Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober XII           Band Oktober XII           Anhang Oktober XII

27. Oktober


OCTOBRIS
DIES VIGESIMA SEPTIMA

SANCTI QUI VI KALENDAS OCTOBRIS COLUNTUR.

S. Thraseas, episcopus, martyr Eumeniæ in Phrygia.
S. Polycarpus, martyr Eumeniæ in Phrygia.
S. Cajus seu, Gajus, martyr Eumeniæ in Phrygia.
S. Alexander, martyr Eumeniæ in Phrygia.
S. Neon, martyr Eumeniæ in Phrygia.
S. Diodorus, martyr Eumeniæ in Phrygia.
S. Metrobius, martyr Eumeniæ in Phrygia.
Quatuor alii, martyres Eumeniæ in Phrygia.
S. Florentius martyr, in Tilæcastro, oppido Burgundiæ.
S. Vandeletus martyr, in Tilæcastro, oppido Burgundiæ.
S. Honoratus confessor, in Tilæcastro, oppido Burgundiæ.
S. Marianus seu Marcianus.
S. Lucius.
S. Victus.
S. Maximus, martyr Romæ.
S. Venantius, martyr Romæ.
S. Lucianus, martyr Romæ.
S. Donatus, martyr Romæ.
S. Comitius, martyr Romæ.
S. Vincentius, martyr Abulæ in Hispania.
S. Sabina, martyr Abulæ in Hispania.
S. Christeta, martyr Abulæ in Hispania.
S. Capitolina martyr in Cappadocia.
S. Eroteis, ejus ancilla, martyr in Cappadocia.
S. Nestor, martyr Thessalonicæ et socius S. Demetrii.
S. Marcus, martyr Asiani, culti in insula Thaso.
S. Soterichus, martyr Asiani, culti in insula Thaso.
S. Valentina, martyr Asiani, culti in insula Thaso.
S. Eucharius, episcopus, martyr in Lotharingia.
Ejus socii, martyres in Lotharingia.
S. Abrahamus, discipulus S. Pachomii, in Ægypto superiori.
S. Justus, presbyter Lemovicensis in Galliis.
S. Frumentius, conf. pont. apostolus Habessinorum.
B. Namatius, episcopus Claromontanus.
S. Abbanus Kill-Abbaniensis in Hibernia.
S. Abbanus Magharnudhiensis in Hibernia.
S. Ia, in Cornubia Britannica.
S. Breaca, in Cornubia Britannica.
S. Uni, in Cornubia Britannica.
S. Sininus, in Cornubia Britannica.
S. Elwinus, in Cornubia Britannica.
S. Marnanus, in Cornubia Britannica.
S. Germocchus, in Cornubia Britannica.
S. Crewenna, in Cornubia Britannica.
S. Helena, in Cornubia Britannica.
S. Tecla seu Etha, in Cornubia Britannica.
S. Gwithean, in Cornubia Britannica.
S. Gwinnear seu Wymerus, in Cornubia Britannica.
S. Elesbaas, rex et confessor.
S. Aragawi seu Za-Michael, monachus in Æthiopia.
S. Pantaleon, monachus in Æthiopia.
S. Garima, monachus in Æthiopia.
S. Alef, monachus in Æthiopia.
S. Tzehma, Alftze, Liqanos, Imeata et Guba sive Otz, monachi in Æthiopia.
S. Alftze, monachus in Æthiopia.
S. Liqanos, monachus in Æthiopia.
S. Imeata, monachus in Æthiopia.
S. Guba sive Otz, monachus in Æthiopia.
S. Flos, conf. et pont. Polæ in Istria.
S. Odranus, conf. non pont. in insula Hia.
S. Cyriacus, episcopus Constantinopolitanus.
S. Desiderius, episcopus Antissiodorenses.
B. Quintilianus, episcopus Antissiodorenses.
B. Haymarius, episcopus Antissiodorenses.
B. Maurinus, episcopus Antissiodorenses.
B. Aaron, episcopus Antissiodorenses.
B. Betto, episcopus Antissiodorenses.
B. Guido, episcopus Antissiodorenses.
S. Colmanus, conf. in Senboth, in Hibernia.
B. Tekla Haimanot, monachorum pater in Æthiopia.
B. Hemelina conversa, Cisterciensis.
B. Goswinus monachus, Cisterciensis.
B. Joanna Soderini, ex ordine Mantellatarum, Florentiæ.
B. Antonia Brixiana, monialis ex ordine Fratrum Prædicatorum, Ferrariæ.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI

S Vincentii levitæ et martyris inventio seu translatio memoratur hodie in auctariis Usuardinis Pratensi et Molani, a Galesinio, Ferrario, Saussayo et Tamayo; qui ambo posteriores hanc translationem effuse prosecuti sunt. Quam translationem, anno 855 factam et duobus libris conceptam ab Aimono monacho, legere est in Actis nostris ad diem, qua S. Vincentius Cæsaraugustanus colitur, XXII januarii.
S. Amandi, Trajectensis episcopi, ordinatio in Elnonensi monasterio annuntiatur hodie in Martyrologiis Molani Usuardino, in Saussayi Gallicano et in Menologio Bucelini Benedictino. Verumtamen pridie annuntianda erat, ut videri potest in prætermissis ad 26 octobris. Ubi monuimus hoc ordinationis festum cum reliquis S. Amandi gestis illustrata fuisse ad diem, qua fere nunc colitur, VI februarii.
S. Odranus, S. Patricii discipulus et martyr, hac die laudatur in pluribus martyrologiis, quæ initio Sylloges de S. Odrano Hiensi indicavimus; sed errore. Cultus fuit is sanctus die 19 februarii vel 8 maji; et de eo dixerunt decessores nostri ad priorem diem, scilicet ad XIX februarii.
S. Otterani, episcopi et confessoris, patronique templi cathedralis et universæ diœcis Waterfordiensis, festivitas annuntiatur hac die in calendario ecclesiastico hujus diœcesis, addita hac præscriptione ut officia peragantur sub ritu duplici primæ classis cum octava, Missa Statuit recitetur, et reliqua omnia desumantur ex communi seu ordinario confessorum pontificum. Initio sæculi XVI novit etiam hunc natalem Grevenus, Coloniensis Carthusianus, adeoque in utraque sua Usuardi editione, anni scilicet 1515 et 1521, edidit ad hanc diem: In Hibernia Orani episcopi et confessoris. In prætermissis ad diem 26 atque etiam ad hanc diem et similiter in Sylloge de S. Odrano Hiensi multa retulimus ex Martyrologiis hibernicis de S. Odrano quod nomen idem est ac Otteranus; ex quibus manifestum est jam pridem dubios fuisse Hibernos martyrologos, quis S. Odranus seu Otteranus hac die colatur. Quum inter illustrandos SS. Hiberniæ patronos in hæc incidit Matthæus Kelly [Calendar of irish saints, pag. 133.] , qui vice-rector universitatis catholicæ Dublinensis diem obiit, definire nequaquam potuit essetne S. Otteranus, Waterfordiensis patronus, idem ac S. Odranus de Latteragh, an potius Hiensis seu etiam discipulus S. Patricii et martyr. Sed, quod eruditus vir non animadvertit, nullus ex eis episcopali dignitate ornatus fuit. Et quidem unum V. V. O'Hanlon, presbyter Dublinensis, qui multos annos et invictam constantiam posuit in colligendis et illustrandis actis sanctorum Hiberniæ (quæ utinam aliquando in lucem veniant), misit ad me laboriosissimos de sanctis, nomine Odrano seu Otterano, commentarios; sed ipse quoque hæret. Animadvertit in plaga occidentali Waterfordiæ magnam esse tellurem, in mappis topographicis notatam Killoteran atque in hujus finibus, duobus ab oppido milliariis, positam esse ædem quæ S. Otteranum patronum titularem habeat; deinde refert S. Odranum seu Otteranum, qui hodie colitur, a S. Ængussio abbatem natantem dici, quod natando ad Gar Inis pervenerit; quemadmodum in sylloge de S. Odrano scripsi. Sed animadvertit ipsemet hunc abbatem natantem non videri umquam fuisse episcopum. Ubi addam Gar Inis jacere in parte occidentali Momoniæ, Waterfordiam in orientali. Sunt hæc itaque perquam obscura. Et quidem unum tantum hujus nominis episcopum inveni in Martyrologio Tamlactensi, scilicet ad diem 8 maji, et similiter unum tantum apud Colganum [Acta SS. Hiberniæ, pag. 542, col. 1.] , qui floruit circa annum 580 et in regimine ecclesiæ de Inis-Cathaig (Scattery Island in ostiis fluvii Sinenni seu Shannon) S. Senani, cujus discipulus fuerat, successor. Qui si fuerit S. Otteranus, cultus Waterfordiæ, videantur ejus gesta in Vita S. Senani apud Colganum aut in opere nostro ad diem VIII martii.
B. Thomassellum, ordinis FF. Prædicatorum professorem, qui anno 1270 die 17 martii obiit, laudat Emmanuel a Lima in Hagiologio Dominicano. Breviter jam pridem de eo dictum est in his nostris Actis ad diem XVII martii.
B. Gualfardi eremitæ translationem, cujus corpus die 27 octobris anni 1602 Verona devectum est Augustam Vindelicorum, annuntiat hodie Basilius Duverchius in Menologio Camaldulensi: de hac translatione et de B. Gualfardi gesti actum est in opere nostro ad diem XXX aprilis.
Alexandri papæ et martyris inventionem, Justinopoli in Istria hac die anno 1306 factam, annuntiat Ferrarius in Catalogo sanctorum Italiæ et in Catalogo generali sanctorum qui in Martyrologio Romano non sunt. Verum Henschenius noster [Acta SS. Maji, tom. I, pag. 370.] S. Alexandrum papam et martyrem pro alio Alexandro ibi fuisse acceptum ostendere conatur, ad diem, qua Acta S. Alexandri papæ illustravit, III maji.
S. Dymphnæ, celeberrimæ patronæ Gheelensis, translatio hac die recensebatur in Usuardo Carthusiæ Bruxellensis; de ea dictum num. 6 Commentarii de S. Dymphna ad diem XX maji.
S. Ivonis, presbyteri Trecoriensis in Britannia Minori et confessoris, pauperum advocati dicti atque a Fratribus Minoribus turgido suo Tertiariorum catalogo inscripti, translatio, aut perperam ordinatio, memoratur hodie in auctariis Usuardinis Albergensi, Florentino, Medicæo, Lubeco-Coloniensi, Greveni et Molani; in martyrologiis Canisiano Walasseri et Galesinii; in Catalogo generali Ferrarii; in Menologiis Franciscanis aliisque fastis. Facta est hæc translatio anno 1347, non die 29 octobris, quam diem in codice suo legit Papebrochius [Acta SS. tom. V Maji, pag. 579, num. 160.] , sed die 27 octobris, qua sola fastis sacris inscripta est. Sed vide Vitam S. Ivonis in opere nostro ad diem XIX maji.
S. Joannis Prodromi seu Baptistæ capitis depositio legitur in calendario Evangeliarii Mstislaviensis [Cfr Acta SS. tom. XI Octobris, pag. 261.] . De hoc sancto atque de ejus reliquiarum fatis disputatum est in his notris Actis ad diem XXIV junii.
S. Rumoldi, episcopi et martyris, atque Mechliniensis patroni, memoria celebratur hodie in multis fastis. In Tornacensi Bedæ auctario legitur: Maslinas monasterio natale S. Rumoldi martyris; in Usuardo Greveni: Rumoldi episcopi et martyris relatio; in editione Molani: In Mechlinia, relatio beati Rumoldi, episcopi et martyris. Omitto Martyrologium Canisianum Walasseri, Catalogum generalem Ferrarii, Martyrologium Gallicanum Saussayi aliosque libros, in quibus hodie S. Rumoldi relatio commemoratur. Nam et hæc olim singulari festivitate recolebatur Mechliniæ et Leodii usque ad hæc fere tempora S. Rumoldi festum agebatur die 27 octobris. Sed quæ hæc corporis relatio? Respondit perperam Saussayus hanc ipsam, qua corpus continuo post martyrium Mechliniam relatum est; contra Solerius noster in Commentario de S. Rumoldo, § XIII, eam esse censet qua corpus, sæculo IX in Steenokezeele reconditum, dein Mechliniam reductum est. Vide itaque Acta nostra ad diem natalem S. Rumoldi, I julii.
S. Odranus, sacerdos Lethrechensis vel Hiensis, annuntiatur hac die in Martyrologio Tamlactensi. De S. Odrano Hiensi dicetur infra ad hanc diem. De S. Odrano Lethrechensi dictum est in prætermissis ad diem præcedentem; et in Actis simulque de fratre S. Medrano ad diem VII julii.
S. Amelbergæ virginis corporis adventus in Blandinum Montem, Gandavense in Belgio monasterium, commemoratur hodie in auctariis Usuardinis Centulensi et Molani, in Ferrarii Catalogo generali, in Saussayi Martyrologio Gallicano, in Arturi Gynecæo et in Benedictinis menologiis. Hanc celeberrimam translationem, anno 870 peractam, in opere nostro enarratam vide ad diem, qua S. Amelbergæ illustrata fuerunt Acta, X julii.
In pago Pictavo, natalis S. Florentii presbyteri et confessoris, seu presbyteri et monachi, et plerumque cum laude maximæ sanctitatis et innocentiæ viri, annuntiatur hodie in tribus reginæ Sueciæ, nunc Vaticanis 511, 512 et 514 [Ap. Georgi, Martyrologium Adonis, pag. 547.] , codicibus Martyrologii Adonis, in Fuldensi Martyrologio [Ibid. pag. 672.] , (ubi errore [Ibid. pag. 548.] episcopi pro presbyteri typis expressum est,) item in Martyrologio Antissiodorensi antiquissimo [Ap. Martene, Analecta, tom. VI, col. 727.] , similiter in apographis Usuardini Martyrologii Centulensi, Ambianensi, Remensi et Greveniano. Porro in aliquot libris comes incedit S. Florentius Pictaviensis S. Florentio Tilæcastrensi, de quo ad præsentem diem agimus; in aliis eum plane excludit. Sed quis hic sanctus Florentius Pictaviensis? Censet Sollerius in auctariis Usuardinis ad hanc diem S. Florentium Glonnensem designari, cujus nomine duo olim prope prope Salmurium in pago Andegavensi insignita erant monasteria; quorum alterum oppido, vulgo Saint-Florentin, nomen suum communicavit. Contra Georgius in annotatis ad Adonis martyrologium contendit S. Florentium Oiensem laudari; qui scilicet in insula Oia, vulgo Lois, Loix, Loye, annexa insulæ Radi (l'ile de Re) prope Rupellam (la Rochelle), (quæ insula quasi pars erat pagi Pictaviensis,) floruit et sepulturam nactus est; et cujus reliquiæ Normannorum invasionibus in monasterium S. Savini, pago Pictaviensi, delatæ fuerunt ibique sepultæ [Cfr Mabillonius, Acta SS. Ord. S. Benedicti, sæcul. III, part. II, pag. 538.] . Equidem nullus dubito quin S. Florentius Glonnensis hac die annuntietur. Imprimis animadvertendum est Glonnam olim partem fuisse non pagi Andegavensis, sed Pictaviensis; qui pagus usque ad Ligeris ripas extensus erat ideoque intra fines suos complectebatur S. Florentii monasteria [Acta SS. tom. X Octobris, pag. 151, 795 et 801.] . Quapropter Usuardus ad diem 22 septembris celebrat in pago Pictaviensi S. Florentii presbyteri et confessoris memoriam; quæ eadem verba quum hodie in plerisque fastis recurrant, indicio sunt eumdem significari sanctum. Deinde ut Usuardus, qui ad 22 septembris laudavit S. Florentium presbyterum et confessorem, eumdem ad præsentem diem non commemorat, sic alii, qui ejus hodie faciunt mentionem, cumdem omittunt ad diem 22 septembris, quasi studiose vilarent eumdem virum bis producere. Tertio in multis codicibus hieronymianis, auctariis Adonis et Usuardi aliisque fastis sacris celebratur ad diem 27 junii (ut in prætermissis ad hanc diem 27 junii et in annotatis Georgii ad eamdem diem in Martyrologio Adonis videre est,) S. Florentii Oiensis translatio, natalis aut nuda memoria; atque ibi, aut locus nullus indicatur, aut insula Oia aut monasterium Oia, numquam vero pagus Pictaviensis; atque idem observatur ad diem 30 decembris, qua ejusdem S. Florentii Oiensis depositio, natalis aut memoria in pluribus quoque martyrologicis codicibus legitur. Quarto ad præsentem diem in pluribus martyrologiis S. Florentius maximæ sanctitatis et innocentiæ vir dicitur; quod laudis genus vix reperias, nisi Vita sancti exsistat; exsistit autem Vita S. Florentii Glonnensis, neutiquam S. Florentii Oiensis. Quamobrem ubicumque prodit S. Florentius in pago Pictavo seu Pictaviensi, intelligendus est S. Florentius confessor, cujus Acta dederunt decessores nostri ad diem XXII septembris.
Archangeli Michaëlis V ovtchei seu ἐν Προβατίω, cujus loco recte in Promoto legi jubet Joannes Martinov, hodie annuntiatur in Kalendario Ostromirano [Ap. Kopitar, Glogolita Clozianus, pag. LXIII; Annus Græco-Slav. ad XXVII Octobris.] . Erronee autem Cangius [Cplis Christ. pag. 187, ed. P.] , in littore Asiatico Bosphori situm fuisse suburbium Promoti deducit tum ex Chronico Paschali, anno Heraclii VIII, tum ex Epistola quadam Ausonii [Ep. IX, ap. Migne, tom. XIX, col. 920.] . Sequitur enim omnino ex Chronico, suburbio Promoti locum esse assignandum in Europæo littore: namque Avares, quorum invasio et latrocinia in hoc Chronico narrantur, a Thraciis regionibus profecti, ultra Bosphorum non sunt progressi. Neque ex eo quod Ausonius loquitur de insana… Propontidis acta Promoti celebrata ducis de nomine … necessario deducendum est Promoti suburbium in littore Chalcedonensi exstitisse, siquidem insana acta merito vocatur Bosphori littus, fluctuum impetu se invicem collidentium notissimum. Cæterum versuum in Gallia scriptorum auctoritati præstat Chronici Paschalis assertio. Vox autem πέραν nude posita, qua primum nititur Cangius, apud Byzantinos de parte illa littoris Europæi dicitur, quæ ultra portum extenditur. Verum siquis quærit ubinam probabilius ecclesia S. Michaëlis in Promoto sita fuerit, opinor eamdem esse ac notissimum monasterium S. Michaëlis in Sosthenio, de quo paulo superius loquitur Cangius. Ædes enim Archangeli ædificata est a Constantino Magno, post apparitiones, de quibus adi Nicephorum Callistum [Lib. VII, cap. 50.] et Sozomenum [lib. II, cap. 3.] , ac proin facile intelligitur quomodo memoria ejus, utpote omnium extra urbem celeberrimæ, in antiquo illo Kalendario Ostromirano descripta fuerit. De Sosthenio consule præter Cangium, loco citato, Petrum Gyllium [De Bosphoro Thracio, lib. II, cap. XI. Ed. P. et ap. C. Müller Geogr. Minores, tom. II, pag. 38 et seqq.] . Sed de S. Michaële, uti et de aliis sanctis angelis, in opere nostro dictum est ad diem, qua S. Michaël præcipue colitur, XXIX septembris.
SS. Chrysanthi, Mauri et Dariæ natalis signatus est hodie in kalendario Trevirensi, scripto ante finem sæculi V et ab Althano [De calendariis in genere et speciatim de calendario ecclesiastico, pag. 124.] titulo kalendarii Gertrudiani edito. Mauri scriptum puto loco Martyris. Chrysanthi et Dariæ nomina veniunt etiam in Richenoviensi prope Constantiam Martyrologio, in his Actis ad finem Junii a Sollerio edito. Quod autem hac die illic hoc festum occurrit, nulla alia est ratio nisi quod, quum medio sæculo IX horum martyrum reliquiæ in Prumiense Eifliæ monasterium translatæ sunt, invaluit eorum cultus in universa diœcesi Trevirensi. Sed quum celeberrima illic quoque essent SS. Crispini et Crispiniani nomina, hinc factum est ut alicubi, tum in diœcesi Trevirensi, tum in vicinia, ad præsentem diem translata sit SS. Chrysanthi et Dariæ festivitas ex ea, quæ eis propria est, XXV octobris.
S. Protus presbyter et S. Januarius diaconus, magistri S. Gavini militis in insula Sardiniæ, leguntur hac die in multis antiquissimis fastis, plerumque omisso S. Januarii nomine, Proti seu Prothi mutato in Potum, aliquando Sardinia pro palæstra indicata, aliquando suppressa. Hujus loci non est singulas varietates diligentius persequi. Si omnes inter se conferantur codices, apparet omnino in laterculis Hieronymianis, ex quibus tamquam ex fonte in innumeros martyrologiorum rivos hæc annuntiatio defluxit, primitus scriptum fuisse: In Sardinia, Turribus, Proti et Januarii. Quæ memoria aut integra aut decurtata aut corrupta, legitur in codicibus Hieronymianis compluribus, nempe in vetustissimo Corbejensi Dacherii [Spicilegium, tom. II, pag. II, edit. 1723.] , in Lucensi Florentinii [Vetustius eccles. occid. martyrol. pag. 936.] , in Antverpiensi seu S. Willebrordi Epternacensi [Ibid. pag. cit.] , in Richenoviensi Sollerii [Acta SS. tom. VII Junii, part. II, pag. 13.] , in Augustano [Ibid. pag. 22.] et Labbeano [Ibid. pag. 29.] ejusdem; in auctariis Martyrologii Bedæ Atrebatensi, Lætiensi et Tornacensi [Acta SS. tom. II Martii, pag. XXXVI.] ; in Martyrologio Rhabani [Basnage, Thesaurus monum. Canisii, tom. II, part. II, pag. 345.] et demum in additamento Florentino ad Usuardi Martyrologium, a Sollerio editum. Quin et vestigium deprehenditur in Martyrologio SS. Trinitatis Dublinensi [J. H. Todd, The book of obits and martyrology etc. pag. 170.] ; et, quod mireris idem vestigium cernitur in Barberiniano Bedæ auctario [Acta SS. tom. II Martii, pag. XXXVI.] . Hinc nequaquam dubium est, quin horum martyrum festum, quod nunc die 25 octobris agitur, simul cum natali discipuli eorum, S. Gavini, olim actum fuerit præsenti die. Deinde, licet Joannes ab Arca in horum martyrum Actis scripserit SS. Protum et Januarium eadem die martyrio affectos fuisse qua S. Gavinum, ex ipsa narratione manifestum est (ut jam pridem animadvertit Florentinius) inter cædem discipuli et necem magistrorum paucos aliquot dies intercessisse, v. g. biduum; quod cum calendariis seu martyrologiis antiquioribus convenit; adeoque Joannem ab Arca nimiam constituisse vim et auctoritatem in unitate natalis. Sed de his nunc satis, quum SS. Proti et Januarii Acta edita fuerint simul cum S. Gavini militis ad diem XXV octobris.
In Africa SS. Saturnini et Flavii memoria legitur hac die in Martyrologio S. Hieronymi Corbejensi, edito a Dacherio; et in alio breviori, item Corbejensi, producto a Martenio in Amplissima Collectione; et in tertio, etiam Corbejensi, exscripto a Sollerio; abest eadem memoria a codicibus Epternacensi, Lucensi, Blumiano, recensitis a Florentinio; a Richenoviensi, Augustano et Labbeano, editis a Sollerio; et ab Ottoboniano, in lucem dato a Georgio. Florentinius non audet eos seponere. Verumtamen si animadvertisset eos libris Corbejensibus ita esse proprios, ut alibi non appareant; deinde biduo ante eadem nomina prodiisse cum aliis athletis Africanis; non dubitasset profecto (quemadmodum etiam non dubitavit Morcellius in Africa christiana) hos Saturninum et Flavium seu Flavianum eosdem dicere ac martyres Africanos, qui in opere nostro breviter indicati fuerunt ad diem XXV octobris.
S. Evaristi papæ et martyris festum annuntiatur præsenti die in Flori Martyrologio [Acta SS. tom. II Martii, pag. XXXVI.] , item in Adonis Martyrologio vulgato [Georgi, Martyrol. Adonis, pag. 547.] , in compluribus auctariis Usuardinis collectis a Sollerio, in antiquo Martyrologio Antissiodorensi, edito a Martenio [Amplissima collectio, tom. VI, col. 727.] , in Calendario Verdinensi [Ibid. col. 683.] , et in aliis antiquioribus fastis ad Flori exemplum. Verum in Hieronymianis laterculis, in exemplaribus Adonis, quæ Georgio [Martyrologium Adonis, pag. 636.] præluxerunt, in auctario Usuardino Centulensi et in aliis fastis statuitur ejus natalis die 23 decembris; verumtamen, Martyrologium Romanum aliosque laterculos secuti, diximus de eo ad XXVI octobris.
S. Tutus, qui in Corbejensi Dacherii Hieronymiano Martyrologio hodie legitur additus SS. Thraseæ et sociis, idem est ac S. Titus, ex sodalitio SS. Luciani et Marciani, martyrum Nicomediensium, de quibus actum est ad diem XXVI octobris.
S. Luciani, martyris Nicomediensis, hodie meminit. Usuardinus codex Rosweydi, errore unius diei. Natalis enim ejus a martyrologis celebratur die proxime præcedenti, qua de eo diximus, XXVI octobris.
S. Artemidorus martyr annuntiatur hodie in Calendario Hieropolitano et in Menologio Florentino, conjungiturque cum S. Nestore martyre in Calendario Naniano [Cfr Acta SS. tom. XI Octobris, pag. 261.] ; de eo pauca pridie dicta fuerunt, scilicet ad XXVI octobris.
S. Alorum, episcopum Corisopitensem, laudat hac die in Martyrologio suo universali Castellanus, et post eum V. V. Petin in Lexico hagiographico, uno die recedentes a reliquis fastis sacris: pertinet ad diem, qua breviter ejus gesta attigimus, XXVI octobris.
S. Quirinus martyr prodit hac die in kalendario Mediolanensi, quod præmissum est Breviario Ambrosiano, scripto initio anni 1465 [Georgi, Martyrologium Adonis, pag. 719.] . Quæ festivitas indicata non est in Calendario Mediolanensi Sitoniano, exarato sub annum 1000; neque in ullis, quatenus mihi constat, sæculo XV antiquioribus. Quid itaque? Mediolanenses a sæculo IX aut XI colunt corpus S. Quirini, simul cum S. Nicomedis presbyteri depositum in basilica S. Vincentii; quod dicunt esse corpus S. Quirini, episcopi Sisciani in Pannonia et martyris. Sed ejusdem S. Quirini corpus multo ante Romam translatum fuit et in cœmeterio subterraneo depositum. Quare censuit Papebrochius [Acta SS. tom. I Junii, pag. 381.] hoc corpus alterius esse S. Quirini. An huic ergo conjecturæ, utique optimæ, favet illud Mediolanense Calendarium? Affirmare non ausim; primo enim in nullo alio Mediolanensi calendario inscriptus est S. Quirinus ad diem 27 octobris; dein in omnibus aliis, atque etiam in hoc ipso scripto anno 1465 annuntiatur ad diem 4 junii natalis SS. Quirini et Nicomedis martyrum; quin etiam in omnium antiquissimo Sitoniano legitur [Ap. Muratori, Scriptt. rerum Ital. tom. II, part. II, pag. 1038.] : SS. Quirini et Nicomedis ad S. Vincentium. Unde patet tunc jam persuasum fuisse corpus S. Quirini, quod in S. Vincentii conservetur, episcopi Sisciani esse, et idcirco alterum S. Quirini natalem verisimillime ex translatione aliqua aut alia solemnitate esse ortum. Cæterum videantur decessorum commentarii de S. Quirino, episcopo Sisciæ et martyre, ad diem IV junii,
et de S. Nicomede presbytero ad XV septembris.
S. Tarsus, Tarreus seu Taricus, hodie in multis fastis laudatus, idem est ac S. Thraseas, de quo inferius dicemus.
S. Euminus, Cuminus, Eominus, Euminius, Eumenius et Eumenia, qui hodie in multis laterculis legitur, est nomen fictum ex vocabulo civitatis Eumeniæ in Phrygia, ut in Sylloge de S. Thrasea explicabitur.
S. Metropius, Metrosius et Metrobrius, qui hodie in aliquot fastis apparet, idem est ac S. Metrobius, infra cum S. Thrasea illustratus.
S. Gaus, Gagus seu Gogus, in aliquot Hieronymiani Martyrologii exemplaribus hodie celebratus, non alius est ac S. Gajus seu Cajus, S. Thraseæ, inferius illustrati, socius.
S. Longus seu, litera elapsa, Logus, in aliis Hieronymianis laterculis additus martyribus Eumenianis in Phrygia, in aliis ab eisdem separatus, quemadmodum in Sylloge de SS. Thrasea et sociis inferius videri potest, nobis plane ignotus est.
S. Marinianus, qui præsenti die occurrit in Hieronymianis aliquot fastis, idem est qui S. Marianus seu Marcianus, martyr Romanus; de quo infra.
S. Lucianus, quem codices Hieronymiani aliquot exhibent hac die, non alius est quam S. Lucius, martyr Romanus: de quo dicetur suo loco.
S. Vivetus seu Vietus, quod nomen in mullis fastis hac die obvium fit, videtur idem qui S. Victus, martyr Romanus: de quo dicemus, ubi de S. Marciano.
S. Sabinæ virginis et martyris festum cum octava, supplicatione publica et summa solemnitate agebatur sæculo XVII in S. Petri de Ager ecclesia, diœcesi Ilerdensi, in Catalaunia, die dominica ante festum SS. Apostolorum Simonis et Judæ; quoniam ejus corpus a multis sæculis illuc asportatum erat. In libris mss. nihil de ea invenit Domenecus [Historia de los santos de Cataluña, pag. 194.] , nisi quod de ea recitabatur oratio ex communi virginum Indulgentiam nobis, Domine, etc. Unde concludit Catalaunensis hagiographus eam diversam esse a S. Sabina Romana, uxore Valentini, quæ in ecclesia Romana celebratur die 29 augusti. Sed incertum plane hoc est argumentum, quum olim etiam uxoratæ et viduæ in liturgicis libris frequenter virgines dicerentur atque ipsa S. Sabina Romana a Beda et Wandelberto virgo nuncupata fuerit; quin ad hæc usque tempora in aliquot editionibus Missalis et Breviarii Romani [Cfr Acta SS. tom. IX Octobris, pag. 143.] Contendit similiter Domenecus hanc S. Sabinam diversam esse a SS. Sabina, quæ hodie cum S. Vincentio et Christete colitur; quoniam Algerenses ambas Sabinas diversis celebrabant diebus. Verumtamen ipsi Algerenses canonici non dubitabant quin S. Sabina, cujus habebant corpus, eadem esset ac S. Vincentii comes; quemadmodum in Commentario de S. Vincentio ejusque sociis explicabitur.
S. Matthæi martyris natalem annuntiat hodie in Martyrologio suo Mediolanensi Petrus Paulus Bosca, archipresbyter ecclesiæ Modoëtiensis, tradens natalem hunc agi in pago S. Juliani prope Coloniam, ubi corpus ejus digno honore fuit sepultum. Deinde vero addit: Quoniam alius pagus est ejusdem nominis in via romana, ideo hunc a vicinia vici Colonii seu Coloniæ nominamus; qui pagus continetur in plebe Segrati. Ex tabulis constat ecclesiæ parochialis S. Juliani. Quæ olim cum pareret capitulo basilicæ insignis Modoëtiæ (Monza), iccirco a nobis memorabitur in ejusdem basilicæ monumentis, quæ prosequimur. Ibi vero custoditur in ara majori in arca, quam argenteæ laminæ plures ditant: ejusque dies festus a confluentibus populis devote celebratur. Monumenta ecclesiæ Modoëtiensis absolvit numquam Bosca et cum reliquis libris nondum editis morti proximus igne aboleri jussit; sed morem ei non gesserunt hæredes; perveneruntque illi codices in potestatem comitum Durinorum [Argelati, Bibliotheca scriptt. Mediol. col. 205 et 206.] . Latuit hoc tamen Antonium Franciscum Frisi, Modoëtiensem canonicum, qui omnes, quas olim volverat Bosca, chartas denuo examinavit; atque inde confecta ecclesiæ Modoëtiensis Memorabilia anno 1774 edidit [Memorie della chiesa Monzese, raccolte e con varie dissertazioni illustrate, Milano, 1774.] . Pluribus itaque in iis egit Frisius de templo et terra S. Juliani prope Coloniam, vulgo terra di S. Giuliano presso Cologno, ejus fata a sæculo IX prosecutus [Ibid. diss. IV, pag. 121 et seqq.] ; sed frustra illic S. Matthæi martyris nomen investigabis. Ignoravit hoc quoque nomen Ferrarius tum in Catalogo generali Sanctorum, tum in Catalogo sanctorum Italiæ. Præterea a Calendario liturgico Modoëtiensi pro anno 1847 abest plane hoc nomen. Demum, si Matthæum quemdam martyrem colunt Tarentini die 6 julii, aliumque, sub Diocletiano passum, memorant libri græci et latini ad diem 23 julii, neutrius corpus umquam ad S. Juliani oppidum devenisse videtur; neque alium hujus nominis martyrem in codicibus nostris reperimus. Quare subit cogitare hoc corpus ex cœmeteriis Romanis illuc advectum fuisse et Matthæi nomen fuisse impositum, tamquam commune; quo quippe donatus significetur. Sed sæpe jam monuimus nos de hoc martyrum genere non nisi inter prætermissos agere solere.
S. Florentium, martyrem ex legione Thebana, qui Thilæ (quod oppidum Geldriæ Vahali adjacet) martyrio coronatus sit aut certe egregium cultum nactus sit, producit ad hanc diem Miræus, nil affirmans, sed conjectans, nescius ubi alibi locorum sita esset Tila. Eruditus Miræi error est. Tilæ enim castrum in Burgundia esse positum et hodiernum S. Florentium cum legione Thebana nihil commune habere suo loco ostendemus.
S. Florini in Sardinia natale annuntiatur hodie in Barberiniano Bedæ auctario: conflata hæc annuntiatio partim ex depravata S. Florentii memoria, partim ex S. Proti, qui Sardiniam sanguine suo irrigavit.
S. Florentinus et S. Florentianus non semel substituitur SS. Florentiis, qui hac die in fastis sacris recensentur. Sed quid mirum nomina propria derivata cum primitivis in scriptis hagiographicis alternare, quum idem passim vitium deprehendatur in libris historicis [Cancellieri, Diss. de S. Orsa etc. pag. 9.] ?
S. Florentius, martyr Tilensis in Bætica Hispanica, a Tamayo aliisque Hispanis ad hanc diem productus, merum plantasma est, ex Higuerianis figmentis ortum.
S. Ercus, episcopus de Domhnach-mor-Maighe-Luadhat, annuntiatur hac die in Festilogio metrico S. Ængussii et in Martyrologio Tamlachtensi; additurque tum in annotatis ad Festilogium, tum in Martyrologio Dungallensi: In septentrionali parte Ui Faelain. Quam gentem Colganus [Trias Thaumaturga, pag. 712.] in Ultonia posuit; O'Donovan autem, ad prodigium usque in pristina geographia Hiberniæ versatus, in Lagenia, comitatu Kildariensi. Occupabat, inquit hic [The book of Rigths, pag. 206.] , baronias de Clan et Salt, et majorem partem Ikeathy et Oughterranny, nisi potius integras. Oppidum Nas seu Naas, et ecclesiæ de Claenadh seu Clane, de Laithreach Bruin seu Laraghbrine prope Maynooth, de Domnach mor Muighe Luadhat seu Donaghmore, de Cluain Conaire seu Cloncurry et de Fiodh Cuillinn seu Feighcullen erant in ejus ambitu. Sed hæc Donaghmore (complures enim sunt in Hibernia) in vicina baronia Ratoath sita est, comitatu Midiæ orientalis. Erravit itaque insuper Colganus, quum alibi [Acta SS. Hiberniæ, pag. 540, num. 19.] Domnach-mor-Mainech in Momonia collocavit. Errat etiam Archdallius [Monasticum Hibernicum, pag. 687.] et secundum eum Carlislius [Topogr. dict. of Ireland, V° Donaghmore.] , quum hujus S. Erci sedem in Donaghmore, altera baronia Decies, comitatu Waterfordiensi, constituunt. Quum itaque in Midia Orientali floruerit S. Ercus, facile distinguitur a S. Erco seu Mac-Erco [Irish kalendar, pag. 14.] , episcopo de Domnaigh mair Maighe Cobha, uti ad diem 17 septembris in Martyrologio Tamlachtensi legitur, aut de Domnach-mor Maighe Damhairne, uti scriptum est in Dungallensi, edito a præclaris viris Todd et Reeves. Etenim Domnaigh moir Maighe Cobha, interprete Matthæo Kelly et consentiente Guilielmo Reeves [Ecclesiastical antiquities of Down, Connor and Dromore, pag. 111 et 112.] , est Donaghmor in Iveagha superiori, comitatu Dunensi, Ultoniæ provincia. Suspicatus est Colganus [Acta SS. Hib. pag. 540, num. 19.] , sequentibus Archdallio [Op. cit. loc. cit.] et Carlislio [Op. cit. loc. cit.] , S. Ercum Midensem discipulum fuisse S. Senani; sed nullo fundamento. Neque confundi potest cum S. Erco, episcopo Slanensi in Midia: natalis enim et genus plane differunt [Cfr Martyrologium Dungalense ad 2 novembris.] . Quum nondum obliteratæ essent pleræque sanctorum Hibernorum memoriæ, jam dubius erat S. Ercus qui hodie annuntiatur. Certe Michaël O'Clery, qui anno 1630 Martyrologium Dungallense collegit, sic de eo loquitur [Ibid. pag. 287.] Potest hic esse Ercus, episcopus, filius Fergnæ, filii Folachtæ, qui est de gente Bresal Breac; unde Osraighi descendunt. Sed præstat hæc eruditis Hibernis permittere.
Airennani Tigh Airennain i Midhe legitur hodie in Tamlachtensi Martyrologio, id est memoria Airennani de Tigh seu Mansione Airennani in Media. Sitne idem qui in Martyrologio Dungallensi nude Ernanus vocatur, definire non ausim; maxime quod Joannes O'Donovan [The four Masters, Annals of the kingdom of Ireland, ad an. 877, pag. 52.] Airennain idem dicat esse nomen quod Airindan et Farannan, in quod Ernanum numquam conversum vidi. Tigh Airennain nuncupatur nunc Tiffernan, Tyfernan, seu Tyfarnam, in baronia de Corkery, in comitatu Mediæ occidentalis, in Lagenia. In Martyrologio Dungallensi annuntiatur ad diem 11 augusti his verbis: Ereran, de Tigh Ereran, in Illidia, et abbas Tamlachtensis post Maelruain; quæ et in Tamlachtensi ad illam diem leguntur, ubi sapiens dicitur. Hinc cognoscitur ejus ætas. Condita est enim Tamhlachta anno 769 a S. Maelruain [Ibid. ad an. 769, pag. 373.] , qui diem obiit anno 787 [Ibid. ad an. 787, pag. 393.] . Venit deinde S. Farannanus, qui locum fecit Eochadio, vita functo anno 812 [Ibid. ad an. 807, pag. 419.] . Quum nomen suum olim monasterio, nunc parœciæ Tiffernan communicarit S. Farannanus, vix aut ne vix quidem dubium est quin cultu ecclesiastico illic honestatus fuerit; verumtamen, quum a quatuor Magistrorum annalibus, in quibus alii recensentur Tamlachtenses abbates, ejus nomen absit, videtur satis esse eum in prætermissis commemorasse.
Ernanus absque ulla alia designatione et Moaba, filius Ernani, de gente Conall Gulban, filii Nialli, annuntiantur hodie in Martyrologio Dungallensi. A Conallo Gulban descenderunt Cinel-Conaill, id est O'Donnellii eorumque cognati; quorum sedes in Tirconnell seu comitatu Dungallensi, in Ultonia [Ibid. ad an. 464, pag. 146.] . Videtur itaque in illis quoque partibus vixisse Moaba. Ab aliis martyrologis omitti videtur Moaba; ad hanc diem forte memoratus propter præmissum S. Ernanum: quod nomen hujus quoque pater gessit.
Septem filiorum Stiallani de Rath-mac-Stiallain in Ardghalia memoriam recolit hodie Martyrologium Dungallense. Non videntur cultu ecclesiastico honestati fuisse.
Augustinus Benchorensis laudatur hac die in Martyrologio Tamlachtensi, et a Quatuor Magistris in Annalibus Hiberniæ diem obiisse traditur anno 775 [Ibid. ad an. 775, pag. 381.] . Nomen ejus inscripsit Guilielmus Reeves [Ecclesiastical antiquities of Down, Connor and Dromore, pag. 380.] Calendario Downensi, Connorensi et Dromorensi, quod summa diligentia undecumque collegit; in quo et sancti titulo eum adornavit, non dubitans eum ecclesiastico cultu honestatum fuisse. Sed nihil nos de ejus gestis reperimus.
Rectiniæ virginis memoria recolitur hac die in Martyrologio Dungallensi. Plura de ea doceri cupimus.
S. Tudwen virginem, cultam in sacello parœciæ Llandudwen, in Wallia septentrionali, memoravimus inter prætermissos ad diem 21 octobris, atque ad præsentem diem remisimus, siquæ forte plura reperiremus. Sed vana hæc fuit nostra exspectatio. Rice Rees, qui ex proposito in vitas sanctorum Wallensium inquisivit, nil nisi nomen S. Tudwen recensuit [An Essay on the Welsh Saints, pag. 309.] .
Commemoratio omnium sanctorum monachorum et monialium cœnobii Barkingensis in Anglia celebratur hodie in Menologiis Bucelini, Herreræ, Cherlii et Lechleri. Sed hæc cultus ecclesiastici formam non habent.
Rathonem, episcopum Argentoratensem, anno 815 vita functum, hac die in Supplemento Menologii Benedictini Gabrielis Bucelini sanctis accenset Robertus Schindele, auctoritatem ipsius Bucelini [Germania sacra, part. II, pag. 296.] secutus. Non bene: nam Grandiderius [Histoire de l'Église de Strasbourg, tom. I, pag. 318.] eum cultus esse expertem ostendit, quippe qui neque Argentorati, neque Monasterii, neque Haselachi colatur; ubi tamen ante omnia colendus fuisset.
B. Werdinum, abbatem Hydruntinum, a pietate et spiritu prophetico laudant hac die Wion, Menardus, Bucelinus, Herrera, Cherlius et Lechlerus in Menologiis suis Benedictinis, itemque V. V. Petin, nominans eum Saint Guerdin, in Lexico hagiographico; Jansonii Dokkomensis Mercurium Gallo-Belgicum anni 1594 secuti. Extremo scilicet sæculo XVI Paulus, abbas Cosentinus, dedit ad principem de Bisignano literas, quas Joannes Doccomensis publico communicavit et quibus ille scripserat se in reficiendo templo abbatiali reperisse sepulcrum singulare, cum hac inscriptione: Cum sancta civitas splendorestellæ sol iterum me videbit. Hoc est corpus abbatis Werdini Hidruntini sepulti VI kal. novembris anno 1279 * a virgineo partu; intus vero prophetiam, quæ ad discrimina Italiæ, Galliæ, Germaniæ et Bataviæ sæculo XVI spectat, quamque lector apud Wionem videre potest. Universa hæc res, etiam corporis inventio, certe inscriptio et prophetia, mihi ficta videtur. Verumtamen abbas Werdinus, si umquam exstitit in natura rerum, nuspiam umquam nactus est cultum ecclesiasticum.
Petrum Berchorium, monachum et priorem S. Eligii Parisiensis, plurimum hodie deprædicat a veneratione et amore Deiparæ Schindelius in suo Supplemento. Numquam cœpit ecclesiasticis honoribus nobilitari.
Bueillium, ex monacho Montis-Serrati primum Americæ patriarcham et legatum pontificium, qui sub annum 1509 diem obiit, laudat hodie Schindelius in Supplemento Martyrologii Bucelini. Cultum ecclesiasticum numquam habuit.
B. Menfredum seu Mefredum, priorem Eberbacensem in diœcesi Moguntina, laudant hac die a pietate, prudentia et prophetiæ dono Henriquezius in Menologio Cistercienci et qui anno 1689 Usuardi Martyrologium auctum titulo Calendarii Cisterciensis ediderunt; et post eos Bucelinus, Herrera, Cherlius et Lechler in Menologiis Benedictinis. Quibus omnibus præivit qui anno 1617 Divione Calendarium sacri ordinis Cisterciensis in lucem dedit, venerabiles æque viros ac sanctos et beatos recensens. Verum Jongelinus [Notitiæ abbatiarum Ord. cist. lib. II, pag. 42.] , Maurini [Gallia christiana, tom. V, col. 654.] et De Visch, monachus Dunensis, qui Eberbaci aliquandiu vixit ejusque antiquitates collegit et digessit [Varia curiosa, tom. I, pag. 305 et seqq. ms. seminarii Brugensis.] , in notitiis de hoc monasterio, quas dederunt in publicum, nil habent de B. Menfredo, Eberbacensi priori, nedum narrent eum ecclesiastico cultu honestatum fuisse. Neque aliunde optimus ille vir notus esse videtur quam ex epistola, quam scripsit ad S. Hildegardim [Biblioth. max. Lugdun. tom. XXIII, pag. 578.] , et ex Exordio magno Cisterciensi [Dist. V, cap. 17, ap. Tissier, Biblioth. PP. Cistere. tom. I, pag. 213 et seqq.] . Omissus fuit in Catalogo de sanctis et beatis ac servis Dei Ordinis Cisterciensis, quem Sigismundus Albertus, anno 1712 Monteregali edidit, et pridem ante in recensione sanctorum, beatorum et venerabilium virorum ordinis Cisterciensis, quam Miræus libro suo de Originibus monasticis inseruit. Contra Lechner recepit eum in Martyrologium suum Benedictinum, quod anno 1855 germanice in lucem dedit.
Armand-Jean le Bouthellier de Rance, celeberrimus congregationis Trappensis auctor, hodie annuntiatur in Menologio Benedictino Donauwerdensi et in simili opere Lechleri, quoniam die 27 octobris anni 1700 ad superos evolavit. V. V. Petin in Lexico hagiographico pridie ejus mortem non recte collocat. Numquam cogitatum fuit de decernendis ei cælitum honoribus.
Ven. Catharina, monialis in Parco Dominarum Silvanectensium, celebratur hodie minoribus characteribus in Calendario seu Martyrologio Cisterciensi, edito anno 1689. Nulla cultus ecclesiastici vestigia supersunt.
Helenam a Cruce seu Henriquez, quæ circa annum 1500 in Salmanticensi S. Mariæ monasterio ejusdem ordinis sanctissime in Domino obdormivit;
Joannam de Cespedez, ejusdem ordinis alumnam in monasterio S. Spiritus, civitate de Alcarez, circa annum 1590 mortuam;
Didacum Wolfæum, ejusdem ordinis presbyterum, quem puritani anno 1651 in Hibernia, fertili sanctorum martyrum palæstra, ex odio fidei occiderunt et quem capitulum generale ordinis anno 1656 laudavit plurimum [Cfr de Burgo, Hibernia Dominicana, pag. 568.] ;
Michaëlem Francez, qui conventum Cæsaraugustanum virtutum suarum odore et miraculorum fama implevit atque anno 1629 ad aliam vitam recessit; et
Laurentiam de Eguia Otazu, quæ tertium ordinem S. Dominici Limæ in America illustravit et die 27 octobris anni 1618 cælestem mercedem receptura abiit, laudat hac die in Hagiologio Dominicano Emmanuel a Lima, ita tamen ut clare significet cultum ecclesiasticum eis numquam fuisse concessum.
F. Rolandinus a Florentia, ordinis FF. Minorum alumnus, cui inter orandum in monte Ilciensi custodiæ Clusinæ certa animæ salus revelata est, ab Arturo et Huebero laudatur hac die in Menologiis Franciscanis; ubi et beati titulo ab Arturo insignitur. Hunc secuti sunt Mauritius Francesconi [Firenze sacre, pag. 126.] , Carolus Guido Forti [Catalogus agiologicus Etruscus, pag. 40.] et Ludovicus Santoni [Guida sacra Fiorentina, pag. 107.] , qui eum præsenti quoque die in fastis Florentinis celebrant. Eisdem præiverant in sanctitatis titulo ei adscribendo Gonzaga [De origine Seraphicæ religionis, pag. 99.] et Waddingus [Annales Minorum, ad 1241, num. 11.] , aliique; verum beati ille titulus in libris aliquot tam liberali manu concessus reperitur, ut plane non sufficiat ad cultum asserendum ecclesiasticum aut publicum, sed dumtaxat privatum; nisi alia aliunde accedunt adminicula, v. g. singularium miraculorum memoria, sepulcri visitatio, radii picti circa caput aliaque hujusmodi. Sed nihil simile reperitur in Rolandino. Traditur floruisse circa annum 1241. Sed ubi vixerit, ubi diem obiverit, ubi sepulturam nactus sit, videtur incompertum. Et licet Brocchius [Vite de' sante e beati Fiorentini, tom. I, pag. 581] eum in eorum recenseat numero, qui cum radiis in diœcesi Florentina pingantur, nullo tamen verbo indicat id fieri cœptum annis centum ante Urbani VIII decreta. Quapropter malim imitari sobrietatem Hueberi, qui in Menologio suo Franciscano abstinuit Rolandinum beatum vocare, ut Urbanianis decretis obsequeretur.
Hieronymum Steve, ex ordine FF. Minorum, qui Valentiæ in Hispania anno 1358 placide in Domino obdormivit, beatum hodie nuncupat Arturus in Menologio; eumdem laudat Waddingus in Annalibus Minorum ad annum 1358, num. 11, eum tamen beatum non appellans. Recte, quum numquam publice cultus fuerit.
Catharinam, filiam Valentis ab Amatrice, terra Aprutiorum, circa annum 1480 pie in Domino defunctam in monasterio S. Luciæ Fulginatensi, ornat hac die Arturus in Menologio Franciscano et Gynecæo beatæ titulo; contra abstinent Waddingus in Annalibus Minorum [Ad an. 1480, num. 8.] , Hueberus in Menologio et Jacobillus in Vitis SS. Umbriæ [Vite de SS. dell' Umbria, tom. II, pag. 7 et 8.] . Placet hæc Urbani papæ VIII decretorum observantia.
Franciscum Nanium Samsonem, generalem ordinis FF. Minorum ministrum, qui disputando pro immaculato B. Mariæ conceptu tantam famam adeptus est atque die 27 octobris, anno 1499, Florentiæ in Thuscia obiit, laudatur hodie ab Huebero in Menologio Franciscano: verum absque beati laude: et recte, quum numquam publice cultus fuerit.
Joannem de Wehrenberga, confessorem Wermeburgi in Saxonia et ordinis FF. Minorum alumnum, celebrant hodie, alii cum beati titulo, alii absque eo menologi ordinis Franciscani. Verum neque umquam videtur publice cultus fuisse, aut certe coli non pergit.
Dionysium, ex ordine Minorum, quem alii presbyterum, alii fratrem laicum appellant, anno 1519 ab Indis Cumanis crudeliter trucidatus, ornatur hodie ab Arturo in Menelogio beati et martyris laudibus; sed minus convenienter cum Urbanianis decretis.
F. Bonaventuram Melitensem, qui anno 1540, Julianæ in Sicilia, in conventu S. Annæ sepultus est, aperte adversus Urbaniana decreta hodie beati titulo condecorat Arturus in suo Menologio Franciscano; a quo laudabiliter recessit Hueberus atque nos recedemus.
Adrianum a Gouda, janitorem conventus Minorum Alcmariensium, circa annum 1572 ex odio sinceræ pietatis a Geuziis occisum;
Petrum de Bosna Argentina, Orsovæ in Servia anno 1692 carceris Turcici squallore enectum, et
Antonium Pouponium, in Francia tertii ordinis S. Francisci reformatorem atque anno 1620 prope Parisios religiosa morte extinctum, celebrat hac die Hueberus in Menologio Franciscano, a beati titulo abstinens.
Martyrium parochi anonymi, qui, quod Varæ, diœcesi Argentoratensi, parœcianos, diebus jejuniis tabernas adeuntes, increpuisset, ab uno ex eis occisus est, nuntiat hodie Castellanus in Martyrologio suo universali, magis propter exemplum, quam propter cultum ecclesiasticum. Commemorat ibidem martyrium cujusdam consulis pagi Gabalitani, quem hac die anno 1702 Calviniani, quod protestantica dogmata admittere nollet, interfecerunt. Sed illo anno innumeri alii tum ecclesiastici viri, tum laici, etiam feminæ, in pago Gabalitano pro fide cæsi sunt.
S. Ninæ, cujus ministerio Deus usus est ad gentis Iberæ conversionem, memoria hodie ex Rufino renovatur in Menæis Græcorum et in Prologo Mosquensi, non quasi ejus festivitas præsenti agatur die, sed ut gentis Iberæ conversio memoretur. Colunt eam Iberi die 14 januarii: ad quam Martinovius in Anno ecclesiastico slavico [Acta SS. tom. XI Octobris, pag. 43.] diligenter contraxit quæ Rufinus, Moyses Chorenensis, biographus Iberus et Wakhoucht de ea tradiderunt.
Joannam Dedemaecker, quæ anno 1631, die 27 octobris, cum egregiæ pietatis et præcellentioris caritatis laude Alosti obiit, placet celebrare, quantum hujus loci angustiæ siverint. Nata est die 22 februarii anni 1600 Angiæ, vulgo Enghien; quod oppidulum tunc diœceseos Cameracensis erat, nunc vero Tornacensis in Belgio. A pueris pietate in Deum, caritate in pauperes et castimonia vitæ claruit. Verum, quo Christi vestigiis pressius insisteret, Beguinis Alostanis associari anno 1616 petiit et obtinuit. Post tirocinium itaque rite peractum, circa festum S. Martini Turonensis, mense novembri professionem novæ vitæ fecit. Ab hocce præsertim tempore diu noctuque Christi Domini gesta et imprimis ejus dolores mente volvit: discens inde æmulari ejus temperantiam, animi demissionem, obedientiam, zelum animarum et amorem in B. Mariam Virginem. Aliquando sodales Joannam, sanitate pollentem, ab omni cibo, præter Eucharisticum per quatuordecim vel quindecim dies abstinere, uti etiam vulnera Christi in corpore suo manifesto ferre, miratæ sunt. Tandem, dum inserviret alteri Beguinæ peste correptæ, ipsa quoque labem contraxit; qua dicta die extincta, evolavit ad cælos, jure merito inter martyres caritatis recensenda. Ejus sanctitatem multis et præclaris miraculis Deus omnibus patefecit [Het seldtsaem ende wonderbaer leven van Joanna Dedemaecker, begyntjen in 'tBegynhof van Aelst, door Franciscus Van Schonenberg.] .
S. Nestoris, annalistæ Rossi et monachi Cryptensis, memoriam hodie facit Joannes Martinovius in Anno ecclesiastico Slavico [Acta SS. tom. XI Octobris, pag. 261.] , Calendarium Mosquense, Menologium et Versinskium secutus. Vir videtur fuisse catholicus et cultu ecclesiastico honestatur; adeo ut jure locum sibi in opere nostro vindicet. Qui utique ei datus fuisset, si laudatus Martinovius actorum B. Josaphati martyris, proxime inter sanctos referendi, scriptione impeditus non fuisset, quin (quod sibi proposuerat) commentarium de S. Nestore, doctum utique et erudito suo stylo dignum, confecisset. Superest itaque ut lector contentus sit brevi Vita, quæ Anno illi ecclesiastico ad hanc diem inserta est.
Antonius Junior Peloponesius thaumaturgus annuntiatur hodie in Menæis Medicæis, ut in Anno Slavico videre est. Alii velint nos docere ejus gesta, maxime an catholicus fuerit.
Andreæ, principis Smolenscensis, corporis inventio memoratur hodie ex Calendario Mosquensi in Anno ecclesiastico Slavico Martinovii nostri. Quæ de eo comperta sunt reperiet lector in Memoriis slavicis, quæ pars sunt Anni illius ecclesiastici.
Demetrii Bessarabi memoria cum martyrii laude recolitur hodie in Kalendario Valachorum [Martinov, Annus Eccles. Slavicus, in Actis SS. tom. XI Octobris, pag. 261.] . Quod non certo catholicus fuit, neque sanctum, neque beatum eum nuncupare voluit Martinovius. Ab eo itaque et nobis abstinendum est.
Procla seu Procula Pilati, uxor, quam Christianæ religioni nomen dedisse autumant Origenes [Opera omnia, tom. III, col. 1774. Series veteris interpretationis commentariorum, num. 122. Apud Migne, Patrolog. Græca, tom. XIII.] et S. Joannes Chrysostomus [Homil. 86, alias 87 in Math. tom. VII, col. 764. Apud Migne, Patrologia Græca, tom. LIX.] , sanctorum catalogo ad hanc diem inscribitur a nonnullis Græcis et Slavis, uti ex Menæis Græcorum aliisque fastis demonstravit noster Martinovius [In Actis Sanctorum, tom. XI Octobris, Annus ecclesiasticus Græco-Slavicus, pag. 261.] . Sed quum Græci multo nimis ament nomina singularia, et ingentem virorum et mulierum catervam, qui in veteris novique Testamenti libris leguntur, in calendaria sua intruserint, hanc jam pridem sibi legem præstituerunt decessores nostri, ut de viris feminisque biblicis, qui ab Orientalibus celebrantur, in Actis extra prætermissos non dicerent, nisi simul alicubi a Latinis festum eorum ageretur. Verum quum hanc sortem Pilati uxori nuspiam apud Occidentales contigisse noverimus, satis habemus eam hoc loco commemorare.
S. Rictrudis, abbatissa Marchianensis in Belgio, S. Eusebia, ejus filia et abbatissa Hamaticencis, prope Duacum, et S. Gertrudis, avia mariti S. Rictrudis patrisque S. Eusebiæ, et prima Hamaticensis cœnobii abbatissa, commemorantur hodie in auctariis Bedæ et Usuardi, in Martyrologio Gallicano Saussayi, in Benedictinis aliquot et in Gynecæo Arturi. Sed plerumque sola S. Rictrudis prodit, aliquoties tamen cum S. Eusebia; ita ut dubium sit utrum S. Gertrudis, quæ in Florentino et in Medicæo Usuardi codicibus legitur, ex errore S. Rictrudis locum occupet. S. Rictrudis alicubi virgo dicitur, quoniam omnes, etiam viduæ, censebantur virgines, quæ officiis ecclesiasticis colebantur [Acta SS. tom. IX Octobris, pag. 143.] . Hodie vero fit memoria elevationis corporis SS. Eusebiæ et Rictrudis, cujus loco Gertrudim dixit Saussayus: de qua translatione in Actis S. Eusebiæ dicetur. Porro de S. Rictrude in opere nostro actum est ad diem, qua ejus natalis celebratur, XII maji;
de S. Eusebia dicetur ad XVIII novembris;
et de S. Gertrudi ad VI decembris.
S. Cyrilla, virgo et martyr Romana, quæ Decii imperatoris et S. Tryphoniæ filia dicitur, annunciatur hodie in Martyrologio Ottoboniano, edito a Georgio, et in paucis aliis fastis. Aberratur una die; nam pertinet ad XXVIII octobris.
S. Suffrasiani apud Carthaginem natalem celebrat hodie in suo Usuardo Grevenus; qui hoc nomen accepit ex Hieronymiano codice a proxima die, ad quam ostendemus veram forman esse Sophronianum, XXVIII octobris.
SS. Clodius, Saterius et Neverius, qui hodie post S. Capitolinæ ejusque ancillæ annuntiationem in calendario Menologii Armeni apud Assemanium [Bibl. Orient. tom. III, pag. 653.] , nominibus pro more editoris deformatis, commemorantur, sunt iidem Clodius, Asterius et Neon [Cfr Aucher, Vitæ Sanctorum Calend. 'Armeni, tom. XII, pag. 236.] , de quibus agendum nobis erit cum Grœcis ad diem XXIX octobris.
S. Abrahamum, patruum S. Mariæ Pœnitentis, commemorat hac die Castellanus in Martyrologio universali. Deo eo dicetur ad diem, qua Orientalium fastis sacris inscriptus est, XXIX octobris.
S. Colmanus, qui et Macduach, episcopus Killmacduachensis in Hibernia, in opere nostro illustrandus erat die 3 februarii. Sed quod tunc temporis Killmacduachenses ejus natalem transtulerant ad præsentem diem, qua S. Colmanus a Senboth colitur, decessoribus nostris visus est referendus ad 27 octobris. Verum, quum hodie sanctorum apostolorum Simonis et Judæ vigilia agatur, cum festo patroni diœcesani parum conveniens, Romana sacra rituum congregatio, anno 1747 rogata a clero Hiberno licentiam recitandi officia plurium sanctorum nationalium, S. Colmani mac-Duach festum indixit in 29 octobris. Qua die quum nunc S. Colmani natalis solemnissime agatur etiam in Killmacduach, opportunius dicemus de eo ad diem XXIX octobris.
S. Aidus, filius Aidi, memoratus fuit in Prætermisis ad diem 31 augusti, itemque S. Aidanus de Cluain-Eocuille, ad diem 9 octobris; sed ambo remissi fuerunt ad diem 27 octobris, ut ad eam de illis agatur occasione S. Colmani, qui et Macduachus. Cujus Acta quum distulerimus ad diem 29 octobris, restat ut de SS. Aido et Aidano etiam dicamus ad eam diem XXIX octobris.
S. Eadsii seu Eadsini, archiepiscopi Cantuariensis, memoriam celebravit ad hanc diem in Martyrologio suo Anglicano Wilsonus, ejusque exemplo Lingardus in Calendario Romano ecclesiastico, quod Harris Nicolas Chronologiæ suæ historiæ inseruit; sed Ferrarius et Chalonerus ejus natalem differunt ad diem, qua obiisse traditur, XXXI octobris.
S. Florentii confessoris, qui anno 678 Argentinensem cathedram conscendit et die 7 novembris anni 693 beatam vitam sanctissima vita finivit, et cujus ossa die 26 octobris anni 1143 solemnissime visitata fuerunt, et plus duobus sæculis ante die 7 novembris, Vitam, in novem lectiones distributam, substituendam curavit Carolus Descars, episcopus Lingonensis, lectionibus de S. Florentio, martyre Tilæcastrensi. Sed ambo sancti prorsus diversi sunt; et quidem sanctus Florentius, Argentoratensis episcopus, semper celebratus est die, ad quam de eo dicemus, VII novembris.
B. Margaritæ a Sabaudia, virgine Dominicana, quæ die 23 novembris anni 1464 [Gallizia di Giaveno, Atti de' santi de'dominj della casa di Savoya, tom. V, pag. 283.] obiit, natalem annuntiat hodie in Florentia sacra Mauritius Francesconi, errore integri mensis; sacra enim rituum congregatio statuit ejus festum die, ad quam de ea dicetur in opere nostro, XXVII novembris.
S. Tettam, abbatissam Winburnensem in Anglia, quæ sub medium sæculum VIII floruit, celebrant hodie in suis Menologiis Benedictinis Bucelinus, Herrera, Cherlius, Lechner aliique. Eamdem in suo Memoriali pietatis Britannicæ laudavit ad diem 12 augusti Chalonerus; sed festum ejus agebatur, quemadmodum recte docent Alfordus, qui et Griffith, Castellanus, Petin aliique, die, ad quam de ea in hoc opere nostro dicetur, XVII decembris.

[Annotata]

* al. 778

DE SS. THRASEA EPISCOPO, POLYCARPO, CAJO SEU GAJO, ALEXANDRO, NEONE, DIODORO, METROBIO ET QUATUOR ALIIS MARTYRIBUS EUMENIÆ IN PHRYGIA.

SUB ANNUM CLXXI.

SYLLOGE CRITICA ET HISTORICA
Sanctorum patria, nomina, palæstræ, martyrii tempus.

Thraseas, episcopus, martyr Eumeniæ in Phrygia (S.)
Polycarpus, martyr Eumeniæ in Phrygia (S.)
Cajus seu, Gajus, martyr Eumeniæ in Phrygia (S.)
Alexander, martyr Eumeniæ in Phrygia (S.)
Neon, martyr Eumeniæ in Phrygia (S.)
Diodorus, martyr Eumeniæ in Phrygia (S.)
Metrobius, martyr Eumeniæ in Phrygia (S.)
Quatuor alii, martyres Eumeniæ in Phrygia (SS.)

AUCTORE V. D. B.

Si Mæandrum, vulgo Meinder seu potius Mendere, flumen Asiæ Minoris notissimum, adversis fluctibus subeas, [Eumeniæ in Phrygia, nunc Ishekli,] quum prope gradum longitudinis Londinensis 30 deveneris, non procul distabis ab oppido Ishekli seu Ichekli [Cfr Mappas Arrowsmithii, ap. Hamilton; Leakii; Arrundellii; et Texerii.] ; quo repræsentari pristinam Eumeniam, ab Eumene, rege Pergami, super Cludrum, in Mæandrum confluentem, conditam atque unam e præcipuis Phrygiæ Majoris civitatibus, demonstrarunt Leake et Arrundell [A visit to the seven churches of Asia, pag. 237 et seqq. et 329; tab. X et seqq. Cfr Lebas, voyage archeol. en Grece et en Asie-Mineure, part. V, pag. 224.] , pluribus inde relatis inscriptionibus et titulis; postquam eumdem locum ante visitassent Pocockius [Voyages en Orient etc. tom. V, pag. 150, trad. franc. 1772.] et bis Hamiltonius [Reisen in Kleinasien, tom. II, pag. 157 et 353, edit. germanica C. Ritter.] , antiquum nomen non assecuti. Divisa erat hæc civitas in certas tribus; senatum habebat et comitia populi; ludos augustales, præside proconsule Asiæ, in natali Augusti celebrabat; et in templis Dianam colebat, Æsculapium matremque deorum Agdistim [Leake, Journal of a tour in Asia Minor, pag. 156 et 157.] . Auxit plurimum ejus splendorem publicis operibus Marcus Aurelius [Cfr Texier, Asie Mineure, pag. 425.] ; sed, quod præcipuum est, non secus ac alia multa Phrygiæ loca, mature ex S. Philippo apostolo ejusve ministris cognovit Christi fidem [Eusebius in Chronic. ad an 4 Olympiadis 207. Cfr Tertullianus, adv. Judæos, cap. 7.] , quam undecim saltem martyres sanguine suo consignarunt.

[2] [colebantur olim, ut ex Martyrologio Syriaco, fastis Hieronymianis] Nuper enim W. Wright in Diario literaturæ sacræ et biblicorum documentorum [The Journal of sacred Literature and Biblical Records for January, 1866.] atque etiam seorsim [An ancient Syrian Martyrology, London, 1866.] edidit vetus Martyrologium Syriacum summi pretii, in quo ad præsentem diem hæc leguntur: In civitate Eumenia in Phrygia, Thraseas, Polycarpus, Gajus et octo alii. Quibus lux aliqua affunditur turbatissimis hac die Hieronymianis laterculis. Quum vero loco hoc reliquis præstet Corbejense exemplar, quod edidit Dacherius [Spicilegium, tom. II, pag. 20, edit. 1724.] , agmen ducat: In Phrygia, Tarsi, Polycarpi, Gaï, Eumeni, Nocomini, Longi, Diodori, Metrobi, Euminæ, Tuti. Lucense Florentinii hanc formam habet [Vetustius Martyr. Occid. pag. 936.] : In Frigia, Tarsi, Polycarpi, Gagi, Eumeni, Noconi, Longi, Diodori, Metrobi, Euminiæ. Antverpiense seu Epternacense S. Willibrordi duas quasi distinguit turmas, hoc modo [Ibid. pag. cit.] : Et in Frigia Eomeni, Canonis, Diodori et Metrosi. Item in Frigia, Tarsi, Policarpi, Gagi, Nocori, Logi. In Richenoviensi autem, edito a Sollerio ad finem Junii in his nostris Actis, hæc leguntur: In Frigia Eumenii, Diodori et Metropi. In Augustano S. Udalrici, item illic a Sollerio in lucem dato: Policarpi, Neonii, Euminii, Mariani, Tarsi, Gagi, Diodori, Metropi, et, post duo alia nomina inserta, Longi. In Labbeano autem, cujus editionem etiam Sollerii curis debemus: Polycarpi, Nicomi, Eumini, Mariani, Tarsigogi, Diodori, Metrobi et post alia duo nomina Longi. Item in Gellonensi, quod Dacherius [Spicilegium, tom. II, pag. 35.] etiam publico communicavit: Polycarpi, Niconi, Eumini, Mariani, Tarsi, Gagi, Diodori, Metrobi, et iterum post duo nomina Longi. Etiam in Weissemburgensi, quod vidit Franciscus Maria de Aste, archiepiscopus Hydruntinus [In Martyrol. Rom. dissertat. pag. 485.] : Tarrei, Commiri. In Ottoboniano, quod Adonis Martyrologio subjecit Georgius: In Frigia, nat. sanctorum Tarsi, Policarpi, Gagi, Eumenii et Metrobri. In brevioribus, editis a Martenio, S. Germani Antissiodorensis [Thesaurus anecdotorum, tom. III, col. 1561.] : Polycarpi, Cumini, Metrobi; et in Morbacensi [Ibid. col. 1570.] : Eumenii, Mariani, Tarsi; in additamentis Barberinianis ad Martyrologium Bedæ [Acta SS. tom. II Martii, pag. XXXVI.] : In Phrygia SS. Tarsi, Polycarpi, Gagii, Metrobi, Eumeniæ; in Martyrologio Rhabani [Ap. Basnage, Monumenta Canisii, tom. II, part. II, pag. 345.] : In Phrygia Eumeni, et Cononis, Diodori et Metrovii; et demum in editione Usuardi Lubeco-Coloniensi ad diem 28 octobris: In Phrygia, sanctorum Tharsi, Policarpi, Gaji, Eminii. Præterea in aliquot laterculis duplicantur eadem nomina, ut dein secundo veniant Tarreus seu Taricus, Cominius, Cominia seu Comuinia. Sed hæ duplicationes [Cfr de Rossi, Roma sotterrranea, tom. I, pag. 114.] , quales alibi quoque in his fastis occurrunt, negligendæ visæ sunt.

[3] [et aliunde constat, SS. Thraseas, Polycarpus, Cajus, Alexander, Neon, Diodorus, Metrobius et quatuor anonymi.] Quæ si jam inter se conferamus, pleraque nomina purgare licebit a rubigine, qua obducta sunt. Imprimis extra controversiam est Thraseæ nomen, aliunde (ut videbimus) notum, quod passim mutatum fuit in Tarsum, sed et alicubi etiam in Tarreum et Taricum. Polycarpus notior quam ut perverti posset. Gajus seu Cajus latet sub larvis Gaï, Gagi et Gogi; quæ formæ a dialectis librariorum germanicæ stirpis pendent. Neon pessimus habitus, quem quippe mutarunt in Nocominum, Noconum, Nocorum, Canonem et Nicomum. Diodorus manifestus est, uti et Metrobius, græce Μητροβιος, perperam Metropius dictus, Metrosius et Metrobrius. His addendus Alexander, quem aliunde novimus. Euminus, Cuminus, Cominius, Cominia, Comuina, Cominus, Commirus, Eominus, Euminius, Eumenius et Eumenia expungendi; quum nil aliud sint quam ipsum civitatis Eumeniæ nomen, plerumque loco mutatum, sedem tamen suam servans in Antverpiensi, Richenoviensi et Morbacensi exemplaribus. Marianus excerptus est ex manipulo Romano, qui hac quoque die celebratur, et cum Eumeniano per verborum trajectionem confusus. Longus seu, suppresso n, Logus me vexat: imprimis nomen latinum est et, licet orientales nomina latina non omnino respuerint, Longi tamen seu Λογγου vocabulum omnino non reperitur in novo Lexico græcitatis Henrici Stephani et in Papii Lexico nominum propriorum græcorum [Wörterbuch der griechischen Eigennamen, 1842.] ; et dein in exemplaribus Augustano, Labbeano, Gellonensi et Ottoboniano, quibus eadem videtur fuisse origo, Longus ab Eumenianis martyribus separatur, interjectis nominibus Proti, martyris Turritani, et Florentii, martyris Galli, ab illis utique prorsus alienorum. Tutus idem est ac Titus, quæ ambæ ejusdem nominis formæ veniunt etiam ad diem 26 octobris, ubi recensetur inter SS. Luciani et Marciani, martyrum Nicomediensium, socios. Tutus itaque alius non est ac unus ex hac Nicomediensi corona, uno die e sede sua motus, errore fere quotidiano. Aperta itaque sunt nomina Thraseæ, Polycarpi, Gaji, Neonis, Diodori, Metrobii et Alexandri: reliqua autem quatuor hactenus latent.

[4] [Ex his S. Thraseas episcopus fuit et martyr subannum 171, Smyrnæ sepultus;] Ex his Thraseas is ipse est de quo Polycrates, episcopus Ephesinus, circa annum 196, in epistola ad S. Victorem I papam, qua Asianorum consuetudinem celebrandi paschatis luna XIV propugnavit, locutus est his verbis [Ap. Eusebium, Hist. eccles. lib. V, cap. 21.] : Καὶ Θρασέας, καὶ ἐπίσκοπος, καὶ μάρτυς ἀπὸ Εὐμενίας, ὁς ἐν Σμύρνῃ κεκοίμηται; quod est Thraseam quoque, Eumeniæ episcopum et martyrem, qui Smyrnæ requiescebat, inter magna fuisse Asiæ lumina jam extincta. Neque alius fuit ac Thraseas, de quo Eusebius [Ibid. lib. V, cap. 18.] , recensens confutationem Montanistarum seu Cataphrygum, quam circa annum 211 Apollonius edidit, hæc pauca scripsit verba: Καὶ Θρασέα δὲ τινος τῶν τότε μαρτύρων μνημονεύει; et Thraseæ quoque, unius ex illius temporis martyribus, meminit Apollonius. Mentio etiam de eo fit in Actis S. Polycarpi et S. Bucoli, episcoporum Smyrnensium, his verbis: Efferentes vero B. Bucoli corpus ad cœmeterium basilicæ Ephesiacæ dictæ, juxta Smyrnam sitæ, illud condiderunt; ubi nunc myrtus crescit, post translationem corporis S. Thraseæ martyris. Sentiunt Tillemontius [Mémoires ecclésiastiques, tom. II, pag. 440 et 441.] et Byeus noster [Acta SS. tom. II septembris, pag. 12.] eum martyrio coronatum fuisse, imperante Marco Aurelio, sub annum 171, certe post ortam hæresim Montanistarum circa hunc annum 171, et aliquanto antequam epistolam suam scripsit Polycrates. Hujus S. Thraseæ festum inscriptum est martyrologiis occidentalibus ad diem 5 septembris; ad quam de eo in opere nostro dictum est valde subtiliter. Eum nonnisi levissime attigit Lequien [Oriens christianus, tom. I, col. 807.] .

[5] [SS. Cajus et Alexander, domo Eumenia, communionem Montanistarum martyrum aversati, cæsi sunt sub annum 171 Apameæ super Mæandrum prope Dinair. S. Polycarpus diversus ab episcopo Smyrnensi.] Cajum quoque et simul Alexandrum ex Eusebio seu potius ex S. Apollinari, Hierapolitano episcopo, cujus scripta Eusebius partim nobis servavit, cognovimus. Disputans scilicet adversus Montanistas seu Cataphrygas, Hierapolitanus præsul ostendit eorum martyres non esse veros martyres, eorumque communionem sollicite vitari a genuinis catholicisque martyribus: Atque id verum esse, ait [Ap. Eusebium, Hist. eccles. lib. V, cap. 16.] , constat ex iis, quæ nostra ætate in urbe Apamea, quæ ad Mæandrum sita est, gesta sunt a Cajo et Alexandro martyribus, oriundis Eumenia. Hierapolis autem, Apamea super Mæandrum et Eumenia, non procul a se invicem distant, scripsitque S. Apollinaris sub annum 171; ut meliorem testem desiderare non possimus. Horum martyrum memoria annuntiatur in martyrologiis occidentalibus die 10 martii; ad quam diem dixerunt de eis in his Actis decessores nostri. Nolit autem quisquam sentire Polycarpum, qui in Martyrologio Syriaco hac die annuntietur, eumdem esse ac S. Polycarpum, Smyrnensem episcopum; non ita est. Hic enim cum Eumenia nihil commune habet; deinde S. Polycarpus Smyrnensis in Martyrologio illo Syriaco proprium diem habet, nempe 23 februarii.

[6] [Videntur omnes hi martyres a proconsule Asiæ, provinciam circumeunte, alii in aliis civitatibus aliisque diebus cæsi.] Quum itaque S. Thraseas Smyrnæ obiverit, et SS. Cajus et Alexander Apameæ, manifestum est undecim illos martyres non uno eodemque tempore cælestem lauream percepisse. Et quidem in Martyrologio illo Syriaco, quod magnam partem constat ex Asiæ Minoris martyribus, nullo alio die Eumeniani athletæ annuntiantur; ita ut in unum diem omnes coacti videantur. Verisimillimum tamen est eos omnes intra unam persecutionem Marci Aurelii cæsos fuisse: ferbuit hæc enim in universa Asia, ut ex Melitonis [Ibid. lib. IV, cap. 26.] reliquiis constat, et quidem sæviit in Phrygia plurimum, ut apparet ex gloriatione Montanistarum; qui (ut refert S. Apollinaris Hierapolitanus [Ibid. lib. V, cap. 16.] et Apollonius [Ibid. cap. 18.] ) jactabant plurimum se quoque, neque tantum catholicos, martyres habere. Sed, ut hæ memoriæ omnino sunt certæ, sic nihil in eis explicatur per partes. Si vero suspiciones meæ quidquam valent, ego puto undecim martyres a proconsule, provinciam peragrante, captos esse et circumductos, eosque in itinere alios uno loco, alios alio fuisse cæsos [Cfr Acta SS. tom. X Octobris, pag. 12 et seqq.] . Qualis circumductionis exemplis plena sunt Acta sanctorum martyrum. Quod autem SS. Thraseæ, Caji et Alexandri nomina, in hoc opere jam laudata, iterum plane præter morem recensui atque etiam initio hujus Sylloges adscripsi, hoc ideo factum est quod aliter omnino possibile non erat de eorum sociis dicere.

[7] [Hieronymiani Martyrologii collector videtur usus esse calendariis syriacis.] Animadvertendum denique est literas, quibus syriace scriptum est S. Thraseæ nomen in annotatis W. Wrightii ad illud suum Kalendarium, potius legendas esse Tarsis quam Thraseas, cum vocabulum illud exeat in iud et semcath. Solent enim Syri, præsertim recentiores, nomina in as græce exeuntia per literas wau et semcath terminare, ut apparet in voce Andreas, qualiter passim in Novo Testamento syriaco legitur; quin et eadem nominis immutatio deprenditur in scriptis arabicis [Cfr Assemani, Biblioth. Orient. tom. III, pag. 609.] . Verum si S. Thraseam scripserint sine litera vau, sed cum iud et semcath, potius more suo legerint Tarsis quam Thraseas. Quum itaque Martyrologii Hieronymiani collector Tarsum scripserit loco Thraseæ (nam in Tarso diversissimi codices conveniunt), necessario subit hæc cogitatio præluxisse viro illi (quicumque demum fuerit) kalendarium seu menologium syriacum. Verum non hac tantum die, sed multis aliis, Wrightii kalendarium syriacum utilissimum est ad dejiciendas tenebras, quibus involvitur Hieronymianum Martyrologium. Hæc jam pridem intellexeramus: confectum id fuisse ex multis calendariis Romanis, Africanis, Asianis et Illyricis; atque inde provenire ut iidem sancti diversis repetantur diebus, atque etiam aliquando iisdem, depravatis plerumque nominibus; deinde nullos aut pene nullos in eodem celebrari sanctos, sumptos ex fastis Constantinopolitanis. Sed ope Wrightii kalendarii, quæ quasi clavis sit, atque etiam aliorum calendariorum syriacorum, armeniacorum, ægyptiacorum et carthaginensis, licebit forte aliquando omnia fere reserare illius Martyrologii arcana. Quodsi fiat, centeni martyres innotescent melius certiusque, et plurium ecclesiarum origines earumque adversus impietatem gentilium gloriosa certamina nunc tandem quasi primum in lucem venient. Faxit Deus ut ne desint vires et tempus.

DE SS. FLORENTIO ET VANDALETO MARTYRIBUS ET S. HONORATO CONFESSORE IN TILÆCASTRO IN BURGUNDIA

CIRCA ANNUM CCLXIV.

SYLLOGE CRITICA

Florentius martyr, in Tilæcastro, oppido Burgundiæ (S.)
Vandeletus martyr, in Tilæcastro, oppido Burgundiæ (S.)
Honoratus confessor, in Tilæcastro, oppido Burgundiæ (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ Unicus. Innumeri errores de S. Florentio martyre. Ubi situm Tilæcastrum. Ecclesia, prioratus, reliquiæ S. Florentii tum in Tilæcastro, tum in Insula Barbara. Festum in diœcesibus Lingonensi et Divionensi. Memoria SS. Vandaleti et Honorati.

De paucis admodum sanctis tantum laboratum est quantum de S. Florentio martyre, cujus hodie nomen celebratur in martyrologiis aliisque fastis sacris. [S. Florentius martyr, omnibus fere orbis partibus adscriptus] Quum enim ignoraretur ubi positum esset Tilæcastrum, quo loco cultus aut cæsus fuisse ferebatur sanctus martyr, alii dixerunt eum martyrium fecisse ad Euphratem [Cfr Sollerius, Martyrologium Usuardi, pag. 631.] , alii in Ponto [Ibid. loc. cit.] , alii in Africa [Saussayus, Martyrologium Gallicanum, pag. 165.] , alii in Geldria [Miræus, Fasti Belgici et Burgundici, pag. 636.] , alii in Hispania [Tamayus aliique Hispani.] , alii prope Lugdunum [Saussayus, Martyrologium Gallicanum, pag. 784.] , alii demum in Burgundia inter Lingones et Divionem. Sed hæ pleræque conjecturæ, quæ hoc dumtaxat nituntur quod locus aliquis, cujus nomen plus minus ad Tile, Thile, Tyle aut Thyle accedit, in illis regionibus reperitur, confutatione non indigent, quam primum certo cognoscitur ubi castrum illud situm sit. Sola persuasio Hispanorum alio fundamento consistit. Hi enim, Higuerii figmentis sub nomine Dextri, Maximi aliorumque veterum scriptorum admissis, sibi vindicarunt S. Florentium. Quapropter Tamayus, stipatus agmine illo fabulatorum, sed et ipse fictor et fabulator, ad præsentem diem hæc annuntiat [Anamnesis sive Martyrologium, tom. V, pag. 659 et seqq.] : Apud Castrum Tyle in Tudetanis Bæticæ Hispanicæ prope Hispalim, S. Florentii martyris; qui, ad fidem conversus catholicam, ob ipsum et propter Christi nomen comprehensus, sub Adriano imperatore, post verbera et flagra martyrii coronam strenuus agonista recepit. Quæ dein in Commentario exornat; ubi etiam perhibet ejus nomen fuisse M. Bolanum Rusticum Florentium; ad eum scripsisse Plinium juniorem et alia ejusdem furfuris. Quis crediderit iis fucum fieri potuisse Francisco Mariæ de Aste, archiepiscopo Hydruntino, qui anno 1716 non malum Beneventi edidit commentarium in Martyrologium Romanum [In Martyrologium Romanum dissertationes, pag. 485.] ? Verumtamen hæc falsa esse ostendere nolim: in eorum enim gratiam qui, post Nicolai Antonii censuras Higuerianarum mercium, fidem adhuc aliquam habent historiis, quæ ex Pseudodextri, Pseudomaximi aliorumque scriptis desumpta sunt, scribendum non videtur. Sed veniamus ad meliora martyrologia et calendaria, quibus S. Florentii nomen inscriptum est.

[2] [et in multis antiquissimis fastis sacris laudatus,] S. Florentii seu, depravata paulisper forma, S. Florenctis natalis annuntiatur hodie ad finem aliarum memoriarum in tribus melioribus exemplaribus editis Martyrologii Hieronymiani, scilicet in Antverpiensi seu Epternacensi S. Willibrordi, in Corbejensi Dacherii et in Lucensi Florentinii, nuspiam designata palæstra [Cfr Florentinius, vet. Martyrol. Occidentale, pag. 937.] ; item in Richenoviensi, Augustano et Labbeano, editis a Sollerio in his nostris Actis ad finem Junii; in Gellonensi Dacherii [Spicilegium, tom. II, pag. 35.] ; in S. Germani Antissiodorensis [Thesaurus anecdotorum, tom. III, col. 1561.] et in Calendario Corbejensi antiquissimo [Ibid. col. 1603.] , in lucem datis a Martenio; in accessionibus ad Martyrologium Bedæ Vaticana, Atrebatensi, Tornacensi, Lætiensi et Barberiniana [Acta SS. tom. II Martii, pag. XXXVI.] , ubi etiam Florianus et Florinus dicitur, aliquando duplicatur, atque etiam ex vicinia S. Proti Turritani Sardiniæ adscribitur; in Martyrologiis Adonis et Usuardi: Eodem die apud Tyle seu Tile castrum, natale S. Florentii martyris, nisi quod in tribus Adonis exemplaribus alius Florentius substituitur, in aliis additur, uti etiam in aliquot Usuardinis: de quo Florentio inter prætermissos. Admissus etiam in Martyrologia Galesinii, Romanum Baronii, Parisiense Noalii, Ebroicense Petri de Rochechouart et Gallicanum Saussayi, quin etiam in Calendarium Parmense-Aquilejense, editum ab Althano [De calendariis, pag. 275.] .

[3] [in Tilæcastro, qui locus inter Divionem et Lingonas ad Tilam rivum est,] Porro ubi Tile seu Tyle castrum positum sit, recte vidit Hadrianus Valesius. Fluvius Tila, inquit [Notitia Galliarum, pag. 455.] , in Chronico Divionensis monasterii S. Benigni [Ap. Dacherium, Spicilegium, tom. II, pag. 386 et seqq.] non semel memoratus, vulgo dicitur Tille, quibusdam Til, genere masculino. Initio duos alveos, ex diversis ortos fontibus, habet; quorum alter, proprie Tille dictus, aluit vicos Mariacum (Marey-sur-Tille), Villiacum (Villey), Cressiacum (Cressey), Fossatum (le Fosse) et Echevanne; alter vero, cui nomen Ignon seu Ivron, præterlabitur Moloy, Villamcomitis (Villecomte), Icium (Issur-Tille) et Marcilliacum (Marcilly). Confluunt deinde ambo rivuli, uno Tilæ nomine servato. Qui auctus rivus præterfluit Tilæcastrum (Tille-Chateau), atque dein, a septentrione ad meridiem currens, Fauriniacum vel Faberniacum villam (Favernay) et alios complures vicos; ac demum in Ararim (la Saone) defluit. In chronico supra laudato litteræ, datæ anno 1020, Humberti clerici Tilecastri, mentionem faciunt. Aliæ sic desinunt: Acta sunt hæc Tilecastro publice anno ab I. D. N. J. C. 1017, indict. XV, regnante Rotberto Francorum rege, mense februario. Hugo quidam de Tilecastro in litteris anni 1026 ibidem reperitur, et aliis in ejus Chronici tabulis passim: item Milo Balbus, Tilensiscastri miles. Vocabatur ergo hoc castrum ante annos 650 nunc, idque sæpius, Tilæcastrum; nunc et Tilense castrum, a Tila fluvio, cui assidet, quasi castrum ad Tilam. Pro Tilæ castro sæpissime Tilecastrum in priscis codicibus, uti supra, scriptum invenitur. In eodem Chronico Tiricastrum, Tiricastel et Tricastel reperio: nomina ex vocabuli Tilæcastri vel Tilæcastelli depravatione nata, l in r et æ vel e in i conversis. Ex Tricastel fecere quidem nostri Trichastel, Trichasteaul et Trichasteau: quo nomine hic locus a plerisque nunc corrupte appellatur. Hæc Valesius anno 1675; nunc vero ut ex mappis topographicis Cassinii, et lexicis geographicis Galliarum novi, vulgare nomen est Tille-Chateau, Til-Chateau, Thil-Chateau, atque etiam Mont-sur-Tille. Situm est oppidum, nongentis incolis frequens, super viam publicam, stratam inter Lingones et Divionem; a qua civitate distat chiliometris 24. Remanent in monte pristini castri, a quo nomen accepit, insignia vestigia.

[4] [celeberrimum cultum nactus est, ut ex prioratus historia] Quum Ado atque Usuardus sæculo IX Martyrologia sua ediderunt, celebrabatur jam tum illic S. Florentii natalis et asservabatur corpus; templum vero, seu potius altaria et decimæ de Tillecastro erant penes canonicos regulares S. Stephani Divionensis, quibus ea dederat Betto, episcopus Lingonensis, mense majo in anno 33, regnante domno Carolo imperatore, seu anno Christi 801; ut eis esset unde subsidium corporale necessarium haberent [Vide Chartam Bettonis, ap. Fyot, Histoire de l'église abbatiale et collégiale de saint Estienne de Dijon, Preuves, num. 117, pag. 77.] . Sed integra non permansit hæc donatio. Certe Tilæcastrenses domini intruserunt se loco S. Stephani canonicorum et beneficiali jure tenebant de episcopis Lingonensibus ecclesiam S. Florentii Tilæcastrensem cum annexis juribus; ita tamen ut curarent a clericis aliquot ibidem peragi divinum officium. Sed anno 1033 Aimoni militi non satis religiosa visa est hæc rerum conditio. Quæ apprime constant ex sequenti diplomate, quo ecclesiam S. Florentii canonicis Divionensibus reddidit, et quod ideo præcipue iterum in lucem damus, tum quoniam S. Florentii cultus rite inde illustratur, tum quoniam semel dumtaxat hactenus lucem vidit, in rarissimo nempe Fyoti opere de Divionensi S. Stephani ecclesia [Ibid. pr. num. 71, pag. 41.] . Accipe itaque antiquissimum illud instrumentum.

[5] [et diplomate anni 1033] Postquam sanctorum apostolorum prædicatione, ut in eorum Actibus legimus, multi, sua pro Christo relinquentes, nihil se in mundo possidere gaudebant, ut cælestibus in futuro præmiis ditarentur, mosinolevit, ut plerique, relictis omnibus, monasticæ se traderent disciplinæ, plerique, retentis suis, canonice in congregationibus Deo militare satagerent. Laicorum quoque fidelium devotio, æternæ recompensationi participare cum talibus ambiens, suis facultatibus ac beneficiis, ad Dei servitutem liberius exercendam, propensius eis ministrare curavit. Unde ego Hugo, sacrosanctæ Lingonensis ecclesiæ Dei dignatione pontifex, notum fieri ecclesiæ filiis præsentibus vel futuris cupio, quod quidam noster fidelis ex nostræ ecclesiæ filiis, me in eadem ecclesia residentem adiens, humiliter petiit, quatinus in quadam ecclesia, quam de me beneficiali jure tenebat, ad Dei servitutem faciendam, et sancto ejusdem martyri Florentio, qui ibi requiescit, venerationem exhibendam, clericos canonice viventes aggregare procurarem et abbatiæ S. Stephani Divionensis castri, ecclesiam cum clericis perpetuo deditam esse constituerem. Cujus petitionem libentissime suscipiens adimplere protinus studui.

[6] [abunde constat.] Dedi igitur, secundum militis, nomine Aimonis, petitionem, altare illud cum beneficio, cuidam clerico, prædictæ abbatiæ S. Stephani præposito, nomine Warnerio, vice clericorum in jam dicta ecclesia sancti martyris Florentii aggregandorum, cum servis utriusque sexus ad sanctum pertinentibus, cum mercato quoque, teloneum videlicet, et quidquid de mercato consuetudinario jure persolvi solitum est, ut canonici illius loci perpetualiter teneant atque possideant, et Deo servitutem debitam et martyri venerationem congruentem reddant: subjectionem vero abbatiæ S. Stephani prælatis exhibere non negligant et secundum eorum jussionem loci ordinatio et rerum ad eum pertinentium dispensatio sine contradicente liberaliter fiat. Interdicimus quoque Dei omnipotentis virtute, et sanctorum omnium auctoritate, et a Deo nobis collata potestate, ne aliquis præsumat amodo, hæc, quæ Dei obsequio donata sunt, suis propriis usibus rapere, et ab ejus servitio separare; alioquin anathema fiat maranata. Si quis autem hujus nostræ regalis proque Deo factæ donationis auctoritatem et pontificalis decreti corroborationem diabolico instinctu infringere, vel in aliquo violare temptaverit, sicut diximus, æternæ maledictioni subjaceat, nisi resipiscens sancto protomartyri Stephano, canonicisque ejus Divionensi in castro degentibus satisfecerit. S. Hugonis, Lingonicæ civitatis episcopi; S. Aimonis, hujus donationis et auctoris et laudatoris; S. Hildegardis, uxoris ejus. S. Otberti, fratris ejusdem Aimonis; S. Warini presbyteri; S. Arduini militis; S. Ulgerii; S. Humberti; S. Witberti præpositi; S. Widonis militis et filii ejus; S. Ulderii; S. Stephani; S. Walterii clerici et filii ejus; S. Organdi; S. Petri et filii ejus Teutbaldi. Actum Tille-Castro publice, anno incarnationis Dominicæ MXXXIII, indictione I, epacta sexta, die nativitatis S. Baptistæ Joannis, feria V, mense junio, regnante Henrico Francorum rege, anno VII regni ejus. Ego Odolricus datavi, et manu propria firmavi.

[7] [SS. Florentii et Honorati reliquiæ super duo altaria in templo, quod simul prioratui et parœciæ inserviebat, servabantur.] Præter ecclesiam S. Florentii erat ibidem capella de Tylecastro; quæ, licet pertineret ad illam ecclesiam, simul cum ea reddita non fuerat. Eam itaque in feodo de Roberto, Lingonensi episcopo, tenebat Aldo filius Aldonis, qui et ipse filius illius Aimonis. Suasu itaque illius Roberti, qui ab anno 1185 usque ad annum 1110 cathedram Lingonensem occupavit, regnante Philippo rege seu inter annos 1060 et 1108, ac existente Odone duce in Burgundia, id est inter annos 1078 et 1102, divino motu animi visitatus, timens esse sub anathemate, atque avidus æternæ gloriæ, reddidit ecclesiæ S. Florentii capellam de Tylecastro, unde injuste mutilata fuerat. Ipsam chartam dabit Fyotus [Fyot, pr. num. 109. pag. 73.] . His itaque Aimonis et Aldonis restitutionibus factum est, ut canonici S. Stephani aliquot ex suis illic constituerint, quibus præerat prior, parœciæ cura præ cæteris fungens. His canonicis concredita quoque administratio parœciæ Marcilliaci, Tillæcastrensi unitæ. Perstitit hæc ordinatio donec suppressa est canonicorum communitas, et parœcia Tillæcastrensis a prioratu separata. Inde factus est prioratus simplex, pleno jure ab abbate S. Stephani pendens. S. Florentius patronus erat prioratus; sed prioratui et parœciæ, quod pristina ecclesia renovata non fuerat, idem erat templum: ita ut prior solemnioribus festis divina officia celebraret ad altare præcipuum [Ibid. Pouillé de S. Estienne, pag. 296.] ; supra quod collocata erat capsa, S. Florentii ossa continens [De Mangin, Histoire des diocèses de Langres et de Dijon, tom. I, pag. 127.] ; aliis diebus in capella S. Honorati, confessoris, cujus reliquiæ illic supra altare erant positæ. Quarum reliquiarum translatio celebrabatur secunda dominica post Pascha: confluebant tamen vicini populi in festo SS. Trinitatis [Fyot, Pouillet etc. pag. 296.] ; quæ res quasi monumentum quoddam erat pristinarum processionum bannalium, quæ proxime ad Pentecosten solebant institui [Acta SS. tom. X Octobris, pag. 861.] . Erat etiam ibidem hospitium cum æde B. Mariæ in cælum assumptæ, abbati S. Stephani obnoxium [Fyot, Pouille etc. pag. 301 et 302.] ; sed hoc minus ad S. Florentium pertinet. Sæculo superiori summa adhuc illic in veneratione erat S. Florentius; cujus festum quum concurreret cum vigilia SS. Apostolorum Simonis et Judæ, a sancta sede licentiam impetrarant observandi pridie commune jejunium.

[8] [Quæ tradantur de SS. Florentino et Vandaleto.] De ejus martyrio, quod tot martyrologiorum, quæ pleraque antiquissima sunt, plurium veterum chartarum, quas supra indicavimus et partim recitavimus, et demum constantis traditionis auctoritate constat, plane dubitandum non est. Sed quandonam vitam pro Christo dederit S. Florentius, cujus tyranni præcepto, qua occasione, nemo nihil dubitans dixerit. Verumtamen valde olim illis in locis celeber erat quidam Crocus, quem alii ducem Alemannorum, Lingonenses vero, Engolismenses aliique regem Wandalorum faciunt. De eo inter eruditissimos Gallos gravissima dissidia exstiterunt: aliis consentientibus S. Gregorio Turonensi eum temporibus Gallieni imperatoris in Gallias cum Alemannorum agmine irrupisse et multis locis fecisse stragem christianorum; aliis, auctoritate turbæ scriptorum sequioris ævi, contendentibus eum ineunte sæculo V cum Vandalorum aut aliorum barbarorum catervis in provincias cirhenanas penetrasse et passim sæviisse in christianos; aliis demum statuentibus plures fuisse Crocos qui diversis temporibus crudeles in fideles Gallos fuerint. In quam quæstionem sæpius jam illapsi sunt decessores nostri; quibus visus est unus Crocus persecutor admittendus, quum secus eadem gesta diversis viris adscribenda sint; deinde auctoritatem S. Gregorii Turonensis, qui Croci, regis Alemannorum, in Gallias adventum ad Valeriani et Gallieni tempora retulerit, cæteris longe præstare [Cfr Acta SS. tom. X Maji, pag. 242 et seqq. Ibid. tom. IV Augusti, pag. 434 et seqq.] : neque video quid sapientius in re obscurissima sentiri possit. Fuit hæc quoque jam pridem Vignerii sententia, qui in Chronico Lingonensi narrat, Valeriano post infaustum prælium aut per fraudem capto, Gallienoque filio recens imperante, utique salutis anno 164, Crocum sive Chrocum, magna Suevorum, Vandalorum, Alamannorum, manu cinctum, in Gallias penetrasse et Lingonum arcem, Antomadunum, obsedisse; atque tum eum cruentas manus intulisse S. Desiderio, episcopo Lingonensi, cujus Acta illustravit Henschenius noster ad diem 23 maji, et S. Valeriano, diacono Lingonensi, cujus Acta primum data sunt in lucem ad diem 22 octobris. Addit deinde [Chronicum Lingonense, pag. 15.] : Barbarorum supranominatorum sævitia Florentium apud Tile-Castrum corruisse, cum illi via Lugdunensi Arelatem peterent, nobis persuasum est. Quæ persuasio convenit cum traditione S. Florentium in persecutione Vandalica obiise, scilicet quod in Actis S. Desiderii et in aliis S. Valerii Crocus dux aut rex Vandalorum dicitur; nam Vandalorum nomine barbari quicumque, sicuti nunc, olim quoque intelligebantur: quin et admissa fuit ab historiographo diœcesis Lingonensis [De Mangin, Histoire ecclésiastique des diocèses de Langres et de Dijon, tom. I pag. 127.] ; qui et addit tum quoque in Tillæcastro peremptum fuisse S. Vandaletum martyrem. Martyrii S. Florentii rationem aut modum commemorat Saussayus [Martyrologium Gallicanum, ad 23 martii et 27 octobris.] , libros liturgicos insulæ Barbaræ secutus; videlicet S. Florentium, super ingens saxum in flumine positum, aratri vomere a Croci militibus capite truncatum fuisse; ipsius vero caput per stupendos scopulos, per aquarum Tillæ et Araris rapidos meatus, divino evectu, usque in insulam Barbaram in Arari prope Lugdunum delatum ibique detectum, summo reconditum fuisse (quo decebat) honore. Quantum hæc absque probo vade parum sint credibilia manifestum est. Cæterum displicuerunt jam pridem Lingonensibus episcopis: quos inter Carolus Descars, quum anno 1604 Breviarium Lingonense edidit, suppressas voluit lectiones de S. Florentio martyre, seu potius eis substitutas novem lectiones de S. Florentio, confessore et episcopo Argentoratensi post S. Arbogastum, in Calendario tamen atque etiam in Officii titulo servata martyris appellatione. Improbandum utique consilium, quum inde nihil sequi et oriri possit, nisi sanctorum inter se confusio. Mutata hæc sæpius postmodum; adeoque in Calendario liturgico Divionensi anni 1827, (qua diœcesi Tillæcastrum nunc continetur,) die 27 octobris, quæ sabbatum erat, agi præcipitur officium de B. Maria Virgine, et pridie, seu 26 octobris, celebrari ritu semiduplici natalis S. Florentii martyris. In Calendario autem Lingonensi anni 1829 indicuntur in diem 27 octobris vigiliæ SS. Apostolorum et nuda commemoratio S. Florentii martyris: cujus nomen etiam servatum in libello annali diœcesis Lingonensis [Pechinet et Mongin, Annuaire ecclés. et hist. du diocèse de Langres, 1838, pag. XXVIII.] .

[9] [Cultus S. Florentii in Insula Barbara, ubi ejus olim servabatur caput.] Ex his, quæ paulo supra ex Saussayo referebam, intellexerit lector caput S. Florentii servatum olim fuisse in Insula Barbara; quæ insula in Arari fluvio (la Saone) supra Lugdunum jacet. Traduntur illic eremitæ seu monachi etiam ante pacem ecclesiæ concessam degisse; certe postea surrexit ibi monasterium, patrono S. Martino, cujus celeberrima fuit fama; septem ibidem constructæ ecclesiæ, licet insulæ ambitus perquam exiguus sit [Fortis, Voyage à Lyon, aux environs etc. tom. II, pag. 465.] : sed septenarius ille ecclesiarum numerus etiam alibi observabatur, v. g. Hohenbergi, seu in Monte S. Odiliæ; item Andennæ in Belgio. Celebrabantur olim in Insula Barbara solemnissima aliquot festa in honorem B. Mariæ Virginis, S. Lupi, S. Dionysii, S. Andreæ, S. Mariæ Magdalenæ et S. Marthæ; ad quæ mira religione quotannis veniebant numerosissima agmina, non ex vicinia tantum, verum etiam ex remotis provinciis [Ibid. pag. cit.] . Sed nullam partem in eximio hoc honore habebat S. Florentius; cujus tamen duplex festum illic celebrabatur: alterum die 23 martii in memoriam susceptionis ejus capitis in Insula Barbara; alterum præsenti die 27 octobris in martyrii ejus memoriam. Quin et Theophilus Raynaudus, qui in Sanctorum Lugdunensium indiculo a tot cælitum nominibus pulverem abstersit, prætermisit S. Florentium martyrem. Sed Stephanus de Vernay, presbyter Lugdunensis, qui summo labore Breviarium Lugdunense ad formam concilii Tridentini seu potius S. Pii papæ V confecit, innumeris insertis lectionibus de sanctis propriis, nolebat S. Florentium omitti, ut ex ms. ejus codice mihi constat; sed causam suam perorare non potuit: adeo ut S. Florentii cultus in diœcesi Lugdunensi constiterit usque ad domorum religiosarum eversionem intra fines Insulæ Barbaræ; nunc vero omnino oblivioni sit traditus, quum in illa insula nullæ amplius exstent ædes sacræ, sed villæ dumtaxat, monasticarum veterum structurarum reliquiæ.

[10] [De S. Vandaleto et S. Honorato confessore nihil innotuit, ne natalis quidem.] S. Vandaletum, de quo paucissima dixi secundum Manginum, alibi omnino nuspiam designatum inveni. Nomen etiam mihi suspectum est, tum quod neutiquam romanum est, tum quod ex Vandalo diminutum fuisse videtur. Hæc profecto valent ad fidem detrahendam nominis formæ, nequaquam ad vocandum in suspicionem ipsum sanctum martyrem. S. Honoratus vero confessor, qui sponte quasi sua se nobis scribentibus obtulit, alius videtur ac sancti Honorati confessores, quorum gesta innotuerunt. Neque calendaria, neque libri Lingonenses aut Divionenses ullum subministrant lumen. Fyotus, qui non potuit ab ejus abstinere nomine, studiose vitavit de eo quidquam dicere. Nos vero, ut toties alias, hoc unum facere conamur, SS. Vandaleti et Honorati memoriam qualitercumque ab oblivione vindicare. Superest ut moneamus lectorem in prætermissis ad hanc diem ex calendariis plures recensitos fuisse sanctos Florentios, quibuscum facile confunditur sanctus martyr Tilæcastrensis; sed quæ illic dicta sunt, non videntur hoc loco repetenda.De tribus sanctis Tilæcastrensibus alia plura exspectamus documenta a venerabili Tilæcastrensi parocho; quæ si opportune ad nos delata fuerint, curabimus ea in hoc ipso tomo inter addenda collocare.

DE SS. MARCIANO SEU MARIANO, LUCIO ET VICTO MARTYRIBUS ROMÆ

VERISIMILITER AD FINEM SÆCULI III.

SYLLOGE CRITICA
Tres sancti martyres nonnisi ex laterculis Hieronymianis cogniti.

Marianus seu Marcianus, martyr Romæ (S.)
Lucius, martyr Romæ (S.)
Victus, martyr Romæ (S.)

V. D. B.

Quam difficiles sint hodie Hieronymiani laterculi supra in SS. Thrasea et sociis, martyribus Eumenianis in Phrygia, patuit. Perseverant eædem difficultates in martyribus Romanis, [In fastis Hieronymianis, formis valde confusis,] ut ex sequentibus manifestum fiet. In Corbejensi Dacherii [Spicilegium, tom. II, pag. 20, edit. 1723.] exemplari legitur: Romæ, Mariani, Lucii, Viveti; in Antverpiensi seu Epternacensi S. Willibrordi [Ap. Florentium, Vet. Martyr. Occid. pag. 936.] : Romæ, Marciani, Luci, Vieti; in Lucensi [Ibid. pag. cit.] : Romæ, Mariani, Luci, Vieti; in Ottoboniano [Ap. Georgi, Martyrologium Adonis, pag. 686.] : Romæ, Mariani, Luci et Victi; in Richenoviensi [Ap. Sollerium, Martyrologia Hieronymiana, pag. 13.] : Romæ, Mariani, Lucii, et post iterum Mariani, præpositi SS. Chrysantho et Dariæ; in Augustano [Ibid. pag. 22.] , in Labbeano [Ibid. pag. 29.] , in Gellonensi [Ap. Dacherium, Spicilegium, tom. II, pag. 35.] et Morbacensi [Martene, Anecdota, tom. III, col. 1570.] immiscetur solius Mariani nomen martyribus Eumenianis; cujus solius Mariani nomen apparet quoque in Trevirensi Bedæ Martyrologio [Martene, Amplissima collectio, tom. VI, col. 647.] ; in Auctariis autem Bedæ Vaticanis [Acta SS. tom. II Martii, pag. XXXVI.] hæc occurrunt: Romæ, Marciani, Luciani, Floriani, Lucii, in S. Cyriaci [Ibid. pag. cit.] : Romæ, Martiani, Lucii Florentii; in Barberiniano [Ibid. pag. cit.] : Natale SS. Mariniani, Lucii, Victi; qui Victus in codicibus Atrebatensi, Lætiensi et Tornacensi [Ibid. pag. cit.] occurrit, uti et in Usuardo Grevenii, ubi additur S. Proto Turritano.

[2] [annuntiantur hac die SS. Marianus seu Marcianus, Lucius et Victus.] In his expungendus imprimis Florianus seu Florentius, quippe qui martyr Gallus est, nihil commune habens cumathletis Romanis. Marianus, Marcianus et Marinianus, unius martyris nominis diversæ formæ sunt; quarum tertia minus probabilis est et in deterioribus exemplaribus obvia. Utra autem præstet, Marianus an Marcianus, definire non ausim: Marianus communior; sed Marcianus fulcitur auctoritate codicis Epternacensis et auctariorum aliquot Bedæ. Lucius et Lucianus unus est Lucius, qui in optimis quibusque libris legitur. Vivetus, Vietus, Victus, multo difficiliores formæ; sed expungenda Viveti, quæ quippe vox latina non sit. Si Vivatum dixeris, neque hæc nominis forma defendi potest, quum poetica sit pro vegeto, ideoque extra communem usum. Vietus, flaccidus, mollis, non plus usurpabatur; ita ut grammatici ejus significationem explicent, non secus ac vocabuli Vivatus [Facciolati, Lexicon latinum, Vs Vivatus et Vietus.] . Superest Victus, rarum utique nomen, verumtamen inter christianos non inauditum; quum in Hieronymianis fastis Lucensi et Epternacensi S. Victus martyr Africanus legatur ad diem 21 maji. Quod quidem nomen fausti (ut amabant Romani) ominis non est; sed hanc legem non sequebantur christiani, etiam nominibus minus honestis contenti [Can cellieri, Dissert. sopra due iscriz. delle martiri Simplicia ed Orsa, pag. 6 et seqq.] . Potius me vexat timor ne Victus ille Africanus effictus sit a librariis ex Poly-eucto: quem timorem non vanum esse facile videbit qui oculos in Hieronymianas tabulas ad diem 21 maji conjecerit. Victum itaque, si admittatur, non ausim dicere singulare non esse exemplum; non magis tamen mirum quam Ambustum [Ibid. pag. 7.] , et ex eventu inditum. Potuit enim Victus dici, quod olim in ludo gladiatorio succubuerat. De tempore nihil statui potest, nisi quod plerique martyres, Hieronymianis fastis adscripti, temporibus Diocletiani videantur ad bravium pervenisse.

DE SS. MAXIMO, VENANTIO, LUCIANO COMITIO ET DONATO, MARTYRIBUS IN APRUTIO ULTERIORI

SÆCULO I ET IV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS

Maximus, martyr Romæ (S.)
Venantius, martyr Romæ (S.)
Lucianus, martyr Romæ (S.)
Donatus, martyr Romæ (S.)
Comitius, martyr Romæ (S.)

AUCTORE R. D. B.

§ Unicus. Pinnæ in Aprutio Ulteriori cultus SS. martyrum Maximi, Venantii, Luciani, Comitii et Donati. Cur parum sint noti.

Pinna (vernacule Citta di Penna), cujus origines breviter declararunt Ughellius [Ughellius, Italia sacra, tom. I, col. 1110. (Edit. Coleti).] , Lucentius [Lucentius, Italia sacra, tom. I, col. 1428 et seqq.] , [Pinnæ, quod Aprutii ulterioris oppidum est, olim decorum, nunc humile,] Sacco [Sacco, Dizionario geografico etc. del regno di Napoli, tom. I, pag. 319.] , et Moroni [Moroni, Dizionario di erudizione ecclesiastica, tom. LII, pag. 53 et seq.] , oppidum est antiquissimum Regni Neapolitani in Aprutio Ulteriori, leucis quinque Theate distans; quod et quondam principem in Vestinis tenuit locum. Ejus incolæ non pauci religioni Christianæ, prædicante S. Patra, uno (ut ferunt) ex septuaginta Christi discipulis, et primo Pinnensium episcopo, nomen suum dedisse dicuntur [Ughellius et Lucentius, Sacco et Moroni, locc. citt.] : quod tamen ex historicis monumentis sinceris non adeo facile probatur, quoniam primitivæ ecclesiæ Pinnensis scrinium vel bellorum calamitate, vel aliis cladibus totum interiit: adeo ut vix quidquam certi de ejus ante sæculum IX antiquitatibus proferri posse videatur. Tunc quidem, anno circiter 800, Carolus Magnus Pinam provinciæ metropolim civilem declaravit eamque cum plurimis castris et pagis ecclesiæ Pinnensi donavit seu plenissimo episcopi subjecit juri. Quam largitionem imperatores et reges, Caroli Magni successores, confirmarunt. Hinc per longam annorum seriem divitiis et potentia floruit Pinna: sed tandem, Italia bellis perturbata, regnoque Neapolitano undequaque discisso, corruit Pinnensis episcopi dominium: dein anno 1252 Innocentius IV [Ughellius, loc. cit.] , cum ecclesiam Adriensem in cathedralem erexisset, eam cum Pinnensi univit, ac statuit ut Pinnensis episcopus et Adriensis nuncuparetur. Adde quod Clemens VII, anno 1526 Theatinam ecclesiam episcopalem in metropolitanam convertens, ejus suffraganeas esse voluit ecclesias Pinnensem et Adriensem [Ibid. tom. I, col. 1138; Cantelius, Metropolitanarum Urbium historia, P. III, Diss. III, cap. II, pag. 399.] . Sed Paulus III, cum Pinnenses ægre Theatinis subessent, eos anno 1539, Romanæ sedi immediate subjecit [Ibid. tom. VI, col. 755; Lucentius, col. 1431.] .

[2] [coluntur et quiescunt SS. Maximus, Venantius, Comitius et Donatus martyres;] Porro a remotissimis temporibus in ecclesiæ Pinnensis primarium patronum S. Maximus et in secundarios SS. Venantius, Lucianus, Comitius et Donatus assumpti sunt. Ex quibus Comitius primus, post eum Donatus, qui supra S. Comitii sepulcrum ecclesiam Nerone Claudio imperatore construxit, ac tandem Maximus, Venantius et Lucianus, ineunte sæculo IV, in insula Piscaria [Lubin, Abbatiarum Italiæ notitia, pag. 291.] , ad Aterni fluminis ostia quatuordecim millibus passuum a Theate, gloriosum agonem perfecerunt. De quibus sanctis martyribus nostri decessores vel ad diem 7 maji, qua SS. Maximus, Venantius et Lucianus passi sunt, vel ad diem 11 ejusdem mensis, qua SS. Venantii, Luciani Comitii et Donati natalis agitur [Ordo divini officii Pinnensis et Adriensis pro anno 1807, pag. 51.] , dicere debuissent; sed quum ad horum sanctorum venissent notitiam, nescierunt, ut ait in quadam schedula superstite Papebrochius, an seorsim, an conjunctim, et quo vel quibus diebus colerentur. Postea tamen Ughellius lectiones cujusdam breviarii et hymnum de S. Maximo ejusque sociis, a Baptista Cantalicio, episcopo Pinnensi, confectum, transmitti curavit. Quod si nunc ad diem 27 octobris de S. Maximo aliisque Pinnensium patronis agimus, causa est quod hac die, anno 868, Giraldus seu Grimaldus, Pinnensium episcopus, eorum ossa ex ecclesia S. Comitii in insula Piscaria ad Pinnensem ecclesiam cathedralem pompa augustiori transtulit, atque sub altari majori honorificentius collocavit: quæ ecclesia, B. Mariæ Virgini et S. Maximo dicata, est antiquissimæ structuræ, (fors ea ipsa, de qua in instrumentis publicis annorum 968, 1059, 1112, 1123 et 1140 [Ughellius, Italia sacra, tom. I, col. 1115, 1116, 1117, 1118, 1119.] ,) cui inserviunt, ajebat ineunte sæculo XVIII Lucentius [Italia sacra, col. 1429.] , decem canonici et tres dignitates, archidiaconus, archipresbyter et primicerius, et unaquæque dignitas alteri canonicatui annexa annuos percipit redditus centum scutorum ejus monetæ; canonicorum census est quinquaginta ducatorum. Sex alii beneficiati sacerdotes enumerantur, et clerici seu presbyteri inferiores circiter viginti quinque. Hæc tamen institutio aliquam mutationem subiisse videtur: nam capitulum Pinnense, ut scribit Moroni [Moroni, tom. LII, pag. 81.] , constat ex tribus viris dignitate eminentibus, archidiacono scilicet, archipresbytero et primicerio: dein ex duodecim canonicis, quos inter theologus et pœnitentiarius: atque ex sex beneficiatis, et pluribus aliis clericis. Qua in ecclesia, ubi et hodiedum corpora sanctorum patronorum quiescunt [Moroni, loc. cit.] , peculiaris cultus S. Maximo aliisque martyribus exhibetur. Et quidem ibi, singulis annis die Dominica prima maji, S. Maximi, sub ritu duplici I classis, cum præcipuus patronus sit civitatis, fit festum: ita tamen ut officium ecclesiasticum sit de communi I loco unius martyris, et Missa Protexisti. Sanctorum vero martyrum Comitii, Donati, Venantii et Luciani, civitatis Pinnensis patronorum minus principalium, festum agitur die 11 maji, sub ritu duplici majoris, atque totum officium ecclesiasticum est de communi plurium Martyrum tempore paschali [Ordo divini Officii Pinnensis, pag. 20 et 31.] .

[3] [qui, quum eorum vix meminerint scriptores antiqui, maxime ex diplomate anni 1169] Verum lugendum est scriptores veteres, qui Pinnensibus rebus illustrandis operam dederunt, vix de S. Maximo aliisque sanctis martyribus locutos esse; et, si de S. Maximo mentionem fecerint, de ejus sociis necnon et de SS. Comitio et Donato siluisse. Hinc monumenta Italiæ historica diligenter perscrutatus, nullum vetustius documentum reperi, quod quinque martyrum nomina exprimat, quam diploma Odorisii, Pinnensium anno 1169 episcopi. Quo quidem instrumento publico, quod ob suam antiquitatem in præsentiarum recitandum videtur, Oderisius donationes, a Gozalino, comite Laureti, monasterio S. Mariæ de Liciano factas, confirmat hisce verbis: Nos Odorisius Dei Gratia Pinnensis episcopus. Cum universo capitulo nostro rogatione D. Gozalini, comitis Laureti, de omnibus quæ in hoc privilegio continentur, talem fecimus excommunicationem, quod quicunque hæc omnia, quæ nobilis vir Gozalinus, comes Laureti, monasterio S. Mariæ de Liziano concessit, frangere vel contraire tentaverit, ex parte omnipotentis Dei, et B. Mariæ matris ejus, et SS. Apostolorum ejus Petri et Pauli, ac BB. martyrum Maximi, Comitii, Donati, Venantii atque Luciani, patronorum nostrorum, eos maledicimus, et excommunicamus, et anathemati perpetuo subjicimus, nisi se cito correxerint, et per dignam pœnitentiam, emendationem et dicto monasterio restitutionem tantum facinus curaverint expiare. Amen. Amen. Anno Dom. 1169. Ego Magister Betraimus, judex et Pinnen. ecclesiæ canonicus, ex mandato D. comitis Gozalini hoc privilegium propria manu signavi [Ughellius, tom. I. col. 1120.] .

[4] [sunt noti.] Ex hac igitur instrumentorum penuria factum est ut de S. Comitii genere, professione, ætate, passione vix aliquid proferre audeamus: tantum ex antiqui breviarii lectionibus scimus super ejus tumulum a S. Donato presbytero temporibus Neronis Claudii imperatoris erectam fuisse ædiculam. Item in iisdem lectionibus S. Donatus dicitur presbyter, et ex traditione populari Ortona, maritimo istius tractus oppido, oriundus fertur: sed, quonam imperatore, an Nerone, an ejus successore, vitam clauserit, me prorsus latet. S. Maximum vero auctoritate duorum diplomatum, alterius sæculi XI, alterius sæculi XII [Ibid, col. 1116, 1119.] , et Pinnensis ecclesiæ traditione [Ordo divini officii Pinnensis, pag. 20.] volunt fuisse levitam seu diaconum: sed in breviarii lectionibus et in hymno infra recitandis legimus eum non secus ac SS. Venantium et Lucianum ad finem usque vitæ militarem induisse cingulum: additur et in hymno eum in Piscaria insula primo aspexisse lucem, ubi postea, anno scilicet 306, sub Maximiano Herculeo, quem Diocletianus anno 303 imperii consortem fecerat, post multa eaque dira superata tormenta simul ac SS. Venantius et Lucianus in religionis Christianæ testimonium animam posuerunt. Superest ut, quum genuina Passio non amplius supersit, has lectiones et hymnum in lucem demus, ex quibus hoc saltem novimus quæ sequioribus temporibus de illorum pugilum agone traderentur ab ecclesiæ Pinnensis clericis.

PASSIO
SS. Maximi et sociorum et SS. Comitii et Donati,
ex Lectionario antiquo Pinnensi.

Maximus, martyr Romæ (S.)
Venantius, martyr Romæ (S.)
Lucianus, martyr Romæ (S.)
Donatus, martyr Romæ (S.)
Comitius, martyr Romæ (S.)

[SS. Maximus, Venantius et Lucianus, ob fidem in insula Piscaria prædicatam,] Lectio I. Anno ab incarnatione Domini fere trecentisimo sexto surrexit impiissimus et crudelissimus rex a, nomine Cerso in partibus Theatinis, qui omnes Christianos cogebat ad sacrificia idolorum: et qui sacrificare noluerunt, diversis cruciatibus interficiebat. Eodem tempore tres nobiles milites, viri christianissimi, videlicet Maximus, Venantius et Lucianus, cum multis aliis christicolis latitabant apud insulam Piscariam b in ecclesia sancti Comitii, quam olim beatus Donatus presbyter tempore Claudii c imperatoris ædificaverat, et ibi fortiter fidem Christi prædicabant; diu noctuque jejunio et orationi vacabant.

[2] [a Cerso diris nervis cæsi,] Lectio II. Quod audiens Cersus rex jussit eos comprehendi, et ante suam præsentiam deduci, et interrogans eos unde essent, ex ea patria se esse Christi milites animose responderunt, et Christianos se esse patefecerunt. Qui cum dixisset: “Audistis qualis pœna proposita est adversus eos, qui hujusmodi religionis sunt,” dixerunt: “Audivimus, derisimus, ac judicavimus tuam jussionem nullam esse et vilem.” Quod audiens rex turbatus est, et fecit ora eorum lapidibus contundi, et duris nervis diu cædi. Porro læsio non erat in eis.

[3] [in ligno suspenduntur;] Lectio III. Deinde jussit eos rex poni in custodia in uno carcere vinculatos magno ferri pondere, dicens eis: “Adnotate nomina vestra.” Qui dixerunt: “Nihil ad te de nostris nominibus pertinet.” Tunc rex dixit ad populum: “Quid vobis videtur de istis hominibus.” Quidam dixerunt bonam esse eorum doctrinam, alii vero non. Tunc rex jussit eos suspendi in ligno, et ungulis ferreis carnes eorum laniari, et crudeliter cædi, ita quod costæ eorum denudarentur. Sancti autem nihil time bant perculsi, sed tantummodo gloriam et laudes Deo dabant.

[4] [aliisque tormentis cruciati,] Lectio IV. Post hæc rex dixit sanctis: “Vultis esse nobiscum, an cum Christo vestro?” Qui dixerunt: “Semper cum Christo fuimus, sumus et erimus.” Iratus itaque rex, jussit eos in terram sterni, et virgis acriter cædi, ipsi autem Dominum Jesum Christum benedicebant. Videntes rex eorum constantiam, iratus valde, jussit eos ad stipitem ligari, et acutos in manibus eorum clavos, ac pedibus figi: dicenseis: “Tamdiu hic stabitis fixi, donec diis debitum reddatis honorem.” Ipsi vero constanter et gaudenter gratias Deo persolvebant. Tunc furibundus rex tribus diebus et noctibus sine cibo et potu fecit eos sic manere in ligno suspensi, et post tres dies depositos et flagellis cæsos fecit eos in carcerem includi.

[5] [in flumen Piscariæ immerguntur.] Lectio V. Videns autem rex non posse per tormenta sanctorum martyrum tolerantiam superari, et quia multi propter eos crediderunt in Dominum Jesum Christum, dedit eadem nocte contra eos sententiam, ut, ligatis ingentis ponderis lapidibus ad eorum colla, demergerentur in flumen Piscariæ. Ubi sic in bona confessione Domini nostri Jesu Christi spiritum Deo reddiderunt. Passi sunt autem sancti martyres Christi sub Cerso, primo rege d, die nonarum maji, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui erant addicti et pro cujus nomine passi sunt.

[6] [Eos ex SS. Comittii et Donati ecclesia, ubi sepulti fuerant,] Lectio VI. Accedentes autem Christiani venerunt, et levaverunt de flumine prædicto eorum sacratissima corpora cum reverentia maxima, et in ecclesia sancti Comitii, prope Piscariam, quam ædificaverat Donatus, presbyter Ortonensis, sepelierunt eum cum luminibus ac laudibus juxta corpora sanctorum Comitii et ipsius Donati presbyteri, et ibi in pace quieverunt, ubi multa miracula per ipsos Deus operatus est. Nam cæci illuminati sunt, leprosi mundati, paralytici curati, dæmoniaci liberati, claudi sanati, et variis infirmitatibus detenti corum meritis reducti sunt ad pristinam salutem.

[7] [frustra conati sunt auferre Theanenses.] Lectio VII. Post multum igitur tempus religiosi viri, zelo Christi incitati, nocte occulteque venientes in locum ipsum de Theatinensi civitate, volebant effodere corpora eorum, et ipsa velut thesaurum pretiosissimum ad civitatem Theatinam de loco suo transferre. Sancti autem non permiserunt se ipsos occulte portari, qui fuerant publice pro Christi fide puniti: illi autem recesserunt.

[8] [Postea tamen Geraldus episcopus Pinnensis eos simul cum SS. Comitii et Donati corporibus transtulit Pinnam,] Lectio VIII. Crescente autem paulatim fide Christiana, convenerunt in unum Pinnensis episcopus, nomine Geraldus e, presbyteri, religiosi, sanctimoniales et populus universus civitatis ejusdem, et moniti voce angelica per revelationem venerunt ad dictam ecclesiam sancti Comitii, et fodientes invenerunt illa sacratissima corpora, videlicet Comitii, Donati, Maximi, Venantii atque Luciani, integra et candida velut nix; et elevantes inde, condiderunt aromatibus, et cum hymnis et canticis ad Pinnensem civitatem cum magna devotione et honore portaverunt.

[9] [ubi miraculis coruscant.] Lectio IX. Factus est autem magnus populorum concursus undique a circumstantibus partibus, et magnum illum præclarissimum thesaurum in majori Pinnensi ecclesia, constructa sub vocabulo beatæ Mariæ virginis et beati Maximi levitæ et martyris, quæ est pontificalis sedes, sexto kalendas novembris, portaverunt. Deinde dictus episcopus presbyteri et sanctimoniales cum multis aliis christianis veneraverunt usque ad vesperam in psalmis et hymnis, et obtulerunt sacrificium Domino. Fuerunt autem multis pompis multisque solemniis sanctorum prædictorum corpora collocata ibidem. Per quæ Deus multa beneficia illi populo Pinnensi elargitur, et ab eorum adversitatibus ipsorum meritis proteguntur.

ANNOTATA.

a Cum nomen regis medio ævo non raro daretur iis omnibus, qui aliqua auctoritate pollerent [Ducange, Glossarium latinum, vox Rex.] , hinc factum esse videtur ut Cersus, qui præsidis munere apud Samnites [Pancirollus, Commentarius in Notitiam Imperii ultra Arcadii et Honorii tempora, cap. 54. Apud Grævium, Thesaurus antiquitatum Rom. tom. VII, col. 1903.] fungebatur, vocatus fuerit rex.

b Insula Piscaria ad ostium Aterni fluminis sita est.

c Claudius ab anno 41 ad annum 54 imperio Romano præfuit.

d Quandonam Samnites cœperint habere præsides hactenus videtur esse incertum.

e Geraldus seu Grimaldus sedebat Pinnæ sæculo IX. Ad ejus decessorem Helmanium Joannes papa VIII scripsit anno 862 epistolam decretalem. Ipsa vero translationem SS. Maximi aliorumque martyrum celebravit anno 868 [Ughellius, Italia sacra, tom. I, col. 1113.]

HYMNUS
in honorem SS. Maximi et sociorum secundum veram historiam,
Joanne Baptista Cantalicio episcopo Pinnensi et Adriensi auctore.

Maximus, martyr Romæ (S.)
Venantius, martyr Romæ (S.)
Lucianus, martyr Romæ (S.)
Donatus, martyr Romæ (S.)
Comitius, martyr Romæ (S.)
a
[S. Maximus cum SS. Venantio et Luciano, fidem confessarius, jussu Cersi præsidis,] Inter coronas martyrum
Laudes canamus Maximi,
Cujus sub patrocinio
Nostra lætatur civitas.

Qui natus ex Piscaria,
Vicino nobis oppido,
Undis Aterni fluminis
Perpessus est martyrium.

Hic junctus cum Venantio
Et Luciano sociis,
Dum confitetur Dominum,
Duris datur suppliciis;

Cum Cersus rex sævissimus
Per Aprutinos populos
Exercens feram rabiem
Christi necabat milites.

Quos ubicumque gentium
Repertos morti tradidit,
Afflictos prius varia
Per tormentorum genera.

[2]

[post multa tormenta stipiti affigitur, triduum fame affligitur et demum præcipitatur in fluvium.] O cruda regis pectora
Per quem tam sancta corpora
Consumpta sunt crudeliter
A tam tyranno perfido.

Qui, dum beatus Maximus
Constanter Christum prædicat,
Illum conatur vertere
Terrore, minis, verbere.

Quem cum non posset impius
Mactare, fixit stipitem,
Ad quem ligari martyrem
Crudis flagellis imperat;

Cumque duobus sociis
Famem pati per triduum,
Durisque cædi fustibus
Per infinita verbera.

Sed cum beati martyres
Magis constanti pectore
Profiterentur Dominum,
Mortis dat rex sententiam.

Inde saxorum pondere
Circumdans colla martyrum,
Immergi jussit fluvio
Terna sanctorum corpora.

[3]

[Sepelitur in templo S. Comitii, a S. Donato exstructo, et fulget miraculis.] Quæ post turba piissima
Christianorum veniens
Sepelierunt pariter
Magna cum reverentia

In templo, quod Comitio
Sancto beatus fecerat
Ante Donatus presbyter,
Christi minister optimus.

Præclaris quorum meritis
Fulserunt post miracula:
Cæci nam sua lumina
Recipiebant liberi;

Leprosi munda corpora,
Auditum surdi perditum,
Gressum claudentes liberum,
Civesque paralitici.

[4]

[Inde Geraldus episcopus transfert Pinnam sanctorum corpora.] Geraldus mox egregius
Pinnensis tunc episcopus
Admonitus per angelum,
Sanctos retexit martyres.

Clero coacto nam suo,
Cum sanctimonialibus
Huc tulit ex Piscaria
Sanctorum quina corpora.

Quæ sub altari condita
Hæc nostra habet ecclesia,
Cuncta simul jacentia
Nunc cum beato Maximo.

Da, deprecamur, Trinitas,
Ut festa quæ recolimus
Perducant ad cælestia
Tandem Pinnensem populum.
      Amen.

ANNOTATUM.

a Baptista Cantalicius Sabinus, teste Ughellio [Italia sacra, tom. I, col. 1150.] , rudimenta grammatices scripsit, vir utique eruditus ac sapiens; 1 die ineuntis decembris anni 1503 electus fuit ex canonico S. Mariæ in Via Lata, interfuitque Laterano concilio sub Julio II. Decessit anno 1514.

DE SS. VINCENTIO, SABINA ET CHRISTETA MARTYRIBUS, ABULÆ IN HISPANIA

VERISIMILITER ANNUM 305

COMMENTARIUS PRÆVIUS

Vincentius, martyr Abulæ in Hispania (S.)
Sabina, martyr Abulæ in Hispania (S.)
Christeta, martyr Abulæ in Hispania (S.)

AUCTORE J. V. H.

§ I. Sanctorum Martyrum memoria in Fastis Sacris et Officio Liturgico, præsertim Mozarabico; locus natalis, an in Lusitania aut Carpetania; inquiritur in veritatem monumenti de Daciano, Hispaniarum præside.

Sanctorum Martyrum Vincentii, Sabinæ et Christetæ memoria in omnibus fastis sacris, [Memorantur Sancti in Fastis sacris] si Hieronymianum Florentinii excipias, celebratur. Ac imprimis prodit Martyrologium Romanum, quod vulgo Parvum appellatur, in quo VI kal. novembris legitur: Abela civitate, Vincentii, Sabinæ et Christetes Martyrum [Giorgi, Martyrol. Adonis, pag. XXXVI.] . Quod elogium latius pro more suo explicat eadem hac die Ado, dicens: In Hispaniis, Abela civitate, natalis Sanctorum Vincentii, Sabinæ et Christetes, qui primo adeo in equuleo sunt extensi, ut omnes compages membrorum eorum laxarentur; deinde capita eorum, lapidibus supposita, usque ad excussionem cerebri validis vectibus sunt contusa; atque ita martyrium compleverunt, agente præside Daciano. Eadem, pauculis verbis nullius momenti exceptis, refert Usuardus, quem presse sequitur Martyrologium Romanum hodiernum. Florus, Lugdunensis diaconus, eadem aliis verbis habet, nempe [Migne, Patrol. tom. XCIV, col. 1084.] : Ipso die (XXVII octobris), passio Sanctorum Vincentii, Sabinæ et Christetæ, qui passi sunt in urbe Avila. Qui singillatim sursum ac deorsum in equuleo sunt extensi, divaricatis membrorum compagibus, et dissipati verberibus. Et cum nec sic deficerent, colla lapidibus supposita, fuste desuper cerebro illiso, tali martyrio consummati, pariter animas tradiderunt. De quibus etiam Wandelbertus Prumiensis ad eamdem diem cecinit:

Hinc sextum (kal. nov.) Martyr pugnans Vincentius ornat:
Christete hoc paritur, Sabinaque virgo triumphat.

[2] [et in Officio liturgico;] Hæc omnia demonstrant, cultum horum Martyrum antiquissimum fuisse in universa Ecclesia latina; nam quos hactenus citavimus Scriptores, ad Hispanias non pertinent. In Hispania autem, eorum natali solo, ritus Mosarabicus ad diem XXVII octobris habet officium sex capparum seu omnium solemnissimum, ut patet inspicienti Kalendarium, liturgiæ Mozarabicæ præfixum [Migne. Patrol tom. LXXXV, col. 95.] . In Breviario ac Missali omnia dicuntur plurimorum Martyrum, excepto hymno sequenti [Ibid. tom. LXXXVI, col. 1235.]

Huc vos gratifica, plebs pia, convocat
Virtutum Dominus, testium atria
Conferte dapibus vota calentia
      Cælorum locet in intima.
Juncti Martyribus jungite gaudia;
Vincentii teneat munera vox pia,
Sabina recinat cœlica litera
      Chrystetes bona æthera.
Hi mundi misera, lucra per ardua
Spernunt hominum vafra dolentia
Cædunt punicea colla per omnia,
      Rex Christe, tibi laureantia.
Simplex ac Trinitas te, Deus unitas,
Rogamus precibus horum ut audias,
Quæ ipsi petimus: corda calentia,
      Immense bone, proroga.
Sit trina Deitas ac tibi gloria,
Qui unus retinens omnia, judicas
Large continua perpetim sæcula:
      Sed ultra bene prosperans. Amen.

Quamvis porro hymnus nihil speciale habeat de Sanctis nostris, immo sat intricatus videatur, noluimus tamen eum omittere, quoniam ostendit summam fuisse in Hispania Martyrum istorum venerationem.

[3] [auctoritas Actorum;] Acta horum Martyrum valde antiqua non habemus. Tamajus in suo Martyrologio Hispanico ea edit, ex Legendariis. Quapropter Sollerius noster ad Usuardum hujus diei dicit: De Actis ipsis quid sentiam, si me rogas, malo judicium tantisper suspendere, quam quidquam temere definire: tametsi sufficientia occurrant vestigia, quæ satis ostendunt, ad aliorum Actorum imitationem, aliquot post eorum passionem sæculis, fabricata fuisse: adeo ut Tamajus de Salazar, cætera in corradendis omnibus satis facilis, non exiguam eorum partem rescindendam putaverit. Quando Sollerius loquitur de parte rescissa Actorum, alludit ad alterum ejusdem passionis exemplar, olim a Papebrochio descriptum ex pervetusto codice Canonici Joly Parisiis. Sollerii judicium suo quoque calculo probat Dominicus Giorgi in Observationibus ad Martyrologium Adonis. Felici sorte inter schedas Bollandianas servatum nobis est Papebrochii apographum, quod itaque licuit nobis cum Tamajano exemplari conferre. Sunt certe apud Papebrochium aliqui, ut vulgo dicitur, loci communes, a Tamajo omissi: sed ipsa passionis narratio nequaquam convenit sive ejus exordium, sive cursum et finem consideremus cum iis, quæ passim de aliis Martyribus referuntur. Unde censeo, narratis subesse antiquissimam traditionem. In edendis porro Actis ex Tamajo, additamenta Papebrochii, in Annotatis, annectemus: tali ratione lector utramque scriptionem expendere poterit.

[4] [de loco SS. natali controvertitur;] Utrumque exemplar habet, S. Vincentium ejusque sorores incoluisse Eboram civitatem. Atque hinc nata est quæstio cui provinciæ attribuenda est natalis civitas Sanctorum Martyrum, aliis pro Ebora in regno Lusitaniæ, aliis pro altera Ebora, in Carpetanis, hodie Talaveyra in regno Castellano, pugnantibus. Utriusque partis argumenta exponemus, qualia nobis exhibet Henricus Florez in eximio opere, Hispania Sacra [Espan. Sagr. tom. XIV. pag. 27.] . Pro Ebora Carpetana facit imprimis ipsum nomen, saltem tempore Gothico, quo Acta Martyrum plerumque elaborata fuerunt, Talaveræ oppido inditum fuisse. In Chronico Sampiri, Asturicensis circa annum M episcopi, legitur num. 24 [Ibid. pag. 454.] , Ramirus rex, exercitu aggregato perrexisse Elboram civitatem Agarenorum, quæ nunc Talavera a populis vocitatur. Dein in passione S. Leocadiæ, cujus Acta dabuntur ad diem cultus, IX decembris, dicitur [Ibid. tom. VI, pag. 317.] , Dacianus Toleto per Eboram Emeritam venisse: inspicienti autem mappam qualemcumque manifestum fit, Eboram seu Elboram Carpetanam mediam jacere inter Toletum et Emeritam. Et quidem stringeret argumentum, si duobus quasi fulcris niteretur: videlicet si dies passionis Martyrum recte in Martyrologiis exprimeretur, ac deim si martyria secundum rationem itineris facta fuissent. Sed passio S. Leocadiæ Martyrologio inscribitur die IX decembris, S. Eulaliæ Emeritensis die X ejusdem mensis, nostrorum vero Martyrum Vincentii et sororum die XXVII octobris. Notatur porro in Actis S. Leocadiæ, ab Henrico Florez editis [Espan. Sagr. loc. cit.] , tunc mortem obiisse, quando interemptorum Eulaliæ ac Vincentii sororumque in Toletanam urbem ad Beatam Leocadiam percurrisset fama. Si itaque verus martyrii dies in Martyrologio indicatur, solidus interest annus inter passionem SS. Eulaliæ et Leocadiæ: et proin itinerarium Toleto Emeritam per Eboram nihil prorsus probat, quum certum sit, in uno itinere hos Martyres Dacianum non interemisse.

[5] [an Ebora Lusitana, an Carpetana] Labilis igitur est sententia pro Ebora Carpetana: Verum non multo firmiores sunt rationes, quæ pro Ebora Lusitana afferuntur. Nam quod Eboræ Lusitanæ antiquum sit nomen, nihil magnopere efficit, quum idem de Carpetana dici potest, nam recentior est Talaveræ appellatio [Ibid. tom. I pag. 243.] . Dein Dacianum Eboræ Lusitanæ fuisse, non est quod dubitem; celebriorenim erat urbs, quam ut Dacianus, dum Hispanias frequens percurrebat, præterierit. Sed quia Dacianus Eboræ Lusitanæ moratus fuerit, nullatenus sequitur, eumdem apud Carpetanos versatum non fuisse. Neque multum favet, Eboram Lusitanam Carpetana celebriorem fuisse: nam certe talis nobis exhibetur Dacianus, ut quocumque loco invenisset christianos, eos aut idolatras aut exterminatos voluisset. Et quidem tam obscura non erat Ebora Carpetana, utpote in cujus finibus etiam hodie reperiuntur vestigia romana, quæ ait Cl. Paschalis Madoz, fidem faciunt fuisse olim urbem præcipuam, licet ejus mentionem non faciat Ptolomæus in sua Geographia [Diccionnar. geogr. de Espan. V° Talavera.] . Æqua igitur lance librantur argumenta, ut in neutram partem inclinari hactenus possimus.

[6] [in Lusitania quidem fuisse Dacianum, monstrat] Diximus, indubitatum nobis esse, quod Dacianus aliquam Eboran Lusitanæ moram fecerit. Quam in rem confirmandam plerique adducunt lapidem cubicum cujus inscriptio antiqua est: DD. NN. ÆTERN. IMPP. C. AUR. VALERIO. JOVIO DIOCLETIANO. ET. M. AUR. VALERIO. HERCULEO. MAXIMINIANO. PIIS. FEL. SEMPER AUGG. TERMINUS. INTER PACENSES. ET. EBORENS. CURANTE. P. DATIANO. V. P. PRÆSIDE. H H. N. M. Q. EORUM. DEVOTISSIMO. Dextrorsum erat inscriptum: HEINC. EBORENSES; sinistrorsum HEINC PACENSES. Miratur Cl. Gams. Ordinis S. Benedicti in sua elaborata Historia ecclesiastica Hispaniæ, germanico idiomate conscripta [Kirchengeschichte v. Spanien, tom. I, pag. 347] , tum Henricum Florez, tum Joannem Masdeu nostrum sine censura ulla admississe inscriptionem [Hist. crit. de Espan. tom. V, pag. 503.] , quam ipse suspectam habet. Suspicionis vero suæ causam affert generalem, quem statuit, canonem, nempe quoties inscriptio aliqua solitaria est, sive personam sive rem consideres, toties ut dubia habenda est: atqui unica est inscriptio, quæ de Daciano, seu quæ de limitibus inter civitates definiendis agit. Secundum hunc canonem pars longe maxima inscriptionum hispanicarum delenda est, quas ad numerum 1350 collegit Joan. Masdeu: inspiciatur scilicet index VI in fine tomi VI Historiæ Criticæ laudati Masdeu, et in ictu oculi patebit vix decimam partem solitariam non esse, adeoque extra omnem suspicionem poni.

[7] [lapis antiquus, cujus veritas] Ast severior nobis videtur canon, utpote qui dubias faciat multas inscriptiones, quarum falsimonium nullius erat aut commodi aut momenti. Fateor equidem in Hispaniis veterum monumentorum falsarios fuisse, sed fraudis dolique causæ in aperto sunt. Sic ad gloriam civitatis Granatensis in lucem prodiere, e cavernis eruta, laminæ plumbeæ et libri membranei, in quibus de antiquitatibus ecclesiasticis mirabilia narrabantur. Dolum suboluit Roma et damnavit, ut referunt nostri ad diem 1 februarii in Actis S. Cæcilii [Act. SS. tom. I Febr. pag. 10.] . Pari quoque modo e tenebris emersit excusus Cæsaraugustæ anno 1619 Flavius Dexter, verum mendaciorum plaustrum, in Germaniæ bibliotheca aliqua delitescens, et summo plausu initio exceptus [Nicol. Antonius. Biblioth. Hispan. Vetus, tom. I, pag. 205.] . Ast istiusmodi monumenta ad laudem gentis magnopere conferre, nemo est, qui dubitat: falsitatis igitur causa in vana gloria quærenda est. Verum alia omnino ratione judicandum est de inscriptione Daciani: quod enim emolumentum afferre potest ad qualemcumque opinionem firmandam aut elidendam, quod Dacianus, Hispaniarum præsesterminum posuerit inter Pacenses et Eborenses? Forte ut constaret, Dacianum vere Hispanias administrasse? Sed id proclamant Acta Martyrum, carmen Prudentii, initio sæculi V florentis. Dein quales fuerint termini inter Pacenses et Eborenses, si lapis mentitur, nullius erat momenti posterioribus sæculis. Alio tunc modo dispertitæ erant regiones istæ; sine aliqua autem utilitate monumenta non finguntur.

[8] [aliquousque vindicatur:] Petit dein laudatus Gams, quid sibi velint inscriptiones laterales: Heinc Pacenses, Heinc Eborenses. Hæc verba, inquit, suspectum faciunt universum monumentum. Nemini enim indicandum erat, quam in partem dirigere se deberet ad Pacenses aut Eborenses: de ista re nequaquam agebatur, sed de limitibus utriusque provinciæ definiendis lapis loquebatur. Si quidem lapis fuerit index viarum, melius scriberetur Heinc AD Pacenses, Heinc AD Eborenses, sed, fateor, superfluum fuisset. Ast mea sententia hæc verba aliud significant nempe heinc incipere fines Pacenses, heinc incipere fines Eborenses. Quod optime latine sonat; inter auctores antiquiores bonæ latinitatis, eum selegi, qui frequentissime loquitur de populorum finibus, Plinius senior. Libro IV cap. V: Inde Eliorum ager, qui ante Epei vocabantur, incipit. Nec magnopere cavillabit qui particulis hinc et inde, quatenus situm loci indicant, eumdem vim attribuerit. Eodem quoque libro cap. VIII: De hinc a Tænaro ager laconicus, liberæ gentis, id est, Spartanorum. Tandem, ne actum agam cap. XXI A Durio flumine Lusitania incipit, et certe nomini pronomen substituere licet, ita ut dicere liceat: Hinc Lusitania incipit. Hæc abunde sufficiunt ad ostendendum, rite scriptum lapidem, qui ex utroque latere terminos regionum heinc et heinc describit. Nihil igitur causæ est, ut lapis iste inter monumenta incertæ fidei reponatur. Hactenus dicta non ita tamen intellecta cupio, quasi certum undequaque existimarem hunc lapidem; unum volui, refutare oppositas rationes. Quod si quis falsum aut adulteratum probaret monumentum, victas libenter darem manus. Jam supra dixi, in Hispaniis fuisse monumentorum falsarios, ut constat ex plumbis Granatensibus. Et quidem Cyriacus Anconitanus, sæc. XV florens, qui lapidem nostrum primus in lucem emisit, traducitur a multis, ut scriptor insulsus, ut mendax: nihilominus Hieronymus Tiraboschi ejus fidem aliquatenus vindicat [Storia della Litteratura Italiana, tom. VI, pag. 135.] . Nec video quid utilitatis derivare potuisset, sive rem religiosam sive politicam spectemus, ex lapide allato. Merito suspecta esse possunt monumenta, quæ v.g. agunt de deleta christianorum superstitione et his similibus.

[9] [verisimilius in Carpetania nati SS. Martyres.] Sed unum superest argumentum, quod apud disputantes non inveni, et quod aliquousque quæstionem dissolvere mihi videtur. Nempe in Actis dicitur, S. Vincentius cum sororibus alacri profectu cornipedum vectatione Abulam confugisse: statimque eos indicio cujusdam sacrilegi, præmisso velociori equitatu, cruentissimos persecutores assecutos fuisse. Quæ verba, quatenus genuina sunt, indicant magis Eboram Carpetanam quam Lusitanam. Etenim Ebora Lusitana distat Abula, si mappas inspicias, fere 325 chiliometris, dum Carpetana solum 135 Abula separatur. Quod si sancti martyres e Lusitania Abulam pervenissent, non satis intelligitur, quomodo velociori equitatu eorum Abulæ adventum non prævenerint et eosdem media via non interceperint. Dein indicium sacrilegi difficile erat, quando Sancti e Lusitania proficiscebantur; in protracto itinere variæ occurebant viæ, fugitivis apertæ. Ast istius modi difficultates maxima ex parte vanescunt, si statuerimus Sanctorum solum natale fuisse Eboram Carpetanam. Quamvis igitur argumenta, ab aliis allata, æquilibria sint, quæ afferimus ejus sunt ponderis, ut in sententiam eorum propendamus, qui stant pro Ebora Carpetana.

§ II. Chronotaxis persecutionis Diocletiani ordinatur, tempus martyrii indicatur; sanctorum martyrum examinantur translationes.

[Quatuor a Diocletiano edicta] In Actis SS. Martyrum, qualia habemus, nihil signatur circa annum, quo passi sunt. Certum est, martyrium fecisse sæviente adhuc persecutione Diocletiani, agente Daciano in Hispaniis, et SS. Vincentium, Sabinam et Christetam nullatenus ad clerum pertinuisse: unde illorum passio secuta est quartum edictum contra christianos. Quatuor enim edicta tulit Diocletianus: primum quidem teste Eusebio lib VIII Hist. Eccles. cap. II [Migne, Patrol. gr. tom. XX. col. 746.] , nono decimo anno imperii Diocletiani, qui cum vulgari 303 concurrit, mense dystro, quem Romani Martium vocant, appetente die festo dominicæ Passionis proposita sunt ubique imperialia edicta, quibus ecclesiæ ad solum usque dirui, sacri vero codices flammis absumi jubebantur: utque honorati quidem infamia notarentur; plebeji vero libertate spoliarentur, si in christianæ fidei proposito permansissent. Et primum, pergit Eusebius, quidem contra nos edictum hujusmodi fuit. Sed non multo post (en secundum edictum( aliæ rursus literæ supervenerunt, quibus mandabatur, ut omnes ubicumque Ecclesiarum antistites, primum quidem conjicerentur in vincula; deinde vero diis sacrificare omnibus modis cogerentur. Edictum primum datum dicit Eusebius mense martio appetente die festo dominicæ Passionis, quæ verba intelligenda sunt de tempore, quo in Palæstinam delatum fuit, nempe in Quadragesima: nam Lactantius de Mortibus Persecutorum cap. XII [Patrol. lat. tom. VII, col. 213.] aperte dicit, inquisitum edicti promulgandi diem aptum et felicem, ac potissimum terminalia delecta, quæ sunt ad septimum kalendas martias (XXIII februarii): ut quasi terminus imponeretur huic religioni. Tertium edictum, quum in Armenia et Syria quidam imperium arripere conati essent, promulgatum fuit, ut omnes ubique Ecclesiarum antistites vincti in carcerem traderentur [Patrol. Græc. tom. XX, col. 1470.] .

[11] [contra christianos data] Quartum tandem edictum promulgatum fuit secundo dehinc anno, ait Eusebius de Martyribus Palæstinæ cap. III [Ibid. col. loc. cit.] et in Chronico suo [Ibid. col. 182.] et pœna capitalis inflicta fuit omnibus christianis, qui Christum renegare nollent. Secundo, inquit Eusebius de Martyribus Palæst. cap. III [Ibid. col. 1470.] dehincanno, cum persecutionis adversus nos furor vehementius incaluisset, … primum imperatoris missæ sunt litteræ, quibus generali præcepto jubebatur, ut omnes ubique locorum et gentium publice idolis sacrificia et libationes offerent. Post hoc igitur edictum, quo omnes omnis conditionis et sexus cogebantur idolis immolare, Martyres nostri capitalem sententiam subiere. Statuto itaque anno hujus edicti, quam proxime ad annum martyrii accedimus. Secundus porro annus persecutionis, qui Eusebio incepit anno 304 circa festum Paschæ, ut diximus superiori numero; itaque si dies martyrii pariter certus esset, nempe XXVII octobris, vix ullum superesset dubium, quin ad hunc annum martyrum certamen pertineret. Verum difficultatem facessunt Acta S. Philippi et sociorum Hadrianopoli in Thracia, quæ a nobis illustrata sunt ad diem XXII octobris. In iis autem legitur [Act. SS. tom. IX Octobris, pag. 545.] , incumbente Epiphaniæ die, adeoque initio januarii Philippum et socios, nempe Severum presbyterum et Hermem diaconum coram Basso præside conventos fuisse, qui ei dixit [Ibid. pag. 546.] : Legem imperatoris audistis, jubentis nusquam colligere christianos, prorsus ut in toto orbe terrarum hujus sectæ homines aut ad sacrificia convertantur, aut pereant.

[12] [examinantur, et Eusebii chronologia firmamatur;] Secundum hæc quartum edictum jam in fine decembris promulgatum fuisset; nec jam attingeretur secundus annus persecutionis Eusebii. Difficultatem solvere tentat Tillemontius in suis Commentariis ecclesiasticis, dicens [Mém. pour serv. à l'hist. ecclés. tom. V, pag. 607.] , aut Bassum præsidem latius extendisse edicta imperatorum tunc promulgata, quæ solum clerum afficiebant, aut potius Eusebium locutum fuisse non de ipso edicto, quam de majori atrocitate, in omne genus hominum exercita. Equidem, ut dicam, quod sentio, mihi videntur hæc alio modo explicari posse. Quamvis nempe omnino consentiam Acta S. Philippi esse sincera; non tamen, quia præsidialia non sunt [Acta SS. tom. IX Octobris pag. 538.] , accurate referunt omnia interrogata et responsa, prout in tabulariis publicis conscripta fuere: sed plus minusve testes, etiam coævi, falli potuere in scribendo, ita ut dictum uno tempore, melius aptetur posteriori: ita Bassus, aliquandiu Martyres in carcere reliquit, post decursum unius alteriusve mensis spatium hæc proferre potuerit, et ita quidem vere dixerit Bassus, quæ narrantur, sed mense aut martio aprili. Nam Martyres sat longo tempore in vinculis fuisse, patet ex Actis, quæ numm. 6 et 7 [Ibid. pag. 539.] dicunt sanctos paucis diebus in carcere effectis, dein in domo cujusdam Pancratii, sub custodia receptos hospitio; ac interim Basso præsidi datum successorem annuum, Justinum nomine. Numquid narrator, quantumvis oculatus, errare potuit in tribuendo dictum unius judicis alteri et ita errare potuit circa tempus, quo dictum aliquod prolatum fuit? Aliqua certe intercapedo temporis fuit inter primam audientiam et finalem et minuta quædam narratorem fugere, aut saltem inordinate memoria retineri potuerunt. Standum itaque chronotaxi Eusebianæ censemus, et si quidem Martyres nostri die XXVII octobris passi fuerint, eorum martyrium verisimillime circa annum Christi 305 signamus. Neque obstat, Diocletianum et Maximianum kalendis jam majis 105 purpuram deposuisse et sibi substituisse Constantium et Galerium Maximianum [Tillemont, Hist. des Emper. tom. IV, pag. 249.] , adeoque tunc cessasse persecutionem et proin martyrium Sanctorum nostrorum in annum 304 referendum: nam mutato imperio, non statim abrogabantur edicta imperatorum. Quamvis sub Constantio Chloro persecutio in Galliis cessasset, sæviebat tamen in Hispaniis [Ibid. pag. 247.] . Et Eusebius de Martyribus Palæstinæ cap. III [Migne, Patrol. Græc. tom. XX, col. 1471.] docet post abdicationem duorum Augustorum bellum inexpiabile inter Romanos exarsisse, quo furente, minimi æstimabantur leges et edicta.

[13] [ex quibus ostendit tempus passionis S. Vincentii et sororum.] Nihil de ipsa passione Sanctorum nostrorum hic loci dicemus, quia illustratione indiga in Annotatis evolventur. Sed multis difficultatibus intricata sunt, quæ de Martyrum sepultura circumferuntur. Nemo quidem dubitat, Sanctorum corpora Avilæ condita fuisse: ast posterioribus sæculis variæ civitates Hispaniæ gloriantur, quasi pugilum nostrorum corpora possiderent. Rodericus, archiepiscopus Toletanus, anno 1247 defunctus, lib. VI de Reb. Hispan. cap. XII dicit [Collect. Patt. Toletan. tom. III, pag. 127.] : Postea cum civitas Abulensis longis temporibus diruta remansisset, rex Fernandus ab eo corpora Sanctorum Martyrum Vincentii, Sabinæ et Christetæ dicitur transtulisse. Sed quia aliqui dicunt, ea esse Abulæ, alii in monasterio S. Petri de Aslantia, alii corpus S. Vincentii Legione, alii corpus Christetæ, dubium pro certo asserere non præsumo. Fernandus seu Ferdinandus, de quo hic agitur, est hujus nominis Primus, qui simul rex fuit Castellæ et Legionis et regnavit ab anno 1035 ad 1065. Ista autem temporis inter capedine Abula a Sarracenis occupata fuit; tum demum a Christianis redacta, quando Alfonsus VI, rex ab anno 1065 ad 1109, eam gubernandam dedit anno 1088 genero suo Raymundo, marito filiæ Urracæ [Madoz, Dizion. Geogr. V° Avila, f° 34, V°.] . Quo tempore igitur Ferdinandus I sceptrum tenuit, deserta fuit Abula, ac proin facile fuerit sive occupatione temporaria sive industria christianorum Legionem transferre male custoditas Sanctorum exuvias, præsertim quia nullus erat Abulæ episcopus, præcipuus rerum sacrarum sequester. Nam primus, expulsis Sarracenis, Abulæ episcopus fuit Dominicus circa annum Christi 1087 [Ariz. Hist de Avila, f° 34 V°.] .

[14] [S. Vincentii exuviæ Abulæ] Sed quia istius modi translatio SS. Vincentii et sororum fieri potuit, nemo dicet reapse factam eamdem esse. Nostri ad diem IV aprilis edidere Historiam translationis sancti Doctoris Isidori Hispali Legionem: in qua dicitur [Acta SS. tom. I Apr., pag. 358.] ; Ferdinandus rex post adventum corporis almi pontificis Isidori (mense decembri 1063),.. Corpus S. Vincentii Martyris, Sanctarum Martyrum Sabinæ et Christetæ fratris, ab Abula in Legionem transtulit. Han Historiam scriptam censent nostri medio sæculo XIII [Ibid. pag. 328.] , adeoque duobus post sæculis. Est porro alia Historia, quam nostri primigeniam appellant, utpote scriptor ex num. 5 Historiæ suæ fateatur se ab his, qui interfuere audivisse [Ibid. pag. 902.] : in hac autem narratione nullo prorsus verbo attingitur translatio Martyrum nostrorum, quamvis opportuna se offerret occasio. Nam quum dixisset scriptor, reges catholicos paulatim extendisse regnum christianum, devictis Sarracenis, addit [Ibid. pag. 901.] : Antiqua episcopia innovarunt, basilicas fundarunt et thesauris ditarunt, auro, gemmis et libris ornarunt, pro viribus christiani nominis gloriam dilatarunt. Quod si tempore, quo scripta est Historia ista primigenia, Abula Legionem translatum fuisset corpus S. Vincentii, sponte fluebat sua, ut et hoc ornamentum, urbi Legionensi additum, recenseret. Nunc autem solum ducentis post annis ejus translationis mentio fit.

[15] [Legionem translatæ] Ast in Vita coæva S. Dominici Silensis, anno 1073 defuncti, cujus Acta illustranda occurrent ad diem XX decembris, refertur a Tamajo ad eamdem diem [Martyrol. Hispan. tom. VI, pag. 511.] , tempore Fredelandi (Ferdinandi), regis Hispaniarum gloriosi et strenuissimi, præfuisse monasterio S. Petri de Arlanza Garsias abbas, vir omnino vitæ venerabilis, et felici perseverantia memorabilis, cui per visum divinitus est revelatum, ut de civitate Hispaniæ, quæ vocatur Abela, transferret SS. Martyrum Vincentii et sororum suarum Sabinæ et Christetæ corpora, illic in negligentia posita. Quod etiam factum est præeunte Domini gratia et administrante supradicti abbatis labore et industria. Hæc translatio celebrata narratur cum maximo concursu episcoporum, abbatum, inter quos S. Dominicus, procerum et plebis utriusque sexus; additurque multos petiisse de Reliquiis Sanctorum Martyrum sibi pro benedictione dari. Quod et factum est, solo S. Dominico nihil petente: unde redux ad suum monasterium, contristati sunt ejus monachi, quod nihil Reliquiarum attulisset. Quos consolatus est vir sanctus promittens brevi illis futurum corpus sanctum. Si hæc relatio undequaque vera esset, ac proin a coævo conscripta, extra omne dubium poneretur translatio. Sed simul constaret, sacras Reliquias particulatim fuisse dispartitas; adeoque nuspiam requiescere Sanctorum corpora integra.

[16] [dicuntur sed tantum earum pars magna;] Verum an plena fides adhibenda est Vitæ, quam Tamajus publici juris fecit? Dubitant nostri ad diem IV aprilis, loquentes de translatione corporis S. Isidori. Addit, inquiunt [Acta SS. tom. I Apr, pag. 358.] , Tamajus eamdem Vitam (S. Dominici Silensis) una cum miraculis CXIV servari, litteris gothicis exaratam, in actuario cœnobii B. Martini Madritensis: unde vehementer optamus, tam hanc quam illam nobis integre transcribi (nam Tamajus vix umquam fideliter retinet antiquum stylum, et miracula tædio prolixitatis omisit) beneficium gratanter agnituri. Hæc nostri, qui iteratis epistolis institerunt, ut cum illis saltem transcribendum communicaretur ms. gothicum. Sed frustra: nam post diuturnas tergiversationes tandem responsum tulerunt, illum codicem fideliter descriptum in Martyrologio Tamaji. Hæc quidem bonus senex, olim abbas monasterii Silensis, ex memoria, forsan vacillante, pro tulit. Hæc ex Schedis hagiographicis, in bibliotheca regia sub num. 8980 excerpsimus. Sed esto: quam fidelissime Tamajus exscripserit. Restat alia quæstio: nempe an Vita coæva nullis flosculis decursu temporis adornata fuerit. Enimvero aliquando contigit, ut scriptis coævis additamenta intertexta exsistant. Cujus rei exemplum habemus luculentum in hac ipsa sæpius recantata Historia translationis S. Isidori. Nam quum post Vitam dedissent nostri Historiam translationis ex ms. Toletano [Acta SS. tom. I Apr., pag. 353.] ; postmodum invenerunt Historiam primigeniam [Ibid. pag. 900.] et fatentur, a posteriori scriptore pro majori parte eadem servari verba, sed multis adjunctis distracta ab invicem et in fine potissimum variata. Quis itaque vadem se præstiterit, talem adulterationem primigeniam Vitam S. Dominici Silensis non infecisse. Certe Rodericus Toletanus, supra num. 13 citatus, controversiam dirimere ausus non est, id certe facturus, si suo tempore vita coæva, qualis nunc est, nota fuisset.

[17] [ita ut et Abulæ remanserit pars altera.] Varias tamen sententias componi posse nobis videntur, si dicamus in singulis locis asservari exuvias sanctorum Martyrum, nuspiam vero integra corpora. Ac imprimis si vera sunt, quæ supra ex Vita S. Dominici Silensis excerpsimus, nempe Garsiam, abbatam S. Petri Arlazanensis, multis divisisse Reliquias, quas Abula detulerat, omnino manifestum fit, integra corpora in nulla ecclesia inveniri, sed in multis partes majores minoresve venerari: unus enim Dominicus inter tot episcopos, abbates et proceres absque aliqua, ut dicitur, benedictione ad propria rediit. Dein frequens est apud scriptores locutio, ut pars pro toto sumatur, adeoque ut pars corporis pro toto ponatur, ut jam notavimus ad diem XVII octobris in Commentario S. Lulli num. 119. Tandem in locis, quæ Sanctorum nostrorum Reliquiis gloriantur, antiqua est traditio, quæ temere, nisi contrarium evidenter clareat, falsitatis arguitur: præsertim quum tot sint in Hispaniis SS. Martyrum exuviæ, ut spurias Reliquias mentiri non oportuerit. Reliquum est, ut de singulis locis agamus, quatenus Vincentii, Sabinæ et Christetæ Reliquias possideant.

[18] [Vetera monumenta utrumque demonstrant: imprimis Legione] Et quidem antiquissimis temporibus Legione simul cum corpore S. Isidori Hispalensis etiam exuvias S. Vincentii fuisse, monstrant vetusta monumenta. Ambrosius Morales in suo Chronico generali Hispaniæ lib. X, cap. XII [Coronic. gen. de Espan. tom. V, pag. 104 et seq.] refert, in Legionensi monasterio S. Isidori servari corpus S. Vincentii, dum alii contendunt Abulæ requiescere: juxta auream thecam S. Isidori, haberi pariter alteram ex auro et ebore antiqui operis, mediæ circiter virgæ castellanæ, adeoque unius et medii pedis, in cujus summitate scriptus est versus: Arcula Sanctorum micat hæc honore duorum, et in latere: Era millena septana sub nonagena, id est, era 1097 seu anno Christi 1059. Duo Sancti, thecæ inclusi, sunt, Vincentius noster et Joannes Baptista, cujus maxilla ibidem recondita est. Est et alterum lapidi inscriptum monumentum, quod in vestibulo sacelli regum intra claustrum exstat, quod damus cum solœcismis, prout jacet [Ibid. pag. 107 et ibid. Hist. Ferd. tom. XI, pag. 50.] : Hanc quam cernis aulam Sancti Joannis Baptistæ, olim fuit luteam. Quam nuper excellentissimus Ferdinandus rex et Sancia regina edificaverunt lapideam. Tunc ab urbe Hispali adduxerunt ibi corpus Sancti Isidori episcopi, in dedicatione templi hujus, diem XII kal. januarii, era MCI. Deinde in era MCIII, VI id. maji adduxerunt ibi de urbe Abila corpus Sancti Vincentii frater Sabinæ Christetisque. Ipsius anno præfatus rex revertens de hoste ab urbe Valentia hinc ibi die sabb., obiit die tertia feria, sexto kal. januarii, era MCIII. Sancia regina Deo dicata peregit.

[19] [ex arca aurea regum Ferdinandi I et Sanciæ] Opportunum censeo consuetis verbis inscriptionem interpretari, nempe: Hæc, quam cernis, aula seu ecclesia olim fuit lutea: quam excellentissimus Ferdinandus rex et Sancia regina ædificaverunt lapideam. Tunc ab urbe Hispali adductum huc fuit corpus S. Isidori episcopi in dedicatione hujus templi facta die XXI decembris anno Christi 1063. Dein anno 1065, die X maji adductum huc fuit ex urbe Abula corpus S. Vincentii, fratris SS. Sabinæ et Christetis. Eodem anno præfatus rex, cum exercitu redux Valentia die sabbathi, obiit feria tertia, XXVII decembris anni 1065. Sancia regina, sanctimonialis, monumentum perfecit. Aliqua in hac inscriptione animadvertenda occurrunt. Primo sat mirum videri potest, arculam, recipiendis exuviis S. Vincentii destinatam, sexennio ante earumdem receptionem paratam fuisse, videlicet anno Christi 1059, ut diximus num. præcedenti, quum tamen anno primum 1065, die X maji illata fuerint. Difficultatem solvit Ambros. Morales dicendo, regem jam tum consilium habuisse transferendi corpus S. Vincentii, ac propterea tanto ante tempore præparasse arculam. Sed si vera sunt, quæ in Vita S. Dominici Silensis narrata num. 15 retulimus, nullo ibi verbo attingitur voluntas regis, imo contrarium magis insinuatur, quum dispertitæ inter præsentes Reliquiæ dicuntur. Esto igitur pars aliqua corporis S. Vincentii Legionem avecta, et in arcula S. Joannis Baptistæ deposita: consequemur, recensitas inscriptiones, factas non fuisse propter S. Vincentii Reliquias. Cæterum ipse Ambros. Morales facile concedit non totum corpus, sed ejus dumtaxat partem Legione requiescere [Ibid. pag. 51.] .

[20] [dein viduæ et sanctimonialis:] Est et alterum notatu dignum: scilicet in monumento Sancia regina vocatur Deodicata seu sanctimonialis; quia reginis viduis interdicebantur ulteriores nuptiæ. Id nempe, consentiente rege, in concilio Toletano XIII, anno 683 celebrato, statutum erat cap. V [De Aguirre. Conc. Hisp., tom. IV, pag. 282.] : Nulli licebit superstitem reginam sibi in conjugio ducere, non sordidis contactibus maculare; non hoc secuturis regibus licitum, non cuiquam hominum licebit esse permissum. Et paulo post in synodo Cæsaraugustana III, anno 691 celebrata, renovatur decretum Toletanum, et consulitur defuncti honori et relictæ pudori, præcipiendo cap. V [Ibid. pag. 319.] ut deinceps relicta principis superiorem sententiam (concilii Toletani) illibato animo pudice servans, statim, arcessito ab hoc sæculo principe, vestem sæcularem deponat et alacri curiositate Religionis habitum assumat. Quam etiam et confestim in cœnobio virginum mancipandam esse censemus, ut et ab omni turbine mundi remota, nequaquam cuilibet locus attribuatur, per quod aut contumelia tantæ potestati in publico ingeratur, aut subdita plebi esse patescat, quorum ante dudum agnoscitur domina fuisse: sed infra claustra monasterii jugi sedulitate persistens atque sanctimonialem vitam peragens, de regno temporali opitulatione divina ad regnum æternitatis mereatur pervenire.

[21] [dein Abulæ ab ritum] Propter ista igitur monumenta libenter admitto, partem corporis S. Vincentii Legione conservari: sed non minus firma et antiqua est traditio pro ejusdem Martyris Reliquiis Abulæ. Nam celebre erat Sancti sepulcrum, utpote ad quod conveniebant, qui modo sanctissimo jurare vellent. Quia tamen lapsu temporis aliquid sive temeritatis sive superstitionis admixtum erat, aut etiam, ut ait Tamajus in suo Martyrologio ad hanc diem [Ibid. tom. V, pag. 660.] , tot frequentium eventuum et mirabilium significationes intuebantur, ob scandalum vitandum, catholici reges Ferdinandus et Isabella, sua semper valitura sanctione, in comitiis Tauronensibus edita similia juramenta prohibuere. Item decernimus, latinam interpretationem Tamaji exscribo, quod nequaquam imposterum fiat juramentum, etiam judice jubente aut actore petente, in ecclesia S. Vincentii Abulensi aut in vecte S. Agathæ aut super altare, corpusve sacrum, Reliquiasque corporis S. Isidori Legionensis, nec in alia ecclesia, ubi solitum est jurari; sub decem millium marapetinorum (maravedis) pœna, fisco nostro applicandorum, tam juranti quam jubenti et petenti. Erant igitur circa finem sæculi XV in Hispaniis, præter celebriores hic recensitas, etiam aliæ ecclesiæ, quæ juratoriæ, Iglesia juradera vocabantur, et ad quas confluebant, qui solemni jurejurando obstringere se volebant. Ast lex ipsa monstrat, antiquissimam traditionem de Reliquiis S. Vincentii Abulæ [Cfr Ariz. Grandezas de Avila fol. V° 32.] .

[22] [celeberrimum jurandi ad ejus tumulum:] Mos jurandi ad Sanctorum Reliquias non in sola Hispania viguit, sed in plerisque regionibus christianis. Etenim hinc proveniunt tot libri Evangeliorum, quorum tegmina sacris imaginibus et Reliquiis splendissime ornata erant; quia nempe super istius modi libris jurejurando obstringebant se fideles. Ab antiquissimis sæculis mos hic inoleverat. Ut omittamus ethnicos, v. g. Virgilium lib. XII, Æneid. V. 201, qui dicit: Tango aram, mediosque ignes ac numina testor, S. Augustinus antiquam consuetudinem luculenter explicat epist. LXXVIII (alias CXXXVII), in qua agitur de causa fœdi criminis, Bonifacio presbytero a quodam, monacho impacta. Quum criminatio nec certo probari nec certo discuti posset, dicit S. Doctor [Migne, Patrol. tom. XXXIII, col. 269] : Elegi aliquid medium, ut certo placito se ambo constringerent ad locum sanctum perrecturos, ubi terribiliora opera Dei non sanam cujuscumque conscientiam multo facilius aperirent et ad confessionem vel pœna vel timore compellerent. Ubique quidem Deus est, et nullo continetur vel includitur loco, qui condidit omnia et eum a veris adoratoribus in spiritu et veritate oportet adorari, ut in occulto exaudiens, in occulto etiam justificet et coronet. Verumtamen ad ista, quæ hominibus visibiliter nota sunt, quis potest ejus consilium perscrutari, quare in aliis locis hæc miracula fiant, in aliis non fiant? Multis enim notissima est sanctitas loci, ubi Beati Felicis Nolensis corpus conditum est, quo volui ut pergerent; quia inde nobis facilius fideliusque scribi potest, quidquid in eorum aliquo divinitus fuerit propalatum. Nam et nos novimus Mediolani apud memoriam Sanctorum, ubi mirabiliter et terribiliter dæmones confitentur, furem quemdam, qui ad eum locum venerat, ut falsum jurando deciperet, compulsum fuisse confiteri furtum, et quod abstulerat, reddere. Numquid et Africa sanctorum Martyrum corporibus plena est? Et tamen nusquam hic scimus, talia fieri. Sicut enim quod Apostolus dicit [XI Cor, XII, 30] non omnes Sancti habent donum curationum, nec omnes habent dijudicationem spirituum; ita nec in omnibus memoriis Sanctorum ista fieri voluit ille, qui dividit unicuique, prout vult. Simili modo Gregorius Turonensis lib. II de Gloria Martyrum cap. XXXIX [Ibid. tom. LXXI, col.] refert de perjuris punitis ad Reliquias S. Juliani.

[23] [S. Sabinæ Reliquiæ] Hæc quidem de S. Vincentio Abulensi. Nunc de S. Sabina ejus sorore agendum est, cujus corpus aut ejus pars Ageri servatur. Ageris vero (Hispan. Ager ) oppidum est in diœcesi Urgellitana, cujus archipresbyter, caput ecclesiæ collegiatæ, usum habet pontificalium ornamentorum et jurisdictionem episcopalem exercet in subjecto territorio vere, ut dicitur, nullius [Madoz, Diccion. geogr. de Espan. V° Ager.] . Erat nempe olim ista ecclesia monasterium canonicorum regularium S. Augustini, quod anno 1592 Clemens VIII sæcularizavit instituendo canonicos sub archipresbytero, eosdem honores et juridictionem habente, ut olim abbates [Viaje litter. tom. IX, pag. 119.] . Atque hinc provenit, ut in afferendis instrumentis Aggerensis Ecclesiæ præpositi, abbates appellentur. In oppidi istius ecclesia S. Petri exstat capsa reliquiaria insignis operis, ex ebano et ebore composita, in qua reconditæ sunt exuviæ S. Sabinæ, sororis S. Vincentii. Jacobo Villanueva in suo erudito opere itineris Hispanici dubium non est, quin Sabina sit soror et socia Martyrum Abulensium [Ibid. pag. 135.] . Tamajus nihilominus aliam omnino Sanctam exhibet in suo Martyrologio ad diem sequentem, seu XXVIII octobris, dicens: In Agerensi S. Petri basilica principatus Cathaloniæ Hispaniæ, depositio sacrarum exuviarum S. Sabinæ, civis Emeritensis in Hispania et Martyris Agannensis in Gallia, ubi cum S. Fide concive propter Christi sponsi nomen, ejusque confessionem martyrio coronata est. Cujus sacra pignora, Arnaldo Mirone, comite Pallensi instante, illuc translata, et canonicis regularibus S. Augustini contradita, ibidem omnium populorum veneratione et miraculorum frequentia requiescunt. Mirum, Tamajum, qui ad gloriam gentis suæ tot Sanctos alienigenas Hispaniæ addicit, hic Sanctam indigenam quasi abdicasse, et martyrii palæstram in Gallia collocasse: nisi forsan ideo hæc commutatio facta dicatur, ut aliquid laudis aspergatur nomini hujus Sabinæ ex celebritate S. Fidis Virginis et Martyris, cujus cultus frequentissimus erat in nostris regionibus Cisalpinis. Sed hanc cum S. Fide, Aginnensi Martyre societatem jam exploserunt nostri ad diem VI octobris in ejusdem Virginis Actis [Acta SS. tom. III Octobris, pag. 168.] , quæ adiri possunt.

[24] [Aggerem in Catalaunia advectæ fuere] Cæterum in Ecclesia Aggerensi S. Sabina numquam vel ut civis Emeritensis vel ut socia S. Fidis venerationem obtinuit, ut aperte constat ex decreto synodali, edito ab Hieronymo Cardona, abbate Aggerensi ab anno 1566 ad 1582, quod sic habet [Villanueva, Viaje, tom. IX, pag. 139.] . Cum cælesti rore floruerit, et plures fœcunda mater ecclesia nobis Sanctos progerminaverit, unde etiam custodiam venerandi corporis, seu reliquiarum divæ Virginis et Martyris Sabinæ, sanctæ Christetis et sancti Vincentii Martyrum sororis, Ecclesia nostra Aggerensis sortita est, qui in urbe alma ulterioris Hispaniæ, quam vulgus appellat Avila, martyrii palmam adepti sunt… Comperimus equidem a Vincentio Segarra, abbate prædecessore nostro (anno 1407 ad 1433) [Ibid. pag. 121.] statutum, quod die dominico proximo præeunte festum Sanctorum Simonis et Judæ, festum sanctæ Sabinæ in ecclesia sancti Petri Aggeris celebraretur: sicque Vincentii sororem a Vincentio abbate in nostra ecclesia primo cultam: nos vero etc. Mandat, ut deinceps festum S. Sabinæ eodem apparatu celebretur, quo festum corporis Christi. Ex dictis liquet imprimis, apud Aggerenses nullum fuisse dubium, quin S. Sabina fuerit Martyrum Abulensium sororem, Abulæ autem non Agenni passam. Confusionem ortam existimat laudatus Villanueva ex eo, quod junctæ fuerint utriusque Virginis Reliquiæ et facile nomen oppidi Ager facile figuram civitatis Aquitaniæ Agen assumpserit [Ibid. pag. 140.] . Tandem præteriri non debet, cultum S. Sabinæ Aggeri primum occœpisse, ut habet decretum, initio sæculi XV sub abbate Vincentii Segarra.

[25] [sæc XI; S. Christetæ Reliquiæ Placentiæ asservari dicuntur.] Nihilominus censet laudatus Jac. Villenueva S. Sabinæ Reliquias Aggerem delatas fuisse sæculo XI, eo nempe tempore, quo, ut diximus supra num. 13, Abula Arlansam translatæ fuerunt [Ibid. pag. 135.] . Vidimus quidem particulas corporis dispertitas fuisse inter præsentes sive episcopos et abbates, sive proceres. Verum magnopere dubito, num ante hoc sæcula Ecclesia Aggerensis notabilem saltem partem corporis S. Sabinæ obtinuerit. Nam imprimis vix inceperat monasterium Aggerense, quando Garzias Arlanzanensis Reliquias ad suum cœnobium detulerat: dicitur enim anno 1060 in bulla Nicolai II, villa NUPERRIME de potestate paganorum et gentilitatis errore divinitus liberata [Ibid. pag. 112 et 251.] . Dein summæ negligentiæ arguendi essent canonici regulares, qui per quatuor fere sæcula has exuvias sine honore reliquerunt. Nam, ut vidimus num. præcedenti, Vincentius Segarra circa initium sæculi XV S. Vincentii sororem in Aggerensi Ecclesia primo coluit. Enimvero in libris liturgicis anterioribus abbati Segarra nihil circa cultum sanctæ Martyris occurrit [Ibid. pag. 139.] ; adeoque ante ætatem recentiorem non videntur S. Sabinæ exuviæ ibidem fuisse. Quod etiam confirmatur ipsa donatione thecæ reliquiariæ, sententia Jacobi Villanueva sæculo XVI confectæ [Ibid. pag. 138.] , quam obtulit Laurentius Perez, loci abbas et Nicopolitanus episcopus, anno 1542 defunctus [Ibid. loc. cit.] . Hæc ejusmodi sunt, ut incertum existimem tempus, quo Reliquiæ S. Sabinæ Aggerem advectæ fuere. De Reliquiis S. Christetæ vix aliquid dicendum habeo: Ambrosius Morales censet, easdem etiam Arlanzæ et Placentiæ conservari [Coronic. de Espan. tom. V, pag. 105 et tom. XI, pag. 52.] .

§ III. Inquiritur, an ex timore rebellionis inceperit et propagata fuerit persecutio Diocletiani.

[Levibus quandoque ex causis] Ars critica magni momenti est, ut vera a falsis discernantur et in rebus historicis suus sit veritati locus. In hoc enim toti sumus, quando Acta Sanctorum illustramus et exponimus, ut certa pro certis, dubia pro dubiis et falsa pro falsis demus. Verum et in hisce tenendus est modus, ultra quem rectum nequit consistere, et in alterutrum scopulum aut nimiæ simplicitatis aut sceptiscismi impingamus. Nostra porro ætate duplex est, si ita loqui fas, schola historica, a recto tramite devia. Alii quidem antiquas legendas, fabulis manifestissimis scatentes, tota mente amplectuntur et impietatis cujusdam arguunt, qui qualecumque factum neque loco cæterum, neque ætati aut personæ accommodatum, rejiciunt, aut silentes prætereunt. Ejusmodi homines nimia sua credulitate non raro causæ, cui patrocinari intendunt, quam maxime nocent, quasi robur sacrosanctæ Religionis in mirabilibus istis quærendum foret. Legendarum mentio fiat, non adeo, ut undequaque probentur; sed elucidationis causa, quatenus explicant et illustrant monumenta, quæ antiquitas reliqua fecit. Sed altera ex parte est quoque schola, quæ leviusculis argumentis ducta, quidquid indubitatum et firmaverat traditio constans, et calculo suo probarant omnes eruditi, convellunt et cavillationibus quibusdam veritatem historicam labec factant. Tales certe omnia fundamenta Historiæ subruunt. Quemadmodum igitur instituti nostri est nimiæ credulitati repagulum opponere, ita quoque cavillationes ineptas, quæ facta indubitata obscurare magno quandoque eruditionis apparatu moliuntur, discutere debemus. Utrinque enim detrahitur veritati, quæ sola, quantum fieri potest, suam rebus aspergere debet claritatem. Æquo pondere tenenda est Historiæ lanx, quæ nec tricis quibusdam eruditis, nec fabulis insulsis inflecti potest.

[27] [adulteratur a quibusdam criticis historia:] Hæc præfati sumus, quia ab annis aliquot utraque schola denuo in aciem prodiit, et nostro judicio utraque veritati historicæ vulnera inflixit. Exaggeratæ quidem critices specimen nobis dedit ipsa, sub qua Martyres nostri passi sunt, persecutio crudelissima Diocletiani, qua Ecclesia Dei sub finem sæculi III et initio sæculi IV agitata fuit. Scilicet Jacobus Burckhardt anno 1853 Basileæ edidit librum de Ætate Constantini Magni (Die Zeit Constantin des Grossen), in quo Christianis exprobrat, quod nomen Diocletiani maledictis omnino obruerunt. Burckharto succinuit anno 1857 Albertus Vogel, theologiæ acatholicæ doctor Jenensis, in opusculo, cui titulus: Imperator Diocletianus. Dolemus certe, utramque lucubrationem coram non habere: sed confidimus, P. Pium Gams, Ordinis S. Benedicti, sincere retulisse in suo opere, germanice conscripto, de Historia ecclesiastica Hispaniæ, adversariorum argumenta, nihilque subticuisse, quod ad quæstionem elucidandam conducere potest. Ex hoc igitur libro nostra deducimus. Vult nempe laudatus Burckhardt, christianos sub Diocletiano passos fuisse, non quidem propter fidem suam, sed propter conspirationem, per orbem fere universum propagatam, qua, assumpto ad imperium principe christiano, rebus potirentur [Gams. Kirchengeschict. Span. tom. I, pag. 393.] . Crescens identidem eorum ubique dispersorum simul et in unum coalescentium numerus, illis spem faciebat, hac ratione infra breve temporis spatium summam se totius imperii potestatem adepturos. Quæ si vera sint, consequitur, christianos juste fuisse punitos; nam jure suo Diocletianus morti meritissimæ addicebat, qui majestati suæ, imo et vitæ insidias struebant. Vanus igitur est honor Martyribus ab Ecclesia exhibitus, vana est gloriatio ex tanta nube testium, ad sanguinem usque decertantium deducta: qui coluntur ut Sancti, homines sunt scelerati, justo supplicio affecti.

[28] [sic christianorum vexatio tribuitur eorum rebellioni, quæ ex lapide Hispanico,] Sed quibus tandem argumentis affirmatur effatum, inter eruditos hactenus inauditum? Est primo monumentum Hispanicum, quod Cluniæ inventum fertur. In eo gratulantur Hispani Augustis Diocletiano et Maximiano amplificatum imperium. Romanum et nomen christianorum deletum, qui rempublicam evertebant [Muratori. Inscriptt. tom. III, pag. 1797.] . De simili inscriptione jam alibi egimus ad diem XVII octobris quatenus ad Neronem spectaret, et diximus, ejus veritati opponi solum argumenta negativa [Act. SS. tom. VIII Octobris, pag. 22.] . Unum tamen est, quo maxime inclinor, ut spurium habeam monumentum, videlicet ipsum lapidem a nemine visum fuisse. Nihilominus miror istiusmodi monumenta hactenus delituisse: exstitisse enim, certum est. Nam apud Eusebium legitur lib. IX cap. VII [Migne. Patrol. Gr. tom. XX, col. 110.] : In mediis urbibus, quod numquam antea factum fuerat, civitatum adversus nos decreta et constitutionum imperialium rescripta, æreis incisa tabulis proponebantur. Pueri item in scholis toto die nihil aliud præter Jesum et Pilatum, et Acta illa, ad contumeliam conficta, in ore habebant. Producit dein epistolam Maximini imperatoris, quam, ait, adversus christianos ex tabula ænea Tyri, ἀπο της ἐν Τυρῳ στηλης descriptam dicit. Propterea dixi, mirari me raritatem maximam talium inscriptionum; ac monumentum Hispanicum fidem merituram, si constaret aut adhucdum exsistere aut a testibus idoneis aliquando visum fuisse. Neque prætermittendum, hanc ipsam epistolam, æri incisam, dum Tyrios adhortatur, ut in idolatria persistant, tribuere christianæ religioni omnes calamitates publicas, utpote quæ ob pestiferum errorem inanissimæ vanitatis secleratorum illorum hominum evenerint: quapropter vult christianos extorres a civitate Tyria. Altissimum est cæterum de conspiratione, sæculo demum XIX excogitata, silentium. Similiter quando quocumque quæsito colore injustitia persecutionis dissimulanda erat, crimina communia obtendebantur. Sic apud eumdem Eusebium lib. IX cap. V [Ibid. col. 807.] legitur, dux quidam in urbe Phœnices Damasco, cum impuras nescio quas mulierculas ex foro rapuisset, tormenta se ipsis admoturum minatus, eo adegit miseras, ut publice editis apud Acta testimoniis faterentur, se olim christianas fuisse et flagitiorum, quæ a christianis gererentur, conscias. Quæ autem sunt flagitia fidelibus objecta? Eadem, quæ jam ab initio Ecclesiæ in ore ethnicorum versabantur: nempe: eos in ipsis ædibus sacris obscœna quædam perpetrare et quæcumque alia ad infamandam religionem. Ast de conspiratione contra principes et rempublicam ne hilum quidem.

[29] [nihil ad rem faciente,] Sed ad monumentum Hispanicum e diverticulo redeamus. Admissa veritate inscriptionis, non videtur validum confici posse argumentum pro sententia Cl. Burckhardt. Quoties enim lex quæcumque passumdatur, toties dici potest, rempublicam everti, utpote quæ legibus consistit. Quod præcipue verum est, quando agitur de legibus ad religionem spectantibus. Intima porro erat apud Romanos connexio rerum sacrarum et civilium, adeoque novæ legis prædicatores, quatenus omni labore et conatu contenderent, spreta antiqua, novam inducere religionem, recto sensu rempublicam evertere dicebantur. Neque sæculo primum tertio id criminis christianis intendebatur; imo et ipse Christus Dominus talium accusatus fuit: Hunc, inquiunt judæi Pilato Luc. XXIII, 2, invenimus SUBVERTENTEM gentem nostram et prohibentem tributum dare Cæsari. In Actis quoque Apostolorum XXIV, 5 inter alia multa, passim discipulis objecta, Tertullus orator S. Paulo eversionem gentis exprobrat: Invenimus hunc hominem pestiferum et CONCITANTEM SEDITIONES omnibus judæis in universo orbe et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum. Quam autem accusationem et in Christum Dominum et in ejus Apostolos exercebant judæi, eam quoque in posteriores christianos factitabant. Ne longior sim, unum proferam exemplum, ex sæculo secundo vulgari desumptum, nempe S. Polycarpi, producti in theatrum Smyrnense, contra quem multitudo exclamavit [Ruinart. Act. sinc. Martt, pag. 34.] : Hic est Asiæ magister, christianorum pater, nostrorum deorum destructor pertinax, violatorque templorum; qui docebat non sacrificandum, nec deorum adoranda esse simulacra. Ex hisce, quæ multis documentis amplificare possemus, quum in omnium fere Martyrum Actis similia reperiantur, liquet, vagam valde esse accusationem eversionis seu subversionis reipublicæ, nec posse præbere fundamentum solidum sententiæ, docenti, Christianos passos sub Diocletiano propter flagrantem contra imperatores et statum civilem conspirationem.

[30] [ex epistola Theonæ,] Alterum sententiæ argumentum, quod tradi peremptorium veluttur, desumit Cl. Burckhardt ex epistola Theonæ, quem editores Alexandrinum fuisse episcopum ab anno 282 ad 300 conjiciunt [Migne. Patrol. Græc. tom. X, col. 1570.] : certus Græcus erat, scripturas, ait, Ptolomæus Philadelphus in linguam NOSTRAM traduci curavit. Inscribitur porro epistola Luciano præposito cubiculariorum. Sed oculos plusquam lynceos habere oportet, ut in ea vel umbra conspirationis reperiatur. Etenim in ipso quasi limine dicit: Non ergo, mi Luciane, te jactari puto aut volo, quod multi ex palatio principis per te ad agnitionem veritatis pervenerunt, sed magis gratias Deo nostro referri decet, qui te bonum instrumentum in rem bonam confecit, teque apud principem sublimavit, ut christiani nominis odorem in suam gloriam et multorum salutem diffunderes. Nam quanto magis princeps ipse, nondum christiana religioni adscriptus, ipsis christianis velut fidelioribus vitam et corpus suum curandum credidit, tanto decet nos sollicitiores, ac in illius salutem et curam diligentiores esse et prospectiores, ut per id plurimum Christi nomen glorificetur et illius fides per vos, qui principem fovetis, quotidie augeatur: nam quia nos maleficos olim et omnibus flagitiis refertos nonnulli priores principes putaverunt, sed jam videntes vestra bona opera non possint nisi ipsum Christum glorificare. Percurrit dein scriptor varia officia palatina, et singulos docet accuratam diligentiam et summam in iis gerendis fidelitatem.

[31] [nihil simile indicante] Quo igitur in angulo, dicet quis, latet conjurationis venenum? Respondet Cl. Burckhardt delitescere apud eum, qui curam habet librorum [Gams. Kirchengeschicht. Span. tom. I, pag. 394.] . Dicit autem Theonas: Ille præcipuus inter vos erit et diligentissimus, cui libros servandos princeps mandaverit; hunc ipse ex probata scientia sibi eliget virum gravem et magnis rebus aptum, ac omnibus quæsitis respondere paratum, qualem Philadelphus Aristeum intimum cubicularium in re hac delegit, ac nobilissimæ bibliothecæ præposuit, quem ad Eleazarum maximis cum muneribus pro traducenda Scriptura Sacra legatum misit: hic idem historiam septuaginta interpretum plane scripsit. Si igitur ex credentibus in Christum ad hoc ipsum officium advocari contingat, non spernat et ipse litteras sæculares et gentilium ingenia, quæ principem oblectant. Laudandi sunt poetæ in magnitudine ingenii, in inventorum acumine, in expressionis proprietate et eloquentia summa: laudandi oratores, laudandi philosophi in genere suo, laudandi historici, qui gestarum rerum seriem, majorum mores et instituta nobis explicant, qui vivendi norman ex antiquorum gestis ostendunt. Interdum et divinas scripturas laudari conabitur, quos mira diligentia et largissimo impendio Ptolomæus Philadelphus in linguam nostram traduci curavit. Laudabitur et interim Evangelium Apostolusque pro divinis oraculis: insurgere poterit Christi mentio, explicabitur paulatim ejus sola divinitas. Omnia hæc cum Christi adjutorio provenire possent. Hisce adduntur monita de cura libris impendenda, de eorum transcriptione et ornatu et de consilio legendi illos, qui utilitati magis quam tantummodo voluptati conveniunt.

[32] [et frustra rejecto libro de Mortibus Persecutorum] Quid conjurationis in hisce verbis subolere quis possit, plane non percipio: nisi forte fuerit, qualem in Actis Apostolorum XXVI, 28 legimus, ubi Agrippa ad Paulum: In modico suades me christianum fieri. Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes, qui audiunt, hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his. Videlicet Theonas volebat, domesticos palatinos iisdem artibus uti, quibus Apostolus, quem nemo conjuratorem dixerit: nisi quis contendat, omnem persuasionem esse conspirationem veritatis contra errorem. Tertium sententiæ suæ fulcrum quærit Cl. Buckhardt in abjudicando Lactantio librum de Mortibus persecutorum; quatenus tali attributione gravissimum ejus nomini infligeretur vulnus; etenim in eo opere, ait, litteratura et summa doctrina Lactantii desiderantur. Certe si vere Lactantii est liber, in ipsis fundamentis convellitur scriptoris nostri opinatio: nam testem coævum, oculatum habemus, cujus auctoritas nullo artificio declinari potest. De auctore libri de Mortibus persecutorum multæ lucubrationes prodierunt, quarum magnam partem reperire est, in Patrologia latina T. VII. Illud tamen generatim dicam, reliqua Lactantii opera, quæ ad nos pervenerunt, philosophica fuisse, unum de Persecutoribus librum esse historicum, in quo proin summa doctrina requirenda non est. Esto tamen: Lactantii opus non sit liber. Fatendum erit, qualiscumque sit scriptor, eum rebus, quæ narrat, præsentem fuisse: nimis accurate eas refert per dierum quasi particulas, ut ab absente conscribi potuissent; exemplo sit ejusdem libri caput XII.

[33] [comprobatur;] Sed eliminato Lactantio, remanent Acta Martyrum quam plurima, quæ aut Eusebius nobis servavit, aut curæ Theodorici Ruinart, ut sincera edita sunt. Nuspiam autem reperiuntur judices, qui quæstionem habent cum christianis de subversione politica reipublicæ. Habentur quidem ut rebelles, ideoque torquentur et capite plectuntur, sed solummodo quia edictis imperatorum, religionem christianam prohibentium, obedire nolunt. Eædem proferuntur calumniæ, accusationes eædem sub prioribus quam sub posterioribus imperatoribus. Relegantur martyria, exempli causa S. Ignatii Antiocheni sub Trajano anno Christi 107 [Ruinart. Acta sinc. pag. 8.] et Luciani presbyteri itidem Antiocheni sub sub Diocletiano anno Christi 307 [Ibid. pag. 505.] , ubique christianis alterna conditio exhibetur aut sacrificandi idolis aut moriendi, quin ullo verbo objiciatur crimen læsæ majestatis, quatenus aut ipsos imperatores aut reipublicæ statum pessumdare vellent. Si quæ autem scelera calumniose exprobrantur, privata sunt seu communia, eaque relegere licet in Octavio, a Minutio Felice conscripto sæculo tertio [Migne. Patrol, tom. III.] . Ex eo tempore nihil novi adversus christianos excogitarunt gentiles, sed easdem calumnias, ut in aliquibus monumentis legimus, hinc inde objiciebant. Quod si crimen, ut dicere licet, politicum in christianis latuisset, procul dubio idem ingenti apparatu promulgassent imperatores, excusationem crudelitatis suæ prætendentes omnium efficacissimam.

[34] [accumulatis insuper] Deinde si quid veri in sententia Cl. Burckhard fuisset, id silentio non prætermisisset Julianus imperator, cujus maximi referebat, defectionem a fide christiana et persecutionem ab obtrectatoribus vindicare. Irridet quidem apostata ritus ecclesiasticos, christianos qua blanditiis et qua minis et suppliciis suæ desertionis consortes facere satagit, scientiam christianam, interdicto scriptorum profanorum usu, elumbem reddere conatur: sed nullo verbo grandem illam conjurationem attingit, qua publicata, christianos omnibus exosos, gentiles sibi addictissimos et in re christiana abolenda persuasissimos fecisset. Et si quid sceleris fuerit in christianis sub Diocletiano, latere non potuit Julianum, quinquagenis vix annis ab eo remotum, qui arcana, etiam maxime recondita, scire poterat et debebat, cujusque intererat conspirationes christianorum, si quæ aliquando fuerunt, palam facere. Attamen istiusmodi conjurationis ne levissimum quidem vestigium in ejus scriptis reperitur. Quin immo Ecebalo sophistæ, suo olim magistro, scribit Julianus epist. XLIII [Juliani Oper. tom. II, pag. 196. Edit. Paris 1630.] : Equidem de Gallilæis (christianis) omnibus adeo clementer et humaniter statui, ut nemini vis inferatur, neque in templum trahatur, neque alia de re ulla præter voluntatem suam contumelia afficiatur. Quod si novisset aut etiam suspicatus fuisset apostata, exstitisse ante annos quinquaginta vastam conjurationem per totum imperium dilatatam, ut ethnicos principes aut legi christianæ subjiceret aut exterminaret, profecto non tam clementer et humaniter tractasset christianos, sed ut perturbatores pacis publicæ et reos majestatis igne et ferro ubique locorum fuisset insectatus: idque tanto magis quod successor duorum principum christianorum propior ruina illi imminebat. Juliani igitur imperatoris agendi ratio cum christianis specie tenus moderata (nam multi sub ipso fecere martyrium) et summum de christianorum conspiratione silentium tanti mihi sunt ponderis, ut argumentum negativum fortissimum in hac quæstione mihi videatur.

[35] [variis conjeturis,] Tandem argumenta hactenus discussa fulcire nititur Cl. Burckhardt conjecturis quibusdam, quas cordatus quisque minimi faciet. Has quam accuratissime ex laudato Pio Gams dabimus. Imprimis exauctoratos milites christianos censet propter rationes, ut vulgo dicitur, politicas, nempe rebellio militaris timebatur, imo miles quidam edictum imperatorum, Nicomediæ affixum, detraxerat [Gams. Kirchengeschicht. Span. tom. I, pag. 394.] . Ut quidpiam valeat assertio, hactenus nuda, operæ pretium fuisset, indicare aliquem scriptorem, ætati Diocletiani aut coævum aut proximum, qui levi etiam verbo simile quid significasset: præsertim quum Eusebius lib. VIII, cap. IV [Migne. Patrol. gr. tom. XX, col. 750.] aliam prorsus rationem exauctorandæ militiæ christianæ alleget, nempe initium persecutionis a militibus factum, quia reliqui nullo negotio expugnandi credebantur, si hos (milites) primum in certamine superasset persecutor. Qui vero dicitur discerpsisse edictum, apud Eusebium cap. V [Ibid. loc. cit.] non miles, sed vir minime obscurus, sæcularium honorum prærogativa imprimis conspicuus vocatur. Sed esto: quid inde? Quia unus delictum committit, numquid totus exercitus perjurus? Istiusmodi facta in Actis Martyrum frequenter occurrunt non quidem in contemptum debitæ obedientiæ, sed quia rem habebant ut injustam, quod aperte dicit Eusebius, discerptum edictum tamquam impium et scelestum. Animadvertamus obiter, exauctorationem ad gregarios milites productam non fuisse: nam Eusebius de militari persecutione loquens l.c. dicit: Complures regni Jesu Christi milites nominis illius confessionem sæculari gloriæ ac felicitati, qua fruebantur, absque ulla cunctatione prætulerunt. Non facile perspiciat quis gloriam et felicitatem, qua fruitur miles gregarius, perspiciet autem, si sermo sit de præfectis militaribus. Sed demissis solum præfectis, remanebat robur exercitus, et si quæ fuerit rebellio timenda, domanda non erat tam levi remedio. Quapropter ex hoc quoque capite conjectura sustineri non potest. Idem mihi dicendum est de iis Martyribus, qui, ut loquitur Eusebius cap. VI [Ibid. col. 751.] , in palatio versabantur.

[36] [inter se pugnantibus.] Alteram conjecturam profert Cl. Burckhardt, nempe conspirationem inter paucissimos aulæ et militiæ ministros coaluisse [Gams. tom. I, pag. 395.] . Sed pace viri dixerim, si inter paucissimos fuit secretum, quæ sunt arcana scripta, nuper detecta, quæ post silentium tredecim sæculorum rem prodiderunt? Certe nihil ex antiquis monumentis est, quod allegetur. Restat igitur conjectura, suo fundamento destituta. Dein si conspiratio inter paucissimos coaluit, nulla exstat ratio, ut ad universum imperium extenderetur persecutio, quam monstrat dein Eusebius per totum Orientem grassatam. Conjectura mera quoque est, Galerium potuisse altius quam Diocletianum conjurationem indagasse. Potuit sane, si fuit conspiratio: sed nihil prorsus adfertur, ex quo constat conspirasse aliquando christianos. Imo contraria omnino produnt Acta Martyrum istius ætatis. Unum proferam exemplum ex passione S. Victoris Massilientis desumptum [Ruinart. Acta Sinc. pag. 294 et Acta SS. tom. V Jul. pag. 144.] . Sollicitatus Sanctus ut mandatis principis obediret, probe gnarus reddere Cæsari, quæ sunt Cæsari et quæ sunt Dei, Deo respondit: Si de injuriis Cæsaris et reipublicæ agitur, numquam, inquit, Cæsari, numquam reipublicæ nocui, numquam honori imperii quidquam detraxi, non ab ejus me propugnatione retraxi. Sed simul firmam tenuit fidei christianæ professionem, pro qua post tormenta plurima tandem capite plexus fuit. Nihil ergo conspirationis aut rebellionis suberat in Martyribus istius ætatis: pro solo Christo ejusque Evangelio sanguinem dabant suum. Atque hæc de controversia satis sunto. Unum miramur, viros eruditissimos ex præjudicatis opinionibus tam facile abripi in sententiam, quam omnia monumenta antiqua respuunt, et cujus falsitatem proclamant. Ses tandem ad SS. Vincentium, Sabinam et Christetam redimus, quorum Acta subnectimus ex Joannis Tamaji Martyrologio Hispanico ad diem XXVII octobris [Ruinart. Acta Sinc, tom. V, pag. 660.] : inter sincera non recensentur, quia ex Legendariis minoris antiquitatis descripta sunt.

ACTA SS. VINCENTII SABINÆ ET CHRISTETÆ FRATRUM MARTYRUM ABULENSIUM IN HISPANIA
Ex legendariis, collata cum ms Collectionis Bollandianæ.

Vincentius, martyr Abulæ in Hispania (S.)
Sabina, martyr Abulæ in Hispania (S.)
Christeta, martyr Abulæ in Hispania (S.)

BHL Number: 8620
a

CAPUT UNICUM.
S. Vincentius in vincula conjicitur; ejus cum sororibus fuga Abulam, ubi martyrium patiuntur; eorum sepultura et ædificata basilica.

[S. Vincentius captus,] Vincentius Sabina et Christeta, natione Hispani, patria Elborenses in Carpetania, b prosapia nobiles, sanguine fratres germani et religione ac fide catholici, dum vitam in urbe patria virtuosam, Deo servientes, agerent, immanis imperatorum Diocletiani et Maximiani adversus Christi asseclas persecutio in Hispania, præside Daciano exorta est. Nam quum iste in Gallias plurimos martyrio coronasset, et Hispanias ingressus, Barcinone, Cæsaraugusta, Toleto et alibi innumerabiles animas per cruciatuum angustias ad gloriam restituisset c, Elboram Carpetaniæ venit, ut quoscumque invenisset christianos ad se præsentari præciperet. Hic satellites Vincentium comprehensum conspectui præsidis sistunt. Quem videns Dacianus, blandiendo eum decipere desiderans, ait; Cujus sectæ es? Vincentius, cujus jam spiritus cælo hærebat, respondit: Christum colo, ex cujus nomine Christianus vocor. Dacianus præses dixit: Illum Christum colis, quem pro facinoribus suis Judæi crucifixerunt? d Sanctus Vincentius dixit: Obmusesce, diabole e et noli exprobrare, quem colere debes, si dæmon non esses. Dacianus vero iterum * blandiendo eum decipere desiderans, dixit: Indulgeo juventuti tuæ, quod non ad solidum prudentiæ robur perveneris: tamen consultum tibi erit, si me quasi patrem tuum audieris et sacrificaveris diis. Vincentius respondens dixit: Solido intellectu carent, qui relicto Deo vero et vivo, qui cælum potenti manu extendit et terram fundavit, tartara penetravit, mari terminum posuit, lapides et ligna colunt.

[2] [Daciano præsidi sistitur,] Dacianus dixit: Et quis est Deus, qui hæc omnia fecit, nisi Jupiter? S. Vincentius respondit: Jupiter quam inutilis fuerit, et quanta stupra commiserit, libri vestri satis evidenter exponunt. Deus enim noster sanctus ac immaculatus est: in essentia unus et trinus, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, cujus potestas æterna, cujus bonitas immensa, cujus et admirabilia opera suam undique divinitatem testantur f. Is est, qui cœlum tegit nubibus, et terram aridam abundanti pluviarum rore congruenter inundat. His et hujusmodi sermonibus Dacianus furore repletus, dixit: Quia non obedisti monitis meis, indignum est mihi tecum verbis contendere: nam et ea quæcumque de Deo tuo es dicturus, jam ab aliis indignis et perditis et crudeliter interemptis comitibus tuis audivi. Tu autem consule ætati tuæ et exemplum aliorum ad veram salutem revoca, et magno deo Jovi sacrifica. Tunc S. Martyr ait: Tu sacrifica Jovi perditissimo periturus et iturus cum eo in ignem æternum, qui præparatus est diabolo et sociis ejus. Repletus indignatione Dacianus cum ingenti voce satellitibus * dixit: Amovete ab oculis meis nefandissimum istum: et edictum ex tabula recitate *, quod aut sacrificet Deo Jovi, aut in eodem loco, ubi sacrificare noluerit, diversis pœnis addictum, morte turpissima condemnate.

[3] [a quo triduanas inducias obtinet:] Quum autem duceretur, ut Jovi sacrificaret, venienti in unam platearum, subito lapis, qui plantæ ejus subjacebat, divinitus * ita est mollitus, ut pulverem esse, penitus crederetur, et velut impressio cujuslibet metalli in cera, ita sigillum pedis lapis ille demonstravit. Quod prodigium usque hodie sic intuentibus cernitur. Territi post hæc tanto miraculo milites, inquiunt: Nihil tale fecerunt cultores deorum nostrorum: illum vero Deum esse constat, quem colit Vincentius, cujus imperio vires suas lapides amittunt. Hinc eum in domum suam custodiendum reducunt, et dixerunt Daciano: Domine, juvenis ille triduo inducias petit, ut pertractet, utrum mori aut sacrificare sponte velit. Dacianus vero petita concessit. In quo dierum spatio multas sibi animas per prædicationem sanctissimi Martyris Vincentii Dominus feliciter acquisivit.

[4] [fugam cum sororibus arripit,] Tunc ut fletui consolationem aliquam adhiberent Sabina et Christeta, germanæ ejus, cellam vinculorum fratris ingrediuntur, et silentio adhibito, occasione reperta et nullo adstante, tales dabant cum fletu voces: Parce, Domine, parce nobis. Jam patre matreque orbatis, tu nobis dominus, tu pater, tu mater cui nos perituras relinquis? Quis putas erit noster dominus *, aut quis virginitatem nostram jure barbarico non violabit? Et quæ effrenata petulantia animos corporaque nostra non polluet? Paulisper placata aure audi lamentabilem suggestionem nostram: simulque fugam arripiamus: ut si fugientes a peccatoribus præoccupati fuerimus, simul truncati * Deo animas tradamus. Si autem evaserimus, quantum tecum * longam cum pudore duxerimus vitam, tantum a Deo nobis cumulabitur et sanctitas. Victus tandem fletibus germanarum Vincentius sanctus cessit, pariterque fugam arripientes alacri profectu cornipedum evectatione Abulam confugiunt. Statimque indicio cujusdam sacrilegi præmisso *, velociori equitatu cruentissimi persecutores assequuntur.

[5] Quos in memorata urbe repertos, spoliantes crudeliter vinxerunt, [ac cum eis varie torquetur,] et extra portam adducentes, in locum, qui nunc Vastigia * g vocatur, singillatim sursum ac deorsum in equuleo extentis et divaricatis membrorum compagibus, diversis eos dissipavere verberibus, confitentes Deum Patrem, Filium et Spiritum sanctum et colla lapidibus superposita, fuste desuper cerebro illiso, tali martyrio consummati sanctissimi fratres pariter Domino animas tradiderunt. Inhumata milites corpora relinquentes *, ad Dacianum summa cum lætitia regrediuntur. Et licet manducanda canibus corpora, nullo stante * obstaculo, reliquissent, nec ipsa pia miseratio Christiana ad Martyres accedere prorsus audebat h; quum subito nutu Dei a cavernis terræ serpentina egressa est bellua, quæ viventes consueverat deglutire, et cœpit sinuoso sui corporis flexu capite sublimato, mortuos Christi Martyres custodire. Judæum quemdam, itinere commeantem, Martyrum corpora invisenda curiositas impulit.

[6] [ac tandem interfectus, prodigiose sepelitur.] Illico serpens ille, squammea colla sublimans, facto impetu volubiliter, corpus suum circumdatum veluti vinculis adstringens, vertici hominis tantum supereminebat ejus, ut caput in altum tolleret. Stetitque unius fere horæ spatio immobilis, et Deo inspirante, oculos sursum erigens, hæc verba produxit: Christe, tuorum defensor servorum, libera me ab hac maligna bestia, ut in te credens, signaculum accipiam tuum, et corpora dominorum meorum, amicorum tuorum, honorifice sepeliam; ac basilicam nomini eorum meo sumptu efficiam. Hæc ut dixit, paulatim serpens ille tortuosa vincula solvit rapidissimo ictu, et fugiens subito, nusquam comparuit. Stetit ille hebes et gelidus, transactoque alterius * horæ spatio, cœpit secum volvere mirans tantum mysterium. Protinus urbem ingreditur, genibus devolvitur sacerdotum, postulans, ut christianus effici mereretur, nec ulla ad purificandum fieret mora, quo jam christianus posset corpora sepelire Sanctorum. Impetravit, quod fideliter poposcerat, et tunc jam novus per fontis uterum natus * honestis * sarcophagïs sanctorum corpora recondens, basilicam desuper miro opere * construxit. In qua si quis puro corde, fideli devotione ex fide prompta oraverit, statim petita ultro adveniunt et omnis infirmitas amovetur per eum, qui sanctos suos coronat per bonam confessionem, cui est honor et gloria, virtus et potestas in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a In collectione ms Bollandiana in regia Bruxellensi bibliotheca sub num. 8923 habetur alterum exemplar Passionis Sanctorum nostrorum, manu Danielis Papebrochii descriptum ex pervetusto, ut scribit, codice canonici Joly. In eo autem habetur prologus, quem omittendum putavi, quia ad verbum refertur in Passione S. Leocadiæ, cujus Acta ad diem XI decembris illustranda venient. Habetur prologus apud Henricum Flores, qui eum edidit in sua Hispania Sacra [Espan. Sagr. tom. VI, pag. 315.] ; quapropter melius ad Acta S. Leocadiæ referetur. Quamvis censeam, eum esse generalem prologum cujusdam Legendarii, qui multis Martyrum historiis præmitti potest. In laudato codice Parisiensi occurrunt quæ pro opportunitate textui nostro addemus, et variantes lectiones alicujus momenti notabimus in margine littera P.

b De Ebora seu Elbora, Sanctorum Martyrum loco natali, egimus Commentarii prævii num. 4 et seqq.

c In codice Parisino hæc et sequentia aliter exhibentur: Dacianus Toleto Elboram concedit, in aula officium omne præmonet suum, ut indagine præmissa, christianos quoscumque ivenissent, tribunali præsentarent. Statimque compertum adolescentem, nomine Vincentium, cujus meritum nomini comitabatur, comprehensum ejus conspectibus sistunt. Ex officio dictum est: Ecce temeraria impulit insania, ut ecclesiam audacter intrarent, [Note: ] [intraret?] dum orare ex more vellet; captum huic sacratissimo tribunali attraximus tuo, quid de eo vestra clementia jubeat dictum, decernite. Dacianus vero Vincentio dixit: Cujus sectæ es? Quod in codice Parisino Officium dicitur, textus noster appellat satellites. Officii nomine designantur, ait Theod. Ruinart [Act. sinc Martt. pag. 315.] publici ministri, qui proconsulibus, præsidibus aut magistratibus in publicis muniis deserviebant. Hinc officiales. De officio luculenter agit Baronius in Notis Martyrologii Romani ad XXVI maji.

d Sparsa nempe erant illo ipso tempore Acta quædam, Christo Domino maxime ignominiosa: de iis agit Eusebiis lib. IX, cap. 5 [Migne. Patrol. græc. tom. col. 806.] : Quum acta quædam, apud Pilatum super Servatore nostro habita, composuissent plena impietatis adversus Christum; ea per omnes provincias imperii Maximini (Maximiani, Diocletiani socii), ipso jubente dirigunt: mandantes per literas, ut ubique locorum tam in agris quam in civitatibus publice proponerentur; utque ludimagistri pro dictatis hæc declamanda et memoriæ commendanda pueris traderent. Ad istius modi igitur Acta alludere videtur Dacianus, dum dicit, christum pro facinoribus suis a Judæis crucifixum.

e Verborum cruditas, quæ tum in his tum in aliis Martyrum Actis occurrunt non raro, offendunt hodiernorum criticorum aures teretes: quapropter et suspecta habent Acta, ubi hujusmodi vituperia reperiuntur. Nihilominus apud Theodoricum Ruinart varia habentur Acta, in quibus criminationes istius generis reperiuntur. Aliqua, raptim collecta, in exemplum adducam. Consule Acta SS. Claudii et Asterii in Lycia [Acta. Sinc. Martt. pag. 266.] ; Rogatiani et Donatiani, Namnetis [Ibid. pag. 280.] ; Bonifacii, Tarsi in Cilicia [Ibid. pag. 284.] ; Cassiani, Tingi in Mauritania [Ibid. pag. 304.] ; Theodoti, Ancyræ in Galatia [Ibid. pag. 348.] ; Vincentii Diaconi, Cæsaraugustæ [Ibid. pag. 369.] ; Saturnini et sociorum, in Africa [Ibid. pag. 385.] ; Philippi episcopi Heracleæ [Ibid. pag. 418.] ; Tarachi, Probi et sociorum [Ibid. pag. 425.] ; Philæi et Philoromi, in Thebaide [Ibid. pag. 495.] : Petri Balsami Autonæ [Ibid. pag. 501.] . Varii Martyres varias exprobrationes tyrannis suis ingerunt. Sic speciatim in passione S. Saturnini Dativus, unus ex ejus sociis Pompejano accusatori suo dixit: Quid agis in hoc loco, diabole? Quid contra Martyres Christi adhuc usque conaris? Dein recte animadverti P. Gams, homines, christianos factos, nativam indolem non exuisse et gentis sua formam usque retinuisse [Kirchengeschicht, tom. I, pag. 384.] . Certe Orosius lib. VI Hist. cap. XXI [Migne. Patrol. tom. XXXI, col. 1055.] de Hispania sub Julio Cæsare vocat gentem hominum trucem natura et ferocem, quæ ad voluntariam mortem servitutis timore concurrit. Unde mirandum non est christianos in Hispania aliquid rude in verbis retinuisse, quod cæterum christianis aliarum provinciarum ea ætate commune, ut ostendimus, habebant.

f Aliam lectionem dat codex Parisinus: Deus sanctus atque immaculatus est Pater cum Filio et Spiritu sancto: hi tres unus est Deus, qui tegit cœlum nubibus et parat terræ pluviam. Dacianus præses dixit: Quia non obaudisti se.

g Locum Vastigia seu Vestigia nuspiam reperi: in lexicis topographicis altum est silentium, imo nec nomen loci cujuscumque occurrit, quod vel a longe cum voce Vastigia similitudinem habeat. Quapropter Ludovic. Ariz in sua Historia Abulensi [Hist. de la Grandez. de Avica, fol. 31.] , nulla facta mentione loci Vastigia, dicit SS. Martyres passos extra civitatem, in loco qui hodie appellatus est S. Maria Subterranea, Neustra Senora de la soterrana. Hunc scriptorem allegat Paschalis Madoz v° Avila [Tom. I, pag. 167.] in suo Lexico geographico: additque in æde S. Vincentii esse sacellum subterraneum, ad quod frequentissimus concurrit populus, quodque sub ara templi maxima constructum est. In eo sacrario habetur rupes, supra quas martyrium consummarunt suum. Igitur operæ pretium esset indagare, quo sæculo locus, quæ passim hodie a S. Vincentio nomen habet, appellatus fuit Vastigia, quia tunc Acta conscripta fuerunt: adeoque eorum ætatem propius indicare possemus. Sed deficiunt nobis documenta.

h Et hic variantem lectionem exhibet codex Parisinus: Et nec ipsa pia miseratio christiana, quæ provenisse sibi Martyres gaudebat, corpora custodiret (unde credo, nec vana mihi fides est, ideo humanum nullum excubiis vigilare obsequium, ne honori Martyrum divina custodia deesse crederetur) subito nutu Dei ex cavernis … custodire. O quam laudabilis es, Christe, in tuorum defensione Martyrum, quia quos viventes diligis, nec mortuorum corpora derelinquis. Omnia quæ vis, recte vis, atque voluntati tuæ omnia cœlestia et terestria administrant. Ferarum retundis iram, famem compescis draconum, prævenis homines nolentes, et ne frustra velint, consequeris. Judæum quemdam, itinere commeantem, ad Martyrum corpora visenda curiositas impulit. Illico serpens ille, squammea colla sublimans, facto impetu volubiliter circumdatum vinculis corporis sui adstringens vertici hominis tantum caput supra eminebat. Stetitque etc.

* Omittit P. iterum

* P. officio

* P. recitavit

* P. omittit divinitus

* P. Deus

* P. Trinitati

* P. te eminente

* P. eos, indicio cuidam sacrilego præmisso

* P. Vestigia

* Addit P. et ne sepilirentur comminantes

* P. tegente

* P. parvo

* P. renatus

* P. novis

* addit P. decoratam

DE SS. CAPITOLINA ET EROTEIDE MARTYRIBUS CÆSAREÆ IN CAPPADOCIA

ANNO CCCIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Capitolina martyr in Cappadocia (S.)
Eroteis, ancilla, martyr in Cappadocia (S.)

AUCTORE H. M.

§ Unicus. Martyrum cultus. Templi prope Constantinopolim situs ac fata. Actorum fides expenditur.

SS. Capitolinam et Eroteidem, Cappadociæ insignes martyres, a sæculo saltem X Constantinopoli publico cultu honoratas fuisse, [Sanctarum mentio in martyrologiis et menæis,] testantur duo monumenta, quæ nos ad idem sæculum referunt [Cfr Ann. Græco-Slavicus, pag. 2 et 6.] : Menologium videlicet Basilianum et Kalendarium slavicum, Evangeliario Ostromirensi adjectum; ex quibus cæteræ martyrologiorum et menologiorum annuntiationes sunt derivatæ. A priori enim Græci sanctarum martyrum nomina mutuati sunt, quum ea inseruerunt tam Menæis omnibus manuscriptis et excusis, cum etiam eis libris, qui Menæorum partes aut breviaria nobis exhibent, uti sunt Synaxarium Sirmundi, Vitæ vernaculæ a Maximo Margunio Cytherorum episcopo conscriptæ, Ephemerides metricæ Siberi. Quin et a Monachis Basilianis Cryptæ ferratæ Sanctorum, quos colebant, fastis inscripta est S. Capitolina, ut ex recenti Theodori Toscanii libro intelligimus; postea tamen S. Nestori martyri locum cessit [Ad typica Græcorum animadversiones, Romæ, 1864, pag. 40 et 80.] . A Græcis ad Armenos transiisse sanctarum martyrum memoriam, discimus ex duobus kalendariis, menologii seu Aismavourk altero, altero autem Ritualis seu Donazoiz; quæ, publici juris facta ab Assemanio [Bibl. Or., tom III, pag. 648 et 653.] , ope vitarum, armenice a J. B. Aucher scriptarum, hic sicut et in aliis locis bene multis emendamus. S. Capitolinam enim cum sociis annuntiat Assemanius, quod quam sit erroneum patet ex opere mox citato [Aucher, Vitæ Sanctorum, tom. XII, pag. 226.] . Slavos quod attinet, utrumque monumentum, quod paulo mox laudabamus, ob oculos habentes, Græcis omnino consentiunt. Postremo autem Latinis innotuerunt nobiles Christi martyres, opera Petri Galesinii necnon et Sirleti, qui, schedis suis cum Baronio communicatis, annuntiationis in Martyrologio Romano auctor est habendus.

[2] [in quorum recentioribus bis S. Eroteidem commemorari] Verum cum deinceps in Græcorum Menæis secunda admissa fuisset S. Eroteidis commemoratio, (qua occasione ignoramus), Baronius, Sirleti auctoritate fretus, bis et ipse hujus sanctæ martyris nomen suis fastis intulit, quamvis agnovisse non videatur unam eamdemque esse S. Erotidem, die 6 octobris seorsim laudatam, ac S. Erotheidem, quæ martyrium cum S. Capitolina passa die 27 ejusdem mensis legitur. Aliter enim nomen apud eum scribitur, aliis verbis ejus mors refertur, nec ullo modo vel in annotationibus eamdem duobus diversis diebus coli innuitur. At cum die sexta octobris de S. Eroteide agerent decessores nostri [Acta SS. tom. III Octobris, pag. 378.] , suspicati sunt non aliam atque aliam die 6 et die 27 hujus mensis memorari. Joannes vero Martinov in anno Græco-Slavico, nulla dubitationis specie [Annus Græco-Slavicus, pag. 242.] , recte a die 6 ad 27 octobris remisit, licet S. Erotheidis nomen priori die non ita bene scripserit.

[3] [variis rationibus probatur] Quis enim anceps hæreat, quum nomen Ἐρωτηίς sit rarissimum et hac forma in nullis, quæ norim, aliis documentis obvium, deinde recenter hæc commemoratio addita fuerit kalendario Græcorum. Abest enim a Menæo Ms. Prædicatorum Florentiæ, ab Ambrosianis, a Mazarinæo et a Sirmundiano Synaxario, quorum indices texuerunt olim Bollandiani, nunc repositos in bibliotheca regia Bruxellensi: de quibus omnibus adi Joannem Martinov, loco citato, pagina 3; emenda tamen notam de Menæo FF. Prædicatorum Florentiæ, quod non a martio ad septembrem, sed a septembri ad martium pertingit. Huc accedit die sexta duobus versibus de sancta martyre referri, quæ cum actis SS. Capitolinæ et Eroteidis aptissime conveniant, si forte nomen virginis excipias, quod conjectando S. Eroteidi applicitum arbitror,

Ἐρωτηΐδα πυρπολοῦσι παρθένον,
Ἔρωτι Χριστοῦ τὴν προπυρπολουμένην,

Eroteidem flammis consumunt virginem,
Amore Christi jam prius consumptam.

Quibus quidem non adversatur distichon, quod de utraque martyre die 27 legitur:

Κτείνουσι δούλην ἐκ Ξίφους καὶ Κυρίαν,
Δούλας Τριάδος τῆς ἀληθοῦς Κυρίας,

Occidunt servam gladio atque dominam,
Servas Trinitatis veræ Dominæ.

Namque S. Eroteis, flammis primum tradita, et ab his mirum in modum servata, gladio tandem vitam finivit. Maneat ergo certum unius tantum Eroteidis nomen in sacris fastis reperiri. His ultimis versibus addunt Menæa anni 1592,

Εἰκάδι Αμφίπολον τάμον ἑβδόμη ἤδε Κυρίαν,

Vigesima septima occiderunt servam atque dominam.

[4] [Harum cultus Constantinopoli probabilis origo] Itaque ab urbe Constantinopoli ad viciniores ecclesias Slavicam atque Armenam, ac dein ad Latinam transiit memoria sanctarum martyrum. Quo autem modo, quæ Cæsareæ pro Christo necatæ sunt et sepultæ, urbi regiæ innotuerunt, quamvis de earum martyrio nihil apud antiquos scriptores legatur, proindeque non ad gloriosam martyrum turmam pertineant, quæ per totam ecclesiam a longo tempore celebrantur? Verba quædam, in Sirmundi Synaxario, elogio SS. Capitolinæ et Eroteidis addita, nobis viam pandunt ad earum cultus historiam penitus investigandam: Τελεῖται δὲ αὐτῶν σύναξις ἐν τῷ ἁγιωτάτῳ αὐτῶν μαρτυρίῳ τῷ ὄντι πέραν πλησίον τοῦ ἁγίου μάρτυρος Φωκᾶ Agitur earum festus dies in sanctissimo earum templo, ultra portum, prope sancti martyris Phocæ. Habuerunt ergo sanctæ martyres ecclesiam propriam non procul ab urbe, circa ea loca quæ hactenus nomen Pera, a Byzantinis jam pridem usurpatum, retinuerunt. Inde pronum est conjicere reliquiis a Cæsarea in urbem regiam aliquando translatis, cultum hunc peculiarem deberi. Profecto, cum Persarum et Saracenorum, imperii non magis quam fidei osores, invasionibus pateret Cappadocia, imo urbs ipsa Cæsarea non semel in hostium potestatem devenerit, illud factum esse suspicamur, quod Chalcedone accidisse in historia S. Euphemiæ narratur [Acta SS. tom. V Sept, pag. 258.] . Sufficiat autem, ad hanc opinionem fulciendam, in memoriam revocasse Cæsaream anno 603 a Persis, et 718 a Saracenis captam ac direptam fuisse [Theophan. Chronogr. pag. 251 et 338. Ed. P.] . Liceat igitur assumere ossa martyrum, imminente bello, a Cæsareensibus in urbem regiam fuisse asportatas, ut immunes forent a contumeliis, quibus barbari quidquid christianis sacrum erat afficere solebant. Inde nota Constantinopolitanis nomina, inde cultus exhibitus ac tandem ecclesia, quæ ab his nostris martyribus titulum sortita est. Nemini enim dubium esse potest, quin, ex solemnitate alicubi intra urbem aut non procul ab ea in honorem SS. Capitolinæ et Eroteidis acta, orta fuerit mentio in Kalendariis et Menæis, quæ sæculo sane decimo jam exstabat. Basilii enim Porphyrogeniti Menologium, quod hoc sæculo exeunte scriptum fuit, et Kalendarium Ostromiranum, cujus scriptori antiquius monumentum, a Basiliano opere diversum [Annus Græco-Slavicus, pag. 6.] , sanctorum Constantinopoli cultorum elenchum suppeditavit, hujusce rei nos faciunt certos. Sed et aliud nobis documentum in Synaxarii Sirmundiani loco citato subministratur, cujus ope historiam ecclesiæ hujus ad S. Phocæ sitæ, ac proin cultus sanctarum martyrum, altius repetamus. Monasterium enim S. Phocæ, de quo in codice Sirmundiano, notissimum est; atque ex ejus fatis quid nostrarum martyrum templo acciderit verosimilius deducere licet.

[5] [et fata, cum historia monasterii S. Phocæ connexa, quod a Basilio exstructum] Tempore Theophili I vixit patricius quidam, Joannis VII patriarchæ Constantinopolitani frater, Arsavir seu Ἀρσαβήρ nomine: Huic suburbanum ad Euxini sinistram enavigati partem, ad sancti Phocæ monasterium (in antecessum hoc utique dicitur), ædificiis maximis ac splendidis porticibus, balneis ac præterea cisternis instructum fuit. Illic crebro solitum diversari patriarcham subterraneum quoddam domicilium, Trophoniano haud absimile, construxisse ferunt [Theophanis continuati, lib. IV, pag. 97. Ed. P.] . Locum istum turpi voluptati simul et præstigiis addixerat Joannes, vir nefandissimus et sacris honoribus indignissimus: Aliquando tamen a fratre (Arsaviro nempe) venditum hoc impurum domicilium Basilio tum accubitori (postea imperatori) in sacrum transiit monasterium, neque id modo sed et quæ ad illum attinebant reliqua: sanctique magni martyris Phocæ a fundamentis erectum monasterium est [Ibid. pag. 98.] . Verba hæc quæ, dictante quasi Constantino Porphyrogenito Basilii hujus nepote, scripta sunt, omnino iis consonant quæ Constantinus ipse, in sua vitane dicam an panegyri Basilii Macedonis, in hunc modum narrat: In Steno quod vocant, Euxini scilicet cervice, Phocæ ædem perquam venerabilem pie religioseque abs se constructam, collectoque religiosissimorum monachorum cœtu ac loco structuris prædiisque abunde locupletato, monasterium Deo auctore collectum animorumque officinam medicam fecit [Ibid. lib. V, pag. 209.] . Acquisitam ergo villam et quæ eam attinebant reliqua, Basilius qui Augusti dignitate et diademate regio 26 maii anni 865 auctus est, et 24 septembris anni proxime sequentis Michaeli III successit, in monasterium mutavit, quod structuris abunde locupletavit. Nonne conjectura probabili scilicet opinabimur, additas et monasterio multorum sanctorum reliquias, addita et templa et sacella? additum et SS. Capitolinæ et Eroteidis Μαρτύριον? Hoc profecto decet illum imperatorem qui erga sacras ædes earumque curam et reparationem (quibus pietas in Deum atque sanctitas designatur) inter imperatores inclitæ memoriæ sese habuit [Ibid. pag. 210.] . Sane ita facile intelligitur, adeo celebre sæculo decimo fuisse nomen SS. Capitolinæ et Eroteidis, ut ei Kalendario, quod scriptor codicis Ostromirani præ oculis habuit, inferrentur.

[6] [per plura sæcula permansit,] Verum nunc restat ut hujus monasterii ac proin ecclesiæ nostris martyribus sacræ fata, quantum per documenta licet quæ nobis præsto sunt, paucis exponamus. De monasterio S. Phocæ mentionem facit sæculo XI, exscripto præter nomen imperatoris loco prius citato ex Theophanis continuatione, Georgius Cedrenus aut Joannes Scylitzes (nam hujus loci non est de Historiarum illius compendii auctore judicium ferre) [G. Cedreni, pag. 537 Ed. P.] . At cum nomen Basilii in hoc opere reticeretur, cespitasse videtur Cangius, qui in notis ad Alexiadem [Anna Comnena, lib. VIII, nota pag. 343. Ed. P.] , de cubiculario (seu accubitore) et de Basilio loquitur, quasi non unus idemque vir duplici hac appellatione notaretur. Sed in Constantinopoli Christiana [Lib. V, pag. 188, num. XXXVIII.] errorem emendavit, silendo videlicet de cubiculario et de solo Basilio sermonem habens. Sequitur postea versus finem sæculi XI Anonymus auctor Antiquitatum Cpolitanarum [Banduri, Imperium Orientale, tom. I, lib. III, num. 164.] , ad quem locum Bandurius, parum diligenter Cangio utens, male notavit Joannem Scylitzem cæteris adversari in assignando auctore monasterii S. Phocæ. Sæculo XII, Anna Comnena loquitur de Theodoro Gaura ab Alexio imperatore excepto in suburbanam domum magnifica elegantia structam, prope templum magni martyris Phocæ ad Propontidem situm [Alexias, lib. VIII, pag. 241. Ed. P.] ; et Francorum copias, duce Gothofredo, collocatas ait circa Propontidem eo ambitu castrorum ut a ponte prope Cosmidium (id est ab extremitate portus) sito ad S. Phocam extenderentur [Ibid. lib. X, pag. 293.] . Quibus in locis cave ne Propontidem sensu minus late patenti intelligas: nam hic agi de Bosphoro dubium non est. Post Annam Comnenam nullum invenio auctorem qui hoc monasterium innuat a se visum. Equidem apud Georgium Codinum, qui Constantinopoli a Turcis captæ superstes fuit, in libro de ædificiis sequentia legi verba: Ecclesiam S. Phocæ trans fretum Basilius Macedo ædificavit [Cod. pag. 58. Ed. P.] , verum ex variis libris, nulla fere facta mutatione, opus suum congessit Codinus [Cfr Fabricius, Biblioth. græca, ed. Harles, tom. VII, pag. 795 sqq.] , et idcirco inde inferre non licet S. Phocæ ædem tunc temporis adhuc exstitisse. Quod quidem argumentum nemo inficias ibit, qui adverterit quædam ædificia ab ipso citata certo certius jam diu eversa fuisse, v. g., prout ecclesias dicatas Mocio martyri, quadraginta martyribus, omnibus sanctis [Op. cit. pag. 37, 45 et 62. Ed. P.] , quas a Joanne I Palæologo erutas anno 1391, ut lapides ædificandis urbis regiæ muris sibi procuraret, ex Ducæ historia Byzantina luculenter constat [Historia Byzantina, cap. XIII, pag. 24 et 25. Ed. P.] .

[7] [ac tandem ante annum 1453 dirutum fuisse censemus.] Ut vero nihil nos impedit quominus admittamus templum S. Phocæ ad Turcicarum usque invasionum tempora permansisse, ita et multa nobis suadent demolitionem hujus ædis uti et cæterarum omnium, quæ Bosphoro adjacebant, imperii Constantinopolitani eversioni præcessisse. A tempore enim Bajazeti I, qui regnavit ab anno 1389 ad 1402, littus Europæum Bosphori fuit continuo a Turcis vastatum. Jusserat ille Sultanus ædificari in littore Asiæ, unde in Europam facilior et promptior esset transitus, castrum, cui nunc Anadoli hissar seu castrum Asiæ, aut Gyzel hissar seu pulchrum castrum nomen est apud Turcas, apud Europæos vero vieux chateau d'Asie. Ut hoc opus compleret, simulque totius Bosphori navigationem pro suo libitu moderaretur, ac tandem ad urbis ipsius regiæ expugnationem viam sterneret, Sultanus Mohammedus II (non vero Murad aut Amurath II ut quidam erronee scribunt), castrum alterum e regione prioris (Rumili hissar, castrum Europæ, aut vieux chateau d'Europe nunc vocant), adhibitis ad hunc finem inter alia ruderibus templi S. Michaëlis in Sosthenio, in littore Europæ anno 1452 exstrui mandavit [Cfr Von Hammer, Geschichte des Osman. Reiches, tom. I, pag. 195, 385 et 386; Leunclavius, Pandectæ Hist. Turc. pag. 445 et et 446. Ed. P.] . Cum ex altera parte imperatores Græci, Turcarum vero sultani ex altera, templorum lapides et materias operibus militaribus addicebant, facile divinare est quodnam fuerit fatum ædificii christiani, quod inter novum castrum Europæ et Galatam jaceret. Verum suum nomen monasterium loco reliquit: discimus enim a P. Gyllio, qui sæculo sequenti urbem et Bosphorum peragravit, vicum quemdam, leuca a Cpoli distantem, et Byzantinorum locis supra citatis omnino congruentem, a Græcis vocari Agion Phocan [De Bosph. Thracio, lib. II, cap. IX. Ed. P.; et cap. 8, apud C. Müller, Geogr. minores, tom. II.] ; quod confirmat Pitton de Tournefort [Voyages, Lyon 1717, tom. II, pag. 447.] , addendo nomen portui esse Agion Phocan, vico vero Ortacui. Porro in omnibus chartis geographicis invenimus Ortakeui [Guides Joanne. Itin. de l'Orient. pag. 391. Cfr chartam geogr.] , cujus nomen turcicum medium vicum aut janissariorum vicum interpretari possumus; Orta enim significare legionem janissariorum intelligimus ex Bianchi lexico Turcico.

[8] [Sanctarum elogium in Menologio Basiliano,] Progrediendum jam est ad historiam ipsam sanctarum martyrum elucidandam. Ac in primis quidem elogium, quod de more in Menologio Basiliano legitur, præmittendum est, quippe quod actis, qualia nobis in promptu sunt, antiquius forte documentum est. Certamen sanctæ martyris Capetolinæ et Eroteidis ejus ancillæ. Capetolina martyr, Diocletiano imperatore, ex Cappadociæ regione fuit, genere clarissima; comprehensa autem et ad Præsidem adducta, de nomine, patria et parentibus interrogata. Ego, inquit, Christiana vocor: patriam autem habeo quæ sursum est Jerusalem: et parentes sunt Christianorum Doctores, cum quibus et magnus Firmilianus, Cæsareæ Cappadociæ episcopus. Igitur cum generose Christum prædicasset, falsam autem idolorum superstitionem redarguisset, vincta in carcerem detruditur. Quod ubi rescivit Eroteis ejus ancilla, carcerem ingressa, dominæ vincula osculabatur. Tum vero Sancta Capetolina capite obtruncatur. Eroteis autem primum in ignem conjecta, et incolumis inde egressa; cum idolis sacrificare impulsa, ad id induci nequiret, gladio percussa et ipsa occubuit. Cui Passionis summario subjicere placet pauca verba, quæ de iisdem sanctis ad diem 27 octobris habet Kalendarium Ostromiranum, quoniam in nominando imperatore sub qua passæ sunt sanctæ martyres, non Actis edendis, sed Basiliano Menologio consentit. Legimus itaque in editione Bartholomæi Kopitar: Passio S. Martyris Capetulinæ et Perotidis ancillæ ejus sub Diocletiano imperatore. Nullam hic difficultatem creat parum emendatus scribendi modus: etenim præmisit nonnemo initio vocis elementum H; cujus loco, ob litterarum similitudinem, tandem scripta est littera II. Cetera Slavorum monumenta, ut audio a Patre Joanne Martinov, Menologium Basilianum pro more suo secuta, Diocletiani nomen referunt.

[9] [quod longius quam Menæa excusa, desciscit ab Actis,] Attamen quoniam locis non paucis, iisque in historia nostra gravissimis cum Basiliano Acta mox edenda atque Menæa excusa discrepant, describemus quæ ad præsentem diem in Menæis anni 1592 et 1843, post disticha quæ supra attulimus, leguntur. Vixerunt sub Diocletiano imperatore et Zilicinthio præside Cappadociæ. Capitolina quidem femina nobilis et dives, omnibus bonis inter pauperes distributis, servisque libertate donatis, ad judicem audacter accedit. Carceri primum mancipata, diluculo gladii pœnam subit. Eroteis vero, hujus sanctæ ancilla postquam lapidibus judicem petivit, virgis cæditur. At cum Christi virtute intacta maneret, gladio decollatur. Ea omnia quæ, nomine imperatoris excepto, ex Actis esse desumpta legenti patebit, non ægre cum Menologio Basilii componemus: diversa enim, non contraria sunt. De nomine tamen præsidis Zilicinthii vel Zelicinthii, ut per iotacismum promiscue scribitur, aut etiam Zolicinthii, quod in Maximi Margunii vitis reperio [Vitæ Sanctorum, pag. 62, fol. v. edit. 1656.] , necnon et de audacia Eroteidis, judicem non verbis tantum aggredientis, dubitationes cuivis prudenti subibunt. Quibus si addamus alia in Actis obvia, nimirum nomen imperatoris Licinii, generis propinquitatem S. Capitolinam inter et S. Firmilianum, Cæsareæ episcopum, dum contra de spiritali quadam filiatione loquitur Basilianum, prolixas ad Deum preces, ex compluribus S. Scripturæ locis petitas, Serapidis cultum quem S. Capitolinæ objicit judex, adeo augetur difficultas ut necesse fiat de Menologii et Actorum fide curiosius disserere.

[10] [quorum indoles traditur, ideo suspecta] Rarissima sunt hæc Acta, utpote quæ (ni fallor) in sola bibliotheca Coisliniana exstare dicuntur [Fabricius, Bibl. græca, edit. I, tom. IX, pag. 64; edit. Harles, tom. X, pag. 208.] , unde exemplar sibi describi curavit Tillemontius [Mémoires ecclésiastiques, edit. II, tom. V, pag. 184.] , præter quem nemo de iis disputavit. His autem verbis codicem breviter describit Montfaucon: Codex CX olim CXL membranaceus, constat foliis 221. Continet vitas SS. pro media postrema octobris parte, est XI circiter sæculi [Bibl. Coislin., pag. 184.] . Codicis hujus folium 181 incipit ab Actis SS. Capitolinæ et Eroteidis, quæ abrupte terminantur cum folii 186 aversa parte, paucis certe deperditis. Hæc ad nos summa cura, sua manu descripta, misit vir humanissimus juxta ac doctissimus, J. H. Nolte. Ex ipsius animadversionibus quæ de codicis scriptione discimus infra in annotatis referemus. Hic vero quæ nos ipsi sentiamus de fide auctoris, ingenue aperiemus. In universum utique, arbitror in primis quidem si facta ipsa in hoc documento enarrata spectas, si verba perpendis quæ a martyribus aut a paganis prolata dicuntur, nihil profecto erit quod ejus fidem multum elevet. Stylus enim simplicissimus, imo rudis, nulla arte fucatus, pietatem ac sinceritatem redolet, quod et ipse Tillemontius, ad severiora judicia quamquam propensus, ultro fatetur [Mémoires ecclésiastiques, tom. V, pag. 648.] . Interrogationes responsaque in universum non longe ab illis absunt, quæ in genuinis martyrum actis leguntur.

[11] [quod ad Acta S. Theogenis, de quo hic pauca,] At quominus Actis, ubicumque a Menologio Basiliano dissentiunt, fidem omnimodam præstemus, nos impedit eorum ad normam Actorum Theogenis, martyris Pariani, studiose quæsita accommodatio. Quæ res cum ejusmodi sit ut facultatem præbeat certa ab incertis aut dubiis dignoscendi in sanctarum nostrarum historia, ampliorem a nobis exposcit enarrationem. Ad diem 3 januarii martyrologia Hieronymiana hæc habent: In Hellesponto, civitate Paretia, Cyrici, Primi, Theogenis. Quorum postremi apud Græcos memoria servata et elogium, ex Actis antiquis contractum, Menologio Basiliano insertum fuit. Sed hæc Acta, utpote quæ communem fere talium documentorum sortem non effugerunt, suspicor græce jam male habita fuisse ante Menæorum excusorum compositionem. Cujus rei testimonium nobis subministrat nomen Zelicinthii tribuni, de quo nihil apud Basilianum. Verum hic non stetit eorum depravatio. Ad latinos enim cum pervenissent Acta Theogenis, jam per Hieronymiana Kalendaria noti, mira orta est confusio. Ex episcopo Parii factus est Theogenes episcopi filius ex Phrygia; ad quod egregie conferebat Fili episcopi in Hieronymianis mentio. Hinc corrupta Acta, et in martyrologiis sæculi noni mixta omnia quæ ad Theogenem, ad Marcellinum, puerum christianum, et ad episcopum, cujus nomen latet sub voce Fili, pertinent. Lege enim apud martyrologos ejusdem sæculi, quæ IV, III et II nonas januarias enarrant, et statim intelliges bis eadem repeti, rebus aut potius verbis paulum variatis; nisi quod Usuardus, breviora sectando, pauca in Marcellini historia die II januarii servavit, atque sequenti die Hieronymianorum simplicitatem superavit, omissa in Theogenis et sociorum annuntiatione civitatis Parianæ seu Paretiæ nomine. Usuardum pone secutus est Baronius, et in Martyrologio Romano servavit hanc laciniam ex Actis S. Theogenis, Marcellini, pueri christiani, nomini assutam. Quum itaque errorem, aliud agens, in hoc loco mihi visus sum deprehendisse, non abs re fore judicavi, si, tantisper a via declinans, verum pro erroneo indicarem. Theogenis ergo, martyris Parii, et Marcellini, pueri christiani, nominibus vindicatis, ad Acta SS. Capitolinæ et Eroteidis redeo.

[12] [minus scite licet bona fide sunt accomodata.] Jam vero si quis Acta S. Theogenis, cum eis quæ mox edituri sumus, diligenter conferat, minime dubitabit, ad sancti martyris Pariani Acta antiqua et omni fide digna [Cfr Chr. Lupi Diss. de antiqua discipl. christ. militiæ, cap. III, Opp. tom. XI, pag. 105.] , Passionem S. Capitolinæ fuisse mutatam. His incipiunt Acta S. Theogenis: Multi martyres vicerunt diabolum et omnes adinventiones ejus in nomine Domini Jesu Christi, qui coronavit eos: inter quos annumerare dignatus est Theogenem beatissimum martyrem qui sic irrisum vicit inimicum. Meminerimus oportet Græcum originale exemplar periisse, ac verosimilius longiores periodos ab interprete latino membratim fuisse divisas, antequam conferantur illa Acta cum initio Passionis S. Capitolinæ. Observandum deinde est nomina Zelicinthii et Licinii, utrisque Actis communia, Actis edendis inserta fuisse contra Basiliani et Ostromirani codicis auctoritatem; tribunus et præpositus [Acta SS. Capitolinæ et Eroteidis, num. 8.] ex S. Theogenis Actis etiam videntur accepti. Neque optionis irati verba prætereunda sunt: Si potestatem haberem, ait fere utrobique, gladiis te frustari facerem, et projicerem canibus [Ibid. loc. cit.] . Præterea Christus apparet S. Theogeni in carcere, ut et S. Eroteidi; Theogenes qui primum famis supplicio addictus fuerat, cibum oblatum Domini jussu recusat. Eodem modo S. Eroteis, cui cibos afferri vetuerat judex, panem et aquam ex misericordia appositos respuit. In utrisque Actis in carcere psallunt angeli, mirante cum suis militum duce; qui ostium recludi jubet, illic adesse ratus christianos. Plura omitto quæ consideranti occurrent. At quid inde concludemus? Acta SS. Capitolinæ et Eroteidis penitus vitiata fuisse temere quis assereret. Basiliani enim Menologii cum Actis concordia in plerisque probat exstitisse sæculo decimo Acta omnino sincera, quæ a mox edendis non tantopere discedunt, ut communem utrique historiæ fontem assignare vereamur. Sapienter tamen egerimus, si in iis tantum locis, in quibus Basiliano consentiunt, aut saltem ab iis non dissentiunt, Actis nostris fidem habemus. Excipiamus etiam ea quæ ab Actis S. Theogenis desumpta videntur; non tamen quod auctorem mala fide egisse credamus. Virum enim, pium magis quam doctum, ex conjecturis imprudenter ductis, ex libris mendose scriptis, ex traditionibus vulgi et ex similitudinis cujusdam specie potius aberrasse censeam.

[13] [Rejecto Licinii nomine] Nunc igitur patet cur, Actorum testimonio posthabito, mortem SS. Capitolinæ et Eroteidis ad Diocletiani persecutionem referamus. Jam enim in Kalendario Ostromirano, hujus imperatoris tempore contigisse beatarum martyrum passionem legimus; quod quum Menologii Basiliani auctoritate confirmetur, nihil est quod nos Actorum scripturæ adhærere suadeat. Hac itaque ratione magis ducimur quam argumento quod Tillemontio placet [Mémoires ecclésiastiques, tom. V, pag. 649.] , ad Diocletiani potius quam Licinii persecutionem pertinere quæcumque in Actis narrantur, videlicet generalem tunc temporis Christianorum inquisitionem edictam, hominesque missos fuisse qui fideles invenirent, inventosque raperent ad tribunal, ut, ni veri Dei cultum ejurarent, secundum leges imperatoris capitis damnarentur. Verum, præterquam quod de generali quodam edicto, aut de hominibus christianorum conquisitioni addictis hic sermo non est [Vide infra. Acta num. 1.] , nefas est negare persecutionem sub Licinio, in quibusdam Orientis provinciis, ipsa re quamvis non vi alicujus legis aliquamdiu generalem fuisse. Vetuit episcopos in synodum convenire, christianos palatio expulit, dignitatibus, honoribus et bonis spoliavit [Eusebius, de Vita Constantini, lib. I, cap. 51 et 52.] . Cumque omnium bona tanquam lucrum aliquod sibi oblatum rapuisset, ad extremum mortem quoque minatus est iis, qui salutare sibi nomen christianæ religionis assumerent [Ibid. cap. 52.] . Multis aliis decretis, quorum in citato Eusebii libro mentionem legimus, fideles vexavit religionemque tantum non extirpare conatus est [Cfr Ruinart, Acta MM. Amstel. 1713, pag. 513 et 514.] . Sint hæc obiter dicta, quoniam, in imperatoris nomine, Acta non sequimur, sed fidem Menologio Basiliano præstamus.

[14] [enodatisque difficultatibus de Serapidis cultu,] Serapidis cultum in urbe Cæsarea non sine admiratione notat Tillemontius [Op. cit. pag. 648.] . Sed ne temere carpamus quod et in aliis sanctorum martyrum Actis obvium est. De Serapidis enim idolo Cæsareæ in Cappadocia, in illa ipsa Diocletiani persecutione, precibus S. Carterii presbyteri dejecto, agitur in operis nostri primo volumine [Acta SS. tom. I Januarii, pag. 472.] . Idem cultus Pataræ in Lycia exstitisse narratur in Actis SS. Leonis et Paregorii [Acta SS. tom. III Februarii, pag. 58.] . Soræ in Italia fanum Serapidis commemorant Acta Italica S. Juliani, quæ quidem deam pro deo appellant, ipsa nominis in lingua italica terminatione in errorem haud dubio ducta [Acta SS. tom. II Januarii, pag. 767.] . An dicemus illos christianos auctores qui Acta recensita descripserunt, antiquorum numinum et veteris superstitionis non satis gnaros, conjecturis suis aberrasse? Nonne forsan Serapidem divinando nominarunt, quoniam sæculo IV exeunte, famosum illud numen factum est propter eversionem templi Alexandrini, Theodosii imperatoris jussu perfectam? Hoc fieri omnino potuit: at si quis secum reputaverit, cultus peregrinos, qui jampridem Romam invaserant, per totum Romanum orbem, ac in primis inter Asiæ populus, quibus plerarumque religionum initia, monumenta, rudera, prope jacebant, assectatorum greges sibi nactos esse, is certe ab improbandis Actorum locis, quæ pretiosa nobis exhibent antiquitatis vestigia, prudens abstinebit [Cfr Becker und Marquardt, Handbuch der Röm. Alterthümer, tom. IV, pag. 82 sqq.; Döllinger, Paganisme et Judaïsme, lib. VIII, num. 87, pag. 242. Ed. Bruxell.] . Missis plurimis inscriptionibus ac titulis Serapidis nomine ornatis, quæ plures archæologi passim collegerunt, non parum hic valebunt quæ de nonnullis imperatoribus audimus et numorum testimonio oculis quasi conspicimus. Serapidi addictos fuisse imperatores, Septimium Severum et Severum Alexandrum discimus ex Æ. Lampridio et Æ. Spartiano [Spartianus in Severo, cap. XVII; Lampridius in Severo Alexandro, cap. XXVI.] . Serapis adest in numis Caracallæ Amaseæ in Ponto [Eckhel, tom. II, pag. 343 et 344.] , Commodi Ægæ in Cilicia [Mionnet, tom. III, pag. 541.] , L. Veri Nicææ in Bithynia [Ibid. Suppl. tom. V, pag. 99.] , et quod rei caput est, Macrini [Ibid. Suppl. pag. 691.] et Severi Alexandri [Ibid. Suppl. tom. IV, pag. 432; suppl. tom. VII, pag. 698.] Cæsareæ in Cappadocia cusis. Imo cultum Serapidis origine fuisse. Ponticum, quod nos ad Cappadociæ fines ducit, tradidere veteres [Taciti Hist. lib. IV, cap. 83; Plutarchus, Isis et Osiris, cap. XXVIII.] ; quibus tamen, utpote miras antiquarum religionum vices non satis expertis, fidem jure denegant diligentiores mythorum indagatores [Parisot, Biographie Universelle, partie mythologique; Jablonski, Pantheon Ægypt.; Osann, Sylloge Inscripp. pag. 170 etc.] , adstipulantibus licet Eckhelio [Tom. II, pag. 344.] et aliis [Ap. Becker, tom. IV, pag. 85.] . Inde vero cultum Serapidis per has regiones, unde propter quamdam numinum confusionem ortus credebatur, facilius propagatum fuisse nemo mirabitur. Pluribus hac de re supersedemus, quippe quæ a proposito et studiis nostris nimis aliena. Hæc notasse sufficiat, ad vindicanda, quoad fieri potest, nobilium Martyrum Acta.

[15] [et de cognatione cum S. Firmiliano,] Postremo perpendenda veniunt, quæ de S. Firmiliani cum S. Capitolina necessitudine, refraganti Menologio Basiliano, Acta afferunt, cætera enim quæ negotium facessunt in annotatis excutiemus. Secundum igitur Menologium, monumentum antiquius et quo præcipua historiæ sanctarum martyrum capita continentur, S. Capitolina de nomine, parentibus, patria, interrogata mystico quodam sensu respondit se nomine christianam esse; patriam illam quæ sursum est Jerusalem; parentes illos christianos doctores qui Cæsareenses in fide instituerunt. Hæc omnino cohærent cum Judicis triplici quæsito, quod aliis verbis circa nomen, conditionem, patriam versatum esse Acta ipsa referunt. Potiorem igitur hanc narrationem duco: quum cæteroquin mirum foret martyres, magistros christianæ doctrinæ, ipsumque Firmilianum progenitos fuisse ex una eademque familia, quæ prorsus incognita remansisset. Fateor ultimam argumenti partem per se stare non posse, ejus tamen generis est ut animum, jam ad contrariam partem ob prius dicta amplectendam propensum, omnino moveat. Patres igitur de quibus in Actis antiquioribus, unde sua hausit Menologii scriptor, de majoribus dici intellexerit auctor, cujus opus ad nos usque servatum est, et hoc sensu S. Capitolinæ interrogationem, cæterum pietate et genuina quadam integritate plenam, scripto redegit. Nec inde fides Actorum multum labe factatur. Quo enim modo suspicabimur documenta illa composita fuisse. Vetera Acta describit pius auctor, obscuriora magis evolvit, responsa, orationes amplificat, non secus ac illi qui historiam, non inventis rebus aut præcipuis orationum capitibus, additis tamen ornamentis mutatoque verborum ordine, stylo politiore tractant. Errores in hujus modi librum sensim irrepunt, quin tamen auctoris fides elevetur, aut ipsum opus falsitatis notam mereatur.

[16] [de ætate martyrum et de virginitatis gloria disseritur.] Porro quoniam in persecutione Diocletiani passæ sunt sanctæ martyres, non oportet in annum martyrii fusius inquirere. Tempora enim hujus præcipui belli, quod adversus christianam fidem gesserunt ethnici imperatores, optime nota sunt. De eo sæpius in Actis nostris sermo recurrit [Cfr Acta SS. tom. X Octobris, pag. 629; ibid. tom. XI, pag. 496.] ; atque extra nostri operis volumina non pauci egerunt, inter quos nominabo Tillemont [Mémoires ecclésiastiques etc. tom. V, edit. II, 1702.] , Ruinart [Acta Martyrum, pag. LX, et pag. 304 et seqq. Ed. Amst. 1713.] , Rivaz [Eclaircissements sur le martyre de la légion Thébéenne, Paris, 1779, pag. 253 et seqq.] . Adi etiam, si lubet, Joannis Gieseler Historiam Ecclesiasticam, in qua præcipua veterum loca brevi quodam conspectu citata reperies [Kirchengeschichte, tom. I, pag. 217 et seq.] . Anno itaque 304 latum est ultimum generale edictum καθολικὸν πρόσταγμα, ut Eusebii verbis utamur, quo jubebatur ut omnes ubique locorum ac gentium publice idolis sacrificia ac libationes offerrent [De martyribus Palæstinæ, cap. III.] . Atqui hoc anno in Oriente incepit persecutio. Anno vero sequenti, Diocletianus et Maximianus, abdicato imperio, locum et christianos prosequendi studium Galerio et Maximino reliquerunt. Initia persecutionis in præcipuis civitatibus, quibus amplioris auctoritatis præerat magistratus esse ponenda, primamque furoris impii rabiem in illos fuisse conversam, qui claris natalibus, auctoritate et gratia pollebant, quis in dubium revocet? Episcopos christianique gregis illustriora capita in primis adortus est hostis, de ceteris faciliorem victoriam præsumens, ducibus amotis. S. Capitolinæ igitur quæ toti domui, imo toti civitati, exemplar christianæ vitæ censebatur primitiæ debebantur. Hujus ideo mors anno 304 certo ascribenda est; et quidem diei XXVII octobris, et passio S. Eroteidis sequenti diei, si fidem Actis præstamus. An vero ei ejusque ancillæ (satius dicerem sorori), cum martyrii palma, virginitatis honor deferendus sit dicendo non sum. Hic utique titulus versibus Græcis, supra num. 3 allatis, S. Eroteidi tribuitur, at nullo sat antiquo testimonio; neque favet sane servilis ejus conditio. Quæ difficultas cum a S. Capitolina absit et cum in Actis nihil contrarii reperiatur, cumque virginitas apud christianos magno in honore habita, gentilibus contra in dedecus potius converteretur, ac tandem cum nobilis martyr domum propriam in qua cum servis suis, nulla alicujus cognati aut filii aut parentis facta mentione, habuisse ac rexisse videatur, ei virginitatis honor facilius vindicari posse videtur. Deficiente tamen auctoritate, virginem eam vocare non audeo, et SS. Capitolinam et Eroteidem in titulo huic commentario præfixo martyrum tantum titulo cohonestandas existimavi.

MARTYRIUM SANCTARUM MARTYRUM CAPITOLINÆ ET EROTEIDIS
Auctore anonymo, ex Codice Coisliniano CX.

Capitolina martyr in Cappadocia (S.)
Eroteis, ancilla, martyr in Cappadocia (S.)
a

EX MSS.

Πολλῶν καὶ μεγάλων καὶ καλλινίκων μαρτύρων ἐκνικησάντων τὴν τοῦ ἀντικειμένου δύναμιν ἐν ὀνόματι τοῦ Κυρίου, ὥστε μεγαλύνεσθαι αὐτοὺς ὑπὸ τῶν ἐλπιζόντων εἰς τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν, ἐν τούτοις κατηξιώθησαν καταλογισθῆναι τοῖς ἀηττήτοις μάρτυσιν, καὶ ἁγία μάρτυς τοῦ Χριστοῦ Καπετωλίνα καὶ ταύτης δούλη Ἐρωτιῒς τῷ ὀνόματι, αἵτινες νομίμως ἀγωνισάμεναι κατεπάτησαν τῶν ἐχθρῶν τὴν δύναμιν. Κατὰ γὰρ τὸν καιρὸν ἐκεῖνον κρατηθεῖσα ἁγία Καπετωλίνα καταμηνύεται Ζηλικινθίῳ τινὶ, τῷ τηνικαῦτα ἄρχοντι Καππαδοκῶν καταστάντι, ἐπὶ τῶν χρόνων Λικιννίου τοῦ τῶν ἑώων μερῶν βασιλεύοντος. Καὶ συλληφθεῖσα παρὰ τῶν εἰς τοῦτο τεταγμένων, καὶ δεσμοῖς περιβληθεῖσα, τῷ δηλωθέντι ἄρχοντι Ζηλικινθίῳ προσάγεται ἐν τῷ σταδίῳ καθημένῳ καὶ τὴν τῶν ἵππων ἅμιλλαν θεωμένῳ. Τούτου δὲ γενομένου, οἶκτος εἰσήει εἰς τοὺς ἐκεῖσε συνημμένους ὡς ἐπ᾽ αὐτὴν ὀδύρεσθαι καὶ κοινὴν ἡγεῖσθαι ἀδοξίαν τὴν νομισθεῖσαν αὐτοῖς ἀτιμίαν τῆς μάρτυρος, διὰ τὸ κατὰ σάρκα αὐτῆς γένος, καθὼς ἦν παρὰ πάντας τοὺς ἐν τῇ πόλει ἔνδοξος. Καταστείλαντος τοίνυν τοῦ κήρυκος τὴν τοῦ δήμου οἰμωγὴν καὶ τὸν θόρυβον, καὶ πᾶσιν ἡσυχίαν ἄγειν παρεγγυήσαντος, τὰς δίκας ἐμπεπιστευμένος, ἔφη πρὸς τὸν ἄρχοντα· Ἐπειδήπερ τῷ κρατίστῳ βασιλεῖ πᾶσαν ὑπὲρ τῆς θεραπείας τῶν θεῶν ποιουμένῳ πρόνοιαν, σπουδαίως σὴ μεγαλειότης συμπραττοῦσα, τῆς κατὰ τῶν λεγομένων χριστιανῶν ποιεῖται ἔρευναν, ταύτην εὑρόντες τοὺς μὲν θεοὺς ἀρνουμένην, Χριστὸν δὲ ὁμολογοῦσαν θεὸν καὶ κύριον, τῷ σῷ προσάγομεν βήματι, πρὸς τὸ κατὰ τόν βασιλικὸν νόμον δέξασθαι τὰ τῆς ἀπειθείας ἐπίχειρα.

[2] δικαστὴς ἔφη· ἑστῶσα λεγέτω προσωνυμίαν καὶ τὴν τύχην καὶ τὴν πατρίδα ἐξ ἧς ὥρμηται. δὲ μακαρία τοῦ Χριστοῦ μάρτυς πλησθεῖσα πνεύματος ἁγίου ἀπεκρίνατο· Τὸ μὲν ἐκ τῶν γονέων ἐπιτεθέν μοι ὄνομα * Καπετωλία λέγομαι· πόλις δέ μοι πρόσκαιρα παροῦσα γῆ· ἀληθινὸν δὲ ὄνομα ἐμοί τε καὶ πᾶσι τοῖς ἀγαπῶσι τὸν Κύριον χριστιανοὶ κεκλήμεθα καὶ πόλις ὡσαύτως ἡμῖν μία, ἄνω Ἱερουσαλὴμ, ἐκκλησία τῶν προτοτόκων τῶν ἀπογεγραμμένων ἐν τοῖς οὐρανοῖς. ἄρχων εἶπεν· Ἀκήκοα λαμπροῦ σε καθίστασθαι γένους, καὶ τῶν πρώτων τοῦ Καππαδοκῶν ἔθνους· μὴ τοίνυν ἀφρόνως βουλευομένη τοῖς σοῖς προγόνοις προσάψῃς δυσγένειαν, ὡς ἀνάξιον αὐτῶν καρπὸν βλαστήσασιν· ἀλλὰ τοῖς νόμοις πειθομένη τῶν αὐτοκρατόρων τοῖς θεοῖς ἐπίθυσον. δὲ ἁγία τοῦ Χριστοῦ μάρτυς ἀπεκρίνατο· Σὺ μὲν, δικαστὰ, τὰ γήἳνα φρονῶν τὸ κατὰ σάρκα μου γένος θαυμάζεις, καὶ τοὺς ἐμοὺς προγόνους νομίζεις με καταισχύνειν ἀγωνιζομένην ὑπὲρ τῆς εἰς Χριστὸν πίστεως· ἐγὼ δὲ τούτους ἐν τῷ μέρει τούτῳ ἐκπλήττομαι, ὅτι οὐ μόνον μάρτυρας ἀλλὰ καὶ τού θείου λόγου διδασκάλους καὶ κήρυκας καθάπερ εὐγενεῖς καὶ ὡραίους κλάδους ἐξήνθησαν. Ὅθεν καὶ μέγας Φιρμιλλιανὸς τὴν ὑμετέραν λυσσώδη πλάνην βδελυξάμενος καὶ τῷ εὐαγγελικῷ πιστεύσας κηρύγματι, ὁδηγὸς τῶν τῇ ἀπιστίᾳ τυφλῶν ὄντων πρὸς τὸ φῶς τοῦ ἡλίου τῆς δικαιοσύνης ἤγαγεν, καὶ τῆς ἐνταῦθα ποίμνης διδάσκαλος γέγονεν, ᾧ κἀγὼ κατακολουθοῦσα τὸν μὲν Κύριον καὶ Σωτῆρα Χριστὸν ὁμολογήσω βασιλέα βασιλευόντων, κεκτημένον τὸ κῦρος καὶ τὴν δεσποτείαν συναΐδιον· τῷ δὲ σῷ βασιλεῖ τῆς μὲν ζωῆς ἀφέλκοντι, ὁδηγοῦντι δὲ πρὸς θάνατον οὐ πειθήσομαι.

[3] δικαστὴς εἶπεν· Καὶ μὴν παρὰ σοῦ ὁμολογούμενος Χριστὸς προξενεῖ σοι τὸν θάνατον τοὺς θεοὺς ἀρνουμένῃ, ἐγὼ δὲ καὶ αὐτοκράτωρ τὴν σὺν ἡμῖν εὐδαιμονίαν καὶ ζωὴν πεισθείσῃ σοι παράσχομεν. μάρτυς ἔφη· Ζωὰς δύο ἐκ τῆς θείας γραφῆς μεμαθήκαμεν καὶ δύο θανάτους, ὧν τὰ μὲν πρόσκαιρά ἐστι, τὰ δὲ αἰώνια. Καὶ οἱ μὲν ἀγαπῶντες τὴν πρόσκαιραν ζωὴν καὶ τῷ πόθῳ τῷ πρὸς αὐτὴν προσδεδεμένοι, μηδὲν δὲ γενναῖον πρὸς ἀρετὴν φέρον διαπραττόμενοι, τῷ αἰωνίῳ θανάτῳ, τοῦτ᾽ ἔστιν τῇ ἀπεράντῳ κολάσει παραδοθήσονται. Οἱ δὲ διὰ Χριστὸν καταφρονοῦντες αἰκισμῶν καὶ τὸν θάνατον ὑπὲρ θεοσεβείας αἱρούμενοι, τὸν αἰώνιον διαφεύξονται θάνατον, καὶ τὴν ὄντως ζωὴν κληρονομήσουσιν, ἔνθα οὐκ ἔστιν ὀδύνη καὶ λύπη καὶ στεναγμὸς· οὕτως τοίνυν ἐγὼ φρονοῦσα ψευδονύμῳ θεῷ, μᾶλλον δὲ ξοάνῳ, προσκυνεῖν οὐκ ἀνέξομαι· προσκυνῶ δὲ ἐν παντὶ καιρῷ καὶ τόπῳ τῷ μόνῳ ζῶντι Θεῷ.

[4] ἄρχων εἶπεν· Οὐ δοκεῖ σοι Σέραπις * μέγας εἶναι θεός; μάρτυς εἶπεν· Οὔτε μέγαν αὐτὸν ἡγοῦμαι, οὔτε μικρὸν, ἀλλ ἀὐτὸν μᾶλλον ἀλόγων ἁπάντων ἀτιμότερον κρίνω, καὶ ἀψύχων ἁπάντων ἀχρηστότερον· λίθοι μὲν γὰρ καὶ ξύλα, εἰς οἰκοδομὴν ἀνθρώποις παραλαμβάνονται· τὰ δὲ τῶν θεῶν ὑμῶν ξόανα, εἰς καταστροφὴν ψυχῶν καὶ ἀπώλειαν τῶν προσκυνούντων αὐτοῖς εἰσίν. Διὸ καὶ καλῶς περὶ ὑμῶν προφήτης ἔλεγεν· Ὅμοιοι αὐτῶν γένοιντο οἱ ποιοῦντες αὐτὰ, καὶ πάντες οἱ πεποιθότες ἐπ᾽ αὐτοῖς· ὅτι τὸν βασιλέα καὶ Κύριον τῆς θείας δόξης καταλιπόντες, ὀνόματα θεῖα ξύλοις καὶ λίθοις, ἔργοις ἀνθρωπίνων χειρῶν, προσάπτετε, καὶ τοῖς ἐναντίοις τὸν κτίστην καὶ δημιουργὸν ἀμείβεσθε· τούτου γὰρ δεδωκότος ἐξουσίαν τοῖς ἀνθρώποις τέκνα Θεοῦ γένεσθαι τοῖς ἐλπίζουσιν εἰς αὐτὸν, ἵνα γενώμεθα θείας κοινωνοὶ φύσεως θεοί τε καὶ υἱοὶ ὑψίστου, κατὰ τὸ ψαλμικὸν λόγιον, εἰς τοσαύτην ὑμεῖς ἄνοιαν ἠλάσατε, ὥστε θείας δόξης ἀνταλλάξασθαι ξόανα, καὶ ἀκαθάρτοις δουλωθῆναι πνεύμασιν, διὰ λίθων καὶ ξύλων ἔλκουσιν ὑμᾶς εἰς ἀπώλειαν. Ἐγὼ δὲ μέχρις οὗ ἐστιν πνοὴ ἐν ῥισίν μου, τόν παντοκράτορα καὶ μόνον δημιουργὸν Θεὸν, καὶ τὸν τούτου μονογενῆ υἱὸν Ἰησοῦν Χριστὸν προσκυνεῖν οὐ παύσομαι, τὸν δωρησάμενόν μοι τὸ πνεῦμα αὐτοῦ τὸ ἅγιον, ἐν οἷς φωτίζομαι πρὸς τὴν τῆς ἀληθείας ἐπίγνωσιν, καὶ ὁμολογίαν τῆς εἰς σωτηρίαν πίστεως. Τότε εἷς τῶν παρεστώτων ἔφη πρὸς τὴν τοῦ Χριστοῦ μάρτυρα· Ἰδοὺ κατὰ τὸν σὸν λόγον θεὸς υἱὸν ἔχει· πῶς τοίνυν ἕνα θεὸν ὁμολογοῦσα δύο προβάλλῃ, καὶ τρεῖς λέγεις προσκυνεῖν, τοὺς ἡμετέρους ἀρνουμένη θεούς. μάρτυς εἶπεν· Τὸ ἡμέτερον σέβας λίαν ἐστὶ τοῖς τὰς φρένας ὑγιαίνουσι καὶ τοὺς ὀφθαλμοὺς τῆς διανοίας καθαριεύουσιν ἀληθὲς· καὶ γὰρ Πατέρα καὶ Υἱὸν καὶ Πνεῦμα ἅγιον ὁμοούσιον Τριάδα ἐν μιᾷ θεότητι πιστεύομεν, πολυθείαν ἀποστρεφόμενοι. Ὑμῖν δὲ τοῖς κατὰ διάνοιαν τυφλοῖς οὖσιν καὶ τὰ ὦτα τῆς καρδίας βύουσιν, ἄπιστα ταῦτα καὶ μωρίας ἐχόμενα δοκοῦσιν· διὸ καὶ πλανώμενοι τοῖς εἰδώλοις λατρεύετε. Τότε ἐκκαυθεὶς δικαστὴς τῷ θυμῷ ἐκέλευσεν αὐτὴν ἐν τῇ εἱρκτῇ κατακλεισθῆναι· ἔμελλεν γὰρ παραυτίκα ἐκδημεῖν τῆς πόλεως, ἅμα τοῖς στρατιώταις τῆς λεγεῶνος, κατὰ τὴν βασιλικὴν πρόσταξιν. Ἀπαγομένη δὲ εἰς τὴν φρουρὰν μάρτυς τοῦ Χριστοῦ ἔψαλλεν λέγουσα· Ὡς ἀγαπητὰ τὰ σκηνώματά σου, Κύριε τῶν δυναμέων, ἐπιποθεῖ καὶ ἐκλείπει ψυχή μου εἰς τὰς αὐλὰς τοῦ Κυρίου, καὶ τὰ τούτοις ἑπόμενα.

[5] Ἐν τούτοις δέ τις τῶν συμπαρόντων, τῇ ἐρωτήσει τῆς μακαρίας Καπετωλίνῆς, δραμὼν εἰς τὸν αὐτῆς οἶκον τῇ αὐτῆς θεραπαινίδι ὀνόματι Ἐρωτιΐδι τὰ κατ᾽ αὐτὴν ἀπήγγειλεν. δὲ τὰ ἄλευρα φυροῦσα καὶ τὴν ζύμην τῇ τοῦ ἄρτου κατασκευῇ τῷ πυρὶ παραδίδοναι μέλλουσα, ἐάσασα πάντα σπουδαίως, πρὸς τὴν κυρίαν αὐτῆς ἔδραμεν ἐν τῇ φυλακῇ, τὴν ζύμην τῇ τροφῇ τῶν ἁπάντων καὶ Σωτῆρι καταπιστεύσασα. Καὶ περιπτυξαμένη τὰ τῆς ἁγίας μάρτυρος δεσμὰ ἔφη πρὸς αὐτὴν· Μακαρία εἶ, δέσποινά μου, ὅτι τῆς παρούσης ζωῆς καὶ προσκαίρου καταφρονήσασα, τῆς μελλούσης καὶ αἰωνίου ἐπεθύμησας· ἀλλ᾽ εὔξαι κἀμοῦ τῆς δούλης σου, ἵνα κἀγὼ τύχω τοῦ ἀγῶνος τούτου, καὶ κοινωνὸς τῶν παθημάτων Χριστοῦ γένωμαι. δὲ ἁγία τοῦ Χριστοῦ μάρτυς ἔφη πρὸς αὐτὴ· Αὔριον παραγενοῦ ἐνταῦθα, ἵνα ἐπιστῇς τῇ τελειώσει μου· σπεῦσον δὲ καὶ σὺ τῶν μὲν παρόντων ὑπεριδεῖν, τῶν δὲ αἰωνίων τυχεῖν ἀγαθῶν· οὐ γὰρ χρὴ φοβεῖσθαι τοὺς ἀποκτείνοντας τὸ σῶμα, ψυχὴν δὲ μὴ δυναμένους ἀποκτεῖναι· ἀλλὰ μᾶλλον φοβεῖσθαι τὸν δυνάμενον καὶ ψυχὴν καὶ σῶμα ἀπολέσαι ἐν γεέννῃ. Ταῦτα Ἐρωτιῒς ἀκούσασα παρὰ τῆς κυρίας αὐτῇς ἀνεχώρησεν, καὶ τοὺς ἄρτους ὀπτήσασα ἀπῆλθεν ἐν τῇ εἱρκτῇ πρὸς τὴν κυρίαν αὐτῆς, τὰ πρὸς τροφὴν αὐτῇ κομίζουσα. δὲ ἁγία τοῦ Χριστοῦ μάρτυς ἀποδεξαμένη αὐτῆς τὴν προαίρεσιν, τὴν βρῶσιν οὐ προσήκατο λέγουσα· Οὐκ ἐπ᾽ ἄρτῳ μόνῳ ζήσεται ἄνθρωπος, ἀλλ᾽ ἐν παντὶ ῥήματι ἐκπορευομένῳ διὰ στόματος Θεοῦ· ἔχουσα τοίνυν τὴν οὐράνιον τροφὴν τὸν ἄρτον τῆς ζωῆς, τούτων οὐκ ἐπιδέομαι· τούτους δὲ τοὺς ἄρτους παράσχου τοῖς χρείαν ἔχουσιν. Τὰ δὲ ὑπάρχοντά μου διαπωλήσασα τοῖς ἐνδεέσι διάνειμε, χρὴ γὰρ ἡμᾶς ἐντεῦθεν πρὸς τὸν οὐρανὸν ἐκδημούσας ἐφόδια ταῦτα ἐπικομίσασθαι, ὅπως καὶ ἡμῖν Χριστὸς εἴτῃ· Δεῦτε οἱ εὐλογημένοι τοῦ Πατρός μου, κληρονομήσατε τὴν ἡτοιμασμένην ὑμῖν βασιλείαν ἀπὸ καταβολῆς κόσμου· ἐπείνασα γὰρ καὶ ἐδώκατέ μοι φαγεῖν, ἐδίψησα καὶ ἐποτίσατέ με, καὶ τούτοις ὅμοια· ὅταν δὲ μάθῃς εἰσαγώγιμον τὴν δίκην γίνεσθαι τῆς ἐμῆς ἀθλήσεως, ἐπίστηθι ἐν τῷ τόπῳ τῆς ἐμῆς τελειώσεως.

[6] Λαβοῦσα δὲ τὴν ἐντολὴν ταύτην μακαρία Ἐρωτιῒς παρὰ τῆς κυρίας αὐτῆς καὶ πάντα τὰ διατεταγμένα παρ᾽ αὐτῆς πληρώσασα, ἐβόα μετὰ δακρύων πρὸς τὸν Σωτῆρα Χριστὸν λέγουσα· Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, πᾶσιν οὐ μόνον ἀνδράσιν ἀλλὰ καὶ γυναιξὶν, οὐ δικαίοις ἀλλὰ καὶ ἁμαρτωλοῖς τὴν τῆς ἀληθείας ἐπίγνωσιν δωρησάμενος, καὶ τὴν μακαρίαν καὶ ἁγίαν Θέκλαν ἀθλῆσαι καταξιώσας ὑπὲρ τοῦ ἁγίου ὀνόματός σου, καὶ ἐμὲ τὴν ταπεινὴν ἐνίσχυσον, καὶ θαρσοποιὸν δύναμιν παράσχου μοι, ὅπως ὁμολογήσω σε ἐνώπιον τῶν ἀνθρώπων, καὶ δὸς κἀμοὶ ὑπομονὴν, δέσποτα Κύριε, ἐν ταῖς προσαγομέναις βασάνοις τῷ ἐμῷ σώματι· σὺ γὰρ εἶ ἐλπὶς τῶν ἀβοηθήτων βοηθὸς, καὶ σοὶ τὴν δόξαν ἀναπέμπομεν, εἰς τοὺς αἰῶνας. Ἀμήν. Ταῦτα μετὰ κλαυθμοῦ προσευξαμένη, καὶ μικρὸν ἀφυπνώσασα, ὁρᾷ τὸν Κύριον ἐπιφανέντα αὐτῇ καὶ λέγοντα· Θαρσεῖ, γύναι, πίστις σου σέσωκέν σε· ἔσομαι γάρ σοι ἀεὶ βοηθὸς ὡς προσηύξω μελλούσῃ πάσχειν πολλὰ ὑπὲρ τοῦ ὀνόματός μου. Διυπνισθεῖσα δὲ μακαρία Ἐρωτιῒς ἐν εὐφροσύνῃ τῷ Θεῷ εὐχαριστοῦσα ἔλεγεν· Μεγαλύνει ψυχή μου τὸν Κύριον καὶ ἠγαλλίασε τὸ πνεῦμά μου ἐπὶ τῷ Θεῷ τῷ Σωτῆρί μου.

[7] Τῇ δὲ ἐπαύριον προκαθίσαντος τοῦ ἄρχοντος ἐπὶ τοῦ βήματος, καὶ τὴν μακαρίαν Καπετωλίναν προσαχθῆναι κελεύσαντος, μαθοῦσα Ἐρωτιῒς ταύτην παραστᾶσαν τῷ δικαστικῷ βήματι, καταλιποῦσα πάντα τὰ ἐν ταῖς χερσὶν αὐτῆς, πρὸς τὸν ἡγεμόνα ἔδραμεν καὶ λίθοις τοῦτον βάλλουσα ἔλεγεν· Ὁδηγὲ τοῦ σκότους καὶ τῆς ἀληθείας ἐχθρὲ, πῶς οὐκ ἀναιδῇ τὴν τοῦ Θεοῦ δούλην καὶ πρώτην τῆς πόλεως δημοσίᾳ ἐξετάζων, τὴν διὰ Χριστὸν βδελυξαμένην τὰ εἴδωλα, καὶ τῷ ἀληθινῷ Θεῷ προσδραμοῦσαν. δὲ ἡγεμὼν ταύτην μὲν συλληφθῆναι ἐκέλευσεν, τὴν δὲ μακαρίαν τοῦ Χριστοῦ μάρτυρα Καπετωλίναν τὴν διὰ τοῦ ξίφους τιμωρίαν δέξασθαι προστάττει. Δοθείσης οὖν τῆς ἀποφάσεως, ἐλθοῦσα ἁγία μάρτυς τοῦ Χριστοῦ Καπετώλίνα ἐπὶ τὸν προκείμενον αὐτῇ τῆς ἀθλήσεως τόπον, τὸ μακάριον τέλος ἐδέξατο σύντομον εὑραμένη τὴν εἰς οὐρανοὺς ἄνοδον καὶ ζωὴν τὴν αἰώνιον. Ἐτελειώθη δὲ ἁγία μάρτυς τοῦ Χριστοῦ Καπετωλίνα μηνὶ ὀκτωβρίῳ ΚΖ· ἄνδρες δὲ εὐλαβεῖς εὑρεθέντες τὸ ἅγιον αὐτῆς λείψανον πρὸ τῆς πόλεως, ἔνθα καὶ ἀπετμήθη, κατέθεντο, ὅπως ὡς πύργος ἀῤῥαγὴς καὶ τεῖχος ἀνάλωτον πᾶσαν δαιμόνων πλάνην καὶ ἀνθρώπων ἐπήρειαν ἀπώσηται. Τὴν δὲ μακαρίαν Ἐρωτιΐδα, προστάξει τοῦ ἄρχοντος δήσαντες οἱ στρατιῶται τῷ δικαστικῷ παρέστησαν βήματι. Ἐπηρώτησεν δέ αύτὴν ἡγεμὼν λέγων· Τί σοι τὸ ὄνομα καὶ ποία τύχη ἐστιν; δὲ ἁγία τοῦ Χριτοῦ μάρτυς Ἐρωτιῒς ἀπεκρίνατο· Ἐκ μὲν τῶν ἐμῶν γονέων Ἐρωτιῒς καλοῦμαι· ἐκ δὲ τοῦ Σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ἐγώ τε καὶ πάντες οἱ πεπιστευκότες τῇ ἀληθείᾳ, χριστιανοὶ ὀνομαζόμεθα. Δούλη δὲ γέγονα τῆς μακαρίας καὶ ἁγίας Καπετωλίνης, ἤτις πρὸ μικροῦ καλῶς ἀγωνισαμένη καὶ τὸν ὑφ᾽ ὑμῶν ἐκδικούμενον διάβολον νικήσασα, καὶ τὸν δρόμον τελέσασα, καὶ τὴν πίστιν τηρήσασα, καὶ πρὸς τὸν Θεὸν ἐκδημήσασα, ἐν τόπῳ φωτεινῷ καὶ σκηναῖς δικαίων, ἔνθα φωνὴ ἀγαλλιάσεως καὶ σωτηρίας αὐλίζεται, ἧς εὔχομαι κἀγὼ κοινωνῆσαι τῷ πάθει, καὶ τοῖς ἀγαθοῖς τοῖς ἐπηγγελμένοις τοῖς ἀθλήσασι μέχρις ἐκχύσεως αἴματος ἐν ἀπολαύσει γένεσθαι. Πατρὶς δέ μοι νῦν ἐστιν πόλις αὕτη· ἐπείγομαι δὲ ἀπελθεῖν, προς τὴν ἐν οὐρανοῖς μητρόπολιν. δικαστὴς εἶπεν. Οἰκετικοῦ γένους ὑπάρχουσα, πῶς ἐτόλμησας ἀπειθῆσαι τῷ αὐτοκράτορι καὶ λίθοις κατὰ τῆς ἐμῆς ἐξουσίας χρήσασθαι; μάρτυς τοῦ Χριστοῦ εἶπεν· Ἐν Χριστῷ Κυρίῳ μου οὐκ ἔνι δοῦλος οὐδὲ ἐλεύθερος· διὰ τοῦτο γὰρ λυτρωτὴς ἡμῶν Χριστὸς, πρὸς τὸ πάθος ἐρχόμενος, ὑπὸ δούλου ῥαπισθῆναι ἠνέσχετο ἵνα πάντας τοῦ ζυγοῦ τῆς δουλείας τῆς ἁμαρτίας καὶ τῶν παθῶν τῆς φθορᾶς ἐλευθερώσῃ, καὶ πᾶσιν ὁμοτίμως τὴν βασιλείαν δωρήσηται, καθὸ ἄν τις αὐτὸν ἠγάπησεν.

[8] Θυμωθεὶς δὲ δικαστὴς ἐπὶ τῇ παῤῥησίᾳ τῆς μάρτυρος ἐκέλευσεν αὐτὴν ἐκ τεσσάρων τανυσθεῖσαν βουνεύροις ὠμοῖς τύπτεσθαι. Πολλῆς δὲ διαδραμούσης ὥρας, καὶ τῆς μακαρίας Ἐρωτιΐδος πρὸς μὲν τὸν Κύριον δἰ ὃν ἔπασχεν ἐκτενῶς εὐχομένης, ἐν ὑπομονῇ δὲ φαιδρῷ τῷ προσώπῳ τοὺς αἰκισμοὺς δεχομένης, ἐκέλευσεν ἄρχων ῥαβδοῖς τὸν νῶτον αὐτῆς καταξαίνεσθαι. Ἐπιπολὺ δὲ τούτου γενομένου καὶ τῶν ῥαβδῶν εἰς πολλὰ συντριβέντων, οὐκ ἐπαύσατο γενναῖα μάρτυς τῷ φιλανθρώπῳ Θεῷ τὴν εὐχαριστίαν προσφέρουσα· ἀλλὰ καθάπερ ἀνδριὰς ὑπὸ σφύρας τυπτόμενος βόμβον ἔχει μέγιστον, οὕτως καὶ αὕτη μείζονι τῇ φωνῇ πρὸς τὸν Θεὸν ἐκέχρητο λέγουσα· Ὑψώσω σε, Κύριε, ὅτι ὑπέλαβές με, καὶ οὐκ εὔφρανας τοὺς ἐχθρούς μου ἐπ᾽ἐμέ. Κύριε, ἀνήγαγες ἐξ ᾅδου τὴν ψυχήν μου, ἔσωσάς με ἀπὸ τῶν καταβαινόντων εἰς λάκκον, Κύριε Θεός μου, εἰς τὸν αἰῶνα ἐξομολογήσομαί σοι. Παράσχου μοι, δέσποτα, τὴν ὑπομονὴν μέχρι τέλους, ἵνα κοινωνὸς γενομένη τοῦ σωτηρίου σου πάθους, καταντήσω εἰς τὴν χαρὰν τοῦ νυμφῶνός σου τὴν ἀΐδιον καὶ ἀνεκλάλητον. Οὐ γὰρ ἄξια τὰ παθήματα τοῦ νῦν καιροῦ, πρὸς τὴν μέλλουσαν ἀποκαλύπτεσθαι δόξαν τοῖς ἁγίοις σου. Ταῦτα τῆς μακαρίας Ἐρωτιΐδος προσευχομένης, παρεστῶτες ὅτε τριβοῦνος καὶ πραιπόσιτος παρεκάλουν τὸν δικαστὴν ὅπως ἐλέους τυχεῖν αὐτὴν ἀξιώσῃ καί ἀνέσεως. δὲ μειζόνως ἐβόα ὡς ὑπὸ τοῦ ἁγίου καὶ ζωοποιοῦ Πνεύματος κινουμένη· Ἐγὼ χριστιανὴ εἰμὶ, καὶ τὰς προσαγομένας μοι παρ᾽ ὑμῶν μάστιγας τροφὴν ἡγοῦμαι καὶ εὐπροσύνης ὑπόθεσιν· εἰ τοίνυν μείζοσιν αἰκισμοῖς ὑποβάλλειν μοι βούλεσθε, τοῦτο διὰ τάχους πράξατε, αἱ γὰρ πρότεραι μάστιγες ἀνεπαίσθητοί μοι γεγόνασιν. δὲ τριβοῦνος εἶπεν πρὸς αὐτὴν· Τί οὖν; οὔπω ἤσθου τῶν βασάνων; δὲ μάρτυς εἶπεν· Οὐχί· οὐ γὰρ πάρεστιν ὑμῖν τοσαύτη δύναμις τοῖς μὴ ἄλγουσι τὸ σῶμα ὡς ἐμοὶ, παρὰ Χριστοῦ τοῦ ἀληθινοῦ Θεοῦ καὶ ἰατροῦ τῶν ψυχῶν καὶ τῶν σωμάτων ἡμῶν, καταπέμπεται ἀντίληψίς τε καὶ παράκλησις τῇ δι᾽ αὐτὸν ἀθλούσῃ· μὴ τοίνυν ἀπατᾶσθε· οὐδενὶ γάρ με τρόπῳ τῆς πρὸς τὸν εὐεργέτην μου ἀγάπης ἀφελκύσαι δυνήσεσθε. δὲ ὀπτίων τῶν ἐκεῖσε παρεστώτων στρατιωτῶν ἔφη· Εἰ ταύτης τὴν ἐξουσίαν ἔλαβον, κυσὶν ἂν τἂς αὐτῆς σάρκας ἐμέλιζον. δὲ μακαρία μάρτυς τοῦ Χριστοῦ Ἐρωτιῒς πρὸς αὐτὸν ἀπεκρίνατο· Ἡμεῖς μὲν εἴ τι δ᾽ἂν διὰ τὸν Χριστὸν πάθωμεν, ἐλπίδα ἀθανασίας καὶ ζωὴν αἰώνιον εὐφροσύνης γεμουσαν ἀπεκδεχόμεθα· ὑμεῖς δὲ οἱ τοῖς εἰδώλοις καὶ τοῖς πεπλανημένοις βασιλεῦσιν δουλεύοντες, καὶ ἐνταῦθα μὲν τοῦ ζῆν κακῶς ἀπαλλαγήσεσθε, κακεὶ δὲ τὸν θάνατον ἕξετε προοίμιον τῆς αἰωνίου κολάσεως, εἰς τὸν τόπον τοῦ κλαυθμοῦ καὶ τοῦ βρυγμοῦ τῶν ὀδόντων ἐκπεμπόμενοι.

[9] Ταῦτα τῆς ἁγίας εἰπούσης, τριβοῦνος κελεύσει τοῦ ἄρχοντος ἐπέτρεψεν αὐτὴν εἰς τὴν εἱρκτὴν ἐμβληθῆναι, καὶ τὸν διὰ λιμοῦ ὑποστῆναι θάνατον. Ἄγγελοι δὲ Κυρίου λευχειμονοῦντες, ἐπιστάντες αὐτῇ νυκτὸς καὶ τὴν θείαν ὑμνωδίαν σὺν αὐτῇ ἐπιτελέσαντες, ἐνίσχυσαν αὐτὴν, ὥστε σωματικῇς μηκέτι δεηθῆναι βρώσεως. Ὅθεν τινὲς πλησίον ὄντες τῆς φυλακῆς, ἀκούσαντες τῆς τοιαύτης ψαλμωδίας, καὶ νομίσαντες τινὰς τῶν ὁμοπίστων αὐτῆς χριστιανῶν διὰ θυρίδος εἰσεληλυθότας συνψάλλειν αὐτῇ, τὰς θύρας ἀνοίξαντες, καὶ αὐτὴν μόνην ἑωρακότες πρὸς τὸν ἑαυτῆς δεσπότην προσευχομένην, τὸ παράδοξον θαῦμα τῷ ἡγεμόνι ἀνήγγειλαν. δὲ, φησίν, θαυμάσας καὶ σπλαγχνισθεὶς πρὸς τὸ δελεάσαι τὴν μάρτυρα, ἐκέλευσεν αὐτῇ ἄρτον καὶ ὕδωρ δοθῆναι· δὲ μάρτυς οὐ προσεδέξατο τὴν τοιαύτην τροφὴν λέγουσα· Ἔλαιον ἁμαρτωλοῦ μὴ λιπανάτω τὴν κεφαλήν μου, μὴ οὐν ἀπατᾶσθε· ἐγὼ γὰρ τῆς παρ᾽ ὑμῶν τροφῆς οὐκ ἐπιδέομαι, οὐδὲ τῆς τοῦ Χριστοῦ μου ἀγάπης ἀφίσταμαι· αὐτὸς γὰρ ἐστιν ἄρτος τῆς ζωῆς, ἀληθινὴ ἄμπελος, τῷ οἰκείῳ αἵματι τοὺς φιλοθέους εὐφραίνουσα. Ἐγνωκὼς οὖν τριβοῦνος τὴν ἀμετάθετον αὐτῆς ὁμολογίαν, καὶ τὴν πρὸς τὸν ἀληθινὸν Θεὸν πίστιν καὶ ἔνστασιν, ἀνήγαγεν τῷ ἄρχοντι. δὲ ἐκέλευσεν αὐτὴν πρὸ τῆς πόλεως πυρὶ παραδοθῆναι, ὥστε μήτε τὸ λείψανον αὐτῆς δυνηθῆναί τινα τῶν ὁμοπίστων κομίσασθαι. Καὶ δὴ ἀναφθείσης τῆς καμίνου, ὑπερβαλλούσης τε φλογὸς ἀρθείσης, φερομένη μακαρία Ἐρωτιῒς τοῦ ἐμβληθῆναι ἐν αὐτῇ, παρεκάλεσεν τοῦς ἀπάγοντας αὐτὴν στρατιώτας καιρὸν αὐτῇ παρασχεῖν τοῦ προσεύξασθαι, καὶ στᾶσα κατὰ ἀνατολὰς, ἐκτενῶς τὴν εὐχὴν αὐτῆς τῷ Σωτῆρι Θεῷ προσέφερεν λέγουσα· Δέσποτα Κύριε Θεὸς, τῶν μαρτύρων στέφανος, τοὺς ἁγίους τρεῖς παῖδας συγκατελθὼν εἰς τὴν Βαβυλωνίαν κάμινον, κἀκείνους μὲν δροσίσας, τοὺς δὲ βασιλικοὺς ὑπηρέτας φλογίσας, πρὸς τὸ τὸν ἄθεον τύραννον καὶ τοὺς σὺν αὐτῷ ἐπιγνῶναι τὴν σὴν μεγαλειότητα, καὶ νῦν τῇ σῇ δούλῃσυνείσελθε καὶ ἄφλεκτόν με ἐν τῇ καμίνῳ ταύτῃ διαφύλαξον, πρὸς ἔνδειξιν καὶ δόξαν τοῦ παναγίου ὀνόματος τῆς μεγάλης καὶ ἀνεκφράστου σου δυνάμεως· ὅτι σοῦ ἐστιν βασιλεία καὶ δύναμις καὶ δόξα τοῦ Πατρὸς καὶ τοῦ Υἱοῦ καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, εἰς τοὺς αἰῶνας. Ἀμήν. Μετὰ οὖν τοῦ προσεύξασθαι τὴν ἁγίαν, κατηκόντισαν αὐτὴν οἱ στρατιῶται εἰς τὴν κάμινον· διαιρεθεῖσα δὲ φλὸξ οὐδὲ τριχὸς τῆς κεφαλῆς αὐτῆς ἥψατο, ἀλλ᾽ ἔμεινεν καθόλου ἄφλεκτος. Καὶ τούτου τοῦ παραδόξου θαύματος γενομένου, θάμβος τοὺς στρατιώτας ἔλαβεν ἐπίγνοντας ἐπ᾽ αὐτῇ ἐνδειχθεῖσαν δύναμιν, καὶ ἀπελθόντες ἀπήγγειλαν τῷ ἡγεμόνι καὶ τοῖς τῆς πόλεως τὸ γεγενημένον θαῦμα· ὥστε πολλοὺς πιστεῦσαι τῷ Σωτῆρι Χριστῷ ὁμολογοῦντας καὶ λέγοντας, ὅτι μέγας ἐστὶν θεὸς τῶν χριστιανῶν, τοὺς οἰκείους δούλους ἐκ πάσης ἀνάγκης ὑπὲρ πᾶσαν ἀνθρωπίνην ἐλπίδα λυτρούμενος.

[10] Ἐγνωκὼς δὲ ἄρχων τὴν τῶν πολιτῶν ἀθρόαν μεταβολὴν, καὶ φοβηθεὶς, μήπως ἑτέραις παραδιδομένη βασάνοις, καὶ ἄλλας, θαυματουργίας ἐνδείξηται, καὶ πολλοὺς εἰς τὴν τοῦ Χριστοῦ ὁμολογίαν ἐπισπάσηται, ἐκέλευσεν αὐτὴν τὸν διὰ ξίφους ὑπομεῖναι θάνατον. Δεξαμένη δὲ ἁγία τοῦ Χριστοῦ μάρτυς Ἐρωτιῒς τὴν τοσαύτην ἀπόφασιν, καὶ εἰς τὸν τόπον παραγενομένη τῆς αὐτῆς τελειώσεως, στᾶσα κατὰ ἀνατολὰς προσηύξατο πρὸς Κύριον λέγουσα· Εὐχαριστῶ σοι, δέσποτα Χριστὲ Θεός μου, ὅτι τὸ ἀσθενὲς τῆς ψυχῆς μου καὶ τοῦ σώματος ἐνίσχυσας, καὶ τιμῆς μαρτυρικῆς διὰ τῆς ὑπομονῆς κατηξίωσας. Ἀλλὰ καὶ ταύτην μου τὴν ἐπιθυμίαν πλήρωσον, ἵνα μὴ δὲ, μετὰ τὴν τοῦ βίου τούτου μέτάστασίν μου, χωρισθῶ τῆς ἁγίας δούλης σου Καπετωλίνης τῆς ἐμῆς κυρίας, ἥτις πρὸ ἐμοῦ νομίμως ἀθλήσασα τοῦ στεφάνου τῆς δικαιοσύνης ἠξίωται. Ἀλλὰ καὶ νῦν ἱκετεύω σε, δέσποτα Κύριε Θεός μου, κἀμὲ τῆς μερίδος τοῦ κλήρου τῶν ἁγίων ἐν τῷ φωτί σου καταξίωσον, καὶ τοῖς τὴν μνήμην τῆς ἡμῶν τελειώσεως ἐπιτέλουσι δώρησαι ἐν μὲν τῇ παρούσῇ ζωῇ τὴν αὐτάρκειαν, πάντα διαβολικόν τε καὶ ἀνθρώπινον πειρασμὸν ἀποδιώκων ἐξ αὐτῶν, τοῦ σοῦ φόβου καὶ πόθου πλήρωσον· ἐν δὲ τῷ μέλλοντι αἰῶνι, κοινωνοὺς αὐτοὺς ἀνάδειξον τῶν ἐπηγγελμένων σου ἀγαθῶν· ὑπόδειγμα γὰρ τοῖς σὲ ποθοῦσιν τὸ ἑκούσιόν σου πάθος ἐν τῷ τιμίῳ σου σταυρῷ γέγονεν εἰς ἀνάστασιν ζωῆς αἰωνίου, ὅτι σὺ εἶ Θεὸς μόνος, καί σοι πρέπει δόξα εἰς τοὺς αἰῶνας. Ἀμήν. Ταῦτα τοίνυν αὐτῆς προσευξαμένης καὶ τῷ ξίφει τμηθείσης τὴν κεφαλὴν, ταῖς τῶν ἁγίων ἀγγέλων χερσὶ τὴν ψυχὴν ἐναπέθετο, οἵπερ καὶ παρέστησαν αὐτὴν τῷ ἀγωνοθέτῃ Χριστῷ. Ἐγένετο δὲ τελείωσις τῆς μὲν μακαρίας Καπετωλίνης μηνὶ ὀκτωβρίῳ ΚΖ, τῆς δὲ ἁγίας Ἐρωτιΐδος, τῷ αὐτῷ μηνὶ ΚΗ· ὧν ταῖς μνήμαις κοινωνοῦντες ἡμεῖς μέχρι τέλους φυλαττόμεθα πνευματικῆς χαρᾶς καὶ εὐφροσύνης πληρούμενοι κατὰ τὸ γεγραμμένον· Ἐμνήσθην τοῦ Θεοῦ καὶ νὐφράνθην, καὶ πάλιν

[S. Capitolina judici sistitur,] Multorum magnorum et triumphantium martyrum, qui oppositas sibi vires in nomine Domini devicerunt, ita ut ab iis qui sperant in Domino nostro Jesu Christo magnificarentur, invictis turmis merito annumerantur sancta martyr Christi Capitolina b et ejus ancilla nomine Eroteis, quæ fideliter c pugnantes hostium vires conculcarunt. Illo enim tempore comprehensa sancta Capitolina defertur Zelicinthio cuidam, tum Cappadociæ præsidi d, Licinio in partibus Orientis imperante. Ab his igitur, qui ad hoc missi fuerant, capta ac vinculis constricta, ad præsidem in stadio sedentem et equorum certamen contemplantem adducitur. Quo facto, gemitu personat universus populi cœtus, quasi ejus vicem dolerent, et communem ducerent infamiam, quod ignominia martyri illata, propter ipsius natales præ cæteris omnibus Cæsareæ illustres, toti urbi tribueretur. Verum cum præco populi clamorem ac tumultum repressisset, et omnibus quietem indixisset, accusator e præsidem allocutus est: Quandoquidem potentissimo imperatori, qui omnino Deorum cultui prospicit, magnitudo tua sedulo cooperatur atque adeo in eos qui christiani dicuntur inquirit, nos quidem ab hac Deos negari, Christum vero ut Deum palam haberi cum invenerimus, eam tuo sistimus tribunali, ut pervicaciæ præmia recipiat.

[2] Judex ait: Rea dicat nomen, conditionem et patriam. [qui eam nec blanditiis,] Beata ergo Christi martyr, repleta Spiritu sancto respondit: Nomine quidem a parentibus imposito dicor Capitolina; civitas temporalis hæc ipsa urbs; at vero nomine ego et omnes qui Christum diligunt Christiani vocamur, et una nobis omnibus civitas est superna Jerusalem, [Hebr. XII, 23] ecclesia primitivorum qui conscripti sunt in cælis. Præses ait: Audivi te nobili loco natam, et ex primoribus Cappadociæ: ne ergo insano quodam consilio, tuis majoribus hoc inuras dedecus, ut fructus indignus ex illa stirpe germinasse videaris, sed potius legibus imperatorum obtemperans, Diis immola. Sancta Martyr Christi respondit: Tu quidem, o judex, terrena cogitans, genus meum carnale suspicis, et a me majores dehonestari existimas, quia pro fide Christi certo; ego vero præcipue eos miror, quod non tantum martyres, sed et verbi divini magistros et præcones quasi quosdam nobiles ac speciosos ramos protulerunt. E quibus f magnus ille Firmilianus insanum vestrum errorem detestatus, et evangelicæ prædicationi fide adhibita, dux eorum quos infidelitas cæcos reddit, ad lucem solis justitiæ viam monstravit, et hujus gregis pastor factus est; cujus ego vestigiis inhærens Dominum et Salvatorem Christum confitebor regem regum, auctoritatis et dominii sempiterni potientem. Imperatori vero tuo, qui a vita quidem retrahit, atque ad mortem ducit, non obediam.

[3] [nec minis victam,] Judex ait: Attamen quem confiteris Christus tibi a Diis deficienti mortem procurat, ego vero et imperator nostram felicitatem et vitam tibi obedienti damus. Dicit martyr: Duas esse vitas ex scriptura didicimus rursusque duas mortes, temporalem alteram, alteram vero æternam. Qui vero hanc temporalem vitam amant, ejusque desiderio abripiuntur, nihil autem quod generosum sit aut ad virtutem ferat, agunt, æternæ morti id est nunquam finiendis pœnis tradentur. Sed qui propter Christum supplicia contemnunt, et mortem pietatis ergo oppetunt, æternam effugient mortem et veram vitam hæreditabunt, in qua non est dolor, nec luctus, nec gemitus. Hac igitur mente, ego falsum Deum vel potius simulacrum adorare non possum, omni vero tempore, omni loco adoro solum viventem Deum.

[4] [postpræclaram fidei confessionem, in carcerem reduci jubet.] Dixit præses: Num Serapis non tibi videtur magnus Deus g? — Neque magnum, neque parvum hunc æstimo, ait martyr, sed bruto quovis ignobilius, inanimato quovis inutilius: lapides enim et ligna ad ædificandas domus hominibus inserviunt; Deorum vero simulacra animabus ruinam et suis cultoribus perniciem afferunt. Pulchre ergo de iis propheta: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis [Ps. CXIII, 8.], quoniam, Rege et Domino divinæ gloriæ derelicto, nomina divina lignis et lapidibus, operibus manuum hominum, aptatis, et creaturas in creatorem mutatis. Cum hic enim dederit filiis hominum sperantibus in eum, filios Dei fieri, ita ut efficiamur divinæ consortes naturæ et filii altissimi, juxta Psalmorum oraculum, eo stultitiæ devenistis, ut divinæ gloriæ simulacra anteponatis, et immundis spiritibus serviatis, qui per ligna et lapides vos in perniciem detrudunt. Ego autem, donec spiritus vitæ erit in naribus meis, omnipotentem et unicum Creatorem Deum, ejusque unigenitum Filium Jesum Christum adorare non desinam, illum dico qui Spiritum suum Sanctum mihi dedit, quorum lumine ad veritatis agnitionem et fidei salutaris confessionem adducor. Tunc quidam ex circumstantibus martyrem interpellans h: En, inquit, ex tuis ipsius verbis, Deus Filium habet: quomodo ergo unum Deum profiteris? Duos profers et tres adorare fateris, licet nostros deos neges. Dixit martyr: Religio nostra iis qui sanis oculis et pura mente sunt prorsus vera est: nos quidem Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, consubstantialem i Trinitatem in una divinitate, a deorum multitudine abhorrentes, credimus. Vobis vero quorum oculi cæci sunt et aures occlusæ, eadem incredibilia et absona videntur: quamobrem errantes idolis cultum exhibetis. Tunc ira commotus judex jussit eam in custodia retineri; cum legione enim ex urbe, mandato imperatoris, profecturus erat. Sancta vero martyr cum ad carcerem rapiebatur gaudens exclamabat: [Ps. LXXXIII.] Quam dilecta tabernacula k tua Domine virtutum, concupiscit et deficit anima mea in atria Domini; et quæ deinceps leguntur.

[5] [De his monita, S. Eroteis ad eam accurrit ejusque mandata] Quibus ita gestis, unus ex iis qui aderant, beatæ Capitolinæ morem gerens, ad domum ejus cucurrit, et ancillæ Eroteidi omnia nuntiavit. Hæc autem cum in eo esset ut farinam subactam fermentoque mixtam igni traderet, omnibus in medio relictis l, ad heram suam in carcere detentam cucurrit, farinam in omnium nutrimentum et ipsi Domino committens. Postquam vincula sanctæ martyris osculata fuerat, eam allocuta est: Beata es, ait, o domina mea quod temporalem hanc vitam contemnis atque futuram illam æternamque cupis: at ora pro me ancilla tua ut et ego tui certaminis et dolorum Christi particeps fiam. Sancta vero Christi martyr: Cras hic adsis, ait, ut sis mortis meæ testis: magno autem studio et tu bona præsentia despicias, æternaque affectes: non enim metuendi sunt [Matth, X, 28.] illi qui corpus occidunt, animam vero non possunt occidere, sed potius eum qui et animam et corpus potest perdere in gehennam. His auditis Eroteis domum, et, coctis panibus, ad carcerem cum cibis reversa est. At Sancta Christi martyr ejus laudans benevolentiam, alimenta tamen noluit tangere m: [Matth. IV, 5. Deut. VIII, 3.] Non in solo pane, inquit, vivet homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei: habens ergo cælestem cibum panem vitæ, his non indigeo: panes autem pauperibus distribue. Porro vende quæcumque possideo, eaque egentibus divide n. In itinere enim ad cælum hoc viaticum auferamus oportet, ut Christus nobis dicat o: [Matth. XXV, 34, 35.] Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim et dedistis mihi manducare, sitivi et dedistis mihi bibere; et alia his similia. Cum vero didiceris jamjam exsequendam mei certaminis sententiam, adesto meæ morti.

[6] [domum redux exsequitur, mox a Domino sibi apparente confirmata,] Hæc mandata beata Eroteis exsecuta, ad Dominum clamavit: Domine Jesu Christe, qui omnibus non tantum viris sed et feminis, non tantum justis sed et peccatoribus, veritatis agnitione dignatus est, qui beatam et sanctam Theclam p pro tuo nomine certare concessisti, corrobora et me humilem famulam tuam, et animos viresque mihi addas, quibus munita te coram hominibus confitear; da etiam mihi fortitudinem ut illata corpori meo supplicia constanter feram: tu es enim iis qui auxilio destituuntur spes et auxilium! te laudibus prosequimur in sæcula. Amen. Hac oratione cum gemitu profusa paulisper obdormiscit, Dominumque sibi apparentem et loquentem videt: Confide, mulier! fides tua te salvam fecit: ero enim semper sicut rogasti, adjutor tuus in iis multis quæ pro nomine meo passura es. Expergefacta beata Eroteis, cum gaudio Deo gratias agit: Magnificat, ait, anima mea Dominum et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

[7] [judicem increpat, compreheditur, mortuaque domina, quæstioni fortiter respondet,] Postera autem die cum sedisset judex et beatam Capitolinam adduci jussisset, Eroteis audiens dominam ad tribunal stare, rebus omnibus in medio relictis, ad judicem cucurrit eumque lapidibus impetivit q: Dux tenebrarum, inquit, veritatis hostis! tene non pudet Dei famulam eamdemque primam urbis civem publice interrogare? hanc quæ idolorum cultum execrata, ad verum Deum accessit. At judex Eroteidem apprehendi, beatam vero Christi martyrem Capitolinam gladio perire jubet. Pronuntiata igitur sententia, sancta martyr Christi Capitolina in locum suo certamini destinatum profecta beatam mortem accepit, compendio viæad cælum et vitam æternam invento. Octobris die XXVII, passa est Sancta Christi martyr Capitolina, cujus corpus cum viri pii invenissent prope urbem, illud in ipso martyrii loco deposuerunt, ut tanquam turris invictissima et murus inexpugnabilis dæmonum vires et hominum insultus frangeret. Postea jussu præsidis a militibus vinculis constricta ad tribunal attrahitur beata Eroteis. Quam his interrogavit judex : Quodnam tibi nomen, quæ conditio tua? Sancta martyr Christi Eroteis respondit: A parentibus quidem Eroteidem nomen accepi, a Salvatore autem nostro J.-C., ego et omnes veritatis sectatores Christiani vocamur. Porro sum serva beatæ et sanctæ Capitolinæ quæ nuper bene certavit, et, devicto illo qui per vos sævit diabolo, cursum consummavit, fidem servavit ac demum ad Deum abiit in locum luce splendentem et in tabernacula justorum ubi vox exultationis et salutis resonat, cujus ego cruciatuum ut particeps fiam oro, ut bonis, quæ iis, qui ad sanguinis usque effusionem pugnarunt, promittuntur, tandem frui valeam. Patria hæc urbs, vehementer autem cupio ad cælestem metropolim transire. Dein judex: quomodo tu, servilis conditionis cum sis, ad imperatoris dictum ausa es non obtemperare, et lapidibus me impetere? Respondit martyr Christi: In Christo Jesu Domino meo non est servus, neque liber: propterea enim redemptor noster Christus, cum ad passionem pergeret, servi alapam pertulit ut omnes jugo servitutis et passionibus corruptionis liberaret, et omnibus pariter, pro ratione amoris erga Deum, regni gloriam elargiretur.

[8] [mox nervis, virgis tentata, adstantium intercessionem spernit,] Tandem martyris audacia accensus judex eam primum ad quatuor palos extensam nervis in humeros cædi jubet r. Post plures autem horas, cum beata Eroteis Dominum propter quem cruciabatur jugiter oraret, constanterque et hilari vultu supplicia exciperet, mandavit præses ut virgis dorsum ejus afficeretur s. Quod cum diu factum fuisset, virgis ipsis comminutis, nedum cessaret generosa martyr amantissimo Deo gratias agere, imo,non secus ac statua malleo percussa maximum emittit strepitum, ipsa quoque majore voce preces ad Deum fundebatt. [Ps. XXX, 1, 3, 12.] Exaltabo te Domine, quoniam suscepisti me : nec delectasti inimicos meos super me. Domine, eduxisti ab inferno animam meam, salvasti me a descendentibus in lacum. Domine Deus meus in æternum confitebor tibi. Da mihi Domine fortitudinem usque ad finem ut, particeps facta salutaris tuæ passionis, ad gaudium æterni tui et ineffabilis thalami perveniam [Rom. VIII, 18.]. Non sunt enim condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in Sanctis tuis. Post quas orationes, adstantesv tribunus et præpositus hortati sunt judicem ut eam miseraretur ac dimitteret. Hæc autem, quasi a divino et vivifico Spiritu acta, clamabat: Christiana sum, et inflicta a vobis verbera delicias arbitror et gaudii mei fundamentum: si ergo majoribus tormentis me addicere vultis, cito rem vestram agite! prima enim verbera omnino non sensi. Tunc eam interpellans tribunus: Numquid ergo cruciatus non sensisti? — Minime, respondit martyr : vobis enim, qui corpore nihil doletis, non tantæ sunt vires, quanta nobis a Christo vero Deo et animarum atque corporum medico suppeditatur consolatio atque auxilium: nolite ergo hallucinari: namque meum erga benefactorem meum amorem auferre nunquam poteritis! Optio x autem eorum qui hic aderant militum tunc exclamavit: Si hanc in mea tenerem potestate, canibus ejus carnes projicerem. Cui respondit beata Christi martyr Eroteis: Si quid nos pro Christo patimur, utique immortalitatem et vitam æternam gaudioque plenam speramus,vos contra, qui idolis et errantibus regibus servitis, hanc in primis improbam vitam relinquetis, ac dein vero mortem subibitis, æternæ illius pœnæ prænuntiam, quam in locum gemitus et stridoris dentium projecti luetis.

[9] [noctu in carcere ab angelis recreatur, atque postera die igne non læsa] His autem dictis, tribunus, præsidis mandato, beatam Eroteidem in carcerem reduci ibique fame necari jussit z. Verum angeli Domini albis vestibus induti ipsi noctu adfuerunt, et hymnos divinos canentes eam adeo confirmarunt, ut cibo corporis facilius careret. Hinc vero carceris custodes cum cælestes modos audirent, et quosdam e christianis per fenestram ingressos cum ea psallere arbitrarentur, portas aperuere et inventa sola Eroteide, quæ Dominum precabatur, rem prorsus mirandam ad ducem suum retulerunt. Quod cum ille admiraretur, misericordia motus panem et aquam jussit martyri apponi. At oblatos cibos recusavit martyr: [Ps. CXL, 5.] Oleum, inquit, peccatoris non impinguet caput meum: nolite spe vana falli: ego cibi vestri non indigeo, neque unquam ab amore Christi mei discedam, est enim ille panis vitæ et vera vitis quæ proprio quasi sanguine pios delectat. Immutabilem igitur manere confessionem martyris, ejusque fidem in Deum cum audisset tribunus, eam ad præsidem reduxit qui beatam Eroteidem extra urbem igne comburi decrevit, ita ut Christiani nullas ejus reliquias auferre possent. Mox accensa fornaceaa, ingentique assurgente flamma: cum ad ignem raperetur beata Eroteis, a militibus ut sibi orandi copia fieret impetravit. Stans ergo facie ad Orientem conversa, Deum salvatorem implorabat: Domine Deus! martyrum corona, qui in Babyloniam fornacem cum tribus pueris descendisti, eosque irrorasti, servos vero regis flamma consumpsisti, ut impius tyrannus ejusque asseclæ tuam potentiam agnoscerent, descende et nunc ad famulam tuam, et serva me a flamma intactam, ut demonstretur et laudetur sanctum nomen magnæ tuæ et ineffabilis potentiæ, quia tui est regnum, et potentia et gloria Patris et Filii et Spiritus Sancti, in sæcula. Amen. Absoluta oratione, milites stimulis in caminum trudunt martyrem, quæ, in duas partes divisa flamma, et ne uno quidem tacto capillo, prorsus inviolata permanet. Ad tantum portentum timor milites occupat qui, potentiæ martyris testes facti, duci suo et civitati rem enarrant. Quo fit ut multi Christum palam profiteantur et in has erumpant voces: magnus est Deus christianorum, qui servos suos a periculo præter spem omnem liberat.

[10] [gladio tandem martyrium consummat.] Verum cum præses tot cives ad fidem christianam converti audiret, timens ne forsan, novis tentata suppliciis, alia prodigia patraret martyr, atque inde non paucos ad Christum pertraheret, mandavit ut gladio tandem periret. Accepta igitur sententia, beata Christi martyr, in locum supplicii adducitur, et versa ad Orientem facie: Gratias ago tibi, inquit, Domine Deus meus, quod me animo et corpore infirmam sustentasti, et per constantiam, martyrii quoque dignatus es honore. Perfice ergo desiderium meum, ut post migrationem ex hac vita, a sancta famula tua Capitolina domina mea non separer, quæ post legitimum certamen corona justitiæ digna est habita. Sed nunc, obtestor te, Domine Deus meus, mihi etiam hæreditatis sanctorum in lumine tuo in partem me voca, eos vero qui nostri memoriam agentbb, in hac quidem vita quod sufficiat tribuas,et omni diabolica et humana tentatione depulsa, tuo timore et amore repleas, in futuro autem sæculo, omnium quæ promisista bonorum participes efficias. Omnibus enim qui te diligunt, voluntaria tua passio in exemplum facta est resurrectionis vitæ æternæ. Quia tu es solus Deus, et te decet gloria in sæcula. Amen. Postea, amputato capite, animam martyr sanctorum angelorum manibus deposuit, qui eam coram agonotheta Christo statuerunt. Contigit autem mors beatæ Capitolinæ octobris die vigesima septima, beatæ vero Eroteidis die vigesima octava, quarum nos memoriæ communicantes, eam ad finem usque servamus cc, spirituali lætitia et gaudio pleni,juxta illud: [Ps. LXXVI, 4] Memor fui Dei et delectatus sum et iterum…

ANNOTATA.

a Codex Coislianus CX scriptus est duabus columnis, quarum singulæ triginta versibus constant. Historiæ sanctarum martyrum cinnabro exaratus titulus: Μαρτύριον τῶν ἁγίων μαρτύρων γυναικῶν Καπετωλίνης καὶ Ἐρωτιΐδος. Interpunctio vero eadem est in hoc codice quæ in codice mazarinæo, Historiam ecclesiasticam Eusebii continente, et de qua pluribus disseruit Valesius in hujus operis præfatione. Hæc fere ad nos scripsit V. V. J. H. Nolte. Textum repræsentamus qualem accepimus, mutata tantum interpunctione.

b Nomen Capitolina in inscriptionibus et historicis documentis passim obvium: ubique in Octobris tomus XII. Actis, more potius latino, Καπετωλίνα scribitur, quod græce servamus, et in responso sanctæ martyris, num. 2, restituendum censemus pro Καπετωλία. Ερωτηΐς, aut Ἐρωτιΐς, (ut per vulgarem itacismum in Actis legitur), nomen est rarissimum, quod in nullo alio documento invenimus. Pleraque hujusmodi nomina ad dialectos aut ad linguam poeticam pertinent, derivanturque a masculinis in ευς [Cfr Pott in Zeitschrift für Vergleichende Sprachforschung, tom. IX, tom. IX, pag. 177 et sqq.] ; atqui hic mihi videor deprehendere formam dialecticam. Est enim Ἐρωτηΐς pro noto Ἐρωτίς [Ap. Muratori, Inscriptiones, pag. MCCLXX, 7 et MDLXXXIX, 7.] , perinde ac in inscriptionibus Lyciæ Ναννίς et Ναννηΐς apud Bœckhium legimus [Bœckh, Corpus Inscriptionum, tom. III, numm. 4215 et 4244.] .

c Vocem νομίμως, quæ et infra num. 9 occurrit, miratur Tillemontius [Mémoires ecclésiastiques,tom. V, pag. 648.] , quod S. Eroteis semetipsam judici sistendo eumque lapidibus aggrediendo, leges ecclesiæ non servarit. Vix notandum esset, istam vocem ex 2 Tim. 2, 5 desumptam, ad leges servatas aut non servatas minime referri, sed ad fortitudinem qua prædita Dei serva martyrium subierit legemque seu fidem servaverit.

d Ex iis, quæ de Actorum S. Theogenis et S. Capitolinæ cognatione supra diximus, patet Zelicinthium præsidem pro nomine genuino accipi non posse. Et quidem, etiamsi priorem illum Zelicinthium tribunum, qui in Actis S. Theogenis occurrit, admitteremus, hic tamen offenderet Zelicinthius præses. Nam si utramque personam ab uno eodemque viro geri dixeris, quis feret ex præside tribunum militarem factum? In tribunatu enim mortuus est Zelicinthius, de quo in Actis S. Theogenis. Si duos ejusdem nominis viros existimaveris, secundum ad primi normam fictum fuisse nemo non conjecerit. Omisso igitur præsidis nomine, de magistratu, coram quo hic sistitur S. Capitolina, pauca jam notemus. Cappadocia tunc temporis legatum consularem habebat, cum titulo legati Augustalis pro prætore, qui proin græce jure ἄρχων dicitur [Cfr Bœcking, notitia dignitatum, tom. II, pag. 147; Becker et Marquardt, Röm. Alterthümer, tom. III, part. I, pag. 160 et 161.] . Nos autem pro ἄρχων ubique præsidis appellatione usi sumus, quippe quod, teste Macro, nomen generale est, quo et proconsules et legati Cæsaris, et omnes provincias regentes, licet senatores sint, … appellantur [Digest. lib. I, tit. XVIII.] . Præter hunc proprium dignitatis titulum, ἡγεμών, δικαστής, passim in Actis vocatur. Unius autem legionis mentionem sub finem num. 4 mihi videtur Actorum posterior scriptor ex Actis S. Theogenis desumpsisse: duas enim legiones cum legato consulari provinciæ addiderat Vespasianus [Suetonius in Vespasiano, cap. 8.] . Tandem de Licinio imperatore dictum est supra num. 13.

e Commentariensis proprie vocabatur qui reorum curam agebat, acta excipiebat, examinandos ad tribunal ducebat, ut ex locis compluribus abunde demonstratur apud Pitiscum [Lexicon antiqq. romanarum, sub voce Commentariensis.] . Attulisse sufficiat Acta SS. Claudii et sociorum [Ap. Ruinart, pag. 266.] , Marcum diaconum in Actis S. Porphyrii [Acta SS. tom. VI Febr, pag. 660.] . Hujus officii munera ab iis, quæ corniculariorum propria sunt, non videntur valde distincta. Commentariensem præsidis aut præfecti legionis minister fuit. Ad legionis autem ipsius administrationem potius pertinebat cornicularius [Cfr Becker, Röm. Alterthümer, tom. III, part. II, pag. 419 et 420.] .

f De Firmiliani cum S. Capitolina necessitudinis vinculo vide quæ diximus in Commentario prævio num. 15.

g De Serapidis cultu egimus in Commentario prævio, num. 14.

h Responsa S. Capitolinæ de mysterio SS. Trinitatis clariora judicat Tillemontius quam ut ante concilium Nicænum sint descripta. Præclara utique est ista confessio: Patrem et Filium et Spiritum Sanctum consubstantialem Trinitatem in una divinitate credo. Nulla profecto ex his vocibus seorsim sumpta negotium facessit. At tam paucis iisque tam apte selectis verbis, Diocletiani ætate, enuntiari dogma, omnibus quidem ab initiis ecclesiæ notum, sed formula scholastica tam scite ante quartum sæculum nunquam conceptum, vix etiam ego credam. Admittamus igitur Trinitatis confessioni quædam a scriptore post Arianorum hæresim addita aut mutata fuisse. Nihil inde detrimenti patietur Actorum fides, quantum ad summa historiæ capita, ac pleraque verba attinet.

k Si quis ab ultimo Actorum scriptore, hanc Psalmi citationem, ut et pauca alia passim non apte inducta in sanctarum martyrum sermones, pro illo animi sensu quo affecta fuerit S. Eroteis, additam fuisse contendit, non magnopere refragabor. Attendat tamen velim adeo primis sæculis familiares fuisse christianis ecclesiæ orationes et Sacræ Scripturæ lectiones, qui passim talia loca severius improbet [Cfr Honoré de Ste-Marie, Réflexions sur la critique. Dissert. IV, art. VI, tom. II, pag. 39 et seqq.]

l Indole fervida et ad audacter agendum, considerationi vix tempore relicto, promptissima pluribus in locis Actorum apparet S. Eroteis. In iis igitur quæ hic legimus, nihil est quod respuerem, nisi forsan hæc verba τῇ τροφῇ τῶν ἁπάντων quæ huc non bene quadrant, et accepta videntur ex verbis S. Capitolinæ num. 6.

m Dubia mihi sunt, quæ de cibis a S. Capitolina rejectis habent Acta, propter similem locum in Actis S. Theogenis, ut supra monui in Commentario prævio num. 12.

n De bonis inter egentes divisis, agunt Menæa, silente Basiliano. Præterea addunt Menæa servos libertate donatos fuisse, quod unde acceperint nescio. Cæterum, rem christianorum moribus omnino consentaneam, antiquiore testimono non comprobari dolemus. Verum jussa dominæ suæ non nisi partim exsequi potuit S. Eroteis, quippe quæ postridie in vincula conjecta fuit.

o Hic sane locus est eorum generis, quæ ex actis expungere nefas foret.

p Colitur celeberrima hæc martyr die 23 septembris.

q Post orationes tam prolixas et Christi colloquium, quis in re hujusmodi non hærebit? Novi utique illud facinus potuisse S. Eroteidi præclarum videri, et sine ullius religionis violatione patrari; nec quidquam obstat quin, quod sibi rectum videbatur, capitis periculo generosa perfecerit. Verumtamen, ut dicam quod sentio, additum illud aut mutatum a scriptore eo libentius putem, quod de hoc insigni facto silet Menologium Basilianum. Forsan pro verbis facta, pro convitiis aut reprehensionibus lapides male consultus scriptor posuit.

r S. Capitolina, nobilis conditionis femina, capitis damnata est, nullo alio præeunte supplicio: S. Eroteis autem, utpote serva, crudelius habetur. Nervis primum, ac dein virgis cæditur. De his vero pœnis lege Gallonium [De SS Martyrum cruciatibus, cap. IV.] , Sagittarium [De martyrum cruciatibus, Francof. 1796.] et Ruinartium [Acta martyum, pag. 171 in nota, et seqq. edit. 1713] .

s Virgarum pœnam non enarrat Menologium Basilianum; Menæa autem nervos ad flagellationem primum adhibitos non referunt, at contra de igne, quem Menologium Basilianum cum Actis memorat, prorsus tacent. Verum cum breviaria Actorum, qualia in Menæis et in Menologio Basiliano reperimus, omnia comprehendere nequeant, nihil inde contra Actorum fidem potest deduci. Slavorum Prologus, qui Menæorum vestigiis insistit, virgas ferreas, ut audivi a Patre J. Martinov, pro voce græca ῥάβδοις slavonice exprimit.

t Vide annotatum sub littera k.

v Unicum scholium, quo ornata sunt Acta nostra in Ms. coisliniano, hoc loco occurrit. Etenim juxta notata a V. V. J. H. Nolte voci τριβοῦνος superscribitur τοῦ βήματος, voci vero πραίπόσιτος, primum ἡγούμενος, cui rursus superscribitur ἡγεμών. Quibus quidem expositionibus num vocis tribuni cum tribunali (græce βήμα), cognationem, et vocis præpositi sensum indicare voluerit, prorsus nescio, suspicor tamen. Porro tribunum, præpositum et optionem, de quo infra, huc ex Actis S. Theogenis transmigrasse nullus dubito [Acta SS. tom. I Jan. pag. 135.] .

x Nomen et dictorum partem mutuatus est scriptor. De optionis munere sæpius actum est: adi, si lubet, Pitiscon in Antiquitatum romananum Lexico, voce Optio, Ruinartium [Acta martyrum, pag. 112, pag. 87.] , et sæpius laudatum opus Beckeri [Röm. Alterthümer, tom. III, part. II, pag. 420, 421.] .

z Multa hic valde dubianotabis ex Actis S. Theogenis, præsertim cum in his omnibus auctoritatem tum Menologii Basiliani, cum etiam Menæorum desideremus.

aa Fornax Tillemontio suspecta est [Mémoires ecclésiastiques, tom. V,pag. 648.] ; exempla tamen non desunt ad Acta vindicanda [Cfr Sagittarium, martyrum cruciatus, pag. 181.] ; exempla tamen non desunt ad Acta vindicanda [Cfr Sagittarium, martyrum cruciatus, pag. 181.] , nec in servis torquendis multum legibus aut moribus impediebantur judices. Cæterum cum ignis ipsius pœna in S. Eroteidem decreta auctoritate Menologii Basiliani confirmetur, operæ pretium non est rei adjuncta excutere.

bb Cæteris omnibus difficultatibus intolerabilior Tillemontio videtur oratio S. Eroteidis. Latuitne virum doctum vocem αὐταρκείαν sufficientiam, et cætera quæ diabolicas tentationes respiciunt, eodem sensu a sancta martyre prolatam fuisse, quo a S. Paulo ad Timotheum scribitur [I Tim. VI, 6. 8. 9.] : Est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia … habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem. Verborum autem, quæ, de memoria martyrum aliquando facienda, in eadem oratione leguntur, jacturam faciemus, cum aliquid in eis offensionis inveniemus.

cc Ex ultimis Actorum verbis recte concluditur pluribus annis post mortem SS. Capitolinæ et Eroteidis ea fuisse scripta. Verum hæc non juvant ad ætatem prioris scriptoris definiendam.

* lege Καπετωλίνα

* rectius Σάραπις

DE S. NESTORE, MARTYRE THESSALONICÆ

CIRCA ANNUM CCCVI.

SYLLOGE.

Nestor, martyr Thessalonicæ et socius S. Demetrii (S.)

AUCTORE V. D. B

§ Unicus. Martyrum ordines apud Græcos. An S. Nestor megalomartyr sit. Quomodo excusanda ejus monomachia cum gladiatore. Unde desumenda gesta.

Sanctissimos Christi martyres distinxerunt Græci in ordines quosdam, quibus propria sint sua nomina. [Diversi apud Græcos martyrum ordines:] Videlicet πρωτομαρτυρας vocarunt atque etiam nunc vocant, non tantum Abelem, qui primus pro pietate occisus est, et Christum, sanctorum martyrum caput et exemplar, sed eos quoque qui initio ecclesiæ sanguinem suum pro Christo fuderunt, ut S. Stephanus S. Thecla aliique; νεομαρτυρας contra, qui post pacem ecclesiæ concessam, v. g. temporibus imperatorum iconomachorum, martyrium fecerunt, atque etiam qui nunc identidem a Turcis occiduntur. Μεγαλομαρτυρας deinde dixerunt et dicunt eos, qui dignitate aliqua civili aut militari honestati fuerint aut genere editi nobiliori, ut SS. Theodorus, Eustathius, Georgius, Arethas, Sergius, Demetrius etc.; ex adverso ἁγιομαρτυρας aut nude μαρτυρας martyrum quasi vulgus. Præterea ἱερομορτυρας appellarunt eos, qui episcopali aut sacerdotali consecratione Deo devoti fuerunt: sed ὁσιομαρτυρας sanctos monachos, quorum complures pro defensione sanctarum imaginum procubuerunt. Veniunt deinde καλλιμαρτυρες; quod nomen feminis fere datum reperimus, ut SS. Anthusæ, Barbaræ, Euphemiæ, Bassæ aliisque; sed et S. Mocium καλλιμαρτυρα dictum offendimus. Insuper συμμαρτυρες, seu principalioris martyris socii, occurrunt sæpius; verumtamen non ut titulus, sed ut rei gestæ indicium [Cfr de universo hoc argumento Sagittarius,de Martyrum cruciatibus, pag. 19; Acta SS. tom. VIII Octobris, pag. 124; Thesaurus Græcus H. Stephani, edit. Didot, vs ἁγιομαρτυς, ἱερομαρτυς, καλλιμαρτυς, μαρτυς, μεγαλομαρτυς, νεομαρτυς, ὁσιομαρτυς, συμμαρτυς; Suicerus, Thesaurus ecclesiasticus, V° μαρτυς.] . Atque in his notis aut characteribus, uti in omni simili rerum genere, erratur aliquando aut a communi usu declinatur; sed rarius quam ut negligenda sint hæc classium discernicula.

[2] [S. Nestor megalomartyr non est, utpote adolescens plebejus] Non itaque sine consilio aut quasi ex casu megalomartyr appellandus est S. Nestor, cujus memoria hodie apud Orientales agitur. Re quidem vera megalomartyrem eum vocavit Papebrochius [Acta SS. tom. I Maji, pag. XLIX.] in Ephemeridibus græcomoschis; et Byeus [Ibid. tom. IV Octobris, pag. 62.] , decessoris auctoritate deceptus, credidit eum megalomartyris titulo a Græcis fuisse honestatum. Sed ita non est. Venit S. Nestoris nomen in synaxariis orientalibus ad tres dies: scilicet ad 25 octobris, qua ejus fit memoria tum in Menologio slavico Assemanii, in Menæis communibus Mosquensibus et in calendario Sisatovacensi anni 1324, tum in Menologio græco Mediceensi; dein ad diem sequentem, qua in omnibus slavicis et græcis laterculis S. Demetrii Thessalonicensis natalis celebratur, et S. Nestoris in Menologiis Basiliano, Sirmundiano et altero Mediceensi; et demum ad præsentem diem quia in omnibus fere græcis et slavicis fastis S. Nestoris festivitas recolitur; sed in his nuspiam mihi obvius factus est cum megalomartyris titulo, qui in iisdem passim S. Demetrio, viro consulari, cujus quasi socius fuit, tribuitur. Neque in ipsis Ephemeridibus græco-moschis, quarum occasione in hunc errorem lapsus est Papebrochius, quidquam erat cur S. Nestor megalomartyr diceretur. Re quidem vera, non secus ac S. Demetrius, veste illic militari pictus est; sed veste communi, non autem ducali aut ornata, quacum S. Demetrius exhibetur. Neque dux, aut princeps, aut præses, aliove umquam munere aut officio auctus fuit S. Nestor; sed adolescens erat audax et formosus, genere plebejo, omni laude destitutus, nisi quod christianus erat.

[3] [Victo gladiatore gentili, jubetur a Maximiano decollari;] Ecce autem ut in Menologio Basiliano ejus celebratur memoria: Nestor martyr erat ex civitate Thessalonica temporibus Maximiani imperatoris. Christianus quum esset, adibat sanctum Demetrium, ubicumque is moraretur, ab eoque accuratius veritatis verbo instituebatur. Quum autem Thessalonicæ versaretur Maximianus, circenses ludos haberi jussit; in quibus produxit gladiatorem gentilem *, nomine Lyæum, portentosa corporis proceritate et firmitate virum, qui complures ex adversariis jam occiderat. Hunc videns S. Nestor divino zelo accensus est; et quum audivit Maximianum dicentem: “Siquis velit, congrediatur cum Lyæo eumque vincat;” cucurrit ad S. Demetrium eumque consultorem ea de re adhibuit. A beato viro itaque confirmatus et Domini nostri Jesu Christi virtute auctus, Lyæum gladio sustulit. Quamobrem vehementer commotus imperator Nestorem decollari jussit. Atque ita Christi martyr consummatus est, de diabolo simul et de Lyæo triumphans.

[4] [caretne hic narratus auctoritate?] Indignabundus hanc narrationem rejicit Tillemontius [Mémoires ecclésiastiques, tom. V, pag. 639.] , tum quod hæc non nitantur nisi Simonis Metaphrastæ auctoritate, tum quod S. Nestori adscriptum certamen plane pugnet cum lege divina: Nestorem quidem aliquem cum Lyæo pugnasse, sed gentilem; quem christiani imprudenter in martyrem mutarint et S. Demetrii socium. Verum enimvero narratio hæc Metaphraste longe antiquior est. Byæus nempe exemplar græcum Passionis produxit, quod sæculo VI videtur scriptum; ex quo apparet S. Nestorem, qui cum Lyæo pugnavit, christianum fuisse, neque descendisse in arenam, nisi prius re communicata cum S. Demetrio, non procul inde custodito; eumque a Maximiano fuisse capitis damnatum, quoniam, interrogatus an arte magica usus esset adversus Lyæum respondit: Arte magica, absit, haud cecidit, sed neque incantatione quapiam est occisus, sed Deus Demetrii, Deus christianorum, angelum suum misit, scelestumque ac superbum in manu mea occidit. Iratus igitur imperator mandavit, ut is, utpote christianus, ad occidentales urbis partes in locum, cui Aureæ portæ nomen, abduceretur; ibique gladio proprio a Menutiano protectore occideretur, atque ita martyrii coronam est adeptus. Non itaque juvat hoc loco Metaphrastæ nomen invocare, quo explodantur quæ displiceant: quæ enim de S. Nestore scripsit Metaphrastes in antiquioribus repererat libris.

[5] [obstatne ne S. Nestor inter cælites habeatur?] Prius itaque Tillemontii argumentum Byeo probari non potuit; sed alterum, scilicet quod S. Nestoris cum Lyæo pugna a lege divina plane aliena sit, ab eo ambabus ulnis admissum est. Quocirca hæc Byæo stat sententia auta Græcis virum plane indignum cultu ecclesiastico honestatum fuisse, aut probo cuidam S. Nestori martyri afficta fuisse Nestoris gladiatoris gesta. Verum nulla pejor argumentandi ratio quam quæ in his posita est: “Fieri non debuit; ergo factum non est.” Utique nemini privato licet alterum occidere, nisi justæ defensionis causa; sed hæc pugna non ita nude et simpliciter SS. Nestoris et Demetrii menti proposita est. Ut ex omnibus apparet Actis, reprimere volebant Lyæi gentilis et imperatoris, christianos prosequentis, jactantiam: quo proculdubio frangeretur gentilium superbia, quam primum audiretur victorem esse christianum; ut quasi gentilitas a christianitate victa esset. Quæ nequeunt intelligi, nisi quis probe cognitas habeat partes et factiones circenses, atque etiam studium christianorum, illo non minus quam præsenti tempore ex animo ad Deum clamantium: Ut inimicos sanctæ ecclesiæ humiliare digneris, te rogamus, audi nos. Facile itaque potuerunt S. Nestor et S. Demetrius putare lictium esse hoc certamen tam egregiam ob causam. Insuper, quod viri illi eruditi animadvertere non videntur, utique tunc temporis tanta scientia morum non erat christianis quanta nunc presbyteris. Quid, quod tum plures etiam episcopi et presbyteri, arbitrabantur christianis virginibus licitum esse suicidium, quo castitatem suam illibatam servarent [Cfr Nicephorus Callistus, Hist. eccl. lib. VIII, cap. 13, tom. I, pag. 455; S. Hieronymus, Comment. in Jonam, cap. I, V. 12, ap. Migne, Patrologia, tom. XXIV, col. 1129; S. Joannes Chrysostomus, opp. tom. II, homil. XL, num. 11, pag. 585; Eusebius, Hist. eccles. lib. VIII, cap. 12, pag. 305.] ? Recentius scilicet inventus est instinctus divinus, quo hæc suicidia excusarentur.

[6] [Reliquæ res S. Nestoris quærendæ in Commentario de S. Demetrio.] Quum itaque hæc mea sit sententia, fides mihi facienda erat verbis Byei; qui in prætermissis ad diem 8 octobris, quum retulisset S. Nestoris nomen non secus ac S. Demetrii ad illam diem in Martyrologio Romano consignatum fuisse, sed suo judicio perperam propter rationes Tillemontii, in Commentario de S. Demetrio exponendas, sic pergit: Quodsi autem illæ rationes post haud arriserint, Nestoremque nihilominus sanctis martyribus in opere nostro accensere visum fuerit, fieri id poterit ad diem, quo de eo præcipuum suum officium, in Menæis excusis occurrens, Græci faciunt, 27 octobris. Verumtamen hoc loco nolim acta agere. Quæcumque enim de S. Nestore colligi et disceptari queunt, hæc reperire est in egregio Byei de S. Demetrio Commentario; quem ipse Theophilus Tafelius, in universitate Tubingensi lector, qui vitam quasi suam rebus Thessalonicensibus eruderandis impendit, laudavit plurimum [Historia Thessalonicæ, pag. 30 et seqq] .

[7] [Byeo et Tafelio] Licet in Passione legantur SS. Demetrius et Nestor jussu Maximiani Herculii cæsi fuisse, [videtur hoc martyrium contigisse anno 306.] sensit tamen Byeus id factum jussu Maximiani Galerii. Bis hunc nodum examinavit Tafelius, et bis in Byei sententiam concessit: Non posse enim Maximianum, cognomine Herculium, rite admitti; Gothos scilicet seu Sarmatas aut Scythas, ut Acta volunt, numquam ab isto imperatore victos, sed a Maximiano Galerio, qui in Illyrico imperavit ab anno 303 ad 311 [Ibid. pag. 30.] . Et alibi sic prosequitur idem argumentum [De Thessalonica ejusque agro, pag. 114.] : In annum 311 eam ob causam S. Demetrii (et S. Nestoris) passio incidere vix potuit, quod eo ipso anno Galerius imperator decretum suum de Christianis, anno 303, die 24 februarii, ab ipso et Diocletiano promulgatum, revocavit [Manso, Leben Constantinus des Grossen, pag. 354 et 359.] . Deinde non Maximianus Herculius christianorum fuit persecutor sed Diocletianus et C. Galerius Valerius Maximianus Armentarius, ut pleno Augusti nomine utar. In tempore vero passionis Demetriacæ constituendo is annus maximopere eligendus est, quo Galerius a sede sua imperiali Thessalonica non abfuit; qui erit fere annus 306. Is mihi etiam nunc maxime probabilis annus videtur. Hactenus bene: sed minus bene quod putavit Tafelius [De Thessalonica, pag. 152.] S. Nestoris memoriam factam esse die 26 octobris in Menologio Basiliano ut initium esset festi S. Demetrii. Contra in hoc Menologio non secus ac in aliis libris, conjunguntur SS. Demetrii et Nestoris natales; sed in codicibus liturgicis græcis frequenter variantur uno die festivitates, quemadmodum in Anno ecclesiastico græco-slavico Martinovii passim observatur.

[Annotata]

* natione Vandalum

DE SS. MARTYRIBUS ASIANIS MARCO, SOTERICHO ET VALENTINA CULTIS IN INSULA THASO

TEMPORE INCERTO.

SYLLOGE.

Marcus, martyr Asiani, cultus in insula Thaso (S.)
Soterichus, martyr Asiani, cultus in insula Thaso (S.)
Valentina, martyr Asiani, cultus in insula Thaso (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ Unicus. Memoria in Menologio Basiliano et in fastis slavicis. Martyrii modus. Translatio reliquiarum ad insulam Thasum.

Si quis conferre velit Annum ecclesiasticum græco-slavicum Martinovii nostri, [In Menologio Basilii et in fastis Slavicis, sed in nullis aliis Græcis, celebratur ad diem 26 aut 27 octobris memoria] quem initio præcedentis tomi edidimus et qui ex centenis synaxariis, menologiis, menæis aliisque id genus libris slavicis et græcis collectus est, cum Martyrologio Hieronymiano aut cum Martyrologio Syriaco Wrightii, facile deprehendet a libris, qui qualitercumque ortum suum ecclesiæ Constantinopolitanæ debent, abesse plus mediam partem nominum sanctorum, qui in patriarchatu Constantinopolitano olim culti fuerunt aut etiamnum coluntur. Neque multum ab octo sæculis crevit sanctorum numerus, qui Menæis Græcorum inscripti sint, sed potius imminutus fuit, ut ex comparatione Menologii Basiliani cum iisdem Menæis manifestum est. Inter eos autem, quorum cultus in ecclesia Constantinopolitana cessavit, recensendi sunt tres sancti martyres Asiani, quorum corpora in insulam Thasum delata fuerunt. Celebrantur enim eorum gesta in Menologio Basilii, quod ad finem sæculi X conscriptum est, sed plane omittuntur in Menæis impressis atque etiam in Sirmundiano Menologio et in aliis, quæ in his Actis nostris allegari solent. Sed fideliores fuerunt Slavi; qui, Menologio Basiliano aut alio simili libro olim usi, in codices suos sacros transtulerunt trium sanctorum martyrum memoriam eamque ad hanc usque diem servaverunt. Unde fit ut SS. Marci, Soterichi et Valentinæ martyrum nomina in his tantum libris scripta reperiamus: in Menologio Basiliano ad diem 26 octobris, et in Calendario Sisatovacensis monasterii, exarato anno 1324, in Prologo Mosquensi tum orthodoxo, tum Staroverorum, in Menologio Mosquensi Demetrii Rostoviensis et demum in Calendario Mosquensi anni 1818 ad præsentem diem 27 octobris. Nihil invenimus in aliis libris.

[2] [SS. Marci, Soterichi et Valentinæ, a furente plebe ad mortem raptorum,] Accipe jam Certamen sanctorum martyrum Marci, Soterichi et Valentinæ, quod in Menologio Basiliano legitur: Hi sancti martyres vitam antea in omni pietatis genere egerant; Christum annuntiabant omnibus; et multos ex infidelibus, ad Dominum conversos, baptizabant in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Quare comprehensi ab impiis Græcis, multisque tormentis excruciati, longis clavis in corpore confossi, itaque tracti atque huc et illuc sine misericordia a viris, feminis et pueris super terram raptati et conculcati fuerunt, donec sanctas ac beatas animas Deo tradiderunt. Christianus autem quidam, vir pius, fidelis, Deumque timens, qui viventibus martyribus animum ad subeundum martyrium addere, defunctis vero amorem et honorem exhibere consueverat, eorum pretiosas reliquias ex Asia in Thasum insulam translatas honorifice deposuit; ubi curationes ad hanc diem fidelibus fundunt. Viro, qui eorum exuvias transtulit, nomen erat Terentianus.

[3] [sine interventu magistratus, incertisque tempore et loco, sed in littore Asiæ occidentali.] Ex hoc narratu liquet tres Christi pugiles non juxta fori formas legesque imperatorum mortis damnatos fuisse, sed populari tumultu, adversus christianos excitato, periisse. Complures sanctos, crudelissimo hoc cruciatu enectos, recenset Gallonius [Cruciatus SS. Martyrum, pag. 192 et 193.] et post eum Sagittarius [De Martyrum cruciatibus, pag. 229 et seqq. edit. 1696.] ; atque ex exemplis, quæ proponunt, apparet hoc martyriorum genus in usu fuisse, etiam quum nulla persecutionis edicta ab imperatoribus essent proposita. Satis erat ut idolorum sacerdos aliquis, magus, aruspex aut alius vafer homo plebeculam excitaret. Hæc tum in christianos irruens placari non poterat, nisi immanis ejus sævitia, visis cruentatis Christi fidelium membris, satiata esset. Et quidem adversus SS. Marcum, Soterichum et Valentinam exacerbata est, quoniam multos gentiles divini verbi prædicatione ad sacra christiana traducerent. Sed quoniam nullus præses aut alius magistratus huic martyrio intervenit, hinc forte factum est, ut indicium nullum adsit temporis. Sed quidni saltem locus indicatur? Hoc unum compertum est sanctos martyres ad mortem raptatos esse in Asia, utique Minori, et quidem in littore occidentali, quum Terentianus Thasum transtulerit eorum corpora. Nec quidquam certius de tempore et loco martyrii colligere licet ex libris slavicis. Prologus enim orthodoxus et Staroverorum proxime sequuntur Menologium Basilianum; in Menæis impressis brevis tantummodo fit, et quidem minutioribus literis, commemoratio; neque eloquentiores sunt Versinskius et Kalendarium Mosquense.

[4] [Reliquæ, in insulam Thasum translatæ, verisimiliter ibidem adhuc servantur.] Thasus autem seu Thassus insula, quo devecta fuerunt sanctorum corpora, jacet in parte septentrionali maris Ægæi seu Archipelagi, oræ Thraciæ inter ostia Nesti et Strymonis fluminum adjacens, Samothraciam spectans ad orientem et ad occidentem brumalem Montem Atho seu Sanctum. Eam diligenter visitavit ante triginta annos Prokesch d'Osten, legatus Austriacus in Græcia, antiquitates profanas et topographicam rationem præcipue investigans [Dell' isola di Taso, in Dissert. della pontificia Academia romana di archeologia, tom. VI, pag. 182 et seqq.; Denkwürdigkeiten und Erinnerungen aus Orient, tom. III, pag. 611 et seqq.] , atque anno 1839 A. Grisebach [Reise durch Rumelien und nach Brussa, tom. I, pag. 210 et seqq.] , ad res naturales maxime attentus, ibique repererunt domos 1020 et incolas fere 6000, Græcos omnes, in 12 pagos divisos. Sed rerum ecclesiasticarum indagine parum aut nihil se detineri passi sunt. Verum quum hæc insula omnium fere minimum a Turcis passa sit, valde verisimile est illic adhuc servari sanctorum martyrum reliquias et forte etiam eorumdem Passionem. Fatendum tamen est Francisco Braconnier, Societatis nostræ presbytero, qui ineunte sæculo XVIII eamdem insulam adiit et præcipua loca peragravit, nihil de eis monstratum esse, licet a populo et clero optime fuisset exceptus [Lettres édifiantes et curieuses, Mémoires du Levant, tom. II, pag. 308 et seqq.] . Neque etiam de eis meminit Ludovicus Lacroix [Iles de la Grece, pag. 572 et seqq.] , qui nuperius collegit quæ de illa insula innotuerunt.

DE S. EUCHARIO, EPISCOPO EJUSQUE SOCIIS MARTYRIBUS IN LOTHARINGIA

ANNO CCCLXII

COMMENTARIUS CRITICUS.

Eucharius, episcopus, martyr in Lotharingia (S.)
Socii, martyres in Lotharingia (SS.)

AUCTORE V. D. B.

§ I. S. Eucharii memoria in fastis sacris; aliorum sanctorum frater habitus; parentela incerta.

Præsenti mense octobri actum fuit de pluribus sanctis, qui consanguinitatis vinculis inter se conjuncti fuisse in pristina diœcesi Tullensi, [S. Eucharius, diversis diebus laudatus in fastis sacris,] in qua ecclesiasticos honores consecuti sunt, jamdiu perhibentur; die scilicet tertia dictum est de S. Menna, die octava de S. Libaria, die decima sexta de S. Eliphio; atque etiam ad diem octavam in prætermissis memorata fuit S. Susanna; qui omnes non secus ac S. Eucharius, impræsentiarum qualitercumque illustrandus, ex Baccio et Lientrude nati feruntur. Unde fit ut, cum hic ultimo loco veniat, satis futurum sit ut plura, quæ ad eum spectant, tangantur potius quam explicentur. Tribus diversis diebus S. Eucharii nomen fastis sacris inscriptum reperi: die 20 octobris in Breviario Tullensi, anno 1749 jussu episcopi Scipionis Hieronymi Begon editi, et secundum id in Ordine divini officii juxta ritum Tullensem in diœcesi San-Deodatensi servatum pro anno 1830, item in Ordinibus juxta ritum Nancejensem pro annis 1838 et 1839 et in kalendario liturgico diœcesis Nancejensis et Tullensis (hæ enim in unam coaluerunt ab anno 1801) pro anno 1852; die 24 octobris in Catalogo generali sanctorum Ferrarii, qui sibi præluxisse affirmat kalendarium Tullense ineuntis sæculi XVII, et in supplemento Martyrologii Gallicani Saussayi, ubi hæc leguntur: Ipso die (24 octobris) natalis S. Eucharii, episcopi Tullensis et martyris gloriosi, in prædicatione divinæ veritatis et gregis sui tutela a barbaris impie furentibus obtruncati; et demum die 27 octobris in Martyrologiis universali Castellani, in Parisiensi cardinalis de Noaliis et in Ebroïcensi Petri Julii Cæsaris de Rochechouart; in quibus, uti etiam in universali Castellani, qui episcopi titulum addit, hæc legitur memoria: Prope Liberdunum in territorio Tullensi, sancti Eucharii, qui ibidem ut martyr honoratur.

[2] [olim colebatur die 27 octobris, postea die 20 octobris.] Ferrarius insuper in Catalogo generali ad diem 27 septembris habet: Tulli in Gallia S. Eucharii martyris. Ex kalendario et tabulis ecclesiæ Tullensis. Cætera nobis ignota; atque hinc Saussayus ad eamdem diem in supplemento: Tulli Leucorum natalis S. Eucharii martyris, triumpho magis quam historiæ celebritate nobilis. Verum manifesto errore ad diem 27 septembris relatus est beati viri natalis, qui solum 27 octobris signandus erat. Hac enim die, priusquam prædictus episcopus Tullensis Scipio Hieronymus Begon mutasset Tullense Breviarium, agebatur S. Eucharii festum [Benoit de Toul (Picart), Hist. ecclés. et polit. de la ville et du diocèse de Toul, 1707, pag. 210.] ; atque ante omnem hominum memoriam illa die id actum fuisse vel inde constat quod decessores nostri antiquum anni 1535 Tullense Breviarium habebant, in quo id dicta die 27 octobris notabatur [Act. SS. tom. VII Septembris, pag. 378, et tom. II Octobris, pag. 151.] . Ratio autem, ob quam id institutum mutavit Begonius, non obscura est. In literis enim, per quas novi sui Breviarii usum indixit, principii loco statuit quadragesimam, utpote luctuosis pœnitentiæ laboribus sacram, nonnisi ægre martyrum admittere solemnia; quare, inquit, occurrentes per illud tempus festivitates ad aliud magis opportunum transtulimus; exceptis tamen festis S. Joseph et Virginis Annuntiatæ, quibus propter solemnitatem suus religiose locus servatus est. Quum vero die 27 octobris, vigilia SS. Simonis et Judæ, jejunium esset, hujusmodi etiam jejuniorum ratio habenda visa est, saltem sicubi in diœcesi Tullensi sanctus, cujus festum celebrandum fuisset, patronus esset: quocirca S. Eucharius, quem Liberduni patronum esse inferius videbimus, coli jussus est prima die proxime vacua, id est 20 octobris.

[3] [Lectio præcipuas ejus res continens.] Lectio III (officium enim ritus simplicis est), quam novo suo Breviario inserendam curavit Begonius, pleraque continet, non tamen omnia, quæ de S. Euchario disputari possunt, et desumpta esse dicitur ex abbate Ruperto in Vita S. Eliphii apud Surium, ex diplomate Dagoberti I, ex charta Petri de Brixeio etc. Est autem sequens: Eucharius, sancti Eliphii martyris frater, ipse quoque, Juliani apostatæ temporibus, sub Sallustio Galliarum præfecto, pro Christi fide securi percussus fuisse fertur, prope vicum nomine Pompejum, ubi Martha Mosellæ illabitur; unde corpus ejus, a christianis delatum, in Liberdunensi castro sepultum est; cui quidem loco tutissimum fuisse præsidium sacrum hoc pignus, his testatur verbis Dagobertus primus Francorum rex in diplomate ecclesiæ Tullensi concesso: “Locus, inquit, in quo sanctus Eucharius veneratur, obsessus a Vandalis remansit indestructus: ubi Deus excitando potentiam suam salvos fecit multos; et Vandali, passi ruinam magnam, perierunt propter iniquitates suas.” Duodecimo autem sæculo, quum Petrus de Brixeio Liberdunum, antiquissimum Tullensis ecclesiæ castrum, instaurasset, ad loci munimentum, maxime vero, ut ait, ad honoranda gloriosi martyris Eucharii ibidem quiescentis ossa, sub illius nomine ecclesiam construxit. Sacræ beati martyris reliquiæ, sexaginta post annos ab Ægidio de Sorcejo, Tullensi episcopo, translatæ et in pretiosiori theca repositæ, a Lutheranis, confracta arca, decimo sexto sæculo concrematæ sunt.

[4] [In Passione S. Eliphii aliisque monumentis] Neminem porro novi qui de S. Eucharii vita quidpiam tradiderit ante sæculum XI, quo scripta est antiquior S. Eliphii Passio; sæculo XII ineunte meliori latinitate donata a Ruperto, abbate Tuitiensi. Leguntur autem in ea sequentia [Acta SS. tom. VII Octobris, pag. 812.] : Ferunt qui ejus (Eliphii) progeniem non ignorant, quod vir Deo plenus quatuor habuit germanos, in omni sanctitatis perfectione per cuncta sibi simillimos, sanctissimum videlicet episcopum nomine Eucharium, qui cum palma martyrii susceptus est in paradisum. Corpus ejus sanctissimum in castrum ad Liberdum * est conditum; castissimas etiam tres virgines per omnia Christo devotas, quarum nomina lectioni placet inseri. Menna dicitur prima sacra virgo et monacha ad Porses est condita; secunda nominabatur Libaria, monacha et martyr, in civitate Grandi fuit sepulta; tertia, monacha similiter et martyr cognomine Susanna, in Campania est sepulta. His Acta S. Mennæ, quæ proculdubio multo recentiora sunt, et inscriptio Pompejana, quam sæculo XIII positam fuisse P. Benedictus conjicit sed quæ multo recentioris videtur esse ætatis, adjiciunt SS. Odam et Gontrudem aut Gertrudem [Ibid. tom. II Octobris, pag. 151.] et alii [Cfr ibid. pag. cit.] alias. Breviarium Tullense, anno 1535 typis expressum, in lectione VII de S. Euchario in sororum numero consentit cum Passione S. Eliphii et in parentum nomine cum Vita S. Mennæ et inscriptione Pompejana [Ibid. pag. cit. et ap. Benoit de Toul, pag. 211.] . Hi autem parentes Bactius et Lientrudis seu Lieutaudis fuisse dicuntur et habitasse Solecisii seu Solimariacæ, vulgo Soulosse, in pago Sanctensi * [Acta S. Mennæ, tom. II Octobris, pag. 157.] .

[5] [plura traduntur incerta de ejus consanguineis.] Quid? ex Catalauniæ regio prosapia fuisse perhibentur in memorata epigraphe Pompejana; quod non omnino displicuit Browero [Annales Trevirenses, lib. IV, num. 114, tom. I, pag. 247.] , neque etiam Bueo [Acta SS. tom. II Octobris, pag. 151.] , quoniam Ammianus tot celebrat regulos et regales, tunc passim in civitates non modo receptos, sed præcipuos etiam militiæ consecutos honores; ex quorum genere Lientrudis forte prodiit. Verum ut mittam Ammianum loco [Lib. XVIII, cap. 3.] , quem cogitabat Browerus, loqui de regibus Allemannorum ad dextram Rheni ripam positis, inscriptio illa non ejus est ætatis ut fidem ullam mereatur; et certe si traditio de regio genere SS. Eliphii, Eucharii et sororum sæculo XI jam invaluisset, ea in Passione S. Eliphii fuisset recepta. Præterea, quum optima non adstipulantur monumenta, nemo prudens probarit regales sanctorum origines; quandoquidem vulgus, videns sanctorum et sanctarum imagines diadematibus coronatas, semper pronus esse debuit ad æstimandos eos fuisse reges aut reginas: quod jam in Commentario de S. Tryphonia [Acta SS. tom. VIII Octobris, pag. 321.] , in quo plures sanctæ, imperatrices creditæ, collectæ fuerunt, potuisset animadverti: et certe si quis oculos conjiciat in imagines sanctarum, quas Perret in cœmeteriis subterraneis Romanis reperit et pinxit, id unum mirabile est non plures habitas fuisse reginas et imperatrices. Sed quid hæc prosequor? jam in Commentario de S. Eliphio [Ibid. pag. 815.] mentem meam aperui, scilicet fraternitatem SS. Eliphii, Eucharii et sororum, et multo magis Baccii et Lientrudis parentelam inde ortam fuisse videri, quod ii sancti in eadem regione coluntur; et plane multa hujusmodi exempla sunt, v. g. duodecim fratres martyres, de quibus ad diem 24 octobris plura disputavi in Commentario de S. Felice Tubzocensi. Id unum addam nomina alia germanicæ originis esse v. g. Eliphius [Ibid. pag. 799 et 800.] , Lientrudis, Oda et Gontrudis; alia romana seu græca v. g. Eucharius; alia hebraica ut Susanna; ita ut ii sancti ne ad eamdem quidem gentem pertinere videantur. Atque hac animadversione omnino subvertitur vetus Hibernorum persuasio [Usserius, Britannic. eccl. antiquit. pag. 410.] omnes hos sanctos natione Scotos aut Hibernos fuisse. Sed hæc quoque stare non potest, quoniam nititur dumtaxat auctoritate Cratepolii [De Germaniæ episcopis et doctoribus, pag. 52.] ; qui dixit S. Eliphium filium regis Scotiæ fuisse, quia Coloniæ maxime colebatur in S. Martini Scotorum cœnobio. Sed de hac re in S. Eliphio [Acta SS. tom. VII Octobris, pag. 815.] diximus; eumque errorem hoc loco intactum prætermisissemus, nisi Joannes Lynch [Cambrensis eversus, tom. III, pag. 408, edit. 1851.] , qui et Gratianus Lucius, S. Eucharii exemplo singulariter usus fuisset ad ostendendum Hibernos martyrii non esse pavidos. Melioribus telis hac in parte defendere se possunt Hiberni.

[Annotata]

* Liberdunum.

* Le Saintois.

§ II. An episcopus fuerit S. Eucharius; an idem qui S. Eucharius Trevirensis; utrum Grandi, an Tulli fuerit episcopus. De archidiaconatu Blesiensi controversia.

[Episcopus fuisse legitur S. Eucharius et quidem Grandi apud Leucos.] At si parum fidendum sit narrationibus de S. Eucharii genere, quam reliquis traditionibus dabimus fidem? Dicemusne eum fuisse episcopum ut sæculo XI certissime tradebatur, an contra sequemur scriptores breviarii anni 1749 aliosque qui ex ejus actis episcopatum ejus expunxerunt? Quodsi episcopus fuerit, utrum Grandi an Tulli, ut alii aliter tradunt? Fecitne martyrium annon? Si fecerit, an imperante Juliano Apostata, an alio tempore? Imprimis prorsus negare aut in dubium vocare non ausim S. Eucharii episcopatum. Verba Passionis S. Eliphii, quæ num. 4 dedimus, ea de re plane luculenta sunt, neque dubium ullum exortum fuisse videtur ante sæculum XVII. Certe Rupertus, qui illam S. Eliphii Passionem sæculo XII meliore forma edidit, scripsit S. Eucharium episcopali functum honore [Ap Surium, Vitæ SS. Octobris, pag. 246, edit. 1618.] . In Breviario Tullensi, quod annis 1512 et 1513 typis excudi jussit Hugo des Hazards, Tullensis præsul, lectio VII de S. Euchario ab his incipit verbis [Ap. A. Digot, Mémoire sur l'épiscopat de S. Eucaire, in Diario l'Espérance, courrier de Nancy, 1841, 1, 8 et 15 juillet.] : In ea siquidem urbe, Grandi nomine, præclarissimus vir Eucharius Deo dilectus, Dei disponente gratia, fuerat episcopus ordinatus; in Missali autem, anno 1550 impresso, Gradualis de S. Euchario sequens est initium [Ibid. loc. cit.] : O pie pastor ovium, urbis Grandis et finium, nostrum pasce collegium… Coronam gloriæ, triumphator Eucari, digne promeruisti; in Prosa vero, quæ pone venit, hæc habes [Ibid. loc. cit.] :

Hic ubi Grandi præfuit,
Ibi vita resplenduit;

in Breviario demum, excuso anno 1593 atque iterum 1628, hymnus de S. Euchario ad vesperas hæc complectitur [Ibid. loc. cit.] :

Sanctum tamen Eucarium
Ac virtutum opificem
Urbs Grandis et confinium
Habuit in pontificem.

[7] [Dubitari nequit quin episcopus fuerit.] His sane opponi potest S. Eucharium ferri medio sæculo IV floruisse; antiquissimum monumentum septem sæculis esse posterius; eodem potissime niti traditionem de ejus fratre et sororibus germanis, quam tamen minimi fecerimus et alia id genus. Re quidem vera ita est; atque libens addam alios plures sanctos, qui numquam fuere episcopi, postea tamen episcopos habitos fuisse et eo nomine cultos: cujus rei (ut alia omittam) singulare exemplum habes in S. Benedicto Quinciacensi, de quo ad diem 23 octobris disputavimus. Verum, licet hæc ita sint, nemo prudens eam ob causam dubitaverit de S. Eucharii episcopatu. Quum enim cultus S. Eucharii antiquissimus sit, ut inferius dicemus, atque in officiis divinis passim semper discrimen observatum fuerit inter episcopos et alios sanctos, non facile supponendum est temporis diuturnitate hominumque levitate immutationes inductas fuisse, adeoque has immutationes (sicubi objiciendæ videantur) demonstrandas esse certis documentis, nequaquam autem vanis conjecturis et nudis divinationibus obtrudi posse: secus si fiat, nulla amplius erit librorum liturgicorum historica auctoritas, quam cordati omnes venerantur. Alia scilicet omnino res est ex illis libris definire utrum aliquis fuerit episcopus et martyr, annon; quæ ex officiorum forma, saltem ex Missa, colligi queunt: alia episcoporum et martyrum inde demonstrare gesta; hæc enim eo sæpe illata sunt ex vulgi rumoribus seu etiam ex doctiorum conjecturis, quæ pedetentim receptæ fuerunt ab omnibus pro rebus indubiis et certis. Ab his facile discedi posse manifestum est; ab illis item ut fiat nulla proba suadet ratio.

[8] [Ferventibus apud Leucos litibus de exemptione aliquot ecclesiarum,] Jam si episcopus fuit S. Eucharius, quo in loco sedem suam habuit? Hæc controversia multo difficilior et a pluribus agitata. Extremo sæculo XVII jam pridem communis erat sententia S. Eucharium non Tulli, sed Grandi sedisse, qui locus ad occidentem hiemalem Tulli jacet inter Matronam * et Mosam, ad fontes orientales rivi Odornæ seu Ornæ *, ad lævam viæ qua Novocastro * itur Barumducis. Quum autem illo ævo in partibus istis controversiæ ortæ essent de abbatiarum aut capitulorum aliquot territoriis exemptis, maxime capituli S. Deodati, qui ab abbatiarum et capitulorum stabant partibus, studebant Tullensis cathedræ elevare gloriam et antiquitatem, quemadmodum, qui episcopis Tullensibus favebant, abbatiarum et capitulorum jura et dignitatem conabantur deprimere. Utriusque partis in hoc negotio manifestum peccatum est. Abbatiarum et maxime S. Deodati capituli exemptio et jura tam luculenta erant, ut nil magis; verum nequaquam hæc pendebant a Tullensis sedis antiquitate, quum certo certius episcopi sedem suam Tulli constitutam habuerint, priusquam cogitatum fuisset de erigenda ulla abbatia aut capitulo, quæ illo ævo adhuc exstarent; ita ut frustra omnino illa de re ageretur. Sed non minus peccabant Tullensium episcoporum patroni, qui certissima privilegia vocabant in controversiam. Verum illa tum erat communis mentium inclinatio ut per fas et nefas bellum indiceretur exemptorum locorum juribus; quo piaculo se maculabant optimi etiam episcopi.

[9] [de S. Eucharii episcopatu multi conscripti fuere libri, et nuperius etiam aliquot commentarii.] Utut id est, primus in arenam descendit Franciscus Riguet, vir vere eruditus, deditque in lucem anno 1701 et 1707 typis Nancejensibus Systema chronologicum episcoporum Tullensium [Système chronologique et historique des évêques de Toul, in-12.] . Ut Riguetius aliquando inter Præmonstratenses versatus fuerat, ei achatem se dedit Carolus Ludovicus Hugo, ejusdem instituti præclarus alumnus et historicus; atque hic scripsit præfationem, quæ priori editioni Riguetii libri præfixa est. In utraque autem illa scriptione eo collimatum est ut ostenderetur S. Eucharium Grandi suam habuisse sedem et postea tantum, quum nempe sæculo V Grandis destructa est, institutam fuisse Tullensem cathedram. Adversus eas lucubrationes sub persona Antimonis surrexit Delisle junior, aut (ut alii volunt) Nicolaus Clement, domo Tullensis et bibliothecæ regiæ Parisiensi præfectus, data in lucem Defensione antiquitatis civitatis et sedis episcopalis Tullensis [Défense de l'antiquité de la ville et du siége épiscopal de Toul, Paris, 1702.] . In Clementis partes paulo post inclinavit Tullensis historicus P. Benedictus Picard, vulgo Benoit de Toul, ita tamen ut quidem expungere velle videatur cathedram Grandensem et S. Eucharii episcopatum [Histoire de Toul, pag. 149 et 210.] , sed simul ut S. Mansuetum, quem statuit primum Tullensem fuisse episcopum, medio sæculo IV aut potius circa annum 400 floruisse innuat [Ibid. pag. 149.] ; eamdemque fere sententiam secutus est Calmetus [Histoire de Lorraine, 2e édition, tom. I, col. XXIX et seqq. et col. 202 et seqq.] . Hæc vero quum pro more suo in priore suæ Historiæ Lotharingiæ editione moderate fecisset, non tamen evasit Tullensis ecclesiæ defensorum censuras, tum quod non satis antiquam fecisset Tullensem cathedram, tum maxime quod ad illorum opinionem non accommodasset historiam abbatiarum S. Deodati, Senonensis, Medii Monasterii, S. Apri et Stivagii; quare surrexit adversus eum Brulerius, postea Tullensis archidiaconus, qui anno 1727 typis Tullensibus excudi jussit Defensionem ecclesiæ Tullensis [La défense de l'église de Toul, in-4°, Toul, 1727.] et anno 1746 Observationes in animadversiones R. P. Domni Augustini Calmeti seu prosecutionem Defensionis ecclesiæ Tullensis [Réflexions sur les remarques du R. P. Dom Augustin Calmet, abbé de Senones, pour servir de suite à la défense de l'église de Toul, in-4°, Toul, 1746.] ; ad quod utrumque opus respondit Calmetus in Dissertatione singulari de episcopis Tullensibus, præmissa primo tomo posterioris editionis Historiæ Lotharingiæ, anno 1747 in lucem datæ. Quievit deinde illa controversia, donec anno 1841 renovata est a cl. v. Dufrene, causidico Tullensi. Edidit autem hic de eo argumento scriptionem tum in Commentariis antiquariorum Galliæ, tum in diario Nancejensi [L'Espérance, num. 79.] , tuitus Clementis et Calmeti partes eorumque usus argumentis. Paulo post Augustus Digot contrariam sententiam propugnavit et adversariorum rationes infirmare conatus est [Ibid. 1841, 1 et 8 juillet.] ; quo in opere ei dein suppetias tulit R. D. Marchal, parochus in Heillecourt [Ibid. 1841, 15 juillet.] .

[10] [Licet multa suadeant S. Eucharium, a Tullensibus et Trevirensibus cultum, unum virum esse,] Quid porro de illis statuendum videbitur? Priusquam ad id quæsitum qualecumque responsum dem, non possum non aperire angorem, quo, dum Commentarium de S. Eliphio et præsentem de S. Euchario scriberem, mens mea continuo tentata fuit, scilicet S. Eucharium, episcopum, a Tullensibus cultum, eumdem esse ac S. Eucharium, primum Trevirensem præsulem: et licet Bueus [Acta SS. tom. II Octobris, pag. 153.] scripserit inepte confusum iri Eucharium Tullensem cum Trevirensi, liquidum est vel ex hac sola ejus animadversione eamdem opinationem animo ejus obversatam esse. Et quidem pristina Tullensis diœcesis, utpote pars Belgicæ primæ, continebatur provincia ecclesiastica Trevirensi; unde procul dubio S. Eucharius Trevirensis fidem in ea regione propagavit aut curavit propagandam. Deinde ut Trevirenses videntur episcoporum suorum catalogum auxisse nominibus, ad alias sedes pertinentibus, sic nil mirum erit si Tullenses crediderint S. Eucharium Trevirensem suæ diœcesis fuisse episcopum; et quum tamen in antiquis catalogis nomen ejus non legeretur, pronum erat ut Grandi, cujus pristinum splendorem ex ruderibus perspectum habebant, eum sedisse arbitrarentur. Et demum quod nomen ejus a catalogis illis abest, argumentum inde depromi posse videtur eum neque Grandi, neque Tulli sedisse, adeoque alius sedis fuisse episcopum; quandoquidem, ubi intra unius ejusdemque diœcesis limites cathedra episcopalis ab uno loco transfertur ad alium, episcoporum series eam ob causam non rumpitur aut nova non incohatur. Opponi quidem potest natales esse diversos, S. Eucharium videlicet Tullensem olim cultum fuisse die 27 octobris, Trevirensem vero die 8 decembris. Verum quis huic diversitati, ex reliquiarum translatione aut templi dedicatione forte ortæ, fidere ausit? Nam non unum natalem seu festum habuit S. Eucharius Tullensis: in inscriptione gallica Pompejana, quam inferius recitabimus, depositus dicitur X kalendas majas seu die 22 aprilis; translationis vero festum agebatur Liberduni V kalendas majas seu die 27 aprilis [Benoit Picard, Histoire de Toul, pag. 210.] ; et demum, ut initio vidimus, alia festivitas celebrabatur die 27 octobris; ita ut argumentum, deductum ex natalium distantia, impræsentiarum tanto minus firmum sit quanto plura S. Eucharii Tullensis fuerint festa.

[11] [aliter tamen statuendum est propter duorum corporum ab antiquissimis temporibus exsistentiam.] Adeoque nil dubitans S. Eucharium Tullensem et Trevirensem unum eumdemque dicerem esse virum, nisi ineluctabilis obstaret ratio, ex duorum corporum ab antiquissimis temporibus conservatione repetita: neque opponi potest utrobique partem tantum ossium fuisse depositam, quum illo ævo vix aut ne vix quidem apud latinos in more esset positum sacra ossa distrahere [Cfr Acta SS. tom. VII Octobris, pag. 935.] . Porro, ut inferius videbitur, a sæculo saltem VI servatum est in Tullensi diœcesi S. Eucharii corpus, dum alterum studiose custodiretur Treviris. De hoc testimonia habemus, alia Normannorum invasione antiquiora, alia recentiora; quod ideo animadvertimus quod nonnulli plane flocci faciunt hæc posteriora documenta, quasi ex nudis S. Matthiæ monachorum fictionibus constarent. In Vita S. Maximini, edita a decessoribus nostris [Ibid. pag. 22.] , quam omnes etiam Hontheimius [Hist. Trevirensis diplomat. tom. I, pag. LVIII.] fatentur sæculo VIII conscriptam fuisse, de ejus funere apud Treviros hæc narrantur: S. Paulimus igitur, civitatis antistes, in basilicam S. Joannis, quam antecessores ejus ædificaverant, ferri eum imperavit. Videlicet SS. Eucharius, Valerius atque Maternus alium illic præparaverunt sibi locum ad quiescendum: ibique vir beatissimus in ecclesia, cujus superius meminimus, honorifice conditus est. At sancti Eucharius, Valerius, Maternus ex altera quiescunt parte civitatis, infra ecclesiam, quam sibi procul a civitate mirabili construxerunt opere. Duobus fere sæculis antiquior S. Gregorius Turonensis, in Vitis Patrum, capite XVII, agens de S. Nicetio, Trevirensi præsule, hæc refert [Opp. S. Gregorii Turonensis, col. 1237.] : Cum autem lues inguinaria Treviricum populum in circuitu valde vastaret … factus est sonus de nocte magnus … Audita est in medio rumoris vox una cæteris clarior, dicens: “Et quid hic, o socii, faciemus? Ad unam enim portam Eucharius sacerdos observat, ad aliam Maximinus excubat, in medio versatur Nicetius: nihil hic ultra prævalere possumus.” Hæc scilicet locuti dæmones, quod S. Nicetius vivus in media civitate seu templo cathedrali oraret, et SS. Eucharius et Maximinus extra obversas portas, ille ad occidentem, hic ad orientem, mortui quiescerent. Supersedeo referendis monumentis recentioribus; quæ singulari diligentia indicavit Waitzius in editione Gestorum Trevirorum [Ap. Pertz, Monumenta Germaniæ, tom. VIII, passim.] . Hæc enim quum a S. Matthiæ monachis, non secus ac pleræque Vitæ sanctorum Trevirensium, collectæ fuerint, multus in omnibus eorum scriptis de S. Euchario Trevirensi ejusque corpore est sermo; quandoquidem ipsimet constituti essent in suburbana cœmeteriali basilica, prius S. Joannis dicta, dein S. Eucharii, postea SS. Eucharii et Matthiæ, et demum S. Matthiæ, quia hujus apostoli reliquiæ sæculo IV illuc illatæ fuisse dicebantur.

[12] [Plurima favent ut S. Eucharius dicatur Grandi fuisse episcopus;] Alius itaque est S. Eucharius, Trevirensis episcopus, alius S. Eucharius episcopus, cultus a Tullensibus. Unde quæstio redit cujus demum sedis hic episcopus fuerit, utrum Grandensis, an Tullensis. Equidem luculente profitebor me hic hærere quam maxime. Numero 6, ubi ostendimus S. Eucharium vere fuisse episcopum, plura loca recitavimus, quibus traditur Grandi suam habuisse sedem; atque hæc potissima sunt argumenta, quibus sedis Grandensis defensores nituntur. Addunt in Passione S. Eliphii [Acta SS. tom. VII Octobris, pag. 812.] legi maximam longitudine et latitudine urbem fuisse, turribus et muris tunc temporis munitissimam, nomine videlicet Grandem; hæc verissime dicta esse, quippe quæ manifesta sint ex reliquiis [Vide Mappam topographicum Grandis ap. Caylus, Recueil d'Antiquités, tom. VI, pag. 349.] : superesse nempe partes aquæductus, quo ex longinquo adducebantur necessariæ aquæ; immensum ibidem fuisse amphitheatrum, cujus axis major metra longus erat centum triginta septem aut octo, minor sexaginta et unum; repertos ibi fuisse multos numos primorum imperatorum, scilicet Neronis, Vespasiani, Faustinæ junioris, Commodi, Septimiique Severi, et inscriptiones cum alterius Antonini nomine; anno 1808 ibidem detectum fuisse carcerem publicum, in quo compedes ænei reperti, catenæ et quinque cadavera; balnea publica ibidem inventa similiter; et vix alicubi fodi posse terram, quin appareant sepulcra, statuarum, zophororum, capitellorum aliarumque id genus rerum fragmina; verbo immensum hujus oppidi ambitum colligi posse ex superstitibus vestigiis [Benoit Picard, Histoire de Toul, pag. 110; D. Calmet, Histoire de Lorraine, tom. I, pag. XXXVII; Caylus, Recueil d'Antiquités, tom. III, pag. 429 et seqq.; tom VI, pag. 349 et seqq.; A. Digot, l'Espérance, courrier de Nancy, 8 juillet 1841; Valckenaer, Géographie ancienne des Gaules. tom. I, pag. 533 et 534.] ; viam stratam, qua Nasio * ibatur Noviomagum *, per Grandem deductam fuisse, adeoque nil obstare quin hic locus præcipuum Leucorum oppidum fuerit; fieri itaque potuisse ut ibidem sedem suam habuerit S. Eucharius; dum autem id oppidum floreret, exiguum valde fuisse Tullum; ejus ambitum, quem Calmetus notavit in Tullensi mappa, primo Historiæ suæ Lotharingicæ tomo inserta, tam parvum fuisse ut eo vix bis mille quingenti incolæ continerentur; videri castellum tantum fuisse; unde viam, quæ pristinum adhuc dissecat oppidum, etiam nunc dici Micastel seu Michate [A. Digot, loc. cit. Cfr Benoit Picard, pag. 16.] ; videri itaque Tullum non prius factum esse Leucorum caput et episcopi sedem, quam Grandis a barbaris destructa fuerit.

[13] [alia favent Tullo; quæ tamen] Verum, licet ambigi non possit quin Tullum illo ævo valde brevibus constringeretur mœnibus, [dicuntur de archidiaconatu Blesiensi, quo Grandis continebatur et quam volunt olim Trecensis diœcesis partem fuisse,] indubium tamen est eam Leucorum civitatem fuisse. Ptolemæus enim, qui sub Hadriano et Marco Aurelio Antonino floruit: Sub his, inquit [D. Bouquet, Recueil des historiens francais, tom. I, pag. 77.] , scilicet Mediomatricibus, et Rhemis sunt Leuci, et civitates eorum Tullum, Nasium; ita ut non minus ante barbarorum irruptiones quam temporibus Honorii Augusti civitas Leucorum Tullo fuerit (verba sunt Notitiæ imperii) [Ibid. pag. 123.] . Dein Tulli situs multo melior fuit quam Grandis. Tullum enim super Mosellam positum erat et duabus secabatur viis publicis; altera qua Andomaturo * Divodurum *; altera qua Remis aut propius Nasio ibatur Andesinam [Valckenaer, Géographie ancienne des Gaules, tom. III, pag. 86 et seqq.] , atque hinc forte Argentoratum. Adde Grandim ab omnibus antiquis scriptoribus fuisse ignoratam. Opponunt præterea Grandim ne videri quidem olim sitam fuisse in Leucorum territorio aut diœcesi Tullensi, sed potius in Lingonensi, immo Trecensi: quod ita conficiunt. Grandis, inquiunt, continebatur archidiaconatu Blesiensi; qui quum olim pars diœcesis Trecensis esset et divisiones ecclesiasticæ et maxime diœceses pristinos populorum terminos repræsentarent, hinc fit ut Grandis Tricassinis adjudicanda sit, nequaquam autem pertinuerit ad Leucos.

[14] [licet aliter judicarit B. Paschalis II,] Nituntur autem sequenti diplomate [Benoit Picard, Hist. de Toul, pag. CXXIV.] , quod quia fere incognitum est hic damus: Paschalis episcopus, servus servorum Dei, Tullensis ecclesiæ episcopo Piboni et canonicis salutem et apostolicam benedictionem. Pro archidiaconatu Blesiensi querelam adversus vos a Trecensibus clericis in concilio (Trecis [Labbe, Collect. concil. tom. X, col. 738] mense aprili anni 1104 [Mabillonius, Annal. Bened. lib. LXX, num. 75 – 79.] celebrato) motam audivimus; cui nimirum concilio frater noster Richardus, Albanus episcopus, tunc temporis nostræ auctoritatis vices præferens, præsidebat. Cæterum querelam ipsam, judicantibus venerabilibus episcopis, qui in eodem consilio considebant, facile consopitam juste legaliterque cognovimus. Cum enim venerabilis Hugo, nunc Catalaunensis episcopus, quondam vester canonicus Tullensis, ecclesiæ possessionem quadragenariam et longe supra canonice probare paratus affuerit, Trecenses e regione interruptionem legalem a se factam ostendere nullatenus potuerunt. Data igitur ex episcopali judicio sententia est ut Blesiensis archidiaconatus, omni deinceps remota pulsatione Trecensium, omnino quiete et integre in jure Tullensis ecclesiæ permaneret. Quam profecto sententiam, et tertiam qui præsentes affuerant relationibus intimatam, et litterarum quæ penes idem concilium conscriptæ sunt præsentatione contentam, nos quoque, largiente Domino, litteris præsentibus confirmamus, et Blesiensem archidiaconatum ecclesiæ [Tullensi] jure ac possessione perpetua tenendum servandumque saucimus. Data per manum Joannis diaconi ac bibliothecarii II kal. februarii, indictione XIIII, (anno Christi 1106).

[15] [nullius momenti sunt ad solvendam propositam quæstionem.] Sed argumentum, quod inde petitur, valde infirmum est. Imprimis divisio diœceseon in archidiaconatus non tantæ est antiquitatis, ut inde pristinorum pagorum minorum tuto intelligi possit circumscriptio [Cfr Guérard, Essai sur le système des divisions territoriales de la Gaule, pag. 87 et seqq.] ; et quidem in pristina diœcesi Tullensi raro archidiaconatus conveniebant cum pagis minoribus. Deinde valde varia fuit fortuna politica illius regionis, quæ archidiaconatus Blesiensis seu Risnellensis dicta est et varios minores pagos aut pagorum partes complexa est; ita ut integer commentarius facile de ea conscribi possit: quamobrem quum sæpius ecclesiasticæ res politicas secutæ sint, valde incerta sunt ea omnia, quæ tanta varietate nituntur. Tertio olim in diœcesi Tullensi octo erant archidiaconatus, nempe Tullensis, Portensis, Vitellensis, Risnelliensis seu Blesiensis, Vosgiensis, Linegensis, Gondulfi Curtis et Barriducis; qui duo posteriores aliquando suppressi sunt eorumque territorium aliis additum [Benoit Picard, Hist. de Toul, pag. 164.] . Porro Gondulfi Curtis archidiaconatus videtur fere cepisse ambas Ornensis seu Odornensis pagi partes, de quibus in divisione imperii, anno 870 facta, hæc leguntur: Ludovico, regi Germaniæ…, Odornense quod Bernardus habuit, seu pars orientalis, pago Tullensi contigua…, Carolo Calvo… Odornense quod Tetmarus habuit, seu pars occidentalis, pago Bassiniacensi tum non valde lato finitima; ita ut Odornensis pagus tunc complecteretur præter territoria, ad fontes Ornæ seu Adornærivi posita, etiam pagum Vallium, quo Vallis Colorum * continetur, adeoque circumscriberetur finibus pagi Tullensis ad orientem vernum, pagi Solimaricensis * ad orientem hiemalem, pagi Bassiniacensis ad meridiem et occidentem hiemalem, pagi Barrensis ad occidentem vernum et æstivum et pagi Virdunensis ad septentrionem [Wastelain, Description de la Gaule Belgique, edit. 1778, pag. 271 et 272.] . In eo itaque pago, cujus præcipua pars vulgare nomen adhuc servat Pays d'Ornais, sita erat Grandis, licet aliqui velint hunc locum partem aliquando fuisse pagi Solimaricensis * [Benoit Picard, pag. 111.] , ad fontes fere Mosæ et Mosunæ * siti. Quarto archidiaconatus Blesiensis vix videtur ad dexteram Matronæ * ripam porrectus fuisse, adeoque Tullensis decanatus dicebatur seu pars archidiaconatus Risnelliensis. Quinto Lifou Majus et Minus, quod Trecensibus propius erat quam Grandis atque etiam archidiaconatu Blesiensi seu potius Risnelliensi continebatur, in Historia episcoporum Antissiodorensium, quam sæculo X scripsit Herricus, dicitur Lufaous in pago majori seu diœcesi Tullensi [Labbe, Bibliotheca Mss. tom. I, pag. 430. Cfr Lelong et Fevret de Fontette, Bibliothèque historique de la France, tom. I, numm. 494, 521 et seqq.] ; ita ut multo ante B. Paschalis II tempora, immo ante omnem hominum memoriam tractus ille diœcesis Tullensis pars fuerit. Sexto demum S. Libaria, quæ Grandi plurimum culta fuit, in diœcesi Trecensi numquam honores assecuta fuisse videtur ecclesiasticos; contra in diœcesi Tullensi. Frustra itaque tentant ex B. Paschalis II diplomate demonstrare Grandim intra Tullensis diœcesis limites sitam non fuisse. Præterea etiamsi id daretur, nequaquam hinc confieret S. Eucharium Grandi suam non habuisse sedem, sed solum eum versatum esse extra diœcesim Tullensem.

[16] [Lectiones antiquæ Tullenses non magnipretii. Quæritur utrum olim territorium Leucorum non in duas divisum fuerit diœceses.] Hæc itaque omnia multo minus gravia sunt quam nonnulli opinantur. An itaque eundum in sententiam eorum qui S. Eucharium Grandi episcopum fuisse affirmant? Non dixerim. Si enim olim in pluribus libris liturgicis dicebatur Grandensis episcopus fuisse, in aliis v. g. in Breviario Tullensi, quo usus est Gononus [Vitæ Patrum Occidentis, pag. 225.] , dicebatur fuisse episcopus Leuchorum, quo nomine episcopus Tullensis medio ævo certissime intelligebatur; in aliis autem tradebatur Tulli scholas rexisse, quas Constantinus Magnus ibidem constituisset [Benoit Picard, Hist. de Toul, pag. 209.] . Dabo quidem facile id inventum fuisse, quoniam memoria superesset scholas in hac civitate plurimum olim floruisse [Launoyus, de Scholis celebrioribus, cap. 37, Opp. tom. IV, part. I, pag. 42 et 43.] ; sed id quoque dandum valde instabilem fuisse de episcopatu Grandensi S. Eucharii traditionem, ut tam facile alia traditio contraria admissa fuerit. Animadvertendum etiam est sæculo IX invaluisse opinionem S. Mansuetum primum fuisse Tullensem episcopum; quo quum antiquior fuisse videatur S. Eucharius, hinc pronum erat ut non Tullensis diceretur fuisse episcopus, sed alius loci, nempe Grandis. Quare in mediis illis tenebris malo nil definire quam manifestum erroris periculum incurrere. Id unum tenendum eum episcopum fuisse et martyrium fecisse in diœcesi Tullensi; nisi quis malit statuere Leucos primis temporibus divisos fuisse in duas diœceses, quippe qui (ut testis est Ptolemæus) duas haberent civitates Tullum et Nasium; Grandim, quæ non secus ac Nasium inter Mosam et Matronam jacet, successisse Nasio; in hac parte Leucorum episcopum fuisse S. Eucharium; postea diœcesim Nasiensem seu Grandensem additam fuisse Tullensi, quemadmodum de aliis quoque Belgicæ diœcesibus factum est; facile id fieri potuisse quum Nasium et Grandis a barbaris destructæ fuere, adeoque, veteri disciplina statutum fuisse ut vicini episcopi viduas ecclesias procurarent; quo pronum fuisse ut paulatim unio fieret. Atque has plane conjecturas probarem, si me meliorem haberent auctorem. Venimus jam ad tempus quo S. Eucharius truculentam mortem pro Christo obiit.

[Annotata]

* Marne.

* Orne.

* Neufchateau.

* Naix dans la Meuse,

* Neufchateau

* Langres

* Metz

* Vaucouleurs

* Soulossois

* Le Soulossois

* Le Mouzon.

* La Marne.

§ III. Quo tempore et loco S. Eucharius martyrium fecerit. Nupera retectio fortuita sepulcrorum ejus sodalium.

[S. Eucharius martyrium subiit imperante Juliano,] Quo itaque tempore martyrii palmam accepit beatus vir? Omnia quæ supersunt monumenta clamant id tempore Juliani apostatæ contigisse; quin etiam in antiquis Passionibus SS. Mennæ, Libariæ et Eliphii fertur Julianus ipsemet sanctos interrogasse eosque capitali sententia damnasse; idemque de S. Euchario fecisse ferunt. Ast, ut in commentario de S. Eliphio satis superque demonstravimus [Acta SS. tom. VII Octobris, pag. 802 et 803.] , Julianus anno 361 christianam religionem publice adhuc sequebatur; post id tempus in agrum Tullensem amplius non venit; et, quod præcipuum est, gentiles ritus non prius publice adhibuit aut christianis adversarium se ostendit quam ex Galliis excessisset. Quum tamen passim colantur in Galliis sancti, qui Juliano imperante vitam pro Christo dedisse dicuntur, contendunt nonnulli a Sallustio præfecto generalem in Galliis suscitatam fuisse persecutionem, qua Tullenses etiam martyres perierint; verum hæc sine ullo vade proponi in citato commentario ostendimus [Acta SS. tom. VIII Octobris, pag. 803 et 804.] . Hinc, (nisi quis credat hæc martyria Juliano afficta fuisse vulgi rumore, quod exoso viro, cujus præsentiæ in illis partibus memoria supererat, facile cædes tribuantur), reliquum est ut dicantur magistratus aut copiarum duces, Juliani favores aucupantes, truculente egisse in S. Eucharium uti et in S. Eliphium aliosque. Neque a Juliani temporibus dimoveri posse videtur S. Eucharii martyrium; id enim fert traditio a sæculo saltem IX; et, quod præcipuum est, in ejus sociorum cœmeterio detectus est non ita pridem Constantis, Constantini Magni filii, numus quemadmodum paulo infra explicabimus; quare nisi dicatur tumulus, in quo is numus repertus est, aliis postea accessisse (quæ parum probabilis divinatio est), necessario statuendum est immensam hanc cædem Juliani ævo fuisse factam; quum alio tempore christianorum persecutio non fuerit. Profitebor tamen me nequaquam adversari Tullensibus, qui crediderint multo ante Constantini tempora fidem christianam apud Leucos cognitam fuisse et propagatam. Cæterum ad diem 17 octobris in Commentario de S. Florentino, episcopo Trevirensi et Tungrensi, plurimus hac de re sermo institutus fuit.

[18] [in Pompania villa, ut inscriptiones, affixæ S. Eucharii eremitorio,] Vix quæstio esse potest de loco in quo S. Eucharius martyrio coronatus est: id factum esse Pompejæ seu in Pompania villa plane certum est. Jacet hic vicus ad ripam sinistram Mosellæ inter Liberdunum et confluentes dicti fluvii et Mortæ ad septentrionem Nanceji, a quo duas leucas distat, tres vero a Mussiponte [Cfr de hoc vico d'Expilly, Dictionnaire géographique de France, V° Pompey; Dictionnaire universel de France, V° Pompey; Grille de Beuzelin, Rapport sur les monuments historiques des arrond. de Nancy et de Toul, pag. 44 et 45.] . Parva olim ibidem exstabat ecclesia, S. Eucharii memoriam servans, quam anno 968 S. Gerardus, Tullensis episcopus, parthenoni de Buxeriis * dono dedit et quæ sæculo XVIII ampliori forma a fundamentis denuo ædificata est [Cfr Benoit Picard, Hist. de Toul, pag. 210, et Grille de Beuzelin, loc. cit.] . Ad orientem æstivum ejus templi et ad dexteram viæ stratæ, qua Nancejo Mussipontem itur, aliud monumentum cernitur multo propius ad S. Eucharium pertinens; sacellum scilicet, etiam eremitorium dictum, olim sub ditione capituli Liberdunensis [Benoit Picard, Pouillé du diocèse de Toul, tom. I, pag. 276.] , nunc ruinam trahens et ante annum 1312 [Mittheilungen a. d. Gebiete der Kirchlichen Archäologie und Geschichte der Diöcese Trier, 1 fasc. 1856, pag. 56.] conditum in ipso loco in quo sanctus martyr sanguinem profudisse traditur. In exteriori pariete ambæ sequentes leguntur inscriptiones, quæ sæculo XIII aut XIV factæ dicuntur, sed recentioris videntur esse ævi. Primi eas ediderunt Abrahamus Ortelius et Joannes Vivianus in suo Itinerario per nonnullas Galliæ Belgicæ partes [Post Petri Divæi opp. pag. 16.] ; dein Browerus [Annales Trevirenses, lib. IV, cap. 116, tom. I, pag. 247.] ; postea Riguetius [Système de évêques de Toul, pag. 13.] ; P. Benedictus Picard [Hist. de Toul, pag. 211.] ; Calmetus [Hist. de Lorraine, tom. I, col. 201 et 202.] ; Augustus Digot [L'Espérance, 1 juil. 1841.] , Ludovicus Collenot [Du martyre de 2,200 chrétiens, pag. 25.] aliique. Ecce prius gallica epigraphe:

Pour lamour du Creatour
Ici en cest lieu et alentour
Nobles barons chevaliers et champions de la foy
De la vie eternelle ayant la soif
Desquels le mirouer et exemplaire
Etait mōs: sct Eucaire
Par Wualdres Sarasīs et paiens
Avec l'apostat Julien
Vingt deux cents par nombre
Sont ici mis en comble
En l'an IIIc LXIII la Xe kalende de May
Furent mis en ceste macthe
Hi felices prœlibati
Juliani gladio sunt truncati.

Latina ita sonat:

Ex Catalaunie regis prosapia
Baccii et Lientrudis editi sunt
Nobilissimi sauctissimique subscripti
Didelicet S. Eucharius S. Eliphius
S. Libaria S. Susanna S. Meuna
S. Oda S. Gertrudis quorum dignis
Suffragiis et gloriosis meritis
Cum ipsis associemur in cœlis

[19] [et tertia Liberdunensis testatum faciunt.] Et quamquam inferius de Liberduno singulariter instituendus erit sermo, liceat etiam hoc loco referre inscriptionem, quæ ibidem olim super S. Eucharii monumentum legebatur et a prædictis scriptoribus fere relata est:

Lami de Dien et vrai martyr Eucaire
Jadis de Grand evesque debonnaire
Noble de sang fils de Baccil royal
Lan de salut trois cent soixante deux egal
Par Julien jadis empereur des Romains
Dit lapostat pour des faits inhumains
Fit mettre a mort par Dandres et par payens
Vingt deux cent chevaliers chretiens
Pres de Pompey an lien quon dit aux tombes
Des dessus dits le benoit S. Eucaire
Etoit guidon miroir et exemplaire
Par grâce de Dieu son ehef il apporta
A Liverdun comme sa vie le temoigne
Duquel le corps sans quelque doute ancune
Fut inhume et mis en ceste place
Jesus nous donne en paradis la place.

Operæ pretium non est de multis adjunctis disputare, quæ inscriptionibus illis continentur; neque enim eas alia de causa afferimus quam ut testimonium sint de loco in quo S. Eucharius cum sociis obiit.

[20] [Multo magis id patet ex invento anno 1851 cœmeterio] Ast, inquies, quod momentum habent inscriptiones tanto remotæ tempore a Juliani apostatæ ævo? Maximum plane, quum martyrii et sepulturæ locus non potuit non perseverare in accolarum memoria et veneratione. Verum accipe firmius responsum. Quum anno 1851 via ferrea Nancejum inter et Metas sterneretur et citra pontem, super Mosellam structum, extollendus esset agger, terra sumenda visa est ex vicino campo, hortis et vineis distincto, cui etiamnum nomen champ des tombes. Quod dum fieret, ecce deteguntur sexcenta circiter sepulcra, quæ numquam mota fuerant et quæ ossium compages continebant, satis bene conservatos. Alia corpora nuda humo contecta jacebant; alia inter lapides; alia demum in ponderosis tumulis, desuper contectis lapidibus; unumque sepulcrum ex lateribus constructum erat. In pluribus tumulis repertæ fibulæ, inaures, vitrei et testacei globuli; similiter vasa, maxime ad pedes posita; aliquando etiam gladius ad latus jacens; inventi item numi Marci Agrippæ, Postumi et Constantis; ab unius sceleti collo dependebat ex catenula Maximiani Herculei numus; semel etiam duo corpora detecta in uno sepulcro.

[21] [sodalium S. Eucharii, qui cum eo capite cæsi sunt: hac inventione] Verum, ut verbis jam utar Georgii Boulangie [G. Boulangié, ingénieur des ponts et chaussées à Metz, in diario: Journal de la société archéologique et du comité du musée Lorrain, 1851.] , testis oculati, in magno sepulcrorum numero capita a truncis separata erant, jacebantque aliquando in medio, aliquando ad pedes sceletorum; in recentius aperto tumulo ossa unici tantum corporis jacebant, sed duo calvariæ altera ad caput, altera ad pedes. In fovea aliqua quatuor apparuere corpora ad quorum medietatem quatuor capita posita erant. In tumulo aliquo, quoniam brevior erat quam ut rectum corpus caperet, crura plicata erant contra caput. Demum calvaria quædam, quæ nunc est penes cl. V. Petit in Maneville, continebat molem fusi plumbi. Inscriptiones quidem ibidem repertæ nullæ; sed parvus lapis quadratus, cruce æquibrachiali, tres polices longa, signatus. Habemus hic itaque hominum multitudinem, capite plexorum et crudelissimo aliquando habitorum modo. Ex crucis signo, etiamsi martyrii indicia non abundarent, eos christianos fuisse quis non intelligit? Vixisse usque ad Maximiani Herculei tempora, cujus quippe numisma unus ex collo gerebat, quis neget? Verisimiliter etiam post Constantis tempora seu post annum 333, (nam Constantini M. filius proculdubio intelligendus est [Cfr Eckhel, Numi veteres, tom. VIII, pag. 109 et seqq.] ,) nonne suadet præsentia ejus numi? Atque ita plane deducimur ad Juliani apostatæ ævum; ita ut in fasciculis Trevirensibus archæologicis et historicis [Mittheilungen etc. pag. 77.] recte commentario de inventis illis titulus inditus fuerit: Merkwürdige bestätigung einer Martyrersage. Atque hæc quidem Dei providentia est ut, dum plurimi eruditi in hoc operam suam collocant ut res receptas omnes negent aut irrideant, talia reperiantur monumenta quibus, confirmentur plane et in ævum stabiliantur sanctorum martyrum triumphi. Recole quæ alibi docuimus de martyribus Thebæis [Acta SS. tom. IX Octobris, pag. 156.] .

[22] [mirum in modum confirmata sunt præcipua adjuncta illius martyrii.] Sed paulo propius illa inspicienda esse videntur. Ex apertione illorum tumulorum re quidem vera non constat, S. Eucharii socios numero fuisse bis mille ducentos, ut in epigraphe gallica Pompejana perhibetur; sed sexcentos saltem fuisse non est dubitandum. Hos inter milites fuisse, ut ex apposito gladio constitit, non est mirandum, quum certissime per milites romanos, ut jam collega meus in commentario de S. Florentino, Trevirensi episcopo, animadvertit [Cfr Ibid. tom. VIII Octobris, pag. 31 et 32.] , christiana religio quaquaversum et singulariter in Belgica propagata fuerit. Capite plurimos fuisse truncatos, ut latine ad finem inscriptionis gallicæ additur, ex capitum collocatione non minus certum est. Verbo adjuncta præcipua, quæ de S. Eucharii et sociorum martyrio ferebantur, manifesta hinc facta sunt et inconcussa. In referendo itinere, quod sub medium mensem julium anni 1852 in his partibus instituit reipublicæ præses, qui dein imperator Ludovicus Napoleo Bonaparte, passim meminerunt ephemerides illius inventionis. Ut fit, alii aliter de ea senserunt; sed communi prudentia hæ res optime definiuntur. Vide tamen memoratam lucubrationem Ludovici Collenot.

[Annotata]

* Bouxieresles-Dames vel les-Nonains.

§ IV. Reliquiæ Liberduni; Vandali repulsi; reliquiarum translationes et destructio; fata capituli Liberdunensis.

[Translatæ S. Eucharii reliquiæ Liberdunum subsidio sunt, ut constat ex Dagoberti regis diplomate,] Caput suum Liberdunum detulisse traditur S. Eucharius in inscriptione Liberdunensi. Sed de commento illo, quod singulari studio in Commentario de S. Bolonia [Ibid. tom. VII Octobris, pag. 819.] prosecutus sum, nil denuo animadvertendum habeo. Portatum est non multo post mortem S. Eucharii corpus in Liberdunense templum. Jacet autem Liberdunum (cujus nominis forma ævum celticum aut romanum sapit) sesquileucam occidentem versus a Pompeja ad ripam similiter sinistram Mosellæ, in abrupto colle, quo olim egregium erat munimentum Tulli, non procul ad occidentem siti. Exstat autem Frederici II imperatoris, diploma [Benoit Picard, Histoire de Toul, pag. XXXII et XXXIII.] , datum anno 1225, quo confirmatur Henrici VII diploma; quo Henrici VII diplomate continetur et confirmatur tertium Arnulphi regis: atque id ipsum Arnulphi diploma ex archivo Tullensi ediderunt Mabillonius [Annales Benedictini, appendix ad lib. XXXIX, num. 92, tom. III, pag. 642 et 643.] et Galliæ christianæ novæ auctores [Tom. XIII, instr. col 451 et 452.] ; quæ ideo animadvertimus quod nonnulli de hoc diplomate ancipites esse videntur. Porro in Arnulphi diplomate, circa annum 888 concesso, hæc legere est: Præterea interventu dilecti filii nostri Zuenzobeldi et Vilnorendi (P. Benedictus Vizemundi in Frederici diplomate legit) ducis et præfati episcopi (Tullensis, Arnoldi), antiquam libertatem a glorioso rege Dagoberto nos corroborando perpetuo observare præcipimus, scilicet ut infra quatuor leugas, excepta immunitate Liberduni, quod proprium tutamen civitatis est et locus pacis, in quo sanctus Eucharius martyr veneratur et obsessus a Vandalis remansit indestructus, ubi Deus excitando potentiam suam salvos fecit multos, et Vandali, passi ruinam magnam, perierunt propter iniquitates suas. Periit quidem postmodum Dagoberti regis privilegium; sed nemo omnino est qui prudenter id vocarit in dubium, utpote tam antiquo Arnulphi regis diplomate confirmatum.

[24] [adversus Vandalos, qui anno 407 has partes vastarunt, ut constat non ex Passione S. Donati, potius ab Hunnis cæsi, sed ex Salviano.] Neque major est ratio dubitandi de Vandalorum cassis aggressionibus. Quum enim ultimo die anni 406, trajecto Rheno, Gallias ingressi sunt [Prosper Aquitan. Chronicum, ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 627.] easque deinde tam inhumane habuere, in Tullensi quoque tractu eos fuisse indubium est. Colebatur olim in S. Mansueti abbatia die 7 Augusti S. Donatus seu Dodon martyr, de quo in diplomate, quod anno 1147 Henricus Lotharingus, Tullensis episcopus, dedit, leguntur sequentia [Benoit Picard, Hist. de Toul, pag. 214.] : Pervenit ad notitiam nostram, nos etiam memoriæ notificamus fidelium, antiquo tempore Donatum, virtute insignem, professione monachum, congressione Vandalorum, immani telorum turbine contritum et defossum, triumphali sanguine voluntarium pro Domino pertulisse martyrium; et circa Mortensem fluvium, scilicet prope parochiam Domnæ Basolæ *, juxta pervium publicum inter Lunarisvillam * et Nancejum, providentia divinæ dispositionis obtinuisse sepulcrum. Sed quum telorum turbine aut, ut alibi traditur, sagittis confossus fuerit atque id armorum genus Vandalorum non esset proprium, sed Hunnorum [Cfr Acta SS. tom. IX Octobris, pag. 114.] , non ausim his multum confidere; cæterum hujus rei examen remittens ad diem 25 novembris, quo agi poterit de S. Donato, ad diem 7 augusti a decessoribus plane omisso, simul ac de S. Livario Mettensi, occiso ab Hunnis. Malo itaque ex libro VII Salviani de Providentia pauca de Vandalorum per Gallias itinere hoc loco referre. Excitata est, inquit [Ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 782.] , in perniciem ac dedecus nostrum gens, quæ, de loco in locum pergens, de urbe in urbem transiens, universa vastaret. Ac primum a solo patrio effusa est in Germaniam primam, nomine barbaram, ditione romanam; post cujus exitium primum arsit regio Belgarum; et certe ante omnia Belgica I, qua diœcesis Tullensis continebatur; deinde opes Aquitanorum luxuriantium; et post hæc corpus omnium Galliarum.

[25] [Transferuntur sæpius Liberduni S. Eucharii reliquiæ.] Videntur S. Eucharii reliquiæ prius non depositæ fuisse in templo in quo deinceps quieverunt. Narrat scilicet P. Benedictus Picard [Hist. de Toul, pag. 209.] S. Gauscelinum, qui ab anno 922 usque ad annum 962 cathedram Tullensem occupavit [Cfr Gallia christ. tom. XIII, col. 975 et seqq.] , eas levasse ex priori tumulo et transtulisse in templum parochiale S. Petri de Liberduno. Animadvertit Calmetus [Hist. de Lorraine, tom. I, col. 203.] hæc non legi in S. Gauscelini Vita; et re quidem vera non leguntur in Actis, quæ decessores nostri illustrarunt ad diem 7 septembris. Sed passim laudari video Liberdunensia monumenta; ita ut in similibus chartis illa reperisse æstimandus sit P. Benedictus, vir sedulus et in scribendo prudens. Ante annum 1184 Petrus de Brixeio, Tullensis præsul, ut in Cedulis cujuslibet episcopi Tullensis (is libri titulus est) legimus [Ibib. col. CCXXVI.] , Liverdunum etiam castrum reædificavit et puteum in eodem fodi jussit, et canonicos ibidem primus imposuit. Ante non in summo colle, sed in clivo stabat id castrum [Benoit Picard, Hist. de Toul, pag. 26.] ; quare quum anno 1184 in novo castro templum S. Eucharii esset, capiens sancti martyris reliquias, id simul cum hoc castro ædificatum fuerit oportet. Erat tum præterea Liberduni capella episcopi et permanserat parochiale S. Petri templum; quod etiam sæculo XIII renovatum fuit [Cfr Grille de Beuzelin, Rapport sur les monuments historiques des arr. de Nancy et de Toul, pag. 123.] . Porro quum Petrus de Brixeio capitulum in æde S. Eucharii fundavit, constans (si Calmeto [Hist. de Lorraine, tom. II, col. 550.] fides sit) ex præposito, decano et quatuor canonicis, dedit novo instituto capellam episcopalem et templum S. Petri; quemadmodum ex mox referendo diplomate liquebit. Atque hæc ideo annotamus, quod hæ res nonnihil implexæ sunt. Verum accipe jam istud diploma [Benoit Picard, Hist. de Toul, pag. XCIII et XCIV.] .

[26] [Ante annum 1184 conditur ibidem S. Eucharii capitulum.] In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Petrus, Dei gratia sanctæ Tullensis ecclesiæ minister et servus, universis christianæ professionis cultoribus pro terrenis cælestia, pro perituris æterna feliciter commutare. Dominicæ pecuniæ talentum sine lucro ad Dominum præcipue pastoribus est timendum, quibus diligenti cura ecclesiarum ædificationi, possessionum ampliationi sollerter est invigilandum. Hac nos consideratione ducti, Liberdunum, antiquissimum Tullensis ecclesiæ castrum, Domino auxiliante, ædificavimus, et ad ejusdem castri munimentum et securitatem maxime etiam honorandas gloriosi martyris Eucharii, ibidem quiescentis, reliquias, in eodem castro, canonicos sæculares instituimus, et ecclesiam beati Eucharii possessionibus fundare et privilegiis munire curavimus. Primum itaque locum ipsum præfatis canonicis filiis nostris libere possidendum Dei et beatorum apostolorum authoritate et nostra confirmamus; et ne aliquis eos, eorum familias vel possessiones molestiis aliquibus perturbare, vel domos hostibus contristare audeat, eadem authoritate interdicimus, et si forte (quod absit) eos vel eorum familias quantumlibet enormiter delinquere contigerit, non præpositus, nec alia secularis potestas aliquid in eo præsumat, sed eorum decano et tandem episcopo emendandum relinquat. Eos liberos et eorum familias ab omni banno constituimus; et si aliquem canonicorum (quod Deus avertat) intestatum decedere contigerit, reliqui fratres pietatis arbitrio de rebus illius pro salute animæ ejus disponant. Quotiescumque vero præfatæ ecclesiæ decania vacabit, canonici consilio episcopi liberam habeant facultatem decanum eligendi. Ut autem altario servientibus de altario victualia proveniant, eisdem conferimus capellam nostram in Liberduno cum suis appenditiis, tam in agro quam prato, et vineis; decimamque salmonum, sive retibus sive venna capiantur; decimam etiam molendini et furnum bannalem inter ambitum murorum atrii decani, super et vineæ nostræ medietatem, quæ est versus sanctum Martinum. Liberum etiam aquæ usum eis concedimus, ut singulis canonicis singulos piscatores in aqua nostra sine retibus habere liceat; specialiter autem eis damus amfractum aquæ sub castro, qui brachium sancti Eucharii dicitur; paterno quoque ducti affectu, eis damus molendinum de Campagneio, quod de novo construximus; domum quoque cum furno, quam in foro Tullensi juxta terram sancti Gengulphi ædificavimus, eis damus ea libertate possidendum, ut nullus in furno operantium villico civitatis vel alicui officialium respondeat; sed H. coram episcopo rationem reddat. Præterea eis damus V. modios vini de censibus de Luceio; etiam decimas de Paceio tam vini quam frugum. Annuente etiam abbatissa et universo capitulo de Bosseres, ecclesiam de Liberduno cum suis appenditiis, ecclesiam de Pompagne * cum suis appenditiis, ecclesiam de Roseres, ecclesiam de utroque Sasireio eis contradidimus, ea libertate possidendas, ut neque cathedraticam, nec alia, quæ archidiaconis ex consuetudine reddi solent, ab eis exigantur: non solum autem a nobis jam collata eis confirmamus, immo etiam cætera, quæ deinceps eidem ecclesiæ conferentur, et ea quæ in ipsa plantatione ab ipsis canonicis sunt collata: vineas scilicet Olrici decani in Barrisno cum domo lapidea ad vadellum et XII nummos pro vinea Himaris nepotis sui annuatim solvendas; vineas Hugonis de Scropulis, apud Luceium, erga Henricum de Gisencourt et Lucianam comparatus; vineam Drogonis cum prato et terra arabili, quantum convenit quatuor bobus per annum; vineam Hugonis apud Bruerum in eleemosina, quantum potest ferre carrata vini; vineas duas apud Parneiam; medietatem vineæ Goberti apud Scropulas; vineam Cononis de sancto Gengulpho in Preamam, vineam Petri de Barro in Laperere, cum VI jugeribus terræ apud Barrivillam et duas falcatas prati apud Longam aquam, domum Henrici de Masnillo cum torculari et horreo, vineis, pratis, agris, molendino et omnibus quæ possident; vineam Isembardi in confinio Luceii et Bruererii. Quicumque igitur hanc devotionis nostræ paginam personarum nostrarum signis et testimonio roboratam inconcusse servaverit, cum beato Euchario martire et Gerardo confessore portionem accipiat; qui vero ausu temerario eam infregerit, cum Juda proditore et Caipha interfectore damnationem æternam inveniat. Signum Richardi, abbatis sancti Apri; S. Theoderici, abbatis sancti Mansueti; S. Stephani, abbatis sancti Leonis; S. Frederici decani; S. Albrici archid.; S. Haymonis archid.; S. Hugonis archid. Datum Tullo per manum Theoderici cancellarii, anno incarnationis verbi 1188, indictione secunda, concurrente VII, epacta XVII. Annus in fine male notatus est; legendum nempe: Anno incarnationis verbi 1184, indictione secunda, concurrente VII, epacta XVII secundum Ægyptios, post mensem septembrem incohatum [Cfr Art de vérifier les dates, tom. I, pag. XXXV et 24.] . Confirmavit novum institutum papa Lucius III [D. Calmet, Hist. de Lorraine, tom. II, col. 550.] , qui 24 novembris anni 1185 diem obiit.

[27] [Reliquiæ reconduntur in nova capsa; et non anno 1473 a mareschalco de Lotharingia, sed anno 1587 a protestantibus Germanis comburuntur. Capituli suppressio.] Pulcrum fuisse templum S. Eucharii, a Petro de Brixeio conditum, tradit Calmetus [Hist. de Lorraine, tom. I, col. 203.] ; contra non satis pulcra visa est Ægidio de Sorcejo, qui ab anno 1253 ad 1271 Tulli episcopales infulas gessit, capsa, quam reliquiis capiendis Petrus de Brixeio exstruendam curarat. Ægidius itaque multo pulcriorem paravit, in quam sancti martyris ossa maxima solemnitate transtulit, præsentibus Frederico seu Ferrico IV, Lotharingiæ duce, Margareta de Navarra, ejus ab anno 1255 conjuge, præcipuisque ex nobilitate et clero viris [Ibid. col. cit. et P. Benoit Picard, Hist. de Toul, pag. 209 et 210.] . Tradidit prius P. Benedictus Picard [Hist. de S. Gerard, pag. 33.] dissipatus fuisse illas S. Eucharii reliquias anno 1473. Quum enim Ludovicus XI, Galliarum rex, Epinal seu Spinaldum oppidum dedisset mareschalco de Burgundia, et dein id ei abstulisset donassetque Joanni, duci Calabriæ et Lotharingiæ, vehementissima simultas inter utramque partem exarsit et bello dedit ansam. Erat tunc Tullensis episcopus Antonius de Novocastro, mareschalci de Burgundia filius. Hic, frustra rogatus a canonicis ut illi liti se immisceri non pateretur, castris Tullensibus, adeoque Liberduno, recepit Burgundiones milites. Obsedit itaque hunc locum mareschalcus de Lotharingia, a duce Calabriæ missus, et post decem hebdomadas cepit. Captivi abducti sunt quadringenti præsidiarii milites; cives ex oppido expulsi; mœnia destructa; præda abacta; igne incensæ domus; archivum episcoporum Tullensium flammis deletum, nisi quod dominus de Fenestrange tertiam partem servavit, in Nancejense S. Georgii templum devectam [D. Calmet, Histoire de Lorraine, tom. V, col. 271 et 272; Benoit Picard, Hist. de Toul. pag. 564.] . Et certe in hac castri direptione et incendio non potuit non pati S. Eucharii ecclesia; verumtamen tunc non periere sancti martyris reliquiæ, sed anno 1587, quo protestantes, ex Germania in Lotharingiam irrumpentes et omnia susdeque vertentes, Liberdunum quoque ceperunt et spoliarunt. Venit eorum in manus capsa reliquiaria, ex qua aureas argenteasque detraxerunt laminas et sublata omnia martyris ossa in ignem projecerunt [Hist. de Toul, pag. 210; Hist. de Lorraine, tom. I, col. 203.] . Nequaquam tamen periit S. Eucharii cultus, ut a pluribus geographis sæculi superioris annotatum video. Quin etiam, quum circa annum 1700 Henricus de Thyard Bissy bona et jura capitulorum S. Eucharii de Liberduno et S. Nicolai de Brixeio seminario Tullensi univit, non ideo detrimentum cepit S. Eucharii memoria. Infelicior fuit, quum extremo sæculo XVIII res publicæ et sacræ tam impie in Galliis turbatæ sunt. Templum S. Eucharii nunc amplius exstare non videtur; certe ejus plane non meminit Grille de Beuzelin [Rapport etc. pag. 122 et 123.] ; qui similiter omittit crucem S. Eucharii, olim in mediis agris ad septentrionem oppidi erectam et in Cassini mappis topographicis indicatam.

[28] [Diœcesis Tullensis suppressio.] Atque his tandem absolvimus commentarios de manipulo sanctorum, quos Tullenses jam pridem conjungere amant et fratres dicere atque sorores, licet nullum inter eos exstitisse vinculum videatur, nisi commune hoc commercium, quod inter christianos omnes, maxime cælicolas, intercedit. Hi olim præcipua diœcesis Tullensis gloria atque decus; quæ, quum omnia nunc mutantur, perire noluit Deus, sed potius confirmari atque crescere, invento S. Eucharii et sociorum cœmeterio. Hæc itaque manent post abolitam diœcesim Tullensem, tam opulentam, tam amplam, ut ex ea excisæ fuerint diœceses Nancejensis et S. Deodati. Faxit Deus ut hæ filiæ, altera servata, altera creata ineunti hoc sæculo, hanc reverentiam matri suæ habeant ut SS. Eucharium, Eliphium aliosque, olim in illis locis tam celebres et religionis christianæ quasi patres aut certe assertores fortissimos, extollant semper, venerabundæ colant, summa implorent fiducia.

[Annotata]

* Dombale.

* Luneville.

* Pompey.

DE S. ABRAHAMO EREMITA IN ÆGYPTO SUPERIORI

ANTE ANNUM CCCLXVII

SYLLOGE.

Abrahamus, discipulus S. Pachomii, in Ægypto superiori (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ Unicus. S. Abrahami memoria; ætas incolatus Tabennensis; secessus; patria; vitæ severitas.

[S. Abrahami memoria conservata a Michaele Atribensi.] Michael, episcopus Atribæ et Meligæ in Ægypto inferiori, scripsit arabice circa annum martyrum 1141, id est Christi 1425, Synaxarium seu Martyrologium ecclesiæ Alexandrinæ Coptitarum, cujus duo exemplaria exstant in bibliotheca Vaticana [Mai, Scriptorum veterum nova collectio, tom. IV, part. II, pag. 93 et seqq. et pag. 121.] , tertium in bibliotheca Florentina Medicæa [Steph. Evod. Assemanus, Bibliotheca Medicea Orientalis, pag. 164 et seqq.] , quartum in Parisiensi [Citatur passim a Quatremère in Commentariis de Ægypto geographicis.] , atque alia forte alibi. In eo pluribus laudatur ad præsentem diem S. Abraham, SS. Pachomii et Theodori discipulus; qui non potuit non commemorari in calendariis, quæ ex altero codice Vaticano et ex Medicæo Stephanus Evodius Assemanus collegit. In Medicæo itaque calendario (ut brevitatis causa sic designem) ad diem 30 paophi seu babe, quæ diei 27 octobris respondet, ejus memoria his annuntiatur verbis: Requies sancti, magni et piissimi Abrahami eremitæ; et in Vaticano: Requies sancti patris Abrahami, anachoretæ Manuphensis, sancto Pachomio magno et Theodoro ejus discipulo æqualis. Habemus et nos breviarium quoddam latinum ejusdem Synaxarii, quod anno 1633 in gratiam Melchioris Inchoffer confecit Romæ Simon Moysis, collegii Maronitarum in Urbe alumnus; ex quo breviario sequentia hæc transferimus: S. Abrahamus, monachus iste, post suam habitationem cum S. Pachomio, quæ fuit per spatium viginti trium annorum, habitavit in tugurio sedecim annos; et favas cum aliquantulo sale solummodo manducabat; et requievit in pace, præsente S. Theodoro, discipulo S. Pachomii.

[2] [Magistros habet Tabennis et alibi SS. Pachonium et Theodorum et ante annum 367. Quare Manuphensis dictus.] Hinc imprimis cognovimus quibus temporibus vixerit S. Abrahamus. Etenim socios admittere cœpit S. Pachomius circa annum Christi 313 atque anno 348 aut 349 ultimum in Christo obiit diem [Acta SS. tom. III Maji, pag. 291. Cfr Butler, Lives of the Fathers etc. ad 14 maji.] ; S. Theodorus vero, ejus in Tabennensis monasterii administratione successor, anno 314 natus est atque anno 367 aut sequenti e vivis recessit [Ibid. loc. cit. Cfr Tillemont, Mémoires ecclésiast. tom. VII, pag. 758 et seqq.] . Quum itaque viginti tres annos cum S. Pachomio vixerit S. Abrahamus, Tabennas venerit necesse est ante annum Christi 325; quumque spiritum Deo tradiderit, præsente S. Theodoro, non potuit pervenire ultra annum 367. Tabernnarum situm primus invenit P. Sicard, Societatis Jesu in Ægypto missionarius, unius diei itinere a Tentyri (Denderah) secundum Nili flumen [Mémoires du Levant, tom. VII, pag. 41. Cfr Quatremere, Mémoires géogr. et hist. sur l'Égypte, tom. I, pag. 281 et seqq.] . De nominis origine diximus alibi [Acta SS. tom. X Octobris, pag. 581.] . Quum hinc recessit S. Abrahamus ut in tugurio solus habitaret, non procul abiit; secus enim moribundo adesse non potuisset S. Theodorus. Quamobrem, si anachoreta Manuphensis dicitur, vel Manouph seu Menouf quædam intelligenda est in vicinia Tentyris vel Diospolis Parvæ; quamquam nullum illic locum reperio, cujus vocabuli forma ad Menouf seu Manouph accedat, in Quatremere commentariis geographicis de Ægypto [Mémoires géographiques etc.] , in Catalogo nominum locorum provinciarum Thebanæ et Girgehensis [Description de l'Égypte, tom. XVIII, part. III, pag. 39 et seqq.] et in Macrisii Historia Coptorum [Wüstenfeld, Macrizi's Geschichte der Copten, 1845.] ; aut potius Manuphensem anachoretam eum dixerit Assemannus, quod ex Manuph oriundus erat: quæ civitas, vulgo Menouf appellata, caput est provinciæ Menouf, longe distans a Tabennis septentrionem versus, eadem aliquibus visa ac vetus Prosopis [Description de l'Égypte etc. pag. 222; Univers Pittoresque, Egypte moderne, pag. 176.] , aliis autem eodem loco sita quo Coptorum Panouphres [Cfr Parthey, Vocabularium copticum, pag. 500.]

[3] [Ab abstinentia laudatur; ab aliis homonymis eremitis magisterio S. Pachomii facile distinguitur.] Laudatur S. Abrahami abstinentia quod fabas manducaret dumtaxat cum aliquantulo salis. Hæc utique magna vitæ severitas. Qui enim Tabennis uno cibo contenti erant, eorum prædicabatur sobrietas; qui pane tantum, aqua et sale vescebantur, hi præclari habebantur viri [Cfr Præfatio S. Hieronymi ad Regulam S. Pachomii, ap. Bivarium, de Veteri Monachatu, tom. I, pag. 269, num. 15.] . Sed panem non comedere et solas fabas adhibere in cibum plane extra usum erat. Fabæ enim Ægyptiis habitus pessimus victus, quippe quæ dicerentur flatum excitare, concoctu esse difficiles et somnia efficere turbulenta [S. Clemens Alexandrinus, Stromatum lib. III, cap. III, ap. Migne, Patrologia græca, tom. VIII, col. 1127.] ; ita ut in nomis aliquot non seminarentur et, si quæ sponte venirent, attingerentur a nemine [Mongez, Dictionnaire des antiquites, V° Feve.] : a quibus superstitio plerumque non aberat et falsæ opiniones. Sed vicit hæc omnia S. Abrahamus; adeoque jure merito singulari effertur laude quod fabis vixerit. In sale nulla laus, quum non minus necessarius sit quam aer et aqua. Abrahami nomen compluribus aliis Ægyptiacis eremitis commune fuit; quos in Vitis Patrum, in Apophthegmatum collectionibus, in Catalogo codicum Copticorum mss. Georgii Zoega, aliisque id genus libris lector facile reperiet. Inter eos nullus mihi occurrit quem ausim eumdem dicere ac S. Abrahamum, S. Pachomii discipulum. Nolim singulorum percurrere nomina et gesta; ne occasione unius S. Abrahami, nunc parum noti, aliorum, multo magis celebrium, vitam conscriberevidear. Æthiopes videntur eum ab his distinguere appellatione Pauperis; certe in calendario ætiopico, quod edidit Ludolfus, hodie prodit Abrahamus Pauper.

DE S. JUSTO PRESBYTERO CONFESSORE LEMOVICIBUS IN GALLIA

ANNO CIRCITER CCCLXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Justus, presbyter Lemovicensis in Galliis (S.)

AUCTORE R. D. B.

§ I. Plures sancti nomine Justi. S. Justus Lemovicensis. Ejus cultus et Acta.

[Plures floruere sancti, nomine Justi, quorum Acta jam data fuere; quibus accedit S. Justus Lemovicensis.] Quamquam veteres christiani non superstitiose, exemplo gentilium, ambirent nomina boni ominis, pluresque essent Injuriosi, Contumeliosi, Stercorei dicti, passim tamen eis placebant vocabula, quæ laudem aliquam continerent: quæ inter nullum videbatur præstantius et christianis viris aptius quam Justus aut Justinus, quandoquidem Evangelio jubemur primum regnum Dei quærere et justitiam ejus et cætera adjicenda esse nobis. Matt. VI. 33. Hinc factum est ut in sanctorum catalogis ingens occurrat agmen, qui Justi dicantur, Justinus aut Justinianus: adeo ut in his Actis nostris sæpe actum sit de cælitibus, illis nominibus insignibus; atque ex iis alii præfulsere dignitate episcopali, scilicet Justus Viennensis [Acta SS. tom. II Maji, pag. 99.] , Justus Urgellensis [Ibid. tom. VI Maji, pag. 773.] , Justus Alexandrinus [Ibid. tom. I Junii, pag. 620.] , Justus Lugdunensis [Ibid. tom. I Sept. pag. 365.] , Justus seu Justinus Argentoratensis [Ibid. tom. I Sept. pag. 377.] , Justus Claromontanus [Ibid. tom. I Sept. pag. 439.] ; alii martyrii lauream adepti sunt, quales sunt Justus Volaterranus [Ibid. tom. I Junii, pag. 437.] , Justus Complutensis [Ibid. tom. I Aug. pag. 154.] , Justus Lyciensis in provincia Hydruntina [Ibid. tom. V Aug. pag. 764.] , Justus puer in territorio Bellovancensi [Ibid. tom. VIII Oct. pag. 323.] , Justus in diœcesi Atrebatensi [Ibid. tom. VIII Oct. pag. 371.] , Justus martyr, ut fertur, Ulcii in Pedemontio [Ibid. tom. VIII Oct. pag. 371.] , pluresque alii quorum decessores nostri meminerunt ad dies 17, 21, 25, 28 februarii; 1, 3, 5, 13 martii; 12 aprilis; 1, 4, 6, 31 maji; 2, 3, 6, 8 junii; 2, 14, 16, 18, 21, 23, 30 julii; 4, 6, 25, 26 augusti, etc.; demum inter sanctos confessores non pontifices numerantur et sunt SS. Justus, laïcus Vicensis in Hispania [Ibid. tom. VI Maji, pag. 774.] , Justus Trevirensis [Ibid. tom. III Julii, pag. 650.] et S. Justus archidiaconus Claromontanus [Ibid. tom. IX Oct. pag. 72.] . Quibus accedit S. Justus, S. Hilarii discipulus, cujus in præsentiarum illustranda sunt Acta; quem propter nativitatem in agro Lemovicensi brevitatis et distinctionis gratia Justum Lemovicensem, aut propter magistri excellentiam Justum discipulum S. Hilarii Pictaviensis, appellare placet.

[2] [A decessoribus ad hanc diem remissus, licet alio die colatur.] Sancti vero Justi Lemovicensis meminerunt decessores nostri in Actis S. Hilarii Pictaviensis [Ibid. tom. I Januarii, pag. 785.] , ubi disputarunt num ipse sit auctor Vitæ S. Hilarii, quæ a multis S. Fortunati scriptio dicitur; dein in tomo VI Julii ad diem 27 inter prætermissos, qua quippe olim celebrata translatio ejus reliquiarum. Ejus autem natalem agunt die 27 novembris omnes ecclesiæ diœcesium Lucionensis, Pictaviensis, Lemovicensis, et Petrocoricensis; atque olim observabatur eadem festivitas in diœcesibus Rupellensi et Sarlatensi, ut constat ex eorum vel hodiernis vel antiquis breviariis et kalendariis liturgicis: ita tamen ut in Breviario Lemovicensi anni 1625 festum S. Justi, non secus ac in Martyrologio Saussayi, indicetur in diem 25 novembris. In Martyrologio vero Parisiensi Cardinalis de Noailles legitur ad diem 26 novembris: Apud Pictavienses, sancti Justi, presbyteri; sed, errore integri mensis, in Martyrologio universali Castellani ad diem 27 octobris habes: Apud Lemovicenses, sancti Justi discipuli S. Hilarii; quem quum in prætermissis ad diem 27 julii imprudenter secuti fuerint decessores nostri, polliciti de S. Justo Lemovicensi dictum iri ad præsentem diem, promissionem hanc facere voluimus, licet genuinus ejus natalis, ut jam monuimus, die 27 novembris occurrat.

[3] [Acta S. Justi, cujus auctor et ætas ignorantur,] Quem aut quo ævo vitæ suæ scriptorem nactus sit S. Justus, latet. Id novimus exstare in bibliotheca nationali Parisiensi illius scriptionis duo exemplaria valde antiqua manuscripta: alterum, signatum numero 5321, visum est Joanni Martinovio nostro sæculo X exaratum; alterum, magis accuratum, notatum est siglis: 5365, Lem. 204, in-folio, et videtur scriptum sæculo XI aut sequenti. Id certum nobis est eam, cum a stylo omnino barbaro minime abhorreat, neque quarti, neque etiam quinti sæculi esse fœtum, quibus temporibus ita in Galliis vigebat literarum studium, ut Massiliensis, Tolosana, Lugdunensis, Burdigalensis, Augustodunensis, aliæque plures scholæ præ reliquis imperii Romani florerent [Histoire littéraire de France, tom. I, part. II, pag. 1 et seqq.; tom. II, pag. 1 et seqq.] . Verumtamen antiquior est omni reliquiarum S. Justi translatione, vel disceptatione de vero ejus corpore; quam disceptationem ferbuisse sæculo XII Lemovicibus affirmat Gauffredus Vossiensis [Labbe, Bibliotheca Mss. tom. II, pag. 286.] ; nam de ea auctor Vitæ S. Justi prorsus silet, quamvis de ejus sepultura fuse loquatur. Sed nihil propius definire possumus, quoniam nullum internum Vitæ inest indicium, neque de ea dixerint scriptores antiqui.

[4] [non sine cura scripta fuere.] Sed id nemo negabit, scriptorem fuisse virum gravem, bonorumque exemplorum imitatorem studiosum magis quam felicem. Etenim conatus est Sulpitii Severi, Vitam S. Martini elucubrantis, vestigiis insistere; ex quo libro non paucas mutuatus est dictiones. Quodsi non valuit ingenio valde præclaro, nihil tamen antiquius habuit quam ut veritati serviret et non nisi res sibi compertas referret. Idcirco exorditur his verbis: Cum inter seriem Scripturarum divinarum diutissime commorarer multaque mecum dicta revolverem, inveni pauca de vita sancti ac beatissimi eximii confessoris Justi. Quam etiam labori desudans vix compegi, ut aliquod edisseram factum. Sed quia, monente Scriptura, improbus labor vincit omnia, summa ideo cum devocione arripiendum est, ne aliquid cœptum remaneat incassum. Et quum multa ei deessent, ut ipse fatetur, documenta, factum est ut ex vulgari traditione nonnullas fabulas admiserit, v. g. de asino red dito a lupo rapace, et ut labores, quos ad vineam Domini excolendam exantlavit S. Justus, aliaque non pauca ex ejus gestis prætermiserit. Neque officit Acta S. Justi longioribus orationibus, quæ ad sensum potius quam ad verbum fuere prolatæ, esse intexta: nam hic veterum erat mos scribendi historiam, ut norunt omnes qui manibus versarint Livium, Sallustium, Tacitum, Thucydidum, Xenophontem aliosque plures scriptores profanos, sive latinos, sive græcos, vel etiam SS. Joannem Chrysostomum in Actis S. Babylæ [Acta SS. tom. II Januarii, pag. 570.] , S. Hieronymum in Vita S. Paulæ [Ibid. pag. 711.] , et Cassianum [Opera, tom. I, col. 481, edit. Migne, tom. XL.] in Collationibus. Quin et S. Hieronymus explicans cap. II Matthæi pro manifesto habet evangelistam ibi non verba de scripturis sumpsisse, sed sensum [Opera Omnia, tom. IV, col. 10, edit. Maurinorum.] . Et quid miri quod hi spectabiles undequaque viri arbitrati sint nullum inde pati detrimentum veritatem historicam, quum ipsi, utpote literas græcas et latinas apprime edocti, arbitrati sint neminem esse qui, si extremis labiis laudatos historicos tetigerit, non recte de illo scribendi modo sentiat? Quam tamen sententiam tueri nolim.

§ II. Varia nomina civitatis Lemovicum. Pagus et diœcesis Lemovicensis. Nativitas S. Justi.

[Lemovices, civitas episcopalis, cujus plura nomina recensentur, erat caput pagi ejusdem nominis.] Sæculis XVII et XVIII multum fuit disceptatum de nomine, quo olim Lemovicum oppidum fuerit appellatum. Alii enim contendebant eam fuisse nuncupatam Augustoritum, alii Limonem, alii Ratiatum. Verum ab hoc tempore V. V. Belley [Académie des Inscriptions, tom. XIX, pag. 691 et seqq.] tres ad hanc litem dirimendam dissertationes [Études sur la Géographie de la Gaule, part. II, pag. 467 et seqq.] et Cl. V. Maximinus Deloche Commentarium de Galliæ Topographia ediderunt; quorum prior demonstravit Lemovicensium caput fuisse Augustoritum (Limoges), Pictaviensium vero Limonem (Poitiers); posterior Ratiatum (Reze) caput unius minoris, pagi Ratiatensis (Rezois), etiam in finibus Lemovicensium. Lemovicum tamen oppido non unum fuit vocabulum. Dictum quippe reperitur Augustoritum, Augustoretum, Austritum, civitas Lemovicum, urbs Lemovicena, Lemofex, atque aliis similibus nominibus, quæ collegerunt Hadrianus Valesius [Notitia Galliarum, pag. 267.] Benjaminus Guerard [Division territoriale en France, pag. 26.] , et Cl. Vir Maximinus Deloche [Cartulaire de l'Abbaye de Beaulieu, pag. CXXX.] . Sed hæc omnia ab Augustorito Lemovicum derivantur; ita ut verum nomen paulatim desierit et prævaluerit gentile: sed hæc fere omnium civitatum Galliarum nominum fortuna fuit [Cfr Acta SS. tom. XI Octobris, pag. 911.] . Diœcesis autem Lemovicensis capiebat pagum Lemovicensem, dictum quoque agrum, terminum Lemovicenum, regionem Lemovicenam, provinciam Lemovicenam: seu tractum hodie comprehendentem partitiones Altæ Vigennæ (dept. de la Haute-Vienne), Corresiæ (dept. de la Correze), Crosi (dept. de la Creuse), centenam Nantrenensem (Notron et son territoire) in partitione Dordoniæ (dept. de la Dordogne) et Cenfolens cum circumjacente agro in partitione Carantonæ (dept. de la Charente) [Cartul. de l'abb. de Beaulieu, pag. CXXXV.] . Est et hodie Lemovicum civitas caput partitionis Altæ Vigennæ, simul ac sedes episcopi, cujus jurisdictio vi concordati ineuntis hujus sæculi in partitiones Crosi et Altæ Vigennæ extenditur.

[6] [In ejus vicinia nascitur S. Justus] Atque in pago illo Lemovicensi S. Justum lucem aspexisse omnium est sententia; et quidem non procul a sepulturæ suæ loco, qui in parochiam nomine Saint-Juste postea excrevit, non obscure innuit sancti Justi biographus. Hic enim describens (num. 21) sancti humationem et exsequias: “Sacerdotes autem, ait, qui ibidem aderant, accipientes corpus ejus et conditum cum aromatibus atque linteaminibus involutum imponentes feretro, Lemovicas deportare conati sunt. Et dum iter caperent, venerunt in quemdam locum, qui a prædicta urbe octo millibus ad plagam respicit orientalem. Cum autem paululum substitissent, beati viri membra iterum conati sunt levare. Tanta autem gravitudine tantoque pondere feretrum illud depressum est, ut amplius quinquaginta seu octoginta viri eum de loco movere non possent. Adstans autem germanus suus Benedictus ait ad turbam: “Nolite, fratres, nolite contra voluntatem ejus quicquam agere; quia ipse dum in juvenili ætate curam exhiberet pastoralem, vidi in hoc loco eum diu subsistere et a spinis purgare. Et ideo scio quod ejus fiat voluntas, ut in hoc loco humatus quiescat.” Audientes autem adquieverunt dictis ejus, et sepelierunt eum ibi VI kalendas decembris. Concilio namque inito, ædificaverunt ecclesiam super sepulcrum beati viri, quæ permanet usque in præsens.” Jam vero cum fingendum non sit S. Justum puerum procul a domo paterna ovium parentum curam egisse, pronum est existimare eum in vicinia vici Saint-Juste vitam auspicatum esse.

[7] [parentibus gentilibus, non pauperibus;] Contigit autem S. Justo ut a parentibus, lumine fidei nondum illustratis, nasceretur: quod et legimus tum in Vita S. Justi canonici Labiche de Reignefort [Six mois des vies des Saints de Limoges, tom. III, pag. 90.] , tum in Breviariis Lemovicensi anno 1783, Pictaviensi anni 1855 et Petrocoricensi anni 1833, vel etiam in Martyrologio Gallicano Saussayi. Idque non obscure innuit vetus S. Justi biographus, ajens: Beatus Justus, invitis parentibus, ad ecclesiam Lemovicinæ civitatis adiit, ibique … catechumenum fieri postulavit. Verum, quamvis parentes filii sui consilia minus probassent, non tamen hanc ob causam, quemadmodum narrat V. V. Labiche, repulsam ab iis passum esse videtur: nam, ut loquitur biographus, inde (Lemovicibus) regressus, conspicientes parentes ejus devotionem sive ingenium, suas ei oves commiserunt regendas, atque servandas tradiderunt. Ex quibus quoque verbis patet eos perperam a laudato canonico Labiche inter pauperiores fuisse rejectos, sed potius vitam honestorum ruricolarum vixisse.

[8] [quibus invitis, post catechumenatum diuturnum] Nuspiam veteres literis tradiderunt quo magistro S. Justus, idololatriæ mediis in tenebris educatus, religionem Christianam perceperit. Ejus biographus primos quos fecit passus in doctrina et cognitione Christi hisce jam recitatis verbis describit: Cum ergo esset idem beatus Justus annorum circiter octo, invitis parentibus, ad ecclesiam Lemoviciæ civitatis adiit, ibique diu instans catechumenum se apud quemdam religiosum presbyterum fieri postulavit. Qui catechumenatusquum præter modum longus fuerit, placet paululum ei inhærere. De catechumenis itaque agens Edmundus Martene [De antiquis ecclesiæ ritibus, part. I, lib. I, cap. I, art. 6, pag. 29.] eos post Originem, S. Isidorum, Rabanum et Leidradum Lugdunensem in duos præcipuos ordines, catechumenos scilicet et competentes, distinguit, atque Leidradi verbis utens: Catechumeni, inquit, sunt qui primum de gentilitate veniunt, et habentes voluntatem credendi in Christo, audiunt verbum fidei, sed nondum appellantur fideles. Competentes autem sunt, qui jam post doctrinam fidei, post continentiam vitæ, gratiam Christi percipere festinant: ideoque appellantur competentes, id est gratiam Christi petentes. Dein describit et recitat Martenius veterum ritus instituendi catechumenos; quorum hi erant præcipui: impressio vivificæ crucis signaculi in frontem, et manuum impositio cum oratione. Addebantur pro diversitate regionum exorcismus, insufflatio in faciem, tactus salivæ in nares atque aures, et pectoris et scapularum inunctio [Ibid. pag. 30 et seqq.; 37 et seqq.] . Neque ullus, quemadmodum docet concilium Constantinopolitanum I can. VII [Labbe, Collectio Conciliorum, tom. II, col. 952.] , ad baptismi lavacrum admittebatur, nisi per catechumenatus diuturnam probationem idoneus esset repertus; ita tamen ut Constantinopolitani Patres hujus tirocinii tempus determinandum prudentiæ episcoporum et presbyterorum reliquerint; quod temperamentum Patres tum concilii Eliberitani anni circiter 305, can. XLII [Ibid. tom. I, col. 975.] , tum etiam Agathensis anni 506 can. XXXIV [Ibid. tom. IV, col. 1389.] , disciplinæ ecclesiasticæ in Gallia et in Hispania jam ante attulerant, statuentes modo octo menses, modo biennium, vel etiam triennium tirocinio neo-christianorum; quod aliquando per plures annos, aut petentibus catechumenis, aut exigentibus episcopis, prorogabatur: nam hæc erat apud omnes persuasio, quod siquis christianæ religioni nomen daret ab eo vetus homo exuendus novusque prorsus induendus erat. Hinc lector minus mirabitur S. Justum, qui octennis, invitis parentibus, inter catechumenos fuerat annumeratus, nonnisi post plures annos in gremium ecclesiæ per sacramentum baptismatis cooptatum fuisse. Verum quænam tam longæ dilationis fuerit causa in viro qui Christo vivere unice in votis habebat, ad nos non pervenit, prout etiam altum servatur silentium cur S. Martinus Turonensis [Sulpitius Severus, Vita S. Martini, cap. III.] , ætate decem vel duodecim annorum albo catechumenorum adscriptus, nonnisi octavo decimo ætatis anno ad novam vitam in baptismate fuit regeneratus. Forsan non erraret cui hæc esset sententia, quod, quamvis uterque sanctus virtutis tam probatæ specimina dedissent ut eorum tirocinium potius contrahendum quam prorogandum esset, minorem haberent ætatem ut qui primo in gentilitate vixerant, atque adhuc sub parentum gentiliumpotestate stabant, ad sublimiora, reluctantibus parentibus, eveherentur.

[9] [baptizatur a S. Hilario Pictaviensi.] Itaque post diuturnum catechumenatum ad consortium fidelium per baptismum transiit S. Justus. Sed quisnam sacramentum regenerationis ei contulerit, non eadem omnium scriptorum est opinio, nam Collinus, negante Bonaventura a S. Amabili [Histoire de S. Martial, tom. III, pag. 114.] , S. Justum S. Hilarii manibus baptismum suscepisse affirmat. Canonicus vero Labiche [Vies des saints du diocèse de Limoges, tom. III, pag. 93.] , quasi res esset indubia, refert Exsuperium, episcopum Lemovicensem, hocce munere esse functum. Suæ sententiæ eo plus ponderis tribuit Bonaventura, quod S. Justus, etiam antequam amicitia præsulis Pictaviensis uteretur, dono miraculorum effulsit; dein, si S. Hilarius sanctum Justum sacro fonte abluit, tirocinium viri spectatissimæ virtutis ad multos annos producendum fore. Verum pauci in illam Bonaventuræ sententiam ibunt, nam in Actis S. Justi, quæ nullatenus spuria, sed potius sincera sunt, legitur num. 5: Temptavit autem eum (S. Justum) idem vir beatus (S. Hilarius) verbis exhortationis et catechisavit, atque corroboravit in fide Christi. Postea autem tradidit ei baptismi sacramentum. Præterea Bonaventura ne unum quidem instrumentum historicum indigitat, ex quo colligatur S. Justum ab alio quam a S. Hilario baptismo fuisse tinctum; dein totum ejus argumentum, ex longiore catechumenatu desumptum, cum moribus christianorum sæculi IV, quemadmodum paulo mox explicuimus, aperte pugnat: præterea in Actis, quæ edimus, non legitur S. Justus, antequam in consortium S. Hilarii veniret, patrasse miracula. Tandem nescitur quo auctore canonicus Labiche affirmaverit S. Justum baptismi gratiam ab Exsuperio, episcopo Lemovicensium, accepisse.

§ III. S. Justus comes S. Hilarii in itinere Petrocoricensi. Sacerdotium ejus. An evangelium apud Petrocorios annuntiaverit? Incarcerati Pictavis liberati.

[S. Justus S. Hilarium magistrum suum comitatur Petrocorios, quorum tunc non erat episcopus Paternus, vir arianus.] In antiquis scriptis libris S. Justus vocatur passim S. Hilarii discipulus. Quod nomen adeptus est tum quia peculiari cura S. Hilarius eum in doctrina christiana erudivit et aquis baptismatis abluit, atque aliquando sibi socium adscivit, tum quia S. Justus, Lemovicensi pago derelicto, suo magistro, a quo clericatum et presbyteratum acceperat, in perpetuum adhæsit et non nisi sub ejus ductu in animabus Christo lucrifaciendis insudavit. Neque raro cum appellatione presbyteri occurrit, non adeo quia sacerdotio erat initiatus, sed quia ecclesiæ rusticæ præpositus fuerat, atque tunc temporis, qui ecclesiis ruralibus, ut post Thomassinum [Discipline de l'Église, tom. I, liv. I, ch. LI, col. 375, edit. 1725.] ait Ruinartius [Præfatio ad Opera S. Gregorii Turonensis, col. 52, edit. Migne.] , quas hodie parochias seu curas appellamus, præficiebantur, ii dicebantur presbyteri. Porro aliquantulum, baptismate suscepto, inter fideles adscriptus erat S. Justus, quando magistro suo S. Hilario, Petrororios itineranti, comitem sese adjunxit. Atque id indubium est. Verum refert canonicus Labiche [Six mois des vies des saints de Limoges, tom. III, pag. 96.] , nullo vade, S. Hilarium petiisse Petrocorios, quum ut S. Frontonis limina veneraretur, tum ut ad meliorem frugem Paternum hujus civitatis episcopum reduceret. Sed in Vita S. Justi, tantum innuitur, omisso Paterno, hoc iter ab utroque sancto fuisse susceptum ut ad sepulcrum S. Frontonis Deum sibi benevolum haberent. Præterea, quum narret anonymus S. Justi biographus ambos sanctos peregrinantes, antequam Petrocoriis discederent, ab istius ecclesiæ episcopo petiisse benedictionem, liquidum est hunc non fuisse Paternum, quum hic adeo Arii dogmata pertinaciter propugnaret, ut post Ariminense Concilium vecors nec detrectans perfidiam, quemadmodum ait Sulpitius Severus, sacerdotio pulsus fuerit [Hist. sacra, lib II, col. 155, edit. Migne.] . Et quidem præter hæc laudata verba nuspiam apud antiquos scriptores de Paterno occurrit mentio. Neque me latet Dionysium Sammarthanum [Gallia christiana, tom. II, col. 1448.] aliosque scriptores memoriæ prodidisse Paternum concilio Biterrensi anni 356 interfuisse [Labbe, Collectio Conciliorum, tom. II, col. 783.] . Sed id etiamsi admittatur, quamvis quo jure nesciam, nonne potuit S. Hilarius, qui circa annum 350 ecclesiam Pictaviensem regere cœpit, pluribus annis ante concilium Biterrense, iter ad S. Frontonis sepulcrum confecisse (nam brevi post synodum Biterrensem in exilium fuit actus [Sulpitius Severus, col. 155, edit. Migne.] atque Petrocorii episcopum alium ac Paternum accepisse? Cui sentiendi modo R. D. Audierne, qui S. Leonem antecessorem Paterni fuisse contendit, non adversari videtur, quin potius et suum calculum adjicit [État de l'Église du Périgord, par Dupuy, edit. annotée par Audierne, tom. I, pag. 242.] .

[11] [Ordinatur S. Justus presbyter a S. Hilario, salva lege ecclesiastica,] Verum S. Hilarius in itinere, quod Petrocorios instituit, S. Justum presbyterum ordinavit. Sed et hic quæstio exsurgit qua ratione S. Hilarius, salvis ecclesiæ legibus, S. Justo, Lemovicensis diœceseos incolæ, manus imponere non sit veritus, quum concilium Eliberitanum, canone XXIV [Labbe, Collectio Conciliorum, tom. I, pag. 973.] , inserto postea in suis collectionibus ab Ivone Carnotensi [Decreti part. VI, cap. 352.] et Gratiano [Decreti part. I, dist. 98.] , statuisset omnes, qui in peregrinatione * fuerint baptizati, eo quod eorum minime sit cognita vita, placuit, ad clerum non esse promovendos in aliis provinciis. Jam vero qui Patrum Eliberitanorum verba rite perpenderit, persuasum sibi habebit, legem illam non ita accipiendam esse quasi nulli omnino peregrino licuisset manus imponere, sed fuisse vetitum dumtaxat ne homines, quorum vita et conversatio erant ignotæ, inter clericos admitterentur. Et hunc esse canonis sensum probant cardinalis de Aguirre [Aguirre, Concilia Hispaniæ, tom. II, pag. 222 et seq.] , Gonzalez [Ibid. pag. 223 et seqq.] , simul ac Thomassinus [Discipline de l'Église, tom. II, col. 3 et seqq.] ex SS. Paulino Nolano, Hieronymo, Augustino, qui sese, inauditis suis episcopis, ab antistitibus alienis ad ordines ecclesiasticos, quin violati canonis Eliberitani rei essent, promoveri passi sunt. Dein Thomassinus ostendit in multis regionibus unumquemque ab alio quam ab episcopo originis ad ordines sacros potuisse admitti: neque ullum præter ordinationis nexum episcopum inter et clericos extitisse: quinimo neque hocce vinculo fuisse adstrictos, qui priusquam manus sibi imponi sinerent, renuebant ad exemplum SS. Paulini Nolani et Hieronymi hujusmodi pactum inire. Ast vinculum clericatus seu primæ ordinationis, ubi exsistebat, erat tam arctum, ut anno 416 concilium Milevitanum II, canone XV, statuerit ut quicumque in una ecclesia vel semel legisset, ab alia ecclesia ad clericatum non teneretur [Labbe, Collectio Conciliorum, tom. II, col. 1541.] .

[12] [et quin obstent canones Sardicenses.] Præterea, quamvis concilium generale Sardicense statuerit canonibus XVIII et XIX nulli episcopo licere alterius civitatis hominem ecclesiasticum et in suis parochiis ordinare, adeoque edixerit ut quicumque ex alia parochia voluerit alienum ministrum sine consensu episcopi ipsius et sine voluntate ordinare, non sit rata ordinatio [Labbe, ibid. col. 647.] ; hæc tamen decreta non ubique eadem ratione fuerunt servata. In Africa enim non minus ad laicos quam ad clericos extendebantur [Ibid. Concilium Africanum sub Grato, col. 715.] : adeoque laïcus ad clericatum, clericus vero ad altiora ab episcopo alieno promoveri prohibebatur: quum contra in aliis regionibus ad solos clericos videantur fuisse restricta, quia ibi forsan canones Sardicenses non ulterius extensi censebantur, quam Nicænus canon XVI, cujus hæc sunt verba: Si quis (episcopus) autem ad alium (episcopum) pertinentem (clericum) audacter invadere, et in sua ecclesia ordinare tentaverit, non consentiente episcopo, a quo discessit is qui regulæ mancipatur, ordinatio hujuscemodi irrita comprobetur [Labbe, Collect. Conciliorum, tom. II, col. 43; Christ. Lupus, Opp. omnia, tom. I, pag. 262.] : vel etiam quam Siricii præceptum ad episcopos Afros: Ut de aliena ecclesia ordinare clericum nullus præsumeret [Constant, Epistolæ Rom. pontificum, col. 655.] . Hinc factum est ut concilium Arausicanum anni 441 canone IX decreverit: Si qui autem alienos cives aut alibi consistentes ordinaverint, nec ordinati in ullo accusantur, aut ad se eos revocent, aut gratiam ipsis eorum impetrent, cum quibus habitant [Collectio Conciliorum Galliæ, tom. I, col. 457.] ; et ut S. Hieronymus ejusque frater Paulinianus, S. Paulinus Nolanus et S. Augustinus Hipponensis in aliena diœcesi ab episcopis non suis fuerint ordinati. Quapropter nemo mirabitur S. Hilarium, episcopum Pictaviensem, qui et postea S. Martinum Turonensem, in Pannonia natum et Ambiani in Galliis baptizatum, cleri sui consortem fecit, existimasse sibi licere S. Justum inter clericos suos adscribere, et gradatim ad presbyteratum evehere.

[13] [Hac ratione fit filius spiritualis episcopi Pictaviensis,] Neque prætermittendum est, (ne fugiat quemquam cur S. Justus ita fuerit adstrictus sancto præsuli Pictaviensi, ut nullum commercium cum Lemovicensium episcopo haberet), tunc disciplinam ecclesiæ obtinuisse ut omnis clericus haberet tamquam suum patrem spiritualem episcopum qui eum ordinasset, atque ab eo non secus ac filius carnalis a patre carnali penderet: quod quidem evidenter demonstravit Thomassinus [Discipline de l'Église, tom. II, lib. I, cap. I et II, pag. 3 et seqq.] . Atque illud vinculum spirituale, quod tanti faciebat ecclesia occidentalis, multo arctius erat in ecclesia orientali: nam causa fuit, ut constat ex actione XVI concilii Chalcedonensis [Labbe, Collect. Concil. tom. IV, col. 813 et seqq.] , cur episcopi Constantinopolitani tam facile potuerint omnem auctoritatem in universum Orientem sibi vindicare.

[14] [qui eum mittit evangelium nuntiare in regione Petragoricensi:] Postquam itaque S. Justus sacerdotio esset auctus, ad Petrocorios fidei lumine illustrandos, mittente S. Hilario, profectus est, ut quidem tradunt Buchetus [Annales d'Aquitaine, fol. 24.] et Brevaria Petrocoricense, Pictaviense, Lucionense et Rupellense. Neque hac in re (si certa fides sit) aut S. Hilarius aut S. Justus jura Petrocoricensis episcopi violavit. Non enim missus est sanctus vir ad partes, in quibus florebat christiana religio, sed ad paganos, veteris superstitionis tenaciores. Nihil enim obstabat quin hoc hominum genus a presbyteris alienis adiretur; ut declaratum est in Commentario prævio ad Acta S. Martini [Acta SS. tom. X Octobris, pag. 796.] , qui jussu Felicis, episcopi Nannetensis, incolis pagi Herbadillici, diœcesi Pictaviensi, christiana dogmata aperuit. Quid ergo, ait Commentarii illius scriptor, Felix Nannetensis diaconum suum (Martinum) in diœcesim Pictaviensem misit? Sane terminos, quos statuerunt patres, prætergredi semper maximum piaculum in ecclesia habitum est et schismate plenum. Verum solvitur hic nodus ipsa S. Martini Vita, in qua aperte traditur hanc pagi Herbadillici partem, Nannetibus contiguam, plane idololatriæ tenebris adhuc obrutam jacuisse. Atqui nemo ignorat terras infidelium, etiamsi alicui diœcesi inclusæ censentur, haberi tamquam vagas, neque proin ibidem leges de servandis limitibus ejusdem esse ponderis: quin etiam Ariowaldo, regi Longobardorum, suspicio inerat episcopis non tantam esse auctoritatem in loca procul ab urbibus episcopalibus dissita [Jonas, Vita S. Bertulfi, in Sæc. II Benedict. pag. 161.] ; sane quod fides christiana nondum in ea penetrasse censeretur. Quapropter doctrinam christianam prædicarunt, in iis etiam regionibus, ubi erant episcopi catholici, iisque inconsultis, S. Wulfranus Senonensis, S. Amandus Trajectensis aliique multi, præsertim episcopi regionarii. Neque umquam Romani pontifices culpæ arguerunt patriarchas Constantinopolitanos quod presbyteros Græcos ad Bulgaros Christo convertendos miserunt, sed tantum quod in recens conversos, quorum nova patria ad patriarchatum Romanum spectabat, jurisdictionem exercere contendebant: quin et magnis laudibus extulerunt SS. Cyrillum et Methodium quod, quamvis a patriarcha Constantinopolitano ad Romani patriarchatus Slavicas gentes Christo lucrifaciendas missi essent, eas patriarchæ Romano subdiderint.

[15] [non accurate scitur quo loco.] Jam vero quasnam Petrocoriorum partes lumine fidei illustraverit S. Justus, valde obscurum est. Nullum enim ex breviariis, in quibus S. Justi apud Petrocorios prædicatio laudatur, quo in tractu facta fuerit indicat. Verumtamen Joannes Bouchet [Annales d'Aquitaine, cap. XII, fol. 22.] , nihil dubitans, bis et ter affirmat S. Justum Christi doctrinam tum ante, tum post S. Hilarii felicem e vivis excessum prope Petrocorios, Lemovices versus, in vicinia templi, quod Notre-Dame-en-Perigord appellat, annuntiasse, atque tandem in pace ibidem ultimum obiisse diem. In scripto vero apocrypho S. Justi deprehenditur id factum esse in aliqua silva, nomine Auren, suburbii civitatis Petrocoriorum. Sed hæc ipsi accolæ nonnisi ægre definire poterunt; maxime quod illic non desunt plura antiqua eaque præclara B. Mariæ Virginis sanctuaria; ex quibus quodnam designetur a Bucheto, plures istius tractus viri docti, quos per literas adii, sese non posse indigitare ingenue fassi sunt: suspicor tamen hunc locum esse vel Notre-Dame-des-Vertus, vel Notre-Dame-de-Salignac, cum paucis leucis Petrocoriis distent, et non procul ab antiqua Romana via, quæ ab oppido Petrocoriorum Lemovices ducebat, jaceant. Addit Joannes Bouchet S. Justum anno 366, quod est duobus ante S. Hilarii obitum annis, huc a suo magistro fuisse missum: ibique ad vitæ suæ exitum, præterquam quod magistro suo morienti adfuerit, gnaviter in vinea Domini laborasse: sed id veritati minus esse consentaneum inferius demonstrabimus.

[16] [Pictavium veniens incarceratos liberat eosque ad S. Hilarium mittit,] Porro, licet de S. Justi, apud Petrocorios prædicatione nihil tradiderint veteres, eam tamen in dubium revocare nolim, quoniam de ea fit mentio in scriptiuncula, inferius edenda; quæ quidem apocrypha est, sed traditionem Aquitanicam continet, hominum memoria multo antiquiorem: eo minus quod cum nullo monumento historico pugnat, et ex SS. Justi et Hilarii in hunc pagum itinere verosimilis fit. Id tamen non obstat quominus S. Justus Pictavii non raro commoratus fuerit, quemadmodum non semel in ejus Vita asseritur, et ex sanctimoniæ fama et miraculorum gloria, quibus ibi vivens effulsit, prorsus certum evadit. Porro legimus in Actis S. Justi (num. 14) eum quodam die cum per Pictavium deambularet, audiisse detentos in carcere qui eum magnis clamoribus rogabant ut sibi auxiliaretur: atque sanctum, post orationem Deo factam, eorum fregisse vincula eosque misisse ad S. Hilarium, ut quid esset faciendum ex episcopi ore exciperent; sed quum ministri carceris in eo essent ut in vincula eos iterum conjicerent, Deum mirabilia operatum esse ne, quos S. Justus libertate donasset, ea denuo ad pedes S. Hilarii privarentur.

[17] [ut ibi jure asyli fruerentur.] Sed non prætereundum est, quod si S. Justus carcere liberatos ad S. Hilarium miserit, eum id procul dubio fecisse, ut jure asyli fruerentur. Lex enim Romana, non secus ac leges aliarum gentium, quemadmodum ex Theodosio juniore [Codex Theodosianus cum commentariis Gothofredi, tom. III, pag. 395.] , aliisque fontibus probat Joannes-Franciscus Simon [Academie des inscriptions, tom. III, pag. 37.] , reorum, qui ad divum aras confugerant, causas deponebant. Neque Augustus, aut Tiberius, testibus Tacito [Annales, lib. III, num. 63; lib. IV, num. 14.] et Suetonio [De XII Cæsaribus, lib. III, pag. 373, edit. Lugd. Batav. ann. 1667.] , quamvis nullum lapidem non moverint, illud privilegium penitus e medio auferre potuere. Verum, quando Constantinus Magnus vel ejus successores dogmata nostra professi sunt, per eorum voluntatem Christianis quoque jus asyli, uti ajunt, concessum fuit: idque colligimus ex scriptoribus rei christianæ infensis Ammiano Marcellino [Opp. lib. XV, cap. 5; lib. XXVI, cap. 3, edit. Jac. Gronovii.] , SS. Hilario et Justo coævo, atque ex Zozimo [Scriptores historiæ byzantinæ, Zozimus, Historiarum lib. IV, pag. 256; lib. V, num. 18, pag. 269; num. 29, pag. 288; num. 34, pag. 295; num. 35, pag. 297; num. 45, pag. 310, edit. Bonnæ.] , vel etiam ex Socrate [Hist. ecclesiast. lib. IV, cap. 5, edit. Valesii.] et Sozomeno [Ibid. lib. VII, cap. 7.] ; et præsertim ex SS. Augustino [Epistola 153, Opp. tom. II, col. 654, edit. Migne.] , et Joanne Chrysostomo [Homilia in Eutropium, opp. tom. III, part. I, col. 394, edit. Migne.] , quibus, utpote episcopis catholicis, hortari ad misericordiam in reos solemne erat. Sed nolim persequi quæ post S. Justi tempora de jure asyli statuta sunt et multis libris continentur.

[Annotata]

* al. peregre.

§ IV. S. Justus fuitne abbas monasterii S. Hilarii-Magni; an socius S. Hilarii euntis in exilium? Plebis vota ut huic demortuo succedat.

[S. Justus non fuit abbas monasterii S. Hilarii-Magni;] Opinatus est Dionysius Sammarthanus [Gallia Christiana, tom. II, col. 1223.] , cujus vestigiis alii institerunt, S. Justum monasterii prope Pictavium, cui postea nomen S. Hilarii-Magni accessit, primum fuisse institutum abbatem. Justus, ajunt in recensendo abbates illius monasterii, ex socio studiorum D. Rapaillon in historia S. Hilarii scribenda, primus abbas exstitit [Ibid. col. cit.] . Verumtamen Sammarthani et Rapaillon sententiæ toto cœlo distant. Sammarthanus enim post S. Justum primum abbatem constituit Pascentium, S. Hilarii alumnum, S. Porcarium, etc. Rapaillon [Mémoires des Antiquaires de l'Ouest, annee 1856, prg. 326.] autem, cujus scripta et hodie in bibliotheca publica Pictaviensi servantur, primorum abbatum S. Hilarii-Magni hoc ordine, recenset: S. Hilarium, S. Leonium, S. Maxentium, S. Gelasium, etc. Neque videtur fuisse sibimet contrarius Rapaillon; nam Sammarthanus, qui ex ejus auctoritate S. Justum primum abbatem S. Hilarii-Magni extitisse perperam autumavit, memoria deceptum fuisse ex ipsius verbis deprehendimus. Ait enim: Qui historiam hujus ecclesiæ conscripsit vir clarissimus dominus Rapaillon, consiliarius Pictaviensis et ejusdem canonicus, huic operi conficiendo annis triginta insumptis, seriem abbatum, thesaurariorum ac decanorum nobis promiserat, sed postea denegavit; unde nonnisi quosdam ex variis monumentis erutos dare in lucem possumus [Gallia Christiana, tom. II, col. 1223.] . Et quidem facile Rapaillonio suffragamur, quum neque in S. Justi Actis, quæ tamen rebus minoris momenti abundant, neque in catalogis sanctorum, neque in martyrologiis et breviariis, quæ supra laudavimus, uspiam innuatur S. Justum monachis aut clericis præfuisse.

[19] [sed videtur professus esse vitam religiosam, nulli tamen monasterio adstrictus.] Rectius locutus esset Sammarthanus, si dixisset S. Justum vitam religiosam esse professum. Etenim clericati onus, ait ejus biographus, ab ipso episcopo Hilario accipere meruit. Quo quum in æternum pars Domini factus sit, neque sibi amplius aut hominibus vivere posset, sed uni Deo, omnes monachatus partes ut perpetua officia assumpserat. Ad literam enim tum accipiebantur omnia verba quæ diceret episcopus creando clericum. Re quidem vera nulli singulari monasterio addicebantur tum illi clerici; sed hæc stabilitas firma lege non prius inducta est, quam universim prævaluit Regula Benedictina. Plerique enim tum monachi liberi erant vitam agere, ubi vellent. Sed quid hæc prosequor? Jam pridem eruditissimi viri luculente demonstrarunt antiquis illis temporibus clericos in Galliis fuisse monachos hoc solo discrimine, quod omnes clerici monachi erant ab episcopo benedicti; monachi vero sæpe nullam benedictionem acceperant, monasticam vitam nullius interventu amplexati, contenti vestium mutatione profiteri se in perpetuum valedixisse sæculo. Sed videndi sunt ea de re Ruinartius [S. Gregorii Turonensis opera, præfatio, col. 33 et seqq., edit. Migne.] , Cangius [Glossarium latinit. Vs Clericus, Clericatus.] , Thomassinus [Discipline de l'Eglise, tom. II, lib. I, cap. 85, col. 548 et seqq.] . Quin etiam invaluit (quod ad res S. Justi quoque pertinet) ut monachatus locum teneret ordinum minorum et subdiaconatus vel etiam diaconatus, adeo ut monachi uni alterive aut etiam nulli ordini sacro initiati, saltu facto, ad presbyteratum promoverentur. Cujus consuetudinis hæc videtur fuisse ratio, quod vita monastica idem ac ordines minores, subdiaconatus et diaconatus efficit, homines nempe, a sæcularibus illecebris segregat conjungitque cum Deo; ac proin proximam ad presbyteratum viam sternit [Acta SS. tom. X Octobris, pag. 766.] . Secundum hanc itaque disciplinam potuit S. Hilarius, salvis ecclesiæ legibus, S. Justum, nullo ordine inferiore insignitum, inter presbyteros cooptare; quod quidem non obscure innuit hujus biographus (num. 5). Neque id illo ævo fuisse peregrinum colligimus ex Gregorio Turonensi [Historia Francorum, lib. I, cap. XXII, col. 542; Vitæ Patrum, col. 1171, edit. Migne.] . Adde quod tunc temporis cum ecclesiæ venia ordina bantur episcopi, qui numquam per presbyteratum aut diaconatum aut forte alium ordinem inferiorem transierant: idque nos docet ordo Romanus, quem Mabillonius [Musæum Italicum, tom. II, pag. 84 et 86.] juris publici fecit et affirmat continere puriorem ordinem Romanum de ordinatione ministrorum, quam in vulgatis habetur. Atque ideo factum est ut S. Martinus, qui humilitatis gratia se non ad altius quam exorcistæ officium evehi passus erat, episcopus Turonensis, acclamante populo, electus et consecratus fuerit [Sulpitius Severus, Vita S. Martini, cap. IX, col. 165, edit. Migne; Thomassin, Discipline de l'Église, tom. II, liv. I, cap. 85, col. 547.] .

[20] [S. Justus non sese adjunxit socium S. Hilario pergenti in exilium apud Phryges;] Jam alius in S. Justi referendis gestis admittitur a nonnullis scriptoribus error. Referunt enim P. Bonaventura [Histoire de S. Martial, tom. III, pag. 120.] , et canonicus Labiche [Vies des saints de Limoges, tom. III, pag. 99.] S. Hilarium, quum anno circiter 356 Phrygiam, quo exul in pœnam religionis Catholicæ a se defensæ mittebatur, peteret, sibi socios adjunxisse SS. Leonium et Justum, qui magistro exsulanti solamen aliquod afferrent. Sed hæc narratio, quæ conjecturis potius nititur quam sinceris documentis, nullam videtur mereri fidem. Is enim non erat S. Hilarius, qui cernens Saturninum Arelatensem nonnullosque alios episcopos, suadente Constantio imperatore, per totas Gallias arianam hæresim spargentes, vel etiam Paulinum Trevirensem [S. Hilarius contra Constantium Imperatorem, tom. II, col. 578, edit. Migne.] , Rhodanum Tolosanum [Sulpitius Severus, Historiar. lib. II, col. 151, edit. Migne.] aliosque ob tuitionem symboli Nicæni in Phrygia exules, tulisset ut ad suas lacrimas abstergendas sancti Justus et Leonius, ambo veritatis christianæ acerrimi propugnatores, sponte excessissent e Galliis easque hæreticis pastoribus permisissent; idque eo minus quod non tantum pagus Pictaviensis a tractu Arelatensi, cui præerat Saturninus, homousianis infensissimus, parum distabat, sed etiam quod Saturninus Hilario aperte inimicus munere vicarii apostotolici, utpote episcopus Arelatensis, in Galliis fungebatur. Dein S. Justi biographus, qui res etiam minimas enarravit, neutiquam de ejus in Phrygiam itinere sermonem habet.

[24] [postulatur in ejus successorem a Pictaviensibus; neque hac in re a disciplina illius temporis recessum est.] Interea temporis, beato pontifice Hilario ab hac luce subtracto (anno 368), ait ille idem S. Justi biographus (num. 16), immoque ad Dominum transmigrato, cives Pictavienses communi secum consilio inito, beatum Justum loco antistitis ordinari petierunt. Quæ disciplina tunc penes Pictavienses obtinuisse videtur: nam quamvis ex voluntate divina nullum hujusmodi jus plebi competeret, tamen per institutionem ecclesiæ, fere ab apostolicis temporibus receptam, fidelium vota in electione episcoporum nequaquam negligebantur. Quæ paucis verbis egregie describit Bellarminus [Lib. de Clericis, cap. VII.] : Initio enim, ait, hoc est, apostolicis temporibus, insciente populo, pastores eligebantur, deinde cœpit populus adhiberi ad testimonium dandum de vita eligendi. Unde est illud Tertulliani in Apolog. c. XIII. “Præsunt probati quique seniores, honorem istum non pretio, sed testimonio adepti.” Tum, ut populi magis diligerent suos episcopos, cœpti sunt ii tantum ordinari, quos populus postulasset. Unde est illud S. Leonis Ep. 87 vel 89: “Expectarentur vota civium, testimonia populorum, honoratorum arbitrium, electio clericorum, quæ in sacerdotum solent ordinationibus ab his, qui norunt Patrum regulas, custodiri.” Ubi S. Leo populis tribuit vota, id est, desideria et testimonia, clericis autem electionem. Tandem obtinuit in quibusdam locis consuetudo, ut etiam jus suffragii sibi populus usurparet, ut intelligi potest ex lib. III Chrysostomi de Sacerdotio. Sed postquam hoc aliquandiu toleratum est, et apparuit ejus rei confusio et indignitas, tum etiam paulatim sublata est populo electio et postulatio, solumque relictum est testimonium vitæ et morum. Nam etiam nunc ordinantur episcopi et presbyteri coram populo, et episcopus, qui ordines collaturus est, per diaconum populum alloquitur, ac petit, ut, siquis est, qui aliquid habeat adversus ordinandos, accedat et dicat. Jam vero quando sancto Hilario successor a Pictaviensibus erat dandus, in bene multis tum Orientis, tum Occidentis ecclesiis, quos cuperet episcopos, populus poscebat. Quapropter absque sacrorum canonum aut certe disciplinæ ecclesiasticæ violatione Turonensium S. Martinus [Sulpitius Severus, Vita S. Martini, cap. IX, col. 163, edit. Migne.] , et Mediolanensium S. Ambrosius [Paulinus, Vita S. Ambrosii, Opp. S. Ambrosii, tom. I, col. 29, edit. Migne.] , populo postulante, electi sunt episcopi. Quæ breviter monemus, ut liquido constet, quod si S. Justus Pictaviensium votis cessisset, accedente tamen cleri electione aut comprobatione, nullius etiam minimæ culpæ fuisset arguendus. Sed plura de hoc capite disserenda non sunt; de quo copiose dixerunt Hallierus [Hallier, de Sacris electionibus et ordinationibus, tom. I, pag. 50 et seqq.] , Selvaggius [Selvaggius, Antiquit. Christianæ, tom. I, cap. 22, pag. 420 et seqq.] , Hieremias a Bennettis [Hieremias a Bennettis, Privileg. RR. Pontificum, part. III, tom. VI, pag. 327.] , aliique pene innumeri.

§ V. Nonnulla scripta quorum S. Justus perperam auctor dicitur.

[Perperam a nonnullis dicitur S. Justus scriptor Vitæ S. Hilarii,] Buchetus [Annales d'Aquitaine, fol. 26.] , cui Saussayus [Martyrologium Gallicanum, tom. II, pag. 931.] suffragatur, affirmat S. Justum scripsisse magistri sui Vitam, additque eam etiam suo tempore in archivio ecclesiæ Pictaviensis religiose custoditam fuisse. Id certum est circum ferri saltem duas perantiquas S. Hilarii Vitas, quarum altera Fortunato Pictaviensi vel Patavino ab eruditis adscripta, nihil continet quod a veritate deflectere videatur: altera vero videtur breviarium esse S. Hilarii gestorum et in bibliotheca publica Bruxellensi sub num. 4591 servatur; quam posteriorem nuspiam typis editam fuisse arbitror, licet eruditi sæpius ab hinc duobus sæculis petierint ut prelo subjiceretur. De priori dubitavit Bollandus [Acta SS. tom. I Januarii, pag. 785.] , num forsan ejus posterior pars sit a S. Justo scripta, quia styli diversitas diversum indicat scriptorem, neque pauci contendunt S. Justum magistri sui gesta memoriæ tradidisse. Verum S. Justum non esse auctorem prioris Vitæ S. Hilarii, ex hoc constat quod res minoris momenti, omissis grandioribus, unice memoret; ita ut ne verbum quidem misceat de victoriis a S. Hilario in pseudoconsilio Biterrensi, de Saturnino Arelatensi et Auxentio Mediolanensi, viris Arianis, relatis; idque eo minus admittendum est quod S. Justus videtur fuisse vir conspicuus, si quidem temporibus tam nubilis a clero populoque Pictaviensi fuerit postulatus in successorem S. Hilarii. De posteriori id certum est nullam fieri ab antiquis ejus mentionem; et quidem non vetustiores quam Buchetum et Saussayum hujus rei testes novit Rivetus [Histoire de la France Littéraire, tom. I, part II, pag. 219 et seq.] . Adeoque absonum est affirmare S. Justum esse auctorem hujus Vitæ a Saussayo et Bucheto laudatæ: ejus enim auctor præter multas ineptias refert colloquium sancti præsulis Pictaviensis cum S. Leone papa utrinque omnino inurbanum, accipiens S. Hilarium Pictaviensem pro S. Hilario Arelatensi, quocum S. Leo controversiam habuit, neque attendens sermonem, quem in ore utriusque sancti ponit, esse non tantum indignum S. Leone, sed etiam S. Hilario Arelatensi, quamquam hic multo minus erat mitis. Has aliasque ob causas Rivetus [Ibid. tom. I, part. II, pag. 219] et Tillemontius [Mémoires ecclésiastiques, tom. VII, pag. 757, edit. 1706.] posteriorem quoque S. Hilarii Vitam S. Justo attributam nolunt.

[23] [vel etiam alterius scriptiunculæ de S. Hilario.] Est et alia scriptiuncula, quam Buchetus [Les Annales d'Aquitaine, cap. XIV, fol. 26.] et alii S. Justi opus fuisse dicunt. Illam Leonardus Fonteneau, monachus congregationis S. Mauri, medio sæculo XVIII, in archivio ecclesiæ S. Hilarii Pictaviensis detexit atque hujus apographum posteris reliquit [Tables des Manuscrits de Fonteneau relatifs à l'Aquitaine, tom. I, pag. 1.] . Quod exemplar mihi transcribendum curavit domnus Menault, O. S. B. monachus, congregationis Franciæ, quam ad finem Vitæ S. Justi dabimus, quoniam non minus ad S. Justum quam ad S. Hilarium pertinet. Codex autem, quo Fonteneau usus est, sæculo undecimo exeunte vel duodecimo ineunte ei exaratus visus est. Si larvatum illum Justum, minimum domni Hilarii, Pictaviensis episcopi, discipulum, audias, S. Hilarius, a Leone papa et Constantio imperatore, simul cum episcopis et archiepiscopis diversarum provinciarum ad disputandum de fide vocatus, iverit Romam cum illo Pseudo-Justo; atque ibi acceperit plures sacras reliquias particulam scilicet chlamipis coccineæ, quam dominus Jesus Christus in Passione indutus fuisse memoratur, et quamdam particulam vestimenti Sanctæ Mariæ Matris Domini, et pollicem sancti Petri Apostoli et caput sancti Laurentii martyris, et etiam particulam quamdam illius panis, quem Dominus præsentibus discipulis in Emmaus in die suæ resurrectionis benedixit, in fractione cujus ab ipsis agnitus fuit. Reversi deinde Pictavium, inquit personatus ille fabulator, evolutis paucis diebus Lemovicas gratia visitationis ecclesiæ sancti Martialis pariterque studio orandi devenimus. In quo itinere eundo et redeundo duas in honorem B. Mariæ Virginis ecclesias ædificaverint, quarum unam S. Justo regendam commiserit S. Hilarius. Verum post biennium S. Justus salutandi S. Hilarii gratia Pictavium reversus, ibi mox ultimum magistri sui halitum exceperit; qui ei custodienda sacra lipsana non ita pridem Roma allata tradiderit. Quam scriptiunculam apocrypham esse asserere non dubitavit domnus Fonteneau; cui sententiæ me omnino adhærere jam satis manifestavi. Antiqui enim scriptores de ea altum servant silentium, dein in ea legitur, Constantio imperatore, præfuisse ecclesiæ Romanæ Leonem, qui tamen non nisi medio circiter sæculo V floruit; qui et ibi vocatur Papa, quamvis hanc appellationem secundum Papebrochium [Propylæum Maji, part. I, pag. 213] Siricius, vel, auctore Cangio [Cangius, V° Papa.] , S. Leo Magnus primus sibi tribuerit. Sed neuter temporibus S. Hilarii aut S. Justi vixit; quippe qui dimidio sæculo posteriores sint. Sed loco Leonis legendus est Liberius. Proditur quoque falsitas vocabulo archiepiscopi, quo antistes nullus ante sæculum V præter episcopum Alexandrinum designatus fuisse videtur [Cangius, V° Archiepiscopus; Suicerus, Thesaurus ecclesiasticus, V° Αρχιεπισκοπος] . Huc quoque facit nuspiam de concilio Romano, a Constantio convocato, ad disputandum de fide, verum ad Athanasium damnandum apud veteres mentionem fieri, quamvis gesta Constantii et fata hæreseos Arianæ longe lateque a variis scriptoribus narrentur.

§ VI. Ubi, quo tempore, qua ætate mortuus sit S. Justus.

[Moritur S. Justus in loco natali, qui ab ejus nomine postea vocatus fuit,] Plurima itaque in vita S. Justi obscura sunt; sed ne convenit quidem inter scriptores quo loco diem obiverit. In breviariis enim Petrocoricensi anni 1835, Lucionensi 1836, Rupellensi 1825, et Pictaviensi 1855 legitur in Petrocoricensi pago evangelicis attritus laboribus obdormiisse in Domino. Atque eadem est mens Bucheti [Annales de l'Aquitaine, fol. 26.] et episcopi Pictaviensis Henrici Ludovici Castanæi de la Rocherozay [Notæ ad Litanias Pictonicas quas ipse concinnavit, ap. Labbe, Biblioth. Mss. tom. II, pag. 728.] ; qui addunt id contigisse post S. Hilarii exitum apud ecclesiam B. Mariæ Virginis, cui præerat. Sed Bonaventura a S. Amabili [Vies de S. Martial, tom. III, pag. 120.] , quem canonicus Labiche [Vies des saints de Limoges, tom. III. pag. 104.] sequitur, non secus ac breviarium Lemovicense, annis 1625 et 1783 editum, ponunt S. Justum non longe a Lemovicibus e vivis excessisse. Ast indubium est sanctum in patria sua vita functum esse. Biographus enim aperte tradit (num. 19) S Justum petiisse et obtinuisse a Deo ut animam in propriis seu in propria patria poneret. Et quid per propria intelligat biographus, habemus ex ipsius verbis ubi narrans quo pacto post S. Hilarii transitum sese ad Lemovicenses receperit, subjungit: Justus ad propria remeans loca, patrem suum et matrem jam defunctos invenit; fratrem vero suum Benedictum … in corpore reperit. Dein nuspiam apud scriptores occurrit quomodo et quando Petrocoricenses corpus S. Justi, apostoli sui, (quod est vix credibile) ad Lemovicenses transferri passi fuerint. Adde quod statim postquam S. Justum terræ mandassent sacerdotes, ædificaverunt, ait biographus, ecclesiam super sepulcrum beati viri, quæ permanet usque in præsens. Ubi intercessione præfati confessoris inluminantur cæci, dæmones ab obsessis corporibus effugantur, surdi recipiunt auditum, claudi gressum, muti eloquio reformantur. Hinc, ut traditio fert, ipse locus nomen sui patroni S. Justi induit. Et hæc me movent ut censeam S. Justum non longe a Lemovicibus ad cælum migrasse.

[25] [et quidem paucis mensibus post S. Hilarium,] Id contigisse paucis mensibus postquam S. Hilarius ad bravium pervenisset, ex ipsius biographi verbis evidenter constat. Beato autem pontifice Hilario, ait, ab hac luce subtracto … cives Pictavienses … beatum Justum loco antistitis ordinari petierunt. At illo se indignum vociferans … nocte media civitate egrediens, arrepto itinere Lemovicas repedavit. Ibique diutissime commoratus atque, ecclesiis in eadem urbe lustratis, ad propria remeans loca, patrem suum et matrem jam defunctos invenit; fratrem vero, Benedictum vocabulo, catholica fide eruditum bonisque operibus ornatum, superstitem in corpore reperit. Videntes autem se utrique germani diutissime gaudentes atque inter amplexus flentes, post dulcia vitæ colloquia pariter redierunt… Evolutis autem paucis diebus, iter (Romam) beati viri arripuerunt: ita denique ut ubicumque in civitatibus aut vicis seu in villis paululum requiescerent, incolis illorum locorum verbum Dei prædicarent. Pergentesque iter quod ceperant, venerunt Romam; ibique diebus octo commorantes… Gallias remeantes, cum ad propriam vellent remeare patriam, beatissimus Christi confessor Justus febre correptus … viribus corporis cœpit repente destitui. Convocato autem germano suo, ait ad eum: “Rem tibi frater, non celabo, quod certissime fore didici: quia nisi velocius properaveris, me adhuc in corpore superstite, ad propria redieris…” Mane autem die altero consurgentes famuli qui cum eo in via directi (sunt), stratis equis oneratisque asinis, beatum virum super sella gestatoria, eo jubente, religantes, concito cursu reversi sunt ad propriam domum. Transactisque namque diebus quatuor … ultimum amisit flatum. Quibus verbis rite perpensis, mea est sententia S. Justum brevi post suum magistrum S. Hilarium temporalem cum æterna vita commutasse. Neque difficultatem parit quod biographus referat (num. 18) S. Justum defuncto S. Hilario diutissime Lemovicibus commoratum esse; nam apud biographum verbum diutissime etiam dies paucos designat. Idque colligimus ex eo quod agens de S. Justi fuga Pictavis ad fratrem suum Benedictum, videntes autem, ait (num. 16), se utrique germani, diutissime gaudentes atque inter amplexus flentes, post dulcia vitæ colloquia pariter redierunt, quamvis statim subjungat: Evolutis autem paucis diebus, iter (Romam) beati viri arripuerunt; qui et ejus sanctique Hilarii peregrinationem ad S. Frontonis lipsana describens (num. 9), addit: Ibi diutissime per triginta dies in Dei laudibus commorantes perseveraverunt.

[26] [anno circiter 370,] Jam vero quærenti quo æræ christianæ anno S. Justus Deo emiserit spiritum, respondeo eruditos non omnes eamdem inire viam. Etenim alii aut anno 367 [Dusmenil, Doctrina et Disciplina Ecclesiæ, tom. II, pag. 146. Acta SS. tom. I Januarii, pag. 786; Pagius, Critica ad annum 369, num. IV.] aut 368 [Fleury, Hist. eccles., tom IV, pag. 368; Tillemont, Mémoires ecclésiastiques, tom. VII, pag. 463 et 756; Coustant, S. Hilarii Opp. tom. I, col. 178, edit. Migne; Rivet, Histoire littéraire de la France, tom. II, part. II.] , alii anno vel 371 [Bouchet, Annales d'Aquitaine, fol. 24.] vel 372 [Chronicon Hieronymi, edit. Mai, tom. VIII, Scriptorum Veterum nova collectio, pag. 404; Item Opp. S. Hieronymi, tom. VII, col. 695, edit. Migne.] S. Hilarium Pictaviensem ad cælum migrasse opinantur: neque desunt quibus annus 369 [Baronius, Annales ad annum 369, num. XXII.] præplaceat: ac proin unusquisque, pro systemate cui adhærebit, S. Justi annum emortualem vel 367, vel 368, vel 369, aut 371, aut 372 indicat. Sed non magni interest hanc controversiam definire; neque video quibus instrumentis hoc fieri possit.

[27] [ætate plus minus quadraginta annorum.] Neque fieri potest ut certo determinetur quot annos natus S. Justus mortalitatem expleverit. Nullum enim superest monumentum historicum unde id aperte deducatur. Si tamen conferimus Vitam S. Justi cum Vita ejus magistri S. Hilarii, in tantis tenebris aliquam lucem afferet hæc comparatio. Etenim S. Justus a S. Hilario episcopo, qui non nisi quindecim annos Pictaviensem rexit ecclesiam, baptismum accepit, quum nondum, uti ex ejus Actis erui posse videtur, ætatem provectam attigisset: dein cum paucos menses S. Hilario fuerit superstes, liquet eum summum quindecim annos, ex quo Christianorum albo fuerat adscriptus, inter vivos transegisse. Hinc a veritatis tramite non multum recedet, cui probatum erit S. Justum metam vitæ non ultra quadraginta annos traduxisse.

§ VII. Reliquiæ S. Justi. Origines monasterii S. Martini. Disceptatio de veris S. Justi reliquiis. Earum translationes.

[Quamquam S. Justi reliquiæ essent dubiæ, non ideo foret iis cultus denegandus.] Acturus de alterius S. Justi, pueri scilicet, reliquiis quarum origo jure merito apud plures erat dubia, unus ex collegis meis [Acta SS. tom. VIII Octobris, pag. 333.] apte et congruenter Sollerii, Lippomani et Leibnitzii de hujusmodi litibus sententiam præmisit. Lippomanus enim et Leibnitzius dicunt nihil inde honorem Dei detrimentum pati, quia, etsi reliquiæ vel veræ vel supposititiæ sint, idem est in Deum affectus; sed interea dandam esse operam ne incauta devotione cultum sacrum lipsanorum contemptui imprudentium exponamus. Sollerius vero ratum habet, inde sæpe esse ortam confusionem reliquiarum, quod quas colunt sanctorum reliquias celebrioribus quibusque istius nominis sanctis contentiosius adscribi volunt, ac proin cultum aliquando cadere in exuvias sancti alterius non raro cognominis. In eumdem sensum plurima in Commentario de S. Ursula disseruit collega alter [Ibid. tom. IX Octobris, pag. 257.] . Quam Sollerii aliorumque eruditorum sententiam, cum de loco, ubi S. Justi Lemovicensis reliquiæ quiescerent, per plura sæcula controversia ferbuerit, non absque re judicavimus in memoriam revocare.

[29] [Dicebantur a nonnullis quiescere partim in monasterio S. Martini Lemovicensi, cujus elucidantur origines] Sed prius breviter declaranda sunt fata monasterii S. Martini Lemovicensis; quod se S. Justi lipsanis esse ditatum gloriabatur cum aliorum invidia. Et quidem origines S. Martini monasterii Lemovicensis adeo obscuræ sunt, ut ejus abbas Petrus de Coral, rerum sui monasterii diligens indagator, scribere non dubitaverit: Cogitavi dies antiquos et annos præteritos, si possem antiquitates vel primordia loci hujus invenire, cum quidam dicerent hic primo fuisse canonicos, alii dicerent quod beatus Eligius hic collocaverat monachos, quando locum ædificavit [Chronicon Lemovicense, quartum supplementum, ap. D. Bouquet, tom XXI, pag. 793.] . Verum, quamvis ita anceps steterit Petrus de Coral, scribit tamen Dionysius Sammarthanus: S. Martini cœnobium quod ab Alicio, S. Eligii fratre, conditum ferunt, ubi ipse S. Eligius viginti monachos posuisse et parentes ejus humati fuisse dicuntur [Gallia Christiana, tom. II, col. 582.] . Minus affirmanter loquitur Mabillonius: Parentes habuit (S. Eliguis) maxime christianos et catholicos, Eucherium et Terrigiam; fratrem Alethium seu Alicium, qui in villa Catalacensi monasterium in paterno fundo construxit. Parentes ejus jacent in Lemovicino sancti Martini monasterio, cujus primi conditores fuisse perhibentur [Annales Benedictini, tom. I, ad annum 631, pag. 322.] . Unde hæc desumpserint vel Dionysius Sammarthanus, vel Mabillonius me latet, neque ab iis indicatur. Legitur quidem in Vita S. Audoeni: Eligius Lemovicas Galliarum urbe, quæ ab Oceano Britannico fere ducentorum millium spatio sejungitur, in villa Catalacensi (Cadaillac apud Longueval [Histoire de l'Église Gallicane, tom. V, pag. 134; edit. Paris 1826.] ,) quæ a prædicta urbe sex circiter millibus ad septentrionalem plagam vergit, oriundus fuit [Acta SS. Belgii, tom. III, pag. 200.] . Dein inferius describens Eligii post episcopatum adeptum in patriam iter, prosequitur: Venit (S. Eligius) et ad prædium parentum suorum; nam et ibi jam habebatur monasterium a germano ejus Alicio in ipso patris sui tabernaculo constructum, ibique similiter fratribus conventis, atque clementer consolatis, parat postremum reverti ad civitatem suam [Ibid. pag. 242.] ;… Quod si Petrus de Coral non alia habuerit monumenta historica ut evolveret sui monasterii origines, facile intelligitur, quomodo frustra cogitaverit dies antiquos et annos præteritos, si posset antiquitates vel primordia sui monasterii invenire. Hinc etiam existimandum est Dionysium Sammarthanum, et Mabillonium præ manibus habuisse instrumenta historica ab eis non indicata, ex quibus suam narrationem desumpserint.

[30] [et præcipua fata.] Major tamen lux, ubi ad sæculum XI devenimus, affulget. Scribit enim Adhemarus Cabanensis in Chronico, anno circiter 1031: “Alduinus autem episcopus (sæculo X) monasterium S. Stephani Agentense, quod Aldegerius ornate disposuerat in magna caterva monachorum antequam moreretur per triennium suadente diabolo destruxit, et ibi canonicos restituit. Hac de noxa Lemovicam intra urbem monachorum in ecclesia S Martini regulæ (Benedictinæ) subditos aggregare curavit” [Labbe, Bibliotheca Mss. tom. II, pag. 171.] . Sæculis vero sequentibus non raro de eodem monasterio apud scriptores fit mentio. Verum circa annum 1545, hæresi Calviniana in dies invalescente, non secus ac multa alia eaque celebria Galliæ monasteria, sus deque versum est, ejusque monachi in fugam redacti. Contigit tamen ei ut anno 1619 a ruina restitueretur: ast ita ut non ad antiquos suos incolas seu eorum successores, sed ad aliam Benedictini ordinis familiam, nempe ad monachos, Fulienses transiverit [Gallia Christiana novissima, tom. II, col. 585; Allou, Description des monuments de la Haute-Vienne, pag. 183.] , donec tandem anno 1791, ecclesiæ juribus in Gallia pessumdatis, monasterium sub hasta fuerit divenditum, et dein ad usus profanos adaptatum [Ibid. pag. 184.] . Et hæc fuere monasterii S. Martini fata.

[31] [Hujus asceterii monachi contendebant servari apud se S Justi caput, negantibus clericis Lemovicensibus.] Ad hoc celebre monasterium caput et ossa S. Justi fuisse delata ferebat traditio, a nonnullis præsertim clericis Lemovicensibus repudiata. Hujus litis meminit Gauffredus Vossiensis, quem a libris scribendis ante annum 1184 destitisse affirmat monachus Benedictinus Rivetus: Monachi de S. Martini, ait itaque Gauffredus, quod Monasterium ad Basilicam appellatur, habere se gaudent Justum illum, discipulum magni Hilarii Pictaviensis præsulis: quamvis ipsum dicant clerici non deesse ecclesiæ, in qua primum conditus fuit [Labbe, Biblioth. mss. tom. II, pag. 286.] . Item scribebat abbas monasterii S. Martini Lemovicensis Petrus Coral, scriptor sæculi XII exeuntis; cui, uti et suis collegis, quin tamen certum tempus statuere possent, translatio capitis et ossium S. Justi in suas ædes habebatur indubia. De corpore beati Justi, sunt verba Petri Coral, quando fuit allatum non inveni, quia, sicut de aliis evenit, sic fuit neglectum. Et dicebant quod dominus Helduinus attulit illud, et est ibi caput et ossa; et in omnibus scriptis antiquis Lemovicensibus sanctus Justus hic quiescere dicitur, sicut et in libris antiquis hujus loci, CUJUS CORPUS HIC quiescit. Et audivit pro certo quod Dominus pro ipso hic multa miracula faciebat, et multi conveniebant hic, et multæ vigiliæ fiebant; et unus monachus, præsente populo, verberavit capsam quia dicebat, se non habuisse præbendam (portionem diurnam cibi et potus) solitam hac die. Et tunc cessarunt miracula. In veritate, multi antiqui asserebant hoc fuisse verum; et fuit monachus ille de Salviac [Ap. D. Bouquet, tom. XXI, pag. 793.] . Atque ita vulgaris erat opinio apud Lemovicenses S. Justi ossa elevata esse in monasterio S. Martini, ut, quemadmodum testatur ipse Gauffredus in Chronico Lemovicensi [Ibid. tom. XVIII, pag. 215.] , clerus civesque hujus civitatis, Richardo rege Angliæ anno 1183 obsidente, reliquias S. Justi monasterii S. Martini, non secus ac caput S. Martialis circa urbis muros tulerit, ne Deus Lemovicenses in manus inimicorum traderet.

[32] [Et quidem fieri potest ut fuerit caput alterius sancti Justi, aut sancti alius nominis.] Verumtamen postea consentire nequaquam voluerunt oppidi clerici; et quidem quum ipsi monachi ignorarent reliquiarum suarum originem, repetenda hoc forte loco sunt Sollerii superius indicata verba: Secure dixero tot in Actis nostris extare Justinos et Justos ut aliæ sanctorum synonymorum reliquiæ non defuerint. Ea enim olim fuit et perseverat hodie bonorum catholicorum pietas, .. ut quas colunt sanctorum reliquias, celebrioribus quibusque istius ejusdem nominis vel contentiosius adscribi velint [Acta SS. tom. I Aug. pag. 34.] . Et si quid hujusmodi in S. Justo contigerit, nihil esset unde miraremur, cum apud laudatum Petrum Coralum abbatem S. Martini legere sit: De reliquiis loci et brachio sancti Martini audivi quod Dodonæus, abbas noster, fuit familiaris dompni Arvei, thesaurarii Turonensis, et quæsivit ab eo abbas quod placeret sibi aliquas reliquias de corpore sancti Martini dare; et idem dixit quod juraverat se non daturum, sed claves ibi erant ut ipsemet reciperet, juramento prius dato quod caput non caperet. Abbas vero accepit brachium et quoddam os, et juravit quod in vita utriusque non revelaretur. Brachium huc attulit, et sub quodam altari abscondit. Postea relatum fuit hoc quibusdam, et dicebatur publice quod brachium sancti Martini erat hic; sed ubi esset ignorabant… De aliis reliquiis sicut vidi et audivi, in libro beatæ Mariæ scripsi; sed cartulæ non sunt cum aliquibus, quia antiqui propter latrones comburebant cartas. Pergit dein loqui de corpore beati Justi; sed hæc verba supra retulimus Ex quibus colligimus apud monachos sancti Martini diu nullum indicium plurium reliquiarum præter traditionem oralem extitisse, atque penes eos fuisse lipsana, v. g. brachium S. Martini Turonensis, quorum origo erat occultanda, forsan etiam deperdita.

[33] [Transfertur sæculo XII Lemovices corpus, quod clerici Lemovicenses dicebant esse S. Justi.] Interea temporis, cum, causa pendente, turmæ latronum et prædonum igni ferroque loca circa Lemovices jacentia vastarent, neque parcerent ipsi tumulo, quem clerici Lemovicensis S. Justi esse autumabant, Helias de Gimel, præcentor ecclesiæ Lemovicensis, caterva armatorum stipatus, reliquias illius S. Justi ad ecclesiam S. Stephani Lemovicensem transtulit. Hujus translationis meminit dictus Petrus Coral. Anno Domini MCCXV, ait, canonici Sancti Stephani, ad instantiam cantoris Lemovicensis, scilicet Heliæ de Gimel, miserunt homines armatos apud sanctum Justum, et secum detulerunt corpus cujusdam presbyteri, quod erat in dicta ecclesia, ut dicebatur; et hunc dicunt beatum Justum, sed nos diu antequam non erat memoria habueramus Justum nostrum [Ap. D. Bouquet, tom. XXI, pag. 794.] . Verum quæ paucis verbis attigit Petrus Coral, longe lateque evolvuntur in Vita S. Martialis concinnata a Bonaventura a S. Amabili et in Breviariis Lemovicensibus, ita tamen ut ad annum 1217 translationem referant. Inferius lectiones Breviarii Lemovicensis anni 1625, utpote traditionum hujus ecclesiæ testem non spernendum, lectoris oculis subjiciemus. Cui narrationi addit Bonaventura [Hist. de S. Martial, tom. III, pag. 543.] lipsana S. Justi in ecclesia cathedrali Lemovicensi quievisse, donec (neutiquam tamen indicat annum aut sæculum) parochiæ S. Justi, a prædonibus purgatæ, fuerint restitutæ.

[34] [Brevi post fit altera translatio corporis S. Justi, servati apud monachos S. Martini.] Priorem illam translationem, quam Petrus Coral ab Helduino Lemovicensi peractam perhibet, solemniter celebrabant S. Martini monachi; sed et alteram quoque quotannis commemorabant, verum nulla solemnitate. In festo exceptionis seu festo [Cfr Cangius, Supplementum Carpentieri, tom. II, V° Exceptio.] beati Martini, ait Petrus Coral, transtulimus caput ipsius, scilicet beati Justi ad altare majus, et posuimus in capsa quam emeramus anno præcedenti; et fuit de Noalhias * [Deloche, Cartulaire de l'Abbaye de Beaulieu, pag. 380.] et fecimus hanc translationem sine solempnitate aliqua, quia canonici Lemovicenses impedire nos volebant, dicentes se habere corpus ejus [Ap. D. Bouquet, tom. XXI, pag. 793.] ; ita ut omni occasione contradixerint clerici templi cathedralis Lemovicensis.

[Annotata]

* Noaillac, dept de Correze.

§ VIII. Recognitio reliquiarum S. Justi ineunte hoc sæculo.

[Cultus hodiernus reliquiarum S. Justi in parochia S. Justi] Feliciter mihi contigit, ut ven. vir Dupont, SS. literarum professor in Seminario Lemovicensi, eximia cum benevolentia quidquid ad hodiernum reliquiarum S. Justi statum spectet mecum communicarit. Ab eo enim accepi ex reliquiis S. Justi Lemovicensis veris aut supposititiis binas in hac diœcesi coli insignes: alteras in parochia S. Justi, alteras in parochia Couseiz. In priori, quæ quinque chiliometris a Lemovicibus distat, in ecclesia ad cornu epistolæ, januam sacrarii inter et eucharisticam mensam, quinque pedibus ab humo, in ipso muro religiosissime servatur caput, quod sanctissimi patroni esse censetur. Quas insignes reliquias post sæculum XIII in hoc ecclesiæ loco coli cœpit, scilicet, tempore quo principes ex domo ducum Britanniæ vice-comitatui Lemovicensi præfuerunt [Art de vérifier les dates, tom. II, pag. 397 et seqq. (Edit. 1784.)] , ut colligitur ex gentilitiis ducum Britanniæ tesseris, quæ thecæ valvas exornant. Et quidem ad laudem incolarum parochiæ S. Justi referre juvat eos tanti habere quidquid ad gloriam tutelaris sui patroni pertineat, ut, cum abhinc paucis annis Cl. V. Coetlogon, Britannia minore oriundus, tunc præfectus partitionis Altæ-Vigennæ *, vehementer miraretur gentilitias ducum Britannicorum tesseras, atque eas sibi concedi instanter peteret, eo pacto ut a se novæ multoque pretiosiores antiquis sufficerentur, incolæ, inquam, loci hanc permutationem utpote avitæ erga S. Justum pietati adversantem, unanimi voce respuerint. Verum cum venerabile S. Justi caput aliquot annos ad finem sæculi XVIII, ne manibus impiorum pollueretur, in latebris fuerit abditum, atque, pace ecclesiæ reddita, Maria Philippus Du Bourg, episcopus Lemovicensis, illud recognoverit, non inutile judicamus harum rerum gestarum instrumentum, ex gallico idiomate in latinum translatum, nostris Actis inserere; quod jam sequitur.

[36] [permissus ab episcopo post identitatem ab eo recognitam,] Viso processu informationis de die 26 junii hujus anni, quem Matthæus Goudanas deservitor ecclesiæ succursalis sancti Justi, in diœcesi nostra, ex mandato nostro de die 21 octobris anni 1802, ad fidem faciendam reliquias S. Justi non esse alias ac eas quæ illic colebantur ante perturbationem gallicam, confecit, atque ad hunc usque diem varias ob causas distulit; viso itaque hoc commentario, atque examinatis testimoniis virorum gravium ad hoc a commissario laudato vocatorum, identatem reliquiarum sine ullo erroris formidine recognovimus. Quapropter, omnibus perpensis, sanctissimo Dei nomine invocato, nihil, præter gloriam Dei, honorem sanctorum et bonum spirituale animarum, nobis commissarum, in votis habentes, declaravimus et declaramus, quantum opus est, dictas reliquias S. Justi cranii esse authenticas, ideoque permisimus et permittimus laudato domino Goudanas atque ejus successoribus, ut eam venerationi publicæ per se vel per alios exponat, atque etiam in supplicationibus publicis, aut tempore ostensionum, vel etiam in aliis solemnitatibus, prout quotannis ante perturbationem gallicam fieri consueverat; ita tamen ut prius sigillo nostro in cera hispanica impresso ad ejus testandam authenticitatem muniatur. Præterea volumus ut hujus instrumenti originalis apographum authenticum laudato domino Goudanas in archivio suæ ecclesiæ servandum tradatur, ita ut ipse et alii, qui ei succedent deservitores, illud nobis vel nostris vicariis generalibus in singulis visitationibus pastoralibus et quotiescunque ad id requisiti fuerint, exhibere teneantur. Datum Lemovicis die 7 augusti anni 1809. M. A. Ph. episcopus Lemovicensis. Ex mandato Legros, canonicus pro secretario. Jam antea idem episcopus alteras insignes S. Justi reliquias ecclesiæ scilicet Couseiz recognoverat, postquam de earumdem identitate constitisset. Instrumentum, quod partim ex gallico in latinum idioma vertimus, inquisitionis tum factæ perenne testimonium est.

[37] [uti et reliquiarum S. Justi parochiæ Couseiz, pariter post recognitionem, ab ordinario factam.] Die 25 martii anni Domini 1806, nos infrascripti Franciscus Guineau Dupre, deservitor ecclesiæ Couseiz, pagi Lemovicensis, partitionis Altæ-Vigennæ, designatus a reverendissimo et illustrissimo Domino Maria Philippo Dubourg, episcopo Lemovicensi, commissarius ad examinandam identitatem reliquiarum, quæ servantur in ecclesia succursali de Couseiz, et ad sciscitandum de eodem negotio incolas loci, ita ut hujus inquisitionis peractæ instrumentum inter manus reverendissimi episcopi deponendum sit, qui deinde statuat. Quapropter, postquam ad explicationem evangelii inter Missarum solemnia parochianos nostros de munere nobis commisso certiores fecissemus, accersivimus eos viros, quos loci, quo reliquiæ reconditæ fuerant, gnaros esse putabamus, ut quæcumque ad eorum notitiam pervenerant, nobis juridice aperirent. Dein ven. vir Franciscus Guineau recitat testimonium gravium virorum, quorum præcipuus erat Leonardus Cusson, consul communitatis Couseiz. Qui testatus est sibi, qui unus ex administratoribus fuerat vici Couseiz tempore intermissionis cultus divini, compertum esse administratores quam maxime cordi habuisse ut ab impiis manibus lipsana sanctorum patronorum immunia servarentur, et propter hanc causam Franciscum Terrier, tunc temporis consulem in Couseiz, eas in suis ædibus occultasse, usquedum, cultu rerum sacrarum in integrum restituto, ad ecclesiam succursalem denuo translatæ fuerint; deinde præter lipsana concredita sollicitudini Francisci Terrier, aliam a viro sibi ignoto thecam ex ligno coloribus inducto, cujus inferior pars os S. Justi, discipuli S. Hilarii, et superior os S. Martinæ virginis et martyris continebat, fuisse subtractam, ne nefarii ei manum impiam inferrent: addebat Leonardus de his sanctis ossibus, etiam tunc temporis, non literas, sed tantum inscriptionem fidem fecisse. Quibus auditis testimoniis, testes, invitante parocho, sese contulerunt ad altare S. Magdalenæ, ubi, S. Justi aliorumque sanctorum examinatis reliquiis, unanimi ore eas, easdem esse, quas olim venerati erant, declarare non dubitarunt. De quibus omnibus rebus, ait commissarius Guineau, instrumentum publicum quod mittatur ad episcopum Lemovicensem confecimus, ut tempore hujus ostensionis atque etiam in posterum facultatem exponendi venerationi fidelium reliquias, quæ sunt penes ecclesiam de Couseiz, concedere dignetur. Tandem instrumentum hoc prælectum testes omnes se admittere atque probare affirmarunt. Acta sunt hæc in Couseiz die et anno supra expressis. Cusson, consul, Joannes Patupi, Franciscus Terrier, Petrus Drouet, Guineau-Dupre, deservitor ecclesiæ succursalis in Couseiz. — Die 30 martii ejusdem anni, Illustrissimus Dominus episcopus Lemovicensis recognovit reliquias esse veras atque copiam fecit eas venerationi fidelium exponendi. Guineau-Dupre, deservitor ecclesiæ succursalis de Couseiz.

[38] [Jam quæritur circa originem reliquiarum parochiæ Couseiz] Quibus declaratis, jam quæritur utrumos et cranium quæ colantur in Couseiz et in parochia S. Justi, fuerint desumpta ex corpore quod sub nomine S. Justi in monasterio S. Martini, an ex illo quod Helias de Gimel aliique clerici ad ædes S. Stephani detulerunt. Et primo quidem de lipsanotheca ecclesiæ parochialis de Couseiz duo sunt animadvertenda, eam scilicet adeo esse antiquam ut nullum præter inscriptionem indicium præ se ferat: dein sacrum pignus S. Martinæ virginis et martyris, de quo supra (num. 37) verosimiliter fuisse extractum ex corpore quod sub nomine hujus sanctæ in ecclesia S. Martini Lemovicensi anno 1666 quiescere dicebatur [Ardant, Des ostensions. État des reliques de Limoges en 1866, pag. 100.] . Num hæc S. Martina virgo et martyr fuerit diversa ab ea cujus sacrum corpus, Urbano VIII pontifice, fuerit inventum, non mihi constat [Historia de S. Martina V. et M. opera di Marsilio Honorato da Viterbo.] . Sed existimo ut propemodum indubium lipsanum parochiæ Couseiz, olim hujus loci incolis largitos fuisse monachos S. Martini, cum una eademque lipsanotheca eaque valde antiqua fuerit aptata, prout supra intellectum est, ossibus tum S. Martinæ virginis et martyris, tum S. Justi presbyteri, quorum corpora apud monachos S. Martini Lemovicenses condita esse perhibebantur.

[39] [et reliquiarum parochiæ S. Justi.] Verum reliquiæ insignes, quas incolæ parochiæ S. Justi sui patroni cranium esse asseverant, multo minus manifestæ sunt. Qui enim ad verba attenderit abbatis monasterii, S. Martini, Petri Corali, dicentis: Anno 1270 in festo exceptionis beati Martini, transtulimus caput ipsius scilicet beati Justi ad altare majus, et posuimus in capsa quam emeramus anno præcedenti [Item, tom. XXI, pag. 793.] , suspicabitur hoc sacrum pignus postea transiisse ad ecclesiam S. Justi, idque eo magis quod parochia hujus nominis abbatem S. Martini patronum suum agnovisse perhibetur [Pouillé du diocèse de Limoges, pag. 37.] . Verum argumenta non spernenda adversus hanc sententiam militant: nam usque ad nostram ætatem in tractu Lemovicensi traditio, quam in sua historia consignavit Bonaventura a S. Amabili [Histoire de S. Martial, tom. III, pag. 532.] , testatur corpus S. Justi, latronibus amotis, ex ecclesia S. Stephani ad pristinam suam sepulturam in parochia S. Justi fuisse reportatum, atque partim saltem etiam nunc ibi quiescere. Dein quisnam persuasum sibi habebit caput, quod S. Justi esse S. Martini monachi affirmabant et in suo conservabant thesauro, cum pace utrinque contendentium, illatum fuisse in templum, ubi olim indubium S. Justi corpus sepultum fuerat? Accedit quod monachi S. Martialis non ad S. Martini monachos, sed ad clericos templi cathedralis deflexerint, negantes aut corpus, aut caput S. Justi umquam in S. Martini templo exstitisse [D. Bouquet, tom. III, pag. 543.] . Quod autem S. Justi parochia abbatem S. Martini patronum agnoscebat, utique non caret vi aliqua et momento. Verumtamen demonstrandum esset S. Justi caput illuc fuisse delatum, postquam in hoc templum auctoritatem nacti essent S. Martini abbates. Quidquid id est, ut pleræque antiquæ reliquiæ origines obscuras habent, has quoque S. Justi non esse manifestas initio dixi, ita ut licet mentis meæ inclinationem non dissimulaverim, fatear mihi liquidum non esse a qua parte stent jus et veritas.

[Annotata]

* Depart. de la Haute-Vienne.

VITA S. JUSTI
confessoris et presbyteri Lemovicensis,
Descripta ex codicibus 5321 et 5365 Bibliothecæ imperialis Parisiensis inter se collatis.

Justus, presbyter Lemovicensis in Galliis (S.)

BHL Number: 4597
a

EX MSS.

PROLOGUS.

[Auctor excusat se quod impar tanto operi Vitam S. Justi scribit.] Incipit Vita sancti ac beatissimi * Justi confessoris. Cum inter seriem scripturarum divinarum diutissime commorarer, multaque mecum dicta revolverem, inveni pauca de vita sancti ac beatissimi eximii confessoris Justi. Quam etiam labore desudans vix compegi, ut aliquod * edisseram factum. Sed quia, monente Scriptura b, improbus labor vincit omnia, summa ideo cum devotione arripiendum est, ne aliquid cœptum * remancat incassum. Post ascensionem autem Domini nostri Jesu Christi multi deserentes miliciam secularem ac relinquentes idolorum culturam, conversi ad Dominum adhærebant dictis sanctorum patrum et ea quæ percipiebant auribus, gressibus implere satagebant.

ANNOTATA.

a Vitam hanc damus secundum duo Mss. Bibliothecæ Imperialis Parisiensis notata 5321 et 5365. Quorum prius in margine indicabimus majusculis P. I, posterius vero majusculis P. II. Uterque codex Ms. sæculo præterlapso a monasterio S. Martialis Lemovicensi ad bibliothecam regiam, nunc imperialem, transiit.

b Improbus labor vincit omnia; errat biographus existimans hæc verba esse desumpta ex Scriptura. Sunt enim trajecta verba Virgiliani versus lib. I Georgicon:

������labor omnia vincit
Improbus.

* P. II deest.

* P. II aliquid

* P. II factum

CAPUT PRIMUM.
Pueritia S. Justi. Fit catechumenus. A fulgure liberatur. Baptizatur a S. Hilario Pictaviensi.

[S. Justus adhuc puer in pauperes vere misericors est,] Beatus itaque Justus cum esset adhuc infantulus sub tuicione parentum degens *, cupiebat se vas sanctificatum exhibere Christo; quidquid a parentibus victum sive indumentum accipiebat, excepto stricto corporis supplemento a *, omnia propriis manibus in pauperum necessitatibus erogabat. Cum autem diverteret domum, conspicientes eum undique parentes et noti ejus, actum irridentes faciem ejus attenuare, corpusque pannis vilibus tectum esse dicebant. Ad hæc beatus Justus respondens aiebat *: Nolite, carissimi, mihi * impedire devocionem meam: quia quidquid boni egerim in hoc seculo, mercedem ex hoc recompensabit nobis idem pius in futuro, qui nunquam dereliquit sperantes in se.

[3] [et in Deum pius] Beatus itaque religiosus et pius puer Justus quanto ab aliis irridebatur, tanto ardentius in amore Christi accendebatur; et quidquid habere in mundo proprium potuit, totum in egentium necessitate consumpsit. Meditabatur quidem tunc in puerili ætate positus, quod implere non recusavit postea devotus. Crescebat autem corpore et confortabatur in fide nominis Christi; eratque moribus tranquillus ac serenus aspectu. Mens namque ejus cunctis horis * cunctisque momentis meditabatur semper celestia præcepta. Primum autem miraculum quod ad indicium sanctitatis ejus ostensum est quodque magnorum virorum testimonio didici, omittere non debeo.

[4] [Catechumenus factus, a fulgure liberatur;] Cum ergo esset idem vir beatus Justus annorum circiter octo, invitis parentibus ad ecclesiam Limovicæ * civitatis adiit, ibique diu instans catecuminum * se apud quemdam religiosum presbyterum fieri postulavit. Inde vero regressus, conspicientes parentes ejus devocionem sive ingenium, suas ei oves commiserunt regendas atque servandas tradiderunt. Et dum esset in pascua cum ovibus subtus quandam arborem in agro, vergente jam sole ad vesperam, subito coruscatio ac tonitrua inundaverunt; fulgura et grando cecidit de cœlo, et consumpsit omnia per vicina loca tam in villis quam in agris, tam in plateis quam in silvis, tam in hominibus quam etiam in jumentis. Qui autem cum beato Justo subtus arborem * erant, terrore nimio perculsi, subito ceciderunt in terram nihil videntes; et dum ibi stupefacti jacerent, circumfulsi claritate de cælo, elevantes oculos, viderunt super se angelum Dei expansis alis, protegentem cuncta quæ subtus arbore erant. Cessante autem tonitruo et coruscatione, angelus Domini nusquam comparuit.

[5] [gratias Deo agit.] Sanctus vero Justus, projiciens se in terram, ubi steterat prius et fixit genua orans ad Dominum, ait: Gratias tibi ago, æterne rex immense Deus, qui mihi indigno servo tuo non fraudasti misericordiam tuam *, et hoc in corde meo dedisti indicium, ut hi qui te colunt, non frustra laborant et qui tibi deserviunt, non inaniter vigilant. Domine Jesu Christe, misericordiæ dator et tocius bonitatis auctor, qui primum protoplastum Adam ad tuam similitudinem, condidisti et dedisti ei adiutorium Eve; qui virum justum Noe in diluvii effusione custodisti, qui oblationem Abrahæ patris nostri respexisti, qui Moisi servo tuo apparuisti in rubo, et dedisti ei præcepta atque judicia ad erudiendum Israeliticum populum; qui puero tuo * David potestatem regni concessisti; * quem prophetæ in carne venturum prædixerunt, qui nulla necessitate, sed propria voluntate de cælo ad terram descendisti, ascendensque in crucem, proprium sanguinem pro peccatis nostris fudisti, atque auctore mortis devicto, ad cælos rediisti, quem expectant justi in judicio venturum, te laudo et magnifico rerum omnium conditorem, qui mihi et omnibus mecum commorantibus parcere voluisti, atque bruta animalia propter nomen sanctum custodire dignatus fuisti; custodi in me servotuo, rogo, opera misericordiæ tuæ, et da in corde meo indicium sanctitatis, et aperi os meum ad adnunciandum verbum tuum: ut ubicumque iero vel quocumque perrexero, ibi me manus dexteræ tuæ custodiat; et qui verbum tuum ex ore meo audierint, radix tuæ karitatis in cordibus eorum, te donante, firmetur. Da etiam mihi rogo, Domine, baptismi sacramentum, ut connumerari possim cum sanctis et diligentibus te: quia hi qui te perfecte diligunt, nihil verentur. Benedictum sit nomen tuum, redemptor omnium, qui per cuncta vivis et regnas in secula seculorum. Cumque omnes qui aderant respondissent amen, statim adfuit vox de cælo dicens: Noli timere, Juste; confortare multum in Domino et viriliter age, indiciaque olim quæsita a Domino, nunc tibi concessa sunt. Mox isdem beatus vir Justus gaudens et hilaris ab oratione surgens, audivit funebrios luctus perstrepere per agros; et, inter cætera mortuorum cadavera, puerum Justum ejulando parentes requirebant; et cum jam viventem invenissent, cessaverunt a fletu atque ad propria gaudentes redierunt. *

[6] [Hinc petit Lemovices; a S. Hilario Pictaviensi baptizatur.] Sanctus vero Justus, indesecedens, Limovicas civitatem perrexit, ibique diutissime commoratus, notus est factus beato Hilario Pictaviensis urbis episcopo, qui tunc in Dei rebus bona fama ab omnibus habebatur; atque ad beati Marciali[s] [apostoli] * aliquando ora * devenerat. Temptavit autem eum idem vir beatus verbis * exortationis et catezizavit atque corroboravit in fide Christi. Postea autem tradidit ei baptismi sacramentum; atque ita demum clericati * onus b ab ipso episcopo Hilario accipere meruit. Postea autem cum audactius profecisset, intellexit vir Dei altioris ingenii eum posse promoveri, tradidit ei omne donum * ecclesiasticæ dignitatis.

ANNOTATA.

a Supplementum, id est, subsidium ad vitæ necessaria.

b De clericati onere vide Commentarium prævium num. 20.

* P. II cum adhuc … degeret.

* P. I sublemento

* P. I agebat

* Ps. II michi et sic passim

* P. I oris

* P. II Lemovicæ et ita passim

* P. I caticuminum.

* P. I arbore

* P. II indignum servum tuum non fraudasti misericordia tua.

* P. I pueri tui

* P. II additur: tu Domine,

* P. I rediderunt.

* P. I deest.

* P. II horans

* P. I verba

* P. II clericatus.

* P. II omnem domum.

CAPUT SECUNDUM.
S. Justi virtutes. Iter Petrocoricense.

[Virtutem eximie colit S. Justus.] Beatus autem vir Dei Justus, presbyter ordinatus, non in gloriam est elatus humanam, sed timorem atque amorem Dei in suo pectore recondens, in humilitate perstitit: et quanto ab hominibus major fatebatur, tanto se humiliorem exhibebat Christo. Grandis enim ei erat contra antiqui hostis machinamenta pugna perpetuumque certamen. Erat autem beatus vir assiduus in oratione, vigil in divinis Scripturis, orans jugiter pro donis celestibus; sine ullo cunctamine Dominum deprecabatur *diebus ac noctibus, ut securus post mundi finem posset pervenire ad palmam victoriæ. Luctabatur ore non gladio, oratione non clipeo, precibus non ferro. Frequenter autem intererat ecclesiarum conventiculis a, et quæcumque ibi ex divinis Scripturis b recitabantur, aurem commodans libenter hauriebat * avidissime. Beatus [ergo] * vir Justus cunctis diebus quibus in prædicta urbe commorabatur, nudis pedibus sanctorum expetebat suffragia cotidie, psalmis et orationibus c concinendo per ordinem. Revertens vero domum post orationem, volumina sacrarum Scripturarum revolvens, quasi apis prudentissima, diversa de diversis floribus assumptis in alvearium sui pectoris omnia quæque recondebat.

[8] [visum cæco restuit;] Quadam autem die cum beati [apostoli d] * Marcialis basilicam fuisset egressus, obviam habuit cæcum clamantem et dicentem sibi: Obsecro te, beate e Juste, respice in me et miserere mei et roga Dominum tuum cui deservis ut restituat mihi visum, quia valde mihi est necessarium. Misertus autem beatus Justus ejus precibus, statim fixit genua in terra et rogans Dominum ait: Ocultorum cognitor Domine, qui peccatoribus flagella juste inrogas et pœnitentibus veniam tribuis, tuam totis nisibus exoro pietatem, ut respicias in me servum tuum, et aperias oculos cæci hujus, ut vivens * glorificet nomen tuum in * secula seculorum. Cumque adstans cæcus respondisset amen, erigens se beatus Justus tetigit oculos ejus et dixit: In nomine Jesu Christi, filii Dei excelsi, aperiantur * oculi tui. Et statim visum recepit homo, et glorificavit nomen Domini Jesu Christi.

[9] [eum in socium assumit S. Hilarius, pergens ad Petrocorios.] Cum autem esset beatus Hilarius in præfata urbe Lemovicas, visum est ei ut ire deberet Petrecoricas f * civitatem, atque ad beati Frontonis * confessoris g memoriam h adorare i. Arrepto autem itinere, beatus Hilarius, sanctum Justum secum habens in comitatu, venerunt in prædium quod vulgo Anassionis k * dicitur. Cumque in eodem loco quievissent, conspiciens vir Dei l Hilarius vidit amœnum locum; visumque est ei construere debere basilicam in suo nomine dedicatam. Et cum consummata fuisset ecclesia, iter cœptum beati viri arripuerunt. Veneruntque ad prædictam civitatem, atque ibi diutissime per triginta dies in Dei laudibus commorantes perseveraverunt.

[10] [Ambo in eo sunt ut occidantur a gentilibus,] Transactis vero isdem diebus, atque ab ipso qui tunc episcopus aderat benedictione percepta, valedicentes fratribus, divertentes ad propria venerunt in eodem loco, ubi prius ecclesiam statuerant, ibique divertentes post solis occubitum manserunt. Sequenti vero die exurgentes incliti viri Hilarius atque Justus, convocata multitudine populi, dedicaverunt ecclesiam, ibique missarum solemnia a præsule celebrata, cum egressus fuisset beatus pontifex et staret ante fores basilicæ, conspiciens eminus vidit turbam non modicam ad se concurrentem, uno animo atque consilio, ut ubicumque virum Dei Hilarium invenissent, erutis oculis a finibus suis ejicerent, beatum autem Justum capite plecterent *. Stans autem beatus Hilarius intrepidus, elevans vocem et locutus ait: Gratias ago immensæ pietati [tuæ] * m omnipotens Deus, qui hanc plebem in hoc loco quoadunare voluisti ad audiendum verbum tuum. Inlumina quæso, Domine, oculos cordis eorum, ut relictis idolis suis ad te convertantur, qui justificas impios, qui dixisti pœnitenciam malle pocius peccatorum quam mortem. Aperi, Domine, aures eorum ad audiendum verbum tuum, ut percepto divini muneris baptismi sacramento, nomen tuum sanctum revertentes ad propria benedicant. Cumque, completa oratione, beatus vir paululum substitisset, ecce subito subtus pede dextro beati viri Hilarii fons magnus * exuberavit atque inde progrediens in amnem derivatur. Quod factum * videntes hi qui advenerant, mitigatis ferocissimis animis suis, gratias reddiderunt Deo qui numquam derelinquit sperantes in se.

[11] [quos ad Christum convertunt] Beatus autem Hilarius, videns animos eorum flectere ad fidem Christi, uberius eis verba exhortationis adnunciabat, dicens: Rogo vos, karissimi fratres, et cum omni mansuetudine timoris Dei ammoneo, ut cum omni diligentia sensus vestros apponatis ad percipienda divina præcepta, et ea quæ auribus audieritis, animo figite ac mente quantocius retinete. Semper enim in corde fixum tenere debetis, quales in hunc mundum venistis, aut * quales in die judicii representandi eritis. Meminere debetis quia diabolus, hostis antiquus, in primæ prevaricationis culpa, * primum patrem nostrum Adam per mulieris seductionem circum venit; invidens ne eam beatitudinem, quam ipse dudum amiserat superbiendo, hæc recuperaret humiliando. Suadente diabolo a serpente decepta est mulier, et ita deinde per * serpentinum virus mulier infecit Adam, atque ita in unumquemque nostrum intravit. Dominus autem noster Jesus Christus, divinæ misericordiæ respectu, non angelum, non archangelum, sed semetipsum mittere non renuit in terram pro peccatis nostris. Et cum non haberet omnino peccatum, formam servi assumpsit, et semetipsum tradi, comprehendi ab hostibus, ligari, flagellari, derisui haberi, ad ultimum lanceari et crucifigi permisit. Et ita intra claustra monumenti detrusus, post tres dies * a mortuis resurgens claustra inferni fregit, atque captivos qui illic adstricti tenebantur absolvit, ascendensque in cælum secum in regione viventium collocavit. Et sic expectamus eum in judicio venturum, ut retribuat unicuique propria corporis, prout gessit sive bonum sive malum. Et nunc, fratres, recedite ab idolorum cultura et baptizamini in confessione sanctæ Trinitatis; et credite in eum qui pro nobis hæc omnia operatus est, et accipietis donum Spiritus sancti, quia sicut idem salvator in Evangelio ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. Audientes autem qui aderant, credidit ex eis non minima multitudo et baptizati sunt in illo die sexcentæ animæ hominum, viri et mulieres pueri et puellæ.

[12] [Asinus a lupo, qui eum abstulerat, eis redditur.] Postera autem die, cum beatus vir Justus [circa] asinum, quem beatus Hilarius jugiter sedere consueverat, in agro cujusdam viri curam pastoralem exhiberet, somno ingruente, veluti in momento obdormivit. Lupus vero asinum pascentem invenit [et] in silvam duxit; sed nihil ulterius eum lædere potuit nec contingere. Cum surrexisset autem beatus vir a somno et asinum non invenisset, mente consternatus est, ignorans quid actum esset; et cum diu beatus Justus prostratus in oratione decumberet, elevatis oculis, vidit lupum cum asino venientem nihilque hunc mali passum. Tunc voce cum fletu ad Deum conversus, gratias ei retulit, qui ita asinum incolumem conservavit. Regrediens vero ad beatum antistitem, cum retulisset ei omnia quæ acciderant, simul Dominum laudaverunt qui talia præstitit servo suo.

ANNOTATA.

a Conventiculi ecclesiarum, quos adibat S. Justus, non videntur fuisse alii ac ii, quibus multis in locis monachi ac clerici ad tertiam, sextam et nonam interesse debebant [Emmanuel Azevedo, de priscis Christianorum Conventibus, pag. 133 et seqq. apud Zaccariam, Disciplina Populi Dei, tom. I, edit. Venet. 1782.] .

b Lectio SS. Scripturæ ab ecclesiæ exordio frequentissime a Christianis et præsertim a monachis, virginibus et viduis usurpabatur, quemadmodum ex SS. Augustino, Hieronymo et Joanne Chrysostomo constat [Cfr Selvaggius, Antiquitatum Christianarum institutiones, lib. I, part. II, cap. 16, § 2, pag. 324 et seqq.] .

c Biographus significat S. Justum in psalmis et orationibus concinendis morem suo tempore usurpatum adhibuisse. Cassiani [De cœnobiorum institutis, lib. III, cap. VI, col. 135, edit. Migne.] quidem mens est modum psallendi et orandi, a monachis Orientalibus et Italis sæculo IV usitatum, ab apostolico ævo esse repetendum. Quod si reapse obtinuit, nonne arbitrari fas est, et eamdem disciplinam secutos esse Occidentales omnes? Quale fuerit id institutum declaratum fuit in Commentario prævio § X Vitæ S. Hilarionis abbatis [Acta SS. tom. IX Octobris, pag. 33 et 34.] ; quod et accurate explicat Cassianus [De cœnobiorum institutis, lib. II et III, col. 77 et seqq.] .

d Papebrochius credidit basilicam, sancti Martialis primitus fuisse oratorium, quod ipse sanctus erexerat, et in quo postea sepulturæfuit datus: dein sæculo VII fuisse versum in basilicam, inservituris canonicis. Qui canonici sub Carolo Calvo vitam monasticam amplexi sunt: sed sæculo XVI, cum disciplina monastica pessum iisset, (quod nemo rerum monasticarum paulisper gnarus mirabitur, nam monachis jam pridem impositus fuerat abbas commendatarius,) iterum ad statum canonicorum transierunt. Tandem, sæculo XVIII labente, cum impii quibusque sacris manum nefariam inferrent, capitulum canonicorum exstinctum, atque ipsabasilica S. Martialis solo æquata fuit [Cfr Acta SS. tom. V Junii, pag. 562 et seqq.; Alou, Description de la Haute-Vienne, pag. 562 et seqq.] .

e Cumquo tempore scribebat biographus, S. Justus ab omnibus vocaretur beatus, factum est ut in ejus Vita, qui homines inducuntur, eum vivum vocent hac appellatione. Quid vero judicandum sit de discursibus hujusmodi explicuimus in Commentario prævio, num. 4.

f S. Hilarius, Pictavis per Lemovices petens Petrocorios, itinerarium suum (quis dubitet) per solitas vias romanas confecit. Viam itaque quæ ducit Pictavis Argantomagum [Revue archéologique, année 1863, pag. 78; Æthici Cosmographia, pag. 200; Walckenaer, Géographie des Gaules, tom. III, pag. 97.] [Note: ] [Argenton.] secutus est; ubi aliam ingressus Argantomago ivit Lemovices [Ibid.] : hinc per viam Burdigalensem pergens et aliquantum in parochia Aneisso sistens, venit Vesunnam [Ibid.] .

g Fata sepulcri et lipsanorum S. Frontonis in Commentario prævio ad ejusdem sancti Acta vide [Acta SS. tom. XI Octobris. pag. 402 et seqq.] . Dicitur et S. Fronto confessor quamvis pro veritate christiana animam posuerit. Qua appellatione non adeo raro apud antiquissimos scriptores designantur martyres, qui Christum palam confiteri non erubuerunt, uti legere est non tantum apud Joannem Antiochenum aliosque patresSynodi Orientalis in epistola ad Cyrillum Alexandrinum [Opera Facundi Herminianensis pro defensione trium capit., lib. VIII, col. 720, edit. Migne.] , sed etiam apud SS. Ambrosium [Opera S. Ambrosii, de Fide, lib. II, tom. II, col. 589, edit. Migne.] et Paulinum Nolanum [Opera S. Paulini, epist. XVIII, col. 242, edit. Migne.] , cæterosque quos laudant Cangius [Cangius, V° confessor.] et Benedictus XIV [De beatif. et canonizat. sanctorum, tom. I, lib. I, cap. II, pag. 5.] . Verum prioribus ecclesiæ sæculis, ii præsertim nomine confessoris decorabantur, qui, ut ait Papebrochius [Acta SS. tom. III Junii, pag. 938.] , fidem coram judice confessi erant, post carceres et tormenta vivere permissi vel divinitus e persequentium manibus liberati: idque bene multis iisque optime selectis scriptorum ecclesiaslicorum testimoniis probat Cangius [Cangius, V° Confessor.] . Sed obtinuit postmodum usus, quemadmodum Baronius [Martyrol. Romanum, pag. 8, edit. Antv. 1613.] , cui consonant Benedictus XIV [De beatific. et canoniz. tom. I, pag. 5.] et Papebrochius [Acta SS. tom. III Junii, pag. 938.] , loquitur, ut omnis qui sancta et laudabili vita vixissent, sanctoque demum ac probato fine in Domino quievissent, confessores appellarentur.

h Memoriæ apud scriptores ecclesiasticos frequentissime dicuntur sepulcra sanctorum, vel etiam oratoria in quibus eorum corpora recondita sunt, atque etiam ecclesiæ quæcumque. Hoc loco significat sepulcrum [Cfr Cangius, V° Memoria.]

i Sæculo VIII exeunte, quemadmodum constatex Actis Concilii Francofordiensis anni 794 [Labbe, Collect. Concil. tom. VII, col. 1057; Sirmundus, Concilia Galliæ, tom. II. pag. 194.] vox adorare apud Francos cultum latriæ designabat, sed post illud tempus fuit quoque ad cultum duliæ significandum usurpatum [Cangius, Supplem. Carpentier, V° Adorare..] Verum hic non potest sensus esse dubius, nam legitur ad beati Frontonis memoriam adorare, id est orare Deum ad sepulcrum S. Frontonis.

k Anassio, hodie Nexon [Ordo Divini Officii diœceseos Lemovicensis, pag. 93.] , est parochia diœceseos Lemovicensis, ab hac urbe octodecim chiliometris distans [Dictionnaire universel geographique etc. de la France, Paris, 1804.] . Hujus loci fit mentio in charta, qua Geraldus Rufus testatur, regnante Henrico I (1031 – 1060), sese donasse monasterio Solemniacensi partem de proprio alode, vocato ad Noalas … et est in parochia de Aneisso, et in vicaria de Axa [Deloche, Études de la Géographie de la Gaule, part. I, tit. II, cap. III, pag. 321.] . Existimat Labiche [Vies des saints de Limoges, tom. III, pag. 96.] hunc locum postea dictum fuisse S. Hilaire de Lastours; quod minus convenire videtur cum mappa geographica, quam Cl. V. Maximinus Deloche ad finem libri sui de Topographia Galliæ edidit.

l Vir Dei, homo Dei, dictiones sunt sumptæ ex Sacra Scriptura, quibus viri Deo dediti, præsertim prophetæ, designantur. De his vide Mendoza [Commentarius in Regum libros, tom. I, pag. 480 et seqq.] .

m Quænam hæc fuerint idola non indicat biographus. Sed procul dubio Gallica erant, qualitercumque in Romana aut Græca per syncretismum conversa aut iisdem quasi immixta. Nam quamvis propemodum indubium sit antiquos Gallos ab adorandis idolis diu abstinuisse [Tacitus, de moribus Germanorum, cap. IX.] , tamen æque certum est eos postea, relicta avita traditione, simulacra quæ partim invenerunt, partim a Græcis [Strabo, Rerum geographicarum lib. VI, tom. I, pag. 245, edit. Oxoniens. 1807.] , dein a Romanis [Julius Cæsar, De bello Gallico, lib. VI, cap. XVII; Tacitus, de Moribus Germanorum, cap. IX.] mutuati sunt, veneratos esse. Quin et locum inter suos cælites nonnullisdiis Ægyptiacis concessisse satis verisimile est [Berlier, Précis Histor. de l'ancienne Gaule, pag. 232, edit. Brux.; Wilgrin de Taillefer, Antiquités de Vesone, tom. I, pag. 29.] . Neque ideo omni exparte a Galliis antiqua Druidum religio exsulavit: et quamvis Augustus [Suetonius, lib. V, de Tiberio Claudio, num. 25. Plinius, Naturalis Historiæ tom. IV, edit. Harduini.] aliique plures Romani imperatores nullum non movissent lapidem, quo eos ad internecionem redigerent, nihilominus sæculo medio VII non pauci ex illo genere hominum, erant superstites, quemadmodum ex Vita S. Eligii, a S. Audoeno conscripta [Acta SS. Belgii, tom. III, pag. 247.] , alliisque monumentis intelligitur. Ast id minus obtinuit in Gallia meridionali, ubi in urbibus (nam alia ruri erat religionis conditio) plerique incolæ extremo sæculo IV fidem christianam amplexi erant. Cæterum de religione gentilium in Galliis dixere multi [Cfr Longueval, Histoire de l'Église Gallicane, tom. I, Discours sur la Religion des Gaulois, pag. XLIII, edit. 1825; Martin, Religion des Gaulois, tom. I, pag. I et seqq.; Frickius, Commentatio de Druidis, part. II, pag. 88 et seqq.; Fenel, Académie des Inscriptions, tom. XXV, pag. 399 et seqq.; Du Clos, ibid. tom. XIX, pag. 483 et seqq.; Amedée Thierry, Histoire des Gaulois, tom. II, pag. 164 et seqq. edit. Brux. 1842; La Gaule au cinquième siècle, tom. II, pag. 318 et seqq.] .

* P. II exorabat eum

* P. I auriebat

* P. II deest

* P. I recentiore manu additum.

* P. II videns.

* P. I deest.

* P. I. aperientur

* P. I. Petronicus

* P. I qui (*) in margine additur Aneissio

* P. I. muloetarent.

* P. I deest

* P. I magna

* P. I quo facto.

* P. I ut, P. II vel.

* P. I culpæ

* P. deest

* P. II tribus diebus.

CAPUT TERTIUM.
S. Justus ordinatur a S. Hilario presbyter. Ejus miracula Pictavis.

[S. Justus cum S. Hilario, a quo ordinatus fuerat presbyter, petit Pictavos, ubi sanat paralyticum] Beatus autem episcopus ordinavit presbyterum in basilica quæ consecrata fuerat boni testimonii virum a, et erudivit eum in omni doctrina timoris Dei; et postquam omnia consummata sunt, Lemovicas civitatem redierunt. Omnibus itaque infra urbem ecclesiis lustratis, atque ab omnibus fidelibus catholicis aurita benedictione, post dulcia vite conloquia, post eleemosinarum largissimam dispensationem, post innumerabilia captivorum redempta b, post plura infirmancium sanitate recuperata, * iter beati viri arripientes Pictavis civitatem devenerunt. Cumque in eadem urbe commorarentur, multi per vicina loca audientes famam beati Justi, concurrentes ad eum, dona et munera deferentes, ut subveniret infirmitatibus eorum; sed et ipse nihilominus accipiebat ab eis. Adveniens autem quidam juvenis elegantis forme, sinistra manu munera deferens, rogare cœpit hominem Dei, ut aliquid juvaminis ab eo acciperet. Cumque ille sinistram manum tetendisset, ait ad eum vir Dei: Non istam, sed aliam ostende quantocius. Cumque respondisset non posse extendere manum aliam, elevatis beatus Justus rursum oculis ait: Domine, rex omnipotens, qui Naaman Syrum * a lepra mundasti; qui Tobi[æ] oculos per Raphaelem archangelum inluminasti, in nomine tuo sanetur hic adolescens ex infirmitate hujus manus dexteræ. Et cum hæc dixisset, tetigit manum ejus et statim sanus factus est homo et glorificavit Deum et confessorem Justum magnificavit.

[14] [et liberat carcere detentos.] Alio rursus in tempore cum deam bularet in oppido Pictaviensi, devenit ad carcerem ubi tenebantur rei vincti in custodia cum omni diligentia. Qui audientes advenisse beatum Justum, vocibus magnis quibus poterant clamabant, ut daret eis aliquid supplementum *. Beatus autem Justus misertus clamoribus eorum ait: Domine Jesu Christe, mœstorum consolator, qui subvenis in periculis et in necessitatibus laborantium, qui postquam flagella inrogas veniam misertus condonas, qui prius latroni * in cruce te confitenti quam magistro nostro Petro paradisi januam aperuisti; aperi, quæso, hujus januas carceris et libera eos qui hic adstricti tenentur. Et hæc dicens, statim adpropians januas carceris, ait: In nomine Jesu Christi, quem fideliter prædicamus, dissolvantur vincula carceris hujus et liberentur hi qui ibidem sunt vincti. Ad hanc vocem omnes ferrei confracti sunt vectes; et vincula de pedibus eorum disrupta sunt et effugientes vincti liberi ceciderunt ad pedes beati Justi clamantes: Miserere nostri, homo Dei; et indica nobis quid agere debeamus. Ite, inquit beatus Justus, ad magistrum meum Hilarium, et ipse vobis adnunciabat quid oporteat agere. Illi autem, arrepto cursu, venerunt ad beatum antistitem, et cadentes ad pedes ejus narrabant quomodo eruisset eos beatus Justus a vinculis carceris. Advenientes autem ministri carceris, nitebantur eos de conspectu pontificis trahere; et ut conati sunt eos apprehendere, statim aridæ factæ sunt manus eorum; et ceciderunt subito ad pedes antistitis rogantes, ut daret eis indulgentiam ex hoc delicto c. Beati confessores rogaverunt Dominum; qui illico restituit eis pristinam sanitatem; et nihil ulterius ausi sunt contingere eos. Beatus vero Justus corripuit vinctos pro iniquitatibus eorum, et alacres eos dimisit ad propria * ire.

ANNOTATA.

a Quo jure SS. Justus et Hilarius incarceratos vinculis suis liberare potuerint, vidimus in Commentario prævio num. 18.

b Captivi a SS. Justo et Hilario redempti erant milites, qui capti in bellis, sub corona venditi fuerant duramque serviebant servitutem.

c Ostendimus in Commentario prævio, num. 18, quomodo per leges Romanas hujusmodi ad episcopos confugientes essent liberi.

* P. I. post plures sanitates recuperatas

* P. I Siro

* sublementum.

* P. I latronem etc.

* P. I. propriam

CAPUT QUARTUM.
Mortuo S. Hilario, S. Justus postulatur a Pictaviensibus in episcopum. Fugit in locum natalem. Peregrinatur Romam. Redux moritur. Miracula ad ejus sepulcrum.

[Mortuo S. Hilario, S. Justus postulatur a Pictaviensibus in episcopum,] Beato autem pontifice Hilario ab hac luce sub tracto immoque ad Dominum transmigrato, cives Pictavienses *, communi secum consilio inito, beatum Justum loco antistitis ordinari petierunt. At ille se indignum vociferans, despectum vultu, deformem habitu proclamans, protestans non licere tam vilem corporis personam sub * tantæ potestatis constitui principem. Vergente autem die ad vesperum, cum sol tepescentibus radiis ad occasum declinasset, et omnis clerus civitatis noctem illam pervigilem duceret, expetens misericordiam conditoris, ut paret eis pastorem, qui modeste, eo auxiliante, ipsam regat plebem.

[16] [Sed fugit in locum ignotum] Beatus vir Justus seculi hujus honores pro nihilo ducens, elegit peregrinum atque egentem se esse in hoc mundo, ut dives et locuples inveniri mereretur in cælo. Adsumptisque secum duobus conversantibus famulis, nocte media civitate egrediens, arrepto itinere Limovicas repedavit. Ibique diutissime commoratus atque ecclesiis in eadem urbe lustratis, sanctorum expetito * suffragio atque a præsule sedis ecclesiæ protomartyris Stephani [h]aurita benedictione, ad propria remeans loca, patrem suum et matrem jam defunctos invenit; fratrem vero suum, Benedictum vocabulo, catholica fide eruditum bonisque operibus ornatum, superstitem in corpore reperit. Videntes autem se utrique germani diutissime gaudentes atque inter amplexus flentes, post dulcia vite conloquia pariter redierunt. Adgressique ordinem rei quicquid eis accidisset, cuncta ad alterutrum recitantes, gratias Redemptori omnium reddiderunt, qui ita eos incolumes conservavit seque ad alterutrum * videre permisit.

[17] [alterum et inde cum fratre suo peregrinatur Romam.] Evolutis autem paucis diebus, accersens beatus Justus germanum suum Benedictum in commune consilium ait ad eum: Audi, frater, quod tibi innotescere volo, quia in nocte hac per visionem quidam juvenis ante me astitit, et me simul tecum * Romam pergere commonuit. Cumque a somno evigilassem et admonicionem viri mecum tacitus considerarem, somno ingruente, veluti in momento obdormivi. Et ecce vir quidam, qui ante me prius steterat, tetigit me et ait mihi: Ecce, Juste, noli verba mea inaniter considerare, sed accersi * germanum tuum Benedictum, et ita cum eo perge nihil hæsitans. Et ita per tria horarum noctis spacia protestans abscessit. Quibus auditis, vir beatus ait: Quæcunque in corde tuo sunt, citius implere satage; ego vero tecum * pergam iturus quocunque nobis Dei permiserit pietas. Paratis namque omnibus quæ erant in via necessariis, iter beati viri arripuerunt; ita denique ut ubicumque in civitatibus aut vicis seu in villis paululum requiescerent, incolis illorum locorum * verbum Dei prædicarent. Pergentes iter quod ceperant, venerunt Romam; ibique diebus octo commorantes atque, a præside sedis apostolicæ præcepta benedictione, Gallias remeantes, cum ad propriam vellent remeare patriam, beatissimus Christi confessor Justus febre correptus nimioque dolore vexatus * viribus corporis cœpit repente destitui.

[18] [In redeundo febri correptus prænuntiat proxime se moriturum esse.] Convocato autem germano suo Benedicto, ait ad eum: Rem tibi, frater, non celabo, quod certissime fore didici: qui nisi velocius [cursu cito] properaveris, me adhuc in corpore superstite, ad propria * non redieris. His auditis, beatus Benedictus omnesque famuli atque contubernales qui eis adsistebant magna admiratione attoniti, lacrimis et ululatibus ejulantes, capillos a capite distrahentes, vix inter crebra suspiria verba formantes ajunt ad eum: O benignissime consolator et pie, quare tam cito te a nostro vis abstrahere consorcio. Moveat pietatem tuam luctus iste, ut impetres apud Dominum tam diu te in corpore manere, donec tecum ad propria redire possimus. Beatissimus vero Justus, motus clamoribus eorum, conversus ad Dominum ait: Piissime omnium vitæ dator Deus, qui Ezechieli regi quindecim annos auxisti ad vitam; qui Lazarum, quatriduanum, fœtentem, et sororibus ejus * rogantibus, ac monumenti in * claustra detrusum, de morte ad vitam resurgere fecisti; qui mortuum extra portam reviviscere fecisti, tuam immensam pietatem humiliter exoro, ut respicias in me servum tuum, et tamdiu me in corpore manere, concedas * … Quoscunque cum eo in vita directi [sunt], stratis equis ornatisque asinis, beatum virum super sella gestatoria, eo jubente, religantes, concito cursu reversi sunt ad propriam domum.

[19] [Convocat clericos.] Transactis namque diebus quatuor, destinatis in diversa famulis omnibus per vicina loca, clericos atque presbyteros ac Deo dicatos viriliter convenire fecit. Quibus adstantibus ait: Audite, charissimi fratres, ultimam parvitatis meæ sententiam et ea quæ suggero * mente quodam modo retinete. Ego enim secundum tenorem patrum gradior viam universæ terræ *; vos autem ammoneo et vestram paternitatem humiliter exoro, ut pro me omnium infelice omnipotentis misericordiam imploretis, quia nimia sunt delicta quæ in hoc seculo gessi. Et his dictis erigens manum in cælum ait: Domine Jesu Christe, qui pro nostra omnium salute ex sinu patris in uterum dignatus es descendere matris, quem expectamus in judicio venturum, te deprecor ut suscipi jubeas animam meam, quando de hoc migraverit corpore et ad paradisi patriam perduci facias. Non gaudeant de me ministri sathanæ, nec dominentur mei principes tenebrarum, non occurrant mihi potestates aeris hujus, quia tu semper fuisti adjutor meus. Scio me indignum non mereri conspectum tuum videre; saltem in ultimo tabernaculo introducere me jube quod * præparasti diligentibus te. Libera me a cruciatu inferorum, et aperi mihi portas regni cælorum. In manus tuas commendo animam meam; suscipe quæso eam, tuam misericordiam exorantem. Et cum hoc dixisset, ultimum emisit flatum. Sacerdotes autem qui ibidem aderant, accipientes corpus ejus et conditum cum aromatibus atque linteaminibus involutum imponentes feretro, Lemovicas deportare conati sunt.

[20] Et dum iter carperent, venerunt in quemdam locum, [et in patria pie moritur.] qui a prædicta urbe octo millibus ad plagam respicit orientalem. Cum autem paululum substitissent, beati viri membra iterum conati sunt levare. Tanta autem gravitudine *, tantoque pondere feretrum illud depressum est, ut amplius quinquaginta seu octoginta viri eum de loco movere non possent. Adstans autem germanus suus Benedictus ait ad turbam: Nolite, fratres, nolite contra voluntatem ejus quicquam agere; quia ipse dum in juvenili ætate curam exhiberet pastoralem, vidi in hoc loco eum diu subsistere et a * spinis purgare. Et ideo scio quod ejus fiat voluntas, ut * in hoc loco humatus quiescat. Audientes autem adquieverunt dictis ejus, et sepelierunt eum ibi VI Kalendas decembris. Consilio namque inito, ædificaverunt ecclesiam super sepulcrum beati viri, quæ permanet usque in præsens. Ubi intercessione præfati confessoris inluminantur cæci, dæmones ab obsessis corporibus effugantur, surdi recipiunt auditum, claudi gressum, muti eloquio reformantur (*), adjuvante ipso omnium Redemptore, qui tanta ac talia præstat servis suis, qui per cuncta vivit et regnat in secula seculorum. Amen.

[Explicit Vita Sancti Justi].

[Annotata]

* P. I. Pictaviensi.

* P. II. deest.

* P. I. expetita

* P. I. alterius alterum

* P. I tecumque

* P. I accersire

* P. I tecumque

* P. locis.

* P. I veritus

* P. I ad propriam.

* P. I eorum

* P. I deest.

* P. II. deest.

* P. I. suggessero.

* P. I. ore

* P. I. quem

* P. I. gravitudo

* P. II. a deest

* P. II. at

* P. II. eloquium tantum

TRANSLATIO RELIQUIARUM S. JUSTI
Ex Breviario Lemovicensi anni 1625.

Justus, presbyter Lemovicensis in Galliis (S.)

[Lemovicenses reliquias S. Justi ab injuria prædonum vindicant,] Philippo Augusto Francorum rege a, circa annum Domini millesimum ducentesimum decimum septimum b, cum nefarii quidam homines vicinam urbi regionem, quæ erat in ditione ecclesiæ Lemovicensis infestam haberent, templumque in quo erat conditum Sancti Justi corpus profanarent, eam mentem injecit Deus præcentori c ecclesiæ, (cui nomen Helias de Gimello d, admirabili vitæ sanctimonia viro, et cui cum sancto Guillelmo Biturigum archiepiscopo consuetudo familiaris et diuturnus visus intererat,) ut inde Lemovicas efferret sacras reliquias, eas vindicaturus ab injuria. Adhibitis in consilium aliquot canonicis et civïbus ad ineundam expediendi negotii rationem, placuit illo accedere cum armata manu, quæ sese hostibus opponeret.

[2] [antequam hoc tentamen ad eorum notitiam veniat.] Tanta vero celeritate res confecta est, ut sint elatæ, priusquam sensissent adversarii, sacræ reliquiæ. Itaque pium onus sacerdotes quatuor subeuntes, læti et alacres Lemovicas corpus asportant, Helia, canonicis et universa multitudine cum sacra pompa et apparatu effuse obviam prodeuntibus, De umque felicis successus authorem laudantibus. Tam pretioso ditati thesauro, venerunt in ædem sancti protomartyris Stephani e, ecclesiarum Lemovicensis diœcesis principem, in qua reliquiarum capsa collocata est. Ad conservandam autem rei feliciter gestæ et divini beneficii memoriam, constitutum est, ut quotannis sexto Kalendas augusti, dies quo ea facta est translatio, maxime in ecclesia Lemovicensi, solemnis ageretur.

ANNOTATA.

a Philippus Augustus regni Galliarum habenas ab anno 1179 ad annum 1233 tenuit.

b Petrus Coral auctor coævus translationis refert eam habuisse locum anno 1215. Videsis Commentarium prævium num. 36.

c Præcentor erat ille qui vel in ecclesiis cathedralibus vel in monasteriis cantoribus præerat. Quod munus passim inter dignitates ecclesiasticas annumeratum fuit [Cfr Cangius, Vs Præcentor et Præcentura.] .

d Helias de Gimel, præcentor ecclesiæ Lemovicensis, ineunte sæculo XIII florebat. Usus erat magistro S. Guillelmo, Bituricensi episcopo, qui eum clericis suæ ecclesiæ adscripserat. Inde ad ecclesiam Lemovicensem transiit; ubi præcentoris munere functus, auctor fuit canonicis Lemovicensibus ut ipsi quoque festum S. Guillelmi Bituricenses ritu duplici celebrarent. Dicitur Helias scripsisse: 1° Cæremoniale inaugurationum ducum Aquitaniæ, sæpius typis editum; 2° Sermones in honorem S. Guillelmi Bituricensis, SS. Justi et Vincentii: qui sermones non nisi testimonio dominiDelespine collectoribus operis Histoire litteraire de la France noti fuere [Histoire littéraire de la France, tom. XVII, pag. 393 et seqq.] .

e Quam præclarus fuerit in Gallia cultus S. Stephani, patet ex eo quod multæ ecclesiæ cathedrales, v. g. Lemovicensis [Allou, Description du départ. de la Haute-Vienne, pag. 137.] , Catalaunensis, Vesuntina [Dunod, Histoire de l'église de Besançon, tom. I, pag. 39.] , Antissiodorensis [Lebeuf, Mémoires concernant l'histoire d'Auxerre, édit. Paris, 1848, tom I, pag. 20.] , Petrocoricensis [Wilgrin de Taillefer, Antiquités de Vesone, tom. II, pag. 547 et seqq.] , Tullensis [Benoit Picard, Histoire de Toul, pag. 150.] pluresque aliæ sancto promartyri fuerunt dedicatæ. Dein incredibile est quanta cum reverentia Glanofolienses [Acta SS. tom. I Jan. pag. 1056.] , Corbejenses [Ibid. pag. 118.] , Lugdunenses [Ibid. pag. 1075.] , Mettenses [Ibid. pag. 388.] , Senonenses [Ibid. pag. 389.] , Vesuntini [Ibid. pag. 1031.] , Bituriges [Ibid. pag. 629.] , Turonenses [Ibid. tom. III Martii, pag. 755.] aliique non pauci sacra S. Stephani pignora susceperint ac coluerint. Adde quod traditur jam sæculo tertio, adhuc sævientibus christianorum insectatoribus, S. Firminum Bellovaci in honorem S. Stephani erexisse ecclesiam [Ibid. tom. VII Sept. pag. 53.] .

ITER ROMANUM SS. JUSTI PRESBYTERI ET HILARII EPISCOPI
perperam adscriptum S. Justo ex ms. codice Pictaviensi.

Justus, presbyter Lemovicensis in Galliis (S.)

BHL Number: 4598
a

EX MSS.

Ego Justus, minimus domni Hilarii Pictavensis episcopi discipulus, sciens me eadem via, qua cæteri hominum morte obire hoc … reliquiarum conscribo; quod cum subsequaces invenerint, qua ratione hic sint conditæ, vel unde, aut a quibus allatæ agnoscant. Temporibus namque Constancii imperatoris, cum Arriana hæresis ecclesiam, in diversis partibus mundi sitam, nimia sua perturbatione concuteret, et veneno suæ infidelitatis pene universos in tenebris sui erroris induceret, in tantum quod plerique catholicæ fidei defensores usque ad effusionem proprii sanguinis decertarent; jubente et annuente prædicto imperatore, evocati sunt Romæ ad disputationem de fide agendam, præsente Leone * papa b et supradicto principe, episcopi [et] archiepiscopi diversarum provinciarum, eo pacto quod, quicquid illic constitueretur, per omnes ecclesias communiter ab omnibus servaretur. Audiens autem domnus Hilarius, magister meus, tantum periculum ecclesiæ incumbere, timens nimium quod aliquid detrimenti caperet ob inimicorum maximam multitudinem illic congregatam; et præcipue sciens supra nominatum Leonem * papam et jam dictum imperatorem Arrianæ sectæ consensi [sse], … accessit illic intrepidus, lorica justitiæ circumdatus, gladioque verbi Dei decinctus, habens in comitatu plerosque discipulorum suorum, me videlicet, et Blænum quemdam, religiosum virum, aliosque plures. Cumque Romam convenissemus, suscepti sumus in ospitio a quodam presbytero, nomine Vincentio, viro valde religioso, habitaque disceptatione de fide cum Arrianis, præsente consilio, adnullataque omni heretica pravitate per domnum Hilarium et penitus extirpata, videns Vincentius pradictus admirabilem illius eloquentiæ doctrinam tantis virtutibus et miraculis illustrem, relinquens patriam et parentes, junxit se socium nobis. Qui Vincentius pro vitæ suæ merito in tanta reverentia habebatur apud Romanos, quod eum custodem sacrorum ecclesiæ præfecerunt. Conjunctus autem nobis et associatus, tradidit domno Hilario capsellam, in qua continebantur præsentes reliquiæ sanctorum, videlicet: particula coccineæ clamidis, quam Dominus Jesus Christus in Passione indutus fuisse memoratur, et quædam particula vestimenti sanctæ Mariæ Matris Domini, et pollex sancti Petri apostoli, et caput sancti Laurentii martiris, qui pro Domino sub Decio imperatore ass[at]us fuit; et etiam particula quædam illius panis, quem Dominus præsentibus discipulis in Emmaus in die suæ Resurrectionis benedixit, in fractione cujus ab ipsis agnitus fuit. Qui cum accepisset, Pictavim secum detulit, ibique nobis præsentibus, me videlicet et Vincentio presbytero, prædictoque Blæno in secreto oratorio, ubi peculiariter orationi vacabat, recondidit. Evolutis denique paucis diebus, Lemovicas gratia visitationis … ecclesiæ sancti Martialis pariterque studio orandi devenimus. Tandem recedentes a præfata Lemovica civitate, fuit nobis consilium visitare Petragoras ecclesiam S. Frontonis. Quo cum pergeremus, pervenimus in quamdam silvam, quæ vocatur Auren in suburbio c prædictæ civitatis sitam, ibique requievimus. Audiens vero domnus Hilarius, quod multitudo latronum illic moraretur, quæ transeuntes deprædabantur; vidensque locum aptum, ejectis latronibus, ædificavit ibi ecclesiam in honore sanctæ Matris Domini Mariæ. Rursus inde recedentes, ordinatis ecclesiæ ministris, iterum propositum facere incipientes, devenimus in pago Petrogorico in isto videlicet loco. Audientes itaque populi famam tanti viri, venientes rogabant eum quatenus illis monita salutaria impenderet. Cumque intentis omnibus sermonem in populo faceret aquamque sapientiæ de ore ejus omnes potarent, stans ad radices cujusdam magnæ arboris, subito de subtus pedibus ejus fons frigidus et perspicuus admodum emanare cœpit; quod videntes populi glorificaverunt Deum, qui per servum suum tale dignatus est exhibere miraculum. Ipse pater Hilarius, lætabundus super hoc, alacri voce versiculum Psalmi cecinit dicens: Fluminis impetus lætificat civitatem Dei. Populi autem rogabant eum quatenus ob memoriam tanti miraculi illic construeret ecclesiam in honore beatæ Matris Domini. Quorum petitionibus satisfaciens, eidem ecclesiæ me ministrum reliquit; iterque cœptum perficiens, propriam sedem, patratis rite omnibus, repetivit. In quo loco ego per biennium commoratus, iterum desiderans videre magistrum meum, simulque cupiens perfrui dulcibus ejus exortacionibus, Pictavim perrexi. Vidensque me gavisus est valde et in oscula ruens, flevit, indicavitque mihi finem vitæ sibi adesse, Domino revelante. Quod ego audiens, vehementi dolore commotus, flevi amarissime dicens: Cur me pater deseris, aut cui me tanto solatio destitutum relinquis? Qui flentem me conspiciens, consolatoriis sermonibus exortatus est dicens: Noli flere, karissime fili, quoniam Dominus Jesus Christus, cui servivi, ipse custodiet te a fallacibus inimici insidiis, et paulo post correptus febribus, imminente fine vitæ, evocato me, tradidit mihi istas reliquias, dicens: “Accipe hoc cæleste thesaurum, fili dilectissime, et ut dignum est, in omnibus custodire stude; ecclesiamque, quam tibi commisi, in pago Petrogorico sitam, ordinare memento.” Quo dicto sancta anima, carne soluta, cælos petivit. Ego vero Justus accipiens prædictas reliquias et præsentes hunc in locum mecum advexi, et in hac ecclesia ad dexteram partem altaris recondidi, sub die duodecimo kalendarum octobris, testans Deum et ipsas reliquias me sic omnes simul hic possuisse, sicuti acceperam a domno Hilario magistro meo.

ANNOTATA.

a Joannes Bouchet [Annales d'Aquitaine, p. I, ch. 12, fol. 11; ch. 15, fol. 25.] aliique plures rerum Aquitanicarum scriptores nonnulla SS. Justi et Hilarii gesta retulere, quæ nonnisi per præsentem scriptionem, S. Justo perperam (uti in Commentario prævio num. 24 declaravimus) adscriptam, ad nos pervenerunt; conficta hæc fuit ut fides fieret præclaris reliquiis, quas quotannis populo ostentabant clerici Pictavienses. Eam hoc loco nunc primum in lucem damus ex apographo Leonardi Fonteneau. Qui Fonteneau, natus Juliaci in diœcesi Bituricensi professionem religiosam in monasterio Claromontano Congregationis S. Mauri die7 septembris anni 1726 emisit. Porro multa documenta historica ad totam Aquitaniam et præsertim ad pagum Pictaviensem spectantia collegit. Obiit die 27 decembris anni 1780 [Mémoires de la société des Antiquaires de l'Ouest, tom II, pag. 77 et seqq; Tables des Manuscrits de D. Fonteneau, tom. I, pag. 1.]

b Manifestum est legendum esse Liberium papam. Qui, licet multis non satis fortis visus fuerit, numquam tamen in hæresim Arianam consensit, neque concilium indixit Romæ celebrandum. Sed de his vide Vitam ipsius S. Liberii in Actis nostris a Stiltingo illustratam [Acta SS. tom. VI Sept. pag. 598 et seqq.] .

c Vox suburbium non viciniam tantum oppidorum, sed loca, pluribus leucis dissita, interdum significat; inde difficilius fit situm hujus silvæ definire, quamquam verosimilius sit eam a civitatis mœnibus non procul fuisse positam.

* Liberio

* Liberium

DE S. NAMATIO, CONF. PONT. CLAROMONTE IN ARVERNIA

POST MEDIUM SÆCULUM V.

SYLLOGE HISTORICA

Namatius, episcopus Claromontanus (B.)

AUCTORE V. D. B.

§ Unicus. S. Namatii cultus, origo, matrimonium, episcopatus. Ecclesiarum cathedralis Arvernensis et S. Stephani fabrica. Sepultura.

S. Gregorius, Turonensis episcopus, Celtico Galliarum tractu exortus, Arvernicæ regionis indigena, [S. Namatius, cujus gesta præcipua recensuit S. Gregorius Turonensis, jam pridem sanctus dictus est, sed nonniis initio sæculi superioris officio liturgico cultus] ut Odo abbas initio ejus Vitæ loquitur [Ap. Dacherium, Opp. S. Gregorii Turonensis, edit. Migne, col. 115.] , suis libris historicis res Arvernorum, quæ puero genialis humus fuit, nequaquam neglexit, et imprimis Arvernorum seu Claromontanos episcopos in Historia Francorum ordine recensuit: quos inter venit S. Namatius seu Namacius, de quo nunc dicendum nobis est. De ejus cultu plane contraria scripsit Dionysius Sammarthanus in II tomo Galliæ Christianæ novæ, quem anno 1720 in lucem edidit. Perhibet prius ejus festum celebrari die 27 octobris, et paulo post subdit, quamvis titulo SANCTI sit insignitus, nullum tamen ejus cultui diem esse assignatum [Gallia christiana nova, tom. II, col. 231.] . Sed hujus diversitatis et repugnantiæ causa non omnino latet. Anno 1711 prodierat scriptio Tillemontii [Mémoires ecclésiastiques, tom. XV, pag. 411.] Namatium in antiquis monumentis sanctum appellari, sed neque a Savarone in libellis de rebus Claromontanis, neque a Branchio in Vitis sanctorum Arverniæ, neque a Ferrario in Catalogo generali sanctorum (quibus addere potuisset Petrum Durandum in Originibus Claromontanis) ejus natalem designari, sed a Branchio et Saussayo in Martyrologio Gallicano ejus nomen memorari ad diem 4 novembris occasione festivitatis SS. Vitalis et Agricolæ, quorum reliquias olim Mediolano ad Clarummontem accersiverat. Et quidem neque inter Festa diœcesis Claromontanæ, statutis synodalibus Guilielmi de Prato anno 1552 inserta, neque inter Festa propria ecclesiæ Claromontanæ (qui alter catalogus recentior est), neque in Ordine divini officii ad usum ecclesiæ cathedralis Claromontensis pro anno 1656 reperio S. Namatii nomen. Contra in Ordinibus annorum 1827 et 1849, in quibus consuetudines sæculi superioris adhuc observantur, præcipitur ut die 27 octobris S. Namatii, Claromontani episcopi, festum ritu duplici minori peragatur. Fas est itaque admittere inductam fuisse hanc festivitatem inter annos 1711 et 1720: quam festivitatem innotuisse Dionysio Sammarthano; sed hunc, nescio qua animi avocatione, prioris asserti oblitum, deinde ex Tillemontio addidisse nullum certum S. Namatii cultui diem assignatum. Mille forte aut plures annos beatum virum inter cælites recensitum fuisse manifestum fiet infra.

[2] [Ecclesiam cathedralem Arvernis construit,] Quum autem, quæcumque de S. Namatii gestis comperta sunt, memoriæ servaverit S. Gregorius Turonensis, hunc jam audiamus. Sanctus vero Namatius, inquit [Hist. ecclés. Franc. lib. II, cap. 16 et seqq. col. 214 et seqq. ed. Migne.] , post obitum Rustici episcopi, apud Arvernos in diebus illis octavus erat episcopus. Hic ecclesiam, quæ nunc constat et senior infra muros civitatis habetur, suo studio fabricavit, habentem in longum pedes centum quinquaginta, in latum pedes sexaginta, in altum infra capsum usque cameram pedes quinquaginta: inante absidem rotundam habens, ab utroque latere ascellas eleganti constructas opere, totumque ædificium in modum crucis habetur expositum. Habet fenestras quadraginta duas, columnas septuaginta, ostia octo. Terror namque ibidem Dei et claritas magna conspicitur; et vere plerumque inibi odor quasi aromatum suavissimus advenire a religiosis sentitur. Parietes ad altarium opere sarsurio ex multo marmorum genere exornatos habet. Exacto ergo in duodecimo anno beatus pontifex ædificio, Bononiam civitatem Italiæ sacerdotes dirigit, ut ei reliquias sanctorum Vitalis et Agricolæ exhibeant, quos pro nomine Christi Dei nostri manifestissime crucifixos esse cognovimus.

[3] [et ejus uxor basilicam suburbanam S. Stephani, picturis ornatam.] Cujus conjux basilicam sancti Stephani suburbano murorum ædificavit. Quam cum fucis colorum adornare vellet, tenebat librum in sinu suo, legens historias actionum antiquorum, pictoribus indicans quæ in parietibus fingere deberent. Factum est autem quodam die, ut, sedente illa in basilica ac legente, adveniret quidam pauper ad orationem et aspiciens eam in veste nigra, senio jam provectam, putavit esse unam de egentibus, protulitque quadram panis, et posuit in sinu ejus et abscessit. Illa vero non dedignans munus pauperis, qui personam ejus non intellexit, accepit et gratias egit, reposuitque, hanc suis epulis ante ponens, et benedictionem ex ea singulis diebus sumens, donec expensa est. (Inseruntur hic negotia publica, quæ contigerunt in Galliis et maxime in Arvernis ab anno 463 et 485.) Defuncto autem apud Arvernos Namatio episcopo, Eparchius successit, vir sanctissimus ac religiosus.

[4] [S. Namatii genus et matrimonium.] Porro S. Namatium nobilissimo fuisse genere et de domo ditissima liquet satis ex S. Gregorii de ejus uxore dictis; unde quoque constat eum matrimonio fuisse junctum, quum ad episcopatus gradum promotus est. Passim enim sæculo V atque etiam sequenti videre est viros nobilissimos et locupletissimos ordines sacros, maxime episcopatum, capessentes [Dubos, Hist. de l'établiss. de la monarchie française dans les Gaules, tom. I, pag. 21 et seqq.] ; ut, quum fiducia et veneratione populorum potior esset episcopalis auctoritas, magnates nonnulli præpostero studio tam sacram dignitatem affectasse visi sint; quamquam plerique, quum populus sanctos episcopos vellet et, ambitiosis neglectis, spontaneis acclamationibus viros præclaros designare soleret [De Sismondis, Hist. des Français, tom. I, pag. 70 et 71, edit. Brux.] , ex eorum essent numero, qui sua non quærerent, sed quæ Jesu Christi. Quicumque autem tam sublimem conscendissent gradum, excommunicationis interminatione interposita, separabantur ab uxoribus. Memorat passim, ait Ruinartius [Opp. S. Greg. Turon. præf. num. 33. Cfr Dubos et Sismondis, locc. citt.] , Gregorius episcopos, qui ante suam ordinationem uxorati fuerunt: at statim subjungit eos ab invicem JUXTA CANONUM PRÆSCRIPTA fuisse sequestratos: quod ORDINEM INSTITUTIONIS CATHOLICÆ appellat in libro de Gloria confessorum, cap. LXXVIII; ut hunc morem non in una solum aut in altera regione, sed ubique in tota ecclesia catholica uniformiter servatum fuisse ostenderet.

[5] [Quare episcopus Arvernensis octavus dictus; quo tempore vixerit.] Octavum apud Arvernos episcopum appellat S. Gregorius Namatium, qui passim in catalogis episcoporum Arvernensium nonus legitur. Sed specie dumtaxat ab his dissentit Francorum historiographus, quippe qui omnes S. Namatii decessores recenseat; verum exemplo Eusebii, qui SS. Petrum, Jacobum et Marcum episcopis Romanis, Hierosolymitanis et Alexandrinis non accenseat, S. Austremonium e censu episcoporum Arvernensium excludit [Acta SS. tom. VI Sept. pag. 690, num. 8. Cfr Tillemont, Mémoires ecclés. tom. XV, pag. 409.] , quoniam ante adventum Clarummontem episcopus consecratus fuerat. Censet Tillemontius [Tom. cit. pag. 410.] a S. Namatio sedem Claromontanam occupatam fuisse annos duodecim, nempe ab anno 440 (immo 450) usque ad annum 462; Gonod [Chronologie des évêques de Clermont, pag. 6.] ab anno circiter 446 usque ad annum 462; Durandus [Les origines de la ville de Clermont, pag. 48.] vero ab omnibus notis chronologicis abstinet, et Dionysius Sammarthanus [Gallia Christiana nova, tom. II, col. 231.] , propositis Tillemontii calculis, de his nil constare concludit. Hoc unum certum est S. Sidonium Apollinarem anno 471 aut sequenti in Arvernensi cathedra constitutum fuisse [Acta SS. tom. IV Augusti, pag. 606 et 607.] , postquam eam morte sua vacuam fecisset S. Eparchius, S. Namatii successor. Sed de annis S. Eparchii nihil compertum habemus. Atque hæc jam pridem vidit Pinius noster [Ibid. tom. VI Septembris, pag. 690.] , quærens quo tempore floruerit S. Rusticus, S. Namatii in sede Claromontana decessor; quare satis habuit ejus obitum referre sub medium sæculum V. Quum duodecim saltem annos episcopale pedum tenuerit S. Namatius, totidem annis post S. Rusticum aut etiam pluribus e vita excessisse dicendus est.

[6] [Ecclesiam cathedralem, cujus forma explicatur,] Præcipua S. Namatii laus, quod ecclesiam seniorem (id est cathedralem [Du Cange, Glossarium latinum, V° Ecclesia senior.] , non autem, ut vult Tillemontius [Mém. ecclés. tom. XV, pag. 411.] , antiquiorem) construxit. Formam explicat S. Gregorius; ubi hoc unum fere obscurum est quod in altum infra capsum usque cameram pedes quinquaginta habuisse dicitur. Camera fornix est, vulgo voute; sed quid capsus? Prius arbitratus est Cangius [Gloss. lat. V° Capsus.] absidem seu capicium, vulgo chevet, indicari, quod hæc pars sæpius olim reliquo templo altior esset; sed postea vidit celeberrimus glossographus navim templi (la nef) designari uti et omne septum [Cfr Forcellini Lexicum, V° Capsus; Rich, Dictionnaire des antiquités grecques et romaines, V° Capsus.] ; atque hoc ipso loco traditur ecclesia inante capsum habuisse absidem rotundam, et ab utroque latere ascellas, quas alas interpretatur Cangius [Cangius, Glossarium latinum, V° Ascella.] , sed quæ mihi videntur absides fuisse minores, quales in multis ecclesiis adhuc observantur, initio sacraria, paulatim facta altaria [A. Loneir, Architecture monast. tom. I, pag. 98, 112, 148 etc.] . Deinde ædes in modum crucis erat disposita, ita ut frontispicia adessent ex utroque latere [Ibid. pag. 147.] . Columnæ dispositæ in quatuor ordines, adeoque ecclesiæ spatium in quinque divisum erat partes; ad quas patebant octo ostia; quorum ordinatio ex Alberti Lenoir opere facillime percipietur [A. Lenoir, Architecture monastique, tom. I, pag. 113.] , potissime autem ex imaginibus basilicæ S. Pauli extra muros urbis Romæ. Verumtamen mediæ tantum erat magnitudinis, metrorum nempe 44 in longitudinem et septemdecim et dimidii in latitudinem. Ad altare muri exornati opere sarsurio, quod musivum esse ostendit Cangius. Annos duodecim operam suam impendit S. Namatius huic fabricæ; ut totidem saltem episcopus fuerit, si manum operi non admovit, nisi post adeptum episcopatum. Neque prius hoc molimen adorsum fuisse beatum virum innuit S. Gregorius Turonensis.

[7] [honestandam curat reliquiis SS. Vitalis et Agricolæ, Mediolano non sine prodigio advectis:] Quo autem major esset hujus loci reverentia, aliquid de reliquiis SS. Vitalis et Agricolæ, martyrum Bononiensium, quorum passionem S. Ambrosius narravit initio libri de Exhortatione virginitatis, per delegatum presbyterum accersivit. Brandea obtinuisse videtur, id est pulveres, oleum ex lampadibus, lintea immissa sepulcro aut alias hujus modi res: nondum enim erat in more positum corpora sanctorum dividere [Cfr Acta SS. tom. VII Octobris, pag. 824. Cfr pag. 9 et 935.] . Paulo luculentius harum reliquiarum translationem narravit idem S. Gregorius in libro I, cap. XLIV, de Gloria martyrum. Horum reliquias, inquit [Opp. cit. 746.] , Namacius, Arvernorum episcopus, devote expetiit, ut scilicet eas in ecclesia, quam ipse construxerat, collocaret: direxitque unum illuc presbyterum; qui, abiens cum Dei gratia, quæ petierat detulit. Regressusque cum sociis, in quinto ab Arverna urbe milliario revertentes, metatum accipiunt seu hospitium subeunt, et ad episcopum missos dirigunt, ut eis quid agant, jubeat ordinare. Mane autem facto, sacerdos, admonitis civibus, cum crucibus et cereis ad occursum sanctarum reliquiarum devotissimus properat. Cumque ei presbyter offerret ut beatas reliquias aspiceret, si juberet; et ille: Mihi, inquit, magis est, hæc credere quam videre; sic enim in Scripturis legimus sanctis, quia ipse Dominus beatos illos judicat, qui in eum cum non viderint credidissent [Joan XX, 29]. Hac itaque sacerdotis fide pollente, Dominus sanctos suos glorificat in virtute. Nam venientibus illis, subito contenebratnm est cælum: et ecce imber umbrosus atque teterrimus super eos descendit: et tanta pluvia ibidem est diffusa, ut flumina per vias illas currere cernerentur. Verumtamen circa sancta pignora per unum valde jugerum neque una gutta visa est cecidisse. Et abeuntibus illis, pluvia eos a longe, quasi præbens obsequium, sequebatur, populum fovens, gestatores autem pignorum non attingens. Hæc videns pontifex magnificavit Dominum, qui, fidei suæ sic favens, talia ad sanctorum gloriam operari dignatus est. Congregatis vero civibus cum magno gaudio atque devotione, sanctam ecclesiam his illustratam pignoribus dedicavit.

[8] [hujus templi fata.] Ad quæ subjicit Ruinartius: Hæc ecclesia, cathedralis scilicet, primo sanctorum Vitalis et Agricolæ dicta est; tum (certe jam temporibus S. Boniti, qui ad finem sæculi VII diœcesim Claromontanam gubernavit) [Gonod, Chronologie des eveques de Clairmont, pag. 6 et 16.] sancti Laurentii, ac denique sanctæ Mariæ, quod nomen hodieque retinet. Pluribus de hoc templo commentatur Cointius [Annales eccles. Francorum, ad an. 354, num. 4.] , ne cum aliis S, Laurentii et B. Mariæ ædibus confundatur: sed hæ omnes basilicæ erant seu ædes cœmeteriales, adeoque suburbanæ; quod autem templum exstruxit et consecravit S. Namatius, ecclesia erat, et quidem unica intra mœnia. Alibi sæpius jam hoc argumentum explicuimus [Acta SS. tom. VIII Octobris, pag. 902; tom. IX, pag. 139, 211, 214 etc.] . Stetit hæc ecclesia usque ad annum 761, quo castrum Arvernense a Pippino captum est et incendio deletum [Gonod, pag. 6.] . Sed Caroli Magni temporibus aut non multo post denuo fuit ædificata et die 2 junii anni 946 a Stephano II, Claromontano episcopo, solemniter consecrata in honorem B. Mariæ Virginis [Ibid. pag. 23.] ; de cujus capillis illic aliquid repositum est [Ap. Savaronem, in libello citando, num. 1.] . Atque ad hanc ædem pertinent quæ leguntur in libello de ecclesiis et altaribus, quæ in Claromonte consistunt, scripto circa annum 950 et a Savarone primum edito [Tres edititiones coram habeo Savaronis opusculi de sanctis ecclesiis et monasteriis Claromontii, primam quæ prodiit Parisiis, curis Savaronis, anno 1608; secundam quam anno 1657 inseruit Labbeus tomo II Bibliothecæ suæ Mss.; et tertiam quam subjecit Durandus anno 1662 Orignibus suis Claromontanis.] : Inprimis in domo matris ecclesiæ est altare S. Mariæ, et sanctorum Agricolæ et Vitalis, et altare S. Crucis, altare S. Gervasii, altare S. Joannis Baptistæ, altare S. Juliani martyris. De qua nova ecclesia exsistunt nunc dumtaxat duæ turres occidentales [Gonod, pag. 23.] ; reliquas enim partes renovare cœpit episcopus Hugo de Turre, priusquam anno 1248 cum S. Ludovico ad bellum sacrum profectus est; quas partes perfecerunt successores [Ibid. pag. 36 et seqq.] . Non tamen omissa est memoria translationis reliquiarum SS. Vitalis et Agricolæ, inscripta Martyrologio Claromontano ms. ad diem 27 novembris his verbis: In Galliis, urbe Arvernis, translatio beatorum martyrum Agricolæ et Vitalis. Quam festivitatem solemnissime celebratam fuisse ostendit ex veteribus libris choralibus Savaro in commentariis ad citatum opusculum.

[9] [Sepelitur S. Namatius in ædicula S. Stephani, nunc S. Eutropii, ab ejus uxore excitata.] Tumulatus est S. Namatius in hac ipsa basilica suburbana seu ædicula cœmeteriali S. Stephani [Cr. Acta SS. tom. VIII Octob. pag. 886 et 887.] , quam uxor ejus construendam et exornandam curaverat. In Savaronis enim antiquissimo libello de ecclesiis Claromontanis ad num. 13 legimus: In ecclesia S. Stephani, altare sancti Stephani, ubi sanctus Namacius, et sanctus Quintianus, et sanctus Aprunculus, et sanctus Felix, et alia sanctorum corpora, quorum nomina nescimus, quiescunt. Jam pridem facta est hæc ædes parochialis; ita ut in matricula civium Claromontensium, sæculo XIV confecta, dicatur la parroche de S. Stephe [Savaron, Comment. in opusc. cit.] . Quin et nomen suum amisit ad finem sæculi XV, ut S. Eutropii assumeret [Gonod, pag. 6.] . Inde Savaro initio sæculi XVII [Comment. cit.] : Hodie ecclesia parochialis S. Eutropii, in qua ad sinistram est altare, in quo martyrium S. Stephani statuæ exprimunt, exesæ vetustate, atque etiam altare primarium statua ejusdem sancti honoratur. Exstat etiam nunc in Claromontano suburbio non procul a S. Illidii, vulgo S. Allyre, æde [Gonod, pag. 6.] . Inde ejus corpus translatum fuisse in vicinam, sed nunc destructam, S. Venerandi basilicam perhibet Branchius [La vie des saincts et des sainctes de l'Auvergne, pag. 637.] . Sed vereor ut vera tradat, quum Savaro, Sammarthonus, Durandus, Tillemontius et Gonodus ne memorent quidem hanc translationem. Ex recitato opusculi Savaroniani loco manifestum est jam medio sæculo X S. Namatium inter sanctos recensitos fuisse. Merito itaque in omnibus episcoporum Claromontensium catalogis editis honestatur sancti titulo, quo eum jam pridem donarat S. Gregorius Turonensis; sed in hujus libris hæc vox est ambigua, ut apponatur non tantum viris feminisque cultu ecclesiastico honoratis, sed passim episcopis quasi sacerdotii et dignitatis titulus. Officio tamen liturgico cultus non fuit S. Namatius ante sæculi XVIII exordia, quemadmodum supra docuimus.

DE S. FRUMENTIO, EPISCOPO ET CONFESSORE APOSTOLO ÆTHIOPUM ORIENTALIUM SIVE HABESSINORUM

CIRCA ANNUM CCCLXXX

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Frumentius, conf. pont. apostolus Habessinorum (S.)

AUCTORE E. C.

§ I. Imperante Constantio, non vero Constantino, S. Frumentius in Æthiopiam venit. Errores Rufini ejusque interpretum.

De S. Frumentio scribere incipientibus nobis, nihil aptius visum est, quam illico lectori ob oculos ponere locum celebrem Rufini, [Rerum gestarum historia Rufini fons est præcipuus.] qui ejus historiæ longe antiquissimus et præcipuus fons est, et ex quo ortæ sunt difficultates pæne omnes, quas scriptores recentiores obvias habuerunt. Rufinus scilicet, qui annis triginta in Asia versatus est, et Antiochiæ Ædesium, fratrem S. Frumentii allocutus, non multo post annum 400, quando Historiam ecclesiasticam in Italia concinnabat, narrationem, quam ex Ædesio perceperat, non neglexit, quamvis rerum dumtaxat paucarum accurate meminisse videatur. In iis etiam quæ de prædicatione apostolorum in Asia et Africa, exordio ecclesiæ, ibidem præmittit, eum undequaque accuratum non esse, alibi ostendimus [Tom. X Octobris, pag. 673, num. 39 et seq.] ; ex quo loco, pauca aliqua, meræ declarationis gratia, huc transferemus.

[2] [Locus Rufini de Asiæ et Africæ apostolis] In ea, ait Rufinus, divisione orbis terræ, quæ ad prædicandum verbum Dei sorte per apostolos celebrata est, cum aliæ aliis provinciæ obvenissent, Thomæ Parthia (et forte India brachmanica, sive hodierna, ut censent plurimi, de quo dicetur ad diem 21 decembris) et Matthæo Æthiopia (Meroëtica, in qua dominabatur regina Candace) eique adhærens citerior India (id est, Arabia) Bartholomæo dicitur sorte decreta. Inter quam Parthiamque media, sed longe interior tractu India ulterior jacet, multis variisque linguis et gentibus habitata. Hic manifeste significatur India brachmanica, sive hodierna, sed citra Indum fluvium usque ad Sinum Persicum producta. Ita plerique geographi antiqui apud Plinium [Lib. VI, num. 23, edit. Harduini.] et scriptor Actorum S. Arethæ sæculo VI [Tom. X Octob. pag. 722, num. 2 et pag. 747, num. 29.] . Dum igitur scribit Rufinus inter Indiam, Æthiopiæ adhærentem, sive Arabiam, et Parthiam, medium jacere sed longe interiorem tractu Indiam ulteriorem, sive brachmanicam, hæc ἀσυστατα non sunt, ut Ludolfus credidit [Ludolf. Comment. pag. 76.] . Prosequitur Rufinus: Quam (Indiam ulteriorem) velut longe remotam nullus apostolicæ prædicationis vomer impresserat; hoc loco apostolatum S. Thomæ in India brachmanica aperte negat Rufinus; quæ tamen, ait, temporibus Constantini tali quadam ex causa semina fidei prima suscepit. Hic incipit error manifestus Rufini; in sequentibus enim S. Frumentium, hujus Indiæ ulterioris, sive brachmanicæ, apostolum dicet. Metrodorus quidam philosophus, ita Rufinus prosequitur, inspiciendorum locorum et orbis perscrutandi gratia, ulteriorem dicitur Indiam penetrasse.

[3] [iter Indicum S. Frumentii, in Æthiopiam appellit.] Cujus exemplo etiam invitatus Meropius quidam, Tyrius philosophus, simili ex causa adire Indiam voluit, habens secum duos puerulos, quos liberalibus litteris, utpote propinquos, instituebat. Quorum unus, qui erat junior, Ædesius, alter Frumentius vocabatur. Igitur pervisis et in notitiam captis his quibus animus pascebatur, cum philosophus redire cœpisset, aquæ vel cæterorum necessariorum causa, ad portum quemdam navis, qua vehebatur, applicuit. Hic perperam Indiæ brachmanicæ portum significare Rufinus voluit; nam, ut patebit, Æthiopicus fuit. Moris est inibi barbarorum, ut, si quando fœdus sibi cum Romanis turbatum viciniæ nunciaverint gentes, omnes qui apud eos ex Romanis inventi fuerint, jugulentur; invaditur navis philosophi, cuncti cum ipso pariter perimuntur. Pueruli reperti sub arbore meditantes et lectiones suas parantes, barbarorum miseratione servati ducuntur ad regem, intellige, Æthiopum, sive Axumitarum: licet Rufinus falso crediderit Indiæ ulterioris, sive brachmanicæ, hunc regem fuisse. Horum ille alterum, id est Ædesium, sibi pincernam fecit; Frumentio vero, quem quasi perspicacem deprehenderat et prudentem, rationes suas scriniaque commisit; ex quo et in honore magno apud regem habiti et in amore.

[4] [Mortuo Æthiopiæ rege, in partem regni moderandi advocatur; rem christianam illic promovet inter Græcos.] At vero moriens rex, uxorem cum parvulo filio regni dereliquit hæredem; adolescentibus autem quod vellent, agendi dedit liberam facultatem. Quos tamen regina suppliciter exorat, tamquam quæ nihil haberet in toto regno fidelius, ut secum, usquequo adolesceret filius, regendi regni sollicitudinem partirentur, et præcipue Frumentium, cujus prudentia ad moderandum sufficeret regnum; nam alius fidem puram et sobriam mentem simpliciter exhibebat. Idque dum agerent et regni gubernacula Frumentius haberet in manibus, Deo mentem ejus et animos instigante, requirere sollicitus cœpit, si qui inter negotiatores Romanos christiani essent, et ipsis potestatem maximam dare, ac monere ut conventicula per loca singula facerent, ad quæ, romano ritu, orationis causa confluerent; sed et ipse multo magis eadem facere et ita ceteros cohortari favore et beneficiis invitare, præstare quicquid opportunum fuisset, loca ædificiis aliaque necessaria præbere, et omnino gestire, ut christianorum ibi semen exsurgeret.

[5] [Adulto rege, Alexandriam abit et a S. Athanasio Æthiopum episcopus constituitur.] Sed cum regius puer adolevisset, qui procurationem regni gerebant, expletis omnibus, et ex fide traditis, multum licet detinentibus et rogantibus ut manerent regina vel filio, ad orbem tamen nostrum revertuntur. Et Ædesio festinante Tyrum, parentes propinquosque revisere, Frumentius Alexandriam pergit, dicens, æquum non esse, opus occultare dominicum. Igitur rem omnem, ut gesta est, exponit episcopo, ac monet ut provideat virum aliquem dignum, quem congregatis jam plurimis christianis, et ecclesiis constructis in barbarico loco, episcopum mittat. Tum vero Athanasius, nam is nuper sacerdotium susceperat, de quo inferius inquirendum, attentius et propensius Frumentii dicta gestaque considerans in concilio sacerdotum ait: Et quem alium inveniemus virum talem, in quo sit Spiritus Dei, sicut in te, qui hæc possit implere? Et tradito ei sacerdotio, redire eum cum Domini gratia unde venerat jubet. Qui cum episcopus perrexisset ad Indiam, tanta ei data esse a Deo virtutum gratia dicitur, ut signa per eum apostolica fierent, et infinitus numerus barbarorum converteretur ad fidem. Ex quo, in Indiæ partibus, et populi christianorum et ecclesiæ factæ sunt et sacerdotium cœpit. Quæ nos ita gesta, non opinione vulgi, sed ipso Ædesio, Tyri presbytero postmodum facto, qui Frumentii comes prius fuerat, referente cognovimus [Rufinus lib. I, cap. 9.] .

[6] [S. Frumentium Indiæ brachmanicæ apostolum fuisse credidit Rufinus; perperam intellectus est] In hac narratione, ut diximus, graviter lapsus est Rufinus, quum Indiæ, non remotioris, sive brachmanicæ, sed æthiopicæ apostolus fuerit Frumentius, quod jam vix ullus vir eruditus neget [Cfr Letronne, Materiaux pour I'hist. du Christianisme en Egypte, en Nubie et en Abyssinie, pag. 131, vel tom. X Mem. de l'Academ.; Ludolfus, Sapetus aliique multi infra citandi.] . Rufinum Indiam brachmanicam designare, manifeste agnovit Letronne, idemque merito de Theodoreto pronuntiat, qui Indiam ulteriorem την ἐσχατην Ἰνδιαν dixit [Hist. eccl. lib. I, cap. 25.] . Sed in eo erravit vir doctissimus, quod Socratem et Sozomenum, qui non secus ac Theodoretus, Rufinum explicarunt [Socrates, lib. I, cap. 15; Sozomenus, lib. II, cap. 23.] , his vocibus ἐνδοτερω Ἰνδια, ἐνδοτατω Ἰνδία Indiam Æthiopicam significare crediderit. Singulæ enim Indiæ æthiopica, arabica et brachmanica, utpote regiones latissimæ, infinitæ, et plura regna complectentes, India interior dici potuerunt ac reapse dictæ sunt.

[7] [Rufinus ab historicis.] Sic Joannes Asiæ episcopus, scriptor Syrus, Æthiopiam Axumitarum, Indiam interiorem vocavit [Tom. X Octob. pag. 695, num. 115.] ; Philostorgius similiter Homeritas Arabiæ: τους ἐνδοτατω Ἰνδους [Ibid. pag. 673 num. 41.] ; Cosmas vero Indicopleustes Indiam brachmanicam, την ἐσωτεραν Ἰνδιαν. Quod postremum etiam a Socrate et Sozomeno factum dicimus, quum alioqui amborum antesignanus Rufinus, Indiam brachmanicam, non modo ulteriorem, sed interiorem quoque dicere videatur. Scribit enim: Inter quam (Indiam arabicam) Parthiamque media, sed longe INTERIOR tractu India ulterior jacet. Ex duobus igitur appositis, prius selegerunt Socrates et Sozomenus, ἐνδοτερω Ἰνδια; posterius (India ulterior) Theodoretus: ἐσχατη Ἰνδια Non enim, ut cogitavit Thomas Wright [Th. Wright, Early christianity in Arabia, pag. 30.] , Rufinus exscripsit Socratem, sed Socrates Rufinum, ut ipse Socrates testatur in fine cap. XIX. Quæ ideo hic dilucide proponenda fuerunt, quod ab annis ducentis in hanc usque diem, viri apprime eruditi, Jacobus Gothofredus [Dissertationes ad Philostorgium, lib. II, cap. 6.] , Ludolfus [Ludolf, Comment. pag. 76.] , A. Pagi [Pagi, critica ad an. 327, num. 15 et 16.] , Letronne [Letronne, loc. cit. pag. 139 et seqq.] et Thomas Wright [Th. Wright, loc. cit. pag. 30 et seq.] in India interiori et citeriori dignoscenda multam et inutilem operam posuere. Et hæc sola causa mihi videtur, ob quam Rufinum non intellexerunt. Hic enim scriptor duas tantum Indias novit, arabicam scilicet, quam aperte significat, eam dicens Æthiopiæ adhærentem et citeriorem, seu proximiorem imperio romano; ac dein ulteriorem sive brachmanicam, multis variisque linguis et gentibus habitatam et longe remotam ab imperio romano, quam usque ad Sinum Persicum producit. Sed Æthiopiam nusquam Indiam vocavit.

[8] [Quando S. Frumentius Alexandriam venit,] Ad tempus quod spectat, quo Indiam æthiopicam adierit S. Frumentius scribit Rufinus, quando hic sanctus Alexandriam venit, ut Athanasium patriarcham de iis quæ viderat certiorem faceret, hunc nuper sacerdotium suscepisse. Et similiter Socrates: τῳ ἐπισκοπῳ Ἀθανασιῳ, τοτε νεωστι της ἐπισκοπης ἀξιωθεντι ὑπαναφερει το πραγμα quod Theodoretus et Sozomenus neglexerunt. Ordinatus est autem episcopus S. Athanasius anno 326, mense decembri; ut itaque, ex mente Rufini, Alexandriam adiverit S. Frumentius ineunte anno 327. Verum enim vero, vel jamdudum episcopus ordinatus erat S. Athanasius, quum Alexandriam advenit S. Frumentius, vel Meropius philosophus, quando in Indiam profectus est, exemplum Metrodori, quod Rufinus asserit, sequi minime potuit. Hic est Metrodorus philosophus, ait Valesius, cujus meminit Hieronymus in Chronico; qui ex indica peregrinatione reversus, multas gemmas et uniones obtulit Constantino, et alia plura, quæ longe majoris pretii essent, a Sapore, Persarum rege sibi erepta esse mentitus, causam præbuit bello persico, ut testatur Ammianus Marcellinus in libro XXV, quo loco Ammiani, quem edidit, Valesius similia notavit. Deinde ad hæc verba Socratis, Ἀθανασιῳ τοτε νεωστι τῆς ἐπισκοπης ἀξιωθεντι si rem attentius expendamus, inquit, hæc vera esse non possunt. Etenim Meropius philosophus in Indiam profectus esse dicitur exemplo Metrodori philosophi, qui ante illum Indiam perlustraverat. Atqui Metrodorus philosophus non ante annum Domini 325, immo 336, ut mox dicetur, ex indica peregrinatione reversus est. Reversus enim ex India, Constantino imperatori obtulit munera, quæ a rege Indorum acceperat, ut supra notavi, partim ex Ammiano Marcellino, partim ex Cedreni Chronico. Id ergo post debellatum Licinium contigerit necesse est. Tum enim Constantinus Orientis imperium accepit. Victus autem et debellatus est Licinius anno Christi 324 exeunte. Jam vero Meropius, cum Metrodori exemplum secutus Indiam perlustrare aggressus sit nonnisi aliquot post annis hanc peregrinationem suscepit.

[9] [jamdudum, ut Valesius ostendit, episcopatu fungebatur S. Athanasius.] Dein hanc proponit interpretationem Valesius: Ponamus igitur, ait, Meropium profectum esse in Indiam anno natalis Dominici 327. Anno sequenti, cum in patriam reverteretur, occisus est a barbaris. Ædesius vero ac Frumentius, adhuc adolescentes, oblati sunt Indorum (Æthiopum) regi; et alter pincerna regis factus, alter scriniis ac rationibus præpositus est. In quo ministerio ambo usque ad obitum regis permanserunt. Ponamus igitur, triennium eos ministrasse regi. Obiit postea rex Indorum relicto filio admodum puero. Sed regina, pueri mater, impetravit ab Ædesio ac Frumentio, ut procurationem regni susciperent, donec puer ad perfectam ætatem pervenisset. Demus igitur, puerum octo circiter annos natum tunc, cum pater abiit e vita. Cum Frumentius nonnisi puero jam adulto et tutelæ suæ facto, reversus fuit Alexandriam, omnino necesse est, ut decem minimum annos regni negotia procuraverit. Ita Frumentius circa annum domini 341 reversus fuerit Alexandriam, quo anno Athanasius non recens factus erat episcopus, sed quintum decimum episcopatus annum excesserat. Porro ex his, quæ dixi, manifeste colligitur, hanc Indorum conversionem per Frumentium factam, regnante Constantio contigisse, non autem principatu Constantini, ut Rufinus, et alii eum auctorem secuti prodiderunt [Valesius ad Socrat. lib. I, cap. 19.] .

[10] [Imperante Constantio, non vero Constantino,] Hæc apposite scripsit Valesius, et cum iis quæ mox proponemus pæne conveniunt. Non tamen satis retraxit iter Metrodori philosophi, atque adeo Meropii ac sociorum qui ejus vestigiis ingressisunt; ut jam ex Eusebio, Athanasio et ipsis libris Æthiopum ostendemus. Sed ne actum agamus, argumentum primum mutuamur a Pagio, qui de bello persico, quod reditum Metrodori nos secutum esse dicimus, scribit in hæc verba: Hæc sub Constantio, inquit, non vero sub Constantino contigere. Pax enim Romanos inter et Persas anno 336 rupta, occasione irruptionum Persarum in Mesopotamiam, et in regiones orientales imperii ut diserte docent Eusebius in Vita Constantini, libro IV cap. LVI etc. Eutropius in Historia, Victor de Cæsaribus et Rufus in Breviario. Et tantum abest ut Sapor Persarum rex accepta non remiserit, et Constantino non fecerit satis, ut Eusebius, testis oculatus, qui in hac re falli non potuit, prodat Persas, postquam in ditiones imperii irrupere, cum Constantino congredi vehementer reformidasse; missis legatis, pacem abeo postulasse; et imperatorem pacem et amicitiam cum eis libenter pepigisse [Pagi ad an. 327 num. 18.] . Quæ igitur Ammianus Marcellinus et Hieronymus de bello contra Persas memoravere, imperante Constantio, Constantini filio, contigerunt, qui adversus eos diuturna bella gessit. Ac perperam ad annum Constantini 21 Cedrenus, post Hieronymum ea retulit.

[11] [S. Frumentius in Æthiopiam advenit; errores] Hæc quum rite constituta sint et firmiter tenenda, ut amplius mox patebit, perquam mirum est scribere Pagium (derelictis iis quæ ab Hieronymo de bello persico, occasione Metrodori suscepto, narrantur) hunc philosophum anno circiter 315 Indiam adiisse. Defendere scilicet voluit Rufinum et Baronium adversus annotata a Valesio ad historiam Socratis. Sed ut vere dicam, multo minus in interpretando Rufino Baronius peccavit, quam Pagius; perspicue enim ille vidit, ut suo loco ostendetur, ex Rufini sententia, S. Frumentium in India brachmanica fidem prædicasse. Hac vero ratione Pagius, nisi Hieronymum et Cedrenum prorsus negligere velit, duo Metrodori itinera admittere cogitur, ut jampridem proposuerat Ludolfus [Commentar. pag. 382.] , unum anno 315 et alterum anno 336. Sic igitur scribit contra dictum editorem Socratis: Rufinum, quoad rei gestæ tempus non errasse, facile est demonstrare; (quod tamen demonstrat minime, ut patebit, nisi per ipsum Rufinum, et ex illo solo tempus itineris Meropii constituere temere voluit). Athanasius, inquit, qui, nuper sacerdotium susceperat, illuc Frumentium episcopum ordinatum, redire jubet; … ex quo in Indiæ partibus, et populi christianorum et ecclesiæ factæ sunt et sacerdotium cœpit.

[12] [Rufini et Pagii.] Ita Rufinus. Cum vero S. Athanasius mense decembri anni 326 episcopus Alexandrinus renuntiatus fuerit, liquet, hoc circiter tempore, ut recte vidit Baronius, Frumentium episcopum in Æthiopiam, Indiam a Rufino appellatam, quod posterius falsum est quum nusquam Æthiopiam Rufinus Indiam dixerit, missum esse, Meropiumque cum Ædesio et Frumentio, ejus propinquis, anno Christi circiter 316, peregrinationem illam suscepisse, et uno aut altero antea anno Metrodorum, cujus exemplo invitatus fuit, veram Indiam, quam Rufinus perperam citeriorem vocat, penetrasse. Quæ postrema iterum erronea sunt, quum duas tantum Indias noverit Rufinus, arabicam et brachmanicam; ac priorem merito citeriorem sive propiorem vocaverit. Parum itaque hoc loco Rufinum intellexit Pagius. Post quæ, plurium exempla secutus, ut supra declaratum est, voces India citerior, ulterior, interpretatur; at perperam omnino: India quam citeriorem appellat Rufinus, inquit, India ulterior fuit, et quam ulteriorem dicit, citerior appellanda erat [Pagi ad an. 327, num. 15 et 16.] . Quæ longissime absunt a vero: manifeste enim Rufinus credidit, non secus ac ejus sequaces, Socrates, Sozomenus ac Theodoretus, Indiæ ulterioris, sive brachmanicæ, apostolum fuisse S. Frumentium; quod non agnovit Pagius: atque is ei fons errorum fuit.

§ II. In Æthiopiam venit sanctus anno 341, regnante Ela-Eskendi, et anno 346 adiit S. Athanasium. Reges Æthiopum Tzahem et Ela-San, sive Aizanas.

[Ex catalogis regum Æthiopiæ certissime evincitur iter Alexandrinum S. Frumentii] Nos consilio Ludolfi obsequemur, qui adscriptis aliquot hypothesibus ad enodandam chronologiam hujus loci Rufiniani, lumen ex historia Habessinorum petendum aut exspectandum esse fatetur. Quæ aliquando, inquit, ex patriarcharum Ægypti, vel ipsorum Habessinorum historia lumen accipient [Ludolf. Comment. pag. 282.] . Fons prior nihil hucusque subministravit; sed ex posteriori argumenta duo deducam, quorum alterum validissimum esse censeo, alterum ad illud confirmandum et declarandum in primis aptum. Notum est sane, atque id in dissertatione nostra, huic tomo adjecta, re ipsa ostendimus, Dillmannum in vulgandis et conferendis catalogis pluribus regum Æthiopum, de eorum historia meruisse optime. Ad hoc enim usque tempus nec Tellezius, nec Ludolfus iis uti, nec ceteri tentaminibus Jacobi Bruce, Henrici Salt et Eduardi Rueppell confidere ausi erant. Ex catalogis igitur, a Dillmanno vulgatis, nos probatiorem selegimus, quod jam peritissimus geographus Vivien de Saint-Martin facere cœpit anno 1865, et ubique annos æræ vulgaris adjecimus. Ex quibus catalogis patet regem Ela-Eskendi ab ineunte sæculo IV, in Æthiopia regnasse annos omnino 37, et quidem ab anno circiter 305 ad annum 342; et regem, qui in ejus locum successit, nomine Tzahem, sedisse annos novem.

[14] [ante annum 347 contingere non potuisse; imo nec contigit ante annum 346.] Demus igitur S. Frumentium im Æthiopia transegisse, donec filius regis adolesceret, non annos minimum decem, ut Valesius, aut tempus non parvum, ut Pagius suggerit, sed annos etiam solum quinque. Non tamen ante annum Christi 347 Alexandriam pervenire potuisset; quo tempore non nuper, sed ab annis plusquam viginti S. Athanasius episcopus erat ordinatus. Quamobrem, uti in plurimis, ita etiam in tempore rei gestæ determinando, Rufinum perperam intellexisse Ædesium, minime dubium est. Excusatur tamen quadamtenus ex jam dicendis. S. Athanasius coactus est Alexandria recedere et in vicinia latitare anno 339, atque inde Romam fugere anno sequenti, nec ante annum 346 Alexandriam redire potuit, quæ in superiori volumine [Acta SS. tom. XI Octobris, pag. 833.] ex Chronico heortastico et ex epistolis heortasticis S. Athanasii, non ita pridem in lucem productis, demonstrata sunt. Hoc igitur anno 346 Alexandriam venit S. Athanasius; et quum valde juvenis in Indiam profectus sit Ædesius, nec, ante abitum, de Athanasio plura discere potuerit, videtur coram Rufino de Athanasii reditu non satis discriminatim locutus: atque ita factum est, ut de ipsa patriarchæ ordinatione ista Rufinus intellexerit. Utut est, ex historia æthiopica, ex narratione Rufini et ex annalibus ecclesiæ orientalis, extra omnem dubitationis aleam id positum mihi videtur, S. Frumentium, ante annum 346, Alexandriæ S. Athanasium alloqui non potuisse.

[15] [Anno vero 341] Jam confirmanda hæc sunt et illustranda altero illo argumento, quod similiter ex libris Æthiopum deductum esse diximus. In Vita scilicet Teclæ-Haimanot, qui vixit ineunte sæculo VII, quæ Vita, omnium, quæ ab Æthiopibus scriptæ sunt, probatissima est, ut ostendetur in Actis S. Elesbaæ, et, ut videtur, etiam antiquissima, in hac, inquam, Vita, sequentia in rem nostram leguntur: Venit abbas Salama, id est S. Frumentius, ut mox patebit, in regionem Agazi seu Habessiniam hodiernam, anno natalis Domini 333 [Ap. Sapetum, Viaggio, pag. 368.] . Atqui annus iste Æthiopum respondet anno 341 æræ Dionysianæ, ut facile est demonstrare. Id enim et ipsi Æthiopes statuunt, deducunt eruditi et certa ostendit chronologia. Sic enim legitur in chronico Axumensi, quod in loco Dalbo asservatur et a Sapeto vulgatum est: Franci (sive Europæi) annis mundi Ægyptiorum addunt annos octo [Ibid. pag. 358 et 369.] .

[16] [in Æthiopiam idem sanctus advenerat.] Et reapse omnis eorum computus ad hanc normam compositus est, ut pluribus monstravit Ludolfus [Hist. lib. III, cap. 6, num. 97, comment pag. 385 et seqq.] contra Scaligerum, qui annis septem tantum Alexandrinorum et Æthiopum computum nostro inferiorem esse credidit. Sed dudum ejus sententia confutata fuerat a Petavio [Petav. De doctr. temp. lib. IX, cap. 3 et Variar. dissert. lib. VIII, cap. 1 et seqq.] , quem si legisset Ludolfus, aptius his de rebus locutus fuisset. Ab exeunte scilicet sæculo IV, ita docente quodam Panodoro chronologo, Alexandrini Christum natum dixerunt anno mundi 5493, quum antea cum Julio Africano anno 5501 natum dixissent. Sed mox infelicissimæ emendationis Panodorianæ obliti, ab annis mundi, ut annos Christi consequerentur, non jam annos 5492 cum Panodoro deduxerunt, sed iterum 5500 cum Africano. Et ita in annis illis, quos Panodorus rebus christianis adscripserat, ubique annis octo deficere cœperunt. In quo Æthiopes, Alexandrinorum perpetui discipuli, eos fideliter imitati sunt. Quin etiam ipsi quoque annalistæ Byzantini, Georgius Syncellus, Theophanes et alii, eodem vitio laborant. Sed ut de solis Æthiopibus jam sermo habeatur, concilium Nicænum, verbi causa, quod, omnium chronologorum consensu, celebratum est anno Christi 325, illi, octo annis tardiores, adscribunt anno 317. Quapropter, si, anno Æthiopum 333, Salama, sive Frumentius advenit, anno vulgari 341 id evenisse dicendum est. Neque vero tanti faciendus esset fortasse locus ille Vitæ Teclæ-Haimanot, nisi cum his quæ hucusque, ex probatis monumentis docuimus, undequaque conveniret; sed sicuti præcedentibus omnibus confirmationi est, ita et vicissim exiisdem undequaque confirmatur.

[15] [Ejus res gestæ inter annos 341 et 353.] Probatur itaque nobis annus ille 341, quo primum venisse S. Frumentium et Ædesium in Æthiopiam dicimus, uno fere anno ante mortem regis Ela-Eskendi. Quo vita functo, a regina rogati sunt, ut secum, aut forte cum filio Tzahem, donec is adolesceret, regni procurationem partirentur; quod et factum est. Anno vero 346, aut sequenti, quum aptus jam esset rex Tzahem ad regni gubernacula suscipienda, in patriam profecti sunt. Sed Frumentius prius S. Athanasium, nuper sedi restitutum, adire et de rei christianæ in Æthiopia conditione certiorem facere voluit, a quo, præter exspectationem, episcopus constitutus est. Remansit tamen profecto aliquandiu Alexandriæ, ut scientiæ ecclesiasticæ se dederet, quam nec ante iter, nec in itinere adipisci ullatenus potuerat. In Æthiopiam itaque rediit vel anno 350, vel potius uno e proxime sequentibus. Immo anno solum 353 id contigisse nos docet jam laudata Vita Teclæ-Haimanot, quæ arabice conversa, Parisiis adservatur. Locum arabice et latine edidit Ludolfus, atque is omittendus hic minime est. In hunc itaque modum scribit auctor Vitæ illius: Et dedit rex Habessinorum S. Frumentio aurum et argentum, et profectus est supra dictus (Frumentius) ad patrem patriarcham Abba Athanasium apostolicum, et nuntiavit ei universum statum Habassiæ et incolarum ejus. Quum ea audivisset pater patriarcha, gavisus est gaudium magnum, ipse et universus populus christianorum, et ordinavit eum episcopum Habassiæ, et appellavit eum Salama, cujus interpretatio est: Pacificator inter Deum et homines. Et sic pervenit Abba Salama in Habassiam, ducentesimo quadragesimo quinto anno a nativitate Domini nostri Jesu Christi [Ludolfus, Commentar. pag. 435.] . Ad quæ duo no tanda veniunt: primo verisimile minime esse Salamænomen ab ipso Athanasio S. Frumentio inditum esse, ut monuit etiam Ludolfus; alterum vitiose scribi: anno ducentesimo, pro trecentesimo. Verum probandumne est quod sequitur: quadragesimo quinto? Hac de re vix ac ne vix quidem dubitaverim ego. Apte enim ad historiam quadrat numerus, nec non ad omnia quæ hucusque disputavimus. Annis enim octo Æthiopes tardiores esse computo Dionysiano, jam supra monuimus. Ita ut pro anno 345 reponendus sit annus 353. Si igitur anno 353, S. Frumentium, episcopali dignitate ornatum, in Æthiopiam rediisse dixerimus, multo facilius intelligitur cur anno solum 356 Constantius imperator missum inter Æthiopes Frumentium conqueratur; de quo mox paulo amplius dicendum erit. Dum Axumin denuo advenit S. Frumentius, non est dubitandum quin morte jam defunctus fuerit rex Tzahem. Non enim ultra annos novem regnavit, ab anno nimirum 342 ad 351. Nec vero undequaque certum est, ante ejus obitum S. Frumentium et Ædesium ex Æthiopia excessisse. Aperte tamen id docet Rufinus (num. 4), qui ex facili derelinquendus non est. Rex iste Tzahem christianus fuisse non videtur, quum nihil hac de re Ædesius Rufinum docuerit.

[18] [Anno 351 aut 352 regnum auspicatus est Ela-San sive Aizanas: inscriptio Axumitana.] Post hunc in regnum successit Ela-San, e cognatis regis Tzahem, ut verisimile est: nam filios ætate idoneos is, dum mortem obiit, habere minime potuit. Rex Ela-San a Græcis dictus est Aizanas (forte a mercatoribus græcis, adulationis causa; nam vox immortalitatem aliquo modo significare potuit: Ἀει ζαειν), ut etiam seipsum vocavit in inscriptione græca Axumensi quam mox typis repræsentabimus. Ex qua manifestum est eum initio gentilem fuisse; sed ab anno minimum 355, regni quarto aut quinto, et forte multo ante, sacra christiana amplexus est. Hanc inscriptionem a se anno 1805, primum exceptam, publicique juris factam in itinere vice-comitis Valentia [Lord Valentia, Voyages, London 1809, tom. III, pag. 182 et seqq; et gallice, Paris 1813, tom. IV, pag. 132 et seqq.; Salt, voyage (premier), pag. 225 et seqq.] , diligentius anno 1810, exscripsit atque denuo postea edidit Saltius [Voyage to Abyssinia, London, 1814, gag. 411; et gallice, Paris, 1816, tom. II, pag. 184.] . Quam quidem, cum Æthiopiæ historiam tum sacram, tum civilem egregie illustret, minime nobis omittere licuit. Porro in hac edenda Bœckhii vestigiis, qui Saltii secundam editionem in Corpore inscriptionum græcarum secutus est [Bœckhius, tom. III, pag. 515.] , omnino insistemus, nisi, quod, linea quarta, vocem Κασου, juxta recte a Cl. Vivien de Saint-Martin observata, omnino restituendam judicamus [Salt, ubi supra.] . Pro siglis autem ante numeros expressis, typorum defectu, asteriscos ponemus. Interpretationem vero quam non infeliciter tentarunt Saltius [Annales des Voyages, tom. XII, pag. 330 et seqq.] et Silvester de Sacy [Le Nord de l'Afrique, Paris 1863, pag. 231, not. 4.] , nos ipsi, juvante Bœckhio in suis ad inscriptionem nostram notationibus, græco subjiciemus.

§ III. Inscriptio Axumitana.

[1] Ἀειζανᾶς βασιλεὺς Ἀξωμιτῶν καὶ
[2] Ὁμηριτῶν καὶ τοῦ Ῥαειδᾶν καὶ Αἰθιόπων
[3] καὶ Σαβαειτῶν καὶ τοῦ Σιλεῆ
[4] καὶ τοῦ Τιαμῶ καὶ Βουγαειτῶν καὶ τοῦ
[5] Κασοῦ βασιλεὺς βασιλέων υἱὸς θεοῦ
[6] ἀνικήτου Ἄρεως ἀτακτησάντων
[7] κατὰ καιρὸν τοῦ ἔθνους τῶν Βουγαειτῶν
[8] ἀπεστίλαμεν τοὺς ἡμετέρους
[9] ἀδελφὸυς Σαἳαζανᾶ καὶ τον Αδηφᾶς
[10] τούτους πολεμῆσαι καὶ παραδεδωκότων
[11] αὐτῶν ὑποτάξαντες αὐτὸυς
[12] ἤγαγον πρὸς ἡμᾶς μετὰ καὶ τῶν θρεμμάτων
[13] αὐτῶν βοῶν τε * ΡΙΒ και προβάτων
[14] * ΣΚΔ καὶ κτηνῶν νωτοφόρων
[15] θρέψαντες αὐτοὺς βόεσίντε καὶ ἐπισιτισμῷ
[16] ἀννών[ης] ποτίζοντες αὐτοῦς ζύτῳτε
[17] καὶ οἴνῳ καὶ ὑδρεύμασιν πάντας ἰς χορτασίαν
[18] οἵτινες ἦσαν τὸν ἀριθμὸν βασιλείσκοι
[19] ἕξ σὺν τῷ ὄχλῳ αὐτῶν τὸν ἀριθμὸν Β *
[20] ἀννωνευόμενοι καθ᾽ἑκάστην ἡμέραν ἄρτους
[21] σιτίνους ΜΒ * καὶ οἶνον ἐπὶ μῆνα ὅλον
[22] ἄχρεις οὗ ἀγάγουσιν αὐτοὺς πρὸς ἡμᾶς τούτους
[23] οὖν δωρησάμενοι αὐτοῖς πάντα τὰ ἐπιτήδια
[24] καὶ ἀμφιάσαντες αὐτοὺς μετοικήσαμεν καὶ
[25] κατεστήσαμεν ἴς τινα τόπον τῆς ἡμετέρας χώρας
[26] καλούμενον Μέτλια καὶ ἐκελεύσαμεν αὐτοὺς
[27] πάλιν ἀννωνεύεσθαι παρασχόμενοι
[28] τοῖς ἑξάσιν βασιλείσκοις βόας ΜΕ ὑπὲρ δὲ
[29] εὐχαριστίας τοῦ ἐμὲ γεννήσαντος ἀνικήτου Ἄρεως
[30] ἀνέθηκα αὐτῷ ἀνδριάντα χρυσοῦν ἕνα καὶ ἀργύραιον
[31] ἕνα καὶ χαλκοῦς Γ ἐπ᾽ ἀγαθῷ,

[20] Et latine: Aizanas, rex Axomitarum, et Homeritarum, et Raidan, et Æthiopum, et Sabaitarum, et Silee, et Tiamo, et Bugaitarum, et Kasi, rex regum, filius dei invicti Martis. Cum rebellassent aliquando natio Bugaitarum, misimus nostros fratres Saiazana et Adephas, ad pugnandum contra illos, et cum dedidissent se, (fratres nostri) postquam subegerunt eos, adduxerunt ad nos, cum liberis eorum et 112 bobus et ovibus 224 et jumentis, præbentes eis in alimenta boves et cibaria annonæ, in potum zythum et vinum et aquam omnibus ad satietatem; qui erant numero reguli sex, cum multitudine eorum numero *, accipientes in victum singulis diebus panes triticeos 42 et vinum, in mensem integrum, donec (fratres) adducerent eos ad nos. Illos ergo, postquam donavimus ipsis omnia necessaria et vestes, transtulimus et collocavimus in aliquem locum nostræ regionis nomine Metlia, et jussimus eis rursum suppeditari victum, dantes sex regulis boves 45. At in gratiarum actionem erga patrem meum invictum Martem, posui ipsi statuam auream unam, et argenteam unam et æreas 3, auspicato.

[21] [In partem Æthiopiæ Meroëticæ dominari se] De gentibus et regnis, aut provinciis in quæ dominari se rex Aizanas profitetur, hic pauca subjungenda sunt, quoniam ex his nominibus non parum illustratur Æthiopum orientalium historia. In quibus præ primis iterum sequemur Cl. Vivien de Saint-Martin [Journal asiat. Octobre 1863, pag. 363 et seqq.] . Axomitas igitur eosdem esse ac Æthiopes illos orientales, quos modo dicebamus, jam non est quod moneamus; sed advertat lector, quæso, Aizanam, paulo inferius, etiam Æthiopum se regem dicere, et manifeste hoc discernere ab Axomitis. Qui igitur illi sunt? Iidem profecto, quos decessor Aizanæ, in inscriptione Adulitica, regno suo conterminos perhibet [Vide dissertat. huic tomo adjectam.] , Æthiopes scilicet Meroëticos; in quorum partem nunc Aizanas dominabatur. Miror id aperte non agnovisse geographum parisiensem [Journal asiat. loc. cit pag. 357 et 365.] .

[22] [Aizanas significat. Æthiopes orientales primum Troglodytæ dicti sunt;] Æthiopiam enim ad occidentem jacere provinciarum quas occuparat, eisque, ut dixi conterminam esse significat rex ille inscriptionis Aduliticæ, et quin id de insula Meroë intelligendum sit, quæ vix leucas paucas distat a provincia Samen, dubitari nequit. Ceterum notum est omnibus, qui vel leviter in historia orientali versati sunt, dynastas Æthiopes, derelicta Napat, multis sæculis eorum regia, transisse ad insulam Meroëis sæculis paucis ante Christum natum, ibique urbem cognominem ædificasse. A Plinio Meroë Æthiopiæ adscribitur simul cum hodierna Nubia. Ceterum, inquit, cum potirentur rerum Æthiopes, insula ea magnæ claritatis fuit. Tradunt armatorum CCL millia dare solitam, artificum CCCC millia alere. Reges Æthiopum XLV et hodie traduntur [In Hist. nat. lib. VI, num. 35.] . Æthiopiæ tamen vocabulum apud Plinium et geographos veteres latissime patet, sed Græci qui regnantibus Ptolemæis aut postmodum scripserunt, dum Æthiopes orientales hoc nomine donant, eos simul Troglodytas vocarunt.

[23] [dein Axumitæ et demum Æthiopes.] Ptolemæus geographus, gentis regiam Axumin esse scribit; sed eos primus Axumitas dixit auctor Peripli anno 248, nec multo post Vopiscus eos anno 274 in triumpho Aureliani inter captivos adductos esse scribens: quos in aliquo portu Ægypti, aut Arabiæ, in manus Romanorum incidisse crediderim. Sæculo IV S. Athanasius eos iterum Axumitas appellavit, uti et Constantius imperator; at sæculo quinto, pæne oblivioni dati videntur. Quæ enim Rufinus ex Ædesio percepit, mere de India brachmanica intellexit, ut suo loco ostendimus. In quo a sequacibus, Socrate, Sozomeno, Theodoreto, emendatus minime est; ut inde pateat, quam parum nota tum esset Æthiopia Axumitica. Eodem tamen sæculo Philostorgius eos Æthiopes dixit, sed simul scribit se illos significare qui Axumitæ vocantur, ut hos ab Æthiopibus Meroëticis probe discernat: Θεοφιλος εἰς τους Αὺξουμιτας καλουμενους, ἀπαιρει Αἰθιοπας [Philostorg. lib. III, 6; cfr tom. X Octob. pag. 671, num. 33.] . Sæculo sexto Cosmas Indicopleustes plerumque Axomitas appellatet quum dudum inter eos versatus sit, apparet, hos vel tum vix Æthiopes sese dixisse. Procopius tamen, provecto eodem sæculo, non secus ac Philostorgius, eosdem nominibus ambobus vocavit: Ἀἰθιοπεςοἱ Αὐξουμιται ἐπικαλουνται [Procop. De bello persico lib. I, cap. 19.] . Denique Acta S. Arethæ, quæ extremo sæculo sexto e lingua syriaca in græcam conversa sunt, Æthiopes perpetuo dixere.

[24] [Æthiopibus Meroëticis aliud nomen sortitis, Axumitæ jam Æthiopes dici cœpere.] Quis igitur miretur Aizanam, in inscriptione Axumitas ab Æthiopibus discrevisse? Sed illud etiam declarare nunc possumus, cur sæculo VI, omisso nomine Axumitarum, meri Æthiopes dici cœperint. Extremo enim hoc sæculo Æthiopia Meroëtica jam Alodæa dicebatur, et ab Arabibus Aloah: Rex gentis numerosissimæ Alodæorum, hoc est, Æthiopiæ, ait Joannes Asiæ episcopus, qui scribebat anno 545. De Alodæis vero, ne longiores simus, et si lubet, de Joanne episcopo et historico, plura vide in libro Cl. viri Land [Ap. Land, Joannes Bischof von Ephesos u. s. w. pag. 191, Leyden 1856.] , tum ea quæ de prædicto Joanne collegimus tomo X Octobris. Quo tempore Axumitæ ipsi sese Æthiopes nuncupare cœperint, accurate statui nequit. Certe Tazena in inscriptionibus, anno circiter 500, regem Aksum sese dicit; nullo vero modo Æthiopiæ. Sed in libro Senkessar, qui sæculo decimo quinto exaratus est, multoties nomen Æthiopiæ obvium est. Ita et hodierni Habessini plerumque Itiopyawan, sive Æthiopes sese dicunt, aut Agazyan incolas regionis Agazi [Vide Dissert. hist. in fine hujus tomi.] , rarissime Habessinos [Ludolf. Hist. lib. I, cap. I; Comment. pag. 52 et seqq.] .

[25] [Locus vel tractus Raidan in Homeritide quærendus non est,] Qua ratione Homeritarum regem sese dixerit Aizanas, postea satis declarabitur est [Cfr Dissert. hist.] ; sed de regione, aut loco Raidan hic breviter dicendum est, quum arcem urbis Taphari *, Homeritarum regiæ hic significari crediderint Ernestus Osiander [Zeitschrift d. d. morgenl. Gesellschaft tom. X 1856, pag. 18 et seqq.] , non ita pridem literis Homeriticis, quas præclare coluerat, ereptus, et Vivien de Saint-Martin; atque is insuper vicinos Rhatinos et Rhæthenos, memoratos a Ptolemæo. Scio quidem hanc arcem Osiandro dictam videri Raidan in libris Massudii [Ap. Alb. Schultens, Historia imperii vetust. Joctanidarum, pag. 158.] , sæculi X scriptoris, pro quo nomine vitiose in Edrisii codicibus legeretur Zeidan [Edrisi, pag. 148, edit. Joubert; cfr tom. X Octobris, pag. 675, num 48 et in Addendis ad calcem ejusdem tomi.] . At vero id minime demonstravit Osiander, et quidem in inscriptione secunda regis Tazenæ [Vide infra in Actis S. Elesbaæ.] dicuntur copiæ, quas adversus Nubios rebelles adduxit, conscriptæ in (provinciis, sive tractibus) Mahaza, Hara, Halen, Selken et Raidan. Atqui nusquam legitur copias Homeriticas ex Arabia advocasse reges Æthiopiæ, præsertim ante sæculum sextum, quum ad annum usque 519 solam provinciam, seu phylarchiam Negranensem subditam habuerint; reliquos vero Homeritas et Sabæos vectigales tantum. Id dilucide apparebit ex Actis S. Elesbaæ.

[26] [sed Habessiniæ provincia fuit. Tractus Halen et Selken, vel Salhen.] Halen certe Æthiopiæ Axumiticæ tractum fuisse discimus ex eadem inscriptione, in cujus principio Tazena Bese-Halen, hominem ex Halen [Cfr infra Acta S. Elesbaæ.] , se nuncupat. Nec miror Cl. Dillmannum, æthiopice scientissimum, hæc verba interpretatum non esse [Zeitschrift d. d. morgenl. Ges. tom. VII, pag. 355.] , quum solum fere principium inscriptionis ei inter manus fuerit. Raidan autem secundo etiam loco legi in hoc monumento regis Tazenæ, ut credidit Sapetus, eo fidentius dico, quod jam initio ejusdem inscriptionis apertissime legebatur, ut ex apographo Rueppelii, ejusque versionibus a presbytero Habessino, et doctoribus Dillmanno et Rœdigero confectis, certo novimus. Atque idem dicendum de provincia Halen. Num vero tertia quædam provincia dicta fuerit Selken, ut nomen apud Sapetum legitur, multo minus certo novimus. Respondere enim videtur hoc nomen græco Σιλεη quod mox in inscriptione Aizanæ subsequitur, et Henrico Salt [Premier voyage II, pag. 236.] , ipsi Sapeto [Viaggio, pag. 391.] et Vivien de Saint-Martin [Journal asiat. Oct. 1863, pag. 367.] urbem Zeila, aut tractam vicinum significare visum est. Insuper in apographo Rueppelii Sallilu, non Selken legitur, ut docent ejus interpretes. Attamen bis legit similiter nomen istud Sapetus, non in apographo tantum, sed in ipso etiam monumento. Jam igitur nomina Halen et Raidan certo ad geographiam Habessiniæ spectare videntur. De nomine Selken plurimum dubitandum est, nisi minus recte græcum hoc loco legerit Saltius. Qua vero ratione Ern. Osiander Raidan, castellum urbis Dhafar in Homeritide significare crediderit, jam intelligimus. Initio enim inscriptionis secundæ regis Tazenæ, quod solum, (siquidem difficillime interpretarentur apographum Rueppelianum viri eruditi), legere contigerat, de copiis in Raidan et Selken, sive Salhen, conscriptis, nihil prodit omnino. Osiander igitur quum autumaret Raidan nomen esse castri Dhafarensis sciretque aliud castrum homeriticum Salhin dici in libro Mudjam-al-buldan [Zeitschrift, etc. 1856, pag. 20.] , hæcduo c astra memorari a rege Tazena arbitratus est. Sed alibi agnoscit ipse hunc numquam Yemanæ dominum fuisse, seu eam moderatum esse per se aut alios [Ibid. pag. 22] . Quomodo igitur ex ea copias educere potuisset? Silee igitur, græce Σιλεη auctore eodem Saltio ejusque sequacibus, regio est circa portum Zeila sese protendens: quæ sententia sane plerisque probabilis videbitur; at certa non est, et quam caute in his procedendum sit, experientia docti sumus.

[27] [Sabaïtæ et Tiamo;] Sed Sabaïtas quod attinet, non est quod dubitemus, siquidem eodem vocabulo aperte Sabæos Arabiæ designent tum decessor Aizanæ in monumenta Adulitico, tum rex Tazena, post sesquisæculum, in monumento æthiopico axumitano. Confirmatur id maxime ex enunciato, quod in disquisitione nostra pluribus comprobabimus, voces Saba et Hamer, vel Himyar duas gentes diversas Arabiæ felicis demonstrare [Infra in hujus tomi fine.] . Atque ibidem Æthiopes vectigales fecisse Sabæos, aut minimum Homeritas, docebimus veri similius ante medium sæculi tertii [Ibid.] . De Tiamo vide quæ ad inscriptionem aduliticam adnotabimus [Ibid.] .

[28] [Bugaïtæ et Kasu] Βουγαειται a rege Adulitarum Βεγα dicuntur, et ab Arabibus Bodja, vel Bisjariin: de quibus aliqua colligimus in dissertatione historica [Ibid.]

Του ΚαςουSalt legerat του Καεου, velΤουκαεου et is primum interpretari ausus non est; deinde significare credidit gentem Taguie, ut incolas provinciæ Taka vocari autumavit [H. Salt, Voyage (premier) Abyssimie tom. II, pag. 223 et 237; idem, Voyage (second) etc. tom. II, pag. 185.] . Bœckhius in corpore inscriptionum similiter scribit Τουκαεου Sed demum caliginem dissipavit Vivien de Saint-Martin legendum esse docens: Του Κασου Inter litteras enim majusculas, quibus exarata est hæc inscriptio Aizanæ, ε et σ solo ductu medio, quo insignitur epsilon, altera ab altera discriminantur. Huc devenit vir doctus, collata cum hoc loco inscriptione æthiopica Tazenæ, in qua is dicitur, ex versione Sapeti, rex Axum … et Kassu (vel Kasu, omissa repetitione consonantis, de qua scripserunt Ludolfus et Dillmannus in grammaticis). Rœdiger et presbyter Habessinus vix differunt loco Kasu, Kas legentes [Rüppell, Reise in Abyssinien, tom. II, pag. 280 et seq.] . Dillmannus tandem legit Kash et de Cusjitis biblicis id intelligendum credidit. Sed admissa quam diximus, levi immutatione in apographo inscriptionis græcæ, undequaque jam conveniunt binæ inscriptiones, et in gente ultima quam adscribunt, sicut in ceteris omnibus, ut mox patebit. Insuper ex inscriptione Tazenæ, quam infra in Actis S. Elesbaæ edituri sumus, manifestum est Kasu vel Kas pertinere ad provinciam Taka et Nubiis vicinum esse. Atqui hoc nomine Khas etiamnum patriam suam appellant Bodja, sive Bedja βουγαειται jam dictæ provinciæ Taka et tractuum vicinorum, ad orientem [Ant. d'Abbadie in Bulletin de la Soc. de géogr. tom. XVIII, 1842, pag. 204; Burckhardt, Nubia, pag. 342.] . Sæculo decimo christiano Massudius quoque tribum aliquam gentis Bedja Khasa appellavit et similiter Abulfeda, sæculo XIV, gentem Khasa constituit ad septentrionem Habessiniæ, inter mare et Nilum, hoc est, in ipsa provincia Taka. Felicissime igitur hoc loco inscriptionem Aizanæ geographus Parisiensis interpretatus est [Journal asiat. loc. cit. pag. 368 et le Nord de l'Afrique dans l'antiquité, pag. 231, Paris 1863.] .

[29] [Concentus inscriptionum Aizanæ et Tazenæ.] Hic jam subjicienda concordia, ut sic dicam, inscriptionis græcæ Aizanæ et æthiopicæ Tazenæ, in quibus idem est ordo regionum, additis paucis ex inscriptione antiquissima regis Adulitarum. Ordo igitur est hujusmodi:
1 Ἀειζανας βασιλευς Ἀξωμιτων. Tazena rex Aksum.
2 και Ὁμηριτων. Et Hamer.
3 κ. του Ῥαιδαν. Et Raidan.
4 κ. Αἰθιοπων. Cur id nomen non adscripserit centum quinquaginta post annis rex Tazena, satis declaratum est num. 22. Significat nimirum Æthiopiam Meroëticam, quæ, regnante Tazena, jam nomen priscum et gloriosissimum amiserat, et novo cœperat designari. Quamobrem, etsi in inscriptione Tazenæ nomina Hamer, Raidan, Saba, Salhen vel Selken quorum primum et tertium absque omni dubio ad Arabiam spectant, uno tenore sequantur, inde minime deducendum est et reliqua ad eamdem spectare. Tazena enimordinem exscribit decessoris sui Aizanæ, qui jam simile monumentum erexerat in eadem civitate Axumi, in quo monumento inter scribitur Æthiopia Africano-Meroëtica; quam Tazena omittere coactus est.
5 κ. Σαβαειτων. Et Saba.
6 κ. του Σιλεη. Et Selken, Sapetus. Salhen, Rœdiger et Dillmannus.
7 κ. του Τιαμω. Et Tzaiom, Sapetus. Tzijamo, Dillm. et Rœd. Tziamo, presbyter Habessinus Rueppelii.
8 κ. βουγαειτων Et Buga, Dillm. Bega, Rœd. Ban, Sapetus errore manifesto.
9 κ. του Κασου Et Kasu, Sapetus. Kas, Rœd. Kash, Dill. Ex his nominibus obvia etiam sunt sequentia in inscriptione regis Adulitani: Τιαμω, τους λεγομενους Τζιαμω ὑπεταξα Βεγα περαν δε τῆς Ερυθρας θαλασσης ἑως των Σαβαιων χωρας ἐπολεμησα ἀπο δε δυσεως μεχρι των τῆς Αἰθιοπιας τοπων.

[Annotata]

* Dhafar

§ IV. Aizanas et Sazana diversi ab Abreha et Atzbeha; horum memoria in liturgia æthiopica.

[Aizanas et Sazana prorsus diversi sunt ab Abreha et Atzbeha] Hæc igitur inscriptio quam illustrare aliquantum conati sumus, Axumi exarata est jubente Aizana, quem diximus eumdem esse cum rege Ela-San, ut ex catalogis regum et adjecta chronologia ostenditur. Regnare vero occœpisse diximus anno 351, quo etiam veri similius Axumin rediit, episcopali dignitate ornatus, S. Frumentius. Gentilium sacris addictus remansit Ela-San, sive Aizanas, annos paucos, aut saltem annum unum, quo victa est gens Buga et Axumi monumentum constitutum est. In isto enim, ut adverterit lector, filium dei invincibilis, Martis, se nuncupat. Certo autem doctrinam christianam jam amplexus erat anno 355 aut 356, ut mox patebit. Sed prius expendenda est sententia multorum Æthiopum, qui Aizanam et fratrem ejus Sazanam, quorum nomina in epistola Constantii imperatoris, de qua mox dicetur, non secus ac in inscriptione Axumitana, prodeunt, reges illos fuisse dicunt, qui in Catalogis Abreha et Atzbeha dicuntur.

[31] [quisæculo quinto floruerunt;] Verumenimvero hujus sententiæ origo nullo negotio deprehenditur. Nota scilicet Axumi fuere monumenta græca, ut ex summariis Actorum S. Hirut sive Arethæ [Tom. X Octobris, pag. 717, num. 190 et seq.] , et S. Frumentii, qualia in Senkessar æthiopico leguntur, manifestum est. Quod minime mirabitur qui meminerit, omnes episcopos æthiopes Alexandriæ educatos esse, ubi usque ad medium sæculum VII floruere literæ græcæ. Noverunt itaque Axumitæ literas Constantii ad tyrannos Axumitanos Aizanam et Sazanam; et quum præter reges Abreha et Atzbeha, quorum nomina christiana sunt et illustrationis notionem continere videntur, alios reges binos non reperirent in catalogis, quam Zigen et Rema, qui medio quidem sæculo secundo regnarunt, priores significari nihil dubitantes crediderunt. Illos igitur primos reges christianos fuisse tradiderunt auctores Chronici Axumitani apud Tellezium [Tellez, Historia de Ethiopia a alta, pag. 74.] , et apud Sapetum [Sapeto, Viaggio, pag. 359 et 369.] , ut ex infra dicendis apparebit. His fidem adhibuit Tellezius, quod missionarii testabantur ubique id credi in Æthiopia; et similiter Ludolfus [Historia æthiopica, lib. III, cap. 2, num. 29; Comm. pag. 232.] . Rectius de his scripserat Genebrardus in Chronico [Ap. Tellez, loc. cit. pag. 77.] , qui immerito admodum carpitur a Tellezio, quod Abreha et Atzbeha medio sæculo quinto vixisse tradit: id enim undequaque in ejus laudem cedit, quum solus catalogus regum Æthiopiæ, a Mariano Victorio editus [Ap. Andr. Scotum in Hispania illustrata, tom. II, tit. Æthiopia.] , ei præ manibus fuerit. Cui catalogo, qui a Ludolfo despectus est [Ludolf. Comment. pag. 225 et 232.] , demum auctoritatem suam restituit Dillmannus [Zeitschrift d. d. morgenl. Gesellsch. loc. cit.] .

[32] [ut ex catalogis regum] Hæc igitur ratio est longe præcipua, ob quam Abreha et Atzbeha minime a S. Frumentio fidem edoctos dicimus, quod omnes catalogi regum eos quinto solum sæculo floruisse perhibent. Dubitari quidem poterat donec e solo Catalogo Mariani Victoris id docebant Genebrardus et Antonius Vecchietti [Ap. Ludolf. Comment. pag. 225.] , sed post editionem Catalogorum accuratissimam a Dillmanno adornatam jam dubio locus non est. In eo enim cum Catalogo Mariani Victorii conveniunt non modo illi qui a Dillmanno vulgati sunt, sed illi etiam quos diligentes viatores Henricus Salt et Ed. Rueppell ex Æthiopia secum detulerunt. Horum tamen prior infeliciter catalogum suum emendare voluit, translatis regibus Abreha et Atzbeha a medio quinto sæculo ad medium quartum; de quo alioqui lectorem monere non neglexit [Salt, Voyage en Abyssinie (second) tom. II, pag. 248 et seq.] .

[33] [variis modis ostenditur.] Verum non modo additis annis qui singulis regibus adscribuntur, certo conficitur reges Abreha et Atzbeha medio fere sæculo quinto regnasse, sed id in decursu adnotant ipsi chronistæ qui catalogos descripserunt. Sic v. c. chronista Rueppelii advertit, Abreha mortem obiisse anno post Christum natum, [Col. 430 [Rueppell, Reise tom. II, pag. 343.] ; quod etiam tradit chronista Sapeti [Sapeto, Viaggio, pag. 359.] , licet alio loco scripserit a Bazen, quo regnante Christus natus est, usque ad Abreha annos numerari 444, seu annos quatuordecim superaddat. Præterea in chronico Axumensi legitur, inter reges Abreha et Atzbeha, quibus regnantibus Frumentius episcopus Alexandria missus est in Æthiopiam, usque ad adventum novem sanctorum [Tom. X Octobris, pag. 751 annot. bb.; et infra in Actis S. Elesbaæ.] , reges sex Axumi sedisse, nimirum Asfah, Arded et Amoy fratres, dein Arado, Saladoba et Alameda. Atqui certo scimus Alamedam, filium Saladobæ, patrem fuisse Tazenæ et avum S. Elesbaæ, qui anno 519 bellum primum gessit contra Homeritas et alterum anno 525. Ex quibus conficitur, uti ex ipsis catalogis regum (jamque idem ostendit ducentos ante annos patriarcha Mendesius [Ap. Tellez, Historia geral de Eth. pag. 80 et seqq.] , hunc Alamedam regnasse circiter annum 480, et insuper regna tria præcedentia, quorum primum obtinuere Abreha et Atzbeha, secundum alii tres fratres, tertium Saladoba, pater Alamedæ, altius quam ad annum 420 pertingere non posse, et quidem docent nos catalogi, non pertingere ultra annum 425, quo circiter Abreha et Atzbeha regnare cœperunt. Ceterum adeo inconcinni sunt in libris suis Æthiopes, ut si eorum catalogis regum jam fidere possumus, minime tamen eorumdem chronologiæ fidendum sit. Accipiendi igitur ex eorum manibus catalogi, sed temporum ratio ab ipsis europæis constituenda est.

[34] [Memoria regum Abreha et Atzbeha in fastis Æthiopum.] Derelinquendi itaque Æthiopes et negligendi, dum scribunt Axumi regnasse, quando episcopus advenit S. Frumentius, Abreham et Atzbeham; nam ipsi mox sese confutant, addentes, vixisse hos reges medio fere sæculo quinto. Unde vero orta sit hujusmodi sententia, superius satis declaravimus. Forte etiam horum principum vita christiana, eorumque et subditorum mutuus amor insignes fuere, quo facilius eorum remanserit memoria superstes. Etenim et in liturgia Æthiopum commendantur in hunc modum: Memento, Domine, regum Æthiopiæ Abrehæ et Atzbehæ [Ludolf. Hist. Æth. lib. II, cap. 4.] . Immo in ipso Senkessar, sive menologio sanctorum Æthiopum ad diem quartum mensis teqemt (die 1 octobris) hæc solum leguntur: hodie commemoratio mortis regum justorum Abreha et Atzbeha, qui regnarunt in Æthiopia in diebus Aksum [Sapeto, Viaggio ecc. pag. 395.] , id est, ni fallor, quando Aksum adhuc urbs regia erat, non vero Gondar, ut nunc. Nam Adulin aliquando regiam fuisse Æthiopes, qui e Salomone ortos reges suos autumant, altum silent. Nihil autem hic superaddit Senkessar, quia scilicet hos reges fratres a S. Frumentio sacra christiana excepisse in membranis veteribus minime legebatur. Nec etiam id legitur in Vita antiquissima, et ceteris tutiori, clarissimi inter Æthiopes monachi Tekla-Haimanot, (quam forte edituri sumus, si quando eam nanciscamur); sed pauca illa solum adscribuntur, quæ supra excerpsimus, num. 15 et 17.

[35] [Adveniente S. Frumentio non regnabant Ela-Awda, aut Ela-Azguagua] Expendendus hic breviter quoque locus quidam synaxarii Æthiopici, infra edendi, quo dicuntur Frumentius et Ædesius, comprehensi ab Æthiopibus, ducti esse ad eorum regem Ela-Aëda: quo mortuo regnassent, dum adolesceret ejus filius, reges Ela-Azguagua (nam hujus nominis plures fuere). At vero alii Ela-Azguagua inter reges Æthiopum non computantur quam illi qui regnarunt ab anno Christi circiter 144 ad 221 et quos inter et regem Ela-Awda, eorum decessore, anni solum quinque inter fluxerant. Ela-Awda igitur rex ille est qui dicto loco synaxarii Æthiopici Ela-Aëda dicitur: quo pacto S. Frumentium secundo sæculo floruisse nihil sibi conscius tradit synaxaristes; additque, quando sanctus, jam ordinatus episcopus, denuo in Æthiopiam venit, illic regnasse Abreham et Atzbeham; tanti est Æthiopum in scribendo inconcinnitas!

§ V. Literæ Constantii imperatoris ad Aizanam et Sazanam ex quibus chronologia Vitæ S. Frumentii stabilitur.

[Ad regem Aizanam, sive Ela-San, scripsit imperator Constantius,] Rex igitur Aizanas, sive Ela-San, aliquanto post reditum episcopi Frumentii ab Alexandria, gentilium sacra ejuravit et christianus factus est. Quod inter annos 352 et 356 evenisse dicendum est. Primo enim regni anno, ut diximus, absque dubio gentilis remansit, sed anno 356 christianum jam fuisse, simul cum fratre Sazana, certo discimus ex epistola eis scripta a Constantio imperatore. Hanc recitat S. Athanasius in apologia I, quam anno 356 conscriptam esse omnes chronologi docent, ac paulo ante et intra annum eumdem missa fuerat epistola ad reges sive tyrannos Axumitanos; ex qua etiam discimus Aizanam fratri Sazanæ hanc gratiam fecisse, ut secum regni honores partiretur.

[37] [ut refert S. Athanasius,] Conqueritur itaque in hac apologia S. Athanasius de rebus multis quæ contra catholicos et seipsum, ab Arianis et in primis ab imperatore, sunt gesta… Non est enim pii imperatoris, inquit, ut velit episcopos exterminari, virgines nudari, totas ecclesias perturbari. Verum nobis ita cogitantibus et cœptum iter urgentibus, ecce tertia denuo allabitur fama, scriptum tyrannis in Auxumi, ut Frumentium, episcopum Auxumis, abducerent; ac me, ubicumque, etiam apud barbaros perquirerent et ad custodias præfectorum, quæ commentaria nominantur, deportarent; populosque et clericos ad communionem Arianæ hæresis cogerent. Et post pauca exscribit Athanasius epistolam Constantii ad Alexandrinos, jam ante ab eo memoratam, his præmissis: Ceterum quia tua humanitas hoc mihi concedere videtur, en tibi epistolam (ad Alexandrinos), quam illi assidue recitantes, nulli non mortem denuntiabant.

[38] [et quidem anno 356.] Hæ litteræ Constantii ad Alexandrinos eodem anno, quo apologia, scriptæ sunt, Christi 356, quum accepisset imperator quæ Alexandriæ contigerant. Quibus literis non probat solum quæ gesta sunt, sed et Athanasium contumeliis prosequitur, ac demum ut Frumentium ad Georgium Arianum mittant adhortatur. Literæ vero Constantii, ad tyrannos Axumitarum, ejusdem sunt anni; nam, ut primum Arianis innotuerunt, statim de iis gloriati sunt: quæ mox ad aures Athanasii pervenere. Et quidem has literas tertio et ultimo loco memorat Athanasius, his verbis: ecce tertia denuo allabitur fama, quibus significat se novissime de iis inaudiisse. Fidenter itaque eas anno 356 conscriptas dicemus; sunt autem hujusmodi:

[39] [Literæ Constantii] Magno nobis studio et curæ est optimi cognitio; arbitrabar enim hoc genus solertiæ et diligentiæ omnibus mortalibus æque impertiri debere, quo talia de numine sentientes, vitam cum spe transigant, sine controversiis dissensionibusque de vero et justo. Hac igitur cura cum et vos persequi dignamur, paria cum Romanis impertientes, unum cum illis in ecclesiis dogma retinere jubemus. Quapropter Frumentium episcopum quam primum in Ægyptum dimittite, ad venerabilissimum Georgium, et alios per Ægyptum episcopos, qui in creandis dijudicandisque episcopis summam auctoritatem habent. Scitis et meministis, (nisi eorum quæ publice constant ignorantiam simuletis) Frumentium ab Athanasio, homine omnibus malis obnoxio, in hunc ordinem vitæ cooptatum esse; qui cum ex omnibus criminibus jure ipse objectis, nihil prorsus diluere posset, excidit statim a sua cathedra, et ut in vita ita in locis omnibus errabundus, solum semper ex solo vertit, quasi mutatis sedibus scelera sua effugere posset.

[40] [recitantur.] Si igitur sponte obtemperet Frumentius, rationesque reddat de universa seditione, certum est apud omnes, eum nihil a legibus ecclesiasticis, fideque quam nunc obtinet dissentire, cumque judicio accepto, rationibusque vitæ redditis, ab illis, penes quos est eorum rerum auctoritas et censura, episcopum constitui debere, si modo ipse se revera et jure episcopum videri velit. Quod si procrastinationes aucupetur, judiciumque fugiat, evidens omnino ducumentum est, eum sceleratissimi Athanasii verbis inductum, impie adversus Deum agere; cum eodem modo in sceleribus, quorum ille convictus est, pergat; periculumque est, ne peragrata Auxumi, vestrates nefariis et impiis sermonibus corrumpat, nec solum ecclesias confundat ac turbet, et in summum numen blasphemias dicat, sed ne singulis quoque gentibus vastationem excidiumque conciliet. Certus enim sum, eum, ubi aliquid addidicerit, comparata ingenti in publicum utilitate ex venerandi Georgii familiaritate et ceterorum qui doctrina pollent ad sedes suas reversurum esse, utpote jam exacte in disciplinis ecclesiasticis eruditum. Deus vos servet, fratres carissimi.

[41] [Ex his ostenditur S. Frumentium anno 356 a multo tempore ordinatum minime fuisse.] Constantius, in hac epistola ad tyrannos Axumis, iis præcipit, ait Valesius, ut Frumentium, quem Athanasius Auxumis episcopum ordinaverat, Alexandriam mittant ad Georgium, illius urbis episcopum, ut ab illo veræ fidei doctrinam accipiat. Ex quo apparet, ita prosequitur, Frumentium tunc temporis (anno 356) recens ab Athanasio ordinatum fuisse [Valesius ad Socrat, lib. 1, cap. 19.] . Sed clarissime id conficitur ex his Constantii verbis: Periculumque est ne Frumentius, peragrata Auxumi, vestrates nefariis et impiis sermonibus corrumpat, nec solum ecclesias confundat ac turbet, et in summum numen blasphemias dicat, sed ne singulis quoque gentibus vastationem excidiumque conciliet. Quomodo enim, anno 356, hæc ad Axumitas scribere potuit Constantius, si ab anno circiter 327, ut volunt Pagius aliique [Pagius ad an. 327, num. 15 et 16.] , S. Frumentius Axumi episcopatum gerebat? Ridiculum fuisset post annos fere triginta tanta pericula significare; nec sperare poterant, aut reges Axumitæ, aut Constantius, Frumentium, jam senem factum, a pristina doctrina desciturum. Quocirca S. Frumentium, jam ordinatum episcopum, ad Axumitas rediisse nos diximus anno 352 idque tum ex rebus gestis S. Athanasii, tum maxime ex Æthiopum historia ostendimus.

§ VI. De uno Frumentio, eodemque Habessiniæ, non vero Indiæ aut Arabiæ apostolo, scribunt Constantius, S. Athanasius et Rufinus. Disseritur de ejus cultu.

[S. Athanasius, Constantius et Rufinus de eodem Frumentio scribunt,] Frumentius autem ille de quo scribunt Constantius ac S. Athanasius, et quem hic Axumitarum, seu Indorum Æthiopum episcopum constituit, profecto idem est ac ille quem memorat Rufinus, et qui ab eodem Athanasio ordinatus episcopus, destinatus est in Indiam. Hanc brachmanicam quidem fuisse intellexit Rufinus, sed id manifestus ejus error est. Nullus enim alius scriptor, præter Rufinum et auctores coævos, Socratem, Sozomenum et Theodoretum, qui ejus verba pæne ad literam exscripserunt, ullum Frumentium episcopum umquam ad Indiam orientalem missum esse, aut in ea vixisse, literis mandarunt. Sed Frumentium, fratrem Ædesii, qui cum Meropio in Æthiopiam advenerat, in eam remissum esse, factum episcopum, a S. Athanasio, fideliter perhibent libri Æthiopum omnes.

[43] [ut contra Baronium] Id non noverat Baronius, qui profecto probe assecutus est mentem Rufini, et quin is de India brachmanica dissereret, non dubitavit. Sed Rufino nimium fidit Baronius, atque adeo S. Frumentium, in martyrologio Romano, ad hunc diem 27 octobris, in India evangelium prædicasse scribit, his verbis: Apud Indos, S. Frumentii episcopi, qui ibi primum captivus, deinde episcopus a sancto Athanasio ordinatus, evangelium in ea provincia propagavit. In notationibus vero ad hunc locum, recte docet ita tradere Rufinum, Theodoretum, Socratem et Sozomenum et ex his Cassiodorum, aliosque. Sed quum Rufino fidem in omnibus adhibuisset Baronius, eam negare non potuit sancto Athanasio literisque Constantii, quæ ab eo recitantur. Quamobrem mox addit in dictis notationibus: Vixit iisdem temporibus alius Frumentius episcopus Auxumeos in Ægypto (l. Æthiopia), ordinatus a sancto Athanasio, confessione clarus; multa enim passus est ab arianis ob tuendam catholicam fidem: in quem data epistola tyranni exstat apud Athanasium in Apologia ad Constantium col. 330. Baronius igitur binos Frumentios, episcopos, et ab eodem Athanasio ordinatos agnoscere maluit, quam erroris hoc loco arguere Rufinum.

[44] [et Thomam Wright ostenditur;] Scriptorum conciliationem detectam esse a missionariis catholicis, tradit Ludolfus [Hist. æth. lib. III, cap. 2.] ; nec inde ab ullo historico Frumentii duo propositi sunt, præterquam a Cl. Thoma Wright, qui opusculum in juventute aut adolescentia conscriptum, et varia ac amœnissima eruditione plenum, occasione belli orientalis, undecim ab hinc annis, typis mandavit, quin, ad alia studia vocatus, quidquam emendare potuerit [Thomas Wright, Early christianity in Arabia in præfat. London 1855.] . In hoc igitur libro scribit se in Pagii Critica legere Frumentium aliquem, episcopum Auxumis, anno 356, quod Arianus esset, ab Athanasii successore episcopatu spoliatum esse [Wright loc. cit. pag. 31.] . At vero hæc nusquam in Pagii Critica leguntur, et manifesto duplicem errorem continent. Primo enim S. Athanasius minime mortem obiverat anno 356, qui usque ad annum 373 vitam protraxit; deinde multum abest ut S. Frumentius ab Athanasio, hæresis Arianæ causa, sede depulsus fuerit, quum Constantius, imperator Arianus, ob idipsum, quod catholicus esset, persecutionem gravissimam adversus eum movere non desierit.

[45] [simulque Arabiæ apostolum S. Frumentium minime fuisse.] Conatur etiam ostendere idem scriptor Anglus S. Frumentium Arabiæ felicis apostolum fuisse, non vero Habessiniæ. Qua in re, quod recens est auctor et eruditus, ejus argumentis breviter respondendum videtur. Sunt vero ista [Ibid. pag. 29 et seq.] : primo, Nicephorus Callistus scribit S. Frumentium Indiæ arabicæ, sive Homeritidis fuisse apostolum. Verumenimvero Nicephorus sæculo solum XIV historiam suam compilavit, et quidem imperite, ac exiguæ fidei et judicii historicus dici a Ludolfo meruit [Ludolf. Hist. lib. III, cap. 2; cfr tom. X Octobris, pag. 741 annotato l.] . Secundo loco, Frumentius Indiæ apostolus fuit, ait Thomas Wright; et Arabia, æque ac Æthiopia, India dicta est, et forte etiam frequentius. Hæc verissima sunt, sed nihil inde conficitur, quum triplex fuerit India veterum, ut ostendimus, Æthiopica nimirum, arabica et brachmanica. Et quidem Rufinus brachmanicæ tantum S. Frumentium episcopum fuisse manifesto credidit, nec Æthiopiam ullibi Indiam vocavit [Supra num. 5 et seqq.] . Tertio loco, credidit Thomas Wright, legisse se in excerptis Socratis apud Pagium, S. Frumentium apostolum fuisse Indiæ quæ Æthiopiæ finitima est; sed idem, inquit, de Bartholomæo dicitur, quem novimus in Arabia felice fidem prædicasse. In eadem igitur prædicavit et Frumentius. At vero minime illa a Socrate dicta sunt, qui in universo capite XX libri 1, ubi omnia enarrat quæ de S. Frumentio percepit, sequenti solum periodo Æthiopiæ meminit: Cum apostoli, inquit, prædicationis causa ad gentes profecturi, eas inter se sortito dividerent, Thomas quidem Parthorum apostolatum accepit, Matthæus Æthiopiam; Bartholomæus vero Indiam huic finitimam sortitus est. Quæ nullatenus cum scriptore Anglo faciunt. Magnopere igitur in his erravit vir alioqui doctissimus, sed hujusmodi indiligentiam juvenilem et σφαλματα advertit ipse anno 1855, siquidem opusculum, ni impediretur, retractare voluit.

[46] [Cultus ex synaxario metrico Æthiopum,] His omnibus excussis, quæ sane nimis pauca esse ad digne illustrandam S. Frumentii vitam, magnopere dolemus, restat ut de ejus cultu apud Æthiopes, Græcos et Latinos disseramus. Porro S. Frumentii, qui ab Æthiopibus Feremenatos et Salama seu Pacificator [Ap. Ludolf. Comment. pag. 435; cfr ejusdem Lexicon, col. 144.] , dicitur, inter eosdem cultus antiquissimus est et proculdubio non dudum ab obitu inchoatus. Celebratur, ait Ludolfus, inter Æthiopiæ metropolitas in liturgia Æthiopica [Novo test. æth. edit. annexa, pag. 160 et 165.] ; necnon a poeta nostro, sive synaxarista metrico, ceu primus qui facem evangelio prætulit, hoc carmine, quod ex Æthiopico latine convertit idem Ludolfus:

Salutem voce lætitiæ dico ei,
Magnificans et extollens eum,
Nempe Salamam, januam misericordiæ et clementiæ,
Qui oriri fecit in Æthiopia luminis Christi splendorem,
Quum in ea caligo et tenebræ antea fuissent.

Hucusque prædictus synaxarista, ad diem 3 mensis Æthiopici Hamle (junii 27); ac denuo ad diem 3 mensis Tachsas (novembris 29) S. Frumentium, sive Salamam salutat his verbis:

Salutem tibi Salama, qui jussus fuisti
Manifestare doctrinam antea occultam;
Quod exorta fuerit in ea (Æthiopia) sicut phosphorus,
Per lucem tuam suavem et pulchritudinem tuam jucundam,

Usque hodie lætatur et exsultat Æthiopia [Ap. Ludolf. Hist. æth. lib. III, cap. 2.] . Ab eodem poeta S. Frumentius celebratur etiam ad diem 26 mensis Hamle (julii 20), 23 mensis Maskaram (septembr. 20) et iterum mensis Tachsas 18 (decembris 14) [Cfr Ludolf. Comment. pag. 389 et seqq.] .

[47] [ex Menæis græcis,] Summarium ejus Vitæ, seu rerum gestarum, præbet Menologium Æthiopum, dictum Senkessar; ex quod id mox mutuabimus. Ex Apologia etiam S. Athanasii et literis Constantii imperatoris synaxarium prolixius concinnarunt Menæorum græcorum editores, quod hic latine conversum, jam recitamus: In diebus Constantini magni regis, Tyrius quidam philosophus abiit ut Indiam ultimam perlustraret, assumptis secum duobus juvenibus fratribus. Cum autem in reditu ad portum quemdam aquationis ergo appulissent, in barbaros inciderunt, qui ex omnibus, qui in navi erant, alios in mare deturbarunt, alios occiderunt, inter quos Tyrius et ipse cædi superadditus. Reliquos vero, e quibus erant duo juvenes illi, vinculis constricti, ad regem Indiæ sunt adducti. Ædesius alter, alter Frumentius vocabatur. Porro rex, cum juvenes ad omnia, quæcumque in animo haberet, solertes esse perspexisset, fisci regii procuratores eos constituit. Postea vero regi defuncto successit filius ejus, apud quem ampliores honores nacti sunt, atque eo pervenerunt ut mercatores, qui illuc applicuissent, secundum morem Romanorum, convenire ad divinam liturgiam celebrandam confidenter jusserint. Non diu post, regem adeunt ab eoque, mercedis gratia, in patriam redire postulant. Voti sui compotes facti, in imperium Romanum proficiscuntur. Ædesius quidem, parentes suos suaque quærens, Tyrum appulsus est. Frumentius vero studio erga res divinas parentum conspectum posthabuit. Alexandriam ergo delatus, hujus ecclesiæ præsidi, ostendit quantopere Indi lumen fidei cuperentaccipere. Ad quem protinus beatus Athanasius (ipse enim tunc temporis Alexandrinam ecclesiam regebat): Quis vero te aptior ad erroris caliginem ab oculis eorum dispellendam, et ad fulgorem divini verbi demonstrandum? His autem dictis, gratia episcopali eum ornavit atque ad colendam hanc regionem misit.

[47] [quæ prolixius gesta S. Frumentii prosequuntur,] Frumentius ergo, patria parentibusque relictis, et spreto propter fidem magno mari, aggressus est gentem incultam. Atqui coluit eam gnaviter, cooperante gratia cælesti. Doctrina enim et prodigiis apostolorum usus, non tantum dæmoniacos sanabat et quemcumque alium morbum curabat, sed et adversarios suos, et eos qui non sat cito ejus dicta excipiebant, vel dæmoni tradidit, juxta Apostoli verbum: [1 Cor. V, 5.] Tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit, vel macie tabescentes effecit, vel tandem oculorum lumine orbavit. Qui confestim utique, ad ejus genua provoluti, sanitate recuperata, in Christum credebant. Quæ autem quotidie contingebant miracula in ejus et christianæ religionis laudem declarant, qui confertim totus populus ad Dei cultum festinaret. Itaque brevi tempore solus cum Deo, totam Indiam baptizavit, sacerdotes ordinavit, complura templa ædificavit, fana idolorum evertit, simulacra ipsa contrivit, ac tandem universam gentem cognitioni Dei initiavit. Mirabantur autem rex et ceteri omnes: Non paucos annos, aiebant, nobiscum versatus es, neque unquam hujusmodi prodigia exhibuisti: unde ergo nunc, o dilectissime, talis virtus tibi collata est, tamque subito? Meum non est, respondebat ille, hoc donum, o amici Christo carissimi, sed sacerdotii et ipsius Christi. Namque cum bonam vestram mentem agnovissem, relictis, juxta Domini vocem, patria et familia, Alexandriam profectus sum: summum ibi ecclesiæ præsulem, magnum Athanasium quæ ad vos pertinebant edocens, et ab eo sacram accipiens unctionem, apostolica gratia auctus, ipsius ad Deum precibus, ad vos missus sum. Cum autem me fideliter receperitis, sacerdotii, imo Dei ipsius gratia ea quæ coram videtis per me operata est. Sanctus ille vir, postquam diu cum ipsis pie vixerat, et præcepta Domini eos docuerat, et ad divinum cultum mire formaverat, secundum unius cujusque vires, annos circiter centum natus ad Dominum migravit. Hujus autem pretiosæ reliquiæ omnibus qui ad eas accedunt, in variis morbis, salutem afferunt in laudem veri Dei nostri.

[49] [et ex fastis latinis.] E Menæis et aliis auctoribus, quos supra laudavimus, elogium S. Frumentii excerpsere Petrus de Natalibus libro nono, capite CXIII, et Sirletus, in Menologio Græcorum, ad eumdem diem 30 novembris, atque inde ad martyrologos recentiores transiit [Vide supra num. 41.] . Slavos etiam a Græcis memoriam, et annuntiationis diem petiisse demonstrat Joannes Martinov in anno Græco-Slavico. Nunc vero huic commentario adjiciemus quæ, ex Senkessar Æthiopico ad diem 26 mensis Hamle, sive 20 julii [Sapeto, Viaggio, pag. 395 et seqq.] , edere sumus polliciti, paucis ad calcem, pro more annotatis. Minime etiam omittendus erat locus, quem, e vetusto et laudatissimo inter Æthiopes chronico Axumensi, lusitanice edidit Tellezius, in Historia sua, pagina 73 et seqq., nos vero post eum latinum faciemus. Hæc sint pro Actis et documentis, quæ, præter loca in Commentario allata, de S. Frumentio nulla omnino supersunt.

ELOGIUM S. FRUMENTII EX ÆTHIOPICO SYNAXARIO.

Frumentius, conf. pont. apostolus Habessinorum (S.)

Hac die obiit Abba a Salama b revelator lucis, episcopus Æthiopiæ, cujus historia est hæc. Vir quidam e Græcia, dictus Meropius, sapientium princeps c, advenit visitandæ Æthiopiæ gratia; quocum erant adolescentes duo e propinquis; uni nomen erat Fere-Menatos d, alteri Adesios (vel ut alii dicunt, Sidrakos) e; et venit cum navi ad littus maris Agazi f, rebusque pulchris omnibus inspectis quæ sibi placebant, quum ad regionem suam redire vellet, irruerunt in eum hostes, eumque cum sociis omnibus occiderunt, exceptis binis adolescentulis, qui servituti addicti sunt ab incolis, et trucidare edocti. Deinde regi Axum, qui tunc erat Ela-Aëda g donati sunt, isque Adesium œconomum constituit, Fere-Menatum vero chartophylacem et scribam [regni] Axum. Elapso tempore aliquo obiit rex et filiolum h reliquit cum matre sua, regnaruntque [principes] Azguagua i. Adesios et Fere-Menatos puerulum educarunt, eumque paulatim fidem Christi benedicti docuerunt. Ei quoque tentorium k exstruxerunt, in quo adolescentulos congregabant, docentes eos psalterium et cantum. Adulto jam puerulo, eum rogarunt ut ad regionem suam se dimitteret. Adesios patriam Tyrum adiit, ut genitores reviseret, Fere-Menatos vero Alexandriam, Athanasiumque patriarcham, quem nuper electum invenit l. Huic quæcumque sibi contigerant enarravit, et ad fidem quod spectat, quomodo gens istius terræ Agazi, licet nec episcopos nec presbyteros haberent, in Christum benedictum credidissent. Post hæc abba Athanasius, episcopum terræ Agazi, quæ est Æthiopia, consecravit Fere-Menatos, ad quam terram eum cum pompa dimisit. Adveniens igitur iste, quum jam regnarent Abreha et Atzbeha m, in pace prædicavit Christum benedictum in omnibus imperii partibus. Propterea dictus est abba Salama n, et postquam fidem dederat Æthiopibus, in pace obiit.

ANNOTATA.

a Abba epitheton est patriarcharum, episcoporum, abbatum atque doctorum in Æthiopia, ait Ludolfus sub voce. Mutuata est a Coptitis veteribus, in quorum libris frequenter est obvia.

b Salama. Abba Salama, ait Ludolfus in Lexico, fundator doctrinæ evangelicæ (immo, uti et catholicæ) in Æthiopia, seu primus Æthiopiæ apostolus, alias Frumentius dictus. Quæ verba ideo recitamus, ut pateat olim Salama pronuntiatum fuisse, ut didicit Ludolfus ex Æthiope suo Gregorio, non vero Selama, ut scribit Sapetus tam in æthiopicis quam italicis. Nomen evidenter deductum a voce Salam, pax, vel Salamawi pacificus.

c Sapientium princeps, æthiopice, liqa tababet. Mirum est quod hic scribit Sapetus: Merobios protomedico; quæ sensu ambiguo vocis tababet, pl. comm. tabib optime explicantur. Ut enim ex Dillmanni lexico, col. 1229,apparet, tabib significat et philosophum et medicum, cfr arabicum Hakim. Certe Meropius nec protomedicus, nec medicus fuit.

d Fere-Menatos. Sapetus Ferie-Menatos, ex pronunciatione hodierna; Tellezius, Fermonatos, vel Fremonatos [Tellez, Historia geral de Ethiopia a alta pag. 73 seqq. et 728.] ; Ludolfus, Fremonatos [Historia æthiopica lib. III, cap. 2.] , Fere fructum significat. Vide locum mox recitandum e chronico Axumensi.

e Sidrakos. Sic dicitur in chronico Axumensi, ut ex loco edendo mox patebit.

f Agazi, nomen antiquum provinciæ Tigræ et forte universæ Habessiniæ. Videatur Cl. Vivien de Saint-Martin in Commentario de Inscriptione Adulitica [Journal asiat. Octobre 1863, pag. 349.] .

g Ela-Aëda. Significare voluit regem Ela-Awda, qui regnavit post Awtheth et quidem non diu post annum Christi centesimum; quod prorsus erroneum est. Vide hunc commentar. num. 33, disquisitionem huic tomo adjectam, et mox dicenda sub vocibus Azguagua et Abreha et Atzbeha.

h Filiolum reliquit. In æthiopicis eguala nusan, filios parvulos, in plurali, sed infra et in ceteris monumentis unus tantum significatur,ut observat Sapetus pag. 471.

i Azguagua. Quo ordine et tempore hi principes regnarint, quantoque errore hæc scribat synaxarista æthiops, percipietur ex sequenti loco chronici Axumensis, tum etiam ex annotato præcedenti: Awtheth regnavit annis duobus, El-Ada triginta, Rema quatuor, Zeghen quatuor, Gafila uno, Beese-Sarg quatuor, [principes] El-Ezguagua regnarunt annis septuaginta septem. Atqui hi omnes sæculo secundo christiano regnarunt, dum annis circiter centum viginti post reges El-Azguagua in Æthiopiam advenit S. Frumentius. Vide infra sub Abreha.

k Tentorium, vel oratorium. Vide Sapetum pag. 471.

l Nuper electum invenit. Hæc hausit synaxarista æthiops, ut alia plura, ex Socrate et Sozomene, vel ex synaxariis græcis. Falsa vero esse pluribus ostensum est in commentario.

m Quum jam regnarent Abreha et Atzbeha. Negatur id hodiedum ab omnibus, nec verum ullatenus esse in commentario ostendimus.

n Salama, id est, pacificus; vide annotat. b.

ELOGIUM S. FRUMENTII EX CHRONICO AXUMENSI LUSITANICE A TELLEZIO SCRIPTUM.

Frumentius, conf. pont. apostolus Habessinorum (S.)

Multis elapsis annis advenit mercator quidam e Tyro cum duobus pueris, quorum alter Fremonatos, alter Sidracos a dicebatur. Quum vero mercator ægrotasset b et in littore maris in terra Æthiopiæ mortem obiisset adolescentes ad regem deduxerunt, qui eorum præsentia multum recreatus est, jussitque ut cum filiis suis c versarentur ac viverent. Mirabantur autem plurimum vitæ rationem gentis Æthiopum eosque rogabant quo pacto in fidem Christi crediderant d. Eos enim et precationes facere ac adorare sanctissimam Trinitatem, mulieresque e signo Crucis sese munire videbant. Quamobrem gratias multas Deo reddebant quod tantam misericordiam huic genti tribuisset, ut sine concionibus crederet, et sine apostolo fidem reciperet f. Quamdiu rex ille vixit, in ejus domo habitarunt; qui morte adveniente eos dimisit et quocumque vellent abire permisit. Sidracos igitur ad patriam suam Tyrum reversus est, sed Fremonatos patriarcham Alexandrinum adivit, cupiens ut remedium adhiberetur ad salutem Æthiopum operandam g. Quapropter ei. quæcumque viderat, narravit, et quomodo crederent a tempore apostolorum h. Quibus de rebus multum gavisus est patriarcha, Deoque gratias egit pro misericordia magna quam erga eos exsecutus erat, eis manifestando sanctam suam fidem. Deinde dixit Fremonato: Tu eris eorum pastor, siquidem te elegit et extulit Deus; eumque sacerdotem consecrans episcopum Æthiopiæ constituit. Qui ad eam reversus ejus incolas baptizavit, multosque creavit sacerdotes et diaconos, qui se adjuvarent; eumque omnes magni faciebant et venerabantur. Et quia pacem ad se detulerat, eum vocarunt abba Salama, (id est, pater pacis, seu pacificus) i. In Æthiopiam venit, regnantibus Abra et Azba, fratribus k, qui doctrinam sanctam receperunt, ut terra arida pluviam cœli [Ap. Tellez, Historia geral, pag. 73 et seq.] .

ANNOTATA.

a Sidracos. Quo pacto id nomen Ædesio obtigerit, divinare non possum.

b Non ægrotavit, sed in littore occisus est. Vide narrationem Rufini initio commentarii et Synaxarium Æthiopicum modo recitatum. Meropium hic mercatorem, non philosophum dicunt, quod Tyro eum venisse noverant. Tota hæc narratio minus tuta est quam præcedens illa, quam Sapetus e magno Synaxario sive Senkessar Æthiopico excerpsit. Hujus compilator manifeste græcos fontes præ manibus habuit; at presbyteri Axumenses suum chronicon pro libitu adornarunt; quod et ex infra dicendis patebit.

c Cum filiis. Unicus is fuit; vide annot. h ad synaxarium præcedens.

d Hæc a presbyteris Axumensibus sunt inventa, ut et alia quæ hic sequuntur. Reperit quidem christianos in Æthiopia S. Frumentius, sed inter mercatores Græcos. Vide hunc Commentar. num. 4.

e Ex his viderentur solæ mulieres in Æthiopia, ævo illo de quo, non vero quo hæc scripta sunt, cruce signare se consuevisse, quod tamen minime est verisimile. Id frequentissimefecisse christianos veteres agnoscit et Ludolfus [Ludolf. Comment. pag. 373] ; vide Acta SS. Octobris tom. X pag. 736 num. 19 et ibid. annot. p; Eusebium, De Vita Constantini lib. III cap. 2 etc.

f Vide annotata b et d.

g Non erant igitur christiani; en ut sibi contradicit.

h Cfr annot. b et d.

i Hæc ab ipso Tellezio nostro inserta proculdubio fuere.

k Abra et Azba etc. Id falso tradi in libris Æthiopum, hosque sæculo solum quinto regnasse nullo negotio ostenditur; vide hunc Comment. § IV.

DE SS. ABBANIS KILL-ABBANIENSI ET MAGHARNUIDHIENSI ABBATIBUS IN HIBERNIA

AD FINEM SÆC. V ET VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Abbanus Kill-Abbaniensis in Hibernia (S.)
Abbanus Magharnudhiensis in Hibernia (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ I. Distinctio inter duos SS. Abbanos, a biographo in unum confusos. Utriusque genealogia.

Venit S. Abbani nomen inter celeberrima Hiberniæ, sed difficultatum spinis undique obsitum; [Duo fuerunt SS. Abbani in Hibernia, ut constat ex duobuscorporibus, altero servato Kill-Abbaniæ in Lagenia septentrionali, altero Magharnuidhiæ in Lagenia meridionali;] quoniam (firma hæc mea persuasio est) duo Abbani, quorum alia fuerunt vitæ tempora, aliæ laborum palæstræ, alii natales seu dies cultus et alia demum sepulcra, in unum confusi fuerunt: ita ut quæ plurium sunt ea omnia uni tribuantur, cujus ævum ad trecentos et plures annos prorogetur. Ab his distinguendis (quantum fieri licebit) ducamus exordium. Imprimis ex ipsa Vita, inferius edenda, liquido constat biographi ætate duorum SS. Abbanorum servata fuisse corpora, alterius Magharnuidhiæ prope Newrossin comitatu Wexfordiensi, in plaga australi seu meridionali Lageniæ; alterius Kill-Abbaniæ in Midia seu aquilonari Lageniæ parte. Quodsi duo sint corpora, duos fuisse Abbanos utique necesse est. Scilicet in fine Vitæ, ubi narratur S. Abbani mors, introducuntur ejus discipuli, alii ex Kill-Abbania seu Lagenia aquilonari, alii ex Magharnuidhia seu Lagenia australi, contendentes de beati magistri exuviis: quæ plaustro impositæ, duobus jugis boum permissæ sunt. Sed magnum miraculum, ait biographus, num. 46, tunc a Deo per merita sancti sui patratum est. Ecce enim velociter duo boves cum plaustro et CORPORE ad populum AQUILONAREM perrexerunt, et duo boves ejusdem coloris et magnitudinis cum simili plaustro et CORPORE ad populum AUSTRALEM venerunt. Et omnes male habentes variis languoribus in CIVITATIBUS adducti sunt ad reliquias et sanabantur omnes. Ipsæque reliquiæ cum debito honore in hymnis et laudibus post missarum solemnia sepultæ sunt honorifice. Quid luculentius expeti potest ad adstruendum duo extitisse corpora quæ S. Abbani dicerentur? Hæc quidem perhibentur unius fuisse viri, et prodigiosa multiplicatio intercedere dicitur. Sed prodigia admittenda non sunt, nisi firma auctoritate nitantur: quam laudem non habet biographus, qui excogitarit hanc multiplicationem, ut per eam componeret duorum corporum exsistentiam cum unius S. Abbani celebritate.

[2] [item ex mortis temporibus, altero S. Abbano e vivis sublato ad finem sæculi V, altero ad finem sæculi VI;] Post palmare hoc argumentum alia non nisi confirmandi aut explicandi vim habent. Quidquid id est, secundo observandum venit loco, quod si unus admittatur Abbanus, is vixerit oportet plus trecentos annos. Quod quidem bolum non refugit stomachus Colgani, incredibilia quæque in sanctis Hibernis admittere et defendere parati; sed quis prudentior in hac parte sequatur archæologum, tot aliis nominibus laudatissinum? Fluunt autem omnia facile, si statuatur unus S. Abbanus presbyter, qui ad finem sæculi V vitam finiverit, et alter qui integro sæculo postfloruerit et ad cælestem patriam abiverit. Quæ cæterum utrique sint propria definire inferius conabimur. Distinctis etiam locis laborasse videntur ambo SS. Abbani; quamquam tanta sit rerum confusio ut vix quidquam discerni possit.

[3] [item ex duabus festivitatibus, altera die 16 martii, altera 27 octobris,] Sed duos item exstitisse SS. Abbanos suadent hagiologia, in quibus festum S. Abbani annuntiatur jam die 16 martii, jam die 27 octobris. Ad priorem diem legitur in Martyrologio Tamlactensi: Abbani, filii Hua Corbmaïc; in Festilogio S. Ængussii: Abbanus angelicus, ramus aureus; in Calendario Casselensi: Abbanus, filius Hua Cormaidhe; in Martyrologio Mariani Gormani: S. Abbanus, filius Hua Corbmaic, in Maghardnuidhe, in Hi Kenselach; et de Kill-Abbain in Hi Muiredhuigh; in scholiis ad S. Ængussii fastos seu in Ængussio aucto Cathali Maguire: Festum obitus sive depositionis S. Abbani, nepotis Corbmaïc, de Lageniis oriundi: quiescit in Magharnuidhe, in regione Hi-Kenselach; et in Kill-Abbain, in Hi Muiredhaich; annis septem et decem supra trecentos vixit in carne [Ap. Colganum, Acta SS. Hib. pag. 624.] ; demum in Dungallensi O'Clery [Todd et Reeves, Martyrologium Dungallense, pag. 77.] . Abbanus filius Ua Corbmaic, de Magharnaidhe in Ui-Cennsealaigh, in Lagenia; et de Kill-Abbain in Ui-Muireadhaigh in Lagenia. Ortus erat ex genere Labhraidh, filii Ugaine Mor. Ad diem 27 octobris in Tamlactensi laudatur S. Abbanus iisdem verbis ac ad 16 martii; in Casselensi non vocatur nude filius Hua Cormaidhe, sed filius Hua Corbmaic, de Kill-Abbain. In Festilogio S. Ængussius vocat eum Abbanum, abbatem multorum monachorum, et in Calendario metrico patronorum Hiberniæ [Matt. Kelly, Martyrology of Tallagh, pag. 161.] Abbanum nobilem et popularem abbatem. Sic de eo Maguire: Abbanus de Kill-Abbain in Hi Muredhuich et de Magharnuidhe in Hi Kenselaich; vel in Helia septentrionali est ejus ecclesia. Hoc est festum nativitatis ejus et ipse est filius Hua Corbmaic. Omittit eum ad hanc diem in Dungallensi Martyrologio O'Clery. Martyrologium Salisburiense, anglice redditum atque anno 1526 Londini impressum, sequitur Acta S. Abbani his verbis: Festum S. Abbani, regis filii, ex Hibernia: qui, repudiata omni mundi pompa, intravit religionem, in qua tam sancte vixit quod curaverit leprosos, claudos, cæcos et surdos, et mortuos resuscitaverit: et inter multa alia miracula angelorum fuerit visitationibus frequentatus; propriæque mortis dies fuerit ei revelatus. Martyrologium Carthusianum Neuportense eadem, atque iisdem fere verbis, habet [Ap. Colganum, Acta SS. Hib. pag. 624.] . Omitto Castellanum, Chalonnerum aliosque recentiores martyrologos et hagiographos, quorum nullus magna diligentia videtur in S. Abbano usus.

[4] [quæ ambo dies fuerunt emortuales; nam prior venit tempore quadragesimali, posterior auctoritatem habet a biographo.] Porro, quum S. Ængussius ineunte sæculo IX hagiologica sua scripta collegit, non apparet jam tum duos SS. Abbanos in unum confusos fuisse; sed quum Tamlactense Martyrologium sæculo XII aut etiam prius confectum est, confusio illa jam invaluerat: quam a Casselensi Martyrologio ejusdem ævi non abesse arbitror. Sed duæ festivitates, quæ perseverabant, pristinæ distinctionis testimonia supererant. Re quidem vera complures sancti non unis honorantur diebus; sed numquam id temere fit et absque ratione. Suggerit Magguirius, sæculi XV scriptor, die 16 martii celebrari S. Abbani depositionem seu obitum, et die 27 octobris ejus terrestrem nativitatem. Profecto S. Columbæ quoque nativitatis memoriam recoluerunt aliquando Hiberni [Reeves, Life of St-Columba, pag. LXIX.] , (quemadmodum olim ecclesia latina nativitatem S. Agnetis, nunc in S. Agnetis secundo mutatam [Binterim, Denkwürdigkeiten, tom. V, part. I, pag. 320.] , et universa fere ecclesia S. Joannis Baptistæ conceptionem celebravit;) sed Maguirii assertum plane caducum est: pugnat scilicet cum Vita S. Abbani, in qua Dei famulus VI kal. novembres apertissimis verbis asseritur obiisse. Hæc itaque posterior dies naturaliter festa erat; neque ulla poterat esse causa cur dies 16 martii etiam sacra esset, nisi alter S. Abbanus eam sua morte consecrasset. Etenim vi canonis LI concilii Laodiceni propter jejunium quadragesimale, nedum solemnitates non necessariæ insererentur mensi martio, transferebantur potius olim festa, hoc tempore occurrentia, ad alios menses, aliis memoriis substitutis [Cfr Martene, Ecclesiæ disciplina in divinis officiis, pag. 170 et 563.] . Sic aliquot olim locis minori pompa S. Benedicti mortis anniversarius dies celebrabatur 21 martii, et multo solemnius translationis 11 julii; item minus solemniter S. Gregorii depositio 12 martii, majori celebritate ejus ordinatio 3 septembris. Atque nondum S. Ambrosii obitum recolimus die aprilis, sed ordinationem diem 7 decembris. Quid, quod SS. Amandi et Vedasti festa, quæ die 6 februarii agenda essent, transferebantur ad diem 26 octobris [Acta SS. tom. XI Octobris, pag. 785.] , licet raro admodum dies 6 februarii quadragesimali tempore concluderetur?

[5] [Vita S. Abbani Magharnuidhiensis scripta fuit sæculo VII; sed ei postea immixta gesta S. Abbani Kill-Abbaniensis et Abbani eremitæ Britanni.] Hoc itaque certum et manifestum esto duorum SS. Abbanorum Hibernorum, alterius Magharnuidhiensis, alterius Kill-Abbaniensis nomina, gesta, cultum confusa fuisse; quin etiam (ut suo loco videbimus) tertii Britannici. Unius Vita scripta fuit ab auctore suppare, scilicet a nepote viri ex regione Eliorum, quem S. Abbanus baptizaverat. Ad finem enim num. 24 legitur: Ego autem, qui Vitam S. Abbani collegi, sum nepos ipsius filii, quem S. Abbanus baptizavit et de quo prophetavit. Quæ verba, ut jam pridem animadvertit Lanigan [Eccles. history of Ireland, tom. III, pag. 15.] , non sunt hujus scriptoris, cui Vitam, quæ nunc sola superest et fabulis est plena, debemus; sed antiquioris, qui illi præluxit, quum omnia, quæ de SS. Abbanis, in unum jam pridem populari errore confusis, circumferebantur, congereret et in corpus quoddam disponeret. Quod si quæritur utrius Vitam antiquior ille conscripserit Magharnuidhiensis an Kill-Abbaniensis, confidenter respondebo prioris; maxime quoniam Magharnuidhiæ mortuus fuisse dicitur et fabula de duplici ejus sepultura inventa est ut explicaretur quomodo factum esset ut Kill-Abbanienses etiam de ejus sepultura gloriarentur. Quæ fabula quum procul dubio a priori Vita abfuerit, restat ut hujus prioris Vitæ auctor S. Abbanum Magharnuidhiensem laudaverit. Quum hujus itaque Vita exstiterit et alterius Vitæ nulla appareant vestigia, non tamen sequitur illum longe celebriorem fuisse; quandoquidem Kill-Abbaniensis eatenus ejus celebritatem vicerit ut illi non quidem substitutus fuerit, sed ei immixtus et cum eo quasi confusus; ita ut ex celebritate nullus certus canon constitui possit, quo singularia quæque alterutri attribuantur.

[6] [Diversa quæ de patre] Veniunt autem inter hæc singularia primo loco quæ de S. Abbani traduntur genere. In omnibus scilicet Vitæ exemplaribus de claro genere Laginiensium, scilicet de Dal-macchorb, ortus; cujus pater vocabatur Cormacus, qui erat rex Laginiensium; mater autem ejus vocabatur Mella, quæ fuit soror Ibari episcopi. Quibuscum conveniunt quæ in ejusdem S. Ibari Vita legit Usserius [Britannicarum ecclesiarum antiquitates, pag. 507, edit. 1687.] : S. Ibarus, qui et Ivorus episcopus, natus est in Hiberniæ provincia Ultonia ex patre Lugna, matre Daferia: quæ et eidem peperit Mellam, postea reginam Laginiensium, nuptam Cormaco regi; qui pater fuit S. Abbani, confessoris et abbatis cœnobii Magarnoide in regione Kensellach. Gens autem Dal-macchorb, (quæ et Dal-maschorb, Dal-mescorb et Dalmesincorb,) sedem suam habebat in littore comitatus Wicklow [Crf O'Donovan, Miscellany of the Celtic society, pag. 31; Vita S. Coemgeni, num. 1 in Actis SS. tom. I Junii, pag. 312.] , ad fines septentrionales comitatus Wexfordiensis; quæ gens descendebat a Lughaidh Corb, quinto filio Daire Sirchreachtach [Cfr O'Donovan, op. cit. pag. 33; O'Flaherty, Ogygia, part. III, cap. 67.] : de quo tam præclara fabulati sunt veteres Hiberni ut ei occidentalium Europæ partium imperium adscripserint [Ap. O'Donovan, Op. cit. pag. 15.] . Sed clarissimum fuisse S. Abbani genus inde manifestum est. Patrem ejus non fuisse Cormacum seu Corbmacum, filium Alildi, qui ab anno 526 ad 535 Lageniæ gubernacula tenuit, contendit Colganus. Quo auctore, loco Hua Cormaic, id est descendentis a Corbmaco, scripserit posterior biographus Cormacum seu Corbmacum: qui error utique mirabilis non sit. Sentit itaque ille Lugneum seu Lagnenum genuinum patris fuisse nomen: in Sanctilogio enim genealogico, cap. XX, dicit S. Abbanum filium Lagneni, filii Cannechi, filii Lavradii [filii Imchadii, interserit Maguire,] filii Corbmaci, filii Niadchorbi, filii Cucorbi, [qui sæculo II floruit [Cfr Lanigan, Eccl. hist. of Ireland, tom. III, pag. 17.] ], filii Modhcorbi, filii Comchovarii, regis Hiberniæ [Ap. Colganum, Acta SS. Hib. pag. 626.] circa Christi nati tempora [The four Masters, ad. an. M. 5192, tom. I, pag. 91.] ; ita (ut quod raptim animadverto) genealogico huic stemmati insint lacunæ, quæ non sinant propius determinare patris S. Abbani ævum.

[7] [et matre S. Abbani referuntur, ita forte eæplicanda sunt] In libello de materna sanctorum Hiberniæ genealogia, num. 68, loquitur S. Ængussius de matre S. Abbani, quam non Mellam appellat, ut biographus, sed Caoinech Abbadh. Caoinech Abbadh, inquit, filia Lugnei, fuit mater S. Blathi, filii Lugnei, qui dicitur Abbanus. Suadet Colganus [Acta SS. Hib. pag. 626.] ut legatur Caoinech Abbain, id est lugens Abbanum; quo cognomento significetur Mellam luxisse quod filius a patre in sæculo retineretur. Sed mallem admittere eam binominem fuisse quam hujusmodi verborum detorsionem aut explicationem. Ejus parentela magis innotescit ex num. 83 citati libelli, ubi hæc occurrunt: Bronnfinna, cognomento Breac, filia Lugnei, soror S. Ibari episcopi, fuit mater S. Senachi Gairb de Killmoir, et S. Miachæ, et S. Tondenachi de Ross-Glasse et S. Lithgenii; quos Maguirus perperam fratres S. Abbani facit, qui nonnisi consobrini fuerint, et quibus addit etiam quasi fratres SS. Damanum de Teagh-Damain in Hi-Crimthannain, Dumanum et Dabbanum. Maguirius insuper Mellam sororem appellat S. Coemgeni, non autum S. Ibari; qui S. Coemgenus die 3 junii anni 618 mortem obierit [Cfr Lanigan, Eccl. hist. of Ireland, tom. II, pag. 44.] , natus circa annum 500 [Ibid. pag. 49.] . Sed Maguirrium errasse contendit Colganus [Acta SS. Hib. pag. 626.] .

[8] [ut Kill-Abbaniensis dicatur parentes habuisse Lugneum et Caoinech Abbadh, sororem S. Ibari; Magharnuidhiensis vero Corbmacum et Mellam, sororem S. Coemgeni.] Verumtamen haud scio utrum hoc Colgani judicium omnibus æque placiturum sit. Fieri potest ut nonnulli archæologi, videntes patrem S. Abbani vocari ab aliis Corbmacum, ab aliis Lugneum, matrem vero ab aliis dici Mellam, ab aliis Caoinech Abbadh, jam sororem S. Ibari, jam S. Coemgeni, sentiant duorum Abbanorum significari parentes. Neque adversus hæc ego ullatenus repugnabo, dummodo ita res ordinentur ut antiquior Abbanus, et quidem Kill-Abbaniensis, filius dicatur Lugnei et Caoinech Abbadh, sororis S. Ibari, natus circa annum 430, alter vero seu Magharnuidhiensis filius Corbmaci et Mellæ, sororis S. Coemgeni, natus circa annum 520: quæ cum ætate SS. Ibari et Coemgeni, necnon Lugnei et Corbmaci, Laginiensium principum, conveniunt. In Vitis SS. Abbani et Ibari hoc unum corrigendum, ut Mella, mater, soror dicatur S. Coemgeni loco S. Ibari. Quibus si stetur, antiquioris Abbani genuinum nomen, ut ex S. Ængussio patet, Blathus fuerit oportet. Abbanus autem proculdubio commune est, et quidem diminutivum, abbatulum significans: quæ forma ut amoris sic et venerationis plena erat apud veteres Hibernos.

§ II. S. Abbani Kill-Abbaniensis itinera, discipuli et commercium cum SS. Patricio Seniori et Finniano. Monasteria ab ambobus SS. Abbanis condita.

[S. Abbanus Kill-Abbaniensis peregrinationem instituit cum 150 Celtis et totidem Romanos reducit seu Italos.] Similiter, si statuatur filium Ua-Cormaic alium esse ac filium Cormaci, ad eumden Kill-Abbaniensem referenda sunt quæ in Vita traduntur de triplice itinere Romano et de centum quinquaginta discipulis: hæc enim omnia a S. Ængussio, qui ad finem sæculi VIII scripsit, prædicantur de S. Abbano, filio Ua-Cormaic. In litaniis scilicet, quibus integra agmina sanctorum, maxime peregrinantium aut peregrinorum complexus est, his verbis invocat S. Abbani, filii Ua Cormaic, comitatum [O'Curry, Lectures etc. pag. 381, 382 et 615.] : Ter quinquaginta Gaëlicos Hiberniæ, in sacris ordinibus constitutos et singulos severum vitæ institutum sequentes, qui uno agmine peregrinationem susceperunt sub Abbano, filio Ua Cormaic, invoco in auxilium meum per Jesum Christum. Quod agmen a Romanis et Italis videri non potuit quin multi cupierint ei adjungi. Ex his admisit S. Abbanus centum quinquaginta; quos iterum S. Ængussius auxilio invocat his verbis [Colganus, Acta SS. Hiberniæ, pag. 539.] : Sanctos centum quinquaginta peregrinos Romanos et Italos, qui comitati sunt S. Abbanum in Hiberniam, invoco in auxilium meum per Jesum Christum. Quæ peregrinationes in edenda Vita cum S. Ibari, ad annum 500 demortui, gestis connectuntur; ita ut etiam ex hoc capite ad antiquiorem S. Abbanum seu ad Kill-Abbaniensem hæ peregrinationes referendæ sint.

[10] [commercium habet cum S. Patricio Seniori et baptizat S. Finnianum Cluanerardensem.] Ad eumdem S. Abbanum pertinet conversatio cum S. Patricio Seniori, qui inter annum 450 et 460 diem obiisse videtur. Similiter baptismus S. Finniani, celeberrimi episcopi et abbatis Cluanerardensis, cujus mors ad annum 548 a quatuor Magistris [O'Donovan, The four Masters, pag. 187.] consignata est et qui ad fontem sacrum delatus fuit circa annum 460 [Ap. Colganum, Acta SS. Hib. pag. 365.] , certe aliquanto ante annum 480. In hujus Vita [Ibid. pag. 393.] hæc narrantur: Cumque natus esset filius, lætati sunt parentes, atque baptizandum ad sanctum episcopum Fortkernum miserunt usque ad Roscurensem ecclesiam. Mulieres vero iter agunt; et ex insperato obvius fit eis S. Abbanus presbyter. Quærente vero sancto viro ab eis quo tenderent; responderunt mulieres dicentes: “Ad sanctum episcopum Fortkernum pergimus, baptizandi hujus pueri causa.” Venerabilis igitur Abbanus vidit angelos in comitatu pueri: mulieres quoque, quæ puerum portabant, contestatæ sunt se vidisse juvenem pulcherrimum, ponentem super caput pueri manum. Qui dixit: “Beatus erit hic puer;” et baptizavit infantem sanctus vir Abbanus, vocans eum Finluch (id est lacus albus), quia ibi bina flumina ex diversis fontibus cohærent. Aqua enim ibi quasi albi coloris propter sui puritatem apparuit. Hic vero altero nomine, quod est magis commune, Finnianus dictus. In loco vero, ubi sanctus infans benedictus lavacro salutis est purificatus, crux posita est, quæ crux Finniani vocatur. Quæ res quo loco sit facta, neque veteres neque recentiores archæologi hactenus potuerunt definire.

[11] [Ambo SS. Abbani construxerunt plura monasteria, composita fere ex tuguriis:] Ab alterutro S. Abbano permulta monasteria constructa in Vita recensentur; sed non consentit Lanigan [Eccles. hist. of Ireland, tom. III, pag. 18 et seqq.] , quoniam pleraque non S. Abbani, sed alterius nomine insignita sunt: ita ut velit a S. Abbano (duos enim non admittit) monasteria tantum condita esse in patria Hy-Kenselagh et alia duo ab ejus nomine dicta Kill-abbans. Sed profecto infirmum est fundamentum, quo nititur. Etenim Eas-mic-Neirc, quod a Dachonna seu Machonna, filio Neirc, nomen suum habebat [Reeves, Life of St. Columba, pag. 281.] , et Termon-Maguirk seu Cuiminig, quod a Cuimne, sorore S. Columbæ, nomen suum sumpsit [Ibid. pag. 283.] , S. Columbam auctorem agnoscebant, et tamen a discipulis nomen acceperant. Sed similia in omnibus fere sanctorum Vitis, qui plurium cœnobiorum fundatores exstiterunt, observantur. Neque magnus monasteriorum numerus admirationem creare debet. Non enim illis temporibus exstruebantur magna ædificia, neque ingentia prædia crebro accipiebantur, neu diuturna disciplina exercebantur tirones; hi mores per S. Benedicti alumnos propagati; antea multo simpliciora erant instituta. Degebant fere singuli aut in speluncis, si quæ essent, aut in tuguriis, paleis et terra glutinosa compactis paucarum horarum aut certe dierum labore. Neque multo magnificentiores ædes sacræ, ex materie fere confectæ. Victum autem comparabant ascetæ labore manuum atque agricultura, quamquam (si offerrentur) non recusabant campos, ut vel ex illa ipsa Vita constat. Tirocinium non minus simplex. Si qui venirent vitæ severioris cupiditate, discebant alieno exemplo orare, laborare et corpus castigare: atque in his fere tum consistebant monachorum officia.

[12] [quorum sex, posita in comitatu Wexfordiensi, adscribenda videntur S. Abbano Magharnuidhiensi;] Quapropter non ausim affirmare inter recensita a biographo monasteria ullum esse quod a neutro S. Abbano fundatum fuerit. Multo difficilius est utrius sint singula. Siquid tamen tentandum sit, considerandum primo est alterum S. Abbanum, quem scilicet Magharnuidhiensem appellavi, natum esse apud gentem Ui-Ceinnsealaigh *, quæ Wexfordiensem comitatum et vicinorum comitatuum partes occupabat, eumdemque ibidem, pluribus monasteriis excitatis, vitam finivisse. Qui quum videatur locorum mutationem minus amasse, ei adscripsero dumtaxat monasteria comitatus Wexfordiensis, scilicet Magharnuidhiense, Roismictruiense, Druim-Ceallaigh, Camros, Fionnmagh et Disert-Cheanandain. Singulorum situm, quantum fas erit, indicabimus, plura in annotatis ad Vitam quæsituri. Veniat itaque primo loco monasterium Roismictruin; quod positum erat in loco, nunc New-Ross appellato florentique oppido, in comitatu Wexfordiensi, baronia Bantry. Medio sæculo VI, quo jam floreret S. Emenus, anterius est, quippe quod ab illo habitatum fuerit. Prope erant sita monasteria Druim-Ceallaigh et Camros, aliunde non nota. Neque longe distabat monasterium Magharnuidhe, ubi alter S. Abbanus potissimum vixit vitamque finivit. Disert-Cheanandain, prope Magharnuidhiense monasterium, solitudo potius erat quam monasterium. Fionnmagh in Fotharta, oppidum Deo et S. Abbano oblatum, videtur monasterium factum esse. Consistebat in comitatu Carlowiensi aut Wexfordiensi.

[13] [S. Abbano vero Kill-Abbaniensi tria in Conactia, unum in comitatu Kerriensi,] In recensendis monasteriis, quæ mihi S. Abbano Kill-Abbaniensi adscribenda esse videntur, ordinem quemdam sequitur biographus geographicum; ita ut ab occidente incipiat, pergat per partes australes et in orientalibus Hiberniæ plagis desinat; quem etiam sequi potuit hic alter S. Abbanus. In Connactia itaque, in Campo Ce seu Magh-ce, id est in campo Trindi seu Magh-Trindi, tria constructa dicuntur a S. Abbano monasteria. Hæc in Galviensi comitatu posita fuisse volunt, sed nescio qua auctoritate. Hinc gradus convertendus est ad plagas meridionales, et quidem ad regionem Corcaduibhne, quæ fere comitatum Kerriensem ad occidentalem brumalem Mumoniæ complectebatur; ubi S. Abbanus condidisse traditur monasterium CEAL-ACHAID-CHERICH-INIS seu CEALL-ACHAID-CONCHINN. Prior nominis forma cœnobium in insula positum fuisse significat; sed hæc minus probabilis. Commemoratur a martyrologis S. Conchenna de Cill-achaid, quæ parthenoni nomen dederit; sed hæc non plus nota quam ipsa ejus sedes. Sed nomen quoque suum postea communicavit S. Finnianus, tunc nondum natus; quippe qui lucem viderit sub annum circiter 460, si S. Finnianus Cluanerardensis intelligitur. Utcumque est, nonne indicatur Killemlagh in baronia Iveragh? Certe vetus ecclesia S. Finniano dicata erat [Smith, The state of the country of Kerry, pag. 104.] ; ibidem exstat adhuc fons S. Finniani, in mappis topographicis indicatus [Ordnance survey, sheet 183.] , et ad occidentem habes S. Finniani æstuarium.

[14] [tria in comitatu Corcagiensi et totidem in Tipperariensi,] Comitatui Kerriensi adjacet comitatus Corcagiensis, in quo tria monasteria S. Abbanus condidisse traditur. Primum est monasterium Burnech, nunc Ballyvourney in baronia Muskerriensi, prope fines comitatus Kerriensis. Dedit hanc sedem S. Abbanus S. Gobnatæ; cujus tempora hactenus non videntur fuisse definita. Secundum est monasterium CEALL-CRUIMTHIR prope civitatem Culcollingi seu Cillculen in Hua-Liathain seu Oletan; repræsentatur procul dubio hic locus parochia Killcrumper, baronia Fermoy. Tertium in comitatu Corcagiensi monasterium est CEALL-NA-MARBHAN prope civitatem Briggobhain, nunc Brigtown seu Brigoon. Situm hoc erat in baronia Condons seu Clongibbons, non procul a finibus comitatuum Tipperariensis et Waterfordiensis. In adjacenti comitatu Tipperariensi sita erant alia tria monasteria; quorum primum erat CLUAIN-AIRD-MOBEHGOC, situm in baronia Clanwilliam, ubi adhuc vetus templum Kilpeacan et fons S. Becani exsistunt; qui S. Becanus anno 687 obiisse traditur, ita ut neutro S. Abbano coævus fuerit et occupaverit locum, jam pridem Deo consecratum. Secundum monasterium vocabatur CLUAIN-FINDGLAISE, quod etiam situm erat in baronia Clanwilliam, non procul a præcedenti, in parœcia nunc dicta Clonfinglass. Tertium dicebatur monasterium CLUAIN-CONBRUIN, in occidentali parte campi Femyn non procul a Casselia, ad occasum brumalem, positum.

[15] [unum in comitatu Regis, alterum in comitatu Reginæ et duo in Midia Septentrionali.] Tipperariensi comitatui contermini sunt comitatus Reginæ et Regis. In hoc RAITH-BECAIN monasterium fuit conditum in regione Eliorum, baronia Clonlisk; atque nunc hic locus dicitur Rathbeg. In comitatu Reginæ prope gentem Ui-Bairrche, in Ui-Muighe, surgebat CEALL-ABBAIN, et locum dedit templo parœciali, Killeban seu Killebane dicto, in baronia Slewmargy, inter Athy et Carlow. Duo reliqua erant in comitatu Midiæ seu Midiæ Orientalis, alterum prope Navan puellare, nomine CEALL-AILBHE; cui præfecit S. Abbanus S. Sincham, a cujus nomine dictum est Cill-Sinche, nunc Kilshine. Paucis leucis longius ad aquilonem, id est in Midia Septentrionali et in partibus septentrionalibus Lageniæ alterum monasterium nomine CEALL-ABBAIN, condidit S. Abbanus Kill-Abbaniensis; cujus reliquiæ illic diu quieverunt. In his utique ordinandis, non quæ certa, sed quæ probabilia visa sunt, persecuti sumus. Orietur aliquando aliquis, qui, melioribus instructus monumentis, penitius hæc discutiat meliusque componat.

[16] [Reliqua singularia gesta inter neutrum S. Abbanum dividuntur.] Dixi supra num. 8 S. Abbanum Kill-Abbaniensem mihi videri natum circa annum 430 et S. Abbanum Magharnuidhiensem circa annum 520; unde prioris mors referenda sit ad finem sæculi V, et posterioris ad finem sæculi sequentis. Quocirca nullam fidem habendam esse arbitror biographo, qui S. Abbanum a S. Gregorio Magno presbyterum et abbatem creatum fuisse narrat. Pugnat enim hoc cum universæ chronologiæ ratione, quæcumque ineatur; neque minus cum illius ævi moribus. Neque alteruter conversari potuit cum S. Molingo Luachra, qui anno 696 diem obiit, aut cum S. Flannano, primo episcopo Killaloensi, qui floruit ad annum 700; sed nil obstat quominus S. Abbanus Magharnuidhiensis commercium aliquod habuerit cum S. Brendano Clonfertensi et cum S. Fintano Munnu; quemadmodum a biographo num. 34 traditur.

[Annotata]

* Hy-kenselagh.

§ III. De Abbano, Abingdoniensi eremita seu abbate in Anglia.

[Abbeni, eremitæ Britanni, cujus res etiam videntur confusæ cum SS. Abbanorum negotiis,] Studiose hactenus abstinui a prodigioso S. Abbani itinere ad Angliam australem, ubi in Barcheria regem convertisset et Abbendoniense seu Abingdoniense excitasset monasterium. Hæc enim res ad neutrum S. Abbanum pertinere videtur, sed singulare exemplum esse rationum, quas biographus secutus est. Quum scilicet intellexisset hujus cœnobii initia et nomen repeti ab Abbano seu Abbeno quodam eremita, hæc quoque ad suum Abbanum retulit; ita ut non duos tantum, sed tres diversissimos viros in unum confuderit. Abbeni illius res, plane cohærentes cum monasterii Abingdoniensis originibus, magis erunt conspicuæ ex his, quæ narrantur de cœnobii exordiis, quam si ipsius venerabilis viri gesta singillatim explicare conarer. Quum itaque Abingdoniense monasterium inter præcipua esset et antiquissima universæ Angliæ, summa erat in veneratione; sed mala fortuna, inter Danorum invasiones et occupationes, pleræque ejus memoriæ veteres perierunt: ita ut, quum meliora illuxerunt tempora, necesse fuerit seniores interrogare de rerum originibus; quo interrogationum genere via aperitur ad multas conjecturas et divinationes, quæ facile pro rebus certis accipiantur.

[18] [ex historia monasterii Abingdoniensis, a fabulis non vacua,] Quæcumque autem sit generalis hujus sententiæ laus et auctoritas, fuerunt qui affirmarent [Cressy, Church history, pag. 121; Enderby, Cambria triumphans, in Monastico Anglicano novo, tom. I, pag. 505.] hoc monasterium fuisse conditum a Lucio rege, initio sæculi III; quingentos monachos, sparsim in silvis et eremis labore manuum viventes, eo convenisse diebus dominicis et sabbathis aut feriis II; reliquis diebus semper quinquaginta monachos adfuisse, qui officia divina et liturgiam perficerent; Constantinum Magnum illic in pueritia educatum fuisse; sed Diocletiani imperio corruisse universum institutum. Quum autem illic crux nigra servaretur, perjuris formidolosa, et titulo S. Helenæ exsisteret oratorium, de his etiam alii alia narrabant Abingdonienses. Crux dicebatur magnam partem facta ex clavis Christi Domini; et quum ex terra effossa esset, alii volebant eam illic repositam esse a Constantino Magno, alii vero acutiores eam ab eodem Constantino ad Brittones missam, ut esset patriæ tutela, sed nescio quam ob causam in terra occultatam; quam tempore Anglorum fuisse repertam, quum in honorem S. Helenæ, quæ illic conversata esse dicebatur, capellula ædificata est [Descriptio villæ de Sevekesham, postea Abbendon appellatæ, in Monastico Angl. novo, tom. I, pag. 512 et 513.] .

[19] [cognoscitur, et in Berkshire, non procul ab Oxonia, sub medium sæcuculum V floruit.] Interea floruisse ibidem volunt sanctissimum virum Abbenum; de quo in Historia de primis fundatoribus Abingdoniæ hæc leguntur [Mon. Angl. novum, tom. cit. pag. 511.] : Eo tempore, quo nequissimus Hengistus paganus apud Stanhengest tot nobiles consules et barones, id est CCCC et LX seductoria calliditate peremit, filius cujusdam consulis, qui ibidem occubuit, vix evasit: cui nomen erat Aben. Hic, maximo timore percussus, ad quamdam silvam in australi parte Oxoniæ sitam, (nomine Bayley wood), pervenit, ibique (scilicet duobus milliariis ab Abingdonia, sive Bayworthi, parochia Sunningwell, sive in Chilswell villa, parochia de Cumnor) cum feris, herbis et radicibus vitam ducens, multo tempore delituit. Cum autem non haberet aquam unde biberet, oratione facta, dedit ei Deus fontem, qui usque hodie ibidem cernitur. Cum audissent ergo homines provinciæ illius sanctitatem viri, confluebant ad eum, et ejus sermonibus multum proficiebant. Tunc construxerunt ei habitaculum et capellam in honore S. Mariæ. Non ferens ergo vir ille sanctissimus hominum frequentiam, latenter recessit, et in Hiberniam profectus ibique bono fine in Domino quievit. Mons vero, ubi ille manebat et quem relinquebat, ex nomine ejus Abendum vocatur; hic est mons qui juxta Baiwrthe situs est juxta Pinnesgrave.

[20] [Alibi quærenda Abingdoniensis monasterii fata] Sed quum sedes stabiles non amarent Britanni monachi atque omnium minime inter medios Saxones, brevi relictus est ille locus; ita ut, quum ad annum 675 Cissa, apud Saxones Occidentales regulus, ejusque fratris filius, Heanus, novum illic molirentur monasterium, desertus esset. Sed non diu placuit hæc sedes; adeoque monachi translati sunt in vicinum locum Sevekesham, florens olim oppidum; ubi quod novum exstructum est monasterium Benedictinum, Abbendun seu Abbandun nomen a priori monachorum sede mutuatum est. Conditum etiam in vicinia, puellare S. Helenæ asceterium et aliæ plures ædes sacræ excitatæ. Sed nolim hæc prosequi, quippe quæ ad rem nostram minus attineant. Cæteram Historiam cœnobii Abingdoniensis a prima ejus fundatione ad annum Domini 1131 ex additamentis Chronici Wigorniensis, auctore monacho Abingdoniensi, edidit Wharton in priore tomo Angliæ suæ sacræ. Sermone anglico dedit in lucem anno 1844 J. O. Halliwell Chronicum monasterii Abingdoniensis ab anno 1218 ad annum 1304. Quatuordecim annis post Josephus Stevenson Chronicis et memorabilibus Majoris Britanniæ et Hiberniæ inserendum curavit vetus chronicum monasterii de Abingdon. Horum partem aliaque multa documenta dabit tomus primus Monastici Anglicani; sed et Gough in primo tomo Majoris Britanniæ Camdeni multa addidit ex Lelandio aliisque, quibus pristina et recentiora celeberrimi hujus monasterii fata intelligantur. Hæc videat qui plura velit.

[21] [Perperam aliqui dubitarunt utrum Abbenus ille Britannus exstiterit in natura rerum;] Sed, ut ad Abbenum seu Abbanum redeamus, de eo valde diversæ sunt sententiæ. Alii eum sanctis accensuerunt; alii dubitarunt an in rerum exstitisset natura [Cfr Acta SS. tom. III Maji, pag. 186.] . Quæ posterior opinio hoc nititur fundamento, quod locus ille Abbendun dictus est, non ab Abbeno, sed ab abbatia, ita ut abbatiæ oppidum significet. Sed nequaquam verum hoc est: et quidem ne tunc quidem erat in usu vocabulum abbatia, sed Abbendun seu Abbandun abbatuli mons est; quam diminutivam formam venerationis ergo olim a Celtis adhibitam fuisse supra monui. Deinde ex melioribus documentis constat ante Cissæ et Heani tempora in priori monasterii sede exstitisse modicum antiquitus monasteriolum, sed tunc neglectum ac destitutum, vilibus ædificiis consistens, et 40 tantum mansas possidens. Quod utique auctorem habuit virum Abbanum nomine seu potius cognomine, et quidem Celtam.

[22] [sed et perperam accensitus est sanctis, nisi idem dicatur qui S. Abbanus Kill-Abbaniensis.] Wilsonus in secunda sua Anglicani Martyrologii editione, quam anno 1640 fecit, ad diem 13 maji eum laudavit hoc modo: Eodem die Abbingtoniæ in Berkaria commemoratio S. Abbeni, eremitæ Hiberni; qui, solitariam ibi vitam ducens, miraculis et sanctitate celebris fuit; ab eoque nomen retinuit locus, in quo postea Occidentalium Saxonum princeps Cissa monasterium in ejus honorem exstruxit circa annum 700. Fitzsimon quoque in Catalogo sanctorum Hiberniæ alphabethico retulit inter cælites Abbenum eremitam. Item Lingardus, Wilsoni vestigiis insistens, retulit S. Abbeni eremitæ nomen ad 13 maji in Calendario ecclesiastico Romano, quod Harris Nicolas Chronologiæ historicæ [The chronology of History, pag. 112.] inseruit. Titulo sancti eum etiam condecorant Alfordus et Cressyus in indicibus Annalium suorum ecclesiæ Britannicæ. Contra Smithius in Floribus ecclesiæ Anglicanæ et Challoner in suo Martyrologio Anglicano eum plane omittunt; et quidem (meo judicio) rectissime. Nuspiam enim apparet eum umquam fuisse cultum; neque sanctus aut beatus appellatur in monasterii Abingdoniensis memorabilibus. Falsum insuper est a Cissa et Heano monasterium exstructum fuisse in ejus honorem. B. Maria Virgo tum prioris, tum posterioris patrona fuit [Monasticum Anglicanum novum, tom. I, pag. 505 et 511.] ; neque Abbeni festum venit inter quindecim celebriores Abingdonienses solemnitates [Ibid. pag. 510.] . Restat itaque ut ejus nomen ex sanctorum catalogis excludatur; nisi quis velit eumdem eum esse ac S. Abbanum Kill-Abbaniensem, qui Britto natione in Hiberniam iverit et multa ibidem condiderit monasteria. Hoc utique non singulare exemplum; sed, si tempora satis conveniant, minus conveniunt memoriæ genealogicæ. Quod si adjiciatur biographo Abbenum Abingdoniensem eumdem visum esse ac celebrem abbatem Hibernum, atque ipsis Abingdoniensium memoriis constare asceterii sui auctorem secessisse in Hiberniam, hæc mihi sufficere non videntur ut periculo objicere me velim confundendi in unum duos forte distinctos viros: parum enim mihi arridet exemplum biographi, quem, quod omnia permiscuit, in hoc Commentario castigavi; sed neque eum redarguam qui me audacior sit.

VITA SANCTI ABBANI ABBATIS DE MAGHARNUIDHE
Ex editione Colgani conformata pristino ms. Bollandiano Dubliniensi seu P. Fitzsimon.

Abbanus Kill-Abbaniensis in Hibernia (S.)
Abbanus Magharnudhiensis in Hibernia (S.)
a

EX MSS. ET IMPR.

CAPUT PRIMUM.
Hiberniæ natura et sanctitas. Prophetiæ SS. Patricii et Ibari de S. Abbano. Hujus constantia in proposito linquendi sæculi. Ejusdem in bestias misericordia.

[Hiberniæ descriptio, nomen, natura, sanctitas; prophetia S. Patricii de SS. Coemgeno et Molingo et S. Abbano;] [In Occidentali plaga totius orbis est insula posita, cujus nomen Hibernia dicitur. Eadem vero insula est magna, et clara, atque amœna terra; in qua continentur maximæ quinque provinciæ; in qua etiam nulla bestia venenosa, nec genus ullum serpentum habitat; sed terra sana et morbis carens, habitabilis valde, fructifera in diversis fructibus, tam in aquis quam in terris et lignis. Habitatores autem ejus bino nomine nominantur, id est, ab Hibero flumine Hibernia vocatur; et ab Hibernia Hibernienses vocantur: Scoti vero a Scota matre ejusdem gentis dicuntur, quæ fuit filia regis Ægypti b. Quomodo de Ægypto ipsa venit ad Hiberniam brevitatis causa omittimus, quia invenitur de illa in libris, qui narrant quomodo in primis temporibus habitata est Hibernia. Cultores vero Hiberniæ probati sunt in fide catholica et dogmatibus ecclesiasticis, et plus omnibus nationibus sanctificantur. De illa scilicet gente maximum sanctorum agmen sibi elegit Deus, sicut veritas in Evangelio ait: “Alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili:” et alibi: “Multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abrahamo etc.” De quorum collegio] fuit vir vitæ venerabilis nomine Abbanus c, quem Deus præelegit antequam fuisset natus; quia multi viri sancti per multa tempora antequam ipse natus est, prædicaverunt ipsum esse nasciturum. De quibus S. Patricius archiepiscopus d, tenens portum in australi parte Laginensium, id est Huacenselay e, cum venisset ad prædicandum in Hiberniam, dixit: “Tres filii vitæ æternæ de gente Laginiensium nascentur, quorum nomina vocabuntur Abbanus, Coemgenus f, et Molingus g; ipsi majores sanctorum Laginensium erunt, et per merita eorum, quamvis nondum nati sunt, Deum modo rogabo; quia illi venturi sunt lucernæ clarissimæ hominibus, pia opera et Deo placita clarificaturi, et propter eos convertam Laginienses ad Christi fidem; sed non modo, quia prædestinavit mihi prius ire in Aquilonali Hibernia; et postea otiosius venire ad Laginienses, quia ipsi belligeri sunt.” Nomina vero aliorum sanctorum et quomodo ipsi prædicaverunt de S. Abbano propter brevitatem omittamus, nisi quomodo in hora nativitatis ejus prædicavit de eo S. Ibarus episcopus h.

[2] [hujus patria et parentes; S. Ibari de eodem prædicatio.] Sanctus ergo Abbanus de claro genere Laginiensium scilicet de Dalmachorb ortus est, cujus pater vocabatur Cormacus, qui erat rex Laginiensium; mater autem ejus vocabatur Mella, quæ fuit soror Ibari episcopi i: illa vero mater nimiis doloribus parturitionum tenebatur. Cum sibi parturiendi tempus advenisset, episcopus Ibarus vocatus est ad sororem suam pene mortuam. At illa videns venientem episcopum versum sequentem scotica lingua dixit:

Easbocc jobhair dom chobhair
Se ro fhidir mo runa
Cuingheadh diolghadh mo chionadh
Rom gabhsad jodhain gura.

Et episcopus alterum eadem lingua dixit.

Easbuce jobhair atfhasradh
Rod gabhsad jodhain gura
Beara mac uasal amhra
Rod cabhra ri nan dula k.

Ista possunt ita interpretari: “Regina in primo rogavit episcopum scientem secreta ejus, ut oraret pro ea, et pro remissione sibi peccatorum;” et episcopus in secundo ipsam a Domino adjuvandam de doloribus suis prædicat, et sibi filium nasciturum altissimum et mirabilem esse coram Deo et hominibus.

[3] [S. Abbanus respuit et contemnit sæculi delicias et honores;] Statim vero regina sine ulla tribulatione sanctum infantem parturivit; et baptizatus est, ac diligentissime enutritus. Cum autem potuisset ambulare, ad ecclesiam ibat, et ibi quasi senex religiosus assidue orabat, graviaque jejunia fortiter in infantia sustinebat; et ita permansit usque ad obitum suum studiosissimus in vigiliis et jejuniis, atque orationibus et eleemosynis ac in dilectione proximi, et in cæteris divinis mandatis; verbaque divina, ut loqui potuit, omnibus hominibus prædicabat, quasi fuisset peritus in Scripturis, et vere erat peritus in Scripturis; quia a nativitate sua Spiritus Sanctus eum docebat; suadebatque verbis et operibus homines, ut hoc caducum sæculum despicerent, et sequerentur Christum crucifixum pro eis, et sibi vitam æternam postularent ab eo.

[4] [incarceratur a patre, martyrium minanti, nisi consentiat manere in sælo; vinculis divinitus solutis liber dimittitur] Parentes autem ejus et cæteri qui eum noverant, mirabantur de vita et moribus ejus honestis, dicentes ad invicem: “Nescimus qualis est iste puer, qui nec didicit apud ullum hominem, et opera religiosorum seniorum facit, et studia doctorum docet.” [De hoc contigit ut adulantes ei, alii volentes placere menti ejus, alii autem tentantes eum, si sibi placeret regnum terrenum habere, vocarent eum: “O rex;” et loquerentur ei de regalibus rebus, et promisissent eum regem futurum post patrem suum. Sanctus puer, audiens homines talia verba de se loquentes, increpavit eos dicens: “Miseri homines, cur me regem dicitis? quia non solum non ero rex, sed nullam aliam curam sæcularem habebo, quoniam volo servire Domino meo Jesu Christo, qui dat servientibus sibi regnum indeficiens.” Pater autem ejus et mater, scientes quod ipse talia verba dixisset, vocato ad eos dixerunt ei: “Fili, cur non vis esse propagator regni post patrem tuum? Plus te oportet equitare, venatum ire, jam uti ludis militaribus, ut cum senuerit pater tuus, tu exires ante Laginienses contra alienos pro patria certare.” “Quare, inquit, vultis prohibere me famulari Deo Patri omnipotenti creatori cæli et terræ, qui unigenitum suum propitiationem pro toto mundo misit, et Filio ejus, qui obediens fuit Patri usque ad mortem, et Spiritui Sancto, qui suis donis illustravit humanum genus, quia vaticinatus sum a famulis Domini Dei miles et non miles hujus sæculi: ergo scitote me famulum semper sanctæ Trinitatis, id est Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.” Cum autem audisset rex eum loquentem talem sententiam, iratus jussit eum constringi et catenari catenis, donec hæc verba mutaret; et juravit rex, nisi puer promisisset quod esset sæcularis, quod martyrium acciperet. Compulsus vero sanctus puer Dei a facie regis, cum esset paratus ad martyrium, hilaris magis ac magis voce magna clamabat: “Servus Dei ego sum, a cujus servitute potestas hujus mundi me separare non potest.” In sequenti autem nocte cum esset in custodia, omnia vincula ejus divina virtute confracta sunt, et a circumstantibus custodibus solutus inventus est. Hoc cum nunciatum esset regi, non jussit eum iterum ligari, sed motus pietate, et rogante eum regina flebili rogatu, liberum dimisit.

[5] [S. Abbani pietas et compassio in bestias fame laborantes: vitulum occisum et comestum vitæ restituit.] Cum ergo omnipotens Deus famulum suum Abbanum ad ecclesiam ad discendos ecclesiasticos mores cum licentia parentum suorum adducere voluisset, ut, sicut dignum est, esset prius sub magisterio, qui a Deo prædestinatus est pater et magister multorum futurus; hoc miraculum, quod audituri estis, patravit per eum, ne plus contra voluntatem sancti pueri parentes sui retinerent eum, quia noluit ire ab eis, nisi cum licentia et benedictione.] Quodam die cum aliis pueris coætaneis suis, exeuntibus in agro ad ludendum, S. Abbanus perrexit, et cum alii ludere cœpissent, ipse seorsim exivit, ut Deum adoraret. In loco quodam stetit, in quo circa eum vituli villæ fuerunt: tunc misera lupa cum catulis suis de propinqua sylva pervenerunt ad vitulos, et steterunt ante eum. Videns vero piissimus puer miseriam eorum, et eos macilentos fuisse, motus misericordia præcepit eis, ut comederent unum de vitulis: statim lupi irruentes occiderunt vitulum, et comederunt velociter. [Nonne mirandum, quod lupi esurientes per suam escam, et non tangentes, ad sanctum venirent, et vituli, videntes devoratores suos ad se venientes, non fugerent a servo Dei? Tamen non est mirandum, quod Deus subjecit jumenta famulo sibi servienti pro duabus causis; pro una quidem, ut ipse plus arderet amore Dei; pro alia, ut dimitteretur ipse liber ad serviendum Deo.] Ut autem satiati sunt lupi, ire cœperunt, circumeuntes eum, quasi benedicentes ei pro suo prandio. Tunc contigit, ut pueri, de ludo cessantes, venirent ad locum, in quo erat sanctus puer; videntesque lupos sanguinolentos vituli, accusare et increpare atrocissimis verbis sanctum puerum cœperunt; pastores vero ululare et se lacerare præ timore non cessabant, dicentes; quod non viveret vituli mater. Porro puer sanctus audiens quod non viveret vacca post mortem vituli sui, et pastores timoratos, motus misericordia oravit ad Dominum dicens: “Domine Deus meus, qui fecisti hanc creaturam de nihilo, revivifica istum vitulum, ut veniat vivus ad matrem suam.” Hæc et his similia sancto puero dicente, signavit reliquias signo sanctæ crucis; et illico coram omnibus caro et pellis ossa nuda induit, et erat ejusdem coloris magnitudinis, qualis prius fuerat; et surgens de terra cucurrit ludens, ad alios vitulos. Pueri et pastores, videntes hoc miraculum, nunciaverunt regi et alii quod factum erat. Audiens rex tale miraculum per filium, in corde suo gavisus est, et ante omnes regni principes cum regina, matre ejus, decrevit cum licentia omnium, sicut placuit animæ stabilis pueri, semper sic se Deo offerre.

ANNOTATA.

a Colganus in Actis sanctorum Hiberniæad diem 16 martii, edidit hanc Vitam, ex hibernico latine versam, ex codice ms. membraneo Kill-Canigensi; eamque contulit cum tribus aliis Vitis ejusdem sancti, duabus hibernicis, atque una latina, codicis Salmanticensis. Qui codex Salmanticensis, olim Bollandianus, nunc in bibliotheca publica Bruxellensi conservatur, notatus numm. 7672 et 7673. Editionem Colgani contulit P. Fitzsimon, in republica literaria Hibernica non incognitus [Oliver, Collections towards illustrating the biography of the Scotch, English and Irish membres S. J. pag. 228.] , cum codice hibernico Dubliniensi, seu potius versionem Colgani correxit ex codice Dubliniensi eamque cum hoc codice conformavit. In Colgani versione centones aliquot insunt, alii ad ethicam pertinentes, alii explanatorii; nulli historici: plerosque uncinis [] inclusimus. Maluimus autem versionem Colgani et Fitzimonii edere, quam codicis Salmanticensis textum latinum; quoniam hic nonnisi versio latina est, sæculo forte XV facta, proculdubio multo minori labore et diligentia quam Colganus et Fitzsimonius adhibuerunt. De origine hujus Vitæ diximus in Commentario prævio numm. 5 et 17.

b Ridendum me propinarem, si serium in hunc locum commentarium scriberem. Sed idem locus occurrit in Vita S. Cadroe, abbatis Valciodorensis, edita a decessoribus nostris et a Colgano ad diem 6 martii. Si quis tamen eum locum priscis Hibernorum testimoniis explanatum videre velit, adeat Colgani annotata ad S. Cadroe Vitam [Acta SS. Hiberniæ, pag. 502.] et ad hanc ipsam S. Abbani Vitam [Ibid. pag. 621.] . Connectuntur hæc cum adventu coloniæ Milesianorum in Hibernia: de quo adventu veteres narratus vide apud O'Brennan [A school history of Ireland, pag. 1 et seqq.] et Eugenium O'Curry [Lectures on the mss. materials of ancient Irish history, pag. 446 et seqq.] .

c De hoc nomine seu potius cognomine dictum in Commentario prævio, num. 8.

d S. Patricius secundum communiora placita Hibernorum rebus ecclesiasticis præfuit ab anno 432 ad 492. In Lagenia fidem prædicasse videtur annis 442 et sequenti.

e Huancenselay, communius Ui-Ceinnsealaigh, complectebatur comitatum Wexfordiæ et vicinorum comitatuum partes. In ejus extensionem diligenter inquisivit Joannes O'Donovan [The circuit of Ireland, by Muircheartach Mac Neill, in Tracts relating to Ireland, tom. I, pag. 36.] . Situm facile dabit mappa veteris Hiberniæ, quam Vitæ S. Columbæ præmisit V. V. Guilielmus Reeves.

f S. Coemgenus traditur natus esse anno 498 et mortuus anno 618 [Lanigan, Eccles. hist. of Ireland, tom. II, pag. 44.] . Ejus Acta dederunt decessores nostri ad diem 3 junii.

g S. Molinghus episcopus Fernensis fuit ab anno 691 ad 697; cujus anni die 17 junii obiit: ad quam diem ejus Acta in opere nostro edita fuerunt.

h Vita functus est S. Ibarus de Beg-erin anno 500, die 23 aprilis; ad quam ejus Acta in opere nostro fuerunt data. Non convenit de tempore quo manuum impositionem acceperit.

i De genere S. Abbani dictum in Commentario prævio numm. 6 et seqq.

k Defectu literarum hibernicarum, latinis hos versus expressi, additis aspirationibus. Eosdem secundum idioma vulgare aliquantisper mutatos misit ad decessores nostros P. Fitz-Simon, scilicet: Espoc Ybiur domcobur seraitir merura Cunget dilgud moynac ranthablat idungura. — Espuic Ybuir ranthablat ydungura bera abb nafab avtarat tablar ringula. Inferius, num. 15, alius versus occurrit; quem ille idem sic descripsit: Curach Abain a linn, muint erfion Aban Inn. Horum loco hæc habet codex Salmanticensis: Confide, soror mea, ne timeas; quoniam filium salva paries; qui virtutibus et vita mirabilis et perdilectus Deo et hominibus erit.

CAPUT SECUNDUM.
S. Abbani cum S. Ibaro commercium. Disciplina. Miraculosa navigatio.

[S. Abbanus traditur S. Ibaro erudiendus] Postea S. Abbanus a parentibus suis ad S. Ibarum episcopum, germanum matris suæ, adductus est; et gloriosus pontifex suscepit illum gaudens. Non ideo sanctus episcopus tantum gavisus est in adventu ejus, eo quod filius regis et sororis suæ esset; sed quia eum plenum Spiritu Sancto esse scivit, et ipsum patrem fore multorum servorum Dei, et magnam hominum multitudinem conversurum de jugo diaboli ad Christum. [Videamus, charissimi, ne simus in concupiscentiis hujus sæculi; sicut nec iste sanctus fuit; quia sanctus Abbanus filius regis erat, et a patre suo ligatus est constringi in hoc sæculo, et pene ad martyrium est adductus; atque cum esset electus rex post patrem suum a toto regno, puerulus et indoctus, res caducas de corde suo sprevit et Christo famulari, sicut promisit, complevit. Igitur oportet nos proponere eum nobis in exemplum, ut fugiamus hunc mundum, et cum eo mereamur habere Dominicam promissionem, qua dicitur: “Qui vicerit, faciam eum columnam in templo Dei mei, etc.” Divina nos misericordia adjuvante, sermonem modo vertamus narrare de vita sanctissimi pueri Abbani, et de miraculis, quæ Deus optimus et maximus patravit per eum.]

[7] [ætate duodecim annorum. Innumerabiles S. Ibari discipuli, monasterium, reliquiæ, cultus, miracula, prædicatio et genus.] Duodecim annorum erat, quando venit ad S. Ibarum episcopum, et cum eo in sanctitate multis annis vixit. Cœpit autem statim in Scripturis proficere, non solum in divinis, sed etiam cæterarum artium, sicut est juvenum in juventute; ita ut mirarentur cæteri de profunditate scientiæ sapientiæ ejus et eloquentiæ. Sed tunc ipsi non deberent de sapientia ejus mirari, qui in domo patris sui puerulus et indoctus disputans cum omnibus, de divinis Scripturis testimonia proferebat, docente se Spiritu Sancto: et ab eodem Spiritu semper inspirabatur divinitus. Multi autem sancti monachi clerici et sanctimoniales in diversis locis per totam Hiberniam tempore illo sub magisterio S. Ibari erant. Sed beatus episcopus Ibarus in famosissimo et in opinato suo monasterio, quod vocatur Begereinn a, plus habitabat quam in aliis locis, quia multum locum illum diligebat. Illud vero monasterium in australi parte Hua Kenselaig b est positum, in insula, mari vallata, et insula et monasterium uno nomine dicuntur, id est Begerynn, quod latine interpretatur, Parva Hibernia. In illo autem monasterio reliquiæ beatissimi antistitis Ibari jacent, et honorifice coluntur, atque ipse locus honoratur ab Hiberniensibus pro nomine S. Ibari valde; quia ipse unus erat egregius dispensator divini dogmatis de prioribus prædicatoribus, quos elegit Deus ut Hibernienses ad fidem Christi converterent: ibique clara miracula per eum non cessant a Deo ostendi. Ipse vero de gente Ultorum ortus est, quæ est pars quinta Hiberniæ. At illum Laginiensibus Deus largitus est, ut in regionis eorum humo sanctissimum ejus corpus jaceret, et ut hic et in futuro, suffragio ejus defenderetur.

[8] [S. Abbanus, Dei potentia confisus,] Rogamus et adjuramus vos, fratres charissimi in Christo Jesu, ut omnia quæ audistis, et audituri estis, patrante Deo per famulum suum Abbanum, omni credulitate credatis, et nihil in eis dubitetis, scientes Scripturam dicentem: “Omnia possibilia sunt credenti;” et sicut Jacobus apostolus: “Postulet in fide nihil hæsitans;” [in Apocalypsi dicitur: “Potestatem habent super aquas;” et S. Petrus apostolus dicit: “Quis est, qui nocet vobis, si boni fueritis? Humiliamini sub potenti manu Dei, et vos exalter.” Joannes apostolus dicit: “Omnis, qui habet spem in Domino Jesu Christo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.”] Et Dominus dicit in Evangelio: “Amen, Amen, dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio ipse faciet, et majora horum faciet. [Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam.” De hoc autem testimonio nemo potest dubitare. Hinc Joannes apostolus dicit: “Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est.”] Ideo, dilectissimi, credenda sunt vobis omnia, quæ Christus per in se credentem, et custodientem ejus mandata fecit. Ad hæc igitur narranda, — et erga ea vos præmonuimus, ne sit dubium vobis in eis, — Deo suffragante, nos stylum convertimus modo.

[9] [super mare ambulat; quem S. Ibarus, Romam peregrinaturus, renuit socium admittere] Quodam tempore S. Ibarus episcopus cum esset in supradicto loco, volens se præsentare sedi apostolicæ, decrevit Romam adire, peregrinando pro Christi amore: et jussit sibi navem cum necessariis præparari. Audiens autem S. Abbanus, quod S. Ibarus se peregrinum esse volebat, venit ad eum, inclinans se ad pedes ejus, rogans eum cum suspiriis, ut sibi licentiam eundi secum in peregrinatione donaret; nam ardens erat adolescens simili amore peregrinandi. Sed S. Ibarus, et qui cum erant, uno animo optaverunt B. Abbanum in loco Ibari episcopi esse, si ipse non rediret, videntes eum plenum Spiritu Sancto, et signa per eum facta; decreveruntque omnes cum episcopo, ut in illo monasterio maneret, donec episcopus reveniret de peregrinatione: rogaveruntque eum omnes cum episcopo, ut hoc votum et consilium admitteret, et quodcumque ei jusserat episcopus, id lubentius faceret. Sanctus vero Abbanus nullo modo precibus eorum adhæsit, sed indubitanter in peregrinatione se profecturum promisit. Tunc S. Ibarus cum indignatione jussit eum a se abire, et promisit coram populo, quod non admitteret eum secum in navi: sed tamen, cognoscens bonitatem et felicitatem ejus, non maledixit ei, nihilque asperum ei evenire voluit: quia scivit eum inspiratum esse a Spiritu Sancto.

[10] [semel atque iterum; sed currens super mare sequitur et apprehendit S. Abbanus navim.] Postea sanctus pontifex cum omni populo perrexit ad locum, in quo navis erat parata, et valedicens populo, cum præordinatis discipulis in navim intrare cœpit. Adhuc vero erat S. Abbanus in comitatu, et rogavit pontificem pro petitione eadem. Atque iterum sanctus etiam antistes respuit eum, cum juramento, secum venire. Hoc audiens servus Dei tristis redire et flere cœpit; et sanctus episcopus, ut vidit eum revertentem, flentem et lachrymantem, valde amans eum, revocavit eum ad se, et dixit ei: “Fili mi, sede et pone caput tuum in sinum meum.” At ille, ut sic posuit, statim dormivit. Ipso autem dormiente, episcopus caput ejus super terram posuit, jussitque populum revertere in domum suam, et ipse cum comitibus suis navim intravit, et Abbanus in illo loco dormiens, solus dimissus est. Interea, elevato velo, et inspirante vento ab aquilone, cœperunt navigare velociter; quidam autem fratres, volentes scire quid servus Dei faceret post dormitionem suam, longe ab eo steterunt respicientes eum; et cum surrexisset de somno, respiciens vidit navim volantem longissime a terrain mari, ita ut vix discerneret quod navis esset vel nubes. Tunc divina dispensatio cor ejus trino amore implevit, id est amore peregrinationis, amore pii magistri sui, atque amore S. Trinitatis. Et tunc intentissime ex profunditate cordis sui ad Deum oravit flectens genua et dicens: “Domine Deus omnipotens, qui in Trinitate permanes et unitate concordiæ, subveniat volenti tibi famulari misericordia tua, qui eduxisti populum tuum per mare rubrum et Jordanem siccis pedibus; cui serviunt omnes creaturæ; et fac quidquid vis facere, sed in nomine tuo atque dilectissimi Filii tui Domini nostri Jesu Christi Sanctique Spiritus intrabo nunc super mare confidens in dono pietatis tuæ.” Hæc et his similia dicens, cucurrit in mare, et dixit: “In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum:” et exivit velocissimo cursu rectoque itinere post navim, non respiciens post tergum, ad dextram nec ad sinistram, sed ante se: et angeli Dei concurrere cum eo per mare videbantur. Prædicti illi fratres videntes hoc precabantur Deum assidue pro eo, glorificantes Dominum, et sic gratias agentes revertebantur nuntiantes coram populo quæ viderunt; et omnes, qui hoc audierunt, Domino gloriam dederunt. Navis itaque in medio maris stetit in loco, in quo fuit, quando sanctus Dei super mare intravit; et inde non exivit, donec ipse ad eam pervenit. Gubernatores siquidem et discipuli episcopi, videntes quod minime nataret navis, hoc indicaverunt episcopo. Tunc repletus episcopus divino spiritu ait eis: “Signate vos, fratres, signaculo crucis Christi; quia modo videbitis magnum miraculum factum a Domino: ecce enim famulus Christi, quem non dimisimus nobiscum intrare in navim, currit super undas, comitantesque eum angeli Dei.” Adhuc episcopo loquente, viderunt eum velocissime venire: alii dicebant quod curreret, alii quod volaret præ velocitate cursus; quia angelica conductione confortabatur. Cum autem pervenit ad navim, valde gaudentes, acceperunt eum ad se in navim: et illico soluta est navis; et postea cum omni serenitate navigaverunt usque ad Britanniam.

ANNOTATA.

a Insula hæc, quæ jacet in parte septentrionali æstuarii seu portus Wexfordiæ (Wexford haven), idem servavit nomen et adhuc dicitur Beg-Erin seu Begery. In S. Ængusii litaniis memoria fit ter quinquagenorum sanctissimorum monachorum, sub disciplina S. Ibari instructorum [Acta SS. tom. III Aprilis, pag. 174.] .

b Hua Kenselaig. Vide annotatum e ad caput I.

CAPUT TERTIUM.
Fabulosus narratus de miraculis Abingdoniæ patratis et regis ac populi conversione.

[Prædicatio S. Ibari coram rege infideli: S. Abbanus accendit candelam suo anhelitu;] Post hæc die quodam perambulantes famuli Dei S. Ibarus et S. Abbanus cum comitibus suis in australi parte Britanniæ pervenerunt ad quandam civitatem gentilem, et deditam idolis. Intrantibus vero illis forum civitatis, mirabantur cives de habitu et loquela eorum. Alii putabant eos phantasmata esse, alii vero homines de terra longinqua. Statim de ipsis ante regem civitatis verbum fuit, et jussit eos ad se adduci. Et cum venissent, rex interrogavit eos unde essent; et quo irent et quæ fuit causa itineris eorum. Tunc promissione completa, qua dicitur: “Linguis loquentur novis;” dixit ei S. Ibarus: “Si genus nostrum quæris, Hibernienses sumus; si ad quem locum pergimus, Romam; si causam, ut ibi Deum omnipotentem oremus, per merita apostolorum, martyrum, confessorum et virginum, qui in illo loco post diabolum superatum ad regnum cæleste migraverunt.” Sed quando rex audivit episcopum dicentem Deum omnipotentem, ait: “Quis est Deus omnipotens?” Tunc episcopus, plenus Dei gratia, de Patre, et Filio, et Spiritu Sancto diligentissime regi prædicavit. Rex iterum ait: “Quid dicitis de diis nostris?” Respondit episcopus dicens: “Non est nisi unus Deus, sed cogit vos diabolus adorare simulacra dæmoniaca, quæ manibus vestris construxistis. Deus autem noster, qui [fecit] cælum et terram, mare et omnia, quæ in eis sunt, super universas creaturas, quas fecit, tonat: et non solum qui hæc viderunt, sed qui in eum credunt, signa magna in nomine ejus faciunt.” Tunc rex ait: “Facite igitur signa in conspectu meo modo vos, quia creditis in eum; et nisi feceritis, ego vos decollari faciam, et canes et volucres comedent corpora vestra.” Ait episcopus: “Et si fecerimus signa in nomine Dei nostri, credes tu in eum?” Promittente rege se crediturum, jussit ei episcopus ut peteret signum. Et rex dixit: “Unus ex vobis, sine igne, suo anhelitu candelam accendat, ut ante me ardeat.” Illa autem hora S. Abbanus lassus a via dormiebat. Accipiente ergo sancto episcopo candelam et non valente eam accendere, appropinquanti sibi de suis dedit; et ipse non valens, simili modo alter ab altero usque ad extremum accipiebat, et candelam non accenderunt. Videntes autem lictores quod non potuissent lucernam accendere, evaginare gladios cœperunt, jubente rege, volentes eos percutere. Tunc dixit episcopus: “Expectate paulisper, quia non nobis hoc donum Deus donavit, sed illi dormienti; quoniam nobis navigantibus ipse suis pedibus super mare ambulavit, et nostra navis eum in medio maris expectavit.” Steterunt autem illi audientes hoc verbum. Expergefactus ergo Abbanus de somno, signans se signaculo sanctæ crucis, ante omnes suo anhelitu candelam accendit. Flamma vero ejus lucidissima erat, et mirum, nullo modo passa candela est extingui, quousque consumpta erat tota. Pagani vero, videntes talia miracula, tremefacti sunt in semetipsis; et Christiani gratias Deo suo dederunt, qui facit mirabilia solus.

[12] [mortuam reginam vitæ restituit: et rex et regina cum tota civitate ad fidem convertuntur.] In diebus illis uxor regis ejusdem gravi morbo torquebatur; et in illo die, quo sancti Dei in civitate, quæ dicitur Abbain-dun a, venerunt, mortua est: et sedente rege pro tribunali et judicante, nesciens adhuc suam uxorem mortuam esse, venit tristis nuncius, et indicavit ei. Statim audiens rex perrexit ad corpus ejus velociter, et flevit amare; et postea, divina inspirante gratia, reversus est ad sanctos Dei cum gemitibus et flebili voce, rogavitque eos, ut in nomine Dei sui uxorem suam a morte suscitarent, promittens se indubitanter credere in Deum illorum et cum illa baptizari. Tunc ait S. Ibarus ei: “Illum, qui candelam ante te hodie accendit suo anhelitu, duc tecum, ut oret pro ea: ei enim Deus dedit tantam gratiam, ut mereatur mortuos suscitare.” Et intrans sanctus Dei domum, in qua erat corpus exanime, salutavit ex evangelico imperio illam, et rogavit ex intimo rogatu ad Dominum, ut ostenderet potentiam suam ad reginam suscitandam, et ut tali testimonio gentiles ad fidem converterentur. Et ipso orante, anima ejus in suum corpus intravit, et statim in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, vir sanctus jussit ut surgeret: et sine mora ad vocem ejus, illa surrexit: atque sanctus eam vivam ante omnes viro suo regi assignavit. Illa vero testificata est, quæa sanctis sunt prædicta vera esse, et clara testimonia de gloria Trinitatis perhibuit. In hora vero illa rex et regina baptizati sunt, et ipsis jubentibus omnes, qui ibi erant, similiter, totaque civitas de errore ad viam veritatis conversi sunt. Ecclesia vero Dei ædificata est, ecclesiasticis viris, a sancto pontifice ordinatis, tradita. Famuli Dei, omnia idola et simulacra ipsius loci habentes in sua potestate, fregerunt et igni tradiderunt.

[13] [Belluam patriam vastantem interimit;] Eodem tempore ferus erat valde venenosus, et incognitus in illis regionibus, in territorio civitatis ipsius, et pene obsedit civitatem, et magnam partem regionis devastavit. Similis quidem forma et fortitudine erat leoni; sed rabies ejus intolerabilior apparuit, quia provincialis exercitus et rex cum militibus suis sæpe contra eum certaverunt, et nihil ei nocere potuerunt, sed ab ipso solo superati sunt; et in diversis tentationibus trecentos homines occidit. Homines vero non volentes sibi resistere, recedebant ab eo: et quocumque vellet ire secure ambulabat, et in propinquo ejusdem civitatis magis habitabat. De hoc illi, qui tunc effecti sunt Christiani, querimoniam fecerunt S. Abbano, ut talem diabolicam pestem in nomine Christi de terra expelleret. Famulus Domini audiens hanc miseriam, cum hominibus, scientibus ubi esset bestia, perrexit: et indicantes ei locum, in quo erat, reversi sunt ab eo timentes, et velocius currentes. Continuo leonalis bestia furens, de sua spelunca exivit in agrum, odorans hominem ibi accedere, et miles Christi inermis contra eum audacter accessit. Erumpens vero bestia in viribus suis, et in omni impetu obviavit servo Dei: et ipse signo crucis e contra signavit dicens: “O diabolica radix, tibi dico in nomine Domini mei Jesu Christi, depone venenum tuum et morere.” Ad hanc vocem ferus in terram cecidit, et expiravit. Homines autem illi valde gavisi sunt, et inde gratias Deo egerunt, atque firmiores in fide erant, glorificantes Deum in sancto ejus.

[14] [bestias populo infestas ligat; et in Hiberniam redit.] Iterum ipsi homines, ad S. Abbanum accedentes, de bestiis habitantibus in stagno quodam ante civitatem eamdem, quæ erant valde venenosæ (quia in tempore eorum, qui tunc vixerunt, centum homines occiderunt; numerus vero pecorum non est præsto,) aliam querimoniam fecerunt dicentes: “Adhuc magnifica nomen Christi ante nos, cui per te credimus, liberando nos ab istis bestiis, quæ manent in stagno illo, et cum ad horam currunt in terram, et homines et pecora occidunt.” Et abiit sanctus cum illis ad stagnum, et solus ante omnes in aquam intravit, et statim asperæ bestiæ cum horridis vultibus festinantes venerunt ad eum, et videntes vultum ejus angelicum, omnes impetum deposuerunt, et mites steterunt ad pedes sancti viri; et jussit eas exire secum in profundo laci, et ibi constituit eis locum ligans eas sic, ut in eo habitarent usque ad finem mundi; et de piscibus laci annonam eis omni die constituit. Et ab illa hora usque in hodiernum diem inde non apparuerunt, et nemini nocuerunt. Sed ex illo loco, in quo sunt ligatæ bestiæ, motus totius stagni adhuc in septimo anno in signum virtutis hujus videtur. Redeunte vero sancto Dei de stagno, populus videns eum incolumem de immenso periculo venisse, Deo gratias egit, glorificans sanctum virum; et gaudens reversus est in civitatem cum ipso. Et post hæc S. Ibarus et S. Abbanus, dimittentes ibi fundatores ecclesiæ, et cultores veræ fidei, acceptaque a populo licentia et benedictione, Romam perrexerunt, et vota sua ibi solventes ad Hiberniam reversi sunt.

ANNOTATUM.

a Addit Colganus: vel Dun Abbain; quod ita in aliquot codicibus repererat. In Salmanticensi codice, ubi passim loco Abbain substituitur Albain, hæc legimus: Quæ Albatun nunc appellatur; quod interpretatur Villa Albani; et quidem dun collis est, domus supra collem, castellum et oppidum [Diefenbach, Origines Europeæ, pag. 324 et seqq.] . Jacet autem Abbend unum, vulgo Abingdon, in Barcheria seu Berkshire, fere inter Oxoniam et Dorcestriam. De universo hoc loco dictum est in Commentario prævio, § III.

CAPUT QUARTUM.
Peregrinationes Romanæ. Diabolus victus.

Tribus vicibus S. Abbanus in peregrinatione pro Christi nomine Romam perrexit a. [S Abbanus tertium Romam peregrinatur; fit patronus navigantium: anni vitæ ejus. Prædicitur ordinandus in presbyterum et abbatem a S. Gregorio M.] Quodam autem die contigit sibi esse in littore maris orans, et vidit ingentem undam de medio maris ad se viam dirigentem, et in altum in modum collis surgentem, et minantem propinquam terram transire. [Hoc sanctus videns periculum, recordatus est verbi Domini dicentis: “Cum audieritis prælia et seditiones, nolite terreri.” Timetur quidem plus quod videtur, quam quod auditur, et terribile periculum fragili naturæ humanæ fuit, videre abyssum tumentem, et non fugere eam: et forte fuit sibi stare contra undosum certamen.] Tunc vir beatus baculum suum sub plantis posuit, et nihil curans de suo periculo, rogavit Christum ne mare terram habitabilem usibus humanis dissiparet. Quid plura? unda præter littus non attigit terram, nec violavit: sed Dei famulum stantem super baculum secum traxit in pelago. Cum autem esset in medio maris, horrida turba dæmonum venit ad eum, clamavitque vocibus horridis, dicens: “Miser homo hora hac miris fluctibus mergeris, et corpus comedent belluæ, et injuriam, quam fecisti nobis convertendo populum gentilem ad Christum, et frangendo simulacra in quibus habitamus, occidendo etiam et ligando bestias, quæ ex nostris insidiis occiderunt homines, modo vindicabimus in te.” Sanctus autem, intente psalmos et divinos hymnos canens, nihil adhuc eis respondit: et circumvallabant eum ex omni parte, minantes ei vitam auferre, et dicentes, quod ipsi adduxerunt eum ad hoc periculum. Tunc sanctus ait eis: “Magnus est Dominus Deus noster, et magna virtus ejus: vos autem nihil virtutis habetis, sed ex insidiis seducitis mundum.” Interea suavissimum carmen auditum est ab angelis, de cælo venientibus et dicentibus: “Mirabilis Deus in sanctis suis: vos autem infernales habitatores a famulo Dei recedite, et ne inquietetis eum, quia vobis nusquam placuit.” Expellentibus vero angelis Dei, recesserunt dæmones. Tunc angelus Domini accessit ad S. Abbanum dicens: “Multis usque in finem mundi navigium tuum hodie proderit, famule Christi;” et sanctus ait: “Quomodo?” Angelus respondit: “In veritate tibi dico, quicumque invocaverit nomen tuum in terris intrans navim et dicens tibi in nomine sanctissimæ Trinitatis:

Curach Abain ar an linn,
Is muinnt earfhionn Abain inn,

de illa navigatione non mergetur, sed incolumis ad terram perveniet.” Ita interpretatur latine, quod angelus scotice dixit sancto: “Navis Abbani super aquas: familia pulchra Abbani in ea b.” Tunc sanctus Deo gratias egit de ista promissione magis, quam ipsum a pelago liberari. Et dixit angelus ad eum: “Per trecentos et septemdecim annos a nativitate tua usque ad obitum tuum vives c, Deo militans, tanto tempore sine crimine: et multa monasteria in honore Domini ædificabis, et patronus multorum eris in die judicii. Hac vice venies Romam, et reverteris ad Hiberniam: et iterum tertia vice venies Romam, et tunc ordinabit te Gregorius, pater apostolicæ sedis, presbyterum et abbatem, et postea reverteris ad Hiberniam, et in multis locis sub tua cura famuli Christi erunt.” Angelo hæc prophetante, ejectus est sanctus de unda in terram: et perveniens Romam, reversus est ad Hiberniam.

[16] [Diabolus specie belluæ marinæ terret virum Dei;] Quadam quoque die S. Ibarus episcopus, sanctus senior Patricius Abbas d, et S. Abbanus in una navi in stagno Garman e navigantes, apparuit monstrum bestiale et incognitum in mari, habens centum capita diversis formis, ducentos oculos et totidem aures; et extendit se usque ad nubes, et aquam de labio eminentioris capitis, quod superabat cætera, alte in nubibus ejiciebat; et fecit ingentes fluctus per totum stagnum, ut pene mergeretur navis. [Quamvis autem dicitur stagnum, dicitur fretum maris maximum, et mundatio marina eo longius manat quotidie in flumen Slane f; quia in stagno Garman fluit Slane, et in eodem loco in pelago vadunt.] Et navigatores videntes tale monstrum, timuerunt valde. Tunc S. Ibarus et S. Patricius surrexerunt, et oraverunt contra diabolicam bestiam. Sanctus autem Abbanus sedens tacuit propter humilitatem. Et tunc divina vox de cælo ait illis: “Non est vestrum orare modo, sed Abbani; in quo per orationem ejus forma diabolica auferetur a vobis, in qua diabolus se finxit, et venit terrere mentes vestras et navim vestram mergere, et socios vestros secum ad infima deducere, ideoque oportet Abbanum modo pro vobis orare, quia virtus ejus semper super aquas proderit; et quod Deus promisit ei stanti super aquas maris, hoc complebitur in eum.” Tunc velociter surgens oravit contra monstrum, signans signaculo crucis Christi: et illico illud, quasi mortuum apparens, cecidit pars in aqua, et pars in terra; et statim sedati sunt fluctus, et stagnum serenum totum apparuit; et navis sanctorum, ipsis Deo gratulantibus, ad optatum portum pervenit. Mirum dictu nihil inventum est de corpore monstri diabolici in aqua vel in terra, vel postquam a sanctis capita ejus numerata sunt: et intenderunt turpitudinem et terribilitatem ejus: et in hoc apparet quod diabolus fuit in tali effigie.

[17] [150 clerici, peregrinantes Romam, accipiunt S. Abbanum in abbatem;] Quodam tempore S. Abbanus vidit tres naves paratas navigare trans mare, et, naulo dato, in unam earum intravit. Et tres naves simul navigabant, atque in his tribus navibus centum quinquaginta clerici erant g, volentes omnes peregrinari: sed unusquisque eorum per se erat, et non habuerunt magistrum. Et ecce venit magna tempestas ad eos, et mare movebatur a profundo ad summum, et oraverunt omnes ad Deum: et Deus, misertus eorum, tempestatem repulit ab eis: et, cum mare serenum esset, retentæ sunt naves in medio mari, et non natabant. Et omnes videntes naves immobiles, turbati mente fleverunt, non dubitantes mortem ibi pati, et nesciebant pro qua causa talia patiebantur. Tunc vox divina ait: “Illis ideo hæc angustia tenuit vos, quia non curastis unum ducem habere, vel esse sub magisterio unius, sed ego dabo vobis pium, et mansuetum ducem, ut Moysen; qui vos de hoc mundo ad regnum cæleste perducet: inter vos ipse est, et vocatur Abbanus.” Ad hanc vocem illi non cognoscentes eum; et ipse non indicans se illis, miserunt sortem in nomine Trinitatis, ut scirent in qua navi ipse fuit; et sors cecidit super navim, in qua erat S. Abbanus; et viderunt angelum stantem super eum, et indicantem ipsum esse Abbanum: statimque centum quinquaginta clerici unanimiter acceperunt eum suum magistrum, et promiserunt Deo monachi esse semper sub eo. Tunc solutæ sunt naves, et prospere ad terram navigaverunt. Sanctus vero Abbanus cum discipulis suis Romam perrexit.

[18] [hospes singulariter honorat S. Abbanum,] Et intrantibus illis Romam, occurrit eis vir bonus, qui consueverat Christi peregrinos in domum suam recipere; et adduxit eos secum ad cellam hospitum; habebatque procuratorem peregrinorum, qui fuit pius et sanctus; et ipse procurator recepit eos gaudens: sed per omnes ad S. Abbanum perrexit, et salutans et adorans eum humiliter, honorificavit eum, ut dignum erat. Et omnes mirantes interrogabant eum dicentes: “Cur honoras eum præ omnibus nobis? Non est vultus ejus multis nostrorum senior, nec vestes eminentiores habet.” Ille respondit: “Testis mihi Deus est, quod angelus Domini mihi eum ostendit, et jussit fieri, quod feci.” Et illi Deo gratias agentes, retulerunt ei quomodo coacti sunt, ut essent discipuli ejus. Interea S. Gregorius papa h S. Abbanum ordinavit presbyterum et abbatem in conspectu sociorum monachorum: et, benedictione accepta, vir Dei cum suis discipulis recessit.

[19] [qui Romæ duces litigantes signo crucis reconciliat.] Sed quod factum est Romæ, sancto recedente, non est prætereundum. Tunc duo duces ad dextram monasterii S. Petri i constituerunt cum magno exercitu præliari. Videns vir sanctus aciem belli et lanceas directas ante se, et unum quemque illorum cominus accedere, de tali opere doluit, et oravit ad Deum pro eis, signans eos signaculo crucis Christi. Quid plura? Statim accepta dilectione pro odio, dimissis armis, omnes osculabantur se invicem, et duces et sui ditati sancta benedictione in vita sua amici fuerunt. Omnes audientes et videntes tale miraculum, Christum glorificaverunt in suis peregrinis.

ANNOTATA.

a In Commentario prævio, num. 9, demonstratum est unam saltem S. Abbani peregrinationemRomanam niti historicis documentis.

b

Vel ex hoc loco patet S. Abbanum nautarum patronum habitum fuisse. Colgani tempore canebatur a mare ingredientibus hic versiculus latinus:

Hæc vehat Abbani tuta carina clientes!

c Trecentos et decem annos habet editio Colgani. Salmanticensis autem codex trecentos et XVII. De ætate S. Abbani dictum est in Commentario prævio, num. 2.

d S. Patricius Senior seu Sen-Patrick simul cum celeberrimo Hiberniæ apostolo vixisse traditur, mortuus inter annum 450 et 460, quadraginta prope annis ante alterum S. Patricium. Lanigan [Eccles. hist. of Ireland, tom. I, pag. 324 et seqq.] contendit unum dumtaxat fuisse S. Patricium, adeoque S. Patricium Seniorem ab homonymo non distingui. Sed quam improbabilis hæc sit opinio ostenderunt Joannes O'Donovan [Annals of Ireland by the four Masters, tom. I, pag. 143.] et Robertus King [Memoir to the hist. of the Primacy of Armagh, pag. 68.] .

e Stagnum Garman seu Gorman, olim vulgo Lochcarman, est ipse portus seu æstuarium Wexfordiæ: quod oppidum fundarunt et nominedonarunt Dani; Carman tamen nondum omnino obsoletum est [Cfr Colganus, Acta, pag. 622; Carlisle, Dictionary of Ireland, V° Wexford.] .

f Rivus ille nunc Slaney dicitur, exigua mutatione. Commune cete proculdubio hoc loco indicatur, sed adjecta rerum mirabilium fictione.

g S. Ængussius in Litaniis, quas paulo supra jam indicavi, cap. XV, eosdem centum quinquaginta clericos commemorat his verbis [Ap. Colganum, Acta, pag. 622.] : Centum quinquaginta Deo consecratos Hibernos, quorum quisque erat veteranus miles, qui in uno comitatu cum S. Abbano, filio Hua-Corbmaic simul peregrinati sunt, invoco in auxilium meum, per Dominum Jesum Christum.

h S. Gregorius Magnus papa sedem S. Petri occupavit ab anno 590 ad 604. Nequaquam probabilis est illa ordinatio, parum insuper conveniens cum rationibus chronologicis.

i Monasterium S. Petri Romanum videtur intelligi, scilicet Vaticanum. Olim enim omnibus majoribus ecclesiis monasterii nomen commune fuit; dein in monte Vaticano circumcirca erant monasteria, quorum unumfacile dictum fuerit S. Petri; demum in charta ineuntis sæculi XI legitur abbas monasterii majoris basilicæ B. Petri apostoli: et quidem vix dubitandum quin olim monachi divinum servitium fecerint in basilica S. Petri Vaticana [Martorelli, Storia del clero Vaticano, opp. tom. V, pag. 15 et seqq.] . Quæ utique sufficiunt ut hic locus comprobetur.

CAPUT QUINTUM.
Monasteria condita in Connactia et Mumonia. Iter in Lageniam.

[S. Abbanus diversa monasteria fundat: S. Becani eximia sanctitas.] Et post hæc vir Dei cum suis fratribus ad Hiberniam pervenit, et multa loca in honorem Domini construxit. In regione Connacthorum (in campo Ce, id est, in campo Trindi a), tria monasteria construxit; quibus constructis et dimissis in eis viris catholicis, ad regionem Mumoniensium perrexit, et in occidentali parte Mumoniæ, id est, in regione Corcaduibhne b construxit monasterium, quod dicitur Ceallachaidh Cherichinis c. Hoc ædificato, dimisit ibi fundatores ecclesiasticos, et prophetavit quod ipse locus a S. Finniano abbate d, qui tunc non fuit natus, nominaretur; et ita factum est. Et postea venit ad confinium Occeozay; et construxit ibi in terra Muscraighi monasterium, quod vocatur Burnech e, et ipse locus a viro Dei sanctissimæ virgini Gobnatæ divino instinctu cum suis omnibus donatus est. Deinde sanctus Dei venit ad terram Hua-Liathain, et ibi cellam, quæ dicitur Ceallcruimthir, prope civitatem Culcollingi f ædificavit: et alios ex discipulis suis ibi dimisit. Et transiens inde in confinio Nandesi, et Nerra muighe, juxta civitatem Briggobhainn g, cellam quæ dicitur scotice Cællna marbhan, id est cella mortuorum, ædificavit. Ibi fidelibus viris manentibus, sanctus vir ad aquilonalem plagam montis Crott, in regione Muscraighi, perrexit: et ibi ad radices ipsius montis magnum et regularissimum monasterium, Cluain-aird Mobhegoc h construxit, et in eadem regione magnum monasterium, quod vocatur Cluain-findglaise i, ædificavit. In prædicto vero loco, id est Cluainaird, vir beatissimus et religiosissimus Becanus in vita mirabili usque ad suum obitum permansit, totumque cursum vitæ in lachrymis et jejuniis triduanis, in oratione assidua, in flectionibus genuum, in lamentationibus manuum, et in vigiliis nocturnis duxit; qui fecit sibi crucem lapideam foris seorsum; et quotidie quamvis esset serenum vel turbidum, frigidum aut calidum, crucifigens se ad illam crucem, totum canebat psalterium: quæ modo crux in magno honore habetur. Omnem seriem vitæ ejus, aut miracula, quæ fecit in nomine Domini, hic non scribimus; quia in Vita ejus scribuntur, sed hoc audacter dicimus quod nullum religiosiorem vel sanctiorem eo audivimus, neque pulchriorem vel regulariorem locum suo monasterio vidimus. Et istud monasterium a multis vocatur Ceall nander, id est cella lachrymarum; eo quod hominibus ibi a Deo pœnitentiales lachrymæ postulantibus per merite beatissimi patris Becani donantur. Sanctus vero Abbanus, constructo monasterio Cluain-findglaise, pertransivit flumen Siur, et in occidentali parte campi Femyn monasterium, quod dicitur Cluain-conbruin, k ædificavit. Eoque ædificato, ad aquilonalem regionem Mumoniæ l perrexit.

[21] [Converso populo Heliæ, S. Abbanus exstruit ecclesiam de Rath-Beccain.] Quæ gens, adhuc incredula erat, et idola adorabat. Contigit vero ut totus populus illius regionis in uno cœtu cum suo duce esset, quando S. Abbanus illuc pervenisset. Tunc sanctus Dei prædicavit eis de regno cælorum, et suadebat illis credere in Deum, et baptizari in nomine ejus. Dux ait ad virum Dei: “Quis est iste Deus? et quid facit hodie?” Vir sanctus respondit: “Deus est conditor cæli et terræ, maris, et omnium quæ in eis sunt, et quod quotidie facit hodie facit, cælum et terram gubernat, et quæ in eis sunt, et omnia sua elementa sibi serviunt, homines et jumenta salvat, et humilia conspicit.” Hæc et his similia sancto dicente, dux tentavit eum, interrogans de longissimo lapide, qui stabat in terra ante se dicens: “Dic mihi veritatem hujus rei, ut sciam si tuus Deus est, sicut narras, vel si es verus ejus servus.” Sanctus ait:“ Ut scias quia ita est, interroga quod vis.” Dux ait: “Ostende nobis quæ pars hujus lapidis major est, in terra, an super terram.” Vir Dei dixit: “Æqualiter constat in terra, et super terram.” Dux vero non credens hoc, sed putans quod sanctus tale verbum dixit, quasi ipsi non potuissent scire qualiter fuit, misit totum populum terram effodere, et inde lapidem educere. Et populus effodit, et cum magno labore et sudore lapidem eduxit; et inventum est, ut vir sanctus dixit. Et tunc mirantes, et uno animo credentes, baptizavit eos famulus Dei Abbanus. Ipsa vero villa, in qua fuerunt, Raith-Becain vocatur, id est, atrium Becani m; eamque et multa alia munera auri et argenti, et aliarum rerum, dux et populus S. Abbano in honorem Domini obtulerunt. Tunc angelus Domini venit ad virum Dei dicens: “Munera horum ne accipias, sed præcipe ut pauperibus ipsi dividant. [Villam vero tene ad usum servorum Dei.” Postea sanctus benedixit illam plebem promittentem sibi servire usque in finem sæculi: ipse est patronus ipsius gentis.

[22] [Cattum venenosum domat et ligat.] Eo tempore in illa regione inaudita bestia, et valde venenosa, et incognita forma erat, id est cattus magnus, ut vitulus anniculus, ignitum caput habens, anhelam igneam, caudam igneam, ingentes dentes, et ungulas longissimas: et de hoc ante omnes quidam subulcus, qui ibi erat, querelam fecit ad sanctum Dei dicens: “O famule Domini, qui plebem a Deo tibi creditam liberasti a cultura diaboli, defende eandem a catto diabolico, qui mortificat plures homines et pecora, et regionem istam devastavit, et milites non possunt ei resistere neque molossi, quia a toto corpore ejus arma vincuntur quasi a lapide: et est modo in via qua tu vis ire.” Vir sanctus respondit: “Scio quia ita est, sicut tu dicis; et scio quia est in via qua volo ire: sed in Christi nomine dico quod ab hac die usque ad finem sæculi nulli nocebit.” Et inde sanctus descendit, jubens catenas sibi adduci; et venit ad ripam fluminis Brosnaigi n: et statim occurrit ei bestia ignifera et formidabilis. Comites vero viri Dei valde erant timentes: solus ipse contra bestiam accessit: bestia autem, ut respexit vultum sancti, quasi domesticus gaudens in adventu domini sui, venit ad eum inclinans se ad pedes ejus. Hoc videntes comites sancti, expulso timore, venerunt ad eum. Sanctus vero apprehendit monstrum, et traxit secum ad lacum propinquum, et ibi cum catenis ligavit; et in septimo anno aliquod signum de eo videtur in ostensione virtutis. Hoc facto, tota regio illa repleta est magna lætitia.]

[23] [Videtur sexus ad ejus intercessionem mutari; monetur proficisci in Lageniam;] Quidam homo senex decrepitus, et dives valde, de nobiliori genere regionis Hele o, non habens filium, nec fratrem, neque nepotem, duxit in senectute uxorem ad quærendum hæredem, et illa peperit ei filiam: quæ ducta est ad S. Abbanum, ut baptizaretur ab eo; et ille pater senex pater suus venit cum ea, et dixit ad B. Abbanum: “O homo Dei audi miseriam meam.” Et narravit sancto omnia, quæ supra diximus. Sanctus ait illi: “Filium habebis.” Ille autem risit dicens: “Mulier nihil pertinet ad me, nec ego ad eam; quia plenus senectute et doloribus sum: ideoque, famule Dei, scito quod femina in mea cura non erit plus.” Sanctus ait: “Mihi hoc placet; sed expecta paulisper, et potestatem Domini videbis.” Tunc vir Dei baptizavit filiam ipsius; sed cum educeretur de lavacro baptismatis, fuit filius p. Et ait sanctus patri ejus: “Ecce filius tuus.” Et ille gaudens multum, et omnes qui erant cum eo, dixit ad sanctum virum: “Ipse et semen suum post se tibi serviet.” Vir sanctus respondit: “Quamdiu ipse et semen suum mihi serviet regnabitur ab eo regnum istius regionis.” Et ita est. Ille homo cum filio suo reversus in domum suam de tali prophetia gaudebat in corde suo. Sanctus vero circuivit regionem illam prædicans, et construens ecclesias: in ipsa siquidem regione ipse volebat vitam suam finire. Sed angelus Domini venit ad eum, dicens: “Propera ad fines Laginiensium, quia prædestinatum est tibi a Domino, ut sis ibi resurrecturus, et ibi in honorem Domini loca ædificabis: [dimitte autem hæc inter istos ædificatores fidei.” Ita siquidem sancto ordinante et benedicente, populo flente et dante sibi licentiam non voluntariam, cœpit ire in viam suam.]

[24] [tyrannus, parans ei insidias baptizatur et fit monachus;] Tunc vir bonus, qui S. Abbanum diligebat, venit ad eum, dicens: “O dilecte Dei, quidam ex regali genere istius terræ adhuc est incredulus, et infidelis, qui est hæres et tyrannicus; qui semper occidit, et rapit, et vivit in latrociniis; qui etiam te quærit interficere, et ipse misit exploratores scire viam tuam, et te expectat in insidiis: ideo, Domine, remane hic per aliquot dies, ut possitis evadere per aliam viam. [Quamvis enim milites tecum irent, incolumis pervenisses in aliam provinciam, timeo si sit cædes virorum in conspectu tuo.]” Tunc sanctus ait ei: “Sis tu benedictus a Domino, quia sermo oris tui prudens est et dulcis; sed hoc dico tibi in Christi nomine, ego novi quæcumque deeo mihi narrasti, sed in eo complebitur prophetia quæ dicit: “Ex lupo efficietur ovis. Filius enim electionis est ipse, quia cor ejus compungetur a Domino, quando me videbit.” Et benedicens viro illi, sanctus perrexit in viam suam. Supradictus vero tyrannus ex insidiis contra virum Dei surrexit, accinctus armis. Videntes autem comites S. Abbani virum armigerum, tyrannum horridissimum in incessu et habitu, cum simili turba militum, valde timuerunt; et unusquisque eorum hinc et inde cœpit se abscondere. Vir autem Dei, fide armatus, intrepidus viam ibat. Illico autem, sicut prophetavit de eo pridem sanctus, ut intendebat in illum sanctum Dei Abbanum, arma sua, quæ in manu gerebat, posuit super terram, et venit humiliter ad Christi famulum, inclinans se ante eum, et rogans cum lachrymis ut eum in fide et moribus instrueret et postea baptizaret. Tunc vir sanctus baptizavit eum cum suis. Et ille vir unicum habebat filium, et adduxit eum, et baptizatus est. Ille siquidem vir habitum sanctum accepit, et mansit cum S. Abbano usque ad obitum suum in conversatione felici, et gesta sanctitatis ejus narrantur. Vir autem sanctus dixit ad eum: “Filius tuus filios et filias generabit, et de semine ejus principes et potentes civitatis meæ erunt, in qua ego ipse de hoc sæculo ad regnum cæleste migrabo” et ita factum est. Ego autem qui Vitam S. Abbani collegi et scripsi sum nepos ipsius filii, quem S. Abbanus baptizavit et de quo prophetavit q.”

[25] [construit S. Abbanus monasterium Kill-Abbain in Lagenia.] Post hæc S. Abbanus cum suis clericis fines Laginiensium intravit, et venit in plebem Huabarchy r, et ipsa plebs honorifice recepit eum, et valde gavisa est in ejus adventu. Et vir sanctus benedixit eam diligenter, et multis diversis languoribus ibi sanatis, et miraculis perpetratis, inde recessit in plebem Huam adhi s, ibique magnum monasterium construxit; et propter honorem ejus in eodem loco civitas ædificata est: et monasterium et civitas uno nomine scotice vocantur Ceallabbain, quod interpretatur latine Cella Abbani.

[26] [Monetur ab angelo proficisci in Hykenselach ubi diversa fundat monasteria.] Peracto jam multo tempore, venit angelus Domini ad S. Abbanum, dicens ei: “Vade ad regionem Huakenselach t, et manebis in loco ubi de cælo audies sonum cymbali post occasum solis in campo Mudhi u, quia ibi migrabis ad regnum cælorum. Sed ex eo loco in aliis locis in eadem regione monasteria et cellas ædificabis; quia multum tempus restat adhuc usque ad obitum tuum, et in eodem loco in honore tuo civitas erit, in qua migrabis ad Dominum.” Et postea S. Abbanus, gratia Dei benedicens civitatem suam Ceallabain, et benedicens populo et clero ejusdem, et constituens viros sanctos ibi manere, et alios secum eligens, iter suum ad fines Huakenselagh direxit. Et angelus Domini ostendit ei locum, sicut prius sibi dicebat. In quo loco S. Abbanus vitam mirabilem duxit, et maxima mirabilia in nomine Domini fecit, et ex eo cellas et monasteria per circuitum ejusdem loci construxit. Magnum siquidem monasterium prope flumen Barwa, quod vocatur Roismictruin, in quo jacet beatus abbas Emenus x; Druimcain Ceallaigh et Camross. y; et alia loca in honore Domini in eadem regione, sicut prædixit sibi angelus Domini, ædificavit. Volumus jam, fratres, dignitati vestræ narrare pauca de miraculis, quæ in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti sanctus Abbanus fecit a tempore, quo civitatem Magharnoide z habitavit usque ad obitum suum.

ANNOTATA.

a In codice Salmanticensi legitur: In campo Ehe, id est in campo Trindi; in Vita hibernica S. Abbani, quam habuit Colganus, Mag-ele dicitur, sive Mag-elle. In comitatu Galviensi (Galway) exstare hunc locum tradit Colganus; et Carlisle in Lexico topographico Hiberniæ, verbis Maghce et Maghele, consentit, secutus Archdallium [Monast. Hibern. pag. 294.] ; qui et ipse Colgani pressit vestigia.Sed Hely Dutton in Descriptione comitatus Galviensis [Survey of the county of Galway, pag. 478 et seqq.] omisit, licet diligenter loca pia recensuerit. Examinent itaque archæologi Hiberni annon potius jaceret Maghce seu Magh-Ce, id est campus Ce, in vicinia logh seu lacus Ce, nunc dictus Lough Key et situs prope oppidum Boyle, ad septentrionem, in comitatu Roscommon. In Connactia Maghce seu Trindi esse positum tradit Lanigan [Eccl. hist. of Ireland, tom. III, pag. 18.] , designatione biographi, sed minus definita quam ut examinari possit.

b Regio Corcaduibne dicta complectebatur fere comitatum Kerriensem (Kerry). Eo enim continebatur Garinish, ut hoc ipso tomo videbitur.

c Loco Ceall-achaidh Cherich-inis edidit Colganus Ceall-achaidh-Conchinn; ad quam lectionem, quæ videtur esse melior, accedit codex Salmanticensis. Archdall [Monast. Hibern. pag. 41.] et post eum Carlisle [Topogr. Dict. of Ireland, V° Killachad-Conchean.] assignant hunc locum comitatui Kerriensi, baroniæ de Corcaguinny; sed simul comitatui Corcagiensi et baroniæ de Imokilly, quod ibi parœcia est nomine Killeagh seu Killeigh [Carlisle, V° Killeagh.] : qua in re eos sequitur Lewisius [Topograph. Diction. of Ireland, V° Killeagh.] . Sed comitatus Corcagiensis non in Mumonia occidentali jacet, sed in orientali; nec quidpiam commune habet cum Corca duibne, ubi hoc asceterium positum fuit. In baronia vero de Corcaguinny locum nullum reperio, cujus nomen accedat ad Ceall-Achaid; sed in baronia Magonihy, quæ etiam Kerriensis comitatus pars est, superest locus dictus Killaha seu Killagh [Carlisle et Lewis, V° Killaha et Killagh.] ; ubi, postquam Angli Hibernia potiti sunt, erectus est prioratus canonicorum regularium et conventus eremitarum S. Augustini; quibus S. Conchennæ monasterium facile obscuratum fuerit. Conchind Cilli achaid inscripta est Martyrologio Tamlactensi ad diem 28 aprilis et Coinchenn de Cael-Achadh in Martyrologio Dungallensi ad 20 augusti. Quæ S. Conchenna diversa est ab homonyma Kill-Slebhensi in Ultonia, die 13 martii celebrata [Colgan, Acta SS. Hiberniæ, pag. 606.] ; sed eadem visa Colgano [Ibid. pag. 607.] ac Conchenna seu Coincheann, filia Ceallach Cualann, quæ anno 738 secundum Quatuor Magistrosdiem obiit [The four Masters, Annals of the kingdom of Ireland, edit. II O'Donovan, tom. I, pag. 341.] . Consentire non ausim, quoniam, quum Ceallach Cuallann filius Gerrtide, regis Lageniæ, fuerit [Ibid. ad an. 713, tom. I, pag. 313.] , minus verisimile est hanc Conchennam in extrema Mumonia degisse. Restat ut, quod decessores in prætermissis ad diem 28 aprilis monuerunt, nos quoque confiteamur, scilicet de S. Conchenna Cill-achadensi nullam aliam superesse memoriam. Severior est Lanigan [Eccl. hist. of Ireland, tom. III, pag. 19.] , quum concedere non vult vocabulo topographico Cill-achaid Conchenn et annuntiatione martyrologica Conchind Cilli-achaid significari eumdem locum Cill-achaid et eamdem personam Conchennam.

d Æstimat Colganus [Acta SS. Hiberniæ, pag. 622, num. 18. Cfr ibid. pag. 46, et Todd et Reeves, Martyrologium Dungallense, pag. 97.] memorari hoc loco S. Finanum, cognomento Cam, de Kemetigh seu Ceann-Eitigh ad montem Bladma, oriundum de Corca duibna et martyrologiis inscriptum ad diem 7 aprilis. Verum obstare videtur quod Kinnitty (hoc enim nunc vulgare nomen) situm est in comitatu Regis, in provincia Lageniæ, cujus pars non erat Corca duibna. Lanigano [Eccles. hist. of Ireland, tom. III, pag. 19.] tamen non disciplicuit Colgani conjectura. Sed nonne potius intelligiturS. Finnianus, abbas Cluanerardensis, quem S. Abbanus sub annum 460 baptizavit, ut paulo supra narravit biographus?

e Ediderat Colganus Husneach, monens in annotatis rectius eumdem locum in codice Salmanticensi et in utroque Hibernico vocari Boirneac; quod idem est ac Burnech, in Dublinensi codice repertum. S. Gobnata, monialis de vico Boirne, Bairnigh, Boirena seu Burneach, laudatur in martyrologiis hibernicis ad diem 11 februarii. Ex Sanctilogico genealogico [Ap. Colganum, Acta SS. Hib. pag. 315.] , ut ex Vita S. Abbani, expressa a Colgano, novimus Burnech positum fuisse in confinibus regionum Muscragiæ Mutinensis et Eoganathiæ de Loch-lein, (nunc Torc Lake et Lower Lake,) adeoque non multum extra fines comitatus Kerriensis, neque procul a Killaha; de quo in annotato c. Consentiendum itaque Archdallio [Monasticum Hibernicum, pag. 57.] et Lanigano [Eccl. hist. of Ireland, tom. III, pag. 14.] statuentibus Burnech esse præsens Ballyvourney in comitatu Corcagiensi, in baronia Muskerriensi, prope fines comitatu Kerriensis.

f Hua Liathain, Hy-Liathain, Hi-Liathain seu Oletan, cujus pars erat Major insula prope Corcagium et Castle-Lyons seu Caislean-Liathain, jacet in comitatu Corcagiensi ad orientem brumalem [O'Donovan, the four Masters, ad. an. 1579, pag. 1722.] . Ceallcruimthir prope civitatem Culcollingi visa est Colgano [Acta SS. Hib. pag. 622, num. 20.] cella S. Fraechi, qui Cruimhter seu Presbyter agnominari solet et in Dungallensi Martyrologio ad diem 20 decembris dicitur de Cluain Collaing in Muinter Eoluis. Sed Cill Cruimther Fraoich jacebat prope Ath-in-Urcair [Todd et Reeves, Martyrologium Dungallense, pag. XLIII et seq.] , nunc Ardnurcher, in Midia occidentali [O'Donovan, the four Masters, tom. VIII, pag. 6.] , procul a Corcagia. Alio itaque convertamur oportet; et quidem in comitatu Corcagiensi, baronia Fermoy, jacet adhuc ingens pagus, nomine Kilcrumper, detorta utique forma a Kilcrumther. Culcollingi civitas visaest Lanigano [Eccles. hist. of Ireland, tom. III, pag. 20.] eadem ac vicus Kilcully in parochia Desertmore; sed longius distat a Kilcrumper.

g Monasterium Kill namarbhan, quod hic positum dicitur juxta civitatem Brigh gobhann, in aliis codicibus situm traditur in confinio Desiorum et Feramurghe; neque aliud significant distorta verba Nandesi, immo na nDesi, et Nerramuirghe. Desiorum autem finibus concludebatur fere pars occidentalis comitatuum Water fordiensis et Tipperariensis [Cfr Vita S. Declani passim, in Actis SS. tom. III, pag. 18.] . Feramuighe autem seu Fera-muighe feine est regio Corcagiensis comitatus et diœcesis, in qua ecclesia de Tulagh-mhin [Colganus, Acta SS. Hiberniæ, pag. 148, num. 1.] , nunc Tullaghmaine seu Tullamaine, in comitatu Tipperariensi, baronia Middlethird. Ita ut Kill namarbhan et civitas Brigh gobhann a finibus comitatuum Tipperariensis, Waterfordiensis et Corcagiensis non procul abfuerint. Sed in hac regione, scilicet in baronia Condons et Clongibbons, comitatu Corcagiensi, exstat etiamnum Briggtown, seu Brigoon, quæ nominis forma convenit cum Brigh gobhann [Lanigan, Eccles. hist. of Ireland, tom. III, pag. 18.] .

h Universus hic locus facile explicatur exhis quæ Joannes O'Donovan ad annum 687 commentatus est super Quatuor Magistros [The four Masters, ad an. 687, pag. 294 et 295.] . Videlicet Cluain-ard erat hoc ipso loco, ubi nunc vetus templum Kilpeacan est et fons S. Becani, ad pedem montis Sliabh Crot, in baronia Clanwilliam, comitatu Tipperariensi in Mumonia, super viam ferream Waterfordiensem et Limericensem. Mobhegoc autem est S. Becanus cum præfixa particula mo, meus, et affixa oc, diminutivi signo; qui S. Becanus calendariis inscriptus legitur ad diem 26 maji et a Quatuor Magistris obiisse traditur anno 687.

i Monasterium de Cluain-Finglaise nomen suum reliquit præsenti parœciæ Clonfinglass, in comitatu Tipperariensi, baronia Clanwilliam, non procul a S. Becani vico. Archdall et Lanigan perperam assignant hanc sedem baroniæ Muskerriensi in comitatu Corcagiensi.

k Fluvius Suir, qui hactenus nomen suum servavit, limes occidentalis erat campi Femyn [Cfr Vita S. Declani, in Actis SS. tom. V Julii, pag. 605. num. 64.] , jacentis in plaga meridionali Casseliæ, comitatu Tipperariensi, ita ut Hynneon (nunc Mullach-Indeona, pars parœciæ Newchapel prope Clonmel [O'Donovan, the four Masters, ad an. 852, pag. 487; Leabhar na g-Ceart, pag. 92.] ,) esset in medio campi Femhyn in aquilonari plaga Desiorum [Vita S. Declani, num. 41, Acta SS. tom. V Julii, pag. 601. Cfr Lanigan, History of Ireland, tom. I, pag. 281 et 282.] . Illic itaque quærendum Cluain-conbruina.

l In editione Colgani dicuntur Helii seu Elii; et partes de Hely leguntur in codice Salmanticensi. Horum nomen adhuc superest in vocabulo Elyogarty; quæ baronia est comitatus Tipperariensis. Hanc incolebant et viciniam Ikerrin, necnon baronias Clonlisk et Ballybritt in comitatu regis [Cfr O'Donovan, the four Masters ad an. 874, pag. 520.] . Fidem ibidem jam ante prædicaverant S. Patricius, S. Kieranus Sagirensis et S. Declanus; ita ut spicas post messores collegerit S. Abbanus.

m Sunt plures S. Becani. Supra annotato h pauca indicavimus de S. Becano Cluainardensi,qui colitur die 26 maji. Recensentur insuper S. Becanus de Kinnsaile, qui die 26 seu 27 februarii kalendariis inscriptus est; S. Becanus eremita, qui in iisdem occurrit ad diem 17 martii; S. Becanus filius Culæ, de Imlech-fiaich, qui die 5 aprilis memoratur. Quis autem Rath-becain patronus fuerit, nemo facile definiet. Carlisle [Topog. diction. of Ireland, V° Rathbeg.] arbitratus est Rath-becain nunc repræsentari vico Rath-beg in comitatu Regis, baronia Clonlisk, quæ partem regionis Eliorum continebat [O'Donovan, the four Masters ad an. 874, pag. 520.] . Goug [Camdeni Britannia, tom. III, pag. 538.] etiam asserit in comitatu Regis vicum fuisse, nomine Rathbeg, monasterio olim insignem; sed accuratius determinare non possum, quem quippe locum in mappis topographicis non reperiam. Rathbeggon in Midia nimium dissitum est.

n Flumen Brosnaigi seu Brosnach hodie dicitur Brusna seu Brosna. Duo autem sunt rivi, major et minor, ambo in comitatu Regis, in Shannon fluvium currentes. Putem designari minorem, qui oritur prope Shinrone, baronia Clonlisk, comitatu Regis; quam baroniam, amplexam adhuc Castletown Ely et KilmurryEly, partem fuisse territorii Eliorum modo diximus. Cattus autem, de quo hoc loco sermo est, videtur felis silvestris fuisse, pro more biographi fabulosis adjunctis deformatus.

o De Heliorum seu Eliorum sede dictum in annotatis l et m.

p Vindicare conatur Colganus hoc prodigium in annotatis, tum Dei omnipotentia adhibita, tum allegatis aliquot hermaphroditorum exemplis, qui prius feminæ visæ sunt, dein viri. Sane exempla plura leguntur in medicorum et physiologorum libris, nec quidquam prodigii habent, quum in hoc consistant quod virilia, prius imo ventre abscondita, deinde emissa palam apparuerint. Verum, quum hæc rara sint, meliori forte auctoritate niti debent quam hujus biographi; nolim tamen inter fabulas amandare.

q Vide quæ diximus de hoc loco in Commentario prævio num. 5.

r Huabarchy seu Ui-Bairrche (perperam edidit Colganus Huathmarchy) sunt posteri Daire Barrach, secundo geniti Cathaeiri Mor, regis universæ Hiberniæ sæculo secundo æræ christianæ. Sedes eorum in baronia de Slewmargy, comitatu Reginæ, et in baroniis Narragh occidentali et orientali atque Naas meridionali [O'Donovan, Leabhar-na-g-Ceart, pag. 212.] .

s Colganas edidit Hua Midhe; sed observavit ad hunc locum in codice Salmanticensi legi Hua Mudhe; in hibernico Tuatha Muidhe; in martyrologiis Hi-Muiredhuigh seu Muiredhaigh: quam genuinam esse nominis formam. Sed neutram bonam esse ostendit Joannes O'Donovan [Ibid. pag. 213 et seqq.] , atque legendum Hua Muighe, Ui Muighe seu O'Muighe, loco Ua m-Buidhe; etenim gentem Ui-Muighe divisam fuisse a Ui-Muiredhaigh flumine Barrowo, ita ut illa esset in ripa occidentali, hæc in orientali; superesse illic ecclesiam Killabban, Killeban seu Killebane in comitatu Reginæ, inter Athy et Carlow, baronia Slewmargue. Monasteriumitaque Ceall-Abbain in Hua-Muighe, atque hoc num. 25 designatum, plane diversum est ab homonymo, numm. 29 et 45 significato, et posito in Midia septentrionali seu in partibus septentrionalibus Lageniæ. Quod posterius in comitatu Louth situm erat, ut ad num. 29 explicabimus. Errant Colganus et Lanigan [Eccles. hist. of Ireland, tom. III, pag. 18.] , quum statuunt monasterium Ceall-Abbain in Hua-Muighe, seu (ut perperam volunt) in Ui-Muiredhaigh, et monasterium Ceall-Abbain in septentrionalibus Lageniæ partibus unum idemque fuisse; contra monasterium Lageniæ septentrionalis et Midiæ septentrionalis duo monasteria fuisse diversa. Sed de his redibit sermo ad numm. 29 et 45.

t Vide annotatum e ad caput I.

u Magh-Mudhi seu Midhi situm fuerit oportet Magharnuidhiæ, siquidem beatus vir illic mortuus sit.

x Loco Barwa edidit Colganus Barbha; in Martyrologio Dungallensi Berbha, nunc Barrow; quod flumen pro ostiis habet Waterfordiensem portum, et Wexfordiensem comitatum separat a Kilkenniensi et Waterfordiensi. In ejus ripa sinistra, super viam quæ inter Wexfordiam et Waterfordiam strata est, jacet florens oppidum New-Ross, a quo paululum distat Old-Ross, ad orientem, in baronia Bantry, comitatu Wexfordiensi. Quem locum Old Ross ajunt [Cfr Lanigan, Eccles. hist. of Ireland, tom. I, pag. 466, et tom. III, pag. 20.] olim dictum fuisse Ros-mac triun seu trieoin et Colgani ævo Rosglas. Sed hoc stare non potest. Roismictruin, (seu quæcumque alia nominis forma retineatur,) in quo jacet beatus Emenus, diversum erat a Ross-Glas; qui posterior locus non longe distabat a Kildaria, spectans ad occidentem: ut in Dungallensi Martyrologio ad diem 22 decembris legitur: Eminus, episcopus de Ross-glas, in Lagenia, in occidentali plaga Kildariæ, in ripa Berbhæ; ita ut Ross-glas manifeste idem sit locus, qui olim Mainister Eimhin, nunc Monasterevan, id est Monasterium Emeni, dictus fuit, positus in comitatu Kildariensi, baronia Ophaly occidentali, sex miliariis anglicis a Kildaria. Contra Roismictruin idem est oppidum, quod hodie New-Ross appellatur, ut tum ex veterum monumentorum memoria, tum ex præsenti hibernico oppidi nomine manifestum est [O'Donovan, the four Masters, ad an. 1394, pag. 731 et seqq.] . S. Emenum circa annum 504 floruisse collegit Eugenius O'Curry [Lectures on the mss. materials of ancient Irish history, pag. 351.] ex genealogicis tabulis; sed integro fere sæculo eum recentiorem facit Lanigan [Eccl. hist. of Ireland, tom. II, pag. 311 et seqq. Cfr Colganus, Trias thaumat. pag. 106 et 217.] , meliorem auctoritatem secutus. Quod autem hoc asceterium a S. Abbano conditum fuisse tradit biographus, auctoritatem accipit hic locus a Vita S. Luani seu Moluani, qualiter edita fuit a Sirino, in Collectaneis sacris Patricii Flemingi, ubi num. 41 traditur [Acta SS. tom. I Augusti, pag. 350, ann. c.] S. Luanus visitasse S. Eminum abbatem, in regione Kennselach non longe a flumine Berbha in monasterio Rosmac treoin, quod sanctissimus Abbanus fundavit, habitantem.

y Druimcain-Ceallaigh, seu (ut in Salmantici codice legitur) Druimchin-Chellig et Camross erant in eadem regione, in qua Ros-mac triun. Sed propius determinare non ausim. Archdallius [Monasticum hibernicum, pag. 733.] S. Mosacram abbatem fuisse in Camross tradit; sed (ut videtur) non recte [Cfr Colganus, Acta SS. Hib. pag. 454.] .

z Loco Magharnoide edidit Colganus Maghir nenina. Codex Salmanticensis habet Magharnaide; alii Magharnuide. Si fides Carlislio [Topogr. Diction. of Ireland, V° Maghere Nuidhe.] , nunc dicitur Maghere Nuidhe, situm in baronia Shelburne, comitatu Wexfordiensi, prope flumen Barrow, in meridionali plaga Newross, in parochia White Church. Et quidem hinc procul distare non potest; sed in mappis topographicis Hiberniæ hunc vicum illic notatum non reperio.

CAPUT SEXTUM.
Miracula S. Abbani, dum habitaret Magharnuidhiæ.

Quodam die S. Abbanus cum turba multa discipulorum ad flumen Barwa venit, [S. Abbanus habitans in Magharnuidhe, siccis pedibus aquas transit,] et, non inventis vehiculis, steterunt super ripam fluminis. Sanctus autem senior seorsum ad Deum orabat. Tunc, videntibus omnibus, flumen divisum in duas partes, et siccum vadum apparuit: pars superior altius et altius surgebat, et pars inferior quasi sine motu stetit. Hoc videns vir sanctus jussit omnes ire ante se, et, omnibus euntibus siccis pedibus, sanctus senior posterius transivit. Erat autem in comitatu eorum quidam infantulus, qui videns calculos pulcherrimos in profundo, post tergum sancti stetit colligens eos; et nemo vidit eum ibi manentem, quia sanctus jussit omnibus ne post se aspicerent, sed ire viam suam; et ipse tantum sursum ad Deum cæli aspiciebat; et ut pes ejus de vado descendit, illico flumen cucurrit iter suum: in loco vero in quo infans fuit, quando flumen descendit, ibi mansit sub aqua, et nec inde potuit ire. Sanctus vero senior cum discipulis suis viam suam ambulabant. Cum autem puer in nocte quæreretur ad comedendum, non est inventus: omnes enim usque ad ipsam horam putabant eum in comitatu eorum fuisse. Sed omnes dixerunt quod non vidissent eum, postquam in flumen secum descendit. Sanctus senior ait eis: “Ne inquietetis vos de ipso, quia a Deo custoditur; ego crastina die de flumine ante vos eum ducam incolumem.” Vir sanctus reversus mane ad flumen solus in aquam accessit, et inde puerum extraxit incolumem. Puer autem non solum vivus erat, sed etiam vestimenta sua sicca fuerunt: aqua enim non tetigit eum. Ipse vero puer omnibus narrabat quomodo custodiebat et consolabatur eum angelus Domini; et quomodo ab eo prædictum est sibi quod per gratiam S. Abbani defensus est, et quod ipse educeret eum de aqua, et quomodo aqua ad se in illo loco non intravit; et ipse hinc vel inde transire non potuit, donec ipse apprehendit eum. Omnes hoc audientes, Deo gratias egerunt, et suum sanctum Abbanum honoraverunt.

[28] [imperat lupis;] Alio quoque die pastores, custodientes armentum S. Abbani in villa, quam habebat in regione Romani a, volentes ludere, dixerunt ad invicem: Ludamus noset pecora sua et suorum monachorum! S. Abbanus custodiat! Postea pastores jucunde ludebant, nihil curantes de pecoribus. Ludentibus vero pastoribus, lupi irruerunt in armenta: irruentibus autem in eo, sanctus senior sedens in cella inter fratres, alta voce dixit: “Dimittite et custodite.” Fratres audientes hanc vocem, nescientes pro qua causa dixit, interrogabanteum dicentes: “Pater, quid dixisti?” Sanctus ait eis: “Ne asperi modestos occiderent, hoc dixi: sed ab aliis scietis ad quos dixi.” Nemo tamen eorum adhuc quid dixerit ausus est interrogare eum. Divina vero potentia lupi, vocem sancti sedentis in cella sua longe per aëra audientes, non solum pecora dimiserunt; sed eadem usque ad obitum custodiebant. Postea divulgatum est per totam illam regionem quod lupi armentum S. Abbani custodiebant. De hoc in eadem regione in proverbium habetur adhuc, id est, per nomen istius sancti, jurantes dicunt: “Per Abbanum, qui fecit lupos custodire vaccas.” Tunc fratres scientes quod dixit sanctus inter eos, scilicet: “Dimittite et custodite;” Deo gratias egerunt; et videntes prophetiam per suum seniorem esse completam, quæ dixit: “Lupus cum agno habitabit,” quia illi non solum ad boves mites facti sunt, sed ad cætera animalia; et neque unquam necesse fuit ut esset alius pastor cum illis pecoribus, nisi tantum lupi, quamdiu vixerunt. Non mihi minus mirandum esse videtur, quod nullus homo nec ullus canis inventus est, qui noceret illis in vita sua, per gratiam ejusdem viri Dei, quia ipsi suam escam non tetigerunt.

[29] [duo monasteria fundat in Midia;] Alio tempore S. Abbanus suos sanctos sodales habitantes in regione Midhi visitavit; et ipsi audientes in suam patriam eum venisse, valde gavisi sunt, et multi eorum de locis in occursum ejus venerunt. Et S. Abbanus rogatus ab eis ut inter eos ad tempus maneret. Duo enim monasteria in eadem regione fundavit, unum in orientali parte Midhe, quod Ceall-ailbhe vocatur b: quo sancta virgo Segnick sub cura sancti patris Abbani sanctas virgines Deo nutrivit; et alterum in aquilonali parte ejusdem regionis, quod dicitur Ceall-abbain c, in quo maxima a Deo mirabilia patravit. Deinde beatissimum abbatem Finianum visitavit d, a quo honorifice sanctus senior susceptus est; quem quidem Finianum S. Abbanus baptizavit, cum esset infantulus. Ipsi propinantes sibi invicem pocula salutaria divini dogmatis, S. Finianus in suo monasterio mansit; sanctus autem Abbanus ad sua reversus est cum suis.

[30] [prædator punitus; S. Abbanus accipit Finmagh;] Quodam tempore Cormacus, filius Diarmada, rex Hua-Kenselach e, Camross cellam S. Abbani prædavit, volens familiam ejus de ea expellere, et villam ipsam in sua potestate habere. Satellites vero ejus prædantes villam, ipse stetit in platea. Duo siquidem satellites de sancti cunula f magnum vas plenum lacte optimo tulerunt, et posuerunt vectem per aures ejusdem vasis seu ansas, et inter se ad plateam portaverunt; sed cum voluissent illud deponere, nullo modo potuerunt, quia vectis collis eorum adhæsit. Et cum rex et alii hoc vidissent, timuerunt valde, putantes sibi omnibus malum contingere, quia noverunt se sancto Dei injuriam fecisse. Et, inito consilio, rex et omnes sui nuncios miserunt ad S. Abbanum ut veniret ad eos. Et sanctus ex suasione fratrum cum multis perrexit ad regem. Tunc rex inclinavit se ante sanctum, et rogavit eum cum omnibus, ut solveret miseros a ligno, quod cuti eorum pro sua culpa adhæsit, et promiserunt se facturos quodcumque sanctus postea vellet. Et videns quod corda eorum compuncta essent, signavit lignum signo sanctæ crucis, et jussit portantes illud deponere: et statim ad verbum ejus solutus est vectis, et onus deposuerunt. Tunc rex et omnes qui ibi erant, videntes tale miraculum et volentes satisfacere Deo et sancto seniori, non solum suam cellam, sed totum suum oppidum sibi et Deo unanimiter obtulerunt. Illud enim oppidum scotice Fionnmagh vocatur g, quod dicitur latine Lucidus campus; et sanctus senior, videns eos devotissimos esse Deo, ipsam gentem, et semen ejus, et regem, et omnes reges futuros de semine ejus, præter dissipatores ecclesiæ Dei, in æternum diligenter benedixit. Et rex et populus, accepta licentia et benedictione a sancto Dei, eum patronum suum accipientes, cum gaudio reversi sunt ab eo.

[31] [candela divinitus ipsi ministrata ut iter peragat in nocte tenebrosa;] Alio quodam die sanctus senior Abbanus ad monasterium suum cum centum quinquaginta h viris reversus est: sed in die ad monasterium pervenire non potuerunt; quia spatio longo ab eo nox cecidit; et erat illa nox tenebrosa, frigida ac densa nebulis. Illi vero non potentes præ tenebrositate ambulare viam, sedere cœperunt. Juniores siquidem senes suos frigore opprimi timebant, quia nox pluere minabatur. Tunc apparuit angelus Domini de cælo, habens candelam ardentem et lucidam candore auri, et obtulit eam in manu S. Abbani. Sanctus vero tenuit eam in manu, et cum eo omnes viam suam ambulaverunt: et candela ardens in manu viri sancti, non solum illis viam illuminabat, sed magnum spatium in circuitu eorum satis lucidum fuit: et ita cum claro lumine ad civitatem pervenerunt. Cum autem pervenisset ad propinquum civitatis, vir sanctus nuntium misit ut templum sibi aperiretur, volens illam candelam super Dei altare ponere. Stans vero sanctus in choro ante altare et orans, iterum angelus candelam de manu ejus accepit. Tunc sanctus senior, et omnes qui ibi erant, gratias pro suo dono Deo egerunt.

[32] [feræ vicinæ ipsi familiares; angelus cum eo loquitur.] Sanctus iste senior in sylva desertum locum habebat designatum a fratribus; et in diebus constitutis, ibi habitabat, serviens Deo. Inter ipsum locum et suum monasterium Magharnoidhe i, fere plus quam unum milliare constat. Ipse locus vocatur Disert Cheducain k, Cheducae desertum, quia ipse solus de fratribus cum sancto ibi ingredi solebat; ideoque ille locus ex nomine ejus nominatur; quia ibi vitam suam post obitum viri Dei duxit, et in vita curam ipsius loci habuit; et in eodem loco feræ diversæ sylvarum ad virum S. Abbanum veniebant, et nullæ earum venientes vel redeuntes alteri nocebant. Et angeli Dei cum eo ibi loquebantur quippe cum sanctus Dei esset in secreto, angeli Dei veniebant ad eum; quia a die, quo angeli per mare in juventute sua eum duxerunt, angelus Domini in quocumque loco fuisset, quotidie loquebatur cum eo.

[33] [Libellus sub dio relictus a nivibus intactus.] Et quodam die in eodem loco Evangelium foris legebat, et erat liber apertus super lapidem: et rediens die illa ad monasterium, oblitus est librum apertum super lapidem: et illa nocte nix maxima super totam regionem Hiberniæ fluxit: sed tamen gratia Dei donavit sancto, quod nulla gutta nivis super librum, nec super lapidem, nec in atrio in quo ipsi erant cecidit. Mane autem facto, sanctus recordatus est libri: valde doluit de eo et misit nuncios ut portarent eum. Nuncii vero invenientes siccum librum et lapidem, utrumque nive intactos, cum magna velocitate ad virum Dei redierunt, ostendentes librum et narrantes quæ viderant. Tunc S. Abbanus gavisus est, et omnes qui erant cum eo gratias Deo retulerunt.

[34] [S. Braccanum, pene occisum, et latronis manum arefactam curat; fœdus init cum quinque sanctis;] Alio tempore quidam homo nobilis, sed latro de finibus Ossraighi l, venit cum suis satellitibus, et rapuit magnum gregem porcorum, quem S. Abbani monachi habebant. Et ille latro filius sororis S. Braccani abbatis erat, qui regebat monasterium Cluinmanir chuir m. Et sanctus senior Abbanus, rogatus a monachis suis venire post porcos ad fines Ossraighe, visitans B. Braccanum, ab eo honorifice susceptus est. Et S. Braccanus cum S. Abbano perrexit ut rogaret filium sororis ne retineret porcos sanctorum, timens ne forte S. Abbanus eum merito malediceret. Ille vero maleficus homo, ut vidit sanctos ad se venientes, decrevit in corde suo, ut manus sua S. Abbanum occideret: et cum essent ambo sancti sibi comminus, elevavit manum ut sanctum jugularet Abbanum; sed divina potentia manus ejus aversa est; et avunculum suum juxta stantem, sanctum scilicet Braccanum jugulavit; vidensque quod ipsum jugulasset, iterum elevavit manum, ut S. Abbanum percuteret; sed illico manus ejus arefacta est. Sanctus autem Abbanus, videns famulum Christi sanguinem fundentem et pene morientem, valde in corde suo doluit, quod causa sui sanctus Dei occideretur; et accessit ad eum in Deo confidens, et tenuit vulnus manibus suis, et statim sanguis stetit, et, signans vulnus, illico apparuit cicatrix inter manus ejus. In illa hora sanctus effectus est validus et conformatus, quasi nunquam esset vulneratus; ille vero miser homo videns manum arefactam sibi, et avunculum suum sanatum, inclimavit se ante pedes sanctorum, et egit pœnitentiam secundum jussionem sanctorum, statimque manus ejus servata est, et ipse quod rapuit integre restituit. Tunc S. Braccanus et S. Abbanus firmissimam fraternitatem inter se et inter suos monachos venturos usque ad finem mundi fecerunt. Eamdem etiam fraternitatem alia vice cum S. Brandano Moling, et S. Flannano, et S. Munna n et cum aliis multis firmaverunt, et osculantes se invicem ad sua loca reversi sunt.

[35] [muto loquelam restituit;] Alio tempore quidam bonus sacerdos aliquo casu amisit loquelam, effectus est mutus: hunc amici adduxerunt ad S. Abbanum ut eum curaret; et sanctus pomum benedixit, et jussit ut comederet; illico ut comedit loquutus est, et gratias agens Deo psalmos cœpit cantare, et reversus est cum gaudio ad domum suam, offerens seipsum et suum locum, atque omnia, quæ habuit, Deo et S. Abbano concessit.

[36] [mundata lepra;] Quodam tempore leprosus quidam audiens quanta miracula S. Abbanus in nomine Domini faciebat, venit ad eum dicens: “Famule Christi, cui tantam gratiam Deus donavit, ut omnia miracula possibilia tibi sint, rogo ut meam miseriam respicias, et me pietate divina ab ea eripias.” Et ille orans pro eo, signavit eum signo sanctæ crucis: et illico a lepra hospes apparuit. Tunc omnes videntes tale miraculum, gratias Deo egerunt.

[37] [Sanat paralyticum, cæcum, claudum, mutum et surdum;] Quodam tempore cum esset S. Abbanus in campo, qui scotice dicitur Maghna taibhse, latine vero Phantasmatis campus, adductus est ad eum homo paralyticus, qui erat cæcus, et claudus, et mancus, et surdus, et mutus: et rogaverunt amici illius sanctum ut curaret illum, et ille homo nobilis erat. Videns vir sanctus tantam miseriam in uno homine, misericordia motus, et a populo rogatus ut oraret pro eo, respexit ad eum dicens “:Domine mi Jesu Christe, istum paralyticum tua potestate salva, ut omnes, qui eum noverunt, te Deum Patrem omnipotentem cum Filio et Spiritu sancto credant.” Hæc et his similia sancto orante, homo ille ante omnes se circumstantes, ab omnibus suis doloribus sanatus est: et Deum magnificans loquutus est, ambulavit, audivit, vidit, et binas manus habuit, atque totum corpus ejus in pulchritudine versum est. Ipse et omnes, qui ibi erant, Deum laudabant et sanctum ejus Abbanum, per quem Deus in uno homine talia miracula fecit, quia sex miracula in eo, Deo permittente, sanctus patravit, dans lumen cæco, gressum claudo, auditum surdo, loquelam muto, ambas manus manco; et qui venit deformis, formosus recessit.

[38] [duces inter se pugnaturos reconciliat;] Alio die contigit ut duo duces convenirent cum suis exercitibus in uno loco præliari; ipsi enim erant inimici. Ille vero locus, in quo convenerunt, scotice Achdh-uabhair vocatur, quod interpretatur latine Ager superbiæ. Vix vero illis procedentibus et omni ornatu bellico appropinquabant ad alterutrum, ut lanceæ eorum mixtæ essent. Et tunc Abbanus per eundem locum iter agens vidit eos, et dixit “:Domine mi Jesu, tua maxima potentia prohibe illos, ne tanta multitudo in jucunditate diaboli permaneat; ut pacifice recedant tua bonitate, qui, pleni ira, suasione diabolica huc convenerunt.” Ad hanc vocem illi retrotrusi sunt ab invicem, quousque spatium fuit inter eos. Et deinde se non potuerunt movere, donec sanctus Dei pacem fecit inter eos. Et ipsi mirantes quid sibi acciderat, et videntes sanctum ad se venientem, tunc cognoverunt quod ipse miraculum fecit in eis, et cum pacificati essent et soluti sunt, gratulantes Deo et sancto suo ad sua reversi sunt lætantes.

[39] [cæco fabro obtinet lumen quamdiu in ecclesia viri Dei laborat;] Quidam famosus artifex et peritissimus in omni arte lignorum et lapidum erat in Hibernia, nomine Gobbanus. Ipse autem postquam aliis sanctis in superflua artis suæ mercede lumen oculorum amisit, et erat cæcus. Hic vocatus est ad S. Abbanum et dixit ei: “Volo ædificium in honore Dei ædificare, et tu age illud.” Et ille ait: “Quomodo possum agere, cum sim cæcus?” Dixit ei sanctus “:Quamdiu illud operaberis, lumen oculorum habebis, sed tibi postea non promitto.” Et ita factum est, nam ille artifex apud sanctum Dei in lumine suo operatus est, et cum esset illud perfectum, lumen oculorum amisit.

[40] [muto restituit loquelam:] Alio die cum S. Abbanus esset juxta stagnum, quod scotice dicitur Lochna-georr, id est, Stagnum gruum, quidam homo mutus a longe ductus est ad eum ut curaretur ab eo. Vir autem sanctus videns illum ait: “Domine omnipotens, qui bruto asino humanum eloquium tua pietate dedisti, cum necesse fuerat, da homini huic, quem plasmasti, suam loquelam ut magnificetur nomen sanctum in eo.” Et conversus ad hominem, dixit ei: “Dico tibi, o homo, in nomine Domini mei Jesu Christi aperi os tuum et loquere.” Statimque homo ille, aperiens os suum, loquutus est, gratias agens Deo optimo et maximo et magnificans famulum ejus S. Abbanum.

[41] [vaccam reddit fæcundam;] Quodam die pastor armenti S. Abbani loquens cum eo dixit: “Domine, vacca pulchra nimis in armento tuo est, et ipsa per multos annos a nativitate sua usque hodie sterilis est.” Vir autem sanctus benedixit illam, sedens in cella sua, et dixit pastori: “Hoc anno duos vitulos pariet, qui mites et domiti hic manebunt usque ad mortem meam; sed post obitum meum non longe apud vos manebunt.” Et ita factum est secundum vaticinium viri Dei. Sed quid ipsis bobus accidit post mortem viri Dei, postea dicetur.

[42] [impetrat gratiam monachis S. Columbæ et militibus ejus causa occisis.] Alio tempore S. Columba o ad Abbanum venit et ab ipso honorifice susceptus est; et cum colloquerentur, S. Columba dixit ad S. Abbanum: “Ideo ad te venimus, ut Deum ores pro animabus eorum, qui occisi sunt, in bello quod commissum est, nobis suadentibus, pro ecclesiastica causa: et scimus quia Deus eos per tuam orationem adjuvabit: quia novimus quod angelus Domini loquitur tibi quotidie.” S. Abbanus multum rogatus ab eo, ait ei: “Ego cum omni diligentia orabo pro eis ut dignetur Deus facere eis misericordiam.” Postea S. Abbanus ibat ad secretum locum, in quo consueverat Deum orare, et angelus Domini ad sevenire; et ibi cum intentione cordis pro eis ad Deum oravit. Sanctus autem Columba, sciens quod S. Abbanus ad orandum perrexit, ipse post eum exivit, volens videre eum orantem; stetit prospiciens eum occulte. Orante vero S. Abbano, apparuit ei angelus Domini dicens: “Sufficit quod nunc fecisti, Abbane, quia Dominus Deus tuus donavit tibi quod petisti ab eo.” Sanctus ait ei: “Nihil aliud peto modo a Domino Deo meo nisi requiem animabus eorum quorum curam gerit S. Columba.” Angelus dixit: “Requiem habebunt, et ideo missus sum tam cito ad te, quia supra vires corporis tui pro his laborasti.” Et hoc dicens discessit ab eo. Tunc sanctus Deo gratias agens inde ad fratres descendit. Sed S. Columba ad fratres ante eum exivitet narravit eis, quia angelus locutus est ad S. Abbanum, ipso tamen adhuc ad eos non veniente. Et cum venisset, et inter fratres sedisset, dixit eis sanctus Columba: “Dic nobis quid tibi indicatum est a Deo de nostris militibus.” Sanctus autem Abbanus nolens indicare quod angelus sibi locutus fuisset, ait: “Deus miserebitur illis.” S. Columba dixit: “Cur nobis celas, quod angelus Domini locutus est tibi? nam sic et sic loquutus est tecum. Ne mihi, quæso, pater, irascaris, quia ego audivi et vidi hoc.” Tunc omnium fratrum clamor factus est magnus et Deum laudantium et gratias sibi agentium. Tunc S. Abbanus et S. Columba se reficientes salutaribus verbis et se invicem salutantes, S. Columba in osculo pacis viam suam rexit.

[43] [Hic invisit S. Brandanum eumque interrogat de mirabilibus visis in Oceano.] Alio tempore S. Abbanus, postquam reversus est S. Brandanus de navigio suo quærendo terram repromissionis p, volens eum interrogare de mirandis rebus quæ vidit in Oceano, adivit eum. Sanctus autem Brandanus, jubente sibi angelo Dei, in occursum B. Abbani cum magno gaudio venit. Sanctusque Abbanus interrogavit eum omnia, quæ voluit. Et S. Brandanus cuncta mirabilia, quæ inventa sunt in Oceano, ei diligenter narravit: et per aliquot dies una in divinis colloquiis et in angelicis visitationibus permanserunt, et fraternitatem, quam superius diximus, inter se firmaverunt, et post hæc osculantes se invicem, unusquisque ad sua remeavit in pace.

[44] [Occisum vitæ restituit.] Quidam homo nomine Conallus in regione Huakenselach in propinquo monasterii S. Abbani habitabat. Hic vero bonus, et studiosus bonis operibus et eleemosynis erat, et amicus S. Abbani; [nomen quidem ejus loci Seanvhoithard q vocatur, quod latine interpretatur Vetusta casa alta.] Iste homo quadam die incidit in suos inimicos, et ligantes jugulaverunt et occiderunt. Filii vero ejus et pueri corpus mactatum et laniatum in domum suam tulerunt. Uxor vero ejus et filii nuncios miserunt ad sanctum senem Abbanum ut discipuli sui corpus ejus ad se perducerent ad sepeliendum in suo monasterio, quia sic voluit Conallus vivens. Vir autem sanctus audiens quod Conallus occisus esset, nimis doluit in corde suo: et ipse senex et decrepitus cum magna turba ad afferendum corpus perrexit; et cum ad villam pervenissent, uxor illius et filia, et omnis familia magnum ululatum ante virum Dei fecerunt. Et ipse sanctus, videns miseriam illorum, motus misericordia, cum eis flevit dicens: “Cur factum est mihi, Domine, ut vir bonus, et clemens, et factor bonorum operum et eleemosynarum, subitaneam mortem effuso sanguine pateretur?” Tunc jussit omnes tacere, et adivit locum ubi corpus fuit, atque oravit ad Deum ex toto corde suo. Et post orationem conversus ad corpus, ait: “Dico, dico, Conalle, in nomine Domini Jesu Christi surge, et loquere nobiscum; quia Deus animam tuam mihi donavit.” Ad hanc vocem corpus illius motum est, et postea surrexit benedicens omnibus; et ibi sanctus assignavit eum vivum et sanatum coram omnibus a vulneribus suis. Tunc Conallus omnibus narravit, quomodo dæmones contendentes atrociter animam suam, et angeli Dei defendentes eam fortiter, summus angelus desuper venit ad eos dicens: “Istam animam jubet Deus iterum in suo corpore afferri, quia suus famulus sanctus senex Abbanus eam sibi donari a Deo petiit, et omnis familia cæli ad ejus orationem intendit.” Et postea animam (inquit) angeli Dei adduxerunt ad corpus meum, et ecce vivens sum per orationem sancti patris Abbani.” Et tunc Conallus omnia, quæ habuit, id est filias et filios, servos atque ancillas cum sua regione Deo et sancto Abbano obtulit: cujus semen et regio usque in hodiernum diem in servitio monasterii sancti Abbani constant.

ANNOTATA.

a Regio Ronani seu Magh Ronan sita fuerit oportet prope Newross. Nomen forte suum debuit Ronano, filio Bledini, ducis Eliæ, vel homonymo, filio Colmani, regis Lageniæ.

b Midia videtur complexa esse utrumque comitatum Meath (Meath et West-Meath), comitatum Louth et partem aliquam comitatuum adjacentium Monaghan, Armacani et Dunensis. Midia itaque orientalis fere continetur comitatu Meath in Lagenia et confinis est comitatui Dublinensi. Perperam tradit Colganus in ea sitam fuisse ædem nomine Tegh-Sinche, quam incoluerit S. Sineach, de Stirpe Manii, filii Neill, culta die 4 decembris; quam ædem prius dictam fuisse Cillailbe, sed postea prævaluisse S. Sinchæ vocabulum. Meliora tradidit O'Donavan [The four Masters, ad an. 596, pag. 222.] scilicet S. Sincham (in nominativo Sineach) adhucdum in honore esse in Cill-Sinche, nunc Kilshine, prope Navan, in Midia orientali, et in Teach-Sinche, nunc Taughshinny, prope Ballymahon in comitatu Longfordiensi. Quatuor Magistri die 9 novembris anni 596 mortem obiisse tradunt S. Sincham virginem de Cluain-Leththeangadh; quem locum arbitratur Joannes O'Donovan eumdem ac Teagh-Sinche.

c Præsens monasterium de Kill-Abbain, quod in Midia septentrionali positum erat, plane diversum est ab altero ejusdem nominis,quod situm erat in comitatu Reginæ, inter Athy et Carlow, et quod a biographus num. 25 commemoratum est. Sed præsens hoc monasterium idem erat ac monasterium Kill-Abbain in partibus aquilonaribus Lageniæ; de quo sermo fit num. 45. Errat enim Colganus, quum affirmat partem aquilonarem Lageniæ et partem aquilonarem Midiæ esse regiones longe diversas et a se invicem distantes: contra sunt omnino eædem. Et quidem, licet errorem hunc non vitaverit Lanigan [Eccles. hist. of Ireland, tom. III, pag. 18.] , observat tamen in comitatibus Louth et Monaghan, qui in septentrionali Lageniæ plaga jacent, regiunculam fuisse, nomine Hy-Meith seu Ui Meith Mara, a vicinitate maris, nunc O' Meith, decem complexam pagos inter Carlingford et Newry [Cfr O'Donovan, Leabhar na-g-Ceart, pag. 148; Colganus, Trias thaumaturga, pag. 184, num. 16.] , et alteram fere adjacentem, continentem parœcias Tullycorbet, Kilmore et Tehallan, comitatu et baronia Monaghan, dictamque Ui Meith Macha seu Ui Meith Tire dictam, quod Armaco vicinior est aut magis mediterranea [Cfr O'Donovan, loc. cit.] ; sed ne illic sitam fuisse dicamus alteram S. Albani cellam, obstat quod utraque illa Hy-Meith, non Lageniæ, sed Ultoniæ pars fuit. Restat itaque ut Ceall-Abbain quæratur in baroniis Lower Kells, Lower Slane et Morgallion, comitatu Midensi; quæ regio in partibus septentrionalibus Lageniæ simul et Midiæ posita est.

d Vide de hoc loco Commentarium prævium, num. 10.

e De Hua-Kenselach regione dictum in annotatis, lit. e, ad cap. I. Cormacus et Diarmada nomina erant a dynastis hujus pagi usurpata. Sed de hoc Cormaco nihil propius determinari potest. De Camross vide annotatum y ad caput V.

f Cunulam vocat, ait Colganus, vas in quo lac servari et premi solet; quod hibernice cainneoc appellatur. Codex Salmanticensis habet vas magnum lactis.

g Intelligitur Fionnmagh in Fotharta, ubi S. Mosacri cultus florebat. Fothartorum autem gens maxime in comitatibus Carlowiensiet Wexfordiensi consistebat.

h Discipuli vocantur in codice Salmanticensi. Qui centum quinquaginta discipuli visi sunt Colgano Romani et Itali, qui cum B. Abbano in Hiberniam venerunt et de quibus S. Ængussius in libello litaniarum, cap. XVI: Centum quinquaginta alios peregrinos ex Romanis et Italis, qui cum S. Abbano in Hiberniam venerunt, in auxilium meum invoco, per Dominum Jesum Christum. Has advenarum seu peregrinorum litanias, de quibus videndæ sunt Eugenii O'Curry [Lectures on the ms. materials of ancient irish history, pag. 381.] observationes, dabit Colganus [Acta SS. Hiberniæ, pag. 539.] .

i Vide annotatum z ad caput V.

k Edidit Colganus Chenndubhain, in annotatis subjiciens rectius forte fore Cheanandan, ut sit Cheannanus, de quo Martyrologium Tamlactense, Marianus et alii ad 26 martii.

l Ossraighi Ossoriensis diœcesis finibus continebatur, constans fere ex comitatu Kilkenniensi, baronia Superioris Ossoriæ et parte comitatus Regis [Erck, Account of the eccl. establ. in Ireland, pag. 108.] ; sed principes suam ditionem extensam volebant usque ad flumina Siuir et Bearbha, montes Sliabh Bladhma etconfluentem Trium aquarum in Waterford [O'Donovan, Leabhar na-g-Ceart, pag. 18.] .

m In codice Salmanticensi vocatur monasterium Cluain munuir chuir. In Martyrologio Dungallensi venit ad diem 17 septembris S. Bracan, de Ros-tuirc, in Magh-Raighne, in Ossoria; seu de Cluain-iomorchuir; qui S. Bracan diversus est a S. Berchano Cluain-Sostensi, celebri inter Hibernos propheta. In comitatu Regis Cluain-iomorchuir positam fuisse tradit Thomas a Burgo, episcopus Ossoriensis [Hibernia Dominicana, pag. 729, num. 66.] : sed plus (ni fallor) conjectura, quam certa definitione.

n In his Actis edita fuit S. Brendani Vita ad 16 maji, S. Molingi ad diem 17 junii et S. Munnæ ad 21 octobris. S. Flannani autem Acta venient ad 18 decembris. Ex his S. Brendanus, celeberrimus Clonfertensis abbas in comitatu Galviensi, diem obiit anno 576 aut sequenti [O'Donovan, the four Masters, ad an. 576, pag. 209.] ; S. Molingus Luachra,episcopus et auctor templi Ros-broc, nunc Tigh-Moling seu anglice S. Mullin's, in comitatu Carloviensi, anno 696 [Ibid. ad an. 696, pag. 299.] ; S. Munna, qui et Fintanus, abbas Teachmunnensis in comitatu Wexfordiensi, anno 635 [Acta SS. tom. IX Octobris, pag. 332.] ; demum S. Flannanus, primus Killaloensis episcopus in comitatu Clarensi in Mumonia, natus est inter annum 640 et 650, neque multo ante annum 700 floruit [Lanigan, Eccl. hist. of Ireland, tom. III, pag. 148.] . Non potuisse S. Abbanum conversari cum viris, qui annis 696 et 700 mortui sint aut floruerint, manifestum est.

o Placet eumdem locum ex codice Salmanticensi exscribere: Alio etiam tempore centum quinquaginta clerici venerunt ad eum ut pro eis oraret et prædiceret eis de profectu eorum et finis consummatione. Qui devote eos suscipiens pro eis oravit, et prædixit de meritis futuris et locis quibus Deo militarent et resurgerent. At ipsi committentes se sibi tamquam patrono speciali ad propria cum gaudio sunt reversi. Alio quoque tempore S. Columba cum pluribus discipulis venit ad sanctum patrem. Qui cum devotione magna ab eo susciperetur, dixit ei S. Columba: “Ideo ad te nunc venimus ut ores pro animabus illorum qui occisi fuerunt in bello commisso nuper, nobis suadentibus, causa ecclesiæ. Scimus enim quod per tuam orationem Domini misericordiam consequentur. Rogamus etiam quod ab angelo, qui tecum cotidie loquitur, quæras super hoc Dei voluntatem.” Cumque sanctus senior ab eis instantius pulsaretur, respondit: “Propitius sit eis Deus; et ego libenter pro eis orabo.” Accessit ergo vir sanctus ad secretum locum in quo consueverat Dominum orare, et angelum Dei videre et audire. Ubi quum se toto conamine in oratione dedisset, S. Columba, volens sanctum patrem orantem videre et audire quid ei angelus loqueretur, post eum abiit callide observando. Cum ergo S. Albanus sic orasset, ecce angelus Domini dicit ei: “Sufficit, Albane, quod fecisti; quia Deus te petitionem tuam donavit.” Qui respondit: “Tantum nunc petivia Domino requiem illis animabus quarum curam habet S. Columba.” Et angelus: “Requiem habebunt. Et ideo tam cito missus sum ad te, quia super vires corporis tui pro hiis laborasti.” Tunc sanctus, hoc audito, descendit ad fratres. Sed Columba præveniens omnia fratribus enarravit. Tunc S. Columba quam maxime consolatus rediit gratias agens clementiæ creatoris. In editione Colgani rogatur S. Abbanus dumtaxat ut pro S. Columbæ monachis oret, non autem pro militibus occisis; de quibus tamen respondet S. Abbanus: ut ex responso pateat interrogationem, quæ non videretur S. Columbæ satis honorifica, fuisse mutilatam. Porro integer commentarius scribendus esset, si de hac S. Columbæ caritate militum agere placeret. Pauca admodum annotabimus. Qui proxime post S. Columbæ mortem scripserunt, consentiunt omnes beatum virum anno 557 sponte sua, non coactum, Hibernia excessisse ut Pictos ad fidem converteret; sed brevi sparsus est rumor hanc ei pœnam fuisse impositam quod auctor fuerat belli Cubdrebinæ et duorum aliorum. Atque hujus rei hic etiam memoria renovatur: de qua vide V. V. Guilielmus Reeves, in præclaro suo de S. Columba opere [Life of S. Columba, pag. 9 et 247 et seqq.] .

p Ipsa navigatio S. Brendani admitti potest, sed adjuncta inter fabulas referenda [Cfr Lanigan, tom. II, pag. 29; O'Curry, Lectures, pag. 289 et 382.] . Facta est illa navigatio aliquanto ante medium sæculum VI.

q In Vita S. Maidoci [Ap. Colganum, Acta SS. Hib. pag. 211.] , cap. XXVI, legimus: Monasterium quod dicitur Seanbotha juxta radices montis, qui dicitur scotice Suighe Lagen, id est Sessio Laginensium, situm erat in Templeshanbo seu Teampull-Seanbotha in baronia Scarawalsh, comitatu Wexfordiæ. An idem hic locus qui Seanvhoith-ard? Neque negare, neque affirmare ausim. Certe erat in Hy-Kinselach; sed distabat plus viginti milliariis anglicis a S. Abbani monasterio, et Senboithe-Sine a quatuor Magistris dicitur [O'Donovan, the four Masters, ad an. 601, pag. 229.] et a S. Ængussio [Ap. Todd The irish Version of Nennius, pag. 218.] Senbotha Fola.

CAPUT SEPTIMUM.
Obitus et sepultura S. Abbani.

[S. Abbanus, prædicto die mortis, moritur; cum concentu angelorum sepelitur.] In hoc, Fratres carissimi, terminum ponimus miraculis, quæ sanctus pater Abbanus in sua vita fecit. Quamvis enim, quamdiu vixerimus, scriberemus et scrutaremur ejus miracula, non tamen sciremus omnia perficere: quia ipse in longissima sua ætate in nullo die fuit, quo non fecit aliquod dignum ad scribendum. Nunc autem volumus breviter scribere de ejus obitu, et quomodo corpus ejus beatissimum terræ est collocatum. Quodam die, cum appropinquaret sibi tempus migrandi ad Dominum, convocatis ad se aliquibus fratribus diem obitus sui indicavit eis. Præpositus vero sui monasterii, et procurator omnium rerum ejus intus et foris, de civitate Ceall-Abbain ortus fuit, quæ est in regione Aquilonalium Laginiensium, quem primum locum in terra Laginiensium S. Abbanus fundavit: cui soli præposito ipsam horam suæ solutionis patefecit. Tunc ipse præpositus corpus sanctissimum beati furari et perducere ad suam civitatem, si potuisset, decrevit; et nuntios misit ad suam civitatem, ut populus ejus colligeret secum Aquilonales Laginienses; et venirent in occursum ejus in die, et per viam quam nuntius eis indicavit. Et ipsi gaudentes ita fecerunt, sed ipse præpositus boves, quorum superius mentionem fecimus, sub cura sua habuit: sicut prophetavit vir sanctus de eis, antequam nati essent, quasi monachi fuerunt; et nec erat necesse, ut illi ad opus cogerentur, sed ipsi libenter et mitissime venerunt: et sanctus pater et fratres eos diligebant. Et in nocte, qua sanctus pater se migraturum ad cælum prædicavit, præpositus illos duos boves juxta plaustrum in signato loco collocavit, et angeli Dei illa nocte visibiliter virum Dei visitabant. Sciens vero præpositus ex ore viri sancti ipsam horam suæ migrationis, jussit omnes fratres ad sua lectula ire, et requiescere interim, præter amicos suos, quibus propositum suum patefecit. Et egredientibus fratribus paululum requiescere, illico anima pii patris inter choros angelorum ad regna cælestia migravit. Et statim præpositus cum suis amicis corpus ejus sanctum de monasterio abstulerunt, et posuerunt illud in plaustro, illis bobus in eo subjugatis; et ipsi boves, scientes suum onus, congruo cursu viam carpere cum suis comitibus cœperunt. Tunc angelorum exercitus de cælo descendit, canentes dulciter circa corpus, et radii lucis ab eis lucentes viam omnem illuminabant, quasi radii solis orientis vel occidentis cum serenitate: et ita fecerunt toto tempore quousque corpus venerabiliter est humo collocatum. Ductores autem corporis cum illa luce angelica velociter ambulaverunt.

[46] [Corpus ejus a bobus ad diversa simul loca vehitur;] Cum autem fratres post intervallum temporis surrexissent, perrexerunt in locum, in quo patronum suum dimiserunt, et non videntes eum ibi, omnia claustra monasterii scrutatisunt, et non invenerunt. Tunc cognoverunt quod præpositus eum ad suam civitatem perducens evasit. Et, ipsis flentibus et lachrymantibus, et campanis pulsatis, omnis populus civitatis ad se collectus est: et cum esset narratum, conversa est tota civitas in mœrorem. Itaque plus populus et clerus contristati sunt, quod corpus ejus a se ablatum est, quam quod ipse de hac vita migravit, quia se liberandos ab omni malo, et se augendos in omni bono non dubitabant, Deique petitam gratiam juxta reliquias sancti viri obtineri, sicut liberati sunt ab ipso inter eos vivente. Et, inito consilio, plures nuntios in circuitu miserunt, ut venirent sequi patronum suum, et pro ejus recuperatione contenderent. Statimque populus armatus cum fratribus contendere sanctum suum perrexerunt, et postea ad civitatem ubi corpus erat cum impetu magno pervenerunt. Et populus civitatis cum exercitu Aquilonalium Laginiensium ibi convenit, et ipsi multo plures erant, et paratiores Australibus. Sancti vero monachi, clerici, et boni homines et sapientes, qui erant ex utraque parte, videntes maximum esse periculum, jusserunt ambos populos in suo statu expectare, et corpus in medio itineris inter eos collocari, ut considerarent si eos pacificare potuissent. Et ipsi altercantes nullo modo potuerunt perficere pacem; quia exercitus Aquilonalis dicebat: “Iste sanctus civitatem nostram de agro signavit, et nos primum populum in his regionibus accepit, et nos eum nostrum sanctum et patronum in æternum accepimus: prius nos omnes moriemur antequam dimittamus eum a nobis.” Populus autem civitatis Magharnoidhe cum Australibus Laginiensibus ita dicebat: “Iste sanctus a Deo ad nos missus est, et per multos annos apud nos vixit, et monasteria multa et cellas in nostra regione ædificavit, et ipse est noster sanctus et venerabilis pater, qui nostram civitatem similiter construxit, qui post multa miracula apud nos ad Dominum migravit, et per eum semper a Deo nos juvari speramus: et scitote quod nos morti prius omnes trademus, antequam revertamur, eo a nobis absente.” Ad hanc vocem ira principum et militum utrorumque exarsit in furorem. Tunc monachi et clerici, quibus non licebat bellare, seorsim exierunt ululantes et flentes, et fusis lachrymis dicentes: “Heu heu! Domine Deus, cur concedis maximam cædem virorum circa corpus famuli tui, qui in sua vita multa bella prohibuit?” Armati autem exercitus iracunde ad invicem appropinquabant festinantes contendere acriter circa corpus. Et magnum miraculum tunc a Deo per merita sancti sui patratum est. Ecce enim velociter duo boves cum plaustro et corpore ad populum Aquilonalem perrexerunt, et duo boves ejusdem coloris et magnitudinis cum simili plaustro et corpore ad populum Australem venerunt. Tunc sancti, qui erant ex utraque parte, gratias agentes, et sanctum suum magnificantes, in maxima lætitia cum magno honore ad suas civitates venerunt a. Et omnes male habentes variis languoribus in civitatibus adducti sunt ad reliquias et sanabantur omnes. Ipsæque reliquiæ cum debito honore in hymnis et laudibus post missarum solemnia sepultæ sunt honorifice.

[47] [qui boves miraculose disparent.] Ipsi vero boves, qui reliquias portabant ad sepulchra Domini sui, per homines exierunt, et recte tribus vicibus illa circuierunt, et postea mugientes per civitatem ad rivos propinquos cucurrerunt, et multi de civitatibus sequuti sunt eos volentes videre quid illi acturi essent. Boves vero ante omnes in vada rivorum intraverunt; sed inde nunquam hominibus apparuerunt: et dicuntur illa vada scotice singulariter Ath dain Cheilt, id est Vada boum se abscondentium. Tunc notum est quod sanctus de eis vivens dixit: “Non longe post obitum meum apud vos manebunt.” Apud reliquias S. Abbani magna et mirabilia miracula quotidie, sicut ipse fecit in vita sua, patrantur. Sanctus igitur Abbanus, post multos conversos de gentilitate ad fidem et baptizatos, post ecclesias fundatas, post cæcos illuminatos, post leprosos mundatos, post surdos et claudos sanatos, post mortuos suscitatos, post omnes morbos adjutos, VI kal. novembris inter choros angelorum ad regna cælestia migravit; ad quod regnum precibus istius sancti perducat nos Deus. Amen.

ANNOTATUM.

a Vide Commentarium prævium, num. 1.

DE SS. IA ET BREACA VIRGINIBUS EORUMQUE COMITIBUS UNI, SININO, ELWINO, MARUANO, GERMOCHO, CREWENNA, HELENA, THECLA SEU ETHA, GWITHIAN ET GWINNEAR SEU WYMERO, IN CORNUBIA BRITANNICA

MEDIO CIRCITER SÆCULO VI.

SYLLOGE

Ia, in Cornubia Britannica (S.)
Breaca, in Cornubia Britannica (S.)
Uni, in Cornubia Britannica (S.)
Sininus, in Cornubia Britannica (S.)
Elwinus, in Cornubia Britannica (S.)
Marnanus, in Cornubia Britannica (S.)
Germocchus, in Cornubia Britannica (S.)
Crewenna, in Cornubia Britannica (S.)
Helena, in Cornubia Britannica (S.)
Tecla seu Etha, in Cornubia Britannica (S.)
Gwithean, in Cornubia Britannica (S.)
Gwinnear seu Wymerus, in Cornubia Britannica (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ Unicus. SS. Iæ, Breacæ et comitum patria Hibernia. Adventus in Cornubiam. Præcipua eorum gesta. Ecclesiæ eorum nomine insignitæ.

Cornubia et Wallia, montuosæ Britanniæ Majoris regiones, quæ ad occasum spectant, hoc sibi quasi proprium habent, [Recentiores conatus de SS. Walliæ et Cornubiæ, licet pleraque monumenta perierint.] quod pleræque parochiæ sanctos olim coluerunt patronos, non extraneos, sed indigetes, aut certe Hibernos, qui ibidem fidem christianam docuerant aut genuinam adversus Deum observaverant pietatem. Nunc plerumque eorum ædes sacræ aliaque monumenta perierunt aut tribulis muscoque operta sunt; perseverat tamen eorum memoria apud plebem; et quidem alii post alios exsurgunt inter Protestantes eruditos meliores pristinæ religionis æstimatores, quibus non placeat omnino oblivisci præclaros viros, divini verbi in Britannia satores aut certe christianæ sanctimoniæ perfectissima exempla: adeoque triginta abhinc annis egregiam in hac parte operam posuit Rice Rees, ecclesiæ Anglicanæ minister [An Essay on the Welsh Saints, London 1836.] , et quinque abhinc annis anonymus Oxfordiensis [The Calendar of the Anglican Church illustrated. Oxford, 1861.] , ille ut sanctorum Walliæ merita ab oblivione vindicaret, hic ut Cornubiæ cælitum nomina paulo melius colligeret quam dimidio abhinc sæculo fecit Lyson [Cornwal, pag. XXXIII et seqq.] . Ardua profecto tentamina, quum Vitæ aliaque monumenta, quæ tribus abhinc sæculis adhuc exstabant, nunc perdita esse videantur, odio potius quorumdam antiquæ pietatis, quam communi neglectu et socordia. Certe, (ut in solis sanctis, de quibus nunc agendum mihi est, consistam), quum Lelandus medio sæculo XVI Cornubiam aliasque multas Britanniæ partes peragravit, conservabantur adhuc SS. Breacæ, Elwini, Iæ et Wymeri seu Womeri Vitæ; sed nunc nulla amplius earum reperta fuerunt exemplaria a Thoma Duffus Hardy aut certe nulla ab eo fuerunt recensita in egregio suo Catalogo documentorum de rebus Majoris Britanniæ et Hiberniæ [Descr. Catalogue of materials relating to the history of great Britain and Ireland; cfr tom. I, part. II, 681 et seqq.] ; cui catalogo omnia, quæ ei de sanctis Angliæ et Hiberniæ innotuerunt monumenta, solertissime inscripsit.

[2] [Memoriæ de SS. Ia, Breaca et sociis servatæ a Lelandio.] Lelandio itaque referamus gratiam quod, quum illas Vitas manibus volvit, nonnulla inde excerpsit, per quæ veniamus in aliqualem S. Iæ et sociorum notitiam. Loquens itaque de oppido S. Iæ, quod nunc S. Ives vulgo nuncupatur, hæc tradidit [Itinerary of John Leland, the antiquary, published by J. Hearne, edit. tert. Oxfordiæ, 1760, tom. III, pag. 21.] : Templum parœciale patronam habet S. Iam, filiam nobilis viri ex Hibernia et discipulam S. Barricii. Ia et Elwinus cum pluribus aliis venerunt in Cornubiam et appulerunt ad Pendinas; qui locus est peninsula et saxea rupes, super quam nunc exsurgit oppidum S. Iæ (S. Iës). Dinan aliquis, unus ex Cornubiæ magnatibus, condidit templum in Pendinas rogatu Iæ, ut in Legenda S. Iæ scriptum est. Antea vero hæc ex Vita S. Breacæ tradiderat [Ibid. pag. 15.] : Barricius socius Patricii, ut legitur in Vita S. Wymeri. Breaca nata in partibus Lageniæ et Ultoniæ. Campus Breacæ in Hibernia, in quo Brigida oratorium construxit et postea monasterium: in quo fuit et S. Breaca. Breaca venit in Cornubiam, comitata multis sanctis; inter quos fuerunt Sininus abbas, qui Romæ cum Patricio fuit, Maruanus monachus, Germocchus rex, Elwen, Crewenna, Helena, Tecla. (Omittitur Tecla in exemplaribus B et G. Itinerarii.) Breaca appulit sub Revyer cum suis, quorum partem occidit Tewder. Breaca venit ad Pencair. Breaca venit ad Trenewith. Breaca ædificavit ecclesiam in Trenewith et Talmeneth, ut legitur in Vita S. Elwini.

[3] [Dies, quibus olim culti fuerunt, hactenus incerti.] Cohærent itaque inter se hæc omnia nomina; atque omnes illi sancti ex eorum sunt numero, qui, Hibernia patria relicta, venerunt in Cornubiam, eam virtutum suarum exemplo illustraturi [Cressy, the Church History of Brittany, lib. IX, cap. 19, pag. 194, et lib. XI, cap. 19, pag. 244.] , et quos Cornubii non minori veneratione quam suos populares prosecuti sunt; ita ut Camdenus [Britannia, edit. Blaeu, pag. 89.] non dubitaverit scribere: Sanctos Hibernicos et indigites suos hæc gens ut tutelares ita semper suspexit, ut omnia fere oppida illis consecraverit. Non male itaque Richardus Challoner, qui prius ad hanc diem in Martyrologio suo Anglicano solam S. Iam annuntiaverat, deinde in supplemento [Memorial of ancient British piety, supp. pag. 27.] ei sociavit S. Breacam virginem, S. Sininum abbatem, S. Maruanum monachum, S. Crewennam, S. Helenam, S. Teclam et S. Germochum; qui omnes eodem fere tempore ex Hibernia in Cornubiam venerint. Arbitror Challonero S. Iam prius non fuisse notam nisi ex Camdeno; quam pro suis institutis [Memorial, pag. 7.] ad diem 27 octobris, quæ fere vacua erat, retulerit; postea vero ab eo visos fuisse Lelandii seu Hearnii libros, atque inde in appendicem ab eo fuisse regesta reliqua nomina: ita ut nulla plane auctoritate S. Iæ et sociorum memoriam die 27 octobris consignaverit. Eum tamen secutus est, quem supra laudabam, anonymus Oxoniensis [Calendar of the anglican Church, pag. 248.] ; verumtamen S. Breacam die 4 junii olim fuisse cultam intellexit aliunde [Ibid. pag. 197.] . Quocirca, si breviter de illis sanctis hodie agamus, hac maxime ratione eo inducti sumus quod, quum decessores nostros latuerint, melius est Chalonneri vestigia premere quam eos in opere nostro omnino præterire.

[4] [Res S. Iæ ejusque fratris S. Uni;] Porro postquam in Cornubiam venerunt illi sancti, sedem sibi elegerunt in ultimo peninsulæ recessu. Pendinas scilicet, ubi S. Ia templum exstruendum curavit, jacet ad ingressum sinus maritimi Hiberniæ obversi; qui sinus non secus ac oppidum a sancta virgine nomen sumpsit et dictus est S. Ia, S. Hya, S. Eye, et Porth-Ia. Medio sæculo XVI S. Iës dicebatur adhuc oppidum; nunc perperam S. Ives appellatur; quod S. Ivonis nomen est, alteri oppido comitatus Huntingdoniensis inditum. Dinan, qui S. Iæ rogatu templum fecit, nobilissimæ familiæ Cornubiensi Dinan, Dinam, Cardinan seu Denham, nomen suum communicavit [Lyson, Cornwall, pag. LXXIX.] . In hoc autem templo conditum fuisse S. Iæ corpus refert ex Guilielmi Worcestriensis Itinerario Lyson [Ibid. pag. 147.] . Cessaverit aliquandiu necesse est hoc templum; quod enim hodie S. Iæ nomen gerit, ædificatum est tamquam capella a vicina parochia Lelant dependens, vi bullæ Alexandri papæ V, anno 1410 datæ; et die 3 februarii anni 1434 ab episcopo Excestriensi dedicatum est [Ibid. pag. 150 et 151, ex Hickii mss.] . S. Iæ ætas cognoscitur ex magistri ævo. Quum enim S. Barricius, cujus discipula fuisse traditur, socius fuisse legatur S. Patricii, anno 492 ad superos translati, hinc verisimile fit S. Iam medio circiter sæculo VI diem obiisse. S. Uni seu Uny frater fuisse dicitur S. Iæ [Ibid. pag. XXXIV.] , et patronus parœciæ Lelant et oppidi Redruth; quæ posterior præcipua fere est universi promontorii parœcia [Ibid. pag. 277, et Calendar of the anglican Church, pag. 290.] .

[5] [item S. Breacæ in Hibernia;] De S. Breaca paulo plura novimus. Nata est in partibus Lageniæ et Ultoniæ, id est in illa Hiberniæ regione, quæ comitatus Cavan, Midiæ et Louth in Lagenia et comitatus Fermanagh, Monaghan, Armagh et Down in Ultonia complectitur; verisimillime autem in Bregia seu Magh Breagh in Midia Orientali, inter rivos Liffey et Boyne, cujus tamen campi limites aut varii fuerunt aut hactenus non accurate definiti [Cfr O'Donovan, the Book of rights, pag. 11; the four Masters, ad an. 226, pag. 111.] . Illic certe vitam monasticam iniit in cœnobio, quod S. Brigida condiderat et ad quod, ex Ultonia veniens, declinavit, ut in quarta ejus Vita, lib. II, cap. VI, num. 29, refertur [Acta SS. tom. I Februarii, pag. 164.] : Et venit ad campum Breagh in regione Midiæ, et cum ibi habitaret in quadam cella, etc.; quæ quidem cella videtur esse hæc ipsa, quam Dei famula, sacrum velum accipiens, omnium primam dedicaverat [Ibid. pag. 120, num. 16; cfr pag. 106, num. 36.] . Quum autem in plerisque institutis monasticis lex de stabili domicilio tunc nondum vigeret, minime autem in Hibernia, in Cornubiam venit S. Breaca cum magno sanctorum virorum et feminarum comitatu.

[6] [item S. Sinini, socii S. Patricii in itinere Romano;] Ex hoc erat S. Sininus abbas, qui Romæ cum S. Patricio fuit. Voluerunt nonnulli recentiores [Cfr R. King, Primer of the Church history of Ireland, tom. I, pag. 30.] . S. Patricium Romæ numquam versatum fuisse; quo fieret ut ne ipse S. Sininus eo perrexisse habendus foret: sed non feliciores in hac adornanda fuerunt sparta [Moran, Essais on the origin, doctrines and discipline of the early Irish Church, pag. 19 et seqq.] , quam alii in demonstrando ipsum S. Petrum apostolum numquam Romam accessisse. Quibus omissis, juxta Usserii, archiepiscopi protestantis Armachani, computum [Britannicarum eccles. antiquitates, pag. 412 et seqq.] Romam primo ivit S. Patricius anno 402, secundo anno 432 et tertio anno 462; sed primum iter negligit Lanigan; secundum anno 431 illigat; et tertium omnino diffitetur [Eccles. hist. of Ireland, tom. I, pag. 319 et seqq.] , Jocelini auctoritate contempta. Cæterum hoc unum iter, quod S. Patricius anno 431 aut sequenti instituit, huc pertinere videtur. In quo itinere socium habuit presbyterum, assignatum sibi a S. Germano Antissiodorensi, nomine Segitium seu Segetium, a Jocelino dictum Sergecium, a Ninio Segerum et a Probo Regirum [Cfr Usserius, op. cit. pag. 436.] . Quem equidem non ausim dicere eumdem esse ac S. Sininum; maxime quoniam memoria superest præter Segetium alios fuisse beato viro in itinere Romano comites [Cfr Lanigan, tom. I, pag. 195.] . Quidquid id est, S. Sininus nomen suum communicavit vico cuidam plebis S. Burianæ, a Lysone [Cornwall, pag. 282 et 359.] Sennen dicto, a Carlislio [Topographical dictionary of England, V° Senan (St.)] St. Senan. Distat a S. Iæ oppido milliariis fere tredecim et a Penzance decem, in extrema plaga occidentali Cornubiæ. S. Senanum hunc eumdem arbitratus est Colganus [Trias thaumaturga, pag. 229.] ac S. Sannanum diaconum, fratrem S. Patricii; sed non viderat præstantissimus Hibernus hagiographus S. Breacæ Acta, in quibus socius dumtaxat dicitur Romani itineris.

[7] [item S. Maruani monachi, S. Germochi ex regio sanguine et S. Elwini.] Secundus comes erat S. Maruanus monachus, qui nomen suum communicavit vico St. Maruani, vulgo St. Moran, St. Merran seu St. Merryn, tres fere leucas distanti a Padstow, ad occasum brumalem [Lyson, Cornwall, pag. 225 et 226.] . Tertius socius erat S. Germochus rex seu potius ex regio genere; qui nomen suum dedit vico St. Germoch, St. Germoe seu St. Germowe, qui quasi pars est parœciæ S. Breacæ, et tribus milliariis a Monte S. Michaelis distat ad orientem brumalem. Medio sæculo XVI vidit ibidem adhuc in templo sancti viri sepulcrum Lelandus [Itinerary, pag. 16.] ; item ejus cathedram in cœmeterio ejusque fontem paulo extra hujus ambitum. Qui fons et sepulcrum, ait Whitaker, scriptor protestanticus [Ap. James Yeowell, Chronicles of the ancient British Church anterior to the Saxon era, London, 1847, pag. 138.] , nunc sunt perdita, neglecta et oblivioni data per frigidam protestantismi philosophiam erga sanctos et per stupidam considerationem Germochum fuisse veterem papistam. Cathedra adhuc exstat in parte septentrionali cœmeterii; quæ cathedra ex saxis exstructa est, divisa per columnas saxeas in tres partes [Lyson, Cornwall, pag. CCXXIX.] . Capellam S. Germoch Guilielmus, comes Glocestriensis, dedit prioratui S. Jacobi Bristoliensi, confirmante donationem Henrico rege II [Monasticum Anglicanum novum, tom. IV, pag. 335.] . S. Elwinus seu Elwen, nunc vulgo St. Allen, Allan et Alleyn, cujus Vitam medio sæculo XVI legit Lelandus, templum, in quo olim jacebat corpus et quod hactenus ejus nomen servavit, simul cum cognomine parochia, in hundreda de Powder habet [Lyson, Cornwall, pag. 12. Cfr. pag. XXXIV.] . Ejus memoriam recensent Chalonner et anonymus Oxoniensis ad 22 februarii.

[8] [item SS. Crewennæ, Ethæ, Helenæ, Levinæ, Burianæ, Dellyn seu Dillower, S. Gwithian et S. Gwinear seu Wymeri.] Tres quoque socias secum duxit S. Breaca; ex quibus S. Crewenna, quæ et Crevenna et Crowenna, nomen suum communicavit vico et ædi sacræ de Crowan [Ibid. pag. 72. Cfr the Calendar of the Anglican Church, pag. 214.] . De SS. Helena et Tecla nihil reperio; sed non dubito quin loco S. Teclæ legenda sit S. Tetha seu potius S. Etha: nam, quod in Galliis, Hispania et Italia sæpe factum est ut litera, qua vocabulum sant desinit, cum sequenti nomine (si a vocali inciperet) conjungeretur, hoc quoque in Britannia vicinisque regionibus factum esse deprehenditur [Cfr Todd, the Book of obits and Martyrology etc. pag. LXXX et seqq. Lyson, Cornwall, pag. XXIX, in S. Ewe seu St. Tue.] . Hanc S. Etham, quæ et Teath et Theha, commemorat Chalonnerus [Memorial of ancient British piety, pag. 126.] ad diem 6 septembris; quod exemplum secutus est anonymus Oxoniensis [Calendar of the anglican Church, pag. 288.] . Parœcia S. Teath jacet in hundreda de Trigg atque olim duos habebat præbendarios [Monasticum Anglicanum novum, tom. VI, 1449; Lyson; Cornwall, pag. 302.] . Inter S. Breacæ socios refert quoque Jacobus Yeowell S. Levinam, vulgo St. Levan, a Saxonibus occisam, dum mediterranea visitaret; cujus oratorii, fontis et baptisterii rudera adhuc conspiciuntur prope Land's End seu S. Iæ oppidum. Verum si S. Levan eadem sit quæ S. Levina seu Lewina, putem ego eamdem esse de qua dixerunt decessores nostri ad diem 24 julii et cujus reliquiæ, olim prope Lewes asservatæ, sæculo XI furto Bergas S. Winoci in Flandriam asportatæ sunt. S. Burianam, cujus ædes in vicinia quoque exstat, eidem comitatui annumerant Lyson [Cornwall, pag. 48.] et Yeowell [Chronicles etc. pag. 140.] ; nil obstat; sed de ea dictum est in opere nostro ad diem 29 maji. In S. Burianæ parœcia ad maris littus exstat oratorium aut certe rudera ædis S. Dellyn [Ibid. pag. cit.] ; quem S. Loy seu Dillower appellat Lyson [Cornwall, pag. 49.] . His etiam accensetur S. Gwythian martyr, qui et Gwithian, Gothian et Guivian, qui nomen suum dedit parœciæ et templo, positis in ripa septentrionali sinus maritimi S. Iæ [Ibid. pag. 129.] . Commemorare demum lubet S. Gwinnear, cujus templum parœciale in iisdem exsurgit partibus. Vocatur etiam Wynnear, Gwimear, Wymer et Womer [Ibid. pag. 128.] ; ille ipse est, cujus Vitam illic legit Lelandus. Sed non audeo plura quærere, quippe qui timeam ne omnes fere sancti, qui in hoc coluntur promontorio, mihi recensendi sint, tamquam socii SS. Iæ et Breacæ.

[9] [S. Breacæ adventus in Cornubiam; ecclesiæ ab ea appellatæ.] Cum illis itaque aliisque comitibus appulit S. Breaca prope Revyer, ad ostia rivi Hayle [Ibid. pag. 266.] , in parte septentrionali sinus maritimi S. Iæ. (Vicus autem Revyer, seu Rivier aut Riovier, dicitur etiam Cayle-Castle.) Partem occidit Tewder, proculdubio vir præpotens: ex quorum martyrum numero fuit S. Gwythian [Kalendar of the angl. Church, pag. 243.] . In colle adjacebat Pencair, quo se contulit S. Breaca. Inde meridiem versus profecta est venitque in Trenewith atque inde in Talmeneth. De quibus locis hæc memoriæ servavit Lelandus. Trenewith, inquit [Itinerary, tom III, pag. 16.] , parum distat ab ecclesia parochiali de Pembro… Talmeneth mansum in [Pembro] Cairdine, antiqua sedes Cowlingorum, ubi nunc Guilielmus Godolcan habitat. Carne Godolcan est in summo colle, ubi erat fossa atque ædificium et præcipua sedes Godolcanorum. Apparet adhuc fossa et multi lapides hinc nuper delati. Distat a Monte S. Michaelis (parva insula prope Penzance et Marazion) tribus milliariis, ad orientem æstivum. Cair Kenin, alias Gonyn et Conin, exstabat in colle de Pencair. Ex quibus liquet non intelligi Trenewith, longe ad septentrionem dimotum, positumque in parochia Tintagell, in littore maris [Lyson, pag. 306.] ; sed alterum Trenewith situm in parte septentrionali parœciæ Crowan. Crowan autem et Breage, de qua mox, videntur partes fuisse parœciæ de Pemburgo * [Ibid. pag. XXVIII.] , cujus sæpius meminit Lelandus. Mansio Godolcanorum seu Godolphinorum in mappis topographicis adhuc designatur [Ibid. pag. 40 et seqq.] et Cowlingorum sedes etiam in parochia de Crowan erat [Ibid. pag. CXXXI.] . Cardine nunc Kerthen vocatur [Ibid. pag. 72.] . In Trenewith et Talmeneth ecclesiam ædificavit S. Breaca, ut in Vita S. Elwini legit Lelandus. Breage seu St. Breage, quæ parochia ad meridiem adjacet, ab ea quoque nomen accepit; nisi sit ipse locus Trenewith; similiter S. Breock, quæ parochia inde multum ad septentrionem distat, in hundreda de Pyder posita est. Utra esset olim penes abbatiam Cisterciensem de Hayles, in agro Glocestriensi, definire non ausim; sed alterutram partem fuisse ejus dotis, constat ex Computo ministrorum regis Henrici VIII [Monasticum Anglicanum novum, tom. V, pag. 689.] . Lezant, decem milliariis a Tavistockio distans, et Lanlivery in hundreda de Powder dicuntur etiam S. Breacam patronam habere [Calendar of the angl. Church, pag. 197.] ; verumtamen Lanlivery sæpe Lanvorck seu ecclesia S. Vorci, qui et Brevit, appellatur [Lyson, Cornwall, pag. 178 et 179. Cfr pag. XXXIV.] : ut mihi assertum hoc incredibile videatur.

[10] [Invitantur eruditi Cornubii ut aliquando sanctorum suorum memorias illustrent.] Plura me latent; sed stylum ponere non possum quin eruditos Cornubios rogem ut tandem aliquando in res sanctorum, qui olim hanc tellurem illustrarunt, inquirere velint. Re quidem vera, ut initio monui, perierunt documenta permulta; sed non possunt non exsistere vetera Usuardi Martyrologii exempla ria, quæ illic olim, sicut et alibi, in cœnobiis et in majoribus ecclesiis in usu fuerunt. Inde si excerperentur nomina sanctorum popularium aut Celticæ originis et calendaria conficerentur, lux affunderetur multa non tantum illorum festivitatibus, verum etiam eorum gestis. Hoc enim imprimis inde disceretur quinam sancti iidem sint ac homonymi Hiberni et Britanni, quinam autem plane diversi. Deinde memoriis martyrologicis innectuntur plerumque præcipua sanctorum decora, verbi gratia eos martyres fuisse, episcopos, presbyteros, abbates, virgines et alia id genus. Quicumque ii demum fuerint, per eos floruit olim christiana fides et pietas; per eos vana idola dejecta sunt et cessavit gentilis superstitio; per eos novi inducti fuerunt mores, novaque instituta; et tandem per eorum quotannis celebratam omnique tempore servatam memoriam erectæ fuerunt tot sæcula hominum mentes ad cogitanda cælestia et incitati animi ad serviendum uni Deo viventi. Quantum hæ laudes superant et politicorum prudentiam, et militum fortitudinem, et sapientum scientiam! Atque ab his illustrandis cessatur numquam; sancti vero perpetuo obvolvuntur silentio. Hoc non nos soli catholici querimur, sed et meliores protestantes.

[Annotata]

* Pembro

DE S. ELESBAA REGE ET SANCTIS SEPTEM MONACHIS IN ÆTHIOPIA

CIRCA AN. DLV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Elesbaas, rex et confessor (S.)
Aragawi seu Za-Michael, monachus in Æthiopia (S.)
Pantaleon, monachus in Æthiopia (S.)
Garima, monachus in Æthiopia (S.)
Alef, monachus in Æthiopia (S.)
Tzehma, monachus in Æthiopia (S.)
Alftze, monachus in Æthiopia (S.)
Liqanos, monachus in Æthiopia (S.)
Imeata, monachus in Æthiopia (S.)
Guba sive Otz, monachus in Æthiopia (S.)

AUCTORE E. C.

§ I. Sancti Elesbaæ nomina plura; errores duo scriptorum multorum; Xenodon, rex Nubiorum; bella tria Æthiopum adversus Homeritas, a Joanne Asiæ episcopo in unum conflata.

S. Caleb, rex Æthiopiæ, ut reges ceteri Æthiopes [Ludolf, Hist. æthiop. lib. II, cap. 4, num. 22; Dillmann, Zeitschrift d. d. morgenl. Gesell. tom. VII, pag. 352; Tellez, Historia geral, pag. 80.] , [Sancti nomina inter Æthiopes et inter Græcos.] nomina plura habuit, dictusque est etiam Ela-Atzbah: quod nomen e particula Ela (quam alii idem esse autumant ac articulum arabicum el, alii nominibus principum sæpe præpositam fuisse, ut voculam himyariticam Dhu [Acta SS. tom. X Octobr. pag. 725, annot. k.] ,) et e voce æthiopica Atzbah [Ibid. pag. 724, annot. g.] , benedictus, coaluit. A Græcis dictus est Ἐλεσβαᾶς [Nonnosus ap. Photium cod. 3; Theophanes chronographus.] , Ἐλεσβόας [Joannes Malala Chronographus.] , Ἐλεσβᾶς, a Cosma Indicopleuste, qui vivente sancto rege in Æthiopia versatus est, Ἐλλατζοβάα [Tom. X Octob. pag. 724, annot. d et g.] , ab aliis demum Ἐλεσβαάν [Metaphrastes, Menæa, Codex B Actorum S. Arethæ in tom. X Oct. pag. 724 etc.] , quæ postrema nominis forma vel Syris debetur, vel ipsis Æthiopibus. Syri enim nomina virorum non raro absolvunt litera n, v. c. Naaman [IV Reg. V, 20; cfr tom. X Octobris pag. 687, num. 85 et seq.] , Dimian vel Dimion [Tom. X Octobr. pag. 696, num. 117 et seq.] etc. Æthiopes autem veteres, nescio qua de causa, dum nomina rerum aut virorum æthiopica græce convertere voluerunt, litteram n euphonicam non numquam adjecere. Sic, ut in commentario huic volumini adjecto ostendimus, rex Æthiopum Demahe, in nummo pretiosissimo qui hucusque vel neglectus est, vel perperam Homeritis adscriptus, vocatur Διμηαν. Eadem ratione factum forte est, ut in Actis S. Arethæ martyris Negranensis, quæ a presbyteris Æthiopibus, primum æthiopice, vel græce conscripta sunt, dein syriace conversa et demum e syriaco iterum græce [Ibid. pag. 720, num. 260.] , rex Homeritarum Dhu Nawas dictus sit Dunaan, et S. Elesbaas in plerisque codicibus mss. Elesbaan; quod num ex æthiopica, an vero e syriaca lingua repetendum sit philologis dispiciendum relinquo: adverto tamen regem Dhu Nowasum in monumentis syriacis dici Dimion vel Dimian, nusquam vero Dunaan. Sanctus vero rex, quem hac die celebramus, a nobis deinceps dicetur vel Caleb, vel plerumque Elesbaas quod cognomini Æthiopico proximum est.

[2] [Errores duo præcipui scriptorum veterum ac recentium: in historiis omnibus orientalibus,] Antequam historiam S. Elesbaæ suo ordine deducamus, prius corrigendus est error gravissimus scriptorum tam recentiorum quam veterum, quo eidem regi plura adscribuntur, quæ manifeste ad ejus avum Ela-Amedam pertinent [Lebeau, Hist. du Bas-Empire, édit. Saint-Martin, tom. VIII, pag. 490; Salt etc.] . Deinde solvenda est confusio altera, qua bella duo quæ gessit S. Elesbaas adversus Dunaan seu Dhu Nowasum, regem Homeritarum, alterum occisorum mercatorum et interruptæ negociationis causa, alterum ad vindicandos martyres Negranenses, in unum congesta sunt. Ut a posteriori difficultate, quæ facilius expedietur, et a scriptoribus plerumque cum priore permixta est, ordiamur, ostendimus in Commentario de S. Aretha martyre et sociis Negranensibus, S. Elesbaan bellum primum gessisse contra Dhu Nowasum initio imperii Justini senioris, et quidem circiter annum 519 [Tom. X Oct. pag. 694, num. 111, 113, et pag. 753 annot. nn.] ; occasionem hujus belli fuisse tributa mercatoribus Græco-Romanis, qui religionem christianam profitebantur, a Dhu Nowaso imposita, aliasque ejus vexationes [Ibid. pag. 694, § X.] ; et denique profligatum fuisse Dhu Nowasum, qui fugit ad tractus montanos, in quibusvixit annos circiter tres, donec extremo anno 522 iterum adversus Æthiopes rebellavit [Ibid. passim.] . Anno 523 et 524 totam Homeritidem occupavit, et judæus quum esset ac christianorum hostis infestus, horum multis diris suppliciis vitam ademit. Anno vero sequenti, æræ vulgaris 525, S. Elesbaas expeditionem suam alteram, in Arabiam suscepit, et profligato occisoque Dhu Nowaso, et vindicatis martyribus Negranensibus, universam regionem subdidit. Tum pro rege constituto, quem Esimiphæum dicit Procopius, id est, e gente Arabica Ebn-zi-Kifan, ut arbitratur Cl. Caussin de Perceval [Vide Acta SS. loc. cit. pag. 699.] , in Æthiopiam regressus est.

[3] [bella duo S. Elesbaæ in unum conflatur.] Procopius porro, libro I de Bello Persico, quem scripsit extremo imperio Justiniani circa annum 560, has duas expeditiones S. Elesbaæ in unam conflavit: Sub tempora hujusce cum Persis belli, inquit [Procop. De bello Persico, lib. 1, cap. 20.] , quod gerebatur a Justino I adversus Cavadem, regem Persarum, Hellestheæus (lege Hellesbeæus, vel Elesbaas) [Acta SS. tom. X Oct. pag. 694, num. 110.] , Æthiopiæ rex, christianæ religionis cultor eximius χριστιανος τε ὠν και δοξης τηςδε ὡς μαλιστα ἐπιμελουμενος, quum audiisset Homeritarum, qui in adversa continente degunt, non paucos genere Judæos, multos etiam priscæ superstitioni, quam hodie Græcanicam vocant, addictos, illius oræ christianis tributa supra modum imponere, classe copiisque collectis, eo bellum portavit, commissoque prælio victor, magnum Homeritarum numerum, ipsumque adeo regem vita spoliavit. (Dhu Nowasum scilicet, regem Homeritarum, idque factum est anno Christi 525). In ejus locum subrogato Esimiphæo, christiano et Homerita, sub ea tamen conditione, ut tributum annuum Æthiopibus penderet, domum rediit. Hucusque Procopius; in quibus, ut dixi, miscuit expeditiones duas ejusdem regis Elesbaæ; quarum prima facta est anno 519, secunda, interjecto spatio annorum sex. Quem errorem historici ad unum omnes exceperunt, at nos, in expendendis Actis S. Arethæ, tomo præcedenti, certo deteximus.

[4] [Error secundus: Res gestæ regum] Jam devenimus ad difficultatem alteram, quæ non secus ac prior, numquam soluta est a scriptoribus et longe est major. Auctor primus confusionis videtur fuisse Joannes, Asiæ, seu Ephesi episcopus, scriptor monophysita, qui historiam ecclesiasticam orientis concinnavit a Christo nato ad annum 585, cujus tamen non pauci libri deperditi sunt [Tom. X Oct. pag. 695, num. 115.] . Rex Æthiopiæ qui Dhu Nowasum profligavit et occidit, ab eo vocatur Aidog, quem vero nomine Elesbaan sive Caleb dictum fuisse, modo ostendimus. A Joanne Malala, scriptore Antiocheno (qui chronographiam suam orientis contexuit circa annum 585, quo circiter anno Joannes, Asiæ episcopus, scribere desiit, immo forte ante Joannem episcopum, ut vult Leopoldus George [L. George, de Æthiopum imperio in Arabia felice, pag, 16; cfr tom. X Oct. pag. 760, annot. l.] , sua literis mandavit) rex idem Andas vocatur, a Theophane vero, nomine biblico, Adad. Scilicet scriptor iste nomina extranea facilius immutare consuevit: sic Dhu Nowasum, alias Dhu Nawas, Dunaan, regem Homeritarum, qui a Syris Dimion dicitur, nuncupat ille Damianum [Theophan. Chronographia, pag. 346, edit Bonn.] .

[5] [Alamedæ et Elesbaæ confunduntur;] At vero secundo loco advertendum est, Joannem episcopum eidem regi Aidog, res gestas non solum S. Elesbaæ adscribere sed etiam, alterius regis Æthiopici, nomine Amdæ, cujus nomen vix, ac ne vix quidem, differt ab illo quo usus est Malala, qui in universa narratione Joannem episcopum secutus, eum in solo nomine emendat. Dico itaque, præter similitudinem nominum Aidog, Andas, Amda, a scriptoribus prædictis ea tribui regi Aidog, vel Andæ, vel Adad, quæ ab Æthiopibus non solum regi Elesbaæ, sive Caleb, sed etiam regi Amdæ, seu (adposita particula Æthiopica Ela vel Ala) Ala-Amdæ adscribuntur. Atque hæc duo jam ipsis verbis auctorum ostendenda sunt. Joannes, Asiæ episcopus, eorum antiquissimus, hunc in modum exorditur:

[6] [ut ostenditur ex Joanne Asiæ episcopo;] De regno Indorum (i. e. Æthiopum seu Habessinorum), et quomodo belli causa christianam religionem amplexi sunt: qui titulus videtur ipsi Joanni adscribendus, potius quam Dionysio patriarchæ, ex cujus Chronico Syriaco Assemanus narrationem Joannis excerpsit. Dein prosequitur Joannes: Per idem tempus (i. e. imperante Anastasio, aut Justino ut ex sequentibus patet; et ut nobis verisimilius est, imperium tenente Anastasio, aut etiam paulo ante: sed quum desiderentur quæ præcedebant, certo dici nequit de quo tempore sit sermo), accidit ut bellum inter reges Indorum, Africæ scilicet, qui etiam Æthiopes dicti sunt, oriretur, nimirum, inter Xenodonem, Indorum regem, et inter Aidog, alterum Indiæ interioris regem, qui ethnica superstitione tenebatur.

[7] [Xenodon, quocum Alameda bellum gessit, rex Nubiorum fuisse videtur.] Xenodon iste rex Nubiorum fuisse videtur. Etenim infra Joannes episcopus regna Africana septem, quæ mari Rubro et Indico adjacebant, discernit in regna Indica et Æthiopica; et posteriora, numero quatuor, ait longius distare jacereque intra partes meridionales juxta mare magnum (oceanum appellant), quo universus terrarum orbis circumdatur. Illic itaque, præter Ægyptum, alia regna non agnoscit quam Indica et Æthiopica; et Indica aperte ad septentrionem Æthiopicorum, et Ægyptum versus, jacere significat. Novimus insuper Nubiam Indiæ nomine olim venisse. Scribit enim Procopius, Nilum ex Indis in Ægyptum fluere [Procop. De ædificiis, lib. VI, pag. 331. Bonnæ 1828; cfr Ludolf. Comment. pag. 69.] ; et similia habent scriptores alii. Quibus addi potest, etiam Tazenam, regem Axumitarum, patrem S. Elesbaæ, qui regnavit circa annum Christi 500, bellum gessisse contra Nubios; de quo infra erit sermo. Ex quibus utique verisimile est Xenodonem regem Nubiæ fuisse. Mihi quidem videtur tertium regnum Indorum fuisse Meroëticum, olim celeberrimum, vel regnum Aloa, paulo superius ad meridiem, cujus urbs regia Soba [Cfr Lepsius ap. Annales des voy. loc. cit. pag. 341 – 343; Idem, Briefe aus Ægypten, pag. 161 et 196.] fuit, et quod labascente priore, constitui cœpit. Etenim incolæ regni Meroëtici nigri minime erant, sed albi fere, ut Ægyptii [Ibid. pag. 333; cfr idem, Briefe aus Æg. pag. 220.] . Et ea propter a Græcis recentioribus Æthiopes dici non potuisse videntur, atque Indis potius adcensendi fuere. Tria igitur regna Indorum, quæ a Joanne, Asiæ episcopo, proponuntur, hæc fuerunt: Habessinia, insula Meroë et Nubia. Sed, ut dixi, hæc bella regis Aidog, non secus ac bella Tazenæ, potius cum Nubiis gesta videntur [Vivien de Saint-Martin, Journal asiatique, annee 1863, tome II, pag. 374.] .

[8] [Narrat Joannes episcopus rebellionem priorem Dhu Nowasi, regis Homeritarum] Prosequitur Joannes episcopus: Atque hic (rex Aidog sive Elesbaas; nam hic narrare incipit scriptor quæ gesserit S. Elesbaas in expeditione sua priori, anno 519, contra regem Homeritarum Dhu Nawas, seu Dunaan, quem Dimian, vel Dimion nuncupat) [Cfr tom. X Octob. pag. 696, num. 118.] rebus cum Xenodone compositis, iterum adversus Dimionem, regem Homeritarum, qui et ipsi ex Indis numerantur, bellum suscepit, ex hujusmodi causa: Regnum Æthiopum ultra Homeritidem (respectu Syrorum scilicet, qui per Arabiam, transmisso Mari Rubro, Æthiopiam adibant) contra regiones Ægypti et Thebaidis, quæ extra Indiam jacent, situm est. Romani vero mercatores per Homeritarum terras ad interiores Indorum partes, quæ Euzeliæ dicuntur, penetrabant (hac voce Euzeliæ, syriace Auzelis, significatur proculdubio Africæ civitas Zeila [Cfr Vivien de Saint-Martin, le Nord de l'Afrique dans l'antiquité, pag. 284. Paris 1863.] , ad sinum ab Aden dictum, inter Somaules, versus gradum 11m latitudinis): atque inde in ulteriores Indorum Æthiopumque regiones proficiscebantur.

[9] [adversus S. Elesbaan;] Septem enim sunt Indorum atque Æthiopum regna: tria nimirum Indorum et quatuor Æthiopum; atque hæc quidem longius distant, jacentque intra partes meridionales, juxta mare magnum (oceanum appellant), quo universus terrarum orbis circumdatur. Romanos igitur mercatores supra memoratos, per Homeritarum fines in regiones Indorum mercaturæ causa de more transeuntes, rex Homeritarum Dimion (alias Dunaan, ut supra monuimus) comprehendit, direptisque omnibus eorum mercibus, interfecit. Aiebat enim: Quia christiani judæos in partibus Romanorum secum habitantes vexant, et necem eorum plerisque inferunt, propterea et istos morte plectendos adjudico. Atque hunc in modum complures ex ipsis morte affecit; ex quo reliquis timore correptis, commercium interiorum Indorum (i. e. Axumitarum, seu Habessinorum, quorum rex erat S. Elesbaas) Æthiopumque diremptum fuit. Posthæc aliud caput orditur Joannes episcopus in hunc modum:

[10] [et similiter hujus expeditionem priorem.] De iis quæ rex Æthiopum (dicere debuit: Indorum interiorum, ut supra num. 6: sed his nominibus fere promiscue utitur), ad regem Homeritarum scripsit, et de bello quod inter ipsos obortum fuit — Tum Æthiopum rex Aidog (seu Elesbaas, nam ut dictum est, referuntur hæc ad expeditionem priorem S. Elesbaæ) [Acta SS. tom. X Octobris, pag. 752, annot. nn.] , regi Homeritarum per nuncios significavit, inquiens: Turpe facinus admisisti; christianos enim Romanorum mercatores occidendo, commercium diremisti, nec meis tantum regnis, sed et ceteris commoda utilitatesque sustulisti: sed meum præ ceteris regnum damno a te affectum est. Hac igitur de causa, orto inter ipsos dissidio, ad arma ventum est. Quumque jam acie congressuri essent, Æthiopum rex Aidog: Si dabitur, inquit, mihi, ut latrone isto, Homeritarum rege, superior evadam, christianus fiam; christianorum enim sanguinem, ab ipso fusum, ulcisci cupio.

[11] [Qua in narratione expeditiones tres,] Hæc ultima nec ad primam expeditionem S. Elesbaæ spectare possunt, quæ facta est anno 519, nec ad alteram anni 525: dudum enim ante utramque, et quidem a nativitate, S. Elesbaas christianus fuit; ut infra nullo negotio conficietur. Ea, ut plura alia, quæ idem scriptor mox proferet, quin referenda sint ad expeditionem quamdam regis Amdæ, seu Ela-Amdæ, qui pater fuit Tazenæ, patris S. Elesbaæ, minime dubitamus. Tunc conserto prælio Homeritarum regem Æthiops devicit, et captum interfecit (occisus est Dunaan, seu Dhu Nowasus, a S. Elesbaa in hujus expeditione secunda, anno 525) [Acta SS. tom. X Oct. pag. 756.] , totumque regnum ejus diripuit suæque ditioni subjecit, et exercitum ultima internecione delevit. Quæ omnia facta sunt dicto anno 525: licet enim eorum plura contigerint anno quoque 519, in expeditione prima S. Elesbaæ [Ibid. pag. 752 et seq. annot. nn.] , rex tamen Homeritarum Dhu Nowasus interfectus tum minime est, sed fugit ad tractus quosdam montanos, et, resumptis viribus, extremo anno 522, bellum alterum contra Æthiopes exorsus est.

[12] [unam nimirum Alamedæ et] Ex his, et maxime ex universis Actis S. Arethæ, quæ, tomo X Octobris publicavimus, manifesto apparet Joannem, Asiæ episcopum, expeditiones annorum 519 et 525 in unum conflasse: secutus scilicet Procopium, qui viginti ante annis historiam suam bellorum Persicorum ediderat, et qui primus binas expeditiones S. Elesbaæ confuse retulit, causas prioris conjungens cum exitu alterius (supra num. 3). Quo factum est ut hic auctor martyria Negranensium, quæ occasio fuere belli secundi, prorsus omiserit: atque illud Michaëlisius, a Procopio, qui animum a religione christiana alienum gessit, consulto factum esse arbitratur [Ibid. pag. 745, annot. t.] . Interim, quum fama plurimum inter scriptores valeret Procopius, eum Joannes episcopus fideliter secutus est. Attamen, exscripta narratione Procopii, nonnulla superaddit, quæ ad expeditionem quamdam antiquiorem pertinent, de qua scriptor Cpolitanus altum silet, et quæ a rege Æthiopiæ Amda, seu Ela-Amda, S. Elesbaæ avo, facta est. Atque ista prioribus ita intermiscet, ut hæ tres expeditiones, in unum conflatæ, unam solam, quæ a rege Aidog peracta sit, efficere videantur.

[13] [binas S. Elesbaæ] Mox victoria hujusmodi [Supra, num. 11.] potitus rex Aidog, inquit, votum solvere haud cunctatus est (amplectendi religionem christianam), sed duos ex optimatibus suis ad Justinianum imperatorem (seu Justinum, quem historici orientales Justinianum primum [Assemani, Bibl. Orient. tom. I, pag. 362.] appellare solent) allegans, ut episcopum sibi atque clericos mitteret rogat. Quibus ille incredibili lætitia affectus, episcopum quem ipsi delegissent, dari jussit. Legati vero, diligenti inquisitione facta, Joannem, S. Joannis paramonarium (i. e. ecclesiæ Alexandrinæ S. Joannis mansionarium, seu ædituum, ut mox ex Theophane patebit), virum castitate, puritate ac zelo insignem, ordinari sibi episcopum postularunt. Eo igitur una cum pluribus clericis accepto, in patriam, mirifico gaudio affecti, reversi sunt: quos Aidog rex pari cum lætitia excepit, una cum episcopo et sacerdotibus qui simul advenerant. Ipse autem sacra imbutus catechesi, baptismum suscepit et christianus factus est, una cum omnibus regni proceribus. Parique studio omnes eam suscepere curam, ut in toto regno christiana fides obtineret, templaque in honorem veri christianorum Dei ubique locorum excitarentur. Atque hac ratione errantibus hisce populis salutem Deus largitus est.

[14] [in unam conflavit.] Atqui, dico, hæc minime facta sunt regnante S. Elesbaa, quum a nativitate christianus fuerit, et ejus pater Tazena, in inscriptione Axumitana a Rueppelio et Sapeto detecta, sese manifeste christianum prodat; et multa se gessisse contra gentes ethnicas vicinas gloriose prædicet. Atque hæc dilucide apparebunt ex §§ sequentibus: in quibus, resumpta et, quantum licebit, chonologice expensa historia regum Æthiopiæ, ubi in Actis S. Frumentii derelicta est, pluribus ostendemus, fidem christianam, sæculo quinto, illic pæne exstinctam esse, sed regnante Alameda advenisse ex Ægypto episcopum cum monachis plurimis, et denuo factam esse conversionem universe gentis ad sacra christiana.

§ II. Eamdem confusionem exhibet Joannes Malala; harum trium expeditionum chronologia ex historia novem sanctorum aliisque monumentis stabilitur.

[Joannes Malala] Antequam vero in conditionem religionis christianæ in Æthiopia ejusque historiam sæculo quinto et sexto inquiramus, proferendus est locus e chronico Joannis Malalæ, cujus supra jam meminimus; et ex quo plurimum confirmantur, quæ modo proposuimus. Hic auctor, qui floruit extremo sæculo sexto, narrationem quidem Joannis episcopi perpetuo sequitur, at regem Æthiopiæ non Aidog, sed Andas, seu Anda, vocavit. Porro quin nomine isto designare voluerit regem Æthiopiæ Amda seu Ela-Amda, et sic emendare Joannem episcopum, non potest dubitari. Verumtamen errorem antesignani sui partim retinuit, uni regi adscribens, non secus ac ille, quæ ad duos diversos pertinent: Contigit autem, inquit, eodem tempore (quo imperator Justinianus debellandis Hunnis distinebatur) ut Indi bellum gererent inter sese, Auxumitæ scilicet et Homeritæ, et ex causa quidem ista. Homeritarum rex quum propius ab Ægypto absit quam qui interiora occupat, rex Auxumitarum, negotiatores Romani Auxumam interioraque Indorum petentes, iter suum per Homeritas faciunt.

[16] [similiter expeditiones tres regum Æthiopum] Indorum enim et Æthiopum septem sunt regna, quorum tria Indorum sunt, quatuor vero, quæ oceano contermina in orientem vergunt, Æthiopicæ sunt ditionis. Negotiatores itaque Romanos, ob mercaturam exercendam partes Homeritarum pertranseuntes, Dimnus (syriace Dimion, alias Dunaan, Dhu Nowasus), Homeritarum rex, aggressus, bonis eos omnibus, vitaque spoliavit: Quippe, dicebat, judæi a Romanis christianis, proprios etiam intra fines, male habiti sunt, plurimis eorum quotannis occisioni datis. Exinde igitur negotiatoribus interdictum est. Rex vero Auxumitarum, Homeritensem regem per literas interpellans: Male, inquit, egisti, quod Romanorum christianorum negotiatores occideris: quod et meo pariter regno in detrimentum cessurum est.

[17] [contra Homeritas confuse protulit;] Exinde vero odium inter eos ortum est; quod in bellum tandem mutuum prorupit. Ceterum rex Auxumitarum; in bellum profecturus, vovebat, si Dimnum Homeritensem regem bello superaverit, christianum se futurum: Pro christianis enim, inquit, adversus eum arma sumo. Auximitarum vero rex, victoria tandem potitus, Homeritarum regem, bello captum, occidit, deleto exercitu ejus toto, regionibus etiam regnisque ejus occupatis. Post partam vero victoriam, duos ex proceribus suis, ducentis aliis stipatos, Alexandriam misit; per quos Justinianum imperatorem rogatum habuit, uti episcopus sibi clericique darentur, a quibus christianæ religionis rudimentis et mysteriis imbutus, sacro baptismatis lavacro intingeretur; insuper etiam petens, uti tota Indorum regio sub Romano esset imperio. Imperator autem a Licinio, augustali (titulus est præfecti Ægypti qui Alexandriæ residebat) Alexandriæ, per literas de his certior factus, rescripto suo jussit, episcopum, quemcumque vellent, sibi acciperent. Deligebant itaque Indorum legati Joannem, (ecclesiæ) S. Joannis in Alexandria paramonarium, (seu mansionarium) virum pium, et cælibem, annosque circiter LXII natum. Hunc igitur, una cum clericis, episcopum legati sumentessecum, in Indiam, ad regem suum Andam abduxerunt [Joannes Malala, pag. 433, edit. Bonn.] .

[18] [nec nomen Licinii, ad eas distinguendas, quidquam conferre potest.] Ex his apparet eadem pæne scripsisse alterum syriace, alterum græce, Joannem, Asiæ episcopum, et Joannem Malalam, nec levius negligenda esse quæ perhibent. Si vero Licinius, augustalis Ægypti, qui a Malala memoratur ex historicis innotuisset, jam nullo negotio ætas illius legationis Æthiopicæ constitueretur. At nullus ejus meminit præter Malalam, et quidem a diligentissimis scriptoribus Cangio [Glossarium latin, V° Augustalis.] et Bœckhio [Bœckhius, Corpus inscriptionum Græcarum, vol. III, pag. 323 et 325.] , in catalogis augustalium Ægypti prætermissus est. Quin recte tamen adscriptus sit a Malala, non dubito, quum paucissima ex multis nominibus præfectorum Ægypti ad nos pervenerint. Præterea gentem Liciniorum Alexandriæ floruisse et ornatam fuisse dignitatibus, conficitur ex fragmine lapidis hac in urbe collecto, in quo hæc leguntur: Λούκιον Λικίννιον Λουκίου Λικιννίου Ἱέρακος ἐξηγητοῦ υἱὸν, Λουκίον Ἰσι[δώ]ρου κοσμητοῦ [υἱωνὸν vel πατέρα]… [Bœckhius, loc. cit. pag. 332.] . Porro dignitas του ἐξηγητοῦ, quem Strabo purpura ornatum fuisse scribit, Alexandriæ inter præcipuas connumerata est. At licet genuinum habeamus nomen Licinii, augustalis Alexandrini, latet tamen ejus ætas, et sic nihil conferre potest ad figendam ætatem prædictæ legationis Æthiopicæ.

[19] [Earumdem expeditionum chronologia in primis ex historia novem sanctorum] Hæc igitur petenda est aliunde et sedulo quidem investiganda, maxime quum ex ea pendeat universa pæne chronologia antiquioris historiæ Æthiopicæ, et sola confusionem amovere possit, quæ inter reges Æthiopiæ Alamedam et S. Elesbaan facta est. In chronico igitur antiquissimo regum Æthiopiæ, quod nuda fere nomina exhibere novimus, hæc leguntur in rem nostram nomini regis Amdæ, seu Ela-Amdæ, vel Ela-Amedæ subjecta: Eo regnante advenerunt novem sancti ex terris Romanorum (i. e. ex imperio Græco) et ex Ægypto, et fidem rectam effecerunt (reformarunt), qui sunt: Abba Aleph, Abba Tzehma, Abba Aragawi, sive Za-Michaël, Abba Aftze, Abba Garima, Abba Pantaleon, Abba Liqanos, Abba Guba, Abba Jemata. Sic habet codex Æthiopicus bibliothecæ Bodleianæ Oxoniensis [Dillman in Zeitschrift d. d. morgenland. Gesell., tom. VII, pag. 346.] , teste Dillmanno, qui eruditos catalogos codicum Æthiopicorum, tum illius bibliothecæ, tum Londinensis confecit. Verbis differunt, non re, codices alii ejusdem chronici. Exemplar, quo usus est Mendezius, Æthiopiæ patriarcha, hæc habebat loco isto: Regnante Amiamid venerunt multi monachi ex Rum, qui impleverunt totum imperium. Ex quibus novem adierunt provinciam Tigre et singuli erexerunt ecclesiam suo nomine appellatam [Apud Tellez, Historia de Ethiopia a alta, pag. 79.] .

[20] [desumenda est,] De quibus adverte Amiamid alibi dici Alamidam et eumdem esse ac Alamedam, seu Ela-Amedam. Deinde vocabulum Rum significare imperium Græco-Romanum, at hoc quidem loco, in primis Ægyptum, quæ Græcis Cpolitanis subdita erat. Initio crediderant missionarii Lusitani, sæculo decimo sexto, hic Romam Europæam designari; sed facile, ait Ludolfus, animadvertit doctissimus illorum patriarcha Alphonsus Mendezius [Ap. Tellez, loc. cit. lib. I, cap. 31.] vocabulum Æthiopicum Romja (i. e. Roma), arabice Errum (nimirum sic vocabulum Rum cum adjecto articulo pronuntiatur, sed scribitur El-Rum), Græcos et quidem Ægypti, denotare, tunc temporis imperio Romano potientes [Ludolf. Comment. pag. 283.] . De regione, ex qua advenerint novem sancti, hæc addit idem patriarcha Mendezius, cujus verba e Lusitano sermone latina facimus.

[21] [qui ex Ægypto in Æthiopiam, extremo sæculo quinto, advenerunt;] Advertens primum eorum unum, nimirum S. Pantaleonem, nomen suum Græcum retinuisse. Etiam ex eo judicamus eos Græcos et Ægyptios fuisse, inquit, quod fuerint omnes ex ordine S. Antonii. Florebat vero hic ordo tum temporis non solum per Ægyptum, in qua natus est S. Antonius, sed per universum imperium Græcum. Et ut de ceteris taceamus, expressis verbis id dicitur in Vita abbatis Tecla Haimanot, de abbate Aragawi, inter novem sanctos natu maximo, hunc scilicet in modum: abbatem Aragawi habitum monachi accepisse a S. Pachomio, S. Pachomium a S. Macario et S. Macarium a S. Antonio [Ap. Tellez, loc. cit. pag. 79.] . Hæc igitur Mendezius, qui dein ostendere aggreditur, maxime ex Actis S. Arethæ, adornatis a Simeone Metaphraste, novem sanctos advenisse in Æthiopiam, inter annos Christi 470 et 480.

[22] [non vero sæculo sexto, regnante S. Elesbaa. Hic a rege Alameda] Verum Henricus Salt et dicere maluit novem sanctos multo serius venisse, et regem Amedam eumdem esse ac Elesbaan. Ad hoc usque tempus, inquit, arbitrati sunt scriptores, absque ulla ratione sufficienti, adventum sanctorum contigisse inter annos 426 et 480 [Tellez, pag. 91 (l. 81); Geddes, Church History of Ethiopia, pag. 14; Ludolf. Comment. pag. 283.] ; et expeditio illa in Arabiam, quam memorat Joannes Malala, a Saltio laudatus, adscripta fuit imperatori Caleb, qui regnavit usque ad annum circiter 570. Et advertit paulo inferius idem viator Anglus, Joannem Malalam etiam mentionem habere cujusdam legationis Justiniani imperatoris, ad regem Axumitarum, qui, inquit, ab eodem historico altero illo loco vocatur Elesboas, et sic feliciter ostendit nomina Anda, Ameda, Elesboas, ad unum solum regem pertinere [H. Salt, Voyage en Abyssinie, tom. II, pag. 255 et 258. Paris 1816.] . Ex quo patet arbitratum esse Saltium, rarissimas fuisse legationes imperatorum Græcorum ad Æthiopes, aut Homeritas. Demum credit Saltius expeditionem S. Elesbaæ factam esse anno 522, et concludit, paulo post illum annum sanctos novem ex Ægypto simul cum episcopo deductos esse in Æthiopiam. In quibus omnibus non paucæ sunt hallucinationes, quas partim in commentario de S. Aretha, tomo hujus operis X, partim hic depellere conamur. Nos enim oppositum tenemus, et Amedam, seu Andam, prorsus diversum dicimus a S. Elesbaa; nec adventum sanctorum retrahendum esse ad hujus regis tempora, sed ipso regnante Ameda, seu Alameda, factum esse.

[23] [probe distinguendus est.] Ad primum quod attinet, multa de eo scribere opus non est, quum nemo ante Saltium id umquam negaverit, vel de eo negando vel cogitaverit solum. Etenim omnes catalogi regum, itemque Vitæ antiquissimæ sanctorum, Alamedam a Calebo, sive Elesbaa, probe discernunt, ac inter eos regnasse Tazenam perhibent, S. Elesbaæ patrem, idque patebit etiam ex iis quæ de historia christiana Æthiopiæ sæculis quinto et sexto mox subjicienda sunt. Quamobrem incautus fuisse dicendus est Saint-Martin, qui in notationibus ad Historiam imperii Cpolitani, Saltium nihil dubitans secutus est [Lebeau, Hist. du Bas-Empire, édit. Saint-Martin, tom. VIII, pag. 49, 51.] ; atque etiam in eo is erravit, quod nomina Dimion et Dunaan ad diversos principes Arabes pertinere autumaverit [Ibid. pag. 53 et seq.] .

[24] [Ex vita Teclæ Haimanot et chronico regum Æthiopiæ,] Altero loco pressius ostendendum est sanctos novem diu ante S. Elesbaan in Æthiopiam venisse, et quidem regnante Ameda, seu Alameda. Præter catalogos regum, quorum plerique, in notatione aliqua nomini Alamedæ adjecta, id diserte asserunt, ut supra est dictum (num. 19), idem continetur duobus antiquissimis Vitis sanctorum, quæ inter Æthiopes repertæ sunt, sancti Aragawi scilicet, sive Za-Michaël, quam aliquando typis edituros nos esse speramus, et de qua id testatur Dillmannus [A. Dillmann, loc. cit. pag. 348, not. 1.] , et dein abbatis Teclæ Haimanot. In hac posteriori Vita, verba sunt hujusmodi: Venit Tecla Haimanot ad monasterium Damo, quod ædificatum fuit ab abbate Aragawi, uno ex novem sanctis qui advenerunt ex imperio Romano et ex Ægypto, tempore Alamedæ; filio Saladobæ, et decessore Tazenæ. Isti novem, novem stellæ sunt, quæ illuminarunt universum mundum etc. [Ap. Tellez, loc. cit. pag. 79.] . Hucusque dicta Vita Teclæ Haimanot, quæ accuratissime hoc loco successionem regum Æthiopum consignat. Eodem enim ordine in probatissimis catalogis regum nomina obvia sunt, hunc in modum: Saladoba, Alameda, Tazena, et Caleb, i. e. Elesbaas. Ceterum Vitam Teclæ Haimanot multo plura continere historica, quam reliquas Vitas Æthiopicas, testantur qui eam præ manibus habuerunt, patriarcha Mendezius [Ibid. pag. 79 et seqq.] , Tellezius [Ibid. pag. 85.] , Dillmannus [Catalogus Codd. mss. Musei Britannici, part. III, pag. 49. Londini 1847.] et Ant. d'Abbadie [Catalogue raisonné de mss. éthiop. appartenant à Ant. d'Abbadie, pag. 48. Paris 1859.] .

[25] [ex Actis S. Arethæ, martyris homeritæ,] Præter catalogos regum et Vitas antiquissimas sanctorum Æthiopiæ, in quibus disertis verbis traditur, novem sanctos regnante Alameda advenisse, in promptu est idem ostendere ex Actis probatissimis S. Arethæ, quæ tomo præcedenti vulgavimus. Poteritque simul eo ex fonte accuratius tempus constitui, quo et Alameda regnaverit, et sancti Alexandria in Æthiopiam missi fuerint. In Actis scilicet S. Arethæ aperte ostendimus S. Elesbaan, ætate anni 525, expeditionem bellicam duxisse contra Dhu Nowasum, regem Homeritarum; qui, judæus quum esset, innumeros christianos diris suppliciis intemerat, et Æthiopum dominatum in Homeritide subvertere ac funditus abolere conabatur. Antequam vero ex Æthiopia solverent naves, adiit S. Elesbaas monachum quemdam sanctissimum, jam ætate provectum, ut expeditionem suam Deo commendaret rogaturus. Stabat, inquiunt Acta, monachus iste, ab annis quadraginta quinque in turri parva, non habente neque januam, neque fenestram, lata cubitus duos, alta, simul cum ædificio, cubitus quinque. Foramen parvum erat in ima turri, per quod audiebantur quæ dicebat. Hucusque Acta, quæ græce et latine edidimus tomo decimo. Mox referunt quæ sancto monacho obtulerit rex, quæ collocuti sint, regique venerandum senem benedictionem impertitum esse.

[26] [et ex Synaxario Æthiopico] At vero in Synaxario magno Æthiopum, quod hi Senkessar vocant, ad diem 27 mensis Hedar seu 23 novembris juliani, quo S. Arethas et socii coluntur, horum etiam obvia sunt Acta, eaque ab Actis Græcis nihil differunt; nisi quod paucis quibusdam additis, pleraque multum contrahant. Deinde regem qui post stragem christianorum Homeritarum, bellum in Arabiam intulit, non Elesbaan vocant, ut Græci, sed Caleb, more Æthiopico, ut alibi monuimus. Ast ubi memorant, Calebum sive S. Elesbaan, antequam in Arabiam trajiceret, sanctum quemdam monachum adiisse, hujus quoque nomen adscribunt, his verbis: Kaleb igitur, rex Æthiopiæ … accepta prius benedictione ab Abba Pantaleon, speluncæ incola, transiit ad regionem illam cum multis militibus et navibus multis, ac universam Sabæam, regnum judæi illius, vastavit. Hucusque Senkessar, ad diem 27 mensis Hedar; verum multo plura habet his de rebus ad diem 6 mensis Teqemt, quo memoriam celebrat S. Pantaleonis, ex quo die nos infra integrum elogium excipiemus. Præmissis paucis de vita ante acta, his verbis, quæ post adventum in Æthiopiam egerit, auctor prosequitur: Inde venit S. Pantaleon in Æthiopiam cum novem sanctis, temporibus regis Alamedæ, filii Saladobæ regis; et hospitati sunt in aliqua domuncula. Deinde ad diversa loca abeuntes, ascendit sanctus abbas Pantaleon in verticem alicujus exigui montis, in quo sibi speluncam quamdam confecit altam cubitus quinque, longam cubitus duos, latam tres (sic), tectam lapide, nec aliam fenestram habentem quam parvum aliquod foramen. In ea remansit annos quadraginta quinque, etc.

[27] [ostenditur, regnante Alameda, anno circiter 479,] Quæ si conferantur cum iis quæ de sancto sene, quem anno 525 adiit S. Elesbaas, in Actis antiquissimis S. Arethæ leguntur (supra num. 25), et cum iis etiam quæ in elogio modo laudato martyrum Negranensium habet Senkessar, luce meridiana clarius apparebit, eumdem sanctum senem designari his tribus monumentis. Insuper, ut advertit patriarcha Mendezius, in Æthiopum libris et in omnium ore id perpetuo obvium est, senem quem rex Calebus sive Elesbaas, antequam expeditionem Homeriticam susciperet, consilii audiendi gratia invisit, fuisse S. Pantaleonem [Tellez, pag. 82.] . At vero multis et invicte ostendimus in Actis S. Arethæ, expeditionem illam factam esse anno 525 [Acta SS. Octobr. tom. X, pag. 700, num. 132 et pag. 711, num. 172 et seq.] ; ex quo facile conficietur, quo circiter tempore S. Pantaleon, cum reliquis octo sanctis, Æthiopiam adierit. Etenim libri hagiographici tum Græci, tum Æthiopici nos docent, dictum sanctum tum temporis annos jam 45 exegisse in sua spelunca, sive turricula, et quum ab adventu in Æthiopiam alibi hospitatus esse non dicatur, et dici queat, annos istos 45 significare universam vitam monasticam, quam in Æthiopia exegerat, subductis 45 a 525, quo numero annus signatur expeditonis S. Elesbaæ, tempus ipsius adventus S. Pantaleonis in Æthiopiam propemodum reperietur: quem idcirco in annum incidere circiter 479 non immerito arbitramur. Idque mirum in modum aliunde confirmatur; infra enim ostendimus, ex ipsa Homeritarum historia, Alamedam anno præcedenti, seu 478, de his victoriam reportasse. Dicto igitur anno 479, novem monachi, quos Habessini novem sanctos vocitant, a patriarcha Alexandrino in Habessiniam, seu Æthiopiam, missi sunt; et anno præcedenti, Æthiopum rex Homeritidem, aut potius ejus provinciam aliquam, obtenta victoria, occupaverat, et quum promissis stare vellet, sacra christiana, si vinceret, amplectendi, a patriarcha Alexandrino, missa legatione, episcopum et clericos sollicitatus erat (num. 13).

[28] [novem sanctos ex Ægypto in Æthiopiam venisse.] Aliunde, in ipsa expeditione anni 525 (quam anno 522 factam esse Saltius ceterique credidere), et post quam advenisse novem sanctos, et conversum esse regem Æthiopum ejusque gentem idem viator autumabat (num. 22), multi monachi Æthiopes regem Elesbaan comitabantur [Acta SS. Oct. loc. cit. pag. 95, num. 36 et pag. 96, num. 37.] ; qui proin non secus ac Æthiopum gens, jamdudum erat christianus. Insuper, urbs Negrana, in qua Æthiopes a multis annis dominabantur, anno 523 aut 524, adveniente Dhu Nowaso, judæo persecutore, martyria suorum ultra quater mille computavit: inter quos fuit ipse phylarcha, sive regulus provinciæ, inclytus martyr S. Arethas; qui profecto sub ditione fuit Æthiopum. Ex quibus palam fit novem sanctos, quibus Æthiopiæ conversio adscribitur, illuc advenisse anno circiter 479; eos accersitos esse Alexandria a rege Æthiopico Ameda, qui devicto rege Homeritarum religioni christianæ, ut pollicitus erat, nomen dedit; et exinde per universam Æthiopiam evangelium propagari, ac superstitiones ethnicas in perpetuum renunciari cœpisse. Tres igitur expeditiones regum Æthiopum in Homeritidem, quæ præcipite sæculo quinto et ineunte sexto contigerunt, et ab auctoribus confuse narrantur, rite distinguimus ac separamus, earumque primam factam esse dicimus ab Alameda anno 478, alteram a S. Elesbaa anno 519, itemque tertiam anno 525. His constitutis et definitis, tum Actis S. Elesbaæ, tum præcedentium regum rebus gestis lux multa affulgebit; et quæ adhuc tenebris involvebantur et confusa erant, suis singula affixa temporibus, proprio lumine et nitore clarescent. Quocirca, ut promissis stemus, pauca illa, quæ de conditione rei christianæ in Æthiopia ab ætate S. Frumentii usque ad S. Elesbaan, enotuere, suo ordine jam proferimus; dein ipsius S. Elesbaæ historiam proposituri. Sed quoniam Theophanes chronographus regem Alamedam judæum fuisse scribit, et ab remotissima ætate judæos, qui ingenti numero hodiedum Æthiopiam incolunt, in ea versatos esse plerique crediderunt, alii ab Ægypto eos advenisse autumantes, alii e Palæstina post eversam Hierosolymam a Nabuchodonosor, hac de re universa simul quæstionem hic habebimus.

§III. Num rex Ela-Ameda, seu Alameda judæus fuerit; unde et quando judæi in Æthiopiam venerint; hujus regni ecclesia et hodiedum judaizat.

[Rex Alameda judæus non fuit quidquid scripserit Theophanes;] Ante omnia fatendum est, de regibus qui a medio sæculo quarto usque ad præcipitem jam quintum floruere, nihil præter nuda nomina, e veteribus monumentis erui posse. Quapropter, neglectis eorum rebus gestis, quæ propius ad scopum nostrum spectant tantum inquirere paulisper licebit; nimirum num christiani fuerint, et num post obitum S. Frumentii res christiana in Æthiopia floruerit, aut progressa sit. Prima ratio ut de eo dubitetur, eaque non levis, ipsa conversio est regis Alamedæ a cultu idolorum ad sacra christiana; de qua in superioribus fuse diximus. At Theophanes, inquies, dum post Malalam, victoriam memorat regis Amedæ (qui ab eo Adad [Vide supra, nnm. 4.] vocitatur), de Homeritis relatam, eum religione judæum fuisse scribit; quod si verum sit, intervertitur omnis Æthiopiæ historia, jamque Æthiopes seriem regum suorum a Salomone et regina austri prognatam esse, non immerito jactare videbuntur [Cfr tom. X Octob. pag. 725 et scriptores ibi laudati.] . En locum Theophanis, quem integrum dare opus non fuerit, siquidem pleraque ex Malala excerpsit: Hoc anno regem Exumitarum (sive Axumitarum) Indorum, QUI JUDÆI ERANT, inquit [Theophanes, tom. I, pag. 346, edit. Bonn.] , ex hujusmodi causa bellum sustinere contigit. Exumitarum rex interiorem Ægyptum occupat, et Judæorum opiniones sectatur. Romani porro mercatores ad Exumitam et interiores Indorum Æthiopumque partes per Homeritarum terras penetrant. Mercatores istos, ut moris erat, per Homeritæ montes iter agentes, rex Homeritarum Damianus [V. supra, num. 4.] , direptis eorum facultatibus omnibus, occidit: eo quod Romani, aiebat, Judæos secum habitantes vexant, et mortem eis non verentur inferre; ex quo commercium interiorum Indorum Exumitæ diremptum fuit. Iratus itaque Exumitarum rex Adad… Deo opitulante, magnam retulit victoriam… Eo nuncio Justinianus supra modum lætatus, episcopum quem ipsi vellent dari jussit. Legati, diligenti examine præmisso, Joannem quemdam, ecclesiæ sancti Joannis in magna Alexandria paramonarium, virum pium et cælibem, annorum duorum et sexaginta, delegerunt. Eo igitur abducto, ad regem Adad et propriam regionem redierunt. Ita demum Christi fidem professi, baptismi lumine cuncti fuerunt illustrati. Ex his satis apparet Theophanem, non secus ac antesignanos suos Malalam et Joannem, Ephesi episcopum, tres expeditiones regum Æthiopum in Homeritidem, in unum conflasse. Sed præterea, narrationem suam magnam partem ex Malala exscribens addit, ut dictum est, Axumitas sacris judaicis fuisse addictos. Atque istud quidem ex mera indiligentia scripsisse videtur, quod alii de cultu judaico regis Homeritæ narrant, attribuens regi Axumitarum. Etenim nullus auctor ante eum, ex iis qui ad nos usque pervenerunt, aliquid simile de rege Axumita literis mandavit; et qui eum secuti sunt, quod scribit de ejusdem regis judaismo, vel omittunt, vel negant.

[30] [dissentiunt enim reliqui historici. Judæi multi in Æthiopia habitant, eoque antiquitus advenerunt.] Sic Georgius Cedrenus, Theophanis, ut solet, vestigia premens, narrationem ducis sui, de bello Axumitas inter et Homeritas, accurate contrahit [Cedrenus, tom. I, pag. 656, edit. Bonn.] , sed de cultu judaico regis Axumitæ silet omnino. Nicephorus vero Callistus, dum easdem res gestas Historiæ suæ ecclesiasticæ, ut par erat, interserit, Theophani aperte contradicit. Eo vero adhuc imperium gubernante, inquit, nimirum Justiniano ut arbitratur, bellum Alamedæ cum Homeritis a bellis S. Elesbaæ non discernens, de quo alibi scripsimus [Supra, num. 4 et seqq.] , Axumitarum Indorum rex, GRÆCORUM SACRORUM CONSECTATOR, prælium cum Homeritis Indis, judaicam religionem colentibus commisit. Dein reliqua prosequitur Theophani de cetero inhærens, eademque narrat quæ nos ex historicis antiquioribus recitavimus. Theophanis igitur assertum, in quo ei nemo præluxit, et quod a nullo scriptore, quod sciam, assumptum est, quodque ille aliud agens, et quasi oscitanter scribens, chartæ mandavit, nullo negotio negligi potest. Non tamen negamus quin jam tum Judæi non pauci in Æthiopia fuerint, quum id in Ægypto quoque et Homeritide obtinuisse alibi ostenderimus [Acta SS. Octobr. tom. X, pag. 668.] , et jam præcedenti sæculo Jacobus Bruce minimum 100,000 illic vivere scribat, auctor vero recens hodiedum ad bis centena et quinquaginta millia ascendere asseveret [H. Stern, Wanderings among the Falashas in Abyssinia, pag. 194. London 1862.] . De quo argumento multi varie scripsere; et siquidem moribus judaicis religio christiana in Æthiopia a multis sæculis infecta est, operæ pretium fuerit quo ævo Judæi in hoc regnum advenerint, breviter inquirere.

[31] [Eversa Hierosolyma a Nabuchodonosor plerique advenisse sentiunt; quam sententiam pluribus confirmare] Hæc quæstio similis est illi quam de judæis arabicis instituimus tomo X Octobris [Pag. 668, num. 24 et seqq.] , possentque iterum sententiæ variæ hic recenseri, at quum harum una hucusque præ ceteris placuerit et reliquas fere complectatur, hanc expendisse satis fuerit. Quam his verbis effert Abulfeda, de Arabai scribens: Alii tamen dicunt Judæos advenisse … quando debellati sunt a Nabuchodonosor et diruta est Jerusalem [V. Tom. X Octobr. pag. 668.] . Devictus est Sedecias, captaque est Hierosolyma a Nabuchodonosor anno ante Christum natum 588, et tum maxime dispersos esse Judæos ante eversionem urbis a Tito, haud est dubium. Quæritur itaque num illo quoque tempore Judæi Æthiopes e patria migrarint; quam in rem aliqua notatu non indigna collegit eruditus viator Antonius d'Abbadie, cujusmodi sunt ista: 1° Hos Judæos, qui vulgo in Æthiopia Falasja, appellantur, initio secundæ lunæ post Pascha inchoare jejunium, dictum tornas, in memoriam jejunii quod principio obsidionis Hierosolymæ a Nabuchodonosor Hierosoly