi, ut miracula, quæ Dominus dignatus est facere, ad fidem illorum miraculorum redigeremus in scriptis qui spe precum fratris Bernardi Calvoni, quondam ejusdem loci episcopi, a suis infirmitatibus liberati fuerunt; vocavimus Mariam, uxorem Januarii de Podiolo, qui vocatur Bonafides, et præsentibus Andrea de Tona * et G. de Fontanellis sacerdotibus Vicensis ecclesiæ, jurata et interrogata dixit in verbo veritatis, quod cum febricitasset per duos menses et dimidium febribus duplicibus quartanis, audita austeritate vitæ dicti episcopi ab uno nuncio, qui cum eodem manserat, commisit se precibus et meritis illius, et postea per Dei gratiam nullam passa fuit febrem, sed pristinæ restituta fuit sanitati.

[3] [duorum sacerdotum febricitantium,] XIII kal. aprilis anno prædicto. Ferrarius de Cuspineda sacerdos vocatus a dictis R. de Capraria et R. de Sala, præsentibus dicto A. de Tona * et Bng. [Berengario] de Sancto Salvatore hebdomadario, paratus jurare, dixit in verbo veritatis, quod cum febricitasset duplici tertiana per tres dies, commisit se precibus dicti S. Bernardi episcopi, credens firmiter quod suis precibus et meritis mediantibus Dominus restitueret ei sanitatem; qui, Domino operante, liberatus est a languore.

[4] [promissa annali lampade;] V kal. madii anno prædicto. Berengarius de Clocario sacerdos paratus jurare, præsentibus A. de Kona prædicto, G. de Fontanellis, et Berengario de Sancto Salvatore sacerdotibus, dixit in verbo veritatis, quod cum ipse febricitasset febribus duplicibus quartanis, commisit se precibus fratris Bernardi prædicti, promittens quod, si Dominus liberaret eum ab ipsa infirmitate, quod ardenti … de nocte per unum annum una lampada coram sepulchro dicti fratris Bernardi episcopi; et habens fidem meritis et precibus ipsius fratris, Dominus restituit ei plenariam sanitatem.

[5] [mulieris surdæ;] Nonis junii anno prædicto. Ermesendis de Bugatello de parochia de Brolio dixit in verbo veritatis et parata jurare, quod cum non audivisset ex una aure per duos annos et ex alia per mensem et plus, et fuisset aliquo tempore sub auxilio medicorum, nullum inde sentiret juvamen, audivit quod Dominus per sanctum Bernardum multa miracula faciebat; mota ad fletum, commendavit se precibus et meritis ipsius, et Dominus in continenti restituit ei auditum.

[6] [monachi Cisterciensis, morti proximi et cælitus moniti;] Anno Dni 1245, XIV kal. septembris. Guillermus de Balcerens b de ordine Cistersiensi de domo Sanctarum Crucum, præsentibus R. de Capraria, R. de Sala, A. de Kona, et Bng. de F., clerico Sanctæ Mariæ Rotundæ Vici, confessus est in verbo veritatis et sub fide ordinis sui, quod cum gravi infirmitate detineretur in hebdomada sancta proxime transacta, videlicet feria secunda, in eodem monasterio, ita quod de eo nulla spes vivendi apud medicum haberetur, immo præfixerat terminum obitus sui trium dierum, circa mediam noctem sequentis diei mercurii, et ipse jam recepisset unctionem et officium, quod infirmantibus solet dari, invocans fideliter preces et auxilium fratris Bernardi ut ei, si posset fieri, vitam cum Domino prælongaret, existens in pleno sensu et integra memoria, audivit super se vocem dicentem sibi: Ne timeas quod prælongata est tibi vita, sed dic istum versum: Dirupisti vincula mea et dispone et ordina negotia et actus tuos; cum autem dictus frater G. vacillaret utrum hæc vox esset alicujus monachi vel alterius, prædicta vox dixit ei: Vade, visita sepulchrum meum et in continenti sensit se liberatum et restitutum pristinæ sanitati. Cumque abbas et quidam monachi ejusdem monasterii super salute sua et liberatione infirmantis non modicum mirarentur, hanc revelationem eis protinus nunciavit; qui gratias pro eo Domino in capitulo retulerunt.

[7] [pueruli, a S. Bernardo confirmati;] Anno Domini 1254, VII idus junii. Bernardus Sapera, de parochia S. Assiscli de Vallealta, paratus jurare, asseruit, quod cum filius ejus parvulus pateretur febrim, ita quod per decem dies (cibum) non sumpserat, recordatus fuit de nocte dictus Bernardus, quod beatus Bernardus chrismasset eum; et pro filio suo ejus auxilium invocavit et ad intercessionem dicti sancti curatus est statim, Domino operante.

[8] [puellæ semimortuæ;] Eodem anno, V nonas octobris. Berengaria de Torrentibus, de parochia S. Cypriani de Cabaner, parata jurare, asseruit in verbo veritatis, quod cum filia ejus R. de Fonte, de parochia de S. Jost, laboraret ad mortem, ita quod nulla vitæ spes esset, et sic per triduum semimortua stans, demens facta, non loqueretur, nec cibum sumpsisset; dicta mater, confisa de vita et meritis B. Bernardi, pro ipsa filia sua auxilium beati Bernardi imploravit, et post paululum ad intercessionem et meritum dicti viri sancti convaluit dicta R. Nomina testium sunt Berengaria supradicta et vir ejus R. Bn0. de Font, Elisendis M. et plures alii earumdem parochiarum.

[9] [mulieris, loquequela destitutæ;] Anno Dni 1256, kal. XIV septembris. Geralda de Sala, uxor Eymerici de Saniaclura, de parochia de Premiano Barchinonensis diœcesis, parata jurare, asseruit, quod cum gravi infirmitate percussa fuisset subito, et propter hoc sensum et loquelam amisisset omnino, et etiam sic per quinque dies extitisset, dictus vir suus cum pluribus aliis circumstantibus, licet nulla spes haberetur de ejus vita ipsius, pro ea cum lacrimis beati Bernardi auxilium imploravit; et continuo dicta Geralda per fidem circumstantium et meritum beati Bernardi loqui cœpit et protinus convalere. Testes sunt prædictus Eymericus et plures alii ejusdem parochiæ, qui cum eo erant.

[10] [paralytici;] Eodem anno, VII kal. septembris. Petrus Marset, de parochia de Parets Barchinonensis diœcesis, paratus jurare, asseruit, quod cum ab infirmitate paralisi percussus fuisset subito, ut extorta facie et debilitate membrorum manifestius apparebat, habens fidem in vita et meritis Beati Bernardi, curatus est. Nomina testium sunt Bn. et Matheus et M. filii dicti Petri.

[11] [pueruli desperati;] Eodem anno, IV nonas septembris. Bn. de Famoscort, de S. Maria De Brea Gerundensis diœcesis, paratus jurare, asseruit, quod cum filium parvum haberet, et gravi detineretur infirmitate, ita quod de vita ipsius pueri desperaretur omnino, quia lac non suxerat per biduum, agitavit sive attraxit eum ad sanctum Bernardum mater ipsius pueri; et in continenti curatus est dictus puer per intercessionem dicti viri sancti. Testes sunt, mater [et] avia ipsius pueri. Item asseruit dictus Bn. quod per intercessionem et meritum dicti viri sancti curatus fuit de febre quartana.

[12] [mulieris gravissime ægrotantis;] Eodem anno, XI kal… Nobilis domina Sibilia de Sancta Oliva de Panades, Barchinonensis diœcesis, parata jurare, asseruit, quod, cum febre continua cum apostemate laboraret ad mortem, ita quod magis ab omnibus ad mortem quam ad vitam judicaretur, ipsa cogitans inter se de vita et meritis B. Bernardi, ejus auxilium imploravit et per intercessionem et meritum ejusdem Bernardi statim convalere cœpit dicta domina et curata est. Testes sunt nobilis vir de S. Oliva, ejusdem dominæ vir, et filia eorum domina Elisendis de … et plures alii.

[13] [mulieris sterilis, quæ post duodecim annos filiam peperit;] Anno Domini 1260, VI idus augusti. Petrus Marcet et uxor ejus Arsendis, de parochia S. Cucufati Barchinonensis diœcesis, parati jurare, asseruerunt, quod, cum per duodecim annos simul cohabitarent et prolem suscipere nequivissent, venientes in tumulum beati Bernardi, humiliter rogaverunt eumdem ut per gratiam et meritum ipsius S. Bernardi prolem suscipere mererentur: qui infra annum a tempore petitionis factæ per intercessionem et meritum ipsius sancti quamdam filiam genuerunt; quam cum reverentia et honore apportaverunt ad tumulum B. Bernardi die et anno ut supra. Testes sunt plures de parochia supradicta.

[14] [et demum resurrectio pueri.] Anno Domini 1324, XII kal. novembris. Raymundus de Villa de parochia sanctæ Mariæ de Villanova Vicensis diœcesis, paratus jurare, asseruit virtute præstiti juramenti quod cum per spatium quindecim dierum febre continua teneretur, completo spatio supradicto, creatore omnium disponente, ab hoc seculo transmigravit. Unde cum unus de parochia supradicta ad Vicensem civitatem dirigeret gressus suos, ut pannum, candelas et alia, quæ necessaria sunt exequiis defunctorum ad opus dicti R., quem defunctum reliquerat, ut juravit, emere procuraret, ipso moram faciente, ad locum unde venerat redeundo, parentes dicti defuncti nimirum contristati morte filii, a somno subito exurgentes invocaverunt auxilium B. Bernardi, clamantes pariter et dicentes: O sancte Bernarde, placeat tibi ut nos non amittamus nostrum filium hac die; sed preces dirige Salvatori, ut ipsum mortuum faciat suscitare. Hac ergo oratione facta, precibus glorissimi B. Bernardi, qui mortuus fuerat resurrexit, præsentibus et audientibus parentibus; et ille, qui pannum candelasque portaverat et ipsum mortuum reliquerat, cum recesserat, cooperta jam ejus facie, ut est moris, in regressu sanum loquentem et curatum mirabiliter adinvenit. Et hoc dixit dictus R. in præsentia Estaderii de Villarourich, Dominici Baconis et Antonii Costelli et plurium aliorum.

ANNOTATA.

a De ea re dictum est in Commentario prævio num. 5; ubi ipsum capitulare decretum dedimus.

b Qui hic scribitur Guillermus de Balcerenis idem Cisterciensis monachus est qui alibi dicitur G. de Baucerenni, S. Bernardi conviva. Vide Commentarium prævium, num. 67.

* al. Kona

* al. Kona

CAPUT QUARTUM.
Sequitur bulla cujusdam confratriæ, concessa a Raimundo episcopo Vicensi, in pergameno litteris vetustissimis scripta, tenoris sequentis:

a

[Raimundus, episcopus Vicensis, jubet recipi quæstores,] R. Dei gratia Vicensis episcopus venerabilibus et dilectis in Christo universis per eamdem abbatibus, prioribus, præpositis, capellanis et ecclesiarum rectoribus vel eorum locatenentibus per Vicensem civitatem et diœcesim constitutis, ad quos patentes litteræ pervenerint, salutem in Domino Jesu Christo et salubribus monitis obedire. Cum ecclesia cathedralis beati Petri Vicensis, quæ caput est omnium ecclesiarum nostræ diœcesis et magistra, in qua corpus B. Bernardi, quondam ejusdem episcopi, sepultum est, et per quod Dominus multa miracula operatur, et vos etiam ad ipsam ecclesiam in vestris majoribus negotiis recurritis confidenter, et de qua etiam necessaria suscipitis sacramenta, reparatione indigeat non modicum sumptuosa b, et ad hoc perficiendum propriæ operis ecclesiæ non suppetant facultates, vobis ecclesiarum rectoribus et clericis universis mandamus in virtute obedientiæ et sub pœna excommunicationis firmiter et districte, quatenus, cum nunciis prædictæ ecclesiæ ad vos venire contigerit cum testimonio præsentium pro confratria constituenda in ecclesiis vestris, benigne et honorifice recipiatis et super prædicta confratria facienda in parochiis vestris impendatis consilium eisdem nunciis et juvamen, prout sibi videbitur melius et utilius expedire, et indulgentias nostras et necessitatem operis ipsius ecclesiæ in ecclesiis vestris ante Evangelium et post libere et spatiose et sine aliquo impedimento exponere permittatis, omnibus aliis quæsitis et quæstoribus interim cessantibus, postpositis et remotis, receptis et recipiendis, cujuscumque ordinis et dignitatis vel conditionis existant, non obstantibus aliis litteris quæstoribus a nobis concessis vel de cætero concedendis, nisi de præsentibus expressam de verbo ad verbum fecerint mentionem, vel nisi forte de mandato domini papæ eis fuerit jam concessum.

[2] [quos cum indulgentiis aliisque privilegiis per diœcesim mittit] Cæterum vos presbiteros et clericos in Domino duximus exhortandos ut vestrum quilibet in sua parochia pro confratre se scribi faciat in principio confratriæ, ut subditos suos ad largiendi devotionem moveat per exemplum: adjicientes ut cum parochianos vestros ad sacramentum pœnitentiæ duxeritis admittendos, pœnitentias ipsis a vobis alias in eleemosinis injungendas in subventionem prædicti operis studeatis diligenter et sollicite commutare, et in testamentis parochianos vestros in quantum poteritis inducatis, ut ad tam pium opus manum porrigant ad invicem; et nos confratres, in extremis laborantes, ab omnibus peccatis, de quibus vere contriti fuerint et confessi, absolvimus, et vos sacerdotes auctoritate nostra similiter absolvatis. Ad hæc etiam vobis universis presbiteris in nostra diœcesi constitutis in virtute obedientiæ injungimus ut unusquisque in anno celebret missas tres pro vivis confratribus et defunctis. Si vero nuncii præfati ad aliqua loca nostræ diœcesis accesserint, a nobis generaliter vel specialiter interdicta, semel in anno in eorum jucundo adventu, interdictis et excommunicatis nominatim exclusis, divina ibidem officia celebrentur. Insuper corpora confratrum decedentium et infantium eorumdem usque ad septimum annum, nisi propria culpa interdicti vel excommunicati fuerint, tradantur ecclesiasticæ sepulturæ, et mulieres confratrissæ tempore purificationis in ecclesiis admittantur.

[3] [in gratiam confratrum, qui auxiliatrices manus porrexerint templo Vicensi, in quo S. Bernardi corpus quiescit.] Nos vero de Jesu Christi misericordia ac beatæ Mariæ omniumque sanctorum meritis et intercessionibus confisi, omnibus confratribus et aliis benefactoribus, qui ad hoc pium opus eleemosinas dederint vel transmiserint, vel alias in personis propriis aut quolibet alio modo auxilium dederint vel favorem, pro qualibet eleemosina, auxilio et favore quadraginta dies de injuncta sibi legitima pœnitentia per Spiritus Sancti gratiam relaxamus, et peccata oblita, et venialia, vota facta, si ad ea redierint, offensas patrum et matrum sine violenta manuum injectione, et transgressiones factas circa solemnitates, observantias, et juramenta, in quibus proximus non læditur, dum tamen de his confessi fuerint et contriti, et jejunium a festo resurrectionis dominicæ usque ad S. Michaelis, nisi ex voto ad hoc teneantur, eis ex parte Dei omnipotentis remittimus ac misericorditer indulgemus. Nihilominus sacerdotibus et clericis, qui confratres fuerint, et parochianis suis negotium istud diligenter exposuerint, quidquid per ignorantiam, impotentiam vel oblivionem in divinis officiis omiserint, relaxamus. Præterea duximus indulgendum, ut omnes usuræ, rapinæ et male acquisita, nisi illi inveniantur vel eorum hæredes, a quibus habita fuerint vel extorta, dentur operi memorato c, remittentes insuper omnibus confratribus et benefactoribus operis sæpedicti quidquid per impotentiam de injunctis sibi pœnitentiis omiserint. Illi vero, qui jejunia debita jejunare non poterunt, redimant jejunia in hoc opus secundum quantitatem criminis eleemosinas erogando juxta sui arbitrium confessoris. Nos et omnes confratres et eorum defunctos pœnitentes in omnibus indulgentiis, missis, et orationibus, et omnibus bonis, quæ fiunt, et de cætero fient in ecclesia Vicensi et in tota diœcesi, facimus participes et consortes.

[4] [Monentur denuo omnes presbyteri.] Et vos, capellani seu rectores ecclesiarum, omnem indulgentiam supradictam parochianis vestris per verba nuncii nostri diligenter exponatis et eisdem auctoritate nostra concedatis. Si quis vero clericis vel laicis hanc confratriam, quamusque ad quinquennium fieri præcipimus et mandamus, perturbare præsumpserit, vos clerici prædicti citetis perturbatorem coram nobis, vel coram officiali nostro super hujusmodi excessu nobis et Vicensi capitulo responsurum. Latores vero præsentium et omnia bona eorum ab omni malo et damno defendi volumus, prohibentes nihilominus omnibus clericis et laicis sub pœna excommunicationis, ne aliquis inferat eisdem nunciis nostris vel inferri faciat injuriam vel gravamen. Volumus præterea ut ob reverentiam et honorem ecclesiæ Vicensis matris vestræ nuncios sæpe dictos benigne in vestris hospitiis recipiatis absque nostrarum onere expensarum, ne forte diffamentur, si eos necesse sit cum personis sæcularibus hospitari. Datum Vici II kal. septembris anno Dni 1268.

ANNOTATA.

a Anno 1268, quo hæc epistola seu bulla episcopalis publico prodiit, plurimum aberat ut confraternitates tam frequenter essent quam nunc; et quidem passim improbabantur. Verumtamen etiam reperire est quæ ab episcopis commendarentur. Postmodum, anno nempe 1326, quæstores circummisit et confraternitatem instituit Berengarius Caguardia, episcopus Vicensis, quo pecunias colligeret ad opus claustri. Cfr Commentarius prævius, num. 6.

b De templo cathedrali Vicensi ejusque restauratione dictum in Commentario prævio num. 7

c Quum hæc nunc in more vix sint posita, non intelligetur ab omnibus quid hoc loco velit episcopus. Jussit scilicet Christus Dominus (Luc. XVI, 9), ut faceremus nobis amicos de mammona iniquitatis; ut, cum defecerimus, recipiant nos in æterna tabernacula: id est, ut, si injuste bona possideamus, ea suis reddamus dominis; quos si ignoraverimus, ea demus pauperibus aut in alia bona opera distribuamus: quod eleemosynæ genus etiam animæ utilissimum sit. Designat itaque Raimundus episcopus fabricam S. Petri Vicensem, cui dari possint res, injuste detentæ; quæ quibus jure competant nescitur: quod in episcoporum arbitrio erat, quoniam tum operum piorum administratio censebatur ecclesiastica. Videtur autem illud olim largitionum genus multo in usu fuisse inter Hispanos; ita ut etiam in bullis cruciatæ ea super re agatur; neque alienum fuisse a gravissimis abusibus, quos candide persequitur Ven. vir Eysaguirre in Historia Chiliensi.

CAPUT QUINTUM.
Sequitur alia Bulla indulgentiarum ab episcopo Vicensi concessarum

a

[Quum S. Bernardi corpus, miraculis in templo Vicensi coruscans, novo sepulcro honestandum videretur, Garcias episcopus] Garcias, Divina miseratione Vicensis episcopus, universis et singulis Christi fidelibus, per Vicensem civitatem et diœcesim constitutis, ad quos præsentes pervenerint, salutem in Domino et bonis semper operibus abundare: Quoniam antiqui hostis calliditas fraudulenter nostras incessanter conatur animas diversis vitiorum nexibus irretire, opportet nos variis virtutum defentionibus præmuniri ad ejus malitiam superandam, et sanctos Dei in quantum possumus honorare, ut et ipsi pro nobis apud Altissimum intercedant. Cum igitur in sede nostra Vicensi corpus beati Bernardi sanctæ memoriæ, ejusdem episcopi, sit sepultum, cujus meritis et intercessionibus plures et diversæ personæ ad locum, ubi dictum corpus repositum existit, devote in earum necessitatibus recurrentes et ibi diversa voventes, a Domino gratias obtinuerunt et incessanter obtinent multiplices et insignes, multaque miracula meritis dicti sancti Altissimus operatur, ob quod tenemur ipsum sanctum honoribus frequentare, ut digni efficiamur ipsum intercessorem nostrum habendi, et propterea fuerit ordinatum, quod in dicta sede fiat unum solemne sepulchrum cum rexiis et aliud quoddam pulchrum opus, in quo ipsius sancti corpus magis honorifice quam sit solitum teneatur, et etiam illuminetur, et opus hujusmodi, quod erit non modicum sumptuosum, nequeat fieri absque Christi fidelium eleemosinis et succursu; ideo universitatem vestram requirimus, et in Domino exhortamur, in remissionem peccatorum vestrorum vobis nihilominus injungentes quatenus de bonis vobis a Deo collatis dicto operi, luminariæ et ornamentis dicti sancti corporis pias eleemosinas et grata charitatis subsidia erogetis, ut per subventionem vestram dictis operi, luminariæ et ornamentis debite consulatur, ut vos per hæc et alia bona, quæ feceritis, Domino inspirante, ad æterna possitis gaudia feliciter pervenire.

[2] [porrigentibus auxiliatrices manus et visitantibus concedit in festo S. Bernardi aliisque certas indulgentias;] Nos enim de omnipotentis Domini nostri Jesu Christi meritis et beati Petri, sub cujus invocatione dicta nostra Vicensis ecclesia est fundata, dictique sancti Bernardi meritis confidentes, omnibus et singulis vere pœnitentibus et confessis, qui dicto operi, luminariæ et ornamentis manus quocumque modo porrexerint adjungentes, et qui die festi dicti sancti Bernardi, et in festis Nativitatis, Circumcisionis, Epiphaniæ, Resurrectionis, et Ascensionis, Penthecostis, ac Corporis pretiosi Domini nostri Jesu Christi, nec non in festis Nativitatis, Purificationis, Annunciationis, Assumptionis beatæ Virginis Mariæ, et qui die festi S. Petri, et diebus sabbatinis et dominicis, et in octavis cujuslibet festorum prædictorum, et etiam diebus Quadragesimæ et Adventus Domini, quacumque hora noctis vel diei in dicta ecclesia sepulchrum dicti sancti causa orationis, peregrinationis visitaverint pro qualibet die et hora peregrinationis prædictæ et pro qualibet eleemosina seu adjutorio, et pro quolibet Completorio, in quo interfuerint in dicta ecclesia, quadraginta dies de injunctis sibi legitime pœnitentiis per gratiam S. Spiritus in Domino misericorditer relaxamus.

[3] [idque decretum servari jubet.] Mandantes in virtute sanctæ obedientiæ et sub pœna excommunicationis hebdomadariis dictæ ecclesiæ Vicensis, vel eorum locatenentibus, cæterisque universis, et singulis ecclesiarum rectoribus vicariis perpetuis, et aliis curam animarum in dicta nostra Vicensi diœcesi regentibus, et cuilibet eorum, ad quos præsentes pervenerint, quatenus qualibet die dominica, et in festis præcipuis aliis supradictis hanc nostram indulgentiam, et omnia in ea contenta populo exponant, ipsumque salubribus monitis inducant ad benefaciendum operi, luminariæ, et ornamentis, superius expressitis. In quorum testimonium præsentes fieri et sigilli nostri appenditione jussimus muniri. Datum Vici die 5 mensis octobris anno a Nativitate Domini 1381. Garcias, episcopus Vicensis.

ANNOTATUM.

a De hoc decreto actum in Commentario prævio, num. 15.

CAPUT SEXTUM.
Sequuntur aliquæ constitutiones seu ordinationcs ecclesiæ Vicensis.

a

[Claviger seu thesaurarius Vicensis curat ceram S. Bernardo oblatam;] Noverint universi quod die mercurii, IV kal. junii, anno Domini 1310, Guillermus de Anglaria archidiaconus et reliqui fratres ordinaverunt et perpetuo statuerunt… Item quod dictus claviger vel ejus locum tenens non elevet seu removeat aliquas imagines ceræ, cujuscumque speciei fuerint, nec alia aliqua, præter ceram ante sepulchrum B. Bernardi, nisi semel in anno; et quod tunc etiam qualibet vice ad elevationem dictæ ceræ sint præsentes sacrista Vicensis vel ejus locumtenens et alius canonicus Vicensis, quem ipse sachrista vel ejus locumtenens ad hoc duxerint eligendum, ad quorum cognitionem dictus claviger possit inde dictas imagines removere.

[2] [quid faciendum, quum patrantur miracula;] Decimo sexto kal. junii 1312 per Dominum Berengarium, Dei gratia Vicensem episcopum, et canonici tunc existentes ordinaverunt: Primo, quod cum contigerit beatum Bernardum, quondam Vicensem episcopum, facere miracula, ipsis miraculis publicatis, pulsentur cimbala majora unum magnum tractum; et quod dicta miracula per Vicensem clavigerum seu ejus locumtenentem scribantur in quodam libro, et nomina etiam illorum qui sciverunt dicta miracula facta fuisse, et quod primo sequenti sermone, qui fiat in dicta sede, publice denuncientur dicta miracula.

[3] [ordinatio de festo,] Item anno Dni 1324, die mercurii, quæ fuit VIII idus junii, fuit ordinatum: Primo quod fiat festum novem lectionum sanctorum Luciani et Martiani martirum, et celebretur eorum festivitas in tertia die post festum S. Bernardi episcopi Vicensis.

[4] [de procuranda canonizatione,] Anno Dni 1330, VIII kal. junii per Galcerandum episcopum et canonicos fuit ordinatum Primo etc… Item ordinamus quod unus canonicus noster, quem nos episcopus eligendum duxerimus, mittatur ad curiam communibus expensis nostrorum, episcopi et capituli, pro canonizatione beati Bernardi, et habeat, et percipiat, eundo, stando et redeundo, integre canonicam portionem.

[5] [de colligendis miraculis semel,] Anno Domini 1339, XVII kal. junii per Galcerandum episcopum. Item Venerabili Berengario de Lercio et Petro de Avencho, concanonicis nostris, committimus quod exacta diligentia inquirant et informationem plenam recipiant de miraculis factis per sanctum Bernardum, quondam Vicensem episcopum, dum in humanis ageret, et post mortem, et ea quæ invenerint faciant redigi in scriptis, et dum pro his extra civitatem Vicensem proficisci oportuerit, percipiant in absentia suas canonicas portiones.

[6] [terum] Anno Domini 1340, III nonas junii. R. Dominus Galcerandus episcopus etc. Item commiserunt venerabili domino archidiacono Berengario de Lercio, Petro de Avencho et Berengario de Columbario, canonicis Vicensibus, quod inquirant de miraculis beati Bernardi, factis tam in vita, quam in morte per eumdem sanctum, et inde ordinent processum; qui percipiant canonicam portionem, si, et quando eos extra civitatem hac de causa contigerit proficisci.

[7] [et tertio;] Anno Dni 1342, XIV kal. junii, venerabilis Berengarius de Portella, et die martis XII kal. junii. Super perquirendis et colligendis miraculis beati Bernardi, episcopi Vicensis, ad quæ erant assignatæ certæ personæ de capitulo, inter quas erat venerabilis Petrus de Catroculino, quondam archidiaconus Vicensis, fuit subrogatus in locum dicti archidiaconi venerabilis Petrus Joannes de Avencho.

[8] [commissio pro canonizatione.] Anno Domini 1346, pridie nonas junii, primo ordinaverunt quod venerabilis Jacobus de S. Clemente et Petrus Joannis intendant sollicite circa procuranda, habenda et dirigenda omnia necessaria pro obtinenda commissione a domino papa super canonisatione beati Bernardi, Vicensis episcopi.

ANNOTATUM.

a De his omnibus actum in Commentario prævio, §§ II et III.

MIRACULA S. BERNARDI CALVONII
auctoritate publica collecta,
ex codice ms. Vicensi.

Bernardus Calvonius, conf. pont. Vici in Hispania (S.)

BHL Number: 1206

PROLOGUS

[Duo canonici designati colligunt miracula S. Bernardi Calvonii.] Hic incipiunt miracula beati Bernardi, viri religiosi, abbatis Sanctarum Crucum, qui postea Dei gratia in sede Vicensi præsulatus obtinuit dignitatem, et feliciter migravit ad Christum, septimo kalendas novembris, anno Domini millessimo ducentessimo quadragessimo tertio. Quæ quidem miracula, quæ Dominus pro eo facere dignatur, in ejus extollationem *, nos Raymundus de Capraria, Raymundus de Sala, Vicenses canonici, ad comissionem domini episcopi, et ad magnam precum instantiam capituli dictæ sedis a, præstante Domino, in scriptis duximus redigenda ad majorem omnium informationem et ad habendum memoriam in fufurum.

ANNOTATUM.

a In Commentario prævio num. 5 aliquid ea de re dictum. In Memoriali instrumentorum miracula dumtaxat erant tredecim; quæ ad verbum deprompta erant ex processu authentico. Ea dividere non placuit; quare maluimus processum hunc hoc loco sequi. Ex iisdem miraculis habemus octodecim, conscripta lingua Lemovicina seu catalaunica. Eorum ope loca quædam declarabimus.

* alias sublimationem

MIRACULA.

[Mulier liberatur a febribus;] Anno Domini millessimo ducentessimo quadragessimo cuarto, secundo kalendas martii. Nos Raymundus de Capraria et Raymundus de Sala, Vicenses canonici, dati et communiter assignati ab episcopo et capitulo Vicensi ut miracula, quæ Dominus dignatus est facere, ad fidem illorum miraculorum redigeremus in scriptis; [ex eis] qui spe precum fratris Bernardi Calveti, quondam ejusdem loci episcopi, a suis infirmitatibus liberati fuerunt a, vocabimus Mariam uxorem Jannuarii de Podiolo b, qui vocatur Bonafides, et præsentibus Andrea de Dona *, et Guillelmo de Fontanellis, sacerdotibus Vicensis ecclesiæ, jurata et interrogata dixit in verbo veritatis: quod cum febricitasset per duos menses et dimidium febribus duplicibus cuartanis, audita austeritate vitæ dicti episcopi ab uno nuntio, qui cum eodem manserat, comissit se precibus et meritis illius, et postea prædicti gratia, nullam passa fuit febrem, sed pristinæ restituta fuit sanitati.

[3] [item presbyter;] Decimo tertio kalendas aprilis, anno prædicto. Ferrarius de Cuspineda sacerdos, vocatos a dictis Raymundo de Capraria, et Raymundo de Sala, præsentibus dicto Andrea de Tona *, et Berengario de Sancto Salvatore hebdomadario, paratus jurare in verbo veritatis, dixit: quod dum febricitasset duplici tertiana per tres dies, comissit se precibus dicti sancti Bernardi episcopi, credens firmiter quod suis precibus et meritis mediantibus Dominus restitueret ei sanitatem: qui Domino operante liberatus est a languore.

[4] [item alius presbyter a febri;] Quinto kalendas madii, anno prædicto. Berengarius de Clocario sacerdos, paratus jurare, præsentibus Andrea de Tona * prædicto, Guillelmo de Fontanellis, et Berengario de Sancto Salvatore, sacerdotibus, dixit in verbo veritatis: quod dum ipse febricitasset febribus duplicibus cuartanis, comissit se precibus fratris Bernardi prædicti; promittens, quod si Dominus liberaret eum ab ipsa infirmitate, quod ardenti devotione per unum annum una lampada coram sepulcro dicti fratris Bernardi episcopi… et habens fidem meritis et precibus ipsius fratris, Dominus restituit ei plenariam sanitatem.

[5] [item mulier ex S. Hippolyti de Voltragua a stomachi doloribus;] Nonas junii anno prædicto. Maria de Casanova de parochia sancti Hipoliti, præsentibus Raymundo de Capraria, Raymundo de Sala et Andrea de Tona, parata jurare, multis aliis præsentibus, dixit: quod dum pateretur dolorem nimium in stomacho, et sinistro brachio, et passa fuerat graviter ipsum dolorem per duos annos et amplius, habens fidem meritis et precibus fratris Bernardi episcopi, Dominus reddidit ei sanitatem. Et hoc idem erant parati jurare filius dictæ Mariæ et ejus uxor.

[6] [item puella a spumatione;] Petrus de Casanova, de parochia sancti Hipoliti, et Maria uxor sua, prædicta die, præsentibus prædictis, fuerunt parati jurare: quod, cum Maria filia eorum pateretur magnam infirmitatem, et sibi evenisset subito ut spumaret, et non confiderent jam in vita sua, comiserunt eam meritis et precibus fratris Bernardi, et Dominus in continenti restituit ei sanitatem; et hoc fuit die jovis parasceve.

[7] [item mulier a crurum dolore;] Ermesendis de Gallifa, de parochia sancti Hipoliti, prædicta die, et prædictis testibus præsentibus, fuit parata jurare: quod dum ipsa passa fuisset dolorem maximum in genibus et tibiis, ita quod vix poterat ire per duos annos, habuit fidem meritis et precibus dicti fratris Bernardi, et Dominus restituit ei plenariam sanitatem.

[8] [item vir a tibiæ infirmitate;] Petrus Villar, de parochia de Taradello, cum pateretur dolorem in humero et tibia, ita quod non poterat se juvare, comendavit se precibus et meritis fratris Bernardi, et statim convaluit pro majori parte.

[9] [similiter alius;] Guillelmus de Figueroles, de parochia de Seva, dum ascendisset quandam quercum, cecidit inde; et dum pateretur magnam infirmitatem in tibia, habens fidem meritis et precibus fratris Bernardi, Dominus restituit ei pristinam sanitatem.

[10] [item alius ab universali infirmitate;] Arnaldus, qui moratur in manso præcentoris c, confessus est in verbo veritatis, et paratus jurare: quod dum pateretur dolorem in omnibus membris suis, ita quod non poterat se juvare in aliqua parte sui corporis, habens fidem meritis et precibus fratris Bernardi, Dominus restituit ei in continenti sanitatem.

[11] [item mulier a dolore oculorum;] Maria de Sancto-Martino, de parochia de Cotibus, confessa est in verbo veritatis: quod, dum pateretur magnum dolorem in oculis, habens fidem meritis et precibus fratris Bernardi, Dominus restituit ei oculorum pristinam sanitatem.

[12] [item puer a fluxu ventris;] Secundo nonas septembris. Petrus de Fabrica et uxor sua Maria, de parochia Stagni, parati jurare, dixerunt in verbo veritatis: quod, dum quidam filius eorum pateretur febrem et fluxum ventris, et jam desperarent de vita sua, habentes fidem precibus et meritis fratris Bernardi, comendaverunt eum precibus ejus cum imagine cerea d, et statim Dominus restituit ei pristinam sanitatem.

[13] [item vir a febri;] Petrus de Franqueza, de parochia de Folgueroles, paratus jurare, dixit in verbo veritatis: quod, dum febrem pateretur qualibet nocte, habens fidem meritis et precibus dicti fratris Bernardi, Dominus restituit sanitatem.

[14] [item mulier a dolore brachii;] Berengaria de Cellariis, de parochia de Casafranca, dixit in verbo veritatis: quod, dum pateretur dolorem in brachio et manu, ita quod non poterat aliquid facere, habuit fidem meritis et precibus dicti fratris Bernardi, et Dominus restituit ei sanitatem.

[15] [item vir a dolore lateris;] Raymundus de Spinateres, de parochia de Taradello, dixit in verbo veritatis: quod dum passus fuisset per duodecim annos maximum dolorem in latere dextro, habens fidem precibus et meritis fratris Bernardi, Dominus restituit ei sanitatem.

[16] [item mulier partim a surditate;] Ermesendis de Bugatello, de parochia de Brolio, dixit in verbo veritatis, et parata jurare: quod, dum non audisset ex una aure per duos annos et ex alia per mensem et plus, et fuisset aliquo tempore sub auxilio medicorum, nullum inde sentiret juvamen, audivit quod Dominus per fratrem Bernardum multa miracula faciebat, mota ad fletum commendavit se precibus et meritis ipsius, et Dominus in continenti restituit ei auditum.

[17] [item mulier a dolore brachii.] Berengaria de Pontarro dixit in verbo veritatis: quod, dum passa fuisset magnum dolorem in brachio dextro per tres annos, commendavit se precibus et meritis fratris Bernardi, et Dominus restituit ei pristinam sanitatem, ita quod nullum postea sensit dolorem.

[18] [Monachus e mortis faucibus eripitur;] Anno Domini millessimo ducentessimo quadragessimo quinto: decima cuarta kalendas septembris. Guillelmus de Balcereny de ordine Cistersiensi, de domo Sanctarum Crucum e, præsentibus Raymundo de Capraria et Raymundo de Sala, Andrea de Tona, et Berengario, fratre, clerico Sanctæ Mariæ Rotundæ f Vici, confessus fuit in verbo veritatis, et sub fide ordinis sui: quod, cum gravi infirmitate detineretur in hebdomada sancta proxime transacta, videlicet, feria secunda, in eodem monasterio; ita quod de ea nulla spes vivendi apud medicum haberetur; (immo præfixerat terminum obitus sui trium dierum, circa mediam noctem sequentis diei mercurii;) et ipse jam recepisset unctionem et officium, quod infirmantibus solet dari, invocans fideliter preces et auxilium fratris Bernardi, ut ei (si posset fieri) vitam cum Domino prolongaret; existens in pleno sensu et integra memoria, audivit super se vocem dicentem sibi: Ne timeas, quia prolongata est tibi vita; sed dic istud verbum versum: “Dirupisti vincula mea: et dispone et ordina negotia et actus tuos.” Cum autem dictus fratres Guillelmus vacillaret utrum hæc vox esset alicujus monachi vel alterius, prædicta vox dixit ei: “Vade, visita sepulcrum meum.” Et in continenti sentit se liberatum et restitutum pristinæ sanitati. Cumque abbas et quidam monachi ejusdem monasterii super salute sua et liberatione infirmitatis non modicum mirarentur, hanc revelationem eis protinus nunciavit; qui gratias pro eo Domino in capitulo retulerunt.

[19] [puellæ redditur visus et auditus;] Guillelma de Chero, de parochia de Gurbo, cum haberet quamdam filiam habentem decem vel undecim annos, et pateretur quamdam infirmitatem semel in mense, ita quod amitteret visum et auditum, habuit fidem precibus et meritis fratris Bernardi, ipsa et ejus vir commendarunt eam Domino et orationibus prædicti fratris Bernardi, et restituta est sanitati.

[20] [os viri sanatur;] Raymundus de Serris, commorans Barchionæ, paratus jurare, dixit in verbo veritatis: quod, dum pateretur magnam infirmitatem in ore, ita quod non poterat comedere, et etiam infirmitates aliquas, quas noluit exprimere, habens fidem meritis et precibus fratris Bernardi, Dominus reddidit ei pristinam sanitatem.

[21] [puellæ brachium curatur;] Armesendis, filia Petri de Bondrons, confessa fuit in verbo veritatis: quod, dum cecidisset et excorruisset sibi brachia, ita quod dexterum non poterat volvere, et pateretur magnum inde dolorem, ad visitandum venit dicti fratris Bernardi sepulchrum, et habens fidem meritis ipsius, Dominus restituit ei sanitatem, ita quod in mane fuerit totaliter curata.

[22] [mulier restituitur sanitati;] Ermesendis de Cumbis, de parochia sancti Martialis de Montesigno, dixit in verbo veritatis: quod dum pateretur magnum dolorem a cingulo inferius, venit visitandum sepulchrum beati Bernardi, rogans Deum, ut meritis et precibus ipsius dignaretur ipsum dolorem a corpore suo removere, et ipsa reversa ad domum suam, Dominus reddidit ei sanitatem; et ipsa postea rediit ad sepulchrum ejus, referens gratias Domino Jesu-Christo.

[23] [puella desperata convalescit;] Ferrarius de Castellar, de parochia sancti Vincentii de Espinalbes, confessus fuit in verbo veritatis et paratus jurare: quod cum quamdam filiam suam per novem septimanas infirmam tenuisset, ita quod de vita ipsius jam desperaret, confidens meritis beati Bernardi reclamavit ad Deum, et in continenti fuit liberata.

[24] [puer a morbo caduco liberatur;] Maria Descroses, de parochia de sancta Maria de Villanova, cum haberet filium detentum morbo caduco per medium annum, habuit fidem meritis beati Bernardi, et reclamavit se ad eum, et statim liberatus fuit infans ab illa infirmitate.

[25] [puer quiquennis ab hernia curatur;] Maria Boyles, de parochia de Brolio, habens filium unum, ætate quinque annorum, confessa fuit in verbo veritatis: quod fuerat fractus sive erniosus per menses tres; et quadam nocte habuit fidem meritis et precibus beati Bernardi, et cum magno dolore reclamavit se ad Dominum et in mane invenit eum per Dei gratiam liberatum.

[26] [puella a dolore capitis sanatur;] Arnaldona, filia Guillelmi Bassa, de parochia sanctæ Mariæ de Samar, confessa fuit in verbo veritatis: quod dum detenta fuisset per longum tempus magna infirmitate in capite, ita quod non audebat sola facere propter timorem, quem habebat, quia videbatur, quando illa infirmitas veniebat, ei, quod aliquis teneret eam oppressam in gutture et clamabat fortiter quod juvarent eam; et postea non poterat loqui, dum detenta esset ab illa infirmitate, donec cessaret; commendavit se precibus beati Bernardi, et Dominus restituit eam pristinæ sanitati.

[27] [puer desperatus redit ad sanitatem;] Guillelma de Riaria, de parochia de Bisaura, confessa fuit verbo veritatis: quod habebat filium unicum infirmatum et etiam quasi mortuum; ita quod de vita ipsius jam desperabat; reclamavit se ad Dominum et ad preces beati Bernardi, et divina gratia fuit sanitati optime restitutus.

[28] [item alius puer;] Pagesia de Ulmo, de parochia de Bisaura, confessa fuit in verbo veritatis: quod habebat filium parvulum infirmum, ita quod de vita ipsius desperabat; reclamavit se ad Dominum et ad preces beati Bernardi, et restitutus fuit pristinæ sanitati.

[29] [unus liberatur a compedibus, alter a lupia;] Berengarius de Valloria Subirana, de parochia sanctæ Mariæ de Sallent, captus fuit a Guillelmo de Valloria, convicino suo, et a quibusdam aliis, et misserunt eum in castro de Orebasi in magno cep g; et dum litteræ legerentur, quas dominus Vicensis episcopus transmisserat Bernardo de Jorba, domino dicti castri, quod redderet sibi dictum hominem, quidam scutifer, qui ibi erat præsens, coram omnibus dixit, quod habebat lupiam inter ambos occulos et crescebat in tantum, quod timebat amittere visum; ipse autem audiverat quod Dominus per sanctum Bernardum miracula multa faciebat, habuit fidem in ipsum et reclamavit se ad Dominum et ad preces ejus, et Dominus curavit ipsum ab illa infirmitate. Hoc audiens supradictus homo, qui ibi captus erat, direxit preces suas ad sanctum Bernardum, dicens cum magna devotione, quod si Dominus per ipsum deliberaret eum a captivitate, visitaret sepulchrum suum tribus libris ceræ; et in sequenti nocte Dominus traxit eum a dicta captione, sine damno, cum illo cep in pedibus suis, et custodes, qui circa eum erant, nihil audierunt.

[30] [puer contractus erigitur et mater liberatur a febri;] Anno Domini millessimo ducentessimo quinquagessimo, idus octobris. Guillelma, uxor Bernardi de Bonastre, de parochia sanctæ Mariæ de Mari in civitate Barchinonæ, venit apud Vicum, et dixit in verbo fide sua: quod cum haberet filium parvulum contractum ex tibia et brachio, nec etiam poterat mamillam suggere, habens fidem meritis beati Bernardi, invocato ipsius adjutorio, Dominus eum restituit sanitati. Preterea, dum ipsa febricitasset per septem hebdomadas, et demum circunstantes de vita ipsius desperassent, habendo fidem invocaverunt beatum Bernardum, et restituta fuit sanitati. Et hoc fuit parata jurare in præsentia Raymundi de Capraria et Raymundi de Sala, Bernardi de Pinu, et Raymundi de Moraria.

[31] [item mulier et vir febricitantes;] Bernardona Casa, uxor Berengarii Ermengaudi, de Sancti Andreæ de Palomar, dum febricitasset et in extremis laborasset, Guillelma ejus soror et alii circunstantes invocaverunt sanctum Bernardum, statim recuperavit loquelam et per consequens plenarie sanitatem; et hæc ambæ partes fuerunt jurare paratæ in præsentia prædictorum.

[32] [mulieri valetudo redditur;] In anno præfixo, sexto calendas novembris, Maria uxor Bernardi Cirera, de Barchinona, de parochia sanctæ Mariæ de Mari, venit ad beatum Bernardum cum dicto viro suo nudis pedibus, et retulit in veritate: quod cum diu variis languoribus et infirmitatibus afflicta in lecto jaceret, vovit, quod si beatus Bernardus impetraret ei sanitatem a Domino, ad ejus tumulum nudis pedibus veniret; et hac promissione facta in sero, in mane, recuperata sanitate, de lecto surrexit.

[33] [mulieri loquela fere omissa restituitur;] Anno Domini millessimo ducentessimo quinquagessimo primo, tertio calendas augusti. Raymunda de Treserra de Lisavissa dixit: quod, cum per duodecim annos amississet fere loquelam, ita quod vix intelligebatur, rogavit beatum Bernardum, quod impetrasset ei sanitatem, et statim recuperavit loquelam.

[34] [pater et filia curantur;] Anno præfixo, quinto calendas septembris. Petrus Rosello de Corco Jussa, dixit: quod per novem hebdomadas steterat quod non viderat, et reclamavit beatum Bernardum, quod impetraret sibi sanitatem a Domino; et statim dolor recessit et curatus est. Item quædam filia sua Maria, quæ per tres hebdomadas amisserat auditum, ita quod nihil audiebat, quadam die in sero rogavit beatum Bernardum, ut rogaret pro ea ad Dominum, et in mane recuperavit auditum.

[35] [puer contractus erigitur;] Ripol de Podio, de parochia de Semalus, dixit: quod, cum quidam filius suus per tres hebdomadas contractus fuisset, ita quod pedes et manus movere non posset, emissit vocem, et rogavit Dominum ut per merita beati Bernardi dicto filio suo redderet sanitatem; qui statim curatus est.

[36] [puer moribundus convalescit;] Anno præfixo, quinto calendas novembris. Guillelma Genera de Loberes, de parochia sancti Stephani de Vïlanova, dixit: quod filius suus Franciscus laboraverat per quindecim dies febre continua et accuta; et cum loquelam amississet et jam esset quasi mortuus, dicta Guillelma flens in terra prostrata rogavit Dominum, quod per merita beati Bernardi redderet suo filio vitam; et statim recuperavit loquelam, et curatus est.

[37] [vïr a fornice lapsus curatur;] Anno ut supra, cuarto calendas novembris. Guillelmus Lombart, de Sancta Anna, de Barchinona, dixit: quod cecidit in ecclesia Beatæ Mariæ de Mari cum quadam volta et fregit sibi tibiam, ita quod a genu inferius non remanserat os sincerum; et cum ab omnibus medicis esset destitutus, et esset opinio eorum quod curari non posset; tandem dixit ei quidam clericus, quod forte posset curari, si faceret sibi cidi in calle pedis, et dum ipse vellet hoc facere, dixit ei quædam mulier, quod hoc non faceret, sed quod rogaret beatum Bernardum, qui sine dubio ipse impetraret sibi sanitatem; et statim dicta mulier fecit fieri pedem de cera, et in continenti recessit dolor, quem patiebatur, et per consequens curatus est perfecte.

[38] [alius a morbo tredecim annorum;] Anno Domini millessimo ducentessimo quinquagessimo secundo tertio idus octobris. Guillelmus Marques de Vilanova, dixit quod terdecim annos, in quolibet mense, in renovatione lunæ, contigerat sibi, quod per octo dies in qualibet luna non poterat ire nec se movere de loco suo; et habens fidem in meritis beati Bernardi invocavit ejus auxilium, et, Domino cooperante, curatus est.

[39] [alius a surditate quindecim annorum;] Petrarius Destimonet de Granuliers, de Valles, dixit: quod per quindecim annos auditum habuerat impeditum, et aliquando nihil audiebat, et in festo Pasche proxime transacto invocavit auxilium beati Bernardi, et ex tunc recuperabit omnino auditum.

[40] [alius liberatur a carcere;] Anno præfixo, decimo tertio kalendas novembris. Joannes Albus de Taradello, cum captus esset ab A. Deschirs, duxerunt eum ad mansum Raymundi de Torrentibus de Tabernolis, et rogavit eum * Dominum, ut per merita beati Bernardi liberaret eum ab illa captione: et in sero cum esset in dicta domo, et omnes dormissent, et ipse et illi qui eidem * ceperant; ipse post paululum excitatus a sompno, vidit januam appertam, quam ipso vidente fortiter clauserat in sero; et quidam canis jacebat super tibias suas, qui statim amovit se, et dedit ei locum, et non latravit, licet de hoc multum timeret, et sic exivit domum et evasit.

[41] [puer curatur a febri;] Anno Domini millessimo ducentessimo tertio, decimo cuarto calendas decembris. Petrus Rupit, de parochia sancti Juliani de Altura, paratus jurare, dixit: quod dum Berengarius filius ejus febricitaret, ita quod de vita ipsius desperabatur, et jam loquelam amitteret, ipse habens fidem in meritis sancti Bernardi, et, invocato ejus auxilio, cœpit infans loqui, et in continenti convaluit; et recognovit patrem et matrem, quos antea ignorabat.

[42] [puella a dolore capitis;] Eodem anno et die, quo supra Berengaria de Postius, de parochia de Terrasiola, parata jurare, asseruit: quod cum Maria filia sua, quæ per unum annum dolorem capitis passa fuit, ita quod ex toto visum amisserat propter dolorem capitis, habuit fidem in meritis beati Bernardi, et, Domino concedente, restituta est sanitati.

[43] [mulier ab axillæ infirmitate;] Eodem anno, et die. Agnes Despinalbes, parata jurare, asseruit: quod cum gravem infirmitatem super assella pateretur, ita quod ex inde multipliciter afligebatur, in tantum quod neque dormire, neque comedere poterat, commendavit se ad sanctum Bernardum, ad cujus sancti merita et intercessionem extitit liberata.

[44] [alia mulier a cancro;] Ermesendis de Treserra, de parochia de Muntenyola, parata jurare, asseruit: quod cum ipsa gravem infirmitatem morbi corrossivi h in manu pateretur, ita quod a medicis nullum dari poterat consilium in vulnere, atraxit se ad sanctum Bernardum, et ad intercessionem præfati sancti viri meritis, extitit liberata.

[45] [puer, chrismatus a S. Bernardo, a febri;] Anno Domini millessimo ducentessimo quinquagessimo cuarto, septimo idus junii. Bernardus Sapere, de parochia sancti Asiscli de Vallealta, paratus jurare, asseruit: quod cum filius ejus parvulus pateretur febrem, ita quod per decem dies non supreserat cibum; recordatus fuit de nocte dictus Bernardus, quod beatus Bernardus chrismasset eum, et pro filio suo ejus auxilium invocavit, et ad intercessionem dicti sancti curatus est statim, Domino operante.

[46] [puer claudus erigitur;] Anno ut supra, sexto idus novembris. Arnaldus de Casis, de parochia sancti Bartholomei de Gradu, paratus jurare, aseruit: quod cum filius ejus parvulus, quem habebat, ita claudus fuerat quod ipsius tibiæ cruribus et anchis inseparabiliter adherebant, et sic contractus per mensem stetit; sed dictus Arnaldus motus pietate pro filio suo, beati Bernardi auxilium invocavit, et infra octo dies rectus et curatus fuit ejus filius ad intercessionem et meritum dicti viri sancti Bernardi, Domino operante.

[47] [alius curatur ab epilepsi;] Anno Domini millessimo ducentessimo quinquagessimo quinto, sexto idus augusti. Englicia de Saperareta, de parochia sancti Andreæ de Palomar, Barchinonensis diœcesis, parata jurare, asseruit: quod cum filius ejus Romeus morbo epileptico laboraret et illa infirmitate fere per annum vexatus fuisset; dicta Englicia pro filio suo prædicto auxilium beati Bernardi cum lacrymis imploravit, et ab illa hora inantea ad intercessionem dicti viri curatus est filius ejus perfecte.

[48] [alius a morte proxima;] Eodem anno, octavo calendas octobris. Agnes de Cortali, de civitate Barchinonæ, de parochia sanctæ Mariæ de Mari, parata jurare, asseruit: quod cum filius ejus Petrus repentina infirmitate detentus fuisset, ita quod visum, auditum et loquelam penitus amississet, et sic stetit per triduum continuum, non recipiens potum vel cibum; ipsa Agnes pro filio suo jam dicto confidens de vita et meritis sancti Bernardi, ipsius viri sancti auxilium imploravit; et ad intercessionem dicti sancti curatus est dictus infans et cœpit loqui; unde circumstantes Domino gratias referebant.

[49] [alius a fractura interna;] Eodem anno, sexto nonas octobris. Raymundus Calvera, de parochia sancti Stephani de Castellar, paratus jurare, in verbo veritatis asseruit: quod cum filius ejus Simon fracturam in genitalibus pateretur, ita quod absque incisione ipsum medici curandum esse non credebant, et dicti medici dicebant, quod opportebat ipsum puerum attenuari, antequam possit incidi, per abstinentiam cibi et potus, cum pinguis esset et carnosus, mater et pater dicti pueri, pietate commoti, incisionem hujus medicamenti differebant, et a quibusdam convicinis suis inducti fuerant ut agitarent seu atraherent dictum puerum ad sanctum Bernardum. Quod pluribus videntibus ita factum; est incontinenti curatus dictus puer de illa infirmitate per intercessionem et meritum dicti viri sancti. Nomina testium sunt Guillelmus Andreu, Berengarius de Lasera, et Ermessendis de Podiolo, et parentes dicti pueri, scilicet Raymundus prædictus et Guillelma ejus uxor.

[50] [puella a lethali morbo;] Eodem anno, quinto nonas octobris. Berengaria de Torrentibus, de parochia sancti Cipriani de Cabanes, parata jurare, asseruit in verbo veritatis: quod cum filia ejus Raymunda de Fonte, de parochia de Sent-Fort, laboraret ad mortem, ita quod nulla vitæ spes esset, et sic per triduum semimortua stans, demens facta, loqueretur, nec cibum suscepisset, dicta mater, confissa de vita et meritis beati Bernardi, pro ipsa filia sua auxilium beati Bernardi imploravit, et post paululum ad intercessionem et meritum dicti sancti convaluit dicta Raymunda. Nomina testium sunt Berengaria supradicta et vir ejus Raymundus-Bernardus de Font, Eligsendis Martina, et plures alii earumdum parochiarum.

[51] [femina a cæcitate;] Eodem anno ut supra, decimo sexto calendas novembris. Ermesendis de Ulmo, de parochia sancti Andreæ de Castro-Ciro, parata jurare, in verbo veritatis asseruit: quod cum per annum et amplius privata fuisset visu, habens fidem in vita et meritis beati Bernardi, ipsius auxilium cum lacrymis imploravit, et per intercessionem et meritum dicti viri sancti recuperavit visum.

[52] [puer a contractione;] Eodem anno, decimo quinto kalendas novembris. Maria Cascanell, de parochia de Samalus, parata jurare, asseruit: quod cum haberet filium septennem, et in ætate illa per cuatuor annos et amplius continuos contractus et claudus fuisset, toto audito de vita et miraculis sancti Bernardi, dicta Maria confidens de meritis ipsius pro ipso filio suo, ejusdem beati Bernardi auxilium imploravit, et post paululum ad intercessionem et meritum dicti viri sancti rectus et curatus est filius ejus. Testes sunt sacerdos ejusdem parochiæ et plures alii parochiani sui.

[53] [mulier ab infirmitate auris;] Anno Domini milessimo ducentessimo quinquagessimo quinto, secundo calendas novembris. Bernarda Custureva, de parochia sanctæ Mariæ de Pinu, civitatis Barchinonæ, parata jurare, in verbo veritatis asseruit: quod cum pateretur in aure dextra, ita quod ex parte illa amississet auditum ex toto bene per mensem, habuit fidem in meritis beati Bernardi et curata est ex illa infirmitate.

[54] [vir a morbo desperato;] Eodem anno, septimo idus novembris. Berengarius Suyera, de parochia sanctæ Mariæ de Pinu, in civitate Barchinonæ, paratus jurare, asseruit: quod cum per tres menses et amplius gravi detineretur infirmitate et ad ultimum sensum et visum amississet, ita quod de vita ipsius nulla spes esset, et sic demens stetit per octo dies, vicini et amici ejus pro eo auxilium beati Bernardi invocaverunt; et incontinenti, facta oratione, incepit videre et convalere dictus Berengarius, et curatus est ad intercessionem et meritum dicti viri sancti. Testes sunt uxor dicti Berengarii, Raymundus Ripol, et plures alii.

[55] [alius a vulnere insanabili;] Petrus de Ermenart, de parochia sancti Petri de Rubi, Barcinonensis diœcesis, paratus jurare, asseruit: quod cum esset in arbore olivæ ut scinderet ibi frondes, cadens de ipsa, a quodam trunco ipsius arboris in crure accepit insanabile vulnus; et cum ibi dolorem intolerabilem pateretur, mater ejusdem Petri atraxit eum ad sanctum Bernardum et infra quindecim dies sanatus est et curatus ad intercessionem et meritum dicti sancti. Testes dicta ejus mater, Petrus de Remnart et filia ejus Sancia, et Ermesendis Casadrid de Molendinoregis.

[56] [femina nobilis a lupia;] Eodem anno, decimo tertio calendas decembris. Nobilis domina Eligsendis de Rivopirorum, parata jurare, in verbo veritatis asseruit: quod cum in dorso manus suæ deformitatem cujusdam lupiæ pateretur, atraxit se ad sanctum Bernardum promittens, quod si Dominus per intercessionem et meritum dicti sancti illa lupia removeretur, inde manum ceream ad ejus tumulum deportaret; et curata fuit manus ejus de illa infirmitate ad intercessionem et meritum beati Bernardi; sed cum votum solvere prolongaret nimis, iterum in eodem loco facta fuit eadem lupia, ipsa vero domina iterum invocavit auxilium beati Bernardi prædicti propter hoc, et solvit quod promisserat, et iterum ad preces ipsius viri sancti curata est, Domino operante.

[57] [vir nobilis liberatur a dolore brachii et duello;] Eodem anno et die. Nobilis vir Bernardus de Muntalegre, paratus jurare, in verbo veritatis asseruit: quod cum quodam die cum armis in collo brachii sui dextri cum ense magnum ictum sive vulnus accepisset, et per multum tempus magnum sustinuisset dolorem, demum curatus est, ita quod per decem annos non sensit ibi dolorem, sed pro tempore cum ad preces aliquorum suorum amicorum agressus fuisset sive arramississet i quemdam alium militem de uno hastiludio sive juncta; ex qua (si fieret) oriri poterat majus bellum et guerra. Unde cum dies esset præfixa et assignata ad faciendam dictam junctam, et ex utraque parte omnes essent congregati in nocte ante præfatum diem junctæ, dum ipse jaceret in lecto cum fratre suo Arnaldo de Muntalegre, circa ipsam mediam noctem idem dolor, et in eodem loco cœpit eum vexare; ita quod non posset lanceam sustinere, neque alium percutere; et cum propter dolorem dormire non posset, quæsivit ab eo dictus Arnaldus si timebat junctam, aut quare non dormiebat; cui retulit omnia, dicens et secum deliberans: “Nunc propter verecundiam non possum cedere, sed expectabo alium cum scuto et ipse percutiat me;” sed finaliter cogitavit intra se et fuit recordatus merita beati Bernardi et dixit secum: “Si beatus Bernardus propter merita sua, Domino cooperante, mihi impetraverit ut iste dolor ita vehemens removeatur a me, ego ob reverentiam ipsius (si potero sine verecundia) cedam junctæ, ne malum, nec guerra inde deterior oriatur;” et ad intercessionem et meritum dicti viri sancti Bernardi, antequam esset dies, cessavit dolor; et in crastinum invenit idem nobilis viam, qua sine dedecore cessit junctæ; et cessavit malum et discordia, quæ inde parata erat oriri, et idem nobilis postea non sensit dolorem illum, gratias refferens Domino.

[58] [puella a mortis angustiis;] Eodem anno et die. Sancia, uxor Simonis Correfer, de parochia sancti Justi, in civitate Barcinonæ, parata jurare, asseruit: quod cum pergeret ad quandam mulierem, filiam suam parvulam, sanam et hilarem, in brachio ferens, subito in ipsa via eadem filia cœpit laborare ad mortem; et cum exanimis crederetur, et quidam clauserat sibi os ipsa ac occulos, ipsa mater ejus pro vita filiæ suæ beati Bernardi auxilium imploravit, ad cujus preces et meritum per fidem matris ipsa parvula ipsa vivens restituta est plenarie sanitati.

[59] [mulier a dolore pedum;] Eodem die et anno. Ermesendis de Bonastre, uxor Petri de Bonastre, de eadem parochia et civitate, paratus jurare, asseruit: quod cum diu in pedibus dolorem nimium pateretur et gressu omnino careret, post multa medicamenta beati Bernardi auxilium imploravit, et confidens in eo per intercessionem et meritum ipsius beati Bernardi bene curata est mulier antedicta.

[60] [mulier loquelam recuperat;] Anno Domini millessimo ducentessimo quinquagessimo sexto, decimo cuarto calendas septembris. Geralda de Sala, uxor Eymerici de Samadura, de parochia sancti Petri de Premiano, Barcinonensis diœcesis, parata jurare, asseruit: quod cum gravi infirmitate percussa fuisset subito, et propter hoc sensum et loquelam amississet omnino, et etiam sic per quinque dies stetisset dictus vir suus, cum pluribus aliis circunstantibus, licet nulla spes haberetur de vita ipsius, pro ea cum lacrymis beati Bernardi auxilium imploravit; et continuo dicta Geralda per fidem circunstantium et meritum beati Bernardi loqui cœpit et protinus convalere. Testes sunt prædictus Eymericus, et plures alii ejusdem parochiæ, qui cum eo erant.

[61] [vir curatur a paralysi aut apoplexi;] Eodem anno, septimo calendas septembris. Petrus Marcet, de parochia de Parets, Barcinonensis diœcesis, paratus jurare, asseruit: quod cum ab infirmitate paralisi percussus fuisset subito, ut extorta facie, et debilitate membrorum manifestius apparebat, habens fidem in vita et meritis beati Bernardi, cum sic stetisset per duos dies, postea per intercessionem et meritum beati Bernardi curatus est. Nomina testium sunt Bernardus et Matheus, et Maria, filii dicti Petri.

[62] [mulier a triennali contractione;] Eodem die et anno. Ermesendis de Comabello, de parochia sancti Martini de Rinderenes, Gerundensis diœcesis, parata jurare, asseruit: quod cum per trienium et amplius de omnibus membris suis propter dolorem contracta fuisset, et demum propter hoc in extremis laborans, habuit fidem in vita et meritis beati Bernardi, ad preces cujus convaluit et curata est.

[63] [vir ab infirmitate desperata;] Eodem die et anno. Guillelmus de Prunetes, de parochia sancti Stephani de Castellar, Barcinonæ diœcesis, paratus jurare, asseruit: quod cum filius ejus Thomas dolorem in gutture et maxillis pateretur, et non posset loqui nec cibum recipere, et propter hoc de vita ipsius dicti Guillelmi desperaret, habens fidem in vita et meritis beati Bernardi, pro filio suo prædicto ejus auxilium imploravit, et continuo cœpit loqui dictus Thomas, et propter meritum ipsius sancti Bernardi curatus est. Testes sunt prædictus Guillelmus et uxor ejus Maria, et filia eorum Berengaria.

[64] [alius vir a gravi febri;] Eodem anno, cuarto nonas septembris. Jacobus de Turre, de parochia sancti Cypriani de Cabanes, Barcinonæ diœcesis, paratus jurare, asseruit: quod dum gravi laboraret infirmitate et etiam alias febricitasset ad mortem, et de vita ipsius desperaretur, tam ipse, quam uxor ejus Eligsendis, beatum Bernardum humiliter rogaverunt ut ejus precibus et meritis ab illa curaretur infirmitate; et in hoc sperans cum fiducia dictus Jacobus curatus est per intercessionem et meritum dicti viri sancti. Testes sunt rector ecclesiæ de Galex, et Petrus de Solerio de Sancta Perpetua.

[65] [presbyter a maxillarum morbo;] Eodem die et anno. Homo-Dei Rubiol, rector ecclesiæ de Lobons, Barcinonensis diœcesis, paratus jurare, asseruit: quod cum maxillis suis et dentibus dolorem vehementissimum pateretur, in tantum quod quædam ossa evellebat maxillis, precibus et meritis beati Bernardi cum fiducia se commissit, et per ejus meritum curatus est dictus rector.

[66] [puer a lethali morbo;] Bernardus de Samascort, de sancta Maria de Brea, Gerundensis diœcesis, paratus jurare, asseruit: quod cum filium parvulum haberet, et gravi detineretur infirmitate, ita quod de vita ipsius pueri desperaretur omnino, quia lac non sugerat per biduum; agitavit sive atraxit eum ad sanctum Bernardum mater ipsius pueri, et incontinenti curatus est dictus puer per intercessionem dicti viri sancti. Testes sunt mater et avia ipsius pueri. Item asseruit dictus Bernardus: quod per intercessionem et meritum dicti viri sancti curatus fuit de febre quartana.

[67] [vir a gutturis dolore;] Eodem die et anno, quinto idus septembris. Bernardus de Roca, de parochia sancti Vincentii de Joncheres, Barcinonensis diœcesis, paratus jurare, asseruit: cum in gutture quoddam malum pateretur quod cireres j vulgariter appellatur, et ipso gutture de die in diem tactu medicorum propter hoc necessario indigeret, et sic passus fuit fere per quadriennium; sed cum non posset per ullam artem medicorum curari, auxilium beati Bernadi imploravit et confidens de vita et meritis ipsius curatus est ab illa infirmitate dictus Bernardus ad intercessionem dicti viri sancti. Testes sunt Raymundus et Petrus de Sabruguera.

[68] [alius ab oculorum infirmitate;] Eodem die et anno. Petrus de Bruguera, de parochia sancti Juliani Dealtura, Barcinonensis diœcesis, paratus jurare, dixit: quod cum in occulo dextro dolorem vehementissimum pateretur, ita quod ex eo non videbat, habuit fidem in precibus et meritis beati Bernardi, et invocato ejus auxilio ad intercessionem dicti viri sancti curatus est, et vidit ut prius. Testes sunt Arnaldus de Roca, et Raymundus de Bruguera et parentes dicti Petri.

[69] [alius a ventris tumore;] Die et anno ut supra. Ferrarius de Bramasachs, de parochia de Vilanova de Runtornes, Barcinonensis diœcesis, paratus jurare, asseruit: quod cum in ventre suo infirmitatem et tumorem magnum ad modum prægnantis pateretur fere per annum et curari non posset, immo vero hidropicus credebatur, beati Bernardi precibus confisus, ei auxilium imploravit, et per intercessionem et meritum dicti viri sancti curatus est. Testes sunt Rotlandus de Montornes, Bernardus Sa-Cirera et Berengarius Ferigola et Olivarius Dargues ejusdem parochiæ.

[70] [alius a vulnere insanabili;] Eodem anno, decimo cuarto calendas octobris. Bernardus de Podio Cordelos, de parochia sanctæ Mariæ de Luciano, diœcesis Vicensis, bajulus ejusdem castri, paratus jurare, asseruit: quod cum latere suo sinistro vulnus insanabile pateretur, quod ex diuturintate temporis apparebat, eo quod per annum et vigintiduos dies illud passus fuisset, ad inductionem Bernardi de Prexana, civis Vicensis, beati Bernardi auxilium imploravit, et per intercessionem et meritum dicti viri sancti Bernardi curatus est infra cuatuordecim dies continuos, postquam in ipsius precibus et orationibus fidem habere cœpit.

[71] [matrona a febri;] Eodem anno, undecimo calendas septembris. Nobilis domina Sibilia de sancta Oliva de Panedes Barchinonensis diœcesis, parata jurare, asseruit: quod cum febre continua cum aposthemate laboraret ad mortem, ita quod magis ab omnibus ad mortem quam ad vitam judicaretur, ipsa cogitans inter se de vita et meritis beati Bernardi, ejus auxilium imploravit, et per intercessionem et meritum ejusdem beati Bernardi statim convalere cœpit dicta domina et curata est. Testes sunt nobilis vir de sancta Oliva, ejusdem dominæ vir, et filia eorum nobilis domina Eligsendis de Rineto, et plures alii.

[72] [mulier a brachii dolore;] Eodem anno, secundo calendas octobris. Berengaria, uxor Petri de Brea, de parochia sancti Saturnini de Muntornes, diœcesis Barcinonensis, parata jurare, asseruit: quod cum in brachio dextro dolorem pateretur fere per medium annum, ita quod in ea parte debilis et impotens erat omnino, orationibus et meritis beati Bernardi cum lacrymis se commissit, et in eadem nocte, qua ejus auxilium imploravit, curata fuit, ut de ipso brachio potens sit.

[73] [vir ab osse in stomacho;] Eodem anno, secundo nonas octobris, Raymundus Gallus, de parochia sanctæ Mariæ Callidis, Barcinonensis diœcesis, paratus jurare, asseruit: quod cum more solito carnes arietinas comederet, ex inesperato et casu fortuito quoddam os cum ipsis carnibus transglutisset, quod fixum portavit in orificio stomachi per septem hebdomadas k, et cum super hoc non posset medicorum auxilium invenire, nec posset anelare, nec comedere, beati Bernardi auxilium imploravit, et incontinenti post cuatuor dies dictum os, per intercessionem et meritum dicti beati Bernardi, evulsum est de loco illo, et liberatus est dictus Raymundus. Testes sunt uxor ejus et plures alii ejusdem loci.

[74] [mulier a surditate;] Eodem anno, secundo idus octobris. Guillelma de Vilario, de parochia sancti Felicis de Raona, diœcesis Barcinonensis, parata jurare, asseruit: quod cum auditum penitus amisisset et per duos menses et amplius surda stetisset, beati Bernardi auxilium invocavit, et per meritum et intercessionem dicti viri sancti recuperavit auditum.

[75] [maritus et uxor a diuturno morbo;] Idus octobris anno ut supra. Petrus Sagiol, de parochia sancti Juliani de Altura, Barcinonensis diœcesis, et uxor ejus Guillelma, parati jurare, dixerunt: quod cum ambo diu ægrotassent et juvare se non possent nec movere, nisi ab alio moverentur, per se et per alios vicinos suos inducti fuerunt ut beati Bernardi auxilium invocarent; et cum ipsi ejus precibus et meritis se commississent cum devotione, per intercessionem et meritum ipsius beati Bernardi, ambo incontinenti curati sunt. Testes Ferrarius En-Casanova, et F. En-Cozal, et plures alii ejusdem parochiæ.

[76] [puella a cancro;] Eodem anno, secundo nonas decembris. Maria de Pulcro-loco, de parochia sancti Bartholomei de Gradu, Vicensis diœcesis, parata jurare, asseruit: quod cum filia Bartholomera in manu dextra et pede sinistro malum corrosivum per annum et medium pateretur, nec in hoc posset ope medicorum juvari, dicta Maria pro filia sua beatum Bernardum cum lacrymis exoravit ut per intercessionem et meritum ipsius ab illa infirmitate curaretur dicta ejus filia; et incontinenti cœpit convalere et curata est per meritum dicti viri sancti Bernardi. Testes rector ipsius ecclesiæ, Berengarius Bolugues de Vilario, et Raymundus Sauria.

[77] [puer a dementia;] Anno Domini millessimo ducentessimo quinquagessimo septimo, secundo idus julii. Bernardus de Cumba, de parochia sancti Petri de Corno, Barcinonensis diœcesis, simul cum filio suo Guillelmo paratus jurare, dixerunt: quod cum idem Guillelmus filius ejus insensatus factus fuisset omnino et in hac dementia per annum fere stetisset, idem Bernardus in ecclesia sancti Michaelis de Vrastrells, ejusdem diœcesis, præsente præposito, beati Bernardi auxilium imploravit et fecit ab aliis præsentibus implorari; et continuo sanus factus est et curatus de illa dementia dictus Guillelmus, per intercessionem et meritum viri sancti. Testes sunt Raymundus de Vultrera, et mater et uxor ejus, Bernardus de Navel, et Arnaldus de Malagarriga, et ejus uxor, et dictus de Vrastrell, et plures alii infirmi.

[78] [vir a tibiarum infirmitate;] Eodem anno, tertio idus octobris. Arnaldus Isarni, de parochia sanctæ Mariæ de Palatio, Barcinonensis diœcesis, paratus jurare, asseruit: quod cum in tibiis et aliis membris dolorem pateretur ita quod non poterat ire, nec se movere, inductus sit ut beati Bernardi auxilium invocaret, et comittens se ejus precibus et orationibus, per intercessionem et meritum ipsius incontinenti curatus fuit de illa infirmitate. Testes Guillelmus Soreda et ejus uxor G. Ribalta, et Raymundus Geraldi ejusdem parochiæ.

[79] [miles a vulnere;] Eodem anno, septimo calendas decembris. Gerardus de Vilari, de parochia sanctæ Mariæ, de Vidrera, Gerundensis diœcesis, paratus jurare, asseruit: quod cum esset in Ausonia l cum nobili domino Geraldo de Montesurico, et cum armis insultum facerent contra quosdam, idem Gerardus de Vilari in parte posteriori, (quæ inter medium spathularum m,) cum ballista letali vulnere percussus fuit, ita quod asta cum ferro totum corpus perforabat ipsius, quæ in parte anteriori apparebat ipsius et exibat; qui cadens in terra, quasi mortuus, non loquebatur nec etiam respirabat; cumque per multum temporis spatium sic stetisset et a suis ad locum securum apportatus fuisset; licet de vita desperaretur ipsius, quidam consanguineus suus cum aliis pluribus militibus et peditibus pro vulnerato beati Bernardi auxilium humiliter invocaverunt; et incontinenti, evulsa de corpore ejus asta, respirare cœpit et loqui, qui etiam post tres septimanas curatus est, et ad intercessionem et meritum prædicti sancti Bernardi.

[80] [nautæ a naufragio;] Anno Domini millessimo ducentessimo quinquagessimo octavo, tertio nonas madii. Raymundus de Prato, de parochia sanctæ Mariæ de Mari, in civitate Barcinonæ, paratus jurare, asseruit: quod cum esset in quodam ligno in mari circa insulam Majoricarum et Ibicæ cum pluribus aliis, venit ventus calidus et procella, et idem ligneus submersus fuit; et cum jam ivissent in mare valde longe a terra, et impetus venti appelleret eos huc et illuc, idem Raymundus invocavit beatum Bernardum, ut eos dignaretur cum Domino adjuvare, et incontinenti per meritum et intercessionem beati Bernardi Dominus ministravit eis barcham minorem ipsius lignei sine aliquo regimine, in quam se recipiens idem Raymundus cum sex personis, Domino cooperante, sanus evasit; alii autem evaserunt in barcha majori; de nominibus autem qui cum eo erant non recordabatur.

[81] [vir ab oculorum morbo;] Eodem anno, decimo calendas julii. Andreas de Turiges, de parochia sanctæ Mariæ de Olone, Vicensis diœcesis, paratus jurare, asseruit: quod cum in auribus et occulis dolorem maximum pateretur per quem visum amisserat et auditum, beati Bernardi auxilium imploravit; cujus meritis et intercessionibus restitutus est ac visum pariter et auditum [obtinuit.]

[82] [alius a surditate;] Eodem anno, octavo idus septembris. Petrus de Capdevila, de parochia sancti Michaelis de Trulls, Urgellensis diœcesis, paratus jurare, asseruit: quod cum per biennium et amplius obterate * fuissent aures ejus, ita quod per idem tempus nihil audiebat, venit ad tumulum beati Bernardi, rogans eum cum humilitate ac devotione, ut per intercessionem et meritum ipsius beati Bernardi mereretur recuperare auditum; qui ad preces ejusdem viri sancti, antequam reversus fuisset ad domum propriam, appertæ sunt aures ejus et recuperavit auditum. Testes sunt Franciscus Sabater, Guillelmus de Trulls et plures alii.

[83] [puer a duplici hernia;] Eodem anno, cuatuordecimo calendas novembris. Petrus de Torrentibus, ætate decem annorum, cum avia sua Maria, de parochia sancti Petri de Canoves, parati jurare, asseruerunt: quod dictus Petrus esset fractus ex utraque parte; ipsa Maria et mater dicti Petri invocaverunt auxilium beati Bernardi, ut per preces et virtutem ejus Dominus deinde puerum sanaret ab illa infirmitate; et ad intercessionem et meritum ipsius sancti curatus est. Testes Berengarius et Andrea de Sala, Guillelmo de Podiaca et uxor ejus Berengaria, et plures alii ejusdem parochiæ.

[84] [clericus a febri quartana;] Eodem die et anno. Berengarius Arnaldus, de Monistrol, Vicensis diœcesis, clericus sanctæ Mariæ de Monserrato, paratus jurare, asseruit: quod cum diu febrem quartanam passus fuisset, et plures sanctos pluries rogasset ut eorum intercessionibus de hac convaleret infirmitate; sed feria quinta, qui dies Assensionis erat, præsentibus multis, recordatus de vita et miraculis beati Bernardi, promissit se esse servum ejus in perpetuum, si ipse dignaretur pro eo de sua convalecentia Dominum deprecari; et illa die non fuit passus, nec postea dictam febrem; et sic per intercessionem et meritum ipsius viri sancti incontinenti curatus est.

[85] [vir a perdita loquela;] Anno Domini millessimo ducentessimo quinquagessimo octavo, sexto idus madii. Petrus et Geralda de Vinyals, de parochia sancti Petri de Tavrasa, Barcinonensis diœcesis, parati jurare, asseruerunt: quod cum Martinus de Vinyals, pater eorum, subito dum sanus esset, amississet loquelam omnino, ambo fratres prædicti pro patre suo prædicto beati Bernardi auxilium invocaverunt, et ipse pater eorum audiens orationem, quam filii pro eo faciebant, in precibus et meritis ipsius beati Bernardi fidem habentes, simul cum eis lacrymas effundebat, et incontinenti ipse Martinus curatus est per intercessionem et meritum beati Bernardi, et recuperavit loquelam.

[86] [vir a morbo desperato;] Anno Domini millessimo ducentessimo sexagessimo, septimo calendas augusti. Berengarius de Rupa de Seravols in Ausonia n, Vicensis diœcesis, paratus jurare, asseruit: quod per sex menses gravi detentus fuisset infirmitate, et ad ultimum de vita desperaretur ipsius, ita quod jam ab amicis expositus fuerat et penitus derelictus; quidam circunstantes pro salute ipsius beatum Bernardum exorare cœpit, quamvis de ejus vita multi desperarent; sed, oratione facta pro eo, per intercessionem et meritum dicti viri sancti curatus est ex tunc dictus Berengarius.

[87] [mulier a febri;] Eodem anno, secundo calendas julii. Anticha Santos, sanctæ Mariæ de Mari, Barcinonæ diœcesis, paratus jurare, asseruit: quod cum gravi et febrili detineretur infirmitate, ita quod de vita desperaretur ipsius; positus extremitate visum fuit ei quod appareret sibi quidam vir religiosus in veste abbatis et postmodum idem sacerdos; qui, redactus ad mentem, cogitans quod hic esset beatus Bernardus, qui sic apparuerat ei, rogare cœpit circunstantes ut pro salute sua ipsum beatum Bernardum humiliter exorarent; et, facta super hoc oratione ab eis, prædictus sacerdos, per intercessionem et meritum dicti beati Bernardi, incontinenti convalere cœpit de illa infirmitate, et curatus est plene. Testes sunt plures stantes qui aderant hic et inde.

[88] [mulier a sterilitate;] Eodem anno, sexto idus augusti. Petrus Marcet et uxor ejus Arsendis, de parochia sancti Cucuphatis, Barcinonæ diœcesis, parati jurare, asseruerunt: quod dum per duodecim annos simul cohabitarent et prolem suscipere nequivissent, venientes in tumulum beati Bernardi, humiliter rogarunt eumdem, ut per gratiam et meritum ipsius sancti Bernardi prolem suscipere mererentur: qui infra annum a tempore petitionis facta per intercessionem et meritum ipsius sancti Bernardi, quandam filiam genuerunt, quam cum reverentia et honore apportaverunt ad tumulum beati Bernardi die et anno ut supra. Testes sunt plures de parochia supradicta.

[89] [puer claudus a nativitate;] Anno Domini millessimo ducentessimo septuagessimo, tertio nonas novembris. Petrus de Saragossa, juvenis de parochia sancti Mandati, Barcinonæ diœcesis, constitutus ante sepulcrum beati Bernardi in sede Vicensi, paratus jurare, asseruit: quod cum ipse claudus nasceretur de utero matris ejus, et sic contractus stetisset per tres annos et amplius, pater et mater ejus ad beatum Bernardum cum lacrymis invocaverunt, ut ipsius precibus Dominus dirigeret gressus ejus; et oratione facta, per intercessionem beati Bernardi rectus factus est et sanus.

[90] [reus liberatur a vinculis;] Anno Domini millessimo ducentessimo septuagessimo secundo, terdecimo calendas novembris. Petrus de Ugerio, paratus jurare, asseruit: quod cum in curia Barcinonæ pro quodam crimine captus esset, juste timebat justitiam corporalem sine dubio sustinere, et multis et fortibus vinculis detineretur ligatus; beati Bernardi auxilium invocavit, et sic a captivitate prædicta et vinculis per intercessionem ipsius et meritum evasit illæsus.

[91] [vir convalescit a gravi infirmitate;] Anno Domini millessimo ducentessimo septuagessimo, decimo calendas novembris. Geraldus Bartholomei, de parochia de Granulers, Barcinonensis diœcesis, paratus jurare, asseruit: quod cum gravem sui corporis per octo annos et amplius passus fuisset infirmitatem, a qua non poterat medicorum auxilio liberari, licet multipliciter laborasset, beati Bernardi auxilium cum lacrymis imploravit, et sic per intercessionem et merita ipsius firmiter est curatus.

[92] [alius ab apoplexi;] Eodem die et anno. Petrus de Ameyes, rector ecclesiæ de Ullastrell, Barcinonensis diœcesis, paratus jurare, asseruit: quod cum quadam nocte sanus intraret lectum, et in mane percussus paralisi, in facie graviter habuit os tortum et contractum omnino versus aurem dextram; de qua deformitate contristari cœpit plurimum et dolere, et a medicis solicite et aliis auxilium postulavit; et ad consilium ipsorum medicorum circa curam istius infirmitatis dedit cum medicinalibus et aliis operam efficacem; et cum per eos non posset sanari aliqua ratione et per quatuor menses passus fuisset continue dictum malum, recordatus de vita et miraculis beati Bernardi, ipsius auxilium cum lacrymis invocavit dicens: Domine sancte Bernarde, per cuatuor menses passus sum hanc infirmitatem; per cuatuor annos vestrum tumulum visitabo, si de hac infirmitate curatus fuero a Deo vestris meritis et honore; et, oratione facta, incontinenti curari cœpit, et per meritum et intercessionem dicti beati Bernardi infra spatium quindecim dierum curatus est ab illa infirmitate clericus superius dictus.

[93] [puer a fractura interna;] Eodem die et anno. Petrus de Martins, de Castro-Episcopali, Barcinonensis diœcesis, paratus jurare, asseruit: quod cum unicus filius ejus parvulus, fractus omnino in genitalibus, sine incisione curari non poterat ullo modo; quam cum timeret fortiter, paterna dilectione commotus pro eo, beati Bernardi auxilium invocavit, et sic per meritum et intercessionem ipsius beati Bernardi curatus est prædictus puer.

[94] [puer ab oculi morbo;] Anno Domini millessimo ducentessimo septuagessimo tertio, undecimo calendas novembris. Eligsendis Desplusca, de parochia de Thalamanca, præsens coram tumulo beati Bernardi, parata jurare, asseruit: quod cum in præsenti anno filius suus parvulus in ætate trium annorum dolorem vehementissimum per sex hebdomadas et amplius in occulo dextro continue pateretur, ita quod dictus dolor ipsum occulum de loco naturali evulserat et pendebat super faciem ejus omnino; sed mater commota pietate materna, habens fidem in meritis et virtute dicti beati Bernardi, pro dicto filio suo ejus auxilium imploravit, et, orationem ad ipsum factam, per meritum et intercessionem ejusdem sancti restitutus fuit dictus ejus filius sanitati; et, dolore remoto, ejus occulum in locum debitum et ad visum mirabiliter restauratus.

[95] [vir ab hydropisi;] Eodem die et anno. Bernardus de Boscho, juvenis, paratus jurare, asseruit: quod cum diu morbo hydropico laboraret, nec posset aliquo medicamento adjuvari, habens fidem in meritis et virtute beati Bernardi, ejus auxilium imploravit; qui per meritum et intercessionem beati Bernardi curatus est.

[96] [puer a morbo lethali;] Anno Domini millessimo ducentessimo septuagessimo, sexto calendas augusti. Guillelmus Sabet, de parochia sancti Martini de Pala futgello, Gerundensis diœcesis, constitutus coram tumulo beati Bernardi apud Vicum, paratus jurare, asseruit: quod cum filium, quem habebat parvulum, ætate unius anni et medii, infirmaretur ad mortem, in tantum quod per quinque dies nec occulos aperiret, nec lac suggeret, et jam de vita ipsius desperaretur; ipse Guillelmus et mater dicti pueri cum lacrymis beati Bernardi auxilium invocavit; et incontinenti, oratione facta, cœpit puer convalere, et per intercessionem beati Bernardi curatus est.

[97] [puer a vexatione dæmonis;] Anno Domini millessimo tercentessimo cuarto, octavo calendas martii. Petrus Desquer, et uxor sua Ermessendis, cives Barcinonæ, adduxerunt Vicum filium eorum ætatis trium annorum ad tumulum beati Bernardi; et, constituti coram eodem tumulo parati jurare, asseruerunt: quod cum dictus filius eorum infirmaretur graviter per medium annum et ultra, ex eo quem * vexabatur et cruciabatur a dæmonio, in tantum quod nullum remedium dabat ei, quin vexaret eum continuo; obtulerunt eum beatæ Mariæ de Carmelo de Monteserrato et pluribus aliis locis et sanctis; et cum nihil prodesset, quidam vicinus eorum dixit eis ut offerrent eum beato Bernardo de Vico, quem ipse vicinus audierat dici pluries, quod Dominus multa miracula visibilia operabatur per eum et meritis ipsius; et sic dicti parentes pueri obtulerunt eum verbo beato Bernardo, promitentes visitare sepulcrum suum, si Dominus per merita sua liberaret dictum puerum, facta siquidem oratione et promissione, incontinenti ipsa eadem hora cessavit a dicta vexatione, et nunquam postea accidit sibi hujus dicta vexatio, et prædicta die qua fuit festum cathedræ sancti Petri dicti parentes adduxerunt puerum ad tumulum beati Bernardi, domino Jesu-Christo, et beato Bernardo gracias referentes quia exaudierat preces eorum.

[98] [nautæ a naufragio;] Anno Domini millessimo tercentessimo decimo septimo, decimo calendas madii. Jaccobus Pleens, filius Bernardi de Pleens, de civitate Vicensi, constitutus personaliter coram tumulo beati Bernardi, paratus jurare, asseruit in verbo veritatis: quod a paucis temporibus citra erat in mari in quadam navi cum multis aliis navigantibus; qui recedentes a civitate de Nisse o veniebant ad civitatem Majoricam, et cum devenissent ad locum qui est inter Alavaix et Nisse, mare tummescente, fuit eis ventus contrarius et procellas maximas habuerunt, sic quod pro nimia tempestatis impulsa arborum vela, amplustra p, cæteraque marina gubernacula dictæ navis fracta penitus extiterint. Cum igitur reffugium aliquid vel locus aliquis evadendi naufragium nullus esset, patronusque totaliter desolatus, de vita propria jam desesperans, volens alios quasi exanimes consolari, flens amare, dixit eis: “Domini et amici carissimi, ut videtis, positi sumus in angustia maxima et in vespere vitæ nostræ; si tamen scitis aliquod corpus sanctum in aliquo loco, ibi devotissimi fundite, ut præsens procella in profundum maris nos subito non demergat.” Quo audito, dictus Jacobus protinus cum aliis, qui ibi erant de civitate et diœcesis Vicensis, flexerunt genua sua in navi, flentes et cum lacrymis dicti beati Bernardi auxilium exorantes, promittentes insuper, quod si mortem evaderent illa die, quam citius appulsi essent ad portum, sepulcrum sancti Bernardi cum suis oblationibus ac reverentia visitarentur. Et, oratione completa, per intercessionem viri sancti, pristinus ventus eis fuit propitius, et mare penitus tranquillatum, et procella cessavit omnino. Et demum ad portum appulsi sunt præobtatum; sic quod dictus Jacobus dicta die sepulcrum præfati sancti cum reverentia et oblationibus visitavit, retentis tantummodo camisia et femoralibus, vestibus cæteris redemptis Domino Jesu-Christo et beato Bernardo, gratiarum refferens actiones. Et hoc juravit verum esse in posse Bernardi Guasch, præsbyteri, præsentibus testibus Petro de Albanello, Dominico Bachonis presbytero, et Berengario Pleens prædicto.

[99] [mulier a paralysi;] Anno Domini millessimo tercentessimo undecimo: in mense augusti. Quædam mulier, de parochia de Madrona, venit ante sepulcrum beati Bernardi, quondam Vicensis episcopi, et flendo dixit et protestata est et parata jurare: quod cum per multum tempus debilitata fuisset amamillis usque ad pedes, sic quod nihil sentiret de membris prædictis in se habere, et cum per aliquod tempus visum penitus amississet; invocavit totaliter auxilium dicti beati Bernardi, flendo et ejulando; et restituta fuit ipsius meritis et precibus sanitati pristinæ protinus. Istud dixit, præsentibus Berengario Panali, Monacho-Majoris, Dominico Bachonis, Joanne de Medivoles et Bernardo de Cumbe, sacerdotibus, et Berengario Vaschone, et pluribus aliis.

[100] [vir a morte suscitatur;] Anno Domini millessimo tercentessimo vicesimo cuarto, duodecimo calendas novembris. Raymundus de Villa, de parochia sanctæ Mariæ de Vilanova, Vicensis diœcesis, paratus jurare, asseruit virtute præstiti jurammenti q: quod cum per spatium quindecim dierum febre continua teneretur, completo spatio supradicto, Creatore omnium disponente, ab hoc seculo transmigravit. Unde, cum unus de parochia supradicta ad Vicensem civitatem dirigeret gressus suos, ut pannum, candelas et alia quæ necessaria sunt exequiis deffunctorum ad opus dicti Raymundi, quem deffunctum relinquerat, ut juravit, emere procuraret; ipso moram faciente ad locum unde venerat redeundo, parentes dicti deffuncti, nimirum contristati morte filii, a somno subito exsurgentes, invocaverunt auxilium beati Bernardi, clamantes pariter et dicentes: “O sancte Bernarde, placeat tibi, ut nos non amittamus nostrum filium in hac die; sed preces dirige Salvatori, ut ipsum mortuum faciat suscitare:” Hac ergo oratione facta, precibus gloriosissimi beati Bernardi, qui mortuus fuerat resurrexit, præsentibus et videntibus parentibus, et ille qui pannum, candelasque portaverat et ipsum mortuum reliquerat cum recesserat, cooperta ejus facie, ut est moris, in regressu sanum loquentem et curatum mirabiliter adinvenit. Et hoc dixit dictus Raymundus in præsentia Estraderii de Villarourich, Dominici Baconis, et Antonii Costelli, et plurium aliorum.

[101] [vir curatur ab hydropisi;] Anno Domini millessimo tercentessimo trigessimo secundo, septimo calendas novembris. Bernardus de Podio, de parochia Sancti Joannis de Fabriciis, diœcesis Vicensis, juravit ad sancta Dei evangelia in præsentia Arnaldi de Alodio, Berengarii de Planis, et Guillelmi Joncar, scolarium Vicensium: quod cum ipse Bernardus longa fuisset infirmitate detentus seu quadam especie hydropisiæ, dicta vulgariter ayguamici, nec sibi auxiliari posset aliquis medicinorum, devote beato Bernardo precibus se commissit promittens, quod si Dominus liberaret eum precibus dicti sancti, ejusdem sancti sepulcrum personaliter visitaretur, et suis muneribus honoraretur; qui statim dormivit; et in sompnis visus fuit sibi, quod dictus beatus Bernardus esset juxta lectum suum, et excitatus a sompno invenit protinus se curatum; post quæ venit personaliter apud Vicum, visitans et honorans suis muneribus sepulcrum dicti sancti Bernardi, Deo regratians, et etiam dicto sancto.

[102] [puer a gravi morbo;] Sibilia de Manso-Berengario, uxor Bartholomei de Manso-Berengario, fabri de civitate Vici, dixit et confessa fuit per Deum et ejus sancta quatuor Evangelia, suis manibus propriis corporaliter tacta, in posse Jacobi Alemany præsbyteri, tenentis locum thesaurarii Vicensis, coram quo erat personaliter constituta in sede Vicensi r, et coram testibus infra scriptis: quod quidam filius suus parvulus, nomine Berengarius, stetit sex diebus et sex noctibus quod non sucxit lac nec commedit aliquid aliud, et octo diebus quod non vidit; sicque super hoc parentes ejus deprecaverunt beatum Bernardum, episcopum Vicensem quondam, quod redderet ei sanitatem pristinam; et incontinenti dictus infans fuit curatus et redditus pristinæ sanitati.

[103] [item aliuspuer;] Catharina, uxor Petri de Regali, de dicta civitate, juravit eodem modo quo supra: quod habebat et habet quendam infantem parvulum, nomine Periconum, qui stetit una die semimortuus, in tantum quod non suggebat mamillam nec commedebat, sicque parentes ejus deprecaverunt prædictum sanctum Bernardum, quod redderet ei sanitatem; et curatus est infans jam dictus incontinenti. Testes Matheus de Pinos, Geraldus de Abadia, et Petrus de Carraria, præsbyteri, Petrus de Can-profeta, et plures alii.

[104] [alius puer ab hernia.] Anno Domini millessimo tercentessimo trigessimo septimo: dominica die, intitulata septima calendas martii. Cum pervenisset ad aures venerabilis et discreti Berengarii de Columbano, tenentis locum officialis in civitate Vicensi pro reverendo domino Galcerando, Dei gratia, Vicensi episcopo, ad pulsationem cimbalorum s factam in sede Vicensi, ut est moris, quod beatus Bernardus olim Vicensis episcopus, miraculum cum Dei adjuterio operatus fuerat; volens super hoc scire plenariam veritatem, ut his plenior fides valeat adhiberi, recepit jurammenta a duobus conjugibus prout sequitur, in præsentia Berengarii de Ultzines presbyteri, et scriptoris curiæ dicti officialis, et Pontii de Turricella presbyteri, rectoris ecclesiæ sancti Petri de Savassona, et plurium aliorum. Bernardus de Colle de Lanars, de parochia ecclesiæ sancti Andreæ de Lanars, diœcesis Vicensis, interrogatus in sua propria confessione super præmissis juravit et dixit: quod cum Bernardus, filius suus et Guillelmæ ejus uxoris, qui in proximo præterito festo Natalis Domini habuit duos annos completos, esset fractus seu erniosus bene est annus elapsus, et nuper etiam post dictum festum Natalis Domini fortius solito vexaretur dicta infirmitas puerum supradictum, ita quod bene stetit per unam diem et per unam noctem, quod non sucxit mamillam matris suæ: tamen idem deponens dolens de filio patiente, fecit somnum et venit ipsi in visione, quod atraheretur dictus ejus filius ad beatum Bernardum, Vicensem episcopum. Quod et fecit prædictus Bernardus de Colle pater. Et finaliter, post octo dies elapsas, facta promissione dicto beato Bernardo, dictus Bernardanus, ejus filius et dictæ ejus uxoris, fuit curatus a dicta infirmitate; ita quod vix potuit cognosci quod dictus infans unquam haberet malum in dictis testiculis sive genitalibus: ita quod gerentes Deo et beato Bernardo dictus puer est bene et plene curatus; unde dictus Bernardus de Colle venit ad sepulcrum dicti beati Bernardi referens gratias Deo, et promittens quod quolibet anno de vita dicti pueri solveret et adduceret ad sepulcrum dicti beati Bernardi mediam libram ceræ. Guillelma de Colle uxor dicti Bernardi interrogata super præmissis, juravit et dixit idem in omnibus et per omnia ut Bernardus de Colle maritus ejus testis supra receptus, excepto quod ipsa Guillelma non fecit somnium, nec venit sibi in visione, quod atraheretur dictus filius suus beato Bernardo, Vicensi episcopo, sed tantum viro suo prædicto. Qui ambo conjuges dicta die et præcedenti nocte vigilarunt, et in sepulcro dicti sancti gratias Deo devotissime referentes.

ANNOTATA.

a In exemplari Processus adduntur hæc, quæ integrare non possim: et intercedente a … ac bona memoria liberarent; quæ quum sensu careant, in exemplari Memorialis omissa fuerunt.

b In versione catalaunica dicitur Despujol.

c Intelligitur præcentor templi cathedralis, cujus præbendæ assignatum fuerit illud mansum, quum vitæ communis societas illic dissoluta est.

d Locus insignis, quo apparet jam lum imagines cereæ B. Bernardo fuisse oblatos.

e Guilielmus de Balcerenni idem Cisterciensis monachus est, qui alibi G. de Baucerenni dicitur et inter S. Bernardi familiares seu convivas recensetur.

f S. Mariæ Rotundæ ædem Vicensem, ita propinquam ecclesiæ cathedrali ut eam dejici oportuerit, cum illa restaurata est, atque perperam habitam pro primario et antiquissimo templo Vicensi, ostendit ex authenticis documentis Villanueva [Viaje, tom. VI, pag. 13 et seqq.; tom. VII, pag. 10.] anno 1140 a canonico Guilielmo Bonfill ædificatam fuisse et die 25 maji anni 1180 a Petro de Retorta solemniter dedicatam.

g In castro de Crebasi in magno cep. In Miraculis catalaunicis legitur: En lo castell de Orebasi en un grand cup. Putem Orebasi genuinam esse nominis formam; neutram tamen in Dictionariis geographicis Hispaniæ, in Marca hispanica aliisque id genus libris invenio. Cep sunt compedes; cup dolium. Videtur legendum in magno cep, quum inferius veniat: Sine damno cum illo cep in pedibus suis.

h Catalaunice scriptum adest mihi hoc miraculum; sed ibi legitur: Agues grand malaltia en la mare de malaltia corresiva. Quibus verbis significari arbitror hanc feminam cancro uterino laborasse. Mal de mare (malum matris) est matricis infirmitas. Non tamen ausim affirmare textum catalaunicum meliorem esse; manus enim etiam cancro corrodi potest; et inferius memoratur vulnus: quod populariter de manu cancro occupata dicitur, non autem de matrice.

i Arramittere est fidem dare, provocare, etc., ab arrhas mittere.

j Areres legitur in Miraculis catalaunice scriptis.

k Hoc plane incredibile est, non tantum quod prius mortuus fuisset Raimundus, sed quod os pauco tempore dissolutum fuisset.

l Ausonia est proprie pars Campaniæ in Italia, inter Beneventum et Cales; sed id nomen Magnæ Græciæ atque etiam universæ Italiæ aliquando commune factum est. Verum hic Ausonia Vicensis intelligitur, ut inferius num. 86 sine dubitatione patet. De hac Vici parte dictum in Commentario prævio, num. 72.

m Spathulæ videntur hoc loco scapulas, epaules, indicare. Epaules enim venit ab espathulis, espathlis, espaltis.

n Vide annotatum l.

o Videtur intelligi Nicæa, vulgo Nice; quæ nunc pars est Galliæ.

p Aplustre et plurali numero Aplustria et Aplustra, atque etiam inserto m ante p Amplustria et Amplustra, navis ornamentum significant, ex tabulis confectum, et in summitate puppis positum, et plerumque in modum pinnarum aut cristæ efformatum, et versus proram recurvum, cujusmodi in columna Trajani et in aliquot nummis conspicitur; afferturque ejus figura a Scheffero in Militia navali, lib. II, cap. 6. In medio aplustri fixus erat baculus, cui alligatæ erant fasciæ et tæniæ versicoloriæ, quæ per aera ludebant, erantque veluti parva vela, ex quorum agitatione ventus cognosci poterat, cum mali vela submissa erant. Quum aplustre inter ambo gubernacula triremium esset, aut, si unum esset gubernaculum, ejus repagulis superstaret, hinc videtur, medii saltem ævi temporibus, pro ipso gubernaculo sumptum esse. De qua re vide Cangium et Carpentarium in Glossario et Supplemento v° Amplustria.

q Testes nuspiam alibi dicuntur jurasse, sed jurare parati fuisse et in verbo veritatis asseruisse; præsens testis dicitur paratus jurare et asseruisse virtute præstiti juramenti: adeo ut ex verbis paratus jurare nequaquam concludere liceat jusjurandum non intercessisse. Verumtamen præsens dumtaxat et sequentes videntur jurejurando sese obligasse.

r Sedes Vicensis hic et alibi est ipsum templum cathedrale.

s Ex universa hac depositione apparet cymbala seu campanas non solum pulsatas fuisse, quum miracula fierent, verum etiam quum viri et mulieres advenirent, Deo et B. Bernardo de beneficiis, jam pridem obtentis, gratias acturi; quemadmodum nunc etiam, quum peregrinantium agmina a locis piis non longe amplius absunt, campanæ pulsari solent.

* al. Kona

* al. Kona

* al. Kona

* eum dele

* l. eumdem

* l. obturatæ

* l. quod

APPENDIX.

Bernardus Calvonius, conf. pont. Vici in Hispania (S.)

DOCUMENTUM PRIMUM.
Originalis processus actitatus de vita et miraculis gloriosissimi S. Bernardi, Vicensis episcopi, cujus corpus tumulatum extitit in altari S. Martini et capella ejusdem, constitutis intus ecclesiam cathedralem Vicensem. a

Salvator Jungenii notarius.

[Anno 1573 procuratores procuratores capituli et civitatis Vicensium] In nomine Domini. Amen. Pateat universis quod anno a nativitate ejusdem Domini 1573, die vero 7 mensis julii intitulata, assistente illustrissimo et reverendissimo in Christo patre et domino Domino Joanne Bertran de Guevara, Dei et apostolicæ sedis gratia Vicensis episcopo, inquisitore apostolico et regio consiliario sacræ cæsareæ catholicæ et regiæ majestatis, intus ecclesiam suam cathedralem Vicensem, in mei salvatoris Junent sacra apostolica et regia auctoritate [et] reverendissimi domini Vicensis episcopi auctoritatibus notarii publici Vicensis, et reverendorum et providorum dominorum Damiani Comalada beneficiati et Victoris Ramon presbyterorum atque sedis Vici testium, ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum, præsentia, personaliter coram sua illustrissima et reverendissima dominatione comparuerunt venerabiles viri domini Salvator Molera, procurator beneficiatusque curator, sindicus, œconomus, et actor reverendi capituli et canonicorum sedis Vici, et Bartolomeus Ferrial, sindicusque, curator et actor magnificorum dominorum consiliariorum et honorabilium universitatis et singularium civitatis Vici [et illustrissimo reverendissimoque domino episcopo hunc libellum supplicem obtulerunt].

[2] [petunt ab episcopo ut suppressam a decessore annuam B. Bernardi solemnitatem] Illustrissime et reverendissime præsul, majores nostri recolendæ memoriæ episcopi et capitulum ecclesiæ Vicensis, videntes, quod plurima miracula, quæ Deus O. M. per intercessionem et merita B. Bernardi, olim episcopi Vicensis, in hac civitate et alibi invocantibus eum misericorditer operabatur, et propter devotionem, quam clerus et populus hujus civitatis erga eum habebant, corpus ejusdem B. Bernardi episcopi egregio tumulo, in quadam capella ecclesiæ Vicensis fabricato, sepelierunt; (ubi per longissimum tempus in maxima ejusdem cleri et populi veneratione fuit habitum, et in dicto sepulchro integrum permansit atque etiam nunc inspicientibus apparet); et cupientes ejusdem cleri et populi votis satisfacere et cultum divinum in eodem B. Bernardo augere, statuerunt et ordinaverunt, quod festum B. Bernardi abbatis, quod celebrabatur die 20 mensis augusti, celebraretur die 26 mensis octobris b, in quo beatus Bernardus episcopus Vicensis cælos ascenderat, et pro multis intercedebat, prout experimento compertum est, ex quo D. O. M. per intercessionem ejusdem quamplurimos cives Vicenses et alios eum invocantes et deprecantes a diversis languoribus curavit, et multa miracula operatus est; et ita dictum festum cum magno cleri et populi concursu et devotione per ducentos annos et ultra celebratum fuit; adeo quod ab aliquibus Christi fidelibus ad effectum canonizationis ejusdem et ad celebrationem missarum in dicta festivitate aliqua legata in eorum testamentis relicta fuerint. Et postmodum evenit quod illustrissimus et reverendissimus frater Benedictus de Tocco, tunc Vicensis, nunc Gerundensis episcopus, occasione sumpta ex quodam decreto concilii Tridentini, super reliquiis et veneratione sanctorum disponentis; mandavit, festum B. Bernardi abbatis, quod die 26 octobris, quo B. Bernardus episcopus Vicensis decesserat, celebrabatur; et quod dicta die 26 octobris festum non fieret, nec aliqua commemoratio B. Bernardi episcopi.

[3] [restaurare velit.] Quæ licet bono zelo facta credantur, nihilominus tamen clerus et populus hujus civitatis, propter devotionem, quam erga B. Bernardum episcopum habebat, ægre atque moleste prædicta tulit; et dictum festum, propter plurima beneficia sibi collata et quæ in dies accipere expectat per intercessionem ejusdem B. Bernardi episcopi, restitui plurimum desiderat. Quapropter procurator seu œconomus reverendi capituli ecclesiæ Visensis et sindicus ejusdem civitatis dominationi vestræ humiliter suplicant quatenus de prædictis informationem recipi mandare dignetur. Et cum his librum producunt antiquum, in sacristia ecclesiæ Vicensis reconditum, in quo descripta sunt quamplurima miracula, quæ Dominus noster per intercessionem ejusdem B. Bernardi episcopi operatus est, et alia acta, prout designabantur, petentes inseri cum dicta informatione sanctissimo Domino nostro mittenda. Quæ licet D. altissimus, etc. Necnon exhibuerunt, nominarunt et præsentarunt eidem domino Vicensi episcopo eorum mandata et … quamdam litteram missam R. D. Galcerando, miseratione divina quondam felicis recordationis Vicensi episcopo, per reverendum abbatem SS. Crucum desuper vita et miraculis gloriosi S. Bernardi; necnon etiam et quemdam librum de miraculis ejusdem S. Bernardi, in sacratissimæ sedis Vici archivio reconditum et sub fideli custodia custoditum, non vitiatum, non cancellatum, neque in … aliqua eorum parte suspiciosum, sed omni prorsus vitio et suspicione carentem, suplicans per-et-exemplavi in primo originali processu et de verbo ad verbum in eo exemplavi, et [rogavi ut] continuari mandare benigniter dignaretur. Et oblata et præsentata suplicatione, continuo prædictus D. Vicensis episcopus mandavit de præmissis … et producta omnia et singula in præsenti processu originali inseri et continuari per ordinem, ut decet. Et proximæ provisionis vigore, desuper [a] dominatione reverendissima discrete factæ, ego dictus episcopus … processi ad inserendum et de facto inserui ea, ut sequuntur. Sequuntur Miracula, collecta ab anno 1244 ad 1337, quæ superius in Memoriali documentorum dedimus; et dein Epistola Francisci Miri, abbatis SS. Crucum.

ANNOTATA.

a Titulum servavimus, licet Miracula et Epistolam Francisci Miri, abbatis SS. Crucum, de vita et virtutibus S. Bernardi, propter quæ totus codex originalis processus dictus est, hoc loco resecuerimus, alibi eadem edentes. De hac scriptione vide Commentarium prævium, num. 9.

b Mortuus quidem est S. Bernardus die 26 octobris; sed propter SS. Marciani et Luciani festum agebatur illa solemnitas die 24 octobris; ut ostensum est num. 6 Commentarii prævii.

DOCUMENTUM SECUNDUM.
Epistola patrum concilii Tarraconensis ad Clementem papam VIII de canonizando B. Bernardo.

a

Beatissime pater. Viros gloriosos et parentes nostros laudandos ab eis præsertim, qui ex eadem gente et natione ortum habent, luculentissimis Spiritus sancti testimoniis comprobatum est; cum enim illi Christo Jesu et Evangelio eos genuerint, gravissimosque dolores parturiendo sint perpessi, donec in illis ejusdem Christi imaginem formaverint, merito laudem apud nos, gloriamque sibi paterno jure vindicarunt. Quæ sane, licet a fidelium congregatione sit aperti enuntianda, non tamen eidem permittitur, nisi prius ipse Spiritus in Scripturis sanctis de illis testificetur, aut sancta sedes apostolica, quæ eodem Spiritu agitur et gubernatur, id sua singulari auctoritate decernat. Hac de causa nullus, quantumvis humilis, sobrius, castus, continensque fuerit, æquus insuper, et prudens, et innocens, ac in Deum ipsum pius, in divos relatus haberi debet, nisi altero ex prædictis testimonio comprobante, ne libera nobis errandi facultas detur. Propterea non semel sanctam sedem apostolicam pro viris, qui vitæ integritate floruerunt, canonizandis adivimus; ex quibus nuper a vestra liberalitate accepimus S. Raimundum, et speramus cum beato Ignatio de Loyola nostrum archiepiscopum Ollegarium. Inter hos autem nunc proponimus sanctum virum Bernardum, episcopum Vicensem integerrimum: et nobilitatis splendor, et vitæ innocentia, et morum integritas, multis maximisque rebus spectata, per Cathalauniæ et totius Hispaniæ partes a tercentum et quinquaginta octo annis, quibus jam (ut pia nostra fert sententia) Deo fruitur, longissime propagatur. Hic, ad Tarragonenses nostros genus referens, virtutis apud eos et doctrinæ viam ingressus, maxima ab incunabulis documenta præclaræ indolis et futuræ sanctitatis dedit. Quam, ubi fuit monasterii SS. Crucum ordinis divi Bernardi creatus abbas, suis monachis exhibuit; postmodum vero ad innumerabilia ejusdem sanctissime gesta maximus apud Vicenses, a quibus fuit electus episcopus et a sancta sede apostolica confirmatus, summa cum omnium admiratione cumulus accessit. Ejus eximias et in ore omnium virtutes, singularem doctrinam, mirabilia portenta, quæ mortalem hominem longe multumque superant, non explicamus; tantum petimus a benignissima vestra clementia eamque humili prece obsecramus et obtestamur; ut, facultate a vobis concessa investigandi hujus viri probitatem, recta illius vitæ et miraculorum diligens inquisitio fiat; et quæ quondam auctoritate ordinaria de iis in actis redacta sunt et fideli custodia apud Vicenses servantur, apostolica vestra auctoritas annuat resurgere, sicut sacrorum rituum regulæ præscribunt. Quibus ita investigatis, debitæ honestatis at sanctimoniæ suæ mercede affectus, noster Bernardus, nunc in beatorum (ut ajunt), progressu autem temporis in divorum numerum gloriosissime referatur. Hanc, quæsumus, petitionem, Sanctissime Pater, vestra æquanimitas libens valensque accipiat et complectatur, tamquam animi vestri et pietatis vestræ testimonium. Cujus tanti beneficii gratiam D. O. M., hujus viri assiduis precibus, sanctitati vestræ referet cumulatissimam, nihilque nobis gratius aut virtute vestra dignius contingere unquam poterit. Datum Tarracone kal martis 1602.

Beatissime Pater, Sanctitatis Vestræ et Beatitudinis alumni et devoti, qui Sanctitatis et Beatitudinis Vestræ pedes reverenter deosculantur. Archiepiscopus et convocati in concilio provinciali Tarraconensi.

Al. Cendra secretarius.

ANNOTATUM.

a Pauca de hac epistola monuimus in Commentario prævio num. 17.

DOCUMENTUM TERTIUM.
Epistola canonicorum Vicensium ad suum episcopum.

a

Illustrissime admodum et reverendissime præsul. Admirandæ sanctitatis, religionis et pietatis vir, Bernardus Calvo, recolendæ ac felicissimæ recordationis, quondam Vicensis antistes, prædecessor D. V. reverendissimæ, cum non solum in vita sua quam plurima edideret miracula, verum etiam a die sui obitus, qui fuit VII kal. novembris anno a nativitate Domini millesimo ducentesimo quadragesimo tertio, usque ad hodiernum diem innumerabilia miracula quotannis operari nunquam destiterit: hinc est ut per totam diœcesim D. V. reverendissimæ ac per totum Catalauniæ principatum, ac etiam per partes remotas ab omnibus Christi fidelibus in summa sit et semper fuerit veneratione, devotione ac reverentia. Quibus permotus Bernardus de Muro, felicis recordationis, tunc Vicensis episcopus, dictique reverendissimi Bernardi Calvo immediate successor, anno videlicet suæ migrationis sanctæ immediate sequenti Raymundo de Cappraria et Raymundo de Sala Vicensibus canonicis ad instantiam et humilem supplicationem canonicorum et capituli civitatis Vicensis commisit, quatenus prædicta miracula, ne ab hominum memoria recederent, ea diligenter in scriptis redigere curarent; prout prædicti canonici vigore dictæ commissionis munus suum exercuerunt, quam plurimaque signa et miracula, quæ per intercessionem dicti sancti antistitis Bernardi Calvi Deus illis temporibus edidit, in quodam libro pergameneo, qui hucusque in archivo dicti capituli sub fideli custodia reconditus invenitur, prædicta miracula describere et continere fecerunt. Crevit igitur in dies ardens devotio reverendissimi sanctique antistitis; ita ut anno millesimo ducentesimo sexagesimo octavo Raimundus, Dei gratia tunc Vicensis episcopus, pie et devote confraternitatem quamdam sub dicti S. Bernardi invocatione erigere non dubitaverit. Præterea Garcias, divina miseratione Vicensis episcopus, anno Domini millesimo tercentesimo octuagesimo primo ut solemne sepulcrum cum rexiis, et quoddam aliud pulcrum opus, in quo ipsius sanctum corpus magis honorifice repositum existeret, fieri posset, licentiam et facultatem petendi eleemosinas per totam suam Vicensem diœcesim libentissime concessit. Ulterius etiam reverendissimus dominus Johannes Bertrandus de Guevara, memoriæ recolendæ, Vicensis episcopus, anno millesimo quingentesimo septuagesimo tertio ad instantiam et petitionem præfati capituli ac etiam civitatis Vicensis, crescente semper et in dies augente numero miraculorum dicti reverendi et sancti viri et antistitis Bernardi, super eadem diligentem informationem recipi mandavit. Et demum anno millesimo sexcentesimo secundo, congregato concilio provinciali Tarragone præsidentique illustrissimo et reverendissimo D. D. Johanne Teres, piæ recordationis Tarraconensi archiepiscopo, attenta sanctitate et miraculorum fama, nec non ingenti Christi fidelium devotione beati episcopi Bernardi Calvo; exiit a dicto sacro provinciali concilio quoddam decretum: scribendi prout scripserunt, ac humiliter et magna affectione supplicarunt SS. D. N. papam: quatenus præfatum episcopum Bernardum in beatorum, progressu autem temporis in divorum numerum gloriosissime referre dignaretur, prout omnia prædicta et quam plurima alia circa sanctitatem et miracula dicti S. Bernardi in archivio prædicti capituli Vicensis sub fideli custodia et clave conservata reperiuntur. Quocirca, reverendissime præsul, cupientes nunc et ex animo, prout semper exoptantes, præfati canonici et capitulum Vicense devotionem populi in beatum Bernardum augere, ne multitudo miraculorum, quæ Altissimus per intercessionem ejusdem pii ac sancti viri sæpissime operatur, ab humana mente recedant, quantum cum Deo possunt cavere, D. V. reverendissimæ auxilium in hac parte implorantes, obnixe supplicant quatenus dignetur D. V. reverendissima de prædictis miraculis hucusque editis, et quæ in futurum evenerint, diligenter informationem recipi, et ea recepta (si opus fuerit) instrumentum autenticum et fidem faciens fieri et confici, mandari et provideri, certificantes D. V. reverendissimam, quod pro tam pio et bono opere ultra retributionem, quam D. V. reverendissima per intercessionem sæpe dicti sancti ab Altissimo recipiet, præfati canonici et capitulum pro singulari beneficio a D. V. reverendissima recepto illud reputabunt, et pro salute et exaltatione D. V. reverendissimæ ad Deum optimum maximum semper in suis sacrificiis preces effundent. Quæ licet, etc.

ANNOTATUM.

a Vide de hac epistola Commentarium prævium num. 19.

DOCUMENTUM QUARTUM.
Officium S. Bernardi meditatum.

a

In festo S. Bernardi Calvonii, episcopi Vicensis et confessoris, duplex cum octava: cujus corpus, in civitate Vicensi conquiescens et crebris miraculis præfulgens, per dictam civitatem et ejus diœcesim summa veneratione colitur. Quando venerit in sabbato nihil fit de vigilia apostolorum Simonis et Judæ. Omnia dicuntur de communi confessoris pontificis, exceptis his quæ hic sunt propria.

[1]

In utrisque Vesperis hymnus.

Vetusta laus, et sæculi
Antiquioris gloria,
Quam prorsus admirabilem
Miracula facta comprobant.
      Nostri patres te noverant:
Dum tu studes incognitus
Vixisse, prodit lumine
Ipsam suo se sanctitas.
      Electus es, volentibus
Cunctis; places et omnibus:
Ovile Christi traditur,
Mandatur et custodia.
      Tu, spretor alti muneris,
Ipsisque formidabilis
Cælestibus virtutibus,
Non vis sedere pontifex.
      Sed summus ille præsulum,
Aulæ sacræ qui præsidet
Petri, venire præcipit
Curamque mandat præsulis b.
      Honor, decusque maximo
Patri, decusque Filio;
Laus æqua sit Paraclito
Nunc usque in omne sæculum. Amen.

ORATIO. Deus, qui Beatum Bernardum Calvonium, confessorem tuum atque pontificem, verbi tui præconem eximium effecisti: præsta, quæsumus, ut ejus suffragantibus meritis, quod ore simul et opere docuit, te adjuvante exercere valeamus. Per D. N. J. C., etc.

[2]

Ad matutinum hymnus.

Læta jam nostri rediere patris
Festa Bernardi, peragenda nobis,
Ritibus sacris et honore, divo
      Præsule digna.
Hæc agat morbo penitus levatus,
Quisquis et vitæ sibi restitutæ
Sensit auctorem, medicina quem non
      Ulla juvabat.
Hæc agent orbi pueri, viroque
Mater, et grandis sine dote virgo,
Et scholæ pauper subiens frequenter
      Limen amatæ.
Affuit nostris semel et rogatus;
Nunc adest nobis semel et vocatus;
Vota nec parvis recipit sacellum
      Mixta tabellis.
Notus externis velut et propinquis,
Fert opem cunctis, favet et benignus;
Quique turbatum rapitur per æquor,
      Sentit amicum.
Laus sit excelso sine fine Patri
Et coæternæ Soboli, tibique,
Spiritus veri dator et beati
      Muneris auctor. Amen.

[3] IN PRIMO NOCTURNO. Lectiones de epist. prima B. Pauli ap. ad Tim. cap. III. Fidelis sermo cum responsoriis. In secundo nocturno. Ex monumentis ecclesiæ cathedralis Vicensis et plurimis auctoribus. LECTIO IV. Bernardus Calvonius, in agro Tarragonensi natus, cum Ilerdæ c theologiæ operam dedisset, in monasterio SS. Crucum monachus Cisterciensis efficitur d: apostolico zelo correptus, verbum Dei per civitates et castella prædicabat: obstinatos in via perversitatis peccatores extremæ Dei ultionis et judicii commemoratione deterrens ad pœnitentiam convertebat; justos autem in virtutis studio et perseverantia confirmabat. Mortuo ejus monasterii abbate e, in prælatum eligitur; in quo munere mirabile vitæ integritatis et regularis observantiæ exemplum præbuit.

[4] LECTIO V. Varie et pertinaciter a diabolo tentatus, impollutum ab omni carnis inquinamento spiritum usque in finem servavit; cujus rei vel illud non leve argumentum est, quod cum quædam non ignobiles fæminæ nitorem et pulchritudinem illius dentium admiratæ intuerentur: earum minus castas cogitationes divinitus intelligens; accepto lapide omnes sibi dentes confregit et continuo in illas expuit, desideria earum turpia vehementius reprehendens; neque ex ea re vitium vel defectum in edendo, et loquendo sensit. Fama, quæ de ejus sanctitate percrebuerat commotum, capitulum Vicense ipsum in episcopum eligit; et eum honorem recusantem munere impetrat apostolico f. Officii pastoralis observantissimus, pupillorum et viduarum defensor erat; ægrotos præsens consolabatur; pauperibus scholaribus subveniebat et egenas virgines dotabat.

[5] LECTIO VI. In regno Valentiæ, collecta quam potuit militari manu, Saracenos expugnavit, captis non paucis oppidis et pagis. Rigidus fuit sui corporis castigator et pro verbo aliquando ex impatientia prolato cingulo se ferreo obstrinxit, donec divinitus illud deponere admonitus est g. Ilud quoque accidere solebat, eo ad sedem suam redeunte, ut urbis cymbala ultro pulsarentur et adventus illius admonerent. Tribus uvarum racemis quodam anno solum repertis, dolia domus suæ vino replevit, quod pauperibus distributum divinitus augebatur h. Panes etiam multiplicavit i. Duos suscitavit mortuos k. Denique miraculis vivus et post mortem claruit. Ad cælum migravit anno salutis millesimo ducentesimo quadragesimo tertio, septimo kal. novembris. Ejus corpus in ecclesia cathedrali integrum asservatur in sacello suo nomine dicato et magna populi veneratione celebratur. IN III NOCTURNO. Homilia in Evang. Homo quidam.

[6]

Ad Laudes hymnus.

Urbs o beata protinus
      Cunctis futuris sæculis,
      Cæleste quæ non accipis
      Sub lege donum temporis.
Nam te patris custodiet
      Tutela semper optimi;
      Metu malorum cordibus
      Pulso, bonam spem concipe.
Non te cadentem prælio
      Calcabit hostis impius,
      Virtute numquam corrues
      Subnixa divi præsidis.
Bernardus olim, milite
      Forti coacto, reppulit
      Ab oppidis fidelium
      Lunæ ferocis agmina.
Arcebit idem finibus
      Hostem tuis et impetum,
      Depellet ac innoxiis
      Ensem ferum cervicibus.
Æterna sit laus cælitum
      Patri, sit et laus Filio,
      Filiique summe Spiritus,
      Per cuncta prorsus sæcula. Amen.

[7] In diebus infra octavam, non impeditis Dominica vel festo novem lectionum, fit de eo. Omnia dicuntur ut in die festi, præter lectiones primi nocturni; quæ desumuntur ab octavario romano, a sacra rituum congregatione approbato, ab auctoritate SS. D. N. Urbani papæ VIII, de communi confessoris, videlicet: Homilia in Evang. Homo quidam juxta ordinem ibi dispositum. In die octavæ fit officium dup. videlicet in II vesp. festi omnium SS. fit Comm. de dicto die octavæ S. Bernardi Calvonii. Antiphona: Sacerdos et pontifex. Ver. Amavit eum Dominus. Oratio ut supra. Reliqua ut in die festo, præter lectiones primi Nocturni, quæ dicuntur de Scriptura occurrenti, et secundi et tertii, quæ sumuntur a dicto octavario. Fit commemoratio diei infra octavam Omnium Sanctorum.

[8] Missa. Introitus. Gaudeamus omnes in Domino diem festum celebrantes sub honore Beati Bernardi Calvonii, antistitis nostri; de cujus festivitate gaudent angeli et collaudant Filium Dei. Psal. Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis ejus. Gloria Patri. Oratio propria ut supra. Reliqua ut in Missale Romano in prima Missa de communi confessoris pontïficis, et dicitur Credo. Infra octavam dicitur eadem missa. Die octavo dicitur eadem missa cum commemoratione Omnium Sanctorum.

ANNOTATA.

a Licet in scriptione juridica, circa annum 1680 confecta atque ad me ab episcopo Vicensi missa, dicatur hoc Officium antiquum esse, non puto tamen id medio sæculo XVII antiquius esse; quippe quod id reperi ad finem consultationis hujus ævi, cujus scopus est ut impetretur a sede apostolica facultas ejus recitandi. Placuit tamen id edere, quum, paucis mutatis, possit probari et longe melius sit quam quod initio Commentarii prævii edidimus.

b Intercessisse auctoritatem Romani pontificis, sed longe aliam ob causam, in Commentario prævio monuimus.

c In Commentario prævio docuimus S. Bernardum non potuisse Ilerdæ studere theologiæ; quum hæc universitas integro sæculo recentior sit et initio scholas theologicas non habuerit. Hæc itaque, ex Domeneco et Henriquezio hausta, deleantur.

d Ante multo alia egit S. Bernardus.

e Raimundus de Rifano huic abbati nomen erat.

f Commentarius prævius veram dabit rationem ob quam huic negotio intervenerit Romanus pontifex.

g Ecce ut hæc res ab Henriquezio secundum Domenecum narretur: Quodam die rediens ex partibus Urgellitanis, ubi antiquas inimicitias inter Urgellenses et Sagarrenses nobiles aliosque incolas pacifice composuerat, ad civitatem Vicensem pervenit. Cumque per medium milliare a civitate distaret et ad quemdam locum, qui dicitur Mallecollis [Note: ] [Coll de Malla] advenisset, campanæ (ut solebant) ultro cœperunt pulsari summa cum totius populi jucunditate. Contigit autem ut vehementissimus ventus, viam pulvere deturbaret: qua de causa spiritus Bernardi aliqua impatientia commotus est, et eodem instanti a strepitu et sonitu campanæ cessaverunt. Hoc videns sanctus episcopus aperte cognovit tali impatientia se Dominum Deum offendisse; et magno timore correptus ab itinere jam pene absoluto mœstus reversus est; vicarium quemdam generalem in ecclesia sua constituens ad eamdem concionibus piisque exercitiis in absentia sua regendam. Igitur loca occulta, ut a nemine cognosceretur, captans, severissimam delicti sui pœnitentiam peragere decrevit. Qua de causa cingulum quoddam ferreum, asperum, durum et ponderosum contexuit; et, ut carnibus strictius adhæreret, arctissimam seram, clavi obseratam, cingulo apposuit. Profectus est autem ad regnum Valentiæ, ut Saracenos, qui ibi supererant, prædicatione sua ad fidem converteret. Cum ergo ea intentione navem conscendisset et per integrum diem navigasset, tempestas terribilis vento valido coagitante suscitata est; ita ut nautæ imperium et gubernaculum navis amiserint, vela decisa fuerint in varias partes, malus fractus deciderit, denique nihil nisi mortis periculum pro solamine in tantis angustiis restaret. Tunc B. Bernardus ardentissime Deum oravit ut vellet omnes illos innocentes salvare, cum ipse solus peccator inter eos existeret, nec pro uno solo injusto tot homines miseri punirentur. Sed dum hisce et similibus precibus Dominum peroraret, navis omnibus instrumentis ad navigandum necessariis aquæ fluctibus spoliata fuit; ita ut pene magno omnium timore et clamore submergeretur. Quamobrem beatus antistes continuis lacrymis oculisque in cælum positis Dei auxilium pro sociis iterum imploravit, et subito mare quievit, ita ut tranquillo et prospero vento, nave tamen velis et malo destituta, secure et absque timore navigarent. Viso hoc miraculo, petiit a nautis ut si forte [ad] insulas Baleares appellerent, eum ibidem relinquerent; nam intentio illi erat fidem catholicam Mahumetanis proponere et pro eo (si necessarium esset) martyrium constanter obire. Ipsi autem dixerunt: vellet a Deo exposcere ut ad securum portum possent pervenire; nam in potestate illorum non erat navem pro libitu gubernare: si autem illuc quo desiderabat appellerent, libentissime voluntati suæ satisfacerent. Igitur ut amplius divinæ majestati placeret, magis quam more solito consueverat, jejuniis, abstinentiis et pœnitentiis se dedit, arctius quoque cingulum ferreum corpori strinxit: quod ut clausit, clavem in mare projecit, ea intentione ut numquam illud deinceps deponere posset. Nocte ergo appropinquante, nautæ omnes cœperunt corpora sua, laboribus perturbata, tradere somno: solus divus Bernardus pro custode vigilantissimo remansit, et in puppi humillime omnipotentem Deum fusis lacrymis exoravit, et delictorum suorum veniam petiit: cum ecce, mari pacifico, subito ventus rapidus flavit, qui celerrimo cursu navem ferebat, ita ut illucescente die Barchinonem advenirent; unde ante aliquod tempus navigium conscenderant; et nautæ cœperunt instrumenta navis studiosissime reparare. Beatus episcopus ad monasterium quoddam, beato Hieronymo dicatum, profectus est; ubi Domino Deo gratias egit propter pericula illa, quæ auxilio divino evaserat; orans ut vellet intentionem ejus sanctissimæ suæ voluntati conformare. Sequenti die, postquam sacrum celebrasset, culinam intravit, ubi monasterii cocus pisces ad edendum accommodabat. Qui dum attente a sancto præsule respiceretur, invenit in quodam pisce parvam clavem; quam miratus beato Bernardo videndam tradidit: qui non sine stupore cognovit esse eam, quam manibus suis in mare projecerat. Et statim templum adiit; et, ante venerabile sacramentum prostratus, immortales Deo optimo maximo gratias egit propter tantum et tam inexspectabile donum. Tunc clare agnovit se peccati sui veniam impetrasse, et hanc esse voluntatem divinam ut ad episcopatum suum rediret, ecclesiam et populum (ut solebat) sua doctrina instrueret et regeret, ferreumque cingulum fere intolerabile deponeret; quandoquidem clavem illam piissimus omnium pater per tam inauditum et extraordinarium modum sibi ipsi in proprias manus reddiderat. Hoc miraculo divulgato, omnes monachi religiosi omnipotenti Deo gratias egerunt; et, canentes “Te Deum laudamus,” summopere exultarunt; quod tantum et tam sanctum virum in monasterio suo meruissent recipere. Gratiis ergo peractis, ad episcopatum suum profectus est, eumque [tres] monachi sanctissimæ et religiosissimæ vitæ comitabantur; cumque jam a civitate Vicensi per milliare tantum abessent, campanæ omnes (ut antea solebant) ultro cœperunt pulsare. Quo signo populus incredibili lætitia et gaudio affectus fuit; et omnes sacerdotes et religiosi ecclesiæ Vicensis, nullo alio nunciante [aut] indicante, statim cognoverunt antistitem, patrem et pastorem suum, non longe a civitate esse. Ideoque devotissima processione, et magno cum honore et gaudio ei obviam venerunt, quoniam ab ipsis incredibili desiderio exspectabatur. Iterum ergo in ecclesia sua divina voluntate constitutus, sapientia, consilio ac morum gravitate, quibus insigniter præpollebat, effulsit. Gregem suum cum summa sollicitudine rexit, ut creditæ sibi negotiationis talentum Domino suo cum duplicata reportaret usura: cujus sanctitas, sicut religiosis virtutibus, sic innumeris eluxit miraculis. Domenecus, qui hæc etiam refert, rite animadvertit tum nullum prope Barcinonem fuisse S. Hieronymi monasterium, sed intelligendam esse aut carthusiam, aut S. Cucuphatis de Vallibus abbatiam. Equidem, licet ex processu hæc videantur excerpta, plurimum dubito an vera sint. Etenim peccatum S. Bernardi tantum non erat ut singularibus pœnitentiæ laboribus se damnaret; dein juris ecclesiastici peritior erat quam ut credere potuerit sibi licere tam exiguam ob causam diœcesim suam relinquere; tertio videntur S. Bernardo adscripta fuisse quæ ab aliis sanctis patrata sint, v. g. a S. Ambrosio Cadurcensi, cujus Vita in Actis nostris ad diem 16 octobris illustrata est et qui eamdem pœnitentiam egit eodemque modo clavim cinguli sui ferrei in pisce invenit: ut mittam alia exempla repertarum similiter clavium; quæ dabit Bagatta in Admirandis orbis christiani tom. I, lib. IV, cap. 6, et tom. II, lib. III, cap. IV. Quid, quod Hieronymianum monasterium, manifesto errore intrusum, signum est id ex alius sancti Vita, ubi id legebatur, venire?

h Domenecus et Henriquezius hoc quoque miraculum fuse narrant. Accipe hujus verba: Anno sequenti, scilicet post miraculum clavis repertæ, vineæ territorii Celsonensis (immo Vicensis) grandine et fulminibus (frigore, ait Domenecus) obrutæ fuerunt; ita ut nullum vinetum illæsum remanserit: quod quidem notabile damnum omnibus attulit. In fine autem septembris vasa omnia et tinias purgari jussit, et reliqua omnia, quæ ad condendum et conficiendum vinum in domo ipsius necessaria erant, præparari. Et fercularium suum advocans, dixit ei ut ad vindemiandum progrederetur et omnes uvas, quas invenire posset, secum afferret. Alter subridens respondit quod mandata ipsius exsequeretur, sed quod illo anno tempestas omnes vineas plane destruxerat, ita ut nullus racemus remaneret. Tunc Bernardus: “Vade, inquit, et accipe racemos quos inveneris; nam major est misericordia Dei quam tempestatis furor, et plus potest Deus reparare quam ipsa corrumpere: fides enim Dei debet esse constans et stabilis.” Quo audito, cellerarius et cæteri monachi, ut patris præceptum adimplerent, egrediuntur; sed nihil præter tres marcidos racemos invenerunt. Quos reverenter sancto antistiti offerunt, asseruntque nihil amplius in omnibus vinetis potuisse inveniri. Quibus hilari vultu Bernardus dixit: “Benedicite et laudate Deum et creatorem vestrum ob tantum donum nobis omnibus concessum, et immortales gratias agamus propter hunc fructum, quem nobis immeritis misericordia sua largitus est. Dividamus igitur et singulis partem aliquam fructus imponamus.” Et racemos manibus accipiens, gratias Deo peregit pro tam singulari beneficio, quo post tot supplicia, pro sceleribus et peccatis suis bene merita, eos sublevabat. Hoc facto, ad locum vinarium appropinquavit, ubi uvas propriis manibus pressit, singulis doliis singulas guttas dividens, et vasa omnia cooperuit, dicens: “Qui ex quinque panibus et duobus piscibus, quos parvus quidam puer habebat, quinque millia hominum saturavit, non numeratis mulieribus et infantibus; potens quoque erit hisce paucis uvis, omni populo meo necessitate oppresso satietatem adferre et qui in nuptiis Gallileæ ex aqua vinum confecit, poterit quoque implere vasa domus meæ liquidissimo vino, ut illo pauperibus suis mihi commendatis charitatem exhibeam, et animas, quarum curam gero, jam plane pietate et devotione languidas, operibus charitatis possim reparare et conari ut omni virtutum genere abundent.” His dictis, discessit; et viginti diebus continuis necessitatem hanc suis precibus omnipotenti Deo humiliter commendavit. Post viginti vero dies dapifer vasa invisit, viditque ea pretiosissimo vino copiose exuberare, et absque mora miraculum hoc antistiti sanctissimo nuntiavit. Qui infinitas clementissimo Deo gratias egit pro tam singulari beneficio; et statim præcepit vinum pauperibus erogari. Populus autem, stupore perfusus, miraculum hoc admirabatur. Sed ecce unde magis mireris. Vinum illud per singulos dies populo distribuebatur, abundanterque ex illo omnes accipiebant; nec tamen minuebatur, sed potius augebatur mirabiliter. Qua occasione sanctus præsul benignis verbis suos admonebat, dicens sterilitatem illam ob peccatorum suorum multitudinem advenisse; ideoque delictorum pœnitentiam agerent, sanctamque et piam vitam traducerent.

i Panum multiplicatorum miraculum prosequitur dein, præeunte Domeneco, Henriquezius his verbis: Post aliquod tempus regio illa magna aquæ penuria premebatur, sic ut in civitate Celsonensi (immo Vicensi) valde parum, in reliquis vero terræ partibus nihil prorsus frumenti colligerent. Quare sollicitus pastor et pater omne granum episcopatus sui in unum collegit et emollivit; et, pane confecto, omnibus pauperibus in hunc modum distribuebat. Singulis diebus, postquam finem sacro imposuisset, panes aliquot, mensæ superpositos, benedicebat; eosque dividens, pauperibus erogabat, ita ut, quamvis magnus pauperum numerus accessisset, semper tamen panis abundaret. Unde facillime collegit populus quod manus Dei panes illos multiplicaret. Impossibile enim erat tam parvo numero panis tot pauperes alere, sicut in dies magis ac magis ad S. Bernardum adveniebant.

k A S. Bernardo vivo mortuos suscitatos fuisse non reperio; sed a mortuo aliquot lego; quos vide supra pag. 94.

DE B. DAMIANO FINARIENSI QUI ET FURCHERIUS CONF. NON PONT. EX ORDINE FRATRUM PRÆDICATORUM
REGII LEPIDI IN ITALIA

ANNO MCDLXXXIV

COMMENTARIUS PRÆVIUS

Damianus Finariensis, qui et Furcherius, conf. non pont. ord. FF. Prædic. Regii Lepidi (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ I. B. Damiani patria, professio religiosa, labores apostolici, scripta, virtutes, vitæ tempus.

Exinclyta Prædicatorum familia, verbis utor Patrum S. R. C., veluti e fodina locupletissima continuo prodierunt viri sanctitate illustres; [B. Damianus, cujus nomen Martyrologio Fratrum Prædicatorum inscribi concessit Pius Papa IX,] inter quos sæculo XV accensetur Fr. Damianus Furcherius a Finario; de quo hac die in Actis nostris sanctorum eo nomine dicendum est, non quod ea vitam clauserit, sed quia Pius papa IX (quem Deus diu ecclesiæ suæ conservet incolumem!) anno 1848 voluit natalem ejus die 26 octobris deinceps festive celebrari; concedens Fratribus Prædicatoribus ut in ejus honorem officium ecclesiasticum et missam quotannis ritu duplici peragerent ejusque elogium in Martyrologio recitarent his verbis: Regii Lepidi beati Damiani Furcherii a Finario; qui vitæ innocentiam cum pari corporis castigatione conjunxit; zelo prædicationis incensus, præco eximius extitit et post mortem miraculis claruit. Ad quæ in antecessum quasi animadvertimus; eum Furcherium dici, quod gente Furcheriorum natus perhibeatur; et a Finario, quod in proximo vico primum lucem aspexerit; demum Regio Lepido ejus affigi memoriam, quoniam inde evolaverit ad cælum. Vita ejus superest nulla, neque coæva documenta; quin etiam in nullis Legendariis FF. Prædicatorum nomen ejus legitur; ita ut quindecim abhinc annis passim a suis sodalibus ignoraretur. Verumtamen satis indiciorum habemus, ex quibus cognoscere liceat eum virum apprime religiosum fuisse et continuo a morte cœpisse publice coli: quemadmodum anno 1848 S. R. Congregatio constare decrevit. Quæ omnia paulo luculentius exponenda sunt.

[2] [natus est prope Finarium nobili (ut volunt) Furcheriorum genere;] Si Nicia, olim Italiæ, nunc Galliæ civitate, Genuam secus maris littus pergas, medio itinere inter Albengam et Savonam ad pagum venis, qui Romanorum ævo dictus est ad Fines; deinde nude Fine, seu etiam Finar, Finale et Finarium, nunc vulgo Final. Distinctus autem hodie est in tria oppida; quorum unum, quoniam olim illic castrum erat, dictum est Final Borgo; secundum, quia mari vicinius est (sedet ad viam qua Nicia Genuam itur) Finale Marina; tertium, quod minoris momenti est, Final Pia. Continebatur olim Marca seu Marchisiatu Savonensi, et pars erat patrimonii celebris Alerami, quo marchesii de Carreto prognati sunt. Ab ineunte sæculo XII Marchesiatus Finalis in diplomatibus recensetur; sed tenebatur a marchesiis Savonensibus; adeoque anno tantum 1268 singulares habuit dominos, quorum primus fuit Antonius Tertius de Finale. Is ei obtigerat, quod terni Jacobi de Carreto filii paternam hæreditatem inter se diviserant: qui rerum status, multis bellis et calamitatibus insignis, usque post medium sæculum XVI perseveravit. Caput erat Finale Burgum, initio tredecim dumtaxat vicos sub se habens; qui numerus, quod nonnulla ibi aliquando fuit felicitas, ad novemdecim accrevit, præter Finale Burgum et Marinum [Casalis, Dizionario geografico degli stati del Re di Sardegra, tom. VI, pag. 638 et seqq.] . Has villas seu vicos inter venit Pertum, vulgo Perti, situm supra collem, mille passuum a Finali Burgo [Ibid. tom. XIV, pag. 388 et seqq.] . Superest illic vetus templum S. Sebastiani, quod olim titulus abbatialis cardinalis Dominici de Carreto fuit, nunc autem, et quidem dudum, dominium Fratrum Prædicatorum Finariensium. Inde non procul jacet planities, cui vulgare nomen il Piano dei Fulcheri, et domus seu villa, dicta Villa Folcheri; ubi volunt, (quoniam, ut anno 1844 Fratres illi Prædicatores loquebantur, ita fert constans omnium incolarum Finariensis Marcæ traditio, quacum convenit inscriptio, non admodum antiqua, quæ in illo S. Sebastiano templo servatur), in lucem venisse B. Damianum [Confirmat. cultus, Positio super casu excepto, pag. 16 et 17.] ; quem idcirco Finarii in Liguria ex nobili æque ac locuplete familia de Furcheriis natum esse dixerunt: antiquiores tamen nobile ejus genus ignorasse videntur.

[3] [mira a recentioribus traduntur de ejus pueritia; fit F. Prædicator;] Quum ad magnam senectam venisse tradatur atque anno 1484 diem obiisse, non dubitandum quin circa sæculum XV iniens primum diem aspexerit. In eadem illa inscriptione, quæ quod antiquior non est dolemus, dicitur recens natus, ut ferunt, ab amente surreptus, tum ad procumbens in genua brutum signo lucis inventus. A puero sanctimonia vitæ excelluisse volunt, quoniam lipsanothecæ Viglebanensi inscriptus legitur hic versus: Mortali numquam crimine læsus obit; cujus major esset auctoritas, si majoris foret antiquitatis quam videatur. Ab Andrea Rovetta [Bibliotheca chronologica illustrium virorum Provinciæ Lombardiæ sacri ordinis Prædicatorum Bononiæ, anno 1691, pag. 71.] de Brixia B. Damianus alumnus dicitur provinciæ Lombardiæ, scilicet superioris [Quétif et Echard, Scriptores ord. Prædic. tom. II, pag. 920.] : nam anno tantum 1500 ambæ Longobardicæ provinciæ, quæ ab ordinis initiis seorsim exstiterant, in unam conflatæ fuerunt. Verum, quum Regiensis æque ac Finariensis conventus intra superiorem Longobardiam continerentur, hinc intelligere non possumus utrius filius fuerit; licet multo verisimilius videatur eum vestem Prædicatorum induisse in Finariensi S. Catharinæ conventu, anno 1359 fundato, jussuque et expensis Emmanuelis, Alerami et Arighetti, Finariensium marchesiorum, exstructo [Canalis, tom. VI, pag. 642.] .

[4] [laudantur a supparibus ejus labores et virtutes, a quibus anno 1484 obiisse traditur;] In instrumento, quod inferius dabimus integrum et quod anno 1503, novemdecim ab ejus obitu annis, Prædicatores Regienses, testes utique optimi, condiderunt, vir dicitur conversatione perspicuus, spectabilis opinione, mirabilis fama, devotione gratus, humilitate lenis, obedientia placidus, benignitate suavis, pietate compasciens, patientia constans, charitate præstabilis, zelantissimus ac strenuissimus prædicator ac divini verbi præco, ac in cunctis moribus maturitate compositus. Quibus laudibus quid addi possit non video. Neque hæc Regiensium dumtaxat Fratrum erat opinio; sed et aliorum. Quum enim in ea charta agatur de concedendo beati viri brachio Fratribus conventus S. Petri martyris de Viglebano, vulgo Vigevano, dicitur etiam istic, qua utpote concionator non semel transierat, dum in humanis ageret, magno veneratus fuisse affectu. Eodem tempore, et quidem a morte fere B. Damiani, Ambrosius Taegius, Mediolani natus et ibidem in recenti S. Mariæ Gratiorum cœnobio Prædicatorum instituta amplexus, ad historiæ ordinis notitiam applicabat animum, acta originalia et omnis generis memorias colligens atque ex iis conficiens chronicum ordinis generale, sex in folio mss. voluminibus membraneis distinctum, quæ vulgari titulo Monumentorum ordinis citari solent [Quétif et Echard, tom. II, pag. 33.] . Ut itaque suppar ille scriptor parte II testis est, fuit B. Damianus vir ferventis caritatis, humilitatis profundæ, miræ abstinentiæ, maximi zeli circa salutem animarum, devotione præcipuus, oratione devotus, vita sanctus, scientia clarus, omnique morum honestate compositus. Quum autem diu et in multis communibus fructuose et ferventissime prædicasset, multosque ad veram rectamque vivendi normam convertisset, apud Regium constitutus, cum magno spiritus fervore et devotione, sumptis prius omnibus christianæ religionis sacramentis, anima illa sanctissima, meritis onusta, carne soluta, cælos feliciter petivit anno Domini 1484. Sepultus est autem in ecclesia præfati conventus (Regii Lepidi); ubi et plurimis postmodum coruscavit miraculis.

[5] [qua in re alii nonnulli errarunt;] Paucis annis post, anno scilicet 1517, Bononiæ typis excudendum curavit Leander Albertus, Bononiensis vir clarissimus, de viris illustribus ordinis Prædicatorum libros sex in unum congestos, (is operis titulus est), in quibus ad marginem fol. 248 legitur B. Damianus Finariensis; in ipso vero textu: Damianus Finariensis vir mira charitate præditus, ac sacri verbi concionator vehemens et assiduus, Regii Lepidi vita functus est MCCCCL; ubi præcipua colitur veneratione, miraculis fulgens. Typographi an auctoris errore irrepserit annus 1450 loco anni 1484 dicendo non sum; sed certus manifestusque lapsus est. Præluxerunt enim Leandro ipsius Taegii scripta, quemadmodum ille profitetur his verbis [De viris illustribus ordinis Prædicatorum, fol. 153.] : Ecce dum loquimur venit Ambrosius Mediolanensis, ostentans Chronicam ordinis Prædicatorum valde prolixam, ab se contextam maximis lucubrationibus, maximis vigiliis, maximisque laboribus, ut ordinem illustret. Cujus laborem sedulum laudare ac approbare debemus, eo maxime quod ex laboribus suis partem nobis subministravit. Legit ita illic (breviavit enim Taegii dicta) non annum 1450, sed 1484. Verumtamen, licet Antonius Senensis, qui et Lusitanus, Taegii scripta etiam viderit [Quétif et Echard, tom. II, pag. 33.] , secutus tamen est Leandrum; cujus errorem (nec mirum, quippe qui a suis [Ibid. pag. 272.] historicus parum accuratus dicatur,) in Chronicum ordinis Fratrum Prædicatorum, quod anno 1585 Parisiis edidit, recepit. Recensens enim beatorum castra speciosissima: Anno, inquit [Chronicum etc. pag. 248.] , 1450 obiit Regii frater Damianus Finariensis, concionator excellens, vir sanctus, et miraculorum virtute pollens et clarus: quæ verba, ut ut mutata, a Leandro Alberto luculente accepta sunt. Ex Antonio Senensi sua hausit scriptor Indiculi beatorum aliquot, martyrum et confessorum sacri ordinis Prædicatorum, subjecti ad finem Martyrologii ordinis Prædicatorum, anno 1604 Romæ excusi, ubi legitur [Indiculus etc. pag. 96.] : Fr. Damianus Finariensis, vir sanctus et miraculorum operatione pollens, Rhegii temporariam vitam cum æterna commutavit.

[6] [laudatur item beatus vir a Michaele Pio, et corporis elevatio narratur;] Omisso itaque Leandro ejusque sequacibus, ad alios veniamus. Anno 1607 Joannes Michael Pio, natione Bononiensis, professione lector theologiæ inter Fratres Prædicatores, anno 1607 Bononiæ italice edidit priorem partem virorum illustrium ordinis S. Dominici; ubi B. Damianum de Finario et B. Vincentium de Finario, ejusdem patriæ consortes, ejusdem instituti professores, ejusdem domus verisimiliter incolas et contubernales, ejusdemque ævi decora (ille enim anno 1484, hic circa annum 1450 diem obiit) conjunxit, Taegium et Relationes quas vocat Lombardiæ secutus. Finarium, inquit [Degli nomini illustri etc. lib. I, col. 120 et seq.] , Fratris Damiani et Fratris Vincentii; qui Patres, quum viverent, clarissima ordinis sui fuerunt lumina. In priori splendebat profunda humilitas, caritas fervens et zelus mirabilis in procuranda proximi salute. Comites ejus erant oratio et jejunium: quorum alterius auxilio domabat corpus; alterius mentem semper ad cælos sublatam gerebat. Doctus erat et celeberrimus prædicator divini verbi. Diu Italiam peragravit et ferventi suo sermone multos ad sinceram duxit pœnitentiam. Mortuus est Regii anno 1484, postquam maximo spiritus ardore sacramenta receperat. In ordinis sui templo sepultus, aliquandiu gratias et miracula multa operatus est. Annis plurimis post, corpus, ex primo sepulcro eductum, integrum, inviolatum et incorruptum repertum est et repositum prope altare S. Christophori, ubi adscriptum legitur hoc epitaphium: Eximii præconis, vitæque integerrimæ, Fratris Damiani Finariensis, ordinis Prædicatorum, rebus humanis exempti, hic ossa requiescunt. Omitto quæ de B. Vincentio habet, licet cultu publico, non tamen approbato, fruatur [Semeria, Secoli cristiani della Liguria, tom. II, pag. 256.] ; quoniam nimis a longinquo huc spectat: multo magis B. Catharinam de Finario, quæ etiam in Prædicatorum Finariensium templo sepulta est et a populo honoratur [Ibid. pag. cit.] .

[7] [scripta aliquot reliquit B. Damianus] Non verbis tantum, sed etiam calamo Dei gloriam, sanctorum honorem proximique salutem promovit Damianus. Quem enim supra jam indicavi, Andreas Rovetta de Brixia, qui anno 1691 Bononiæ Bibliothecam chronologicam illustrium virorum provinciæ Longobardiæ sacri ordinis Prædicatorum publici juris fecit, his eum prosequitur laudibus [Bibliotheca chronologica, pag. 71.] : Frater Damianus de Finario Ligur, provinciæ Lombardiæ alumnus, vir non tam scientia, quam sanctitate vitæ celebris, qui et a nonnullis inter beatos enumeratur. Iste, ut concrediti sibi a Domino talenti in proximorum lucrum facilius fructosiusque ad cælestem usuram daret, studio sacrarum Scripturarum adeo etiam in vigiliis noctis sese applicavit, ut brevissimo tempore, licet gravissimo suo incommodo, eruditissime scripserit codicem sermonum de tempore, item librum alterum sermonum de sanctis, atque librum alterum piarum meditationum, et alia plura, quæ in bibliotheca S. Dominici Genuæ asservantur. De ejus scriptis non plura noverunt Echard et Quetif, satis habentes Alberti Leandri verba et aliquid ex Rovetta recitasse. Ex quibus omnibus id unum fere novimus eum egregium S. Dominici discipulum fuisse, gnaviter prædicationis munere fungentem et in animabus ad vitæ christianæ normam reducendis felicem, adeoque a fratribus suis sanctum habitum et cælitum honoribus dignum.

§ II. Cultus B. Damiani Regii, Viglebani, Bononiæ, Perti et Finarii. Reliquiæ. Cultus approbatio.

[Cultus B. Damiani Regii Lepidi;] Quum tanta virtutum sanctimoniæque fama e vivis recessisset B. Damianus, nil mirum, quod, quum illo ævo vetera Romanorum pontificum de veneratione piorum hominum decreta, in Italia maxime, obsoleta essent et nova Urbani VIII solummodo sesquisæculo post prodierint, statim a morte publice coli cœpit Regii, Finarii aliisque oppidis: quæ cultus indicia ordine locorum potius quam temporis jam recensebimus. Regium, ubi beatus vir vivere desiit, oppidum est satis superque notum, situm Parmam inter et Modenam, olim Regium Lepidi, nunc Reggio di Modena dictum, quo ab aliis Regiis distinguatur. Nil est quod de ejus hic fatis, sive profanis, sive ecclesiasticis agamus; quæ quippe passim reperire sit. Qui autem illic anno 1484 S. Dominici conventum incolebant Fratres Prædicatores, priusquam B. Damiani corpus terræ mandarent, abscidisse videntur brachium sinistrum; quod pii pignoris loco asservarent, significantes quam certi essent de ejus cælesti felicitate et potentia apud Deum. Coluerunt itaque eum et similiter oppidi cives; ita ut anno 1503, quemadmodum in diplomate hujus ævi legitur, B. Damianus in multa esset populi Regini devotione. Miraculis tum effulsisse pluribus testimoniis supra intelleximus; quo tandem factum est ut patronis Regiensibus annumeratus fuerit; quemadmodum anno 1623 scripsit civis Regiensis, Fulvius Azzari [Compendio dell' Istorie della città di Reggio, Reggio, 1623, in Summario, pag. 13.] . Ut ex Michaele Pio audivimus, tum jam pridem levatum fuerat beati viri corpus et repertum integrum. Quo tempore repositum est in loculo singulari prope altare Crucifixi, ubi nunc etiam in veneratione est [Semeria, Secoli cristiani della Liguria, tom. II, pag. 237.] .

[9] [item Viglebani, quo anno 1503 sinistrum ejus brachium translatum est,] Dum vivebat B. Damianus, erexerant cives Viglebanenses incredibili ardore (fæminæ et pueri calcem et lapides advexerant) templum S. Petri martyris et adjunctum conventum, ubi se reciperent Fratres Prædicatores. Quod itaque ædificium, consentiente Philippo duce Mediolanensi et Eugenio IV papa, anno 1445 incohatum fuerat, id occupabant religiosi incolæ anno sequenti [Canalis, Dizionario etc. tom. XXV, pag. 133 et 211.] . Quum autem sæpius hac transiisset B. Damianus, circumquaque evangelicum semen spargens, et magna illic veneratione fuisset habitus, pii sodales, non contenti corpore B. Matthæi Carrerii seu Mantuani, qui anno 1470 illic obiverat, postularunt anno 1503 a Regiensibus Fratribus ut sibi aliquid de illius exuviis communicarent. Votis eorum satisfactum; quemadmodum ex sequenti diplomate constat: In Dei Filio sibi dilecto venerabili patri Fratri Joanni de Gravarona ordinis Prædicatorum, conventus Regini Sancti Dominici superiori, Frater Simon de Oscimiano præfati ordinis, et præcitati conventus prior, venerabiles patres Bartholomæus de Martinengo, Fr. Antonius de Garlascho et Fr. Baptista de Mediolano omnes præsentes dicti conventus de Regio salutem et Spiritus Sancti consolationem. Cum justum sit fas divinum colendum in toto orbe, quantum vires suppetunt humanæ, diffundere, et quorum vita lumen, et exemplar sanctitatis iis, qui in hujus mundi caligine degebant, existit, reliquias venerari, et quantum possibile est extollere. Igitur cum in præfato conventu Regino elapsis annis venerandus pater Damianus de Finario ordinis præfati Prædicatorum, vir conversatione perspicuus, spectabilis opinione, mirabilis fama, devotione gratus, humilitate lenis, obedientia placidus, benignitate suavis, pietate compasciens, patientia constans, charitate præstabilis, zelantissimus ac strenuissimus prædicator ac divini verbi præco, ac in cunctis moribus maturitate compositus, suum extremum clauserit diem, cujus animam divina frui visione, ob ejus innumerabilia merita, haud ambigimus, et omnino in nulla * sit populi Regini devotione.

[10] [ut ex diplomate constat;] Expositumque est nobis, et requisitum a prædicto patre Fratre Joanne brachium sinistrum prædicti Ven. Patris Damiani, abscissum jam pluribus annis a corpore, nec in aliqua sepultura reconditum, sibi nomine conventus sancti Petri Martyris de Viglevano, ubi Ven. præd. Rev. Pater Damianus dum in humanis ageret magno venerabatur affectu, donari et concedi. Nos igitur prædicti prior et Fratres, super hoc mature habito consilio, justæ petitioni prædicti fratris Joannis annuentes, votisque suis facere satis cupientes, tenore præsentium dictum brachium sinistrum prædicti Patris Damiani Finariensis dicto Patri Fratri Joanni ad dictum conventum Viglevanensem deferendum concedimus, elargimur et donamus, hortantes omnes Patres et Fratres Viglevanenses, ut hanc venerandam reliquiam qua possunt veneratione et devotione prosequantur. In quorum fidem et robur præsentes fieri jussimus, singulorumque nostrorum manus apposuimus, ac sigilli præsentis conventus Regini impressione comuniri mandavimus. Datum Regii die I maji 1503. Ego Frater Simon de Ociniano ordinis Prædicatorum, prior conventus sancti Dominici de Regio ejusdem ordinis, confirmo et testificor supra scripta omnia esse vera et teste manu propria. Ego Frater Bartholomæus de Bergamo, confessor sanctimonialium sancti Raphaelis ordinis S. Benedicti, prædicti ord. sancti Dominici, affirmo prædicta et teste manu propria. — Ego Frater Bartholomæus de Martinengo ord. Prædicatorum supra scripta confirmo teste manu propria subscripsi. Ego Frater Antonius de Garlascho confirmo ut supra teste manu propria. — Ego Baptista de Mediolano Prædicator confirmo et approbo teste manu propria. Repertum est hujus diplomatis apographum die 18 martii anni 1847, quum, annuente Pio Vincentio Forzani, Viglebanensi episcopo, theca reliquiaria B. Damiani aperta fuit et visitata. Viginti quinque annis ante, die scilicet 23 julii anni 1822, Carolus Volpi, parochus S. Christophori in templo S. Petri Martyris, (quando enim die 8 junii anni 1805 suppressus fuit Fratrum Prædicatorum conventus, in eorum templum translata est S. Christophori parochia,) id illic nomine suo signatum collorarat, testatus se id ad verbum descripsisse ex originali exemplari, quod ibidem invenerat, quum ex veteri capsa in novam brachium B. Damiani a Finario (ut inscriptum erat) transferret.

[11] [similiter Bononiæ et Perti prope Finarium;] Bononiam quoque, Æmiliæ caput, devenerunt B. Damiani reliquiæ; sed nescitur quo anno. Id tamen constat, eas illic jam exstitisse anno 1746, quo typis excusus prodiit indiculus reliquiarum, quæ in Bononiensi S. Dominici templo et Fratrum Prædicatorum conventu asservabantur: has inter pars ossium B. Damiani, ostensorio conclusa. Die 20 augusti anni 1817 auctoritate cardinalis Caroli Opizzoni, Bononiensis archiepiscopi, visitata fuit; atque etiamnum custoditur in sacrario capitis S. Dominici, quo sine municipum interventione nullus accessus est. Hinc Pertum, B. Damiani patriam, redeundum est. Servatur illic in tabula, novem circiter palmis Genuensibus alta et quinque larga, vetustissima beati viri picta imago; supra quam marmori insculpti leguntur antiquissimis characteribus hi versus:

Qui decus, ut nostras, est nostri, nosque tuetur,
      Sit nostri exemplar, gloria, spes et amor.

et infra, item in marmore, sed partim calce obducta, hæc verba:

[M]CCCCLXXXXIII. DIE XIII AVGVSTI
[HOC FECIT FIERI] BERNARDVS BALESTRERIVS EX DEVOTIONE SVA.

Sub quibus verbis sequentia recentiori penicillo picta sunt:

B. DAMIANVS FVLCHERI
IN SVI COGNOMENTI AVITO HINC PRÆDIO
RECENS NATVS, VT FERVNT, AB AMENTE SVRREPTVS
TVM AD PROCVMBENS IN GENVA BRVTVM
SIGNO LVCIS INVENTVS
PLENVM IN ANIMALEM APPETITVM PORTENDIT IMPERIVM
CVI CONSONVM
IN THECA EIVS BRACHII VIGLEBANI AB ANNO VSQVE 1503
IN ARA S. O. * CVLTI
LEGERE EST
MORTALI NVMQVAM CRIMINE LÆSVS OBIT.

In vetusta autem illa tabula exhibetur B. Damianus, veste Dominicana indutus, specie senex, nonnihil calvus, caput radiis cinctus et benedicens ex cathedra; ad cujus pedes pie auscultat frater conversus et populus. Olim aderat lampas, nunc sublata, quoniam in festo dumtaxat S. Sebastiani, patroni titularis, aperitur ædes et missa celebratur; sed ferrum, quo tenebatur, adhuc remanet. Examinatum fuit vetus id pietatis indicium a pictore Jacobo Maria Pino die 20 aprilis anno 1834, præsente delegato Augustini de Mari, episcopi Savonensis; atque iterum a pictoribus Augustino Opilia Savonensi et Nicolao Orsolini Genuensi die 26 octobris anni 1846: qui omnes judicarunt picturam et literas factas fuisse circa annum 1500. Olim similiter in templo parochiali Pertensi S. Eusebii imago erat B. Damiani, coram qua accendebantur candelæ et lampades.

[12] [et demum ante annum 1523 Finarii in templo S. Catharinæ.] Proxime post mortem coli etiam cœpit beatus vir in templo S. Catharinæ Fratrum Prædicatorum Finariensi: illic enim ante annum 1523 in muro pictus erat habitu Prædicatorum, manibus junctis, in genua procumbens coram Redemptore, signa Passionis manibus tenente, cum adscriptis ad latus his verbis: BEATVS DAMIAnus. Quæ omnia calce et lapidibus cooperta fuerunt, quum erectum illic est altare et capella in honorem S. Joannis Evangelistæ; cujus ætatem certam facit appositus lapis, his inscriptis verbis: CONSTRVCTA FVIT PRÆSENS CAPELLA ET PER LATINAM *, RELICTAM ANDREI HANELI *, QVÆ NON EX OBLIGATIONE ALIQVA, SED SPONTE ET IN HONOREM DEI AT * BEATÆ MARIÆ NEC NON ET BEATI JOANNIS EVANGELISTÆ ILLAM CONSTRVI MANDAVIT ANNO MDXXIII, DIE VIII MAII; similiter inscriptio, quæ in tabula picta S. Joannis Evangelistæ legitur: HOC OPVS FIERI FECIT DOMINA CATINA SCANELA AD HONOREM DEI ET BEATI JOANNIS EVANGELISTÆ MDXXVI, DIE VIIII MENSIS IVLII. Postmodum curarunt Fratres Prædicatores Finarienses sodalis sui piam servare memoriam. Hinc anno 1844 in archivio habebant tabulam, anno 1636 pictam, in qua quatuor exhibebantur Fratres Prædicatores Finarienses, cum sanctitatis opinione jam pridem mortui: a dextris B. Vincentivs de Orco Finariensis, qui et Maglio; a sinistris B. Antonivs de Albertis Finariensis; medius B. Damianvs de Fvlcheriis Finariensis, et ad pedes habitu conversorum Fr. Iacobvs Finariensis; omnes quatuor caput circumdati radiis. In angulo hic versus legitur: Qui tutela, decus, quoque sint dilectio nostri 1636. Anno autem 1761 adepti sunt hermam marmoreum, anno 1844 in sacrario collocatum, cum sequenti inscriptione: B. Damianvs Fvlcheri de Finario, ordinis Prædicatorum, vita, scriptis, signisqve clarus 1761.

[13] [Ab. anno 1769 cogitarunt Fratres Prædicatores Finarienses procurare beatificationem æquipollentem B. Damiani,] Quum autem anno 1769 laborarent Fratres Prædicatores Finarienses in reficiendo S. Joannis altari, casu retecta est die 17 aprilis vetus illa B. Damiani imago, anno 1523 antiquior. Jam autem cogitabant tum illi procurare beatificationem æquipollentem sui sodalis, seu ostendere eum publice honoratum fuisse centum annis ante Urbani VIII de veneratione sanctorum leges, et proinde sacræ rituum congregationi licere eumdem cultum confirmare et ratum habere. Quare Carolus Dominicus Cavanna, conventus prior, intelligens imaginem illam ad propositum finem non inutilem fore, Octavium Mariam de Mari, episcopum Savonensem, Finarii versantem, rogavit ut eam recognosceret. Postulata fecit pius antistes die 28 septembris anni 1770, adhibitis duobus pictoribus, auditisque testimoniis muratoris et trium aliorum virorum, qui, ut primum imago retecta fuerat, viderant. Efflagitante eodem priore atque iterum testibus juratis auditis, recognovit religiosus antistes aliam imaginem antiquam, in ligno pictam et impositam inter alias sanctorum imagines altari S. Antonini, archiepiscopi Florentini, cum appictis verbis: B. DAMIANVS DE FINARIO DE FVRCHERIIS CLARENS MIRACVLIS; qua beatus vir exhibetur radiis redimitus, verbum Dei prædicans et sinistra librum gerens. Hæc olim cum altari in ipso S. Catharinæ templo erat; sed quum anno 1719 novum odæum construendum videretur, in chorum nocturnum eam simul cum altari transferri voluerat Æneas Montecuculli, patria Modenensis et conventus prior. Interea autem alia manserat in templo ejusdem beati viri, picta in tela linea. In omnia itaque, quæ ad sodalis sui honorem pertinerent, oculos tum intentos habebant Finarienses Prædicatores; ita ut in libro consiliorum conventus ad annum 1769 legatur: Nota … quod anno 1769 circa medietatem anni Finarii publice vendebantur a Germanis, imaginum venditoribus, imagines beati Damiani de Fulcheriis, Augustæ impressæ. (Sign.) F. Turcotti O. P. Quo forte referendæ sunt duæ imagines, prelo impressæ, quæ anno 1844 Finarii adhuc erant, et quibus repræsentabatur Dominicanus stans, radiis ornatus, secum habens ejusdem ordinis socium, sinistra baculum manu tenens, dextram ad B. Mariam Virginem, in nubibus cum puero Jesu apparentem, extendens, adscriptis infra his verbis: B. Damianus de Finario. Verum hæ, uti etiam Germanorum imagines, videntur prius ad alium sanctum pertinuisse, et dein, mutata epigraphe, ad B. Damianum relatæ; quo facilius Finarii venderentur. Sic Roma accepimus imaginem B. Joannis de Brito, martyris Societatis Jesu, quæ alia non erat quam quæ inserta est Passioni S. Lani, centum et amplius abbinc annis editæ.

[14] [maxime ab anno 1844.] Quum aliquot annis sævierunt in illis partibus bella et Galli agrum Genuensem occuparunt, non potuit non sopiri ille ardor, quo approbationi cultus B. Damiani studebatur. Verum anno 1834 iterum ea de re cogitatum fuisse, liquet ex his quæ de imagine Pertensi supra num. 12 retulimus. Et quidem omnium maxime huic rei operam suam impendit Ignatius Buffa, ordinis Prædicatorum sacerdos; verum, inquit Semeria [Secoli cristiani di Liguria, tom. II, pag. 257.] , anno 1843 scribens, morte hujus religiosi viri et aliorum negligentia vani facti sunt illi conatus. Non tamen diu meruerunt hanc criminationem B. Damiani sodales. Anno enim 1844 iterum passim colligi cœpta sunt documenta et testimonia; atque ex his pleraque hausimus quæ retulimus hactenus. Quibus addas, præter scriptores quos jam indicavimus, illustrasse B. Damiani nomen Schiaffinum in Annalibus ecclesiasticis Liguriæ, Bartholomæum Montaldum in Ligustici cæli sideribus et Joannem Baptistam Semeriam, cujus Sæcula christiana Liguriæ jam adduximus, in Historia ecclesiastica Genuæ et Liguriæ, anno 1838 in lucem data. Anno demum 1847, instante Vicentio Ajello, magistro generali ordinis Prædicatorum, in sacra rituum congregatione, cardinali Spinola relatore, introducta est causa confirmationis cultus ab immemorabili tempore, præstiti servo Dei Damiano Fulcherio ex ordine Prædicatorum, beato nuncupato. Eam dixerunt Joannes Rosatini et Franciscus Mercurelli, fidei promotore Andrea M. Frattini. Non potuit non habere felicem finem; adeoque anno sequenti prodiit optatum decretum, quod hic subjungere visum est.

[15] [Votis satisfactum anno 1848,] Ex inclyta Prædicatorum familia veluti e fodina locupletissima continuo prodierunt viri sanctitate illustres, inter quos sæculo XV accensetur Fr. DAMIANUS FURCHERIUS a Finario; et quamquam lateat annus ortus ejusque parentes, ipsum tamen ex perantiquo monumento asserere licet natum a delecta familia eodem ineunte sæculo in villa Furcheriorum nuncupata, in vico Perti ditionis Finariensis, atque ultimam aspexisse diem anno MCCCCLXXXIV, postquam diu fuerat evangelici præconis officio functus. Traditione teste, adolescentiam ipsam omnemque dein ætatem in sanctitate traduxit, et cælestibus solum bonis inhians, mundi opes illecebrasque contemnens, nomen dedit Prædicatorum Ordini; ubi pietate, scientia, apostolico zelo, omnique virtute sodalibus præfulsit vivens, et post mortem crebris etiam claruit miraculis: adeo ut merito appellari queat vir ferventis charitatis, profundæ humilitatis, miræ abstinentiæ, maximi zeli circa animarum salutem, devotione præcipuus, oratione compositus, vita sanctus, scientia clarus, omnique virtutum honestate singularis. In osculo Domini apud Regium Lepidum, cum magno spiritus fervore susceptis prius omnibus christianæ religionis sacramentis, cælos feliciter petivit, ac sepulturæ mandatus in ecclesia cœnobii ejusdem. Eo ipso sæculo nondum exacto, cultus publicus et ecclesiasticus Fr. DAMIANO prætitus fuit, sicuti eruitur ex imaginibus depictis cum aureolis et titulo Beati, ex concessionibus lipsanorum, ex scriptoribus: queis accedunt testimonia Finariensium, qui deponunt, se Beati appellatione DAMIANUM semper appellari audivisse, imagines ejus conspexisse publicæ venerationi prostantes, non modo in templis S. Sebastiani et Sanctæ Catarinæ, sed etiam in templo S. Eusebii vici Perti, et coram imaginibus vidisse lampades et cereos accendi.

[16] [pristino cultu confirmato] Hæc et similia publici et ecclesiastici cultus erga Beatum DAMIANUM ab ipsa morte ac deinceps præstiti indicia et significationes animo reputans R. P. Fr. Vincentius Ajello, magister generalis universi Ordinis Prædicatorum et caussæ postulator, ab Sacrorum Rituum Congregatione humillime petiit, ut cultus hic formiter de more probaretur, quæ in ordinariis comitiis ad Quirinales ædes tertio idus septembris anno 1847 coadunata, ad relationem Emi et Rmi Domini Cardinalis Petri-Ugonis Spinola Ponentis, omnibus accurate matureque libratis, auditoque R. P. D. Andrea Maria Frattini, S. Fidei Promotore, qui scripto et voce suam sententiam exposuit, ut in negocio tam gravi consideratius procedi posset, rescribendum censuit: Dilata, et coadjuventur probationes. = Elucidatis propterea et enucleatius expositis a defensoribus omnibus, quæ hunc ecclesiasticum cultum propius attingunt, iterum proposita caussa hujus confirmationis cultus ab Emo et Rmo Domino Cardinali Constantino Patrizii Urbis vicario, loco et vice recensiti Eminentissimi Domini Cardinalis Relatoris in altero ordinario Sacrorum Rituum cœtu in palatio apostolico Quirinali subscripta die coadunato, novo examini subjectis novis allegationibus, iterumque audito eodem Sanctæ Fidei Promotore, qui denuo scripto et voce suum votum emisit, ac mature consideratis omnibus, rescribendum Emi ac Rmi Patres censuere: = constare de casu excepto a decretis sa. me. Urbani Papæ VIII. Die 22 mense julio anno 1848. Super quibus omnibus facta postmodum Sanctissimo Domino Nostro PIO PAPÆ IX per me subscriptum secretarium fideli relatione, SANCTITAS SUA rescriptum Sacræ Congregationis ad probavit, et cultum Beato DAMIANO ex Ordine Prædicatorum ab immemorabili præstitum sua auctoritate confirmavit die 4 mense augusto anno eodem.

Loco † Sigilli
���Pro Emo et Rmo Dno Card. Lambruschini S. R. C. Præf.
������D. A. Card. Bianchi.
Joseph Gaspar Fatati S. R. C. Secretarius
���REVISA
Petrus Minetti S. C. Adv. electus S. R. C. Ass. et S. Fidei Sub-Promotor.

[17] [et Officio concesso.] Continuo postulavit idem Vincentius Ajello, iisdem relatore, causidicis et fidei promotore, ut decretum fieret concessionis et approbationis Officii et Missæ atque elogii Martyrologio ordinis apponendi in honorem beati Damiani Furcherii ex ordine Prædicatorum; scilicet ut festum duplex agere liceret de confessore non pontifice cum lectionibus I Nocturni Beatus vir, II Nocturni propriis et III Nocturni homiliam in Evangelium Sint lumbi; dein cum Missa Os justi et tribus orationibus propriis, et elogio, quod initio recitavimus. In his nil est quod ita singulare sit, ut referri mereatur. Lectiones II Nocturni edimus, quæ loco Vitæ sint, quum nil aliud habeamus.

[Annotata]

* lege multa

* Sanctorum Omnium

* Catinam?

* Scaneli?

* ac?

VITA B. DAMIANI FINARIENSIS
Ex lectionibus in II nocturno, S. R. C. approbationi propositis, cum correctionibus præcipuis.

Damianus Finariensis, qui et Furcherius, conf. non pont. ord. FF. Prædic. Regii Lepidi (S.)

[B. Damiani pia juventus.] Lectio IV. Damianus Finarii in Liguria ex nobili æque ac locuplete familia de Furcheriis sæculo decimoquinto ineunte natus est a. Quis futurus esset puer iste, ex ipsa ejus infantia Deus insigni prodigio testatum voluit: nam a demente subreptus, et diu a parentibus conquisitus, tandem indicio cælesti fulgoris in præsepio, luce coruscus, inventus fuit, ac prope jumentum, quod veluti adoraturum coram puero procubuerat b. Adolescentiam ingressus, eam juste sancteque peregit, ac taliter reliquum vitæ instituit, ut, adjuvante Dei gratia, innocentiæ stolam, qua in baptismate ornatus fuerat, ad mortem usque intemeratam servarit c. Ut autem facilius bona cælestia, quibus inhiabat, assequeretur, mundi opes ac illecebras contemnens, Prædicatorum ordini nomen dedit d.

[2] [Religiosa vita.] Lectio V. Religionem veluti e scholam perfectionis ingressus, in excolendis omnibus virtutibus totus fuit; hinc solidæ sanctitatis fundamenta jaciens, in humilitate profunde se exercuit; corpus spiritui subjectum habuit per jejunium et abstinentiam f: devotione præcipuus, orationi ferventer incubuit g, ac omnimoda morum honestate singularis apparuit: unde nihil mirum, si in carne præter carnem vivens charitate erga Deum exarserit. Ut autem concrediti sibi a Domino talenti in proximorum lucrum ad cælestem usuram daret, studio sacrarum Scripturarum etiam in vigiliis noctis adeo sese applicuit, ut scientia clarus evaserit, et brevissimo tempore, licet gravissimo incommodo, nonnullos scripserit sacros codices pia unctione refertos h.

[3] [Labores apostolici et sancta mors.] Lectio VI. Cum vero Damiano evangelizandi munus commissum fuisset, apostolico zelo incensus, pluribus in locis fructuose ac ferventissime verbum Dei annuntiavit, multosque ad veram rectamque vivendi formam convertit. Tandem suæ prædicationis cursu consummato, apud Regium Lepidi constitutus, cum magno fervoris spiritu et devotione sumptis omnibus christianæ religionis sacramentis, meritis onustus, cælos feliciter petivit anno Domini millesimo quadringentesimo octogesimo quarto i. Sepultus in ecclesia cœnobii sui ordinis, miraculis coruscare cœpit; quapropter ejus reliquiis in varias regiones delatis k, exinde publicum ecclesiasticum cultum obtinuit; quem ad hæc usque tempora propagatum Pius IX pontifex maximus ex sacrorum rituum congregationis consulto adprobavit; et ut ejus festum cum Officio et Missa in universo Prædicatorum ordine celebraretur benigne indulsit.

ANNOTATA.

a Vide Commentarium præcium, num. 2.

b Minus affirmanter hæc centum abhinc annis dicebantur. Cfr Commentarius prævius, num. 11. Voluit S. R. C. ut solummodo diceretur: Tandem cælesti indicio inventus fuit.

c Vide de his Commentarium prævium, num. 3. His substituit S. R. C.: Adolescentiam ingressus, eam juste sancteque peregit, et reliquo vitæ tempore numquam ab instituto declinavit.

d Quem conventum ingressus fuerit quæsitum est num. 3 Commentarii prævii.

e Omittenda censuit S. R. C. verba: Religionem veluti.

f S. R. C. substituit: Jejunio et abstinentia corpus spiritui subjecit.

g S. R. C. dici jussit: Orationi studuit pro viribus; et sic alibi passim latinitatem corrigi voluit.

h Librorum qualemcumque notitiam dabit Commentarius prævius, num. 7.

i De anno mortis dictum in Commentario prævio, num. 5.

k Videntur reliquiæ solummodo esse Regii, Viglebani et Bononiæ; Genuæ autem libri.

DE B. BONAVENTURA POTENTINO CONF. NON PONT. EX ORDINE FRATRUM MINORUM CONVENTUALIUM
RAVELLI IN REGNO NEAPOLITANO

ANNO MDCCXI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS

Bonaventura de Potentia, conf. ord. FF. Min. Conv. in Italia (B.)

AUCTORE V. D. B.

§ I. B. Bonaventuræ exempla quibus proposita. Biographi veteres. Nova vita. Series præcipuorum gestorum beati viri.

Licet ecclesiæ Christi in decernenda servis Dei sanctorum aut beatorum gloria potissime propositum non sit definire quinam mortales, [B. Bonaventura, nullis grandibus actionibus, sed heroicis virtutibus in communivitæ genere nobilis,] præsenti vita functi, æternam in cælis adepti sint hæreditatem; — si hoc enim ei esset propositum, pueri baptizati primi ante omnes solemni statuto inter sanctos referendi essent; — sed significare mortalibus egregios viros, qui rerum gestarum splendore, virtutum laude et meritorum frequentatione stuporem excitent, christianæ sanctimoniæ magnitudinem ostendant hominesque in sui amorem et admirationem rapiant: non solis tamen Carolo Borromæo et Francisco Salesio, Ignatio a Loyala et Philippo Nerio, Francisco Xaverio et Vincentio a Paulo hic honor reservandus est; ne una summorum virorum contemplatione animi reprimantur, confundantur, debilitentur; sed locus etiam dandus est Aloysio Gonzagæ, Camillo de Lellis, Hieronymo Æmiliano, Rosæ Limanæ, Josepho a Cupertino, Joanni Berchmanno et tot aliis, qui exemplo sint iis a quibus grandia facta non exspectat Deus, sed qui docendi sunt etiam in mediocri vitæ genere perveniri posse ad supremos heroicæ integritatis gradus. Ad quem ordinem sanctorum referendus est B. Bonaventura Potentinus; in quo nil reperias quod mundus laudet aut magni faciat. Natales enim fuerunt humillimi; scientia fere nulla; officia communia; gesta non super solitum. Hac una re eximius fuit quod, ut semper dicere posset: Vivo ego, jam non ego; vivit autem in me Christus, victor sui continuo exstiterit, numquam quærens se ipsum, sed quæ sunt Christi Jesu, et in hoc intentus ut non naturæ studiis, sed divinæ voluntati perpetuo obsequeretur: qua sexaginta annorum contentione tantum in cupiditates omnes et animi motus imperium adeptus est ut non homo, sed angelus videretur. Nemo itaque speret sibi in Vita B. Bonaventuræ Potentini obvia fore longissima ad peregrinas gentes itinera, ingentia ad divinam gloriam suscepta molimina, incredibiles hominum turbas sacrum pulpitum circumstantes, doctrinæ latices apertos et eruditorum librorum editione propagatos: horum nihil hoc loco prodibit; sed vir dumtaxat qui, nil nisi Jesum cognoscens atque hunc crucifixum, per obscuras vias ad perfectionis culmen progressus est, complures interea animas, excusso peccati jugo, Christo lucrifaciens. Atque hoc imprimis considerandum est beatum virum, licet sæpius Neapolim accitus fueerit ibique vixerit, nullam illic sui memoriam reliquisse; ita ut Ludovicus Parascandolo in Commentariis historicis, criticis et diplomaticis ecclesiæ Neapolitanæ, quos anno 1847 edere instituit, nullam plane de eo mentionem fecerit; quamquam alios viros sanctimoniæ præclaros omittere non solet. Similiter testes Neapolitani plerique, qui coram quæsitoribus apostolicis testimonium dixerunt, maxime jejuni sunt: unde appareat beatum virum in civitate, viris doctis piisque abundante, neutiquam floruisse, quamvis aliqui tunc etiam ejus consiliis usi sint. Contra in parvis oppidis, in quibus rari aut nulli erant viri eximii, ut Capreis, Isclae et Ravelli, magnam sui admirationem excitavit Dei servus; atque iisdem locis ministerium sacrum maxima utilitate exercuit.

[2] [nactus est præclarum biographum Josephum Mariam Rugilo; cui Ludovicus Sileo, causæ postulator, egregiam operam navavit. Rugili opus breviavit Josephus Ludovicus Rossi.] Quamquam vero demortuum summa sanctitatis laus subsecuta est, multum tamen interpositum est tempus priusquam gesta ejus conscripta sunt. Dati sunt quidem, adeoque ipso mortis anno, in lucem breves libelli, quibus vitæ ejus series, maxime pars Ravelli acta, et præcipuæ virtutes commemorarentur; sed in omnibus tantopere desideratur diligentia et accuratio ut ne recenseri quidem mereantur [Cfr Vita del Ven. Padre Bonaventura da Potenza, Minore Conventuale, scritta da F. Giuseppe Maria Rugilo dell' istesso ordine, dedicata all' eminentissimo e reverendissimo principe Antonino cardinal Sersale, arcivescovo di Napoli. In Napoli, 1754, presso Giuseppe Raimondi, con licenza de' superiori.] . Ad Benedictum Mazzaram, Minorem Reformatum, epitomen vitæ, ex Actis canonizationis, ordinaria auctoritate confectis, collectam, misit ante annum 1722 procurator generalis Conventualium [Mazzara, Leggendario Francescano, tom. X, pag. 346.] ; sed neque hæc laudanda est, in qua quippe gestorum series texatur nulla et paucæ admodum res, pleræque Ravellanæ, sine ordine et modo referantur. Quamobrem Josephus Maria Rugilo, patriæ et religionis communitate cum B. Bonaventura conjunctus et facultatis theologicæ in collegio conventus S. Laurentii Neapoli lector seu regens, totum se contulit ut ne minori sinceritate quam splendore res beati viri conscriberet et publico daret. Cui operam plurimam contulit Ludovicus Sileo, postulator causæ apud sanctam sedem et sub annum 1750 socius et assistens generalis sui ordinis. Hic scilicet triginta prope annos labores, itinera, curas hausit, quo processus ordinarii et apostolici rite profligarentur, interea loca, res, homines, quibuscum commercium fuit venerabili viro, perlustrans, examinans, recognoscens; cujus diuturnæ operæ fructus et emolumenta cum Rugilo communicavit. Atque is egregie alienis illis studiis profecit, maxime ut melius testimonia, quæ actis canonisationis concludi solent intelligeret et rerum modos rationesque cognosceret. Quæ omnia ita disposuit et tanta claritate stylique elegantia enarravit, ut ejus scriptio inter meliores sanctorum Vitas recensenda sit: nisi quod desit negotiorum varietas et majestas; quæ utique non in ejus posita erant potestate. Distribuit autem universum opus in quatuor libros, quorum primus vitæ seriem, secundus virtutes, tertius dona gratis data et quartus mortem gloriamque posthumam continet; verum ex hac divisione consecutum est, ut liber primus justo jejunior sit, et ut libris secundo et tertio multa perhibeantur quæ minus ad universam ætatem quam ad certa tempora referenda sint. Vidit hoc vitium jam pridem Josephus Ludovicus Rossi, Minor Conventualis; qui anno 1775, quum legitimo decreto servus Dei in beatorum ordinibus a Pio papa VI accensitus est, breviorem Vitam, quam Ludovicus Maria Marzoni, minister generalis, pontificio nomini consecravit, conscripsit et edidit [Vita del B. Bonaventura di Potenza, sacerdote dell' ordine de' Min. Conventuali di S. Francesco scritta da F. Giuseppe Luigi Rossi dell' istess' ordine e dedicata alla santita di N. S. Papa Pio VI. In Roma 1775. Nella stamparia di Giovanni Zempel. Con licenza de' superiori. Prodiit eadem iterum Taurini anno 1776.] ; Rugili vestigia ita secutus ut opus ad duos libros contraxerit, plerisque rebus ad certa sua tempora relatis. Quem Rossium (ut id hoc loco significem) secutus est Carolus Butler [Continuation of the Rev. Alban Bulter's lives of the saint, pag. 33 et seq.] , ipsemet interpretem nactus V. V. Tresvaux [Vies des Pères, des Martyrs et des autres principaux saints. Supplément à l'ouvrage de MM. Alban Butler et Godescard, Tournay, pag. 39 et seqq.] ; verum hic postea, Rossii librum adeptus et beati viri gesta a Butlero indicata magis fuisse quam narrata intelligens, novam epitomen scripsit, quæ in recentioribus hagiographicis collectionibus gallicis recepta est, a Butleriana plane diversa [Vide hunc errorem in secunda editione V. V. De Ram Vitarum sanctorum Butleri, tom. V, pag. 622.] .

[3] [Vitam, infra editam, ex Reguli et Rossii libris contraximus.] Et quoniam frustra scriptis literis et aliena opera usi sumus ut nobiscum communicaretur Summarium super dubio an constaret de virtutibus B. Bonaventuræ Potentini, — cujus libri nullum exemplar extra tabularium sacræ rituum congregationis exstare dicitur, — ex Rugili et Rossii fontibus bibendum nobis fuit. Verum ii puri omnino sunt et illimes, atque etiam abundantissimi; ita ut nihil, quod alicujus momenti sit, prætermisisse videantur; atque ea est Rugili diligentia ut passim ad marginem adscripserit ex quibus processibus et summarii locis dicta sua hausta sint. Sinceros itaque probosque duces nacti sumus. Attamen vexat nos aliquid, quod occulere nolimus. Rugilus sane testes examinavit sedulo et summa fide verba eorum retulit. Verum nonne pressius eorum sensa secutus est? An omnia, quæ viris parum doctis leges ecclesiasticas laudabilia visa sunt, ab ipso quoque laudanda erant? Nonne in vita sanctorum plura occurrere possunt, quæ, etsi profecta ex animo puro, minus tamen recta sint aut certe non in exemplum intuenda? Ita esse nemo prudens negarit. Nihilominus, si in nimia facilitate scopulus positus sit, multo majus periculum latet in censura et vituperatione facinorum sanctorum. Quamobrem, quum cauti nimium esse non possimus, res ipsas narrabimus, prout gestæ sunt; et, si quid mirum videatur aut a communi via recedens, quæ ecclesiæ legibus aut theologorum præceptis traduntur, in annotatis explicabimus. Licet enim neque Rugili, neque Rossii libri latine vertendi videantur, quoniam alterius stylus, ut italicus, est fusior, et alterius narratio aliquando abruptior, erit tamen hæc Vita, utpote ex eorum scriptis collecta, eorum potius quam mea; quam idcirco commentariis explicare possim, iis maxime locis quæ aliquid admirationis habeant aut a citramontanis moribus et consuetudinibus deflectant.

[4] [Ordo gestorum B. Bonaventuræ.] Atque hic finem huic ponerem paragrapho, nisi quotidiana experientia constaret quam utilis sit brevissima gestorum series, secundum temporum rationem ordinata.

Anno itaque 1651 B. Bonaventura ex Lælio Lavanga et Catharina Pica, pauperibus sartoribus, nascitur et die 4 januarii baptizatur, acceptis nominibus Carolo Antonio Gerardo.

Anno 1657, die 11 martii Potentiæ confirmatur.

Anno 1666, die 4 octobris, admittitur inter Minores Conventuales Nuceræ Paganorum.

Anno 1667, die 5 octobris, editis tribus religiosis votis, vitam regularem profitetur, et non multo post mittitur Aversam, ubi logicæ præcepta delibat; hinc paulo post Matalonum in terra Laboris; ubi studiis in perpetuum valedicit.

Anno 1668 petit conventum seu eremum S. Mariæ Gratiarum in fundo, cui nomen Pio, diœcesi Beneventana.

Anno 1671 pergit Amalphiam, ubi octo annos conversatur cum sanctissimo magistro Dominico a Muro. Primo anno fit subdiaconus, secundo diaconus, tertio presbyter, ætatis vacationem indulgente sancta sede.

Anno 1680 pergit Neapolim ad conventum S. Antonii Patavini seu Spiritus Sancti; unde mittitur ad conventum Maranulanum, diœcesi Cajetana; hinc in conventum S. Crescentii in terra Juliani, diœcesi Aversana; dein in conventum S. Francisci Montellanum, diœcesi Nuscana.

Anno circiter 1685, ætatis 34, sedem nanciscitur in conventu S. Euphemiæ Surrentino; hinc ad annum 1688, aut extremo 1787, mittitur ad Capreas insulam; unde tribus mensibus post revocatur ad Neapolitanum S. Antonii conventum, ubi paululum dumtaxat commoratur.

Anno 1688 mittitur in insulam Isclam, ubi ministerio sacro decem integros annos plurimam operam impendit.

Anno 1698, die 19 octobris, hinc recedit valetudinis causa et petit conventum Neapolitanum S. Mariæ Apparentis.

Anno 1701, die 7 julii, iterum incolere instituit conventum S. Antonii Neapoli; ubi tres fere annos habitat.

Anno 1703, mense octobri, mittitur Nuceram Paganorum, ubi magistri novitiorum officiis fungatur.

Anno 1707, mense junio, remittitur tertio ad conventum S. Antonii Neapolitanum, vicinos pagi Vomeris ægrotos curaturus. Crus ejus aduritur et inciditur.

Anno 1710, die 4 januarii, venit ad recens recuperatum Ravellanum conventum; unde ad vicinas plebes missionarius excurrit. Confessarius fit episcopi Minorensis.

Anno 1711, die 26 octobris, Ravelli moritur, anno ætatis 61, religionis 46 incohato.

Anno 1770, die 4 junii, eum heroicis virtutibus effulsisse declarat Clemens papa XIV.

Anno 1774, die 8 septembris, constare de prodigiosa sanatione Andreæ Russi et Andreæ de Pino, interventu V. S. D., decernit idem pontifex.

Anno 1775, die 29 junii, tuto procedi posse ad ejus beatificationem solemniter pronuntiat Pius papa VI.

Anno 1775, die 19 novembris, literas in forma brevis edit idem Pius VI, quibus beatorum honores Dei servo assignat.

§ II. Quatuor decreta, quibus B. Bonaventuræ beatificationis causa absoluta est. Lectiones pro divino officio probatæ.

[Recitantur decreta apostolica, quibus virtutes B. Bonaventuræ heroicæ pronuntiantur,] Quaterna decreta, quæ modo indicabam et quibus causa beatificationis sanctissimi viri absoluta est, videntur hoc loco proponenda: nam in ipsa Vita, quantum sufficere visum est, explicuimus præcipuas hujus negotii partes, quod nullis singularibus impedimentis retardatum fuit. Primum est de heroicis ejus virtutibus: Potentin. seu Ravellen. beatificationis et Canonizationis Ven. servi Dei Bonaventuræ a Potentia, sacerdotis professi ordinis Minorum Conventualium sancti Francisci. Qui admirabilis in corde hominum disponit ascensiones, eosque per quædam veluti virtutum incrementa ad solium usque evehit gloriæ suæ; habet quoque in beneplacito suo, ut super opera manuum suarum constituti quantocius celebrentur in terris; atque hinc fideles populi, frequentioribus excitati exemplis, promptiores possint et in stadio currere, et æternum quod præparatum est ab origine mundi accipere bravium. Hisce benedictionibus dulcedinis plane prævenit Deus venerabilem Bonaventuram a Potentia, sacerdotem professum inclyti ordinis Fratrum Minorum Conventualium, talemque posuit in capite ejus evangelicarum virtutum splendidam coronam, ut post congregationem antepræparatoriam, habitam die 20 septembris 1763, non modo sacrorum rituum congregationis consultores, reiterato sedulo earum examine, censoria nota in congregatione præparatoria, coacta die 24 aprilis currentis anni, quidquam non improbaverint, verum etiam, eadem et R. P. fidei promotore adprobante, omnes unanimem protulerint sententiam, eas decernendas esse fulgentissimas atque præclarissimas. Quapropter sanctitas sua consentaneum duxit generalem congregationem de theologalibus et cardinalibus virtutibus ejusdem servi quamprimum habere, die nempe 30 maii: in qua etsi de earum heroicitate conforme accesserit reverendis simorum sanctæ Romanæ ecclesiæ cardinalium ejusdem congregationis suffragium; attamen tanti momenti judicium de more distulit, ut a patre luminum, a quo omne datum optimum, omne donum perfectum descendit, suis aliorumque precibus spiritum intellectus et consilii, spiritum sapientiæ et veritatis imploraret. Hac igitur solemnitatis lætitiæque die propter anniversariam ad summum pontificatum inaugurationis memoriam sanctissimi domini nostri Clementis papæ XIV, quem ipse Minorum Conventualium ordo sodalem jam habuit, hæc vero causa relatorem, accitis coram se post sacrum peractum reverendissimo cardinali Flavio Chisio, sacrorum rituum congregationi præfecto causæque relatore, prædicti ordinis patrono, atque R. P. Carolo Alexio Pisani, sanctæ fidei promotore, meque infrascripto secretario, declaravit ac decrevit Constare de venerabilis servi Dei Bonaventuræ a Potentia sacerdotis professi ordinis Minorum Conventualium virtutibus theologalibus fide, spe et charitate erga Deum et proximum; ac de cardinalibus prudentia, justitia, fortitudine et temperantia, earumque adnexis in gradu heroico in casu et ad effectum, de quo agitur. Et hoc decretum in acta sacrorum rituum congregationis referri ac publicari mandavit. Hac die quarta junii 1770. Ita reperitur in actis et regestis secretariæ congregationis sacrorum rituum. In fidem etc. Ex eadem secretaria die 4 maii 1864. D. Bartolini S. R. C. secretarius.

[6] [duo miracula certa esse declarantur,] Secundum decretum pertinet ad miracula; atque hæc ejus est forma: Potentina seu Ravellen. beatificationis et canonizationis Ven. servi Dei Bonaventuræ a Potentia, sacerdotis professi ordinis Minorum Conventualium sancti Francisci. Nec sterilis, neque infœcunda fuit unquam seraphica religio in producendo novella germina sanctitatis. Id plane compertum fit in venerabili servo Dei Bonaventura a Potentia, sacerdote professo ordinis Minorum Sancti Francisci Conventualium; inter cujus præclara prodigia, quæ ad ejusdem sanctitatem comprobandam Deus Optimus Maximus hujusce venerabilis viri invocatione patrare dignatus fuit, tria potissimum ad sanctuarii lancem rite recteque pendenda, post feliciter absolutum ab anno usque 1770 de heroicis illius virtutibus judicium, proposuerunt religiosi viri ejusdem ordinis, de procurando consodali suo beatificationis honore, ut par erat, sollicitis. Horum igitur miraculorum examen fuit primo institutum in congregatione antepræparatoria in ædibus reverendissimi cardinalis Marefuschi ponentis die 20 aprilis 1773; deinde in præparatoria, in palatio apostolico quirinali coacta die 5 julii currentis anni 1774; ac tandem in generalibus comitiis coram sanctissimo domino nostro die 16 augusti 1774 celebratis; in quibus, proposito dubio per reverendissimum cardinalem ponentem an et de quibus miraculis constet in casu et ad effectum de quo agitur, suffragia omnia reverendissimorum cardinalium et consultorum concordia summa convenere in miraculo adscribendis duabus sanationibus, implorata ope servi Dei sequutis, primo et secundo loco a postulatoribus propositis: at sanctitas sua sententiam ferre distulit, ut in gravissimo hoc negocio tum suis tum alienis precibus divinum lumen exposceret. Hac verodie, qua beatæ Mariæ virginis Nativitatis commemoratio ab ecclesia celebratur, idem sanctissimus dominus noster, post divina peracta mysteria evocatis ad se reverendissimis cardinalibus Lazaro Opitio Pallavicini, ac Mario Marefusco, causæ relatore et sacrorum rituum congregationi præfecto, nec non R. P. Dominico de Sancto Petro, fidei promotore, meque infrascripto secretario, declaravit atque decrevit ex tribus miraculis, quæ proposita fuere tamquam a Deo patrata ad invocationem venerabilis Bonaventuræ, constare in tertio genere nimirum de primo Instantaneæ sanationis sacerdotis Andreæ Russo a dirissimo inveterato ischiadis morbo; ac de secundo Instantaneæ sanationis infantis Andreæ de Pino malignis ulceribus lepræ speciem præseferentibus undequaque respersi, et summa macie consumpti, carne cutisque nitore recuperatis. Quod decretum publicari ac in actis sacrorum rituum congregationis referri mandavit. Hac die 8a septembris 1774. Ita reperitur in actis et regestis secretariæ congregationis sacrorum rituum. In fidem etc. Ex eadem secretaria die 6 maii 1864. D. Bartolinus S. R. C. secretarius.

[7] [et tuto procedi posse ad beatificationem respondetur.] Proxime ad beatificationem via sternitur tertio decreto; quod his conceptum est verbis: Potentina seu Ravellen. beatificationis et canonizationis Ven. servi Dei Bonaventuræ a Potentia, sacerdotis professi ordinis Minorum Conventualium sancti Francisci. Postquam venerabilis servi Dei Bonaventuræ a Potentia, sacerdotis professi ordinis Minorum sancti Francisci Conventualium, egregiæ heroicæque virtutes a sa. me. Clemente papa XIV die 4 junii 1770 solemni decreto fuere probatæ, ac die 8 septembris 1774 ex prodigiis, quæ divina virtute ad illius invocationem edita contendebantur, duo simili decreto inter miracula fuerint recensita, æquum sane videbatur ad ejus solemnem beatificationem devenire: sed, nequid in re gravissima diligentiæ omitteretur, nova congregatio generalis die 2 maji 1775 coram sanctissimo domino nostro Pio papa VI fuit habita; in qua, referente reverendissimo cardinali Marefusco sacrorum rituum congregationi præfecto ac hujusce causæ ponente, fuit propositum dubium: an stante approbatione duorum miraculorum tuto procedi possit ad solemnem ejusdem servi Dei beatificationem. Omnibusque affirmative respondentibus, sanctitatis sua resolutionem differre voluit, ut prius, effusis ad Deum precibus, cælestis luminis opem in tam gravi deliberatione imploraret. Hac vero die, qua sanctorum apostolorum Petri et Pauli commemoratio ab ecclesia celebrabatur, accitis Rmo cardinali Marefusco, sacrorum rituum congregationi præfecto, ac R. P. Dominico de Sancto Petro, fidei promotore, meque infrascripto secretario, præsens beatificationis decretum per litteras apostolicas in forma brevis cum consuetis indultis in Vaticana Basilica quandocumque faciendæ expediri et publicari mandavit. Hac die 29 junii 1775. Ita reperitur in actis et regestis secretariæ congregationis sacrorum rituum. In fidem etc. Ex eadem secretaria die 6 maii 1864. D. Bartolini S. R. C. secretarius.

[8] [Breve Pii papæ VI de beatificatione servi Dei.] Quartum decretum est ipsummet Breve beatificiationis Ven. servi Dei Bonaventuræ a Potentia, sacerdotis professi ordinis Fratrum Minorum Conventualium sancti Francisci. Pius PP. VI ad perpetuam rei memoriam. Infestissimus humani generis hostis, nil unquam intentatum relinquens, quo animabus, Christi sanguine redemptis, exitiales ubique ponat insidias; ea etiam, quæ amantissimi Salvatoris charitas dirigit ad salutem, in illarum ipse perniciem vertere sollicita calliditate conatur. Ineffabilis Redemptoris bonitas docuit angustam portam, arctamque viam esse, quæ ducit ad vitam: latam vero, quæ ad perditionem et interitum: oportere igitur, ut laboriosum iter ingressi per tribulationes multas quasi violenter cælorum regnum capere enixe contendamus. Quo tamen divino monitu tepidi desidesque fideles erigi atque excitari maxime deberent, eo contra insidiantis dæmonis astu sæpe misere deterrentur, et nimiam lapsæ, corruptæque naturæ imbecillitatem causati, fingentesque laborem in præcepto, vel pedem inferre in vias mandatorum Dei reformidant, vel vix dato gradu turpiter revocant; non attendentes omnia nos posse in eo, qui nos confortat, fideli Deo, qui nec patitur nos tentari supra id, quod possumus. Verum, ut animalis homo ea, quæ Dei sunt, non intelligens, sapiat tandem; summa Dei miserentis providentia factum est, ut gloriosi cujusvis ordinis et conditionis viri omni quoque tempore in ecclesia surrexerint, qui, fortes in bello cum antiquo serpente, in viis Domini tamquam in latitudine usque ad consummationis exitum ambulantes, latum nimis mandatum Dei esse proprio exemplo cunctis ostenderent. In istorum sane numero censendus venerabilis Dei servus Bonaventura a Potentia; qui, ab ineunte ætate in lege Domini sanctissime ambulans, majores tamen in corde suo ascensiones disposuit, dum inclyti ordinis Minorum Conventualium sancti Francisci disciplinam amplexus est; et novo veluti vinculo Christo vehementius obstrictus, quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso, in domo Dei enituit. Ardentissima enim erga Deum et proximos charitate, humilitate, innocentia, cum incredibili ferme vitæ austeritate conjuncta, cæterarumque virtutum laude floruit: et quod aliis sanctis viris divina dispensatione usuvenisse novimus, ut nimirum certa quadam, reliquas inter, virtute præcellerent, ut hinc ecclesia, mirabili quadam circumdata varietate, magis magisque nitesceret: id ipsum venerabilis servus Dei, Domino adjuvante, est consecutus. Obedientiam enim præclarius sibi excolendam proposuit; eamque maximam, matremque cæterarum virtutum merito prædilexit. Hac nihil unquam antiquius habuit, summumque, quoad vixit, illi jus fuit, nihil arbitrio suo agere, per omnia ad parentum primo, superiorumque deinde nutum potestatemque pendere. Obedientia perpetuo duce, justus ambulans, in simplicitate, stultus propter Christum factus est, ut fieret sapiens, callidique hostis delusis insidiis, locutus est victorias, donec cursu consummato ad paratam in cælis immarcescibilem coronam evolavit. Post obitum, percrebrescente fama sanctitatis venerabilis servi Dei, eo tandem omnium vota perducta sunt, ut, confectis apostolica auctoritate processibus et in sacra rituum congregatione institutis de more judiciis, tum super vitæ sanctitate ejusque virtutibus, tum super miraculis, quæ a Deo, ut ostensam faceret servi Dei sanctitatem, patrata asserebantur; riteque perpensis omnibus, sanctæ memoriæ Clemens XIV prædecessor noster et heroicas judicaverit servi Dei virtutes et miraculorum oraculo suo asseruerit certitudinem. Nos itaque, in hac supremi apostolatus celsitudine, Dei voluntate, non quidem nostris meritis, constituti, cum, auditis cardinalium et consultorum ejusdem sacræ rituum congregationis suffragiis, cognoverimus posse, quandocumque nobis videretur, prædictum Dei servum beatum declarari, communibus etiam votis et precibus annuentes, tenore præsentium deque apostolicæ auctoritatis plenitudine concedimus et indulgemus ut idem servus Dei Bonaventura a Potentia inposterum BEATI nomine nuncupetur, ejusque corpus et reliquiæ fidelium venerationi (non tamen in processionibus circumferendæ) exponantur, imagines quoque radiis seu splendoribus ornentur, ac de eo singulis annis die XXVI octobris recitetur Officium et Missa celebretur de communi confessoris non pontificis cum oratione a nobis approbata juxta rubricas Breviarii et Missalis romani. Porro recitationem Officii ac Missæ celebrationem hujusmodi fieri concedimus tum pro universa Franciscanorum familia, tum in civitate Potentiæ, in qua servus Dei ortum habuit, tum in civitate Nuceræ Paganorum, ubi regularem emisit professionem diuque versatus est, tum denique in civitate Ravelli, in qua efflavit animam ejusque corpus remansit humatum, ab universis Christi fidelibus tam sæcularibus quam regularibus, qui ad horas canonicas tenentur; et, quantum ad Missas attinet, etiam ab omnibus sacerdotibus, ad ecclesias, in quibus festum peragetur, confluentibus. Præterea primo dumtaxat anno, a datis hisce literis inchoando, in ecclesiis locorum prædictorum solemnia beatificationis ejusdem cum Officio et Missa sub ritu duplici majori, die ab ordinariis constituta, postquam tamen in basilica principis apostolorum de urbe celebrata fuerint ejusmodi solemnia, (pro qua re diem XXVI nensis novembris currentis assignamus,) pariter celebrandi facimus potestatem. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, ac decretis de et super non cultu editis, cæterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem ut præsentium litterarum transumptis seu exemplis, etiam impressis, manu secretarii supradictæ congregationis cardinalium subscriptis, et sigillo præfecti seu pro-præfecti ejusdem congregationis munitis, eadem prorsus fides ab omnibus ubique tam in judicio quam extra illud habeatur, quæ ipsis præsentibus haberetur, si forent exhibitæ vel ostensæ. Datum Romæ apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die XIX novembris MDCCLXXV, pontificatus nostri anno primo. J. Card. de Comitibus. M. Gallo S. R. C. secretarius. Loco † signi. Romæ MDCCLXXV. Ex typographia reverendæ cameræ apostolicæ. Ita reperitur in actis et regestis secretariæ congregationis sacrorum rituum. In fidem etc. Ex eadem secretaria die 9 maii 1864. D. Bartolini S. R. C. secretarius.

[9] [Lectiones propriæ, anno 1817 concessæ, quibus] Ut ex his ipsis literis patet, cultus et veneratio publica initio restricta ad Fratrum Minorum congregationes et ad diœceses Potentinam, Nucerinam Paganorum et Ravellanam. Postea illa paulisper aucta. In Calendario enim Amalphitano anni 1847, quo festa omnium diœcesium littoris Amalphitani, (sunt autem hæ diœceses numero quinque, anno 1818 omnes extinctæ et Amalphitanæ unitæ), die 26 octobris festum B. Bonaventuræ agendum præcipitur non solum in pristina diœcesi Ravellana, sed et in metropoli et Scalæ. Idem festum non celebratur in diœcesi Neapolitana; sed in Ordinibus divini officii, servandis in prima regali palatina capella totaque regali jurisdictione pro annis 1844 et 1847, ritu duplici idem festum indicitur in diem 26 octobris. Lectiones initio recitatæ ex Communi confessorum non pontificum; sed die 8 julii 1817 a sacra rituum congregatione propriæ probatæ sunt, quæ nunc usurpantur in diœcesibus Potentina, Nucerina Paganorum, Ravellana, Scalensi, Amalphiæ, in Regia capella atque imprimis a Minoribus Conventualibus; sed reliquæ S. Francisci familiæ, quæ propter nimiam sanctorum beatorumque abundantiam ad libitum ritu semiduplici B. Bonaventuræ festivitatem agunt, parum aut nihil novis illis lectionibus utuntur; unde fit ut in citramontanis partibus valde raræ sint.

[10] [virtutes religiosæ,] Non itaque inutile fuerit eas hoc loco recitare. Lectio IV. Bonaventura piis et honestis parentibus Potentiæ in Lucania natus, adhuc puer modestia vultus, solitudinis amore et orationis studio, quanta futurus esset sanctitate jam inde præmonstravit. Adolescens, ut arctius Deo adhæreret eique liberius inserviret, inter Minores Conventuales recenseri obtinuit. Cum vero illum post emissam professionem ad scientiam sanctorum vocari superiores prænoscerent, a philosophicis studiis, jam inceptis, et a scholasticis concertationibus evocarunt, ut ei contemplationis dono uni Deo vacare liceret. Quare Amalphim missus, ut ibi moderatori spiritus probatissimo operam daret, eo magistro admirandum in modum in virtutibus omnibus profecit: in id potissimum incumbens, ut perfecta sui abnegatione Christo fieret conformis. Obedientia præsertim adeo fuit eximius, ut sibi mortuus, et omnem judicii sui discretionem exutus, sola præcipientis voce ad ardua quæque, et prope impossibilia exequenda alacriter evolaret.

[11] [labores apostolici, caritas in pauperes, pœnitentiæ,] Lectio V. Sacris initiatus, animarum saluti procurandæ se penitus addixit, prædicationi verbi Dei, et puerorum institutioni in rebus fidei. In confessionibus excipiendis, licet variis molestisque morbis affectus, ad ultimum usque vitæ assiduus perduravit: ad infirmos in extremo agone constitutos, quacumque adiretur hora, impiger accurrebat. Erga pauperes mira charitate flagrans, ut eos reficeret, non solum suo, licet tenuissimo, cibo abstinebat, verum ab aliis subsidia emendicando comparabat, et non semel piis largitionibus oleum et panes miraculo multiplicavit. Carceribus detentos, ut ad pœnitentiam excitaret, frequenter adibat, nulli parcens labori, ut temporali simul, et æternæ proximorum utilitati prospiceret. Tot curis distractus, ab oratione tamen animum non remittebat, solitus in adoratione Sanctissimæ Eucharistiæ Sacramenti, et Dominicæ Passionis contemplatione (quibus mysteriis magnopere afficiebatur) noctes insomnes traducere. Hinc factum est, ut soli Deo adhærens, et mundana omnia contemnens, præclarum extiterit religiosæ perfectionis exemplum, paupertatis præcipue, numquam tam lætus, quam cum victum mendicare cogeretur. Abstinentiæ itidem, et pœnitentiæ fuit austeritate singulari; nam jejunia illi continua fuere, et singulis fere noctibus in se ipsum flagellis acriter insæviebat. Nec nisi gravi infirmitate lectulo usus est; nam brevem somnum humi, vel super nudam tabulam carpere consueverat.

[12] [fructus spirituales concionum, donagratis data, invicta constantia et miracula recensentur.] Hujusmodi corporis macerationibus, tamquam mortuum grani frumentum, multum fructum attulit. Quamvis enim in simplicitate sermonis ad populum loqueretur, tamen vivus erat sermo ejus et efficax. Quapropter plurimos perditos peccatores et impudicas mulieres, in insula præsertim Ænaria, Christo lucrifecit, Deo præclarissimis donis apostolicos servi sui labores prosequente: nam sæpe in extasim rapi visus est, prophetiæ spiritu multa prædixit, et gratia curationum morbos varios derepente sanavit: inde Neapolim remissus, cum ibi in charitatis et pietatis officiis totus esset, ingravescente jam tumore, quo in genu jam diu laboraverat, horrida chirurgorum instrumenta, et candentium laminarum adustiones ad pœnitentiæ exercitium immobilis toleravit. Ubi convaluit, Ravellum profectus est, ibique satis superque meritis refertus, mortis tempore prænunciato, sacramentis devotissime susceptis, psalmos et hymnos dulciter concinens, lætus obdormivit in Domino, die vigesima sexta octobris, anno millesimo septingentesimo undecimo, ætatis suæ sexagesimo primo. Statim post mortem multa sunt patrata miracula, inter quæ illud circumfertur, quod proxime tumulandus, cum portitores ante tabernaculum Venerabilis Eucharistiæ pertransirent, ipse extinctos oculos aperuit, et cunctis cernentibus ac stupore perculsis, caput in venerationis signum inclinavit. Quibus aliisque signis rite probatis, eum Pius Sextus, pontifex maximus, beatorum albo recensuit.

[13] [Oratio propria et elogium in Martyrologio.] Orationis hæc est forma: Deus, qui in beato Bonaventura confessore tuo eximium obedientiæ exemplum constituere dignatus es; præsta, quæsumus, ut, ejus imitatione voluntatem nostram abnegantes, mandatis tuis perpetuo inhærere valeamus. Per Dominum. Elogium autem, appendici Martyrologii Romani insertum, breve est et his ipsis conceptum verbis: Beati Bonaventuræ a Potentia confesforis, ordinis Minorum Conventualium; quem, obedientia cæterisque virtutibus insignem, Pius Sextus, pontifex maximus, beatis adnumeravit.

[14] [Conventuales vindicati.] Nolim autem hunc brevissimum commentarium claudere, quin prave detortam et inveteratam opinionem evertere coner, quo ipsa B. Bonaventuræ conditio intelligatur melius. Quum scilicet Conventuales non integram S. Francisci Regulam observent, sed in paupertatis legibus dispensationes pontificias, a concilio Tridentino confirmatas et ad alios multos ordines mendicantium extensas, admittant, traducuntur sæpe ab aliis quasi degeneres S. Francisci filii; adeoque, si quosdam audias, nil apud eos esse diceres quin corruptum sit et perversum, et certe congregationis disciplinam labantem esse et neutiquam intentam. Equidem veteres labes novasque omitto, quæ ex hominum imbecillitate et prava temporum conditione oriantur et a quibus nullæ religiosæ familiæ omnino immunes sint: sed ipsa Conventualium instituta sanctissima sunt; et, si illi ex mendicitate non omnino vivant, considerandum est non defuisse spiritum Dei concilio Tridentino, cui visus est modus imponendus religionibus mendicantibus et cui imprimis placuit ut Conventuales reditus haberent. Neque profecto ecclesiæ placita dijudicanda sunt secundum S. Francisci statuta, sed hæc statuta moderanda illis placitis. Deinde quod Conventualium (ut et reliquorum regularium) historia a miseriis expers non est, ad argumentum nostrum fere non pertinet, quum conventus semper exstiterint et provinciæ sanctissimorum virorum abundantia insignes, et in nullis defuerint instrumenta salutis et religiosæ perfectionis. Et quidem, dum beatus Bonaventura vixit, videtur provincia Neapolitana complures habuisse viros vitæ solitariæ, contemplationis et severissimæ pœnitentiæ studiosos. Ecquæ præterea provincia religiosa profert, non singularem dico virum, sed seriem hominum continuam, qui mereantur sanctorum catalogo solemniter adscribi? Sed protulit Neapolitana Conventualium provincia V. S. D. Dominicum a Muro, B. Bonaventuræ magistrum annoque 1683 vita functum: protulit B. Bonaventuram, illius discipulum et ad cælites transgressum anno 1711: protulit V. S. D. Antonium Lucci, qui, anno 1681 natus, anno 1695 Conventualium vestem induit; quam nonnisi anno 1728 aut sequenti cum Bovinensibus infulis commutavit, has anno 1752 in sepulcro depositurus. Atque eodem tempore in vicina provincia florebat Angelus Antonius Sandreani, anno 1675 in diœcesi Senogalliensi natus, anno 1691 Urbinatensi tirocinio additus, et conventuum Senogalliensis et Æsinatis deinde decus, donec anno 1752 die 29 octobris inde ad cælum evolavit. Qui quaterni, aliquando sanctis adscribendi, uno tempore, brevissimo terræ spatio, Christi odorem heroicarum virtutum exercitio sparserunt. Hæc detractoribus suis opponant Conventuales.

VITA B. BONAVENTURÆ POTENTINI EX ORDINE MINORUM CONVENTUALIUM,
Collecta ex Vitis a Josepho Maria Rugilo et Josepho Ludovico Rossi, aliisque monumentis historicis.

Bonaventura de Potentia, conf. ord. FF. Min. Conv. in Italia (B.)

PROOEMIUM.
De misera conditione Regni Neapolitani dum viveret B. Bonaventura Potentinus

[Post medium sæculum XVII, quo tempore vixit B. Bonaventura,] Licet tam obscura fuerit B. Bonaventuræ vita ut ejus nomen nihil cum historia reipublicæ sive civilis sive sacræ commune habuisse videatur, censeo tamen brevibus enarrandum quæ esset quinquaginta posterioribus annis sæculi XVII et initio subsequentis regni Neapolitani conditio; quoniam nemo, quantumvis tenuis et humilis sit, vim et efficientiam, quæ rationi temporum locorumque insita est, detrectare omnino potest. Erat autem ejus fortuna misera valde: academica studia prolapsa, nobiles redacti ad inopiam, mercatores impares solvendo facti, quæstus fundorum perditi [Franc. di Andrea, Ragionamento a' nepoti, ap. P. Napoli-Signorelli, Vicende della cultura nelle due Sicilie, tom. V, pag. 142.] . Jam pridem agrorum cultura, quæ divitiarum esse fons debuerat, (multis enim locis tres quotannis messes colligi possunt [Napoli e i luoghi celebri delle sue vicinanze, tom. II, pag. 207.] ,) et omnis pene negotiatio, maxime sericaria, ex qua aliquando quadraginta octo sextulæ * Neapolitanæ civitatis vixerant [Ranke, Hist. des Osmanlis et de la Monarchie espagnole, pag. 387.] , improvida vectigalium indictione oppressæ. Fides sublata publica nummorum furtiva corrosione et dein cusione pecuniæ tenuioris [Ibid. pag. 457. Cfr Giannone, Hist. civile du royaume de Naples, tom. IV, passim; Ludovico Bianchini, Storia delle Finanze di Napoli, tom. II, pag. 543 et seqq.] . Peculatus in omni ministeriorum ordine communis; pœna mortis passim in mulctas mutata; multi gubernatores, pauperes adventu, reditu probrose divites [Ibid. pag. 454 et 455. Cfr Giannone, op. cit.] . A concussionis labe non immunes ecclesiastici viri [Ibid. pag. 287 et seqq.] . Nulla consiliorum constantia, nil firmi, nil stabile. Imperantibus Hispanis seu Austriacis duorum sæculorum spatio regno præpositi proreges quadraginta, legati viginti; singuli (si æqualiter dividatur intervallum) annos tres et aliquot menses. Quorum opera partim posita in diruendis decessorum cœptis, universim in strenue colligendis atque etiam augendis tributis [Napoli-Signorelli, Vicende etc. tom. V, pag. 9 et 10. Cfr Ranke, pag. 455.] .

[2] [miser status] Hæc ut negari non sinunt certissima documenta, sic ille iniquus est qui ea hominum culpæ potius quam rerum necessitati adscripserit, non quod gubernatorum aliquot peccata nulla sint, sed quod, volentibus nolentibus, tunc temporis remedium afferri non poterat [Cfr Colletta, Storia del reame di Napoli, lib. I, § 2.] . Res scilicet nummaria regum Hispaniæ pessumiverat jam ab imperatoris Caroli V temporibus; neque umquam restitui potuit, quoniam numquam pax floruit satis diuturna. Medio sæculo XVI, quum prospere fluerent negotia, non advehebantur ex America in ærarium regium plus quadringenta millia scutatorum, pondo marcarum argenti 71,642 [Ranke, Op. cit. pag. 375.] , francorum circiter 3,000,000: ex Belgio aliquando sextuplum [Ibid. pag. 377 et 382.] . Quum autem hæc regio turbata est et, nedum pecunias daret, infinitas absorberet, emungendæ fuere aliæ provinciæ: non parsitum Castellæ, multoque minus Regno Neapolitano; difficiliores Aragonia, Sicilia, Mediolanensis pagus, veterum privilegiorum tenaciores [Ibid. pag. 385.] . Neapolitanum itaque Regnum, quod Caroli V temporibus vectigalium oneri succumbebat, multo magis deinde pressum, ita ut sexaginta annorum spatio tributa triplo accreverint [Ibid. pag. 298. Cfr pag. 386 et 387.] . Verumtamen anno 1620 ascendebant ad quinquagies centena millia (5,000,000) ducatorum seu tercenties prope centena millia (30,000,000) francorum [Ibid. pag. cit.] , id est (quum vigies fere centena millia [2,000,000] incolarum [Galanti, tom. I, lib. I, cap. III, § 10.] essent) ad francos quindecim in singula capita; quod, quoniam nunc pecuniæ potestas triplo minor est, tantum valet, quantum nunc franci 45. Qui tamen non omnes eodem premebant pondere, quum bona feudalia et ecclesiastica, media minimum pars Regni, immunia essent. Quin extremo sæculo XVII volunt scriptores non mali duas tertias partes agrorum liberorum penes ecclesiastica instituta fuisse [Cfr Ludovicus Bianchini, Storia delle finanze di Napoli, tom. II, pag. 269.] . Quibus oneribus si alia addantur jura, baronibus aliisque solvenda, nemo non videt triplo saltem plus a Neapolitani Regni incolis solutum fuisse quam nunc a Belgis. Sed raro videntur tributa tam immania exacta fuisse [Ibid. tom. II, lib. II, cap. 8 et seqq.] .

[3] [utriusque reipublicæ] Verum calamitas inde maxime oriebatur, quod colligendæ pecuniæ publicæ ars illo ævo ignota erat, neque recta vectigalium indicendorum ratio. Hoc cunctis regibus propositum minimo populorum onere stipendia necessaria exigere, quoniam perspectum habebant plus adhærere digitis collectorum quam venire in publicum ærarium; et quidem demonstravit Sullyus ex collatis a populo millies quingenties centenis millibus francorum (150,000,000) in ærarium regis Galliarum redacta fuisse tercenties dumtaxat centena millia (30,000,000) [De Hamal, Traité élémentaire d'économie politique, pag. 186.] . Quapropter reges Hispaniarum avide excipiebant qui se malo remedium afferre posse gloriarentur [Ranke, Op. cit. pag. 383 et 384.] ; civitates autem populusque hoc maxime per suos procuratores in comitiis seu curtibus postulabant ut penes se esset ipsa pecuniarum coactio [Ibid. pag. 401. Cfr Marina, Hist. des grandes assemblées nationales d'Espagne, tom. II, pag. 347 et seqq.] : sed videbatur hæc postulatio in regiæ auctoritatis detrimentum vergere. Omne itaque collectorum genus institutum est; quod quum ad quædam percipienda vectigalia minus promptum et sagax esset, porta aperta est redemptoribus, et Genuensibus expilandum quasi traditum Regnum Neapolitanum [Signorelli, Op. cit. tom. V, pag. 9 et 10. Cfr Colletta, Storia del Reame di Napoli, lib. I, § 13.] . Non minores errores admissi in tributorum constituenda ratione. Imprimis officia, feuda et jurisdictio in vicos et pagos sæpius fuerunt vendita iis plerumque qui nihil cogitarent nisi quo pacto maximum inde referrent lucrum [Ranke, Op. cit. pag. 455. Cfr Colletta, Storia, lib. I, § 13 et 16; Galanti, tom. I, lib. I, cap. III, § 8.] . Dein quum rex, gubernatores, populus, pecuniæ penuria laborarent, hoc contendebant omnes ut metalla pretiosa, mercibus peregrinis (quantum fieri posset) amotis aut nummorum evectione vetita, intra regnorum fines retinerent [Cfr Galanti, Neue Geographie von Italien, tom. I, pag. 187.] ; nescii non pecuniam vi aut dolo retinendam, sed potius mutui commercii securitate alliciendam. Deinde nihil fere permissum sine vectigalium exactione. Si aliquid venderetur intra Regnum, aderat exactor; si adveheretur, aderat similiter [Signorelli, Op. cit. tom. V, pag. 132 et seqq.] . Telonia ubique constituta, quum portoria reciperentur non tantum in finibus, sed ad portas civitatum et in mediis foris [Cfr Giannone, Hist. civ. tom. IV, pag. 513.] , tam de fructibus indigenis, quam de mercibus exteris. Sed quamvis hæc nobis mira videantur, illis temporibus erant communia; quin etiam in Hispania, in singulis regnis, principatibus et civitatibus a transeuntibus mulis tributum exigebatur et unum pro centum de viatorum pecunia, confiscatione proposita [Le Jeunehomme, Relation d'une voyage de la Flesche à Lisbonne, en 1627, pag. 7 et 8.] . Ita volebant populi, quos multo nimis auscultabant reges Hispaniarum [Ranke, Op cit. pag. 425 et seqq.] , et quibus certum videbatur scientiam œconomicam in hoc consistere ut ab exteris præcipue exigerentur tributa, ut pecuniæ non permitterentur exire e regno et ut directa potius vectigalia quam indirecta indicerentur [Cfr Signorelli, Op. cit. tom. V, pag. 9, 132 et seqq.] . Non considerantes mercaturam hac via non posse non perire et ipsa proinde tributa minui; indictiones itaque indictionibus addendas, donec nil amplius esset liberum; pereunte mercatura, florere non posse culturam agrorum et universam rempublicam pessum ire. Et quidem, quum velis nolis minimum rerum pretium naturale impendio fabricationis, quod est operarum victus necessarius, locationis merces et vectigalia, constituatur; et nihil ex his (nisi venditionis pretium augescat) crescere possit, quin aliæ partes minuantur; quumque, frumenti exportatione prohibita et horreis publicis constitutis [Galanti, tom. I, pag. 187.] , vendi non possent fruges aucto propter vectigalia pretio; intolerabilis facta est colonorum conditio, atque ipsa dominorum fortuna mirum in modum imminuta, quum vix quidquam solverent conductores, quod non absorberent procuratores et causidici. Neque melior ecclesiasticorum bonorum conditio; adeo ut abbatia Cassinensis superioribus sæculis, quum magnam Regni Neapolitani partem possidebat, minus pecuniæ haberet, quam nunc, quum omnibus fere bonis spoliata est [Tosti, Storia della badia di Monte Cassino, tom. II, pag. 319 et 320.] .

[4] [in Regno Neapolitano.] Quum ergo miseria ut in aliis Hispanicis provinciis sic quoque in Regno Neapolitano quotannis cresceret, adeo ut sæculo XVIII Judæi a Borboniis revocandi fuerint a quibus prolapsæ mercaturæ aliquis stimulus adderetur [Colletta, Storia, lib. I, § 31.] , et ut vici seu parœciæ essent, in quibus nemo præter præfectos domum incoleret, colonis subterraneis specubus pro domicilio utentibus [Colletta, storia, lib. II, § 19.] ; et quum nihilominus Hispaniæ regibus, continua fere bella pro principatu, gloria et ecclesiæ defensione gerentibus, pecuniæ multæ necessariæ essent, sæpe inde excanduerunt simultates inter curiam Romanam et regiam Hispanicam, quum ambæ indigerent nummis, illa ad fabricam S. Petri, bellum contra Turcas et splendorem ecclesiasticum, hæc ad tuendam conservandamque terra marique Castellani nominis auctoritatem. Carolus itaque V, Philippus II aliique reges Hispaniarum caverunt ne absque suo permissu seu exsequatur regio ullæ literæ apostolicæ inferrentur, nihil adeo timentes ne in his pecuniarum aucupia laterent [Gianone, lib. XXXIII, cap. 4; Ranke, pag. 285 et seqq. 291 et seqq.] . Quo factum est ut supremum dominium, quod sanctæ sedi in Regnum Neapolitanum aut scriptis diplomatibus aut usucapione competebat [Cfr Muratori, ap. Borgiam, Breve istoria del dominio temporale della sede apostolica nelle due Sicilie, pag. 212 et seqq.] , nil nisi annuum asturconem Romam acciret [Ranke, pag. 293.] et ut multum etiam periret de emolumentis, quæ ex collatione beneficiorum, ex nuntiorum et collectorum missione multisque aliis veteribus novisque consuetudinibus veniebant [Cfr Giannone, lib. XXXIII, cap. 5 et 6.] : quæ justarum utique Romanorum pontificum querelarum continua scaturigo fuit et frequentium pessimi exempli contentionum occasio. Utut autem hæc flenda erant, populi tamen pietas nihil detrimenti accipiebat. Hispanorum enim principatu plura templa et cœnobia, quorum aliquot splendida valde, exstructa fuerunt quam ullis aliis temporibus; ita ut hæc assidua Giannonis conquestio sit. Deinde clericorum, monachorum et sanctimonialium numerus ad centena duodecim millia (112,000) ascendit, quum vix quadragies centena millia (4,000,000) incolarum essent; adeoque universim inter duodecim puberes virilis sexus unus erat ecclesiastici seu monastici ordinis, et ex triginta puellis nubilibus una sanctimonialis [Cfr Galanti, tom. I, lib. I, cap. VI, § 3 et alibi passim.] . Qui licet non omnes pietate ad hoc vitæ institutum adducerentur, plerique tamen præcipue cogitabant Dei servitium. Demum, quum non semel populus, tributorum immanitate excitatus, in apertam rebellionem prorumperet, mirum erat videre quantam, initio saltem seditionum, reverentiam et fiduciam exhiberet archiepiscopo Neapolitano, legato pontificio et imprimis Christi vicario. Vitiorum tamen colluvie squallebat Neapolis, et plures provinciæ sesquisæculum a latrociniis, quibus penuria et vectigalium intemperantia ortum dederant, laborarunt. Interea tamen simul cum miseria triplo auctus est incolarum numerus [Ibid. tom. I, lib. I, cap. III, § 10.] . Remedium aliquod afferre conati sunt ultimi gubernatores Hispani, multoque magis Borbonii; sed quum ipsi quoque bellis impliciti fuerint, nil magnopere initio perficere potuerunt; deinde vero ministros præposuerunt, nequaquam pios, qui Regni pararunt ruinam. Sed hæc post mortem B. Bonaventura evenerunt, neque ad nos pertinent. Hæc scripseram, quum venerunt ad manus meas Historia ærarii Neapolitani, auctore Ludovico Bianchini, et Conatus politicus de censu incolarum et publicis vectigalibus utriusque Siciliæ, a M. L. R. conscriptus, ambo anno 1834 regia auctoritate Neapoli typographia Flautina edita; atque in his non minus misera apparet Regni Neapolitani sæculo XVII facies quam in aliis illis libris quibus supra usus sum.

[Annotata]

* 48/60=4/5

CAPUT PRIMUM.
B. Bonaventuræ ortus, professio religiosa, incolatus Nuceræ Paganorum, Aversæ, Matalone et in eremo S. Mariæ Gratiarum. Studiorum renuntiatio.

[B Bonaventura, in sæculo dictus Carolus Antonius Gerardus Lavanga, in media paupertate pie adolescit, anno ætatis duodecimo ad scholam missus;] Super viam publicam, qua Salerno itur Materam, medio fere itinere, consurgit in colle Potentia a, vetus Lucaniæ oppidum, nunc Basilicatæ seu provinciæ Potentinæ caput b et ante hominum memoriam sedes episcopalis, ad septentrionem spectans Manfredoniam, ad orientem Tarentum, ad meridiem sinum Policastrensem, et Neapolim ad occasum. Lucem illic vidit B. Bonaventura, natus patre Lælio Lavanga, paupere sartore, et matre Catharina Pica, ejus uxore, baptismoque ablutus est in templo cathedrali S. Gerardi c die 4 januarii anni 1651, domestico nomine dictus Carolus Antonius Gerardus. Sexennio post, die nempe 11 martii anni 1657, ibidem confirmationis sacramento signatus est a Bonaventura Claverio d, ex ordine Minorum Conventualium ad civitatis episcopatum assumpto. Quum præ inopia oppidani in dies numero minuerentur e et parentes ex artificio minus meritorio viverent, non lauto victu neque molli vestitu adolevit puer; verumtamen, quum æstate etiam illic frigeat, non quoad sapere cœpit incessit eo habitu quem suspicetur lector morum Regni Neapolitani non ignarus. Jam in puero illuxit qualis esset futurus; quippe qui quasi ad pietatem natus videretur. Quare placuit patri eum non in sua officina retinere, sed ad ludum mittere literarium, quem presbyter pius et gravis Potentiæ regebat, sese intra literarum elementa continens. Nullum scilicet Potentiæ tunc erat seminarium; quod instituti genus, quo nullum salubrius a concilio Tridentino præceptum est, valde difficile in Regnum Napolitanum penetravit f. Quum autem lingua vulgaris tantopere accedat ad latinam ut duobus sæculis ante sæpe adhuc latine diceretur ex sacro pulpito ad populum g (quo fere modo nunc gallice concio habetur ad rudes Gallos), non italice, sed latine instituebantur pueri; et quidem, licet beatus puer non ante annum ætatis duodecimum ad magistrum missus censendus sit h, quum intelligentiæ segnis non esset, in literis latinis intra paucos annos supra spem profecit.

[2] [pueritiam et adolescentiam sanctissime peragit, omnibus carus et gratus;] Verumtamen multo magis excelluit religione et morum innocentia. Natura comis erat, in sermone lepidus et facilis; (quas dotes ad finem vitæ usque retinuit); sed, quum totus in se et in Deum intenderet, parcus erat verborum, raro sponte loquens, et fere non nisi interrogatus, breviterque. Similiter, ingenio quasi suo, sive solus esset, sive in publico, compositus erat et modestus, vultu demisso, exemplo omnibus, et in aspectu oculisque, ut testes dixerunt, puritatem corporis et animi patefaciens. In plateis non versabatur nisi ut ad templum scholamve pergeret aut paternis fungeretur mandatis; et universim ita dicto audiens erat parentum jussis aut votis, ut reprehensione nulla umquam dignus fuerit. Seorsum secedere amabat, ut aut scholastica pensa absolveret, aut libros pios legeret, aut altariolum ornaret imaginibus sacris, maxime B. V. Mariæ, quam a puero dilexit: quo loco, quum ætate profecisset, multum temporis aliquando orabat. Quod si quando domo non coactus excederet, horæ sescunsiam non stabat in via. In schola autem mutus et immobilis aut studebat aut ab ore pendebat magistri; quare procacior aliquis condiscipulus, ut experiretur utrum hanc mentis firmitatem turbare posset, ictibus eum aliquando et alapis affecit; frustra: nihil a sua mansuetudine dimotus est adolescens. Procul dubio hanc virtutem in Christi patientis schola didicerat; ubi et doctus est corpus flagellis cædere, nonnumquam quoad sanguis flueret: ad quam carnis debilitationem utebatur cubiculo superiori, quo nemo accedere solebat. Ad hoc a teneris volupe ei fuit ecclesias adire missæque sacrificio quotidie de genibus interesse, et, quum judicio rationisque usu plene potitus est, singulis diebus dominicis eucharistiam participare; a quibus cœptis numquam declinavit. Suspiciebatur itaque a parentibus et universa civitate; ita ut palam diceretur sanctus aliquando futurus et patriæ decus.

[3] [Anno 1666 admissus inter Conventuales, anno sequenti professionem facit Nuceriæ Paganorum.] Anno autem Christi 1666, ætatis decimo sexto, quum ea scire videretur quæ ab ordinis sui candidatis non ignorata esse volebant Minores Conventuales, statuit se eis adjungere. Consenserunt parentes; et quum paulo post ad Potentinum conventum accessisset magister Antonius de Pescopagano, minister provincialis, obtulit se adolescens, et facile admissus est ut filius Potentinæ familiæ. Missus tamen fuit tiro Nuceram Paganorum; quæ civitas sita est in fertilissima regione octo milliariis a Salerno super viam Neapolitanam. Posito itaque sæculari nomine ut deinceps Bonaventura Potentinus diceretur, tirocinium illic incohavit die 4 octobris, felicitatem simul suam cum festo S. Francisci, spiritualis sui patris, celebrans. Brevi autem omnium oculos in se convertit: tanta ejus erat modestia, pietas, regularum observantia et obedientia! Quin ii, qui testes fuerant tam eximiæ virtutis in tenera ætate, medio sæculo post non sine admirationis significatione ejus renovabant memoriam. Ut vero tirocinii annum absolvit, ad professionem religiosæ vitæ admissus est; quam in manibus magistri Francisci de Cerchiaro, guardiani conventus, fecit eo animi solatio et alacritate quam oculi et vox adstantibus proderent.

[4] [Inde missus Aversam et deinde Matalonem, ut studiis det operam, iis valedicit consilio Sebastiani di Cesare. Inde mittitur ad eremum S. Mariæ Gratiarum] Inde non multo post jussus est Aversam ire, quæ episcopalis civitas Neapolim inter et Capuam jacet, ut ibidem studia scholastica incoharet: erat enim illic seminarium provinciæ. Operam itaque aliquam posuit in discendis primis philosophiæ elementis; sed non multa delectatione, quod animus ad cælestia avocabatur. Superiores itaque, quoniam forte non satis paratus videbatur ad severiora studia, miserunt eum ad conventum Matalonensem i in Terra Laboris, diœcesi Casertina, non procul a pristina Calatia, Neapolim inter et Beneventum; ubi tum juniorum professorum * seminarium erat. Sed, nedum id valuerit ad amorem literarum ei immittendum, occasio fuit eis in perpetuum valedicendi. Olim scilicet, anno nempe 1222, per hunc vicum transiens S. Franciscus acceperat ab incolis ædiculam, non multo ante ab eis erectam; quam cellulis circumdedit. Licet autem deinde conventus plurimum auctus fuisset, anno tamen 1668 supererat adhuc * angusta pergula, in qua aliquando sanctus vir stetisse tradebatur. Quum autem se ad eam inconsulto applicuisset beatus juvenis, subito ei venit in mentem indigne id a se, magno peccatore, fuisse factum; et in planctum erupit. Quem quum audivisset magister Sebastianus di Cesare, vir ætate gravis et boni consilii, rogavit eum quid tantopere ploraret. Pudore an tristitia impeditus, nil respondit adolescens. Roganti itaque iterum Cæsario: “Et quomodo, ait Bonaventura, a lacrimis temperabo, qui innixus fuerim pergulæ, quam tetigit sanctus fundator?” Quum ergo tam levi de causa in religiosas lacrimas solveretur ille, intellexit Cæsarius eximia pietate ejus pectus abundare; quare subdidit: “Fili mi, nonne vides Te a Deo ad se vocari et totum sibi adscribi? Studiis nuntium remitte; quibus te natum non esse manifeste apparet. Exinde totum te trade perfectionis studio et scientiæ sanctorum. Hæc a te postulat Deus qui tibi tam teneros sensus inspiraverit.” Placuere hæc plurimum beato juveni, neque displicuerunt superioribus; qui, licet B. Bonaventura decimum octavum annum vix attigisset, dimiserunt tamen eum ex studiorum curriculo et ad conventum S. Mariæ Gratiarum in fundo cui nomen Pio, diœcesi Beneventana, destinarunt.

ANNOTATA.

a Est et altera Potentia in Piceno.

b Anno 1273 a terræ motu ruinam traxit. E ruderibus nova in vicinia exstructa civitas [Giustiniani, Dizionario geografico del regno di Napoli, V° Potenza.] .

c Intelligitur S. Gerardus, natione Placentina, qui ad finem sæculi XI Potentiam peregrinus venit et juventutem in pietate et literis instituit, posteaque Potentinus episcopus et patronus factus est. De eo dicetur in his nostris Actis die 30 octobris. Interea vide veterem ejus Vitam apud Ughellium [Italia sacra, edit. Coleti, tom. VII, col. 134 et seqq.] .

d Occupavit sedem Potentinam a die 16 julii anni 1646 usque ad annum 1677, quo Didacus Lozanus Carmelita demortuo antistiti successit. Quum centum abhinc annis reditus stabiles non ascenderent nisi ad bis mille quingenta (2,500) ducata [Galanti, tom. I, lib. I, cap. VI, § 3.] seu francos decies octies mille centum viginti quinque (18,125), (quorum præsens potestas ad quadragies mille accedit, sed non magni tum illic fiebat,) fere nonnisi religiosi ad hanc sedem tum designabantur [Cfr Ughelli, tom. VII, col. 143 et seqq.] .

e Anno 1648 recensiti fuerant foci 1178; sed anno 1669 non plus 883. Ineunte hoc sæculo incolæ erant circiter 9,000 [Giustiniani, V° Potenza.] ; anno 1824, 8,800 [Dizionario statistico de'paesi … al di qua del Faro, pag. 133.] .

f In relatione de regno Neapolitano, ad Paulum papam V missa circa initia sæculi XVII, dicuntur episcopi minora beneficia erectis seminariis adjunxisse et tributa cleri inferioris percipere, atque tamen ad convictum neminem admittere, quin alimentorum pretium solvat [Ranke, Hist. des Osmanlis et de la monarchie espagnole, pag. 228.] . Alii omnino neglexerunt concilii Tridentini mandatum. Sed plures non potuerunt, diœcesis angustiis et paupertate impediti. Profecto V. D. S. Antonio Luccio, episcopo Bovinensi, neque zelus defuit, neque abstinentia: verumtamen institutum stabile erigere potuit nullum, ubi clerus erudiretur. Quæ enim a pientissimo viro facta sunt et a testibus mirabilia prædicata, utpote ab aliis præsulibus omissa, hæc sunt [Bovinensis beatif. et canon. V. S. D. Antonii Luccii, episc. Bov. Summarium, num. 9.] Quum in oppido et diœcesi rarissima essent disciplinæ literariæ instrumenta, accersivit magistrum exterum, qui stipendiis venerabilis viri multis annis pueros oppidi et diœcesis grammaticam et humanitatem docuit; Fratrem quoque Conventualem in palatium suum vocavit, qui philosophiæ et rhetorices leges explicaret clericis: quos a vicario suo generali in utroque jure institui voluit, ipse sibi reservans theologiæ moralis et cantus præceptionem, et aliquando pueris literas affligens. Quæ temporaria fuisse neque ab omnibus episcopis exspectanda manifestum est.

g Videatur hac de re Tiraboschius [Storia della letteratura, italiana, tom. IV, pag. 386, et tom. VI, part II, pag. 382.] , confutans eos qui docuerunt olim nonnisi latine verbum Dei prædicatum fuisse in Italia et ostendens in concionibus familiaribus linguam italicam sæpe fuisse usurpatam.

h Hanc conjecturam ex more, qui multis adhuc Italiæ locis viget, feci.

i Exstabat hoc oppidum seu castrum jam sæculo VIII, nomine forte assumpto ab æde Benedictina S. Mariæ Magdalenæ, morte, cultu et miraculis S. Augusti celebri. Sæculo IX, vicina Galatia a Sarracenis diruta, profugis civibus aucta est. Historiam nuper scripsit Hyacinthus de Sivo [Storia di Galazia campana e di Maddaloni, scritta da Giacinto de Sivo. Napoli, 1859 – 1865.] .

* minor gioventu

* angusta loggia

CAPUT SECUNDUM.
In eremo S. Mariæ Gratiarum multoque magis in Amalphitano conventu, duce V. D. S. Dominico a Muro, in omnibus virtutibus profectus B. Bonaventuræ, maxime in obedientia cæca.

[In eremo S. Mariæ Gratiarum nullis inferior fuit in sanctimoniæ palæstra. Triennio post optimum directorem nanciscitur Amalphiæ V. S. D. Dominicum a Muro;] In mediis silvis, procul ab omni hominum commercio, posita est illa domus; quam tum temporis incolebant, pro veteri Fratrum Minorum instituto a, Conventuales aliquot, asperioris vitæ et contemplationis studio illecti. Quibus quum triennium sociatus fuit beatus juvenis, nulli inferior visus est regularum observantia, pœnarum ultronearum admissione, sensuum custodia, voluntatis propriæ expugnatione et diuturnis orationibus. Verumtamen alibi ei præ paraverat Deus majoris perfectionis magimtrum, Dominicum scilicet Muro, cujus cælestis prudentia tam splendidos emittebat radios ut pientissimi inter Conventuales eum de animæ negotiis consulerent, pluresque, etiam boni theologiæ magistri, qui Deo singulariter servire avebant et ex quibus nonnulli ad perfectionis christianæ fastigium progressi sunt, ad ejus sanctimoniæ scholam confluerent, et cujus virtus tam conspicua erat ut etiam miraculis celebraretur et processus solemnes, quibus via pararetur ad beatificationem confecti fuerint b. Versabatur autem insignis hic præceptor Amalphiæ, ad sinum Salernitanum, inter duos asperos montes, ubi in parte orientali, accepto S. Sophiæ castello, S. Franciscus anno 1222 conventum S. Mariæ Angelorum (qui titulus postea in S. Franciscum mutatus est) fundaverat et ubi ad hanc usque diem, licet religiosa familia expulsa sit et domus incredibiliter squalleat, visitur sub templo angusta sanctissimi viri cella, in oratorium conversa; tunc autem demonstrabantur adhuc vites, myrti et mali puniceæ, ejus manibus terræ insertæ.

[6] [qui summa eum excoluit cura. Illic in fratrum laicorum ordine recensitus, sacristæ officio fungitur beatus juvenis. Ejus pietas in sacram Eucharistiam;] Placebat itaque B. Bonaventuræ locus, placebat consortium, placebat ante omnia egregius magister. Ut se cognoverunt, dilexerunt se in Domino, ut vix separari possent. Omnia animæ arcana detexit discipulus præceptori; atque hic nullas omisit curas, quin agrum a Deo benedictum excoleret, socium eum assumens et participem orationis. Noctu jacebant ambo prostrati coram augustissimo Eucharistiæ sacramento; atque etiam interdiu, quibus horis minus observarentur. Inde hausit beatus juvenis incredibilem hujus mysterii amorem; adeo ut deinceps, quamdiu in vivis fuit, vix posset ejus mens a Christo, in sacro tabernaculo constituto, avocari, ad eum frequentissime redirent sermones ejus et pia de eo cogitatio sæpe lacrimas et suspiria eliceret. Et quidem religio in divinam Eucharistiam quasi indoles facta est, forma et modus ejus sanctimoniæ. Initio c habitus in censu fratrum laicorum eique cura commendata sacrarii et templi; quod officium proxime ad venerabilis sacramenti cultum pertinet. Nil itaque omisit quin omnia munda et parata essent, altaria, supellex, templum; lampades opportune accensæ, purificatoria diligenter lota. Atque hæc per omne vitæ tempus, etiam quam hæc sollicitudo ei non incumberet, magnopere cordi habuit, laborans etiam, munditiei ergo, ut non vinum rubrum, sed album in Missæ sacrificio adhiberetur, et perquam sollicitus ne lumen coram tabernaculo deesset, atque huic rei partem noctis aliquando impendens. Reliqua alio loco aperiam.

[7] [paupertas et humilitas;] Non minus in aliis bonis exercitationibus magistrum sequebatur discipulus. Ut matrem religiosæ vitæ diligebat venerabilis Dominicus sanctam paupertatem; quæ, licet dominio communi non interdicat Conventuales, prohibet tamen ab omni usu libero et suadet res viles præferre pretiosioribus. Multo longius progressus est B. Bonaventura, quippe qui nonnisi vestibus laceris suaque manu resartis uteretur, ut cellam inhabitaret cæteris omnibus magis nudam et ut pecuniam nullam, ne obolum quidem, manu attrectare vellet. Neque deinceps, ut suo loco dicetur, ab his institutis deflexit. Corpus durissime habebat Dominicus, quo carnem spiritui subjiceret; in his quoque magistrum imitabatur discipulus, adeo ut, licet natura valida esset firmisque viribus, a nimia flagellationum, vigiliis et jejuniis continuis miserabiliter macilentus factus sit, instabili vestigio membraque vix trahens. Quod quum ex sincera pietate proficisceretur, valuit utique ad se Deo magis magisque dedendum; sed in exemplum proponi non potest, quoniam ipsi Dei servo postea minus probatum est. Verumtamen periculum non erat ut in superbiam incideret: oculis suis vilis factus erat non tantum propter natales, quorum ignobilitatem memorare amabat, sed maxime propter culpas suas; quæ, utut minimæ, sibi videbantur portentosa scelera, quæ gravissimis pœnis sibi eluenda essent. Ex animo itaque nuncupabat se peccatorem infamem, sceleratissimum, turpissimum universi mundi. Qua animi demissione amplectebatur officia quæque infima, fratribus laicis se subdens eorumque aliquando contumelias patientissime ferens. Quamobrem P. Michael Ferrigno, qui tum Amalphiæ ejus guardianus fuit, in testimonium a judicibus apostolicis vocatus, non potuit non profiteri se omni vitæ suæ tempore numquam alios religiosos vidisse, sese in humilitate tam heroico animo exercentes quam Dei servum. Atque tunc tamen Amalphiæ erant religiosi, quorum sanctimoniam Deus miraculis confirmabat.

[8] [obedientia ejus prompta et cæca et supra modum simplex; cujus exempla] Humilitati comes ibat obedientia: quæ quoniam in superioris voluntate voluntatem divinam agnoscere eum docuerat, cæca in eo erat et prompta, ut manifestum fiet speciminibus aliquot. Quum in viam, quæ conventui adjacebat quæque præcipitio similior erat quam plateæ, (ita ut etiam interdiu periculosus accessus esset), projecti fuissent cucumerum cortices, guardianus, inum brante vespere domum rediens, lapsus erat aut non longe abfuerat a lapsu. Post cœnam itaque publice dixit non bene hoc loco esse cortices, sed projiciendos in vicinum mare. Quæ verba non mandantis, sed notantis erant; neque singulariter ad B. Bonaventuram pertinebant; neque certe volebat superior hæc mediis tenebris perfici, sed postridie mane. Verum cæcior erat in obediendo B. Bonaventura quam ut hæc videret. Quocirca continuo exivit, palpando cortices collegit collectosque projecit in mare: quo labore non sine periculo functus est. Experimento ejus obedientiam aliquando tentare libuit venerabili Dominico. Quum nempe B. Bonaventura, sacristiæ clavi amissa, officium suum obire non posset, magistrum adivit consilii causa: “Clavis, respondit Dominicus, in ima cisterna est; si eam recipere velis, debes hamo piscari. Fac ergo sic: piscatorum illorum hamum, filo affixum, dimitte et piscare eam.” Nil dubitans cucurrit continuo obedientissimus juvenis ad hamum, deinde ad cisternam, ubi clavis appendit se levissimo instrumento. Quod prodigium in conventu et civitate percelebre fuit. Probavit eum etiam nonnumquam guardianus; et aliquando, die prima augusti, eum ad se accivit dixitque: “Cras in templo nostro lucranda erit indulgentia Portiunculæ. Adi moniales Benedictinas B. M. Virginis Annuntiatæ, easque meo et omnium Fratrum nomine invita ad nostrum templum, ubi, adorato sanctissimo sacramento, lucrentur indulgentiam.” Jocosa erant hæc verba, quum moniales clausæ sint; verumtamen eximia simplicitate eas convenit beatus juvenis et, facta invitatione, responsum exspectavit. Apposite responderunt virgines se, si non corpore, mente venturas. Quæ dicta ille diligenter ad guardianum retulit.

[9] [complura referuntur;] Præter opinionem alia die insigne hujus simplicitatis specimen vidit idem guardianus. Collegerat B. Bonaventura ad usum Fratrum molem nivis, quacum in guardianum incidit. Ex hoc sciscitatus ubi reponeret eam “in sacristiæ armorio” responsum tulit. Quæ verba ludendo dixerat superior, quasi ad inutilem quæstionem, quum bene notum esset, ubi servanda esset nix. Sed extra jocum ea intellexit Dei servus nivemque in sacrarii promptuario recondidit. Porro prandii tempore nivem rogatus, respondit miro candore eam superioris jussu in armorio esse repositam. Quæ dicta auditoribus prius stuporem, dein ingesserunt timorem, ne sacra suppellex impuro liquore inquinata esset. Sed licet æstus flagrantissimus foret et plurimum jam temporis effluxisset, nivem quidem aliquantum minutam viderunt, sed aquam non effusam, verum hærentem in glaciei finibus, nullo damno vicinorum pannorum d. Alia die non minor ingenuitas apparuit. Quum officii pars esset capellam B. Mariæ de Monte Carmelo, extra conventum ad latus scalarum positam, curare, eam quotidie mane adibat, ut portam aperiret, altare concinnaret, ædiculamque servaret mundam et decoram. Quadam die ut solito citius eo se conferret excitari se interius sensit; ivit et mox audivit vagitum puellæ recens natæ. Misericordia motus tollere voluisset infantem; sed obstabat superioris reverentia, sine cujus licentia puellulam in conventum inferri non posse intelligebat. Hunc itaque convenit; a quo jussus est inventam prolem ad vicinam rotam portare. Ubi rediit, quum superior et circumstantes fratres experiri vellent quam simplici candidoque esset animo, dixit guardianus: “Fili mi, quum tibi contigerit reperire hanc infantulam, gravissimo muneri satisfaciendum tibi est. Ex eventu intelligitur velle Deum te ejus curam gerere. In hoc igitur versabuntur cogitationes tuæ ut eam educes, nutrias, vestias, verbo ut paternis officiis in eam fungaris. Tu quid dicis?” Auditis his monitis, scapulas contraxit juvenis; et in Dei voluntatem consentiens: “Si Deus, inquit, hæc a me postulet, ego quamvis pauper contentus sum et conabor facere quæ potero:” et reapse fecisset, nisi paucos intra dies ad Angelorum choros translata fuisset innocentissima anima.

[10] [in aliis tamen prudens erat. Ejus pudicitiæ cura et adversus protervos zelus.] Verum longe a stoliditate aberat hæc ejus simplicitas. Prudentiam, quam inter obediendum novisse non videbatur, alias diligenter adhibebat. Virtutum et insignium donorum, quibus eum cumulaverat Deus, splendorem ita occultabat, ut multum tempus magna pars sodales latuerit. Præsentissimo animo prævidebat et vitabat occasiones et pericula, etiam remota, et quoscumque puritatis suæ laqueos. Raro confabulabatur cum religiosis, rarissime cum sæcularibus. Quod si profanos homines effugere non posset, eo severius observabat se; neque verbum minus castigatum audire aut gestum vanum aut immodestum videre poterat, quin color pallidus et ruber, pudoris ejus indicium, faciem suffunderet. Adversus protervos fervido utebatur aliquando zelo; sed rationem habebat locorum, temporum, hominum, ardoris sui ignem comprimens aut suavius admovens. Quo officio quum functus erat, ex consortio pudibundus recedebat et properabat in cubiculum. Quo factum est ut petulantissimi homines nil coram eo facere aut dicere auderent, quod rectum non esset. Quando autem per obedientiam aut caritatem ei non licebat a muliebri societate abesse, vix credibile est quantum sibi invigilaret: oculos servabat immotos; atque omni tempore hoc ita secutus est ut numquam feminam intuitus sit. Qua cura corpore et anima semper virgo, albam baptismalem tunicam ad sepulcrum posuit. Aliarum omnium virtutum usu inter Amalphitanos sanctissimos fratres enituit, ita ut qui eum tum penitissime noverant post mortem solemniter testati sint persuasum sibi esse eum intra octennium, quo P. Dominici a Muro præcepta audiverit, ne unum quidem peccatum veniale fecisse et conscientiæ ejus puritatem certasse cum angelica.

[11] [Maximi facit V. S. D. Dominicum a Muro.] Eo autem magis ad Deum trahebatur B. Bonaventura magistri sui monitis et exemplis, quo pluris eum faceret: faciebat vero maximi, ut constat ex colloquio quod ambo inter se habuerunt et quod ipse B. Bonaventura, a judicibus in causa canonisationis Ven. Dominici testis citatus, retulit: “Die quadam, inquit, scire volebam an miracula patrasset P. Dominicus; apposite dixi: “Beatus qui Deo servit et facit miracula?” Ad quæ dicta ille reposuit: “Quid miracula, quid miracula? quomodo?” Tum ego: “Sed nonne ecclesia demonstrat se miracula magni æstimare? Nonne, miraculis non recognitis, neminem inter sanctos recenset?” Ad quæ P. Dominicus, significare volens sanctimoniam non in miraculis consistere, sed in virtutibus: “Equidem, inquit, rationem nullam habeo. Deberet me itaque ecclesia inter sanctos recensere, quoniam infirmus attractatione mea convaluit; et vulnus, facto signo crucis, curatum est! An propterea sum sanctus?”

[12] [Provehitur ad sacros ordines et in salutem animarum incipit incumbere.] Tanti viri consuetudine B. Bonaventura, totus divinæ gratiæ artificiis vacans patensque, non poterat nisi multum proficere. Utrum autem hæc ejus eximia virtus et sanctimonia impulerit superiores ut eum ad ordines sacros proveherent necne perquam obscurum est. Id unum novimus eum primo anno, ex quo Amalphiæ habitavit servus Dei, — eo autem advenit (ut diximus) anno 1671, — ad subdiaconatus gradum promotum fuisse a Josepho Sagetio, episcopo Ravellano et Scalano; secundo ad diaconatus honores a Stephano Quaranter, archiepiscopo Amalphitano; et tertio ad presbyteratum, indulgente sancta sede ætatis vacationem, quoniam annum agebat dumtaxat vigesimum tertium aut potius vigesimum quartum e. “Summa autem animi alacritate ordines sacros accepit, inquit unus inter testes, et ut angelus se ad tantam dignationem paraverat. Abhinc in spiritu et fervore semper progrediens, quotidie sacris operatus est, donec ex Amalphitano conventu discesserit.” Abhinc quoque cœpit sitire salutem animarum et proximi juvamen omnigenum. Instituit primum verba hortatoria habere ad populum, visitare infirmos, consolari mœstos, egenis opem ferre aliaque opera facere misericordiæ corporalis et spiritualis. Qui labor quum feliciter succederet pulcrosque produceret fructus, diu non latuit Amalphitanum antistitem; cui visa est in beato viro prudentia christiana scientiæ doctrinæque lacunam explere. Quod enim aliqui voluerunt eum divinitus doctum institutumque fuisse, nonnisi infirmis nititur suspicionibus; quas hoc loco, quoniam res gravis est, ad examen vocabimus.

ANNOTATA.

a S. Franciscus, initio anxius utrum vitam eremiticam an apostolicam profiteretur, divino consilio alia domicilia in oppidis, alia in solitudine constituit; quæ posteriora incolerent qui mallent oratione quam sacro ministerio detineri.

b Rugilus hujus servi Dei vitæ conscribendæ dedit operam. Jacet ejus corpus in cella S. Francisci, quæ sub templo est, cum apposito hoc titulo [Camera, Istoria di Amalfi, pag. 54.] : HIC IACET CORPVS VENERAB. SERVI DEI P. F. DOMINICI A MVRO ORD. MINOR. CONVENTVALIVM QVI CVM MAGNA SANCTITATIS AC MIRACVLORVM FAMA OBIIT DIE XXX MENSIS DECEMBRIS ANNO MDCLXXXIII. Murus autem, unde V. Dei servus erat oriundus, civitas episcopalis est provinciæ Basilicatæ.

c Quum studiis valedixerat B. Bonaventura, non poterat nonnisi inter fratres laicos referri; neque enim inter Conventuales gradus medius exsistit, neque censendi sunt superiores cogitasse de promovendo rudi ad ordines sacros. Et quidem Rugilus ex narratione de nive, in sacrario deposita, concludit beatum virum tum laicum fuisse, quippe qui secus interrogatus non fuisset.

d Hæc miraculi loco habita fuerunt a testibus; sed vereor ut vera senserint. Si magna nivis copia fuerit, in armario clauso pannisque sericis circumdata, non poterat brevi tempore compacta nix liquefieri. Videatur apud physicos theoria caloris latentis. — Sed hoc maxime animadversum velim obedientiam servi Dei hoc loco atque alibi laudari, non ut in exemplum proponatur, sed quatenus egregia ejus simplicitate et superiorum veneratione nitebatur. Obedientia enim in superiorum facienda voluntate posita est; non in verbis ad literam observandis. Fac episcopum non sequi legum ecclesiasticarum sensum, qui solemnis interpretationis regulis et auctoritate doctorum firmetur; sed verba singula religiose explorare et omnia ad apices atque etiam figuras perficere; vir videbitur sine judicio, exitiosus suo gregi atque etiam exuendus officio. Fac quæ Christus de castratione et de abjiciendo oculo edixit, ad verbum fieri a viro laico; hic aut stultus aut hæreticus censebitur. Sed obedientia hæc verbalis seu literalis si in episcopo et in viro laico probanda non est, neque etiam probanda est in religioso viro. An itaque culpabimus beatum virum eumque peccati reum faciemus? Absit. Ea erat erga superiores observantia, ut ne auderet quidem in sensum verborum eorum inquirere, sed locutiones eorum omnes, etiam manifeste figuratas, accipiebat ad literam. Quod quum faceret, certe superiorum voluntati non serviebat; sed nihilominus laudabilis erat animus ex observantia cæcus. Alia vero est obedientia cæca, omni ex parte probanda, quum quis bona simplicique mente rem facere tentat supra vires, sed a superioribus revera præceptam. Verumtamen beati viri obedientia minus cæca et prompta erat, siquid præciperent superiores, quod cum asceticis suis placitis minus conveniret. Sic tardus fuit in adeunda sorore moribunda, tardus in conveniendo consanguineo, tardus in officiis magistri novitiorum et guardiani Ravellensis admittendis, tardus in aperiendo suis superioribus severo vitæ genere et corporis infirmitate. Quæ nequaquam reprehenderim; sed inde hoc colligo, beato viro præstitutum fuisse cæce et ad literam obedire, si res naturæ repugnarent; sin autem naturæ arriderent, objiciendi jure uti seque subducendi.

e Nodi chronologici aliquot expediendi sunt hoc loco. Aperte narrat Rugilus B. Bonaventuram Amalphiam venisse anno ætatis suæ XXI; quo signo annus Christi 1671 designatur, quum beatus vir natus sit ineunte anno 1651. Fieri potest ut ordines minores acceperit Aversæ aut Matalone, quum illic studiis operam qualemcumque daret; quod si factum non sit, Amalphiæ acceperit oportet: sed nequaquam primis mensibus, quum tunc inter fratres laicos recensitus esset. Porro fac, ut omnia facile fluant, eum Amalphiam venisse medio anno 1671; octo menses meruisse inter laicos; Quatuor temporibus Quadragesimæ ordinibus minoribus fuisse instructum et subdiaconatu Quatuor temporibus Pentecostes: hunc ordinem acceperit anno ætatis XXII, primo incolatus Amalphitani. Intercedere dein debuit integer annus, ita ut diaconatum acceperit Quatuor temporibus Pentecostes anni 1673, ætatis XXIII; et presbyteratum medio anno sequenti, ætatis XXIV. Quum concilium Tridentinum, abrogatis omnibus contrariis privilegiis, constituerit nemini subdiaconatum ante annum ætatis XXIII conferendum esse, diaconatum ante XXIV et presbyteratum ante XXV (anni autem incohati computari solent) manifestum est B. Bonaventuræ ter necessariam fuisse sanctæ sedis indulgentiam; verumtamen Rugilus non memorat nisi unum breve apostolicum, quo scilicet ei via ad presbyteratum aperta est anno ætatis XXIV. Neque ego putem alia brevia allata fuisse; non quod necessaria non essent, sed quod propter vetera privilegia, per quæ ante legitimam ætatem licebat religiosis ordines sacros recipere, necessaria non esse haberentur. Concilium quidem Tridentinum, sess. XXIII, cap. 12, omnia hujus generis privilegia sustulerat: sed ea de re dubitationes suscitatæ fuerant et motus proprii papales seu vivæ vocis oracula, communi doctrinæ opposita, perperam allata. Quo fiebat ut sæpe lex Tridentina violaretur [Laurentius de Portel, Dubia regularia, pag. 773 et 777. Lugduni, 1643.] . Neque uspiam faciliora erant hæc errata quam in Regno Neapolitano, ubi pro ecclesiasticæ potestatis invidia episcoporum et Romanorum pontificum auctoritas continuo opprimebatur. Legum ecclesiasticarum satis gnarus non erat B. Bonaventura ut illa in re suo, non autem judicio superiorum, se committeret: neque proinde mirum est si absque Romano diplomate ad subdiaconatus et diaconatus gradus se promoveri siverit.

CAPUT TERTIUM.
An divinitus eruditus fuerit B. Bonaventura.

[Ex magistrorum institutione, librorum paucorum lectione, maxime catechismi, et ex meditandi et conscientiæ examinandæ usu, sine miraculo] Re quidem vera non multum temporis studiis impenderat, quippe qui non nisi linguæ latinæ elementa didicisset et logicam summis attigisset labiis. Sed diligenter audiverat magistrum novitiorum et maxime Ven. Dei servum Dominicum a Muro; qui licet cum eo non egerint nisi de humilitate, de cordis simplicitate, de contemptu mundi et perfecta Christi imitatione, eum tamen hac ipsa arte docuerunt accurate sentire de rebus moralibus, similia distinguere, virtutis viam metiri et vitiorum adhibere remedia; quum vero ab eis eruditus est meditandi et contemplandi methodos et conscientiæ excutiendæ regulas, facile insuevit ordine cogitare et loqui de rebus divinis et de animæ judicare negotiis. Libros deinde legebat pios, paucos quidem, sed quos videbatur exhaurire, meditationum argumenta inde desumens. Vitas quoque sanctorum amabat evolvere, ex quibus exempla, in concionibus simplicioribus perquam opportuna, depromebat. Sed quod potissimum est, catechismum seu doctrinam christianam probe cognoverat; unde præsto ei erant definitiones omnium rerum sacrarum, adeoque universæ theologiæ dogmaticæ et moralis principia. Hæc siquis bene intelligat et in memoria composita habeat, is multo plura norit, quam plerique suspicentur. Accedit quod tractatum de theologia morali, italice scriptum, legerat beatus vir; quem in hac lectione negligenter versatum non esse suadet ipsamet ejus virtus et sanctimonia. Quum autem mente acri et facili esset, judicii recti et boni, atque in divinis et conscientiæ suæ rebus scrutandis versatus plurimum, absque prodigiosa scientiæ infusione ea omnia facere potuisse videtur quæ fecisse legatur.

[14] [scire potuit B. Bonaventura quæcumque necessaria sint ad commune sacrum ministerium,] Imprimis quod ad presbyteratum pervenit, non transgressus studiorum curriculum, hoc citramontanos, nequaquam ultramontanos, admiratione afficiet. Nostrates enim episcopi in admittendis ad ordines sacros juvenibus jam pridem longe difficiliores fuerunt, nemini manus imponentes, quin legitimum tempus in seminariis aut aliis id genus institutis philosophiæ et theologiæ navaverit; quum illic, maxime sæculo XVII, quando passim seminariis adhuc carebant Regni Neapolitani diœceses, presbyteri crearentur qui, “diligenti examine præcedente, idonei comprobati essent ad populum docenda ea, quæ scire omnibus necessarium est ad salutem, et ad administranda sacramenta:” quam infimam scientiæ metam indixerat concilium Tridentinum [Sess. XXIII, cap. 14 de reform.] ; neque sane ægre eam attigerat B. Bonaventura. Quod autem ei nulla esset mundi notitia, quem adolescens deseruisset, hæc communis fere clericorum et religiosorum ignorantia, facile utique brevique sublata. Quod vero optimus esset consiliarius, non magis ad rem: quum consilia minus a doctrina quam a naturali scientia et prudentia repetenda sint. Neque certius indicium ex ejus concionibus exsurgit; quarum quidem argumentorum sublimitas, cogitationum altitudo et verborum laudatur facilitas: sed potius sequebatur dictionem popularem, tritis et communibus immiscens difficilia et ardua, partim nota meditandi usu, partim lectis libris. Quod fervor ejus sermonis percelleret indoctos et dialectices perfecta ratio placeret eruditis, incredulosque ad fidem et tepidos ad virtutem capessendam inducerent, proficiscebatur ille fervor ex Dei proximique amore; hæc vero disserendi ars ex naturali judicii firmitate.

[15] [et ad responsa quædam de rebus moralibus et de nodis theologicis,] Testimonium insuper profertur P. M. Simeonis, viri inter Conventuales celeberrimi et aliquando ad universi ordinis clavum promoti. “Quum anno, inquit, 1707 degerem in conventu Nucerino Paganorum, solitus eram cum B. Bonaventura post prandium in cubiculo meo colloqui; et licet probe nossem eum theologiæ morali non studuisse, placebat tamen mihi ei casus proponere intricatissimos. Respondit mihi semper apposite; ita ut mirarer; et promptas bonasque dabat rationes. Tunc itaque venit mihi in mentem tantam morum doctrinam ei cælitus infusam fuisse pro mercede heroicæ ejus fidei. Anno quoque 1708 multos menses consuetudo mihi fuit cum Dei servo in conventu Neapolitano S. Spiritus seu S. Antonii Tarsensis extra portam Medimnam a. Volupe iterum mihi erat difficillimos theologiæ nodos ei objicere; sed ille nil cunctatus optime solvebat eos. Interdum argumenta constringebam validissime: “Ad hæc, inquiens, non respondebis.” Sed ille humiliter multaque reverentia ajebat: “Cum divina gratia respondebo;” et reapse recte respondebat. Quo confirmata est opinio illa mea de cælesti ejus institutione. Quum autem aliquando cum Dei servo sermones theologicos miscerem, P. M. Jacobo Pascæ, viro docto et theologiæ professori, qui forte aderat, difficillimam quæstionem theologicam expediendam proposui. Cujus intellecta sententia, sciscitatus sum ex servo Dei quid ipse opinaretur. Alia omnino respondit aptisque demonstravit argumentis. Dicta sua tuere conatus est magister Jacobus et objecta refellere. Sed tanta vi sermonis tantoque rationum pondere contradixit Dei servus, ut ambo miraremur et in sententiam ejus concederemus.”

[16] [v. g. de concordia liberi arbitrii et gratiæ,] “Aliquot vero mensibus post, mecum agitans fierine posset annon ut duo viri ejusdem indolis, eadem accepta gratia, diversa operarentur, adeo ut unus gratiæ responderet, alter non, de solutione hujus quæstionis interrogavi Dei servum. Qui mihi tanta doctrina, facilitate et gratia respondit, quantam non assecutus esset optimus theologiæ magister. Equidem non solum ejus responsa admiratus sum, sed admisi eadem cum adjectis argumentis; quod mihi plane satisfactum esset. Ex multis autem rebus, quas tum mihi dixit, hæc una nunc mihi occurrit: “Vos theologi, inquit, nonne dicitis gratiam fuisse concessam Angelis proportione naturæ? Ita ut angeli perfectioris naturæ acceperint gratiam majorem quam angeli ex choris inferioribus. Lucifer itaque, natura reliquis perfectior, majore quam cæteri gratia donatus est: verumtamen Lucifer cooperatus non est majori gratiæ, et reliqui angeli cooperati sunt minori gratiæ.” Ab hoc tempore, quum sermo incideret de servo Dei, omnibus dicere solitus fui eum, licet studiis non dedisset operam, venerandum tamen esse ut virum doctissimum, quippe qui scientiam non sua opera, sed divina infusione nactus esset. Hæc etiam in catechesibus et concionibus ad populum paruit: in eis enim non solum magnum zelum humanæ salutis ostendit et auditoribus profuit plurimum, verum etiam reliquos omnes concionatores virosque doctos in sui admirationem rapuit, adeo ut omnium esset vox ejus doctrinam infusam esse.”

[17] [quæ ad comprobandam divinam ejus scientiæ originem afferuntur. Ejus disputatio de immaculata Deiparæ conceptione nequa quam theologica.] Verum in hoc testimonio alia sunt generalia, alia singularia. Priora utique minus momentum habent, quæ ne examinari quidem possint; nisi quod ex speciariis judicium aliquale de iis ferendum sit. Quod autem magistri Simeon et Jacobus hæserint in quæstione de concordia liberi arbitrii et gratiæ, nequaquam vero beatus vir, hæc una videtur mihi esse causa, quod illi libris, in quibus gratia ex se efficax præcipitur, dedissent operam, hic vero, omissis illis placitis, et naturalis judicii lumen sequens, intelligeret libero arbitrio, ut sit aliquid, hanc saltem inesse debere vim ut pro beneplacito assentiat aut non assentiat gratiæ, omnisque voluntatis determinatio ex se proveniat, non autem ex externis auxiliis quibuscum sociabilis non sit ejus dissensus: adeoque unum ex duobus ejusdem indolis obsequi gratiæ, quia libere vult aut ad id se determinat; alterum eidem gratiæ repugnare, quia libere vult ei non consentire. Quæ exemplo Luciferi confirmavit, argumento usus a majori ad minus. Profecto ejusmodi responsa elicies ex centenis hominibus qui aliquo meditandi usu exercitati sint. Neque major inest ad persuadendum auctoritas in theologorum admiratione; quotidie scilicet pii ludimagistri, qui in catechismo dumtaxat eruditi sunt, sed intellectum exercitum habent, ita doctrinæ christianæ capita explanant ut mirum in modum placeant et claritate, ordine et accuratione verborum viros longe magis doctos superent. Quibus dotibus si addas pectoris ardorem et animorum studium, ex quibus facile proficiscitur verborum copia, nihil ad egregias conciones desiderabitur. Cæterum unus tantum in beati viri Vita occurrit locus, ex quo ejus disputandi modus appareat. Videlicet quum in insula Iscla nocte quadam, absolutis Matutinis, Fratres de immaculato B. Mariæ conceptu confabularentur, nullus in laudanda Deipara vicit Dei servum; qui et exclamavit: “Maria creata est a Deo infinite pulcra!” Quæ dicta quum unus aliquis carperet, summa alacritate subdidit B. Bonaventura: “Quantum Deus potuit et voluit, tantum dedit Mariæ!” “Atque hæc, respondit aristarchus, quomodo demonstras?” Tum Dei servus, sancto ardore flagrans: “Ego, inquit, non sum theologus, neque hæc scio demonstrare; sed collo meo demonstro;” et simul cervicem extendit, quasi eam carnifici amputandam præferret. In quibus nihil est quo manifesta fiat cælestis doctrinæ infusio; sed contra inde liquet eum neque sibi neque aliis visum esse theologum aut theologica scientia præditum.

ANNOTATUM.

a Tunc temporis complura cœnobia Neapoli habebant Conventuales, quorum tria memorantur in B. Bonaventuræ Vita, videlicet S. Antonii Tarsensis seu S. Spiritus; S. Mariæ ad Paretam seu Apparentis, quæ et Patrum Perusianorum; et tertium S. Laurentii Majoris. In duobus prioribus dumtaxat versatus est Dei servus; sed et tertii occurrit memoria. Quantum necesse fuit, distinxi ea ubique; sed placuit hoc loco lectoris animum ad hanc diversitatem considerandam excitare. Quartum insuper monasterium Conventualium, anno 1573 titulo S. Severi fundatum, in B. Bonaventuræ Vita non memoratur: hoc illi singulare, quod ibi est aditus ad pristinum cœmeterium subterraneum. Omittuntur similiter quintum monasterium S. Mariæ de Montibus, anno 1563 conditum, et sextum S. Catharinæ in vico Chiaja, ineunte sæculo XVII exstructum in gratiam Conventualium Reformatorum; qui et possidebant monasterium S. Antonii Patavini Patrum Conventualium tertii ordinis, ad finem sæculi XVII ædificatum; et præterea septimum monasterium Conventualium in Capitemontis (Capodimonte).

CAPUT QUARTUM.
Gesta et virtutes B. Bonaventuræ, quum primum in Neapolitano S. Antonii seu S. Spiritus cœnobio habitavit.

[Neapolim ad conventum S. Antonii seu S. Spiritus missus, laicorum officiis initio fungitur,] Licet itaque magistri Simeonis persuasio de supernaturali B. Bonaventuræ institutione pia magis sit quam certa, negari tamen non potest præcipua adjumenta, quibus animas Deo lucrifaceret, ei non defuisse. Quæ fama brevi inter Fratres Conventuales ita sparsa est, ut cœperit beatus vir ab optimis quibusque superioribus postulari, tum ut exemplo suo conventus ad meliorem disciplinam reduceret, tum ut exteros ad sanctimoniæ semitam revocaret. Stabat autem illud nonnihil per venerabilem virum Dominicum a Muro; qui aliquandiu negavit B. Bonaventuram Amalphia recessurum: sed intervenit tandem minister provincialis, qui jussit eum migrare in Neapolitanum S. Antonii seu S. Spiritus conventum extra portam Medimnam, non procul a porta et via Toletana; ubi omnium vehementissime expetabatur. Non sine dolore amicissimæ animæ a se invicem divulsæ sunt; perpetuam tamen non fore corporum divisionem prædixit Ven. Dominicus, monens sodalem quod aliquando ad hoc littus rediret: eum corporis sarcinam Ravelli, ubi amicitia episcopi antiquam sedem ordo recuperaret, depositurum atque ea ratione futurum ut amborum corpora non magno intervallo quietem nanciscerentur a. Quum itaque anno Christi 1680, ætatis circiter trigesimo, triennio ante Ven. Dominici obitum, primum Neapolim venit, summa reverentia, et gaudio a fratribus suis receptus est; sed ille nihil nisi imbecillitatem suam cogitans, eo se ex misericordia vocatum esse sentiebat. Quamobrem se superiori stitit ad officia qualiacumque domestica paratum; et sine mora se fratribus laicis addidit. Inde videre erat laborantem in culina, lignum humeris asportantem, aquam trochlea haurientem, vasa tergentem linteis, in refectorio instruentem mensas mantiliaque ordinantem, cubicula deinde purgantem et dormitoria, ministrantem infirmis, maxime autem procurantem templum, altaria et sacristiam; ut quasi sacrista esset.

[19] [quibuscum sociat orationis omniumque virtutum singulare studium.] Se sacerdotali ministerio plane indignum arbitratus, vitam absconditam agere sibi proposuerat; diligens propterea defectuum suorum ostentator et virtutum celator diligentissimus; sed non poterant ad hominum notitiam non venire sanctimoniæ ejus radii, neque Deus sub modio positam volebat lucernam quam ipse accenderat. Exercitiis pietatis communibus aderat semper, imprudenter aliorum oculos in se convertens. Satagebat enim ut primus ad Dei laudes accederet; inter psallendam autem pedibus stabat rectus, capite retecto, compressis manibus, corpore immoto; et tanta animi adversione sequebatur verba ut in continuam extasim abreptus videretur. Non minus mirabiliter sacris operabatur. Ad altare ibat numquam, nisi prius semel aut iterum sacramento pœnitentiæ conscientiæ labeculas eluisset, numquam suo judicio purus satis et bene dispositus. Ipsa autem sacra mysteria rarissima gravitate peragebat, immersus tantarum rerum considerationi, ut nihil cernere aut audire videretur, et frequenter in pias lacrimas diffluens. Integras dein horas gratias agebat Deo, mente in cælum sublata. Neque libera privataque divini cultus functio omnino latere poterat. Diu scilicet quotidie in templo versabatur, altaria SS. Sacramenti, B. Mariæ Virginis, S. Francisci, S. Antonii et aliorum sanctorum visitans, ea corporis firmitate et mentis intensione ut statuæ similis esset, neque ullo strepitu excitaretur. Intellexerunt etiam collegæ quotidie ab eo superaddi divino officio Parvum B. Mariæ Officium, totum Rosarium, litanias et alias multas conceptas orationes, studio tamen et fidelitate majori quam numero. Quibus accedebat ejus in observandis regulis consummata diligentia, perpetuum quasi silentium et solitudinis amor: neque enim domo exibat, nisi jussus a superioribus aut caritate ductus; et ne cubiculo quidem, nisi ut fratres laicos adjuvaret, choro interesset aut in templo precaretur. Quod si loqui contingeret, divini amoris igne sermones ejus ardere videbantur. Principio habitus est vir corporis sui hostis, quod præter legem jejunabat sæpius; sed sensim dumtaxat compertum est numquam eum magis jejunare, quam quum de omni cibo aliquid comederet, mirabili arte usus ut inediam suam occultaret.

[20] [Ejus sanctimoniæ fama excitati complures ad ejus ministerium confugiunt: præ cæteris pauperes curat et moribundos.] Patuit itaque prius fratribus, deinde exteris beati viri sanctimonia; quæ summam ei conciliavit venerationem et fiduciam, ita ut plures suam ei regendam crederent conscientiam et consilia ejus etiam de rebus temporalibus exquirerent. Quibus in rebus quum cælica ejus appareret sapientia, optimates quoque eum convenerunt et animæ domusque suæ constituerunt arbitrum. Quos inter recensentur Fulvius quidam et Antonius Paganus, nobiles viri egregio judicio; dein Franciscus Navarretta, regius consiliarius præclaræ famæ et Josephus a Januario, patricius Neapolitanus, qui quantum in servi Dei schola profecerint dicemus alio loco. Nullo autem labore aut tædio vinci poterat, siqui rudes instituendi essent, pœnitentes confirmandi in bonis propositis, peccatores ad Deum reducendi, potissime tamen si infirmi pauperes et moribundi egerent auxilio. “Si vocarer, ajebat ipsemet, ad pauperem infirmum aut moribundum et portæ essent clausæ omnisque impeditus exitus, præcipitem me darem per fenestram.” Quo tempore tanta floruisse existimatione traditur ut religiosi advenæ Neapoli non discederent, nisi prius aliquid de ejus spiritu gustassent.

[21] [Prædicit Bonaventuræ Cennamo ejus vitæ fata.] Augebat famam prophetiæ donum, quod celebrabatur plurimum: unius vaticinii memoria superest. In conventu Neapoli proximo literis navabat Bonaventura Cennamus, brevi venturus ad examen, quo inter Conventuales gradus fit ad collegialium classem atque hinc via sternitur ad magisterium. Quum dubius esset et eventi plurimum sollicitus, cupiebat vehementer ex beato viro quæ se maneret fortuna intelligere. Quæ dum animo volveret, forte contigit ut Neapolim mitteretur et in Dei virum omnium primum incideret, hoc ipso tempore quo ad S. Laurentii conventum b, quo sibi quoque pergendum erat, proficisci parabat et itineris quærebat socium. Summa alacritate obtulit se juvenis. Ut erant in via, percontari voluisset beatum virum; sed pudor supprimebat in ore verba. Audacior tandem factus: “Pater Bonaventura,” ait; sed longius progredi non potuit. Intellexit tamen Dei servus; et mutata facie et rubore suffusus: “Vos, inquit, juvenes, non nisi de adipiscendo magisterio cogitatis. Eris magister, quemadmodum vis, et plus quam magister; sed dein manent te tanta et tanta …,” abrupitque sermonem et ad formam naturalem rediit. Quibus auditis, Cennamus, terrore et lætitia plenus, hiscere amplius ausus non est; sed brevissimi hujus colloquii numquam amisit memoriam, et ut oraculo accesserit fides ipse aliquando confessus est. Revera non tantum ad magisterium venit, sed inter insigniores provinciæ patres habitus est; quin et commissarii generalis munus in eadem provincia gessit, et demum concionator Leopoldi imperatoris creatus fuit; sed vitæ cursum turbarunt molestiæ et tædia innumera.

[22] [S. Antonii Patavini interventu a calculo liberat Jacobum Pascam.] Dicebatur etiam beatus cælo tam gratus esse ut nil ei Deus negaret et sancti in ejus conspectum apparerent, maxime S. Antonius Patavinus, cujus interventu vota ejus et orationes numquam essent vacua. Id autem memoriæ traditum est magistrum Pascam c, quoties gravibus angustiis aut periculis premeretur, audiri solitum quum diceret liberationem suam in P. Bonaventuræ arbitrio esse positam, si quidem oratiunculam ad thaumaturgum faceret. Neque vana erat hæc ejus fiducia. Quum enim aliquando atrocissime ex renibus laboraret, adrepsit ad Dei servum: “Cito, pater, inquiens, cito per caritatem; veni mecum in templum; recita mihi Responsorium S. Antonii d, qui me liberet; spasmate enecor.” Ut in ædem descenderunt, consuetam orationem orsus est beatus vir; verum ubi ad hæc venit verba: Pereunt pericula, mente ad superna abreptus est; et, mutato colore, vocem intendit et validissime clamavit, quasi morbum fugasset: nec frustra; illico enim emisit Pasca ingentem calculum, ut ambiguum sit quid potius mireris subitam curationem an magnitudinem lapilli per angustissimos meatus ejecti.

ANNOTATA.

a Quomodo hæc impleta fuerint dicetur suo loco.

b S. Laurentii cœnobium Conventualium Neapoli ex obviis libris cognosci potest; ejus enim templum, anno 1266 inceptum dictumque S. Laurentii Majoris, inter pulcherrimas aut certe magis conspicuas ædes sacras Neapolitanas recensetur. Teste Francisco de Magistris in suo statu ecclesiæ Neapolitanæ, pag. 294, degebant illic extremo sæculo XVII Fratres circiter nonaginta.

c Ille idem Jacobus Pasca, de quo num. 15.

d

Responsorium S. Antonii Patavini, de quo sæpenumero recurret sermo, his conceptum est verbis:

R Si quæris miracula, mors, error, calamitas,

Dæmon, lepra fugiunt: ægri surgunt sani.

* Cedunt mare, vincula, membra resque perditas

Petunt et accipiunt juvenes et cani.

V. Pereunt pericula, cessat et necessitas;

Narrent hi qui sentiunt, dicant Paduani.

* Cedunt mare, etc.

Gloria Patri, etc.

* Cedunt mare, etc.

V. Ora pro nobis, B. Antoni.

R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oratio. Ecclesiam tuam, Deus, B. Antonii, confessoris tui, deprecatio votiva lætificet, ut spiritualibus semper muniatur auxiliis et gaudiis perfrui mereatur æternis. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Adscribitur hoc Responsorium S. Bonaventuræ et passim in conventibus Fratrum Minorum in usu est. De eo pauca commentatus est Papebrochius in appendice ad Vitam S. Antonii seu analectis de S. Antonio Patavino, num. 135; ubi et mutationes in oratione et additamenta aliquot recenset: quibus orationibus et additamentis alia alibi substituta reperio. Sed hæc hoc loco longius persequenda non sunt.

CAPUT QUINTUM.
Maranulæ in diœcesi Cajetana, in conventu S. Crescentii in diœcesi Aversana, Montellæ in diœcesi Nuscana et in conventu S. Euphemiæ Surrentino B. Bonaventuræ incolatus. Mortis periculum ex jejuniis; obedientia cæca. Iter Potentinum divinitus interruptum.

[Maranulam, ubi collegis exemplo sit, mittitur subito] Interea visum est ministro provinciali Bonaventuræ de Nicola beatum virum alio mittere. Quinque scilicet a Cajeta millibus passuum vergit ad orientem Maranula, mille incolis frequens castrum,[B. Bonavantura;] olim comitum Fundorum, postea familiæ Caraffæ; ubi sub medium sæculum XIV Honoratus Cajetanus, Fundorum comes, et universitas Maranulana ædem B. Mariæ Annuntiatæ incoharant, dote et rectore destitutam. Visum itaque eis est eam fratribus Minoribus transcribere; cui rei anno 1371 assensit Gregorius papa IX. Mansit hoc cœnobium, in mediis montibus conditum, penes Conventuales, quum ordo in plures partes divisus est; sed disciplina regularis sub casum sæculi XVII ea non erat quæ præclari exemplaris adjumento non indigeret. Statuit igitur provincialis minister eo mandare B. Bonaventuram, qui perfectionis semitam collegis demonstraret. Quod consilium ut patuit, tristitia summa affecit non incolas tantum S. Antonii conventus, sed et complures laicos, qui eum vitæ magistrum elegerant, maxime Franciscum Navarrettam et Antonium Paganum, qui, interposita auctoritate sua et suis alienisque effusis querelis, Bonaventuram de Nicola in aliam sententiam adducere nisi sunt. Cedere noluit provincialis minister: ordinis utilitati postponenda esse privata commoda. De his nihil hactenus audierat beatus vir; qui quum, subito ad superiorem accitus, in virtute sanctæ obedientiæ jussus est sine mora Maranulam migrare, ne novæ fierent intercessiones, in genua provolutus est, exclamans se promptum esse abire quocumque a superioribus mitteretur, etiam ad infernum a. Quibus dictis, jussu ministri assurrexit et continuo, benedictione accepta, perrexit Maranulam, nihil percontans de itineris causis, sed obedienter cæceque imperata faciens.

[24] [inde ad conventum S. Crescentii in diœcesi Aversana; ubi jejuniis nimiis in mortis periculum deducitur. Jussus integrum piscem manducare, etiam aculeos tentat comedere.] Quum autem ibidem aliquandiu egisset fratribusque et populo religiosæ et christianæ perfectionis amorem immisisset, denuo solum vertere debuit, missus ad conventum S. Crescentii in terra Juliani, diœcesi Aversana; qui locus plus octo millibus incolarum frequens ad lævam viæ, qua Neapoli Aversam itur, quinque milliariis a priori civitate, duobus ab altera, positus est et ædibus sacris abundat. Non minus ibi valuit ejus exemplum quam aliis locis ad fratrum castigandos mores et vitam severiorem inducendam. Ipse tamen, suo relictus arbitrio, modum excessit, et imprudens vitæ imposuisset finem, nisi robustioris fuisset naturæ et simplicitate sua Dei meruisset auxilium. Etenim hic quoque solita arte jejunia sua continua seu potius inediam celabat collegas, tempore pergens ad refectorium cibosque sibi allatos absumens, non quos manducaret, sed pauperibus servaret. Qua paulatim abstinentia viribus exhaustus est et morbis gravissimis implicitus, ut non procul a morte abfuerit. Neque tamen diu nimia hæc temperantia celari potuit collegas, qui monuerunt superiorem: non enim fas esse ut sibi beatus vir mortem adsciscat, sed cogendum ut revera admotis cibis vescatur. Postridie quum forte fortuna accidisset ut pii piscatores magna piscium copia conventum donassent, jussit præpositus ut ex eis unus optime conditus B. Bonaventuræ apponeretur, addito imperio ut ex obedientia eum manducaret, adeoque integrum. Hic, jussis dicto audiens neque aliud quidquam recogitans, ambabus manibus piscem sumpsit et caput ori intulit, squamos, spinas et aculeos masticans, ut palatum, lingua et gengivæ cruentarentur: veram nempe obedientiam, ut loquitur S. Gregorius Magnus, nec præpositorum intentionem discutere, nec præcepta discernere: nescire judicare quisquis perfecte didicerit obedire b. Verum ut tentavit deglutire, pene suffocatus est. Sed, audita tussi, intellexit superior beati viri molestiam, et continuo exclamavit: “Quid agis, Pater Bonaventura?” Qui, sublatis oculis atque ore impedito: “Obedio, inquit, Pater; piscem manduco integrum.” Aliam suam mentem fuisse declaravit tum superior, hinc compertum habens quam cautis verbis jubendus esset Dei servus. Alio tempore, quum in Neapolitano Sancti Spiritus cœnobio degeret beatus vir, tentavit similiter ex obedientia integrum manducare piscem.

[25] [Mittitur beatus vir Montellam in diœcesi Nuscana, atque inde ad conventum S. Euphemiæ Surrentinum, ubi medio sæculo post ejus adhuc vigebat fama.] Non multo post viginti quinque leucis ad orientem missus, Montellam videlicet in diœcesi Nuscana, olim Samnitium oppidum, nunc principatus ulterioris, a Montefusco octodecim milliariis, a Neapoli quadraginta distans, incolas habens sexies mille, in novem vicos et octo parochias distributos; quibus accedunt alia instituta sacra. Hæc inter veniebat amplum Conventualium cœnobium, ab ipso S. Francisco designatum in ripa Caloris fluminis in finibus nemoris Falconii, montibusque et collibus cinctum. Literaria studia absolvebant ibidem juvenes Conventuales et scholas adibant adolescentuli Montellani: unde loci momentum et auctoritas dignoscatur. Non diu ibi exemplo fuit suis beatus vir, anno 1685, ætatis trigesimo quarto, ad Surrentinum S. Euphemiæ conventum evocatus. Quæ archiepiscopalis civitas, non multo plus quinquies mille incolis frequentata, ad littus orientale sinus Neapolitani jacet et ædibus institutisque sacris abundabat. Tanta autem sanctimoniæ fama ibi floruit beatus vir, ut medio sæculo post adhuc vigeret. “Venit, inquit Rugilus, in manus meas testimonium cujusdam feminæ Surrentinæ, nomine Cæciliæ Fiorentino, publicis consignatum literis, de beneficio undecim ab ejus morte annis tactu reliquiarum obtento. Quum scilicet gravi corporis periculo laboraret, suasit ei vir de clero sæculari ut ejus patrocinium, siquidem tot miraculis ejus illustratus erat obitus, imploraret. Quæ, nomine Bonaventuræ Potentini audito, visa est a longa quasi oblivione resurgere. Rediit itaque ei in mentem facies et fama servi Dei, olim sibi cogniti; et continuo exclamavit: “Quid mihi in memoriam revocas! Quem mihi narras Ravelli mortuum et tanta sanctimoniæ et miraculorum fama coruscare, cognovi ego cum incoleret S. Euphemiæ cœnobium; atque tum eadem jam de eo habebatur existimatio; maxime mirabilis erat ejus pœnitentia et propterea ab universis vocabatur pater sanctus *.” In altero de eadem re testimonio solemni ecclesiastici viri Surrentini similis occurrit spontanea ejus laudis confessio.

[26] [Horret Potentiam ire; quo tamen, missus ad sororem moribundam, non pervenit, in itinere ejus morte divinitus intellecta.] Unde apparet non inutiles fuisse plebibus has locorum mutationes; quæ et servo Dei hoc afferrebant commodum ut rebus creatis in dies minus adhæreret. Pleræque insuper illæ domus non plus quinque aut sex religiosos capiebant, ut res familiaris angustior esset, disciplina difficilior et fratres laici paucissimi; gaudebat itaque B. Bonaventura quod plus illic pati posset et in domesticis laboribus versari. Horrebat unam sedem, nempe patriam, quoniam timebat ne ibi in honore esset. Quapropter sæpius ardentissimis precibus convenit superiores ne votis Potentinorum fratrum, consanguineorum et civium, maxime comitis Errici Loffredi, cederent. Unus tamen minister provincialis aliquando annuit. Graviter ægrotabat B. Bonaventuræ soror et magis quam umquam timebat ne eum amplius ante mortem videret; ad quam ut se sine mora conferret jussit minister. Nil repugnans dedit se in viam beatus vir cum socio; sed quum Ebolum, Salernitani agri oppidum, venisset, spiritu intellexit sororem efflare animam. Continuo ad comitem conversus: “Non prosequendum est iter, inquit, neque pergendum Potentiam. Mortua est soror mea. Superest ut ad conventum redeamus, unde profecti sumus.” Et relegerunt vestigia. Interea Potentini, qui eum in civitatem inducere honorifica stipatione paraverant, quum se spe delusos animadverterunt, investigarunt diligenter quam ob causam non advenisset. Quam ut resciverunt, multo magis eum prophetam habuerunt, quippe qui quadraginta milliariorum intervallo sororis mortem cognovisset.

ANNOTATA.

a Hæc manifesta hyperbola est, qua id unum significare voluit beatus vir nihil esse ita arduum quod superiorum jussu non perfecturus esset.

b Affertur hic locus a Rugilo ad commendandam B. Bonaventuræ obedientiam. Sed S. Gregorius non cogitavit commendare literalem (ut alibi jam vocavi) obedientiam, quæ in verbis, non in jussis superiorum faciendis consistit. Suadet S. Gregorius ut in superiorum adimplenda voluntate non quæramus utile sit an inutile, opportune an importune, melius an minus bene, facile an difficile, etc.

* padre santo.

CAPUT SEXTUM.
Missio et fundatio novi conventus in insula Capreis. Annulus inventus ope S. Antonii.

[Missus Capreas insulam ad novum cœnobium incohandam guardiani munus a se deprecatur B. Bonaventura.] Interea ad novam mutationem parabat se Dei famulus. Jacet ad introitum sinus Neapolitani insula Capreæ, circuitu IX M. P., olim ab imperatoribus Augusto et Tiberio ornata multis ædificiis, nunc saxosa, pauper et agrestis, duo habens castra, Capreas, sede episcopali insignes, Anacapreas, in abrupto colle positas, utrasque minus bis mille incolis frequentes. Ut autem Anacapreani simplices dicebantur et boni, sic Capreani fraudulenti et improbi; neque ullum fere inter ambos intercedebat commercium a. Quum autem nulli illic degerent regulares, qui animarum curam gererent, rogarunt insulani ministrum provincialem Conventualium, ut, aliquot ex suis ad se destinatis, cœnobium in insula constitueret; neque repulsam tulerunt. Novæ coloniæ caput præficiendus visus est B. Bonaventura; qui quum id suspicatus est, ut præverteret indeclinabile imperium, pallidus, contremiscens, concussus, accessit ad superiorem; et, quum hic inciperet eum jubere guardianum, ad genua ejus provolutus est, sudore perfusus et perterritus quasi in extremum periculum devenisset; lacrimarumque imbrem emittens, obsecravit eum suppliciter ne se fratribus præficeret: se ineptum esse, stupidum, ignarum; semet ipsum regere non posse, quanto minus fratres? ad obediendum se promptissimum esse, et libenter corporis et animi vires omnes impensurum; sed hanc se implorare gratiam ut non præfectorio nomine, sed quasi servus infimus mittatur, quippe qui ad majora idoneus non sit. Quæ tam lacrimabili voce peroravit ut minister, miseratione motus eumque humo levans bonisque verbis consolatus, ab imperio liberaverit. Lætus itaque, conscensa navicula, ad annum 1688 Capreas trajecit, comitibus uno laïco et M. Hyacintho Silvestro, directorisque titulo præfecto M. Innocentio Pezzella, viro probatis moribus; qui, quamvis præter famam, cætera servi Dei ignarus, gaudebat plurimum quod socium haberet fratrem tam celebris sanctimoniæ. Suscepti honorifice ab insulanis et ad paratam sibi domunculam deducti; ubi quam primum operam suam locarunt in animarum cultura.

[28] [Officia domestica et sacrum ministerium simul procurat; deprehenditur numquam in lecto cubare.] Nil tamen magis placebat beato viro quam officia servilia, quorum functio, quum necessaria videretur, minus esset in presbytero mirabilis. Divisam itaque cum fratre laico habebat domesticam curam; scopis diverrens mansiunculam, ollas et vasa abstergens, cibos præparans atque etiam, humeris injecta pera, ostiatim mendicans: quod postremum officium alibi prudens facere non potuerat b. Gaudebat his sordidis vilibusque operibus, neque minus, quod domus augustiæ, alimentorum parcitas, grabatorum et supellectilis negligentia paupertatem summam olerent. Cavebat tamen ne famularis labor impedimento esset apostolicis muneribus et orationis studio; ita omnia temperans et distribuens ut singula tempore faceret et ex conversatione cum hominibus compositior rediret ad colloquia cum Deo, ex oratione animosior ad ministerium sacrum, ex defatigatione corporali ad exercitationem animi. Et quidem numquam passus est operam suam desiderari in pœnitentiali sede, in concionatorio pulpito, ad infirmorum, maxime morientium, spondam, in mendicorum procuratione. Nihil interea remittebat de vitæ severitate, cilicii et flagellorum usu ciborumque abstinentia. Atque tum primum inventus est humi, non in culcita cubare. Hujus rei suspicio insinuaverat Innocentii directoris animis: qui ut omnem sibi dubitationem tolleret, aliquando summo mane improvisus venit in ejus cellam; sed stantem offendit et vestitum. Verumtamen, quasi dicendum sibi aliquid esset, ad spondam propinquat, nec quidquam umquam in lecto motum videt. Dein quasi inquireret an bona conditione esset grabatulus, manu palpat; neque ulla usuræ vestigia deprehendit. Demum lim bum straguli a tomento stramineo (nam in his consistebat omne cubile) sustulit; sed ecce nidus murium, quaquaversum fugientium, apparet. Tum Innocentius, ut confessionem ex B. Bonaventuræ ore exprimeret, negligentiæ eum incusavit; sed ille, de sua humi cubandi consuetudine non hiscens, exprobrationem silentio excepit; donec director, omni fictione remota, in virtute sanctæ obedientiæ ei imperavit ut vera fateretur, quomodo scilicet hæc facta essent et an in lecto dormiret. Tum ille suppliciter petiit ne hæc manifesta fierent, et, pudore suffusus, confessus est se nihil de muribus scivisse, quippe qui humi brevem somnum caperet, neque umquam lectum attingeret.

[29] [Ex obedientia literali et cæca semel integrum fere diem consistit in eodem loco.] Simplicem cæcamque beati viri obedientiam non minori admiratione expertus est Ignatius de Rapone, qui paulo post Capreanæ domui guardianus præfectus est. Quum enim quadam die Neapolim cogitaret et in domestico oratorio cum Dei servo versaretur: “Hic exspecta, inquit, donec ad littus pergam et quæram cymbam quæ Neapolim solvat.” Ut advenit, reperit naviculam abitum parantem; ita ut redeundi tempus non esset. Verum quum, confectis Neapoli negotiis, tertia die domum regressus est, frustra sciscitatus est ex fratre laico, ubi locorum versaretur P. Bonaventura; se existimasse eum simul cum guardiano ad civitatem navigasse respondit frater. Inquisitione itaque ab ambobus facta, repertus tandem est Dei servus stans pedibus in oratorio, hoc ipso loco ubi jussus fuerat exspectare; triduum nullo sumpto cibo, neque forte somno: quod a miraculo non procul abfuerit. Quid rei esset percontatus est Ignatius, imperii sui oblitus. Ad quæ ille simpliciter respondit se dicto audientem esse. Neque aliter se gessit mane quodam, quum, absolutis chori officiis, a guardiano ductus fuisset in vicinum hortum, ab insulanis dono datum. Dum enim illic consisterent, hortulani operam considerantes, venit ad eos vir ecclesiasticus, postulans ut alteruter duos insulanos, ingenti odio efferatos, inter se conciliaret. Quibus auditis, comes ivit nuntio guardianus; et se non diu abfore arbitratus: “Exspecta hic paulisper, ait ad beatum virum; nam brevi redux ero.” Verum hac spe delusus est, ut non ante noctis caliginem domum redire potuerit. Nil cogitans de B. Bonaventura, negotia quædam absolvit, dein ad cœnam ivit. Ubi quum non videret Dei servum, monuit fratrem laicum ut eum vocaret: atque tunc primum intellexit eum domi non esse, neque ad prandium venisse. “Ohoh, exclamavit guardianus, faxit Deus ne P. Bonaventura cæca sua obedientia ruri retineatur, ubi eum hoc mane reliqui!” Ita res se habebat; invenit quippe eum laicus hoc ipsissimo stantem loco, ubi mane exspectare jussus fuerat c.

[30] [Apparet ei sæpe S. Antonius Patavinus, ex quo cognoscit ubi lateat annulus,] Quum nihil in eo quod pium et præclarum non esset animadverteretur, maxima eum veneratione habebat populus, et plurimum eum apud Deum et cælites posse arbitrabatur. Qua fiducia eum convenit aliquando femina, sperans se per eum annulum aureum, casu amissum, recuperaturam. Vehementissimo dolore premebatur quod maritus, vir asper et ferox, pessima quæque de ea suspicatus, monile clam venditum dicebat et uxorem nonnisi immansuetis oculis verbisque minacibus excipiebat. Ivit itaque mulier ad novum hospitiolum et guardianum patremque Bonaventuram rogavit, qui Responsorium d de sanctissimo thaumaturgo recitarent. Sevocavit dein Dei servum, cui diceret suam in eo maxime positam esse confidentiam, eumque propterea sui debere misereri et cum S. Antonio loqui, a quo disceret ubi annulus lateret; se postridie redituram ut responsum acciperet. Vulgo scilicet ferebatur Christi famulo cum apparente sibi thaumaturgo commercium esse, a quo multa arcana doceretur. Ad quæ ille: “Quid, filia, quid dicis? Credisne me cum sanctis colloqui? Justo simplicior es. Scias oportet me improbissimum peccatorem esse; et pessima mihi natura est, quæ bonis operibus repugnet. Quomodo ergo credere potes sanctos mihi apparere velle et Deum bonum exaudire meas preces? Verumtamen orabo S. Antonium pro te; et, si tibi placet cras redire, redi.” Postremis verbis inhæsit mulier et multa fiducia abiit. Interea animadverterat guardianus eum subridentem; cujus rei causam ex eo sciscitatus, hoc tulit responsum: “Vide quam bona et simplex sit hæc femina; volebat a me rogari S. Antonium annulum suum et ipsa cras redire, acceptura responsum.” Communem famam noverat guardianus; noluit tamen interrogare beatum virum verane esset an falsa, sed monuit dumtaxat ut miseræ niteretur opitulari: quod se facturum respondit tum ex misericordia, tum propter obedientiam.

[31] [discordiæ inter maritum et uxorem causa.] Non omisit utique postridie rudis mulier redire; et ut vidit Dei servum advenientem: “P. Bonaventura, clamavit, quid de annulo meo dixit sanctus?” Atque ille, nihil de thaumaturgo commemorans: “Recordare, ait, te proxima die dominica, quum a sacrificio Missæ domum fuisti redux, collocasse annulum super arcam, fenestræ vicinam; dein exuisse vestes festivas easque complicatas in aperta arca reposuisse, quin animadverteris annulum inter aperiendam arcam in eamdem incidisse. Illic eum diligenter quære et invenies.” Quæ singula, nulli hominum, nisi sibi soli, cognita, quum vera esse sciret mulier, domum rediit certa felicis eventus, et mox designato loco annulum reperit summo suo gaudio et mariti satisfactione. Sparsa continuo est per civitatem hujus rei fama, quæ ad guardiani aures demum devenit. Hic itaque eum jussit pandere quomodo secreta hæc rescivisset. Quo imperio vehementer conturbatus est ejus animus. Sed quum obedientiæ lege constringeretur, flebili præmisso proœmio et silentio efflagitato, confessus est sibi proxima nocte, quum tristis feminæ negotium S. Antonio commendaret, thaumaturgum coram se stetisse sibique revelasse singula; dein a superiore coactus, addidit eum sibi sæpe apparuisse familiari commercio multaque retexisse. Plura alia cælitus in hac insula a beato viro fuisse monita diu memoria traditum est, licet menses ibidem vixerit tres tantum.

ANNOTATA.

a Ita utriusque castri incolas distinctos reperio in insulæ descriptionibus.

b Conventuales certos reditus habere possunt ex communi licentia, plerisque regularibus concessa a concilio Tridentino. Verumtamen in omnibus fere conventibus, quos incoluit Dei servus, tam tenuis erat res domestica, ut sine eleemosynarum subsidio vix vivere possent.

c Vide quæe de hoc obedientiæ genere monuimus in annotato d ad caput II, et in annotato b ad caput V.

d Responsorium hoc in annotato d ad caput IV dedimus.

CAPUT SEPTIMUM.
Brevis Neapoli commoratio. Decem annorum incolatus in insula Iscla. Amicus Sabbatus Schiano. Pietatis exercitia. Pœnitentiæ. Jesu patienti compatiendi modus. Scrupuli et tentationes luxuriæ. Obedientiæ et fiduciæ in Deo exempla. Consanguineorum horror.

[Post brevem Neapoli conversationem, anno 1688 Isclam mittitur, ubi amicitiam init cum Sabato Schiano presbytero.] Neapolim scilicet ad S. Antonii conventum revocandus visus erat; cujus rei rumor ut primum sparsus est, Capreotarum omnium animos dolore affecit, et Neapoli summo gaudio eos replevit qui olim abitum ejus impedire conati erant, nunc autem ejus reditum miro ardore maturabant. Sed brevis hæc eorum fuit lætitia. Hoc ipso enim anno 1688 missus est Dei famulus ad insulam Isclam seu Ischiam, antiquis Pithecusas dictam et Ænariam, in introitu sinus Neapolitani ad occidentem e regione Caprearum positam, circuitu XVIII M. P. et a 24,000 cultoribus habitatam; caput Iscla, civitas episcopalis, pluribus institutis sacris insignita: quæ inter Conventualium cœnobium, titulo S. Mariæ Gratiarum. Solus sine comite illuc trajecit vir Dei anno 1688. Exspectabat cum ad littus presbyter numquam antea visus, Sabbatus Schiano, vir perfectionis christianæ et præclarorum Dei servorum studiosiosissimus; quem fama ejus et veneratio eo allexerant. Ut e navicula descendit beatus vir, nummum argenteum pro naulo dedit nautis, qui æra aliquot reddiderunt. Deinde benevolentissime ab ignoto presbytero exceptus, perrexit cum eo ad conventum ubi illico superiorem postulavit et advenientem veneratus est. Tum sine mora in manus ei dedit æra residua, tam eximia simplicitate ut adstans presbyter, recte sciens nihil hujusmodi imperari Conventualium legibus a, non posset non mirari hunc absolutæ paupertatis amorem. Ei itaque se devinxit familiari amicitia, ut ab ejus latere discedere non posse videretur; amboque summa animorum conjunctione plus decem continuos annos vixerunt, sibi invicem spiritualia sua arcana communicantes.

[33] [Quum decem annos Isclæ vivit, observantur a populo et collegis omnes ejus pietatis partes.] Et quoniam Isclæ tam diu versatus est Dei servus, plurimum observata fuit ab incolis ejus pietas; quam vritutem omnium maxime populus intelligit et in justo pretio habet. Primus itaque ad officia divina aderat in choro; ubi capite aperto, brachiis ante pectus intermutatis et pedibus consistens psalmabat, tam eximia corporis compositione et spiritus ad Deum elevatione, ut suavissima extasi abreptus videretur. Præscriptis vero horis quotidie addebat Officium B. Mariæ Virginis, Rosarium integrum et Litanias, præter diurnas nocturnasque stationes ante altaria B. Mariæ sine labe conceptæ, S. Francisci, S. Antonii et potissime SS. Sacramenti. Ubi admirationem excitabant immotus ejus habitus, lacrimarum effusio et ignitus aspectus, animæ Deum contemplantis imago. Plus horæ spatium parabat se ad offerendum Missæ sacrificium; ad quod accedebat numquam nisi prius pœnitentiæ sacramento expiatus. Qua in re tantam ponebat diligentiam ut importunus esset confessariis, a quibus nonnumqum exagitatus ac pulsus est. Quum itaque jam semel auditus erat, et denuo redibat ad presbyterum, hic, nimiam ejus religionem pertæsus, clamavit: “Quid ego de isto facere debeo? Et quam rem vult confiteri? A qua culpa eum absolvere possum, sine peccati quidem venialis reus sit?” Profecto hic, ut alibi etiam scrupulis aliquando vexatus est, sed numquam animum despondit, insigni conscientiæ tranquillitate semper usus, et Deum non servili sed filiali timore colens. “Amemus, dicere solebat, et timeamus Patrem et Dominum nostrum, non qua servi, sed qua filii.” Intra sacram liturgiam diffluebat cælesti consolatione, et populum exemplo excitabat ad tenerum piumque fervorem. Ea peracta, secedebat post altare præcipuum, ubi integram horam suspiriis, suavi planctu et querulis vocibus teneros ardentesque animi sensus erga Servatorem, intra suum tum pectus clausum, exprimebat, inde non discedens nisi ut pœnitentibus aures applicaret.

[34] [Ejus jejunia, somnus durus et novaculæ pessimæ amor;] Hæc pietas sanctis plerisque communis; paucioribus ejus patiendi studium, quod ita Isclæ eminuit, ut quasi tunc primum incipere visum sit. A principio abstinuit a carnibus, quasi sibi nocivis; quotidiana fere ejus jejunia; cibus ordinarius fabæ aqua mollitæ aut cæpe crudum; pane non vescebatur omni die; sæpius integra pars, ei apposita, penes pauperes fiebat. Naturæ vitio non abhorrebat a vino, sed abstemius videbatur; adeo aquæ assueverat. Pristinam artem assidendi communi mensæ et occultandæ inediæ iterum adhibuit, solitus dicere se hoc modo mundum et dæmonem fallere, officio fungi et Deo oblectamentum afferre. Lecto non uti perrexit, novo invento celans hanc consuetudinem. Lintea scilicet, quæ singulis binis mensibus ad eum deferebantur b, maculabat et pulvere sordidabat; sed hæc fraus brevi retecta. Quam tamen decem annos adhibuit, nescius ea neminem falli. Cæteroquin nullam negligebat patiendi occasionem. Quum primum tonsor ad ejus radendam barbam accessisset, deprompta optima novacula, nitebatur levissima manu officio suo fungi. At ille, dolorem nullum sentiens: “Muta novaculam, inquit; hæc enim non valet.” Obstupuit tonsor, jussa tamen fecit. Verum quum secunda novacula etiam acutissima esset: “Clementer fer, ait iterum; sed neque hæc pro me bona est; aliam adhibe.” Tum tonsor indignabundus, quasi in virum dificiliorem incidisset, manu gravi pessimum adhibuit cultrum: “Oh! inquit jam ille, hic optimus est; eo semper mecum utere.” Vix a risu abstinuit tonsor; sed recordatus sanctimoniæ famam beati viri, suspicari cœpit illa ab eo dicta fuisse mortificationis studio; quod studium bis deinceps exploravit, optimis prius usus novaculis, dein pessima. Quæ postrema quum sola placeret, plane demum compertum habuit amore cruciatuum hanc expeti a Dei servo; cui dein venerabundus morem gessit.

[35] [item ejus et Angeli a Palea dirissimus modus recolendæ] Ipse vero supra modum in corpus crudelis. Nihil quasi curans ordinarias flagellationes, quas singulis noctibus plerumque usque ad sanguinem [feriis sextis Christi passionis; flagellationes ejus et cilicia.] usurpabat, cujusque feriæ sextæ noctem in pœnitentiæ tempus eximia quadam ratione converterat. Tum scilicet in memoriam passionis dominicæ solebat adire templum seque in sacello Crucifixi cum patre Angelo a Palea *, ejusdem severitatis amatore, includere; atque illic meditantes et commiserantes Christi patientis conditionem, integram fere noctem in spargendis lacrimis et sanguine membrisque lacerandis transigebant. Tam atrocia erant verbera ut per ædes resonarent et cœnobitis horrorem incuterent. Unus aliquando, in chorum descendens, visus est sibi audire ferocissimos homines occidentes se potius quam pœnitentiam agentes, et tanto terrore correptus est ut pene corruerit. Aliquoties postea explorare voluit eamdem carnificinam; sed toties præ horrore fugit, priusquam ad sacelli januam accesserat. Sæpius postridie mane visitavit ædiculam, et, muros sanguine madidos deprehendens, manus suas non numquam pœnitentium cruore maculavit. Cæterum indusium servi Dei, fœde coinquinatum, nocturnarum illarum castigationum testimonium erat, quod lotrices fugere non posset c. Prudentiores utique omittebant beatum virum de ejus pœnitentiæ rationibus interrogare; sed hæc non omnium continentia. Si tamen bono spiritu eos agi aliquando intelligeret, non omnino abrumpebat colloquium et aliquid de participandis Christi doloribus disserebat. Sin autem vana curiositate eos motos adverteret, gravi lepidove responso retundebat eorum temeritatem. Ad hunc modum, quum imprudentes aliqui, animadversis sanguinis vestigiis in tibialibus (quæ quum unum dumtaxat par haberet mutare non poterat), hujus rei causam aliquando sciscitarentur, hanc ipse intemperantiam venuste cohibere consueverat: “Pulices, inquiens, me maculaverunt.” Omnibus innotuerat eum horrido cilicio indutum incedere; unde nonnumquam corpus inter incedendum improvisis motibus contorqueret. Quare quum quidam non sine contumelia rogaret eum aliquando quid hæc faceret, multa pace et æquissimo responso sedavit hanc malam cupidinem. Aliis tamen, quibus fidere posset et utilis esse, fatebatur se cilicium gestare. Quod cilicium quum ipsemet non posset telæ assuere, alterius religiosi opem implorare debuit; qui religiosus tum vidit cilicium constare ex hamis ferreis et tres in quadrum palmos magnum esse. Super cilicium interulam gestabat ex hispido panno, quo equi confricari solent. Ipse tamen alii religioso, qui eo utebatur confessario, permittere noluit, etiam sæpius roganti, ut plus ter in hebdomade cilicium indueret. Et quum ille objiceret quotidie eum hac pœnitentia fungi: “Equidem, respondit, pellem durissimam habeo et possum quotidie cilicium ferre; sed tu, qui junior es et teneriori pelle, non potes.” Probe scilicet noverat in hoc rerum genere modum necessarium esse, neque eadem fieri posse ab omnibus.

[36] [Interim omnigenis morbis et infirmitatibus gravissimis premitur, et scrupulis, triennalique spiritus impuri tentatione vexatur.] Interea tanta erat ejus vitæ asperitas, ut, quamvis eam diligenter celaret, exitu demonstraretur. A diuturno genibus innitendi usu natus ei erat in genu tumor, qui sine summo dolore premi non poterat. Nil tamen remisit de stabili genibus incumbendi consuetudine. Pelvium cavitatem ad ambos renes ita cilicium et flagellationes auxerunt ut ordinarius panis imponi posset. Vigiliæ, inedia ciborumque vilitas vitiaverunt omnino humores et sanguinem, unde constanter phthisicorum more phlegmata purulenta et sanguinea excreavit. Peritonæi autem pars inferior ita se remisit, ut intestina in scrotum descenderint: unde insanabili hernia totam vitam afflictus est. Accessit vesicæ et urinalium viarum vexatio, qua sæpe ex renibus laboravit, et incommodissima stranguria, qua aliquando vicies quinquies intra horæ spatium urinæ libidine lacessebatur. Neque tamen inter medios hos dolores et morbos cessabat corpus cruciatibus afficere. Quod vero omnium gravissimum fuit, interea dum sibi minime parceret, tres annos a spiritu impuro tentatus est, frustra gemens cum apostolo: “Infelix ego homo! Quis liberabit me de corpore mortis hujus.” Neque conscientiæ quiete tum gavisus est, continuis fere scrupulis et angoribus vexatus. Firmus tamen in hoc certamine stetit; nam quum de triennali hac pugna aliquando cum amico loqueretur: “In hac parte, ait, plurimum mihi adsti tit Deus, et semper victor fui; ita ut diabolus muscas apud me ceperit.”

[37] [Ex obedientia turbidissimum mare trajicit, ut se conferat ad Bonaventuram Ferrara, commissarium ægrotum;] Pœnitentiæ comes ibat obedientia, aliarum virtutum mater. Quum igitur magister Bonaventura Ferrara, commissarii titulo provinciæ Neapolitanæ præpositus, in conventu S. Anastasiæ (qui fertilissimus vicus ad pedes Vesuvii montis orientem æstivum versus positus est) gravi morbo decumbens, ad guardianum Isclanum scripsisset ut quantocius ad se destinaret Dei servum, hic ut illa intellexit, licet literæ vespere vigiliarum Natalis Domini advenissent, continuo se ad iter accingere voluit. Sed obstitit quardianus propter noctis, hiemis marisque pericula, atque etiam quod tanta festivitate promptæ non essent naviculæ, vetuitque ne ante festum S. Stephani proficisceretur. Paruit beatus vir, sed nulla ei postridie quies fuit, quasi continuo in auribus sonaret commissarii vox. Sed tertia die, ut se liberum sensit, summo mane celebravit missæ sacrificium curavitque ut Benedictus Panicus, assignatus ei socius, opportune expiaret conscientiam et eucharistiam sumeret, (nondum enim erat presbyter), et quam primum, guardiani accepta benedictione, dedit se in viam. Verum quum cælum pluvia ventoque fœdum esset et turbidum mare, aquis se committere non audebant nautæ. Tum beatus vir, nil nisi obedientiam cogitans, orare, obtestari, instare, donec animum addidisset naviculariis. Solverunt itaque cymbam, sed brevi tanta suborta est tempestas, ut naufragii periculum proximum esset. Vela itaque reduxerunt et minaces fluctus remis frangere tentarunt; sed, exhaustis viribus, animum desponderunt: nullus autem magis territus quam junior socius. Recurrerunt itaque ad B. Bonaventuram placidum et timoris expertem. Qui inclamantibus Panico et nautis subridens respondit: “Ne dubitarent; periculum esse nullum; iter alacres prosequerentur, quoniam Deus eos adjuvaret et servaret.” Fides non defuit verbis; sed in tanto versati erant discrimine ut, quum Neapoli appulissent, se vix salvos crederent. In genua igitur circum Dei servum ceciderunt in littore, gratias ei agentes quod ejus orationibus mortem evasissent.

[38] [ad quem noctu et difficillimis viis pervenit.] Sed sex milliariorum iter supererat, vias corruperant imbres et nox instabat. Rogavit itaque Panicus ut in conventu S. Laurentii Neapolitano pernoctare vellet; noctem et vias obstare quominus longius progrederentur; se defatigatione fractum, eumque præ infirmitate vix incedere posse; postridie mane iri posse ad S. Anastasiæ pagum. Nihil ad hæc respondit beatus vir, pergens porro. Verumtamen brevi offenderunt puerum, duos asinos custodientem; quos, convento de pretio, conscenderunt, quo adventum maturarent. Sed vix medium iter perfecerant, quum puer, noctis tenebras causatus et viarum præcipitia, eos descendere coegit. Nequaquam hæc turbarunt beati viri animum; qui jussit integrum pretium a socio solvi: ipse enim pecuniam non portabat, sed pro more socio commiserat. Dein sine mora reliquum iter intendit, nullas omnino querelas effundens, licet infirmo et plagato corpori gravissima esset nocturna hæc per colles et valles cursitatio; neque pusillum quievit, donec tertia noctis hora ad commissarii spondam staret, lassus et præfractus. Admiratus est æger promptam beati viri obedientiam, simul dolens quod tantam ei creaverat molestiam; eumque Isclam non remisit, nisi quatriduo post, quum ejus solatiis et orationibus se melius valere sensit.

[39] [Hac occasione, atque etiam quum ad mulierem Surrentinam infirmam missus est, ejus in Deum fiducia.] In reditu, priusquam Neapoli portu solverent, Carmeli Majoris templum cum socio ingressus est ut Christum in Eucharistiæ sacramento adorarent et se B. Mariæ commendarent patrocinio. Absoluta oratione, obvium habuerunt mendicum; cui ut socius aliquid pecuniæ daret vehementer institit. Ille negavit se quidpiam habere. Perrexit mendicus rogare Dei servum, hic impellere socium, socius autem sibi nihil esse dictitare. Tunc demum beatus vir: “Quomodo, inquit, fieri potest ut nihil habeatur unde huic mendico fiat eleemosyna?” Qua objurgatione motus socius fassus est sibi quidem monetam argenteam esse viginti sex granorum d, datam a guardiano in expensas itineris; sed si hæc darentur, quid dein superesset pro viatico. Quibus auditis, zelo accensus est vir Dei, quod pecunia non deesset, neque tamen daretur mendico: “non oportere ut solliciti essent suæ necessitatis; Dei non defuturam providentiam.” Datus itaque est nummus, neque illi impediti fuerunt quin Isclam trajicerent. Res non dissimilis alio contigit tempore. Quum quaquaversum ejus sanctimoniæ fama sparsa esset, rogarat femina quædam Surrentina ministrum provincialem ut Dei servum ad se, morti proximam, acciret. Jussus venire, continuo se contulit Neapolim cum P. Bonaventura de Marinis. Sed quum hinc solvendum esset Surrentum, crumenam vacuam esse dixit socius, et naulum in vicino conventu Neapolitano quærendum. Negavit Dei servus, salutis æternæ illius mulieris et obedientiæ unice sollicitus: “nihil quippe curandum esse; Deum provisurum.” Quibus dictis, ecce supervenit laicus ignotus et sponte obtulit necessarios nummos.

[40] [Consortium consanguineorum abhorret; succurrit tamen neptibus nubilibus.] Isclam redux, consuetum vitæ suæ genus sequebatur, quum aliquando ad se venientem vidit fratris aut sororis filium. Ægre id tulit, neque plus semel cum eo breviter loqui voluit, ab hoc proposito nequaquam dimovendus, licet juvenis instaret, viæ longitudinem obtendens, et collegæ cum amicis preces suas adderent. Quum vero adolescens abitum procrastinaret, monuit eum per amicum Sabbatum “vestigia quam primum relegeret; vanam esse exspectationem; se eum non amplius auditurum, quippe qui in professione mundo et sanguini valedixisset; neque se alios cognoscere consanguineos quam fratres contubernales.” Verumtamen dubitandum non est quin hac severitate usus sit Dei servus, quod rebus sæcularibus eum implicare vellent cognati aut ejus operam adhibere ad augendam rem familiarem. Non enim religiosa professio vincula sanguinis, ab ipso natuæ auctore confecta et christiana caritate firmata, solvit, sed potius perficit et spiritualia reddit. Neque alia erat mens beati viri. Et quidem quum intellexit duas fratris aut sororis filias, mortuis parentibus et reliqua etiam propinquitate extincta aut absente, orphanas nubili ætate relictas esse et omni humano destitutas subsidio, non quo eas paupertate levaret, sed pudicitiæ periculo eriperet (ut ipsemet magistro Simeoni explicuit), nervos omnes intendit. Efflagitavit itaque ab ordinis superioribus atque etiam a Romana cardinalium congregatione licentiam adjuvandi consanguineas conquisitis apud ditiores Isclanos eleemosynis. Non spernendas ergo collegit pecunias; quæ dotis loco oblatæ maritos eis conciliaverunt. Ideo tamen Potentiam abire nequaquam voluit. Quum autem illæ pecuniæ non de suo (pauper enim erat) aut de conventus opibus (nullas enim habebat) venirent, quare singularibus facultatibus, quas ut alienos juvaret nequaquam petebat, muniendus sibi visus esset, aliquando interrogatus est: “Quia de proprio sanguine agebatur, respondit. Amore enim naturali facile obcæcari poteram et decipi.” Quod negotium ei numquam excidit e mente; sed amabat de eo loqui, etiam ab altari ad populum, quo natalium vilitatem demonstraret et existimationem suam minueret.

ANNOTATA.

a Paupertas Conventualium in multis minus severa quam aliorum Fratrum Minorum. Illo tempore quotusquisque secum habere poterat julios tres, id est francum unum cum 65 centesimis, et multo plus singulari superiorum mandato aut ad usum ipsius monasterii. Censet Rugilus a beato viro nihil reddendum fuisse de viatico, quum id omne, quod Neapolitanus superior dederat, in itinere absumere potuisset, et, quod supererat, quasi tenuis eleemosyna peculio aut libello ejus accenseri posset. Hæc tum consuetudine recepta inter Conventuales. In plerisque ordinibus religiosis usu aut certa lege viatica reguntur: atque his standum est.

b Passim in hac Vita videre est quantum mundities, ut in regione et cælo ferventi, parum curæ esset. Sed procul dubio egestas aliquid conferebat ad hanc negligentiam.

c Postea minus probavit ipse Dei servus hanc spontaneam sævitiem; verumtamen, quod et alibi monuimus, Deus in omni hominum ordine aliquot sibi seligit, qui invitæ aut ultroneæ quasi victimæ sint et divinæ justitiæ omnium nomine satisfaciant.

d In marca argenti, ut in Hispania, utraque Sicilia atque alibi usurpabatur, erant grana 4608 seu grammata 230, ita ut singula grana valerent 230/4608 grammati seu una franci centesima parte, et viginti sex grana æquarent proxime franci quadrantem; non copiosum utique viaticum. Sed alia grana æquabant centesimas 4 1/4, et 26 grana paulo plus francum; putem hæc indicari.

* Angiolo della Paglia.

CAPUT OCTAVUM
B. Bonaventuræ Isclæ conversatio; vita severa; tentationes; admirabiles virtutes; ministerium apostolicum.

[Isclæ, adjuvante episcopo Hieronymo Rocca, mirabili fructu exercet sacrum ministerium: ejus labores feriis sextis mensis martii] Sed Isclam missus non fuerat Dei servus ut sibi dumtaxat aut suis prodesset, sed maxime ut apostolico ministerio homines Deo lucrifaceret. Ut eum cognovit Hieronymus Rocca a, episcopus, vere populi sui pastor et pater, eum utriusque sexus laicorum confessarium designavit, et deinde multis precibus confessarium extra ordinem et directorem spiritualem monialibus S. Claræ impetravit. Et quum ipsemet in animarum curam toto pectore incumberet atque etiam confessiones publice audiret, apostolatui beati viri tamquam minister potius quam præsul cooperatus est. Peccata exstirpare et pauperum miseriam supprimere imprimis sibi proposuit B. Bonaventura. Quo priorem finem assequeretur, singulis feriis sextis mensis martii, quas Passionis Dominicæ memoria christianis venerabiliores facere solet, ad populum civitatis et viciniæ, in conventuali æde congregatum, de acerbis Christi cruciatibus et morte dicebat tanto ardore et pietate, tot lacrimis et suspiriis, ut lamentis templum resonaret, pœnitentia in auditorum vultu appareret et frequentes peccatores redirent ad Deum. A concione sedem confessionalem occupabat; quam tanta circumdare solebat hominum turba, ut non dies dumtaxat, sed integras interdum noctes in eis audiendis poneret, licet alii religiosi opem ferrent. Quorum tamen omnium industria sufficiens non erat; quare episcopus, ne qua messis pars periret, coegit omnes confessarios sæculares ut in Conventualium templo pœnitentes expiarent: quin et ipse summo mane veniebat ad eamdem ædem, et, postquam intra concionem ferventissimi oratoris planxisset ipsemet et populum ad plangendum invitasset, sedebat ad sacros crates solidos fere dies, pœnitentem plebem peccatorum pondere levans.

[42] [et reliquo anni tempore; nautæ aliique in meditationis usu instituti; martyrii studium,] Neque reliquo anni tempore ferias sextas sinebat Dei servus inanes abire; sed vespere congregabat in templo plebem ad cantandos hymnos Passionis psalmosque pœnitentiales, ad flagellationem publice celebrandam et ad adorandam Christi crucem, quo ritu privatim in omnibus ordinis domibus hæc pia functio frequentatur b. Suadebat etiam suis discipulis ut illis diebus coronam agoniæ Christi Salvatoris recitarent, ex triginta tribus orationibus dominicis constantem c. Miscebat autem hæc exercitia sacris adhortationibus, quibus facile, quum natura orator esset, adstantium animos flectebat quo vellet. Insuper quotidie fere ab altari dicebat, jam ut pueros rudesque catechismum doceret, jam ut mentes cultiores in arte usuque orationis et meditationis institueret; affirmare solitus æternam salutem in oratione præcipue positam esse, nec quemquam, nisi ægerrime, absque orationis subsidio salvum fieri posse. Quis credat? Non perpolitis solum civibus, verum etiam compluribus agrestibus nautis persuasit ut quotidie ante ortum solem et laborum initia conferrent se ad limina templi; ubi, si janua clausa esset, sub dio genibus flexis, pro ingenio suo orationem faciebant mentalem. De fidei nostræ præstantia sæpe publice dicebat et mirabiliter laudabat martyrum constantiam; ita ut auditores, commoti et accensi, cuperent stare coram tyrannis et sanguinem effundere in mediis cruciatibus.

[43] [Dei amoris aliarumque virtutum inculcatum incredibili ardore et auctoritate.] Neque omittebat aliarum virtutum laudes, Dei amorem et peccati odium. Quæ audiri non poterant quin in adstantium animis excitaretur tantum Deo placendi studium et disciplicendi horror, ut parati essent omnia perdere atque ipsam vitam potius quam minimo peccato creatorem suum offendere. Amabat etiam explicare gradus Dei amoris; quorum ultimum esse dicebat oblivionem omnimodam universarum rerum creatarum et animæ totius constitutionem in Deo solo d: quæ non minus clare quam suaviter declarabat. Et generatim, quum ipse usu hoc aliaque sublimioris doctrinæ capita perceperat, ea communi facilique oratione exponere noverat, ut etiam ignaræ simplicesque mulierculæ dicta ejus intelligerent. “Proficiscebantur enim ex intima anima ejus sermones de Deo; qui valebant plurimum ad inflammandos animos amore Summi Boni; adeoque quicumque eum audirent, capiebantur.” Cui testimonio Mariæ Angelæ a Cruce, ejus eximiæ discipulæ, consentiunt alii testes, eum zelo Dei consumptum fuisse prædicantes.

[44] [In confessionali sede admirabiles edit fructus, ita ut laqueus peccatorum appelletur. Quomodo alliceret et inquireret peccatores.] Inter loquendum pallebat, ardebat, sudabat, ducebat suspiria, ejusque verbis, quamvis maternis et simplicibus, vis inerat occulta et tam suavis auctoritas ut eis nemo resistere posset. Quotiescumque autem divinum verbum prædicaverat, illico conferebat se ad pœnitentialem sedem, ubi fructus colligeret; mirabili præditus dono examinandi peccatores eosque ad contritionem perfectam ducendi. Qui semel eo confessore usi erant, toti erant ejus seu potius Dei; nec quisquam ab eo discedebat nisi in melius mutatus. Quare vocabatur ab insulanis laqueus peccatorum *. Omnes usque ad unum, etiamsi ante vitiorum cæno omnino immersi fuerant, justi facti et complures perfecti; alii, jam ante Deum timentes, in sanctimoniæ via plurimum progressi sunt. Quorum numerus tantopere crevit ut universa insula eum magistrum spiritualem habere dici posset. Nil eum a sacro tribunali arcere poterat, neque dolores, neque angustiæ, neque morbi; de cibo somnoque ne cogitabat quidem. Integros aliquando dies immobilis sedebat; ita ut nihil pati videretur. Verumtamen atrocissime sæpe cruciabatur, et die quadam, quasi mortuus in pœnitentiali sede humi corruens a fratribus in cubiculum deferendus fuit. Libenter vitam suam dedisset, ut unam animam Deo lucrifaceret; operæ non parcens neque defatigationi. Obdurati peccatores eum audire nolebant, multo minus ad ejus sedem accedere; verumtamen aliqui veniebant interdum: sed quod plures ejus commercium fugerent, dolebat vehementer. Quare adibat eos domi aut in agris; interpellabat et defatigabat, neque quiescere sinebat, donec eos ad pœnitentiam duxisset; sed quum lentior hæc esset curatio, exploratores et exploratrices adhibuit complures, qui in peccata publica et peccatores publicos inquirerent. Ingemebat deinde nuntiis, quæ ad eum deferrentur; preces indicebat, sed simul investigabat diligenter quomodo ad salutis semitam reducere posset errantes oves; hoc maxime agens ut eas per amicos ad audiendam prædicationem aut ad eum in sede pœnitentiali conveniendum alliceret; ubi eos multo labore in alios homines convertebat.

[45] [Ut peccatores lucretur, includit se in carcere.] Neque gravis ei erat carcerum squallor, si quæ anima lacranda foret. Intellexerat patricium Neapolitanum, sceleribus non minus quam natalibus conspicuum, jacere regia auctoritate in obscuro carcere castelli Isclani, in summo scopulo medias inter maris undas exstructi. Per asperam semitam eo ascendit Bonaventura et peccatorem ad pœnitentiam invitavit. Sed facinorosus homo flecti non poterat, rupe durior. Animum non despondit vir apostolicus, Dei auxilio non diffisus. Octo dies eundo et redeundo difficile hoc iter fecit; neque destitit, nisi quum vicisset vincti pervicaciam, et tres continuos dies scelerum confessionem audivisset. Alio tempore quum P. Thomas a Cereto consuetis B. Bonaventuræ muneribus fungeretur, inquisitione facta, compererunt insulani eum jam octo dies totidemque noctes majorem temporis partem quasi sepultum jacuisse in humido turris carcere ut nefarium hominem ad peccatorum detestationem pelliceret. Per jocum ei dein dicebant: “Quid hoc, Pater Bonaventura, quod te carceri mancipaverint?” Ad quæ ille respondebat “se tempus quodcumque libenter in carcere quolibet transacturum, si quidem animam salvare posset.” Sed satis non habuit hunc miserum a peccatis expiare et eucharistico cibo reficere; volebat et corporis saluti providere. Summam idcirco in tristitiam incidit, quum mortis damnatum eum esse intellexit. Ejus itaque mœstitiam vultusque pallorem animadvertentes die quadam discipuli, dum ad castellum ibat, sciscitati sunt quæ causa esset ægritudinis. “Quænam esse possit? respondit. Miser vinctus capitali sententia damnatus est; vultisne vos me nunc lætari?” Tum aliquis ex adstantibus, ut eum consolaretur, monuit vitam ejus desperatam non esse; sententiam revocari posse. Ille autem, alio conversa cogitatione, in virtute sanctæ obedientiæ jussit Mariam Angelam, cujus laudes mox declarabimus, negotium multo ardore commendare S. Antonio Patavino; se idem facturum. Tres itaque dies neque ab oratione cessavit, neque ab animi cruciatu; sed tertio die, quum intellexit exauditas suas preces, luctum mutavit in gaudium: et quidem ad vesperum venit nuntius reum ita a patrono pauperum defensum fuisse ut præter omnium opinionem crimine absolutus fuerit. Vehementissimo autem afficiebatur dolore, si quæ anima, a pœnitentia non omnino abhorrens, e manibus suis elaberetur. Certe, quum aliquando confessionalis sedes ingenti populi multitudine sepiretur, vir quidam, moræ impatiens, terga vertit, submissa voce dicens: “A triennio peccata confessus non sum; tres alios et plures annos exspectabo.” Quaæ, per ora adstantium translata, verba audire non potuit Dei servus absque summo mœrore; surrexit itaque continuo, miserum in templo et plateis quæsivit, repertumque suaviter manu prehendit, neque dimisit nisi corde obtritum. Sed ad hos, quos alieno ministerio inquirebat et ad pœnitentiæ viam compellebat, redeundum est.

[46] [Insignes aliquot peccatrices et peccatores ad Deum conversi.] Inter complures itaque, quos illo artificio ad Dei caulam reduxit, venit Prudentia Curcio, publica et famosa peccatrix. Satis fuit huic mulieri se Dei servo sistere; qui divinæ gratiæ auxilio reliqua perfecit omnia. Neque ad vomitum rediit infelix femina, quam frequentibus monitis instruxit atque etiam temporalibus subsidiis, donec eam bono juveni Antonio Parasole, maritasset: nam et aliquando ei vendendum dedit pannum, quem conficiendis sibi femoralibus acceperat; mallens a frigore morbos suos exasperari quam miseram feminam famem pati. Alia mulier, ob turpitudinem vitæ Cianna di Sasso vulgo nuncupata, similiter ad eum ducta est; quæ non solum peccatorum pondus abjecit, sed ad insignem sanctimoniam processit, severissimaæ vitæ exemplo scandala redimens, et ex peccatrice publica pœnitens præclara facta. Quin, duce Dei servo, vitam spiritualem professa est vestemque monasticam ad finem usque vitæ virtutibus ornavit. Quo refertur matronæ cujusdam testimonium: “Convertisse Dei servum pravam feminam; quam ejus magisterio ita se divino dedicasse servitio ut omnium esset exemplar, vita publice prava in sanctam mutata et perfectam; et communem hanc fuisse existimationem.” Non aliter miles quidam perversus et perfidus, mutatis moribus, in virum perfectum conversus est; adeo ut Dei servus, quum filias spirituales ad majorem fervorem excitare vellet, dicere esset solitus: “Oh! quidni saltem puram habeamus conscientiam ut lictor ille *?”

ANNOTATA.

a In Colleti additamentis ad Ughellii Italiam sacram plurimum laudatur Hieronymus Rocca, qui Isclanas insulas adiit initio anni 1673 et anno 1691 ad sepulcrum deposuit. Suos diœcesanos, inquit Colletus, semper ut filios adamavit; illorum sacramentales excipiebat confessiones, viam salutis etiam nolentibus facilem reddebat, animosque ad rixam declives in pace componere pars fuit sollicitudinis operosior; a diœcesi tamen aliquandiu abfuit, ut aut Neapolitanæ aut Beneventanæ ecclesiæ operam daret.

b Ritus adorandæ Crucis, a Conventualibus in capitulo privatim usurpatus, idem est ac qui in universa ecclesia adhibetur feria V in Parasceve. Ei adjungi solent flagellationes et preces, quas auditoribus suis etiam suadebat B. Bonaventura. Illa Crucis adoratio maxime Assisii in usu est; sed ad certas ferias V anni in omnibus conventibus præcepta est.

c Valde multa sunt coronarum genera, quæ quotusque invenire pro sua pietate potest; quum in hoc omnes sint positæ ut certus orationum numerus recitetur in honorem seu memoriam alicujus rei sacræ. Coronam Dominicam, ex triginta tribus Orationibus Dominicis constantem, invexit B. Michael de Pino, Camaldulensis; cujus Vitam auctario tomi V octobris inseruimus. Hanc Coronam ad recolendam Christi Domini agoniam transtulit B. Bonaventura Potentinus.

d Italice legitur: Il fissamento di tutta l'anima nel solo Dio. Hæc creaturarum oblivio et mentis in solo Deo constitutio non ita intelligendæ sunt, quasi officia erga proximos et res creatas negligenda sint, sed quod homines resque omnes amandæ sunt et colendæ propter Deum.

* la tagliuola de' peccatori,

* quello sbirro.

CAPUT NONUM.
Sanctissimum commercium B. Bonaventuræ cum sorore Maria Angela a Cruce.

[Sororem Mariam Angelam a Cruce, a mundi vanitate ereptam,] Nulla autem præda pretiosior quam soror Maria Angela a Cruce, una confessione sui in perpetuum dissimilis. Adolescentula erat cutis nitore et universa corporis compositione præclara, venusta facie, moribus honestis, sed alacris nimis et festivior, vanitatis muliebris serva, sæculi placita sequens et maritum ante omnia aucupans. Displicuit hæc levitas gravi matronæ; cui visum est puellam ad Dei servum ducere. Mirabilis a prima confessione mutatio exstitit; abjecit enim procul a se juvencula omnem mundum muliebrem et sæculares nugas, comaque abscissa, vili sacco cineritii coloris se induit, et habitum pœnitentialem tertii ordinis S. Francisci de manu beati viri accepit. Inde dies transegit plorandis peccatis, corpus voluntariis cruciatibus subjecit, animumque heroicis virtutibus excoluit, imperio beati viri promissione Deo facta se numquam minimum peccatum deliberatum admissuram. Hæc corona B. Bonaventuræ; hæc ejus ministra in operibus piis; hoc brachium quo peccatores sæpe ad pœnitentiam traxit atque etiam insignia fecit miracula. Vixit annos multos post recessum servi Dei ex insula Iscla atque etiam post mortem; quo factum est ut ejus testimonium rerum magnitudine et abundantia emineat in apostolica de beati viri virtutibus et miraculis cognitione. Interea autem ab inita semita pedem removit numquam et tanta sanctimoniæ opinione vita clausit ut in templo S. Mariæ Gratiarum singulare sepulcrum nacta sit.

[48] [B. Bonuventura, singulariter modestus in conversatione cum mulieribus piis, vitam durissimam docet, imprimis obedientiam: apparitio præclara.] Sed juverit in unum colligere et paulo latius explicare quæ de Maria Angela in B. Bonaventuræ gestis sparsim leguntur, quo facilius intelligatur quæ esset ejus magistri spiritualis institutionis ratio. Imprimis, quum feminarum omnis conditionis turba se ejus discipulas profiterentur, cum nulla familiaritatem sibi esse volebat, ne unam quidem oculis umquam contemplatus; et coram Maria Angela, quæ quasi ab eo pendere videbatur et assidua ejus ministra erat, verbum nullum umquam protulit aut signum dedit, quo teneriorem affectum manifestaret; sed angelum cælestem humana forma agentem dixisses. Ut ipse amabat vitæ severitatem, sic eamdem infigebat pœnitentium animis; neque ab ea alienam esse sivit Mariam Angelam; quin et ipse Deus prodigium aliquando addidit. Quum scilicet stata hora noctis feriæ secundæ a flagellis se cædere a magistro jussa esset soror in redemptionem pœnarum, quibus fidelium animæ post hanc vitam purgantur, atque ipsa, accenso lumine pedibusque consistens, flagrum manu jam stringeret, fastidio capta est; atque in eo jam erat, licet oratione animum erigere hostemque fugare tentasset, ut arma poneret; quum ecce sibi videre visa est e regione lampadis stantem B. Bonaventuram, vultu minaci torvoque, atque hæc severa verba audire: “Siccine hæc tua est obedientia? Eia, macte animo! Vince te ipsa et flagellationem fac.” Quibus dictis, evanuit imago et vix humi semimortua non procubuit Maria Angela. Hæc, ut resumpsit animos, sæviit in corpus, ut auxiliaretur defunctis. Successerunt multa dubia variæque cogitationes: “Confessarius meus hac hora extra conventus septa! Hac hora in meo cubiculo! Unde venit? Quomodo penetravit?… Forte ludibrium est! Quis mihi apparuerit?” Hæc et alia mente volvens, nondum orto die jam adstabat ad templi januam, animo tam turbato ut advenientem P. Bonaventuram oculis interrogare mallet quam verbis. Et quidem ut e longinquo apparuit, visus est eadem minaci facie; quum vero accessit, prior hæc locutus est verba: “Nonne scis defunctorum animas singulis feriis secundis noctu a te exspectare levamen? Quare ergo repugnasti hac nocte et tam tarda et segnis fuisti obedientiæ?” Quo novo prodigio de priore certior facta Maria Angela infirmitatem suam confessa est et deinde in magistro virtutem quamdam cælestem suspexit.

[49] [Eamdem instituit in ferendis injustissimis contumeliis,] Verumtamen hic non in corpore domando potiorem curam constitutam esse volebat, sed in continendis pravis animi cupiditatibus. Cujus rei hoc esto specimen. Quadam die, post absolutam confessionem, dixit Mariæ Angelæ ut eam ad patienter ferendas contumelias pararet: “Quid ageres, si quæ te mulier pugno percuteret?” Ignara Ignara Maria Angela his verbis vaticinium subesse, subridens respondit: “Si nemini injuriam inferam, quis me pugno cædet?” Tum ille: “Si tamen hoc Deus fieri sineret, quid faceres tu?” “Pro amore Dei, ait puella, si Deus hoc permitteret, ferrem patienter.” Vana hæc nequaquam fuerunt. Biduo enim post, quum in Conventualium templo, magna comitante turba, supplicatio fieret, mulier quædam tam valido pugno percussit Mariæ Angelæ humerum sinistrum, ut quatriduum inde doluerit. Sed magistri sui prophetiæ non oblita, nihil turbata est, sed Dei amore effensam silentio pertulit. Non oculis, sed spiritu omnia viderat magister; qui post supplicationem ad se accersivit discipulam. Ut autem hæc subridens loqui volebat: “Rem novi, inquit Dei servus; propterea te vocavi. Sed dic quid egeris et quare rideas.” Quibus eam denuo monuit de patientiæ necessitate, simulque silere jussit de impleto vaticinio.

[50] [in expugnandis suis libidinibus,] Non minori sollicitudine expugnabat voluntatem propriam, sæpe præcipiens quæ naturæ, indoli et cupiditatibus intelligeret esse contraria: atque in his quoque singulare Dei lumen ei non deerat. Quadam utique die, qua Maria Angela a magistro jussa erat jejunium servare, neque vesci nisi pane et aqua, mane insolita eam incesserat libido comedendi stata hora, non panem ordinarium, sed azymum, sub cineribus coctum. Quum culpam hac in re vidisset nullam, se de hac cogitatione minime incusavit, quum eodem mane ad pœnitentiæ tribunal accessit. Verumtamen, absoluta confessione: “Dic mihi, filia, ait Dei servus, nonne singulari cibi cujusdam appetentia mota es?” Quod alias numquam sciscitatus est. Opstupuit puella dixitque intra se: “Bone Deus! Etiam secretæ cogitationes patent huic Patri!” Et dein alta voce addidit: “Revera hodie mane vehementer concupivi manducare de azymis panibus, coctis in prunis.” “Bene, respondit magister; equidem in virtute sanctæ obedientiæ veto ne intra sex proximos menses hunc cibum manduces.” Atque ipsa annuit.

[51] [et in abdicanda omni voluptate: prodigiosa aviculæ obedientia. Hujus virtutis laus.] Alia autem die, quum præter morem magno ad eum accederet gaudio, quare ita lætaretur interrogavit vir Dei. Se in itinere ad templum aviculam audivisse respondit, voce tam suavi canentem, ut sibi in cælum rapi videretur. Rem ipsam non improbavit magister, sed multa tamen disseruit de excutienda omni rerum creatarum cupidine, et de omittenda omni voluptate et superanda voluntate propria. Tum demum: “Oh, filia, inquit, si esses omnino a tua voluntate libera et segnis omnis voluptatis, quanta facere posses! Si mihi promittas te a tua voluntate prorsus discessuram, ego tibi promitto me ostensurum tibi obedientiam multo magis perfectam quam tuam, obedientiam nempe stupendam et prodigiosam.” Promisit Maria Angela se daturam operam ut in re nulla sua commoda quæreret aut voluntati suæ obsequeretur. “Atque ego, ait Dei servus, promissa mea præstabo. Fac ergo in hunc modum. Interea dum domum redibis, denuo in eodem ramo sedentem videbis eamdem aviculam et canentem audies. Tunc e regione consiste, palmaque aperta, dic ei: “Creatura Dei, per sanctam obedientiam jubeo ut ex hoc ramo super meam palmam sine timore volites.” Si tu, filia, perfecte obediens fueris, cæceque et nil tecum disputans hoc imperium feceris, tibi promitto te hoc mane testem futuram miraculi.” Quum itaque, Maria Angela, licentia accepta, plenaque fiducia et consilii certa, cum sociabus domum repeteret, ecce, designato loco videt auditque aviculam eamdem cantilenam canentem. Quo principio læta et vaticinii secura, convertit se ad socias: “Amicæ, inquiens, consistamus hic aliquantisper; nam debeo hoc loco imperium confessarii perficere.” Dein ad aviculam conversa et aperiens palmam: “Creatura Dei, ait, in virtute sanctæ obedientiæ jubeo ut, relicto isto ramo, in hanc, quam tibi porrigo palmam, secura advoles.” Continuo imperata fecit avicula, et, mirantibus feminis, confidenter mansit in palma; adeo ut eam facile ceperit Maria Angela et domum tulerit. Postridie quum ad magistrum iret, hic iterum prior prodigium memoravit. Ut enim eam vidit. “Euge, euge, inquit, nunc læta es, quod domi aviculam habes: ecce promissis meis fides addita. Observa, filia, magnam obedientiæ virtutem, cujus vim sentiant etiam animalia rationis expertia. Disce ab hac avicula quomodo absque repugnantia et tergiversatione, contra naturam et cum alacritate, omnia relinquenda sint et quoquoversus volandum obedientiæ causa. Obedientia virtus est qua in cælum ferimur.”

[52] [Crux hierosolymitana reperta jussu S. Antonii Patavini: nova obedientiæ laus.] Alio tempore, quum Mariæ Angelæ gaudio successisset ingens mœstitia propter perditam crucem hierosolymitanam, beatus vir, intelligens hunc dolorem non ex sola proficisci pietate, verum etiam ex inordinato studio, eam solito severius accepit, et deinde novo prodigio obedientiam cæcam docuit. “Volo, inquit, imperiosa voce usus, volo te non amplius turbari ob perditam cruciculam; exerceri te volo in cæca obedientia, tibique monstrari neminem cæce obedire quin faciat et obtineat quod velit. Hanc itaque habe fidem; obedi et tibi etiam obedietur. Illico perge ad altare S. Antonii Patavini; recita ibidem ejus Responsorium b; et dein ei edicito ut in virtute sanctæ obedientiæ faciat statim portari ad suum altare cruciculam tuam, ubicumque locorum fuerit.” Jussa fecit omnia Maria Angela, nil nisi imperium beati viri cogitans; et absoluto Responsorio, alias dicebat solitas preces; quum ecce altera puella, ejus lateri assidens, videt in pavimento prope Mariam Angelam crucem hierosolymitanam, partim nigra arena marina coopertam, eamque indicavit sociæ. Quæ ut audivit hæc verba, obstupuit, vaticinii beati viri memor, et vix oculos in eam convertere potuit. Convertit tamen et dixit intra se: “Ecce, hæc mea crucicula est;” sed nil potuit ultra, et innumeris exagitata cogitationibus, brachium non extendit ut crucem caperet. Quapropter una ex sociabus eam coram illa posuit, nullam tamen ex ejus ore eliciens vocem, qua secretum proderetur. Neque hæc, priusquam inquireretur in servi Dei sanctimoniam, venerunt in hominum notitiam. Doctrina itaque, miraculis multoque magis exemplo virtutum semitam demonstrabat beatus vir piis animabus, quæ eum magistrum spiritualem elegerant.

[53] [Pisces mirabiliter inventi.] Die quadam, qua cibis quadragesimalibus vescendum erat et turbatum mare omnibus insulanis pisces negaverat, supervenit Mariæ Angelæ hospita; quam quod laute excipere non posset, aliquantum turbata est. “Quare animo tranquillo non es?” ait vir Dei ad accedentem puellam. Causam perturbationis hæc candide confessa est. Tum ille: “Ne dubites; depone has cogitationes, et alacris redi domum, quoniam quod quæris subministrabit divina Providentia.” Dicto audiens fuit jussis. Quum itaque cum sociabus domum rediret et maris undæ adhuc tumerent, reperit juxta viam maris quinque pisces pulcherrimos, fritinnientes juncoque ligatos. Incredibile dictu est quanto gaudio eos domum tulerit Maria Angela.

[54] [Præparat B. Bonaventura Mariam Angelam ad summas calamitates: vaticiniorum impletio.] Hæc eadem, non obscuris orta natalibus, omnium rerum copia tum abundabat; sed statuerat Deus eam per adversam fortunam omnino purgare et perficere. Quod consilium servo suo manifestum fecit, quo tela prævisa minus ferirent. Hic itaque ei quondam dixit: “Scito spes tuas non collocandas esse in hominibus, sed in solo Deo. Adveniet aliquando tempus quum omnis humani subsidii expers et a tuis quasi expulsa, gravissima insuper infirmitate probaberis a Deo. Præpara ergo animam ad patientiam.” Solatium tamen aliquanto post addidit Deus, iterum servi sui ministerio usus. Quum scilicet aliquando pia puella de animæ negotiis cum magistro loqueretur, ecce templum ingreditur novennis puer. Quem digito indicans vir Dei: “Convertere et vide hunc puerum, et dic mihi sitne tibi sanguine junctus: nostin'eum?” Respondit Maria Angela eum ad se non attinere et sibi vix notum esse. “Scito itaque, ait ille, temporibus maximæ tuæ desolationis hunc futurum tuum patrem et præsidium.” Suspexit omnia hæc verba Maria Angela, licet non intelligeret sibi ab extraneo puero adesse posse auxilium, quod denegaret multitudo fratrum et consanguineorum. Non immerito; nam multo post beati viri mortem, quum senectute jam conficeretur, vaticinii onus experta est. Suis enim partim extinctis, a reliquis domo ejecta fuit et brevi post febribus, apoplexi, podagra aliisque morbis acerbissime afflicta. Jacebat itaque inops et derelicta in paupere lecto et solitario cubiculo, viribus, motu, voce destituta. Ab omni auxilio nudata, confugit ad pristinum magistrum, quem non dubitabat in cælis regnare, et continuo sibi visa est audire vocem dicentem: “Ecce jam venit qui tibi auxiliator promissus est.” Et quidem brevi intervallo ingredientes vidit duos ecclesiasticos viros Blasium Tirabella et Antonium Terzuolo, plane inexspectatos et insolitos interventores. Dum autem spondæ assiderent, ecce nova vox animo Mariæ Angelæ insonuit: “Ille est (significabatur Blasius) qui tibi in omnibus necessitatibus aderit.” Et revera ipse se sponte obtulit qui miseræ filius, frater et pater esset; et orationi facta convenerunt. Et quum ipsa Maria hæc coram quæsitoribus apostolicis testata est, octo jam annos Blasii caritatem experiebatur. Quem Blasium hunc eumdem esse puerum novennem, a B. Bonaventura indicatum, vix monendus est lector.

ANNOTATA.

a Orta est consuetudo orandi singulariter pro fidelium defunctorum animabus feriis II, quod olim præceptum erat clericis in Adventu et Quadragesima singulis feriis II non impeditis Officium defunctorum recitare; aliis fere anni temporibus prima die mensis non impedita. Inde paulatim invaluit inter laicos ut omnibus feriis II pro defunctis orarent.

b Vide de hoc Responsorio annotatum d ad caput IV.

CAPUT DECIMUM:
Caritas B. Bonaventuræ erga peccatores, miseros et moribundos Isclanos. Laborum fructus. Miracula aliquot.

[Ut peccatorum causam avertat, providet pauperibus Isclanis, discipulorum ministerio et eleemosynis large usus:] Non itaque in solis convertendis peccatoribus ejus consistebat industria; sed ad animas quoque, perfectionis christianæ cupidas, pertinebat. Ad priores tamen juvandos erat proclivior et mirum in modum felix; adeo ut Maria Angela coram quæsitoribus apostolicis testata sit tot ferventissimo servi Dei zelo ad Deum reductos fuisse peccatores, ut enumerandi finis non sit, eosque universæ civitati Isclanæ esse cognitos. Neque satis ei erat eos a peccatorum cæno lavisse, sed curabat ne ad volutabrum redirent. Quum itaque experientia intellexisset inopiam et pudorem malesuadas esse pestes, nihil omisit quin pauperibus cunctis vestitum, cibum et domicilium procuraret; ita sollicitus ut culpæ sibi verteret si quem juvare non posset. Superioris igitur licentia in egenos erogabat quidquid fere cibi quotidie a communitate sibi ministraretur. Calceos sæpe suos dabat et tibialia a, ipse nudis pedibus incedens; quin et vestes interiores sibi nonnumquam detraxit, nuda mendicorum membra contecturus. Sed hoc exiguum fuisset levamen, nisi aliorum accessisset caritas. Conquirebat itaque ipse eleemosynas; verumtamen potius utebatur pœnitentium ministerio: quod ita temperabat ut singulis pro sua conditione officia imponeret, quamquam nihil alienum esse volebat a Maria Angela. Hanc itaque videre erat ingentia aliquando gestantem onera, quasi jumentum fuisset pro amore Christi. Omnium autem distributor erat ipse Dei servus, qui singulis ratione necessitatis dividebat. Egenos itaque et miseros adibat in tuguriis et carceribus, tum ut inopiam exploraret, tum ut eis dona ostiatim ferret, nullum præteriens; neque impediri poterat corporis infirmitate, perpetuitate laboris, viarum asperis, noctium tenebris, solis ardore, tempestatis sævitie, hiemali gelu, aliisve periculis. Res profecto mira, quod decem annos unus homo famelicos cibavit, nudos vestivit, peregrinos hospitio recepit. Permultos insuper infirmos prodigio sanitati restituit, multos prodigio e carcere liberavit, alios e mortis discrimine eripuit. Interea Dei misericordiæ demerendæ occasionem dedit divitibus, exercendæ virtutis ministris, laudandæ divinæ providentiæ cessandique a peccatis pauperibus.

[56] [Panem, insciis heris, pauperibus ejus jussu et approbatione datum,] Quicumque autem ei suam commodabant operam, conspicuis præmiis afficiebantur a Deo. Imprimis hoc experta est domus marchionis Jacobi Lanfreschi, quæ, perinde ac aliquot aliæ locupletiores familiæ, voto quasi se obstrinxerat ad nihil umquam negandum quod B. Bonaventuræ nomine peteretur, et quæ intra ædes receperat Sororem Mariam Angelam, non ut famulam, sed potius ut sociam et matrem, quæ pietatem inter incolas propagaret, omnibus præiret virtutum exemplo et liberos in Dei timore institueret. Quadam itaque die dixit Dei servus suæ discipulæ: “Volo a te mihi in crastinum diem procurari copiosius solito subsidium; pauperes enim aderunt magno numero.” Surrexit ante ortum solem puella, imperium factura; sed somnum adhuc protrahebat Constantia, marchionis filia natu maxima rebusque domesticis præposita. Eam tamen importuna adivit Maria Angela et P. Bonaventuræ nomine eleemosynam rogavit. Illico Constantia, in dando munifica: “Accipe, ait, penus claves, et fac ut placet et convenit.” Reperit Maria Angela quinque majoris molis panes, quales illic coqui solent. Quos omnes abstulit; atque ingenti hoc pondere onusta non sine sudore abivit ad Dei servum. Qui, ut eam vidit: “Bene, inquit, fecisti, filia, quæ tantam stipem attuleris.” Sed hæc, cui in via in memoriam recurrerat panes hos paratos esse agricolis, vespere redituris, et quam timor proinde incesserat ne culpam admisisset: “Contra, respondit, Pater mi, videor mihi in gravem errorem incidisse. Panis hic dandus erat famulis, hoc vespere facile redituris; atque ego imprudens nihil reliqui. Porro quid dicturi sunt heri?” At ille nihil turbatus: “Si veniant famuli, ne dubites, Deus providebit.” Quid hæc dictio significaret usu didicerat Maria Angela, adeoque secura domum rediit, nec quidquam manifestavit.

[57] [Deus restituit et triplicat,] Interea sol occidit, et ecce adsunt ex agro coloni et panis petitur. In cubiculo sedebat in gyro universa familia, neque aberat Maria Angela. Dum autem alii fabularentur de pane, hæc quæ agebat prosecuta est, oculos ne quidem movens. Famula itaque panem quærere jussa est; sed, diligenti facta investigatione, rediit, micam panis in penu non esse affirmans. Verbo nullo silentium rupit Maria Angela, neque mutavit colorem, neque palpebras contraxit. Tum mater familias, cui nomen Angela marchionissa de Bellarena: “Valde cæca sis oportet, inquit, quæ tantam panis massam non videris. Debet adesse et quidem multum.” Tum ad filiam Constantiam conversa: “I, tu, inquit, et monstra ei, quæ hoc vespere sui compos non sit.” Surrexit itaque filia et cum famula ad penum perrexit; sed scrutantibus angulos omnes nihil se obtulit; ita ut Constantia mirabunda retuleritad familiam nuntium nihil erratum fuisse a famula; crustulam panis adesse nullam. Hinc exorta est magna inter feminas concertatio; culpa autem in Constantiam conjecta a matre, quæ se suis oculis pridie vespere panes vidisse testabatur. Tum puella: “Equidem nihil abstuli, neque aliquid ultra scio. Verumtamen novi me hodie mane claves dedisse Mariæ Angelæ: quæ quid fecerit mihi incompertum est.” Omnes itaque in eam conversi sunt, dicentes: “Tu igitur sumpsisti panem? Deus tibi veniam det! Sed quidni monuisti, ut saltem alius procurari posset? Ecce jam advesperascit: quid ergo faciemus?” Ad hæc Maria Angela, quasi ex somno expergefacta: “Bone Deus! Fierine potest ut non adsit panis? Puellæ illæ non accurate observaverint. Eamus omnes et videamus. Venite mecum; equidem panem reperiam.” Neque enim dubitabat Maria Angela quin Deus provideret, ut beatus magister dixerat. Universa itaque familia ad penum perrexit. Quo ubi pervenit, vidit coram se mensam, paulo ante omnino vacuam, nunc autem onustam non quinque panibus, sed quindecim, et quidem recentibus et fumantibus. Obstupuerunt ad hoc prodigium omnes, sui pene non compotes. “Et tanta, ajebant, copia panis unde exorta est? unde venit? Quis fecit hunc panem hodie? Nam recens est adhuc et tepidus.” Quæ paulo ante penum ingressæ erant, addebant: “Sed modo mensa vacua erat; vacuam vidi his meis oculis.” Interim Maria Angela, docta a magistro non magnificare miracula: “Videte, ajebat; numquid dixi non posse panem non adesse, et cæcutivisse has puellas?” Sed illæ affirmabant et jurabant se semel et iterum vidisse clarissime oculis et sana mente; et quidem hæc demum omnium fuit sententia divinum fuisse propter servi Dei merita miraculum et effusæ caritatis in pauperes singulare præmium. Tres dies pastum est hoc pane famulitium; de eodem appositum herili mensæ; et sapor jucundissimus visus quasi cibi cælestis. Postridie ad magistrum properavit Maria Angela, eum de prodigio monitura; verum Dei servus, qui omnia noverat, silentium ei imposuit, et vetuit ne deinceps ea de re sermo fieret. Sed quum quæsitores apostolici Isclam venerunt, beati viri virtutes et miracula investigaturi, magnus testium numerus de mirabili illa panis multiplicatione deposuerunt; quos inter Maria Angela, marchionissa Angela di Mesa ejusque filia Constantia, testes oculatæ et rei gestæ consortes.

[58] [Oleum similiter multiplicatum.] Oleum simili miraculo adauctum est. Marchio Jacobus Lanfreschi Mariæ Angelæ facultatem dederat ex dolio hauriendi quantum postularet Dei servus. Multo tempore post, quum arbitraretur cupam jam pene vacuam esse, eam inspexit, sed ad summum usque labrum plenam reperit. Obstupuit; sed, alterum miraculum non suspicatus, accivit Mariam Angelam, ex qua sciscitatus est an oleo usa esset, unde sumpsisset, quamdiu et quanta copia. Respondit puella se ex cado, quem sibi monstrabat, a longo tempore, frequentissime, magnaque copia hausisse. “Quantum ergo, ait tum marchio, jam deesse putas?” “Minimum mediam partem,” inquit puella. “Accede itaque, ait ille, et vide ut dolium plenum sit.” Miraculum abscondere nequivit Maria Angela, omnisque domus agnovit quam potens esset apud Deum beatus vir et quantum ei placeret pauperum amor.

[59] [Mirabilis ejus caritas in familiam hebræam, ad fidem conversam;] Sua itaque parcitate et jejuniis, munificorum liberalitate atque omnipotentis Dei mira providentia satis subsidiorum colligebat, quibus omnium necessitatibus subveniret. Singularia aliquot exempla ad recordationem servata. Vix credibile est quantam curam adhibuerit vir Dei meritrici Prudentiæ Curcio: sed hanc caritatem supra indicavimus. Non minori misericordia prosecutus est peregrinam mendicorum familiam, olim judaica superstitione obcæcatam, deinde fidei illustratam lumine. Pater, mater et filia Isclam advenerant; sed nullum eis patebat hospitium. Accesserunt itaque ad Dei servum, tectum postulantes et victum. Sine mora adivit beatus vir domum piam, quam ad christianæ hospitalitatis officia promptam noverat, et facile causam vicit. Quotidianum deinde cibum procuravit. Interea pater in gravissimum morbum incidit; et ecce non tam ministrum infirmi quam servum se fecit vir misericors, vasa vilissima abstergens, cibum remediaque parans et medicum accersens. Animæ tamen potiorem curam gessit, fidei principia ei inculcans, pias sententias suggerens eumque ad permittendum se divino arbitrio exhortans. Crevit adhuc ejus ad ægroti spondam assiduitas, quum mors appropinquare visa est. Ultimis sacramentis ut muniretur ad supremum iter, dedit operam; in extremo agone ei adstitit; neque prius inde decessit quam emittenti spiritum ultimum benedixerat. Sepulturam ejus deinde curavit, et ut suffragia et missæ pro ejus animæ refrigerio fierent sedulo fecit. Paulo post eamdem caritatem in matrem exseruit; neque neglexit filiam orphanam, cujus crus non ita multo post plaga affectum est. Huic aliquandiu victum præbuit; sed quum ad duodecimum ætatis annum pervenisset et præclara corporis forma floreret, cum tribus aliis religiosis consilium de ejus sorte contulit statuitque puellam nubilem luxuriæ periculo eripere. Res ardua profecto; sed interventu potentiorum virorum, quibus volupe erat ei morem gerere, perfecta. In famulatu enim adolescentula collocata apud nobiles sanctimoniales Neapolitanas atque ita corona imposita curis, familiæ hebrææ a Dei servo impensis.

[60] Qua singulari cura patrem matremque hebræos, morbo decumbentes, prosecutus est, hanc eamdem aliis quoque ægrotis, prout singulorum postulabat conditio, adhibebat. In quo ministerio tantam famam adeptus est ut nemo Isclæ graviter laboraret aut certe animam traheret quin communis omnium pater advocaretur. Neque procul a prodigio abesse videbatur, quod, quum etiam intempesta noctis hora vocaretur, statim exibat e cubiculo vestitus et ad iter expeditus. Quare rumor sparsus est eum non solum vestes numquam deponere, sed vigilare ad populi salutem, et non sine miraculo vivere. Neque hoc loco exemplis abstinebimus. Media aliquando nocte forinsecus clamor insonuit vocantis Dei servum ad moribundi lectum. Vix primis auditis verbis, adfuit ille vestitus et paratus in superioris cubiculo, licentiam rogans. Objecit superior noctis tenebras, sævam tempestatem, longum minusque securum iter et infirmam valetudinem: “Equidem, subjunxit, neque mitto te, neque impedio; res est in tuo arbitrio posita: tu statue.” Anxius adstabat vir Dei, injussu nil umquam faciens et caritate ad ægrotum allectus; neque verbum proferebat ullum, sed miserabili vultu petere videbatur ut in ambiguo non relinqueretur. Mutam orationem intellexit superior eumque Deo commendatum jussit ire. Quod imperium tanta fecit lætitia ut volare potius videretur quam procedere. Alia nocte quum vocaretur, tibialibus carebat et calceos solverat. Sed tanto caritatis impetu impulsus est, ut nudis pedibus ad ægrotum perrexerit. Erat is autem miserrimus vir Isclæ insulæ. Jacebat in terræ caverna, sordida, fœtida, turpi, super paleam, pediculis obsitus. Qui eum aut sanguinis aut christiana caritate curabant, nonnisi e longinquo ei ministrabant. Monuerunt itaque Dei servum ne propius accederet. Frustra. Miseria excitabat ejus amorem. Integram porro noctem lateri ejus assedit, sæpe se super moribundum inclinans, neque desistens eum ad meliorem vitam parare, multoque minus sordes, fœtorem, pediculos curans; donec ultimum emisisset spiritum. Hinc per civitatem sparsus est jocus “P. Bonaventuram ivisse ad Joannem Aniello (erat hoc moribundi nomen), cujus pediculis se oneraret.”

[61] [item in apoplecticos.] Accidit aliquando ut piscator in littore maris non procul a conventu apoplexi prosterneretur. Accurrit vir Dei; sed mortuum invenit et in templum deferendum curavit. Qui tamen sperans vitam sopitam potius esse quam exstinctam, totam noctem ejus lateri assedit, jam oculos explorans, jam os, si quod forte signum appareret: “Quis novit, ajebat, utrum ex torpore consurrecturus sit? Accidit sæpe in hoc morborum genere ut multis horis spiritus abfuerit et dein redierit.” Neque reliquit cadaver, nisi postquam frigidum sensit et pallore mortis obductum. Felicior fuit alio tempore. Accurrerat similiter ad virum, in littore apoplexi abjectum et agentem animam. Corpus suum applicuit corpori, vultum vultui, et tamdiu ad ejus latus jacuit, agitans eum et conclamans, donec ille sui compos factus est. Quem demum, summa lætitia refectum et humo sublatum, ad vicinum deduxit hospitium. In his autem, licet corpus non negligeret, multo magis spectabat animam, ne sine sacramentorum subsidio ex his terris recederet.

[62] [Quam varii et continui B. Bonaventuræ labores essent; qui ejus zeli fructus.] Verum enim vero maxime omnium mirabile videbatur ab uno homine tot res peragi. Quasi apostolus in civitate versabatur, jam in pulpito, jam in sede pœnitentiali, nunc in viis, nunc in domibus, tum in agro, tum in conventu, neque tamen carebat tempore quo communibus fratrum exercitationibus, potissime choralibus, interesset, diuturnas sibi privatim constitutas orationes faceret et corpus piacularibus pœnis cruciaret. Quid, quod quasi sacrista pulsabat campanas, verrebat ædem, curabat altaria? Quid, quod operam commodabat coquo, ignem accendens, præparans cibos, vasa abstergens? Atque interea voluntarium martyrium patiebatur, inedia exhaustus, plagis coopertus, morbis doloribusque conflictatus, sed vultu semper hilari et fronte sollicitudinum libera. Incredibili autem labori par respondit messis. Imprimis observata generalis reformatio in colloquiis, in actis et in vestitu. Feminæ præsertim lascivos aliquot vestiendi modos mutarunt, modestiori habitu universim assumpto. Deinde omnino ex insula exstirpavit publicas meretrices et pessimi exempli homines. Et demum tertio, quum prius singularia opera pœnitentiæ et pietatis vix usu ab insulanis illis noscerentur, brevi tanta multitudo vitam spiritualem amplexa est ut in omnibus domibus sermones miscerentur de pœnitentia, de oratione, de sanctitate. Magnus numerus habitum pœnitentiæ S. Francisci induit, severum religiosumque vitæ genus colens; quorum multi ad insignem perfectionem ascenderunt. Ad tantam inducendam morum correctionem valuit plurimum fama miraculorum; quorum jam aliquot memoravimus. Restat ut singulari capite dicamus de spiritu ejus prophetico et cordium scrutatione, quæ ad miracula quoque pertinent et omnium fuerunt efficacissima.

ANNOTATUM.

a Passim apparet tunc temporis Conventuales Regni Neapolitani quemque sibi vestes ex peculio aut piorum eleemosynis comparasse: inde videtur liberior fuisse B. Bonaventura in iis dandis; sed interea vix habebat necessarias.

CAPUT UNDECIMUM.
Vaticinia, arcanorum cognitio, prodigia B. Bonaventuræ, dum Isclæ habitaret.

[Duabus mulieribus egenis victum non defuturum prædicit;] Mane quodam versabantur in Conventualium templo Laura Montefusco ejusque soror, feminæ pauperrimæ. Quæ quum post absoluta pietatis exercitia domum redire pararent, altera, recordata nihilum cibi domi sibi esse reliquum, querula pauca verba susurravit ea de re ad sororis aures, sed voce adeo submissa ut beatus vir, qui in templo quoque erat, sed magno distabat spatio, nihil plane audire posset. Intellexit tamen; et, surgens ab oratione, venit ad egenas mulierculas læto vulto: “Alacres abite, inquiens; confidite Deo; ipse providebit.” Quibus dictis, rediit ad priorem locum. Obstupuere sorores quod hæc novisset Dei servus; sed quoniam diuturna experientia sciebant verba: “Deus providebit,” tantum valere quantum a Deo jam provisum esse, magna fiducia ex æde digressæ sunt; et ecce non magno intervallo reperiunt in arena nummum argenteum, valentem tarum unum a; quantum scilicet satis esset ad diem transigendum. Gratias utique egerunt Deo, in servo suo tam mirabili.

[64] [pœnitentium arcana cogno scit mirabiliter;] Corda autem ei quasi patere omnibus pœnitentibus firmiter erat persuasum, nemini autem magis quam Mariæ Angelæ. “Dono scrutationis animorum, ait, ita præditus erat P. Bonaventura, ut quidquid volverem in mente, quidquid cuperem corde, quidquid secreto facerem, ipse mihi prius diceret quam aperirem labia. Unde ego simplex arbitrabar confessarios communi privilegio secreta cordium cognoscere; sed experientia didici ita non esse.” Idem expertæ et testatæ sunt ambæ sanguine et proposito sorores Lucretia et Magdalena Famurare, ad habitum pœnitentiæ S. Francisci a magistro suo et spirituali duce B. Bonaventura admissæ. Quæ quando peccata sua sacramentaliter confitebantur, maxime conversionis initiis, multa culparum momenta per ignorantiam omittebant. Sed, ut loqui cessabant, integram vitæ earum seriem repetebat Dei servus, multa abscondita addens cordisque arcana et singulorum res circumstantes. Deinde: “Hoc et hoc, ajebat, quod cogitasti illo tempore, loco et modo, culpa non vacat, quemadmodum credis. Hoc aliud graviter displicet Deo. Illud autem neutiquam amplius facere debes. Illius atque illius rei accusare te debes cum dolore, distincte et fideliter.” Atque alii generatim Isclani pœnitentes similiter coram quæsitoribus apostolicis testati sunt summum in conscientias fuisse beati viri imperium, quod vaticiniorum admirabilitas, prodigiorum vis et admonitionum perspicuitas commendaret.

[65] [intelligit a tonsore crines suos servari in gratiam pœnitentis,] Quod sequitur exemplum alius omnino generis est. Andreas Chiaromonte, conventus Isclani tonsor, sæpe, instanter et secreto a Joanna (vulgo Cianna) di Sasso (quam famosam peccatricem a viro Dei ad severissimam pœnitentiam amplectendam inductam fuisse supra diximus) ut sibi cincinnum magistri reservaret, aliquando negaverat, aliquando in speciem promiserat, quo se ab importunitate muliebri liberaret. Sed vexare cum non cessabat Joanna. Quocirca statuit demum ei morem gerere, quam primum servi Dei coronam totondisset. Verum alia tum cogitans sæpius occasionem præterlabi sivit. Tandem aliquando, quum ejus capillos rescinderet, promissionis memoria recurrit. Caute itaque cirrum, ab occipite desectum, manu sinistra recepit. Continuo B. Bonaventura, divinitus tonsoris tentamen intelligens: “Andrea, inquit, mitte hanc vanitatem; ne sinas te decipi; projice omnia.” Obstupuit tonsor, manuque immota stetit. Quare concitato impetu surrexit Dei servus, humique sparsum capillamentum collegit et per fenestram projecit in hortum. Veniam petiit Andreas, pudore confusus; et quum mentem ejus pulsaret cogitatio facile ex horto recuperari posse projectos crines, sibimet respondit nil hæc juvare, etiamsi secreto fierent, quum voluntates introspiceret; eum forte jam scire quæ volutaret animo. Abjecit itaque hoc consilium.

[66] [cui eidem pœnitenti prædicit vultum ejus gangræna vitiandum;] Alio tempore eadem Joanna di Sasso propheticum beati viri spiritum experta est. Non multo postquam e luxuriæ cœno emerserat, hæc et similia verba ex ejus ore audivit: “Mulier, nimium placere voluisti mundo, detrimento et injuria Dei. Scito itaque Deum velle te in hac vita a peccatis tuis purgare et castigare in illis ipsis rebus quibus peccasti. Ultimis vitæ tuæ annis ille vultus tuus, quo oculos hominum delectasti, turpissima et insanabili gangræna vitiabitur, quæ nauseam et horrorem afferet non aliis tantum, sed et tibi ipsi.” Quod nuntium æquo animo excepit peccatrix, tanta pœna se dignam confitens. Voluit beatus vir Mariam Angelam futuræ hujus rei esse consciam; quapropter paucis diebus post, quum cum ea loqueretur: “Vide, inquit, Joannam digito indicans, vide mulierem illam sanam et robustam. Scito ejus faciem in tabem ituram, ut a vermibus edatur; atque hoc pacto morietur.” Sparsa erat per civitatem hujus prædictionis fama; et jam pridem ex insula excesserat, quin etiam diem obiverat beatus vir, quum eventi publica exspectatio persisteret. Et quidem post sex demum lustra prophetia impleta est, fœda gangræna totam faciem mulieris corrodente, ita ut aliis sibique horrori esset. Inanis fuit omnis medicina; adeoque Joanna, tanto patientior quanto diutius præmonita, post longum martyrium, malo tandem succubuit.

[67] [prænuntiat ignotum equitem Hispanum perventurum ad magnam sanctitatem;] Narratur exemplum aliud, quo scrutatio animi simul continetur et prophetia. Angela di Mesa b, matrona Isclana et beati viri pœnitens, duxit secum aliquando in templum equitem Hispanum ignotum, hospitem sibi commendatum. Seorsim orantes vidit beatus vir ex confessionali sede. Continuo surgens nullius invocatu, venit ad matronam eique placide dixit: “Quem angelum tecum adduxisti hoc mane? Quantus servus Dei erit! Quantus servus Dei erit!” Quæ verba cum nullo homine communicavit matrona. Paulo post, finita oratione, accersivit ad se Dei servum eques eumque in secretum locum deduxit, quasi de rebus maximis locuturus. E diuturna confabulatione lætus discessit eques, omnes tamen habitam deliberationem celans; nisi quod hæc mox exitu patuit. Trajecit quippe mare; et, ut Neapolim venit, abjecta omni spe sæculari, vestem S. Francisci induit inter discalceatos S. Petri de Alcantara alumnos. Obivit apud eos summa laude severissimum tirocinii annum, ingenti alacritate professionem fecit religiosam et insigni sanctimoniæ fama vixit inter discalceatos Hispanos in conventu Neapolitano S. Luciæ de Monte c. Inde in Hispaniam transgressus est. Sed qui hæc coram quæsitoribus apostolicis testati sunt, reliqua ejus gesta ignorabant, quamquam dubitandum non est finem respondisse tam sanctis initiis, a beato Dei servo comprobatis.

[68] [bienno ante prædicit P. Thomæ a Cerreto mortem;] Multo majorem strepitum Isclæ excitavit aliud vaticinium. Festo immaculati conceptus B. Mariæ Virginis Matutinum recitaverat cum collegis B. Bonaventura et, quoniam nox erat et frigus sæviebat, stabat cum eisdem ad focum. Sermones miscebantur de rebus seriis et utilibus, siquidem omnes essent castigatissimæ vitæ religiosi; quum beatus vir, ad Thomam a Cerreto conversus, prophetico ore ei dixit: “Carissime frater, dispone res animæ tuæ, quoniam abhinc biennio morte morieris.” Quæ verba, utpote profecta a viro tam probati spiritus, joco excepit nemo. Ipse Thomas, vir religiosus Deoque obsequentissimus, voce neque tristi neque turbata respondit: “Fiat ut Deo placet; equidem promptissimus sum, quidquid ferat Dei voluntas;” et paulo post hæc addidit: “Unum beneficium a te postulo, Pater Bonaventura, scilicet ut terrifico hoc tempore animæ meæ assistas.” Ad quæ Dei servus novo vaticinio: “Libenter facerem, Pater Thomas; verum amplius hic non ero.” Quæ omnia sine stupore et terrore audire non potuerunt adstantes. Postea P. Thomas, humani aliquid passus minasque extimescens, tentare cœpit si quæ via esset effugiendæ mortis. Quapropter, quasi sors sua esset in manibus B. Bonaventuræ, querelas suas effudit in aures Sororis Mariæ Angelæ, cui vaticinium narravit. Hæc miseratione mota, quod P. Thomas egregius confessarius erat, ut primum vidit Dei servum: “Quomodo, ait, Pater, sustinuisti dicere P. Thomæ eum ad finem biennii moriturum? Heu miserum! Juvenis adhuc est et validus; pientissimus insuper est et animabus utilissimus. Equidem tibi fateor me idcirco magnopere dolere.” Placide hæc excepit Dei servus, strinxit humeros et respondit: “Quomodo non bene factum? Nonne præstat hunc Patrem scire biennium vitæ et non plus ei superesse, quo tempore possit perfectior fieri et majori fervore se cum Deo conjungere?” Affirmavit Maria Angela; sed quum ad querelas suas redire videretur: “Scito, ait vir Dei, me nil minus facere potuisse atque ad hæc dicenda necessitate fuisse coactum.” Post hæc tacuit, neque dein hoc vaticinium verbo attigit. Interea studebat P. Thomas tempus redimere novo ardore, menses aliquot juvenili robore gaudens, donec violento impetu cruenta exscreavit, quo malo pedetentim in phthisicam febrim prolapsus est, inutili medicorum ministerio. Quum itaque annos et menses aliquot ægrotasset, infra octavam Immaculati Conceptus, animam Deo reddidit, morientium sacramentis munitus. Quo tempore Iscla jam abiverat Dei servus; ita ut omnes vaticinii partes impletæ fuerint.

[69] [uni sorori prædicit mortem, salutis recuperationem alteri, quam et miraculosa panis multiplicatione adjuvat;] Alii prædictioni, et quidem duplici, eadem fides facta. Lucretia et Antonia di Pietro, ambæ sorores, acuta febri laborabant; atque illa erat morti vicinior. Eas invisit et consuetis spiritualibus officiis juvit B. Bonaventura, qui quasi publicus infirmarius erat. Tunc cum auctoritate surgens, utramque feminam aspexit, et, spiritu prophetico impulsus, dixit Lucretiæ: “Tu vives;” dein Antoniæ: “Et tu, para te ad mortem.” Respondit Lucretia se vivere amplius non posse, quippe quæ sentiret symptomata, prænuntia imminentis mortis. Tunc iterum Dei servus: “Atque ego tibi dico te victuram et Antoniam, sororem tuam, morituram.” Paucis diebus post præter omnium exspectationem Antonia in pejus declinavit et decessit; Lucretia contra convaluit et satis diu vixit ut de his testimonium dicere potuerit coram quæsitoribus apostolicis. Eadem Lucretia di Pietro (nomen enim convenit) alio quoque tempore experta est cælestem beati viri virtutem. Domi jacebat infirma, nihil alimenti habens, quod cum quatuor puerulis participaret. Quamquam pro more invisisset servus Dei, intellecta summa inopia, secum duxit ad conventus januam filiolam quadriennem; per quam ad matrem misit tres carlinos d et panem quadrilibrim. Avidissimis dentibus panis discerptus; sed quod prodigium est, sex dies uno illo pane (alius enim cibus non aderat) saturata fuit universa illa domus, quemadmodum ipsamet Lucretia testata est.

[70] [prænuntiat duos reos præter omnem spem liberos dimissum iri;] Lauræ Greco frater, stipendia merens in triremibus gallicanis, rebellionis reus factus erat, et, catenis onustus, conjectus in militiæ regiæ carcerem. Quum sententiam mortis aut perpetuum remigium exspectaret, soror ejus, timore ululans, confugit ad B. Bonaventuram; qui consultissimum duxit Responsorium S. Antonii Patavini recitare. Absoluta oratione, quasi a cælicola monitus, surrexit, seque ad lugentem mulierem convertens: “Bono animo esto, filia, inquit; neutrum e duobus malis, quæ reformidas, accidet fratri tuo. Quin etiam dico tibi te in festo S. Antonii fratrem tuum visurum domi, liberum et salvum.” Aberant tum ab hac celebritate mensem circiter; quo temporis spatio nullo accepto nuntio, inter spem et metum anceps et dubia vixit Laura. Sed, illucescente die festo, ecce in littus descendit defletus frater, vinculis noxaque solutus, et casuum suorum pleno ore suis narrans historiam. Pejori conditione erat causa Andreæ Chiaromonte e, qui post longi carceris ærumnas tandem a judicibus Neapolitanis capitis damnatus est. Ut hæc fama Isclam perlata est, incredibili dolore mater affecta fuit. Hæc itaque, capillis diffusis, palmas concutiens, efferisque clamoribus vias complens cucurrit ad pedes beati viri. Per singultus et lacrimas vix ei licuit mœroris sui causas declarare. Misericordia motus B. Bonaventura et cælesti proculdubio illustratus lumine: “Mulier, inquit, ne dubites; statim proficiscitor Neapolim; dico tibi filium tuum, interventu S. Antonii Patavini, salvum fore.” Jussa fecit; insperato judicium rescissum est, et filius domum rediit, a morte, carcere et infamia liber.

[71] [juvenculam infausti matrimonii præmonet, aliique mulieri ejusdem nominis felicem partum procurat.] Theresia Garofalo malo suo fidem non addidit dictis patris sui spiritualis. Hortabatur eam vir Dei ut virginitatem suam Christo consecraret; sed adolescentula, nuptiarum cupidior, his consiliis aurem parum commodabat. Quam pertinaciam ut advertit B. Bonaventura, aliquande voce minaci eam adortus est his verbis: “Si sponsum terrenum anteposueris sponso cælesti immortali, scito te manere divinam castigationem: per omnem vitam tuam gemes sub pondere crucis tuæ acerbissimæ.” Matrimonii cupiditate victa est; sed vix celebratæ erant nuptiæ, quum gravem Dei manum sensit. Triennium tentata est morbo tam molesto, ut mortis solatia imploraret. Convaluit tamen, et duodecim peperit liberos, omnes superstites, sed non omnes validos. Oneri fuerunt quatuor filii, multo tamen magis octo filiæ. Qualitercumque inops et pauper, tantam familiam educavit, sed tantis incommodis ut coram apostolicis quæsitoribus ipsa fateretur satis superque in se impletam servi Dei prædictionem. Altera Garofalo, nomine Prudentia, cælestem servi Dei potentiam etiam experta est. Utero gerebat gemellos, quorum unum abortu ediderat, alterum parere non poterat, hinc jam morti vicina. Advenit B. Bonaventura, capiti reliquias imposuit S. Antonii Patavini, dein ventri, interposita stragula; dixitque mulieri: “Bono animo esto, quia mox sine periculo parturies.” Quibus dictis, abivit Dei servus. Sed ad scalarum pedes nondum venerat, cum mulier fœtu feliciter liberata est; quæ breviconvaluit et multos deinde vixit annos.

ANNOTATA.

a Tarus, vulgo taro, est moneta fictitia (monnaie seu valeur de compte), penditque grammatibus 4,25; ita ut tarus argenti æquet 85 centesimas franci partes.

b De eadem factus est sermo supra num. 59.

c Anno 1559 FF. Minores Conventuales aliquot inceperunt solitario hoc loco reformationem quamdam, annis 1561 et 1567 a Pio IV et Sixto V confirmatam; unde dicti Conventuales Reformati; sed postea ad Alcantarinos hæc domus traducta est.

d Tres carlini æquabant unum francum et 275 millesimas partes.

e Idem hoc nomen est ac tonsoris, de quo numm. 34 et 67.

CAPUT DUODECIMUM.
Alia vaticinia, arcanorum cognitio et prodigia B. Bonaventuræ, dum habitaret Isclæ.

[Pauperem feminam ejusque familiam vaticiniis animat et prodigiis sustinet;] Laura Montefusco, quæ jam commemorata est, meliori fortuna beati viri vocem auribus suis insonantem audiit. In pectore ejus assurgebat tumor, granomalato non minor, quo verminibus acerbissimis torquebatur. Quadam itaque die, dum peccata sua Dei servo confiteretur, vehementissimo dolore correpta est et, voce faucibus hærente, flebilem clamorem edidit. Causa mali comperta: “Ne timeas, inquit vir Dei; pusillum dumtaxat durare potest.” Et, subito disruptis tumentiis, exiit arena omnino sicca diversi coloris. Continuo vulnus conglutinatum est, non relicto cicatricis aut doloris vestigio. Aut subitam sanationem aut prædictionem B. Bonaventuræ inter miracula censendam putat Rugilus; majori forte prudentia ab hac disquisitione abstinebimus, satis habentes rem miram mirari. Erat autem illa Laura e pauperrimis civitatis; sed sollicitudinem majorem ei creabant duæ sorores, adolescentulæ nubiles, a quibus neque pater, neque frater, neque ullus consanguineus pericula propulsaret. Unus Dei servus earum patronus et tutor; qui hanc legem Lauræ præstituerat: “Quoties nihil habebis, neque ego habebo quod vobis dem, ito ad littus maris, et invenies piscem qui sufficiat ad sustentationem.” Dicto audiens fuit puella jussis viri Dei. Et quidem, quum primum, omni subsidio destituta, ad littus ivit, neque hamum secum ferens neque rete, in arido littore micantem invenit piscem grandiusculum, non vilis pretii. Quem prehensum, Deo benedicens gratiasque agens, vendidit in foro publico, accepitque unde ipsa et sorores illa die viverent. Idem deinde fecit quotiescumque premeretur inopia, neque umquam fefellit mare ejus fiduciam. Aliam quoque spem ejus animo injecit B. Bonaventura, quum ei aliquando dixit: “Bono animo crucem tuam fer; tempus enim breve est, neque diu ea tibi ferenda erit. Paulo mox liberabit te Deus ab his miseriis. Insuper dico tibi commode collocatum iri ambas sorores; quas tibi propediem levamini futuras.” Quæ res, licet ad hanc diem nullum indicium innotuisset Lauræ, paulo post facta est; et quando illa testimonium dixit coram quæsitoribus apostolicis, vitam facilem ducebat, affatim bonorum habens et amore sororum bene nuptarum felix.

[73] [eamdem feminam proximæ contumeliæ admonet et alio tempore mirabiliter liberat a febri;] Priusquam hæc fierent, experta erat Laura spiritum viri Dei propheticum. Eam quippe aliquando post confessionem hortatus patientiam christianam, monuerat brevi huic virtuti exercendæ locum fore, quum mox paulo valida percutienda esset alapa; quam contumeliam modice amore et imitatione Christi patientis ferendam esse. Promisit puella, licet non intelligeret unde hæc sibi accidere posset infelicitas. Sed ecce postridie platea implebatur clamoribus: soror junior cum vicina rixam commiserat, sibique invicem fervidæ mulieres manus injiciebant et in capillum involabant. Quod jurgium ut cessaret, mediatrix processit Laura: accurrit et vir lingua manuque promptus; qui sequestram neutiquam discernens a jurgantibus, tam firmo pugno verberavit Lauræ faciem, ut livorem, plagam et sanguinem fecerit. Recordata puella verborum confessarii suæque promissionis, omnem motum exteriorem cohibuit; sed minus animo quam linguæ et manui dominata est, iram pectore concoquens. In hunc modum composita, adivit confessarium; qui eam excepit severo vultu neque audire voluit. Bis terque eumdem convenire tentavit, sed eadem semper ratione habita est. Quarta demum die permissa est intrare pœnitentialem sedem; ubi Dei servus, priusquam labia solvisset femina, eam his verbis asperoque aspectu adortus est: “Scisne quare tres dies te audire noluerim?” Ad quæ illa: “Non.” “Scito itaque, ait, me voluisse te castigare, quia neque obediens, neque patiens es. Dic mihi: nonne te præmonui de infligenda alapa ut te pararem ad eam animo moderato et tranquillo accipiendam? Promisisti; sed promissis non stetisti. Revera exterius iræ signa non demonstrasti; sed vindictæ consilia fovisti pectore: quæ equidem scio. Tantumne es debilis ut præmonita patienter ferre non possis alapam?” Inhorruit mulier, intima animi sensa servo Dei perspecta videns; confessa itaque est culpam et fidelius constantiusque se officia sua facturam pollicita est. Et quidem alio tempore magis fuit obediens. Octavum scilicet jam diem gravissima febri laborabat. Misit ad eam magister spiritualis, qui eam suo nomine juberet in virtute sanctæ obedientiæ lecto surgere, venire in templum ad confessionem et solita peragere exercitia spiritualia. Obedivit puella, licet nocte ante invaluisset morbus et via longa esset atque difficilis. Sed in templo post acceptam communionem improviso frigore et tremore correpta est. Quod quum innotuisset Dei servo: “Nihil mali timeas, inquit. Quin imo volo a te, in qua nunc es imbecillitate, genibus peragi visitationem septem altarium; et tum demum veniam domum redeundi tibi do.” Quæ imperia fideliter fecit Laura, a frigore et tremore plane libera. Verumtamen, domum redux, lecto se composuit non sine consilio, ut ab ægritudine recenter recreata; sed brevissimo tempore vires omnes recuperavit.

[74] [quatuor puerorum aut juvenum futurum vitæ statum prænuntiat;] Degnamerita quædam Scotto testis quoque fuit spiritus prophetici, quo Isclæ Dei servus floruit. Ei enim prædixit filiolum ejus, licet nullum hujus rei tum exsisteret indicium, ordini Eremitarum S. Augustini nomen daturum; quod et factum est. Ad Beatricem de Laurentiis hæc verba habuit: “Filiolum tuum, veste nostra indutum, video semper coram S. Antonio nostro;” quibus verbis significavit eum Conventualibus annumeratum iri; atque id quoque, nullo servi Dei interventu, contigit, licet tum nulla affulgeret spes, imo contra. Juniori equiti Francisco Lanfreschi, sæculari veste adhuc induto, prænuntiavit eum aliquando adepturum dignitates ecclesiasticas; et reipsa, nomine dato militiæ ecclesiasticæ, episcopus Cajetanus creatus est et deinde archiepiscopus Materanus. Alii equiti, qui militiam sæcularem se professurum affirmabat, id fieri non posse respondit, quippe qui S. Petri de Alcantara instituta secuturus esset. Quibus verbis concordavit exitus, quum ille F. Mathias factus sit.

[75] [oleo ex lampade S. Antonii Patavini ægrum sanat;] Ad aliud virtutum genus pertinet Joannis Baptistæ Canetti sanatio. Qui, omnibus membrorum commissuris atrocissime dolens, lecto decumbebat. Ægrum visitavit vir Dei, peccatorum horrorem docuit et sincero obtritum corde a peccatis expiavit. Tum ad lecti spondam de genibus oravit; et paulo mox læto vultu surgens: “Si tu, inquit, fidem tuam excites, subito corpus tuum deserent dolores.” Inde unxit eum oleo ex lampade S. Antonii, quo carebat numquam. Quibus vix perfectis, affirmavit infirmus se omni dolore plane esse liberum et continuo sanus e lecto surrexit. Isclæ etiam, signo crucis fronti impresso, puellam anniculam, in mortis periculo constitutam, illico pristinæ valetudini restituit.

[76] [frondes putridas ori injicit, ut ostendat quanta caritate et reverentia infirmi tractandi sint.] Cæterum reverentia quadam singulari, quam excitabat et fovebat caritas, prosequebatur infirmos omnes. Quæ reverentia eximie aliquando apparuit in ipso conventu. Quum frater laicus multis gravibusque plagis cruribus laboraret, atque ipse beatus vir superioris imperio domo abesset, infirmi curam gerebat alter religiosus. Interea loci accidit ut hic, quum folia vix renovaverat, vocaretur ad templum; quo dum pergit, rogat in itinere clericum professum ut sparsas humi in cubiculo frondes colligere velit. Sed hic justo delicatior ab hoc officio manus abstinuit et mox reduci collegæ se talia facere nolle respondit. Inde ortum jurgium. Dum itaque contentiose altercarentur, supervenit B. Bonaventura, et, quo pacem reduceret, sciscitatus est rixæ causam. Altero arguente, altero defendente omissionem, intellexit dissidii initium fuisse ægroti despectum. Subito vultus color mutatus est; vox tamen nulla excidit; sed proripuit se ad invalidi conclave, folia sanie maculata congessit; et, conglobata manu tenens, his illos adortus est verbis: “Et quomodo? Foliane hæc aversanda sunt? An dedignanda? Ubi ergo est caritas?” Quibus dictis, ori injecit putridas frondes. Ut vidit clericus beatum virum eas masticantem, horrore correptus est et vetuit ne deglutiret: “Quid facis, inquiens? occidis te. Quid facis? venenum est.” Et nonnisi multis precibus et clamoribus fecit ut exspueret. Satis utique ostenderat beatus quanta caritate et reverentia exercenda et tractanda sint infirma Christi membra.

[77] [Ejus caritas erga latronem contumeliosum.] Cæterum eadem caritate complectebatur profligatissimos homines sibique injurios. Vir nequam, a lictoribus ad mortem conquisitus, confugerat in conventum; ubi se pessime gerebat. Interea noctu quadam fimbria pallii altaris sublata est. Qua de re quum sermo esset inter Conventuales, atque ipse facinorosus interrogaretur, hic iracundia correptus adortus est Dei servum: “Tu, inquiens, tu pater, tu hypocrita, latro es; tu furatus es fimbriam.” Quæ ille modeste placideque excepit; quin et hac die omnem sibi destinatum cibum ad eum detulit, ipsemet inani ventre diem transigens. Quod exemplum ut imitaretur spiritualis filia, ab alia graviter offensa, paucis diebus post induxit.

CAPUT TERTIUMDECIMUM.
Novus incolatus Neapoli in conventibus S. Mariæ Apparentis et S. Antonii. Caritas in P. Polonum.

[Mittitur triennium in Neapolitanum S. Mariæ Apparentis conventum, ubi solitis virtutibus reliquos præit.] Tanto autem animi robori non respondebat corporis valetudo, cui inimicum semper exstiterat insulæ cælum, paucis salubre, et quam spontanei ejus cruciatus profligabant. Laborabat itaque in dies magis urinæ ardore, pectoris impedimento, renum apertura et genus tumore; ita ut ejus discipuli, vitæ ejus timentes, sæpius eum supplices rogarint ut loci mutatione aerem meliorem quæreret et severitati pœnitentiæ modum imponeret. Sed ille totus in superiorum arbitrio collocatus numquam de suo ex insula excessu verba facere voluit: “Hoc, ajebat, non debeo curare. Deus omnia videt, et novit quid mihi expediat. Quando volet me hinc proficisci, inspirabit id ipsemet superioribus, atque ego eorum jussu proficiscar.” Quod factum est. Veritus nempe minister provincialis ne B. Bonaventura cæli gravitati succumberet, jussit Neapolim secedere in conventum Patrum Perusianorum, vulgo dictum S. Mariæ Apparentis a, quo omnium votis acciebatur. Summo itaque Isclanorum dolore portu solvit die 19 octobris anni 1698. Ut Neapolim venit, abjecit se ad superioris pedes, benedictionem postulans et veniam fungendi solitis aliquot pietatis exercitiis: quod alibi quoque ab eo factum esse creditur, ne quid extra obedientiæ legem patraret. Triennium illic vixit non minori quam antea religione et vitæ sanctimonia; sed testes non nisi universalibus laudibus eum cumulant. Coram quæsitoribus apostolicis testificatus est guardianus eum perquam perfecte dominatum esse omnibus animi motibus et corporis sensibus; omne genus recreationis, etiam momentaneæ, ei ignotam fuisse; lectum ei visum perpetuum hostem, ita ut quasi non interrumperet vigilias; paupertatem ab eo cultam omnimodam et extremam, nec quidquam ab eo umquam fuisse petitum, licet vestes laceræ essent et miserrimæ; eum a pecuniæ tactu abstinuisse tamquam a re inimica; scommatum et irrisionum fuisse avidissimum, ita ut eis obviam iret. “Videbatur, inquit idem ille guardianus, summopere cupere se Dei honori et proximi saluti impendere; quos duos fines ut consequeretur, nullum laborem, utcumque arduum, fugiebat. Verba ejus commovebant animos et mirabiliter excitabant fidem, spem et caritatem.” Dein laudavit ejus in observandis regularibus institutis diligentiam, indulgentiarum seu ecclesiasticarum pœnæ meritæ remissionum studium contentionemque et angelicam vitæ innocentiam. Quam postremam Joannes Baptista Brocchetti, ejus confessarius, non minus prædicavit, asserens sibi plane certum esse Dei servum a teneris angelos æmulatum fuisse, ita ut non facile esset in generali universæ vitæ confessione peccatorum venialium vestigia deprehendere.

[79] [Retectionem latronis sacrilegi prædicit et mortem pueri Isclani.] Dum autem illic degeret B. Bonaventura, accidit ut noctu ædes sacra sacrilege spoliata fuerit omni argento. Superiori supra modum dolenti sponte adfuit beatus vir et renidenti vultu: “Noli tristari, inquit, pater guardiane; spera in Deum et brevi detegetur latro.” Et revera postridie latro inventus est cum maxima parte prædæ. Tum quoque ex insula Iscla ad Dei servum advenit Andreas Chiaramonte b, supra jam nuncupatus, cum uxore et infirmo filiolo. Hunc enim precibus beati viri, cujus apud Deum potentiam jam pridem noverant, sanitati restitutum iri confidebant. Rogarunt itaque eum enixe ut orationes suas interponeret. Sed hic, neglectis parentibus, puerum manu mulcere instituit et dein subridens dixit: “Brevi ad paradisum pergere debet hic puerulus; illuc enim vocatur et exspectatur.” Quibus auditis, Isclam redierunt parentes, minime dubii de fide verborum servi Dei; et reapse intra paucos dies in cælum abiit innocentula anima.

[80] [Remittitur ad cœnobium Neapolitanum S. Antonii, ubi ejus virtutes, vigiliæ et extases melius observantur;] Quum autem prope triennium in S. Mariæ Apparentis cœnobio virtutum exemplis præluxisset, die 7 aprilis anni 1701, superiorum jussu denuo mandatus est ad conventum S. Antonii extra portam Medimnam. Visus illic est idem qui antea, nisi quod a rebus creatis magis apparebat alienus, totus in Deum mente sublatus. Corporis cruciatus æque atroces; ita ut P. Magister Grillo, ejus confessarius, innocentiæ ejus et inculpatæ vitæ certus, non intelligeret quomodo vir, propriorum scelerum non reus, tanta severitate in membra sæviret. Vix duas horas singulis diebus somno dabat, ad templi chorum pergens, quum reliqui cubitum secederent, neque petens cubiculum nisi una hora ante diluculum, albente cælo primus affuturus Matutino. Cujus rei testis fuit vir laicus, more Neapolitano templi custos. Quum enim a Dei servo aliquoties negligentiæ incusatus esset quod lumen coram tabernaculo exstingui sineret, hic, certus id non nisi noctu factum esse, miratus erat hoc peccatum beato viro innotuisse. Sed cessavit admiratio, quum, noctu aliquoties surgens, vidit, lampadis lumine exstincto, chorum illustratum prodigioso lumine, quod ex corpore B. Bonaventuræ proficiscebatur, donec denuo lampas accenderetur; atque tum animadvertit beatum virum integras noctes cum Deo conversari. Illo quoque tempore intellectum est perpetuum ejus silentium et mentis compositionem, quæ ubique observabatur, maxime tempore officii divini aliarumque publicarum precum, et quum se præpararet ad Missæ sacrificium, id celebraret et gratiarum actionem faceret, non ordinariam fuisse animi intentionem, sed extasim et ad cælestia evectionem, suavissimæ dulcedinis scaturiginem.

[81] [nudat se ut P. Poloni nuditati consulat.] Ad hoc quoque tempus referendum est insigne caritatis specimen. Advenerat in conventum Pater Polonus, nomine Telesphorus, veste tam lacera ut risum, misericordiam et ruborem excitaret. Seduxit eum in cubiculum Dei servus et veste sua induit, semetipsum contegens illius laciniis. Ut dein venit ad suos collegas, hi non potuerunt non ridere tam mirum spectaculum; atque unus etiam eum excepit verbis severioribus: “Quanta, inquit, indecentia et probrum! Quæ hæc tua fuit prudentia? Idem est malum. Si in hospite inhonesta fuit hæc nuditas, non minus inhonesta in te. Et quomodo procurabis tibi aliam vestem, qui non habeas unde tibi compares c?” De his non cogitarat beatus vir, caritatis vi abreptus, neque aliud responsum dedit nisi Deo curam fore.

ANNOTATA.

a S. Mariæ Apparentis seu potius ad Paretam conventus et templum sita erant in clivis S. Martini. Carcer S. Mariæ Apparentis in vico Chiaja nunc passim notus. Anno 1678, non ita multo antequam illic degit B. Bonaventura, descripsit hunc locum Magistrius in Statu suo ecclesiæ Neapolitanæ, pag. 471, his verbis: Fuit S. Mariæ ad Paretam ecclesia fabricata a magistro Philippo S. Georgii, de civitate Perusii monacho Conventuali, sub radicibus S. Martini in amœnissimo loco, qui manet super littus Plagiæ, ubi clare aspicitur mare et deliciosissima loca et viridaria illius situs. Et illi Fratres successive erexerunt pulcram ecclesiam cum conventu; ubi nunc habitant quadraginta Fratres ejusdem ordinis.

b Vide annotatum d ad caput XI.

c Confer annotatum a ad caput X.

CAPUT QUARTUMDECIMUM.
Nuceræ Paganorum novitiorum magistri partes concreditæ B. Bonaventuræ. Modus ejus instituendi tirones. Vaticinia. Zelus.

[Mittitur Nuceram Paganorum, ubi sit magister novitiorum;] Multa tum consilia conferebant neque ulli parcebant operæ superiores Conventualium quo disciplinæ regularis vigorem reducerent, et maxime tironum educationem, in qua omnis spes posita est, corrigerent. Eapropter ab annis plurimis neminem inter novitios admiserant; et quum jam denuo curriculum aperiendum videretur, sentiebant tanta prudentia opus esse quanta quum novus ordo instituitur. Juvenum director, in quo consistebant omnia, summa cura deligendus. Nemo aptior visus B. Bonaventura. Eruditus quidem non erat; sed neque S. Franciscus Assisias, neque S. Franciscus Paulanus, neque tot alii ordinum religiosorum auctores et sanctimoniæ initiatores hanc laudem habuerunt; sed quæ horum fuit commendatio, hæc ei non deerat, mundi despectus, timor Dei, vitæ severæ amor divinique honoris et humanæ salutis studium singulare. Statuit itaque P. M. Bonaventura Zola, minister provincialis, hoc officium committere servo Dei, etiam interposito imperio, si repugnaret. Hæc quum secum deliberasset, versabatur aliquando cum præclaro P. M. Simeone in Patrum Oratorii æde S. Mariæ Nascentis a. Ecce in eum incidit beatus vir; cui stare jusso dixit Zola sibi mentem esse eum magistrum novitiorum constituere Nuceræ Paganorum; ubi ipsemet triginta septem annis ante regularia instituta didicerat. Ut hæc audiit B. Bonaventura, hunc a se honorem deprecari; se ignarum esse, ineptum, et reliqua, quibus solebat a se amovere quidquid in oculis hominum honestius esset. Locum non esse excusationibus respondit minister; rem quippe certam decretamque esse; in virtute sanctæ obedientiæ pararet se ad profectionem. Quo imperio non tantum cessavit omnis repugnantia, sed pedes, nullo apparatu, illico itineri se dedit. Mature subitum recessum compererunt Zola et Simeon, et revocato ex via dixerunt tanta festinatione opus non esse, biduo aut triduo res suas componeret et opportuniori hora Nuceram pergeret.

[83] [hos singulari cura obedientiam docet,] Mense itaque octobri anni 1703 conventum S. Francisci petiit itinere XIX M. P. Totidem enim Neapoli distat Nucera. Qua in sede communi exspectationi præclare satisfecit. Etenim, singulorum indolis explorator diligens et officiorum præceptor atque exactor æquus, studebat juvenum animis non mediocres sed eximias inserere virtutes. Perfectæ obedientiæ et abnegationis amantissimus, eam supremam esse legem volebat. Exemplo S. Francisci aliorumque ordinum fundatorum, res quandoque imperabat aut absurdas et inutiles, nullam in his patiens negligentiam aut contumaciam. Novitius, jussus aliquando ob commissum errorem pavimentum lingua tergere, prompte dicto audiens fuerat; sed, iterato imperio, dubius animi hærebat. Quod ut comperit Dei servus, humi se projecit et per dormitorii partem repsit, lingua pavimentum verrens. Sine pudore hæc videre non potuit discipulus, qui dein sodalibus speculum obedientiæ factus est.

[84] [humilitatem aliasque virtutes, omnibus exemplum perfectionis factus.] Eximia moderatione corrigebat defectus, ut appareret magis ab eo emendationem expostulari quam pœnas. Vultum aliquando severum exhibebat, ita tamen ut non sineret superioris gravitate offuscari paternum animum. Os nonnumquam solvebat in verba aspera et elata, sed minæ abibant in delenimenta et blandas voces. Disciplinæ domesticæ apices observari volebat, sed ipse præibat exemplo, licet cum magistri officiis conjungere studeret apostoli, pœnitentis et contemplatoris partes. Mutuam commiserationem exigebat, sed de nullo conquerebatur, etiamsi justissimæ erant causæ. Nuper accesserat ex sæculo novitius, qui magistri despectu magna olei copia vestem consperserat. Ast hic non aliis eum excepit verbis quam his humanissimis: “O fili, quid fecisti?” Quibus ille tantopere motus est, ut eum deinceps non minori veneratione quam obsequio prosecutus sit. Quam venerationem et obsequium adversus superiores animis inculcabat plurimum. Quum itaque aliquando P. M. Paschalis Rossi tironum ædes ingressus esset, beatus vir, ad discipulos conversus: “Veneramini, ait, hunc patrem singulariter, non solum quia huic conventui præpositus est, sed quoniam brevi universæ provinciæ præficietur.” Neque tamen tunc temporis hæc præfectura in deliberatione versabatur; sed propheticis verbis anno sequenti fides accessit, quum a capitulo Rossius minister provincialis electus est. Humilitatis christianæ, quæ omnis perfectionis fundamentum est, assectator perpetuus, nullam omittebat occasionem quin novitios hanc virtutem exemplo doceret aut exercitatione. De superioris gradu magnam partem remittebat, numquam patiens ut sibi pro more et lege ministrarent; quin sæpe in multis eis subesse videbatur. “Ex animo (hoc unius est testimonium) despiciebat quidquid in suam existimationem et laudem cederet; atque hæc tantum complectebatur, quæ eum pudore suffunderent. Sese itaque vilem nuncupabat, ignarum humilibusque natalibus, et postponebat omnibus collegis, etiam infimis, quin et suis novitiis.”

[85] [Corrigit eos non verbis tantum, sed et exemplis; convertit juvenem religiosum;] Hos aliquando in orbem circum se dispositos, ob rem nullam humi spuere jussit, dein sputa lingua lambere. Horrentes et vix non aperte contumaces ut vidit Dei servus, humi ipse procubuit et lingua omnia sputa delinxsit, exemplo docens quomodo virtute natura domanda sit. Dein se attollens et pedibus consistens, vultuque quasi flammas jaculans, voce gravi et severa ad eos dixit: “Nihil estis et magis abominandi quam illa sputa.” Quibus dictis, attonitos et quasi fulmine perculsos reliquit. Alium juvenem non minus præclare emendavit. Erat is frater Archangelus Rossi, P. M. Paschalis Rossi nepos, vitam religiosam jam professus, sed tanta ferocia vivens ut plurium superiorum (nam ex alia in aliam domum missus fuerat) fatigasset patientiam et demum ipsius patrui, tum Nucerini guardiani, animum a se avertisset. Ultimum itaque remedium sperandum visum est a beati viri curatione. Hic eum adortus est jam suaviter, jam dure: sed nihil retulit nisi contumelias. Animum tamen non despondit, sed humilitate eum domare statuit. Accersitum ergo in cubiculum et sevocatum de genibus, collo fune cincto manibusque junctis, quasi ipse reus esset, incredibili mansuetudine et amore allocutus est, ignorantiam suam incusans veniamque petens admissorum in correctione errorum. Quo miserabili spectaculo adeo motus est juvenis ut, culpas præteritas illico confessus, vitæ emendationem promiserit: quam reapse procuravit.

[86] [ejus humilitas, quum extases ejus innotuerunt tironibus.] Etiam silentio humilitatem docebat discipulos. Quum scilicet novitius quidam, omnium maxime magistri sanctimoniam admiratus, sæpius ex ejus vultu cælestes radios prodeuntes vidisset, et cella exeuntem denuo prodigiosa luce circumdatum animadvertisset, non potuerat non exclamare venerabundus: “Ah! pater magister mi, angeli vultum habes tuaque præsentia ineffabili me afficit lætitia; et quando tu me alloqueris, residunt omnes animi mei perturbationes.” Qua discipuli simplicitate conquassatus Dei servus, neque verbum respondit, neque oculos in eum movit, sed, tergo obverso, se in cubiculum conjecit. Neque fugere poterant oculatos adolescentes alia Dei dona. “Magister meus, inquit ex eis unus, stans coram quæsitoribus apostolicis, extasis dono ornatus erat; ita ut, quum juvenis essem, dicere solerem ejus animum semper peregrinari; sed postea quum melius consideravi singula momenta, intellexi esse extases; atque ipse sæpius eum animadverti sensuum usu orbatum, quum Dei magnalia contemplaretur, maxime inter celebrandum Missæ sacrificium.” Similiter alius: “Familiari commercio, ait, quod mihi fuit cum servo Dei, sæpe eum vidi inter orandum raptum in Deo, sensibus destitutum et aliquandiu immobilem. Quum ad se rediret, videbatur ex somno expergefieri. Hujus rei causa erat ejus ad sublimissimam contemplationem facilitas quæ, ex continuo ejus orationis usu et ardentissima Dei caritate orta erat. Crescebat autem maxime ejus fervor in Missæ celebratione. Sæpius eum vidi summis pedum digitis insistentem, quasi corpore fuisset excelsior. Vultus accendebatur coram sanctissimo sacramento, ut res non videretur esse humana. Exibant e facie lucidi radii, quos declarare non possum utpote supernaturales, neque ullis corporibus lucidis, quæ in terra sint, similes.”

[87] [Distributio temporis et argumenta ejus instructionum.] Diei et noctis spatia certa lege distinxerat, partem dans suis officiis, partem liberæ pietati et pœnitentiæ. Quatuor horas totus erat in spiritualibus exercitiis, mente in cælo conversans. Reliquas inter communia munera et juventutis institutionem distribuebat. Quotidie horam absumebat declarandis ordinis constitutionibus, ritibus sacris et ecclesiasticis cæremoniis. Quas instructiones mirabili condiebat virtutis sensu; sed mirabilius loquebatur de vita mystica et occulta: namque tanta his ejus sermonibus inerat vis, affectus et alacritas, ut animos, quamvis inertes et tepidos, accenderet et quo vellet raperet. Alterum tantum temporis traducebat oratione mentali explicanda: quæ inter de virtutis usu et officiorum exsecutione dicebat. Nulla die omittebat lectionem Vitarum sanctorum, numquam sui interea ita dominus ut internos æmulationis impetus occultare posset.

[88] [Septem juvenibus vitæ suæ vices prædicit.] Ex hac lectione ceperat aliquando occasionem dicendi de mortis incerto tempore. Qua sermonis opportunitate et prophetæ præsentia impulsi, juvenes suas quisque vitæ rationes ex eo sciscitati sunt, et imprimis quando essent morituri. Itaque F. Bonaventuræ Casella, qui primus hoc quæstionum genus moverat, respondit: “Brevi; namque prius morieris quam ad ordines sacros ascenderis.” “Atque ego, pater magister?” ait dein F. Eugenius de Pescopagano. “Tu etiam, inquit Dei servus, flore juventutis morieris.” Tertio F. Josepho della Saponara, his uso verbis: “Dic mihi, quid de me fiet?” respondit: “Ascendes ad sacerdotium, sed brevi post morieris.” Idem interrogarunt FF. Josephus de Piccinisco et Bonaventura Garofalo: quorum alteri respondit: “Tu non tantum morieris juvenis; sed brevi eris hydrops;” atque huic: “Paucissimi vitæ anni tibi supersunt.” Aderant duo alii fratres, Thomas Albanese et Paulus Alvaro; quibus non libuit virum Dei percontari. Hi diu fuerunt superstites, reliquis designato tempore exstinctis. Præ cæteris mors Bonaventuræ Casellæ admirabilitatem magnam fecit. Post professionem ad studia missus fuerat atque anno 1710 versabatur in conventu Montellano, florida juventute et promptus ad conscendendum subdiaconatus gradum. Magistri vaticinii non erat immemor; sed, prophetam mendacem arbitratus, a ministro provinciali dimissorias literas efflagitaverat. Paratus itaque erat episcopus, dies certus, valetudo optima; ut P. Bonaventuræ minas rideret juvenis. Biduo itaque ante dixit sodalibus: “Hac vice male divinavit P. Bonaventura. Cecinit mihi me e vivis recessurum antequam ad ordines sacros deveniam: et ecce subdiaconatui proximus sum; dimissoriales literas mecum habeo; episcopus paratissimus est; vivo et valeo; et perendino die, quæ dies dominica est, in ordinibus sacris constitutus ero.” Temeritatis arguerunt eum collegæ, sed risu excepit reprehensionem. Postridie sensit quam improvide, quum vehementi correptus febri, lecto jacere coactus est et brevi post, quod mense augusto aer illic gravis est et malignus, Neapolim, in patriam, translatus; ubi vita functus est, subdiaconatus ordine numquam recepto. Ante mortem auditus est dicens: “Ah! nimis vera fuit prophetia, nimis veridicus propheta et magister meus P. Bonaventura b!”

[89] [Alia documenta quibus novitios instituit.] Omnium autem jucundissima et tenerrima erant ejus de Christi passione et amore Dei alloquia. In his quum esset, plus lacrimis et spiritus raptibus quam verbis disserebat. Tum videre erat cælesti pietate perfusum, scintillantibus oculis, corpore extensum, pedum digitis vix humi consistentem, aut, si sederet, corpore et sede sublatis et exsultantibus scintillæ instar, ducentem suspiria et copioso conspersum sudore, etiam frigidissima tempestate. Quo discipulorum animis necessariam erga S. Eucharistiam venerationem et Deiparæ debitum obsequium insinuaret, liberis horis secum eos ducebat ante eorum altaria. Si sacra communione reficiendi essent, irrequieta sollicitudine eos præparabat, sancto fervore inflammans eorum pectora. Indulgentiarum ecclesiasticarum, si quæ lucrandæ essent, pretium et usum docebat diligenter. De castitate dicebat summa prudentia, modestiam sensuumque custodiam sedulo inculcans, et imperiose vetans ne sua aut aliena nuda membra aspicerent c, aut aliquem manu tangerent. In re nulla volebat eos reprehensione dignos, Dei amorem et timorem instillabat eis assidue, quo a minimis culpis abhorrerent; continuo in eorum memoriam revocans parvos defectus neglectos gravissimorum peccatorum parentes esse. Insciente se, nil agere eos assuefaciebat atque etiam cogitationes sibi aperire. Ad summam infatigabili prudentique caritate tantum in eorum actus omnes, voluntates et cogitationes nactus erat auctoritatem, ut auditis his solis verbis: “Mortificate vos,” rebus etiam necessariis se spoliarent, cibumque ex ore dejicerent, pauperibus reservandum, se forsan minori fame pressis. Ultima hora vespertina pium regebat exercitium, cui nomen bene vivendi et bene moriendi dederat. Erat autem in eo positum ut, recitatis communiter consuetis orationibus, unus aliquis supinus humi jaceret agonizantis aut mortui specie et circumstantes novitii psalmum De profundis aliasque preces funebres dicerent d. Eos deinde cubitum dimittebat, semper jam unum, jam alium secum retinens, quocum integram fere noctem traduceret, aut pia meditatione aut spiritualibus colloquiis.

[90] [Vitam severissimam ab eis exigit, ipse in se longe severior.] Hoc tirocinium aut eremitarum solitudinem dixisses aut angelorum paradisum. Valere jussa oblectamenta seu animi remissiones, ipsis regulis permissæ. Singulis mensibus si daretur ex claustro excedere, præclara liberalitas; namque non nisi trinis aut pluribus mensibus licebat pedem extra conventum ferre e. Quam facultatem quum concederet, volebat omnia in spirituale lucrum converti; sermones fieri nonnisi de rebus divinis; habitum et incessum ad modestiæ leges compositum; et, si locorum solitudo pateretur, jubebat eos spinas et tribulos evellere, ne viatoribus nocerent et iræ essent blasphemiarumque occasiones. Durum utique hoc jugum juvenibus, sæculo vix egressis; sed lenibus ejus alloquiis hoc eis tam suave fiebat et optabile, ut assuescerent id alacriter portare: neque jubebantur uno die perfectionis apicem attingere, sed per gradus ducebantur ad absolutam sui victoriam. Accedebat magistri exemplum, ex cujus comparatione intelligebant a se non nisi facilia postulari. Corpus crucifigere eos docebat, sobriosque esse et abstinentiæ præ claros; sed fragorem nocturnarum flagellationem audiebant, cellulæ parietes sanguine conspersos videbant, genus tumorem gangræna vitiatum noverant, et omnia membra quasi uno continuo vulnere cruentata; neque tamen ab eo minui corporis cruciatus, neque jejunia, neque assiduas ad infirmos et moribundos cursitationes. Otium omnino inter eos non patiebatur; sed apparebat ante eorum oculos magister sacristiam curans et ædem, pauperibus et pœnitentibus opitulans, sanctimoniales claustris inclusas dirigens, a prædicatione et institutione numquam lassus et, dum dormirent, corpore et spiritu vigilans. Demum cælestis sagacitas, qua penitus introspiciebat eorum mentes, et vaticinia frequentia de futura eorum fortuna sacro quodam timore eos continebant et simul ineffabili amore eorum animos illi obstringebant; ita ut non solum ejus jussa prætergredi non auderent, sed nec vota, etiamsi extra hominum conspectum essent.

[91] [Furtum novitii detegit; ab omnibus justo pretio non habetur; a superiore male tractatur.] Ab hac tamen via deflexit aliquando F. Franciscus Maria Tolbe, terra de Abriola, diœcesi Potentina; sed male ei cessit. Reliquias acceperat Dei servus ab ordinis protectore, cardinali Vallemani; et aliquot efflagitaverat Tolbius. Sed his non contentus, absentia magistri, quem in reficiendis laceris vestibus in cubiculo adjuvabat, opportune usus, capsam aperuerat, reliquias alias abstulerat, et ad opus redierat. Ut eum B. Bonaventura redux diligenter suentem vidit: “Amice, ait subridens, repone reliquias in arcula unde sustulisti.” Erubuit juvenis furtumque negavit. Mendacium ægrius tulit magister et voce severa: “Non est, inquit, quod neges aut mentiaris. Certissime scio reliquias a te sublatas esse; eas ad locum suum refer.” Effugium nullum supererat culpamque suam fassus est juvenis. Neque omnes alii magistri doctrinam sequebantur virtutesque ejus justo pretio habebant, ut hac occasione Rugilus animadvertat sanctos nonnisi post mortem, quum cesset invidia et tacita alienæ negligentiæ reprehensio, quæ eximiæ sanctimoniæ adhærere solet, debita laude cumulari. Et quidem religiosus sacerdos, instigante diabolo, eum adortus est in publico claustro non minus injuriose quam arroganter; sed nihil turbatus Dei servus beneficii loco habuit contumelias, et de genu osculatus maledici manum gratias egit veniamque postulavit. Quod, ni fallor, ipsius guardiani peccatum fuit f. Sed neque alii justo loco ejus sanctimoniam habebant. Ex unius ore audivit Rugilus hanc confessionem: “Oh! si tunc ea mihi fuisset rerum existimatio, quæ nunc mihi est! Per inscitiam meam multas res magnas tum non intelligebam, quæ nunc mihi videntur mysteria et prodigia!” Verumtamen quasi propheta inter eos incedebat et plena erat Nucerina domus ejus vaticiniorum fama. Plura retulimus; pauca hoc loco adjiciemus.

[92] [Alteri Conventuali prænuntiat episcopatum, alteri adversi examinis theologici exitum.] Aliquando inter deambulandum cum discipulis de obvio juvene professo voce miserabili dixit eis: “Oh! juvenis ille morietur priusquam ad sacerdotium perveniat!” et revera, licet tum viribus esset robustis, non multo post diem obiit. Accidit quoque dum illic versaretur ut ad P. M. Simeonem, cujus nomen sæpius jam recurrit, deferrentur ex insula Iscla P. M. Gagliani literæ, quibus B. Bonaventura singulariter salvere jubebatur. Nil suspicatus P. Simeon salutem ad Dei servum detulit; qui respondit: “Novi quid significare velit ille pater. Eum Isclæ novi et monui eum episcopum futurum. Hac salutatione in memoriam mihi revocare intendit hanc meam promissionem, nondum impletam. Ei dico et tu ei scribas simpliciter eum episcopum futurum.” Quæ postrema verba lætiori vultu protulit. Quæ quum coram quæsitoribus apostolicis testaretur P. Simeon, addidit tunc temporis, anno scilicet 1707 multoque minus aliquot annis ante, quum Isclæ habitaret vir Dei, nullas in P. Galliano fuisse laudes, quæ tantam ei mererentur aut præsagirent dignitatem. Verumtamen anno 1715, quadriennio post beati viri mortem, Umbriaticensis episcopus creatus est g. Nuceræ quoque aliquando convenit Dei servum juvenis pater diligentia et ingenii acumine insigni, jam bacalaureus, nomine Januarius Antonius Ercolini, quum Romam pergeret, magisterii lauream in certamine petiturus. Rogavit beatum virum an approbationem nancisceretur et aliquando ad summos literarios honores perveniret. Cui, in cubiculum seorsum deducto, manu correptam Christi cruci affixi imagunculam ostendit: “Laudo, inquiens, tua studia; sed a te postulo ut ad pedes hujus Christi Jesu studeas, ut operam majorem des servitio et omnia tua impendas saluti animarum.” Hæc communis beati viri ad ingeniosos juvenes adhortatio ut scilicet Christum patientem meditarentur, confessiones exciperent, Dei verbum prædicarent et proximi æternam felicitatem procurarent sedulo. Sed tum addidit: “Prænuntio tibi, fili, omnem tuam defatigationem vanam fore. Omni tua solertia non adipisceris quæ cogitas; numquam eris magister.” Hæc monita non curavit juvenis; sed nec approbatus fuit, neque umquam consecutus est magisterii honores.

[93] [Sacerdotem, mente captum multaque erronea et blasphema dicentem, domat.] Quum potiorem suam curam tironibus deberet, minus quam alibi tempus exteris dare poterat. Dabat tamen, ut supra diximus. Quo pertinet indefessus ardor quem in cohibendis absurdis dictis presbyteri amentis exseruit. Is vir doctrinæ fama olim floruerat, omnibus honoratus; sed morbo nonnihil captus animi erat. Delirus multa aliquando effutiebat temeraria, erronea aut a fidei puritate aliena. Hæc ab aliis presbyteris negligebantur, utpote non ab iniqua voluntate, sed a mota mente profecta; non item a Dei servo, cui satis non erat peccata compescere a libertate vitiosa, sed ea etiam quæ ab insania erant ignoscenda. Comperto itaque miserum verba blasphema aut minus pia dixisse, sive in proximo esset, sive in longinquo, continuo accurrebat et oculorum flammis verborumque jaculis vesanum virum quasi fulminabat. Accendebatur vero magis et ferociebat, si ille resisteret; et si necesse esset errores redarguere, facultatem oratoriam et scientiam theologicam auxilio vocabat. Quem virum, neminis reverentem, adeo domuit ut suam vocem, non secus as infans magistri virgam, pertimesceret. Sed Neapolim cum beato viro redeundum est.

ANNOTATA.

a Eo advenerant S. Philippi discipuli anno 1586. Initio sedes exigua; postea pulcherrimus conventus cum splendido templo.

b Josephus Maria Rugilo in B. Bonaventuræ Vita, pag. 211, demonstrat hoc vaticinium longe certissimum esse. Quum enim adstantes juvenes paulo post per provinciam dispersi sunt, vulgarunt ubique B. Bonaventuræ dicta; quorum refrigerabatur memoria, quoties pars aliqua implebatur.

c Minus mira videbitur hæc commendatio, si cogitetur plerosque tirones humili loco fuisse natos, et quidem sub cælo, ubi operarii nuditatem minus vitent.

d Similia exercitia etiam in aliquot Societatis Jesu tirociniis facta fuisse constat. P. Dominicus Lejeunehomme in itinere quod anno 1627 Flexia Ulyssiponem instituit, inde Indias petiturus, narrat se in villa Ulyssiponensis tirocinii novitios vidisse vespere facientes colloquium confessorum et martyrum; martyres, tergo arbori obverso, quasi alligatos, capite nudo, oculis ad cælum sublatis, dixisse quæ martyrem decerent; confessores alio situ animam Deo commendasse; atque hæc tanta pietate ut ex adstantium oculis lacrimas elicerent. Non dubito quin hic ludus plurimum valuerit ad tot excitandos missionarios adeoque martyres, quot Societas nostra Lusitanica utrisque Indiis dedit.

e Communibus tirocinii regulis permissa erat hebdomadaria ambulatio.

f Rugilus docet B. Bonaventuram a duobus superioribus dure et contumeliose fuisse habitum; sed studiose eorum nomina tacet. Alter certo fuit guardianus Ravellanus; alter nullo indicio significatur. Sed quum Rugilus narrat beatum virum Nuceræ a religioso sacerdote in publico claustro injuriose fuisse exceptum, mihi videtur ipsum superiorem designare; maxime quod alibi neminem contumeliarum incusat. Quod vero nomen esset illi guardiano Nucerino non reperio traditum: non ausim dicere Paschalem Rossium, secundum servi Dei prophetiam creatum ministrum provincialem.

g Rugilus et Rossius affirmant Antonium Gallianum episcopum Umbriaticensem in Calabria Citeriori creatum esse anno 1713, biennio post beati Bonaventuræ mortem. Hæc quidem sedes vacabat ab anno 1708; sed Coletus in appendice ad episcopos Umbriaticenses Ughellianos diserte docet Gallianum Umbriaticensi infula redimitum fuisse 21 januarii anni 1715; sed non diu commissum gregem pavisse quippe hoc eodem anno mense augusto diem obiverit. Præplacet Coleti auctoritas.

CAPUT DECIMUMQUINTUM.
Neapoli infirmorum cura B. Bonaventuræ. Nova pietatis, caritatis et obedientiæ exempla. Mira constantia in dira cruris curatione. Verborum diligentia. Consanguineorum fuga.

[Neapolim revocatus, curat infirmos del Vomere, ad cælestia et extases solito promptior.] Illic itaque ad occasum castelli S. Angeli consurgit in colle vicus del Vomere, amœnissimis nunc villis in montis clivis circumdatus et templis ornatus; olim multo minus florens, accessu difficili et ministerii ecclesiastici neutiquam dives: quem in locum anno 1707 lues epidemica ingruerat, magnam stragem faciens. Interim initio mensis junii Neapolim revocatur Dei servus: quod iter instituit magno solatio, tum quod obedientiam et humilitatem exhiberet relinquendo novitiorum ministerio, tum quod spes ei esset succurrendi miseris. Et sane, quamvis provectæ ætatis et affectæ valetudinis incommodis premeretur, nullum omisit diem quin asperi montis juga conscenderet et sparsas domos maxima defatigatione visitaret, ægrotum nullum præteriens. Paucis animo eis addito, de salutis æternæ rationibus disserebat, suspiriis et fletibus vocem interrumpentibus. Quibus ut commotos videbat infirmos, de corporis sanitate nihil amplius cogitans, totum se dabat animæ curationi, non prius a cœptis desistens quam eam in gratiam cum Deo rediisse cerneret. Guttam demum olei ex S. Antonii lampade (vasculum hujus olei secum semper circumferebat) eis applicabat; quo cælesti remedio multos ad sanitatem non sine prodigio reduxit. Nuspiam ad cælestia promptior visus est. Sæpius quam umquam vultus accendebatur et rapiebatur spiritus; radii magis corusci ex ejus fronte proficiscebantur; sudor copiosior, etiam hieme, membris manavit; motus corporisque succussus magis extra ordinem; et contemplatio quasi perpetua. “Quum diu cum servo Dei in S. Antonii conventu Neapolitano versatus sim, — hæc unus ex collegis coram quæsitoribus apostolicis testatus est, — vidi eum sæpe integras horas coram SS. Sacramento Altaris genibus procumbentem, plane immotum, licet circumcirca rumor esset et populi frequentia; non mutantem neque locum, neque corporis compositionem, maxime ante et post Missæ sacrificium. Atque tunc ego aliique præsentes eum æstimavimus, atque nunc æstimo eum extasi abreptum fuisse et a sensibus alienum.”

[95] [Colloquio de Assisiate templo movetur ad lacrimas.] Antea parcus erat verborum; jam libentius loquebatur, securius et liberius, sed semper de Deo, verbisque acutissimis. Qui sermones sæpe mixti aut interrupti lacrimis et planctu. Exemplum retulit Nicolaus Sirletius, ordinis Conventualium presbyter, qui et magna pars fuerat. Namque ipse Sirletius, Assisii veneratus S. Francisci memoriam, vix redux erat in conventum suum S. Antonii seu S. Spiritus Neapolitanum, quum ecce adest servus Dei; et, data invicem redditaque salute, incredibili aviditate ex eo sciscitatur singulas sanctuarii partes, structuram, rationes modosque. Sed, paucis auditis, mutatur colore, accenditur et solvitur in vehementem planctum. Quo narrantis vox obscuratur et emollitur animus; ut hic quoque lacrimas cœperit profundere, nec potuerit sermonem continuare.

[96] [Caritate in pauperes et obedientia effulget.] Quum Isclanis innotuisset beatum virum denuo Neapoli versari, convenerunt eum plures ex pristinis discipulis: hos inter recensentur Maria Angela a Cruce et canonicus Michael Garofalo. Cum hoc aliquando in civitatem ingressus Dei servus, incidit in mendicum, qui canonicum, neglecto religioso, eleemosynam rogavit. Michael, totus intentus colloquio, sine industria, sed levi aliquo impatientiæ motu abegit pauperem. Non minus quam vulnus pectori inflictum sensit hoc beatus vir. Qui primum tacere, dein pallere et contremiscere, et demum ventre intumescere; ita ut animam efflaturus videretur. Qua re animadversa, mendicum accersivit canonicus et donatum dimisit. “Continuo autem, Garofali verba sunt, tumor abivit, rediit serenitas, et colloquium nostrum continuavimus solita ejus tranquillitate et vultu hilaro. Tantopere ei horrori erat quidquid caritati adversaretur.” Similiter simplici cæcaque obedientia ad finem vitæ usque effulsit. Socium eum secum sumpserat aliquando Bonaventura de Marinis, cœnobii S. Spiritus guardianus; quem amicus, in foro Castelli obvius, seorsum traxit, secreto quædam dicturus. Monuit guardianus socium hoc loco consisteret; se mox rediturum. Sed colloquii momento aut voluptate abduci se passus est, beatum virum plane oblitus. Neque domi ante noctis tenebras eum recordatus est. Tum sciscitatus de eo, nondum esse reducem intellexit, licet pluvia cecidisset copiosa. Inquiri jussit ubi eum consistere imperaverat. Facile repertus, totus madidus; et quidem, dum imber ingrueret, loco se non moverat, licet quatuor inde passibus adesset refugium a.

[97] [Febri cogitur gangrænam genus superioribus manifestare;] Quod vero plerumque multo difficilius est, obedientiæ lege constringi sivit opera sua pœnalia. Sed quum his modum imposuit, vicariam manum adhibuit Deus et tot eum afflixit malis, doloribus et plagis, ut collegæ timerent, quantavis ejus esset constantia, ne mors sequeretur. Genus sinistri diutinus tumor in gangrænam abiverat b, et ne tumidum crus et femur eadem vitiarentur periculum erat. Sed ipse, dissimulato dolore et incommodo, prosequebatur suos consuetos labores; neque ægritudinem suam prius manifestavit quam ex inflammato vulnere febricitans lecto jacere coactus est c. Tunc demum corpus suum, vulneribus conspersum, medicis curandum tradidit non sine joco; gaudens quod Deus eum pati sineret. Quum autem dolores erant acerbissimi, tum audiebatur cum gaudio exclamans: “Ecce nunc Deus meus vere mihi vult bene? Semper sint Deo meo laudes, benedictio et gratiarum actio!”

[98] [incredibili constantia sectionem et adustionem chirurgicam sustinet;] Omnes vero in B. Bonaventura periclitari videbantur, nec quidquam omittendum censebant quo auxilium afferretur servo Dei. Optimi itaque accersiti sunt Neapolitani chirurgi. Sed his contentus non fuit marchio Franciscus Navaretta, regius consiliarius, qui, abjectis omnibus curis temporalibus, conventum S. Spiritus incolebat, quo facilius a beato viro dirigeretur. Julianum itaque misit, unde Franciscum Buglione, optimum universæ regionis chirurgum, accerserent. Accurrit Buglio et cum collegis Neapolitanis deliberationem habuit. Febris, gangræna et erysipelas tam gravia visa sunt, ut communi consensu pronuntiarint mortem vicinam esse, nisi miraculum interveniret; ignem tamen et ferrum adhiberi posse tamquam ultimam spem. Quo nuntio omnes ad lacrimas commoti; sed nihil turbatus est Dei servus. Dum itaque alii denudant ejus genu, femur et crus, alii latam laminam duasque virgas ferreas igne incendunt, et Buglio expedit instrumenta, quibus decerpat potius quam secet carnes. Corpus sustinendum visum est, ne inter sectionem se moveret et periculum augeretur. Sed Dei servus, in medio positus, omnes vincebat constantia et monebat necesse non esse ut sustentaretur; se satis validum esse: et reapse nullius adjutorium admisit. Horrebat multo magis denudare corpus; sed jussis paruit, ita tamen ut retexerit hanc solam partem quæ videnda et tangenda erat. In genu, gangræna tumidum, forcipes immisit Buglio, et aperto vulneri candentem laminam applicuit. Deinde novacula usque ad vivum tribus locis femur incidit, singulisque secturis ignitum ferrum admovit. Interea alter chirurgus tibiam cruciabat, cultrum virgasque ignitas per vicem adhibens. Cujus lanienæ testes, ut ipsimet postea coram quæsitoribus apostolicis professi sunt, pallore et horrore perfundebantur; ipse vere Dei servus, quem martyrem dixeris, neque pedem, neque manum, neque ullam corporis partem movit, statuæ marmoreæ similis aut potius homini res divinas contemplanti. Oculos namque apertos continuo in cælum intendit, identidem dicens: “Maria, Maria, Maria!” Ad cujus opem unus ex compluribus testibus tantam constantiam retulit.

[99] [in verbis suis mirum in modum accuratus est;] Corporis deinde curam medicis et superioribus omnino permisit Dei servus. Lecto jacere jussus est; sed, hujus solatii insolens, repertus est primum non tectus, sed acervo pannulorum, per domum pridem collectorum, involutus extra decentiam; ut alius religiosus eum stragula sua contegere debuerit. Abstinuit quoque ab omni sacro ministerio; sed brevi tempore, quum mox redditum sit satis virium, non quo sanitas restituta videretur, sed quo actuosæ caritati ablata quies. Tum verborum magis quam umquam sollicitus. Medico Bartholomæo Persico sciscitanti responderat se aliquantisper melius valere, sed scalas nondum scandere posse. Verum hæc non accurate dicta ei visa sunt; revocato itaque medico: “Vide, inquit, dixi me scalas ascendere non posse; sed hoc absolute verum non est; dicere volebam me nonnisi ægerrime ascendere posse.” Alias roganti chirurgo Sebastiano de Alteriis promiserat se beneficii accepti memorem pro eo Deum oraturum usque ad vitæ finem; sed brevi subiit cogitatio impedimenta contingere posse. Subjunxit itaque: “Vide, promitto me pro te oraturum, sed tunc dumtaxat quando potero. Esne contentus?” “Apprime,” respondit chirurgus, insuetus tantæ verborum diligentiæ.

[100] [incipit minoris facere voluntarios corporis cruciatus, ad quos tamen mox redit;] Cœpit tum quoque aliter sentire de voluntariis cruciatibus, quos a magistro Dominico a Muro didicerat, quibus omne vitæ tempus corpus supra modum afflixerat et quæ proculdubio causa fuerant gangrænæ et duodecim aliorum morborum quos experiebatur. Cuidam itaque corporales pœnitentias memoranti respondit: “Non parum facio, si hunc infirmum (corpus indicabat) curem.” Præterea unum ex collegis hæc de vitæ severitate et perfectione præcepta docuit: “Cura ut passiones tuas mortifices; hac enim in re consistit vera perfectio, non in flagellationibus, in jejuniis aliisque corporis afflictationibus; quæ levis momenti sunt. Equidem in juventute hoc pœnitentiarum genus usurpavi multum; sed annorum decursu cognovi corporis castigationem certe utilem esse spirituali profectui, genuinam tamen sanctitatem filiam esse perfecti in passiones dominii.” Verumtamen, licet ita sentiret, ut primum licuit, rediit ad pristinam consuetudinem affligendi corporis; adeo ut mutatio fere deprehendi non potuerit. Pergebat novendialia et vigilias celebrare, quibus jejunabat in pane et aqua; singulis hebdomadibus tres dies dabat, ut olim, jejuniis; noctes pæne integras et dierum partem traducebat in oratione, quæ mortis appropinquatione etiam magis continua visa est. De geniculationibus nihil intermissum, licet aliud suaderent genus, femoris et tibiæ vulnera, brevi in fistulas cavernosas et incurabiles mutata. Certis horis corpus flagellabat, ut prius, usque ad sanguinem. Asperrimum cilicium non nisi cum vita posuit. Adeoque vix quidquam in pœnitentialibus suis institutis mutavit.

[101] [ægre se videndum sistit consanguineo.] Interea longo itinere venit Neapolim quidam ex ejus consanguineis et tres dies ad eum accedere tentavit; sed frustra. Nam quo magis soli Deo vivebat beatus vir, eo magis abhorrebat omne commercium quod carne et sanguine niteretur. Rogavit igitur peregrinus superiorem ut interponeret suam auctoritatem. Jussus itaque vir Dei se propinquo sistere, adivit conventus januam: ubi, oculis in terram conversis brachiisque compositis, se videndum præbuit; sed nonnisi paucis obscurisque verbis ad interrogata respondit et post brevem moram deseruit advenam, verecundia confusum magis quam fortuna sua contentum. Verum et ipse beatus vir paulo mox inde abscedere debuit.

ANNOTATA.

a Vide quæ de hoc obedientiæ genere diximus annotato d ad caput II.

b Jam Nuceræ gangræna genu vitiatum fuerit oportet, ut liquet ex his quæ num. 90 dicta sunt.

c Ex his patet B. Bonaventuræ patiendi amor; sed hæc nequaquam in exemplum proponenda sunt. Et quidem regulares passim jubentur suis legibus opportune suos morbos manifestare.

CAPUT SEXTUMDECIMUM.
Restitutio conventus Ravellani. Missio B. Bonaventuræ. Guardiani officium frustra oblatum. Raptus. Vaticinium. Sacrum ministerium. Contumeliæ superioris. Sociorum desertio. Summa penuria.

[Ravelli in littore Amalphitano, ubi innumeræ ædes sacræ erant, Innocentii X constitutione suppressum fuerat Conventualium monasterium;] Plus viginti milliariis recta linea a Neapoli jacet, ad orientem prospectans, Ravellum, quæ et Rebellum et Rabellum, civitas in montibus littoris Amalphitani * posita, itinere maritimo quindecim milliaria a Salerno dissita, terrestri leucas septem, ab Amalphia duas. De antiquitate ferbuerunt olim controversiæ, ut de initiis plerorumque oppidorum Italiæ; sed sæculo XI jam erat condita et proprium episcopum habebat. Volunt aliquando illic versatos esse hominum triginta sex millia; quod nemo sanæ mentis crediderit. Ineunte sæculo XVI recensiti foci 180; qui numerus aliquantisper crevit et decrevit, ut anno 1669 essent dumtaxat 69, adeoque homines 300 circiter. Initio autem hujus sæculi vix 1500 et viginti annis post prope 1200. Sed si deessent incolæ, tanto plures aderant ædes sacræ: olim centum quatuor fuisse ferebantur; anno 1724 paulo post B. Bonaventuræ mortem quinquaginta duæ, ex quibus parochiales tredecim et monasticæ quatuor; ita ut temporibus, ad quæ devenimus, una fere esset ædes sacra in singulas familias. Quid autem a tali rerum conditione exspectes, nisi malesuadum otium a presbyteris et cœnobitis, status clericalis abjectionem, agrorum et industriæ negligentiam et lentam incurabilemque populi exhaustionem et inopiam? His malis ut remedium aliquod afferretur, caverat jam pridem concilium Tridentinum ne quis ordinaretur “qui judicio sui episcopi non sit utilis aut necessarius suis ecclesiis;” leges multas tulerant Romani pontifices, quibus modus fieret ædificationi conventuum aut templorum, maxime ne quæ exstruerentur parum utilia aut plebibus gravia; verbo multa sapienter constituta fuerant adversus nimium ædium sacrarum virorumque ecclesiasticorum numerum. Verum per hominum negligentiam aut minus sapientem pietatem factum erat ut exspectatus inde fructus non perciperetur. Quapropter Innocentius papa X anno 1652 jussit ut omnes minores conventus, in quibus regularem disciplinam servari non sinebat incolarum paucitas, supprimerentur. Multi continuo clamores exorti adversus constitutionem Instaurandæ, maxime adversus ejus auctorem, celeberrimum jurisperitum Fagnanium, quem inimicum capitalem Fratrum dixerunt, sed qui ecclesiæ optime consuluisse videtur. Re quidem vera ex hoc decreto occasionem lucri sumpsisse traditur Olympia Maidalchini Pamphili, Innocentii X cognata; sed hujus harpyiæ facinora, a quibus nihil integrum fuit, efficere non possunt quin Innocentiana lex optima sit.

[103] [quod monasterium quum Perimezzio episcopo restituendum visum est,] Quum itaque Ravelli cœnobia Augustinianorum et Conventualium necessario fratrum numero carerent, ambo suppressa sunt. Verum, licet Ravelli abundarent parochi (erant numero tredecim) et licet adessent canonici aliique cum episcopo clerici, quum tamen nulli Fratres essent, quibus secundum regionis mores peccata confiterentur accolæ, penuria spirituali laborabat oppidum. Quapropter Josephus Maria Perimezzi, ex ordine Minimorum S. Francisci a Paula ad regimen ecclesiarum Ravellanæ et Scalensis (unitæ enim jam pridem erant, utpote ambæ mirum in modum exiguæ,) et a literarum scientia morumque probitate commendatus, operæ non pepercit ut Conventuales postliminii jure in pristinum reducerentur cœnobium. Provinciæ Conventualium Neapolitanæ præerat tum non a longo tempore Bonaventura Cennamus, ille ipse juvenis, cui olim beatus vir prædixerat, ut suo loco narravimus, eum aliquando fore magistrum et plus quam magistrum; et magistro, fore ut provincialis munere fungeretur: quæ omnia impleta erant. Restabat ut Conventuales Ravelli restituerentur, quo B. Bonaventura illic sepulcrum nancisceretur, quemadmodum V. D. S. Dominicus a Muro triginta annis ante eum præmonuerat. Neque huic vaticinio defuit fides. Namque postulatis episcopi et Ravellani populi assensit Cennamus, et quo initia sanctiora essent, statuit eo destinare B. Bonaventuram. Quod consilium probatum est commissario generali, qui tum Neapoli in conventu S. Laurentii Majori versabatur.

[104] [eo missus est B. Bonaventura, qui tum raptum patitur et guardiani officium a se deprecatur:] Accersito itaque ad se Dei servo dixit commissarius: “Conventus fundandus nobis est Ravelli, quoniam rogamur ab episcopo et populo; et certum mihi est te illuc destinare.” Quibus vix auditis, memor sibi moriendum esse Ravelli, ut ex magistro audiverat et ipse sæpius declaraverat Isclæ, Nuceræ et Neapoli, vultu exarsit beatus vir, et in genua procumbens brachiisque in crucem extensis, quasi sui impos, exclamavit: “Pergo, pater commissari, pergo; et si conventus is cedere non debeat in Dei gloriam et ordinis honorem, precor Deum ut mihi vitam eripiat, priusquam illuc venero.” Quæ dum diceret, spiritu raptus est et, corporis compositione formaque genuflectentis non mutata, levatus est in aerem, tertia palmi parte super terram hærens. Quo viso miraculo, jussit superior in virtute sanctæ obedientiæ ut ad sensus et terram rediret pedibusque staret. Quod illico factum, vultus ardore evanescente. Tum superior, dissimulans miraculum: “Vellem, inquit, te Ravellum ire titulo fundatoris et præpositi novæ familiæ, quo melius possis ibidem constituere regularem observantiam et procurare proximi utilitatem Deique gloriam.” Ad hæc verba palluit Dei servus, et toto corpore tremens profudit lacrimas prorupit que in hæc verba: “Suplex precor te ne hoc facias; crede mihi, ineptus sum ad regendos alios. Faxit Deus ut me ipse regere possim;” et in abundantiores ivit lacrimas. Resistere non potuit superior, et, mutata sententia, misit eum omnis auctoritatis expertem.

[105] [prædicit ante abitum principi de Sirignano eum votis nobilium consiliarium regium futurum: quod præter omnem spem contingit.] Priusquam Neapoli digressus est, convenit valedicendi gratia Josephum di Gennaro, principem de Sirignano, nobilissimi sanguinis, sed patrimonio naufragum. Quæ tum facta sunt excipienda sunt ex ipsius principis ore. “Collatum mihi erat officium præsidis in provincia; sed id admittere non sinebat tum parentum senectus, tum aliæ justæ causæ. Optabam itaque aliud munus, quo sustentarem familiam; nam temporum calamitate recisi erant domus meæ reditus. Necessitatem meam exposui Dei servo;