Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober XII           Band Oktober XII           Anhang Oktober XII

28. Oktober


OCTOBRIS DIES VIGESIMA OCTAVA

SANCTI QUI V KALENDAS OCTOBRIS COLUNTUR.

S. Simon Chananæus, apostolus.
S. Thaddæus, qui et Judas, apostolus.
S. Thaddæus, discipulus Christi.
S. Cyrilla, virgo et martyr, Romæ.
S. Firmilianus, conf. pont. Cæsareæ in Cappadocia.
S. Melchion, presbyter Antiochenus.
S. Terentius, martyr.
S. Neonilla, conjux, martyr.
S. Sarbilus, eorum filius, martyr.
S. Nitas, eorum filius, martyr.
S. Hierax, eorum filius, martyr.
S. Theodulus, eorum filius, martyr
S. Photius, eorum filius, martyr.
S. Bele eorum filia, martyr.
S. Eunice, eorum filia, martyr.
S. Anastasia, virgo, martyr, Romæ.
S. Cyrillus, martyr, Romæ.
S. Ferrutius, miles et martyr, Moguntiæ in Germania.
S. Genesius Neophytus, martyr, Tigerni in Arvernia.
S. Fidelis, martyr, Comi in Italia.
S. Decentius, episcopus, martyr, Pisauri in Italia.
S. Germanus, diaconus, martyr, Pisauri in Italia.
S. Smaragdus, martyr Antiochiæ.
S. Marianus seu Mariana, martyr Antiochiæ.
S. Archelaidas, martyr Antiochiæ.
S. Diomedes, martyr, Leucopoli in Caria.
S. Sophronianus, martyr Carthaginensis.
S. Amarantus seu Amaranta, martyr.
S. Quintus, martyr.
S. Lucius, martyr.
S. Honoratus, conf. pont. Vercellis in Italia.
S. Gaudiosus, episcopus Africanus, Neapoli.
S. Salvius, eremita in diœcesi Rothomagensi.
S. Joannes, abbas Chuzebita, et episcopus Cæsariensis in Palæstina.
S. Faro, conf. pont. Meldis in Galliis.
S. Dorbheneus, abbas Hiensis.
S. Dodo, abbas Wasleriensis in Belgio.
S. Leodardus, pistor, Suessionibus in Galliis.
S. Neophytus, episcopus et martyr Urbnissii in Iberia.
S. Angelramus, episcopus Metenses in Galliis.
S. Victor I, episcopus Metenses in Galliis.
S. Victor II, episcopus Metenses in Galliis.
S. Sambatus, episcopus Metenses in Galliis.
S. Hesperius, episcopus Metenses in Galliis.
S. Villicus, episcopus Metenses in Galliis.
S. Petrus, episcopus Metenses in Galliis.
S. Stephanus Sabaita Poeta, monachus in Palæstina.
S. Remigius, episcopus Lugdunenses in Galliis.
S. Zacharias, episcopus Lugdunenses in Galliis.
S. Helias, episcopus Lugdunenses in Galliis.
S. Martinus, episcopus Lugdunenses in Galliis.
S. Amolo, episcopus Lugdunenses in Galliis.
S. Gebuinus, episcopus Lugdunenses in Galliis.
S. Sigolenus, abbas Stabulensis et Malmundariensis.
S. Godwinus, abbas Stabulensis et Malmundariensis.
S. Anglinus, abbas Stabulensis et Malmundariensis.
S. Albericus, abbas Stabulensis et Malmundariensis.
S. Odilon, abbas Stabulensis et Malmundariensis.
B. Joannes Chisius, ex ordine Eremitarum S. Augustini.
B. Stephanus Agazzari, canonicus regularis, Bononiæ in Italia.
B. Antonius Rubeus, conf. non pont. ex Ordine FF. Minorum, Sulmone in Italia.

APPENDIX

De Abraamo, episcopo Ephesino, monasterii Abraamitarum fundatore.

Prætermissi et in alios dies relati

S. Genovefæ translatio Parisiis memoratur hodie in Usuardo puro, in auctariis Adonis, in Martyrologio Germanico Walasseri seu Canisii, in Martyrologio Maurolyci, in Gallicano Saussayi, in Parisiensi cardinalis de Noaliis, in Catalogo generali sanctorum Ferrarii, in Gynecæo Arturi et in aliis fastis. De eadem propria collecta legebatur in antiquo Breviario Corisopitensi aliisque, et officium solemne in Breviario canonicorum S. Genovefæ Parisiensium. In Martyrologio Parisiensi breviter explicatur cujus rei fieret memoria his verbis: Parisiis, translatio corporis S. Genovefæ virginis e theca vetere in novam argenteam, sub Herberto abbate (anno circiter 1242); et festivitas variarum ejusdem translationum, quæ antea, Normannorum loca sacra vastantium metu, contigerant. Verum tamen abbate Herberto (ut ex Usuardo patet) multo est antiquior hæc festivitas; quæ orta videtur ex translatione, a S. Eligio verisimiliter anno 630 facta. Sed diutius his immorari hoc loco non licet, quum jam pridem in his Actis edita fuerit S. Genovefæ Vita ad diem III januarii
S. Salvii, episcopi et confessoris, natalem Ambianis celebrat hodie auctarium Adonis, item auctaria Ambianense et Centullense Usuardi; similiter Martyrologium Parisiense cardinalis de Noaliis, Ebroïcense episcopi de Rochechouart et Universale Castellani. Et quidem hac die obiit S. Salvius Ambianensis; sed de eo dixerunt decessores nostri ad diem, quo ejus nomen annuntiatur in Martyrologio Romano et paucis aliquot aliis, XI januarii.
S. Paulum episcopum, nulla sedis addita designatione, memorat hodie Eclogadion XI sæculi, quod ex bibliothecæ Cryptoferratensis literariis thesauris deprompsit ediditque ven. vir Theodorus Toscani, de re hagiographica plurimum ideo meritus, sicut et cæteri omnes qui vetera kalendaria, græca præsertim et orientalia, e musæorum tenebris eruunt. Verum quisnam ex pluribus Paulis, quos reveretur ecclesia græca, hic annuntietur, non absque errandi formidine, determinare aggredior. Attamen, ut sententiam meam aperiam, hic laudari S. Paulum, Prusæ in Bithynia episcopum, qui strenue contra Iconomachos decertavit, duplicem ob rationem arbitror. In primis enim, omnia fere Græcorum kalendaria hoc nomen habent, ac dein alium ejusdem civitatis episcopum, S. Timotheum martyrem, ad diem 10 junii in Eclogadio Crypto ferratensi invenio; ita ut Prusienses fasti sacri non latuerint Eclogadii collectorem. Pauca autem, quæ de illustri confessore Paulo tradita sunt, data fuerunt in opere nostro ad diem VIII martii.
Memoria patrum orientalium ἐν τῷ χάσματι, seu in fissura rupis. Ita legitur in Menæorum codice Sirmundiano et in alio codice Bollandiano incertæ originis. Quod quid significet diu multumque frustra quæsivi, donec tandem in Acta martyrum Sabaitarum inciderim, in quibus dubii certam solutionem inveni [Acta SS. tom. III Martii, pag. 173, cap. V et in fine, pag. 91, num. 47 et seqq.] . Patres enim illi, a Saracenis in antri cujusdam, quod ecclesiæ in morem aptatum fuerat, penitiorem recessum, quem fissuram rupis aut hiatum (græce χάσμα) Acta nuncupant, violenter intrusi, atque adeo impie igne et fumo torti sunt, ut decem et octo Christi confessores ibi atrocissimo supplicio perierint. Videtur autem horum memoria hac die illic celebrari, quoniam de S. Stephano Sabaita, qui eorum laudes cecinit, vitamque scripsit, hodie etiam festum agitur. Cætera vide ad horum martyrum propriam diem, XX martii.
S. Domninus, illustris Thessalonicensium athleta, I octobris a Græcis cultus, ut patet ex Anno Græco-Slavico (ubi tamen utriusque Domnini mutandæ sunt invicem siglæ), iterum hodie celebrant Menæa Sirmundiana, quorum elogium brevius hic recitare supervacaneum est, cum de hoc sancto disseruerint decessores nostri. Remittimus ergo lectorem ad ea quæ leguntur 1 octobris inter prætermissos, et præsertim ad locum, in quo sancti martyris gesta illustrantur, nempe ad diem XXX martii.
SS. Africani, Terentii, Maximi, Pompeji et aliorum XXXVI hodiernam commemorationem apud Græcos, quum in antiquioribus menæis manuscriptis et calendariis desit (reperitur enim in uno codice Florentino Prædicatorum, apud Sirletum et in excusis), recentius menæis illatam fuisse arbitramur. Ante sæculum XV admissa tamen fuit: namque eam Michael Athribensis, qui sæculo eodem martyrologium Copto-Arabicum conscripsit, suo libro inseruit, ut patet ex kalendario inde ab Assemanio [Catal. Mss. orientt. Bibl. Mediceæ, cod. CXV.] et a Cardinali Majo [Scriptt. vett. tom. IV, part. II, pag. 99.] deprompto, et ex Æthiopum fastis apud Ludolfum [Comment. pag. 396.] . Nomina vero, quæ in Catalogo Bibliothecæ Mediceæ legimus, licet cæteris accuratius scripta sint, et ipsa emendanda judicamus. Illic enim laudantur Maximus, Domitius, Victor et Philippus, dum contra apud Majum Nomitium pro Domitio, in schedis autem, cum decessoribus nostris communicalis, Themistium aut Timotheum et pro Victore Bacartum, Bocradem, Hypocratem habemus. Sed satis de his mendis, quæ ex indole linguæ Arabicæ quivis peritus facile explicabit. Non dubito quin Victori, Domitio et Philippo Africanus, Terentius et Pompejus substituendi sint. Fieri certe potest ut altera nomina alteris, mirum in modum (quod in lingua Arabica frequentius quam in cæteris accidit) depravatis, originem suam debeant: atqui si fieri potest, omnino et debet. Eadem enim quum sint Acta, ut ex breviario illius Martyrologii apud nos servato videmus, concludamus oportet ea fuisse a Græcis accepta ac proin ad Græcorum normam esse corrigenda. Accedit quod et in ipsis Græcis monumentis nomina non semper emendate scripta sunt, sic, verbi gratia, in Sirleti Menologio, in Synaxario, quod Hierosolymitanum credidit Scholzius, in Synaxariis Chiffletii et aliorum [Cfr Ann. Græca-Slav. ad diem 13 martii.] et in Eclogadio Cryptæferratæ ad diem 13 martii [Toscani, Ad typica Græcorum animadversiones, Roma, 1864.] pro Pompejo Publium offendimus. Horum autem martyrum Acta, quæ græce nondum sunt edita, a nostris decessoribus illustrata sunt ad diem X aprilis.
S. Sabam, cujus in Eclogadio Crypto ferratensi nomen lego, puto illum esse, quem idem Eclogadion cum sociis ad diem 24 aprilis, sicut et cætera fere Græcorum kalendaria, jam laudaverat. Eo autem fidentius hoc assero, quod eodem die in Chaldaico kalendario, Romæ anno 1624 edito, et die sequenti in Menæis excusis et in uno Menæorum codice Mediolanensi occurrit. Hujus sancti Acta declararunt decessores nostri ad diem XXIV aprilis.
S. Cyriacus, episcopus et martyr, cujus meminerunt Latini ad dies 1 et 4 maji, hodie a Slavis et Græcis colitur, ejusque synaxarium, compendio ex Actis extractum, in eorum libris legitur. Fabulosa ejus Acta, sapientesque de eo Danielis Papebrochii conjecturæ exstant in opere nostro ad diem IV maji.
Anna, S. Cyriaci mater, in Menæis græcis, post filii sui elogium, brevi annuntiatione et disticho celebratur. Verum neque nomen, neque martyrium, neque cultus hujus Annæ, sat firmo nituntur testimonio; nam de ipsa asserere non possumus quod de S. Cyriaco jure dicitur, ejus nimirum nomen, martyrium et cultum aliunde innotescere quam ex fabulosissimis Actis, quibus nemo prudens fidem aliquam præstabit. Cæterum quæ de illa feruntur collecta sunt in opere nostro ad diem IV maji.
S. Petrus Blachernita, qui vitam dedit pro assertione cultus sanctarum imaginum, associatur hodie in aliquot fastis (ut videre licet in Commentario de S. Stephano Poeta) S. Stephano Juniori Martyri. Vide ejus Acta ad diem XVI maji.
S. Celbi, regis Occidentalium Saxonum, monachi in Anglia. Hujus meminit Beda in gestis Anglorum. Hæc totidem verbis legimus ad hanc diem in Kalendario sanctorum ordinis S. Benedicti, quod anno 1527 Ferdinandus de Valye, monachus Cisterciencis in S. Salvatoris Antverpiensi cœnobio, absolvit. Sed inter reges Saxonum Occidentalium unus venit Ceoluulf, ex cujus nomine Celbus effingi potuerit. Verum hic neque monachus factus est, neque a Beda laudatur. Quamobrem alio convertamus nos oportet. Scilicet die proxime sequenti (29 octobris) Challoner in Martyrologio Britannico commemorationem celebrat S. Ceolulphi, aliquando regis Northumbrorum, eruditi religiosique principis, cui S. Beda Historiam suam dicavit et qui, amore regni cælestis terrestre regnum relinquens, monachus factus est in monasterio Lindisfarnensi; ubi vitam finivit medio sæculo VIII et, teste Guilielmo Malmesburiensi, post mortem miraculis claruit. Considerandum præterea est natalem Ven. Bedæ celebrari ab eodem Challonero eadem die 29 octobris; adeo ut dubitandum non sit quin studio sissimus vir SS. Bedæ et Ceoluulfi nomina conjuncta repererit in calendario aliquo. Sed ex Guilielmo Malmesburiensi constat ossa sanctorum Bedæ et Celuulfi, qui apud Lindisfarnum monachus et sanctus [vixit], in singulis saccis lineis reperta [De gestis pontificum Anglorum, lib. III ad finem, edit. Savilii, fol. V. 158.] et simul cum S. Cuthberti aliorumque sanctorum corpora ex terra defossa fuisse et in novam ecclesiam translata. Hic honor datus S. Cuthberto diebus 24, 25 et 29 augusti anni 1054 [Acta SS. tom. III Martii, pag. 138 et seqq.] ; sed nihil obstat quin duobus mensibus post eadem sors obtigerit SS. Ceoluulfi et Bedæ corporibus. Neque aliam excogitare possum causam ob quam ad hos dies SS. Ceoluulfi et Bedæ nomina in Ferdinandi de Valye et Challoneri fastis inscripta fuerint. Data sunt in opere S. Ceoluufli acta ad diem XV januarii et Ven. Bedæ ad diem XVII maji.
S. Gilberti abbatis translatio recolebatur in Carthusiæ Bruxellensis accessionibus ad Martyrologium Usuardi. Puto errore ad hanc diem relatam illam festivitatem ex 24 octobris, ad quam Saussayus recolit elevationem et translationem S. Gilberti, abbatis ex ordine Præmonstratensi in Arvernia. Sed de eo dictum est in opere nostro ad diem VI junii.
S. Cuneræ, virginis et martyris, translatio aut natalis memoratur hodie a Greveno et Molano in suis Usuardi editionibus, et secundum eos a Walassero in Martyrologio Canisiano, a Ferrario in Catalogo generali sanctorum, a Saussayo in Supplemento ad Martyrologium Gallicanum et ab Arturo in Gynecæo. De ea continuo recurret sermo in S. Kennera, olim culta ad diem 29 octobris in Galwedia, territorio Scotiæ. Acta S. Cuneræ, occisæ in Rhenen, Bataviæ oppidulo, illustrata fuerunt in hoc ipso opere ad diem XII junii.
S. Bassa, quæ cum S. Saba in Eclogadio Cryptoferratensi jungitur, et alibi in eodem codice non occurrit, alia esse vix potest ac celeberrima hujus nominis martyr, sequenti die in nonnullis Menæis memorata, et cujus fortitudinem, Machabæorum matre dignam, multis encomiis celebrarunt Græci et Latini et decessores nostri illustrarunt ad diem XXI augusti.
S. Bartholomæi apostoli ex Lipara insula Beneventum translatio recolitur hodie in Catalogo generali sanctorum Ferrarii; qui et addit summa solemnitate celebrari quotannis hanc translationem a Beneventanis, corpus sanctissimi apostoli se habere gloriantibus. Sed idem se habere in templo S. Bartholomæi in Insula gloriantur Romani. De hac controversia dictum est in hoc opere ad diem, qua secundum Martyrologium Romanum S. Bartholomæi Acta illustrata sunt, XXV augusti.
S. Apostolus Cleopas, frater Josephi, Sponsi [B. M. Virginis], annuntiatur hac die in codice Praxapostoli, Naniorum CLXX, apud Mingharellium, dum in Menæis Græcorum excusis ad diem 30 ejusdem mensis commemoratur. Sane de S. Cleopa et ejus cognatione cum Domino Nostro sæpius a compluribus auctoribus actum est, quam ut hic aliquid addere velimus. Remittimus ergo lectorem ad interpretes Novi Testamenti, et speciatim quidem ad libros de Evangeliis R. P. Patrizzii, et ad Lexicon Wineri [Biblisches Realwörterbuch.] , qui omnia congessit quæ ad quæstionis hujus discussionem (ne dicam solutionem) inservire possunt. Conferantur etiam quæ in opere nostro de hac re disputata sunt tum ad diem 21 octobris, tum ad natalem S. Cleopæ apud Latinos, XXV septembris.
S. Cosmæ et Damiani et trium fratrum memoria denuo hodie celebratur in nonnullis græcis kalendariis, in Menæis excusis antiquioribus atque inde in Sirleti Menologio et in Margunii Vitis, vernacule scriptis. Verum deleta est hæc annuntiatio in Menæis recentioribus, anno 1843 editis. Istud autem par nobile fratrum, quos Arabas et martyres in Lycia dicunt Græci, proprium officium ad diem 17 octobris apud ipsos habent. Cæterum illos fratres a Cosma et Damiano, martyribus Romanis, die 1 julii, et a Cosma et Damiano, Asianis confessoribus, die 1 novembris cultis, perperam distingui ostendit Stiltingus, qui accurate martyrum gesta illustravit ad diem XXVII septembris.
S. Divitani, episcopi Suessionensis, mentio fit ad hanc diem in codice Usuardi Rhemensi [Sollerius, Martyrologium Usuardi, pag. 615.] . De eo egerunt decessores nostri ad diem V octobris.
S. Andreas in Crisi, qui martyrium fecit pro defensione sanctarum imaginum, commemoratur hodie in aliquot fastis (ut in Commentario de S. Stephano Poeta docebimus). Ejus Acta enarrata fuerunt ad diem, qua potissime colitur, XVII octobris.
S. Donatum, episcopum, natione scotica seu hibernica, qui scripsit grammaticam, diei 28 octobris secundum Martyrologium Angliæ assignat P. Henricus Fitz-Simon in Catalogo sanctorum Hiberniæ, quem Philippus O'Sullevanus inseruit Historiæ catholicæ Hiberniæ compendio, anno 1850 a Matthæo Kelly novis curis edito. Est is S. Donatus, episcopus Fæsulanus prope Florentiam, qui artem grammaticam certissime docuit; sed adscripti ei libri totidem Dempsteri commenta sunt. Existimo diem 28 octobris scriptum esse facili typothetarum errore loco diei 22 octobris. Hac enim die colitur S. Donatus atque Acta ejus data fuerunt. Quæ itaque vide ad diem XXII octobris.
S. Severini, episcopi Burdigalensis, memoria recolitur hodie a Ferrario in Catalogo generali sanctorum; qua celebrari reditum beati viri Burdigalam, postquam Colonienses ad meliora traduxisset, tradit in Martyrologio Gallicano Saussayus: qui et addit suo ævo eum magis honoratum fuisse præsenti die quam 23 octobris, qua ejus nomen Martyrologio Romano inscriptum est. Sed hoc inde provenit quod S. Severinus Burdigalensis, annuntiandus die 25 octobris, et S. Severinus Coloniensis, die 23 octobris, in unum virum confusi sunt. De ambobus distinguendis et de illorum gestis dictum est in opere nostro ad diem XXIII octobris.
S. Ritutus confessor, quasi cultus Carthagine, non secus ac S. Suffratianus seu Sophronianus, annuntiatur hodie in auctario Barberiniano Martyrologii Bedæ. Quum alibi nuspiam hic sanctus prodeat, quumque nomen neque latinum, neque græcum, neque germanicum, neque celticum sit, non est dubitandum quin sit sphalma seu alius nominis corruptela. Est forte S. Rogatus, martyr Nicomediensis, de quo dictum est ad XXIV octobris.
SS. Beoanus et Mellanus præsenti die annuntiantur in Martyrologio Tamlactensi, edito a Matthæo Kelly. Hos eosdem esse credidit Michael O'Clery [Martyrologium Dungallense, editum a Todd et Reeves, pag. 284.] ac ii qui ad diem 26 octobris in eodem Tamlactensi Martyrogio annuntiantur his verbis: Nasadius, Beoanus et Mellanus, tres sancti de Britannia et in una ecclesia sunt, in regione Hivechiæ, in Ultonia, Tamlacta-Umhuil, juxta lacum Bricreann. Quocirca ille idem Clericus ad diem 26 octobris scripsit: Beoanus, episcopus, et Meallanus, de Tamlacht Menainn, juxta lacum Bricrenn in regione Hivechiæ, in Ultonia. Sed diversi videntur, tum quoniam sine gravissima ratione ponendum non est trium dierum spatio bis commemorari SS. Beoanum et Mellanum, tum quoniam adjecto S. Nasadii nomine ambo manipuli distinguuntur. Colganus [Trias Thaumaturga, pag. 378.] , satis non habens eos confundere, contendit insuper eosdem esse ac SS. Beoanum et Mellanum, qui in visione celeberrima apparuerunt S. Fursæo. Sed manifestum est SS. Beoanum et Mellanum, qui S. Nasadium socium habuerunt, esse diversos a S. Fursæi cælestibus magistris: illi enim Britanni fuerunt, hi Scoti seu Hiberni, ut et in Vitis S. Fursæi [Acta SS. tom. II Januarii, pag. 39.] traditur, et in Historia Anglorum Ven. Bedæ [Lib. III, cap. 19.] . Et quidem ad diem 7 februarii hæc Clericus in Dungallensi Martyrologio perhibet: Meallanus, Mac-Ui-Coinn, de insula Mac-ui-Coinn, in lacu Oirb-sen, in Connacia, in regione (additur in Martyrologio Casselensi) de Hibh-sean, erat spiritualis pater Fursæi, qui perrexit Peronam. Deinde SS. Beoani, Mellani et Nasadii corpora servabantur in Tamlacht-Menainn: contra SS. Beoani et Mellani corpora exsistebant Peronæ. Illi itaque a se invicem distinguendi videntur. An vero SS. Beoanus et Mellanus, laudati in Tamlactensi Martyrologio, iidem sint ac S. Fursæi magistri, alia prorsus est quæstio; in qua ab affirmantium parte libentius stabo, partim ne multa Beoanorum et Mellanorum paria admittere cogar, partim quoniam qui hodie prodeunt SS. Beoanus et Mellanus absque ulla loci aut officii designatione, aliis nullis convenientius assimilari possunt quam S. Fursæi magistris. Sed nolim hunc locum claudere quin ad ea, quæ ad diem 26 octobris de SS. Beoano, Mellano et Nasadio dixi, pauca addam de Tamlacht Menand seu Tamlacht Umhuil, prope lacum Bricrenn, in regione Hivechiæ in Ultonia, ubi illorum sepulta fuerunt corpora. Ostendi illic hunc locum positum esse in alterutra baronia Dower Iveagh et Upper Iveagh, comitatu Dunensi; sed de Tamlacto nihil definire potueram. Verum postmodum venerunt in musæum nostrum Ecclesiasticæ antiquitates Dunenses, Connorenses et Dromorenses, quas anno 1847 Guilielmus Reeves, toties a me et numquam satis laudatus, edidit. Hic itaque ostendit [Ecclesiastical antiquities of Down, Conor and Dromor, pag. 112 et 113.] in parœcia Aghaderg, olim Achyderig, inter Banbridge et Newry, positum esse lacum Bricrenn, prope quem assurgit oppidulum Loughbrickland; Tamlactum, ubi olim stabat parœciale templum, ibidem repræsentari agro Drumsallagh, in ripa occidentali lacus; et nominis Menand superesse vestigia, quum in parte meridionali parœciæ campus adhuc exstet Meenan appellatus. Paulo plura dabit Reevius. Nos autem, ut hæc concludamus, siquidem videntur illi alii sancti iidem qui S. Fursæi comites, monendus est lector disputatum fuisse de S. Mellano seu Meldano, et simul de S. Beoano, (nam omnia ambobus sunt communia), ad dictam diem VII februarii.
Siqui autem tueri velint eosdem eos esse ac Tamlactenses ad lacum Bricrenn, videant quæ scripsimus ad diem XXVI octobris.
SS. Mellanum, Beoanum et Nasadium, natione Britannos atque utique a Mellano et Beoano, Martyrologio Tamlactensi ad hanc diem inscriptis, diversos, olim in Hibernia, provincia Ultoniæ, hodie cultos fuisse perhibet Colganus [Acta SS. Hiberniæ, tom. I, pag. 364.] ; nisi potius (atque ita quidem censeo) typographorum errore editum fuerit 28 octobris loco 26 octobris. De iis, martyrologia Hibernica secutus, dixi (ut continuo monui) ad diem XXVI octobris.
SS. Tharsi, Polycarpi, Caji, Eumenii, Januarii, Tarrei et Florentii, martyrum in Phrygia, natalem celebrat hodie Galesinius in suo Martyrologio; quibus et Cumenium addit Maurolycus. Eumenius et Cumenius ficti sunt ex nomine civitatis Eumeniæ in Phrygia; Tharsus et Tarreus repræsentant S. Thraseam; Polycarpus et Cajus genuina sunt nomina. Januarius est diaconus Turritanus, socius S. Proti. S. Florentius est martyr Tilæcastrensis Galliis. De S. Januario dictum est ad diem XXV octobris; de reliquis ad diem XXVII octobris.
SS. Vincentiæ, Sabinæ et Christetæ, martyrum Abulensium, quorum Acta ad diem proxime præcedentem illustrata fuerunt, memoriam hodie recolit Florus in codicibus Atrebatensi, Tornacensi et Lætiensi; unde etiam translati fuerunt in Tornacensem S. Martini codicem Martyrologii Usuardi. Gloriosæ eorum passionis decora apparent in opere nostro ad diem XXVII octobris.
In Agerensi S. Petri basilica principatus Cathaloniæ Hispaniæ depositio sacrarum exuviarum S. Sabinæ, civis Emeritensis in Hispania et martyris Agennensis in Gallia, ubi cum S. Fide concive propter Christi sponsi nomen ejusque confessionem martyrio coronata est. Hæc Tamayus ad hanc diem in Martyrologio Hispanico; sed meræ sunt fabulæ. S. Sabina natione Emeretensi nequaquam fuit, neque socia S. Fidei Agennensis [Florez, España sagrada, tom. XIII, pag. 306; Acta SS. tom. III Octobris, pag. 268.] ; sed martyrium fecit Abulæ cum SS. Vincentio et Christete. De trinis sanctis martyribus et de corpore S. Sabinæ, in Agerensi templo deposito, dictum est in hoc ipso tomo ad diem XXVII octobris.
Dedicatio basilicæ S. Lamberti martyris Leodii commemoratur hodie a Molano in accessionibus ad Usuardum, a Walassero in Martyrologio Canisiano, a Ferrario in Catalogo generali sanctorum. Verumtamen, propter festum apostolorum Simonis et Judæ, nulla fiebat hujus solemnitatis memoria in illa basilica, ut mihi constat ex Breviariis Leodiensibus, anno 1488 et deinceps impressis; ita ut contenti essent Leodienses canonici Martyrologii annuntiatione; in qua et hæc legebantur: Facta est autem hæc dedicatio sexto anno episcopatus Baldrici nostri episcopi, (Christi 1013,) a sanctissimo viro Dei Hereberto, Coloniensi archiepiscopo. Pluribus hoc celebritatum genus prosequi non solemus. Cæterum vide scriptores Leodienses et ipsa nostra Acta ad diem 17 mensis septembris [Acta SS. tom. V Septembris, pag. 573.]
S. Arcelladus, Arcelludus seu Artheladus, hodie in laterculis Hieronymianis laudatus, idem est ac S. Archelaïdas, de quo dicetur infra.
S. Suffronisianus, Suffrasianus, Suffratianus, Suffronisænus seu Fofronius S. Sophroniani nominis, de quo infra fiet mentio, immutationes sunt.
S. Marandus, Mirandus seu Nicander, martyr Antiochenus, occurrit hodie in pluribus laterculis Hieronymianis. Est corruptela nominis S. Smaragdi, cujus hodie memoriam infra recolimus.
S. Mauriana, martyr Antiochena, quæ hodie in codicibus Hieronymianis Lucensibus Florentinii laudatur, et S. Marina in codice Augustano Sollerii, est eadem ac S. Mariana seu Marianus; de quo infra fiet sermo.
S. Justi nomen miscet hodie turmæ S. Amaranti martyris codex Corbejensis major, errore non facile explicabili.
S. Cæsarium ad hanc diem repererunt decessores nostri in Calendario, quod ex indiciis aliquot videtur mihi esse Calendarium Gregorianum perpetuum, anno 1583 Duaci editum. Qui habent hoc Calendarium, ipsi videant unde hoc nomen ad præsentem diem illuc venerit. Certe in Calendario Missalis Gregoriani, anno 1582 editi, de S. Cæsario, neque hac, neque alia die, ulla fit mentio; nulla item in tot martyrologiis, quæ continuo volvimus.
S. Marcum episcopum, quasi hodie Autissiodori cultum, annuntiat Florarium ms. quod penes decessores erat. Est ille idem, qui in Martyrologio S. Sabini in Levitania, diœcesi Tarbiensi, (quod Martyrologium scriptum fuit sæculo XII et in lucem datum a Saussayo ad finem Martyrologii Gallicani,) ad diem 20 aprilis annuntiatur his verbis: In Autissiodoro civitate, sancti Marci episcopi. Sed nullus Marcus inter episcopos Autissiodorenses; neque alius Marci episcopi mentio in Martyrologiis antiquis et recentibus Autissiodorensibus. Quid ergo? Quum die 20 aprilis illic olim coleretur S. Marianus monachus et S. Mamertinus abbas, conjecturam fecerunt decessores in prætermissis ad illam diem per S. Marcum episcopum repræsentari alterutrum. Sed præter modum violenta medicatio: Marcum in Marianum seu Mamertinum mutare, et episcopum in monachum seu abbatem. Venit itaque mihi in mentem dubitatio num forte ille Marcus episcopus Britannus sit, qui prope SS. Medardi et Sebastiani Suessionense monasterium vitam eremiticam duxit et in Miraculis S. Germani Autissiodorensis a S. Heirico laudatur plurimum [Ibid. tom. VII Julii, pag. 272.] ; qui facile extraneo videri potuit vixisse Autissiodori, quum S. Heiricus Suessiones taceat. Sed hæc conjectura justo propius ad meram suspicionem accedit.

S. Dalmachus hodie annuntiatur in Kalendario Hibernico, quod initio sæculi XVII circum ferebatur, quamquam non multa cura collectum esset [O'Sullevan, Hist. cath. Hiberniæ compendium, edit. 1850, pag. 49 et seqq.] . In Catalogo alphabetico aliquot sanctorum Hiberniæ P. Henrici Fitz-Simon legitur similiter: S. Dalmachus episcopus, 28 octobris; et Floratius designatur quasi fons, ex quo hæc memoria sumpta sit: quod Floratii nomen, passim in Fitz-Simonii Catalogo (quale editum est) obvium, effictum est ex Flora, siglis Florarii; quo vocabulo Martyrologia, undequaque collecta, appellare solebant. Hanc auctoritatem secutus, celebrat hac die Ferrarius in Catalogo generali sanctorum memoriam S. Dalmachi, episcopi in Hibernia. Quem Dalmachum seu Dalmacium eumdem esse ac S. Dalbhach de Cuil Collainge, qui in Tamlactensi et Dungallensi Martyrologiis ad diem 23 octobris celebratur, liquet ex indice, quem Michael O'Clery adjecit ad Dungallense Martyrologium. De eo itaque in prætermissis diximus ad illam diem 23 octobris. Sed tunc in lucem nondum venerat curis Jacobi Todd et Guilielmi Reeves Martyrologium Dungallense; ex quo jam pauca decerpere juvat. Erat itaque S. Dalbhac seu Dalmacius ex genere Oilioll Flannbeg, filii Fiachæ Muilleathan, filii Eugenii seu Eoghan Mor, filii Oilioll Olum. Cuiminus de Condeire in poemate, cujus initium est: “Patricius de Ard Macha civitate amabat, etc.” tradidit hunc sanctum pœnitentiæ fuisse plurimum deditum, neque umquam in vita latus manu attigisse. Scripsit nempe de eo:
Pulcher Dalbhach de Cuil amabat
Exercere magnam pœnitentiam;
Manus ejus numquam tetigit ejus latus,
      Quamdiu retinuit spiritum.
Abbanus primus sacrum fecit locum Cuil Collainge. — Oilioll Olum, ex genere Deirythine, primus monarcha [O'Donovan, Miscellany of the Celtic society, pag. 5.] Mumoniæ, celebris est in historiis Hibernicis [Cfr O'Curry, Lectures of the ms. materials of ancient Irish history, pag. 209 et seqq.] . Anno 234 mortuus esse traditur [The four Masters, ad an. 158, pag. 113.] ; unde intelligitur in illa genealogia hiatus esse, quum S. Dalbhach sæculo VI vixerit seu potius posterior sit. Prognatus hic sanctus Eugenio, filio natu maximo; unde gens Eugenianorum; qua se ortos dicunt Mac Carthy, O'Callachan, O'Sullivan, O'Keeff, etc. Ferebatur S. Patricius generi Oilioll Olum benedixisse; cui regnum destinatum in universam Hiberniam: sed hæc falsa opinio [O'Donovan, The book of Rights, pag. 53, 56 et 230.] . Cuimini de Condeire seu Connor, qui floruisse traditur circa annum 686, poema de virtutibus præcipuis sanctorum, anglice versum a Joanne O'Donovan, edidit Matthæus Kelly [Calendar of Irish Saints, pag. 161 et seqq.] . Quum itaque illic S. Dalbhach inter potissimos sanctos Hiberniæ celebretur, patet summam olim fuisse ejus venerationem. De Cuil Collainge, qui locus fuit in comitatu Corcagiensi prope Killcrumper, aliquid supra tentavimus in Commentario prævio, num. 14, ad Vitam S. Abbani, atque aliquid etiam in Annotatis ad eamdem.

S. Nathi, nulla alia addita designatione, commemoratur hodie in Martyrologio Tamlactensi; qui et Nathe episcopus vocatur in Martyrologio Dungallensi. Sed quis is sit quis dixerit? Michael O'Clery initio sæculi XVII, quum memoriæ sanctorum minus obliteratæ essent, ad Dungallensem commemorationem hæc addidit: Existimo esse Nathi, filium Senachi, de genere Conchobhari Abhradhruadh, Lageniensis. Et ad diem 1 augusti, qua prodit Nathi, episcopus, de Cuil Fuitherbe, hæc alia, quibus significet aut saltem innuat utrobique de eodem viro agi: Historia sanctorum in poemate (S. Ængussii Cæledei, cujus initium est: Naomhsheanchus naomh Inse Fail, Sacra historia sanctorum insulæ Fail,) tradit exstitisse episcopum Nathi, filium Senachi, de genere Mesincorbi, Lageniensis. De hoc genere pauca dixi supra in S. Abbano. Sed ex his salis manifestum est jam pridem periisse notitiam gestorum S. Nathi, hodie olim in Hibernia culti.
S. Colmannus annuntiatur hodie in Tamlactensi et Dungallensi Martyrologiis, nulla addita designatione, qua ab innumeris distinguatur cognominibus.
SS. Suibhne et Conan commemorantur hodie in iisdem Martyrologiis, neque loci cultus, neque officiorum designatione adjecta. Rariora hæc nomina, pluribus tamen communia; ita ut divinare nequeam quinam illi sint.
S. Mobeoc memoratur hodie in Martyrologio Tamlactensi; sed in Dungallensi dicitur Mobecocc. Utrobique Mo est Meus, ad significandum amorem et venerationem additum, ut gallice in Monsieur, Madame, Notre-Seigneur, Notre-Dame, etc. Oc est diminutivi signum, quo etiam amor indicetur; qui usus olim etiam in Belgio, Gallia et alibi invaluerat. Mobeoc itaque est idem nomen ac Beanus seu Beoanus; et Mobecocc idem ac Becanus. Sed tot Beani et Becani in fastis hibernicis occurrunt, ut ne conjecturis quidem locus sit. Siquæ tamen facienda sit, nonne hodie bis annuntiatur S. Beanus seu Beoanus, de quo supra? Facile fieri potest ut, qui Tamlactense Martyrologium collegit, inciderit in calendarium, in quo solus S. Mobeoc seu Beoanus legebatur, et in alterum, in quo idem S. Beoanus sociabatur cum S. Mellano, atque duos diversos crediderit. Centena hujus erroris exempla in Hieronymianis fastis obvia sunt.
S. Arsenio, archiepiscopo Serbiæ, quam libentissime locum in nostro opere daremus, quandoquidem non in schismate, sed in Romanæ Sedis communione vixisse discipulus S. Sabæ dilectissimus censendus est. Verum nobis deficiunt documenta, ad sancti viri res gestas digne illustrandas necessaria; magnopere ideo exoptamus ut doctissimus auctor Anni Græco-Slavici publici quamprimum juris faciat Vitas sanctorum slavicarum ecclesiarum, quæ multa, occidentalibus scriptoribus prorsus incognita, et ad res ecclesiasticas non magis quam ad civiles pertinentia, maximo omnium plausu contineant. Donec voti compotes simus, satis sit oportet, brevis notitia quam ad hanc diem im Anno Græco-Slavico lector inveniet.
Harmackarus, alias Hermocarus, Harmacarius, Harimackarus et Erwacherus, sextus episcopus Ultrajectinus, licet a Siffrido Petro [Cfr Beka, Historia Ultrajectina, pag. 136.] in catalogo episcoporum hujus ecclesiæ nuncupetur sanctus, nuspiam tamen videtur cultu publico fuisse cohonestatus. Hunc sæculo VIII exeunte vel IX ineunte post S. Willibrordum Ultrajectensi ecclesiæ præfuisse referunt Beka [Ibid. pag. 21 et 22.] , Heda [Heda, Historia episcoporum Ultrajectinorum, pag. 43.] , Van Heussen [Hist. episcopatus Ultrajectini, tom. I, pag. 6.] aliique, qui omnes ejus laudant pietatem in Deum et zelum animarum. Harmackarum obiisse 28 augusti existimat Heda, sed id 28 octobris accidisse censet Beka.
B. Simonem abbatem hac die commemorari in Calendario Cisterciensi, (utique Divionensi anni 1617), annotatum reperio Henschenii manu in decessorum nostrorum reliquiis. Deinde, in Catalogo chronologico geographico sanctorum, beatorum ac servorum Dei ordinis Cisterciensis, quem Sigismundus Alberti anno 1712 Monteregali edidit, hæc leguntur: B. Simeon, monachus Clarævallensis; 28 octobris, 1160. Sed hoc anno in Claravalle nullus obiit insignis monachus, nomine Simeon; neque in indice clarorum virorum hujus asceterii aliquis Simeon reperitur. Sed ad annum 1161 a Manriquio [Annales Cisterc. ad an. 1161, cap. V, num. 3, tom. II, pag. 353.] consignatur obitus Simonis: qui quum abbas Benedictinus Caziaci, diœcesi Suessionensi, esset, diu frustra a S. Bernardo petierat inter Cistercienses cooptari: quam gratiam non nisi post mortem beatissimi viri consecutus est, septennium deinde in Claravalle monachus futurus. Porro, quum vita functus sit S. Bernardus die 20 augusti anni 1153, pro intervallo quod inter sanctissimi abbatis recessum et Simonis Caziacensis adventum posueris, diem obiverit Simon anno 1160 aut 1161. Præterea hic idem et abbas dici potest et monachus: abbas enim benedictus est Caziaci, sed non nisi in monachorum ordinem admissus est in Claravalle. Eum laudat Henriquesius in Menologio Cisterciensi ad diem 4 septembris vocatque B. Simonem, olim abbatem Caziaci ordinis Benedictini, et postmodum monachum Cisterciensem. Sed nulla prorsus adsunt honoris ecclesiastici signa: et quæ de eo innotuerunt, data fuerunt a decessoribus nostris in Commentario de S. Bernardo [Acta SS. tom. IV Augusti, pag. 225.] .
B. Egbertum, conversum Villariensem in Brabantia, laudat hac die Henriquesius in Menologio Cisterciensi, quod patrum ordinis libenter audiebat et libentissime æmulabatur virtutes; in quibus celeber evaserit, ab omnibus ut sanctus laudatus et a Christo cum ingenti cælitum comitatu visitatus. Hinc derivatum est hoc encomium in Menologium Benedictinum Bucelini, in Vitas hispanicas sanctorum ordinis S. Benedicti Herreræ, in Menologium Benedictinum germanicum Lechleri et in alios hujusmodi libros; quin etiam, quod longe majoris momenti est in Martyrologium ms. Villariense, quo in choro utebantur illi monachi et quod nunc in musæo nostro asservatur. Sed animadvertendum est hoc Martyrologium non solum centum annis antiquius non esse Urbanianis decretis, sed integro saltem sæculo esse posterius, ut ex charta et scriptura manifestum est. Deinde nuspiam apparet præclari hujus viri tumulum aut imagines in honore fuisse aut quidquam fuisse factum quod cultus ecclesiastici indicium sit, præter annuntiationem illam martyrologicam, plane illegitimam. Demum ignoratur omnino quomodo in notitiam Egberti nominis devenerit Henriquesius: in annotatis citat Librum de claris luminaribus Villariensis cœnobii et Chronicum Villariense; sed hoc Chronicum et ille Liber una et eadem est lucubratio, quam Martenius [Thesaurus anecdotorum, tom. II, col. 1267 et seqq.] edidit cum titulo Historiæ monasterii Villariensis in Brabantia ordinis Cisterciensis, libris tribus distincta: quorum primus continet Vitas abbatum, secundus monachorum, tertius conversorum. Atque ad finem tertii hujus libri venit caput XIII, quo referuntur illius conversi laudes. Sed dicitur conversus quidam de domo Villariensi pistoriæ artis; titulus vero est: De quodam fratre pistore; ita ut in exemplari, quo usus est Henriquesius, aut in eo, quod descripsit Martenius, Egberti nomen non legatur. Eum itaque prætermittere cogimur.
Rainerium, monachum Cassinensem et martyrem;
Mamilanum seu Maximilianum, abbatem Hispanum;
Agilbodum, monachum Bobiensem; et
Joannem et Candidum, discipulos B. Mariani, annuntiat hodie Bucelinus in Nomenclatore Menologii Benedictini; quo Nomenclatore conclusit multa ignota nomina. Sed in auctoritatem hujus Nomenclatoris hoc loco inquirere nolumus, satis habentes annotare nullam ex illis videri assecutum umquam ecclesiasticos honores.
Gregorium Sayrum, monachum benedictinum Anglum, qui anno 1602 in S. Georgii Majoris monasterio obiit, et
Em. V. Joannem Bonam, ex abbate generali Cisterciensi S. E. R. cardinalem creatum, literis et sacræ antiquitatis scientia insignem, laudat hac die Schindelius in Menologii Bucelini Supplemento; sed ambo cultu ecclesiastico carent, neque actum est de iis inter sanctos recensendis.
Silvanum Boselli, fundatorem eremi Camaldulensis S. Josephi prope Vindobonam in Austria, vita functum anno 1679, laudat hodie Basilius Duverchius in Diario Camaldulensi. Numquam ecclesiasticum cultum adeptus est venerabilis vir.
B. Briolaya virgo, quæ, nuptias ipsi a parentibus propositas et sæculi commoditates fastidiens, Christo virginum sponso dulciter adhæsit et in cœnobio Eboracensi in Lusitania habitum Cisterciensem assumpsit; ubi continuum silentium omnium admiratione sanctissime custodivit, laudatur hodie ab Henriquesio in Menologio Cisterciensi et secundum eum a Bucelino, Herrera, Lechlero, Cherlio aliisque menologis Benedictinis. His omnibus præivit Bernardus de Brito, qui in Annalibus ordinis Cisterciensibus, quos anno 1602 sex libris Ulyssipone edidit, tomo I, lib. V, cap. 33, ejus Vitam lusitanice edidit. Sed nullum cultus ecclesiastici vestigium deprehendimus, quamquam hæc virgo circa annum 1500 diem obiverit.
Apolloniam de Odescalchis, monialem in Comensi S. Laurentii abbatia, beatæ titulo donat hodie Robertus Schindele in Supplemento ad Bucelini Menologium Benedictinum, quasi Tattium in Sanctuario Novocomensi secutus; sed reapse in hoc Sanctuario nihil de Apollonia reperi.
Michael Lazarum, qui anno 1570 vestem FF. Prædicatorum in conventu Valentino induit atque anno 1602 in festo apostolorum Simonis et Judæ ad tumulum deposuit, postquam diu magistri novitiorum gravissima munia præclare fecisset, celebrant hodie Marchesius et Emmanuel a Lima in Sacro Diario et in Hagiologio Dominicanis, Lopesium, Pium aliosque secuti. Sed desunt cultus indicia.
Robertum a Saxonia, anno 1278 pientissime vita functum;
Petrum Carolum, fratrem B. Mauricii ex sanguine regio Hungarræ, pie mortuum anno circiter 1300;
Moniales viginti et unam, omnes fere eodem morbo circa annum 1500 in monasterio S. Mariæ in Medimna Campestri extinctas;
Joannam Baptistam Martel, monialem monasterii SS. Rosarii, Darocæ, provincia Valentina;
Agnetem Comor, matrem monasterii Cæsaraugastani S. Agnetis, provincia Aragonensi, præsenti die, anno 1568, ad cælos progressam;
Mariam a S. Helena, unam ex fundatricibus conventus Hispalensis S. Mariæ Gratiarum, circa annum 1590 hujus vitæ miseriis ereptam; et
Franciscum Varo, natione Hispanum, professione presbyterum, cum tribus aliis sui ordinis alumnis anno 1668 in carcerem a Sinis conjectum, (de quibus postea nihil amplius auditum est), accenset hodie Michaeli Lazaro Emmanuel a Lima in Hagiologio suo Dominicano, Robertum a Saxonia et Petrum Carolum beatos nuncupans, reliquos laudans a virtutibus; sed neque de duorum priorum cultu ecclesiastico nobis constat.
Benedictum a Piratro, qui S. Francisco morienti adstitit, laudant hodie Arturus et Hueberus in Menologiis Franciscanis. Beati titulo ornat eum Arturus; sed Hueberus, Urbani VIII decretorum minus negligens, ab eo abstinet; et quidem Gonzaga, qui tantum FF. Minorum agmen inter sanctos motu proprio retulit, Benedictum a Piratro catalogo suo non inscripsit; neque Waddingus, qui ad annum 1229 Benedicti meminit, eum sanctis accenset.
B. Galli confessoris Strigonii in Hungaria natalem celebrat hodie Arturus in Menologio Franciscano; laudans eum quod tanta ejus extitit sanctitas, ut pulvis ex ejus sepulcro haustus infirmos sanaverit. Quam laudem jam pridem ei dederant Marcus Ulyssiponensis et Waddingus; postmodum vero Hueberus in Menologio S. Francisci ad diem 20 novembris. Sed Marcus, Waddingus et Hueberus vocant eum non beatum, sed devotissimum fratrem. Gonzaga tamen, non minus liberalis in beatificandis ordinis suis alumnis quam Arturus, medio sæculo ante hunc Gallum jam beatum appellaverat. Profecto apparet Galli sepulcrum in magna fuisse veneratione: sed hæc veneratio ideo ecclesiastica non fuit; multo minus perennis, quum Turci, Strigonio multos annos potiti, omnia religiosa loca violaverint, neque pepercerint FF. Minorum conventui.
Joannem a Cordovilla, qui Calpe in territorio Gaditano adullo sæculo XVI diem obiit, laudant hodie Arturus, augens eum titulo beati, et Hueberus, ab hoc titulo abstinens, in Menologiis Franciscanis. Ecclesiasticum cultum sortitus est numquam.
Alexandrum Vironensem, qui Pistorii in Thuscia diem clausit extremum, rerum cælestium contemplatione clarus;
Germanum Auberti, aliquando commissarium generalem apud Observantes Ultramontanos, qui Sagii in Normannia circa annum 1460 decessit;
Thomam a S. Antonio, qui anno 1540 Romæ in conventu Aræcæli vita functus est;
Didacum de Moncado, inter Discalceatos Alcantarinos a mutuo cum B. Maria Virgine commercio celebratum;
Petrum Xendai et Thomam Sacajuro, anno 1630 Nangasachii in Japonia martyrio affectos atque ante aut post mortem tertio ordini S. Francisci adscriptos;
Georgium Wilbergium et Henricum Brisium, anno 1635 Confluentiam inter et Moguntiam ab hæreticis interfectos; et
Ludovicam ab Ascensione, Carrioni de Comitibus in territorio Palentino abbatissam, quæ anno 1636 vitam plane mirabilem absolvit, laudat hodie Hueberus in Menologio Franciscano; nullum ex his sanctum aut beatum appellans. Aliquot ex eis celebrat Arturus aliis diebus, pro more eos beatos nuncupans; sed improvide, quum ne initium quidem cultus ecclesiastici exstiterit.
Eadem die Lugani translatio sanctorum martyrum Æmiliani, Valentini, Lazari et Antonii cum plurimis aliis sacris lipsanis, quæ delata ex urbe in ecclesia sanctissimæ Trinitatis FF. MM. Capuccinorum condita sunt et hodie, anno 1657, confluentibus undique populis, exposita, dignam in eo tractu venerationem, maxime ultima die dominica mensis octobris, habere cœperunt. Hæc ad hanc diem Primus de Tattis in Sanctuario seu Martyrologio Novocomensi; qui et monet P. Antonium Mariam a Lugano Romæ alia multa sanctorum corpora partim aut integra collegisse et in patriam asportasse. Sed quum horum martyrum, omnium (ni fallor) cœmeterialium, passio nos plane lateat, cogimur eos præterire, felicioribus ingeniis permittentes eorum gestorum, temporum et beatæ mortis examen.
Ipsa die, apud Dungum, in ecclesia S. Mariæ, cui cognomen a Flumine, translatio pariter SS. Christi martyrum Dionysii pueri et Salvatoris, Romanorum, quorum corpora, olim ex cœmeteriis Urbanis elevata et Novocomum asportata, hac die magna populorum frequentia per oppidum delata sunt et postremo una cum unius sancti innocentis corpusculo in sacello D. Antonii Patavini honorifice collocata. Hactenus idem ille Tattius in eodem Sanctuario; ubi docet anno 1653 præsenti die has exuvias solemni pompa fuisse circumlatas. Salvator proculdubio nomen novum est; et quum plerique pueri, in cœmeteriis Romanis sepulti, anonymi sint, suspicamur hoc quoque nomen impositum fuisse ab episcopo Porphyrensi. Ne vero lectori singulare videatur Dionysium puerum inter martyres recenseri, monebimus eum quintam saltem partem martyrum cœmeterialium septennio minores esse.
S. Febroniæ, imperatoris Heraclii filiæ, memoriam ad hanc diem agunt Menæa græca; quæ sequuntur Sirletus, Arturus in Gynecæo et Ferrarius. Sirmundi vero Synaxarium, ut in Prætermissis diei 27 dictum est, uno die antecedit. Infelici quidem conjectura suspicatus est Cangius, in Familiis Byzantinis, Febroniam unam esse ex duabus filiabus, quas, patre in Persas bellum gerente, circa annum 631 obiisse narrat Nicephorus Patriarcha. Nulla enim ex Heraclii filiabus tum ætate satis provecta fuit ut elogio Sirmundiano ornaretur: Memoria venerabilis matris et thaumaturgæ Febroniæ, quæ fuit filia Heraclii imperatoris. Eudocia enim seu Epiphania, filia Heraclii natu major, anno 611 lucem vidit, ut docent Theophanes [Chronogr. pag. 250, ed. P.] et Chronicon Alexandrinum [Pag. 383, ed. P.] . Verum faciliore opera Cangii opinionem evertemus, quam aliam in medium afferemus. Quum enim nomen vulgo mutarent monachæ apud Græcos, quando angelicum habitum accipiebant, sub nomine Febroniæ latet forsan Eudocia illa, quæ, Turcæ principi primum desponsata [Niceph. Patr. de rebus post Mauricium gestis, pag. 11, 12 et 15, ed. P.] , postea Omaro Saraceno duci negata [Ibid. pag. 17.] , deinceps ab historicis prorsus silentio præteritur. Sed quandoquidem æqua veri specie de Augustina et Marina, quæ paulo ante mortem patris Augustæ sunt appellatæ [Ibid. pag. 15.] , idem conjici potest, ut taceam alias conjecturas, quas nemo non poterit suggerere, pluribus supersedeo. Verum extra Prætermissos venerabili monachæ locum concedendus non est, quoniam ejus nos Acta latent.
Athanasium, patriarcham Cpolitanum, sæculo XIII et XIV, cujus Vita invenitur in Paterico montis Atho anno 1860 Petriburgi edito, hic tantum commemoramus, quoniam omnium nominum, quæ in calendaria quævis admissa sunt, aliqualem rationem habere volumus. Patet vero in nostro opere locum non esse concedendum Vitæ hominis schismatici; de quo consule Cuperum in Historia patriarcharum Cpolitanorum [Acta SS. tom. I Augusti, pag. 169 et 172.]
Demetrium Rostoviensem quamvis maximis efferant laudibus, qui de Russicæ ecclesiæ sanctis scripserunt, operi nostro inserere, etiam si documenta necessaria in promptu essent, non censeremus. Qui enim sæculo decimo septimo exeunte et ineunte decimo octavo apud Russos dignitate metropolitana auctus est, non potest non schismaticis annumerari; de quorum profecto virtutibus et genuina pietate judicare nobis non licet, sed soli Deo, qui, singulorum perspecta simplicitate et bona fide, novit quid alios a schismate, alios ab ipso hæresis crimine excusare possit. Quamobrem hæc certissima nostra lex est nefas nobis esse huic hominum generi publicum cultum exhibere aut exhibitum ut legitimum agnoscere. Qui autem de celeberrimo illo hagiographo notitiam aliquam cupit, adeat Annum Græco- Slavicum ad hanc diem.
Abdiam, episcopum Babylonis in Assyria, Martyrologio suo Maurolycus et Catalogo suo generali Ferrarius inseruerunt, secuti (ut videtur) auctoritatem Petri de Natalibus; qui tamen, licet breviter post enarratam passionem SS. Simonis et Judæ de Abdia quasi historico loquatur, nihil de cultu aut die natali addit [Catal. SS. lib. IX, cap. 116.] . At præterquam quod Maurolyci et Ferrarii testimonium non sufficit ad vindicandos Abdiæ ecclesiastici cultus honores, dubium non est istum Babylonis episcopum numquam nisi in fabulosis Actis SS. Simonis et Judæ exstitisse, ac proin quæ de eo feruntur in nostro opere seorsim declaranda non esse.
S. Gumbaldum hodie commemorari a Camerario Henschenii manu annotatum reperio. Nuspiam alibi mihi hoc nomen sanctis accensitum occurrit.
SS. Quintus, Felicianus, Sancinctus, immo Hyacinthus, martyres in Lucania, celebrantur hodie errore unius diei in editione Usuardi Greveni [Sollerius, Martyrologium Usuardi, pag. 615.] ; sed eos cum plerisque martyrologiis referimus ad diem sequentem, XXIX octobris.
S. Nune et Mane, sociæ virgines, hodie ab Armenis celebrantur. Prior est illa sancta christiana ancilla, quæ, ut traditur in Martyrologio Romano, virtute miraculorum gentem illam tempore Constantini ad fidem Christi perduxit. S. Mane, ejus socia, Armenis tantum nota est. Porro de utraque, sicut et de Iberorum conversione, agendum nobis esset ad diem 15 decembris, qua in ecclesia latina, tacito nomine, S. Nune aut Nino [Annus Græco-Slavicus, ad 14 januarii; Brosset, Histoire de la Géorgie, 1°re partie, pag. 89 et seqq. St. Petersbourg, 1849.] , ut cum Iberis ipsis loquamur, colitur. Verum cum hucusque Armeniacæ et Georgianicæ ecclesiarum fasti sacri, adeoque historia a nostro opere, propter documentorum defectum, abfuerint, in animo nobis est ad finem hujus mensis de harum gentium ad fidem Christi conversione et de primis eorum apostolorum et martyrum fusius agere. Exspectet ergo studiosus lector usque post diem XXXI octobris.

S. Ludovici Morbioli, pœnitentis Bononiensis Italia, memoriam hodie faciunt Ferrarius in Catalogo generali sanctorum, ejus Vitam, Bononiæ impressam, secutus et Sigonium in Episcopis Bononiensibus. Quam viam quoque iniit Castellanus, auctoritate tum Ferrarii, tum Sigonii. Hujus enim scriptionem, a cardinali Paleotto ad se missam, Surius aut potius Mosander Vitis sanctorum inseruit ad diem 28 octobris; quæ dies, tamquam emortualis, in Sigonii lucubratiuncula legitur. Neque inde declinavit qui Ferrarii Catalogum sanctorum Italiæ, B. Ludovici aliorumque cælicolarum Vitis auctum, Bassani sæculo superiori edidit cum titulo Hagiologii Italiæ. Sed alii tradunt beatum virum e vivis recessisse die 7 novembris, alii die 9 ejusdem mensis: in quam posteriorem diem S. R. C., quum anno 1842 ejus cultum perpetuum approbavit, indixit ejus festivitatem. Quid itaque? Re quidem vera festorum lege, quæ sæpe nititur necessaria natalium translatione, nos constringi non patimur, nisi inscripta sint Martyrologio Romano; sed diei 9 novembris favet Joannes Baptista Mantuanus; qui non multo post mortem B. Ludovici laudes carminibus conscripsit et Innocentio VIII dicavit. Ita enim cecinit:
Nona pruinosi jam lux erat orta novembris,
      Cum levis ad Patrem se tulit umbra suum.
Hanc elegiam denuo edidit Mellonius [Atti o Memorie degli uomini illustri in santita nati o morti in Bologna, tom. III, pag. 121 – 166, 416 – 427.] ; qui et singulari cura universa B. Ludovici gesta prosecutus est. Ejus scriptionem videat lector, donec in opere nostro de beatissimo viro dicatur ad diem

IX novembris.
S. Probum, episcopum et confessorem Ravennatensem, celebrat hodie ex tabulis seu kalendario liturgico Ravennatensi Galesinius. Miror hanc memoriam ad præsentem diem, cujus quippe nullam occasionem reperiam. Sed ea res accuratius examinari poterit ad diem, qua secundum Martyrologium Romanum S. Probi Acta illustranda erunt, X novembris.
S. Motiferi seu Mocuferi commemorationem in Scotia annuntiat hodie Challoner in Martyrologio Britannico [A Memorial of ancient British piety, pag. 150.] : addens eum unum esse ex duodecim viris apostolicis, qui operam suam S. Columbano accommodarunt in conversione Pictorum. Non est itaque alius ac S. Tochannu Mocufircetea; qui Tochannu est idem ac Dochonna seu Mochonna; qui Mochonna in calendariis scoticis latinis in Mauricium seu Macharium mutatus est: licet præfixa to, do, mo (meus) particula sit Celtis propria, affectum exprimens et nihil cum Mauricio aut Machario commune habens. Mocufircetea, quod aliqui ita dividunt Mocofir-cetea, legendum est Mac-u-Fircetea: cognomen est, quod complures Scoti in nomen proprium converterunt [Reeves, Life of St. Columba, pag. 246.] . His itaque declaratis, manifestum est de hoc sancto agendum esse ad diem, quo in kalendariis Scoticis S. Mauricius seu Macharius inscriptus est, XII novembris.
S. Parasceviam Polocensem, a B. Gregorio X Romano Pontifice, ut ferunt, in sanctorum canonem relatam, et die 12 novembris a Ruthenis cultam, Papebrochius suspicatus est in Ephemeridibus Græco-Moschis die 28 octobris depingi; verum res nimis dubia est, et cæterum auctor Anni Græco-Slavici, qui ad eamdem diem præcipua hujus sanctæ virginis gesta breviter collegit, totus est in asserenda contra Assemanium distinctione Parascevem inter et Euphrosynam, potius quam in defendenda Papebrochii conjectura, quam et ipsi parum firmam visam esse ex ejus verbis patet. Tutius itaque erit de ea agere ad diem XII novembris.
B. Chilleni, qui de Scotia a S. Pharone in provinciam Atrebatensem missus, ipsam sana sua doctrina et miraculorum signis Christo acquisivit, natalis seu memoria celebratur hodie a Greveno in Usuardi Martyrologii editione. Unde hæc eadem memoria ad præsentem diem recepta est in Martyrologium Canisianum Walasseri et in Catalogum generalem sanctorum Ferrarii. Verum hic sanctus idem est ac S. Kilianus, qui Albiniaci quiescit et cujus Vitam, summa diligentia collectam, quinque abhinc annis edidit V. V. A. Cuvillier, Atrebatensis presbyter. Quum itaque hodie non recolatur S. Kilianus nisi propter S. Faronis Meldensis societatem, dicemus de eo ad diem, qua potissime colitur, XIII novembris.
S. Parascevia Iconiensis, megalomartyr, colitur hodie a Slavis omnibus, Bulgaros si excipias. De ea breviter dictum est in Auctario ad diem 14 octobris [Pag. 59, num. 1.] ; ubi et hæc adjecta sunt: De Iconiensi autem martyre ad diem 28 octobris, quo eam a Ruthenis commemorari diximus, dispici poterit utrum eo die danda sit, an vero etiam ipsa ad 14 novembris transmittenda. Ut his promissis fieret satis, excussimus quæ de hac sancta apud Slavos feruntur, et ad hoc devenimus ut Parasceven Græcorum, Parascevenitem Iconiensem Slavorum, Veneram Italorum, unam eamdemque personan esse credamus, cujus gesta, ex hominum memoria pridem deleta, fabulis locum fecerunt, ac juxta ordinem in nostro opere statutum examinanda venient cum Martyrologii Romani annuntiatione ad diem XIV novembris.
Encænia S. Romani. Ita habent Menæa quædam incertæ originis, quorum excerpta in bibliotheca regia Bruxellensi inter Bollandianas reliquias asservantur; pro quibus, memoriæ aut calami lapsu, Mazarinæa laudavit Joannes Martinov. Porro ædem S. Romani ædificavit B. Helena [Codin. de Ædif. pag. 49, ed. P.] , ac postea collapsam a fundamentis iterum excitavit Basilius Macedo [Theoph. Cont. lib. V, num. 82, pag. 199, ed. P.] . Incertum quidem putat Cangius [Cplis christ. lib. IV, pag. 133, ed. P.] utri dicata fuerit, Romanone poetæ, quem 1 octobris colunt Græci, an Romano martyri, cujus apud Latinos et Græcos die 18 novembris memoria servatur. Verum tollitur dubitatio, ex loco Synaxarii infra afferendo, unde discimus S. Romani martyris propriam ecclesiam Cpoli exstitisse, dum ex eodem codice ad 1 octobris docemur S. Romanum poetam in ecclesia Deiparæ, a Cyro ædificatæ, præcipue honoratum esse [Acta SS. tom. I Octobr. pag. 56.] . Ab illa ecclesia non procul distabat Porta S. Romani, in urbis historia notissima, quam nunc Topcapoussi (porte du Canon) vocari Leunclavius [Pandectæ hist. Turc. pag. 479, ed. P.] et Crusius [Turcogræcia, lib. I, ann. 26, pag. 51.] jure asserunt. Regionis autem nomen, ad quam porta et ecclesia a S. Romano dictæ pertinent, in fine elogii ejusdem sancti in Sirmundi Menæis invenimus, ad diem 18 novembris: Ejus festus dies agitur in propria ecclesia ἐν τοῖς Ἑλεβίχου. Situs hujus regionis hucusque a scriptoribus, qui de veteri Cpoli tractant, determinari non potuit, quum semel tantum in editis libris occurreret, nimirum in subscriptionibus Concilii Cpolitani, sub Menna anno 526 habiti [Labbe, Concilia, tom. V, col. 116.] . Nunc vero ex hoc loco synaxarii manuscripti, in urbis occidentali tractu, media inter Propontidem et portum indicatur. Appellationis autem origo verisimilius referenda est ad Helebichum, quem cum S. Gregorio Nazianzeno Libanii auditorem fuisse conjicimus [Cfr Libannii epist. 787, pag. 372, ed. Wolfii; S. Gr. Naz. tom. III, epist. 223, ed. Migne.] , et qui postea, Libanio Antiochiæ relicto, Cpolim profectus [Libanii ep. 816, pag. 385.] , Juliano imperante, muniis publicis functus est [Ep. 787, pag. 373, et ep. 843, pag. 396.] , ac tandem sub Theodosio I ad summos honores militares pervenit [Cod. Theod. lib. IX, tit. XXXIX, lege 1, cum comm. Gothofredi.] , ita ut ipsi demandata fuerit cura in Antiochenos rebelles inquirendi [Theodoreti Hist. eccl. lib. V, cap. 19, ed. Halensis; Niceph. Call. lib. XII, cap. 144.] . Ut igitur a Promoti ducis villa suburbium quoddam ad Bosphorum nomen suum accepit, et a Domnini porticibus regio urbis nuncupata est, sic ab Helebichi possessionibus tractus adjacens ecclesiæ S. Romani ad ultima tempora imperii Cpolitani vocatus est τὰ Ἑλεβίχου. Hactenus de ecclesia cujus Encænia hodie celebrata fuere; de sancto autem agemus ad diem ejus propriam XVIII novembris.
S. Anna Junior, discipula S. Stephani Junioris Martyris, hodie commemoratur in Menæis Sirmundianis propter hunc Stephanum, S. Stephano Sabaitæ Poetæ substitutum. Dicetur de ea, quum magistri Acta illustrabuntur, ad diem XXVIII novembris.
S. Stephanus monachus sæculi VIII adulti celebratur hodie in pluribus libris liturgicis aut hagiographicis: sed in aliis fingitur S. Stephanus Junior, MARTYR, qui die 28 novembris anni 767 mortem pro sanctarum imaginum cultu oppetiit; in aliis S. Stephanus Sabaita; in pluribus autem hi duo diversissimi sancti in unum confunduntur. Genuina festivitas S. Stephani Sabaitæ. Sed sunt duo hujus nominis sancti coævi: alter Thaumaturgus, mortuus anno 794 et ad diem 13 julii, qua colitur, in opere nostro illustratus; alter vero aliquot annis posterior, dictusque poeta et præsenti cultus die. Quæ omnia in Sylloge de hoc tertio S. Stephano inferius declarabimus, hoc unum impræsentiarum denuo monentes hodie agi natalem S. Stephani Sabaitæ poetæ; alterius S. Stephani Sabaitæ, qui et Thaummaturgus, Acta legi in opere nostro ad diem XIII julii; et demum in eodem dictum iri de S. Stephano Juniore Martyre ad diem XXVIII novembris.
S. Eusebiæ, virginis et abbatissæ, translationem, olim Marcianis factam, commemorat hodie Molanus in Indiculo sanctorum Belgii, et secundum eum Wion in Ligno Vitæ, Menardus in Martyrologio Benedictino, Bucelinus in Menologio Benedictino, Herrera in Vitis hispanicis sanctorum ordinis S. Benedicti aliique; cui S. Eusebiæ addit Arturus in Gynecæo S. Gertrudem viduam. Jam ad diem proxime præcedentem monui in opere nostro dictum iri de illa S. Eusebiæ translatione ad diem ejus natalem novembris;
et de S. Gertrude ad diem VI decembris.
S. Josephi, filii Jacob, translati in Britanniam, memoria recolitur hodie in editione Hagenoyensi Usuardi Martyrologii. Verum in nullis libris hagiologicis de Britannia Majori aut Minori quidquam ea de re reperio. In recentioribus aliquot fastis memoratur S. Joseph ad diem 30 martii, aut ad diem 28 maji, seu etiam ad diem 25 martii, Christi incarnatione et morte consecratam, cum omnibus sanctis veteris Testamenti. Petrus de Natalibus posuit ejus nomen post diem 5 februarii, qua Quinquagesimæ spatium incipit. Grevenus, Surius et secundum hunc Hadrianus Baillet [Vies des saints de l'ancien Testament, pag. 744.] ejus celebrarunt memoriam ad diem 11 decembris. Græci, qui tamen amant insignibus utriusque Testamenti nominibus fastos suos onerare, et Baronius, qui in Martyrologium Romanum plures recepit præclaros veteris Testamenti viros, S. Josepho recolendo nullum assignarunt diem, nisi quod in uno slavico et in quatuor græcis calendariis aut menæis ejus legatur nomen ad diem 29 octobris. Quæ quum ita sint, habueritne umquam cultum ecclesiasticum legitimum diligentius inspici ad diem XXIX octobris aut ad XI decembris

DE S. SIMONE, APOSTOLO ET MARTYRE IN PERSIDE

SÆC. I.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Simon Chananæus, apostolus (S.)

AUCTORE J. V. H.

§ I. Fasti sacri variis diebus celebrant Sanctum; qui a Thaddæo apostolo, a Simeone Hierosolymitano et a Nathanaele distinguendus est.

Martyrologium Romanum, sicut et alia in Ecclesia latina composita, [In Ecclesia latina SS. Simon et Thaddæus conjunctim,] una celebritate duos apostolos Christi, Simonem et Judam recolunt. Sunt tamen nonnulli, qui, teste card. Baronio in Notis ad Martyrologium Romanum ad hanc diem, suspicantur, mendosum esse codicem, ex quo hodierna annuntiatio desumpta est: quasi nempe dicere deberet: Natalis Beati Apostoli Simonis, qui et Judas vocatur. De confusione utriusque Apostoli in unam personam agemus paulo infra. Ad vindicandam autem lectionem, quæ duos distinctos Apostolos ponit, unum dixisse sufficiat. Videlicet, si die XXVIII octobris solus Simon ponatur, quo tandem alia die in Fastis Ecclesiæ latinæ festivitas S. Judæ Thaddæi reperitur? Nemo certo existimaverit, hunc Apostolum in Albo Sanctorum omissum fuisse. Itaque pro hac die utriusque Apostoli Simonis et Judæ annuntiatio admittenda est. Maxime quum in Martyrologio Hieronymiano, a Florentinio edito, eadem festivitas aliis diebus annuntiatur, sed semper conjunctos quidem, at distinctos, refert duos Apostolos. Sic III kal. julii legitur: In Perside natalis Apostolorum Simonis et Judæ; et ipsis kalendis julii: In Perside passio Sanctorum Apostolorum Simonis Cananæi et Judæ Zelotis. Nuspiam igitur hi duo separati leguntur in Ecclesia latina. Ast alio modo in Græca; ubi die X maji colitur S. Simon; Judas vero XIX junii, ut videre in obviis kalendariis et menæis. Singulare habet kalendarium CP, utpote, quod ad diem XX augusti signit certamen Sancti Apostoli Thaddæi [Morcelli. Kalend. C. P. tom. II. pag. 216.] , quin hic aut alibi ullam S. Simonis mentionem faciat. Simile quid est in kalendario marmoreo Neapolitano, quod ad diem XXVI maji annuntiat solum Judam: P[assio] S. Jude apli [Mazzocchi, Vet Kalend. Marmor, pag. 428.] : nihilominus idem kalendarium ad diem I julii scribit: NT (natalis) S. Sumonis et Jude ap. Imo ad diem X septembris redit S. Simon: Passio S. Simonis ap. [Maius, Scriptt. vet. nov. collect. tom. V, pag. 62 et 63.] .

[2] [in Ecclesia Græca separatim coluntur;] Sed præter varietatem Fastorum sacrorum in conjungendo aut dissunjendo hos duos Apostolos, sunt etiam aliæ difficultates, quæ ipsam personam S. Simonis attingunt. Imprimis Card. Baronius ad an. 68 § VI dicit, S. Hieronymum in unam confudisse personam Simonem et Judam, cum Commentarii in Epist. ad Galat. lib. II cap. 4 dicit [Migne, Patrol. tom. XXVI, col. 384.] : Bonum zelum legimus… Apostoli Judæ, sed non proditoris, qui ob insignem zeli in se virtutem etiam Zelotis nomen accepit. Similiter in libro adversus Helvidium de Perpetua Virginitate B. Mariæ cap. 13 dicit [Ibid. tom. XXIII, col. 196.] : Judas Zelotes in alio Evangelio Thaddæus dicitur. Eamdem opinionem habuisse Sophronium, scriptorem sæculi IV [Biograph. univ. supplem. V° Sophrone.] , testatur S. Hieronymus in suo libro de Scriptoribus Ecclesiasticis seu de Viris Illustribus, quatenus videlicet græca libri versio sincera sit. In ea autem versione legitur [Migne, Patrol. tom. XXIII, col. 721.] : Simon Chananæus, cognomento Judas, frater Jacobi episcopi, qui et successit illi in episcopatum post obitum Jacobi, cognomento Justi, vixit annos viginti supra centum. Crucifixus autem sub Trajano imperatore, mota persecutione gravi, dormivit. Quamvis hæc ita se habeant, non credo tamen Hieronymum sive Sophronium ita errasse, ut duos Apostolos Simonem et Judam in unam confuderint personam. Etenim paginæ Novi Testamenti Apostolos Simonem et Judam Thaddæum ab invicem distinguunt. Sic Matth. X, 3 et 4: Thaddæus, Simon Cananæus et Judas Iscariotes. Neque suspicari quis potest, nomini Thaddæi, quasi appositum esse Simonem Cananæum: nam binaria ponuntur Apostolorum nomina, interjecta particula et: dein paulo infra V. 5 dicit Evangelista: Hos duodecim misit Jesus. Si autem non distinguitur Simon a Thaddæo jam duodenarium numerum non habemus. Eumdem numerum etiam retinet Marcus III, 14 et 18 dum dicit: Et fecit, ut essent duodecim cum illo … et Jacobum Alphæi, et Thaddæum et Simonem Cananæum. Nihilominus infra VI, 3 dicunt Judæi: Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi et Joseph et Judæ et Simonis? Distinguitur quidem Judas a Simone: sed alia est quæstio, infra examinanda, an Simon qui cognatione Dominum Jesum attingit, idem sit ac Apostolus noster. Lucas VI, 13 et 15: Elegit duodecim ex ipsis (quos et Apostolos nominavit)… Jacobum Alphæi et Simonem, qui vocatur Zelotes et Judam Jacobi, Eodem modo Act. I, 13 recensentur Apostoli, inter quos Jacobus Alphæi et Simon Zelotes et Judas Jacobi. Ex hisce omnibus certissime constat, Simonem Cananæum sive Zelotem et Judam Thaddæum duos esse distinctos Apostolos.

[3] [S. Simon, a S. Thaddæo distinctus,] Sed est altera quæstio longe difficilior: utrum videlicet S. Simon Apostolus frater S. Jacobi fratris Domini fuerit, adeoque ejus in sede Hierosolymitana successor. Non moror varietate nominis: promiscue apud antiquos Apostolus Simon et Simeon scribitur, vicissim Hierosolymitanus episcopus, S. Jacobi successor et Simon et Simeon appellatur. Nam, teste Origene in Commentario in Matthæum Tractatu XXIII [Migne, Patrol. Græc. tom. XII, col. 1777.] secundum proprietatem hebraici sermonis et Simon, quoniam iisdem literis scribunt Hebræi et Simeonis nomen et Simonis. Omissa igitur cavillatione de nomine, rem ipsam proprius inspiciamus. Florentinius in Indiculo Apostolorum, in fronte Martyrologii excuso, speciali commentario monstrari conatus est, Simonem Cananæum, pariter eum Juda, cognomento Zelotem, unum ex Domini fratribus, et eumdem cum Simeone episcopo Hierosolymorum fuisse, ac in Perside crucis martyrio coronatum [Martyrol. Hieron. pag. 161.] . Probat imprimis Florentinius etiam Judæ nomen Zelotis appositum fuisse: equidem magnopere non repugno: sed ipse se suis verbis jugulat dum dicit, Simonem Zelotem appellatum a patria, Cana enim zelus interpretatur: ast Judam Zelotem præcipue dictum esse a virtutis amore, quamquam non negavit Cananæum; sed nec affirmavit. Nihil itaque argumenti desumi potest ex communitate nominis, quando diversam in diversis personis habet causam: ac propterea etiamsi S. Judæ Thaddæo nomen Zelotis apponatur, nullam cum S. Simone Apostolo connexionem sive patriæ sive consanguinitatis indicat.

[4] [non fuit frater S. Jacobi, episcopi Hierosolymorum] Ast efficacius deducit argumentum Florentinius ex auctoritate S. Hippolyti qui tempore Alexandri Severi, adeoque primo quadrante sæculi tertii floruit, si tamen scriptum vero ad Hippolytum pertinet. Hic autem agens de duodecim Apostolis ac ubinam quisque prædicaverit ac ubi consummatus sit, de Simone agens, dicit [Migne, Patrol. Græc. tom. X, col. 954.] : Simon Cananæum filius Cleophæ, qui et Judas, post Jacobum Justum creatus Hierosolymorum episcopus, obiit, sepeliturque eodem loco, quum annos centum viginti vixisset. Σιμων Κανανιτης του Κλωπα, και Ἰουδας, μετα Ἰακωβον τον Δικαιον ἐπισκοπος γενομενος των Ἱεροσολυμων, ἐκοιμηθη και θαπτεται ἐκει, ζησας ἐτη ρκ᾽. Si Florentinio tanta est auctoritas S. Hippolyti, utpote testis antiquissimi, non video quo arbitrio, admissa una parte testimonii, rejiciat alteram. Nam nulla fit mentio martyrii, imo vox græca ἐκοιμηθη, obdormivit, mortem minime violentam indicat. Dein, quod palmare est, dicitur Ierosolymis obdormiisse εκει, eodem loco, quod nullatenus convenit cum iis, quæ in fronte dissertationis suæ, scripsit, nempe S. Simonem in Perside crucis martyrio coronatum, quum Hippolytus dicat, obdormiisse, utique Hierosolymis, et in eodem loco sepulcrum fuisse nactum. Ex hisce satis liquet, omnimodam fidem testimonio, ex S. Hippolyto allato, Florentinium non adhibuisse: neque injuria.

[5] [nec, Hippolyti testimonio ullatenus obstante,] Nam Remigius Ceillier in sua Historia generali Auctorum ecclesiasticorum, utramque opellam de duodecim Apostolis et de LXX discipulis Christi S. Hippolyto abjudicat. Quia in unico exemplari solitario S. Hippolyto adscribitur, et infra dignitatem tanti viri est similia scripsisse, cujus rei exemplum citat id ipsum, quod de Simone Apostolo dicitur [Hist. gén. des Auteurs ecclés. tom. II, pag. 361.] . Dein varia alia occurrunt, quæ a communi traditione recedunt. Sic S. Bartholomæus refertur crucifixus, capite deorsum verso [Migne, Patrol. Græc. tom. X, col. 951.] : quum tamen communior opinio, quam etiam nostri in hujus Apostoli Actis ad diem XXV augusti certiorem habent [Acta SS. tom. V Augusti, pag. 28.] , tradit, eum excoriatum fuisse. Matthæus dicitur obdormivisse Hiereæ Parthorum civitate [Patrol. Græc. tom. X, pag. 951.] : nostri longe verisimilius ad diem 21 septembris opinantur in Æthiopia occidisse [Acta SS. tom. VI Sept. pag. 209.] . In altera opella, quæ de septuaginta apostolis, seu discipulis Domini inscribitur, jam in ipso limine error est, quum numerum discipulorum duobus mutilat [Patrol. græc. tom. X, col. 954.] : quum apud S. Lucam X, legatur, Dominus designasse alios septuaginta duos et misisse illos binos ante faciem suam. Paulo post Cleopham nominat Hierosolymorum episcopum [Ibid. loc. cit.] : ast hujus nominis nullus occurrit episcopus Hierosolymitanus. Eusebius Cæsareensis in Palæstina, qui successionem episcoporum patriæ suæ optime novisse debuit, accuratum texuit Catalogum antistitum Hierosolymitanorum, neque ullum Cleopham in eum induxit. In suo Chronico sub anno Christi 62 scribit [Ibid. tom. XIX, col. 543.] : Jacobus, frater Domini, quem omnes Justum appellabant, a Judæis lapidibus opprimitur, in cujus thronum Simeon, qui et Simon, secundus assumitur; qui Simon, filius Cleophæ crucifigitur, cui successit Justus… Post Justum, Ecclesiæ Hierosolymitanæ episcopatum quartus suscepit Zachæus; post quem quintus Tobias: cui succedit sextus Benjamin; ac deinde septimus Joannes; octavus Mathias; in cujus locum nonus constituitur Philippus [Ibid. col. 554.] . Ad annum usque Christ 124 habemus episcopos [Ibid. col. 555.] , qui deinceps numerantur, quin ullus recensetur nomine Cleophæ. Quae sufficiunt, ut monstretur vacillari fides scriptori Hippolyto adhibenda.

[6] [ejus in sede successor;] Ut porro S. Simon Apostolus fuerit Hierosolymorum episcopus et Jacobi successor est et aliud, quod obstat. Nempe nullus ex iis, qui in Evangelio dicuntur Fratres Domini, duodecim Apostolis annumeratus fuit. Edidit Joanne, Stiltingus in capite tomi VI Actorum septembris specialem dissertationem, in qua late demonstrat tum ex ipsa Evangelio tum ex interpretatione SS. Patrum, nullum e Fratribus Domini collegio apostolico associatum fuisse. Id imprimis ostendit ex textu S. Joannis, quoniam jam electi erant duodecim apostoli, quando Christi fratres non credebant in eum. Etenim Joan. VI, 61 et 68 multis ex discipulis Christi abeuntibus retro, quia durus videbatur sermo de manducando ejus carneet bibendo ejus sanguine, dixit Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire? Respondit ergo Simon Petrus: Domine ad quem ibimus? Verba vita æterna habes. Et nos credidimus et cognovimus, quia tu es Christus, filius Dei vivi. Respondit eis Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est. Erant igitur duodecim Apostoli: attamen capite sequenti scilicet VII, dicitur v. I: Post hæc ambulat Jesus in Galilæam … dixerunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ tu facis… Neque enim in fratres ejus credebant in eum. Post electionem itaque duodecim Apostolorum potest quidem ex textu latino intelligi saltem aliquos fratres Christi non credidisse in eum. Ast textus græcus de omnibus agit, quum dicit οὐδε γαρ ὁι ἀδελφοι αὐτον ἐπιστευον ἐις αὐτον: Neque enim fratres ejus credebant in eum: articulus ὁι est definitus et complectitur, ut loquitur schola, propositionem universalem. Itaque ex duodenario numero Apostolorum expungendi sunt, qui consanguinitate Christum Dominum attingunt: qualis certe erat Simeon, successor Jacobi, filius Cleophæ, qui erat patruelis Christi ανεψιος κυρίου, ut habet Eusebius lib. IV Hist. cap. XXII [Migne, Patrol. Græc. tom. XX, col. 379.] . Ado etiam in suo libello de Festivitatibus SS. Apostolorum, hanc opinionem omnino rejicit, dicens: Quod quidam putant, Simonem Apostolum, unum de duodecim ipsum esse, qui sub Trajano crucem passus sit, omnino falsum est. Nam et Beda sanctus presbyter, qui hoc super Acta Apostolorum sentit [Patrol. lat. tom. XCII, col. 942.] , Isidorum secutus [Ibid. tom. LXXXIII, col. 153.] , in libro Retractationum se hoc non bene sensisse, reprehendit [Ibid. tom. XCII, col. 987.] . Sed et Historia ecclesiastica, non de Apostolo, sed de alio Simeone gesta narrat.

[7] [nec Domini consanguineus:] Minime itaque verisimile est, S. Simonem Apostolum sedem Hierosolymitanam post Jacobum fratrem Domini occupasse. Nihilominus per multa sæcula perstitit ista opinio, et in Martyrologia Occidentalis Ecclesiæ irrepsit. Sic in Sanctissimæ Trinitatis ecclesia cathedrali Dublinensi exstat Martyrologium, quod ex Usuardo minime desumptum videtur; tum quia parcius Sanctos recenset, tum quia aliis diebus eorumdem refert nomina. Scriptum dicitur circa finem sæculi XIV aut initium XV [Irish archeologic. society. Todd. The book of Obits and Martyrology, Introduc. pag. XLI.] . Ad diem porro V kal. novembris legitur: In Perside, natalis Sanctorum Symonis Cananæi et Thaddei qui eciam Judas Jacobi legitur. E quibus Thaddeus apud Mesopotamiam, Symon vero apud Egiptum traditur prædicasse. Qui eciam Jacobo fratre Domini a Judeis lapidato, Ieorosolymorum episcopus ab Apostolis constituitur, persecutione Trajani, multo tempore suppliciis affectus martirio coronatus est, omnibus qui aderant et ipso judice mirantibus, ut centum viginti annorum senex crucis supplicium pertulisset. Hoc totum de successione Symonis in loco fratris Domini et de passione ejus ecclesiastica historia magis de alio Symone, quem et filium Clophæ nominavit, narrare videtur. Singulare quid est, Martyrologium, passim breve, narrare rem, quam falsam seu alii viro tribuendam dicit. Ecclesiastica historia, de qua sermo, est Historia Eusebii lib. III cap. XXII [Migne, Patrol. Græc. tom. XX, col. 282.] , quæ iisdem fere verbis martyrium refert.

[8] [alius quoque est a Nathanaele] Postquam distinximus S. Simonem nostrum et a S. Juda Thaddæo et a S. Simeone, Hierosolymorum episcopo; remanet tertio distinguendus a Nathanaele, de quo apud Joannem I, 45 et seqq. Operosam disquisitionem facili negotio conficere hic loci possumus, utpote quam jam majores nostri in Commentario prævio de S. Bartholomæo ad diem XXV augusti confecerunt [Acta SS. tom. V Aug. pag. 1 et seqq.] . Nempe Joan. Stiltingus in Commentario suo duo demonstrat: Nathanaelem fuisse unum ex duodecim Apostolis, et eumdem esse cum S. Bartholomæo; Græci tamen et qui ab iis sua Menologia aut Martyrologia, excepto tamen Basiliano, derivarunt, S. Simonem nostrum Nathanaelem esse dixerunt. In Menæis ad diem XXII aprilis legimus: Τῃ αὐτῃ ἡμερα, Μνημη του ἁγιου Ἀποστολου Ναθαναηλ, ὁς ἐστι Σιμων ζηλωτης· ἠτοι ἀναμνησις της προς Χριστον αὐτου γνωρισεως. Eadem die (XXII aprilis) Memoria sancti Apostoli Nathanael, qui est Simon Zelotes: seu recordatio ejus in Christum confessionis. Hic alluditur ad Joan. I, 49, ubi Nathanael dicit: Rabbi, tu es filius Dei, tu es rex Israel. Idem habetur in Synaxario ad X maji: Οὑτος ἐστι Σιμων, και Ναθαναηλ ὀνομαζομενος. Ipse est Simon, qui et Nathanael vocabatur. Dictum fuit, Menologium Basilianum nullatenus S. Simonem cum Nathanael confudisse. Enimvero ad XXII aprilis Nathanael recensetur, sine ulla de Simone nostro mentione. Et vicissim ad X maji annuntiatur S. Apotolus Simon, et de Nathanaele omnino tacetur. Ex quo manifestum est, Menologium Basilianum Nathanaelem a S. Simone, et a Bartholomæo Apostolo, qui recensetur ad diem XI junii, distinxisse. Quæ autem sit origo traditionis, qua S. Simon Apostolus Nathanael habeatur, difficile dictu est. Certe apud antiquos Patres nihil simile reperitur, dum e contrario varia sunt in antiquitate indicia, S. Bartholomæum, ut nostri majores monstrarunt, pro Nathanaele significantia. Unum tamen est, quo opinio Græcorum adminiculari utcumque potest: Nempe Nathanaelem dici Joan. XXI, 2 a Cana Galilaææ: Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus et Nathanael a Canna Gallilææ et filii Zebedæi et alii ex discipulis ejus duo. S. Simon etiam Cananæus in Euangelio vocatur. Hinc forsan origo traditionis, satis, ut videri potest, incerta.

§ II. De Sancti prædicatione in variis provinciis; non videtur Evangelii lumen intulisses in Africam et insulas Britannicas.

[De S. Apostolo pauca sunt certa, multa commentitia] Res, a S. Simone Apostolo gestas, omnino ignoramus; in ipsis Euangeliis nihil occurrit præter nudum nomen et agnomen. Nullum novi Apostolum, cujus notitia jujunior est. Non desunt tamen commenta, quæ nullam ab antiquitate fidem mutuantur. Verisimillimum tamen est, Sanctum Apostolum Cana Gallilææ oriundum: nam Matthæus X, 4 et Marcus III, 18 S. Simonem Cananæum vocant: ast Lucas VI, 15 et Act. I, 13 eumdem Zelotem appellat. Nempe Cana Zelum et Æmulationem significat. Nihilominus censent plerique interpretes patrii oppidi S. Simonis nomen exprimi, dum Cananæus dicitur: a patriæ dein nomine derivata est appellatio Zelotis: quemadmodum, ait Corn. a Lapide ad Matth. X, 4, si quum virum fortem, Valentiæ natum, Valentinum vel Valentem voces, ut significes, eum Valentiæ natum et simul viribus pollere. Scite animadvertit Franc. Xaverius Patrizi noster in suo Commentario ad cap. III Marci, in Matthæo quidem scribi Simonem Chananæum, in Marco tamen Simonem Cananæum, quum postremam lectionem constanter retinent exemplaria græca καναναιος seu κανανιτης [Patrizi. Comment in Marc. pag. 31.] . Itaque S. Simon putandus non est gente Chananæum fuisse, sed ex oppido Cana in Gallilæa ortum habuisse.

[10] [non videtur fuisse sponsus in nuptiis Canæ Gallilææ:] Atque hinc nata est opinio, S. Simonem fuisse sponsum in iis nuptiis, quas Christus primo suo signo decoravit, ut legitur apud Joannem II, cap. I. Certe Græci hanc traditionem secuti sunt in suis Menæis: Χρημετισας, ait Synaxarium ad X maji, νυμφιος ἐν τῳ γαμῳ ἐν ῳ Χρίστος ἐκληθη συν τοις αὐτου μαθηταις ἐν Κανα, και το ὑδωρ εἰς ὀινον μεταβαλεν. Hic sponsus in nuptiis, ad quas Christus cum discipulis suis vocatus fuit in Cana et aquam mutavit in vinum. Additur, Simon, relictis nuptiis et vino, Christum secutus et annumeratus Apostolis. Alii tamen, inter quos præcipuus Beda in Joannem ipso initio [Migne, Patrol. tom. XCII, col. 633.] , censent harum nuptiarum sponsum fuisse S. Joannem Apostolum. Hic est, inquit Beda, Joannes Euangelista unus ex discipulis Dei, qui virgo a Deo electus est; quem de nuptiis, volentem nubere, vocavit Deus. Baronius ad annum 31 § XXXI dicit aliquos moveri auctoritate S. Augustini, dicentis in Præfatione ad Tractatus seu Sermones in Joannem [Ibid. tom. XXXIV, col. 1380.] : Iste S. Joannes, quem Dominus de fluctivaga nuptiarum tempestate vocavit, et cui matrem virginem virgini commendavit. Certe quæ produximus, nuptias, Joannis nequaquam ostendunt: potuit S. Joannes, persuasus a Christo, nuptias omnino a se repellere; quo sensu vere dicetur, Dominus de fluctivaga nuptiarum tempestate vocasse Joannem, quia certissime ad mortem usque virginitatem illibatam servavit. Sed quando Baronius insinuat, propter auctoritatem Nicephori Callisti, sæculi XIV scriptoris, sponsum fuisse Simonem Apostolum, ipse sibi fidem non facit, utpote qui addat, et Nathanaelem fuisse ex Cana Gallilææ, adeoque sponsum esse potuisse. Ex quibus omnibus satis liquet, hæc omnia niti incerta traditione.

[11] [Evangelium prædicavit in Ægypto et Per side;] Neque satis liquidum est, quas gentes prædicando obierit S. Simon. Ado, in libello de festivitatibus SS. Apostolorum, Martyrologio suo præfixo, Ægypti et Persidis mentionem facit dicens his verbis: Simon vero apud Ægyptum traditur prædicasse. Ex Historia Armeniaca, a Mose Chorenensi sæculo quinto conscripta, satis liquide constat, Simonem nostrum in Perside Evangelium prædicasse. Quum enim Narses, Assyriæ regis filius, ab Abgaro, rege Edesseno et ipso curato a S. Thaddæo, Christi discipulo, petiisset mitti ad se medicum Thaumaturgum respondit Abgarus, unum de primariis ejus sociis, nomine Simonem, istinc, id est ex Armenia, missum, quem, inquit, si quæsieris, audire poteris, simul etiam pater tuus Artases. Idem iisdem fere scribit ad Artasem [Moses Choren. Hist. armeniac, pag. 140; edit. Whiston.] . Annotator editionis Whistonianæ dicit, Abgari verba Simonem Petrum potius designare, præsertim quoniam Babylone primam epistolam scripsit [Ibid. loc. cit.] . Sed nullatenus dubito, loqui Abgarum de Simone Cananæo: etenim capite sequenti docet [Ibid. pag. 143.] , Simonem Persidem sortitum fuisse. Nequeo, ait, certum tradere, quæ fecerit, aut ubi martyrium passus sit. Narrant enim nonnulli, Simonem quemdam Apostolum apud Bosphorum Ibericum periisse. Idne verum sit, ignoro, neque cur eo profectus sit, scio. Hæc autem ideo solum notavi, ut cognosceres, me tibi omnia, quæ oportet, in hac historia explicare. Non ignorabat certe Moses Chorenensis, sæculi, ut diximus, quinti scriptor, Simonem Petrum Romæ et cathedram constituisse suam et martyrium fecisse. Quod igitur de Simone, uno de primariis discipulis, scripsit ad Cananæum referendum est, quatenus in Perside ministerium apostolatus exercuerit.

[12] [et verisimiliter in Ægypto;] Præter Persidem S. Simon etiam Ægyptum evangelizavit. Ado in Libello de Festivitatibus SS. Apostolorum, Martyrologio præfixo; quem locum supra num. 7 annotavimus, aperti dicit: Simonem apud Ægyptum traditur prædicasse. Eadem habet S. Isidorus Hispalensis in libro de Ortu et Obitu Patrum cap. LXXX [Migne, Patrol. tom. LXXXIII, col. 153.] : Simon, ait, accepit Ægypti principatum. In notis, textui Isidoriano subjectis, dicitur, prædicationem in Ægypto, et in Perside martyrium certioribus documentis constare. Verumtamen S. Simon nullum prædicationis suæ Ægyptiacæ vestigium videtur reliquisse, quum, ut liquet ex Commentario Ludolfi ad Historiam Æthiopicam nulla apud Coptos supersit S. Simonis in illorum kalendario memoria. Quin et illi, qui de origine Ecclesiæ Alexandriæ, totius Ægypti metropolis, scripserunt, nullo verbo apostolatum S. Simonis in Ægypto attingunt. Aut igitur S. Simon in superiori Ægypto prædicationis principatum obtinuit, aut fundata a S. Marco Alexandrina Ecclesia omnem memoriam majoris Apostoli penitus absorbuit et delevit. Adonem presse, sed pro more suo compendiose, sequitur Usuardus.

[13] [Psendo-dorotheus, qui refellitur, tradit,] Ast præter Ægyptum aliæ S, Simoni assignantur prædicationis palæstræ, nempe Africa et Insulæ Britannicæ. In cujus rei testimonium citatur præ cæteris auctoritas Dorothei, episcopi Tyrii et Martyris sub Juliano, vivebat igitur medio sæculo quarto. Guilielmus Cave in scriptorum ecclesiasticorum historia [pag. 103 et seqq. Edit. Genev, 1720.] recte animadvertit, Dorotheum istum Commentarios latino sermone conscripsisse, qui dein in linguam græcam translati sunt [Ibid. pag. 104.] . Versionis hujus auctor videtur Procopius quidam, presbyteratus dignitate insignitus, tam vitæ sanctitate quam sacrarum litterarum scientia conspicuus [Ibid. pag. 108.] sub consulatu Probi et Philoxeni, seu anno Christi 525 [Ibid. pag. 107.] , quando Joannes Pp. I jussu Theodorici Cpolim adiit. Opusculum, quantum est, eo collimat, ut præcellentiam sedis Cpolitanae supra Romanam ostendat et extollat. Unde satis crediderim, istud ad sæculum VI pertinere, quando episcopi Cpolitani, quatenus Novæ Romæ antistites, primum post Romanum thronum usurpare tentarunt, ut satis constat ex canone XXVIII Concilii Chalcedonensis [Labbe, tom. IV, conc. col. 769.] , ac dein a Joanne Jejunatore, CP antistite, usurpatum videmus Οἰκουμενικου, universalis episcopi, nomen, quod pedetentim in rem transiisset. Quapropter S. Gregorius Magnus statim male usurpatum nomen reprobavit, ut constat in lib. V epist. 18, 19, 20 et 21 [Migne, Patrol. tom. LXXVII, col. 738 et seqq.] .

[14] [S. Apostolum prædicasse] Quoniam igitur ad sextum sæculum pertinere videtur Pseudo-dorothei lucubratio, eamdem censeo primum indicium præbuisse prædicationis, a S. Simone facta per Africam et Insulas Britannicas. Sed imprimis jam sublestæ fidei sunt ipsa duodecim Apostolorum nomina. Nam omittit Judam Iscariotem, qui Marci XIV, 10 clare dicitur unus de duodecim, et ut duodenarium numerum impleat, duos, præter Simonem Petrum, Simones inducit [Cave, Scriptt. Eccles. pag. 108.] , nempe ordine decimum, Simonem Judam cognominatum, qui postquam in Eleutheropoli et a Gaza usque ad Ægyptum Christum prædicasset, in Ostracina, Ægypti urbe, sepultus est sub Trajano imperatore cruci affixus. Dein duodecimo loco venit Simon Zelotes, postquam universam Mauritaniam et Afrorum regionem peragrasset, Christum ubique prædicans, demum in Britannia ab incolis crucifixus, martyrio consummatus, ibique sepultus fuit. Perperam igitur dispertitus hic occurrit Simon, quum, ut diximus, præter Simonem Petrum, unus apud Euangelistas recenseatur Simon, qui Ægyptum prædicando peragravit: unde confirmatur quod supra num. 11 diximus, certioribus documentis constare de prædicatione S. Simonis in Ægypto: nam certe unus solus fuit Simon Apostolus, cujus apostolatus in Africa et Britannia ex Pseudo-dorotheo in varia Martyrologia influxit. Quod nunc quidem proprius examinandum est.

[15] [in Africa, cujus origines christianæ] Afris et præcipue Mauritanis Evangelium prædicasse S. Simonem, nemo, præter Dorotheum aut qui ejus personam gerit, Procopium presbyterum, asserit. Quin et certum videtur hunc Apostolum nullam ibidem fundasse ecclesiam. Nam S. Innocentius I in epistola sua ad Decentium Eugubinum dicit, manifestum esse, in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam atque Siciliam, insulasque interjacentes nullum instituisse Ecclesias, nisi eos, quos venerabilis Petrus Apostolus aut ejus successores constituerint sacerdotes. Magna cæterum obscuritas est circa origines Ecclesiæ Africanæ. Stephanus Morcelli in sua Africa Christiana initia adscribit temporibus Neronianis, quibus Christiani, Romæ degentes, veriti Cæsaris immanitatem, in Africa refugium sibi quæsierunt [Tom. I, pag. 41 et seqq.] . Nihilominus primus qui in Fastis Ecclesiæ Africanæ legitur episcopus Carthaginensis est Agrippinus, pontificatum exorsus anno Christi 198 [Morcelli Afric. Christ. tom. I. pag. 44.] . Sed ante Agrippinum Africanas rexisse ecclesias antistites alios, quorum nomina deperdita sunt, vix dubitare possum. Nam S. Cyprianus, qui quinquagesimo post anno Carthaginensem cathedram occupavit, epist. LXXIII [Migne, Patrol. tom. III, col. 1112.] ad Jubaianum dicit rebaptizationem hæreticorum defendens: Apud nos non nova aut repentina res est, ut baptizandos censeamus eos, qui ab hæreticis ad ecclesiam veniunt, quando multi jam anni sint et longa actas, ex qua sub Agrippino, bonæ memoriæ viro, convenientes in unum episcopi plurimi hac statuerunt. Agrippinus autem vix triennio, si fidem Morcellio tribuimus [Afr. Christ. tom. I, pag. 44 et 54.] , sedem occupavit: quia tamen, teste S. Cypriano, concilium celebravit cum episcopis plurimis, recte deducere possumus etiam ante Agrippinum jam aliquousque constitutam fuisse Africanam Ecclesiam.

[16] [exponuntur;] Quam constitutionem Ecclesiæ etiam S. Augustinus in libro de Unico Baptismo contra Petilianum cap. XIII [Migne. Patrol. tom. XLIII, col. 606.] declarat, dum loquitur de septuaginta prædecessoribus Cypriani, quos, ut interpretatur Morcellius [Afric. Christ. tom. I, pag. 43.] , adfuisse synodis, ab Agrippino celebratis, scribit. Neque perperam: septuaginta prædecessores Cypriani Carthaginensem sedem non occuparunt, quum inter utrumque numerantur solum tres, Optatus, Cyrus, Donatus. Quod si sub Agrippino tantus jam fuerit episcoporum numerus, denuo ostenditur episcopatus Africanus Agrippino multo antiquior. Unde ex hoc capite deduci potest, fundationem Ecclesiæ Africanæ ad primum sæculum pertinere, ac proin initio accepisse vel ab aliquo Apostolo vel a viro apostolicæ ætati coævo. Quominus tamen hanc gloriam S. Simoni tribuamus, obstant duo: auctoritas S. Innocentii I qui originem Africanæ Ecclesiæ adscribit aut ipsi venerabili Petro aut ejus successoribus, adeoque omnem Apostolum alium aut virum apostolicum aliunde missum excludit, idque tradit tamquam rem omnibus manifestam. Alterum argumentum, testimonium videlicet Pseudo-dorothei, nullius est ponderis, quoniam in ipso Simoni gravissime errat, dispertiendo, ut supra num. 13 diximus, in duos personas, quod unico Simoni convenire potest. Hisce omnibus adde nullam peculiarem de S. Simone memoriam exstare in antiquissimis documentis Ecclesiæ Africanæ, qualia sunt aut scripta antiquorum, v. g. Tertulliani, Cypriani aut etiam Kalendaria, quæ aliquo signo indicant Sanctos, erga regionem beneficos. Haec autem tanti sunt momenti, ut merito apostolatum S. Simoni abjudicemus.

[17] [similiter et in insulis Britannicis,] Quæ de Africa diximus, omnino faciunt ad confutandum apostolatum Britannicarum Insularum, quandoquidem, tacentibus latinis, soli græci loquuntur. Alfordus in suis Annalibus Ecclesiæ Britannicæ ad annum Christi 47, § 1, admittit quidem aliquem Apostolorum istas provincias adiisse in iisque Christum annuntiasse, quoniam id aperte docet Eusebius, Demonstrat. Evang. lib. III, cap. V [Migne. Patrol. Græc. tom. XXII, col. 203.] de Apostolis agens, alios dicit, imperium Romanum, ipsamque omnium urbium reginam civitatem invasisse, alios Persarum regnum, alios Armeniorum Parthorum nationem; item alios Scytharum, quosdam etiam ad ipsos orbis terræ venisse fines, Indorumque regionem penetrasse; alios porro trans Oceanum evasisse ad eas insulas, quæ Britannicæ vocantur. Ἑτερους ὑπερ τον Ὠκεανον παρελθειν ἐπι τας καλουμενας Βρεττανίκας νησους. Hic loci agere Eusebium de ipsis Apostolicis, liquet ex contextu; nam loquitur de viris rusticis, vulgaribus, ignaris, adeoque de primis Christi discipulis, quorum successores fuerunt sæpissime viri in omni scientiarum et litterarum genere instructi. Habemus igitur, Eusebium existimasse, sub ipsis Apostolis fidem Christianam in Insulis Britannicis propagatam fuisse. Sed nequaquam consentit, hanc prædicandi sortem S. Simoni obtigisse. Nam omnia Martyrologia latina Bedæ, Adonis, Usuardi et hodiernum Romanum nullo verbo apostolatum Britannicum attingunt; quem etiam prætereunt historici Angliæ, de primordiis Ecclesiæ agentes [Cfr Usser. Brit. Eccles. Antiquit. pag. 4. Alford. Annales, tom. I, pag. 26. Cressy. Church hist. pag. 14.] .

[18] [quæ magis a sede Romana] Quod etiam confirmatur testimonio Innocentii I, qui, postquam sedi Romanæ vindicasset fundationem Ecclesiarum Occidentalium, ut monstravimus supra num. 14, addit [Labbe, tom. II, Conc. col. 1245.] : Aut legant, si in his provinciis alius Apostolorum invenitur aut legitur docuisse. Quod si non legunt, quia nusquam inveniunt, oportet eos hoc sequi, quod Ecclesia Romana custodit, a qua eos principium accepisse, non dubium est, ne dum peregrinis assertionibus student, caput institutionum videantur omittere. Ex textu manifestum est, apostolatum S. Simonis in Insulis Britannicis nedum incognitum fuisse, sed omnino negatum. Si quis igitur ex duodecim Apostolis Britancas Insulas prædicaturus adierit, hic alius esse non potuit, quam eorum princeps, Simon Petrus: de quo reipsa constans est traditio apud Anglos, illum huc appulisse, ut testantur historici paulo supra a nobis citati. Neque erroris aut deceptionis arguendus Innocentius, quia et S. Paulus in Occidente, præsertim in Hispania, ut insinuat ad Romanos XV, 24, prædicaverit. Sed, inquit Card. Baronius ad annum 61, § V, haud putandum est, Innocencentium a Petro Paulum dividere voluisse, sicut cæteros Apostolos, quos jure negat Occidentales oras docuisse: nam Pauli causa diversa esse videtur a cæteris; quippe qui et ipse, sicut Petrus, Romæ docuerit. Quum igitur idem Innocentius agens de traditis in Occidente apostolicis institutis, eos, in quos scribit, provocet ad Romanæ sedis ritus (quum satis constet tam Petrum quam Paulum eam sacris institutis imbuisse) certe quidem esse de Paulo quid exciperet, non habebat: quum easdem tam Romæ quam in remotis provinciis ecclesiasticas traditiones eum impertitum esse, dicere opus sit. At quod tantum de Petro meminit, recte id quidem, quod primæ sedis esset episcopus, ex qua cæteræ deriventur Ecclesiæ, eidemque unitate catholica compaginentur. Quamobrem haud putandum, Romanum Martyrologium [Ad diem XXII martii.] , quum de profectione Pauli in Hispanias meminit, a sententia Innocentii discrepasse. At de his satis, jam cætera prosequamur.

[19] [conversionem suam repetunt] Hactenus enim res, quæ a S. Simoni gestæ referuntur, eliminavimus magis quam confirmavimus. Enimvero paucissima sunt, quæ reliquit nobis antiquitas. Sic quoque Menologium Basilianum ad diem XXIX aprilis dicit, S. Simonem post Christi assumptionem et ascensionem Edessam petiisse: ubi quum multos ex idololatris verbum veritatis edocuisset, illos ad Dominum convertit. Post hæc autem Mesopotamiam peragrans libere Christi nomen annuntiavit: iterumque Edessam regressus, quum multa ad Dei gloriam miracula edidisset, in pace decessit. Sed hujus prædicationis nemo antiquorum meminit. Joseph. Simeonius Assemani in sua Bibliotheca Orientali [Tom. III, pag. 414.] dicit quidem Adjabenos, Elamitas, Persas, Parthos, Medos, Hyrcanos et Bactrianos ab Apostolis Thoma, Thaddæo, Simone, Matthæo et Bartholomæo, discipulisque Adæo, Mari et Aghæo ad christianam fidem adductos fuisse, ut … supra ostensum est. Sed in margine dicit, ostensum fuisse supra a pag. 3 ad pag. 37. Verum si ad locum indicatum recurrimus, nulla de Simone nostro est mentio, quum interim recenseantur ex Duodecim, Petrus, Thomas, Bartholomæus, Matthæus et Judas Jacobi, quorum singulorum apostolatus deinceps variis testimoniis confirmatur. Igitur nec Mesopotamia in sorte S. Simonis videtur fuisse, quum qui eruditissime de originibus christianitatis in Mesopotamia scripsere, nullum probatum testimonium afferant, quo S. Simon in ea provincia prædicasse ostendatur.

§ III. De Sancti martyrio et sepultura; de cultu, ecclesiarum et altarium erectione manifestato; de Reliquiis in variis provinciis.

[Martyrium fecit S. Simon in Perside,] Martyrologia latina, initio hujus Commentarii allegata, docent nos, S. Simonem martyrium fecisse in Perside. Nec novi, quid antiquius de loco martyrii consignatum litteris fuisse. Florentinius, qui omni ingenio contendit, ut diximus supra num. 3, Simonem esse fratrem S. Jacobi, Hierosolymorum primi episcopi, ejus passionem necessario collocat Hierosolymis sub Trajano imperatore; sed quam labilis sit ista opinio, monstravimus supra num. 4. Florentinius, admissa Perside, tamquam palæstra martyrii, explicat, ejusdem sepulturam fuisse Hierosolymis; quia etiam alii Martyres habuerunt diversa loca passionis et sepulturæ; quam in rem adducit [Pag. 169.] exemplum S. Ignatii Martyris Antiochiæ, et S. Onesimi Ephesi sepultorum, quamvis ambo Romæ fuerint passi. Et hoc recte, si constaret, Apostolum Simonem fuisse filium Cleophæ, fratrem Jacobi Minoris, quia tunc nullum esset dubium circa episcopatum Hierosolymitanum, id testatum faciente Eusebio lib. III Hist. Eccles. cap. II [Migne, Biblioth. Græc. tom. XX, col. 246.] . Sed id nullo modo ostendi potest, maxime quum nullus accuratioris judicii id admittat. Florentinius, ut martyrium in Perside cum episcopatu Hierosolymitano et ibidem sepulturam conciliet, dicit ad 1 julii, quo martyrium SS. Simonis et Judæ, annuntiat, hunc diem translationis seu dedicationis memoriam, non consummati certaminis videri. Sed arbitraria est istiusmodi interpretatio, quatenus nullo idoneo testimonio fulciatur.

[21] [ejusque sepultura variis locis assignatur: Edessæ in Mesopotamia,] Quandoquidem distinximus S. Simonem Apostolum a S. Simeone episcopo Hierosolymorum, qui Martyr sub Trajano occubuit, jam nullum habemus annum, cui obitum Apostoli illigare possimus. Quapropter ejus mortem late ad sæculum Christi primum consignamus. Si tamen sciretur, S. Simon simul cum S. Thaddæo occisus fuisse, jam aliquatenus accuratiori modo tempus passionis indicari posset, quum S. Thaddæus ante Domitianum imperatorem proin ante annum Christi 81 martyrium subiisse dicatur. Ast Franciscus De Aste, archiepiscopus Hydruntinus, in suis ad Martyrologium Romanum Notis, recte animadvertit ad diem XXVIII octobris, scriptores ecclesiasticos, qui de SS. Apostolis agunt sive hac sive alia die, nuspiam dicere, illos in eadem regione eodemque tempore martyrizatos fuisse. Enimvero Menologium Basilianum ad XXIX aprilis, de solo Simone nostro agens, nos docet, S. Apostolum Edessæ primum prædicasse Christum, post hæc Mesopotamiam peragrasse, iterumque Edessam regressum, quum multa ad Dei gloriam miracula edidisset, in pace quievisse. Edessa hodie Orfa, olim etiam Justinopolis appellata, in Mesopotamia sita est: nullus alius tamen, ut diximus num. 18, palæstram prædicationis S. Simonis in Mesopotamia assignat: dein ista quies in pace, videtur mortem violentam excludere, quod etiam contradicit aliis omnibus, qui coronam martyrii illi attribuunt. Quia porro Basilii Menologium circa finem sæculi IX compositum fuit, satis constat hujus scripti tantam non esse auctoritatem, ut plena eidem, nisi documentis antiquioribus firmetur, fides adhibeatur, tunc quidem maxime quum aliis plerisque contradicit.

[22] [Suanis in Perside,] Albanus Butler in Vitis Sanctorum ad XXVIII octobris dicit, Martyrologos Hieronymum, Bedam, Adonem et Usuardum ponere passionem S. Simonis in Perside, in oppido Suanir seu Suanis. Sed nemo ex his palæstram designat oppidum Suanir, sed lato sensu Persidem indicant omnes. Auctaria pleraque de isto oppido loquuntur; sed quoniam eorum auctores et ætatem ignoramus, non magni ponderis est eorum testimonium. Inter Auctaria Usuardina, unum Hagenoyense, circa finem sæculi XIV aut initium XV compilatum [Soller. Mart. Usuard, præf. pag. LX.] , refert, ambos Apostolos Simonem et Judam per annum et tres menses in Perside versatos, ecclesias ædificasse, pontifices et sacerdotes statuisse et multum populum ab errore convertisse, et postmodum in Swanyz civitate tentos tandem crudeliter occisos fuisse. Laudatus Butler, qui probabilius civitatem hujus nominis non invenit, addit verisimiliter per civitatem Suanir, intetligendum esse populum Suanorum, Parthis, inquit, et Persis confœderatum. Suan est autem vallis, quæ ad Euphratem deflectitur: ac etiam Wadi-Suan dicitur [Ritter, Geographie, tom. XI, pag. 742 et seq.] , unde satis manifestum est, verbo Suanis nullum indicari civitatem. In Georgia Asiatica est provincia Suanetiæ, ad radices meridionales Caucasi; ac proinde Persidem habet Orientem versus. Hanc traditionem aliquousque confirmat locus sepulturæ, qui Nicophsiæ fuisse dicitur.

[23] [Nicophsia ad Pontum Euxinum.] Est enim Nicophsia oppidum ad orientalem plagam Ponti Euxini situm, hodie Bidchwinta seu Bitsounda appellatum. Hæc lego in Description Georgiæ, a principe Wakhoucht, sæculo præterito confecta, quam latine reddo [Descript. de la Géorgie, pag. 407.] : Est Bindwinthæ pulchra et conspicua ecclesia, tholo adornata, ad mare constructa, et optime dotata ab imperatore Justiniano. Primum sedes fuit episcopalis, dein patriarchalis, tempore regum; sed nunc unum habet presbyterum, quia populus a fide et religione recessit. Existimo Bindchwintam esse Nicophsiam; et esse ecclesiam ibidem constructam; Nicophsiæ enim sepulcrum nactus est Apostolus Simon Cananæus. Si sepultura S. Simonis undequaque vera esset, major esset erga S. Apostolum cultus. In opere, a nobis citato, recensentur patroni ecclesiarum totius Georgiæ, numero fere 260 [Descript. de la Georgie, pag. 407.] , et una sola est ecclesia sub nomine S. Simeonis, quin apponatur titulus Apostoli. Unde dubium est, an ad Sanctum nostrum pertineat. Quod si S. Simon Apostolus sepulchrum habuisset suum Nicophsiæ, multo verisimiliter plures essent ecclesiæ ejus patrocinio insignita. Ex hoc igitur capite labilis est istiusmodi traditio. Quapropter recte animadvertit Franciscus de Aste in suis Notis ad Martyrologium Romanum, ex hac varietate traditionis elici, quanta sit dubietas, sive locus sive tempus spectatur. Quapropter ne Romanum Martyrologium in his non levibus ambagibus implicetur, correctionem proponit, qua, omissis omnibus tricis, scriberetur simpliciter. Natalis Beatorum Apostolorum Simonis et Judæ, qui prædicatione sua quum innumeram gentis multitudinem Christo subdidissent, martyrium consummarunt. Quæ porro pertinent ad cultum et Reliquias S. Simonis Apostoli, infra in Actis S. Judæ Thaddæi, propter utriusque conjunctam in ecclesia latina venerationem exponemus. Coronidis loco subnectimus elogium, quod S. Ado in libello de Festivitatibus SS. Apostolorum, Martyrologio suo præmisso, de S. Simone texuit, et translationem brachii ejusdem in canoniam Sayn, diœcesis olim Trevirensis.

COMPENDIUM VITÆ S. SIMONIS APOSTOLI
Ex Adone in libello de festivitatibus SS. Apostolorum.

Simon Chananæus, apostolus (S.)

Natalis (XXVIII octobris) Beatorum Apostolorum Simonis Cananæi, qui et Zelotes scribitur, et Thaddæi, qui etiam Judas Jacobi legitur, et alibi appellatur Lebbæus a, quod interpretatur Corculus. E quibus Thaddæus apud in Mesopotamiam, Simon vero apud Ægyptum traditur prædicasse b. Inde simul Persidem ingressi, quum fidei Christi innumeram gentis ipsius multitudinem subdidissent, et Ecclesiam Domini late jam fundatam viderent, martyrium ibi, cursum temporis explentes, beato certamine consummaverunt: honorifice sepulti a populis christianis, quos Domino ipsi genuerant. Quod quidam putant, Simonem Apostolum, unum de duodecim, ipsum esse, qui sub Trajano crucem passus sit, omnino falsum est. Nam et Beda sanctus presbyter, qui hoc super Acta Apostolorum sentit, Isidorum, in libro Retractationum se hoc non bene sensisse, reprehendit c. Sed et historia ecclesiastica non de Apostolo, sed de alio Simone gesta narrat.

ANNOTATA.

a In textu græco Matth. X, 3 habetur Lebbæus, qui Thaddæus cognominatur: Ἰακωβος του Ἀλφαιου και Λεββαιος ἐπικληθεις Θαδδαιος, quod in Vulgata omittitur: legitur enim simpliciter:Jacobus Alphæi et Thaddæus.

b De apostolatu S. Simonis Apostoli in Ægypto egimus in Commentario prævio num. 11.

c De sententia SS. Isidori et Bedæ egimus Commentarii prævii num. 7.

DE PERVENTIONE BRACHII S. SIMONIS IN SEIN, ORDINIS PRÆMONSTRATENSIS.
Ex collectione hagiographica bibliothecæ regiæ Bruxellensis num. 8924.

Simon Chananæus, apostolus (S.)

BHL Number: 7754
a b

EX MSS.

CAPUT PRIMUM.
Ex Oriente allatum brachium S. Apostoli episcopus Armenus concedit Brunoni, præposito Bonnensi, qui illud donat canobio Seinensi. Reliquiarum virtute operatur Deus miracula.

[Brachium S. Simonis] Qualiter et quando Reliquiæ Beati Simeonis Apostoli devenissent ad Ecclesiam Heymen, quales et quantæ super infirmitates post adventum earumdem Reliquiarum ad ipsam Ecclesiam per ejusdem merita S. Simeonis sanitates et eodem loco factæ sunt, a viris veracibus, a personisque religiosis sæpius audivi, quæ quum desiderio plurimorum, hoc scire cupientium, scripto commendare decrevissem, scientiæ parvitas pariter et sermonis occurrit infacundia. Verum per nostram taciturnitatem Dei beneficiis indigni, sanctique Simonis exsisteremus ingrati virtutibus; atque futuris cederet in ignorantiam supervenientibus, qui per nostram solertiam adhuc a supervenientibus indagatum ad Dei culmen laudis, majoremque sanctarum crescere posset reverentiam Reliquiarum, malui qualicumque modo describere, sed breviter et vera.

[2] [ex Oriente allatum] Igitur anno Domini millesimo ducentesimo quarto, Innocentio Magno, Romanæ sedis antistite, Joanne Trevirensis diœcesis, Adolfoque Coloniensis metropolis archiepiscopis c, quidam religiosus ex Armenia proficiscens episcopus invisendi gratia sanctorum corpora Trium Regum, Coloniam cupiebat adire. Qui quum multa terrarum spatia pertransisset, venit in Almanniam, Rhenique littora descendit, devenit in quamdam villam Weslich, in superiori parte Rheni sitam, duobus a Colonia milliaribus distantem d. Erat hunc temporis grandis inter Ottonem de Brunschwick et Philippum Suecum *, viros strenuos, circa fines Coloniæ pro Romano regno bellorum intemperies, cujus occasione mali prædones, circumquoque partes illas itinerantes deprædarunt transeuntes e. Quod quum vir Dei, sanctus videlicet episcopus, intellexisset, ipsosque jam in quosdam incideret armatos, priusquam deveniret ad illos, quod postea accidit, antea verebatur, quod brachium S. Simeonis Apostoli cum carne cuteque super extensa et totum integrum præter articularem * digitum, sindone munda circumvolutum, quod pro devotione sanctique Simonis magna devotione de patria sua secum detulerat, in quamdam vacuam in cœmeterio jam dictæ villæ forsitan positam cupam clam projecit, moxque discessit.

[3] [episcopus Armenus] Quod tamen vir plebejus, nomine Herelinus Episcopus cognomento, dum conspexisset, non esse, quod sperabat, tamen aliquid divinum credens, putavit fore pecuniam, ignorans * super aurum et topazion, tulit illud; dumque considerasset, non esse quod sperabat, tamen aliquid divinum credens dedit domino Brunoni, præposito Bonnensi, f qui postea factus est archiepiscopus Coloniensis g, qui illud suscepit cum ingenti gaudio, munera dedit homini plebejo, præcipens sibi, ne cuiquam hoc manifestaret. Prædones vero tamen cum venissent ad episcopum illum peregrinum, comprehendentes eum, nec parcentes religioni suæ, vulneribus inflictis eum suis sociis, equis, rebusque omnibus spoliaverunt. De quo vir Dei, licet non modicum contristaretur, tamen propter spem depositi sui, quod speravit adhuc reservatum, levius suos tolerabat et dolores. Quem * siquidem post discessionem prædonum sanctas sancti reliquias, dum recipere venisset, ac minime inveniret, quantus illi dolor cumularetur super dolorem; non facile quis explicare potest. Et dum diu multumque quis hoc haberet aut sciret, investigaret, nec quemquam inveniret, cum mœrore tandem, ad quod exierat, cœptum carpebat iter et Coloniam devenit.

[4] [Brunoni præposito Bonnensi] Ubi quum paucis demoraretur diebus et sanctorum Trium Regum Reliquias, sicut noverat, adorasset, aliorumque sanctorum limina frequentasset, sanctæ valedicens civitati, littora Rheni versus Bonnam rursus ascendit. Quam dum fuisset ingressus, ad D. Brunonem præpositum accedens, eique calamitatum suarum miserias et maxime de sanctarum Reliquiarum amissione exposuit. Quem ille benigne suscipiens et cum magna caritate, accersito medico, donec vulnera sanasset illius, per dies aliquot secum detinuit: ac inter alia collocutiones * verba perscrutatur, cujus sancti fuissent Reliquiæ, quas amiserat. Cui episcopus peregrinus cum gemitu respondens dicens, brachium esse B. Simonis Apostoli. Quod audiens Dominus Bruno præpositus magis intra se gavisus est, hoc quia pia calliditate tacendo celans, ad ampliorem S. Simonis honorem, ecclesiæque profectum, cui forte proposuit illud destinare. Quod etiam Deus ideo fieri permisit forsitan, quia grana, dum seminando sparguntur, magis augentur. Quando vero tempus fuit, ut ad patriam sæpe dictus episcopus remeare intenderet, seque ad iter suum præpararet, dominus præpositus ab eo postulavit, quatenus sibi licitum esset, ipsas habere reliquias, si possit eas alicubi reperire.

[5] [concedit;] Bonus itaque vir, scilicet episcopus peregrinus, easdem se rehabere desperans, non immemor impensi beneficii, despondit, * quia tantam sibi demonstrasset benignitatem et exhibuisset humanitatem, gratissimum duceret, ut iste potius eisdem lætaretur Reliquiis, quam alius quisquam detineret. Hoc itaque dominus præpositus audiens, dedit episcopo peregrino vestes et equos, decemque marcas argenti, suisque sociis munera largitus est, honeste dimittendo, valedicens illis, remisit ad patriam suam. Erat enim idem Bruno præpositus homo dives et vir gloriosus, plures habens dignitates: fuit enim præpositus ad gradus S. Mariæ Coloniæ, præpositus Aquisgrani, præpositus S. Castoris in Confluentia, fuit et pastor in Engers h. Porro post recessum episcopi peregrini Armeniensis ecclesiæ, dominus Bruno præpositus, accipiens illas venerabiles Reliquias, tulit omnes fratri suo, domino Henrico, comiti Heynnen, * fundatori cœnobii sui, quod una cum fratre suo, domino Everardo comite noviter in proprio construxerat fundo, anno millesimo ducentesimo, juxta castrum suum, Heyne *. Morabatur enim comes Henric us in illis diebus in castro Blankenberge i, ubi delatæ sunt ei sanctæ Reliquiæ, quas ille cum magna suscipiens dilectione, sapienti fretus consilio, per tempus aliquod occultavit. Duobus autem transactis annis k dominus comes mittens accersiri fecit ad se dominum Hermannum præpositum Heyn l, virum bene religiosum: appellabantur enim tunc præpositi, quomodo dicuntur abbates in Ordine Præmonstratensi m. Præpositus itaque dominus Hermannus, concitus ad castrum Blankenberg, sicut ei mandatum fuerat, properabat. Quo dum venisset, honorifice susceptus; comes namque una cum domino Brunone, præposito Bonnensi, sanctas reliquias ecclesiæ Heynen per eumdem dominum præpositum Hermannum transmittendas perpetuo condonaverunt, ut sicut eamdem prædiis ac rebus ditaverunt ecclesiam sic quoque tam gloriosis decorarunt Reliquiis, quas ipse dominus Hermannus præpositus cum reverentia accepit, timore pariter ac amore secum deferens ad ecclesiam Heynen. Donec fama, quod episcopus eas perdiderat, delitesceret, in secreto loco decenter occultando servavit. Sufficiant hæc, qualiter Reliquiæ S. Simonis ad ecclesiam sint translatæ Heynensem.

[6] [quod Henricus frater Brunonis, Seinensi coenobio donavit.] Quibus vero signorum virtutibus beneficiisque miraculorum per merita S. Simonis Deus ipsam honoravit ecclesiam, quantum donavit Dominus ipse, in cujus manu sumus, sermonesque nostri, declarabo. Quales autem vindictas super invasores ejusdem ecclesiæ, sicut sæpe vidimus, evenisse: quod licet non dubium, quin Deus ob merita B. Simonis hoc evenire permiserit, cognoscamus attamen, quorumdam ex ipsis viventium evitandas offensas, ne de ruina gaudere videamur inimicorum, seu occulta Dei judicia excutere velle, redarguamur, melius esse puto sub silentio praetereundum, ad seriemque narrationis revertendum. Igitur dum tempus esset, ut lucerna sub modio posita, poneretur in candelabro, cunctisque luceret in domo, post annos sex; quando fratres ejusdem Ecclesiæ certiores sunt effecti, ne quis Sanctas Reliquias tolleret ab ipsis, exponendas eas, in quo reclusæ erant latibulo (quin thesaurus absconditus et sapientia caret utilitate) cœperunt eas adorandas venerari, personisque religiosis Deumque timentibus ostendendo publicare cum magna reverentia. Quod ut devotius et honestius fieret, atque majori devotione conspicientibus excitaret simul amorem, capsellam fieri fecerunt, artificiose fabricatam, in qua Sanctæ Reliquiæ ponerentur et exponerentur. Quoniam aspectus et auditus, secundum quod sunt, plerumque cor hominis mutant et transformant. Et quia sumptus et expensa non suppeditabant ipsis ad opus tale, structuras in alias expositi, quoniam novella plantatio fuit ipsum cœnobium adhuc; Sanctas Reliquias ad fidelium colligendum eleemosynas, quatenus eamdem, quam comparaverant, capsellam persolverent, per fratres religiosos decenter et reverenter emiserunt. Quod itaque Deus fortasse ideo fieri consensit, ut merita S. Simonis magis publicarentur, suisque beneficiis plures potirentur.

[7] [Sacræ reliquiæ, prodigiose ab igne servatæ,] Qui dum proficerentur, amne Rheni transito, per muros Andernaci n cæterasque villas et oppida, per ejusdem ripam fluminis sitas, transeuntes, etiam venerunt in quamdam villam Hersele o, in confinio Bonnæ. Ubi dum domum quamdam, eis notam, introissent, officiose excepti sunt et quum corpora refecissent, etiam membra requiei somni dare studebant. Tamen prius antequam irent dormitum, candelabrum cereo superfixo, linteo sanctis Reliquiis substrato, posuerunt. Noctu vero, nescio quo motu, cereus super linteum cadens, totus ardendo sine linei læsione consumptus est. Mane vero quum surrexissent homines, quod factum erat, vix vestigia famulæ * cerei combusti cognoscentes, annumerando meritis hoc S. Simonis deputarunt, glorificantes Deum. Deinde procedentes, quæ dicitur Mellenhove p villam venerunt non longe distantem ab Hersele. Ubi quum divertissent ad quosdam timentes Deum eisque familiares, manserunt apud illos: et dum fuissent bene recreati, sufficienterque sibi pausassent, et negotiis suis pactis *, valedicentes hospitibus, cum Sanctis Reliquiis inde recesserunt.

[8] [puellam, altero crure mancam,] Fuerat autem in eadem domo puella, debilis uno crure, ita quod nullum pedem ad terram figere valebat ad ambulandum. Postquam ergo sanctæ Reliquiæ paulo longius ab hospitio recessissent, pœnituit illa, quod pro sui cruris sanitate Simonem non fuerat interpellata. Cui tamen a domina sua persuasum est, quatenus pedem ipsum, qui doluit, in eodem, quo sanctæ Reliquiæ steterunt, loco poneret. Quod quum consiliis dominæ suæ credula, Sanctique meritis Apostoli puella confidens fecisset, protinus recuperavit pedis sanitatem, quasi numquam doluisset; itaque quod post ipsos fratres Sanctarum bajulos Reliquiarum curreret cum nimia lætitia, gratias agens Deo. Hoc itaque quum cuncti vidissent et audissent, Sanctas Reliquias Apostoli ampliori devotione deinceps cœperunt venerari.

[9] [et aliam puellam, aquis suffocatam sanant;] Denique dum fines circa Rheni partes aliquantisper perlustrassent, Westphaliæ plagas, eodem retransmigrato flumine, cœperunt etiam circuire; quas, secundum quod eis videbatur expedire, circumeundo peragrassent, paucis evolutis diebus, venerunt ad urbem Zuzatiensem. Quod itaque Deus per B. Simonis merita sit operatus, sicut a patre puellæ in beneficium est impensum audivi, narrabo. Nam quum de Westphalia primo contigit ad ecclesiam Seinnensem proficisci, veni ad civitatem Zusatiensem q, ibique imminentes mihi causas expertæ disposuissem *, contuli me ad patrem puellæ supradictæ. Fuit enim mercator, cujus nomine Wernerus Krebs (latine Cancer) cui inter cætera me causa mercationis junxissem, inter collucotionis verba sciscitebatur a me, quo tenderem. Cui ego: Ad monasterium Heynense. At ille. In Heim brachium sancti Simonis habetur, qui filiam meam de morte suscitavit. Et ego, qualiter hoc factum foret, interrogans, respondit dicens: Venerunt in hanc civitatem aliquandiu nuntii Heymensis ecclesiæ, secum deferentes in capsella brachium beati Simonis, petentes eleemosynam pro capsellæ solutione. Quod faciendo, dum populo verbum Dei in ecclesia proponerent, posuerunt in medio dolium aqua plenum, in qua dum Sanctas Reliquias mersissent, et plures accurrissent ad exhauriendam aquam cum magna aviditate, filia mea, adhuc puerulus, * tumultuantibus turbis admixta, in pressura suffocata et mortua inventa, moxque ad B. Simonis * opitulantibus meritis poscentibus, r, est restitutar. Hoc idem Wernerus Krebs mihi postea retulit, quod etiam de post ab aliis confirmatum est, verum esse.

[10] [juvenem, morti proximum, sanitati restituunt:] Postea cum Sanctis Reliquiis diversis exitibus viarum deambulantibus, reversi sunt in propriam mansionem, scilicet ecclesiam Heymensem. Ubi de die in diem magis merita B. Simonis per regiones ipsas ubique crescendo, deinceps cœperunt divulgari. Quorum quoque rumor dum pervenisset ad aurem nobilis matronæ dominæ Mechtildis, comitissæ de Nassau s. Quod itaque dum fieret, cum devotione maxima tam ab ipsa quam ab omnibus illuc concurrentibus venerabiliter et cum omni reverentia receptæ sunt. Erat autem ibi quidam juvenis decumbens in tantum, quod nec loqui nec intellectum ullius rei haberet, ut penitus privatus esset sensibus ex nimio dolore. Quumque quasi semivivus jaceret, et morti vicinior, interventu parentum et amicorum sanctorum Reliquiæ deportabantur ad domum, ubi jacebat ægrotus juvenis. Quæ dum super pectus ejus ponerentur, continuo sensui restitutus est proprio, simul et usum loquendi recepit cum pristina sanitate. Hæc ibi acta sunt, ut prædicta domina et cæteri, qui tunc aderant, affirmarunt. Fuit etiam alia quædam mulier, nomine Sophia, pedissequa domini Giselberti, militis in castro Heyn, quam plures noverunt, etsi non adeo nobilis sicut prædicta domina, verumtamen ingenua religione. Hæc igitur in guttere gestabat inflationem talem, ut penitus careret loquela. Quæ quum venisset ad altare S. Simonis, digitis gutture ejusdem attactibus fuisset circumgyratum, ac sacri liquoris undam, Sanctarum intinctione Reliquiarum sanctificatam, gustasset, quam pro relevatione infirmitatum diversarum semper promptam habere consuevissent, quia raro per anni circulum hebdomada occurrit, quin ob beatissimi Simonis merito non suffragetur infirmitatibus in potione vel circumlitioni sacri liquaminis. Hanc quum illa accepisset, protinus amissa vox restauratur eidem, ut clare diceret: Miserere mei, sancte Simon. Testibus abbate et milite supra dicto cum cæteris fide dignis, qui tunc aderant.

[11] [aquis, attactu Reliquiarum sanctificatis] Item aliud, quod retulit abbas in Syburg t, vir venerabilis: quod semel contigit, ut veniret ad monasterium Heynen ad visendum Sanctas Reliquias, quas nos, sicut consuevimus, viris honestis, et præsertim religiosis, cum maxima reverentia monstrare *; quas eidem venerabili viro et abbati ostendimus. Ipse vero cum maxima devotione dum adorasset, postulavit sibi sancti liquoris fontem administrari. Quod ipsi fratres propter venerationem Sanctarum Reliquiarum honestatemque ipsius viri cum meliori calice fecerunt. Ipse vero solus illum cum magna diligentia sumpsit. Quod quum vidissent fratres adstantes, quare cum tanta aviditate aquam illam sumpsisset, respondit abbas: Quia per sacrarum Reliquiarum merita B. Simonis evidentibus experimentis sanitatis officium mihi quondam Deus impendit. Contigit enim aliquando venire ad hunc locum me, et postquam vidi sanctas Reliquias, adorari; et quodam in latere diu ante sensi obstaculum et pœnam permaximam: itaque per aliquot dies me vix sensi semivivum. Sed madefeci locum doloris cum liquore istarum Reliquiarum intinctarum; et confestim, quando exivi portam claustri, diruptum ulcus lateris mei atque linitum est. Quapropter ex tum plenam ad istas Reliquias habui venerationem ac dilectionem majorem. Nomen abbatis erat Godfridus.

[12] [liberatur mente captus,] Temporibus vero Henrici, comitis Heynnen, filii Henrici, fundatoris cœnobii hujus, fuit quidam, dictus Hano, qui res ejusdem comitis, novo circumjacentes castro, fideliter custodivit. Hic vero apud comitem dominum suum diffamatus est a falsis quibusdam æmulis suis. Quod quum ille Hano cognovisset, licet a domino suo nihil triste pertulisset, tamen sciebat, eum hominem furiosum et tyrannum, supra modum contristatus est in seipso in tantum, quod sensibus alienatus dementaretur. Qui quum quasi delirus incedendo periret, a filio suo, Theodorico Heynnensi cellario, qui hæc nobis manifeste retulit, eum ad Reliquias deduxit B. Simonis. Quas quum vidisset, et sacris fontis intinctione Reliquiarum Sanctarum sumpsisset, omnem sensuum recepit incolumitatem. Postea per plures annos, ipso Hannone defuncto, filius ejus, dictus Arnoldus, custodiens partem Novi Castri, qui filium habuit adolescentem, qui etiam sensibus dementatus, per silvas, montes, velut delirus et erroneus, vagabatur. Hic dum perductus fuisset ad Sanctas Reliquias, eisdemque signatus, sacroque potatus fonte, sensus suos per merita B. Simonis ad integrum recepit et ipse.

[13] [alius lepra infectus.] Delectat adhuc unum, quod Deus breviter demonstravit. Est igitur puer quidam, in nostra degens parochia, nomine Gerlacus, qui ministerio culinæ vasculis abluendis, cibariisque præparandis fratrum ipsius loci Heynnen deputatus fuit. Hic dum in commissis studiosus vigilaret, contigit, eumdem peregrinari languore, de quo tum non decumbebat. Facta autem quadam die, post tempus vespertinum ipsum * juxta focum sedente seque calefaciente, ut quidam repentinus tumor, velut rufa nigraque lepra, turgentibus pustulis immixta, protinus aspergendo apprehenderit corpus ejus, ut putaretur quasi vivus ardere, crepando dirumpi dolore. Quod dum fratres transeuntes, attoniti conspicerent, clamaverunt dicentes: Curre, miser, citius ad monasterium B. Simonis. Ille vero hæc audiens, statim viribus, quibus poterat, ad ecclesiam venit. Quo dum pervenisset, aqua de Reliquiis B. Simonis intincta potatus, velut antidoto, omne venenum abscessit, seque cum aqua ungens illa, et modico vino usus, totius corporis sui adeptus est sanitatem. Et postmodum sæpius demonstratus est adventantibus extraneis pro intersigno virtutis S. Simonis. Hæc de S. Simonis Reliquiis earumque beneficiis compendiose dicta sunt; pauca de pluribus, lectoris vitantes fastidium. Verumtamen si quis ea prius descripsisset, addere plura potuisset. Hæc anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo octavo, tempore domini Arnoldi, archiepiscopi Trevirensis, qui et eodem obiit anno, descripta sunt infra Octavam S. Martini u.

ANNOTATA.

a Qui miserat ad Bollandum nostrum manuscriptum, Alexander Wiltheim noster in fine subnectit hæc verba: Hic meus codex ita mendosus, et exscripsi. Medicam igitur manum, quoties opus fuerit, adhibebimus, ita tamen, ut nostras emendationes facile quisque a genuino textu discernere poterit, utpote quas plerumque in margine appingamus. Porro ex dictis num. 15 constat, historiam conscriptam fuisse a anno 1258.

b Animadvertit laudatus Alex. Wiltheim,in textu continuo scribi Heyn, Heynenses etc., dum legendum sit Seyn etc. Est scilicet Seyn seu Sayn cœnobium ordinis Præmonstratensis in diœcesi Trevirensi. De illo agunt Annales Præmonstratenses referentes [Annal. Præm. tom. I, col. 757.] , Henricum et Everhardum, Henrici Sayna comitis filios intra montium juga et nemorososque vertices, non longe a castro Seynensi canonicis Præmonstratensibus monasterium condidisse, a castro et præterlabente rivo nomen ei imponentes… Monasterium, ad victum cultumque instructum, … anno 1203 nobilitarunt Saynam pii fundatores brachio S. Simonis Apostoli. Ut infra in Actis Thaddæi dicemus, ex Gelenio discimus, brachium S. Simonis, asservarii in ecclesia S. Norberti Coloniæ. Translatum istuc verisimilius fuit sæculo XVI, quando abbate Judoco Brander pretiosiora quæque in arce comitis hæretici, velut in perfugio posita, versa sunt in utilitatem receptantis et in Ecclesiæ opprobrium [Ibid. col. 762.] . Tunc quidem translatas fuisse S. Simonis exuvias Coloniam arbitror. Certe teste Browero in Annalibus Trevirensibus anno 1670 Saynæ erant S. Simonis Reliquiæ [Annales Trevir, tom. II, pag. 100.] .

c Innocentius Pp. III, quem merito Magnum appellat scriptor, sedem apostolicam occupavit ab an. 1198 ad 1215: Treviris Joannes I ab an. 1190 ad 1213; [Gall. Christ. tom. XIII, col. 435.] ; Coloniæ Adolfus I ab anno 1197 ad 1205 [Ibid. tom. III, col. 683.] cathedram tenuerunt.

d Weslich, latine Waslicia, hodie Wesseling, olim in Arcuensi, nunc in Herselensi decanatu, ripæ sinistræ Rheni, media fere via inter Coloniam et Bonnam adjacet [Binterim, Die alte u. neue Erzdiöz. Col. V, 1, pag. 136 et tom. II, pag. 228.] . Milliaria de quibus in textu sermo est, sunt germanica, quæ quinque circiter chiliometra capiunt.

e De contentione pro Romano imperio inter Ottonem, Saxoniæ potius quam Brunswici ducem et Philippum, Sueviæ (non vero Suceiæ ducem) agunt passim historici istius ætatis. Consule, si lubet, Baronium ad annum 1199 § 18 et seqq. ac Trithemium in Chronico Hirsaugiensi ad eumdem annum [Tom. I, pag. 492. Edit. Sangall.] .

f Browerus in suis Annalibus lib XV num. 48 [Annal. Trevir. tom. II, pag. 99.] , meliori verisimiliter textu usus, verbahic luxata et sine necessitate repetita, reddit hoc modo: Pagi vero incolæ, quos episcopi consilium non fefellerat, rati thesaurum antistitem condidisse, sublatum interea brachium, animadverso pretio, clam avertunt … Herelinus quispiam, qui munus sacrum fraude sustulerat, Brunoni Seynensi comiti, Bonnensis ecclesiæ præposito, homini claro divitiis, et auctoritate donum, non suum, offert.

g Bruno sedem Coloniensem in multis miseriis retinuit ab an. 1205 ad 1208 [Gall. Christ. tom. III, pag. 685.] : fratres autem Brunonis sunt ipsi fundatores cœnobii Saynensis. Henricus et Everhardus: unde obvia procedit ratio, cur dicto monasterio sacræ Reliquiæ donatæ fuerint.

h Semper Ecclesia exosam habuit pluralitatem beneficiorum, et isto maxime tempore Alexander Pp. III cap. VII de Præb et dignit, et Innocentius III cap. XXIII ibid (III, 5) constanter renuerunt admittere unum clericum ad plura beneficia, præsertim quando unum sufficit ad honestam sustentationem et non agitur de beneficio, curam animarum habente.

i Plura sunt hujus nominis oppida: videturtamen hic loci intelligenda Villa Blanckenberg in decanatu Sigburgensi, in diœcesi Coloniensi, ad Sigam fluviolum.

k Secundum Annales Præmonstratenses, supra annot. b citatos, brachium S. Simonis, in cœnobium Saynam translatum fuit anno 1203: igitur Bruno præpositus illud fratribus suis donavit anno 1201, in quod tempus incidit peregrinatio episcopi Armeni.

l Hermannus cum examine duodecim canonicorum primus ex Steinfeldia cum præpositi dignitati Saynam submissus fuit ub Erenfredo abbate. Anno 1220 ejus tumulo inscriptum fuit distichum: Saynensis primus hic Hermannus jacet abbas: abbates hic sunt etiam reliqui tumulandi [Annal. Præmonst. tom. II, col. 758. Cfr Brower, Annal. Trevir. tom. II, pag. 100.] .

m Non diu in gradu præpositi mansit Hermannus, utpote quem jam anno 1206 Innocentius Pp. III nominet abbatem, ut constatex ejus epist. 108 in supplemento ad Regesta [Migne, Patrol. tom. CCXVII, col. 156.] . Dirigit Pontifex epistolam dilectis filiis Hermanno abbati et fratribus Ecclesiæ Beatæ Mariæ in Sayna, tam præsentibus quam futuris, eosque sub Beati Petri et sua protectione suscipit et præsentis scripti privilegio communit, statuens, ut Ordo canonicus, qui secundum Deum et Beati Augustini regulam, atque institutionem Præmonstratensium fratrum in eodem loco constitutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Enumeratis dein prædiis, quibus cœnobium dotabatur, vult ut clericos et laicos, e sæculo fugientes ad conversionem accipere et eos absque contradictione aliqua retinere valeant. Sancit insuper 1° Ne terras seu quodlibet beneficium, ecclesiæ Saynensi collatum, liceat alicui personaliter dare, sive alio modo alienare absque consensu totius capituli, vel majoris vel sanioris partis ipsius. 2° Ne cui episcopo vel alii plus a Saynensibus pro decimis petere et recipere liceat, quam fuerit a prædecessoribus eorum usque ad hæc tempora requisitum. 3° Quum autem generale interdictum terræ fuerit, liceat Saynensibus clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce, divina officia celebrare. 4° Chrisma, inquit, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a diœcesano suscipietis episcopo, siquidem catholicus fuerit et gratiam et communionem sacro sanctæ Romanæ sedis habuerit, et ea vobis voluerit sine pravitate aliqua exhibere: alioquin liceat vobis, quemcumquis malucritis, catholicum adire episcopum, gratiam et communionem apostolicac sedis habentem, qui nostra auctoritate, vobis, quod postulatur, impendat. Quod si sedes diœcesani episcopi forte vacaverit, interim omnia ecclesiastica sacramenta a vicinis episcopis accipere, libere et absque contradictione possitis; sic tamen ut ex hoc in posterum episcopis propriis nullum præjudicium generetur. 5° Prohibet, ut intra fines parochiæ Saynensium nullus sine assensu diœcesani episcopi et eorumdem Saynensium capellam seu oratorium de novo construere audeat, salvis privilegiis Romanorum Pontificum. 6° Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernit, ut eorum devotioni et extremæ voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti Sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. 7° In parochialibus quas habebant, licebat illis saserdotes adligere, et diœcesano episcopo præsentare, quibus si idonei fuerint, episcopus curam animarum committat, ut ei de spiritualibus, Saynensibus autem de temporalibus debeant respondere. 8° Obeunte vero ejusdem loci abbate, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia præponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars majoris vel sanioris consilii secundum Deum et Beati Augustini Regulam providerint eligendum. 9° Præterea omnes libertates et immunitates, olim a Romanis Pontificibus Ordini Præmonstratensi olim concessas, auctoritate apostolica illis confirmat, et præsentis scripti privilegio communit. Hæc aliquantisper prolixius exposuimus, tum ut constat abbatiæ Saynensi eadem jura et privilegia fuisse attributa ac reliquis monasteriis Ordinis Præmonstratensis, tum ut planius elucidetur, quis sit valor verborum, quando Pontifex dicit, se aliquem Ordinem seu monasterium sub beati Petri et sua protectione suscipere.

n Andernacum, olim etiam Antoniacum appellatum, oppidum est in sinistra ripa ad Rhenum sita in diœcesi Trevirensi: quum autem Sayna in dextera ripa ejusdem fluvii jaceat, recte adjungitur amne Rheni transito. Juxta mœnia oppidi erat parthenon S. Thomæ VV. Ordinis S. Augustini a Maginero archiepiscopo anno 1129 reformatum [Gall. Christ. tom. XIII, col. 624.] .

o Hersel parochia ruralis in sinistra ripa Rheni, paulo infra Bonnam: nomen suum tribuit destrictui decanali.

p Mettenhove nuspiam reperitur in Elencho omnium parochiarum et villularum. Codex habet oblitteratum nomen Nettenhove,sed neque istud uspiam reperire est, quoniam dicitur locus non longe distans ab Hersele, aliquousque situs cognoscitur.

q Susatum, germanice Soest, oppidum Westphaliæ, in diœcesi Monasteriensi.

r In margine notavi, qua ratione sensui, undequaque luxato, mederi utcumque potuit. Idem pro modulo deinceps præstabimus.

s Pendet phrasis, quia alterum deest membrum. Videtur autem addendum, quod Mechtildis comitissa petierit, ut sacræ Reliquiæ ad castrum suum Nassau deferrentur. Sequentia deinceps optime fluunt, nempe concursus populi ejusque pietas in sanctum Apostolum, et maxime quod dicitur paulo infra: Erat IBI quidam juvenis, quo locus indicatur in antecedentibus nequaquam nominatus. Nassau seu Nassovia oppidum est, ut lego in Lexico topographico Adriani Guibert, incolas capiens 1080. Mechtildis, de qua scriptor noster, est verisimiliter filia Ottonis III, comitis Gelriæ [Kremer, Origin. Nassov, tom. I, pag. 414.] , uxor Henrici, comitis Nassoviæ, qui inter annum 1247 et 1250 diem suum obiit [Ibid. pag. 411.] : exstat quoque ejusdem Mechtildissigillum in libro ad calcem paginæ citato [Ibid. tab. V.] .

t Monasterium Syburg, Ordinis S. Benedicti, seu melius Sigeberg, in diœcesi Coloniensi, a S. Annone II archiepiscopo fundatum anno 1066 [Gall. Christ. tom. III, col. 769.] , jacet ad Sigam fluvium. Hodie caput est decanatus in eadem diœcesi.

u Jam animadvertimus in annotato a, tempus, quo scriptor noster historiam suam composuit. Arnoldus, hujus nominis Secundus diem suum obiit V novembris 1259 [Ibid. col. 443.] . Neque contrarius est scriptor noster, quando dicit, eodem anno vitam finisse Arnoldum. Nam verba eodem anno non significant eodem anno vulgari seu 1258, sed infra annum, quo hæc scripta fuerunt. Enimvero Arnoldus defunctus die V novembris intra annum, ab octava S. Martini seu ab XI ad XVIII novembris inchoatum, vitam clausit suam.

* Suevum

* auricularem

* adde esse

* quum?

* collocutionis

* respondit quod

* Sein

* Sein

* faculæ?

* peractis?

* causas ex pedire disposuissem

* parvula

* adde reliquias admota, opitulantibus ejus meritis

* adde consuevimus

* ipso?

CAPUT SECUNDUM.
Sancti non raro puniunt eos, qui eorum cultum negligunt; mulier voti negligens punitur, postmodum sanatur; custos cœnobii a gravissimo malo liberatur.

[S. Simonis cultus] Nam si rerum causas simul rimando vigili pensamus corde, divina videlicet, quantum licet, humana, quantum possumus, omnem citius dubietatem ab oculis tergemus scrupulum conscientiæ a. Legitur enim in Veteri Testamento de Heliseo propheta, qui longe fuit ante nativitatem domini nostri Jesu Christi, qui dum cadaver hominis mortui projectum fuisset in sepulcro ejus, statim quum cadaver tetigisset ossa prophetæ, revixit homo, stetit super pedes suos [IV Reg. XIII, 21 et Eccl. XLVIII, 14.] Simili modo legitur de B. Catharina, quæ post Ascensionem Domini fuit, quod quocumque de minutis ossiculis ejus unum delatum fuerit, oleum exinde profluere. B. vero Simon, unus de duodecim Apostolis, quum ipse Dominus noster Jesus Christus apparuisset in carne, cum ipso manducavit et bibit, ambulavit et mansit filius … sicut et alii fratres ejus, videlicet Judas, qui dicitur Thaddæus, Joseph, qui cognominatur Justus, Jacobus Minor, qui Frater Domini, pro eo, qui ei in natura humana per omnia similis in facie fuit, et quod judæi cognatos fratres appellabant b. Igitur si Deum, in quem nullus cadit motus et semper in sua tranquillitate fixus persistit atque stabilitate, verumtamen humano loquendi modo et more secundum hominum merita, dici fas est, eum moveri, lætari, irasci, merito circa suos consanguineos, sicut legitur de B. Joanne Apostolo, ampliori dilectionis affectu moveri, quam ad alios credendum est, licet omnes amet operantes bene, sicut ipse dicit. “Ego diligentes me diligo [Prov, VIII. 16.];” qui maxime per observantiam mandatorum ejus probatur, [Joan. XIV, 23.] quemadmodum alibi legitur: “Si quis diligit me, sermonem meum servabit.”

[15] [perperam neglectus,] His itaque rationibus S. Simonem a Domino, quia videlicet ejus mandata, sicut alii discipuli, cæterique Sancti servare implevit, et quia ejus esse secundum carnem dignoscitur, principalius amari dicendus est, meritoque de ejus ossibus oleum gratiæ cunctis fideliter petentibus profluere sperandum est; scilicet de tanti athletæ cognatique brachio, quod apud nos integrum custodimus, et assidue conspiciendo venerandisque veneramur osculis ac adoramus. Quapropter et nos quibusdam nobis rationibus quodammodo congruentibus, B. Simonem specialius diligere adstrictos nos esse scimus. Quarum vero una permaxima probatur, quia si Deum toto diligimus corde, suæque genitrici gloriosæ Virgini Mariæ veræ dilectionis crebro affectu famulamur, de jure B. Simon a nobis speciali prærogativa diligendus et honorandus est, quia eorum consanguineum dilectum esse, minime dubitamus. Alia vero est, quia tam gloriosis et venerandis suis Reliquiis nostræ patrocinatur ecclesiæ, eamque frequentia miraculorum et innumeris virtutum beneficiis eamque meritorum quotidie conspicimus decorari. Merito quippe B. Simon a nobis est honorandus, cordeque jugiter illud pertimescendo retinendum, quod ecclesia quædam venerabiles apud se Reliquias habens reconditas, dum debito non venerarentur obsequia, Sancti, quorum fuerunt Reliquiæ, patefacta testudine tempore quodam visibiliter exire visi sunt, ac deinceps eorum Reliquiæ non sunt amplius ibidem repertæ. His eadem ecclesia tam Reliquiis quam beneficiis earum propter ingratitudinem est privata.

[16] [sicut alii Sancti,] Simile contigit de tribus virginibus, quæ fuerunt et sunt de numero S. Ursulæ et XI millium virginum, quæ fuerunt locatæ in quoddam monasterium in partibus Turingiæ, nomine Ollersleuben c. Quarum corpora ibidem dum ad plures annos fuerunt, et in magna reverentia habita, quamdiu ibi erat reformatio. Sed quando cecidit reformatio et periit ibidem, mirabile dictu! eædem virgines seu corpora earum ita integraliter, sicut fuerunt in vita, exierunt, ecclesiam et monasterium relinquentes, et mane in Colonia repertæ sunt simul stantes in ecclesia S. Ursulæ, ubi usque in hodiernum diem Reliquiæ earum habentur cum cæteris Reliquiis, ut patet clarius in eadem ecclesia, ubi in memoriam earum depictus et conscriptus est reditus, et quo tempore et anno etc. d. Et ne longa quæramus exempla, formidemus hoc summopere, quod B. Nicolaus, dum Mirenses debito sibi non famularentur honore, de Mirrea * Barium se transferri permisit e. Simili quoque modo brachium S. Laurentii miraculis Laudunum translatum est f. Quapropter non æstu avaritiæ, non spe oblationum cuiquam umquam exhibendæ sunt Reliquiæ S. Simonis aut cujuscumque Sancti Reliquiæ. Verumtamen propter honorem Dei, simul et Apostoli dilectionem, ob venerandum et salutem advenientium, quemadmodum hactenus consuevimus facere summa devotione, solemni vestiti cappa, stola collo circumposita, candela semper adhibita pariter et incenso, confessioneque præmissa, non pigeat accedere; quod tam a sæcularibus quam a religiosis in eodem videmus fieri loco, has desiderantibus videre: quibus simplex non sufficiebat confessio, quin diutina disciplina se macerarent; illico proculdubio in memoria gerentes, qualiter Oza dum arcam Domini, de plaustro deciduam, bobus calcitrantibus, dum conabatur erigere, subitanea fuit morte peremptus. Nec non et illud, quod si qui B. Laurentii corpus, dum venerunt pro S. Stephani Protomartyris corpore colere, qu … licentia, repentina morte mulctati, quod latere plures non puto g. Ex quo venit in memoriam ejusmodi persuadeo *, ne quis umquam ad sacratissimum et vivificum corpus dominicum deferendo vel distribuendo præsumat accedere. Nam quod ante paucos inde terribile acciderit annos, scribendo publicare non præsumo. His ergo exhortationis exemplis ad præsens sumus contenti, et servanda servare semper et vitare vitanda, donec nobis omnipotens Deus, qui glorificari vult in suis Sanctis et laudari solus, qui vivit et regnat in Trinitate perfecta laudabilis et gloriosus in sæcula sæculorum. Amen.

[17] [negligentes corripit] Devotionem, quam circa sacras B. Simonis Apostoli Reliquias habemus, piissimus Deus ob inenarrabile suum donum suæ suavitatis de die in diem magis ac magis attendendo, pro frequentia miraculorum illius assidue dignatus est renovare, et maxime ad præsens, postquam hæc, quæ de ipso præmisimus, descripsimus, per beneficium, quod per merita ipsius in ecclesia nostra Heyn visibiliter fieri vidimus, illud perfecte manifestando, quod superius præfati sumus, scilicet de virtutibus ejusdem apostoli, scribendi plura semper esse locum. Igitur in villa, quæ dicitur Heymbach, juxta cœnobium Rumersdorff sita h, mulier quædam, Mechtildis dicta, crus unum doluit, ut ambulandi suum impediretur officium. Hæc itaque dum ad dedicationem capellæ S. Nicolai, quæ dominica proxima post festum Servatii i singulis annis celebratur in ecclesia nostra Heynensis monasterii, cum cæteris veniret, B. Simonem sui pro sanitate cruris interpellata fuisset, sanctisque visis Reliquiis, pristinam continuo recepit sanitatem. Hujus ergo rei gratia circa B. Simonis venerabilis amores compuncta Reliquias *, ad afferendum ei censum in dominica dedicationis annis singulis se obligavit. Quem quum duobus obtulisset annis, tertio neglexit, decima tertia die transacta a dicto termino, quæ fuit tunc proxima sexta feria ante Pentecostem, eadem nocte cum marito suo, dicto Alberto, in lecto colloquendo, quod censum, quem S. Simoni voverat offere, minime solvisset, querebatur, et quod sine plaga transire non posset, formidaret. Hæc autem dum corde revolveret, quod proferebat ore, quædam effigies in humana specie apparuit illi dicens: Surge, surge, Heynne profi ciscere.

[18] [mulier, voti incuriosa,] Cujus simul visione et voce mulier territa, suam, quibus erat cooperta vestibus, faciem velare nititur. Dum brachium ad perficiendum, quod conabatur, extenderet sinistrum, effigies ipsa, quam videbat, eamdem quam levavit, apprehendit cum impetu, et primo pollice, dein singillatim digitos singulos tam valide flectendo, quasi simul in unum concrevissent, in palmam recurvavit. Quo facto, tantus in ipso brachio manuque subsecutus est dolor, ut totum corpus illius penetraret, et sensibus abalienata, quasi mortua jacens. Quod cernens maritus ejus, eos, qui secum in domo erant, excitavit, accensoque lumine, miserabiliter torqueri conspexerunt. Cujus miseriæ cuncti condolentes, et maxime filia, sicut debuit, maternæ pietatis affectu commota, B. Simonis suppliciter invocabat auxilium: quæ citius exaudita est, matrique sensus cum voce restituuntur. Adhuc tamen brachii dolore fortiter durante, manusque contractione firmiter durante et permanente, proculdubio quatenus profuturum intelligeretur, cujus gratia præsens impensum fuisset beneficium. Ipsa quoque mater, ubi vox et sensus sibi restituti, præ tam subitis imminentibus doloribus totam domum replevit clamoribus, ut vicini accurrerent. Quumque dies clarius illuxisset, ad ecclesiam suam deducitur, et plebano demonstratur cum cæteris concilii * causa, simul et auxilii, nec quidquam, quid expediret, reperitur. Verumtamen unus assistens de circumstantibus digitos illius acuto nitebatur erigere stipite, sed non potuit. Pluribus diversa sentientibus et proferentibus, a marito et filia sua tandem ad ecclesiam Heynnensem deducitur cum magno labore.

[19] [punitur, sed sanctum invocans,] Qui dum claustri portam transissent, monasterium mox ingredientibus, muliere sine cessatione, Sancte Simon sucurre mihi nunc, multoties repetente, ante altare S. Crucis, quod nos etiam in honore S. Simonis consecrare proposuimus, se projiciente: ejus clamorem in choro, quibusdam detentus occupationibus, dum audivi, mirarerque, accedere distuli. Verumtamen adhuc in clamoribus ipsa perseverante, tædio tandem compulsus ululatu illius, duobus fratribus assumptis, videlicet fratre Rudolfo subpriore et fratre Manegoldo, qui tunc occurrerant, quidnam esset, videre processimus. Ad quos itaque dum pervenissemus, mulier ad nos se vertens, ostensa manu, quæ et quomodo contigisset, cuncta nobis seriatim cum tanto dolore narravit, ut nos ad lacrymas provocaret, intimo corde sæpius repetentes: O S. Simon succurre nobis nunc in tanto necessitatis articulo. Et ipsa: O. S. Simon succurre mihi nunc, et ego quamdiu vixero, singulis annis, qualibet sexta feria ante Pentecosten, censum cum cerea manu offerre promitto. Talia siquidem muliere proferente, maritus et filia ejus postulabant, quatenus ejusdem B. Simonis eis Reliquias ostenderemus. Ad quod fratres mecum assistentes, promptos se exhibentes: verumtamen quia cæteri fratres conventus, adhuc dormientes moram fecerunt, interea quidam de fratribus, illius compatiendo calamitatum miseriis, misertus totusque resolutus in lacrymas, oravit dicens: O S. Simon, ut omnibus de te narratur, credamus beneficiis et miraculis, succurre nunc huic mulieri.

[20] [perfectæ sanitati restituitur:] Dein sacris solemniter super altare cum reverentia positis Reliquiis, nosque cantando dum S. Simonis invocassemus auxilium, mulier incedens flexis genibus, suum, quod doluit, brachium super Reliquias posuit. Intervallo facto brevissimo, digiti, qui sic reflexi fuerant, ut nullus a manu posset avellere, sanctis tactis Reliquiis, omnes erigi cœperunt singillatim, et primo digitus auricularis, postmodum cæteri. Ipsa quoque mulier, compuncta verba protulit, ac intellectiva k, quæ forte dedit vexatio. Et quando primus erigebatur digitus, tantus cordis dolor, quasi gladius transiret, apprehendit eam, unde et dixit: Tua sunt hæc opera, S. Simon, perfice quæ cœpisti. Hæc itaque dum nos vidissemus, tam de verbis illius, quam de his, quæ vidimus, compuncti, et quod primo ex compassione, postea flevimus amplius præ lætitia. His itaque gestis, pulsatis campanis omnibus, q … l, convocatur, quæ gesta sunt manifestantes, quibus auditis, glorificaverunt Deum. Hæc nos tres sacerdotes, unus diaconus, scilicet fr. Arnoldus de Unckele, Richardus subdiaconus protestamur nos vidisse, et sicut in primis oravimus, omniaque de S. Simone scripsimus, per præsens beneficium confirmata non dubitamus. Alius vero quidam, dictus Henricus et arte faber, dum subsannando dixisset esse morbum “Kramppe,” latine Spasmus dicitur, repente percussus infirmitate eadem, qua mulier illa, antequam nobis prædixit, moritur, XVI die defunctus est. Acta sunt hæc anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo nono, feria sexta ante Pentecosten, per merita B. Simonis, ad honorem Domini nostri Jesu-Christi, qui vivit et regnat, etc.

[21] [ab apostemate liberatur:] In eadem hebdomada, quod cognovimus recenter patratum est, duximus præsenti connectere miraculo beneficium. Custos noster Fr. Petrus, adhuc vivens, ante hos dies graviter detentus infirmitate, lecto decumbendo elanguit. De qua, divina interveniente gratia, post aliquot dies convalescendo cedere cœpit ad sanitatem incrementum. Verumtamen omnipotens Deus hunc gratiarum actionis honorem solus in hac re habere volens, dilecto consanguineo B. Simoni participari dignatus est, et ut ipsum custodem capellanum postmodum redderet in obsequio suo devotiorem simul et ferventiorem, in alium gravem atque periculosissimum permisit incedere languorem, quod clam in quadem secreta, sui corporis parte nasceretur apostema. Quod itaque ad doloris sui augmentum magis atque magis turgendo cœpit inflare. Unde tantis inde doloribus affectus est, ut nec sedere, nec facere posset vel ambulare. Somnus ab oculis illius recessit, cibumque formidavit, sano sumere palato. Undique pressus doloribus, angustiatus ubique, quid eligeret, ignorans, quum locus doloris medicamentis esset incongruus, etiamsi medicus afforet. Et quum jam in desperationem vergeret, tandem ex prædictis B. Simonis recentibus instigatus beneficiis, ejusdem deprecaturus Apostoli juvamen ex infirmitatis loco, quasi peregrinando, procedere proposuit ad monasterium, quod et fecit. Viribus, quibus potuit ivit ante fores ecclesiæ, quia conventus tunc cœnavit, serratas se prostravit: Ps “Miserere mei, Deus” et antiphona cum collecta de S. Simone dicebat cum lacrymis, orando quatenus Deus per merita B. Simonis ipsum liberaret ab instanti languoris periculo.

[22] [frater ipsius coenobii.] Quibus expletis, reversus est in locum suum: et dum sederet ad cœnandum, solitoque more dolentius mollius que reponere vellet membra, nihil, sicut ante, sensit doloris, et ulcus, quod velut lapis duraverat, sine quovis medicamento subito diruptum est absque dolore. Unde præ nimia lætitia replevit domum clamoribus, sic ut transeuntes offenderet, B. Simoni gratias referens, certissime meritis illius deputandum. Nos vero doloris illius novimus angustias. Qualiter autem sanatus sit, sicut prædiximus, quasi sub juramento nobis juravit. Ex præsenti quod de brachii supra scripsimus, miraculo, recordamur aliud quiddam cuidam civi Coloniensis urbis præstitum per B. Simonis merita sanitatis beneficium, quod hunc *, enarrare negleximus. Fuit enim in urbe jam dicta quidam civis, rerum facultatumque competenter exuberans, qui quum * inopiæ malum arte sua consueverat braxandi pracavere. Hic * cum quodam litigaret, illum cultello pungere conabatur, illequefugiendo reclinaret, in laqueum, quem tetendit, incidit, semetipsum, videlicet in brachio suo juxta manum se periculose vulneravit. Quod igitur, dum parum putavit, parvi pendendo minus curavit. Verumtamen quia modica dum damna spernimus, plerumque dilabimur ad majora, brachium illud cum tanta cœpit inflatione turgere, quod nec diebus nec noctibus ullam posset habere requiem. Unde si vitam nunc perderet, qui manum jam tum desperaret, a fratre nostro Godefrido carpentario, qui tum Coloniæ erat, persuasum est illi, quatenus pro tali periculo B. Simonem interpellaret, et voveret obsequium sibi præstaret continuo de tanto liberaretur malo. Quod ille dum gratanter fecisset, simul adhibitis medicamentis, pristinæ sanitati restitutus est. Hoc itaque B. Simonis ipsis sanctissimis deputans meritis Deo gratias agit, nec non et S. Simoni brachium ad indicium gratiarum actionis per eumdem fratrem ad ecclesiam nostram transmisit.

ANNOTATA.

a Ut sæpius jam annotavimus, textus est non raro corruptus. Hic loci legendum mihi videtur: Si rerum causas simul rimando vigili pensamus corde, divinas scilicet, quantum licet, humanas, quantum possumus, omnem citius dubietatem ob oculis tergemus et scrupulum conscientiæ.

b Commentarii prævii numm. 7 et seq. monstravimus S. Simonem Apostolum male confusum fuisse cum S. Simeone, fratre Jacobi episcopi Hierosolymorum et ejusque in hac sede successore.

c Ollersleuben, aliis Oldisleven, olim monasterium Benedictinorum, in media Thuringia situm. Ejus fundationem, variamque fortunam adumbrat auctor Thuringiæ sacræ; destructum fuit sæculo XVI tempore belli rusticani [Turing. Sac. pag. 709 et seqq.] .

d Hanc spontaneam et portentosam migrationem Virginum Ursulanarum incertam habet collega noster ad diem XXI octobris in Gloria Posthuma S. Ursulæ [Act. SS. tom. IX Octobris, pag. 249.] .

e Historiam translationis corporis S. Nicolai Myra Barium, ad civitatem Apuliæ, conscriptam reliquit Joannes, archidiaconus Bariensis anno 1088: eamque Surius publici juris fecit ad diem IX maji [Vitæ SS. mens. maji, pag. 116.] .

f Brachium sinistrum S. Laurentii martyris pro more, ait auctor Annalium Præmonstratensium [Annal. Præm. tom. I, col. 64. Cfr Act. SS. tom. II Aug. pag. 498.] , istorum temporum suffuratus est in Hungaria Thomas, religiosus monasterii S. Martini Laudunensis, illumque thesaurum in propriam ecclesiam transtulit.

g Mutilus est textus; unde satis difficile est ejus sensum clare percipere, maxime quia in Actis S. Laurentii nihil occurrit, quod alludit ad repentinam mortem, inflictam iis, qui S. Laurentii corpus pro S. Stephani corpore coluissent. Verum quoniam auctor noster totus in eo est, ut venerationem SS. Reliquiarum altius lectorum animis inculcet, ad rem nostramfacit, quod scribit S. Gregorius Magnus lib, IV epist. 30 [Migne, Patrol, tom. LXXVII, col. 701.] : Sanctæ, inquit, memoriæ decessor meus ad corpus S. Laurentii martyris quædam meliorare desiderans, dum nescitur, ubi venerabile corpus esset collocatum, effoditur exquirendo et subito sepulcrum ipsius ignoranter apertum est; et ii, qui præsentes erant et laborabant, monachi et mansionarii, qui corpus ejusdem martyris viderunt, quod quidem minime tangere præsumpserunt, omnes intra decem dies defuncti sunt, ita ut nullus vitæ superesse potuisset, qui sanctum justi corpus illius viderat. Factum, uti a S. Gregorio narratur, aptissime quadrat cum historia Ozæ, qui vacillantem arcam Dei ausus fuerat attingere; quod scriptor confirmat allegata historia S. Laurentii. Quis porro fuerit decessor iste, de quo agit S. Gregorius, non facile dixerim. Non enim videtur proximus decessor Pelagius II, qui ab anno 578 ad 590 cathedram Romanam occupavit. Nam certe tunc exquirendum non erat S. Laurentii sepulcrum, utpote quod ante annos plus minus triginta CPoli agens Pelagius I, Pontifex ab anno 555 ad 560, obtinuit corpus S. Stephani Protomartyris, quod Romam translatum intra sepulcrum S. Laurentii conditum fuit. Quapropter, sedente Pelagio II, certe cognitum erat sepulcrum S. Laurentii. Quinimo non crediderim, de sepulcro, sedentePelagio I, exquisitum fuisse. Verisimiliter enim S. Gregorius causam indagationis, nempe appositionem corporis S. Stephani, expressisset. Unde existimo sub antiquioribus Pontificibus portentum accidisse. Certe Joan. Ciampini, in libro de Sacris Ædificiis [Pag. 112.] refert ex libro pontificali Xystum III, pontificem ab anno 432 ad 440, Confessionem S. Laurentii cum suis ornamentis fecisse.

h Romersdorffium monasterium erat in diœcesi Trevirensi, ad tertium lapidem infra Confluentiam ad dexteram Rheni ripam. Erat olim Benedictinorum, qui illud deseruerunt, et in quod Albero, Trevirensis archiepiscopus, emisit anno 1135 canonicos Præmonstratensis, ex Floreffiæ in finibus Namurcensium monasterio eductos [Gall. Christ. tom. XIII, col. 554.] . Parochia Heimbach juxta Romersdorf ad patronatum monasterii pertinebat [Annal. Præm. tom. II, col. 696.] .

i Festum S. Servatii in Martyrologio Usuardi notatur ad diem XIII maji, quo etiam die colitur apud Leodienses et alios finitimos.

k Hic loci aut aliqua vox omissa est, v. g. clara, aut conjunctio ac expungenda est.

l Denuo lacuna; quæ impleri debet dicendo: communitas quoque convocatur: præsertim quum paulo infra citantur varii canonici, qui testes, quamvis initio non adfuerint, dicuntur.

* Myra.

* persuasio.

* amorem.

* consilii?

* tunc?

* omittendum quum?

* addendum quum.

DE S. THADDÆO, APOSTOLO QUI ET JUDAS

SÆC. I.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Thaddæus, qui et Judas, apostolus (S.)

AUCTORE J. V. H.

§ I. Sancti varia nomina; ejus cum Christo Domino cognatio; non videtur in Africa Evangelium prædicasse.

Antequam Acta S. Apostoli aggrediamur, opportunum est in varia ejus nomina inquirere. [S. Apostoli nomen,] Apud Matthæum X, 3 simpliciter vocatur Thaddæus et decimo loco inter duodecim Apostolos ponitur; eodem nomine et loco recensetur apud Marcum III, 18; apud Lucam vero VI, 16, loco undecimo appellatur Judas Jacobi. In textu græco habetur lectio alia, scilicet S. Judas vocatur Lebbæus, Λαββαιος; quam vocem Corn. a Lapide deducit ab hebraica etymologia Leb, quam cor interpretamur; unde latine cordatus aut animosus diceretur. Thaddæi autem nomen derivatum tradit laudatus a Lapide a voce syriaca Thad, quod Mammam significat: unde misericors, benignus dicitur. Joan. Mylius in editione græca N. T. habet: Λεββαιος ἐπικλειθεις Θαδδαιος, Lebbæus, cognominatus Thaddæus; quæ posteriora verba Const. Tisschendorf inter variantes lectiones rejicit; ita ut textum latinum Matthæi omnino referat. Tribus igitur nominibus Apostolus noster in Evangelio venit: vocatur videlicet Judas, Thaddæus et Lebbæus.

[2] [cognatio] Non est cæterum, quod pro more nostro repetamus elogia, quibus S. Judas Thaddæus in Fastis sacris ornatur, quum hæc jam paulo supra in S. Simone Apostolo retulerimus. Sed dum primum gressum ponimus in hisce Actis elucubrandis, jam gravis nos pulsat quæstio: quæ nempe est S. Judæ cognatio. Ad quam solvendam duplex ad est nobis elementum: imprimis epistola canonica septima in qua superscribitur: Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi Ἰουδας Ἰησου Χριστου δουλος, ἀδελφος δε Ἰακωβου. Erat igitur Judas scriptor epistolæ, frater Jacobi illius, qui primam epistolam scripsit: neque alium Jacobum excogitare licet, præsertim quum uterque eadem superscriptione utatur: Jacobus Dei et Domini nostri servus Ἰακωβος Θεου καί Χυριου Ιησου Χριστου δουλος, ut legitur in capite primæ epistolæ ex septem catholicis. Quam interpretationem omnimode confirmat S. Hieronymus De Viris Illustr. cap. IV [Migne, Patrol. tom. XXIII, col. 613.] , dicens: Judas frater Jacobi, istius profecto Jacobi, de quo paulo supra cap. II, locutus fuerat. Iste autem Jacobus a S. Paulo Galat. I, vocatur Frater Domini, id est, ejus patruelis: quod confirmant etiam Eusebius Hist. Eccles., lib. II, cap. I [Migne, Patrol. Græc. tom. XX, col. 134.] et Hieronymus De Viris illustr. cap. II [Migne, Patrol. lat. tom. XXIII, col. 609.] : atque ita S. Judas ad familiam quoque Christi Domini pertinet.

[3] [cum Christo Domino,] Atque hinc enascitur alia quæstio: utrum scilicet S. Judas frater S. Jacobi idem sit ac Judas, qui inter duodecim Apostolos recensetur Joannes Sollerius noster in Dissertatione de Fratribus Domini in limine tomi VI septembris aperte opinatur, neque Jacobum neque Judam, fratres Domini, inter duodecim Apostolos, a Christo electos, connumerandos esse. Hoc autem præcipue monstrare nititur ex duobus textibus Evangeliorum. Etenim Matth. XIII, 55 legimus: Nonne hic est fabri filius? Nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus Jacobus, et Joseph, et Simon et Judas? Cui accinit Marcus VI, 3: Nonne hic est faber, frater Jacobi, Joseph et Judæ et Simonis. Hi sunt igitur ex genere Christi Domini, et quidem ejusdem fratres, quatenus aut ex priori conjugio S. Joseph, quod plerumque rejicitur, aut ex sorore B. Mariæ Virginis, progeniti fuerunt: ac eo sensu vox frater adhibetur in Sacra Scriptura, ut constat Gen. XIV, 12, ubi dicuntur reges victores tulisse Lot et substantiam ejus, FILIUM FRATRIS Abram, id est nepotem Abræ, nihilominus paulo infra v. 14, legitur: Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot FRATREM SUUM. Pluribus exemplis afferendis supersedemus.

[4] [ut contra Sollerium nostrum] Refert porro Sollerius alium textum ex Joanne VII, 1: Post hæc ambulabat Jesus in Galilæam, non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere. Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia. Dixerunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis. Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo. Neque enim fratres ejus credebant in eum. Ex hoc textu deducit Sollerius nullum ex fratribus Domini credidisse in eum, adeoque nullum adlectum fuisse inter duodecim Apostolos. Sed mea sententia non stringit undequaque argumentum. Imprimis ex ipso textu non consequitur omnes fratres Domini fidem Christo abrogasse: verus omnino est textus, si aliqui, iis videlicet qui Christum alloquebantur, non crediderint in eum. Dein dicuntur, ait Maldonatus in hunc locum, nondum in illum credidisse, non quod nullo modo crederent, sed quod non satis crederent. Etenim si nullo modo crededissent, nullam habuissent spem aliquid ex ejus miraculis gloriæ colligendi, quam se utique habere indicant, quum ut sese mundo ostendat, exhortantur. Tali autem incredulitate ipsi Apostoli laborarunt, ut habet Marcus XVI, 14: Novissime, inquit, recumbentibus illis undecim apparuit: ex exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis; quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. Nihil tamen sæpius ac fortius discipulis suis inculcaverat, quam suam post tres dies resurrectionem.

[5] [præsertim ex patribus] Ad suam firmandam sententiam adducit dein Sollerius testimonia Patrum, præsertim Græcorum Cyrilli, Epiphanii, Chrysostomi. Amimadvertit Gaspar Saccharelli, presbyter Oratorii Romani, in Historia Ecclesiastica sub anno Christi XL num. 24 [Tom. I, Hist. pag. 183.] , Græcos tres recensere Jacobos, Jacobum Alphæi, Jacobum fratrem Domini et Jacobum fratrem Joannis Apostoli, Latinorum traditionem duos tantum Jacobos agnoscere. Nihilominus nec inter Græcos Patres unanimis est sententia. Papias, S. Polycarpi æqualis, agens de genere Christi Domini dicit [Migne, Patrol. Graec, tom. V, col. 1261.] : Maria Mater Domini, Maria, Cleophæ sive Alphæi uxor, quæ fuit mater Jacobi episcopi et Apostoli et Symonis et Thaddæi et cujusdam Josephi. Clemens quoque Romanus in sexto, ait Eusebius lib. II [Ibid. tom. XX, col. 135.] , libro Institutionum docet, “post Servatoris ascensum Petrum, Joannem et Jacobum, quamvis Dominus ipsos cæteris prætulisset, non idcirco de primo honoris gradu inter se contendisse, sed Jacobum cognomine Justum Hierosolymorum episcopum elegisse.” Idem in septimo ejusdem nominis libro hæc de illo etiam dicit: Jacobo, inquit, Justo et Joanni et Petro Dominus post resurrectionem scientiæ donum impertiit. Quod illi reliquis Apostolis, hi vero septuaginta discipulis, quorum unus fuit Barnabas tradiderunt. Cæterum duo fuerunt Jacobi: alter cognomine Justus, qui ex templi fastigio præcipitatus, et a fullone fuste percussus, interiit, alter capite truncatus est. Porro Jacobi illius Justi meminit etiam Paulus scribens (Gal. I, 19) “Alium autem ex Apostolis vidi nominem, præter Jacobum, Fratrem Domini.” Quod si Jacobus fuit Frater seu cognatus Domini, eadem cognatione S. Judas Thaddæus attingebat Christum Dominum.

[6] [latinis monstratur:] Imo S. Chrysostomus, Sollerio favens, non sibi constat: nam Hom. I Epist. ad Galatas [Ibid. tom. XLI, col. 632.] commentans verba Pauli mox allata, dicit, Jacobum appellari Fratrem Domini honoris causa Etenim si tantum voluisset eum, de quo loqueretur, indicare poterat alia nota declarare et dicere Jacobum Clopæ, quod cognomen posuit Evangelista. Quum autem, inquit Franc. Xaverius Patrizzi in suo opere de Evangeliis, lib. III disert. IX num. 9 [Tom. III, pag. 44.] , evangelista numquam Jacobum Clopæ, sed Jacobum Alphæi commemoret, dicendus Chrysostomus vel codicem habuisse, in quo pro Alphæo esset Clopa, aut putasse duo hæc re ipsa non esse nisi unum nomen, tametsi negari nequit incertum esse, an Chrysostomus senserit, Jacobum fratrem Domini fuisse ex Apostolis. Ex his manifestissime patet, unanime non fuisse Græcorum Patrum testimonium, quum antiquissimi Papias et Clemens Alexandrinus contrarium indicant et illorum testimonium confirmet Latinorum Patrum universitas. Quapropter et nos tenemus, Jacobum fratrem Domini fuisse unum de duodecim, adeoque Judam ejus fratrem eidem collegio esse accensendum. Neque fucum nobis facere debet, quod Judas quemadmodum et Jacobus in capite epistolæ se apostolum non dicat, sed simpliciter Jesu Christi servum. Soli enim Petrus et Paulus hunc sibi titulum assumunt: ille quidem, ait Corn. a Lapide Commentario in caput I Jacobi, ut primus apostolorum; hic autem ut doctor omnium gentium.

[7] [omnino dubia est] Explicata utcumque genealogia S. Thaddæi Apostoli, inquirendum est, quid gesserit in missione docendi omnes gentes, quam cum cæteris Apostolis a Christo Domino accepit. S. Paulinus Nolanus, qui initio sæculi V floruit, poemate XIX [Ibid. tom. LXI, col. 514.] variis Apostolis locum prædicationis et sepulturæ assignat; et postquam Romam palæstram SS. Petri et Pauli ostendit, pergit:

Sic Deus et reliquis tribuens pia munera terris
Sparsit ubique loci magnas sua membra pe urbes:
Sic dedit Andream Patris, Ephesoque Joannem,
Ut simul Europam atque Asiam curaret in illis,
Discuteretque graves per lumina tanta tenebras.
Parthia Matthæum complectitur, India Thomam,
Lebbæum Libyes, Phryges accepere Philippum,
Creta Titum sumpsit, medicum Boetia Lucam,
Marcus, Alexandria, tibi datus.

Dum Tillemontius hunc locum ex S. Paulino citat [Mém. pour serv. à l'Hist. Ecclésiast. tom. I, pag. 402] , animadvertit, poetam non designare partem aliquam specialem, nesciri proin utrum agatur de Libia Tripolitana an de Cyrenaica. Sed satis otiosum videtur istud disquirere, quum Libya etiam pro universa Africa sumatur [Cellarius, Notitia Orbis, tom. II, pag. 761.] et maxime apud poetas synechdochice sæpe totum pro parte accipi.

[8] [prædicatio Apostoli] Sed in assignanda prædicatione et sepultura S. Thaddæi in Libya dissident, inquit Muratorius in Notis ad Paulinum [Migne, Patrol. tom. LXI, col. 514.] , a Paulino reliqui scriptores. Certe S. Hieronymus in Commentario ad cap. X Matthæi [Ibid. tom. XXVI, col. 305.] : Thaddæum, inquit, Apostolum ecclesiastica tradit historia, missum Edessam ad Abegarum regem Chosidenæ (Osrhœnæ), qui ab Evangelista Luca Judas Jacobi dicitur, et alibi appellatur Lebæus, quod interpretatur Corculum, credendumque est, eum fuisse trinomium. Sic quoque Venantius Fortunatus sæculo VII carm. VI lib. VIII [Ibid. tom. LXXXVIII, col. 270.] canit:

Hinc Simonem et Judam lumen Perside gemellum
Læta relaxato mittit ad astra sinu.

Sed sive de prædictione sive de sepultura S. Thaddæi in Africa nullus, quem sciam, præter S. Paulinum mentionem facit auctor idoneus. Anton. Morcelli in sua Africa Christiana initia fidei christianæ refert ad ipsum initium æræ nostræ, quoniam, teste S. Luca Act. II, 10, aderant Hierosolymis etiam aliqui ex partibus Libyæ, qui quam audierant fidem per Apostolum Petrum in die Pentecostes, etiam in sua patria reduces propagarunt [Afric. Christ. tom. I, pag. 10.] . Dein quo tempore tot Apostolorum discipuli summo christianæ legis promovendæ studio flagrabant, non defuerunt Romæ, qui objectam ante oculos Africam excoluerint, et Afri inter illas gentes censentur, qui apud antiquos, quos allegare hic loci non debemus, in ipsis statim initiis propagatæ religionis nominantur. Nihilominus Africam ipsos Apostolos habuisse, prædicatores ignorasse videtur S. Augustinus lib. de Unitate Ecclesiæ cap. XV [Migne, Patrol. tom. XLIII, col. 419.] . Quum enim ipsi objectum fuisset, Afros novissimos in accipienda fide, simpliciter respondet, nonnullas barbaras gentes etiam post Africam credidisse; unde certum sit, Africam in ordine credendi non esse novissimam.

[9] [in Africa.] Quod si S. Thaddæus in Africa aut prædicasset aut etiam sepulturam nactus fuisset, hujuscemodi traditionis aliquousque conscius fuisset S. Augustinus et sponte quasi sua eamdem allegasset. Quapropter Anton. Morcelli dum Paulinum adducit, qui Lebbæo Apostolo, qui et Judas Thaddæus dictus est, tribuere videtur, quod alii Simoni adscribunt. Mirum tamen in amici ejus Augustini libris nullum tantæ rei esse vestigium: nullam præterea significationem in Victore Vitensi, qui ad calcem operis sui opem implorat Apostolorum contra Vandalos Arianos, a quibus Ecclesia Africana crudelissime vexabatur: eum enim Apostolorum maxime invocari par erat, qui ejus Ecclesiæ parens atque altor fuisset. Eatenus dicta satis ostendunt omnino caducam esse opinionem S. Paulini Nolani. Quod vero tribuat Africanam prædicationem Ant. Morcelli S. Simoni Apostolo, firmiori fundamento non nitat, uti supra in Actis S. Simonis num. 14 monstravimus.

§ II. Prædicatio S. Apostoli in Mesopotamia; ejus obitus et sepultura; non videtur Russis Evangelium prædicasse; ejus epistola catholica.

[Antiqua traditione] Joseph Simeonius Assemani in Bibliotheca Orientali [Tom. III, part. II, pag. III.] Apostolos, ait, suos Syri et Chaldæi agnoscunt primum Magos, qui gentium primitiæ fuerunt primique Christum Dominum adorarunt: dein ex duodecim, Petrum, Thomam, Bartholomæum, Matthæum et Judam Jacobi seu Lebæum: demum ex septuaginta Adæum seu Thaddæum, ejusque discipulos Marim et Aghæum. Sed præ cæteris laudant Orientisque Apostolos per exellentiam vocant Thomam, Thaddæum, Marim et Aghæum, quibus christianam fidem acceptam referunt, sed institutam etiam archiepiscopalem, quæ postea in patriarchalem excrevit, Seleuciæ et Ctesiphontis sedem tribuunt. De Matthæo, Thoma et Thaddæo explorata est. Thomam enim et Thaddæum Syrorum Chaldæorumque Apostolos fuisse, non Syri tantum, sed et Græci Latinique omnes affirmant. Omissis igitur aliis Apostolis eorumque discipulis, de uno S. Thaddæo hic nobis agendum est. Jam supra attulimus verba S. Hieronymi num. 8, qui Edessæ, adeoque in Mesopotamia prædicasse S. Thaddæum refert. Ado in suo libello festivitatum SS. Apostolorum ad XXVIII octobris [Martyrol. pag. XIII.] S. Thaddæus in Mesopotamia traditur prædicasse. Idem iisdem fere verbis habet Usuardus. In Kalendario Marmoreo Neapolitano, ut scimus, sæc. IX, festum S. Thaddæi Apostoli occurrit ad diem XXVI maji [Mazzochi, Vetu Marmor. Ncap. Kalendarium, tom. II, pag. 422.] : qua occasione allegat Freculphum Lexoviensem, sæculi IX scriptorem, qui tom. II lib. I cap. 19 [Migne, Patrol. tom. CVI, col. 1135.] , dicit: Judas Jacobi frater, in Mesopotamia atque interioribus Ponti evangelizans, feras et indomitas gentes, quasi belluarum naturas, suo sancto dogmate mitigat et fidei dominicæ subjugat. Sepultus est in Nerito, Armeniæ urbe. Parvam, quæ de septem est catholicis, epistolam reliquit.

[11] [fertur S. Apostolus] Hanc ipsam traditionem de missione S. Thaddæi in Mesopotamiam habet ecclesia græca. Inter opera spuria S. Hippolyti Portuensis recensetur libellus de XII Apostolis, ubi de S. Thaddæi legitur: Judas, qui et Lebbæus, ubi populo Edessæ ac toti Mesopotamiæ prædicasset, obiit Berythi, ac illic sepelitur. Is non sum, qui velim S. Hippolyto, sæculo III florenti [Ceillier. Auteurs Ecclés. tom. II, pag. 319.] , tribuare opusculum, quod tamquam spurium habetur et merito S. Hippolyto abjudicatur [Ibid. pag. 361.] : nihilominus videtur satis antiquum, et testatur traditionem de missione in Mesopotamiam. Eamdem traditionem confirmat Menologium Basilii imperatoris ad diem XIX junii, quod habet: Apostolus Christi Judas, quem hoc nomine sanctus Apostolus et Evangelista Lucas in Actis appellat; a reliquis vero Apostolis et Evangelistis Matthæo et Marco Thaddæus dicitur, Domini nostri Jesu Christi secundum carnem frater fuit, utpote qui Josephi sponsi filius erat, frater autem Jacobi Adelphothei: qui et luce plenam doctrinisque Sancti Spiritus refertam epistolam ad omnes scripsit. Hic ab ipso Christo roboratus et Sancto Spiritu plenus, omnem dissipavit errorem et universos fideles illuminavit. Quum autem in Mesopotamiam venisset, et Evangelium promulgans, complures infideles ad Dominum convertisset, Edessam urbem profectus, Abgarum toparcham morbo sublevavit. Postremo Arat urbem petiit, ibique in crucem actus, telisque confossus, vivendi finem fecit.

[12] [in Mesopotamia prædicasse] In eodem Menologio ad diem XXII maji recolitur memoria S. Judæ Apostoli, ac ibidem solum dicitur, zelo divino inflammatus, omnes civitates regionesque peragrasse, quin in specie aliqua aut civitas aut regio indicetur. Tandem laudatum menologium celebrat ad diem XXX junii synaxim duodecim sanctorum Apostolorum, quæ, celebratur proxime post Memoriam sanctorum Apostolorum Petri et Pauli. Tributis autem singulis Apostolis encomiis laudatur undecimus Simon Zelotes: duodecimus Judas Jacobi suspensus atque telis confossus. In Menæis autem, ad diem XIX junii quibus in sua liturgia utuntur Græci, legitur in Mesopotamia prædicasse Judam Thaddæum: Διο τῃτε μεσῃ των ποταμων και τα ὁμορα ἐθνη καταφωτισας τῳ λογῳ: Quapropter in medio fluminum (id est in Mesopotamia, quæ regio media jacet inter Euphratem et Tigrim) et finitimas partes verbo suo illuminavit.

[13] [ac ibidem Martyrium subit,] Orientales vero uno ore affirmant, S. Judam Thaddæum in Mesopotamia, atque in extremo Oriente Evangelium prædicasse. Non diffitebor tamen, hanc opinionem excrescere potuisse ex eo, quod Thaddæus, unus ex septuaginta duobus Christi discipulis, certissime, ut ex Eusebio constat, Edessæ egerit, ac ibidem nomen Apostoli, tum quia erat Christi Domini discipulus, tum quia magnam habuit partem in conversione civitatis Edessenæ, consecutus fuerit. Nihilominus, quia duos Thaddæos distinguunt, quorum ille, qui est ex LXXII discipulis, colitur die XIV maji [Bibloth. Orient. tom. IV, pag. IX.] , alter, Apostolus ex XII, die XVIII octobris [Ibid. pag. XIV.] , videntur Syri persuasi, duos ab initio fuisse sibi prædicatores homonymos. Et quidem postquam Elias Damascenus in Collectione Canonum arabica enumerasset varios patres Ecclesiæ Syriacæ, de Juda Apostolo addit [Ibid. loc. cit.] : Sindiæ, Indiæque regiones, adjacentesque Orientis partes usque ad mare Viride vocavit, christiana fide imbuit, docuit, rexitque Thomas ex XII, cui postea socium sese adjunxit Judas filius Jacobi item ex XII. Eadem circa prædicationem S. Judæ Thaddæi habet Amrus: Judas, inquit, filius Jacobi, cognomento Lebæus et Thaddæus, Evangelium annunciavit Antartosæ (Antaradi) et Laodiceæ, deinde abiit Thadmoram (Palmyram) et Racam (Callinicum) et Circesium, et in Theman (Austrum), et in quasdam Orientis partes; Thomamque in India assecutus, quum aliquandiu apud eum mansisset, in regionem suam regressus est. Porro in his locis ingentem hominum multitudinem baptizavit: lapidibusque obrutus, requievit Beryti, ibique conditus fuit [Ibid. loc cit.] .

[14] [locus sepulturæ] Operæ pretium duco hic loci aliquas tricas topographicas, quæ in Amri textu occurrunt, explicare. Antaradum, oppidum est, inquit Cellarius, insulæ Arado oppositum, quæ est Phœnicia [Cellar. Notit. orbis antiq. tom. II, pag. 253.] : Palmyra urbs est nobilis situ, divitiis soli, et aquis amœnis [Ibid. pag. 264.] unius diei itinere ab Euphrate distans: Callinicum munimentum robustum, commercandi opimitate gratissimum, similiter ad Euphratem [Ibid. pag. 437.] : Circesium in Mesopotamia occurrit venientibus Callinico [Ibid. loc. cit.] : Theman occurrit in Scriptura Sacra, Jerem. XLIX, 7, 20, etc., in Idumea [Ibid. pag. 416 et seq.] ; sed hic, ut ex textu patet, est civitas Indiæ. In priori textu Eliæ Damasceni, arctius circumscribitur prædicatio S. Thaddæi, utpote quæ mari viridi præfinitur. Est autem Mare Viride quod hodie Sinum Persicum vocamus, utpote quod ripas tum Persidos tum Arabiæ alluat: adeoque non satis sibi constat Elias dum Sindiam allegat, civitatem ultra Gangem sitam, quasi prædicationis palæstram: longe enim ultra Mare Viride quærenda est Sindia.

[15] [non undequaque certus:] Præter istas interpretationes est alia opinatio, qua sepulcrum S. Thaddæi statuitur in districtu Ardazensi (Ardaz), ad dextram ripam Araxis (Aras) [Journal asiat. Novemb. pag. 427. Ritter. Die Erdkunde, tom. IX, pag. 920.] videlicet in loco, quatuor milliaribus occidentem versus ab oppido Maku, seu Magu, distante. Monasterium est, hodiedum exstans, in honorem S. Thaddæi erectum, et unum ex quatuor monasteriis, in quibus residet archiepiscopus Armeniæ, cui universa provincia subjacet. Ibidem etiam conceptus dicitur S. Gregorius Illuminator, qui, quod Apostolus inceperat, perfecit. Acta ejus dederunt nostri ad diem XXX septembris [Act. SS. tom. VIII Sept. pag. 295.] . Cæterum Maku, adeoque districtus Ardazensis in meridionali plaga ad Orientem vergente montis Ararath, ubi secundum antiquam traditionem arca Noe in sicco post diluvium constitit.

[16] [non videtur Russis prædicasse] Card. Baronius in epistola ad Clementem Pp. VIII de Ruthenis, sat pronus videtur ad probandam opinionem, quam ex traditione populari ortam dicit Mathias de Michovia, ideo Russos plus colere S. Thaddæum, asserentes quod eos converterit [Annal. Eccles. tom. IX, pag. 659. Edit. Luc.] . Suæ vero opinionis fulcimentum quærit in Synodo Antiochena sub Joviano imperatore, adeoque sæculo quarto circa medium celebrata, in qua præsens adfuit Antipater, episcopus, ait, Rhossos seu Rhos vel Rhossi. Verum hoc fulcimentum caducum monstrant nostri in Dissertatione de conversione et fide Russorum, quæ ad caput tomi secundi septembris posita est. Ibi enim recensita subscriptione, Antipatris, qualis apud Socratem lib III Hist. cap. XXV [Migne. Patrol. Gr. tom. LXVII, col, 454.] Ἀντιπατρος Ῥωσου, signum Antipatris Rhosi episcopi, concludit dissertator, vocem Ῥωσον esse in genitivo casu et in numero singulari, adeoque non posse intelligi de gente Russorum, sed exponendam esse de civitate cujus episcopus erat Antipater [Acta SS. tom. II Sept. pag. II.] . Porro Rhosus civitas erat episcopalis in Cilicia Secunda, sub metropoli Anazarbi et patriarchatu Antiocheno, ut docet nos Carolus a S. Paulo in Geographia Sacra [Pag. 290. Cfr Le Quien Oriens Christ. tom. II, col. 454.] . Sic etiam Serapion episcopus scripsit, ait S. Hieronymus de Viris illustr. cap. XLI [Migne, Patrol. tom. XXIII, col. 657.] librum ad Rhosensen Ciliciæ Ecclesiam. Eliminandus itaque apostolatus S. Thaddæi apud Russos: eoque maxime, quod in Anno Slavico, nuper edito a Joanne Martinov nostro, in nullo Menologio Slavico aliquod reperiatur indicium hujusmodi prædicationis; et quod Russi usque ad sæculum nonum nulla elementa litterarum, a SS. Methodio et Cyrillo illis communicata, noverunt, adeoque traditiones cum sacras tum profanas consignare non potuerunt. Esto igitur, quod S. Andreas Apostolus etiam Schytis Evangelium annuntiaverit, quod quidem ad diem XXX novembris, quo ejus Acta illustranda veniunt, accuratius indagare poterit. Verum etiamsi constaret, S. Apostolum in Scythia prædicasse, nihil certi haberemus pro Russis, tum quia Scythia varios complectebatur gentes, tum quia Russi apostolico ævo conversi, postmodum ad antiquum idolorum cultum dilabi potuerunt: atque hac ratione conversio Russorum ad sæculum nonum revocari potest. Remanet tamen quæstio, cur præcipuo aliquo cultu S. Thaddæus apud Slavos celebretur, ut habet laudatus jam Mathias Michoviensis. Signum certe specialis et popularis venerationis est, frequenter impositum S. Thaddæi in sacro baptismate. Equidem crediderim, ab orientalibus, quibuscum frequens erat Russis commercium, cultum S. Apostoli propagatum fuisse: nec aliud hujus cultus monumentum invenio, nisidicatur ex frequenti gentium immigratione et transmigratione paulatim irrepsisse.

[17] [S. Thaddæi epistola, in qua citatur] Præter labores apostolicos, pro Christo exantlatos, S. Judas Thaddæus etiam scripsit epistolam catholicam, de qua S. Hieronymus de Viris illustr. cap. IV [Migne, Patrol. tom. XXVI, col. 613.] : Judas, frater Jacobi, parvam, quæ de Septem Catholicis est, epistolam reliquit. Et quia de libro Enoch, qui apocryphus est, in ea assumit testimonium a plerisque rejicitur; tamen auctoritatem a vetustate jam et usu meruit, et inter Sanctas Scripturas computatur. Recte anadmadvertit Vallarsius in Nota, textui subjecta, Hieronymum more suo plerosque dicere, sed intelligendum aliquos: non τους πλειους, sed ut græcum habet παρα πολλων. Non est nostri instituti operosius perscrutari αὐθεντἱαν hujus epistolæ, in Canonem ecclesiasticum receptæ, quæ apud multos interpretes Sacræ Scripturæ stabilitur. Nihilominus quialiber Enoch a S. Juda citatur, propterea inter sacros libros reponendus non est. Apposite laudatus S. Hieronymus Commentario in epistola ad Titum [Ibid. tom. XXVI, col. 573.] dum objiceretur, imprudentur de Cretensibus locutum Apostolum, quasi Epimenidem poetam, cujus versum allegat, approbasset, quibus, ait, breviter respondendum est, sicut in eo, quod ait: “Corrumpunt bonos mores colloquia prava:” et in illo: “Ipsius enim genus sumus,” non statim totam Menandri comœdiam, et Arati librum probavit, sed opportunitate versiculi abusus est: ita et in præsenti loco non totum opus Callimachi, sive Epimenidis, quorum alter laudes Jovis canit, alter de Oraculis scriptitat, per unum versiculum confirmavit; sed Cretenses tantum mendaces vitio gentis increpavit; non ob illam opinionem, qua sunt arguti a poetis, sed ob ingenitam mentiendi facilitatem, de proprio eos gentis auctore confutans. Qui autem putant totum librum debere sequi eum, qui libri parte usus sit, videntur mihi et apocryphum Enochi, de quo Apostolus Judas in Epistola sua testimonium posuit, inter Ecclesiæ Scripturas recipere, et multa alia, quæ Apostolus Paulus de reconditis est locutus. Animadvertit recte Calmetus in Prologemeno ad Epistolam Judæ, plurimum interesse, quod Paulus profanos tamquam profanos, Judas Henochum ceu prophetam allegat. Sed non minus scite reponit Georg. Rosenmullerin Scholia in Novum Testamentum [Tom. V, pag. 604.] , hoc loco προφητευειν significare docere; quo sensu S. Paulus Epimenidem vocat proprium Cretensium prophetam, Tit. I, 12.

[18] [liber Enoch,] Cæterum celeberrimus erat apud antiquos liber Enoch. Etenim Tertullianus lib. I de Cultu Fœminarum cap. III [Migne, Patrol. tom. I, col. 1307.] eumdem laudat his verbis: Scio, scripturam Enoch, quæ hunc ordinem dedit, non recipi a quibusdam, quia nec in armarium (canonem) judaicum admittitur. Opinor, non putaverunt illam ante cataclysmum editam, post eum casum orbis, omnium rerum abolitorem, salvam esse potuisse. Si ista ratio est, recordentur, pronepotem ipsius Enoch fuisse superstitem cataclysmi Noe, qui utique domestico nomine et hereditatis traditione audierat et meminerat de proavi sui penes Deum gratia et de omnibus prædicatis ejus; quum Enoch filio suo Mathusalæ nihil aliud mandaverit, quam ut notitiam eorum posteris suis traderet. Igitur sine dubio potuit Noe in prædicationis delegatione successisse, vel quia et alias non tacuisset tam de Dei, conservatoris sui, dispositione, quam de ipsa domus suæ gloria. Hoc sic non tam expedita haberet, illud quoque assertionem scripturæ illius tueretur. Perinde potuit abolefactam eam violentia cataclysmi in spiritu rursus reformare; quemadmodum et Hierosolymis Babilonica expugnatione deletis, omne instrumentum judaicæ literaturæ per Esdram constat restauratum. Sed quum Enoch eadem scriptura etiam de Domino prædicarit, a nobis quidem nihil omnino rejiciendum est, quod pertinet ad nos. Et legimus [Tim. III, 16.] , “omnem scripturam ædificationi habilem divinitus inspirari.” A Judæis potest jam videri propterea rejecta, sicut et cætera fere, quæ Christum sonant. Nec utique mirum hoc, si Scripturas aliquas non receperunt de eo locutas, quem et ipsum coram loquentem non erant recepturi. Eo accedit, quod Enoch apud Judam Apostolum testimonium possidet.

[19] [canoni scripturæ non adscriptus,] Quamvis autem Tertullianus in eam sententiam propendeat, ut librum Enoch tamquam inspiratum habeat, numquam tamen Ecclesia eumdem in suum Canonem retulit. Et Origenes, qui ineunte sæc. III floruit, aliquoties citat hunc librum v. g. in opere Περι αρχων lib. I, num. 3 [Migne, Patrol. Gr. tom. XI, col. 143.] , nusquam tamen eum tamquam canonicum allegat. Imo lib. V, contra Celsum num. 54 dicit, libros Enoch non omnino divinos judicari [Ibid. tom. XI, col. 1267.] . Idem de aliis antiquis dixerim, quamvis ab iis non raro liber citetur. Videtur autem usque ad sæculum VIII notus fuisse, quando Georgius Syncellus in Chronographia [Pag. 9. Edit. Venet.] , illum allegavit in confirmationem opinionis suæ. Sed deinceps disparuit, donec circa finem sæculi proxime elapsi Jacobus Bruce, Scotus, detexit exemplaria Ethiopica libri Prophetiarum Enoch, quorum unum dono dedit Bibliothecæ regiæ Parisiensi. Anno porro 1821 Dr. Laurence, primo professor linguæ hebraicæ, in Academia Oxoniensi ac dein archiepiscopus Anglicanus Cashelensis in Hibernia versionem ex Æthiopico anglicam reddidit: quæ dein in gallicam linguam traducta fuit [Migne, Dictionn. des Apocryphes, tom. I, col. 393 et seqq.] . Liber Enoch dividitur in capita 108, aut, ut alii habent, in capita 105 [Ibid. col. 394.] : videtur autem ævum vulgare seu christianum præcessisse, si quidem a S. Juda citatur [Ibid. col. 393.] ; quo autem tempore scriptus fuerit, omnino ignoratur. Versio porro Æthiopica ad sæculum christianum IV aut V revocanda est [Ibid. loc. cit.] . Atque hæc de libro Enoch satis sunto.

[20] [in multis similis epistolæ II S. Petri.] Notat Cornel. A Lapide cum aliis plerisque interpretibus, epistolam Judæ mire concinere cum capite II et parte capitis III Epistolæ Secundæ S. Petri. Uter prior sit, disputatur: Sufficiat hic textus parallelos exposuisse:


S. PETRI.������������������S. JUDÆ.

Cap. 11. V. I. In vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis. Et V. 3. Quibus judicium jam olim non cessat. V. 4. Subintroierunt quidam homines, qui olim præscripti sunt in hoc judicium impii.
V. 1. Et eum, qui emit eos, Dominum negant. Solum Dominatorem et Dominum Jesum Christum negantes.
V. 2. Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur. Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam.
V. 4. Si enim Deus Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos, in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari. V. 6. Angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei vinculis æternis sub caligine reservavit.
V. 6. Et civitates Sodomorum et Gomorrhæorum in cinerem redigens, eversione damnavit, exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens. V. 7. Sicut Sodoma et Gomorrha et finitimæ civitates, simili modo exfornicatæ et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt exemplum, ignis æterni pœnam sustinentes.
V. 10. Magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiæ ambulant, dominationemque contemnunt … sectas non metuunt introducere blasphemantes. V. 8. Similiter hi carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, majestatem autem blasphemant.
V. 11. Angeli fortitudine et virtute cum sint majores, non portant adversum se execrabile judicium. V. 9. Cum Michael Archangelus cum diabolo altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium inferre blasphemiæ, sed dixit: Imperet tibi Dominus.
V. 12. Hi vero etc. in his, quæ ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt. V. 10. Ili autem quæcumque quidem ignorant, blasphemant; quæcumque autem naturaliter, tamquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur.
V. 13. Coinquinationes et maculæ deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes. V. 12. Ili sunt in epulis suis maculæ, convivantes sine timore semetipsos pascentes.
V. 15. Secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit. V. 11. Errore Balaam mercede effusi sunt.
V. 17. Hi sunt fontes sine aqua, et nebulæ turbinibus exagitatæ, quibus caligo tenebrarum reservatur. V. 12. Nubes sine aqua, quæ a ventis circumferuntur etc. quibus procella tenebrarum servata in æternum.
V. 18. Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriæ. V. 16. Secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superba.
Cap. III. V. 2. Carissimi etc. memores sitis eorum, quæ prædixi, verborum etc. et Apostolorum vestrorum, præceptorum Domini et Salvatoris. V. 17. Vos autem, carissimi, memores estote verborum, quæ prædicta sunt ab Apostolis Domini nostri Jesu Christi.
V. 3. Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes. V. 18. Qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus.
V. 11. Quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus, exspectantes et properantes in adventum diei Domini. V. 21. Vosmetipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam æternam.

§ III. Sancti martyrium; locus sepulturæ incertus; Reliquiæ quarum pars S. Bernardo Claravallensi obtigit.

[Martyrem fuisse Sanctum,] Martyrem fuisse S. Judam Thaddæum apud omnes in confesso est. Imprimis enim omnes Apostoli habentur Martyres: quin et ipse S. Joannes Evangelista, qui in ætate decrepita obdormivit in pace, tamen eatenus martyrium subiit, dum immissus in dolium olei ferventis, sanior et vegetior, Deo protegente, exivit quam intravit: inflictum enim supplicium mortem inferre, nisi prodigium intercessisset, debebat. Dein antiqui scriptores martyrium Apostolorum recolunt. Instar omnium sit S. Augustinus, qui sermone CCCXI, alias CXV [Migne, Patrol. tom. XXXVIII, col. 1414.] , dicit: Apostoli sanguinem fuderunt pro eo, quod viderunt. Et lib. XXII contra Faustum cap. LXXV [Ibid. tom. XLII, col. 449.] : Isti (Apostoli) non resistendo interfecti sunt, ut potiorem esse docerent victoriam, pro fide veritatis occidi. Hæc quidem generalia sunt, unde exceptionem aliquam pati possent. Sed etiam antiquissima liturgia nos docet SS. Simonem et Judam tamquam Martyres celebratos fuisse. Imprimis Sacramentarium S. Gregorii Magni, qui illud certe ex antiquioribus monumentis composuit, habet ad VI kal. novembris (XXVII octobris) in vigilia Apostolorum Simonis et Judæ Præfationem, in qua legitur: Tu es mirabilis in omnibus sanctis tuis, quos et nominis tui confessione præclaros et suscepta pro te fecisti passione gloriosos [Migne, Patrol. tom. LXXVIII, col. 145.] . Abest quidem hæc festivitas a Sacramentariis Leoniano, Gelasiano et Gregoriano Muratorii: unde dubitari potest, an ab ipso S. Gregorio celebrata fuerit. Sed quoniam altera ex parte in codicibus summæ antiquitatis reperitur, quem allegavimus, textum, monstrat mentionem martyrii SS. Simonis et Judæ ipsis Martyrologiis antiquiorem esse [Ibid. col. 15.] .

[22] [monstratur ex Patribus, liturgia,] Plura habet Gothica seu Mozarabica liturgia, quæ sæc. VII auctore S. Isidoro in Hispanias introducta fuit. Festum quidem Vigiliam non habet; sed in Missa continuo legitur mentio martyrii. Oratio quidem dicit: Deus, qui sanctis Apostolis tuis Symoni et Judæ durum martyrii gradum scandere et velle tribuis… Exaudi nos famulos etc. Sic porro in ipso initio Missæ: Hi sunt … conloquiis Domini ac Salvatoris nostri honore præcipue celebrandi, qui etsi pro Domino non interiissent sanguine fuso, solemnes haberentur Domini sui doctrinæ documento… Quando usque adeo fidei gloria crevit, ut dulce fuerit pro eodem Domino sanguinem fundere. In reliquis autem precibus frequenter appellantur Apostoli et Martyres [Ibid. tom. LXXXV, col. 888.] . Similiter in Breviario, cui præmittitur kalendarium, in quo, instar summarum festivitatum, ad XXVIII octobris recolitur festum Apostolorum Simonis et Judæ cum officio sex Capparum, id est solemnitatis præcipuæ, qualis v. g. Nativitatis Domini [Ibid. tom. LXXXVI,] repetitur oratio [Ibid. col. 1237.] : Deus, qui Sanctis Apostolis tuis Simoni et Judæ etc. et habentur capitula ad laudes et vesperas, in quibus canitur: Per quorum intercessionem tu, Domine Deus omnipotens, quemadmodum Martyres et Apostolos tuos Simonem et Judam a diaboli versutia liberos præstitisti, ita nos indignos famulos tuos eorum facias misericordiam adipisci. Et paulo infra: Habeat cum illis spes nostra gloriæ præmium, qui postquam magistri doctrina fulserunt, meruerunt obtinere martyrio.

[23] [et Martyrologiis;] Quod si post monumenta liturgica etiam Martyrologia consulamus, et illa etiam martyrium affirmant. Habemus enim imprimis Indiculum de Festis Apostolorum, Martyrologio Hieronymiano præfixum, cui subnectitur Notitia de locis sanctorum Apostolorum, in qua dicitur: V kal. novembr. Natalis Apostoli Simonis Cananæi et Simonis Zelotis, qui a templorum pontificibus occisi sunt in Suanis civitate Persarum [Florentinius, Vetust. Martyr. S. Hieronymi, pag. 97. Act. SS. tom. III Feb. pag. 431.] . Hujus autem documenti antiquitas pendet ex parte ab ipsius Martyrologii, quale hodie exstat, vetustate ac dein ex ipsius Notitiæ cum Martyrologio æqualitate. Quod vero spectat ad antiquitatem, certe jam sæculo sexto celebratum fuisse istud Martyrologium, monstrat Sollerius noster in Præfatione ad suum Usuardum [Pag. V et seq.] . Laudatam autem Notitiam plerumque Martyrologio præmittitur; nec immerito, quum in decursu operis nihil de Apostolis habet quam nudum nomen, aut aliquando passionis locum. Ampliora pro more suo scribit Ado in Libello de Festivitatibus SS. Apostolorum, Martyrologio suo præmisso, ad V kal. novembris: Natalis Beatorum Apostolorum Simonis Cananæi, qui et Zelotes scribitur, et Thaddæi, qui etiam Judas Jacobi legitur et alibi appellatur Lebæi, quod interpretatur Corculus. E quibus Thaddæus apud Mesopotamiam, Simon vero apud Ægyptum traditur prædicasse: inde simul Persidam ingressi, quum fidei Christi innumeram gentis ipsius multitudinem subdidissent, et Ecclesiam Domini late jam fundatam viderent, martyrium ibi, cursum temporis explentes, beato certamine consummarunt; honorifice sepulti a populis Christianis, quos Domino ipsi genuerant. Quod quidam putant, Simonem Apostolum, unum de duodecim ipsum esse, qui sub Trajano crucem passus sit, omnino falsum est. Nam et Beda, sanctus presbyter, qui hoc super Acta Apostolorum sentit, Isidorum secutus, in libro Retractionum se hoc non bene sensisse reprehendit. Sed et Historia Ecclesiastica non de Apostolo, sed alio Simone gesta narrat. Hæc eadem, sed contracte habet Usuardus dicens ad XXVIII octobris: Natalis Beatorum Apostolorum Simonis Cananæi et Thaddæi, qui et Judas dicitur; e quibus Thaddæus apud Mesopotamiam, Simon vero apud Ægyptum traditur prædicasse. Inde simul Persidam ingressi, quum innumeram gentis psius multitudinem Christo subdidissent, martyrium consummaverunt. Atque Usuardum deinceps secuti fere sunt, quotquot post illum Martyrologia aut Hagiologia inter latinos scripserunt.

[24] [quamvis contrarium deduci ex documentis græcis.] In Ecclesia græca primo quasi aspectu dubitari posse videtur de martyrio S. Judæ. Nam Menologium tribus diebus de S. Apostolo agit: nampe die XXII maji, quo Judas divinus Apostolus, zelo divino inflammatus, omnes civitates regionesque peragrasse et symbolum, id est, summam Religionis Christianæ, promulgasse. Hæc quum docuisset, multosque infidelium baptizasset, in pace ad Dominum migravit. Ὁυτω δε διδαξας, και πολλων των ἀπιστων βαπτισας, ἐν εἰρηνῃ προς Κυριον ἐξεδημησεν. Ex quibus verbis videtur deduci posse Apostolum naturali morte obiisse. Sed si quæ est in isto elogio omissio, suppletur luculenter ad diem XIX junii, quo refertur, Apostolus Christi Judas, quem hoc nomine Sanctus Apostolus et Evangelista in Actis appellat, a reliquis vero Apostolis et Evangelistis Matthæo et Marco Thaddæus dicitur. Sermo igitur evidenter est de Juda Thaddæo, uno ex XII: dein ejus in Mesopotamia, ac præsertim Edessæ prædicatio recolitur, postremo Arat urbem petiit, ibique in crucem actus, telisque confossus, vivendi finem fecit. Εἰτα καταλαβων Ἀρατ την πολιν, και σταυρωθεις και τοξευθεις ἐτελειωθη. Et quum die XXX ejusdem mensis junii græci celebrant synaxin XII Sanctorum Apostolorum, duodecimus venit Judas Jacobi suspensus atque telis confossus. Δωδεκατος Ἰουδας Ἰακωβου κρεμασθεις και τοξευθεις. Eadem habent Menæa ad diem XIX junii et hisce versibus celebratur:

Και συγγενειᾳ, και χορῳ αὐχειν ἐχεις
Κριστου μαθητων, Ιουδα, και παθει
Ἐννεακαιδεκατῃ βελεεσσιν Ἰουδας θνησκει.

Et cognatione et societate discipulorum Christi et passione gloriaris. Juda: decimanona (junii) telis occidit Judas.

[25] [non tamen omnibus:] Ast Menæa a Basiliano Menologio in hoc differunt, quod locum martyrii, qui Basilio est Arat, Menæis est Arara: dicunt enim: Postea Araram civitatem adiit et ab infidelibus suspensus et telis confossus, animam suam Deo remisit. Ὑστεροη κατελαβον ἐν᾽ Αραρᾳ τῃ πολει· και ὑπο των ἀπιστων ἀναρτηθεις και τοξευθεις, το πνευμα αὑτου τῳ Θεῳ παρεθετο Atque hinc nascitur quæstio de loco martyrii, qui varius apud varios assignatur. Imprimis inter spuria opera S. Hippolyti Portuensis est libellus de duodecim Apostolis, qui breviter recenset locum prædicationis et mortis: de S. Juda porro agens dicit, illum obiisse Beryti ac illic sepultum, idem tradit de S. Simone [Le Quien, Oriens. Christ. tom. II, col. 815.] . Vidimus supra num. 3 palæstram Sanctis Apostolis signari Suanis. Tandem ex Græcis habemus, eosdem martyrium fecisse et sepulturam nactos in civitate Arat vel Arara. Satis nota est civitas Beryti, in Phœnicia Maritima episcopalis sub metropoli Tyri, quæ dein et ipsa tempore Theodosii Junioris metropolis evasit [Ibid. tom. III, col. 730.] . De civitate aut loco Suanis, diximus, quantum novimus, in Commentario prævio ad Acta S. Simonis Apostoli num. 21. Quod spectat ad civitatem Arat, sen Arara jam ipsa diversitas scribendi tum in Menologio Basiliano tum in Menæis, satis monstrat, incertum omnino esse istiusmodi situm. Est nihilominus sub metropoli Petra in Patriarchatu Hierosolymitano civitas episcopalis, Arad seu Arat vocata [Ibid. tom. II, col. 954.] . Verum scimus, Arach civitatem fuisse nomen Edessæ [Migne, Patrol. Græc. tom. LXIII, col. 179.] . Inter hæc itaque loca seligenda esset palæstra S. Judæ Thaddæi, quin tamen aliquid certi definiri potest. Sæculo IV circa finem ignola erat S. Joanni Chrysostomo. Etenim homilia XXXVI num. 2 [Migne, Patrol. Græc. tom. LXIII, col. 179.] dicit: Nam Petri quidem et Pauli, et Joannis et Thomæ nota sunt sepulcra; aliorum autem quum sint tam multi, nusquam sunt nota.

[26] [de loco sepulturæ nihil certi habemus] Ipsa dein opinionum diversitas satis ostendit, nihil certi haberi de sepulcro S. Apostoli; confusionum etiam auget opinatio Alcuini, qui sæculo octavo florens, dixit [Migne, Patrol. latin. tom. CI, col. 769.] :

Cujus (Thaddæi) in Armenia sopitum morte cadaver,
Exsurrecturum fatali fine, quiescit:
Sed tamen æthereas lustravit spiritus arces.

Id quidem jam in Actis S. Simonis Apostoli numm. 21 et 22 insinuavimus. Et quæ sunt tenebræ circa locum, densiores fiunt ex eo, quod duplex est Thaddæus, quorum alter ex LXXII discipulis Christi Edessæ prædicavit, ibique Ecclesiam constituit, ut infra ostendemus. Verumtamen non facile concesserim, S. Judam Beryti martyrium subiisse; nam civitas ista nimium distat a Mesopotamia, quæ a plerisque habetur, ut stadium laborum Apostoli nostri. Sed ut inter loca in Mesopotamia aut finitimas provincias sita, aliquid definiamus, ingrati simul ac inutilis est conatus; tanto magis, quod pro loco sepulturæ designatur non raro conditorium aliquot Reliquiarum.

[27] [Sancti familia.] In Actis S. Simonis Apostoli diximus num. 20, S. Judam obiisse ante imperium Domitiani imperatoris, qui regnare cœpit anno Christi 81. Etenim Hegisippus, cujus fragmentum adfert Eusebius lib. IX cap. XX [Migne, Patrol. Gr. tom. XX, col. 251.] : His, inquit, temporibus adhuc supererant quidam ex cognatione Christi, nepotes Judæ illius, qui secundum carnem Frater Christi vocabatur. Hos, a nonnullis delatos, quod ex regia Davidis stirpe prognati essent, Revocatus ad Domitianum Cæsarem perduxit. Quippe Domitianus de adventu Christi perinde ac Herodes sibi metuebat. Ex his deducere licet S. Judam Thaddæum uxoratum fuisse et filios genuisse; immo quum de duobus solum Judæ posteris hic sermo sit, videntur reliqui Christi Domini cognati ante exstincti. Pergit dein Hegesippus: Interrogati itaque ab illo, utrum ex stirpe Davidis essent oriundi, id verissimum esse confessi sunt. Dein sciscitatus est ex illis Domitianus, quantas possessiones, quantumve pecuniæ haberent. Illi vero novem tantummodo denariorum millia sibi ambobus suppetere dixerunt, quorum dimidia pars singulis competeret: eas vero facultates nequaquam se in argento habere, sed in æstimatione agrorum, novem scilicet ac triginta soli jugerum, ex quorum fructibus et tributa persolverent et sibi ipsis non sine proprio labore victum compararent. Simulque manus ostendere cœperunt, duritiem cutis, impressumque alte manibus callum ex laboris assiduitate in testimonium operis sui proferentes. Postremo interrogati de Christo et de regno illius, cujusmodi id esset, et quando, quibusve in locis appariturum; responderunt, non hujus mundi nec terrarum imperium illud esse, sed angelicum et cœleste, quod in fine sæculorum futurum esset, tunc, quum Christus adveniens cum gloria, vivos simul et mortuos judicabit, et unicuique operum suorum mercedem tribuet. His auditis, Domitianus nihil adversus illos asperius decrevit; sed vilitatem hominum aspernatus, liberos abire jussit, missoque edicto, persecutionem adversus Ecclesiam commotam, compescuit. Illos vero, ad hunc modum dimissos, Ecclesiis posthac præfuisse narrant, utpote Christi martyres et propinquos: et pace demum reddita Ecclesiæ, ad Trajani usque tempora vitam perduxisse. Duo itaque S. Judæ posteri, utpote qui Martyres dicantur, sub Domitiano imperatore, id est inter annos Christi 81 et 96 passi sunt: quumque soli referantur interrogati ab imperatore, videntur soli recogniti fuisse, tamquam ex stirpe Davidica oriundi. Cæterum et alios superstites fuisse, testantur ipse Hegesippus et Eusebius, quando docent, Simeonem Jacobo Hierosolymitano successisse [Ibid. col. 216.] , et patruelem Christi Domini in persecutione Trajani, adeoque inter annos Christi 98 et 117 Martyrem occubuisse [Ibid col. 282.] . Tandem ex citato Hegesippo deducere licet, S. Thaddæum nostrum jam tunc, nempe ante imperium Domitiani, martyrium subiise; tum quia de S. Juda interrogato nulla fit mentio, tum quia ita de posteris S. Judæ sermo fit, ut ipse jam obiise præsumendus sit. Quapropter corrigendus mihi videtur Franciscus ab Aste, archiepiscopus Hydruntinus, qui in Notis ad Martyrologium Romanum ad diem XXVIII octobris docet, sub Domitiano passum fuisse, Apostolum nostrum, quum potius dicendum videatur, id sub Vespasiano aut Tito furore gentilium contigisse. Hæc de loco et tempore martyrii. Quod ad genus pertinet, inter scriptores satis convenit, Apostolum, in crucem actum, telis confossum fuisse.

§ IV. SS. Apostolorum Simonis et Thaddæi cultus et Reliquiæ.

[Reliquiæ Apostoli Thaddæi] Ut diximus supra in Actis S. Simonis num. 22, nos de cultu et Reliquiis ejus acturos in Actis S. Judæ Thaddæi, hic præstamus, quia scilicet utriusque cultus, præsertim in Ecclesia latina, sæpe confunditur. Ne igitur tædiosa sit repetitio, hic utriusque cultum in unum § conjicimus. Inter opera spuria, S. Hippolyto Portuensi vulgo adscripta, reperitur etiam libellus de Duodecim Apostolis, ubi quisque eorum prædicaverit ac ubi consummatus sit [Migne, Patrol. Græc. tom. X, col. 931.] : In eo autem legitur: Judas, qui et Lebbæus, ubi populo Edessæ ac toti Mesopotamiæ prædicasset, obiit Beryti ac illic sepelitur. [Ibid. col. 953] . Jam supra num. 21 diximus, varias esse circa palæstram adeoque circa locum primæ sepulturæ S. Judæ antiquiorum scriptorum opiniones. Nec quidquam auctoritatis libellus Pseudo-Hippolyti habet, utpote qui multis erroribus scateat. Sic Apostolum Simonem Cananæum ponit successorem S. Jacobi in episcopatu Hierosolymitano: adeoque Apostolum confundit cum illo, qui istam Ecclesiam post S. Jacobum rexit, et annis centum viginti superstes fecit. Quapropter valde dubium est, qua ex regione in Occidentem delata sunt corpora Apostolorum Simonis et Judæ, uti in Actis superioribus S. Simonis num. 20 ostendimus. Et certe in Palæstina conservatas fuisse Reliquias Apostolorum, monstratur in Vita S. Bernardi, a Gaufrido, sancti discipulo et notario conscripta lib. V cap. II [Acta SS. tom. IV Augusti, pag. 324. Et Migne, Patrol. tom. CLXXXV, col. 360.] : Sepultus est autem XI kal. septembris (22 augusti, defunctus 20 ejusdem mensis) ante sanctum altare Beatæ Virginis Matris, cujus fuerat devotissimus ipse sacerdos. Sed et pectori ejus in ipso tumulo capsula superposita est, in qua beati Thaddæi Apostoli Reliquiæ continentur, quas eodem anno ab Ierosolyma sibi missas, suo jusserat corpori superponi, eo utique fidei et devotionis intuitu, ut eidem Apostolo in die communis resurrectionis adhæreat.

[29] [in sepulcro S. Bernardi;] Quid deinceps actum fuerit de istis Reliquiis S. Judæ Thaddæi, nuspiam, quod sciam, indicatum est. Joan. Pinius noster in Actis S. Bernardi ad diem XX augusti, varia scribit de Gloria Postuma S. Bernardi, adeoque de variis elevationibus ejus corporis, ac præsertim de tumuli statu, qualis erat circa annum 1739, quando Pinius Acta sua edidit. Cæterum sat jejuna sunt, quæ antiqui de corporis elevatione nobis reliquerunt. Nihilominus scimus, anno 1178, ædificata sacra æde Claravallensi, tumulo marmoreo inclusum fuit corpus: ita tamen ut extra tumulum servarentur, caput et alia ossa sat grandia. Sæpius deinceps Claravallenses monachi cogitarunt de transferendo S. Bernardi corpore in thecam pretiosiorem. Cujus consilii gnaros nos fecit Cl. Ph. Guignard in epistola scripta ad Cl. comitem Carolum de Montalembert, quam summatim, hanc opportunam occasionem nacti, exhibemus, tamquam complementum eorum, quæ refert Pinius noster. Certum enim nobis est, tumulum S. Bernardi motum deinceps aut visitatum non fuisse usque ad lugendas vicissitudines, quas Gallia universa passa est circa finem sæculi proxime elapsi.

[30] [qua occasione exponitur:] Enimvero, ut diximus, non raro actum fuit de transferendo corpore S. Bernardi e tumulo marmoreo in thecam pretiosiorem. Sæculo XIV Joannes de Aisanvilla, Claravallensis abbas XXXI, ab anno 1330 ad 1348 [Gall. Christ. tom. IV, col. 809.] , postquam caput S. Bernardi hermæ argenteo inclusisset, consilium iniit ut reliquum corpus in thecam pariter argenteam transferret; quapropter incœperat, ut habet catalogus ms. abbatum Claravallensium [Guignard apud Migne, Patrol. tom. CLXXXV, col. 1677.] , anno quo mortuus est capsam argenteam B. Bernardi, et jam tradiderat ex propriis pro ipsa LXX marcas argenti. Abbatis hujus morti verisimiliter adscribendum, quod hujusmodi translatio omissa fuerit. Similiter sæc. XVI Tristanus de Bizet consilium innovavit. Is, teste Gallia Christiana [Tom. II, col. 1083.] , origine Trecensis, Claravallensis monasterii alumnus, LXVI episcopus Santonensis, obiit anno Domini 1579 in collegio Bernardinorum Parisiensi legavit mille libras Turonenses annui census. Cor sepultum in Claravalle jacet ante altare Omnium Sanctorum. Hic itaque ut tanto manifestiorem faceret suam in S. Bernardum et Claravallenses devotionem, confici jussit thecam argenteam, in qua corpus patroni sui reponeretur. In thesauro ecclesiæ condiderunt donum monachi; sed veriti, ne occasione hujus translationis potentiores principes Reliquias peterent, et sic corpus ipsum ad paucula ossa redigeretur, maluerunt, corpus in tumulo marmoreo relinquere, in quo, ut dixi, usque ad finem proxime elapsi sæculi permansit.

[31] [quæ fuerit sors] Anno 1789, die II novembris comitia generalia regni decreto suo addixerunt fisco publico omnia bona et redditus ecclesiastica: dein alio decreto anni 1792, die VI aprilis, suppressa fuere omnia monasteria utriusque sexus, simulque interdictus usus habitus ecclesiastici. Interea regularibus utriusque sexus libertas permittebatur remanendi in monasterio, aut extra ejus septa vivendi. Quapropter magistratus civilis oppiduli Claravallis notum fecit abbati et monachis, se die XXIV maji 1790 exquisituros ab eis, utrum vellent in claustro an extra illud vitam agere. Erant tunc Claravalle monachi XXVI et conversi fratres X. Abbas Ludovicus Maria Rocourt declaravit, velle se vivere et mori in monasterio suo. Ex reliquis monachi XIX declararunt, se usuros libertate potestatis civilis, eadem quoque fuit sententia X conversorum. Duo dixerunt, se discessuros, si Papa permitteret. Tres erant tunc absentes et tandem unus, magister novitiorum, Ludovicus La Ramee contestatus est, se velle vivere et mori in monasterio Claravallensi. Atque ita suffragio suo inepto et imbelli cooperati sunt destructioni coleberrimi monasterii [Guignard, col. 1715.] .

[32] [corporis S. Bernardi] Processit dein idem magistratus ad conficiendum inventarium omnium rerum tam mobilium quam immobilium, ad monasterium pertinentium; ex quo constitit, annuos redditus ad libras fere 133,826 ascendere [Ibid. loc. cit.] . Anno dein 1792, die XV januarii, hora decima matutina expositum fuit venditioni publicæ ipsum monasterium pretio librarum 137,875; et quum nemo proposito pretio quidpiam adderet, prorogata fuit subhastatio in diem X februarii sequentem, quo monasterium adjudicatum fuit Petro Claudio Cauzon architecto Baris supra Alban (Bar-sur-Aube) pretio librarum 337,500: sub ea tamen cauti one, ut emptori non cederet suppellex ecclesiastica, nec quidquam in ipsa ecclesia destrui aut immutari posset, nisi præmonita duobus ante mensibus administratione, ut tunc dicebatur, districtus. Emptor porro, sua utens proprietate, in ecclesia erexit fornaces vitrarias, et petiit ut amoverentur sepulcra quæ locum obstruebant. Itaque architectus partitionis Albæ (departement de l'Aube) illuc adveniens, invenit tumutos, qui aperti continebant Reliquias variorum, qui ut sancti reverentiam obtinebant, quales sunt S. Bernardus, primus abbas Claravallensis, S. Malachias, S. Eutropius et alii, prout patuit ex inscriptionibus. Ne itaque, ut ipse scribit in opinionem vulgi impingeret, per promiscuam inhumationem omnium ossium, sanctorum Reliquias in loco separato posuit, donec quid agendum esset, supremus partitionis magistratus indicasset. Qui decreto, dato VIII magi 1793 permisit, ut Reliquiæ, Claravalle repertæ, distribuerentur inter parochias vicinas Villam sub Firmitate (Ville-sous-Ferte) et Longchamps [Ibid. col. 1693.] .

[33] [circa finem sæculi XVIII.] Tandem abbas Claravallensis Lud. Maria Rocourt, qui, impendente ruina monasterii, varias Reliquias S. Bernardi secreto reposuerat, quas dein variis monasteriis ordinis sui distribuit [Ibid. col. 1718.] , anno 1813, die 1 octobris, Carolo Caffarelli, præfecto partitionis Albæ, capita SS. Bernardi et Malachiæ, intus et foris sigillo munita, dono dedit: quæ die XXIV decembris in ædem cathedralem Trecensem translatæ fuerunt. Qua de re exstat epistola Stephani Antonii de Boulogne sequentis tenoris: Stephanus Antonius de Boulogne etc. Viso præsenti instrumento sub signo et sigillo D. Rocourt, nuper abbatis Claravallensis, permittimus intro scriptas sanctas et insignes S. Bernardi abbatis Reliquias, primum D. Carolo Caffarelli, præfecto provinciæ Albensis concessas et ab eodem. D. præfecto ecclesiæ nostræ cathedrali, die XXIV decembris, anno 1813, dono datas, atque in arca lignea deargentata, vitroque clausa reconditas, publicæ fidelium venerationi exponi. Datum Trecis die IV mensis septembris, anno Domini millesimo octingentesimo decimo sexto — Stephanus Antonius episcopus Trecensis. Atque hæc fere sunt, quæ de S. Bernardi Reliquiis dicenda habemus post ea quæ Pinius noster usque ad annum 1739 scripserat. Nunc ad Sanctos nostros Apostolus regredimur. Erat olim, ut scribit Ludovicus Sabbatini in suo Commentario de Vetusto Kalendario Neapolitano [II vetusto Calend. Neap. tom. VII, pag. 2.] , Neapoli Sacellum patronatus familiæ Cybo-Tomacelli in honorem SS. Simonis et Demetrii consecratum, quod dein dirutum fuit ad amplificandam aream ecclesiæ PP. Oratorii. Neque sua defuit Romæ ecclesia SS. Simonis et Judæ, olim parochialis, suppressa tamen litteris apostolicis Leonis Pp. XII, datis I novembris 1824, parochialitate, sed in suo statu remanente æde sacra, cujus patronatus pertinet ad familiam de Gabrielliis [Moroni, Dizion. di Erudiz. eccles. tom. 41, pag. 244.] . Præter hanc ecclesiam, habent etiam SS. Apostoli nostri altare suo nomini dicatum, in ecclesia S. Petri Vaticana, quod Innocentius Pp. III denuo consecrari jussit per Cardinalem episcopum Ostiensem, Octavianum. Notatu digna est epistola, præsertim quia ostendit, frequens fuisse in isto altari sacrificium. Est autem hæc epistola 359 lib. I. [Migne, Patrol. tom. CCXIV, col. 336.] Paucis diebus ante nostrum ab Urbe recessum sacerdos quidam, ætate longævus, timoratus, ut creditur, ad præsentiam nostram accessit, secreto proponens, quod in visione nocturna per somnium ei apparuit B. Petrus Apostolus dicens: Accede ad Pontificem Innocentium ex mea sibi part significa, quod a nativitate sua quasi filium illum dilexi et per diversos gradus promotum, in mea tandem sede constitui. Quapropter et ipse decorem et honorem domus meæ debet diligere, studioque vigili promovere. Sciat ergo quod in ecclesia mea pauca sunt altaria consecrata, unde contingit, quod in altaribus dissecratis divina mysteria celebrantur.

[34] [Altaria SS. Simonis et Judæ;] Faciat ergo ea saltem cum debita reverentia consecrari, super quæ novit frequentius officium celebrari divinum. Verum quum semel et iterum eadem sibi fuisset visio revelata, nec ipse, quod mandabatur, impleret, tertio tandem idem Apostolus, velut offensus, intulit dicens: Quia meum obaudisti mandatum, ego tibi tuum tollam auditum. Ex tunc ita surdus effectus est, ut penitus non audiret. Gemens ergo vehementer et plorans ad confessionem B. Petri accessit, cum lacrymis postulans, ut misertus sibi restitueret auditum, quia mandatum ipsius illico adimpleret. Quo per Dei misericordiam exaudito, quod acciderat ei, nobis per ordinem indicavit. Licet autem secundum Apostolum non sit credendum omni spiritui, quia tamen in tali negotio angelus satanæ non transfiguraret se in angelum lucis, et melius est pie credere, quam temere dubitare; quum honestum sit, quod proponitur faciendum, etsi verum non esset, quod asseritur revelatum, fraternitati tuæ, de qua plenam fiduciam obtinemus, per apostolica scripta mandamus, quatenus altaria Philippi et Jacobi, Simonis et Judæ, B. Gregorii et S. Andreæ, quæ dissecrata dicuntur, tu ipse consacres vel per alios auctoritate nostra facias consecrari. Credimus enim, quod ex hoc nobis fructus æternæ retributionis accrescet. Quando hæc scribebat Papa Innocentius jam obliterata erat memoria Reliquiarum SS. Simonis et Judæ; nihilominus exstabat traditio, licet obscura: nam Benedictus canonicus, sæculi XII scriptor [Bullar, Vatic. tom. III, pag. 206, not.] incensat, inquit, duo altaria in media navi ad crucifixos, ubi ab antiquis patribus audivimus, requiescere, Apostolos Simonem et Judam. Quod igitur ferebat traditio, probavit eventus, quippe utriusque Apostoli sacræ exuviæ sub altari, eorum nomini dicato, reipsa inventæ sunt, ita compositis ossibus, ait Bartholomanus Piazza in Ephemeridibus Vaticanis, italice conscriptis [Ephem. Vaticane, pag. 627.] , ut capita orientem versus haberent, pro antiquo scilicet christianorum more, quoniam et Christus, in sepulcro conditus, caput ad Orientem compositum habuit [Cochet, Sepultures Chrét. Avant-propos, pag. IX.] .

[35] [eorumdem rereliquiæ in basilica vaticana] In ara porro utriusque basilicæ Vaticanæ, tum antiquæ tum novæ, reposita feruntur corpora Sanctorum Apostolorum nostrorum. Petrus Mallius aut Manlius et qui eumdem complevit jam citatus Benedictus canonicus S. Petri, ambo sæculi XII scriptores [Acta SS. tom. VI Junii, part. II, pag. 37 et seq.] , tradunt a suis majoribus accepisse sub altari SS. Simonis et Judæ eorum corpora pretiosa requiescere [Ibid. pag. 45.] . Idem asserit Alfaranus in Indice Reliquiarum basilicæ Vaticanæ, additque item brachia horum Sanctorum sub quibusdam altaribus jam dirutis, tandemque subnectit: Non adsunt in basilica nunc [Cancellieri. De sacris basil. Vatic. T. W. pag. 1659.] . Itaque sub jam dicto altari SS. Simonis et Judæ non asservabantur integra eorum corpora, siquidem eorum brachia in aliis altaribus fuerint inclusa ac dein deperdita. Altari Sanctorum nostrorum illud etiam accessit decus, quod in eo SS. Eucharistiæ Sacramentum ad hæc usque tempora asservatur. Hinc in eo exornando multorum cura fuit, præcipue vero confraternitatis SSmi Sacramenti, quam Paulus III, in basilica Vaticana instituit. Quapropter concedit indulgentiam plenariam, Brevi, dato XXII septembris 1548, omnibus visitantibus capellam SS. Sacramenti in solemnitate corporis Christi vel in ejus octava aut in festo SS. Apostolorum Simonis et Judæ [Bullar. Vatic. tom. II, pag. 453.] . Similiter Paulus V Brevi eadem forma dato XXII decembris 1605 [Ibid. tom. III, pag. 206.] : Quum, inquit, propediem ex antiqua ecclesia Principis Apostolorum de Urbe corpora Sanctorum Apostolorum Simonis et Judæ, quæ sub altare Sanctissimi Sacramenti in eadem ecclesia in hunc usque diem recondita, ad novam basilicam ejusdem Principis Apostolorum et ad altaria, per nos designanda, nostro jussu transferenda sint, concedit indulgentiam omnibus qui sacro ritui interfuerint, aut basilicam a primis vesperis S. Joannis Evangelistæ usque ad occasum solis diei festi SS. Innocentium visitaverint. Et re quidem vera Sanctorum corpora, ut habet Grimaldus qui et ipse præsens fuit, in opere, cui titulus, Instrumenta authentica translationis Sanctorum corporum, narrat die I octobris 1605 aram, sub qua SS. Apostolorum Simonis et Judæ corpora claudebantur, dissecratam fuisse; et die XXVII decembris insequentis, post vesperas decantatas et processionem, solemniori ritu habitam, a Cardinali Evangelista Pallotto, basilicæ Vaticanæ archipresbytero sub novo altari, eorum nomini dicato, in quo hactenus servantur, condita fuisse [Ibid. loc. cit.] .

[36] [et alibi.] In Elencho etiam Reliquiarum S. Crucis in Jerusalem legitur ibidem reperiri de Ossibus S. Simonis [Alfaranus, De VII Romæ Eccles. pag. 125.] . In ecclesia quoque S. Clementis de Urbe Gerardus Veldon, Ord. S. Dominici et ejusdem Ecclesiæ sacrarii præfectus, inter insigniores ecclesiæ suæ Reliquias ponit ossa omnium pene Apostolorum et speciatim S. Simonis nostri [Rondinini. De Eccles. S. Clement. pag. 338.] . Etiam non solum extra Romam, sed etiam in Germania in veneratione sunt Apostolorum nostrorum exuviæ sacræ. Ægidius Gelenius, optimus testis traditionis sæc. XVII, quo scribebat, vigentis, docet de sua Colonia caput S. Judæ ostendi in ecclesia S. Mariæ in Capitolio [De Admiranda Coloniæ magnitudine, pag. 734.] , brachium S. Simonis in S. Andreæ [Ibid. pag. 292.] , maxillam S. Simonis cum tribus dentibus apud PP. Carthusianos [Ibid. pag. 455.] , et tandem in S. Norberti alterum brachium S. Simonis [Ibid. pag. 714.] . In Dania etiam asservabantur olim Apostolorum nostrorum sacra pignora: nam in Elencho sacrarum Reliquiarum conventus FF. Minorum recensetur etiam theca in qua inclusa erant ossa SS. Simonis et Judæ. Et suas Apostolorum nostrorum Reliquias habet Hispania. Etenim ex instrumentis, a Josepho Cassani anno 1722 ad majores nostros transmissis, habemus, Christophorum, archiepiscopum Cypri, ad regem Hispaniæ Philippum IV scripsisse die XVI aprilis 1639, ut subsidium aliquod afferret desolatæ Ecclesiæ in Cypro, et simul per manus secretarii sui ad regem transmittit caput S. Simonis, Apostoli, ut dicit, ex duodecim, cum opportunis instrumentis. Cl. Madoz in suo Lexico topographico Hispaniæ V° Cubas de la Sagra, dicit sacrum pignus olim donatum fuisse regi Carolo I, qui vulgo imperator Carolus V vocatur; qua in re errasse videtur eruditus vir, quoniam donum missum est anno, ut diximus, 1639, id est regnante Philippo rege IV: addit caput sacrum, agente familia Malpica, delatum fuisse ad ecclesiam parochialem S. Andreæ de Cubas, ibique tanta veneratione habitum fuisse, ut Toletani, in quorum diœcesi est oppedum Cubas, Reliquias sibi tollere voluerint; ast commotione populari excitata, impedita fuit ista direptio, nec deinceps quid simile fuit tentatum. Hæc quidem Cl. Madoz. Ast quæ coram habemus instrumenta, docent nos, marchiones de Pobar, e quibus erat belli dux, quem rex Hispaniæ adjutorem misit ad archiepiscopum Cypri, Sacras Reliquias dedisse conventui de Cubas FF. Minorum Capuccinorum, cujus erant patroni. Cardinalis, vero Aloysius de Pontecarrevo, archiepiscopus Toletanus, thesaurum istum suæ vindicare satagebat Ecclesiæ. Ex hisce omnibus existimo, olim in oppido Cubas exstitisse conventum Capuccinorum, quo suppresso, nescio qua causa aut occasione, sacræ Reliquiæ ad ædem parochialem S. Andreæ translatæ fuere. Quod ad familiam Malpica, de qua Madoz, attinet, non satis mihi nota est res heraldica Hispaniæ, ut dicam marchiones de Pobar ad familiam Malpica pertinere. Cæterum quod infra edimus instrumentum extractum fuit ex conventu FF. Capuccinorum oppidi Cubas, unde suspicamur, sacras Reliquias aliquando quievisse in ecclesia dicti conventus.

[37] [quatenus ex Cypro insula allatæ.] En instrumentum, olim Græcum archiepiscopi Cretensis græci ritus, quod ex italico latine reddo [Biblioth. Brux. Collect. Bolland. num. 8924.] Christophorus per misericordiam Dei archiepiscopus totius Cypri et Novæ Justinianæ, Joannigius metropolitanus Paphensis. Humilitas nostra hisce præsentibus litteris notum facit, quod secundum mandatum et ordinem apostolicum, ne populus fidelis decipiatur, Reliquiæ Sanctorum debent per omnia approbari. Unde ut certissimum habemus, quod hæ Reliquiæ sint caput S. Simonis Apostoli, unius ex duodecim discipulis Christi, et pro tali approbamus. Et omnes, qui indubitata fide et firma devotione imploraverunt divinum auxilium coram istis Sanctis Reliquiis, obtinuerunt sanitatem corporis et omnem gratiam. Hasce Reliquias munivimus nostro solito sigillo et manu nostra tradidimus honoratissimo viro, D. Aloysio Nicolo, sacristæ diœcesis Amathuntis. Propterea omnes fideles poterunt ad honorem hujus Apostoli venerari indubitanter hasce sacras Reliquias. — Humilis Joannigius, metropolita Paphensis, Leontius episcopus Nemessinus et Larnacensis, Athanasius metropolita Cyrenensis, Petrus Vespa episcopus Paphensis, visitator apostolicus regni Cyprensis. Ex litteris græcis italice reddidit Simon Leprone Florentinus.

[38] [Tolosa quoque] Saussayus in Martyrologio Gallicano ad diem XXVIII octobris: Natalis, inquit, Beatorum Apostolorum Simonis et Judæ, quorum pretiosissima corpora Tolosam a Carolo Magno in dilectissimam ipsi ecclesiam S. Saturnini invecta cum innumeris aliis cœlitum primariorum pignoribus, hodie devoto fidelium concursu ibidem honorantur. Et capita quidem e sacrario exhibentur inclusa ferculis argenteis, ad effigiem ipsorum Apostolorum efformatis pia liberalitate Fulconis, dudum S. Saturni cœnobiarchæ. At corpora, in thecis condita argenteis, super altare sacelli Sanctissimæ Virginis, a Septem Doloribus cognominatæ requiescunt, cui imposita fuere anno 1511, vigesima quinta januarii, quum venerandæ ipsius beatissimæ Virginis imagine, tabulæ affixa deauratæ, quæ aram decorat. Tamen S. Judas, cognomento Thaddæi quasdam Reliquias, quæ in Oriente adhuc hærebant, Ierosolymis ad se transmissas, S. Bernardus religiose suscepit, easque quum moreretur, pectori suo in scriniolo jussit imponi, secumque in tumulo relinqui, ut tanti Apostoli patrociniis apud Deum excedens sæculo muniretur, atque in sancta resurrectione, quam justi omnes expectant, gloriæ ipsius testis et particeps ejusdem meritis effici mereretur.

[39] [eorumdem Reliquiis gloriatur:] Ad diem porro XXV januarii recensetur in eodem Martyrologio Tolosæ repositio Sanctorum corporum Beatorum Apostolorum Simonis et Judæ in propria ara et arcula quiescentium apud basilicam S. Saturnini. Et hic denuo nascitur quæstio, an integra corpora Sanctorum nostrorum Tolosæ asserventur, præsertim quum pro Vaticano thesauro antiquissima sit, ut num. 35 diximus, traditio. Dein Tolosates gloriantur, se septem Apostolorum corpora in basilica S. Saturnini possidere: scilicet utriusque Jacobi, Philippi, Bartholomæi, Simonis, Judæ et Barnabæ [Diction. univ. de la France, V° Toulouse.] . Constat autem horum Sanctorum exuvias longe principaliores alibi conservari. Exempli causa relegat lector, si lubet, Acta S. Philippi Apostoli ad I maji [Migne, Patro. Gr. tom. XXXV, col. 590.] , ex quo de aliis judicet.

[40] [asservari feruntur:] Nullatenus dubito, quin etiam in aliis ecclesiis exponantur fidelium venerationi similes Reliquiæ. Atque hinc etiam nascitur quæstio, sæpissime in Actis nostris pertractata et frequentissime retractanda, nempe quomodo unius Sancti in pluribus locis reperiantur Reliquiæ. Cardinalis Baronius insua, quam Martyrologio Romano a se edito præmisit, Dissertatione cap. IV, hanc difficultatem solvit. Docet videlicet, Christianos ab ipsis religionis suæ incunabulis consuevisse recondere corpora Martyrum sub altari. Quum autem fideles tantam haberent erga præcipuos Martyres pietatem, ut in pluribus locis eorumdem memoriam celebrare cuperent, particulas Reliquiarum (nam sine iis altaria consecrare non licebat, ut liquet ex canone S. Concilii Africani [Labbe, tom. II, Conc. col. 1614.] ) de corpore Martyris sumebant, ut altare legitimum sub nomine Martyris haberent. Atque hinc factum est, ut unus Martyr plura nancisceretur sepulcra, quæ quasi integrum continerent corpus, in veneratione erant: præcipue quia, ut docet S. Gregorius Nazianzenus orat. I in Julianum num. 69 [Migne, Patrol. Gr. tom. XXXV, col. 590.] , vel solæ sanguinis guttæ atque exigua passionis signa idem possunt, quod corpora. Paulatim itaque exiguæ corporis vel etiam membri particulæ, traditione populari,tamquam integra celebrabantur corpora. Quod quidem Ægidius Gelenius, Coloniensium Reliquiarum solers indagator, testatur: Ego sano, inquit, [De admir. Coloniæ magnitud. pag. 220.] , apertis et inspectis diligenter hierothecis, deprehendi ex unius ossiculi parte, brachium vel caput appellari.

[41] In præsenti autem quæstione confusio longe facilior erat, utpote nata ex nominum confusione. Nam imprimis S. Simon Apostolus etiam antiquissimis temporibus, ut vidimus in ejus Actis numm. 2 et 3, habitus fuit a quibusdam, ut secundus post Jacobum episcopus Hierosolymitanus. Dein ætate Apostolorum fuere alii Simones, qui sanctitatis fama, saltem in quibusdam provinciis, insignes fuerunt. Certe apud Matthæum XXVII, 32, Marcum XV, 21 et Lucam XXIII, 26 refertur Simon Cyrenæus, quem angariaverunt Judæi, ut tolleret crucem Christi. Et quamvis Francisus-Xaver. Patrizzi noster in suo Commentario in Marcum dicat, nihil præterea de hoc homine compertum haberi [Pag. 217.] , satis constat ex interjecto in media narratione nomine illum christianis coævis optime notum fuisse et ex ipso impenso in Christum Dominum officio apud suos in veneratione fuisse. Habemus etiam in Actibus Apostolorum IX, 43, Petrum dies multos moratum in Joppe apud Simonem quemdam coriarium; in cujus domo, quam ut propriam incolebat, utpote qui missos a Cornelio centurione viros receperit hospitio, primitias gentium Deo consecravit X, l cum quibusdam ex fratribus, inter quos verisimiliter fuit et Coriarius. Dein Act. XIII, l occurrit Simon, qui vocabatur Niger, qui dicitur Propheta et Doctor. In quo igitur loco hi viri illustres sepulturam nacti sunt, facile eorum memoria ad venerationem S. Simonis Apostoli traduci potuit. Atque hinc plures ecclesiæ Reliquiis S. Apostoli forsan gloriantur. Idem dixerim de S. Juda Thaddæo, qui, ut habet Hippolytus [Migne, Patrol. Græc. tom. X, col. 951.] , inter Christi Discipulos, ut dicit, LXX homonymum habet Thaddæum, qui, inquit, epistolam attulit ad Augarum, regem Edessenorum. Est etiam in Act. Apost. XV, 22 Judas, qui cognominabatur Barrabas, vir primus in fratribus.

[42] [Hersfeldia] Germania etiam specialem cultum exhibet SS. Apostolis Simoni et Judæ. Imprimis celeberrimum monasterium Hersfeldense, Fuldensi conterminum, atque electoratui Hasso-Casselensi subditum, patronos tutelares ante prætensam reformationem, Sanctos nostros habebat [Migne, Diction. des Abbayes, V° Herschfeld.] . De ejus fundatione sermo fuit in Actis S. Lilli ad diem XVI octobris [Acta SS. tom. VII Octob. pag. 1067 et 1089.] . In dicto porro monasterio vel ab initio videntur conservatæ Reliquiæ SS. Simonis et Judæ: nam, si fides habenda Chronico antiquo, anno 1050, Henricus III, fundator ecclesiæ Goslariensis, in quodam scrinio, quod tulerat de Hersvelde, dedit ecclesiæ (Goslariensi) duas scapulas pulverisatas Beatorum Apostolorum Simonis et Judæ [Joan. Mich. Heineccius, Antiquit Goslar. pag. 54.] : neque admittendum est, Hersfeldenses monachos adeo propriæ ecclesiæ incuriosos fuisse, ut suo se thesauro omnino spoliaverint; sed verisimiliter partem istarum Reliquiarum aut mediam aut forsan majorem retinuerunt. Quid vero actum sit de Reliquiis Hersfeldensibus, dicendo non sum: probabilius neglectæ et deperditæ fuerunt. Nam Trithemius in Chronico Hirsaugiensi sub anno 1513 monstrat celeberrimum monasterium, sive fortunas sive disciplinam spectes, omni ex parte dilapsum et bibliothecam pretiosissimam, imo et diplomata monasterii in straminibus ante canes projecta [Chron. Hirsaug. tom. II, pag. 690. Edit. Sangall.] . Majorem certe curam de Sanctorum Reliquiis non habuerunt degeneres monachi.

[43] [quemadmodum et civitas Goslaria,] Goslaria quoque, urbs olim imperialis, nunc regni Hannoverani in principatu Hildesiensi, patronos habet tum civitatis suæ, tum præcipuæ ecclesiæ suæ SS. Simonem et Judam; quæ ædificari coepit anno Christi 1049. Quamvis enim diploma Henrici III imperatoris ferat: Data idus martii, anno dominicæ Incarnat. 1048 indict. II … imperii III [Heinecc. Antiq. Goslar. pag. 47.] ; attamen quum idus martii præcedant sive festum Annuntiationis sive Pascha, a quibus initium anni decurrit, ad sequentem annum proroganda est charta imperatoris: quo casu et correcta est indicatio Indictionis II et anni III imperii, quod incœpit a Natali Domini 1046, quando a Clemente II coronatus fuit in basilica Vaticana S. Petri. In dicto autem diplomate dicit Henricus: Ob æternam nostri, nostrique thori ac regni consortis, scilicet Agnetis imperatricis augustæ commemorationem, nec non pro salvatione beatarum animarum felicis memoriæ Conradi imperatoris, nostri quidem antecessoris et patris, atque matris nostræ, imperatricis Gisilæ, ad altare sanctorum Apostolorum in monasterio, quod Gozlare in honorem Sanctæ et Individuæ Trinitatis et Sanctæ Mariæ Genitricis Dei ac perpetuæ Virginis, divina cooperante gratia a fundamento incepimus ædificare. Assignat dein imperator varia prædia fundatæ a se ecclesiæ.

[44] [quæ Apostolorum imagines in sigillo publico referebat.] Eodem anno Leo Pp. IX fundationem bulla sua data IV kal. novembris, indictione III, quæ incipit a kalendis septembris, confirmat, et ecclesiam S. Petro, ejus apostolicæ sedi concessam, sub apostolico jure in perpetuum liberam et quietam vult persistere et ab omni jure et dominio, ab omni læsione et molestia suam integritatem habeat in omnibus rebus et facultatibus. Simul etiam vult, ut episcopus in cujus diœcesi istius ecclesiæ constructum est monasterium nihil in eo habeat juris aut potestatis præter ecclesiasticum regimen et secundum canonica instituta episcopalem potestatem. Anno dein sequenti, seu 1050, idem Leo Papa Goslariensem ædem solemni ritu consecravit, præsentibus cardinalibus, episcopis, abbatibus septuaginata tribus [Ibid. pag. 50.] . Civitatis insuper et ecclesiæ Goslariensis sigilla ferebant imagines utriusque Apostoli, ut videre est apud Heineccium Tabula I et II libri I numm. 6 et 5, easdemque imagines referebant monetæ, ut monstrant Tabulæ II libri ejusdem operis. In dictis etiam monetis occurrit non raro imago S. Mathiæ Apostoli, et supra limen majoris januæ et in fenestra majoris chori ejus effigiem una cum duobus Apostolis videre est. Unde fuerunt, qui dicerent S. Mathiæ dedicatam fuisse ecclesiam [Ibid. pag. 52.] . Sed ex documentis supra allatis tum fundatoris tum consecratoris luce clarius constat, SS. Simonis et Judæ nomine dedicatam fuisse ædem Goslariensem; ita tamen ut etiam S. Mathias præcipuum ibidem, tamquam patronus, ut vulgo dicitur, minus principalis, ibidem cultum habuerit.

[45] [Invocatur S. Judas a calamitosis et fama periclitantibus.] Satis mira quibusdam in regionibus est pietas in S. Judam Thaddæum; quia videlicet idem cum Iscariota proditore nomen gerit, aliqui arbitrati sunt, Apostoli nostri cultum aliquousque neglectum fuisse. Atque hinc nata quorumdam religio, ut S. Judam invocent et tamquam singularem in rebus desperatis patronum habeant. Quapropter adornatum etiam fuit Officium, ut vulgo dicitur, Parvum, quod Apostoli nostri merita refert. Nuper mihi contigit videre id in libello quodam, Vesuntione anno 1826 concinnato. Post Officium, reperitur Oratio, quæ sic sonat: Sanctissime Apostole, fidelissime Christi serve et amice, Juda Thaddæe, qui ob proditoris nomen ex quorumdam simplicitate in debito tibi cultu desereris, ob tuam vero sanctissimam et apostolicam vitam ubique fere terrarum a vera Ecclesia specialis calamitosorum et pene desperantium advocatus invocaris et pientissime coleris, ora Deum pro me misero, ut per tua merita in tribulationibus et angustiis meis consolationem recipiam, Dei et tuum auxilium, præsertim in præsenti perturbatione et angustia experiar, et tandem in hora mortis meæ, atque tecum et cum omnibus electis Deum æternum amem et benedicam. Amen. Atque hæc de cultu et Reliquiis SS. Simonis et Judæ, quantum scimis, dicta sufficiant.

DE SANCTO THADDÆO UNO EX DISCIPULIS CHRISTI

PROBABILIUS ANNO 44.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Thaddæus, discipulus Christi (S.)

AUCTORE J. V. H.

§ I. Sanctus etiam Addæus appellatur; ejus cultus in Oriente; prædicat Evangelium Edessæ coram Abgaro rege, cujus epistola ad Christum, hujusque responsio recitantur.

Præter Apostolum Judam Thaddæum, de quo egimus, est alius ejusdem nominis evangelicus præco, [S. Thaddæus, qui et Addæus,] Thaddæus, qui et Addæus dicitur, unus ex LXXII discipulis Christi. In latina quidem Ecclesia Apostolus et Discipulus Christi in unam passim confusi sunt personam. Confusioni forsan locum dedit S. Hieronymus, qui Commentario in Matthæum lib. I cap. X scribit [Migne, Patrol. tom. XXVI, col. 61.] : Thaddæum Apostolum Ecclesiastica tradit Historia missum Edessam ad Abgarum, regem Osroënæ, qui ab Evangelista Luca Judas Jacobi dicitur; at alibi appellatur Lebæus, quod interpretatur Corculum: credendumque est, eum fuisse trinomium, sicut Simon Petrus et filii Zebedæi Boanerges, ex firmitate et magnitudine fidei nominati sunt. Et reipsa nulla in Martyrologiis latinis fit mentio de S. Thaddæo, discipulo Domini: nisi quod occurrit in Martyrologio Florentinii, in quo ad V idus (XI) maji legitur: In Asia, natalis Demetri et Thaddei: unde tamen præter nudum nomen ediscas nihil. Et profecto si ibidem actum fuisset de uno ex LXXII discipulis Christi, primo statim loco venisset Thaddæus: imo inter variantes lectiones, a Florentinio allegatas, medius etiam ponitur Atticus, qua ratione tertium solum subsellium occupat Thaddæus iste, de quo cæterum nihil prorsus dicit laudatus Florentinius in Notis, textui substratis.

[2] [ab homonymo Apostolo] Ast apud Orientales celebris est ejusdem cultus, quoniam Sanctum istum habent tamquam specialem illorum Apostolum, a quo lumen fidei acceperunt. Syri quidem festum ejus diem agunt XIV maji [Assemani. Biblioth. Orient. tom. III, pag. 635.] , quo obiisse dicitur [Ibid. tom. II, pag. 392.] . Simul etiam festum S. Judæ Thaddæi annuntiant kalendaria syriaca, quæ in bibliotheca regia sub numm. 11,322 et 11,323 exstant ad diem XVIII decembris aut ad XIX maji, hisce fere verbis: Labi (Lebbæus?) qui cognominatur Th addæus ex XII. Unde distinctio utriusque Sancti manifeste elucet. Apud Armenos festum Judæ Thaddæi, fratris Jacobi, occurrit in kalendariis XVI februarii [Ibid. tom. III, pag. 645.] , XXIII octobris [Ibid. pag. 648.] et XXV decembris [Ibid. pag. 649 et 654.] . Nuspiam scilicet occurrit nomen Thaddæi pro Juda, fratre Domini. Celebratur autem sub die XXIII decembris Thaddæus Apostolus [Ibid. loc. cit.] : quem ipsum, de quo agimus, Sanctum ex LXII Discipulis censeo. Etenim, ut opinatur Steph. Morcellius [Kalendar. CP. tom. II, pag. 216 et seq.] , alius apud Græcos Judas, alius Thaddæus semper habitus est. Et reipsa, omisso Apostolo, cujus Cpolitani Reliquias nacti non fuerant, de solo Discipulo agit illorum kalendarium [Ibid. loc. cit.] . Sed in Menologio Basiliano, ait laudatus Morcellii S. Thaddæi Discipuli mentio fit XIX junii, S. Thaddæi seu Judæ, die XXII maji. Qua in in re male interpretatus est Menologium. Nam ad diem XXII legitur elogium Judæ Apostoli, quo quidem nomine Thaddæus noster passim non venit, ac in eo nihil dicitur, quod unicuique Apostolo non conveniat; scilicet post Ascensionem Domini nostri Jesu Christi illum zelo divino inflammatum omnes civitates regionesque peragrasse (quin vel una specialis indicetur) Christum magna voce prædicantem; recitantur dein præcipua mysteria vitæ, mortis et resurrectionis Christi, et tandem explicit encomium hisce verbis: In pace ad Dominum migravit. Ex istiusmodi annuntiatione nihil depromi potest, quo S. Thaddæus Discipulus signetur.

[3] [distinguendus est,] Quapropter censeo, in Menologio Basiliano incertam fieri mentionem de S. Thaddæo Discipulo; præsertim quum ad diem XIX junii, annuntiat, Judam, Fratrem Domini, quum in Mesopotamiam venisset et Evangelium promulgasset… Edessam urbem profectus, Abgarum toparcham morbo sublevavit. Quibus ex verbis deduco, Apostolum et Discipulum in unam Menologo coaluisse personam. Utramque personam apertius distinguit Kalendarium Slavicum seu Græco-Mosquum, a Joseph. Simonio Assemani editum, in quo ad diem XIX junii annuntiatur Judas Apostolus, Frater Domini; et ad XXI augusti simpliciter Thaddæus Apostolus, videlicet unus e LXXII. Idem habet Annus Slavicus, a Joanne Martinov nostro nuper editus, nisi quod Discipulus sub die XX augusti celebretur. Eadem referunt Menæa, quum ad XIX junii agunt in breviario vitæ de Judæ cum Christo Domino cognatione et ad XXI augusti de Thaddæo, a Joanne baptizato, et dein Christo Domino adhærente, quin tamen ullo modo indicetur ex duodenario Apostolorum numero fuisse. Quinimo Horologium Græcorum, quod etiam ad illorum liturgiam pertinet, omnino distinguit inter utrumque homonymum, et allegat auctoritatem Eusebii, ut mox latius indicabimus.

[4] [ut recte docet Eusebius:] Etenim distinctionem inter Apostolum et Discipulum evidentissime ostendit Eusebius lib. I Hist. Eccles. cap. XII et XIII [Migne, Patrol. Græc. tom. XX, col. 119 et seq.] . Quoniam vero quæ de S. Thaddæo nostro narrat Eusebius tamquam fundamentum habenda sunt eorum, quæ infra exponemus, opportunum judico illa in Acta nostra referre. Itaque cap. XII postquam dixisset: Apostolorum Servatoris nostri nomina ex Evangeliorum libris esse notissima, addit: Quod vero ad septuaginta Discipulos attinet, eorum series nullibi perscripta fertur. Nominat tamen aliquos ex traditione, ut Barnabas, Sosthenes, Mathias et Thaddæus, de quo, ait Eusebius, historiam, quæ ad nos usque pervenit, mox narraturus sum: et hi omnes instar duodecim, Apostoli dicebantur. Historia vero de Thaddæo, cujus supra mentionem fecimus, hujusmodi est, cap. XIII. Domini ac Servatoris, nostri Jesu Christi, divinitas quum propter admiranda illius opera ubique jam celebris esset, innumerabiles ab externis et a Judæa remotissimis regionibus, morbis et cujusquemodi doloribus afflictos spe recuperandæ salutis attraxerat. Itaque rex Agbarus, qui gentibus, trans Euphratem positis, non sine laude præerat, quum gravi morbo et qui humana ope curari non poterat, consumeretur, simul atque de Jesu nomine ubique diffuso ac de stupendis ejus miraculis, quæ omnium testimonio firmabantur, accepit, missis per tabularium litteris, supplex eum rogavit, ut se morbo liberaret.

[5] [missus ad Abgarum regem,] At ille tum quidem vocanti minime est obsecutus. Litteras tamen ad eum scribere, non recusavit, quibus unum e Discipulis suis, qui ipsum sanaret, missurum se esse pollicebatur; neque ipsi solum, sed omnibus propinquis et familiaribus salutem præstiturum. Nec multo post ad exitum perducta sunt, quæcumque ei promissa fuerant. Nam post Resurrectionem Christi, ejusque in cœlos ascensum, Thomas unus ex duodecim Apostolis, divino quodam impetu impulsus, Thaddæum, unum, e septuaginta Christi Discipulorum numero, Edessam misit, ut Christi doctrinam illis gentibus nuntiaret; ejusque opera Salvatoris nostri promissa exitum sortita sunt. Cujus quidem rei testimonium habemus ex ipsius Edessæ, in qua tum regnabat Agbarus, tabulariis desumptum: siquidem in monumentis publicis, in quibus antiquitates urbis et res Agbari gestæ continentur, hæc etiam ad nostram usque ætatem conservata reperimus. Operæ pretium igitur fuerit, ipsas epistolas audiri, quas, ex archivis depromptas, e Syrorum lingua fideliter transtulimus in hunc modum.

[6] [qui ad Christum scripserat et vicissim] Agbarus, princeps Edessæ Jesu, Servatori bono, qui in finibus Hierosolymorum apparuit, salutem. Nuntiatum est mihi de te et de curationibus, quas absque herbis et medicamentis operaris. Fama enim est, cæcis visum, claudis gressum abs te restitui, leprosos mundari, dæmonas et immundos spiritus expelli, diuturnis morbis oppressos sanari, mortuos denique suscitari. Quæ, quum omnia de te audirem, sic in animum meum induxi, ut te revera Deum esse, qui e cœlo delapsus hæc efficias, aut certe filium Dei. Proinde ad te scripsi, orans, ut nos invisere, morbumque nostrum sanare non graveris. Audio enim, judæos tibi obtrectare et insidias in caput tuum struere. Est mihi civitas, parva quidem illa, sed ornata, quæ nostrum utrique sufficiat. Et hæc quidem ita scripsit Agbarus, quum divini luminis radius eum modice tum quidem illustrasset. Nunc epistolam, quam ei Jesus per eumdem tabularium rescripsit, audiamus, brevem illam quidem, sed virtutis et efficaciæ plenissimam; quæ sic habet: Beatus es, Agbare, qui in me credideris, quem non vidisti. De me enim scriptum est, eos, qui me viderint, non credituros in me, ut ii qui non viderint, credentes vitam accipiant. Quod vero ad me scribis, ut ad te proficiscar, hic necesse habeo omnia implere propter quæ sum missus, iisque demum absolutis, ad illum, qui me misit, reverti. Cæterum quum primum ad eum me recepero, ex discipulis meis aliquem ad te mittam, qui et morbum tuum curet, et vitam tibi tuisque omnibus præstet.

[7] [responsum acceperat:] His epistolis hæc etiam syriaco sermone erant adjuncta. Post ascensum Jesu Christi Judas, qui etiam Thomas dictus est, Thaddæum Apostolum, unum ex septuaginta, ad Agbarum misit. Qui quum illuc advenisset, apud Tobiam, Tobiæ filium, divertit. Postquam vero fama de ejus adventu et de miraculis, quæ ab ipso edebantur, increbrescere cœpit, nuntiatum est Agbaro advenisse illuc Apostolum Jesu, sicut per litteras promiserat. Cœpit igitur Thaddæus morbos quoslibet et languores divina virtute sanare, adeo ut cuncti admiratione caperentur. Proinde quum Agbarus ab illo patrata miracula audivisset, et quo pacto per nomen ac virtutem Jesu Christi morbos fugaret, in suspicionem adductus est, hunc ipsum esse, de quo Jesus olim ad se perscripserat his verbis: “Quum primum me ad eum recepero, ex discipulis meis aliquem ad te mittam, qui et morbum tuum curet et vitam tibi tuisque omnibus præstet.” Accito igitur Tobia, cujus hospitio utebatur, “Accepi, inquit, potentem quemdam virum, profectum Hierosolymis, apud te diversari et plurimas morborum curationes in nomine Jesu ab illo fieri.” Ad hæc Tobias: “Certe, inquit, domine, peregrinus quidam apud me est, qui plurima edit miracula.” Tum Agbarus: “Illum velim ad me adducas.” Igitur Tobias, domum reversus, sic Thaddæum allocutus est: “Agbarus, hujus civitatis regulus (τοπαρχης) accersivit me, jussitque, ut te ad ipsum perducerem, quo ipsius ægritudinem cures.” Cui Thaddæus: “Pergamus, inquit, quandoquidem ejus potissimum gratia sum missus.”

[8] [Edessæ ad regem vocatur,] Postridie ergo mane, assumpto Thaddæo, ad Agbarum perrexit. Quumque esset ingressus, Agbarus, proceribus suis circumseptus, in ipso intrantis Thaddæi vultu divinum quidpiam videre sibi visus est; quo conspecto, statim Thaddæum adoravit. Mirabantur omnes, qui aderant, quippe qui nihil horum vidissent, quæ Agbaro apparuerant: Tum Agbarus Thaddæum interrogavit: “Tunc, inquit, discipulus es Jesu, Filii Dei, qui hæc ad me scripsit: “Ex discipulis meis aliquem ad te mittam, qui et morbum tuum curet, et vitam tibi tuisque omnibus præstet.” Cui Thaddæus: “Quandoquidem, inquit, maximam fiduciam posuisti in Servatore Jesu, qui misit me, idcirco ad te sum missus. Quod si deinceps magis ac magis in eum credideris, fient omnia, quæ postulas, prout fidem habebis.” Agbarus autem: “Adeo, inquit, credidi ei, ut Judæos, qui illum in crucem egerunt, bello appetere et ad internecionem delere voluerim, nisi metus imperii Romanorum me ab hoc consilio revocasset.” Tum Thaddæus: “Dominus, inquit, noster et Deus Jesus Christus quidquid a Patre mandatum fuerat exsecutus est, perfectisque omnibus ad Patrem suum reversus est:” Cui Agbarus: “Et, in ipsum, inquit, credidi et in Patrem ipsius.” Tunc Thaddæus: “Propterea, inquit, manum sibi impono in nomine Domini nostri Jesu.”

[9] [Christumque prædicat optimatibus] Quo facto, statim Agba rus morbo et ægritudine, qua laborabat, est liberatus; magnaque eum admiratio tenuit, quod sicut de Jesu fama acceperat, reipsa per Thaddæum, discipulum ipsius et Apostolum impletum videbat, qui absque ullis medicamentis herbisque ipsum pristinæ valetudini restituisset: nec vero ipsum solummodo, sed et Abdum quemdam, Abdi filium podagra laborantem, qui quum supplex ad Thaddæi pedes provolutus esset, benedictionem ab eo per impositionem manus accipiens, sanatus est. Plures quoque alii ex eadem civitate ab eodem Apostolo curati sunt, multa miracula perpetrata, quum verbum Dei illic prædicaret. Posthæc vero Agbarus sic Thaddæum allocutus est: “Quæcumque facis, inquit; Thaddæe, ope divinæ virtutis abs te fieri, credimus, eaque de causa te admiramur. Sed, quæso te, expone deinceps nobis de Jesu ipsius adventu, qualis et cujusmodi fuerit, et de potentia ejusdem, qua demum vi atque virtute tot et tanta, quæ auditu accepimus, perpetrarit.” Et Thaddæus: “Nunc quidem parcam dicere; quandoquidem ad verbum prædicandum missus sum. Crastino autem congrega mihi omnes cives tuos, et verbum Dei coram illis prædicabo, vitæque sermonem in eorum mentibus seram, exponens de adventu Jesu Christi, cujusmodi fuerit, et ejus missione, cujus causa a Patre missus fuerit: de potentia illius et de arcanis, quæ inter homines locutus est, et qua vi ac virtute tot miracula patravit: de nova ejusdem prædicatione: de vilitate et abjectione exterioris ejusdem humanitatis: quo pacto semetipse depresserit, mortemque subierit et divinitatem suam ipse minuerit: quot et quanta a Judæis perpessus, qualiter crucifixus sit et ad inferos descenderit, claustrumque, ab omni ævo intactum, disruperit: quo pacto resurrexerit, et mortuos, qui multis retro sæculis sepulti jacebant, secum una suscitaverit: utque solus quidem e cœlo descenderit, ascenderit vero ad Patrem cum maximo comitatu, et ad ejus dexteram honorifice sedeat in cœlo: quo pacto iterum venturus est cum gloria, ut de vivis et mortuis judicium ferat.”

[10] [et populo.] Agbarus igitur civibus suis præcepit, ut prima luce in unum coacti prædicationem Thaddæi auscultarent. Pauloque post aurum et argentum Thaddæo dari jussit. Sed ille accipere recusavit, hæc addens: “Quum nostra dimisimus, cur aliena capiemus?” Acta sunt hæc omnia anno quadragesimo et trecentesimo. Quæ non sine fructu, ut opinor, ex Syrorum lingua translata, hic opportune collocata sunt. Dein idem Eusebius lib. II, cap. I [Migne, Patrol. Græc. tom. XX, col. 135.] : Iisdem, inquit, temporibus quæcumque Servator noster Osroënorum regi promiserat; ad effectum perducta sunt. Thomas enim, divino quodam motus afflatu, Thaddæum Christianæ doctrinæ præconem et nuntium Edessam misit, ut ex monumentis ibidem repertis paulo superius ostendimus. Hic quum ad ea loca pervenisset, et Agbarum in Christi sanavit nomine, et omnes ejus regionis incolas miraculorum novitate perculit. Quumque illos hujusmodi admirandis operibus satis præparasset, et ad cultum venerationemque divinæ Christi potentiæ perduxisset, tandem discipulos salutaris doctrinæ effecit. Abhinc universa Edessenorum civitas, quippe quæ non vulgare Servatoris nostri erga se benevolentiæ indicium possideat, ejus nomini hactenus dicata permansit. Et hæc quidem ex veterum monumentis desumpta sunt. Hactenus Eusebii dicta, quæ in sequenti § illustranda et vindicanda veniunt.

§ II. Inquiritur in ΑὙΘΕΝΤΙΑΝ epistolarum Abgari ad Christum Dominum, et Christi ad Abgarum.

[Abgari nomen commune regulis Edessenis.] Satis manifestum est, narrationem Eusebianam niti maxime epistolis mutuis Christi et reguli Edessenorum: etenim si spuriæ sint istæ, jam totius historiæ fundamentum labefactatur. Operæ igitur pretium fuerit, examinare, quæ utrinque circa earumdem sinceritatem afferuntur rationes. Ante omnia tamen paucis præfari lubet de ipso nomine reguli, quod Eusebio est Agbarus, Ἀγβαρος; passim autem et præcipue apud Syros est Abgar. Videtur vero omnium Edessenorum regulorum commune nomen, non secus, inquit W. Curetan, [Ancient Syriac documents relative to the earliest establissement of Christianity in Edessa, pag. 73.] ac Romani imperatores “Cæsares,” reges Ægypti “Pharaones” vel “Ptolomæi” et reges Syriæ “Antiochi,” appellabantur. Plura de hoc nomine habet Theoph. Sigifrid Bayer in Historia Osrhœna [Bayer, Histor. Osrhoena et Edessena ex nummis illustrata, Petropoli 1734, pag. 73.] , quæ ex Assemanio deprompsit [Biblioth. Orient. tom. I, pag. 261.] ; quod quidem varie scribitur, Augarum, Abagarum, Abbarum, Agbarum et Achbarum et secundum Assemanium Claudum significat, quamvis alii interpretentur Magnum. Quoniam porro nomen istud commune est omnibus regulis Edessenis, Ruffinus in sua versione Eusebii lib. I cap. XV [Hist. Eccles. tom. I, pag. 150. Edit. Roman. 1741.] addit post nomen Abgari Uchamiæ filius et hoc postremum nomen varie scribitur, ut notatur apud Eusebium in Nota [Migne, Patrol. Græc. tom. XX, col. 121; cfr Bayer, pag. 93.] , scilicet Vohaniæ, Vohame, imo et Euchame, aut Uchomo filius. Aliqui dixerunt in eo exprimi nomen matris, alii contra patris; sed utrique videntur errasse, quum cognomen istud significet Nigrum, Abgaro isti datum sive quia color vultus nigrescebat, aut etiam quia morbus, quo afficiebatur, erat, ut vulgo dicitur, Lepra Nigra. Nunc epistolarum sinceritatem ad trutinam revocemus.

[12] [Pro epistolorum ἀυθεντια stant omnes antiqui:] Pro earum sinceritate stant, quantum novi, omnes antiqui scriptores, si tamen decretum Pp. Gelasii, de quo infra loquemur, excipias. Etenim præter antiquissimum testimonium Eusebii Cæsariensis, testis nobis est domesticus, S. Ephrem, Edessenæ Ecclesiæ diaconus in suo Testamento, in quo scribit [S. Ephrem. Oper. Græce et latine, tom. II, pag. 235.] : Benedicta sit vestra civitas et mater Edessa, quæ quidem palam atque manifeste ex ore Domini per suos discipulos, nostros vero apostolos, benedicta est. Nam quando rex Abgarus, qui hanc civitatem exstruxit, rogabat excipere eum, qui peregrinus apparuerat, Salvatorem, inquam, et universorum Dominum Christum, dicens: “Omnia audivi, quæ a te facta sunt et quæcumque ab aspernantibus Judæis passus es. Veni igitur huc, et mecum habita: habeo enim mihi civitatem hanc exiguam, quæ tibi et mihi sufficiat.” Ejus fidem admiratus Dominus, mittens eo per Angelos æternos, civitati illi benedixit, firmans ipsius fundamentum. Scriptori quarti sæculi, qualis erat, S. Ephrem, adjungimus testem ex Africa prodeuntem, videlicet Darium comitem, qui scribit ad S. Augustinum epist. 230, alias 263 [Migne, Patrol. tom. XXXIII, col. 1022.] , famam esse, fertur, inquit, Satrapam, seu regem quemdam scripsisse ad Christum et responsum ab eodem tulisse. Idem sæculo sexto testatur Procopius de Bello Persico lib. II cap. XII [Corpus Scriptt. Byzant. Procopius, pag. 302. Edit. Venet.] . Theodorus vero Studita, sæc. nono ad Paschalem Pp. 1 scribens, modeste responsum petit allegans exemplum Christi Domini, qui ad Abgarum rescribere dignatus est: Quod si, inquit epist. XXXIII [Migne, Patrol. Græc. tom. XCIX, col. 1019.] documentis (confirmare digneris) tuæ id fuerit divinæ benignitatis; quandoquidem et Christus ab Abgarum scripsit.

[13] [sed objicitur 1° silentium Evangelistarum;] Tali modo loquuntur omnes uno ore antiquiores, qui de his epistolis scripserunt. Sed recentior crisis unanimitatem oppugnat et dein decretum Gelasii Pp. objicit. Utramque igitur rationem examinemus. Et imprimis quæ afferuntur contra sinceritatem epistolarum, optime, dilucide et luculenter exponit Remigius Ceillier in suo opere de Scriptoribus Ecclesiasticis [D. Ceillier. Auteurs sacres et ecclésiastiques, tom. I, pag. 474.] . Quum itaque ejus rationum momenta expenderimus, judicium ferre poterimus: 1° Itaque objicitur silentium Evangelistarum, qui vitam Christi Domini narrantes, nihil prorsus dicunt de Abgaro ejusque cum Christo epistolarum commercio, quamvis honoratiorum, qui ad Dominum accedebant, mentionem non raro faciant. Ast istud est argumentum, ut vulgo dicitur, negativum, quod nisi aliunde adminiculetur, elumbe est; præsertim quum sciamus, perpauca scripta de Christo fuisse. Dicit Joannes XXI, 25: Sunt et alia multa, quæ fecit Jesus; quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros. Dein an aliquousque promissa Abgaro sanatio præsumi non potest, quando legimus Matth. IV, 24: Et abiit opinio ejus in totam Syriam, (in qua erat Edessa civitas) et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos? inter quos verisimillime fuerint honoratiores quidam.

[15] [2° silentium per tria prima sæcula:] 2° Difficile admittendum est, inquit D. Ceillier, per tria solida sæcula latuisse istiusmodi scriptionem, dum interea per latum orbem circumferebantur scripta non solum Apostolica sed spuria etiam, ab impiis et hæreticis fabricata. Sed et hoc est argumentum negativum. Etiam hodie primum innotescunt documenta prisca, in forulo quodam bibliotheca delitescentia. Sic ante annos fere quadraginta primum in lucem prodiit opus Ciceronis de Republica, quod anno 1822 publici juris fecit Angelus Card. Mai. Sic etiam varia primorum sæculorum seu opuscula seu fragmenta detecta fuere. Non igitur miremur, Abgariana scripta per tria sæcula in latebris jacuisse. Sed an reipsa per tria sæcula latuerunt, id quidem in dubium vocat Grabius in suo Spicilegio t. I p. 317, quod ex Reliquiis Sacris Martini Routh allego [Routh. Reliquiæ sacræ, tom. II, pag. 351.] . Georgius Syncellus in sua Chronographia sub anno Christi 215 [Corp. Scriptt. Byzant. Georg. Syncellus, pag. 286. Edit. Venet.] , refert Julium Africanum, sæculi tertii dimidiati scriptorem, de Abgaro scripsisse, non quidem illo, qui Christi coævus fuit, sed de alio quodam Edessenorum regulo, cujus quum mentionem facit, Abgarum, inquit, virum sanctum, prioris Abgari cognominem, his temporibus regnare dicit Africanus Ἀφρικανος Ἀβγαρον, φησιν, ἱερον ἀνδρα, του πρωην Αβγαρου ὁμωνυμον, βασιλευειν Ἐδεσσης κατα τουτους τους χρονους. Sed clarius hæc ostendit Moses Chorenensis sæc. V florens lib. II cap. IX [Mosis Chorenens. Histor. Armeniaca, pag. 101. Edit. Londin. 1786.] : acturus enim de historia regum Armeniæ, dicit, se eam desumere ex quinto libro Africani, scriptoris chronici, cui Josephus et Hippolytus multique alii ex Græcis testimonium dant. Is enim quæcumque de regibus narrat, ea deprompsit universa ex tabulario Edessæ… Ne quis autem huic rei fidem non habeat, quum ipsi fuerimus hujus bibliothecæ oculati testes, quin etiam de proximo adest testis Eusebii Cæsariensis Historia ecclesiastica. Unde consequitur vestigia Africani Eusebium pressisse [Cureton. Ancient Syriac docum. pag. 142.] : adeoque per tria sæcula ignotas non jacuisse sæpe dictas epistolas.

[15] [3° maxime S. Hieronymi:] 3° Opponitur silentium S. Hieronymi, scribentis de Viris Illustribus seu de Scriptoribus ecclesiasticis, qui nullam de istiusmodi epistolis mentionem facit, non omissurus utique si illa sincera credidisset, maxime quum profiteatur, se magnum adjumentum percepisse ex Eusebii Pamphyli decem ecclesiasticæ Historiæ libris. Sed denuo habemus argumentum negativum, quod tamen aliquousque suffulcitur verbis ejusdem Hieronymi scribentis Commentario in Ezechielis lib. XIII cap. XLIV v. 29 [Migne, Patrol. tom. XXV, col. 443.] : Salvator nullum volumen doctrinæ suæ proprium dereliquit, quod in plerisque apocryphorum deliramenta confingunt. Certe epistolium Christi ad Abgarum nulla ratione volumen appellare licet, nec quidquam continet, quod vel compendium doctrinæ suæ dici potest. Dein S. Doctor ibidem agit de tota, quanta est, doctrina Christiana; utpote qui sine intermedio addat: Sed Patris et suo Spiritu quotidie loquitur in corde credentium. Admisso itaque Christi epistolio, verissima manent Hieronymi dicta. Sed majorem difficultatem facessere possunt S. Augustini dicta lib. XXVIII cap. IV [Migne, Patrol. tom. XLII, col. 486.] : Si enim prolatæ fuerint aliquæ litteræ, quæ nullo alio narrante, ipsius proprie Christi esse dicantur; unde fieri poterat, ut, si vere ipsius essent, non legerentur, non acciperentur, non præcipuo culmine auctoritatis eminerent in ejus Ecclesia, quæ ab ipso per Apostolos, succedentibus sibimet episcopis, usque ad hæc tempora propagata dilatatur … quia et illæ litteræ si proferrentur, utique considerandum erat, a quibus proferrentur. Si ab ipso, illis primitus sine dubio proferri debuerunt, qui tunc eidem cohaerebant et per illos etiam ad alios pervenire. Quod si factum esset, per illas, quas commemoravi præpositorum et populorum successiones confirmatissima auctoritate clarescerent. Mea quidem sententia, ratiocinatio S. Augustini validissima est, et solidum præbet argumentum contra sinceritatem utriusque epistolæ. Nihilominus confutari potest.

[16] [4° Nihil scripsit ipse Christus;] Imprimis enim de nostris epistolis nullatenus loquitur S. Doctor; sed de scriptis quibusdam, quatenus ab ipso Christo Domino compositis, in quibus negatur humana ex matre Christi nativitas: istiusmodi negationem, scriptis quasi ipsius Christi firmatam objiciebat Faustus Manichæus. Etenim dicit, quærendum esse, quid IPSE DE SE, quidve Apostoli sui de eodem prædicaverint [Ibid. loc. cit.] . Circum ferebantur itaque isto tempore scripta aliqua Christi, quæ eum natum negabant. De istiusmodi scriptis fabulosis agit S. Augustinus, dum dicit, nullas fuisse prolatas litteras proprie Christi, quasi de ejus ex homine nativitate tractarent. Epistola 230, alias 263, Darius comes mentionem facit de utraque epistola et de sanatione prodigiosa, sed tamquam de aliquo rumore, per vulgus sparso; Fertur, inquit et omnino tacet tum nomen reguli Satrapæ, et civitatis, quam incolebat [Ibid. tom. XXXIII, col. 1022.] : ad hæc S. Augustinus epistola sequenti nihil respondit, responsurus, ut mihi videtur, si hanc tamquam spuriam habuisset. Cæterum S. Augustinum magni fecisse in rebus historicis Eusebii auctoritatem, monstrat ejus tractatus de Hæresibus num. 83 [Ibid. tom. XLII, col. 46.] : Quum Eusebii, inquit, historiam scrutatus essem, cui Ruffinus, a se in latinam linguam translatæ, duos libros addidit, non inveni aliquam hæresim, quam non inveni apud istos, nisi quam in sexto libro ponit Eusebius, narrans, eam exstitisse in Arabia. Itaque hos hæreticos, quoniam nullum eorum ponit auctorem, Arabicos possumus nuncupare. Quoniam propter solam auctoritatem Eusebii S. Augustinus in Catalogum Hæresium refert Arabicam, omnino constat, maximi fecisse ejus fidem, auctoritatem et accurationem.

[17] [5° Neque citavit textum, postea conscribendum:] Alia etiam affertur difficultas, in eo, quod dicit Christus in sua epistola: De me enim scriptum est, eos qui me viderint, non credituros in me, ut ii qui non viderint, credentes vitam accipiant. Aperta satis est allusio ad Joan. XX, 29: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt et crediderunt. Sed, vivente Domino, nullus fuerat conscriptus Novi Testamenti liber: adeoque in Veteri Testamento quærendus est textus, qui tamen uno tenore non reperitur. Verumtamen sensus Christi in duobus locis Prophetæ Isaiæ occurrit; videlicet cap. VI, 9 dicitur: Audite audientes et nolite intelligere: et videte visionem et nolite cognoscere, ac cap. L, 15: Quibus non est narratum de eo, viderunt: et qui non audierunt, contemplati sunt. Quæ verba omnino, Christo prædicante, vera fuisse constat, ut idem Isaias LXV, 2: Expandi manus meas tota die ad populum incredulum. Neque negligenda est alia objectio, quasi tardius incepisset gentilibus prædicari Evangelium, postquam B. Petro per visionem Act. X revelatum fuisset, etiam gentiles participes futuros doctrinæ cœlestis: unde concluditur primo jam anno a Passione Domini gentem Edessenam Evangelicam lucem non accepisse. Quid causæ fuerit, ut Petrus hæsitaret, nos latet: nam certe audiverat et recte intellexerat vocem magistri sui dicentis Matth. XXVIII, 19: Euntes docete OMNES GENTES, baptizantes eos et Marc. XVI, 15, Euntes in MUNDUM UNIVERSUM prædicate Evangelium OMNI CREATURÆ. Nihilominus dubitare potuit Petrus, an in media Judæa deberet incipere gentilium vocatio. Dein plerumque Apostoli a Judæis ordiebantur, ut liquet ex verbis Pauli Act. XIII, 46: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes. Sic enim præcepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem, usque ad extremum terræ. Audientes autem gentes gavisæ sunt et glorificabant verbum Domini. Thaddæus itaque noster missionem, a Christo acceptam, exsecutus est.

[18] [6° error Chronologicus] Ut porro infirmetur utraque epistola, allegatur etiam ratio chronologica. Videlicet scripsit Eusebius: Acta sunt hæc anno quadragesimo et trecentessimo, secundum æram Seleucidarum. Ἐπραχθη ταυτα τεσσακοστῳ και τριακοσιοστῳ ἐτει. Olim erat vitium in codicibus, ut aliqui legerent anno quadragesimo tertio, alii quadragesimo et tricesimo anno. Jam aliquousque errorem correxerat Ruffinus in sua versione latina Eusebii, lib. 1, cap. XV, cujus quoque exemplaria græca postea reperta, quæ haberent τεσσακοστῳ και τρίακοσιστῳ ἐτει. Itaque S. Thaddæi missio ad Abgarum, adeoque Christi mors, resurrectio atque ascensio in annum Seleucidarum trecentesimum quadragesimum incidunt. Nunc vero agitur, ut æram istam cum æra nostra vulgari componamus: qua in re luculentissimum adjutorem habemus ipsum Eusebium in suis Chronicis. Etenim initium æræ Seleucidarum statuit olympiade CXVII: Ab hoc anno, inquit [Ibid. tom. XIX, col. 494.] , Edesseni tempora computant civitatis suæ: dein olympiade CCII hæc habet [Ibid. col. 535.] : Jesus Christus secundum prophetias, quæ de eo fuerant prælocutæ, ad passionem venit anno Tiberii XVIII; quo tempore etiam in aliis ethnicorum commentariis hæc ad verbum scripta reperimus: solis facta defectio; Bythinia terræ motu concussa et in urbe Nicæna ædes plurimæ corruerunt, quæ omnia his congruunt, quæ in passione Domini acciderunt.

[19] [circa initium æræ Edessenæ;] Scribit vero super his et Phlegon, qui olympiadum supputator est, in tertio decimo libro, ita dicens: Quarto autem anno CCII olympiadis, magna et excellens inter omnes, quæ ante eam acciderant, defectio solis est facta: dies, hora sexta, ita in tenebrosam noctem versus est, ut stellæ in cœlo visæ sint, terræque motusi n Bithynia Nicænæ urbis multas ædes subvertit. Hæc supradictus vir. Argumentum autem hujus rei, quod Salvator isto anno passus sit, affert Evangelium Joanni; in quo scribitur post XV annum Tiberii Cæsaris tribus annis Dominum prædicasse. Josephus etiam, vernaculus Judæorum scriptor, circa hæc tempora die Pentecostes sacerdotes primum commotionem locorum et quosdam sonitus sensisse, testatur: dein ex abdito templi repentinam erupisse vocem dicentium: Transeamus ex his sedibus. Atqui hæc omnia apprime concurrunt in annum Christi emortualem: nam ab olympiade CXVII, qua æra Edessenorum incepit usque ad Olympiadem CCII sunt omnino olympiades LXXXV, quæ ductæ in quatuor efficiunt annos 340. Ratio igitur chronologica aptissime cum missione S. Thaddæi concordat. Cæterum scimus, in antiquis scriptoribus sæpe occurrere σφαλματα in numeris exprimendis; adeoque etiamsi esset aliquis error, ex hoc capite historia nullum pateretur detrimentum.

[20] [7° decretum Gelasii Pp.] Tandem maxima, quæ hac in quæstione emergit, difficultas est, quod inter Apocrypha recenseatur utraque epistola in Decreto Gelasii I, edito in Concilio Romano anni 494. Hoc decretum ab aliquibus, præsertim Protestantibus, ut spurium rejicitur, quia, ait Pagius Critic. Baronii ad ann. 494 § II, qui decretum genuinum ostendit, illo urget heterodoxos, qui traditionem rejiciunt, et librorum canonicorum numerum pro libito ac sectarum suarum commodo mutilant. Porro in Notitia librorum apocryphorum, qui non recipiuntur [Labbe, tom. IV, Conc. col. 1264.] , numeratur etiam tum Epistola Jesu ad Abagarum, tum Epistola Abagari ad Jesum, et utraque apocrypha dicitur. Verum, ut recte animadvertit Honoratus a S. Maria in suis Animadversionibus in Regulas Critices lib. IV Dissert. II, §§ 3 et seq. [Tom. II, pag. 147 et seqq.] , in plura genera, maxime tria, partiri possunt libri, quos universim Gelasius Pp. cum septuaginta episcopis, generali voce apocryphos notavit. Prioris generis esse possunt, qui singillatim alicui scriptori suppositi sunt, atque illi, qui auctoris nomine carent. Hujuscemodi libri non solum ideo habiti sunt apocryphi, quod auctoris illorum ignoti sint, sed quod etiam fabulis constent. Ut sunt in Decreto Actus nomine Andreæ, Philippi Apostolorum, liber de Nativitate Christi etc. Alterum genus complectitur libros, qui optimis exemplis referti, sed incertorum auctorum vel forsan ab heterodoxis corrupti fuerunt, v. g. liber Pœnitentiæ Cypriani, passio Cyrici et Julittæ, etc. Tertium tandem locum obtinere possunt, qui ab eis, quorum in fronte nomina gerunt, vere conscripti sunt; verumtamen apocryphi dicuntur, quasi non digni, qui publice in Ecclesia perlegantur.

[21] [circa libros apocryphos,] Ad tertium porro genus apocryphorum pertinere utramque epistolam, dubium esse non potest, utpote quæ nihil præ se ferat fabulosum, pravum, perniciosi exempli, inutile, superstitiosum, aut a fide abhorrens, quod synodum compulerit, ut eam Christianorum oculis subtraheret: e converso autem omnem pietatem et sanctitatem spirat. Quare ergo a Concilio apocrypha esse censetur? Quia videlicet compertum omnino non erat, illam scripsisse Christum Dominum. Etenim in Decreto Gratiani, distinct. XV cap. III, non agitur de utraque epistola, sed de sola Christi epistola, quia non est canonica seu inter Scripturas Novi Testamenti recensenda. Atque hæc forsan ratio est; cur ab Abgaro ad Christum missa epistola inter apocryphos a Gratiano non reputetur. Eodem nempe modo, quo in dicto decreto inter apocrypha amandatur liber Pastoris, qui vulgo Hermæ tribuitur, et teste S. Hieronymo De Viris Illustribus cap. X [Migne, Patrol. tom. XXIII, col. 626.] , est revera utilis liber, multique de eo scriptorum veterum usurpaverunt testimonia; sed apud latinos fere ignotus est. Quum itaque inter apocrypha recenseatur, hæc sententia non ita accipienda, quasi esset noxiæ doctrinæ vel falsi nominis opus; sed quod ab Ecclesia extra canonem posita, inter canonicas scripturas non numeretur. Quo certe sensu nemo hodie epistolam Christi ad Abgarum admittet: præsertim quoniam humana tantummodo via ad Ecclesiæ notitiam devenerit, nempe per Eusebium, aliosque homines errori obnoxios, per Tabularium Edessenum, in quod falsum aliquod documentum irrepere potuit; nullatenus vero perpetuæ traditionis ductu, ab Apostolis ad nos usque derivante.

[22] [quo fides historica libris apocryphis nullatenus abrogatur.] Quoniam autem fidem divinam epistolis abrogamus; nulla tamen nobis causa occurrit, ut fidem mere humanam iisdem denegemus. Eusebius quidem protestatur, totam se narrationem ex Edessenis tabulariis desumpsisse. Ac proin tantum auctoritatis sibi vindicare potest veritas historica, quantum ipsum præ se fert tabularium. Porro tabularium Edessenum per totum Orientem famosum erat, utpote quod, teste Mose Choronensi [Moses, Choron. pag. 101.] libros de Historia e fanis Nisibi et Siponte Pontica allatos complectebatur: unde et ipse Moses, qui Edessenæ bibliothecæ testis fuerat oculatus, ex isto Tabulario omnia Acta antiquorum regum usque ad Abgarum descripsit, et ut opinatur, tabulas adhuc exstare, in eadem urbe conservatas [Ibid. loc. cit.] . Sic etiam lib. II cap. XXVI [Ibid. pag. 128.] . Regnante Tiberio, Abgarus, defectionem a Romanis cogitans, urbem condidit seu instauravit, quæ propugnaculo esset Armenis et Edessam appellavit; atque regiam suam a Nisibi, atque simulacra sua fanorumque bibliothecas, simul et regum tabularia eo transtulit. Nisi itaque ineluctabilis difficultas objiciatur, qualem, ut ex antedictis patet, non reperimus, fides historica habenda est tabulis Edessenis, quæ saltem a medio secundo sæculo, ut monstravimus supra num. 14 epistolas tum Christi tum Abgari servavit. Si autem Actis, quæ merito authentica dicenda sunt, fides est deneganda, facilis erit gressus, ut dein documenta historica, quantumvis antiquitate et auctoritate gravissima, tamquam fabulæ amendentur et rejiciantur.

§ III. Sancti prædicatio Edessæ; genus mortis et sepultura.

[Edessæ, in urbe antiquissima,] Quæ hactenus adduximus, satis ostendunt, S. Thaddæum, unum ex LXXII Discipulis Christi ad Syros præsertim missum fuisse, ut veritatem evangelicam populo, in Mesopotamia constituto, et præsertim Edessenis annuntiaret ac Ecclesias fundaret, quarum certe prima fuit ipsa Edessa. Hæc urbs olim Rhoa, Justinopolis, Orfa, Er-Roha et Rakka appellata, fabulantur quidam, a Nemrod conditam fuisse [Theoph. Bayer, Hist. Osrhoena nummis illustrata, pag. 3.] . Ex fabula tamen unum enascitur, nempe antiquissimam esse urbis originem ac proinde quoties apud scriptores alios agitur de fundatione urbis Edessenæ, intelligenda esse eorum verba de instauratione ejus, bello, incendiis aliisve casibus destructæ. Sic Seleucus Nicanor, rex Syriæ dicitur in Chronico Eusebii [Patrol. Græc. tom. XIX, col. 494.] Antiochiam Laodicæam Seleuciam, Apamiam, Edessam, Berocam et Pellam urbes condidisse. Edessenæ quoque urbis conditor fertur Abgarus rex, imperante Tiberio, secundum Mosen Chorenensem lib. II, cap. XXVI [Moses, pag. 128.] , Edessam condidit. Igitur incerta est urbis origo, variis temporibus instauratæ, et forsan varia successu temporis nomina nacta. Erat porro Osrhoenæ provinciæ Edessa metropolis civilis simul et ecclesiastica sub patriarchatu Antiocheno [Le Quien, Oriens Christ. tom. III, pag. 954 et seq.] ; quapropter Etilaus, aliis Aitholaus, inter episcopos Mesopotamiæ magno Concilio Nicæno anni 325 primus subscripsit [Labble, tom. II, conc. col. 52.] . Procopius de Bello Persico lib. II, cap. XII, compendiose de epistola Christi ad Abgarum scribens, illud subnectit [Pag. 302. Edit. Venet.] : Hoc etiam subjunxisse fama est, urbem semper inexpugnabilem fore barbaris. Quod postremum epistolæ caput eos, qui historiam scripserunt illius temporis, latuit: nusquam enim mentionem ejus fecerunt. Id vero litteris, quæ repertæ sunt, contineri, Edesseni perhibent: sic sane ut epistolam, eo modo exscriptam in portis urbis pro quovis munimento posuerint.

[24] [quæ numquam dedenda] Credo, Edessenorum opinionem enatam ex postremis Christi verbis, nempe adventum Discipuli mittendi fore, qui et morbum Abgari curaret et vitam Abgaro ejusque subditis præstaret: quam vitam, adeoque libertatem et immunitatem, perpetuo sibi præstandam, largo modo interpretati sunt Edesseni. Cui et pondus suum addere merito potuit testamentum S. Ephrem, in quo Edessenis benedicit, ut supra num. 12 retulimus, et testimonium Josue Stylitis Syri, inclinante sæculo quinto clari [Assemani, Biblioth. Orient. tom. I, pag. 260.] , qui refert, Christum dixisse Abgaro, Edessæ oppido inimicum non dominaturum in æternum [Ibid. pag. 261.] . Nihilominus Edessam sæpius obsessam et captam fuisse constat ex Historia. Ut autem in longiorem sermonem non excurrat oratio, allegabo, quæ dicit Theoph. Bayer in sua Historia Osrhoenæ [Pag. 270.] : Anno, inquit, Edesseno 914 (æræ Christianæ 603) Narses, militiæ Persarum præfectus, adortus Roham (Edessam) occupavit et cepit Severum episcopum ejus urbis et lapidibus obruit, donec moreretur. Duobus post annis iterum capitur Edessa a Leontio, duce Phocæ imperatoris, ac anno primo Heraclii, qui, expulso et trucidato Phoca, regno potitus est, Persæ denuo Edessam occuparunt. Unde satis manifestum est, vanam fuisse Edessenorum opinionem, qua censebant, urbem suam in perpetuum inexpugnabilem mansuram.

[25] [hostibus dicitur,] Edessæ igitur civitati a Deo benedictæ primus episcopus fuit, qui primus populo verba salutis attulit, S. Thaddæus, unus ex LXXII Discipulis Christi. Hæc enim a sæculis est constans Ecclesiæ Edessenæ traditio. Sic S. Jacobus Sarugensis, qui sæculo sexto floruit [Ibid. pag. 290.] , et sermonem habuit de Adæo Apostolo et Abgaro rege [Ibid. pag. 318.] : Abgarus, inquit, rex, divinis beatitudinibus dignus, Filium Dei per legatos rogavit, ut in oppidum ipsius se conferret. Urbem suam aperuit, et invitans eum, ut illuc amice ingressus et medicus et veritatis doctor populo suo fieret. Unigenito, qui in terram advenerat, civitatem suam desponsavit. At sponsus eam quidem se ducturum regi pollicitus est, conventione facta, ut quum ad Genitorem suum assumptus foret, tunc adultæ jam sponsæ conjungeretur, eamque sanctificaret. Promisit, se unum ex Discipulis suis missurum, qui salutem toti domui ejus ac universo populo afferret. Quum igitur gloriosus sponsus in sublimem regionem suam ascendisset, promissum Abgaro Discipulum mittere decrevit: elegitque ex fratrum numero Adæum, per quem litteris testatam eamdemque immutabilem promissionem impleret.

[26] [prædicat et ædem sacram exstruit S. Apostolus;] In opusculo, infra edendo, quæ Doctrina Addæi Apostoli vocatur, et cujus antiquitatem paulo post ad trutinam revocabimus, legitur S. Thaddæus, seu ut Syris placet, S. Addæus frequenter habuisse ad populum sermones de Christo et Evangelio, ecclesias ædificasse, ordinasse presbyteros et ministros, omnia denique fecisse, ut rite et stabiliter constitueretur Ecclesia Edessena et palmites suos in regiones vicinas extenderet. In laudato opusculo num. 9 Abgarus Thaddæo dixit: Exstrues ubi volueris, ecclesiam, locum, in quo congregentur ii, qui jam crediderunt et imposterum credent verbis tuis, et secundum præceptum Domini tui rege illam omni tempore cum plena securitate. Expleta autem æde sacra, magna multitudo, ut narratur num. 13, populi quotidie congregabatur et confluebat ad orationem ministerii et ad lectionem Testamenti et Novi: credebant etiam resuscitationem mortuorum et sepeliebant defunctos in spe resurrectionis: celebrabant etiam statis temporibus festivitates Ecclesiæ, ejusque vigilias observabant quoque secundum instructionem Addæi, infirmis quoque et bene habentibus eleemosynas distribuebant. Insuper in locis suburbanis ædificabantur ecclesiæ et plures ab eo sacerdotium recipiebant. In hisce verbis reperimus omnia lineamenta Ecclesiæ recte constitutæ.

[27] [Ecclesiisque finitimis] Si fides habenda est Ededjesu, metropolitæ Sobensi seu Nisibiensi, qui circa initium sæculi XIV floruit [Assemani, Biblioth. Orient. tom. III, pag. 325.] , S. Thaddæus seu Addæus, quasi supremam quamdem jurisdictionem in Ecclesias Syriæ haberet, declaravit ecclesiam Sciahargardensem exemptam esse; Ebedjesus itaque, ut exemptionem monasterii Sancti et Angelorum comitis Mar Michaelis ratam ac placitam faceret, enumeravit varia monasteria hoc privilegio gavisos fuisse, exorsus ab ipso fundatore Ecclesiæ Syriacæ S. Thaddæo. Privilegium vero exemptionis in eo, tempore Ebedjesu, consistebat, ut ad patriarcham proprii et privative pertineat Ecclesia nomenque patriarchæ duntaxat in illo prædicetur: neve liceat cuiquam ex metropolitis et episcopis provinciæ illius aut aliarum provinciarum ullo pacto ejus rebus sese immiscere; neve itidem cuipiam presbyterorum, diaconorum, monachorum et laicorum, illud monasterium festis diebus aut quovis alio die frequentantium, nomen cujuspiam ex metropolitis aut episcopis recitare, neque istis fas sit petere, ut suum nomen in ecclesia monasteriorum exemptorum proclametur, nisi nomen patriarchæ solummodo.

[28] [privilegia concedit;] Instante autem necessitate fratribus monachis prædicti monasterii consecrandi novum altare oleo, sive ordinationis faciendæ presbyterorum aut diaconorum, conceditur iisdem invitare quem elegerint metropolitam sive episcopum. Quum autem venerit, qui hujusmodi functiones peracturus est, conceditur directoribus, præsidentibus et senioribus monasterii, offerre illi habitum pontificum atque pallium et amictum, pedum quoque pastorale seu baculum ferat, ejusque nomen post nostrum recitetur, dum ipse stat in ordine patrum in capite ecclesiastici cœtus. Permittere vero, ut quilibet metropolitanorum aut episcoporum in hoc monasterio recipiatur, definitivo canone interdicitur. Sin autem contigerit, aliquem ex metropolitis et episcopis ex causa primatum Ecclesiæ abdicare, haudquaquam fas illi esto cubiculum et cellam in isto monasterio sibi coëmere, sive is monachus loci fuerit, sive extraneus quispiam. Quum vero ad monasterium venire illum contigerit, velut peregrinus et hospes excipiatur. Prælato autem seu directori monasterii conceditur consecrare altare in monasterio, si casu illud profanari contigerit, neque consecratione per Chrisma indiguerit. Sin autem ipse prælatus id per se efficere nequiverit, cuipiam ex presbyteris sociis suis id committere et delegare poterit, ut nimirum functionem illam rite peragat [Ibid. pag. 344.] . Operæ pretium existimavi formam exemptionis, qualis erat in Syria, hic apponere, quia comparari potest formulis tum Ecclesiæ latinæ, tum cum Stauropegia Græcorum, cujus ritus exponit Goar in Notis ad Euchologium Græcorum [Goar. Euchologium, pag. 612 et seqq.] .

[29] [sancte obit] In opusculo, Doctrina Addæi Apostoli num. 15 et seq. legimus: Aliquot annis postquam Addæus Apostolus ædificasset ecclesiam, eamque opportuna suppellectili instruxisset, magnamque populi multitudinem convertisset, in aliis etiam locis vicinis aut dissitis ecclesias construxit, easque completas adornavit, et in iis diaconos ac presbyteros constituit, personas quoque docuit tum, qui Scripturas legerent, tum qui normam ministerii tam interni quam externi tenerent. Post hæc omnia oppressus fuit morbo, qui mortem attulit. Elegit igitur in ducem et rectorem seu episcopum Aggæum, qui ei succederet: at relictis, testamenti instar, supremis mandatis, reliquit hunc mundum: dies autem ista fuit quinta hebdomadis et decima quarta mensis Jyar, id est, die XIV maji. Bar-Hebræus, etiam Abulpharagius dictus, primas Orientis, Scriptorum Jacobitarum facile princeps [Assemani, Biblioth. Orient. tom. II, pag. 244.] , agens de Thaddæo nostro, docet; illum post Abgarum obiisse et ab ejus filio ethnico occisum et in ecclesia, quam ipse Edessæ ædificaverat, sepultum [Ibid. pag. 392.] . Quibus in verbis, licet brevissimis, quatuor sunt, quæ cum opusculo infra edendo undequaque pugnant. Et primo quidem Bar-Hebræus dicit Abgarum Thaddæo præmortuum; dein gladio persecutionis occisum; et quidem tertio passum fuisse die XXX julii; ac tandem in ecclesia, a se constructa, sepulturam nactum fuisse; quæ omnia aperte contradicunt iis, quæ in opusculo leguntur.

[30] [ante Abgarum.] Imprimis itaque Abgarum S. Thaddæo superstitem remansisse, monstrat opusculum num. 18; adfuisse nempe Abgarum supremo Apostoli sermoni, et magnopere ejus morte constristatum fuisse. Tota etiam civitate plorante, in tumulo compositus fuit, non quidem silo in ecclesia, qui tertius est error Bar-Hebræi, sed, ut habet opusculum nuper citatum, in spatioso sepulcro, sculpturis adornato, in quo majores Abgari ex domo Ariu componebantur. Cæterum, qui bellum adversus Christianos movere visus est, unus, teste Procopio de Bello Persico lib. I, cap. XII [Hist. Byzant. pag. 302.] , fuit, e filiis, qui successit in regnum, omnium mortalium sceleratissimus, qui,quum flagitiorum multorum, quæ in subditos admiserat, poenam a Romanis metueret, se Persis dedidit. Quis autem fuerit Abgari successor, apud Bayer, in Historia Osroana, examinari poterit. Tandem Bar-Hebræus dicit, S. Thaddæum diem suum obiise XXX julii, opusculum autem diem sancti emortualem in XIV magi,! fer. V hebdomadis reponit. Hæc autem controversia partim pendet ex anno quo obiit. Præfuisse autem Ecclesiæ Edessenæ dicitur S. Thaddæus annis duodecim ab ascensione Domini, adeoque anno æræ vulgaris 45 mortuus est [Assemani, Biblioth. Orient. tom. II, pag. 392.] . Sed anno isto, littera dominicali C signato, fer. V hebdomadis incidebat in diem XV maji. Est igitur error aliquis in numero sive hebdomadis, sive mensis. Quod si assumamus non integris duodecim annis cathedram suam tenuisse S. Thaddæus, sed anno duodecimo vacuam reliquisse, jam uno anno, id est ad annum Christi 44 retrocedimus, quo fer. V hebdomadis concurrit cum die XIV mensis maji. Non dissimulabo aliqua kalendaria syriaca, qualia habet codex ms bibliothecæ regiæ Bruxellensis sub num. 11, 325 festum S. Thaddæi annuntiare sub die XIII maji, qui anno Christi 43 cum feria VI hebdomadis concurrit.

[31] [et in regio sepulcro compositus fuit.] Idque eo probabilius, quod Abgari obitus in annum 45 consignatur [Assemani, Biblioth. Orient. tom. I, pag. 420.] . Nihilominus quum omnino constet, S. Thaddæum Abgaro præmortuum, hic autem anno Christi 45 vita functus sit, probabilior mihi est sententia, S. Apostoli obitum in annum Christi 44 esse consignandum. Cui opinioni pondus addunt verba Jos. Assemani, qui agens de Patriarchis Chaldæorum, dicit, S. Thaddæum ex Adiabene, Bagerma et Assyria regressum, ibidem, nempe Edessæ, obiisse anno prædicationis, eodemque Ascensionis DUODECIMO, vivente adhuc Abgaro [Ibid. tom. III, pag. 611.] . Quibus ex dictis fluit Sancti annum emortualem ad annum Christi 44 revocandum esse, propterea eumdem in capite hujus commentarii consignavimus. Additlaudatus Assemani, Edessæ in majori ejus urbis ecclesia cum pompa conditum fuisse. Vidimus paula supra, corpus sanctum illatum fuisse in sepulcrum regium, ita scilicet jubente Abgaro. Non negabimus tamen postea in ecclesia positum fuisse; nam decursu temporis ædes sacra in honorem S. Addæi, seu Thaddæi erecta fuit, in quam forsan illatæ fuerunt S. Apostoli exuviæ, quæ etiam postmodum in Europam avectæ confusionem parere potuerunt: ut qui Discipuli ex LXXII Reliquias habebant, deinceps Apostoli homonymi ex XII habere se jactaverint: præsertim quum nullo cultu sacro celebretur memoria S. Thaddæi, Discipuli Christi, in Ecclesia Occidentali.

[32] [Opusculum de S. Thaddæo.] Quod infra edimus opusculum, quod inscribitur, Doctrina Addæi Apostoli [Cureton, Ancient Syriac Documents pag. 6.] , alibi tamen Epistola aut Tractatus Addæi vocatur [Ibid. pag. 109 et 147.] . Assemanius similem codicem reperisse videtur in Scete [Biblioth. Orient. tom. III, pag. 19.] , eumque pervetustum dicit et vix recentior sæculo quinto [Cureton, pag. 147.] . Guilielm. Cureton, editor hujus fragmenti, dicit, se illud ex codicibus Syriacis Nitriensibus deprompsisse: scilicet priorem partem usque ad finem fere nostri numeri 3 ex codice Musæi Britannici sub num. 14,654, a numero autem 4 usque ad finem ex codice pariter Nitriensi ejusdem Musæi sub num. 14,644. Propter antiquitatem igitur magnam habet auctoritatem, qua prævalere debet scriptis recentioribus, quale est Bar-Hebræi, scriptoris sæc. XIII cujus supra num. 29 mentionem fecimus. Antiquitatis signum mihi etiam est; quod nuspiam occurit aliquis textus SS. Evangeliorum imo videatur num. 12 indicare solum Diatesseron Tatiani, quod usque ad quartum sæculum in usu erat in Syria [Ibid. pag. 153.] . Quem exhibemus textum latinum, ex anglica lingua vertimus, linguæ syriacæ ignari; nihilominus eumdem cum syriaco conferri curavimus, ut si minus elegantiæ habeat lucubratio nostra, textus tamen fidelitas detrimentum non patiatur.

DOCTRINA ADDÆI APOSTOLI
Seu epistola Addæi ex syriaco anglice reddito a W. Cureton, Anglo.

Thaddæus, discipulus Christi (S.)

EX MSS.

CAPUT PRIMUM.
S. Thaddæus seu Addæus prædicat et exponit Evangelium Abgaro regi Edessenorum ejusque populo.

[S. Addæus Abgarum a morbo curat;] Addæus dixit illi a: Quia credidisti, impono tibi manum meam in nomine ejus, in quem credidisti. Et eodem momento, quo manum imposuit, sanatus est a morbo infirmitatis, qua diu detinebatur b. Et Abgarus attonitus mirabatur, quod sicut quemadmodum ipse Jesus agebat et curabat infirmos, sic quoque Addæus absque medecina quacumque, curabat in nomine Jesu. Et Abdu, filius Abdu, podagra laborabat c, et ipse exhibuit pedes; ponens manum suam super illis, et sanavit cum, et disparuit podagra. In tota etiam urbe magnas curationes operatus est, et ostendit signa maxime stupenda. Abgarus autem dixit: Quoniam nunc omnes noverunt, quod ista miracula operaris ex potentia Jesu Christi, et vere miramur tua facta, precor itaque, ut enarres nobis historiam et modum adventus Christi, gloriosam ejus potentiam et miracula, quæ audivimus fecisse, quæque tu vidisti una cum sociis discipulis.

[2] [eique ac universæ aulæ Christi] Respondit Addæus: Nolo abstinere ab his narrandis, quia ad hoc missus sum, ut loquar et instruam unumquemque, volentem sicut tu, credere. Congrega crastina die universam civitatem et seminabo prædicando verbum vitæ. Explicabo coram te ejus adventum, modumque quo id contigerit, (loquar) de eo qui misit illum, quomodo et qua ratione illum miserit, de Christi potentia et ejus miraculis, de gloriosis mysteriis ejus adventus, quæ mundo revelavit, de veritate ejus adventus, quæ mundo revelavit, de veritate ejus prædicationis, quomodo et cur humiliavit semetipsum et depressit suam divinitatem assumendo humanitatem, quomodo et crucifixus est, et descendit ad locum mortis et confregit parietem separationis d, qui numquam perruptus fuerat, et dedit morte sua vitam mortuis; solus quidem descendit, et ascendit cum multis ad gloriosum Patrem suum, quocum fuit per omnem æternitatem in una excelsa divinitate. Et jussit Abgarus dari Addæo argentum et aurum. Respondit autem Addæus: Quomodo accipere possumus, quod nostrum non est? Nam ecce renuntiavimus nostris, sicut Dominus præcepit, ut sine sacculo aut pera, crucem in humeris portantes, oporteat nos prædicare Evangelium omni creationi e, quæ quando crucifixus est pro nobis et pro redemptione omnium hominum, fuit affecta et condoluit.

[3] [doctrinam exponit:] Et enarravit coram Abgaro rege, ejus optimatibus, Augustina matre et Shalmath, filia Meherdath, ejus conjuge, signa et miracula Domini nostri, et stupenda magnalia quæ fecit, divinos quoque triumphos et ascensum ad Patrem. Dein (exposuit,) quomodo ipsi acceperunt potestatem et auctoritatem quo tempore ascendit in cœlos, qua potestate sanaverat Abgarum et Abu, filium Abu, secundum a rege: quomodo illos docuit, se aliquando revelaturum infine temporum, et in consummatione omnis creaturæ: resuscitationem quoque et resurrectionem aliquando futuram pro omnibus hominibus et separationem habendam inter oves et hircos, inter fideles et infideles. Et dixit illis: Quia angusta est porta vitæ et arcta est via veritatis, quapropter pauci sunt qui credunt, et infidelitas satanæ volupe est, propterea multi sunt mendaces, qui abducunt credentes. Nisi enim bene esset credentibus, e cœlis non descendisset Dominus noster, natus non fuisset et mortem non subiisset … f fides, quam prædicamus. Deum crucifixum fuisse pro omnibus hominibus.

[4] [præsertim judæorum] Et si quis hisce verbis nolit persuaderi, ad nos accedat, et aperiat mentem suam, quasi esset morbus; possumus enim mentem illius, quasi esset vulnus, sanare. Quamvis enim non fueritis præsentes tempore passionis Christi, nihilominus ex defectu, quem vidistis, solis, dididistis et intellexistis, quantus fuerit pavor tempore crucifixionis illius, cujus Evangelium spargitur per totum orbem per miracula facta a discipulis ejus, meis collegis. Et isti qui erant Hebræi, et solum linguam Hebraicam, illis vernaculam, callebant, hodie omnes loquuntur linguas g, ut tam hi qui sunt longe, quam hi qui sunt prope positi, audiant et credant, quod is qui olim rebellium linguas, in hac, quæ coram est, regione confudit h, hodie docet fidem rectam veritatis per humiles et simplices viros Galilææ Palæstinæ. Nam ego, quem coram videtis, a Paneade i, ubi est fons Jordanis, veni et electus fui cum meis collegis, ut essem prædicator… Nam secundum præceptum magistri mei prædico et publice annuntio Evangelium: et ecce pono ejus pecuniam ad mensam k, et semino in aure omnium semen verbi ejus, quod qui susceperit, magnam habebit mercedem confessionis suæ: contra vero incredulos excutio pulverem pedum meorum, sicut mihi præcepit. Pœnitemini itaque, carissimi, a viis malis et ab abominandis factis, convertimini ad illum bona et honesta voluntate, sicut ipse ad nos conversus est promissione opulentæ mercedis. Nolite imitari generationes præteritas, quæ quia obduraverant cor adversus timorem Dei, aperte punitæ sunt, ut et ipsæ pœnam subeant et posteri revereantur ac timeant.

[5] [obstinationem] Nam finis, propter quem Dominus noster venit in mundum, is erat, ut doceret et ostenderet nobis, in consummatione creationis futuram resurrectionem omnium hominum et tunc illorum gesta in propria persona exhibebuntur, et corpora illorum erunt libri, in quibus justitia scribet: et nemo hujusmodi scripturæ ignarus erit, quia leget unusquisque in suo proprio libro… Tu qui habes oculos, si nihil vides, similis est eorum, qui nec vident, nec audiunt, et frustra attollis vocem, quæ nihil efficit auri surdæ. Quum extra culpam sunt, dum non audiunt, quia natura sua sunt surdi; culpa merito tua est, quia non vis percipere, nequidem quod coram vides. Nam densa erroris nebula, quæ cingit mentem tuam, impedit cœleste lumen, quod est intellectus doctrinæ. Fuge igitur res creatas et manufactas, quæ, ut dixi vobis, appellantur nudo nomine dii, sed non sunt re vera dii, sed multum distant ab eo qui est ex natura sua Deus sempiternus: et non est res facta, ut idola vestra, nec creatura aut figmentum, sicut simulacra, in quibus gloriamini. Quia licet assumpserit corpus, est tamen Deus cum Patre suo. Nam creaturæ, quæ trepidarunt, dum interficeretur, et territæ sunt ejus morte, reddunt testimonium, illum Deum esse Creatorem: non enim propter hominem terrestrem, sed propter illum, qui stabilivit terram super aquas, neque propter hominem sol obscuratus est in cœlis, sed propter illum, qui fecit luminaria magna; neque per hominem justus et rectus suscitatus est, sed per illum, qui ab initio habuit potestatem mortis; neque per hominem velum templi Judæorum l scissum est a summo usque deorsum, sed per illum qui dixit: Ecce domus vestra desolata est.

[6] [rejicientium Christi verba,] Nam nisi, qui crucifixerunt illum, novissent esse Filium Dei, non manifestassent desolationem civitatis suæ, neque vulgassent afflictionem animi, clamantes Væ m. Etiamsi autem confessionem istiusmodi vitare voluissent, tamen quæ tunc exstitit commotio tremenda illos impedivisset. Nam ipsi filii crucifigentium facti sunt nunc simul cum sociis meis Apostolis prædicatores et evangelistæ in tota Palæstina inter Samaritanos et in regione Philistinorum. Contempta sunt idola Gentilium, et crux Christi honoratur, et populi et creaturæ confitentur Deum, qui factus est homo. Si itaque quando Christus Dominus noster versabatur in terris, credidissetis in illum, quod sit Deus, nunc postquam ascendit ad Patrem suum, et vidistis signa et prodigia, quæ facta sunt in nomine ejus, et vestris auribus audistis verbum Evangelii: nemo autem dubitat corde, benedictionem, ad vos missam, stabiliendam esse in vobis. Benedicti, qui credidistis in me, me non videntes, et quia sic credidistis, civitas, quam incolitis, erit benedicta, et hostis numquam prævalebit adversus illam n. Nolite itaque averti ab hac fide: nam vidistis et audivistis, quæ hujus fidei testimonium habent, eum esse filium adorandum et gloriosum Deum, regem invictum, qui habet potestatem omnipotentem. Per fidem in eum homo acquirere potest oculos sinceræ mentis o, et percipere, quod quicumque colit creaturas, ira justitiæ opprimetur.

[7] [quæ ab omnibus sincere] Quod enim vobis dicimus secundum donum datum a Domino nostro, loquimur, docemus et ostendimus, ut obtineatis æternam vestram salutem et ne perdatis animam per errorem gentilismi; quia lumen cœleste exortum est super omni creatura, ipse elegit antiquos patriarchas, et viros justos et prophetas et cum illis locutus est per revelationem spiritus sanctitatis. Nam est Deus judæorum, qui illum crucifixerunt: ipsi etiam gentiles errabundi colunt illum, quamvis ignotum, quia non est alius Deus in cœlo et in terra, et ecce confessio ascendit ad illum a quatuor partibus terræ. Aures igitur vestræ audierunt, quod ante non audivistis et oculi etiam vestri viderunt, quod ante numquam vidistis. Nolite repugnare igitur iis, quæ vidistis et audivistis. Rejicite cor rebelle patrum vestrorum, et excutite jugum peccati, quod dominatur vobis per libationes et sacrificia coram simulacris: ne solliciti sitis de vita vestra, quæ caduca est et de statu capitis vestri, quod infirmum est; et sit vobis animus, qui colat Factorem et non facta, in quo representatur imago veritatis et fidei Patris et Filii et Spiritus Sancti, quia creditis, baptizamini in hoc triplici et glorioso nomine. Hæc est doctrina et prædicatio nostra; quia non in multis consistit fides veritatis Christi.

[8] [recipi debent.] Et qui inter vos volunt obedire Christo, scitis me repetiisse eadem verba, ut possitis discere et intelligere, quod auditis. Et gaudebimus in his, sicut agricola gaudet in agro suo prospero: etiam Deus in vestra erga illum pœnitentia. Quod si hoc modo salutem vestram procuretis, etiam nos qui tale damus vobis consilium, non fraudabimur mercede benedicta. Et quia confido, regionem vestram esse benedictam secundum voluntatem Christi Domini, propterea pro eo, quod excutiam pulverem pedum, prout jussit nobis, adversum civitatem, quæ non recipit verba nostra, ecce excussi hodie ad januam aurium vestrarum verba labiorum meorum, quæ explicant et adventum, qui jam factus est et cum, qui futurus est, et resurrectionem ac resuscitationem omnium hominum, et separationem futuram inter fideles et incredulos et horrenda supplicia iis qui Deum non cognoverunt, et magnam promissionem futuri gaudii, quod recipientii, qui in Christum crediderunt, et coluerunt illum cum Patre altissimo et illum confessi sunt cum spiritu suæ divinitatis. Et nunc tempus est, ut concludam præsentem sermonem. Qui igitur recipiunt verbum Christi et jungi nobiscum cupiunt in oratione, remaneant nobiscum et alii domos suas repetant. Et Addæus quidem ipse lætabatur, quia plurimi de civitate cum ipso remanserant: pauci enim tunc non remanserunt; sed post dies paucos et ipsi receperunt verba ejus et crediderunt Evangelio prædicationis Christi.

ANNOTATA.

a Ex ipso sermonis initio omnino elucet, textum, quem edimus, esse fragmentum majoris operis, et quæ primis numeris narrantur omni ex parte convenire iis, quæ Eusebius supra num. 8 et 9 refert. Hic tamen completior est narratio, utpote cujus compendium exhibet Eusebius. Dein Doctrina Addæi recentior est ex parte Historia Eusebiana: nam, ut diximus num. 32 Commentarii prævii, Doctrina Addæi, qualis exhibetur, est fœtus sæculi V.

b Eusebius supra num. 9 Commentarii prævii dicit, Abgarum infirmitate gravi detentum, quin tamen loquatur de ejusdem diuturnitate.

c Apud Mosen Chorenensem Historiæ Armeniacæ lib. II, cap. XXX secundum versionem Gulielmi et Georgii Whiston [Pag. 136.] Abdu vocatur Abdias, podagra per Thaddæum liberatus: nam vocem Patagrum, qua utitur Mosesrite interpretari podagram licet, quum Eusebius supra num. 9 Commentarii prævii habeat: Abdum quemdam, Abdi filium, PODAGRA laborantem sanasse S. Thaddæum. Idem forsan Abdus est, qui a Tacito lib. VI, Annal. cap. XXXI et XXXII tamquam nobilissimus inter Parthos exhibetur, licet ademptæ virilitatis, quod, ait, non despectum apud barbaros, ultroque potentiam habet. Sed postea Artabanus, regnum affectans, Abdum, specie amicitiæ vocatum ad epulas, lento veneno inligat.

d Hic locus alludit ad verba Pauli Ephes. II, 14: Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua. Quamvis nuspiam aliquis textus alterutrius Testamenti citetur; hæc tamen allusio sat clare monstrat, scriptorem aliquousque novisse doctrinam S. Pauli, adeoque ejus narrationem ad cunabula Ecclesiæ partim revocandam esse.

e Creatio hic loci sumitur pro creatura. Quo sensu etiam Marc. XVI, 15 dicitur: Prædicate Evangelium omni creaturæ, Κηρυξατε το Ἐυαγγελιον πασῃ τῃ κτισι, omni creationi; sic et Paulus Rom. VIII, 22: Scimus enim, quod omnis creatura ingemiscit, etc. Οἰδαμεν γαρ ὁτι πασα κτισις συστεναζει.

f Ab hac voce fides incipit alter codex Nitriensis, cujus narratio ad finem usque decurrit.

g Apostolorum conditio abunde ostendit, illos piscatores, rudes, ignaros, non aliam quam vernaculam suam linguam naturaliter calluisse. Atque hinc est, quod S.Thaddæus dicit, illos, cæterarum linguarum ignaros, solum linguam hebraicam, illis vernaculam cognovisse. Idem dicit Eusebius Cæsariensis in Theophania § V [Migne, Patrol. Græc. tom. XXIV, col. 631.] . Quæ nisi ita se haberent, profecto ad præcepta illa (prædicandi omnibus gentibus) torpuissent, rusticitatis suæ et idioticæ loquelæ conscii, cujus causa officium fortasse detrectassent; recte cogitantes, fieri haud posse, ut homines, lingua Syri, et præter artem piscatoriam omnium ignari, magistri constituerentur Græcorum simul et Romanorum, Ægyptiorum et Persarum, aliarumque gentium barbarorum, legesque ferrent coram legum latoribus regibusque, contrarias iis opinionibus, quæ de primariis diis ex omni ævo exstiterant. Sed hæc versare animo non licebat illis, qui vocem Dei dicentis audierant: “Ecce ego vobiscum sum;” quoniam evidenter aspexerant, loquentis divinitatem morti superiorem apparuisse.

h Scimus linguas confusas fuisse, ut habet Genesis X, 2, in terra Sennaar. Sennaar, inquit S. Hieronymus libro de Situ et Nominibus locorum Hebraiorum [Migne, Patrol. tom. XXIII, col. 918.] , campus Babylonis, in quo turris exstructa est. Unde egressus Assur ædificavit Ninivem. Ad Mesopotamiam igitur, in qua prædicabat S. Thaddæus, pertinebat terra Sennaar, ubi confusio fuit linguarum.

i Paneas, alias Cæsarea Philippi, de qua agit Eusebius lib. VII, cap. XVII [Ibid. tom. XX, col. 678.] . In eo oppido, quæ etiam Dan appellatur, unus erat fons Jordanis, qui alteri commixtus caput fluvii est. Eo in oppido Christus B. Petro magnificam simul et notam fecit promissionem dandi claves regni cœlorum, Matth. XVI, 17.

k Alludere videtur ad Matth. XXV, 27, ubi dicitur servo, cui commisit dominus pecuniam: Oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis: Ἐδει οὐν σε βαλειν το ἀργυριον μου τραπεζιταις.

l Magnificentiam veli, foribus sanctuarii appansi, describit Fl. Josephus de Bello Judaico lib. V, cap. V, § 4.

m Aliquousque hæc verba conveniunt cum Luc. XXIII, 48: Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud (crucifixionis) et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. Habetur fragmentum Syriacum, citatum a Gulielm. Cureton, in quo populus exclamat Væ, prout in textu nostro dicitur [Cureton, Ancient documents, pag. 151.] .

n Postrema verba: Hostis numquam prævalebit adversus illam, non reperitur in epistola Christi ad Abgarum, qualis legitur apud Eusebium: adeoque habenda sunt aut interpolata, aut a S. Thaddæo prolata. Procopius lib. I, cap. XII [Pag. 302. Edit. Venet.] : Hoc etiam subjunxisse fama est, urbem semper inexpugnabilem fore barbaris. Quod postremum epistolæ caput eos, qui historiam scripserunt illius temporis, latuit: nusquam enim mentionem ejus fecerunt. Id vero litteris, quæ repertæ sunt, contineri, Edesseni perhibent: sic sane ut epistolam, eo modo exscriptam, in portis urbis pro quovis alio munimento posuerint… Ac meum ista cogitatio animum aliquando subiit, a Christo non fuisse scripta, quæ retuli. Quoniam tamen sibi homines persuaserunt, urbem in ipsius tutela esse, non pati illum, ut ea capiatur, ne quam speciem fraudis et causam erroris præbeat. Nihilominus tamquam patronus hujus additionis adducitur S. Ephrem, qui, interpretante Vossio, dixit, Christum civitati benedixisse, firmasse ipsius fundamenta; benedictio illa inhabitans in eo permanebit, donec sanctus cœlo apparebit Jesus Christus filius Dei et Deus ex Deo. Recte animadvertit Assemani [Biblioth. Orient, tom. I, pag. 141.] , Græcum S. Ephremi interpretem multa de suo adjecisse, quæ in textu syriaco desiderantur. Sic hæc verba e Syriaco latine reddit: Benedicta civitas, in qua habitatis, Edessa, Sapientum mater, quæ ex vivo Filii ore benedictionem per ejus discipulum accepit. Illa igitur benedictio in eo maneat, donec sanctus apparuerit. Postrema hic verba nullatenus indicant, ea in epistola Christi fuisse, sed pium morientis Ephremi votum, ut Edessa immunis semper maneat. Cæterum hæc immunitatis promissio, in Oriente famosa, etiam ad Occidentem propagata fuit. In Anglia Christi epistola instar phylacterii servabatur. In libro precum saxonico, post Orationem Dominicam et Symbolum Apostolorum, leguntur sequentia: In Nomine Patris, etc. Incipit epistola Salvatoris omnium Ihesu Christi ad Abagarum regem, quam Dominus manu scripsit et dixit. Sequitur epistola, qualem edidit Rufinus; sed subnectuntur sequentia: Sive in domu tua, sive in civitate tua, sive in omni loco nemo inimicorum dominabit. Et insidias diaboli ne timeas, et carmina inimicorum distruuntur, et omnes inimici tui expellentur a te: sive a grandine sive a tonitrua non noceberis et ab omni periculo liberaberis, sive in mare, sive in terra, sive in die, sive in nocte, sive in locis obscuris. Si quis hanc epistolam secum habuerit, securus ambulet in pace. Consuetudo autem ferendæ istiusmodi epistolæ cum suis additamentis ad nostra usque tempora perseverat, teste Gulielm. Cureton, ex quo hæc desumpsimus, qui ipse in comitatu Salopiensi (Shropshire) has litteras ab agricolis in honore habitas vidit [Ancient documents, pag. 143 et seqq.] .

o Similis loquendi modus occurrit Ephes. I, 18: Illuminatos oculos cordis vestri.

CAPUT SECUNDUM.
Abgarus, collata doctrina Apostoli cum epistola Christi, convertitur cum familia sua et magna multitudine populi; clerum etiam instituit.

[Convertuntur ad Christum Abgarus ejusque familia;] Quando hæc locutus fuerat Addæus Apostolus in civitate Edessæ, rex quoque Abgarus vidit, universam civitatem lætari in doctrina Apostoli: æque viri ac mulieres, dicentes regi, verus et fidelis est Christus, qui misit te ad nos. Et ipse quoque rex valde lætabatur et benedixit Deo, quia sicut audierat ex tabulario suo Hanan de Christo, etiam viderat mirabilia opera, quæ in ejus nomine faciebat Addæus Apostolus. Dixit rex Abgarus: Quemadmodum scripsi ad Christum et hic mihi respondit, et ex te hodie [eadem] audivi, credam omnibus diebus vitæ meæ, et in iisdem verbis continuabo et exsultabo, quia scio non esse aliam potentiam, in cujus nomine hæc signa et miracula facta sunt virtute Christi, quem annuntiasti in veritate et sinceritate. Deinceps itaque colam illum simul cum Maanu filio, et Augustina et Shalmath regina a. Et nunc extrue, ubi volueris, ecclesiam; locum, in quo congregentur ii, qui jam crediderunt et imposterum credent verbis tuis, et secundum præceptum Domini tui, rege illam omni tempore cum plena securitate. Insuper iis, qui fuerint tecum ministri Evangelii, statui dare magna donaria, ut nihil præter ministerium sacrum curandum habeant. Quodcumque etiam expensarum necessarium est pro ædibus construendis, dabo sine rationibus, quarum instar erit mihi verbum tuum, quod sufficiet in universa civitate. Dein ingressus coram me et in palatium regium, nemine interpellato, tibi liber esto.

[10] [et optimatibus] Quando Abgarus vertebatur ad palatium, una cum pincipibus Abdu, filio Abdu et Garmai et Shemasgram et Abubai et Meherdath b. et reliquis eorum sociis, lætabatur de omnibus quæ oculis viderant et audierant auribus; et in lætitia cordis sui laudabant Deum, qui mentem eorum ad se converterat, et renuntiarunt gentilismo, in quo vixerant, et confitebantur Evangelium Christi. Postquam autem Addæus ecclesiam ædificasset, vota et oblationes faciebant ipsi et populus civitatis, et istic offerebant preces omnibus diebus vitæ suæ. Avida porro et Barcalba, præfecti et ministri, vittam regiam portantes c, accesserunt ad Addæum et interrogarunt illum circa Christum, ut vellet explicare illis, quomodo quum esset Deus, apparuerit similis homini: quomodo vere quis illum posset aspicere. Atque illis explicavit, quodcumque viderant eorum oculi, et quod aures audierant: quidquid etiam Prophetæ prælocuti fuerant, eis repetiit. Illi autem hæc verba læte et fideliter acceperunt. Nullus etiam fuit adversarius; nam opera splendida, quæ faciebat, nullum adversarium patiebantur.

[11] [sacerdotes quoque idolorum;] Sed Shavida et Ebednebu, principes sacerdotum civitatis, semul cum Piroz et Diku illorum sociis, videntes signa, quæ faciebat, currentes destruxerunt altaria, in quibus ante sacrificabant diis suis Nebu et Bel d, excepto altari maximo in medio civitatis; et exclamantes dixerunt: Vere hic est discipulus istius summi viri et eximii ac gloriosi magistri, cujus gesta audivimus in regione Palæstinorum. Et Addæus recipiebat omnes, qui credebant in Christum, et baptizabat eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sanctitatis. Et qui consueverant colere lapides et ligna, sedebant ad pedes ejus et sanabantur a peste stultitiæ gentilismi. Etiam judæi, versati in lege et Prophetis, qui commercium exercebant in sericis e, convertebantur et fiebant discipuli, confitentes Christum esse filium Dei vivi. Attamen neque rex Abgarus neque Apostolus aliquem per vim cogebant credere in Christum, quia sine vi humana, vis signorum cogebat ad credendum in illum. Tota vero Mesopotamia regionesque adjacentes recipiebant doctrinam cum amore.

[12] [Sanctus clerum constituit] Sed et Aggæus, qui conficiebat catenas et diademata regia f et Palut, et Barshelama et Barsamya simul cum reliquis eorum sociis adhærebant Apostolo, qui et recepit illos et associavit in ministerio, quia legebant Vetus et Novum Testamentum, et Prophetas et Acta Apostolorum, quæ quotidie meditabantur g. Jussit illos sollicite custodire purum corpus suum et personas suas sanctas, ut decet viros, qui stant ante altare Dei. Sitis, ait, longe remoti a falso juramento, a malo homicidio, a falso testimonio, quod mixtum adulterio, a magicis artibus, quæ non merentur veniam, a vaticiniis, divinatione et prognosticationibus, a fato et genealogiis, quo vane gloriantur Chaldæi, a planetis et signis Zodiaci, in quibus stulti confidunt. Rejicite malam hypocrisim, munuscula et dona, quibus damnantur innocentes. Extra ministerium vero, quod vobis commissum est, nolite habere aliud servitium; nam Dominus ipse est omnibus diebus vitæ vestræ servitium vestri ministerii. Estote etiam accurati in conferendo sigillo baptismi, et nolite quærere vana hujus mundi. Judicate cum justitia et veritate: ne sitis scandalum cæco, ne per vos blasphemetur nomen illius, qui aperit, ut vidimus, oculos cæco. Sic igitur quicumque vos viderit, intelliget, vos facere, quod aliis faciendum præscribitis. Et ministrarunt cum ipso in ecclesia, quam Addæus construxerat jussu et voluntate Abgari regis; et fuerunt illis subministrata ex iis, quæ ad regem ejusque nobiles pertinebant, omnia, quæ tum ad domum Dei, tum ad pauperum necessitates erant opportuna.

[13] [et ecclesiam, ad quam populus confluebat.] Interea magna multitudo populi quotidie congregabatur, et confluebat ad orationes ministerii et ad lectionem Testamenti Veteris et Novi ex Diotaron h: credebant etiam resuscitationem mortuorum et sepeliebant defunctos in spe resurrectionis: celebrabant etiam statis temporibus festivitates Ecclesiæ, ejusque vigilias observabant: visitabant quoque secundum instructionem Addæi infirmos, iisque et benevalentibus eleemosynas distruebant. Insuper in locis suburbanis ædificabantur ecclesiæ, et plures ab eo sacerdotium recipiebant. Propter ea populi Orientis, mercaturam simulantes, transibant in regionem Romanorum, ut viderent signa quæ Addæus faciebat. Et qui ejus fiebant discipuli recipiebant ab eo sacerdotium et in propria regione Assyriorum docebant filios populi sui et secreto domos orationis construebant ex timore adorantium ignem et aquam i. Narses autem, rex Assyriorum, audiens quæ faciebat Addæus Apostolus, nuntium misit ad regem Abgarum dicens: Aut mitte ad me virum, qui facit hæc signa coram te, ut illum videam et audiam; aut epistolam ad me conscribe eorum, quæ vidisti, eum facere in tua civitate. Abgarus igitur scripsit ad Narsetem, referens historiam rerum ab Addæo gestarum a principio ad finem et nihil omisit in sua scriptione. Et Narses quidem audiens quæ ad eum scripta fuerant, mirans obstupuit k.

[14] [Tiberii epistola, qua supplicium Judæorum infligendum promittitur.] Ast rex Abgarus, quoniam per regionem Romanorum transire non poterat in Palæstinam et punire Judæos, qui Christum crucifixerant, scripsit et misit epistolam ad Tiberium Cæsarem sequentis tenoris l: Rex Abgarus domino nostro Tiberio Cæsari. Sciens nihil esse occultum majestati tuæ, scribo et certiorem facio magnam et tremendum potentiam tuam, quod Judæi, qui sunt tibi subditi et incolunt regionem Palæstinæ, convenerunt in unum et crucifixerunt Christum innocentem omnis criminis capitalis, postquam ante oculos eorum fecisset signa, et prodigia et magna opera fecisset, ita ut etiam mortuos suscitaret. Quo autem tempore crucifigebant illum, sol obscuratus est et terra tremuit, omnis creatio mota et convulsa fuit, ex quo quasi sponte universa creatio et omnes inhabitantes terrefacti sunt. Et nunc majestas tua scit, quid opportunum sit præcipiendum circa populum Judæorum, qui hæc fecerunt. Tiberius Cæsar scripsit et misit ad Abgarum regem epistolam sequentem: Litteras fidelitatis tuæ accepi et coram me lectæ fuerunt. Quod ad Judæos spectat, ausos crucifixionem, præses Pilatus etiam scripsit et nota fecit m proconsuli meo Aulbino n, eadem quæ scripsisti. Quia autem implicitus nunc sum bello Hispaniæ mihi rebellantis o, non potui ulcisci factum: quum vero primum licuerit, litem intentabo Judæis, quia non egerunt secundum legem. Propterea quoque Pilato, quem præsidem constitueram, alium substitui, et ipse gratia mea excidit, quia legem prætergressus est p et Judæis obsecutus, in eorum gratiam crucifixit Christum; qui quidem, ut audio, pro cruce mortis merebatur coli et adorari ab illis, præsertim quia suis oculis viderant, quæcumque fiebant ab illo q. Tu vero pro tua in me fidelitate et pacto tum tuo et patrum tuorum, bene fecisti scribendo ad me epistolam.

ANNOTATA.

a Secundum Dionysium Telemariensem, Jacobitarum patriarcham, Maanu post patrem Abgarum regnavit annis septem [Assemani, Biblioth. Orient, tom. I, pag. 421. Bayer, Historia Osrhoen, pag. 126.] ; adeoque anno Christi 52 obiit. Is fuit, qui S. Thaddæum morti addixit. Moses Chorenensis lib. II, cap. XXXI [Pag. 142. Edit. Londin. 1736.] eumdem Ananum vocat. Augustina, ut patet ex num. 3, erat mater Abgari-Shalmath, de qua supra num. 3 eadem mihi videtur ac Helena, quæ teste Mose Chorenensi lib. II, cap. XXXII [Pag. 144.] , erat prima et præcipua uxor Abgari; quum autem simul cum viro christianam fidem amplexa fuerit, ipsique Abgaro superstes remanserit, veri simillimum mihi est, eamdem fuisse binominem. Certe Apostolus numquam permiserit, ut rex duas uxores simul retineret. Ex uxoribus Abgari, ait Moses [Ibid. loc. cit.] , primam cui Helena nomen erat, Carras habitatum misit (Sanatruces tyrannus) suam urbem, eique Mesopotamiæ totius principatum permisit, beneficiorum memor, quæ per eam ab Abgaro acceperat. Hæc Helena æque ac vir suus, fide ornata, inter eos, qui simulacra colebant, habitare nolens, Hierosolymam commigravit, Claudio regnante, dum fames incesseret, quam vaticinatus est Agabus, omnibusque thesauris suis in Ægyptum missis, permagnam vim tritici coëmit, quam in singulos egenos distribuit.

b Varia hic occurrunt nomina syriaca, quæ, ut dicit Gulielm. Cureton, deficientibus apud Syros litteris vocalibus, vario modo scribi et efferri possunt.

c Insignis nobilissimorum decus erat portare vittam regiam.

d Præcipui Edessenorum dii erant Nebu seu Nabo et Bel, solem scilicet et lunam. Et quidem Chaldaicam esse vocis Nabo originem, ostendunt regum et primatum nomina, qualia sunt Nabuchodonosor, Nabuzardan, etc. [Cfr Bayer, Hist. Orshoen, pag. 139.] .

e Edessam incolebant judæi, ut monstrat exemplum Apostoli nostri, qui illic perveniens, divertit, ut dicitur supra num. 7 Commentarii prævii, apud Tobiam, Tobiæ filium, verisimilius commercium exercentem.Erat autem in Osrhoëna regione emporium celebre, Batne municipium, ut loquitur Ammianus Marcellinus lib. XIV, § 3, quod ab Euphrate flumine brevi spatio disparatur, refertum mercatoribus opulentis: ubi annua solemnitate prope septembris initium mensis, ad nundinas magna promiscuæ fortunæ convenit multitudo ad commercandas, quæ Indi mittunt et Seres, aliaque plurima vehi terra marique consueta. Seres, inquit idem Ammianus lib. XXIII, § 6, armorum semper et præliorum expertes: utque hominibus sedatis et placidis otium est voluptabile, nulli finitimorum molesti. Cœli apud eos jucunda salubrisque temperies, aëris facies munda, leniumque ventorum commodissimus flatus et abunde silvæ sublucidæ: a quibus arborum fœtus aquarum asperginibus crebris, velut quædam vellera mollientes, ex lanugine et liquore mixtam subtilitatem tenerrimam pectunt; nentesque subtemina, conficiunt sericum, ad usus ante hac nobilium, nunc etiam infimorum sine ulla discretione proficiens. Ipsi præter alios frugalissimi, pacatioris vitæ cultores, vitantes reliquorum mortalium cœtus. Quumque ad coemenda fila vel quædam alia, fluvium transierint advenæ, nulla sermonum vice, propositarum rerum pretia oculis æstimantur; et ita sunt abstinentes, ut apud se tradentes gignentia, nihil sibi comparent adventitium. Cfr Baudrand. Lexicon Geographicum, V° Seres.

f Aggæus, qui S. Thaddæo episcopus Edessenus successit, regii ornatus confector erat. Apud Mosen Chorenensem lib. II, cap. XXX [Pag. 137. Edit. Whiston.] legitur: Dein Apostolus Thaddæus Chohararum quemdam, serici opificem, quum baptizasset, eique nomen Addæi posuisset, impositione manuum Edessæ suo loco præposuit. Quamvis autem Moses vocet eum Addæum, tamen Aggæus appellandus est, quum universa traditio Ecclesiæ Orientalis successorem Addæi seu Thaddæi apostoli illum successorem clamet. Quam deinceps Gulielm. Cureton vocem catenas interpretatur [Pag. 137. Edit. Whiston.] , ipse infra [Ancient Docum. pag. 14.] ex auctoritate Assemani [Biblioth. Orient. tom. I, pag. 186.] vertit fila serica. Diademata regiavidentur fuisse ex serico instar pilei turcici.

g Textus aut interpolatus est aut incorrecte scriptus. EtenimVetus Testamentum hic significat Pentateuchum, nec Prophetarum scripta ad illud pertinent, quoniam utrique Testamento adduntur tamquam ad neutrum spectantes Prophetæ et Acta Apostolorum. 2° Quo tempore hæc fiebant, vix alius Novi Testamenti exstabat liber quam Evangelium S. Matthæi. Acta autem Apostolorum, a S. Luca conscripta, multis post annis edita fuerunt. Qui itaque hic venit liber, nomine Acta Apostolorum, alius prorsus est, ab eo, qui a S. Luca conscriptus est.

h Gulielm. Cureton fatetur se non potuisse legere vocem, quam tamen censet esse Diatessaron, seu compilatio ex quatuor Evangeliis, quam Tatianus, sæculi secundi scriptor ac dein hæreticus Encratita, adornavit. Tatianus, inquit Theodoretus lib. Hæreticarum Fabularum compendium cap. XX [Migne, Patrol. Græc. tom. LXXXIII, col. 371.] , Evangelium, quod Diatessaron dicitur, composuit, amputatis genealogiis et aliis omnibus, quæ Dominum ex semine Davidis secundum carnem natum ostendunt. Eoque usi sunt non qui ejus erant sectæ, sed ii etiam qui apostolica dogmata sequebantur, compositionis fraudem non cognoscentes, sed simplicius tamquam compendiario libro utentes. Nactus sum etiam ipse libros hujusmodi supra ducentos, in honore habitos in Ecclesiis nostris, quos omnes, in unum congestos, seposui et pro his quatuor Evangelistarum Evangelia introduxi. Ex hisce patet, usque ad medium sæculum quintum, quo Theodoretus floruit, in Orientis partibus viguisse Diatessaron, et locum quatuor Evangeliorum usurpasse. Simul etiam liquet, scriptum nostrum hic interpolatum fuisse; quoniam tempore prædicationis S. Thaddæi Edessæ, quatuor Evangelia non erant scripta, ut vel ex uno S. Joannis Evangelio satis manifestum est.

i Maruthas, episcopus Tagritensis circa finem sæculi quarti, refert edictum Saporis, Persarum regis, quo jubet, ut nullus christiano notus nomine in suis finibus aut sua sub ditione commoretur, quin solem adoret, ignem et aquam colat, atque animantium cruorem comedat. Quicumque ista facere detrectaverit, magistratibus traditus, ex ipsorum sententia torqueatur et pereat. Quod et Strabo de Persis confirmat lib. XV [Pag. 1039. Edit. Oxon.] : Præcipue, inquit, igni et aquæ sacrificant.

k Epistolam, ab Abgaro ad Nersem scriptam, ac servatam in tabulario Edesseno exhibet Moses Chorenensis lib. II cap. XXX secundum versionem Whistonianam [Pag. 140.] . Abgarus, Armeniorum rex, filio meo Narsi salutem. Litteras salutationis tuæ vidi et Perozem e vinculis solvi, atque ejus delictum remisi. Quod si jam tibi ita placet, constituas eum Ninives præfectum, id quod quidem cupis. Quod vero ad me scripsisti, mitte mihi, inquis, virum illum medicum, qui signa edit, atque alium Deum prædicat, qui est supra ignem et aquam, ut eum videam atque audiam; ille non est medicus ex peritia hominum, sed discipulus Filii Dei, ignis et aquæ procreatoris, atque in Armeniæ regionem, prout ei sors obtigerat, missus est. Unus autem de primariis ejus sociis, nomine Simon, istinc in Persidem missus est, quem si quæsieris, audire poteris, simul etiam pater tuus Artases: isque omnes ægrotationes tuas sanabit, et viam vitæ ostendet. Quis isle fuerit Simon, an Petrus an Cananita, dubitat Whistonus, de eo egimus supra in Actis S. Simonis Cananilæ num. 11.

l Utramque epistolam Abgari ad Tiberium et hujus ad Abgarum servavit nobis Moses Chorenensis lib. II cap. XXX [Pag. 137. Edit. Whiston.] , neque magnopere uterque textus differt.

m Pilatum, procuratorem Judææ, ad Tiberium Cæsarem retulisse de morte Christi, testantur nobis, ut e mullis paucos seligamus S. Justinus Martyr Apol. I pro Christianis §§ 35 et 48 [Migne, Patrol. Græc. tom. VI, col. 383 et 399.] , Tertullianus Apologet. cap. XXI [Migne, Patrol. latin. tom. I, col. 403.] , et Eusebius Hist. Eccles. lib. II cap. II, [Patr. Græc. tom. XX, col. 139.] . Quæ autem hodie circumferuntur Acta Pilati, male feriatorum hominum, ait Francisc.-Xav. Patrizi, in suo egregio opere de Evangeliis [Pag. 420, tom. III.] , figmentum sunt, circa quod consuli possunt card. Baronius ad an. Christi 34, §§ CCXXIII et seq. ac Joan. Albert. Fabricius Codex Apocryphus Novi Testamenti [Tom. I, pag. 214 et tom. III, pag. 455.] , ubi istiusmodi Acta referuntur [Ibid. tom. I, pag. 972.] .

n Nullus hujus nominis proconsul in Syria, regnante Tiberio, exstitit. Romanorum nomina propria difficile, lingua syriaca, litteris vocalibus carente, scribebantur. Hinc commode nomen Aulbini Albinum, qui vere Judææ præfectus fuit, interpretaretur quis, nisi obstaret chronotaxis: nam Albinus, avaritia sua, ut habet Tillemontius [Hist. des Emper. tom. I, pag. 175. Edit. Brux.] , notus, primum sub Nerone anno Christi 62 regimen Judææ capessivit. Dein Judæa non erat provincia proconsularis, quam tunc quidem regebat L. Vitellius, Vitellii, postmodum Cæsaris, pater. Cunctis, ait Tacitus lib. VI Annal cap. XXXII, quæ apud Orientem parabantur, L. Vitellium præfecit Tiberius. Eo de homine haud sum ignarus sinistram in Urbe famam, pleraque fœda memorari; cœterum regendis provinciis prisca virtute egit. Unde regressus, et formidine C. Cæsaris, familiaritate Claudii, turpe in servitium mutatus, exemplar apud posteros adulatorii dedecoris habetur, cesseruntque primu postremis, et bona juventæ senectus flagitiosa obliteravit. Vitiosa igitur est Syriaci textus lectio, et Aulbino substituendus Vitellius: unde etiam consequitur, quod jam diximus et etiam repetimus, textum nostrum nullatenus coævum esse rebus, quæ narrat.

o Quod in media fere epistola refert scriptor noster de bello Hispanico, hoc in fine tradit Moses Chorenensis lib. II, cap. XXX [Pag. 139.] . Tametsi, ait Whiston [Ibid. loc. cit.] , bellum hoc Hispanicum nusquam forsan diserte memoretur, tamen non desunt testimonia, ex quibus conjectura in eam rem duci potest. Nam Tiberius Hispaniarum principes olim vexaverat, atque etiam hoc ipso tempore provinciam eam plane neglexit; adeo ut tum Hispanos ad rebellandum provocaverit, tum etiam ejus faciendi opportunitatem idoneam dederit. Citantur dein Suetonius inTiberio capp. XLI et XLIX, ubi agitur de negligentia principis, de confiscatione bonorum, de jure metallorum adempto; Tacitus quoque Annal. lib, VI, cap. XXVII memorat a Tiberio Arruntium ne in Hispaniam pergeret, decimum jam annum attentum fuisse. Quæ quidem satis ostendunt, inter Hispanos et Tiberium grave dissidium exstitisse. Nihilominus quoniam tunc bellum erat Romanorum cum iberis, qui ad mare Caspium dominabantur, fieri potest, ut vel vitio librariorum vel nota Tiberii dissimulatione, Hiberi isti confusi fuerint cum Hispanis, quorum regio etiam Iberia appellabatur.

p Senatus Consulto, ut legitur in Suetonio de Tiberio cap. LXXV, cautum erat, ut pœna damnatorum in decimum semper diem differretur: adeoque Pilatus, qui latam a se contra Christum sententiam exsequi statim permisit, legem prætegressus est.

q Tertullianus, quem etiam citat Eusebius Hist. lib. II, cap. II [Migne, Patrol. græc. tom. XX, col. 139.] , in Apolegetico suo cap. V, [Patrol. lat. tom. I, col. 290.] dicit: Tiberius, cujus tempore nomen christianum in sæculum introivit, annuntiatum sibi ex Syria Palæstina, quod illic veritatem illius divinitatis revelaverat, detulit ad Senatum cum prærogativa suffragii sui. Senatus, quia non ipse probaverat, respuit; Cæsar in sententia mansit, comminatus periculum accusatoribus christianorum. Recentiores quidam falsi accusant Tertullianum. Eorum argumenta, simulque responsiones exhibentur ad dictum textum, quæ consulere libuerit [Ibid. loc. cit.] .

CAPUT TERTIUM.
Tiberius animadvertit in Judæos; S. Apostolus infirmus consulit Ecclesiæ; suprema ejus verba; obit, ejusque corpus sepulcro regio conditur: Abgari filius S. Aggæum episcopum interficit.

[Tiberius Judæos punit:] Et Abgarus rex excepit Aristidem, a Tiberio Cæsare missum, et respondit epistolæ et remisit illum cum muneribus, dignis ejus, qui miserat illum. Et Edessa ivit Ticuntham, ubi erat Claudius, secundus ab imperatore, unde in proximum locum, Articam, quo morabatur Tiberius Cæsar, se transtulit a. Cujus autem excubias agebat in regionibus vicinis Cæsari. Aristides Tiberio retulit historiam ingentium miraculorum, quæ coram Abgaro operatus est Addæus. Bello autem confecto, mortis damnavit aliquos principes judæorum, qui erant in Palæstina. Et rex Abgarus, his auditis, lætatus est, quia judæi justam pœnam dedissent. Aliquot annis postquam Addæus Apostolus ædificasset ecclesiam, eamque opportuna supellectile instruxisset, magnamque populi multitudinem convertisset, in aliis etiam locis vicinis aut dissitis ecclesias construxit, easque completas adornavit, ac in iis diaconos ac presbyteros constituit, personas quoque docuit, tum qui Scripturas legerent, tum qui normam ministerii tam interni quam externi tenerent.

[16] [S. Addæus, infirmus ad mortem,] Post hæc omnia oppressus fuit morbo, qui mortem attulit. Vocavit autem prope se Aggæum coram omni populo, eumque ducem et rectorem suo loco constituit b, et Palut diaconum ordinavit presbyterum et Abshelama scribam diaconum. Quum porro nobiles et principes essent congregati et circumstarent, Bar Calba, filius Zaiti, et Maryhab, filius Barshemash, et Senac, filius Avida, et Piroz, filius Patric c, simul cum reliquis sociis, dixit illis Addæus Apostolus: Scitis et testimonium ferre potestis, qui me audistis, quod quidquid prædicavi et docui, et quod ex me audistis, sic egi et exercui. Dominus enim noster præcepit nobis, ut quodcumque aliis prædicaverimus, etiam actibus coram populo exerceremus. Secundum autem præcepta et leges, constitutas a Discipulis in Hierosolyma, etiam Apostoli socii mei secundum ea agebant; sic quoque vos ab eis non discedite, nec vel minimum negligatis. Quomodo ipse egi inter vos in hisce præceptis, neque declinavi ad dexteram aut sinistram, ne exsors fiam promissæ salvationis, servatæ iis, qui in præceptis versantur. Attendite igitur ministerio, quod tenetis; pergite cum timore et tremore illud semper exercere. Nolite exercere ministerium in neglectis vestibus, sed in discretione fidei; nec laudes Christi offerre pigeat, nec tædium vos capiatis statis temporibus orare.

[17] [supremas instructiones dat,] Attendite veritati, quam tenetis, et doctrinæ fidei, quam didicistis et hereditati salutis, quam vobis commisi, quia ante tribunal Christi requiretur a vobis, quando ipse rationem ponet cum pastoribus et præpositis, quando pecuniam exquiret a negotiatoribus cum incremento lucri. Nam est filius regis et adivit hereditatem suam; revertetur autem, et veniens resuscitabit omnes, et sedebit in throno justitiæ ad judicandum vivos et mortuos, sicut ipse dixit nobis. Ne cæcutiat oculus secretus mentis vestræ circa cœlestia, ut peccata vestra abundent in viis istis, in quibus peccatum non est, est enim abominandus error in viis ejus. Quærite perditos, dirigite errantes, vigilate divitibus, quia ex manibus vestris requirentur oves Christi. Negligite honorem transitorium, quia pastor, qui aucupatur honores a grege, male, valde male se habet ad gregem suum. Maxime curate juniores agnos, quia Angeli eorum vident Patrem invisibilem. Ne sitis scandalum cæcis, sed parate viam et semitam in regione ardua inter Judæos eum crucifigentes et paganos errantes: utrinque enim est pugna, ut ostendatis veritatem fidei, quam tenetis: quando etiam eritis quieti, modesta et honesta facies vestra pugnabit pro vobis adversus illos, qui veritatem oderunt et delectantur in errore. Non accusate pauperem, præsente divite, nam sat magna jam est afflictio paupertatis. Nolite seduci abominandis artibus Satanæ, ne spoliemini ea fide, quam induistis… Ne misceamur Judæis, qui eum crucifixerunt, nec deseramus hereditatem, quam a te accepimus, sed cum eadem relinquemus hunc mundum: et in die Domini nostri ante tribunal justi judicii ejus, reddet nobis hereditatem, sicut docuit nos.

[18] [obit, successore sibi] Postquam hæc dicta fuissent, surrexit Abgarus cum principibus et optimatibus suis et rediit ad palatium suum, omnesque tristes erant propter imminentem ejus mortem. Et misit apparatum honorabilem et nobilem, ut sepeliretur in eo. Quæ quum vidisset Addæus Apostolus, misit qui diceret: In vita nihil accepi a te, neque nunc, instante morte, nihil a te accipiam: neque fidem ipse frangam Christo, dicenti: Nihil a quoquam accipite et nihil in hoc mundo possidete d. Tribus autem post diebus, quum hæc dixisset Addæus Apostolus, audivit et accepit coram cunctis nobilibus testimonium doctrinæ eorum prædicationis ab iis, qui erant de ministerio, et reliquit hunc mundum; dies autem ista fuit quinta hebdomadis, et decima quarta mensis Iyar e. Tota autem civitas erat in magno mœrore et amaro fletu: non solum christiani, sed judæi quoque et gentiles dolebant. Sed maximus fuit Abgari et principum regni dolor; et in contritione cordis sui parvifecit et deposuit illa die ornamenta regalia, et cum lacrimis et gemitibus eum cum suis omnibus deflevit. Et omnes mirabantur ingentem regis propter Addæum dolorem: magno etiam ac nimio eum honore, quasi unum ex principibus, quando moriuntur, deduxit ejus funus et in spatioso sepulcro, sculpturis adornato, in quo majores Abgari ex domo Ariu componebantur eum magna tristitia et dolore composuit f. Et populus Christianus visitabat sepulcrum, preces offerebat et ejus memoriam quotannis celebrabat secundum doctrinam et institutionem, quam ipse Apostolus Addæus tradiderat et secundum præceptum Aggæi, qui et ipse factus est dux, rector et successor in cathedra vi sacerdotii, quod ab eo coram omni populo acceperat.

[19] [sepelitur.] Et hic quoque vi sacerdotii, quod acceperat, ordinavit presbyteros et duces in omni regione Mesopotamiæ. Nam ipsi, sicut Apostolus Addæus, adhærebant inviolabiliter verbo illius, cui obsecundabant fideliter tamquam boni et fideles heredes Apostolorum Christi adorandi. Sed argentum et aurum a nemine accepit, neque admittebat principum dona: ast pro argento et auro Ecclesiam Christi ditabat animabus fidelium. Conditio autem virorum et mulierum g erat modesta ac decens, erantque sancti et casti, quia ambulabant in caritate sine macula, in custodia ministerii cum decore, in cura pauperum et visitatione infirmorum: nam viæ eorum erant videntibus laudabiles et vitæ ratio commendabilis alienis; ita ut sacerdotes Nebu et Bel communicarent semper illis honores suos, propter honorabilem formam, sinceritatem verborum, simplicitatem liberam in sua conversatione, quæ numquam subservivit aviditati aut patuit calumniæ. Nullus erat eos videns, qui non delectaretur cum illis convenire et reverenter salutare, quia verba pacifica extensa erant quasi rete, ut caperentur rebelles, quos introducebant in ovile veritatis et fidelitatis. Neminem enim qui eos videbat, pudebat eorum, utpote qui nihil umquam faciebant, quam quod erat justum et decens. Quamcumque enim ad actionem alios hortabantur, eamdem et ipsi faciebant; et auditores, considerantes concordiam verborum et factorum, facili persuasione illis se discipulos adjungebant, et confitebantur Christum regem, laudantes Deum, propter conversionem suam.

[20] [Abgari filius Ecclesiæ persecutor.] Aliquot post annos a morte Abgari regis, surrexit unus rebellis ejus filius, qui pacem respuebat h. Et misit ad Aggæum, quando erat in sede in ecclesia, qui diceret: Fac mihi diadema aureum, ut consuevisti facere olim pro patribus meis i. Aggæus respondit: Non derelinquam ministerium, a Christi discipulo mihi commissum, ut impiorum diademata conficiam. Quum autem suis jussis obtemperantem non haberet, misit qui crura frangeret sedenti in ecclesia, dum Scripturas exponeret. Moriens porro adjuravit Palut et Abshelama, ut illum terræ mandarent in hac domo, quia, inquit, propter veritatem morior. Et sicut illos adjuraverat, posuerunt eum in porta media medius inter viros et mulieres. Et erat magnus et amarus planctus per universam Ecclesiam et civitatem, præter tristitiam familiarum, sicut fuerat, quando Addæus Apostolus obiit. Quia porro subito mortuus est Aggæus fractura crurium, non potuit imponere manus Palut; et abiit Palut Antiochiam, et manus sacerdotii accepit a Serapione, episcopo Antiocheno, qui ipse manus acceperat a Zephyrino, episcopo urbis Romanæ k et ipso ordinato a successoribus Simonis Cephæ, qui accepit sacerdotium a Domino nostro, et annis viginti quinque episcopus Romæ fuit temporibus Cæsaris, qui ibidem regnavit annis tredecim. Prout autem in more positum erat in regno Abgari regis et in omnibus regnis, ut quodcumque dixerint reges aut coram eo dicantur, in commentarios referantur, propterea Labubna, filius Senac, filii Ebedshadai, scriba regius l scripsit hæc ab initio ad finem de Apostolo Addæo. Et Hanan tabularius apposuit manum suam et recondidit in tabulis regni, in quibus accurate et diligenter servantur decreta et leges, pacta quoque emptionis et venditionis. Desinit doctrina Apostoli Addæi, quam prædicavit Edessæ, in civitate fidelis regis Abgari.

ANNOTATA.

a Guillem. Cureton ad hunc locum animadvertit [Ancient Docum. pag. 161.] , locorum hic nomina fuisse omnino distorta, ita ut eorum topographia non possit describi. Thicunta, ait, nullam patitur interpretationem. Suspicatur, Articam, quod pronuntiari potest Orticam, esse forsan Ortygiam, Syracusis conterminam, non multum distantem insula Caprearum, ubi Tiberius, occultos, ait Tacitus lib. Annal. IV cap. LXVII, in luxus et malum otium resolutus, degebat.

b Quem sibi constituit S. Thaddæus successorem, scriptor noster appellat ducem et rectorem, a Gulielmo Cureton [Ibid. loc. cit.] merito episcopum dictum. Nam paulo supra dicitur, S. Thaddæus diaconos et presbyteros constituisse.

c Varia occurrunt nomina propria, quorumsignificatio quemadmodum et pronuntiatio, valde incerta est. Laudatus Cureton, Palut suspicatur Pilotam, Patric, Patricium. Sic et Zati, quem eumdem facit cum Izate, de quo Tacitus lib. XII Annal. cap. XIV Izates Adiabenus et Acbarus Arabum cum exercitu abscedunt, id est, partes Romanorum deserunt. Maryhab idem forsan qui apud Mosen Chorenensem lib. II cap. XXIX [Pag. 132. Edit. Whiston.] dicitur Alznensium consul, missus ab Abgaro ad Marinum, præsidem Romanum Phœniciæ, Palæstinæ, Syriæ ac Mesopotamiæ. Idem dixero de Senac, forsitan Sinaces Taciti lib. VI Annal. cap. XXXI qui insigni familia fertur.

d Hæc verba, prout proferuntur, in Evangeliis minime reperire est: similia tamen, si sensum spectes, habentur Matth. X, 7. Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum cœlorum. Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite: gratis accepistis, gratis date. Nolite possidere aurum neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris: non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta neque virgam: dignus est enim operarius cibo suo.

e Edesseni annum suum inchoabant a kalendis octobris, ut monstrat Theophilus Bayer [Hist. Osrhoena, pag. 16.] , qui simul dat nomina mensium Edessenorum collata cum mensibus romanis. Itaque October est Teschrin prior, November Teschrin posterior, December Conun prior, Januarius Conun posterior, Februarius Schvot, Martius Odor, Aprilis Nison, Majus Jor, Junius Chsiron, Julius Tomus, Augustus Or (Ab), September Ilul. Quoniam igitur S. Thaddæus obiisse dicitur decima quarta mensis Jyar, quod Bayerus appellat Jor, consequitur, ista eadem die mensis maji accidisse. Bar-Hebræus docet, Sanctum nostrum martyrium fecisse sub successore Abgari die XXX julii [Asseman. Biblioth. Or. tom. II, pag. 392.] : unde duplicem commisit errorem, quum Sanctus mense majo et in pace quieverit: quod enim de Addæo dicit, ad Aggæum ejus successorem pertinet. Vide supra annotatum a capitis II. Annis, ait Cureton [Ancient Docum. pag. 162.] , decem aut undecim vineam Edessenam, excoluit S. Thaddæus. Qui undecim anni, additi triginta annis æræ christianæ, ducunt ad annum Christi 44, littera dominicali D signatum, quo feria quinta hebdomadis concurrit cum die XIV maji.

f Et hic tertium habemus errorem Bar-Hebræi nascentem ex confusione utriusque episcopi Addæi et Aggæi in unam personam. S. Addæus seu Thaddæus in sepultura regia compositus fuit, ac per aliquod tempus istic permansit. Etenim scriptor noster aperte dicit ejus memoriam quotannis celebrari.

g Gulielm. Cureton statum seu conditionem virorum et mulierum ad clerum refert [Ancient Docum. pag. 163.] ; quod quidem eatenus admitti potest, quatenus clero accenseantur præter viros etiam mulieres cœlibes, ut erant, diaconissæ. Quæ quidem aut virgines aut viduæ erant, unius viri uxores, ut monstrat Joan. Stiltingus noster in Tractatu præliminari de Diaconissis Ecclesiæ, præfixo Tomo I Septembris Actorum nostrorum.

h Disputatur inter eruditos, quis ille rebellis filius Abgari, christiani regis, fuerit.Ananum eum vocat Moses Chorenensis lib. II cap. XXXI. Mortuo, ait, Abgaro, Armeniæ regnum in duas partes divisum est. Ananus, filius ejus, diadema sibi imposuit, Edessæque imperitavit. Sanatruces vero, sororis ejus filius, Armeniam tenuit. Quæcumque his regnantibus, ab aliis scriptoribus traduntur, Thaddæum Apostolum in Armeniam advenisse; Sanatrucem fidem primo amplexum esse, at postea Armeniorum optimatum metu, eam deseruisse; Apostolum et socios ejus in provincia Savarsana morte affectos, quæ nunc Artaza appellatur: diffissum primo saxum, deinde coivisse, ut Apostoli corpus reciperet, quod inde avectum, in planitie discipuli sepeliere; Sanatrucis regis filiam secundum viam martyrium subiisse: Reliquias utriusque ibi comparuisse atque in regionem saxosam inde esse deportatas; hæc omnia, ut diximus, quum ab aliis ante nos fuerint enarrata, non necesse habuimus iterare: ut neque de Addæo, Apostoli discipulo, Edessæ ab Abgari filio, morte affecto, cujus martyrium jam alii declararunt. Qui filius, quum post patris obitum regnum obtineret, non fuit paternæ virtutis heres, sed simulacrorum templa aperuit atque ethnicorum religiones accepit, misitque ad Addæum, ut diadema byssinum sibi faceret, auro intertextum, ut pridem patri meo faciebas. Hocque responsum ab eo tulit: “Non facient manus meæ diadema capiti indigno, qui Christum non colit, vivum Deum.” Is itaque unum ex armigeris suis statim jussit pedes ejus ferro abscindere; qui quum venisset, eumque in doctrinæ sede sedentem vidisset, stricto gladio, crura ejus abscidit, isque ita statim animam efflavit. Atque hæc breviter delibavimus, quippe ab aliis prius declarata. Georgius Cedrenus in Compendio Historiarum [Pag. 141. Edit. Venet.] dicit, tyrannum sancti episcopi fuisse non filium, sed nepotem Abgari regis. Sed potior est nobis Mosis, utpote antiquioris, auctoritas, præsertim quoniam illi suffragatur Procopius, Cedreno sexcentis annis senior, dicens lib. XII cap. II [Pag. 302. Edit. Venet.] : E filiis, qui successit (Abgaro) in regnum, is mortalium omnium sceleratissimus, quum flagitiorum multorum, quæ in subditos admiserat, pœnam a Romanis metueret, se Persis dedidit. Idem censet Clem. Galanus in Conciliatione Ecclesiæ Armenæ cum Romana [Tom. I, pag. 9.] . Secundus, inquit, Armeniæ rex post Abagarum fuit filius quidam ejus anonymus, qui christianam patris religionem aspernatus, fideles atrociter insectatus est, ac misere vitam complevit. Tertius fuit Sanatrughus, filius sororis Abagari, cujus imperio sanctos Apostolos Bartholomæum et Thaddæum in regionibus illis interfectos fuisse, narrant Armenii.

i Supra ad caput II annotato f vidimus S. Aggæum, S. Thaddæi successorem, ante ordinationem suam fuisse serici opificem: hinc jussio tyranni et crurifragium, quod genus supplicii, in Martyribus aliquando usurpatum vidimus. Sic ad diem XXIII maji legimus: In Cappadocia commemoratio sanctorum Martyrum, qui in persecutione Maximini confractis cruribus necati sunt. Istiusmodi supplicium irrogari, ait Baronius ad hunc locum, solitum vilioribus tantum personis vel ob aliquod immane scelus. Quamvis etiam nobilioribus aliquando infligeretur, ut patet in S. Adriano ad diem IV martii et VIII septembris, qui licet genere clarissimus, cum aliis XXIII sub Diocletiano imperatore martyrium crurifragio consummarat. Videtur itaque S. Aggæus episcopus servili supplicio enectum fuisse. Quod autem duobus latronibus, cum Christo Domino crucifixis, fracta fuerint crura, ut habet Joan. XIX, 31, non in augmentum pœnæ, sed in accelerationem mortis accidit, ne tristi spectaculo funestarent Sabbatum, erat enim magnus dies ille sabbati.

k Serapion, secundum Chronicon Eusebii [Migne, Patrol. græc. tom. XIX, col. 566.] , Octavus Antiochiæ episcopus, intra ultimum decennium sæculi secundi ordinatus: Zephyrinus autem, secundum eumdem Eusebium [Ibid. col. 567.] , anno 202 sedem Romanam conscendit. Ex his liquet, textum graves interpolationes passum fuisse. Nam imprimis Serapion Antiochenus episcopus fuit ante Zephyrinum Papam. Dein toto sæculo anterior fuit Palut Edessæ.

l Mosi Chorenensi lib. II, cap. XXXIII [Pag. 146. Edit. Whiston.] Labulna appellatur Larubnas, Apsadari scribæ filius, sed loco Apsadar versio gallica, ut dicit Cureton [Ancient Docum. pag. 165.] , habet Apchatar, utrumque corruptum ex voce syriaca Abdschaddai seu Ebedschaddai. Itaque Moses, omisso patre Senac, avum posuit scribam regium. Dr Alishan, Mechitarista scribit Venetiis ad Gullielm. Cureton [Ibid. pag. 166.] , invenisse se codicem manuscriptum, verisimiliter sæc. XII in quo scriba regius vocatur Gharubnia, qui historiam Abgari et Thaddæi conscripsit, operam conferente Anano, regis Abgari familiari. Veridicam historiam mullæ interpolationes, quas et nos signavimus, corruperunt, videntur ipsi laudato Alishan intercalatæ initio sæculi III æræ christianæ.

DE S. CYRILLA, VIRGINE ET MARTYRE DICTA FILIA DECII IMPERATORIS ROMÆ

CIRCA ANNUM CCLVIII.

SYLLOGE CRITICA.

Cyrilla, virgo et martyr, Romæ (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ Unicus. Cœmeterium S. Hippolyti a sinistris viæ Tiburtinæ. S. Cyrillæ gesta non nota nisi ex fabulosis S. Laurentii Actis. Reliquiarum translatio sæculo VIII.

Non procul ab ecclesia S. Mariæ Majoris, ad orientem, porta S. Laurentii seu Tiburtina patet: [S. Cyrillæ, quæ Decii imp. filia dicitur et cujus sepulcrum in cœmeterio S. Hippolyti sæculo VII adhuc visebatur,] altero nomine dicta, quoniam per eam itur ad ædem S. Laurentii extra muros; altero, quia via Tiburtina per eam strata est. Eo nos vocat hodie S. Cyrilla, cujus olim celebritas maxima fuit; quam quippe, nimia veneratione seducti, filiam fecerunt Decii imperatoris. Sequamur imprimis auctorem Itinerarii Romani, quod post alios summa diligentia ex codice Salisburgensi edidit præclarus archæologus Romanus Joannes Baptista Rossi et quo conditio locorum pontificatu Honorii I, qui ab anno 625 ad annum 638 S. Petri cathedram tenuit, designatur [Roma sotterranea cristiana, tom. I, pag. 144.] . Hic itaque peregrinus pius, post visitatam S. Agnetis ædem via Nomentana, solis cursum sequens, sic pergit [Ibid. ag. 178.] : Postea illam viam demittis et pervenies ad S. Ypolitum martyrem, qui requiescit sub terra in cubiculo, et Concordia mulier ejus martyr ante fores; altero cubiculo S. Triphonia regina et martyr, et Cyrilla filia ejus et martyr, quas Meditus * Decius interfecit uxorem et filiam, et S. Genisius martyr. Postea, quum scilicet viam Tiburtinam transmiseris, pervenies ad ecclesiam S. Laurentii; adeo ut S. Hippolyti cœmeterium a sinistris viæ Tiburtinæ, S. Laurentii a dextris esset. Contrarium iter tenuit scriptor libri de Locis sanctis, cujus Epitomen, novis curis neque minori studio secundum duos codices Salisburgenses et unum Wirceburgensem editam, debemus similiter laudato Rossio: ex qua Epitome discimus quomodo compositæ essent ædes sacræ partim ante initium, partim post initium sæculi VII [Ibid. pag. 145.] . Prope eandem viam Tiburtinam, inquit hic alter peregrinus [Ibid. pag. 178.] , ecclesia est S. Laurentii major… Inde in Boream sursum in monte basilica S. Hippolyti est, ubi ipse cum familia sua tota XVIII martyres jacet. Carcer ibi est in quo fuit Laurentius. Ibi est Triphonia, uxor Decii cæsaris, et Cyrilla, filia ejus: inter utrasque Concordia et S. Genesus, et multi martyres ibi sunt. Qui sub medium sæculum VII Notitiam portarum, viarum, ecclesiarum circa urbem Romam scripsit [Ibid. pag. 146.] , quam Notitiam Guilielmus Malmesburiensis reipublicæ literariæ bono solus servavit, is non Romam circuire videtur, sed ex singulis portis egredi et vias sequi quasi lineas ex centro urbis emissas. Sexta porta, inquit [Ibid. pag. 179.] , et via Tiburtina, quæ modo dicitur S. Laurentii. Juxta hanc viam jacet S. Laurentius in sua ecclesia; … et ibi non longe Ipolitus vel basilica S. Ipoliti, ubi ipse cum familia sua pausat, id est XVIII *. Et ibi requiescunt beata Triphonia, uxor Decii, et filia ejus Cirilla, et Concordia nutrix ejus, id est S. Hipp olyti.

[2] [conditio et gesta non nota sunt nisi ex fabulosis S. Laurentii Actis,] Licet itaque tam prope determinetur quo loco situm esset S. Hippolyti cœmeterium, hactenus numquam exploratum fuit. Extremo sæculo in id inciderunt fossores atque inde extraxerunt litulum, positum proxime ad S. Hippolyti templum; sed tum tam segnes erant Romani subterraneorum cœmeteriorum curatores, ut nemo, ne ipse quidem Cajetanus Marinius, eo se contulerit, cryptam inspecturus [Ibid. pag. 61.] . Spes tamen erat sepulcra atque titulos SS. Tryphoniæ et Cyrillæ repertum iri, quamquam jam pridem corpora sublata erant. Cujus rei tanta major fuisset utilitas, quo minus hactenus innotuerunt harum cælitum conditio et gesta. Narrat Marchius [Monumenti delle arte primitive, pag. 77 et 78.] se per S. Cyriacæ seu S. Laurentii cœmeterium penetrasse in cœmeterium S. Hippolyti, cujus aditus per clivum montis adhuc appareat; sed memoriæ non servavit quæ vidit, et, nisi deceptus fuerit, non intelligo flagrantia desideria et querelas Rossii de Marinii negligentia, retectam S. Hippolyti martyris cryptam non adeuntis. Quæ enim olim non explorasset Marinius, explorare nunc posset multo majore utilitate ipse Rossius. Non itaque hactenus itum fuisse videtur ad pristinas S. Hippolyti, S. Tryphoniæ, S. Cyrillæ, et complurium aliorum martyrum cryptas, tanto majori detrimento, quod, quæ de iis traduntur, ut jam in S. Tryphonia ad diem 18 hujus mensis monitum est, desumpta fuerunt ex Passione S. Laurentii, quæ potius cyclus est narrationum popularium de præcipuis sanctis martyribus, in cœmeteriis Viæ Tiburtinæ sepultis, quam historia tot præclarorum Christi pugilum. Scatet enim erroribus et fabulis, quemadmodum et ad diem 10 augusti in Commentario de S. Laurentio et ad diem 18 octobris in Commentario de S. Tryphonia ostensum fuit. Atque in hoc posteriori singulariter demonstratum est S. Tryphoniam nequaquam uxorem fuisse Messii Decii imperatoris aut alterutrius ejus filiorum, neque proin ejus filiam Cyrillam tam nobili fuisse sanguine; sed Tryphoniæ nomen potius servile esse. Quæ retractare nolim, satis habens lectorem ad hunc locum amandasse. Ex quo illa scripta sunt tempore, multa quidem egregie disputavit Rossius [Roma Sotterr. tom. I, pag. 309 et seqq. Cfr Bullettino di archeologia cristiana, 1865, pag. 17 et seqq. et 1866, pag. 23 et seqq.] de nobilissimis familiis Romanis, ex quibus viri aliquot, multoque plures feminæ longe ante ecclesiæ pacem christianam religionem professi sunt; sed nihil inde colligi posse videtur, quo appareat S. Cyrillam et ejus matrem Tryphoniam inter augustas referendas esse.

[3] [ex quibus particula de S. Cyrillæ conversione,] Verumtamen non possumus omnino præterire ea, quæ de S. Cyrilla sæculo VI aut VII vulgo traderentur. Si itaque fides dari posset scriptori Actorum S. Laurentii, Decius, patrata S. Laurentii nece, triduum correptus fuisset a dæmone; quæ occasio fuerit conversionis SS. Tryphoniæ et Cyrillæ. Orto autem luctu magno in palatio, ait ille [Ap. Surium, De probatis SS. Vitis, Augustus, pag. 99, edit. 1618.] , uxor Decii Tryphonia, pagana crudelis, videns Decium a dæmone exagitari, jussit sanctos omnes, qui clausi erant, dimitti. Eadem hora mortuus est Decius. Uxor autem ejus venit ad B. Justinum presbyterum, et cum filia Decii Cyrilla misit se cum lacrymis ad pedes ejus orans, ut baptizarentur. Eas cum gaudio excepit B. Justinus presbyter, indixitque illis jejunium ad septem dies. Die septimo expleto, baptizavit eas: quæ res toto orbe divulgata est. Altera die Tryphonia orans reddidit spiritum, et corpus ejus B. Justinus presbyter in ea sepelivit crypta, in qua humatus est S. Hippolytus, quintodecimo calendas novembris. Ab illa die B. Justinus accurate pervestigavit sicubi corpora sanctorum abscondita essent, promisitque præmium militibus. Audientes autem milites Tryphoniam, Decii uxorem, cum filia Cyrilla Christo nomen dedisse, ad sex et quadraginta venerunt ad B. Justinum presbyterum cum uxoribus suis, prostratique ad pedes ejus petierunt se baptizari.

[4] [confessione, passione et sepultura hic recitatur. Mortua videtur anno 258.] Deinde B. Justinus, collecto omni clero, perquisivit quis in locum B. Sixti substituendus et ordinandus esset. Et ordinaverunt venerabilem virum Dionysium, eumque consecravit Maximus, Ostiensis episcopus. Obtulit autem ei ad baptismum Justinus presbyter quadraginta sex milites, et ab eo baptizati sunt in nomine Sanctæ Trinitatis. His auditis, Claudius princeps jussit comprehendi Cyrillam, filiam Decii cæsaris, et milites, ducique eos ad sacrificandum dæmonibus. Sed illi omnes, contempto ejus præcepto, ipsum pariter irriserunt. Jussit ergo eos in custodiam recipi, Cyrillam vero sibi repræsentari; eique dixit: “Sic tibi visum est præcepta et morem clarissimorum parentum regiamque educationem negligere?” Cyrilla respondit: “Ego christiana sum, ancilla Christi, respuoque dæmonia, quæ vos perducent ad supplicia æterna, cum illis perituros.” Claudius dixit: “Assentire nobis et sacrifica diis, nubasque viro, qui respondeat tuis natalibus.” Cyrilla respondit: “Ego jam nupsi viro, qui me veram docuit sapientiam, nempe Domino Jesu Christo, cui semel tradita sum. “Claudius, ira fervescens, præcepit ut jugularetur. Cumque necata esset gladio, voluit corpus ejus in platea canibus relinqui. Collegit autem corpus ejus B. Justinus presbyter, et sepelivit cum matre ejus, ubi jam ante posuerat corpus B. Laurentii (immo Hippolyti), quinto kalendas novembris. Ad quæ hæc pauca animadvertam S. Justinum, qui tot martyres sepelivit, presbyterum creatum fuisse a S. Sixto, qui non ante annum 257 pontificatum supremum adeptus est, sex minimum annis post Decii mortem; atque anno 258, quo S. Laurentius martyrium fecit, Valerianum, non Claudium, imperatorem fuisse, eumdemque Valerianum non Romæ, sed in Oriente versatum esse, adeoque S. Cyrillam, quæ paulo post S. Laurentium mortem subiit, non ab imperatore, sed a præfecto Urbis aliove magistratu capitali pœna fuisse damnatam [Cfr Acta SS. tom. VIII Octobris, pag. 119.] .

[5] [Laudes S. Cyrillæ in martyrologiis desumptæ ex iisdem Actis.] Ex hac itaque lacinia Actorum S. Laurentii desumpta sunt quæ passim in martyrologiis de S. Cyrilla leguntur ad diem 28 octobris. Reliquis præiverunt venerabilis Beda, cujus Martyrologium in capite tomi II Martii edidit Papebrochius, et Martyrologium Romanum Parvum, editum a Rosweydo atque iterum a Georgio. In hoc posteriore hæc hodie legitur annuntiatio: Romæ, Cyrillæ filiæ Decii cæsaris. Copiosior esse voluit venerabilis Beda: Romæ, inquit, S. Cyrillæ, filiæ Decii cæsaris, quæ sub Claudio principe jugulata et necata est gladio, et sepulta a Justino presbytero cum matre sua juxta S. Hippolytum. Bedam, nulla mutatione facta, seculi sunt Ado Viennensis et Rabanus Maurus; similiter Usuardus, nisi quod brevitatis causa omisit: Et sepulta, etc.; Fuldense Martyrologium, a Georgio editum, resecuit insuper jugulata et. Non abludit Wandelbertus, ligato sermone usus:

Cæsare nata micat Decio hic Cyrilla, beatis
Virgo animis, et cui Decius haud editor esset.

Demum, ut alios minoris nominis fastos omittam, Baronius in Martyrologio Romano, expuncta Decii paternitate, hæc proposuit: Romæ sanctæ Cyrillæ virginis, filiæ sanctæ Tryphoniæ, quæ sub Claudio principe pro Christo jugulata est.

[6] [Sub medium sæculum VIII S. Paulus papa I transfert ejus reliquias in templum S. Martinii in Montibus.] In annotatis subdit Baronius S. Cyrillæ aliarumque sanctarum corpora a Sergio Juniore translata fuisse in titulum Equitii; qui titulus et Silvestri et Equitii dictus est, atque etiam monasterium S. Silvestri, seu SS. Stephani et Silvestri in Campo Martio, dein S. Silvestri et S. Martini, et demum S. Martini in Montibus; ubi a sæculo XIII sacra faciunt Carmelitæ. Sed in Commentario de S. Tryphonia ostensum est venerabilia corpora humo effossa fuisse a S. Paulo papa I inter annos 757 et 761, tum quoniam neglecta jacerent cœmeteria, tum quoniam sanctorum corpora inde furto auferrent Longobardi, Romana suburbia vastantes [Ibid. pag. 322 et 325.] . Quæ illic de S. Tryphoniæ reliquiis disputata sunt, pertinent quoque ad S. Cyrillæ exuvias; neque videntur hoc loco repetenda. In tabula marmorea Silvestrina [Acta SS. tom. VIII Octobris, pag. 322 et 325.] fracta, sed verisimiliter ex scriptione membranea restaurata, legitur: MENSE. OCT. D. XIII. N. SCÆ [CYRILLÆ V. ET M.] Alibi nuspiam occurrit S. Cyrillæ natalis ad diem 13 octobris; ut restauratores errasse videantur.

[Annotata]

* lege Messius

* al. XXVIII.

DE S. FIRMILIANO, EPISCOPO CONFESSORE CÆSAREÆ IN CAPPADOCIA

ANNO CCLXIX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Firmilianus, conf. pont. Cæsareæ in Cappadocia (S.)

AUCTORE B. B.

§ I. S. Firmilianus, vir præclarissimus, nobili genere apud Cappadoces ortus erat. Discipulus fuit Origenis, ad quem amicum suum S. Gregorium Thaumaturgum perduxit. Circa annum 232 fit episcopus Cæsareæ.

Summis laudibus S. Firmilianum ornant Græci. [S. Firmilianus, vir præclarus valde,] Eusebius ubi de episcopis, qui in causa Pauli Samosaleni convenerant Antiochiæ, ait [Ecclesiastica historia. lib. VII, cap. 28, pag. 278. Edit. Valesii. Moguntiæ 1672.] : Inter quos maxime eminebant τούτων οἵ μάλιστα διέπρεπον Firmilianus Cæsareæ Cappadocum episcopus, Gregorius (Thaumaturgus) et Athenodorus fratres, ecclesiarum apud Pontum episcopi, etc. Alibi eadem voce διέπρεπε usus jam erat de Firmiliano loquens Eusebius [Lib. VI, cap. 26, pag. 228.] : Florebat tunc temporis. Verterat autem sæc. IV Ruffinus [Ruffinus Frobeni, pag. 148.] : Per idem tempus erat in episcopis magnificus Firmilianus Cappadocum gentis urbis Cæsareæ. Et Dionysius, Alexandrinus episcopus, in epistola ad Dionysium papam, apud eumdem Eusebium [Lib. VII, cap. V, pag. 251.] : Scias autem, frater, … omnes ubicumque (per Orientem) antistites unum idemque sentire… Demetrianum scilicet episcopum Antiochiæ… Firmilianum denique cum universa Cappadocia. Solos enim illustriores episcopos nominavi, ne forte epistola nostra prolixior et oratio molestior redderetur. Sic etiam Gregorius Nyssenus in Vita S. Gregorii Thaumaturgi [Migne, Patrologia græca, tom. 46, col. 906.] : Posteaquam (Thaumaturgus), … incidisset in Firmilianum … similem moribus et ingenio, ut ille in sequenti vita ostendit, cum Cæsariensium ecclesiæ ornamento fuit. Et sæculo V Theodoretus, Cyri episcopus, in hæreticarum fabularum Compendio scribit [Ibid. tom. 83, col. 394.] : Firmilianus, Cæsareæ Cappadociæ episcopus, vir illustris et qui scientia utraque pollebat, tum externa tum divina. Huc pariter referri possunt, quæ in actis SS. Capitolinæ et Eroteidis leguntur. Illa interrogata de parentibus, respondet: Tu quidem, o judex, terrena cogitans, genus meum carnale suspicis, et a me majores dehonestari existimas, quia pro fide Christi certo: ego vero præcipue eos miror, quos non tantum martyres, sed et verbi divini magistros et præcones, quasi quosdam nobiles ac speciosos ramos protulerunt. E quibus magnus ille Firmilianus insanum vestrum errorem detestatus, et evangelicæ prædicationi fide adhibita, dux eorum quos infidelitas cæcos facit ad lucem solis justitiæ viam monstravit et hujus gregis (Cæsariensis) pastor factus est. Cujus ego vestigiis in hærens Dominum… Christum confitebor regem regum. Quo autem spectat ad cognationem, dictum est in Actis illarum sanctarum martyrum (die præcedenti et hoc tomo p. 211) intelligendam potius mystico quodam sensu. Prætermittimus hujusmodi testimonia Græcorum alia, quæ haud difficulter invenirentur, ut ad Baronium veniamus, qui non minora de Firmiliano prædicat, simul tamen damnans (ut oportebat) partes, quas egerat ille in quæstione de hæreticorum Baptismate, qua de re infra erit fusius tractandum. Magnam profecto (verba sunt Baronii [Ad an. 258, num. XLVII.] ) attulit offensionem cunctis ecclesiis Firmiliani naufragium, qui et doctrina et sanctitudine morum nulli propemodum illorum temporum videbatur esse secundus. Quem postea ad meliorem frugem redditum et communioni catholicæ restitutum ac in ecclesiæ pace pie sancteque defunctum Græci colunt et venerantur. Nec tamen ejus nomen Baronius inscriptum voluit Martyrologio Romano, ut alibi videbitur. His præmissis res S. Firmiliani gestas ex ordine, narrandas et, quantum licuerit, suscipimus elucidandas, ordientes ab ejus natalibus.

[2] [oriundus ex Cappadocia, nobili genere, discipulus fuit Origenis.] Oriundus erat ex Cappadocia et quidem nobili genere editus. Disserte hoc testatur S. Gregorius Nyssenus, cujus pauca quædam verba numero superiore recitavi ex Vita S. Gregorii Neocæsariensis; hic autem totum locum adscribo: Posteaquam (Gregorius) omnibus disciplinis externæ sapientiæ percursis incidisset in Firmilianum quemdam patricium Cappadocem ἐνέτυχε Φιρμιλιανῷ τινι τῶν εὐπατριδῶν Καππαδόκῃ,similem moribus et ingenio, ut ille in sequenti vita ostendit, cum Cæsariensium ecclesiæ ornamento fuit, et animi sui consilium ac vitæ propositum amico patefecisset, quod ad Deum videlicet spectaret; et illius studium circa idem desiderium convenire intellexisset; relicto omni studio externæ philosophiæ, accedit una cum illo ad eum, qui in eo tempore christianorum philosophiæ princeps erat (is autem erat Origenes etc. [Migne, ubi supra, tom. 46, col. 906.] ). Quibus ex verbis communiter inferunt, Firmilianum parentibus ortum ethnicis atque ab Origene conversum ad fidem Jesu Christi. Indicare præterea videtur Nyssenus utrumque, scilicet Firmilianum et Thaumaturgum, simul et quidem tunc primum ad Origenem accessisse atque ab eo in disciplina christiana instrui cœptos; quod cum reliqua historia vix composueris. S. Gregorius, auctore Tillemontio [Mémoires, tom. IV, pag. 773, item pag. 320 et seqq.] , Origenem convenit Cæsareæ circa annum 231, apud eumque permansit usque ad annum fere 235, ad quem postea rediit anno 237, et sequenti baptismum accepit. Porro Eusebius scribit [Hist. eccles. lib. V, cap. 25, pag. 228.] , sub anno decimo imperatoris Alexandri Severi floruisse διέπρεπε… Firmilianum Cæsareæ apud Cappadocas episcopum. Cum Alexander imperium adeptus sit anno 222 [Art de vérifier les dates, pag. 343.] , imperii ejus annus decimus respondet anno Christi 232. Si objicias Firmilianum dici ab Eusebio episcopum, non quod jam tunc dignitate illa præfulgeret, sed per prolepsim seu anticipationem, utpote qui multos annos ecclesiæ Cæsariensi et quidem egregia cum laude præfuit; non omnino negavero, quamvis altera sententia longe probabilior sit; verum si hoc etiam daretur, non plane perspicerem, quomodo tunc temporis floruisset, si recens tantum christianis erudiri disciplinis cœpisset.

[3] [Episcopus Cæsareæ Cappadocum, probabilius circa an. 232,] Cæterum constat initium episcopatus S. Firmiliani haud multum ab anno decimo Alexandri removendum. Juverit integrum Eusebii locum oculis subjecisse. Decimus hic erat annus jam dicti imperatoris Alexandri (id est anno Christi 232), cum Origenes ab urbe Alexandrina Cæsaream migraturus, scholam ad fideles ejus loci instituendos Heraclæ dereliquit. Nec multo post Demetrius Alexandrinorum episcopus fato functus est, cum per tres et quadraginta annos ecclesiam administrasset. In hujus locum successit Heraclas. Florebat tunc temporis Firmilianus Cæsareæ apud Cappadocas episcopus. Atque hæc Eusebius, ex Henrici Valesii interpretatione, lib. IV, cap. XXVI et XXVII [Pag. 228.] . Sequenti capite orditur: Interea cæso Alexandro imperatore, qui tredecim annis regnaverat, in ejus locum succedit Maximinus [Ibidem.] . Itaque hæc breviter de rebus sub Alexandro gestis ab anno ejus imperii decimo, Christi 232, ad annum decimum tertium, Christi 235, quo reipsa 19 martii prope Moguntiam in militum seditione trucidatus est [Art. de vérif. pag. 343.] ; nec tamen Eusebius quid singulis istis annis actum definit, sed quid toto quadriennio contigerit summatim exponit. Hoc ergo temporis intervallo Origenes Alexandria migravit Cæsaream; Demetrius fato functus est; in ejus locum successit Heraclas; floruit Firmilianus. Certum porro ex his est Origenem Cæsaream se contulisse anno 231 vel sequenti, scilicet ante obitum S. Demetrii, qui illum Alexandria excedere coëgit; mors autem S. Demetrii ultra annum 232 removenda non est, ut habent Sollerius in Patriarchis Alexandrinis [Acta SS. tom. V Junii, pag. 24*.] et Hubenus in Actis S. Demetrii ad diem IX octobris [Ibid. tom. IV Octob. pag. 856.] . Ejus successor S. Heraclas, teste eodem Sollerio tum ubi supra tum in Actis ad diem XIV julii [Ibid. tom. III Julii, pag. 646.] , cathedram Alexandrinam conscendit anno 231, vel, ut aliis præplacet, sequenti. Atqui florebat tunc temporis Firmilianus … episcopus; certe non ante annum Alexandri decimum, nec post ejusdem annum decimum tertium; probabilius, ex Eusebiano contextu, circa priorem. Consentire videtur Michael Lequien, ubi de provincia Cappadociæ I: Ex Origenis discipulo, inquit [Oriens Christianus, tom. I, col. 369.] , Cæsareæ episcopus creatus est circa Alexandri Severi imperatoris annum 13 seu Christi 233, quo tempore Heraclas Alexandrinæ ecclesiæ præerat, ut innuit Eusebius. Attamen, ut annus Alexandri 13s incidat in an. Christi 233, pleni tantum numerandi sunt anni hujus augusti, demptis primo seu 222, quo cœpit imperium XI Martii, et ultimo seu 235, quo desiit XIX ejusdem mensis [Conf. Art de vérif. ubi supra.] . Concordant Valesius [Notæ ad lib. VII, cap. 7, Eusebii, pag. 143.] Tillemontius [Mém. tom. IV, pag. 309.] Pagius [Ad Baronii annum 258, num. XIV et seq.] , anno 231 innectentes primordia episcopatus S. Firmiliani.

[4] [inducit S. Gregorium Thaumaturgum ut ad Origenem accedat.] Ex his præterea efficitur, quod supra monui, Firmilianum Origenis auditorem fuisse multo antequam S. Gregorius ad eumdem, suadente amico, accesserit. Si enim Origenem primum convenisset una cum Thaumaturgo (circiter an. 231, ut diximus) ad infulas promotus inveniretur S. Firmilianus cum vix rebus divinis studere cœpisset imo nec probabiliter baptismo initiatus. Cæterum ex verbis Nysseni penitius expensis, efficitur quidem Thaumaturgum tunc ad Origenem ab amico Firmiliano perductum, minime vero hunc philosophiæ principi operam ante non dedisse. Igitur, ut paucis contraham dicta: Firmilianus nobilis Cappadox, rebus divinis instructus ab Origene (cui deinceps perpetuo addictissimus permansit), baptismo initiatur. Factus episcopus Cæsareæ probabilius circa annum 232, sub initium sui regiminis Gregorium Thaumaturgum, eadem patria ortum, ad Origenem, Cæsareæ Cappadocum tunc commorantem, perduxit, a quo ille pietatem edoctus, aliquot post annis sedem Neocæsariensem imo et ecclesiam Dei universam doctrina, prodigiis et sanctitate illustravit. Ejus Acta dabuntur ad diem XVII novembris, quo festiva recurrit memoria.

§ II. De synodo Iconiensi, cui interfuit S. Firmilianus. Quo tempore celebrata. Urbis Iconii et Sedis brevis notitia.

[Synodo Iconiensi] Quæ dicta sunt de initio episcopatus S. Firmiliani confirmantur ex synodo Iconiensi cui eum interfuisse vix dubium. Istius synodi diserte meminit apud Eusebium S. Dionysius Alexandrinus (notum est hujus scripta, paucis exceptis fragmentis ad nos non pervenisse). Scilicet in epistola (verbis utor Eusebii [Hist. lib. VII, cap. 7, pag. 253.] ) ad Philemonem ecclesiæ Romanæ presbyterum de baptismo scripta, sic habet Dionysius: Illud præterea didici, non ab Afris solis hunc morem rebaptizandi hæreticos nunc primum invectum fuisse, sed et multo antea, superiorum episcoporum temporibus, in ecclesiis populosissimis et in conciliis fratrum apud Iconium et Synnada … idem sancitum fuisse. Locum hunc Eusebii brevius reddit Ruffinus: In ipso quoque libello commemorat Dionysius, non tunc primum in Africa de hæreticis rebaptizandis ab episcopis esse decretum, sed et antea jam in nonnullis ecclesiis et conciliis episcoporum, velut in Iconio atque aliis locis de hoc fuisse tractatum. Sic in Ruffino Frobeni, Basileæ 1535 [Pag. 161 et 162.] . (De editionibus Ruffinianæ versionis vide, si libet, Patrologiam lat. Mign. ex recensione Schœnemanni [Tom. XXI. col. 21 et seq.] ). Confer Nicephorum Callistum, ecclesiasticæ historiæ libro IV capite IX.) Sed Firmilianus ipse explicatius de Iconiensi concilio loquitur in epistola ad S. Cyprianum, de qua redibit infra quæstio, an sincera sit nec ne. Ait vero Firmilianus [Opera S. Cypriani, Epist. 75, col. 304. Edit. Venetiis 1728.] : Quod totum nos jam pridem in Iconio, qui Phrygiæ locus est, collecti in unum, convenientibus ex Galatia et Cilicia et cæteris proximis regionibus confirmavimus. etc. Et infra rursus [Ibid. col. 309.] : Plurimi simul convenientes in Iconio diligentissime tractavimus et confirmavimus repudiandum esse omnino baptisma, quod sit extra ecclesiam constitutum. Quibus ex testimoniis aperte constat de habito Iconii concilio. Unde Marcellinus Molkenbuhr, qui fictitium illud asserit, confictam quoque asserit epistolam quæ sub Firmiliani nomine circumfertur [Binæ dissertationes de S. Firmiliano. Ia. pag. VIII.] , omnique conatu id probare intendit speciali dissertatione, de qua plura erunt dicenda. Quod autem ad Eusebium spectat, epistolam S. Dionysii, inquit [Ibid. pag. 14.] , prout hæc modo legitur apud Eusebium, interpolatam esse, alia vice ostendam; itaque negat concilium Iconii celebratum, quod spuria existimet bina testimonia a nobis prolata. Raros vir diligens nactus asseclas est, præsertim ubi de interpolatione Eusebii disserit. Non putem itaque serio in dubium vocari posse synodum illam Iconiensem, quam eruditi communiter absque scrupulo admittunt. Suspicatur D. Remigius Ceillier [Autheurs sacres, tom. III, pag. 563.] , S. Augustinum de hac synodo locutum, cum lib. III contra Cresconium scripserit: Proinde si omnino jam credendum sit quinquaginta episcopis orientalium id esse visum etc. Quod si ita se habeat, recte censuerunt Bailletus [Vies des Saints, tom. V, pag. 411.] et Dusmenilius [Doctrina et disciplina ecclesiæ, tom. I, pag. 354.] , Iconii convenisse episcopos quinquaginta. Quod etiam verisimile censet Hefelius [Conciliengeschichte, tom. I, pag. 98 et seq.] .

[5] [interfuit S. Firmilianus,] Communis quoque sententia est Firmilianum illi interfuisse. Hæsit paululum Valesius: nam in verba quod totum nos jam pridem notat [Annotationes in Eusebium, pag. 143.] : Ubi pronomen “nos”, non de ipsius Firmiliani persona, sed potius de ejus decessoribus accipiendum est. Aliam non dat rationem, nisi quod Firmilianus ipse synodi hujus vetustatem manifestissime indicet. Scripta censetur Firmiliani epistola circiter annum 256; synodus, ut mox ostendam, celebrata circa annum 232; jure ergo potuit dici jam pridem habita; nihilque obest quominus adfuerit Firmilianus, qui jam tunc potuit esse episcopus imo et probabilius erat. Cæterum Valesius addidit [Ibidem.] : Dicet aliquis Firmilianum utrobique (duobus supra recitatis locis) de se ipso loqui, ac proinde illum Iconiensi synodo interfuisse. Esto: interfuerit … quando ita placet: neque enim id negare velim pertinacius. Addo me præter Valesium reperisse neminem qui dubitarit. At saltem, inquit Lequien [Oriens Christianus, tom. I, col. 369.] , Firmilianus ipse epistola ad Cyprianum Carthaginensem, unum se testatur fuisse ex episcopis qui ex Galatia et Phrygia Iconii, Phrygiæ tunc seu Pisidiæ potius oppido, collecti, baptisma ab illorum temporum hæreticis datum jam pridem proscripserint. Imo, qua fide ignoro, ait alibi [Col. ] synodum a Firmiliano fuisse coactam; atque hinc forte est, quod non nemini in mentem venerit eum præsedisse. De synodo Synnadensi, quam S. Dionysius commemorat, nihil peculiariter nobis innotuit [Ceillier ubi supra.] , nec ejus meminit Firmilianus, ideo forte quod absoleta jam esset illius memoria; adeoque celebratam autumat Döllinger [Hippolitus und Kallistus, pag. 191 et seq. Conf. Hefele Conciliengeschichte, tom. I, pag. 99.] decennio fere ante Firmiliani episcopatum, forte eodem tempore quo suam habuit Agrippinus Carthagine in rebaptizationis quæstione, scilicet inter annum 218 et annum 222.

[6] [celebratæ circiter an. 232.] Quod autem spectat ad tempus quo Iconii convenerint, censet Baronius sub Stephano papa contigisse. Consentit Cabassutius: Iisdem fere temporibus, inquit [Notitia ecclesiastica, pag. 67, in-fol.] , Stephano summo pontifice, duæ in Asia partibus synodi hoc idem, de rebaptizandis hæreticis quibuscumque, decreverant, Iconii et Synnadis anno circiter 256, quarum meminere S. Dionysius et Eusebius lib. VII cap. VII. Observat Pagius [Ad an. 258 Baronii, Pagii 255.] , Baronium deceptum, quod non distinxerat tempus, quo quæstio de rebaptizandis primum agitata fuit, illudque quo turbas in ecclesia excitare cœpit. Primum ante Stephani pontificatum, sive in Africa sub Agripino, sive in Oriente, dum Iconii et Synnadæ concilia celebrata, contigit; secundum præsenti anno (255) aut tardius insequenti, Stephano ecclesiam administrante, sine dubio evenit. Et enucleate magis Valesius loc. cit.: Illud tamen constanter affirmo, diu ante Stephani papæ tempora Iconiensem hanc synodum fuisse celebratam. Nam et Firmilianus scribens ad Cyprianum, qui tunc præerat ecclesiæ Carthaginensi, diserte affirmat Iconiensem synodum “jam pridem” collectam fuisse. Et Dionysius Alexandrinus in epistola ad Philemonem … quam scripsit sub initio pontificatus Xysti papæ, testatur synodum illam celebratam esse πρὸ πολλοῦ κατᾶ τοῦς πρὸ ἡμῶν ἐπισκόπους. Sub extrema igitur tempora Alexandri Severi collecta esse videtur hæc synodus. Quo quidem tempore Firmilianus ad Cæsariensis ecclesiæ sacerdotium recens promotus fuerat, ut docet Eusebius in lib. VI. Quare non possum assentiri Baronio ac Binio, qui Iconiensem synodum contulerunt in annum Christi 258, qui annus est secundus Stephani papæ. Notemus tamen obiter (quoniam nostra parum interest) martyrio coronatum S. Stephanum die secunda Augusti an. 257, ut magis probata habet eruditorum sententia. Vide Acta nostra ad præfatum diem [Tom. I Aug. pag. 114 et seqq. Conf. Art de vérifier les dates, pag. 233.] . Id ergo certum, ut mihi quidem videtur, Iconii convenisse multo antea quam Stephanus cathedræ Romanæ insideret, et S. Cypriano ejusque sequacibus celebre dederit rescriptum. Ast quo anno celebrata synodus? Est enim intercapedo plurimorum annorum inter initium episcopatus S. Firmiliani et tempus quo suam misit episcopo Carthaginensi epistolam. In diversa abeunt eruditi. Rem in medio relinquit Lequien [Oriens Ch. tom. I, col. 369.] ; sub extrema Alexandri Severi tempora, Valesius [Annotationes, pag. 143.] , Pagius [Ad an. Baronii 258, num. XVI.] et Bailletus [Vies des Saints, 28 Oct.] ; circa annum 230 vel 231, Tillemontius [Mém. tom. IV, pag. 140.] et Ceillerus [Autheurs, tom. III, pag. 304 et seq.] ; Benedictini [Art de vérifier les dates, pag. 171.] hærent Valesium inter et Tillemontium, quorum, aiunt et rec te quidem, sententia vix discordat; idem tenet Carolus Jos. Hefele [Conciliengeschichte, tom. I, pag. 98.] , nullam videns rationem cur non fas sit concilii Iconiensis celebrationem cum Valesio et Pagio innecti anno 230 vel 235, aut eorum alicui intermedio. Cum inquit, scripta sit Firmiliani epistola circiter medio sæculo tertio; et hic “jam pridem” habitam synodum declaret; haud absurdum videtur ante annos ferme viginti contigisse. Idem efficitur ex Dionysii verbis ad Stephanum πρὸ πολλοῦ. Sic quoque Döllinger in annum propendet fere 231 [Hyppolitus und Kallistus. pag. 192.] . Horum nemini adhærens Moronius scribit [Dizionario voce Iconio, tom. XXXIII, pag. 268.] : anno 231 vel 235 aut etiam 256 habitus est conventus Iconii. Satis itaque consentiunt scriptores melioris notæ in extrema Severi tempora. Idem haud obscure mihi effici videtur ex epistola S. Firmiliani ad Cyprianum, ubi testatur ille, ante viginti et duos fere annos, temporibus post Alexandrum imperatorem multas istic (in Cappadocia) conflictationes et pressuras accidisse [Migne, Patrologia, tom. III, col. 1163.] . Cum scripta epistola sit anno 256, liquet calamitates istas adscribendas anno fere 234; quo tempore Alexandro successit Maximinus et imperium tribus tenuit annis. Hic cum ab exordio usque ad exitum regiminis perpetuo christianis et præcipue episcopis (ut diserte habet Eusebius [Hist. eccles. lib. VI, cap. 28.] ) maxime infensus fuerit, non est virisimile eos facile potuisse convenire tunc Iconii; quod contra fieri facillime potuit sub Alexandro, christianis constanter amico. Atque hinc rursus in extrema hujus imperatoris tempora incidimus. Confer Hefele [Conciliengeschichte ubi supra.] , qui eodem modo arguit ex epistola sancti Firmiliani. Margini ego adscripsi circa annum 232, quod hic ex obvio calculo incidat in annum Severi decimum, quo jam floruisse testatur Eusebius Firmilianum. Atque hæc satis de quæstione, quam certo omnino definire ex disertis antiquorum testimoniis non datur.

[8] [Notitia de Iconio urbe,] Certum est Iconium proprie spectare ad Lycaoniam; sic communiter Plinius, Ptolemæus, Strabo, Stephanus Byzantinus aliique. Vide Cellarium [Notitia orbis antiqui, tom. II, pag. 172 et seq. Edit. Schwartz. Lipsiæ 1773.] . Nonnumquam dicitur oppidum Pisidiæ, ut apud Ammianum Marcellinum lib. XIV, cap. II [Amm. Marcel. Gronovii, pag. 9. Lugduni Batavorum 1693.] . Notat autem Holstenius, usitatissimum auctoribus, harum provinciarum fines confundere [Notæ et castigationes in Stephanum Byzantinum, pag. 145.] , ut unus Pisidiæ tribuat quod alter Lycaoniæ, et vice versa. Quidni idem dicamus etiam de Phrygia, cui similiter contermina in tabulis cernitur Lycaonia? Teste Cellario [Ubi supra, pag. 171.] : Lycaonia inter Pamphiliam, Cappadociam, Pisidiam, Phrygiamque contenta. Et paulo explicatius Lequien [Oriens Christianus, tom. I, col. 1065 et 66.] : Lycaonia proprie dicta regio fuit Phrygiæ, Pisidiæ, Isauriæ, Cataoniæ, Cappadociæ et Galatiæ contermina, in illarum medio existens. Ut ergo alii Iconium in Pisidia, sic Firmilianus in Phrygia potuit dicere situm. Pluribus ante illum sæculis scribebat Xenophon de Cyro: Proficiscitur Iconium, extremam Phrygiæ urbem τῆς Φρυγίας πόλιν ἐσχάτην. inde per Lycaoniam … iter fecit [Ἀνάβασιςlib. I, cap. 11. Opera Xenoph. pag. 189 et seq. Didot. Paris. 1853.] . Cæterum ipse urbis situs ansam præbuit ut modo uni modo alteri adscriberetur regioni. Sic enim habet Basilius Seleuciensis [Besilius Seleuciensis de Vita S. Theclæ, lib. I. Migne, Patrol. græca. tom. LXXXV, col. 481 et seq.] : Πόλις δὲ ἀὐτη Λυκαονίας, τῆς μεν ἐῷας οὐ πολλὐ ἀπέχουσα, τῇ δὲ Ἀσιανῶν μαλλόν τὶ προσορμίζουσα, καὶ τῆς Πισιδῶν καὶ Φρυγῶν χώρας ἐν προοιμίῳ κειμένη. Urbs ea (Iconium) est Lycaoniæ, ab Oriente non procul distans: Asiam tamen versus magis accedens, et in ipso Pisidarum Phrygumque aditu jacens. Atque hæc sufficiunt ut explicetur qui Firmilianus Iconium Phrygiæ locum dixerit, quin necesse sit supponere urbem illo tempore ad hanc provinciam spectasse; quod utique nullo ideoneo probatum invenio testimonio. Unde Conradus Mannert: Iconium, inquit [Geographie der Griechen und Römer, tom. VI, part. II, pag. 195.] antiquissima civitas et Persarum ævo, ut ex Xenophonte efficitur, ad Phrygiam orientalem pertinens, a posterioribus scriptoribus metropolis Lycaoniæ habetur. Est autem Iconium Plinio urbs celeberrima [Hist. nat. lib. V, Harduin. tom. I, pag. 588 in-4°.] ; Straboni oppidum probe conditum πολίχνιον εὖ συνῳκισμένον [Lib. XII, pag. 822. Oxonii 1807.] , quod vertit Cellarius [Ubi supra, pag. 172.] , parvum oppidum, bene tamen ædificatum. Ex Actis apostolorum discimus [Cap. XIV.] , sanctum Paulum Iconii aliquamdiu moratum; et urbs significatur, ut ait Cellarius, magna et frequens, utpote quæ magnam multitudinem Judæorum et Græcorum haberet. Ad propiora nobis quod spectat tempora, secundum Ritterum [Ritter, klein Asien, tom. I, pag. 70.] , Konia (Iconium), olim celebris sedes Sultanorum Seldjucidarum, et prius antiqua metropolis Lycaoniæ, adhuc hodie præcipua statio est turmarum peregrinantium, vulgo caravanarum. Et Cl. Carolus Texier, qui regionem ipse invisit, monet urbem, ex quo in Turcarum venerat potestatem, primum, satis præclare auctam atque ornatam [Asie mineure (Univers), pag. 518 et seq. Paris 1862.] ; tum vero paulatim decidisse. Hodierna laudat suburbia, et exhibet rudera, eaque adhuc insignia, antiqui palatii Sultanorum, quod in urbis umbilico exurgebat [Ibid. pag. 661 – 663.] . Nunc antiquum Iconium dicitur Konieh, estque caput provinciæ ejusdem nominis in Turcarum imperio asiatico. Incolas numerat circiter 30,000 [De Rienzi, dictionnaire usuel et scientifique de geographie. Editio 5a verbo Konieh.] . Appellatur etiam Konia, Cogni. Unde Lequien: Stat, hodieque, inquit [Oriens Ch. tom. I, col. 1067.] , civitas “Iconium” et “Cogni” vulgo dicitur; ita forte erat sæculo præterito, nostro autem præstantiores geographi dicunt Konieh, alicubi Conieh, voce ab Iconium parce detorta.

[9] [metropoli Lycaoniæ.] Iconiensis ecclesia metropoliticis juribus ab apostolorum ævo potita est; quæ tamen subinde imminuta fuere [Ibidem.] . In notitiis episcopatuum. Lycaoniæ primo loco ponitur Iconiensis utpote metropolitanus; provincia autem Lycaoniæ, cujus metropolis Iconium, venit ordine XII sub patriarcha Constantinopolitano. Iconiensis vero antistes, ait laudatus Lequien, Valente imperatore, Pamphiliæ, Pisidiæ et Lycaoniæ ecclesiarum curam gerebat, ceu Iconium uti Lyaconiæ ita et aliarum duarum metropolis et caput esset. Quocirca in indice latino patrum Nicænæ synodi, omissa Lycaoniæ provinciæ mentione, primus “Pisidiæ” episcoporum est “Eulalius Iconiensis,” moxque Pisidiæ et Lycaoniæ episcopi mistim eadem serie recensentur. Hæc jurisdictio non iisdem circumscripta limitibus continue exstitit, ut cernere est apud laudatum scriptorem, videturque sub concilio, cujus meminit Firmilianus, infulas Iconienses tenuisse Celsus, quem refert Eusebius Paulinum laicum rogasse ut fideles ecclesiæ suæ erudiret [Hist. lib. VI, cap. 19, pag. 222.] . Inter cæteros Iconii metropolitanos (ita perpetuo nominantur) celeberrimus est S. Amphilochius, ad quem S. Basilius Magnus plures scripsit epistolas seu tractatus. Sæculo undecimo, Iconio cum tota illa regione a barbaris Mahommedanis occupato constitutoque circa annum 1074 Seldjucidarum imperio, Iconiensis ecclesia, pene tota desiit ut et aliæ fere omnes illius Anatolici tractus, quarum metropolitæ Constantinopoli creabantur; ut vero quæ ad victum necessaria essent, eis suppeterent, Alexii Comneni imp. constitutione sancitum est, ut monasteriorum præfecturis, fraternitatibus, aliisque sacrarum domorum officiis donarentur [Oriens Christ. tom. I, col. 1068.] . Nostris diebus Iconium est titulus archiepiscopalis in partibus infidelium, quem, inter cæteros, anno 1842 contulit Gregorius XVI RR. DD. Joanni de Geissel, qui ex Spirensi episcopo, factus archiepiscopus Iconiensis est et, de consensu RR. DD. Droste Vischering, coadjutor Coloniensis cum futura successione; unde hanc cathedram, demortuo titulari, conscendit die XI januarii 1845. Sanctæ Romanæ ecclesiæ cardinalibus adscriptus anno 1850 fuit; obiit 8 Septembris anno 1864. Antistes vere præclarissimus atque difficillimis temporibus de ecclesia optime meritus [Moroni voce Iconio. Item Kersten, journal historique, tom. XXXI, pag. 302 et seq.] .

§ III. Origenem invisit S. Firmilianus, illiusque saluti prospicit sub persecutione Maximini. Quam acerba fuerint tempora, et quam præclare eluxerit virtus sancti Episcopi Cæsariensis.

[Origeni perpetuo addictus, eum invisit et tuetur sub Maximini persecutione.] Diximus supra num. 2 S. Firmilianum ab Origene in rebus divinis instructum imo et ad fidem conversum; addidimus, illo auctore sanctum Gregorium Thaumaturgum ejusdem magistri disciplinæ se tradidisse; ipsum vero Origenem sub initium episcopatus Firmiliani, Alexandria excedere coactum a Demetrio patriarcha, migrasse Cæsaream Cappadocum, ibique, ut, antea Alexandriæ, scholam habuisse, idque vocante eodem Firmiliano. Unde Eusebius [Hist. eccles. lib. VI, cap. 27, pag. 228.] : Tam propenso erga Origenem animo fuit, ut modo illum in suam provinciam ad ecclesiarum utilitatem evocaret; modo ad ipsum visendum in Judæam usque proficisceretur, et una cum ipso aliquandiu maneret, ut majorem rerum divinarum notitiam perciperet. Nec minus diserte S. Hieronymus in libro de Viris illustribus cap. LIV [Migne, Patrol. lat. tom. XXIII. col. 605.] : Quantæ autem gloriæ fuerit Origenes, hinc apparet, quod Firmilianus Cæsareæ episcopus, cum omni Cappadocia eum invitavit et diu tenuit, et postea sub occasione sanctorum locorum Palæstinam veniens diu Cæsareæ (Palæstinæ) in sanctis Scripturis ab eo eruditus est, sive, ut Eusebius loquitur, majorem notitiam percepit. Ex quibus Hieronymi verbis discimus S. Firmilianum ad loca sancta peregrinatum, hacque usum occasione ut dilectum magistrum audiret Cæsareæ Palæstinæ, et procul dubio etiam in ipsa urbe Hierosolymitana. Namque Eusebius loc. cit. addit: Sed et Alexander Hierosolymorum et Theoctistus Cæsareæ apud Palæstinam episcopus, ipsum Origenem perpetuo tamquam magistrum auscultantes, soli interpretationem sacræ Scripturæ ac reliquum omne ecclesiasticæ doctrinæ officium permiserunt. Atque hæc tot tantaque benevolentiæ et observantiæ testimonia plane demonstrant, episcopos illos non consensisse Demetrio, qui contra Origenem statuerat tam acerbe, imo, judice S. Hieronymo, tanta in eum debacchatus est insania [Ubi supra.] . Non est dubitandi locus Firmilianum Origeni permansisse addictum usque ad hujus mortem, quæ contigit anno 253; unde liquet discipulum paucis tantum annis magistro supervixisse, cum hic diem supremum obierit anno 259, ut infra dicetur. Censet Tillemontius [Mémoires, tom. IV, pag. 311.] , Origenem apud Firmilianum latuisse toto triennio, quo perduravit imperatoris Maximini persecutio ab anno scilicet 235 ad annum 238 [Art de vérif. les dates, pag. 343.] . Videtur primo aspectu obstare Eusebius, ubi scribit [Hist. eccl. lib. VI, cap. 28, pag. 228.] , Maximinum persecutione excitata solos ecclesiarum antistites τῶν ἐκκλησιῶν ἄρχοντας, utpote evangelicæ prædicationis auctores interfici jussisse; attamen cum subjungat: Quo tempore Origenes librum de Martyrio composuit, quem Ambrosio et Protecto Cæsariensis ecclesiæ presbytero dedicavit, eo quod uterque in ea persecutione non mediocre discrimen subierat, intelligitur presbyteros etiam non fuisse in tuto; erat proinde Origeni ut sibi consuleret. Cæterum ex præfati libri dedicatione confirmatur sive sententia sive conjectura Tillemontii.

[11] [Eminet S. Firmiliani fortitudo inter calamitates,] Atque hæc contigerunt sub S. Firmiliani episcopatus initia, quæ cum multis magnisque, præsertim Maximino imperante, turbata fuerint calamitatibus, non est dubium quin inter hæc S. Præsulis fortitudo, prudentia cæteræque virtutes præclare enituerint, atque tantam ei conciliarint apud optimum quemque existimationem, ut præstantissimis sanctissimisque sui ævi annumeraretur pontificibus. Juverit proinde locum ex ejus ad Cyprianum epistola adscribere, ubi miserrimus rerum status explicatur et veluti sub oculis sistitur. Ante viginti enim et duos fere annos, temporibus post Alexandrum imperatorem, multæ istic conflictationes et pressuræ acciderunt, vel in commune omnibus hominibus, vel privatim Christianis; terræ etiam motus plurimi et frequentes exstiterunt, ut per Cappadociam et per Pontum multa subruerent, quædam etiam civitates in profundum receptæ, dirupti soli hiatu devorarentur, ut ex hoc persecutio quoque gravis adversum nos Christiani nominis fieret. Quæ post longam retro ætatis pacem repente oborta, de inopinato et insueto malo ad turbandum populum nostrum terribilior effecta est. Serenianus tunc fuit in nostra provincia præses, acerbus et dirus persecutor. In hac autem perturbatione constitutis fidelibus, et huc atque illuc persecutionis metu fugientibus, et patrias suas relinquentibus, atque in alias partes regionum transeuntibus (erat enim transeundi facultas, eo quod persecutio illa, non per totum mundum, sed localis fuisset) emersit istic subito quædam mulier, quæ in extasi constituta, propheten se præferret, et quasi sancto Spiritu plena sic ageret.

[12] [quibus ipse testatur ecclesiam tunc vehementer pressam.] Ita autem principalium dæmoniorum impetu ferebatur, ut per longum tempus sollicitaret et deciperet fraternitatem; ac mirabilia quædam et portentosa perficiens, et facere se terram moveri polliceretur. Non quod dæmoni tanta esset potestas, aut terram movere aut elementum concutere jussu valeret; sed quod non numquam spiritus nequam præsciens et intelligens terræ motum futurum, id se facturum esse simularet, quod futurum videret. Quibus mendaciis et jactationibus subegerat mentem singulorum, ut sibi obedirent, et quocunque præciperet et duceret sequerentur: faceret quoque mulierem illam cruda hyeme nudis pedibus per asperas nives ire, nec vexari in aliquo aut lædi illa discursione: diceret etiam se in Judæam et Hierosolymam festinare, fingens tanquam inde venisset. Hic et unum de presbyteris rusticum, item et alium diaconum fefellit, ut eidem mulieri commiscerentur, quod paulo post detectum est. Nam subito apparuit illi unus de exorcistis vir probatus et circa religiosam disciplinam bene semper conversatus, qui exhortatione quoque fratrum plurimorum, qui et ipsi fortes ac laudabiles in fide aderant, excitatus, erexit se contra illum spiritum nequam revincendum; qui subtili fallacia etiam hoc paulo ante prædixerat, venturum quendam aversum et tentatorem infidelem. Tamen ille exorcista inspiratus Dei gratia fortiter restitit, et esse illum nequissimum spiritum qui prius sanctus putabatur ostendit. Atqui illa mulier, quæ prius per præstigias et fallacias dæmonis, multa ad deceptionem fidelium moliebatur, inter cetera quibus plurimos deceperat, etiam hoc frequenter ausa est, ut et invocatione non contemtibili sanctificare se panem et eucharistiam facere simularet, et sacrificium Domino non sine sacramento solitæ prædicationis offerret; baptizaret quoque multos, usitata et legitima verba interrogationis usurpans, ut nil discrepare ab Ecclesiastica regula videretur. Ita ex recensione Joan Felli, eppi Oxonien. [Pag. 222 et seq. Bremæ 1690.] Has ad Cyprianum litteras dedit Firmilianus, ut convenit inter eruditos, circiter anno 256; cum itaque afflictationes et pressuræ, quas commemorat, ante viginti duos fere annos acciderint et temporibus post Alexandrum, aperte designat initium imperii Maximini, quem constat cæso Alexandro successisse circa annum 235. Conf. Eusebium lib. VI, cap. XXVIII.

§ IV. Schismate Novatiani invalescente, conveniunt circa an. 252 episcopi Antiochiam, inter quos S. Firmilianus. Quid ab eis gestum innotescit ex Libello synodico, cujus fides expenditur. De pace restituta summopere lætatur S. Firmilianus.

[Sedit in synodo Antiochena] Aliud nihil a Firmiliano gestum novimus abhinc usque ad S. Cornelium papam, qui creatus pontifex anno 251, martyrium sequenti subiit, postquam sedisset annum unum et aliquot menses [Art de vérifier les dates, pag. 242.] . Narrat autem Eusebius [Hist. eccles. lib. VI, cap. ultimo, pag. 247.] , sanctum Dionysium Alexandrinum scripsisse ad Cornelium Romanæ urbis episcopum, cujus litteras adversus Novatum (imo Novatianum) scriptas acceperat. In qua quidem epistola significat se ab Heleno Tarsi Ciliciæ episcopo et a cæteris qui cum illo convenerant: Firmiliano scilicet Cappadociæ, et Theoctisto Palæstinæ provinciæ episcopo invitatum fuisse, ut ad synodum Antiochenam occurreret, in qua quidam Novati (Novatiani) schisma confirmare tentabant. Hactenus Eusebius, qui, sicut Græci generatim, similitudine nominum decepti, Novatum et Novatianum confudit. Confer Valesium [Annotationes, pag. 128.] . Diversi tamen sunt. Novatus presbyter Carthaginensis, gravissimorum criminum reus, cum se propediem ab episcopis damnandum prævideret, Romam furtim profectus est, ubi Novatiano presbytero Romano conflandi schismatis auctor fuit. Ita Pagius in Breviario [Tom. I, pag. 36.] . Hic itaque Novatianus ægre ferens electionem Cornelii, spargendo calumnias nonnullos confessores, qui in nupera Decii persecutione vincula sustinuerant in suas partes traxit, atque per tres episcopos, vi ac fraude adactos, ordinatus fuit Romanus pontifex, sicque primum in ecclesia Romana schisma conflavit, quod usque ad Cœlestini pontificatum perstitit [Ibid.] . Schismati, ut fieri solet, hæresim addidit, quæ ab auctore nomen sortita, Novatianorum dicta est, qui se suosque Catharos seu puros vocitabant et quoscumque in ecclesiis orthodoxis tinctos ad se venientes rebaptizabant; quinimo omnem alium præter suum baptismum ut sacrilegum et inanem rejiciebant [Cabassutius Notitia ecclesiastica, pag. 62.] ; alios præterea ex aliis circumferebant errores [Vide Natalem Alexandrum, tom. IV, pag. 6 et seqq.] . Nec Romæ solum secta invaluit, sed et in Africa, imo etiam in Oriente fautores invenit. Atque hinc est quod inter eos qui Novatianum strenue oppugnarunt, eminent præcipue S. Cyprianus et S. Dionysius Alexandrinus. Hujus epistolas plures laudat et partim recitat Eusebius in sua Historia ecclesiastica, inter quas una et altera scripta Fabio patriarchæ Antiocheno, ad schisma, teste Eusebio [Hist. eccl. lib, VI, cap. 46, pag. 246.] , aliqua ratione inclinato ὑποκατακλινομένῳ πῶς τῷ σχίσματι. Miror quatuor hæc verba prætermitti in versione latina Valesii, quod jam etiam animadvertit Boschius noster in Patriarchis Antiochenis [Acta SS. tom. IV Julii, pag. 22.] . Ad eumdem Fabium quatuor omnino litteras de hoc argumento dedit S. Cornelius papa, ut docent Eusebius et S. Hieronymus. Atque hasce epistolas, subdit Boschius, si non ipse Fabius ad Cornelii et ecclesiarum omnium partes est inflexus, id certe effectum est, ut concilium Antiochiæ super illo negatio indicandum curarit. Atque hæc synodus est de qua agimus et cui interfuit S. Firmilianus.

[14] [circa an. 252,] Censet autem Boschius indictam a Fabio synodum ideo, quod Dionysius in eadem epistola significat Demetrianum Fabio demortuo successisse; ex quo loco, ait, non temere eruas, decretam ante fuisse indictamque synodum, quam Fabius obierit. Neque enim ab iisdem aut eodem tempore ad concilium vocatum esse se ac de Fabii morte edoctum innuit; sed ita scribit, quasi hoc (id est mors Fabii) illo (convocatio synodi) posterius factum sit [Conf. Acta S. Dionysii, tomo 11 Oct. pag. 32. et seqq.] , Utique temerarium non est ita opinari; attamen conjectura tantum est. Potuit certe S. Dionysius monere Cornelium de synodo, etiamsi hæc a Demetriano indicta fuisset, et dein mentionem facere de morte Fabii, nec quidem propriis Dionysii verbis; sed post recitatum epistolæ locum, qui ad concilium spectat, subjungit: Scribit etiam Dionysius sibi nuntiatum fuisse, quod Fabius quidem diem extremum obiisset, Demetrianus vero in ejus locum episcopus Antiochenæ ecclesiæ esset constitutus. Quæ sane hoc sensu accipere licet, Dionysio, priusquam ad concilium invitaretur, nuntium venisse de morte Fabii. Imo verisimilius videtur, nuntium istud non a tribus nominatis episcopis, sed ab Antiocheno presbyterio vel ab ipso Demetriano Alexandriam missum. Denique præter parva duo fragmenta (alterum de martyrio cujusdam Alexandri) Eusebii historiæ inserta, epistola Dionysii ad nos non pervenit [Conf. Migne, Patrol. græca, tom. XVIII, col. 1311.] ex cujus contextu res dijudicanda foret. Cornelius Byeus in Actis S. Dionysii Alexandrini sententiam Boschii admodum verisimilem judicat; at parum credibile esse, a Demetriano ex sola convocatione Fabii, nova convocatione non præmissa, celebratam fuisse [Acta SS. tom. II Octob. pag. 34.] . Ut ut est, sive indictio facta sit a Fabio sive non, habita est sub initio pontificatus Demetriani, qui regendam ecclesiam Antiochenam suscepit primo anno Galli et Volusiani imperatorum, Christi 252 [Boschius ubi supra.] .

[15] [de schismate Novatiani,] Quid in synodo actum fuerit, parum vel vix constat. Unde Mansi [Concilia, tom. I, pag. 871.] : Primum hujus synodi notitiam debemus Dionysio episcopo Alexandrino… Auctor vero Synodici addit Novatum in ea depositum fuisse. Totum libelli synodici locum adscribo: Synodus divina et sacra provincialis Antiochiæ collecta a Demetrio, ejusdem sanctissimo episcopo, quæ Novatum Ναύατον (imo Novatianum) deposuit, tamquam qui peccatoribus patrocinaretur. Ita Labbe [Tom. I, col. 719. Item Fabricius Bibl. Græca, pag. 366.] . Monet autem Carolus Hefele [Conciliengeschichte, tom. I, pag. 85 et seq. Edit. 1855.] : Iste “libellus synodicus” etiam dictus “synodicon” breves continet notitias centum quinquaginta octo conciliorum, quæ habitæ fuere novem primis ecclesiæ sæculis, scilicet usque ad œcumenicum octavum, cœptum anno 869 et finitum sequenti. Libellum sæculo XVI ex Peloponneso Andræas Darmarius attulit, vendiditque Pappo, theologo Argentoratensi, qui latine et græee illum edidit anno 1601. Postea vero insertus fuit Conciliorum tomis. Harduinius integrum uno tenore recusit tomo V, pag. 1491 et seqq.; Mansi (item Labbeus) ordine temporis discerpsit, et unumquodque suo anno recensuit. Confer Fabricium, ex quo hæc notitia summatim contracta est [Bibliotheca Græca, tom. XII, pag. 358 et seqq. Harles.] , qui et totum Libellum operi suo inseruit. Nec magnam eruditus tribuit Hefelius libello auctoritatem, siquidem paulo post declarat [Ubi supra pag. 105.] , valde dubium esse an Antiochiæ illo tempore convenerit synodus contra Novatianos, cum id ex solo nobis constet libello. Videtur tamen mihi etiam ex Eusebio luculenter effici, synodum adunatam fuisse, ubi dicit: Dionysium ab Heleno … et cæteris qui cum illo convenerant invitatum ut ad synodum occurreret, in qua quidam Novati schisma confirmare tentabant. Itaque duplici saltem testimonio nititur factum hoc historicum. Novatianum ibidem depositum asserit libellus, quod fortassis, inquit Mansi, l. c., accepit auctor ille (libelli) ex epistola ejusdem Dionysii scripta ad Dionysium tunc quidem Romanæ urbis presbyterum; sed qui aliquanto post tempore ejusdem urbis episcopus est constitutus anno 259. Fragmentum ex ea epistola refert Eusebius lib. VII, cap. VIII [Eusebius, pag. 254.] his verbis: “Nam Novatianum merito aversamur, quippe qui ecclesiam discidit, et quosdam ex fratribus ad impietatem blasphemiamque pertraxit,” etc. Atque ita quidem Mansi ex conjectura. Id porro certum, sæculo IX, quo libellus scriptus existimatur, multa documenta superfuisse, quæ dein interciderunt. Quidni in his repererit auctor, quod tam diserte affirmat de depositione Novatiani? Judicet eruditus lector, claris idoneisque deficientibus ex antiquitate testimoniis, si quid vel probabiliter statui possit.

[16] [atque de pace paulo post restituta summopere lætatus est.] Novimus autem circa annum 256 omnes ubique ecclesias orientis, mollito jam persecutionis furore, Novati (Novatiani) turbulentam novitatem detestantes, inter se pacem iniisse. Hæc Eusebius [Ibidem lib. VII, cap. 4, pag. 251.] , in probationem adducens litteras S. Dionysii ad S. Stephanum papam, quas et hic fas non est prætermittere, utpote S. Firmiliano summopere honorificas: Scias autem, frater, cunctas per Orientem et ulterius positas ecclesias, quæ prius ante discissæ, nunc tandem ad unitatem reversas esse; et omnes ecclesiarum ubicumque antistites unum idemque sentire, et ob redditam insperato pacem incredibili gaudio exultare: Demetrianum scilicet episcopum Antiochiæ, Theoctistum Cæsareæ, Æliæ post mortem Alexandri Mazabanem, Marinum Tyri, Laodiceæ vero post Thelymiridis obitum Heliodorum; Helenum Tarsi cunctasque Ciliciæ ecclesias; Firmilianum denique cum universa Cappadocia. Solos enim illustriores episcopos nominavi, ne forte epistola nostra prolixior et oratio molestior redderetur. Syriarum quidem provinciæ omnes cum Arabia…; Mesopotamia quoque, Pontus ac Bithynia; ac ut uno verbo absolvam, omnes ubique terrarum lætitia gestiunt, Deoque gratias agunt ob hanc concordiam fraternamque caritatem. Quod tantum bonum opera Firmiliani et industria magnam partem procuratum, nemo unus ambiget, qui in mentem sibi revocarit, quanta virtutis et sapientiæ fama apud omnes in Oriente episcopus Neocæsariensis præstaret; proindeque ad ipsum peculiari ratione spectare, quæ de lætitia et exultatione ob restitutam pacem tradit S. Dionysius.

§ V. Dissensio de valore baptismatis apud hæreticos summatim exponitur. Mota in Oriente quæstio pridem ante S. Stephani tempora; sub hujus pontificatu in gravissimum exarsit dessidium, ut ex litteris S. Dionysii Alexandrini probatur.

[Quæstio de Baptismo in Africa summatim exposita, tum ex aliis] Devenimus ad causam, quæ ut Firmiliano multas easque acerbissimas suscitavit molestias, sic etiam dubium injecit num a sinu ecclesiæ fuerit resectus. Scilicet in quæstione de hæreticorum baptismo, paulo post medium sæculum III vehementer agitato, aperte adhæsit S. Cypriano Carthaginensi, ad quem scripsit epistolam adeo in S. Stephanum Romanum pontificem virulentam imo et contumeliosam, ut pluribus vel ex hoc solum capite visa sit suspectæ fidei, quin et prorsus supposititia. Sed de hoc infra latius. Cum in Actis S. Cypriani ad diem XIV Septembris, a Suyskeno diligenter accurateque dictum sit de celeberrima illa contentione, nobis agendum hic restat de iis quæ ad S. Firmilianum peculiariter spectant. Paucis tamen et summatim prius in memoriam revocanda quæ in Africa facta et suscepta, ut dicendis de Oriente et Firmiliano via planior fiat. Tertullianus videtur omnium primus quæstionem attigisse, ubi in libro de Baptismo cap. XV: Non idem, ait [Migne, Patrol lat. tom. I, col. 1216.] , Deus est nobis et illis (hæreticis), nec unus Christus id est idem; ideoque nec baptismus unus, quia non idem, quem cum rite non habeant, sine dubio non habent. Deinde circa an. 215 Agrippinus, Carthaginis præsul, convocato Africanorum concilio, decrevit quoscumque ab hæreticis baptizatos nullatenus esse in ecclesiam admittendos, nisi denuo in ecclesia baptismum accipiant [Conf. Cabassutium, Notitia ecclesiastica, pag. 69.] . Exin videtur quæstio sopita, donec sub Stephano papa exarsit longe vehementius, sedente Carthagine S. Cypriano, qui non solum scriptis erroneam sententiam acerrime propugnavit, sed et unius ac dimidii anni fere spatio tres celebravit synodos; primam anno 255, cui interfuere episcopi triginta vel triginta et unus [Ibid. pag. 67.] ; alteram anno sequenti, ad quam convenere antistites unus supra septuaginta, ut quæ in priori sancita erant de hæreticorum baptismate repudiando confirmarent [Ibid. pag. 296.] ; scripsitque Cyprianus sua et synodi nomine ad S. Stephanum, significans quæ a patribus Africanis decreta fuerant. Romanus vero pontifex sanctionem synodi reprobavit: vetuitque ne quis auderet ab apostolica traditione discedere: Nihil innovetur nisi quod traditum est [Ibid. pag. 297.] . Hæc æquo animo haud ferens Cyprianus acciores exaravit contra Stephanum litteras, in quibus non veretur eum superbiæ, imperitiæ, imprudentiæ etc. accusare; atque tertium indixit celebravitque kalendis Septembris ejusdem anni 256 concilium, præsentibus ex Africa, Numidia et Mauritania episcopis omnino octoginta septem, qui priorum conventuum decreta probarunt. Ab hac synodo missos censet Suyskenus [Tom. IV Sept. pag. 303. Conf. Tillemont Mémoires, tom. IV et pag. 155.] Romam legatos, non vero ab altera seu secunda, ut putavit Maranus. Legatio intentum ab Afris exitum sortita minime est: nam, teste Firminiano, Stephanus de eorum adventu præmonitus, iisdem omni Christianorum hospitio tectoque interdixit nec eos ad commune colloquium admittere voluit [Ibid. pag. 304.] .

[18] [tum ex S. Firmiliano;] Sed ipsum Firmilianum audiamus. Recitatis Apostoli ad Ephesios [IV. 1.] verbis: Obsecro ergo * vos ego vinctus in Domino etc, prosequitur in hunc modum [S. Cypriani opera, epist. 75 ad finem.] : Hæc Apostoli mandata et monita salutaria, quam diligenter implevit, humilitatem sensus et lenitatem primo in loco servans? Quid enim humilius aut lenius quam cum tot episcopis per totum mundum dissensisse; pacem cum singulis vario discordiæ genere rumpentem, modo cum Orientalibus (quod nec vos latere confidimus) modo vobiscum, qui in meridie estis? A quibus legatos episcopos patienter satis et leniter suscepit, ut eos nec ad sermonem colloquii communis admitteret; adhuc insuper dilectionis et caritatis memor, præciperet fraternitati universæ, ne quis eos in domum suam reciperet; ut venientibus non solum pax et communio, sed et tectum et hospitium negaretur. Hoc est servasse unitatem spiritus in conjunctione pacis, abscindere se a caritatis unitate et alienum se per omnia fratribus facere, et contra sacramentum et fidem contumacis furore discordiæ rebellare. Ex hoc aliisque similibus epistolæ locis recte, mea opinio ne, concludit Suyskenus contra Baronium et Natalem Alexandrum, legatos illos ex Africa venisse, non vero, ut isti volunt, ex Oriente, post celebratum nempe Iconii concilium, quod perperam innectunt anno 256, ut supra demonstravimus. Ast ubi inducit Firmilianus Stephanum pacem rumpentem modo cum Orientalibus (quod nec vos latere confidimus) modo vobiscum qui in meridie estis, utique ostendit antea jam Roma venisse rescripta contra eumdem in ecclesiis Orientis grassantem errorem; atque hoc est quod ad nos præcipue spectat.

[19] [item in Oriente ante Stephanum,] Discimus, rursus ex Firmiliano, baptismum hæreticorum ibidem ab omni retro tempore repudiatum. Juverit totum locum adscripsisse: Quod autem pertinet ad consuetudinem refutandam, quam videntur opponere veritati; quis tam vanus sit ut veritati consuetudinem præferat? Aut qui perspecta luce tenebras non derelinquat? Nisi si et judæos, Christo adventante id est veritate, adjuvat in aliquo antiquissima consuetudo, quod relicta nova veritatis via in vetustate permanserint. Confundit hic utique Firmilianus consuetudinem cum traditione apostolica, a qua recedendum non esse affirmabat Stephanus, et jure quidem meritissimo, ut sedatis postea animis, omnes unanimiter agnoverunt. Addit deinde Firmilianus Afris quidem usu venire quod supra exposuit, perspecta luce tenebras relinquendas, cum ipsi saltem aliquando, nempe post Agrippinum, hæreticorum buptisma probassent; minime vero Orientalibus, qui perpetuo illud rejecerunt. Quod quidem, inquit, adversus Stephanum vos dicere Afri potestis, cognita veritate errorem vos consuetudinis reliquisse. Cæterum nos veritati et consuetudinem jungimus, et consuetudini Romanorum consuetudinem sed veritatis oppominus, ab initio hoc tenentes quod a Christo et ab apostolis traditum est. Nec meminimus hoc apud nos aliquando cœpisse, cum semper istic observatum sit, ut non nisi unam Dei ecclesiam nossemus, et sanctum baptisma non nisi sanctæ ecclesiæ computaremus. Plane quidam de eorum baptismo dubitabant, qui etsi non ut nos (alii legunt et si [Vide Baluzium. annot. 32 in hanc epistolam.] ) novos prophetas recipiunt, eosdem tamen et Patrem et filium nobiscum nosse videntur; plurimi simul convenientes in Iconio diligentissime tractavimus; et confirmavimus repudiandum esse omne omnino baptisma, quod sit extra ecclesiam constitutum. Itaque, ut monui, teste Firmiliano (nec video cur hac in re ejus prorsus rejiciamus testimonium) perpetuo vel saltem ab immemoriali tempore illis in tractibus baptismus extra ecclesiam collatus nullius valoris est habitus. Nec gravior umquam ante Stephanum orta noscitur disceptatio, sed cum quidam aliquando dubitassent, Iconii et Synnadis, sub annum nempe 232, imo et apud alios plurimos, teste Dionysio Alexandrino [Hist. eccl. lib. VII, cap. 7, pag. 254.] , antiqua consuetudo sedulo fuit examinata et confirmata.

[20] [sub quo ortum dissidium] Ast sub Stephano, non solum in Africa, sed et in Oriente, magnis animorum motibus agitata quæstio est, ut ex litteris tum Firmiliani tum S. Cypriani satis superque demonstratur. Fidem quoque facit Eusebius: Ad hunc Stephanum, inquit [Ibid. cap. II et III, pag. 251.] , Dionysius primam earum quæ de baptismo conscriptæ sunt, epistolam exaravit, cum per id tempus τηνικάδε non mediocris controversia exorta esset, utrum eos, qui ex qualibet hæresi convertuntur, baptismo purgari oporteat, quippe antiqua consuetudo invaluerat, ut in hujusmodi hominibus sola manuum impositio cum precationibus adhiberetur. Primus omnium Cyprianus qui tunc temporis Carthaginensem regebat ecclesiam, non nisi per baptismum ab errore prius mundatos, admittendos esse censuit. Verum Stephanus nihil adversus traditionem, quæ jam inde ab ultimis temporibus obtinuerat, innovandum ratus, gravissime id tulit. Ubi Eusebius dicit antiquam invaluisse consuetudinem, non baptizandi hæreticos, intelligendus videtur de Romanis et Afris, non de Cappadocia aliisque finitimis regionibus; secus non solum aperte contradiceret Firmiliano, sed et ipse sibi non constaret, cum infra doceat Iconii et Synnadis contrariam doctrinam, nempe baptizandos ab hæresi ad ecclesiam venientes, sancitam. Fortasse tamen hæc ejus mens est, ecclesiæ universim spectatæ antiquam consuetudinem exstitisse non baptizandi hujusmodi homines, licet quibusdam in provinciis aliud usurparetur; nec umquam de hoc argumento acrius ante Stephanum fuisse decertatum. Ita satis concordarent omnia. Cæterum, quod probe notandum, non uno tenore de hac quæstione scribit, sed sparsim et fere ex solis epistolis S. Dionysii patriarchæ Alexandrini, quarum vel breviter tantum indicat argumentum, vel partes solum aliquas recitat. Atque hinc fit ut perspicuitas narrationi desit, imo ut obscura et implicata appareat et revera sit. Nec etiam quid ipse sentiat de quæstione, uspiam plane declaratum reperio. Animadvertit quoque Suyskenus, decessor noster, in Actis S. Cypriani [Tom. IV Sept. die 14, pag. 293.] non recte vel obscurius ejus sententiam exponi ab Eusebio; ex cujus verbis videretur sanctus doctor censuisse hæreticos ab errore seu hæresi per baptismum pur gandos; cum ideo dicat baptizandos quod extra ecclesiam nullum haberi posset baptisma: sedulo namque abstinet a voce rebaptizandos: tales, ait [Epist. ad Quintum Migne, tom. III col. 1104.] , dicimus, non rebaptizari apud nos sed baptizari; et iterum [Ad Jubaianum. Migne, col. 1110] : Ac per hoc non rebaptizari, sed baptizari quicumque etc. Denique ex Valesii versione, quam supra adscripsi, sequeretur a S. Cypriano, omnium primo, controversiam de baptismo motam in Africa; unde Gerardus Joannes Vossius Eusebium erroris insimulat, cum constet Agrippinum diu ante Cyprianum ejusdem sententiæ patronum exstitisse. At Valesius hoc loco non satis accuratus. In græco legitur: πρῶτος τῶν τότε Κυπριανὸς τῆς κατὰ Καρχηδόνα παροικίας Ποιμὴν …, ἡγεῖτο id est primus omnium ea tempestate τῶν τότε Cyprianus Carthaginensis episcopus censuit. Quare Johannes Cestriensis: Certe, ait [Annales Cyprianici, ad an. 256, § VI.] , πρῶτος τῶν τότε aliud græce non sonat quam “primus corum, qui tunc temporis exstitere” vel “floruere.” Sensus itaque est, Cyprianum primum fuisse qui sub Stephano hunc errorem produxerit et sustinuerit. Hæc, subdit Cestriensis, ex nostra versione plana sunt, quod viri docti hactenus non viderunt. Valesius, forte quia videbat aliud ex versione sua inferendum, in annotationibus observat: Non primus hujus sententiæ auctor fuit Cyprianus, sed diu ante illum Agrippinus… hæreticos rebaptizandos decreverat. Atque hæc generatim de orta apud Orientales quæstione.

[21] [gravissimum,] Quam autem acriter disceptatum fuerit, et quanta cum animorum commotione certatum, elucet ex aliis S. Dionysii litteris, quas sex numero laudat Eusebius. Prima, cujus supra mentio, est ad Stephanum; tres ad hujus in cathedra Romana successorem Xystum; una Philemoni presbytero Romano, altera Dionysio, tunc etiam presbytero, postea summo pontifici. Paulo aliter S. Hieronymus in Catalogo § 69: Ad Xystum, qui Stephano successerat, duas epistolas; et ad Philemonem et ad Dionysium, Romanæ ecclesiæ presbyteros, duas epistolas. Omittit igitur litteras ad Stephanume t alteras ad Xystum. Cæterum omnes interciderunt, præter fragmenta ab Eusebïo Historiæ ecclesiasticæ inserta, quæ sine ullo supplemento recusa invenies partim in Patrologia græca [Migne, tom. XVII, col. 1313 et seqq.] partim in latina [Tom. V, col. 96 et seqq.] . His prænotatis ad Eusebium redeamus. Cum Stephanus ecclesiam biennio rexisset, Xystus in ejus locum successit. Ad hunc Dionysius secundam de baptismo scripsit epistolam, in qua Stephani simul ac reliquorum episcoporum sententiam ac judicium exponit; de Stephano ita scribens: Antea quidem litteras scripserat de Heleno et Firmiliano, de omnibus denique sacerdotibus per Ciliciam, Cappadociam cunctasque finitimas provincias constitutis, seseque ob eam causam ab illorum communione discessurum, quod hæreticos baptizarent. Ac vide gravitatem negotii. Revera enim in maximis, ut audio, episcoporum conciliis decretum est, ut qui ab hæreticis ad catholicam ecclesiam accedunt, primum catechumeni fierent, ac deinde veteris et impuri fermenti sordibus per baptismum purgarentur. De his omnibus ergo ad illum (Stephanum) epistolam misi, rogans atque obtestans, utique ne in cœpta severitatis via perseveraret.

[22] [ut constat ex litteris S. Dionysii Alexandrini.] Gravissimum itaque dissidium fuit, quo turbata præcipue Cappadocia, Cilicia, cunctæque finitimæ provinciæ. Quæ vero sint maxima illa concilia, de quibus loquitur S. Dionysius, ignotum; sane alia præter Iconiense et Synnadense intelligit, cum alibi scribat: Illud præterea didici non ab Afris solis hunc morem primum invectum fuisse, sed et multo antea apud Iconium et Synnada et apud alios plurimos sancitum. Addit Dionysius in præfata epistola ad Xystum: Sed et carissimis fratribus et compresbyteris nostris Dionysio (postea summo pontifici) ac Philemoni, qui prius idem cum Stephano senserant, deque iisdem rebus ad me scripserant, antea quidem breviter nunc vero pluribus verbis scripsi. Quid sibi velit vox prius (quæ nonnullos vexat), ex integra epistola, non ex hujusmodi fragmentis dijudicandum foret. Haud absurde quis dixerit viros illos prius cum Stephano censuisse opus esse severitate contra erroris sive auctores sive patronos et propagatores, adeoque ad unum omnes abstinendos seu communione privandos, postea autem sub Xysto, milioris ingenii pontifice, benigniora prætulisse consilia, qualia ab initio sanctus patriarcha Alexandrinus voluisset adhibita, ut diserte profitetur in tertia epistola, quæ est ad Philemonem. Nam post recitata supra de Iconiensi, Synnadensi aliisque conventibus verba, subjicit [Euseb. cap. VII, pag. 254.] : Quorum sententias et statuta subvertere eosque ad jurgia et contentiones excitare, equidem nolim, scriptum est enim: Non commutabis terminos proximi tui, quos parentes tui constituerunt. Quæ plane demonstrant ex ejus sententia non fuisse recurrendum ad duriora remedia. Quarta epistola, ait Eusebius [Ibidem.] ad Dionysium scripta est, tunc quidem Romanæ urbis presbyterum, qui aliquanto tempore post οὐκ εἰς μακρόν ejus urbis episcopus est constitutus …, nempe anno 259, quo successit Xysto, qui Stephanum exceperat anno 257. Quid epistola de baptismo contineret, silet Eusebius; verisimile est eodem spectasse quo præcedens ad Philemonem. Agitur ad finem de Novatiano. Confer num. 15. Quinta et sexta sunt ad Xystum; de illa latius dicam inferius. Sexta (ex errore vel mendo Valesius quintam dicit [Ibidem cap. IX, ad finem.] ) ipsius (Dionysii patriarchæ) et ecclesiæ, ut iterum habet Eusebius, quam regebat nomine, ad Xystum et ecclesiam urbis Romæ directa; in qua de proposita quæstione prolixam admodum disputationem instituit. Dolendum sane illam ab Eusebio penitus prætermissam, cum nec aliunde ad nos pervenerit. Atque hæc de controversia, quantum constat ex litteris S. Dionysii, quæ si integræ extarent, absque dubio plura nos docerent, nec ancipites nos hærere sinerent, quid sanctissimus ille vir senserit; num scilicet valeret nec ne baptismus extra ecclesiam collatus. Sed de hoc dicam latius alibi.

[Annotata]

* Itaque.

§ VI. De epistola S. Firmiliani supra omnen modum acerba, imo et in S. Stephanum contumeliosa. Num hujus immoderata severitas ansam dare potuit tantæ excandescentiæ.

[Conventus per Rogatianum diaconum a S. Cypriano, Firmilianus] Dissidii gravitas luculentius etiamnum demonstratur ex sanctorum Cypriani et Firmiliani litteris. Scilicet Stephanus, ut habet Boschius in ejus Actis ad diem secundum augusti [Acta SS. tom. I Augusti, pag. 117.] , litteras ad Cyprianum et Orientales dedit, quas ita concludit: Si quis ergo a quacumque hæresi venerit ad nos, nihil innovetur nisi quod traditum est, ut manus illi imponatur ad pœnitentiam etc. Vide Epistolam Cypriani ad Pompeium. Quod quidem præceptum, subdit Boschius,ut esse gravissimum ipsi sentirent, et auctoritatem illi suam omnem adjunxit et armatam non sine acri, sed justa objurgatione intentavit, si negligerent, severitatem: præcepit enim tamquam “episcopus episcoporum” et tamquam “successionem Petri tenens, super quam fundamenta ecclesiæ collocata sunt. “Accepto hoc Stephani responso, S. Cyprianus tertiam indixit Carthagine synodum; qua habita legatos in Urbem misit quos Stephanus ne ad conspectum suum admittere voluit. Vide num. 18. Hoc cum novisset Cyprianus, acerbius commotus et forte veritus ne tam aperta Romani pontificis indignatio in majus erumperet malum, Orientales in causæ suæ subsidium vocare statuit. Itaque Rogatianum cum litteris ad Firmilianum destinavit: hunc enim præcipua laude inter suos florere minime ignorabat; probabilius etiam noverat saltem abstentionis interminatione a Stephano conventum. Id enim suadent verba Firmiliani num. 18 relata: Quid humilius … quam pacem cum singulis vario discordiæ genere rumpentem; modo cum Orientalibus (quod nec vos latere confidimus) modo vobiscum qui in meridie estis.

[24] [litteras ad eum mittit,] Litteræ Cypriani ad Firmilianum desiderantur; acres autem et acerbas fuisse constat ex hujus responsis, longe acrioribus profecto acerbioribusque. Initium hoc est: Firmilianus Cypriano fratri in Domino salutem. Accepimus per Rogatianum carissimum nostrum diaconum a vobis missum litteras quas ad nos fecisti, frater dilectissime; et gratias propter hoc Domino maximas egimus, quod contigerit, ut qui corpore ab invicem separamur, sic spiritu adunemur, quasi non unam tantum regionem tenentes, sed in ipsa atque in eadem domo simul inhabitantes. Tum Stephanum ruptæ pacis aperte accusat, (qui tamen non videtur, ut infra ostendam, ultra minas processisse) atque ita exulcerati animi sensa effundit: Nisi quod nos gratiam referre Stephano in isto possumus quod per illius inhumanitatem nunc effectum sit, ut fidei et sapientiæ vestræ experimentum caperemus. Sed non enim si nos propter Stephanum hanc beneficii gratiam cepimus, statim Stephanus beneficio et gratia digna commisit. Neque enim et Judas perfidia sua et proditione, qua scelerate circa salvatorem operatus est, dignus videri potest quasi causam bonorum tantorum ipse præstiterit … ut passione Domini mundus liberaretur. Hæc interim quæ ab Stephano gesta sunt prætereantur, ne dum audaciæ et insolentiæ ejus meminimus, de rebus ab eo improbe gestis longiorem mœstitiam nobis inferamus. Tum postquam dixit non omnia tradita æqualiter Romæ et Hierosolymis observari, verbi gratia in celebrando Paschate, nec tamen propter hæc a pace et unitate discessum, subjungit: Quod nunc Stephanus ausus est facere, rumpens adversum vos pacem, quam semper antecessores ejus vobiscum amore et honore mutuo custodierunt, adhuc etiam infamans Petrum et Paulum beatos apostolos, quasi hoc ipsi tradiderint. Atqui tamen tradiderunt, cum sententiam S. Stephani, quem tam indigne lacerat Firmilianus, ex apostolica descendere traditione universa agnoverit ecclesia.

[25] [in S. Stephanum prorsus contumeliosas;] Et iterum: Atque ego in hac parte juste indignor ad hanc tam apertam et manifestam Stephani stultitiam, quod qui sic de episcopatus sui loco gloriatur, et se successionem Petri tenere contendit, super quem fundamenta ecclesiæ collocata sunt, multas alias petras inducat et ecclesiarum multarum nova ædificia constituat, dum esse illic baptisma sua auctoritate defendit. Nam qui baptizantur complent sine dubio ecclesiæ numerum. Qui autem baptisma eorum probat, de baptizatis et ecclesiam illic esse confirmat. Nec intelligit obfuscari a se et quodam modo aboleri christianæ petræ veritatem, qui sic prodit et deserit unitatem. Judæos tamen, quamvis ignorantia cæcos et gravissimo facinore constrictos, zelum Dei apostolus habere profitetur: Stephanus, qui per successionem cathedram Petri habere se prædicat, nullo adversus hæreticos zelo excitatur. Quis hæc legens non jam immerito, sed jure meritissimo indignetur contra eum, qui talia adversus pontificem sanæ doctrinæ defensorem proferre seu potius effutire non erubuit? Eo scilicet abripiuntur homines, ceteroquin boni et optimi, cum semel impotentis animi motibus frena laxaverint. Alterum locum ubi invehitur Firmilianus in Stephanum, qui legatos Afros admittere recusaverat, retuli num. 18. Denique concluditur epistola in hunc modum: Manifestum est nec baptisma nobis et hæreticis commune esse non posse, quibus nihil est omnino commune. Et tamen non pudet Stephanum talibus adversus ecclesiam patrocinium præstare et propter hæreticos asserendos fraternitatem scindere, insuper et Cyprianum pseudo chritum et pseudo apostolum et dolosum operarium dicere. Qui omnia in se esse conscius prævenit ut alteri ea per mendacium objiceret, quæ ipse ex merito audire deberet. Atque hæc ideo prolixius recitavi, tum quod a Firmiliano prolata sint, tum quod luculenter probent quousque dissensio efferbuerit, et quam grave fuerit dissidium. Atque hæc est famosa illa epistola, quam alii, utpote viro non dicam sancto, sed vel solum sensato prorsus indignam, pronuntiarunt spuriam et supposititiam; alii (horum plerique in sedem apostolicam minus æqui) prætendunt auctorem in tantam prorupisse vehementiam, quod inopportuna et immoderata S. Stephani severitate fuisset exacerbatus. Utrumque expendamus.

[25] [quin tamen ille immoderata severitate sit usus, ut probatur] Hæc si credenda sunt, ait auctor anonymus egregiæ dissertationis historico-dogmaticæ [Migne, Patrologia latin. tom. III, col. 1289.] , quia ea Firmilianus effutiit, credendum jam erit Stephanum fuisse audacem, insolentem, improbum, manifeste stultum, omnibus hæreticis pejorem, cum Juda Christi proditore comparandum etc. Hæc enim omnia, utalia omittam, Firmilianus in ea epistola effudit. Hæc hominem perhibent bile adeo agitatum et commotum, ut veritati, æquitati, religioni ac charitati intendere non valuerit, quæ proinde totam Firmiliano ad Cyprianum scribenti fidem detrahant. Et revera quæ Stephano Firmilianus objicit tamquam pura putidaque commenta tota habuit antiquitas. Quæ quidem verissime dicta existimo, et auctor in decursu dissertationis pluribus iisque irrefragabilibus evincit testimoniis, ostendens veterum neminem talia in Stephanum dixisse, quinimo eum unanimi voce probasse, si illos excipias contra quos apostolicam vindicabat traditionem. Longe aliam viam secuti sunt Launoius, Bailletus, Tillemontius, Gervasius aliique ejusdem disciplinæ viri, quos præfatus auctor Neotericos appellat. Hi enim omnes, ut Firmilianum culpa liberent vel saltem excusent, totis viribus in Stephanum invehunt. Illos si audias, Stephanus indigne prorsus erga Cyprianum se gessit, scripsit ad eum epistolam superbam, injuriarum plenam; fastum et dominatum affectat, hisque similia [Ibid, col. 1281 et seqq.] . Utique si talem se sanctus Pontifex exhibuisset in litteris, quæ interciderunt, id saltem aliqua ratione indicatum haberemus sive ab Augustino, qui propensissimo ubique apparet in S. Cyprianum animo, sive ab Hieronymo, qui sane verbis parcere non erat solitus, sive ab alio quovis scriptore antiquo. Apposite itaque anonymus [Ibid. col. 1298 et seqq.] : Consule Dionysium Alexandrinum, Eusebium Cæsariensem (horum verba protulimus supra) Hieronymum, Augustinum, Vincentium Lirinensem, Facundum Hermaniensem, Ven. Bedam, Nicephorum Callixtum, Georgium Syncellum; volvantur et ipsorum Donatistarum scripta, et si qui sunt alii, qui de agitata Stephanum inter et Cyprianum circa hæreticorum baptisma quæstione verba fecerint. Hi profecto quid hinc inde in hoc dissidio gestum fuerit non ignorabant… Attamen nemo Stephanum non dico inhumanitatis aut tyrannidis, sed vel minimæ severitatis erga Cyprianum aut alios insimulat; nemo aliquid in Stephani agendi ratione deprehendere valuit, quod ulla censura vel animadversione dignum sibi videretur. Et certe si tale quid observassent memorati scriptores, illud profecto minime suppressissent, nec Stephano magis quam Cypriano, cujus tanta agnoscebant et prædicabant merita, pepercissent; in quo tamen fuisse aliquid culpandum, aliquid corrigendum, manifestare veriti non sunt. Neque hæc leviter asserta putaveris; nam singulorum proferuntur ibidem testimonia haud minus idonea quam clara et perspicua, in quibus legimus quidem Stephanum graviter succensuisse, ast nullum additur verbum, quo id improbent. Nos unum alterumque adscribimus.

[26] [ex veterum testimoniis scriptorum,] S. Augustinus contra Petilianum: Stephanus, inquit [De uno baptismo, cap. 14.] , baptismum Christi in nullo iterandum esse censebat, et hoc facientibus graviter succensebat; Cyprianus autem in hæresi vel schismate baptizatos tamquam non habentes baptismum Christi baptizandos in ecclesia catholica existimabat. Et expendens Cypriani ad Pompeium epistolam, in qua et quidem sola ille Stephanum corripit: Jam illa, ait [De Baptismo contra Donat. lib. V, cap. 25.] , quæ in Stephanum iratus effudit (Cyprianus), retractare nolo; quia et opus non est: eadem quippe ipsa dicuntur quæ jam satis discussa sunt, et ea præterire melius est, quæ perniciosæ dissensionis periculum habuerunt. Subdit Anonymus [Ubi supra col. 1302.] : Hisce ne verbis Augustinus ostendit se Cypriano virilem Stephani agendi rationem carpenti suffragari? Et Hieronymus in Dialogo adversus Luciferianos [Ad finem. Opera (Martianay) t. IV. col. 305 — Paris. 1706.] : Legat B. Cypriani epistolas, in quibus Stephanum Romanæ urbis episcopum et inveteratæ consuetudinis lacerat errorem. Quem dicit a Cypriano laceratum, nec hic nec uspiam alibi significat hunc ab illo offensum; quod sane, si cogitasset, pro ingenio suo non prætermisisset. Sic quoque Vincentius Lirinensis sæculo V [Commonitorium, cap. 9.] : Stephanus sedis apostolicæ antistes cum cæteris quidem collegis suis, sed tamen præ cæteris restitit; dignum, ut opinor, existimans, si reliquos omnes tantum fidei devotione vinceret, quantum loci auctoritate superabat. Atque hæc sufficiant. Qui plura voluerit, adeat Acta et monumenta celeberrimæ de baptismate hæreticorum disputationis in Patrologia latina [Migne, tom III, col. 1009 – 1478.] . Veteres itaque uno ore laudant S. Stephani zelum, fortitudinem in defendenda apostolica traditione; nemo reprehendit, carpit. Equidem existimo ægre omnino tulisse quod viri, tanto apud suos in pretio habiti, pervicaciter sententiæ erroneæ adhærerent, iisque graviter succensuisse; nec immerito sane, adeoque præcepisse ut ad saniora redirent consilia, secus fore abstinendos, vel sua communione privandos; quod quidem præceptum, ut esse gravissimum ipsi sentirent, et auctoritatem illi suam omnem adjunxit, et armatam non sine acri, sed justa objurgatione intentavit, si negligerent, severitatem. ut jam supra retuli ex Boschio [Tom. I Aug. pag. 117.] . Non putem aliud absque temeritate tum de epistola, tum de gestis illius pontificis asseri posse. Confer §. X.

[27] [quibus utique standum,] Cum itaque, ut pluries monui, litteræ S. Stephani non pervenerint ad nos, ex quibus sane statuendum de ejus agendi ratione foret, id utique solum remanet, ut ex coævorum aliorumque, qui propius ad ejus tempora accedunt, scriptis discamus quis fuerit illius in litteris suis modus. Porro, ut ex allatis perspicue efficitur, nihil in his erat, quo Firmiliano tam vehementi esse liceret. Quid ergo? Salva sancto Præsuli debita reverentia, ut sapienter habet Coustantius [Dissertatio de Stephani papæ sententia circa receptionem hæreticorum. Patrologia lat. tom. III, col. 1268.] , observandum est, eum ita in hoc negotio se gessisse, ut suspicio in eum conveniat animi paulo (vox nimis utique benigna) vehementioris, qui nec modum tenere valeat, nec sermonem æquis accuratæ veritatis legibus continere. Sic porro loquitur, quasi totus mundus cum ipso conspiret, ac minutissima portio Stephano hæreat. Nec eum ad primum ecclesiæ præsulem, qui cum totius orbis episcopis apostolicam traditionem vendicabat, dicere pudet: “Tu hæreticis omnibus pejor es.” Qui autem in his modum excessisse convincitur, eum pariter ad excedendum in eo quod de Afrorum legatis narrat, eodem animi impetu abreptum esse merito suspiceris. Homo exacerbatus facilis ac pronus est ad omnia, quæ præoccupatæ menti faveant, vel ex uno rumore excipienda, quamvis rumorem sæpius fallere, ac dum per multorum ora pervadit, res aliter quam actæ sunt, perferre experiamur. Probabile valde est, imo mea opinione certum, S. Cypriani litteras (quibus procul dubio juncta erant acta conciliorum Carthaginensium aliaque id genus et in specie exemplar epistolæ ad Jubaianum) quas Rogatianus diaconus attulerat, similes fuisse epistolæ ejusdem sancti doctoris ad Pompeium, adeoque acriori stylo conscriptas; quæ proinde animum Firmiliani, tantopere jam commotum, novis stimulis incitarint. Nihil lenius ac placabilius Cypriano …; sed tamen eum interdum a summa illa lenitate ad vehementiorem causæ defensionem transiisse perspicitur ex epistola ad Pompeium. Videtur tamen Cyprianum et Firmilianum illud in primis offendisse, quod Stephanus putaret (quis eum hac de re jure castiget?) abstinendos rebaptizantes. Hæc Baluzius [In Epist. 75 nota 47. Patrol. lat. tom. III, col. 1176] , qui vulgari sua ætate sententiæ inhærens, existimavit vehementiam epistolæ Stephani papæ in causa fuisse, cur tam vehementer contra eum scriberent Cyprianus et Firmilianus, adeoque minus culpandi.

[28] [et Firmilianus culpa non absolvendus.] Cæterum etiamsi, contra veterum testimonia, daremus, Stephanum et vehementem et acerbum fuisse, non ideo sane culpa vacaret Firmilianus, stylo rescribens longe vehementiori et acerbiori, cum, teste Augustino, Cyprianus reprehensione sit dignus, qui tamen multo melius se continuit. Est ergo certum, Firmilianum non servasse modum, æstu abreptum ultra omnes veri justique limites prosiliisse, ad injurias calumniasque prorupisse, ut nemo unus sit cordatus qui id indigne non censeat ferendum, et scriptorem omni judicet culpa liberandum. Unde haud immerito Baronius [Annales ad an. 258, num. XLIV, tom. III, pag. 60.] : Videas hominem jam antea in Stephanum agitatum, quod… ab eo communione privatus esset (hoc tamen valde dubium, ut alibi ostendam) acceptis Cypriani de eodem pariter querentis litteris, veluti violento superaddito ventorum flatu, semel iracundiæ igne succensum, vehementius inflammatum. Quo culpam minuat, subjicit: Dicam opportune illud Gregorii Nazianzeni: “Non viles tantum et plebeios, sed etiam præstantissimos quosque viros Momus interdum attingit, ut solius Dei sit, omni prorsus peccato atque animi perturbatione vacare.” Et eodem collimans Maranus [Migne, Patrol. lat. tom. IV, fol. 162.] : Raptim scribenti multa in Stephanum iracundius dicta exciderunt, quæ fortassis pro eximia animi moderatione Firmilianus emendasset, nisi spatium relegendæ, ut par erat, epistolæ Rogatianus moræ impatiens eripuisset. Similia plerique proferunt, ut aliquo saltem modo scriptorem excusent. Alii vero, quod tantam excandescentiam in virum aliunde maxime præclarum vereque sanctum cadere non posse existiment, negant epistolam a Firmiliano scriptam. Qua ratione hoc sustineri possit, videamus.

§ VII De eadem epistola, quam communiter eruditi sinceram affirmant; negat Missorius, cujus sententia expenditur.

[Sinceram affirmant communiter eruditi;] Primus epistolam typis subjecit Morellius in sua operum S. Cypriani editione, Parisiis anno 1564 [Vide Schoenemannum, Bibliotheca Patrum latinorum, tom. I, pag. 103 et 122. Lipsiæ 1792.] ; illam Paulus Manutius in romana editione, anni præcedentis, omiserat, quamvis ipsi non incognitam, sed cum Latinio, collaboratore suo, Firmiliani petulantiam detestatus [Ibid. pag. 121] . Morellii vestigia secuti sunt deinceps omnes, nec sane pauci numero, operum eorumdem editores [Conf. ibid. pag. 122 et seqq.] . Unde Baluzius [Migne ubi supra, col. 1153.] : Postea Pamelius, qui illam repererat in sex antiquis codicibus, eam recudit, innuens tamen, quo erat in rempublicam christianam et ecclesiasticam affectu, se illam omissurum fuisse, quod paulo vehementius et acerbius quam episcopum deceat scripta sit, nisi jam a Morellio fuisset edita. Atque exinde apparet, Palmelio dubium nullum incidisse de sinceritate; secus typis epistolam utique non commississet. Scilicet, prosequitur Baluzius, Romanos et Pamelium commoverunt liber Firmiliani stylus et excandescentia adversus papam Stephanum diverse ab eo sentientem. At si attente considerassent quanti et quam vehementes soleant esse affectus cum agitur de causa religionis et fidei … profecto hanc excandescentiam condonassent Firmiliano, neque propterea tenebris damnandum esse putassent illustre hoc antiquitatis eccleciasticæ monumentum, in quo sane bene multa sunt magni momenti quibus hodie careremus, cum grandi rerum nostrarum dispendio, ut in simili argumento censuit Sirmondus, edens in lucem libellum precum Marcellini et Faustini adversus papam Damasum. Neque illa Romanorum aut Pamelii cura impedivisset in hac luce litterarum, quin epistola illa prodiret in publicum. Cum enim certum sit illam ex veteri libro editam fuisse a Morellio, extiterit etiam in sex codicibus a Pamelio visis, in iis in quibus inventa est a Latinio, in septem quibus usi sunt Angli in sua editione, in decem, cum quibus ego contuli opera sancti Cypriani; manifestum est illam non potuisse semper latere, etiamsi Morellius non edidisset. Epistola ergo Firmiliani inventa est in viginti sex codicibus manuscriptis. Quod sane argumentum pro sinceritate epistolæ valde solidum reputabitur et haud facile refutandum. Quare iterum laudatus Baluzius [Ubi supra, col. 1176.] , neminem ante Lupum id sibi sumpsisse, ut dicere auderet epistolam esse falsam, aut de ejus auctoritate dubitaret. Nec putes Lupum multis quæstionem movisse, quam obiter tantum tangit. Quinimo non dubitat an vera sit epistola nec ne; sed solummodo an Stephanus Cyprianum pseudo-christum, pseudo-apostolum etc. dixerit, ut, inquit [Scholion IV in Tertulliani lib. de Præscriptione. Opera Christiani Lupi, tom. IX, pag. 67. Venetiis 1727.] , affirmat in famosa sua epistola sanctus Firmilianus …; de cujus tamen veritate hæsito. Etenim pacificus Cyprianus orthodoxæ communionis ac fraternitatis fibulam non disrupit, et illum Stephanus numquam ejecit aut suspendit ab ecclesia … Et sanctus Firmilianus, dum ob mentis duritiem fuit a Romana communione suspensus (hoc perperam asseritur), fuit in dicendo et Cypriano incendendo liberior. Ultima verba mentem auctoris plane explicant atque patefaciunt dubium ipsi non esse de sinceritate epistolæ, sed tantum de præfatis appellationibus adeo probrosis. Itaque corrigendus Baluzius, item Missorius [Pag. 146 et seqq.] , de quo nunc agendum. Atque ita Lupus sæculo XVI.

[30] [negat Missorius; primum variis ex conjecturis,] Sequenti autem sæculo pugiles duo, viri diligentes, ambo ex familia S. Francisci, Raymondus Missorius, conventualis, et Marcellinus Molkenbuhr, de strictiore observantia, in aciem validius processerunt, edita uterque dissertatione haud parum prolixa, ille anno 1733, iste anno 1790; utriusque idem scopus, nempe ut demonstrarent prorsus Firmiliano abjudicandam epistolam, utpote a Donista confictam. Et Missorius quidem, ut ab eo initium faciam, mentem suam his aperit verbis [In epistolam ad Pompeium inter Cyprianicas LXXIV adversus decretum S. Stephani papæ I de non iterando hæreticorum baptismo dissertatio critica (præmittitur dissertatio de epistola S. Firmiliani), pag. 1. Venetiis 1733.] : Epistolam sancti Firmiliani ex universis, quæ extant inter Cyprianicas omnium celeberrimam atque notissimam expendere aggredior. Hanc igitur ita expendam, ut eam et ab homine petulantissimo, Donatista sane quidem, confictam fuisse et summa injuria sanctissimo Firmiliano tributam, solide non minus quam aperte demonstrem. Et paucis interpositis [Ibid. pag 2.] : Dissertationem in tria capita dispertio … in primo eas conjecturas adduco quæ universam Firmiliani epistolam afficiant inficiantque; in secundo præcipua ejus loca (imo totum etiam epistolam) exscribo, quibus criticas notas subjicio; in tertio demum omnia congero argumenta, quibus ex adverso fides antiqua ipsi eidem epistolæ conciliari possit, quæ per me mihi objecta pro mea virili retundo. Hæc ille clare et perspicue. Primum itaque videamus conjecturas: nec enim Missorius ipse aliud se proferre existimat. Epistola Erasmum latuit [Ibidem.] , obest magnæ, quæ de Firmiliano extat sanctitatis fama [Ibid. pag. 3.] , Firmiliani fidem commaculat [Ibid. pag. 10.] . Hoc genus argumenti, quod ad acriorem acerbioremque stylum refertur, expensum paucis fuit supra, ubi vidimus hoc nec Baronium nec alium quemquam ante Missorium satis motum, ut fidem litteris negaret. Desunt litteræ missiciæ [Pag. 13.] ; esto; quid inde? Deest græcum exemplar epistolæ Firmilianicæ. Multum derogat Cypriani caritati, si Firmiliani responsum in vulgus prodidit, multo etiam magis, si in latinum vertit [Pag. 14.] . De hoc alibi agam. Ex hactenus allatis non facile quis existimabit, Missorium solide non minus quam aperte demonstrasse epistolam confictam. Redibit sequenti § de stylo questio.

[31] [tum ex silentio antiquorum,] Progrediamur ad alia paulo majoris ponderis. Supposita demonstratur ex summo perpetuoque scriptorum silentio, tum Cypriano coævorum, tum sequiorum sed tamen antiquissimorum; ac primum S. Dionysii Alexandrini [Pag. 18.] ; deinde Eusebii Cæsariensis [Pag. 22.] ; tum sancti Augustini [Ibidem.] ; post Donatistarum [Pag. 24.] ; tum ipsius S. Cypriani [Pag. 25.] ; postremo concilii Carthaginiensis III, quod post acceptam Firmiliani epistolam celebratum ostenditur [Pag. 26 – 37.] . Ad hæc reponimus, argumentum ex silentio scriptorum deductum, negativum, ut dici solet, est, nec efficax ad probandum: stante enim sinceritate epistolæ, sexcentæ potuere esse scriptoribus illis rationes, hodie nobis penitus ignotæ, quæ silentio causam præbuerint. Adde non omnia auctorum illorum opera ad nos pervenisse, nec proinde constare an in deperditis mentio fieret necne de epistola, quod præcipue valet pro Dionysio Alexandriæ, cujus pauca supersunt, eaque valde mutila. Conf. num. 21. Quid quod ipse Augustinus aperte declaret se non omnia novisse quæ tunc prodierunt. Neque enim, inquit [Lib. 2 de Baptismo, cap. IV. Migne, tom. XLIII, col. 129.] , omnia quæ in illo tempore inter episcopos gesta sunt, memoriæ litterisque mandari potuerunt, aut omnia quæ mandata sunt novimus. Ad Eusebium quod spectat, meminit quidem ille S. Cypriani et Afrorum, sed totus versatur in dissidio apud Orientales excitato, nec id quidem prolixe, sed compendiose valde, atque ex solis fere litteris S. Dionysii Alexandrini, quarum recitat fragmenta. Vide num. 21 et 22. Denique Missorius disserte asserit occasione hæresis Cataphrygum et Paullianistarum HISTORIAM de Orientalium atque Afrorum anabaptismo ab Eusebio Cæsariensi esse CONFICTAM [Pag. 40 et seqq.] .

[32] [præsertim S. Cypriani in concilio III Carthaginensi;] Intellexit Missorius silentium Cypriani et concilii Carthaginensis III pondus tantum habere posse eo pacto, si litteræ Firmiliani datæ fuerint ante hujus concilii celebrationem, ideoque omnem intendit conatum, ut probet ita revera contigisse. Ast adversa sententia longe communior probabiliorque est, nempe missum in Orientem a Cypriano Rogatianum diaconum, celebrato carthagine concilio III calendis septembris anno 256; non serius … quod habitum fuerit vivente Stephano, qui anno sequenti die 2 augusti obiit; nec citius collocandum esse persuadent pauca quæ, post celebratum concilium, S. Stephanum inter et Cyprianum circa hanc controversiam intercesserunt [Acta S. Cypriani, tom. IV Sept. pag. 301.] . Consentiunt in annum Maranus [Vita S. Cypriani. Migne, tom. IV, col. 161.] , Tillemontius [mémoires, tom. IV, pag. 153.] Pagius [Ad annum Baronii 259, num. XVI.] , Pearsonius [Annales Cyprianici ad an. 256, num. IX.] , Natalis Alexander [Historia ecclesiastica, tom. IV, pag. 11. Venetiis 1778.] , Schoenemannus [Bibliotheca Patrum latt. tom. I, pag. 98.] Carolus Hefele [Conciliengeschichte, tom. I, pag. 112. Edit. 1855.] aliique passim. Ab hoc concilio (ut rursus communior sententia tenet [Acta S. Cypriani, pag. 303 et seqq.] missi ad Stephanum legati, cum recepti non fuissent, Cyprianus diaconum suum ad Firmilianum direxit cum litteris, quibus addidit alteras suas ad Jubaianum (harum enim verba quædam retulit Firmilianus) et procul dubio etiam acta conciliorum aliaque ad quæstionem controversam spectantia.

[33] [sed hoc celebratum ante litteras S. Firmiliani,] Ex his inferre licet Rogatianum non ante mensem Septembrem Carthagine profectum, Romæ sedente S. Stephano, quem et in vivis fuisse, dum Cypriano respondebat Firmilianus, hujus litteræ diserte testantur. Ut itaque itui et reditui diaconi spatium sit, responsum Cæsariensis episcopi ad finem anni referamus oportet, quod cæteroquin ex ipso Firmiliano perspicue elucet. Quoniam vero, inquit [Migne tom. III, col. 1158.] , legatus iste a vobis missus regredi ad vos festinabat et hibernum tempus urgebat, quantum potuimus ad scripta vestra rescripsimus. Et iterum [Col. ] : Decurramus vero breviter et cætera quæ a vobis copiose et plenissime dicta sunt, festinante vel maxime ad vos Rogatiano, diacono charissimo nostro. Annum quoque ipsum 256 haud obscure designat Firmilianus, sequenti loco [Col. ] : Ante viginti enim et duos fere annos, temporibus post Alexandrum imperatorem, multæ istic conflictationes et pressuræ acciderunt, vel in commune omnibus hominibus, vel privatim christianis; terræ etiam motus plurimi et frequentes exstiterunt, ut et per Cappadociam et per Pontum multa subruerent, quædam etiam civitates in profundum receptæ, dirupti soli hiatu devorarentur, ut ex hoc persecutio quoque gravis adversum nos christiani nominis fieret, quæ post longam retro ætatis pacem repente oborta de inopinato et insueto malo ad turbandum populum nostrum terribilior effecta est. Serenianus tunc fuit in nostra provincia præses, acerbus et dirus persecutor. Cum internecio Alexandri incidat in annum 235, vicesimus secundus ab ejus interitu est annus 256 [Acta S. Cypriani, tom. IV Sept. pag. 307. Pearsonius, pag. 56 – 57. Maranus Vita S. Cypriani. Migne, tom. IV, col. 161. Tillemont, tom. IV, pag. 310] . Certe, ut habet Pearsonius loc. cit., Maximinus arrepto imperio, statim persecutionem in Christianos exercuit… Hoc igitur ipsum tempus a Firmiliano, dum scriberet, satis accurate indicatum (annus scilicet ab exordio imperii Maximini vicesimus secundus), quod nulli priori competere potest; multo minus posteriori, cum anno sequenti (257) diu ante initium hiemis et persecutio orta sit et Stephanus decesserit etc. Consentit Pagius [Ad an. Baronii 259, num. XVII.] : Occisus Alexander imperator mense Martio anni ducentesimi trecesimi quinti. Quamobrem annos illos viginti duos utrimque incompletos pro integris numerat Firmilianus, qui nullo modo de anno sequenti intelligi potest, cum eo anno (257) persecutio orta sit etc. ut supra.

[34] [scriptas exeunte anno 256.] Est ergo plane probabilis sententia, imo aliis longe verisimilior, scriptam epistolam, ut diximus, exeunte anno 256. Objiciunt, hoc si admittatur, tempus non inveniri sufficiens ut legati a concilio tertio missi, Romam pervenirent indique redirent; et post hæc Rogatianus Cæsaream pergeret ad Firmilianum, hujusque responsa Carthaginem deferret. Hæc namque omnia contigisse oportet a mense Septembri inchoato (nempe post solutum concilium) ad exeuntem Decembrem. Respondet Suyskenus, decessor noster, in Actis S. Cypriani [Pag. 306.] : Trajectus Carthagine Romam tantus non est, quin iidem legati, quorum omnis mora Romæ inutilis plane fuisset, ante finem Septembris in Africam reduces facile esse potuerint, adeoque et eodem mense Rogatianus diaconus Cæsaream Cappadocum ad Firmilianum mitti et sub finem Octobris vel Novembris initium illuc advenire, et inchoata jam hieme mox reverti voluisse. Inchoata jam hieme, inquam: nusquam enim dicitur Rogatianus ante hiemem eo pervenisse. Verba Firmiliani subjungo: Quoniam vero iste legatus (etc. ut supra). Hæc autem æque hiemis initium quam autumni finem significant, eaque sic possumus interpretari, ut Rogatianus in Africam reverti festinaverit, ne jam tum inchoata hiems ingravescens, regressum suum, si minus præcluderet, saltem redderet molestiorem. Nec absurda sane conjectura. Attamen opus non est ut Cyprianus reditum legatorum expectarit, quo certior fieret de rei exitu Romæ: potuit enim hoc aliis modis novisse, et continuo mittere in Orientem diaconum suum; nec etiam, in nostra sententia, necesse est ut ante finem anni in Africam redux fuerit, sed sufficit ut viæ se commiserit, Carthaginem repetiturus. Denique ratio habenda est regionum, cum non ubique hiems eodem die, imo et mense ingruat. Conf. § VIII versus finem.

[35] [nequidquam contradicentibus nonnullis,] Atque hæc de anno., quo scripta nobis probabilius videtur epistola S. Firmiliani. Alii alios statuere, quod non recte definitum haberent cui anno adscribendum esset S. Stephani martyrium. Sic Morcellus [Annales ecclesiæ Africanæ. Migne, tom. III, col. 1462.] : Hoc anno (255), inquit, Stephanus biennium pontificatu functus, IV Nonas (i. e. die secunda Dec.) decessit, (imo anno 257, quadriennium pontificatu functus [Art de vérifier les dates, pag. 243.] , ut alibi diximus). Unde Morcellus dissidium de baptismo coactus fuit anno 254 et sequenti adscribere, quod a vero prorsus aberrat, nec cum reliqua illius ætatis historia componi ulla ratione potest [Conf. Maranum. Migne, tom. IV, col. 161.] . Simile quid occurrit in Cointio; hic quidem verum scriptioni Firmilianicæ assignat tempus, annum scilicet 256: sed datam vult post concilium Carthaginense I. Audiamus Pearsonium, penes quem fides sit sententiæ Cointianæ. Cointius, inquit [Annales Cyprianici ad an. 256, pag. 56.] non ante annum sequentem celebratum esse tertium hoc concilium statuit; cum tamen hoc anno (256) recte observet Firmilianum ad Cyprianum litteras dedisse. Putat enim statim post primum concilium missum fuisse Rogatianum cum litteris ad Firmilianum. Quæ sententia omnibus hisce Cypriani epistolis (de quibus agit hoc loco Pearsonius) repugnat. Nam statim post primum concilium, nondum scripserat Cyprianus ad Stephanum de baptismo hæreticorum, nedum Stephanus ad Cyprianum, multo minus Jubaianus, quorum tamen omnium litteræ ad Firmilianum missæ sunt, ut ex ejus responso patet.

[36] [qui præterea errant circa legationem ab Afris ad S. Stephanum missam.] Antequam finem disputationi imponamus, juverit notasse, alios alia opinatos de tempore, quo legatio, a Firmiliano commemorata, Romam missa sit. Maranus illam refert ad Carthaginense concilium secundum. Ad hoc, ait [Migne, tom. IV, col. 157.] , tempus referre cogor legationem episcoporum, quos concilium Africanum ad Stephanum misit, multumque laborat ut adversanti Tillemontio satisfaciat, cujus hoc præcipuum argumentum, quod Cyprianus in concilio tertio Carthaginensi nihil de his in legatos injuriis dixerit. Unde scriptor doctissimus concludit legationem post concilium tertium collocandam esse [Ibid. col. 159. Tillemont mémoires, tom. IV, pag. 155.] , et rectissime quidem mea opinione. Quis enim sibi persuadeat Cyprianum, tantopere contra Stephanum tunc commotum, nihil prorsus conquestum de tanta (si omnino Firmiliano credamus) papæ in legatos duritie et inhumanitate, cum de aliis pluribus, minoris utique momenti, acerbe et vehementer expostulet? Nec idoneum videtur Marani responsum, imo infirmum valde, nempe hoc silentium lenitati, quæ summa fuit in Cypriano, tribuendum. Alia sane loquitur S. Augustinus, ubi de his quæ in Stephanum iratus effudit, et quæ periculum perniciosæ dissensionis habuerunt. Unde apposite Suyskenus [Tom. IV Sept. pag. 305.] : Si tamen hæc cum summa ejus lenitate recte concilientur, non video cur religioni habuisset istam Romani pontificis severitatem commemorare, quod certe cum minori commotæ mentis suspicione, quam qua epistolam ad Pompeium scripsit, facere potuisset, ut eam legenti apparebit. Baronius [Ad an. 258, num. XVI.] , quem secutus P. Natalis Alexander est [Historia eccl. ad sæculum III dissertatio XII, art. 1. Propositio II, tom. IV, pag. 93 et seq. Venetiis 1778.] , legatos, de quibus Firmilianus, non Carthagine sed Iconio venisse existimat, adeoque non Afrorum sed Orientalium missionem hanc fuisse. Ast primum, synodum Iconiensem diu ante Stephani tempore celebratam demonstravimus contra Baronium aliosque num. 7. Deinde Firmilianus manifeste Afros indigitat, quod ex totius epistolæ contextu extra omne dubium ponitur [Conf. Suyskenum, pag. 304.] . Morcellus negat [Annales ecclesiæ Africanæ ad an. 254. Migne, tom. III, col. 1134.] legatos umquam missos; nec mirandum, cum præter epistolam Cypriani ad Magnum, cætera hac de quæstione conficta declaret, per omnia fere consentiens Missorio, cujus dissertationes passim laudat.

[37] [Rerum gestarum ordo chronologicus summatim exhibetur,] Ex hac tot virorum, magni inter eruditos nominis, dissensione concludamus oportet, non omnia liquida esse quæ ad rerum gestarum in celebri hac disputatione seriem seu chronotaxim pertinent; imo multa remanere obscura aut dubia. Probabilius sic ordinandas censeo. Anno 255, sub autumnum, Carthaginense concilium I; anno 256, ante festa paschalia concilium II, a quo directa ad Stephanum epistola synodica, qui sententiam Afrorum, ut jam Orientalium, improbavit, minatusque eis est abstentionem, si in illa persisterent. Anno eodem calendis Septembris concilium II et legatio in Urbem missa nec a Stephano recepta. Hoc cognito Cyprianus, deputato Rogatiano diacono suo, litteras dedit ad Firmilianum, qui continuo iis respondit. Anno 257 ineunte orta sub Valeriano persecutio est, et Stephanus martyrio coronatus, et Cyprianus exilio mulctatus. Unde et dissidium siluit, et paulatim sopitum fuit, orbe catholico denique probante S. Stephani sententiam. Videntur tamen Orientales diutius in sententia sua perstitisse, ut ex quibusdam S. Basilii Magni, qui ejusdem ecclesiæ Cæsariensis Cappadocum episcopus fuit, et aliorum locis apparet. Vide infra § XI.

[38] [et concluditur disputatio de veterum silentio.] Itaque, ut paucis dicta concludam, si Firmiliani responsum in manus S. Cypriani pervenit tantum exeunte anno 256 vel cœpto jam sequenti, mirum non est, sanctum doctorem illius nuspiam meminisse, cum anno 257, ut statim diximus et recte monet Pagius l. c., persecutio orta sit, et Stephanus decesserit, et Cyprianus exilio mulctatus sit, et exinde dissidium siluerit. Denique, ut nihil prætermittam, quis audeat cum Missorio asserere epistolam latuisse Donatistas, quod isti illam non noscantur protulisse? Nam primum quæ scripta sectariorum illorum ad nos pervenerunt, et quam fida, quam sincera? Quot perierunt, et num in istis nulla mentio epistolæ? Insuper præcipua Donalistarum placita novimus ex solo Augustino; hic autem declarat contra Cresconium, quidquid objiciant ex Cypriani et quorumdam Orientalium litteris; nihil impedire causam, ac propterea omittit, (vide § sequenti ab initio). Et alio loco non minus diserte profitetur nolle se retractare, quæ Cyprianus iratus effudit. Non itaque putem sententiam Missorii ex veterum silentio vel minimum probatam. Nec etiam post illum multos invenias, qui hoc ex capite fidem epistolæ denegaverint (vide infra); sed qui falsam tenent, ita sentiunt imprimis, quod stylus vehementior et acerbior sit, quam sanctum præsulem deceat. Sed de his sequente §, postquam de S. Augustino, quo ante omnia nituntur adversarii, dixero.

§ VIII. De eodem argumento. Num S. Augustinus epistolæ Firmilianicæ meminerit, et an illam habuerit suspectam? An rejicienda, quia stylo scripta acerbiori, quin et contumelioso in S. Stephanum papam? Quid sentiant P. Marcellinus Molkenbuhr, item Alberus, et nuperrime RR. DD. archiepiscopus Nisibensis.

[Sive meminerit epistolæ S. Augustinus sive non, nihil contra illius fidem inferri potest.] Duo objiciunt ex S. Augustino; unum quod de epistola S. Firmiliani nuspiam faciat mentionem; alterum quod suspectas sibi insinuet S. Cypriani litteras de baptismo hæreticorum, quod idem sane dicendum de responsis episcopi Cæsariensis. Ad prius quod attinet, re quidem vera plerique censent harum sanctum doctorem nuspiam meminisse. Est tamen locus ex quo contrarium effici videtur. Scribit nempe libro III contra Cresconium cap. I: Quidquid de Cypriani et quorumdam Orientalium litteris inserendum putasti, quod eis placuerit apud hæreticos et schismaticos datum improbare baptismum … nihil impedit causam nostram. Et notant editores Maurini: Agit de litteris forte Firmiliani, Cypriano inscriptis et inter Cyprianicas vulgatis. Nec id verisimilitudine utique caret. Quorsum alias spectaret Augustinus? Sit autem conjectura; certe conjecturis Missorii haud minus probabilis. Obstat Tillemontius [mémoires tom. IV, pag. 158.] (cui cœteroquin epistola sincera est), ideo, quod si ei nota fuisset, non prætermississet Augustinus refutare, quæ tradit Firmilianus de immemorabili consuetudine baptizandi hæreticos, quam testatur apud Orientales obtinuisse. Si enim hoc ille novisset, utique pro animi candore quem ubique præfert, non dissimulasset. Ast nonne ex ipso Augustino rationem discimus alti illius silentii? Jam illa, inquit [Lib. V de baptismo, cap. 251.] , quæ in Stephanum iratus effudit Cyprianus retractare nolo; quia et opus non est. Ea præterire melius est, quæ periculum perniciosæ dissensionis habuerunt. Quæ pari saltem jure pro Firmiliano valent. Ut ut est; sive meminerit ille epistolæ sive non, nihil contra hujus fidem intuleris: nam si prius, funditus ruit Missorii objectio ex silentio petita; sin posterius, vel ideo non meminit quia non viderat litteras; sed ipse testatur Augustinus non omnia quæ tunc litteris mandata se novisse, quin tamen hæc falsi seu suppositionis arguat; vel si novit et prætermisit, nonne quia nolebat retractare quæ periculum perniciosæ dissensionis habuerant?

[40] [Videtur quidem idem S. doctor, ubi contra Donatistas disputat, suspectas habere litteras;] Alterum gravius est adeoque a nobis diligentius expendendum et ponderandum. Scilicet pluribus in locis videtur dubitare S. Augustinus de sinceritate litterarum S. Cypriani de baptismate hæreticorum, simul docens non defuisse sua ætate qui illas confictas haberent. Ast primum notemus sanctum doctorem illis in locis agere contra schismaticos Donatistas, eosque refellere exemplo et scriptis S. Cypriani, qui non solum perpetuo in unitate permansit, sed eam magnifice semper propugnavit. Quod vero objicerent ejus adversus Stephanum et litteras et acta, reponit, jure optimo, hæc nihil impedire causam …, si, inquit [Contra Cresconium, lib. III, cap. 1. Patrologia lat. tom. XXXIII, col. 495 et seq.] , ecclesiam retinemus, quam non deseruit Cyprianus. Cum igitur cardo quœstionis verteretur in unitate, nec deessent, qui pro sua in sanctum martyrem veneratione ægre admitterent tantam in B. Stephanum acerbitatem, adeoque suspicarentur opera illius de baptismo vel conficta vel interpollata ab adversariis, propterea a scriptorum sinceritate præscindit vel eam in medio nonnumquam relinquit; dato scilicet et non concesso, atque ad hominem, ut scholæ loquuntur. Hinc locutiones: Vel Cyprianus vel quicumque illam scripsit epistolam; item: Concilium Cypriani, quod aut non factum est, aut a cæteris unitatis membris, a quibus ille divisus non est, superatum [Ibid. col. 465.] . Et similiter alibi. Ast aliud est, ubi quæstio principalis refertur ad scriptorum sinceritatem seu authentiam. Tunc enim perspicue et nihil hæsitans mentem suam aperit declarans litteras Cypriano non abjudicandas. Sic in epistola ad Vincentium: Cyprianus, autem, ait [Migne. Patrol. com. XXXIII, col. 340.] , sensisse aliter de baptismo, quam forma et consuetudo habebat ecclesiæ, non in canonicis, sed in suis et concilii litteris invenitur; correxisse autem istam sententiam non invenitur; non incongruenter tamen de tali viro existimandum est quod correxerit, et fortasse suppressum sit ab eis qui hoc errore nimium delectati sunt, et tanto velut patrocinio carere noluerunt. Tum ad quorumdam dubia, de quibus monui, veniens, prosequitur in hunc modum: Quamquam non desint, qui Cyprianum hoc prorsus non sensisse contendant, sed sub ejus nomine a præsumptoribus atque mendacibus fuisse confictum. Nec negat possibile fuisse: Neque enim sic potuit integritas atque notitia litterarum unius quamlibet illustris episcopi custodiri, quemadmodum Scriptura canonica, tot linguarum litteris et ordine et successione celebrationis ecclesiasticæ custoditur; contra quam tamen non defuerunt, qui sub nominibus apostolorum multa confingerent; frustra quidem, quia illa sic commendata, sic celebrata, sic nota est; verum quid possit adversus litteras, non canonica auctoritate fundatas, etiam hinc demonstravit impiæ conatus audaciæ, quod et adversus eas, quæ tantæ notitiæ mole firmatæ sunt, sese erigere non prætermisit.

[41] [ast alibi, ubi mentem disert explicat, sinceras asserit.] Quid ergo sentit Augustinus? Num adhæret iis qui confictas litteras contendunt? Num saltem dubius hæsit? Minime vero. Nos tamen, subjungit, duas ob res, non negamus illud sensisse Cyprianum: quod et stilus ejus habet quamdum propriam faciem, qua possit agnosci; et quod ibi magis contra vos nostra causa demonstratur in victior, vestræque separationis præsumptio, videlicet ne macularemini peccatis alienis, tota facilitate subvertitur, cum apparet in litteris Cypriani, communicata esse cum peccatoribus sacramenta, cum admissi sunt in ecclesiam, qui secundum vestram, et sicut vultis, illius sententiam, baptismum non habebant, et tamen ecclesiam non periisse, sed in sui generis dignitate per totum orbem sparsa dominica frumenta mansisse. Denique ad argumentum, quo sæpius contra adversarios Donatistas utitur, concludit: Porro autem Cyprianus, aut non sensit omnino quod eum sensisse recitatis; aut hoc postea correxit; aut hunc quasi nævum sui candidissimi pectoris cooperuit ubere charitatis, dum unitatem ecclesiæ toto orbe crescentis et copiosissime defendit et perseverantissime tenuit vinculum pacis, et denique sanguinis abluit effusione, ut alibi habet S. doctor. Decretorius mihi est locus iste, quem propterea integre adscribendum duxi. Nam ibidem quæstio non incidenter, sed principaliter seu, ut dici solet, ex professo tractatur; mensque Augustini luculenter aperitur, scilicet, quamvis alii dubitent, vel etiam certam habeant negantem sententiam, ipse tenet litteras confictas non fuisse, adeoque Cypriano minime abjudicandas. Qui attente et candide, omni seposita præconcepta opinione, legerit laudatum Augustini locum, sane mirabitur Missorium audire dicentem [Pag. 275.] : Hinc si epistolam ad Pompeium confictam pronuncio, cum quo tandem hoc audeo? Cum Augustino scilicet. Quod ut probet, multa disserit de nescio quo systemate hypothetico et altero absoluto; atque eo tandem istiusmodi argutiis devenit, ut affirmet Augustinum negare, quod ipse Augustinus diserte profitetur se non negare. Nemo post hæc non videt, quam recte et prudenter dixerit Baluzius [Migne, Patrologia lat. tom. III, col. 1176.] : Certe ista facilitas accusandi falsitatis scripta veterum valde temeraria est. Nam si cuique liceat inanes ejusmodi conjecturas sequi; nullum erit antiquitatis monumentum, quod iniquas suspiciones effugiat. Hac scilicet methodo quisque notam falsitatis inuret quibuscumque scripturis quæ sententiæ vel placitis suis adversantur; nec ingenti opus erit conamine, ut Æneidem Virgilii et Odas Horatii cusas cum Harduino pronuntiet a monachis medii ævi.

[42] [Ex styli acerbitate Missorius et alii quidam epistolam supposititiam dicunt,] Quare, missis istiusmodi argutiis, nonnulli Missorio consentientes reperiuntur, sed hoc solum ex capite, quod non intelligerent qui fieri potuerit, ut episcopus, cujus apud omnes in confesso merita eaque prorsus egregia sunt, in tam acerbam contumeliosamque erumperet excandescentiam. Sic in Annalibus ecclesiæ Africanæ Morcellus cui ad manus fuit Missorii dissertatio, innuit quidem Dionysii, Eusebii et Augustini silentium; at certa ratio rejiciendæ scriptionis ei est; quod sunt (litteræ) ejusmodi, quales non vir sanctus et a multis commendatus, sed hæreticus nequam et infamis scribere potuerit: adeo contra Petri apostoli successorem Stephanum contumeliosæ atque improbæ sunt. Eas equidem ab eodem prodivisse duxerim, qui epistolam quoque Cypriani ad Pompeium confinxit [Migne, Patrol. lat. tom. III, col. 1463.] . Et hoc recte quidem; nam qui unas rejecerit, nescio quo pacto alteram probaret. Quinimo alia multa falsitatis arguat necesse est. Et re quidem vera alteram edidit Missorius dissertationem, qua (ut titulus habet) epistolam Cypriani ad Pompeium una cum aliis quinque et concilio Carthaginiensi III, hactenus pro Cyprianicis habitis, Cypriano nunc primum abjudicat ac Donatistis attribuit. Nec immerito sane, si rejicienda Firmiliani epistola quia in Stephanum contumeliosa, ita et litteræ Cypriani. Unde iterum Morcellus [Ibid. col. 1461.] : At Cyprianum … adeo excanduisse, ut ea omnia repente oblivisceretur, quæ publice professus fuerat, se cum collegis suis nemini vim facere, nemini legem dare… hoc vero ut credam, adduci plane non possum. Neque enim levia sunt, quæ ille adversus Stephanum admisisse arguitur. Nam si quæ fertur epistola ad Pompeium episcopum Sabratensem missa, Cypriano adscribenda est, ipse non modo Stephani judicio non acquievit, sed alios etiam contra eum commovit; eundem… erroris insimulavit quasi “hæreticorum causam contra christianos et contra ecclesiam Dei asserere conaretur”; scripta ab eo multa affirmavit “imperite atque improvide” et quæ vel “superba, vel ad rem non pertinentia, vel sibi ipsi contraria essent.” Stephanus “obstinationen duram” appellavit quæ constantia foret, auctorque episcopis fuit, ut Stephani doctrinam aversarentur. “Propter quod, inquit, relicto errore sequamur veritatem”. Quæ sane non admodum abludunt a Firmiliani stylo, ut mirum non sit hunc, ardentioris indolis virum, hisce litteris (nec enim est cur dubitemus earum exemplar a Cypriano per Rogatianum submissum) magis magisque excanduisse et calamum acuisse.

[43] [at frustra.] Quid igitur? Profecto culpandus Firmilianus, nec leviter, ut vidimus supra num. 29, ubi inter alios citavimus Baronium, qui certe non pepercit verbis; nec tamen ipse, nec viri eruditi, quos ibidem laudavimus, epistolam habuere confictam. Videbant enim, si tali ex ratione ita statuere fas esset, multa alia ex albo genuinorum fore expungenda, imprimis litteras S. Cypriani omnes de eodem argumento, concilia item Carthaginensia; et id genus plurima, communi eruditorum calculo sincera. Nemini non nota est controversia, quæ circa initium sæculi XVII efferbuit Bossuetium inter et Fenelonium, vehementioribusque animorum motibus agitata. Pone hæc contigisse plura ante sæcula et ante artis typographicæ usum; nonne, si sinceritas scriptorum dijudicanda est ex dictionis seu vehementia seu asperitate, spuria et conficta censerentur quæ a summis illis viris edita tunc prodiere? Quis crederet Fenelonium, cujus apud omnes depredicantur mansuetudo et charitas, folia adeo pungentia et aculeata atque mordacia scripsisse contra Meldensem episcopum, imo et rupti sigilli sacramentalis (adhibita voce ambigua [OEuvres de Bossuet. Remarques sur la reponse a la Relation sur le Quietisme, art. 1, § III, tom. XXX, pag. 15 et seqq. Edit. Lebel 1817.] ) ) reum insinuasse? Quis crederet, alterum tam virulenter, tam verbose, tam superbe imo et inique Cameracensem præsulem lacerasse, ut Montanum diceret novæ Priscillæ? Legantur libri et libelli utrimque in publicum, nec sine offensione, sparsi; et, ni vehementer fallar, vix non ad unum omnes, ex principiis et critices regulis a Missorio aliisque nonnullis ad usum suum concinnatis, censebuntur spurii et ab ecclesiæ hostibus conficti. Nonne pariter eidem Fenelonio abjudicaretur Telemachus, utpote scriptio tam sancto tam casto præsule indigna? Adeo verum est, quod monebat Baluzius, nempe si istiusmodi conjecturis et regulis indulgere fas esset, nullum non antiquitatis monumentum facile labefactaveris.

[44] [Dissertatio P. Marcellini Molkenbuhr] Hactenus contra unum disputavi Missorium, ut clarior expeditiorque decurreret sermo. Addenda nonnulla de P. Marcellino Molkenbuhr, qui circiter medium, ut dixi num. 31, post sæculum Missorii conjecturas et placita resuscitavit, ne dicam, recoxit: eadem namque repetit forma diversa; nisi quod viis a decessore stratis incedens multo longius progressus sit. Etenim (et in hoc sibi constat) non solum litteras SS. Firmiliani et Cypriani, atque concilia Carthaginensia, sed insuper alia plurima asserit confictavel interpollata. Adeoque demonstrasse putat, Cepham a Paulo reprehensum, non esse Petrum Apostolum; neque hunc umquam sedisse Antiochiæ [Binæ dissertationes de S. Firmiliani etc. Præfatio, pag. 1.] , quod posterius adeo absonum visum est editoribus Mignianis, ut sequentem addendam duxerint notam: Omnino penes hunc auctorem sit ea, quam profitetur de S. Petri Antiocheno episcopatu opinio, cui adhærendi nec cæteris scriptoribus catholicis, nec nobis animus est. Paucis interpositis prosequitur Molkenbuhr: Eo deveni ut nonnulla opera quæ antiquis auctoribus adscribuntur, ex pluribus indiciis cognoverim esse respective supposititia vel mutila vel interpolata, et quidem talia opera, ex quibus gravissimæ et intricatissimæ controversiæ fuere enatæ non minus in Theologia dogmatica quam historia et chronologia ecclesiastica nec non patrologia, signanter quatuor primorum sæculorum. Non possum non meas in re tam ardua cogitationes publici juris facere. Initium facio ab epistola Firmiliano adscripta, quæ ex universis quæ exstant inter Cyprianicas est omnium celeberrima. Proximo tempore et epistolas S. Basilii M. canonicas ad Amphilochium; aliaque crisi subjiciam. Fidem solvit P. Marcellinus pluribus in dissertationibus, conatus illam laudatis operibus detrahere. Denique, subdit, et ostendam Eusebii Cæsariensis historiam ecclesiasticam in puncto rebaptizationis controversiæ celeberrimæ S. Stephanum papam inter et S. Firmilianum, nec non et Paschatis celebrandi S. Victorem papam inter et Polycratem ac Irenæum, esse interpolatam; paulo proinde mitius agit in Eusebium quam Missorius, qui conficta ab illo pronuntiat quæ de Baptismo hæreticorum ibidem leguntur. Hujus Eusebii librum, verbis iterum utor Molkenbuhrii, inscriptum: “Vita Constantini M.” fuisse mutilatum, jam alias subindicavi [Sex assertiones de jejuniis et abstinentiis contra theologum Moguntinum, § 39. Paderbornæ 1785.] . Mentionem quoque faciam de orthodoxia S. Dionysii Alexandrini et quod is numquam faverit rebaptizantibus; insuper quod hac in causa Catalogus S. Hieronymi de Viris illustribus fuerit male corruptus… Et epistolas S. Cypriani examinabo, consequenter et concilia Africana quæ in causa rebaptizationis contra definitionem S. Stephani papæ celebrata fuisse dicuntur, attingam et reliqua: campus amplissimus undique spinis circumseptus et consitus; quem nihilominus intrepide auctor ingressus atque emensus est, falce sua critica non solum spinas demetens, sed et ipsa opera radicitus præscindens, evellens vel extirpans.

[45] [confutatur; item Alberus.] Cæterum iisdem quibus Missorius, utitur P. Marcellinus argumentis, tam extrinsecis, ut loquitur, quam intrinsecis. Illa desumuntur ex silentio antiquorum et ex S. Augustino; hæc ex scriptionis vehementia. De quibus satis superque a nobis dictum. Cum tamen fidem epistolæ denegandam etiam statuat ob errores, quibus illa, ejus opinione, scatet, juverit paucis hanc difficultatem (hactenus prætermissam) expendere. Ait Molkenbuhr [Binæ dissertationes, pag. 12.] : Epistola ex notis intrinsecis, vel suspecta vel etiam aperte supposititia deprehenditur. Continet enim quam plurima respective vel hæretica, vel hæresi proxima, historice falsa, cum geographia et chronologia incompatibilia, aliaque Firmiliano indigna, quæ longa paginarum serie [Pag. 12-62.] , epistolam in partes dissecando atque unas post alias adscribendo, probanda suscipit. Similia habet Missorius [Pag. 112 – 147.] . Nemo sane a nobis expectat, ut singula ab istis objecta refutemus, quod et longissimum foret atque a scopo alienum, et insuper prorsus supervacaneum. Hos unum repono: perlecta, lynceis utique oculis, atque accuratissime expensa fuit epistola a viris eruditis, quibus, ut diximus, genuina existimatur; horum autem nullus hæreses, quas objiciunt, detexit; solus Baronius Firmilianum errore quartadecimanorum infectum judicavit; sed non satis probavit: nam benigna, ut aiunt, adhibita interpretatione, facile locus ille epistolæ meliori sensu explicatur. Cæterum quanti ponderis in hac materia sit sententia eruditissimi cardinalis Baronii, litteras sinceras habentis, nemo non videt. Quod denique spectat ad historice falsa et cum geographia et chronologia incompatibilia, neminem unum inter sanctos patres et ecclesiasticos scriptores repereris, qui ab hujusmodi nævis sit immunis. Sub initium currentis sæculi alter prodiit ejusdem sententiæ defensor, de quo satis erit monuisse sequentia ex Joan. Bapt. Palma: Historiæ hujus, ait [Prælectiones historiæ ecclesiasticæ, quas in collegio urbano S. Cong. de propaganda fide et in pontificio seminario Romano habuit J. B. Palma sacerdos Romanus hist. eccl. professor, tom. I, part, I. pag. 123. Romæ 1838.] , et monumentorum eam respicientium veritatem impugnavit quoque tom. I dissertationum “in selecta argumenta historiæ ecclesiasticæ” edit. an. 1820, Joannes Nepomucenus Alberus ord. Mat. Dei Scholarum Piarum, in Universitate Pestiensi S. Theologiæ et Archæologiæ biblicæ professor. Nos præcipuis, quæ ille disputat, confutatis ostendemus, falsam sententiam istam esse, qua historiam de controversia circa baptismum hæreticorum iterandum et monumenta ad illam spectantia statuitur rejici oportere. Opus Alberi, quod alio tempore vidisse memini, præsto mihi non est. Cæterum ex Palmæ responsionibus luculenter efficitur, scriptorem Pestiensem vestigia secutum Missorii et Molkenbuhrii, nec novi aliquid protulisse.

[46] [Sententia RR. DD. archieppi Nisibensis exponitur,] Hæc scripseramus, imo totum fere absolveramus Commentarium, cum ad manus pervenit liber RR. DD. Vincentii Tizzani, canonici Lateranensis et archipræsulis Nisibi, (quondam ut ipse alicubi profitetur discipuli Joannis B. Palmæ) anno 1862 editus italico idiomate [La celebre contesa fra S. Stefano e S. Cipriano. Roma Salviucci 1862.] , et currente hoc anno 1866, gallice versus probante auctore, typis Parisiensibus excusus [La célèbre contestation entre S. Etienne et S. Cyprien par Mgr Vincent Tizzani, de l'ordre des chanoines de Latran, archevêque de Nisibe, traduit de l'italien par M. l'abbé Ranvier, prêtre du diocèse de Versailles, et approuvé par l'auteur. Paris 1866.] . Hæc ejus opinio. Nullum umquam fuit de baptismo dissidium inter S. Stephanum et S. Cyprianum Afrosque. Confictæ hujus de illa quæstione epistolæ; confictum decretum S. Stephani quatenus ad Africam spectat; conficta concilii Carthaginensis acta. Aliud est de Oriente; hic vehementer agitata quæstio; cœpta Iconii anno 234, ardentius erupit sub præfato pontifice Romano; qui cum decrevisset nihil immutandum, aperte restiterunt antistites, quorum præcipuus Firmilianus; Afrorum vero nullus intervenit præter S. Dionysium Alexandrinum, non erroris tuendi causa, sed pacis conciliandæ. Deinceps rumor Orientalis dissidii per Africam sparsus, Donatistarum artibus late percrebuit; isti autem confundentes accerrimam Orientalium disceptationem cum pacifica consuetudine Afrorum (hanc enim sub Cypriano admittit RR. DD. præsul), historiam depravarunt, ut episcopum Carthaginensem inducerent cum Stephano contendentem. Itaque confecerunt illius nomine epistolas, et pariter acta concilii; idque eo facilius, quod tunc eorum schisma valeret et combusta a Circumcellionibus Africæ tabularia [Ibid. art. XXXII, pag. 309 – 311.] .

[48] [et expenduntur rationes primum ex notis intrinsecis haustæ, contra epistolas S. Cypriani] Quæ ut probet Cl. auctor, methodo utitur Missorii. Primum statuit Criteria numero septem, nec ab illius axiomatis et theorematibus, imo et regulis Molkenbuhrii valde diversa [Art. IV-XII, pag. 49-72.] . Tum singulas de baptismate epistolas Cypriano abjudicat, utpote a Donatistis confictas, (adeoque et decretum S. Stephani) quas tales habet ex notis intrinsecis [Art. XIII-XX, pag. 72-158.] . Antequam ulterius progrediamur, juverit audiisse Cl. Freppelium. Ex notis extrinsecis præcipua, inquit [Saint Cyprien et l'église d'Afrique au III siècle. Conrs d'éloquence sacrée, fait à la Sorbonne pendant l'année 1863-1864, par M. l'abbé Freppel, professeur à la faculté de théologie de Paris, pag. 433 et seqq. Paris 1865.] , difficulats hæc objicitur, nempe S. Cyprianum non recte ratiocinari, ubi hæreticorum baptismum vult irritum esse, falso interpretari plura ex sacris Litteris loca, manifeste sibi contradicere, etc. Verum quid inde? An mirum cuipiam videbitur, scriptorem, dum errori patrocinatur, præpostere ratiocinari, vehementer falli, non sibi constare? Mirandum potius foret, si non esset ita. Nec viri etiam doctissimi ab hujusmodi labe immunes. Cæterum rationes a S. Cypriano prolatæ, multum abest ut leves sint, cum S. Augustinus fateatur, perlectis litteris ad Jubaianum, “iturum” se fuisse “in eamdem sententiam, nisi” eum “revocasset tanta auctoritas.” Altera objectio, et quidem pluries repetita, est, scilicet non fuisse cur episcopi sententiam Cypriani rogarent, quam plane jam perspectam habebant. Reponit Freppelius: Nihil obstare, quominus Quintus, Jubaianus et Numidiæ episcopi optarent plenius de mente tanti doctoris instrui, novisque argumentis ejus opinionem confirmatam habere. Denique addit adversam sententiam duplici niti conjectura: Altera, nullos fuisse illa tempestate episcopos, qui cum Cypriano non consentirent; hoc enim vero foret probandum; certe aliud efficitur ex litteris ad Quintum [Ab initio.] : Quidam autem de collegis nostris malunt hæreticis honorem dare, quam nobis consentire. Respondebunt forte, id enim vero falsum esse, atque inter multa alia ob hoc etiam se litteras illas dicere confictas. Esto; sed utique operis sinceritas non eliditur pura putaque conjectura, quam præterea laudatus Freppelius, et recte quidem mea opinione, falsam declarat. Altera conjectura est, quod non potuerit Cyprianus non persuasum sibi habere, quæstionem spectare ad fidem; atqui, ut rursus Freppelius, plurimis ex testimoniis, iisque plane disertis constat unicuique liberum fuisse opinare, quod sibi magis placeret, cum quæstio ad disciplinam pertineret non ad fidem. Confer infra num. 66 et seq.

[49] [et S. Firmiliani;] Posthæc agit RR. DD. præsul articulo XXI, in tres paragraphos dispertito, de epistola S. Firmiliani [Pag. 159-195.] ; cujus § I exhibet summarium [Pag. 159 – 164.] ; § II observationes criticas habet [Pag. 164-181.] : nempe longissima epistola est, cum omnino 803 capiat lineas, singulas 85 litterarum, in Baluzii editione Veneta anni 1758, [Pag. 165.] ; latuit Erasmum; dicitur originarie scripta græce, quam nemo umquam vidit; illius non meminit Cyprianus, quamvis scripta feratur triennio ante hujus martyrium; nec etiam meminit S. Dionysius Alexandrinus; hic quidem excusat S. Firmilianum, sed illius litteræ, ab Eusebio recitatæ, scriptæ fuerunt ante quæstionem Cyprianicam; item Eusebius, Augustinus, Donatislæ (atque hæc quidem mere negativa sunt); denique non scripsit Cyprianus Firmiliano, hic ergo non respondit; Insuper litteræ sunt episcopo indignæ; adeoque non a Firmiliano datæ, sed a Donatistis confictæ. In quibus nihil ego reperio quæ non jam supra vidimus apud Missorium et Molkenbuhrium, nec opus proinde est denuo repondere. § III inscribitur: A die 1 Septembris ad diem 21 Decembris non invenitur tempus sufficiens peragendis iis, quæ dicuntur [Pag. 181-200.] . Prior temporis nota habetur ex concilio Carthaginensi III, kalendis Septembris celebrato; alteram deducit Cl. scriptor ex Firmiliano, qui docet Rogatianum diaconum maturasse reditum suum, quia hibernum tempus urgebat; hoc autem concedit Cæsareæ sicut Romæ cœpisse 21 Decembris [Pag. 186.] ; quare Rogatianus discesserit oportet ad minimum die præcedenti, utique post moram quindecim saltem dierum [Pag. 187.] , secus nec Cypriani litteras legere nec suas Firmilianus dare potuisset. Ex his efficitur diaconum pervenisse Cæsaream quinta vel sexta Decembris, nec Carthagine profectum ante sextam Octobris: est enim hinc illuc iter dierum sexaginta [Pag. 170 et 187.] . Effluxere igitur a 1 Septembris quo cœptum [Pag. 187.] (sic asserit auctor seu supponit, nec probat) concilium ad sextam Octobris, quo missus Rogatianus, dies septem supra triginta, cum ad minus quatuor et quadraginta necessarii fuissent, ut illa peragerentur, quæ omnium consensu, temporis hoc intervallo, facta sunt [Ibid. pag. 191 et seq.] : Scilicet saltem opus fuit diebus 10 celebrando concilio; 8 ut legati Carthagine Romam trajicerent; 15 ut ibidem negotia peragerent; rursus 8 pro reditu Carthaginem, 3 denique quibus Cyprianus litteras Firmiliano pararet. Unde itineri se committere non potuit Rogatianus ante 14 Octobris nec Cæsaream pertingere ante eumdem diem Decembris; cum autem inde discesserit quam tardissime die 20 ejusdem mensis, sequitur tempus Firmiliano non fuisse longissimis conscribendis litteris, quæ vel ex hoc supposititiæ demonstrantur. Putem hanc summam paragraphi III, quem conatus sum breviter quidem, sed etiam accurate reddere. Videat eruditus lector, quid ex hujusmodi numeris conjecturalibus legitime inferat. Certe alii alios pro causæ necessitate statuere poterunt nec minori jure. Deinde an hibernum illud tempus ultra 21 Decembris nulla ratione fas est proferre? Cætera huc spectantia vide num. 35.

[50] [dein ex notis extrinsecis:] His expositis, transit Cl. scriptor ad notas extrinsecas, aitque articulo XXII hand exstare opera manuscripta S. Cypriani sæculo V seu anno 400 antiquiora; adeoque abhinc ascendendo ad annum martyrii seu an. 259, habetur intercapedo annorum centum quadraginta et unius, quibus dissidii fabula potuit adornari; unde et sic cadit manuscriptorum, quibus tantum Baluzius tribuit pondus, auctoritas. Hac utique methodo, nescio an ullum sit antiquitatis monumentum, quod inconcussum steterit. Articulo XXIII, ubi de indole, ostenditur S. doctor in paucis pacificus, humilis, caritate plenus; quis igitur credat in tantam erupisse iracundiam, superbiam, acerbitatem? Credidit Augustinus: quæ, inquit, iratus effudit. Denique articulis XXIV et XXV probatur Cyprianus ex genuinis scriptis unitatis ante omnia amans et studiosus; sed litteræ aliud prorsus præferunt; nec noscitur sententiam retractasse. Reponit Augustinus, in unitate perpetuo mansisse. Cæterum quæstio ad disciplinam pertinere censebatur; proinde, etiamsi in sententia perstitisset, nihil impediret quominus in ecclesia coleretur martyr; imo, judice Augustino, abluerit sanguine nævum. Sed de hoc infra, ubi inquiram de S. Firmiliani retractatione § XI.

[51] [veterum præsertim silentio ve testimonio;] In sequentibus auctor expendit testimonia veterum scriptorum, quos articulo XXXI per modum recapitulationis, in quatuor distribuit turmas [Pag. 301 et seqq.] . Sunt autem: 1° sancto Cypriano coævi: Pontius, Dionysius Alexandrinis, et fortassis Anonymus de Rebaptismate; 2° Donatus (a quo schisma nomen habuit) et Eusebius; hi duo quinquaginta circiter post Cyprianum annis fuere et ei suppares habentur; 3° Optatus Milevitanus et Basilius, prioribus duobus integro fere sæculo recentiores; 4° Hieronymus et Augustinus. Ex his, ait, silet Pontius in Vita S. Cypriani (sed, ut recte observat Freppelius [S. Cyprien etc. pag. 437.] , multa alia pariter prætermittit); silent item Donatus et Optatus; Dionysius Alexandrinus meminit Orientalis dissidii, minime Africani [La célèbre contestation art. XXVII.] , sic etiam Eusebius: nam caput III libri VII, ubi mentio de S. Cypriano, apocryphum est [Ibid. pag. 281.] . S. Basilius loquitur de Firmiliani et Cypriani opinione, sed contentionem prorsus ignorat sicut et S. Stephani decretum; quod si novisset, baptismum hæreticorum non ausus fuisset irritum declarare; denique, silentibus Afris coævis, testimonium extranei nec supparis, ut ut summi viri, pondere caret [Art. XXVIII.] . Verum est, S. Hieronymum pluribus in locis de dissidio egisse [Art. XXIX.] ; sed primum testis nec ille coævus est; deinde nititur litteris S. Cypriani ad Stephanum et Jubaianum, quæ apocryphæ sunt; item Dionysio Alexandrino, cujus epistolas vel non legit, vel saltem non satis attente; canonica S. Basilii ad Amphilochium, quam si vel leviter examinasset, numquam scripsisset Dionysium Alexandrinum inclinasse in sententiam S. Cypriani. Erravit ergo Hieronymus. Manet S. Augustinus [Art. XXX.] ; hic autem pluribus de dissidio tractat; documenta expendit, profert concilium Carthaginense, Donatistas refellit ex litteris S. Cypriani; ast rursus falsis vel male intellectis nititur documentis; nec coætaneus est; denique dubitat; quod dubium causam RR. præsulis plane demonstrat, imo et viam ejus scriptioni aperuit.

[52] [ex quibus tamen nihil videtur legitime in ferendum.] Liquet primarium auctoris argumentum desumi ex silentio indigenarum et scriptorum coœvorum. Si, inquit [Pag. 302.] , vere dissidium Africanum extitit, quomodo omnes Afri, Augustino excepto, illud prætermisissent? Et iterum [Pag. 303.] : Vel silentium coævorum, qui pro necessitate causæ loqui debuissent, pondus habet vel non: Si prius, supposititium est dissidium Africanum; si posterius, veritas historica omni destituitur solido fundamento; et vel in supinum abeamus scepticismum, vel probemus oportet et fabulatorum quisquilias, et cujusvis male feriati figmenta et absurdissimos rumores in vulgus sparsos. Est vero bene notandum coævos illos indigenas ad solum fere reduci Pontium. Tres quidem signantur: Pontius, Dionysius Alexandrinus et fortasse Anonymus. Hic ergo dubius, tum quod non constet an sit coævus: non enim convenit inter eruditos quo tempore prodierit liber de rebaptismate; tum quod videatur non omnino siluisse, ubi ait: Ideoque nonnulla super hac nova quæstione scripta et rescripta esse jactabantur [Pag. 300.] . S. Dionysius, qui sedit in extrema Africæ ora, Asiæ minori finitima, potius Orientalibus quam Afris est annumerandus, unde ipse Nisibensis dissidium Orientale probat, quod illius et quidem solius idoneum censeat testimonium. Restat unus Pontius, Vitæ Cyprianicæ præclarissimus scriptor, qui si silet de quæstione nostra, ut apposite Freppelius [S. Cyprien etc. pag. 437.] , multa quoque alia prætermittit v. g. schismata Novati et Felicissimi, quæ maximas sancto doctori suscitarunt molestias. Denique Optatus Milevitanus Afer est sed non coævus. De Eusebio, Donatistis, Basilio, Hieronymo et Augustino dixi § VII et VIII Hoc unum addo ex sæpius laudato Freppelio: ut suam adversarii tueantur sententiam, coguntur, inquit [S. Cyprien etc, pag. 436.] , fidem adhibere tacentibus, denegare loquentibus.

[53] [Haud parum discrepant inter se adversæ sententiæ patroni.] Cæterum, ut facile potuit in prædictis observari, haud parum RR. DD. præsul discrepat a Missorio et Molkenbuhrio. Ille admittit dissidium Orientale et unicum Eusebii locum habet apocryphum; Missorius asserit historiam … de Orientalium atque Afrorum anabaptismo ab Eusebio Cæsariensi esse confictam, Molkenbuhrius interpolatam; ille canonicam S. Basilii censet genuinam, nec admittit S. Hieronymum fuisse depravatum; Missorio vel depravata est epistola Basilii, vel certe hic abreptus deceptusque fuit ab Eusebii Cæsariensis historia, Molkenbuhrius affirmat tres canonicas epistolas S. Basilii M. ad Amphilochium esse fictitias et S. Hieronymum interpolatum. Non ergo conveniunt inter se adversarii. Regnum in se divisum.

§ IX. Iterum de epistola. An græce scripta a S. Firmiliano, et latine reddita a S. Cypriano. Concluditur disputatio de sinceritate litterarum.

[Græce scripta epistola; num a Cypriano latine versa? Plerique affirmant;] Quoniam sincera nobis est S. Firmiliani epistola, restat ut paucis inquiramus quo primum idiomate scripta et a quo in latinum versa. Epistolam hanc, græce a Firmiliano Cæsareæ Cappadociæ episcopo conscriptam, atque etiam a Cypriano versam latine satis arguit stilus, etsi Firmiliani vocabulum latinam prodat originem. Ita Rigaltius [Opera S. Cypriani recognita per Joannem ep. Oxoniensem, pag. 217, not. 1. Bremæ 1690.] . Quo tendant posteriora verba, non bene video. Num forte vir eruditus vult innuere non absurdum omnino fore, si quis ex nomine conjiceret, Firmilianum latine scripsisse? Quod si hæc illi mens fuerit, nescio an vel unum repererit umquam inter litteratos sibi consentientem. Nec enim sufficit ut latini sermonis ignarus non fuerit auctor epistolæ, sed insuper Cypriano in scribendi arte haud multum impar. Denique potest quis habere originem latinam, nec latine loqui. Rigaltio cæterum consonat Maranus [Migne, tom. IV, col. 162 et seq.] : Hæc autem Firmiliani epistola, quæ latine reddita exstat inter Cyprianicas LXXV, sic Cypriani stylum redolet, ut non alium interpretem habuisse videatur. Fidus interpres græcæ linguæ ingenium nonnullis in locis retinuit, quorum aliquos exhibet. Similiter sentiunt Tillemontius [Mémoires, tom. IV, pag. 313.] aliique passim. Et certe propria illa facies, ex qua, judice Augustino, stilus S. Cypriani potest agnosci in litteris S. Firmiliani minime desideratur. Repugnant tamen haud pauci, inter quos Suyskenus decessor noster in Actis S. Cypriani ad diem XIV septembris. Non facile, inquit [Tom. IV Sept. pag. 306.] , mihi persuaderi patiar, dictam epistolam S. Cypriano interprete e græca latinam factam esse, ut nonnulli (imo plurimi) ex sola styli similutidine colligendum putarunt; quamquam enim sanctum antistitem in præsenti dissensione nonnumquam ex humana fragilitate durius de S. Stephano scripsisse fatendum sit, non opinor tamen eumdem operam suam impenderc voluisse, ut irati Firmiliani in eumdem S. Stephanum convicia latine reddita latius spargerentur. Hinc magis miror, id etiam Marano placuisse, cui sancti præsulis inter has ipsas contentiones lenitas tanta visa est, ut huic tribuendum sine dubio affirmet, quod de S. Stephani in rejiciendis Afrorum legatis severitate verbum nullum in litteris ad Jubaianum (hæ secundum nostram imo et Suyskeni ipsius [Ibid. pag. 298.] chronotaxim datæ ante concilium tertium adeoque ante legationem) et Pompeium, nec non in concilio Carthaginensi tertio, quæ omnia Firmiliani epistolæ præmittit, facere voluerit. Præterea non satis verisimile apparet, S. Cyprianum interpretem esse epistolæ, in qua tamquam ex hujus mente ac sententia negatur apostolorum temporibus hæreticos exstitisse, cum ipse in epistola ad Pompeium contrarium asseruisset, tantumque dixisset, postea etiam “acriores”, quam quos Apostoli damnarunt, prorupisse.

[55] [negat Suyskenus; cujus una] Duo itaque sunt, quæ Suyskenum moverunt: primum quod non facile crediderit, operam a Cypriano impensam, ut convicia Firmiliani in Stephanum latius spargerentur; alterum quod iste aperte neget apostotorum tempore hæreticos fuisse, non item alter. Respondebunt forte alii, Cyprianum convicia minime sparsisse latius, cum epistola ob sopitum, ingruente præsertim persecutione Valeriani, dissidium, in scriniis servata latuerit, nec etiam probari, hanc a Cypriano, latinitate donatam ideo, ut publici statim juris fieret; nec denique litteras Cæsariensis antistitis admodum differre ab epistola ad Pompeium, quod habet etiam Suyskenus. Firmilianus, inquit [Ibid. pag. 306.] , argumenta, a Cypriano in epistola ad Pompeium adversus S. Stephanum producta repetiit approbavitque, ac nonnulla præterea addidit, quæ in rem suam esse ipsi videbantur. Et Firmilianus ipse [Migne, tom. III, col. 1157.] : Nos vero ea quæ a vobis scripta sunt, quasi nostra propria suscepimus; nec in transcursu legimus, sed sæpe repetita memoriæ mandavimus. Neque obest utilitati salutari aut eadem retexere ad confirmandam veritatem, aut et quædam addere ad cumulandam probationem. Hinc scite observat Suyskenus [Ubi supra.] , Cyprianum Rogatiano litteras ad Firmilianum deferendas commisisse, in quibus vel suam adversus S. Stephanum epistolam ad Pompeium scriptam recitavit (notum est litteras has desiderari, si tamen datæ) vel certe simul cum illis transmisit; igitur quæ Cyprianus iratus effudit, natura Firmilianus iracundior et vehementior effutiit. Quid quod sanctissimo optimoque Carthaginensi præsuli tam injuriosa Firmiliani excandescentia (quam vertendo epistolam ipse pacatior non potuerat non percipere) oculos forte aperuerit, ut periculum perniciosæ dissensionis agnosceret, adeoque, ad tempus saltem, disputationi finem imponendam statueret?

[56] [et altera ratio expenduntur;] Alterum spectat ad hæreticos temporibus apostolorum, quos, judice Suyskeno, nullos fuisse affirmat Firmilianus, Cypriano contrarium asserente. Juverit utriusque verba sub oculos posuisse. Cyprianus ad Pompeium: Ut nemo, ait [Migne, tom. III, col. 1130 et seq.] , infamare Apostolos debeat, quasi illi hæreticorum baptismata probaverint, aut eis sine ecclesiæ baptismo communicaverint, quando talia de hæreticis apostoli scripserint (quæ inferius recitat ibidem sanctus Doctor), UT HOC CUM NONDUM HÆRETICÆ PESTES ACRIORES PRORUPISSENT; necdum etiam Marcion Ponticus de Ponto emersisset, cujus magister Cerdon sub Hygino tunc episcopo, qui in urbe nonus fuit, Romam venit… Quod si hæreses constat postmodum plures ac pejores extitisse etc. Non ergo negat sub apostolis hæreticos; sed, ut mihi quidem videtur, insinuat paucos fuisse, et certe postmodum plures et acriores pejoresque. Audiamus et Firmilianum [Ibid. col. 1158.] : Quantum ad id pertineat quod Stephanus dixit (id vero quomodo et quatenus dixerit, ex hujus litteris, quæ desiderantur, definiendum foret), quasi apostoli eos qui ab hæresi veniunt baptizari prohibuerint, et hoc custodiendum posteris tradiderint, plenissime vos respondistis, neminem tam stultum esse qui hoc credat apostolos tradidisse, quando etiam ipsas hæreses constet execrabiles ac detestandas postea extitisse, cum et Marcion et Cerdonis discipulus inveniatur sero post apostolos … sacrilegam adversus Deum traditionem induxisse; Apelles quoque, blasphemiæ ejus consentiens multa alia … veritati inimica addiderit; sed et Valentini et Basilidis tempus manifestum est, quod et ipsi post Apostolos et post longam ætatem … rebellaverint. Hactenus nihil, præter amplificationem et nonnullam exagerationem, a Cypriano plane diversum. Sed subdit: Cæteros autem hæreticos pravas suas sectas et inventiones perversas, prout quisque errore ductus est, POSTEA induxisse constat. Num illud postea necessario ad apostolos referendum? Nonne potius ad illos, qui post Marcionem, Valentinum, Basilidem prodiere? Equidem non video quid obstet, quominus sic accipiamus. Hoc autem posito, evanescit Suyskeni objectio. Sed demus ad Apostolos referri. An ideo versio abjudicanda Cypriano, quod ultra hujus sententiam Firmilianus hac unica phrasi progressus inveniatur? Statuant oculatiores; ast, dum clarior lux oriatur, non ausim adstipulare decessori nostro, cujus utique diligentiam, industriam, prudentiam in illustrandis S. Cypriani Actis nemo non magni fecerit.

[57] [Quid Missorius, Molkenbuhr etc.] Cæterum consequens est, ut illi omnes, qui propter dictionis vehementiam vel suspectas vel falsas habent ipsas S. Cypriani litteras de baptismo, multo potiori ratione contendant Firmiliani epistolam ab eo non fuisse latine redditam, atque indignabundi reclament contra eos, qui hoc vel suspicare ausi sint. Exemplo sit Missorius [Pag. 14.] : Ubinam extat græcum exemplar? nullibi … A quo fuit latine versa? Vertisse, inquiunt, Cyprianum arguit stylus. Arguat plane stylus, quem quispiam alter potuit æmulari; at finis, at prudentia, at pacis et unitatis amor non arguit. Quam apposite inverti potest illud Terentianum: Ex græcis malis fecit latinas pessimas. Quid namque caussæ fuit, cur græcas Firmiliani literas latine verteret? Cum satis abunde per se caussam suam copiose eleganterque dixisset etc. Post alia id genus exclamat [Pag. 18.] : En quo tandem evadit sollicita hæc criticorum ceteroquin doctissimorum animadversio, ut stylum salvent, sanctitatem et fidem inficiunt. Et Molkenbuhr [Pag. 4, item Migne, tom. III, col. 1363.] : Caveus, ait, Firmiliani epistola a Cypriano, cujus stylum plane sapit, latine, ut videtur versa est. Idem ex catholicis jam olim opinatus fuerat Cl. Pamelius. Ast 1° si epistola Firmiliani sæculo III jam innotuisset latina, quomodo fieri potuit, ut numquam ab aucthoribus sæculi III, IV et V fuerit citata? … 2° Si epistola stylum sapiat Cypriani; ergo prodit, primum sui originem fuisse latinam: nam Cyprianus fuit latinus. Quæ responsa quam levia sint, opus non est demonstrare. Addit [Pag. 5.] : Latinitas et stylus adeo (quod patebit relegenti) subsidet, ut sit S. Cypriano siu authore seu interprete prorsus indignus; quod, quantum mihi constat, solus protulit P. Marcellinus. Paulo ante dixerat: Admittamus eundem authorem, qui epistolas vulgo Cyprianicas fabricatus est composuisse quoque epistolam Firmilianicam, quia in utrisque stylus est omnino idem, nisi quod in Firmilianica seu ultima cunctas, quas vel scurra invenire potuerit, contumelias plenis buccis evomuerit contra S. Stephanum papam. Confer § num. 43 et seq.

[58] [Conclusio.] Scilicet viri illi, pro ardenti suo in catholicam ecclesiam et sanctam sedem affectu, putarunt utriusque tuendæ aptissimam esse methodum, si fontes, ex quibus adversarii sive hæretici sive increduli suas derivabant objectiones, exsiccari possent, demonstrando ficta vel falsa esse monumenta, quorum ope bellum isti prosequebantur. Laudanda utique voluntas; scopus viris catholicis doctisque dignissimus; ast rectis bonisque incedendum viis; secus non solum arma hostibus non eripueris, imo nova tradideris. Et re quidem vera si nobis licitum est conjecturis argutiisque convellere monumenta, quæ difficultatem nonnullam faciunt; idem concedendum erit adversariis ubi similibus utentes artibus libros sibi non placentes sacro canone expungunt, et veterum patrum scripta, traditionem apostolicam apprime stabilientia, prætendunt vel conficta, vel mutila vel interpolata. Eruditum quemque præ oculis habeat necesse est illud Quintiliani: Scribitur ad narrandum non ad probandum. Scilicet facta historica proferantur prout exidoneis habentur testimoniis; nec scriptor laboret an placitis suis prosint vel obsint; sed suus ante omnia veritati in narratione sit locus. Atque hoc est quod decessores nostri perpetuo quæsierunt, et nos pariter spectamus, ut certis atque cuique materiæ convenientibus propriisque rationibus vera a falsis prudenter secernamus. Quid non nuperis temporibus increduli moliti sunt adversus fidem historicam sacrarum Scripturarum? Quid non olim Magdeburgenses centuriatores contra fidem conciliorum et universam traditionem catholicam? Quia vero armis usi sunt haud propriis, ideo eorum conatus irriti ceciderunt, veritasque historica immota permansit. Putem itaque omnino deserendos Missorium et alios, tum quod argumenta, quibus nituntur, nec idonea nec solida sint; tum quod contra eos valeat axioma qui nimium probat; siquidem ex eorum ratiocinandi methodo non solum fides litterarum Firmiliani et nonnullarum S. Cypriani evertitur, sed et Eusebii, et Basilii et Hieronymi plura scripta apocryphis annumeranda forent, et eodem modo plurima alia facillime labefactari possent; ut actum esset de præclarissimis veritatis historicæ fontibus. Cæterum pauci, imo paucissimi sunt qui hujusmodi placitis subscripsisse reperiuntur. Certe omnes præfatorum scriptorum editores, puta Maurini, Vallarsius, Valesius, etc., inter genuina opera recensent, quæ Missorius et alii ejusdem sententiæ doctores arguunt seu falsitatis seu interpolationis.

§ X. Num S. Firmilianus ab ecclesiæ corpore umquam rescissus fuerit, et an particulari S. Stephani communione privatus? Certum est illum in ecclesiæ pace decessisse.

[Asserit Baronius S. Firmilianum a S. Stephano excommunicatum;] Admodum probabile est S. Firmilianum ab ecclesiæ pace numquam rescissum fuisse. Existimavit quidem Baronius Cæsariensem Præsulem a S. Stephano Romano pontifice revera excommunicatum, ast non eas attulit rationes, quæ sententiam satis probarent [Baronius annal, ad an. 258, num. XV, tom. III, pag. 52. Lucæ 1738. Item num. XLIII et seqq, pag. 59 et seqq.] . Unde Pagius [Ibid. ad an. Baronii 259, Pagii 256, num. XII, pag. 66.] : Non admittunt eruditi, quod scribit Baronius, Stephanum nempe Firmilianum cum coepiscopis excommunicasse. Sic quoque alter Pagius in Breviario [Tom. I, pag. 38.] . Distinguit scilicet Baronius S. Firmiliani causam a causa S. Cypriani; atque illum pronuntiat abstentum; non vero hunc. Putavit quidem Firmilianus, inquit [Ubi supra, pag. 60.] , ex Cypriani in Stephanum querelis, æque actum esse cum illo, ac secum factum fuerat ejusque collegis. Atqui non par erat utriusque causa. Nam illi (quos supponit Iconii convenisse hac tempestate) non tantum quod auctores fuissent obortæ contentionis, severiore digni animadversione videri poterant; sed et quod nulla habita ratione majorum, jam decretum contra antiquam consuetudinem calculo omnium firmiter obsignassent. Nempe Baronius in falso versatur supposito, cum et Iconiensem synodum tum cebratam habet, et ab hac legatos ad Stephanum missos. Utrumque omnino falsum. Conf. num. 7 et 37. Insuper Firmiliani testimonium partim recusat, partim admittit: ille enim diserte asserit Cyprianum et Afros non minus quam Orientales fuisse abstentos. Inducit namque Stephanum, pacem cum singulis vario discordiæ genere rumpentem; modo cum Orientalibus (quod nec vos latere confidimus), modo vobiscum qui in meridie estis. Reponit Baronius, Firmilianum motum querelis S. Cypriani ad ita sentiendum; Pagius, oratorum more rem amplificasse. Et P. Alexander [Tom. IV, pag. 94.] : Ea enim est iratorum hominum indoles, ut illatas sibi injurias, veras aut præsumptas, loquendo sive scribendo augeant ac majores prædicent quam revera sint, ut æmulis suis odium conflent et accersant invidiam. Unde Tragicus in Thyeste cecinit “Iratus nihil nisi monstra loquitur.” Non nihil hæsitat Cabassutius: Firmilianus, ait [Notitia ecclesiæ, pag. 67.] , graviter expostulat se a Stephano fuisse de communione ecclesiæ dejectum. Et potuit utique fieri, ut ipsum solum ad incutiendum aliis terrorem a cœtu fidelium sejunxerit, nihil tale ausus in Dionysium … vel in Cyprianum … veritus imminens periculum, si communionis exortes fierent tam multæ ecclesiæ, tantæque existimationis prælati. Fortassis etiam Firmilianus, iracundiæ abreptus œstu, Stephani comminationis, perinde ac si reipsa completa esset, quasi modum excedentis severitatem exagerat. Ipse tamen Cyprianus quamquam asperius de Stephano … queritatur, et Augustinus, qui tam sæpe tamque prolixe de his passim disputat, neque Eusebius ullatenus de excommunicatione sermonen habent. Hæc Cabassutius manifeste propendens in sententiam Baronio adversam.

[60] [sed perperam,] Hic enim ut Firmilianum excommunicatum cum Orientalibus dicat, nititur præ cæteris, ne dicam solo Eusebio, seu hisce S. Dionysii Alexandrini verbis, ab illo relatis [Hist. eccles, lib. VII, cap. V, pag. 252.] : Stephanus antea scripserat epistolam de Heleno, de Firmiliano, de omnibus episcopis, qui erant ex Cilicia et Cappadocia et Galatia et ex omnibus gentibus quæ erant finitimæ; quod neque cum illis quidem ob eam causam omnino communicare vellet: nam illi (inquit) hæreticos rebaptizant. Sic ex versione a Baronio adhibita [Annal. pag. 52.] . Sed aliter Henricus Valesius: Seque ob cam causam ab illorum communione discessurum, quod videtur græco magis consonum ὡς οὐδὲ ἐκείνοις κοινωσήσων, verbo nam κοινωσὴσων non præsens sed futurum tempus rectius indicatur. Consentit Pearsonius [Annales Cyprianici an. 256, num. V, pag. 54.] . Subdit Pagius: Neque enim Stephanus aut cum Afris aut cum Orientalibus pacem rupit, sed tantum minatus est se pacem cum iisdem rupturum, ut diserte testatur Dionysius Alexandrinus: sese … ab illorum communione discessurum, seu ut habet Pearsonius, neque cum illis communionem habiturum. Alias quoque addit Pagius ibidem rationes: Certe Stephanum ultra minas non processisse ex eo apparet, quod Dionysius Alexandrinus post ejus obitum ad Xystum papam iterum scripsit, ut ejus sententiam supra ea re flagitaret. Nam Dionysius in Afrorum et Orientalium sententiam magis propendebat. Sed de Dionysio alibi dicam latius. Et iterum Pagius ex Firmiliani epistola: Quod si Stephanus excommunicationis sententiam in eos protulisset, non utique “vario genere” pacem cum utrisque rupisset, sed uno eodemque modo, excommunicationis videlicet sententia, tam Afros quam Orientales percussisset, inquit Valesius in Notis ad citatum Eusebii locum. Juverit ex Valesio nonnulla adscripsisse. Post recitata Firmiliani verba de legatis Cypriani, quibus non solum pax et communio, sed et tectum et hospitium negatum, si fides Firmiliano, notat [Annotationes in lib. VII, pag. 141.] : Hæc rem quidem ipsam magnopere exaggerant. Sed nego in illis verbis ullum excommunicationis a Stephano prolatæ indicium reperiri (rem hic quoque, mihi videtur, Valesius paulisper exaggerat). Graviter quidem commotus est Stephanus et indigne tulit quod synodus Africana adversus receptam totius ecclesiæ consuetudinem hæreticos rebaptizandos esse statuisset, remque tanti ponderis et momenti, non consulto prius Romanæ urbis episcopo, decernere ausa esset, etc. Tillemontius [Mémoires, tom. IV, pag. 156 et 631. Conf. Coustantium de Stephani sententia, § VII, Migne, tom. III, col. 1269.] , non sine supercilio, carpit Baronium, non quod Firmilianum abstentum asserat, sed quod a lata censura eximat Cyprianum; cujus illi altera non apparet ratio nisi quod hunc cardinalis majoris observantiæ dignum habuerit, quam illum, licet Virum quoque in paucis præclarissimum. Atque hæc ex illis contra Baronii sententiam. Ad alia progrediamur.

[61] [ut testantur S. Augustinus,] Abstentos non fuisse docet pluribus in locis S. Augustinus, cujus sane judicium hac in quæstione, si non decretorium, saltem maximi ponderis nemo non existimaverit. Et primum quidem lib. V, cap. 25 de Baptismo [Migne, tom. XLII, col. 194.] : Stephanus autem etiam abstinendos putaverat, qui de suscipiendis hæreticis priscam consuetudinem convellere conarentur; iste (Cyprianus) autem quæstionis ipsius difficultate permotus, et sanctis charitatis visceribus largissime præditus, in unitate cum eis manendum qui diversa sentirent. Ita quamvis commotius, sed tamen fraterne indignaretur, vicit tamen pax Christi in cordibus corum, ut in tali disceptatione nullum inter eos malum schismatis oriretur. Commentatur in hæc verba P. Natalis Alexander hoc modo [Tom. IV, pag. 93.] : Atqui pax inter Stephanum et Cyprianum abrupta fuisset, si Cyprianum ipsique adhærentes episcopos anathemate confixisset Stephanus. Probabilius igitur est sanctum Cyprianum et ejus coepiscopos non fuisse excommunicatos a sancto Stephano. Ex quo nec Firmilianum cum Orientalibus suis reipsa fuisse a communione abstentum probatur. Nam S. Cyprianus cum Firmiliano semper communicavit, ad ipsum dedit epistolas, ad illum sua transmisit concilia. Porro cum illo non communicasset, si revera fuisset ab ecclesiastica unitate præcisus: id enim quid fuisset aliud quam a communione apostolicæ sedis et Stephani discedere, quam pacem cum eo rumpere, quam dividere unitatem? Nec dici potest S. Cyprianum quidem excommunicatum non fuisse; sed Firmilianum fuisse a communione revera præcisum. Nam una erat causa Firmiliani et Cypriani; uterque rebaptizandos censebat hæreticos, pari uterque ardore, pari animi contentione, pari pertinacia, pari in Stephanum commotione sententiam suam propugnabat: non est igitur verisimile quod Firmilianum communione privaverit Stephanus cum Orientalibus suis, et Cyprianum cum Africanis pace et communione frui permiserit. Confirmatur. Sanctus Augustinus, qui sæpe tradit Orientales episcopos Cypriano in causa iterandi baptismi consensisse, nusquam vel leviter innuit, ipsos ab ecclesia fuisse præcisos; quod tamen contra Donatistas splendidum ac robustum fuisset argumentum. Hactenus P. Alexander. En alterum locum S. Augustini haud minus perspicuum, in libro de unico baptismo contra Petilianum [Migne, tom. XLIII, in col. 607.] : Cum ergo Stephanus (quem ipse Petilianus inter eos commemorat qui Romanæ ecclesiæ episcopatum illibatum gesserunt) non solum non rebaptizaret hæreticos, verum etiam hoc facientes vel ut fieret decernentes, excommunicandos esse censeret, sicut aliorum episcoporum et ipsius Cypriani litteræ ostendunt, (quid ad hoc Missorius eique adhærentes?) tamen cum eo Cyprianus in unitatis pace permansit. Animadvertit Thomassinus [Dissertatio in synodos de baptismo hæreticorum § XXX, Migne, tom. III, col. 1235.] : Excommunicandos censebat, non excommunicabat. Deinde si Cyprianus in pace permansit, quidni et alii, quorum plane par erat conditio. Forte ex loco isto Baronius excipiendum duxit Cyprianum, cui cum addat Afros, cur non etiam Orientales et Firmilianum, cujus procul dubio epistolam Stephanus non vidit nec novit? Conf. num. 55. Plura alia ex S. Augustino in confirmationem congerere facile esset; ast supervacaneum duco, quod in obviis de hac contentione tractatibus reperiantur. Vide, si libet, Thomassinum loc. cit.; item Coustantium [De Stephani papæ sententia, Migne, tom. III, col. 1268 et seqq.] , Suyskenum [Acta S. Cypriani, tom. IV Sept. pag. 309 et seqq.] aliosque.

[62] [(nequidquam contradicente Tillemontio)] Tillemontius [Mémoires, tom. IV, pag. 150 et seqq.] ex his similibusque S. Augustini verbis, effici ait, Cyprianum non rupisse cum Stephano, sed non item hunc cum illo; ita ut Stephanus vere quidem Cyprianum aliosque excommunicasset, sed nec is, nec qui cum eo idem sentiebant, sese ab aliorum communione separassent, adeoque permanserint in pace cum illo, qui pacem ruptam denuntiabat. Itaque pax ex parte Cypriani, bellum ex parte Stephani. Hic repellebat, alter nolebat repelli. Quare Suyskenus sapienter et satis acute: Mirabilis enim vero, inquit [Tom. IV Sept. pag. 310.] , hæc est catholica pax et communio, ubi alter ab altero per excommunicationem se separat. Certe hæc ignota fuit S. Augustino, qui, lib. V de Baptismo cap. XVII, concedit quidem, posse bonos erga malos habere pacem, sed tenere non posse cum iis, qui eam ruperunt. Agit ibidem sanctus doctor de eadem hac controversia, paceque nihilominus servata, et sic loquitur: “Vidit et sensit (Cyprianus) etiam diversa sentientes, posse salva caritate sentire; neque enim cum malis tenere se diceret divinam concordiam et Dominicam pacem; bonus quippe habere erga malos pacem potest; tenere autem cum eis non potest, quam ipsi non tenent. “Et quid tandem aliud est” tenere pacem “cum aliquo, quam” cum eo in pace permanere, “quam” cum illo in catholicæ unitatis communione persistere,” quod S. Cyprianum cum S. Stephano fecisse, supra diserte asserit Augustinus? (Conf. n. 66 et seqq.) Hæc utique propius ad S. Cyprianum pertinent, attamen cur Firmiliano, cujus par omnino causa, applicari probabiliter non valeant, equidem non plane perspicio, cum ex hujus epistola, quantumvis amara atque acerba, idem unitatis ac pacis amor, qui in litteris S. Cypriani, eluceat; et, omnium consensu, utriusque tam acerba indignatio inde præcipue ortum haberet, quod eos a sua communione separandos, ni ad saniorem redirent doctrinam, significaret. Conf. n. 68.

[63] [aliique] Nec solus Augustinus docet Stephanum ultra minas non processisse, sed et ex aliis efficitur. Auctor anonymus libri de Rebaptismate [Migne, tom. III, col. 1183 – 1204.] nuspiam meminit latæ censuræ. Librum hunc Tillemontius, ceillierus, Gallandius censent scriptum non solum vivente adhuc Cypriano, sed et contra ipsummet episcopum Carthaginiensem, ut est in Prologomenis [Ibid. col. 1179.] . Sanctus vero Hieronymus in Dialogo adversus Luciferianos: Verum, ait [Martianay, tom. IV col. 304.] , si voluerint … ea proferre, quæ B. Cyprianus ob hæreticos rebaptizandos in epistolis suis reliquit; sciant illum hæc non cum anathemate eorum, qui se sequi noluerant, edidisse siquidem in communione eorum permansit, qui sententiæ suæ contraierant. Forte ad hunc Hieronymi locum respexit Facundus, Hermianensis episcopus, ubi contra Mocianum scripsit [Migne, Patrol. lat. tom. LXVII, col. 864.] : Beatus quoque Stephanus præsul apostolicæ sedis cum sanctum Cyprianum atque alios Afros episcopos de baptizandis omnibus hæreticis decrevisse cognosceret, quamvis, ut dictum est, nullo interposito anathemate neque adversus ulla concilii generalis antiquiora decreta aut conniventes hæreticis talem sententiam protulissent, continuo tamen ei denuntiavit. quod si hoc auderent, ab ecclesia pellerentur. Hæc ut rite intelligantur notandum est, Facundum, antea de re catholica bene meritum [Conf. Baron. ad an. 547, num. 34 et seq. num. 41 et seqq.] , ob pertinacem trium Capitulorum, quæ synodus æcumenica quinta damnarat, defensionem, exilio mulctatum, inter schismaticos militare cœpisse, ubi, ut habet Gallandius [Ubi supra, col: 523.] , et librum scripsit contra Mocianum vel Mutianum Scho lasticum, qui Africanos antistites jure optimo redarguerat, propterea quod trium Capitulorum causa se a Vigilio papa et ab ecclesia post illius “Judicatum” segregarant. Id quoque in mentem revocandum, ante definitionem præfatæ synodi V, plurimis, imo et ipsi Vigilio, (ut ex Constituto liquet) hanc fuisse persuasionem, non facile posse damnari sive personas sive scripta Theodori Mopsuesteni, Theodoriti Cyri, et Ibæ (auctores erant hi Capitulorum), absque injuria concilii Chalcedonensis [Vide Natalem Alexandrum, tom. V, pag. 351.] . His prænotatis nemo non videt quam apposite ad præfatum locum Coustantius [Migne, tom. III, col. 1270.] : Ita loquens Facundus, nihil opinor, clarius afferre potuit, quo rebaptizantibus hæreticos tantum a Stephano intentas esse doceret excommunicationis minas. Et re quidem vera illos pellendos fuisse dicit, si interposito anathemate, etc. sententiam protulissent; atqui non fuit interpositum anathema.

[64] [Mansii objectiones] Ex hisce omnibus probabile est, ut communiter censent etiam eruditi, Stephanum baptizantibus hæreticos venientes ad ecclesiam minas intentasse, non autem excommunicationem. Sunt tamen, qui aliter statuant. Præter Tillemontium, de quo supra, habemus Joannem Dominicum Mansi, cujus sententiam, ut instar aliorum sit, paulo explicatius adscribimus. Hic itaque in Animadversionibus in P. Alexandri historiam, proponit [Tom. IV, pag. 95. Venetiis 1778.] : Probabilius est sanctum Cyprianum, Firmilianum, etc. fuisse a Stephano Romano pontifice excommunicatos. Probat autem hoc modo: Tam aperte Firmilianus scribit ad sanctum Cyprianum, Stephanum papam pacem rupisse, ac proinde eos sua communione privasse, ut non dubitandum videatur, tandem post minas in eos excommunicationis sententiam pronunciasse. (Minas ergo admittit Mansius intentas prius; sed secutam addit postea sententiam; quod an demonstret, judicent eruditi.) “In cæteris,” ait, “quoque multis provinciis multa pro locorum et nominum diversitate variantur, nec tamen propter hoc ab ecclesiæ catholicæ pace atque unitate discessum est. Quod nunc Stephanus ausus est facere, rumpens adversus vos pacem, quam semper antecessores ejus vobiscum et amore et honore mutuo custodierunt” [Migne, tom. III, col. 1159.] . Conqueritur igitur Firmilianus tum Stephanum a pace et unitate Cyprianum aliosque separasse, quod antea propter alias varietates ipsius antecessores non præstiterant, ac proinde aperte affirmat excommunicatione fuisse a romana ecclesia abscissos. Futilis autem omnino ea videtur Natalis responsio (quæ etiam Baronii, Valesii, etc. est), qua dicit Firmilianum comminatoriam excommunicationem iisdem descripsisse characteribus, ac si lata revera fuisset, quia animo in Stephanum subirato calamum sumpsit. Futilis, inquam, omnino mihi est hujusmodi responsio, quia statim convinceretur, Firmilianum omnes christiane vivendi honestatisque regulas oblitum fuisse, si ut in Stephanum odium conflaret, in re tam gravi mentitus esset, ac quod Stephanus tantum minitabatur, jam actum dixisset et injuriam jam ut irrogatam scripsisset… Et quidem quis, quæso, putaret, quod si Stephanus intra solas minas hæsisset, illum proditori Judæ comparasset, et insolentiæ, improbitatis, stultitiæ, etc. insimulasset? Hæ profecto voces illius sunt, qui vulnus acceptum impatienter ferens, in illum qui mortale vulnus inflexit, excandescit, etc. Quidni spuriam declaret totam epistolam? Certe ita statuere Missorius aliique ex eodem argumento. Dicta sua confirmari ait Mansius testimonio Dionysii Alexandrini, cujus verba recitat ex versione Baronii (vide num. 60): Quod neque cum illis quidem ob eam causam communicare vellet. Unde: Cum vero Cyprianus eodem laboraret errore ac ii episcopi de quibus loquitur Dionysius, sicut dicit cum Firmiliano, etc. communionem eam ob causam Stephanum rupisse, nulla est ratio dicendi eamdem cum Cypriano servasse. Epistolam Dionysii examinavimus supra § V.

[65] [expenduntur.] Duobus hisce tantum nititur testimoniis Mansius; cum autem videret vir sincerus alia insuper a P. Alexandro prolata; subjungendum ducit: Non modicam nihilominus, fateor, ingerunt difficultatem ea PP. loca, quæ refert Natalis, (et nos partim retulimus, aliis præterea additis) quibus in hoc dissidio unitatem ac communionem servatam asserant ac proinde S. Cyprianum “in communione eorum permansisse, qui sententiæ suæ contrairent” ut scripsit S. Hieronymus… Si hæc conciliare velimus cum iis, quæ ex Firmiliano observavimus, qui revera unitatem pacemque discissam inter Stephanum ac rebaptizantes aperte fatetur, cui et Dionysius Alexandrinus suffragatur, oportet dicere excommunicationem a Stephano latam, ab eodem vel Xysto ejus successore sublatam fuisse. Quæ mera conjectura est, nullis nixa disertis testimoniis, ut excogitata videatur ad usum sententiæ Mansianæ. Unum tamen est, quod utique, si novisset, a Mansio non fuisset prætermissum, utpote ejus opinioni imprimis favens; quare illud ego adscribam. Scilicet Libellus Synodicus, de quo diximus num. 15, recenset concilium Romanum sub S. Stephano celebratum, et quidem his plane verbis [Migne, tom. III, col. 1011.] : Synodus divina et sacra provincialis, Romæ collecta a Stephano, sancto martyre et papa; quæ eos, qui in Africana synodo sine ratione concesserant eos rebaptizari qui ex quacumque hæresi ad catholicam accederent ecclesiam, abdicavit. ἀπωκηρύξασα τους ἐπικεχειρήκοτας ἀναβαπτίζειν κ. τ. λ. Liquet hic latam aperte significari censuram. Certe si inconcussa foret Libelli auctoritas, res confecta esset; at, ut vidimus, hujus solius testimonium, non sufficit, eruditorum judicio, ut celebratum asseramus concilium, cujus alibi nulla mentio. Scripsit quidem Fabricius [Biblioth. græc. tom. XII, pag. 567. Harles.] : Romanum concilium Stephani papæ adversus rebaptizantes, cujus meminit Cyprianus Epist. 74, ad Pompeium, Eusebius, lib. VII, 3; Vincentius Lirinensis et Synodicon Vetus, (id est libellus noster,). Confer Baluzium. Subdit vero Harlesius: Sed Walchius … concilium Stephani Romanum plane fictitium esse, atque Baluzium … Harduinum … et Fabricium male interpretatos esse narrationem Cypriani, Eusebii ac Vinc. Lirinensis uberius demonstrat. Hanc quoque synodum recensent Benedictini sub anno 256, et quidem mediam inter concilium sub Cypriano Carthaginense II et III [Art de vérif. les dates p. 171.] de qua hæc tradunt: S. Stephanus renuit communicare cum legatis S. Cypriani, et condemnat definitionem duorum præcedentium conciliorum, (itaque post secundum missos legatos existimant, perperam quidem nostra opinione), declarans baptismum ab hæreticis collatum valere. Quæ ex præpostera Cypriani et Eusebii atque Lirinensis interpretatione desumpta sint oportet; certe unde alias venirent ignoro. Nihil utique tale in Libello.

[66] [Potest quis a communione separari, quin ab ecclesiæ corpore rescindatur,] Ex dictis hoc paragrapho videtur omnes, quos hactenus laudavimus, opinatos esse, Stephanum Cypriano et Firmiliano saltem minatum excommunicationem qua ab ecclesiæ pace seu unitate rescinderentur; hancque veterum quoque, puta Augustini etc. fuisse sententiam, ex illorum supra recitatis testimoniis non apparet dubitandum. Est tamen aliud, quod sive solvendæ sive elucidandæ quæstioni proponamus, subtimidi quidem, cum a trita recedendum sit via. Judicet æquus lector. Scilicet etiamsi daretur S. Stephanum ultra minas processisse atque reapse sua communione privasse S. Firmilianum cum Orientalibus sicut et S. Cyprianum cum Afris; nondum sequeretur tam unos quam alios ab ecclesiæ corpore separatos vel unitatis exortes fuisse. Duplex namque distingui potest abstentio seu communionis privatio. Altera veram constituit excommunicationem et ab ecclesiæ corpore rescissionem; altera solum interrumpit mutuum inter ecclesias vel etiam personas commercium, neque anathemati est æquiparanda. Non desunt hujusmodi distinctionis vestigia in antiquitate ecclesiastica. Dum sæculo secundo agitabatur quæstio de Paschatis celebratione, S. Victor papa I Asiaticos, inquit Dumesnilius [Doctrina et disciplina ecclesiæ. tom. I, pag. 215.] , sua communione privat, sed excommunicationis anathema non intorsit; quæ duo valde diversa sunt apud antiquos. Hinc, ut refert S. Epiphanius, Orientales ab Occidentalibus divulsi pacificas a se invicem litteras nullas accipiebant. Subjicio locum S. Epiphanii [Hæresi 70. Migne, Patrol. græca, tom. XLII, col. 555.] . Nec illud eruditis hominibus ignotum est, quam sæpe diversis temporibus de illius (Paschatis) celebratione varii ecclesiasticæ disciplinæ tumultus ac contentiones obortæ sint, præsertim Polycarpi ac Victoris ætate, cum Orientales ab Occidentalibus divulsi pacificas a se invicem litteras nullas acciperent.

[67] [ut constat ex historia dissensionis de celebratione Paschatis, sub Victore papa I,] Unde etiam Benedictus Palma [Prælectiones, tom. I, pag. 105.] : Illud tantummodo tum ex controversiæ ipsius fervore tum ex Epiphanii in hæresii 70 testimonio certum videtur, ob hanc causam talem indignationem inter Orientales et Occidentales fuisse “ut pacificas a se invicem nullas acciperent.” Et paulo inferius [Pag. 109.] : Addendum est Victorem … tantummodo pacificas litteras Asianis ad aliquod tempus, quod tamen diuturnum non fuit, denegasse. Et distinctius Cajetanus Moroni [Dizionario voce Scommunica, tom. LXII, pag. 213.] : Victor papa I Quartadecimanos excommunicavit seu Asiaticos privavit sua communione particulari, interrumpendo cum eis commercium litterarum apostolicarum, quæ pacificæ dicuntur, paratusque erat illos a corpore ecclesiæ rescindere, in quo præcipue consistebat excommunicatio, sed deprecantibus episcopis et S. Irenæo ultra minas non processit; quinimo videtur illos in sua communione recepisse. Erat ergo quoddam minoris excommunicationis genus, ut notat P. Natalis Alexander [Hist. eccles. sæc. V, part. II, diss. 20, tom. V, pag. 260.] , qua nec ab ecclesiæ corpore segregati, nec extra salutis statum positi erant, sed honoribus nonnullis dumtaxat et appendicibus ecclesiasticæ communionis privati, nimirum epistolis formatis aliisque hujusmodi. Proderit observasse ex Binghamo [Origines sive antiquitates ecclesiasticæ, tom. I, pag. 106 et seq. Halæ 1724.] , istas litteras diversi fuisse generis pro diversa occasione vel hominum conditione, qui eas accipiebant. Generatim ad tres classes referebantur: erant enim vel “epistolæ commendatoriæ” vel “communicatoriæ” vel “dimissoriæ.” Primæ classis epistolæ … illustrioris conditionis vel etiam hujusmodi hominibus dabantur, quorum existimatio in quæstionem fuerat vocata, vel clericis quibus in exteras regiones proficiscendum erat. Secundi generis epistolæ omnibus iis impertiebantur, qui in communione ecclesiæ erant, pacemque cum ea colebant, unde etiam “pacificæ” et “ecclesiasticæ” et interdum “canonicæ” dicebantur. Tertium genus solis clericis dabatur, quando ex diœcesi sua in aliam … concedebant; id quod pace episcopi sui eos facere testabantur; unde “dimissoriæ” et similiter interdum “pacificæ” vocabantur. Has universas generali nomine “formatas” appellabant, quod peculiari forma, singularibus signis et characteribus scripta erant.

[68] [item ex gestis in causa S. Joan. Chrysostomi sub Innocentio I.] Dicta de minori illa seu particulari vel partiali excommunicatione confirmantur ex actis sub S. Innocentio I in causa S. Joannis Chrysostomi. Notandum, ait P. Natalis Alexander [Ubi supra, pag. 139.] , tunc communionem Orientalis ecclesiæ cum Occidentali suspensam potius fuisse quam abruptam, nec ad schisma negotium illud processisse, sed solum formatarum litterarum fuisse interruptum commercium; idque probatum censet vir eruditus præcipue, quod sola missione legatorum et formatarum litterarum, redintegrata communio fuerit Orientales inter et Occidentales, ut colligitur ex epistolis S. Innocentii, quarum partes recitat P. Alexander; nos easdem subjicimus ex emendatiore ejusdem pontificis editione. Epistola XXI ad Acacium Berœæ episcopum, sic habet [Migne, Patrol. lat. tom. XX, col. 544.] : Unde has (litteras) ad præstantissimum fratrem et coepiscopum nostrum Alexandrum (Antiochenum) reddendas tuæ transmisimus unanimitati. Videlicet ut si omnes inimicitiæ, omnis æmulatio tam de nomine sancti Joannis mirandi episcopi, quam de omnibus ejusdem communionis participibus, a tua animositate discessit, has nostræ societatis recipias litteras, frater charissime. Notat autem Coustantius [Ibid. col. 542, not. e.] : Hunc Acacium inter Joannis Chrysostomi hostes ac præcipuos tragediæ adversus eumdem excitatæ actores Palladius primum recensere solet. Quam ob causam ut ab Innocentio suspenderetur meruerat: quod ita intelligendum est, ut esset Innocentii cum ipso SUSPENSA COMMUNIO, NON UT ILLI MUNERE SUO INTERDIXERIT; non ergo ab ecclesiæ corpore separatus erat, nec anathemate perculsus nec ipse nec reliqui præfatæ tragœdiæ actores. Idem efficitur ex epistola XIX ad laudatum Alexandrum Antiochenum, ubi hæc leguntur [Ibidem.] : Scripta autem Acacii episcopi, quoniam cum vestris sunt porrecta, suscepimus, ne per vestram injuriam ille, qui a nobis suspensus (sensu quo dixi supra ex Coustantio) fuerat, repudiaretur; et tamen satis abunde in actis statuimus, sicuti dignanter relegere procurabis, quid in ejus persona debeat custodiri; ut si per omnia vestris consiliis actibusque tam sanctis se rogaverit esse communem, præstetur seni (Acacio) favore vestro nostroque judicio COMMUNIONIS ATQUE LITTERARUM A NOBIS GRATIA PROROGATA. His similia ex aliis epistolis de eodem argumento (quas vide in Patrologia l. c.) colliguntur. Unde P. Alexander, recte mea opinione concludit: Solam igitur commercii, legatorum, apostolicarum formatarumque suspensionem dissensio illa adjunctam habuit, non anathematis inflictionem. Hinc Occidentales toto dissensionis illius tempore cum iis communionem fovebant, qui Orientalibus erant communione conjuncti, atque ita mediate cum ipsis communicabant Orientalibus. Hinc Theophili, Arsacii (hic in locum S. Chrysostomi sede pulsi suffectus fuerat) aliorumque nomina ex sacris dypticis expungi non jussit sedes apostolica. Tum addit: Ista tamen communionis suspensio et partialis (ut ita loquar) excommunicatio non leve erat malum, viris præsertim, quales erant S. Cyprianus et S. Firmilianus, unitatis amantes atque studiosi; ut exinde intelligeretur eorum tanta, quam vidimus, commotio, etiamsi particulari S. Stephani communione tantummodo privati censerentur. Conf. num. 61.

[69] [Num forte idem obtinuit in quæstione de baptismate sub Stephano papa?] Certe diligenter consideranti, quæ illa tempestate gesta reperiuntur, indicia occurrent minoris illius excommunicationis; ut obtinere videatur, quod supra notabamus ex Moronio de Quartadecimanis tempore S. Victoris papæ I; nempe Firmilianum et Cyprianum cum suis a S. Stephano communione sua particulari fuisse privandos vel privatos, interrumpendo mutuum commercium sive litterarum sive legatorum (hos recusatos diserte constat ex Firmiliani litteris); non vero illos a corpore ecclesiæ rescindendo. Nec ullibi etiam traditur præsules sive Orientales sive Afros munere suo interdictos, vel nomina ex sacris dypticis expuncta etc. Hoc modo dissidium de baptismate, quod tam ex dictis quam dicendis constat, non ad fidem ex mente obsistentium, sed ad disciplinam spectasse, longe minus habuisset periculum, nec ullam adversariis præberet materiam ut Romani pontificis supremam impugnent auctoritatem. Atque hæc inpræsentiarum sufficiant; forte alias occasio erit explicatius de eodem dicendi argumento. Obesse videtur isti sententiæ (fateor) S. Augustinus, qui sane non tantum laborasset ut S. Cyprianum a pace ecclesiæ numquam separatum ostenderet, si existimasset a S. Stephano minorem vel partialem excommunicationem solum fuisse intentam. Attamen si verba ejus sicut et aliorum (Firmiliano forte excepto) in commentario nostro passim recitata, attente expendantur, videntur mihi de illa posse intelligi.

[70] [In ecclesiæ pace decessit S. Firmilianus.] Sed si probabile tantum est, Firmilianum non fuisse abstentum; certum est in unitate decessisse, sive quod numquam ab ea rescissus fuerit (ut nobis verisimilius apparet) sive quod ad saniora redierit; sive denique quod suspensam non vero abruptam voluerit papa communionem, sensu quo mox diximus [Conf. Acta SS. tom I Augusti, pag. 53* et seq. In Patriarchis CPtanis] . Fidere licet Baronio, qui Firmilianum non solum acerrime perstringit ob injurias in Stephanum prolatas, sed etiam quod a parte Quartadecimanorum steterit, idque infert ex epistola ubi Firmilianus, inquit [Ad. an. 258, XLVI, pag. 60.] , Romanam ecclesiam calumniatus est, quod non omnia observaret quæ ab origine fuissent ab apostolis tradita, nempe quod diversa die celebraret Pascha ab ea quæ instituta fuerat ab apostolis; quis non videat ipsum stetisse a parte Quartadecimanorum? Cæterum nemo quod sciam, alius hanc notam Firmiliano inussit. Et sane verba Cæsariensis Episcopi benigniori sensu possunt interpretari. Ut ut est, paulo infra Baronius asserit [Ibid. num. seq.] nullam suspicionem obrepere posse, eum in schismate atque excommunicatione perseverasse sicque pariter decessisse. Tum addit: Illud est ejus orthodoxiæ exploratissimum testimonium, etsi alia deessent, quod in catholicorum episcoporum celebri illo Antiocheno conventu ipse cum aliis adversus Paulum Samosatensem sederit. Insuper in synodica epistola alterius concilii, item Antiochiæ, contra eumdem Paulum adunati, Firmilianus, tunc defunctus, dicitur beatæ recordationis vir. Quod si excommunicatus decessisset, sane nec tali appellatione dignus fuisset, nec ecclesia græca in menologio ejus memoriam celebrasset [Conf. Pagium, ad an. Baronii 259, num. XII.] . Unde iterum Baronius: Quem postea ad meliorem frugem redditum et communioni catholicæ restitutum, ac in ecclesiæ pace pie sancteque defunctum Græci colunt ac venerantur. De ejus die natali dicemus alibi.

§ XI. Non videtur S. Firmilianus sententiam suam de hæreticorum baptismo retractasse. Num illi adhæserit S. Dionysius Alexandrinus, ut diserte tradit S. Hieronymus.

[An errorem suum revocaverit S. Firmilianus. Affirmant plures;] Manet alia quæstio: An ergo S. Firmilianus, quem ex dictis certum est in ecclesiæ pace defunctum, sententiam revocavit? De S. Cypriano certe ignoravit S. Augustinus; correxisse autem istam sententiam non invenitur, ut pluries repetit. Vide Acta S. Cypriani § 44 [Tom. IV Sept. pag. 312.] . Contrarium tenet S. Hieronymus de Afris; sic enim habet in Dialogo adversus Luciferianos [Num. 23. Migne, tom. XXIII, col. 177.] : Conatus est beatus Cyprianus contritos lacus fugere nec bibere de aqua aliena; et idcirco hæreticorum baptisma reprobans, ad Stephanum … super hac re Africanam synodum direxit, sed conatus ejus frustra fuit. Denique illi ipsi episcopi, qui rebaptizandos hæreticos cum eo statuerant, ad antiquam consuetudinem revoluti, novum emisere decretum. Quæ sane obvio sensu significant episcopos, qui in Africana synodo cum Cypriano senserant, novo emisso decreto resipuisse, atque ita etiam S. Cyprianum nullus dubitat Suyskenus, quamvis id diserte de eo non dicat S. Hieronymus [Tomo IV Sept. pag. 312.] . Certum est, S. Augustino novum decretum non fuisse notum: nam ubi quærit, an Cyprianus cum concilio provinciæ suæ, universi orbis auctoritati, patefacta veritate, cesserit, ait [Lib. II de Baptismo contra Donatistas, cap. 4. Migne, tom. XLIII, col. 129.] : Fortasse factum est; sed nescimus. Neque enim omnia, quæ illo tempore inter episcopos gesta sunt, memoriæ litterisque mandari potuerunt, aut omnia quæ mandata sunt novimus. Propterea dubitat Tillemontius [mémoires, tom. IV, pag. 161.] , an S. Hieronymus non respexerit ad concilium Arelatense an. 314 celebratum in Cæciliani Carthaginensis et Donatistarum causa [Fabricius Bibliotheca Græca, tom. XII, pag. 572.] , cui sane plurimi interfuere episcopi Africani, non quidem illi ipsi, qui cum S. Cypriano statuerant, sed earumdem sedium antistites. Nec prorsus absurda conjectura. Reponit Suyskenus loc. cit. inter alia [Pag. 314.] : Quidni potuit ad S. Hieronymi ac venerabilis Bedæ manus pervenire, quod S. Augustinus non repererat? An autem Beda Hieronymo prorsus consentiat, ut putavit decessor noster, judicet lector ex illius verbis: Qui (Cyprianus), inquit [Lib. variarum quæstionum Quæst. 5. Migne, tom. XCIII, col. 458.] , cum suis coepiscopis, qui erant in Africa, rebaptizandos esse hæreticos, contra morem ecclesiæ statuit; sed … mox corrigi meruit, atque ad universalem sanctæ ecclesiæ normam spiritualium virorum institutione reduci. Itaque resipuisse tradit, decreti non meminit. Præterea quæstiones variæ inter opera Bedæ dubia et spuria censentur. Est ergo sententia Suyskeni, S. Cyprianum cum Afris errorem revocasse, non quidem vivente Stephano, ut vult Baronius, sed sub Xysto, Stephani successore [Acta S. Cypriani, pag. 313.] . Quod si revera ita se habeat, nonne verisimile est, idem fecisse S. Firmilianum cum Orientalibus? Quod cæterum diserte testatur apud S. Augustinum Cresconius: Majores autem vestri (Cresconii), quibus tale testimonium perhibuisti, “quod ab Orientalium propterea communione discreti sunt, quia illi judicium suum resciderunt, quo eis placuerat de ista baptismi quæstione Cypriano atque illi Africano concilio consentiri oportere” contra Cyprianum fecerunt. Hæc Augustinus [Contra Cresconium, lib. III, cap. 2. Migne, tom. XLIII, col. 496 et seq.] . Ecce hic, exclamat Suyskenus [Pag. 312.] , ipse Cresconius, quamvis hæreticorum baptisma pertinaciter rejiceret, ideoque tum S. Cypriani, tum Orientalium episcoporum auctoritate gloriaretur, non potuit tamen posteriorum palinodiam non confiteri. Nec tamen hoc testimonium Augustino visum est dirimens, ut ex ejus responso apparet: Proinde, ait, si omnino jam credendum sit, quinquaginta episcopis Orientalium (forte Iconii congregatis, conf. num. 5), quod septuaginta Afris vel aliquanto etiam pluribus, contra tot millia episcoporum, quibus hic error toto orbe displicuit; cur non potius etiam ipsos paucos Orientales suum judicium CORREXISSE dicamus, non, ut tu loqueris, RESCIDISSE? Scilicet correxisse eo sensu ex mente Augustini, ut disputationi supersederint, non tamen sententiam revocarint seu resciderint.

[72] [negant alii,] Ita Augustinum intellexit P. Alexander (nec ei contradicit Mansius), cum singulari propositione statuat [Tomo IV, pag. 96.] , Firmilianum aliosque Orientales errorem suum … non deposuisse Dionysii Alexandrini tempore defuncti anno 264 vel sequenti [Tillemont. Mémoires, tom. IV, pag. 285.] . Propositio est contra Baronium, qui perperam ad rebaptizantes retulit, quæ scribit Dionysius de pacata Novatianorum dissensione [Conf. Acta S. Cypriani, pag. 313.] ; hic autem, inquit P. Alexander, ad Xistum Stephani successorem scribens, iis qui collatum ab hæreticis baptisma irritum censebant, aperte suffragatur. Illam itaque sententiam non deposuerant Orientales. Quomodo enim isti opinioni propter auctoritatem “maximorum” (ut ait) “conciliorum” assensus fuisset … si illi ipsi antistites, qui his conciliis adfuerant, decreta sua … jam tum rescidissent? Ita ille; sed de Dionysio infra latius. Pro sententia sua deinde adducit P. Alexander S. Basilium, qui in epistola I canonica ad Amphilochium testatur [Migne, patrologia græca, tom. XXXII, col. 663 et seqq.] , Firmilianum in ea fuisse sententia, ut Catharos seu Novatianos, Encratitas, Marcionistarum germen, Hydroparastatas, Encratitarum genus sicut et sequentes [Conf. Pluquet dictionnaire des heresies. Migne Encyclopedie.] , Apoctatitas repabtizandos censeret. Subdit verba Basilii ex canone I desumpta: Antiquis visum est, Cypriano dico et nostro Firmiliano, hos omnes uni calculo subjicere, Catharos et Encratitas et Hydroparastatas, propterea quod principium quidem separationis per schisma factum fuerat; qui autem se ab ecclesia separaverant, non habebant amplius in se gratiam Spiritus sancti. Ita ex versione apud Migne [Col. 667.] ; paulo aliter P. Alexander. Atque hæc ipsissima causa est, ob quam Cyprianus et Firmilianus negant baptisma non solum hæreticorum, sed etiam schismaticorum non valere.

[73] [nixi canonicis S. Basilii;] Cæterum multa hoc primo canone (qui satis prolixus est) continentur; unde varia varii commentantur, ut videre est in Annotationibus ad præfatam epistolam. Id porro extra dubium, hæreticorum, qui scilicet penitus resecti sunt et in ipsa fide alienati [Col. 666.] , sancto doctori baptisma irritum esse, adeoque tingendos cum ad ecclesiam veniunt. Unde in eodem canone semel et iterum reprehendit S. Dionysium Alexandrinum quod Pepuzinorum, id est Montanistarum baptismum rati haberet; et in secunda canonica ad eumdem Amphilochium canone XLVII [Ibid. col. 730.] , de Encratitis, Saccophoris, Apotactitis ait: Nos una ratione tales rebaptizamus. Vide Annotationem Maurinorum in hunc canonem, ubi observant, vulgarem Basilii textum emendandum, ut canon iste priori concordet, quoad Novatianos seu Catharos spectat. Confer etiam Cabassutium [Notitia ecclesiastica, pag. 68.] qui existimat ex mente Basilii schismaticos novo baptismate abluendos, quin tamen velit convellere aliam consuetudinem si qua forte alibi existat. Attamen Basilius verbis mox ex canone XLVII relatis subjicit: Quod si apud vos prohibita est rebaptizatio sicut et apud Romanos, œconomiæ alicujus gratia, nostra tamen ratio vim obstineat, utique ut rebaptizatio adhibeatur. At vero, prosequitur Cabassutius, quoscumque ab hæreticis baptizatos … declarat Basilius esse novo baptismo initiandos, cunctos quidem communiter, sed maxime eos, qui circa divinæ Trinitatis personas erraverunt, quales dicit esse Pepusianos hoc est Montanistas. Manifestum ex his est, S. Basilium haud multum diversa, si tamen diversa, a Firmiliani placitis sensisse. Unde, ut ad rem nostram veniamus, P. Alexander: Vigebat igitur Basilii Magni tempore in Cappadocia finitimisque regionibus mos rebaptizandi plures (saltem) hæreticos, etiamsi in forma ecclesiæ baptizati essent (ne quis cavilletur). At si Firmilianus illum errorem olim ejurasset, ecclesiasticæ ut restitueretur unitati (quemadmodum fingit imo censet Baronius), quomodo id Basilius non agnovisset, qui et ipse Cappadox erat et Cæsareæ in Cappadocia episcopus, sicut ante fere 150 annos Firmilianus? Quomodo ex ecclesiæ illius monumentis adeo solemniter decantatam palinodiam compertam non habuisset? Quomodo mori jam antiquitus abrogato fuisset obsecutus? Nec sane suo pondere carent observationes P. Alexandri. Accedit S. Athanasius qui non solum, cum canone Niceno, Paulianistarum seu Samosatenorum reprobat baptisma, sed, præter præfatum canonem, etiam Arianorum, aliorumque plurium hæreticorum, quod perverse de Trinitate sentiant, tametsi nomen Patris et Filii … simulent se nominare [Ibidem] . Paulo aliter Maurini vertunt: Etiamsi nomen Patris et Filii … proferre assimulent [Oratio secunda contra Arianos. Migne, Patrol. Græc. tom. XXVI, col. 238.] .

[74] [horum probabilior videtur sententia.] Unde rursus videtur Orientales ante Athanasii tempora errorem non ejurasse. Cæterum in sententia, quæ statuit, latam non fuisse in Firmilianum censuram, vel solum communione particulari eum privatum; facilius intelligitur hunc quidem deinceps siluisse, attamen perstitisse in sua opinione, quam pertinere judicabat non adfidem, sed ad disciplinam seu, ut Basilius loquitur, ad quamdam œconomiam. Atque ita revera esse, specialibus titulis probandum suscepit, inter alios, P. Alexander [Tom. IV, pag. 98.] , cui in animadversionibus consentit Mansius [Ibid. pag. 100 et seq.] , novis argumentis illius fulciens sententiam, præsertim contra Bossuetium, qui in famosa Defensione Declarationis cleri gallicani (si tamen hæc ei tribuenda, de quo dubitant plures [Vide Card. de Bausset: Vie de Bossuet, tom. II, Pieces justificatives I, æuvres de Bossuet tom. 45.] ) totis viribus conatur contrariam evincere, ut scilicet infallibilitatem summi pontificis labefactet [Defensio declarationis cleri Gallicani, lib. IX, cap. IV et seqq. OEuvres de Bossuet, tom. XXXIII, pag. 19 et seqq. Edit. Lebel, in-8° 1818.] . Est itaque mihi probabilius S. Firmilianum errorem non revocasse.

[75] [S. Dionysium Alex. non consensisse S. Firmiliano suadent ejus litteræ,] Dixi post scriptam, exeunte anno 256, a S. Firmiliano epistolam, siluisse dissidium, ob ingruentem anno sequenti Valeriani persecutionem, qua S. Stephanus morte, S. Cyprianus exilio mulctatus. Num. 34. Stephano suffectus fuit S. Xystus, bonus et pacificus vir, qui minas a decessore intentatas non renovavit, imo et commotos olim animos sedare placidioribus consiliis studuit. Hoc certum, post præfatum annum 256 nihil in Annalibus ecclesiasticis occurere, quo contentio de baptismo hæreticorum significetur inter catholicos episcopos resuscitata. Imo contrarium efficitur ex Dionysio Alexandrino, de quo, cum in præcedentibus sæpius mentio ejus facta sit, nonnulla hic explicatius dicenda censemus. Præcipua quæstio est, an consenserit cum S. Firmiliano de hæreticorum baptismate? Diserte affirmat S. Hieronymus; item S. Basilius, si Cabussutium audiamus. Scribit Dionysius in prima epistola ad Xystum apud Eusebium [Hist. eccles. lib. VII, cap. V, pag. 252.] , de Stephani rescripto agens: Vide gravitatem negotii. Revera enim in maximis, ut audio, episcoporum conciliis decretum est hæreticos … per baptismum purgandos. De his omnibus ego ad illum (Stephanum) scripsi, rogans atque obtestans, quæ alio sensu non videntur accipienda, nisi quod Stephanum deprecatus sit, ne ad extrema id est abstentionem veniret. Idem testatur [Ibidem.] se scripsisse Philemoni et Dionysio, Romanis presbyteris, qui prius cum Stephano senserant, scilicet acrioribus opus esse remediis. Neque in his reperio quidquam, quod cogat, imo suadeat, Dionysium Alexandrinum favisse sententiæ S. Firmiliani. In epistola ad Philemonem ait [Hist. eccles. lib. VII, cap. V, pag. 253.] , primum se ab Heracla, suo in sede Alexandrina decessore, accepisse hanc regulam et formam, ut qui post baptismum transierant ad hæreticos, cum ad ecclesiam redirent, nequaquam iterato baptismate eis opus esse; quippe jam antea Spiritum sanctum ab eo acceperant. Sed quid de baptizatis primum in hæresi vel schismate? Illud, inquit, præterea didici non ab Afris solis hunc morem nunc primum invectum fuisse; sed et multo ante… in conciliis fratrum apud Iconium et Synnada et apud alios plurimos sancitum fuisse. Agi hic de baptismo ab hæreticis vel schismaticis collato, qui proinde iterandus, patet vel ex sola Afrorum, quorum notissima opinio, et Orientalium comparatione. Quid ergo Dionysius? Quorum, ita prosequitur, sententias et statuta subvertere, eosque ad jurgia et contentiones excitare, equidem nolim. Itaque hujusmodi statuta evertere non vult; sed an probat? Non ausim affirmare. Quinimo cum tam diserte pronuntiet, non rebaptizandos priores, qui scilicet, accepto in ecclesia baptismate, ab ea defecerant postea; circa alios autem solum censeat non excitanda jurgia, nonne inferre licet, eum Afrorum adeoque et Orientalium sententiam non probasse? (Conf. § V, ubi de epistolis S. Dionysii de baptismo latius tractavimus).

[76] [imprimis secundæ ad S. Xystum papam;] Quod quidem confirmari videtur ex altera ejus epistola, in qua S. Xystum papam consulit, quid agendum cum homine, qui timens ne rite baptismum apud hæreticos acceperit, verebatur ad sacram mensam accedere. Hunc tamen non audet S. Dionysius novo baptismo initiare; sed quærit a Xysto quid tandem faciendum. Profecto si omne Dionysius baptisma ab hæreticis collatum, habuisset irritum, non videretur cur hæsitans ad Romanum pontificem recurreret. Vel ergo numquam Afrorum Orientaliumque errori consentit, vel ab eorum saltem postea discessit opinione. Sed ipsum epistolæ fragmentum, etsi longiusculum, videamus, prout recitatur ab Eusebio. Extat, inquit [Ibid. cap. IX, pag. 254.] , et quinta ejusdem (Dionysii) epistola ad Xystum… In qua postquam adversus hæreticos multa disseruit, hujusmodi quiddam sua ætate contigisse narrat. Nam profecto, inquit, opus habeo, frater, consilio tuo. Quidam ex fratribus qui ad ecclesiam conveniunt, jam pridem pro fideli habitus, et qui ante meam ordinationem, ac ni fallor ante ipsius quoque Heraclæ episcopatum, cœtus fidelium particeps fuerat; cum interfuisset baptismo eorum qui nuper baptizabantur et interrogationes responsaque illorum audiisset; ad me accessit flens et vicem suam ingemiscens. Pedibusque meis advolutus confiteri atque dejerare cœpit, baptismum quo apud hæreticos initiatus fuerat, non hujusmodi esse, nec cum hoc nostro quidquam commune habere. Quippe illum plenum esse blasphemiæ et impietatis. Aiebatque animum suum acerbissimo doloris sensu compungi, ac ne oculos quidem ad Deum attollere se audere; quippe qui scelestis illis verbis ac cæremoniis initiatus fuisset. Proinde orabat, ut hoc purissimo lavacro, verissimaque adoptione et gratia donaretur. Quod equidem facere non sum ausus; sed diuturnam illi communionem ad id sufficere dixi. Nam qui gratiarum actionem frequenter audierit, et qui cum cæteris responderit amen; qui ad sacram mensam adstiterit et manus ad suscipiendum sacrum cibum porrexerit; qui illum exceperit, et corporis ac sanguinis Domini nostri Jesu Christi particeps fuerit diutissime, eum ego de integro renovare non ausim. Porro ut bono animo esset et cum firma fide bonæ spei plenus ad Dominici corporis participationem accederet jussi. Verum ille nullum lugendi finem facit, et ad mensam accedere penitus exhorrescit, vixque rogatus interesse orationibus sustinet. Itaque diserte asseritur vir iste baptismo apud hæreticos initiatus; nec tamen eum de integro renovare audet Dionysius. Utique si mos ei (imo et Alexandrinæ ecclesiæ) fuisset rebaptizandi quoscumque hæreticos, nihil dubius hæsisset. Attamen hæret. Quare? Nisi quod ex dictis hominis istius dubitaret an debita sacramento verborum forma adhibita fuisset, et propter recens adeo agitatam contentionem refugeret, hoc pendente dubio, de integro renovare, ne ansam præberet suspicioni, quasi hæreticos censeret rebaptizandos?

[77] [aliud effici videtur ex S. Basilio] Cæterum cum ex angustiis præfati viri haud obscure significentur Montanistæ seu Pepuzeni, pronum satis est arguere, S. Basilium huc spectasse, quando, ut videmus miratur, quod S. Dionysium fugerit, Pepuzenorum baptisma nullam rationem habere [Migne, patrol. græc. tom. XXXII, col. 264.] . Et iterum eodem canone I [Ibid. col. 667.] : Qua igitur ratione eorum baptisma admittatur, cum in Patrem et Filium et Montanum aut Priscillam (non quod hos nominarent, sed sub Spiritus sancti appellatione intelligerent [Ibid. col. 668, nota.] baptizent. Non enim baptizati sunt, qui in ea, quæ nobis tradita non sunt, baptizati fuere. Quare etsi hoc Dionysium magnum latuit, servanda nobis non est imitatio erroris. Num recte ex his Cabassutius, aiens [Notitia ecclesiastica, pag. 68.] , locus Basilii (prior a nobis recitatus) certam fidem facit, Dionysium placitis tandem Stephani papæ acquievisse? Equidem non video. Probandum enim foret, eum antea aliud sensisse, quod ex Basilio minime habetur. Confer Mansii Observationes in historiam P. Alexandri, ubi [Tom. IV, pag. 96.] contra hunc statuit, Dionysium Alexandrinum iis non adnumerandum esse, qui iterum baptismo abluebaut, quos hæretici baptizabant. Primum expendit præfatum S. Basilii locum, qui hoc tantum miratur, S. Dionysium non vidisse vanitatem baptismi Montanistarum, qui judice eodem Basilio, formam non servabant. Ex hac interpretatione putat Mansius (ast quam vere?) nihil ex canone I deduci posse contra suam sententiam, imo hanc ex illo probari. Tum idem arguit ex silentio Cypriani et Firmiliani, qui tanti viri non prætermisissent invocare auctoritatem, si eis favisset. Denique constat Dionysium intercessisse apud SS. Stephanum et Xystum; ineptus autem fuisset pacis conciliator, si rebaptizantium errori adhæsisset.

[78] [et præsertim ex S. Hieronymo] Nec tamen diffitendum magni momenti esse S. Hieronymi testimonium, plane asserentis Dionysium sensisse cum Cypriano. Hic (Dionysius), inquit [De viris illustribus, cap. 69. Migne, tom. XXXII, col. 677 et seq.] , in Cypriani et Africanæ synodi dogma consentiens, de hæreticis rebaptizandis, ad diversos plurimas misit epistolas, quæ usque hodie extant. Igitur sanctus doctor præ manibus habuit integra monumenta (nec sane leve hoc quispiam existimaverit), dum nobis eorumdem pauca tantum suppeditant fragmenta, ab Eusebio recitata. Reponit Mansius: Puto sanctum doctorem ea ratione deceptum, quod Dionysius in epistola ad Philemonem dicit se non damnare rebaptizantes, nec ipsorum irritam facere sententiam. Ita autem loquutus est Dionysius, non quia rebaptizantibus consentiret, cum S. Basilius supra laudatus hæreticorum baptismum a Dionysio non improbatum tam clare asserat: sed quia cum non ad fidei dogma, sed ad puram disciplinam hanc controversiam spectare crediderit, rebaptizantes a se non damnandos putavit, illud Salomonis afferendo: “Terminos non comutabis, quos patres tui præstituerunt.” Ut dicam, quod sentio, videtur mihi, stando fragmentis epistolarum, probabilius nec S. Dionysium nec Alexandrinos in dogma consensisse Firmiliani atque locum Basilii hoc sensu interpretari posse; obstare tamen S. Hieronymi assertum; solutionem vero difficultatis a Mansio propositam, insistendo fragmentis certe non dedignandam, nec tamen prorsus idoneam, quod integra monumenta, quibus datum Hieronymo uti, nobis desint. Porro, si quondam errori adhæsit, resipuisse certum omnino est, quippe qui utriusque ecclesiæ, græcæ et latinæ, calculo sanctorum fastis legitur adscriptus [Martyrol. Rom. 17 Nov.] . Atque hæc pro scopo nostro satis. Forte nova lux orta fuerit hagiographis successoribus, qui Acta sancti patriarchæ Alexandrini illustranda habebunt ad diem XVII Novembris, quo festiva ejus celebratur memoria.

§ XII. S. Firmilianus claret virtutibus tum sub Valeriani persecutione, tum sub imperio Gallieni. Hujus tempestate cum Cappadocia a barbaris populata dirum affligeretur, S. Dionysius papa litteris episcopos illius provinciæ consolatur.

[Sub Valeriani persecutione,] Valerianus, regnum adeptus anno 253 circa mensem Augustum, christianis primum favit quam qui maxime inter omnes decessores suos, ne Philippo quidem excepto, quem plerique Christi fidem professum autumant. Ast, instigante quodam Macriano, magicis artibus dedito et imperatori in paucis charo, mutatus, quantum prius amicus, tantum postea infensus, atrocissimam suscitavit persecutionem, quæ communiter ordine octava censetur et per annos fere tres cum dimidio sæviit. Videtur cœpisse Romæ sub finem anni 256; edicta vero generalia referuntur ad sequentem, inchoatum nec tamen valde provectum [Tillemont, Mémoires, tom. IV, pag. 1 – 3. Conf. Baronium ad an. 257, num. VI et seq. Eusebium lib. VII, cap. X, pag. 255 et seqq.] . De hujus persecutionis immanitate testem habemus coævum imo et oculatum, nempe S. Dionysium Alexandrinum, cujus frequens a nobis facta mentio. Cum autem quæ scribit ad Orientem spectant adeoque ad S. Firmilianum, hic prætermittenda minime sunt. Audiamus Eusebium [Ibid. pag. 257] : De persecutionis autem illius acerbitate, quæ et quanta ipse una cum aliis ob veri Dei cultum pertulerit, docent ejusdem Dionysii verba, quibus Germano cuidam illius temporis episcopo, qui calumniari ipsum conabatur, respondet. Et primum quæ sibi acciderint narrans: Veni, inquit, ad Æmilianum præfectum, non solus, sed comitantibus me Maximo compresbytero, et Fausto, Eusebio ac Choremonte diaconis. Quidam etiam ex fratribus Romanis, qui tum aderant, nobiscum ingressus est. Porro Æmilianus non dixit mihi prima fronte: Ne conventus agas (scilicet edictis imperatoriis præcipue cavebatur ne christiani conventus agerent et ingrederentur cœmeteria ad mysteria celebranda [Tillemont Mém. tom. IV, pag. 4.] : Id enim illi supervacuum erat ac postremum… Quippe haud quaquam curabat ne alios congregarem; sed id agebat ne ipsi christiani essemus. Et ab eo cultu desistere me jubebat; ratus scilicet si ego ab eo cultu descivissem, ceteros exemplum meum secuturos (et ideo episcopos præsides et præfecti potissimum aggredi quærebant). Respondi… Obedire oportet magis Deo quam hominibus… Posthæc abire nos jussit in vicum quemdam, solitudini proximum cui est Cephro Κεφρώ. Deinde relegatus fuit Colluthionem, in Mareotica præfectura locum [Vide annotationes Valesii, pag. 147 et seq.] .

[80] [quam atrocissimam fuisse testatur S. Dionysius Alexandrinus,] Tum addit: Quot vero enumerare potest (Germanus) perinde atque ego, sententias judicum, publicationes, proscriptiones, direptiones bonorum; abjectiones dignitatum, contemptus gloriæ sæcularis, laudum a præfectis et decurionibus præfectorum despectus; minarum denique quæ coram intentabantur, vociferationum, discriminum, persecutionum, fugæ, ærumnarum et cujuscumque modi malorum tolerantiam; cujusmodi sunt ea quæ sub Decio et Sabino (scilicet sub Deciana persecutione) et quæ in hunc usque diem sub Æmiliano nobis contigerunt: Et in altera epistola ad Domitium et Didymum nonnulla, verba sunt Eusebii, ad persecutionem illam spectantia rursus ita commemorat Dionysius: Nostros vero superfluum est nominatim recensere, cum et plurimi sint et vobis ignoti. Id tantum in universum scire vos convenit, viros et mulieres, juvenes ac senes, puellas et anus, milites ac paganos; ex omni denique hominum genere atque ætate, alios flagrorum verberibus, alios ferri acie, alios ignibus in certamine superatis coronas retulisse. Nonnullis vero longissimum temporis spatium non satis fuit ad hoc ut Deo acceptabiles viderentur. Et iterum paulo inferius: Nam in hunc usque diem non cessat præfectus nostros qui præsentiæ ipsius exhibentur, partim interficere crudelissime, partim tormentis dilaniare, partim squalore carceris et vinculis macerare, interdicens ne quis ad eos accedat; et perscrutans num quis forte videatur accedere. Verum tamen Deus ex alacritate ac benignitate fratrum solatium assidue præstat afflictis.

[81] [virtus S. Firmiliani eluxit.] Atque hæc et alia quæ ibidem sequuntur Eusebius ad Valeriani diserte refert persecutionem; subjungit autem [Cap. XIV, pag. 262.] : Eadem tempestate Romanæ quidem ecclesiæ adhuc præerat Xystus, Antiochenam vero post mortem Fabii Demetrianus regebat; apud Cæsaream Cappadociæ Firmilianus; in Ponto Gregorius fraterque ejus Athenadorus etc. Ut dubium non sit, S. Firmilianum mediis his in fluctibus tamque procellosis, ecclesiæ suæ gubernacula forti ac virili manu tenuisse, quamvis speciatim de ejus sub hoc tempus rebus gestis nihil ad nos pervenerit. Notat quidem Valesius [Annotationes, pag. 148.] , in his quæ supra relata sunt ex epistolis S. Dionysii plura contigisse sub Decio, proindeque falli Eusebium, dum Valeriani persecutioni illa universim adscribit. Ast etiamsi admitteremus, deceptum non nihil Eusebium (quod non ita facile dederim), liquet hanc ei mentem fuisse, ut quæ tradit tam unius quam alterius imperatoris partim conveniant tempori. Quod utique nobis sufficit. Cæterum nonne ipse Dionysius ait: Cujusmodi sunt ea, quæ sub Decio et Sabino, et quæ in hunc usque diem sub Æmiliano nobis contigerunt?

[82] [Incursu barbarorum] Post Valeriani miserrimam cladem (a Sapore capti anno 260) pax quidem ecclesiæ data a Gallieno est, qui, ut habet Eusebius [Hist. eccles. lib. VII, cap. XIII, pag. 262.] , solus imperium obtinens moderatius se gessit missisque edictis, persecutionem adversus nostros commotam sedavit; utque religionis nostræ antistites secure deinceps munus suum obirent, dato rescripto præcepit; et altero episcopis permisit ut cœmeteriorum suorum loca recuperarent. Sed hinc sedata tempestate, S. Firmiliano altera eaque non levis aliunde orta est, irrumpentibus omni ex parte et grassantibus barbaris. Scilicet, ut scribit Orosius [Hist. lib. VII, cad. 22. Migne, Patrol. lat. tom. XXXI, col. 118.] , solvuntur repente undique permissu Dei ad hoc circumpositæ relictæque gentes (barbari), luxatisque habenis in omnes Romanorum fines invehuntur. Germani Alpibus, Rhetia, totaque Italia penetrata, Ravennam usque perveniunt. Alamanni Gallias pervagantes etiam in Italiam transeunt. Græcia, Macedonia, Pontus, Asia Gothorum (Scytharum) inundatione delentur… Et ne quid forte Romani corporis ab hac dilaceratione cessaret, conspirant intrinsecus tyranni (plerumque, nec tamen vere, triginta numero feruntur, diversis in partibus vel alii post alios imperium Gallieno, deliciis perdito, eripere tentantes [Conf. Spondanum. Epitome Baronii, an. 262, tom. I, pag. 284. Tillemont, Histoire des Empereurs, tom. III, pag. 182 et 290. Bruxelles 1732 in-fol.] ); consurgunt bella civilia, funditur ubique plurimus sanguis Romanorum, Romanis barbarisque sævientibus. His adde famem, pestem, terræ motus [Euseb. lib. VII, cap. XI et seq. pag. 266 et seqq. Tillemont ubi supra, pag. 179.] . Quæ omnia mala scriptores nostri passim cœlitus immissa tradunt in vindictam motæ a Valeriano persecutionis [Orosius ubi supra, aliique.] .

[83] [Cappadocia innumeris afflicta malis,] Manifestum imprimis est Cappadociam communi fato subjectam fuisse; deinde constat, gubernante adhuc Valeriano, circiter annum 259, Scythas, qui et Gothi dicuntur, provinciam illam populatos. Cumque, ait Zosimus [Corpus Scriptt. hist. Byzantinæ. Zosinus, pag. 34. Bonnæ 1837.] , Nicæam ac Cium et Apameam et Prusam eisdem incursionibus vexassent… Cyzicum petiere… Valerianus intellectis iis quæ in Bithynia gererentur… ipse ab Antiochia ad Cappadociam usque progrediebatur et transitu dumtaxat attritis oppidis pedem referebat. Et sub extrema Gallieni tempora, videmus eosdem barbaros rursus Cappadociam devastantes, urbes plures expugnantes, innumeros christianos in captivitatem redactos abducentes [Tillemont. Hist. des Emp. tom. III, pag. 192 et seqq.] . Atque hinc barbaris istis, quemadmodum et aliis alibi, cognoscendæ amplexandæque veritatis catholicæ oblata occasio; Deo sic disponente ut ex malis pretiosius nasceretur bonum [Orosius ubi supra. Sozomenus, lib. II, cap. 2, aliique passim.] . Sed et alium, eumque præclarissimum habemus testem calamitatum illarum, nempe S. Basilium Magnum, qui post sæculum fere a Firmiliani morte ecclesiam Cæsariensem regere cœpit. Ille in epistola, quæ ordine est LXX, Damasum papam rogat, ut exemplo decessorum Romanorum pontificum, laboranti Cappadociæ opem ferat. Omnino autem nihil exposcimus novi (verba sunt Basilii [Migne, patrol. græca, tom. XXXII, col. 433.] ), sed quod et cæteris olim beatis ac Deo dilectis viris usitatum et præcipue vobis. Novimus enim ex serie memoriæ, a patribus nostris interrogatis et litteris etiamnum apud nos asservatis edocti, Dionysium beatissimum illum episcopum, qui apud vos et recta fide et reliquis virtutibus enituit, invisisse ecclesiam nostram Cæsariensem, et patres nostros per litteras consolatum esse, ac misisse qui fratres captivos redimerent. Nunc autem difficilior ac tristior est rerum nostrarum status, et cura majore indiget. Neque enim terrenarum œdium lugemus demolitionem sed excidium ecclesiarum; neque corporum servitutem, sed animarum captivitatem quotidie ab hæresis propugnatoribus perfici videmus. Quare etc. Observant Maurini editores: Memorata autem a Basilio calamitas sub Gallieno contigit, cum Scythæ Cappadociam et finitimas regiones vastarent, ut testatur Sozomenus lib. II cap. VI.

[84] [sub Gallieno imperatore,] Atque hæc sententia mihi valde probabilis est. Certe contigerunt inter mensem Julium anni 259 et Decembrem anni 269; hoc enim defunctus S. Dionysius, illo summum pontificatum adeptus [Art de vérifier les dates, pag. 243.] . Est igitur intercapedo annorum præter propter decem, quo primum continentur postrema Valeriani tempora, qui probabilius exeunte anno 260 vel initio sequentis incidit in manus Saporis [Ibid. pag. 344. Eckhel Doct. numorum, tom. VII, pag. 387. Tillemont, Hist. des Emper. tom. III, pag. 290 et seq. not. XI; item, pag. 168 et 317.] , Pagius annum præfert præcedentem [Ad Baronii an. 262, Pagii 259, num. X.] et alii alios 256, etc. [Conf. Tillemont loco cit. nota XI. Eckhel ubi supra.] ; dein octennium illud, ut plerumque censetur, quo Gallienus a patris sui Valeriani captivitate, solus rerum potitus est usque ad mensem Martium anno 268 [Tillemont ibid. pag. 195 et seq. Eckhel, pag. 394. Art de vérifier les dates, pag. 345.] ; denique biennium et paulo plus, quo præfuit Claudius Gothicus, nempe a Martio mense dicti anni 268 ad annum 270 circa mensem Aprilem, quo apud Sirmium peste extinctus [Tillemont. pag. 204. Eckhel, pag. 471.] . His præmissis, videamus cujus illorum trium imperio commodius adscribantur calamitates, de quibus agit S. Basilius. Non equidem putem, Valeriano regnante Dionysium opem, qualis a Basilio describitur, Cæsariensibus ferre potuisse; tum quod ille recens pontifex creatus esset, tum quod Romæ sicut et alibi horribiliter sæviret persecutio. Adde, ex dictis de captivitate Valeriani, dubium esse an hæc contigerit jam ante electionem S. Dionysii. Denique barbaris vastandæ populandæque Asiæ, et captivos tanto numero abducendi facta tantum copia videtur post cladem Persicam. Aliud est de Gallieno, qui ut loquitur Eckhelus [Pag. 394.] , non ad regendam rempublicam, sed ad desidiam et voluptatum intemperantiam vocatus videbatur; quo tempore divisum inter tot tyrannos imperium, barbarorum undique irrumpentium incursiones, pestis … fortem, excelsum et natum ad subita consilia animum postulabant; ut facile sub tam ignova dissolutoque principe, tot tantosque inter civiles motus barbari per provincias populabundi vagare potuerint.

[85] [principe ignavo et dissoluto,] Unde breviter Dumesnilus [Doctrina et disciplina ecclesiæ, tom. I, pag. 380.] : Galieno luxu et voluptatibus diffluente, neglectis publicis negotiis, Romanus orbis ingentibus cladibus oppressus est. Sunt quidem qui mitiora de Gallieno proferant, ideo forte quod rescissis vel revocatis Valeriani edictis pacem ecclesiæ restituerit [Conf. Eusebium. hist. lib. VII, cap. 23. Item Tillemont ubi supra, pag. 181.] . Attamen hoc certum, eum et desidem et intemperantem et libidinosum exstitisse atque in parentem incredibiliter impium, ita ut siccis oculis videret patrem apud Persas captivum et indignis modis habitum [Eckhel, tom. VII, pag. 394.] et ignavia pravisque libidinibusque maxima imperio intulerit mala [Tillemont. Mémoires, tom. IV, pag. 25.] . Quod vero spectat ad Claudium, is ex unanimii historicorum consensu propter morum integritatem, justitiam, frugalitatem, virtutem bellicam inter laudatissimos principes eximium locum est promeritus. Hæc ita Eckhelus [Ubi supra, pag. 491.] , qui nec illi videtur vitio vertere omnino velle, quod in necem Gallieni conspiraverit: Non tam mirandum, inquit [Pag. 395.] , fuisse aliquando principem hoc nomine indignum a suis cæsum, quam ad domandum hoc monstrum tam serum repertum Herculem. Consentit de dotibus Claudii Tillemontius, quas enumerat ex antiquorum scriptorum testimoniis [Hist. des Emp. tom. III, pag. 197.] . Baronius plurimum dissentit, Claudium asserens infensissimum in christianos, et bellis impeditum ne citius in illos sæviret; sæviisse autem postea, promulgato etiam edicto [Ad an. 269 et seq. tom. III, pag. 164 et 166.] . Sic pariter Spondanus in Epitome [Tom.I, pag. 288.] . Ast Pagius probat [Ad an. Baron. 269, Pagii 268, num. IV et seqq.] deceptum Baronium exquibusdam martyrum actis vel falsis vel non bene ab eo intellectis, nec ullam imperante Claudio persecutionem excitatam. Cæterum nemo umquam negavit barbaros ejus sub imperio compressos; Gothos atroci prælio in Mœsia devictos, unde et Gothicus dictus est, atque anno sequenti intra Hœmi latebras internecione deletos [Eckhel, pag. 471.] . Est itaque verisimile admodum, calamitates, quarum meminit Basilius, pertinere ad Gallieni imperium, non tamen ad extrema ejus tempora seu circa annum 266, ut opinari videtur Tillemontius [Hist. des Emp. pag. 192 et seqq.] . Constat namque Orientem multo ante pacatum, fugatis debellatisque Persis ab Odenato, quem propterea Gallienus Augustum nuncupavit an. 264; hoc vocatus est, inquit Dodwellus [Successio sedis Alexandrinæ, dissertatio singularis, cap. V, pag. 69. Pearsonii opera posthuma editore Dodwello. Londini 1688.] , ad primam de causa Samosateni synodum Dionysius Alexandrinus, tempore utique pacato et synodis adeo colligendis idoneo. Pax illa ægre tandem… Odenati anno illo constituta est, profligatis Persis, acceptoque demum a Gallieno in imperii participationem Odenato [Conf. Eckhel, tom. VII, pag. 393 et 489. Tillemont. Hist. des Emp. tom. III, pag. 191 – 93. Art. de vérifier les dates, pag. 344.] . Equidem putem Cappadoces hoc sub principe quietiora nactos tempora, ad S. Dionysium papam confugisse, ut reparandis terrenis ædibus et christianis a captivitate barbarorum reducendis in subsidium veniret.

[86] [litteras S. Dionysius papa ad S. Firmilianum cæterosque episcopos dedit.] Illas itaque inter ærumnas cum S. Dionysius papa, ut asserit S. Basilius, ecclesiam Cæsariensem invisit et patres per litteras consolatus est, liquet hoc sub pontificatu S. Firmiliani factum. Sedem Romanam, ut jam innuimus, conscendit Dionysius die XXII Julii an. 259, obiit XXVI Decembris anno 269, post regimen annorum decem, mensium quinque, dierum quatuor [Ibid. pag. 243.] ; adeoque decessit duobus fere mensibus ante S. Firmilianum, cujus obitus, ut infra dicemus, incidit in diem XXVIII Octobris ejusdem anni 269. Toto igitur tempore quo Romæ præfuit S. Dionysius, sedit S. Firmilianus Cæsareæ Cappadocum, cujus infulas diu antea adeptus erat, nempe circa annum 232. Vide num. 3. Unde efficitur litteras, quarum meminit Basilius, datas ad S. Firmilianum. Qui enim fieri posset, ut Romanus pontifex inviserit per litteras ecclesiam Cæsariensem, hujusque patres consolatus sit, nisi scriptæ intelligantur ad ejusdem ecclesiæ metropolitam hujusque in episcopatu collegas? Cæterum quocumque sui regiminis anno, sive sub Valeriano, sive sub Gallieno vel Claudio Dionysius scripserit litteras a S. Basilio laudatas, datæ utique sunt, dum præerat S. Firmilianus. Quinimo si quis vellet (nec tamen video quo valido niteretur fundamento) Dionysium Cappadoces scripto convenisse, antequam summi sacerdotii cathedram conscendisset et solum esset adhuc presbyter Romanus (conf. num. 21), nihilominus id factum constaret, sedente Firmiliano, qui, testante Eusebio, Alexandri Severi anno decimo, id est circa Christi annum 232, jam florebat episcopus (num. 3). Nihil itaque videtur obstare, quominus litteras Dionysii ad S. Firmilianum missas existimemus. Atque hinc novum prodit argumentum, hunc in ecclesiæ pace e vivis migrasse; imo et multo ante mortem tempore restitutum communioni Romanæ, si tamen umquam ab illa resectus. Vid. § X.

§ XIII. Paulus Samosatenus impium de Christo spargit dogma. Plura, probabilius tria congregantur contra eum Antiochiæ concilia. Prioribus interfuit imo et forte præsedit S. Firmilianus.

[Paulo Samosateno impium de Christo dogma spargente,] Superest dicere de partibus quas habuit S. Firmilianus, sub vitæ exitum, in condemnatione Pauli Samosateni, de quo, ut sequentibus via planior sit, expediet nonnulla summatim delibasse. Paulus, verbis utor Mosheimii [De rebus christianorum ante Constantinum Magnum, pag. 701 et seq. Helmstadii 1753.] , patria Samosatenus, Antiochenæ ecclesiæ episcopus, vir non indoctus quidem, nec ab ingenio relictus, verum ventosus, superbus, civili etiam, quod singulare erat, munere in republica ornatus scilicet ducenarii procuratoris, quod genus judicum erat ab Augusto institutum, et a ducentis sesterciis, quæ annui salarii loco recipiebant, appellatum [Ibid. pag. 704. Conf. Eusebium. pag. 280.] . Veteres, prosequitur laudatus scriptor, sententiam ejus de divina natura et servatore Jesu Christo tam varie et inconstanter explicant, ut perdifficilis sit ejus investigatio, ut nempe omnia et singula errorum capita et argutiæ definiantur. Summa eo recidebat, quod, ut habet Eusebius [Lib. VII, cap. 27, pag. 277.] , nimis abjecte et humiliter de Christo sentire cœpisset, quasi is nihil supra communem hominum naturam habuisset. Et paulo explicatius Graveson [Hist. eccles. tom. I. pag. 34. Augustæ Vind. 1727.] : Ausus est asserere, Christum non semper fuisse, nec ante Mariam Virginem extitisse, ac subinde non Deum, sed purum putumque hominem esse. Hinc prodiit Paulianistarum secta. Plura de doctrina Pauli vide, si libet, apud P. Alexandrum [Ad sæc. III, cap. III, art. VIII, § 1 et 2, tom. IV, pag. 16.] . Addit Mosheimius: Scribebat in eum primum Dionysius Alexandrinus; postea aliquot in eum concilia cogebantur Antiochiæ. Horum in postremo, quod A.CCLXIX convenisse videtur, Malchion quidam, vir disertus et subtilis, tanta eum virtute e latebris, in quas se antea conjecerat, protrahebat, ut error hominis omnibus pateret. Cui quum nuntium remittere nollet, communibus suffragiis munere antistitis, et sacrorum societate dejiciebatur. Resistebat decreto huic Paulus,Zenobiæ Palmyrenorum reginæ… favore nixus, ædibusque illis, in quibus habitabat et ecclesia congregari solebat, excedere nolebat. Hac vero … regina ab Aureliano imperatore A.CCLXXII debellata, ab eodem cedere loco tandem coactus est.

[88] [saltem duo concilia,] Ad concilia quod spectat, non convenit inter eruditos de numero, nec de tempore. Pearsonius [Vide Tillemont mémoires, tom. IV, pag. 666.] unum tantum admittit; alii bina, ut Benedictini [Art de vérifier les dates, pag. 172.] et Pagius [Ad an. Baron 272, Pagii 271, num. 2.] , Cabassutius [Notitia conciliorum, pag. 26.] P. Alexander [Tom. IV, pag. 16.] ; tria Tillemontius [Ubi supra, pag. 296 et seqq.] , Hefelus [Conciliengeschichte, tom. I, pag. 131 et seqq.] , Dodwellus, de quo infra. Cum uni vel alteri interfuerit S. Firmilianus, imo fortassis præsederit; et cum ad postremum se conferret, morte abreptus in via sit, paulo explicatius nobis de illis tractandum, tanto magis, quod ex tempore, quo postremum habitum est, definiendus annus sancti Præsulis emortualis sit. Et primum quidem trina celebrata, ut mihi quidem videtur, liquet ex postremi epistola Synodica, quam Eusebius magnam partem recitat [Hist. lib. VII, cap. 30, pag. 279 et seq.] ; ubi diserte legitur: Firmilianus vero cum bis Antiochiam venisset, damnavit quidem, etc. Et paucis interpositis: Nunc quoque Antiochiam venturus erat Firmilianus, et jam Tarsum usque pervenerat… Sed cum jam convenissemus … dum ejus adventum expectamus, abiit e vivis. Ergo bis venerat, et venturus tertium erat. Quid luculentius quæras? Profecto Synodicæ testimonium, utpote certissimum fidissimumque, cuilibet alteri prævalet. Adeoque si Eusebii historia minus perspicua, vel etiam anceps aut incompleta reperiretur, elucidanda ex Synodica foret, non hæc ex illa. Nec Eusebius plane, imo nullatenus, dissentit. Ait cap. XXVII [Pag. 277.] : Ecclesiarum pastores … adversus gregis Dominici vastatorem simul omnes Antiochiam convenerunt. Capite sequenti, horum illustriorum nominibus adscriptis quid actum contra Paulum summatim declarat. Tum capite XXX, orditur: Hujus (Aureliani imperatoris) temporibus postrema τελευταίης synodus congregata est. Itaque de numero nihil definit; imo pluries episcopos coadunatos insinuat vox τελευταίής, quam utique sensu prioris et posterioris accipere non cogimur. Ait autem: Omnibus igitur vario tempore diversimode ac sæpenumero in unum coeuntibus multæ disputationes et quæstiones in unoquoque consessu agitatæ sunt [Cap. 28.] . Hinc infert Valesius, cui satis accedit Hefelus [Tom. I, pag. 139 et seq.] , et plures diversis temporibus synodos coactas fuisse, et in unaquaque synodo plures fuisse sessiones seu actiones [Valesius annotationes in Hist. eccl. Eusebii, pag. 155.] . Fateor verba Eusebii supra relata, si seorsum sumantur, sic posse intelligi; sed qui integram illius narrationem (quam subjicimus numero sequenti) legerit, persuasum, ut putem, habebit agi ibidem ex mente scriptoris de uno eodemque concilio, ad quod cum episcopi vario tempore et diversimode accessissent, et inter se sæpenumero convenirent, multæ disputationes et quæstiones agitatæ sunt.

[89] [imo tria Antiochiæ celebrantur.] Certum itaque mihi videtur, ab Eusebio unius tantum et alterius (quod postremum vocat) concilii acta summatim seu partim descripta; nec tamen sequitur duo solum celebrata. Imo ex Synodica postremi, alio loco recitata, novimus Firmilianum Antiochiam bis venisse, mortuum vero cum tertia vice eodem pergeret ad novam synodum jam congregatam. Reponet non nemo forte, certum quidem esse S. Firmilianum Antiochiam bis venisse, sed quidni sub eodem conventu? Quæ mera conjectura, cum obvio verborum sensu non facile componenda. Neque in more positum est, ut annis gravis antistes repetitis vicibus longa eat redeatque via, eidem cœtui interfuturus. Itaque firmo argumento probandum foret, S. Firmilianum contra communem inter homines consuetudinem egisse. Unde sua stat Tillemontii, Hefeli, Ceillieri [Autheurs sacrés et ecclésiastiques, tom. III, pag. 306.] , et aliorum sententiæ probabilitas, nempe præter duas ab Eusebio diserte memoratas, tertiam fuisse coactam, hancque mediam inter binas priores; nec obesse silentium Eusebii. Quod autem ad Paulum attinet, hic in prima perversam doctrinam dissimulavit, quam in secunda retractaturum se promisit [Hesele, pag. 133.] ; in tertia quod pertinax inveniretur, abscissus est. Hæc ex Eusebii narratione. Unde etiam Dodwellus breviter et concinne [Dissertatio singularis, cap. VI, pag. 71.] : Tantum absum a viri maximi Pearsonii seu Joannis Cestriensis, sententia, qui unicam agnoscit in causa Samosateni synodum, ut tres etiam agnoscendas existimem. Prima illa erat cui interfuit non Firmilianus modo sed Gregorius etiam Thaumaturgus… Secunda alia cui adfuit Firmilianus, quem bis Antiochiam venisse testantur tertiæ synodi Antiochenæ patres qui una ipsi aderant; tertiæ synodo quominus adfuerit Firmilianus obstabat ejus mors: Tarsi enim in itinere defunctus est. Cæterum videtur mihi omnino favere huic opinioni Theodoretus, cujus idcirco verba partim subjicienda. Ait [Hæreticarum fabularum, lib. II, cap. 8. Migne, Patrol. Græc. tom. LXXXII, col. 595.] : Hi (episcopi ab Eusebio nominati: Firmilianus, Gregorius etc.), cum multi essent qui convenerant, cæteris præsidebant. Ac primum quidem suasionibus et consiliis conati sunt, Paulum a prava opinione abducere. Postquam vero aperte negavit ille, se tale quidpiam sensisse, sed apostolica se dogmata sequi dixit, Dominum pro concordia laudantes ad greges suos redierunt. Procedente autem tempore, fama iterum, oras omnes pervadens, Pauli depravationem omnibus nuntiavit. Sed ne sic quidem laudatissimi Patres facile ad virum abscindendum processerunt; sed primo quidem morbo mederi per litteras conati sunt, ubi vero immedicabile malum esse perspexerunt, Antiochiam ITERUM alacri animo contenderunt, et lenia medicamenta adhibuerunt, et exhortantes, et pacta conventa in memoriam revocantes. Posthæc videntes et illum inficiantem, et instantes accusatores et illum se convicturos pollicentes, convenerunt in concilium… Tunc itaque concordi in eum lata sententia, ex sacris illum catalogis merito expunxerunt. Itaque primum convenerunt, factaque, ut putabant, concordia discesserunt; deinde iterum contenderunt Antiochiam, conati Paulo persuadere, ut saniora sequeretur consilia, atque ad sua rediere, ut plane de S. Firmiliano constat. Denique convenerunt in concilium et pertinacem in hæreticum dixerunt anathema. En tres distincte conventus.

[90] [Primum concilium] Qui primum et quamobrem Antiochiæ convenerint, quidque perfecerint, auctor est Eusebius, ex cujus fonte deinceps omnes hauserunt. Hæc autem ille habet [Hist. lib. VII, cap. 27 et 28, pag. 277 et seq.] : Cum igitur Xystus undecim (imo tribus nec omnino expletis [Valesius, annotationes, pag. 155. Art de vérifier les dates, pag. 243.] ) annis ecclesiæ Romanæ præfuisset, in ejus locum successit Dionysius… Sub idem tempus defuncto Antiochiæ Demetriano, Paulus Samosatensis episcopatum suscepit. Hic cum adversus ecclesiæ doctrinam nimis abjecte et humiliter de Christo sentire cœpisset, quasi is nihil supra communem hominum naturam habuisset; Dionysius Alexandrinæ ecclesiæ episcopus rogatus ut ad concilium veniret, adventum quidem suum distulit, senectutem et infirmitatem corporis causatus. Ceterum quid ipse de hac quæstione sentiret per epistolas indicavit. (Labbeus longissimam Dionysii epistolam recitat [Concilia, tom. I, pag. 849-894.] , quam ad hoc concilium refert, primum publici juris factam et latinitate donatam a Francisco Turriano S. J. Continet inter alia, decem Quæstiones Pauli cum totidem Responsionibus S. Dionysii; sed suppositia est [Hefele, tom. I, pag. 133] . Aliæ litteræ ejusdem ab Eusebio hic laudatæinterciderunt). At, pergit Eusebius, reliqui ecclesiarum pastores undique exciti tamquam adversus gregis Dominici vastatorem simul omnes Antiochiam convenerunt. Inter quos maxime eminebant Firmilianus Cæsareæ Cappadocum episcopus; Gregorius et Athenodorus fratres, ecclesiarum apud Pontum episcopi; Helenus quoque Tarsi et Nicomas Iconii antistites. Sed et Hymenæus, qui ecclesiam Hierosolymitanam regebat et Theotecnus, qui Cæsariensem illi finitimam administrabat. Maximus præterea, qui Bostrensem ecclesiam firma cum laude gubernavit, sexcentos quoque alios (numero indeterminato μυρίουστε ἄλλους), qui una cum presbyteris et diaconis eo confluxerunt, nequaquam difficile fuerit recensere. Verum hi quos dixi, illustres præ ceteris habebantur. Omnibus ergo vario tempore diversimode ac sæpe numero in unum coeuntibus, multæ disputationes et quæstiones in unoquoque consessu agitatæ sunt; cum hinc Samosatensis Paulus dogmatis sui novitatem occultare adhuc niteretur, illinc sacerdotes hæresim illius et adversus Christum blasphemiam denudare atque in medium producere laborarent. Hæc Eusebius, addens paulo post ex Synodica Firmilianum aliosque patres deceptos ab hæretico, doctrinam dissimulante suam; quare, ut habet Theodoretus, Dominum pro concordia laudantes ad greges suos redierunt. Vide num. præc.

[91] [et quas in illo partes habuerit S. Firmilianus;] Quæ ibidem partes S. Firmiliani fuerint docet Eusebius ex Synodica postremi concilii [Lib. VII, cap. 30.] : Firmilianus vero cum bis Antiochiam venisset, damnavit quidem dogmatis ab illo invecti novitatem, ut testamur nos qui adfuimus, et alii plures perinde ac nos optime norunt. Sed cum ille mutaturum se sententiam promisisset, credens ei Firmilianus, speransque sine ullo religionis nostræ probro atque dispendio rem optime posse constitui, distulit sententiam suam; deceptus scilicet ab homine qui Deum ac Dominum suum negabat, et qui fidem, quam antea profitebatur, violaverat. Nempe Vir sincerus, fraudis ac doli incapax refugiebat fidem ab episcopo datam habere suspectam. Quidam existimant, S. Firmilianum cœtui præsedisse, ut videtur ideo, quod primus ab Eusebio nominetur: inter quos maxime eminebant Firmilianus… Gregorius, Athenodorus, etc. Quæ quidem ratio minime frima: nam hoc loco Eusebius, recensens illustriores episcopos, nullo modo respexit ad ordinem quo sederunt. Certe Nicomas, Iconii antistes, nominatur ibidem ante Hymenæum Hierosolymitanum; hic autem, pro ecclesiæ suæ dignitate, subsellio præcessit illum aliosque plures. Tillemontius autumat [mémoires, tom. IV, pag. 664 et seq.] Helenum Tarsensem huic præfuisse, sicut et postremo præsedit, ut ex hujus Synodica, ubi primo loco nominatur constat. Theodoretus, (vide n. 89), alio ordine recenset illustriores episcopos illos: Inter eos autem, ait, qui convenerant, primas tenebant Gregorius Thaumaturgus et Athenodorus ejus frater, et Firmilianus Cæsaræ Cappadociæ episcopus, vir illustris, et qui scientia utraque pollebat, tum externa tum divina; et Helenus præterea Cilicum regens metropolim. Hi, cum multi essent qui convenerant, cæteris præsidebant, ut ex horum recensione colligi non posse videatur quis ex iis præfuerit conventui.

[92] [atque quo anno habitum.] Convenit satis inter eruditos de tempore quo concilium hoc celebratum est; anno scilicet 264 aut sequenti [Hesele, tom. I, pag. 132. Pagius ad annum suum 265, num. IV.] ut efficitur ex emortuali S. Dionysii Alexandrini, qui sub hoc concilio contigit; ad quod vocatus non venit quod ætate gravis et infirmus corpore esset. A plerisque mors sacnti hujus viri adscribitur X Septembris anni 264 [Tillemont mémoires, tom. IV, pag. 285 et 662. Dodwellus diss. sing, pag. 68 et seqq. Art de vérifier les dates, pag. 242.] . Sollerius noster in Patriarchis Alexandrinis præfert diem IX Martii anni sequentis [Tom. V Junii, pag. 29* et seqq.] . In hac opinione nihil obstal quominus cœptum dicamus concilium anno 264 labente vel exeunte, finitum sequenti non admodum provecto. Cæterum quæstio diligentius examinanda veniet ad diem XVII Novembris, quo S. Dionysius inscriptus martyrologio Romano est. Dissentit Labbeus, synodum innectens anno 266; non citius, quod interfuerit Hymenæus Ilierosolymorum episcopus; hic autem teste Eusebio in Chronico, anno 12 Gallieni sedem illam conscendit; non tardius, quod, auctore iterum Eusebio in Historia, Dionysius non vixerit ultra 12 præallegati imperatoris Gallieni annum [Concilia, tom. I, col. 843.] . Ad Hymenæum quod altinet, reponit Tillemontius [Ubi supra, pag. 295.] , Chronicum Eusebii vel potius S. Hieronymi emendandum vel explicandum ex illius Historia, ubi diserte traditur primæ synodo interfuisse Hymenæus, et insinuatur infulas Hierosolymitanas accepisse circa tempus quo Gallienus, captivo Valeriano, pacem ecclesiæ reddidit, adeoque circa annum 260 [Hist. eccl. lib. VII, cap. XIV. pag. 263.] . Papebrochius quidem etiam in Patriarchis Hierosolymitanis signat [Tom. IV Maji, pag. XIV.] Hymenæum sedisse ab anno 266; sed duorum decessorum, Alexandri et Marabanis, annum emortualem prætermittit; insuper nititur Chronico sive Eusebii sive Hieronymi; quod quam parvæ auctoritatis sit, ubi de annis accurate definiendis agitur, nemo non novit [Conf. Tillemont mémoires, tom. IV, pag. 666.] . Denique Chronicum, quod erudito decessori præmanibus erat ex Pontaci vel Scaligeri recensione, initium episcopatus Hymenæi ponit revera Gallieni XIII Christi 266 [Eusebius Sealigeri, pag. 176.] ; sed in emendatioribus ejusdem operis editionibus non eodem modo. Vallarsius [Opera S. Hieronymi. Migne, tom. XXVII, col. 651.] : Annon 12 Gallieni Hierosolymorum episcopatum tenet Hymenæus anno Christi 268; Angelus Maius [Scriptorum veterum nova collectio, tom. VIII, pag. 394.] : an. 13 Gallieni, Christi 269. Atque ex his satis apparet iterum, nihil certi ex Chronico in rem nostram elici posse, Omnibus itaque perpensis præplacet mihi sententia illorum, qui ex obitu S. Dionysii Alexandrini concilium I celebratum tenent anno 264 vel sequenti; si tamen Solleriu recte definivit diem et annum emortuales S. Dionysii, nempe IX Martii 265 (quod in Actis ad diem XVII Novembris videndum erit), potius dicendum foret coactum synodum sub finem an. 265, solutam sequenti. Pearsonius, qui unicam in hac causa celebratam vult et quidem anno 266, quo et depositum tenet Paulum Samosatenum, relictus fuit vel ab ipso discipulo et laudatore suo Dodwello. Vide num. 89. Confer Tillemontium [Ubi supra, pag. 666 et seq.] . Atque hæc de concilio primo.

[93] [De secundo concilio cui forte præsedit S. Firmilianus.] De secundo pauca dicenda habemus præter ea quæ num. 88 et 89 ex Eusebio et Theodoreto retulimus. Ad hoc pertinere censet Tillemontius [Ibid. pag. 665.] , quæ in Synodica leguntur de S. Firmiliano, nempe deceptum fuisse a Paulo, promittente mutaturum se sententiam. Ratio Tillemontii est, quod ex Eusebio Paulus in priori synodo simulatione utens dogmatis sui novitatem occultaverit, adeoque negaverit se perverse sentire, quare patres Dominum pro concordia laudantes discesserunt, oportet ergo ut in altera Synodo impii erroris convictus promiserit mutaturum se sententiam; hac itaque sponsione deceptus Firmilianus benignius cum homine agendum duxit, aliosque patres in suam traxit sentetiam; unde præcipuas partes habuisse in cœtu illo videtur (de aliis episcopis silet Synodica) imo et forte præsedit. Nihil utique est quod isti sententiæ plane repugnet; attamen cum Eusebius summatim et incomplete acta prioris concilii exhibeat; Synodicam autem postremi partim tantum recitet, nec major lux habeatur ex Theodoreto; conjicere quidem non asserere licet S. Firmilianum primum inter congregatos antistites obtinuisse subsellium. Tempus concilii hujus ignotum; certe inter annum 264 et annum 269 quo tertium coactum videbimus.

§ XIV. De anno, quo postrema synodus Antiochena celebrata. Ex obitu S. Dionysii tempus definitur, et hinc annus emortualis S. Firmiliani. Cultus. Scripta.

[Tertium quo anno coactum et absolutum, definiendum ex morte S. Dionysii papa;] Huic concilio cum S. Firmilianus (ad quod jam congregatum, cum properaret, in itinere diem obiit supremum) non interfuerit, id unum nobis quærendum, quo scilicet tempore habitum sit, ut exinde S. Præsulis emortualem definiamus. Alii aliis annis hanc synodum innectunt. Baronius an. 272, Pearsonius an 266 et ita porro. Melioris notæ critici conveniunt in annum 269. Res pendet a morte S. Dionysii papæ, ad quem Synodica directa est: incipit enim hæc: Dionysio (papæ) et Maximo (Alexandrino) et omnibus per universum orbem comministris…, Helenus et Hymenæus … carissimis fratribus in Domino salutem [Eus. lib. VII, cap. 30, pag. 279.] . Itaque coacta synodus, sedente Romæ S. Dionysio, qui cum e vivis excesserit supradicto anno 269, liquet eodem et episcopos Antiochiæ convenisse.

[95] [hæc autem contigit mense Decembri an. 269, ut efficitur ex veteribus catalogis,] Hunc autem illius emortualem esse, probant veteres Romanorum Pontificum Catalogi ab Henschenio prolati [Acta SS. April. tom. I, pag. I – XXXVII.] . Et primus quidem, cæteris longe præferendus [Ibid. pag. II.] , sic habet [Ibid. pag. XXVII.] : Dionysius annis octo, mensibus duobus, diebus quatuor. Fuit temporibus Gallieni ex die undecimo kalendarum Augusti, Æmiliano et Basso consulibus, usque in diem septimum kalendas Januarii, consulibus Claudio et Paterno. Alter catalogus ex mss. reginæ Sueciæ, licet priori inferior merito, tamen magni ab Henschenio æstimatus, hoc modo recenset [Ibid. pag. XXVIII.] : Dionysius … sedit annos quinque, menses duos, dies quatuor. Fuit temporibus Gallieni ex die undecimo kalendas Augusti, Æmiliano et Basso coss. usque in diem VI kalend. Januarii et consulatu Claudii et Paterni. Notat Henschenius: Consules accurate notati annos sedis indicant. Fuerunt relati hi, “Fulvius” quidem “Æmilianus et Pomponius Bassus” anno CCLIX, quando die XII Julii creatus est pontifex Dionysius; “imperator” vero “Claudius II et Ovinius Paternus” anno CCLXIX, quo mortuus est idem Dionysius XXVI Decembris… Sedit ergo annis decem, mensibus quinque, diebus quatuor; qui cum pluribus mendis a variis varie assignantur, sed a consulibus, passim apud omnes adjunctis, verum sedis tempus accipitur et stabilitur. Concordat plane Papebrochius in Conatu critico-historico [Propylæum Maji, pag. 38 et seq.] . Iisdem annis præfatos binos consulatus ponunt fasti consulares a recentioribus accurate editi [Art de vérifier les dates, pag. 331.] ; item Eckhel [Doctrina numorum, tom. VII, pag. 471.] , etc. In memoriam revocasse juverit, quæ sapienter monet Baronius in præfatione ad Annales, nempe designare singulorum pontificum tempora per consulatus, hanc regiam viam esse; et ad an. LXIX num. XXXVI: Tempora annumerata per consules libentioribus sunt accipienda auribus, cum ceteris illa frequentior, liberalior et verior esse noscatur chronographia, atque in usum frequentiorem accepta, quæ a fastis deducta est consularibus. Certe quidem cum vetera monumenta in antiquis scriptoribus interdum invenimus esse consulibus consignata, magno afficimur gaudio, perinde ac si in tenebris oberranti fax aliqua exoptata præfulgeat. Hæc ita Baronius, qui tamen pro primis pontificibus face illa uti non satis curavit. Ex his ergo contigit mors S. Dionysii papæ an. 269 et quidem XXVI Decembris. Ita etiam Pagius uterque [Breviarium, tom. I, pag. 45. Critica ad an. 271, Baronii 272, num. IX.] , Hefele [Tom. I, pag. 135.] , Bower [Unpartheische historie der Römischen Päpste, tom. I, pag. 124. Magdeburgi et Lipsiæ 1768.] , Tillemont [mémoires tom. IV, pag. 343 et seq. item, pag. 671, not. II.] , et, quod mireris, ipse Pearsonius, licet concilium (unicum admittit) adscribat anno 266, sed standum ait pro Dionysii emortuali Catalogis, nempe supra laudatis. Dissentiunt Baronius [Ad an. 272, num. XXI.] , Ciacconius et Oldoinus [Tom. I, pag. 179. Romæ 1677.] , Noveas [Vite etc., tom. I, pag. 89.] , etc.; hi defunctum tenent Dionysium 272. Baronius, ait Pagius [Critica ubi supra.] , Aureliano imperium adepto, Dionysium mortuum credidit; at sub Claudio contigit, et annus emortualis (269) Dionysii extra controversiam esse debet.

[96] [et confirmatur ex libello cleri Cpolitani;] Ex his legitima fluit conclusio Concilium tertium coactum anno 259, et forte absolutum, cum Synodica S. Dionysio sit inscripta. Confirmatur ex Libello contestationis cleri Constantinopolitani publice in ecclesia proposito: Quod Nestorius ejusdem sententiæ sit cum Paulo Samosateno, ante annos centum sexaginta condemnato. Libellum scriptum asserit Pagius [Ad annum suum 271, num. II.] anno 429; ab hoc numero si demantur præfati anni centum sexaginta, incidimus in annum 269. Paulo aliter Valesius in Annotationibus [In cap. XIX, pag. 155.] . Cæterum in hujusmodi scriptis numeri plerumque signantur non prorsus accurati, sed, ut aiunt, rotundi; nec omnes anni completi; ut mirum non sit alios aliud ex illis deducere. At firmum nostræ opinioni præbet argumentum obitus S. Dionysii, ex quo annus 269 demonstratur.

[97] [solvuntur difficultates.] Quod si objicias, concilium ex Eusebio celebratum temporibus Aureliani, qui imperare cœpit anno 270, mense Martio [Henschenius, tom. I April. pag. XXVIII] vel potius Aprili seu Maio [Art de vérifier les dates, pag. 346. Tillemont, Hist. des emper. tom. III, pag. 301.] (est enim non una difficultas in figendis accurate terminis imperii Aureliani [Eckhel, tom. VII, pag. 485 et seqq. Tillemont ubi supra.] , reponit Henschenius loc. cit., ab Eusebio nomen Aureliani non recte appositum, ignoscendo quidem errore, cum distantia vix trium (vel quatuor præter propter) mensium sit inter Dionysii obitum et Aureliani initium. Ita etiam Papebrochius, sed minus indulgenter: Putat, ait [Conatus critico-historicus, pag. *38. Propilæum Maji.] , Baronius, Aureliani imperio adscribendam mortem Dionysii propter epistolam Antiochenæ ecclesiæ datam ad illum, ut censet Eusebius… Sed ipsa epistola Aureliani non meminit; poterit ergo etiam hæc conjectura de tempore Aureliani, ceteris Eusebii circa res Romanas hallucinationibus absque scrupulo adscribi. Alii dicunt, concilium cœptum quidem sub Claudio, anno 269, sed continuatum atque absolutum sub Aureliano anno sequenti; ad Patres autem Antiochenos nondum perlatum de morte Dionysii nuntium, quando suam conscripsere Synodicam epistolam. Nec sane verisimilitudine caret ista sententia. Alii denique volunt cum Pagio [Critica ad annum suum 271, num. IV.] , Eusebium nihil aliud significare, quam Paulum jam in secundo (nobis tertio) concilio Antiocheno, Claudio regnante coacto, convictum et condemnatum, Aureliani temporibus, post Zenobiam videlicet debellatam (vel paulo citius, expugnata nempe urbe) ab ecclesia Antiochena exturbatum fuisse. Nam, ut habet Eusebius [Hist. lib. VII, cap. 30, pag. 282.] , cum Paulus a recta fide simul et episcopatu excidisset, Domnus, ut dictum est (in Synodica, cui Eusebius verba, quæ recitamus, subjecit) administrationem Antiochensis ecclesiæ suscepit. Sed cum Paulus e domo ecclesiæ nullatenus excedere vellet, interpellatus imperator Aurelianus rectissime hoc negotium dijudicavit, iis domum tradi præcipiens, quibus Italici christianæ religionis antistites et Romanus episcopus scriberent. Hoc modo vir supra memoratus cum summo dedecore per sæcularem potestatem ab ecclesia exturbatus est. Et hæc quoque sententia admitti potest. Triplex ergo responsio est ad difficultatem ex Eusebio ortam. Posteriores ambæ probabiles plane, atque solvendo nodo pares; præplacet mihi altera, utpote simplex magis. Cæterum quamcumque prætuleris, id extra controversiam, concilium coactum saltem et cœptum anno 269; quod nobis sufficit ad emortualem S. Firmiliani annum stabiliendum.

[98] [Defunctus Firmilianus anno 269.] Et re quidem vera testantur plane patres Antiocheni in sua Synodica apud Eusebium [Ibid. pag. 280.] , S. Firmilianum itineri se commisisse, ut Antiochiam, synodo interfuturus, veniret, sed in via defecisse. Nunc quoque, inquiunt, Antiochiam venturus erat Firmilianus et jam Tarsum (quod Ciliciæ oppidum est) usque pervenerat. Quippe improbitatem hominis antea fuerat expertus. Sed cum nos jam convenissemus; interea loci dum illum accersimus, dum ejus adventum exspectamus, abiit e vivis. Ex quibus manifestum est mortem sub initium concilii ponendam. Cum vero natalis S. Firmiliani dies in fastis (ut mox videbimus) ad XXVIII Octobris memoretur, recte existimavit Pagius synodum celebratam autumno præfati anni 269; qua in sententia nihil obest quominus soluta sit ante finem Decembris, et mors S. Dionysii congregatos episcopos latuerit, eique Synodicam inscripserint.

[99] [Sententia Molkenbuhrii exponitur] Marcellinus Molkenbuhr, de quo plura jam alibi, obitum S. Firmiliani contendit non ponendum ante annum Christi 272, adeoque singularem edidit dissertationem (quæ de sancto Præsule nostro secunda est) de S. Firmiliani anno emortuali, quo Paulus Samosatenus fuit depositus, ac synodus Antiochena III seu celeberrima contra Paulum celebrata. Sententiam suam concludit unica propositione, quam his statuit verbis: Celeberrima synodus Antiochena, in qua Paulus Samosatenus fuit depositus, celebrata non fuit ante annum 272. Quod ut probet: Eusebius, inquit, testis omni exceptione major diserte tradit, quod illa Synodus celebrata fuerit sub Aureliano imperatore. Additur locus ex libro VII Historiæ Eusebianæ, et subjungit P. Marcellinus: At vero Aurelianus sceptrum Romanorum adeptus non fuit ante annum 270, ut fatetur Pagius et cæteri omnes; imo Orientale imperium, in quo sita erat Antiochia, totum assecutus non fuit ante finem anni 272; siquidem Zenobia regina, quæ Paulum Samosatenum patrocinata fuerat, ab anno 267 partem imperii Orientalis per vim sibi in annum circiter quintum usurpaverat, Antiochiam tenuit; Aurelianus vero anno 272, ut vult Pagius, exercitum Zenobiæ profligavit, Antiochiam recepit, etc. Ex his infert, Synodum quam Eusebius sub Aureliano congregatam describit, non convenisse ante annum 272, quo catholicis liberum evadebat Paulum Antiochiæ accusare, damnare, deponere. Quidni etiam prius? Nemo enim umquam accusavit Zenobiam, quod rebus religionis se immisceret, vel catholicos episcopos impediret quominus officio suo pacifice fungerentur [Conf. Tillemont. Hist. des emper. tom. III, pag. 209, item pag. 210 et seqq. Eckhel, tom. VII, pag. 490.] . Id unum ei in causa Pauli objicitur, quod scilicet is, damnatus et exauctoratus, patrocinio fretus reginæ,e domo ecclesiæ excedere noluerit. Concludit autem P. Marcellinus: Cum vero Firmilianus die 28 octobris obiisse referatur in menologio Græcorum, et sententia depositionis contra Paulum prolata non fuerit, nisi postquam innotuerit mors Firmiliani, hinc necesse, ut Synodus usque ad finem illius saltem anni fuerit protracta. Itaque, ut paucis complectar sententiam istam, Eusebio teste Synodus habita est sub Aureliano; hic ante annum 272 Oriente non est potitus, ubi regnabat Zenobia, quæ, utpote favens Paulo, non permisisset, ut episcopi adversus eum convenirent; quod quidem postremum ut gratis ita etiam falso supponit P. Marcellinus; attamen ex his argumenta Pagii aliorumque prorsus elisa existimat, præter unum illud quod ducitur ex emortuali S. Dionysii.

[100] [et confutatur] Quæres, inquit, quomodo ergo solvitur sequens nodus chronologicus: Præfata Synodus acta concilii misit Romam ad Dionysium papam, ut docet Eusebius, qui acta vidit, legit, exscripsit? At vero Dionysius papa obiit ante annum 270, ut habent Pseudo-Damasus, liber Pontificalis, varii catalogi. Sed nihil in his quod vel minimum impediat, si scriptorem nostrum audias: Nodus ille, ait, facile secatur. Præfati authores anonymi, ut nulli erudito ignotum est, multis scatent erroribus chronologicis, quoad quatuor prima sæcula (esto, sed sunt ab eisdem plurima rectissime prolata, testibus Henschenio, Papebrochio, Pagio etc.); illis præferendus unus testis nominatus Eusebius, qui in Chronico æque ac in sua Historia l, VII c. XXX (ubi nempe recitatur Synodica) contestatur quod Dionysius papa post tempora Aureliani, qui occisus non fuit ante annum 275, supervixerit. At primum an ulli erudito ignotum Eusebium tum in Historia tum in Chronico multis scatere erroribus chronologicis præsertim quo spectat ad res romanas? Deinde nescio an vel levissime P. Marcellinus Chronicon inspexerit, secus non unam sed plures easque maxime patentes comperisset hoc loco sive hallucinationes sive contradictiones. Et re quidem vera mortem Dionysii signat Chronicon sub Probo imperatore, anno 279: Felix (Dionysii successor) XXV. Romanæ ecclesiæ episcopatum tenet annis 5 [Ex Vallarsii editione. Migne, tom. XXVII.] ; et ne suspiceres hujus pontificatum forte citius cœpisse, obstat ipse Eusebius, qui ad annum 267 sub Gallieno notaverat: Dionysius XXIV Romanæ ecclesiæ episcopus constituitur annis 12; et ante hunc, nempe ad annum 258: Xystus XXIII Romanæ ecclesiæ episcopatum tenet annis 8; huic autem in Historia tribuuntur anni undecim [Lib. VII, cap. 27.] ἔτεσιν ἔνδεκα ut vel ex hoc solo errore totus ruat computus Chronici. Cæterum Xystus nec annis octo, nec decem, sed ad summum uno præfuisse noscitur anno; nec etiam Dionysio in pontificatu dandi duodecim, sed decem et insuper menses aliquot. Itaque deserendus Eusebius ni universam Romanorum pontificum chronotaxin ab eruditis stabilitam pessumdemus. Latet partim fons hallucinationum in eo, quod Chronicon digestum per Olympiades, et annos ab Urbe condita sit, neglectis consulatibus, quæ, ut habet Baronius, fax est mediis in tenebris præfulgens. Nihilominus, si P. Marcellinum audias: Præferendus unus testis Eusebius. Egregia profecto methodus, facilis utique et secandis nodis apprime commoda! Favet Eusebius? Testis est omni exceptione major; dissentit? Interpolatus fuit, vel, ut Missorio præplacet, mentitus est, conf. § VII et VIII. Denique negat (nec in hoc admodum reprehendendus) P. Molkenbuhrius aliquid probari ex Libello contestationis, cujus numeri tam ad annum 272 imo et ad annum 275 referre possunt, quam ad annum 269. Totam disputationem concludit sequenti corollario: Cum igitur synodus Antiochena ultima, in qua Paulus fuit depositus, celebrata non fuerit ante annum 272; consequens est, ut S. Firmilianus usque ad hunc annum supervixerit. In hujus honorem hæc scripta sunto. Utinam vere.

[101] [Memoria in fastis sacris græcorum,] De cultu brevibus admodum esse licebit, cum præter memoriam in fastis utriusque ecclesiæ, latinæ et græcæ, vix est quod recenseamus. Menæa impressa [Venetiis 1845.] ad hunc diem 28 Octobris S. Firmiliani meminere his verbis: Eodem die memoria sancti patris nostri Firmiliani, episcopi Cæsareæ, et Melchionis sophistæ, presbyteri Antiocheni, qui deposuerunt (imo confuderunt καθεῖλον) Paulum Samosatenum. Ita ex versione Sirleti apud Canisium [Thesaurus, tom. III, part. II. pag. 482.] . Et adduntur pro more versiculi:

Εἰρηνικῶς θνήσκουσιν εἰρήνης τέκνα
Φιρμιλιανός καὶ σὺν αὐτῷ Μελχίων.

Pacifice moriuntur pacis filii
Firmilianus et cum ipso Melchion.

De Melchione narrat Eusebius: Præcipue vero illum (Paulum) coarguit et latere cupientem confutavit δίηλεγξε Malchion Μαλχίων (sic apud Valesium) quidam, vir disertissimus, quippe qui sophisticæ apud Antiochiam scholæ præfuerat; et qui ob fidei christianæ sinceritatem in ejus loci ecclesia presbyterii honorem erat consecutus. Hic igitur adversus Paulum suscepta disputatione, excipientibus cuncta notariis (quæ quidem disputatio etiamnum extat) occultos hominis sensus fraudesque detegere solus omnium valuit. Hæc in postrema seu tertia synodo gesta sunt, proinde absente S. Firmiliano, qui Antiochiam properans, in itinere diem clausit. Ubi ergo menæa ambos conjungunt, atque ab iis depositum Paulum tradunt, lato sensu intelligenda sunt; scilicet quod uterque strenue contra hæresiarcham decertarint. De S. Malchione vide infra pagina sequenti. Mortuus jam erat S. Firmilianus cum sententia contra Paulum lata est. Similiter P. Martinovius in Anno græco-slavico, 28 Oct.: S. Firmiliani ep. Cæsareæ et Melchionis sophistæ presb. Antiocheni, ex Menæis græcis, mss. Mazarinæis, item mss. Sirmundi seu Claramontanis, et bibliothecæ Ambrosianæ Mediolani, præter Sirletum et Menæa impressa. Oriens Christianus [Lequien, tom. I, col. 369.] : Demum anno 269 labente Tarsi in Cilicia postremum diem clausit. Cujus memoriam Græci recolunt die 28 Augusti, utique mendose pro Octobris. Nomen S. Firmiliani desideratur in menologio Basilii, in kalendario marmoreo Neapolitano (apud Angel. Maï [Vett. Scriptt. nova coll. tom. V pag. 58. ad 64] ) in kalendario Constantinopolitano, in ephemeridibus Mosco-Græcis, tabulis Capponianis et generatim in aliis id genus monumentis, præter ea quæ supra recensuimus.

[102] [latinorum.] Idem obtinet in fastis latinis; pauci S. Firmilianum inscriptum habent; plurimi prætermittunt: Hieronymiana, Beda, Florus, Ado, Usuardus hujusque auctaria, Rabanus; item silent Galesinius, Maurolicus et denique Romanum; adde martyrologium ecclesiæ Africanæ, a Morcellio concinnatum [Africa Christiana, tom. II, ad calcem, pag. 359 – 376.] , etc. Miminere Ferrarius ad 28 Oct. in Catalogo generali, verba repetens Sirleti; item Castellanus hoc cum encomio: Firmilianus, episcopus Cæsareæ Cappadocum, eruditione celebris; qui Origenem hospitio excepit toto tempore quo Maximini duravit persecutio. Addi potest Dictionarium hagiologicum Mignianum. Quod si Baronius martyrologio S. Firmilianum non inscripserit (utique propter epistolam in S. Stephanum papam nimium injuriosam), nihilominus magnifice de eo loquitur in Annalibus: Qui, inquit [Ad an. 258, num. XLVII,] , et doctrina et sanctitudine morum nulli propemodum secundus. Quem … in ecclesiæ pace pie sancteque defunctum Græci colunt ac venerantur; cujus natalem diem, perinde ac aliorum sanctorum, in menologio consignatum anniversaria memoria celebrant. Quod utique testimonium nonnullis, haud satis æque de Firmiliano, quod fastis Romanis insertus non legatur, sentientibus opponi merito potest et debet.

[103] [De scriptis S. Firmiliani. ] Certum est S. Firmilianum, præter epistolam de baptismo, alia quoque scripsisse. Id enim plane docet S. Basilius Magnus in libro de Spiritu sancto [Migne, Patrol. græca, tom. XXXII, col. 207.] : Hanc fidem et Firmiliano nostro fuisse, testantur libri quos reliquit. Illos S. Hieronymum latuisse arguunt passim, quod in Catalogo scriptorum Episcopum nostrum prætermittat. An autem ex isto silentio ita inferre fas sit, viderint alii. Non equidem velim tantum affirmare. Ut ut sit, sola epistola ad Cyprianum superest; nisi forte quis illi tribuat perbrevem historiam S. Cyrilli pueri, martyrio coronati Cæsareæ Cappadocum, quæ, utpote bene scripta, inquit Tillemontius [Mémoires, tom. IV, pag. 313.] , sancto Præsule haud indigna est [Conf. Ceillier, Autheurs sacrés et ecclésiastiques, tom. III, pag. 306.] . Tillemontio prælusit Ruinartius his verbis [Acta sincera martyrum, pag. 345 et seq. Amstelædami 1713.] : Ceterum si conjecturis indulgere licet, istam beati Cyrilli passionem, quæ per modum epistolæ conscripta est, sancto Firmiliano, Cæsareæ Cappadociæ celebri episcopo tribuimus, tametsi ad id constanter affirmandum certiora expectamus argumenta. Quod autem epistolam bene scriptam asserat Tillemontius, nescio unde hoc hauserit; certe non ex Henschenio nostro, qui primus illam edidit in Actis SS. ad diem XXIX Maii [Tom. VII Maii, pag. 17.] . Monet autem eruditus atque optimus decessor: Acta quædam habemus per modum epistolæ, quam utinam alicubi invenissemus græca ac primigenia phrasi: nam et qui eam latine vertit, incultiori stylo est usus, et qui descripsere, videntur etiam eam multo barbariorem fecisse, dum quid describerent, non satis caperent. Ipsum tamen, qualem accepimus, latine contextum accipe, modice levigatum ex conjectura, ne prorsus stomachum tibi evertat tam hiulca barbaries. Ita Henschenius, qui utpote vir moderatissimæ indolis, stylum temperare solet, ut hæc ejus indignatio tanta mota sit oportet ex incredibiliter depravata lectione.

DE SANCTO MELCHIONE PRESBYTERO ANTIOCHENO

Post annum CCLXX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Melchion, presbyter Antiochenus (S.)

AUCTORE R. D. B.

§ Unicus. S. Melchionis cultus. Ejus victoria de Paulo Samosateno in concilio Antiocheno.

S. Melchion [Ecclesiæ Græcæ martyrol. metricum, interprete Sibero, pag. 551; Menologium Sirleti apud Henricum Canisium in Thesauro Monum. tom. III, pag. 483; Synaxarium Margunii.] , quem alii Malchum [Ferrarius, Catalogus generalis SS. pag. 421.] , Malchionem [Eusebius, Hist. eccles. lib. VII, cap. 29; Theodoretus, Hæret. fabularum compendium, lib. II, Opp. omnia, tom. IV, col. 395; Nicephorus, Historia eccles. lib. VI, cap. 19, tom. I, pag. 422; Petrus Diaconus, Epistola ad Fulgentium et alios episcopos Africæ, cap. II, ap. Migne, Patrol tom. LXV, col. 442.] , Malachionem et Melchiorem [Ferrarii, Catalogus generalis, pag. 421.] dicunt et cujus nomen originem syriacam prodit, [S. Melchion, cujus memoria in fastis græcis hodie recolitur,] in albo Sanctorum simul cum S. Firmiliano, episcopo Cæsareæ Cappadocum, ad 28 octobris inscriptus est. In Siberi [Ecclesiæ Græcæ martyrologium, pag. 351.] quippe Martyrologio metrico, quod ex Menæis Græcorum collectum est, legitur ad præsentem diem:

Εἰρηνικῶς θνήσκουσιν εἰρήνης τέκνα
Φιρμιλιανός καὶ σὺν αὐτῷ Μελχίων.

In pace pacis filii mortem oppetunt,
Firmilianus et sophista Melchion.

Item in Sirleti Menologio [Menologium Sirleti, pag. 351.] : Eodem die commemoratio sancti patris nostri Firmiliani episcopi Cæsareæ et Melchionis sophistæ presbyteri Antiocheni, qui deposuerunt Paulum Samosatenum. Quæ verba in latinum vertit Sirletus ex ignoto græco Synaxario; cujus exemplar quoddam præluxit etiam Margunio, quum vernacula Græcorum lingua Synaxarium suum scripsit. Sed hæc antiquitate superat Sirmundi Synaxarium, cujus excerpta, olim a Papebrochio facta, in bibliotheca regia Bruxellensi sub num. 11322 nunc servantur. Merito itaque non omissus est in Ferrarii Catalogo generali sanctorum qui in Martyrologio Romano non sunt, neque in Anno ecclesiastico græco-slavico nostri Martinovii.

[2] [Paulum Samosatenum] S. Melchionem fuisse virum disertissimum, quippe qui sophisticæ apud Antiochiam scholæ præfuerat, et qui ob fidei christianæ sinceritatem in ejus loci ecclesia presbyterii honorem erat consecutus, tradit Eusebius Cæsariensis [Hist. eccles. lib. VII, cap. 29.] : quem ad verbum fere exscripserunt Theodoretus [Opp. omn. tom. IV, col. 395.] et Nicephorus [Historia eccles. lib. VI, cap. 19, tom. I. pag. 422.] . Eadem præ oculis habuit S. Hieronymus, quum cap. LXXI libri de Viris illustribus hæc de eo scripsit: Malchion, disertissimus Antiochenæ ecclesiæ presbyter, quippe qui in eadem urbe rhetoricam florentissime docuerat, adversus Paulum Samosatenum, qui Antiochenæ ecclesiæ episcopus dogma Artemonis instaurarat, excipientibus notariis, disputavit; qui dialogus usque hodie exstat. Sed et alia grandis epistola, ex persona synodi ab eo scripta, ad Dionysium et Maximum, Romanæ et Alexandrinæ ecclesiæ episcopos, dirigitur. Floruit sub Claudio et Aureliano. In his vero præcipua S. Melchionis laus est quod sese acerrimum avitæ fidei propugnatorem stiterit adversus Paulum Samosatenum, Antiochenæ ecclesiæ episcopum, qui impium Artemonis dogma instaurarat [S. Hieronymus, de Viris illustribus, Opp. omn. tom. III, col. 682, edit. Migne.] ; vel, ut ait Eusebius [Hist. eccl. lib. VII, cap. 27.] , adversus ecclesiæ doctrinam nimis abjecte et humiliter de Christo sentire cœperat, quasi is nihil supra communem hominum naturam habuisset. Verumtamen S. Melchionem in primo Antiocheno concilio, quod Firmilianus Cæsariensis, Gregorius Thaumaturgus, ejusque frater Athenodorus aliique Orientis episcopi anno 264 vel 266 celebrarunt, adversum Paulum Samosatenum disputasse posteris non tradidere veteres: quin potius innuunt eum tunc ad propugnandam Christi causam non fuisse accersitum. Refert enim Eusebius [Ibid. lib. VII, cap. 28.] multos sub Gallieno imperatore Antiochiam ad nova Pauli diluenda dogmata sæpius convenisse episcopos; atque enumerans nonnullos præclaros viros, qui contra Paulum certaverint, de S. Melchione prorsus silet.

[3] [in altero concilio Antiocheno devicit,] Ast, quum Paulus, qui in conciliis sub Gallieno dogmatis sui novitatem occultare nisus erat, rursus suam pravam doctrinam spargere conaretur, denuo synodus innumerabilium fere episcoporum Antiochiæ congregata est [Eusebius, Hist. eccles lib. VII, cap. 28.] . Referunt eos fuisse septuaginta S. Athanasius [De Synodis, Opp. omnia, tom. II, col. 770, edit. Migne.] , octoginta S. Hilarius [Ibid col. 538.] et Facundus [De defensione trium capitul. lib. X, cap. VI, apud Migne, Patrologia, tom. LXVIII, col. 788.] , centum octoginta Basilius Diaconus [Basilii aliorumque supplicatio, ap. Labbe, Concilia, tom. III, col. 425.] ; quos inter Helenus Tarsensis, Hymenæus Hierosolymitanus, Theotecnus Cæsariensis in Palæstina, Maximus Bostrensis et Nicomas Iconiensis; quibus sese adjunxit S. Melchio cum aliis presbyteris et diaconis. (Erratur autem in Sirleti et Margunii Synaxariis, ubi traditur Firmilianus, Cæsariensis episcopus, deposuisse Paulum adeoque in posteriore Antiochena synodo sedisse; Patres enim ipsius concilii in sua epistola synodica scripserunt Firmilianum Antiochiam tendentem Tarsis e vita abiisse [Hist. eccles. lib. VII, cap. 30.] .)Præcipuas ibi habuit partes S. Melchio, qui Paulum Samosatenum præ reliquis coarguit et latere cupientem prorsus confutavit [Ibid. loc. cit.] . Et quidem notatione dignum videtur, non raro accidisse, ut conciliorum Patres, quum coram se haberent pravæ doctrinæ propagatores, quos ipsi propter eorum fallaces argutias et callidam facundiam non facile refellerent, solertia presbyterorum vel etiam diaconorum uterentur: quo pacto factum est ut Origenes in concilio Bostreno in Arabia [Labbe, Collectio conciliorum, tom. I, col. 650 et seq.; Eusebius, Hist. eccles. lib. VI, cap. 31.] contra contendentes animam humanam esse mortalem, et S. Athanasius in concilio Nicæno [Acta SS. tom. I Maii, pag. 190 et seq.] , petentibus episcopis, causam fidei catholicæ susceperint.

[4] [Hujus disputationis] Porro cum Patres in cœtu essent congregati, atque coram eis reus staret Paulus Samosatenus, proposita fuit, ut narrat Petrus Diaconus, ad S. Fulgentium aliosque Africæ episcopos scribens [Epistola ad Fulgentium, Biblioth. Lugd. Patrum, tom. VII, pag. 190.] , fides catholica: Deus, scilicet Verbum non nomine vacuo, non particula sui, sed natura Deus tantus, quantus et pater est, æqualis per omnia Patri, præter hoc tantummodo quod ille Pater est, iste Filius, naturæ se humanæ uniens factus est homo: hinc etiam a sanctis Patribus adunatione ex divinitate et humanitate Christus Dominus noster compositus prædicatur. Quod nolens Paulus Samosatenus confiteri, damnatus est ab Antiocheno concilio, Malchione, presbytero ejusdem Antiochenæ ecclesiæ, viro per omnia eruditissimo, et ab universis sacerdotibus, qui contra eumdem Paulum convenerant, tunc electo; qui summum disputationis certamen a concilio memorato suscipiens, ita eumdem hæreticum inter cetera redarguit, dicens: “Ex simplicibus fit certe compositum, sicut in Christo Jesu, qui ex Deo Verbo et humano corpore, quod est ex semine David, unus factus est, nequaquam ulterius divisione aliqua, sed unitate subsistens. Tu vero videris mihi secundum hoc nolle compositionem fateri, ut non substantia sit in eo Filius Dei, sed sapientia secundum participationem. Hoc enim dixisti, quod sapientia dispendiumpatiatur, et ideo composita non esse possit, nec cogitas quod divina sapientia sicut antequam se exinanisset, indiminuta permansit; ita et in hac exinanitione, quam gessit misericorditer, indiminuta atque indemutabilis extitit. Et hoc etiam dicis, quod sapientia habitaret in eo. Habitamus et nos in domibus, ut alter in altero, sed neque pars domorum nos sumus, nec nostra pars domus est.”

[5] [et epistolæ synodicæ supersunt fragmenta.] Præter hæc Petri Diaconi verba et aliqua fragmenta a Leontio Byzantino collecta nihil hujus disputationis superest, quamvis, ut ajunt Eusebius et S. Hieronymus, fuerit excepta notariis, eorumque tempore superstes, vel adeo fuerit egregia ut per eam in concilio occultos Pauli sensus fraudesque detegere solus omnium S. Melchio valuerit. Adde quod grandis epistola ex persona synodi a Melchione scripta ad Dionysium et Maximum Romanæ et Alexandrinæ ecclesiæ episcopos directa fuit; cujus hæc erat inscriptio: Dionysio et Maximo et omnibus per universum orbem comministris nostris; episcopis, presbyteris et diaconis; et universæ catholicæ ecclesiæ, quæ sub cælo est, Helenus et Hymenæus, Theophilus, Theotecnus, Maximus, Proculus, Nicomas, Ælianus, Paulus, Bolanus, Protogenes, Hierax, Eutychius, Theodorus, et Malchion, et Lucius; et reliqui omnes qui nobiscum sunt vicinarum urbium et provinciarum episcopi, presbyteri et diaconi, et ecclesiæ Dei: carissimis fratribus in Domino salutem. Ubi, qui apparet Malchion, episcopus non fuit, (ut sibi videre visus Hefelius [Conciliengeschichte, tom. I, pag. 136.] ,) sed presbyter, presbyterorum collegium repræsentans; ut Lucii, diaconorum quasi loco, nomen appositum est. Porro in hac epistola, quam in sua Historia ecclesiastica fere ex integro inseruit Eusebius, exponunt Patres Paulum Samosalenum ad incredibilem opulentiam pervenisse per scelera ac sacrilegia fratrumque concussiones; … neque aliud quam inanem gloriam captare et pompam affectare; … quin etiam psalmos, in honorem Domini Jesu Christi cani solitos, quasi novellos et a recentioribus hominibus compositos abolevisse; mulieres autem magno Paschæ die in media ecclesia psalmos quosdam canere ad sui ipsius laudem instituisse. Filium Dei e cœlo descendisse confiteri renuebat, sed Jesum Christum e terra ortum fuisse docebat. Viderant quoque Antiocheni subintroductas mulieres tam ipsius quam presbyterorum ejus ac diaconorum. Talis fuerat Pauli Samosateni ante synodum infamis agendi ratio. Neque videtur res ita S. Melchioni successisse ut Paulus ad meliora reversus fuerit: nam, cum a recta fide simul et episcopatu excidisset, ac proin Domnus administrationem Antiochenæ ecclesiæ suscepisset, e domo ecclesiæ nullatenus excedere voluit, usquedum imperator Aurelianus interpellatus rectissime hoc negotium dijudicarit, iis domum tradi præcipiens, quibus Italici christianæ religionis antistites et Romanus episcopus scriberent [Eusebius, Hist. eccles. lib. VII, cap. 30.] .

[6] [Concilium Antiochenum, cui Paulus sese non subjecit, celebratum fuit anno 270.] Multum de anno celebrationis Concilii Antiocheni inter eruditos disceptatum fuit. Etenim Henricus Valesius [Annotationes in Eusebium, pag. 155.] , Petavius [Rationarium temporum, lib. V, cap. XIII, pag. 203, edit. Lugd. Batav. 1710.] , Papebrochius [Acta SS. Propylæum Maji, pag. 38.] Henschenius [Acta SS. tom I Aprilis, pag. XXVIII.] , et Tillemontius [mémoires ecclésiastiques, tom. IV, pag. 297 – 665. edit. 1732.] annum 270; Baronius [Annales ecclesiastici, ad annum 272, num. 1.] annum 272, uterque Pagius [Antonius Pagi, Critice ad an. 272, num. 1; Pagi, Breviarium Romanorum Pontificum, tom. I, pag. 41 et seq.] et Remigius Ceillier [Histoire des Autheurs ecclésiastiques, tom. III, pag. 600.] autumnum anni 269 assignant. Et quidem in eo posita est difficultas quod Eusebius [Eusebius, Hist. eccles. lib. VII, cap. 30.] hinc affirmat congregatam fuisse synodum Antiochenam postremam sub Aurelio imperatore, qui mense martio anni 270 purpuram imperatoriam induit, illinc historiæ suæ ecclesiasticæ intexuit memoratam Antiochenorum epistolam ad Dionysium, Romanum pontificem, cujus obitum ad mensem decembrem anni 269 refertur. Sed præplacet Valesii, Henschenii aliorumque sententia: quin nos multum moveat rerum perturbatio, qua in præsentiarum Eusebii laborat narratio, quia, ut ait Henschenius noster [Acta SS. tom. I Apr. pag. XXVIII.] , videntur Antiocheni anno sequenti, (mense martio mari vix aperto [Ib. tom. X Oct. pag. 621.] ,) ignorasse Dionysii obitum, cum epistolam synodicam ei scriberent, quam Eusebius tempore Aureliani (qui a martio anni 270 regnavit) exaratam scribit. Quo anno et ubi obierit S. Melchion, memoriæ non fuit proditum ab antiquis scriptoribus.

DE S. TERENTIO ET NEONILLA EORUMQUE LIBERIS NITA, SARBILO HIERACE, THEODULO, PHOTIO, BELE ET EUNICE MARTYRIBUS

SYLLOGE.

Terentius, conjux, martyr (S.)
Neonilla, conjux, martyr (S.)
Sarbilus, eorum filius, martyr (S.)
Nitas, eorum filius, martyr (S.)
Hierax, eorum filius, martyr (S.)
Theodulus, eorum filius, marty (S.)
Photius, eorum filius, martyr (S.)
Bele eorum filia, martyr (S.)
Eunice, eorum filia, martyr (S.)

AUCTORE R. D. B.

§ Unicus. Cultus et passio SS. Terentii et Neonillæ, liberorum Nitæ, Sarbili, Hieracis, Theoduli, Photii, Belæ et Eunicæ.

[Quamvis cultus SS. Terentii et sociorum fuerit valde extensus, pauca de eis innotuerunt.] Memoria SS. Terentii, ejus uxoris Neonillæ et liberorum in pluribus græcis et slavicis kalendariis vel etiam menæis ad diem 28 octobris inscripta est. Etenim in menologiis sæculi IX Hierosolymitano et Caliopolitano, a Scholzio Bonnæ anno 1823 editis, et in menæis Crypto ferratensibus anni 1112 [Tasconi, Ad typtica Græcorum observationes, pag. 80.] , SS. Terentius, Neonilla et liberi, non secus ac in kalendariis Zographiensi [Annus ecclesiasticus Slavicus, pag. 344.] sæculi XII – XIII, et Bulgarorum Ternobienzi [Ibid. pag. 338.] anni 1272 recensentur. Dein leguntur in typicis S. Sabæ et Chilendariensi [Ibid. pag. 347.] anni 1331, vel etiam in kalendario Ostrogensi [Ibid. pag. 349.] anni 1581, in Menologio Sirleti [Apud Canisium, in Thesauro Monumentorum, tom. III, pag. 483, edit. Basnagii.] et in tabulis tum Papebrochianis [Acta SS. tom. I Maji, pag. XLIX.] anni 1628, tum Capponianis [Annus ecclesiasticus Slavicus, pag. 354.] anni circiter 1660. In Menæis vero Græcorum, annis 1592 et 843 editis, in Margunii Synaxario, uti et in Horologio Potschajovensi [Ibidem, pag. 262.] , ad Ruthenorum usum ineunte sæculo XIX excuso, laudantur Terentius et Neonilla cum suis liberis Nita, Sarbilo, Hierace, Theodulo, Photio *, Bele et Eunice: inter quos Bele et Eunice feminarum habent nomina. Præter hæc kalendaria enumerat Martinovius nonnulla alia, quæ de SS. Terentio et Neonilla et forsan de eorum liberis mentionem faciunt. Inter hæc veniunt kalendaria Slavica Parisiense [Ibidem, pag. 336.] sæculi XII – XIII, Mstislaviense [Ibid. pag. 353.] ante annum 1147 scriptum, simul ac kalendaria bibliothecæ Vindobonensis Constantinopolitanum sæculi vel XII vel XIV et Possevinianum [Apparatus sacer, tom. II, pag. 365.] usitatum apud Russos sæculo XVI, in quibus solus S. Terentius vel etiam socii renuntiantur. Neque hi martyres latuerunt omnino Latinos. Molanus enim in auctariis Usuardinis celebravit hodie Terentium et Neonillam cum eorum filiis; quod exemplum secutus est Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum.

[2] [Non videntur origine fuisse Afri, sed Syri.] Cavendum autem ne quis existimet S. Terentium, S. Neonillæ conjugem, non esse diversum a S. Terentio, in Africa passo, qui hodie etiam in aliquot fastis legitur et de quo in prætermissis ad hunc diem 28 octobris breviter dictum fuit. Re quidem vera in Menæis excusis et in codice ms. græco Parisiensi, (Bibl. suppl. num.19,) dicitur ipse cum sociis passus esse in Africa, Decio imperatore et Fortunato præside, sed istius martyrologii auctor S. Terentium nostrum pro alio accepit Terentio, qui nempe cum SS. Maximo, Pompejo, Africano et aliis XXXIII aut XXXVI sociis, Decio imperatore et Fortunato præside, in Africa martyrii palmam adepti sunt. Horum quidem Acta nostri decessores ad diem 10 aprilis [Acta SS. tom. I Aprilis, pag. 860.] illustrarunt. Aliam insuper originem produnt ipsa turmæ hodiernæ nomina; quæ partim latina, partim græca, partim orientalia, ad Syriam, ubi variæ gentes mixtim vivebant, et sua sibi invicem communicabant vocabula, referenda videntur. De singulis disserere nolim; Bele et Sarbilus imprimis videntur esse nomina orientalia, quorum prius accedit ad appellationem Beli et posterius est appellatio cujusdam martyris Edesseni [Menologium Basilii ad 30 januarii.] . Nitas vero videtur esse syncope Nicetæ, uti Neonilla est diminutivum nominis Νεων. Accedit quod eorum nomina non leguntur in Menologio Basiliano; adeoque ad Byzantinos ex Syria venit eorum memoria, verisimillime per Typicum S. Sabæ. Certe quum Constantinopoli altum adhuc esset de eis silentium, SS. Terentii et Neonillæ nomina inscripta erant ad hanc diem in Menologio Hierosolymitano, atque etiam in Caliopolitano [Scholz, de Menologiis duorum codic. græc. biblioth. Parisiensis, pag. 4 et 8.] , cujus origo fere eadem est.

[3] [Multiplicia et acerbissima eorum tormenta.] Quæ vero tormenta S. Terentius, ejus uxor et filii perpessi sint declaratur in hunc modum in Menæis Græcis, verisimillime juxta documenta antiquiora syriaca: Eodem die (28 octobris) memoria sanctorum martyrum Terentii et Neonillæ et filiorum eorum Nitæ, Sarbili, Hieracis, Theoduli, Phocæ, Bele et Eunice. Sancti hi omnes, in una domo commorantes, Deum semper occulte colebant. Delati ad tribunal, constiterunt Christumque confessi sunt, et idola exploserunt. Itaque suspensi ferroque lacerati sunt; et acerrimum vulneribus acetum infusum infraque rogus accensus. Illi, inter se precati, se mutuo tacite consolabantur, quorum vota Deus non despexit. Angeli enim quamvis inaspectabiles illorum vincula solverunt, et eorum vulnera curarunt. Impios autem terror et pavor invasit. Sancti in vinculis detinebantur: rursusque producti fustibus contunduntur. Postea rotæ illigati, flagris cæduntur, sed quasi in speciem; nihil enim passi, præda feris objiciuntur. Sed ex omnibus suppliciis illæsi conservati, in ahenum, pice fervens, injiciuntur. Sed stridor ille ferventis picis in aquam versus est. Cum ergo impii viderent sanctos nulla re lædi posse, omnium capita gladio subjecere. Atque hæc ex Mathæi Raderi versione, cujus apographum, olim decessoribus nostris sibi comparatum, hodiedum in Bibliotheca regia Bruxellensi asservatur.

[Annotata]

* Phocas in Menæis anni 1843

DE SS. ANASTASIA VIRGINE ET CYRILLO MARTYRIBUS ROMÆ

PROBABILIUS SUB DIOCLETIANO ET ANTE AN. 303.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Anastasia, virgo, martyr, Romæ (S.)
Cyrillus, martyr, Romæ (S.)

AUCTORE B. B.

§ I. S. Anastasia virgo, cujus hac die in plerisque fastis sacris celebratur memoria, et acta conscripta a Symeone Metaphraste, videtur omnino distinguenda ab altera cognomine, nempe S. Anastasia vidua. Locus et tempus martyrii.

Quæstionem de una vel pluribus Anastasiabus, ut loquitur Sollerius [Martyrologium Usuardi XXXV Decemb. Observatio.] , prætermittimus. Tractanda veniet XXV Decembris, [Cur hodie de his SS. Martyribus agatur.] quo die longe celebrior occurrit memoria apud latinos; græci diem habent XXII ejusdem mensis. Rationes, quæ nos movent, ut hodie acta SS. Anastasiæ et Cyrilli (de hoc paucissima traduntur) illustremus, hæ præcipue sunt. Primum hac luce signantur in martyrologio Romano; item, sed die sequenti et omisso S. Cyrillo, in plurimis fastis græcis et slavicis; acta S. Anastasiæ, de qua dicimus, diversa ab actis alterius sanctæ martyris, mense Decembri cultæ, licet utraque, judice Allatio [Diatriba de Simeonum scriptis, pag. 124 et 125.] , sint Metaphrastica; tum alia prorsus sunt tormentorum in utrisque genera; denique non conveniunt de vitæ ratione: nostra virgo, altera vidua prædicatur; aut loco martyrii: prior Romæ passa scribitur tam in actis quam in martyrologio, posterior in Insula Palmaria vel, ut communius tenent, Sirmii. Ut mihi vix non certum, sit duas saltem agnoscendas sanctas martyres cognomines; an autem tres vel, ut insinuat Mazzochius [Commentarii in vetus marmoreum kalendarium, tom. II, pag. 430.] , etiam quatuor, alio, ut monui, examinandum loco erit. Quæ summatim proposita, ex ordine et per partes, ut aiunt, enucleabimus, incipientes a fastis sacris.

[2] [Memoria in fastis sacris latinis,] Primus, quem ordine temporis mentionem de S. Anastasia facere reperio, est Galesinius [Martyrologium S. Rom. ecclesiæ usui accomodatum. Venetiis 1578.] , qui ad hunc diem annuntiat: Romæ, sanctæ Anastasiæ virginis et martyris, quæ inauditis excruciata suppliciis, germanam veræ erga Deum pietatis religionem omni cruciamentorum genere testificata, demum abscissis cervicibus pro nobili certamine coronatur. Addit in Notationibus [Pag. 177 recto.] : Anastasiæ duæ extiterunt. Hæc porro diversa ab illa est, cujus dies natalis agitur octavo cal. Jan. (25 Dec.) ut cum ex ceteris, tum ex Metaphraste animadverti licet, qui hujus vitam copiose scripsit. Post Galesinium venit Baronius, qui anno 1584 edidit Romanum correctum, cui additæ litteræ apostolicæ, (vide Præliminaria [Pag. XX. Edit. Antverpiæ 1613.] . In hoc signatur S. Anastasia (sed præclariori encomio quam apud Galesinium) una cum S. Cyrillo martyre: Ibidem (scilicet Romæ) sanctæ Anastasiæ senioris virginis, et Cyrilli martyrum: illa in persecutione Valeriani (imo Diocletiani) sub Probo præfecto vinculis constricta, colaphis cæsa, igne et verberibus cruciata, cum in confessione Christi immobilis permaneret, abscissis mamillis, evulsis unguibus, dentibus comminutis, manibus pedibusque præcisis, truncata capite, tot passionum monilibus ornata migravit ad Sponsum: Cyrillus autem ei petenti aquam propinans, martyrium pro mercede accepit. Notat insuper eruditus cardinalis: Agunt de his græci in menologio die sequenti. Acta Anastasiæ a Metaphraste descripta recitat Lipom. tom. 6, et Sur. tom. 5. Hæc senior dicitur respectu alterius Anastasiæ, quæ passa est in persecutione Diocletiani, de qua inferius VIII kal. Januar. Baronianum elogium repetit Castellanus gallice versum in martyrologio universali, adscripta margini nota: Die sequenti, ut in menologio, unde hæc desumpta sunt, ubi tamen desideratur vox “senior,” qua hanc distinctam voluere ab altera, 25 Decembris memorata, quamvis eadem verisimiliter sit, cum Romani aliam numquam noverint. Id quidem posterius perperam, ut ex dicendis saltem probabilius efficietur. Recte ait Combefisius: Antiquæ tabulæ latinæ seu martyrologia nihil de hac Anastasia habent vel Rosveidi, vel Corbeienses Hieronymi; ut neque Ado nec pariter Usuardus nec ulla apud Sollerium illius auctaria. Prætermittitur quoque a Petro de Natalibus, a Maurolyco, qui biennio ante Galesinium edidit suum martyrologium, et, quod magis mireris, a Ferrario in Catalogo sanctorum Italiæ, qui post correctum Romanum in lucem prodiit; laudatur vero in Hagiologio italico, ubi ad hunc diem XXVIII Octobris ita exorditur auctor [Tom. II, pag. 260, Bassani 1773.] : Quoniam instituti mei laboris ratio fuit, omnes Italorum sanctorum vitas ex gravibus auctoribus seu ex ecclesiarum codicibus collectas afferre, ideo vitam quoque sanctæ Anastasiæ romanæ virginis et martyris a Metaphraste primum scriptam, mox a Lipomano et Surio fusiori calamo conscriptam (imo latine redditam) censui piis lectoribus exhibere etc.

[3] [græcis et slavicis.] Antiquior et copiosior memoria est apud Græcos, sed alio die. Et primum quidem reperitur in præclarissimo menologio Græcorum, ad finem sæculi X scripto jussu imperatoris Basilii porphyrogenetæ, XII Octobris: Certamen sanctæ martyris Anastasiæ virginis. Anastasia Christi martyr, Decio et Valeriano imperatoribus, ex urbe Roma fuit, monasticam vitam cum aliis virginibus in quodam monasterio agens. Quare ad præfectum delata, ejus jussu collari ferreo constricta ad ipsum adducitur; ad cujus conspectum cum stetisset, quod interrogata, Christi nomen confessa esset, colaphis cæditur; tum nudata, subjecto igne amburitur, liquata pice, oleo ac sulphure superinfusis. Mox in equuleum sublatæ ossa omnia converso hastili confringuntur. Post hæc ambæ mamillæ ei abscinduntur, utraque manus amputatur ac dentes evelluntur. Tandem post multos alios cruciatus, gladio finem accepit, atque ita spiritum suum Domino tradidit. Græci, præter Basilianum hoc die 29 Octobris agunt de sancta Anastasia. Sirletus habet [Menolog. græc. apud Canisium, tom. III, pag. 482.] : Natalis sanctæ magnæ martyris Anastasiæ Romanæ… Fuit autem Anastasia Decio et Valeriano imperatoribus genere Romana, juvenilem agens ætatem et in monasterio vitam ducens etc. Menæa excusa: Memoria sanctæ sacromartyris (ἁγίας ὁσιομάρτυρος) Anastasiæ Romanæ; in Synaxario (ut assolet) summarium passionis exhibetur, præmissis versiculis:

Κάρας τομὴν ἤνεγκε ῥώμη καρδίας
Βλαστημα Ῥώμης, μάρτυς Ἀναστασία

Capitis abscissionem sustulit virtute cordis
Germen urbis Romæ, martyr Anastasia

vel ut Siberus vertit [Ecclesiæ græcæ martyrologium metricum, pag. 352. Lipsiæ 1727.] :

Collum secari mente firma pertulit
Romana martyr Anastasia.

et iterum:

Τλῆ δὲ Ἀναστασιη ἐνάτῃ ξίφος εἰκάδι ὀξύ.

Cædit Anastasiam vigesima nona securi [Ibid. pag. 471 in Ephemeribus.] .

Eadem die signant quoque menæa S. Cyrillum, qui in Basiliano prætermittitur sicut et in aliis plerisque: Memoria sancti martyris Cyrilli, additis solum versiculis:

Ὑποσέσιν μέλλοντος οὖσαν μοι στέφους
Κύριλλος οἶδα τὴν ἀπειλὴν τοῦ ξίφους

Probe scio Cyrillus, ensis has minas
Laurum beatitudinis promittere.

Similiter in Horologio [ὡρολόγιον pag. 203.] : sanctæ martyris Anastasiæ Romanæ (τῆς Ῥωμαίας), hæc, ætate juvenis cum esset (νέα οὖσα τὴν ἡλικίαν) in quodam monasterio vixit (διατρίβουσα); capta ab impiis et Christum libere confessa, diversi generis perpessa tormenta, capite truncata fuit an. 256 sub Valeriano et Gallieno. Celebratur etiam S. Anastasia eadem 29 Octobris in ephemeribus græco-moscis Papebrochii; item in Capponianis: Anastasia, sanctus Abramius. Notat vero Assemanius [Kalendaria ecclesiæ universæ, tom. V, pag. 324.] : Ita et fasti græco-moschi. Possevinus, “S. martyris Anastasiæ” dumtaxat. Codices vaticani cum nostro slavico utrumque omittunt. De sancta Anastasia romana virgine et martyre, hac die græci in menologio; at Basilianum ad diem 12 hujus et martyrologium Romanum ad 28 Octobris, ubi senior dicitur ad distinctionem alterius Anastasiæ, quæ colitur ad 25 Decembris a latinis, a græcis vero ad XXII ejusdem, ut infra dicemus. Tabulas Capponianas perperam retulit Assemanius ad sæculum XIII, cum pictæ demonstrentur circiter anno 1660, ac proinde triginta fere annis post tabulas Papebrochianas, quæ ad annum pertinent 1638. Vide Annum ecclesiasticum P. Joannis Martinov [Acta SS. tom. XI Oct. pag. 10 et seq.] , ubi pariter fasti slavici haud parvo numero citantur, qui sanctæ Martyris nostræ 29 Octobris mentionem faciunt; inter alios kalendarium evangeliarii Mitislaviensis, ante annum 1117 scriptum: Passio sanctæ megalomartyris Anastasiæ; item kalendarium Ternobiensis ecclesiæ anni 1272: Martyris Anastasiæ romanæ; eodem modo kalendaria Sisatovacense anni 1324 et Ostrogense anni 1581. Atque in his omnibus fastis sive latinis sive græcis slavicisque ad diem 25 vel 22 Decembris memoria agitur alterius Anastasiæ; ut proinde a sæculo saltem decimo, quo compositum menologium Basilianum fuit, binæ eæque distinctæ hujus nominis martyres celebrentur; quod et ex actis clarius demonstrabitur.

[4] [S. Anastasia virgo ab altera cognomine vidua demonstratur diversa, ex Actis,] Acta utriusque S. Anastasiæ diversa sunt, licet ab eodem auctore, nempe Simeone Metaphraste, conscripta, medio proinde sæculo decimo [Dupin, tom. VIII, pag. 3, item, pag. 81.] . Nostra sic ordiuntur: Litteris mandatum est, duas fuisse Anastasias διττὰς ἡμῖν Ἀναστασίας, ambas quidem genere claras, longe autem clariores confessione fidei, et eis patriam fuisse Romam veterem. Quarum altera quidem viro pietate non bono brevi tempore conjuncta matrimonio … Altera autem vitam elegit monasticam et quietam, omnino expers nuptiarum et, qui ex iis oriuntur, tumultuum. Hæc clara utique sunt ac liquida, ut jam alteram ab altera probe ex scriptoris mente distinctam agnoscamus. Adde inter Nicetæ Paphlagonis Orationes encomiasticas, a Combefisio editas [Bibliothecæ patrum græcorum Auctarium novissimum. Part. I, pag. 327 – 477. Paris 1672.] , ultimam ad nostram spectare Anastasiam. Inscribitur: Εἰς τὴν ἁγίαν μεγαλομάρτυρα παρθένον Ἀναστασίαν Laudatio sanctæ magnæ martyris atque virginis Anastasiæ [Ibid. pag. 462.] . Rebus concordat Nicetas cum Metaphrasta; verbis, ut fert laudationis natura, longe uberior. Speciminis gratia sit locus, ubi ipse quoque monstrat suam hanc S. Martyrem nullatenus esse confundandam cum altera cognomine.

[5] [et oratione Nicetæ Paphlagonis;] Duas porro, ait [Ibid. pag. 462 et seqq.] , novimus Anastasias; ambas illustres, atque ad carnem quod attinet, illustri stemmate satas, confessione autem, quæ est in Christo, longe illustriores; ortasque ambas seniore Roma, ac quæ ambæ immortali sanctorum civitate hanc commutarint. Verum altera quidem ad breve tempus viro improbo incorrupte copulata, tumque mortis incursu ab ejus maligna mente liberata, castæ viduitatis studiis, omnique justitia et sanctitate instituta vita, perseveravit. Altera vero, a puero virginum cœtui addicta, animoque simul ac corpore Christo consecrata, impollutam in finem usque virginitatem illi consecravit. Ac quidem illa a majoribus acceptam omnem substantiam (quæ sane perampla erat) necessitatibus sanctorum communicans, impensaque martyribus, amoris vi illis quodammodo conglutinata, eorumque pretiosis linteis saniem extergens, vulneraque infundens ac exosculans; atque adhuc viventes verbis fortibus roborans et ad immarcessibiles coronas egregie animans, defunctisque sanctissime justa persolvens, sic seipsam præclarum illis munus sepulchrale postea præbuit, per ignem holocausto oblata ac in odorem suavitatis Deo computata. Virgo autem, parentum affiniumque, prædiorum ac pecuniarum ab ipso jam ætatis tertio anno relicta facultate atque copia, religiosæque cuidam domui ad vigesimum usque annum ex animo assidua; nec non sacræ Sophiæ (hoc enim illi nomen, sub cujus magisterio ac disciplina agebat) seu potius ipsius vere Dei Sapientiæ opera, Patri adoptata, per multa graviaque pro Christo tormenta et lanienas, abrupto qui in carne est incolatu, ad desideratissima Dei tabernacula commigravit. Observat autem Combefisius [Ubi supra, pag. 509.] : Anastasiam omnes seniorem vocant, eoque distinguunt ab Anastasia vidua.

[6] [non tamen recte dicitur senior.] Attamen falso asseritur omnes eam seniorem vocare, saltem si fastos spectamus: nam vox illa apud græcos non reperitur, ut jam animadvertit Castellanus (num. 2), nec adhibetur a Galesinio. Equidem, præter Baronium, vix alium novi, qui ita habeat; atque ideo probabiliter, quia eruditus cardinalis ejus martyrium sub Valeriano (quo fundamento infra videbimus); alterius sub Diocletiano coronam ponendam censuit. Notandum tamen apud Surium quoque legi ad hunc diem 28 Octobris et in capite actorum: Est autem hæc Anastasia senior, sic dicta respectu alterius Anastasiæ, de qua 25 Decembris. Ita in Suriani operis editione anni 1618, multis sanctorum vitis aucta et notis marginalibus instructa. An vero præfata verba in primis editionibus (quæ anno altera 1570, altera an. 1576, prodiit [Conf. Biographie universelle, voce: Surius.] atque adeo utraque Baronii martyrologio aliquot annis antiquior est) legantur, dicendo non sum, siquidem postrema, eaque optima anni 1618 editio solum ad manus mihi sit. Plerique solum Virginem appellant, qua voce satis discriminatur ab altera.

[7] [Quo tempore floruerit Nicetas.] Ut ad Nicetam revertamur, floruit is sæculo IX. Oudinus signat annum 860 [Tom. II.] ; Dupinius ponit circa annum 885 [Bibliotheca ecclesiastica, tom. VII, pag. 247. Paris 1696.] . Cum itaque post Nicetam scripserit Metaphrastes, oritur quæstio, unde sua ille deprompserit. Autumat Combefisius [Pag. 609.] , Acta primum ἀρχαἳκὼς scripta extitisse, quæ ipsa Nicetas stylo exornanda acceperit. Quidni idem fecerit quoque Metaphrastes, cum difficile sit Allatio contradicere, qui diserte acta, infra a nobis edita, illi adjudicat? Nec sane repugnat utrumque, Nicetam nempe et Metaphrastem, eodem ex fonte hausisse; nisi dicamus illum huic præluxisse, scilicet Nicetam a Metaphraste contractam; quod tamen haud facile a quopiam admissum iri putem. Utut est, tum ex scriptoris utriusque perspicuo testimonio, tum ex actorum diversitate, mihi omnino probata videtur personarum distinctio.

[8] [Distinctio probatur item ex passione.] Nec solum acta diversa numero habemus, sed tota etiam rerum gestarum seu passionum serie, ut ex utrorumque actorum collatione abunde declaratur, et sufficientur efficitur ex recitatis numero superiore Nicetæ verbis. Confirmatur autem ex menologio Basiliano, ubi ad diem XXII Decembris de altera Anastasia ita annuntiatur: Certamen sanctæ martyris Anastasiæ et sanctarum mulierum sociarum. Anastasia martyr, Diocletiano imperatore, Romæ claruit, divitibus ac nobilibus parentibus nata, atque a matre fidem Christi edocta; a Chrysogono vero christianorum doctore sacris literis instituta. Virum autem duxerat, Publium nomine, divitem quidem sed ethnicum. Quod igitur christianus non esset, eum Anastasia oderat nec ullam ei corporis sui potestatem faciebat: erat autem benigna et liberalis in pauperes, eosque qui in vinculis detinebantur, visitabat. Quamobrem in carcerem a viro suo detruditur. Sed mortuo eo dimissa, omnibus facultatibus in pauperes distributis, sedulam sanctis operam dabat, martyrio defunctos sepeliebat, multos ad perferendum martyrium impellebat. Quare a multis diverso tempore præfectis excruciata, deinde in mare, postea in ignem injecta, sed incolumis inde evadens, tandem una cum iis, quæ secum erant mulieribus decollatur. Hæc qui contulerit cum encomio, quod ex eodem menologio adscripsimus num. 3 de nostra sancta Martyre, utique persuasum habebit alteram cum altera Anastasia minime confundendam.

[9] [Martyrii locus,] Sunt et alia multa quibus hoc idem sin demonstratur, saltem confirmatur. Locus martyrii diversus. S. Anastasia virgo passa scribitur Romæ tum in actis tum in martyrologio; vidua vel in Insula Palmaria, ut ferunt acta, vel probabilius Sirmii ut diserte in pluribus martyrologiis. Id porro certum, Virginem Romæ constanter annuntiari; viduam alibi; solus contradicit Antonius Maria Bonuccius Soc. Jes., qui, ut habet Coletus [Illyricum sacrum, tom. VII, pag. 491.] in historia S. Anastasiæ hujusce (viduæ) acriter et erudite contendit, eamdem Sirmii quidem quæstioni et tormentis primum pro Christi fide fuisse subjectam, inde Romam deductam et in Palmaria, quæ in Tyrrheno mari sita mille passus septem ac triginta distat a vetere Anxure, nunc Terracina in Latio, igne combustam. Nititur Bonuccius vetusto codice Lateranensi, ubi habetur: Anastasia ad urbem rediens ab imperatore cuidam pontifici Capitolii traditur nomine Ulpiano. Ast reponit Coletus [Ibid. pag. 492.] , verba hæc, cur de Roma necesse est ut intelligantur? An non de Sirmio, unde ad imperatorem rursum abducta sit, qui principum more hac illac et per urbis vicinia consursabat? Paulo ante notaverat idem Coletus: Nec Capitolinus Ulpiani pontificatus quidquam juvat Bonuccii sententiam: celebriores imperii urbes (quas inter Sirmium profecto ponendum) Capitolia ad formam Romani sibi erigi studebant. Sane S. Apollinaris Ravennæ episcopus jussu Saturnini præfecti traditus dicitur pontificibus Capitolii Ravennatensis. Et infra [Ibidem, pag. 493.] : Quid si in Sirmii vicinio locus extiterit, cui “Palmario” cognomen, consitis ibidem palmis? Sane in antiquo lectionario Anastasiani martyrii ad nos Jadera misso ea dicuntur, quæ cum actis Metaphrastis congruunt … et Anastasia cum sociis ad fontem palmarium ducta perhibetur… “Maceratam menstrua inedia Anastasiam jussit Florus ad ignobilem situ fontem cognomine Palmarium pertrahi.” Ex his aliisque multis, quæ ibidem disputat, concludit Coletus: Itaque meo quidem judicio ex actis Bonuccii non probatur Anastasiæ ad Urbem reversio, nec in Insula Palmaria martyrium; laudati ab eo scriptores alter ex altero rem gestam excipiunt, neglecto penitiore examine; e contra numero plura sunt, quæ Sirmium præferunt; et Metaphrastis historia diligenter a Surio collata cum mss. codicibus melius veriusque de Sirmiensi martyrio debet intelligi, Romani vero martyrologii non officit auctoritas, quod Baronio ac Sollerio testibus auctnm ipsissima fere Bedæ aliorumque verba de Anastasia repetit et de Palmariensi martyrio. Atque hæc ita Coletus, qui, more suo, quæstionem cæteris diligentius accuratiusque examinavit. Locis diversis passas sanctas duas martyres cognomines diserte quoque tenet Combefisius [Auctarium novissimum, pag. 510.] ; alteram nempe in urbe Roma; alteram in Insula Palmaria, quam ait spectandam in mari Ligustico, non longe ab ostiis Tiberinis, de qua etiam Plinius, et hodie vocatur Palmaruola [Vide Plinium Harduini, tom. I, pag. 160, not. 8. Paris. 1641, in-fol.] . Atque de his satis; latius agendum erit ad diem 25 Decembris, quo S. Anastasiæ viduæ illustrabuntur acta. Certum itaque videtur Virginem Romæ passam; alteram Coletus Sirmii, Bonuccius in Palmaria coronatam opinatur; Combefisius [Ubi supra.] Sirmiensem hanc a Palmariensi mallet distinguere: Putem, inquit, tertiam aliam Anastasiam esse, quæ … Sirmii passa sit.

[10] [tempus; incertum] Ad martyrii tempus quod attinet, in diversa abeunt scriptores; alii id contigisse censentes sub Valeriano, alii sub Diocletiano. Priori sententiæ subscribit Baronius in martyrologio Romano (Vide num. 2), nixus græcorum fastis; posteriorem amplectitur Combefisius, standum ratus actis Metaphrastis, quibus consonat Nicetæ oratio panegyrica. In actis a Lipomano et Surio laudatis (verbis utor Combefisii) perinde ac in Niceta hic nostro, passa legitur sub Diocletiano; Menæa Sirleti et ipsa Magna (adde menologium Porphyrogenetæ) sub Valeriano (et Decio); exque illis recentiores Romanæ tabulæ: nam antiquæ nihil de hac Anastasia habent, vel Rosveidi vel Corbeienses Hieronymi; at neque Ado. Quod mihi indicio est, eos qui nuper Romanas tabulas auxerunt, Clemente VIII pontifice, non aliunde habuisse, quod ita asserte in eis posuerunt de Valeriani tempore, quam ex illis græcorum menæis; quæ videndum an præpolleant actis antiquis, sic (puta antiquis) Lipomano et Surio relatis, cum forte sint ipsa primum sic ἀρχαἳκῶς scripta, quæ ipsa Nicetas stylo exornanda acceperit, nec in eis inventam epocham immutandam sibi indulserit, sive illud menologium viderat, sive quod ex archetypo Basilius porphyrogeneta edendum curavit atque excripsit, cujus (Basilii) Nicetas ætate paulo superior. Basilii menologium, ut monui jam, prodiit ad finem sæculi X; Nicetas floruit post medium sæculi præcedentis, Metaphrastes eodem, quo Basilius sæculo, sed minus provecto (Dupinius annum signat 950 [Tom. VIII, pag. 81 in tabula chronologica.] . ) Igitur uterque (Nicetas et Metaphrastes) Basilio prior est; proinde monumenta antiquiora, puta Acta et Oratio panegyrica, Diocletiani præferunt persecutionem; recentiora, nempe fasti tam græci quam slavici sicut et latini, Valeriani. Cum tamen Porphyrogenetæ menologium ad ætatem Nicetæ et præsertim Metaphrastis annos haud procul accedat, cumque censendum sit, tam huic quam aliis fastis græco-slavicis conficiendis documenta superiorum ævorum prœluxisse, adeoque adhibenda atque procul dubio fuisse adhibita; hinc fit, ut certo statui non possit, an passio S. Anastasiæ virginis contigerit sub Diocletiano an sub Valeriano; mihi rectius adscribi videtur prioris imperio, quæ etiam Combefisii sententia est, qui tamen prudenter notat [Auctarium novissimum, pag. 510.] , parum caute facere, qui sic asserte illud unum alterum ponunt, ac si nihil eis obstaret, aut una menæorum fides certa omnino esset; cum certum sit plura in eis extare quæ laborent, magnoque judicio accipienda sint, cujus exemplum in altera et juniori Anastasia statim occurrit… Nam et illa fecit ὁμωνυμία, ut plures strophæ et moduli in ejus officium irrepserint, qui palam sunt Anastasiæ senioris et virginis. Recitantur ibidem in confirmationem loci ex menæis descripti.

[11] [an sub Valeriano] Si sub Valeriano ponamus gloriosum S. Anastasiæ agonem, passio contigit inter annum 250, quo cœpit Deciana persecutio et annum 260, quo Valerianus a Persis devictus atque in vincula conjectus fuit. Notum porro est, persecutionem a Decio inchoatam, sub hujus successoribus perstitisse, unde sæpe sæpius apud scriptores una eademque censetur. Sic diserte in menologio Basiliano: ἐπὶ τῆς βασιλείας Δεκίου καὶ Ὀυαλεριανοῦ Decio et Valeriano imperatoribus, qui tamen sceptrum simul nullo umquam tempore tenuerunt. Occiso Decio, exeunte Novembri an. 251, successerunt Gallus et Volusianus, a militibus interempti circa finem Maii an. 253; hos excepit Æmilianus, ipse etiam simili morte sublatus, tertio vel quarto post acceptam purpuram mense. Post hunc solium conscendit Valerianus, mense Augusto ejusdem anni 253, qui proinde annis præterpropter septem regnaverat, cum in Saporis incideret manus. In obviis historiis nostris solent decem numerari distincte persecutiones, quarum septima sub Decio, octava sub Gallo el Volusiano, nona sub Valeriano: his admissis, martyrium S. Anastasiæ nec ante annum 253 nec post an. 260 consummatum fuit; atque in hac sententia haud absurde senior dicitur, cum apud omnes in confesto sit alleram Anastasiam Diocletiano imperante coronatam.

[12] [an sub Diocletiano;] In sententia, quæ inhærens actis tenet S. Anastasiam, virginem scilicet, sub eodem augusto sanguinem suam fudisse, videndum est an et quis sit annus ex iis, quibus præfuit iste, cui commodius adscribi passio possit. Imperium Diocletiani cœpit 17 Septembris an. 284, desiit 305, quo ille kalendis Maii exuta purpura, Salonam se recepit atque ibedem dies privatus usque ad mensem Maium an. 313 protraxit. Est ergo in hac sententia spatium viginti et paulo amplius annorum, quibus mors gloriosa S. Anastasiæ contingere potuit: nec enim cogimur illam adscribere generali, motæ a dicto imperatore an. 303, persecutioni; cum constet fere toto turbatissimi ejus regiminis curriculo, plures vix non singulis annis signari martyres, idque sive vi priorum edictorum, sive latis specialibus localibusque decretis, sive flagrante cæsarum quorumdam et præsidum in christianum nomen odio. Conjectat Combefisius passam S. Anastasiam prioribus annis Diocletiani. Quamquam, ait [Ibidem.] , acta vetera causam martyrii significent dumtaxat Christi prædicationem et vitæ cœlibis professionem; fuisse tamen aliquid in ea (Anastasia) peculiare, cujus delata præsidi sit, ex eo videtur manifestum, quod una ipsa ex sancto illo sodalitio (plures namque cum ea deducebantur) ad Probi tribunal rapta, cum ille ejus nuptias non ambiret nec ejus ullus procus esset; fueritque libira facultas Sophiæ colligendi dissecta illius membra, truncoque adjungendi atque omnino ad locum Urbi vicinum funus curandi; quæ non male conveniant in Diocletiani priores annos, quando necdum funestum illud edictum in christianos promulgaverat, quo tanti ab eo omnis generis brevi tempore nece sublati; sed ex superiorum temporum ratione, vel ipse vel præsides, qui præcipue offendisse aliquid videbantur ac majestatis quidpiam habere, christianæ superstitionis reos excruciabant.

[13] [probabilius sub posteriore.] Quibus ex verbis, non nihil tortuosis et impeditis, innuitur genus passionis, in actis (quæ utinam fidiora essent) descriptum, non convenire posterioribus, sed potius prioribus annis Diocletiani, adeoque martyrium S. Anastasiæ ponendum saltem ante promulgatum an. 303 persecutionis edictum. Subdit Combefisius: Fueritque forsitan hæc causa ut senior dicta sit, quod prior, etsi eodem imperatore, martyrium fecerit, quamvis forte ætate Anastasia vidua junior; cujus, judice Tillemontio, mors sicut et S. Chrysogoni, ejus magistri, innecti potest anno 304 [Mémoires, tom. IV, pag. 810.] . Animadverti supra num. 6 perperam asserere Combefisium, S. Anastasiam hanc ab omnibus dici seniorem, cum ante Baronium, putem, invenias neminem, qui ita vocet. Certe nihil tale reperire est in fastis græcis et slavicis, sicut et nec in actis. Denique addit laudatus Combefisius: Si quis ad conjecturam melius habuerit, aut in certiora monumenta inciderit, gratiam faciet si produxerit. Itaque in mediis hisce tenebris, id solum plus minus probabiliter statuere licet; nempe S. Anastasiæ obitum sub Diocletiano potius quam sub Valeriano collocandum, esseque non nullam rationem ut rectius prioribus innectatur illius imperatoris annis quam posterioribus duobus.

§ II. Acta ex pluribus codicibus manuscriptis edita; justo severius a Tillemontio reprehensa demonstrantur. De S. Cyrillo pauca ad nos pervenerunt.

[Acta pluribus in codicibus mss. reperiuntur,] Atque hæc ex actis; quæ ipsa quanti sint meriti remanet elucidandum. Et primum quidem juverit notasse Parisiis in bibliotheca imperatoria codices esse haud parvo numero in quibus acta S. Anastasiæ virginis reperiuntur. Alter eorum signatur 1480; atque hic est ex quo martyrium infra edimus. Porro codex ille membranaceus, censetur XI sæc. scriptus. Vide Annotata. Alii tres codices laudantur a Bernardo Montfaucon, in Bibliotheca Coisliniana: scilicet [Pag. 210.] , codex CXLV olim LXI, membranaceus X vel XI sæculi. Constat foliis 279. Vitæ SS. mensis Octobris. Ubi [Pag. 211.] fol. 245 verso: Vita et Martyrium S. Anastasiæ Romanæ. Init Διττὰς ἡμὶν λόγος Ἀναστασίας οἶδε. 28 mensis (octobris). Itaque codex iste (si fides Montfauconio) synchronus foret Metaphrastæ: hic enim, teste Petro Lambecio [Comm. de bibliotheca Vindobonensi, tom. VIII, col. 1195. Kollarius.] , decimo post Christum sæculo floruit, sub Leone (VI) Sapiente (Philosopho), Constantino Porphyrogenito, Romano Lecapeno et Romano II sive juniore. Porro horum primus solium conscendit anno 886; postremus obiit 963 [Art de vérifier les dates. pag. 273 et seq.] . Alter Coislinianæ codex est XI circiter sæculi [Montfaucon ubi sup. pag. 185 et 187.] , in quo fol. 187 et 27 Octobris in S. mart. Anastasiam. lnit. Δεδοξαμένα ἐλαληθη περὶ σοῦ πόλις. Atque hæc est laudatio Nicetæ Paphlagonis, de quo pluries mentionem fecimus, a Combefisio in lucem producta. Tertius denique codex apud Montfauconum est sæc. XIV [Ibid. pag. 213.] . Init. Ἀναστασία γυναικῶν καλλιστή, quæ tamen, ut docet Fabricius et recte quidem [Bibliotheca Græca, tom. X, pag. 193.] , est Anastasiæ Romanæ viduæ, latine apud Surium 25 Decembris et apud Lipomanum tom. V. Errat autem Fabricius dum ibidem laudationem Nicetæ spectare ait ad eamdem Anastasiam viduam; pertinet vero ad Virginem quæ nostra est. Similiter tres enumerat Lambecius codices. Primum [Bibl. Vindobon. tom. VIII, col. 493.] decimus sextus codex manuscriptus historicus græcus, est chartaceus, antiquus et bonæ notæ in-fol… Continentur in eo magni menologii græcorum menses duo, September et October; et fol. 374 ad 380 Vita et Martyrium sanctæ Anastasiæ Romanæ conscriptum a Symeone Metaphraste (testem adhibet Lambecius Allatium) Μηνὶ τῷ αὐτῷ κη᾽ (id est 28). Recitatur initium, estque plane idem quod apud nos Διττὰς μεν etc. Deinde codex XVII [Ibid. col. 548.] membranaceus, pervetustus, elegans et optimæ notæ in-fol … continetur in eo magni menologii græcorum mensis October. Reperitur fol. 226 – 233 Symeonis Metaphrastæ martyrium S. Anastasiæ Romanæ senioris … 28 Octob. incipiens … Διττας μεν etc. Denique [Ibid. col. 555 et seq..] codex XVIII pervetustus et optimæ notæ continet præfati menologii eumdem mensem … die XVIII ejusdem Symeonis martyrium S. Anastasiæ Romanæ senioris.

[15] [quorum nonnulli ad sæc. XI pertinent,] Itaque ætatem codicum non stricte definit Lambecius: Antiquus unus ei est; pervetusti alii duo; quibus ex vocibus haud absurdum videtur, codices illos sæculo XI haud multum posteriores esse reputandos. Cum in Urbe versarer inclinante Maio et sequente junio an. 1865, occasione beatificationis ven. servi Dei Joannis Berchmans S. J., reperi in bibliotheca Vallicellana codicem signatum D. 51, qui diserte ad sæculum XI refertur, et continet Metaphrastæ totum mensem Octobrem, ubi a fol. 253 verso ad fol. 262 versum, vita S. Anastasiæ eadem plane est ac nostra. Duo quoque apud nos exstant eorumdem actorum apographa; alterum (Colbertino nostro omni ex parte concordans) ex ms. Mediceo R. Franciæ; alterum rebus quidem, ut plurimum, conveniens, verbis autem seu stylo valde diversum, atque dimidio fere brevius, ex ms. Vatic. 866; insuper notavit manus sua Papebrochius: Invenimus etiam in Ms. Alexandri VII. Initium est: Κατὰ τοὺς καιροὺς Διοκλητιανοῦ τοῦ Βασιλέως; et signatur a decessoribus dies 12 Oct. Illorum meminit etiam Fabricius [Ubi supra.] aitque esse auctoris incerti; videntur recentioris ætatis. Confer Annotata. Nec sane dubitandum quin in bibliothecis aliarum regionum et urbium similiter reperiantur codices plures eadem continentes acta. Cæterum ex omnium codicum istorum collatione confirmatur, prout diximus num. 4 et 10, acta reipsa a Metaphraste fuisse conscripta ac proinde sæculo X haud recentiora. Latinam versionem damus a Lipomano concinnatam, cui, paucis tantum exceptis verbis, consonat Surius.

[16] [in multis a Tillemontio reprehensa; nempe quod Anastasia virgo Romæ non colatur;] Dubitat Tillemontius [mémoires, tom. V, pag. 715.] an opus sit duas distinctas assumere Anastasias, licet binæ, eæque diversæ circumferantur historiæ, et altera virgo prædicetur discipula S. Sophiæ atque Romæ coronata, altera vidua, discipula S. Chrysogoni; et longe probabilius alibi quam Romæ passa. Porro aliam dubitandi rationem præfatas scriptor non affert, nisi quod utriusque sanctæ martyris acta exigui existimat meriti, nec altera alteris meliora videantur. Quidni intulerit exinde utramque Anastasiam supposititiam! Sed singulas Tillemontii objectiones contra acta expendamus. Primum miratur Romanos, cum haberent egregiam martyrem indigenam, puta Virginem nostram, coluisse tamen extraneam, scilicet viduam, neglecta omnino propria. Existimo ego etiam S. Anastasiam esse viduam, cujus in Urbe antiquissimus exstat titulus, cujusque mentio fit in canone missæ, ac proinde discipulam S. Chrysogoni, cujus nomen in eodem canone legitur. Ast an fas est inde inferre, non esse a nostra diversam? Stantibus præsertim rationibus, a nobis supra expensis, quæ contrarium suadent? Sæpe sæpius usu venit, ut potiori cultu gaudeant martyres alibi quam in patria vel loco certaminis; idque ex multiplici causa atque nonnumquam levi potest dici et intelligi ortum, v. g., ut alia omittam, ex insigniori passione, templo ædificato, reliquiis peregre allatis, privata viri potentioris propensione etc. Cæterum, licet S. Anastasia vidua, longe probabilius, passa Sirmii sit; certum tamen hoc non est, ut vidimus supra. Insuper quocumque demum loco martyrium contigerit, neminem novi qui dubitet Anastasiam hanc non secus ac Virginem Romæ in lucem editam; perperam itaque hoc ex capite extraneam habet Tillemontius.

[17] [quod non signetur in fastis latinis;] Mirum insuper putat (quæ altera ejus objectio est) nullam in fastis latinis antiquioribus virginis Anastasiæ fieri mentionem, quam, inquit, a solis græcis accepit Baronius; illos autem valde parum fide dignos habet Tillemontius. Ast haud adeo infrequens, apud latinos signari sanctos martyres vel confessores, qui ex vetustioribus græcorum fastis desumpti primum fuerunt. Nec sane supposititius quisquis judicandus ideo, quod in menæis aliisque græcorum menologiis celebretur. Nemo unus est, qui non magni faciat Basilii menologium, ubi utriusque Anastasiæ distincta disertaque legitur memoria.

[18] [quod sint Metaphrastica, proin fabulosa;] Tertia ratio Tillemontii est, quod acta sint Metaphrastica. Notum porro omnibus est, scriptorem illum justo severiorem se exhibere in dijudicandis Metaphrastæ elucubrationibus. Nec enim æquum est, ut falsa existimetur narratio ob hoc solum quod auctor illius sit Metaphrastes. Præterea diximus historiam seu Acta S. Anastasiæ virginis ἀρχαἳκῶς probabilius exstitisse, ex quibus Paphlago primum, dein etiam Metaphrastes haud improbabiliter hauserint. Cæterum non est necesse ut omnia et singula, quæ ab utrisque hisce auctoribus tradita sunt, probemus; secus utriusque Anastasiæ, imo et innumerabilium aliorum sanctorum sive vita sive martyrium puris putisque fabulis forent annumeranda. Esto de singulis passionum adjunctis vel nullatenus vel non satis constare, quin et sinceris immixta aut superaddita sæpe spuria; non ideo tamen universa statim narratio erit repudianda, nec ipsum certamen et nomen sacrorum fastorum albo expungendum. Quin potius studeamus vera a falsis, quantum licuerit, secernere et expurgare. Convenit quondam per epistolam (hæc enim non erubescit) Cicero Lucceium ut historiam consulatus sui conscriberet, etiam atque etiam rogans ut et ornaret ea (quæ contigerant) vehementius etiam quam fortasse sentiret et in eo historiæ leges negligeret … amorique nostro, ait, plusculum etiam quam concedit veritas largiare [Vide Panckoucke, Œuvres de Ciceron, tom. XIX, pag. 92 et 426. Ciceronis Epistt. ad famil. lib. V, epist. 12.] . Pone Lucceium istiusmodi votis obsecutum (ut quidem videtur, sed opus ad nos non pervenit); cuinam in mentem venerit idcirco totam scriptionem falsi arguere; adeoque nec Ciceronem consulem fuisse; nec Catilinæ fortiter restitisse, nec de patria optime meritum?

[19] [præsertim vero quod S. Anastasia in monasterio dicatur vixisse.] Displicet plurimum Tillemontio [Mémoires, tom. V, pag. 716.] quod feratur sancta Virgo relictis parentibus et necessariis, et iis omnibus quæ ad hæreditatem pertinent in quodam monasterio, vicesimo anno ætatis seipsam collocasse. Equidem non video quid in his absonum dixeris. Certe in sequentia verba S. Cypriani ex libro de Habitu virginum [Pag 174.] : Nunc nobis ad virgines sermo est etc. notat Thomassinus [De vet. et nov. Eccl. disciplina, part. I, lib. 3, cap. 42. num. 3, pag. 779.] : Quibus verbis declaratur, has Agni immortalis sponsas jam tum (ante annum 258, quo S. Cyprianus martyrio est coronatus) in unum eximium cœtum coaluisse, a vulgo fidelium segregatum. Cœtus vero tales dudum ante Cyprianum in pluribus ecclesiis extitisse, idem Thomassinus pro explorato habet [Ibid. pag. 778 et seq.] : Professio ipsa et consecratio virginum una cum evangelica semente statim ab exordio nominis christiani per orbem propagari cœpit. Præter castitatis votum continebat quoque, ut e SS. Cypriani et Hieronymi monitis liquet, obligationem ducendæ vitæ (sin minus in communitate saltem privatas intra ædes) a virorum consortio sejunctæ, vacandique omnimodæ pietati, nec non facultates terrenas, si quas haberent, non aliter quam in bona opera impendendi. In actis S. Bonifacii, coronati exeunte sæculo tertio, legimus de S. Aglaë [Acta SS. tom. III Maii, pag. 283.] : Abrenuntiavit mundo … universa quæ habebat distribuens egenis … et cum paucis puellis cum ea abrenuntiantibus famulata est Christo. Conf. Examen historicum et canonicum libri R. D. Mariani Verhoeven [Pag. 45 et seqq.] . An autem vita hactenus descripta proprie religiosa fuerit, habens etiam vota paupertatis et obedientiæ (quod quidem plerique affirmant, negat Thomassinus) nihil refert ad propositum nostrum. Id autem clarum, fidem actorum haud infringi ex eo quod S. Anastasia tradatur sub finem sæculi III et initium sequentis in puellari cœnobio vixisse.

[20] [Quo in pretio sint habenda acta.] Igitur mea opinione utraque acta, scilicet S. Anastasiæ virginis, quæ nostra est, et alterius cognominis viduæ, ejusdem sunt meriti, quatenus a Symeone Metaphraste, proinde saltem circa medium sæculum X, conscripta; quem non putem historias pro libitu cudisse, sed hic sicut et alibi memoriæ commendasse, quæ ex traditione ecclesiarum prioribusque auctoribus hauserat. Nec tamen negaverim res gestas castigatius proferre potuisse, certas a dubiis vel commentitiis discriminando, parcius prodigiis et portentis indulgendo. Ast cum Tillemontio universa a Metaphraste prolata fabulis annumerare, quod is tempore vixerit nimium ab eventu remoto: hoc enim vero nec admitto nec admittendum a quopiam cordato existimem. Suadet prudens ratio ut putetur. Metaphrastes ad manum habuisse plura documenta, quæ post ipsum interciderunt. Quis porro pronuntiarit illa vel nullius vel exigui tantum fuisse meriti, adeoque talia ut certo a nobis rejicerentur, si superessent? Unde Allatius [De Symeonum scriptis, pag. 44.] : Ea quoque tempestate plures manuscripti codices habebantur, quam hac nostra ætate; quum et barbarorum incursionibus universa Græcia afflicta est, et similes codices nequissimorum hominum scelere variis modis deperditi… Quis itaque jure negaverit, quæ Metaphrastes concinnavit, in aliis codicibus iisque fide dignis non perlegisse? Saltem fateamur oportet, rem ita se habere potuisse; adeoque sicut nec omnia indiscrete probanda sic nec temere damnanda, quæ tanta mole a Symeone sive collecta, sive conscripta sive adornata habemus. Quo autem spectat ad vitam S. Anastasiæ virginis, probe etiam considerandum, Metaphrastem vix non ad amussim consentire Nicetæ Paphlagoni, qui ætate illum paulisper præcedit. Quapropter haud absurde existimat Combefisius acta ἀρχαἳκῶς id est antiqua simplicitate vel pingui quadam Minerva composita extitisse, quæ uterque (Nicetas et Symeon) proprio stylo exornarunt, ille encomiastica oratione, hic historica narratione. Certe quoniam concordant, iisdem hauserunt ex fontibus, vel extinctis vel hactenus nos latentibus. Conf. supra num. 7, item Annotata in Caput II.

[21] [De S. Cyrillo.] Diximus paucissima de S. Cyrillo ad nos pervenisse. Hic breviter colligam quæ in variis actorum apographis leguntur. Et primum quidem Symeon Metaphrastes, postquam narravit S. Anastasiæ præcisa fuisse ubera, exsectam linguam et excussos dentes, adeoque sanguine profluente perfusam sanctam Virginem, prosequitur in hunc modum: Quo tempore dicitur, cum parum defecisset, aquam petiisse et accepisse. Qui autem præbuit, fuit vir quidam, Cyrillus nomine, cujus adeo non erat pietas manifesta, ut talis quidem putaretur ab impiis; alioqui autem, quod ad animæ attinet affectionem, fidelissimus et in primis pius. Atque ille quidem magnam accepit mercedem pro proculo aquæ frigidæ, et re adeo vili emit coronam martyrii. Nam cum accepisset Probus, quod is non esset solum fractus naturæ misericordia, et quod misereretur membrorum illorum amputationis, sed potius propter fidei societatem, et quod non sustineret videre sic aqua indigentem communis Domini ancillam maxime germanam, Martyri potum præbuisset, dominicum hoc implens mandatum, mortis ei affert supplicium. Deinde vero fert etiam ultimam in Martyrem sententiam, et eam condemnat ut vitam gladio finiat. Vide Annotata. Itaque S. Cyrillus paulo ante S. Anastasiam coronatus fuit, quin explicetur quo supplicii genere; probabiliter capitis etiam abscissione. Sic pariter, sed brevioribus Nicetas Paphlago in Oratione encomiastica apud Combefisium [pag. 473.] Cruoris igitur copia elanguescens (S. Anastasia), modicam aquam petiit, qua os elueret. Porrexit vir quidam, christianus quidem religione, sed qui hactenus gentilium sectæ existimaretur; Cyrillo athletæ nomen erat. Quo Probus conspecto, nec naturæ solum miseratione sed et ejusdem fidei commercio in Pugilem propense affectum intelligens, eam (viam), quæ ad mortem est, duci præcepit. Codex Vaticanus differt ab aliis, quod bis petitam et propinatam narret aquam. Primum post præcisas mamillas: Et sancta Martyr Christi petiit aquam, qua ablueretur. Et quidam ministrorum, Cyrillus nomine, habens in abscondito fidem Christi, propinavit illi aquam. Et iterum post exsectam linguam et excussos dentes: S. Anastasia deficiens aquam petiit; sanguis enim vehementer fluebat ex ore. Cyrillus autem ei iterum dedit aquam. Quod intelligens præses, jussit Cyrillum expelli civitate, et gladio interfici. Conf. Annott. Vide etiam Comm. præv. num. 2 et 3, ubi de memoria in fastis sacris.

VITA ET MARTYRIUM
Sanctæ Martyris Anastasiæ
ROMÆ
Ex cod. Colbertino ms. bibl. imp. Paris. N° 1480, fol. 238 – 246.

Anastasia, virgo, martyr, Romæ (S.)
Cyrillus, martyr, Romæ (S.)
a b

EX MSS.

CAPUT PRIMUM
Binæ innotuere martyres nomine Anastasia; altera vidua, virgo altera. Hæc in monasterio pie a B. Sophia instituta atque ad Probum delata quod christiana esset, nec blanditiis cedit, nec minis deterretur. In faciem cœsa insanum provocat præsidem.

Διττὰς ἡμῖν λόγος Ἀναστασίας οἶδε γνωρίζειν, ἐπιφανεῖς μὲν ἄμφω τὸ κατὰ σάρκα γένος, ἐπιφανεστέρας δὲ πολλῷ τὴν ὁμολογίαν τῆς πίστεως, καὶ πατρίδα σαφῶς αὐταῖς Ῥώμην ἐπιγράφει τὴν πρεσβυτέραν· ὧν μὲν ἀνδρὶ πρότερον οὐκ ἀγαθῷ περὶ τὴν εὐσέβειαν ἐπὶ βραχὺ συζυγεῖσα, οὔπω δὲ οὔτε κοίτης οὔτε μίξεως αὐτῷ κοινωνήσασα, ἀλλὰ τὸ καλὸν ἄνθος ἔτι διατηροῦσα τῆς παρθενίας, τὸν ἄνδρα τε μεταξὺ θανάτῳ ἀποβαλοῦσα ἐν χηρείᾳ σώφρονι τοῦ λοιποῦ καὶ ἀρετῶν ἀσκήσει διέζη, ὅλαις χερσὶ τὸν πατρῷον πλοῦτον εἰς ἐνδεεῖς ἐκκενοῦσα πρός τε τοὺς δία Χριστὸν πάσχοντας ἡδέως φοιτῶσα, τά τε δεσμωτήρια δἰ αὐτοὺς φιλοπόνως ἀνερευνῶσα, καὶ πάντα τρόπον αὐτῶν ἐπιμελομένη καὶ τοὺς ἰχῶρας ἐκμάσσουσα, καὶ ῥᾷον τὰς ὀδύνας φέρειν ποιοῦσα, καὶ ζῶντας μὲν ἔτι, διδασκαλίαις, συμβολαῖς, ὑποθήκαις ἐπιῤῥωννύουσα· οἰχομένων δὲ τὰ σώματα λαμπρῶς περιστέλλουσα καὶ τάφοις παραδιδοῦσα, ἕως καὶ ἑαυτὴν καλὸν ἐκείνοις παρέσχεν ἐντάφιον, διὰ πυρὸς ὁλοκαυτωθεῖσα, καὶ εἰς ὀσμὴν εὐωδίας ἀνενεχθεῖσα Θεῷ.

[2] δὲ τὸν μοναδικόν τε καὶ ἡσύχιον εἴλετο βίον, μήτε γάμου τὴν ἀρχὴν ὅλως, μήτε τῶν ἐκ τοῦ γάμου πειραθεῖσα θορύβων· ἀλλὰ τὸν ὑπελθοῦσα τοῦ Κυρίου ζυγὸν, καὶ τὸ ἐλαφρὸν αὐτοῦ φορτίον βαστάσασα, ἔπειτα δὲ καὶ πρὸς τοὺς ὑπὲρ εὐσεβείας ἀγῶνας μετὰ γενναίου σφόδρα τοῦ φρονήματος ἀπεδύσατο, καὶ διπλῷ κατεκοσμήθη στεφάνῳ, τῷ τε τῆς παρθενίας, φημὶ, καὶ τῷ τῆς ἀθλήσεως. Ἧς τὴν ἐκ παίδων ἀγωγήν τε καὶ ἄσκησιν καὶ τοὺς μεγίστους διὰ Χριστὸν ἄθλους ἐκείνους διεξελθεῖν λόγος ἄνωθεν βούλεται.

[3] Αὕτη τοίνυν πατέρας μὲν καὶ προςήκοντας, καὶ ὅσαπερ εἰς κλῆρον ἐπέβαλλε, πάντα καταλιποῦσα, ἔν τινι σεμνείῳ ἔτους εἰκοστοῦ τῆς ἡλικίας ἑαυτὴν καταλέγει, ἐν ᾧ καὶ ὑπὸ τῆς ἱερᾶς παιδαγωγουμένη τε ἅμα καὶ ρυθμιζομένη Σοφίας (τοῦτο γὰρ ὠνόμαστο διδάσκαλος), ἔμελλε ταχὺ καὶ καρποὺς ἀξίους προενεγκεῖν, τοιούτοις σπέρμασι καὶ τοιαύτῃ διδασκαλίᾳ προσήκοντας. Οὐκ ἔμελλε δὲ ἄρα ταῦτα καὶ βασκανίας χωρὶς οἴσειν πονηρὸς· ἀλλὰ πρῶτα μὲν οἴκοθεν τῇ γενναίᾳ προσβάλλει, καὶ τὸν ἐκ τῆς σαρκὸς αὐτῇ πόλεμον ἐπεγείρει, τὸ σφοδρὸν ἐκεῖνο καὶ σύντονον ἐκλῦσαι φιλονεικῶν τῆς ἀσκήσεως· ἐπεὶ δὲ ἀσφαλῶς ἐκείνη τῷ ἐχθρῷ τὰς μηχανὰς ἀπετείχισε, καί ἀνάλωτος ἐντεῦθεν αὐτῷ λοιπὸν καὶ ἀχείρωτος ἦν, πρὸς ἑτέραν ἐχώρει πάλιν ἐπιβουλὴν· καὶ προσαγγέλλει μὲν αὐτὴν τοῖς ἑαυτοῦ τε καὶ τῆς ἀσεβείας ὑπηρέταις καὶ διακόνοις, οἷς καὶ λίαν ἐπιμελὲς ἦν ἀνερευνᾷν τοὺς τὰ χριστιανῶν μετιόντας.

[4] Οἱ δὲ πρὸς τὸν ἡγεμόνα δραμόντες εὐθὺς (Πρόβος ἦν οὗτος Διοκλητιανοῦ τηνικαῦτα τὴν βασιλείαν διέποντος), μηνύουσιν αὐτῷ περὶ ταύτης ὡς ἄρα οὔτε θεοὺς οὔτε βασιλεῖς σέβοιτο τοὺς ἐκείνων, ἀλλὰ Χριστόν τινα κηρύττει θεὸν ἀληθινὸν, καὶ τὸν ἐρημικὸν καὶ ἄζυγα βίον τοῦ κοινωνικοῦ μᾶλλον καὶ μιγάδος ἀσπάζοιτο, ἀήθη τινά πολιτείας ὁδὸν ταῖς παρθένοις ὑποδεικνύουσα.

[5] Θέατρον οὖν Πρόβος αὐτίκα συναγαγὼν πολυάνθρωπον, ἀχθῆναι κελεύει τὴν μακαρίαν. καὶ καταλαβόντες τὸ ἱερὸν ἐκεῖνο σεμνεῖον οἱ περὶ ταῦτα διακονούεἴνοι, αὐτοῖς τε μοχλοῖς καὶ κλεισὶ τὰς θύρας ἀράξαντες, καὶ ὡς εἶχον ὁρμῆς εἴσω γενόμενοι ὀνομαστὶ τὴν Ἀναστασίαν ἐζήτουν. γοῦν διδάσκαλος αὐτῆς Σοφία τὴν ἀθρόαν ἔφοδον ἐκείνην θεασαμένη, καὶ τὴν αἰτίαν οὐκ ἀγνοήσασα, ἀλλ᾽ εὐθέως συμβαλοῦσα τὸ πρᾶγμα χάριν ᾔτησε τοὺς στρατιώτας, ὥστε μικρὸν ἀναμεῖναι χρόνον.

[6] Καὶ λαβομένη τῆς Ἀναστασίας μετὰ δακρύων, στᾶσα τε κατέναντι τοῦ θυσιαστηρίου ἐν ἀποκρύφῳ, καὶ Θεὸν μάρτυρα τῶν πρὸς αὐτὴν λόγων ποιησαμένη· Ἐγὼ μέν σε, ποθεινοτάτη μοι θύγατερ, ἔφη, παῖδα παραλαβοῦσα, οὐδὲν τῶν εἰς ἐμὴν δύναμιν ἐπί σοι τῆς κατὰ Θεὸν παιδείας ἐκ πρώτης ἡμέρας καὶ εἰς τὸ παρὸν ἐνέλιπον· σὺ δὲ εἰς ἡλικίαν ἤδη τοῦ πληρώματος καταντήσασα τοῦ Χριστοῦ, ἄπιθι πρὸς αὐτὸν ἀγαλλιωμένη· αὐτῷ γάρ σε νυμφεύομαι σήμερον, καὶ αὐτῷ προσάγω, καὶ αὐτῷ παρατίθημι. Ἰδοὺ καὶ νυμφὼν εὐτρεπὴς καὶ καλῶν ἀψευδὴς· καὶ οἱ τῆς χαρᾶς ἄγγελοι πάρεισιν, ὡς Χριστοῦ σε δεξιώσασθαι νύμφην, καὶ πρὸς τοὺς * θαλάμους τῷ βασιλεῖ συνεισαγαγεῖν. Βάδιζε τοίνυν τὴν στενὴν ταύτην καὶ τεθλιμμένην, ἕως διὰ τῆς ὑπὲρ αὐτοῦ μαρτυρίας ἐν εὐρυχώρῳ στήσῃ τοὺς πόδας σου. Ἐπεὶ καὶ δίκαιον, τέκνον, οὐ παθεῖν ὑπὲρ Χριστοῦ μόνον, ἀλλὰ καὶ πολλάκις, εἴπερ οἷόν τε καὶ τοῦτο, δι᾽ ἐκεῖνον ἀποθανεῖν. Εἰ γὰρ δεσπότης ὢν ἐκεῖνος ἀπέθανε δι᾽ ἡμᾶς, πῶς οὐ χρὴ δούλους ὄντας ἡμᾶς τὸν ἐκείνου προθύμως μιμήσασθαι θάνατον; ἄλλως τε δὲ οὐδὲ θάνατος, μέλος ἐμὸν, διὰ Χριστὸν τελευτὴ, ἀλλ᾽ εὐφροσύνη, χαρὰ, ἡδονὴ, λαμπρότης, ὡραιότης, φῶς, πολὺ τοῦ φωτὸς τούτου γλυκύτερόν τε καὶ ὡραιότερον. Πάντα ἄφθαρτα, πάντα βέβαια, πάντα μόνιμα, διηνεκῆ πάντα, καὶ οὐδέποτε λήγοντα· μὴ δὴ, σπλάγχνον ἐμὸν, πρὸς τὸ αὐστηρὸν ἀποβλέψῃς τῶν τυράννων, καὶ τὸ δριμὺ τῶν κολάσεων· αὐτὸς γάρ σοι Χριστὸς νυμφίος σὸς παραστήσεται, τὰς ὀδύνας ἐπικουφίζων καὶ τῶν ἀναγκῶν ἐξαιρούμενος, εἰ δὲ καὶ μικρόν σε συγχωρήσει κακοπαθῆσαι, ὥστε σου τὸ δοκίμιον τῆς πίστεως ὑπομονὴν κατεργάσασθαι· ἀλλ᾽ οὐκ εἰς τέλος ἐγκαταλείψει καὶ περιόψεται· ἀλλ᾽ ἔτι σου καμνούσης, σβεσθήσεται μὲν δριμύτης τῶν ἀλγεινῶν, ἀναστελεῖ δέ σοι παράκλησις, καὶ φῶς καὶ ζωή σε περιστελεῖ, καὶ δόξα Κυρίου κυκλώσει σε.

[7] Πρὸς ταῦτα παρθένος· Εὐχῆς ἔργον, μῆτερ, ἔφη, καὶ τῆς ἄνωθεν ῥοπῆς τε καὶ συμμαχίας τὸ μὴ πρὸς τοσαύτην ὠμότητα τυράννων καὶ μανίαν ἀπαγορεῦσαι· τὸ μὲν γὰρ πνεῦμα πρόθυμον, δὲ σὰρξ ἀσθενὴς, ἀλλὰ δεήθητι τοῦ κοινοῦ Δεσπότου, καὶ ἱκέτευσον αὐτὸν ὅπως ἐξαποστείλῃ μοι δύναμιν ἐξ ὕψους, δι᾽ ἧς ἀντικαταστῆναι δυνήσομαι πρὸς οὕτω κακῶν βαρυτάτην ἐπαγωγὴν· καὶ σπουδάσω, μῆτερ ἐμὴ, τῇ ἐκείνου δυναστείᾳ κραταιουμένη, διὰ τέλους σοι τηρῆσαι τὰς ὑποθήκας, καὶ οὐδεμιᾶς τούτων ὀλιγωρήσω ἐπιλήσομαι.

[8] Ταῦτα τῆς παρθένου διεξιούσης, καὶ οὕτω γλυκείας τῇ διδασκάλῳ ποιουμένης καὶ ποθεινὰς τὰς ἐπαγγελίας, ἐπιπεσόντες ὰθρόον οἱ στρατιῶται, καὶ καθάπερ ἀρνίον τῆς μητρὸς αὐτὴν ἀποσπάσαντες, κλοίον τε σιδηροῦν περιβάλλουσι, καὶ χαίρουσαν ἄγουσι πρὸς τὸν ἡγεμόνα. δὲ κατὰ πρόσωπον ἐκείνου στᾶσα, καὶ αὐτῷ παρεστάναι δοκοῦσα, πολὺ μᾶλλον τῇ διανοίᾳ Χριστῷ τῷ ἑαυτῆς νυμφίῳ παρίστατο, καὶ ὅλῳ τῷ τῆς ψυχῆς βλέμματι πρός αὐτὸν ἑώρα, καὶ τῷ κάλλει τούτου καὶ τῇ ὡραιότητι νοερῶς ἦν ἀτενίζουσα. Πάντας μὲν οὖν ἔκπληξις εἶχε τοὺς παρόντας ἐπἰ τε τῇ τοῦ σώματος αὐτῆς ὥρᾳ, καὶ τῷ εὐκόσμῳ τοῦ παραστήματος.

[9] δὲ Πρόβος· Τί σοι ὄνομα; πρῶτον αὐτὴν ἤρετο. Καὶ μάρτυς· Ἀναστασία καλοῦμαι, φησί. Καὶ γὰρ ἀνέστησέ με Κύριος, ὤστε καί σε τήμερον, καὶ πατέρα τὸν σὸν, ὅς ἐστιν πονηρὸς καταισχῦναι. γοῦν Πρόβος, οὕτω τραχείας ἰδὼν παρὰ τὴν ἀρχὴν δεδωκυῖαν τὴν παρθένον τάς ἀποκρίσεις, ἔγνω θωπείαις αὐτὴν ὑπελθεῖν, καὶ ταύτῃ τὸ πικρὸν ἐκεῖνο καταμαλάξαι καὶ αὐστηρὸν καὶ ἀπότομον, οὐκ εἰδῶς οἵαν ὑποχαυνῶσαι ψυχὴν, οἵου παράψασθαι περὶ τὴν πιστὴν * ἀδάμαντος ᾤετο. Ἀμέλει, καὶ πείσθητί μοι, συμβουλεύω σοι, θύγατερ, ἔλεγε, τὰ λυστελῆ σαυτῇ προελέσθαι, θεοῖς τε τοῖς μεγάλοις συνθέσθαι, καὶ κοινωνὸς ἡμῖν τῆς αὐτῶν καταστῆναι θυσίας. Οὕτω γὰρ ἀνδρὶ μὲν ἑνὶ συναρμοσθήσῃ τῶν ἀξιώματος παρὰ τῇ πόλει τοῦ μεγίστου ἠξιωμένων· προστεθήσεται δέ σοι καὶ χρήματα, χρυσὸς, ἄργυρος, ἐσθῆτες, ἀνδραπόδων πληθὺς, καὶ λαμπρὰ γενήσῃ ταχὺ καὶ περίδοξος. Σκέψαι τοιγαροῦν παρὰ σαυτῇ, κατάλληλα τῇ τε τῆς ὄψεως ὥρᾳ καὶ τῇ τῆς ψυχῆς εὐγενείᾳ βουλευσαμένη· μηδὲ θελήσῃς ἐλθεῖν εἰς πεῖραν ἡμετέρας ἀγανακτήσεως, μηδὲ οἷον κακὸν μαθεῖν ἀσέβεια. Ἐγὼ γάρ σου τοῦ κάλλους, ὡς αἵματος, ἴστωσαν οἱ θεοὶ, κοινωνὸς, καὶ πατὴρ κατὰ σάρκα κηδόμενος ὑποτίθημι τὰ συνοίσοντα. Εἰ δὲ μὴ καὶ σὺ πρὸς ταῦτα παρασχῇς ἑαυτὴν πειθομένην μηδὲ ταῖς ἐμαῖς ἡπίως εἴκουσαν παραινέσεσιν, ἀνάγκη λοιπὸν τοσαύτης μου πειραθῆναι τῆς ἀπηνείας καὶ ἀγριότητος, ὅσης νῦν ἀπολαύεις εὐμενείας καὶ ἡμερότητος, ὅταν καὶ μεταμελομένη τάχα μηδὲν ᾖ σοι τῆς μεταμελείας ἀπόνασθαι.

[10] Τούτων μάρτυς ἀκούσασα τῶν ῥημάτων, εἰς ἀνάμνησιν εὐθὺς τῶν μητρικῶν ἐκείνων τῆς σοφῆς διδασκάλου Σοφίας παραινέσεων ἤρχετο· καὶ ἠρέμα ὑπολαβοῦσα· Ἐμοὶ, φησὶ, δικαστὰ, καὶ νυμφίος καὶ πλοῦτος καὶ ζωὴ Χριστὸς· δὲ δι᾽ αὐτὸν θάνατος πολλῷ μοι καὶ τῆς ζωῆς τιμιώτερος· δι᾽ ὃν οὐ χρυσίον, οὐκ ἀργύριον, οὐκ ἄλλο τι τῶν ἐπὶ γῆς ἡδέων ἡδύ μοι νενόμισται, πλὴν ἐκείνου μόνου, καὶ τῆς ἐκείνου συνουσίας καὶ ἀπολαύσεως. Πῦρ δὲ καὶ ξίφος, καὶ σίδηρος, καὶ μελῶν ἐκτομαὶ, καὶ πληγαὶ, καὶ μάστιγες, καὶ εἴ τι ἄλλο παρ᾽ ὑμῶν εἰς τιμωρίαν ἐπινενόηται, ἡδοναί μοι μᾶλλον, οὐ βάσανοι, πρὸς ἐκεῖνον ἀτενὲς ἐνορώσῃ· καὶ μὴ τοιαῦτα μόνον ὑπὸρ ἐπείνου παθεῖν, ἀλλ᾽ εἴπερ οἷόν τε, καὶ μυριάκις ἀποθανεῖν γλιχομένη. Μὴ τοίνυν τὴν ἐν ἐμοὶ τοῦ σώματος ὥραν ἐλεεῖν ὑποκρίνου ἴσα καὶ ἄγρου ἄνθεσι μαραινομένην· ἀλλα ποίει τὸ τῇ ἐξουσίᾳ σου μᾶλλον τῇ τῶν τρόπων ὠμότητι παριστάμενον· ὡς ἔγωγε ξυλίνοις λιθίνοις θεοῖς σέβας οὐκ ἄν προσενέγκοιμι.

[11] Τούτοις εἰς ὀργὴν μάρτυς ἀνάπτει τὸν ἡγεμόνα· καὶ πρῶτα μὲν αὐτῇ πληγὰς κατὰ τῶν παρειῶν ἐπιτρίβει· ἔπειτα καὶ τὸν χιτῶνα διαῤῥηγνύει καὶ γυμνὸν ὅλον τὸ καὶ ἀγγέλοις αἰδέσιμον ἐκεῖνο κάλλος παραστησάμενος χωρίς τινος παραπετάσματος περιβλήματος, ἵνα καὶ πλέον αἰσχύνῃ παρθένον, οὕτω θορύβων ἀήθη καὶ ἀνδρῶν ὄψεως, τοῦ θαλάμου πλέον καὶ τῆς ἡσυχίας εἰδυῖαν οὐδὲν. Οὕτω σοι, φησὶ, προσῆκον ὑπὸ τοσούτοις ἀσχημονεῖν ἀνδρῶν ὄμμασιν. Ἀλλά τῆς κατεχούσης σε ταύτης ἀπονοίας ἀνενεγκοῦσα, πρόσελθε τῇ τῶν θεῶν εὐμενείᾳ· καὶ μὴ κάλλος τοσοῦτον ἰδεῖν ἐθελήσειας * ἀπανθοῦν ἀθλίως πρὸ τῆς ὥρας καὶ μαραινόμενον. Οὐδεὶς γὰρ ἀπειθοῦσαν τῶν ἐμῶν σε δύναιτ᾽ ἄν ἐξελέσθαι χειρῶν· ἀλλ᾽ εἰς λεπτά σε κατατεμὼν, εὖ ἴσθι, βρῶμα θηρσὶν ἀγρίοις προθήσομαι.

[12] Καὶ μάρτυς: Ἐμοὶ, φησὶν, ἡγεμὼν, οὐκ ἀσχημοσύνη τῶν ἱματίων τούτων ἐστὶν γύμνωσις· ἀλλὰ καλλωπισμὸς λαμπρότατός τε καὶ εὐπρεπέστατος. Τὸν γὰρ παλαίον ἄνθρωπον ἀποδυσαμένη, τὸν καινὸν ἐν δικαιοσύνῃ καὶ ἀληθείᾳ ἐνδύσομαι. Οὐκ ἐμὲ τοίνυν ἐν τούτοις, ἀλλά σε μᾶλλον ἐγκαλύπτεσθαι χρὴ, ὅτι ὡς ἱμάτιον τὴν ἀσέβειαν ἐνεδύσω, καὶ εἰσῆλθεν ὡσεὶ ὕδωρ εἰς τὰ ἔγκατά σου, καὶ ὡσεὶ ἔλαιον ἐν τοῖς ὀστέοις σου. Μεταξὺ δὲ καὶ θερμοτέρῳ ληφθεῖσα τῷ τῆς ἀθλήσεως ἔρωτι, καὶ δεδοικυῖα μήποτε, καταμαλακισθεὶς ἡγεμὼν, ἀποκλείσῃ περὶ μέσους ἤδη τοὺς ἀγῶνας αὐτῇ τοῦ μαρτυρίου τὸ στάδιον, προσετίθει καὶ τὰ τοιαῦτα· Ὠμότατε δικαστῶν, θάνατον ἐπαγαγεῖν ἀπειλεῖς · πρὸς τοῦτό σοι παρεσκεύασμαι · τοῦτο γάρ μοι τὸ ἀτεχνῶς εὐκταιότατόν τε καὶ ποθεινότατον. Εἰ δὲ καὶ εἰς μέλη με κατατέμοις, καὶ γλῶτταν ἐκκόψεις, καὶ ὀδόντας καὶ χεῖρας καὶ ὄνυχας, τότε με τὰ μείζω μᾶλλον εὐεργετήσεις. Ὀφείλω γὰρ ὅλην ἐμαυτὴν τῷ Δημιουργῷ καὶ τοῦτό μοι ἔφεσις ἀεὶ, ὅπως ἄν εὐ πᾶσι δοξασθῇ τοῖς ἐμοῖς μέλεσι, καὶ παραστήσω τῷ αὐτοῦ βήματι πάντα μου τὰ μέλη τῷ κόσμῳ τῆς ὁμολογίας καλλωπιζόμενα.

[Duæmemorantur Anastasiæ; alterius vita summatim adumbratur.] Litteris mandatum est, duas c fuisse Anastasias, ambas quidem genere claras, longe autem clariores confessione fidei, et eis patriam fuisse Romam veterem. Quarum altera quidem viro non bono brevi tempore conjuncta matrimonio, cum nullam d cum eo tori habuisset consuetudinem, sed adhuc conservaret pulchrum virginitatis florem, marito interea morte amisso, vixit deinceps in casta viduitate et virtutum exercitatione, totis manibus paternas opes effundens in egenos, et lubenter ventitans ad eos, qui propter Christum patiebantur, et carceres propter eos diligenter perscrutans, et omnibus modis eorum curam gerens et saniem abstergens et facile faciens ferre dolores, et adhuc quidem viventes doctrinis, consiliis, monitis confirmans, mortuorum autem corpora splendide componens, et mandans sepulturæ pulcherrimum et funebrem ornatum illis præbuit, donec seipsam quoque eis præbuit, ut quæ per ignem fuerit oblata in holocaustum, et sursum ad Deum lata sit in odorem suavitatis.

[2] [Altera, quæ nostra est,] Altera autem vitam elegit monasticam et quietam, omnino expers nuptiarum, et qui ex iis oriuntur tumultuum; sed cum pulchrum jugum Domini subiisset et leve ejus onus portasset, deinde etiam forti et excelso animo certamen pro pietate suscepit, et duplici ornata fuit corona, virginitatis, inquam, et decertationis. Cujus ab ineunte ætate educationem et exercitationem, et maxima illa propter Christum certamina vult ab initio persequi oratio e.

[3] [in monasterio pie instituta a S. Sophia] Ipsa ergo relictis parentibus et necessariis, et iis omnibus, quæ pertinent ad hæreditatem, in quodam monasterio f vicesimo anno ætatis g seipsam collocat; in quo docta et instituta a sacrosancta Sophia (sic enim vocabatur magistra) dignos etiam fructus, talibusque seminibus ac tali doctrinæ convenientes et producebat et erat productura. Invidus autem et malignus hæc sine invidia ferre non poterat. Sed primum quidem ipsius domesticis eam aggreditur copiis, et ex carne ejus in eam hostem excitat, contendens vehementem illam et intensam solvere exercitationem. Cum autem illa inimici machinas facile repulisset, nec ea ratione ab eo capi et expugnari posset, is se rursus ad alias contulit insidias; et ipsam quidem defert ad suos et impietatis ministros, quibus valde erat curæ perscrutari eos, qui Christi sectabantur religionem.

[4] [defertur ad præsidem Probum.] Illi vero statim currentes ad præsidem (is autem erat Probus, h Diocletiano i tunc administrante imperium); ipsi indicant eam neque deos neque imperatorem colere, sed quemdam Christum prædicare Deum verum, vitamque solitariam et conjugii expertem, quæ versatur in societate et conjunctione k, præferre, insolitam quamdam vivendi formam ostendentem virginibus.

[5] [Ex monasterio violenter abrepta,] Cum ergo statim Probus theatrum coëgisset frequentissimum, jubet beatam adduci Anastasiam. Cumque venissent ministri ad sacrum illud monasterium l, cum ipsis vectibus et clavibus * fractis januis, maximo impetu ingressi nominatim quærebant Anastasiam m. Ejus autem magistra Sophia cum repentinam illam aspexisset irruptionem, et causam non ignorasset, sed rem statim ut erat conjecisset, a militibus postulavit hanc gratiam, ut parum expectarent.

[6] [Sophiæ magistræ exhorta tionibus] Quæ cum lachrymans accepisset Anastasiam et eam statuisset ex adverso aræ, secreto et Deum testem adhibens eorum quæ dicebat: Ego quidem, inquit, o jucundissima filia, cum te puellam accepissem, nihil a primo die ad hoc usque tempus prætermisi pro viribus, quod pertineret ad te instituendam in iis, quæ ad Deum pertinent. Tu autem cum jam perveneris ad ætatem plenitudinis Christi, vade ad ipsum exultans. Te enim ei hodie despondeo et offero et trado. Ecce jam est paratus thalamus, et qui te vocat est verax; et adsunt nuncii gaudii, ut te accipiant Christi sponsam et deducant ad regem in superna tabernacula. Vade ergo per hanc arctam et angustam viam, donec per martyrium pro ipso susceptum in latitudine statuat pedes tuos. Nam justum est, o filia, non solum pro Christo pati, sed etiam sæpe, si hoc fieri posset, mori propter illum. Si enim cum esset Dominus, mortuus est propter nos, quomodo non oportet nos, cum simus servi, prompto et alacri animo imitari illius mortem? Verum nec mors quidem est, o filia, propter Christum decessus, sed lætitia, gaudium, voluptas, splendor, pulchritudo, lux longe hac luce dulcior et pulchrior. Omnia hic ab interitu libera; omnia firma ac stabilia; omnia perpetua et numquam desinentia. Ne aspexeris, o filia mea, ad acerbitatem tyrannorum et gravitatem suppliciorum. Ipse enim Christus sponsus tuus tibi aderit, dolores allevans et eripiens a necessitatibus. Quod si etiam concesserit, ut tu malorum aliquid perpetiaris, quo tuam tollerantiam efficiat tuæ fidei probationem; at non in finem deseret et despiciet; sed te adhuc laborante, extinguetur quidem dolorum acerbitas, exorietur autem tibi consolatio et lux, et vita te amiciet et gloria (Domini) circumdabit.

[7] [præparatur ad certamen.] Ad hæc Virgo: Optandum quidem est, inquit, o mater, et orandum, ut quod a divino proficiscatur auxilio, ne ad tantam tyrannorum crudelitatem et insaniam deficiam. Nam spiritus quidem est promptus, caro autem infirma; [Matth. 26.] sed roga communem Dominum et ei supplica, ut mittat ad me virtutem ex alto, per quam potero resistere tam gravibus quæ infliguntur malis; et studebo, mater mea, illius confirmata virtute, tua monita perpetuo conservare; neque ullum eorum negligam aut ejus obliviscar.

[8] [Sistitur coram præside;] Cum hæc Virgo diceret et magistræ tam dulcia, tam jucunda faceret promissa, irruerunt repente milites, et eam tamquam agnam a matre avellentes, imponunt ei ferreum collare et lætam adducunt ad præsidem. Illa autem ei stans ex adverso, mente multo magis Christo adstabat sponso suo, et toto animi intuitu ad eum aspiciebat, et in ejus speciem et pulchritudinem defigebat oculos intelligentiæ. Atque stupebant quidem quotquot aderant et corporis ejus pulchritudinem, ejusque moderationem et vultus dignitatem.

[9] [interrogatur, eique blanditur Probus;] Probus autem eam primum rogavit quod esset ei nomen. Martyr autem: Vocor, inquit, Anastasia. Deus enim me fecit surgere n, ut te et patrem tuum * hodie pudore afficiam. Probus vero videns Virginem in principio tam aspere respondisse, statuit eam aggredi blanditiis et sic mollire asperitatem illius et duritiem, nesciens qualem frangere animum et qualem circa fidem adamantem putaret se posse conterere. Dicebat itaque: Tibi consulo, * o filia, ut ea eligas, quæ sunt tibi utilia, et magnis diis te adjungas et eis una nobiscum sacrifices. Sic enim viro quidem jungeris matrimonio, cujus erit in civitate maxima auctoritas; addentur autem tibi quoque pecuniæ, aurum, argentum, vestes, multitudo mancipiorum; erisque splendida et insignis. Apud te ergo considera, id consilii capiens, quod et tuæ conveniat pulchritudini et animi nobilitati; neque velis iræ nostræ facere periculum, nec discere quantum sit malum impietas. Ego enim tuæ pulchritudinis, tamquam eodem ortus sanguine et tuus pater secundum carnem (deos testor), curam gerens, suggero quæ sunt profutura. Quod si tu his non parueris neque meis cesseris suasionibus, necesse erit ut meam deinceps tantam experiaris sævitiam, quanta nunc benignitate frueris et mansuetudine; quo tempore et si ducaris pœnitentia, nihil fortasse tibi proderit. o

[10] [sed frustra.] His verbis auditis Martyr, statim est recordata maternarum sapientis suæ magistræ admonitionum. Et statim respondens: Mihi quidem, inquit, o Judex, et sponsus et divitiæ et vita est Christus. Mors autem propter ipsum subeunda, est mihi vita longe pretiosior, propter quem non aurum, non argentum, non aliquid aliud ex iis, quæ sunt in terra jucunda, mihi jucundum fuit existimatum: illum enim solum illiusque consuetudinem magnifacio, qua sum fruita. Ignis autem et ensis et ferrum et membrorum abscissiones, et plagæ et flagella, et si quid aliud a vobis excogitatum fuit ad cruciatum, ea sunt mihi voluptates potius quam tormenta, in illum solum defigenti oculos, et non ea solum pati pro illo cupienti, sed etiam, si fieri posset, mori millies. Ne simules ergo te misereri speciei mei corporis, quæ flaccessit non minus quam flores agri; sed fac potius id, quod est in tua potestate, aut situm est in morum tuorum crudelitate. Nam ego quidem ligneos aut lapideos deos numquam coluerim.

[11] [Cæsa in faciem atque nudari jussa,] His ad iram Martyr incitat præsidem. Et primum quidem plagas ejus genis infligit. Deinde etiam disrumpit tunicam, illam pulchritudinem, quæ vel ipsis erat angelis reverenda, totam nudam ostensurus, absque ullo velo aut operculo, ut vel majori pudore afficeret Virginem, quæ turbæ et hominum oculis non erat assueta, ut quæ præter thalamum et quietem nihil noverat. Sic, inquit, oportet te tanta affici turpitudine et dedecore ante omnium oculos. Sed resipiscens ab ea quæ te tenet amentia, ad deorum accede benignitatem; nec velis videre tantam pulchritudinem misere ante tempus efflorescentem et marcescentem. Nemo enim te, si non pareas, potuerit a meis manibus eripere; sed te minutatim dissectam feris agrestibus apponam exedendam. Hoc velim tibi sit persuasum.

[12] [insanum increpat et provocat præsidem,] Martyr autem: Mihi, inquit, o præses, non est turpitudo aut dedecus esse nudatam vestibus; sed maximus potius ornatus et elegantissimus. Nam veteri homine exuta, novum induam in justitia et veritate. Non me ergo sed te potius oportet propter hæc crubescere, quod tamquam vestem indueris impietatem, et ingressa sit tanquam aqua tua viscera et sit tanquam oleum in ossibus tuis. Interea autem capta vehementiori amore decertationis, et timens ne præses emollitus jam in medio certamine eam excluderet a stadio, hæc quoque adjecit: Crudelissime judicum, minaris te mortem mihi allaturum: ad hoc sum tibi præsto: hoc enim est mihi plane optandum *. Quod si etiam me in membra dissecueris, et linguam amputaveris et dentes, manus et ungues, tunc me afficies majori beneficio. Me enim totam, quantacumque sum, debeo Creatori, et hoc mihi semper est in votis, ut ipse glorificetur in omnibus meis membris, et sistam ante ejus tribunal omnia mea membra, nitentia ornatu confessionis p.

ANNOTATA.

a Græce titulus est: Βίος καὶ πολιτεία καὶ μαρτύρίον τῆς ἁγίας ὁσιομάρτυρος Ἀναστασίας τῆς Ῥωμαίας Vita, conversatio et martyrium sacrosanctæ martyris Anastasiæ Romanæ. Additur epiphonema:Κύριος εὐλὁγητος” Dominus benedictus.

b Vide Comm. præv. num. 14 et 15 ubi diximus de codicibus, in quibus acta S. Anastasiæ reperiuntur. Codex Colbertinus, quem edimus, egregius, omnium sententia, est, et adjunctam habet notam, manu Cangii scriptam: Vita, conversatio et martyrium S. Anastasiæ Romanæ, et altera manu: Cod. membr. II sæc. scriptus. Dixi acta apud nos ex ms. vaticano, quorum initium κατὰ τοὺς καιροὺς recentioris esse ætatis. Eadem acta reperi Parisiis in codice Colbertino 770, addita nota hac ms.: Codex memb. manu Georgii cujusdam sacerdotis anno Christi 1315 scriptus, et altera manu: Æræ CPnæ στωκγ᾽ 6823 indictione 13. Complectitur Vita S. Anastasiæ folia præter propter quinque. Ubi in sequentibus de codice isto incidet mentio, adscribam cod. vat. min. seu noster codex vaticanus minor; alterum, qui Colbertino, paucissimis exceptis, consonat, indicabo siglis v. m., vaticanus major.

c Comm. præv. num. 5, eadem stylo diverso dicta reperies ex Niceta, a Combefisio excusa. Præmittitur insuper commentatio in Psalmistæ verba: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei [Combefis. Auctarium noviss. pag. 462.] .Deinde sequitur: Διττὰς δὲ ἡμῖν Ἀναστασίας οἶδεν λόγος κ. τ. λ.

d Οὔπω δὲ κοινῶνήσασα. Hæc pericope deest in codice nostro Colbertino; putem incuria amanuensis, cum in aliis Parisinis ejusdem classis inveniatur, sicut etiam in v. m. et in Coisliniano.

e Nihil horum habet cod. vat. min. Inscribitur: Μαρτυρίον τῆς ἁγίας Ἀναστασίας τῆς παρθένου. Martyrium sanctæ Anastasiæ virginis. Incipit: Κατὰ τοὺς καιροὺς Διοκλητιανοῦ καὶ τοῦ αὐτοῦ συνκαθέδρου Βαλεριανοῦ ἡγεμονεύοντος δὲ Πρόβου, ἦν διωγμὸς μέγας τῶν χριστιατῶν κατὰ τὴν Ῥώμην, καὶ ἰδού τινες των κατασκόπων ἐλθόντες εἶπον τῷ ἡγεμόνι Πρόβῳ κ. τ. λ. Temporibus Diocletiani: et Valeriani ejus in imperio consortis, præside Probo, fuit magna persecutio christianorum in urbe Roma. Et ecce quidam ex exploratoribus venientes, dixerunt præsidi Probo, etc. Exordium continet manifestum errorem. Diocletia nus et Valerianus diverso tempore rerum potiti sunt: hic occisus a Sapore circiter annum 263; ille solium conscendit primum 17 Septembris anno 284 [Art de vérifier les dates, pag. 344 et 348.] . Forte legendum pro Valeriano Maximianus.

f Vide Comm. præv. num. 19. Juverit alterum hic adscribere locum ex cod. vat. min. Ἔστιν μοναστήριον εἰς τὴν κατέναντι πόλιν χριστιανῶν γυναικῶν, καλοῦσιν τῆς ὁσιωτάτης Σοφίας, καὶ ἔισιν ἐν αὐτῷ πέντε παρθένοι, Σοφία πρώτη, Ἀθανασία, Θεοκτίστη, Θεοδότη καὶ Ἀναστασία. Αὕτη οὖν Ἀναστασία καὶ ἰατρείας πολλάς ποιεῖ καὶ φανερῶς ὑβρίζει τὰ δόγματα ἡμῶν καὶ τοὺς θεοὺς λοιδωρεῖ ἐφ᾽ἐκάστης λέγουσα κ. τ. λ. Est juxta urbem monasterium christianarum mulierum, quod vocant sanctissimæ Sophiæ, in qua sunt quinque virgines; nempe Sophia prima, Athanasia, Theoctista, Theodota et Anastasia. Hæc autem Anastasia multas operatur sanationes et publice vituperat dogmata nostra et diis maledicit, quotidie repetens, etc. Nemo facile crediderit illa tempestate exstitisse monasterium a S. Sophia dictum publiceque notum. Deinde quo ex fonte hauserit scriptor nomina quinque illarum virginum, a nullo alio, quod sciam, conjunctim memorata?

g Nicetas illam tertio ætatis anno monasterio addictam scribit. Virgo (Anastasia) autem … ab ipso jam ætatis tertio anno, relicta facultate atque copia, religiosæque cuidam domui ad vigesimum usque annum ex animo assidua [Combefis. pag. 463.] . In nostro paulo inferius Sophia alloquens S. Anastasiam, ait: Cum te puellam accepissem … tu autem cum jam perveneris ad ætatem plenitudinis Christi vade etc. Forte ambo scriptores (Metaphrastes et Nicetas) conciliari inter se possent. Ast operæ pretium non est his immorari. Nec enim singula, quæ in passione traduntur, satis probata habemus vel probanda suscipimus. Multum abest. Conf. Comm. præv. num. 20. Cod. vat. min. tradit S. Anastasiam a tertio ætatis anno in monasterium educatam, ἣν καὶ ἀνεθρεψάμην, τρεῖς ἔτους οὔσης μέχρις οὗ ἐστιν σήμερον χρόνων κ quam et educavi cum solum tres annos haberet usque ad hunc diem, quo vigesimum attigit. Verba sunt S. Sophiæ ad irruentes in monasterium satellites a Probo missos. Vid. lit. m.

h πρὸς τὸν ἡγεμόνα. An Probus præfectus Urbis intelligendus? Certe magistratus ille voce ἠγεμὼν nonnumquam designatur, ut videre est apud Corsinium in Præfatione [De præfectis Urbis. pag. XXVII. Pisis 1766.] . Nec tamen ullus nomine Probus hac dignitate auctus reperitur ante annum Christi 372, quo venit Sextus Petronius Probus [Ibid. pag. 252.] . Alter occurrit anno 391, nempe Faltonius Probus Alypius [Ibid. pag. 290.] . Præter hos duos nullus alius ejusdem nominis signatur in tota serie Corsiniana, quæ incipit ab anno Urbis conditæ quarto (ante Christum 750), desinit circa annum U. C. 1353 (post Christum 600) [Ibid. pag. 393 et 404. Item 582.] . Utique multum abest ut omnia Præfectorum nomina Corsinius assequi potuerit, licet plurima habeat ab aliis prætermissa. Nicetas habet: Πρόβος τῶν ὅλων πραγμάτων ἡγεμὼν και δικαστὴς Probus … universarum rerum præses et judex. Et Combefisius margini adscribit: Probus urbis præfectus.

i Diximus Comm. præv. num. 13 sanctam Anastasiam probabilius sub hoc imperatore martyrium subiisse.

k Ad litteram es græco: Vitamque solitariam et cælibem amplecti potius quam communem et promiscuam.

l Vide, hic confutatum quorumdam apertum mendacium, ante tempora Hieronymi non fuisse monasteria Virginum. Nota Lipomani in hunc locum. Conf. Comm. præv. num. 19.

m Cod. vat. min. hæc multo latius explicat. Probus mittens ad monasterium prospatharium, suum et alios quosdam ex ministris: Pergentes, ait, ad monasterium adducite eam (Anastasiam) huc. Qui pergentes concusserunt portas monasterii… Virgines autem videntes quod fiebat, aperuerunt posticam portam monasterii, et tres ex illis aufugerunt, Athanasia, Theodota et Theoctista. At Magna (Sophia) non permisit exire Anastasiam, dicens: Non sino exire Anastasiam donec perspiciam quid hic agatur. Effractis denique portis irrumpunt satellites, dicentes… Vetula γραῦς, trade nobis adolescentulam, quam hic retines, nomine Anastasiam. Rogat Sophia ut duarum horarum spatium sibi concedatur; et voti compos, apprehendens … Anastasiam duxit eam in oratorium et statuit juxta sacram mensam, hortaturque dicens: Filia mea Anastasia, nosti quod te tres annos natam susceperim in hoc monasterio οἶδας ὅτι τριῶν χρόνων σε ὑπεδεξάμην ἐν τῷ μοναστηρίῳ, nunc vero Deo volente vigesimum attigisti etc.

n Ludit in nomine suo Anastasia, quod latine sonat surrectio, resurrectio. Apud Nicetam legitur: Quod tibi nomen? … Ἀναστασία μὲν, ἔφη, παρὰ τοῖς ἀνθρώποις ὀνομάζομαι Anastasia apud homines vocor: χριστιανὴ δέ μοι τὸ ἀληθινὸν ὄνομα καί κύριον verum autem mihi et proprium nomen Christiana. Rursus præses: τοῦ χαριν Ἀναστασίαν σε καλοῦσιν; cur te Anastasiam nominant? ὄτι ἀνίστησί με Κύριος κατὰ πρόσωπον ὑμέτερον ἵνα καί σε σὴμερον καὶ τὸν πατέρα σοῦ καταισχύνω Σατανᾶν. Totum locum sic latine vertit Combefisius [Combefis pag. 467.] : Quod tibi nomen, ait Probus prima statim ad eam quæstione. Cui illa: Anastasia quidem apud homines eorumque usu vocor; Christiana vero, mihi verum atque proprium nomen est. Cui præses, rursus subjungens: Quid causa est cur Anastasiam vocent? Quia nimirum, inquit Puella, suscitat me Dominus coram vobis, ut et te hodie patremque tuum satanam plane confundam. Quæ quidem nominis impositi ratio, prorsus alia eaque multo verior, redditur apud Metaphrastem.

o Quod attinet ad hujusmodi dialogos, qui deinceps in actis S. Anastasiæ recurrent, sicut, etiam ad tormentorum seriem et mirabilia, in iisdem sive descripta sive narrata; haud abs re fuerit censuram Bellarmini ob oculos posuisse. Ait itaque vir doctus [De scriptoribus.] : Illud autem observandum, a Metaphraste scriptas fuisse historias de Vitis sanctorum, multis additis ex proprio ingenio, non ut res gestæ fuerant, sed ut geri potuerant: addit enim Metaphrastes multa colloquia sive dialogos martyrum cum persecutoribus, aliquas etiam conversiones adstantium paganorum in tanto numero, ut incredibiles videantur. Denique miracula plurima et maxima in eversione templorum et idolorum, quorum nulla est mentio apud veteres historicos. Quæ licet a Bellarmino sapienter atque prudenter dicta plerisque videbuntur, nihilominus stomachum Leoni Allatio movent [De Symconum scriptis, pag. 43 et seqq.] . Multa addidisse de suo Metaphrastem! exclamat; hoc vero probandum est. Sed quis ille lynceus fuerit, quis in obscurissimis antiquitatis tenebris videns, addita a veris secernet? Etiam si ipsa acta martyrum autographa … haberemus, difficili tum etiam examine id possemus consequi: neque enim omnia in illis recensita sunt, nihilque neglectum, ita ut ab alio addi non potuerit. Narrat præterea res gesta “non ut res gestæ fuerunt, sed ut geri potuerunt.” Unde id habet Bellarminus? Habuitne ipse rectum actorum ordinem, et ut res gesta ab alio conscriptam et publicatam, unde immutationis hujusmodi Metaphrastem arguerit? Prodat in lucem. Alias illi ex ingenio et suspicione quadam sua asserenti non credemus…“Addit colloquia et dialogos martyrum cum persecutoribus.” Quid si illa habuit ipse ex aliis manuscriptis et libris authenticis, qui modo … obsoleverint?… Et potest tandem quilibet, dummodo rerum substantiam non immutarit, alio et alio modo rem efferre… Amplificaverit etiam, ut legentium animis satisfaceret, quod in aliis historicis laudatur, expetiturque ab omnibus, jure in Metaphraste non reprehendimus. Benignum sane hoc Allatii judicium; nec facile ab eruditis probandum. Mea opinione medium fere tenet Bellarminus inter Tillemontium, Metaphrastica cum supercilio fastidioque rejicientem, et Allatium vix non omnia probantem, saltem hoc loco. Conf. Comm. præv. num. 18.

p Eadem, sed paulo aliter dicta, habentur apud Nicetam; qui deinde alia similia addit haud pauca, præfatus in hunc modum [Combefis, pag. 469.] : Adhuc vero, martyrii amore succensa, ac velut divino quodam furore castissima Virgo afflata, etiam hæc adjecit. Ultima verba sunt: festina igitur, o tyranne, ut et mihi ad pulcherrimi optimique desiderii consecutionem viam facias, tibique ipse tenebras ac jugem caliginem thesauro reponas, σαυτῷ δὲ σκότος καὶ κόλασιν θησαυρίζων διηνεκῆ.

* additur in Vat. ἄνω

* forte clavis. Sur.

* qui est diabolus additur in græco.

* et crede mihi

* lege πίστο

* ἐθελήσῃς Cod. Vat.

* et expetendum

CAPUT SECUNDUM
Ignem S. Anastasia sustinet et ungulas ferreas. Amputatis mamillis, evulsis unguibus, exsecta lingua, excussis dentibus horrendum torquetur. Aquam petenti propinat S. Cyrillus et accipit palmam. Denique S. Virgo gladio percussa a beata Sophia magistra sepelitur.

Τούτοις Ἀναστασία καταπλήττει τὸν δικαστὴν καὶ τὸ θέατρον. Καὶ τὰς παραινέσεις ἐκεῖνος ἀφεὶς, ἐπὶ τὰς κολάσεις ἐχώρει. Καὶ πρῶτα μὲν πρηνῆ ταύτην ἐκ τεσσάρων διαταθεῖσαν, καί τισι προσδεθεῖσαν πάλοις κατὰ γῆς πεπηγμένοις, κελεύει μετεωρίζεσθαι, καὶ κάτωθεν μὲν πῦρ ὲλαίῳ καὶ πίσσῃ, καὶ θείῳ, καὶ κληματίσι σφοδρῶς ἀναπτόμενον, τοῖς σπλάγχνοις αὐτῆς ὑποστρώννυσθαι· τριχῆ δὲ πάλιν ἄνωθεν ἐκ μιᾶς ῥάβδων καταφορᾶς τὸν νῶτον αἰκίζεσθαι. Εἶχε μὲν οὕτω ταῦτα, καὶ εἰς ἔργον ἐξέβαινε τῷ ἡγεμόνι τὸ πρόσταγμα. Πασχούσης δὲ αὐτῆς τοῦτον ἐπὶ πολὺ τὸν τρόπον καὶ τοῦ μὲν νώτου ταῖς μάστιξιν ἄνωθεν διαξαινομένου, τῶν δὲ σπλάγχνων κάτωθεν ὑποκαιομένων, καὶ τῶν φλεβῶν εἰς τέφραν λεπτυνομένων, καὶ πηγνυμένου καὶ ἀναλισκομένου τοῦ αἴματος, κολάσεως ὀξείας ὀδύνας οὕτω καὶ ἀκοαῖς ἐμποιούσης, μάρτυς (ὤ ψυχῆς γενναίας ὄντως διὰ Χριστὸν, καὶ ἀναγκῶν ὑψηλοτέρας τῆς φύσεως!) εὐχῇ μόνῃ καὶ Θεῷ προσανεῖχε, καὶ τῶν ἐξ αἰῶνος αὐτὸν ὑπομιμνήσκουσα θαυμασίων (ἤσκητο γὰρ ἀκριβῶς καὶ τὴν τῶν θείων γραφῶν σύνεσιν) οἷά τινι δρόσῳ τῇ προσευχῇ τὸ πῦρ ἐκεῖνο τῶν ἀλγηδόνων ἐσβέννυεν. Ἐφ᾽ οἷς θὴρ ἐκεῖνος, ἀπαγορεύσας, αὖθις αὐτὴν ἐπὶ τροχοῦ ταθῆναι διακελεύεται. Καὶ μὲν πρόσταξις εὐθὺς ἔργον ἦν· καὶ τροχὸς τὴν γενναίαν ἐδέχετο, ἑτέρα τιμωρίας ὑπερβολὴ καὶ διαδοχὴ κακῶν ἀποκρύψαι τὰ πρότερα τοῖς δευτέροις φιλονεικοῦσα. Εἶτα διά τινος ἐκείνου μηχανῆς στρεφομένου, ὀστᾶ μὲν τῃ μάρτυρι συνεθλῶντο, νεῦρα δὲ καὶ μῦες ἐτείνοντο καὶ πᾶσα, φεῦ! τοῦ σώματος πλάσις τῆς φυσικῆς έξίστατο ἁρμονίας. δὲ τὸν εἰσακούοντα προσευχῆς αὐτῆς, καὶ ὑπερασπίσαι αὐτῆς ἐν καιρῷ θλίψεως καὶ ἐκ χειρὸς ἐχθρῶν έξελἐσθαι δυνάμενον, πάλιν ἐπεκαλεῖτο· Θεὲ θεῶν, λέγουσα, Θεὸς δυνάμεων, Θεὸς τῆς σωτηρίας μου, παρ᾽ οὗ ὑπομονή μου, ἐφ᾽ ὃν πέποιθεν ψυχή μου, πύργος τῆς ἰσχύος μου καὶ καταφυγή μου, αὐτὸς δὸς καὶ νῦν βοήθειαν ἐκ θλίψεως, Θεὸς περιζωννύων με δύναμιν, Θεὸς, Θεός μου. Καὶ μὴ μακρύνῃ ς ἀπ᾽ ἐμοῦ, ὅτι ἐξέλιπεν ἐν ὀδύνῃ ζωή μου. Ὅτι ἐκολλήθη εἰς γῆν γαστήρ μου, καὶ τὰ ὀστᾶ μοῦ ὡσεὶ φρύγιον συνεφρύγησαν.

[14] Ταῦτα προσευξαμένη (ὢ ταχείας ἐπισκοπῆς! ὀξυτάτης ἐκβάσεως!) ἀνίεται μὲν εὐθὺς ἐκείνου τοῦ χαλεποῦ μηχανήματος, μηδὲ πληγῆς ἴχνος τῷ σώματι μηδὲ πυρὸς ἐπιφαίνουσα. Ὅπερ δέον καταπλαγῆναι τὸν δικαστὴν, καὶ τὸ κάτεχον αὐτὸν τῆς ἀσεβείας ἀποσείσασθαι νέφος, δὲ οὐ διαβλέψαι μικρὸν πρὸς τὴν θαυματουργοῦσαν τὰ τοιαῦτα δύναμιν ἴσχυσεν, οὐδὲ ἐπιστρέψαι καρδίαν ἐπ᾽ αὐτὴν· ἀλλ᾽ ἔτι παχὺς ἦν καὶ ἠλίθιος, ἔτι τὴν μέθην ἐκείνην τῆς ἀπιστίας, καὶ τὴν μανίαν καὶ τὴν ἀχλὺν περικείμενος. Καὶ πάλιν αὐτὴν ἐπὶ ξύλου μετεωρίσας, σιδηροῖς ὄνυξιν ὠμότατα καταξαίνει. δὲ πρὸς ἐκεῖνον αἴρει καὶ πάλιν τοὺς ὀφθαλμοὺς τὸν ἐκ θανάτου καὶ ἐν πολέμῳ, καὶ ἐκ χειρὸς σιδήρου ῥυόμενον (Ἡσαΐας μέγας φησὶ), καὶ παραχρῆμα τοσαύτης ἐκεῖθεν ἀπέλαυσε τῆς ῥοπῆς τε καὶ βοηθείας, ὥστε καὶ τῶν δημίων ὑπὸ τῆς τῶν βασάνων συνεχείας ἀτονησάντων, αὐτὴ καθάπερ οὐδὲν ὀδυνωμένη διέκειτο. Ἐφ᾽ οἷς, ἡγεμὼν ἀπορούμενος, καὶ μὴ ἔχων ὅτι καὶ δράσειεν, ἐξεφέρετό τε τοῦ σχήματος, καὶ ἀνέθορε συνεχῶς ἐκ τοῦ θρόνου καὶ οὐκ ἔτι καθεκτὸς ἦν αὐτος ἑαυτοῦ, οὐδ᾽ ἐν τάξει καὶ θεσμῷ τῷ προσήκοντι μένειν ἠδύνατο.

[15] Οὕτω δὲ αὐτῷ παρακεκινημένως ἐξ ἀπορίας καὶ μανικῶς ἔχοντι ὑποβάλλει τι καὶ τοιοῦτον συλλαλῶν αὐτῷ κατὰ μόνας διάβολος, καὶ ξυρῷ τῇ μάρτυρι τοὺς μαστοὺς ἐκκοπῆναι διακελεύεται· χαλεπὸν δὲ ἄρα μαστῶν ἀποκοπὴ, καὶ δριμυτάτας ἄγαν ὀδύνας ἐπιτρίβειν δυνάμενον, κατὰ τοῦτο μάλιστα τὸ μέρος τῆς καρδίας καθιδρυμένης. Ἀλλ᾽ μάρτυς, σφοδροτέρῳ πάθει κατεχομένη τοῦ εἰς Χριστὸν ἔρωτος, τοῦ ἐλάττονος κατεφρόνει. τύραννος δὲ πάλιν ὑπερβολὴν καρτερίας ὑπερβολῇ νικῆσαι φιλονεικῶν τῶν κολάσεων, καὶ τοὺς αὐτῆς ἐκσπᾷ ὄνυχας. δὲ ὥσπερ οὐδεμίαν δεχομένη τῶν ἀλγεινῶν αἴσθησιν, θερμότερον ἔτι μᾶλλον ηὐχαρίστει Χριστῷ, ὅτι καὶ σύμμορφος αὐτῷ γενέσθαι, καὶ κοινωνὸς τῶν παθημάτων ἠξίωτο. Ἐνύβριζε δὲ καὶ εἰς τοὺς τυράννου θεοὺς, σκότος αὐτοὺς καὶ πλάνην, καὶ δαίμονας, καὶ εἴ τι ἄλλο πρὸς ἀπώλειαν φέρει ψυχῆς ὀνομάζουσα.

[16] Ὧν ἐκεῖνος ἀκούειν οὐκ ἀνεχόμενος, ἐπεὶ καὶ τὸ γλυκὺ πᾶσι φῶς ὀφθαλμῷ νοσοῦντι πολέμιον, ἀποτμηθῆναι μέσην αὐτῇ κελεύει τὴν γλῶτταν ἑλκυσθεῖσαν τοῦ φάρυγγος, ἐκκρουσθῆναι δὲ σὺν αὐτῇ καὶ τοὺς ὀδόντας· καὶ τοιαύτας ἀμοιβὰς ἀνόητος στόματος ἀποδίδωσιν ἐλευθέρου. Ἀλλὰ τῶν μὲν ὀδόντων αὐτὴν ἀποστερεῖ καὶ τῆς γλώττης, τῆς παῤῥησίας δὲ τῆς ἐλευθερίας οὐκ ἔτι. Ἀλλὰ μηδὲν ἐνδόσιμον, μηδὲ μαλακὸν ὑποστᾶσα τοσούτῳ τὴν τομὴν ἀνεβάλετο, ὅσῳ τελευταίαν τῷ Θεῷ μετὰ τοῦ τῆς φωνῆς ὀργάνου καὶ τὴν προσευχὴν ἀποδοῦναι, ᾕδει γὰρ ὄτι καὶ σιωπώντων οἶδεν ἀκούειν ἐκεῖνος. Εὐχαριστήσασα οὖν ἀξίως αὐτῷ, εἶτα καὶ δεξιῷ τέλει δεηθεῖσα καταλῦσαι τὴν μαρτυρίαν, ἑξῆς δὲ καὶ περὶ τῶν ἀῤῥωστούντων καὶ αὐτῇ προσιέναι μελλόντων ἐντεύξεις ποιησαμένη, φωνῆς τε οὐρανόθεν τῶν αἰτουμένων τὴν δόσιν ἐπιμαρτυρούσης ἀκούσασα· Δεῦρο, τῷ δημίῳ, ποίει, φησὶ, τὰ προστεταγμένα· καὶ προτείνει γλῶσσαν μάρτυς, τὴν ἀεὶ τὰ θεῖα μελετῶσαν καὶ φθεγγομένην καὶ σίδηρος αὐτὴν οἴμοι! μέσην εὐθὺς ἀποτέμνει. Ἔπειτα δὲ καὶ τοὺς ὀδόντας ἐκκρούεται καὶ πηγὴ αἵματος αὐτῇ τὸ στόμα γίνεται, ὅλην τῇ τοῦ χριστιανοῦ * νύμφῃ τὴν ἐσθῆτα διαφοινίξασα καὶ πορφύρας τιμίας ἁπάσης, καὶ βασιλικῆς ἁλουργίδος τιμιωτέραν ἐργασαμένη.

[17] Ὅπου καὶ μικρὸν ἐκλελοιπυῖαν, ὕδωρ αἰτῆσαι λέγεται καὶ λαβεῖν. δὲ παρασχὼν ἦν τις ἀνὴρ ὄνομα Κύριλλος, τοσοῦτον οὐ φανερὸς τὴν εὐσέβειαν, ὅσῳ μὴ τοιοῦτος τοῖς ἀσεβέσι νομίζεσθαι· τὰ δ᾽ἄλλα τὴν τῆς ψυχῆς ἕξιν, φημὶ, καὶ διάθεσιν, πιστότατός τε καὶ εὐσεβέστατος. Ὄστις καὶ μεγάλους μισθοὺς ψυχροῦ ποτηρίου ἀπολαμβάνει, καὶ πράγματος οὕτως ἐντελοῦς τὸν τοῦ μαρτυρίου ὠνεῖται στέφανον. Μαθὼν γὰρ Πρόβος τὰ καθ᾽ αὐτὸν, καὶ ὅτι οὐ φύσεως ἁπλῶς ἐπικλασθεὶς συμπαθείᾳ, καὶ τῷ λαβεῖν τινα τούτων μελῶν ἐκείνων ἐκκοπῆς ἔλεον, ἀλλὰ κοινωνίᾳ πίστεως μᾶλλον, καὶ τῷ μὴ ἀνέχεσθαι οὕτως ὁρᾷν ἐνδεῆ ὕδατος κοινοῦ Δεσπότου δούλην γνησιωτάτην, τῇ μάρτυρι τὸ ποτὸν ὀρέξειε, δεσποτικὴν κἀν τούτῳ πληρῶν ἐντολὴν, ταῦτα περὶ τοῦ ἀνδρὸς πυθόμενος θάνατον αὐτῷ τὴν τιμωρίαν ἐπάγει.

[18] Ἑξῆς δὲ τὴν τελευταίαν καὶ κατὰ τῆς μάρτυρος δίδωσι ψῆφον, καὶ τὴν διὰ ξίφους αὐτῇ τελευτὴν κατακρίνει. Οὗ δὴ γενομένου καὶ πρὸ τοῦ ἄστεως τῆς ἱερᾶς κεφαλῆς ἐκείνης άποτμηθείσης, τὸ σῶμα μὲν ἄχρι τινὸς ἀμελούμενον ἔῤῥιπτο, ἄψαυστον δὲ ὅμως καὶ πετεινοῖς οὐρανοῦ, καὶ γῆς θηρίοις τηρούμενον, καθάπερ, οἶμαι, τὰ ὑπὲρ τοῦ Δημιουργοῦ τούτων στίγματα καὶ τὰς ὕβρεις εὐλαβουμένοις, ἔπειτα δὲ τῇ καὶ παιδευσαμένῃ καὶ θρεψαμένῃ Σοφίᾳ Θεοῦ νεύμασι ἀποδίδοται παραδόξως, εὐχῆς ἔκβασις ὄντως καὶ σπλάγχων μητρικῶν ἀνάπαυσις.

[19] Ἐπεὶ γὰρ παρθένος συλληφθεῖσα πρὸς τὸ μαρτύριον ἤγετο, ἠγωνία μὲν ὑπὲρ αὐτῆς διδάσκαλος Σοφία, καὶ ἐδεδοίκει, καὶ ἔτρεμε, καθάπερ οὐκ ἐκ ἐκείνῃ λοιπὸν, ἀλλ᾽ ἐν τοῖς ἑαυτῆς μέλεσι τὴν μαρτυρίαν ὑφίστασθαι μέλλουσα μή ποτε, καταμαλακισθεῖσα, τὴν ἐλεεινὴκ ἐκείνην ὑποστῇ τῶν στεφάνων ζημίαν, καὶ πρηνὴς ἐπὶ τοῦ ἐδάφους κειμένη, ἐν πυρὶ προσευχῆς καὶ θερμαῖς δακρύων ἐπιῤῥοαῖς ἐδεῖτο τοῦ Θεοῦ, ἱκέτευεν, ἠντιβόλει, μὴ ἀπειλαῖς χειρωθῆναι, μὴ κολακείαις ἐνδοῦναι, μὴ τιμωριῶν ἡττηθῆναι τὴν μάρτυρα.

[20] Ὡς δὲ τὸ κάλλιστον ἐπέθηκεν ἤδη τέλος Ἀναστασία τῷ μαρτυρίῳ καὶ πρὸς τοὺς ἄνω διέβη θαλάμους, καὶ τὰς ἀκινήτους ἐκείνας παστάδας καὶ τὰ ποθούμενα ἀγαθὰ, τότε καὶ ἄγγελος παρεμβαλὼν, ἀπολύει τὴν διδάσκαλον Σοφὶαν τοῦ φόβου καὶ τῶν φροντίδων, καὶ τὸ ποθεινὸν αὐτῇ καὶ ἥδιστον ἄκουσμα καὶ ἄφατον ὄντως γλυκύτητα τοῖς σπλάγχνοις ἐναποστάζον, εὐκταίως εὐαγγελίζεται, τῆς παρθένου φημὶ τὴν τελείωσιν. Ἔτι δὲ καὶ ὁδηγὸς αὐτῇ πρὸς τὸ λείψανον γίνεται, καὶ οὗ τυχεῖν ἐπόθει, καὶ ὥσπερ ἰδεῖν ηὔχετο, οὕτως αὐτῇ καὶ τὸ ποθούμενον ἀποδίδωσι, τοιούτῳ τῆς ὁμολογίας κόσμῳ, τοιαύτῃ τοῦ μαρτυρίου στολῇ σεμνυνόμενον. Ἐκείνη οὐν ὡς εἶχεν εὐθύς τῷ λειψάνῳ περιχυθεῖσα, καὶ ὅλη ὅλῳ προσφῦσα, καὶ σφοδρῶς ἕκαστον μέλος καταφιλοῦσα καὶ χαρὰς ἐπ᾽ αὐτοῖς καὶ πόθου δάκρυα θερμὰ χέουσα· Τέκνον, ἔλεγε, ποθεινὸν, τέκνον ἐμὸν ἐμὸν πολυέραστον, τέκνον, ὅπερ ἐγὼ καλῶς ἀσκήσει καὶ ἡσυχίᾳ καὶ πόνοις ἀνεθρεψάμην· εὐχαριστῶ σοι, ὅτι μητρικὰς ἐντολὰς οὐ παρεῖδες, οὐκ ὴθέτησας τὰς ἐπαγγελίας, οὐκ ἐψεύσω τὰς ὑποσχέσεις, οὐκ ἐπελάθου τῶν παραινέσεων· ἀλλὰ παρέστης Χριστῷ τῷ νυμφίῳ σου, ἐν ἱματισμῷ τῆς παρθενίας περιβεβλημένη, τοῖς στίγμασι τοῦ μαρτυρίου πεποικιλμένη, στέφανον ἐκ λίθων τιμίων περικειμένη· καὶ νῦν οἰκεῖς ἐν τόπῳ σκηνῆς θαυμαστῆς, ἐν οἴκῳ δόξης Κυρίου, ἔνθα εὐφραινομένων κατοικία. Διὰ τοῦτό σου δέομαι, θύγατερ φίλη καὶ πνευματικὴ μῆτερ (οὕτω γὰρ ἀνακαλεῖσθαί μοι μᾶλλον ἁρμοδιώτερον), γενοῦ μοι καὶ τῆς ἐπικαίρου ταύτης ζωῆς ἀγαθὴ γηροτρόφος, καὶ πρὸς τὴν ἀΐδιον μεταφοιτώσῃ μεσίτης ἅμα καὶ πρέσβις τὸν κοινὸν ἐμοὶ Δεσπότην ἱλεουμένη. Ταῦτα φιλόπαις ἐκείνη γραῦς καὶ παιδαγωγεῖν εἰδυῖα τῇ μάρτυρι εἰποῦσα, καὶ χερσὶ πρεσβυτικαῖς τε καὶ γηραλέαις αὐτὴν ἀγκαλισαμένη καὶ περιστείλασα, ἐπεὶ χειρὸς ὴπόρει τῇ μετακομιδῇ τοῦ λειψάνου διακονούσης, γηραιὰ, καθάπερ ἔφημεν, οὖσα, καὶ χειρὸς αὐτῇ μᾶλλον δεομένη καὶ βακτηρίας, ἐπεὶ τοίνυν οὕτως εἶχε περὶ τὴν μετακομιδὴν ἀμηχάνως, καὶ παρὰ τούτο εἰστήκει δυσχεραίνουσα καθ᾽ ἑαυτὴν, καὶ ἀνιωμένη, ἄφνω δύο τινὲς ἐπιστάντες ἄνδρες καὶ τὸ εἶδος καὶ τὸν τρόπον αἰδέσιμοι, χεῖράς τε τῷ λειψάνῳ ὑποσχόντες ὁσίας καὶ τοῦτο ἀνελόμενοι σὺν αὐτῇ, ἐχόμενα τῆς πόλεως Ῥώμης λαμπρῶς τε καὶ φιλοτίμως κατέθεντο. Εἰς δόξαν Θεοῦ Πατρὸς καὶ Κυρὶου Ἰησοῦ Χριστοῦ, μεθ᾽ οὗ τιμὴ, κράτος σὺν ἁγίῳ Πνεύματι εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμὴν.

[Ubi horrendum in modum torquetur, Dominum deprecatur S. Virgo;] His Anastasia obstupefacit toto cum theatro judicem, qui missis adhortationibus processit ad supplicia. Et primum quidem eam pronam a quatuor viris extensam et quibusdam palis humi alligatam, * jubet tolli sublimem; et inferne quidem ignem oleo et pice et sulfure et sarmentis vehementer accensum ejus substerni visceribus; a tribus autem rursus desuper hominibus simul uno impetu ejus dorsum virgis cœdi. Hæc quidem sic se habebant, et executioni mandatum fuit quod jussit præses. Cum ea ergo diu sic pateretur, et dorsum quidem flagellis desuper laceraretur, viscera autem inferne conflagrarent et venæ minuerentur in cinerem et consumeretur sanguis supplicio vel ipsis auribus gravem afferente dolorem, martyr (o vere generosum propter Christum animum et superiorem naturæ necessitatibus) solis precibus et Deo erat intenta; et quæ sunt a sæculo admirabilia in memoriam et os redigens (erat enim valde exercitata etiam in intelligentia divinarum Scripturarum) oratione, veluti quodam rore, extinguebat illum ignem dolorum a. Quamobrem defessa illa bellua in hoc genere supplicii, eam jubet extendi super rotam. Et fuit quidem jussus statim mandatus executioni, et rota accipit Virginem, insignis cruciatus et malorum successio, quæ secundis contendebat obscurare priora. Deinde cum illa per quamdum verteretur machinam, ossa quidem confringebantur, nervi autem et musculi extendebantur. Et tota (proh dolor) forma corporis excedebat a compage naturali. Illa autem eum rursus invocabat, qui ejus exaudiebat orationem, et poterat eam defendere in tempore afflictionis et eripere a manu inimicorum, dicens: Deus Deorum, Deus virtutum, Deus salutis meæ, a quo est patientia mea *, turris fortitudinis meæ et refugium meum, ipse da nunc quoque auxilium ex afflictione. Deus qui accingis me virtute. Deus, Deus meus ne elongeris a me, quoniam defecit in dolore vita mea. Quoniam terræ adhæsit venter meus, et ossa mea tamquam cremium aruerunt.

[14] [a quo adjuta, fortiter sustinet ungulas ferreas,] Hæc præcata (o celerem visitationem, o velocissimum eventum) statim quidem relaxatur a gravi illa machina, ne plagæ quidem nec ignis vestigium ostendens in corpore. Quod quidem cum deberet obstupefacere judicem et discutere nubem impietatis, quæ cum detinebat; ille ne minimum quidem potuit intueri ad eam, quæ illa fecerat miracula, virtutem, neque cor ad eam convertere; sed erat adhuc crassus et stultus, et adhuc implicatus illa ebrietate incredulitatis et insania ac calligine. Cum eam igitur rursus in lignum sustulisset, ferreis ipsam ungulis laniat crudelissime. Illa autem rursus ad Deum b tollit oculos; et statim fuit tantum adepta auxilium, ut cum defessi essent satellites a continuo labore, ea affecta fuerit perinde ac quæ nullum dolorem sentiret penitus. Propter quæ præses in summam adductus dubitationem cum nesciret quid ageret, et gestum et habitum subinde mutabat; e sede frequenter exiliebat, nec ipse se poterat amplius continere, nec manere in eo, quo par erat, ordine et moderatione c.

[15] [mamillarum amputationem et unguium evulsionem,] Cum autem propter dubitationem a se adeo defecisset et fureret, ei etiam tale quid suggerit, qui cum eo seorsum loquebatur diabolus, et jubet Martyri ubera amputari novacula. Res est autem gravissima mamillarum amputatio et quæ potest afferre acerbissimos dolores, maxime cum cor sit situm in ea parte. Sed Martyr, quæ vehementiori affectione amoris in Christum tenebatur, id quod est minus contemnebat d. Tyrannus autem rursus insignem fortitudinem contendens superare immodicis suppliciis, ei evellit ipsos ungues e. Sed illa, tanquam nullum doloris habens sensum, adhuc vehementius Deo agebat gratias, quod digna esset habita, quæ fieret ei conformis et socia perpessionum. Porro autem deos quoque tyranni afficiebat contumelia, eos tenebras, errorem et dæmones, et si quid aliud fert ad animæ interitum, nominans f.

[16] [linguæ exscisionem et dentium excussionem.] Quæ quidem ille audire non sustinens (quæ enim omnibus jucunda lux, est inimica oculo ægrotanti) jubet mediam ei linguam excindi extractam a gutture, cum ea autem una quoque dentes excuti; et pro ore libero tales stultus reddit remunerationes g. Ipsa vero nihil de sua remittens constantia, neque se molliter aut delicate gerens, tandiu distulit amputationem, quandiu cum vocis instrumento posset ultimas Deo preces fundere. Cum ei ergo ut par erat egisset gratias et deinde rogasset ut bono fine terminaret martyrium; deinceps autem pro iis quoque, qui ægrotantibus * ad eam accessuris intercessisset, et vocem e cœlo audivisset, quæ confirmabat data fuisse quæ petebat: Agedum, inquit carnifici, fac quæ sunt imperata; et linguam porrigit Martyr, quæ divina semper meditabatur et loquebatur; et ferrum eam (proh dolor) mediam excindit protinus. Deinde autem dentes h quoque excutit; fitque ei os fons sanguinis, qui Sponsæ Christi totam vestem i efficit purpuream, atque adeo quavis purpura pretiosiorem.

[17] [Cyrillus sanctæ Virgini aquam propinat, et ipse martyrio coronatur.] Quo tempore dicitur, cum parum defecisset k, aquam petiisse et accepisse. Qui autem præbuit, fuit vir quidam, Cyrillus nomine, cujus adeo non erat pietas manifesta, ut satis quidem putaretur ab impiis, alioqui autem, quod ad animæ attinet affectionem, fidelissimus et in primis pius. Atque ille quidem magnam accipit mercedem pro poculo aquæ frigidæ, et re adeo vili emit coronam martyrii. Nam cum accepisset Probus, quod is non esset solum fractus naturæ misericordia et quod misereretur membrorum illorum amputationis; sed potius propter fidei societatem et quod non sustineret videre sic aqua indigentem communis Domini ancillam maxime germanam, Martyri potum præbuisset, dominicum in hoc implens mandatum, * mortis ei affert supplicium l.

[18] [Capite plectitur S. Anastasia.] Deinde vero fert etiam ultimam in Martyrem sententiam, et eam condemnat ut vitam gladio finiat m. Quod quidem cum factum esset, et ante civitatem n sacrum illius caput fuisset amputatum, corpus quidem aliquamdiu jacuit humi neglectum, intactum tamen, atque adeo a * cœli et terræ avibus ac bestiis custoditum, ut quæ quodammodo revererentur quæ pro illorum creatore acceperat stigmata et injurias. Deinde Sophiæ, quæ eam erudierat et educarat, Dei nutu admirabiliter redditur ejus plane effectus orationis et requies maternorum viscerum.

[19] [Sophia ejus sacrum corpus suscipit,] Cum enim Virgo comprehensa duceretur ad martyrium, pro ea quidem animo angebatur ejus magistra Sophia, timebatque et contremiscebat, tamquam non illa deinceps sed ipsa in suis membris esset subitura martyrium, ne forte emollita acciperat miserabile illud damnum coronarum. Ideoque o prona humi jacens, in igne orationis et calidis lachrymarum fluxionibus Deum rogabat, supplicabat, obsecrabat * ne superaretur Martyr a suppliciis.

[20] [veneratur et componit prope Urbem.] Postquam autem Anastasia jam pulcherrimum finem imposuit martyrio et transiit ad supernos thalamos, et ad firma illa ac stabilia quæ desiderantur bona, tunc accedens angelus p Domini magistram Sophiam a metu liberat et a curis; et, quod maxime optabat et erat ei auditu longe jucundissimum, ejus auribus instillans * renunciat, nempe Virginis consummationem. Præterea autem eam quoque deducit ad reliquias; et quod desiderabat consequi, et quemadmodum optabat videre, ei tradit reliquias tali ornamento confessionis et tali amictu ornatas martyrii. Atque illa quidem statim circumfusa reliquiis easque totas complectens et unumquodque membrum valde exosculans, et præ gaudio ac desiderio calidas in eas effundens lachrymas, dicebat: Filia jucundissima, filia mihi charissima, filia, quam ego in exercitatione, in silentio et in laboribus pulchre educavi, ago tibi gratias, quod materna præcepta non contempsisti, quod quæ pollicita fueras observasti et stetisti promissis nec es oblita monitorum; sed astitisti Christo sponso tuo vestimento virginitatis induta, variata stigmatibus martyrii, circumdata corona ex lapidibus pretiosis, et nunc habitas in loco tabernaculi admirabilis, in domo gloriæ Domini, ubi est habitatio lætantium. Propterea rogo te, chara filia et mater spiritalis (sic enim te invocare est mihi convenientus), esto mihi in hac brevi et caduca vita bona nutrix senectutis et pro me ad æternam vitam transmigrante intercedas, communem mihi placans Dominum. Hæc illa filiorum amans, piaque et religiosa anus, quæ sciebat, ita ut oportet, filias parere et educare, cum dixisset Martyri, et eam senilibus amplexa esset et composuisset manibus; egeret autem manu, quæ ei serviret in transferendis reliquiis, ut quæ esset, sicut diximus, vetula, et ipsi potius esset opus manu et baculo, nullaque ipsi earum transportandarum suppeteret ratio, et ideo staret apud se ægreferens et animo anxia, repente q duo quidam viri advenientes, forma et moribus reverendi r sanctis manibus subjectis reliquiis, eisque cum ipsa sublatis, prope urbem Romam splendide et honorifice deposuerunt s. Ad gloriam Dei Patris et domini nostri Jesu Christi, cum quo et cum sancto Spiritu illi sit honor et potentia in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Cod. vat. min. addit: Dicunt proceres præsidi: Da puellæ aliquam requiem. Dixit autem ei præses: An forte nunc diis sacrificare parata es? Beata autem Virgo clamans dixit: Anathema tibi cum diis tuis et omnibus, qui illos adorant. Nihil tale nec in encomio Nicetæ nec in aliis actis nostris.

b In græco: ad eum tollit oculos qui salvat a morte et in bello et ex manu ferrea, ait Magnus Isaias. Non putem verba hæc apud prophetam reperiunda; atque probabiliter ideo omissa aLipomano, qui totam periphrasim reddit voce: Deum.

c Ursos aiunt in lustris latitantes φωλάδας τῶν ἄρκτων ubi semel a venatoribus in corde vulnus acceperint, importabilis iræ fieri, ac quidquid inciderit repente enecare. Talis tunc erat Probus; sic nimirum iræ impotens evaserat gravique bile excesserat, ut parum abesset quin e throno disliens crudas Virginis carnes dentibus laceraret. Nicetas [Combefis, pag. 471.] .

d Dicitur in cod. vat. min. sancta Virgo post mamillarum excisionem petiisse aquam qua ablueretur ἤτησεν ὕδωρ ἐφ᾽ ᾧ διακλύσασθαι; hanc autem ei porrectam a S. Cyrillo: Καὶ τις τῶν ὑπηρετῶν, Κύριλλος ὀνόματι, ἔχων ἔν κρυπτῷ τὴν πίστιν τοῦ Χριστοῦ, ἐπεδίδου αὐτῇ ὕδωρ et unus ex ministris, nomine Cyrillus, qui occulte fidem Christi sequebatur, dedit illi aquam. Alii hoc loco nec de petita nec de ministrata aqua loquuntur. Addit insuper idem cod. vat. min.: Extractas mamillas sanctæ Puellæ ejus impositas a carnefice fuisse humeris: δὲ δήμιος λαβῶν τὴν λαβίδα εἵλκυσεν τοὺς μαστοὺς τῆς ἁγίας Κόρης· ἦσαν γὰρ σεμνοὶ, καὶ κόψας ἐπέθηκεν ἐπὶ τοὺς ὤμους αὐτῆς·

e Cod. vat. min. ἐξ ἀμφοτέρων τῶν χεὶρῶν καὶ τῶν ποδῶν ex utrisque manibus et pedibus.

f Addunt Nicetas et cod. vat. min. amputatas quoque manus et pedes: Porro unguibus manus pariter pedesque amputandos cruentissimus adjecit. Nic. Et prolixius cod. vat. min. ἐκέλευσεν τὰς δύο χεῖρας αὐτῆς ἐκκοπῆναι. Καὶ τούτου λεγομένου καὶ τοῦ δήμου κράζοντος καὶ λέγοντος Ἀπάλλαξον τὴν νεονίδα, οὐδέποτε γὰρ ἐν τοῖς ἀνδράσιν τοιαῦτα ἐνεδείξω κακά. Πλείω ἐμμανεὶς διὰ τοὺς κράζοντας ἐκέλευσεν ἐκκοπῆναι καὶ τοὺς πόδας αὐτῆς τοὺς δύο. Jussit ambas præcindi manus ejus. Quo facto et populo murmurante et dicente: Dimitte adolescentulam: nec enim in viris tanta exhibuisti mala. Magis furens ob populi murmura jussit et ambos illius amputari pedes. Apud alios nihil de murmure, quod secunda jam vice memoratur in eodem codice.

g Sequitur in textu græco: Ἀλλὰ τῶν μὲν ὀδόντωνἐλευθερίας οὐκ ἔτι.. Sed illam quidem dentibus et lingua mutilavit, ast non ita loquendi facultate et libertate. Tota pericope prætermittitur a Lipomano; quod forte non facile perspiciatur quomodo hæc cum sequentibus cohæreant.

h Dentium excussionem sic describit cod. vat. min. Λάβε σίδηρον ἰατρικὸν καὶ ἐκρίζωσον τοὺς ὀδόντας τῆς ἁγίας κόρης, sume instrumentum medicum et evelle dentes sanctæ puellæ. Enimvero non est verisimile præsidem duabus postremis usum vocibus, nisi forte per modum ironiæ.

i Ad litteram: Cruentavit effecitque omni purpura et regio ornatu insigniorem.

k Μικρὸν ἐκλελοιπυῖαν verbum εκλείπω neut. deficio, desum, tam ad corporis quam ad animi deliquium potest referri; communius tamen sumi videtur de priori. Vide Thesaurum græcæ linguæ, nuper Parisiis octo densis voluminibus excusum ab Ambrosio Didot. Nicetas utitur voce ὀλιγωρῆσαι, quæ in præfato Thesauro latine redditur animo defici. Notat autem Combefisuis [Combefis. pag. 513.] : Virginem quasi tenorem tantisper remisisse, et quod mitius reddidi “elanguisse”; ut idem hic ea vox significet, quod sequens ἐκλυομένη. (Vide Annot. sequens). Lipomani interpretatur“ cum parum defecisset”. Sic passim in Sanctis Deus humana miscet divinis, ne quis in se glorietur, sed in Deo, ex quo tota est.Non plane video video quid velit Combefisius: an scilicet sancta Virgo animo paulisper defecerit, an corpore tantum? Cod. vat. min. adhibet vocem ὀλιγοψυχήσασα; porro ὀλιγοψυχέω significat pusillo sum animo.

l Hæc multo brevius in cod. vat. min.: ὀλιγοψυχήσασα ᾐτήσατο ὕδωρ· τὸ γὰρ αὗμα τῆς Μάρτυρος σφοδρῶς κατέῤῥεεν ἐκ τοῦ στόματος αὐτῆς. δὲ, Κύριλλος πάλιν ἐπέδωκεν αὐτῇ τὸ ὕδωρ. Καὶ τοῦτο γνοὺς ἡγεμὼν ἐκέλευσεν τὸν Κύριλλον ἐκβληθῆναι ἔξω τῆς πόλεως καὶ ὑπὸ τοῦ ξίφους τελειωθῆναι. Paululum deficiens petiit aquam: sanguis enim vehementer fluebat ex ore Martyris. Cyrillus vero iterum præbuit aquam. Quo cognito jussit præses Cyrillum civitate ejici et gladio necari. Nicetas [Ibid. pag. 473.] : Fluebat igitur undique pretiosus Virginis cruor exque manibus et pedibus et ore et uberibus; corpusque affatim ac sature velut regia purpura tingebatur. Hic ferunt immaculatissimam Virginem tantisper elanguisse. Quemadmodum enim quæ naturam superant propter eum qui natura superior est in ea perstiterant, sic et ejus gratia visa ea quæ essent ex natura. Cruoris igitur copia elanguescens, modicam aquam petiit qua os elueret. Porrexit vir quidam christianus quidem religione, sed qui hactenus gentilium sectæ existimaretur. Cyrillo athletæ nomen erat. Cætera vide Comm. præv. numero ultimo.

m Cod. vat. min. scribit præsidem antequam capitalis sententia ferretur voluisse aliud adhibere tormenti genus, impeditum vero fuisse ab adstantibus quominus id executioni mandaretur. Nempe post linguæ excisionem volebant præcipui quidam ex adstantibus S. Martyrem dimitti; novumque oriebatur murmur, δὲ ἡγεμὼν ὴθέλησεν αὐτὴν ἐν φούρνῳ ζώκαυστον ποιῆσαι· οἱ δὲ μεγιστᾶνες οὐ συνεχώρησαν τοῦτο γενέσθαι. Præses autem volebat eam in furno vivam cremari; proceres non permiserunt ut hoc fieret. In præfato Thesauro græcæ linguæ vox φοῦρνος non reperitur, sed ad verbum φουρνοπλάστης. figulus notatur: Omittimus alia nominis latini φοῦρνος composita et derivata quæ Ducangius collegit. Dictionarium græco-gallicum Car. D. Byzantii, Athenis excusum anno 1856 cura Andreæ Coromelas, habet: φοῦρνος four (surnus) boulangerie (pistrina).

n Vide Comm. præv. num. 9 ubi de loco martyrii. Cæterum omnia acta id Romæ seu potius haud procul inde affirmant contigisse. Nicetas: Ejecta urbe, capite plecti condemnata est [Ibidem.] . Et cod. vat. min.: Τότε κελεύει τῷ δημίῳ ἀπενεγκεῖν αὐτὴν ἔξω τῆς πόλεως, καὶ τῷ ξίφει τελειωθῆναι αὐτὴν καὶ τὸ σῶμα αὐτῆς τοῖς ποσὶν ῥιφῆναι. Tum jussit (præses) apparitori illam ejicere extra civitatem, et gladio trucidare, atque corpus arreptis pedibus projicere.

o Notat hic Lipomanus: Ecce oratio cum prostratione et lachrymis.

p Concordat Nicetas. Addit nonnulla utique de suo et pro mode cod. vat. min.: nempe beatæ Sophiæ in somnis κατ᾽ ὄναρ apparet angelus dicens: Surge et collige corpus filiæ tuæ Anastasiæ: consummavit enim martyrium. Surgit continuo, induitur, atque exit anxia ex monasterio: nesciebat enim quo sibi esset pergendum ἐξῆλθεν θλιβομένη ἐκ τοῦ μοναστηρίου· οὐ γὰρ ἤδεὶτο ποῦ ἀπελθεῖν. Tunc iterum ei apparet angelus viamque indicat.

q Vide miraculum in translatione sanctarum reliquiarum, nec non Sanctæ splendidam et honorificam sepulturam. Lipomani nota.

r ἄνδρες καὶ τὸ εἶδος καί τὸν τρὸπον αἰδέσιμοι ita Metaphrastes. Apud Nicetam vero [Ibid. pag. 476.] : Δύο τινὲς ἐξαίφνης ἱεροπρεπεῖς τὸ εἶδος ἀσκητικοὶ τὸν βίον duo quidam repente venerabili religiosaque specie, vitæ asceticæ cultores. cod. vat. min.: κατ᾽ οἰκονομίαν δὲ Θεοῦ ἰδοὺ δύο μονάζοντες φεύγοντες τὸν τύραννον ηὑρέθησαν ἐπὶ τὸν τόπον Deo providente ecce duo monachi, fugientes tyrannum, ibidem inventi sunt.

s Nicetas: Ac vicino admodum ἔγγιστα δὲ Ῥώμης magnæ Romæ venerabili loco admoventes, cum luminibus et canticis justa peragentes, deposuerunt. Cod. vat. min.: καὶ βαστάσαντες τῆς ἀθληφόρου τὸ σῶμα ἤνεγκαν ἐν τῷ τόπῳ τῶ καλουμένῳ Ψόρῳ ἔγγιστα τῆς μεγαλοπόλεως Ῥώμης ἐπιτελέσαντες τὴν πρέπουσαν ψαλμοδίαν κατέθηκαν τὸ ἅγιον αὐτῆς λείψανον μετὰ τῶν λοιπῶν ἁγίων· πολλοὺς γὰρ μάρτυρας ἀνεῖλεν Πρόβος ἡγεμὼν ἄνδρας τε καὶ γυναῖκας et levanes Victricis corpus tulerunt ad locum, vocatum ψόρος prope magnam urbem Romam, et cum peregissent convenientem psalmodiam sepelierunt sancta illius pignora una cum corporibus reliquorum sanctorum: multos enim Probus præses necavit et viros et mulieres, In Thesauro græcæ linguæ habetur: ψόρος nomen piscis. Denique addit idem codex: ἐτελειώθη… Ἀναστασία μηνὶ Ὀκτοβρίῳ δωδεκάτῃ consummata est … Anastasia mense Octobri, die duodecimo. Conf. Comm. præv. num. 2 et 3.

* humo fixis

* in quem confidit anima mea

* lege Χριστοῦ

* qui ægrotant, Sur.

* hæc de viro illo percipiens,

* ab avibus cæli et bestiis terræ

* ne minis flecteretur, ne blanditiis cederet.

* et visceribus ineffabilem instillans dulcedinem

DE S. FERRUTIO MARTYRE MOGUNTIÆ

CIRCA ANNUM CCC.

COMMENTARIUS PRÆVIUS

Ferrutius, miles et martyr, Moguntiæ in Germania (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ I. Memoria infastis sacris; quomodo admissa in Martyrologium Romanum. Carmina ejus sepulcro inscripta et aucta a Riculfo. Alia B. Rabani. Passio conscripta a Meginhardo Fuldensi. Antiqua lectio Moguntina.

S. Ferrutii nomen, quod olim extra diœcesim Moguntinam vix notum erat, [S. Ferrutii, martyris Moguntini, nomen, paucis olim auctariis Martyrologiorum Adonis et Usuardi insertum,] nunc per Martyrologium Romanum Baronii in omnibus ecclesiis inclaruit. Nullis enim antiquis inscriptum est martyrologiis, ne Rabani quidem, qui bina epigrammata in ejus honorem conscripsit. Credidit Baronius ab Adone illatam fuisse hujus martyris memoriam in suum Martyrologium; sed perperam. Verba enim, quæ in Mosandri leguntur editione: Eodem die, sancti Ferrutii martyris, additamentum esse adventitium ope antiquiorum codicum intellexit Rosweydus [Vet. Rom. Mart. et Adonis Martyrologium, pag. 212.] . Ut autem paucis aliquot recentioribus Adonis codicibus accessit S. Ferrutii memoria sic quoque Usuardi; scilicet codici Alberghensi, seu canoniæ S. Antonii in Alberghen, diœcesi Ultrajectina, scripto ad usum FF. Minorum; dein codici Danico, sæculo XIV itidem ad usum FF. Minorum exarato; editioni Lubeco-Coloniensi anni 1475; ambabus Greveni ineuntis sæculi XVI; et demum, errore unius diei, ad 29 octobris codici Hagenoyensi, descripto anno 1412. Omitto Ferrarium, qui in Catalogo generali sanctorum ad diem 1 januarii annuntiavit Moguntiæ in Germania sancti Ferrutii martyris natalem aut translationem, quasi tabulas ecclesiasticas Moguntinas, id est kalendarium liturgicum, secutus; sed errasse Ferrarium jam ostendit Bollandus [Acta SS. tom. I Januarii, pag. 2.] . Et quidem in kalendario Breviarii Moguntini anni 1570 præteritur plane ad illam diem S. Ferrutius, nec quidquam in ejus honorem agebant illa die Moguntini. Verumtamen, si in Moguntinis libris hoc non invenit Ferrarius, fieri potest ut invenerit in Blidenstadiensibus: Blidenstadium enim, ut suo loco videbimus, sæculo VIII ejus reliquiæ a S. Lullo translatæ sunt. Ado auctus, sub nomine Bedæ anno 1564 a Plantino excusus, atque inde Galesinius, Walasser, Molanus in priori editione et Ferrarius memorant ad diem 4 januarii S. Ferrutium martyrem [Ibid. pag. 162.] , quem Galesinius et Ferrarius, quod post S. Dafrosam martyrem Romanam annuntiatur, martyrium Romæ fecisse dixerunt. Sed loco Ferrutii Ferreolus legendus est, scilicet Uzeticenzis [Cfr Sollerius, Martyrologium Usuardi, pag. 11.] .

[2] [a Baronio in Martyrologium Romanum et ab aliis in alios recentiores libros hagiographicos admissum fuit.] Quum in illis itaque Adonis et Usuardi auctariis nudum S. Ferrutii martyris nomen contineatur, omissa palæstræ designatione, illud priori suæ Usuardi editioni inferre ausus non est Molanus; sed postquam Surius in quinto Historiarum sanctorum tomo tractatum Meginhardi de S. Ferrutio edidisset, in posteriore sua editione his verbis beatissimi martyris natalem annuntiavit: Eodem die, commemoratio S. Ferrutii martyris, quem Lullus, archiepiscopus Moguntinus, motus celeberrimis miraculis, in Lætantium cœnobium, quod Bleidenstad vocant, magno cum honore transtulit. Unde Baronius, Adonem Mosandri, Usuardum Molani et sanctorum Historias Surii secutus, in Martyrologio Romano brevem hanc memoriam inseruit: Moguntiæ S. Ferrutii martyris; quam omisit cardinalis de Noaliis in Martyrologio suo Parisiensi, licet Moguntina ecclesia ad Gallias pertinere censeatur. Contra Petrus de Rochechouart in Ebroïcensi Martyrologio, quod anno 1752 excudendum curavit, eamdem in hunc modum ampliavit: Moguntiæ sancti Ferrutii, qui, relicta militia ut liberius Christo serviret, a duce suo comprehensus et in carcerem missus, fame, siti aliisque ærumnis confectus, occubuit. Legitur ejus vitæ breviarium inter Vitas sanctorum Hadriani Baillet, in Memoriis ecclesiasticis Tillemontii, in editionibus Germanica, Gallicis et Belgicis Vitarum sanctorum Butleri, in lexicis hagiographicis aut ecclesiasticis V. V. Petin, Joannis Stadler, Cajetani Moroni aliorumque.

[3] [Ejus martyrium cognoscitur in primis ex carminibus, inscriptis ejus tumulo atque auctis a Riculfo archiepiscopo;] Omnia autem, quæ de beato martyre novimus, ex tribus fontibus hausta sunt: videlicet ex titulo, ejus sepulcro inscripto et ineunte sæculo IX a Riculfo archiepiscopo aucto; ex duobus B. Rabani Mauri epigrammatibus, quæ jam supra memoravi, et ex tractatu Meginhardi, quem indicavi similiter. Verumtamen terni hi fontes ad unum reduci possunt, quum duo posteriores nonnisi primi rivuli sint. Meminit hujus tituli bis Meginhardus; scilicet num. 13 ita loquitur: Hujus ergo viri beatissimi corpus presbyter, nomine Eugenius, adnitente Berengario, summa cum diligentia collectum, Castello tumulavit, titulumque causam summatim perstringentem composuit, sperans in resurrectione se cum eo partem habiturum, quem humanitatis obsequiis prosecutus est vel defunctum; et cap. XII: Ex literis itaque mausolæi, quo sacratissima medelæque scia reconduntur ossa, vir iste beatus cognoscitur Moguntiæ demoratus, amoreque divino cingulum militare solvisse, altaribusque sacris, Christo deinceps victurus, arma devovisse. Quæ verba loco commentarii sint sex priorum versuum sequentis epigrammatis [Serarius, Rerum Moguntinarum tom. I, pag. 146, edit. Joannis.] : (quatuor posteriores Riculfi esse patet.)

EGREGIVS MERITIS PAVSAT FERRVTIVS ISTIC. CINGVLA MILITIÆ CHRISTI QVI VERTIT AD ARAM. IDCIRCO EST PŒNIS MARTYR MACERATVS ACERBIS, PER MENSES BIS TER VINCLIS ET CARCERE CLAVSVS, SPIRITVS ÆTHEREAM DONEC SVSCENDIT * IN AVLAM. EVGENIVS, BARGER * CONDERVNT OSSA SEPVLCRO.

POST LEVITA HVMILIS RICHOLFVS CONDIDIT ISTA, QVAM CERNIS, LECTOR, SIGNAS ET * CARMINE TVMBAM. PRO QVO QVISQVE LEGIS VERSVS, DIC SVPPLICE VOTO: CHRISTE, TVI FAMVLI SEMPER MISERERE, PRECAMVR.

[4] [illud idem celebratur a B. Rabano Mauro duobus epigrammatibus;] Quum hæc carmina apposuit Riculfus, jam pridem e vicinia Moguntina ad Blidenstadiense monasterium translatæ fuerant S. Ferrutii reliquiæ; quas certatim archiepiscopi Moguntini honorare visi sunt. Commemorat hæc B. Rabanus Maurus, et ipse Moguntinus archiepiscopus et S. Ferrutii cliens, in sequenti epigrammate, novæ arcæ inscripto [Rabani Mauri Carmina, sect. I, num. CVI, ap. Migne, Patrologia latina, tom. CXII, col. 1639.] .

MARTYRIS ERGO SACRI DVDVM HVC TRANSTVLIT OSSA
FERRVTII LVLLVS, PRÆSVL ET VRBIS HONOR.
RICVLPHVS POST HÆC, HAISTVLPHVS PRÆSVL ET IPSE,
AMPLIFICANT AVLAM, ÆDIFICANT TVMVLVM.
QVORVM SVCCESSOR, VILIS RABANVS, AD INSTAR
MAIORVM HANC ARCAM CONDIDIT ET TITVLVM.

Condidit B. Rabanus et hoc aliud epigramma, quo S. Ferrutii laudes continentur [Ibid. num. CVII.] :

Grandis honor Christi cultoribus exstat ubique,
      Maxime qui pro ipso jam posuere animam.
Horum nam unus erat Ferrutius almus et aptus
      Martyr, cum Albano testificans socio;
Præmia quis Christus tribuit pro sanguine fuso
      Æternam vitam et regna superna poli.
Edidit hos versus Rabanus, coactus amore
      Sanctorum: omnipotens, cui miserere, Deus.

[5] [fuse enarratur a Meginhardo, monacho Fuldensi,] Aliquando post abbas Blidenstadiensis Adalgerus, dolens quod monasterii sui patroni Passionem non haberet, convenit ea de re sæpius Meginhardum, in codice Bodecensi abbatem dictum, sed quem nunc omnes consentire videntur monachum fuisse Fuldensem [Mabillonius, Annales Bened. lib. XXV, num. 75, tom. II, pag. 267; Tillemont, Mémoires ecclésiastiques, tom. V, pag. 233, edit. Brux.; D. Rivet, Hist. litt. de France, tom. V, pag. 272; Wattenbach, Deutschlands Geschichtsquellen, pag. 161, edit. 1866.] , discipulum Rudolfi unius ex scriptoribus Annalium Fuldensium, qui post magistri sui mortem, die 8 martii anni 865 consignatam, historiam translationis S. Alexandri, a Rudolfo incohatam, absolvit [Pertz, Monumenta Germaniæ, tom. II, pag. 673 et seqq.] . Verisimiliter ejusdem fere temporis est Sermo, quem victus Adalgeri efflagitationibus conscripsit Meginhardus. Verum hic, quum nulla antiqua exstarent Acta, quam difficile esset illam ornare spartam experimento intellexit. Nihil itaque habens præ oculis nisi veterem titulum, supra num. 3 a nobis propositum, sermonem seu tractatum scripsit de laude martyrii tum inter medias persecutiones, tum pace ecclesiæ; dein transiens ad S. Ferrutium, ejus martyrium juxta memoratum titulum explicat et demum narrat quantos ei honores ob miraculorum frequentiam adhibuerint S. Lullus, Riculfus, Haistulfus et B. Rabanus, Moguntini archiepiscopi. Scriptionis itaque indoles moralis potius est quam historica et plus verborum continet quam rerum; in quibus tamen, judicibus Tillemontio et Riveto, summam peritiam et ingenium ostendit auctor, ita ut pauca hujus ævi scripta Sermoni illi comparari queant, si pietas spectetur et spiritualis quædam unctio. Neque abest veterum librorum cognitio; adeo ut, si nihil præter hunc tractatum de Meginhardi scriptis superesset, insignis ei locus concedendus foret inter Fuldenses illorum temporum doctiores monachos. Plura omittimus, quum hanc scriptionem inferius edituri simus. Hanc in suis S. Ferrutii Vitis secuti sunt Adrianus Baillet et editores Germani et Belgæ Vitarum SS. Butleri, nisi quod Tillemontii commentariis tenacius adhæserint; Bailletus tamen plus cæteris.

[6] [breviter autem in Breviario Moguntino anni 1590.] Placet demum subjicere lectionem, quæ olim in ecclesia cathedrali Moguntina et in universa diœcesi in usu erat: propter festum enim Apostolorum Simonis et Judæ non licuit S. Ferrutii natalem nisi ritu simplici celebrare. Sed accipe hanc lectionem, ex Breviario anni 1590 depromptam: Eodem die, quo scilicet agitur natalis apostolorum Simonis et Judæ, celebratur commemoratio S. Ferrutii martyris; quem, relicto cingulo militari, Moguntiæ vixisse, indeque Castello trans Rhenum carceri inclusum fuisse proditum est a majoribus. Ubi ad septimum mensem omni humano destitutus solatio, inedia, pedore et squalore confectus, in Domino quievit, ab Eugenio sacerdote tumulatus. Longo dein post tempore beatus Lullus, Moguntinensis archiepiscopus, motus creberrimis miraculis, in Lætantium cœnobium (quod Bleidenstad vocant) magno cum honore transtulit: locumque tam ipse quam insequentes archiepiscopi maxima liberalitate sunt prosecuti. In Breviariis Herbipolensibus, editis anno 1507 et 1575, indicitur festum S. Ferrutii ad diem 29 octobris cum tribus lectionibus de uno martyre. Sed, postquam ritus Romanus inductus est, Officiis propriis ecclesiæ Herbipolensis (exemplar habemus anni 1625) inserta est nona lectio de S. Ferrutio, desumpta ex Meginhardi scriptione, non jam ad diem 29, sed ad 28 octobris.

[Annotata]

* surrexit (Ioannis.)

* Barnger?

* signatam.

§ II. An militia priscis christianis esset illicita; quomodo factum sit ut S. Ferrutius martyr habitus fuerit; quo tempore cingulum abjecerit et mortuus sit.

[Valde obscurum est quo tempore S. Ferrutius passus] De passione S. Ferrutii duo quæsita fieri posse videntur: alterum, quare, militiæ abjecto cingulo, carceris pœnas adiverit; alterum quando hæc facta sint. [sit; definienda hæc quæstio per occasionem martyrii seu cinguli militaris depositionem.] Extra controversiam positum est beatum virum carceris damnatum fuisse,

Cingula militiæ Christi quod vertit ad aram; quæ pluribus explicat Meginhardus. Sed hic addit incertum esse utrum urbis præfectus, iniquissimus judex, christianus an ethnicus fuerit; et B. Rabanus S. Ferrutium socium facere videtur S. Albani martyris, qui sub Theodosio I Moguntiam venisse videtur sæculo V ineunte aut adulto ibidem cruentas manus expertus esse [Acta SS. tom. I Junii, pag. 88 et seqq.] . In recitatis enim carminibus, post laudatos universim martyres, sic pergit:

Horum nam unus erat Ferrutius almus et aptus
      Martyr, cum Albano testificans socio.

His accedit quod nomen viri, qui Eugenio presbytero inter tumulandum sancti martyris corpus suppetias tutit, Berengarius fuisse dicitur a Meginhardo; quod nomen, germanicæ originis, Romanis nonnisi tarde usitatum fuit. Sentit itaque Tillemontius [Mémoires ecclésiastiques, Saint Cassien, art. VI, tom. V, pag. 233, edit. Brux.] facile fieri posse ut sub Valentiniano I, quo imperante alii cæsi sint martyres, passus fuerit S. Ferrutius. Qualitercumque hæc inter se cohærere videantur, quum certa temporis notæ desint atque per indicia et signa eis suppleri debeat, manifestum est causam et tempus martyrii separari non posse, sed in ambo simul inquirendum esse.

[8] [E barbaro Berengarii nomine nil definiri potest, quum sæculo III jam multi Germani Christiani essent atque etiam presbyteri; nihil item ex B. Rabani carminibus.] Verum pauca antea de Berengarii nomine et B. Rabani carminibus observanda sunt. Imprimis nomen illud in tumuli inscriptione sæculo IX aut certe ante bellum tricenarium lectum est Barger; et in hoc versu:

Eugenius, Barger, conderunt ossa sepulcro

non potuit nonnisi in duabus syllabis consistere. Verum Barger videtur forma corrupta esse aut error lapicidæ. Scriptum proculdubio fuit Barnger seu Barger: quo Berengarium communi forma repræsentari recte dixerit Meginhardus. Sed Moguntiæ, uti et in omnibus ad Rhenum oppidis, Germani immixti erant Romanis, ut ex ipsis superstitibus titulis patet [Cfr Steiner, Codex inscriptionum Romanarum Rheni, tom. II, pag. 237 et 238.] . Brevissimum titulum Moguntinum referre placet [Ibid. tom. I, pag. 268.] :

ATTILIO SVO
FOLKMARVS

Fidem autem christianam jam sæculo II a Germanis compluribus admissam fuisse negari nequit, nisi S. Irenæo et Tertulliano, testibus notissimis, fides abrogetur [Cfr Acta Sanctorum, tom. VIII Octobris, pag. 26 et seqq.] . Neque barbari excludebantur sacerdotio, ut Vereca presbyter et Bathuses, minister ecclesiæ catholicæ, qui sub Vinguricho seu Athanaricho et Fridigerno, principibus Gothis, sæculo Christi IV pro fide catholica cæsi sunt et kalendario gothico [Mai, Scriptt. Vett. tom. V, part. I, pag. 66.] ad diem 29 junii, et in aliis fastis ad 26 martii aut alios dies [Cfr Acta SS. tom. III Martii, pag. 619; tom. II Aprilis, pag. 86 et seqq.] inscripti sunt. Sed ne quidem dicitur Barnger de clero fuisse. Neque B. Rabani carmina magni sunt momenti ad persuadendum S. Ferrutium simul cum S. Albano vitam pro Christo dedisse. Hoc unum enim significare voluit B. Rabanus SS. Ferrutium et Albanum, Moguntinos patronos, de numero fuisse sanctorum martyrum. Minime autem accurationem verborum persequi studuit Moguntinus antistes. Non enim pro Christo animam posuit S. Ferrutius, multoque minus sanguinem fudit; sed cum pietate mortem in carcere obivit. Nec quisquam veterum aut recentiorum, quemadmodum jam pridem animadvertit Colvenerius [In aunot. ad carm. CVII sect. I, Opp. tom. VI, col. 1640, edit. Migne.] , in S. Albani palmæ societatem adscripsit S. Ferrutium.

[9] [Neque cinguli solutio S. Martini aut S. Victricii argumentum est S. Ferrutium obiisse Valentiniani I temporibus, uti insinuat Tillemontius.] His itaque amotis, nil superest quo definiatur beati martyris ætas, nisi martyrii causa et modus. Sed hæc non parum difficilia. Tillemontius, Meginhardi insistens dubio christianus an ethnicus fuerit urbis præfectus et iniquissimus judex: Atque id ipsum, inquit [Art. cit. pag. 233.] , scire vellemus: momento enim non careret non unum S. Martinum, etiam imperantibus christianis, mortem prætulisse militiæ periculis; eo usque sævitiæ ivisse duces ut ad hanc extremitatem virum adegerint; neque hanc crudelitatem a Valentiniano I, aliorum martyriorum auctore, alienam esse; et a Deo sanctam hanc pertinaciam fuisse coronatam. Sed S. Martinus biennium post susceptum baptismum militavit, tribuni sui precibus evictus; neque missionem petiit, nisi quum donativi erogatio opportuna occasio visa fuit. Atque tum cæsari non dixit se militare non posse propter animæ pericula, sed quia Christi Dei miles erat [Sulpicius Severus, de Vita S. Martini, cap. IV, Opp. tom. I, pag. 9 et 10, edit. de Prato.] . Et quum postridie pugna ineunda esset, singulari Dei providentia ex illis ambagibus liberatus est, quin militaret aut contumaciter cingulum abjiceret. Huc itaque nequaquam attinet S. Martini facinus; ita ut verisimile mihi videatur scriptorem tam accuratum cogitasse potius S. Victricii, archiepiscopi Rothomagensis et Morinorum apostoli, exemplum. Quod profecto magis quadraret, si manifesto constaret beatum virum non renuntiasse militiæ Juliani Apostatæ temporibus, quum continuo militum christianorum religioni struerentur insidiæ. Sed communiter censetur S. Victricius sub Juliani principatu arma posuisse; certe tribunus, qui eum carceri mancipavit et acerbissimis affecit tormentis, sacrilegus erat et christianæ fidei vehementer adversabatur, ut ex S. Paulini literis, ex quibus unis S. Victricii fata novimus, compertum est [Cfr Acta SS. Belgii, tom. I, pag. 382 et seqq.] . Verumtamen ab illo ipso S. Paulino laudatur maxime S. Victricius quod a sanguinis effusione abborruit: Ante pedes, inquit [Ibid. loc. cit.] , sacrilegi tribuni militiæ sacramenta permutans, arma sanguinis abjecisti, ut arma pacis indueres, contemnens armari ferro, quia armabaris Christo. Quod vero Tillemontius martyria, temporibus Valentiniani I facta, adducit, hoc profecto assertum imprudenti excidit calamo. Re quidem vera severissimæ erat indolis imperator ille, neque impunia abire sinebat militum peccata [Cfr Tillemontius, Mémoires des Empereurs, Valentinien I, art. 7 et 8, tom. V, pag. 7, edit. Brux.] ; sed nullius martyris cædis accusatur ab ipso Tillemontio, ubi sigillatim ejus explica gesta; nisi fors martyrium dixeris occisionem presbyteri Epirotæ, qui Octavianum, olim proconsulem et a Valentiniano inquisitum [Cfr Tillemontius, Mémoires des Empereurs, Valentinien I, art. 26, pag. 26 et 27.] , absconderat. Hæc itaque omnia valde levia sunt.

[10] [Nequaquam dubium est pristinis christianis militiam fuisse licitam et desertionem culpabilem, ut liquet ex sacramento et ex dictis conciliorum, martyrum] Sed ad SS. Martinum, Victricium et Paulinum redeundum est. Esto itaque, trinis illis beatissimis viris persuasum fuerit licitum non esse sanguinem humanum fundere etiam in justo bello, imperantibus christianis principibus; hæc profecto res caret omni auctoritate. Quum enim hanc sententiam aut actu, aut stylo secuti sunt, terni adhuc erant laici, in doctrina christiana parum eruditi. Aliæ profecto erant episcoporum et conciliorum institutiones. Re quidem vera non putem in scriptis Patrum, ecclesiæ pace antiquioribus, ullum repertum iri locum, ubi aperte dicantur christiani militare posse; neque facile teterrimis illis temporibus cuiquam militia consulenda erat. Sed sæpius laudantur christiani milites aut quod præclarum aliquod facinus fecerant, aut quod idololatria se maculare noluerant, aut quod testimonium erant amatæ a christianis patriæ [Cfr Mamachi, Origines Christianæ, tom. I, pag. 370 et seqq. tom. III, pag. 303 et seqq.] . Quum itaque presbyteri et episcopi abstinerent adhortari fideles ad capessenda arma, atque aliqui, doctrinam de mansuetudine christiana, aut de sæculi renuntiatione pervertentes, palam dicerent non licere christiano bellicas artes tractare, hinc factum aliquando est, ut aliquot milites christiani summa simplicitate (quemadmodum mox demonstrabimus) solverint cingulum et militare detrectarint. Sed, quum pax ecclesiæ reddita fuit et meliora illuxerunt tempora, concilio Arelatensi primo, quod anno 314 Constantini interventu ab universi Occidentis episcopis celebratum est, de his qui arma projiciunt in pace (ecclesiæ), placuit abstinere eos a communione [Cfr Albaspinæus, De vett. eccl. ritibus observationes, pag. 585, edit. 1672.] . Neque his contraria definivit concilium Nicænum canone XII; quo canone, ut luculente ostendit Petavius [Dissertat. eccles. lib. II, cap. 2, num. 5.] , damnati sunt ii dumtaxat, qui nuper, in Licinii persecutione, honesta et gloriosa confessione functi, (adeo ut propter nomen Christi militaribus zonis discincti et militia privati fuissent,) postea ad vomitum redierant, id est ad infamem illam militiam et cum Christi negatione conjunctam: cum, ut eam recuperarent, imperatoris mandato paruissent. His itaque confessoribus apostatis, si ad frugem redirent, imposita est pœnitentia trium annorum inter audientes et decem inter prostratos. Neutiquam ergo hic canon spectat ad milites christiane militantes, sed ad singulare apostatarum genus. Jure autem merito Arelatense concilium graves constituit pœnas adversus desertores; quum arma projici non possent, non tantum absque justissimarum legum violatione et summo reipublicæ periculo et detrimento, verum etiam nonnisi fracto sacramento, quo solemniter juraverant conventuros se jussu consulis aut imperatoris, nec injussu abituros [Livius III, 30, et XXII, 38. Cfr Becker et Marquardt, Handbuch der römischer Alterthümer, tom. III, part. II, pag. 291 et 292.] . Recte itaque ad Maximianum imperatorem dixit S. Mauritius nomine legionis Thebanæ [Ruinart, Acta sincera martyrum, pag. 276 et 277, edit. 1713.] : Milites sumus, imperator, tui: sed tamen servi, quod libere confitemur, Dei; tibi militiam debemus, illi innocentiam… Juravimus primum in sacramenta divina; juravimus deinde in sacramenta regia: nihil nobis de secundis credas necesse est, si prima perrumpimus.

[11] [et imprimis S. Augustini, gentiles, Manichæos aliosque redarguentis.] Atque multis locis, quæ diligenter collegit Christianus Lupus [Diss. de antiq. discip. christ. militiæ, cap. IV, in Opp. omn. tom. XI, pag. 106 et 107.] , docet S. Augustinus plane illicitum esse imperatorum injussu militiam relinquere. Hunc unum excitabimus, ubi adversus paganos vindicat religionem christianam, quasi perniciosa esset Imperio Romano ejusque interitum arcesseret. Scribit itaque ad Marcellinum comitem [Epist. CXXXVIII, cap. 2, Opp. tom. II, col. 531.] : Si christiana disciplina omnia bella culparet, hoc potius militibus, consilium salutis petentibus, in Evangelio diceretur, ut abjicerent arma; seque omnino militiæ subtraherent. Dictum est autem eis: “Neminem concusseritis, nemini calumniam feceritis, sufficiat vobis stipendium vestrum.” Quibus proprium stipendium sufficere debere præcepit, militare utique non prohibuit. Proinde qui doctrinam Christi adversam dicunt esse reipublicæ, dent exercitum talem, quales doctrina Christi esse milites jussit; dent tales provinciales, tales maritos, tales conjuges, tales parentes, tales filios, tales dominos, tales servos, tales reges, tales judices, tales denique debitorum redditores et exactores ipsius fisci, quales esse præcepit doctrina christiana, et audeant cam dicere adversam esse reipublicæ, imo vero dubitent eam confiteri magnam, si obtemperetur, salutem esse reipublicæ. Atque hæc certissima christiana doctrina est, jubens reddi Cæsari quæ sunt Cæsaris, et quæ Dei Deo. Neque discrimen faciendum est sitne princeps christianus annon, quoniam, ut in Commentario Psalmorum explicat ille idem Augustinus, per baptismum non solvitur prima etiam sub principe ethnico servitus: Quod dixi, ait [In Ps. CXXIV, num. 7, Opp. tom. IV, col. 1654.] , de domino et servo, hoc intelligite de potestatibus et regibus, et de omnibus culminibus hujus sæculi. Aliquando enim potestates bonæ sunt et timent Deum, aliquando non timent Deum. Julianus exstitit infidelis imperator. Nonne exstitit apostata, iniquus, idololatra? Milites christiani servierunt imperatori infideli. Ubi veniebatur ad causam Christi, non agnoscebant nisi illum qui in cælo erat. Quando volebat ut idola colerent, ut thurificarent, præponebant illi Deum. Quando autem dicebat: “Producite aciem, ite contra illam gentem,” statim obtemperabant. Distinguebant dominum æternum a domino temporali. Tamen propter dominum æternum erant subditi etiam domino temporali.

[12] [Ante ecclesiæ pacem pauci aliquot doctores, præeunte Tertulliano, visi sunt docuisse militiam christianis esse illicitam;] Sed antequam christiana religio thronum Imperii Romani occupasset, non erant omnino unanimes milites fideles, neque etiam doctores christiani. Origenes in VIII libro, num. 74, contra Celsum [Opp. omnia, tom. IV, col. 1027.] aperte docet militiam cum christiana professione non convenire et christianos non posse nisi precibus decertare pro Imperatore; sed non satis ipse secum ubique convenire videtur [Cfr Mamachi, Origines Christianæ, tom. III, pag. 304; Hugo Grotius, de Jure belli et pacis, lib. I, cap. 2, sect. 9.] . S. Cyprianus, ad Donatum scribens, irridet eos qui bellum licitum esse volunt: Et homicidium, inquit [Epist. II.] , quum admittunt singuli, crimen est; virtus vocatur, quum publice geritur! Similiter Lactantius in sexto libro Divinarum institutionum [Epitome institut. divin. cap. 4.] contendit in præcepto Dei (Non occides) nullam prorsus exceptionem fieri oportere; quem tamen ab errore purgare conatus est Petavius [Dissert. eccl. lib. II, cap. II, num. 8 et seqq.] . Sed Titum Bostrensem concedit idem Petavius [Biblioth. Patrum, tom. IV, col. 908 et 909.] in hoc capite a veritate aberrasse; contra negat Mamachius [Diss. eccl. lib. II, cap. II, num. 7.] , affirmans Titum de bello injusto loqui; sed in hoc apologiarum genere plus sæpe subtilitatis inest quam nudæ simplicisque veritatis studii. Verum illis omnibus præivit Tertullianus; qui, quum in libro Apologetico [Origines christianæ, tom. III, pag. 309 et 310.] recte scripsisset: Navigamus et nos vobiscum, et vobiscum militamus, et rusticamur et mercamur, postea quum ad severiora placita deflexisset et omnes fere usus gentilium, quos qualitercumque in pravum sensum detorquere poterat, christianis illicitos esse statueret, militiam quoque in libris de Idololatria et de Corona militis damnavit. In hoc ita disserit [Cap. XI, Opp. omnia, tom. II, col. 91 et 92, edit. Migne.] : Conquirendum est an in totum christianis militia conveniat. Credimusne humanum sacramentum divino superduci licere et in alium dominum respondere post Christum? Et ejerare patrem ac matrem, et omnem proximum, quos et lex honorari, et post Deum diligi præcipit, quos et Evangelium, solo Christo pluris non faciens, sic quoque honoravit? Licebit in gladio conversari, Domino pronuntiante, gladio periturum, qui gladio fuerit usus? Et prælio operabitur filius pacis, cui nec litigare conveniat? Et vincula, et carceres, et tormenta, et supplicia administrabit, nec suarum ultor injuriarum? Jam stationes aut aliis magis faciet quam Christo? Aut et in dominico die, quando nec Christo? Et excubabit pro templis, quibus renuntiavit? Et cœnabit illic, ubi Apostolo non placet? Et quos interdiu exorcismis fugavit, noctibus defensabit, incumbens et requiescens super pilum, quo perfossum est latus Christi? Vexillum quoque portabit æmulum Christi? Et signum postulabita principe, qui a Deo jam accepit? Mortuus etiam tuba inquietabitur eneatatoris, qui excitari a tuba angeli expectat? Et cremabitur ex disciplina castrensi christianus, cui cremare non licuit, cui Christus merita ignis indulsit? Quanta alia in delictis circumspici possunt castrensium munium, transgressioni interpretanda? Ipsum de castris lucis in castra tenebrarum nomen deferre transgressio est. Sedecim has rationes explicuit Lupus [Diss. cit. tom. cit. pag. 101 et 102.] ; ad quarum finem his sermonem concludit verbis: Harum rationum quædam sunt firmæ; quædam parum aut nihil ponderis habent; nulli certe hæc vis inest ut illicitum sit sub principibus gentilibus, multo minus sub principibus christianis stipendia merere.

[13] [concessit tamen Tertullianus milites, ante baptismum militiam professos, posse in ea perseverare.] Sensit hoc Tertullianus ipsemet, victus tamen potius communi christianorum disciplina, quam placitis principiisque suis fideliter inhærens. Concessit itaque omnino necesse non esse ut miles, quum christianus fit, conditioni statuique suo renuntiet, sed satis esse, si, jussus res illicitas facere, cavilletur seu caveat ne quid adversus Deum committat, adeoque novissime perpetiatur pro Deo. Plane, inquit [Cap. XI, col. sup. cit.] , siquos militia præventos fides posterior invenit, alia conditio est, ut illorum quos Joannes admittebat ad lavacrum; ut centurionum fidelissimorum, quem Christus probat et quem Petrus catechizat: dum tamen, suscepta fide atque signata, aut deserendum statim sit (ut a multis actum), aut omnibus modis cavillandum, nequid adversus Deum committatur, quæ nec ex militia permittuntur, aut novissime perpetiendum pro Deo, quod æque fides pagana seu non militaris condixit. Nec enim delictorum impunitatem aut martyriorum immunitatem militia promittit. Nusquam christianus aliud est. Unum Evangelium et unus Jesus: negaturus omnem negatorem, et confessurus omnem confessorem Dei, et salvam facturus animam pro nomine ejus amissam, perditurus autem de contrario adversus nomen ejus lucri habitam. Apud hunc tam miles est paganus * fidelis, quam paganus est miles infidelis; quod est, rusticus seu civis urbanus fidelis est Dei miles, sicut miles imperatorius, Deo infidelis, divinæ militiæ adscriptus non censetur.

[14] [Milites, qui ad nomina respondere noluerunt seu militiæ adscribi,] Complures itaque milites christiani, severiorem hanc doctrinam et plane secum pugnantem secuti, deseruerunt militiam; sed ex eorumdem historia apparet hos semper minimo fuisse numero. Et quidem quum miles ille, cujus occasione Tertullianus librum de Corona militis scripsit, libero capite, coronamento in manu otioso, ad donativum accipiendum accessisset, improbarunt vehementer ejus facinus Romanus pontifex cæterique catholici, certi militiam non esse vetitam, neque in coronis quemquam ritum gentilem adhærescere, nisi omnibus rebus indifferentibus significatio idololatrica adscribatur; adeoque universo illo libro redarguitur clerus Romanus et catholici, qui prophetias Spiritus Sancti Montanistici respuerant. Aliquot nomina ex eis, quorum natalis libris liturgicis inscriptus est, collegit Christianus Lupus [Op. cit. cap. 3, pag. 100 et seqq.] ; qui omnes passi sunt sub Galerio, Licinio, Diocletiano et Juliano Apostata, vi aut insidiis milites christianos ad participandas res idololatricas pellicere conatis, videlicet S. Hesychium sub Galerio; SS. Ursacium, Argæum, Narcissum, Marcellinum, Gordium et Theogenem sub Licinio; SS. Eudoxium, Zenonem et Macarium cum 1004 sociis sub Diocletiano et S. Victricium sub Juliano Apostata: sed alios complures omitto, hoc unum quærens an multi (si cum reliquis comparentur) abjecerint baltheum et quare militiam detrectaverint nonnulli. Ex eis unus est valde præclarus, S. Maximilianus, qui anno 295 Theveste in Numidia, quum veterani filius esset et idcirco militiæ obnoxius, eo quod indevoto animo sacramentum militiæ recusavisset, gladio animadversus est [Ruinart, Acta SS. MM. pag. 301.] . Priusquam hanc sententiam tulit, dixerat ei proconsul Dion: “In sacro comitatu dominorum nostrorum Diocletiani, Maximiani, Constantii et Maximi milites christiani sunt et militant.” Maximilianus responderat: “Ipsi sciunt quod ipsis expediat. Ego tamen christianus sum, et non possum male facere.” Quum autem signaculum plumbeum oblatum fuerat, responderat: “Non accipio signaculum. Jam habeo signum Christi Dei mei.” Interrogatus quæ mala milites facerent, responderat: “Tu enim scis quæ faciunt.” Adeoque Tertulliani scripta legisse videtur. Pater autem ejus, qui et christianus erat, aliter plane sentiebat, quippe qui filio vestem ad militiam præparaverat. Sed Cyzici in Hellesponto S. Theogenes, natione Phryx, ad militiam compulsus, militare noluit Licinio [Acta SS. tom. I Januarii, pag. 134 et 135.] , quem non nosset; se christianum esse, cui non convenire huic sæculo militare, cui abrenuntiasset; se non posse negare regem esse æternum cui militaret. Ad quæ quum tribunus dixisset: “Ecce et isti omnes, qui adstant milites christiani sunt et tamen militant!” respondit: “Unusquisque scit quomodo militet; ego etiam novi cui militem regi.”

[15] [et qui militiæ cingulum abjecerunt, parvo fuerunt numero, comparati cum militibus christianis, sacramentum fideliter observantibus.] Illi nondum militaverant. Sed S. Marcellus centurio, qui anno circiter 298 Tingi in Africa passus est et cujus Acta ad diem 30 octobris dabimus, jam dudum stipendia meruerat; sed solvit cingulum et vitem armaque sua projecit, quod natali imperatoris nollet participare epulum profanum, dicens [Ruinart, Acta sincera martyrum, pag. 303.] : “Si talis est conditio militantium ut diis et imperatoribus sacra facere compellantur: ecce projicio vitem et cingulum; renuntio signis et militare recuso.” Sed postea Tertulliani placita professus est, se christianum esse et sacramento huic (militari) militare non posse, nisi Jesu Christo, Filio Dei Patris omnipotentis; se projecisse arma; non enim decere christianum hominem molestiis sæcularibus militare, qui Christo Domino militet. Hactenus itaque vitem, centurionum insigne, servaverat, licet Baccho sacra censeretur [Cfr Petiscus, Lexicum antiquit. v° Vitis.] . Neque eam detrectabat S. Marinus, cujus martyrium narravit Eusebius [Hist. eccles. lib. VII, cap. 15.] ; quippe qui propter contentionem de vite, quam admittere paratus erat, religionis christianæ ab invido milite accusatus est. S. Tarachus quoque aliquandiu militiam professus fuerat [Acta SS. tom. V Octobris, pag. 567.] ; sed propterea quod christianus esset, renuntiaverat militiæ. Interrogatus itaque quomodo recessisset a militia, dixit: “Precatus sum Publionem principem et dimisit me.” Quæ probabilis omnino erat ratio.

[16] [Communibus temporibus milites Romani nihil jubebantur facere contra veram pietatem;] Ex his itaque locis, ubi exspectasses nullos aut paucos christianos militiam adiisse aut in ea perseverasse, apparet contra multos eos fuisse numero, neque temere dixisse Tertullianum in Apologetico [Cap. 37, Opp. tom. I, col. 462, edit. Migne.] : Hesterni sumus et vestra omnia implevimus,… castella,… castra ipsa. Quin Edmundus Le Blant [Inscriptions chrétiennes des Gaules, tom. I, pag. 84 et seqq.] , qui in 10,050 titulis gentilium 545 militum seu plus vigesimam partem deprehendit, et in 4,734 titulis christianorum 27 dumtaxat militum seu vix ducentesimam partem, fatetur hinc nihil colligi posse, quum qui non amabant sepulcris inscribere servum Dei serviisse hominibus, non minus fugiebant marmori incidere militem Christi cæsari militasse, hanc unam laudem magni facientes quæ esset æterna. Nec quisquam [Cfr Lami, De eruditione apostolorum, pag. 295 et seqq.] dubitat militum christianorum numerum fuisse maximum. Et quidem, licet militia numquam ab animæ periculis vacua fuerit, non unus S. Martinus ita in ea vivebat, ut jam illo tempore non miles, sed monachus putaretur [Sulpicius Sev. Vita B. Martini, cap. 2.] . Multi itaque sanctissimis florebant moribus, parati semper potius sanguinem profundere quam ritus idololatricos participare. Inter eos complures ardebant maxime christianam fidem propagare; adeo ut per legiones Romanas divinum semen per universum Imperium satum et plantatum fuerit. Neque ordinariis temporibus ulla eis inferebatur vis ad quidpiam adversus unius Dei honorem patrandum; quum absque summa religionis libertate legiones Romanæ consistere non possent, quippe quæ multos caperent a diis indigetibus aversos, quin etiam Judæos. Nam usque ad persecutionem, a Galerio excitatam, imperatores, inquit Eusebius [Eusebius, Hist. eccl. lib. VIII, cap. 1.] , nostris regendas etiam provincias committebant, omni sacrificandi metu eos liberantes ob singularem qua in religionem nostram affecti erant benevolentiam… Domesticis suis eorumque uxoribus, liberis ac servis, ea quæ religionis suæ erant, tam verbis quam factis libere exsequendi coram semetipsis potestatem dederunt.

[17] [neque in sacramento militari quidquam erat non probabile;] Deinde in communi militari juramento nihil potuit esse superstitionis, quum nullus neque scriptor, neque martyr hoc improbet, nisi quatenus se quis, Christo jam obligatus, homini mortali se obligare velit: sed hæc paucorum fuit persuasio. Necesse itaque fuit ut in sacramenti militaris formula neque simulacra [Cfr Acta MM. Lugdunensium, cap. 14, ap. Ruinart, pag. 79.] , neque signa [Cfr Hier. de Prato, Sulpicii Severi opera, tom. I, pag. 327.] , neque genii publici aut imperatorum [Cfr Tertullianus, Apologeticus, cap. 32.] , neque eorumdem fortuna [Cfr Acta S. Polycarpi, ap. Ruinart, pag. 34.] invocarentur; quum hæc juramenta merito superstitiosa viderentur christianis et judæis. Sed juramentum per salutem imperatorum probat Tertullianus [Apologeticus, cap. 32.] et usurpavit S. Marcianus martyr [Acta SS. Marciani et Nicandri, ap. Ruinart, pag. 552.] ; per caput imperatoris juravit S. Potamiæna, virgo Alexandrina [Acta SS. Potamiænæ, ap. Ruinart, pag. 123.] ; per majestatem imperatoris jurabant milites christiani sub Valentiniano II [Vegetius, De re militari, lib. II, cap. 5.] et demum in concilio Ephesino per pietatem et victoriam imperatorum abjuravit Zenon chorepiscopus hæresim quartodecimanorum [Cfr Ruinart, pag. 47.] . Quæ ex his formulis in usu esset sub imperatoribus ethnicis nemo facile definiverit.

[18] [neque duces quidquam irreligiosi facere jussi sunt usque ad Galerii, Diocletiani et Licinii tempora.] Quod vero milites signa, plena superstitionis, sequebantur, ne Tertullianus quidem vitio vertit. Ducibus seu militiæ, quæ inter dignitatem et potestatem est, necessitatem immolationum fuisse affirmat ille idem [De idololatria, cap. 19.] ; sed, ut ex adducto superius Eusebii loco patet, perpetua non fuit hæc adversus christianos severitas, adeoque inter martyres Agaunenses S. Mauritius erat primicerius, S. Exsuperius campiductor et S. Candidus senator militum [Ap. Ruinart, pag. 276.] ; qui vero a Græcis μεγαλομάρτυρες appellantur, ii omnes perhibentur insignem in legione locum occupasse. Utique a decretis persecutionis universalibus non semper immunes fuere milites; et quidem inter martyres magnus censetur numerus. Verum nihil quidquam singulare umquam adversus milites christianos statutum aut actum fuisse videtur ante annum Christi 298, quo Galerius christianos, qui in exercitu militabant,… per vim abducere a religione sua conatus est [Eusebius, Hist. eccl. lib. VIII, cap. suppl. pag. 317.] ; qua atrocitate Diocletianus [Lactantius, de Morte persecutorum, cap. 10.] quoque et Licinius [Eusebius, Hist. eccl. lib. X, cap. 81, pag. 396.] christianum nomen delere voluerunt.

[19] [Milites, qui cingulum militare abjecerunt proter causas, quas Tertulliani paradoxa vocant, et simplici animo ex conscientia passi sunt, ure martyribus accensentur;] Ex his itaque apparet tantum abesse ut primorum temporum christiani plerique censerent militiam Christi fidelibus esse illicitam, ut contra hæc paucorum fuerit persuasio; deinde rationes, ob quas aliqui dixerunt fas sibi non esse signaculum militare accipere aut illud retinere, has ipsas esse quas proposuerat Tertullianus et quibus se impeditum non sensit Petavius [Dissert. eccles. lib. II, cap. II, num. 7.] quin aperte diceret illam doctrinam inter paradoxa Tertulliani referri debere, cujusmodi illo in auctore sint multa. Verum, si non solus Tertullianus hæc proposuerit, si Origenes, S. Cyprianus, Lactantius, Titus Bostrensis aliique ita locuti fuerint ut aliis visi sint eadem plane docuisse quæ Tertullianus, aliis indigere subtili interpretatione, quid mirum, si milites, viri utique agrestes et non eruditi, male intellexerint hæc verba: Non occides; et hæc alia: Nemo potest duobus dominis servire, crediderintque sibi licitum non esse arma adversus hostes ferre aut alii domino ac Christo se mancipare? Quod si hoc firmiter crediderint, quum, secundum Apostolum, qui cum conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant, conscientia ipsorum, cum sit infirma, polluatur, sic quoque milites christiani, quibus persuasum esset se sine piaculo militare non posse, graviter peccassent, nisi abjecissent arma. Conscientia enim, sive recta, sive erronea, proxima rerum agendarum lex est. Quapropter merito inter martyres recensentur ii omnes, qui bona fide crediderunt illicitam sibi esse militiæ adscribi, aut cingulum militare servare, eamque ob causam necesse esse mori potius quam conscientiam suam infirmam polluere.

[20] [sed nullus eis accenseri potuit post concilium Arelatense anni 314. Ante itaque passus est S. Ferrutius; qui quum benignissime habitus fuerit,] Verum credibile omnino non est fuisse episcopos et presbyteros, qui, postquam concilium Arelatense statuisset cingulum militare sine peccato abjici non posse, inter martyres retulerint eos qui hanc violassent legem; et propterea admitti non posse videtur S. Ferrutium militarem vestem posuisse et in carcere fuisse extinctum post concilium Arelatense. Neque etiam persecutionis tempore arma abjecisse censendus est, ut suadet pœnæ (si tamen pœna fuerit) genus et modus. Passim quidem traditum video martyres delectos, qui sacramentum militare recusarent, et milites, qui cingulum abjicerent, communibus pœnis castigatos fuisse. Verum adversus eos qui citati ad nomina non respondebant, diu nulla certa statuta fuit pœna; sed magistratus arbitrio plectebantur multa pecuniaria aut bonorum confiscatione, virgis cædebantur aut includebantur carceri, vendebantur aut in servitutem redigebantur [Cfr Becker, Handbuch der Röm. Alterthümer, tom. III, part. II, pag. 288.] . Quæ pœnæ deinceps mitigatæ sunt: nam, ut loquitur Arrius Menander [Dig. lib. XLIX, tit. XVI de re militari, leg. IV, Qui cum uno, § Gravius.] , qui sub Alexandro Severo inter jurisconsultos floruit [Tortorelli, Degli antichi giureconsulti romani, pag. 228.] , et qui ad delectum olim non respondebant, ut proditores libertatis in servitutem redigebantur: sed, mutato statu militiæ, recessum a capitis pœna est, quia plerumque voluntario milite [numeri] supplentur. Exinde itaque requisitus juvenis vel a patre postea exhibitus in deteriorem militiam dandus erat. Atque ille idem Arrius respondebat [Leg. V, Non omnes.] : Non omnes desertores similiter puniendi sunt… Qui in pace deseruit, eques gradu pellendus est: pedes militiam mutat. In bello idem admissum capite puniendum est. Sed, quum minus bello arma deponerent milites christiani, quam pace, hinc ratio reddi nequit quare mortis damnati fuerint. Adducit itaque Baronius [Cfr Baronius, ad an. 298, num. 4.] hæc sequentia Arrii verba [Leg. cit. § Qui desertioni.] : Qui desertioni aliud crimen adjungit, gravius puniendus est; gravius autem eorum crimen fuisse religionem christianam. Hoc aliquando contingere potuit. Verum Maximilianus eo tantum nomine gladio animadverti jussus est, quod indevoto animo militiæ sacramentum recusaverat [Ruinartius, Acta MM. pag. 301.] ; et Marcellus, quod, abjecto publice sacramento, polluisse se dixerat, et insuper apud Acta præsidialia alia verba furore plena deposuerat [Ibid. pag. 304.] . Nitebantur itaque hæ sententiæ alia lege, scilicet quod contumacia omnis adversus ducem vel præsidem militis capite punienda erat [Dig. lib. XLIX, tit. XVI, lex VI, Omne delictum. § Contumacia.] ; atque ab antiquissimis temporibus, ut Dionysius Halicarnassæus [Antiq. Roman. lib. XI, cap. 43.] auctor est, per legem ducibus permissum erat inobedientes ἀπειθοῦντας occidere ἀποκτείνειν.

[21] [videtur diem obiisse sub principatu Gallicano Constantii Chlori.] Hæc itaque pœna manebat quoque S. Ferructum; sed benigne cum eo actum est, siquidem carcere clausus fuit, neque in judicium vocatus, quo resipiscendi tempus ei suppeteret. Qua benignitate numquam esset habitus, si feralia tum proposita fuissent edicta: sed, duplicis criminis reus, et abjectæ militiæ, et vetitæ religionis, ad provinciæ præsidem fuisset ductus aut missus. Atque hæc lenitas adversus milites eosque christianos videtur mihi pertinere ad Constantii Chlori tempora, qui dum Diocletianus et Maximianus in Oriente, Illyrico, Italia et Africa adversus christianos furerent, placidum ac tranquillum principatum suum subditis exhibens, paterna quadam cura ac sollicitudine eos fovit, et, profundissimæ pacis intra imperii sui fines auctor ac signifer, subditis suis permisit ut absque ulla molestia divino cultui inservirent [Eusebius, Vita Constantini, lib. I, cap. 13.] . Quapropter censeo S. Ferrutii mortem nullo opportuniori tempore constitui posse, quam inter annum 292 et 306; quo temporis spatio Constantius Chlorus, jam Cæsaris, jam imperatoris titulo Galliis præfuit.

[Annotata]

* militiæ non adscriptus

§ III. Translatio corporis S. Ferrutii ad monasterium Blidenstadiense: hujus monasterii et reliquiarum S. Ferrutii fata.

[S. Ferrutii corpus, prius sepultum prope Castellum, vulgo Cassel, in ripa Rheni orientali,] Beatissimi viri corpus, summa diligentia collectum, a presbytero Eugenio, alteriusque viri auxilio, Castelli tumulatum fuisse auctor est Meginhardus. Quod Castellum, absolute aut antonomastice scriptum, præsens oppidulum Cassel esse a nullo scriptore Moguntino videtur in dubium revocari [Cfr Serarius, Moguntinarum rerum lib. I, cap. 16, tom I, pag. 42, edit. Joannis; Werner, der Dom von Mainz, tom. I, pag. 426; Fuchs, Alte Geschichte von Mainz, tom. I, pag. 385; Räss und Weiss, Leben der Väter und Martyrer, tom. XIV, pag. 550; Vogel, Historische Topographie des Herz. Nassau, pag. 28.] . Est autem verisimiliter id ipsum castellum, quod Drusus, teste Dione Cassio [Roman. histor, lib. XIV. Cfr Cellarius; Fuchs, Alte Geschichte von Mainz, tom. I, pag. 384, et Wagner, Beschreibung des Gr. Hessen, tom. II, pag. 48.] , in Cattis ad ipsum Rhenum extruxit. Ante erat illic vicus novus Meloniorum; qui, quum mœnibus cinctus est, civitatis Mattiacorum nomen accepit [Steiner, Inscriptiones Rheni, tom. I, pag. 195.] . Castellum postmodum commune nomen. Si credatur Fuchsio [Alte Geschichte etc. tom. I, pag. 312.] , jam pridem ejus ambitus, Rheni alveo mutato, plus media parte aquis detritus est. Sed ita non esse demonstrarunt complures [Cfr Werner, Der Dom von Mainz, pag. tom. I, pag. 21.] : ita ut ex ordinariis mappulis topographicis pristini Castelli situs, (quippe qui idem pene sit ac præsentis oppidi,) facile intelligatur. Non conditum sancti martyris corpus in ipso castello, (intra mœnia enim cadavera sepelire fas non erat;) sed ad partem meridionalem, ubi sæculo superiori S. Georgii adhuc erat cœmeterium et ubi olim multi spectatæ militiæ viri aliique nobiles e Romanis, uti ex titulis apparuit, sepulti fuerunt [Fuchs, Alte Geschichte etc. pag. 318, num. 87.] .

[23] [inde transfertur a S. Lullo ad monasterium Blidenstadiense, cujus præcipuum decus sit. Labores Riculfi, Haistulfi et B. Rabani Mauri.] Relictumne ibi fuerit S. Ferrutii sepulcrum sub dio, an reconditum in basilica seu ædicula cœmeteriali, quum meliora illuxerunt tempora, nullo testimonio, sed dumtaxat divinando et conjecturis definiri potest. Hoc Meginhardi testimonio constat, membra sacratissima, beneficiis divinitus comitata, a civibus frequentata fuisse, eaque ibidem usque ad Lulli venerabilis pacifice quievisse pontificatus tempora; quibus temporibus ad Blidenstadiense monasterium translata sunt. Distat hic locus viginti a Moguntia chiliometris, spectans ad occasum æstivum, in ripa sinistra Ardæ rivi. De hujus asceterii originibus inter historicos non omnino convenit. Alii dixerunt hoc conditum fuisse a S. Bonifacio, archiepiscopo Moguntino, alii a S. Sturmio, abbate Fuldensi, alii a Carolo Magno, aliique demum a S. Lullo, in sede Moguntina S. Bonifacii successore [Hirsching, Stifts-und Kloster-Lexicon, tom. I, pag. 441.] . Sed ex his, quæ Meginhardus num. 14 tradit, manifesto constat S. Lullum hujus cœnobii exstitisse auctorem. Verumtamen, ut loquitur V. V. Vogel [Historische Topographie des Herz. Nassau, pag. 28.] , fundatorem agnoscebat Carolum Magnum et dotatorem S. Lullum. Antiquissimum quod supersit diploma anno 778 scriptum est, non multo post monasterii exordia. Transtulit illuc S. Lullus S. Ferrutii ossa, Castelli miraculis coruscantia, tum ut hæc jacerent loco magis honorifico, tum ut novæ basilicæ ingens accederet decus. Tumbam renovavit Riculfus, S. Lulli successor, eique inscribenda curavit vetera Eugenii presbyteri carmina, cum quatuor novis, quibus se illius tumuli conditorem professus est. Sed hæc vide supra, num. 3. Die 6 junii anni 812 templum Deo solemniter consecravit idem ille Riculfus; in quo templo sepulti fuerunt comites de Kunigeshundrete, domus Nassavicæ atavi. Haistulfus et B. Rabanus Maurus aulam amplificaverunt; quemadmodum carminibus, supra num. 4 recitatis, explicuit posterior. Florebat itaque illic S. Ferrutii cultus; unde Blidenstadiense cœnobium nonnumquam dictum est monasterium, abbatia et ecclesia S. Ferrutii [Cfr Mabillonius passim in Annalibus; Necrologium Bleidenstadiense, ap. Böhmer, Fontes rerum German. tom. III, pag. 152; Bulla Alexandri VI, ap. Gudenum, Cod. diplom. Mogunt. tom. IV, pag. 508 etc.] .

[24] [Sæculo XI monasterium reformatur et XV mutatur in canoniam.] Minus floruit disciplina monastica; quamobrem anno 1085 colonia duodecim monachorum cum abbate ex Hirsaugiensi abbatia educta est et in S. Ferrutii ædes introducta [Ibid. pag. cit.] . Sed per miseriam temporum et continuam rerum omnium humanarum prolapsionem factum est ut ad finem sæculi XV, quum nonnisi nobilibus pateret cœnobium, denuo pessumivisset disciplina [Cfr Bulla Alexandri VI, ap. Gudenum, Cod. dipl. Mog. tom. IV, pag. 508 et seqq.] . Anno itaque 1495 [Cfr Bulla cit. et Joannis, Rer. Mog. Serarii, pag. 807.] , non autem 1498, Ekkardus abbas et monachi S. Ferrucii in Blidenstatt, — verba sunt Trithemii [Chronicum Hirsaugiense, tom. II, pag. 570.] , — ordinis nostri, Moguntinæ diœcesis, dispensatione Romani pontificis Alexandri falsis narrationibus impetrata, a sancta religione monastica recesserunt, votum Deo factum simul et ordinem cum habitu abjicientes, nullam translationis suæ causam habentes aliam quam omnino sceleribus depravatam voluntatem et odium pertinax disciplinæ regularis, facti ex monachis dissolutis clerici, quales ex similibus fieri solent, semetipsis turpiores. Si Æthiops lavando fit albus, et apostata monachus erit canonicus bonus. Ex quibus Trithemii verbis manifestum est quanta ira alii Benedictini hanc pessimi exempli mutationem intellexerint. Neque hic steterunt. Guilielmus, abbas B. M. V. Lucemburgensis, ordinis Benedictini, visitator, corrector et judex, obtestatione interposita, novis canonicis ut ad ordinem redirent mandavit; sed Joannes Jacobus Leist, decretorum doctor, protonotarius apostolicus et Moguntinæ ædis B. M. V. decanus, auctoritate, qua tum fungebatur, literisque datis die 14 martii anni 1496, prohibuit ne eos amplius interturbaret [Joannis, pag. 807. Cfr Gudenus, tom. IV, pag. 512.] . Tota itaque via errant qui perhibent hanc conversionem contra Blidenstadiensium voluntatem fuisse factam [Hirsching, Lexicon, tom. I, pag. 441.] . Neque verum est monachos in diversa distributos fuisse monasteria; sed abbas factus est præpositus, prior decanus et alia aliis monachis concredita officia; adeoque loco abbatis, prioris, quatuor monachorum et duorum acolythorum instituti sunt canonici octo et decem vicarii [Joannis, pag. 807.] . Sed præposituram anno 1538 suppressit Paulus papa III.

[25] [Perstant ibidem canonici inter medios protestantes, donec bello tricenario milites Sueci templum demoliuntur. Moguntiam translati, supprimuntur ad an. 1801.] Quo tempore circumcirca res ecclesiasticæ convertebantur et principum auxilio prævalebat Lutherana hæresis; quæ anno 1530 parochiali S. Petri templo potita est, neque deinceps expelli potuit. Blidenstadienses itaque canonici integrum sæculum perseverarunt medios inter protestantes. Sed anno 1632 bello tricenario occuparunt hoc oppidum Sueci et diruerunt templum monasticum [Vogel, Topographie des H. Nassau, pag. 28.] ; qua calamitate tumulus S. Ferrutii periit [Joannis, pag. 186.] et pleræque reliquiæ. Atque anno 1637 incendio deletæ sunt quatuordecim oppiduli superstites domus et omnes ædes regulares. A Suecorum adventu cessavit illic aliquandiu cultus catholicus; sed postea in aula decanali singulis diebus dominicis celebratum est Missæ sacrificium; quo officio ab anno 1670 functus est Minorita ex Langen-Schwalbach. Sed anno 1685 inceptum novum templum, pristino longe minus magnificum; quod adhuc exstat et a presbytero sæculari procuratur. Verumtamen ab anno 1632 numquam amplius collegium suum Blidenstadii restituerunt S. Ferrutii canonici; sed adhæserunt Moguntiæ S. Albani canonicis, qui usque ad annum 1419 etiam S. Benedicti regulam secuti erant et dein post multos casus, amisso per tumultus bellaque suo templo, demigrarant prius in FF. Prædicatorum ædem, atque inde in templum S. Stephani: ubi se eis adjunxerunt S. Ferrutii canonici. Sed quum anno 1666 ob depulsam luem S. Sebastiani ædes erecta est, S. Albani et S. Ferrutii diversi et conjuncti chori eo introducti sunt [Ibidem, pag. 72 et 90.] anno 1682 [Schaab, Geschichte der Stadt Mainz, tom. II, pag. 172.] , ibique ecclesiastica officia fecerunt usque ad 1798, quo libertatis et rationis cultores illic altare novis deabus erexerunt. Sed novos advenas inde expulit Napoleon consul. Verumtamen non diu restituti utrique canonici; anno enim 1801 aut 1802 per concordatum suppressi fuerunt. Ipsa vero ditissima ædes anno 1809 diruta fuit [Schaab, pag. cit. et seq.] . Verumtamen ad finem res temporalis adeo detrita erat, ut capitulum constaret ex decano dumtaxat, sex canonicis et quatuor vicariis [Werner, Der Dom von Mainz, tom. I, pag. 427.] .

[26] [Reliquiarum S. Ferrutii fata.] Nuspiam memoria fit eos quidpiam servasse de patroni sui ossibus. Feliciores se arbitrabantur Societatis Jesu Patres Moguntini; in quorum templo custodiebatur reliquiarum S. Ferrutii magna pars; cum tamen, sic pergit Serarius [Ap. Joannis, pag. 46.] , is Bleidenstadii fuerit a B. Lullo conditus; et cum ejus caput neglectius in Bingawiæ vici cujusdam loco vili et abjecto, veluti contemptum, prostaret, illinc in Societatis Jesu templum a quodam allatum est; bonaque reverendi et nobilis domini Joannis Schütz ab Holtzhausen, qui Rmi et Imi Wolfgangi vicarius tunc erat, venia et annutu retentum cultumque diligentius. Collegium et pulcherrimum templum S. Ignatii, quæ studiorum universitati attributa fuerunt die 6 septembris anni 1773, nocte dierum 28 et 29 junii intermedia anni 1793, incendio ab obsidentibus hostibus excitato cum omnibus fere pignoribus deleta fuerunt [Schaab, tom. II, pag. 165.] .

PASSIO S. FERRUTII MARTYRIS MOGUNTINI
auctore Meginhardo abbate, ex editione Surii, collata cum codice ms. Bodecensi

Ferrutius, miles et martyr, Moguntiæ in Germania (S.)

BHL Number: 2914
a

Auctore Meginhardo

PROLOGUS
Meginhardi abbatis in Vitam S. Ferrutii.

[Scriptoris humilitas; Moguntinorum laus.] Domino Adalgero cum grege sibi concredito Meginhardus exiguus omne datum optimum, descendens a patre luminum [Jac. 1, 17.]. Juxta laudem sapientiæ veridicam, qui propriam novit occultare stultitiam, suam præstat abscondenti scientiam [Eccli XLI, 18.]. Unde, sæpe rogati in laudem S. Ferrutii aliquid dicere, maluimus silendo latere quam palam subsannationi nugas promendo parere. Neque enim minimum nos illa Tulliana declamatio terruit, quæ tepidos sic carpens scriptores intonuit: Mandare quemquam literis cogitationes suas, qui eas nec disponere, nec illustrare possit, nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis et otio et litteris b. Diutina siquidem delibera